Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September I           Band September I           Anhang September I

1. September


PRIMA DIES.

SANCTI, QUI KALEND. SEPTEMBRIS COLUNTUR.

Sanctus Josue Israëlitarum dux, in Palæstina.
S. Gedeon Israëlitarum judex, in Palæstina.
S. Anna prophetissa, Hierosolymis.
S. Priscus ep. M., Capuæ in Italia.
S. Rosa forte M. Sulci in Sardinia.
S. Platanus M., ejus, ut fertur, filius Sulci in Sardinia.
S. Terentianus episc. & M. Tuderti in Umbria.
S. Flaccus M. Tuderti in Umbria.
S. Neophytus episc. conf., Leontinis in Sicilia.
S. Sixtus episc. conf. Remis in Campania Gall.
S. Sinicius episcopus confessor Remis in Campania Gall.
S. Donatus martyr frater Beneventi in Italia.
S. Felix martyr frater Beneventi in Italia.
S. Arontius martyr frater Beneventi in Italia.
S. Honoratus martyr frater Beneventi in Italia.
S. Fortunatus martyr frater Beneventi in Italia.
S. Savinianus martyr frater Beneventi in Italia.
S. Septiminus martyr frater Beneventi in Italia.
S. Januarius martyr frater Beneventi in Italia.
S. Felix alter martyr frater Beneventi in Italia.
S. Vitalis martyr frater Beneventi in Italia.
S. Sator martyr frater Beneventi in Italia.
S. Repositus martyr frater Beneventi in Italia.
S. Ammon diaconus martyr Heracleæ in Thracia.
SS. XL Virgines martyres Heracleæ in Thracia.
S. Verena V., Zurzachi diœcesis Constantiensis in Helvetia.
S. Firminus episc. conf., Ambiani in Gallia.
S. Vincentius episc. M. Aquis Tarbellicis in Novempopulania.
S. Lætus presb. M. Aquis Tarbellicis in Novempopulania.
S. Martha vel Mathana, in tractu Syriæ Antiocheno.
S. Tascius martyr Africanus.
S. Dubitatus martyr Africanus.
S. Valentus martyr Africanus.
S. Donatus martyr Africanus.
S. Marcianus episc. M.
S. Sisinnius M.
S. Amausus M.
S. Primus M.
S. Maternus M.
S. Vincentius presb. M., Bisulduni in Catalonia.
S. Placidius acolythus, in provincia Bituricensi.
S. Ambrosinianus ep. & M., ut fertur, patronus parœciæ Fontanensis prope Divionem in Burgundia.
S. Priscus confessor Africanus, & episcopus, saltem ex parte, in regno Neapolitano.
S. Castrensis confessor Africanus, & episcopus, saltem ex parte, in regno Neapolitano.
S. Tammarus confessor Africanus, & episcopus, saltem ex parte, in regno Neapolitano.
S. Rosius confessor Africanus, & episcopus, saltem ex parte, in regno Neapolitano.
S. Heraclius confessor Africanus, & episcopus, saltem ex parte, in regno Neapolitano.
S. Secundinus confessor Africanus, & episcopus, saltem ex parte, in regno Neapolitano.
S. Adjutor confessor Africanus, & episcopus, saltem ex parte, in regno Neapolitano.
S. Marcus confessor Africanus, & episcopus, saltem ex parte, in regno Neapolitano.
S. Augustus confessor Africanus, & episcopus, saltem ex parte, in regno Neapolitano.
S. Elpidius confessor Africanus, & episcopus, saltem ex parte, in regno Neapolitano.
S. Canion confessor Africanus, & episcopus, saltem ex parte, in regno Neapolitano.
S. Vindonius confessor Africanus, & episcopus, saltem ex parte, in regno Neapolitano.
S. Victorius aut Victurius episc. conf., Cenomannis in Gallia.
S. Regulus episc. Africanus M., Lucæ in Tuscia.
S. Felix ep., &, ut fertur, M., Pisis in Tuscia.
S. Constantius ep. conf., Aquini in regno Neapolitano.
S. Arealdus M., Cremonæ in Italia.
S. Lupus episc. Senon., Briennone in Campania Galliæ. Item
S. Austregildis vel Agia ejusdem S. Lupi mater, Aurelianis.
S. Nivardus episc. Remensis, in cœnobio Altivillarensi prope Sparnacum in Campania Galliæ.
S. Ægidius abbas, in Fano sancti Ægidii in Occitania.
S. Bossianus conf., in diœcesi Laudunensi in Gallia.
S. Arcanus eremita, Burgi S. Sepulcri in Umbria.
S. Ægidius eremita, Burgi S. Sepulcri in Umbria.
B. Ægidius abbas S. Martini de Castañeda in regno Legionensi.
B. Juliana virgo & abbatissa Venetiis in Italia.
B. Petrus Armengol. M., ex Ordine B. M. V. de Mercede redemptionis captivorum, Guardiæ Pratorum in diœcesi Tarraconensi in Catalonia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES DILATI.

