Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung April I           Band April I           Anhang April I

9. April


IX APRILIS.

SANCTI QVI V IDVS COLVNTVR.

Sancta Maria Cleophæ, in Iudæa.
S. Prochorus, e primis Diaconis, Episcopus Nicomediensis, Martyr Antiochiæ.
Sancti Iudæi, ad fidem Christi conversi, Martyres Leontinis, in Sicilia.
Sanctæ quinque Virgines, Martyres, Sirmii in Pannonia.
S. Demetrius Diac. Martyr.
S. Hilarius, Martyr.
S. Concessus, Martyr.
S. Marus, Martyr.
S. Sirmion, Martyr.
S. Fortunatus, Martyr.
S. Donatus, Martyr.
SS. VII Virgines, Martyres.
S. Basilius, Martyr.
S. Rufinus, Martyr.
S. Isidorus, Martyr.
S. Eugenianus, Martyr.
S. Celsus, Martyr.
S. Anastasius, Martyr.
Sancti Massylitani Martyres, in Africa.
S. Desas Episcopus, Bizabdiēsis, Martyr in Perside, sub Sapore Rege.
S. Mariabus Presb. Bizabdiēsis, Martyr in Perside, sub Sapore Rege.
S. Abdiesus, Bizabdiēsis, Martyr in Perside, sub Sapore Rege.
Alii CCLXX, Bizabdiēses, Martyres in Perside, sub Sapore Rege.
S. Eupsychius, Martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Badimus, seu Bademus, Archimandrita, Martyr in Perside.
S. Acacius, Episcopus Amidæ, in Mesopotamia.
S. Marcellus, Episcopus Diensis, in Gallia.
S. Waldetrudis, Fundatrix Parthenonis Canonissarum, Montibus Hannoniæ, in Belgio.
S. Hugo, Archiepiscopus Rotomagensis, Haspri in Belgio.
S. Casilda, Virgo, Burgis in Hispania.
S. Gaucherius, Prior Canonicorum Regularium Aurelii, in agro Lemovicensi.
B. Antonius Pavonus, Ordinis Prædicatorum, Martyr Saviniani in Pedemontio.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancti Policti seu Poliucti Oratorii dedicatio Ravennæ, inscripta est apographis Martyrologii Hieronymiani. Videtur intelligi S. Polyeuctus, sub Decio Melitinæ passus, XIII Febr.
Sancti septem pueri, Leontinis sub Decio martyrio coronati; referuntur a Ferrario in Catalogo generali, citato Martyrologio Siculo Cajetani, in quo tamen (quod & nos fecimus) celebrantur XXVI Martji.
B. Thomas, B. Jacobus, B. Petrus, B. Demetrius, Martyres, ex ordine Minorum, in India passi, referuntur in Martyrologio Franciscano Arturi du Monstier & aliis. Eorum Acta martyrii dedimus supra I Aprilis.
S. Maria Ægyptiaca hoc die inscribitur pluribus Martyrologiis & variarum Ecclesiarum Kalendariis: nos Vitam ejus, cum Martyrologio Romano & aliis, retulimus ad diem II Aprilis.
S. Cælestinus Papa Romæ, memoratur in MSS. Vaticano ecclesiæ S. Petri, & Vsuardo Reginæ Sueciæ. Acta ejus dedimus VI Aprilis.
SS. Amphiani & Ædesii fratrum martyrium memoratur in Ms. Synaxario Parisiensi Collegii Claromontani, & uterque Alexandriæ adscribitur: verum prior Martyr obiit Cæsareæ in Palæstina, II Aprilis.
Posterior Alexandriæ, & relatus est VIII Aprilis.
S. Dionysius, Episcopus Corinthi, celebratur in Ms. Vaticano Martyrologio Ecclesiæ S. Petri. De eo egimus VIII Aprilis.
S. Dedici, S. Satyri, S. Piloti, S. Quadrati, Aliorum septem Memoria celebratur in Ms. Tamlactensi, & Quadrati Sanguis dicitur adhuc remanere. Consule quæ infra de his post Acta SS. Demetrii, Hilarii & sociorum adjungimus.
Dioscorus Abbas, & pater centum monachorū, quos is monuit ut eadem diligentia, qua ad mortem se essent paraturi, etiā accederēt ad sacrā Eucharistiā; refertur cum titulo Beati in Martyrologio Coloniæ excuso anno MCCCCXC, quod secuti sunt Grevenus, Molanus, Canisius, Ferrarius, aliique & paßim Sanctum appellant. Acta ista aliaque referunt Palladius in Historia Lausiaca cap. 68, & Ruffinus lib. 2 de Vitis Patrum cap. 20. Ceterum videmus Molanum in 2 & 3 editione prudenter eum omisisse, quem in priore collocarat absque sufficienti cultus antiqui probatione.
Maria pœnitens, Ægeæ in Cilicia, inscripta est Gynæceo sacro Arturi du Monstier, occasione Mariæ Ægyptiacæ, quæ hoc die a pluribus refertur. De hac Maria agitur in Prato spirituali, quod alii descripserunt: sed necdum in antiquis Martyrologiis ejus nomen reperimus.
Gisla & Richtruda, Sanctimoniales Anglæ, Virgines nobiles, virtutibus & doctrina illustres, discipulæ quondam Alcuini, referuntur ab Edovardo Maihew, in Trophæis Congregationis Anglicanæ Ordinis S. Benedicti Remis anno 1625 excusis, ac Sanctæ Virgines compellantur, Secuti Hieronymus Porter in Floribus Sanctorum Angliæ, Wilsonus in posteriore editione Martyrologii Anglicani, Michaël Alfordus in Anglicanæ Ecclesiæ Annalibus ad annum 770 & simpliciter Sanctas appellant, nullo ullius venerationis Ecclesiasticæ indicato vestigio, Harpseldius seculo 8 cap. 6 solum cognominat Sacras Virgines. Fuerunt solum notæ ob epistolam Alcuini ad illas, & harum ad illum responsum.
Notkerus, Episcopus Leodiensis, memoratur hoc die a Miræo in Fastis Belgicis: a Fiseno in Floribus Ecclesiæ Leodiensis, sequenti die, sed absq; titulo Sancti ac Beati.
Brocanus, Ædacus filius Hua-Elich Senanus, Colmanus, Hiberni memorantur in Martyrologio Ms. Tamlachtensi. Nullius ad hunc diem meminit Henricus Fitz-Simon in Catalogo Sanctorum Hiberniæ.
Frithstanus sive Fridestanus, Episcopus Wintoniensis in Anglia, cum titulo Sancti inscriptus est Martyrologio Anglicano ad hunc diē. Westmonasteriensis ad an. 932 appellat Præsulem sanctissimū, qui resignato Episcopatu pauperem vitam transegit; & qui nocte quadam cum cœmeteria cantando circumiret, & expletis omnibus diceret, Requiescant in pace, subito audivit voces de sepulcris respondentium, Amen. Ceterum nullum additur cultus sacri indicium.
Dotto Abbas, apud Orcadenses celebris, memoratur a Camerario in Menologio Scotico, qui asserit ab eo aliquam Orcadum insulam Sancti Dottonis nomine appellari. Accuratißime describuntur singulæ Orcadum a Roberto Gordonio in Geographia Blaviana Scotiæ, absq; ulla Dottonis mentione. Nulla ejus memoria in Menologio Scotico Dempsteri, aut in Catalogo Ms. Sanctorum Scotiæ, aut Breviario Aberdonensi, ut certiora argumēta desideremus, quibus probetur talis etiam extitisse, nedum cultum habuisse.
Azo, Decanus Casinensis monasterii, a Saracenis in captivitatē abductus, a morte miraculis clarus, memoratur a Bucelino cum titulo Sancti. Agit de eo Petrus Diaconus, de Ortu & Vita Iustorum sacri cœnobii Casinensis, cap. 60, sed absque titulo Sancti aut Beati, nec diem obitus indicat.
S. Fancherius sive Faucherius, discipulus S. Gaucherii, memoratur a Ferrario in Notis ad hunc diem. De eo agimus ad Vitam S. Gaucherii, hoc die referendam.
Sanctorum plurimorum festum Reliquiarū celebratur Burgis in Hispania. Ita Tamajus Salazar in Martyrologio Hispanico, & Sacras Reliquias quorum sunt describit.
Hugo de Vienna, cognomento Salinorius, Archiepiscopus Bisontinus in Burgundia, mortuus hoc die anno MCCCLV, refertur a Miræo in Fastis Belgicis & Burgundicis cū titulo Beati, qui in inscriptione tumuli solū Venerabilis dicitur, & inter Pios numeratur a Saussaio.
Guillelmus, ex Domino Montis Pessulani, monachus in Grandi-Silva in diœcesi Tolosana Ordinis Cisterciensis, ita vitam instituit, ut vivens egregiis virtutibus, mortuus crebris miraculis clarus effulserit: e cujus ore, corpore jam tumulato, liliū pulcherrimum prodiit, litteris aureis Ave Maria undique decoratum. Ita ad hunc diem Chrysostomus Henriquez in Menologio Cisterciensi, qui licet Sanctorum numero adscriptum asserat ex testimonio Petri Calzolari apud Angelum Manrique in Laurea Euangelica & Annalibus ad an. 1157 cap. 5 num. 3, tamen eum solum titulo Beati honestat, tam in Menologio, quā Fasciculo Sanctorum Ordinis Cisterciensis lib. 1 distinct. 4 cap. 46. Eumdem Beati titulo honorat Chalemotus. Interim Manrique, loco citato in Annalibus, reprehendit Henriquez, quod velit eum tā barbare educatum, ut nec ante assumptam religionem, nec postea aliud sciverit ex Salutatione Angelica quā duo priora verba, Ave Maria. Guillelmus Catel lib. 4 Historiæ Occitaniæ pag. 665 & sequētibus de eo agit, asseritq; se coram omnia exacte examinasse, & abstinet a titulo Beati: quod idē faciunt Sanmarthani in Gallia Christiana, ubi tomo 4 de Grandi-silva monasterio agunt: idem nos hic absq; præjudicio facimus, libenter aliis manus daturi, ubi meliora de ejus Canonizatione producta fuerint testimonia.
Arnoldus, Conversus monasterii Villariensis, cum titulo Beati resertur ab Henriquez & Bucelino hoc die, sed absque simili titulo ad XXX Iunji ab Arnoldo Raißio, in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii a Molano editos.
Bartholomæus Tifernensis, Ordinis Minorum de Observantia, anno 1535 hoc die in Africa mortuus, refertur cum titulo Beati a Iacobillo, in Vitis Sanctorum & Beatorum Vmbriæ.
Martinus Suetens, in Brabantia, Petrus Dolensis, in Burgundia, Joannes Gontingerius, in Germania, Andreas a Sardinia, in Ragusio, Antonius Maldonatus, in Mexico, Petrus a Ronda, in Andalusia, Joannes a S. Lazaro, in Lusitania, Cæcilia a Cotignola, in Insubria. Ordinis Minorum, referūtur in Martyrologio Frāciscano Arturi du Mōstier, qui Cæciliam etiam retulit in Gynæceo sacro, & more suo Beatis omnes adscribit, varios auctores, qui illorum meminerunt, indicans.
Paternus, monachus monasterii SS. Petri & Pauli in Paderborn, memoratur in Ms. Calendario Ordinis S. Benedicti, ab aliis X Aprilis.
Palladius, Episcopus Autissiodorensis, inscriptus Martyrologio Benedictino Menardi; & Gallicano Saussaji & aliis. X Aprilis.
Sanctorum Martyrum passio Romæ, quos S. Alexander Papa, dum in vinculis teneretur, baptizavit in carcere. Ita Ms. Martyrologium Vsuardi, quod olim pertinuit ad Nicolaum Scheidium Hagenoium. Ab aliis eorum memoria recolitur X Aprilis.
S. Fructuosus, Episcopus Braccarensis, inscriptus est Martyrologio Basileensi anno MDLXXXIV excuso, aliis vero XVI Aprilis.
Silvestri & Cucuphatis Martyrum Officium duplex, in festis propriis diœcesis Compostellanæ anno 1598 excusis, eo quod eorū corpora sint in Ecclesia Compostellana. Acta martyrii eorum sunt incerta, & nonnulla attingimus XII Aprilis ad Acta S. Victoris Martyris Bracarensis. At corpora sunt Bracara Compostellā anno 1102 trāslata, cum corpore S. Fructuosi Episcopi Bracarēsis: ad cujus Vitā damus accuratā historiā translationis XVI Ap.
S. Marci Euangelistæ, S. Synesii Martyris, translatio corporum in Augiam anno DCCCXXX refertur in Ms. Martyrologio Richenaugiensi, sive Augiæ divitis: Colitur S. Marcus XV Aprilis.
S. Antonii Confessoris nomen inscriptum est Kalendario Lucensi a Florentinio edito: idem verosimiliter qui Lucæ colitur XXVII Aprilis.
SS. Indaletii, discipuli S. Jacobi; & Jacobi, successoris S. Indaletii, Episcoporū Urcitanæ Ecclesiæ translatio refertur in Martyrologio Hispanico Tamaji Salazar: at proprium festum habetur XXX Aprilis.
S. Quiriaci trāslatio capitis celebratur sub ritu Duplicis in Ecclesia Aurelianensi: & iterum cum Octava 4 Maji, adeo ut credatur esse is de quo nos agemus I Maji.
S. Monicæ corporis, ex ostiis Tiberinis in Urbē Romanā, trāslatio, inscripta est Martyrologio Romano & aliis pluribus. De ea agēdū erit ad diē ejus natalē IV Maji.
Kundacaris Scoti, monachi & Martyris in Germania, qui dū gentes a cæca infidelitatis umbra in apertā Euāgelii lucē trahit, Martyr esse meruit, ita Dempsterus in Menologio Scotico, eoq; citato Ferrarius: allegatur Breviariū Scoticum, quod saltē non est Aberdonense, in quo nulla ejus mentio. Idem Dempsterus, lib. 10 Historiæ Ecclesiasticæ gentis Scotorum pag. 416, appellat discipulum S. Bonifacii, ejusque in martyrio socium, quem Gundachar appellat Notkerus & refert V Junji.
S. Philastrii, Episcopi Brixiensis, translatio corporis, ex ecclesia S. Andreæ ad ædem S. Mariæ rotundæ, celebratur in Martyrologio Brixiano Bernardini Fayni. Dies ejus natalis incidit in XVIII Julji.
S. Jacobi Majoris Martyriū secundū aliquos hoc die collocari, tradit Grevenus in Auctario Vsuardi. Colitur XXV Julji.

DE SANCTA MARIA CLEOPHÆ, MATRE S. JACOBI FRATRIS DOMINI, EPISCOPI HIEROSOLYMITANI.

SECULO I.

[Commentarius]

Maria Cleophæ, in Iudæa (S.)

BHL Number: 5430, 5434, 5518

AUCTORE G. H.

CAPUT I.
S. Mariæ Acta ab Euangelistis indicata. Affinitas cum Deipara Virgine. Ejus & Salomes corpora olim Constantinopoli, ibidemque cultus.

Sanctus Apostolus & Euangelista Ioannes, capite XIX Euangelii sui, mysteria redemptionis nostræ a Iesu Christo Salvatore nostro in cruce peracta describens, a versu XXV ista habet: Stabant autem juxta crucē Jesu mater ejus, & soror matris eius Maria Cleophæ & Maria Magdalene. Cū vidisset ergo Iesus matrem & discipulum stantem, [S. Maria Cleophæ adest Deiparæ juxta crucē Christi.] quē diligebat, dicit matri suæ: Mulier, ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. Græce ultima sic habentur, Ἔλαβεν αὐτὴν ἐις τὰ ἴδια, quasi diceret: Suscepit eam in suam tutelam S. Ioannes, discipulus quem diligebat Iesus. Et ex illa hora, cum tenebræ fierent super omnem terram, videtur eam e tumultu Iudæorum abduxisse, sequentibus ipsam Maria Cleophæ & Maria Magdalene. [an hæc inde abducta & eodem reversa sit] An illuc postea reversa sit Deipara Virgo Maria, non liquet. Ioannes Hesselius, in Censura de quibusdam Sanctorum Historiis, cum prima editione Vsuardi a Molano adornata, Lovanii anno MDLXVIII excusa, cap. 4 ista asserit: Ex devotione non admodū solida, pingitur ipsa Deipara Christum de cruce depositū gremio suscepisse, & sepulcrum studiose considerasse. Verum ista aliorum strictiori examini relinquimus, eo quod pio suo erga Deiparam affectu & Græci & Latini, maxime posteriores, lugubres ejus in morte Christi dolores exponant.

[2] Reversæ procul dubio ad crucem Christi sunt Maria Magdalene & Maria Cleophæ, [cum aliis mulieribus?] cum Salome matre filiorū Zebedæi & aliis mulieribus. Et ipse Ioannes viditlatus Christi aperiri & testimonium perhibuit. Euangelista Matthæus, cū capite XXVII mortem Christi, & Centurionis de eodem conseßionem narrasset, versu LV ista subsungit: Erant autē ibi mulieres multæ a longe, [quarū una dicta mater Iacobi & Ioseph,] quæ secutæ erant Iesum a Galilæa, ministrātes ei, inter quas erat Maria Magdalena: & Maria, Jacobi & Joseph mater; & mater filiorū Zebedæi. Hæc ibi, quæ Euangelista Marcus capite XV versu XL his verbis indicat. Erant autē mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene; & Maria Jacobi Minoris & Joseph mater; & Salome. En Salome, quæ Matthæo mater filiorū Zebedæi: quo etiam modo his duobus Euangelistis dicitur, Maria, Jacobi & Joseph mater, quæ supra S. Ioanni erat Maria Cleophæ, ut infra accuratius probabitur. Sed progrediamur ad dictos Euangelistas. Cum ergo Christus in sepulcro deponeretur, teste Matthæo versu LXI, Erat ibi Maria Magdalene, & altera Maria, sedentes contra sepulcrū: sive, ut exponit Marcus versu XLVII, Maria Magdalene & Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur. Cum postea Christus a morte resurrexisset, venit Maria Magdalene & altera Maria videre sepulcrū, ut Matthæus tradit capite XXVIII, quæ Marcus capite XVI ita latius exponit: Et cū trāsisset Sabbatū, [postea emptis aromatis voluit ungere Iesum;] Maria Magdalene & Maria Jacobi & Salome emerunt aromata, ut veniētes ungerēt Iesum. Hæc ibi de dictis mulieribus; ex quibus coluntur Maria Magdalene XXII Iulij, Salome XXII Octobris, adscriptæ Martyrologio Romano, uti hoc die IX Aprilis Maria Cleophæ his verbis: In Judæa S. Mariæ Cleophæ, sororis sanctissimæ Dei Genitricis Mariæ. Non reperimus in ullo anteriori Martyrologio sub isto cognomine cultum ejus propositum: sed sub nomine Mariæ Iacobi variis diebus memoratur, ut infra dicemus.

[3] Est autē Iacobus, dictæ Mariæ filius, frater Domini appellatus, ab Apostolis post Ascensionē Christi ordinatus Episcopus Hierosolymorum, [hujus filius S. Iacobus frater Domini.] a Iacobo Alphæi Apostolo plane diversus; & quamvis in duodenario Apostolorum numero non fuerit electus, tamen sicut S. Paulus, Apostoli titulo honoratur, vel ab ipso Paulo in epistola ad Galatas, describente primum suum post conversionem ad urbem Hierosolymitanam accessum, ut videret Petrum, ubi addit: Aliū autē Apostolorum vidi neminē, nisi Jacobū fratrē Domini Theodoretus in suis ad dictam epistolam Commētariis istum locum ita exponit. Jacobus vocabatur frater Domini, sed nō erat natura; sed nec fuit Josephi filius, ut quidā existimarūt, ex priori matrimonio natus: sed erat Cleophæ filius, [patre natus Cleopha] Domini autem consobrinus, habuit matrē, matris Domini sororē. Hæc Theodoretus, secutus S. Ioannem Chrysostomū, qui etiam in Cōmentariis in dictam Epistolam ad Galatas, ita honoris titulum explicat: Vide quanto cū honore hunc nominavit Nō enim simpliciter dixit Jacobū, sed magnificū illud elogiū addidit, Fratrē Domini. Poterat alia nota declarare si dixisset, Jacobū Cleophæ, quod cognomē posuit Euāgelista.. Atqui nec erat frater Domini secūdū carnē, sed esse putabatur. Hæc ibi. Est autē S. Ioannes Euangelista, qui cognomē Cleophæ indicavit, scilicet dum juxta crucē Iesu stabat cū matre hujus Maria Cleophȩ, scilicet uxor, quæ ab aliis Euangelistis Maria Jacobi mater appellatur. Cleophā autē fuisse fratrē S. Josephi, sponsi Deiparæ Virginis, testatur S. Hegesippus apud Eusebium lib. 3 Hist. Eccles. cap 11 sub finē. Quā antiquus & illustris scriptor sit S. Hegesippus diximus ad ejus Vitam VII Aprilis Iam sicut S. Josephus & Cleophas erant fratres, [fratre S. Iosephi,] ita S. Maria mater Iesu & Maria altera nominabantur sorores, quia erant uxores Iosephi & Cleophæ: uti etiam sentit Suarez in 3 par S. Thomæ tomo 2 disput. 5. sect. 3. Porro Lucæ secundo Ascendit Joseph in civitatē David, [hinc ambæ Mariæ, sorores habitæ.] ut profiteretur cū Maria desponsata sibi uxore prægnāte. Ipsa etiam Deipara eodē capite versu XLVIII filiū duodennē in templo inter Doctores repertū ita alloquitur: Pater tuus & ego dolētes quærebamus te. Erant ergo ut Euthymius, in cap. 19 Ioannis testatur Deipara Maria & Maria Cleophæ affinitate sorores. Epiphanius lib. 3 cap. 78 contra Antidicomarianitas asserit, Jacobū appellatū fratrē Domini, ob summā cū Christo morū similitudinē, Græce διὰ τὸ ὁμότροπον, nō secundū naturā sed per gratiā. Hac ergo explicādi ratione potuit S Iosephus, Deiparæ semper Virginis sponsus, perpetua in virginitate ei adfuisse; & S. Anna, uni & soli Ioachimo nupta, cum diu sterilis fuisset, ex singulari Dei beneficio unicā prolē Deiparā Mariam peperisse, qui jam Doctorū plurimorū Ecclesiæ sensus censetur. Reliqua de S. Iacobo, fratre Domini & Episcopo Hierosolymitano; & altero S. Iacobo Alphæi, Apostolo, omnia prælo parata sunt edenda ad Kalēdas Maji. Hic prosequimur, quæ de S. Maria Cleophæ, matre S. Iacobi; & S. Salome, matre filiorū Zebedæi referuntur; nam utriusque a morte translationes & miracula inter se ita connexa sunt, ut non poßint ullo modo separari.

[4] Memorantur a Græcis ad diem VIII Aprilis Matronæ Euangelicæ, quæ venerunt Dominica mane, [Cultus Matronarū, ad sepulcrum Christi,] ut ungerent Jesum: & isti accinuntur versus.

Χριστῷ φέρουσιν ἁι μαθήτριαι μύρα:
Ἐγὼ δὲ ταύταις ὕμνον, ὡς δῶρα, φέρω.

Unguenta Christo deferunt discipulæ,
Hymnos ego illis, munerum loco, fero.

Causa hujus solennitatis videtur data Constātinopoli, ob corpora ad templum S. Iacobi fratris Domini translata, de quibus apud Georgiū Codinū de Originibus Constantinopolitanis pagina 56 ista legūtur: Templū sacri conditorii in Chalcopratiis Justinus & Sophia ædificarūt … Prope supradictū tēplū idē Imperator ecclesiā S. Jacobi extruxit, ubi suis in cōditoriis asservatur Reliquiæ sanctorū Innocētiū, [earum corpora Constantinopoli.] & Simeonis Theodochi, & Prophetæ Zachariæ, & Jacobi τοῦ ἀδελφοθέου Fratris Domini. Ceterū in dextera sacri cōditorii posita sūt corpora sanctarū mulierū, quæ unguēta ad Christi sepulcrū tulerūt. Vltima Græce ita efferūtur: Ἐν δὲ τῷ δεξιῳ μέρει τῆς ἁγίας σοροῦ, ἐισι κείμενα τῶν ἁγίων μυροφόρων γυναικῶν τά σώματα. Vidētur intelligi, S. Maria Cleophæ, mater S. Iacobi fratris Domini, & Salome, mater filiorum Zebedæi. Fuisse autem dictum templum ad honorem S. Iacobi fratris Domini consecratum, legitur in pervetusto MS. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, quod spectat ad collegium Claromontanum Societatis Iesu Parisiis, ad diem XXIII Octobris, quo a Græcis dictus Iacobus solenni veneratione colitur. Translatio autem Iacobi, Simeonis, & Zachariæ memoratur ad Kalendas Decembris in Martyrologio MS. Arabo-Ægyptiaco. Conditum est illud templum a Iustino Iuniore Imperatore, Iustiniani ex sorore Vigilantia nepote, qui conjugi Sophiæ cum Augustæ dignitate coronam imposuit, postquam ipse coronatus fuit XIV Novembris anni DLXV. Dicta autem sanctarum matronarum corpora, cum reliquiis S. Iacobi fratris Domini & aliorum Sanctorum tunc temporis fuisse aut Constantinopolim delata, aut saltem in extructo templo deposita, nobis verosimilius apparet. Vix etiam dubitamus, quin quo tempore Hierosolymis Episcopus erat Iacobus, ibidem vixerit ejus mater Maria, imo & Salome; indeq; fuerint corpora Constantinopolim translata, una cum Reliquiis dicti S. Iacobi. Favet opinioni nostræ hodiernum Martyrologium Romanum, diem natalem S. Salomæ XXII Octobris affigens Hierosolymis, & supra S. Mariam Cleophæ seu Jacobi adscribens Judææ.

CAPUT II.
Cultus sacer SS. Mariæ & Salomæ in urbe Italiæ Verulana: ibidem Reliquiæ & patrata miracula.

[5] Non substitit veneratio harum Matronarum apud Syros in Palæstina, neq; apud Græcos Constantinopoli; sed translata est ad plurimas Ecclesiæ Latinæ regiones, ad quas aut ipsæ ambæ aut altera earum dicuntur venisse, domicilium fixisse, & ad finem vitæ superstites sepulturam & sacrum cultum obtinuisse. Hæc est gloriatio tum urbis Verulanæ in Hernicis, populo Latii apud Italos; tum agri Arelatensis, in Provincia Galliæ Narbonensis regione; imo & Civitatis Roderici, in Hispanorum antiqua Lusitania. Ab urbe Verulana hanc controversiam auspicamur. Habemus harum Matronarum longa Acta, descripta ex Ms. codice Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ, numero 1131 signato, sub hoc titulo: Vita seu Legenda trium sororum, [Acta aliqua de SS. Maria Iacobi & Salome] Mariæ Virginis, Mariæ Jacobi, Mariæ Salomæ: & hujus Legendæ Prologus sic incipit: Sanctam & indubitatam præcelsamq; ac salutiferam beatissimarū Sororū, gloriosæ semper Virginis Mariæ, Christiferæ videlicet, Mariæ Jacobi & Mariæ Salomæ, ejusdem Domini nostri Jesu Christi materterarum, genealogiam, vitæ conversationem, & corporum resolutionē in Domino, ac earum inventionem, cum translatione & earū miraculis, Deo adjuvante, licet sermone tenui & inculto, conabimur enarrare. Tandem post hæc omnia fuse indicata & relata, additur Sermo brevis de sanctis Sororibus, in Natali beatissimarū Mariæ Jacobi & Mariæ Salomæ, sacratissimæ Virginis sororum & materterarū Christi: & post ultimū folium alia manu scriptū erat: Liber iste scriptus est noviter anno Domini MCCCCXCI, & datus est Magistris ad prædicandū eodē anno. [seculo 15 scripta] Auctor vero a doloribus calculi miraculose curatū se anno MCCCCXXIII scribit, fateturq; in Prologo, se harū virtutes & præconia, ad memoriam legentiū anniversario curriculo summa cū humilitate recolenda, e scriptis Gallicis Latino eloquio deprompsisse. Gallicorū scriptorum auctores indicat Colvenerius ad diem XXV Maij in suo Kalēdario Mariano. Horū primus auctor, inquit, est Joannes de Vinette Ordinis Carmeli, natione Picardus Gallico rythmo: ex quo additis multis, ex libris Latinis, ut ait, in prosam transfudit Joannes Droven I.V. Baccalaureus. Hæc ibi. Meminit Ioannis de Vinetta post alios Ioannes Baptista de Lezana tomo 4 Annaliū Carmelitarū ad annum 1367 num. 3, asseritque inter alia opera edidisse Vitas triū Mariarū. At Ioannis Droven seu Drovyn I.V. Baccalaurei meminit Antonius Verdier, [non sunt satis solida.] in Bibliotheca Francica, addēs eum e Latino transtulisse in Gallicū Regimen honoris, ex quo rythmū sub initium libri positū exhibet, sed lingua Gallica antiqua & inculta. Qui autē omnia ista Latine transtulit auctor latet. Hoc unū de omnibus possumus enuntiare, eos absq; ullo examine varias res coacervasse; ex quibus pauca miracula, tamquā verosimiliora, seligimus, quæ referuntur in Galliis cōtigisse, infra ea daturi. Falluntur præterea, qui, ut tres Marias reperiant, [nec S. Salome fuit Maria.] Salomen matrem SS. Iacobi & Ioannis Euangelistæ appellāt Mariā Salomæ, quasi hæc Maria esset uxor Salomæ. Verum Salome est nomen mulieris & non viri, & ita vocata etiam fuit mater septem Martyrum Machabæorum: Salome etiam dicta fuit uxor Aristobuli & soror Herodis apud Iosephum lib. 13 Antiquit. Iudaic. cap. 19 & lib. 15 cap. 3.

[6] Quomodo Maria Cleophæ, mater S. Iacobi fratris Domini, fuerit appellata soror beatißimæ Virginis Deiparæ, supra diximus. Quod Salome fuerit ejusdē Deiparæ Virginis habita soror, neq; apud Euangelistas, neq; apud antiquos Patres legitur. An fuerit Salome soror Mariæ Cleophæ, & inde data occasio dicēdi, eā etiam fuisse sororem Deiparæ Mariæ, non habemus unde solide asseramus, aut id asserentes refellamus. Arbitramur tamē hanc esse rationem satis commodā ad explicandum ea, quæ de ipsis, ut Sororibus Deiparæ, in variis Missalibus & Breviariis leguntur. Habemus antiqua Breviaria Ecclesiæ Autißiodorēsis in Gallia, & Tornacensis in Belgica; in quibus ad diē XXV Maji solenni cultu celebratur festū SS Mariæ Jacobi & Mariæ Salomæ sororū: & novem in Breviario Tornacēsi, at sex recitantur de iis Lectiones propriæ, in Autißiodorensi in primo & secundo Nocturno, item hymni proprii cū antiphonis, responsoriis & oratione. Celebratur eodem die dictum festum in Breviariis antiquæ professionis Regulariū beatissimæ Dei Genitricis semperq; Virginis de monte Carmelo, ex usu & cōsuetudine approbata Hierosolymitanȩ Ecclesiæ & Dominici sepulcri. Quomodo dictus usus ex Gallia & Belgio Hierosolymā delatus fuerit, diximus VIII Aprilis ad Vitam S. Alberti Patriarchæ Hierosolymitani & Legislatoris dicti Ordinis Carmelitarum, idque ipsum hinc confirmatur. [cultus variis Breviariis & Missalibus,] In Ecclesia Remensi, celebratur XI Maji dictū festum SS. Mariæ Jacobi & Salomæ, & solū tres lectiones a prioribus diversæ referuntur in secūdo Nocturno recitandæ, in quibus sola S. Maria Cleophæ appellatur matertera Christi Domini. In Missali Ecclesiæ Vltrajectinæ, anno MDXIV excuso post missas de Cōmuni Sanctorum, ponitur Missa ad honorem SS. Mariæ Iacobi & Salomæ, & eadē Oratio præscribitur, quæ in Breviariis Autißiodorensi & Carmelitano, utraq; vero soror Mariæ Deiparæ & matertera Christi vocatur, & additur Sequentia ante Euangelium recitanda, ubi eadē explicantur. Omnia autē simul magnifice excusa sunt typis Iodoci Badii anno MDXXIX; & in officio Breviarii omnes psalmi etiam ad Horas diurnas & Completorii interponuntur, uti in Missa totus Canon & Præfatio aliaq; cum suis notis. Adjungitur lucubratio Ioannis Bertaudi Petragorici, de cognatione S. Ioannis Baptistæ cum filiabus & nepotibus Beatæ Annæ. In hac obtruditur ejusdē B. Annæ mater Emerentia, nupta Agari: aliis Emerentiana, nupta Stolano seu Gaziro; cui ipsa pepererit Esmeriam, matrē Elisabethæ genitricis S. Ioannis Baptistæ; & S. Annam, quæ genuit Mariam Deiparam Virginem, ex Ioachimo; ac præterea genuisset Mariam Iacobi, ex altero marito Cleopha, nuptam Alpheo; & Salomen ex tertio marito Saloma, nuptam Zebedæo. Quæ ut ingeniose ab aliquibus inventa sunt ita absque sacræ Scripturæ & antiquorum Patrum consensu non facile sunt admittenda, [dicuntur cohabitasse Deiparæ,] & ulterius ad Vitam S. Annæ XXVI Iulii examinanda. Hæc circa genealogiam. At mortuis S. Anna ejusque maritis; si habuisset plures: mortuisque etiam maritis Salomæ & Mariæ Iacobi hæ matronæ jam viduæ, uti Legenda prædicta habet, acceßissent ad ædes Deiparæ Virginis: ibidemq; sumpto domicilio habitassent. Quod de Maria Iacobi ejusq; filiis, fratribus Domini ideo habitis, probabilius dici posse judicamus. Iuxta eamdem lucubrationem, eædem matronæ in Deiparæ solatium ipsi adfuissent, cum Iosephus ejus sponsus sancte moreretur, [& hac mortua] & Christus pro redemptione generis humani cruci affixus expiraret: demum post Christi resurrectionem & ascensionem permansissent cum Deipara, donec extrema obsequia eidem morienti exhibuissent. [in Italiam Profectæ, Verulis obiisse.] At postmodum cum fama percrebuisset S. Ioannem, filium Salomæ, in dolium ferventis olei Romæ missum, & inde sanum & incolumem evasisse; relicta Palæstina in Italiam navigassent, ac Romam progressæ cum Clemente Pontifice egissent; pleniusque de omnibus instructæ, ad Verulanam civitatem venissent, ibique ambæ ex hac mortali vita migrassent, in eodem sepulcro depositæ, Maria Iacobi VIII Kalendas Iunii, Salome XI Kalendas Novembris. Quæ fere eadem narrantur in antiquo Breviario Carmelitano ad festum S. Ioannis ad portam Latinam VI Maji: [saltem vna illarum:] sed de sola matre S. Ioannis.

[7] Baronius in Notis ad XXV Iulii agens de S. Iacobo Apostolo Fratre S. Ioannis, asserit ex monumentis Ecclesiæ Verulanæ, horum matrem vxorem Zebedæi Mariam, in illa persecutione, quæ post necem S. Stephani secuta est, fugatam in Italiam adventasse, & apud Hernicos itinere fatigatam in pace quievisse, ibique ejus venerandum corpus religiose asservari, nulla vllius sociæ aut sororis facta mentione. Eodem modo Vghellus, tomo primo Italiæ sacræ de Episcopis Verulanis acturus, [cuius corpus inventum anno 1209] vnam solum recolit matronam, matrem filiorum Zebedæi, & non Saloman, sed Mariam Iacobi appellat, mortuam VI Kalendas Iulii: ait autem, sacrum corpus ejusdem S. Mariæ Iacobi VIII Kalendas Iunii anno MCCIX, Pontificatus Innocentii Tertii anno XII, Oddonis Verulani Episcopi X, revelante tum ipsius filio B. Iacobo Apostolo, tum sanctissimo Petro, cuidam Verulano, Thomæ nomine, in ecclesia ipsi Apostolorum Principi dicata frequenter oranti, summa omnium lætitia inventum fuisse, in quodam specu extra civitatem olim a priscis illis fidelibus absconditum. … [& Ecclesia S. Mariæ Iacobi extructasit,] Quam plurima autem miracula in inventione sacri corporis Mariæ Iacobi a Domino patrata, innumerosque ibidem populos vndique confluxisse; tantamque fuisse eleëmosynarum copiam, vt ex iis primo parvam ecclesiam, deinde nobilissimam, quæ nunc extat, in ejus gloriam & honorem exædificatam, prodant vetera Ecclesiæ Verulanæ monumenta. Et paulo post asserit, etiamnum Ecclesiam Cathedralem divitem esse Sanctorum Reliquiis, inter quas recenset corpus S. Mariæ Iacobi. De hac Matrona ad XXV Maji ista leguntur in hodierno Martyrologio Romano: Verulis in Hernicis Translatio S. Mariæ Iacobi, cujus sacrum corpus plurimis miraculis illustratur. Baronius in Notis addit ista: Ejus rei gestæ historiam accepimus editā a Verulana Ecclesia, vbi ejus corpus decentissime asservatur. Habentur ibidē complura de ea re scripta miracula. Alia insuper de his manuscripta accepimus ab Ecclesia Pistoriensi, prædictis consentientia. Hæc vltima Romæ descripsimus ex tomo A collectionis Gallonii apud Patres Congregationis Oratorii Vallicellani, [vti indicatum Innocentio 3. Papæ] cum relatione Abbatis cujusdā ad Innocentium Papā de inventione Reliquiarum S. Mariæ Iacobi, quæ ex fragmēto Actorum Episcopaliū Ecclesiæ Verulanæ tomo E dicti Gallonii sic habetur.

[8] Reverentissimo Patri & Domino Innocentio, S. R. E. summo & vniversali Pontifici, Fr. G. Abbas Casæmarii, debitæ subiectionis obsequium. Quidam iuvenis Verulanius, inter alias quas vidisse asserit visiones, istam vidisse refertur, quam vestræ Sanctitati rescribo. B. Petrum Apostolum vidit, vt asserit, manifeste; qui sibi locum liquido demonstravit, vbi matris filiorum Zebedæi Reliquias reconditas affirmabat. Post aliquot dies itum est ad locum, qui puero fuerat præmonstratus ab Apostolo; & ego cum duobus Fratribus meis affui, rogatus a Venerabili Episcopo Verulano. Locus erat foris juxta mœnia civitatis, arduus & aridus, & valde difficilis ad eundum, præcipitiis plenus & rupibus; quæ rupes tantæ erant molis & magnitudinis, [cum hac inscriptione] vt non sine palis & malleis ferreis multoque labore confractæ potuissent amoveri de loco. Quibus amotis, cavatum est fere ad staturam hominis, & inventus lapis, sub quo iterum lapis inventus est alius, vbi scriptum erat: Maria mater Ioannis Apostoli & Iacobi in ista. Inventa est & chartula, in qua id ipsum quod in lapide scriptum erat: quæ chartula suta erat in panno, vbi ipsæ erant involutæ Reliquiæ. Charta, pannus, & ossa, omnia pura, integra & sincera, ac si de novo fuissent ibi reposita. Quæ autem sic inventa sunt ossa, sicut viderat & prædixerat iuvenis memoratus, levavit Episcopus, & tradidit ea mihi, quæ post paululum Episcopo reddidi. Episcopus vero reddidit ea Vicedomino suo, Vicedominus cuidam Monacho meo; qui Monachus tangens vnum de ossibus, manum suam vidit & sensit recenti sanguine perfusam: & ego postea cum multis aliis vidimus pannum & tualiam perfusam sanguine, in quibus erant involutæ Reliquiæ. In excavatione vero odor suavissimus replevit me & qui aderant vniversos. Duravit autem non multum, sed & terræmotus, vt aiunt, factus est magnus; sed ego non sensi. Post paucos autem dies vadens illuc cum D. Pennensi Episcopo & Abbate S. Anastasii, in osse, sicut puto tibiæ, vidimus purum sanguinem & recentem. Quod oculis meis vidi. Sanctitati vestræ fideliter denotavi.

[9] [alibi corpora dicuntur inventa.] Hæc ibi: a quibus diversa narrantur in superius citata Legenda: scilicet apparuisse B. Iacobum, S. Ioannis Evangelistæ fratrem, Verulanensi Episcopo, & indicasse locum vbi corpora matris suæ Mariæ Salomæ & sororis ejus Mariæ Iacobi inveniret recondita: ac postmodum, splendore magnæ claritatis emicante & miri odoris fragantia subsecuta, corpora ita candida & nivea fuisse reperta, vt nulla corruptionis vestigia apparerent: sed & pallium, quo fuissent involuta, inventum totum ex integro quasi novum. Imposita ergo novæ thecæ prope majus altare decenter fuissent condita, cum hoc titulo: Hic duæ sorores sunt materteræ Christi, quæ vita functæ sidera mente tenent. Ibidem sanitates ægrotantibus redditæ; leprosi mundati, cæci visum, auditum surdi, claudi gressum receperunt Adiungimus miracula ex MS. Pistoriensi, sub hoc titulo tradita. De S. Maria matre S. Iacobi & Ioannis Evangelistæ: & sunt huiusmodi.

