Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung April I           Band April I           Anhang April I

8. April


VIII APRILIS.

SANCTI QVI VI IDVS COLVNTVR.

Sanctus Herodion Novarum Patrarum, Episcopus Martyr.
S. Asyncritus Hyrcaniæ, Episcopus Martyr.
S. Phlegon Marathonis, Episcopus Martyr.
S. Hermes Dalmatiæ, Episcopus Martyr.
S. Dionysius, Episcopus Corinthiorum, Parisiis in monasterio S. Dionysii.
S. Timorius, Martyr, Carthagine in Africa.
S. Ianuarius, Martyr, alibi in Africa.
S. Macarius, Martyr, alibi in Africa.
S. Connexus, Martyr, Carthagine in Africa.
S. Maxima, Martyr, alibi in Africa.
S. Concessa, Martyr, Carthagine in Africa.
S. Concessus, Martyr.
S. Solutor, Martyr.
S. Successus, Martyr.
S. Pinnarus, Martyr.
S. Ammonius, Martyr.
S. Ædesius Martyr Alexandriæ.
S. Amantius, Episcopus Comensis, in Italia Alpestri.
S. Perpetuus, Episcopus Turonensis, in Gallia.
S. Redemptus, Episcopus Ferentinus, in Latio.
S. Philaretus, monachus Basiliani Ordinis, Martyr.
S. Galterius, Abbas S. Martini, Ordinis S. Benedicti, juxta Pontisaram in Gallia.
B. Albertus, ex Canonico Regulari Episcopus Vercellensis, Patriarcha Hierosolymitanus, Legatus Apostolicus & Legislator Ord. Carmelit.
B. P. Ioannes de Orgaña, Abbas Bellopodiensis in Catalania, Ordinis Præmonstratensis.
B. Clemens, Generalis Eremitarum S. Augustini, Vrbe-veteri in Hetruria.
B. Martinus, Solitarius, Genuæ in Liguria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Eduardi, Regis & Confessoris in Anglia, memoria refertur in Kalendario MS. Ordinis Carmelitani, & dicitur hujus Ordinis esse. Probatio sit penes illos, Mortuus est Eduardus Rex Confessor anno 1066, cujus Acta, absque simili memoria, dedimus VI Januarii.
S. Victoriani Asanensis in Hispania Translatio hoc die contigit, ad præcedentem refertur a Tamajo Salazar. Vitam ejus dedimus XII Januarii.
S. Potitus Martyr, Tuscanæ in Etruria celebrari dicitur a Ferrario, in Generali Catalogo, & aliquas ejus ibidem reliquias haberi; cetera ignoramus, uti diximus ad Acta S. Potiti Martyris XIII Januarii.
S. Designatus, Episcopus Trajectensis, quasi esset Ducis Dalensis ex filia Regis Scotiæ filius, hodie memoratur a Camerario in Menologio Scotico. Nos eam genealogiam rejecimus die ejus natali XIII Januarii.
S. Macarius Abbas celebratur in pervetusto Martyrologio Casinensi, charactere Longobardico scripto; forsan est aliquis ex Abbatibus antiquis Ægypti, quales dedimus II & XV Januarii.
S. Agabus Propheta, in Actis Apostolorum memoratus, recolitur hoc die a Græcis cum aliis discipulis Apostolorum. De eo seorsim cum Latinis egimus XIII Febr.
S. Proterius, Patriarcha Alexandrinus, hoc die occisus est: ac colitur XXVIII Februarii.
S. Apollonius Martyr, qui Philemonem Judicemque convertit, inscriptus est Violæ Sanctorum, olim Hagenoæ excusæ. Acta horum dedimus VIII Martii.
Chronini Presbyteri elevatio inscripta est Menologio Scotico Demsteri. Consule quæ de Chronano monacho (nam in Indice præfixo videtur idem statui) inter Prætermissos diximus VIII Martii.
S. Maria Ægyptiaca celebratur in MSS. Lætiensi & Leodiensi S. Lamberti, a pluribus sequenti die. Nos cum Martyrologio Romano & aliis ejus Acta illustravimus II Aprilis.
S. Cælestinus Papa solenni veneratione colitur hoc die a Græcis, & refertur in variis fastis Latinorum. Acta ejus dedimus VI Aprilis.
S. Notkeri Balbuli monachi Sangallensis elevatio seu depositio, aut saltem simplex memoria, refertur a Saussajo, Menardo, Ferrario & aliis. Nos Vitam & miracula ejus illustravimus VI Aprilis.
S. Epiphanius Episc., S. Donatus, & alii XIII, Martyres apud Africam, memorantur in Ms. Vaticano ecclesiæ S. Petri. De iis egimus VII April.
Memoria mystici cruoris, e particulis Crucis Christi in Parasceve Domini fluentis, in monasterio Fontis-Ebraldi, explicatur a Saussajo in Supplemento Martyrologii sui, ad quod lectorem remittimus.
Donatius seu Donatus & Demetrius memorantur in Mss. Leodiensi S. Lamberti & Florario Sanctorum.
Aidanus, filius Hua-Dubnei, indicatur in Ms. Hibernico Tamlachtensi, item in pluribus Fastis Hibernicis apud Colganum 31 Ianuarii ad Vitam S. Maidoci, ubi varios Sanctos Aidanos recenset in Appendice cap. 1, & hic scribitur Aidanus filius Hua-Duibhna.
Cathubius Episcopus refertur in dicto Ms. Tamlachtensi. Colganus 16 Februarii ad Vitam S. Lomani Episcopi Athrumensis num. 14 arbitratur eumdem Cathaldum & Cathladium etiam appellari, & obiisse anno 554 apud Quatuor-Magistros.
Falbeus Erdamensis in eodem Ms. Tamlachtensi proponitur. Colgano ad Vitam S. Failbei Abbatis Hiensis 10 Martii appellatur Falneus Abbas Erdamensis anno 747 mortuus, & coli dicitur 8 Febr. imo videtur Aprilis corrigendum, & referri etiam a Mariano Gormano.
Tigernacus de Aredh, Conanus filius Fergussii, Kinfœladius Abbas Benchorensis, memorantur in dicto Ms. Tamlachtensi, de quibus ulteriorem notitiam modo non habemus.
Anna, Baronissa de Schlusselberg, deinde Abbatissa secunda cœnobii in Agro-Clavium vulgo Schlusselberg, in Franconia, duabus a Bamberga leucis, Ordinis Cisterciensis, cum titulo Beatæ refertur ab Henriquez & Bucelino, qui de ejusdem monasterii fundatione agit parte 2 Germaniæ sacræ; & Henriquez in Liliis Cistercii pag. 250.
Guillielmus, Abbas primum Villarii, postea Claræ-Vallis, magnæ sanctitatis vir, celebratur in Menologio Cisterciensi, & titulus Beati ei tribuitur: at beatæ memoriæ dicitur a Saussaio in Martyrologio Gallicano. Fuit is captus ab Imperatore Frederico cum aliis plurimis Abbatibus, & in carcere mortuus, & post mortem ad Claram-vallem deductus, & in Claustro sepultus; uti hæc in Historia Abbatum Clare-vallensium leguntur, absque ullo Beati titulo.
Guilielmus Viennæ in Gallia, Ludovicus Columbus Avenione, Joannes a Capraria in Hispania, Julianus a S. Augustino in Hispania, Antonius a S. Gregorio apud Sinas, Maria a S. Francisco in Hispania, Francisca a S. Antonio in Hispania, Ordinis Seraphici S. Francisci, referuntur cum titulo Beati aut Beatæ ab Arturo Munstero in Martyrologio Franciscano, nulla cujusquam eorum veneratione Ecclesiastica indicata.
Matronæ Euangelicæ, quæ venerant Dominica mane ut ungerent Jesum, memorantur in Menæis Græcis, quod earum corpora fuerint Constantinopolim translata, ut dicetur ad Vitam S. Mariæ Cleophæ IX Aprilis.
Septem Virgines, Martyres in Sirmio, memorantur a Saussajo, ob veneratione illis tribui solitam in Ecclesia Leodiensi. Nos cum aliis de iis agemus IX Apr.
S. Bademi, Archimandritæ & Martyris, memoria celebratur a Molano in auctario Vsuardi: & Acta ejus ad hunc diem retulit Surius; at Græci celebrant eum sequenti die IX Aprilis.
S. Zeno Episcopus, post annum 595 in Patronum Pistoriensem assumptus est, cum ea ditio, vi aquarum obruta, ejus implorato patrocinio fuisset liberata, uti tradit Vghellus tomo 3 Italiæ sacræ col. 353, & Michaël Angelus Salvius in Historia Pistoriensi pag. 26. Inscriptus est Catalogo generali Ferrarii, diciturque ejus urbis fuisse Episcopus, & corpus ejus ibidem maxima cum veneratione asservari; sed id alii non habent, & primus dicitur Episcopus Rescaldus floruisse anno 600. Hinc arbitramur S. Zenonem intelligi Episcopum Veronensem, celebrem eo miraculo, quo exundans circum ejus ecclesiam Athesis ipsam prohibitus est ingredi; & hanc causam putamus patrocinii a Pistoriensibus in tali neceßitate implorati. Colitur XII Aprilis.
S. Carpus Ep., S. Papyrius, S. Martialis, Martyres celebrantur in Casinensi Ms. At duo priores, cum plurimis anonymis, referuntur: ubi de iis agemus, XIII April.
S. Frontini monachi memoria inscripta est Ms. Lætiensi: forsan Frontonis legendum, & colitur XIV Aprilis.
S. Pausilippus Martyr, sub Hadriano passus, memoratur in Menologio Basilii Imperatoris, Synaxario Ms. Parisiensi, & aliis Mss. Menæis Græcis. At cum excusis celebratur in Martyrologio Romano XV Aprilis.
S. Victerbus, Episcopus Augustanus, refertur a Wione, eumque secutis, Dorganio, Menardo, Bucelino & Ferrario. Citatur a Wione Demochares: sed is compendium Vitæ contraxit ex Gaspare Bruschio, & per incuriam amanuensium scripsit obiisse 8 Aprilis, cum Auctor Vitæ S. Magni, & Paulus Biernriedensis in Vita S. Herlucæ, & eos secuti Bruschius, Cratepolius & alii, asserant diem mortis esse XVIII Aprilis.
S. Chronani Presbyteri elevatio indicatur in Menologio Scotico Dempsteri: est S. Chromanus Presbyter in Menologie Scotico Camerarii XV Maji.
Duvianus, in Glastoniensi monasterio eremita & discipulus S. Josephi ab Arimathia, refertur in Martyrologio Anglicano. Verum de fabulositate suspectus est nobis S. Iosephi Apostolatus in Britannia; & Alfordus arbitratur Duvianum melius non distingui a S. Damiano, qui seculo Christi tertio floruit: ad cujus Vitam ista poterunt discuti XXIV Maji.
S. Sexburga, Regina Angliæ, dein Abbatissa, memoratur a Greveno & Molano in Auctario Vsuardi, a Canisio etiam & Ferrario & in Ms. Florario. Dies ejus natalis est VI Julii.
S. Philastrii, Episcopi Brixiensis, inventio corporis, memoratur a Galesinio, & Ferrario, Translatio corporis a Tamajo-Salazar. Hæc inscribitur in Martyrologio Brixiano IX Aprilis, at natalis ejus XVIII Julii.
S. Jonati Abbatis elevatio, Marchianis facta, recolitur a Molano, Ferrario, Wione, Menardo, Saussajo & aliis. Natalis ejus est I Augusti.
S. Leobaldi, aliis Theobaldi & Libaudi, Martyris, translatio Trecis, memoratur in Ms. Carmeli Coloniensis, item a Maurolyco, Ferrario & Saussajo in Supplemento. Dies natalis est VIII Augusti.
Adamannus, Abbas Hyensis in Britannia, celebratur hoc die a Bucelino: sed ab Anglis & Hibernis II Sept.
Genemarus Abbas memoratur a Greveno & Canisio. Forsan est S. Geremarus, Abbas Flaviacensis, qui ab aliis refertur XXIV Septemb.
S. Exuperius, Episcopus Tolosanus, sibi parcus & indigentibus pius, memoratur in Mss. Martyrologiis Centulensi, Leodiensi S. Lamberti & S. Laurentii, & variis aliis: item a Maurolyco, Canisio, Ferrario & aliis. Ab Vsuardo & aliis cum Martyrologio Romano nominatur XXVIII Septembris.
Cerobonii, Episcopi & Confessoris, mentio fit in Ms. Florario & alio quodam: in tertio additur: In Massa civitate, in terra Senensi. Hic est Episcopus Populoniensis, cujus corpus est Massæ, quæ Populonio in dignitate Episcopali succeßit. Dies ejus natalis est X Octob.
S. Callistus, Papa & Martyr Romæ, memoratur in Ms. Bruxellensi S. Gudilæ: at Translatio corporis B. Calixti Papæ, ad Episcopatum Brixiensem, anno Salutis 844 facta, indicatur in Ms. Florario. Interim nulla hujus translationis aut ipsius S. Callisti mentio fit in Martyrologio Brixiano Bernardini Fayni anno 1665 excuso. Erunt hæc examinanda die ejus natali XIV Octob.
S. Martinianus, S. Saturianus, & duo fratres, Martyres, in persecutione Wandalica apud Afros paßi, referuntur in Martyrologio Gallice Leodii anno 1624 excuso: nos cum Martyrol. Romano XVI Octobris.
S. Dionysii, Episcopi Alexandrini, Acta ex Eusebio ad hunc diem referuntur a Surio: quem suspicamur ob festum S. Dionysii Episcopi Corinthiorum, qui hoc die colitur, aberrasse; eaque Acta transferenda ad diem illius natalem XVII Novembris.
S. Rufus, ab Apostole Paulo memoratus in epistola ad Romanos, refertur a Græcis cum aliis Apostolorum discipulis, unaque cum SS. Herodione & Agabo pingitur in tabulis kalendarii Moscovitici: at seorsim a Latinis cum Martyrologio Romano XXI Novemb.

DE SANCTIS EPISCOPIS MARTYRIBVS, HERODIONE NOVARVM PATRARVM, ASYNCRITO HYRCANIÆ, PHLEGONTE MARATHONIS, ET HERME DALMATIÆ.

Seculo I

[Commentarius]

Herodion Novarum Patrarum, Episcopus Martyr (S.)
Asyncritus Hyrcaniæ, Episcopus Martyr (S.)
Phlegon Marathonis, Episcopus Martyr (S.)
Hermes Dalmatiæ, Episcopus Martyr (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Græci in Menæis excusis & manuscriptis, & in Menologio Cardinalis Sirleti, nec non apud Maximum Episcopum Cytherorum, celebrant hodie memoriam SS. Herodionis, Agabi, Rufi, Phlegontis, Asyncriti & Hermæ, eosque ex septuaginta Christi discipulis fuisse asserentes, juxta usum Ecclesiæ suæ sæpe Apostolos appellant. Ex his seorsim a Latinis & in Martyrologio Romano coluntur aliqui, [Cultus apud Græcos & Latinos.] uti Agabus XIII Februarii, & Rufus XXI Novembris. Iis ergo omißis, de aliis agimus hoc die: & de tribus in Martyrologio Romano, ista leguntur: Eodem die commemoratio SS. Herodionis, Asyncriti & Phlegontis, de quibus scribit B. Paulus Apostolus in epistola ad Romanos.

[2] De S. Herodione ista habentur in Menæis Græcis & Anthologio novo: Ex his Herodion est, de quo magnus Apostolus Paulus meminit. [S. Herodion Episcopus Novarum-Patrarum,] Ministrabat ille omnibus Apostolis: quem ipsi postea primum Presbyterum, mox Episcopum Novarum-Patrarum crearunt. Cum multos ex Paganis ad Christum doctrina sua convertisset, per invidiam Judæorum multa sustinuit. Impetu enim in illum facto una cum idololatris, primum crudeliter illum diverberarunt, & os ejus lapidibus contuderunt, deinde in eculeo ab eisdem a capite suspensus, postremo ferro trajectus occubuit. Quæ fere eadem leguntur in eisdem Menæis ad diem XXVIII Martii: quo itidem die in Menologio Basilii Porphyrogeniti Imperatoris elogium, aliquanto latius deductum, est a nobis sub finem Martii Græce editam: quod sic Latine sonat: Et certamen sancti Apostoli Herodionis, [Apostolis inservit,] unius ex septuaginta. Herodion Christi Apostolus, erat unus ex septuaginta discipulis: qui sanctos Apostolos imitatus, cum illis in Christi fide prædicanda cooperabatur, eisdem in omnibus inserviens & obediens, ut discipulus Christi ita præcipientis, Qui vult omnium primus esse, sit omnium servus & omnium minister. Postea vero ab eisdem Apostolis ordinatus est Episcopus urbis Novarum-Patrarum: ubi multos ex paganis ad veram fidem instituit & ad Christum convertit. [varia tormenta passus,] Quapropter Judæi invidia concitati, & impetu in illum facto cum idololatris, comprehenderunt eum & immanibus tormentis afflixerunt: nam alii cædebant illum, alii os saxis obtundebant, alii lignis caput pulsabant; postremo instar ferarum crudelium, & silvestrium sanguinem ejus sitientes, ut arietem selectum gladio obtruncarunt, & sic beatam suam animam tradidit Christo Domino, [obtrūcatur,] propter quem violentam subiit mortem. In Synopsi de XX discipulis, sub nomine Dorothei fabricata, ista habes: Herodion, cujus Apostolus in eadem epistola ad Romanos meminit, & ipse Patrarum Episcopus factus est. Patræ, urbs Achaiæ propriæ in Peloponneso, obitu & cultu S. Andreæ Apostoli celebris. Sed has Patras asserit Ortelius a Constantinopolitanis scriptoribus veteres cognominari; & Patras-novas legi apud Gregoram & Nicetam, uti in jam prolatis elogiis: sed ubi ea sint necdum potuimus scire. Est Patara urbs Lyciæ, in qua SS. Leonem & Paregorium passos fuisse diximus XVIII Februarii, sed nusquam legimus Novam-Pataram dici. Ad hanc urbem putant aliqui S. Herodionem venisse, cum antea fuisset Tarsi Episcopus, ut ex Pseudo-Hippolyto de LXXII discipulis colligunt: ubi nomen ejus sic invenitur expressum Ἡρωδίων Ἐπίσκοπος Ταρσοῦ, nec amplius quid additur. Necesse etiam est eum Romæ fuisse cum S. Paulus suam ad Romanos scriberet epistolam, [cognatus S. Pauli,] in qua cap. 16. num. 11 desiderat, ut salutarent Herodionem cognatum suum, eadem ex natione & religione. Rutheni in suo kalendario apud Possevinum in Apparatu, corrupto nomine Radionem scribunt.

[3] Eodem capite dictæ epistolæ ad Romanos cupit S. Paulus salutari Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, & qui cum eis erant fratres, ex quibus Asyncritus, Phlegon & Hermes hoc die a Græcis celebrantur: & de Phlegonte hoc distichon in Menæis legitur.

Σβέσας πλάνης φλέγουσαν φλέγων φλόγα, [S. Phlegon,]
Οὓς Δαβὶδ ἐῖπε, πῦρ φλέγων βλέπει νόας.

Erroris ignem extinxit urentem Phlegon;
Videtque mentes, quas David ignem vocat.

Mentes, inquam, Angelicas, de quibus Propheta Regius Psalmo CIII, Qui facis Angelos tuos, spiritus; & ministros tuos ignem urentem. Alluditur autem ad signifactionem nominis, quod a φλέγω uro, ardeo, sumitur: similis allusio est in sequenti disticho, quod S. Asyncrito (Latine Incomparabilem dixeris) applicatur.

Ἀσύγκριτον εὗρεν Ἀσύγκριτος δόξαν, [& S. Asyncritus,]
Δοξάσας ἐν γῇ τὸν Θεὸν Ἀσυγκρίτως.

Incomparabilem Asyncritus laudem tulit,
Incomparabilem ut dedit laudem Deo.

[4] [martyrium passi,] In ipso elogio, post laudes S. Herodioni & aliis tributas, addunt: Rufus Thebis est destinatus Episcopus, uti & Phlegon & reliqui per omnem orbem infidelibus veram fidem annuntiarunt. Uno ergo quodam die ab Judæis & Paganis variis tormentis excruciati, in Domino vitam finiverunt. In Catalogo LXX Discipulorum, quem ex Ms Græco Vaticano habemus sub nomine S. Hippolyti Martyris, & quem jam supra in Herodione allegavimus, nominantur Ἀσύγκριτος Ἐπίσκοπος Ὑρκανίας, & Φλέγων Ἐπίσκοπος Μάρθων: quod magis integre Marathoniorum scribitur, in pariter præcitata sed fidei æque dubiæ Synopsi, ubi de his Sanctis ista leguntur: Asyncritus & ipse ab Apostolo ad Romanos recensitus, Hyrcaniæ factus est Episcopus. Phlegon, cujus etiam eadem epistola meminit Apostolus, Episcopus Marathonensis constitutus est. Est autem Marathon Atticæ Achaiæ urbs Episcopalis sub Archiepiscopo Corinthi. At Hyrcania regio, in qua etiam metropolis Hyrcania, procul est dißita, ultra Assyriam & Mediam, [uterq; laudatur ut Episcopus,] ad. mare Caspium, quod & Hyrcanum dicitur. Vtrumque confirmant Græci in suis Odis, Tropariis & Stichariis officium hujus VIII diei constituentibus, quorum auctor Ioseph Hymnographus Canonem, quem Apostolicis viris panxit, huic acrostichidi illigavit, suoque in fine nomini.

Ἀποστόλοις πλέξωμεν ἕνθεον μέλως. ΙΩΣΗΦ. [Asyncritus Hyrcaniæ,]

Pangamus hymnum Apostolis sacrum. Josep.

Singulæ nempe litteræ singulas strophas inchoant, ut sæpius dictum: quare eumdem litterarum numerum etiam Latina versio conata est retinere: ipsa autem acrostichide comprehenduntur etiam Theotocia seu Marialia, singulas Odas terminantia, quod in aliis similibus paßim non sit.

[5] Multæ hic congeruntur tum omnium conjunctim tum singulorum seorsim laudes: & de S. Asyncrito quidem ista recitantur. Mortem prædicans impassibilis Dei, mortificatos ad vitam adducebat prudens Asyncritus, Apostolorum gloriatio, & Hyrcaniæ prudens munimentum. Inveniebat te, Asyncrite, Hyrcania fluvium, scaturigine aquarum spiritualium plenum; & veneranda aquatione tua irrigata, protulit Christo Domino amœnissimos fructus. Hæc ibi de S. Asyncrito: at de S. Phlegonte ista traduntur: Sacrate Phlegon, Gentilium errores divinis tuis sermonibus gloriose combussisti, [Phlegon Marathonis.] & corda misere extincta calore spiritus manifeste accendisti. Urbis Marathonis incolæ te Præsidem maximum & Doctorem optimum, imo illuminatorem & pædagogum nacti, o gloriose Phlegon, incessanter venerantur. In aliis odis, ut viri plane Apostolici, plurimis encomiis simul cum aliis supra indicatis honorantur; & Asyncritus Magnus, & Phlegon Divinus cognominantur. Tabulæ kalendarii Moscovitici pro his duobus alios duos ex eodem numero LXX Discipulorum jungunt S. Herodioni, Agabum videlicet & Rufum, de quorum priori egimus XIII Februarii; de posteriori acturi XXI Novembris.

[6] At qui ultimo loco celebratur Hermes, in supra indicato Catalogo pseudo-Hippolyti traditur fuisse Episcopus Dalmatiæ alius a S. Herma Episcopo Philippensium, [S. Hermes Ep. Dalmatiæ.] cujus memoria celebratur a Latinis IX Maji, & apud Græcos VIII Martii: a quo & apud Apostolum Paulum alius Hermes statuitur, qui in disticho dicitur plurimas injurias passus, obtinuisse gloriam magni Dei, & in Odis cognominatur præclarus, gloriosus, qui instar solis Dalmatiam illustrarit. Reliqua sunt cum aliis communia.

DE SANCTO DIONYSIO, EPISCOPO CORINTHIORVM,
PARISIIS IN MONASTERIO S. DIONYSII.

CIRCA AN. CLXXX

[Commentarius]

Dionysius, Episcopus Corinthiorum, Parisiis in monasterio Dionysii (S.)

BHL Number: 2167

AUCTORE G. H.

CAPUT I.
Virtutes & epistolæ S. Dionysii ex Eusebio relatæ. Nonnulla illi non debite adscripta.

[1] Evsebius Pamphilus, libro IV Historiæ Ecclesiasticæ, late prosequitur, quæ sub imperio M. Aurelii Antonini cum fratre suo L. Ælio Vero regnantis, id est ab anno CLXI ad annum CLXXX, evenerunt memoratu digna; & cap. 21 de Scriptoribus Ecclesiasticis, qui tunc floruerunt, ista habet: [Antiqua memoria apud Eusebium,] Iisdem temporibus in Ecclesia floruit Hegesippus, de quo egimus VII hujus, & Dionysius Corinthiorum Episcopus, Pinytus quoque Cretensium Episcopus, Philippus præterea & Apollinaris ac Melito: Misanus etiam & Modestus, ac potissimum Irenæus. [de ejus scriptis.] Quorum omnium libri, sinceram Apostolicæ traditionis ac veræ fidei doctrinam continentes, ad nos usque pervenerunt. Dein cap. 23, de S. Dionysio & de epistolis ab eo scriptis, ista tradit:

[2] Primum quidem de Dionysio dicendum est, qui Corinthiorum Ecclesiæ Episcopatum gessit, nec solum populis sibi commissis, verum etiam aliarum regionum & urbium incolis, [Epistola 1 ad Lacedæmonios,] divinos labores suos prolixe communicavit; omnium commodis utilitatique inserviens, in catholicis istis, quas ad diversas Ecclesias scripsit, epistolis. Ex quibus una quidem est ad Lacedæmonios, rectæ fidei institutionem continens, pacemque & unitatem insinuans. [2 ad Athenienses,] Altera vero ad Athenienses scripta, excitans ad fidem, & ad vitam ex præcepto Euangelii traducendam: qua in re negligentiam arguit Atheniensium, quippe qui a fide propemodum descivissent, ex quo Publius eorum Episcopus, in persecutionibus tunc temporis excitatis, martyrium subierat. Meminit etiam Quadrati, qui post martyrium Publii Episcopus Atheniensium est constitutus: ejusque labore & industria cives denuo in ecclesiam convenisse, & redivivum fidei ardorem in illis reparatum esse testatur. Refert præterea Dionysium Areopagitam, qui a Paulo Apostolo ad fidem conversus est, quemadmodum traditur in Actibus Apostolorum, primum omnium Ecclesiæ Atheniensis Sacerdotium suscepisse. Habentur hi tres primi Atheniensium Episcopi: ex his S. Dionysius ab Adone aliisque refertur III Octobris. sed distinctus a Parisiorum Apostolo, qui colitur IX Octobris. Alter fuit S. Publius Martyr, quem celebravimus XXI Ianuarii. Tertius, propter apologiam pro defensione religionis Christianæ Hadriano Imperatori oblatam notißimus, Quadratus est, Fastis sacris ad diem XXVI Maji adscriptus. Verum ad epistolas S. Dionysii revertamur, de quibus ita pergit Eusebius.

[3] [3 ad Nicomedienses,] Sed & alia ejus epistola extat ad Nicomedienses, in qua Marcionis hæresim impugnans, veritatis regulæ firmiter adhærescit. [4 ad Gortynenses & Cretenses,] Ecclesiæ præterea Gortynensium & reliquis simul Ecclesiis Cretæ litteras scribens, Episcopum ipsorum Philippum magnopere prædicat, (quippe cujus ecclesia egregiam laudem fortitudinis & generosi animi, communi omnium consensu, retulisset) monetque ut ab hæreticorum fraude ac versutia sibi caveant. [5 ad Amastrianos,] In epistola vero, quam scribit ad Ecclesiam Amastrianorum & ceteras simul Ecclesias Ponti, se quidem a Bacchylide & Elpisto ad scribendum impulsum esse commemorat: Episcopum autem ipsorum Palmam nominatim appellans, sacram Scripturarum expositionem adfert. Multa quoque de nuptiis & de castitate eis præcipit: & cunctos, qui a quodam lapsu sive delicto, sive etiam ab hæretica pravitate resiliunt, benigne suscipi jubet. [6 ad Gnossios,] In eodem volumine continetur etiam epistola ad Gnossios, in qua Pinytum Ecclesiæ illius Episcopum monet, ne grave onus castitatis fratrum cervicibus tamquam necessarium imponat; sed ejus, quæ in plerisque hominibus inest, infirmitatis rationem habeat. Cui epistolæ respondens postea Pinytus, admiratione quidem ac laudibus effert inprimis Dionysium; sed tamen hortatur, ut solidiorem cibum tandem impertiat, & transmissis iterum perfectioris doctrinæ litteris plebem sibi commissam altere velit: ne forte lacteis sermonibus perpetuo innutriti homines, in infantili quadam disciplina paulatim consenescant. Quæ quidem epistola & rectam Pinyti fidem & solicitudinem de profectu plebis ipsi commissæ, eloquentiam quoque & peritiam rerum divinarum, velut tabella quadam picta, egregie commonstrat. Hæc ibi. Fuerunt autem celeberrimi duo in insula Creta Episcopi: horum prior, Gortinensium Præsul Philippus, colitur XI hujus mensis Aprilis: alter Pinytus, Gnoßiæ urbis, quondam regiæ, nunc destructæ Antistes, habet sibi sacrum diem X Octobris. De urbe Amastrena Paphlagoniæ ad Pontum Euxinum, pluribus actum est XXI Februarii ad Vitam S. Georgii, dictæ urbis circa annum DCCC Episcopi, ubi Palmas hoc Dionysii tempore sedit: Bacchylidem etiam & Elpistum arbitramur in eisdem ad Pontum Euxinum regionibus Episcopos extitisse. Sed ad reliquas a S. Dionysio scriptas epistolas redeamus, ab eodem Eusebio ita indicatas.

[4] [7 ad Romanos:] Extat etiam epistola ejusdem Dionysii ad Romanos, Soteri, tunc temporis Episcopo Romanæ urbis, nuncupata: ex qua pauca quædam hic inserere non absurdum fuerit: ubi scilicet ille morem institutumque Romanorum, ad persecutionem usque nostra ætate factam perpetuo custoditum, magnopere commendans, ita scribit: Hæc enim, inquit, vobis consuetudo est, jam inde ab ipso religionis exordio, ut fratres omnes vario beneficiorum genere afficiatis, & Ecclesiis quamplurimis, quæ in singulis urbibus constitutæ sunt, necessaria vitæ subsidia transmittatis. [horum beneficia & eleemosynas laudat,] Et hac ratione tum egentium inopiam sublevatis, tum fratribus, qui in metallis opus faciunt, necessaria suppeditatis: per hæc quæ ab initio transmittere consuevistis munera, morem institutumque Romanorum, a majoribus vestris acceptum, Romani retinentes. [& maxime S. Soteris Papæ:] Atque hunc morem beatus Episcopus vester Soter, non servavit solum, verum etiam adauxit: tum munera sanctis destinata copiose subministrans; tum fratres peregre advenientes, tamquam liberos suos pater amantissimus, beatis sermonibus consolando. In hac ipsa etiam epistola meminit epistolæ Clementis ad Corinthios scriptæ, quam ex prisca consuetudine in ecclesia legi solitam esse testatur his verbis: Hodie, inquit, sacrum Dominicum transegimus, in quo epistolam vestram legimus, quam quidem perpetuo deinceps legentes, perinde ac priorem illam nobis a Clemente scriptam epistolam, optimis præceptis ac documentis abundabimus. Idem præterea scriptor epistolas suas a falsariis corruptas esse admonet, ita scribens: Epistolas, inquit, scripsi rogatus a fratribus; sed illas ministri quidam diaboli zizaniis compleverunt, quædam ex illis expungentes, [& deplorat suas epistolas esse corruptas:] quædam adjicientes: quos certe manet feralis illa sententia: Væ vobis. Non mirum igitur videri debet, si sacro-sancta Domini Scripta quidam adulterare aggressi sunt; quandoquidem in longe inferioribus scriptis idem ausi fuisse deprehenduntur. [8 ad Chrysophoram:] Habetur præterea alia ejusdem epistola ad Chrysophoram fidelissimam sororem, cui convenientia scribens, spiritale, ut decuit, pabulum subministrat. Atque hæc de Dionysii scriptis a nobis dicta sint. Hactenus Eusebius. Memoratam hic sub finem Chrysophoram ex inscriptione, ut opinamur, S. Dionysii appellatam πιστοτάτην ἀδελφὴν, sororem fidelissimam, seu fide plenissimam, autumamus illustrem fuisse matronam, sive Virginem Deo sacram & devotam, & ideo sororem more illius ævi dictam. At S. Soter, cui prior epistola ad Romanos est inscripta, præfuit Summus Pontifex Ecclesiæ per novem annos & aliquot menses (temporibus M. Aurelii Antonini & L. Ælii Veri fratrum) ab anno Christi CLXII usque ad annum CLXXI & diem XXII Aprilis, ubi ad ejus Vitam accurata ratio temporis, quo sedit, aßignatur. Ex eadem S. Dionysii epistola ad Romanos illustre testimonium adfert Eusebius, lib. 2 cap. 25, de martyrio sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, quod hic adjungimus, ita ergo scribit: Porro ambos uno eodemque tempore martyrium subiisse, Dionysius Corinthiorum Episcopus ad Romanos scribens, testatur his verbis: Ita & vos, inquit, tanta admonitione vestra sementem, [testatur martyrium SS. Petri & Pauli simul contigisse.] quæ Petri & Pauli satione succreverat, Romanos scilicet & Corinthios, simul commiscuistis. Ambo enim illi in urbem nostram Corinthum ingressi, sparso Euangelicæ doctrinæ semine nos instituerunt: & in Italiam simul profecti, cum vos similiter instituissent, eodem tempore martyrium pertulerunt. Idem Eusebius in Chronico ad Consulatum Severi II & Herenniani, sive annum Christi CLXXI, ista habet: Dionysius Corinthi Episcopus, vir religione conspicuus, celebrabatur. Quæ plane eadem leguntur in Chronographia Georgii Syncelli, & Historia Ecclesiastica Anastasii Bibliothecarii. S. Hieronymus libro de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 27 epistolas S. Dionysii enumerat, addito aliquo elogio, sed jam a nobis ex Eusebio relato. [De Hebræo arena baptizato judicium tulit Dionysius Ep. Ascalonis,]

[5] Ioannes Moschus in Prato spirituali sive lib. 10 de Vitis Patrum cap. 176, describit peregrinationem decem virorum, inter quos erat aliquis Hebræus: qui petito in periculo mortis baptismo, cum aqua deesset, arena in forma baptismi perfusus est & sanatus; sed a Dionysio Ascalonis Episcopo, re tota discussa, jussus in Iordane baptizari. Vnus ex his peregrinantibus erat juvenis quidam, Andreas nomine, qui senior & Abbas factus narravit Alexandriæ Ioanni Moscho, ut saltem res illa contigerit seculo Christi sexto. Nicephorus Callistus dictam historiam narrat lib. 3 cap. 37, sed non absque mendis, dum asserit contigisse Marco Aurelio Antonino adhuc Imperium administrante, [non Alexandrinus,] & Dionysium Episcopum Alexandrinum aqua abluendum esse pronuntiasse, & ita quod Sacramento deesset, sarciendum. Baronius eam historiam refert ad annum Christi CLXXXI, [neque Corinthiorū:] & Dionysium Episcopum Corinthiorum fuisse correxit, quod alter Episcopus Alexandrinus Dionysius junior foret & temporibus Marci Aurelii Antonini non vixisset. Verum uti jam ex Ioanne Moscho diximus, Dionysius Episcopus Ascalonitarum fuit, [an hic fuerit Magister Clementis Alexandrini.] & aliquot seculis post hæc tempora res illa evenit. Demum non liquet, num Clemens Alexandrinus fuerit in Græcia usus magistro S. Dionysio Episcopo Corinthiorum, quod Baronius ad annum CLXXXIII ex conjectura est auguratus.

CAPUT II.
Genus mortis. Cultus sacer apud Græcos & Latinos. Corpus Parisios delatum. Historia Translationis.

[6] [Martyr habetur a Cedreno,] Qvo mortis genere decesserit S. Dionysius, non satis conveniunt scriptores. Cedrenus, relato obitu Antonini Pii Imperatoris, & Imperio ad generum ejus Marcum Aurelium Antoninum translato, addit: Sub hoc Polycarpus, Joannis Euangelistæ discipulus, & Justinus Philosophus, ac Dionysius Corinthi Episcopus, martyrio sunt affecti. [& Glyca,] Et Michaël Glycas, qui etiam seculo duodecimo cum Cedreno floruit, Post Hadrianum, inquit, Antoninus, cognomento Pius ob morum gravitatem, annos XXII imperavit: sub quo Justinus Philosophus & Dionysius Corinthi Antistes, ut doctrinæ Christianæ testimonio essent, vitam amiserunt. Verum sub M. Aurelio Antonino passus est S. Polycarpus, Iustinus verosimiliter sub Vero & Commodo: de priore egimus XXVI Ianuarii, de posteriore agemus infra XIII Aprilis, S. Dionysium sub jam dicto M. Aurelio Antonino floruisse ex supra dictis certißimum est. [& Græcis in Menæis:] Græci in Magnis Menæis & apud Maximum Cytheræum celebrant XXIX Novembris S. Dionysium Corinthiorum Episcopum, qui gladio percussus occubuit. In Menæis adduntur hi versus:

Διονύσιος εἷς τελῶν θυηπόλων,
Ξίφος μετελθὼν εἷς τελεῖ καὶ Μαρτύρων.

Episcoporum de choro Dionysius,
Subjectus ensi de choro fit Martyrum.

[7] [a Latinis refertur absq; martyrio 22 Martii,] Contra sacræ Latinorum tabulæ absque ulla martyrii mentione celebrant ejus memoriam XXII Martii & hoc VIII Aprilis: ac priore die in Mss. Centulensi S. Richarii, Leodiensi S. Lamberti, & alio nostro sub nomine Bedæ, item in Leodiensi S. Laurentii sub nomine Adonis, & Bruxellensi S. Gudilæ sub nomine Vsuardi, ista eisdem plane verbis habent: Apud Corinthum B. Dionysii Episcopi, cujus eruditione & gratia, quam habuit in verbo Dei, multi fruuntur usque hodie. In Ms. Florario Sanctorum & nonnullis aliis memoratur absque elogio. [& 8 Apr.] Ast hoc VIII Aprilis, relato eodem elogio, quod jam attulimus, apud Vsuardum, Bellinum, Maurolycum, Molanum & alios, ista sub finem adduntur: Claruit autem idem Christi electus temporibus Marci Antonini & Lucii Aurelii. In hodiernis tabulis Martyrologii Romani hoc ejus encomium recitatur: Apud Corinthum B. Dionysii Episcopi, qui eruditione & gratia, quam habuit in verbo Dei, non solum suæ civitatis & provinciæ populos, sed & aliarum provinciarum & urbium Episcopos epistolis erudivit, Romanosque Pontifices adeo coluit, ut eorum epistolas publice legere in ecclesia diebus Dominicis consueverit. Claruit autem temporibus Marci Antonini Veri & Lucii Aurelii Commodi. In Martyrologiis Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excusis, & in Viola Sanctorum Hagenoæ impressa anno 1508, dicitur beato fine in Christo quievisse. Quæ eadem habet Petrus de Natalibus lib. 4 Catalogi cap. 37. In Natalibus Sanctorum Canonicorum a Ghinio editis, traditur Corinthi obdormivisse in Domino, sexto Idus Aprilis, circa annum Redemptoris CLXXX.

[8] [Corpus Parisios ad monasteriū S. Dionysii delatum.] Andreas Saussajus, ob reliquias in Galliam delatas, longo eum encomio ad hunc VIII Aprilis celebrat, his verbis: In agro Parisiensi, S. Dionysii famoso monasterio, celebritas natalis S. Dionysii Corinthiorum Episcopi, doctrina & rebus pie gestis insignis, cujus præclaræ epistolæ, quas ad Ecclesias exaravit, permultum utilitatis rebus Christianis attulerunt. Sacrum vero corpus ab Oriente Romam advectum, atque ab Innocentio Papa III datum Emerico Priori, inde ab eo in Gallias delatum ad prædictum cœnobium, augustoque feretro conditum, editiori loco proprie in altari quiescit, hodieque cum magna reverentia piis visitatoribus exhibetur: quibus & præfatus Pontifex ad tanti Cælitis ampliorem honorificationem, indulgentiarum munera in perpetuum concessit copiosa. Agunt de eisdem reliquiis Iacobus Breulius & Claudius Malingræus in suis commentariis historicis de urbe & diœcesi Parisiensi, lib. 4. Nos etiam, ex nostro itinere Romano per Gallias reduces, Parisiis aliquot mensibus substitimus anno MDCLXII, & has sacras reliquias aliasque, [Historia Translationis ex MS.] quæ in dicto monasterio adservanter, pie venerati fuimus, Historiam Translationis reperimus in illustri bibliotheca cœnobii Canonicorum Regularium S. Victoris, in codice numero 873 signato, quam inde descriptam hic damus.

[9] Anno ab Incarnatione Domini MCCXV, Innocentius sanctæ Romanæ Ecclesiæ Papa III ad Urbem generale Concilium convocavit. [Innocentius III Papa, post Concilium Lateranense,] At hoc Concilium convenerunt ex omni natione, quæ sub cælo est, Pastores & Prælati sanctæ Matris Ecclesiæ, Patriarchæ videlicet, Archiepiscopi, Pontifices & Abbates, & inferioris gradus & ordinis aliæ personæ, quarum non erat numerus. Reges etiam & Principes diversorum populorum vel per se vel per nuntios adfuerunt: vir autem venerabilis Abbas B. Areopagitæ Dionysii, Henricus nomine, cum ceteris interesse non potuit, quia provectæ ætatis imbecillitas non permisit. Misit autem pro se & pro ecclesia sua virum religiosum & honestum Hemericum, Magistrum Priorem, cum aliis personis ejusdem ecclȩsiæ, qui se loco sui, prout oportunius possent, Domini Papæ præsentiæ præsentarent. [tradit Hemerico Priori corpus S. Dionysii:] Soluto Concilio concessa est singulis licentia recedendi. Dominus autem Papa, volens omnibus palam facere benevolentiam & gratiam atque pium dilectionis affectum, quem erga venerabile cœnobium B. Dionysii & tunc habebat & semper habuerat, vocavit ad se præfatum Hemericum ac socios ejus, & in pignus perpetuæ caritatis dedit eis thesaurum impretiabilem, Corpus videlicet sanctissimi Dionysii Confessoris, Corinthiorum Episcopi, ut ipsum secum cum honore debito in Franciam transferrent, & ex parte sua ecclesiæ B. Dionysii cum omni reverentia præsentarent. Tradidit illis præterea suæ largitionis testimoniales litteras, sigillo sanctæ Sedis Apostolicæ roboratas. Illi vero cum condignis gratiarum actionibus tam nobile, tam sanctum, tam denique venerandum suscipientes depositum, gratuita summi Pontificis exhilarati munificentia, quam citius potuerunt, in Franciam remearunt. Qui cum accessissent ad ecclesiam B. Dionysii de Strata VIIII kal. Martii, prima scilicet Sabbathi, quæ dies Dominica nuncupatur, occurrit eis venerabilis Abbas & conventus cum processione solenni, Albis & cappis sericis induti, cereis accensis, [21 Februarii an. 1216 solenniter exceptum:] pulsatis campanis, & universo Clero & populo comitante: & sic cum hymnis & laudibus gloriosus Confessor & Pontifex Corinthiorum Dionysius intromissus est in ecclesiam sanctissimi Areopagitæ Dionysii, & magna Missa de ipso Confessore in ornamentis solennibus solenniter celebrata, intra apsidam, quæ super corpora SS. Martyrum retro altare in Sanctis Sanctorum sita est, in vase eburneo decenter composito locatus est. Sed quia modus & causa donationis hujus Apostolicæ, & venia quæ ab eodem concessa est omnibus, qui ad sacras Sancti hujus Confessoris reliquias honorandas devote accesserint, in ejusdem authentico plenissime continetur, ipsum in hoc loco subnectere curavimus, ut non solum a præsentibus sed etiam a posteris gestæ rei veritas certior habeatur.

[10] [Bulla donationis,] Innocentius Episcopus Servus Servorum Dei, dilectis filiis Abbati & Conventui S. Dionysii Parisiensis salutem & Apostolicam benedictionem. Utrum gloriosus Martyr & Pontifex Dionysius, cujus venerabile corpus in vestra requiescit ecclesia, sit ille censendus, qui Areopagita vocatur, ab Apostolo Paulo conversus, diversæ sunt sententiæ diversorum. Quidam enim fatentur Dionysium Areopagitam in Græcia fuisse mortuum & sepultum, aliumque Dionysium extitisse, qui fidem Christi Francorum populis prædicavit: alii vero asserunt, illum post mortem B. Pauli venisse Romam, & a S. Clemente Papa in Galliam destinatum, aliumque fuisse, qui mortuus est in Græcia & sepultus; utrumque tamen egregium in opere, & sermone præclarum. Nos autem neutri volentes præjudicare sententiæ, sed vestrum cupientes honorare monasterium, quod immediate ad Romanam spectat ecclesiam, sacrum B. Dionysii pignus, quod bonæ memoriæ * P. tit. S. Marcelli Presbyter Cardinalis, tunc Apostolicæ Sedis Legatus, de Græcia tulit in Urbem, vobis per dilectos filios Hemericum Priorem & quosdam alios, nuntios monasterii vestri ad generale Concilium destinatos, devote dirigimus; ut cum utrasque Reliquias habueritis, nulla de cetero remaneat dubitatio, quin sacræ B. Dionysii Areopagitæ Reliquiæ apud vestrū monasterium habeantur: vos igitur eas reverenter suscipite, hanc nobis vicissitudinem rependentes, ut in orationibus vestris spiritualis semper ad Deum commemoratio nostri fiat, & secundum oblationem eorumdem nuntiorum vestrorum anniversaria obitus nostri memoria solenniter celebretur. Omnibus autem qui ad has sacras Reliquias venerandas devote convenerint, quadraginta dies de injunctis sibi pœnitentiis auctoritate Apostolica relaxamus. [Indulgentia concessæ.] Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis & remissionis infringere, vel ei ausu temerario contraire: si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani, pridie Nonas Januarii, Pontificatus nostri anno XVIII. Hactenus Bulla Innocentii III, sed alius a Dionysio Episcopo Corinthi est, supra ab hoc citatus Dionysius Areopagitæ Episcopus Atheniensis, de cujus sacris Reliquiis alia & valde diversa controversia agitatur, suo tempore tractanda: & nonnulla insinuantur XIX Aprilis ad Vitam S. Leonis Papæ noni, qui corpus S. Dionysii Areopagitæ tradit Ratisponæ asservari, diplomate anno MLII hac de re ad Regem Francorum aliosque hujus regni prælatos & subditos misso.

[Annotatum]

* al. Petrus,

DE SANCTIS MARTYRIBVS,
TIMORIO, IANVARIO, MACARIO, CONNEXO, MAXIMA, ET CONCESSA,
CARTHAGINE ET ALIBI IN AFRICA.

[Commentarius]

Timorius, Martyr, Carthagine in Africa (S.)
Ianuarius, Martyr, alibi in Africa (S.)
Macarius, Martyr, alibi in Africa (S.)
Connexus, Martyr, Carthagine in Africa (S.)
Maxima, Martyr, alibi in Africa (S.)
Concessa, Martyr, Carthagine in Africa (S.)

G. H.

Vetustißimum S. Hieronymi Martyrologium, a mille fere annis exaratum, & hactenus a nobis laudatum, [Martyres sex in Africa passi,] hunc diem ita auspicatur: VI Idus Aprilis. In Africa Timorii, Januarii, Macarii, Conexi, Maximæ, Concessæ. In aliis apographis hujus Martyrologii solum nominantur quatuor; & in Blumiano Ms. ita referuntur: In Africa natalis SS. Thimori, Macarii, Conexi, Maximæ. Verum Maximi legitur in Lucensi & Corbeiensi apographis; & loco Macarii in priori habetur Mecari, in altero Mœchari. In pervetusto Ms. Richenaugiensi, [aliqui Carthagine,] sive Augiæ-divitis, monasterii prope Constantiam in Suevia, duplex constituitur claßis hoc modo: In Africa Januarii, Macarii, & in Carthagine Concessi, Timoris, Connexi, & alibi Maximi, Solutoris &c, sed legendum Connexi, Maximi quæ aliis Maxima est: Et alibi Solutoris uti mox ex sequenti classe constabit. Item Concessa legendum: Nam Concessus ad sequentem classem spectat. In Ms. monasterii Rhinoviensis apud Heluetios etiam duo primi Africæ, ac duo sequentes Carthagini tribuuntur, omißis duobus ultimis. In Ms. Trevirensi S. Maximini ita legitur: [Timotheus pro Timorio positus,] In Africa natalis Timothei, Macarii, Conexi, Maximæ. In Ms. Vaticano num. 5949 signato habetur: In Græcia S. Timothei. Omisso loco in Kalendario Missalis Ambrosiani anno 1560 excusi, refertur etiam Timotheus Martyr: quem plane autumamus hunc Timorium esse: pro quo in Ms. Tamlactensi repeti nomen Majori arbitramur, loco similiter omisso. Rabanus etiam duas classes statuit hoc modo: In Africa Januarii, Macarii & Maximæ. Et in Carthagine Concessæ. [& pro Macario etiam Macaria legitur.] Auctor Bedæ supposititii (nam genuinum ejus Martyrologium vacat) eadem habet, sed Macariæ est excusum, pro quo in Richenbergensi sub nomine ejusdem Bedæ Ms. etiam Macarii legitur, & Concessa Virgo dicitur. Interim Beda in notis citato, ista leguntur in hodierno Martyrologio Romano: In Africa Sanctorum Martyrum Januarii, Maximæ & Macariæ. Carthagine S. Concessæ Martyris. Quæ Notkerus ita conjungit: In Africa SS. Januarii, Macarii, Maximæ, Concessæ & aliorum multorum. Ita etiam Macarius apud Vsuardum & in omnibus Mss. codicibus legitur, sed nomine sub initium subinde distorto.

[2] Magnum hic bellum indicitur antiquis Martyrologiis, dum S. Concessa in Africa passa, [Non intelligenda Carthago in Hispania sita.] & ibidem Carthagini a variis adscripta, transfertur in Hispaniam, quasi dictis Martyrologiis prævaleret nuper conflatum Chronici Flavii Lucii Dextri, in quo ad annum 300 num. 11 ista sunt exarata: Carthagine Hispaniæ S. Concessa Martyr egregia. Eam ideo Tamajus-Salazar suo Martyrologio Hispanico inscripsit cum hoc elogio: Carthagine in Hispania martyrium S. Concessæ Virginis, apud omnes celebre: quo constanter, pro Christi numine & pro fidei nomine, coronas duplices adepta est. Et simili modo aliquā ejus Vitam, a se pulchre excogitatam, adjungit, variasque de Carthaginensis Spartariæ origine adducit sententias.

[3] [Alicujus S. Ianuarii reliquiæ Bononiæ.] Masinus in Bononia perlustrata ad hunc diem celebrat memoriam S. Ianuarii Martyris, eo quod aliquæ cujusdam S. Ianuarii Martyris Reliquiæ asserventur in ecclesia S. Benedicti in platea Galliera.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
CONCESSO, SOLVTORE, SVCCESSO, PINNARO ET AMMONIO.

[Commentarius]

Concessus, Martyr (S.)
Solutor, Martyr (S.)
Successus, Martyr (S.)
Pinnarus, Martyr (S.)
Ammonius, Martyr (S.)

G. H.

Altera claßis Martyrum ita proponitur, in antiquißimo Martyrologio S. Hieronymi jam citato: [Martyres quinque,] Et alibi Concessi, Solutoris, Successi, Pinnari. Item Ammoni. Iidem, omisso Ammono, referuntur in apographo Lucensi & Blumiano. Verum omnes sunt cum additamento in Ms. Corbeiensi Parisiis excuso, his verbis: Et alibi Concessi, Salutoris, Pinnari, Ammoni, Successi, Donatæ. In Ms. Reginæ Sueciæ, ab Holstenio magni æstimato, ita legitur: Et alibi Concessi, Solutoris, Successi cum aliis duobus, qui sunt Pinnarus & Ammonus. In Ms. Barberino referuntur, Concessus, Ammonius & Successus. In Mss. Trevirensi S. Maximini & Richenaugiensi, memorantur Solutor, Successus & Ammonius. In Mss. Parisiensi Labbæi & Augustano S. Vdalrici sunt quinque, sed aliis mixti, & in uno Successa, in altero Concessa scribuntur, qui sunt Successus & Concessus. In Ms. Florario ista habentur: Eodem die SS. Maximi; Solutoris, Timori, Connexi, Donacii, [an addendi Donatus & Demetrius.] Demetrii. Ita in Ms. Leodiensi, post tres ex priori classe relatos, adduntur Donatus & Demetrius. Verum videntur ex sequenti die huc translati; ac proinde tam Donatum, quam Donatam, supra relatam, cum Demetrio omittimus. Est in Tamlactensi etiam Reganus sed aliis ignotus. Pro Solutore in Mss. Corbeiensi & Aquisgranensi dicitur Salutor, & forsan in Atrebatensi, Tornacensi & Lætiensi Salvator. [An Solutor aliis Salutor & Salvator?] Imo & præcedenti die est Salvator Martyr in Anglia apud Grevenum, Canisium, & auctorem Florarii, qui Anglis ignotus est, & forsan pro istis verbis Et alibi, ab aliquo intrusum in Anglia. Vsuardus utramque classem conjunxit, dum ista tradit: In Africa Macarii Martyres & aliorum novem. At Notkerus aliorum multorum scripsit. Wandelbertus ex priori classe Maximum, sed aliis Maximam, & ex hac classe Solutorem conjungit hoc versu:

Maximus & senas Idus tenet, atque solutor.

DE SANCTO ÆDESIO,
MARTYRE ALEXANDRIÆ.

ANNO CCCIV

[Commentarius]

Ædesius Martyr Alexandriæ (S.)

AUCTORE G. H.

Tabulæ sacræ Martyrologii Romani auspicantur hunc diem VIII Aprilis a glorioso martyrio S. Ædesii his verbis: Alexandriæ S. Ædesii Martyris, [Cultus sacer.] fratris B. Apphiani, qui sub Maximiano Galerio Imperatore, cum impium Judicem, quod Deo dicatas Virgines lenonibus traderet, palam argueret; a militibus tentus, sævissimisque affectus suppliciis, in mare demersus est pro Christo Domino. Acta martyrii S. Apphiani late deduximus ad diem secundum Aprilis, ubi pluribus de anno & die martyrii egimus. Eusebius Pamphili, cui dictus Apphianus cohabitarat, libro de Martyribus Palæstinæ cap. 4, hujus gloriosum certamen, Cæsareæ in Palæstina peractum, describit; & cap. 5 subjungit Vlpiani & Ædesii martyrium, extra Palæstinam peractum; Vlpiani in urbe Tyro, uti diximus III Aprilis, & S. Ædesii in urbe Alexandria, de quo ista tradit Eusebius:

[2] [Ædesius frater S. Apphiani,] Aliquando post tempore Ædesius, tam secundum Deum quam juxta carnem Apphiani frater germanus, germana cum illo perpessus est. Quippe post innumerabiles confessiones, post diuturnos carceris & vinculorum cruciatus, post Præsidum sententias, [ad metalla condemnatur,] quibus ad metalla Palæstinæ fuerat condemnatus; post vitæ rationem plane philosophicam, quam in pallio philosophico agens perpetuo traduxerat (longius enim quam frater in disciplinis processerat, utpote qui operam dedisset philosophiæ) tandem apud Alexandriam, cum Judicem, [Alexandriæ Iudicē imptū arguit,] qui de Christianis quæstionem habebat, supra modum debacchantem atque insultantem vidisset; & nunc quidem viros graves variis afficientem contumeliis, nunc mulieres eximia castitate præditas, atque etiam Virgines Deo devotas lenonibus ad omne genus turpitudinis dedentem, idem ac frater facere conatus est. Cum enim hæc ipsi intolerabilia viderentur, ingenti animi fiducia accessit ad Judicem. Cumque verbis simul & factis illum pudore atque ignominia perfudisset, posthæc multiplices tormentorum cruciatus fortiter perpessus, tandem in mare præcipitatus, [in mare præcipitatur:] eodem quo frater genere mortis interiit. Et hæc quidem Ædesio, tametsi aliquanto post tempore, ut jam dixi, ad hunc modum contigerunt.

[3] Hæc Eusebius Pamphili. At Græci die II Aprilis simul celebrant SS. Apphianum (quem fere Amphianum appellant) & Ædesium, & vocant ex matre fratres, quos Eusebius asserit ὁμοπατρίους eodem patre prognatos. Aloysius Lipomanus tomo VII Vitarum Sanctorum edidit Acta utriusque, & de S. Ædesio ista habet: Similes autem postea cruciatus, haud multo interjecto tempore frater ejus Ædesius pertulit. Hic & antequam frater ejus ad Deum concessisset, philosophiæ se dedidit, & varias artes disciplinasque, [variis scientiis instructus,] non Græcas solum, sed Romanas didicit, diuque Pamphili discipulus fuit. Et cum sæpissime se Christianum professus esset, diuturnaque supplicia in carcere pertulisset, ad æris metalla primum in Palæstina damnatus est. Et post hanc calamitatem Alexandriæ incidit in Hieroclem, qui totam Ægyptum administrabat. Hunc cum in Dei Martyres injuria sævientem animadvertisset, sanctasque Dei Virgines tradentem lenonibus, qui eas omni nequitia & libidine contaminarent, [Hieroclem Iudicem cædit:] nec tantam iniquitatem perferre posset, simile fraterno facinus aggreditur. Namque divino repletus zelo procedit, & verbis ac factis Hieroclem confundit. Manu enim sua illi plagas in os infligit, humique supinum prosternit, & cædit ac monet, ne audeat contra naturæ leges Dei servos offendere. Hæc & alia multa cum ille dixisset & fecisset, postea strenue corpori suo illatos cruciatus pertulit; Done in mare conjectus, eumdem quem frater habuit vitæ finem. Atque Alexandriæ hoc certamen subiit.

[4] Hæc Græci in Actis a Lipomano editis, quorum tale compendium extat in Menologio Basilii Porphyrogeniti Imperatoris: Ædesius condemnatus, ut in æreis metallis effodiendis puniretur, [memoratur in Menologio Basilii Imperat.] missus est Alexandriam: ubi cum quadam die urbis Præsidem vidisset acriter in Christianos desævientem, festinans illico virga ipsum percussit. Unde multis prius cruciatibus vexatus, in mare demum projectus, martyrium feliciter consummavit. Hæc ibi, quæ ita paulo latius explicantur in Menæis Græcorum: [& Menæis Græcorum:] Ædesius vero Alexandriæ in Ægypto ad fodinas ærarias missus, cum inter suas ærumnas videret Christianos ab Hierocle suppliciis torqueri; suæ vitæ contemptor, Præfectum sua manu verberavit: qua de causa multis tormentis expositus, ipse demum quoque in mare præcipitatus, martyrii lauream adeptus est. Hæc ibi. Adversus memoratum Hieroclem scripsit librum Eusebius, una cum hujus Demonstratione Euangelica Parisiis, [Hierocles confutatur.] anno MDCXXVIII Græce & Latine, Zenobio Acciaiolo interprete, editum: in quo eum egregie confutat, quod ex Philostrati Lemnii Sophistæ historia fuerat ausus Apollonium Tyanæum, infamem magum, Servatori nostro Iesu Christo comparare. Eumdem, sed tacito nomine, eadem de causa insectatur Lactantius Firmianus lib. 5 Divinarum institutionum cap. 3, & plures alii. Consuli potest Baronius ad an. 302 num. 58 & sequentibus.

DE S. AMANTIO EPISCOPO,
COMI IN ITALIA ALPESTRI.

CIRCA AN CCCCXLVI.

[Commentarius]

Amantius, Episcopus Comensis, in Italia Alpestri (S.)

AUCTORE G. H.

Antiquißima venerationis Ecclesiasticæ, quam Sanctus Episcopus hic obtinet, memoria extat in Breviario veteri Comensi, in quo hymnus hujusmodi præscribitur recitandas.

Magna quidē tunc gratia Comensem intrat patriā, [Cultus ex Breviario,]
Cum Beatus Amantius hanc regebat Ecclesiam.
Hic nam succedens tertius Præsul almus Amantius,
Benevolus, ut decuit, Pastoris Sedem tenuit.
Vivendi qui jam terminum ingrediens, Abundio
Gregis committit regimen, hostis ne oves perderet.
Sit laus Patri pro munere, de tanto Sancto Præsule,
Prolique cū Paraclito, uni trinoque imperio. Amen.

Decessor ejus S. Provinus fuit, successor S. Abundius: illius Acta dedimus VIII Martii, [& Fastis:] hujus II Aprilis. S. Amantii apud Comum Episcopi & Confessoris nomen celebratur in Martyrol. Romano: ubi in Notis perperam dicitur successisse S. Felici, qui vixit temporibus S. Ambrosii, cujus ad eum extat epistola. Habetur hic primus Ecclesiæ Comensis Episcopus, inter quem & S. Amantium sedit jam memoratus Provinus. Galesinius in suo Martyrologio hoc elogium concinnavit: Novocomi S. Amantii, Episcopi & Confessoris: qui Leone primo Pontifice, Episcopalium virtutum & sanctimoniæ laude florens, obdormivit in Domino.

[2] Plura de eo habent Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, [familia,] Vghellus tomo 5 Italiæ sacræ columna 238, & Franciscus Ballarinus in Chronico Comensi pag. 94. Ac primo tradunt a nonnullis videri Theodosii Junioris Imperatoris ex sorore nepotem, & Cantuariæ in Anglia natum. Quæ nobis minus probantur, licet hanc ob causam inscriptus sit Martyrologio Hispanico Tamaji Salazar. Habuit Theodosius sorores S. Pulcheriam, quæ cum marito Marciano Imperatore in castitate vixit, tum Arcadiam & Marinam, quas in virginitatis proposito admonitione S. Pulcheriæ permansisse tradit Theophanes, ad annum obitus Arcadii Imperatoris, & harum patris; qui in Oriente regnavit, nec scitur in Britannia, postea Anglia dicta, unquam fuisse. Sed his omißis ad certiora progrediamur, quæ ita tradit Vghellus: Italiam petens, Comum pervenit, ac Provini virtutum contemplatione defixus, [Episcopatus,] iisdem pietatis laboribus, in quos incumbebat per id tempus magister, sedulo admovit manus; sic ut dignus haberetur, qui decedenti Provino in Episcopatum sufficeretur. Hæc Vghellus: quibus similia habent alii. S. Provinum e vita deceßisse innuimus cum Ballarino circa annum Christi CCCCXX: cui si aliquamdiu convixerit S. Amantius, non potuit sorore aliqua Theodosii Iunioris prognatus fuisse. De rebus in Episcopatu gestis ista cum aliis tradit idem Vghellus: Romæ fuit temporibus Magni Leonis, a quo SS. Petri & Pauli Apostolorum aliquot Reliquiis donatus, reversus Comum, illas honorifice collocavit in ecclesia eisdem sanctis Apostolis dedicata, [Reliquiæ SS. Petri & Pauli a S. Leone Papa donatæ:] qua deinceps pro Cathedrali usus est; cum S. Carpophori templum, in quo superiores Episcopi defixerant Sedem, longius videretur distare.

[3] Fuit illud Apostolorum templum, anno MXCV die III Iunii, ab Vrbano II Papa in honorem S. Abundii Episcopi dedicatum: in cujus Vita ista de S. Amantio habentur: Hic Græco & Latino lepore affabilis, [intima familiaritas cum S. Abundio successore,] & sanctitatis titulis illustris, S. Amantii factus est familiaris: quos mutuus affectus alterni fœderis tanto amore connexuit, ut foret ambiguum, uter horum alterum magis diligeret. Ita tamen temperies erat ambobus, ut pastorales fasces excellerent, & devota ovis ad nutum Pastoris militaret. Multam concordiam, tanto ex duce tantoque ex milite Respublica sanctæ Ecclesiæ suscepit, multaque incommoda declinavit. Sic eorum vita jucunda, laudabilis & salutaris notis & ignotis fuit, ut ii præsentia religionis, illi sola fama proficerent, dum tanta concordia alternæ dilectionis fruerentur. Amantium ægrotare contigit, ac extremis vitæ propinquare. Extemplo accersivit Abundium, velut Elias Helisæum, quem Dei providentia & testium præsentia Pontifex ordinavit Pontificem, suæ gubernationis dignum superstitem. Hæc ibi: at quo id tempore contigerit, non additur. Ballarinus & Vghellus asserunt S. Amantium ad superos evolasse anno 448, Ferrarius vero circiter annum 460. in alteram vitam digressum; sed manifesto errore, ac forsan typographico, pro quo, si conjecturæ locus sit, [tempus mortis:] mallem legi annum 446: ac tunc illi succeßisset S. Abundius, cujus virtus cum jam palam ubique innotesceret, missus ipse est a S. Leone Papa Constantinopolim anno 450 ad Theodosium Imperatorem, ut ad ejus Vitam 2 Aprilis dictum est.

[4] A morte sua honorificæ sepulturæ traditus est S. Amantius, in æde sua Cathedrali Apostolorum Petri & Pauli, [sepultura,] dein S. Abundii dicta, ubi requievit usque ad annum millesimum quingentesimum nonagesimum: quo tempore Ptolemæus Gallius Comensis, S. R. E. Cardinalis, S. Abundii Comensis Abbatiæ Commendatarius, illius ecclesiam vetustate collabentem fere a fundamentis restauravit: ubi & multorum Sanctorum, Comensis Ecclesiæ Episcoporum, ibidem quiescentium corpora, quæ reperit, honestiori loco recondidit: quando corpus S. Amantii donavit Patribus Societatis Iesu, ut in eorum ecclesia, SS. Amantio & Felici dicata, collocaretur: [translatio corporis ad ecclesiam Societatis Iesu illi dicatam.] de cujus corporis translatione litteræ annuæ Societatis ad dictum annum MDXC ista habent pag. 138. Corpus S. Amantii, donum Ptolemæi Cardinalis, translatum hoc anno in nostram ædem eximia pompa. Concurrit multitudo ex adjacentibus oppidis frequens, gnara temporis, avida spectaculi. Arcuata erat urbs in capitibus viarum, adornata tabulis signisque & perpetuo peripetasmate: sed area collegii templumque maxime illustria, multigenis argumentis, versu inscriptis pictisque, alterno textu fulgentia: quorum copiam plebs imperita, eruditi elegantiam æstimabant. Conditum sacrum pignus arca marmorea sub altari maximo: & votiva circum donaria, accepta propter beneficia, quorum imagines litteræque causam testantes, in auro argentoque expressæ, miraculum ad præsens, in posterum monumentum.

DE SANCTO PERPETVO,
EPISCOPO TVRONENSI IN GALLIA.

CIRCA AN. CCCCXC.

[Commentarius]

Perpetuus, Episcopus Turonensis, in Gallia (S.)

AUCTORE G. H.

CAPUT I.
Tempus Episcopatus collati. Templum S. Martini & alia constructa. Hujus ossa translata.

De primis Ecclesiæ Turonensis in Gallia ad Ligerim Episcopis quæ certiora novimus, tradidit pleraque S. Gregorius, & ipse Episcopus Turonensis, qui in dicta Sede floruit seculo Christi sexto, sanctitate & doctrina eximius. Hic ergo, libro primo de Miraculis S. Martini, Episcopi etiam Turonensis, capite sexto, indicat tempus, quo S. Perpetuus, de quo hic agimus, ordinatus fuit Episcopus Turonensis, [S. Perpetuus creatur Episcopus,] dum ista scribit: Operæ pretium est etiam illud inserere lectioni, qualiter S. Martini corpusculum, in locum ubi nunc veneratur, fuerit Angelo annuente translatum. Anno sexagesimo quarto post transitum gloriosi Domini Martini, [anno 64 post transitum S. Martini,] Beatus Perpetuus Turonicæ Sedis Cathedram sortitus est dignitatis. Adeptusque hunc apicem, cum votorum magno consensu, fundamenta templi ampliora quam fuerant, super beata membra locare disposuit. In quod sagaci insistens studio, mirifico mancipavit effectui. De qua fabrica multum quod loqueremur erat, sed quia præsens est, conticere exinde melius putavimus. Hæc ibi Gregorius: ex quo ad Kalendas Februarii ante Vitam S. Sigeberti Regis Francorum Austrasiorum § VII late deduxi S. Martinum vita functum esse anno CCCXCVII, [mortui an. 397,] & postmodum nostro exemplo idem tradiderunt Carolus Le Cointe, tomo 1 Annalium Ecclesiasticorum Francorum ad annum 498 a num. 6 ad num. 24; Ioannes Maan, in Sancta & Metropolitana Ecclesia Turonensi, in Vita ejusdem S. Martini a se illustrata; & Iacobus Grandamicus, in Chronologia Christiana, Intervallo 3 cap. 6, ubi sectione tertia asserit me omnium diligentissime hanc quæstionem explicuisse, & sequendum aliis proponit. Successores S. Martino in Sede Turonensi fuerunt S. Briccius, cujus annos Episcopatus fuisse XLVII tradit idem Gregorius. Post quem eodem teste sedit S. Eustochius annos XVII, scilicet usque ad annum CCCCLXI, [ergo anno 461,] quando annus sexagesimus quartus labebatur post transitum S. Martini, quo S. Perpetuus Turonicæ Sedis Cathedram sortitus est dignitatis.