Sanctus Symeon Stylita colitur hac die a Græcis, ut patet e Menæis magnis typo editis, Anthologio, ac Menologio Latine reddito a Cardinale Sirleto. Vide diem V Januar.
Glascianus ep. & conf. in Morauia Scotiæ provincia ponitur apud Camerarium in Menologio Scotico cum titulo sancti. Alibi eum vocari Makglastianum indicavimus in Prætermissis ad diem XXX Januarii.
Salinis relevatio beati Anatolii confessoris atque pontificis, per manus domini Nicolai archiepiscopi Bisuntini exstat apud Chiffletium in Vesontione, quam edidit, part. 2, pag. 268. Miræus in Fastis illum Sanctum refert die, quo & apud nos est, III Februarii.
Ordo Gilbertinorum in Anglia sub instituto Cisterciensi, per B. Gilbertum sumpsit exordium anno MCXLVIII. Ita Kalendarium Ordinis Cisterciensis Divione excusum anno 1617. Mittimus lectorem ad ea, quæ dicta sunt apud nos IV Februarii.
S. Mansuetus episcopus Mediolanensis notatur in Breviario Mediolanensi. Egimus de illo XIX Februarii.
S. Mathiæ apostoli translatio & inventio signantur in Auctariis ad Usuardum a nobis editum. Vide apud nos diem, quo Sanctus colitur, XXIV Februarii.
Translatio sacrorum pignorum S. Rosendi episc. & … abbatis notatur apud Cellam-Novam a Tamayo, quem & Rodesindum vocat. De illo nos ad diem I Martii.
S. Elphegi episcopi Wintoniensis in Anglia meminit Ferrarius in Catalogo generali, cui adde Menardum, & Martyrologium Anglicanum Wilsoni. Scripsimus de hoc Sancto XII Martii.
Longini militis & martyris, qui latus Domini lancea aperuit.. Annuntiatio est Greveni ex Adone; deinde, Cum ipso, inquit, simul coronatus est Afrodisius commentariensis &c. Vide quæ diximus ad diem XV Martii.
S. Connonis monachi in oppido Nesi in Sicilia annuntiatur a Ferrario in Catalogo generali, & ab Octavio Caietano in Idea Operis de Vitis Siculorum Sanctorum. Habetur apud nos XXVIII Martii.
Sara, Maria soror Moysis, Debbora, Olda, Anna Samuëlis mater, Abigaïl & Esther memorantur in Canisiano Martyrologio, quod anno 1599 editum est. Vide sacras Litteras variis locis. Sara laudatur a fide in Epist. S. Pauli ad Hebr. 11. 11. Has, & plures alias lego in Menæis magnis impressis ad diem 19 Decembris, addito singulis titulo justæ, ac duobus versiculis, si Oldam & Abigaëlem excipias, quas ibi non invenio. De S. Holda vel Olda prophetissa legi possunt dicta ad diem X Aprilis.
Sancti Mamertini abbatis, apud monasterium sancti Germani, ubi post sanctum Alodium abbas fuit, ibique laudabiliter vivens tam Deo quam hominibus, quievit in pace. Annuntiatio est inter auctaria ad Usuardum nostrum hac die. Sed apud nos a die XXX Martii remissus est ad diem, quo consuli possunt quæ de illo monachi titulo a nobis insignito dicta sunt, XX Aprilis.
S. martyris Aithalæ meminit Molanus anno 1573 editus. Adi apud nos XXII Aprilis.
S. Daniëlis martyris apud Gerundam in Hispania meminit Ferrarius in Catalogo generali. De illo egimus XXIV Aprilis.
Sanctorum martyrum Callistes, Euodi & Hermogenis fratrum annuntiatio exstat apud Molanum in editione anni 1573. De illis Græci hac die. Consuli insuper possunt apographa Hieronymiana apud Florentinium. Vide quæ diximus XXV Aprilis.
S. Honoratus episc. Ambianensis & conf. refertur apud Withfordum. Est in Martyrologio Romano, & apud nos XVI Maii.
S. Maximiliani diaconi Petenensis memoriam annuntiat Ferrarii Catalogus Humagi in Istria. Consule de illo diem XXVIII Maii.
Rothildis (immo Clothildis) reginæ Franciæ mentionem facit Grevenus cum Martyrologio Canisiano. Lege de illa, quæ dedimus die III Junii.
Prope Astygem in Hispania, obitus venerabilis Florentinæ, sororis S. Leandri & S. Isidori Hispalensis. Annuntiatio est Castellani. Nos de illa tamquam Sancta tractavimus XXII Junii.
Translatio apud Venetos in parochiali ecclesia, titulo ejus insignita, corporis beatæ virginis Marinæ, de qua in Vitis Patrum, refertur in Additionibus Bruxellensibus Mss. ad Usuardum Greveni. De translatione hujus Sanctæ meminerunt etiam Galesinius (sed corrupto nomine Mariæ) Maurolycus, & Ferrarius in Catalogo generali. Vide apud nos diem XVII Julii.
S. Calminius a Savarone in Originibus Claromontanis pag. 50 prioris editionis refertur ex historiæ ejus Ms. lectione 5. De illo scripsimus ad diem XIX Augusti.
Adelaïs, mater S. Bernardi, annuntiatur Fontanis apud Divionem cum titulo venerabilis a Castellano. Laudatur apud nos in Commentario prævio de S. Bernardo ad diem XX Augusti.
Pictavii, S. Justini episcopi meminit hoc die Castellanus, ut indicavimus in Prætermissis ad XXVI Augusti, aliaque tunc ibi protulimus de publico ejus cultu. Verum cum plus aliquid de ipso, sicut tunc desideravimus, interea temporis non pervenerit ad nostram notitiam, nec proinde plura nunc de hoc Sancto dicere possimus, quam ibi diximus; acquiescat lector de sola veneratione ejus publica productis ad eumdem diem XXVI Augusti.
Orontius & Justus MM. Aletii patroni inscribuntur Catalogo Sanctorum Italiæ a Ferrario. Vide diem, quo illos dedimus, XXVI Augusti.
B. Agili abbatis, tempore Clodovei regis. Annuntiatio est Maurolyci. Adi quæ dedimus XXX Augusti.
Othoniel, Haiot (al. Aod) Barach Eufratæus, Gedeon, Thola, Jahir, Jephte, Abesan, Hailon Zabulonites, Abdon Thecnites, Sampson memorantur in Martyrologio Canisiano anni 1573 tamquam judices populi Israëlitici, quos etiam omnes indicat pro Sanctis habitos, & hic poni simul, sicut addit, cum lateat emortualis eorum dies. S. Gedeon datur hac die, quo notatur in Martyrologio Romano. Hic & alii e jam memoratis inter Sanctos veteris Testamenti fidei merito insignes a S. Paulo recensentur ad Hebræos XI. 32: Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Sampson, Jephte, David, Samuel, & Prophetis. Quia vero in more positum nobis non est, illos e veteri Testamento Sanctos Operi nostro intexere, qui non annuntiantur in Martyrologio Romano; sufficiant hæc pauca de supra memoratis ex Canisio. De Othoniele videri potest liber Josue 15. 17; Judicum 1. 13; item 3. 9 & 11: de Aod Judic. 3. 15 & alibi: de Thola Judic. 10. 1: de Jahir Judic. 10. 3: de Abesan Judic. 12. 8: de Hailon, al. Ahialon Judic. 12. 11: de Abdon ibidem ℣. 13. Porro Sampson & Jephte; quos supra nominabam, in sacris Litteris notissimi sunt. De illis liber Judicum identidem citatus consuli potest variis locis.
Raab mulier occurrit in dicto Martyrologio. Videri de illa possunt sacræ Litteræ variis locis.
S. Ruth ibi etiam annuntiatur: de qua Scriptura sacra.
Fortis ac sanctus vir Caleb laudatur in eodem Martyrologio, qui in divinis Eloquiis notissimus est.
Venerabilis Eresvitha, mater Aldulphi Westsaxonum regis, Religiosa sub regula S. Colombani, a venerabili Beda memorata, in diœcesi Meldensi mortua refertur a Castellano.
Ἀνάβληψις (immo Ἀνάβλεψις) τοῦ ἁγίου Παύλου τοῦ ἀποστόλου, id est, Recuperatio visus sancti Pauli apostoli annuntiatur hac die in Ms. Synaxario Sirmondi, & additur: περὶ ἧς Δουκᾶς θεῖος ἐν ταῖς Πράξεσιν τῶν Ἀποστόλων διέξεισι. Id est; de qua divinus Lucas narrat in Actibus Apostolorum cap. 9 ℣. 18.
S. Scellanus Leprosus ponitur apud Colganum in Appendice ad Acta S. Patricii pag. 311. Colitur, uti addit, Ardmachæ 1 Septembris, juxta Marianum Gormanum, & Martyrologium Dungallense. Plura de illo nescimus.
S. Euantiæ meminerunt Menæa magna Græca, & Menologium Sirleti. Mulier synonyma occurrit apud nos die 2 Februarii in Cornelio cap. 2, nec non XXVII Aprilis pag. 488 inter Martyres Nicomedienses. Quo spectet hodierna, e solo nomine definiri non potest.
Acasius, septem circiter annorum puer, cum titulo sancti martyris refertur a Dionysio Bonfant in Triumpho Sanctorum regni Sardiniæ lib. 3, cap. 36, ubi & de sepulcro ejus scribit, nec non de inventione ac epitaphio, quod producit. Obiisse in eodem dicitur hac die 1 Septembris; additque Bonfantus, illum e sepulcro extractum fuisse, & a vicario generali, sede vacante, ad ecclesiam cathedralem delatum, atque in sanctuario collocatum, nec non coli dicta die. Tomo V Maii, die XX ejusdem mensis in Appendice pag. 219 * scripsimus de refossis in agro Calaritano epitaphiis. Propter illa autem, quæ ibidem dicta sunt, censeo hunc Acasium non referendum inter alios hujus diei Sanctos, donec major confirmatio aliunde accedat de legitimo, certo ac publico ejus cultu.
Commemoratio superbenedictæ Dei Genitricis in Masinis refertur a Molano in editione anni 1573. In Menæis magnis Græcis ad hunc diem vocatur σύναξις, solennitas, & pro nomine Masinis scribitur ἐν τῇ μονῇ τῶν Μησιανῶν, in monasterio Mesianorum. De hoc loco vel æde sacra nihil invenio apud Cangium inter alias plurimas Deiparæ Virginis lib. 4 Constantinopolis Christianæ pag. 82 & seqq. Memoria autem celebratur a Græcis imaginis Deiparæ, quæ in lacum ob motum Iconomachorum projecta, diu post sine ulla labe aut nota luti recepta est.
Solennitas Recollectionis festorum beatissimæ Virginis, Dei Genitricis Mariæ annuntiatur a Molano in editione anni 1573 Dominica die prima mensis Septembris, Lovanii in basilica sancti Petri, & addit: Quæ cum totius urbis lætitia festive celebratur, ob causas, quas Molanus explicat in Natalibus Sanctorum Belgii. Quotannis eadem solennitas Recollectionis festivitatum &c. Antverpiæ celebratur Dominica post Octavam Assumptionis ejusdem beatissimæ Virginis.
Principium Indictionis, novique anni, quem Græci tunc inchoant, ponitur a Molano in secunda editione. Celebratur apud Græcos Officio, uti liquet ex Menæis magnis impressis.
Novocomi extra urbis mœnia in ecclesia S. Crucis S. Aneæ parvuli martyris, qui Romæ pro Christi nomine, ejusque religione captus, pro ea mori non formidavit: cujus corpus ibidem humatum, & postea novissimo hoc tempore e tumulo eductum ac translatum Novocomum, in sacello Deiparæ gladio transfixæ .. colitur, uti habemus e Sanctuario seu Martyrologio ecclesiæ Novocomensis, quod edidit Aloysius de Tattis, dicens in notis, neque annum, neque diem, neque martyrii genus, aut persecutorem resciri potuisse, ejusque festivitati dicatam esse Dominicam primam Septembris. Est autem Novocomum vel Comum urbs Italiæ in Insubria, vulgo Como. Nos hodiernum Martyrem extractum credimus e cryptis Romanis.
S. Columba V. Romæ hac die in nostra collectione Ms. Sanctorum notatur ex sancti Martini Tornaci Ms. Beda, ut vocant. Plura nos latent.
Theodardus monachus Caræsilvæ in Dania tamquam beatus ponitur ab Henriquezio & Chalemoto, ac laudatur. De cultu ejus publico nihil scimus.
Hadriani PP. IV natalis refertur a Joanne Chrysostomo vander Sterre Anagniæ cum elogio.
Agnes abbatissa Benedictina apud Arturum in Gynæceo annuntiatur hac die Venusiæ in Apulia cum titulo beatæ. Apud Ferrarium in Nova topographia ad Martyrologium Romanum, verbo Venusia, nominatur Agnes abb. Paulus Regius de Sanctis regni Neapolitani parte 2 in Vita S. Guilielmi confessoris ac fundatoris Ordinis monastici Montis-virginum cap. 8 narrat, visitatas ab eo moniales, & Agnetem, e suo parthenone Venusino illuc profectam, viri de se bene meriti revisendi gratia, quasi mortis ejus præsagam, ab illo factam monasterii S. Salvatoris abbatissam. Præmiserat cap. 7 Agnetem ab ipso conversam, factam e meretrice monialem, tantaque sanctitate postmodum ornatam fuisse in Religione, ut a multis tamquam sancta sit habita. De laudato S. Guilielmo abbate ac fundatore Eremitarum Montis-Virginis sub regula S. Benedicti, egimus die XXV Junii; ubi pag. 113, 128, & 131 videri possunt, quæ de hac Agnete memorantur. Sed nihil in his de ejus cultu. Apud Wionem lib. 3 in Appendice pag. 409 cum titulo sanctæ signatur Agnes abbatissa miraculis clara, quæ obiit anno Domini MCCXLI. Ejus corpus requiescit in ecclesia suo nomini dicata Romæ. Citantur autem monumenta Italiæ. Verum dies annuntiationibus non apponitur in ista Appendice. Hanc recensuit ac edidit Menardus post suum Martyrologium Benedictinum; sed his omissis, miraculis clara, & Romæ. Ignota porro nobis est hæc abbatissa, quæ qualiscumque sit, non potest confundi cum synonyma superiore, synchrona S. Guilielmo, qui anno 1142 obiit, uti dicitur apud nos in Vita ejus pag. 131 citata.
S. Rufinæ corpus solennissime colitur quotannis mense Septembri in abbatia monialium dicta Marquette in territorio Insulensi in Flandria, quod eo fuerat transmissum a R. P. Carolo de Noyelle Belga, Societatis Jesu postea Præposito Generali, cujus cognata dictæ abbatiæ præerat anno 1681, ex litteris P. Conradi Janningi nostri, quæ eodem anno ad Danielem Papebrochium Insulis ab eo scriptæ sunt. Crediderim illud corpus desumptum fuisse e cryptis Romanis.
D. V. Ruræmundensis memoriam invenio in nostra collectione Ms. Sanctorum hujus diei, desumptam e Kalendariis, quæ non nominantur.
Diva Virgo Hallensis Dominica prima Septembris signatur in Fastis, quos Miræus edidit, Belgicis & Burgundicis, cum hanc Deiparæ imaginem, tum varias alias eadem occasione laudans.
Commemoratio Deiparæ imaginis non manu factæ notatur Tauromenii ab Octavio Caïetano in Idea Operis de Sanctis Siculis.
S. Sewalli episcopi Eboraci in Anglia memoria indicatur a Ferrario in Catalogo generali, ex Martyrologio Anglico, sicut dicit in notis. De eo Matthæus Westmonast. ad annum MCCLVI. Diversus est a Sewallo episcopo Hiberno: de quo vide ad XVIII Maii: ubi nos eum posuimus inter Prætermissos. In quo autem Martyrologio Anglico hodiernum Sewallum invenerit, ignoro: quem in Wilsoniano non reperio. Matthæus Westmonasteriensis in Floribus historiarum ad annum prædictum 1256 agit de episcopatu ejus, non de cultu. Sewallus, inquit, electus Eborum, in archiepiscopum consecratur ab episcopo Wigorniæ.
Antonius cognomento Abbas, ab hæreticis occisus Montis-Guiscardi in Occitania, Venantius conf., Lutetiæ Parisiorum, Martinus a Roccha conf., Bibliæ in Corsica insula, Ignatius Aspirensis conf., Caneæ in Creta insula, Catharina Alvarez virgo, Alcarazii in territorio Toletano, primus tamquam martyr, omnes cum titulo beati referuntur ab Arturo in Martyrologio Franciscano.
Plures habet Hueberus in suo Menologio Franciscano.
Joannes de Novaria hoc mense mortuus, & tamquam beatus ponitur cum elogio a Thoma de Herrera in Alphabeto Augustiniano tom. 1 pag. 386. Probari desideramus publicum Viri cultum.
Geroldus confessor tamquam beatus annuntiatur a Ferrario in Catalogo generali, ex Annalibus Bavariæ, uti perhibet in notis, in qua is prætor fuit circa an. DCCLXXX. Lagius de Gentium migrationibus pag. 273 de illo agit, ubi vocatur comes & præfectus ducatus Boiariæ &c. Elogium ejus habet Matthæus Raderus in Bavaria sancta volumine primo a fol. 76. Cupimus edoceri publicum ejus cultum.
S. Godinus confessor annuntiatur a Castellano in Lemovicinis (en Limousin) tamquam peculiariter honoratus Castelleti (a Castelet.) Apud Labbeum Novæ bibliothecæ manuscriptorum librorum tomo 1, pag. 635 notantur ista: S. Godinus cum sociis suis quiescere fertur apud Castelletum. Festum ejus recolitur in Kalend. Septembris. Si paullo plura de hoc Sancto pervenissent ad nostram notitiam, dedissemus ei locum inter alios hujus diei Cælites propter cultum, quem habere affirmatur. Sed quia præter hunc non scimus quidquam de isto Sancto hactenus, ponimus eum hic, donec pluribus nobis innotuerit: quod si fiat, notari poterit in Operis nostri supplemento.
In Cassino, Constantii & Feliciani. Ita Martyrologium Richenoviense; quos etiam nominat Grevenus. De primo vide hac dicenda in synonymo episcopo Aquinate; secundum non novimus.
Ægidii a sancto Audomaro, Ordinis Prædicatorum, obitus dies Gandavi ponitur a Rayssio in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii, ubi & Ægidius ille vocatur beatus, laudaturque ex Thoma Cantipratano; sed de cultu publico ibidem nihil.
V. Margaretula Lovaniensis, cognomento Fiere Margrierke, laudatur in Miræo in libro, qui inscribitur Fasti Belgici & Burgundici. Plura exspectet lector ad diem II Septembris.
Alberti, primi abbatis Pontidensis memoria tamquam sancti signatur apud Bergomum a Ferrario in Catalogo generali Sanctorum, qui in Romano Martyrologio non sunt. De illo etiam scribit in Catalogo Sanctorum Italiæ, quem & Castellanus annuntiat. Sed Ferrarius in dicto Catalogo generali eum denuo refert die V Septembris, ubi & affirmat in notis, obiisse quidem die prima istius mensis, sed quinta celebrari memoriam ipsius; ad quam diem nos etiam illum differimus V Septembris.
Joannes episcopus Eugubinus signatur hoc die in Catalogo nostro Ms. Sanctorum; sed ex quo documento, non habeo unde determinem, cum citatio ita apponatur, ut non sit mihi explorata. Agetur de illo sancto Præsule ad diem, quo habetur in utroque Ferrarii Catalogo, VII Sept.
In Bavaria S. Remedii (al. Romadii) abbatis memoriam facit Ferrarius ex Martyrol. Canis. hac die. Ab allis ponitur die I Octobris, sicut dicit in notis. Sed ego in duabus Canisii editionibus illum non reperio hac die, sed prima Octobris, ubi datur ei titulus confessoris, adjunctis ipsi Abre (e quo fortaße abbatem fecerit Ferrarius) ac Davide. Et vero idem Ferrarius die XV Januarii Romedium confessorem annuntiat Tridenti. Vide Prætermissos ad eumdem diem, quo ex aliis assignavimus ipsi diem I Octobris.
S. Muredachus episcopus Aladensis indicatur apud Hibernos a Castellano. Inter Missas proprias sanctorum patronorum ac titularium Franciæ & Hiberniæ, anno 1734 Parisiis editas, exstat una ad diem XI Julii in festo sancti Muredachi ep. & conf. Alladensis patroni generalis. Ferrarius eum habet die, quo & apud nos videri de illo poterit, V Octobris.
S. Bercharii abbatis & mart. meminit cum elogio Grevenus. De hoc Sancto etiam agunt Martyrologium, quod Canisianum vocamus, & Maurolycus. Signatur in Martyrologio Romano, quocum de illo scribemus, XVI Octobris.
S. Hedwigis translatio memoratur a Wione, Dorganio, Menardo. De hac Sancta tractabitur cum Martyrologio Romano ad diem XVII Oct.
Chariton, presbyter apud Leontinos inter Prætermissos ad diem VI Junii ex variis apud nos refertur, diciturque de illo agi posse, si cultus S. Donati sufficienter probetur, hodierno die ibidem assignato. Verum quoniam S. Donatus Officio colitur ecclesiastico, atque in districtu ad sex leucas, ut testatur Conversanus in Ætherea Leontinorum gloria ad XIII Novembris; dispici poterit, quidnam debeatur Charitoni, ejusdem, ut ibidem vocatur, filio, ad eumdem diem, quo S. Donatus ibi refertur XIII Novemb.
Translatio S. Columbani abbatis refertur Bobii a Ferrario. Colitur Sanctus iste die XXI Nov.
S. Petrus episcopus Alexandrinus & martyr hac die ponitur in Auctariis ad Usuardum nostrum. Est in Martyrologio Romano XXVI Nov.
SS. Lazarus & Priscus MM. hac die sunt in Breviario Bisuntino anni 1590, addita sua cuique oratione propria. Lazarus autem est, quem Christus quatriduanum mortuum ad vitam revocavit, ex oratione prima. Ex secunda de S. Prisco elici non potest, quisnam sit. Belinus S. Lazari martyris etiam meminit, sed non addit qualis sit. Ferrarius in Catalogo generali: Vesontione in Gallia SS. martyrum Lazari & Prisci, ex dicto Breviario. Spectat primo nominatus ad XVII Decembris, quo habetur in Martyrologio Romano. Quisnam vero sit Priscus iste, non constat. Fortasse erit unus e synonymis, qui hodie dabuntur. De S. Lazaro itaque agetur XVII Decembris.
De S. Columba solitaria in Aprutio, & SS. Nicolao & Ægidio fratribus ejus transmissæ olim sunt observationes paucæ, in quibus Berardus episcopus Interamnas frater eorum vocatur; dicitur quoque S. Columba coli 1 Septembris. Verum, quia observationes illæ minus accuratæ sunt, quam ut aliquid certi ex iis eruere possimus, & quia mentionem de illis Sanctis alibi non reperimus, eos differimus, donec eruditus aliquis Italus doceat certiora. Colitur S. Berardus XIX Decembris.