[10] Noverit namque vestra sublimitas, quod dum quædam mulier coniugata, Aldruda nomine, de parochia nostra, [Pistoriensis mulier Elephantiaca.] iudicio divino videretur elephantiam incurrisse, ita quod per expilationem superciliorum, nasi cruciationem, vocis raucositatem, & faciei grossitiem, in ea comparere indicia iam cœpissent; per parentes & virum ejus cum infirmis vicinarum domorum de ipsarum provincia tractabatur, vt mulier prædicta, a proximorum suorum & aliorum sanorum cohabitatione remota, prout iuris & consuetudinis ordo requirit, loco aliquo congruenti infirmorum deberet collegio sociari. Interea dum mulier ipsa remanere in civitate sua per erubescētiam hæsitaret, & ad locum confugere remotiorem eligeret; nocte quadam, in qua mane sequenti proponebat iter arripere, assignatis jam pannis & domus vtensilibus viro suo, & receptis ad opus suum quibusdam panniculis, [a S. Maria Iacobi monita,] quos ad vsum & sustentamentum proprium duxerat opportunos maxime; cum ejusdem viri sui licentia profectura, vidit in somnis visionem, quæ talis fuit. Apparuit mulier quædam, quæ dixit ei: Ego sum Maria, mater Iacobi Apostoli. Surge velociter, & ad domum meam in partes Campaniæ, videlicet ad civitatem Verulanam, festinanter studeas proficisci, vbi scias & confidas te per Divinam clementiam ab elephantia liberandam, & sanitati tuæ pristinæ restituendam. Qua respondente, Quia viam nescio & ductore careo; Sancta inquit: Ego tibi, vt iter arripueris, ductorem comitem providebo. Hac igitur visione perterrita, & præ timore stupefacta, assumpta post cogitationes multas spei & fidei fortitudine, valde mane surgens, sola iter arripuit. Statimque, antequam multum a suo viro & domicilio recessisset, viatores quo, vir scilicet & uxor, natione Apuli, ejus in faciem occurrerunt. [acceptis viæ ducibus abit Verulas:] Quos salutatione præmissa cum de eorum itinere ac proposito solicite scrutaretur, eis respondentibus didicit, quod ad domū B. Mariæ Iacobi annuente Domino pergerent oraturi. Quid plura? Post cōfabulationes & verba quæ insimul habuerunt, eorum se comitatui immiscuit; & illi tres, tamquam impotentes & debiles, simul proficiscentes, lentis passibus incedebant. Circa meridiem vero in prima diæta, cum coniux illius pane careret, prædicta mulier infirma de pane suo quem portabat caritativam eis obtulit portionem. Tunc primum uxor viatoris illius, dum faciem mulieris infirmam fuisset diligenter intuita; [sed ab eis derelicta,] quod elephantiaca esset ex faciei grossitie & superciliorum depilatione percepit: ob hoc nec panem ab ea porrectum a viro suo permisit assumi; & societatem ipsius refutare cupiens, eidem ne sibi vlterius appropinquaret inhibuit. Et sic dum pervenisset ad civitatem Aquini, illi duo cupientes istam omnino dimittere, occasionem invenerunt a foro & strata divertendi, dantes ei licentiam, & proponentes se in vrbe ipsa consanguineos & notos habere, ad quos eos declinare & manere die illo procul dubio oporteret. Credente illa & sola cum multa mœstitia exeunte civitatem, cum ad expectandum quemlibet circa viæ marginem resideret, prædicti coniuges credentes illam in civitate remansisse per aliam viam exierunt: & dum properantes incederent, quam post se dimisisse putabant, ante se quasi velociorem & præambulantem invenerunt. Quam respicientes & rei considerantes eventum, [eos iterum recipit.] arbitrati sunt quod mulieris ipsius comitatum effugere, & sine ea arreptum iter peragere non valebant. Tunc ergo resumunt simul ambulandi propositum, & ne videatur super prolixitate his tædiosa, ad locum duce Domino pervenerunt optatum. Dimissis itaque sociis illis, [ecclesiam ingressa.] nostra mulier oratorium B. Mariæ intravit. Quam cum quidam Miles, ad custodiam altaris deputatus, ipsius Domini [providentia] nosceret, misericordia commotus super ægritudinem eius, suspendit ad collum eius aliquantulum de lapide illius loci, in quo B. Mariæ reliquiæ sunt inventæ, & dimisit illam. Sicque factum est quod illa credens mandatum implevit, & quod voluit impetravit. Nam sanitatem accepit, [sanitatem recuperat,] ita quod statim, dum per viam reverteretur, respiciens ad tumores & scissuras carnis suæ, invenit eas subito desiccatas & integras.

[11] Noverit quoque Beatitudo vestra, quod mulier quædam Neapolitana, Aufreda nomine, quinque continuis annis tam graviter chiragram & podagram passa est, [Neapolitana quinquennio podagrica.] quod vix de loco ad locum movere se poterat vel aliquod officium exercere. Et demum per continuum sequentem annum sic graviter est morbis prædictis gravata, quod ex toto manuum pedumque officium perdidit, & lecto decubans per manus famularum domus sic cibos potumque sumebat, & quæque alia quæ natura exigebat per eosdem præfata mulier exercebat. Verum cum pro ipsius convalescentia multa essent (variorum) generum medicamenta corpori suo adhibita, nullum tamen remedium poterat infirmitatis sentire: & sic quasi de sua sanitate desperata, mori quam vivere potius peroptabat. Ad cuius auditum, cum inter has angustias versaretur, pervenit, quod apud Verulas inventum fuerat corpus B. Mariæ Iacobi, pro cuius dignis meritis jam Dominus noster Jesus Christus plurimos, qui ad eius corporis membra accesserant, a pluribus & variis languoribus curaverat, [eo delata] & pristinæ restituerat sospitati. Ad hæc mulier animata, cœpit rogare virum suum vt ipsam Verulas deferret, [sana efficitur,] ad ipsam S. Mariam Iacobi, pro recipienda, dante Domino, cum infirmis ceteris sanitate. Cuius precibus vir annuens, eam iumento manibus aliorum sustentatam imposuit: quam fatigabiliter Verulas asportarunt. Quæ ibidem ante corpus B. Mariæ devote permanens, post triduum per merita ipsius sanata est, & sospes ad propria est reversa.

[12] Ceterum noveritis, quod in pluribus viris ac mulieribus aliis civitatis Neapolis, [inter alios sanatos] qui multis & variis languoribus vexabantur, eadem B. Maria Iacobi, sicut accepimus, miracula sanitatum est mirabiliter operata. Vestræ itaque Clementiæ magnitudini notum sit, quod quidam juvenis de Apulia; nomine Gregorius, qui loquelam amiserat, & oris tortuositate nimia laborabat, qui cum pro recuperanda sanitate ad Puteolana balnea accessisset, [mutus loquelam recipit,] remediū salutis nullatenus valuit consequi efficacia balneorum; tandem audita revelatione & insignibus miraculis B. Mariæ, matris Apostolorum Ioannis & Iacobi, accessit Verulas: & ibidem per aliquantos dies moram subeuntem, redeuntem vidimus cum loquela & recto ore nos de Puteolo, Creatori omnium, qui est in Sanctis suis mirabilis, gratias exsolventes.

Advertat lector hic appellari S. Mariam Iacobi, & haberi matrem filiorum Zebedæi SS. Apostolorum Iacobi & Ioannis Evangelistæ, quæ aliis est Salome: cum contra mater S. Iacobi Fratris Domini & Episcopi Hierosolymorum appellari debuerit Maria Iacobi: vt dubium videatur cujus corpus ibidem asservari dicatur. Ferdinandus Vghellus tomo 5 Italiæ Sacræ columna 1261, enumerat Sacras Reliquias Venetiis adservatas, traditque caput Mariæ Cleophæ esse in æde Servorum.

CAPUT III.
Cultus sacer vtriusque Matronæ in diœcesi Arelatensi. Reliquiæ. Miracula.

[13] Camaria, sive vt viris eruditis placet Castra-Mariana & Campus-Marii (vbi putatur Marius castra habuisse contra Cimbros, [Corpora SS. Mariæ Iacobi & Salomæ dicuntur esse in Provincia] eosque magna clade affecisse) vulgo Camargo, inter Rhodani ostia & Arelatum, ditio est Provinciæ fertilißima. In hac visitur oppidum Trimarianum, seu Trium Mariarum, aliter villa S. Mariæ de Mari dictum. In hac ecclesia traduntur etiamnum asservari corpora SS. Mariæ Iacobi & Salomæ, & de his, ac potißimum de S. Maria Iacobi, celebratur in Ecclesia & diœcesi Arelatensi die XXV Maji festum sub ritu duplici, in qua solennitate iste hymnus ad vtrasque Vesperas & Laudes recitatur. [cultus in ecclesia Arelatensi.]

Exultet cæli curia, lætetur hæc Ecclesia:
Plaudat tellus Provinciæ, Deum collaudans hodie.
Maris sita confinio villa, te effunde gaudio;
Quæ Sanctarum reliquiis dotaris & suffragiis.
Orto jam solis spiculo, accensæ amore eximio,
Ad sepulcrū Dominicū, vnguentum ferunt mysticū.
Sanctæ Matres & Filii faxint ne simus reprobi,
Dies magna cum venerit, Iudexque summus aderit.

[14] Hæc ibi. At quomodo dictarum Sanctarum corpora eo delata fuerint, diversimode traditur. Ex his quæ pluribus in supra citata Legenda earum referuntur, ista paucis exhibeo: Miles quidam, admodum nobilis & egregie Catholicus, atque dictæ Camariæ Dominus, pia religione motus, in Palæstinam peregrinatus, sanctum sepulcrum & alia redemptionis nostræ loca invisit. [an e Verulana civitate translata?] Inde Romam reversus, sacra Apostolorum limina devote adivit, & ibi edoctus de sacris Reliquiis in Verulana civitate quiescentibus, ad illam profectus est, benevoleque a Regnerio, Duce Verularum & adiacentiū ditionum Domino, exceptus est: cui præclaram operam præstitit in bello contra Saracenos, in illas ditiones irruentes; quando Miles hic Regnerium e summo periculo liberavit, & Garferium Saracenorum Principem obtruncavit, & victoriæ subsecutæ auctor extitit. Rogatus ergo aliquod donarium petere & accipere, postulavit sibi dari sacra corpora SS. Mariæ Iacobi & Salomæ, & magna cordis lætitia obtinuit, & ad prædictum locum transtulit: in quo tunc fuisset Canonicorum Regularium cœnobium. Hæc ibi. Videtur auctor ad tempora respexisse, quibus Nuceria Saracenorum dominatui patebat in vicino regno Neapolitano: quos Federicus II Rex Siciliæ & Apuliæ, anno MCCXX e montibus Siciliæ depulsos, transtulit in Apuliam, fecitque in civitate Nuceria communiter habitare, vti apud Monachum Paduanum legitur. Facta tunc arx Nuceriæ munitißima, prædonum spelunca, vsque dum eam Carolus Rex, Frater S. Ludovici, ad deditionem compulit circa annum MCCLXVI, aut potius (quia tunc adhuc ibi erant relicti) vsque dum sub Carolo eius filio penitus fuerunt anno MCCXCV expulsi, destinato in hanc expeditionem Ioanne Pipino de Baculo, Milite & Magistro rationalis curiæ, vti Summontius. lib. 3 Historiæ Neapolitanæ narrat. Et hæc dicta sint, si forsan Auctor Legendæ ea voluit tempora indicare.

[15] Honoratus Boucheus Sacræ Theologiæ doctor, Præpositus S. Iacobi, magna diligentia chorographiam & Historiam Provinciæ illustrans, non est dignatus vel minimam præcedentis translationis facere mentionem; sed arbitratur has sanctas Matronas, [an ipsæ ibi mortuæ?] Mariam Iacobi & Salomam earumque ancillam Saram, ex Palæstina migrasse vna cum SS. Martha, Maria Magdalena earumque pedissequa Marcella, & appulisse in Gallias, & quidem in Camariam; ibidemque mansisse dictas Mariam Iacobi Salomam & Saram, & ecclesiam S. Mariæ in mari construxisse, ibique ad obitum vsque, vixisse, ac sepultas fuisse: verum sepulcrum earum absconditum fuisse, propter variorum barbarorum incursionem, scilicet Gothorum, Wandalorum & Saracenorum. Hæc ille lib. 4 Chorographiæ cap. 491 pag. 327. Guilielmus Durandus Episcopus Mimatensis lib. 1 Rationalis officii cap. 7 num. 28, In Comitatu Provinciæ, inquit, in castro S. Mariæ de mari est altare terreum, quod ibi fecerunt Maria Magdalena & Martha, & Maria Iacobi & Maria Salome. Hæc ille seculo XIII. Ioannes Bocaudus, a Colvenerio ad hunc IX Aprilis citatus, in Encomio trium Mariarum sub finem ita scribit: Harum, Mariæ Cleophæ & Salomæ, sororum Virginis Mariæ, corpora nunc in Gallia Celtica recondita visuntur, in oppido quodam exiguo, Gallis & plerisque aliis ob ipsa sane quam religioso, e regione Massiliæ civitatis Provincialis Comitatus. Vnde cum Robertus, olim Siciliæ Rex & Provinciæ Comes, præfata corpora ex eorum cellula, in qua ad præsens celeberrime consistunt, ea quidem evelli imperasset, frustra nixus est: quæ admodum amplexu gemino divinitus palam adeo conjuncta sunt, vt quondam separata fuisse minus crederentur, Fratre Ioanne Veneto perspicuo auctore in Vitis ipsarum trium Mariarum. Hæc ibi Colvenerius. Regnavit Robertus ab anno MCCCIX vsque ad annum MCCCXLIV. Quæ autem attingit ille de corporum indissolubili nexu, latius subjicimus ex prædicta Legenda, cum duobus aliis miraculis; quorum vnum in Petro, Leonensi in Armoricis Episcopo, patratum traditur: alterum in ipso Legendæ auctore, anno MCCCCXXIII; & sunt hujusmodi.

[16] Percurrente fama eminenteq; sanctarū sororum Mariarum, quȩ longe lateq; per adiacentes divulgabatur regiones; Rex piissimus Siciliæ atque Provinciæ, Robertus nomine, illustris & magnificus, a præclaro Francorum sanguine exortus, virtutum tenax, sui compos, [Iussu Roberti Regis novis capsis imponenda corpora earum,] litteratus & devotus, miro religionis devotionisque ad sanctas Sorores motus affectu, ad eas peregre decrevit accedere; & veluti mente concepit, actu perficere iussit. Duas videlicet capsas, auro fulgentes & argento, gemmis ornatas pretiosis, ad sanctarum Sororum glebas honorificentius collocandas; hac tamen intentione, vt ipsas ab invicem dissolveret, & alteram in vnam capsarum cœnobio permansuram reconderet; aliam vero in reliquarium Massiliæ se penes deportaret. Quibus dispositis, maximo Pontificum, Abbatum, reliquorumque nobilium ac aliorum comitatu, dictus Rex devotus accessit, vti peregrinus. Igitur peracta devotione sua, duobus præcipue sibi assistentibus Episcopis, iussit thecas aperiri, & beatissima corpora separari. Qui thecam aperientes subito tantam suavissimi odoris hausere cuncti fragrantiam, quantam mortalis homo non se meminit persensisse; & iussione regia manus extendentes temerarias ad corpora, vt ea dividerent, Mirum dictu! continuo Pontifices luminibus oculorum sunt privati, & tenebras quas merebantur incurrunt: beataque corpora, eodem sarculo iacentia, cunctis videntibus, [intimo amplexu constricta separari nequeunt:] viventium more sese mutuis constrinxerūt amplexibus, quod nullo modo ab invicem seorsum evelli potuissent: vt quemadmodum in vita, sic post mortem se dilexerant, demonstrarent. Vnde tanto timore tremoreque cuncti qui aderant sunt invasi, vt jam luculenter divinitus perciperent, quod non separanda separare deberent. His igitur actis, Rex, Pontifices & ceteri, clauso feretro, cum intimis gemitibus & lacrymarum imbribus circa feretrum corruentes, flexis poplitibus, devotis orationibus institerunt: & pro eorum statu plurimum solliciti Rex & ceteri omnes, vno spiritu, vt redderetur eis visus Dominum precabantur. Quorum supplicationes & desideria miserator Dominus clementer exaudiens, sospitati eos & plenæ convalescentiæ [reddidit] supplicantis populi vota benigno favore prosequens, [2 Episcopi visum recipiunt,] & suarum interventu Materterarum, ad misericordiam flexus, omni semoto tremore, visum Pontificibus restituit. Tum decreto regio edictum est, vt nemo deinceps beata corpora separare præsumeret. Feretrum quoque Sanctorum corporum suis iocalibus decorari fecit, ecclesiam & cœnobium ingentibus dotavit redditibus, & regulares Canonicos divinum cultum ibidem exequentes ampliores instituit: illicque canon fuit, neminem diu in Sacerdotali officio exercuisse officium, nisi castitatis & munditiæ studiosum. Nam qui se libidine in jam dicto cœnobio coinquinarunt, depræhensos vel deiectos, quod erat consequens, fuisse detectos, multis indiciis extitit manifestum. Tum Rex, Pontifices & singuli ad propria repedarunt, Deum & sanctas ejus Materteras, in iis quæ audierant, & viderant, magnificantes & laudantes. Amen.

[17] Aliud est, quod neque subticendum arbitror. Reverendus Petrus, S. Pauli Leonensis Episcopus, [Petrus Episcopus Leonensis,] morum elegantia clarissimus, virque magnæ claritatis & litteraturæ ac vitæ eminentis; quem ad suarum probationem virtutum & cumulum meritorum, vt sepe numero suis permittit fidelibus Omnipotens, gravissima oppressit ægritudo, adeoque colligatum tenuit & afflictum, vt etiam se in latus alterum absque humano auxilio nullatenus vertere, sustentare, sedereque, vel supinus iacere vix ipse posset; & multis annis in lectulo decubans, pene omnium iacebat membrorum officio destitutus. Ea de re suis domesticis circumquaque transmissis, colligere medicos studuit; si fortasse ejus molestiæ subvenire potuissent. Et congregati e vicinis locis vndique physici, ad tactum venæ & pulsus denuntiant, ejus exitum, [ob longum morbum desperatus,] citius affuturum; ac sermone brevi, nihil omnino profuerunt. Cum igitur magis ac magis morbus gravesceret, & jam pene sui de convalescentia desperarent, & ab omnipotente Deo remedium continuis precibus quærerent; rumor advolans de sanctis Sororibus & earum translatione, divino munere ad ipsum percrebuit. Mox orationem suam in sinum suum convertens, a Deo & Sanctis sororibus intervenientibus petiit, vt gratiam sibi dignaretur impartiri sanctum earum posse visitare locellum; voti sponsione addens se ad eas usque profecturū. [facto voto] Tuncque orationem condidit, quam postmodum in tabella ad perpetuam rei memoriam indixit exarandam, pro sui ipsius dicereque volentium devotione & affectu, sub his verbis.

O nobile collegium [& fusis præcibus,]
      Sanctarum Sororum trium,
      Quibus nomen est Maria,
Vestrum sanctum suffragium
      Imploro ad præsidium
      Nunc in ista angustia.
Quæ erit Christo gratior,
      Aut quæ sibi acceptior,
      Quam sit vestra oratio?
Nulla sibi communior,
      Nulla sibi proximior,
      Quam sit vestra cognatio.
Tu sibi, virgo, mater es:
      Inde sibi quod imperes
      Et naturæ dat ratio.
Vos vero duæ ceteræ,
      Estis ejus Materteræ.
      O quam ingens affectio!
Vobis me dedicaveram
      In servum, & decreveram
      Memetipsum expendere,
In devotis officiis
      Et debitis obsequiis,
      Vestri Deique munere:
Sed en morbo jam imbibor,
      Deficiens & delibor.
      Si tunc desit remedium,
Ego, dulce consortium,
      Vestrarum precum dulcium
      Sentiam nunc auxiliū. Amen.

[18] [post apparitionem Sanctarum,] Expleta autem oratione, protinus sopor vehemens irrepsit. Cumque medium nox iter perageret, paululum vt fieri solet evigilans, vidit sanctas Sorores, pyxidas vnguentorum refertorum in manibus tenentes, sibi coram vultibus splendidissimis assistere, seque benignissima consolatione mulcere, dicentes; Ne metuas præsentem doloris angustiam; confide, votum imple, sanaberis; nam nostra intercessione integram valetudinem consequeris. Qui statim evigilans sanum & incolumem se cognovit. Ille itaque de tam jucunda visione congratulans, [subito convalescit.] ac Omnipotentem sanctasque Sorores collaudans, suis accitis domesticis rei seriem innotescit: & surgens e grabato, sanus & hilaris ad iter, votum impleturus, se accingit. Tandem ad locum sanctarum Sororum, de quo concionati sumus, perveniens, visitavit cœnobium cum oblationibus hostiarum & muneribus magnis, palam narrans sermone diserto suæ peregrinationis causam, ac gratiam a Deo & sanctis ejus Materteris sibi factam. Quod quidem factum nunc vsque in eodem cœnobio manet memorabile; & a priscis prioribus traditum est, proficiscentibus peregrinis enarrandum. Indeque repedans duo in honorem sanctarum Sororum consecravit altaria, vnum in vrbe Nannetensi, [2 altaria iis erigit] vnde fuerat oriundus; & aliud in conventu & Ecclesia Fratrum B. Mariæ de Carmelo Parisiis: quæ etsi non sint grandia ædificii quantitate, grandi tamen sublimavit benedictione; officiumque composuit, quod omni die quoad vixit devotissime decantavit, & die vigesima quinta Maji decantari instituit. Vixit autem sospitate bona vsque ad emeritam senectutem, misericordiæ actibus emeritus, & beneficiis semper intentus, migravitque a seculo anno Domini millesimo tricentesimo * quinquagesimo, cujus anima paradisum meritis sanctarum Sororum possideat. Amen.

[19] Neque vereor, aliena dum refero, propria palam depromere, [Auctor Legendæ anno 1423] quæ de sanctis Sororibus & earum gratiis sum expertus: neque res est dubia quam narrabo, quamquam si opus esset astruere, adsunt adhuc mihi superstites sedulo testes. Eram ipse anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo tertio, valetudinis lectulo decubans, æger febre vexatus acerrima, atque morbo quem petrinum in vesica medici calculum vocant, [vexatus calculi doloribus,] quibus merito alligasse me divinum existimavi semper flagellum. Ibique supinum & jacentem peneque immobilem constrinxerat vis doloris; vtiliter quidem spero nunc, & ovanter recognosco; vnde & quandoque in languore positus mente revertebar ad Dominum, suæ immensæ pietati gratias agens, qui adjudicaverat me contumacem servum, non in ira & furore, sed in virga filiali ita corripere, & dicebam: Domine si sic vivitur & in talibus vita spiritus mei; corripies me & vivificabis me, ecce in pace amaritudo mea amarissima. Sic vtique dolores meos graves ferebam vt poteram; nec deerant medici, doloribus solerter suffragantes. Cum repente ad memoriam rediit quod in devotissima capella B. Mariæ de miraculis, in antiqua anteriore Autissiodorensi Ecclesia, [Autissiodori ad altare Sanctarum vovens celebrare.] vbi altare & oratorium in decus & honorem sanctarum Sororum trium decentissime est erectum, pro ipsarum solennitate grossis signis ecclesiæ pulsabatur; erat quippe dies festus & earum natalitius, qui octavo Kal. Iunias annotatur. Mox ad eas, in me reversus, orare & precari pro salute humiliter & devote cœpi, vovens Missarum solennia in præfato celebraturum oratorio, vt dolores meos evaderem, & optatam consequerer sospitatem. Quo dicto, miro modo in semetipsum cœpit febrium incendium retorqueri, ac si reflectionis suæ impetu formidaret se in me ipso vlterius æstuare: sicque actum est, Dei & sanctarum Sororum gratia, [sanatur.] vt febris illa hora refrænata vis in semetipsa paulatim frigesceret, & alius morbus terribilis me contingere deinceps non auderet. Itaque post triduum, sanus & incolumis, votum reddidi devote vt valui; & accitos medicos gratiose propulsavi, plus eorum non indigens auxiliis, sanctarum Sororum suffragantibus meritis, apud Dominum nostrum Iesum Christum, cui est honor & imperium in secula seculorum. Amen.

[20] Honoratus Boucheus quæ sub Renato Andegavensi, vltimo Rege Neapolitano e familia Francica & Comite Provinciæ, gesta fuerunt, ita narrat lib. 9 Historiæ Provinciæ sect. 4, § 2. Cum anno millesimo quadringentesimo quadragesimo octavo quidam Prædicator coram Rege Renato disseruisset de eximia sanctitate Mariæ Iacobi & Salomæ earumque ancillæ Saræ, quarum gloriosa corpora detinerentur in oppido Trimariano, [Facta nova inquisitione anno 1448] sed sub terra abscondita; motus devota pietate Rex Renatus, inquirendi & elevandi dictas reliquias facultatem petiit a Nicolao V Pontifice Romano, a quo commissio rem totam perficiendi data fuit Petro de Fuxo, Cardinali & Legato Avenionensi: in cujus locum, quod adversa valetudine premeretur, substituti fuere Robertus Damiani Archiepiscopus Aquensis, & Nicolaus de Brancas Episcopus Massiliensis. Qui facta debita præparatione, Arelato discesserunt ad Ecclesiam S. Mariæ de mari, & ibidem repererunt aliquot inscriptiones lapidibus incisas, & alias res admirandas, & inter has antiquum altare lapideum; in cujus medio inserta erat cista plumbea, & in hac caput grande, & creditum est esse S. Iacobi Minoris; item quatuor alia in modum Crucis disposita, sed quorum Sanctorum fuerint nequibat sciri. Cumque profundius effoderent terram, ad latus pedanei subsellii altaris, reperta fuit tumba lignea, continens duo sacra corpora cum capitibus integra; [corpora 3 inventa sunt,] quæ credebantur esse SS. Mariæ Iacobi & Salomes; & aliud ex opposito iacebat, quod Saræ pedissequæ credebatur. Ex hisce corporibus exhalabat odor suavis & valde gratus & admirabilis; vt qui non solum recreabat eos, qui in hac inventione aderant præsentes & spectatores, sed ita vestimentis eorum inhæsit, vt etiam post elapsum mensem hunc odorem exhalarent. Quæ omnia vbi Rex Renatus ex fideli relatione cognovit, [& coram Legato Apostolico,] rogavit Legatum Avenionensem, vt curaret omnes Prælatos Provinciæ convocari, ad quorum præsentiam solenni ceremonia sacræ Reliquiæ transferrentur. Assignatum Arelatum, quo Rex & Regina cum tota curia præsentes adfuerunt sub finem Novembris, & simul comparuerunt Robertus Damiani Archiepiscopus Aquensis, [Archiepiscopo Aquensi & 12 Episcopis] & hi Episcopi, Antonius Ferrerius Arausionensis, Guillelmus Soybertus Carpentoratensis, Nicolaus de Brancas Massiliensis, Palamedes de Caretto Cavallionensis, Pontius de Sadone Vasionensis, Petrus Nasondus Aptensis, Joannes * de Colliarcis Tricastinus, Gaucherius de Forcalquier Vapincensis, Tristanus de Aura Conseranensis, Petrus Turelurus Diniensis, Guillelmus Guesus Grassensis, Petrus Marinus Glandevensis; & hi Abbates, Petrus de Lacu S. Victoris prope Massiliam, Arnaldus de S. Felice S. Ægidii in diœcesi Nemausensi, & Joannes Eustachius Nizellensis in diœcesi Cameracensi. [actribus Abbatibus] Aderant tres Protonotarii, Guillelmus de Harancour, Joannes Huety, & Marquetus de Riciis, cū pluribus viris Ecclesiasticis & sacræ Theologiæ Doctoribus. Qui omnes una cum Rege Arelato discesserunt in Camariam, & ad Ecclesiam Trimarianam, quo accurrerāt ex devotione ultra quatuor millia hominum. Quo in loco Legatus, accepta ab Archiepiscopo Aquensi & Episcopo Massiliensi juridica informatione rerum omnium ante peractarum, pronūtiavit in favorem sanctitatis istarum Matronarum, utque publice secundum usum Ecclesiæ honorarentur & invocarentur permisit. Deinde ut translatio corporum perageretur, duo Episcopi cistas quibus inclusa erant apportarunt, & mensæ pretiose exornatæ imposuerunt: ossa incomparabilem odorem exhalantia, vino albo abluta, [deposita] & gossipio mundata, separatim in arca e ligno cupressimo confecta deposita fuerunt; usque dum thecæ argenteæ, quibus includerentur, essent confectæ.

[21] Hæc citato loco Boucheus, qui in Chorographia ista addit: Magnæ cautelæ, quas idem Rex Renatus ad dictarum reliquiarum conservationem adhibuit, commonstrant insignem ejus pietatem æstimationemque, [sub 4 clavibus,] ob quam mandavit ut cista, cui Reliquiæ erant inclusæ, quatuor seris & totidem clavibus occluderetur: quarum clavium una semper Aquis in archivio Regio detineretur, altera in Capitulo Abbatiæ Montis-majoris, cui subjecta est dicta Capella, tertia apud Consules urbis Arelatensis, quarta vero apud ipsos Trimarianos. Et hinc difficultas oritur, quod raro admodum capsa dictarum Reliquiarum aperiatur, ob expensas quæ debent fieri in convocationem custodum clavium. Nam ex parte Curiæ, quæ rationem pecuniariam Aquis exercet, tres minimum officiales mittendi, videlicet Præses aut Consiliarius, Advocatus aut Procurator Regius, & alius dictæ rationis pecuniariæ Auditor, & hi sunt custodes Archivii Regii, qui tunc deferebant unam ex quatuor clavibus. Est autem hoc nostro seculo dicta Reliquiarum capsa bis solum aperta; [ostensa anno 1627 & 1640,] scilicet circa annum MDCXXVII requirente Alphonso Ludovico Plessiaco Richelio, tunc Archiepiscopo Aquensi, dein S.R.E. Cardinale & Archiepiscopo Lugdunensi: & postmodum anno MDCXL, requirente Joanne Juberto de Berraut, Archiepiscopo Arelatensi. Hæc Boucheus ex Archiviis Regiis ad Aquas-Sextias servatis: [memoria in Martyrologiis,] & hinc videtur memoria relata in Ms. Florario Sanctorum, in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, in Additionibus Greveni ad Vsuardum, & in Martyrologio Germanico Petri Canisii, his ubique verbis ad XXV Maji, Ipso die translatio Sanctarum Mariæ Jacobi & Mariæ Salomæ, Sororum Mariæ Virginis. Quæ eadem, omisso verbo Translationis, leguntur in Martyrologio Parisiis anno 1536 impresso. In Martyrologio Gallicano Saussaji indicatur festum S. Mariæ Jacobi Arelate. Nulla Saræ pedissequæ sive ancillæ mentio fit in Martyrologiis. In citata Legenda traditur una venisse in Verulanam civitatem ibidemque sepulta.

[Annotata]

* forte octogesimo

* al, l'egui se, sive Acutus.

CAPUT IV.
Cultus sacer in Hispania. Num istic S. Maria Cleophæ post mortem sepulta? An hujus caput Venetiis?

[22] Hactenus deduximus venerationem S. Mariæ Cleophæ, matris S. Iacobi fratris Domini, imo & Salomæ, matris SS. Iacobi & Ioannis Euangelistæ, paßim conjunctam, iisque exhibitam in Ecclesia Græcorum Constantinopolitana, Italorum Verulana, & Gallorum Camariensi, cum aliqua sacrarum Reliquiarum asservatione. [cultus aliquis S. Mariæ, Cleophæ in Hispaniæ:] Ipsi etiam Hispani ad hanc contentionem accedunt. Ac primo Georgius Cardoso in Hagiologio Lusitano ad hunc IX Aprilis, celebrat S. Mariam Cleophæ, & quamdam Mariam Magdalenam, vita functas in oppido Civitatensi, vulgo Ciudad-Rodrigo. Cujus rei omnis probatio sumitur ex Additionibus Braulionis & Hellecæ ad M. Maximi Chronicon, in quibus ann. 16 & 17 ista leguntur: [an cum aliis in comitatu, S. Iacobi eo venerit?] Fama est cum S. Jacobus venit in Hispaniam, Mariam Cleophæ, & Salome matrem, & Mariam quamdam Magdalenam eum fuisse comiter comitatas, & rediisse cum illo, venisseque cum corpore, & utrasque Cleophæ & Magdalene obiisse in Civitatensi oppido in Lusitania, die Aprilis X. Magdalenam vero Lazari sororem cum Lazaro, Maximino atque Chelidonio, Marcella, Josepho ab Arimathia, venisse in Galliam Aquitanicam, ibique prædicasse Domini Jesu sanctum Euangelium; ut docent luculenter Gallorum historiæ, & est traditio ubique satis recepta illius regionis. Maria Salome rediens cum ipso Jacobo filio, peragratis partibus Germaniæ, Angliæ & Italiæ ubi prædicavit, cum Verulas pervenisset, ætate confecta ibi requievit XXIV Maji. Hæc ibi sub nomine Hellecæ Archiepiscopi Cæsaraugustani, qui floruit seculo nono. Verum an aliquid ex his scriptis extiterit ante hoc seculum decimum septimum alibi discußimus: & quæ hic de duplici Magdalena proferuntur, poterunt examinari ad diem XXII Iulii, num videlicet a Maria Magdalena, in Euangelio sub isto nomine notißima, sit alia, non Magdalena, sed Maria soror Marthæ & Lazari: quod videtur istarum rerum consarcinator non satis intellexisse. At quis regionem Rhodanum inter & Alpes unquam appellavit Galliam Aquitanicam, nisi excogitetur nova expeditio in Hispanias, & inde in Aquitaniam ad Garumnam fluvium. Maßilia & Provincia, regio Italis proxima, in Gallia Narbonensi sita est: ad quam dictas Sanctas personas appulisse, & in ea ad finem vitæ perstitisse, est hoc tempore traditio satis recepta; sed an nota fuerit seculo Christi nono, plurimum a viris eruditis dubitatur. Quis autem antiquorum meminit adventus earum in Hispaniam? Quis venerationis earum ad X diem Aprilis, aut Salomæ ad XXIV Maji? Colitur S. Maria Cleophæ hoc IX Aprilis, & Translatio S. Mariæ Iacobi celebratur XXV Maji. Credo quod istorum figmentorum auctor, ne videretur ex hodierno Martyrologio Romano earum notitiam assumpsisse, de industria voluerit ad diem unam aberrare. S. Salome inscripta est antiquis Martyrologiis ad diem XXII Octobris, [cultus S. Salomes in Hispania.] sed Ecclesia Compostellana celebrat sequenti die XXIII Octobris ad quem Tamajus illam retulit his verbis: Compostellæ in Gallæcia Hispaniæ anniversaria colitur festivitas S. Mariæ Salome, matris S. Jacobi Hispaniarum Apostoli, quæ filium in Hispanias secuta, Vercellis glorioso fine quievit. Hæc ille, ubi pro Vercellis legendum Verulis arbitramur, sed de ejus cum filio S. Iacobo in Hispaniam adventu, ad utriusque natalem, quæri poterit. Interim ejus mortem cum Martyrologio Romano Hierosolymis adscribendam arbitramur, uti Mariam Cleophæ Judææ, & quidni etiam Hierosolymis? Ferdinandus Vghellus tomo 5 Italiæ sacræ in descriptione Patriarchatus Venetiarum columna 1261, inter Reliquias dictæ urbis simpliciter indicat, caput Mariæ Cleophæ in æde Servorum esse. Ceterum si forsan & nos in hac molesta disquisitione non videamur aliquibus satisfecisse, libenter edocebimur certioris veritatis meliorem methodum, quam poterimus amplecti ad diem XXV Iulii aut XXII Octobris, imo & ad proximas Calendas Maji ad Vitam S. Iacobi, dictæ Mariæ & Cleophæ filii.

DE S. PROCHORO E PRIMIS DIACONIS,
EPISCOPO NICOMEDIENSI ET MARTYRE ANTIOCHIÆ.

SECULO I.

[Commentarius]

Prochorus, e primis Diaconis, Episcopus Nicomediensis, Martyr Antiochiæ (S.)

G. H.

Qva fuerint occasione primi ab Apostolis creati Diaconi, ita narrat Euangelista Lucas capite VI Actorum sub initium: In diebus illis crescente numero discipulorum, factum est murmur Græcorum adversus Hebræos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum. Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, [Inter 7 primos Diaconos ab Apostolis constitutos] dixerunt: Non est æquum nos derelinquere verbum Dei, & ministrare mensis. Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu sancto & sapientia, quos constituamus super hoc opus. Nos vero orationi & ministerio verbi instantes erimus. Et placuit sermo coram omni multitudine: & elegerunt Stephanum, virum plenum fide & Spiritu sancto, [S. Prochorus] & Philippum, & Prochorum, & Nicanorem, & Timonem, & Parmenam, & Nicolaum advenam Antiochenum. Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum, & orantes imposuerunt eis manus. Et verbum Domini crescebat, & multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde: & multa etiam turba Sacerdotum obediebat fidei. Hæc ibi S. Lucas, qui reliquo capite VI & integro capite VII prosequitur acta, disputationes, & martyrium S. Stephani: ut ei similes alii Diaconi, videantur fuisse pleni Spiritu sancto & sapientia: &, excepto Nicolao advena (quod is, si non causa & auctor, saltem occasio tradatur hæresis Nicolaitarum) reliqui fastis sacris Latinorum & Græcorum inscripti sunt. Philippus a Latinis colitur die VI Iunji, a Græcis XI Octobris. Sunt præterea Martyrologio Romano & aliis inscripti Nicanor & Parmenas, X & XXIII Ianuarji, ad quos dies de illis egimus. Alii duo suam habent venerationem hoc mense Aprili, die IX Prochorus, die XIX Timon.

[2] Hos quatuor Græci una solennitate venerantur in suis Menæis excusis & manuscriptis, [colitur cum 3 aliis a Græcis 28 Iulii,] in Anthologio, in Synaxario, & in aliis libris ritualibus: ex quibus hoc elogium in Menologio Sirleti extat: Die XXVIII Julii, Natalis Beatorum Prochori, Nicanoris, Timonis & Parmenæ. Hi cum essent ex numero sanctorum Apostolorum, in diversis locis, propter Christianæ fidei prædicationem, persecutionem passi, eo quod Christum Dominum filium Dei & perfectum hominem esse confiterentur, martyrii coronam assecuti sunt. Hæc ibi. Dorotheus in Synopsi de Septuaginta Christi discipulis ista de S. Prochoro habet: Prochorus, [& dicitur Nicomediæ Episcopus] unus ex septem, Nicomediæ, civitate Bithyniæ, Episcopus fuit. Hippolytus Martyr ait, Πρόχωροσ Ἐπίσκοποσ Νικομηδείας, tum addit qui primus egressus est, scilicet Hierosolymis ubi simul ministrabat cum aliis sex: credens cum filiabus suis: de quibus alibi necdum legimus. Nec vero magnam fidem merentur duo opuscula illa, [a S. Petro creatus.] sed ut pseudepigrapha rejiciuntur a viris eruditis. Creatum illum dictæ urbis Episcopum a S. Petro reperitur in Oratione Græca de laboribus & peregrinationibus Apostolorum Petri & Pauli, Latine a Lipomano & Surio ad diem XXIX Iunji edita: in qua cum indicasset auctor, sanctos hos Apostolos, post tres annos a conversione S. Pauli, convenisse Hierosolymis, ista addit: Beatus quidem Paulus profectus est ad opus, ad quod vocatus fuerat; Magnus autem Petrus reversus ad Antiochiam; ubi cum Euodium constituisset Episcopum, venit Synadem Phrygiæ civitatem, deinde Nicomediam: in qua cum Prochorum ordinasset Episcopum, venit Ilium civitatem Hellesponti. Similia tradit Sophronius in fragmento de Certaminibus & peregrinationibus SS. Petri & Pauli.