[2] Idem Gregorius, ad calcem Historiæ Francorum, sive lib. 10 cap. 31, [ordine sextus, nobilis & dives:] recenset Episcopos Turonenses, & sexto loco ista habet: Sextus ordinatur Perpetuus, de genere & ipse, ut aiunt, Senatorio & propinquus decessoris sui: dives valde & per multas civitates habens possessiones. Hinc arbitramur lib. 2 cap. 14 intrusa esse verba ista quintus post B. Martinum, eisque abrasis ita legendum: Apud urbem Turonicam defuncto Eustochio, septimo decimo sacerdotii sui anno, Perpetuus ordinatur, scilicet sextus Episcopus Turonensis: uti etiam in sequenti poëmate cecinit S. Sidonius Apollinaris Episcopus Arvernorum, S. Perpetuo familiaris, & pari nobilitate oriundus, atque ante hunc mortuus. Hic ergo libro 4 epistola 18 ad Lucontium ista scribit: Basilicam sancti Pontificis Confessorisque Martini Perpetuus Episcopus, dignissimus tanto prædecessore successor, multum priori, quæ fuit hactenus, capaciorem novavit. Magnum est ut ferunt opus nominandumque, [incitat S. Sidonium Apollinarem ut carmine exornet basilicam a se constructā,] quod in honorem talis viri factum, talis vir fecisse debuerit. Hujus me parietibus inscribere supradictus Sacerdos hoc epigramma compellit; quod recensebis, ut est in his quæcumque deposcit privilegio caritatis imperiosissimus. Atque utinam molis illius pompam, sive donaria, nil hujus obsequii turpet oblatio: quod secus fore plurimum timeo, nisi forsan inter omnia venusta, sic epigrammatis istius fœditas placeat, ut niger nævus candido in corpore, qui quidem solet sic facere risum, quod accipere suffragium. Sed quid hinc amplius? Pone fistulas ipse pastoritias, & elegiæ nostræ, quia pede claudicat, manum porrige.

Martini corpus, totis venerabile terris,
      In quo post vitæ tempora vivit honor;
Texerat hic primum plebeio machina cultu,
      Quæ Confessori non erat æqua suo:
Nec desistebat cives onerare pudore
      Gloria magna viri, gratia parva loci.
Antistes sed, qui numeratur sextus ab ipso,
      Longam Perpetuus sustulit invidiam;
Internum removens modici penetrale sacelli,
      Amplaque tecta levans exteriore domo.
Creveruntque simul, valido tribuente Patrono,
      In spatiis ædes, conditor in meritis:
Quæ Salomoniaco potis est confligere templo,
      Septima quæ mundo fabrica mira fuit.
Nam gemmis, auro, argento si splenduit illud;
      Istud transgreditur cuncta metalla fide.
Livor abi mordax, absolvanturque priores:
      Nil novet aut addat garrula posteritas.
Dumq; venit Christus, populos qui suscitat omnes,
      Perpetuo durent culmina Perpetui.

[3] Hactenus S. Sidonius Apollinaris de dicta ecclesia, de qua Gregorius Turonensis, ad citatam calcem Historiæ, ista habet: Hic, submota basilica, quam prius Briccius Episcopus ædificaverat super S. Martinum, ædificavit aliam ampliorem miro opere: in cujus absida beatum corpus ipsius venerabilis Sancti transtulit, Verum eadem idem Gregorius latius deducit libro 2 cap. 14. Cum virtutes, inquit, assiduas ad sepulcrum ejus fieri cerneret; cellulam, quæ super eum fabricata fuerat, videns parvulam, indignam talibus miraculis judicavit. Qua submota, magnam ibi basilicam, quæ usque hodie permanet, fabricavit: [cujus fuit admiranda majestas,] quæ habetur a civitate passus quingentos quinquaginta. Habet in longum pedes centum quinquaginta quinque, in latum sexaginta: habet in altum usque ad cameram pedes quadraginta quinque, fenestras in altario triginta duas, in capso viginti; columnas quadraginta unam: in toto ædificio fenestras quinquaginta duas, columnas centum viginti: ostia octo, tria in altario, quinque in capso, seu gremio aut navi templi.

[4] Sed quæ deinceps S. Perpetuus peregit, in dicto libro de Miraculis S. Martini, ita narrat idem Gregorius: Adveniente ergo optato tempore Sacerdoti, ut templum dedicaret, & Sanctum corpusculum a loco, ubi sepultum fuerat transferret; [Evocat Episcopos & alios ad translationem S Martini,] convocavit Beatus Perpetuus ad diem festum vicinos Pontifices, sed & Abbatum ac diversorum Clericorum non minimam multitudinem. Et quia hoc in Calendis Julii agere volebat, vigilata una nocte, facto mane, accepto sarculo, terram, quæ supra sanctum erat tumulum, cœperunt effodere. Quo detecto, manus ut eum commoverent injiciunt; ibique multitudo tota laborans, [& ob remoram calitus immissam,] nihil prorsus per totam diem profecit. Vigilata denique alia nocte, mane tentantes nihil omnino agere potuerunt. Tunc conturbati atque exterriti, quid facerent nesciebant. Dicit eis unus ex Clericis: Sciatis quia post hoc triduum natalis Episcopatus ejus esse consueverat: & forsitan in hac die se transferri debere vos admonet. Tunc jejuniis ac orationibus & jugi silentio die noctuque insistentes, [post jejunia & preces,] triduum illud continuatim duxerunt. Quarta autem die accedentes, ponentesque manus, non valebant penitus movere sepulcrum. Pavore autem exterriti, jam in hoc stantes, ut terra vasculum, quod detexerant, operirent; apparuit eis veneranda canicie senex, instar nivis candorem efferens, dicens se Abbatem & ait eis: Usquequo conturbamini & tardatis? Non videtis Dominum Martinum stantem, [Angelo in forma Abbatis apparente] vos juvare paratum, si apponitis? Tunc jactans pallium, quo utebatur, posuit manum ad sarcophagum cum reliquis Sacerdotibus, Crucibus paratis ac cereis, impositaque Antiphona, dederunt cuncti voces psallentes in excelso. Tum ad senis conatum protinus sarcophagum cum summa levitate commotum, in locum, [solenni pompa translatio peracta est,] ubi nunc veneratur, Domino annuente perperducitur. Quo ad votum Sacerdotis composito, dictis etiam Missis, ut ventum est ad convivium, requirentes solicite senem, nequaquam reperiunt. Sed nec homo quidem extitit, qui eum de basilica exire vidisset. Credo aliquam fuisse virtutem Angelicam, quæ & beatum virum se vidisse pronuntiavit & deinceps nulli comparuit. Hæc ibi de dicta Ecclesia, a S. Perpetuo constructa, de qua in Chronico S. Maxentii vulgo Malleacensi, tomo 2 Novæ bibliothecæ manuscriptorum a Philippo Labbe editæ, ista leguntur: Anno DCCCCIII Basillca S. Martini Turonensis, quam S. Perpetuus olim ædificaverat, cremata est pridie Kalendas Julii, quam postmodum nostra ætate Herveus Thesaurarius reædificavit. In Chronico Andegavensi, tomo 1 ejusdem Bibliothecæ, eadem referuntur; sed basilica tertio cremata dicitur.

[5] Non stetit diligentia S. Perpetui in basilica una S. Martini construenda; verum, ut additur dicto capite 14 libri 2 Historiæ, [alias ecclesias construit.] quoniam camera cellulæ illius prioris eleganti opere fuerat fabricata, indignum duxit Sacerdos, ut opera ejus deperirent: sed in honore beatorum Apostolorum Petri & Pauli aliam construxit basilicam, in qua cameram illam affixit. Multas & alias basilicas ædificavit, quæ usque hodie in Christi nomine constant. Quæ latius sub calcem dictæ historiæ indicantur. Hic, inquit, ædificavit basilicam S. Petri, in qua cameram basilicæ prioris posuit, quæ usque ad nostra tempora perseverat. Basilicam quoque S. Laurentii monte Laudiaco ipse construxit. Hujus tempore ædificatæ sunt ecclesiæ in vicis, id est, Evena, Mediconno, Berrao, Balatedine, Vernado. Supra citatus Ioannes Maan, appellat parochiales ecclesias ab ipso conditas, dicique vulgo, Avoine, Monnoye, Barou, Balan, Vernou.

CAPUT II
Concilia habita. Jejunia & Vigiliæ ordinatæ: obitus, cultus sacer.

[6] Anno Christi quadringentesimo sexagesimo primo, quo S. Perpetuum ordinatum supra diximus, [Concilio Turonensi præest anno 461.] Severino & Dagalaifo Consulibus, convocatis aliquot Galliarum Episcopis, Concilium Turonibus collegit, ad quod ista Præfatio præmittitur. Severino V. C. Consule, sub die XIV Kalendas Decembris, cum ad sacratissimam festivitatem, qua Domini Martini receptio celebratur, in civitate Turonorum beatissimi Sacerdotes, quorum subscriptio subter adjecta est, convenissent; necessario crediderunt, ut quia per longam incuriam in aliquo de rebus Ecclesiasticæ disciplinæ regula fuisset vitiata, definitionem suam, quæ cum Patrum auctoritate concordat, præsentis scripturæ emissione firmarent: non, quæ prius illicite admissa sunt, revolventes; sed posteriorum universorum utilitati prospicientes, ut secundum Euangelica præcepta & Apostolicam doctrinam Patrum statuta servantes, Ecclesia Domini pura & immaculata permaneat. Subscripserunt Episcopi, Perpetuus Turonensis, Victorius Cenomanensis, Leo Bituricensis, Eusebius Namnetensis, Amandinus Catalaunensis, Germanus Rotomagensis, Athenius Redonensis, Mansuetus Britannorum, cum Jocundino Presbytero jussu Venerandi Episcopi, Ex his Leo Bituricensis & Victorius Cenomanensis subscripserant ante Concilio Andegavensi, Opilione Consule anno CCCCLIII habito. Indicatus dies XIV Kalendas Decembris incidit in diem octavam solennitatis S. Martini: pro quo die mallet Ioannes Maan, sed ex sua conjectura, substitui diem XI Novembris S. Martino sacrum. Carolus le Cointe arbitratur eo tantum anno illud festum celebratum: quod in Tractatu de Patriarchio Bituricensi tomo 2 Bibliothecæ novæ Labbei, dicitur celebratum XVIII Kalendas Decembris. Sed quod ibidem tradatur Leo Episcopus sedisse annos decem & octo, admittimus, non tamen ab anno XXXI usque ad annum XLVIII post quadringentesimum, quod e dictis Conciliis rejicitur. Inde tamen & ex ejus successoribus concludimus, Concilium dictum Turonicum non differendum usque ad annum CCCCLXXXII, quo Severinus cum Trocondo collega Consulatum geßit, uti post alios a Ioanne Maan factum.

[7] Aliud Concilium Veneti in Britannia Armorica a Perpetuo Metropolitano, in alicujus Venetensis Episcopi ordinatione, celebratum est: cui præfigitur Epistola Synodi, ad Episcopos ejusdem provinciæ qui Concilio non interfuerant, [Concilium Veneticum habet] & est hujusmodi. Cum semper a nobis cura religionis haberi debeat in promptu, nec aliunde debeat esse meditatio, eo præcipue tempore, quo nos aut voluntas aut occasio congregavit, ut communis ex multorum collatione tractatus, consentiente in Christo spiritu, multarum sententiarum auctoritate firmetur: ne singulorum pro arbitrii sui qualitate definitio, aut imperitiæ decipiatur errore, aut tumore præsumptionis vel iracundiæ depravetur: & dum unusquisque, sine fratrum collatione, suo tantum credit arbitrio, statuat quod merito possit omnibus displicere. Itaque quoniam nos in Ecclesia Venetica causa ordinandi Episcopi congregavit, [ordinaturus Episcopum Venetensem,] rectum esse credidimus de regula Ecclesiastica, quæ nobis donante Domino credita est, & de districtione, cujus cura non sine culpa nostra omittetur, habita consultatione, ut quæ in prioribus Patrum statutis videmus omissa, & procedente tempore licentia, ex nimia prolabentis seculi libertate præsumpta, statutis saluberrimis sanciremus. Quod in notitiam beatitudinis vestræ, quia præsentia vestra nobis, necessitate faciente, fraudata est, credidimus deferendum; ut si probabile duxeritis, id quoque & vestra auctoritate firmetur & districtione servetur. Subscripsit S. Perpetuus primus sub hac formula: Perpetuus Episcopus hanc definitionem nostram relegi & subscripsi, & ea quæ a Patribus nostris vel a nobis prius statuta sunt, censeo observanda. Sunt autem Canones sedecim, pro immunitate Ecclesiæ aut reformatione morum sanciti. Tempus quo illud Concilium habitum fuerit non indicatur. Retulit Sirmondus ad annum CCCCLXV. De S. Paterno seculo sequenti Episcopo Venetensi agimus XV Aprilis: quem modo ibi constitutum Episcopum perperam a nonnullis indicari ostendimus.

[8] Præterea, ut Gregorius ad calcem historiæ scripsit, instituit jejunia vigiliasque, [instituit jejunia,] qualiter per circulum anni observarentur, quod hodieque apud nos tenetur scriptum, quorum ordo hic est de jejuniis. Post Quinquagesimam, id est Pentecosten, quarta & sexta feria usque Natale S. Joannis. De Kalendis Septembris usque Kalendas Octobris, bina in septimana jejunia. A depositione Domni Martini usque Natale Domini, terna in septimana jejunia. De natali S. Hilarii usque medium Februarium, bina in septimana jejunia. De vigiliis: Natali Domini, in Ecclesia; Epiphania, [& Vigiliæ quo loco agendæ sint ordinat:] in Ecclesia; Natali S. Joannis, ad basilicam Domni Martini; Natali S. Petri, ad ipsius basilicam V Kalendas Aprilis; Resurrectione Domini nostri Jesu Christi, ad basilicam Domni Martini; Pascha, in Ecclesia; Die Ascensionis, in basilica Domni Martini; Die Quinquagesima, in Ecclesia; Passione S. Joannis, ad basilicam in baptisterio; Natali sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, ad ipsorum basilicam; Natali S. Martini, ad ejus basilicam; Natali S. Symphoriani, ad basilicam Domni Martini; Natali S. Lidorii, ad ejus basilicam; Natali S. Briccii, ad Domni Martini basilicam; Natali S. Hilarii, ad Domni Martini basilicam. Hæc ibi Vbi per nudam vocem Ecclesiæ videtur intelligi primaria seu Cathedralis: & in jejunio Quadragesimali nihil immutatur. Sedit autem (ut concludens hunc locum Gregorius ait) annos triginta, & sepultus est in basilica S. Martini.

[9] Quis dies S. Perpetuo fuerit in terra ultimus ac natalis in cælo, non indicavit S. Gregorius Episcopus Turonensis. Trigesimum Decembris signat antiquißimus post Bedam Martyrologus Florus, [Depositio die 30 Decembris:] in hujus supplemento: cujus in Mss. Atrebatensi, Tornacensi & Lætiensi ista sunt verba: Turonis civitate depositio Perpetui Episcopi & Confessoris, qui religioso magnoque voto corpus S. Martini removens, Angelicam visitationem promeruit. Hæc Florus, cui ætate proximus est B. Rabanus, qui eodem die XXX Decembris his eum verbis proponit: Turonis depositio B. Perpetui Episcopi, qui S. Martini ecclesiam ædificavit. Accedunt antiquitate sua veneranda duo Martyrologii Hieronymiani apographa, Lucense Florentinii & Corbeiense Parisiis excusum, cum alio Ms. Corbeiensi ante octingentos annos exarato: item Mss. Casinense, in quo primo loco refertur; Barberinum in Auctario Bedæ, Vallicellanum Congregationis Oratorii Romæ, Trevirense S. Maximini, Bruxellense S. Gudilæ, & plura alia cum nonnullis apographis Vsuardi, cujus tamen primaria exemplaria eum referunt ad hunc Diem VIII Aprilis his verbis: Turonis S. Perpetui Episcopi, admirandæ sanctitatis viri. [sacra memoria 8 Aprilis:] Quæ eadem verba leguntur in hodierno Martyrologio Romano: & apud Adonem ista adduntur: Cujus opera templum super reverenda ossa B. Martini Episcopi perfectum est, ejusque sacrum corpus, de loco ubi primo tumulatum fuerat, translatum ad locum ubi nunc condigne veneratum atque reconditum fuerat. Similia habentur apud Notkerum, & auctorem Bedæ supposititii.

[10] Interim in Adonis Ms. Martyrologio Reginæ Sueciæ & aliis ad diem XXX Decembris ista leguntur: Turonis natale S. Perpetui Episcopi & Confessoris. Quæ an recte in Appendicem rejecerit Rosweidus, & asterisco signarit Mosander, alii judicent. Apud Notkerum desideratur mensis December. Vtroque die memoratur in Mss. Trevirensi S. Martini, Leodiensi S. Lamberti, Centulensi S. Richarii & aliis, item in Martyrologiis Bellini, Greveni, Galesinii, Canisii & aliis. Quia autem ad dictum diem XXX Decembris refertur natalis ejus & depositio, forsan eo die vita functus est aut certe sepultus, ac tunc arbitraremur eum deceßisse anno CCCCXC. Faveret tempus successoris, [mortui an. 490,] qui fuit S. Volusianus; ac teste Gregorio, ex genere Senatorio vir sanctus & valde dives, propinquus & ipse Perpetui Episcopi decessoris sui, qui anno Episcopatus sui VII, circiter CCCCXCVI a Gothis, quod Chlodoveo Regi Francorum videretur favere, versus Hispanias abductus est, ut diximus die ejus natali XVIII Ianuarii. Sin tamen alii opinentur S. Perpetuum hoc VIII Aprilis ex hac vita ad cælestem migrasse, annum illis etiam concedemus CCCCXCI. [aut 491.] De Reliquiis ejus, fuerinte aliquando elevatæ de terra & publico Turonensis populi cultui expositæ, [Reliquiæ,] non invenimus qui nos doceat: id si factum fuit, fuerunt etiam illæ cum ceteris Sanctorum pignoribus per hæreticos dißipatæ. Habet ecclesia S. Viti Pragæ Metropolitana partem de brachio alicujus S. Perpetui Episcopi: hujus Turonensis eam esse credidit auctor Diarii nuper Pragæ vulgati, quamvis fateatur ignorare unde aut per quem ipsa Pragam allata sit.

CAPUT III.
Testamentum S. Perpetui Turon. Episc.

[11] [Ex tomo 5 Spicilegii recusum,] Gregorius, loco ubi supra num. 8, S. Perpetui elogio istic relato inseruit hæc verba, seorsim proponenda: Condiditque Testamentum, & deputavit per singulas civitates quod possidebat, in eis ipsis scilicet ecclesiis, non modicam & Turonicæ tribuens facultatem. Hoc Testamentum Ms. nactus V. CL. Hieronymus Vignerius, intexuerat Historiæ Ecclesiasticæ Episcoporum orbis Gallici, a se prælo paratæ, una cum optimæ notæ veteris ævi scriptis, quæ in Præfatione ad V Tomum Spiciligii pag. 11 enumerat Lucas Acherius. Existimat autem jam dictus Spicilegus, quod ipsum Testamentum nulla eget observatione: concordant enim inquit, [illustratur,] universa in eo contenta cum jure Cæsareo Pontificioque, concordant cum fastis Consularibus, concordant cum iis quæ narrat Gregorius. Verum licet minime necessaria eruditioribus sint, quibus nobile hoc antiquitatis monumentum posset illustrari; opportuna tamen erunt solum mediocriter in hac re versatis. Quare cum expediens videatur, ad pleniorem demonstrationem liberalis ac pii in Perpetuo animi, ipsum, quamvis in jam dicto Spicilegio excusum semel, recudere hoc loco, non gravabimur observantiones pauculas more nostro addere.

[12] [S. Perpetuus] In nomine Jesu Christi. Amen. Perpetuus peccator, Turonicæ Ecclesiæ Sacerdos, abire nolui sine testamento, ne fraudentur pauperes iis, quæ superna gratia mihi non merito liberaliter & amanter contulit; & ne, quod absit, transeant ad alios quam ad Ecclesiam Sacerdotis bona.

[13] [Clero suo pacem precatus,] Presbyteris, Diaconibus, & Clericis Ecclesiæ meæ, pacem Domini Jesu Christi do, lego. Amen. Confirma hoc Domine quod operatus es in nobis, nesciant schismata, stabiles in fide permaneant; quicumque regulam Euangelii fuerit secutus, sit benedictus omni benedictione spirituali in supernis per Christum Jesum. Amen. Et Dominus Jesus occidat impium vento oris sui. Amen. Amen. Pax Ecclesiæ, pax populo; in urbe, in agro; a Deo & Patre Domini Jesu Christi. Amen. Veni, Domine, & noli sustinere. Amen. Vobis itaque Presbyteris, Diaconibus & Clericis Ecclesiæ meæ, cum consilio Agilonis Comitis, [orat ut sepeliatur ad pedes S. Martini:] sepeliendum cadaver mortis hujus, ubicumque elegeritis, permitto; scio quod Redemptor meus non moritur, & in carne videbo Liberatorem meum. Amen. Tamen si indigno mihi feceritis misericordiam, quam supplex postulo, optarem ad Domni Martini pedes in diem quiescere judicii, videbitis, judicabitis, eligetis; volo, statuo, ratum jubeo quod vobis dominis & fratribus meis placuerit.

[14] [servos manumittit,] In primis itaque ego Perpetuus, volo liberos esse liberasque homines & feminas, quotquot habeo in villa a Saponaria, quos emi de mea pecunia, ut & pueros, quos in die discessus mei non manumisero in ecclesia: ita tamen ut libere serviant, quandiu vixerint, Ecclesiæ meæ, sed absque servitute ad heredes transmissibili & glebatica.

[15] [donat ecclesiæ varia jura & fundum,] Do etiam Ecclesiæ meæ agrum, quem Aligarius mihi vendidit in dicta villa Saponaria, cum stagno. Item molendina supra Carum prope dictam villam; necnon pecuaria & prata ipsi Ecclesiæ meæ do, lego.

[16] Villam de Bertiniaco b cum silva & omni reditu, ea conditione, [alium legat pro oleo ad sepulcrum S. Martini:] qua mihi a Daniele Diacono vendita est, Ecclesiæ meæ pariter do, lego. Ita tamen ut de eorum proventibus oleum paretur pro Domni Martini sepulcro indeficienter illustrando: quod si fuerit neglectum, & voluntas mea, quod non spero, cassa; dicta villa de Bertiniaco cum adjunctis, heredibus meis mox nominandis cedat, volo, statuo, jubeo.

[17] [remittit debita,] Quidquid & quoquo in loco, & a quacumque persona fuerit mihi debitum, quo die abscessero, debitoribus ipsis do, lego. Exigere, quod dimitto, nullus præsumat, volo, statuo.

[18] Tibi Fratri & Consacerdoti dilectissimo Eufronio c thecam ex argento de Reliquiis Sanctorum do, [Euphronio Presb. dat lipsanothecam & Euangelium,] lego. Illam intelligo quam deferre solebam; nam deauratam aliam quæ est in capsario meo, cum duobus calicibus aureis, & cruce similiter aurea, quam Mabuinus fecit, Ecclesiæ meæ do, lego. Simul & omnes libros meos, præter Euangeliorum librum, quem scripsit Hilarius d quondam Pictaviensis Sacerdos, quem tibi Eufronio Fratri & Consacerdoti dilectissimo cum præfata theca do, lego, volo, statuo. Memor esto mei. Amen.

[19] Ecclesiæ S. Dionysii e de Rambasciaco, calicem argenteum, & crucem similiter argenteam, in cujus manubrio est Reliquia de eodem S. Dionysio do, [legata alia pia condit:] lego.

[20] Ecclesiæ de Proillio f similiter calicem argenteum & urceos argenteos do lego. Similiter & g Amalario ibidem Presbytero capsulam unam communem de serico, item peristerium h & columbam argenteam ad repositorium, nisi maluerit Ecclesia mea illam qua utitur eidem Amalario transmittere, meam retinere: tibi Ecclesiæ meæ eligendum permitto, volo, statuo.

[21] Sorori meæ Fidiæ Juliæ Perpetuæ crucem parvam auream ex i emblasmate, in qua sunt de Reliquiis Domini, do, lego. Quam tamen obnixe rogatam velim, [sororibus crucem parvam relinquit:] ut si forte, jubente Domino, eam contigat migrare ante Dadolenam Virginem, Ecclesiæ meæ ei possidendam relinquat. Te etiam rogo soror Dadolena, ut moriens eam Ecclesiæ quæ libuerit addicas, ne veniat ad indignos. Quod si transeat Dadolena ante te, sit tibi liberum, carissima soror Fidia Julia Perpetua, prædictam crucem cui volueris ecclesiæ relinquere, volo, statuo. Memor esto mei dilectissima. Amen.

[22] Tibi Agiloni Comiti, ob egregia tua in Ecclesiam meam & pauperes filios meos merita, & ut pergas eorum defensionem robuste suscipere sicut cœpisti, equum meum parabilem, & mulum quem elegeris do, lego. Memor esto mei fili dilectissime. Amen.

[23] Ecclesiæ S. Petri peristromata, quæ ei ad utendum in Natali k ejusdem sæpe concessi, omnino & absolute do, lego.

[24] Tibi Fratri & Consacerdoti carissimo, de quo Dominus providebit regendæ post discessum l meum Ecclesiæ nunc meæ, tunc tuæ, [successori eligendo certos reditus:] aut potius nec meæ nec tuæ, sed Christi, do quicquid ad usum Episcopalem de rebus meis volueris eligere in camera & sacrario vicino. Quod nolueris, heredum meorum nominandorum esto. Presbyterum de Malleio, m eumque de Orbona n, ad gradus unde merito dejecti sunt, nunquam restitue. Sportulam o tamen habeant quamdiu vixerint super parte redituum meorum de p Pressaio; quod supererit, cum parte illa quam utendam fruendam illis concessi, postquam obierint, & tibi utendum fruendum relinquo: post discessum tuum Ecclesiæ meæ do, lego. At tu, Frater & Consacerdos carissime, Presbyteros, Diaconos, Clericos, Virgines, meos, tuos, ama; exemplo juva, benevolentia præveni; fac ut sciant se tibi filios non servos, te illis Patrem non dominatorem, rogo, volo, statuo.

[25] [heredes instituit pauperes:] At vos viscera mea, fratres dilectissimi, corona mea, gaudium meum, domini mei, filii mei, pauperes Christi, egeni, mendici, ægri, viduæ, orphani. Vos, inquam, heredes meos scribo, dico, statuo. His quæ supra detractis, quicquid in bonis habeo, sive in agris, pascuis, pratis, nemoribus, vineis, mansis, hortis, aquis, molendinis, sive in auro, argento, & vestibus, ceterisque rebus, de quibus me disposuisse non constabit, heredes esse vos jubeo. Et ut omnia per discretionem administrentur, volo ut distrahantur quamprimum obiero & fieri poterit, & in pecuniam redigantur, [& testamenti curatores nominat,] cujus tres partes fiant. Hominibus egenis duæ distribuantur, ut placuerit Agrario Presbytero, & Comiti Agiloni: tertia viduis & pauperibus feminis, uti placuerit Virgini Dadolenæ, distribuatur, volo, rogo, statuo.

[26] [ipsumque subsignat.] Testamentum hoc manu propria scriptum relegi & subscripsi ego Perpetuus, Kalend. Maias post Consulatum Leonis q Minoris A. Illud tu, Delmati fili, apud te depositum serva, & cum alio simili mea pariter manu scripto & subscripto, quod apud Dadolenam deposui, Agiloni Comiti coram Fratribus meis Presbyteris, Diaconibus & Clericis aperiendum & legendum trades, in nomine Domini volo, rogo, statuo, fixum ratumque sit. Benedic Domini: veni, Christe Jesu.

Ego Perpetuus in nomine tuo. Amen.

ANNOTATA.

a Saponaria, vulgo Savonnieres, trans Carum fluvium, duabus ab urbe leucis dißita.

b Bertiniacum, in Arvernis nominatur a P. Du Val in Alphabeto Franciæ, an aliud in Turonibus ejusdem sit nominis ignoramus.

c Sacerdotis titulus hic supponit pro Episcopo, ut apparet, nullus autem anno 475, quo hæc scripta esse mox ostendetur, tota Gallia scitur floruisse Episcopus Euphronius, quam Æduensis sive Augustodunensis, de quo vide Sammarthanos in Gallia Christiana.

d S. Hilarii Episc. Pictaviensis Vitam illustravimus 13 Ianuarii: obiit autem hic anno 367.

e Eadem forsitan, quæ in Pullaria generali diœcesis Turonensis vocatus S. Dionysii ad Ligerim ecclesia Curata.

f Proillium, vulgo Pruilly, alias Pruliacum, ad Claiam fluviolum in finibus diœceseos ad meridiem: nunc Ordinis Benedictini Abbatia.

g Hic a Sammarthanis, inter tres antiquos Abbates, quorum nomina sela servavit memoria, vocatur Amblarius.

h Columba, Græce περιστερὰ, Quomodo autem pro Eucharistia in ecclesiis asservanda olim uterentur vasculo aureo vel argenteo, in formam columbæ efficto, ad designandam operationem Sancti Spiritus, & ipsum supra altare dependeret, aut etiam supra baptisterium, explicat Baronius ad an. 57 num. 152.

i Emblasma, an idem quod ἔμπλασμα, confectio ex massa quadam odorata vel medica, unde & emplastrum dicitur? Si ita: crediderim ipsas reliquias, in massæ modum fuisse coactas, uti nunc sæpe videmus fieri admixta creta sive argilla aliqua.

k Natalis ecclesiarum, est dies dedicationis earum.

l Succeßit S. Perpetuo S. Volusianus, post septimum sui Episcopatus annum Martyr: cujus festum agitur 18 Ianuarii, & cujus mortem circa annum CCCCXCVIII aut circa ipsum quingentesimum accidisse liquet ex jam definita S. Perpetui ætate.

m Malleium, vulgo Maillé, oppidum trans Ligerim duabus circiter Leucis infra Turones sita.

n Orbona forsan hic dicitur oppidum, quod vulgo Orbigny sive Orbiniacum, inter Carum & Lindrosium fluvios, intervallo circiter 10 leucarum versus Euroafricum.

o Quod hic sportula, nunc vulgarius vocamus pensionem.

p Ad Indrum fluvium, intra tertiam ab urbe leucam, versus meridiem, notatur Prioratus Relay; prima forsitan littera vel hic abundante vel in tabulis Geographicis deficiente.

q Ergo anno 475: nam annus 474 notatur Consulatu Leonis Iunioris, tum adhuc infantis, & ipso anno, quo pater Leo magnus obiit, a suo tutore Zenone, imperium affectante, interempti. Porro cum huic testamento condito superfuerit S. Perpetuus totis quindecim annis, Æduensi Euphronio & aliquibus aliis hic nominatis fortasse superstes; non negaverim aliquam postea mutationem obvenisse huic testamento per codicillum vel aliter.

DE SANCTO REDEMPTO,
EPISCOPO FERENTINI IN LATIO.

CIRCA AN. DLXXXVI

[Commentarius]

Redemptus, Episcopus Ferentinus, in Latio (S.)

G. H.

Ferentinum, urbs antiqua Latii in finibus Hernicorum, ob bella cum primis Romanorum Regibus gesta, a Livio aliisque memorata, & post fidem Christi acceptam Sede etiam Episcopali nobilitata est. Inter Episcopos fuit S. Redemptus, cui hic VIII Aprilis dies sacer habetur. Ejus meminit S. Gregorius Magnus lib. 3 Dialogorum cap. 38. Nam cum Petrus Diaconus quæreretur incassum bonos subtrahi, quod videret & malos catervatim perire; [Memoria ejus in Dialogis S. Gregorii,] ita respondit S. Gregorius. Hac de re nihil mireris Petre. Nam Redemptum Ferentinæ civitatis Episcopum, vitæ venerabilis virum, qui ante hos fere annos septem ex hoc mundo migravit, tua dilectio cognitum habuit. Hic, sicut mihi adhuc in monasterio prope posito valde familiariter jungebatur, hoc quod Joannis juniores prædecessoris mei tempore de mundi fine cognoverat, sicut longe lateque claruerat, [ob visionem veluti de mundi fine,] a me requisitus, mihi ipse narrabat. Aiebat namque, quia quadam die, dum parochias suas ex more circuiret, pervenit ad ecclesiam B. Eutychii Martyris. Advesperascente autem quadam die stratum fieri sibi juxta sepulcrum Martyris voluit, atque ibi post laborem quievit: cum nocte media, ut asserebat, nec perfecte vigilare poterat, nec dormiebat, sed depressus ut solet somno, gravabatur quodam pondere vigilans animus: atque ante eum beatus Martyr Eutychius astitit, dicens: Redempte, vigilas? Cui respondit: Vigilo. Qui ait: Finis venit universæ carnis, finis venit universæ carnis, finis venit universæ carnis. Post quam trinam vocem visio Martyris, cum omnipotentis Dei gratia, quæ mentis ejus oculis apparebat, evanuit. Tunc vir Dei surrexit, seque in orationis lamentum dedit. Mox enim illa terribilia in cælum signa secuta sunt, ut hastæ atque acies igneæ ab Aquilonis parte viderentur. Mox effera Longobardorum gens de vagina suæ habitationis educta, in nostram cervicem grassata est: [per Longobardorum irruptiones explicatā:] atque humanum genus, quod in hac terra præ nimia multitudine quasi spissæ segetis more surrexerat, succisum aruit. Nam depopulatæ urbes, eversa castra, concrematæ ecclesiæ, destructa sunt monasteria virorum ac feminarum, desolata ab hominibus prædia, atque ab omni cultore destituta in solitudine vacat terra: nullus hanc possessor inhabitat, occupaverunt bestiæ loca, quæ prius multitudo hominum tenebat.

Hactenus S. Gregorii narratio, ex qua liquet, quo tempore floruerit S. Redemptus. Nam Ioannes junior Papa, [tempus vitæ & obitus,] sub cujus Pontificatu visio prædicta contigit, est Ioannes III, qui Sedit ab anno DLIX, ad annum DLXXII. At maxima Longobardorum irruptio contigit anno DLXVI. Superfuit vero S. Redemptus usque ad annum circiter DLXXXVI; & sic annis fere septem mortuus fuerat, cum S. Gregorius anno DXCIII libros Dialogorum conscriberet. [cultus sacer.] Petrus de Natalibus quod diem S. Redempti natalem ignoraret, retulit eum lib. II cap. 105: at Molanus in prima editione Auctarii ad Vsuardum ad hunc VIII Aprilis: secuti Canisius, Ghinius & Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ. Quo etiam die in Martyrologio hodierno hoc elogio exornatur: Ferentini in Hernicis S. Redempti Episcopi, cujus meminit B. Gregorius Papa. Bucelinus eumdem inscripsit Menologio Benedictinorum, quasi ante Episcopatum monachus extitisset: quod etiam in suo elogio indicavit Ferrarius: cum solum S. Gregorio adhuc in monasterio posito familiariter junctus dicatur, sed Episcopus, uti clarum est ex tempore Sedis S. Redempti, & monachatus S. Gregorii, quod XII Martii ad hujus diem exposuimus. Melius & accuratius rem expendit Lucas d'Achery dum eum in seculo primo Sanctorum Ordinis S. Benedicti non collocavit. De S. Eutychio Martyre cujus hic meminit S. Gregorius, agemus cum Martyrologio Romano XV Aprilis.

DE SANCTO PHILARETO,
MONACHO ORD. S. BASILII, MARTYRE.

CIRCA AN. DCCCXXVIII

[Commentarius]

Philaretus, monachus Basiliani Ordinis, Martyr (S.)

G. H.

Octavius Cajetanus in Martyrologio Siculo, eumque secutus Ferrarius in Catalogo generali, ista habent: VIII Aprilis Panormi S. Philareti, [Cultus sacer,] monachi S. Basilii, sub Saracenis martyrio consecrati. Festus ejus dies colitur & Panormi, & prope Messanam in monasterio S. Salvatoris, ubi caput ejus ferme integrum asservatur. [reliquia:] Compendium vitæ ejus & martyrium repertum est in Ms. Codice antiquo Græco monasterii S. Bartholomæi de Virgine in Calabria, [Vitæ compendium.] quod in Latinum ab Augustino Florito versum edidit dictus Cajetanus, tomo 2 Vitarum Sanctorum, & est hujusmodi.

[2] [Panormi natus,] Sanctus Philaretus, in urbe Panormo natus, pro eximia in Deum pietate genus illustravit suum. Is ab ineunte ætate litteris Christiano homine dignis informatus, cum fluxa caducaque omnia quæ in mundo sunt, atque adeo fallaces ejus illecebras videret, seculo nuntium remittens, ad monastici instituti castra transfugit. [& monachus factus,] In eo vitæ genere ita excelluit, ut ad summum virtutis fastigium pervenerit. Verum cum Afer Panormo, sancti viri patria, potitus esset; in Calabriam trajicere in animo habebat, ratus eam regionem a perditorum hominum barbarie ac tyrannide liberiorem fore. [in Calabriā fugit:] Sed res longe aliter cecidit: quippe non multis post diebus ab immanissimis barbaris captus, in custodiam detruditur, [captus,] ac plurimos acerbissimosque pro Christo cruciatus fortiter ferens, [& plurimū cruciatus,] in veri Dei confessione immobilis persistebat, ingenti plane gaudio ac lætitia incredibili delibutus. Ceterum Afri efferati cum gravissimis crudelissimisque aliis suppliciis Martyris constantiam exercuissent, Philaretum obtruncant: quo exitu sanctissimam Deoque acceptissimam vitam conclusit. [Martyr obit,] Porro ejus sacræ reliquiæ in præclarissima Siciliæ insula quiescunt. Hactenus ille auctor.

[3] [tempore Michaëlis Balbi.] Addit Cajetanus in Animadversionibus suis, ubi reliquum corpus quiescat, necdum exploratum sibi esse. Tempus vitæ & martyrii colligitur ex tempore, quo Saraceni Afri occuparunt Siciliam, quod factum est sub extremis temporibus Michaëlis Balbi Imperatoris, quando etiam hujus Sancti Martyrium contigisse opinamur, uno alterove anno citius, quam Michael vitam finiret, quod anno DCCCXXIX contigit.

DE SANCTO GALTERIO,
ABBATE S. MARTINI IVXTA PONTISARAM IN GALLIA.

SUB FINEM SECULI XI.

[Praefatio]

Galterius, Abbas Martini, Ordinis Benedicti, juxta Pontisaram in Gallia (S.)

AUCTORE G. H.

Velocassinus ager hoc tempore duplex censetur, Epta fluvio distinctus: hujus altera pars ditioni Normanniæ subjecta, vulgo Vexinum Normannicum dicitur; uti altera pars Vexinum Francicum appellatur, gubernationi insulæ Francicæ, ut vocant, adjecta. In hac censetur præcipua civitas Pontisara, nonnullis Pontœsia dicta, ad fluvium Isaram, antiquis Oesiam, sita: in cujus suburbiis ad Vionam constructum est seculo Christi undecimo illustre Ordinis Benedictini monasterium, primo S Germano, dein S. Martino sacratum: [S. Galterii Abbatis Pontisarensis:] de cujus fundatione, etiam Philippi I Regis Francorum firmata diplomate, late agit Arturus du Monstier in Neustria pia pag. 550 & sequentibus. Ad hujus Abbatiæ regimen ex antiquo Resbacensi monasterio, olim per S. Audoënum constructo, evocatus est & constitutus primus Abbas S. Galterius, aliquibus Galterus, Gualterus, Walterus & Gauterius dictus: de cujus actis & vitæ sanctitate hic quærimus. Acta ejus hactenus inedita nacti sumus duplicia, utraque antiqua & illustria: [Acta ex antiquis Legendariis,] ex his primo loco damus, quæ in antiquis Legendariis sive Breviariis habentur, & solent recitari in Officio Ecclesiastico pro Lectionibus ad Matutinum, tam in monasterio Pontisarensi virorum, quam in monasterio B. Mariæ Bertolcurtio feminarum, quod suam originem debet eidem S. Galterio: ut latius infra cap. 3 hujus Vitæ indicatur. Damus ea ex Ms. Tungrensi Canonicorum Regularium, & Ms. Horensi Fratrum Cruciferorum. Submisit eadem olim Andreas du Chesne, Regis Christianißimi Cosmographus, & nuper Hippolytus Vrayet, monachus Corbeiensis, uterque studiorum nostrorum amantißimus. Sunt hæc Acta de S. Galterio, partim ex iis, quæ secundo loco damus, contracta, partim quæ deessent in dictis Actis aliunde adjecta, & magis completa.

[2] Secundo dein loco damus Acta valde antiqua, a monacho Pontisarensi, & S. Galterii discipulo, & maxima ex parte teste oculato, conscripta: ita num. 16 se inter illos recenset, quos paterno affectu dilexerat, [alia a discipulo ejus scripta,] & quos a mundialibus illecebris abstractos in timore Dei edocuerat. Et sub finem cap. 2, Ceterum, inquit, quæ vidimus & audivimus, gloriosa ejusdem beati viri retexamus magnalia. Acta hæc in codice membranaceo conscripta extant in dicta Pontisarensi S. Martini Abbatia, & procurante Frederico Flouëto nostro inde transcripta anno MDCLI, ad nos fuerunt transmissa; sed ante accurate cum autographo collata a Michaële Alix, Officiali Cergiensi & Parocho S. Audoëni Laumosnensi, qui id subscriptione sua testatus est, XII Iunii dicti anni MDCLI. Sub finem horum Actorum dicuntur plurima ostendi miracula, veluti sequentis libri testatur paginula: [cum Historia miraculorum,] & in Prologo ad Historiam miraculorum asserit se B. Gauterii Vitam transitumque scripsisse, miraculaque ipsius denuo scribere velle: & paßim se oculatum testem exhibet. Hanc historiam nos Roma per Gallias reduces, reperimus Parisiis apud Franciscum du Chesne, memorati ante Andreæ filium in tomo secundo Collectionum, & hic damus: eisque subjungimus Chartam Canonizationis, [& Charta Canonizationis.] inventam in capsa reliquiarum S. Galterii, anno MDCLV, die IV Maji, & ab ante indicato Hippolyto Vrayet anno MDCLXVI ad nos transmissam.

[3] [Dies obitus in Parasceve,] Mortuus est S. Galterius in die Parasceves, incumbente nocte, sive die Dominicæ passionis, scilicet feria sexta ante festum Paschale. Annus additur millesimus nonagesimus quintus, quando cyclo Lunæ XIII, Solis XII, littera Dominicali G, Pascha incidit in diem XXV Martii. Hinc cum priorem Vitam essemus nacti, statueramus eam dare ad diem XXIII Martii: sed dubit fuimus, num forte annus inciperetur a festo Paschali, adeoque obiisset XI Aprilis, Paschate celebrato die XIII ejusdem mensis. Verum secunda Vita sic concluditur. Transiit autem sancte recordationis Pater noster Beatissimus Gauterius VI Idus Aprilis, anno ab Incarnatione Domini MXCV, Indictione III. Quæ quia non cohærent uti ex dictis constat, [an 8 April.] expunximus tamquam ipsi Vitæ postmodum ab alio adjecta. Interim curavimus de vero sancti Abbatis Natali inquiri apud ipsos Pontisarenses monachos, quorum Prior rescripsit XIX Iunii anno MDCLXVI, in antiquo Martyrologio monasterii sui referri obitum ejus ad hunc VIII Aprilis his verbis: VI Idus Aprilis apud castrum Pontisarense transitus S. Galterii Abbatis: additque Prior, eodem die celebrari festum in dicta S. Martini Abbatia Pontisarensi, utque ad illum diem Acta S. Galteri operi nostro inserantur, plurimum expetit. Sanmarthani tomo 4 Galliæ Christianæ, ubi de hac Abbatia agunt, arbitrantur S. Galterium decessisse VI Idus Aprilis, die Parasceves, Indictione III, anno MCX, quando cyclo Lunæ IX, Solis XXVII, littera Dominicali B, Pascha celebratum est die X Aprilis. Verum quia in utraque Vita dicitur S. Galterius floruisse a tempore Leonis Papæ IX usque ad tempus Urbani II, sub Regibus Francorum Henrico & Philippo, necessario citius debet deceßisse. Si enim usque ad annum MCX vixisset, attigisset XI annum Paschalis II Papæ post obitum Vrbani electi, & annum II Ludovici Großi Regis Francorum. Quid si dicatur anno MXCVII, obiisse die tertia Aprilis in Parasceve, & die VIII Aprilis feria IV post Pascha sepulturæ traditus? Ita dies depositionis, uti alibi sæpius factum est, pro die obitus fuisset assumptus. In MS. Florario dies depositionis aßignatur XII Aprilis cum anno MXCI: at dies III Maii a Molano & Carthusianis Bruxellensibus ad Grevenum, & Wione, sed confundente in Notis cum Mailrosensi in Scotia Abbate.

[4] Alter character de translatione corporis clare exprimitur in citata charta Canonizationis, [dies Translationis 3 Maji,] & est annus MCLIII, dies III Maji, in festo Inventionis sanctæ Crucis: ad quem in Martyrologio Pontisarensi ista leguntur: Quinto Nonas Maji. Apud castrum Pontisarense translatio S. Galterii Abbatis. Verum festiva memoria hujus translationis ab initio fuit in sequentem diem, [recolitur 4 Maji,] IV Maji, remissa: qui dies ab anno MDXLVIII, auctoritate Francisci de Harlay de Chamvalon Archiepiscopi Rotomagensis & consensu communitatis Pontisarensis, cœptus est summa cum solennitate celebrari, eique cum facultate regia adjunctæ nundinæ annuæ ad duos dies continuandæ. [alibi colitur 30 Maji,] In Abbatia sanctimonialium B. Mariæ Bertolcurtensi colitur S. Galbertus die XXX Maji: quod etiam festum observant Claudius Robertus in Gallia Christiana, Ignatius Iosephus de S. Maria in Historia Abbavillana, Arturus du Monstier in Neustria pia pag. 551, & Andreas Saussajus in Martyrologio Gallicano: qui longißimo encomio, ex Actis deducto, eum celebrat, & sub finem ista habet: Abiit quidem ad præmium carne solutus VI Idus Aprilis, sed quod illa dies sæpe in funera Salvatoris incidat, transitus beati viri in hanc usque diem colendus protelatur. Chrysostomus Henriquez in Menologio Cisterciensi refert die 2 Maji, asseritque eum egregiis virtutibus Ordinem Cisterciensem mire decoravisse. Quæ ultro corruunt, neque indigent refutatione.

VITA
Ex antiquis MSS. Codicibus.

Galterius, Abbas Martini, Ordinis Benedicti, juxta Pontisaram in Gallia (S.)

BHL Number: 8798

EX MSS.

PROLOGUS.

[1] Divinæ laudis materiam, exultationis causam, præbet ordini monastico dies præsens; [causa scriptionis.] qui, velut debitum canonem, reddit nobis B. Walteri jucundam memoriam & solennem. Inclinatis siquidem jam ad mala temporibus, & frigescente jam caritate multorum claustralium, Walterius, tamquam de nubilo sol erumpens, tamquam de spineto rosa oriens, enituit honor ordinis, immo ipse ordo potius monachorum: cujus & ortum & progressum, demumque exitum gloriosum describere, meritorium mihi credo, & operante divinitus persuasione auditoribus fructuosum.

CAPUT I.
S. Galterii institutio: Vita monastica Resbaci, Abbatialis Pontisaræ. Varia inde fuga.

[2] In Ambianensium finibus, territorio a Wimarensi, pago qui dicitur b Andain-villa, Walterius extitit oriundus. Qui cum annis puerilibus, liberalibus disciplinis esset a parentibus deputatus; affluente ingenii gratia supra vires ætatulæ, primis imbutus est rudimentis. Ineunte vero adolescentia, futuræ in eo perfectionis signa prætendens, egressus est de terra & de cognatione sua, [Scientiis variis instructus alios instruit:] & de domo patris sui, ut a diversis magistris plures scientias & diversas sententias felix peripateticus posset audire. Sic omnia probans, quod bonum erat retinens, edoctus plenius, factus est doctor, studuitque docere fideliter & prodesse, regens scholas celebres, a magnis & a majoribus frequentatas.

[3] Jam vir magni nominis, intus operante Spiritu, timere cœpit ne secularis pompa mentem illius alliceret, [deliberans de vitæ statu cilicium induit,] & ne spiritum extingueret cœnodoxiæ pestis: concepitque Euangelii consilium, ut pauper tollens crucem suam, sequeretur pauperem crucifixum pro mundo Jesum Christum: elegit longe a tumultu seculi, tutiorem claustralium vitam & Mariæ partem optimam præferendam. Verumtamen, sacrificium oblatum discretionis sale condiens, duro cilicio carnem domans, prius in seculo diu probare voluit; ne assumpta subito ordinis austeritas regularis, [fit monachus Resbaci,] sub insueto onere mutare faceret desperantem. Demum tali exercitio roboratus, ad Resbacense c claustrum se contulit: ubi quantum ad traditiones ordinis, diu novitius; quantum ad vitæ sanctitatem, cito reliquos est supergressus.

[4] Porro caritas non non iners otium damnans, consideravit eo tempore quemdam plebejum a Præposito monasterii, culpis exigentibus, carceri mancipatum, [captivum suo pane reficit,] longaque afflictum inedia, ut pene jam deficeret fame. Commotus est itaque vir Dei compassionis visceribus, datumque suæ refectioni panem clam reservans, qui legerat illud Augustini, Habe caritatem, & fac quicquid vis; piæ transgressionem causæ non timuit; sed intempestæ noctis silentio egressus claustrum, accessit ad carcerem, reseransque illum solvit vincula captivi, & eum pane quem tulerat refocillat. [eumque humeris elatum liberans flagellatur:] Extraxit deinde fame maceratum & propriis humeris portat, tamquam ovem perditam, ad locum ubi soluto libera patuit fuga. Prius tamen recepit ab eo fidei cautionem, ne quid mali pro pœna quam juste sustinuerat inferret deinceps illi ecclesiæ vel personæ: sed & pro solutione hac daret gloriam Deo, patienter sustinens contumeliam, & sic ei cæderet ad coronam. Non latuit hoc factum Fratres; delatum est ad Abbatem: qui virum misericordiæ sine misericordia flagellavit, inflicto supplicio propter opus quod æternum præmium merebatur.

[5] [absens eligitur Abbas Pontisarensis,] His temporibus, non longe a Pontisaræ castro, Fratres quidam monachili regulæ se subjicientes, locum elegerunt ad inhabitandum, ubi fundato Monasterio possessiones fidelium devotio contulit, quibus sustentarentur divinis officiis mancipati. Neve sine Pastore, essent sicut oves errantes, deliberare cœperunt de Abbate. Famam autem jam antedicti viri, longe lateque diffusam secuti, elegerunt eum, ut ad hoc induceretur, operam omnimodam exhibentes: Qui recusans fortius & renitens, cum difficultate tandem victus est, & ad illud officium tractus. Receptaque Pontificali benedictione, cum a Rege d Philippo, monasterii sui Advocato, ei Pastoralis baculus traderetur, manusque Regia prope recurvum eum perstringeret; [& a Rege instituitur:] Abbas super manum illam baculum prope recurvum accepit, dicens: Non de subtus manum tuam, sed desuper baculum istum recipio: non enim a te regimen Ecclesiæ suscipio, sed a Deo. Quod opus strenuum Rex & qui aderant intra se commendantes, tantam inceperunt humilis personæ constantiam revereri. [excellit omni virtute,] Promotus ergo ad dignitatis gradum, studuit ascendere per gradus virtutum. Qui neque personarum acceptor nec criminum palpator, blandum & mansuetum bonis, terribilem se exhibebat injustis. Statura procerus erat, vultu decorus, specie angelicus, actu compositus; vilis in habitu, clarus ingenio, prudens consilio, suavis eloquio: aliis largus, sibi plurimum parcus; calcatis etiam turbinibus fortunarum, sicut in prosperis, sic in adversis immota mente & facie persistebat: necnon & quodam sancti Spiritus artificio diversas induens formas, mansuetis humilis, superbis terribilis, magnus potentibus, æqualis pauperibus apparebat: nec minus admiranda ejus eloquentia, plana simplicibus erat, & admirabilis eruditis.

[6] [Cluniacum fugit,] Verum cum beatus homo semper sit pavidus, timere cœpit, ne vel in hoc statu mentem suam gloria titillaret, vel Deus ab ipso culpas subditorum severius exigeret. Elapsus igitur a monasterio fuga clandestina, ad Cluniacensium claustrum se transtulit, diu sibi affectatum, ubi potior tunc vigebat e schola virtutum. Occultansque quis & quantus fuerit, quam humilem se ibi exhibuerit & devotum, quantisque meritis in illa Religione claruerit, adjacentium locorum protestata est fama; quo ad usque ad aures transvolans subditorum, bono odore ipsius terram replevit. Excitati igitur Fratres illi Magistrum suum requirunt solicite: quem Abbas Cluniacensis invitus restituit, compulsus auctoritate majorum. Reversus autem B. Galterius, modico tempore conversatus est inter Fratres illos, transferens se ad cryptam quamdam, [reversus vivit in crypta,] non longe a monasterio sitam, ubi vitam eremiticam longo tempore Dei famulus egit. Ceterū ibidem tam a suis quam ab aliis frequentatus, eumdem deseruit locum, imitans forte anachoretam, qui dixisse legitur, fruentem alloquio hominum non esse dignum colloquio Angelorum.

[7] Prædictis autem causis, aut alia nobis forte occulta, longe esse a monasterio suo decernens, perrexit ad insulam quamdam Turonicæ civitati vicinam, [ac rursum fugiens, in insula prope Turonas.] fadeptus ibidem fundatam in honore sanctorum Martyrum Cosmæ & Damiani ecclesiolam, suæ solitudini competentem. Sed nec lucerna in medio, nec civitas supra montem posita, nec Galterius in illa latere potest: sed catervatim a Turonensibus visitatur, muneribus honoratur: quæ pro se recipiebat invitus, sed ut ea pauperibus erogaret. Quadam enim die in similes usus exhaustis omnibus, instanti cuidam pauperi libros suos tradidit pignori obligandos, ut pauper ille sibi pecuniam retineret. Aliquando etiam tunicam, a Fratribus Majoris monasterii sibi datam, pauperi dedit, & Christum in paupere vestiens largitor algens inopem calefecit.

ANNOTATA.

a Vimarense seu Vimesium territorium, vulgo Pays de Vimeux perperam in duobus Mss. Minatense, situmest ad sinistram ripam Somonæ fluvii in mare labentis: ubi præcipuum oppidum est S. Valerici: de quo egimus ad hujus diem natalem, primum Aprilis.

b Audainvilla & Andanivilla vulgo Andinville, vel contractius Ainville, in media regiuncula.

c Resbacum, vulgo Rebes, sub nomine Hierusalem, in saltu Brigensi ac diœcesi Meldensi celebre monasterium, a S. Audoëno seculo Christi VII constructum.

d Philippus I Rex Francorum, coronatus patre adhuc vivo, anno 1059, cui anno sequenti desuncto cum integra potestate succeßit adolescens 8 annorum: ut videatur S. Galterius liberiori potuisse uti joco. Desunt hæc omnia de baculo accepto in altera Vita.

e Fuerant Cluniaci plures Sancti Abbates, uti SS. Majolus & Odilo, quibus successerat & tunc præerat S. Hugo, cujus Acta illustramus ad diem 29 Aprilis, etiam cum aliis istis Martyrologio Romano inscriptus.

f Ligeris fluvius supra & infra urbem Turonensem plures insulas continet. Est etiamnum prope dictam urbem Præpositura S. Cosmæ cum annexa cura pastorali.

CAPUT II.
Iter Romanum, admonitio Regis & Episcoporum, aliæ pœnitentiæ & virtutes.

[8] Agarino demum, per loca sancta discurrere consueto, Pontisaræ proditur. Fratres monasterii sui præparant iter, & properant ad dictam insulam, & inveniunt quem requirunt. Allegant coram eo, monasterium ejus in spiritualibus collapsum per absentiam suam, & temporalia dissipata. Deinde obvoluti ejus genibus, cum imbre lacrymarum vix moverunt eum, reditu difficile impetrato. [Reductus Pontisarā,] Reversus autem dissipata collegit, collapsa restituit, fracta solidavit, motus deviantium informavit. Deinde causa extitit ut Romanam Curiam visitaret; visitatisque de more Sanctorum liminibus, Papæ Gregorio a Hildebranno pro absolutione suscepti regiminis supplicavit. Qui beati viri cognita sanctitate, in ejus delectabatur alloquio, licet recusans ejus petitioni annuere super regimine deponendo. Sed ipso cum multo honore multis diebus secum detento, demum ei injunxit data redeundi licentia, ut commissum sibi gregem fideliter custodiret. Nec de cetero vacillaret nisi familiari consilio Spiritus sancti mandatum hoc mutaretur. [Romam petit:]

[9] Reversus igitur ad curam gregis, studuit sic oves per pascua vitæ deducere, ut mererentur in caulis cælestibus collocari. Intus autem flamma æstuans vehementi, [Regem mones:] non minus constanter quam fiducialiter potentum flagitia remordebat. Nam aliquando Philippum Regem Francorum, virum acerrimum, notans & increpans super crimen simoniæ, dixit: Non licet tibi dignitates Ecclesiasticas dare, nedum vendere; vendendo eas ementibus das exemplum, & sic factus es reus criminis aliorum. Item super quibusdam mandatis jam dicti Papæ, videlicet de non audienda Missa Presbyteri b habentis concubinam, consilio Episcoporum Parisius convocato, [& Episcopos in concilio congregatos,] cum nimis dura & indigna impleri pariter judicarent; vir sanctus, qui tunc forte præsens aderat, audacter restitit in faciem eorum. Accensi zelo Episcopi blasphemantem & hostem Regni judicant illum, inductis & animatis Regis satellitibus: qui captum atque ligatum Sanctum Dei carceri manciparunt. Ibat autem a conspectu concilii gaudens, quia dignus habitus est pro Christo contumeliam pati: amicorum autem interventu liberatus, reversusque ad propria, aggressus est vitam solito plus austeram.

[10] Dans autem eleemosynam nolebat tuba canere ante se, sed palam repellens pauperes, eis larga beneficia occultissime conferebat. [Eleemosynas clam facit per alios:] Unde die quadam viris honestis, Marcello Episcopo & Raymundo Diacono de Pontisaræ, non modicam commisit pecuniam pauperibus erogandam, fingens a quodam amico suo sibi traditam ad hos usus; inhibebatque ne dum viveret secretum hoc revelarent. Adeo dapsilis fuit in pauperes Christi, ut nec cultellum nec quidquam aliud, quo carere posset, inopi denegaret. In cellula juxta ecclesiam suam quantis carnem suam tormentis afflixerit, [multus est in affligendo corpore,] solus scit qui omnia contemplatur. Ibi lectus ejus filtrum erat, & vilis matta cilicio tecta: ita ut vix discerni posset quo caput reclinaret aut quo componeret pedes. c Cilicio manicæ stamineæ apparebant assutæ, ne posset cilicium deprehendi. Ex nodosis corrigiis flagello confecto seipsum adeo dure disciplinavit, quod licet in remotiori thalamo secederet, fragor tamen verberum a sacristis ecclesiæ & ab aliis sæpius est auditus.

[11] [infima obsequia affectat,] Vestimentum non nisi vetustate nimia dissolutum aut pauperibus datum mutavit. Sæpius lectoris, sæpius coquinarii officium in refectorio exercuit. Aliquoties clibanum coquendis panibus præparavit. Unde die quadam, nimia carnis maceratione deficiens, ante os furni cecidit, discipulorum manibus in cellulam reportatus. In refectorio raro convescens, familiarem habebat qui de vase suo vinario vino sublato, occulte aquam infunderet, ita ut a Fratribus vino refici crederetur, & potasse de illo. [in oratione pervigilat.] In cellula panes & fabas coctas sine pinguedine aut delicato sapore recipiebat: & cum tot panes sæpius in usus pauperum educti sunt, quot illati, constat eum faba & aqua tunc fuisse contentum. Aquam recipiebat sabbato ad usus suos, quæ sufficeret per hebdomadam subsequentem. Ceteris intrantibus dormitorium post psalmos matutinos, vigil in oratione, aliquoties inventus est obdormivisse, capite inter genua convoluto. Sedere autem in ecclesia velut acediæ crimen detestabatur. Artus, jejunio & senio fatiscentes, baculo cum deficerent sustentabat.

ANNOTATA.

a Hic est S. Gregorius VII, qui Sedit ab anno 1073 ad 1086. Colitur 25 Maji.

b Parisiense Concilium habitum anno 1091 aut potius 1092, tradit Philippus Labbe in Synopsi historica omnium Conciliorum, ex diplomate Philippi Regis dato 1092. Sed istud diploma nobis omnino videtur esse fictitium, ut diximus in Propyleo ad tom. 2 num. 66 Potuerunt alia habita fuisse, quorum notitia latet.

c Quid proprie sit Staminea indicatum est tomo 2 Martii pag. 755 litt. 1.

CAPUT III.
Monasterium Bertolcurtium constructum; morbus & obitus S. Galterii.

[12] His diebus, a singularis vitæ meritis digno divina revelatione Galterio, apparuit Mater beatissima virgo Maria, sic dicens: b Surge, Galteri, præpara iter, [a Deipara apparente montius,] & vade apud Bertolcourt, & ibi prope dispone ecclesiam: elegi enim locum ibi, ad quem feminæ conveniant ad exhibendum mihi servitium & honorem. His dictis disparuit, relinquens virum super auditis libra discretionis indicium trutinantem: & quia nondum fidem adhibebat, supersedit executionem mandati. Reversa demum beata virgo, ministrum suum pigritiæ arguens, iteransque mandatum, ictum manus faciei ejus impressit, ita quod digitorum vestigia in facie ejus diu postmodum apparuisse dicant. [Bertolcurtium abit,] Cogitans apud se & dicens, Quia Bertulcourt non vidi & locum nescio; instructo itinere peregre perfectus est, divinæ se sapientiæ commendans; sciscitatusque a viatoribus partes illas, instructus ad plenum, ultra urbem Ambianensem quinque leucis distantem c metam desideratam invenit.

[13] Ibi in loco silvestri juxta aquas quievit & mansit, domunculam ibi fabricans & capellam. Ad quam ibi factus populorum concursus, ut ab eo pabulum vitæ æternæ reportarent. Sed & mulieribus sui causam adventus & revelationem secretius exponebat, ut ad exhibendum ibi obsequium beatæ Virgini devotas feminas animaret. Verum cum, sicut ait poëta,

Intollerabilius nihil est quam femina dives,

[indeque a potenti femina pellitur,] apud Bartolcourt dominabatur matrona quædam, cui persuadente diabolo dictum est, occasione viri illius eidem damnum non modicum imminere; nam & sata illius turba affluens conculcaret, & quas ipsa sibi consignaverat possessiones, tamquam superveniente exercitu, plaustra & equites publicarent, si ibidem vir ille magni nominis diutius remaneret. Illa vero hostis antiqui consilio acquiescens, virum Dei a sede Dei proturbavit, [quæ subita morte plectitur:] & a suis finibus exire coegit: offensus autem infecto proposito ad sedem propriam remeavit. Verum detestabile facinus in brevi secuta est pœna. Nam cum Domina illa cum suis quadam die solenni ire ad ecclesiam moneretur, surrexit a cathedra, & morte subita retro cadens fractis cervicibus expiravit.

[14] Porro licet satanas bonum propositum totis nisibus studeat impedire, nihil tamen potest nisi quantum ei a divina permittitur potestate. Nam sanctæ mulieres & nobiles Godelendis & Helwigis se Domino devoventes, [monasteriū construitur sub Abb. Godelende.] ad locum delectum cum magnis possessionibus convenerunt. Arbusta etiam propriis manibus vellicantes, tam possessiones acquisitas quam ædificia dilatant. In brevi autem confluentibus aliis feminis Deo dicatis, fideliumque devotione illuc ampla beneficia conferente, etiam in honore beatæ Virginis ibi fundata est ecclesia, & collatis illic prædiis ditata est & dotata. Virgines autem, sub regula B. Benedicti ibi Deo & beatæ Virgini servientes, post B. Galterii transitum anno tertio, præfatam Godelendim primam loci illius Abbatissam d consecrari fecerunt. Verum cælestis ille Dispensator, qui pendens in cruce vix unum latronem convertit, sed per discipulos suam postmodum Ecclesiam ampliavit; Sanctum suum, antequam in loco illo multum profecisset, desolato gregi reddidit; nihilominus plantationi ejus incrementum dedit.

[15] Redditus autem loco suo, de humili humiliorem, & de mansueto se reddidit mansuetiorem. Cum enim die quadam in Capitulo accusasset peccata & negligentiam & insufficientiam suam, [Flagellari a suis petit & impetrat,] pro his correptionem flagelli flexis genibus a Fratribus recipere suppliciter postulat. Quibus tale quid abhorrentibus, cum in instantia perseveraret, vix obtinuit quod petebat: unde factus hilarior, illa die lætus cum Fratribus cibum sumpsit. Accedente vero suæ resolutionis tempore in Ramis palmarum, intrans Capitulum, dulci & amicabili exhortatione Fratribus viam salutis aperuit & suasit. Ad populum autem deinde, qui eo die de processionali more multus convenerat, cum præsente Comite e Bellomontensi sermonem faceret, accessit matrona quædam nimis ambitioso ornatu spectabilis, ita ut cauda verrente pulverem in oculos assistentium excitaret. [luxum vestitus feminei redarguit,] Offensus inde vir Dei cum eam spiritu prophetico dæmoniacam appellaret, ornatus luxuriam tantam reprehendens, clamavit inverecunda mulier, se sequente in Dominica ad conspectum illius multum gloriosius adventuram. Ad quam respondit: Advenies utique, sed in statu multum diverso ab eo quem modo geris.

[16] Sequenti vero die celebrans Missam, ægre complevit eam, [febri correptus,] gravi febrium vi correptus. Vocato autem quodam, cui in Breviario scribendo membranas paraverat, dixit: Desiste a proposito, aliis utilitatibus Fratrum derelinquantur membranæ, mihi ulterius minimæ profuturæ. Accessit eo die ad eum nuntius Comitissæ Bellomontensis, in villa quadam non longe a Pontisara ægrotantis, significans ei mandatum Dominæ illius, desiderantis plurimum visitari ab eo. Cui vir Dei, plenus Spiritu Dei, [suum & Comitissæ obitum prædicit:] respondit: Concedat nobis gratia Dei, ut in patria cælesti me videat: non enim in hoc seculo me amplius videbit. Urgente vero morbo convocatis Fratribus unctus est Oleo sacro, absolvens Fratres ab omnibus absolvendis. Quos de recessu ejus plurimum condolentes consolari cœpit, docuitque quo spiritu eligere deberent Pastorem. Crebris quoque persuasionibus animavit eos ad jugum Domini voluntarie portandum, palam factus expressus imitator Christi, qui postquam venit in Jerusalem Dominica ante passionem suam, diebus intermediis verbum Dei prædicare & exhortari discipulos non cessavit.

[17] Deinde vir sanctus, die passionis Dominicæ percepto Corpore Christi, obdormivit in Domino, [& moritur in die Parasceves,] evolandi ad superos data spiritui libertate: cujus caro ita resplenduit, ut quoddam resurrectionis decus extincta præferret. Cum vero corpus ejus Fratres honorifice traderent sepulturæ, excitati fama de longe populi, lamento incomparabili æque cum monachis ejus recessum planxerunt, damnum sibi illud gravissimum æstimantes. Floruit beatissimus Galterius a tempore Leonis f Papæ usque ad tempus Urbani secundi, imperantibus Henrico g patre & Henrico filio, sub Francorum Regibus Henrico h & Philippo, [& paulo post Comitissa:] anno Dominicæ Incarnationis millesimo quadragesimo primo ab luce subtractus: verum eadem die prædicta Comitissa dicitur obiisse, quasi secuta virum, cujus desiderabat alloquium & aspectum.

[18] Sequente autem Dominica, matrona, quæ pomposo apparatu sanctum virum, sicut audistis, offenderat; ut adimpleretur prophetia ejus, arrepta a dæmonio, ad sepulcrum beati Confessoris allata est. [patrantur miracula.] Cujus meritis, post multam instantiam precum, quas fideles pro ea offerebant Domino, liberata a dæmonio restituta est sanitati. Hoc postmodum inducti miraculo qui variis languoribus tenebantur, gavisi sunt sibi Sancti hujus suffragium valuisse; operante hæc ad gloriam sancti sui Domino Jesu Christo, cui cum Patre & Spiritu sancto est honor & gloria, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Quæ hoc numero & sequenti traduntur, desunt in altera Vita.

b Hæc Deiparæ verba, plane eadem, ex antiquißimo Breviario B. V. Mariæ de Bertolcurtio referuntur ab Ignatio Iosepho de Iesu Maria in Historia Abbavillana cap. 66, ubi reliqua hinc desumpta sunt Gallice edita.

c Bertolcurtium pagus diœcesis Ambianensis in Pontiviensiditione, tribus ab Abbavillana urbe leucis distat.

d Godelendi traditur succeßisse dicta Helewidis: at quæ postmodum successerunt Abbatissæ, memorantur in dicta historia Abbavillana: ex quibus præfuit nuper Margareta Bornella, sub qua anno 1642 Abbatia ob continua bella in urbem Abbavillanam est translata, & anno sequenti nova reformatio inducta.

e Bellimontium oppidum supra Pontisaram, tribus leucis ad eumdem Isaram sine Æsiam fluvium.

f Sedit S. Leo IX a 12 Februarii anni 1049 usque ad an. 1054 & diem 19 Aprilis, quo colitur. Successerunt Victor II, Stephanus X, Nicolaus II, Alexander VII, S. Gregorius IX, Victor III, & Vrbanus II, mortuus anno 1099.

g Henricus Conrado patri subrogatur anno 1039, & huic Henricus filius anno 1056, introducta investitura & schismate famosus, mortuus anno 1106.

h Henricus I succeßit Roberto patri anno 1033, mortuus anno 1060. At Philippus successor vixit usque ad annum 1108.