DE S. JOSUE ISRAËLITARUM DUCE
IN PALÆSTINA

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Josue Israëlitarum dux, in Palæstina (S.)

AUCTORE J. L.

§ I. Scribendi methodus; nominis Josue etymon & varia lectio; Sancti pater & majores.

[De electa] Sanctorum, quos mense Septembri colit Ecclesia, agmen ducunt pietate in Deum non minus quam virtute bellica insignes populi Hebraïci imperatores Josue ac Oedeon: Baronius enim, eoque antiquiores martyrologi Latini fere omnes nobile illud Heroum par in suis ad Calendas Septembris Fastis conjungunt. Utrumque suo populo ipse præfecit Deus; Gedeonem angeli ministerio judicem, Josue divinæ vocis oraculo Moysis successorem designavit: hunc, ut Israelitas in terram divinitus promissam, exterminatis Chananæis introduceret; illum, ut eosdem afflictos & Madianitarum servitute oppressos ab horum injuriis vindicaret, & pristinæ libertati restitueret. Ac primo quidem loco de supremo populi Dei post legislatorem moderatore Josue agemus. Cum majores nostri in Actis Sanctorum veteris Testamenti scribendis certum modum nec præscripserint, nec tenuerint, ego eum servandum mihi proposui, quo lectorum commodo maxime consulerem. Sancti res gestæ, antequam supremum principatum obtinebat ex variis libri Exodi, Numerorum & Deuteronomii capitibus petendæ sunt. Si nuda Scripturæ verba ad Sanctum spectantia exscriberem, & dein ad eorum intelligentiam interpretes & Annalium antiqui Fœderis scriptores lectorem adire juberem, nihil in ejus gratiam me fecisse existimarem. Num quoniam in nominatis Pentateuchi libris Vita Moysis aliaque sub ejus regimine facta fuse enarrantur, Acta S. Josue, quæ eisdem sparsim immixta sunt, avidus lector nec apud interpretes, qui capitum versuumque seriei, nec apud Annalium scriptores, qui temporis ordini se adstringunt, invenire poterit, nisi longis & impertinentibus digressionibus interpolata, quibus plurimum distineatur necesse est. Quæ Sanctus, Moyse mortuo, summus Hebræorum dux præclare egit, in unum quidem sunt contracta librum, qui ejus nomine inscribitur: verum cum hic agat de exsecutione eorum, quæ Deus antea de Chananææ acquisitione & divisione promiserat, quæque post introïtum in eamdem observanda per se vel per Moysen præscripserat; qui res omnes a Sancto in reipublicæ Hebraïcæ administratione gestas recte intelligere cupit, ad Pentateuchi libros sæpius recurrat oportet. Ex his modo elucidandus; cum iisdem modo conciliandus est liber Josue, idque pluribus in locis.

[2] Præterea Vita S. Josue, prout in Scripturis exstat, [scriptionis methodo] frequentibus obnoxia est difficultatibus, in quibus de Sancti gloria agitur. In iis enodandis tanta est sententiarum varietas & perplexitas, ut nullum Annalium veteris Testamenti scriptorem, interpretem nullum assignare possim, cui in omnibus tuto, meo saltem judicio, adhærescas. His potissimum inductus rationibus constitui dispersa hinc inde per tot Libros sacros Sancti Acta colligere, unumque veluti sub aspectum producere, sanctos Patres, historicos, & interpretes, qui de iis agunt, quotquot nancisci potui, consulere, & ex collatis illorum inter se opinionibus ac commentationibus eas seligere, quæ Scripturæ ac rationi magis conformes mihi viderentur. Continget quidem aliquando, ut viæ vel a paucis vel a nullo forte tritæ me commissurus sim: verum id temere numquam audebo, nisi ratione & auctoritate sacra me securum faciente, quod a vero vel magis verisimili non deflectam. Utcumque prolixus hic appareat Commentarius, æquus æstimator, ut spero, non judicabit, me illi importuna inseruisse. Quæ faciunt ad historiam ejusque contextum, in Scriptura confusum hinc inde & perturbatum, illustranda, ad miraculorum a Sancto patratorum magnitudinem declarandam, ad ejus virtutes manifestandas, ad vitæ ejus integritatem contra magnæ etiam auctoritatis accusatores defendendam; hæc, inquam, mihi persuadeo superflua non esse, atque eo modo esse proponenda, ex quo quisque intelligat me nihil præteriisse, quod ad Sancti Josue commendationem spectet, vel ad lectorum commodum instructionemque conducere possit.

[3] [lector præmonetur] Ne vero quæ clara sunt vel certa studiose involvere atque obscura facere velle videamur, ea, quæ ex interpretibus aliisque auctoribus hausimus, nulla citatione interpolabimus, nisi vel controversa sint vel controverti possint. A provinciarum, urbium, aliorumque locorum, quibus plenus est liber Josue, situatione examinanda, quantum poterimus, etiam abstinebimus: uti & ab iis omnibus quæstionibus, quæ ad Sanctum remotius spectant. Nec Commentarii contextum interrumpendum censuimus refellendis Rabbinorum nonnullorum commentis, qui de Sancto varia ridicula, & supra omnem fidem mirabilia, imo impia fabulati sunt. Ne quidem ullum eorum nominabimus, nisi raro, ubi ex Christianis aliquos patronos nacti sunt. Videri potest Antonii Possevini Apparatus sacer ad vocem Rabbini. Maximam inter Judæos auctoritatem habent Philo & Flavius Josephus. Pauca illa, quæ uterque habet de Sancti Vita, in deserto sub Moyse acta, suo loco allegabimus. Quæ pie fortiterque Israëlitarum Princeps in Chananitide egit, solus describit Josephus libro 5 Antiquitatum capite primo, quod fere totum Commentario nostro opportunis locis inseremus. Quæ in eo falsa vel non verisimilia occurrent, adjectæ notationes a veris & verisimilibus distinguent: ex his lucem accipiet narratio sacra; ex illis colliget lector, quanta fides & auctoritas Josepho sit tribuenda. Porro hujus, uti & Philonis, verba dabimus, prout ea Latina fecit Sigismundus Gelenius, cujus versionem plerique sequuntur. Atque hæc potissimum sunt, de quibus lectorem præmonendum judicavi. Nunc rem ipsam aggrediamur.

[4] Sancto in circumcisione sua inditum fuit nomen Osee vel Hosee, [Sanctus primo Osee, dein Josue vocatus est; utriusque nominis etymon:] pro quo Septuaginta, quique hos secuti sunt Patres aliqui, Ause vel Auses habent. S. Hieronymus in Commentariis ad caput 1 Oseæ prophetæ, cumque illo passim omnes suspicantur vetus mendum esse, quod pro Ὠσηὲ apud Septuaginta legatur Αὐσὴ. Forte ω depravatum fuit in αυ, quod charactere ei est affine. Sanctus nomen Osee retinuit, donec ad explorandam Chananæorum terram anno secundo ab egressu de Ægypto cum sociis missus est: nam tum primum, ut verisimilius esse infra dicemus num. 40, Moyses Sancti nomen mutavit, Vocavitque Osee, filium Nun, Josue. Numerorum cap. 13 ℣ 17. Utriusque nominis etymologiam dat S. Hieronymus citatus: Osee, inquit, in lingua nostra Salvatorem sonat: quod nomen habuit etiam Josue, filius Nun, antequam ei a Deo vocabulum mutaretur. Non enim (ut male in Græcis codicibus legitur & Latinis) Ause dictus est, quod nihil omnino intelligitur; sed Osee, id est, Salvator: & additum est ejus nomini Dominus (id est, littera Jod, quæ prima est nominis tetragrammati & subinde pro ipso Deo accipitur,) ut Salvator Domini diceretur, id est, per quem Dominus populum suum salvaturus esset. A Deo, inquit S. Doctor, vel a Moyse Dei instinctu, hæc nominis facta est mutatio; nimirum ut sic typus per omnia congrueret veritati, & Josue non tantum rebus gestis, sed & ipso nomine expressus referret Jesum mundi Salvatorem.