[3] Petrus de Natalibus lib. 4 Catalogi cap. 39 hoc ejus concinnavit elogium: Prochorus, Diaconus & Martyr, [passus apud Antiochiā,] de septem primis, qui ab Apostolis electi sunt, vir fide & miraculis præclarissimus, apud Antiochiam passus est. Ut dicit Hieronymus in Martyrologio. Hic, ut ipsemet de se scripsit, nepos fuit S. Stephani Protomartyris, & comes Joannis Euangelistæ, cum ad prædicandum missus fuisset in Asiam: cum quo multo tempore manens, factus est Episcopus Nicomediæ Bithyniæ: unde post multorum conversionem ab eodem Apostolo missus est Antiochiam ad prædicandum, [9 Aprilis,] ubi martyrio coronatus vitam finivit V Idus Aprilis, ibique in pace quiescit. Hæc Petrus de Natalibus, qui antiquiora Martyrologia Mss. sæpius attribuit S. Hieronymo, [inscriptus fastis Latinis.] qualia habemus ex monasterio Centulensi & alio Reginæ Sueciæ, Fuldæ aut in vicinis locis conscripta, in quibus ista leguntur: Natalis B. Prochori, fide & miraculis clarissimi viri, apud Antiochiam consummati, ibique quiescentis. Vsuardus his similia habet: Eodem die, inquit, natale B. Prochori, qui fuit unus de septem primis Diaconibus. Hic fide & miraculis præclarus apud Antiochiam martyrio consummatus est. Similia habentur in Martyrologiis Adonis, Notkeri, hodierno Romano & aliis. [falso ei adscripta historia S. Ioannis Euang.] Plura ex Petro de Natalibus adjunguntur apud Maurolycum, Felicium, Galesinium, quod fuerit nepos S. Stephani, & comes S. Joannis Euangelistæ. Imo ab aliis dicitur auctor libelli de Vita, miraculis & assumptione S. Joannis Euangelistæ, qui extat Græce & Latine inter Orthodoxographa Basileæ anno MDLXIX edita, Latine vero in Historia Patrum Laurentii Barræi, & in Bibliothecis veterum Patrum. Verum libellus iste, fabulis mendaciisque refertus est, & jam pridem inter apocrypha rejectus a Baronio, Bellarmino, Molano Lorino & aliis: uti latius dici poterit quando de S. Ioanne Euangelista erit agendum.

[4] Aliquas S. Prochori Diaconi Reliquias adservari Bononiæ in Ecclesia S. Ioannis in Monte Canonicorum Regularium Lateranensium, [Reliquiæ an Bononiæ?] tradit Masinus in Bononia perlustrata. Proculus Martyr dicitur in Kalendario Breviarii Mediolanensis anno MDXXXIX editi: at Procorus in Kalendario Missalis ejusdem Ecclesiæ anno MDXXII & MDLX excusi. Fuerit hic in Italia passus, ac forsitan apud Insubres, unde Mediolani cultus ejus olim percrebuerit; vel eo ex Romanis cryptis translatus, ipsiusque aut alterius Martyris simili nomine appellati pars aliqua devecta Bononiam. Documentum certe aliquod proferri oportet, antequam rationabiliter credantur Reliquiæ istæ, ejus de quo agimus Prochori esse, quæ alias tempore sacrorum bellorum ex Oriente potuerunt advehi.

DE SS. IVDÆIS, AD FIDEM CONVERSIS,
MARTYRIBVS LEONTINIS IN SICILIA.

SUB DECIO

[Commentarius]

Iudæi, ad fidem Christi conversi, Martyres Leontinis, in Sicilia (SS.)

G. H.

Sæpivs celebrem memoriam Leontinorum, etiam post urbis ruinam facimus, ob varios ibidem pro fide Christi laurea Martyrii coronatos. Nunc Tabulæ Ecclesiæ istius nobis repræsentant aliquot Iudæos, [Cultus sacer:] ad fidem Christi conversos, & gloriosos sub Decio Imperatore Martyres effectos: de quibus Officium Ecclesiasticum, a Paulo V Pontifice Maximo approbatum, recitatur. Meminit illorum Octavius Cajetanus in Martyrologio Siculo his verbis: Leontinis sanctorum Martyrum Hebræorum, persecutione Decii & Valeriani sub Tertullo Præside. [Elogium ex Actis SS. Alphii Philadelphi & Cyrini.] Acta conversionis & martyrii eorum continentur in Vita & historia martyrii SS. Alphii, Philadelphi & Cyrini, a quibus fuerunt ad fidem conversi, integre proserenda ad horum diem natalem X Maji. Hic prælibamus, quæ de his excerpsit idem Cajetanus & sunt ejusmodi.

[2] Persecutione Decii, & Valeriani, Tertullo Siciliæ Præside, Confessores Christi Alphius, Philadelphus, & Cyrinus ad quæstionem Leontinos perducti sunt. In ipso fere urbis ingressu, obviam illis fit Hebræi cujusdam filius, qui a dæmone obsessus, [Iudæus a damone obsessus,] triginta jam dies vexabatur, & in via jacebat; habitabat enim in vicinis speluncis dæmon, & prætereuntes persæpe graviter agitabat. Pater igitur, & lacrymans pro filio mater, unaque fratres, pro energumeno fratres Confessores Christi rogabant: quibus hi dixere. Creditisne in Jesum Christum? & illi, Credimus, Domini mei. Ipsi milites, qui Alphium, Philadelphum & Cyrinum custodiebant, commiseratione permoti, eos orabant; ut miserorum lacrymis flecterentur. Beati Confessores dixerunt, Manicas laxate, ut componamus ad Deum orandum Manus. Cum milites abnuerent Tertulli metu, vincula sponte sua cecidere. Tum sancti fratres in genua accidentes, oraverunt: [precibus Martyrum liberatur:] Domine Deus, opifex cæli terræque ac maris, orationem exaudi servorum tuorum: miserere operis tui, & hominem a diabolo vexatum libera, ut hoc in loco, in quem nos deduci voluntas tua fuit, palam fiat potentia tua, & nomen sanctum tuum attollatur. His dictis, surrexere. Mox S. Alphius ad energumenum accedens, In nomine, inquit, Domini nostri Jesu Christi, immunde dæmon, egredere a simulacro Dei. Statim profugit dæmon, inclamans, daturum se Tertullum escam feris, qui servos Christi Alphium, Philadelphum & Cyrinum Leontinos misisset, quorum imperio a sedibus suis deturbaretur.

[3] Devincti miraculo parentes Hebræi & consanguinei fidem recepere: salutis vero signum petentes, [parentes & amici conversi baptizantur:] adhortabantur sancti adolescentes, irent ad Episcopos & Presbyteros, in montibus ac speluncis latentes, a quibus baptizarentur. At illi discessere, gaudentes & Deum laudantes. Post menses ferme quatuor, beneficium fidei, quod accepere, feliciter Christo reddiderunt. Nam cum beati Martyres Alphius, Philadelphus & Cyrinus, ligneo onerati jugo, urbem obirent, & Tertulli jussu per altas speluncas, & Judæorum suburbia ducerentur; Hebræi parentes, una cum filiis cunctaque familia, [desiderant martyres mori:] obvii Sanctis occurrere, orantes, ut eorum miserti, comites ad martyrium adjungi juberent. B. Alphius simul cum fratribus respondit: Det vobis Dominus, ut participes sitis sortis Sanctorum. Tum voce una omnes inclamant: Christiani sumus. Quæ cum audissent reliqui Judæi e speluncis egressi, in quibus habitabant, lapidare illos cœperunt, quod Jesum Christum palam confiterentur, quem eorū patres crucifixissent.

[4] His cognitis Tertullus per apparitores suos pertrahi ad se vinctos jubet. [coram Præside consitentur fidem.] Continuo comprehensi viri & mulieres 3 & interrogati, cur patrias leges deseruissent, responderunt: Decepere nos, Tertulle, Doctores nostri: sed ope Dei & miraculis Alphii, Philadelphi & Cyrini, non nisi Christianam fidem veram esse cognoscimus. In Jesum Christum credimus, quem confitemur verum Deum esse, & pro eo mortē percupimus. Tum Tertullus primores Hebræorum accersitos consulit, quid miseris illis faciendum foret. [lapidibus obruti moriuntur:] Respondere, Si perseverant in sententia, male perdantur. Rursum Tertullus evocatum Hebræum energumeni parentem sic alloquitur: Adhuc in amentia tua perstas? Animum adverte, infelix, quid viri sapientes gentiles tui dicent. Is vero ceterique cum eo dixerunt: Plura loqui, nescimus; unum profitemur, Christiani sumus, dæmonibus non sacrificamus. Tum Tertullus, ubi in Jesu Christi fide constantes videt, gentilibus suis lapidandos tradit: a quibus procul urbe ejecti, lapidibus obruti, Deo spiritum reddidere V Idus Aprilis; iis gemmis coronas eorum Domino exornante, qui regnat in secula seculorum.

DE SANCTIS QVINQVE VIRGINIBVS
MARTYRIBVS SIRMII IN PANNONIA.

[Commentarius]

Quinque Virgines, Martyres, Sirmii in Pannonia (SS.)

G. H.

Virginei cruoris festum appellari jure merito posse diem nonum Aprilis scribit Franciscus Maria Florentinius in Notis ad Martyrologiū Hieronymianum, quando, inquit, pro gemino sanctarū Virginum ac Martyrum choro antiquitus exultabat Ecclesia. A primo choro exorditur dictum S. Hieronymi Martyrologium, his verbis: V Idus Aprilis. In Sirmia Natalis quinq; Virginū, quorū nomina Deus scit. Ita apographa Lucense & Blumianum, Corbeiense & antiquum Epternacense, quo hactenus usi sumus: in hoc tamen deest additamentum de notitia Dei in altero erant solum quatuor notatæ, sed amanuensium errore; cum in altero Martyrologio Corbeiensi, ante annos etiam octingentos scripto, dicantur quinque Virgines. Eadem omnia habentur in pervetusto Martyrologio S. Maximini; & alio Reginæ Sueciæ a Luca Holstenio plurimum laudato: item in Kalendario Ms. ante aliqua Isidori opera in Vallicellana Congregationis Oratorii bibliotheca reperto. Sed pro Sirmia, scriptum erat Syria. Eædem quinque memorantur etiam in Martyrologio Ms. Tamlactensi; & apud Notkerum. Et ab his quinque sejunguntur aliæ septem Virgines, quæ in pluribus Fastis referuntur cum aliis Sanctis Martyribus, uti ex sequenti classe Martyrum constabit. Ceterum quæ hic Sirmia dicitur, paßim Sirmium appellatur, urbs olim præclarißima in Pannonia inferiore, & plurimorum Martyrum palæstra famosißima, uti jam sæpius diximus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS DEMETRIO DIACONO, HILARIO, CONCESSO, MARO, SIRMIONE, FORTVNATO, DONATO. ITEM VII VIRGINIBVS CANONICIS.

[Commentarius]

Demetrius Diac. Martyr (S.)
Hilarius, Martyr (S.)
Concessus, Martyr (S.)
Marus, Martyr (S.)
Sirmion, Martyr (S.)
Fortunatus, Martyr (S.)
Donatus, Martyr (S.)
VII Virgines, Martyres (SS.)

G. H.

Altera hæc est claßis Martyrum in antiquis apographis Martyrologii Hieronymiani: & Epternacense eam ita recenset: Et alibi Demetri Diaconi, [Memoria omnium in antiquis Martyrologiis.] Hilari, Concessi, Mari, Sirmionis, Fortunati, & septem Virginum Canonicarum. In aliis apographis additur nomen Donati, sed cum aliqua varietate in nomine Sirmionis. In Lucensi codice ista leguntur: Et alibi Demetri Diaconi, Hylari, Concessi, Mari, Syrmionium, Fortunati, Donati, & natalis VII Virginum: in codice Blumiano additur, Canonicarum: reliqua sunt eadem. In codice Corbeiensi, Parisiis excuso, post Mari ista habentur: Sirmium, Fortunati, Donati & aliorum sex. Et natalis septem Virginum Canonicarum. Hactenus apographa Hieronymiana, ex quibus asserit Florentinius in suis ad hunc diem Notis, MS. Antverpiense, sive Epternacense, in nominibus minus depravatum esse, & cum illo, Sirmionis nomen, Martyris potius videri, & dictis Martyribus annumerandas esse septem Virgines, Canonicas dictas, quod Deo sacratæ essent, & simul sub certa aliqua norma vivendi degerent, In Ms. Martyrologio Reginæ Sueciæ, post quinque Sirmienses Virgines, additur. Et alibi Demetrii Diaconi & septem Virginum, quæ in unum meruerunt coronari. In Ms. Tamlactensi, post has septem Virgines, referuntur nomina Dimetri, Hilarii, Concessi, Macarii, aliis Mari, Sirmimonis supra Sirmionis, Fortunati, Donati. In Richenaugiensi Ms. ista habentur: In Sirmia Dimetri Diaconi, Helarii, Concessi, Fortunati & Virginum septem, Marii, Donati, Qui ultimi duo desunt in Ms. Rhinoviensi. Sed omissa Sirmia, ista habentur in Ms. Parisiensi Labbæi nostri: Demetrii, Hilari, Concessi, Mari, Fortunati, Donati & aliorum septem, forsan aliarum Virginum. Quæ fere eadem leguntur in Ms. Augustano S. Vdalrici. Ex dictis Martyribus viris solus Demetrius refertur in Mss. Atrebatensi, Tornacensi & Lætiensi: quinque suis nominibus exprimuntur in Ms. Barberino & apud Grevenum: quatuor in Casinensi & Altempsiano: tres apud Notkerum: duo in Corbeiensi, Maximiniano, & Carmeli Coloniensis, item apud Maurolycum & Felicium, sed nulla loci facta mentione.

[2] In hodierno Martyrologio Romano ista leguntur: Romæ natalis Sanctorum Martyrum Demetrii, Concessi, Hilarii & sociorum. [An Demetrius cum sociis sit passus Romæ,] Addit Baronius hos restitutos esse ex prædicto veteri manuscripto S. Cyriaci. Ferrarius in Catalogo Sanctorum eosdem proponit, additque horum Martyrum nullam extare historiam, solam vigere in Martyrologio Romano memoriam, ex antiquo Martyrologio monasterii S. Cyriaci, ex quo in Martyrologium Romanum transcripti sunt. Est satis celebris memoria horum Martyrum in variis fastis, sed qui Romæ adscripserat ante Baronium, fuit Galesinius, ita loquens: Romæ item beatorum Martyrum Demetrii, Concessi & Hilari, qui profligato per varias certaminum vices fidei adversario, demum pro pietatis victoria coronantur. Citat Galesinius in Notationibus Kalendarium monasterii Bergomensis, quod est Ordinis Vallis-Umbrosæ: quod forsan voluit etiam indicare Baronius, cum nulla horum Martyrum mentio fiat in Martyrologio Ms. monasterii S. Cyriaci: in quo solum ista leguntur: V Idus Aprilis, Natalis septem Virginum, qui in unum meruerunt coronari, absque mentione loci. Dictum autem Kalendarium in monasterio Vallumbrosano non reperiri docuit nos Donatus Calvus, Congregationis Lombardicæ, Patrum Augustinianorum olim Generalis, litteris datis Bergomi XXV Novemb. anno MDCLXIX. Nos ideo in titulo non fuimus ausi hos Martyres adscribere urbi Romanæ.

[3] Beda in genuino Martyrologio has Septem Virgines attribuit Sirmio, [an VII Virginei Sirmii:] nulla facta quinque supra relatarum Virginum mentione. Verba ejus sunt ista: V Idus. In Sirmio natale septem Virginum, quæ in unum meruerunt coronari. Bedam secuti sunt Ado, Notkerus, Rabanus. Phrasin mutavit Vsuardus: In Syrmio, inquit, septem Virginum Canonicarum, quæ dato simul pretio sanguinis, vitam mercatæ sunt æternam. Quæ fere eadem leguntur in hodierno Martyrologio Romano. Majus encomium formavit Galesinius. De his Virginibus ita lusit olim Wandelbertus.

Lampade septena, quinis nitet Idibus, alto
Virgineus radians simul æthere flosque decorque.

Earumdem memoria commendatur in Kalendario Breviarii Ambianensis excusi anno 1534 & 1550. Aliquibus etiam fastis inveniuntur adscriptæ ad XV Maji cum S. Timotheo.

[4] Demetrius Diaconus a Maurolyco, Felice, Galesinio & Canisio refertur XXVI Martii inter Martyres Sirmienses post Montanum Presbyterum & alios, [Demetrius relatus 26 Martii, & 28 Aprilis] quem ex hoc die eo translatum censuimus. Apud Petrum de Natalibus lib. 4 cap. 94 memoratur S. Demetrius Diaconus cum elogio, quod exhibemus XXVIII Aprilis, ubi agitur de SS. Eusebio Episcopo, Pollione & Tiballo Martyribus in Pannonia.

[5] Colitur hoc die S. Hilarius, Martyr Romanus, [corpus alicujus S. Hilarii est Compluti,] Compluti in Hispania in ecclesia Discalceatorum sanctißimæ Trinitatis, quod ejus corpus, Roma delatum in Hispaniam ab Isidoro de S. Ioanne, Ministro Generali, acceperint anno Domini MDCXLI. Ejus autem memoriam celebrant hoc die, arbitrati eum esse, cujus mentio fit in Martyrologio Romano. Authentica testimonia videri possunt apud Tamaium Salazar in Martyrologio Hispanico. Præterea hujus ejusdem Hilarii corpus delatum Roma in Lusitaniam fuisse anno MDCX a Iosepho de Mello Archiepiscopo Eborensi, [aliud Villavicosæ,] ac depositum esse Villavicosæ in ecclesia conventus Franciscanorum, & seorsim die XVI Martji, quo ea fuit Translatio peracta, coli officio Ecclesiastico, tradit Georgius Cardoso in Hagiologio Lusitano ad utrumque diem. Præterea Bononiæ Patres Teatini, in sua Ecclesia S. Bartholomæo sacra, celebrant hoc die S. Hilarium Martyrem, asserentes se illius corpus, [aliud Bononiæ.] cum proprio nomine in cœmeterio Romano S. Callisti anno MDCVI repertum, obtinuisse a Summo Pontifice Paulo V, uti testatur Masinus in Bononia perlustrata: qui addit S. Concessi aliquas reliquias asservari in ecclesia S. Gabrielis Ravegnanensi. Nos minime dubitamus, quin omnes isti, & inter se, & ab eo qui in titulo propositus est, diversi sint; vellemusque ut ii, qui corpora Roma accipiunt, persuaderi se sinerent, ea esse Martyrum quidem; sed talium, quos in Romano aut alio ullo Martyrologio nominatim expressos, credi non debeat, nisi id suadeat aliquod verosimile argumentum, in quo talis conjectura fundetur: nec sufficere quod corpori adscriptum nomen conveniat, cum aliquo quem Romæ passum Martyrologia dicunt; cum fieri poßit, & verosimiliter factum revera sit, vt facile centum istius nominis quod requiritur fuerint Romæ Martyrio coronati. Desinant igitur in tali casu recurrere homines pri ad Romanum Martyrologium, & non multiplicabunt errores contentionesque inutiles & indecoras locorum plurium, de vnius ejusdemque Sancti præsentia & tutela.

[6] Inter jam nominatos sanctos Martyres collocantur alii in MS. Tamlactensi; & sunt Dedicus, Satyrus, Pilotus, Quadratus, cujus sanguis adhuc remanet, & alii septem: itaalii sex in Martyrologio Hieronymiano Parisiis excuso addebantur, & alii septem adjungebantur supra in MSS. Augustano & Labbeano sed quod septem sint Virgines, & supra quinque Virgines, veremur, ne aliqua in numeris sit facta confusio; & tam de his quam aliis, nominatim expreßis, nihil ex vnico MS. audemus definire, ideoque eos inter Prætermissos rejicimus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS BASILIO, RVFINO, ISIDOROO EVGENIANO, CELSO, ANASTASIO.

[Commentarius]

Basilius, Martyr (S.)
Rufinus, Martyr (S.)
Isidorus, Martyr (S.)
Eugenianus, Martyr (S.)
Celsus, Martyr (S.)
Anastasius, Martyr (S.)

G. H.

Qvod nobis feliciter contigit in Sanctis, quos in mensibus Ianuario & Februario dedimus ex antiquo apographo Martyrologii Hieronymiani, vt postea fuerimus assecuti tria alia apographa, ex quibus tam Parisiis quam Lucæ aliqua sunt typis excusa, vnde Acta Martii & Aprilis maiori cum luce vulgamus; idem optamus, dum aliquos Martyres damus ex vetustißimo codice Casinensi, antiqua littera Longobardica olim exarato, vt alibi similia Martyrologia reperiantur; ex quibus sequentibus mensibus lux maior accedat, & suppleantur defectus mensium præteritorum. In dicto autem Caßinensi MS. Martylogio ad hunc diem ista solum referuntur. VIdus Aprilis Natalis sanctorum Martyrum, Basilii, Rufini, Isidori, Eugeniani, Celsi, Anastasii. Hæc ibi. Neque vsquam talium Martyrum collectionem reperimus, & ne quidem ullus in aliis Martyrologiis ad hunc diem memoratur. Vnus hactenus innotuit Eugenianus. ad diem VIII Ianuarii absque sociis relatus, & ab aliquibus Augustoduno tributus. Hos autem Martyres, quod alibi minus noti sunt, suspicamur in Apulia, Calabria, Sicilia aut Africa potius passos, quod hæ regiones olim sub Saracenis antiqua sua monumenta amiserint.

DE SANCTIS MASSYLITANIS
MARTYRIBVS IN AFRICA.

[Commentarius]

Massylitani Martyres, in Africa (SS.)

G. H.

Tabulæ hodiernæ Martyrologii Romani hos Sanctos Martyres proponunt istis verbis: In Africa sanctorum Martyrum Massylitanorum in quorum die natali S. Augustinus tractatum habuit. Est is sermo de diversis quadragesimus secundus cui iste titulus præfigitur: Tractarus S. Augustini de natali sanctorum Martyrum Massylitanorum: [sacer cultus,] Cujus hoc est exordium: Fortitudinem sanctorum Martyrum sic in eorum passione miremur, vt gratiam Domini prædicemus. Neque enim & illi in seipsis laudari voluerunt, sed in illo cui dicitur, In Domino laudabitur anima mea: & tunc, nulla facta horum Martyrum mentione, inculcat virtutes; atque post patientiam commendatam, concludit istum tractatum, cujus etiam meminit Poßidius in indiculo. Videtur martyrii historia apud Afros notißima fuisse, vt vel ideo eam non enarrarit S. Augustinus. At quo loco hi Martyres pro Christo obierint, & gloriæ coronam meruerint, non liquido constat. [locus an Fessa?] Prudentius PeriStephanῶν hymno 4, XVI Aprilis referendo de decem & octo Martyribus Cæsaraugustanis, istam strophen habet.

Ingeret Tingis sua Cassianum;
Fessa, Massylum monumenta Regum:
Qui cinis gentes domitas coëgit
      Ad juga Christi.

Scio paßim legi solere Festa: sed cum ea vox nullum commodum sensum faciat; isque illa in nomen loci mutata, fiat clarißimus; corrigendum eum exconjectura credidi. Est autem Fessa insignis hoc die Maurorum Regia, & vrbs ampißima in mediterraneis Provinciæ Tingitanæ: Volubilem a Romanis Colonis dictam, ex Ludovico Marmolio scribit Ferrarius in Lexico Geographico. Ptolemæo ignotum fuit Fessæ nomen: sed quidni illud post illum, abolita appellatione Romana ac peregrina, aut tunc primo assumptum, aut ex vetusto gentis vsu resumptum invaluerit, & Prudentio innotuerit. Hac autem conjectura admissa, fuerint istic vel martyrio affecti vel post martyrium istuc translati Martyres prædicti; iique non ex vulgo, sed ex ipsa Regum Massylitanorum familia. Livius lib. 4 decadis 3 Massylam gentem in Numidia collocat, vbi Gala regnabat. Apud Dionysium Afrum, in dicto Ferrarii Lexico citatum, sunt Masyli populi, & Masyla regio Africæ,

DE SANCTIS MARTYRIBVS
DESA EPISCOPO, MARIABO PRESBYTERO, ABDIESO ET ALIIS CCLXX BIZABDENSIBVS,
IN PERSIDE SVB SAPORE OCCISIS.

POST AN. CCCLV.

[Commentarius]

Desas Episcopus, Bizabdiēsis, Martyr in Perside, sub Sapore Rege (S.)
Mariabus Presb. Bizabdiēsis, Martyr in Perside, sub Sapore Rege (S.)
Abdiesus, Bizabdiēsis, Martyr in Perside, sub Sapore Rege (S.)
Alii CCLXX, Bizabdiēses, Martyres in Perside, sub Sapore Rege (SS.)

G. H.

Græci in suis Menæis, tam manu exaratis quam excusis, & apud maximum Cythærorum Episcopum, & in Synaxario MS. Parisiensi Collegii Claromontani, celebrant in titulo propositos Martyres, his ferme vbique verbis: Eodem die, scilicet nono Aprilis, certamen sanctorum martyrum, qui in Persidem captivi abducti, mortem pro Christo obierunt. Sapor Rex Persarum, [Intercepta vrbs Bizabde.] anno regni sui tertio & quinquagesimo, expeditione in regionem Romanorum suscepta, vrbem Bizabdem appellatam intercepit; quotquot autem in ea reperit armatos, aut qui arma ferre poterant trucidavit: reliquam vero inermem turbam cum feminis, senibus & pueris, Episcopum etiam Heliodorum, Desan & Mariabum Presbyteros, cum vniverso clero salvos in patria reliquit. [& mortuo Heliodoro Episcopo,] Subsecuto vero tempore moriturus Heliodorus Episcopus, Desan Presbyterum loco suo Episcopum ordinavit. Consuetis igitur laudibus & orationibus ab eadem Ecclesia Deo oblatis, Adelphar Archimagus aliquis Sapori Regi indicavit, [trecenti ex clero & populo in Persidem abducti coronantur Martyrio exceptu 25.] relictos ab illo Christianos, creato in Præsulem Desa, Regem ejusque cultum & religionem ridere & convitiis proscindere. Saporis autem imperio trecenti viri abducti sunt in Persidem. Qui cum nulla vi adigi possent vt solem & ignem adorarent, capite plexi sunt, exceptis viginti quinq; qui plus vitam quam salutem ȩternam amantes ad Saporem accurrerunt, illique obsecuti sunt. Ex reliquis vero vnus, [Abdiesus postea occiditur.] nomine Abdiesus, cum ictum non lethalem accepisset, nec cum aliis esset extinctus, cœpit iterum, vt ante, verbum Dei libera voce generose prædicare. Quem impius quispiam gladio sustulit, sane non invitum, vtpote qui doluerat se ab suis sodalibus Martyribus separatum fuisse & in vita relictum. Hæc dicta menæa, in quibus ipsi Martyres hoc disticho honorantur.

Εἰς πυρολατρῶν γῆν ἐαθλει Περσιδα
Χριστολατρῶν ἀυχενοτμήτος φάλαγξ.[laudatur in Menais,]

Cervice secta Christicolarum phalanx
Certavit in Perside, Ignicolarum solo.

Additur seorsim aliud distichon de S. Abdiesu, qui licet simul colatur, non tamen eodem tempore est Martyrii palmam assecutus. Sunt autem hi versus.

Ὢν αἰχμάλωτος Ἀβδιησοῦς τὴν τύχην,
Ἠλευθερώθη τὴν σφαγὴν διδοὺς λύτρον.

Captivus Abdiesus, vt fieret liber
Fortuna ab illa, pro lytro iugulum dedit.

Iidem Martyres in Perside occisi, celebrantur in Menologio Basilii Porphyrogeniti Imperatoris, [& Menologiis.] sed narratione nonnihil accisa, & nulla Abdiesi facta mentione. In menologio Sirleti hoc elogio honorantur: Eodem die commemoratio sanctorum Martyrum captivorum, apud Persidem Martyrio coronatorum. Annus supra indicatus regni Saporis LIII, conjungitur apud Theophanem in Chronographia cum anno Constantii Imperatoris XIX, [Tempus Martyrii.] adeoque cum anno æræ Christianæ CCCLV, quo a Sapore intercepta est Bizabdes seu Bizades, vrbs, quantum colligimus, Mesopotamiæ, Tigrim inter & Euphratem fluvios. Videntur autem hi Martyres fuisse coronati post annos aliquot ab vrbis illius calamitate exactos, vivente tamen adhuc Sapore, cujus regnantis annus vltimus dicitur fuisse Christianæ Æræ CCCLXXX.

DE SANCTO EVPSYCHIO
MARTYRE CÆSAREÆ IN CAPPADOCIA.

ANNO CCCLXII

[Commentarius]

Eupsychius, Martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)

Auctore G. H.

Hermias Sozomenus, lib. 5 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 4, ita adventum Iuliani apostatæ Imperatoris in vrbem Cæsaream describit: Sub idem tempus Imperator iste Cæsaream, ad montem Argium fitam, [Iulianus Imperator Cæsaream venit,] vrbem amplam, locupletem, & regionis Cappadociæ primariam, ex numero civitatum expunxit & Cæsaris nomine privavit: quod quidem nomen regnante Claudio, [ob delubra Deorum diruta iratus:] cum Maza jam ante appellata fuisset, obtinuerat. Nam contra cives hujus vrbis dudum gravissimum odium conceperat, tum quod omnes fidem Christianam profiterentur, tum quod olim fana Iovis, vrbis Patroni, & patrii Apollinis diruissent. Quin etiam vniversæ civitati graviter succensuit iratusque est, quod templum Fortunæ, quod solum eo regnante supererat, a Christianis eversum esset: atque Gentiles, qui in ea vrbe pauci numero erant, valde incusavit, quod illud facinus vlti non fuissent: & si forte calamitatis aliquid ideo subeundum fuisset, quod non libentibus animis pro Fortuna subiissent. Omnes propterea opes omnemque pecuniam Ecclesiarum, tum in Cæsarea tum in confiniis ejus positarum, [Ecclesiarum opes diripit,] diligenter investigari inque medium afferri, atque statim trecentas libras auri ærario publico solvi, [Clericos militare cogit:] & Clericos omnes in numerum militum, qui Præfecto illius regionis parebant, adscribi jussit: quæ res & plurimum sumptus requirit & in exercitibus Romanis maximo probro ducitur. Itemque multitudinem Christianorum vna cum vxoribus ac liberis censeri, [Christianos tributum exigit:] & non aliter atque in pagis fieri solet, tributa pensitare mandavit. Cum jureiurando etiam minatus est, neque ab ira se neque ab affligenda civitate temperaturum, neque permissurum Galilæis (sic enim Christianos per contumeliam appellare solebat) capita sua cervicibus suis retinere, nisi delubra idolorum quamprimum de integro extruerent. Cujus minæ fortasse reipsa expletæ fuissent, nisi celerius ipse e vita migrasset. Hæc ibi.

[2] Fuerat S. Eupsychius, de quo hic agimus, auctor evertendi delubrum Fortunæ, eaque de causa crudelißimum Martyrium est perpessus: de quo idem Sozomenus cap. 10 ista tradit: Fertur item Basilium, Presbyterum Ecclesiæ Ancyranæ, [S. Eupsychius Patricius, fanum Fortunæ dejicit:] & Eupsychium, ex Patriciis Cæsareæ Cappadociæ oriundum, qui nuper duxerat vxorem, & etiamnum velut sponsus novus erat, eodem tempore de vita migrasse. Eupsychius quidem, quantum ipse conjectura assequi possum, propter fanum Fortunæ, ob quod id temporis dirutum, Cæsareæ cives, vt supra demonstravimus, ad vnum omnes in Imperatoris odium incurrerant. Qui autem ad illud demoliendum manus admoverant, pœnas dederunt, partim multati morte, partim exilio condemnati. [morte muletatur cum S. Basilio Ancyrano:] Hæc Sozomenus. De memorato Basilio Presbytero & Martyre Ancyrano egimus XXII Martii, ad quem diem eum colunt & Græci & Latini, ejusque Acta Græca ab auctore synchrono conscripta reperimus, descripsimusq; Romæ ex codicibus MSS. Vaticano & Vallicellano Patrum Congregationis Oratorii, & Latine a nobis reddita edidimus, textu Græco sub finem tomi rejecto. Huic Martyri post alia varia tormenta jussu Iuliani fuerunt lora ex tergo scissa, e quibus aliquod in faciem apostatæ Iuliani conjecit; tandem cum ignitis subulis confoderetur, inter pias preces placide obdormivit. Plane nobis apparet verosimile, quod fuerint eodē modo Acta Martyrii S. Eupsychii conscripta, sed quæ hactenus nō potuimus invenire. Ex variis ergo aliis, quæ colligere licuit, hic damus: ac primo compendium, quod in Menologio Basilii Imperatoris ad hunc diem extat, & est hujusmodi.

[3] [illius elogiū ex Menologio Basilis Imp.] Eadem die certamen sancti Martyris Eupsychii, qui erat Cæsareæ. Eupsychius Christi Martyr fuit sub imperio Iuliani apostatæ ex Cappadocia: qui inculpatā vitam simplicemque agendi rationem assecutus, maximo Christi desiderio & amore flagravit. Cum autem semel vidisset idolorum cultores, templum Fortunæ sacrum adeuntes, & ibidem sacrificantes, vbi & impius ac infidelis Iulianus apostata victimas quotidie offerre consueverat; zelo divino percitus, alios secum Christianos socios assumens, templum a fundamentis subvertit, & idola quæ in ipso erant, plane contrivit. Cum autem hæc scivisset Iulianus, vehementer iratus est, illosque omnes comprehendi jussit: & alios quidem ex ipsis fortunæ bonis orbatos, & variis ærumnis afflictos in exilium ejecit; Martyrem vero Eupsychium, vtpote perpetrati facinoris auctorem denuntiatum, primum quidem in carcerem conjici iussit: qui deinde e carcere eductus, multiplicibus tormentis cruciatus est; demum cum Christum negare iussus, respuisset, capite truncatus est.

[4] Hactenus Menologium Basilii Imperatoris, ex quo excerpta videntur elogia, quæ extant in Menæis Græcis excusis & manu exaratis, in Anthologio etiam per Clementem VIII approbato, & quæ Maximus Episcopus Cytherorum ἐν βίοις ἁγίων vulgavit: sed ea aliquanto perfectius reperiuntur in MS. Synaxario Parisiensi Collegii Claromontani, [& MS. Synaxario Parisiensi:] & sunt ejusmodi Latine translata. Die nona Aprilis certamen sancti Martyris Eupsychii, passi Cæsareæ in Cappadocia. Hic erat e regione Cappadociæ oriundus: vitam suā & mentem inculpatam servarat, & legitimo ritu vxorem duxerat. Qui divini honoris ardore incensus, assumptis secum compluribus Christianis, fanum Fortunæ dictum, in quo apostata Iulianus solebat quotidie sacrificare, a fundamentis evertit. Vbi factum hoc innotuit, jussit Imperator omnes Christianos propriis bonis & possessionibus spoliari, exiliisque ac pœnis diversis affligi: ipsum autem Martyrem Eupsychium, velut hujus facinoris auctorem factum, gladio feriri præcepit: qui capite plexus finem vivendi fecit.

[5] Multiplicia dicuntur in Menologio Basilii tormenta, quibus S. Eupsychius fuit cruciatus: [& ex odis a S. Iosepho Hymnographo scriptis,] horum nonnulla attinguntur in Ecclesiasticis odis, quæ in Menæis referuntur, solitæ in divino officio a Græcis recitari, & creduntur a S. Iosepho Hymnographo, fratre S. Theodori Studitæ compositæ: in his etiam virtutes ac miracula ejusdem S. Eupsychii, sed strictim indicantur, & apponitur versus, cujus singulæ litteræ initium præbeat singulis strophis: alludit autem versus ipse ad nomen Sancti, & subjunctum habet nomen Auctoris.

Τοὺς Ἐυψυχίου, ἐυψύχιως ἄδω πόνους. Ἰωσήφ.

Eupsychii tormenta cordate cano. Ioseph.

Nos hic non ipsas odas consequenter, sed quædam hinc inde excerpta ad commodiorem lectoris vsum damus, & sunt ejusmodi.

[6] Sapientissimus Eupsychius gloriosa Ecclesiæ columna constituitur, & turris pietatis immota: cujus mens, recta in Deum intentione, amovit omnes hujus vitæ illecebras ac delectationes, [contemnit illecebras vitæ,] & plane festivus apparuit passionum humanarum dominator. Hic gaudio exultans, omnia sua bona & opes indigentibus distribuit, & vicissim opes martyrii sacrosanctas, & gaudium numquam deficiens obtinuit. Tyrannus thesaurum ab eo collectum fuisse arbitratus, [dona oblata & minas tormentorū:] summa cum argutia animum ejus expugnare aggressus est, variis donis oblatis: imo & diversis tormentorum generibus objectis, conatus est bene ordinatum propositum dissolvere: sed Athleta Christi generose perseverans, victoriam promeruit. Homines impii, nimia inflati superbia, & vanitatum amatores, multa eum oppleverunt infamia, & sapientiam ejus non ferentes accusarunt apud Principem, stulte progredientem & dæmoniis Sacrificantem. Venustum & sublimem animum inimicis suis ostendit gloriosus Martyr, iisque terribilis apparuit & obstupescendus; dum illorum malitiam æquo animo sustulit, & gratia Dei innixus tribulationes carnis despexit: & sicut lilium mentes hominum implevit bono odore certaminum suorum, eoque fœtidos errores sapienter dispulit. Non etiam multitudo tormentorum potuerunt tempestate sua deprimere sublimem animum, quo Christum Deum, gubernantem & confortantem & ad tranquillos regni sui portus dirigentem, [diu torquetur suspēsus,] aspiciebat. Constantissime corpus suum vulneribus lacerari pertulit, dum in altum suspensus, vidit se Christo omnis creaturæ Domino assimulari. Exultat in laude ejus, dum latera & costæ raduntur; & dum pellis aufertur, ostendit potentiam mentis maxime virilis. In profundo martyrii apparuit ei Angelus Dei, [confortatur ab Angele:] confortans eum in gloriosa victoria certaminis. Et sic nec tormenta nec mors, vti antea nullæ hujus mundi deliciæ, potuerunt eum separare a caritate Creatoris sui. Texuerat sibi vestimentum ex optimis operibus suis, & purpuravit illud cruore. Verum illustre visu est miraculum. [lac & aquā pro sanguine effundit:] Nam loco sanguinis, dum caput ejus abscinderetur, effluxit lac & aqua, & hac stola indutus apparuit decore compositus in conspectu Dei: & sic hymnos cantans Domino suo, omnique gaudio repletus, generose perfecit martyrium suum, factus victor tyrannorum & malorum spirituum: & qui nuper tenebras errorum sapientia verborum suorum dissolverat, & visos in vanitate sua eloquentes erudierat; nunc tamquam sol illuminat mentes fidelium, per omnes fines terræ degentium.

[7] [triumphat in cælo:] Portæ cæli apertæ sunt tibi, gloriose Martyr, ascendenti in cælos, & Angelorum chori occurrerunt tibi laudantes Deum, & inter beatos Martyres annumeraris, trophȩum victoriæ a Christo obtinens, ac triumphans inter choreas cælestium spirituū. Iam omnis per orbem dispersa Ecclesia te fortem Christi athletam collaudat, [laudatur in omni Ecclesia:] qui generoso perfunctus martyrio, superasti crudelem hostem, & corona victoriæ mirabili splendes a Deo exornatus. Iam adversariorum triumphator, [sanat morbos:] omnibus ægris ad te accurrentibus quasi ex fonte effundis sanitatum rivulos: intercede pro omnibus, vt salutem & magnam misericordiam obtineant. Memineris nostri, qui memoriam tui-facimus & sacram panegyrim perficimus, [invocatur,] Gratulamur tibi & hymnos lætitiæ canimus in hac die, qua omnis Ecclesia beatum te vnanimi consensu prædicat. Effunde apud Deum pias pro nobis preces, & sacras intercessiones. Hæc ex odis S. Iosephi Hymnographi excerpta. In Typico S. Sabæ celebratur hoc versu, sumpto ex Ephemeride metrica.

Φάσγανον, ἀμφ᾽ἐνάτην Εὐψυχίου ἔκτανε λαιμόν.

Eupsychii nona secuit pia guttura ferrum.