ALIA VITA
Auctore monacho ejus discipulo.
Ex MS. Pontisarensi.

Galterius, Abbas Martini, Ordinis Benedicti, juxta Pontisaram in Gallia (S.)

BHL Number: 8796

AUCT. DISCIPULO EX. MS.

PROLOGUS.

[1] Cum veterum dicta & facta Gentilium tenaci memoriæ scriptis suis diligenti solicitudine mandasse, atque præclara facundia ac facetissima verborum suavitate extulisse merita sua antiquissimos Poëtas, utique Ethnicos, videamus; dignum videtur militum cælestis Regis certamina atque victorias, quibus mundi hujus pompam cum principe suo subegerunt, ad posterorum utilitatem notitiæ tradere. Etenim secretum Regis abscondere bonum est: [Vitæ Sanctorū scribuntur, ad laudē Dei,] opera autem Dei recitare atque confiteri honorificum. Sed operæ pretium est, quanta bona ex istis narrationibus oriantur attendere. Laus Dei est, cum Sanctorum, pro quibus cooperator extitit, gesta recitantur. Mirabilis namque, ut ait Psalmista, Dominus est in Sanctis suis. [Ps. 67, 36] Sanctus prædicatur in omnibus operibus suis. Per hæc animi multorum ad bene agendum excitantur, inimici Christiani nominis pessumdantur, diabolus cum sua præsumptione confunditur. [& incitamentum legentium.] Verum ad hæc enarranda me meritis imparem, sensu inæqualem, sermone incultum, considero: illius autem pietatem deposco, ut me ad hæc aliquantisper idoneum reddat, qui, quando voluit, aquam sitienti populo de petra produxit, animal brutum humana verba formare fecit, & linguas infantium disertas reddidit. Quicumque vero ad hoc te inclinaveris, ut tantillulam ingenioli mei editionem legere velis, non subito movearis, non subito prorumpas in vituperationem, me indoctum meque judicans inertem: non hic attendas dictorum facetitatem aut verborum rusticitatem, sed rei quam narraturus sum veritatem: non quæras quid reprehendas, sed unde proficias.

CAPUT I.
S. Galterii institutio: vitæ monastica Resbaci, Abbatialis Pontisaræ: varia inde fuga.

[2] Gratias referamus, Fratres carissimi, Divinæ excellentiæ, quæ post Apostolos & Apostolicos viros Ecclesiam suam, pretioso sanguine suo redemptam, tueri non desistit, indesinenter tribuens ei exempla, unde proficiat; lucernam, qua ea quæ appetenda sunt appetat, & quæ fugienda sunt fugiat. Inter Christianissimos sanctæ Ecclesiæ defensores & propugnatores luminare magnam, vir Dei Gauterius, nostris temporibus emicuit: qui quanti fuerit meriti sequens pagina declarabit. Floruit autem vir iste temporibus a Leonis Papæ, Alexandri, Gregorii, qui Hildebrandus vocatus est, [Galterius seculo XI floret,] usque ad tempora Urbani Papæ, nomine Odonis; in diebus Henrici senioris atque Henrici minoris Augustorum, regnantibus suo tempore Roberto Francorum Rege, Henrico atque Philippo Francorum Regibus. Hic a primævo juventutis flore, paternum solum, parentes propinquosque relinquens, studiis litterarum operam dedit, lustrans proximas regiones & longinquas: [litteris instructus, alios docet:] quidquid uspiam reperiebat, quod plenitudini scientiæ adjicere potuisset, haud segniter armario sui cordis recondebat. At postquam liberalibus artibus, id est Grammatica, Rhetorica & Dialectica, satis sufficienterque est imbutus; cœpit habere discipulos, multas & famosissimas regens scholas: & thesauros scientiæ, quos multo labore & sudore quæsivit, aliis aperire & eructuare cœpit.

[3] Deinde divinus ardor animum ejus tetigit, quatinus omnibus, [deliberans de statu vitæ,] quæ sunt hujus mundi derelictis, soli Deo liber ab omnibus vacaret, & in portu tranquillæ stationis anchoram bonæ actionis figeret, quo navis suæ jacturam non timeret. Prius namque, ut vir magni consilii, adhuc in seculari habitu positus, semetipsum multis probavit argumentis, carnem suam crebris extenuans jejuniis; [afflictiones carnis assumit.] asperrimo, a scapulis usque ad renes indutus cilicio. Talibus exercitiis Christi miles seipsum idcirco assuescebat, ne repente onus tantum appeteret, atque insuetus oneris pavore perterritus refugeret. Jesu bone! quam suavis tua vocatio! quam dulcis ac jucunda tuæ spei illustratio! Quos enim subito vocas, illos & justificas; quos vero justificas, illos & glorificas. Igitur vir Dei, [Resbaci fit monachus,] cælesti edoctus magisterio, Resbacense cœnobium expetiit: atque renuntians omnibus, quæ possidere videbatur, incepit esse discipulus veritatis; & mutato habitu seculari, exuit veterem hominem cum actionibus suis; induitque novum hominem, qui creatus est in justitia & sanctitate veritatis: ibique quamdiu vixit & commoratus est, aliis meruit esse exemplum veræ religionis: & qui inter alios erat inferior ordine, primus esse studuit operatione.

[4] [incarceratum pane suo pascit,] Contigit interea hominem, culpis suis exigentibus, a Præposito monasterii incarcerari, & vehementer ab eo affligi, & fame & siti arescere. Cujus dolori vir Dei compassus, & ex imo cordis suspirans, non timuit Abbatis sui aut ceterorum Fratrum, quam passurus erat, asperrimam increpationem aut verberum duram recompensationem. Nocturnoque silentio omnibus dormientibus, carceris claustra reseravit, [humeris suis elatum dimittit,] hominemque pane quem sibi subtraxerat refecit; insuper de carcere eum extrahens, humeris suis illum imposuit, atque omnia ejus vincula solvens, demum liberum ire permisit: tantum ab eo fidei pollicitationem exigens, ne amodo ecclesiæ noceret, neve alicui malum pro malo quod passus fuerat redderet. [& ideo verberatur:] Facto mane requiritur homo & non invenitur, & quod vir Dei hujus rei conscius fuerit detegitur: ab Abbate & ceteris Fratribus vehementer increpatur, acrioribus verberibus affligitur: sed hoc ipse cum omni patientia & animi alacritate amplectitur.

[5] Eodem tempore cœperunt quidam Fratres, instinctu & providentia Dei, juxta Pontisaræ castrum, quoddam construere monasterium, in quo servire Deo postpositis omnibus decreverunt. Sed nolentes esse ex eorum ordine, quos B. Benedictus b Sarabaitas vocat, qui in nulla regula approbati, [in novo Pontisaræ erecto monasterio,] sub nullius magisterio degentes, bini aut terni, non Dominicis sed suis ovilibus includuntur; quibus pro lege est desideriorum voluptas, cum quidquid putaverint vel elegerint, hoc putant sanctum, quod vero noluerint, hoc arbitrantur non licere: hoc dici & esse caventes; quia eum prius noverant virum Dei, Abbatem sibi præesse petierunt: & licet diu multumque reluctantem, per voluntatem Dei pro voto suo acceperunt, & ordinari sibi atque consecrari fecerunt. Ordinatus Abbas duplici studuit doctrina suis præesse ac prodesse discipulis, [primus fit Abbas,] omnia scilicet bona & sancta factis amplius quam dictis ostendere, ut intelligibilibus & honestioribus animis verbis suis divina præcepta ostenderet; duris corde & simplicioribus exemplum bene vivendi in factis suis præponeret, castigans corpus suum secundum Apostolum, & in servitutem redigens, ne forte cum aliis prædicaret, ipse reprobus efficeretur. [1 Cor. 9, 27] Erat autem vir Dei omnibus prædicandis & decentibus moribus adornatus; mansuetis & humilibus mitis & amabilis; superbis & inobedientibus ipso affectu terribilis: inter pauperes & mediocres & divites se bene regere sciens: itaut divites & mediocres illum quasi superiorem se venerarentur, pauperes vero æqualem sibi pauperem arbitrarentur. Habilitas formæ ejus haud contemptibilis, imo multum laudabilis; statura enim erat procerus, vultu decorus, specie Angelicus. Non incompositus in actu, [excellit in omni virtute:] semper vilis in habitu; non facilis in risu, non tristitia gravis; non lætus in prosperis, non tristis in adversis; clarus eloquio, suavis alloquio; aliis largus, sibi parcus. Quis vero digne possit repetere, quanta exhortationis, quanta prædicationis divinitus gratia ab ejus procedebat ore, dum omnis litteratura ad ejus prædicationem redderetur stupida, dum generaliter omnibus compunctio cordis nasceretur devotissima. Erat namque viro Dei vivax sermo, lingua ad loquendum docta, ut verba ejus simplicioribus essent intelligibilia, doctioribus admiranda. Licet in omnibus esset habilis, licet ad omnia videretur utilis; tamen sciens & frequenter recogitans se grave pondus suscepisse, & quia ars est artium regimen animarum, timensque futuram de creditis sibi ovibus discussionem, culpæque pastoris incumbere quicquid negligentiæ ille summus pastor in ullis potuerit deprehendere; quasi sub fasce laborans, tantum pondus rationabiliter quæsivit deponere. Ad quod cum impediretur multorum probabilium virorum dissuasione, tentavit latenter effugere.

[6] Audita igitur fama religionis sanctæque conversationis Cluniacensium Fratrum, quod scilicet Fratres isti, præ omnibus, quos in sinu suo tota continet Gallia, mundum & concupiscentiam ejus contemptui haberent; quod honore se invicem prævenirent; & quod infirmitates suas, [Cluniacum clam discedit,] sive morum sive corporum, patientissime tolerarent; quodque cum omni humilitatis subjectione sibi invicem obedientes essent, nullusque quod sibi utile videretur, sed quod magis alii sentirent sequeretur; quod viscera caritatis haberent; quod Abbatem suum sincero amore diligerent; quod amori Dei nihil præponerent; hunc locum Dei famulus, credens se latere posse, elegit expetendum. Veniens ergo ad locum, ab Abbate & ceteris Fratribus cum omni devotione suscipitur, susceptus humiliter apud eos conversatur, cognoscensque de eis quod auditu didicerat, lætatur; gratias agit, gaudetque se evasisse periculum quod metuebat; credensque se tutum invenisse latibulum, Abbatem se fuisse non indicabat. Hæc utique divina providentia agebantur, ut in eis mortificationis caperet exemplum, quod nobis discipulis suis per bonæ actionis ostenderet documentum. Interea Fratres jam dicti cœnobii Pontisarensis, moleste ferentes ejus absentiam, Rotomagensem tunc temporis bonæ memoriæ c Joannem Archiepiscopum adierunt, rogantes ut litteras, ejus auctoritatis sigillo signatas acciperent, quatenus servum Dei ad locum suum reducerent. Quid plura? Susceptis ab Archiepiscopo litteris & ex ejus nomine Abbati Cluniacensi præsentatis, auctore Deo ad locum suum reducitur, & cum gaudio omnium votoque suscipitur. Latuit autem postea vir Dei in quadam crypta, [reversus latuit in crypta:] non longe a monasterio, cui Deo disponente datus fuerat Abbas: in qua corpus suum abstinentia & vigiliis & acrioribus disciplinis, quibus exteriorem suum hominem mactabat, Deo dedicabat.

[7] Postea vero habuit quamdam suæ occultationis insignem latebram, [in insula SS. Cosmæ & Damiani prope Turones habitat:] in insula quæ est in prospectu Turonicæ civitatis, in qua habetur ecclesia, SS. Cosmæ & Damiani nomine dedicata & honore sanctificata. In hac diu conversatus, quanta asperitate corpus suum domaverit, quibus jejuniis quibusque vigiliis dies noctesque continuando duraverit, quibus eleemosynis profusus extiterit, dicere lingua non sufficit. Tibi enim Jesu Christe soli sunt ipsius nota opera, quem nullum latet secretum, nullius occultatur conscientia: te solum quæsivit secreti sui facere participem, quem solum credidit fidelissimum remuneratorem. Cœpit deinde vir Dei ab incolis civitatis illius frequentari, & a nobilioribus tam Clericis quam Laicis venerari: qui in eo tantam sapientiam, humilitatem, & morum probitatem cognoscentes, [largasque eleemosynas facit.] ab eo monita salutis audiebant, & eum toto affectu diligebant. Propterea invito ei & multum reluctanti crebra munera transmittebant, quæ saltem ab eo in necessitatibus pauperum expenderentur. Quæ omnia larga manu distribuens, sua etiam omnia quæcumque habere videbatur, Domino obtulit: adeo ut quadam die venienti ad se pauperi & eleemosynam postulanti, non habens omnino quid daret, libros suos ei dederit, quatenus mutuam pro eis pecuniam acciperet, quos vir Dei postea redempturus esset. Alia etiam vice eidem pauperi vestimenta sua, id est tunicam & cucullam, dedit, quæ perendie Majoris-monasterii ei miserant, pretiosa quidem & recentia. Sicque vie Dei revera Christum in paupere vestivit, & largitore algente inopem calefecit.

ANNOTATA.

a Hæc sub finem prioris Vitæ sunt explicata, uti quamplurima alia toto decursu.

b Verba sunt ex prima regula S. Benedicti desumpta. De origine vocis Sarabaitarum consule interpretes in Regulam. In Glossa anonymi, Sarabaitæ lingua Ægyptiaca dicuntur Renuitæ, qui refutant Abbatem habere.

c Joannes e Sede Abrincensi assumptus, sedit Archiepiscopus ab anno 1068 usque ad annum 1079.

CAPUT II.
Iter Romanum. Rex & Episcopi in Concilio admoniti.

[8] [Reversus Pontisarā,] Interea quærebatur a discipulis, & non inveniebatur: sed a quodam peregrino, Guarino nomine, qui peregrinando loca Sanctorum circuibat, tandem Deo volente reperitur; inventus, monasterio nuntiatur: preces Fratrum ad eum diriguntur; monasterii ejusdem destructio, quod fere in ejus absentia destructum fuerat, & deordinatio suggeritur; precibusque tam multis acquiescens, ad domum suam, cui specialiter datus fuerat Pastor, [Romam abit,] reducitur. Postea autem urbis Romanæ Papam expetit, a Hildebrandum nomine; cujus saltem consilio & auctoritate tantum onus posset declinare. In cujus præsentia, vir Dei cum lacrymis & intimis cordis suspiriis veniam deprecatus est, se indignum crebro clamitans tanti oneris, & honoris minime esse idoneum. Aliquantis itaque diebus Romæ moratus, Domno Apostolico notus ac familiaris efficitur, frequenterque ad colloquendum adsciscitur. Videns namque in viro Dei admirandam scientiæ plenitudinem & prædicandam humilitatem, [a Summo Pontifice remittitur:] eum Apostolica benedictione ad pristinum gradum [stustuit] revocare, blandis eum increpans sermonibus; non esse dignum, inquiens, hominem tam idoneum, sibi & aliis proficere valentem, suis utilitatibus esse intentum; debere ad monasterium suum redire, & oves Dominicas, quas pascendas susceperat, cum Dei adjutorio regere. Sed videns animum ejus inflexibilem in sua sententia perdurare, cum summa obedientia & Apostolica auctoritate curam ei pastoralem injunxit, insuper anathemate eum perculit, si amodo sine ejus licentia monasterium suum, quod regendum susceperat, relinqueret. Deinde Vir Dei Apostolica auctoritate & benedictione roboratus, ad locum suum rediit, & deinceps evadendi aditum non quæsivit. Quomodo autem reliquo vitæ suæ tempore vixerit, vel quemadmodum ex hoc seculo migraverit, quibusve miraculis post beatum finem claruerit, inquantum nosse potuimus sequens sermo declarabit.

[9] Fuit vir Dei justitiæ rectique tenax intantum, ut nulli peccanti, nulli suam injustitiam defendere volenti parceret: imo Regibus vel quibuslibet potestatibus prave agentibus, rationis libera voce contrairet. Sciebat namque sed & animo frequenter revoluebat, quid per Prophetam Dominus peccata hominum dissimulantibus improperat, dicens: [Iustitiæ amans,] Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in prælio in die Domini. [Ezech. 13, 5] Ex adverso quippe non ascendunt, qui quibuslibet potestatibus prave agentibus rationis libera voce non contradicunt; & in die Domini pro domo Israel non stant, ac murum non opponunt, qui fideles innocentes contra perversorum injustitiam ex justitiæ auctoritate non defendunt: vix enim pro culpa sua quemquam aperta voce reprehendunt; sed quod est gravius, si aliquando aliqua in hoc seculo persona deliquerit, ejus multoties delicta laudantur, dum non reprehenduntur, ne si reprehendantur forsitan adversentur. Unde dum quadam die Philippi Francorum Regis colloquium expeteret, ille sciens magnam viri Dei animi constantiam & fortitudinem, qua peccata errantium non demulceret, sed feriret; erubescebat coram Optimatibus suis aspera ejus invectione notari, ideoque secretum petiit. Quo adepto, taliter vir Dei exorsus est ad eum loqui; Cum certum teneamus, & absque ulla ambiguitate credamus, bonorum seu malorum, quæ hic agimus, [Regem admonet,] quemque manere sive gloriam sive pœnam; miror te, virum ad omnia quæcumque intenderis eruditissimum, non respicere mala quæ indifferenter agis: Te enim posuit Dominus Rectorem & Ducem populo suo: unde dicit Apostolus: Non est potestas nisi a Deo; quæ autem sunt, a Deo ordinata sunt; itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. [Rom. 13, 1] Si igitur secundum Apostolum a Deo potestatem accepisti, & dici & esse Rex meruisti, debes populum Dei regere, non dissipare; quæ tibi a Deo præcepta sunt, facere; ab his quæ Dominus prohibuit, abstinere. Per te & a te Spiritus sancti dona, quæ sunt gratuita, venduntur; a te munera, quæ Deus reprobat, accipiuntur: & si sancti Spiritus dona, quæ sunt gratuita, tibi non licet dare; quanto magis vendere. Non recolis, non animo retractas, quid est quod Salvator noster templum ingressus, cathedras vendentium columbas evertit, & numulariorum effudit æs, dicens, Auferte ista hinc, & nolite facere domum Patris mei domum negotiationis? [Ioan. 2, 16] Quid est, inquam, cathedras vendentium columbas evertere? nisi potestatem vendentium dona sancti Spiritus destruere? [ne pergat ecclesiastica beneficia vendere:] Omnia ecclesiastica officia, omnia ad ecclesiam Dei pertinentia, sancti Spiritus dona sunt. Dic mihi, si nosti, unde clavem regni cælorum accepisti; das enim & vendis potestatem ligandi atque solvendi. Quid autem habes quod suscepisti? A sanctis Patribus in concilio Toletano & in aliis æque sanctis Synodis interdictum est, nulla ecclesiastica officia pecuniis obtineri: altaria etiam vel decimas pro pecunia dare, simoniacam hæresim nullus fidelium ignorat esse. Omnes Laici qui aliquid in Ecclesia tenent, nec non Clerici qui ab illis retinent vel sub illis serviunt, illi quoque qui hoc posse fieri confirmari satagunt, legis divinæ contemptores fiunt: & ideo nisi resipiscant, sine fine peribunt; & jam in hoc seculo, dum vivunt, a recte credentibus ut transgressores vel apostatæ refutandi sunt. Vide ergo quæ mala ex istis emptionibus & venditionibus oriantur. Dum enim, tu ipse honores Ecclesiasticos quibusdam vendis, ipsi rursus sacros Ordines & manus impositionem vendunt aliis. Horum omnium malorum, si bene perspexeris, caput esse videris. Ita ecclesiæ despoliantur, dum ipsi pessimi emptores simoniacique pervasores non timent auri & argenti quantitatem, quantam in Ecclesia Dei reperiunt, conflare, pretiosa ornamenta vendere, ut dumtaxat Ecclesiastica officia possint obtinere. His & aliis hujuscemodi verbis vir Dei Regem increpavit: quæ ideo scribere volui, ut ostenderem invictam in viro Dei animi fortitudinem, per quam melius voluit morti succumbere, quam veritatem celare. Multos proinde habuit inimicos, multos sustinuit convitiatores & persecutores: sed hæc omnia forti animo & inexpugnabili superabat patientia, memoriter recolens quid ipsa Veritas discipulis dicat: [Ioan. 15, 19] Si de hoc mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, propterea odit vos mundus: [Matt. 5, 10] Et illud. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cælorum: itemque illud, Omnes, qui volunt pie vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. [2 Tim 3, 12]

[10] His & hujusmodi armis instructus, cum Parisius congregato Concilio, omnes fere, tam Episcopi quam Abbates & Clerici, censerent Domni Apostolici sanctæ memoriæ Hildebrandi jussioni non esse parendum, dicentes falsoque asseverantes, importabilia ejus esse præcepta, ideoque irrationabilia; [& Episcopos ne Pontificio mandato se opponant:] coram omni multitudine dixit: Constat vos indecentem & ab omnibus refutandam definire velle sententiam: juste enim, ut ait B. Gregorius, an injuste obliget pastor, pastoris tamen sententia gregi timenda est, ne is qui subest & causis injustis forsitan ligatur, ipsam obligationis suæ pœnam ex alia culpa mereatur. Nec debet quisquam pastoris sui judicium temere reprehendere; ne etsi injuste forsitan ligatus est, ex ipsa tumidæ reprehensionis superbia, culpa, quæ non erat, fiat. His dictis, vehementer ira succensi qui aderant adversus Dei famulum, mancipia Regis suo sceleri conjungentes, exclamantesque omnes in una conspiratione consurgunt, ipsum de concilio rapiunt, trahunt, impingunt, colaphizant, conspuunt, multisque contumeliis affectum, ad domum Regis perducunt. Sed vir Dei viriliter hæc pro Dei amore sustinens, immobilis perstitit, mortemque minantibus hilari voce respondit: Malo mortem pro veritate sustinere, quam falsitati turpiter cedere. O quantis votis, quibus precibus tuam, Domine Deus, magnificentiam exoravit, quatenus sanctorum Martyrum tuorum sociaretur numero, quibus jam sociatus erat meritis. Bonum erat ei, Domine, [ideoque incarceratur.] hujus lutei vasis deponere sarcinam, ut perpetuam posset adipisci coronam. Verumtamen, Domine, adhuc famulum tuum, Ecclesiæ tuæ profuturum, reservare disponebas; ideoque coronam, tantis votis exoptatam, differebas. Quorumdam igitur Optimatum, qui eum prius noverant & dilexerant, virtute, vir Dei, de loco in quo custodiebatur, eripitur, & Ecclesiæ suæ cum honore redditur. Longum est enarrare per singula, quæ & quanta pro veritate sustinuerit pericula, quæ verborum convitiorumque venenata toleraverit jacula: ceterum quæ vidimus b & audivimus, gloriosa ejusdem beati viri retexamus magnalia.

ANNOTATA.

a Is est S. Gregorius VII, quem diximus sedisse ab an. 1073 ad 1086.

b Hic potißimum auctor oculatum se testem perhibet.

CAPUT III.
Varia patientiæ, humilitatis & aliarum virtutum exercitatio.

[11] Erat viro Dei contigua monasterio, cui Deo volente præerat, cellula, in qua ei erat consuetudo orare, multisque jejuniis & vigiliis & nimiis verberum cruciatibus suum corpus attenuare. In hac solus, solo Deo teste, orationi insistebat, [Opera sua in abscendito facit:] & divinæ contemplationi operam dabat. Quis vero digne queat orationum instantiam ac genuflexionum ejus numerositatem, quibus Divinam majestatem venerabatur, verbis explicare; cum præsertim, ut dictum est, solus, solo Deo teste, in eadem cellula oraret, vigilaret, jejunaret, & ceteris sanctæ virtutis exercitiis instaret. [Matt. 5, 15] Sed nequaquam, ut ipsa Veritas testatur, abscondi valet civitas supra montem posita, neque ponitur lucerna sub modio; sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo Dei sunt. Quanto magis sancti viri opera sua latere quærunt, tanto magis ad exemplum sanctæ conversationis sequentibus palam fiunt. Cautus erat vir Dei & circumspectus ad sanctorum operum exercitia: inaniter enim perdere metuebat, quod cum magno corporis labore & sui contritione spiritus acquirebat: sciebat quippe quod laus impiorum brevis est, [procul a vana gloria,] & gloria hypocritæ ad instar puncti. Sunt enim plerique vanissimi simulatores, qui vento superbiæ inflati, dum corpus suum quadam abstinentia macerant, videri ab hominibus jejunantes volunt, indeque humanos favores expetunt: magnos se apparere in conspectu hominum concupiscunt, & turpes ante oculos superni Inspectoris esse non pavescunt; prædicationi inserviunt, non ut populus de eorum prædicatione in melius proficiat; sed ut sapientia eorum ipsis quibus prædicant innotescat: multa & magna munera egenis largiuntur, non ob hoc, ut inde regnum Dei promereantur; sed ut transitoriam laudem, quæ in affectu eorum dulcis est, assequantur: qui nimirum, secundum Veritatis attestationem, similes sunt sepulcris, aforis quidem dealbatis, intus autem plenis ossibus mortuorum: quibus cordi est in angulis platearum, orare, salutationibus vacare, primas in cœnis cathedras amare, ab hominibus Rabbi vocari velle. [Matt. 23, 27] Sed quæ, rogo, ista dementia est, incassum corpus affligere, multa semina jacere, & nullum fructum recipere velle? æterna præmia perdere, & transitoria diligere? Quæ omnia vir Dei, divini amoris igne succensus, quasi venenum diaboli refugiebat, & jugiter illum Davidicum versum, ori suo familiarem, dicebat; Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. [Psal. 113, 1]

[12] Habemus ejus magnanimæ humilitatis insigne documentum, quoniam cum esset beato viro pecunia in necessitatibus pauperum expendenda, non eam per se neque per domesticos suos erogare volebat; sed taliter hoc facere disponebat, [eleemosynas per alios distribuit,] quatenus nulla nasceretur suspicio, qua hæc ipsius agnosceretur esse largitio. Quodam itaque tempore habens nummorum quantitatem, quosdam valde sibi familiares, Marcellum videlicet Presbyterum & Raimundum Diaconum, ad se ex Pontisarensi castro venire fecit, eisque dixit: Quidam amicus meus pecuniam mihi nummorum pauperibus erogandam tradidit; sed quia ad agenda talia insuetus sum, rogo dilectionem vestram, ut taliter eam dispertiamini, ne quisquam, quoad vixero, a me vobis arbitretur commissam. Qui festinato jussa compleverunt, hujusque beneficii beatum virum fuisse auctorem, usque ad obitum ejus celaverunt. Quis illum unquam liberalem, quis circa pauperes crederet misericordem? Cum enim in conspectu hominum pauper aliquid ab eo peteret, [aut nemine præsente:] vehementer ei quasi cum indignatione & ira obloquebatur, ut eum non misericordem, sed durum arbitrari posses atque crudelem: cum vero nemo adesset, qui secreti sui arbiter esse posset, pauper revocabatur, reficiebatur, & in eo revera Christus adorabatur, qui & suscipiebatur. Consuetudo præterea fuit ei, ut quoties pauperum peregrinorumque pedes abluere voluisset, non hoc agebat, nisi aut cum monachi essent divina officia recitaturi in oratorio, aut dum reficerent in refectorio, aut requiescerent in dormitorio. Ita vir Dei circa pauperes erat munificus, ut multoties ipsa etiam pedum calceamenta & cetera sibi necessaria indumenta eis præberet, ut nec cultellum nec [aliud quidpiam vel] assem valens retineret, quod non in necessitatibus pauperū totū expenderet.

[13] [utitur lecto duro,] Erat ei in suprascripta cellula lectulus, non magna plumarum mollitie suffultus, sed tantum mattæ superimpositum cilicium, ut non facile noscere posses, qua caput, qua etiam parte pedes ad horam requietionis ponerentur; & nostris temporibus alter Germanus exhibebatur, cujus, ut in Gestis ejusdem legitur, caput ab humeris per cervicis confinium nulla sublevavit adjectio. Nemo nostrum vidit eum jacere expoliatum, dum nec funiculus quo cingebatur deponeretur, raro etiam calceamenta de pedibus extraherentur. Asperrimo jugiter caro ejus atterebatur cilicio; cui tamen pretiosæ inhærebant manicæ, ex staminio factæ; ut dum manicæ viderentur, [aspero cilicio,] cilicium interius non deprehenderetur. O laudabile per omnia factum, quo Salvatoris jussa complentur, [flagellis nodosis,] & ceteris ad exemplum humilitatis conservandæ tutela datur! Fecerat etiam sibi vir beatus flagellum ex durissimis corrigiis, quarum summitates nodis exasperabantur firmissimis, quo unoquoque fere die caro ejus crudeliter cædebatur. Cujus cæsionis sonitus a secretariis ecclesiæ, & a ceteris in ecclesia existentibus, audiebatur; quamvis, ne audiretur, in secretiorem thalamum removeretur. Vestimentum vilissimum, quo utebatur, numquam mutavit; [vestibus tritis,] nisi aut vetustate nimia solveretur, aut forte egenis tribueretur. Vidimus eum hora refectionis Fratrum, more hebdomadarii Fratris lectoris, in refectorio legere, coquinæ officio deservire, aliis ministrare, clibanum coquendis panibus præparare. Unde quadam die, [viliora munia obit:] jejunii fatigatus afflictione, dum clibanum calefaceret, ante os clibani pene exanimatus cecidit, & manibus discipulorum inde ablatus est. Aliis in labore manuum occupatis, oblitus suæ auctoritatis similiter occupabatur; & qui erat prior ordine prælationis, gaudebat se aliis parificari in exercitatione operis.

[14] Si quando in refectorio cum aliis, cogentibus Fratribus, reficiebatur (quod tamen ipsum non leviter faciebat, nisi aut promissa ei ab eisdem Fratribus Missarum supplicatione aut pauperum refectione, [aqua & cibis insipidis contentus:] quasi pro abstinentiæ suæ recompensatione) quemdam ex condiscipulis nostris, aliquantisper secreti sui conscium, latenter præmittebat, ut ignorantibus ceteris vinum de a justa sua auferret, aquamque infunderet. Erat cernere hominem tanta circumspectione semetipsum tueri, ut putantibus nobis eum copioso vino repleri, aquam biberet; sicque studiose pisces, qui forte afferebantur, manu sua ablatis b aristis per paropsidem divideret, ut intuentium oculos falleret, arbitrantium revera pisces comedere, cum quidem nec eorum saporem saltem gustaret. Providerat autem sibi vir Dei Fratrem, Dominum timentem, qui ad horam suæ refectionis in sæpedicta cellula per competentem fenestram panem & fabas, nulla pinguedine vel sapore conditas, ei deferebat, istisque alimentis suam arctissime humanitatem sustentabat. Ceterum, quod est dictu audituque mirabile, quot panes ei minister deferebat, tot sæpe ab eo recipiebat; unde luce clarius constat, eum tantum per Dei virtutem fabis esse sustentatum: & aqua ad bibendum deferebatur, quam ipse sibi sæpenumero hauriebat, & deferebat, quæ usque ad aliud Sabbatum non mutabatur. Quis vero audiendo credere poterit ni videndo didicerit, quanta ad standum in choro fuerit beato viro perseverantia? [inter psallendis stat,] Cum vix illum quisquam psalmodiæ tempore in ecclesia sedere conspexerit. Labore interdum jejuniique afflictione defatigatus, seniles artus baculo sustentabat; & sic stans, quousque psalmodie cantus in ecclesia finiretur, perseverabat. Finito Matutinorum cursu, dum ceteri Fratrum, laboris relevandi gratia, paulisper quieti indulgerent; vir Dei pervigil manebat, & orationi sanctæque meditationi operam dans pernoctabat: [& permanet in oratione,] unde ob nimiam vigiliarum continuationem somni depressus gravedine, fronte in terram collisa, super genua & cubitos a secretario ecclesiæ inventus est obdormisse.

[15] Cumque omnium virtutum ubertim vir Dei floribus adeo decoraretur, maxime tamen humilitatis in eo enituit insigne documentū: omnibus enim imitandus, omnibus admirandus hic Pater noster, dum per omnia humilitatis itinera currere gestiret, omnibus nobis in unum positis (omnes namque ad hoc adesse præceperat) dixit: Placeat cœtui vestro, Fratres carissimi, justæque petitioni nullus ex vobis refragetur, ut quod ego, utpote indiscretus omnibusque facinoribus irretitus, [Vt a subditis flagelletur petit,] irrationabiliter, dictante scilicet ira nullaque servata justitia, vobis multoties verborum verberumque correctiones adhibui; liceat peccantis lege, id est nudis pedibus, totoque corpore circa renes tantum præcincto, manibusque meis virgas disciplinatorias ferenti, in capitulum venire; & coram Deo & Sanctis ejus a vobis Fratribus meis veniam de offensionibus meis petere; & a vobis omnibus virgarum correctionem, dignam videlicet factis meis recompensationem, recipere; ut ita sempiternas, quæ pro eisdem mihi debentur, inferni pœnas merear evadere. Nullus prælationi meæ hoc in facto a vobis servetur honor, sed magis in me vitia feriantur, quibus non honor est exhibendus, sed rubor confusionis est adhibendus. Priores ordine & conventione in me prius verbera vicissim exerceant, priores scilicet incipiant & juniores finiant: cujus correctionis modus in Prioris, loco meo præsidentis, arbitrio consistat: sciantque omnes quod qui durius me flagellaverit, hic amodo mihi carior erit: [& tandem impetrat:] qui vero mollius me tetigerit & quasi iniquitati meæ clemens esse decreverit, hic minime secundum Dominum me diligit, quia non defert honorem mihi, sed vitiis. Quod audientes omnes, his beati viri unanimiter contradicere cœpimus verbis, dicentes, inauditum esse, ut Prælatus aliquis talia a discipulis suis quæsierit, & discipuli Magistris suis in talibus paruerint: non debere eum hæc facere, cum præsertim satis fuerit jejuniorum vigiliarumque attenuatione senioque excruciatus, & forsitan præ infirmitate sua inter flagella esset moriturus. Sed, quia vir Dei miro ingenio eloquioque callebat, quamquam invitis diu multumque reluctantibus nobis, persuasit. Quid plura? In capitulum venitur, famulus Dei modo quo supradictum est expoliatur, coram majestate Dei in nostra præsentia humiliter solotenus prosternitur. [a multum flentibus,] Stupor omnium nostrorum corda ad ejus introitum circumdedit: videntes namque hominem, omni honore dignum, tanta vilitate contemptum, omne a nobis aufugerat consilium. Undique erat dolor, undique luctus, undique suspiria, undique gemitus. Postquam a nobis diu ploratum est, senis, nos durius increpantis, nos molles effeminatosque vocantis, acquievimus voluntati. Itaque a prioribus inceptum est. Eramus circiter triginta Fratres, qui omnes vicissim nobis succedentes, virum Dei virgis cædere cœpimus. Videres hominem, jejuniorum vigiliarumque numerositate simul & senectute debilitatum, inter flagella constantem, unumquemque proprio nomine vocitantem, & ad cædem suam instigantem, fortique voce clamantem: Manus vestras non agnosco: verbera vestra, [cum humilitatis; raræ commendatione.] molliter me palpantia, non sentio. Decursa autem a majori usque ad minorem, qui ignarus sub regulari disciplina in scholis erat, diu optata virgarum cæsione; rursus famulus Dei induitur, omnibus gratias agit, ipsoque die gratulabundus nobis conviva efficitur. Perpendendum est, quanta vir beatus hoc in facto præconiorum gloria ab omnibus sit attollendus. Cumque omnium virtutum nominatim vir Dei floribus decoraretur, mox videndum quæ virtus, quis ex ista virtute sequatur triumphus. Dicat quisque quod senserit, præfero beati viri humilitatem illuminationi cæcorum, curationi leprosorum, omniumque sanationi morborum. Unde quibusdam de miraculorum potentia superbientibus & dicentibus; Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, dæmonia ejecimus, virtutesque multas fecimus, in fine Dominus dicturus est; Amen dico vobis, nescio vos. Qui enim sine humilitate virtutes congregat, quasi in ventum pulverem portat. Magna est profecto virtus humilitatis, quæ quantum inclinatur ad ima, tantum proficit ad summa. Sine hac nemo potest Deo placere; per hanc quisque valet ad virtutum culmina conscendere: hanc vir beatus semper in corde suo tenuit: per hanc non solum magistris, verum etiam subjectis suis subjici voluit.

ANNOTATA.

a Forte mensa.

b Ossa seu spinæ in pisce vocantur a Francis arestes, a similitudine quam habent cum aristis spicarum.

CAPUT IV.
Extrema exercitia. Morbus. Obitus.

[16] In illa autem Quadragesima, quæ beato viro fuit postrema, [Vltimam Quadragesimam sancte peragit:] semetipsum acrioribus jejuniorum, vigiliarum, sanctorumque operum exercuit emolumentis: ita ut in comparatione eorum priores ejus cruciatus leviores esse putarentur. Fuit namque ei consuetudo, ut omni tempore, ex quo cœnobialem suscepit actitare militiam, semper priori vitæ aliquid adderet, & ab incepto fervore per tepiditatem non refrigesceret, & benefaciens non lassesceret; sed divino igne inflammatus, de virtute in virtutem proficeret; & quanto corpus senectute longaque inedia aresceret, tanto animus victor annorum ad appetenda majora inardesceret, ut cum Apostolo veraciter dicere potuisset, Quando enim infirmor, tunc fortior sum & potens. [2 Cor. 12, 10] Unde toto spatio jam dictæ Quadragesimæ compertum est nobis, libram panis, quæ quotidie ex præcepto B. Benedicti monacho apponitur, beatum virum non comedisse: sed tantum fabis & aqua, in lacrymis & mensura, usum fuisse. Dominica autem illa, [Dominica Palmarum suos benigne affatur:] in qua Salvator & Redemptor noster, appropinquante hora passionis suæ, in asino Jerusalem venire & a pueris Hebræorum cum floribus & palmis sibi obviari, & ab eisdem Rex appellari ac laudari voluit; tanta nos verborum suorum suavitate refecit, ut, tamquam valedicens nobis, eatenus tam dulciter, tamque amicabiliter non sit locutus. Ipsa quoque die, cogentibus nobis, ultimum nobiscum convivium celebravit. Sequenti die cantante eo Missam vi febrium graviter urgeri cœpit, viribusque corporis destitui. [postridie febri laborat:] Vocato denique quodam Fratre, qui ejus jussione membranas ad conficiendum ei Breviarium inciderat, præsago imminentis suæ e corpore resolutionis spiritu, dixit: Opus mente conceptum dimitte: non enim liber iste quem scribere disponebas mihi erit profuturus, [obitum prævidet:] immo magis sequentium voluntati relinquatur, qui aliis post obitum meum utilitatibus membranas incisas deputabunt. Cœpit deinde vir Dei majoribus stimulis coarctari, [accipit extremam unctionem,] & de die in diem ad exitum propinquare: convocatisque nobis, quos paterno affectu dilexerat, & quos a mundialibus illecebris abstractos in timore Dei educaverat, more ecclesiastico, Oleo sancto petivit inungi. Fit ad eum processio ut voluerat: inungitur: reum se de peccatis suis coram Deo & Sanctis ejus in præsentia nostra confitetur; absolvit omnes, & ab omnibus absolvitur; [& alia Sacramenta:] deinde osculatis omnibus nobis, & cum multis intimis cordis fletibus suspiriisque, gloriosa passionis Dominicæ memoria venerata, Sacramentorum nostræ redemptionis particeps efficitur.

[17] Interea cœpimus omnes de beati viri imminenti transitu irremediabiliter contristari, timentes, ne ejus absentia ordo monasterii nostri dissiparetur, neve sublato pastore grex Dominicus lupinis morsibus patens dispergeretur, [tristes subditos confortat:] aut ne, unde major dubietas excreverat, Rege muneribus corrupto, aliquis per simoniacam hæresim ad suscipiendum loci nostri regimen ingrederetur. Rursum convocatis omnibus nobis, hoc modo assistentes alloquitur. Nolite, inquit, filii mei contristari, nolite de mea nimium corporali resolutione mœstificari. Confidite in Domino, omnem solicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Confirmetur in vobis caritas Dei, ut sitis concordes, fraternitatisque spiritualis amatores. Etenim si secundum Deum vos invicem dilexeritis, sciatis procul dubio, quia in omnibus vobis Dominus cooperator erit. [dat ultima monita,] Prope est, secundum veridicam Psalmistæ vocem, Dominus omnibus invocantibus eum in veritate. [Ps. 144, 19] Voluntatem timentium se faciet, & deprecationem eorum exaudiet. Nolite in alterutrum detrahere: omnes enim detractores & murmuratores Deo sunt odibiles. Nolite a sancto proposito deviare: si enim discedente me a sancto proposito deviaveritis, & schismata inter vos habueritis, & ordinationibus levium personarum consenseritis; manifestum est, non Dei amore, sed Magistri vestri timore, huc usque vos in religione mansisse: si vero, sicut usque ad hanc diem, in humilitate, in concordia, in caritate manseritis; providebit Dominus fidelissimum domui suæ dispensatorem, qui vos mitius quam ego, spiritualiter & corporaliter, in omnibus secundum Dominum confovebit. His & hujusmodi exhortationibus in consolationem nos venire gestiens, stolam sancto collo suo imponi fecit, dexteraque sua baculum pastoralem tenens, nos omnes absolvit, & voce qua potuit Domino tutori & auctori omnium commendavit.

[18] [prædicit diem obitus;] Adveniente autem quinta feria, in qua Dominus cum discipulis cœnavit, & ad humilitatis formam eorum pedes abluens, eis Corporis & Sanguinis sui sacramentum tradidit, & a discipulo Judæis traditus est, assistentibus sibi Fratribus ait: Non diutius hic morabor; cras enim Deo volente ex hac sum luce migraturus. Quod & factum est. In die enim Parasceve, percepto vivifico Corpore & Sanguine Domini nostri Jesu Christi, [in Parasceve sumpta Eucharistia obit.] omnibusque Ecclesiasticis rite ordinatis, cum jam sero factum esset, cœpit in ultimo spiritu laborare; brevique intervallo, incumbente scilicet nocte, relicta corporali gleba, spiritus ejus Angelico ductu ad beatæ requiei sinum transmigravit. Cum vero, ad abluendum, corpus ejus nudatum fuisset; vidimus carnem ejus niveo candore micantem, nullaque in universa corporis parte saltem tenui fuscatam macula, jam quamdam futuræ resurrectionis speciem prætendere; ut non jam humanum, sed angelicum, quod videbatur, esse crederetur. Non enim, sicut in exanimi corpore videri solet, pelle protensa ossa ejus carne deficiente nudata sunt, sed cum quadam specie mediocriter repleta; ut non facile crederes unquam beatum virum carnem suam cilicio texisse, aliquave abstinentia macerasse, sed semper in deliciis vixisse. Sepultus est in oratorio beatissimi Martini, quod ab eodem ædificari jam ex magna parte inceptum fuerat, in loco quo sepeliri se jusserat. In quo loco per gloriosa beati viri merita plurima ostenduntur miracula, veluti sequentis libri testatur paginula.

HISTORIA MIRACULORUM
auctore eodem monacho Pontisarensi
ex MS. CL. V. Andreæ du Chesne.

Galterius, Abbas Martini, Ordinis Benedicti, juxta Pontisaram in Gallia (S.)

BHL Number: 8797

AUCT. DISCIPULO EX MS.

PROLOGUS.

[1] Multi diversis pro causis animum suum ad scribendum res gestas appulerunt: alii ut eorum ingenia, ipso usu scribendi quasi confricata, clariora redderentur; alii ut per hoc apud aures hominum famosiores efficerentur, indeque honores & lucra maxima consequerentur; alii ne res gestæ, per longinquitatem temporum deletæ, de memoria hominum tollerentur. [Vita & miracula ex obedientia scripta.] At mihi B. Gauterii Vitam, omnibus bonis appetendam, transitumque ejus de hoc seculo scripsisse; Miraculaque illius, quibus post beatum finem famulum suum Dominus glorificare dignatus est, denuo scribere velle, summa causa obedientia est. Quæ virtus, scilicet obedientia, humilitati conjuncta, omnium virtutum jure major est effecta; dum non solum ea, quæ norunt homines actitare satagit, verum etiam & quæ non norunt attentare cogit. Hæc mihi balbutienti, necdumque ad plenum verba integra formare valenti, ea quæ non possum facere præcepit. Unde rogo omnes qui hoc opusculum lecturi sunt, quatenus dent ignorantiæ meæ veniam. Fateor enim me ultra vires meas præsumpsisse: sed tamen malo me beati viri opera qualicumque stylo parare, quam omnino exinde reticere.

CAPUT I.
Sanati contractus, claudus, mutus, febricantes, & furibundi.

[2] [Miracula mox ab obitu patrata:] Post gloriosam igitur corporis sui depositionem, cœpit locus sepulturæ beati viri a multis frequentari: inter quos erant multi promiscui sexus, debiles & ægroti, salutis remedia postulantes: per gloriosa autem viri Dei merita conferebat Deus multa sanitatum genera: nam cœcis visus, claudis gressus, aliisque cujuscumque doloris & languoris integra restituebatur salus.

[3] Eodem tempore, fama virtutum ejus usquequaque discurrente, [sanantur contractus,] ex Normaniæ partibus puer quidam a parentibus ad beati viri patrocinium allatus est; qui ita nervorum ariditate & juncturarum inflexibili nodositate, a renibus, per costarum & poplitum tibiarumque confinia, contractus erat, ut natibus talis inhærentibus vitiataque natura, nullatenus membra præmortua valerent sua adimplere officia. Cœperunt autem parentes ejus superna implorare subsidia, ut per beati viri merita, ægro cœlitus impenderetur salutifera medicina. Affuit supplicantibus iis Divina clementia, suffragantibusque sanctissimi viri meritis ægro salus redditur diu desiderata. Miratur se propriis vadere plantis, qui tandiu manibus subvectus fuerat alienis: sed ne cito hoc miraculum ab hominum tolleretur memoria, indubitata scire & videre cupientibus manserunt argumenta: quousque enim in hac vita superfuit, vestigia talorum visa sunt in ejus natibus impressa.

[4] Per idem tempus quidam infra pubertatis annos ita omnium membrorum suorum officio damnatus fuerat, ut numquam gressum movere, [claudus,] verum etiam nec jacens in aliud se latus potuerit vertere: qui suorum pia solicitudine parentum ante viri Dei sepulcrum depositus, salutis remedium implorare simul & expectare cœpit. Nec diutius sua est expectatione frustratus, imo Dei miseratione & misericordia respectus, membrorum suorum cœpit paulatim vegetationem recuperare, & post modicum nullo regente novos cœpit gressus tentare. Inde in præsentiam nostram adductus, redditam ei divinitus comprobavimus sospitatem; unde divinam laudare & magnificare cœpimus virtutem. Vocabatur autem iste Radulphus.

[5] Quidam denique Diaconus, nomine Raimundus, (de quo in superiore libro dictum est, quoniam eleemosynæ beati viri dispensator fuerit) algore febrium cruciabatur validissimo. [num. 12] Hic de Dei misericordia & famuli sui virtutifera confisus potentia, [febri laborans:] advenit; & præ multitudine languentium, ibi salutem expectantium, propius accedere non valens, a longe stetit, voce qua potuit clamavit: Obsecro te, serve Dei omnipotentis, ut quia in virtute Domino servivisti, mihi quem in hac vita degens sincero amore plurimum dilexisti, refrigerium quantocius a Domino impetrare digneris. Hoc cum lacrymis repetens, nec plura effatus, statim evomito omni felle doloris, sanus ad domum suam rediit, & gratias Deo Sanctoque Galterio pro concessa sanitate retulit.

[6] His etiam diebus alius, eodem nomine vocitatus, eodem morbo graviter infirmabatur: erat autem iste negotiator, in Pontisarensi castro, sicut ille de quo supra scriptum est, natus & enutritus. Hic dudum beato viro familiaritatis obsequio junctus fuerat; [alius item:] nam & Romam cum eodem comes individuus perrexerat, & ei humiliter cum caritate servierat. Qui de semetipso desperans (erat enim dolor violentissimus) ante viri Dei sepulcrum jacuit, & cum lacrymis priores ejus amicitias memorans, simul & subveniri sibi humiliter deprecans, paulisper dormitare cœpit. Expergefactus a sopore, virtutem sensit affuisse divinam, ob redditam sibi sospitatem: unde lætus effectus, quasi pro munere, pretioso tapeto tumulum viri Dei cooperuit, & denuo ab ipsa qua tenebatur infirmitate illæsus perseveravit.

[7] Præterea non est silendum, sed diligenti memoriæ commendandum, quoniam per beati viri merita multis, instinctu dæmonum in amentiam versis, reddita est male captæ sobrietas mentis. Etenim quidam furibundus, nomine Durandus, de villa Tineosa, [vir furibundus,] quæ Pontisarensi castro proxima est, in vehiculo adducitur: qui ad temones ipsius vehiculi arctissimis funibus undique ligatus, sic usque ad beati viri sepulturam miserabundus trahitur. Sed videres miserum, sanguineos oculos horribiliter torquentem, dentibus frendentem, irremediabiliter clamantem, Deum & homines turpiter blasphemantem, aliena & inaudita loquentem, neminem recognoscentem, nihil penitus comedentem, numquam vel modicum dormientem, semetipsum & accedentes ad se dentibus laniare volentem. Hic nimirum dæmonii viribus usus, omni viro fortior erat; & ideo cum undique vinculis astringeretur, a fortissimis tamen viris ex omni parte tenebatur. Sed non diutius passa est Divina bonitas hominem ita miserabiliter diaboli fraudibus subjacere: sed implorantibus cunctis qui aderant, parentibus & vicinis, beati viri suffragium, homo sensum recepit sobrium. Unde omnibus ad hoc miraculum stupentibus, fecit se solvi, solutus comedit, servumque se beati viri deinceps fore devovit, & sic mansuetissime ad domum suam repedavit.

[8] Proferamus in medium simile priori miraculum, quod Deus ad laudem & gloriam nominis sui operari dignatus est per beati viri meritum. Quædam mulier, de villa, quæ dicitur Settana, [mulier ribunda,] nomine Stephana, culpis suis procul dubio exigentibus, diabolica fraude sensum perdiderat: cumque omnes, quotquot se ei objiciebant, morsibus belluinis discerpere cuperet; turpiterque crine soluto, muliebrem sexum non considerans, per humum volutaretur; repente ad eam ab amicis concurritur, comprehenditur, catenatur, modoque, quo supradictus vir, ad beati viri sepulcrum perducitur. Horresco referens: vidi eam proprii corporis crudelem laniatricem, dentibus propria membra carpere, interdum lacrymis faciem superfundere, subitoque lacrymis adhuc superfusa facie ridere, ita ut flens, circumstantes flere faceret; ridensque, omnes nihilominus ridere cogeret. Cumque his aliisque hujusmodi illusionibus fatigaretur, cœperunt ejus parentes & amici suffragia viri Dei deposcere, quatenus mulieri sensus integer redderetur, & tumultuosæ ipsius voces tranquillarentur. Et ecce, recuperato sensu, cœpit nomen Dei, quod prius abhorrebat & blasphemabat, recognoscere; & cognoscens ab afferentibus quæ egerat & quæ dixerat, admirata est; votoque se vovens Sancti se fore ancillam, perseverante incolumitate ad suam regressa est mansionem.

[9] Item de a pago Beluacensi quidam pari modo vexatus, ducendus ad viri Dei sepulcrum ligatus, sed repente ruptis nexibus de manibus se tenentium excutiens, [tertius furibundus dæmoniacus:] evasit. Cumque ab insequentibus nullo conatu posset capi (erat enim super quam credi possit, non sua sed maligni spiritus virtute, agilis & fortis) casu in burgum b Cambly dictum, ingressus est ibique ab ipsis burgensibus captus, subsequentibus amicis est redditus. Et dum super asinum, pedibus sub ventre asini catenatis, componeretur; manualibus repente ruptis nexibus, compatrem suum, qui ei propior astabat, pugno graviter in faciem percussit: & cum gravi omnium difficultate, usque ad ecclesiam beati Martini, in qua venerabile viri Dei corpus jacet, perductus est. Placuit autem conductoribus ejus, ut haud longe de asino deponeretur, & pedes ad monasterium usque graderetur. Sed dum deponitur, rursus evadit, & cursum ad Isaram tendens, ut in eam se præcipitaret, Deo volente a famulis ecclesiæ anticipatur; captusque in monasterium, cui tamquam incendio proximare timebat, tandem introducitur: ubi cum introduceretur, cujusdam monachi, ecclesiæ nostræ Sacristæ, ventrem pede graviter elisit. Quid plura? parentes ejus & amici orant beati viri suffragium, quatenus ipsum dignaretur habere servum, & ab ipso expelleret dæmonium. Cumque noctem in precibus ducerent insomnem, & homo minime a clamore cessaret; repente munere divino respectus, cœpit paulisper dormitare; continuoque expergefactus, astantes sibi tranquilla voce convocavit; & quæ circa eum divina Pietas operata esset, manifestavit; confessusque peccata sua, vivifico Corpori & Sanguini nostræ redemptionis communicavit, & incolumis ad propria remeavit.

[10] Multa essent narranda, quæ circa dæmoniosos facta sunt, miracula: sed ob fastidium legentium devitandum, ad alia transeamus. Adolescens quidam, natus de villa c Asinaria, beati viri misericordiam imploraturus advenit: [mutus adolescens,] cumque cum aliis infirmis ante viri Dei tumbam pernoctasset, die altera, quæ Dominica habebatur, Sacrista universos post Missas exire cogente, hic solus de loco moveri non potuit. Tunc Sacrista ei panem & caseum, quatenus reficeretur obtulit: at ille nutibus quibus potuit ei satisfecit, se nullum prorsus accipere edulium, donec recipere mereretur eloquium. Itaque Sacrista, post prandium Fratrum, ostium aperiente; ecce occurrit ei adolescens, bene & discrete loquens, Deum & sanctissimum ejus famulum benedicens. Subsequenti deinde sabbato cum multo suorum vicinorum parentumque comitatu rediit, & vota sua pro dato beneficio cum eisdem exsolvit.

ANNOTATA.

a Pagus seu regio Bellouacensis extenditur usque ad leucam prope Pontisaram.

b Chamiliacum, vulgo Cambly, oppidum prope fluviolum, qui infra Bellomontium in Isaram exoneratur.

c Videtur villa Asinaria, dici Asnery, magna leuca distans a Pontisara.

CAPUT II.
Curantur varia hominum afflictorum membra.

[11] In eadem villa puer, cujusdam militis nomine Goslenii filius, [Curantur pustulæ,] gravi pustularum morbo per totum corpus tenebatur: & quia nulla medicorum arte curari potuit, persuasum est patri ipsius, quatenus puerum ad virtutiferam beati viri sepulturam deferre faceret: quod & factum est. Evolutis denique paucorum dierum curriculis, puer omni qua tenebatur morbi peste caruit, incolumisque duobus nostræ ecclesiæ monachis in eamdem villam occurrit; cujus parentes eisdem monachis læti obviam processerunt, & per eosdem munus caritatis monasterio nostro destinaverunt.

[12] In castro a Gurnayo, quod in Normaniæ confinio situm est, quidam manebat, qui ita manum perdiderat, ut non dicam quidpiam operis agere, sed nec ad os suum ducere posset: erat autem hic sutor. Cumque sicut consueverat manibus suis laborando inopiam sublevare non valeret, [immobilitas manus,] & egeret; quadam die, dolore simul & ira motus, sumpta dolabra manum debilem super truncum ligneum posuit, ut eam abscinderet. Quod cum fieri uxor ejus videret, compescuit eum dicens: Non placeat Domino meo illud inconsulte & improvida præcipitatione facere, nec injuriosum videatur consilium meum audire. Jam fama vulgante beati viri opinionem compertum est, quod in loco sepulturæ illius multa divinitus infirmis beneficia præstantur: ideoque mihi salubre esse videtur, ad ipsum locum quantocius properare, & Sancti ipsius suffragium efflagitare. Non sunt magnæ viæ & laboris subeunda discrimina; non magni sunt portandi sumptus in viam; nil tibi id attentare oberit, sed plurimum Deo juvante proderit. His dictis acquiescit homo uxori sibi bene consulenti, &, ut impleretur quod dictum est, salvabitur vir infidelis per mulierem fidelem, Pontisarense expetiit cœnobium; in quo, suffragantibus beati viri meritis, fugata infirmitate, pristinum manus recepit officium, vitæ suæ solatium. [1 Cor. 7, 14] Gratulabundus itaque cœpit manum extendere, & quasi laudando dicere: Gratias Deo & S. Galterio refero, quoniam adhuc ista manu multas pelles caprinas & bouinas consuam, juvanteque Deo laborabo, unde domus meæ inopiam sublevabo. Et hæc dicens cœpit abire: & cum non longe esset, respiciens monasterium, cum gaudio re neavit; oblationemque suam super Sancti tumulum posuit. Hæc iterum & tertio ex abundantia lætitiæ simili schemate perfecit.

[13] De villa b Avesnis, quæ est in pago Vilcassino, faber quidam, nomine Robertus, advectus est: qui miserabiliter ad instar utris ventre, [mira totius corporis inflatio & immobilitas,] ceterisque membris inflatione maligna protensis, mortem vicinam suspectus operiebatur. Hic continue resupinus jacens, in dextrum vel sinistrum latus vel modicum verti non patiebatur. Hujus (mira dicturus sum) nervi ita inflexibiles erant, ut neque sedere neque genua curvare posset; & siquando necessitate compellente de lecto levandus esset, more ligneæ vel lapideæ imaginis, toto corpore inflexibili permanente, erigeretur. Sed & illud non celabo, licet quibusdam dictu turpe esse videatur, quoniam crebros per secessum sonitus emittebat, ut in quocumque loco esset nullo modo se temperare valeret. Talibus incommodis affectus, ante venerabile beati viri sepulcrum deponitur, obnixius deprecatur, ut aut mors aut sospitas sibi daretur, ne diutius his doloribus torqueretur. Et ecce, patrocinantibus beati viri meritis, cœpit æger meliorari, & paulatim ab ipsa inflatione relaxari; & non multo post integerrime convalescens, liberatori suo pro concessa sibi sanitate gratias retulit.

[14] Illud autem silendum non est, quoniam quidam civis Beluacensis tanta membrorum gravabatur anxietate, ut vix cibum sumere, vix dormiendo requiescere valens, de semetipso omnimodis desperaret. Hic cum virtutum beati viri audiret opinionem, [membrorū languor,] de Dei pietate confidens, & ultra vires suas præsumens, baculoque languida membra sustentans, Pontisaram ducens cœpit iter carpere, & quod sanus mediæ diei spatio potuisset peragere, vix æger septimo die transacto potuit conficere. Veniens autem ante viri Dei sepulcrum, precum devotionem fideliter obtulit, salutemque diu desideratam recepit, & lætus ad propria discessit; iterque, quod, ut dictum est, infirmus vix septem diebus perficere potuit, nunc sanus uno & non integro die confecit.

[15] Item de c burgo S. Dionysii quædam mulier advenit; quæ ita renibus contracta erat, [contractis renum,] ut nusquam gressum per se movere posset, sed baculis hinc inde sub axillis positis suffulta, utcumque se trahebat. Cumque multo tempore huic necessitatis injuriæ succubuisset, audita miraculorum fama, quibus famulum suum Dominus glorificabat, ad ejus salutiferum venire sepulcrum disposuit, quod & fecit. Veniens autem, & devotas Domino cum lacrymis coram venerabili viri Dei sepulcro preces offerens, corporis sui reparationem fideliter expectare cœpit, nec diu sua expectatione frustrata est: optatam namque suo corpori vegetationem adesse sentiens, constanter se erexit, erectaque firmiter absque baculorum sustentamine incedere cœpit, & gratulabunda baculos suos, ut ita dicam, pedes obtulit: qui multo tempore, ob indicium tanti miraculi, ante viri Dei tumbam pependerunt.

[16] In Gonsana villa, quæ est in Parisiaco territorio, puer quidam dolore capitis vehementer angebatur. [dolor capitis,] Invalescente autem morbo, intantum dolor ipse desævire cœpit, ut tribus diebus puer absque ullo cibi adminiculo, clausis jam quasi vicina morte oculis, permaneret, & per singula momenta jam decessisse videretur. Tunc parentes, [egressis per aures 9 vermibus:] filii sui dolore permoti, utile tandem consilium repererunt, quatenus prædictum puerum beato viro in servitium traderent, si ab infirmitate qua tenebatur ipsius meritis relaxaretur. Et ecce die tertio, per aurem ipsius pueri tres vermes egressi sunt; cœpitque paulatim meliorari. Sexto autem die iterum sex vermes per eamdem aurem emerserunt, omnisque dolor fugatus est.

[17] Sed non minori in eadem villa claruit vir beatus miraculo. Quidam etenim cadendo humerum fregerat, [fractura humeri:] cumque præ dolore ipsius fracturæ nullam neque dormiendo neque cibum capiendo requiem habere posset, humana nihil prorsus proficiente medela, divina tendem quæsivit auxilia: cœpit namque beati viri nomen lacrymis invocare, quatenus pietate sua dolorem suum mitigaret; quem si diutius sustineret, dulcior mors quam vita foret. Et ecce dum quadam nocte leni paulatim sopore deprimeretur, B. Galterius astare sibi videtur, humerumque suum manu sua leniter tangere, ac desuper signum Crucis facere conspicitur. Evigilans nullum deinceps ejusdem fracturæ dolorem sensit, & quia B. Galterius sibi adstiterit, remediumque contulerit, evidentibus manifestavit indiciis.

[18] Cujusdam hominis guttur intumuerat ita, ut vix quidem loqui; glutire autem quidquam, nisi liquidum, non posset. Erat hic de villa nuncupata Serannia, quæ est in territorio d Trecassino. Cumque hac peste laboraret, auditis beati viri virtutibus, promisit ad mensuram staturæ suæ unoquoque anno se ei candelam delaturum vel missurum, [tumor gutturis,] si ipsius meritis salutem adipisci mereretur. Adepta vero salute, ipso quidem anno votum reddidit; sed succedentibus prosperis, oblitus homo prioris adversitatis, immemor etiam factus est sponsionis: unde factum est ut priori vexaretur incommodo. Videns id mater ejus dixit: Merito, fili, hæc pateris: quia beneficia Dei, quæ per beatum virum tibi collata sunt, in oblivionem tradidisti, & votum quod vovisti non reddidisti. [ob votum dilatum recrudescens:] Ecce enim anni duo transacti sunt, ex quo candelam ad beati viri Dei sepulcrum non retulisti, neque misisti. Deprecare ergo veniam, sponde emendationem, ut tuam Deus suscipiat satisfactionem, & tuam securus expecta liberationem. Quo facto in proximo, omni illa peste caruit; quantociusque ad viri Dei sepulturam properans, quod injuste detinuerat ab annis prioribus cum satisfactione reddidit; & quæ sibi evenerant, monasterii Fratribus eum attestatione narravit.

[19] Quidam etiam homo præ nimio dolore capitis surdus effectus fuerat, erat autem de oppido quod Marinas vocitatum est, quod etiam est in pago Vulcassino. Cumque in ecclesia, in qua viri Dei corpus requiescit, orando fideliter ipsius suffragium præstolaretur; nihil eorum quæ in ecclesia a Fratribus, divina mysteria celebrantibus, [surditas,] cantabantur, audire poterat. Quadam vero nocte dum Fratres in vigiliis occuparentur, surdus ille cœpit paulisper dormitare, viditque B. Gauterium sibi adsistere, & leniter blanda manu caput suum undique palpare: deinde expergefactus clare ea quæ dicebantur a Fratribus audivit, quæ, sicut jam dictum est, nullatenus audire ei facultas fuit: & quanto vixit tempore, huic surditati minime subjacuit.

[20] Mulier quædam, quæ erat de castello Marleio, quod est in territorio Parisiensi, utriusque manus officia penitus amiserat; [digitorum incurvatio.] nullatenus enim digitos, quos morbus curvaverat, erigere poterat. Hæc cum conjuge suo, viri Dei præsidia adeptura, venit; multasque, quas ipse dolor animi dictabat, luctuosas voces emittens, tandem sub lapide, quo beati viri sepulcrum tegitur, obdormivit. Evigilans autem, ut suis optatum vigorem manibus adesse persensit, mox exiliens, cum magna cordis alacritate manus per aëra movit; & curvans digitos, iterumque sæpius eos erigens, præ gaudio clamare cœpit: Deo gratias, manus habeo, manus, inquam, habeo, quarum licet figuram gerebam, utilitate tamen carebam. Hæc & alia sæpius repetens, se Beati ancillam fore deinceps vovit, gaudensque ad propria remeavit.

ANNOTATA.

a Gornæum, caput Vicecomitatus, ad fluvium Eptam, limitem Vulxini Francici & Normannici.

b Avesnis hic, aliis Ausnay, sesquileuca distat Pontisara.

c Burgum seu monasterium S. Dionysii, sepultura Regum Francorum nobile.

d Tricassium, posteris Trecæ, vulgo Troyes, urbs primaria Campaniæ ad Sequavam fluvium.

CAPUT III.
Variarum infirmitatum curationes miraculosæ ad sepulcrum S. Galterii.

[21] [Sanantur 2 caduco morbo laborantes,] Quid etiam cuidam ejusdem castelli incolæ contigerit, manifestabo: iste metendi gratia in agrum pergebat; cumque non longe adhuc ab ipso castello processisset, quadam tactus passione, quam medici caducum morbum vocant, in terram repente cecidit. Circumstantibus autem eum multis, ecce supervenit mulier, quæ dixit: Si ad mensuram staturæ suæ candelam ad viri Dei sepulturam deferret, numquam amplius isto morbo laboraret. Quam vocem ipse audiens, sed mulierem videre non valens, dixit: O mulier, numquid quod facere mihi suasisti, aliquo experimento didicisti? Ad hæc illa: Hac utique, inquit, passione sæpius laborabam, donec persuasum est mihi ad modum staturæ meæ candelam ad memoratum locum deferre: quod cum fecissem, perfecte sanata sum. Hæc ille audiens, cum quod sibi a muliere persuasum fuerat, facere spopondisset, statim surrexit: & ex illa hora, ab illa qua tenebatur passione, immunis perseveravit. Hæc nobis, ab eodem qui sanatus est, fideli narratione comperta sunt.

[22] Sed nec præterire volo, quomodo mulier quædam, Ermetrudis vocata, [cæcus,] gemino suorum oculorum lumine privata, beati viri meritis sit illuminata. Hæc erat de villa, quæ Marleio est vicina: cumque viri Dei virtutes ejus auribus insonuissent, plurimum fidens in Domino, manum puero dedit, & usque ad venerabile sepulcrum ejusdem se trahere fecit. Completis autem tribus diebus in lacrymis & contritione cordis, mulier visum recepit: & exultans viæque ducem ulterius non repetens, ad suam mansionem repedavit.

[23] Illud etiam scribere placuit, quod quidam vir, Ingo vocatus, quibusdam monasterii nostri Fratribus bene notus, obtentu viri Dei visum pariter & auditum est adeptus: & hic erat de Pago a Meldesensi, de villa quæ Domnus-Martinus dicitur. [cæcutiens & surdaster.] Infirmitate siquidem capitis pergravatus, visum pariter & auditum, sed non ex toto, perdiderat: lucem namque diei, sed non adeo ut quidquam plene cognoscere posset, videbat; sonitumque alte clamantis audiebat. Dictum autem ei, seu, ut verius dici potest, clamatum est, quoniam si Pontisaram pergeret beati viri suffragium expetiturus, visum proculdubio auditumque foret recepturus. His verbis fidem accommodans sine dilatione locum beati viri virtutibus insignem petiit; ubi ipsius interventu cœcitate fugata, auditum recipere meruit. Regrediens autem hora qua venerat, cum per nemus, quod adjacet Francorum-villæ; transitum faceret; admiratus dixit, illud nemus minime vidisse, cum jam alia vice per eumdem callem transierat.

[24] Factum autem est, cum innumera multitudo ad beati viri sepulcrum, alii vota sua deposituri, alii pro variis infirmitatibus suis deprecaturi, convenirent; cœperunt multi sancto viro detrahere, & venientes ad eum dissuadere, dicentes, non esse bonum illum vocari Sanctum, quem paulo ante viderant ceteris mortalibus similem, hujus vitæ passionibus subjacere, [Detrahentes sanctitati B. Galterii,] esurire, sitire, comedere, bibere. Inter quos fuerunt duo, Hilduinus & Erembergis, conjux & conjugata, qui præ ceteris ipsius virtutes obfuscare nitebantur, & ipsum nec esse nec dici Sanctum asserere conabantur. Cumque diu in hac mentis obstinatione perstitissent, placuit Divinæ dispensationi illos hoc corrigere modo. Nam cum quadam nocte ambo in lecto quiescerent, visum est mulieri juxta B. Galterii sepulcrum stare; [mirabili visione emendātur,] & ex parvissimis dolaturis, quales lancearum sive sagittarum hastas polientes faciunt, aquam calefacere; & in eadem aqua ceram mollire. Et ecce astitit ei persona, habitu visuque venustissima, cujus splendore tota fulgebat basilica, quæ eam his videbatur compellare sermonibus: Ut quid, o mulier, cum tuo viro servo meo detrahis, & eum nec esse nec Sanctum vocari debere asserere niteris? cujus audiens virtutes, non solum non credis, sed & offuscare conaris? Scias profecto illum esse & vocari Sanctum me velle, qui jussis meis obtemperans hoc promeruit, quatenus & esse Sanctus debeat & vocari. Nisi te & virum tuum, ab hac stultitia correxeris, corporum rerumque vestrarum damna maxima patiemini. Evigilans hæc per ordinem viro suo nuntiavit: & non multo post Pontisaram ad venerabilem viri Dei sepulturam pergens, dolaturas in visione sibi demonstratas ibi reperit. Ut autem nulla in cordibus eorum ex hoc remaneret ambiguitas, filius eorum capitis infirmitate, quæ phrenesis vocatur, [eorum filio ab amentia liberato.] in amentiam versus est. Quem tollens mater ejus ad sæpe memoratum locum detulit: ubi sopito capitis dolore, sensum recepit. Evolutis deinde paucis diebus, pretiosam Albam ad eundum locum cum suo viro detulit; & ea quæ circa eos gesta fuerant, veridica relatione retulit.