[5] Interpretes aliqui negant, mundi & Israëlis Salvatorem idem nomen gessisse, [Jesu Filii Dei typus fuit ipso suo nomine, cujus varia est lectio.] & cum Epiphanio Hæresi 29, Basilio in Asceticis, & Cyrillo Hierosolymitano Catechesi 10 Ἰησοῦς deducunt ab ἴαομαι, id est, mederi, adeo ut idem sit quod medicus. Verum non credo ego, Patres illos veram etymologiam docere voluisse, sed tantum indicare, quæ ei significatio recte adaptari & accommodari possit. Verum nominis rationem dat Matthæus cap 1 ℣. 21: Vocabis nomen ejus Jesum. Quid ita? ipse enim SALVUM FACIET populum suum. Jesus itaque idem est quod Salvator, adeoque ab eadem radice Hebraïca derivatur, a qua Josue, quod teste S. Hieronymo citato idem significat: confirmaturque ex Ecclesiastici cap. 46 ℣ 1: Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum, maximus in SALUTEM electorum Dei. Præterea nomina Josue & Jesus non distingui, patet ex eo, quod Septuaginta, Philo & Josephus pro Josue ubique scribant Ἰησοῦς.Sacræ etiam Paginæ sanctum Josue Ecclesiastici capite citato, & libro 1 Machabæorum cap. 2 ℣. 55 Jesum vocant. Sanctus itaque vel ipso nomine, ut statim dicebam, Jesu Christi typus fuit. Sicut Josue ita Jesus est ab Hebraïco quod multi Jehoscuah, aliqui Jehosuah, alii aliter pronuntiant. In Patribus Græcis vix alio quam Jesu nomine Sanctum vocatum invenies. E Latinis aliqui Jesus, aliqui Josue scripserunt. S. Hieronymi & Vulgatæ auctoritas effecit, ut hodie appellatio Josue vel Josua usitatissima sit. Sunt tamen, qui ut ad lectionem Hebraïcam magis accedant Jehosua scribere malint. Qui de Sancti nomine ejusque etymo plura desiderat, consulat Cornelium a Lapide & Bonfrerium in Numerorum cap. 13 ℣ 17, aliosque.

[6] [Sancti majores de tribu Ephraim:] Magnos inter, quos tribus Ephraïm Israëli viros dedit, primum sibi vindicat locum Moysis divina electione successor Josue. Ejus genealogiam dat liber 1 Paralip. cap. 7 a ℣ 23: Ingressusque est (Ephraïm Josephi patriarchæ filius) ad uxorem suam, quæ concepit, & peperit filium, & vocavit nomen ejus Beria, eo quod in malis domus ejus ortus esset. Filia autem ejus fuit Sara, quæ ædificavit Bethoron inferiorem & superiorem, & Ozensara. Porro filius ejus Rapha, & Reseph, & Thale, de quo natus est Thaan, qui genuit Laadan: hujus quoque filius Ammiud, qui genuit Elisama, de quo ortus est Nun, qui habuit filium Josue. Quot ab Ephraïm usque ad Josue statuendæ sint generationes valde incertum est. Sancti patrem fuisse Nun, avum Elisama, proavum Ammiud, abavum Laadan, extra controversiam est. Neque etiam, ut puto, a veritate aberrant illi, qui ejusdem atavum Thaan, tritavum vero Thale fuisse statuunt: Vulgatæ textui eorum conformior est opinio; nec Hebraïcæ aut Græcæ lectioni manifeste repugnat. Verum an Thale fuerit ex filiis, an vero ex nepotibus Ephraïm magis ambiguum est. Scriptura hoc loco non magis favet illis, qui primum, quam qui secundum affirmant. Nec video in alterutram partem aliunde quidquam adferri posse, quod quæstionem dirimat.

[7] [avus Elisama summus Ephraïmitarum dux; patris nomen varie legitur:] Elisama, Sancti avus, fuit unus ex duodecim tribunis, qui Numer. cap. 1 ℣ 4 & seqq. nominatim recensentur, & ibidem ℣ 16 nobilissimi principes, & copita exercitus Israël vocantur: fuit, inquam, Ephraïmitarum omnium dux, inter quos, cum Moyses Dei jussu filiorum Israël a vigesimo anno & supra numerum iniisset, inventi sunt quingenti supra quadraginta pugnatorum millia. Ibid. ℣ 32 & 33 & cap. 2 ℣. 19. Nobilissimi itaque principis & tribus Ephraïm supremi ducis nepos fuit S. Josue, filius vero Nun, quem patri suo Elisama in eadem dignitate successisse, verisimile putat Salianus in Annalibus ad annum mundi 2491. Porro pro Nun Septuaginta interpretes habent Ναυῆ. Hinc factum ut non modo Græci, sed & multi e Patribus Latinis Josue vocarint Jesum, filium Nave. Apud Josephum libro 3 Antiquit. cap. 2 Ναύηκος, & cap. 13 Ναύηχος legitur. At unde hæc tanta lectionis varietas? Audi S. Hieronymum in caput 40 Ezechielis prophetæ: Et diligentem & studiosum lectorem admonendum puto, si tamen scientia Scripturarum & non vanis oratorum declamationibus ducitur, ut sciat omnia prope verba Hebraïca & nomina, quæ in Græca & Latina translatione sunt posita, nimia vetustate corrupta, scriptorumque vitio depravata, & dum de inemendatis scribuntur inemendatiora, de verbis Hebraïcis facta esse Sarmatica, imo nullius gentis; dum & Hebræ esse desierint, & aliena esse non cœperint. Inter nomina propria, quæ exscribentes depravarunt, existimo fuisse Nun. Characterum affinitas, forte non sat distincte in autographo exaratorum, potuit esse occasio ut pro Νοῦν, Ναῦν, dein Ναυῆ scriptum fuerit. In solo libro primo Paralipomenon cap. 7 ℣. 27 adhuc Νοῦν incorrupte legitur.

[8] Harduïnus in Chronologia veteris Testamenti pag. 529 verbis Ecclesiastici cap. 46 ℣ 1, quæ num. 5 dedimus, hanc eorum subdit interpretationem: [Jesus Nave idem non est ac Jesus propheta.] Jesus Nave est Jesus propheta, . Unde dicitur hoc loco “successor Moysi in prophetis”: quasi diceret scriptor sacer: Jesus cognominatus apud suos Nave, quia “successor Moysi in prophetis”; & idem “magnus secundum nomen suum” quia“in salutem electorum Dei”. Est enim Jesus, Salvator. Itaque secundum Harduinum per vocem Nave significatur ipsum Sanctum prophetam fuisse. Codices sacri, qui modo Græce exstant & dicto Ecclesiastici loco Ἰησοῦς τοῦ Ναυῆ habent, exiguæ apud ipsum sunt auctoritatis: Cum, inquit, legatur dumtaxat Ἰησοῦς Ναυῆ in Græco Vaticano Romæ edito, & in Londinensi ad illud exemplar excuso, editiones ceteras nihil moramur. Fateor, quod in vetustissimo codice Bibliothecæ Vaticanæ, quem præ manibus habeo Romæ anno 1587 typis Græcis excusum, non exprimatur τοῦ, quod in aliis additur. Verum an inde sequitur, ut in Vaticano Ναυῆ idem sit quod propheta, adeoque ab hoc aliæ editiones sensu differant, adjectione articuli τοῦ corruptæ? Librum Ecclesiastici a Jesu filio Sirach Hebraïce conscriptum non vidit Harduinus, cum non exstet. In eo igitur non legit vocem illam, quam supra characteribus Hebraïcis expressit; adeoque nec scire potuit, nepotem Jesu filii Sirach, qui librum Ecclesiastici ex Hebræo Græce reddidit, vocem Ναυῆ usurpasse ad significandum Josue prophetam esse. Rationes quidem aliquas adfert, cur ita opinetur: Sed si lector eas examinare velit & conferre cum verbis S. Hieronymi mox datis, atque iis, quæ statim subjungam, non dubito quin mecum judicet, eas minime sufficere ad sacros Codices inter se committendos; ubi sensu non differunt, si dicatur Ναυῆ positum esse pro Νοῦν, Sancti patre. Certe pro Νοῦν in omnibus aliis Libris sacris usurpatur. In Pentateucho, libris Josue, Judicum, tertio Regum, & secundo Esdræ vigesies & novies textus Hebræus nomini Josue subjungit filius Nun; pro quo in Vaticano decies & novies est ὑιὸς Ναυῆ per varios casus inflexum, decies vero τοῦ Ναυῆ. Ad hæc dicere non potest Handuinus, quod υὶος & τοῦ ab interpolatore ubique in memorato codice addita fuerint, quoniam ad hunc tamquam emendatissimum nos ultro provocavit. Præterea hæc interpolatio minus habet verisimilitudinis, quam Ναυῆ exscribentium vitio irrepsisse pro Νοῦν, ut consideranti patet. Itaque illud Ecclesiastici, Jesus Nave … qui fuit magnus secundum nomen suum, maximus in salutem electorum Dei, hunc sensum habere puto: Jesus, filius Nave, fuit magnus nomine, maximus re, vel exsecutione rei per nomen significatæ, nimirum quia fuit in Salutem electorum Dei.

§ II. Ejus nativitas: an Moysi e Madianitide nondum reduci notus? Quando factus hujus minister; quale ejus ministerium; quis ex eo fructus perceptus.

[Sancti annus natalis:] Secundum Saliani calculos filii Israël anno mundi 2544 a Moyse ex Ægypto educti fuerunt. Num recte huic anno liberationem de servitute Ægyptiaca annectat, examinent ii, ad quos id propius spectat. Posito igitur quod data ab illo temporis ratio accurata sit, jam facile nobis erit invenire, quotus circiter annus ab orbe condito Sancto natalis fuerit. Ex Numer. cap. 32 ℣. 13, & Deuter. cap. 2 ℣. 7 constat, quod ab egressu Israëlitarum ex Ægypto usque ad mortem Moysis effluxerint fere 40 anni. His adde 17 annos gubernationis post obitum legislatoris, quos ei probabilius dandos esse infra num. 270 & seqq. dicemus, habebis 57. Junge & his 53, quibus in Ægypto vixit, totam explebis vitæ ejus periodum, quam centum & decem annis circumscribit liber Josue cap. 24 ℣. 29. Jam vero si Sanctus 53 annis vixerit ante Hebræorum exitum, factum anno mundi 2544, huic numero illum subtrahe, deprehendes eum in Ægypto natum fuisse 2491. Si annos principatus Josue incompletos, vitæ vero completos fuisse supponas, diutius in Ægypto vixerit oportet quam 53 annis; adeoque ejus nativitatem anno 2490 rectius affiges.

[10] [ratio, cur post 53 circiter vitæ annos puer vel juvenis vocetur:] Objici potest illud Exodi cap. 33 ℣. XI, Minister ejus (Moysis) Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo. Hic vox puer, ut sæpe alibi in Scriptura, non significat ministrum aut famulum, alioqui bis idem diceretur: sed pro adolescente vel juvene ponitur, pro quo etiam in sacris Litteris sæpe usurpatur: unde & hoc loco Hebraïcum naar Septuaginta νέος, id est, juvenis vertunt, paraphrastes vero Chaldæus hullema, de qua voce mox. Jam autem, si Josue aliquot mensibus ab egressu de Ægypto, dum ei tabernaculi custodiendi cura a Moyse commissa fuit, adhuc adolescens vel juvenis erat, quomodo verum potest esse, eum 53 circiter annis in Ægypto vixisse? Ad hæc dicimus, quod priscis illis temporibus, quando homines ad 120 annos vitam protrahebant, 53 vel 54 annos nati adhuc juvenes censerentur & vocarentur. Responsionem hanc pluribus expositam & stabilitam vide apud interpretes. Quo vero facilius eidem acquiescat lector, addo ex Bonfrerio hic, Hanc pueri vel juvenis appellationem longe facilius accommodari solitam iis (etiam sexagenariis: nam Sanctum hoc tempore ætate tam provectum fuisse Bonfrerius hic admittit) qui necdum matrimonii vinculis essent irretiti: at vero & tum & deinceps etiam postea cælibem mansisse Josue recte probat ex Patribus Serarius in caput ultimum Josue quæst. XIV. Et vero ut Hebræa vox Halma virginem absconditam vel incognitam viro significat Isaïæ cap. VII ℣. XIV, ubi interpres noster “Ecce virgo concipiet” vertit, & variis locis probat Hieronymus; ita Hullema Chaldaïcum ab eadem radice Halam juvenem significabit, sed cælibem & uxorio consortio impollutum. De cælibatu, & Sancti castimonia nos infra agemus num. 136 & seqq.