[8] [ecclesia illi erecta.] S. Gregorius Nazianzenus meminit ecclesiæ ad honorem S. Eupsychii extructæ epistola 26, vbi asserit se interfuisse Synodo in ea ecclesia celebratæ. At magnus Basilius epistola 291 invitat Episcopos Ponticæ diœcesis ad ejus festum celebrandum his verbis: Martyrum certe honos ab iis omnibus, qui in Dominum sperant, [Episcopi Ponticæ diœcesis ad ejus cultum a S. Basilio excitantur:] summo studio & cura procuratur, & a vobis ante omnes frequētari debet, qui virtutem præ vobis ipsis fertis ad eamque contenditis: qui per animorum vestrorum propensam affectionem erga vestros conservos, benevolentiam summam erga Dominum communem declaratis: & adhuc magis, quod vitæ exactius institutæ professio quandam habeat cognationem cum iis, qui per patientem fortitudinem sunt consummati. Quocirca cum Eupsychius & Damas inter Martyres emineant excellenter, & ceteri eorumdem socii, quorum anniversariæ memoriæ in vrbe nostra & circumjacente quaquaversum territorio celebrantur; revocat vobis, qui communis quidam estis illius ornatus, in memoriam Ecclesia, & meæ vocis ministerio commonefacit, vt quo solebatis more antiquam renovetis visitationis consuetudinem. Quocirca non aliter quam magno incumbente vobis negotio apud illam plebem, quæ a vobis expectat ædificationem, & non aliter quam spe mercedis repositæ propter honorem Martyribus habitum, ita nostram suscipite invitationem; nec non annuite gratiam hancce mihi præstandam, ut labore suscepto, non sane magno, magnum vobis beneficium emolumentumque comparetis. Hæc S. Basilius. At qui cum S. Eupsychio excelluit eminenter Damas Martyr, videtur is esse, qui cum titulo Hiero-Martyris, solis Episcopis tribui solito, memoratur in MS. Synaxario Parisiensi Collegii Claromontani memoratur ad XXVIII Augusti, his paucis verbis, Καὶ τοῦ ὁσίου ἱερομάρτυρος καὶ θαυματυργοῦ Δάμα. Et sacrosancti Martyris & Thaumaturgi Damæ. Forsan & sociis Martyribus alibi reperietur altero aliquo die cultus aßignatus. Acta horum Martyrum tempore S. Basilii extitisse & satis nota fuisse arbitramur: qui alias Episcopis Ponticæ regionis, saltem paucis, indicasset aliquid de Martyrii genere.

[9] Inter Latinos memoriam S. Eupsychii celebrant Molanus in additionibus ad Vsuardum & Galesinius, cujus ista sunt verba: [In fastis Latinis memoratur:] Cæsareæ S. Eupsychii Martyris, qui Iuliano Imperatore, præ fidei studio, cum Fortunæ templum evertisset, in carcerem detrusus, præclaro dato & virtutis & pietatis testimonio, securi percussus coronatur. Eadem ex Galesinio translata sunt in Martyrologium Germanicum a Canisio, & paucis immutatis referuntur ita in hodierno Martyrologio Romano: Cæsareæ in Cappadocia S. Eupsychii Martyris, qui ob eversum Fortunæ fanum, sub Iuliano apostata martyrium consummavit. Baronius in Notis tradit ab aliquo existimari posse, hunc ob eversum Fortunæ fanum, Martyris nomine non fuisse decorandum, propterea quod repugnare videatur canoni IX Concilii Eliberitani, quo cautum reperitur, [qua auctoritate sit fanum fortunæ eversum.] si quis occidatur a Gentilibus, quod idolum fregerit, non habeatur inter Martyres. Verum quod ad legem positivam dicti Concilii spectat, videtur satis constare eam in Hispania latam, non fuisse in Oriente notam, nec potuisse obligare. Præterea asserit Baronius ita Canonem intelligendum esse, cum quis sponte citra Christianam mansuetudinem, ex nullo legis præcepto, sed furore quodam percitus, insilierit in idolum. At vero Eupsychium constat id perpetrasse auctoritate legum Constantini Magni atque Constantii Imperatorum Christianorum, quibus Iuliani apostatæ tyrannis adversabatur: illorum enim iteratis sanctionibus templa clausa, idola prostrata, illorumq; sacra prorsus fuerant antiquata, quæ omnia Iuliani impietas restituere conabatur. Est & de his etiam S. Augustini doctrina in epistola quinquagesima ad Bonifacium Comitem, qua significat a Martyris titulo illum non esse excludendum, qui ex rescripto Imperatoris Christiani idola frangens, occisus sit. Quod si juste quis id facit cum Princeps jubet, & meretur laudem; multo magis licebit cum Deus jubet, & privato quodam sancti Spiritus instinctu, quis ad id faciendum impellitur; vt multos fecisse constat.

[10] [ob id captus S. Eupsychius,] Hæc Baronius. Addi potest S. Eupsychium multis donis oblatis, & variis tormentorum generibus objectis, tentatum fuisse vt a fide Christiana deficeret; sed athletam Christi generose perseverantem, victoriæ coronam obtinuisse, [ob fidem Christianā occisus.] supra ex Odis a S. Iosepho Hymnographo compositis demonstravimus: ex quibus colligimus eum quidem ob eversum Fortunæ fanum fuisse primo captum & in carcerem conjectum; sed ob fidem Christianam, quod eam nollet abnegare cum apostata Iuliano, fuisse exquisitis cruciatibus tortum, ac tandem gladio interemptum. S. Gregorius Nazianzenus in oratione quam habuit in funere patris sui, itidem S. Gregorii Episcopi Nazianzeni, quamque & nos dedimus ad Kalendas Ianuarii diem hujus natalem, tradit num. 33 etiam Iulianum apostatam adversus Christianos Cæsareenses fremuisse, ob dolorem, quem ob Fortunam secundioris fortunæ tempore solutam eversamque, capiebat. Idem in oratione prima adversus Iulianum eadem inculcat. Quæ Iulianus, inquit, in nostros Cæsareenses admisit, viros animi magnitudine præditos ac pietatis studio ferventes, ita ab eo exagitatos ac per contumeliam vexatos, fortasse ne objicere quidem æquum fuerit. Etenim ob Fortunam melioris fortunæ tempore infortunio affectam, justa indignatione commotus, ad hanc vltionem progressus esse videbatur, quandoquidem injustitiæ dominanti nonnihil concedendum est. An S. Eupsychius sub nomine Eusebii etiam referatur die XIII Aprilis, ad eum diem inter Prætermissos inquirimus. In tabulis Kalendarii Muscovitici videtur Euspicius nominari: ast multo corruptius in Kalendario Ruthenico apud Possevinum in Apparatu Sutiphius est.

DE S. BADIMO, SEV BADEMO,
ARCHIMANDRITA, MARTYRE IN PERSIDE.

CIRCA AN. CCCLXXVI

[Praefatio]

Badimus, seu Bademus, Archimandrita, Martyr in Perside (S.)

G. H.

Basilii Porphyrogeniti Imperatoris Menologium IX diem Aprilis sic auspicatur ab hoc sancto Martyre: Certamen sancti Martyris Badimi Archimandritæ. S. Badimus fuit ex Perside, [Elogium ex MS. Menogio Basilii Imperat.] divitum parentum filius: quibus vita functis, cum jam divitias omnes in pauperes erogasset, in monasterium abiit, & receptus est monachus: deinde & Archimandrita electus. Prædicans autem Christi fidem, cum multos ad eam evocasset ex iis qui eam sequebantur, eos baptizavit. Quod cum scivisset Sapor Persarum Rex, eum cum septem discipulis ipsius comprehendi jussit, & in carcerem detrudi, & deinde post quatuor dies tortoribus mandavit, vt ipsos e carcere educerent, & caput eis amputarent. Videns autem sanctus vir quemdam ex tortoribus, Nirsam nomine qui antea Christianus fuerat, & deinde metu tormentorum Christum denegaverat; hunc inquam, videns, qui ensem tunc denudabat, vt caput ejus abscinderet, collacrymatus est, & ipsius calamitatem doluit, eique extremi judicii retributionem memoravit. Nirsas autem præ pavore trepidare incipiens, quatuor vulnera sancto viro inflixit, & ita vi multa spiritum emisit.

[2] Hactenus Menologium Basilii Imperatoris. Aliud Vitæ compendium est in Græco Synaxario Parisiensi Collegii Claromontani Societatis, & in Græco MS. codice mensis Aprilis, qui reperitur in bibliotheca Monachiensi ducis & Electoris Bavariæ, quod est hujusmodi. [aliud ex MSS.] Vixit Bademus regnante in Perside Sapore, vrbe Bethlapata oriundus. Contemptis autem & illustribus suis natalibus & opimis opibus, monachum professus, demum etiam Archimandrita seu Præfectus monachorum creatus est. Propter fidem deinde Christianam cum septem alumnis suis comprehensus, quatuor mensibus in carcere detentus, inde productus & cuidam ex apparitoribus, cui Narses nomen erat, quique propter suppliciorum metum Christum negaverat, traditur, vt illi caput amputaretur. Quam intuitus Sanctus, multum illius causa doluit. Ipse vero Narses cum ter quaterque tremente manu plagam fatalem infligere Sancto conaretur, nec letale vulnus ipse perculsus impingere posset; Sanctus tamen tot plagis confectus Deo spiritum tradidit. Hæc ibi. Similia elogia, sed fere contractiora reperimus in MS. duplici codice Græco bibliothecæ Ambrosianæ apud Mediolanenses: item in totidem MSS. apud Taurinenses in bibliotheca Ducis Sabaudiæ, [memoria in Menæis] vt mirum sit hujus Sancti Vitam prætermissam fuisse in Menæis excusis, in quibus hi solum versus leguntur:

Βαδίζας Βάδιμος ὁδὸν ἐυθεῖαν
Εὶς οὐρανοὺς ἔφθασεν, οὗ Θεοῦ θρόνος.


Bademus hic progressus est recta via,
Et venit in cælos ubi Dei thronus.

[3] Aloysius Lipomanus, parte 2 tomi 7 de Vitis Sanctorum Patrum, [Vita a coævo scripta.] edidit cum nonnullis aliis ex codice Ms. Cryptæ Ferratæ aliqua Acta martyrii S. Bademi, & adscripsit Simeoni Metaphrastæ, uti etiam fecit Surius ad diem VIII Aprilis, quo dicitur obiisse. Verum refertur in omnibus hactenus citatis Menologiis & Menæis Græcorum ad hunc diem nonum, & his major fides est adhibenda, cum illa Acta non sint a Metaphraste, sed diu ante ejus ætatem ab aliquo monacho coævo conscripta, uti statim ex initio numeri 2 apparet. Si tamen integra sunt & nō mutilata bona parte eorum quæ Sanctus ante martyrium geßit. Vt ut sunt, satis clare tempus martyrii indicatur, dum post illud dicitur Rex Sapor adhuc quatuor annos regnasse: [tempus martyrii,] cujus obitus cum referatur ad annum CCCLXXX, fuisset S. Bademus martyrio coronatus anno CCCLXXVI. Qui autem sub initium referuntur occisi Quadraginta Martyres, videntur esse Quadraginta duo Martyres in Perside occisi, & ex antiquis Mss. Latinis relati ad diem X Martii.

VITA
Ex MS. Græco Cryptæ Ferratæ.

Badimus, seu Bademus, Archimandrita, Martyr in Perside (S.)

[1] Quo tempore Quadraginta illi sancti Martyres interfecti sunt, comprehensus fuit Bademus sanctus Archimandrita, una cum septem quibusdam suis discipulis, & Regis Saporis jussu in carcere conclusus. Bademus autē ille ortum ducebat ab urbe Bethlapat, [extruit monasterium:] ex familia admodum divite. Cum vero monachorum institutionem sequi cœpisset; omnia sua pauperibus distribuit. Cumque monasterium extra urbem ædificasset, illic residebat, studens in omnibus Deo placere, & quæ divinæ voluntati grata sunt, ea perficere: erat enim vir ille gratiæ & veritatis plenus, & divinæ electionis vas.

[2] [ubi perfectioni studens] Hic igitur vir sanctus, divina quadam & perfecta prudentia ductus, ascendit in montē Domini, & habitavit in loco sancto ejus, benedictionemque accepit a Deo Salvatore suo, & aspexit faciem Dei Jacob. Hic, qui nostris temporibus fermenti loco relictus fuit, ex perfecto illo sanctorum Martyrum fermento, qui ab initio perfecti fuerunt: ejus autem sancti viri cæde ac sanguine nostrorum temporum imbecillitas firmata est. Hic vere lapis fidelis, sectus est a monte illorum, qui a principio fideles extiterunt: aptus enim fuit mysterii causa, ut nobis omnibus esset salutis via. Ita generosum & constans propositum in martyrio subeundo præstitit, ac talem animi ardorem in Deum ostendit, sicque ab omni sorde, labe ac macula purum se præbuit, ut prava facinora adversus illum nihil loci habere possent. Rapina ipsa statim procul ab eo fuit: [vitia extirpavit,] cupiditates omnino extinctæ, nihil contra illum poterant: mammonas ejus virtutem cognoscens, obstupuit: aurum se ab eo abscondit: divitiæ statim ab eodem spretæ sunt: arrogantia confestim apud illum fracta est: superbia in ejus conspectu subito humiliata: tumor & animi elatio, ut pulvis, [& virtutes exercuerit:] in ejus oculis conculcata est. Paupertas vero ad ejus pedes omnino fixa & corroborata est: mansuetudo latera ipsius fuit amplexa: veritas in eo exorta, & justitia erecta: caritas illum amplexata, & pax osculata, eoque gavisa est: concordia in ipsius ovili posita: omnibusque justitiæ fructibus vir ille plenus fuit. Omnes hæ virtutes in eo viro habitabant, quoniam odor suavis ipsius animæ mirum in modum singulis virtutibus jucundus erat, & ex illius candore animi tanquam fructum quemdam libenter percipiebant.

[3] Cum igitur quatuor menses in carcere confecisset, una cum septem illis discipulis vinctus, afflictus, & assiduis flagellis verberatus, [Dire cruciatur in carcere.] omnia prompto animo perpessus est, propter suam in Deum spem, veritatis fiduciam. Erat autem tempore illo quidam, nomine Nersan, princeps urbis, quæ Aria dicebatur, in territorio Bedgerme. Hic Nersan, cum esset Christianus, a Rege ipso cogebatur solem adorare: sed cum nollet contra Christi fidem facere, in vinculis detinebatur. Postea vero animo remissiore factus, & corde perculsus, [Nersan a fide deficieneō] martyriique formidine detentus, propter tormenta, quæ violenter in illum inferenda erant, non ita, ut cœperat, ad extremum usque perseveravit: sed mortalis & brevis hujus mundi amore captus, tormentorum angustiis succubuit. Sicque miser ille, cum utrumque appeteret, ab utroque excidit. Nam divinam vitam perdidit, martyrium fugiens, & hujus mundi voluptatibus frui non potuit, terrenam gloriam appetens. Cum enim caduci & terreni Regis magis, quam æterni & cælestis Dei honorem amaret, se a Deo ipso velle deficere professus est, & omnibus, quæ Rex vellet, se obtemperare.

[4] Rex igitur, ut audivit Nersan eo animo esse, valde gavisus est, & statim de S. Bademo cogitavit, jussitque illum vinculis exolutum, in atrium palatii per obliquam januam duci. Bademo autem eo ingresso, ubi Nersan vinctus detentus fuerat, Rex duobus quibusdam Principibus viris hæc dicit: Si Nersan Bademum interficit, a vinculis solvatur, & accipiat ejus bona. Jusserat enim Rex ipse omnia ipsius bona in fiscum conferri. [jussumque es mortem inserre] Confestim igitur S. Bademum in medium constituerunt. Ille autem miser Nersan, ut audivit quod a Rege dictum fuerat, cum caduca mundi bona appeteret, stricto ense ad Christi Martyrem interficiendum profectus est. Sed tremore quodam correptus, cum plagam in virum sanctum infligere vellet, tamquam lapis statim immotus permansit. At Christi servus ad eum oculos erigens: [objurgat intrepias] Usque eo, inquit, o Nersan, malitia tua progressa est, ut non solum tibi satis sit, quod Deum tuum negaveris, sed & servos ipsius interficere contendas? Væ tibi, infelix. Quid facies in die illo, aut quo fugies a terribili judicio, cum steteris ante horrendum illud tribunal, magno & æterno Deo rationem redditurus? Ego quidem, o miserrime, martyrio Christi mei prompto animo conficiar: at nollem tamen manu tua confici, sed ab alio quopiam mortem sustinere voluissem.

[5] [sæpius percussus reddit spiritum:] Ille vero neque his sermonibus erubescens, neque quod jussus fuerat valens perficere, faciem suam, ut lapidem, firmavit, & cor ferreum ac durum habens, sanctum virum sæpius ense illo percussit. Sed nec semel opportunam plagam infligere, neque eum interficere potuit: ejus enim manus valde tremebat. At B. Bademus, cum ejusmodi angustiis affligeretur, spiritum suum emisit, ensis ictibus tot tantisque confectus, ut omnes Gentiles firmam sancti Martyris patientiam admirarentur, quod velut columna quædam immobilis persistens, violentos plagarum impetus exciperet, & corde stabilis maneret: homicidam vero illum propter imbecillitatem & lentitudinem irriderent & execrarentur. Sed & hic Nersan non multo postea mercedem recepit his dignam, quæ in Martyrem Christi commiserat, multis & diversis malis oppressus, & ense male perditus.

[6] Sanctus autem Bademus martyrio consummatus est mense Aprili, die octavo, [& sepelitur.] in Christo Jesu Domino nostro. Ejus vero reliquias extra urbem ejectas sustulerunt clam viri religosi, & omnem diligentiam adhibentes, illas reposuerunt. Ejus autem septem discipuli, in carcere conclusi quatuor annos manserunt, & post mortem Saborii Regis in pace dimissi sunt: permissumque fuit, ut in sua ipsorum fide permanerent, gratia Domini nostri Jesu Christi, cui gloria est in secula seculorum. Amen.

DE S. ACACIO EPISCOPO,
AMIDÆ IN MESOPOTAMIA.

SECULO V

[Commentarius]

Acacius, Episcopus Amidæ, in Mesopotamia (S.)

G. H.

Amida, urbs Episcopalis & primaria totius Mesopotamiæ, inter suos Episcopos habuit S. Acacium, [S. Acacius Fastis Latinis adscriptus,] cujus meminit ad hunc diem Molanus in Additionibus ad Vsuardum anno MDLXVIII excusum, his verbis: Acacii, Amidæ civitatis Episcopi & Confessoris, & allegat historiam tripartitam lib. 11 cap. 16. Verum idem Molanus in secunda & tertia editione eum omisit. Interim Canisius in Martyrologio Germanico, anno MDLXXIII excuso, eumdem ita refert: Item in civitate Amida sancti Episcopi & Confessoris Acacii. Majori elogio honoratur in hodierno Martryrologio Romano: Amidæ in Mesopotamia S. Acacii Episcopi, qui pro redimendis captivis etiam Ecclesiæ vasa conflavit ac vendidit. Addit Baronius Græcos itidem, scilicet de eo agere. Verum hactenus in nullis illorum Menæis, Menologiis aut Synaxariis nomen ejus insertum reperimus. [laudatus a Socrate:] At vero res gestæ hujus Acacii Episcopi Amidæ, addit Baronius, scriptæ sunt a Socrate lib. 7 cap. 21. Ex eo Cassiodorus tripartitæ lib. 11 cap. 16 & Nicephorus lib. 14 cap. 22. Hic ergo quæ Socrates habet damus, & sunt ejusmodi.

[2] Acacius, Amidæ Episcopus, ob facinus quoddam præclarum, per id tempus ab ipso gestum, vehementer ab omnibus celebratus fuit. Cum Romani milites illos Persas, [ut Persas captivos redimeret:] quos in depopulanda Azazena captivos ceperant, nullo modo Regi Persarum reddere in animum inducerent; captivi qui erant numero circiter septem millia (quæ res animum Regis Persarum non parum divexavit) fame propemodum absumpti sunt. Acacius igitur hanc militum miseriam minime neglexit: sed convocatos suos Clericos sic alloquitur: Deus noster neque lancibus neque poculis eget: nam nec comedit nec bibit, [cum consensu Cleri] quippe qui his rebus minime opus habeat. Quare cum Ecclesia multa monumenta aurea argenteaque, ex propensa fidelium in eam benignitate, possideat; consentaneum est hisce rebus milites captivos & e custodia liberare, & fame prope enectos reficere ac sustentare. [vasa Ecclesiæ impendit:] Ubi hæc aliaque id genus oratione percurrerat, monumenta Ecclesiæ conflanda curavit vendi, pretiaque partim militibus pro captivis redimendis dedit, partim ad eorum famem sublevandam impendit. Postremo viatico illis suppeditato, ad suum ipsorum Regem remisit. Hæc res ab eximio illo viro Acacio gesta, [laudatur a Rege Persarum,] Regi Persarum maximam fecit mirationem, quod Romani his rebus utrisque & bello & beneficiis hostes vincere laborabant. Fertur præterea, [& jubetur a Theodosio Imperatore ad eum accedere.] tum Regem Persarum magno desiderio Acacii videndi flagrasse, quo hominis aspectu frueretur; tum Theodosium Imperatorem Acacio præcepisse, ut Regis desiderio satisfaceret. Hæc Socrates. Est autem Theodosius Iunior Imperator, cujus temporibus hæc gesta sunt, & referuntur a Baronio in Annalibus ad annum CCCCXX.

[3] Masinus in Bononia perlustrata ad hunc diem tradit, [alicujus S. Acacii reliquiæ Bononiæ] aliquas S. Acacii Episcopi reliquias asservari in ecclesia S. Iacobi Majoris, quæ in platea S. Donati est constructa. Sed num hujus S. Acacii sint illæ reliquiæ, unde poterit probari? cum hactenus idoneo nullo testimonio constet ipsum ab antiquis inter Sanctos habitum, nedum Reliquias ex Mesopotamia in Occidentem translatas fuisse. Quod autem ipsum hic inter Sanctos collocemus, fit solius Romani Martyrologii reverentia: cujus approbatio pro hoc aliisque ejusmodi nonnullis Sanctis, censeri potest ac debet nova & sufficiens canonizatio, etiamsi nullus antiquior cultus præcessisset. Tutius suspicabimur Bononienses istas Reliquias, occasione Belli sacri, [forsitan Melitinensis Episcopi] Melitine ex Armenia minore esse advectas, ubi hujus nominis Episcopus & Confessor insignis floruit, publico passim cultu Græcis notißimus, de quo egimus ad diem XXXI Martii: qui autem illas cum sola nominis titulique Episcopalis inscriptione habebant ad Romanum recurrisse Martyrologium, nec alium talis nominis sanctum Episcopum ibi notatum invenientes, quam Amidenum, hujus natalem isti aptavisse, more in ejusmodi casibus usitatißimo, nec tamen facile probando ab iis, qui optant a Sanctorum cultu confusionem omnem perplexitatemque tolli, ne dicam errorem & falsitatem, quamvis etiam hanc necesse sit sæpe obrepere ex licentia talium conjecturarum, in solo nomine fundatarum.

DE SANCTO MARCELLO
EPISCOPO DIENSI IN GALLIA.

SUB INITIUM VI SECULI.

[Praefatio]

Marcellus, Episcopus Diensis, in Gallia (S.)

G. H.

Dia, Divia, sive Deia, urbs est in Alpium radicibus, non procul Droma fluvio, a Vocontiis olim exculta, dein Romanorum colonia, ac denique sedes Comitum, late ab Valentinis ad Trevienses dominantium. Episcopum nunc habet Dia eumdem cum Valentia; [Dia urbs Episcopalis,] quondam habebat proprium: ac Nicasium, Diviensem de provincia Galliarum Episcopum, interfuisse Nicenæ Synodo testantur hujus Concilii tabulæ. Inter subsecutos Episcopos fuere, Sancti Petronius & Marcellus fratres, e quibus Marcellus, ætate junior, in senioris defuncti locum suffectus est. [Elogium S. Marcelli ex S. Greg. Turonensi.] De eo ita loquitur Gregorius Turonensis libro de Gloria Confessorum cap. 70. Fuit autem & Marcellus, Diensis urbis Episcopus, vir magnificæ sanctitatis, ad cujus nihilominus tumulum lychnus accensus diuturno spatio lucere solet: præstat ex eo oleo virtus Domini medicinam infirmis. Hæc Turonensis.

[2] Floruit postmodum circa annum Christi DCCC Vulfinus, & ipse Diensis Antistes, [Vita a Vulfino Ep. scripto] qui Vitā S. Marcelli Episcopi solutis numeris consignavit. Ioannes Columbus e Societate Iesu edidit tractatum, libris quatuor distinctum, de Rebus gestis Valentinorum & Diensium Episcoporum; & lib. 2 interserit epistolam Polycarpi de la Riviere, Carthusianorum Visitatoris & Prioris Boni-passus, ad se anno MDCXXXVII missam, [alia carmine] qui Vitam S. Marcelli habuit carmine editam, ex qua recenset quatuor Episcopos, qui ante citatum Nicasium sederunt; habuit etiam Vitam numeris solutam ab Vulsino scriptam: additque in ea recitari legationem Nicasii ad Concilium Nicenum, atque Nicenorum Patrum responsa Gallis per Nicasium data. Hæc Acta aliaque typis mandare, & ab se recensitos Episcopos suis firmare auctoribus statuit Polycarpus, quæ interim forsan per ejus obitum perierunt; & nec nos nec Ioannes Columbus habere potuimus. [Datur fragmentum Vitæ ex Lectionibus] In horum defectum submisit nobis anno MDCLXV quæcumque in Breviario Ecclesiæ Diensis de S. Marcello habentur, & nonnulla ex Ms. Missali. Ex quibus primo proferimus fragmentum Vitæ ex Lectionibus ad Matutinum recitari solitis, & forsan ex longiore Vita a Vulfino scripta decerptum: quod S. Marcellum necdum in Cathedram suam deducit. [aliud ex Antiphonis] Addimus ergo secundum fragmentum, ex Antiphonis & Responsoriis collectum, cui ex Missali Ms. subjunguntur ea, quæ potißimum ad Translationem corporis spectant. [& hymnis.] Denique addimus hymnum, qui ad Vesperas & Laudes recitari solebat, ex quo miracula innotescunt.

[3] [loca dicata S. Marcello:] Tanta fuit olim Diensis populi erga S. Marcellum pietas ac veneratio, ut sub ejus honore fuerint extructa monasterium & hospitale, ac porta aliqua urbis vocitata. Monasterium ab hæreticis eversum est, [cultus 17 Ianuarii,] in funesta illa sacrorum strage per Gallias seculo superiori circumlata: ad quod usque tempus Canonicis Diensibus usitatum fuerat, post sacrum solenniter peractum, die XVII Januarii processionaliter adire S. Marcelli monasterium: utpote qui ejus festum dicto die egerunt, usque ad initium hujus seculi, ex consuetudine antiqua, fundata in Bariolensium traditione, qui eo die factam ad se aiebant celebrem Corporis translationem: de qua infra agemus pluribus. Ita præfatus Ioannes Columbus in sua ad nos epistola; cui addimus, die XVII Ianuarii prænotata, festum S. Marcelli quibusdam Vsuardi Martyrologiis adscriptum legi, [& die 5] uti tunc diximus. Inscriptus est S. Marcellus Martyrologio Gallicano Saussaji ad diem quintum Aprilis his verbis: In civitate Diensi sub Viennensi metropoli, S. Marcelli Episcopi & Confessoris, qui primus illic sedens Antistes, magnifica virtute emicuit, decedensq; gloriosus in tumulo, claruit probatæ a Deo sanctitatis testimoniis: ut sanctus Gregorius Turonensis prodidit præclara asseveratione. At quorsum primum Antistitem dixerit Saussaius non capimus, cum undecimus statuatur a Ioanne Columbo, Sanmarthanis & aliis. Præterea quem Saussaius retulit ad diem quintum Aprilis, ad nonum ejusdem mensis celebravit Molanus in prima editione Vsuardi a se ducti his verbis: Civitate Diensi S. Marcelli, [vel potius 9 Aprilis.] ejusdem civitatis Episcopi & Cōfessoris, de quo Gregorius Turonensis. Quo itidem die in hodierno Martyrologio Romano ista habentur: Civitate Diensi S. Marcelli Episcopi, miraculis clari. De eo in antiquo officio ad Vesperas & Laudes ista recitatur Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, [orationes.] qui B. Marcello, Confessori tuo atque Pontifici, in signum electionis columbam misisti de cælo, ut tuæ sanctæ Ecclesiæ dignus demonstraretur esse Pastor, concede propitius, ut qui te Deum verum cognovit, eum apud tuam clementiam intercessorem sentiamus. In Commemoratione quotidiana sequēs recitatur Oratio: Propitiare quæsumus, Domine, nobis famulis tuis, per hujus Sancti Marcelli Confessoris atque Pontificis, qui in præsenti requiescit ecclesia, merita gloriosa: ut ejus pia intercessione ab omnibus semper protegamur adversis.

[4] Interfuisse anno DVI Agathensi Concilio S. Marcellum, scribit Ioannes Columbus, constare posset, unde quo potißimum tempore floruerit, si certi essemus de illa subscriptione quam hactenus nemo expreßit. [tempus Sedis.] Præterea habitum illud Concilium est permissu Alarici Regis Wisegothorum, cui suberant Episcopi ibidem congregati. At Dienses suberant Regibus Burgundionum, & Concilio Epaonensi, permissu Sigismundi Regis anno DXVII celebrato, interfuit Seculatius Episcopus Diensis, successor Aventini, ante quem sedit S. Marcellus, sub initium seculi sexti.

[Vitae]

Marcellus, Episcopus Diensis, in Gallia (S.)

EX MSS.

PRIMUM FRAGMENTUM VITÆ
Ex Lectionibus Breviarii Diensis.

[1] [Ortu nobilis,] Beatus Marcellus, quondam Avennicæ civitatis, conversatione clarus, & sanguine generosus: licet de parentibus secundum carnem, nobilem traxerit originem; clariores tamen parentes suos reddidit, dum se bene ab ineūte ætate in religione Christi servitio mancipavit: [pie educatus,] intantum ut humiliando seipsum plus creverit, & contemnendo seculare conjugium pater spiritualium multorum fieret filiorum. Hic ergo S. Petronii germ nus fuit, [a S. Petronio fratre studiis excultus,] senioris Diensis urbis Episcopi, a quo studiis spiritualibus eruditus, divinis semper vacavit eloquiis: & de illo fonte vitæ tantum bibit, ut sacro verborum imbre indeficienter sitientes animas satiaret. Ineffabili itaque Dei ordinatione contigit, ut dum memoratus S. Petronius imbuit fratrem, nutriret sine dubio sibi successorem, & cui germana propinquitate fratris proprio jure veniret privata possessio, non transiret ad alterum ejus Sacerdotium. Per testamentum novum Matris Ecclesiæ spiritualis hereditas aditur: & administratio Pontificalis dispensationis manet in pauperibus, ut dum Ecclesiæ publica attestatione in cathedra seniorum subrogatur, Euangelii auctoritate Prælatus doceret pluribus annis senes, quod in juventute gravirate morum didicerat studiosus.

[2] Tamen ne inchoationem ministerii sui a primordio ætatis ejus videamur præterire silentio, quo ordine Christo propitio sacri Ordinis primum subierit gradum, proferendum est. [& in Levita ordinatus,] Dum ergo memoratus B. Marcellus in primæva ætate pio fulgeret studio, & juveniles annos matura senectute calcaret, tempore quod promoveri potuit ad honore (annis, ut credendum est, convenientibus canonicæ sanctioni) Leviticæ consecrationis, germano suo ordinante, adeptus est ministerium, & sancto conjunctus est altario. In ministerio, Deo placitum sedule implens officium, & pium sanctumque servitium; ita conversatione & reverentia sanctitatis præclarus effulsit, ut Deo disponente, cum post non longi temporis spatium S. Petronius ad Dominum migrasset, [in ejus successorem eligitur:] illico in B. Marcelli electionem vota fidelium verterentur: ut jam non pro memoria decessoris, sed pro reverētia fratris, in sanctum Levitam desiderabilis maneret electio, ita videlicet ut illius qui decesserat Pontificis reverenda in fratris successione maneret præsentia, & in B. Marcello Præsule nutritoris sui a cunctis veneraretur sublimitas.

[3] Igitur, ut assolet in electione Pontificis, dum unus petitur, pars populi vertitur in alterum. Eo tempore ad ampliandam laudem beatissimi viri S. Marcelli, quantum nutu Dei fideliter datur intelligi, [ab aliquibus alio electo, fugiens,] paucorum varietas animorum se in alteram partem dividens, alium postulare cœpit Episcopum. Quod a Deo gestum esse non dubium est, ut quantum in secreto fulgebat, dum impugnabatur ab æmulis, etiam in publico non lateret, partis ejus probata victoria: quoniam ad hoc eligebatur alius, quia iste erat divino munere præferendus; & hoc ostenderetur jam esse melior, ut illo se ingerente isto fugiente, illius ambitio calcaretur, & istum eligeret fuga nobilior. Qui tamen in monte ubi fugerat, [latet in tugurio Mellis dicto,] dum lateret in loco quem incolæ tunc exarabant, contigit ut tugurium ipsum Mellis nomine nuncuparetur, cui hoc vocabulum, quondam vetustas inhabitantium imposuerat, ubi sanctus vir etiam a quodam Marcello inventus est & proditus. Nam merito de loco mellis probatus est extulisse dulce quod saperet, qui semper de corde puro divina eloquia super mel & favum dulcia ore proferens, ea fidelium faucibus transmissa inferebat. Et nec illud esse vacuum a Dei gratia videtur, quod S. Marcellus a fideli viro, Marcello pariter vocitato, [a quodam Marcello producitur] est deductus in publicum, ut & ille bonum quærens, haberet sui nominis dignitatem, cum iste Deo placitam meruerit sanctificationem. [post duodecim dierum latebras:] Qui tamen uni Deo deditus, dum rurali loco fertur duodecim dierum spatio latuisse, habet quoddam significationis mysticæ sacramentum, ut merito jam verus Christi discipulus ad totidem discipulorum numerum, qui est sacro ordini proprius, dicatur accessisse: & quod illorum habet sancta & indivisa conjunctio, per parem dierum numerum hujus obtinuisse fidei plenitudo.

[4] Sic ergo pars, quæ eum elegerat, de ejus productione congaudens, eum de monte velut sanctum lapidem, per quem sacrum constitueretur & dedicaretur altarium, cum gaudio deduxit, & Dei altarium mancipandus, transmisso vicino civitatis amne, ad sanctorum Apostolorum ecclesiam perducitur. Tunc e diverso pars alia residebat in insula Dromæ fluminis, sub oppido civitatis; sed Domino gubernante ad hoc eorum mora extitit, ut miraculo conjungerentur discordantes, quos præceps cursus, per impatientiam animorum, discedere fecerat ab unitate concordiæ. [ictu lapidis vulneratur,] Ne tamen in eo deesset probatio lenitatis, unus ex parte contraria ipsum ictu lapidis vulneravit: quod mitissima moderatione portavit B. Marcellus, ut Domini Christi Jesu præcepta custodiens, nequaquam malum pro malo redderet; sed sanctæ Ecclesiæ Prælatus, nihil in eo vindicans, honorem illi vice injuriæ contulit. Dum autem pertinaciter altera pars vindicare conaretur eum quem sibi elegerat, non vicit caterva numerosior sed melior.

SECUNDUM FRAGMENTUM VITÆ.
Ex Antiphonis & Responsoriis Breviarii Diensis.

[5] Beatus Dei servus Marcellus, non solum sanguine a generosus, verum etiam conversatione claruit inclytus. Christi enim sese mancipavit famulatui, cum ab ineunte ætate in sancta religione excrevit. Diligebat namque Dominum, ob quem contemnens seculi vias, [Vitam sancte peragit:] multarum Pater insignis extitit animarum. Cum in primæva ætate pio fulgeret studio, juveniles annos senectute transcenderat mentis: & Præclaræ fidei cultor strenuissimus, & divino dogmate eruditus, divinis eloquiis semper vacabat sedulus; utq; sacro verborum imbre futurus Pontifex irrigaret populos, cȩlestia hauriebat. Deo dispēsante plebs Diensis concordi favore in ejus conspirat electione. [electus Episcopus] Ad laudem beatissimi viri ampliandam pietas annuit superna, quem noverat in secreto fulsisse, qui præferendus erat divino munere. Ineffabili itaque Dei moderatione cum in sacerdotio Dei electus esset, [confirmatur volatu columbæ.] & duceretur ad cathedram, ut ejus innocentia panderetur, spiramine mystico donum sancti Spiritus per columbam super eum venisse Ecclesia intellexit. Columba namque in capite volitare visa est: & gratia Domini Salvatoris cunctis ostendit, talem virum sibi esse probatissimum, qui gratiam beatissimæ Trinitatis in promotione promeruit: in cujus Sacerdotio Ecclesiæ Christi & vera hereditas & clara refulsit libertas.

[6] Fundamentum suæ dilatans Ecclesiæ sacratissimum Sacerdotem sibi eligere dignatus est Marcellū, qui Catholicæ fidei propugnator, verus Dei cultor, nullo destitit tempore prædicare Dominum, factus gregi Dominico forma & speculum, lux & splendor bonorum omnium, habiturus augmenta in Dominico grege. Emicuit Pastor in commisso sibi munere, [subditos præclare instruit:] sublimatus ab ipso Pastorum Pastore: dum Deo placito fungeretur sacerdotio, rectum tenuit tramitē, & Christi sponsam Ecclesiam sancto gubernavit moderamine, & protulit quod saperet, unde a cælesti dulcedine vacuus esse non posset. Erat in eo meditatio divinæ legis & imitatio Domini Redemptoris, cui nec deerat probatio lenitatis, & mitissima moderatio patientiæ & pacis. Ast b Ariana perfidia sanctum Sacerdotem in carcerē trusit: [exul carceri includitur;] verum quod hæresis parabat ad pœnam, fides convertit ad gloriam: & beato Pontifici locus exilii potius erat corona triumphi, qui diu propter fidem cruciatus, per multorum tribulationū labores pervenit ad gloriæ regnum. Benedicens Domino felici voto Marcellus innotuit cunctis: quia quod paratum fuerat lacrymis, ditatum est gaudiis. Sancti viri oratio multos a morte liberavit, [miraculis claret:] & Christi protectione ipse inventus est illæsus. Fit repente lætitia hominum in Pastoris miraculo, & civitas laudibus perstrepebat, dans gloriam & laudem Domino.

[7] O Diensis civitas, pii Pastoris destituta solatio, suscipe lamentum vidua, sed consolare, quia Pastor tuus gaudet in cælesti gloria. [Ex MS. Missali] Assumptis sibi collegis sacræ peregrinationis iter arripuit, & juxta voluntatis suæ propositum adimplevit. Quod pretiosissima depositio denotavit in præterito; id divina Clementia denotat ad præsens. Igitur de Translatione S. Marcelli, ubi translatum [corpus] fuit, Domino adjuvante breviter dicam. Peracto tempore cuidam Sacerdoti, qui assiduus erat in basilica c S. Mauritii, nocte in Pontificali apparuit, & præcepit per diœcesim suam ferri corpus suum in locum magis religiosum. [Corpus trāsfertur Bariolas:] His auditis Presbyter ad locum Bariolarum pervenit, nuntians visionem: quo audito & facto jejunio triduano, viri Bariolenses iverunt festinanter ad locum, ubi corpus erat, & honorabiliter ipsum deduxerunt. Rogemus eum ut ipse pro nobis intercedat apud Jesum Christum die ac nocte.

[8] [unde ejus capsam quidam furati cum capite] Operæ pretium hic annectere partem epistolæ P. Ludovici Alegre Bariolensis ox nostra Societate Iesu, missæ ad prælaudatum P. Ioannem Columbi. Anno, inquit, millesimo quingentesimo quarto, ærarii fabri tres capsam argenteam S. Marcelli furati sunt, & Bariolis clam egressi ad ædiculam S. Sebastiano sacram, non longe ab oppido, repente immoti constiterunt. Attoniti mirantur prodigium, & stupentibus venit in mentem, aliquid ex Reliquiis sancti viri adhærere capsæ argenteæ, ex eoque fieri ut loco moveri nequeant. Non fefellit homines cogitatio sua: [ipsum coguntur dimittere,] cranium S. Marcelli in capsa repertum est; eoque retro ædiculam humi condito, fuga, quo erat animus, elapsi sunt. Postera die inhorruit oppidum universum ad deterrimum facinus: cum autem alii aliiq; de furto soliciti per diversa vagarentur, fuere qui adverterent canem, haud procul ab ædicula S. Sebastiani, latratu perpetuo veluti advocantem prætereuntes: quod ii non contemnendum rati, cum propius accessisset, motæ humana manu terræ agnovere indicia; eamque fodicantes invenere caput, [& deprehensi plectuntur,] quod ceteris Sancti Reliquiis addendum retulere Bariolas. Interea post fures itum sollicite, via non una: inventi denique meritum tulere supplicium, igne duo, suspendio tertius: quo autem loco cremati sunt isti, fertur numquam genus ullum herbarum esse deinceps natum. Anno post sexagesimum illius seculi secundo, S. Marcelli & ceterorum qui Bariolis erant Reliquias combussere Calvinistæ: vnicumque os pollicis e corpore S. Marcelli servatum est super.