[25] [Sanantur amentes, alius ex dolore capitis,] Est & adhuc quod de Dei viri virtutibus dicatur. Quidam namque juvenis de Labivilla (sic enim vicus ipsus in quo manebat dicitur) ad jam dictum locum adducitur (vocabatur & hic Galterius) qui capitis dolore multo tempore correptus, vires eundi vel etiam quidpiam agendi perdiderat; multaque delira, veluti mente captus, verba proferebat. Factis autem inibi septem ferme diebus, videt in somnis B. Galterium propter adsistere, manumque capiti superponere, ac signo Crucis undique signare. Quo viso cum evigilasset, omnem sensit aufugisse dolorem; votique compos effectus, alacriter suam revisit cognationem.

[26] Alia vice quædam mulier, ex eadem villa, cum quadam die, [alia ex insufflatione dæmonis,] jam incumbente nocte, transitum faceret per quemdam locum, in quo angusta omnia inter duas domos habebantur; obviavit spiritui maligno, qui speciem habere videbatur quasi nigerrimi homuncionis: qui insufflans in faciem ejus dixit, Hoc modo b porrectā tuam calidam sufflando refrigerabo. Quæ statim amens effecta est, quousque sanitati redderetur; & crebras ab imo pectore extrahens sufflationes, per os emittebat. Quid plura? A parentibus & amicis ligatur, & asino bajulata juxta viri Dei sepulcrum deponitur. Quam cum fratres Monasterii aqua exorcizata & benedicta aspergerent, ita torquebatur, ut penitus velut exanimis esse videretur. Verumtamen meritis viri Dei sensum recepit; & quomodo hæc, quæ supra scripta sunt, sibi evenerint incommoda, omnibus audire volentibus enarravit.

[27] De Pontisara quoque quidam juvenis adducitur, qui cum die quadam de villa, [tertius ex maledictione matris:] quæ Cergiacus appellatur, cum matre sua Pontisaram regrederetur, eamdem matrem suam verbis suis vehementer ad iracundiam concitavit; unde nimis exarcerbata, horrenter ei maledixit. Qui protinus matrem relinquens, in amentiam versus, ire per devia cœpit. Denique parentes ejus & affines ipsum vesanire cognoscentes, loris constrictum ligaverunt, & ad virtutiferam beati viri Dei memoriam perduxerunt. Hic barbara quædam & inaudita ore referebat, & quæcumque pro restauratione sensus ejusdem a fratribus monasterii bona fiebant, flocci pendebat & irridebat. Verumtamen Abbas sanctæ memoriæ c Theobaldus, fratresque sub eo degentes, orationibus insistebant, viri Dei merita supplicantes, quatenus integer sensus eidem de delirio reformaretur. Quorum vota Deus exaudiens, meritis beati Galterii sensum suum integerrime recuperavit: & Deo liberatori suo grates suas innumeras reddidit, seque servum illius, quotannis unam candelam solventem, spopondit. Hic vocabatur Hubertus. Quidam insanus de Pontisara, qui licet manus haberet ligatas & cuidam trunco per medium corpus datus esset, [quartus dentibus sese lacerans;] violenter tamen brachia sua propriis dentibus corrodebat; per merita S. Galterii sensum integre recepit, & gratias agens ad propria remeavit.

[28] Hæc de sancti viri virtutibus narrare sufficiat. Pauca quidem, quæ per eum Divina bonitas operari dignata est, miracula scripsimus, plurima prætermittentes. Multos enim, fractis ligneis & ferreis compedibus, de carcere liberavit. [varii e carcere liberati, & ægri sanati.] Testantur hoc ferrea vincula, ante ipsius sepulcrum ab his qui liberabantur appensa. Multos quotidie variis detentos infirmitatibus, ante venerabile beati viri mausoleum, superna pietas sanare dignatur: quæ ideo prætermisimus, ne legentibus fastidium generemus: hæc autem scripsimus ut quanti sit apud Deū meriti monstraremus. d

[29] Quidam juvenis de Gosengies, qui apud Vilers morabatur, dum quadam nocte cum uxore sua dormiret, omnium membrorum suorum virtutem amisit: hic ad S. Gauterium allatus, orationibus ejus sanus effectus est, & Gratias agens præsente Episcopo Ambianensi ad propria repedavit.

ANNOTATA.

a Meldæ, urbs Episcopalis ad Matronam fluvium, & Briæ Comitatus caput.

b Iusculum ex porris confectum, vulgo porreye.

c Theobaldus traditur fuisse successor S. Galterii, & obiisse 8 Augusti anno 1114.

d Videntur hæc postea adjuncta.

CHARTA CANONIZATIONIS.

Galterius, Abbas Martini, Ordinis Benedicti, juxta Pontisaram in Gallia (S.)

BHL Number: 8800
a

[1] Anno incarnati verbi millesimo centesimo quinquagesimo tertio, quinto Nonas Maias, b Eugenio universali Papa Romano, Francorum Rege c Ludovico, Pontisaram veni ego d Hugo, Rotomagensis dictus Archiepiscopus. [Præsentibus tribus Episcopis,] Convenerunt e Theobaldus Parisiacus, f Theobaldus Silvanectensis, venerandi Pontifices; præsidente monasterio S. Martini Abbate g Willelmo, assistentibusque multis Religiosis authenticis personis, Clero & populo multipliciter aggregato, [& aliis:] missa super hoc legatione & assensu magnifici Remorum Archiepiscopi h Samsonis & aliquorum Galliæ Pontificum. Tunc apertum est monumentum Abbatis Gualterii præfati monasterii Pontisarensis S. Martini; juvantibus imo cogentibus miraculis, [apertum est monumentum Galterii:] non vanitate sed veritate coruscantibus, in præsentiarum & multis retroactis temporibus.

[2] Quia vero sancta & celebris ac pernecessaria sanctorum Patrum devotio pœnitentium misereri maxime consuevit, [Conceduntur indulgentiæ:] pro ineffabili gratia Redemptoris nostri, qui peccata dimittit; & pro manifestatione fidelis servi sui Patris Gualterii, cujus reliquias præsens ecclesia reverenter aspexit, & miraculorum ejus gloria lætificari meruit; Christi fidelibus, ipsius Patris Gualterii beneficia implorantibus, pœnitentialis oneris indulgentiam statuimus tribuendam. De pœnitentiis ergo criminalium, quæ septennio concluduntur, pie confitentibus & vere pœnitentibus annus integer & reliquorum annorum tertia pars relaxatur. His vero qui annorum quatuordecim pœnitentiam susceperunt, duo anni integri & residui temporis pars tertia condonatur. Viginti autem annorum tres annos remittimus, & residui temporis tertiam partem indulgemus. De pœnitentia vero quadraginta annorum & eo amplius, totam medietatem remittimus, & reliquorum annorum pariter tertiam condonamus. De parvulis vero qui baptizati vel sine baptismo infra septem annos per negligentiam parentum mortui sunt, pœnitentiam parentibus ipsorum remittimus, excepta feria sexta in hebdomada: in qua etiamsi ad ecclesiam pœnitens perrexit, qualem caritatem ei Presbyter suus dederit, talem habeat; si vero infirmus fuerit aut mulier prægnans vel debilis, quæ jejunare non possit, dicat septies Pater-noster & faciat bonum quod potuerit; partem vero tertiam de pœnitentiis minorum peccatorum remittimus: sed & oblita peccata omnino condonamus. Hodie autem præscripta Indulgentia a die crastina Inventionis sanctæ Crucis in annum integrum, & singulis hujus præsentis anni diebus, cunctis ad memoriam Sancti venientibus sub divinæ gratiæ confidentia a nobis concessa est.

[3] Astipulatione autem Reverendorum Patrum Episcoporum, [memoria Translationis colitur 4 Maji.] & ceterorum qui B. Walterii translationi præsentes astiterunt, statuimus, ut præfati Sancti festiva memoria sequenti die proxima Inventionis sanctæ Crucis annuatim celebretur. Pia autem & misericordi ipsorum Patrum consideratione decrevimus, ut, quia abundante iniquitate his novissimis temporibus pauci dignos pœnitentiæ fructus faciunt, uberioris Indulgentiæ gratia peccantibus subveniatur. Ea propter omnibus illis, qui ipsa die Inventionis sanctæ Crucis, qua die beatum corpus levatum est; & die crastina, in qua recolitur annua celebritas Sancti, ad ipsum Sanctum gratia remissionis advenerint, ipsis, quocunque adveniente anno de qualibet provincia vel Episcopatu Sancti clementiam adierint, suprascriptam indulgentiam plenarie impendimus. Ad hæc me quidem indignum, & peccatis gravibus & culpis veteribus onustum vere confiteor. Unde multa & magna Dei misericordia totus indigeo: suffragantibus itaque meritis & precibus pii Patris Walterii Abbatis, Domini nostri gratiam, & Matris misericordiæ clementiam, & omnium Sanctorum miserationem assiduam suppliciter exoro, & Ecclesiæ Catholicæ communioni transitum meum finemque commendo.

[4] Cum hæc charta inventa sit in capsa S. Galterii anno MDCLVII die IV Maji, uti nos monuit is qui ecgraphum misit; [Translatio in novam capsam:] vix possumus dubitare, quin novißima translatio corporis in novam capsam, cujus memoria adhuc perseverat apud quemdam ex nostris tunc Parisiis commorantē, eodem anno & mense sit facta. Facta est autem, ut refert ille, studio & impendio nobilißimi viri Galterii Montacutii, illustrißima apud Anglos familia nati: qui occasione mirabilium circa Laudunenses Vrsulinas conspectorum, quorum mentio aliqua facta est a nobis XIX Martii num. ultimo de S. Iosepho, ad fidem conversus orthodoxam, Cleroque adscriptus, primum Henriettæ Reginæ Angliæ Eleemosynarius major, tum filiæ ejus Aurelianensis Ducissæ, Abbatiam Pontisarensem S. Martini obtinuit. Hic eam gratiam ad incrementum non tam proventuum quam religionis usurpandam ratus, primum disciplinam istic restauravit, inducendo in monasterium religiosos de Congregatione S. Mauri; deinde S. Galterii sacellum innovandum & altari marmoreo instruendum curavit; ossa denique viri sancti in novam elegantioremque ex ebeno & ære inaurato arcam transferri fecit: nunc autem titulum Abbatis ceßit Cardinali Bullonio, ut sibi Deoque privatim vivat, ecclesiasticorum proventuū sarcina pro majori parte exoneratus. Nescio an scripto mandata sint, quæ in ipso Translationis actu contigerunt, neque diutius licet petitam per litteras instructionem exspectare: si quid postea adferatur, [& sacelli ornatus.] id locum habere in faciendo operis Supplemento poterit. Est adhuc in veneratione antrum sive crypta, quo conferre sese Sanctus solebat causa secretius orandi Deum & corpus flagris macerandi: eaque de causa quæ in altari antehac exposita stabat pictura, exhibebat Sanctum aculeatis funiculis sævientem in terga: pro qua substituta nunc cernitur alia, generosum illum repræsentans actum, quo pedum Abbatiale ex manu Regis desuper, non de subtus, accipiens, palam testari voluit eam potestatem a se acceptari, non ut collatam a terreno Principe, cui in re ecclesiasticas juris nihil esset, sed ab auctoritatis sublimioris arbitrio.

ANNOTATA.

a Cum hoc titulo reperta & nobis transmissa est.

b Hic est Eugenius III, anno 1145 creatus, & citato anno 1153, sed 8 Iulii, mortuus.

c Ludovicus 7, junior dictus, & regnavit ab anno 1137 ad 1180.

d Hugo electus est an. 1130, mortuus 1164.

e Theobaldus Parisiensem Cathedram obtinuit, ab anno circiter 1140 ad 1158.

f Theobaldus Silvanectensis recte collocatur a Claudio Roberto & Sanmarthanis post Petrum, qui anno 1142 sacellum Silvanectis benedixit, & ante Amalricum, qui traditur præfuisse 1161: & de hoc Theobaldo præter nudum nomen, quod illi habent, hinc aliqua notitia habetur.

g Guilielmus 2, Abbas 5, qui traditur mortuus 6 Maji anni 1156.

h Sampson fuit Remorum Archiepiscopus ab anno 1140 ad 1160.

DE BEATO ALBERTO
EX CANONICO REGVLARI EPISCOPO PRIMVM VERCELLENSI,
DEIN PATRIARCHA HIEROSOLYMITANO, LEGATO APOSTOLICO,
ET LEGISLATORE ORDINIS CARMELITICI.

AN. MCCXIV

[Commentarius]

Albertus, ex Canonico Regulari Episcopus Vercellensis, Patriarcha Hierosolymitanus, Legatus Apostolicus & Legislator Ord. Carmelit. (B.)

BHL Number: 0222

Auctore D. P.

CAPUT I.
Vita B. Alberti ante Patriarchatum ex Monumentis ecclesiæ Vercellensis.

[1] Hvnc virum tam multis tamque magnis titulis, sed pluribus majoribusque virtutibus insignem, neque Canonici Regulares, quorum professus est institutum; neque Vercellenses, quibus Episcopus præfuit; [Qui apud Carmelitas colitur Albertus Patriarcha] sed Carmeliticus Ordo Ecclesiastici Officii cultu honorandum instituit, & solus hactenus eum colere perseverat: idque ad hunc diem VIII Aprilis sub ritu Duplicis. Nempe mortuus ac sepultus peregre, nihil habuit in Europa, cujus præsentia excitaret populorum devotionem; & ad quod in suis neceßitatibus recurrentes fideles, ipsa miraculorum evidentia inducerentur ad publicam ei venerationem decernendam, in Regularium ecclesia aliqua, aut in ea quam dimiserat Cathedrali. Ast vero sacer ille Ordo nec debuit nec potuit oblivisci perpetuum Alberti erga se beneficium, cujus respectu obtinuit, ut inter Ordines rite approbatos ab Ecclesia Romana numeraretur. [juxta tabulas Eccl. Vercellen.] Sed quæ ad diem, modum & originem cultus istius pertinent, infra explicabuntur commodius: primum illius fundamentum, eximiam scilicet vitæ sanctimoniam morte sanctißima confirmatam, aggredior explicare, ipsis verbis antiquißimarum membranarum, ex Archivio Vercellensi acceptarum, & testimoniis certorum atque authenticorum ejus quo floruit ævi documentorum.

[2] Decimo octavo kalendas Octobris, MCCXIV, Indictione II, præsenti die, de carnis ergastulo egressus est felicis memoriæ Venerabilis Pater & Dominus Albertus, Hierosolymitanus Patriarcha, hujus Ecclesiæ quondam Episcopus, Deo & hominibus dilectus: cujus suavitatis memoriam eructare, licet minus idonei & sufficientes simus, ne tamen viri tanti claritudo, per taciturnitatis desidiam, generationis venturæ in oblivionem deveniat; pauca de vita, moribus, actibus & fine glorioso ipsius summatim perstricta huic paginæ duximus inserenda. [in agro Parmensi natus,] Fuit igitur vir Domini memoratus de Castro-Gualterii Parmensis diœcesis, nobili prosapia ortus: qui ab ineuntis ætatis suæ primordiis litterali militiæ mancipatus, in liberalibus disciplinis & humanarum legum scientia coævos suos brevi tempore antecessit. Ceterum ne inquinaretur a pice si tangeret eam, valefacto mundo & pompis ejus, [Canonicus Regularis Mortariæ,] ad ecclesiam Mortariensem, tamquam ad salutis portum, cum parentibus confugit: ubi cum jam regularibus disciplinis divinæ legis intelligentia non modicum fuisset instructus, atque in Priorem ipsius Ecclesiæ electus, ne lucerna ejus amplius sub modio tegeretur, sed in domo Domini super candelabrum exaltata ceteros illustraret, de ipso Prioratu ad regimen Bobiensis Episcopatus fuit violenter abductus. [Bobii electus,] Inde, paucis evolutis annis, antequam consecrationis munus reciperet, cum ingenti alacritate Cleri & populi, postulatus in Episcopum Ecclesiæ Vercellensis: [Vercellis creatus Episcopus est.] quam per viginti fere annorum curricula viriliter gubernans, tam spiritualium quam temporalium profectu, mirabiliter augmentavit.

[3] Hactenus fidelis & (quantum ex ipso contextu colligere licet) coævus scriptor Vitæ, quam verbis, minus quidem elegantibus, fide tamen dignissimis, in Ecclesiæ tabulis commemoratam reperisse se profitetur Ioannes Stephanus Ferrerius Vercellensis Episcopus, [Probant eas tabulas etiam Carmelitæ.] in tractatu quem de Vita & rebus gestis S. Eusebii Vercellensis Episcopi ac successorum ejus, Clementi VIII Pontifici Maximo inscripsit, & anno MDCII Romæ publicavit. Addit autem idem Ferrerius, postquam de B. Alberto Episcopo LXXII egit a pag. 177 ad pag. 185, ipsam hanc Vitam se eo libentius reddere, quod undequaque illustrem Apostolicumque virum ostendat. Idem nos facimus, eoque etiam confidentius, quod Ludovicus de S. Teresa Carmelita Discalceatus, Provinciæ primus Definitor, solam hanc vitam dignam existimarit, quam in Italia sacra Vghelli repertam, Gallice redderet cap. 215 operis sui de Succeßione Eliana, impreßi Parisiis anno 1662, quamvis eam videret tam esse a receptis in suo ordine narrationibus diversam, quam ipsæ & inter se & a testatißima indubitabilium auctoritatum discrepant veritate.

[4] Prius autem quam ad reliquam prælibatæ epitomes seriem progredimur, illustrabo paucis partem priorem, [Fuit monasterium S. Crucis Mortariæ caput Ordinis;] simul & confirmabo illius certitudinem. Mortariæ, Paduam inter & Vercellas oppido haud ignobili, adjacet vicinum sanctæ Crucis monasterium, ab Adamo Mortariensi Clerico, uti Pennottus lib. 2 cap. 46 docet, ædificatum circa annum MLXXX, & triennio post Regularibus attributum; successu tam prospero, ut ante annum MCXXXIV eidem subjectas fuisse ecclesias quatuordecim, Præposituræ aut Prioratus titulo insignes, constet ex Innocentit II diplomate. Fuit autem hoc monasterium caput totius Ordinis, ab ipso Mortariensis dicti; adeoque Albertus, non tantum Prior fuit, sed Prior seu Præpositus Generalis, quomodo in scripturis publicis appellatos Pennottus ait eos, qui idem quod ipse munus gesserunt. Illustriores aliquot idem enumerat, quorum, inquit, omnium mentio fit in antiquis scripturis prædicti monasterii: sed hallucinatur, cum duos lectori Albertos distinguit, alterum Hierosolymitanum Patriarcham, alterum Episcopum Vercellensem; unus enim idemque est, qui quando monasterium istud regere cœperit, optaremus ex allegatis scripturis definitius cognoscere.

[5] [cujus ille Prior factus sub an. 1180,] Credibile est haud diu post annum MCLXXX id factum: siquidem Bobiensi Episcopatui (distat autem Mortaria Bobium P. M. circiter 60) vacanti per mortem Gandulphi, anno MCLXXXIV electus Præsul Albertus fuit: qui mox a sua electione, deprehendens S. Columbani Abbatem & monachos, contra sententiam in Oglierii Episcopi favorem latam ab Eugenio III, sese subtrahere jurisdictioni Episcopali; præceptum contra eos obtinuit a Lucio III; prout fuse narnat Honorius III in ejusdem Præcepti confirmatione, anno MCCXXVIII expedita: quam apud Vghellum in Bobiensibus integram vide, [consecratur Episcopus an. 1184,] sed quoad numeros Pontificatus & indictionis a transcribentibus vitiatam corrige, & annum Pontificatus II, Indictionem IV lege. Ibi quondam Hierosolymitanus Patriarcha, tunc autem, cum Lucii scilicet daretur rescriptum, Electus Bobiensis, haud alius intelligi potest quam Albertus, non diu post ipsam electionem, ejusdem Lucii assensu, ad Vercellensem Cathedram translatus, annum ætatis agens forsitan XXXV: siquidem anno post id vigesimo, [ætati suæ circ. 35;] nulla grandioris ætatis excusatione prætensa, in Patriarcham Hierosolymitanum petitus, & datus petentibus fuit. Sed de hoc infra.

[6] Ad Vitam redeo Ms. ubi laus ecclesiæ tam in spiritualibus quam temporalibus mirabiliter augmentatæ, his deinde encomiis cumulator. Cum enim esset humilis in habitu, parcus in victu, corpore castissimus, in eleemosynis largus, in officiis divinis assiduus, in prædicatione facundissimus; [clarescit virtutibus,] Clericorum & laicorum mores, verbo & exemplo, miro modo composuit, & ad frugem melioris vitæ adduxit. Cumque sensu profundus esset, consilio providus, sermone splendidissimus, constans in actu, & in utroque Jure peritus; a grandi ære alieno ipsam ecclesiam quantocius liberavit, possessiones auxit, ædificia construxit, & jura illibata defendit. [ecclesiæ bene consulit an. 1186,] Ejus meritorum intuitu, inquit Vghellus in Vercellensibus Col. tomi 4. Urbanus III Vercellensem Ecclesiam in protectionem suscepit anno MCLXXXVI. Clemente autem III Pontifice, post Hierosolymitanū regnum a Saladino Christianis ademptum, id est, anno MCLXXXIX, ait claruisse insigne miraculum, in emendationem cujusdam Parmensium Dominæ celebratum, quæ fuerat a quinque dæmonibus obsessa, dieque Octavæ S. Eusebii, meritis ejusdem Sancti, Alberto Episcopo exorcizante, liberata, legitur in Veteri kalendario Vercellensis Ecclesiæ. Ita Vghellus, ipsis fere Ferrerii Episcopi verbis, qui documenta sibi visa allegat, [energumenam liberat an. 1189,] & de miraculo addit ipsum præterea legi in tabulis ejusdem Ecclesiæ longissima narratione: quam narrationem utinam nobis describat mittatque aliquis, die 1 Augusti dandam, post sancti istius Episcopi & gloriosi Martyris Acta! Interim damus Synopsim rei qualem accepimus ab Illustriss. Marco Aurelio Cusano Provicario & Canonico Vercelensi. Quædam Principissa Parmensis, dum quinque spiritibus infernalibus obsideretur, iique per exorcismos exire juberentur, & negative respondissent, etiamsi interesset auctoritas Eusebii Martyris Episcopi Vercellensis; ea suggestione attenta, ipsa Principissa voluit præsentari ad sepulcrum S. Eusebii in Cathedrali ecclesia Vercellensi; ibique per exorcismos, opera tamen Episcopi Alberti, liberata ad patriam rediit. Ubi non multo post, dum noviter consensit, quatenus maritus proprius etiam recidivus incestuosam vitam viveret; denuo talibus spiritibus immundis vexata & Vercellas reversa, adhuc precatur Episcopum Albertum, quatenus dignaretur manum apponere, sicque liberam dimittere: & ita felix exitus probavit, dum per ipsum liberata recessit. Hæc vero tot gratiis cumulata, ne ingrati animi vitio notaretur, erigi curavit pretiosum suggestum sive ambonem, sacris marmoreis figuris contextum … hæc ipsa Principissa, nolens amplius reverti ad patriam, sed perpetuo vitam ducere prope sacras ædes S. Eusebii, mandavit inibi erigendum claustriolum, ubi ævo protracto animam Christo Domino reddidit.

[7] [jus suum tuetur an. 1190,] Anno proxime sequenti videlicet MCXC suo diplomate infirmavit Albertus, quæ Guala prædecessor Gualoni Præposito & Canonicis de Santhia concesserat. Idem Albertus inter Sacrosanctam Romanam Ecclesiam & Imperium fidelissimus extitit mediator: unde tam summus Pontifex quam Imperator (verba rursum sunt Vitæ antiquæ, [mediator inter Ecclesiam & Imperium,] & intelligitur Fredericus Barbarossa, vix unquam volens & semper simulans obedire Ecclesiæ) privilegio amoris ipsum super alios Episcopos diligebant: præsertim illustris Imperator Henricus filius invictissimi Cæsaris: cujus gratiam devotionis obsequiis in tantum promeruit, ut nobilissimum castrum Verruchæ hujus Ecclesiæ, quod tenebat sibi, liberaliter restitueret, ac sinceram ejus devotionem magnis & pretiosis muneribus munificentia Imperiali donaret. Perierit restitutionis illius instrumentum, alias non omisisset Ferrerius, [appellatur Princeps S. I. anno 1191,] totum Vercellense Archivium studiosißime scrutatus, ipsum allegare, sicut indicavit & pro majori parte verbotenus transcripsit illud, quo de se loquens Imperator inquit, ad petitionem dilecti & fidelis Principis nostri Alberti Vercellensis Episcopi, ecclesiam S. Eusebii in protectionem suscepimus… anno ab incarnatione Domini MCXCI: observatque Ferrerius, eo Imperialis Principis beneficio ac titulo alios deinceps Episcopos post Albertum usos fuisse.

[8] [Synodum cogit an. 1192,] Tum ex prædictis Tabulis, cetera Alberti in Episcopatu gesta prosequens enarrare idem Ferrerius, Anno, inquit MCXCII feria IV, V & VI post Pentecosten Synodum habuit, in qua salubria Ecclesiæ decreta edidit, quæ adhuc extant. A Cælestino III pluribus decoratur beneficiis, præsertim circa decimas anno Pontificatus IV Christi MCXCIV. [decimas obtinet anno 1194,] Anno MCXCVI Henricus confirmavit sententiam, in favorem Ecclesiæ Vercellensis latam ab Angelo Imperiali Vicario, super causis vertentibus inter Henricum de Frascarolio, Syndicum Alberti Vercellensis Episcopi, nomine Vercellensis Ecclesiæ, ex una parte; [lite vincit an. 1196,] & Gualam Guarnerium, Syndicum Communis Casalis S. Evasii, nomine ipsius Communis, ex altera. Anno MCXCIX ab Innocentio III (hic ante annum Cælestino morienti successerat) adhibitus est Albertus ad Placentinos & Parmenses, [an. 1199 dissidia componit,] super dissensione de Burgo S Domnini, quæ totam Lombardiam ad arma solicitabat, ad pacem & concordiam redigendos. Idem Pontifex eodem anno & sui Pontificatus II præcepit, ut electionem quorumdam Fratrum per Clericos Casalis S. Evasii excommunicatos factam, [& cassat electionem vitiosam,] irritam declararet; eidemque facultatem impertitur cogendi omnes, qui tenentur ad decimas. Hæc Ferrerius ex suæ Ecclesiæ tabulario: addit Vghellus ex Archivio monasterii S. Ambrosii acceptam Mediolano sententiam bene longam, qua Albertus vocatus Episcopus Vercellensis, & Petrus dictus Abbas Leocediensis, terminarunt controversias monachorum & Canonicorum S. Ambrosii Mediolanensis, [an. 1201 jus dicit Mediolani,] jam diu sub ipsorum examine ventilatas, exhibitis commißionis Papalis litteris & ad verbum eidem sententiæ insertis, quæ legi potest apud Vghellum data Mediolani anno MCCI, Indictione V, VIII kal. Decembris.

CAPUT II.
Prædictis contrariæ narrationes absque ulla veri similitudine excogitatæ.

[9] Agnoscunt & deplorant viri ex Ordine Carmelitarum eruditi majorum suorum vel infelicitatem vel negligentiam, [A posteris conficta licentius,] qua aut non curarunt describere suis quique temporibus res domi forisque memorabiles; aut descriptas forsitan, amisere. Existimo ego haud minorem Ordinis esse calamitatem, quod defectum illum voluerint supplere posteri, ex traditiunculis male consutis levißimeque fundatis conjecturis commenti historias, anachronismis & contradictionibus refertas. Has qui nesciunt habere de falsitate suspectas, labyrintho inextricabili sese implicant, dum pro naturali erga suos affectu & reverentia, eosdem defendunt animosius, aut solicitius excusant, labore magno & successu sæpe erubescendo, quando contingit (quod tamen utinam contingat semper!) æquæva alicunde produci monumenta, quæ summam mereri fidem facile probantur, quando collata ad alios ejusdem aut supparis ævi scriptores, & ad veteres publicarum privatarumque actionum tabulas, nullam inveniuntur habere circa personas vel circa tempora contradictionem.

[10] Talis fuit S. Petri Thomasii vita, tum ea quam scripsit Philippus Mazerius Cancellarius Cypri, [uti alias ex coœvorum scriptis facile sunt refutata,] itinerum ejus comes individuus & morientis assessor sedulus; tum alia quam composuit Ioannes Carmessonius, Ordinis Fratrum Minorum in Terra-Sancta Minister, defuncti pro concione laudator, & examinandus ejusdem pie invocati miraculis constitutus Commissarius. Talem autem utramque esse probant partim Pontificia diplomata, ad calcem edita, partim observationes historicæ pariter additæ, quibus fit ut utrique scripto indubitata fides habeatur etiam in aliis, qua aliunde nequeunt confirmari quam quod nulli fide dignæ auctoritati repugnent. Ast, si ista nobis Martium elucubrantibus defuerunt, circa Sanctos Bertholdum atque Cyrillum, de quibus jejune admodum, atque etiam subobscure controversiarum declinandarum studio egimus; non desunt illa in Alberto, quemadmodum superiori capite est demonstratum. Vt autem prior sterilitas evidentiorem contra quorumcumque quærelas excusationem habeat, [sic etiam nunc refutantur ex iisdem illi,] contrarias certiori historiæ de Alberto opinationes expendendas sumo, saltem pro hac vice; neque enim quavis oblata occasione lubet aut expedit commentarios implere alienis assertis refutandis. Quod igitur Vitam Alberti ante Patriarchatum attinet (nam de aliis partibus infra agemus) ea sic tractatur a scriptoribus Carmelitanis plerisque, ut Italiæ sacræ auctor Vghellus, vir ingenit sedatißimi ac modestißimi, non se potuerit continere, quin diceret, quod portentosas de Alberto narrationes instituerunt.

[11] [qui cum Alberto Bethlemita Hierosolymitanum confundūt,] His dissolvendis serviet imprimis observare cum prædicto Vghello, ex Guilielmo Tyrio lib. 21 cap. 26, ipsum Guilielmum ad Concilium Lateranense III venisse anno MCLXXXVIII, in comitatu septem quos nominat Præsulum, eorumque unum fuisse Albertum Bethleemitam Episcopum, eum utique cujus nomen idem Tyrius omiserat exprimere lib. 20 cap. 33 ubi ait, Radulpho mortuo circa annum MCLXXIII non nisi post biennium suffectum esse alium. Extat Tomo 4 Italiæ Sacræ col. 485 instrumentum publicum anno ab Incarnatione MCLXXXVI, X kalend, Januarii, Indictione IV conditum, Pisis, quo Ubaldus, Dei gratia Pisanæ Ecclesiæ Archiepiscopus, ob reverentiam ad ecclesiam S. Mariæ de Bethleem… dilecto Fratri Nicolao, Subdiacono & Canonico ipsius Ecclesiæ, nomine ejusdem Ecclesiæ S. Mariæ in Bethleem, recipienti, & pro dilecto Fratre Alberto Episcopo, prædictæ Ecclesiæ, dat atque concedit ecclesiam S. Martini, sitam prope Pisanam civitatem in loco qui dicitur Vetula, cum suis bonis & rationibus; ut ipse Episcopus & ejus successores possint in eadem cum suis Clericis habitare (quoties scilicet negottorum causa eos contingeret transfretare) & ecclesiam illam & res ac bona illius regere & custodire, & ea & bonis atque rebus ejus ad utilitatem ipsius Ecclesiæ de Bethleem uti; salvo in omnibus & reservato jure patronatus. Iste porro Albertus utrum Ambianis vel Antiochiæ natus fuerit, & ex Eustachio Eremita atque Agnete de Podio pronepos magni Petri Eremitæ, non disputo: hoc scio, ea omnia quæ ipsi seu vero seu falso attribuuntur, transcribi in Albertum nostrum, cum ipso in unam eamdemque personam confusum a variis scriptoribus Carmeliticis.

[12] [finguntque an. 1142 Sacerdotio initiatum,] Vnus eorum Petrus Thomas Saracenus, aucto Menologii Carmelitani, hunc Albertum ait, in Ambianensi Canonicorum regularium cœnobio novitiatus primordia & religiosæ vitæ tirocinia posuisse, cumque in S. Genovefæ cœnobio Parisiis sacrarum litterarum lucubrationibus multum profecisset, Sacerdotali tandem dignitate anno circiter MCXLII initiatum, ab Innocentio Papa accepisse confessiones audiendi facultatem. Interim certum est, quod Collegiata S. Genovefæ ecclesia, uti est ad Vitam S. Wilhelmi Abbatis Roschildensis VI Aprilis demonstratum, nonnisi anno MCXLVIII, expulsis Canonicis secularibus, ad Regulares transierit sub Eugenio III, inter quem & prædictum Innocentium Cælestinus & Lucius, [cum Ludovico Tivisse in Terrā-sanctam,] itidem Secundi, Pontificatum tenuerunt. Tum addit Saracenus, Albertum cum Rege Ludovico (septimus hic fuit, & solvit e Gallia anno MCXLVII post Pentecosten) Terram-sanctam petiisse, & regularem vitam cum aliis Regularibus in claustro Dominici sepulcri esse professum: inde ad Adrianum IV, anno MCLIV exeunte Papam factum, gratulationis causa venisse: [indeque reducem an. 1154 factum Episc. Vercellen.] a quo Mortariensi ecclesiæ suffectus Episcopus (quis autem Mortariensem Episcopatum vel fando nominari audivit?) tandem factus sit Vercellensis Antistes; quando scilicet Cathedram illam adhuc tenebat Vgutio, anno MCL creatus & usque ad MCLXX superstes. Sed nec tamdiu quidem in Italia Albertum Saracenus retinet: verum mox ubi in Patriarcham Hierosolymitanum electus fuit Amalricus, Sancti Sepulcri Prior (fuit id anno MCLVII, non sub Alexandro, qui anno dumtaxat MCLIX creatus est Pontifex, sed sub ejus decessore Hadriano) censet Albertum Ecclesiæ item Bethleemiticæ optimo jure suffectum: cum ex Guilielmo Tyrio lib. 16 cap. 17 constet, [tum 1157 Ep. Bethlemiticum,] quod Radulphus, favente sibi Domino Hadriano Papa, qui ejus compatriota erat, ad ecclesiam assumptus Bethleemiticam, Episcopus ejus ordinatus est loci, nec nisi anno MCLXXIII obiit, locum Alberto alteri supramemorato & post biennium suffecto relinquens.

[13] Denique cum apud Baronium ad annum MCLXXXVII & VIII aliquid ex Niceta Choniata legisset Saracenus de Leontio & Dositheo monachis, ad Patriarchatum primo Hierosolymitanum deinde Constantinopolitanum succeßive nominatis, [ac denique e Carmelo abstractū,] ex Imperatoris Græci arbitrio (urbe scilicet sancta jam capta a Saracenis & Latinis erepta) fingit ille, Albertum habuisse cognomen Leontii, & fictionis suæ testem citat Genebrardum anno 1187, nihil simile aut istic aut in tota sua Chronographia asserentem. Tum ruinoso huic fundamento prolixæ fabulæ molem superstruit idem Saracenus, sibique imaginatur, Albertum a Dositheo, schismatico monacho & Patriarchale fastigium ambiente, primo ita exagitatum, ut demissa Bethleemitica Cathedra maluerit inter Carmelitas Carmelita vivere, [anno 1187 Patriarchā Hieros. dimissa sede C P.] deinde ad Patriarchatus Constantinopolitani infulas evocatum, iisque ipso quo electus fuerat anno absolutum, tandem suffectum esse Athanasio Græcorum Hierosolymis Patriarchæ: eo ipso scilicet tempore quo vivebat adhuc Latinus Hierosolymarum Patriarchæ Heraclius, vel (si de annis paulo post secutis agatur) Heraclii successores Sulpitius & Monachus.

[14]

Humano capiti cervicem pictor equinam
Jungere si velit, & varias inducere plumas,
Undique collatis membris, ut turpiter atrum
Desinat in piscem mulier formosa superne,

poteritne fingere monstrum magis heterogeneum, [idque sub Imperatore C P. schismatico,] quam hic fingitur Albertus? Etenim hic secundum Saracenum, primo fuerit inter Latinos orthodoxos Canonicus Regularis & Episcopus Bethleemiticus; deinde, nescio quomodo Constantinopolitano Imperatori schismatico infinuatus, per eumdemque ab Vrbis regiæ cathedra ad Hierosolymitanam promotus, non utique pro Latinis, qui nulli Hierosolymis supererant urbe a Saracenis capta; sed pro Græcis Syrisve, qui soli ex Christianis ibi remanserant; [& Saracenis:] dum scilicet Latinorum Patriarchæ Accone habitarent, & legitima Latini Cleri aut Romani Pontificis electione continuarent seriem nusquam interruptam; in quam Albertum inducemus seculo sequenti. Constat interim ex supra positis, ipsum ad illud usque seculum non protulisse pedem extra Europam; & Vercellensem Episcopum egisse, dum in Palestina Episcopatum Bethleemiticum administraret Albertus alius, de quo supra, nihil cum schismaticis Imperatore aut Clero commune habens, & prius mortuus quam noster hic mare trajecerit; illius namque in Sede Bethleemitica successor Petrus legitur anno MCCIV interfuisse electioni Balduini, Flandriæ Comitis, in Constantinopolitanum Imperatorem.

[15] Verba Saraceni partim ipsa dedi, partim fabulosæ prolixitatis tædio in pauca contuli: satis hoc erat, ut lector cognosceret quam bona fide, [& hæc at certissima obtruduntur.] ex domesticis & exteris monumentis (ut præfert titulus) ab eo sit excerpta Vita S. P. Alberti Carmelitæ, Hierosolymorum Patriarchæ. Hoccine est, quod promittit Præfatio ad lectorem, Sanctorum originaria, e genuinis fontibus, robusta & constanti fide, proprio recudere stylo, apocryphis omnino exulare jussis? Ad singulas pene periodos auctorum illustrium nomina & loca citat: sed quos vidimus aut contraria aut diversa scripsisse. Dubites utrum crediderit, post suum illud Menologium typis datum, futurum quemquam qui litteras nosset, & fidem tam prodigiosa narrantis testesque allegantis posset oculorum propriorum explorare judicio.

CAPUT III.
B. Alberti ad Patriarchatum Hierosolymitanum vocatio: & res in eo gestæ.

[16] Avctor coævus Vitæ primo capite a nobis delibatæ, postquam Alberti laudabilem in Ecclesia Vercellensi conversationem commendavit, sic narrationem suam prosequitur: [Mortuo Monacho Patriarcha,] Verum ut Fulgur, quod exit ab Occidente & patet usque in Orientem, tanti viri gloriam constitueret in excelso, ab Orientali Clero & populo in Hierosolymitanum Patriarcham fuit unanimiter postulatus, & per Dominum Papam Innocentium III, ut illo iret coactus. Quos in eo gradu honoris decessores successoresque habuerit, accurate pleneque deductum leges in meo de hisce Patriarchis tractatu, ad primum tomum Maji præliminari. Ibi ex historia brachii S. Philippi Apostoli ab Ierusalem mißi, & Florentiam allati anno Dominicæ Incarnationis MCCIV VI Nonas Martii, scripta ab aliquo tunc ecclesiæ Florentinæ Clerico, demonstravi, Heraclio Sulpitium, Sulpitio succeßisse Cæsariensem Archiepiscopum, non re, [& Soffredo Card. se excusante,] sed nomine proprio Monachum: qui postquam, Domino vocante, debitum humanitatis exolvit … tumulato corpore tanti Patris, Cardinalis Soffredus, qui tunc in partibus marinis Legationis officio fungebatur, fuit in Patriarcham electus: sed ille postea electioni renuntiavit. Verum universi ad quos spectavit electio, de consensu Regis, elegerunt Episcopum Vercellensem, ad quem reducendum Rainerius, olim ecclesiæ sanctæ Resurrectionis in Jerusalem, tunc Joppensis Prior, qui de Florentina diœcesi fuerat, legatus fuit principaliter constitutus.

[17] [Albertum, qui forsan ibi paulo ante fuerat,] Hæc ibi, ex quibus occasionem arriptat quispiam suspicandi, quod B. Albertus antehac, anno fortaßis seculi secundo aut tertio, propter aliqua Imperii aut Ecclesiæ negotia in Orientem profectus, & Accone cum Patriarcha Monacho ejusque Clericis conversatus, eum ibi virtutis suæ odorem reliquerit, ut etiam absens fuerit postulatus. Sed Suspicio hæc, uti non potest demonstrari falsæ; sic solidiori eget fundamento, ut credatur vera: cum τὸ ad reducendum ex usu vulgari sic accipi poßit, ut rediens Raynerus adducere eum jubeatur, qui ibi numquam fuerat. Sic cum a loco suo quis surgens, ut aliunde accipiat quidpiam, eo unde exiverat redit; illud secum referre dicitur, licet ipsum numquam ibi fuerit quo defertur. [electā Patriarcham an. 1204, monet Papa,] Ista porro Soffredi Cardinalis renuntiatio & Alberti electio, non tantum confirmatur ex Gestis Innocentii, a Francisco Bosqueto vulgatis; sed etiam ex ipsius Pontificis pulcherrima epistola, ad se excusantem reluctantemque data, anno (ut Stephanus Ferrerius ex registro Vaticano transcripsit) MCCIV, XII kalendas Martii. Vnde apparet Raynerium Priorem, mox ut consensum Pontificis Romæ obtinuit, hanc epistolam secum detulisse, & Vercellas properantem transivisse Florentia IV Nonas ejusdem Martii. Epistolam, quia pulcherrimum præbet de virtute Alberti testimonium, estque chronologiæ quam sequimur munimen solidißimum, totam exhibeo.

[18] [ne Domino Hierosolymis passo pro servis,] Ut lapsum humani generis repararet unigenitus Dei filius Jesus Christus, cum in forma Dei esset, exinanivit, ut testatur Apostolus, semetipsum, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, & habitu inventus ut homo; & elegit sibi Hierosolymam passioni, factus obediens Deo Patri usque ad mortem crucis; & peccata nostra in corpore suo pertulit super lignum, reputatus cum iniquis & cum latronibus crucifixus. [Phil. 2, 7] Nisi ergo de ingratitudinis vitio servus voluerit inutilis condemnari, nec jugum nec jugulum recusabit subire pro Domino; cum Dominus tradidit se pro servo, morte turpissima condemnatus. Sane ut omnem occasionem nobis Dominus tolleret, nec ad excusandas excusationes in peccato locum negligentiæ aliquem reservaret, quidquid servus pati potuisset pro Domino, pene passus est Dominus ante pro servo. Quis ergo terrena omnia non relinquat pro eo, quem descendisse noverit a cælestibus ad terram? [ipse servus recuset ibidem pro Domino pati,] quis animam suam non ponat pro illo, qui pro eo spiritum emisit in cruce? Siquidem ut retribuamus ei aliquid, pro omnibus quæ retribuit ipse nobis, nec tribulatio, nec angustia, nec mors, nec gladius, nos debet aliquatenus retardare, quo minus, si necessitas exigat & deposcat utilitas, gustemus pro eo calicem passionis. Si enim, quemadmodum ambulavit, ambulare disponimus, & vestigia ejus sequi; nec opprobria exprobrantium, nec hostis familiaris insidias, nec inimici sævientis potentiam debemus aliquatenus formidare; quo minus in viis ambulemus ipsius, & pedes nostros in ejus semitis dirigamus; passo compatientes ad tempus, ut in æternum regnanti feliciter conregnemus.

[19] [& ejus Ecclesiæ onus suscipere;] Novimus etenim & certum tenemus, tam ex Prophetica quam Euangelica lectione, quod in perpetuum expectavit cor ejus, cum lingua ei maledicentium exprobraret, quod filius fabri esset, potator vini, & publicanorum amicus. Novimus, quod qui edebat panes ejus, erexit calcaneum contra ipsum. Novimus, qualiter sputo conspersus, cæsus colaphis, spinis coronatus, Pilati tyrannidem pertulit patienter; crucifixus ad ultimum, & lancea perforatus. Numquid ergo tuo te Factori negabis, ut recuses onus Ecclesiæ Hierosolymitanæ subire, quam suo sanguine consecravit? Si te sibi dignatus est quodammodo eligere successorem; numquid non adibis hæreditatem ipsius, nec suscitabis semen fratri defuncto, qui per te posuit forsitan in terra peregrinationis & prædicationis suæ semen Euangelicum propagare? Absit ut labores, timores & dolores evites; [ne fugiat labores,] paupertates, anxietates & necessitates effugias, ne subeas onus illud, ad quod es divina dispositione vocatus. [Is. 1, 14] Absit ut pro eo labores evites, qui pro te per Prophetam se asserit laborasse, dicens in Psalmo, Laboravi sustinens, & de quo Euangelista testatur quod hora quasi sexta sedebat super puteum, [dolores,] ex itinere fatigatus. [Ioa. 4, 6] Absit ut pro eo dolores evites, quem pro te non dubitas doluisse, juxta quod ipse asserit in Propheta, O vos omnes qui transitis per viam, attendite & videte, si est dolor similis sicut dolor meus: [Thr. 1, 12] & qui de se ipso in Euangelio protestatur, Tristis est anima mea usque ad mortem. [Mar. 14, 34] [timores,] Absit ut pro illo timores evites, qui de se legitur in Psalmo dixisse, Timor & tremor venerunt super me, & de quo in Euangelio legitur, quod cœpit pavere & tædere. [Ps. 54, 6, Mar. 14, 33] Absit ut pro eo fugias paupertatem, [paupertatem,] qui pro te pauper est factus, juxta quod asserit in Propheta, Pauper & dolens sum ego; & in Euangelio, Vulpes foveas habent & volucres cæli nidos; filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. [Ps. 68, 30, Luc. 9, 58] [anxietates,] Absit ut pro eo anxietates refugias, in cujus persona loquens Propheta sic ait: Anxiatus est in me spiritus meus, & in me turbatum est cor meum; [necessitates.] & qui asserit de seipso, Baptismo habeo baptizari, & coarctor donec perficiatur. [Ps. 142, 4, Luc. 12, 30] Absit ut pro eo necessitates effugias, qui pro te, ut alia taceamus, se in famis & sitis necessitatem induxit, juxta quod legitur in Propheta, Dederunt in escam meam fel & in siti mea potaverunt me aceto: & sicut idem Euangelista testatur, quod cum jejunasset quadraginta diebus & quadraginta noctibus postea esuriit: & cui cum clamasset in cruce, Sitio, acetum sive vinum myrrhatum sive etiam felle mixtum crucifigentium dextera propinavit. [Ps. 68, 22, Mat. 4, 2]

[20] Si forte te moveat, [jubet exemplo Iacobi, fratris Domini,] quod ad illius Ecclesiæ Præsulatum vocaris, cujus ad præsens non poteris possessionem adire; utpote quæ fere tota nunc ab hostibus detinetur ad tempus; reducas ad oculos tuæ mentis, quomodo Jacobus frater Domini suscepit Hierosolymam gubernandam, nonquidem faventem sibi, sed potius repugnantem; utpote in qua illi tenebant eo tempore potentatum, qui & Dominum crucifixerant extra urbem, & circa templum postmodum ipsum Jacobum occiderunt. Et licet Joannes & Thaddæus secundum carnem fuerint fratres Domini, [illum Episcopatum amplecti,] Jacobus tamen specialiter dicitur Frater ejus, utpote qui relictam fratris defuncti duxerit uxorem, ut semen ei juxta legem Mosaicam suscitaret: qui etiam non incongrue dicitur Supplantator, cum quodammodo Apostolos supplantasset, utpote qui quamvis primus inter alios non fuisset, ceteris tamen quasi primogenituram præripuit, dum primogenitam suscepit Ecclesiam gubernandam: de qua videlicet Propheta testatur, quod de Sion exivit lex & verbum Domini de Hierusalem. [Is. 2, 3] [qui precipuus in Ecclesia,] Hæc est civitas Regis magni, de qua multa dicta sunt gloriosa, & illud quasi præcipuum quod subjungitur: Mater Sion dicet, Homo & homo factus est in ea, & ipse fundavit eam Altissimus. [Ps. 86, 5] Præterea licet pars illius Ecclesiæ, quod dolentes referimus, in excidio Terræ-sanctæ capta fuerit & ab hostibus trucidata: pars tamen, quæ manet tua; imo etiam ipsa Ecclesia, quæ per novam est sobolem renovata, in Pastorem te sibi exposcit & expectat. [amisso loco adhuc supererat in personis:] Non ergo de loco causeris, cum personas habeas quas gubernes: quia nomen Ecclesiæ ad personas refertur amplius quam ad locum: licet ad hoc specialiter postuleris, ut de loco solicitus, ad recuperationem ipsius, ad reintegrationem terræ nativitatis Dominicæ, totis viribus allabores.

[21] Accedentes enim ad præsentiam nostram dilectus filius Prior & Canonici Sepulcri Dominici, tam viva voce quam per litteras quas tuberunt, nobis humiliter intimarunt, quod cum dilectus Frater Soffredus, tituli S. Praxedis Presbyter Cardinalis, Apostolicæ Sedis Legatus, [indicat Ordinem electionis,] non potuisset induci ut electioni factæ de ipso ad Hierosolymitanam Ecclesiam consentiret, convenientes in unum te in Patriarcham unanimiter postularunt. Quorum postulationi & carissimus in Christo filius noster illustris Rex Hierosolymitanus assensum præbuit, & Archiepiscopi consenserunt; per suas nobis litteras, supplicantes, ut te non solum inducere sed etiam cogere dignaremur, ut postulationi eorum humiliter consentires. Idem quoque dilecti filii Soffredus S. Praxedis & Petrus tituli S. Marcelli Presbyteri Cardinales, Apostolicæ Sedis Legati, per suas nobis litteras intimarūt: quod cum suffraganei ecclesiæ Hierosolymitanæ in electione vocem assererent se habere, [& Prælatorum ac Principum vota,] Prior autem & Canonici Sepulcri Dominici hoc negarent, factum est tandem ut nominatis duabus personis, vices & voces suas in eas devote conferrent; ut ex illis, quam magis idoneam crederent, eis eligerent: Patriarcha similiter [Antiochenus] & Prælati provinciæ, in eos, si quid juris in electione habeant, concorditer contulerunt. Ipsi ergo deliberatione præhabita in duabus nominatis personis, te potius eligentes, nominarunt eidem ecclesiæ in Pastorem.

[22] Licet autem valde nobis necessarius sis, in partibus Lombardiæ, utpote cui secure in arduis negotiis committimus vices nostras; propter urgentem tamen necessitatem, [quibus motus ipsum eis concedendum putarit,] non solum ecclesiæ Hierosolymitanæ, sed totius Orientalis provinciæ, quamdam nobis quasi violentiam inferentes, monemus discretionem tuam & exhortamur attentius, & in remissionem injungimus peccatorum, obsecrantes per aspersionem sanguinis Jesu Christi, quatenus dictæ nominationi consentiens, & prædictorum omnium desideriis condescendas, & electionem recipias de te factam: ne si aliter egeris, voluntati divinæ resistere videaris (quæ tamen & a nolentibus semper impletur) prudenter attendens, ne si persona minus idonea vel forsan indigna eidem præficeretur Ecclesiæ vestræ, desiderium aliquorum tibi propter conditionem tuam posses non immerito imputare. [& omni excusatione præcisa,] Nec laborem istum refugias, tamquam perficere nequeas quod exoptas: quia Deus non tam profectum remunerat quam laborem: [1 Cor. 3, 8] propter quod dicit Apostolus, Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem: [Sap 10, 17, 1 Cor. 15, 10] & alia Scriptura testatur, Reddet Deus mercedem laborum Sanctorum suorum: unde caute dixit Apostolus, Plus omnibus laboravi: nec dixit, Omnibus plus profeci: quamquam ex laboribus tuis profectus speremus non modicos proventuros.

[23] [etiam cogendum, ad suscipiendam Ecclesiam illam.] Taliter igitur pro Domino & propter Dominum super hoc mandatum Apostolicum exequaris, quod manum districtioris severitatis nos non oporteat exhibere. Nam etsi secundum statuta Canonica nullus invitus crescere compellatur, tamen juxta legitimas sanctiones aliqui ad publica munera trahuntur inviti. Interest autem tam Apostolicæ Sedis quam Ecclesiæ generalis, imo & generaliter omnium & singulariter singulorum fidelium Crucifixi, ut eidem Ecclesiæ persona præficiatur idonea in Pastorem. Nec tu tam ad honorem assumeris, quam ad onus: cum Ecclesia illa hodie plura habeat onera, quam honores. Ne turberis in aliquo, vel causeris quod præfatus Cardinalis S. Praxedis factam de se postulationem canonicam Sepulcri Dominici non admisit: quia forsan, sicut Sara Tobiæ, sic & ipsa fuit alii divino judicio reservata: vel fortassis hoc eum ad hanc oneris recusationem induxit, ne in partibus illis præsens existens videretur promotionem propriam procurasse; ac ex eo præsertim notam ambitionis incurreret, quod tum ad remotionem cujusdam perversæ personæ, quæ ad eamdem Ecclesiam fuerat improbe nominata, opportune ac importune, sicut ad ejus pertinebat officium, institisset; si amota illa factam de se postulationē postmodo acceptaret. Hisce litteris & mandatis Vercellensis Episcopus humiliter acquiescens, inquit compilator Actorum Innocentii, ad Apostolicam Sedem accessit; & in Patriarcham promotus, non solum Pallii ornamentum accepit, verum etiam officium Legationis promeruit, per quadriennium in sua provincia exercendum: jam jamque profectus, inde in Syriam navigavit.

[24] Hæc tamen ne tanta celeritate peracta existimes, ut ordinandis Ecclesiæ Vercellensis, quam dimittere oportebat, negotiis insumptus non fuerit totus hic annus MCCIV & bona pars anni sequentis, quo ipsum suum Successorem Lotharium consecrasse cum Episcopis conprovincialibus potuit. A Pontifice autem, [Eumdem facit Legatum Apost.] ut dictum est, ordinatus, accepit ab eo litteras signatas XVI kalendas Maji, ad cunctos Archiepiscopos, Episcopos, Abbates, Priores, omnesque Christi fideles, tam indigenas quam peregrinos, in Hierosolymitana provincia constitutos, quibus asserit Innocentius se, ex communi Fratrum consilio, Venebilem Hierosolymitanum Patriarcham, olim Episcopum Vercellensem, mittere, illique ad quadriennium in eadem Provincia Legationis munus injungere, jubetque eum demisse atque humiliter, sicut seipsum, [& multis cumulat privilegiis:] excipere. Concedit etiam eidem Pontifex, ut quibuscumque absolutionis munus impertiatur: ut ii qui ex Italia cum ipso sunt, fruantur Præbendis: ut in quibusvis Provinciis (sine scandalo tamen & aliorum præjudicio) utatur Pallio; ut per certa tempora excusetur a visitatione Liminum: & alia complura privilegiæ addit. Ita instructus Albertus opportuno tempore cum Genuensium classe in Terram sanctam vela fecit, anno verosimiliter in hiemem vergente: ideoque Theodoricus Pauli annum sequentem, scilicet MCCVI primum Patriarchatus annum vocat.

[25] Vixit Albertus Accone seu Ptolemaide, ubi post captam a Saracenis Hierosolymam refugium suum habuere Patriarchæ Latini; [Anno 1206 Acconem appulso,] quamvis ibi proprius esset Episcopus, qui tempore B. Alberti fuit Galterius; cujus etiam sigillum, una cum sigillo Alberti appensum infra commemorandæ sententiæ, videri testatur Vghellus. Mansit autem res in eo statu, usque ad Pontificatum Vrbani IV: qui videns Hierosolymitanæ urbis in integrum restituendæ spem conatusque in longum protrahi; [ubi proprius loci Episcopus erat,] neque convenire censens, ut Patriarcha consecratus, semper in aliena urbe velut hospes diversaretur; Patriarchatui Episcopatum Acconensem univit, uti alibi plenius deducetur. Errant igitur, qui existimant, Albertum etiam Acconensem; multo magis, qui nominum vicinitate decepti, dicunt Ascalonensem Episcopum fuisse.

[26] Plures postea ad eumdem Albertum litteras dedit jam sæpe memoratus Pontifex. Videre eas licet editas a Bosqueto: nobis satis hic erit earum argumenta indicasse, quomodo ea Epistolis Bosquetus præfixit. Est ergo lib. 2 Epistola 104 data VIII kalend. Octobris anno Pontificatus XIV Christi MCCXI, [scribit Innocentius 3 an. 1211,] qua mandat ut Hugonem, Regem Cypri, moneat, ut suum Comestabulum in gratiam recipiat. Idem Epistola 134 data III kalendas Ianuarii jubet, ut cognoscat de Archiepiscopi Nicosiensis in Cypro electione, cujus Pallium ei mittit. Epistola 147, [anno 1212,] scripta Idibus Januarii anno MCCXII, monet ut hortetur Principes Orientales ad commutationem Christianorum captivorum cum paganis. Lib. 3 Epistola 179 hortatur Patriarchas Antiochenum & Hierosolymitanum, ut quorumdam de se querelæ medeantur: data ea est VI Idus Octobris anni prænotati. Epistola 208, data V Idus Ianuarii anno MCCXIII, [anno 1213,] mandatur Patriarchæ Hierosolymitano, Apostolicæ Sedis Legato, & suffraganeis ejus, ut populos in Regis fide confirment. Libri 4 Epistola 7, in qua deficit datæ dies & annus, qui hic ipse fuit, committitur Alberto, ut Regem Armeniæ absolvat, & Comitem Tripolitanum ad judicium Ecclesiæ subeundum compellat. Ast apud Ferd. Vghellum tom. 4 Italiæ sacræ in Episcopis Ianuensibus col. 1222 habetur Epistola, data III Idus Ianuarii Pontificatus anno XVI, qua, intellecto quod Episcopus & Capitulum Acconense, denegarent Chrisma, gratis dandum ecclesiis juxta Concilii Carthaginensis decretum, absque pretio exhibere Acconensi Genuensium ecclesiæ S. Laurentii; mandat Patriarchæ, ut eosdem Episcopum & Capitulum efficaciter moneat & inducat, ut sicut ipse Pontifex dederat in præceptis (qua de re ibidem extat alia ad ipsos ejusdem fere tenoris epistola) a tam inhonesto & interdicto commercio desistentes, Chrisma gratis de cetero ecclesiæ memoratæ concedant: quia venalitates hujusmodi abominatur religio ecclesiasticæ honestatis & sacris obviant institutis. Ex quibus duabus similis tenoris epistolis, altera Patriarchæ, altera Episcopo inscripta eodem anno ac die, magis etiam demonstratur quod diximus, quo tempore Acconem incolebat Albertus, suum ipsam proprium habuisse Episcopum.

[27] [& Albertum invitat ad Concilium Lateran. 4.] Omnium porro ad Albertum prædictum extrema in libro 4 Epistolarum Innocentii est 36, data XII kalendas Martii, qua ei injungitur, ut nuntios Apostolicos ad Soldanum deduci, & ipse Concilio adesse satagat œcumenico: quod isto anno indictum, anno sequenti mensibus Novembri & Decembri celebratum est Romæ in ecclesia Lateranensi quartum: cum ultra tredecim menses vita functus esset Albertus. In prædicta autem Epistola præcipuam considerationem merentur hæc Pontificis verba: Quia vero tuam nobis præsentiam, ad hoc salutare propositum exequendum, valde credimus necessariam, imo quam maxime fructuosam; Fraternitatem tuam rogandam duximus & monendam, per Apostolicam tibi scriptionem mandantes, quatenus, si videris posse fieri absque gravi dispendio Terræ-sanctæ, præfixum ad universale Concilium celebrandum, quam cito poteris, satagas terminum prævenire: ducens aliquos viros tecum, in consilio providos & in commisso fideles, qui plene noverint circumstantias causarum & rerum, temporum & locorum; quibus undique circumspectis, ad liberationem hæreditatis Dominicæ, utilius intendere valeamus. Tu denique, Venerabilis Frater in Christo, tuarum nobis, apud justissimum Judicem & piissimum Patrem, orationum impertire suffragium, quo plurimum indigemus. Eodem anno Accone sententiam tulit Albertus, II Idus Aprilis, de burgesia Agnetis Gastaldi, inter Ianuenses & Pisanos ibidem controversa, unde acceptum illius sigillum infra datur; ipsa vero sententia legi potest apud Vghellum. [ejus Commentarii de Terra-sancta.] Et hæc quidem omnia definitis singula annis constant, non item duo alia puncta, quæ de eodem sancto Patriarcha notat Sixtus Senensis lib. 4 Bibliothecæ sacræ hisce verbis: Albertus, Patriarcha Hierosolymitanus, vir sanctitatis & doctrinæ admirandæ, qui Fratribus Carmelitis, adhuc in Terra-sancta commorantibus, vivendi formam regulamque dedit; jussu Innocentii Papæ ejus nominis tertii scripsit de situ & statu Terræ-sanctæ non contemnendos Commentarios. De Regula, quando Carmelitis data videatur, infra disquiremus: quandonam vero de Terra-sancta scribere Albertus jussus sit, scire non magni refert: potius optandum est, ut ipsi illi Commentarii alicubi inveniantur, & ex tenebris prodeant in lucem publicam.

CAPUT IV.
Obitus B. Alberti & Cultus in Ordine Carmelitarum.

[28] Dum per octo annos, ab adventu in Terram-sanctam numerandos, ibidem tam sancte & laudabiliter vixisset, [Accone occisum in supplicatione Albertum,] Albertus, ut non solum a Christianis, qui eum tamquam Patrem sanctissimum diligebant, verum etiam a Saracenis & Paganis in reverentia magna & veneratione haberetur; diabolicus quidam vir, de loco Caluxii, Eporediensis diœcesis, quem idem Pater de suis excessibus corrigebat, eumdem venerabilem virum, Pontificalibus indutum, & in hac die gloriosa Exaltationis sanctæ Crucis, in ecclesia sanctæ Crucis civitatis Acconensis, processionem cum Clero solenniter agentem, cultello petiit & occidit: & sic gloriosus Pater per Martyrii palmam ex hac vita migravit. Prius tamen hujus [Vercellensis] ecclesiæ sponsæ suæ memor, pretiosis eam donariis honoravit; videlicet candidis sericis paramentis ad indumenta Pontificalia facienda, scilicet Planetam, Pluviale, Dalmaticam, Tunitellam: item Cathedra deaurata ad usum Episcopi, insuper duobus urceolis crystallinis auro argentoque decoratis, & bacilla cum urceolo magno, & baculis de crystallo ornatis ad usum Cantorum. In his finitur Ms. Vercellense, quod ad Lydium veritatis lapidem, consensum scilicet aliorum ejusdem temporis monumentorum, pro parte majori comprobatum, pro ceteris quoque alibi non expreßis debet haberi fide dignißimum. Econtra narrationes, ab his diversæ, licet forte contineant aliqua, auctori tam fido non contraria, sed præterita, quæ proinde vera esse poßint; tamen iis ipsis quæ forsitan vera dicunt, non tribuunt, sed derogant veri similitudinem, qua niti prudens lector poßit.

[29] Si Iacobus de Vitriaco, Acconensis Episcopus, Historiam prosequi voluisset, quam Guilielmus Tyrius Archiepiscopus in libro 23 imperfectam dimisit, eumdemque stylum quem ipse tenere; haud paulo plura de rebus ab Alberto gestis in Oriente, deque ejus morte haberemus; fortaßis etiam intelligeremus, quo Cleri populique luctu sepultus, qua veneratione & cultu honoratus sit a vulgo Albertus, atque pro Beato & Sancto habitus, velut qui mortem, si non pro fide, certe pro virtute Christiana violentam sustinuerat. Sed Iacobus, sub nomine Hierosolymitanæ historiæ, maluit Terræ sanctæ concinnare descriptionem, quoad incolas, loca, religionem, celebriorumque urbium expugnationes & præliorum successus: itaque ne nomen quidem tanti viri in tota hac historia reperitur. [Confirmat Marinus Sanutus;] Marinus Sanutus, dictus Torsellus, ex Veneta ditione natus, anno MCCCXXI obtulit Ioanni XXII libros tres, quorum quia scopus erat recuperationem Terræ-sanctæ tentandam & facile perficiendam suadere, ideo titulus est, Secreta fidelium Crucis: agit autem tali modo consultorem, ut quandoque, præsertim in libro 3, Historicum profiteri videatur. Pars certe XI libri istius in titulo promittit Passagia, variumque statum ac dominia Terræ promissionis, a morte Saladini usque ad transitum S. Ludovici, atque per dilucidam, sed brevem chronographiam, anni cujusque res præcipuas attingit: ubi caput 5 finiens in anno MCCXIV, Eodem, inquit anno Albertus Patriarcha Hierosolymitanus in supplicatione mortuus est. Pauca verba, sed multa pro eo, qui nullius alterius Patriarchæ mortem memoria sua dignatus est: hoc ipso indicans Alberti mortem a se notari, tamquam casum singulariter commemorandum: neque τὸ mortuus ita significat generaliter vita functum, ut non etiam, ex familiari Venetis idiotismo, frequenter significet trucidatum.

[30] Quid autem Carmelitæ? Sua in antiquis rebus commemorandis infelicitas hic quoque impedivit eos ne verum dicere possent absque falsi admixtione, [id Hierosolymis factum scribunt quidam,] ac deinde ab eodem omnino devtare fecit. Magister Baptista Cataneus in speculo Ordinis Fratrum B. Virginis de monte Carmeli, apud Stephanum Ferrerium, scriptor tam antiquus ut neque Gesnero neque Lucio Belgæ in Bibliotheca Carmelitica innotuerit; Ante Concilium, inquit, Lateranense videlicet IV, per annum & dimidium, ipse Albertus moriebatur, occisus a Saracenis in Hierusalem, in una solenni processione de sancta Cruce. Ioannes de Vineta, qui teste Gesnero claruit anno MCCCXLVIII Carmelitarum per Franciam Provincialis, in Chronico sui ordinis apud Marcum Antonium Alegre de Casanate ad annum Christi MCCXXXIV, annis viginti scilicet serius quam par erat; ita loquitur suis vel Alegræi verbis (neque enim ad manus est ipse auctor) Hunc, Albertum nempe, ferunt, toto discerptum corpore, [& veritatem fabulis obnubilant;] fuisse a Barbaris pugionibus fustibusque dirissime agitatum in viis Hierusalem, dum ad ægrotos Dominicum Christi corpus deferret, vel, ut alii asserunt, dum Pontificalem processionem contra fidei inimicos, ut divinum imploraret auxilium, faceret, pro Pastorali munere suo. Ne autem errorem, in nomine urbis exprimendo, putet aliquis calami fuisse, non scriptoris, notandum Hierosolymam tunc fuisse sub dominio Saracenorum, ubi nisi Albertum occisum credidisset, scelus tam immane in eo patratum numquam scripsisset: quid enim tale in Acconensi civitate, quæ tota Christianorum Latinorum erat, auderent barbari, mox lapidibus obruendi vel a pueris? Confirmans autem errores Alegræus (ex Vinetæ an ex alio nescio) subjungit: Claruerat temporibus Friderici II; & sub summo principe Patrum Gregorio nono, annis Christi MCCXXXIV, sepultus est Hierosolymis. Ita ille in loco æque ac tempore aberrans.

[31] [Saracenus in Menol. Carmelitico,] Ignoscendum Saraceno fuerat, si Cataneum & Vinetam, secutus ipse etiam simile quid scripsisset: poterat enim fidem suam, productis auctoribus tam antiquis, utcumque liberare. Rursum autem ignoscendum est ei, quod sequi non potuit quos vidit numquam: nam neque nos hactenus eos vidimus. Sed qui possumus illi ignoscere, quod Bononiæ scribens & librum suum imprimens anno MDCXXVIII, postquam ex Pennotto intellexerat, tradi item, Albertum Episcopum fuisse Vercellensem ex Canonico sanctæ Crucis Mortariensis, non curaverit ad civitatem Italicam non remotißimam, ubi suus ordo antiquum & celebrem conventum habet, epistolium scribere, quærereque num quid istic nossent de Alberto Vercellensi Episcopo? [per aliquā veri investigandi socordiam,] Fuisset enim illi responsum a Fratribus, annos non plures esse quam viginti quatuor, quod Stephanus Ferrerius, Episcopus Vercellensis etiam ipse, accuratißimo commentario eruderavit memorias authenticas suorum omnium antecessorum. Aliquid tamen, non legisse, sed audivisse fatetur, ad iis qui Ferrerium legerant acceptum, dum in notis ad Vitam sic pronuntiat: Sunt qui asserant D. Albertum nostrum mucrone vulneratum, die quo solennem sanctissimæ Crucis processionem instituebat, & ad Dominum Martyrio migrasse: sed nullo certo fundamento scriptum invenimus. Imo S. Alberti Officium de uno sancto Episcopo & Confessore, solenni ritu concelebrandum in rituali nostro & kalendario aperte injungitur.