[11] De Sancti Vita, in solo natali Ægypto traducta, Scriptura altum silet. [Familiaritas ejus cum Moyse, e Madianitide nondum reduce, vix fidem meretur:] Philo libro de Charitate sub initium scribit, Josue Moysi amicum & familiarem fuisse ἐκ πρώτης σχεδὸν ἡλικίας a prima fere ætate, vel, ut Gelenius vertit, pene a puero. Si id verum sit, de quo maxime dubitamus, ut statim indicabimus, amicitia illa inter utrumque cœperit oportet ante vel certe non diu postquam 13 ætatis annum Sanctus expleverat. Nam cum Moyses in Madianitide 40 annis apud socerum Jethro moratus fuerit, Josue vero ante ejus ex illa reditum 53 circiter annis tantum vixerit, hic 13 dumtaxat annos natus erat, vel decimum quartum modo inchoarat, quando ille a Pharaone ob cæsum Ægyptium ad supplicium quæsitus fuga sibi consuluit. Potuit quidem fieri, ut Sanctus, abeundi facultate obtenta, Ægyptum reliquerit, in terram alienam Madianitidem migrarit, in eas regionis istius partes advenerit, ubi Jethro habitabat, ibidem cum opilione Moyse amicitiam vel inierit, vel ante initam foverit: verum quis prudens hæc omnia ita revera facta esse credat? Mihi certe id parum verisimile videtur. Imo & illud, quod scilicet Moyses ante fugam suam Josue adhuc puero familiariter usus fuerit, facilem apud plerosque, ut puto, fidem non inveniet. Quamdiu in Ægypto vixit legislator, in Pharaonis palatio versatus est, exceptis paucis diebus, quibus egressio e domo regia, Ægyptii cædes, & fuga in terram Madian contigerunt, uti ex Historia sacra Exodi cap. 2 & Actorum cap. 7 colligitur. Hæc adjuncta si attentius lector consideret, non pauca statim ei occurrent, quæ creditu difficile faciant, quod tum temporis familiaritatem inter se contraxerint, imo quod alter alterum noverit.

[12] Constat ex libro Exodi cap. 24 ℣. 13, quod jam inde Moysis minister fuerit noster Josue, [a quo tempore,] cum illum quintum ascendentem in montem Sinaï comitaretur; quod factum anno ab orbe condito 2544, secundo ab egressu mense nondum evoluto. Itaque in magni illius prophetæ familiam cooptatus est eo temporis spatio, quod medium fuit hunc inter ascensum in montem, & Moysis reditum ex terra Madian, qui anno præcedente contigit: nam verisimile non est Sanctum extra patrum in Madianitide famulatum fuisse Moysi, qui per 40 annos soceri sui Jethro opilionem egit. Quis credat, eum a Josue adjutum fuisse in ovibus pascendis? Vide num. præcedentem. At quando ergo legislator, redux in Ægyptum, Josue sibi ministrum elegit? Valde verisimile mihi apparet quod Masius in Præfatione ad Commentarios in librum Josue scribit, Moysen scilicet, ubi e terra Madian reversus senioribus filiorum Israël, ad id convocatis, per Aaronem persuasisset, se a Deo missum ad populum ex servitute liberandum, omnesque illi se submisissent, tamquam suo duci & moderatori divinitus constituto (Exodi cap. 4 a ℣. 29,) statim pro necessitate & dignitate suæ personæ ministros sibi comparasse, interque eos Sanctum nostrum, qui tunc circiter 53 annorum erat, non sine cælesti instinctu assumpsisse; nimirum ut qui Dei populum aliquando recturus esset, ipse prius ab omnium mortalium ea ætate optimo sanctissimoque imperatore regeretur. Qui enim bene imperaturus est, ut bene aliquando paruerit est necesse.

[13] S. Josue ministerium ejusmodi non fuit, quale esse solet eorum, [& qualem,] quos generis vel conditionis necessitas ad famulandum cogit, sed liberale, ingenuum, ac valde honorificum. Ex iis, quæ in Exodi, Numerorum & Deuteronomii libris de eo tradit narratio sacra, patebit, quod legislatori omnium fuerit præcipuus, intimus, charissimus, familiarissimus. In negotiis gravissimis Moyses Sancti opera potissimum utebatur, hic secretorum ejus erat particeps, ejus vice Israelitarum exercitui præerat, eumque in hostes ducebat, familiaribus ejus cum Deo colloquiis sæpe intererat, ejusdemque lateri ubique fere adhærebat. Unde Exodi cap. 24 ℣. 13 & alibi, ubi a Vulgata nostra Moysis Minister, a Septuaginta παρεστηκὼς, id est, assistens, appellatur. Hinc & Numerorum cap. XI ℣. 28 dicitur Minister Moysi, & ELECTUS E PLURIBUS. Audi Philonem libro de Charitate: Erat ei (Moysi) amicus & familiaris pene a puero (vide num. XI) Jesus nomine, non vulgaribus conciliatus artibus, sed amore integro cælestique, ex quo omnes virtutes proveniunt: is etiam convictor contubernalisque prophetæ fuit, nisi, siquando ille secessum quæsivit propter divina eloquia; idem administrationis reipublicæ particeps & tantum non principis vicarius, multa pro potestate solitus erat gerere.

[14] [quantoque cum fructis famulatum legislatori præstiterit.] Porro quod Sanctus cum maximo tum temporis Dei amico convixerit, & adeo familiariter egerit, non tantum summam ejus in gloriam cedit, sed & argumentum est evidens, singularibus illum gratiæ & naturæ dotibus fuisse ornatum; utpote quibus sapientissimus legislator perspectis eum e tot millibus elegit. Quantum vero deinde animum excoluerit omni virtutum genere, quas præsens in Moyse admirabatur, ex S. Ambrosio cognosce, a Benedictinis e congregatione S. Mauri edito Parisiis anno 1690. Pulcre in rem nostram lib. 2 de Officiis ministrorum cap. 20 ita scribit S. Doctor: Ostendunt adolescentes eorum se imitatores esse, quibus adhærent; & ea convalescit opinio, quod ab his vivendi acceperint similitudinem, cum quibus conversandi hauserint cupiditatem. Inde tantus Jesus Nave, quod eum non solum erudivit ad legis scientiam Moysi copula, verum etiam sanctificavit ad gratiam. Denique cum in ejus tabernaculo divina refulgere præsentia videretur majestas Domini, solus erat in tabernaculo Jesus Nave. Moyses cum Deo loquebatur, Jesus pariter nube sacra tegebatur. Presbyteri & populus deorsum stabant, Jesus cum Moyse ad accipiendam legem ascendebat. Omnis populus intra castra erat, Jesus extra castra in tabernaculo testimonii. Cum columna nubis descenderet, & loqueretur cum Moyse, quasi fidus adstabat minister: nec exibat de tabernaculo juvenis, cum seniores longe positi divina trepidarent miracula. Ubique igitur inter admiranda opera & reverenda secreta sancto Moysi individuus adhærebat. Unde factum est ut qui fuerat socius conversationis, fieret successor potestatis: Merito igitur vir hujusmodi evasit, ut sisteret fluminum cursus; diceret: Stet sol, & staret sol; quasi ejus spectator victoriæ noctem differret, diem produceret. Quid * (quod Moysi negatum est) solus eligeretur, ut populum introduceret, in terram repromissionis. Magnus Vir fidei miraculis, magnus triumphis. Illius augustiora opera, hujus prosperiora. Uterque igitur divina subnixus gratia, ultra humanam processit conditionem: ille mari, hic cælo imperavit. Pulcra itaque copula seniorum atque adolescentium. Alii testimonio, alii solatio sunt: alii magisterio; alii delectationi. Nunc Sancti Acta secundum methodum, quam initio nobis proposuimus, ex sacris Litteris recensere aggredimur.

[Annotata]

* editio Colon melius, produceret: & (quod &c.

§ III. Amalecitas cædit: oraculum de futuro ejus principatu: in montem Sinaï & nubem, in qua erat Dominus, cum legislatore ascendit. An ibi XL diebus jejunus?

[Amalecitas cædit, orante Moyse:] Ex Josue nostri gestis, quæ legislatoris mortem antecesserunt, primum est, primum Israëlitarum bellum contra primos, qui iis ex Ægypto egressis, vastasque inter illam & promissam terram solitudines perambulantibus occurrerunt hostes, Amalecitas scilicet, de quibus fortissimus Heros noster & Moyses, hic orando, ille pugnando, insignem victoriam retulere. Contigit hæc die tertia mensis Sivan, qui fere nostro Maio respondet, currente hebdomade septima post egressum de Ægypto; & Exodi cap. 17 ℣. 8 & seqq. ita describitur: Venit autem Amalec, & pugnabat contra Israël in Raphidim. Dixitque Moyses ad Josue: Elige viros, & egressus pugna contra Amalec: cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea. Fecit Josue, ut locutus erat Moyses, & pugnavit contra Amalec. Moyses autem & Aaron, & Hur ascenderunt super verticem collis. Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israël: sin autem paululum remisisset, superabat Amalec. Manus autem Moysi erant graves: sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit: Aaron autem & Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est, ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis. Fugavitque Josue Amalec, & populum ejus in ore gladii. Dixit autem Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monimentum in libro, & trade auribus Josue: delebo enim memoriam Amalec sub cælo. De belli hujus causis, hostium viribus, & prælii exitu præter Deut. cap. 25 in fine, & Judith cap. 4 ℣. 13, videri etiam potest Philo Judæus lib. 1 de Vita Moysis, & Josephus Antiquitatum lib. 3, cap. 2; ex quo pauca, quæ ad Sanctum proxime spectant, delibabimus num. 17.

[16] Tantum 53 ætatis annum compleverat Josue, cum præficeretur exercitui contra hostes potentissimos dimicaturo. [oraculum divinum futuri ejus principatus prænuntiuro:] Erant eo tempore in Israëlitarum castris ejus avus Elisama & reliqui, qui Numer. cap. 1 ℣. 5 & seqq. enumerantur, nobilissimi tribuum principes magnæ apud populum auctoritatis. Quid causæ Moysi fuit, ut, illis præteritis, nostrum Josue, ætate inferiorem, supremi ducis vices gerere voluerit? Josephus citatus hanc insinuat, quod constaret, eum esse virum manu ac consilio juxta promptum, & pietate insignem, & a Moyse præceptore hac parte non degenerantem. Aliam huic addo ex Masio citato num. 12, scilicet ut Moyses Dei consilium de futuro felicissimo ejus imperio jam tum quadamtenus populo patefaceret, & ad spem meliorem in rebus adversis cum ceteram multitudinem, tum inprimis ipsum Josue excitaret. Certe Deus, dum mox post prælium jubet Moysen relatam victoriam litteris consignare, & singulariter in Josue aures indere, delendam penitus Amalecitarum memoriam, tantum non digito, ut ita loquar, ostendit, illum ipsum esse, quem post Moysen ad reipublicæ Hebraïcæ gubernacula destinavisset. Ad quid enim aliud hæc Sancti auribus tradi voluisset Deus, nisi ut ipse postea populi dux factus, recordaretur, non esse jungenda cum Amalecitis fœdera, & ad successores ejus divinum propagaretur oraculum de illorum excidio; quod tandem sub Saüle contigisse legimus lib. 1 Regum cap. 15.

[17] [quid de Sancti victoria Philo & Josephus:] Sanctus noster summus imperator constitutus, sicut jussus erat, ex omni multitudine ad pugnam maxime idoneos elegit. Uterque scriptor Judæus hunc virorum fortium delectum a Moyse factum scribit. Si ambo velint, hunc per se ipsum id præstitisse, sacræ Scripturæ aperte contradicunt: nam ejus textus clarissimus est: Dixitque Moyses ad Josue: Elige tibi viros &c. Et paulo infra: Fecit Josue, ut locutus erat Moyses. Pridie certaminis contigit hæc militum electio. Quis dein factus apparatus ad prælium postridie committendum, narratione valde verisimili tradit Josephus citatus: Per noctem deinde ad prælium se expediunt, & armis simul ac corporibus curatis, intenti signum classico per Moysen dari exspectant: qui & ipse pernox cum Jesu consultabat, eumque de instruendis ordinibus admonebat; appetente vero jam die, hortatur Ducem, ut spei de se conceptæ respondere studeat, & re feliciter gesta existimationem sibi apud milites comparare. Similiter Hebræorum optimum quemque privatim, ac mox omnes armatos verbis ad fortitudinem accendit: atque ita instructos & animatos Jesu & Deo committit, ipse montem ascendit &c. Dein pugnam describit fidelius quam Philo, clademque hostium; enumeratisque spoliis, quibus Judæi ditati fuerunt, subdit: Sequenti vero die Moyses cæsorum cadavera spoliavit, arma, quæ fugientes abjecerant, collegit, & illis quorum opera insignior fuerat, præmia distribuit, Jesumque ducem pro concione collaudavit, milite per acclamationes laudem Viri comprobante.