ANNOTATA.

a Patria S. Marcelli in priori fragmento indicatur nomine Avennicæ civitatis: suspicamur Avenionem intelligi haud adeo longe Dia dißitam: nam Aginnum in Aquitania, Aventicum in Helvetia, quadrupo aut quintuplo majori intervallo ab illa dißident, De Avennis autem Belgicis in Artesia aut Hannonia, stultum sit vel cogitare.

b Rex Burgundionum Arianus (nomen majores tacuere) misit in exilium jam Episcopum, neque revocavit, nisi post filium lethali morbo curatum precibus sancti viri. Ita Ioannes Columbus.

c Monachorum S. Mauritii cœnobium fuisse Diæ, tradit idem Columbus. Alium S. Mauritii pagum seu vicum exhibent mappæ Geographicæ, duabus a Bariolarum oppido luecis, vbi postea Templariorum domus fuit, & S. Marcellum Roma redeuntem ægrotasse & obiisse traditio est: nec non translationem hinc Bariolas factam esse post extinctos Templarios, per Sacerdotem qui tunc ædem istam curabat.

HYMNVS
Ex Breviario Diensi.

Cælitus, sacrum, tribuente Christo,
Præsulem hujus resonamus vrbis,
Mente devota pariterque corde,
      Laudibus atque:
Quem gregi summus proprio dicavit
Pastor, immensa pietate, caulas
Tradidit, simplex referens ovile
      Sanguine fuso.
Sorte marcellus cathedra potitur, [Episcopus eximius,]
Pontifex nulli merito secundus,
Arce prælatus rutilat Diensi
      Moribus almis.
Præsul exinde rutilare magis
Cœpit in totum properanter orbem, [clarus miraculis,]
Moribus, signis, pariterque voto
      Spargere lumen.
Dæmonis tetri rabidum furorem
Pertulit, [Dæmones pellit,] statim puerum parenti
Reddidit sanum, genitoris ipse
      Tecta revisat.
Mortis a casu revocat puellum, [mortuam suscitat, sanat mutū & surdum.]
Aurium clausum reserat meatum,
Vinculum linguæ retulit revictæ
      Ore soluto.
Quo sacer sancto recubat sepulcro, [miracula ad sepulcrum.]
Rite devotis cineres medelam
Conferunt cunctis, relevando morbos,
      Dando salutem.
Præsul immensa pietate pollens, [invocatur.]
Esto devotis precibus rogatus
Fautor, & nostras radiante festo
      Iunge coronas.
Gloria splendens decus & refulgens
Sit Patri, Nato pariterque sancto
Flamini, formans Deitate cuncta
      Trinus & vnus.

DE SANCTA VVALDETRVDE,
FVNDATRICE PARTHENONIS CANONISSARVM, MONTIBVS HANNONIÆ IN BELGIO.

SVB FINEM SEC. VII.

[Praefatio]

Waldetrudis, Fundatrix Parthenonis Canonissarum, Montibus Hannoniæ, in Belgio (S.)

Auctore I. B.

Septimo post Christi Salvatoris exortum seculo, ac paulum vltra, nimirum ab S. Gregorio Magno Pontifice ad S. Gregorii II circiter excessum, plurimi Belgium Sancti illustravere; tum advenæ, Aquitani, Scoti, Angli, Hiberni, tum indigenæ, viri ac feminæ. Ex harum numero, regnantibus Dagoberti I filiis ac nepotibus; sorores germanæ, [SS. Aldegondis & Waldetrudis sorores,] Aldegondis & Waldetrudis, extitere, splendore generis ac virtutum gloria clarißimæ; in eo tractu terrarum, qui modo Hannonia dicitur, ab amne Hayna ducto nomine, sed latius, quam qua is fluit, vltra Nerviorum ac Bracbanti confinia prolato. Soror utraque pro merito sanctimoniæ, cælitibus adscripta; utraque publica veneratione, ac sacrorum quoque honore jam a plurimis seculis dignata; utraque, dum vixit, parthenonem religiosißimum instituit; Malbodii Aldegondis, [parthenonem singulæ erexerunt:] ad Sabim flumen; Waldetrudis circa jam memoratum Haynam, in loco qui olim Castrilocus, nunc Mons Hannoniæ dicitur: qua utraque in vrbe ad ambarum sepulchra, collegia nunc sunt Canonissarum; quæ omnes e primaria Belgii nobilitate prognatæ, vitæ integritate, Christianaque modestia ac pietate, loca ea, ac genus quæque suum, mirifice exornant. Vtrobique insignis basilica visitur, in qua Divæ vtriusque exuviæ religiose asservantur: vtrobique collegium aliud est Canonicorum, qui quæ obire Canonissæ sacra munia non possunt, in ipsarum æde statis vicibus administrent; quod Montibus, est S. Germano dicatum; S. Quintino, quod Malbodii; utrumque ab Canonissarum domiciliis justo spatio semotum. [S. Waldetrudis variis diebus colitur:] De S. Aldegonde fuse egimus ad ejus natalem XXX Ianuarii. At S. Waldetrudis colitur IX Aprilis Officio duplici, quod in octavum usque diem extenditur: sed habet præterea tria alia festa in Ecclesia Montensi, itidem duplicia; Elevationis seu Translationis, III Februarii: alterum separationis capitis sanctæ ejusdem a reliquo corpore, XII Augusti: tertium Canonizationis, II Novembris. Memoratur etiam ad diem XXVIII Martii a Molano in prima editione Vsuardi a se aucto, item a Canisio & Ferrario.

[2] [Canonizata olim] Est enimvero Canonizata, sive in album Sanctorum relata; sed more antiquo. Neque enim semper ita augusto ac splendido ritu, atque nunc fit, sancta illa ceremonia Canonizationis peragi consuevit. Adhibitus primum hic ritus, vt viri erudißimi annotarunt, cum S. Hugo Gratianopolitanus Episcopus ab Innocentio II Sanctis adscriptus est; ac deinde cum S. Bernardus Abbas Clarævallis, ab Alexandro III. Antea vt Catalogo insererentur qui sancte vixerant, facultas ab Apostolica Sede petebatur, supra Canonizandi corpus aram erigendi, in eaque sacrum Missæ sacrificium offerendi: quo facto omnis erat peracta Canonizatio. Nam quæ in Sylloge Suriana ad Kalendas Martji narratur S. Swiberti Episcopi perquam solennis Canonizatio, solide a nobis ad eum diem est refutata, simulque explosa fictitia Epistola sub nomine S. Ludgeri Episcopi in vulgus protrusa: quod judicium alios ante nos tulisse comperimus. Quis vero Pontifex ita Canonizari S. Waldetrudem decreverit, quis de ea ad illum Episcopus retulerit, ac deinde corpus elevarit, nobis compertum non est. Neque id mirum: nam si nunc diu multumque laboratur subinde, vt inveniantur Canonizationum solenniorum litteræ, aut facti ad eas Processus; quid mirum, intercidisse memoriam istarum minus solennium, & Acta de iis confecta abolita fuisse tot bellorum tumultibus altisque insortuniis? si tamen scripta ea fuere. Nam cum sola altaris erectione ac consecratione res constaret, non amplius quam nunc in dedicatione ecclesiarum videtur debuisse scriptis commendari, [erectione altaris:] cum ipsum altare satis idōneum esset reigestæ apud plebem monumentum.

[3] Fidem alioquin ejusmodi conceßionis Pontificiæ, & secutæ Canonizationis seu celebrationis, facit tum magnifica illa basilica in vrbe Montensi ad S. Waldetrudis honorem Deo dicata; [basilica illi dicata Montibus Hannoniæ:] tum anniversaria, quam diximus sacrorum celebritas; quam omnes ita esse antiquam fatentur, vt nulla initii ejus memoria extet. Festi etiam ab omni retro tempore celebrati satis luculentum testimonium nobis exhibet libellus MS. de gestis Abbatum Gemblacensium (is nunc in Tomo 6 Spicilegii Acheriani excusus extat) nec vltra annum MCXXX perductus, a quodam Gemblacensi monacho, qui se discipulum Sigeberti fatetur, In hoc multum laudatur Olbertus, Abbas Gemblacensis circa annum MXII constitutus, quod adhuc monachus Lobiensis Burchardo Wormatiensi Episcopo, petenti vt sibi vir aliquis litterali scientia præditus dirigeretur, cujus ope & doctrina ipse adhuc iuvenis in eruditione sacrarum scripturarum valeret proficere, missus ipse sit a Baldrico Leodiensi Episcopo. [Antiphonæ circa annum 1020 ab Olberto Ab exornatæ pro laudibus.] Continuator Chronici Lobiensis scribit; Burchardum solum Canonicum Leodiensem fuisse, quando Olberti ministerio uti cœpit ex Baldrici Leodiensis electione, quod fuisset anno MVII aut sequenti: sed nihil prohibet, jam tunc Wormatiensi Sedi Episcopum nominatum Burchardum, Episcopum absolute dici, eumque Wormatiam cum Olberto abiisse, atque ipsum annos fere quatuor secum retinuisse. Vt ut sit, quantum Burchardo vtilis fuerit Olberti doctrina vel in hoc satis probari poterit, inquit auctor libelli, quod illo dictante & magistrante magnum illud Canonum volumen centonizavit Burchardus, & quasi collectis floribus omniformis generis de prato Scripturarum, coronam pretiosiorem auro & topazio in edito Ecclesiæ collocavit. Hic ergo vir tantus, tanto Episcopo electus magister, ac deinde Abbas Gemblacensis, in Ecclesiis Dei adhuc vivit per sui memoriam, inquit dictus auctor, quod vitas aliquas Sanctorum aliquibus in locis liquide & polite composuit, & de gestis eorum in laudem Dei secundum regulam musicæ doctrinæ, in qua multum valebat, dulcissime cantus modificavit. Inter quæ, quoniam rogante Comite Raginero vitam S. Vitoni Confessoris composuit, cantum etiam de eo melificavit; Antiphonas quoque super Matutinales Laudes in transitu S. Waldetrudis; ipse Comes Raginerus & Hatwidis conjux ejus, quidquid prædii habebant in dominio … N. ecclesiæ nostræ tradidit. Vtique ante annum MXXIX, quo Comes iste Raginerus, hujus nominis III vrbis Montensis Dominus, obiit.

[4] Non igitur mirum cuiquam videbitur, Waldetrudem, quæ minimum a decimo Æræ Christianæ seculo, solenni cultu celebris extitit; [Sancta ac beata ab antiquis scriptoribus appellata:] ab antiquißimis scriptoribus semper sanctam Waldetrudem, aut Beatam Waldetrudem appellari. Ita Baldericus Episcopus Noviomensis & Tornacensis, sapiens vir & pius (qui anno MCXII obiisse traditur) in chronico Cameracensi & Atrebatensi lib. 2 cap. 35, ista habet: Vincentius Comes egregius, videlicet sanctæ Waldetrudis maritus. Ac rursus cap. 39, In villa castriloco duo quoque monasteria habentur, vnum quidem puellarum, quod Sancta Waldetrudis, conjux prælibati Sancti Vincentii atque soror Beatæ Aldegondis, ædificavit. Anno MCCIX legitur Henricus, Dux Brabantiæ, cum Montensi S. Waldetrudis ecclesia transegisse super juribus oppidi Herentaliensis. Recitat conventionis tabulas Miræus in Notitia Ecclesiarum Belgii cap. 189, in quibus ista habentur: Eustathius Propositus, Hawidis Decana, & totum Capitulum Sanctæ Waldetrudis in Montibus. Ac deinde rursum nominat Ecclesiam S. Waldetrudis. Nec unquam fere in aliis scriptoribus illius mentio fit, quin Sancta Waldetrudis appelletur, presertim in antiquis Sanctorum Vitis, vti Sanctæ Aldegondis sororis ejus. At plerisque antiquior videtur, qui ipsius met Waldetrudis Vitam scripsit, quam ex vetustißimis duobus codicibus, Cameracensi uno, [ejus vita ex antiquis MS. editur:] altero Audomarensi dabimus. Quam etiam Vitam, atque alias Sanctorum complures, sed paullum quandoque interpolatas, edidit Philippus Hervingus Abbas Bonæ Spei, Ordinis Præmonstratensis in Hannonia, S. Bernardo Familiaris. Sed primus scriptor ita habet. Igitur adjuvante gratia Christi, de vita & conversatione atque miraculis Sanctæ ac Beatissimæ Waldetrudis, Christi famulæ, quæ gesta sunt haud procul a nostris temporibus, juxta quod veracium testium, qui hæc videre vel audire meruerunt, relatione certa vulgatum est; ad laudem Dei & ad ædificationem proximorum, aliqua, licet pauca de multis, conabimur aperire scribendo. Ac sub finem hic idem scriptor ita eam invocat; Hanc ergo nos quibus possumus precibus & laudibus prosequamur, orantes ut nostri memor esse dignetur; vt nobis ille tribuat indulgentiam peccatorum, qui huic omnium laborum suorum præmium largiter reddidit: cui est honor & gloria &c.

[5] Ad ejusdem Sanctæ Waldetrudis antiquam venerationem plenius testandam augendamque illud facit, quod caput ejus a reliquo corpore, religiosa pompa & solennitate olim separatum fuit, Pontificio Legato præsente. [caput a corpore avulsū, præsente Pontificio Legato,] Id ab Autberto Miræo in Fastis Belgicis relatum, nos ex quodam membraneo pittacio, Montibus ad nos delato, fidelius hic reddemus; nam apud eum Petri de Collemedio Cardinalis Albanensis, qui actioni illi præerat, nomen sola littera P. expressum, Prußiæ & Livoniæ Archiepiscopi omissum. Ita ergo restituimus: Petrus, miseratione divina Albanensis Episcopus, Apostolicæ sedis Legatus; Albertus Dei gratia Prutiæ & Livoniæ Archiepiscopus, Nicolaus eadem gratia Episcopus Cameracensis, & Margarita Flandriæ & Hannoniæ Comitissa; universis præsentes litteras visuris, in Domino salutem. Noverint universi, quod cum nos pariter essemus in ecclesia Beatæ Waldetrudis Montensi, Cameracensis diœcesis, in crastino Octavarum B. Laurentii, [anno 1250] anno Incarnationis Dominicæ millesimo ducentesimo quinquagesimo, Capitulo dictæ Ecclesiæ convocato & consentiente, præsentibus eis qui volebant & debebant interesse; capsam, in qua sacrosanctum corpus dictæ Beatæ Waldetrudis ab antiquo tempore honeste reconditum habebatur, in eadem ecclesia aperiendam duximus, & caput dictæ Sanctæ extrahendum per se divisim a dicto suo corpore, toto alio corpore cum suis membris integraliter in eadem capsa remanente; vt dictum caput in suo phylacterio repositum, [ad majorem peregrinantium venerationem:] peregrinantibus & dictam Sanctam requirentibus, ibidem ostendatur. Actum in die crastino Octavarum S. Laurentii Incarnationis anno prædicto.

[5] Aliud insigne argumentum magnæ erga dictam Sanctā populorū pietatis, & de ejus auxilio calamitosis temporilus fiduciæ, hic ex consimili pittacio, itidem membraneo, indidem acceptum, referemus. Id sic habet: Anno verbi incarnati MCCCXLIX, die Mercurii, VII mensis Octobris, [anao 1349 grassante pestilentia corpus in Processione delatum 7 Octobris.] ad impetrandam gratiam Dei, precibus & orationibus fidelium, quatenus iram suam mitigare dignaretur, quoad pestilentiam mortalitatis; processiones factæ fuerunt & adunatæ in Biveriis, in via quæ ducit ad villam dictam Castiaulx, prope Crucem juxta boscum, de Ecclesiis B. Vincentii Sonegiensis, & Beatæ Waldetrudis Montensis, cum eorum corporibus & feretris, & aliis Reliquiis sanctis: & ibi fuit multitudo Christi fidelium copiosa, peroptime cum discretione & devotione ordinata; viri sequentes clerum, & mulieres consequenter gradientes, coopertæ albis vestimentis, &, prout æstimari potuit, fuerunt bene centum mille personæ. Fuit etiam ibidem in tentoriis Missa celebrata per venerabilem virum D. Stephanum Malion Decanum Sonegiensem, in quodam altari ordinato inter duo feretra prædictorum Sanctorum. Ea tunc placandi numinis ratio vigebat, ea populorum mentibus infidebat fiducia opis ab sanctis suis Tutelaribus obtinendæ, atque a S. Waldetrude præsertim, quæ velut e meditullio patriæ, e Castriloci cacumine, late radios suæ benignitatis diffundit. Neque tunc successu ea caruit religio. Restincta est enim, quæ per plures provincias grassata, Hannoniam præcipue populabatur, pestilentia. In cujus beneficii memoriam anniversaria instituitur supplicatio, [ex inde habita annua supplicatio] eaque sæpenumero cælestibus prodigiis illustratur. Ita nimirum jam olim consuevit miseris, patrocinium suum implorantibus, continuo succurrere. Quod de sua ætate, jam ante DCC aut DCCC annos, vitæ illius scriptor testatur, quotidie ad sacratissimas illius Reliquias virtutum documenta teneri, cæcis lumen reddi, claudis gressum restitui, ægros curari, quoties ex fide petitur &c.

[7] Legitur nomen inscriptum vetustißimis quibusdam Martyrologiis MSS. Quale est quod in celebri S. Laurentii monasterio juxta Leodium servatur; in quo luculentum et insigne illius elogium legitur, [memoria antiquis Martyrologiis inscripta,] hac clausula. Quæ quoties modo mortua petitur, sicut vivens consuevit, ita nunc omnibus viventibus auxiliatur. Porro quandoquidem tempore quo Monasterium illud surgebat, Olbertus, cujus antea fecimus mentionem ad S. Iacobi in ipsa vrbe Leodiensi Abbatiam Gemblaco sit translatus; vix ambigam, quin vel illud Martyrologium, vel saltem S. Waldetrudis elogium ab eo sit, vicino ejusdem ordinis Benedictini cœnobio communicatum. Vetustißimum quoque in Lætiensi Abbatia extat Martyrologium, in quo & S. Waldetrudis nomen. Ita & in perantique imperialis monasterii S. Maximini Treviris hæc habentur, ad V Id. Aprilis Eadem die S. Waldetrudæ. Legitur idem in alio veteri MS. monasterii S. Martini in eadem vrbe Trevirensi. MS. Martyrologium quo vti solet Bruxellensis Ecclesia S. Gudilæ, hæc habet: Apud Montes Hannoniæ, Depositio, seu Transitus, B. Waldetrudis electæ, neptis B. Gudilæ. Refertur & in MS. Florario Sanctorum, & in Additionibus ad Vsuardum, quas a ducentis circiter annis concinnavit Hermannus Greven Carthusianus Coloniensis, & quas Ioannes Molanus Lovanii edidit anno MDLXXIII, qui & in Indiculo Sanctorum Belgii, ac Natalibus eorumdem prolixe de ea agit. Sed fallitur & ipse & alii ipso recentiores multi, quod S. Vincentium Madelgarium, ejus maritum, Comitem Hannoniæ appellant. Fuit quidem Comes, & in ea regione vixit, quæ Hannonia dicitur; sed non erant tunc illi comitum ac Ducum tituli & præfecturæ patrimoniales atque hereditariæ. Ita & Andreas Saussayus Tullensis Episcopus in Martyrologio Gallicano, insigne alioquin habet Sanctæ Waldetrudis elogium, si expunxeris, quod Walberti & Bertilæ Comitum Hannoniæ filiam vocet. Egregie quoque de ea scribit Autbertus Miræus, antea citatus, in Fastis Belgicis. Denique ita ejus meminit Philippus Ferrarius in Catalogo Generali: Montibus in Hannonia S. Waldetrudis Comitissæ. Postremo quotquot vidimus ordinis Benedictini Martyrologia, & Calendaria, nimirum Wionis, Hugonis Menardi, Benedicti Dorganii, Gabrielis Bucelini, eam honorifice inter Sanctos sui ordinis recensent, vti & Ioannes Trithemius Abbas, lib. 3 de viris illustr. ord. S. Benedicti cap. 285. At Constantinus Ghinius Senensis in Sanctorum Canonicorum natalibus illius mentionem facit.

[8] Hactenus fere Ioannes Bollandus noster, biennio ante mortem, nomine illustris Collegii Canonicarum Montensium rogatus ea scribere, quibus permoveri posset sacra Rituum Congregatio, [& in hodierno Romano expetitur.] ad S. Waldetrudis nomen Romani Martyrologii tabulis inserendum. Etenim diu proprio Breviario atque adeo Martyrologio contentæ, cum tandem persuasæ essent Romanæ Ecclesiæ Ordinem, omnibus universim Ecclesiis a Concilio Tridentino commendatum, amplecti; ipsoque Romani Martyrologii vsu admonitæ animadverterent, eidem, ultra antiquum Vsuardi textum (quem tam ipsa Romana ecclesia, quam sua Montensis, & aliæ plexæque, sed singulæ auctum ad suos vsus, recitare in sacris solebant) post illius recognitionem, de mandato Apostolicæ Sedis a Cardinali Baronio factam, acceßisse multos tum aliarum vrbium tum etiam Belgicarum Patronos, longe minus quam sua Montensis sit spectabilium; sancto pro sua Fundatrice atque vrbe totius Provinciæ primaria zelo succensæ, scriptum hoc obtinuerunt, ipsius Bollandi nostrisque nominibus subsignatum, anno MDCLXIII die XXVIII Octobris. Quid deinde actum impetratumve sit, necdum comperimus; vnum scimus, non solam esse urbem Montensem, quæ se in sua Patrona præteritam queri poßit. Ipsa Bruxella, totius Belgici atque Burgundici Principatus sedes primaria; S. Gudulam, in Romanis fastis quærit nec invenit: quod minus mirari cœpimus, postquam in ipsa Italia audivimus vrbes aliquas, valde celebres, multis optare, vt præ aliis quibusdam suis sanctis Episcopis dicto Martyrologio a Recognitore inscriptis, assumptus fuisset is, quem ipsæ in ordine vel Episcoporum vel Patronorum primum ac præcipuum venerantur. Sed hujusmodi defectus altiori iudicio arbitrioque supplendos relinquimus, & S. Waldetrudis vitam, a Bollando laudatam, propriis annotationibus illustrare aggredimur: appendiculam non injucundam addituri ad calcem ex fide dignißimo MS.

VITA
Ex vetustis codicibus MSS.

Waldetrudis, Fundatrix Parthenonis Canonissarum, Montibus Hannoniæ, in Belgio (S.)

BHL Number: 8777

EX MSS.

PROLOGVS.

[1] Sanctorum venerabilia gesta, ad excitationem viventium scripturæ tradi debere, antiquorum consuetudo declarat: qui tot nobis volumina de his reliquerunt, vt numero comprehendi vix possint. Horum igitur exemplis provocatus, & quorumdam religiosorum Fratrum & Sororum caritate compulsus, [Incitantibus variis hæc vita est scripta,] hoc opus aggredi præsumpsi: prudentem quemque lectorem supplex exorans, vt parcens rusticitati scribentis, benevolus potius corrector, quam improbus cavillator existat; sciens me magis intendisse qualiter rogantibus Fratribus Sororibusque veritatem propositæ rei gestæ lucide panderem, quam vt grammaticorum regulas custodirem.

[2] Ad illuminandam viam vitæ æternæ omnibus fidelibus Christianis, Redemptor mundi post adscensionem suam mittere dignatus est Apostolos Apostolorumque sequaces electos, qui recte vivendo, adversa æquanimiter tolerando, visibilia & temporalia contemnendo, invisibilia autem & æterna appetendo, prædicando, præstolando, amissa æterni regni gaudia errantibus nuntiarent, & vt ita dicam ad hæc redire volentibus, gratia Spiritus magna refulgente, [ad excitandam fidem:] inter errorum tenebras astrorum more viam ostenderent. Sed quia populus priori quidem tempore carnalis tunc erat, sola hæc visibilia esse existimans, invisibilia autem non appetens, quia nec esse suspicabatur; Sanctorum exempla vel prædicatio sola ad fidem invisibilium sufficere minime quiverat. Addita sunt ergo miracula, vt fidem verbis declararet virtus ostensa. [vt quod olim faciebant. Sanctorum miracula,] Ad hoc enim tunc visibilia illa miracula coruscabant, vt corda audientium ad fidem invisibilium pertraherent, & per hoc quod mirum foris agebatur, hoc quod intus erat longe mirabilius sentiretur. Nunc vero quia operante Deo numerositas fidelium excrevit in mundo, illa corporalia miracula magna ex parte cessaverunt. Non quod desint modo in Ecclesia qui vitam virtutum habeant, dum signa corporaliter non faciunt; sed quod hæc nostris jam temporibus necessaria non sint. [1 Cor. 1, 22] Vnde Apostolica vox ait: Linguæ in signum sunt non fidelibus, [id nunc faciant] sed in fidelibus. Frustra igitur miraculum foris agitur: si desit quod intus operetur. Vita enim, & non signa, modo est quærenda. Vitæ enim veræ æstimatio in virtute est operum, non in ostensione signorum. Verumtamen & hæc cum fiunt, vitæ bonæ testimonium ferunt; & ad imitationem corda provocant proximorum. Vnde indubitanter credimus ac stabili fide retinemus, desiderantibus terrena negotia funditus relinquere, ac lata & spatiosa hujus mundi itinera quæ ducunt ad perditionem deserere volentibus, strictam quoque & angustam nostri Redemptoris viam, [exempla virtutum,] quæ ducit ad vitam, adire cupientibus, non mediocriter profuturum; si de vita sanctorum virorum seu feminarum, qui in hac videlicet via, duce gratia, nobis præcesserunt, suisque vestigiis tritam reliquerunt, exempla proferantur: vt omne quod impossibile sibi credere poterant, tanto eis ad sperandum fiat facilius, quanto per hoc transisse jam & alios vident. Sæpe etenim corda, torpentia ad amorem Dei & vitæ æternæ desiderium, plus Sanctorum exempla quam prædicamenta excitant; quia dum eorum opera vel miracula sublimia attendunt, ipsi in infimis turpiter jacere erubescunt. Vnde Dominus dicit. [Matt. 5, 16] Videant opera vestra bona: & glorificent patrem vestrum qui in cælis est.

CAPUT I.
S. VValdetrudis genus, matrimonium, continentia.

[2] Igitur adjuvante gratia Christi, de vita & conversatione atque miraculis sanctæ ac beatissimæ Waldetrudis, Christi famulæ, quæ gesta sunt haud procul a nostris temporibus, juxta quod veracium testium, qui hæc videre vel audire meruerunt relatione certa vulgatum est, ad laudem Dei & ad ædificationem proximorum, aliqua, licet pauca de multis, conabimur aperire scribendo. a Hæc itaque, temporibus b Dagoberti inclyti: Regis Francorum, clarissimis & valde nobilibus orta parentibus, ex c Regali prosapia ædita fuit: cujus pater d Walbertus, mater vero Bertilia dicebatur. Fuerat etiam illi soror, [Nata patre VValberto matre Bertilia,] Virgo scilicet sacratissima, nomine Aldegundis: quæ vitam multis plenam virtutibus ducens, seque in continentiæ arce custodiens, multis annis Melbodiensi præfuit monasterio. Extat autem e libellus de vita & conversatione illius æditus: in quo, si quis nosse desiderat, quam grata Deo & Angelis extiterit, quamque cara hominibus fuerit, quantas & quales per eam Dominus ostendere dignatus est virtutes, facile poterit reperire. Sed nos ad hoc quod proposuimus calamum revocemus.

[3] Beata autem Waldetrudis, adhuc adolescentula, cum in paterna domo mitteretur, & nimium a suis diligeretur, visum est ejus parentibus, ut eam, secundum antiquam Dei ordinationem & Patriarcharum exemplum, [traditur viro in vxorem:] ad nuptias viro tradere debuissent. Erat autem pulchra facie decoraque aspectu, sed pulchrior fide, pudicitia & castitate. Sed, domini Dei occulta dispositione, quæ eam fidei suæ annulo subarrhaverat, & sociam ac coheredem supradictæ sorori suæ Aldegundi Virgini in æterni Regni gloria fieri prædestinaverat, nec ipsa carnis copula potuit immutari. Nam omnipotens Deus hanc ab ingressu mundi gratuito pietatis suæ munere citius retraxit: & amoris sui igne cor illius accendens, ab omnibus carnalibus illecebris & immoderato terrenarum rerum appetitu facile temperavit. mutato namque animo, cœperunt subito vilescere quæ placebant: & quæ prius delectabant animum postmodum fieri vehementer onerosa. Studebat autem inter hæc curas sæculi paulatim postponere, [addicta eleemosynis:] & solis desideriis inhiare æternis: substantiam suam pauperibus, orphanis ac viduis, cum omni alacritate largiri; captivos redimere, hospites & peregrinos colligere: vitia quoque non solum ab actu corporis, sed etiam a cogitatione cordis funditus extirpare.

[4] Interea sua tantum salute minime contenta, etiam jugalem suum, nobilem scilicet virum f Madelgarium, ad amorem Dei & cælestis patriæ desiderium ac castimoniam conservandam, blandis quotidie ac salutiferis sermonibus excitare curabat; & igne caritatis, quo ipsa suaviter flagrabat, illius mentem accendere satagebat. [maritum ad pietatem & castitatem movet,] Denique quia carnalis affectus intentionem mentis multum diverberare ejusque aciem obscurare solet, cœpit ipsam carnis copulam valde perhorrescere; non quod Dei munus, ad g propagandam sobolem hominibus concessum, sperneret: sed quia scriptum noverat docente Apostolo, Mulier innupta & Virgo cogitat quæ Domini sunt, vt sit sancta corpore & spiritu: quæ autem nupta est cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro. [1. Cor. 7, 34] Ideoque soli Deo vacare desiderans, veluti quoddam impedimentum, carnale conjugium pertimescebat: atque vt nutu Dei solveretur, & in se Domini voluntas fieret, quotidie cum lacrymis & gemitu exorabat. Sed omnipotens Deus, qui hæc occulta dispositione in corde ancillæ suæ misericorditer suggerebat, etiam vt fieret potenter adjuvit. Nam prædictus vir ejus Maldegarius, [factum in Alto-monte monachum:] divina inspiratione compunctus, & intimi amoris facibus accensus, solutis vinculis conjugalibus, manente autem caritate, ad monasterium cujus vocabulum est h Altu s-mons concitus perrexit: ibique monastico habitu suscepto, in sanctis actibus temporalem hujus vitæ peregit cursum.

[5] Religiosa autem Christi famula Waldetrudis, adhuc in seculari habitu posita, [ad progrediendum in bonis operibus] vigorem tamen animi in nullo relaxans, propriæ domus curam gerebat. Erat namque misericordiæ actibus dedita; bonis operibus intenta; hospitalitati studens, jeiuniis & obsecrationibus serviens nocte ac die. Igitur omnipotens Deus, qui novit omnem palmitem afferentem fructum excolere, ut fructum plus afferat; famulam suam, de acceptis muneribus fideliter ministrantem, ad majora sanctitatis lucra cælesti visione provocare dignatus est. Nam quadam nocte, cum post laborem fessa, ad refocillandum corpusculum lectulo membra dedisset; mox sopore depressa, vidit in somnis quasi introisset in basilicam, quæ sita est in villaquam vulgus i Buxutum nominant: Et ecce apparuit illi vir sanctissimus k Gaugericus Episcopus, nimio refulgens decore, [a S. Gangerico visione apparente animatur:] eamque summo honore & reverentia suscepit: deditque illi per visionem etiam calicem vino plenum. Quæ cum bibisset, sereno & hilari vultu dixit ad eam: Age quod agis: placent enim mihi valde quæ facis. Hac itaque visione roborata, & ut ita dicam divinæ gratiæ vino debriata, terrena fastidire & ad amorem cælestis patriæ vehementius flagrare cœpit; & quasi degustatam paululum, æternæ vitæ dulcedinem avidius appetere.

[6] Sed antiquus hostis, vnde bonos proficere dolet, inde malos ad deteriora rapere nequitiæ suæ artibus conatur. Nam omnipotentis Dei famula, cum hanc visionem quibusdam suis confabulabus humiliter retulisset, atque ab eis vt assolet ad aures vulgi ignobilis perlata fuisset; statim humani generis inimicus, [multorum calumniis afflicta,] sancto proposito in ipso sui initio resistere cupiens, hujus visionis occasione quorumdam corda reproborum invidiæ facibus accendit, atque ad inferendas illi detractiones, cavillationes, falsaque opprobria excitavit; & ut ita dicam, contra Christi famulam pugnaturus, eorum se venenosis armavit linguis. [Psal. 56, 5] Unde scriptum est: filii hominum, dentes eorum arma & sagittæ, & lingua eorum gladius acutus. Sed omnipotens Deus famulæ suæ, inter diabolicas insidias titubanti, velociter succurrit. Nam cum animus illius, utpote adhuc rudis, hujusmodi irrisionibus ac derogationibus fatigatus, nimium turbaretur; ipsaque gravi mœrore depressa, in lectulo decidisset; subito in virili specie Angelus cælitus missus, [ab Angelo corroboratur:] decore nimio refulgens, apparuit: qui cominus assistens, eique familiariter alloquens, causas tanti inquirit mœroris; Cur, inquiens, tanti mœroris pondere gravaris? quare hilaritatem tuæ mentis tristitiæ nubilo inordinate confundis? Cui cum illa respondisset, quantas a civibus suis derogationes, irrisiones, ac calumnias, antiquo instigante adversario, pateretur; subjunxit Angelus, dicens, Confortare, & esto robusta contra obloquentes & calumniantes te, quoniam scriptum est: Non coronabitur quis nisi qui legitime certaverit. [2 Tim. 2, 5] Non ergo magnopere curandum est de vanis verborum favillis, quæ citius accensæ facile restinguuntur. Hæc etenim patiebantur Prophetæ, Apostoli, & Martyres, qui fuerunt ante te. Unde & Dominus in Euangelio dicit: Non est discipulus super magistrum. [Matt. 10, 24] Et paulo post: Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? His igitur & hujusmodi sermocinationibus & Scripturarum testimoniis confortata, inutilem tristati cordis mœrorem, quem Diabolica fraus suggerebat, spirituali gaudio superveniente, statim repressit. O quam dilectam sibi hanc Dominus ostendit, quam nec ad modicum contristari permisit!

ANNOTATA.

a Hic interserit Philippus Hervingius Abbas Bonæ-spei, plurima de Sanctis Belgii, qui septimo seculo floruerunt, & de nobilitate generis parentum, & de S. Waldetrude in exemplar proposita eremitis, conjugatis, & virginibus: quæ omnia apud eum videri possunt.

b Mortuus est Dagobertus anno 638, die 19 Ianuarii, ut S. VValdetrudis ante illud tempus fuerit nata.

c Regalis forsan prosapia dicitur, quod Regina aliqua, sive Chlotharii II sive altera Regis uxor, ex illa familia fuerit prognata.

d In Vita antiquiore S. Aldegundis, dicuntur superbi fastu sanguinis ditati, & Christianitatis nomine ac titulo præmuniti. Consule Notas ad cap. 1 dictæ Vitæ, ubi etiam de Gundelando & Landerico avunculis agitur.

e Est hæc dicta prima Vita ad diem 30 Ianuarii edita.

f Madelgarius, cognomento Vincentius dicitur in triplici Vita S. Aldegundis, colitur 14 Iulii: a Baldrico lib. 2 Chronici Cameracensis cap. 35 cognominatur Comes egregius, scilicet ut tunc erant, temporarii Officiales, ad nutum Regum instituti & amovendi.

g Habebant 4 liberos, qui omnes in Litaniis Ecclesiæ Montensis invocantur: & sunt Landricus, qui patri Sonegiæ succeßit & 17 Aprilis colitur; Aldetrudis & Madelberta Virgines, & post S. Aldegundem Abbatissæ Malbodienses; ex his Aldetrudis colitur 25 Februarii, Madelberta 7 Septembris: demum Dentlinus puer, quem Molanus cum S. Vincentio patre refert 14 Iulii. Quiescit hic Ressæ in Clivia, ideoque Theodorus Rhay S. VValdetrudem recensuit inter Illustres animas Iuliæ, Cliviæ &c.

h Altus-mons, monasterium a S. Vincentio potissimum constructum, ad Sabim fluvium, milliari uno distat Malbodio, de quo actum est pluribus ad diem 16 Ianuarii lib. 2 Vitæ S. Marcelli auctore Vrsione: quod hujus sacræ reliquiæ sint ad illud monasterium translatæ.

i Buxutum, vulgo Bossu, locus Comitatus titulo insignis, inter Bellomontium & Walcurtium.

k S. Gaugericus, Episcopuus Cameracensis, colitur XI Augusti.

CAPUT II.
Vita ejus solitaria, dein monastica. Colloquia cum S. Aldegunde.

[7] Interea erat quidam Sacerdos, a Gistenus nomine, habitans in locis desertis circa fluvium cujus vocabulum est Haina: [A S Gisleno pie admonita] qui habitum monachi quem prætendebat specie, moribus demonstrabat; quique pro sanctitatis suæ merito, a cunctis qui hunc nosse poterant, valde colebatur. Hic itaque divina monitus jussione, ad prædictam Christi famulam Waldetrudem exhortationis gratia crebro venire consueverat, & verbi Dei pabulo illius mentem reficere curabat. Quam cum vir Domini ab hujus mundi cupiditate frigescere, & cælesti desiderio accensam sanctæ conversationis habitum quærere agnovisset; montem illi quemdam, qui nunc Castrilocus dicitur, designavit; & ut sacro velamine accepto, in eo sibi cellulam, ad omnipotenti Deo serviendum, construi faceret, solicita admonitione persuasit. Qui videlicet mons, a prædicti viri Dei Gisleni cellula quatuor fere millibus distans, in superiori parte deserti situs erat. Beata autem Waldetrudis, admonitionem viri Dei libenter gratanterque suscipiens, non distulit opere perficere, quod sibi per famulum suum omnipotens Deus dignatus est imperare: sed statim misit ad quemdam illustrem virum, b Hildulfum nomine, qui per idem tempus valde inclytus ac nobilis, & secundum temporalem hujus seculi dignitatem potentissimus erat, [locū in monte per S. Hildulfum emit:] & per c conjugem suam eidem famulæ Christi propinquus extiterat. Hunc ergo solicite postulavit, ut supradictum locum, quem sibi divina clementia per famulum suum designaverat, a suis possessoribus dato pretio emere debuisset; illicque habitaculum sibi ad Domino serviendum præparare non negaret. Cujus precibus mox ille libenter acquiescens, locum, quem Christi famula poposcerat, [& cellani sibi construcurat:] emere curavit: eique in vertice montis ipsius, arbustis & vepribus radicitus abscissis, domum ad habitandum magna paravit solertia. Nec silentio præterire debemus miraculum, quod omnipotens Deus, ad ostendendum quantam famulæ suæ curam gereret, in ipso sancto propositi tirocinio exhibuit. Nam cum religiosissima Christi tiruncula ad domum sibi præparatam accessisset; [sed domus extructæ splendorens non ferens,] hanc latam atque spatiosam atque sublimem intuens, oculis abhorruit; & ex ipsa sui magnitudine oculis ejus valde displicuit. Humili scilicet mente humile atque remotum ab aspectibus humanis quærebat habitaculum in terris, ut celsum atque sublime inter frequentiam Angelorum mereretur habere in cælis. Mira res & vehementer stupenda mox secuta est. [ea subito turbine eversa,] Nam recedente Christi famula, eadem nocte totius domus fabrica subito turbine a fundamentis eversa est, ac longe divinitus projecta. Tum prædictus vir Hildulfus, in ejusdem montis latere, ei parvum & sanctæ religioni congruum habitaculum simul & oratorium, [aliam humiliorem exstruit:] in honore S. Petri Apostoli dedicatum, ubi ipsa illi designaverat, restruxit.

[8] Interea dilectissima Christi famula Waldetrudis, fervens spiritu, [a S. Autberto sacrum velamen accipit:] & magis magisque cælesti desiderio anhelans, juxta viri Dei Gisleni, cujus superius mentionem fecimus, admonitionem, ad Beatissimum d Autbertum Episcopum accessit, & ut velamen sacrum accipere mereretur petiit, & citius impetravit. Acceptis itaque ab eo sanctimonialibus indumentis, statim se suaque omnia Deo omnipotenti tradidit; [cellæ inclusa degit:] atque in cellula, quam sibi construi fecerat, se recludit; ibique eximæ conversationis exempla circumquaque dedit. Erat enim morum gravitate, mentis sobrietate, mansuetudinis lenitate, verborum moderatione incomparabiliter prædita; caritate autem erga Deum & proximum perfecta, curis pauperum ac peregrinorum provida, vigiliis quoque & orationibus ac jejuniis dedita. Studebat inter hæc toto mentis nisu cruciare carnem, voluntates proprias frangere, tumultusque hominum devitare, & quotidianis se lacrymis in ara cordis Domino libare.