[32] [incruenta morte obiisse eum fingit.] Quod illud Rituale ac kalendarum sit, mox videbimus: quæro ego quo certo fundamento scripta invenit hæc? S. P. N. Albertus, senio jam tandem confectus (nempe centenarium circiter cogebat facere annus MCXLII quo Sacerdotio initiatum pronuntiarat, tunc probabiliter ne natum quidem) sanctis operibus plenus, pro Ecclesia Catholica multis sudoribus madidus, cælo & terræ gratus, inter gementes & orantes Eremitas nostros, una cum Clero Hierosolymitano, post accepta de more Sacramenta, fusis orationibus Deo, pro Terræ sanctæ liberatione e manibus infidelium, pro restituti Carmeli conservatione, & Hierosolymorum catholica fide, Virgine Maria inter splendores micante & occurrente, Angelorum cohorte stipante, feliciter inter ulnas suorum, animam Deo, suavi facie exhalavit, anno salutis MCCXIII die VIII Aprilis. Non multum in anno aberravit. Diem, quem totus Ordo in memoriam Alberti festivum haud ita pridem habere cœperat, credidit designatum eum, quo ipse ex hac Vita discesserat. In loco, quo vulneratus est, statim mortuum, nemo credere cogit: proinde vere potuerunt accidisse quæ subjungit Saracenus: nec impoßibile fuit eremitas pauculos adesse morienti, tunc forte in urbe causa supplicationis præsentes. Congrue etiam suspicabimur, si vel ad paucas horas dilata mors est, cælesti aliqua consolatione dignatum emigrasse: sed, ut hæc tamquam reipsa facta asseveremus, vel etiam in fide auctoris simpliciter referamus, uti referimus plura alia, fieri non potest, nisi testis proferatur fidei melioris quam Saracenus.

[33] [Colitur apud Carmelitas Albertus,] Quoad cultum in Ordine, asserit illius Annalistæ Lezana, in kalendario Ms. bibliothecæ suæ Transpontinæ, reperisse pro VII Februarii, festum S. Alberti Episcopi, idque de Ordinis sui Legislatore putat intelligendum: sed in Missali Carmelitano Venetiis excuso anno MDIX & MDLI, & Lugduni MDLVI; item in kalendario Ordinis Romæ edito MDLXIV, sic legi ait: VIII Aprilis Alberti Episcopi & Confessoris Hierusalem, Ordinis Carmelit. Eadem verba nos quoque legimus ante Breviarium Ordinis antiquum, quo hactenus usi sumus. Annus quidem impressionis in eo nunc non invenitur, propter folia in fine revulsa; sed ex aliis certißimis notis demonstrari potest, impressum esse Venetiis apud Lucam Antonium de Giunta Florentinum, haud diu post MD.

[34] In aliquanto antiquiori membrana & vetustioribus etiam typis excuso additamento Martyrologico, [in Mss. eorum kalendariis nusquam nominatus,] cujus supra meminimus, nec nomen quidem Alberti apparet: multo minus invenio illud in kalendario Carmelitico Ms. quod ante Martyrologium Ordinis reperit Coloniæ & nobis descripsit Iacobus Kritzradt S. I. accurate distinguens sanctos Ordinis proprios, quorum soli tres scripti erant prima & originaria manu, videlicet S. Cyrillus VI Martii, S. Angelus V Maji, S. Elizæus XIV Iunii. Breviarium anno MCCCCLXII Ms. (quod penes se fuisse profitetur ad istum annum Lezana) insuper addit S. Andream IV Iunii, & S. Albertum VII Augusti: sed hunc, aut ad istum aut ad alium diem ullum, adscribere kalendario Coloniensi non est ausus, qui primus eidem adscripsit prædictum S. Andream, una cum Sanctis Petro Thoma, Simone Stock & Ludovico Rege. Neque item de B. Alberto recordati fuerunt alii aliique, qui præsumpta semel licentia implendi variis locis kalendarium istud, manu multo recentiori semel iterumque Sanctos aliquos addiderunt. Non etiam recordati illius sunt, quotquot succeßive manum adhibuerunt kalendario cuidam Mechliniensi variis Sanctis augendo, multo minus quam Albertus ad Ordinem attinentibus: imo quod mireris, ejus loco notatur, VIII Aprilis Edwardi Regis & Confessoris Ordinis nostri in Anglia: qualem nulla umquam ætas vidit, saltem qui sacris fastis adscribi potuerit: cum hujus nominis Rex sanctus & Confessor obierit V Ianuarii anni MLXVI, sesqui seculo eoque amplius prius, quam Anglia Carmelitas nosset: posterorum autem Regum omnino nullus habuit famam Sanctitatis.

[35] [ex usu circa an 1500 inducto,] Atque ex his colligimus, antiquissimam Religionis consuetudinem, cujus meminit Sacra Rituum Congregatio in approbatione propriorum officiorum sub Pontificatu Pauli V anno MDCIX; & ex qua eadem sacra Congregatio permittit fieri officium de Sanctis, proprium hic, id est in libello jam dicto, Officium non habentibus, protestans se de iis nihil ordinasse; colligimus, inquam, ex antedictis, talem consuetudinem non esse antiquiorem seculo præcedente, cujus initio Patres Carmelitæ (quibus jam persuasum erat, & Carmelitam fuisse Albertum, & de habita ejus sepulcro veneratione aliqua per obscuram traditionem quidpiam innotuerat) statuerunt, eum ab Ordine universo colendum. Suffecit autem Saraceno permißio talis, ut Vitam a se consarcinatam sic concluderet; Hujus sancti viri officium, in universo Ordine nostro, sub Duplici minori expresse dedit Paulus V. Quod more suo, ut alia in aliis multa, alterans Saussayus in Martyrologio Gallicano, post longum elogium a Saraceno acceptum, finit, asserens, quod Albertum sacris honoribus coli in Carmelitano Ordine Paulus V Papa mandavit, Quid autem opus erat indulto vel etiam mandato Pauli V, si jam ante centum annos in antiquo Carmelitarum Breviario, jussu Pii III, de Sancto hoc habetur Officium duplex, ut scribit confidenter Alegræus, æque ac Saracenus infelix auctor in tradenda veritate?

[36] Porro Officia propria sub Paulo, de mandato sacræ Congregationis recognita, [quomodo etiam habebantur lectiones de S. Petro Thoma;] & a Cardinale Bellarmino subscripta, fuerunt quidem approbata subscribente Dominico Cardinale Pinello; sed in iis non erant (ut hoc quoque obiter attingam) de B. Petro Thoma propriæ lectiones, haud levi correctione egentes: quod tamen præsumunt ii, qui nobis, Martyrium ejusdem nullum nisi metaphoricum agnoscentibus, opponendam putant auctoritatem Bellarmini. Compositæ namque eæ demum sunt sub Vrbano VIII; & absque speciali ulla approbatione, per Indulgentiam Cardinalis de Torres, anno MDCXXVIII adjunctæ veteribus. In ista autem nova editione, quia permißionem omnium generalem non restrinxit Congregatio ad Officia propria, potest quadamtenus censeri eadem Congregatio approbasse, antiquum B. Alberti cultum, de quo prior Congregatio sub Paulo V nihil ordinaverat, permittens fieri ex consuetudine, donec scilicet & quousque distinctius de iis cognosceretur.

[37] Factum id demum anno MDCLXXII, quando Clemens X Mattheo Orlando Generali concessit, prout testata est die V Aprilis sacra Rituum Congregatio, ut ad formam Brevis alias, sub Clemente VIII, anno MDCII expediti, [nunc autem per expressum indultum,] Breviarium Ordinis per ipsum accurate examinetur, & si quæ depravata aut omissa, præsertim circa festa Sanctorum dicti Ordinis esse animadverterit, emendare & restituere procuret; apponendo præsertim Officia nova, a sancta Sede Apostolica approbata; utque sic emendatum & restitutum in universo Ordine divulgari & usu recipi possit. Igitur ex vi hujus indulti prodiit typis Antverpiensibus novum Ordinis Breviarium; atque inter officia nova, a Clemente X concessa, invenitur pro festo S. Alberti Duplex minus, cum Oratione & Lectionibus propriis. Oratio hæc est Tuæ benedictionis plenitudo super nos quæsumus, Domine, copiosa descendat; & jugiter S. Alberti Confessoris tui atque Pontificis placare suffragiis: Lectiones IV & V acceptæ sunt quoad sensum ex solo Ms. Vercellensi. VI an & quatenus emendanda sit altiori judicio definiendum relinquimus. Interim facile descernet Lector, utri judicandi sint solidius ad indagandam veritatem progreßi; iine qui suis occupati præjudiciis, Saraceno credidere quidquid nondum erat manifestæ falsitatis convictum, idque huic inseruere Lectioni; an nos, qui abrogata Saraceno fide, non nisi ex antiquiorum & fideliorum scriptorum testimoniis hujus historiæ seriem petendam existimamus.

[38] [Canonici Reg. suis Sanctis annumerant Albertum.] Ioannes de Nigravalle, Apostolicus Bibliothecarius, in libello de laude sacri Canonici Ordinis excuso Brixiæ anno MDXXXVI, inter dicti Ordinis Sanctos recenset Albertum Patriarcham Hierosolymitanum. Idem facit, Ioanne citato, Constantinus Ghinius, in Appendice ad Natales Sanctorum Canonicorum, eos recensens quorum diem natalem & acta ignoravit. Neque hactenus ullus Alberto cultus inter Canonicos Regulares defertur, uti adhuc nuperrime quærentibus nobis responderi curavit totius Ordinis Canonici in Romana Curia Procurator generalis. Nihilominus Carmelitæ quidam, bis Antverptam miserunt Orationem & Lectiones II Nocturni, pro Officio S. Alberti Patriarchæ Hierosolymitani die VIII Aprilis, depromptas ex Officiis Sanctorum Ordinis Canonicorum Regularium S. Joannis Lateranensis, & ad Ordinem Carmelitarum extensas a sacra Congregatione Rituum die XVIII Junii MDCLXXI. Lectiones, quia ex Saraceno desumptæ, non indigent alia reprobatione. Mirandum est autem, etiam nunc dubitasse auctorem, [sed absque cultu publico.] an Albertus fuerit Episcopus Vercellensis, caute addens, ut dicitur: sive (ut in secundo Ecgrapho legi) ut traditur: majori jure cautionem aliquam adhibuisset, cum finivit his verbis, claruit sub Honorio VI Imperatore, sive (ut rursum mutavit ecgraphi secundi scriptor) sub Henrico VI Imperatore, ubi Fredericum II scripserat Saracenus. Honorium VI nullum norunt Historiæ; Fredericus II annis post Alberti obitum sex pervenit ad Imperium; Henricus hujus nominis VI, non Imperator sed Rex Germaniæ, sex annis prius obiit quam Albertus in Patriarcham eligeretur: qui vero in Ordine Imperatorum nominatur sextus Henricus Lucemburgensis Comes, anno MCCCVIII electus Rex, anno dumtaxat MCCCXII coronam Imperii non tam obtinuit quam extorsit. Quisquis igitur lectionum istarum sacræ Congregationi offerendarum auctor fuit, hunc oportet eas somniantem scripsisse: certe non nisi somnians vidisse potuit Canonicorum Officia propria, in quibus ipsas legerit. Conceßit Canonicis illis Pius V anno MDLXX, præter communes omnibus Romano Breviario utentibus, proprias quasdam festivitates, quæ in diplomate Apostolico nominatim exprimuntur singulæ, cum facultate iisdem accommodandi proprias Orationes & Lectiones: sed nulla uspiam Alberti mentio. Iuxta hoc privilegium excusus mox est propriorum officiorum libellus, idemque etiam auctior sub nova sacræ Congregationis approbatione prodiit Romæ MDCXIII, Venetiis MDCXLIII, Montibus MDCXLV, quas editiones omnes & singulas habemus, ut nihil dicam de Breviario anni MDVIII vel Ordinario anni MDXXI: sed abest a cunctis Alberti nomen. Nunc autem sæpius interrogati pergunt negare Canonici Regulares quidquam se nosse de Officio S. Alberti; proinde non modo fidem nullam, sed pœnam gravissimam commeruit, qui talia obtulit sacræ Congregationi, tamquam a Canonicis Lateranensibus ex indulto Pontificio recitari solita: & merito Carmeliticus Ordo ipse, istis Lectionibus repudiatis (de quibus nescio an credere debeam receptas unquam fuisse) novas substituit in Breviarii sui editione anni MDCLXXII. Meretur interim S. Albertus ut ejus cultum etiam Canonici Regulares suscipiant cum Officio, quod totum melius ex Vercellensium monumentis sumetur, quam aliquid addatur ex Saraceno, vel ex supposititio Officio jam indicato.

[39] [Vercellenses ne quidem titulū Beati addunt,] Simili modo nullus est apud Vercellenses cultus Alberti, ac ne quidem nomen (nisi forsitan admodum recenter) notum ut Beati, extra Conventum Carmelitanum: Nam Ferrerius Episcopus, pag. 241 laudati sæpius libelli sui, Catalogum texit Sanctorum aut Beatorum, qui vel cives fuere vel Episcopi Vercellenses; atque in his numerat Martyres duos, Confessores novemdecim, Beatos ac Beatas decem, inter quos nonnulli floruerunt seculo præcedenti: sed Alberti non meminit, aut de eo agens in historia, titulum Beati ipsi tribuit. Interim Philippus Ferrarius, Catalogum Sanctorum Italiæ imprimendo absolvens, in textu omissum, notavit in Indice cum titulo Martyris; & postea Catalogum Generalem eorum qui non sunt in Romano Martyrologio contexens, ad eumdem XIV Septembris hæc verba inseruit, Ptolemaide in Palæstina S. Alberti Episcopi & Martyris. [sed addidit Ferrarius, Martyrem vocans 14 Septembr.] In notis citat tabulas Episcoporum Vercellensium: quod ita intelligendum, ut ex iis aliquam mortis ab eo obitæ hauserit notitiam, sed admodum confusam, per quam scripserit occubuisse percussum, cum esset Ptolemaide sacris indutus ut celebraret; titulum vero & cultum Sancti, Vercellis non didicerit, sed, ut aliis pluribus, adjecerit pro suo arbitratu.

[40] Nos quoque, præscientes non admodum grata futura, quæ comperta veritas in hoc argumento suggerebat; [Erat a nobis ad istū diem differendus,] potuissemus aut rem totam perstringere paucis, nulla Carmelitarum mentione injecta; aut usque in mensem Septembrem differre hanc tractationem, cum spe non injusta, quod in animis, proprio quandoque studio certiora edocendis, placidius esset illapsura nostræ scriptionis sinceritas. Sed neque diutius licuit esse tam brevibus, postquam cœperunt aliqui brevitatem illam interpretari affectum religiosis viris prorsus indignum; neque fas fuit in aliud tempus differre, quem totus Ordo colit hodie Officio solenni, quandoquidem necdum forte sopitæ sunt querelæ succensentium, quod in prætermißis ad XXVIII Februarii dixerimus: [si dilationem in B. Angela non improbassent aliqui,] B. Angela de Bohemia, Ordinis Carmelitarum, quibusdam kalendariis hoc die inscripta traditur. In ejus Vita, quam Ms. nacti sumus non tenui examine egentem, dicitur obiisse VI Julii. Idem quoad diem de omnibus vitæ exemplaribus testabatur Lezana ad an. 1253 num. 18, contra quem consensum non debebat nos commovere auctoritas unius Mechliniensis kalendarii, admodum temere consarcinati: præsertim cum Angela ista nullum vel in Ordine vel in Bohemia habeat cultum, & multa sint in Vita partim evidenter falsa, partim dubia; ac ne hoc quidem probari sentiant viri in Bohemicis rebus tractandis & scribendis versatißimi, quod ipsa aliquando inter homines fuerit numerata. Erant igitur causæ incomparabiliter majores, quæ ipsam, quam quæ Albertum differendum suaderent; & tamen non suffecerunt præoccupatis dolentium animis; ideoque timemus ne irritentur multo gravius, si Albertum ab eo die quem statuit Ordo, rejiciamus in alium, nullo ejus cultu, sed sola morte memorabilem.

CAPUT V.
Regula ab Alberto quibusdam in Carmelo Eremitis præscripta.

[41] [Scriptores seculi 13 & 14 de hac re tacent,] Apud Orientalium rerum scriptores Latinos nulla invenitur mentio Bertholdi & Carmelitici instituti, sub ejus ductu cœpti aut (uti loqui Ordo iste mavult) reformati: nulla etiam Regulæ, ejusdem instituti Professoribus ab Alberto præscriptæ; ne quidem in Synopsi Vitæ apud Vercellenses servata. Nempe ea fere sola curant historici mandare litteris, quæ tunc cum gerebantur publica populorum excipiens approbatio vituperatiove, faciebant in ore hominum versari eos, per quos ipsa fiebant. Pauculorum igitur eremitarum adunatio, & certa quædam vivendi formula brevi instructione iisdem explicata, ultra privatas ac veluti domesticas Patriarchæ curas eminere nemini tunc visa est, ideoque nec scripto commendanda. Eodem prorsus modo atque actum est cum S. Augustini Regula, nunc toto orbe per tot Religiosorum virorum ac feminarum cœtus diffusa. Etenim neque Poßidius, qui Vitam magistri sui scripsit, neque ipse sanctus Doctor, ex cujus scriptis plurima pars rerum ab eo gestarum nobis innotescit, uspiam mentionem fecere curæ impensæ Sanctimonialibus per Regulæ scriptionem, & ipsa Regula nusquam inter Augustini scriptæ numeratur: licet Poßidius post Vitam Catalogum texuerit omnium quorum potuit notitiam consequi, etiam singularium epistolarum; adeo ut videatur plane ex temporanea, quamvis in se dignißima, fuisse scriptio; cujus, tamquam alium deinceps usum non habituræ, exemplar servare sanctus Doctor neglexerit: & tamen ex illis aliquando producta angustiis, quantam approbationem non retulit? [tamquam modica tūc & privata:] Valuit profecto in eremiticis quotquot nunc florent Ordinibus, si valuit uspiam, & nominatim in Carmelitano, quod dixit Salvator, Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo, & minimum quidem est omnibus seminibus, cum autem creverit majus est omnibus oleribus, & fit arbor.

[42] Cum autem dico semen exiguum, in Carmeli solitudine silvarumque condensis, [quod tamen dictum sit absque præjudicio] cælo propemodum solo conscio jactum; & usque dum Regula tenero germini congrua adjungeretur, lentis auctum progreßibus, soli autem nativi malignitate victa in ramosam denique excrevisse arborem: hæc cum dico, nolo sic accipi, quasi intendam negare, ipsum illud exiguum semen decisum fuisse ex vasta aliqua & annosa arbore, quæ (sicut habet Ordinis Carmelitici qualiscumque traditio) ab Elia quondam plantata fuerit; & legi gratiæ per Apostolos inserta feliciusque revirescens, Orientem implerit monachis; quorum successores ac posteri Elianum institutum propagarint, [Elianæ successionis,] donec inutiles rami ab Ecclesiæ agro una cum suo trunco per schisma excisi, nominis tanti jus amisere; quod tamen conservatum sit in semine, in illis, inquam, pauculis sub Bertholdo eremitis, qui licet lingua, ritu, fide, moribusque diversi ab iis in quorum locum succeßisse præsumuntur, possunt tamen dici etiam ipsi Eliani instituti propago. Patitur quidem traditio ista de Elia deque Elianis, primum usque ad Christum, secundo a Christo usque ad Bertholdum, contradictiones non leves virorum eruditorum, requirentium pro re tanta totque seculis, ut prætenditur, credita, probationem solidiorem, quam sit nuda traditio, eorum præsertim quorum assertiones in rebus aliis, non tam longe ab ætate nostra recedentibus quam recedunt Eliæ & Christi tempora, in seculo inquam XII ac XIII, multipliciter inter se variant, & frequentibus evidentißimisque erroribus deprehenduntur obnoxiæ. Nos tamen istis contradictionibus non permovemur, ut in eo argumento, ubi major de nomine quam de re videtur esse disceptatio, permittamus immisceri nomen nostrum. Neque volumus improbare, nedum obstare, quo minus Carmeliticus Ordo eos omnes Sanctos habeat pro suis, [quam nolumus impugnare,] qui in Palæstina vel Syria eremiticam aut monasticam profeßionem suarum virtutum splendore illustrarunt. Tantum petimus vicißim gratiam unam, ut patienter ferant nos abstinere ab Ordinis sui titulo iisdem Sanctis adscribendo, donec certius nobis constiterit de talis tituli veritate.

[43] Sub hac protestatione, quod scilicet proceßionem Ordinis Carmelitici ab Elia silentio nostro non velimus reprobare; & quod dicenda de Eremitis Albertina Regula instructis, ad proceßionis prætensæ eversionem trahi nolimus; [& vellemus posse probare.] imo nihil magis exoptemus, quam invenire solidas ad illam stabiliendam probationes: sub hac inquam protestatione, conabor explicare historiam Carmeliticæ eremi, pro eo statu, quem cœpit habere sub tribus suis primis inter Latinos Prioribus, Bertholdo, Brocardo, atque Cyrillo, quatenus is cognosci poterit, tum ex auctoribus eorum & viciniorum temporum, tum ex ipsamet Regula, tenero novelloque germini ad suæ exiguitatis mensuram congrue applicata a B. Alberto Patriarcha. Hoc vero ut ordinate ac dilucide fiat, proponendus Lectori ante omnia est prædictæ Regulæ invariatus tenor: ad quem, velut ad Lydium lapidem, explorari potest, utrum majorem veri similitudinem, an affectum animi ad negativam propensioris secutus in hoc Commentario sim. Deus, qui sincerißima veritas est & absolutißima caritas, stylum dirigat, ut nihil a veritate dissonum, nihil caritati contrarium scribam: idem faciat, ut ii quorum causa laborem hunc sumo, diu ac sæpe declinatum, sic deinceps in suo abundent sensu, ut veteribus novisque fictionibus repudiatis, (quarum justa accusatio multo magis ipsorum causæ officit quam alia quæcumque adversantium argumenta) solidiori, si fieri potest, via progrediantur ad conciliandam verosimilitudinem traditionibus suis. Regula ab Alberto data hæc est:

[44]

Albertus, Dei gratia Hierosolymitanæ Ecclesiæ vocatus Patriarcha, dilectis in Christo filiis, [In Regula præscribantur,] Brocardo & ceteris Eremitis, qui sub ejus obedientia juxta fontem in monte Carmeli morantur, salutem in Domino & sancti Spiritus benedictionem.

Multifariam multisque modis sancti Patres instituerunt, qualiter quisque, in quocumque Ordine fuerit, vel quemcumque modum religiosæ vitæ elegerit, in obsequio Jesu Christi vivere debeat, & eidem fideliter de corde puro & bona conscientia deservire. Verum quia requiritis a nobis, ut juxta propositum vestrum, tradamus vobis vitæ formulam, quam tenere imposterum debeatis,

I. [Prioris electio:] Illud imprimis statuimus, ut unum ex vobis habeatis Priorem, qui ex unanimi omnium assensu vel majoris & sanioris partis ad hoc officium eligatur: cui obedientiam promittat quilibet aliorum, & promissam studeat operis veritate servare.

II. [situs cellularum, & earū usus,] Præterea juxta situm loci, quem inhabitare proposueritis, singuli vestrum singulas habeant cellulas separatas, sicut per dispositionem Prioris ipsius, & de assensu aliorum Fratrum vel sanioris partis, eædem cellulæ cuique fuerint assignatæ.

III. Nec liceat alicui Fratrum, nisi de licentia Prioris, qui pro tempore fuerit, deputatum sibi locum mutare, vel cum alio permutare.

IV. Cellula Prioris sit juxta introitum loci, ut venientibus ad eumdem locum primus occurrat; & de arbitrio & dispositione ipsius postmodum, quæ agenda sunt, cuncta procedant.

V. Maneant singuli in cellulis suis vel juxta eas, die ac nocte in lege Domini meditantes, & in orationibus suis vigilantes, nisi justis occasionibus occupentur.

VI. Hi qui litteras noverunt & legere Psalmos, per singulas Horas eos dicant, qui ex institutione Sanctorum Patrum & Ecclesiæ approbata consuetudine ad Horas singulas sunt deputati: [orationis quotidianæ pensum,] qui vero litteras non noverunt, viginti quinque vicibus dicant Pater-noster in nocturnis vigiliis, exceptis Dominicis & solennibus diebus; in quorum vigiliis prædictum numerum statuimus duplicari, ut dicatur Pater-noster vicibus quinquaginta. Septies autem eadem dicatur oratio in Laudibus Matutinis. In aliis quoque Horis septies similiter eadem singulatim dicatur oratio, præter officia vespertina, in quibus ipsam quindecies dicere debeatis.

VII. Nullus Fratrum sibi dicat aliquid esse proprium, sed sint vobis omnia communia; & ex his quæ vobis Dominus dederit, distribuatur unicuique per manum Prioris, id est per hominem ab eo ad idem officium deputatum, prout unicuique opus fuerit, inspectis ætatibus & necessitatibus singulorum. Ita tamen ut, sicut præmissum est, in deputatis cellulis singuli maneant, & ex his quæ sibi distributa fuerint singulariter vivant.

VIII. [Oratorium construendum:] Oratorium, prout commodius fieri poterit, construatur in medio cellularum: ubi mane per singulos dies, ad audienda Missarum solennia, convenire debeatis, ubi hoc commode fieri poterit.

IX. Dominicis quoque diebus, vel aliis ubi opus fuerit, de custodia Ordinis tractetis: ubi etiam excessus & culpæ Fratrum, [consultatio hebdomadaria,] si quæ de aliquo deprehensæ fuerint, caritate media corrigantur.

X. Jejunium singulis diebus, exceptis Dominicis, observetis a festo exaltationis sanctæ Crucis, [jejunium fere quotidianum,] usque ad diem Dominicæ resurrectionis, nisi infirmitas vel debilitas corporis aut alia justa causa jejunium solvi suadeat: quia necessitas non habet legem.

XI. [abstinentia a carnibus:] Ab esu carnium semper abstineatis, nisi pro infirmitatis aut nimiæ debilitatis remedio sint sumendæ.

XII. Quia vero militia est vita hominis, & omnes qui pie volunt vivere in Christo persecutionem patiuntur; [arma spiritualia,] adversarius quoque vester diabolus, tamquam leo rugiens, circuit quærens quem devoret; omni solicitudine studeatis indui armatura Dei, ut possitis stare adversus insidias inimici. Accingendi sunt lumbi vestri cingulo castitatis, muniendum est pectus cogitationibus sanctis: scriptum est enim, Cogitatio sancta servabit te. Induenda est lorica justitiæ, ut Dominum Deum vestrum, ex toto corde, & ex tota anima, & ex tota virtute diligatis, & proximum vestrum tamquam vosmetipsos. Sumendum est in omnibus scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere: Sine fide enim impossibile est placere Deo, &, Hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides vestra. Galea quoque salutis imponenda est capiti, ut de solo Salvatore speretis salutem, qui salvum facit populum suum a peccatis eorum. Gladius autem spiritus, quod est verbum Dei, abundanter habitet in ore & in cordibus vestris; & quæcumque vobis agenda sunt, in verbo Domini fiant.

XIII. [fuga otii, & continua occupatio,] Faciendum est vobis aliquod operis, ut semper vos diabolus inveniat occupatos: ne ex otiositate vestra aliquem intrandi aditum ad animas vestras valeat invenire. Habetis ad hoc B. Pauli Apostoli magisterium pariter & exemplum: in cujus ore Christus loquebatur, qui positus est & datus a Deo prædicator & doctor gentium in fide & veritate: quem si secuti fueritis, non poteritis aberrare. In labore, inquit, & fatigatione fuimus, inter vos, nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus. [2 Thess. 3, 8] Non quasi nos non habeamus potestatem: sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum vos. Nam cum essemus apud vos, hæc denuntiabamus vobis: Quoniam si quis non vult operari non manducet. Audivimus enim inter vos quosdam ambulantes inquiete, nihil operantes: his autem qui ejusmodi sunt, denuntiamus & obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes suum panem manducent. Hæc via sancta & bona; ambulate in ea.

XIV. Commendat vobis Apostolus silentium, cum in eo præcipit operandum: [religiosum silentium.] & quemadmodum Propheta testatur, Cultus justitiæ, silentium est: & rursum, In silentio & spe erit fortitudo vestra. [Is. 32, 17] Ideoque statuimus, ut ab Hora vespertina usque ad Horam tertiam sequentis diei silentium teneatis: nisi forte necessitas vel causa rationabilis aut licentia Prioris silentium interrumpat. Alio vero tempore, licet silentii non habeatur observatio tanta, diligentius tamen a multiloquio caveatur: quoniam scriptum est, & non minus experientia docet: In multiloquio non deerit peccatum: [Prov. 10, 19] &, Qui inconsideratus est ad loquendum sentiet mala: item, Qui multis utitur verbis lædit animam suam: [Ib. 13, 3, Ib. 20, 8] & Dominus in Euangelio, De omni verbo otioso, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. [Matth. 12, 36] Faciat ergo unusquisque stateram verbis suis, & frænos rectos ori suo, ne forte labatur & cadat in lingua sua, & insanabilis sit casus ejus ad mortem: custodiens cum Propheta vias suas, ut non delinquat in lingua sua; & silentium, in quo cultus justitiæ est, diligenter & caute studeat observare. [Ps. 38, 2]

XV. [Commendatur Priori humilitas,] Tu autem Brocarde, & quicumque post te institutus fuerit Prior, illud semper habeatis in mente & servetis in opere, quod Dominus ait in Euangelio, Quicumque voluerit inter vos major esse frater, erit vester minister: & quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. [Matt. 20, 26]

XVI. [Fratribus observantia.] Vos quoque ceteri Fratres, Priorem vestrum honorate humiliter, Christum potius cogitantes quam ipsum, qui posuit illum super capita vestra, & Ecclesiarum Præpositis etiam ait, Qui vos audit me audit, & qui vos spernit me spernit: ut non veniatis in judicium de contemptu, sed de obedientia mereamini vitæ æternæ mercedem. [Luc. 10, 16]

Hæc breviter scripsi, vobis conversationis vestræ formulam statuens, secundum quam vivere debeatis: si quis autem supererogaverit; ipse Dominus, cum redierit, reddet ei: utatur tamen discretione, quæ virtutum est moderatrix. Ex Achon, Idus Januarii.

CAPUT VI.
Conditio & numerus eorum quibus Regula data; hæc vero unde sumpta, explicatur.

[45] [Regulam scripsit Albertus brevem,] Hæc est primæva seu primigenia Regula Carmelitarum, Ordinis anima & forma a non nemine dicta; a Romanis Pontificibus postmodum probata, & varie mitigata. Quam conferens cum supra memorata S. Augustini Regula, scripta ad institutionem unius solius parthenonis, in quo ipsa sancti Doctoris soror Præposita fuerat, postea autem ad plura, etiam virorum, monasteria usu approbante deducta; prorsus in hoc simillimam invenio, quod sicut Augustiniana, ex sui auctoris mente, longius se non extendebat, quam ad illas paucas sanctimoniales quibus scribebatur (utpote quarum nulla esset cum aliis cœnobiis communio regiminis aut dependentiæ mutuæ) ita nec Albertinæ vel minimum indicium habeat, ex quo prudenter inferre poßit aliquis, [sed longam satis pro paucis eremitis,] novellum sub Brocardo germen ultra Carmelum diffusum fuisse cum hæc dictaret Albertus, aut alibi quam juxta fontem habitavisse. Propositum erat, vitam eremiticam sub obedientia ducere: hoc annorum aliquot usus, absque ullo forsitan voti arctioris vinculo continuatus, comprobaverat. Nulla adhuc certa vitæ formula scripta erat, ad quam se obligarent: petita hæc ab Alberto est. Brevem is scripsit; nec enim humili tunc arbusto, & nihil minus promittente quam secutam postmodum proceritatem, longa opus erat pertica, ut stare posset. Exteriorem vitæ formulam primum articulis undecim, aliis deinde quinque interiorem composuit: nihil de ministeriis erga proximum, nihil de studiis litterarum, nihil de Superiorum plurium inter se subordinatione, nihil de cura aut regimine sanctimonialium, nihil de cantu aut choro præcipit: quod certum est argumentum, nihil adhuc tale inter Eremitas illos aut reipsa fuisse usu inductum aut cogitatione designatum.

[46] [quarū primos scimus ex oculato teste anno 1185,] Quando illi locum cœperint habitare, quo primum vitæ magistro usi, quot numero fuerint, non ego per abrupta gratuitarum conjecturarum nec per lubrica traditionum incertarum requiram: sed audiam irrefragabilem atque oculatum testem Joannem, Sacerdotem pientissimi Phocæ, filium Matthæi monachi, exercentis se in insula Patmo, qui vidit sancta loca anno MCLXXXV, uti in rubrica nomen, genus, conditio & ætas auctoris prænotatur ad marginem opusculi ejus Ms. quod autographum viderat Leo Allatius, in patria sua Chio degens, atque a se Latine redditum Bartoldo Nihusio amico suo misit in Hollandiam, qui illud Amstelodami anno MDCLIV, Kalcovit Coloniensis typographi nomine mutuato, imprimi fecit. Lubet vero tam authentici scriptoris contextum integrum Græce ac Latine dare, id est totum penultimum opusculi caput, quod est hujusmodi: Μετὰ ταῦτά ἐστι τό Καρμήλιον ὄρος, περι οὗ πολὺς λόγος παρά τε τῇ παλαιᾷ γραφῇ καὶ τῇ καινῇ ὑπηγορεύεται. Ἔστι δὲ ὄροσ, ζυγὸς ὑπ᾽ ἀυτοῦ τοῦ θαλαττίου κόλπου, [decē dumtaxat fuisse,] τοῦ περὶ τὴν Πτολεμαίδα καὶ τοῦ Καιφῶ κοιλαινομένου, ἄρχομενοσ, καὶ μέχρι τῶν τῆς Γαλιλαίας διήκει ὀρίων. Περὶ δὲ τὸ ἀκροτελεύτιον τὸ πρὸς τὴν θάλασσαν τοῦ ζυγοῦ, ἐστὶ τὸ τοῦ προφήτου Ἠλιοῦ σπήλαιον, ἐν ᾧ τὴν ἀγγελικὴν πολιτείαν θαυμαστὸς ἐκεῖνος διατελέσας ἀνὴρ, μετάρσιος γέγονεν. Ἦν μεν ἐν τῷ τοιούτῳ χὼρῳ πάλαι μεγάλη μονὴ, ὡς τὰ νῦν φαινόμενα τῶν κτισμάτων διδάσκουσι λείψανα· ἀλλ᾽ ὑπὸ του χρόνου, τοῦ τὰ πάντα γηράσκοντοσ, καὶ τῆς τῶν ἐχθρῶν ἀλλεπαλλήλων ἐπιδρομῆς, ἠφάνισταιλεον. Πρὸ δέ τινων χρόνων ἀνὴρ μοναχὸς, ἱερεὺς τὴν ἀξίαν, πόλιοσ τὴν τρίχα, Καλαυρηδόθεν ὁρμώμενος, ἐξ ἀποκαλύψεως τοῦ Προφήτου τῷ τόπῳ ἐπιδημήσας, ἐν τοῖς τόποις ἐκείνοις, ὡς ἐν τοῖς τῆς μονῆς καταλύμασι, θριγγίον πύξας μικρὸν, καὶ πύργον ὀικοδομήσας, καὶ ναὸν ἀνεγείρας μικρὸν, καὶ ἀδελφοὺς ὡσεὶ δεκὰ συνάξας, νῦν τὸν ἅγιον χῶρον ἐκεῖνον ὀικεῖ. Subsequitur mons Carmelus, de quo in veteri recentiorique scriptura plurimus sermo est. Jugatur mons, ab ipso maris sinu, [sub monacho sene ac Sacerdote,] qui circa Ptolemaidem & Caipham incurvatur, initium ducens & ad Galileæ fines perveniens. In extrema parte jugi, qua mare respicit, Prophetæ Eliæ spelunca spectatur, in qua Angelicam vitæ rationem cum exegisset mirificus vir ille, in aëra sublatus est. Erat eo loci antiquitus monasterium magnum, ut structurarum vestigia ad hæc usque tempora commonstrant: sed illud tempore, quod omnia in senium impellit, & gentium variis incursionibus penitus abolitum. Verum ante aliquot annos quidam monachus, dignitate Sacerdos, capillitio albus, e Calabria oriundus, ex Prophetæ revelatione in montem appellens, ea loca, monasterii nempe reliquias, vallo perparvo cinxit, & turri ædificata, temploque non ingenti extructo, Fratribusque ferme decem collectis, etiamnum sanctum illum ambitum colit.

[47] [ad illic habitandum apparitione Prophetæ ipsius inducto;] Hactenus tum ipse Ioannes Græce tum eruditißimus interpres Latine: quibus tollitur primo dubium illud, quo scio viros aliquos eruditos diu sese torsisse, ambiguos an satis certum esset, ante Brocardum alium aliquem extitisse, cui ipse in Fratrum regimine successerit: propterea quod quæ habebantur de Bertholdo, tā male omnia cohærerent, ut ipsa ejus persona videri posset gratis conficta. Dum enim jam constat fuisse aliquem, facile admittent illi ut verosimile, quod nomen ei fuerit Bertholdus. Deinde intelligitur, quod hactenus obscurius fuerat, quæ primis sub illo Carmelitis causa esse potuerit suæ institutionis initia ad Eliam Prophetam referendi; quamvis non eo forte quo posteri id intellexerunt modo. Innotescit quoque eorumdem primorum Carmelitarum numerus: qui non debet nimium arctus videri pro tantæ Religionis principio, quando nec S. Ignatio, Societatem tam cito tamque late diffusam instituenti, plures initio socii fuere quam decem. Quod autem ab istis decem profluxerint eæ quæ prætenduntur traditiones, de Elia ac successoribus ejus, de Virginis & Elianorum familiaritate, primoque ipsius apud illos sacello, de frequentia ac succeßione monachorum in Carmelo, de regula ab illis observata, de crudelitate Saracenorum adversus eosdem & eorum multiplicatis martyriis, deque aliis hujusmodi rebus pluribus, quarum apud antiquos scriptores nullum extat vestigium: quod, inquam, ab istis decem fluxerint hujusmodi traditiones, sicut gratis assereretur, ita facile negaretur. Demus autem decem illos, quos Latinos omnes fuisse non dubitaverim, ab indigenis accolisque Syrosaracenis ac semi-Christianis, infinitas pene nugas circa locorum sacrorum historiam solitis effundere in aures peregrinorum, etiam de Carmelo audivisse aliqua, & narrando successoribus suis tradidisse; an ea statim vim habebuut indubitabilis traditionis? Ego quidem præfatus sum, nolle me proceßionem Ordinis ab Elia vocare in controversiam, & idem rursus profiteor: valeat pro illa qualiscumque traditio; satis habeo si prudenti Lectori innotescat, non sine justa causa petere nos, ut ab eadem nostro assensu confirmanda habeamur excusati, donec nobis de ejusdem origine meliori constiterit, quam sint Syrorum quorumdam narrationes, quæ aliis in argumentis sæpe de falsitate convictæ ac nominatim in S. Georgio, non possent non etiam esse suspectæ, si quid ab iis dimanasset ad posteros, de statu Carmeli ante Bertholdum, quod aliunde non comprobaretur.

[48] Porro cum ab eo tempore, quo Carmeliticam eremum visitavit Ioannes Phocæ, ibique Bertholdum cum sociis reperit, usque ad tempus datæ Regulæ, anni, ut infra docebimus, circiter XXIV effluxerint, credibile est, ad primum Carmelitarum denarium factam esse intra istud spatium acceßionem aliquam, non tamen tantam, quin adhuc omnes facile intra septum a Bertholdo extructum continerentur, & commune oratorium iis sufficeret. Neque hic mihi quispiam objicienda putet tria illa monasteria, de quibus Guntherus, monachus in Cisterciensi diœcesis Bæsileensis cœnobio, Parisius dicto, dum Bernherum quemdam virum in Hierosolymitano Regno potentem ac nobilem, Martino Parisiensi Abbati, istuc sub annum MCCIV appulso, [cujus discipuli ante Regulam datam non extenderint sese,] loquentem inducit. Volebat is dicto Abbati suadere, ut deposito redeundi in Teutoniam consilio, istic maneret, offerens illi a Rege Episcopatum aliamve ecclesiasticam dignitatem; vel, si secretiorem & monasticæ professioni magis congruam vellet agere vitam, hoc quoque ipse plenissime provideret. Est enim, inquit, in partibus illis territorium, quod tam moderno usu quam apud veteres scripturas mons Carmeli nominatur, locus omnibus bonis uberrimus, fertilis frugum, vestitus optime vinetis, oleis & aliis arborum generibus eleganter consitus, pascuis etiam copiosis exuberans. In hoc monte sunt tria monachorum cœnobia, distincta ab invicem, & latas possessiones habentia, quibus cœnobiis vel singulis uteretur, vel in unum redactis ipse Abbas & Dominus præsideret. At vero, si mallet sui Ordinis Fratribus quam aliis præesse, cœnobitæ illi ad alia loca satis commode transferrentur: Abbas vero, assumptis sui Ordinis hominibus, quibus vellet & quanto vellet numero, totum præfati montis territorium, tam ipse quam sui successores, perpetua ditione tenerent. Ita Guntherus, Tomo 5 antiquarum Lectionum Canisii, ex ore illius sui tum viventis Abbatis: quem qui de eremitis ad fontem Eliæ commorantibus eorumve sequacibus intelligendum putaret, aut etiam de monachis Syris Græcisve, judicio meo nimium aberraret. Nam primum Latinos fuisse, quorum convictus & prælatura Martino, Græcæ Syriacæque linguæ ignorantißimo, offerebatur, extra controversiam videtur poni debere: tum monachos, non eremitas, & quidem latis posseßionibus ditatos, quod erat a proposito Carmelitarum alienißimum, ac verosimiliter Benedictinos, omnino verba ipsa indicant.

[49] [Eam autem dedit Albertus,] Ipsis porro, quos dixi, Carmelitis, locum ab Elia habitatum tenentibus, quos solos Carmelitarum nomine, licet tunc necdum usurpato, intelligimus; Regulam sic dictavit Albertus, ut si vel sua sponte migrantes, vel aliena violentia expulsi, alium sibi locum habitandum proponerent, nihilo minus quam in Carmelo usui esse posset. Nec plura de statu dicti Ordinis, usque ad Regulæ descriptionem, vel ex hujus verbis elicere, vel ex idoneæ auctoritatis testimoniis scire possumus. Quæcumque ab his diversa aut illustriora narrantur a Lezana & aliis, sumpta sunt omnia aut ex auctoribus vacillantes narratiunculas secutis, aut ex duobus pseudepigraphis scriptis: primo titulum Ioannis XLIV Hierosolymitani Patriarchæ, secundo Cyrilli Prioris III nomen falso præferentibus. Quærunt porro nonnulli solicite, unde eam Regulam acceperit Albertus: & alii quidem ex Basilii Statutis monasticis, alii ex præmemorato Ioannis libro, aut etiam ex utrisque, sumptam volunt, tamquam eorumdem partim compendium partim supplementum. Continent utraque præceptiones varias, [ex propria scientia, non vero ex S. Basilio,] monachis aut etiam eremitis & Dei famulatum profitentibus idoneas: sed nulla major est causa cur has præ oculis putetur habuisse Albertus, quam alterius cujuscumque Ordinis religiosi legislator. Scripsit autem ea brevitate, tamque conformiter ei modo vivendi, quem ipse Italus in Italia viderat ab Eremitis Camaldulensibus servari, ut propria experientia satis ei esse potuerit ad pauca ista proponenda. Ideo mihi videntur Legislatori suo esse injurii, qui tam pauca tamque obvia putant ab eo præcipi non potuisse absque luce aliunde accepta. Ad hæc articulus XII ac XIII ejusmodi sunt, ut si aliquem asceticorum scriptorum præ oculis habuisset Albertus, eos inde potius integros transcripturus fuerit, quam novos compositurus. Dico novos: nam quod ab eo attingantur Scripturæ eædem, quæ alibi quoque leguntur, ipso argumento easdem suggerente; non facit ut non poßit credi vir sanctus eas accepisse immediate ex ipsis sacris libris, absque ullo respectu ad alium qui fuerit eisdem usus.

[50] Cum tamen Basilium secutus Albertus dicitur, tolerabilius dicitur aliquid, quam cum Ioannem Hierosolymitanum. Toti enim ecclesiæ, non tantum Orientali sed & Occidentali, nota erat Regula S. Basilii, [aut Ioanne Hierosolymis, cujus librum rejiciunt,] ex quo eam Rufinus Presbyter Aquileiensis, S. Hieronymi æqualis, rogatu Vrseji Abbatis fecit Latinam, quomodo eam ex vetustißimo Sanmaximinianensi prope Treviros Codice transcriptam accepit & cum aliis monasticis Regulis imprimendam curavit Lucas Holstenius tom. 1 Codicis Regularum. At istum Ioanni Hierosolymitano imputatum librum fuisse in rerum natura, cum Regulam suam dictaret Albertus, necdum idoneo ullo auctore cognovimus. Primi Carmelitæ nobis eum offerunt, ex unius Philippi Riboti fide, ipsum inserentis operi suo de institutione & peculiaribus gestis Ordinis Carmelitarum, annis plus quam centum post Ordinem traductum in Europam. Iuvat vero audire quis de eo sensus sit virorum in discernendis germanis spuriisque libris versatißimorum: quod dum facio, liceat usurpare Wastelii, totis duobus libris, pro manutenenda operis istius veritate, contra Paulum Sherlogum pugnantis, hæc verba. Certamen litterarium est: nemo offendatur: quod etsi etiam pugnam vocamus, non lædet ea caritatem. Et Virginem & Ordinem ejus sincere amant etiam ii, qui circa hujus originem & illius cultum in Carmelo aliter sentiunt, quam ex illo dubiæ auctoritatis libro docentur. Inter hos, quia tempore ultimus, & post multam utrimque disputationem de totius quæstionis statu informatißimus, Philippus Labbe, merito primus nominabitur. Hic in opere de Scriptoribus ecclesiasticis anni 1660 pag. 584, ita loquitur de eo qui ad Caprasium scriptus dicitur a Ioanne XLIV. Hunc librum a posteriore aliquo scriptore, eoque Latino, fuisse Joanni Hierosolymitano suppositum, [Philippus Labbe,] eruditissimi & acutissimi viri censuerunt, Baronius, Bellarminus, Theophilus Raynaudus, & alii.

[51] Baronii verba non proferam, quoniam id vel semel fecisse, cum de B. Bertholdo quæreretur cui tempori esset attribuendus, capitalem pene huic nostro operi conflavit invidiam. Bellarminum audiamus: Tribuitur, inquit, Joanni liber ad Caprasium de institutione monachi: [Card. Bellarminus & Brasichellensis Mag. S. P.] sed hic liber videtur scriptus ab aliquo longe posteriori: siquidem in eo libro dicit auctor se esse Ordinis Carmelitarum, & describit habitum Carmelitarum. At illis temporibus nomen Carmelitarum Religiosorum erat plane inauditum … Adde quod stylus est hominis Latini & temporum posteriorum. Sed quia liber ad Caprasium paßim inscribitur de institutione, non monachi, sed monachorum; hunc calami seu memoriæ lapsum sufficere Wastelius credidit, ut certum esset, quod Bellarminus ipse suis oculis librum Joannis non viderit sive legerit, & bona solum fide imitatus sit Joannem Brasichellensem. Eodem argumento probari posset, nec hunc quidem a Bellarmino esse lectum; cum titulum libri non exprimat Brasichellensis, solum Ioannem Hierosolymitanum nominans, librum vero ei attributum notum esse supponens ex Bibliotheca Patrum Parisiensi anni 1589, quam totis duodecim annis ad manus Bellarmini non pervenisse, qui jam Cardinalis erat, & suum de Scriptoribus ecclesiasticis librum moliebatur, quis credat? Quid autem Brasichellensis? Erat ipse cum anno 1607 Indicem librorum expurgandorum impreßit Romæ, Sacri palatii Magister, singulosque a se notates recognoverat ex officio, eodem mox anno factus Episcopus Polymnianensis in Apulia. Hic cum protulisset argumenta, quæ genuinum esse opus in ambiguo ponant; tandem sic concludit: liber ipse fide vacillare deprehenditur, cum multa de monachis Carmelitis, primis Ecclesiæ temporibus jam vigentibus, prodat. Denique stylus ipse totus Latinus, multaque sine majorum auctoritate & fide ambigua huic operi inserta, satis arguunt alium auctorem quam Joannem, & quidem recentiorem. Huic gravißimo judicio frustra Wastelius objicit ipsius Indicis suspensionem aliquam, Guidoni Archiepiscopo Rhodiensi & per Belgium Nuntio Apostolico indicatam anno 1612; quandoquidem ea nec progressum sciatur habuisse; nec probetur facta esse ad justificationem librorum istic notatorum, cum aliis multis de causis suspendi liber potuerit; nec denique efficiat quo minus ista fuerit sententia Brasichellensis, esto Ecclesia universalis eam facere suam noluerit.

[52] Theophilus Rainaudus, in tractatu de justa & injusta confixione librorum Parte 1 Erotemate 10, [Theophil. Raynaudus] ista habet: Eidem Joanni Hierosolymitano Episcopo XLIV suppositus est liber de institutione monachi ad Caprasium. Pugnat latissime pro eo libro adscribendo huic Joanni auctor Paradisi Carmelitarum, & Michael Muños libro 2 Propugnaculi Eliæ, ac Petrus Wastelius lib. 1 Vindiciarum: quo non nemo refert, quod Gennadius scripsit exscripsitque Honorius Augustodunensis, scriptum scilicet ab hoc Joanne esse contra obtrectatores studii sui: id quippe dictum putat de laude religiosi instituti, quod inter Carmelitanos professus erat, in quorum laudes eo Commentario effunditur. Mihi neque hic Joannes æqualis S. Hieronymi, neque ullus Græcorum veterum libri istius auctor esse videtur: stylus enim clamat auctorem esse Latinum, nec adeo antiquum ut S. Hieronymi coævus dici possit. Sed idem circa hunc librum asserendum Joanni apud scriptores Carmelitas obtigisse videtur, quod apud Augustinianos circa Sermones in eremo, quos unanimiter Fratres Eremitæ S. Augustino adscribunt, sicut unanimiter Fratres Carmelitæ tribuunt prædicto Joanni, [Franc. Bivarius,] plaudente extra utrorumque cœtum nemine, qui scilicet examinandos sibi illos assumpserit; alioqui non desunt illustres scriptores, interque eos Salianus, Sanctius, Salazarius, Bonartius, Ioannes Bonifacius, Cornelius a Lapide, aliique, omnes Societatis nostræ homines, qui nullam hic fraudem suspicati, in bona Carmelitarum fide usi sunt testimoniis petitis ex illo libro, tamquam vere per Ioannem composito; quod majori cum cautela facturos fuisse credo, si eum habuissent usum dignoscendorum auctorum veterum, quem habuit P. Theophilus Raynaudus: quem vel ideo allego libentius, quod notum sit omnibus, quantum ipse Carmelitico Ordini semper faverit, & quam magnifice de eo vicißim sentiat Ordo; a quo proinde merito poscitur, ut credat, non fuisse eum collectam pridem gratiam expositurum periculo, sic sentiendo scribendoque in hac parte, uti sensit & scripsit, nisi ad hoc eum coëgisset evidentia compertæ certißimo veritatis.

[53] Franciscus Bivarius de veteri monachatu libros sex composuit, postquam Wastelianæ vindiciæ pridem lucem vidissent, & lib. 1 cap. ult. ad dicendam de libro controverso sententiam invitus accedens, persuasum, inquit, habeo, minime Joannis illius opus esse, sed auctoris multo recentioris. Tum hujus suæ persuasionis rationes adducit efficacißimas, ac denique censet parum pro Dei genitricis dignitate reverenter, & minus vere dici cap. 34, quod Professores Religionis hujus Carmelitanæ docti fuerunt a summo templi Pontifice, quod beata Maria virginitatem Deo servare proposuerat ad exemplum Eliæ; & quod ideo Religiosi Carmelitæ Virginem Mariam, jam tempore Apostolorum, dicebant sororem suam: & propter conformitatem spontaneæ virginitatis inter Dei genitricem & religiosos Carmelitas, seipsos Fratres beatæ Mariæ Virginis appellabant. Torquet se in omnem partem Wastelius (seu potius Wastelii auxiliator aliquis, [Auctor libri fuit junior.] linguæ Græcæ scientiam majorem quam haberet promittens, cujus verbis Wastelius usus) ut ostendat vere Græcum hominem libri auctorem fuisse: sed iis argumentis, quæ si retorquere quis velit, fortaßis probabilius faceret, ipsum Francum aut Flandrum fuisse, ex idiotismis & solœcismis, quos Vindex pro Hellenismis obtrudit. Infra num. 136 dabo specimina auctoris linguæ Græcæ æque imperiti quam fuit S. Thomas Aquinas, ex cujus Commentario super cap. 11 Epist. ad Hebræos ille verbotenus desumpsit, ridiculam quidem, sed tamen Sancti Doctoris ætati indulgendam etymologiam Melotæ. O quam multa hujusmodi plagia, hominis neminem citantis proditura suppositionem, possent in illo libro inveniri, si cui esset otium animusque ad ingentem laborem pro re nihili suscipiendum!

[54] Cur autem id facere velit aliquis, cum obstinatis frustra se acturum intelligens? Respondebunt enim cum Wastelio, nonnulla ex Hieronymo & Ambrosio verbotenus accepta sibimet objicienti, has esse interpolationes Philippi Riboti, qui librum Ioannis, ut commodum sibi erat, minutim distraxerit in particulas, & quæ idonea judicabat adjecerit. Simili confidentia idem Wastelius negat aliquod Latini auctoris argumentum esse, quod omnia aut pleraque Scripturæ loca, non juxta lectionem LXX Interpretum, sed juxta vulgatam versionem proferantur. Non occupati præjudiciis suis sciunt quantum ista valeant, maxime quando alia quoque plura accedunt, quæ si non singula, simul tamen conjuncta omnia, plenam conficiunt novitatis evictionem. Ceterum cum liber prædictus extet Gallice manuscriptus in conventu Carmelitanarum Namurci, cumque ipse Wastelius statim in principio variarum lectionum ingenue agnoscat, non esse dissimile veri, quod Græcus quispiam, [forsan Walo dictus lean Neuveu du Bois.] Gallice melius peritus quam Latine, librum verterit in sermonem Gallicum, & alius inde in Latinum; haud sane dißimile veri videbitur alteri, auctorem primum vere Francum aut Walonem fuisse: ejusmodi autem conjecturam confirmarent magnifica illa cognomenta Nepotis Sylvani, quæ Ioanni Hierosolymitano, nemine antiquorum, quod sciam, præeunte, idem Wastelius appingit. Nam per quæ ipse eum Atavis Romanis nobilibus editum comminiscitur; eadem alius, felicior forsitan conjectator, in rem suam trahet, dicetque verum auctoris nomen cognomen & agnomen fuisse Jean Neuveu du Bois, sic dicti ab uno ex variis oppidis villisque, Bois nominatis: quæ omnia Latine verterit aliquis; alii solo nomine contenti fuerint, ut eum facerent videri Hierosolymitanum Ioannem quem Sanctum in Actis inventionis S. Stephani videbant nominatum, communi scilicet Episcoporum omnium titulo; & ignorabant in fide suspectum atque Origenianæ hæresis infamatum haberi. Vnum est quod auctori isti certo credere possumus, Carmelitam fuisse, ut ipse præ se fert: [& Carmelita.] indeque minus mirandum erit, quod scriptor, Albertinæ Regulæ ruminandæ assuetus, de spirituali pugna, de castitate, de silentio, de obedientia loquens, eadem quæ ibi attinguntur Scripturæ verba usurparit: imo etsi totos Regulæ textus suo libro admiscuisset, quod non fecit, haud magnopere moveremur. Nequeo interim animo capere, quomodo sibi persuadere poßit quispiam, ejusmodi librum, non tantum scriptum fuisse a Ioanne Hierosolymitano, sed etiam Carmelitis, id est, ut volunt ipsi, plerisque Palestinæ & Syriæ monachis aliisque ab ipsis toto Oriente deductis fuisse pro Regula, per annos septingentos eoque amplius; & simul credere, fieri potuisse, ut talis libri (cujus oportuisset tot sere exemplaria Græca extitisse quot monasteria aut cellas) nemo scriptorum anteriorum per tot secula meminerit, saltem in asceticis; & ejusdem nullum uspiam inveniatur residuum exemplar Græcum.

[55] Maximum Vindiciarum Wastelianarum & aliarum quarumcumque robur, consistit in Epistola quadam, producta sub nomine S. Cyrilli Prioris III, adeo ut non dubitent asseverare, omnes auctores præcitatos aliter sensuros fuisse de libro ad Caprasium, [Pro eo asserendo nihil juvat Epistola Cyrilli, æque supposititia:] si istam Epistolam aliquando vidissent. Verum tantum abest ut epistola ista dimoveat me ab illorum fundatißima censura, ut in eadem confirmet quam maxime. Evidenter enim ipsa se probat scriptam esse, non a Cyrillo, qui optime norat quis & cujas fuerit Bertholdus, quo anno data sit Regula, quæ esset habitus Carmelitici forma, quo is nomine appellaretur &c. sed ab aliquo, qui hæc omnia ignorans, tunc scripsit, cum veteris habitus nomen & forma, non tantum ex usu, sed etiam ex memoria Carmelitarum exciderant prout inferius manifestißime demonstrabitur. Idem ignorans quod Aymericus Antiochenus fuerit, homo nullius litteraturæ (ut testatur coævus auctor Tyrius, l. 14 cap. 18) fingit, quod intelligens quosdam, qui ab Occidente supervenerant, spretis seniorum monitis, non recte ambulare ad veritatem religiosæ vitæ eremiticæ, in prædicto Joannis libro descriptæ; & perpendens hoc ideo maxime contingere, quia Græcas litteras ignorantes nesciebant codicem illum legere, fecit illum librum de Græco in Latinum transferri. An etiam Græca omnia exemplaria aboleri? Certe nemo est qui uspiam ullum sibi visum dicat: nec puto unquam fuisse qui viderit. Hæc autem quomodo consistunt cum antiquiori & receptiori apud Carmelitas traditione, qua suos majores ante Albertum Basilianæ Regulæ professores fuisse aiebant; fortaßis non vere, sed aiebant tamen, quia Ioannem istum necdum noverant. Quomodo etiam homo nullius litteraturæ, eo tempore quo etiam litteratißimi Græcam linguam ignorabant, scivit Occidentales illos non vivere consormiter dicto libro, quem nemo adhuc Latinum fecerat: si tamen vel Latinam satis commode intelligebat Aymericus iste.

[56] Ceterum, tam ipsum Ioanni XLIV imputatum librum, quam Cyrillo adscriptam Epistolam ignorasse debuit, qui primus compilavit Constitutiones Ordinis, addens Præfationem ad instruendos Fratres, [& utrumque scriptum plerisque Carmelitis diu ignotū fuit,] quomodo debeant competenter satisfacere, quærentibus, a quo vel quomodo Ordo sumpsit exordium, vel quare dicuntur Fratres Ordinis Beatissimæ Dei genitricis & Virginis Mariæ de monte Carmeli. Non enim alium invenit quem citaret testem, quam Iosephi cujusdam Antiocheni librum de perfecta militia primitivæ ecclesiæ; adjuncturus haud dubie etiam Ioannem, si quidquam tunc scivisset Ordo de eo. Habemus Constitutiones, anno MCCCCXCIX impressas Venetiis, quales in Capitulo Bruxellensi anno MCCCCLXIV publicasse dicitur Ioannes Soreth; sed haud dubie diversißimas a primis Ordinis Constitutionibus, quas allegat Alexander IV in Bulla anni MCCLVI, quasque optaremus genuinas nancisci: nam quæ nunc exstant, plurimum mutatæ & auctæ sunt, atque inprimis statuunt quod in Ordine sint provinciæ viginti duæ, quarum postrema sit Arragonia, ut distincta a Provinciæ Hispaniæ quæ est decima; distinctionem autem istam Lezana refert ad annum MCCCCXVII. Interim ejusdem cum prima collectione antiquitatis videtur esse ipsa Præfatio, quoad primam sui partem (nam altera manifeste Sorethi est) & istam Præfationem seu rubricam, velut ab antiquo editam & antiquarum Constitutionum primam, [uti & liber sub nomine Iosephi Antiocheni allegatus ante Ioannem,] allegant Ioannes Bacconus, qui anno MCCCXXX floruit, & Bernardus Olerius sub Vrbano VI Magister Ordinis Generalis; Iosephum quidem Antiochenum non nominantes, sed ipsa fere usurpantes verba quæ ibi allegantur. Hac antiquitate non contenti Carmelitæ hodierni, (quamquam ipsi ibi dicantur Fratres Beatæ Mariæ Virginis de monte Carmeli deinceps per Apostolica Privilegia vocati, & talia privilegia initium habeant cum Innocentio IV, ut infra docebimus) malunt Brocardum ipsum antiquarum Constitutionum auctorem dicere; quod gratis assertum, non indiget refutatione; probaret tamen, si verum esset, saltem Brocardi ævo ignotum Carmelitis fuisse librum, Ioanni Hierosolymitano suppositum a posteris. Quod autem ad Iosephum Antiochenum attinet, cujus testimonio ibi confirmatur, quod Apostolorum coadjutores, Eliæ & Helisæi sequaces, de monte Carmeli descendentes, fidem Christi sparserunt; & oratorium ædificantes, elegerunt ut dicerentur Fratres B. Mariæ Virg. de Monte Carmeli. Hic inquam liber, quamvis Pseudojoannis libro fortaßis uno seculo antiquior, non meretur ad Brocardi ætatem aspirare, quando nomen istud Fratrum adhuc ignotum erat: & licet id ei concederetur, deberet nihilominus, æque ac liber Ioannis, censeri spurium vitulamen, seculo Christi 11 male attributum, & toti ignotum antiquitati, auctorisque proculdubio Latini & multis seculis posterioris, uti suadet Ecclesiæ primitivæ appellatio, præmature in titulo usurpata, ac phrasis reliqua, quatenus in Præfatione habetur; nam ipse liber hactenus nusquam comparuit, Non est facile erudito huic seculo, quo omnia ad fundum excutiuntur, plumbum pro auro supponere, sic ut diu fraus lateat. Plausum fortaßis initio referunt aliquem, dum fulgent magni nominis specie obducta: sed ubi intimius considerantur & criticum examen talia subeunt, in risum vertitur admiratio, & causæ, cui fulciendæ fuerant fabricata, mirum in modum ista præjudicant. [& figmenta Dextrina,] Ita scriptis illis accidit, quæ sub nominibus Dextri, Maximi, Luitprandi, Iuliani, initio seculi hujus prodierunt. Excepta cum gratulatione ab Hispanis sunt, gaudentibus tantam ex insperato historiis suis lucem affundi, tot Sanctorum decora suæ regioni asseri, patriasque traditiones quasdam tantis testibus fulciri: imposturam primum exteri, [quibus nunc aliqui setuentur.] deinde & Hispani sagaciores agnovere, & facile agnoscerent Carmelitæ vel ex sola librorum nostrorum lectione, nisi nomen suum etiam in istis figmentis invenirent, quod vellent antiquius credi XIII seculo. Placet enim illis mirifice commentum quoddam de prima Beatæ Virginis Mariæ ecclesia, jam inde a temporibus Apostolorum in Carmelo ædificata, a qua factum sit, ut jam tunc qui degebant ibidem eremitæ, vocarentur Fratres S. Mariæ de monte Carmelo: sed nulla solida auctoritate probabunt, nomen illud vel sub Alberto in usu fuisse, nedum tot seculis ante.

[57] [Ipse Carmelus non habebatur inter loca sacra,] Quia autem de Carmelo facta est mentio, deque ecclesia quæ ibi in Deiparæ honorem fabricata fuisse fingitur, & apud quam Elianorum institutum perpetua succeßione floruerit; ut appareat, quam sine fundamento talia asserantur; dico amplius, & assero, nullo idoneo teste probari posse, quod ipsa Eliæ Prophetæ in Carmelo memoria, olim a Christianis annumerata sit locis in sacra peregrinatione adeundis. Testes appello quotquot in Terram-sanctam profecti suarum peregrinationum rationem posteris reliquere scripto, vel aliis scribendam dimisere. Multa de Paulæ suæ diligentia in locis sacris circumeundis, scribit Hieronymus, & statim a primo in Terram-sanctam ingressu narrat, quomodo, antiqua Sidone derelicta, [tempore S. Hieronymi,] in Sarepthæ littore Eliæ est ingressa turriculam: ubi autem pervenit ad Coth, quæ nunc Ptolemais dicitur, putasne vicinum Carmelum, tanta prodigiorum multitudine memorabilem in Scripturis, adire contempsisset, si qua ejus tunc fuisset celebritas? S. Willibaldi Hodœporicon spectat ad annum circiter DCCXX, [nec anno 720,] & eodem fere tempore Arculphus Episcopus simili modo peregrinatus est. Ex hujus ore accepit Adamnanus locorum Terræ-sanctæ descriptionem, quæ Typis vulgata a Canisio extat, una cum epitome illius per Bedam scripta: ex illius relatu ipsum Hodœporicum scripsit Sanctimonialis cognata: utrobique Thabor & oppidum Nazareth distincte nominantur, ipse Carmelus prætermittitur; & tamen ita vicinus utrique loco ipse est, ut ex hoc ad illum transiens, paucarum leucarum flexu, adire montem poßit.

[58] Quod si ueque tempore S. Hieronymi, neque tribus post secutis seculis celebritas aliqua loci fuit; credibile autem non sit, quod postea, [forte nec antea quidem ullum ibi monasteriū fuit,] collapsis in Terra-sancta Christianorum rebus, exurrexerit magnum aliquod ibidem monasterium, in cujus ante adventum Latinorum destructi ruderibus, cum sociis cœperit habitare Bertholdus; cogor vehementer dubitare, utrum rudera illa τῆς μονῆς, de quibus loquitur Ioannes Phocæ, vere alicujus monasterii fuerint, & non potius reliquiæ habitationis illius, (utrumque enim significat vox μονὴ) quæ occasione profani oraculi, quod istic Vespasiani ævo consulebatur, olim fuerat excitata. Præterea si revera maximum monasterium ibi fuit, ubi Bertholdus invenit magni ædificii vestigia; ex eoque olim centeni & centeni, non sigillatim tantum, sed etiam turmatim, ut volunt Scriptores Carmelitici, palmam martyrii obtinuerunt, occisi a barbaris: quomodo eorum apud Græcos monachos non remansit memoria æque ac Martyrum minori longe numero & crudelitate a latrunculis cæsorum in monasteriis Sabæ, Sinai & Raithu: quorum & festa & Acta habentur? Conjectura tamen opinantium ibi olim monasterium fuisse, videtur occasionem dedisse antiquis Carmelitis, ut interrogati quæ Regula fuerit in Carmelo servata, priusquam sua illa recentior conderetur, responderint, Regula S. Basilii, utpote quam scirent longo tempore communem fuisse omnibus Græci ritus monasteriis. Nam quamvis Carmelitici Ordinis in Carmelo excitator Bertholdus ex Calabria advenerit, ubi multa erant Græci ritus Basilianorum monasteria; ipsum tamen (quem vel ex nomine colligas a Francis Normannisve Calabriæ dominantibus originem trahere) alterius ritus quam Latini monachum & Sacerdotem fuisse, [certe non fuit postea;] nemo dixit hactenus, & nemo si dicat persuaserit. Multo prius quam hic eo appelleret, imo ante Latinorum sub Godefrido Bullionio adventum, seculo fortaßis IX aut X Epiphanius monachus Hagiopolita scripsit enarrationem de Syria, urbe sancta, & locis ibi sanctis; in quibus nec montem Sinai, neque S. Mariæ Ægyptiacæ sepulcrum, octo diætis Hierosolymis dißitum, præterivit silentio; præterivit Carmelum. Neque magis eumdem nominandum sibi credidit Anonymus similis ævi auctor de locis Hierosolymitanis, cum dicto Epiphanii libello inter Συμμικτὰ Allatiana editus a Nihusio. Denique appulsis jam in Terram-sanctam Latinis ac feliciter agentibus, [& ultra an. 1130 neglectus locus] anno MCXXX, eodem profectus est S. Theotonius; in hujus autem Vita, ad XVIII Februarii illustrata, commemorantur celebriora quæque loca ab illo adita, nec tacetur Iericho, propter Elizæi fontem adiri solita: sed tacetur Carmelus, ob Eliæ anachoresim multo spectabilior, si tunc fuisset aliqua ejus æstimatio.