[18] [Moysen fœderis tabulas a Deo accepturum] Biduo post Pentecosten, id est, diem, qua decem Decalogi præcepta de monte Sinaï promulgata fuere, eumdem repetere jussus est legislator, ut præcepta illa in duas tabulas relata acciperet, populoque deferret. Quintum itaque montem conscendit, dilectissimumque Ministrum suum non sine divino, ut credibile est, instinctu comitem sibi adjunxit, eumque ad Deum propius atque altius in montem duxit, quam Aaron aut quisquam ex ejus filiis & 70 senioribus populi pridie adscenderat: his enim non nisi procul adorare Deum concessum erat, ut legimus Exodi cap. 24 ℣. 1 & seqq. Oportebat nimirum, ut is, cujus imperio populum suum regendum Deus decreverat, magna apud illum esset in veneratione, quam certe ei conciliavit tam propinqua ad Deum accessio. Præterea legem divinam maximi facere, ejusque esse observantissimum, eum præcipue decebat, qui postmodum ejus custodiam in populo universo urgere debebat. Quanam vero ratione præceptorum divinorum amor studiumque melius menti Josue imprimi poterat, quamsi oculis ipse suis cerneret, quomodo ad ea accipienda per sex dies sanctissimis precibus ac meditationibus se Moyses paraverit, quomodo die septimo in sublimiorem veluti arcem sanctiusque adytum nominatim a Domino evocatus, in eoque tamdiu retentus fuerit ac institutus.

[19] [comitatur in montem Sinaï:] Sed ad horum, eorumque, quæ infra dicemus, notitiam pleniorem, ipsam demus narrationem sacram Exodi cap. 24 ℣. 12 & seqq. Dixit autem Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem, & esto ibi: daboque tibi tabulas lapideas, & legem ac mandata quæ scripsi, ut doceas eos. Surrexerunt Moyses & Josue minister ejus: ascendensque Moyses in montem Dei, senioribus ait: Exspectate hic, donec revertamur ad vos. Habetis Aaron & Hur vobiscum: siquid natum fuerit quæstionis, referetis ad eos. Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem, & habitavit gloria Domini super Sinaï, tegens illum nube sex diebus: septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. Erat autem species gloriæ Domini, quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël. Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem: & fuit ibi quadraginta diebus & quadraginta noctibus. Quibus evolutis, ei datæ a Domino lapideæ duæ fœderis tabulæ, simulque indicatum, Israëlitas in castris peccasse; reverteretur ergo quam citissime, remque totam cognosceret: Et reversus est (Exodi cap. 32 a ℣. 15) Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua… Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen: Ululatus pugnæ auditur in castris. Qui respondit: Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam: sed vocem cantantium ego audio. Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum &c.

[20] Quod Josue Moysen comitatus sit in partem montis sublimiorem, [nubem sacram, in qua erat Dominus, cum eodem ingreditur:] quam Aaron, ejus filii, & 70 seniores ex Israel, nemo in dubium vocat. Quod alicubi in declivi montis, puta paulo supra ejus medium, sex diebus uterque substiterint, atque eadem nube involuti fuerint & ab aspectu populi abstracti, nullus non quoque e sacris Litteris eruit; quamvis Exodi cap. 24 ℣. 16 solus Moyses nube tectus fuisse exprimatur. Imo in nobilissimam illam Deoque proximam nubis partem, e qua die septimo Dominus legislatorem ad colloquium evocavit, hujus Ministrum admissum fuisse existimant Abulensis, Serarius, Salianus & alii: nec alterius sententiæ fuisse videtur S. Ambrosius lib. 2 de Officiis ministrorum cap. 20 dicens: Ubique inter admiranda opera & reverenda secreta sancto Moysi individuus adhærebat. Idem sanctus Doctor Enarratione in Psalmum 47 num. 21 Moyses ille (inquit) peritus in omni sapientia Ægyptiorum, in montem ascendit, atque in nubem intravit, ut aperta & occulta cognosceret, adhærente sibi socio Jesu.

[21] Magnus quidem auctorum numerus negat, legislatoris Ministrum nubem illam, [levia dissentientium argumenta expenduntur.] in qua erat Dominus, ingressum fuisse; sed eorum rationes non adeo efficaces sunt, ut opinionem affirmantem minus verisimilem esse mihi persuadeant. Eas expendamus. Exodi cap. 24 ℣. 16 dicitur: Septimo autem die vocavit eum (Moysen Dominus) de medio caliginis: & ℣. 18: Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem. Ecce, inquiunt, solus evocatur Moyses, solus nubem ingreditur mediam, solus in editissimum conscendit verticem, non Josue. At numquid & ℣. 12 soli Moysi dictum legitur, Ascende ad me in montem, & esto ibi; & tamen subjungitur ℣. 13 una cum illo ad adscendendum surrexisse Josue? Numquid & versus 16 solum Moysen memorat sex diebus infra montis verticem nube obtectum fuisse, & tamen nemo hactenus docuisse legitur, Josue eadem non fuisse involutum? Urgent ulterius: si receptus fuerit in intimum nubis summa montis occupantis, ergo audire potuit Dominum Exodi cap. 32 ℣. 7 Moysi dicentem, populum peccasse, vel saltem vocem Moysis (℣. XI) pro eo pœnas deprecantis; quod repugnat versui 17, qui ejus idololatriam a Josue ignoratam indicat. Sed ad hæc facilis quoque est responsio. Nam locutio Dei & Moysis preces potuerunt fieri sine sono vel voce exteriori. Præterea, etiamsi ambo erant in nubis medio, non tamen alter alterius lateri ita semper adhærebat, ut numquam ab se mutuo divellerentur. In eadem ipsa nube concipi potest a Socio suo secessisse Moyses, ut divinis vacaret; eodem plane modo, quo Christus Patrem cælestem oraturus a charissimis suis discipulis in horto secessit, in quem eos assumpserat. Et sic optime cum opinione affirmante conciliari potest illud Philonis citati num. XI: Convictor contubernalisque prophetæ fuit, nisi siquando ille secessum quæsivit propter divina colloquia. Cum difficultates, quæ objiciuntur, tam facili negotio solvantur, a sententia S. Ambrosii, Sancto nostro magis honorifica, hic mihi non recedendum esse judicavi.

[22] [In monte mansit, quamdiu legislator:] Volunt quidam, Josue non semper perstitisse in monte, sed subinde descendisse, ut cibos caperet, aliisve naturæ necessitatibus satisfaceret. Verum his Exodi verbis cap. 24 ℣. 14, Exspectate hic, donec revertamur ad vos, quæ ad Hebræorum seniores locutus est, satis significavit Moyses, Ministrum suum secum in Sinai mansurum, & cum eodem se ex illo descensurum, uti & factum esse ex capite 32 ℣. 17 manifestum est. Sed si a domini sui latere se subduxit Minister & in castra rediit (nam quonam alio potius ivisset?) certe innotuisset aliquid ipsi de populi murmuratione contra ducem suum longas nimis moras trahentem, de vituli fabricatione, festæ celebritatis indictione, aliisque similibus, quæ paucis diebus non videntur peracta fuisse. Horum vero nihil scivisse, fit ex eo perspicuum, quod Moysi haud quidquam eorum indicarit: imo cum saltantium, canentiumque clamores audiret, sinistri nihil omnino suspicatus sit, sed bellicam potius vociferationem edi arbitratus fuerit. Denique, quos ibid. ℣. 1 dixisse legimus, Moysi huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit, illi certe redeuntem Josue de eo interrogassent, ab ipso petiissent, montem iterato conscenderet moræ causam exploraturus &c. Hæc abunde probant, tamdiu omnino illum in Sinaï fuisse commoratum, quamdiu ibidem mansit Moyses.

[23] [quidni & 40 dies cum eo ibidem jejunarit?] Legislatorem quadraginta dierum spatio cibo omni potuque abstinuisse, antequam legis tabulas acciperet, ex Deut. cap. 9 ℣. 9 certum est. Verum an quadraginta tantum diebus cum Discipulo in monte perdurarit, acriter controvertitur. Sunt, qui putant, illum præter sex dies, quibus extra illud nebulæ medium in Sinaï fuit, alios quadraginta integros dies in medio nebulæ constitisse. Multi id negant contendentes inter hos quadraginta, sex illos dies comprehendi. Utra sententia sit probabilior, examinare propius ad eum spectat, qui magni prophetæ vitam daturus est ad IV Septembris. Huc solum pertinet, an jejunante 40 diebus magistro, tamdiu etiam jejunarit Discipulus. Aliqui volunt, hunc in monte illo comedisse manna divinitus sibi datum. Verum illis non necessario assentiendum: si enim Moysi semper adhæsit, cumque illo in montis fastigium & sacratissimum illud nubis domicilium penetravit, cur etiam cum illo quadraginta diebus jejunasse non putemus? Quod solum Moysen id fecisse memorent sacræ Paginæ, non vero ipsum Josue, nihil obstat, ut colligi potest ex jam dictis supra num. 21. Quid Sanctus noster tot in monte diebus egerit, conjectura assequi facillimum est. Nulla ambigendi causa est, quin pius Discipulus magistrum suum imitatus fuerit, quin, inquam, ab omni terrena cogitatione & cura abstractus, precationi & rerum divinarum meditationi se totum dederit. Sciebat nimirum, quem ad finem in Sinaï ductus esset, & qua mentis præparatione, ut legis tabulæ acciperentur, Deique adventus & sermo exciperetur, opus esset.

§ IV. Tabernaculi curam gerit; interest familiaribus Dei cum Moyse colloquiis: æmulatio ejus Numer. cap. XI ex invidia non processit; ostenditur illam aliunde vel leviter tantum, vel non malam, imo laude dignam fuisse.

[Custodia tabernaculi de castris translati,] Alia, quæ hoc eodem primo anno liberationis ex servitute Ægyptiaca contigerunt, de Sancto nostro non habemus, quam hæc Exodi cap. 33 ℣. 7 & seqq.: Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus Tabernaculum fœderis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quæstionem, egrediebatur ad tabernaculum fœderis extra castra. Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, & stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium. Ingresso autem illo tabernaculum fœderis, descendebat columna nubis, & stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse, cernentibus universis, quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi & adorabant per fores tabernaculorum suorum. Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue, filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo. Quod & quale fuerit tabernaculum illud, de quo hic, quisve ejus usus, vide apud Salianum ad annum 2544 num. 665 & seqq., necnon Serarium lib. 1 Josuæ cap. 6 quæst. 2.

[25] Quamvis in sacro textu allato non nisi semel Sancti nomen occurrat, [ubi familiaribus Dei cum Moyse colloquiis interest,] tamen nil in eo traditur, quod in ejus gloriam non redundet, quemadmodum ex sequentibus patebit. Ad puniendam populi idololatriam, tabernaculum e medio ejus, atque adeo e castris efferri voluit Dominus, ut ostenderet se inter tam infami crimine contaminatos nolle diutius habitare. Tabernaculi translati curam Aaroni committere minus decorum, nec Deo gratum fore arbitrabatur Moyses, utpote qui eodem, quo populus, scelere implicitus fuerat. Digniorem ad id neminem reperit legislator, quam ministrum suum fidelissimum & ob vitæ innocentiam sibi charissimum Josue. Ei igitur Dei domicilium custodiendum tradidit. Interpretes omnes fatentur id significari per verba hæc ℣. XI: Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue, filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo. Hinc recte deduci mihi posse videtur Sanctum nostrum, familiaribus Dei cum Moyse colloquiis interfuisse. Nec nisi inepte quis diceret, quotiescumque ille Deum oraturus vel consulturus ad tabernaculum veniebat (veniebat autem sæpissime) illinc quam mox abire debuisse Josue. In cæleste illud nubis adytum cum eo admissus fuit in monte Sinaï, illique proximus adstitit in sacro colloquio ibidem habito, cur dicamus, hic eum procul abesse debuisse? Versus ultimo citatus pulcre sic explanari mihi videtur: Moyse absente a tabernaculo, ab eo non recedebat Josue; recedere tamen poterat, illo præsente; quamquam eo tempore, quo Deus in columna nubis cum magistro loquebatur, ad eum adorandum manere solitus esset pius Discipulus. Imo textum sic explanandum esse, nostrumque Sanctum Deo cum amico suo colloquenti fuisse proximum S. Ambrosius citatus num. 20 testimonio suo confirmat: Denique, inquit, cum in ejus tabernaculo divina refulgere præsentia videretur majestas Domini, solus erat in tabernaculo Jesus Nave. Moyses cum Deo loquebatur, Jesus pariter nube sacra tegebatur… Omnis populus intra castra erat: Jesus extra castra in tabernaculo testimonii. Cum columna nubis descenderet, & loqueretur cum Moyse, quasi fidus adstabat minister: nec exibat de tabernaculo Juvenis, cum seniores longe positi divina trepidarent miracula. Ubique igitur inter admiranda opera, & reverenda secreta, sancto Moysi individuus adhærebat.