[9] Quamobrem antiquus humani generis inimicus, qui ab initio bonis operibus resistere contendit, invidiæ facibus accensus, contra hanc totis viribus se in tentationem erexit. Denique quia publicum bellum se doluit perdidisse, ad occulta sese certamina iterum reparavit. [variis tentationibus molestatur:] Cœpit namque de fide & spe, quæ est in Christo Jesu, tentatione subdola mentem illius improbe pulsare: cogitationes quoque varias & illicitas cordi ejus importune ingerere. Et primo quidem immittebat ei memoriam possessionum, generis nobilitatem, familiæ defensionem, amorem rerum, superfluam seculi gloriam, escæ variam delectationem, & reliqua vitæ remissioris blandimenta; dehinc virtutis arduum finem, & maximum perveniendi laborem, nec non corporis fragilitatem, ætatis spatia prolixa. His igitur & hujuscemodi tentationibus maximam ei cogitationum caliginem suscitabat: tentans si quomodo posset hanc a proposito sancto avocare. Sed valida omnipotentis Dei manus, hæc pestifera Diaboli molimina facile destruxit. Respectus namque divinæ gratiæ ad ipsam citius rediit; & inter catervas satanæ se in acie stare deprehendens, ad sua mox arma cucurrit. Nam sese protinus in lamentum dedit, cum gemitu & lacrymis Dominum exorans, ut in hujusmodi certamine ne succumberet, sibi solatium largiri dignaretur. Cumque die nocteque crebris & prolixioribus a Domino precibus remedium flagitaret, [dæmonem apparentem] contigit aliquando ut hac de causa in oratione pernoctaret. Et ecce subito idem antiquus hostis in effigie hominis, quasi insultans, illi apparuit; extendensque manum, super pectus ejus posuit. [Christo invocato fugat,] At illa, cum Christi nomen celeriter invocasset; statim hostis fugam petiit: quem illa intrepida, Angelico videlicet roborata suffragio, huc illucque fugitantem, cum vituperationibus, & dignis opprobriis audacter persequebatur; Bene, inquiens, tibi contigit miser, bene tibi contigit: [& fugienti insultat:] tu es ille, qui dicebas in corde tuo: super astra cæli exaltabo folium meum, similis ero Altissimo. Ecce propter superbiam tuam a sede cæli expulsus, in tartarea morte, ut dignus es, a femina persequeris; & locum quem tu superbus perdidisti, Christus humilis humano generi, suo sanguine redempto, reparavit. His auditis, dejectionem suam hostis erubescens, mox quasi fumus evanuit, mentemque famulæ Christi hac tentatione fatigare ulterius non præsumpsit: & cui volens certamina intulit, virtute omnipotentis Dei compulsus est, occasiones victoriæ invitus ministrare.

[10] Recedente igitur tentatione, Waldetrudis, spinis erutis, velut exculta terra, uberius fructum dedit. [accipit varias instituti socias,] Nam cum eximiæ conversationis illius fama longe lateque crebresceret, cœperunt nonnullæ nobilioris generis feminæ ad ejus magisterium concurrere, & Domino dedicata castitate servire: libera namque a tentatione, jure facta est magistra virtutum. Soror quoque ejus, Virgo scilicet sanctissima Aldegundis, cujus superius mentionem fecimus, [S, Aldegundi ut in suo monasterio habitaret, invitanti non consentit:] visitationis gratia ex monasterio suo certissimis diebus ad eam venire consueverat, ut dulcia sibi invicem vitæ verba transfunderent, & suavem cibum cælestis patriæ, quia adhuc perfecte gaudendo non poterant, saltem sperando gustarent. Quæ cum loci parvitatem cerneret, paucasque adhuc sanctimoniales in obsequio sororis inesse vidisset; humano pulsata affectu, quasi compatiens paupertati illius, monuit, ut locum illum desereret, & ad suum monasterium properaret. Sed omnipotentis Dei famula, plus appetens laboribus pro Deo fatigari, quam transitoriis hujus vitæ honoribus perfrui, nullatenus consensit: sic namque metuebat paupertatis suæ securitatem perdere, sicut avari divites solent divitias perituras custodire. Nec prætereundum est, quod omnipotens Deus erga famulas suas ostendere dignatus est miraculum. Quadam namque die, cum ex more ad æternæ vitæ colloquia perfruenda in invicem convenissent; repente causa extitit, ob quam pro utilitate monasterii paululum extra claustra procedere cogebantur. Euntes itaque, & omnibus pro quibus jerant rite dispositis, [ostia clausa mox ultra vidot aperiri.] cum subito ad monasterium redissent, absente ostiaria; omnia ostia clausa & seris præmunita reperiunt. Sed mira res mox contigit: nam ut famulæ Christi ad aditum basilicæ pervenerunt, statim ostia, divinitus concussa, ita summa celeritate patuerunt, ac si orationem earum impedire perhorrescerent.

[11] Dehinc venerabilis Christi famula Waldetrudis, quia relictis mundi illecebris, cælestis Regis servituti non renuit humiliter subdi; denuo ad contemplationem cælestium civium meruit sublimiter attolli. Nam rursus vidit in spiritu virum de cælo descendere; [ab Angelo invisitur:] & cum Angelicam potestatem esse per spiritum agnovisset, statim tremefacta, quid de se vel germana sua in divino examine dispositum esset percunctari studuit; & an divini respectus gratiam aliquantulum mererentur, ab eo humiliter sciscitari curavit. Quam Angelus blande confortans edocuit, quod semper super eas Dominus sereno pietatis suæ intuitu respiceret, sicut ipse per Prophetam ait, Ad quem respiciam, nisi ad humilem & quietem & trementem sermones meos? [Isa. 66, 2] unde Psalmista ait: Oculi Domini super justos, & aures ejus in preces eorum. [Psal. 33, 16] Post hæc fuit ei divinitus revelatum: quod ipsa & germana sua, [& se cum S. Aldegunde salvandam intelligit:] Beata scilicet Aldegundis, unam mansionem & eamdem beatitudinem in regno Dei pro merito laboris sui essent habituræ: ad quam videlicet mansionem perveniunt alii sic, alii autem sic. His divinis revelationibus omnipotentis Dei famula instructa, non inani jactantia mentem in superbiam elevat; sed sese in arce humilitatis custodiens, tanto post devotior ad referendas Creatori suo gratias extitit, quanto erga se ejus beneficia majora cognovit; & facta est eo instantior in bono opere; quo certior de promissione. Interea omnipotens Deus famulam suam diutius intra seipsam latere noluit: sed quanti esset apud se meriti signis ac miraculis dignatus est declarare; ut posita super candelabrum lucerna claresceret, quatenus omnibus qui in domo Dei sunt luceret: de qua pauca virtutum bona, quæ ad memoriam redeunt, narrabimus; ut ex his paucis valeant ejus multa pensari.

ANNOTATA.

a S. Gislenus colitur 9 Octobris, ad Hainam fluvium Cellam-Apostolorum construxit, nunc monasterium & oppidum S. Gisleni dictum.

b Colitur S. Hildulfus 23 Iunii. De eo etiam agemus ad Vitam S. Vrsmari.

c Aya, S. Hildulfi conjux, suas hereditates cellæ seu monasterio S. VValdetrudis donavit, ibidem sepulta, colitur 18 Aprilis.

d S. Autbertus mortuus est 13 Decembris circa annum 670, ut ante illud tempus velamen sacrum acceperit.

CAPUT III.
Miracula, obitus.

[12] [Pecuniam ad captivos liberandos, divinitus auctam] Igitur cum die nocteque in lege Dei meditaretur, & ardenter quæreret qualiter sibi lucra pietatis augere potuisset; occurrit animo, ut aliquos captivos redimere debuisset. Vocato itaque uno puero ex ministris suis, tulit pecuniam, de qua ipsos captivos redimere cogitabat; & in stateram posuit, ut cognoscere posset, an sufficeret ad hoc quod volebat. Sed sicut scriptum est: Omni habenti dabitur, & abundabit; cœpit ipsa pecunia, in statera posita, miro modo crescere & præponderare. [Matt. 13, 12] Quod cum tremebundus puer aspiceret, valde admiratus est. Cui illa statim terribiliter præcepit, dicens, ut dum ipsa in corpore viveret, hoc miraculum nulli indicaret. Videlicet pertimescens, ne in virtute facti humano pulsata favore, [prohibet aliis indicari.] inde intus inanesceret, unde foris hominibus magna appareret. Exemplum etiam magistri sequens, qui ut nos ad viam humilitatis instrueret, de se ipso discipulis præcepit dicens, ut ea quæ vidissent nemini dicerent, quousque a mortuis resurgeret. [Matth. 17, 9]

[13] Alio quoque tempore, cum prædicta Christi famula Waldetrudis ad refectionem decubuisset; [vasculum vacuum potu replet:] una ex puellis, cellarium ex more ingressa, vasculum implevit potu, ut Christi famulæ prandenti deportaret. Sed cum incaute ambulans rediret, subito pes ejus lapsus est. Quæ cum ipso vasculo corruens cecidit, & potum omnem quem gerebat in terram fudit. Surgens autem tremefacta, ad cellarium redire cogitabat: ut vasculum iterum repleret. Sed cum repente oculos ad vasculum revocasset, ita in manu sua plenum invenit, ac si ex eo nec gutta quidem cecidisset.

[14] Post hæc quidam homo, cum quadam ægritudine nimium fatigaretur, diuque jaceret afflictus, contigit ut quadam die in mentis excessu deveniret: & ecce vidit quasi a dæmonibus traheretur. Cumque nimia vociferatione ad B. Aldegundem ac sororem ejus S. Waldetrudem clamaret, ut earum meritis & orationibus adjuraretur; repente de manibus eorum ereptus conticuit, & voces nullas insaniens emisit. Tunc his qui aderant magno pere suggessit, ut ante præsentiam Christi famulæ Waldetrudis deportari debuisset. Quod cum impetrasset, [ægrum sanat precibus & signo Crucis,] atque positus in cathedra ante eam delatus fuisset; mox Christi famula, ut eum nimia macie & defectione afflictum vidit, misericordia mota, manus in orationem extendens, super caput ejus posuit; & signo Crucis edito, omnem languorem quo detinebatur protinus fugavit; ita ut sanitati pristinæ restitutus, de cathedra qua illic evectus est surgeret & ambularet, cibumque solito more sumeret; qui jam per triginta dies, ut asserebant hi qui hunc devexerant, nullum omnino cibum ore tetigerat. Die autem dehinc quarta, mulier quædam cum filio suo parvulo, gravi ægritudine oppresso, venit ad eam, magnis precibus ab ea deposcens, ut ægrotantem filium manu sua tangere dignaretur. Christi autem famula, [puerum attactu,] ut erat misericordissima, doloribus compatiens maternis, assensum præbuit; manusque super semivivum humiliter posuit puerum: qui statim convaluit, cibum potumque de ejus mensa accepit, & materna solito more suxit ubera; cum, jam transactis quatuor diebus nullum cibum ore tetigisset. Dehinc oblatus est ei alter puer parvulus, jam semivivus, & necdum baptismatis unda perfusus: pro quo genitrix obnixis implorabat, precibus, ut ejus meritis saltem ad baptismi gratiam vivus pervenire mereretur. Cui mox Christi famula, [alium signo Crucis,] divino auxilio freta, manus imposuit: & cum signum Crucis capiti ipsius impressisset, illico omne pueri corpusculum miro modo contremuit, & vocem emisit; oculosque, quos ante clausos habebat, aperuit; & ex illa hora sanus effectus, & post hæc Sacerdos ordinatus, usque ad senectutem in vita perseveravit.

[15] Sunt & alia multa virtutum opera, ab ea mirabiliter gesta, quæ partim depereunte per oblivionem memoria narrare nequivimus, partim compendio brevitatis transcribere negleximus; ne prolixa scilicet lectio fastidium gigneret, cum possint legentibus hæc pauca, quæ diximus, & quæ quotidie ad sacratissimas illius Reliquias fieri cernimus, ad testimonium vitæ ejus abunde sufficere. Quid enim opus est de vita illius multa narrare, cum nunc usque ad corpus ejus tot virtutum documenta teneamus? Cæcis quippe lumen reddere, claudis gressum restituere, [claret a morte miraculis:] ægros curare, quoties ex fide petitur, ut vivens consueverat, hoc indesinenter facere & apud mortua sua ossa perseverat. Non est mirum si in vita sua multa facere mirabilia potuit, cujus ossa mortua in tot miraculis adhuc vivunt.

[16] Obiit autem S. Waldetrudis V Idus Aprilis: suscepta ab Angelis, [mortua 9 Aprilis.] deducta in cælestibus habitaculis, vivit cum Christo, gaudet cum Patriarchis & Prophetis, exultat cum Apostolis, triumphat cum Martyribus, æquata Virginibus, sociata Confessoribus. Hanc ergo nos quibus possumus precibus & laudibus prosequamur, orantes, ut nostri memor esse dignetur: ut nobis ille tribuat indulgentiam peccatorum, qui huic omnium laborum suorum præmium largiter reddidit: cui est honor & gloria, laus & potestas, cum Patre & Spiritu sancto, in secula seculorum. Amen.

APPENDIX
Ex Herimanno Abbate S. Martini Tornacensis.

Waldetrudis, Fundatrix Parthenonis Canonissarum, Montibus Hannoniæ, in Belgio (S.)

[17] Illustre S. Martini Cœnobium Tornaci fundatorem agnoscit S. Eligium, restauratorem vero B. Odonem Aurelianensem, ex auctoritate Radbodi Episcopi Noviomensis ac Tornacensis, anno Domini MXCII; idque sub habitu ac Regula S. Benedicti, biennio post ibidem ex assensu ejusdem Episcopi suscepta. [Circa annum 1110] In hujus monasterii regimine, B. Odoni ad regimen Cameracensis ecclesiæ assumpto, & inter Divos ad XIX Iunii commemorando, succeßit Segardus circa annum MCV; quo vivis exempto sub annum MCXXVII Herimannus, B. Odonis discipulus, Radulphi Propositi Tornacensis filius, ibidem cum tribus suis fratribus Deo serviens, Abbas electus. Hic postquam novæ ecclesiæ dedicationem anno MCXXXII celebrasset, de ejusdem sui monasterii restauratione tractatum conscripsit, qui ibidem adhuc Ms. extat, ex quo hanc Appendicem memoria dignißimam, ad SS. Waldetrudis & Aldegundis honorem Deiparæque in primis gloriam, nobis transcripsit R. P. F. Ioseph Ignatius a S. Antonio, Carmelita Discalceatus antiquitatis sacræ scrutator indefessus, in hæc verba.

[18] [Idæ sanctimonialis frater,] Cœperunt interea seculo renuntiantes, quamplures utriusque sexus, ad ecclesiam nostram conversionis gratia venire, nobisque de facultatibus suis tradere. Prima ergo, quantum mihi videtur, ad conversionem venit Ida, illa nobilis matrona, quæ fuerat conjux Fastradi Advocati, qui magnopere ecclesiæ nostræ restaurationem videre desideravit, sed morte præventus videre nequivit. Hæc … cum esset nobilissima, numquam tamen inter alias sanctimoniales nisi ultimæ ancillæ officium tenere voluit. Hæc fuit germana illius nobilis Principis Theodorici de Avesniis, qui eodem tempore in propria terra sua cœnobium Lesciense a fundamentis construxit, [Theodoricus de Avesniis] omnibusque officinis peractis monachos ibi posuit, & unde victum ac vestitum haberent abundanter providit: cujus cum mentio incidit, & alius referendi locus non erit, quiddam de eo dicam, unde legenti cuilibet & imitari volenti utilitas possit conferri.

[19] [ob exustas SS. Waldetrudis & Aldegundis ecclesias puniendus,] Hic itaque Theodoricus, vir nobilis & magnæ potentiæ, dum contra Comitem Montensem Balduinum frequenter bellum gereret, quadam die, congregata non modica militia, terram Comitis violenter intravit; multamque prædam adducens, inter cetera quæ ibi gessit, etiam duo monasteria sanctimonialium, Sanctæ scilicet Waldetrudis Montensis, Sanctæque Aldegundis Malbodiensis concremavit, pro eo quod ibidem milites sibi resistentes Comes posuerat. Eremita quidam in proxima silva, quæ Brocherota vocatur, commanens solitarius; vidit, sicut ipse referebat, non dormiendo sed vigilando, media die Sanctam Dei Genitricem Mariam in cælo, instar Reginæ præcelso throno residentem: illasque duas prænominatas Sanctas pedibus ejus se prosternentes, & de Theodorico Avesniensi, quod ecclesias earum combusserat, [differtur propter uxorem, 60 Ave Maria recitare solitam:] ultionem postulantes. Cumque vehementer conquerentes acrius justitiā expeterent; sancta Virgo sic eis respondebat: Parcite quæso, mihiq; nolite esse molestæ, quia nolo ad præsens eum gravare: uxor enim ejus Domina Ada quoddam servitium mihi facit, quo me sic familiariter adstringit, ut nec ipsi nec marito ejus pati possim aliquid fieri gravaminis. Cumque Sanctæ illæ requirerent, quod esset illud servitium, respondebat, Angelicam illam salutationem, quæ in terris principium mihi lætitiæ exstitit, singulis diebus mihi sexagies replicat; & vicies quidem prostrata, vicies genibus flexis, vicies autem stando aut in ecclesia aut in cubiculo aut in aliquo secreto loco; Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, & benedictus fructus ventris tui, mihi commemorat. Cum adhuc illæ Sanctæ, instantius multa deprecantes, sese vindicari importune exigerent; tandem sancta Virgo sic eis respondit: Rogo ut mihi ad præsens de hac ultione inducias deris; & ego promitto vobis quod veniet tempus, quando de eo justitiam faciam, & contra Dominam Adam nihil delinquam.

[20] Hæc ego in pueritia mea audiens, falsum esse credidi: [sed ab ea per divortium separatus occiditur:] postea vero verum esse potuisse non nimium dubitavi. Siquidem Abbas noster D. Odo, cum post duodecimum fere conversionis suæ annum, ad Episcopatum Cameracensis urbis fuisset promotus; consanguinei ejusdem Theodorici, contristati quod de conjuge sua prolem non haberet, consanguinitatis linea quarta eos propinquos esse, coram eodem Episcopo accusaverunt, & die statuto jurejurando confirmaverunt, sicque ecclesiastico judicio, cum jam plusquam viginti annis simul mansissent, conjugium illud dissolvi fecerunt. Vix autem dimidius annus transierat; & ecce præfatus Theodoricus, in silvam venatum pergens, ab Isaac de Berlenmonte insidiis circumventus, occiditur; & ad cœnobium Lesciense quod ædificaverat, relatus, in Capitulo ante sedem Abbatis sepelitur. Tuncque vulgatum est, verum esse potuisse quod solitarius se audisse dixerat, S. Mariam promittentem, quia eas vindicaret, ac contra Dominam Adam, jam ab eo separatam, nihil delinqueret. Eadem vero Domina a marito suo disiuncta, continuo relicta seculari pompa, ad cœnobium præfatum, quod cum viro suo construxerat, abiit, nec tamen ex toto proprietatem dimisit; sed ædificata sibi juxta ecclesiam domo lapidea, nolens gravare ecclesiam, [idem faciens ejus nepos bono fine moritur.] de redditibus suis usque ad finem vixit; frequenterque monachis quæ necessaria erant tribuit, & quod retulimus multis narravit. In tantum vero id diffamatum est, ut etiam Gosceguinus, filius Dominæ Idæ, primæ sanctimonialis nostræ, qui avunculo suo præfato Theodorico successit, easdem salutationes B. Mariæ quotidie replicaret, Militibusque suis eas dicere suaderet. Quamobrem & ipse, licet multa mala fecerit, tamen bono fine vitam terminavit: nam sentiens se valida ægritudine laborare, in eodem cœnobio monachus effectus est; sicque defunctus juxta avunculum suum, in Capitulo est sepultus.

[21] Hactenus Hermannus, qui anno MCXXXVII vita exceßit in Hierosolymitano itinere, postquam Romana peregrinatione perfunctus, Tornacensi Ecclesiæ proprium Episcopum ab Innocentio II impetrasset. Eadem hinc transcripta leguntur inter monumenta Lesciensis monasterii a D. le Bar Aquicinctino Priore collecta; qui ratus Letiensis alicujus monachi scriptum esse, multipliciter se torsit, nullum ejus monasterii Abbatem Odonem (sive ut ipse scribit, Addonem) nominatum inveniens: in quo non laborasset, si sua collectanea de Tornacensi S. Martini Abbatia consuluisset, & Cameracensium Episcoporum catalogos, ubi ipse tomo 8 ex coævo scriptore narrat quomodo Martinianensis Abbas Odo ad Cameracensem Episcopatum translatus fuit. Lesciense autem seu Lætiense monasterium in Hannonia est, de quo legi potest Vita Venerabilis Ludovici Blosii VII Ianuarii.

DE SANCTO HVGONE
ARCHIEP. ROTOMAGENSI HASPRI IN BELGIO.

ANNO DCCXXX

[Praefatio]

Hugo, Archiepiscopus Rotomagensis, Haspri in Belgio (S.)

Auctore G. H.

Inter labores nostros, in Actis Sanctorum elucidandis, non miminus censeri ille debet, quem in ipsis Sanctis secernendis adhibemus, dum sæpe in vnam eamdemque personam plures conflantur, & variorum hominum gesta vni attribuunur, aut certe ob ejusdem nominis similitudinem Acta vnius Sancti alteri aßignantur. [S. Hugo filius Drogonis,] Foret istud nobis hoc loco in S. Hugone operosius curandum nisi id nuper ab aliis fuisset factum. Porro habuit Hugo patrem Drogonem, avum Pippinum Herstallum, patruum Carolum Martellum, a quo eum ad Sedem Rotomagensem, & aliarum Ecclesiarum & Abbatiarum curam promotum fuisse, ex infra dicendis constabit. [falso creditus filius Caroli Magni,] Fuit postmodum alius Hugo, integro seculo junior, Caroli Magni Imperatoris filius, cui dictus Archiepiscopatus Rotomagensis cum fabulosa narratione tribuitur. Extat illa, incerto auctore ante quingentos facile annos consicta, quam nobis olim ex MS. Vedastino descripsit Thomas Luytens, [in Actis variis,] non diu postea Abbas Lætiensis creatus, cui tunc inscripta fuit Præfatio generalis ante Acta Sanctorum Ianuarii. Eamdem historiam nobis submisit Fredericus Flonëtus noster ex MS. Rotomagensi: quam etiam extare in monasterio Gemmeticensi tradunt Sanmarthani in Archiepiscopis Rotomagensibus. Postmodum Baldericus Episcopus Dolensis in Britannia minori anno XIV seculi XII creatus, [etiam a Balderico Ep. Dolensi scriptis:] & anno XXXI vita functus, eamdem narrationem in meliorem, ut ferebat ætatis conditio, stylum redegit, & Vrsioni Gemmeticensium Abbati, ejusdemque loci Congregationi inscripsit. Hanc habemus ex libro 13 Iacobi Guisii, qui eam in vndecim capita distinxerat, quam totam edidit Arturus du Monstier in Neustria pia cap. 8 Gemmeticensis monasterii, & capite sequenti discutit & explodit; quodque variis mendis & salebris, veritati historicæ & rationi chronologicæ repugnantibus, [ab aliis rejectis.] scateant, deducit. Idem fecerunt Sanmarthani in Archiepiscopis, vti diximus, Rotomagensibus. Ioannes Beslius, post historiam Comitum Pictaviensium & Ducum Aquitanorum, edidit tractatum accuratum ex auctoribus coævis de Gestis Hugonis dicti Abbatis, quem & Drogonem peperit Carolo Magno horum mater Regina, quos Ludovicus Pius Imperator secum in palatio nutriri fecit, & postmodum Drogoni dedit Episcopatum Metensem, & Hugoni cœnobialia monasteria; qui solum Abbas, non Episcopus, superfuit vsque ad annum DCCCXLIV, quando a Carolo Calvo missus ad Tolosæ vrbis obsidionem, in prælio VII Idus Iunii occisus est. [alibi non satis a S. Rome dio filio Caroli Martelli distinctus.] Hunc eumdem Hugonem, Caroli Magni filium, ab altero Archiepiscopo Rotomagensi, S. Remedio seu Remigio, filio Caroli Martelli, non satis reperimus distinctum in Chronico Novaliciensis canobii, quod in valle Alpium Segusiana est situm, dum Hugo Abbas filius Caroli Magni dicitur in monasterio Suessionensi S. Medardi obiisse Idibus Iunii, ibique sacrum ejus corpus honorifice quiescere humatum, vbi multas virtutes & miracula per eum Dominus operatus est, & magna veneratione ab incolis loci habetur. Quievit jbidem aliquamdiu corpus S. Remigii Archiepiscopi, vti ad hujus Vitam die XIX Ianuarii est relatum.

[2] Hoc ergo Hugone, filio Caroli Magni, amandato, cum fabulosis narrationibus; superest vt quæ de vero S. Hugone Archiepiscopo Rotomagensi scripta reperimus, [S. Hugonis Sacerdotis diploma signatum anno 714] hic subjiciamus. Ac primo S. Hugo, Sacerdos ac Primicerius Ecclesiæ Metensis, donavit villam Vigiacum Abbatiæ S. Arnulphi, Abavi sui, anno quinto Dagoberti vltimi Regis, id est anno Christi DCCXV; vnde colligimus eum circa annum DCLXXX natum fuisse, maxime si tempore Childeberti Regis Sacerdos fuerit, vti in diplomatis editis a Meurißio in Historia Episcoporum Metensium ad Acta S. Arnulphi legitur: ex quibus donationem S. Hugonis infra damus: [Compendiū Vitæ.] eique subjungimus aliquod Vitæ compendium ex Chronico Fontanellensi, quod & penes nos manuscriptum habemus, & nuper a Luca Acherio editum est tomo 3 Spicilegii veterum scriptorum; ac demum nonnulla de translatione corporum SS. Hugonis Archiepiscopi & Aychardi Abbatis Gemmeticensis, [& Historia translationis] ex variis collecta, subnectimus. Ex dicti autem Chronici Fontanellensis Actis constat, S. Hugonem, factione patrii sui Caroli Martelli, promotum fuisse ad Episcopalem dignitatem & alias cœnobiorum præfecturas, potißimum post annum DCCXX; quando, Chilperico II defuncto, promovit Theodoricum, [successit in Archiepiscopatu Rotomagensi Ranilando,] filium Dagoberti II Austrasiorum Regis. Vivebat adhuc eo tempore decessor S. Hugonis in Sede Rotomagensi, Radilandus seu Ranilandus aut Reginaldus; qui Ovonem, genere Frisium, monachum Fontanellensem in Presbyterum ordinavit, quem S. Vulfiannus, precibus a suspendio liberatū, eo adduxerat, e Frisia redux circa annum DCCXX, vti ad hujus Vitam diximus XX Martii. Ferunt Radilandum tribus annis Pontificatum geßisse: cui subdit Hugonem Ordericus Vitalis lib. 5. Historiæ Ecclesiasticæ pag. 562, vbi ista de eo habet:

Profuit in populo Domini venerabilis Hugo,
Et tribuit sanctæ subjectis dogmata vitæ.

Hic consobrinus Pippini Principis Francorum fuit, & octo annis tempore Gregorii II Papæ Archiepiscopus fuit. Ecclesiis etiam Parisiensi præfuit & Bajocensi, Abbatiis etiam Gemmeticensi & Fontinellensi. Quæ etiam apud eumdem Ordericum leguntur, lib. I pag. 366 & in MS. codice eburneo Ecclesiæ Metropolitanæ Rotomagensis, nuper edito a Philippo Læbbe tomo 1 Bibliothecæ novæ librorum manuscriptorum pag. 365, & referuntur ad annum Christi DCCXXII; [anno 722,] & post annos octo Sedis, ejusdem obitus ad annum DCCXXX, [mortuus anno 730. successorem nactu Rutbertum:] cum succeßione Ruthberti in Archiepiscopatu Rotomagensi. Eodem modo, inter Ranilandum & Ruthbertum, collocatur S. Hugo in codice MS. a nobis inter libros Reginæ Sueciæ reperto; jtem apud Democharem, Chenu, Claudium Robertum, Franciscum Pommerajum & Sanmarthanos in Catalogis Archiepiscoporum Rotomagensium. Consentiunt Tallepedius, in Antiquitatibus Rotomagensibus cap. 25; Dadræus, in Chronologia Archiepiscoporum Rotomagensium; ac demum series Archiepiscoporum Rotomagensium, cum statutis Synodalibus jussu Francisci II Archiepiscopi collecta & anno MDCXLVIII edita; vbi ejusmodi Vitæ compendium continetur. S. Hugo I, Drogonis Burgundiæ Ducis ex Adaltrude filius, primum Metensis Ecclesiæ Primicerius, Parisiensem & Bajocensem Ecclesiam vna cum Rotomagensi rexit, simul Abbas Fontinellensis & Gemmeticensis. Obiit Gemmetici circa annum Christi DCCXXX, V Idus Aprilis. Sepultus ibidem in basilica S. Mariæ, inde cum S. Aicrado Abbate Haspras postea translatus est. Sedisse traditur annos octo. Non dubitamus, quin Lectiones hodierni Breviarii Rotomagensis sint plane emendatæ. Nam in Breviario, quod habemus anno MDLXXXVII excuso recitantur novem Lectiones, ex sabulosa narratione Gemmeticensium a Balderico in alium stylum reducta: in Breviario vero anni MDCXXVII novi errores adjunguntur, dum in Lectionibus tribus appellatur S. Hugo II, Caroli Magni filius, & collocatur inter Menardum & Wilbertum; quod vt novitium commentum vltro corruit. Catalogi Episcoporum Parisiensium & Bajocensium eumdem S. Hugonem collocant ad annum DCCXXII, & consequenter filium Drogonis statuunt: & paßim omnes Sanctum æstimant.

[3] Tabulæ Martyrologii Romani eum referunt his paucis verbis: Rotomagi S. Hugonis, Episcopi & Confessoris. Allegatur in Notis Ioannes Molanus in additionibus ad Martyrologium Vsuardi, [cultus sacer.] qui latius de eo agit in Indiculo & Natalibus Sanctorum Belgii; sed nonnulla desumpta sunt ex fabulosa narratione, quam apud Vedastinos repererat. Errores Molani hauserunt & auxerunt Saussajus in Martyrologio Gallicano, Ghinius in Natalibus sanctorum Canonicorum, Wion & Bucelinus in Martyrologio Monastico, sed prudentius illa menda rejecit Menardus. At Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis eumdem memorat, sed novo errore scribit Carlomanni Regis filium, secutus Baldericum Episcopum Noviomensem, qui id scripsit lib. 2 Chronici Cameracensis cap. 29. In MS. Martyrologio Gemmeticensi ista reperimus: In partibus Rotomagi, loco qui pulchre nominatur Gemmetica, natalis S. Hugonis, sacræ Rotomagensis Ecclesiæ Archiepiscopi. Quæ brevius habentur in antiquo MS. Atrebatensi Ecclesiæ Cathedralis: Et depositio B. Hugonis, Rotomagensis Episcopi. Similia habet Grevenus in Auctorio Vsuardi.

DIPLOMA S. HVGONIS
Ex meurissio de Episcopis Metensibus.

Hugo, Archiepiscopus Rotomagensis, Haspri in Belgio (S.)

[1] Ego Hugo Metensis a Primicerius, Sacerdos humilis, & germanus meus vir illuster Arnulphus b Dux, nec non c Pippinus & Godefridus, istud assentaverunt in hunc modum & secundum tenorem istius litteræ. In nomine Christi, sub die octavo Kalendas Iulji, anno d quinto regni Domini Dagoberti Regis. Quoties, ut solet humana fragilitas, aliqua persona de hac luce migraverit; oportet suos heredes de ipsius facultate, pro animæ suæ remedio, ad loca Sanctorum delegare, [Intuitu pietatis.] ut eis in æterna beatitudine pro hac re merces accrescat. Ideo nos in Dei nomine Hugo Sacerdos humilis, & germanus meus illuster vir Arnulphus Dux, nec nō Pippinus & Godefridus, dum contigit ut genitor noster illuster vir Drogo, quondam de hac luce migraret, nostra fuit petitio ad venerabilem virum Luitbertum Abbatem, de basilica Sanctorum Apostolorum, quæ est foris murum Mettis civitate constructa, vbi e avus noster Dominus Arnulphus in corpore conquiescit, vt ibidem jam dictum genitorem nostrum Drogonem sepelire deberemus, [& pro animæ paternæ salute] & ipse Luitbertus benigno animo visus fuit præstitisse. Ideo nos tam pro ipso loco sepulturæ, quam & pro remedio animæ prædicti genitoris nostri, villam, nuncupatam Vigiacum, [donat Vigiacum villam.] sitam in pago Mettensi quam ipse genitor suus, avus noster f Pippinus, suo munere concessit, ipsam villam ad basilicam Sanctorum Apostolorum Clericis vel pauperibus alimoniam ibidem accipientibus, aut lectoribus ibidem servientibus a die præsenti per hanc chartulam donationis visi fuimus concessisse: hoc est tam infra murum quam & foris murum Mettis civitate, cum terris, domibus, basilicis, ædificiis, accolis, mancipiis, libertis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, farinariis, appendiciis, cultis & incultis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus & immobilibus, cum omni integritate seu adiacentibus ad se aspicientibus vel pertinentibus, vel omni genere quadrupedum, quidquid in ipsa villa Pippinus & prædictus genitor noster visi fuerunt tenuisse vel possedisse; ipse Abbas vel successores sui ad partem suprascriptæ basilicæ hoc habeant, teneant atque possideant: & quidquid in opportunitatem ipsius basilicæ ex inde facere decreverint, libero in omnibus potiantur arbitrio. Et, si, quod non credimus esse venturum, si nos ipsi aut vllus de heredibus aut proheredibus nostris, vel quæcumque opposita persona contra hanc paginam delegationis sive testamenti ambulare præsumpserit, aut aliquam caussam exinde removere tentaverit, inprimis jram Dei omnipotentis incurrat, & a liminibus Sanctorum efficiatur extranens, & sic marcescat in radice ut numquam florescat in ramis, & insuper componat intra ipsam basilicam & sacratissimo fisco auri libras quinque, argenti pondera decem, & quod repetit, evindicare non possit: sed præsens delegatio sive testamentum omni tempore plenissimam obtineat firmitatem stipulatione subnixa. Actum Mettis publice, sub die & tempore quo supra. Hugo, etsi peccator Sacerdos hanc delegationem sive testamentum a me factum firmavi. Arnulphus Dux hoc testamentum consentiens. &c.

ANNOTATA.

a Primicerii nomen, sicut indicat gradum in militia, ita etiam in dignitate Ecclesiastica: ita S. Augustinus in sermonibus de Sanctis inquit: Hodie celebramus natalem, quo Primicerius Martyrum migravit ex mundo. Ita Primicerius Sacerdotum, Diaconorum, Cantorum & similium dicitur: & Primiceria dicitur inter sanctimoniales in regula S. Cæsariæ a nobis edita 12 Ianuarii.

b Arnulphus Dux patri Drogoni in ea dignitate, utfilius primogenitus, succeßit: qui prædium Floriacum aliasque villas donavit eidem Luitberto, cujus hic mentio fit, in diplomate etiam a Meurißio vulgato, signato anno Christi 706 Indictione 4, regnante Childeberto Rege anno regni ipsius decimo: qui vltimus character melior est, & reliqui, quorum tūc necdum vsus erat, repudiari debent ut intrusi a posteris Annus autem decimus, ex Chronologia alibi posita, caderet in annum 708. In eo diplomate Hugo frater appellatur Sacerdos, hinc diximus circa annum 680 aut non diu postea natum fuisse.

c Hi etiam duo fratres S. Hugonis aßignantur ab Andrea du Chesne in Historia Burgundionum lib. 2 cap. 1 & Meurißius in Actis S. Arnulphi, vbi Godefridum asserit Ducem Saxoniæ fuisse, & donasse amore B. Arnulphi villam de Flavigniaco, anno XII Theodorici Regis, quo anno Drogo horum pater donavit villam Mariolam.

d Annus quintus Dagoberti vltimi incidit in annum 715 qui mense Iunio mortuus est anno 716.

e Avus hic sumitur pro abavo, vti sæpius proproavo & aliis in recta linea majoribus: ita Pippinus infra recte ejus avus dicitur, cujus erat S. Arnulphus proprie dictus avus.

f Hic est Pippinus Herstallius, mortuus anno 714, 16 Decembris.

VITÆ COMPENDIVM.
Ex Chronico Fontinellensi, cap. VIII.

Hugo, Archiepiscopus Rotomagensis, Haspri in Belgio (S.)

BHL Number: 4032

[1] Hugo, filius Drogonis, vir venerabilis; a matre, nomine a Adaltrude, progenitus; b nepos Caroli, sagacissimi Principis; [S. Hugo Archiepiscopus Rotomagensis,] Archiepiscopus Rotomagensis Ecclesiæ; post Benignum, regimen hujus cœnobii suscepit, ab anno Dominicæ Incarnationis septingentesimo vigesimo tertio, Indictione sexta, qui erat annus Principatus Caroli c nonus, Gregorii vero secundi Papæ annus d septimus instabat: rexitque istud cœnobium per annos e novem, menses duos, & dies tredecim: id est, vsque ad annum decimum sextum Principatus antefati Caroli, Gregorii vero præfati Papæ decimum septimum, Dominicæ quoque Incarnationis septingentesimum & trigesimum, indictione decima tertia. Hic etiam Præsulatum Ecclesiæ Parisiacæ, simulque Bajocassinæ cum Rotomagensi tenuit, factione scilicet patrui sui, Caroli Principis, extra decreta tamen Canonum: cœnobia vero nobiliora, Fontinellam & Gemmeticum: [rexit etiam Episcopatus Parisiensem & Bajocensē Abbatias Fontinellam & Gemmeticum:] prædia vero regia, quæ ejus insederunt animo. Non enim causa perversæ cupiditatis, aut aliquo seculari fastu, a patruo suo Carolo Principe, sive a Regibus Francorum qui ejus tempore sceptra Regni hujus tenuerunt, (id est f Childeberto, Dagoberto, Chilperico, Clothario, nec non & Theoderico) ea impetrabat: sed ut statim Ecclesiis Christi contraderet, sciens scriptum, quod ea hereditas bene reconditur, quæ Deo custode servatur. Mater denique ejus, Adeltrudis, ut prædiximus, nomine, filia fuerat g Warattonis, nobilissimi Majoris domus regiæ, atque h Anfledis conjugis ejus: qui plurima huic monasterio largiti sunt prædia.

[2] [educatus ab Anflede avia materna,] Denique prædicta religiosa & strenua matrona Anfledis, avia sua, derelicta Warattonis, ad nutriendum susceperat ipsum Hugonem, Patrem demum gloriosissimum. Hæc igitur, prudentiæ & providæ industriæ spiritu plena, animum pueri fertur quotidianis admonitionibus roborasse, vt sese, cum omnibus quæ habebat, Dei servitio manciparet. Vnde factum est, vt sacrarum litterarum studio imbutus; coævos suos sapientia & religione anteiret; secundumque sanctam suggestionem præclaræ nutricis ac aviæ suæ Anfledis, cœpit terrena cuncta despicere, & ad regna cælestia viriliter anhelare, simulque patrimonia plurima Ecclesiis Christi contradere: quæ cuncta si qui plenius scire cupiunt, scrinia civitatum Rotomagensis, Parisiacæ, & Bajocassinæ, & hujus cœnobii Fontinellensis, simulque Gemmeticensis revolvant, illicque invenient, quantam solicitudinem ac pervigilem curam de constructione, propagatione, & administratione, ac exaltatione Ecclesiarum habuerit. Hujus pater Drogo, filius prædicti Pippini Ducis Francorum, frater Grimoaldi & Caroli nobilissimorum Principum, defunctus est anno ab Incarnatione Domini septingentesimo i septimo, Indictione quinta, tempore veris. Succedit & isdem vir venerabilis Hugo in sede Rotomagensi, k vigesimus tertius a Mellone primo Pontifice ejusdem vrbis. Rector quoque sive Procurator vrbis Parisiacæ, l trigesimus quintus a B. Dionysio constituitur. Porro in regimine hujus cœnobii Fontanellensis a B. Wandregisilo septimo in loco; similiter a S. Philiberto in regimine cœnobii m Gemmeticensis.