[59] [visitari cœpit posi adventum Bertholdi:] Verum postquam ibi cœpit habitare Bertholdus, quamvis cum decem solis sociis, parvuloque oratorio potius quam templo, mox secutus Ioannes Phocæ, de quo supra, mentionem ejus minime negligendam putavit. Annis post Ioannem viginti tribus, cum secundum Priorem Brocardum Carmelitæ haberent, eodem appulsus est Willibrandus ab Oldenborgh, Hildesemiensis Canonicus, Episcopus postea Paderbornensis ac deinde Vltrajectinus. Hic in suo Itinerario, quod pariter inter prædicta Συμμικτὰ legitur, hæc verba scripsit: Super Caipham urbem directe jacet mons Carmelus, in quo hodie monstratur mansio Eliæ & honoratur: in quo loco quotidie Missarum solennia celebrantur. [quando adhuc putabatur, prima B. V. ecclesia fuisse Antaradi,] Quam autem paucos ibidem etiam tunc oportet eremitas fuisse, de quorum nova vel institutione vel reformatione, nihil dicere habuit curiosus iste peregrinus! quam altum ibi adhuc silentium, de primo sacello quod ibidem Apostoli olim dedicaverint? Econtra talis prærogativa vulgari opinione tunc tribuebatur loco alteri, nempe Taradensi, idest, Antaradensi civitati, Saracenis Tortost dictæ, ubi, inquit Willebrordus prælaudatus, ecclesia parva maximæ venerationis, quam Beati Petrus & Paulus, cum Antiochiam properarent, ex Angelica admonitione propriis manibus ex incultis lapidibus S. Mariæ tunc primum composuerunt. Hæc erat prima ecclesia, quæ in honorem Dominæ nostræ semperque virginis Mariæ fuit ædificata. Quam vere hæc tunc traderentur non examino, hoc solum infero, non esse verosimile quod similis de Carmelitano oratorio tunc viguerit traditio, aut tale quid de eo fuerit Willebrordo narratum. [Interim inutiliter se torquent alii, ut inveniant ibi Generales ante Bertholdum:] Ceterum intentionis meæ non est Carmelitarum ab Elia proceßionem hoc argumento negare. Potuit illa, si vera est, alibi quam in Carmelo fuisse continuata: ubicumque autem fuerunt Carmelitæ, suos proculdubio habuerunt Superiores quocumque voles nomine appellatos: numquam tamen credas, illos uni veluti Archimonasterio subordinatos aut ejus Præfecto fuisse obnoxios, uti nunc plerique Religiosorum Ordines uni Generali subsunt. Prudentior in hæc parte Ludovicus a S. Teresia, inutilem arguit eorum solicitudinem, qui Bertholdum nolunt absolute vocari primum Priorem Generalem, sed volunt ut addatur Latinorum: quasi scilicet etiam Syri aut Græci, per plura divisi monasteria, sub uno capite uniti fuerint. Addo ego, ipsam Prioris Generalis appellationem esse præproperam, & solum Bertholdo dari posse per anticipationem tituli, successoribus competentis, ut sæpe fieri assolet.

[60] Vide autem ad quam insulsas conjecturas ea solicitudo impulerit quosdam novißimos scriptores. [eoque trahunt Basilidem aruspicem,] Narraverat Suetonius in Vespasiano, quod huic, in nuda Carmeli ara sacrificanti (nec enim ibi simulacrum Deo aut templum erat) Basilides Sacerdos inspectis extis pronuntiarit, feliciter cessura quæcumque agitabat animo. Continuo satis hoc fuit, ut Basilidem ex gentili aruspice (qualem describit Suetonius) Elianum facerent Cœnobiarcham; parum considerantes, eadem Suetonii auctoritate illam prætensam suam ecclesiam Apostolicam everti, de qua supra. Conciliis Constantinopoli celebratis anno CCCCXLVIII & DXXXVI subscripserunt Eusebius, Silas, Babylas, [& Abbates monasterii Eliæ,] Presbyteri monasterii Eliæ & Archimandritæ. Mox velut indubitatum assumitur, eos ex Terra-sancta, & quidem ex Carmelo venisse, ac succeßive fuisse ibidem Priores; idque tam confidenter, quasi fidem extorquere deberet affirmandi temeritas, non probandi veri idonea auctoritas. Atqui non solum in Palestina extra Carmelum, sed etiam in pluribus Constantinopolitani Imperii regionibus, suas ecclesias ac monasteria S. Elias Propheta habuit, & præter ipsum varii Sancti Eliæ fuere, monasteriaque & ecclesias a se nominatas reliquere, quorum octo aut decem possem vel ex nostris catalogis nominare. Deinde in ipsa Constantinopolitana urbe aut saltem ejus vicinia, quotannis XIII Ianuarii celebrabantur Τὰ ἐγκαίνια τοῦ ἁγίου Προφήτου Ἠλίου τῆς μονῆς τοῦ Βαθυρρύακος, [quos Constantinopolitanos censendos esse,] Dedicatio S. Prophetæ Eliæ, in monasterio dicto Βαθυρρίακος, id est, Profundi lacus. Dedicationem istam habemus ex antiquo Ms. Synaxario Claromontano, quod cum plurimas ecclesiarum Constantinopolitanarum contineat dedicationes, præ aliis quibuscumque Mss. Synaxariis, intelligimus ipsum ad usum alicujus earum fuisse conscriptum. Quanto autem verosimilius est ex hoc monasterio fuisse qui subscripsere dictis Constantinopolitanis Conciliis, quam ex Terra-sancta? Inde enim nec unus quidem Episcopus interfuit, [patet ex Actis Conciliorum.] forte nec vocatus est ad Concilium anni CCCCXLVIII, uti ex subscriptionibus patet: in altero autem Actione I, cum Theodoro Tribuno ac Referendario & Mariano Præposito Monasterii S. Dalmatii atque Primate, dicuntur intrasse venerabiles Presbyteri & Archimandritæ Urbis regiæ, ultra quinquaginta, interque eos Sylas monasterii Eliæ: deinde enumerantur qui adfuere de sanctis Christi veri Dei nostri locis ex Syria, absque mentione cujusquam e Carmelo aut Eliæ monasterio. Idem fit Actione III, IV & V.

CAPUT VII.
Definitur ætas Brocardi, ad quem Regula missa, & primorum Priorum chronologia ordinatur.

[61] Qvia Cardinales Baronius & Bellarminus initia Bertholdi, ex communiori inter ipsosmet Carmelitas sensu (nam præter ipsos habemus neminem ex antiquis qui nominatim Bertholdi meminerit) quia, inquam, Cardinales illi Bertholdi initia referebant ad Pontificatum Alexandri III, elegimus eos sequi ad XXIX Martii, quamvis tunc necdum certa nobis fundandæ istiusmodi chronologiæ argumenta suppeterent; [Ex numero annorum quos singulis assignāt Chronicæ,] indicavimusque dicti Pontificatus annum eum, cui illi istorum initiorum memoriam inseruerant, non tamquam certo; sed tamquam minus longe exerranti. Ab ista utriusque Illustrißimi scriptoris sententia ne nunc quidem nobis putamus recedendum, post totam Carmelitanam historiam operosa indagine perlustratam. Etenim chronologiam Ordinis, apud antiquos impeditam, impeditiorem multo effecere recentiores, inter legitimas germanasque historias recipiendo Epistolam, Cyrillo Priori III attributam; omnes autem adeo variant hac in parte (quemadmodum ad annum 1231 ingenue fatetur Lezana) ut vix unus alteri cohæreat. Proponit vero idem Lezana dictæ inhærere epistolæ, quoad chronologiam, usque ad ipsum Cyrillum: deinde existimat, in aliis successoribus, usque ad B. Simonem, obscuro tramite incedendum.

[62] Ego ex Paleonydoro accipiam Bertholdi annos XLV, & Brocardi XXXIII, tamquam ex certiori majorum traditione acceptos: contingit enim sæpe, idque in Romanorum Pontificum Catalogis vidimus; de annorum quo quisque rexit numero firma haberi documenta, sed in iisdem ad Æram communem applicandis fluctuare opiniones. Isto annorum numero posito, [& ex obitu Cyrilli] videor mihi posse rem, hactenus obscurißimam intricatißimamque, in patentem lucem educere, modo mihi permittatur pro certo assumere, quod ut tale Lesana ad annum 1224 assumit, solis tribus annis rexisse Cyrillum; & modo id, quod auctor Chronicæ de multiplicatione Ordinis per Europam asserit, maneat etiam inconcussum, videlicet, quod eodem tempore, quo per mortem Cyrilli vacabat officium Prioratus, accesserunt ad electionem novi Prioris: & quia Religio in Europæ regionibus transplantanda erat (hoc enim Cyrillo dicitur revelatum fuisse, & ab eo subditis sibi Eremitis persuasum) … Bertholdum, natione Longobardum in quartum Priorem elegerunt; nam quia de Europæ regionibus fuit progenitus, ideo aliis aptior repertus est ad transplantandum Ordinem in cismarinis partibus: & ejus tempore aliqui ex Fratribus, natione Cyprii, in insulam Cypri transfretaverunt; alii vero, Siculi natione, ad Siciliæ insulam navigaverunt.

[63] Hæc si tenere permittar, velut ab antiquiori & ideo fidei melioris auctore asserta, [anno 1234,] nihil erit quominus credamus vetusto auctori Chronicæ Carmelitanæ apud Balæum in Scriptoribus Angliæ pag. 279 asserenti, Cyrillum Græcum, tertium Carmelitarum Præsidem, obiisse anno MCCXXXIV. Sicut enim ab hoc anno, per annos septem Bertholdi II, [sequitur Bertholdū cœpisse circa an. 1155,] & Alani annos quinque (tot autem annis utrumque rexisse scribit Palæonydorus) præcise venitur ad annum MCCXLV, quo electum esse B. Simonem Stock, ex eadem sua antiquæ Chronica scribit idem Balæus, & in hoc assentientes sibi nunc habet Carmelitas omnes post Segerum Pauli atque Lezanam; ita credibile est eadem accuratione numerare Palæonydorum annos Prioratuum præcedentium, licet erraverit in illis ad Æræ Christianæ annos applicandis. Aßignatos autem ab eo dictorum Prioratuum annos supputando ab obitu Cyrilli, pervenitur ad annum MCLVI, qui fuerit S. Bertholdi Prioris primi primus: & eo moriente sui regiminis anno XLV, cœperit Carmelitanam eremum gubernare is, cujus causa hæc tractantur, Brocardus, anno scilicet MCC, quinto antequam in Syriam appelleret Albertus, Regulam Carmelitis daturus.

[64] Atque hæc Chronotaxis (præterquam quod omnes eos evadat scopulos, ad quas miserrimum naufragium fecit Carmeliticorum scriptorum omnium recentiorum chronologia, hisce duobus aut tribus seculis, quibus eam conati sunt ad Æræ vulgaris annos aptare) aliud commodum affert momenti præcipui, viamque sternit salvandæ utcumque Carmelitarum traditioni, de Aymerico Patriarcha Antiocheno, quasi ejus auctoritate & consilio Eremitæ quidam per terram sanctam sparsi, collecti fuerint in unum corpus, persuasique Carmelum habitare sub obedientia B. Bertholdi. Cum enim Carmelus ad Hierosolymitanum pertineat Patriarchatum, ab urbe Sancta P. M. vix LXXX, ab Antiochia totis CCXL & amplius remotus; nec appareret quomodo Patriarcha Antiochenus potuisset in Patriarchatu Hierosolymitano jurisdictionem exercuisse, [non sub Hademaro Podiensi Leg. Apost. an. 1088,] pro tali institutione necessariam; recurrendum sibi putaverunt Carmelitani Chronologi ad aliquem, qui fuisset Apostolicæ Sedis Legatus in partibus Orientis, atque adeo in utroque Patriarchatu statuere aliquid potuerit. Igitur ad Aymerum seu Hademarum Episcopum Podiensem respexerunt aliqui; eum scilicet, qui cum Godefrido Bullionio ceterisque Principibus Antiochenæ Vrbi capiendæ interfuit Legatus Apostolicus, paulo post mortuus. Alii, in quibus Palæonydorus, ad tempora Calixti II alligantes Bertholdi initia, videntur præ oculis habuisse Aymericum, anno MCXX, post captam a Christianis Antiochiam XXII, creatum Cardinalem tituli S. Mariæ novæ, ac paulo post S. R. E. Cancellarium, [aut Aymerico de Saviniaco Leg. Apost. post anno 1120,] ad quem, ut virum in Romana Curia auctoritatis præcipuæ, plures extant S. Bernardi epistolæ; & quem licet nemo dicat ivisse in Orientem cum titulo Legati, cum eo tamen illuc aliquando directus (dirigebantur enim identidem alii aliique, non semper a scriptoribus nominati) credi verosimiliter potest. Ad hunc autem respexisse illos suspicari facit cognomen de Samiliaco, a Palæonydoro aliisque usurpatum: quod pro Salviniaco seu Saviniaco, noto in Burgundia oppido obrepsisse videri poßit, quia Samiliacum nullum in tota Gallia reperi ur; Burgundus autem Aymericus iste fuit. Sed nec ipse, nec quem supra dixi Aymerus seu Hademarus, fuit Patriarcha Antiochenus.

[65] [sed Aymerico Lemovicensi, Patriarcha Antiocheno,] Hoc autem fuit Aymericus Lemovicensis (quem cum de villa appellata Salamiacum legi natum dici, apud auctorem epistolæ S. Cyrillo attributæ; & in Lemovicibus duos vicos inveni Salaniac nuncupatos; non sum ausus correctioni, Palæonydoro per conjecturam adhibitæ de Salviniaco Burgundico, firmiter assentiri) fuit, inquam, Aymericus, de Malafaida a scriptoribus Carmeliticis cognominatus, Antiochenus Patriarcha ab anno MCXXXVII ultra annum MCLXXXIV. Qui licet cum eligeretur, electione haud satis canonica minusque decora, qualem Guilielmus Tyrius describit lib. 15 cap. 18, laborarit infamia conversationis non satis honestæ, essetque nullius litteraturæ: potuit tamen prius vitium correxisse ætas maturior, & ecclesiasticæ qua coërcebatur obligationis neceßitas tantæ dignitati conjuncta; posterius supplevisse ingens inter omnes auctoritas, innixa summæ illius potentiæ (nam opulentißimus fuit) & rerum politicarum experientiæ, & insigni animi fortitudini, quas ejus laudes licebit discere ex Tyrio variis occasionibus & potißimum lib. 18 cap. 1. Ipsum tamen etiam a Romano Pontifice habuisse aliquando potestatem Legati Apostolici; [non quidem Legato,] non tantum ideo non credam, quia in tota sacri belli historia omnino nullus invenitur Legatus in Oriente factus; sed omnes immediate ex Occidente mißi dicuntur: verum etiam quia illo ipso fere tempore, quo cum tali potestate Carmelitas stabilisse debuisset Aymericus iste, missum cum ea ab Alexandro III ad partes Orientis esse Joannem, dicit Tyrius lib. 18 cap. 19, virum admodum litteratum & Rom. Eccl. Presbyterum Cardinalem tituli SS. Joannis & Pauli: de cujus receptione si fuit, ut fuit, controversia magna; quia ratione schismatis in Ecclesia suborti haud satis certa erat illius potestas; fuisset illa multo major, & Ioanni prorsus ineluctabilis, si Legationis Apostolicæ auctoritatem antea habuisset Aymericus Antiochenus, ab indubitato Pontifice sibi collatam.

[66] [sed tunc Hierosolymis præsente,] At, inquies, si Legatus non fuit Aymericus, manet supraposita difficultas ut explicetur, quid conferre Eremitis nostris potuerit in alienæ jurisdictionis loco extra propriam diœcesim. Solvam ex Tyrio nodum, & simul confirmabo Chronologiam supra constitutam. Narrat hic lib. 18 cap. 1 præcitato, quod Aymericus Patriarcha Antiochenus, anno MCLIV, interceßione Regis Hierosolymitani liberatus a custodia, in quam fuerat a Raynaldo Antiocheno Principe indignißime conjectus, receptis quæ pari violentia erepta fuerant bonis, cesserit potentis adversarii insaniæ, quovis prætextu facile resuscitandæ; & Antiochenam deserens diœcesim, in regnum se contulit Hierosolymorum; ubi a Domino Rege Balduino III, & ejus matre discretissima Domina Melisende, & Regni universis Episcopis benigne habitus, per aliquot mansit annos; & MCLVII, quoniam Amalricus, Hierosolymitanus Patriarcha post Fulcherium electus, consecrationis munus nondum obtinuerat … asciscitur de mandato Regio, ut & Reginæ Theodoræ, Imperatoris Constantinopolitani Isaacii nepti, regiæ unctionis conferret gratiam, & conjugii usitata solennia celebraret: [& Bertholdi Calabri causam agente] nec videtur Antiochiam revertisse, nisi metu solutus per Raynaldi Principis captivitatem, quæ sub finem anni MCLX contigit. Igitur cum in Hierosolymitano Patriarchatu Aymericus Antiochenus, quamvis exul, maxima gratia & auctoritate apud Regem & Patriarcham valeret; prudentißime Bertholdus egit, quod ab Elia Propheta admonitus de habitando Carmelo, ad ipsum accesserit, consilii & auxilii causa; imo & necessariæ facultatis. Erat enim (ut Ioannes Phocæ nos primus docuit) oriundus ex Calabria, adeoque Antiocheno Principi in temporalibus, Patriarchæ in spiritualibus subjectus: ac verosimiliter unus eorum monachorum Latinorum, qui in Montanis nigris juxta Antiochiam sua habebant monasteria, teste Vitriaco. Benedictinusne aut Cisterciensis vel Florensis monachus (nam hujusmodi fere ex Neapolitano regno Boamundum, Normannici sanguinis Principem, ejusque successores in Terram-sanctam erant comitati) an vero simplex & nulli Ordini adstrictus eremita, non inveni qui doceret hactenus, nec attinet ingratiis quærere, cum inter Aborigines censeri Carmelitæ affectent. Satis est eos dedocuisse errorem, quo Lemovicensum Bertholdum credidere, & ipsius Aymerici aut fratrem aut consanguineum; causam autem explicuisse, quomodo habitationem in Carmelo ambiens, ad id facultatem petierit ab Antiocheno Patriarcha, & quomodo ab eodem auxilium tam efficax habere potuerit, ut ipsi potius quam cuicumque alteri remanserit gloria restaurati Carmeli.

[67] Suberat Carmelus, uti diximus Acconensi Episcopo, (erat is tunc Fredericus quidam, & fuit usque ad annum MCLXVII, quando ad Archiepiscopatum Tyrensem transiit, ut scribit Tyrius lib. 20 cap. 1) ab hoc Aymericus, toto Hierosolymitano regno gratiosus ac potens, perquam facile potuit impetrasse, ut inter quædam montis istius rudera habitare Bertholdus sineretur, & pauculos sodales colligere, qui usque ad annum MCLXXXV ultra decem non excrevere. Idem vero Aymericus, cum esset opulentißmus, cur non credatur suppeditasse Bertholdo sumptus necessarios, ad opus non magnum, primumque oratorium per seipsum consecrasse, [apud Amalricum Patriar. Hierosol.] Acconensi Episcopo id permittente? Denique, si credere volumus novellum Eremitarum cœtum, in ipsis statim principiis suis, ceterorum Religiosorum Ordinum more, jus obtinuisse Profeßionis; idque si concedi per ordinariam simplicis Episcopi auctoritatem non potuit, nec ab ipso Aymerico in aliena diœcesi sanciri; credemus, etiam jus illud per eum impetratum fuisse a Patriarcha Hierosolymitano Amalrico: atque ita uni Antiocheno Patriarchæ merito adscribetur tota laus fundati vel restituti Carmelitici Ordinis, absque eo quod eidem assingatur gratis potestas aliqua extraordinaria, qua fuerit in hoc negotio usus. Hæc porro omnia cum non haberentur apud Carmelitas distincte descripta, imo sola fere traditione conservarentur, facillimum etiam fuit tres personas, ejusdem aut similis nominis, constare in unam, vitio traditis sine scripto historiis familiari; & Aymericum de Samiliaco, Apostolicæ Sedis in Terra sancta Legatum factum anno MCXX, ut scribit Palæonydorus, confundere cum Aymerico Lemovicensi, Patriarcha Antiocheno; & rursum eidem dare instituendæ in Carmelo Religiosæ Professionis potestatem, quæ proprie loquendo non in Aymerico hoc, sed in Amalrico Hierosolymitano Patriarcha residebat, viro, ut scribit Tyrius lib. 18 cap. 20 commode quidem litterato, sed nimium simplici ac pene inutili, parvarum tamen hujusmodi recularum, ad pia loca spectantium, nequaquam incurioso, ut ostendetur in tractatu de Hierosolymitanis Patriarchis ante proxime secuturum Majum. Apud hunc enim Aymerici Antiocheni, hospitis grati atque potentis, suggestio debuit invenire pronum aditum ad impetrandam gratiam, a Bertholdo & sociis expetitam, per quam veri Religiosi haberentur & essent.

[68] Ceterum quod eodem Aymerico Antiocheno agente & procurante, omnia aut pleraque Terræ-sanctæ eremitoria Latina (hoc enim ut minimum prætendunt Carmelitæ) fuerint subjecta Bertholdo, tamquam Priori Generali, [sub illius obedientia erant soli Eremitæ mōtes Carmeli,] nemo persuaserit. Tum quia res illa maximi fuisset strepitus atque moliminis, & extra Episcoporum omnium Orientalium Synodum nequaquam solide constituenda, sic autem constituta a scriptoribus minime prætereunda; tum quia in Bullis Apostolicis, usque ad annum MCCXXX, unicus dumtaxat locus Priori Carmelitico subjectus nominatur, uti infra videbimus; tum denique quia Albertus Patriarcha, rogatus Regulam Carmelitis scribere, non tantum ipsam scripsit solis Eremitis, juxta fontem in monte Carmeli morantibus; sed talem scripsit, quæ in solo Carmelo subsistentibus, sufficiens; per plura autem diversarum diœceseon eremitoria sparso Ordini insufficiens & improportionata fuisset. Hoc tamen non impedit, quo minus, ut testatur Sanwicus in Chronica, reversus Antiochiam Aymericus aliquos novæ institutionis Eremitas ex Carmelo accersierit, eisque in Monte Nigro locum & Priorem dederit, a Carmelitico Priore independentem; quomodo in prima Ordinis Benedictini ætate, deducti ex monte Caßino Monachi fundaverunt monasteria, Caßinensi Abbati nullatenus subjecta, quamvis eamdem Regulam profitentia. Atque ita verosimile etiam fiet, quod ut verum supposuit, & fortaßis a fide digniori auctore accepit auctor epistolæ, sub nomine Cyrilli III Prioris confictæ, videlicet ipsum Cyrillum exemplar Regulæ, per B. Allertum Brocardo decessori suo traditæ, misisse ad Eusebium Priorem Eremitarum Montis Nero, ut eadem etiam ipsi informarentur, & ab eodem orti principio eamdem porro vitæ normam tenerent: quæ res occasionem dederit Epistolæ ejus, quam supra rejecimus & pluribus infra confutabimus, comminiscendæ.

[69] Iacobus de Vitriaco, Episcopus Acconensis urbis, quatuor dumtaxat milliaribus distantis a Carmelo, [qui ibi vivebant ad exemplum Eliæ:] circa annum MCCXX scribens lib. 1 cap. 58, postquam de monasteriis Latinis tum Regularium Canonicorum tum Benedictinorum egisset, ita loquitur: Alii ad exemplum & imitationem sancti viri & solitarii Eliæ Prophetæ, & maxime in parte illa quæ supereminet civitati Porphyriæ, quæ hodie Cayphas appellatur, juxta fontem qui fons Eliæ dicitur, non longe a monasterio beatæ Virginis Margaritæ, vitam solitariam agebant, in alvearibus modicarum cellularum, tamquam apes Domini dulcedinem spiritualem mellificantes. Poterant hi profecto, si quis eremitici propositi auctores primos requisivisset, dicere cum Hieronymo ad Paulinum, Noster Princeps Elias, noster Elizæus, nostri duces filii Prophetarum, qui habitabant in agris & solitudinibus, & faciebant sibi tabernacula prope fluenta Jordanis: poterant etiam gloriari de hereditaria tantorum Patrum successione, quamvis interrupta tam longo seculorum forsitan viginti hiatu. [an etiam ad ejus institutionē?] Sed ut hæc vera sint, non est opus aut Eliam fuisse monachum sub tribus essentialibus votis Religionis, aut continuam quamdam succedentium sibi eremitarum & ab invicem procedentium seriem statuere, aut Bertholdi primos socios a Græcis Syrisve schismaticis accepisse vitæ eremiticæ normam. Hanc enim prout in Europa exerceri viderant ubique regionum, ita in Palestina cœperant exercere Latini quamplurimi, quorum isti pars aliqua aut propago fuere. Qui tamen prædicta omnia voluerit mordicus sustinere, uti faciunt aliqui, pro indeficienti ista in ipso Carmelo succeßione tamquam pro aris ac focis pugnantes, ei non repugnabimus, nec si totum quidem antiquum monachismum pertrahere velit in Ordinem Carmelitanum. Quid enim ad nos quæstiones de nomine?

[70] Ad Cyrillum quod attinet, vereor ne sola nominis Græci ratio fecerit eum Græcum videri; tota autem, [3 Prior S. Cyrillus non probatur fuisse Græcus.] vitæ historia a Bostio & Palæonydoro conscripta, non tantum talis est ut optabile foret antiquorum scriptis confirmari posse ea quæ ibi dicuntur, tam illustria, ut ab historicis illorum temporum necessario fuerint, si vere contigerant, attingenda; sed cum dicta historia omnino nihil contineat quod in sola talium scriptorum fide credi mereatur, rectius prætermissa foret die VI Martii; sicut ad XXV ejusdem Martii necessario a nobis omissa sunt, quæ iidem de Bertholdo habent, tam insulsa, ut nisi aliquid dandum traditioni putavissemus, potuerimus cum viris quibusdam eruditis dubitare utrum aliquando fuisset Bertholdus iste in rerum natura. Idem Cyrillus novello cœtui nomen suum dedit sub Bertholdo, si vera est chronotaxis nostra, & si vere Cyrilli epistola est, quam ad Cælestinum Papam III (obiit hic anno MCXCVIII) scripsisse dicitur, his verbis concludens, in monasterio Carmeli terrestres Angelos reperi, quorum in cælis conversatio est.

[71] [Chronotaxis usque huc dilata,] Ceterum quæcumque de SS. Cyrillo, Brocardo, aut Bertholdo, ante hanc tam operesam Carmeliticæ historiæ discußionem, dicta in Martio sunt, aut etiam mensibus præcedentibus, de alio quocumque Ordinis Sancto, professo vel adscriptitio; omnia ad hunc Commentarium exigenda & corrigenda sciat Lector. Non enim semper prima quavis occasione possumus disquisitiones illas arduas instituere, quæ longam consequentiarum seriem post se trahunt; maxime quando prævidetur alius opportunior aut etiam necessarius locus, ubi a fundamentis poßit & debeat res tota excuti: qui dum expectatur, progredimur probatiori aliorum eadem tractantium via, nisi melior occurrat ratio. Sic, in Ianuario ac Februario toto, Sanctorum Hiberniæ chronotaxim exegimus ad Patricianam, Vsserio probatam: ast ubi in Martio tractanda fuerunt ipsius S. Patricii Acta, solidiora posuimus fundamenta, supra quæ restaurari omnia quæ prægressa sunt debent. Sic de antiquioribus Galliarum Apostolis dubie hactenus & problematice loquimur, moram nobis ipsis indulgentes usque ad IX Octobris, [tamquam ad locum aptissimū.] quando agendum erit de S. Dionysio Parisiensi & sociis; sic alia multa in aliud tempus locumque differimus indecisa. Non erat igitur quod quererentur nonnulli, crederentque, ob istam in Martio brevitatem, sua nos neque legisse neque legere velle, ne cogeremur, præjudiciis (ut illi interpretabantur) depositis, ipsorum amplecti placita. Nam etsi necdum plene haberemus constitutum, quid deberemus de Ordinis initio progressuque dicere; satis tamen in eorum scriptis eramus versati, ut jam sciremus quid circa præcipuum punctum oporteret tacere; donec sub manus veniret Albertus, cujus historia vix posset a plena Carmeliticarum rerum tractatione separari. Vita S. Telesphori Papæ, die V Ianuarii, Commentariique ad eamdem, non sunt Ioannis Bollandi opus, sed Segeri Pauli, ut indicat ipse titulus: quare nec sub Bollandi nomine citari possunt. Hoc tamen fieri videns ipse, & usu discernendi certa a dubiis paulatim crescente jam intelligens, quam debilibus fundamentis & auctoribus majori ex parte supposititiis nitantur omnia istic asserta; pœnituit eum facilitatis nimiæ, per quam in isto suo operis hujus tirocinio persuasus fuerat, eidem inserere alienum fœtum: omninoque laudavit, quod datus sibi studiorum socius propositum haberet cautius in talibus agere, nihilque scribere quo vel probari vel improbari Eliana succeßio videretur, donec otium foret eam funditus examinandi: quo nunc facto, adhuc censemus a ferenda sententia abstinere nos posse, in gratiam Ordinis nobis dilectißimi.

CAPUT VIII.
De anno datæ signatæque ab Alberto Regulæ, ejusque & S. Dionysii Papæ sigillis fictitiis: ac Ordinis signo recentiori.

[72] [Non est ea data anno 1171,] Annum datæ Regulæ nullum notavimus capite 6, quamvis in Cherubini Bullario exprimeretur annus MCLXXI; cui diffidere nescius Lucius Belga, in Bibliotheca Carmelitana pag. 24, continuo subtexuit, velut certam sequelam, datam esse Regulam annis plus minus quadraginta ante Dominicanæ & Franciscanæ Religionis approbationem. Duos scilicet istos Mendicantium Ordines, in Concilio solennißime approbatos, cum adhuc constitutum non haberet Ecclesia quid de Eremitis Carmelitanis statueret, præferri sibi non patiuntur. Sed hoc ipsis disceptandum relinquo: annum, in Bullario notatum, dico esse fictitium; quia tunc neque Brocardus Prior, neque Albertus Patriarcha erat, imo nec Episcopus. Idem quoad Brocardum & Alberti Patriarchatum dico de anno MCXCIX, quem, teste Daniele a Virgine Maria, habent pleraque exemplaria Epistolæ, [nec anno 1199,] S. Cyrillo suppositæ, & ubique in veram chronologiam impingentis; ut vel hoc solum satis esse poßit eidem repudiandæ. Quomodo enim toties & tam turpiter fuisset hallucinatus Cyrillus, quoties aliquis Christianæ Æræ annus exprimendus fuit, in rebus sua ætate gestis? Nam & Bertholdum eadem epistola anno MCXXI adscribit; apparetque non posse errorem credi socordis librarii, sed auctoris, veriorem chronologiam ignorantis; qui cum, ex suorum forte tunc communiori sententia, Cyrillum mortuum existimaret anno MCCIII & sui regiminis tertio, consequens erat ut saltem ante hujus electionem datam Regulam diceret; atque ab anno MCC retrocedens per annos Brocardi XXXIII & Bertholdi XLV (qui, ut ait, non immediate, sed post lapsum temporis sibi successere) vix serius quam anno MCXXI potuit Bertholdi regimen auspicari.

[73] [nec anno 1205,] Errorem irrepsisse, inquit prædictus Daniel a Virgine Maria in notis ad illam Epistolam, clare & luculenter ex certissimis historiis declaratur in Annalibus Ordinis, ad annum 1199 & 1205, nec non a Zegero Pauli in Chronologia Vitæ S. Simonis Stock: statuitque legi debere annum MCCV, prout habet P. Lezana, & ante eum Onuphrius Panvinius. Nos supra ostendimus, anno dumtaxat sequenti auspicatum esse Albertum Ecclesiæ Hierosolymitanæ regimen: nec, ut anno uno citius venisset in Syriam, credimus statim conscripturum fuisse, ignotis sibi adhuc hominibus, vitæ normam ab ipsis tenendam: opus erat annorum saltem pauculorum experientia. His vero interpositis, nullus apparet annus minori in cyfris variationi obnoxius, ad quem reduci poßit 1199, quam 1209, quem etiam Segerus Pauli probat. Nam Cyfris Arabicis, non Latinis notis, utebantur ut plurimum Latini in Syria, & ab aliquo meliori auctore annum MCCIX sic notatum inveniens auctor epistolæ, sed hunc Chronologiæ quam certam putabat non convenire animadvertens; alium, eidem congruum, proximum sumpsit, mutatione quam levißima; non attendens, quod in isto calculo nihilominus erraret, [sed forsitan 1209.] ultimis annis Brocardi sic tacite adscribendo, quod longe convenientius ad primos ejus annos referendum fuerat, ne totis ferme octoginta annis, sine certo vivendi modo, collecti ad fontem Eremitæ relinquerentur. Nam liber Ioannis, cujus veritatem frustra hæc epistola stabilire conatur, præterquam quod necdum confictus tunc fuerit, non erat aptus ut serviret pro Regula, utpote tractatus majori ex parte historicus, in aliis generaliter asceticus, nihil in particulari determinans, quemadmodum ipsimet ejus propugnatores fatentur, & legere volenti evidens est: Basiliana Regula (si tamen Regula vocari potest instructio spiritualis, cuivis monacho in genere conveniens) Græca erat, nec poterat a Bertholdi sociis intelligi.

[74] [Albertus nullum annum notasse videtur,] Ceterum, uti plerumque ii, qui epistolam scribunt intra paucos dies perferendam, satis habent diem mensis notare; annum, quia præsens currit, nequaquam adnotantes: ita in hac Regula, quæ modum ac stylum epistolæ non excedit, suspicor annum nullum adscriptum fuisse, ac forte nec diem quidem aut mensem. Neque per meram ita suspicor conjecturam. Habentur inter Gesta Dei per Francos a pag. 1172 ad 1185 variæ Regum ac Principum Epistolæ, interque eas tres Amalrici Patriarchæ ad Regem Ludovicum, omnes absque data diei & anni; duæ dumtaxat Amalrici, tunc pariter Hierosolymorum Regis, locum & diem mensis signant, annum nequaquam. Conjecturæ tam fundatæ assentientem habeo, eamque argumento non vano probantem Lezanam. Nam cum ad annum MCLXXI, ostendisset hunc non esse eum quo data est Regula, sed insciti scriptoris mendum, & erroris causam retulisset in oblivionem Carmelitarum antiquorum circa initia Alberti: hujus oblivionis, inquit, magnum est signum, quod in diplomate Ionnocentii IV, ubi Regula pro ipsius moderatione correcta & inserta reperitur, pro anno MCCXLVII, Pontificatus ejusdem Innocentii anno V (prout propriis oculis inspexi in Registris Archivii Vaticani) data Regulæ non subjicitur: abs dubie, quia incerti de illa nostri tunc temporis erant. Atqui anni nondum quadraginta effluxerant, & exemplum tam brevis Regulæ par erat esse in omnium manibus.

[75] Potius dixisset, non oblivionem fuisse, sed observantiam, qua annum, [nec etiam in transcribenda Regula antiqui Carmelitæ.] bene compertum licet, quia tamen non erat additus in originali, addere ex sua memoria certaque scientia non præsumpserunt: postea autem uno alterove seculo prærerito, subintrasse minus religiosos alios, qui ex suo quique ingenio (nam turpe videbatur tam fundamentali totius Ordinis instrumento nullum annum adscribi) eum adjecerint, anteriorem posterioremve, prout cuique suggerebat veræ historiæ scientia minor, & major solicitudo, ut diu ante Concilium, quo novi Ordines & novæ Regulæ induci prohibebantur, data sua Regula crederetur. Vt ut sit, rei indignitate commotus Lezana, Qui prædictam inquit, Innnocentii Bullam cum Regulæ data subscribunt, nedum corrigendi sed expungendi sunt, cum, quod in Registro non extat, in exemplari apponere non verentur: quam censuram ut plurium similium imposturarum auctoribus, partim jam convictis partim deinceps convincendis applicent alii, per me licet. Vtinam exemplo non uno doctus Lezana, cautiorem se geßisset, in ceteris novis narrationibus recipiendis! fortaßis superfluum duxisset implere tres tomos ab Elia ad Bertholdum, de rebus ad Ordinem suum (saltem ut est Ordo distinctus ab aliis Eremiticis) nihil aut perparum attinentibus.

[76] Porro tam in hac quam in aliis epistolis signandis (si tamen legitima signatione opus fuit) usum esse Albertum consueto muneris sui sigillo, [Signum Alberti fictitium,] & hoc illius temporis usui fuisse conforme, certum videtur; neque id nunc deberet explicari, quando ita diligenter exculta habetur Heraldica, quam vocant, scientia. Olim non ita erat; unde minus miramur Aubertum Miræum, in fastis Belgicis ad XXI Novembris agentem de Alberto, & Thomam Saracenum in Menologio, pro genuino admittere toreuma cujusdam argentei nummi, ex Philippi II Bibliotheca allati, in cujus una parte spectantur insignia, ex Ordinis Hierosolymitanorum equitum Tessera, & ex Tessera gentilitia familiæ Eremitanæ in Belgio industrie conflata, & crucibus duabus (altera Patriarchæ, altera Apostolici Legati) appodiata, cum nota anni MCCVI, & circumscripto, Albertus Hierosolymitanus: in aversa facie exprimitur urbs Accon, cum hoc lemmate, Hierosolyma capta, Sede Acconem translata, numus peregrinorum. Eccum ipsum.

[77] In hoc toreumate recipiendo commissus error ignosci, ut dixi, debet saltem Mireo; qui Archiducum Alberti & Isabellæ Sacellanus & bibliothecarius, gratiosis apud eosdem Principes Carmelitis Discalceatis nimium facile credidit, [novorum figmentorum occasio.] tum alia plura, tum hoc inter cetera; utpote persuasus ab illis fuisse Albertum Petri Eremitæ nepotem; & Sedem tunc translatam dici ratus est, quando aliena in urbe cœperunt habitare Patriarchæ, Sede sua pulsi. quorum tamen neutrum cum veritate subsistit. Eadem facilitate censerem dandam veniam Carmelitis, aliena fraude seductis: sed quid Thomæ Saraceno & Valerio Ximenez fiet? Hisce figmentis inædificarunt illi cœnobia duo, alterum erectum Hierosolymis in peregrinorum subsidium, cui Patriarchæ nomine præsidebant Carmelitæ; alterum Palestinæ initio, ab egressu maris, ad cito occurrendum peregrinis, in Judæam accurrentibus: in quorum testimonium, inquit Saracenus, extant numismata, quæ speciali cura peregrinis tradebantur, ne ab infidelibus, ex pactionibus jam habitis, quid mali moliretur in illos.

[78] Nos quamdiu Albertus vixit nullos extra Carmelum Carmelitas invenimus, nisi forte prope Antiochiam: [Verum sigillum, ex illius temporis usu,] invenimus autem genuinum Alberti sigillum tom. 4 Italiæ sacræ col. 1099, de quo acturus Vghellus, postquam prius illud, commentitium & adinventum atque veritati minime accommodatum pronuntiasset, reddit sententiæ rationem, sic prosequens; Non enim illis temporibus usu venerat, ut in numismatis Præsulumque sacrorum signis stemmata gentilitia apponerentur. Habeo apud me aliqua ejus ævi Orientalium Episcoporum plumbea signa, rudi & inculto stylo expressa, ubi vel imago Episcopi, vel Patroni ecclesiæ, una cum nomine ejusdem, tantum videtur. Extat in archivio Januensis ecclesiæ Alberti hujus Patriarchæ documentum, plumbeo ejus signo alteroque Gualteri Acconensis obsignatum, datum Accone anno MCCXII. Cujus exemplar cum mihi Romam misisset Augustinus Calcagninus, eruditus Canonicus Januensis, rei vetustatæ allectus amicum rogavi, ut ex cera Alberti Gualterique signa, ad amussim expressa, mihi transmitteret: [exhibet Vghellus.] quod ille summa humanitate egit, meamque opplevit curiositatem. Signum vidi, & in eo Sanctam Resurrectionem, A. ANACTACIC, Ecclesiæ Hierosolymitanæ vetustum symbolum; & Alberti nomen exosculatus, illud incidi feci, & hic apponi curavi. Hactenus Vghellus, cujus imitatus sedulitatem idem rursus exhibeo.

[79] Potuitne hæc videre & legere Elianæ succeßionis auctor Francicus; &, cum solam vitam ab Vghello descriptam sua interpretatione dignam censeret, nihilominus credere, prius toreuma genuinum esse; neque advertere, quod, cum ea ratione Eremitanæ in Belgio familiæ per necessariam consequentiam inseratur Albertus, nequeat subsistere veritas narrationis, Italum eum ex agro Parmensi facientis? Sed quid hunc aut alios miramur? [Priori simile est aliud S. Dionysii Papa,] Si crediderunt ista fuisse gentilitia Alberti insignia, crediderunt id pro eo tempore, quo istiusmodi tesserarum usus erat, saltem inter Milites, in torneamentis aliisque similibus actibus? Potius admirationem moveat Saracenus, qui post novem quæstiunculas fuse explicatas, eo fine ut lector tuto pede historias Carmelitanas percurrere valeat, repræsentat Divi Dionysii Papæ vetus Pontificium insigne, quale a Lucio Belga accepit, omißis dumtaxat ornamentis decussatarum clavium ac triplicis tiaræ, fortaßis quia sciebat horum usum esse recentius inductum. Sed qui eum hoc docuit, poterat etiam docuisse, tesseraria scuta non habuisse Pontifices antiquos, sigilla vero eorum aut crucem aut Apostolorum Petri & Pauli vultus fuisse, cum inscriptione nominis, qualia Ciacconius & Baronius non uno loco repræsentant.

[80] Non fuit tam impudens Lucius Belga, ut assereret hoc insigni usum Dionysium: sed uti sæpe Ciacconius, [quod ornatus causa solum adinvenit Lucius,] etiam ante inductum tesserarum istarum morem, anticipate tribuit Pontificibus tesseras, diu postea usurpari cœptas ab iis familiis, quæ ipsos sibi vindicabant; ita etiam ipse, libri ornandi causa dumtaxat, ex tesserario Ordinis scuto communi omnibus, unum ipsis proprie aptavit, superaddendo aliquid suæ de illis opinationi accommodum: & ut hic pro S. Dionysio (quem monachum credebat Hierosolymitanum fuisse) insigne Hierosolymitanæ militiæ, post recuperatam a Latinis urbem sanctam primum natæ, dicto scuto superimposuit; sic alibi Benedictum XII, quem absque ulla verisimilitudine Ordini suo adscribit, volens ut Francum exhibere, eidem scuto tria lilia addidit, uti infra expressum vides. Addidit etiam alia nunc solita usurpari scutorum Papalium ornamenta, Regnum scilicet, quod vocant, seu triplicem coronam, & Pontificias claves, utraque non valde vetusti principii. Melius quæsivisset vera ipsius Papæ Benedicti insignia, quæ in lapide Parisiis sculpta adhuc videre licet, & erant alba parmula in campo rubro, prout cœperat cum primum Cardinalis creatus est usurpare, in memoriam Ordinis Cisterciensis, unde assumptus passim Cardinalis Albus dicebatur.

[81] Lucii conceptiones vidisti, nunc obstupesce admirabile Saraceni ingenium, [Saracenus pro fundamento novæ fabulæ arripuit.] qui nec fictionibus quidem sobrie uti novit; sed velut in Parnasso somnians, ac mera interim oracula, ex genuinis fontibus robusta & constanti fide, proferens, cum nescio apud quos fabulatores legisset Equitum sacri Sepulchri Ordinem a S. Iacobo Fratre Domini institutum, a Constantino magno illustratum, denique a Terræ-sanctæ recuperatoribus restauratum fuisse; commentitiæ Equitum istorum antiquitati parem fecit insignium hodiernorum originem; & hæc cum æque imaginaria, pro tempore illo, insignium Carmeliticorum vetustate comparans, liquido apparere ait, D. Dionysium istius Ordinis insignia publice in Pontificatu extulisse. Nam quoniam Ordo Carmelitanus Breviarium & Missale habet juxta usum Dominici Sepulcri, qui Canonicorum Regularium Congregationis sic nominatæ fuit proprius; nullo negotio suaderi putat, Carmelitis & iis qui ad Sepulcrum Domini deserviebant communia fuisse insignia; jam inde scilicet a S. Dionisii Papæ temporibus, seculo Christi III.

[82] Scire vis Carmeliticæ tesseræ principium? Non ego te multis demorabor, [Ab insigniis quorumdam mantellatis, post an. 1000 inuentis,] nec ostendam circa annum millesimum celebrari cœptas convocationes ac provocationes militares, ad oblectationem simul & exercitationem nobilitatis; in quibus dum se suosque singuli Principum cupiunt discernere ab aliis, paulatim orta sit tanta diversitas heroicarum tesserarum. Vniversam hujus rei historiam clarißime illustrabit Franciscus Claudius Menestrier Societatis nostræ vir eruditißimus, specimine non uno pridem notus. Solum dicam, genus quoddam insignium esse & fuisse pridem, quæ scutum suum partiantur trifariam, ita ut ex summo & medio scuti puncto duæ lineæ incurvæ ad latera defluant, & cappæ seu mantelli ad collum adstricti atque deorsum reducti formam referant; Hispani, Armas en Mantel, appellant; Franci, des Armoiries chappees, idest, Arma sub mantello, seu Cappata insignia. Cum autem ejusmodi tesserarum usus etiam Ecclesiastico Ordini placere cœpisset, primi in Hispania Dominicani, [Dominicani & Carmelita,] post annum MCCCC aut serius, habitus sui colorem assumpsere pro tessera, pallium nigrum albæ tunicæ superponentes. Mox etiam ad Carmelitas exemplum transiit, quibus similis scuti pingendi facultatem præbebat similis varietas colorum, sed inverso ordine dispositorum. Et initio quidem nudum erat aliis ornamentis scutum, quale videre est ante Constitutiones Ordinis anno MCCCCXCIX excusas, & in fronte Chronicæ Carmelitanæ impressæ Placentiæ anno MDXCV auctore Iosepho Falcone Italice. Postea, [sumpserunt occasionem suorum insignium.] sicut Prædicatores scutum suum ornaverunt symbolis quibusdam ad S. Dominicum pertinentibus; ita etiam Carmelitæ, primum duabus, deinde tribus stellis (quarum significationem explicabunt ipsi) haud inconcinne distinxerunt. Carmelitæ autem discalceati, aperturam pallii ornaverunt crucula, qua se ab iis, quos Mitigatos vocant, judicabant apte secernendos. Rem oculis subjectam vide in schemate, & ipsum scutum, tam purum quam compositum, confer cum pectore Cermelitæ mantellati.

CAPUT IX.
Breviarium ex usu sancti Sepulcri, Eremitis ab Alberto præscriptum in Regula, quale fuerit; quale Martyrologium.

[83] Eodem tempore, quo Albertus in Syria Eremitis ad fontem morantibus brevem istam scripsit Regulam, [Eadem quæ de Horis S. Franciscus,] scripsit etiam suam Seraphici Ordinis fundator Franciscus, futuræ amplitudini divinitus monstratæ & munerum obeundorum diversitati parem, quam etiam obtinuit anno MCCXI ab Innocentio III confirmari. In hac cap. 3 sic præcipit: Clerici faciant Officium secundum consuetudinem Clericorum: laici vero dicant Credo in Deum, & viginti quatuor Pater noster, cum Gloria Patri, pro Tertia, Sexta, Nona, pro qualibet istarum septem Pater noster cum Gloria Patri: pro Vesperis autem duodecim, pro Completorio septem: & Credo in Deum cum Gloria Patri. Huic ordinationi consonat Albertinæ Regulæ artic. 6 in hunc modum, [etiam præcipit B. Albertus,] Hi qui litteras noverunt & legere Psalmos, per singulas horas eas dicant, qui, ex institutione sanctorum Patrum & Ecclesiæ approbata consuetudine, ad Horas singulas sunt deputati: qui vero litteras non noverunt, viginti quinque vicibus dicant Pater noster in nocturnis vigiliis … septies autem eadem dicatur oratio in Laudibus Matutinis: in aliis quoque Horis septies similiter eadem singulatim dicatur oratio; præter Officia Vespertina, in quibus ipsam quindecies dicere debeatis. Quam autem ridiculum foret ablegare S. Franciscum ad Regulam S. Basilii aut similem aliam, ex qua ista sumpserit; ita absurdum erit credere aliud spectasse Albertum, quam ut vivendi normam, Eremitis, quales in Europa cognoverat, congruam, delinearet.

[84] Nihilo minus incredibile est cœtum illum, qui tunc erat totus Ordo, [Eremitis pure Latinis:] coaluisse ex hominibus, non tantum Latini, sed etiam Græci & Syriaci ritus; quamvis hoc videantur præsumere Carmelitæ, cum ad explicandam suam Elianam succeßionem, persuadere nituntur, majores suos sub Bertholdo, non ad normam Eremitarum Europæorum (qui in Elia nihil aliud quam solitariæ vitæ exemplum habent) sed ex disciplina eorum vixisse, quos ipsi putant ab Elianis immediate fluxisse. [eos qualiter cum antiquioribus connectant,] In hac tamen connexione demonstranda cardo vertitur prætensæ antiquitatis; a nobis quidem non negatæ, sed nec ab illis solide probatæ per hoc, quod connexionem istam, ipsis Carmelitis eam asserentibus, citra examen paßim crediderint multi, quorum nomina & testimonia longo ordine, sed parum efficaci, paßim producuntur. Exemplum Eliæ & Elizæi, ad quod vitam aliquos in Carmelo instituisse dicit Iacobus de Vitriaco, etiam ad Latinos spectabat; & sic merito eos tamquam Patronos Ordinis colunt Carmelitæ. Vt etiam Fundatores dicantur, oporteret quod eorum successores fuerint Brocardo & sociis ejus saltem instructores atque magistri. Hic, hic, inquam, non in Veteri testamento usque ad Eliam, non in novo usque ad Christum, (de quibus, absque coævorum scriptorum auctoritate & testimonio, volentibus andabatarum more pugnare, gratis cedent quicumque nolent disputare de nomine) sed hic, in seculo Christi XII, adeo nobis propinquo, tot scriptorum monumentis illustrato, hic Rhodus est, hic saltus, qui exigitur; non altius promovendus quam usque ad principium istius seculi: sed o! quam difficilis!

[85] Annis duodecim & amplius in hac illustrandæ historiæ arena versatus, [viderint alii.] idque sub magistro annos ferme quadraginta idem agente, pro singulari desiderio gratificandi Ordini mihi carißimo, intentos semper habui oculos in omne fundandæ connexionis istius argumentum; annis autem his quatuor postremis aut quinque, nihil majori contentione egi, quam in illum finem scrutari omnia monumenta, historiam orientalem medii ævi concernentia, uti apparebit in principio Maji ex Catalogo Patriarcharum Hierosolymitanorum, unico studii istius fructus. Verum quanto ea inspexi profundius, tanto magis desperare cœpi inventurum me quod tam ardenter cupiebam. Nihil vero ante ipsorum in Europam transitum scriptum reperiens, quo talis succeßio probaretur; nihil nunc in aliqua parte totius instituti inveniens, quod Græcorum aut monachorum aut eremitarum redoleat disciplinam (nam cellularum discretarum ratio, quæ veterum quandoque laurarum fuit, ex Camaldulensibus eremitis late per Italiam fusis & integro seculo prægreßis Bertholdi initia, pridem Europæis nostris nota fuit) nihil, inquam, tale inveniens, solum pronuntio, non liquere. Quam juste; planum erit, si intelligat Lector cujus Ecclesiæ fuerit approbata consuetudo, Brocardi sociis præscripta ab Alberto.

[86] Antiquitus excuso Carmelitarum Breviario, ante Officium proprium de Adventu, [Ad sepulcrum Domini instituuntur Canonici,] hic præponitur titulus: Incipit Breviarium secundum Ordinem Fratrum gloriosæ Virginis Mariæ de monte Carmeli, extractum & excerptum de approbato usu Dominici Sepulcri Hierosolymitanæ sanctæ Ecclesiæ, in cujus finibus dictorum Fratrum Religio sumpsit exordium. Eadem fere verba habentur ante Rubricas Generales, Incipit Ordinale Horarum Canonicarum Fratrum &c. Eadem dicuntur haberi in Ordinali Missarum excuso Venetiis MDIX & MDLI. Quinam autem sunt illi, quibus Dominici Sepulcri custodia & Officiorum divinorum ibidem peragendorum demandata fuit cura? Audiamus Tyrium, rebus gestis proximum. Cum libro 9 descripßisset quomodo regnum Hierosolymitanum fuerit Godefrido Bullionio delatum, cap. 9 sic loquitur: Postquam igitur regnum obtinuit, paucis diebus interpositis, sicut vir religiosus erat, in his quæ ad decorem domus Dei habebant respectum, solicitudinis suæ cœpit offerre primitias. [primum seculares tum regulares,] Nam protinus in ecclesia Dominici Sepulcri & Templo Domini Canonicos instituit … ordinem & institutionem servans quas magnæ & amplissimæ, a piis Principibus fundatæ, ultra montes servant ecclesiæ.

[87] Idem Tyrius lib. 11 cap. 15, de Arnulpho Patriarcha queritur, quod Ordinem, quem primi Principes studiose & cum multa deliberatione instituerant, Canonicos Regulares introducendo, commutarit. Creatus est autem Patriarcha Arnulphus anno MCXI. [quibus præscribitur ordo Ecclesiarū Franc. & Belgic.] Ad hanc commutationem consequenter Iacobus de Vitriaco scribit lib. 1 cap. 58. Patriarchalis ecclesia, quæ est Dominici Sepulcri sub monte Calvariæ, Canonicos habet Regulares, secundum habitum & regulam B. Augustini viventes: habent autem Priorem, ad quem cum prædictis Canonicis pertinet eligere Patriarcham, qui est eis loco Abbatis. In ecclesiis autem Templi Domini & montis Sion, & montis Oliveti sunt Abbates & Canonici, secundum Regulam prædictam S. Augustini Domino ministrantes. Inter hos, Vrbe a Saracenis capta profugos, vivebat Albertus Accone, ibidemque in divinis Officiis servabat usum sancti Sepulcri: quem multi tum in Gallia tum in Belgio receperunt, edocti a Canonicis e Terra-sancta redeuntibus, & sic instituta Congregatio Canonicorum sacri Sepulcri, reddidit Europæ, quod inde acceperat, cum exigua valde mutatione; adeo ut in sola Vltrajectina diœcesi (cujus Breviarium paulo post allegabimus) fuerint domus Regularium istiusmodi viginti quatuor, & Sanctimonalium ejusdem Congregationis omnino septem.

[88] Specimen autem Officii ab illis usurpati habemus in Ms. plusquam a trecentis annis exarato, cui titulus, Incipit Matutinale temporis hiemalis, [& hic est usus Dominici Sepulchri,] secundum normam legendi in ecclesia Dominici Sepulcri. Continentur autem in hoc Ms. æque ac in præcitato Carmelitarum excuso Breviario, festa Episcoporum sanctorum Ecclesiæ Hierosolymitanæ, scilicet Matthiæ Episc. & Conf. III kal. Februarii, Simeonis Ep. & Mart. XII kal. Martii, Alexandri Ep. & Mart. XV kal. Aprilis, Quiriaci Ep. & Mart. IV Nonas Maji; & IV kal. Novembris, Narcissi Ep. & Conf. Continet præterea utrumque Breviarium ex Sanctis Gallicanarum & Belgicarum provinciarum præcipuos aliquos, videlicet memoriam SS. Hilarii & Remigii Idibus Ianuarii, Vedasti & Amandi VIII Idus Februarii, [etiam Carmelitis & Equit. Rhodiis communis,] Albini Ep. & Conf. kalendis Martii, Translationis S. Martini IV kal. Iulii, Germani Ep. pridie kal. Augusti, Ægidii Abb. kal. Septembris, Lamberti Ep. & Mart. XV kal. Octobris, Remigii Ep. & aliorum kal. Octobris, Dionysii Ep. & sociorum Martyrum VIII Idus Octobris, Sanctarum undecim mille Virginum XII kal. Novembris, Leonardi Confessoris VIII Idus Novembris, ac demum SS. Abraham, Isaac & Jacob III Nonas Octobris, & S. Lazari a Christo resuscitati XVI kalen. Ianuarii. Qui quidem omnes Sancti etiam coluntur ab Ordine Equitum S. Ioannis Hierosolymitani, postmodum in Rhodum ac demum in Melitam translato, uti nobis constat ex Missali eorum ante annum MDV excuso.

[89] Ad hæc, Regularibus, Equitibus, & Carmelitis communia festa, [& seorsim auctus pro singulis:] secundum normam legendi in ecclesia Dominici Sepulcri, addiderunt singuli proprios aliquos sui Ordinis: Regulares videlicet in diœcesi Vltrajectina, festum liberationis civitatis Jerusalem pridie Idus Iulii, S. Pontiani Patroni Vltrajectini XIX kal. Febr. Gertrudis Virg. XVI kal. Aprilis, Odulphi Conf. pridie Idus Iunii, Cordulæ Virg & Mart. XI kal. Novembris, Willibrordi Ep. VII Idus Novembris, Servatii Ep. III Idus Maji, Lebuini Conf. pridie Idus Novembris, & S. Augustini cum Octava, prout ab omnibus Canonicis Regularibus ubique terrarum celebrabatur. Rhodiensium peculiares Sancti, eorum kalendario inscripti, sunt, V Idus Martii Martyres XL Jerusalem, quorum corpora habebantur Rhodi, quando excusum est prædictum Missale; X kal. Iulii X millia Martyrum in monte Ararath passorum, utpote Militum; V kal. Augusti S. Pantaleonis Mart. ob victoriam eo die de Turcis obtentam; VII kal. Octobris S. Cleophæ discipuli & Martyris; & XI kal. Novembris, S. Marci Episcopi Jerusalem & Martyris. Carmelitæ denique ex suis apposuerunt festa S. Petri Thomæ Ep. & Conf. (quem postea nullo idoneo argumento ut Martyrem cœperunt colere) VII Idus Ianuarii, Cyrilli Conf. non Pontif. pridie nonas Martii, Alberti Ep. & Conf. VI Idus Aprilis (de quo jam agimus, & Martyrem obiisse ostendimus) Angeli Mart. III Nonas Maji, Helizæi Prophetæ XVIII kal. Iulii, Eliæ Prophetæ XIII kal. Augusti, Alberti de Drepano III Idus Augusti.

[90] Atque hic juvat observare, quod licet singulis pene diebus Monachi & Clerici Græci, in ipsa etiam sancti Sepulcri ecclesia, varios a Latinis Sanctos prolixo Officio colerent; uti tamen Latini Canonici eorum neminem, [Sed a Carmelitis, illustriores omnes Sanctos Syriæ dimittentibus,] præter paucos Hierosolymitanos Episcopos, Latino, cui soli assueverant, Kalendario inseruerunt; ita nec Carmelitæ primi, curaverunt eosdem inserere kalendariis suis; nequidem præcipuos illos monastici status in Syria partim fundatores partim restauratores, Hilarionem, Euthymium, Sabam, Charitonem, Theodosium, Gerasimum. Et non licebit dubitare utrum majores ipsorum aliquando Græcis libris ac ritibus usi sint? Imo raptum Eliæ (qui ut Ordinis, non Patronus tantum, sed Fundator credatur dicaturque, tantopere contendunt posteri) colere ab illis non didicerunt: colunt enim hunc Græci, juxta Hierosolymitanum S. Sabæ Typicon XX Iulii; Carmelitæ autem fortaßis nec coluerunt quidem primis ab Alberto seculis; deinde excuso Martyrologii supplemento, cujus supra meminimus, infra Octavam discipuli Helizæi magistrum colendum assumpserunt XV kal. Iulii, eumque diem servaverunt, usque dum Romani Martyrologii recognitor Baronius, ex Sirleti Menologio proprium Eliæ diem restituere docuit.

[91] Quos autem, præter supra nominatos, vel ex Ordine suo aggregarunt Sanctis, vel ex antiquorum Sanctorum numero ad se transtulerunt; [additi alii minus ipsis apti.] quo jure id fecerint non disquiro: puto tamen, quoad antiquos, primam eos colendi occasionem non esse a Carmelitis acceptam, quod crederent Ordinis sui fuisse; sed quia eorum notabiles aliquas poßidebant Reliquias, ut erant tunc omnes Latini conquirendarum Reliquiarum studiosißimi; vel quia in Cypro, prima translatis Ordinis Provincia ac veluti ceterarum altera matre, præcipuam illi venerationem obtinebant. Nam, ut de singulis dicam aliquid, Cyprius fuit S. Spiridion, qui nunc inscribitur kalendario Carmelitico, Episcopus & Confessor Ordinis nostri XIV Novembris; & tamen ne monachus quidem fuit; sed ante Episcopatum agricola uxoratus, qui conjugem & filiam, quamdiu vixere, apud se habuit, nec postea aliter quam Episcopus vixisse legitur. Cum iisdem titulis oblatus est kalendario prædicto inserendus S. Serapion, XXX Novembris; de cujus tamen monachatu ante aditam cathedram Antiochenam nullum uspiam verbum apud antiquos, multominus de eodem post suscepto. S. Anastasium Persam, monachum & Martyrem, quam multi ad se rapiant Ordines, quam jure nullo nitantur singuli, vidimus in Ianuario ad diem XXII. In Februario ascivere Carmelitæ S. Euphrosynam, in Martio Euphrasiam seu Eupraxiam, Virgines; monachas illas quidem, sed in Ægypto; has tamen etiam Ordinis Carmelitici fuisse sustinent recentiores, eo forsitan titulo, quod quidam Enoch de Arimathaim fingatur Præses Elianorum, in Carmelo ad Christum conversorum, & socius S. Marci Euangelistæ, ad Ægyptios Religione Christiana imbuendos & institutis monasticis informandos: nam ob hanc causam prætendunt omnia Ægyptiaca monasteria fuisse Eliana. Sed Enoch iste, quem quidam ex Carmelitis, aliis aliud sentientibus, dicunt fuisse unum ex LXXII Christi discipulis, non tantum non reperitur in ullis catalogis illorum (& tamen multos atque antiquos habemus) sed nec apud ullum nominatur scriptorem veterem qui egerit de S. Marco, ut videbitur XXV Aprilis.

[92] [Vsum istum vere ab ecclesiis Franc. & Belg. esse desumptū,] Vt autem ad Breviarium, secundum consuetudinem sancti Sepulcri a Canonicis & Carmelitis citra discrepantiam usurpatum, revertatur oratio, confirmeturque Tyrii dictum, asserentis in ejus institutione Hierosolymis servatum ordinem, quem magnæ & amplissimæ ultra montes servant ecclesiæ; age, conferamus ipsum cum antiquioribus Gallicanis & Belgicis Breviariis, ubicumque a Romano Breviario discrepant, cum usu Canonicorum & Carmelitarum convenientibus. In his primo quidem loco Psalterium integrum ponitur, per hebdomadæ dies dispositum, sed ita ut suo ordine Psalmi omnes ponantur, etiamsi tali ordine legi non debeant. Hinc in Dominica post Psalmum III hæc ponitur Rubrica, Isti duo sequentes Psalmi non dicuntur in isto nocturno, & sunt Psalmus V Cum invocarem, [probatur ex dispositione Psalterii,] & VI Verba mea auribus percipe. Deinde post Matutinum referuntur Psalmus XXI cum quatuor sequentibus, qui in Feriali officio ad Primam diversis diebus recitantur: subsequenter collocatur Psalterium reliquum, usque post vesperas Feriæ II, ubi interponuntur quæ ad Primam, Tertiam, Nonam sunt dicenda, propter Psalmum CXVIII Beati immaculati.

[93] [Antiphonis de Trinitate,] Secundo in Breviario Carmelitarum & Regularium, aliæ quam in Romano præscribuntur Antiphonæ, recitandæ post Trinitatem ad Matutinum; constant autem singulæ duobus versibus, qualis est hæc prima pro primo nocturno:

Pro fidei meritis vocitatur jure beatus,
Legem qui Domini meditatur nocte dieque.

& eædem sunt in Autißiodorensi, Remensi, aliisque pluribus Breviariis. Tertio in eisdem pro Adventu officium quod Regulares & Carmelitæ recitant a Romano diversum est: nam in Sabbatho primum Capitulum proponitur, Qui venturus est veniet & non tardabit, Invitatorium vero tale, [Officio per Adventū,] Ecce Rex venit, occurramus obviam Salvatori nostro; Lectio prima ad Matutinum est ex Prologo S. Hieronymi in Isaiam, Nemo cum Prophetas viderit versibus esse descriptos, metro existimet eos apud Hebræos ligari; in tertio Nocturno legitur Euangelium secundum Mattheum, Cum appropinquasset Jesus Hierosolymam, & venisset Bethphage ad montem Oliveti, tunc misit duos ex discipulis suis, dicens; Ite in castellum, quod contra vos est: quod ex ritu Romano solum legeretur in Dominica Palmarum & Euangelia quæ secundum eumdem ritum legenda essent Dominica I, II, III Adventus, habentur in dictis Breviariis pro Dominica II, III & IV.

[94] [Euangeliis Dominicarum post Pentecosten] Denique in parte æstiva, pro die sanctæ Trinitatis, sex primæ Lectiones præscribuntur ex S. Augustino, Credimus sanctam & individuam Trinitatem, id est, Patrem & Filium & Spiritum sanctum, unum Deum omnipotentem; Euangelium vero ad III Nocturnum est secundum Ioannem, de Nicodemo, qui noctu ad Christum venit; in Laudibus autem singulæ Antiphonæ habent sibi annexum Versum, hoc modo, Antiph. O beata & benedicta Trinitas, Pater, Filius & Spiritus sanctus. Vers. Tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio. Prima porro Dominica post octavam Pentecostes, præscribitur ex Luca parabola de divite epulone; & sequentia Euangelia Dominicarum ultra integram hebdomadem omnia transferuntur, quia Euangelium, quod in Romana Ecclesia legitur ipso sanctißima Trinitatis festo, Estote misericordes sicut & pater vester misericors est, juxta breviaria prænominata legitur Dominica quarta post Pentecosten. Plura nec lubet nec vacat colligere: satis hæc, ut quilibet agnoscat, totum Breviarii Carmelitani ordinem a Latinis ecclesiis promanasse: [sine ullo vestigio aut umbra ritus peregrini.] si autem adhuc dubitat aliquis, consulat Euchologia, Synaxaria, Liturgica, Triodia, Paracletica, Menæa, Anthologia & Menologia Græcorum: in quibus si quid invenerit, quod a Græcis retinuisse videantur Carmelitæ, manus dabimus & testimonium veritati. Ritus linguæque mutatio (quæ tamen post tot secula necdum obvenit Basilianis monasteriis in Italia, licet solos fere Italos nunc recipiant) non est idonea excusatio, quo minus retineri debuerint multa (si vere fuerint aliqua) propria toti Ordini ab immemorabili tempore antequam Latini advenirent, maxime circa cultum Sanctorum. Vnde longe consultius videtur, Ordinem hunc, quem novimus, Carmelitanum, considerare tamquam diversum a quocumque Ordine Græcorum aut Syrorum.

[95] [Martyrologium quoque Carmeliticum] Hactenus de Breviario dicta, de Martyrologio quoque, ex Latinorum ritu post Primam recitando, debent intelligi. Etenim Martyrologium S. Mariæ Virginis, Coloniam ad Carmelitas allatum ex eorumdem Francofordiensi conventu, scriptumque cum inter Divos jam relatus esset S. Thomas Cantuariensis, omnium ibidem recensitorum novißimus; quam est ab Vsuardi textu, quo Romana tum utebatur Ecclesia, diversißimum, tam verbotenus convenit cum eo quod usurpavit S. Lupi Trecensis ecclesia (qualia etiam fuisse cetera Canonicorum Regularium per Galliam martyrologia poterit haud dubie pluribus, [idem est quod Canonicorum Regul. in Gallia,] si extant alibi, exemplaribus probari) prout illud ibidem adhuc servatur, eleganti omnino charactere exaratum, & indiculo librorum istius ecclesiæ inscriptum anno MCCCCLXXXVII a Nicolao Forjot Abbate.

[96] In isto porro Carmelitico Martyrologio ejusque post excuso supplemento præmemorato, abest S. Iosephi Christi nutritoris nomen & memoria: ideoque cogimur retractare & reprobare conjecturam; qua, rebus his necdum plene discußis, conabamur nobis aliisque reddere verosimile ad diem XIX Martii, [& in eo invenitur S. Iosephi festum recentius additum.] Carmelitas in colendo festive S. Iosepho primum dedisse ceteris Mendicantibus exemplum, velut qui illi cultui pridem assuevissent in Syria. Neque enim consentit Breviarium Ms. ex usu sancti Sepulcri, eo festo carens, nisi quod recentiori prorsus manu interpolatum Kalendarium, nomen Iosephi habeat; nec ab Orientalibus, S. Iosephum solennißime colentibus infra Octavam Nativitatis Dominicæ, didicerunt Carmelitæ eum colere in Martio: Breviarium autem Carmeliticum, cui inseritur S. Iosephi officium novum & initio seculi XVI compositum, post eos annos primum prodiit, quibus diximus Franciscanos S. Iosephi cultum recepisse; adeo ut sententia Patrum, qua Carmelitanis Fastis addita S. Iosephi solennia cecinit Mantuanus, non aliorum Patrum fuisse existimanda sit, quam qui in aliquo Capitulo Ordinis, ætate ipsius Mantuani coacto, aliorum Ordinum permoti exemplo, ita sancivere faciendum.

CAPUT X.
Regula B. Alberti a summis Pontificibus approbata.

[97] [In litteris Innocentii ad Albertum nihil est de eremitis in Carmelo,] Ex iis Innocentii III Papæ litteris, quas ad Albertum, Sedis Apostolicæ in Terra sancta Legatum, idem Apostolicus dedit, satis apparet, ipsum Legatum nihil magnæ alicujus rei egisse, de quo pro Legatorum more, ad ipsam sanctam Sedem non retulerit, consilium mandatumque præstolans: nec enim facile Legatus quispiam utitur potestatis sibi commissæ plenitudine, ubi nullum in mora periculum est, & majoris ad rempublicam momenti negotium tractatur. Plures ejusdem ad eumdem Epistolas si reperisset in Registro Vaticano Lezana, totum accurate scrutatus, & in iis vel minimam quorumcumque in Syria eremitarum mentionem reperisset, inseruisset haud dubie suis Annalibus. Quod cum factum non sit, neque in iis quas editas diximus tale quidpiam legatur; cogimur omnino credere, principia Ordinis sub Brocardo adeo fuisse tenuia adhuc, ipsamque Regulam privatæ instructionis in modum sic traditam paucis illis eremitis; ut ipse Albertus, nesciens quantæ rei semen jaceret, non magis de ea cogitaverit informare Pontificem, quam de Pontifice appellando tunc cogitasset quivis alius Episcopus, piam quampiam inter subditos confraternitatem instituens, ac legibus privatim ordinans, ad propositum adunationi novæ scopum consequendum. Quod ipsum multo magis sentiendum de Haymerico Antiocheno & Amalrico Hierosolymitanis Patriarchis, sub quibus Eremitæ isti primum sunt collecti & forte etiam jus religiosæ profeßionis adepti.