[26] [Sancto commissa usque ad erectionem novi.] Apud historicos & interpretes celebriores duo potissimum in tabernaculo Josue egisse lego. Primo curam gerebat, ut ejus nihil a quoquam violaretur, munda in eo & nitida essent omnia, adeo ut quasi æditui officio functus fuerit. Non tamen in ipso tabernaculo pernoctabat; hoc enim nec Moyses fecit, sed prope illud in tentorio suo. Secundo, sanctis cogitationibus mentem excolebat, precibusque se populumque Deo commendabat. Ex assiduo cum Moyse convictu & nuperrime in monte Sinaï didicerat, noctes & dies in his aliisque pietatis exercitationibus versari. Sunt etiam qui putent, eos, qui ad tabernaculum e castris veniebant Dominum consulturi, in absentia Moysis nostro Josue apud Deum interprete atque internuntio usos fuisse. Tabernaculi custodiendi provincia ei demandata fuit a Moyse, antequam hic sub finem mensis quinti, Hebræis Ab dicti, montem Sinaï cum novis tabulis repeteret: tunc enim Israëlitarum castra illo privata fuerunt. Stetit autem extra castra sub Sancti nostri custodia usque ad diem primum anni secundi commorationis in deserto, quando nobile illud & splendidum tabernaculum erectum fuit, de quo Exodi cap. 40. Hinc sequitur sanctum Josue ejus curam gessisse plusquam septem mensibus. Ita plerique sentiunt contra a Lapide aliosque, qui tabernaculi translationem factam volunt post descensum legislatoris de monte cum novis tabulis. Verum eam ante contigisse, sententia verisimilior & Narrationi sacræ conformior mihi videtur. Operæ pretium non est hanc multis confirmare, cum ad Sancti nostri gloriam nihil faciat, an aliquot hebdomadibus citius an serius tabernaculi cura ei imposita fuerit. Lector consulere potest auctores passim obvios.

[27] [Lucidam Moysis faciem solus intueri potest.] Cum Moyses de monte cum novis tabulis rediret ad populum, tanto fulgore facies illius resplendebat, ut Aaron & filii Israë ad ejus conspectum timerent & aufugerent, nec nisi velato vultu legislator eos propius accedere atque alloqui posset. Vide Exodi cap. 34 a ℣. 30. Solus Josue, teste Origene Homilia 1 in librum Jesu Nave num. 6, oculo irretorto magistri sui faciem poterat aspicere: Illud etiam, inquit, intuentes magnitudinem ejus pervidemus, quod, cum in transfiguratione vultus Moysei omnis filiorum Israël hebetaret aspectus, nec aliquis posset intueri faciem vultus ejus, Jesus non solum faciem ejus contuetur, verum etiam in interioribus tabernaculi mysteriorum conscius perseverat. Licet hæc præter Scripturam asserat Origenes, vix dubito tamen quin vere. Nam si cum legislatore nuper adscenderit in ipsum verticem montis Sinaï, super quem erat species gloriæ Domini, quasi ignis ardens, Exodi cap. 24 ℣. 17; si insuper in tabernaculo magistro suo proxime aderat, cum Dominus hunc allocuturus in fulgidissima columna nubis descenderet, an ejus oculi caligarint ad aspectum faciei Moysis, minore lumine coruscantis, quam illud fuerit, in quo Dominum apparentem toties vidit?

[28] Annus ab exitu agebatur secundus, mensisque secundus, [Æmulatio, ex qua petiit prophetantes in castris cohiberi,] cum die hujus vigesimo ex solitudine Sinaï progressi Israëlitæ venerunt in desertum Pharan, castraque metati sunt in eo loco, qui infami Sepulcrorum concupiscentiæ nomine vocatus fuit. Contigit hic quod Numer. cap. XI de Sancto nostro narratur. Historia altius repetenda mihi visa est ad majorem dicendis lucem adferendam. Postquam Deo conquestus esset Moyses, in se solum difficillimi imperii curam incumbere, seque oneri ferendo imparem esse, partem ejus in alios transferri petiit. Exaudit eum Dominus dicens Numer. cap. XI ℣. 16: Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israël, quos tu nosti quod senes populi sint, ac magistri: & duces eos ad ostium tabernaculi fœderis, faciesque ibi stare tecum, ut descendam & loquar tibi: & auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, & non tu solus graveris. Jussa lætus exsequitur Moyses, congregans (ibid. a ℣. 24) septuaginta viros de senibus Israël, quos stare fecit circa tabernaculum. Descenditque Dominus per nubem, & locutus est ad eum, auserens de spiritu, qui erat in Moyse, & dans septuaginta viris. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt. Remanserant autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad, & alter Medad, super quos requievit Spiritus: nam & ipsi descripti fuerant, & non exierant ad tabernaculum. Cumque prophetarent in castris, cucurrit puer, & nuntiavit Moysi, dicens: Eldad & Medad prophetant in castris. Statim Josue, filius Nun, minister Moysi, & electus e pluribus, ait: Domine mi Moyses, prohibe eos. At ille. Quid, inquit, æmularis pro me? Quis tribuat ut omnis populus prophetet, & det eis Dominus Spiritum suum? Egregium hic Sanctus noster amoris erga dominum suum specimen dedit. Eo processit obsequii & amoris studium erga Moysen, ut nihil, quod gloriæ aut dignitati ejus obesse videretur, ferre potuerit.

[29] Durius loqui mihi videntur interpretes non pauci, [ex invidia non processit.] qui æmulationem Josue ex invidia aliqua profectam fuisse dicunt: non etenim optabat, ut donum prophetiæ duobus senioribus collatum non fuisset, neque dolebat, se ab iis hac ex parte superari, nec etiam apprehendebat illorum vaticinia ut mala Moysi, seu ut diminuentia gloriam ejus. Si hæc æmulationis causa fuisset, profecto ægrius tulisset, reliquos 68, vel ut alii, 70 seniores, qui ad tabernaculum convenerant, prophetico spiritu afflatos fuisse: nam invidus animus eo magis pungitur & tristatur, quo plures se in aliqua re superiores habet: dein apprehendisset legislatoris gloriam magis obscurandam tot prophetarum vaticiniis, quam illorum duorum. Nec in Scripturis verbum ullum est, ex quo invidiæ crimen legitime deducas. Æmulatio seu zelus ille, ex quo ℣. 28 petiit, Domine mi Moyses, prohibe eos, qui in castris prophetant; ex alia animi affectione, quam invidia proficisci potuit: adeoque legislatoris responsione ℣. 29, Quid æmularis pro me? quis tribuat &c. ob invidiæ culpam reprehensus fuisse dicendus non est. Imo ejus æmulationem ex invido animo ortum suum non habuisse, ipsæ circumstantiæ persuadent. Nam cum magistrum suum vero amore prosequeretur, sciretque illum ferventibus adeo precibus a Domino petiisse, molestissimo gubernandi onere allevari Numer. cap. XI ℣. 14 & 15; quomodo ægre ferre potuit, illum voti compotem a Deo factum, ejusque Spiritum propheticum in Eldad & Medad & reliquos seniores transfusum, ut ab iis in populi rebellis gubernatione adjuvaretur. Ex invidia igitur non processit, quod duobus illis silentium imponendum existimaret. Aperte nobis favet Theodoretus quæst. 21 in librum Numerorum. Plura in rem nostram legi possunt apud Nicolaum Serarium libro 1 Josuæ capite 7, quæstione 6.

[30] [Probabilior proponitur sententia,] Verum quid ergo ægre tulit Josue? Cur petiit ut Moyses prophetantes cohiberet? Respondeo, quia Sanctus putabat eos dono prophetiæ carere & ficte prophetare, populo imponentes. Hæc responsio invidiæ culpam a Sancto removet, & priore sententia mihi videtur probabilior: quod quia prima fronte non satis apparet, eam fusius explanatam accipe. Eldad & Medad cum reliquis electis senioribus a Moyse conscripti erant & ad tabernaculi ostium accersiti, ut ibidem eis Spiritus propheticus communicaretur: illi autem duo nusquam comparuerunt. Josue vero audito, quod in castris mansissent ibique prophetarent, suspicabatur eos legislatori obedire vel noluisse vel neglexisse, hac contumacia vel negligentia prophetiæ dono indignos se reddidisse, adeoque illos non vere prophetare, sed ficte, acsi revera Spiritu divino afflati essent. Hinc petebat, eis silentium imponeretur, ut magistri sui auctoritas sarta tecta maneret, quam contemni & minui existimabat illorum contumacia & fictione.

[31] [in qua intelligi potest, Sancti æmulatio nem nulla ex parte malam,] At dum illum ab invidia excusamus, an non temerariæ suspicionis reum facimus? Affirmat Serarius lib. 1 Josuæ cap. 7, quæst. 6, & alii. Negat Bonfrerius in ℣. 29 capitis citati num. 28. Ego vero distinguendum puto. Præceptum divinum ℣. 16 Moysi datum, Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israël, quos tu nosti quod senes populi sint, ac magistri: & duces eos ad tabernaculum fœderis, faciesque ibi stare tecum, ut descendam, & auferam de spiritu tuo tradamque eis; hoc, inquam, præceptum vel Josue ita intellexit, ut spiritum propheticum nulli communicare decrevisset Deus, nisi prope tabernaculum & Moyse præsente; vel illud ita non intellexit. Si primum; dico cum Bonfrerio eum nihil temere suspicatum fuisse: nam supposito illo errore intellectus, quid aliud cogitare poterat, quam quod Eldad & Medad fingerent se Spiritu divino agi, quod populo imponerent &c. Cum illa autem fictione doni prophetici, quo se præditos in castris coram omni multitudine jactitabant, non potest componi submissio animi & honoris fuga, ex qua forte ad tabernaculum non venisse alioqui credi potuissent: adeoque etiam sine temeritatis culpa judicare potuit, eos sine justa causa abesse a tabernaculo, & legislatoris mandatum contempsisse vel neglexisse. Ex quibus omnibus quoniam merito timeri poterat, ne auctoritatis Moysis imminutio aliaque gravia mala orirentur, non modo nulla ex parte malo, sed & laudabili zelo a magistro petiit, ut illos cohiberet.

[32] Quod ut clarius innotescat, considerandæ sunt temporis circumstantiæ, [imo optimam & laude dignam fuisse;] in quibus id fecit Josue. Dum Eldad & Medad in castris vaticinabantur, fervebat in eisdem murmuratio populi, cepas & ollas Ægypti desiderantis, adeo ut ducem suum, quod postulatas carnes dare non posset, diutius sequi nolle videretur, reditumque in Ægyptum cogitare. Timebat Josue, ne turbæ crescerent, & seditiosum vulgus magis excitaretur exemplo duorum seniorum magnæ auctoritatis, qui in castris remanserant, contempto vel neglecto, ut putabat, legislatoris imperio. Hunc metum augere poterat, quod nesciret, quid illi duo, quos ficte prophetare existimabat, in castris ad populum tumultuantem effutirent. Timor itaque, ne in castris obmurmurantium tumultus augeretur, magistri vero sui auctoritas minueretur, Sancti zelum accendit, quo impulsus a Moyse petiit, ut illos a ficta vaticinatione cohiberet. Quoniam autem hujus petitionis finis optimus erat, ut scilicet consuleretur auctoritati Moysis &c., & ipsa petitio fuit optima & laude digna, quique ipsum ad hanc impulit zelus, ex timore dictorum malorum natus. Hic certe inanis non fuit: experientia fere quotidiana didicerat, quam prona in murmurationes & seditiones essent Hebræorum ingenia.