[3] [donavit Fontinellensibus villam anno 713,] Hic namque vir venerandus Hugo, dum adhuc n laicus foret, largitus est Benigno Abbati o Vierlaicum villam, quæ sita est in pago Tellau super fluvio Eora, quæ ipsi de jure prædictorum parentum suorum legitime obvenerat. Facta est hæc largitio ab anno Dominicæ Incarnationis septingētesimo decimo tertio, Indictione vndecima, qui fuerat annus Dagoberti junioris Regis tertius, [aliam anno 718,] Pipini autem Ducis XXVI, XI Kalend. Iuliarum die, feria quarta. Inter reliqua autem prædia ab eo contradita, etiam Witflanam villam largitus est p Wantoni Abbati, anno primo Clotharii Regis: quem Carolus, post fugam Chilperici ac Ragenfridi, Regem sibi statuerat. Et possessa est ab hoc cœnobio vsque ad regimen Witlaici Abbatis, [alias accepit Abbas illorum.] per annos quadraginta tres. Huic glorioso Præsuli largitus est quidam Illustris, nomine Bertus, portionem aliquam de villa Digmaniaco, quæ sita est in pago Ocismensi, in centena Alanzoniensi, & illam rem quæ vocatur Vanda, in centena Sagiensi; similiter in territorio Cenomannico rem illam, quæ dicitur Veringo seu Metiago, quæ appellatur Avanacourte. Edita est hæc largitio anno q vndecimo Theoderici Regis, patris Chilperici, demum Regis novissimi ex genere Merovingorum. De patrimoniis enim, a prædicto glorioso Præsule huic loco largitis, sive a fidelibus Christianis impetratis ac susceptis, qui nosse cupit, testamenta ab ipso edita revolvat; & tunc probabit nihil me de eo sinistrum aut dixisse aut scripsisse. Mensatas … ad vnumquemque mensem sufficienter præberent alimoniam; idcirco memoria ejus in benedictione manet.

[4] Expletis namque laudabilis cursus sui annis, migravit ad Dominum, r VI Idus Aprilis, qui erat annus Dominicæ Incarnationis septingentesimus trigesimus, Indictione decima tertia. [moritur anno 730, sepelitur Gemmetici,] Corpus ejus Gemmetico cœnobio, quo etiam vita discessit, in ecclesia sanctæ Matris ac perpetuæ Virginis Mariæ, venerabiliter sepulturæ est traditum; conditaque est a Fratribus illic habitantibus supra tumbam illius s repa, diversis metallis decorata, ob amorem videlicet, sanctitatem ac reverentiam illius: nullus enim ante eum ejusdem cœnobii Rector, nec post eum tot prædia ac possessiones in jure ipsius venerabilis loci contulit ac impetravit, sicut ipse facere curavit, veluti testamenta ipsius cœnobii legentibus liquido patet. Hic dimisit in hoc cœnobio Fontinellensi calicem aureum & patenam auream, pensantes libras quatuor, vncias duas: turriculam auream, [legavit varia Fontinellensibus.] pensantem libras sex: capsam auro & gemmis decoratam continentem pignora diversorum Sanctorum: plurima enim bonitatis gessit opera, quæ dinumerare laboriosissimum est. Nobilis enim extitit genere, sed non inferior religione. Hæc quidem de venerando Patre ac Domno Hugone dicta sufficiant.

ANNOTATA.

a Adaltrudis, in Annalibus Metensibus ad annum 693 dicitur Anstrudis, filia Warattonis Majoris-Domus, derelicta Bertharii occisi.

b Nepor ex patre, Caroli Murtelli fratre.

c Annus Caroli nonus a morte Pippini patris, licet non statim successerit.

d Imo decimus, nam creatus est 22 Maji anni 714. Ejus Vitam dedimus 13 Februarii, & infra recte annus eius 17 cum anno Christi 730 componitur.

e Imo septem solum, & ita in numeros annorum errorem surrepsisse etiam observarunt Sanmarthani & alii.

f Rexerunt Childebertus ab anno 698 ad 711, tum Dagobertus III vsque ad 716, dein Chilpericus vsque ad 720, & ejus tempore apud Austrasius Clotharius IV vix annos integro: denique Theodericus ab anno 720 ad 737.

g Waratto, sive Warado succeßit Ebroino interfecto, Major-Domus circa annum 681 mortuus anno 684.

h Anfledis, matrona nobilis & strenua laudatur in Annalibus Metensibus, & in Historia jussu Childebrandi scripta & Fredegarii Chronico annexa cap. 99. Videtur Aliflida dici in Annalibus Francicis brevibus, & anno 713 mortua.

i Hic annus 707 more Francorum, tunc a Paschate annum incipientium, qui in Annalibus Francicis variis sub initium tomi 2 Scriptorum Historiæ Francorum apud Andream du Chesne dicitur mortuus anno 708. In Stemmate genealogico Dagobertino a nobis edito ante 3 tomum Actorum Martii, Drogoni duci nomen ἄπαις per errorem typothetarum adjunctum monemus: ne aliquis inde offendatur sed infra correctius illud excusum datur.

k Aliis vigesimus quintus aut sextus.

l Aliis trigesimus septimus.

m Imo sexto loco apud Gemmeticenses collocatur a Sanmarthanis.

n Erat Sacerdos & forsan Primicerius Ecclesiæ Metensis: hinc nomen laici pro necdum Episcopo aut Abbate sumitur.

o In Vita 2 S. Wandregisili auctore monacho Fontanellensi, quidam Erembertus, parens Hartbaini ibidem monachi facti, contradidit S. Wandregisilo prædium aliquod Virtlaicum, situm in pago Tellau super amnem Eura cui alterum prædium potuit adjunxisse S. Hugo. Fluvius Eura, aliis Aura, Audura, Haura, Normanniam separat a Perchensi Franciæ Comitatu. Ad hujus amnis sinistram ripam est oppidum Tilliers, cujus territorium hic pagus Tellan dicitur. Interim pagus Tellan etiam est in Augustodunensi diœcesi, vbi amnes Warinna & Tellas, vnde Tellan pagus, uti dicetur 14 Aprilis ad Vitam S. Lantberti, ex Abbate Fontinellensi Archiepiscopi Lugdunensis.

p Wanto, sive Wando subrogatus est Benigno, a Ragenfredo Majore-Domus deposito.

q Ergo anno Christi 730, sed forsan aliquis annus ex præcedentibus substituendus, cum eo anno dicatur mortuus.

r Imo V Idus seu die 9 Aprilis.

s Repa circulus, e voce Celtica Reep, qua Belgæ adhuc vtuntur. Hinc supple quod deficit in commentario ante Vitam S. Bathildis Reginæ num. 26, vbi ipsa narratur, ex Vita S. Eligii, jußisse crepam ex auro atque argento mirifice fabricari, quam super Confessoris membra deponere deberet; & pro crepa lege repam; atque intellige coronam amplam, supra sepulcrum pensilem, instar vmbellæ.

DE TRANSLATIONE CORPORIS S. HVGONIS.
ad Præposituram Hasprensem.

Hugo, Archiepiscopus Rotomagensis, Haspri in Belgio (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Gallicanas ac Belgicas provincias seculo Christi nono fuisse a Nordmannis, [In devastatione Nordmannorum,] Daniæ ac vicinorum regnorum populis, misere devastatas, notißimum est, & ab omnibus paßim scriptoribus relatum. Quæ autem tunc obvenerint Gemmeticensi cœnobio, non exacte leguntur seorsim excusa. In gestis Normannorum ante Rollonem Ducem hæc prima sunt, quæ ad Sequanam fuerunt peracta: Anno Domini DCCCXLI, [cœpta anno 841] Northmanni, ab Oceano Euripo Rotumam, sive Rotomagum, irruentes, rapinis, ferro ignique bacchantes, monachos populumque cædibus vel captivitate deleverunt, & omnia templa & loca, flumini Sequanæ adhærentia, depopulati sunt, & multis acceptis pecuniis, recesserunt. Sed sæpißime sequentibus temporibus fuerunt reversi: quapropter a monachis Fontanellensibus, [fuerunt corpora SS. Wandregisili & Ansberti an. 858 alio delata:] anno DCCCLVIII, sanctissima ossa piique cineres egregii Confessoris Christi Wandregisili ac sancti Præsulis Ansberti, ob metum & conculcationem nefandorum Gentilium, de Fontanellæ monasterio, propriis effossa sepulcris, ad ipsorum Sanctorum prædium, quod dicitur Bladulphi villa deportata sunt, & inde ad alia loca; uti monachus Fontanellensis, qui videtur interfuisse, describit in Miraculis S. Wandregisili, & nos inde excerpsimus ad Acta S. Ansberti Archiepiscopi Rotomagensis, [uti & SS. Hugonis & Aichardi Hasprum,] die IX Februarii. Eadem verba, nominibus Sanctorum mutatis, videntur dici posse de corporibus SS. Hugonis Archiepiscopi Rotomagensis & Aichardi Abbatis Gemmeticensis, quæ propriis apud Gemmeticenses effossa sepulcris, ad ipsorum Sanctorum prædium, quod dicitur Hasprum villa, deportata sunt, sive dicto anno DCCCLVIII, sive alio istius seculi, ob metum & conculcationem nefandorum Gentilium Nordmannorum. Dies translationis in Gemmetiensi Martyrologio aßignatur XXIX Martii.

[2] Est Hasprum villa cum Præpositura monastica, sita ad mediam viam inter Cameracum & Valencenas, [villam Gemeticēsis monasterii:] ad dexteram ripam Sallæ fluvii, Hannoniæ adscripta. Quam villam, inquit Baldricus lib. 2 Chronici Cameracensis cap. 29, vtrum ab antea possessam subjacuisse prælibato monasterio de Gemegio, an tunc temporis, aut a Rege, aut a quolibet Principe, pro remedio animæ, receptationi Sanctorum traditam fuisse dicamus, incertum est. Et nonnullis de Actis horum Sanctorum interpositis, addit: His nimirum apud hanc villam posthac remanentibus, monasterio facto, [ubi clarent miraculis:] monachis delegatis ad laudem eorum, pius & misericors Deus multa imo & celeberrima virtutum prodigia dignatus est operari, intantum sane, ut nemo ex vicinis potentibus, aut in expeditionem aliquando transeuntibus, ullam præsumptionem ante hac audeat irrogare. Hæc ibi, quæ aliquanto latius explicantur in MS. Chronico Hannoniensi Iacobi Guisii, lib. 14 cap. 6 his verbis: In quo quidem spatio devastationis Nordmannorum, dicta Sanctorum corpora in tot & tantis, Haspris & in confinibus, coruscaverunt miraculis, ut totus populus vicinarum vrbium ad devotionem dictorum Sanctorum allicerentur: vnde Imperatores, Reges, Principes & Comites dictam cellam donariis, privilegiis, largitionibus, & munificentiis ampliaverunt. Nordmannis finaliter atque Danis pacatis & ad fidem conversis, tunc pacis tempore Abbas Gemmeticensis cum toto conventu legatos misit, ad cellam Haspris, [& retinentur frustra repetita a Gemmeticensibus,] quatenus dicta Sanctorum corpora eis remitterentur. Super quibus Prior & Episcopus Cameracensis cum nobilibus territoriorum circumvicinorum congregati, decreverunt similiter hujus causa Imperatoris adire præsentiam. Qui Imperator decrevit finaliter, ut certis pactionibus & interventionibus, inter monasterium Gemmeticense & cellam Hasprensem ex una parte, & Imperatorem & dictas ambas Ecclesias ex altera, pacifice & concorditer peractis, dicta Sanctorum corpora perpetuo Haspris manerent, quod stabile & firmum remansit vsque in hodiernum diem. Hæc ibi Guisius. Tunc forte inter pactiones fuit talis, ut aliquæ Reliquiarum partes donarentur Gemmeticensibus & Rotomagensibus: [pars brachii fertur Rotomagum.] nam partem brachii S. Hugonis olim argenteæ thecæ inclusam fuisse, a veteri elencho sacrorum pignorum, anno MDLV vltima Iulii confecto, liquere, testantur Farinus in Nordmannia Christiana pag. 676 & Sanmarthani in Archiepiscopis Rotomagensibus. Sed ea Reliquiarum donatio potuit contigisse, quando Præpositura Hasprensis Abbati Vedastino fuit transcripta: cujus occasio ita describitur a Baldrico loco indicato.

[3] Quia monachorum Hasprensium Abbas Gemmeticensis longe aberat, eosque rarissime pro difficultate longinquitatis visitare solebat; in libertatem soluti, seculum sectabantur, irregulariterque viventes, usque ad tempus Gerardi Episcopi, utpote absq; Rectore, periclitabantur. Quod videns Episcopus, Abbatem, [ob dissolutam vitam monachorum,] ut hoc corrigeret, sæpe commonuit: sed quia, ut diximus, longe aberat, correctionē morabatur. Contigit autem Episcopum pro Ecclesiastica solicitudine forte per hanc villam transitum facere, & Leduino Abbati Vedastino (comes enim erat itineris) obscœnam monachorum conversationem indicare. Salubri etiam imo competenti consilio hortatus est illum, ut si quas res S. Vedasti in vicinia prælibati cœnobii haberet, eas siquidem pro hoc monasterio, quod sibi esset contiguum, commutaret, huncque locum pro compendio æternæ remunerationis meliorare satageret. Qui inter hujusmodi colloquia incertus hæsit, & tamen ac si difficile recusavit. Nec multo post temporis intervallo Abbas salubriter consultus, bene & diligenter considerata opportunitate, [Asprum subjicitur Vedastino Abbati,] notum fecit Episcopo, se executorem fore monitionis, si ab ipso Abbate Theodorico commutationem impetrare valeret. Vnde lætus Episcopus, continuo directa legatione, Abbatem Theodericum adorsus est, monstrans animæ periculum, ni tempore sibi consuleret; & quod cum longe esset positus, locum commutare deberet. Quod si nollet, adjuncto sibi Balduino Marchione, falsos monachos expelleret locumque emendare cum omni auctoritate satageret. Super quod Abbas competenti consilio usus, mandatis Episcopi satisfacere æstimavit: rebusque S. Vedasti, quæ in sua vicinia circumjacent, susceptis, villam Hasprum Leduino Abbati contradidit. Hæc autem commutatio coram Rotberto Rege Francorum, coramque Comitibus, Balduino videlicet Flandrensium & Richardo Rotomagensium facta est, & ab eisdem corroborata. Hæc Baldricus. At prædictæ commutationis diploma edidit Miræus lib. 2 Diplomatum Belgicorum cap. 29, & iterum, sed superfluis recisis, in Notitia Ecclesiarum Belgii cap. 88, & inde hæc transcribimus.

[4] [& diplomate confirmatur,] Ego Leduinus, Abbas cœnobii pretiosi Confessoris Christi Vedasti, primum duxi scriptum fieri de quibusdam rebus prædicti Patris Vedasti, nostris tēporibus commutatis, rursumque receptis. Nota res est, & penes nos scripto retinetur, cum ceteris donationibus, a Francorum Regibus B. Vedasto collatis, villam quæ vocatur Anglicurt, quæ est in Belluacensi Episcopio, antiquitate esse hæreditariam cum familia S. Vedasto. [anno 1044,] Sed nostro tempore, dico anno Incarnationis Jesu Christi millesimo quadragesimo quarto, per Gerardum Cameracensem & Atrebatensem Episcopum sic peractum est, ut nos consilio Seniorum & vicinorum, nec non nostrorum Fratrum, cellam quæ dicitur Haspra, a Comite Richardo & Theoderico Abbate Gemeticensis cœnobii dono acciperemus, quia vicinior nobis erat: ipsi quoque Anglicurt cellulam, viciniorem sibi, nostra donatione possiderent. Testes hujus rei fuerunt Richardus Comes; Robertus Archiepiscopus, frater ejus; Richardus, filius Richardi; Robertus, frater ejus; Warinus, Bellovacorum Præsul, nostræ congregationis frater. Actum Rodomis mense Januario, in octava Epiphaniæ, Indictione sexta, regnante Serenissimo Rege Francorum Roberto, anno Imperii sui XXVIII. Tunc, teste Baldrico ante citato, Abbas Leduinus, ut ædificator videlicet idoneus, locum cum summo studio ad laudem & venerationem Sanctorum, qui ibidem quiescunt, emendavit, novisque ædificiis & claustro regulari insignire festinavit.

[5] [corpus delatum ad dedicationē templi Hasnoniensis:] Quando templum Hasnoniensis monasterii, ad Benedictinos translati, fuit reparatum & dedicatum anno MLXX, delata eo fuerunt corpora SS. Hugonis & Aichardi, & aliorum viginti trium, quos nominat Mejerus in Annalibus Flandriæ ad dictum annum. Fuimus nos in Præpositura Hasprensi VII Decembris anni MDCLXII, & venerati fuimus sacra hæc lipsana, [in theca argentea depositum.] quæ vidimus collocata in theca affabre concinnata ex argento, Philippi Gaverelli Abbatis munificentia, uti testatur Arnoldus Raißius in Hierogazophylacco Belgico pag. 241. Hæcne an alia antiquior Translatio S. Hugonis sit, quam Vedastini Religiosi die XIX Ianuarii celebrant, officio ex die Natali accepto, non divinamus: cum ejus quam recolunt Translationis nullam distinctam memoriam, nullam historiam scriptam habeant. Metropolitana S. Viti ecclesia Pragæ digitum istius Sancti unum habet, [digitus Pragæ.] anno MCCCLXXII allatam per Carolum IV Imperatorem, ejusmodi sacrorum thesaurorum undecumque colligendorum studiosißimum, uti constat ex Diario Reliquiarum prædictæ ecclesiæ, nuperrime vulgato per Thomam Peßinam a Czechorod, Decanum & Officialem ibidem.

DE S. CASILDA VIRGINE,
BVRGIS IN HISPANIA.

SEC. XI

[Commentarius]

Casilda, Virgo, Burgis in Hispania (S.)

AUCTORE D. P.

CAPUT I.
Sanctæ Virginis Acta & Ætas.

Supra civitatem Burgensem, ad passuū millia circiter viginti, [Ad lacus S. Vincentii in diœc. Burg,] versus Orientem pagus est, nomine Boëtius, sub altissima rupe positus; ex qua fonticulus effluens, apud pagum prænominatum descendit, & duos in lacus ingreditur; quibus tantam vim salubritatis & virtutis infundit, ut omnes sanguinis fluxum patientes, cum hac aqua lavantur, statim liberentur. In jugo autem montis, unde fonticulus oritur, ædes est sacra, S. Casildæ dicata. Ita Marinæus Siculus, de rebus Hispaniæ lib. 1, Titulo de fontibus, utique exaggerans beneficium, illudque fonti tribuens, quod ad invocationem Sanctæ referunt alii, qui nec lotionis ibidem faciendæ meminerunt, nisi quod ibi lavans cælesti monitu Casilda sanitatem recuperaverit, perpetua exinde Patrona fluxum sanguinis patientium. Iidem communi consensu tradunt, [ecclesia S. Casildæ.] non pago (quem Burvevam constat vocari) sed fonti nomen fuisse Boëtii, cui deinde sacratior a S. Vincentio appellatio acceßit: an propter aliquas ejusdem Reliquias ibidem aliquando cultas, aut alia ex causa, non definimus; minus autem credimus, ipsum S. Vincentii corpus eo translatum fuisse a Christianis duobus Sacerdotibus, fugientibus Maurorum manus Valentiam occupantium: quod tamen in S. Casildæ Vita Hispanica, infra citanda, dicitur: cum longe diversa sint, quæ ex certioribus & antiquioribus monumentis de S. Vincentii translatione dedimus ad XXII Ianuarii.

[2] [Hujus Acta ex Breviario Burg.] Acta prædictæ S. Casildæ, non quidem antiquißima, sed tamen aliis Hispanicorum de ea scriptorum narrationibus longe præferenda, Burgensis ecclesia conservavit: in cujus Breviario (quod per Reverendissimum Dominum Paschasium Episcopum Burgensem epitomatū, examinatum ac lucidissime correctum & ex ejusdē jussu impressum anno MDII habemus) eorumdem Actorum pars, per novem lectiones divisa, sic proponitur. Igitur cum parentum nostrorum peccatis exigentibus, Agarenorum multitudo innumerabilis Hesperiæ non modicas occuparet regiones, citra & ultra portus; [Regis Toletani Saraceni filia,] tunc Toleti Rex erat longævis in temporibus, Cano nomine, vir utique præpotens & armis strenuus, qui bellicas diu suetus fuerat in Christianos producere acies, innumeraque fidei orthodoxæ intulerat damna; plurimos autem Christianos captivos suo detinebat in regno. Huic vero fidei Christianæ tam valido hosti, dispensatione divina unica fuit filia, Casilla nomine; ut stirps tam nequam florem proferret miri candoris, & super quem Spiritus Domini conquiesceret.

[3] Virgo quippe regia ita ab infantia sua in virtutum creverat fastigium, & cor ejus pietas (quæ secundum Apostolum ad omnia valet) adeo miro repleverat modo, visceraque ipsius velut gladius bis acutus penetraverat; ut totam Dei famulam in suum dominium vindicasse videretur. [1 Tim. 4, 8] Stupendo namque & inenarrabili modo ipsam Spiritus ille deificus, per devotionis incendium sursum agebat in Deum; per compassionis molliciem, transformabat in Christum; per condescensionis pietatem, inclinabat ad proximum. [Christianos captivos reficere solita,] Fervido siquidem a teneræ ætatis suæ annis tenebatur affectu, ita ut afflictis, & permaxime Christianis, licet Saracenica nata esset ex prole, intentissimæ compassionis teneritudine condescenderet; & si quid penuriæ aut defectus in aliquo cerneret, pii cordis dulcedine rigabat in lacrymis. Sane ingenitam habebat clementiam, quam superinfusa Dei pietas duplicabat: itaque ipsius liquescebat pietas ad captivos pauperes, ut quibus non poterat manum, exhiberet affectum.

[4] Consuetudinis quidem ejus erat, omni die infallibiliter, nisi aliquis esset impediens casus, per viscera pietatis Christi, ob reverentiam almiflui Jesu, captivos inopes Christicolas sua tam grata præsentia visitare, ipsisque per largitatis impensionem manus porrigere adjutrices; pectoris gerens in scrutinio aureis litteris conscriptam Davidicam sententiam, qua intonuit, Beatus qui intelligit super egenum & pauperem, in die mala liberabit eum Dominus. [ex iis quæ suæ sustentationi erant destinata,] Hoc vero non a morituro, sed ab immortali didicerat magistro: unde & illorum, quæ in sui & familiæ sustentationem a patre largiebantur, sola tertia contenta parte, reliquas duas partes Christianis donabat captivis. [Psal. 34, 10] Mira res & insolita! Naturali excisa oleastro, contra naturam sui generis, in bonam transivit olivam, ut quiret bonum afferre fructum. Unde tam infructuosa arbor ramum valuit tam uberem producere? Certe quia sic bonitas immensa ex æterno suæ voluntatis proposito præviderat fiendum.

[5] [scrutanti quid sinu ferret patri,] Hactenus Breviarium illud: cetera ne omnino desiderentur, facit eorumdem Actorum ecgraphum, in paucis verbis breviatum aut mutatum, quod Burgis ad Cardinalem Baronium missum est ab iis, qui sanctam hanc virginem dolebant non fuisse Romani Martyrologii tabulis insertam, quam in bibliotheca Vallicellana tomo CD reperimus. Ita ergo continuatur historia: Rex de filiæ pietate in Christianos factus certior, cum eam observaret, deprehendit tandem Christianos adeuntem: sciscitatur quidnam in sinu collecto ferat. Rosas, dixit. Intulit ille manum, [Rosas, dixit, & exhibuit.] & rosas invenit. Credidit pater filiam falso insimulatam, & dimisit. At illa Christianos nihilo minus adivit, explicataque sinus cibaria protulit: nam quæ in manu parentis rosæ visæ sunt, panem esse & carnem Christiani famelici sunt experti. Tandem cum Casilla virgo morbo immedicabili laboraret, [ad latus S, Vincentii sanata, ibi manet.] nullamque salutis ejus spem Regi facerent medici, divinitus est admonita, se nisi in lacubus S. Vincentii, in territorio Burgensi, ubi tunc res Christiana vigebat, nullatenus posse sanari. Regem orat ut ipsam eo dimittat. Rex ad Concilium retulit. Visum omnibus est, regiæ virginis saluti consulendum esse. Abiit ergo, Deo monstrante iter, & sanitati pristinæ restituta, juxta lacus eosdem, in jugo montis prærupti, reliquam vitam frequentibus miraculis consummavit. Hæc in illo Ms. eademque verbotenus fere in ipso originali contextu, nec plura, haberi, persuademur a Tamajo Salazar, iisdem pene verbis utente, nisi quod initio ac fine admisceat aliqua ex infra refutandis figmentis.

[6] Addit Vita Hispanica, non tantum in ipsius S. Casillæ sinu, sed & in canistris quas puellæ ejus ferebant, rosas repertas: morbum Virginis, fluxum sanguinis fuisse: petitam per legatos a Rege Christiano securitatem transitus; [Alia quædā addita in Vita Hispan.] captivos Christianos omnes libertate donatos: in transitu cujusdam pontis obvium horribili specie dæmonem fuisse, ut equo consternato ipsam in flumen deiiceret demergeretque; sed ab Angelo econtra apparente coërcitum fugatumque; baptizatam esse virginem in ecclesia S. Vincentii, lacubus adjuncta: comitatum ejus omnem nomen fidei Christianæ dedisse, mansisseque inter Christianos; ipsam ad obsequia sua retinuisse apud se duas puellas nonnullosque ministros; eamdem voluisse sibi domū & oratorium juxta prædictos lacus ædificari, sed quidquid de die ibi constructum erat, id totum noctu Angelicis manibus translatum fuisse in summitatem montis, itaq; istic jussum opus fieri: denique Angelico admonitu præsciam futuræ mortis, postulasse a Deo sanitatem, potißimum a fluxu sanguinis, omnibus se invocaturis, & coram S. Vincentii altare animam exhalasse; tum vero ultro sonuisse campanas ecclesiæ illius, Regemque Christianum frequentia miraculorum, ad ejus corpus crebrescentium, motum, custodiam illius demandasse Decano & Capitulo Burgensis Ecclesiæ. Quæ utrum auctor ex ingenio suo, an ex veteribus monumentis hauserit, in medio relinquimus.

[7] [Alii perperā referunt ad 15 Apr.] Tamayus de Salazar, in suo Martyrologio Hispanico ad diem XV Aprilis, more suo antiqua novaque permiscens; post Acta a se compilata, varias de eadem Sancta quæstiones movet, & omnes vel ex pseudepigraphis Iuliani Toletani Chronicis, vel ex auctorum recentiorum conjecturis definit; quas nihil hic attinet examinare. Pro die XV, quo mortua sit, citat etiam Auli Hali epigramma, sublestæ, ut cetera hujus generis, fidei. [mortua circa medium seculi XI] Annum mortis MXLVII aut ML plerique designant; sed auctorem non proferunt. Tamayus putat eos testimonio irrefragabilis testis, cum Sancta moreretur viventis, refutari evidenter, dum ad hæc chronici verba; S. Casilda virgo Toletana, Deo sacrata, centenaria major moritur ad Viruescam (est hoc oppidum pago supra nominato vicinum) XV Aprilis dum, inquam, ad dicta jam verba notatur in margine annus MCXXVI. Sed nulla, ut diximus, apud nos est istarum quisquiliarum auctoritas: & infra apparebit, referri ante eum annum patrata ad S. Casildæ invocationem miracula.

[8] Simile est argumentum ab eo ductum, quod Alcmæon (quem præcitatus Aulus Haulus fingit fuisse Casildæ patrem) anno dumtaxat MLIII fœdus cum Ferdinando Magno Rege Castellæ pepigerit, neque credibile videatur, [fingitur centenaria obiisse an. 1126] bellis adhuc flagrantibus filiam regiam fuisse dimittendam ad partes Christianorum. Deinde quod idem Alcmeon adhuc in vivis fuerit anno MLXXV, proindeque filiæ centenaria majori, tanto supervixisset tempore, ut annum ætatis CXLIII debuisset exceßisse. Sed hæc omnia corruunt, si ex fideliori Burgensis ecclesiæ testimonio verum S. Casildæ parentem Canonem serves, qui ante Alcmeonem regnarit; [& filia fuisse Alcmeonis,] & grandem illam Virginis ætatem annumeres figmentis, nulla auctoritate probandis. Malumus autem de tempore, quo vixit aut mortua Sancta sit, nihil asserere. Basilius de Arce in Historia D. Virginis de Sopetran, impressa Madriti anno 1615, cap. 5, vitam hujus Sanctæ refert, tamquam quæ soror ex patre Alcmeone fuerit Petrani Principis, [sororque Petrani.] qui ante Casildam ad Christi fidem miraculose conversus, ab ipsaque B. Virgine baptizatus, loco isti originem & nomen dederit, ubi postea sub annum MCCCLXXII fundatum est Benedictinorum cœnobium. Sed quidquid de Petrano illo sit, nos hanc ejus cum S. Casilda germanitatem gratis confictam arbitramur.

CAPUT II.
Miracula & cultus S. Casildæ.

[9] Reverendus admodum Dominus Alphonsus Diez de Lerma, Protonotarius Apostolicus, [Miracula ex Vita Hispan.] Thesaurarius & Canonicus sanctæ Burgensis Ecclesiæ, Archipresbyter Rojensis, & pro Decano atque capitulo Burgensi Rector Ecclesiæ S. Casildæ, anno MDLIII Vitam & miracula hujus Sanctæ Virginis, Castellano sermone a se conscriptam, & ab Inquisitoribus probatam, imprimi fecit dedicavitque Don Petro Fernandez de Velasco, Castellæ Conestabili, Duci de Frias, Comiti de Haro &c. Hic post narratam, quam supra posuimus, vitam (quam etiam Truxillus, Marietta, Ribadineira referunt, hoc solo discrepantes, quod pro Canone scribant Aldemonem) plurima esse testatur S. Casildæ miracula, ex quibus ad vitandam prolixitatem, paucißima dumtaxat & memoria digniora referre voluerit; quæ nos ex eo damus, Latine reddita.

[10] [Pauperum oppressor punitur anno 1121,] Nobilis quidam Birvescensis subditos suos nimiis gravabat exactionibus, quas qui præstare non poterant, jubebantur nudis pedibus supra spinas ambulare. Maritorum ergo vicem dolentes uxores, consilio inito, ad pervigilium in S. Casildæ agendum conveniunt, ipsaque illa nocte nobilis ille crepuit, & vexatio a subditis ejus cessavit anno MCXXI.

[11] Burgensis puella, a suo sponso accusata adulterii, præstito ad sepulcrum S. Casildæ de sua integritate juramento, [falso accusata liberatur 1146.] cum fidem neque sic obtineret, in desperationem acta, coram omnibus sese præcipitem dedit ex altissima rupe: sed inventa est supra petram quamdam illæsa, sertum ex rosis ibi inventis plectere, dicens se a S. Casilda fuisse sustentatam, ne ad petram illam collideretur, anno MCXLVI.

[12] [sanatur letale vulnus,] Didacus de Rojas, Pozæ Dominus, in bello Granatensi collum letaliter saucius, S. Casildæ se commendavit, novemdiale vovens: quo facto periculum quidem mortis evasit, collum autem a plaga inflicta retinuit distortum, usque dum votum suum completurus advenit; integramque sanitatem meritus, in pignus gratitudinis obtulit argenteum calicem.

[13] [& varii a fluxu sanguinis,] Matrona quædam Vallisoletana, gravi fluxu sanguinis debilitata, ad ecclesiam S. Casildæ sese deportari in carruca jussit, novemdiale ex voto solutura: cum ecce eversa inter rupes carruca devolvi cœpit in preceps. Hoc in periculo ad exorandam Sanctam conversa mulier, eam sibi apparentem habuit, atque subito sanam se, vehiculum vero integrum esse vidit.

[14] Sanguine per nares copiosius fluente moriturum se timebat vir quidam ex Roja, cumque S. Casildæ invocasset auxilium, repressus taliter est periculosus ille fluxus, ut integre sanus ad ecclesiam venerit; protestatusque sit magnam suæ substantiæ partem in medicos expensam, per varia quoque sancta loca peregrinatum se frustra, remedium denique inveterato malo a S. Casilda impetrasse.

[15] Matrona Bilbaensis, propter fluxum sanguinis a medicis deposita, cui jam, velut expiraturæ brevi, cereus benedictus tenebatur in manu; a circumstantibus consanguineis S. Casildæ est commendata, cum voto quod ipsam pro novemdiali obsequio ad ecclesiam ejus ducerent: quod & fecerunt, impetrata mulieri subita sanitate.

[16] Mariæ textricis, Salinarum inquilinæ, filius parvulus, [puer in præceps lapsus servatur,] interim dum mater sua, novemdiariæ religionis causa, hic occupatur, de rupe prolapsus est: accurrit ad clamores matris, S. Casildam invocantis, hujus devotæ domus Capellanus Joannes Nonnius de Piernegas; descendensque cum aliis quibusdam hominibus, ad reportandum corpus pueri illudque sepulturæ mandandum, salvum atque incolumem invenit.

[17] Domina Abbatissa Medinæ de Pumar, soror Illustrissimi Domini Conestabilis Castellæ, [hemorrhoici plures curantur,] graviter fluxu sanguinis debilitata, post recuperatam ex voto sanitatem novemdiale persolvens pensum, suas hic vestes in memoriam beneficii, insuperque ornatum carmosinum donavit.

[18] Thomas Ximenes Najarensis, copiosum per os atque nares sanguinem emittens atque depositus a medicis, recepta sanitate, non solum novenam religiose absolvit; sed quotannis venire ad hanc ecclesiam visitandam perseveravit.

[19] Primariæ nobilitatis matrona Valentina, hæmorrhœæ morbo extra spem vitæ deducta, cum de S. Casilda inaudiisset, magnam erga eamdem concepit devotionem; votique sui compos facta, post novemdialem devotionem ornamenta quædam obtulit, eleemosynæ nomine.

[20] Sanguine etiam per nares profluente graviter infirmatus Don Henricus de Rojas, filius illustrissimi Domini Marchionis Deniæ & Lermæ, ad S. Casildam venit; & propter redditam hic sanitatem, casulam sericeam fusci coloris reliquit.

[21] Matrona Logronensis, ad mortem sanguineo fluxu deducta, & S. Casildæ intercessione servata, novemdiale hic suum persolvit, & satis bonum ornamentum donavit.

[22] Serenissima Domina & gloriosæ memoriæ Imperatrix Isabella, Caroli quinti invictissimi Imperatoris, Regis ac Domini nostri, uxor, [inter quos Isabella Imperatrix;] non sine periculo vitæ nimio sanguinis excessu laborans, notitiam S. Casildæ habuit, & voto nuncupato subito sana fuit: ideoque regiam suam vestem, ex aureo stamine contextam, una cum quingentis ducatis, ad ornamentorum confectionem, huc mittendam curavit, & horum ornamentorum faciendorum curam Illustrissimus Dominus Conestabilis habuit.

[23] [captivus redditur libertati,] Nonnemo apud Mauros captivus vota sua ad S. Casildam direxit: quæ eidem magno cum splendore per noctem apparens, hominem duxit ad navim aliquam, in qua liber transfretans in Castellam venit, novendiariamque persolvens devotionem, verum esse quod scribimus testatus est.

[24] Domina Mentia Alfonsi de Cacaberos, uxor Hieronymi de Campo civis Palentiolæ, hæmorrhœa laborans, subitoque sanata ad invocationem S. Casildæ, sacrum ejus corpus visitare advenit, & eleemosynam largam obtulit.

[25] [in preceps lapsa invenitur salva,] Anno MDXLVI die VI Januarii in sabbato, Maria de Movilla, filia Alfonsi civis Bueçensis, dum querneis quibusdam ramis scindendis intendit, ex rupe hac decidit: descendit autem in auxilium ejus Joannes de Rota, qui tum in ecclesia aliquid operis pingebat, & omnibus membris sanam invenit.

[26] Anno MDXLVII, die XIV Julii, D. Alfonsus Diez de Lerma, Archipresbyter Rojensis, [colici dolores sedantur,] Burgensis Canonicus & hujus sanctæ domus Rector, mori metuens ex gravissimis colicæ passionis doloribus, qui sibi illo die supervenerant; Dominæ suæ S. Casildæ commendavit se, & subito sui voti reus fuit, atque eleemosynam solvit.

[27] Sebastianus de Salinis, sartor, civis Burgensis, habitans in vico S. Gadeæ, die IV Maii, [ob sanguinis vomitum miraculose repressum an. 1550] anno MDL cœpit copiosum sanguinem per os emittere, usque ad diem XVI ejusdem mensis; quando sanguis ab eo tanta prorupit vehementia, ut de vita actum medici dicerent. Eo redactum visitavit pictor præmemoratus Joannes de Rota, ægrumque admonuit fiduciam in S. Casildæ patrocinio collocare, ita evasurum discrimen. Audiit æger opportune monentem, ipsumque monitorem suum ablegavit ad domum Canonici Alfonsi Diez de Lerma, Rectoris ecclesiæ S. Casildæ gloriosæ, ut ab eo mereretur aliquid Reliquiarum ejus accipere. Misit Rector quod ad manum erat, clavem ejus arcæ, in qua S. Casildæ corpus asservatur. Quam ubi Sebastianus devote suscepit, & exosculatam e collo suspendit; repressus est subito sanguineus vomitus, neque guttam vel unicam deinceps dedit. Ergo votum vovit Sebastianus de adeunda S. Casildæ ecclesia cum catena ad pedes, & de armilla ferrea circum brachium gestanda per annum unum, quo se S. Casildæ mancipium profiteretur, votumque prout voverat implevit. Hujus miraculi fama cum esset ad Castellæ Conestabilem perlata, [Burgis instituitur solennis processis] reique veritas satis examinata, rogavit dictus Illustrissimus Dominus Decanum & Capitulum Burgense, ut S. Casildæ imaginem Burgos deferendam, insignique pompa circumducendam processionaliter curarunt; prout magno cum splendore, musicorumque omnis generis instrumentorum concentu, factum in festo SS. Petri & Pauli, comitantibus ipso Comestabili ejusque uxore D. Juliana Angela de Arragon & Uço: qui etiam eidem imagini obtulerunt multas vestes sericas auratasque, & alia pretiosissima ornamenta, cum calice inaurato valde pretioso, ad gloriam & honorem Dei atque benedictæ Matris ejus & hujus beatæ Virginis Casildæ.

[28] Matrona Burgensis, ex vico S. Stephani, nomine Maria Diez de la Hesa, [duæ matronæ sanantur a fluxu sanguinis,] cum sese ex fluxu sanguinis admodum infirmam videret, die VII Decembris anni MDLI in Vigilia sanctæ Conceptionis Dominæ nostræ, Canonicum Alfonsum Diez de Lerma, S. Casildæ Rectorem rogavit, daret sibi aut collo suo appenderet clavem præmemoratam: quam cum impetrasset, &, post osculum impressum, collo appendisset; subito se confirmatam sensit, votumque fecit visitandæ ecclesiæ S. Casildæ, ibique eleemosynam offerendi.

[29] Domina Maria de Padilla, Comitissa de Buen-dia & Dueñas, eodem morbo conflictata, ut sese S. Casildæ commendavit, sana fuit; & ad eam novendiale factura venit, oblationem ferens pretiosi calicis & ornamenti sacri.

[30] [curantur infirmitates variæ,] Plurimi viri, mulieres, pueri diversis infirmitatibus, præsertim sanguinei fluxus laborantes commendaverunt se Dominæ nostræ S. Casildæ: cum multaque devotione accedentes ad ejus sanctum corpus in sua ecclesia visitandum, per ejusdem Beatæ intercessionem, sanitatem referunt expetitam.

[31] [publicis necessitatibus succurritur,] Omnes villæ & oppida hujus regionis circumvicinæ, quoties necessitas aliqua publica ingruit, devotas huc instituunt processiones, sacrisque & orationibus ex voto persolutis impetrare solent postulata, pluviam scilicet, sanitatem aut pacem, prout contigit desiderari. Præcipue autem in die festo S. Casildæ nona Aprilis, & Letaniarum aliisque diebus festivis, nec non die tertia Paschalis & Pentecostalis solennitatis, cleri ac populi multitudo maxima huc undique confluit, peractisque sacris & precibus cum gaudio remeat.

[32] Multi viri, mulieres, pueri & animalia ceciderunt ex rupe, cui inædificata est ecclesia S. Casildæ, admodum scabra & aspera valdeque alta, quam tamen devotionis ergo genicularim adscendunt quam plurimi; [sine noxa ex rupe vel in lacus lapsi plures,] multi etiam prolapsi sunt in lacus S. Vincentii, rupi vicinos valdeque profundos; nemo tamen unquam damnum tulit, ne ipsa quidem animalia, pedes vinculatos habentia. Multa etiam alia omnis generis miracula quotidie Deus ac Dominus noster in prædicta ecclesia operatur, quæ, ne prolixitas molesta sit, omittuntur in hac brevi relatione; verissima autem & frequentissima esse comperiet is, qui hunc locum devote visitaverit: hæc autem scripta sunt ad laudem & gloriam Dei & Matris ejus benedictæ, atque hujus sanctissimæ Virginis.