[98] Ast si unius obedientiæ, tamquam Prioris Generalis, subjicienda fuissent eremitoria vel omnia vel multa etiam Græcorum atque Syrorum; lingua, moribus, institutis, ritibus diversorum; aut si iisdem antea permixti Latini debuissent priorum Superiorum obedientiæ eximi, [tum adhuc tenui & obscuto ordine:] ut sub unum suæ gentis caput colligerentur; & iterum, si ipsis, per plura monasteria jam divisis, neque silvas tantum sed urbes etiam inhabitantibus, tradenda Regula per totam volitasset Palestinam; quot Patriarchæ litteris, quot Pontificis de hoc responsis opus fuisset? Exemplo esse poterunt quæ circa Eremitarum Augustinianorum aliorumque in Hetruria non admodum discrepantium unionem, acta invenies in prævio ad S. Guilielmum commentario, ad X Februarii, & tamen vix sunt pars decima monumentorum quæ allegari potuissent. Nihilo minori molimine res acta est, quando imitatione Lucensium quorumdam Canonicorum, qui in ecclesia S. Frigidiani ad vitæ Apostolicæ normam se reduxerant, alii aliis locis atque etiam Romæ ad Lateranensem Basilicam cœperunt regulariter cohabitare, unde natus vel renatus est ordo Canonicorum Regularium. Igitur quodcumque & quantumcumque incrementum Carmelitis acceßit, quod sua magnitudine posset in oculos hominum sermonesque incurrere, id totum acceßit post datam Regulam, imo post ipsius Alberti mortem.

[99] Ipso vivis exempto, celebratum est anno MCCXV Concilium œcumenicum Lateranense, [eorum majores titulo novitatis vexati,] in eoque decretum conditum hujusmodi: Ne nimia religisiorum diversitas gravem in Ecclesia Dei offensionem inducat, firmiter prohibemus, ne quis de cetero novam religionem inveniat: sed quicumque voluerit ad religionem converti, unam de approbatis sumat; similiter qui voluerit domum de novo fundare, Regulam & institutionem accipiat de approbatis. Hoc, uti & cetera Concilii illius decreta, perlatum quidem confestim in Syriam est & cito Episcopis communicatum; non tamen nisi paulatim contra Carmelitas motæ sunt molestiæ, & spectabiliori quotidie eorumdem ad fontem incremento auctæ, Prælatis aliisque quærentibus contra constitutionem Concilii peccari, quod ipsi, absque Regulæ ullius in Europa notæ & receptæ profeßione, sic vivere & augeri sinerentur. Sic vero auctæ multiplicatæque querelæ, Brocardum & Fratres impulerunt, [aliud non allegant quam Regulam ante concilium data fuisse,] ut ad Apostolicam Sedem pro remedio accurrerent, quatenus in suscepta Alberti Regula permitterentur manere, ipsaque a Pontifice approbata censeri posset. Ad hoc autem obtinendum, non allegarunt sui Ordinis antiquitatem, non alia infinita quæ allegari potuissent, si vera essent ea omnia quibus pleni sunt Annales Lezanæ: non dixerunt, majores suos habuisse pro Regula tot antegreßis seculis librum Ioannis de institutione monachorum, quia cum hæc quærerentur nec dum erat ille consictus; non denique a S. Basilii Regula, toto oriente & occidente probatissima, excusationem novitatis petierunt, futuram si vera erat efficacißimam. Quid igitur? Id nempe solum, quod solum in rescripto suo Pontifex indicat: solent enim supplicationibus conformari apostillæ. Rescriptum autem tale est:

[100] Honorius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Priori & Fratribus Eremitis de monte Carmelo salutem & Apostolicam benedictionem. [ejusque cōfirmationē impetrant an. 1226.] Ut normam vivendi regulariter, a bonæ memoriæ Hierosolymitano Patriarcha editam (excidit forte transcribentibus nomen Alberti, quia pro more illius ævi per solum A initiale scriptum) quam ante generale Concilium vos dicitis humiliter suscepisse, imposterum vos & successores vestri, quantum cum Dei adjutorio poteritis, observetis, in remissionem vobis injungimus peccatorum. Datum Reate III kalendas Februarii, Pontificatus nostri anno X, [hæc iis prima data Bulla:] id est Christi MCCXXVI. Hæc est prima Apostolica Bulla, quæ scitur data Fratribus Eremitis de monte Carmeli: & hoc nomen videtur auctiori ac magis jam noto cœtui placuisse, tamquam dignius famosiusque eo quo sub Alberto adhuc utebantur, quando dumtaxat nominabantur Fratres ad fontem.

[101] Asserenti primam hanc Bullam esse, opponentur Indulgentiæ, ab Leone IV (ut fertur) concessæ (sedere autem Leo cœpit anno DCCCXLVIII) & quidem sub hac formula: Leo Papa Quartus, omnibus Christi fidelibus, qui ecclesias Beatissimæ Virginis Mariæ de monte Carmeli hujusmodi in festis, Nativitatis Dominicæ, [nam Leonis Papæ 4,] Paschæ, Apostolorum Petri & Pauli, Pentecostes, Assumptionis, Annuntiationis, Purificationis ejusdem beatæ Dei genitricis semperque Virginis Mariæ, S. Michaelis Archangeli, omnium Sanctorum, in duobus festis sanctæ Crucis, Nativitatis S. Joannis Baptistæ, Sanctorum Martyrum Fabiani & Sebastiani, & in die Parasceves, & per Octavas prædictarum festivitatum, & vocabulis omnium Ecclesiarum dicti Ordinis devote visitaverint & pias eleemosynas largiti fuerint, seu domos confractas ejusdem Ordinis refecerint, septem annos & duodecim Quadragenas. Deinde nominantur Adrianus II anno DCCCLXVII creatus; [aliorumque sequentium Indulgentiæ,] Stephanus V, anno DCCCLXXXV consecratus; Sirgilius III, omnibus Pontificum catalogis ignotus; Joannes X, anno DCCCCXIII assumptus; Joannes XI, suffectus DCCCCXXXI; Sergius V, quem oportet adhuc venturum speremus, nam hujus nominis ultimus, anno MIX promotus, Quartus numeratur; & Innocentius IV; qui dicuntur, ecclesias prædictas visitantibus, adjuvantibus &c. tertiam partem omnium delictorum in Domino relaxasse.

[102] Extat apud Lezanam ad annum 1245 num. 7 ex speculo Ordinis edita & verosimiliori stylo conscripta istius Innocentii Bulla, [tum ex forma Indulgentiarum certiorum,] qua Priori & Fratribus Eremitis de monte Carmeli rogat subsidia caritatis erogari, utpote tunc ex Syria in Europam numero majori transgreßis, septennio postquam Cyprii aliquot & Siculi fratres initium fecerant emigrandi; utque ad pium istud opus faciat promptiores, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui eis manum porrexerint caritatis, decem dies de injuncta sibi pœnitentia misericorditer relaxat. Videat nunc lector utrum hæc parcitas cum ea conveniat largitate, quæ uni eidemque Pontifici in eadem causa supra tribuitur. Sane si vera est Bulla hæc ultima (nec enim in Mari magno privilegiorum talis reperitur, sed alia qua conceditur Fratribus tempore Interdicti divina celebrare) si, inquam vera bulla est posterior, prætensam ejusdem Pontificis aliorumque antegressorum ac potißimum Leonis IV bullam efficaciter evertit. Quid enim Carmelitis opus erat solicitare Pontificem, pro parva decem dierum Indulgentia cum onere confessionis præmittendæ, si certi erant de obtentis, ante annos circiter quadringentos, pro eadem causa & absque tali onere indulgentiis annorum septem & duodecim Quadragenarum.

[103] [tum ex pretensæ bullæ stylo reprobantur:] Norunt & jam paßim consentiunt eruditi in Curia Romana viri, ejusmodi Indulgentiarum dandarum formulas, non nisi XI ac XII seculo cœptas in ecclesia usurpari; & citra difficultatem refellunt unum alterumve temporis anterioris fictitium exemplum, quod posset in contrarium objici. Nolo tamen hoc argumento uti; nolo dicere nihil in tota Bullæ istius, quæ Leoni attribuitur, forma esse quod Pontificiarum istius ævi litterarum stylum referat. Convincendæ imposturæ sufficiunt tria prima verba, Leo Papa Quartus. Quis enim eo tempore sic exorsus est Pontifex? Vide quotquot Vghellus toto suo opere habet Pontificum Bullas, IX seculo aut vicinis datas; invenies hac omnes ordiri forma N. Episcopus servus servorum Dei: sic quintus post dictum Leonem Marinus, sui nominis primus, anno DCCCLXXXII scripsit Danieli Solenniacensi in Galliis Abbati tom. 1 Italiæ sacræ, col. 132; sic alii post illum paßim seculis aliquot, sic ante illum probabiliter omnes post S. Gregorium Magnum, qui Ioannis Constantinopolitani retusurus fastum, Patriarcham Oecumenicum se scribentis, primus Servum servorum Dei, titulo posteris laudatißimo, se appellavit.

[104] [itemque ex consideratione locorum quibus datæ fuissent.] Quænam autem sunt illæ domus vel ecclesiæ in quarum favorem statuta hæc forent? in Asiane an Europa sitæ? In hac ne unam quidem nominari, de qua probabili ullo argumento verosimile fiat ante migrationis prænotatæ tempus exstitisse, demonstrabo partim cap. 2 Tractatus Præliminaris ante tomum 2, partim in sequenti Majo acturus de SS. Angelo & Simone. In Asia quæcumque erant monasteria, fuisse ab indigenis habitata, nec ipsi Carmelitæ audebunt negare; imo hoc ultro concedunt, cum dicunt Majores suos, ante Latinorum adventum, S. Basilii aut Ioannis Hierosolymitani scriptis Græcis pro Regula usos. Hos vero sæpe schismaticos & semper Græcos Syrosve, id est, totos pendentes a propriis sui ritus Patriarchis & Episcopis, vix patientes appellari Romanam Sedem in maxime arduis fidei aut ecclesiæ negotiis, an dicemus pro impetrandis Indulgentiis Romam accurrisse? Quo unquam id factum probabitur exemplo, non dico pro seculo IX, X, aut XI; sed vel pro seculis posterioribus, quando Episcopi Græci bene multi Ecclesiæ Romanæ unionem profeßi sunt & diu tenuerunt? Nos saltem exemplum nullum hactenus vidimus in tot Sanctorum Græcorum vitis & historiis.

[105] [Nihil simile habet Sixti IV Mare magnum:] Sed quid ego hæc tam multis? Extat in Emanuelis Roderici collectione Privilegiorum Apostolicorum, Regularibus mendicantibus & non mendicantibus concessorum, Sixti IV diploma longißimum, anno MCCCCLXXVI, IV kal. Decembris datum, quod, propter privilegiorum multitudinem amplitudinemque, suum Mare magnum appellant Carmelitæ; & authentica habetur in conventu S. Francisci Salmanticensi, per Dominum Joannem de Castella Salmanticensis cathedralis Episcopum; quo Pontifex intendens innovare, confirmare & approbare omnia, quæ a quampluribus Romanis Pontificibus decessoribus suis fuerant, pro divini cultus & dicti Ordinis incremento animarumque salute, indulta ac constituta; curavit desuper emanatas litteras in Cancellaria diligenter inspici, omniumque tenorem de verbo ad verbum inseri Constitutioni suæ. Sunt autem privilegia circiter quinquaginta, sed eorum Pontificum omnia, qui post translatum in Europam Ordinem Ecclesiæ Dei præfuerunt; nullum ullius qui Innocentio IV sit antiquior.

[106] Respondebis apud eumdem Emanuelem extare etiam diploma alterum ejusdem Pontificis, eodem quo prius exordio, [quæ postera ab eodem data dicitur Bulla] paucißimis immutatis verbis, quo (veluti suppleturus bullæ prioris defectum, nam de Indulgentiis dixerat nihil) colligit omnes hujusmodi gratias a decessoribus suis concessas, incipiens a Bulla Leonis IV. Sed diploma istud procedit stylo post exordium diversißimo. Nam qui in prioribus cautißimus integrum singularum expreßit tenorem, nihil veritus diploma suum in tantam entendere amplitudinem; hic membranæ atque verborum parcißimus, viginti duorum Pontificum decreta uno perstringit foliculo; omnia, ac si de verbo ad verbum insererentur, volens sufficienter haberi expressa, idque ex fide, ut prætenditur, Christophori Martignoni Magistri Generalis, asserentis, ejusmodi privilegia & indulta in domibus Ordinis esse recepta, eorumque continentiam publicis scripturis in dicti Ordinis ecclesiis aptissime reperiri … pro eo tamen quod, propter singularitatem privilegiorum, originales desuper litteræ ad manus Generalis non devenerint, nec de illis aliter, quam ut præfertur, doceri potest, circa vim & efficaciam eorum nonnulla dubia esse exorta & plura exoritura formidari; quibus opportune provideri Generalis petierit, annuerit Pontifex.

[107] Equidem existimo Curiæ Romanæ ministros numquam credituros, in Pontifice, ut ex antegreßis patuit, [videtur Pontifici & Generali non satis aqua,] prudentißimo, omniaque ad fidem Cancellariæ exigente, tantam factam quadrimestri spatio mutationem. Nec levis injuria, ut mihi quidem videtur, infertur ipsi Generali, dum tantum præfidentiæ habuisse creditur, ut summam Pontificis accurationem expertus, nil nisi compertißima confirmantis; eidem ausus fuerit offerre privilegia, velut toti Ordini concessa, quorum, non dico originales litteras, sed nec exemplatas quidem exhiberet; neque diceret quibus in locis eæ asservarentur: si enim extabant uspiam, aliter certe doceri de iis poterat, quam factum appareat. Doceri autem revera nihil de iis potuisse grandi convincor argumento, cum video in Annalibus Lezanæ (ad quos elaborandos constat ex mandato Generalis omnia totius Ordinis scrinia & archivia excussa fuisse) de tot Pontificum Bullis quot in Sixtina illa suspecta citantur, ne unum quidem exemplar repertum esse, quod integre productum in iisdem Annalibus ceteris adhuc latentibus fidem conciliaret: magni etenim ad probandam antiquitatis præsumptæ veritatem momenti futurum erat, si alicubi inveniretur probatio vel documentum authenticum privilegiorum, Ordini datorum ante Albertum. An ergo ad Martignoni usque tempora per annos sexcentos incorruptæ Bullæ, eorūque exempla ubique extantia, subito defecere, & peracta corā Pontifice comœdia disparuerunt?

[108] Curialium ministrorum acutiores oculos & testimonii debilitatem formidans Lezana, cum Romæ anno MDCXLVIII imprimeret Summæ Quæstionum Regularium tomum quintum, [adeo ut ipse Lezana vix ausus fuerit,] super Mare magnum Ordinum Prædicatorum, Minorum, Eremitarum S. Augustini, Carmelitarum cum ipsorum Regula, Servitarum & Minimorum (exemplo enim semel facto in Prædicatoribus & Minoribus, ceteri quoque certatim curavere simile momnium suorum Privilegiorum innovationem obtinere) non est ausus eidem inserere secundam istam Sixtinam; videns eam esse absque exemplo, & nolens illam exponere Canonistarum judiciis, a quibus suum illud opus multimodis eventilandum non dubitabat. Verum decennio post, elucubrans Annalium suorum Tomū 3, factusque successu confidentior, non quidem ipsam suspectam nobis Sixtinā inseruit Annalibus sed tamen ejus mentionem aliquam fecit ad annum 847, [ejus facere mentionem.] Leoninam bullam confirmans auctoritate Baptistæ Mantuani, de ea tamquam omnibus spectabili loquentis in Apologia: in tomo autem quarto, ad Sixti Pontificatum, ubi proprius locus erat agendi de Sixtina prædicta, rursum de ea altum silet, & solum de prima nobisque etiam indubitata loquitur. Quod ad ipsas Indulgentias tam antiquas artinet, legat qui volet ad XVII Martii nostrum de S. Patricio commentarium § 10, & & judicabit Leoninas istas plane similes esse iis, quas Glastonienses tabulæ, sex fabulæ potius dicendæ, continent; ubi tum alia multa Patriciano ævo minus congrua dicuntur, tum ipse Patricius scribere fingitur, quod ultra decem annos Indulgentiæ, per SS. Phaganum & Derwianum loco isti impetratos a S. Eleutherio Papa, ipse Frater Patricius, a piæ memoriæ Cælestino Papa, annos duodecim acquisivit.

[109] Atque hæc pro Honorio III dixisse sufficiat, ne pereat ei apud Carmelitas beneficii gratia, [Sine fundamento dicuntur alii ante Honorium confirmasse Ordinem,] si alius ante eum dicatur Pontificiæ beneficentiæ ostium aperuisse, unde tot tantaque postea privilegia emanarunt. Inducunt quidam, ex nuda, ut apparet, conjectura, approbationes Ordinis anteriores ab Alexandro III & Innocentio item III impetratas; quæ si datæ fuissent unquam, non omisissent illarum meminisse Carmelitæ, quando pro facultate retinendæ Regulæ Albertinæ recurrerunt ad Honorium III. Certe hujus Honorii unius meminit Gregorius IX, Dilectis filiis Priori & Fratribus Eremi montis Carmeli salutem & Apostolicam benedictionem impertiens, [fecit id post eum Gregorius IX, an. 1230] per Bullam datam Perusii, VIII Idus Aprilis, anno III Pontificatus, Christi MCCXXX, VIII Idus Aprilis, in qua Bulla Regulam & explicat & confirmat his verbis. Ex officii nostri debita circumspectione tenemur solicitam adhibere cautelam…quare auctoritate præsentium districtius inhibemus, ne in proprietatem de cetero eremi vestræ, loca vel possessiones seu domos aut redditus alios recipiatis ullo modo aut præsumatis habere, præter asinos, mulos & aliquid animalium seu volatilium ad nutrimentum (lac scilicet & ova) … Ad hæc etiam Regulam, approbatam a bonæ memoriæ Honorio Papa prædecessore nostro, & ab eo vobis traditam in remissionem peccatorum observandam, auctoritate Apostolica confirmamus, & in eodem loco perpetuis temporibus præcipimus observari.

[110] [cum adhuc in solo Carmelo habitarent Carmelitæ;] Hactenus eremus unica, locus unicus, isque in Carmelo Pontifici innotuerat, nec aliud sere nomen quam Fratrum Eremi montis Carmeli. Interim Saracenus & post illum auctor Lectionum Lateranensibus Regularibus falso attributarum, de Alberto fingunt, quod non solum monasterium in Carmelo reædificari mandavit (nullo quidem satis certo teste, non tamen ex toto incredibiliter quatenus aliqua sua liberalitate potuit Albertus Eremitas juvisse, ad multiplicandas cellas suas, aut eas communi septo muniendas) sed etiam quod Eremiticam vitam cœnobitarum more & dilatare & ampliare summa vigilantia studens, aliud apud Ptolemaida cœnobium ædificari curavit, & hoc idem præstitit in urbibus Tyri, Sareptæ, Sidonis, Tripolis, Libani; idque ante annum MCCVII, quo statuit Brocardum obiisse. Ast vitæ cœnobiticæ forma primum in Europa est superinducta eremiticæ: & anno MCCXXX adhuc in vivis erat Brocardus juxta Chronotaxim nostram, agens annum vitæ penultimum. Sub quo licet non fuerit Ordo Carmelum egressus, videtur tamen incrementum tale dedisse Dominus novellæ plantationi, ut, aucto vehementer numero & affluentibus eleemosynis, designati aut etiam reipsa ædificari potuerit amplißima illa ecclesia, qua non vidisse se majorem retulit Palæonydoro, ut ait ipse lib. 3 cap., 10 Magister Willelmus civis Herlemensis, qui anno MCCCCLXXXIX fuerat cum multis in monte Carmeli, cellis omnibus destructis & pridem dilapsis in Europam Eremitis. [sed numero auctores,] Etenim hac occasione videntur apud Pontificem accusati Fratres, quod domos & bona acquirerent. Fortaßis etiam alii quidam Latini Eremitæ in Terra Sancta, ejusdem institutionis & Regulæ ambiebant societatem, ut inter quotidiana pericula a barbaris magis magisque invalescentibus se tutarentur melius, haberentque perfugium, ipso loci situ & incolentium multitudine se urum ab incursionibus: qui cum non tantum personas suas, sed etiam eremitoria fundulosque adjectos transcriberent in proprietatem eremi Carmelitanæ, & econtra Episcopi illa sibi ut ad ecclesiam devoluta vindicarent; visum est ad Pontificem recurrere, qui in precitata Bulla sic prohibuit posseßiones ullas haberi, ut tamen leniret dolorem repulsæ, innovando approbationem Regulæ. Imo eodem anno, tertio post priorem Bullam datam die, scilicet V Aprilis, idem Pontifex sic incipiens, Religionis vestræ meretur honestas, ut vos in Christi visceribus amplexantes, supplicationibus vestris, quantum cum Deo possumus, annuamus;…personas, inquit, vestras & locum, in quo divino mancipati estis obsequio, sub BB. Petri & Pauli & nostra protectione suscipimus, & ipsius scripti patrocinio communimus. Annis post hæc viginti, Christi MCCL, similis omnino tenoris privilegium scribens Ordini Innocentius IV, non singulariter locum, sed loca pluraliter nominat, propter dicti Ordinis multiplicationem, per plures in variis regionibus conventus interea factam.

[111] Quid autem si præfata Gregorii IX prohibitio impulerit Cyrillum, Brocardi successorem, ad ea loca, [& paulo post in plura loca divisi,] quorum alias non poterat retineri posseßio, emittendi colonias suorum Eremitarum, seque pariter exonerandi numero abundantiori subditorum, singulis locis præponendo e senioribus aliquem cum titulo Vicarii aut Supprioris? Ita intelligetur cur prædictus Innocentius IV, anno MCCXLVI commendaturos ex Syria profugos, excuset quod propter incursus paganorum, nequeant in mansionibus, quas habent in transmarinis partibus, commorari; plus aliquid quam unum in Carmelo locum intendens verosimiliter significare. Ita etiam poterit sine scrupulo credi, quod scripsit auctor Chronicæ de perditione monasteriorum Terræ-sanctæ ac de multiplicatione ordinis per Europam: [quæ ab auctore antiquo,] si tamen usquequaque sincerus est hic auctor; nam hoc dubium reddit annus datæ Regulæ, qui intra centum annos non potuit in tantam oblivionem venisse, ut auctor anno MCCXCI vivens, scriberet datam esse MCXCIX. Enumerat autem ille qualiscumque auctor loca decem aut duodecim, [12 numerantur,] atque concludit; Omnia autem prædicta monasteria sumpserunt institutionem & Regulam a monasterio montis Carmeli, & fuerunt subjecta dicto monasterio & ejus Priori: quod de eremitoriis intellectum potuit verificari, saltem sub Cyrillo, nulla hactenus in contrarium auctoritate obstante. Potuit etiam sub eodem Cyrillo vel paulo ante extremis Brocardi annis esse inductus usus, quo vel ipsi eremitæ seipsos nuncupabant Fratres B. Mariæ de Monte Carmelo, ut qui eam pro singularißima sua Patrona habebant; [quando etiam dici cœperunt Fratres B. Mariæ V.] vel ita incipiebat eos nominare vulgus, propter ecclesiam quam ei noviter erexerant & magna haud dubie celebritate dedicarant, sicut in Italia Religiosos aliquos videmus nuncupari ab ecclesiæ suæ Patrono. Apostolica tamen Sedes, quæ sub Honorio III cœperat usurpare simplex nomen Eremitarum montis Carmeli, eodem uti perrexit usque post annum MCCL, quo B. Simoni apparens Virgo Maria, omnem ei ab Innocentio IV favorem appromisit; qui in datis postea Brevibus incepit eo nomine compellare Fratres, quo ipsi in Capitulo ut putamus Aylesfordiensi anni MCCXLV semper & ubique nominandos se decreverant, [quod ipsi Pontifices post an. 1250 secuti sunt.] & vulgo paßim appellabantur in Europa. Nam quod in speculo Ordinis, primum Gregorii IX Breve, post approbatam ab Honorio, suasu beatißimæ Virginis ipsi per visum apparentis, Regulam, anno immediate secuto datum, titulum Eremitarum S. Mariæ de Carmelo usurpavit, consecutionem non habuit, uti apparet ex datis postea Diplomatis pluribus, etiam ipsius Innocentii IV ante annum prædictum.

CAPUT XI.
Regula Albertina a Romanis Pontificibus aucta & mitigata.

[112] [Auctiori in Europa Ordini,] Decreta post S. Cyrilli obitum migratione in Europam, paulatim sese diffudit Ordo & tamquam generosi seminis surculus, ex squallenti siticulosoque deserto in agrum translatus irriguum, brevi tempore mirabiliter profecit. Novos ex Asia homines primæ exceperunt insulæ, Cyprus, Sicilia, Anglia, ubi cum plura succrevissent eremitoria, potius quam domicilia, in tres Provincias divisa est Ordinis administratio, quæ eatenus sub uno Priore constiterat: titulus autem Terræ-sanctæ remansit iis qui habitabant in Cypro, quem Petrus Raymundi Generalis XV, anno MCCCXLII electus, sua auctoritate confirmavit. Dum augentur hoc modo Eremitæ, auctus etiam iis honor est, & nemine amplius refragante perrexerunt inter Ordines religiosos numerari. [augetur & mitigatur Regula,] Augenda quoque nonnullis in locis Regula, in nonnullis visa est mitiganda, ut quæ jam non uni cœtui, ad quod instituta erat; sed Congregationi, per multa loca sparsæ & per plura spargendæ, deberet inservire. Rem cordi habuit Innocentius IV, anno MCCXLIII creatus Pontifex, & sui Pontificatus anno V constitutionem edidit hoc principio.

[113] [ab Innocentio IV an. 1247,] Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Priori & Fratribus Eremitis de monte Carmeli, salutem & Apostolicam benedictionem. Quæ honorem Conditoris omnium & profectum continent animarum, roboris præsidio sunt fulcienda perpetui: sed illa præcipue, super quæ Apostolicæ Sedis auctoritas salubris providentiæ studium noscitur habuisse. Cum itaque nos ad vestræ supplicationis instantiam, per dilectum filium Hugonem tituli S. Sabinæ Presbyterum Cardinalem, [per Commissarios,] & Venerabilem Fratrem nostrum Willelmum Anteradensem Episcopum, quædam Regulæ vestræ dubia declarari & corrigi, ac etiam quædam ipsius gravia misericorditer fecerimus mitigari, prout in litteris inde confectis plenius continetur; Nos vestris piis supplicationibus annuentes, declarationem & correctionem ac mitigationem hujusmodi auctoritate Apostolica confirmamus. Tenorem vero litterarum ipsarum de verbo ad verbum fecimus præsentibus annotari, qui talis est.

[114] [ad supplicationem Generalis & Definitorum:] Frater Hugo miseratione divina Tit. S. Sabinæ Presbyter Cardinalis, & Frater Willelmus eadem miseratione Anteradensis Episcopus, carissimis in Christo filiis, religiosis viris, Priori Generali & Definitoribus Capituli Generalis, Ordinis Fratrum gloriosissimæ Dei Genitricis semperque Virginis Mariæ de monte Carmeli, salutem in omni salutari. Observa titulos, præ eo quam usurpat Pontifex exaggeratius cumulatos: Priorem Generalem ac Generalis Capituli Definitores dicunt; ne dubitare poßis, jam tunc in Provincias, quas diximus, tres divisum Ordinem, cœpisse ad normam aliorum Mendicantium in multis regulari: Definitores enim Franciscani, & Eremitæ Augustiniani nuncupabant eos, ad quos suffragiis electos majora quæque negotia dirigenda ac definienda committebantur. Pergunt Commissarii. Accedentes ad Apostolicam Sedem Fratres Clerici Raynaldus & Petrus Ordinis vestri, ex parte vestra, a Domino Papa humiliter postularunt, ut quædam quæ in vestro privilegio & Regula, olim vobis a felicis memoriæ Alberto Patriarcha Hierosolymitano tradita, continentur dubia, declarare, corrigere, & quædam gravia misericorditer mitigare dignaretur. Cum igitur Dominus Papa eorum devotis supplicationibus annuendo, nobis commiserit, ut declarationem, correctionem ac mitigationem hujusmodi faceremus vice ipsius, secundum quod bono statui Ordinis & Fratrum saluti expediens videremus; Religioni vestræ qua fungimur auctoritate mandamus, quatenus Regulam a nobis correctam, declaratam & mitigatam, prout expedire vidimus, devote recipientes, eam firmiter observetis, & ad instar ejusdem alias vestras Regulas corrigatis, quam vobis per eosdem fratres sub sigillis nostris mittimus in hac forma.

[115] Albertus Dei gratia Hierosolymitanæ Ecclesiæ vocatus Patriarcha &c. ut supra: [in ea præscribitur Professio trium votorum,] hic satis erit notare ea quæ addita vel mutata sunt, simulque cognoscere, quomodo Ordo Carmeliticus magis magisque accesserit paulatim ad cœnobiticæ vitæ formam, quam nunc servat, dimisso primo eremiticæ profeßionis instituto. Nam primo, quia in eo aliud nihil expresse voverant quam obedientiam Priori servandam juxta caput 1, verebanturque Fratres, ne absque explicita trium religiosorum votorum profeßione, negarent aliqui pro vere Religiosis habendos Carmelitas (ex vulgi scilicet imperiti sensu, nam explicita trium votorum profeßio usitata non fuit in monachatu veteri, & ne nunc quidem apud Benedictinos usurpatur) cautum est ut adderetur promittendam, servandamque obedientiam cum castitate & abdicatione proprietatis. Atque hinc iterum judicet Lector, cujus ætatis fuerit qui librum de institutione monachorum scripsit, cum de tribus religiosis votis distinctißime agens concludat, trium votorum observantiam cum caritate perfectum facere Religiosum, quod ante mendicantium tempora numquam fuit tam clare expressum.

[116] Deinde, quoniam non jam in uno loco, ut sub Alberto; sed in pluribus & maxime dißitis cœperant habitare, [apta locorū designatio,] qua de re nihil erat in Alberti regula constitutum; conditur novum caput his verbis: Loca autem habere poteritis in eremis vel ubi vobis donata fuerint, ad vestræ Religionis observantiam apta & commoda, secundum quod Priori & Fratribus videbitur expedire. Nota, Vestræ religionis: hæc tunc erat loquendi formula, olim non item: ex quo etiam capite recte Pseudo Ioannem Bivarius arguit novitatis, qui identidem atque ad nauseam usurpat appellationem Hujus nostræ Religionis. Circa constitutionem separatarum cellularum (quales etiam nunc in Ordine Camaldulensi, & quadamtenus in Carthusiano habentur) innovatum est nihil, neque nunc neque postea per ordinationem scriptam; solus usus commodior & regulatior unius majoris domus, in ceteris Europæis monasteriis observatus, tacite ac paulatim abrogavit aut mitigavit Regulam: tantum nunc additum est, Ita tamen habendas separatim cellas, [vsus communis refectorij,] ut non, sicut antea, in iis seorsim singuli cibum caperent, quod prædicti Camaldulenses & Carthusianensi servant; sed in communi, inquiūt Commissarii, refectorio, ea quæ vobis erogata fuerint (communiter aliquam lectionē sacræ Scripturæ audiendo) ubi cōmode fieri potest, sumatis.

[117] Sexti Capitis initium mutatur hoc modo: Hi qui Horas Canonicas cum Clericis dicere norunt, [& Horarum cum clericis recitatio:] eas dicant secundum institutiones Sanctorum Patrum & Ecclesiæ approbatam consuetudinem. Vnde colligimus Clericos, qui in Ordine erant, consuetos fuisse iam tum, & forte a tempore S. Cyrilli post ecclesiæ novæ constructionem, ad communem Officii recitationem intra ecclesiam conuenire: quibus vt etiam non Clerici, si litteras noverint, se poßint adiungere, aut etiam debeant, hic statuitur. De cantu quando inductus in Ordinem sit, non invenio: exemplo & æmulatione aliorum Mendicantium assumptum fuisse non dubitaverim. Septimi Capitis finis, quo jubebantur Eremitæ singulariter, ex his quæ distributa fuerint, in suis cellis vivere, id est, vesci, usu communis refectorii jam præscripto, aboletur: pro eoque substituuntur verba, ex Gregorii IX supra relata Constitutione, [relaxatur aliquid in paupertate & ast mentia.] Asinos sive mulos, prout vestra expostulaverit necessitas, vobis habere liceat, & aliquid animalium sive volatilium ad nutrimentum. Caput XI, quo prohibetur usus carnium, visum est egere mitigatione aliqua, ideoque additur: Et quia vos oportet frequenter mendicare itinerantes, ne sitis hospitibus onerosi, extra domos vestras sumere poteritis pulmenta cocta cum carnibus: sed & carnibus supra mare vesciilicebit. Tempus denique si entii, quod definiebatur Capite XIV sic describitur, Statuimus ut dicto Completorio silentium teneatis, usque ad Primam dictam sequentis diei.

[118] [Exercitia erga proxinum,] Hac mitigatione obtenta, & ab eremiticæ vitæ rigore ad moderationem cœnobiticæ traducto Ordine; nisi quod eremitoria seu monasteria construerentur non intra urbes sed in suburbanis silvulis hortisve; cœperunt plurimi, Theologica facultate, antequam ad Ordinem acceßissent, exculti, de expresso Innocentii IV consensu per Breve expeditum anno MCCLIV, exemplo Mendicantium aliorum, divini verbi prædicationi, confeßionum auditioni, & similibus erga proximos exercitiis intendere, eoque prætextu bini & bini discurrere per civitates; cum fructu fortaßis non exiguo, sed tamen cum offensione haud parum graviori eorum, qui primævam Ordinis formam zelantes, magnam futuris temporibus dissolutionem disciplinæ veteris prospiciebant. Inter hos Nicolaus Gallicus fuit, post mortem B. Simonis Stok sub annum MCCLXV Generalis Priori, [cum prioris solitudinis dispendio inducta,] & anno post suam electionem quinto librum composuit, quem Sagittas igneas nominavit. Servatur is hactenus manuscriptus, ex eoque Wastelius sect. 5 art. 3 profert emißiones aliquas vere ignitas atque idoneas, ad amorem ferventem manutenendæ solitudinis in pectore quantumvis gelido excitandum: sed ad eo nihil his profectum est, ut vir Sanctus maluerit discedere Generalatu, quam eam, ut credebat, labem, sub imperio suo ingravescentem perpeti.

[119] [usurpare permittit Gregor. X an. 1274] Interim de his aliisque crebrescebant querelæ apud Gregorium X, qui in Constitutione a se edita, anno Pontificatus IV Christi MCCLXXIV, ceteros quidem Mendicantes, post Concilium Lateranense subinductos & necdum Apostolicæ Sedis approbationem commeritos, censuit supprimendos, jubens eos interea ab omni erga proximum exercitio abstinere: de quatuor autem eatenus approbatis, ita edixit: Sane quoad Prædicatorum & Minorum Ordines, quos evidens ex eis utilitas Ecclesiæ universali proveniens perhibet approbatos, præsentem non patimur constitutionem extendi. Ceterum Carmelitarum & Eremitarum S. Augustini Ordines, quorum institutio Concilium Generale præcessit, in suo statu manere concedimus. Intendimus siquidem, tam de illis quam de reliquis etiam non mendicantibus Ordinibus, [donec aliud statuatur.] prout animarum saluti & eorum statui expedire viderimus, providere. Hæc ibi: neque gravius deinceps quidquam statutum est, sed potius major ad populum agendi indulta libertas, ac ea fere omnia concessa in hanc rem privilegia, quibus Prædicatores Minoresque cumulabantur: quæ plenius in Mari magno licebit legere, & a quo Pontifice singula, quantaque cum Ordinis commendatione sint data, recognoscere.

[120] Regula porro sic mitigata, ipsa est, quam diu omnes ubique Carmelitæ servarunt, [Nova mitigatio circa esum carnium,] etiam cum in urbes immigratum a plerisque est; & quam nunc servari a Carmelitis discalceatis observat Cherubinus Laertius in Bullario, addens alios Carmelitas, Mitigatos dici, qui eamdem Regulam solum observant cum nova mitigatione, facta ab Eugenio IV, in cujus Bulla, anno MCCCCXXXV data die XV Martii, hæc habentur § 1. Pro parte dilectorum filiorum Joannis Faci, Magistri Generalis ac Provincialium & Claustralium Priorum & universorum Fratrum Ordinis B. Mariæ de monte Carmelo, nuper expositum est, quod in certis Capitibus Regulæ, Fratribus dicti Ordinis per bonæ memoriæ Albertum Patriarcham Hierosolymitanum traditæ, inter cetera cavetur expresse, quod Fratres prædicti Ordinis ab esu carnium abstineant &c. [indulgetur an. 1435 & 1488.] Rigorem hunc Pontifex mitigat, & concedit tribus diebus singularum septimanarum, exceptis diebus communi omnibus lege prohibitis, vesci carnibus. Sixtus deinde IV Ordinis Generali permisit, ut plures dies adderet, atque ex hujus indulti vi dispensatum anno MCCCCLXXXVIII est etiam in feria II.

CAPUT XII.
De Carpita sive cappa barrata, Carmelitis ab Alberto concessa.

[121] Philippus Bergomensis in supplemento Chronicarum ita loquitur ad annum MCC. Ordo Carmelitarum per hoc ipsum tempus in Syria apud Carmelum montem, [Vestis ea superior erat & virgulata,] ab Alberto Hierosolymitano Patriarcha excitatur, & multis privilegiis sublimatur: qui eidem Regulam suo jure confectam conservandam primo obtulit, & confirmavit; in qua pro habitu Fratribus ejusdem Ordinis cappam ex Syrico, cum quibusdam largis virgis, scilicet albis & griseis, circulatam (more Eliæ Prophetæ, ut tradunt) assignavit, & deferendam constituit. Eadem fere descriptione cappæ ab Alberto præscriptæ utitur S. Antoninus. Vbi non miror Ordinis Carmelitici erectionem Alberto tribui, propter obscuritatem eorum quæ præcessere initiorum: & quia necdū pleni constitutus censeri debet Ordo, cui sua necdum certa Regula aut habitus est particularis. Ast quod in ipsa Regula dicatur præscriptus habitus, in qua nulla omnino illius fit mentio, id sane indiget correctione. Si ille præscriptus fuit ab Alberto (ut sane est verosimillimum) præscriptus est post Regulam datam; cum sub ea feliciter proficientes, seque Patriarchæ probantes quam maxime, novis favoribus & privilegiis digni sunt habiti: de quibus quia nihil in particulari legimus, nihil etiam præsumimus dicere: audeo tamen inter ea numerare insignem novi habitus prærogativam, qua non tantum a vulgo eremitarum distinguerentur Carmelitæ, sed supra omnes extollerentur.

[122] Id prius quam aggredior explicare verbis, subjicio ipsis oculis spectandam formam, [cum hac in veteri pictura exprimitur Elias:] qualis etiam hodie spectatur Salmanticæ, in tabula altaris primarii, intra veterem Cathedralem; quam circa annum MC construi cœptam, & a Sanctio de Castella Episcopo circa annum MCCCCXXX picturis exornatam fuisse, docuit nos P. Gabriel de Henao, Societatis nostræ Theologus præstantißimus; quo agente vir clarißimus Antonius de Mora y Varona, curavit coloribus excipiendum exemplar imaginis, Dominicæ Transfigurationis mysterium repræsentantis, unde sumptam vides hanc figuram Eliæ, eo in habitu, quem ipsius more gestari a se antiquiores in Europa Carmelitæ jactabant, ut Bergomensis & Antoninus narrant. Iungitur Elianæ imagini imago B. Iosephati, Archiepiscopi Polocensis ex Ordine S. Basilii, & egregii hoc seculo in Rußia Martyris, juxta exemplar Romanum, quale spectatur ante epitomen vitæ & miraculorum excusam Romæ anno MDCXLIII; idque ad confirmationem & explicationem eorum, quæ de sacrarum barrarum dignitate præfanda hic sunt, ut intelligi poßit quam eæ honorificæ Carmelitis fuerint, & quanto in pretio habendæ.

[123] [tales virga pallium circumeuntes,] Observa igitur, præter vestes, pro cujusque gradu diversas; quarum in divina dumtaxat liturgia est usus, unam omnibus, Pontificibus æque ac Monachis Græcorum communem ac quotidianam esse vestem superiorem, quam Latino nomine πάλλιον veteres, medii autem ævi scriptores proprio nomine μάνδυον, μανδύην seu μανδύαν appellant: cum hac differentia, quod, sicut notat Isaacus Habertus ad Pontificalem librum ecclesiæ Græcæ pag. 17 in margine, vestis illa Hieromonachis quidem simplex, Pontificibus vero undulata sit: quomodo hic vides in pallio Iosaphati; & videre licet in Pallio Patriarchæ Constantinopoli apud Iacobum Goar in notis ad Euchologium pag. 115. Vndæ autem illæ geminatæ (quas Teutones lingua sua baras appellarent, Græci ποταμοὺς id est fluvios nominant) coloris sunt albi, [& solis Episcopus catenus usitatæ,] quando ipsum Pontificale μάνδυον violaceum est ut fere solet, & triplici ducuntur ordine, ita ut simul omnes sex sint supra pallium violacei seu purpurei coloris. Vocantur autem flumina, inquit Symeon Thessalonicensis, Græcorum rituum interpres accuratißimus, propter vocem Salvatoris in Euangelio dicentis, Qui credit in me flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Excellentia porro, hisce fluminibus denotata, medio ævo tam nota fuit etiam in Europa nostra; ut cum Desiderius Casinnesis Abbas, creatus anno MLXXXVI Romanus Pontifex & Victor III nuncupatus, [tamquam gradu sublimioribus;] ecclesiam S. Angeli ad formas in civitate Capuana euangelicis historiis exornandam locasset, expressurus pictor Pharisæum, ad cujus mensam accumbens Christus peccatrici mulieri pedes lacrymis rigandos præbuit, pallium ejus, tamquam alicujus Archisynagogi, gemina ad cubitos circumcurrente vitta ornaverit; ut ibi etiamnunc videre est, & expressum habemus in Ioannis Iacobi Chiffletii eruditißimo tractatu de Cœna Dominica, quem cum aliis nonnullis lucubrationibus suis adhuc ineditum nobis ante mortem donatum voluit, monumentum suæ erga nos benevolentiæ.

[124] Observa secundo, ex Balsamone ad Canonem VII Concilii CP. sub Photio, jus fuisse Patriarchis eximendi monasteria quædam a jurisdictione ordinaria Episcopi, [Carmelitis ab Ordinarii potestate exemptis,] sibique immediate subjiciendi, quæ exinde ἐλέυθεραι μοναὶ, libera monasteria appellabantur; æque ac ea, quæ sub Romani Pontificis patrocinio constituta apud nos, alium nullum Superiorem agnoscunt: quod quibus ceremoniis fieret, vide sis apud Isaacum Habertum pag. 644. de Σταυροπηγίῳ seu Crucis-fixione. His observatis, dice, Albertum jure suo Patriarchali usum, cum Regula sua instructos Carmelitas absolveret a potestate Episcopi Acconensis (quod privilegiorum omnium Patriarchalium primum ac præcipuum erat) non tantum id peregisse more Græcis Latinisve consueto; [communicantur ab Alberto legislatore,] sed hujus exemptionis ac privilegii indicium in ipso eorum habitu extare voluisse, ideoque ordinasse, ut cum ceteri monachi & eremitæ subjecti Episcopis nigras aut griseas unius coloris cappas gestarent, easdem Carmelitæ, velut Episcopis nihil debentes, æque ac ipsi distinguerent vittis seu circulis albis; non tamen adsutis sed intextis, & æquali spatio totam vestem a summo ad imum percurrentibus, ea qua Salmanticæ exprimitur forma. Quam formam eamdem ipsam fuisse quæ in Episcoporum vestibus per Syriam servabatur, licet nullo positivo testimonio probetur, libenter tamen indulgebo: neque enim necesse est credere, nullam omnino fuisse differentiam inter ritus & vestes Patriarchatus Constantinopolitani & Hierosolymitani; quando ea tam notabilis est inter pallium a Goare expressum & hic in B. Iosaphato propositum, quantam ipsis oculis videre est; cum tamen Constantinopolitano Patriarchæ Rußia subjecta maneat.

[125] Certe Pallium sive Mandium apud Constantinopolitanos & Ruthenos, [cum pallio ad formam Basilianorum in Syria,] ipsa etiam forma diversißimum est ab iis, quibus Patriarchæ, Episcopi, monachique tam Græci quam Armeni in Syria & Palæstina utuntur ad huc hodie, &, nisi quod color omnibus totus est niger, omnino talis qualem Salmanticensis pictura Eliæ vestem superiorem describit, scilicet cum brevibus manicis instar penulæ seu capottæ, & larga acuminataque ante ac retro paramandya exiguoque capucio: quemadmodum visa hac nostra tabula, proprio chirographo mihi testatus est adm. R. D. Franciscus Balduinus Breyell, dignißimus Presbyter, Iuris utriusque Licentiatus, Protonotarius Apostolicus & Eques Hierosolymitanus, anno ab Incarnatione Domini MDCLXVIII per totam Syriam, Palæstinam, Armeniam, Ægyptum & adjacentia regna peregrinatus; idque sæpe in comitatu Episcoporum monachorumque istiusmodi Græcorum Armenorumque, ut facile ac certo notare potuerit modum ac formam vestitus apud illos usitati. Quare nihil est cur hujus tamdiu ignorati & nunc primum in lucem reducti habitus insolentia offendat Carmelitas. Nam si circulorum præfatorum distinctio magnam in Palæstina habebat dignitatem, ista forma pallii, ad unguem similis pallio Basilianorum ibidem monachorum, nonnihil fortasse faciet ad manutenendam eam quam prætendunt originis antiquitatem: etsi putem Albertum non aliud ea forma voluisse significatum, quam quod hic novus Ordo eremitarum, licet totus esset Latinorum, suam tamen originem & institutionem accepisset in Syria. [ut ibidem natus Ordo intelligatur.] Credunt illi eodem facere aliquid primarum cellarum distinctionem, ad modum Palæstiniarum laurarum; quam Bertholdus ejusque socii æque in Europa didicisse potuerunt a Carthusianis & Camaldulensibus, quam in Syria invenisse; multo igitur magis sibi debebunt gratulari de hac figura pallii, soli propria Orienti, per quam sit ut tandem unum aliquod orientalis monachismi vestigium ostendi in Ordine ipso petentibus, poßint quadamtenus respondere; esto quod scriptores, qui de habitus mutatione post explicanda scripsere, loquantur solum de colore vario in album converso. Si qui igitur ante Bertholdum fuerunt Carmelitæ, eodem quo Bertholdus & posteri ejus usi sunt habitu; [Pallii istius nomē Carpita,] sed non similiter variegato: alias enim antiquiori nomine Græcis Syrisve usurpato illum perrexissent appellare; nunc autem intelliguntur novum ei ex Italica lingua nomen fecisse, sicuti nova erat ipsa variegatio, Europæis eremitis tunc primam indulta, citra aliorum monachorum eremitarumve exemplum.

[126] Carpitam scilicet appellaverunt, quod nomen, ut dixi, [Italicum est,] Italicum est, ipsam illam variegationem propriißime significans, in eo cui intexitur panno. Hujus assertionis testes habeo auctores Academici Vocabularii della Crusca, collecti ex solis scriptoribus seculi XIV, quod Tuscanæ linguæ aureum seculum æstimatur, & Venetiis impreßi anno 1623. Producunt hi Franciscum Berni, in suis Rythmis burleschis sive satyricis, ita jocantem: Mi vien veduta, attraverso a un desco, una carpita di lana di porco, id est, Video, transversim in disco positam, carpitam ex lana porcina contextam; videlicet setaceam. Indicant autem iidem Academici, carpitam esse quæ alio nomine dicitur celone, id est, ut explicant ipsi, pannus virgulatus quo mensa insternitur: quo etiam in sensu Belgis & Anglis dicitur Carpet, in etymologico Teutonico Kiliani & Anglicano Schenneri: & utrobique latine redditur gausape, tapetium. Schennerus idem, [pannum virgulatim variegatū significans:] Belgas ac Anglos vocem hanc censet mutuatam ab Italis, quod sane probo; sed non possum probare divinationem ejus, qua carpettam (sic enim scribit ipse) ab Italis dictam suspicatur, quasi Cairinum tapetium, ab urbe Cairo sive Memphi Ægyptia. Nescivit forsitan verbum Carpire (unde carpita participiale deducitur, sicut ferita a ferire) esse verbum Italicum, & in Lombardia, ac nominatim Vercellis unde Albertus advenerat, idem esse quod Latinis discriminare, distinguere, uti me per humanißimam suam epistolam docuit Perillustris ac Reverendiss. Marcus Aurelius Cusanus, Canonicus Vercellensis ac Provicarius Generalis. Adeo ut vesti, panno, aut stragulo, ad mensæ vel lecti integumentum virgulatim colorato, quale fuisse Carpitam Carmeliticam in confesso est, aptius nullum nomen poßis excogitare: quare etiam eo nomine usus est Ordo, quamdiu usus est ipsis carpitis. [virgæ autem hæ in Capitulo gen. septem tantum esse jussæ,]

[127] Patet hoc ex decreto Londiniensis Capituli Generalis in Anglia, anno MCCLXXXI celebrati, quod tale est: Frater professus habeat unam carpitam (quod est nostræ Religionis signum) non de petiis consutam, sed contextam: & habeat septem radios tantum, ut simus uniformes. Libenter id de solis albis radiis intellexero, quam multos in pictura Salmanticensi numero, præter intercurrentes griseos. Nam ut ex utrisque habeatur cappa justæ ad genua longitudinis, danda erat singulis radiis latitudo quatuor fere digitorum aut palmi unius, quæ sane est insignis latitudo vigarum, a Bergomensi & Antonino superius designata. Si tamen omnino contendat aliquis radios, albos ac griseos simul, septenos tantum esse debuisse, & latitudinem eorum proportionate augeat, non repugnabo; tantumque hinc inferam, vel ipsam Salmanticensem picturam vel ejus prototypon designatum fuisse ante celebrationem Capituli prænotati, quando radiorum numerus necdum erat in Ordine definitus, sed erat qualem dabat ipsa materia, magis minusve latis distincta virgis. Quæ materia quia non contexebatur in Ordine, neque ex Syria semper suppetebat; ideo fortaßis sumebant aliqui libertatem, ipsos radios albos griseo panno assuendi ex petiis, quod dicto Capituli decreto prohibetur. Cur autem placuit numerus septenarius? Id ut scias, [spiritus plenitudinem denotabant,] quære quid ipsum μάνδυον seu pallium monachale denotaverit Græcis. Docebit id te jam ante laudatus Symeon Thessalonicensis, apud Goarem pag. 495 explicans ritus, quorum usus erat in suscipienda monachi per triennium probati profeßione, sic enim loquitur. Ultimo, tamquam omnia continente, Mandya circumdatur, in quo clarius dicit Sacerdos, Frater noster N. accipit pallium magni & Angelici habitus, incorruptionis & honestatis indumentum. In nomine Patris & Filii & Spiritus sancti. Dicamus pro eo, Domine miserere. Perfectum namque indumentum est, & reliqua constringens, & servatricem in universum ac protectricem Dei virtutem manifestat atque significat. Hoc porro non potest ulterius explicari aptius, quam septenario numero, perfectionem ac plenitudinem Spiritus septemplicis, virtutes omnes complexi, repræsentante.

[128] Quia vero ipsi radii omnibus fere Transimontanis baræ aut barræ nuucupabantur; hinc factum, [& tamquā bæræ,] ut tum carpitæ illæ vocarentur cappæ baratæ seu barratæ, & ipsi Fratres Barati seu Barrati cognominarentur. Primum, agnoscunt ipsi scriptores Carmelitici; secundum probat porta una urbis Valencensis in Belgio, teste Doutremanno, Barratorum porta, la porte des Barrez, nuncupata usque in hodiernum diem, per quam exibatur ad conventum seu potius eremitorium Carmelitarum, cujus haud procul inde quædam restant vestigia, priusquam in urbem Conventus transferretur. Eas ex Syrico factas fuisse habent quos initio capitis prænotavi. Verum hic tu cave ne Sericum intelligas pannum sive bombycinum. Syricus, a Syria deductum gentilitium, deficiente Latinitate dici cœpit, quod Ciceronis ævo Syriacus aut Syrus: unde Salvianus libro 4 de vero Iudicio & providentia Dei, [intextæ erant panno Syrico ex lana caprina:] Consideremus, inquit, solas negotiatorum & Syricorum omnium turbas, ubi mercatores intelliguntur in Syriam & ex Syria commeare aut merces inde advectas tractare soliti. Syricus ergo pannus, pannus est advectus ex Syria; quæ quia nunc Turcis est subjecta, paßim nunc Turcicus pannus dicitur, non laneus (nam tales inde nihil advehi opus, cum præstantiores iis habeantur in Europa) sed ex capellarum pilis contextus, a quibus & nomen habet ipse pannus ut Camellottus dicatur, corrupte, pro capellottus: sicut & ipsum stamen ex pilis caprinis ductum a Belgis paßim vocatur kemels-hayr corrupte pro kebers sive kepers-hayr; quæ nominis origo ratioque non omnibus nota, facit ut simpliciores & textrinæ rei ignari, putent Camelorum pilos, ad omne opus faciendum ineptissimos, hic intelligi. Capras autem in hanc rem aptißimas, quorum pilus mollißimus & mira venustate resplendens bombycum elegantiam quadamtenus æmulatur, nutrit Syria, earumque pilos per omnes Orientis & Occidentes regiones distrahit.

[129] Ceterum an monastica monachorum Basilianorum Mandya sive cappa, pura tamen ac simplici, usi sint Carmelitæ jam inde ab initio suæ coitionis sub Bertholdo; an vero illius utendi privilegium acceperint primum ab Alberto simul cum suis circulosis radiis, non facile dixero. Incompertum enim mihi est, [an ante Albertum pallio, sed simplici, usi Carmelitæ incertum:] utrum ante Albertum voto aliquo ipsi adstricti fuerint, an vero in libero animi proposito perseveraverint sub obedientia electi a se Prioris; donec aliquis, cum plenitudine Apostolicæ potestatis adveniens, approbaret Ordinem, jusque concederet Profeßionis religiosæ, quod ante Albertum nemo fecisse scitur; hic vero fecisse, non tam ostenditur quam præsumitur; quia pro Regula quidem, utrum esset sufficienter approbata, novimus certandum fuisse Carmelitis; non autem pro sua profeßione an faceret vere Religiosos. Quod si eam primus probaretur indulsisse Albertus, consequens mihi videretur, eatenus quoque abstinuisse Bertholdi socios ab habitu perfectum monachum denotante. [dabatur autem vestis illa sine nominis primi mutatione,] Hunc porro quandocumque & a quocumque adepti sunt, non existimo simul cum illo accipere solitos nomen novum ac religiosum deposito seculari, quod tamen in usu Orientalium monachorum fuisse observat & docet Goar pag. 496, & nunc sancte a reformatis practicatur: contrarium enim suadent Bertholdi & Alani nomina, e seculo allata atque retenta a primis post Brocardum atque Cyrillum Carmeli Prioribus. Loquor autem de nominibus proprijs: certum est enim, apud Carmelitas æque ac ceteros Mendicantes, aliquot seculorum usu servatum esse, ut a patria quisque sua cognominaretur, omißis familiarum nobilium cognominibus, sicui illa erant. Non etiam expistimo notam fuisse Carmelitis, [aut magni parvique habitus distinctione.] ab Alberto regulatis, illam in orientali monachatu nominatißimam differentiam μικροσχὴμου ac μεγαλοσχὴμου magni & parvi habitus; quorum primus una cum mandya dabatur post exactum probationis triennium profitentibus religionem, & formam quandam habebat veli caput operientis, quale fere sub galero gestandum vides in capite Patriarchæ apud Goarem pag. 115; secundus constabat cucullio & analabo, siue caputio & scapulari, qualia representantur in veste nostri Eliæ, eratque eorum qui vulgari maiorem perfectionem in contemplatione, iejuniis, ac reliqua severiori spiritus & corporis exercitatione profitebantur.; Forte etiam, ut nunc in Syria, sic & tunc, cœnobitæ omnes, exceptis novitiis, μεγαλόσχημοι erant: de quibus videndus idem Goar annot. I ad officium magni-habitus fol. 517.

CAPUT XIII.
Posterorum circa Carpitam errores, eiusque in albam cappam mutatio.

[130] Postquam victricibus Principum Latinorum armis vindicata a Saracenorum iugo Syria, [Vndulatis Episcoporum palliis in Syria suppressis] Latinos quoque cœpit habere Patriarchas Episcoposque, ad omnia Græcorū Antistitum iura insigniaque suffectos; perrexerunt quidem Græci accipere Constantinopoli ritus sui schismatisque Pontifices, eosque in rebus fidei solos observare; sed hi in conversatione publica abstinuisse videntur propriis sui ordinis characteribus, atque extra cœtus sacros communi professorum monachorum habitu simpliciter nigro fuisse contenti. Neque purpureas atque undulatas mandyas postea resumpsere, quando pulsis per Saracenos Turcosque Latinis, ab horum coacta nec unquam sincere præstita obedientia soluti, in peßimam devenere servitutem. Itaque etiam hodie, ut narrant qui viderunt, nulla propalam differentia vestium est per totam Terramsanctam, [& Carmelitarum in Europa,] inter monachum, Episcopum, aut Patriarcham, quo securiores & vivant & agant a barbarorum insolentia atque avaritia. Quapropter mirum nemini videri debet, quod Carmelitæ (quorum pars maxima post migrationem Ordinis fuerat in Europa ad ipsum recepta) nesciverint congruam variegatæ suæ vestis reddere rationem, neque ejus dignitatem æstimare pro merito, & ideo cito illius pertæsi cœperint aspirare ad habitus veteris mutationem.

[131] Potius mirandum videtur, quomodo, ea mutatione anno MCCLXXXVII impetrata & in usum adducta, ut infra dicetur, tam cito obscurata fuerit & confusa primi habitus memoria, ut intra seculi fere unius decursum ignoraretur a plerisque qua forma, quo radiorum situ, Carpita vetus exprimeretur; ac denique omnes in longe diversam a vero opinionem deflecterent. Habent tamen etiam hæc verosimilem excusationem aliquam. Non enim fuit paßim moris nominare circulos (quæ vox nullam ambiguitatem attulisset) sed baras aut barras, aut magis Latine virgas, radios, lineas. Hæ autem postremæ voces, [propter dubiam significationem vocum in hæc materia usitatarum,] cum essent indifferentes ad situm erectum iacentemve; facile potuit a plerisque dubitari, quomodo in variegata seu barrata cappa ducendi essent colores. Et quamvis baræ ac barræ nomen, proprie acceptum, apud Teutones & Francos huic dubitationi minus esset obnoxium, ut linguarum & rei armorialis peritis constat: quia tamen apud Italos Hispanosque bara ac vara priorum vocum iam induerant indifferentiam; ipsi quos dixi Franci ac Teutones non ita sibi constitere, ad significandam ea voce figuram, angustam ac longam, de latere ad latus ductam; ut non etiam eamdem sic appellarent aliquando, ubi ad perpendiculum erigebatur. Hoc vero ipsis etiam Græcis usuvenisse comperimus, quibus licet tam nota & celebria essent flumina, [cœperunt credi barræ fuisse in palliis illis erectæ,] circumcurrentia pallium Episcopale: in Στιχαρίῳ tamen seu tunica sacrificali (quæ nostræ respondet Albæ, & unius paßim coloris erat; Patriarchæ autem soli intexta erat lineis albis rubeisque, ab humeris ad pedes usque ductis) eædem lineæ, perpendiculariter ductæ, similiter vocabantur flumina, significantes doctrinam a Patriarchis descendentem ad inferiores quosque ecclesiæ Ordines. Nihil autem ad obliterandam veram Carmeliticarum barrarū notitiam æque videtur valuisse, quam abominatio similitudinis circulorum, per muliebres stolas disponi solitorum, ex omnium fere Europæarum gentium usu: unde fiebat ut proniores essent animi ad concipiendas virgas erectas seu strias, qualibus vestes suas distinguunt Turcæ, & qui inter eos Turcico utuntur habitu. Itaque cum anno MDXXII hospitalis camera Coloniensis conventus ornaretur picturis, ordinis Carmelitici historiam repræsentantibus, in ea quæ variegationem habitus, Homaro tyranno imputatam, quæque transfretaturos ex Syria in Europam Fratres continebat pictura, expressum est pallium ipsumque caputium ea qua superiori seculo gestabantforma, sed senis septenisve nigris laciniis perpendiculariter defluentibus distinctum. Antuerpiæ vero cum in simili camera duabus grandibus picturis Homari tyrannidem & adventum in Franciam pingeret alius anno MDCIX, ex eorum qui ipsum conduxerant instructione, dimißis caputiis sola pinxit pallia, eaque oppido striata; adeo ut ex conspicuis in tabula virgis nigris inconspicuarum quoque iniens rationem, sexdecim aut plures in unoquoque pallio numerare te oporteat. Ex utrisque tabulis eccum tibi sequenti pagina descriptum specimen, quod sufficiat ut cognoscas, quam non modo veteris Carpitæ formam tunc ignoraverint Carmelitæ, verum etiam quam diversimode, pro suæ quisque imaginationis captu, effinxerit variegationem, solo nomine tenus ex veteri Ordinis traditione & scriptoribus notam.

[132] Verum ut commissos hoc in genere errores ignoscimus facile, nihil certum habentibus quod sequerentur; ita ferre non possumus nec debemus stuporem pene incredibilem illius, qui sub nomine Cyrilli Prioris III confinxit epistolam; [ac tandem nec barræ quidam agnitæ amplius,] suisque Carmelitis non tantum circulos, sed & virgas abstulit, solam relinquens coloris diversitatem, cum forma longe alia quam supra demonstravimus: sic enim loquitur. Barratum pallium, sicut scis, ex septem partibus duplicis coloris ab invicem distinctis, sed consutis, ipsum totaliter integrantibus, perpendiculariter a collo usque ad talos descendentibus, constat: quarum tres sunt nigræ sive griseæ, aliæ vero quatuor sunt albæ: quæ sic existunt in pallio ordinatæ. [propter epistolam Cyrillo affictam,] Indutum siquidem pallium, ante a pectore descendendo usque ad pedes, est totaliter fissum seu apertum, & partes fissionis sunt albæ; secunda autem pars a latere dextro est nigra, & etiam secunda a latere sinistro; tertia vero pars a latere dextro est alba, quem colorem retinet tertia a latere sinistro: sed ultima pars, retro in medio pallii existens, est nigra. Hoc pallium

professores hujus Religionis antiquitus appellabant Carpitam, postmodum consueverunt ipsam vocare chlamydem seu mantellum. Hactenus ille, totus deinde in explicando quatuor albarum partium mysterio effusus, nihil dicens de tribus nigris seu griseis; sed ita insulse, ut non nisi cum magna Cyrilli iniuria, quem volunt fuisse litteratissimum, ejusmodi farrago eidem attribuatur. Interim mysteria illa sic placuerunt Trithemio, aut potius ei qui Trithemio obtulit sub ejus nomine vulgandum libellum, ab aliquo Carmelita compositum (quomodo scio & demonstrare possum, Cartaghenæ, Miræo, Bollando, Henschenio, Hazaert, aliisque varia huius generis scripta, a stylo ipsorum diversißima, esse oblata, rogatis ut ea in nomen suum asciscerent, quod a Carthagena & Miræo impetrarunt) sic, inquam, mysteria ista placuerunt auctori libri, qui de ortu & progressu Carmelitarum prefert Trithemii titulum, ut ea verbotenus non dubitarit transcribere.

[133] [quasi ex 7 partibus perpendiculariter consutis componi illud debuerit.] Non quæro nunc quam frigida extraque propositum sit tam articulata verbosaque descriptio ejus pallii, quod is supponitur gestare ipsemet, ad quem fingitur epistola dirigi. Vnum quæro, quæ hic sit forma, non dico circulorum aut bararum propriæ dictarum; sed virgarum, radiorum, linearum? quæ omnes voces (nisi me prorsus fugit sermonis humani intellectus) exiguam valde latitudinem denotant, respectu multo maioris & indefinitæ longitudinis. Sume enim mihi, si placet, mensuram pallii, vt potes longißimi pedum geometricorum sex; illud, ut minime sinuosum sit in suo inferiori orbe, nec nisi ter eamdem complectatur mensuram (quæ in sinuosiori pallio deberet quinies aut sexies replicari, habebit tamen in circumferentia pedes saltem octodecim: hos porro septifariam divide & invenies singulas partes seu petias, habituras latitudinis pedes plusquam duos & semis; atque adeo collatas ad longitudinem præsuppositam, fere æquaturas hujus medietatem. Partes autem tam insigniter latas, tam parum longas, quis fando audivit, radios, lineas, virgas dici? Et has vetuisset Loudinense Capitulum consui, ducendo futuras a collo ad talos? quod hujus ipsius scriptoris sensu ex usu maiorum ac fere necessarium erat; contexi iussisset? quod fieri non poterat nisi fabricardo pannum enormiter latum, sic ut latitudo ejus responderet toti longitudini futuri pallii. Ipsa igitur natura rei pictores, quos supra dixi Coloniæ Antuerpiæque adhibitos, plane coegit, multo plures quam tres nigras partes imaginando concipere, ut possent barratum pallium quadamtenus repræsentare.

[134] [ex quo intelligitur auctor multo recentior,] Istis sic positis, & eorum quæ sub nomine Cyrilli ostentantur incogruentia demonstrata; aliud non restat, quam ut dicamus, eum qui pallium barratum sic descripsit, ut in eo nihil minus quam barras exhibeat, ejusmodi pallium nec gestasse, nec vidisse saltem in vera pictura expressum. Frustra igitur Cyrilli personam assumit: frustra ad coævum eius Eusebiū se scribere fingit: frustra veritatem libri ad Caprasium, quasi is diu ante Albertum scriptus Ordini aliquando pro Regula fuerit, sperant Carmelitæ posse sustineri scriptoris tam insulsi testimonio: qui nec cavere potuit, quin palam indicaret se scribere eo tempore, quo Carpitæ nomen, antiquis usurpatum, in mantelli nomen conversum fuerat, id est diu post Londinense Capitulum, sub quo Carpita non tantum nominabatur paßim, sed erat ipsius Religionis signum. Aliter profecto Cyrillus, siquid tale scribere voluisset, & plane e converso. Scripsisset enim, quod veteribus Pallium, & tunc a Græcis ac Syris Mandyon seu Mandya dicebatur, id a Fratribus Latinis suæ linguæ dialecto vocari Carpitam, idque non ita pridem usu esse inductum. [itemque ex aliis erroribus pluribus.] Omitto reliquas epistolæ huius abnormitates, circa Aymericum Lemovicensem, cui præter seculi istius morem addit cognomen Mala fayda de villa appellata Salamiacum, & quem in Terra-sancta Apostolicæ sedis Legatum fingit; circa Bertholdum, quem facit Aymerici fratrem, & anno MCXXI ait electum esse Priorem; circa Albertum, qui anno MCXC Regulam dederit; quæ omnia ex supra dictis corruunt. Duo addo, de pallii colore ac mensura per epistolam designatis, & dico, quod ætate Cyrilli & institutione adhuc recenti, minime dubium fuerit griseusne an niger color intersecaret album; imo quod non nisi griseus haberi potuerit, quando ex stamine albo, subtemine per alternas virgas nunc albo nunc nigro, contexebatur pannus carpitus. Dico etiam quod eiusdem Cyrilli ætate non ultra genua descenderit Carpita Carmelitica, pro qua substitutum pallium album ad talos usque laxior disciplina posterorum, scriptori æqualium, fecit defluere: quod, ut abusum gravißimum & contrarium eremiticæ simplicitati, ante omnia reformandum iudicavere Teresiani; repudiantes etiam colorem nigrum, tamquam a prima institutione alienißimum.

[135] Atque hæc de errore circa formam Carpitæ plus satis; circa ejus originem nihilo parcius indultum est fabulis, ab omni veri specie remotißimis. Cum viverent & scriberent Bergomensis & Antoninus, nec paßim cognitus esset liber sub nomine Ioannis Hierosolymitani fabricatus, [Prædictas barras ipsius Eliæ pallio attribui.] pro inconcussa traditione adhuc dicebatur a Carmelitis, istum habitum fuisse Eliæ Prophetæ, habitantis in monte Carmelo in Syria, quod tamen (ut idem Antoninus merito addit) neque in sacra neque in authentica scriptura reperitur. Cum autem dicerent aliqui ex Pseudo-Ioanne Eliæ pallium pure candidum fuisse; respondit Ioannes Hildeshemiensis in Defensorio (vir utique tam in hoc verax, quam in asserto S. Petri Thomæ martyrio & nescio qua illius visione) quod ipsum de curru igneo dimissum, tactum ab igne fuit modicum denigratum seu discoloratum in partibus extrinsecis, sed retinuit colorem pristinū in partibus involutis: quod mysterium venerantes Eliæ successores, & usque ad extremum Carmeliticæ eremi excidium ipsum illud pallium conservantes, eamdem colorum varietatem ad perpetuam rei memoriam in suas chlamydes transtulerint, & usque ad Honorii IV ætatem retinuerint. Si tam certa est reliqua Historia Carmelitarum, prout ab ipsis tractatur, quam certum est miraculosum istud Eliæ pallium conservatum in Carmelo fuisse usque ad annum MCCXCI, & quidem ita semiustum; nihil scilicet est quod de ea dubitemus amplius. Sed scrupulum injicit ipse Lezana ad annum mundi 3204, [quia ridiculum posteris visum;] cum audet dicere, quod ista de Eliæ pallio variegato assertio, sit puerilis & nullo nixa fundamento. Quid enim si nihilo meliori fundamento subnixa sint cetera, quæ non aliunde quam ex simili antiquiorum Carmelitarum pretensa traditione habentur? Iudicent alii, ego ἀπέχω.