[33] [Cultus S. Casildæ in ecclesia Burgensi] Abest quidem, inquit Tamaius de Salazar loco citato, S. Casildæ memoria a martyrologiis antiquioribus: at in Hispanorum historiis, Sanctoralibus & Breviariis nihil tam notum quam ejus anamnesis. Metropolitana ecclesia a multis retro seculis ejus celebrat commemorationem; & quidem ritu Duplicis cum quatuor cappis, ut notatur in Kalendario, cum hac propria oratione: Propitiare quæsumus, Domine, famulis tuis, per sanctæ & gloriosæ Casillæ merita gloriosa, ut ejus pia intercessione ab omnibus semper muniamur adversis, & in præsentibus angustiis adjuvemur. Aliam ex antiquis Brevariis & præcipuo suo quodam vetustißimo Ms. recitat Tamayus, [& alibi,] forte ipsi ecclesiæ S. Casildæ soli propriam, aut in ecclesia Toletana post susceptionem Reliquiarum ejus compositam, his verbis: Tuorum, quæsumus Domine, servorum suscipe vota; & intercedente B. Casilla Virgine tua, cujus reliquiis præsens splendescit sarcophagum, ruptis criminum nexibus, qui devote eam veneramur, ad gaudia mereamur transire cælestia. Cauriense, Civitatense, [Reliquia,] Seguntinum & Palentinum breviaria antiqua idem Tamayus allegat: & ad diem hunc IX Aprilis collocans festum Reliquiarum, in metropoliticæ Burgensis ecclesiæ sacrario requiescentium, easque in annotationibus enumerans num. 10 recenset brachium & scapulam S. Casillæ Virginis: in ipsius autem elogio ad diem XV dicit, anno Domini MDXXIX die XXX Julii, corpus sanctum a primo in sublimiorem sacrophagum fuisse translatum: ubi DC, non D debere legi, suspicamur ex silentio Alfonsi supra memorati, tam illustrem actionem nequaquam præterituri, si suo tempore contigisset.

DE SANCTO GAVCHERIO PRIORE CANONICORVM REGVLARIVM AVRELII IN AGRO LEMOVICENSI

ANNO MCXXX.

[Praefatio]

Gaucherius, Prior Canonicorum Regularium Aurelii, in agro Lemovicensi (S.)

G. H.

[1] Lemovicum, Aquitaniæ primæ urbs ad Vigennam fluvium celebris, plurima habet in sua diœcesi monasteria antiqua Ordinum Benedictini, Cisterciensis & Augustiniani: inter hæc fuit Prioratus a S. Gaucherio seculo Christi undecimo constructus, in loco Aurelio dicto, tribus leucis ultra Vigennam fluvium Lemovico distante. [Cultus sacer in Ecclesia Lemovicēsi:] Natalis S. Gaucherii incidit in diem IX Aprilis, quando celebrem cultum habet in Ecclesia Lemovicensi, uti antiqua Acta Mss. habent inde ad nos transmissa, in sex Lectiones, quæ in Officio Ecclesiastico solebant recitari, distributa: quæ eadem edidit postmodum Philippus Labbe, [Vita in Lectiones distributa.] tomo 2 Collectionis rerum Aquitanarum novæ bibliothecæ Manuscriptorum librorum pag 560 & sequentibus. Hujus Vitæ illustre compendium extat in Breviario Lemovicensi, auctoritate Raymundi Lemovicensis Episcopi & consensu Capituli anno MDCXXVI excuso, ubi ex præcepto festum S. Gaucherii celebratur sub ritu semiduplici, & Lectiones secundi Nocturni recitantur de Vita S. Gaucherii.

[2] Magnum ex Vita elogium edidit ad hunc IX Aprilis in Martyrologio Gallicano Saussayus: [elogium apud Saussaium] verum dum asserit eum comunicasse cum S. Leonardo religiosum consilium, non debet intelligi, quasi simul vixerint, cum idem Saussaius ad diem VI Novembris scribat, S. Leonardum a Chlodoveo Rege de sacro fonte susceptum, edoctumque a B. Remigio Archiepiscopo Remensi, id est plusquam annis quingentis ante nativitatem S. Gaucherii. Verum, ut infra in Actis dicitur, pernoctans apud S. Leonardi sepulcrum, flagitavit obtinere desiderii sui effectum.

[3] Franciscus Blosius, Regis Christianißimi Consiliarius ac Locum-tenens, Præses Generalis in Comitatu & territorio Meuthlensi, loco natali S. Gaucherii, edidit anno MDCLII Francico idiomate Vitam ejus translatam ex Actis Latinis, [Vita Gallicæ edita,] sibi ex antiquo Legendario communicatis a CL. V. Antonio Wion Domino Herovallio, & ex aliis monumentis hinc inde auctam; in qua cap. 15 inter discipulos S. Gaucherii, præter S. Stephanum Fundatorem Ordinis Grandimontensis infra memoratum, [discipuli S. Stephanus, Lambertus Episcopus Encolismen & S. Faucherius,] numerat Lambertum, dein Episcopum Engolismensem, & primum Abbatem monasterii B. Mariæ de Corona a se fundatum, quem & Sanctum appellat, quod poterit examinari ad diem XIII Iunii, quo obiit anno MDXLVIII. Tertium addit discipulum S. Faucherium, cujus caput asservatur in altari Ecclesiæ Aureliensis vna cum capite S. Gaucherii: quod etiam observavit Ferrarius in Catalogo generali, in quo ad hunc diem ita scribit: In territorio Lemovicensi S. Gauctrerii Auctoris monachorum S. Augustini; & in Notis addit, ejus reliquias ibi in magna veneratione haberi; vna cum reliquiis S. Faucherii monachi ejusdem Ordinis.

[4] [An vixerit in monasterio S. Rufi Avenione.] Carolus Fremon, in Vita Gallica S. Stephani Grandimontensis cap 5 & 6, agit de hujus habitatione apud S. Gaucherium: quem asserit duobus annis vixisse inter Canonicos Regulares monasterii S. Rufi, prope Avenionem constructi. Quod si verum est, deberet id contigisse sub Abbate Bertrando, postmodum Episcopo Barcinonensi, de quo egimus VI Martii in Vita B. Oldegarii Episcopi Barcinonensis capite 1. Est illud monasterium S. Rufi postea Valentiam translatum.

[5] Mortuus dicitur S. Gaucherius in versibus infra anno MCXL, octoginta tunc annos natus, vnde colligimus natum esse anno MLX. [Tempus vitæ.] Verum in Actis dicitur mortuus anno MCXXX, adeoque natus foret anno ML, & sic rectius cellulam Aureliam cœpit inhabitare anno MLXXI: in quo & Acta & versus conveniunt.

VITA
Ex MS. Legendario Lemovicensi.

Gaucherius, Prior Canonicorum Regularium Aurelii, in agro Lemovicensi (S.)

BHL Number: 3272

EX MS.

CAPUT I.
Ortus, studia, discessus in Aquitaniam. Vita eremitica.

LEC. I.

Gaucherius, territorio Rotomagensi, a Meuthlensis oppidi indigena fuit, parentibus religiositate clarissimis procreatus; [Natus in diœcesi Rotomagensi,] vico autem S. Petri, cui nomen b Egosus educatus. Cujus vitam, cum adhuc esset clausus vtero matris, Dominus quasi quodam præsagio volens notificare mundo, [quis futurus esset indicatur matri] genitori ejus manifestavit nocturno silentio. Nam ut audivimus ab ipso, nocte quadam, cum mater ejus esset gravida de illo, in somniis vidit se tenere restem vnius cymbali, quæ tam prolixa videbatur quod de terra usque ad cælum protendebatur; quam restem suspensam in cymbalo cum manu traheret, cymbalum in cælo sonaret. Quæ visio bene convenit Dei famulo Gaucherio, [gemina visione;] qui etsi ductus propagatione carnis, quod signatur per restem, domans eam sub levi jugo Christi, factus est cymbalum tinniens: quia quemadmodum sonantibus cymbalis fit quædam vox commotionis, [significans] quod populus Christi debeat properare ad Ecclesiam Dei; ita & famulus Dei Gaucherius quodam modo fuit cymbalum; quia exemplo vitæ, & prædicationis voce commovit plebem, ne tardaret ire ad Creatorem suū. Vidit etiam in somniis genitrix ejus, cum nondum editus foret, humanis visibus se tenere sursum duo cornua lunæ ambabus manibus: luna autem pro defectu carnis ponitur; quia ad tempus videtur crescere, & decrescere, sed cum incipit per defectionem decrescere, cornua solent attenuari. Quæ omnia bene assignantur Dei famulo; quia cum onere carnis, quæ ad tempus deficit, esset oppressus, bina cornua tunc tenebat manibus: quia superbiam & lasciviam suæ carnis subjugavit suis manibus; id est cum geminis alis virtutis, scilicet duobus præceptis, caritatis Dei videlicet & amoris proximi, qui amor ignitos sui dilectione per angustum callem facit tendere, & sursum, despiciendo terrena, facit ire ad cælestia. Hoc amore succensus Dei famulus Gaucherius, in hac peregrinatione solo corpore constitutus, cogitatione & aviditate sic in illa æterna patria est conversatus: quia vestimentum quod induit in baptismate, servare studuit per innocentiam vitæ, quod est attenuare cornua lunæ, id est incentiva carnis vitia domare usque in finem vitæ; Euangelista attestante, Qui autem perseveraverit usque in finem hic salvus erit. [Matt. 10, 22]

LEC. II

Adveniente itaque tempore subintrantis infantiæ, a parentibus liberalibus studiis diligenter traditur: in quo doctrinæ collatio cum vbertate ingenii consentiens, eruditissimum duplicato bono, [proficit præclare in studiis:] idest naturæ & industriæ, reddiderunt. Atque ut in eum perfectio litterarum plene conflueret; docibilis puer, quæ audierat, quasi thesaurum sibi commissum, pectoris armariolo tenaci memoria bene recludens, parvi temporis articulo ad bivium Pythagoricæ litteræ perductus, sinistrum ramum devitavit, [evitat lasciviam:] id est lasciviam hujus mundi, qua illa solet ætas occupari. Dexterum quippe ramum a primo juventutis flore prosecutus est Dei famulus Gaucherius: [amat virtutem:] quia sicut apis prudentissima in studio quæque bona colligens, reposuit in arca mentis, quæ postmodum erat mellificaturus populo Dei dulcedine sui verbi: quatenus, per arctam viam quæ ducit ad vitam, exemplo sui sequerentur. [adhæret Reynerio viro pio,] Factus namque adolescens adhæsit cuidam viro, nomine Reynerio, vita & fama valde religioso: cui servivit diebus plurimis fiducialiter; sed potius pro Christo familiariter: abillo enim sumpsit maxime vitæ suæ initium, & subiit Christi tirocinum & castitatis domicilium. Sub eodem fere tempore venerandus Magister Humbertus, Lemovicæ Sedis Canonicus, cujus iste erat familiaris scholasticus, [tum Humberto Canonico Lemovicensi.] forte in illis partibus regebat studium, cui etiam aperuit sui animi desiderium: cujus admirans adolescentiam, & animi desiderium: cujus admirans adolescentiam, & animi constantiam, blandis sic alloquitur eloquiis: Fili carissime Gaucheri, si hoc residat in animo tuo quod mihi confiteris verbo, sequere me in mea patria, quæ multum numerosa est; & spero in Deum, qui semper confortet desiderium, invenies aliquem loculum tuo animo aptum, in quo poteris Domino servire, qui tibi porrigat manum pietatis suæ.

LEC. III.

Cum autem jam esset natus annos fere decem & octo, & pertimesceret contaminari de his, [cum illo discedit in Aquitaniam:] quæ succrescunt humano generi, secutus sui Magistri Humberti monita, sciens & ipse a Domino esse prædictum, Omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem propter me centuplum accipiet & vitam æternam possidebit: [Matt. 19.] ideo athleta Dei hac promissione suffultus, loricam fidei indutus, patriam viduaturus, reliquit patrem & matrem, [assumpto Germundo socio, ] & pios parentes, & dulcem patriam; & sociato sibi Germundo, venerabili viro, ejus futuro Canonico, sed tunc temporis sui secreti ignaro, sequens doctorem supradictum, venit in partes Aquitaniæ. Cum illo ergo providentia Dei venit in hanc provinciam, & hospitatus est in c Leonardi villa, cujus maximam miraculorum audiverat famam. [pernoctat apud sepulcrum S. Leovardi,] Pernoctavit illa nocte ante sepulcrum beati viri, cujus conversationem & vitam optabat imitari; flagitans ab eo humillimis precibus, ut apud Deum obtineret sui desiderii effectum. Insurgente vero diluculo, cum sacra Missarum solennia celebrarentur, accepta licentia ab eo viro, compatriota suo, cœptum iter tetendit; & circumcirca gyrans nemora, ad locum, cui vocabulum d Chavaniacum, tandem Dei ductu pervenit: cujus aspiratione per tot & tanta means locorum spatia, [in nemore Chavaniaco degit eremita tribus annis] hic gressum direxit, implens illud prophetæ de se: Elongavi fugiens & mansi in solitudine: ibique, quamquam hominibus parum notus, Deo tamen non ignotus, cum suo socio per triennium commorans, eremiticam vitam duxit. [Psal. 54. 8] Quo in loco sacris contemplationibus & cogitationibus semper intentus, religionem religionisq; professionem prius instituit. Hic clara & vera oratione temporalia quæque momentanea & caduca monstravit, neque in his quidquam optabile firmumque consistere: [procul amūdi strepitu:] maximæque temeritatis humanum arguebat genus, quod hæc terrena tanta solertia, tantoque studio prosequeretur, toties fallaci & vacua spe frustratum atque delusum. Mundi hujus ajebat fugiendas illecebras, tamquam magna impedimenta virtutum. Demum infima hæc cælestibus comparata vilescere, & multis amaritudinibus involuta, ajebat. Hic non nisi languores, labores assiduos, & mortem instare: Deum vero contemplantibus spem bonam sive gaudium quietum, & sempiternam his superesse vitam.

ANNOTATA.

a Meuthlensis, aliis Methlensis, Methlendis, Mellentensis, Melluntensis, Mellendensis, Melletensis. Est autem oppidum Meulanum, Comitatus titulo olim insigne, vulgo Meulain, aut Mellant, sub Archiepiscopo Rotomagensi, sed Vexino seu Wlxino Francico inclusum, ad dexteram ripam Sequanæ ibidem insulam facientis. Consule Notas Francisci Blosii.

b Egisius, Egosius, Gizejum vulgo Iusiers, vicus S. Petri dictus, quod spectet ad monasterium S. Petri Carnotensis, dono Lutgardis Comitissæ, dicto Blosio attestante.

c Oppidum S. Leonardi in Marchia Lemovicensi, ubi corpus ejus quiescit: colitur 6 Novembris. Nobilacum locus ille appellatur in Breviario Lemovicensi, estque ad fluvium Vigennam.

d Cavanacum dicitur in Breviario Lemovicensi.

CAPUT II.
Vita monastica: obitus, miracula.

LEC. IV.

Sed non est nostræ facultatis retexere quot & quantas famis, frigoris, & sitis, vigiliarumque difficultates, quot insultus dæmonum Dei famulus Gaucherius pro Domino sustinuit. Per idem tempus, dum ibi maneret & illic remaneret, habebat in cogitatu, [columba quasi admonente] quod sæpe quædam columba adveniens, quandoque super scapulas, quandoque super caput illius repausabat, & veluti eum objurgans quod in tali loco mansionem sibi parare disponeret, rostro caput illius acerrimis ictibus percutiebat: quam vir Dei abigens, valde secum admirans, rem tacitus considerabat. Columba vero, quasi minis illius perterrita abvolans, culmen tecti illius conscendebat; & stipulam, qua illud tuguriolum tegebatur, pedibus dispergens; illuc, ubi divina providentia monasterium ejus nunc extat constructum, festucas apportabat, illicque reponebat; hoc indicio ostentans, in quo loco cellam suam extruere deberet. Per quod Dei famulus cognovit; divinam non esse voluntatem ibi se ulterius manere. Locus autem, in quo tunc temporis athleta Christi manebat, [& repertis aliis difficultatibus,] eo tempore ad jus videbatur pertinere a monachorum S. Augustini & sanctimonialium S. Mariæ de Regula; et tam hos quam illas diu multumque deprecatus est, ut sibi locum ad serviendum Deo concederent in perpetuum: sed passus est repulsam: nullatenus enim petitioni ejus acquiescere voluerunt, nisi quamdiu ipse viveret. Quibus respondens ait: Non mei solummodo causa solicitus sum, sed etiam pro illis qui post me futuri sunt. Et his dictis recessit ab eis. Quare illum deserens locum, in aliud nemus, cui vetustas b Salvatoris nomen indiderat, nunc autem Aurelium vocatur, [in alio nemore monasterium Aurelium extruit,] ætatis suæ vicesimo secundo anno secessit: quod nemus a priori loco quasi stadium vnum videtur distare. Quo in nemore inter densitates nemorum, desiderio suo apto reperto loco, comperto quod S. Stephani esset silva illa; adiit Lemovicæ Sedis Canonicos, postulans suum desiderium habere effectum. Quem illi benigne suscipientes, [impetrata a Canonicis Lemovicensibus facultate.] & de sanctitate ejus per magistrum Humbertum, cujus intuitu ad istam devenerat provinciam, moniti; piæ petitioni ejus prompto animo se spondent adesse fautores. Cognoscentes igitur quam plura monasteria laudabili religiosorum providentia multorum saluti profutura, libenter concesserunt Divo Gaucherio, & suis tam præsentibus quam futuris, locum ad ædificandum monasterium Regularium Canonicorum: vbi, si quis suorum Canonicorum seculum relinquere, & in monasterio Aureliensi, Deo servire vellet, regularem deinceps tramitem per omnia subiturus, facta petitione sua suscipiendi, aditum ei absque contradictione patere sibi retinuerunt. Verumtamen Aureliensis cœnobii Priore jam defuncto, ejusdem cœnobii Canonicis secundum Deum eligendi sibi Priorem liberum concesserunt facultatem, [cum aliqua mutua dependentia.] electum vero in Capitulum suum adduci voluerunt: quem suum Canonicum & fratrem instituentes. Aureliensis monasterii Patrem & Priorem confirmarent, & ut ipsi generali Capitulo obedientiam scripto promitterēt; confirmatus autem & in choro loco suo positus, vale dicens omnibus, ad sua cum gaudio remearet, atque deinceps nomen & locum Prioris obtineret: addiderunt etiam quod cum ipse apud Lemovicos esset, dispensatores eorum uni Canonico, qui cum illo esset, sicut ipsi refectionem præberet; & alia multa instituere animabus fratrum vtriusque partis profutura, quæ in prælibata Ecclesia cartulari præcepto scripta servantur. His omnibus concordans Sanctus Pater Gaucherius, sui voti compos effectus, rediit festinus ad ædificandam ecclesiam nomini Domini solicitus.

LEC. V.

Sub eodem jtaque tempore, multi audientes vitæ ejus sanctitatem, inter hujus mundi procellas timentes animarum suarum incurrere periculum, [accipit multos discipulos inter illos S. Stephanum fundatorem Ordinis Grandimontensis.] conveniebant ad eum secularia deserentes, & exemplo ejus provocati soli Domino militare cupientes. Inter quos venit venerabilis memoriæ c Stephanus nomine, vir miræ Sanctitatis & abstinentiæ: qui cum Gaucherii austeritatem vitæ miratus, imitaretur mores, & innumerabilem ad illum confluere vtriusque sexus cerneret multitudinem (noverat enim beatus vir neutrum sexum a regno Dei exceptum: quare ex vtroque pariete virorum ac mulierum cœlestem nitebatur ædificare Ierusalem, & quantum jactus est lapidis a cella sua habitaculum Sororum construxerat, tam viris quam mulieribus suam paupertatem distribuens) venit ad eum vir præfatus venerandus Stephanus, sciens per mulierum affinitatem multoties humanas mentes esse deceptas, rogans beatum virum, in solitudine illa juxta suam cellulam, aliquod sibi præparari habitaculum. Cujus precibus pius pater annuens, quantum arcus bis potest mittere sagittam, in loco qui Muretum appellabatur, oratorium instanti opere construi præcepit, vnde a loco illo cognominatus Stephanus de Mureto appellatus est, qui Pater extitit omnium Grandimontensium, Institutorque Ordinis Grandimontensis, & a præscripto loco, scilicet a Mureto, Grandimontensium habuit initium.

LEC. VI.

Cum autem placuit summo provisori Deo, ad cælestes nuptias suum vocare Sanctum contigit illum ire apud Lemovicas propter quoddam negotium ecclesiæ suæ; indeque revertens cum esset octoginta annorum ætatis, post susceptam vero in Aurelia silva curam pastoralem annorum ferme sexaginta, nocturnis vigiliis fessus, [delapsus ex equo,] dormitando equitans & fatigatus senio; cum (ut credimus) vellet eum Deus vitam finire per martyrii triumphum, ut duplici corona, Confessoris videlicet & Martyris eum remuneraret; ante pedes animalis, cui insidebat, cecidit; lapidi, in loco ubi hoc contigit usque hodie ostenso, capite colliso: quo in loco, per intercessionem ejus, innumerabilia præstantur febricitantibus beneficia sanitatum. Cum igitur jaceret jam pene exanimis, & viribus corporis amissis se erigere non posset, clamor ingens attollitur, [semivivus defertur Festiacum,] servum Dei Gaucherium illo in loco jacere semimortuum. Accurrentes qui viciniores erant, vehementi dolore & ira permoti, detulerunt eum lecum ad quemdam vicum, d cui Festiacum est vocabulum: & humanitatem circa eum exhibentes, a Domino æternam remunerationem accipere sperantes, pannum, quo quædam femina ingenua caput suum velare consueverat, quo vulnus sanctissimi viri deterserant, sibi pro reliquiis retinuerunt. Propter imminentia pericula mortis; ne sine viatico transiret, [& accepto ibidem sacro viatico,] communionem etiam ibidem accipit. Quo cognito in Aurelia silva, Fratres qui aderant, cum maximo ejulatu & fletu illuc usque citato cursu properantes, attulerant illum crastina die ad monasterium suum; [Aurelium portatur,] tertia vero, die amisso usu loquendi, consuluerunt qui circumstabant, ut afferretur Crux Christi cum corpore Domini. Quibus allatis, vexillum Dominicæ Crucis aspiciens, [loquelam recuperat: consolatus suos obit:] corpusque Domini adesse persentiens, gaudio repletus, loquendi facultatem recuperavit; & circumstantes filios suos cernens, vltra quam credibile est flentes, & exitum animæ ejus expectantes, ait ad eos: Filioli mei, nolite flere, sed potius gaudete, quia anima mea, ergastulo carnis egressura, libertati restituetur, feliciter cum Christo [regnatura] in æternum. Interea dū hæc agerētur, Dominus Geraldus, Lemovicæ Sedis Episcopus, comperto hominis Dei Gaucherii obitu, vna cum ingenti multitudine Lemovicensium, [claret miraculis:] intravit ecclesiam, in qua Sanctum corpus in feretro jacebat: & facta oratione simul & absolutione, cum ingens populi vtriusque sexus multitudo, de crebris miraculis, quæ ibidem fiebant, [sanantur claudi,] Deo gratias exultantibus animis ageret; tanti gaudii causam solicite perquirit. Oblatus est ei iuvenis sanitatem adeptus, qui prius fuerat claudus. Mulier etiam quædam, quæ per multos annos clauda extiterat, vt ejus feretrum tetigit, sanitati continuo restituta est. Hac comperta fama, cæcus quidam adveniens, [cæcus, multi febricitantes:] per suffragium Gaucherii lumen occulorum recepit. Sunt etiam ibi sanati multi febricitantes, quos præ multitudine dinumerare longum esset. Floruit autem hic vir S. Gaucherius anno Domini millesimo centesimo trigesimo. Succedentibus vero temporibus, ex divina revelatione canonizatus fuit, Sanctorumque Catalogo annotatus, tempore Domini e Cælestini Papæ, Præsulante in Sede Lemovicensi Domino f Sebrando: [catalogo Sanctorum adscribitur.] qui ex præcepto præfati Domini Papæ, hujus sancti ossa memoranda & veneranda in capsa reposuit. In cujus Sancti revelatione, miracula, ejusdem sancti viri suffragio, quamplura perpetrata sunt. Agamus & nos gratias Domino, cui Sanctum suum ita glorificare placuit; rogantes Dominum, ut per semitam, quam nobis præsens ostendit, eum nobis sequi concedat, qui vivit & regnat per infinita seculorum secula. Amen.

VERSVS ALIQVI
Ex vetusto libro Prioratus Aureliensis.

Sumpsit ex anno milleno septuageno [1071]
      primo, principium cellula nostra suum.
Anno milleno nonageno septuageno, [1164]
Quatuor ablatis, facta est dedicatio nostra.
Mille decem decies completis bisque g viginti
      Annis, Gaucherius scandit ad astra poli. [1140]
Anno milleno centeno cum nonageno [1194]
Quarto, clara virum meritorum summa revelat.

ANNOTATA.

a Monasterium S. Augustini apud Lemovicenses dicitur suam originem habere a S. Martiale, & in eo sepulti 28 Episcopi. Verum postea istic vixisse Clerici feruntur sub nomine S. Augustini, sed deinde monachi Benedictini, qui videntur non favisse S. Gaucherio.

b Salvaticum dicitur in Breviario Lemovicensi.

c Hic est S. Stephanus, Fundator Ordinis Grandimontensis, cujus Vitam & Acta late deduximus ad diem 8 Februarii, quæ etiam hinc possunt elucidari.

d Blosius appellat Fretiac, in mappis Feitiac scribitur.

e Cælestinus III sedit ab anno 1192 ad annum 1198.

f Sebrandus consecratus est anno 1177 & sedit usque ad annum 1197 aut 1198, & recte vterque vixit anno 1194, quando corporis elevatio est facta.

g Hic versus non consentit cum annis extructæ cellulæ, quia tunc erat XXI annorum, ac videtur legendum atque triginta. Et sic habent Acta in MS. nostro & apud Philippum Labbe.

DE BEATO MARTYRE
ANTONIO PAVONO
ORDINIS PRÆDICATORVM, SAVINIANI IN PEDEMONTIO.

ANNO MCCCLXXIV

[Praefatio]

Antonius Pavonus, Ordinis Prædicatorum, Martyr Saviniani in Pedemontio (B.)

Auctore G. H.

Ambrosius Taegius illustrium virorum Ordinis Prædicatorum gesta descripsit aliquot voluminibus, quæ reperimus Mediolani in Conventu S. Mariæ Gratiarum ejusdem Ordinis, [Compendiū Vitæ.] & Codice MS. Signato littera L lib. 3 distinct. cap. 3 descripsimus quæ hic damus de Fratre Antonio Pavono, [Sancti & Beati Martyris titulus,] quem auctor Sanctum, sanctum Martyrem, Beatum Antonium, & beatum Martyrem appellat: cujus venerabile corpus in capella quiescit, & accensis cereis publice honoratur, & invocatur ejus patrocinium. Michael Pius in Vitis illustrium virorum Ordinis S. Dominici, Bononiæ anno MDCXX excusis, asserit, Capellam, in qua quiescit, esse dicatam S. Magdalenæ, ibique ad sepulcrum ejus appensum esse hoc epitaphium.

Perlege quisquis ades: jacet hic Antonius, [Epitaphium,] almæ
      Relligionis honor normaque recta, Pavo.
Hæreseos vindex, fidei tutela * Deique,
      Laurea martyrii, cælica regna petit.
Haymus ossa Pater jussit Taparellus haberi,
      Qui micuit terris, nunc tenet alta poli.
Vos, pia quem venerata fuit plebs Saviliani,
      Concelebrare Patrem pergite, voce, animo.

Addit Michael Pius Haymum Taparellum, natum fuisse de nobili familia Lagnascensi, ex qua itidem fuerit Briantius Taparellus, qui obtento beneficio, apponi ad sepulcrum dicti Martyris ex voto cereum curavit. Scribit præterea Pius, dictum Haymum Taparellum in Ordine Prædicatorum vixisse magna cum opinione sanctitatis, & a morte miraculis claruisse, eumque procurasse ut beatum corpus Martyris Antonii Saviniaci sepeliretur: quemadmodum etiam ipse reconditus est sub altari eodem, sub quo jacet B. Bartholomæus de Cerveriis XXI Aprilis commemorandus. Eadem ex Pio refert Ioannes Rechacus tomo 3 Vitarum illustrium Virorum Ordinis Prædicatorum pag. 850. Occisus est Antonius anno MCCCLXXIV, Dominica in Albis, quando cyclo Lunæ VII, [Tempus Martyrii.] Solis XI, littera Dominicali A. Pascha celebratum est die secundo Aprilis, & consequenter Dominica in Albis incidit in diem IX ejusdem mensis. Bzovius in Annalibus refert obitum in annum sequentem MCCCLXXVI; sed aßignatum annum præcedentem habent Taegius, Pius & Rechacus cum ipsis Actis martyrii, quæ damus. Bzovius addit, ut & Episcopus Taurinensis & Comes Sabaudiæ insequerentur homicidas, Pontificem Romanum præscripsisse XIII Kalendas Aprilis, scilicet anni MCCCLXXV. Et ea de caussa etiam addictum annum videtur martyrium retulisse. Præerant tunc, vniversæ Ecclesiæ, Gregorius XI Papa Romanus; Taurinensi Sedi, Ioannes Episcopus, ex Vrsinorum Romana familia oriundus: Sabaudiæ, Amedeus Comes Amedei filius, qui aliis eius nominis quintus, aliis sextus habetur.

[Annotatum]

* al. salutis.

COMPENDIVM MARTYRII,
Ex collectione Ambrosii Taëgii.

Antonius Pavonus, Ordinis Prædicatorum, Martyr Saviniani in Pedemontio (B.)

[1] Frater Antonius Pavo de Savigliano, hæreticæ pravitatis Inquisitor, in loco Breycharaxii prope Saviglianum, cum in dicto loco inquisitionis exequeretur officium, [In odium fidei Catholicæ occiditur;] hora Tertiarum Missa celebrata, in qua verbum Dei devote proposuerat in platea publica dicti loci, populo spectante & intuente, a septem hæreticis & diaboli satellitibus, velut a lupis cruentissimis & crudelissimis multiplici armorum genere fulcitis, multis confossus vulneribus, laceratus, & trucidatus, martyrium pro fidei catholicæ defensione patienter & humiliter sustinens, cælos gloriosus ascendit, Dominica in Albis, anno Domini MCCCLXXIV. Hic fuit vita sanctissimus, Ordine Sacerdos, religione professus, officio Prædicator Euangelicus & Inquisitor constantissimus; errores exterminans, hæreticos persequēs, omniaq; vitia evellens, dissipans & destruens; fidei catholicæ pugil ac defensor strenuus, iustitiæ cultor assiduus, & doctrina clarissimus, mortem suam prævidit ac prædixit. [vti ante prædixerat:] Nam per non multos dies ante passionem suam cuidam barbitonsori dixit: Ego ad nuptias quasdam hoc in loco celebrandas invitatus, iturus sum: rogo ut me arte vestra speciosum reddatis. At ille, Vicus, inquit, iste parvulus est; & si nuptiæ celebrandæ essent, me vtiq; non lateret, cum in apotheca mea omnes fere referantur rumores: vnde timeo deludi. At Sanctus dixit: Ne timeatis, quia vera loquor. Et sic factum est: quia sequenti Dominica cum veste nuptiali ad Agni nuptias introduci meruit. [claret miraculis.] Post mortem autem multis claruit miraculis: ex quibus vnum referam, quod narravit & scripsit religiosus vir Fr. Petrus Sereni, Sacræ Theologiæ Magister ac hæreticæ pravitatis Inquisitor, quod suo asserit contigisse tempore. Nobilis quidam vir, qui D. Briantius Taparelli dicebatur, ex Dominis Lagnasci, in magno quodam existens litigio cum potentiori quodam viro, cum esset sententia contra eum ferenda pro maxima pecuniarum quantitate, [res perdita invenitur,] ex eo quod instrumentum quoddam publicum reperiri non poterat, ad causam istam optime necessarium; cum etiam diligenter in omni domus suæ loco perquiri fecerit & præcipue inter alias domus scripturas; votum fecit B. Antonio Pavono, [voto cereo ad ejus sepulcrum.] quod cereum librarum quinquaginta ad capellam, ubi venerabile corpus ejus requiescit, apponi faceret, si ejus meritis & precibus instrumentum illud reperiri posset. Mira res! Nocte sequenti, cum idem nobilis in suo quiesceret lecto, vidit beatum Martyrem Antonium dicentem sibi: Vade, & instrumentum, quod quæris, in tali perquire loco, & invenies. Mane quæsivit & sub lecto quodam, ut Sanctus dixerat, instrumentum invenit; gratias agens Deo & Sancto Martyri suo Antonio. Quo reperto, sententiam, quam contra se habere formidabat, pro se habuisse lætatus est, votū emissum devote persolvens.

SENTENTIA CONTRA HOMICIDAS.
Ex Chronico Ord. Prædicatorum.

[2] Vniversis Christi fidelibus, ad quos præsentes in notitiam pervenient, notificari volumus: quod flagitium nefandissimum in loco Breychairaxii per sacrilegos patricidas, videlicet Ioannē de Gabrielli, [contra Homicidas 7] Iacobum de Marmita, Franciscum Tarditum, Iacobū Tarditum, Antonium Tarditum, Ioannem Buriascum & Petrum Buriascum, clamat in auribus Domini exercituum, ut dicat idem Dominus cuilibet prædictorū detestabilium sceleratorum, Vox sanguinis fratris tui Abel, id est hujus Fratris, [sanguis effusus exquirit iudicium.] scilicet Antonii bonæ memoriæ Ordinis Prædicatorum, Inquisitoris hæreticæ pravitatis, nuper per te occisi, clamat ad me de terra, cū illis de quibus scriptum est sub throno Dei, Sancti clamant, Vindica sanguinem nostrum Deus noster. [Apo, 6, 2] Videtur nihilominus omnipotens Deus præfatum verbum dirigere cuilibet ministro iustitiæ, habenti iurisdictionē spiritualem & temporalē, vel vtramq; super hoc nequissimo scelere vindicando, ut dicat cuilibet: Vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra. Et si quæreretur, quamdiu clamabit; credimus divina voce responsurum: Quoad vsq; iustitia convertitur in iudicium. [Ps. 93, 15] Tunc enim iustitia in iudicium convertitur, quando juxta leges divinas & humanas, juxta qualitatem culpæ, gladius pœnæ infligitur. Hic est gladius, quem Dominus venit mittere in terram, ut pacem peccatorum dissipet & destruat, quo audacia & pertinacia restringitur, æquitas, virtus & innocentia defensatur & custoditur: & si juxta sacratissimum divinæ & humanæ justitiæ oraculum omnia mala ferienda sunt gladio judicii, quanto magis horrendissima & nequissima flagitia, quæ fiunt in Deum, contemptum sanctæ fidei, publicum detrimentum, & sanctæ vniversalis Ecclesiæ vituperium. Numquam enim tale nefas videtur contigisse in Israel, id est in populo Christiano. [ob summum scelus patratum.] Si enim consideretur conditio hujus venerandi Patris occisi, Sacerdos erat, professione religiosus de tā excellenti Ordine, scilicet Fratrum Prædicatorum, quo veluti columna immobili, tota fabrica matris Ecclesiæ fulcitur & sustentatur. Si officium quæritur, Prædicator Euangelicus & Inquisitor idoneus, errores exterminans, hæreticos persequens, omniaque vitia evellens, dissipans & destruens. Si caussa mortis quæritur, veridice respondemus, quia fidelis pugil Christi, defensor strenuus fidei, & iustitiæ cultor assiduus. Ecce execrandum nefas, vbi pariter homicidium, patricidium, sacrilegium comitantur. Ecce effrænata satellitum nefandissimorum audacia, qui Dei cultorem in die festo, Dominica scilicet in Albis, hora Tertiatum, venientem de Missa, in qua verbum Dei gloriose prædicaverat in publica platea, populo spectante & intuente, velut lupi crudelissimi atrocissime, multiplici genere armorum confodere, lacerare & occidere non timuerunt. Quis fidelis Catholicus ad tam horrendum scelus vindicandum [non properaret.] Invocabimus cælum & terram, id est gladium, spiritualem & materialem, viros contemplativos pariter & activos, contra tantæ nequitiæ execrabiles auctores. Et licet ad definitivam sententiam, non ob stante eorum absentia, [sententia profertur qua sint] ut patet ex Constitutionibus venerandi Domini Guidonis Grossi, qui postea fuit Clemens Papa IV, & ex definitione Concilii Tolosani, quæ determinationes per sanctam Sedem Apostolicam sunt confirmatæ, potuissemus procedere; attamē decrevimus, religiosorū discretorumq; consilio, ex caussis bonis & utilibus gradatim sic procedere.

[3] Invocato enim primitus Christi nomine, nos Fr. T. Ordinis Prædicatorum, Inquisitor hæreticæ praviatis, auctoritate sanctæ Sedis Apostolicæ, qua fungimur in hac parte, & cum cōsensu Reverendi Patris Domini D. Joannis Episcopi Taurinesis, [domus homicidarum destruendæ,] sedentes pro tribunali & in his scriptis præfatos sacrilegos patricidas, Ecclesiæ hostes indicamus & sententiamus ut infra. Primo, eorum domos omnes & singulas infra muros Breycairaxii & extra funditus, cū omnibus bonis quæ in eis reperiuntur, dirui sine spe reædificandi, mandamus; præcipientes omnibus & singulis Dominis Breycairaxii, in quorum jurisdictione præfati satellites existunt, quod hoc implere debeant, populo universali cum vexillo & armis, strepitu campanarum & præconizatione ad hoc convocato, adstante & manus ad dictum opus universaliter porrigente, & hoc sub pœna excommunicationis & centum marcarum argenti pro quolibet prædictorum Dominorum. [agri eorum deserendi] Itē sententiamus & judicamus, omnes agros eorum vineas, prata, hortos & quascumque alias possessiones omnium & singulorum præfatorum homicidarum, perpetuo esse steriles ac sine cultura cujusque, ita quod ferant spinas & tribulos, fiantque serpentum habitacula perpetua, qui fuerunt spinis æterno incendio deputandis aliquando vitæ subsidia. Si qui autem fructus actualiter in aliquibus talium possessionum existunt, volumus quod in eis remaneat maledictum: ita quod nulli Catholico de tali anathemate liceat contingere, sub pœna excommunicationis & viginti quinque librarum pro quolibet & qualibet vice de prædictis fructibus contingeret. Nec liceat animalia bruta in eis tamquam in pascuis nutrire, sub pœnis prædictis, pastoribus eorumque dominis infligendis. Item sententiamus judicantes, & sententiantes judicamus, prædicatos septem patricidas sacrilegos, tamquam fautores hæreticorum pravitatis ac defensores eorumdem, primo per nos citatos oraculo vivæ vocis, [ipsimet capiendi, ante fores ecclesiarum exponendi:] demum in ecclesia Breycairaxii in scriptis, postmodum transactis omnibus terminis, tamquam rebelles & contumaces in facto fidei excommunicatos per ecclesias publice, si contingat quod capi possint, quod vincti una catena omnes, manibus a tergo ligatis, cum multitudine hominum sufficienti & secura, ducantur per omnia loca notabilia Pedemontis, quæ loca per nos exprimentur in aliis scriptis; & ducantur per stratas publicas, & hora Missarum ab aurora usq; ad Tertiam, stent ante fores Ecclesiarum principalium, semper custodibus armatis præsentibus, ut sic vel aliqualiter patriam, per ipsos tam horrende diffamatam, metu suarum confusibilium pœnarum a similibus committendis coërceant. Ultimo mandamus ipsos in castro Peynarolii in arcto carcere recludi, non simul, [carceribus includendi,] sed sigillatim & divisim, cum tutissima & fida custodia, usque dum Concilium Magnifici ac Illustris Principis Domini Comitis Sabaudiæ Domini nostri, & Reverendus Pater ac Dominus D. Episcopus præfatus, una cum Inquisitote vel Inquisitoribus, [& juxta iudicium ferendum paniendi,] decreverint diffinitive, quid de eis sit agendum. Expensas autem omnes & singulas in istis volumus & mandamus solvi per Commune Breycairaxii.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


April I: 10. April




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 9. April

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 9. April

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.