[136] Præjudicavit Pseudo-Cyrillus, quando uni fabulæ substituens aliam, & sui æque Pseudo-Ioannis insistens vestigiis, [excogitata est alia fabula de initio barratæ.] qui multa de albo pallio Eliæ garrit; tentavit inducere aliam de Barrati pallii origine opinionem, auctorem illius faciendo Humarum tyrannum, Arabem natione, superstitione Saracenum; qui occupata anno DCXXXIX Hierosolyma, & in monachis sibi invisis non fereus dehonestari ut rebatur colorem album, solis Saracenorum Satrapis concessum, iusserit barratis palliis uti. Fabulæ occasionem dedisse potuit, quod (sicut ex Villanio scribit S. Antoninus) Soldanus Saracenorum, qui prius Carmelitas habebat in reverentia propter Eliam Prophetam, mutato habitu eis dato a Papa, in contemptum Papæ & fidelium fecit eos expelli de monte Carmelo, quam expulsionem circa finem seculi XIII accidisse scio; tali ex causa factam esse aliis probandum relinquo. Certum est, quod tempore Honorii IV Fratres Carmelitæ mantellos barratos, ex albo & nigro seu griseo variegatos, quos antea portaverant & tunc portabant, in cappas albas commutaverunt, ut ait auctor Ms. de vitis Pontificum, usque ad Martinum quintum pertingens. Huic coævus S. Antoninus tit. 20 capite 5. [Pro hac sumere albam Honorius 4 concessit an. 1287.] Eodem tempore inquit, cum Fratres Ordinis Carmelitarum deferrent habitum, qui minus convenire videbatur viris religiosis, scilicet cappam circulatam largis virgis & griseis … Papa Honorius IV, propter maiorem honestatem, mandavit, habitum illum demittere, & desuper cappas ex toto albas, & tunicas subtus nigras cum scapularibus assumere. Ob quæ verba quid tantopere arguendum putaverit Antoninum Wastelius in Vindiciis equidem non video: commode enim intelligitur ex hoc loco, id solum mutatum quod auctor solum significaverat iudicatum esse minus conveniens, nec prorsus inepte addidit tunicæ ac scapularis mentionem; ut totum Ordinis habitum exprimeret, qui totus videri poterat prescriptus ab Honorio, alteram eius partem eamque precipuam innovando, alteram approbando. Quod si obscuritas hic sit aliqua, profecto ignoscenda est Antonino, de ea re scribenti, quæ solum fuerat Viva voce, ut loquitur Paleonydorus, Carmelitis concessa.

[137] Concessa, inquam, potius quam mandata. Sic enim loquitur successor Honorii, post Nicolaum IV & Cælestinum V, Bonifacius VIII, Generali & ceteris Prioribus & Fratribus Ordinis B. Mariæ de monte Carmelo anno MCCXCV, VII Kal. Decembris. Lecta coram nobis vestra petitio continebat, [Bonifacius 8 an. 1295] quod olim B. M. Latino Ostiensi Episcopo & Gervasio tit. S. Martini in montibus Presb. Card. significantibus per suas litteras, inter alia continentes, quod fel. record. Honorius Papa IV, prædecessor noster, de Fratrum suorum consilio, eis pia & provida deliberatione concesserat, ut eorum habitū sive varietatem ipsius, minus decentem & displicentem quam pluribus, in alium decentem commutasset. Idemque Prior Generalis & Fratres, postmodum in Capitulo congregati prædicto, deliberatione super huiusmodi mutatione præhabita diligente, unanimiter statuerunt, ut ex tunc ceteri Priores & Fratres ipsius Ordinis, mantellis diversorum colorum, quibus uti consueverant, dimissis, omnino cappis albis in posterum uterentur. Nos itaque vestris supplicationibus inclinati, quod circa huiusmodi habitus mutationem in hac parte provide factum est, ratum & firmum habentes, id auctoritate Apostolica confirmamus. Capitulum illud Generale, [mutationem factam confirmavit,] cuius meminit Pontifex, habitum fuerat, ut Palæonydorus scribit, in Monte Pessulano anno MCCLXXXVII, in die B. Mariæ Magdalenæ, tribus & dimidio mensibus post mortem Honorii, convenientibus illuc Provincialibus tam Terræ-sanctæ & Siciliæ, quam etiam Tusciæ, Franciæ, Alemanniæ, Lombardiæ, Aquitaniæ, Angliæ, Hispaniæ, Hiberniæ, &c. quæ enumeratio magnam arguit multiplicationem Ordinis per Europam intra annos vix quinquaginta. Reversis autem qui ex Syria venerant, & habitum ex Pontificio indulto mutantibus, offendi potuere, ut dictum est, Saraceni, ac tandem Religiosos ex sancto monte expulisse, ut ait Villanius ex eoque Antoninus. De eadem habitus mutatione agens Bergomensis, colorem capparum album electum fuisse ait, ob honorem Virginis Mariæ; quod sane verosimillimum est, cum ab ea nomen iam haberet Ordo, eiusque imitationem ac reverentiam singulariter in omnibus & ubique spectaret.

[138] [Auctor libri deinstit, monachorum,] Verum ii, quibus nihil placere potest quod non habeat in Elia principium, hac mutatione gratulantur restitutam maioribus suis fuisse formam antiqui habitus Eliani, præeunte sibi ad hæc Pseudo-Ioanne, qui primum capite 45 laneæ tunicæ colorem, quam ad corpus zona adstrictam gestasse ait Elianos veteres, refert ad eum colorem, cuius fuerat cilicium, seu (ut ipse appellat) Melota Eliæ: Dicitur autem, inquit Melota proprie a mele animali (quod etiam taxus appellatur) de cuius pilis vel pelle, que est valde hispida, [dum nugatur circa Eliæ meloten] vestis facta, est melota proprie dicta. Itane vero? hæccine in Græco, ut præsumitur auctore, invenisse potuit interpres Gallus aut Latinus? A Mele, Melota? At ego Melem, ne nomine quidem tenus, putabam Græcis esse notam, nisi forte sub appellatione communi Ἀιλούρου felis, est enim de felium silvestrium genere, quod taxum vocant alii: μῆλον econtra, unde μηλωτὴν dici omnes Lexicographi consentiunt, propriißime ovem significat. Isidorus Hispalensis lib. 19 Originum cap. 24, ut id ipsum distinctius explicaret, vocem Græcam sibi retinendam credidit, ideoque cum dixisset Melotas esse pelles caprinas, addidit, fiebant autem prius, ut quidam existimant de pellibus melorum, id est ovium, unde & melotæ vocatæ sunt. Impressa perperam habent melonum, quod mendum in homines Græcæ linguæ minus peritos incidens, fecit eos pro Grecorum μῆλον Latinum melis cogitare: nec defuerunt Calepintani Dictionarii suffarcinatores aliqui, tam temerarii, ut Latinæ voci explicandæ Græcis litteris adderent μελίς, quæ res credulum illis VVastelium impulit ita scribere, [Latinum se prodit, Græcæ lingua ignarum,] Quis enim qui Grece aliquid novit, voculam μελίς Grecam esse ignoret, eamque deduci ἀπὸ τοῦ μέλιτος id est melle, quod nimirum animal hoc, mellis avidissimum, alvearibus insidietur? Vir sane bonus fuit Wastelius; ideo non ipsum per se hæc aliaque scripsisse credo, sed per alium, cuius scientiæ putabat se posse confidere, & ab eo asserta tamquam sua efferre; millies abominaturus deceptorem suum, si vel antiqua Hesychii, Suidæ, Harpocrationis, Andromachi, Pollucis Etymologica Græce scripta legere potuisset, vel recognoscere commentaria Budæi Stephani, Gretzeri, Portii, Meursii, aliorumque de Grecarum aut semigrecarum vocum usu & significationibus Græco-latine recentius editos. Equidem totis quatuordecim annis versatus in auctoribus Græcis evolvendis, transscribendis, interpretandis aut illustrandis; non memini ἀπὸ τοῦ μέλιτος aliud animal dictum legisse quam μέλισσα quod est apis: non fui tamen ausus causam abjudicare VVastelio, tam asseveranter locuto, nisi etymologica & lexica singula consuluissem super voce μελίς, an illa uspiam inveniretur: ea autem nusquam inventa, nec in ea quæ prætenditur nec in alia quapiam significatione; videat lector quam fidem poßim adhibere iis quibus adiutoribus usus VVastelius suas illas Vindicias compilavit; tam utique infelix vindex, quam auctor quem vindicare contendit infelix fuit etymologus, hic quidem in explicatione Melotæ iam refutata, alibi vero circa nomen torrentis Carith, in quo se abscondit Elias, volens eo nomine moneri monachos, tunc perfectos se fore, quando in Carith, id est in caritate illa absconditi erunt, de qua sapiens ait, universa delicta operis caritas, quæ Grecis ἀγάπη est, nihilque cum Hebraica voce Carith commune habet.

[139] [& pallium illius album fuisse] Quod ad Eliæ vestimenta attinet, satius fuisset hoc solum dicere, quod solum de eis Scriptura nos docuit lib. 4 Reg. 1, quod scilicet fuerit vir pilosus, & zona pellicea accinctus renibus? Pallio quoque usum scimus, ex iis quæ capite 2 narrantur de eius in cælum subvectione. Albumne an atrum id fuerit nemo nos docuit; neque album fuisse docere nos poterit Pseudo-Ioannes, dicens, quod Elias per hoc docuit monachos, hanc Religionem profitentes, debere pallio supervestiri albo, quemadmodum eos indutos albis Dominus præostendit Sabachæ Patri Eliæ &c. Etenim totum hoc de Sabacha commentum non habet Auctores SS. Epiphanium & Dorotheum, ut prætenditur, sed fabulatores quosdam non admodum vetustos. Theophilum Raynaudum audi, in talibus versatißimum, Dorotheo, patria Tyrio, Presbytero Antiocheno, ac Martyri sub Juliano, viro doctissimo iuxta Eusebium lib. 7 hist. cap. ult. suppositus est liber infantilis, cui titulus Synopsis de vita Prophetarum & Discipulorum Domini, scatens fabulosis narrationibus, ut Bellarminus observavit. Hunc Doctorem secutus Pseudo-Ioannes est. Nam qui linguam Græcam prorsus ignoravit, legisse non potuit similem libellum sub Epiphanii nomine Græce scriptum de vita Prophetarum eorumque obitu & sepultura: [accepit ex libro æque supposititio.] quem ipsum tamen etiam esse ψευδεπίγραφον interpreti Petavio persuaserunt sexcentæ mendaciorum nugæ, quibus ille liber refertus est, ut testatur Sirmondi successor & scriptorum heres Philippus Labbe, in dissertatione de Scriptoribus ecclesiasticis.

[140] Sed quamvis Pseudo-Dorotheum, qualem dixi, secutus Pseudo-Ioannes Carmeliticus, suæ suppositionis præferat indicia plurima, Vindicem tamen reperit, & etiam nunc habet propugnatores omnes eos, qui existimant vix quidquæm certius optari posse ad notitiam Historiæ Carmelitanæ, [tamen defēditur & hic & ipse,] quam sit iste liber eique succenturiata Cyrilli Epistola. O te infelicem! Ioannes Anni Viterbiensis, quod commentitio tuo Beroso, etque similibus Manethoni atque Megastheni, non admiscueris aliquid de Eliæ Prophetæ discipulis, in Assyriam translatis sub Salmanassare, vel in Babylonem sub Nabuchodonosore, & Elianum institutum inter gentes istas retinentibus ac propagantibus. Quam multi pro te surrexissent Vindices, qui nunc sub pedibus jaces Goropi Becani lib. 4 Originum Antverpiensium supra ruinas tuas exstruentis sua nihilo saniora commenta. Te quoque infelicem! quisquis es Humbalde, qui Chlodovei, primi inter Reges Francos Christiani, ætatem tibi arrogans, Trithemio, compendium Annalium scripturo, suppeditasti seriem & historiam Francorum Regum quadraginta duorum ante Pharamundum, eorum genus a Troianis repetens, in eoque consentiens Pseudo-manethoni Annii, Francum, Hectoris filium, in theatrum adducenti. Pro isto labore te tuumque abbreviatorem Trithemium ingrata exsibilat Francia: qui si eadem fide dedisses seriem Carmeliticorum Patrum, ab Elia usque ad Regnum Chlodovei, & hanc idem Trithemius, nihil tibi non crediturus, potuisset inserere libello de laudibus Ordinis Carmelitani, quam fores scriptor indubitabilis, quantis in cælum usque attollerere preconus!

[141] [quomodo Luitprandi figmenta etiam recipiunt Carmelitæ.] Errorem hunc vestrum viderunt & caverunt Annio & Pseudo-Hunibaldo simillimi impostores illi, qui Dextri Chronicon, Luitprandi, Fragmentæ, Iuliani Petri commenta, Gregorii Bœtici Martyrologium & similiæ plura procuderunt, credideruntque non defuturos sibi patronos, si ruinosis quorumdam populorum atque ordinum traditionibus fulciendis tam magna commodarent nomina. Ergo tum alia multa commenti sunt pluribus placitura, quia opinationibus eorum vacillantibus conformia, tum Carmelitas nominatim conciliare sibi studuerunt, fingendo, S. Elpidium Sociosque Episcopos (quos Romanum Martyrologium Chersonæ tribuit IV Martii) fuisse monachos Carmelitas, atque Apostolorum prædicatione conversas, & a S. Iacobo consecratos Episcopos, Christianam fidem intulisse Hispaniis, & post fundatas diœceses decem, Martyres ibidem obiisse. Non fuit irritus placendi conatus, nec sua mendaces Scriptores spes fefellit. Defenduntur enim a multis eorum, quorum interest veræ credi quæ scripsere: ex Ordine autem Carmelitico primus Luitprandi causam suscepit Lezana ad annum Christi 40; Lezanam vero secuti sunt, quotquot post eum manus applicuere Carmelitanæ antiquitati. Et tamen eorum aliqui, quos nequeo excusare, legerant in primo tomo Martii nostri, S. Elpidium & alios cum eo nominatos Episcopos Diocletiani ævo in Scythiam succeßive directos ab Hermone Hierosolymitano Episcopo, fidem a se prædicatam Chersone, in Taurica, non in Hispanica Chersoneso, morte sua obsignasse; post quos denique missus eodem Capito sub Magno Constantino, fructus collegit Martyrum sanguine irrigatos, & Confessor gloriosus colitur a Græcis, una cum ceteris VII Martii, insigni totius diei officio. Si nescivit fabulator ille, fore ut aliquando falsitas sua ex originariis Græcorum fontibus patesceret; jam patefactam non potuerunt ignorare Luitprandi assertores ultimi, quando legerunt Martium nostrum. Quod si ista de Elpidio & sociis forsitan non legerunt, maiore eos cura urgente, ut nisi in dicto mense invenirent probatas opinationes suas, invenirent saltem suarum de nobis querelarum argumentum; negare non poterunt lectam a se fuisse Præfationem ad Acta Februarii, ubi satis diximus ut sciret unusquisque, Luitprandi Fragmenta esse figmentis adnumeranda.

CONCLUSIO.

[142] Habes Lector historiam Ordinis, non e concavo lunæ lapsi, aut fungi instar una orti nocte (quam nobis opinionem videtur nonnemo voluisse affingere) sed Christianæ Æræ seculo XII, ex Eliæ Prophetæ revelatione, in monte Carmelo, aspirante Aymerici Antiocheni favore, concepti; seculo autem XIII, sub Alberto Hierosolymitano plene formati: vel (si mavis ad ætatem Eliæ primos ipsius ortus attollere) sub jam dictis Patriarchis regenerati reformatique; atque post hanc seu primam seu secundam originem, congruis sed modicis incrementis succeßive aucti; usque dum cælum solumque mutans, eas radices in Europa egit, ut brevi ingens steterit & firma arbor, seseque propagans silvam ingentem una ipsa constituerit. Eam historiam quod ex coævorum scriptorum monumentis maluerim petere, quam ex diu post compositis auctorum supposititiorum narrationibus, inter se atque cum veritate pugnantibus, nemo reprehendet qui lucem diliget & veritatem. Si supposititios dixi, coegit eorum falsitas evidenter cognita neque ulterius dißimulanda, nisi pro alienæ gloriæ invido traduci me vellem, qui poßim & nolim Elianæ succeßionis certitudinem meo suffragio stabilire. Non ipsam oppugnatum veni, sed quæsitum firmiora documenta, quam quibus alii innixi toties & tam turpiter, ut ostensum est, corruerunt. Quod nulla invenerim, infelicitati meæ & eorum quibus operam hanc impensam volui, imputetur potius quam caritas violetur: in iis saltem quæ temporum nostrorum cognitioni propius adjacent, non frustra videor laborasse. Si alius felicior uspiam habet servatque idonea pro seculis Bertholdum prægressis successionis quæsitæ testimonia, succurrat nobis & sanctissimo Ordini, antiquioris originis probandæ cupientissimo. Interim, dum prodit nemo, nec proditurum quemquam persuadet irritus hactenus scrutantium labor & in scrutinio deficientium; faciamus historiæ Carmelitanæ initium in Bertholdo & Brocardo, in quibus indubitabilis de ea cognitionis invenitur principium: neque intendamus, sicut monet Apostolus, genealogiis interminatis, quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei.

[143] Ego qui, quod humana diligentia assequi in hac materia potuit, maiori ex parte me assecutum confido, postquam hunc tractatum interpolatis vicibus octies deciesve ad incudem revocavi totum (quem laborem si singulis Sanctorum Actis impenderem vix medio sæculo mensis unus prodiret) postquam etiam eumdem multo pluribus, quam alias Societatis nostræ leges exigunt' Censoribus domesticis externisque dijudicandum subieci, ne verbum vllum imprudens relinquerem quod iustam mereretur offensionem; postquam denique bonam paratæ materiæ partem sequestravi, quæ B. Albertum & acceptam ab eo institutionem minus directe spectabat, ne Carmelitarum errores plures accumulando absque neceßitate, eosque operosius refutando, minus amice egisse judicarer; videor mihi non de aliorum tantum lectorum iudicio securus posse degere, sed etiam de ipsius Carmelitici Ordinis favore; qui quantum res proprias amat, tantum debebit amare claritatem, jisdem opera hac allatam; & sinceritatem animi, unam spectantis veritatem. Ita certe sperare me jussit, Censorum unus, acris imprimis exercitatique vir judicii, non tantum in disceptationibus scholæ severioris, sed etiam in Historiis profanis ac sacris; qui dum Commentarium hunc iterum tertioque relegisset, animi sui sensum scripto, quod subjicio, testimonio declaratum voluit in hæc verba:

[144] Legi Alberti vitam, neque possum non gratulari, primum quidem veritati, quæ elucescit e tenebris; tum Carmelitano Ordini, cui nihil potest este jucundius, quam pulsis apocrypharum scriptionum & temere traditarum per manus fabellarum nugis, apparere se, non ascititio adulterinoque fuco splendentem, sed proprio suo candore. Nunc poterit se offerre oculis eruditorum cum plausu, qui antea aversabantur caliginem tantam incredibilium ineptiarum. Huc pertinet illud Pindaricum, Ode prima.
θαῦμα τὰ πολλὰ.
Καί πού τι καὶ βροτῶν φρένα,
Ὕπὲρ τὸν ἀληθῆ λόγον,
Δεδαιδαλμένοι ψεύδεσι ποικίλοις
Ἐξαπατῶντι μύθοι.
Sane, miraculum sunt multa.
Et utique mortalium mentem,
Magis quam verus sermo,
Diversis mendaciis variegatæ
Abducunt fabulæ.
Atque post pauca.

Ἁμεραι δ᾽ ἐπίλοιποι
Μάρτυρες σοφώτατοι.
Sed posteri dies
Testes sunt sapientissimi.

Sic omnia tempus & labor elucidat. Quocirca iterum gratulor tam felicem operæ tantæ successum. Plaudet omnis historicorum, qui vere sunt historici, natio; uti plausere vestro Dagoberto, Guilielmo, Suiberto & sexcentis hujusmodi, quæ eruderata ex barbariæ maceriis dirutis, debet orbis vestris vigiliis. Neque vero habenda oratio eorum, qui Berosos, Hunibaldos, Dextros, Luitprandos & hujusmodi monstra vel amant vel etiam mirantur. Non scribitis noctuis aut vespertilionibus, quibus intolerabilis lux est, ad quam se speluncis includunt; sed aquilis, quæ quasi luce ab infantia pastæ, exploratæ ad meridiem, solo jubare plenæ diei lætantur. Ita judico. I. V. C.

DE BEATO PATRE IOANNE DE ORGANIA,
ABBATE BELLOPODIENSI IN CATALONIA, ORD. PRÆMONSTRAT.

[Commentarius]

P. Ioannes de Orgaña, Abbas Bellopodiensis in Catalania, Ordinis Præmonstratensis (B.)

[1] Ioannes Chrysostomus vander Sterre, in Natalibus Sanctorum Ordinis Præmonstratensis, ad hunc diem ista habet: VI Idus Aprilis. [Elogium in Natalibus Sanctorum Ord. Præmonstratensis.] In cœnobio B. Mariæ Bellipodii, diœcesis Urgellensis in Catalonia, B. P. Joannis de Orgaña, ejusdem Ecclesiæ Abbatis, Ordinis Præmonstratensis: cujus uti vita eximiæ sanctitatis refulsit exemplis, ita sacræ ipsius Reliquiæ præclaris sæpe decorantur miraculis. Ad quem diem idem Chrysostomus in Notationibus suis, necdum excusis, sic scribit.

[2] Quod hic vocamus Bellipodium, inferius in Instrumento publico Hieronymi Biosquet, vocatur Pulchripodium, estque cœnobium divæ Virgini Matri sacrum: quod licet in Catalogo cœnobiorum, qui Opticæ Servatii de Lairvelz subjunctus est, in Circaria Wasconiæ numeretur; in regno tamen Cataloniæ, septimo a Barcinona lapide, [Bellipodium ubi situm] in Hispania situm est, ut bene in Chronico Præmonstratensi Miræus, quando ad annum Christi MCLXX de Præmonstratensibus in Hispania cœnobiis agit. Vocatur autem Catalanice, non, ut ille putat, Belpontz, sed Belpuche: extatque in Vicariatu Balagarii in diœcesi Urgellensi: ut mirum sit Catalogos antiquos cœnobiorum Ordinis illud referre ad diœcesim Ilerdensem: ita catalogus Lairvelz & Averbodiensis, qui Chronico Miræi subjunctus habetur: nisi tamen dicere velimus, quod olim Ilerdensis Episcopatus terminis comprehensum fuit, jam Urgellensi diœcesi contineri.

[3] Quo tempore B. P. Joannes de Orgaña floruerit, necdum ex Hispania intelligere potui. Egit sæpe mecum de eodem per litteras R. P. F. Michaël Maldonatus, cœnobii S. Norberti Madritensis Supprior benemeritus, [Miracula ejus plurima] nec non Congregationis Hispanicæ Ordinis Præmonstratensis Procurator generalis, petiitque ut eumdem inter ceteros ex Ordine nostro viros sanctitate illustres publici juris facerem: qui de eodem ita scribit: Vocatur iste Sanctus Beatus Frater Orgaña, qui est in cœnobio Bellipodii Avellanarum: estque Sanctus, qui ibidem magna veneratione colitur, & grandia patrat miracula. Alibi autem hoc modo: Sanctus iste, religiosus Ordinis nostri, vocatus Oragaña: qui in terra Aragonica admodum cognitus est, propter multa miracula. Sic de Beato isto Maldonatus. Perseverat etiamnum inter mortales suavis virtutum & sanctitatis fragantia, quam inter homines positus beatus hic Pater, velut odorem agri pleni cui benedixit Dominus, divini spiritus gratia aspirante, exhalavit.

[4] Reliquias hujus sancti Patris jam dudum elevatas, [Reliquiæ in altari asservatæ.] & in arca lignea cœnotaphio lapideo inclusas, super altare cœnobii Bellipodii asservari solitas, magna ibidem populus devotione & concursu visitat: qui præsentem Dei opem in suis necessitatibus, interventu beati hujus Abbatis, sæpenumero experitur. Solet autem cum felici successu per hujus Sancti suffragium divinam implorare clementiam, quando, in magna terræ siccitate & sterilitate, pluviarum penuria laborat. Curavit nuper anno MDCXXII admodum R. P. F. Bernardus Langor Abbas Bellipodii, præsentibus compluribus viris spectabilibus & reverendis, coram testibus & publico notario auctoritate Regia Hieronymo Biosquet, solennem institui visitationem & inspectionem dictarum sacrarum Reliquiarum: & ad instantiam Oeconomi & Syndici dicti Conventus confectum est publicum instrumentum, quod per R. P. Michaelem Maldonatum, virum Ordinis illustrandi studiosissimum, mecum communicatum, hic lectori ex ipso autographo & originali, quantum licuit, ad verbum fideliter descriptum, subjiciendum duximus.

[5] [publicum instrumentum] In Dei nomine noverint universi: quod cum ad laudem & gloriam omnipotentis Dei, beatissimæque Virginis Mariæ Matris suæ, & totius triumphantis Ecclesiæ, hæc quæ sequuntur ad perpetuam rei memoriam posteritati tradita, conscripta & fide authentica communita sint & esse intelligantur. Hinc est quod die octava mensis Aprilis, anno a Nativitate Domini millesimo sexcentesimo vigesimo secundo; præsente & vocato, requisito atque rogato me Hieronymo Biosquet auctoritate Regia Notario publico, cive Balagarii infrascripto, & præsentibus etiam pro testibus admodum Reverendis DD. Michaele Aster, villæ Ovis Archipresbyteratus Ageronensis; Joanne Farros, civitatis Balagarii, & Jacobo Guillalmet, Rectore villæ Camarafiæ, Urgellensis diœcesis; omnibus Presbyteris: constituto personaliter Admodum Reverendo Domino Fratre Bernardo langor, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Abbate Monasterii & conventus B. Mariæ Pulchripodii Avellanarum, diœcesis Urgellensis, & in vicariatu civitatis Balagarii constituti, ad instantiā Oeconomi & Syndici dicti convētus, præsentibus pluribus spectatissimis viris, & præcipue venerabilibus Joanne Carrovet Priore, Michaële Claverol, Francisco Gordo, Silvestro Farrero, Fratribus conventualibus dicti monasterii, venerabilique Sacerdote Joanne Calbera Rectore de Blancafort; tum etiam præsentibus illustri Joanne Alzina, dicti monasterii & Abbatiatus vigilantissimo Gubernatore & generali Procuratore; Francisco Joli juris utriusque Doctore consultissimo dictæ civitatis Balagarii, aliisque pluribus honestis personis, in territorio & capella B. Mariæ Pulchripodii veteris, in termino Villæ-novæ Avellanarum, in partita dicta de Camu collocata, ad quam capellam seu sacellum prælibati religiosi Sacerdotes & alii homines catervatim convenientes, ea mente confluxerant, [de pluvia impetrata.] ut per Missarum solennia, quæ ibi devotissime peracta fuerant, aliasque pias humilesque preces, quas ibi ad Deum Optimum Maximum supplices effuderant, pluviam congruentem (cujus sterilitatem extreme & miserrime populi præfati patiebantur) elargiri & propitius concedere, sicque flagella iracundiæ, quæ pro peccatis suis merebantur, clementer avertere dignaretur Post peracta itaque hujusmodi sacrificia precesque effusas, facta fuit visura & inspectio ocularis cujusdam arcæ ligneæ, in cœnotaphio lapideo in altari dicti Sacelli collocato: qua in arca, quatuor aut quinque palmorum oblonga, reperta fuerunt quædam ossa, quæ ex antiquissima traditione & publica illorum populorum & circumvicinorum fama, dicuntur fuisse & esse cadaveris seu corporis Fratris & Patris Orgaña, monachi dicti conventus & Ordinis Præmonstratensis: qui tempore vitæ suæ tanta virtutum, sanctitatis & religionis gloria refulsit & enituit, ut omnium animos in sui admirationem converteret. Neque tam coruscantem hujus præclaræ Sanctitatis fulgorem delitescere Deus permisit; imo suæ religionis & sanctitatis odor & fama ita per omnia illa loca circumvicina ad hæc usque tempora emanavit & pervulgata est, ut nulli sint homines, qui in suis tribulationibus & laboribus & præcipue tempore sterilitatis aquæ, ejus non implorent auxilium, & lo intercedente a Deo Opt. Max. salutarem suarum petitionum effectum non fuerint consecuti. De & super quibus omnibus & singulis, ibi ut præmittitur actis, dictis, gestis, & secutis, illico dictus admodum R. D. Abbas dicto nomine petiit & requisivit confici unum & plura publicum & publica consimilia instrumenta, & sibi ac aliis quorum intererit dari, tradi & liberari, per me dictum & infrascriptum Notarium. Quæ fuerunt acta in termino Villæ-novæ Avellanarum in partita dicta de Camu, die, mense, anno & loco prædictis, præsente me dicto & infrascripto Notario & testibus de quibus supra præsentibus, ad præmissa respective vocatis, rogatis, specialiterque assumptis, prout superius continetur.

[6] Subjungebatur signum dicti Hieronymi Biosquet Notarii: [Auctoritas Notarij.] de cujus auctoritate & honestate quid tenendum sit; liquet ex infrascripto testimonio Vicarii Balagarii. Magnificis & circumspectis viris universis & singulis Officialibus Ecclesiasticis & Secularibus, jurisdictionem ubilibet exercentibus, nos Joannes Baptista de Pons Domicellus, pro sua cæsarea & Regia Majestate Vicarius Civitatis & Vicariæ Balagarii, harum serie fidem facimus, quod Hieronymus Biosquet, qui hujusmodi Instrumentum recepit, clausit, & subsignavit, est Notarius publicus civis Balagarii auctoritate regia creatus, & est vir bonæ famæ, vitæ & conversationis honestæ, & instrumentis per eum & substitutos suos receptis, manu tamen & signo ipsius clausis & subsignatis, sicuti est præscriptum instrumentum, in judicio & extra fides plena adhibetur. In quorum fidem per alterum de scribis curiæ nostræ instrumentum exhiberi jussimus, sigillo dictæ curiæ nostræ roboratum. Datum in civitate, Balagarii die XIII mensis Januarii, anno a nativitate Domini MDCXXIII. Vidit Joannes Baptista de Pons, Vicarius prædictus, Et inferius. De mandato dicti Domini Vicarii expeditum, per me Matthæum Armengol, auctoritate regia Notarium publicum, civem Balagarii & illius curiæ scribam. Habebatur hic impressum dictæ curiæ sigillū.

[7] Hactenus Chrysostomus vander Sterre, cui adiungimus elogium a Ioanne le Page lib. 2 Bibliothecæ Præmonstratensis pag. 506 editum his verbis: [Elogium ex Pagio.] Appendix vitæ B. Ioannis de Orgaña cœnobii B. Mariæ Bellipodii in Catalonia Abbatis … B. Ioannes de Orgaña Hispanus, cœnobii B. Mariæ de Bellipodio apud villam novam Præmonstratensis Ordinis, Vrgellensis diœcesis in Catalonia Abbas, vti spiritus scientiæ & pietatis eum ad magnam vitæ perfectionem provexit, & ejus vita eximiæ sanctitatis multis refulsit exemplis, ita sacra eius pignora præclaris etiamnum sæpe decorantur miraculis. Laborum suorum mercedem recepturus die octava Aprilis feliciter ad cælos migravit. Eumdem etiam cum titulo Beati refert Ludolphus Craywinckelius in Legenda Sanctorum & Beatorum Ordinis Præmonstratensis.

DE BEATO CLEMENTE,
EREMITARVM S. AVGVSTINI GENERALI,
VRBE VETERI IN HETRVRIA.

ANNO MCCXCI

[Commentarius]

Clemens, Generalis Eremitarum Augustini, Vrbe-veteri in Hetruria (B.)

Auctore D. P.

[1] Avgustinianam Eremitarum familiam, seculo XIII ad finem vergente, insigniter illustravit B. Clemens, a Marchia Anconitana Iordano in Vitis Fratrum cognominatus; pluribus Ordini scriptoribus ab Auximo, ob diuturnum forsitan incolatum; nam ex S. Elpidii, eiusdem Marchiæ oppido, haud longe ab Adriatici maris ora sito inter Letum-vivum & Tingam amnes, natum eum fuisse persuadet Ægidii Viterbiensis auctoritas, Sant-Elpidiensibus eo titulo concedentis, [In Marchia anconitana natus,] aliquam ex corpore B. Clementis particulam. Adeo ut ab Herrera in Alphabeto immerito arguatur Ambrosius Coriolanus in Chronico, quod sanctum virum a S. Elpidio minus bene indigitauit: sicuti nec argui merebatur Alphonsus ab Orosco, quod eum cognominavit de Vrbe veteri, vbi vivus ac mortuus miraculis claruit & cultum solis Beatis concedendum obtinuit; cum hæc appellationis forma in pluribus istius Ordinis Beatis observetur. Ex hac tamen scriptorum dissonantia colligimus, nullo certo cognomine vti solitum, nec aliter quam Clementem sese subscripsisse in publicis Actis, alias eo constanter appellatus fuisset.

[2] [eligitur generalis an. 1270,] Fuerat anno MCCLXX, die XII Maji, conventu Ordinis apud Vrbem veterem habito, Prior generalis constitutus, vt scribit in chronico Ordinis Iosephus Pamphilus Episcopus Signinus: qui cum anno MCCLXXIV die XVI Maji, Lugduni, vbi Concilium generale celebrabatur, in Conuentu ibidem ad magistratus constituendos coacto, officium deponere niteretur; Priorem generalem iterum declararunt: conspiraverant enim aut eumdem præesse aut neminem. [abdicat se an. 1274,] Nihilominus Molariæ in agro Tusculano comitia eodem anno die XVIII Novembris habentur, quibus interfuit Ricardus Annibaldensis Cardinalis amplissimus: cumque in hoc conventu nemo ad suadendum proficeret, vt Clemens, qui iam sese eripuerat, officium retineret; tandem Franciscus Regiensis Prior generalis designatur. Denique anno MCCLXXXIV vita functo Francisco, iterum Prior generalis renuntiatur Clemens, [iterum assumitur an. 1284,] V kal. Iunii, apud Vrbem-veterem, vbi Curia erat vniversa: & anno MCCLXXXVII, VIII kal. Iunii Florentiæ stabilitus in officio, multisque miraculis & summa pietate clarus, apud Vrbem-veterem extrema senectute animam egit, ad cuius corpus multi valetudinarii delati, multi cæci perducti, muti & claudi pristinam valetudinem, B. Clementis meritis, a Deo recepere. Hæc fere Pamphilus, qui tam exacte describit spatium novem mensium, quo Paulus Perusinus cum titulo Vicarii rexit Ordinem, & quomodo ei mortuo anno MCCXCII ipso die Epiphaniæ suffectus sit Generalis Ægidius Romanus, [moritur 1291 vrbeveteri.] vt nullum dubitandi locum relinquat, quin mors B. Clementis recte attribuatur anno MCCXCI; quæ tamen quia prævenit Pascha illius anni, in XXII diem Aprilis cadens, aliqui, annos auspicantes a Paschate, mortem B. Clementis imputaverunt anno MCCXC.

[3] Vix totis septuaginta annis post obitum B. Clementis, Vitas Fratrum scripsit Iordanus de Saxonia, in cuius operis libro 2 cap. 4 illius meminit, cum laude miræ clementiæ & pietatis ac magnæ sanctitatis: additque quod fuerit tam Deo carus, quam hominibus totus gratiosus, per quem Deus multa miracula ostendit in vita sua: & demum in morte sua, in præsentia Curiæ & omnium Dominorum Cardinalium, [miraculis claret,] tempore D. Nicolai Papæ IV, magnis miraculis claruit: & in Vrbe-veteri, vbi decessit, propter miraculorum pluralitatem & magnitudinem, per plures hebdomadas de mandato eiusdem Papæ inhumatus stetit, asserentis non esse dignum quod corpus tantæ sanctitatis terra obrui deberet. Tanta enim multitudo populi ad videndum illud corpus ex singulari devotione catervatim irruebat, quod propter nimiam pressuram populorum, oportuit communitatem Vrbis-veteris plures domos effringere, & vicum communem tendentem ad locum Fratrum ampliare, [& magno concursu visitatur.] vt sic populo liberior accessus præberetur. De cuius corpore tempore calidissimo nulla horrenda exhalatio, sed potius odor suavissimus fragrabat, vt testabatur Venerabilis Pater D. Benedictus Cardinalis, qui fuerat filius suus confessionis, & ex speciali devotione illud corpus benedictum pluries visitavit: qui etiam postea effectus est Papa Bonifacius VIII.

[4] Ex his colligimus, de virtutibus & miraculis B. Clementis nonnulla diffusius Scripta fuisse, vnde ista Iordanus hausit, quæque dolendum incuria posterorum periisse. Dignus certe vir, Herreræ iudicio,[corpus olim in altari.] vt eius sanctitas infallibili Ecclesiæ iudicio decerneretur: interim tamen illud honoris habet, quod vbique titulo & diademate Beatorum illustratur. Corpus eius summa in veneratione apud Vrbevetenses per duo & amplius secula habitum, eodem teste Herrera, iacuit in altari extra sacellum maius a latere epistolæ collocatum, pluraque ibi miracula sancti viri adhuc depicta cernuntur. Iacuit autem ibi ultra Ægidii Viterbiensis generalatum, ductum ab anno MDVII ad MDXIX, quemadmodum, vti de florenti etiam tunc cultu, testabitur hæc epistola ad Elpidienses ex registro transcripta, & a Ludovico Torello Ordinis Historiographo nobis perquam amice communicata, sub attestatione Mag. Fr. Gregorii Rocca a Marino Notarii publici, & est talis:

[5] Tametsi mortales in terris sortiti sedem sunt, vbi simul & oriantur & occidant, nec vsquam ad interitum patet via: nonnulli tamen ita immortali Deo iuncti sunt, vt, [laudatur ab Ægidiu Vtterbiensi,] quando in terris moriendum erat, immortalitatem in cælo consecuti sint; quæ tanto vita mortalium præstat, quanto terris est cælum sublimius, divinius, diuturnius. Hi, inquam, felicissimi inter homines apparuerunt, quoniam non modo contemptis humanis rebus Deo adhæserunt, verum etiam divinum & nomen & honores promeruerunt. Fuit in horum numero Divus Clemens Elpidiensis vester, Religionem meam Augustinianam professus; qui tanta sanctitatis, tanta vitæ, tanta sanctorum morum luce splenduit; vt & a Pontifice Maximo ad magnas res agendas, & a Deo optimo ad miracula exercenda vocaretur. Is cum sanctissimum vitæ institutum diu traduxisset, cum vivens miraculis innumerabilibus in vniversa Italia claruisset… cum reipublicæ ac Religionis suæ habenas bis suscipere coactus fuisset; postremo cum & humanas illecebras & stygias insidias admirabili virtute, fortitudine, constantia vicisset, vt ex humana victoria cælestem quandoque triumphum ageret, in Vrbe-vetana civitate vitam & mortalem & casuram reliquit. Iacet sanctissimi hominis corpus, in templo meo apud Vrbevetanam civitatem Pontificiis manibus tumulatum; quo nemo frustra confugit, nemo bona spe ductus incassum accessit, nemo quod petiit non idem impetravit.

[6] [qui Elpidiensibus cōcedit partem Reliquiarum,] Cumque tot populi, tot gentes beatissimi hominis memoriam colant; vos, qui eius colitis patriam, ad idem efficiendum non potuistis natura conciliante non compelli. Quamobrem Nicolaus Briottus, Elpidiensis, diœcesis Firmanæ, Iure etiam vtroque consultissimus, qui sese ex sancti hominis schola ortum facit, cum rebus bene gestis Vrbevetanam Rempublicam sibi & demeruisset & devinxisset, facile a Civitatis Principibus assecutus est, vt partem aliquam beati corporis in patriam reportaret. Is itaque cum ad me in Cyminios venisset, litteras etiam vestras ad me & suavissimas & piissimas detulisset, parvo me negotio commovit, vt vestro vel desiderio vel potius pietati acquiescerem, iuberemque monumenti custodes patriæ desiderio satisfacere: qua equidem in re beneficium non dare sum visus, sed accipere. Quare vos, de vestra Republica optime merentes, accipite quas optastis Reliquias: simulque sic habete, nihil per vos curari potuisse, quo potius patriæ vestræ vel pietas caritasque ostenderetur, vel salus felicitasque quæreretur. Valete.

[7] Hactenus Ægidius, e Sutrino quantum apparet Conventu, vnde ad Generalatum raptus fuit; & ad quem videtur libenter rediisse, cum licuit, dilecto litterarum otio vacaturus: homo, vt ait Iovius, Pontificatui destinatus aptatusque; sed modestiæ tam singularis, vt quamuis summa & rerum agendarum peritia & litterarum scientia ipsum ad dignitatem Cardinalatus evexissent, ad scribendum tamen impellendus fuerit Clementis Papæ VII litteris, [Obsoletus cultus resisscitatur anno 1572.] quas apud Herreram legere est: qui merito dolet B. Clementis amorem & honorem adeo refrixisse; ipso illo seculo quo præfatam Epistolam Ægidius scripsit, vt corpus eius anno MDLXXII inter sacristiæ loculos inventum fuerit, vbi capsa reconditum minus decenter servabatur. Ast Augustinus a Iesu, Archiepiscopus Bracarensis, thesaurum inventum non iterum abscondit, sed decentius custoditum in honoratiorem transtulit locum. Ioannes Baldi in catalogo illustrium Auximatium, post vitas Sanctorum eiusdem vrbis Italice vulgatas anno 1620, vbi Clementis de Auximo meminit, (sic enim a multis nominari diximus) addit, in die festo ipsius corpus exhiberi populo, intra sepulcrum bene ornatum spectabile.

DE BEATO MARTINO
SOLITARIO GENVÆ IN LIGVRIA

MCCCXLII,

[Praefatio]

Martinus, Solitarius, Genuæ in Liguria (B.)

Auctore D. P.

Lvstratæ anno MDCLXII mense Martio Genuæ fructus fuere, sanctorum paucorum vitæ, superstites excidio pene vniversali manuscriptorum codicum, ad quod præteritis annis pestilentiæ metus trepides sanitatis publicæ Conservatores impulerat, [In templo monasterij S. Benigni] dum nullo discrimine comburi iusserunt quamcumque supellectilem earum ædium, quas contagio afflaverat. Spe igitur talium monumentorum, vt in antiquißima nobilißimaque totius Liguriæ vrbe, magna copia inveniendorum frustrati, studiosius ipsa adiuimus templa, in quibus sanctorum Corpora & Reliquiæ servari & honorari dicebantur. In his S. Benigni monasterium fuit, Benedictini Ordinis Religiosis inhabitatum; cui additum satis elegans templum ex vtroque latere tria habebat altaria; quæ autem ex iis medium tenebant vtrimque locum, hoc præcellebant duobus aliis, quod conspectui venerationique accedentium exhiberent marmoreas duas arcas, deposito intus Sancti alicuius corpore pretiosas. Sancti Bedæ dicebatur alterum, de quo sumus X Aprilis acturi; alterum B. Martini Eremitæ, de quo nobis nunc sermo est.

[2] [supra altare vidimus arcam B. Martini,] Hæ arcæ, supra ipsa altaria elevatæ, sese invicem sic respiciebant, vt quæ B. Martini continebat ossa, dexterum ecclesiæ latus occuparet, sinistrum alia: vtraque vero sic inserebatur parieti, vt vnicum dumtaxat earum latus daretur intueri. Ergo in B. Martini loculo nihil vidimus earum inscriptionum, quas eidem insculptas mox fuisse dicemus; sed frondosam solummodo elegantis operis celaturam; ad cornua vero arcæ in pariete depictos hinc S. Benignum, in habitu Levitico; inde B. Martinum, in eremitico; ambos radiato capite, ambos genuflexos, [cuius festum agitur feria S. Paschatis,] velut imaginem Deiparæ Virginis, quæ arcæ supereminet, adorantes. Coram hoc altari quotannis, feria quinta Paschalis hebdomadæ, celebratur Beati jam dicti commemoratio: & olim quidem legebatur ibidem ipsius vita brevis, Italice composita circa finem seculi XV, quam nos descripsimus & Latinam damus; nunc vero pro lectione habetur panegyricus sermo, de laudibus & virtutibus Divi istic honorandi: festivitatem & omnia eo spectantia procurante Sartorum collegio, qui ipsum sibi Patronum ascivere, velut opificii eiusdem professorem: & tunc cum suis Consulibus frequentes convenire consueverunt. Iidem curaverunt, vt caput a reliquo corpore seiunctum argenteæ hermæ includeretur, quam ita seruant in sacristia Religiosi custodes, vt ipsum cum capite supra aram suis temporibus exponant, maxime in proprio, quod diximus, festo.

[3] Vitæ cultusque synopsim Latinam ex alio eiusdem monasterii recentiori Ms. hanc habe: [Vitæ compendium ex MS.] Martinus ex Arimino, nobilis strenuusque miles, primum aulicus fuit: quadam autem die, ira percitus, socium, sibi Principique suo valde carum, occidit. Hac de causa in exilium actus, Genuam venit; & inter Pegin Vulturnasque locum sibi prope mare elegit, in quo eremiticam vitam, non sine opinione sanctitatis, duxit. Sed vt aliquo honesto exercitio victum sibi pararet, neve diuturno otio marceret torpesceretque, sarcinatoriam artem addidicit, quam in vsum pauperum sæpissime exercuit. Solebat autem quandoque ire Genuam, vt sibi necessaria emeret: sed senio defessus, ne longa deficeret via, ad monasterium S. Benigni divertebat. Erat nempe R. Priori multum familiaris & gratus, a quo libentissime hospitabatur, nec vmquam a se vacuum abire permittebat. Cumque more solito huc postremum divertisset, [sepultura.] gravi febre correptus, diem suum obiit, & iuxta campanile seu turrim sacram humi traditus fuit. Post aliquot menses illo in loco noctu luminaria visa fuere: quapropter effodientes corpus, intactum suaviterque redolentem repererunt: quod inde amoventes sub altare S. Martino Episcopo sacrum collocarunt. Sed crebrescentibus miraculis, Consules sarcinatoriæ artis, non parvo peculio aggregato, arcam marmoream construi fecerunt, in quo corpus B. Martini condiderunt, rudiorique & inelegantiori hexasticho & titulo, testati sunt suam erga Sanctum religionem. [epitaphium anno 1449 positum.]

MCCCCXXXXVIIII

Hoc opus fecit fieri ars Taliatorum vestium & iuponorum, inceptum Genuæ tempore Consulatus Martini de Ivera & Petri de Castilione, & finitum tempore Baptistæ Guidi & Petri de Cara.

Martinus iacet hic, Miles, Eremita, Beatus:
Sartor quippe fuit, nunc Pater dicitur Artis.

[4] [Dies 8. Apr. videtur esse,] Contigit igitur hæc translatio anno post Beati obitum centesimo sexto: siquidem in Italica vita dicitur mortuus anno MCCCXLII. An die VIII Aprilis? Nequaquam. Nam eo tempore a Genuensibus more Gallico a Paschate ad Pascha anni numerabantur: annus autem MCCCXLIII, quo Pascha XIII Aprilis agebatur, caruit die VIII Aprilis: quia sequenti anno celebrandum fuit Pascha IV Aprilis. Quod igitur in Kalendario Sanctorum, qui in particularibus Genuæ ecclesiis celebrantur, excuso post Officia propria Ecclesiæ Genuensis, Stephani Cardinalis Duratii Archiepiscopi Genuensis iussu recognita & iterum edita anno 1640, notatur in S. Benigni 8 Aprilis Martini Erem. Corpus; id cum trahi non poßit ad annum impreßi kalendarii, quando non feria V Paschatis, sed ipsum Pascha in VIII Aprilis cadebat; nec etiam ad tempus mortis vt jam dictum aut ad annum factæ in marmoream arcam translationis, quia vtraque vice dicta dies VIII precurrebat Pascha, [quo primum sub altari est positum corpus.] XIII Aprilis celebrandum: cum inquam ex his peti non poßit ratio octavæ diei in kalendario signandæ; videtur coniecturæ non prorsus inverosimili esse locus, qua diceretur, VIII diem Aprilis eumdemque feriam V Paschalis hebdomadæ, eum fuisse; quo anno MCCCXLIV sacrum corpus sub altari collocatum est. Sic autem mortuus fuerit paucis ante idem Pascha vel diebus vel mensibus malim autem credere paucis diebus, quia luminaria supra corpus conspecta esse paucis post mortem, non mensibus, sed diebus, asserit vitæ scriptor: nec videtur opus fuisse mensibus, vt corpori refosso & ad omnium stuporem integro, arca lignea & locus sub altari aptaretur.

[5] Quod ad inscriptionem arcæ pertinet, ea, vt diximus, post nuperam altarium renovationem, qua ipsi parieti immissa est arca, non apparet; notat autem Consules, non vrbis, sed artis, [Sartorum Patronatus,] quos in Belgio Decanos appellamus: & cum Taliatores vestium ac iuponorum, id est thoracum, nominat, satis clare innuit, id quod parentum memoria scimus apud nos obtinuisse, etiam tunc valuisse Genuæ; vt scilicet sub arte Taliatorum, id est Sartorum, non censerentur Caligarii, qui conficiebant caligas tam inferiores quam superiores (calzas & calzones appellant Itali) & suos seorsim Consules sive Decanos habebant, atque ab omni alio vestimentorum genere consuendo abstinebant: nunc vero his in classem sartorum receptis, itaque extinctis, nullum est amplius istius distinctionis vestigium in Belgio, Gallia, Italiave: sed integrum totius corporis indumentum vnus idemque conficit, quem a scindendo panno (nam hoc præcipuam artis requirit industriam, & solis in ea magistris competit) Taliatorem vides Genuensibus dici, sicut & vicinis Francis Tallieur: est enim scindere Italis tagliare, Francis tallier: quo modo & significatione etiam Teutonice, a Snyden, Snyder pro sartore vsurpatur.

[6] Locus iuxta quem vitam B. Martinus duxit, Peghi dictus, [anachorescos locus.] abest a Genua septem vel octo passuum millibus, in parte occidua oræ ligusticæ; vnde non magno intervallo distat Voltri, Vulturnarum nomine designatus vicus ab auctore Compendii. Habitant autem, vbi olim Sanctus, nunc Patres Franciscani de Observantia, in monasterio quod S. Antonii dicitur. Intra huius monasterii septa fons clauditur, cuius a Sancto miraculose excitati mentio est num. 5, & perennibus fluit aquis in ipso pene maris littore: eoque velut, ad præsentem morbis ac malis quibuscumque medicinam, tanta cum fide & devotione paßim incolæ accolæque ac currunt, vt non raro sanitatem optatam illius laticis haustu se adeptos gratulentur. Ex dicti porro sontis situ discas, haud longe fuisse marinum istum extremi promontorii scopulum, qui ad preces Sancti in partes discedens, speluncam piis eius exercitiis idoneam præbuit: quamvis nunc rupis illius nec vestigium quidem agnitum scribat R P. Ioannes Stephanus Fliscus. Putatur autem, in molitione templi & monasterii, locus ille sive spelunca impleta fuisse ruderibus, & egesta ad fundamentorum molitionem terra, itaque sepulta esse tanti miraculi memoria.

VITA
Ex Veteri MS. Italico S. Benigni.

Martinus, Solitarius, Genuæ in Liguria (B.)

EX MS. ITALICO

CAPUT I.
Cædes a Martino patrata, vitæ sanctioris initium.

[1] Natus est B. Martinus in Marchia a Anconitana parentibus nobilissimis: qui ab iisdem in Dei timore educatus adultusque, [Cæso amico] militarem balteum sumpsit, & carus omnibus atque amabilis vixit. Frat ei sodalis quidam præ ceteris carior, cum quo Præsidentis b Anzelini palatium frequentare solitus, in ipsius Anzelini familiaritatem intimam paulatim sic se insinuavit, vt trium illorum vnus dumtaxat animus, vna voluntas esse videretur. Non tulit tantam eorum concordiam discordiæ omnis sator diabolus, seque in omnem partem versans, tantum consuetis sibi machinationibus effecit, vt orto inter Martinum atque socium iurgio, a verbis ad manus ventum sit, & Martini gladio socius interemptus. [pænitens,] Vacuus erat ab arbitris locus, in quo cædes commissa: quare non difficile Martino fuit occultare cadaver, extraque suspicionem manere.

[2] Ergo confestim recedens, jamque detumescente iracundia in se reversus, ingentem animo concepit dolorem: quem cum sustinere non posset diutius, seque duobus fere passuum millibus a loco cædis distantem videret; intravit proximam sibi ecclesiam, & ibi coram beatæ Virginis imagine prostratus, [parochoque confessus,] multis cum lacrymis lamentisque deprecari eam cœpit, vt tam enormis facinoris indulgentiam sibi a filio impetraret mater pientissima. Denique progressus eo est veræ contritionis affectus, divina eum intus illustrante & dirigente gratia, vt nulla interposita mora Parochum loci accersierit, faciendæ confessionis causa: qui eumdem benigne audiens, deque divina misericordia bene sperare iubens, post congruæ pœnitentiæ definitionem dimisit.

[7] Reverso in aulam Martino biduum transierat, [ab ejusdem sigillum violantis fratre] cum Anzelinus diuturniorem sodalis tertii absentiam demiratus, de eo Martinum interrogavit. Negavit hic scire de eo quidpiam, seque ipsum mirari finxit, quomodo veluti evanuisset ex oculis, qui solebat & secum & in aula esse assiduus. Ergo triste aliquid suspicatus Anzelinus (nihil tamen de Martino, cujus cognitum habebat amorem erga socium, nec vllum cum eo iurgium vmquam notaverat) inquiri jubet in absentem, & proclamari quot aureorum pretium relaturus esset, qui Militem, non ita pridem desiderari cœptum, vivum vel mortuum indicaret. Pervenit ad Parochum, cui fuerat crimen suum confessus Martinus, fama præmii pro expetito indicio ab Anzelino propositi: cum igitur haberet fratrem fortunæ angustiis pressum, cujus egestas videbatur propositæ acquisitione pecuniæ sublevanda vehementer, Sacerdotalis officii immemor, & solum fratris egentis spectās auxilium, eidem injunxit, iret ad Anzelinū, & occisum a Martino socium significaret, prȩmium promissum relaturus. Ivit miser, nihil præter pecuni cāogitans: sed cum Anzelinus Martinum interrogasset; eoque factum negante furcam minaretur accusatori, nisi indicium testimonio evidenti probasset; non habuit hic quem allegaret testem, nisi Fratrem Parochum, a quo fatebatur se rem didicisse.

[4] [& exulare jussus] Tum vero rursus in partem avocatur Martinus, vitæque gratia ei promittitur, si fateretur quomodo admisislet culpam. Hic ergo se manifestatum intelligens ab eo, qui præter Deum solus rem noverat; fassus quod erat, protestatus est de injuria sibi Deoque facta per Parochum, secreti sacramentalis violatorem. Neque Parochus diffiteri culpam potuit: damnatus ergo ad galeam c ignitam suo capite excipiendam, tali supplicio mortem commeritam pertulit. Martinus autem ab omni Anzelini dominio, sub interminatione supplicii capitalis, [sub marino scopulo sedem eligit;] statim exesse jussus, habitum sumpsit eremiticum; Genuamque profectus, ad locum haud longe distantem transiit, cui Pegghi nomen.

[5] Ibi in extrema promontorii cuspide scopulus erat, quem solitariæ vitæ ducendæ idoneum judicavit pius exul; sed post aliquanti temporis experientiam, nimium vicini maris fremitu impediri sentiens se, quominus divinum recitare Officium, & orationi posset attente vacare; Deum rogavit, ut frementibus maris undis silentium indiceret. Orantem clementia exaudivit Divina; discedens enim in partes scopulus, [quietem & aquam miraculo impetrat.] alterum quidem latus obvolvit mari, sic ut pro muro esset retro stanti; alterum vero obtulit habitatori suo, in speluncæ formam congrue excavatum. Deerat adhuc loco aqua, petenda longius: sed & hanc ei concessit Deus, reserata ad ejusdem preces, limpidissimi fontis vena, quæ etiamnum ibidem scaturit ad usum commoditatemque publicam.

ANNOTATA.

a Marchiæ Anconitanæ limites ultro Isaurum, Ducatus nunc Vrbinatis fluvium, extendit nemo: ab hoc autem totis adhuc 20 passuum millibus distat Ariminum, Romandiolæ civitas. Fallitur ergo compendii auctor, qui Ariminensem facit, Martinum; nisi forsan solum velit ibi militasse.

b Anzelini alibi memoria nulla, fortaßis rectius Angelinus scriberetur. Fuerit hic totius vel Marchiæ vel Romaudiolæ Præfectus: nam ratio temporum vix permittit, ut Actiolinum aliis Ezelinum tyrannum Patavinum, toti Cispadanæ regioni incubantem intelligamus: hic siquidem anno 1259 extinctus est, Martinus ad annum 1343 supervixit

c Celata Italice scribitur, Hispanis celada, an a Latinis accipiendo etymo, eo quod galea caput celetur.

CAPUT II.
Vita Sancta miraculis clara, obitus. Elevatio corporis.

[4] Sartoriam autem Beatus didicerat: cum ergo ad eum aliqui peregrini divertebant, (hoc enim ut facerent prolixa viri Dei suadebat caritas) dormientium noctu reficiebat vestes; [sartoriam exercet.] & quibus poterat modis adjutos dimittebat, non sine viatico, ex iis rebus quæ sibi eleemosynæ nomine datæ fuerant: quo factum est, ut eius habitatio brevi facta sit commune pauperum ac peregrinantium diversorium. Ieiunabat autem ipse pene continuo, sic ut præter herbas & pisces pauculos nihil in victum admitteret, [abstinentes vivit,] neque caseo umquam vesceretur: diebus tamen Mercurji Venerisque longe arctiorem servabat abstinentiam. Pueris æstivo tempore & magno numero ad promontorium istud convenientibus natandi gratia, commodam præbebat instructionem, eosdemque panem petentes benigne refocillabat, & tali occasione captata erudiebat, quam reverentiam Deo, [rudesinstris,] quam parentibus suis deberent obedientiam. Sed & videre erat aviculas, in eius gremium convolantes, vesci micis, quas eis exhibebat Martinus. Cum autem iisdem in partibus serpens aliquis valde noxius, procul a se arceret omnes in ea vicinia commorantes, rogatus ab incolis loci Martinus, & sanctissimæ Trinitatis fide armatus, eidem imperavit, ut loco cedens mergeretur mari, [serpentem in mare agis,] & accolas formidine liberaret: quod autem iusserat, subito factum est; & venenosum reptile videri desiit atque nocere.

[5] Veniebat Martinus quandoque Genuam, præsertim Sabbatinis diebus: indeque revertens sub vesperam, divertebat ad monasterium a S. Benigni; ubi a reverendo Abbate Oggerio benigne susceptus, noctem illam diemque Dominicam transigebat, usque post prandium: quo sumpto, impleri oleo jubebat Abbas quam ferebat cucurbitam, eique de pane & aliis necessitatibus provideri. Accidit autem ut cucurbitulam Martini implere oleo iussus Procurator monasterii b jarram oleo vacuam esse nuntiaret; sibique ignosci peteret, [vas olei vacuum facit plenum inventri,] quod Hospitis desiderium & mandatum Abbatis facere non potuisset. Sed reverti eum jussit plenus fidei Martinus, & quantum sat esset reperturum promisit. Ille autem frustra obtestatus, ipsum se fundum vasis vacui conspexisse, atque in penum redire per Abbatem jussus, ut operculum vasi impositum sustulit, plenam oleo jarram reperit; impletaque cucurbita nuntiavit miraculum: quod divinæ bonitati acceptum Martinus retulit, & exinde Abbati Fratribusque carior ac venerabilior fuit.

[6] cPost hæc exitus sui diem appropinquare persentiscens, ad S. Benigni revertit; [in S. Benigni monasterio mortuus] magnaque cum caritate receptus (iam enim ardenti febre eum teneri apparebat) atque in lectum depositus, consuetum suum Confessarium petiit; a quo de peccatis absolutus, & extremis Ecclesiæ Sacramentis munitus, ad Dominum religiosissime migravit, [prodigiis illustratur] anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo tertio. Mox autem ut animam exhalavit, repleta est camera papilionibus candoris inæstimabilis; quos merito suspiceris fuisse Angelos, ad beatæ illius animæ comitatum collectos. dSolennibus exequiis parentatum defuncto est, coram magna monachorum ac laicorum multitudine, undique ad sanctum corpus videndum affluente, eo quod ridentis speciem etiam mortuus, & nihil cadaveris præ se ferret. Paucis autem post ejus depositionem diebus, cum obscura in nocte per cœmeterii portam prospiceret Reverendus Abbas, [incorruptum refodiur,] magnam conspexit lucem supra sepulcrum Martini: quod cum sartoriæ artis Consulibus innotuisset, sustulerunt e terra beatum corpus; integrumque ac suaveolens repertum, in capsam ad hoc fabricatam composuerunt, maximaque cum reverentia recondiderunt sub ex tructo ad eumdem finem altari Undique huc affluebant infirmitatibus variis detenti ægroti, [miraculii claret.] qui omnes sani revertebantur: aliquos e plurimis non pigebit compendio recensere.

ANNOTATA.

a Vel hinc videas illud olim extra urbis muros fuisse, recteq; notari in elogio Iunioris Bedæ S Benigni monasterium prope Genuam. Cur autem Priorem quam Abbatem maluerit nominare auctor compendii, non capimus.

b Vocem Iarra, ceteris Italis minime usitatam, nec alibi notam, hic voluimus retinere: videturque proprium esse nomen vasis, oleocondendo destinati.

c Nobisa Ianuario annū inchoantibus quarto; si vera est nostra conjectura, de prima translatione, 8 die Aprilis facta.

d Id indicant Italica verba: construtto l'altare, reposero dentro quel santo corpo. Auctor compendii videtur altare præexistens supponere; nec ausus hujus Martini dicere (ex nostri scilicet seculi usit, non nisi sub nomine canonizatorum solenniter Sanctorum nominibus altaria consecrandi) credidit fuisse S. Martini Episcopi.

CAPUT III.
Miracula post elevationem.

[7] Artifex quidā, magister a Otto de Caset nuncupatus, fratris sui dolebat vices, cui jam tres filii morbo caduco extincti, [Sanantur, puer moribundus,] & quartus in horas exspiraturus credebatur. Venit ergo ad S. Benigni, & ante sacrum corpus genuflexus postulavit vitā & sanitatē nepotis sui: deinde completa oratione, acceptum cereolum corpori sancto admovit, & frustillum e sarcophago b ejus decerpsit: utrumque autem in domum attulit, ubi frater toto jam triduo præstolabatur extremum filioli sui spiritum. Statim autem atque ad moribundum accessit Otto, eiq; reliquias, quas ferebat, imposuit; obdormiscere puer, & paulo post ita sanus assurgere visus est, acsi nullo unquam morbo tentata ejus valetudo fuisset. Ergo pater materque infantuli, cum familia universa ad S. Benedicti properantes, tumulumq; B. Martini devenerantes, acceptū beneficium solenni oblatione testati sunt.

[8] Mulier quædam, Benedicti Franconis uxor, filiū gravissima febri afflictum domi relinquens, [& alius febricitans,] pro impetranda ei vita ac sanitate ad B. Martinum accessit: cui post orationem factam domū redeunti, jam sanus atq; incolumis puer dixit: Eia, mater, vestibus me induito, quia sanatus sum. Audivit pueri pater miraculum, properavit cum filio ad S. Benigni, & gratias retulit pro accepto beneficio.

[9] In platea quæ nomen a S. Magdalena c servat, habitabat pictor, totis octodecim mensibus cum febri gravissima conflictatus; qui cum audivisset miracula viri sancti, & quod ejus corpus esset transferendū d in locum aliū; [item diuturna febris:] decrevit quo posset meliori modo sacras hasce Reliquias visitare. Ergo summo mane exurgens e lecto, comitatusque matre, uxore, & fratre, non fine difficultate maxima pervenit quo volebat: ibiq; continuo magnū levamen persentiscens, usq; in crastinū perseveravit orando: auditaque Missa prorsus sanum se comperit, & Deum laudans ac benedicens recessit.

[10] Ad portam e hirci habitabat mulier, cui enormiter intumuerat gula; quam ubi devote tangi fecit frustillo sarcophagi sacrum corpus continentis, subito tumor omnis evanuit. [aliæ plures sanitates obtinentur.] Muta alia attactu reliquiarū ejusdem loquendi accepit facultatem, & coram omnibus B. Martini virtutē prædicavit. Uxor Casuccii de Gisulfo, tertiana febri & gravi dolore stomachi laborans, visitatis pie B. Martini reliquiis statim cōvaluit. Earumdem contactu manū loco motam statui suo in momento restitui juvenis quidam miratus ac gavisus est. Pontremolēsis quidā professus est, se renibus adeo male affectum, ut erigere corpus nullo modo posset; subitam adeptum esse sanitatē, mox ut collo suo appēsum fuit aliquid e ligno sacri sarcophagi. Spetiensis juvenis, cui crus dextrum, paralysi dissolutum, insensibile atq, inutile erat, Reliquias B. Martini religiose visitās, & os f cruris deosculās, usum tibiȩ suȩ recepit g.

[11] Anno millesimo quadrigentesimo octogesimo quinto h circiter, erat hujus monasterii Procurator Reverendus Pater Domnus Gabriel de Garbarino, multumque diligebat Conversum quemdam suum, [mortem petenti] Bartholomeum nomine, B. Martino vehementer devotum. Hic Conversus cum infirmus B. Martinum rogaret instanter, ut citam sibi ab huius vitæ miseriis solutionem impetraret a Deo, apparens ei B. Martinus nuntiavit exauditas preces, & sabbato admittendum ad Paradisum. Sabbato autem illucescente, rursum B. Martinus Bartholomeo apparuit, dixitque mutatam esse de ejus morte sententiam, [longior vita] quia deprecatus eam fuerat prædictus reverendus Pater. Itaque convalescens annos adhuc aliquot vixit. Deinde iterum infirmato rursus videndum se Beatus exhibuit, dixitque; [deinde mori certo die prædicitur,] Eccum rosam tibi a me delatam: certus esto quod Sabbato ingressurus paradisum sis. Ergo dicto die omnes ad se Patres convocari fecit, & quid sibi a B. Martino esset revelatum significans, extremis Sacramentis muniri petiit, iisque susceptis sanctissime obdormivit.

[12] [Conclusio.] Plura alia ac pene infinita miracula per huius sancti viri merita operatus est Dominus, quæ hic describere supersedebimus, ne auditori creetur fastidium. Restat ut in Dei misericordia spem fiduciamque locemus; eaque ne vana sit, omni diligentia enitamur sancta eius mandata observare, non blasphemando, non profanando loca sacra (quæ Dei utique domus sunt, & domus orationis) per fabulas & actiones alias indecentes, non vindicando injurias, sed condonando offensas, nosque ipsos sæpe & frequenter commendando Beatissimæ eius Matri Mariæ, & huic Beato: quorum meritis nobis in hoc seculo detur gratia, & in altero gloria. Amen.

ANNOTATA.

a Ita interpretamur, quod in MS. abbreviate M. Ot.

b Eo scilicet in quo primum fuerat tumulatus Martinus, quique pro Reliquiis deinde inter fideles dividi cœperit.

c Propter ædem Parochialem S. Mariæ Magdalenæ, quam nunc Patres Congregationis Somaschæ obtinent, habentes monasterium templo adjunctum: sita est autem in media fere urbe, prope stratam, ut vocatur, novam, ex palatris longe pulcherrimis constantem: ita ad nos P. Stephanus Fliscus.

d Videtur secunda aliqua translatio intelligi, inter primam & illam solennem anni 1449 media, cum huiusarcæque marmoreæ tunc comparatæ nulla fiat in tota hac Vita mentio. Istius mediæ translationis occasione, ex corpore, non jam amplius integro, sed dissoluto, videtur reservatum aliquid extra arcam, ad usum commodiorem Reliquias volentium venerari, ut ex fine sequentis numerā colligitur.

e Ab antiquioribus pluraliter Porta delli arci, id est, Porta Hircorum; per hanc nempe ex vicinis, ubi gregatim pascuntur montibus, inferuntur in urbem, quotquot in Paschate comeduntur hirci (utique vice agnorum, quorum alibi usus, ubi pascua ovibus aptiora) quique fere venduntur in ipsa, quæ ante prædictam portam jacet, platea: Ita prænominatus Pater.

f Italice l'osso de schinchio: quæ vox ignota aliis Italis, Lombardica est, eademque utuntur Teutones, quibus schenck, schenkel pro perna & coxendice accipitur, seu parte cruris superiori.

g Hactenus crediderim antiquioris auctoris esse contextum: qui eodem quo Beatus obiit seculo, & forsan Latino sermone scripserit.

h Hic modus loquendi indicat, quod hæc pars vix ante annum 1500 addita fuerit.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


April I: 9. April




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 8. April

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 8. April

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 04.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.