[33] At, inquies, Moysis responsio, Quid æmularis pro me? [Moyses ℣. 29 tantum corrigit judicium erroneum, quod temerarium non fuit:] Quis tribuat ut omnis populus prophetet, & det eis Dominus Spiritum suum ℣. 29, videtur aliquam reprehensionem continere. Fateor, Moyses suum hic corrigit Discipulum; at correctio non est reprehensio, saltem ea, quæ est de solo errore intellectus: hunc in Sancto corrigit legislator, non vero aliquam in ejus voluntate malitiam. Verba enim legislatoris sic recte exponi possunt: Quid æmularis pro me? Quid meæ gloriæ & auctoritatis conservandæ causa tanto zelo accenderis? Putas Deum e senioribus neminem prophetam facere voluisse, nisi se mihi præsentem sisteret prope tabernaculum, atque adeo Eldad & Medad non vere prophetare. Erras: istis Dominus conditionibus doni prophetici collationem non voluit adstringere: Quis tribuat ut omnis populus ita prophetet, & det eis Dominus Spiritum suum, sicut duobus illis senioribus. Neque dicas, judicium ejus erroneum fuisse temerarium: nam cum legislator ℣. 24, fido Ministro suo adstante, septuaginta senioribus retulerit mandatum divinum, ℣. 16 datum; Duces eos ad tabernaculum fœderis, faciesque IBI stare TECUM, ut descendam &c. an non merito Josue existimare potuit, stationem coram Moyse & apud tabernaculum esse conditiones, sine quibus Deus non communicaturus esset Spiritum propheticum? Porro Sanctus errorem suum a Moyse dedoctus, mox acquievit. Metum autem illum, qui forte suboriri potuisset ex eo, quod Eldad & Medad possent populo videri legislatoris auctoritatem & imperium contemnere, quia ad tabernaculi ostium se non stiterant, sustulit ejus in divinam providentiam fiducia; unde fluere potuit hæc cogitatio, exercitium doni prophetici a Deo petiti & concessi in hunc finem, ut populus in officio facilius contineretur, non futurum majorum turbarum occasionem. Nunc tandem ad alterum distinctionis membrum transeamus.

[34] [Sinistræ suspicionis nævum contraxit in alia hypothesi,] Si Sanctus præceptum divinum eum sensum habere putarit, ut statio prope tabernaculum & præsentia Moysis essent tantum conditiones, quibus positis seniores Spiritu prophetiæ donandi essent; non vero conditiones, sine quibus eumdem accipere non possent; videtur dicendum cum Serario laudato, Sanctum minus prudentem fuisse in suspicando vel judicando, Eldad & Medad ficte prophetare, vel aliquo crimine se Spiritu prophetico indignos reddidisse: nam si putarit Josue, donum prophetiæ posse accipere etiam seniores illos, qui justa de causa a tabernaculo abessent; simul atque intellexit absentiam & vaticinia Eldad & Medad, an non potius judicare debebat viros illos, quos norat ab ipso Moyse ob probitatem dignos habitos fuisse, qui ejus in populi regimine socii essent ac adjutores, non sine ratione aliqua Deo probata in castris remansisse? Numquid ita secum cogitare, Duo remanent Eldad & Medad non imperii negligentes, sed humilitate submissi, dum se honore arbitrantur indignos; unde & in castris prophetant? Verba sunt S. Hieronymi in epistola ad Fabiolam de 42 Mansionibus Israëlitarum in deserto, Mansione 13. Verumtamen sinistræ hujus suspicionis culpam, ut consideranti patet, plurimum minuit ingens Sancti amor erga Moysen & zelus ejus dignitatis & gloriæ defendendæ, ex quo ortus subitus ille animi motus, quo incitatus, simul atque ex puero percepit, Eldad & Medad prophetant in castris, STATIM Josue … ait: Domine mi Moyses, prohibe eos. At ille, Quid, inquit, æmularis pro me? &c. Quo audito, mox conticuit.

[35] [quæ cum probari non possit, Sanctum excusamus & laudamus.] Præter eam, quam ingressi sumus, varias alias monstrat vias Serarius laudatus. Unam alteramve, quæ mihi sub initium planior videbatur, jam iniveram; verum cum occurrentibus dein gravibus difficultatibus memet magno labore expedire non possem, regressus sum, eamque elegi, quam num. 30 proposui. Monstravit & hanc nobis Serarius necnon Bonfrerius: at cum hi in viæ medio varias abeant in partes, & lectorem in bivio relinquant dubium, quem ducem securius sequatur, visum mihi fuit eum monere, alterutrius vestigiis sat tuto insisti non posse, nisi facta aliqua hypothesi vel adhibita distinctione. Quoniam uterque hanc reticet, nos eam dedimus, obscurasque, quas illi semitas ingrediuntur, quantum potuimus, illustravimus. Ex hypothesi, de qua numero præcedente, mihi videtur sequi id, quod Serarius asserit, nempe Sanctum nimis suspiciosum fuisse: ex illa vero, de qua num. 31, recte concludi potest, quod Bonfrerius affirmat, nimirum Sancti æmulationem omni plane culpa vacasse: addo ego, optimam & laude dignam fuisse, ut ostensum est num. 32 & seq. Non diu deliberandum hic est, quæ via tenenda sit: quæ sanctis Viris maxime favet, tutissima est. Qui ab ea recedentes, illos accusant, gravantur onere culpam probandi, quæ non præsumitur.

§ V. Mittitur ad explorandam Chananæam: ejus nomen mutatur: non modo postridie, sed & ipso reditus die murmurantibus fortiter obstitisse probatur: lapidationis periculo eripitur: ejus constantiam remunerat Deus.

[Mittitur ad explorandam terram Chanaan;] Eodem anno Josue ad explorandam Chananæam cum undecim aliis viris missus fuit, non quidem ut Moysis minister, sed ut inter tribules suos princeps, nec tam legislatoris quam populi suffragio ad id munus delectus. Totius rei gestæ descriptionem dat liber Numerorum capite 13 & 14. Ut distinctius procedamus, quæ ad Sanctum pertinent in tres partes dividemus: & primo quæ ante iter, secundo quæ in itinere & ipso reditus die, tertio quæ postridie reditus facta sunt, proponemus. De iis, quæ iter præcesserunt, hæc habeto. Cum tentoria fixissent Israëlitæ in Cadesbarne, qui deserti Pharan locus est, annique tempus advenisset, quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt, Numer. cap. 13 ℣. 21; dixit Moysi populus, Deuter. cap. 1 ℣. 22: Mittamus viros qui considerent terram, & renuntient, per quod iter debeamus ascendere & ad quas pergere civitates. Retulit hoc populi postulatum ad Dominum Moyses, cui ita ab illo responsum est, Numer. cap. 13 ℣. 3: Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israël, singulos de singulis tribubus, ex principibus. Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros duodecim. Cujusque nomen & tribus assignatur ibidem a ℣. 5: Et ℣. 9 de tribu Ephraïm Osee, filium Nun, missum fuisse legimus. Exploratorum enumeratione facta sic pergit Scriptura ℣. 17: Hæc sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram: vocavitque Osee, filium Nun, Josue. Dein subditur ℣. 18 & seqq. Moysis oratio ad speculatores, qua proponit, quæ potissimum exploranda ipse judicaret.

[37] Data Scripturæ verba nos docent inprimis, electos exploratores omnes, [quo tempore ex præcipuis erat principibus in tribu Ephraïm.] adeoque & nostrum Josue in tribu sua principem fuisse. Verum quis princeps? Si duodecim tribuum supremi præfecti mittendi essent, nullo opus fuisset delectu; hi enim satis noti erant: ergo, cum delectus factus sit, Sanctus Ephraïmitarum omnium summus princeps non erat. Vivebat proculdubio etiamnum ejus avus Elisama, qui hoc eodem anno secundo ab exitu, 20 die mensis secundi, paulo ante speculatorum missionem, adhuc toti tribui Ephraïm præerat, ut constat ex Numerorum cap. 10 ℣. 22. Quamquam incertum sit, an ceteri exploratores aliquem in sua tribu magistratum gesserint, nam juxta interpretes hic principes forte appellati sunt, quia supremorum erant filii aut nepotes, vel quia inter tribules suos magnæ erant auctoritatis; tamen de sancto nostro Principe confidentius asseri potest, eum præterea Ephraïmitarum chiliadi præfuisse vel alium ex præcipuis in tribu sua eo tempore magistratum gessisse, utpote qui bello Amalecitico ex omnibus tribubus collecto exercitui jam præfectus fuerat. Ceterum Masius in Præfatione, Commentariis in Josuam præfixa, putat divinam providentiam ita Moysis & populi animos comparavisse, ut Josue inter alios eligeret & mitteret ad hostilis terræ situm, soli naturam, incolarum atque urbium vires ac propugnacula exploranda; nempe ut per regionem ante perspectam, exercitum ipse dein cautius ducere, & terræ ubertate bonorumque omnium copia subinde verbis proposita, suos animare milites sciret: atque adversus consideratos semel hostes audacia majore procedere. Nihil enim est quod æque vel præstantissimorum imperatorum expeditiones impediat, atque locorum & hostium ignoratio.

[38] [Ex instinctu divino Moyses ei nomen Josue vel Jesu imponit] De immutatione nominis Osee in Josue nemo dubitat, quin a legislatore non sine instinctu cælesti facta fuerit, ut nimirum Sanctus non solum felicissima populi electi in terram promissam deductione, aliisque factis Jesum Christum adumbraret, sed ipso etiam nomine clare referret. E multis Patribus suo id testimonio confirmantibus; quos citat A Lapide hic, unum dabo Eusebium Cæsariensem, Latine a Joanne Dadræo editum. Hic ita loquitur libro 1 Historiæ ecclesiasticæ cap. 3: Ipsum nomen Jesu, atque adeo Christi, etiam apud illos veteres prophetas, quos Deus charos habebat, magno in honore & reverentia fuisse, jam explanandi se offert occasio. Dein Aaronem pontificem a Moyse Christum vocatum esse scribit, quia typus erat sacerdotii Christi. Tum ad nomen Jesu dilabitur, illudque Josue impositum fuisse, quia typus futurus erat principatus Christi, his verbis docet: Idem Moyses præterea nomen Jesu divino Spiritus afflatu pro certo prævidens, privilegio quodam & singulari plane præ ceteris præstantia dignum existimavit. Ac cum hæc sacrosancta Jesu appellatio numquam inter homines ante tempora Moysis divulgata fuisset, Moyses eam dedit illi soli ac primo, quem specie & symbolo Christum Jesum præfiguraturum, & post suum e vita discessum in omnium Israëlitarum regnum successurum præsciverat. Nam cum successor ejus hoc nomine Jesu esset antea minime appellatus, sed alio, quod parentes ei imposuerant, Ause videlicet vocaretur, Moyses illum Jesum nuncupavit: atque isto adeo nomine, tamque eximio & præclaro honore (qui omni regio facile antecellit diademati) propterea donavit, quod idem Jesus filius Nave, effigiem Servatoris nostri, qui solus post Moysen, postque figurati adumbratique cultus ab eo traditi expletionem, in veræ & sinceræ religionis ac pietatis imperium succederet, rite expressit. Atque Moyses hoc modo his duobus hominibus alteri summi sacerdotis officio jam perfungenti, alteri post ipsum gentis Israëliticæ gubernacula suscepturo (qui præ reliqua universa hominum illius ætatis multitudine virtutis & gloriæ claritate nituerunt) hanc Servatoris nostri Jesu Christi appellationem, quo summus illis honos haberetur, imposuit. Eadem fere habet lib. 4 de Demonstratione euangelica cap. 27, ubi vitiose Nauses pro Auses legitur. Merentur hic quoque expendi verba sancti Augustini lib. 16 contra Faustum cap. 19.

[39] [non alio probabilius tempore,] Non convenit inter Patres de tempore, quo Sancti nomen Osee in Josue a legislatore immutatum fuit. In tres diversas abeunt sententias. Prima est Lactantii lib. 4, cap. 17, qui putat id eum nominis sortitum, cum adversus Amalecitas bellum gesturus mitteretur. Secunda est Augustini citati & Justini martyris contra Tryphonem, docentium factam esse hanc mutationem nominis, cum exploratorum in Chananitidem legatio institueretur. Tertia est Origenis hom. 1 in lib. Jesu Nave, qui post reditum de terra explorata eum ita vocatum fuisse existimat, cum mœrentes & tumultuantes, exhortando & monendo erigeret atque compesceret. Ab omnibus Origenes deseritur. Lactantio adhærent inter alios Bonfrerius hic & Serarius cit. cap. 2 quæst. 6. Fallitur uterque, dum opinionem Lactantii approbatam putat ab Origene hom. XI in Exodum, ab Augustino sermone 93 de Tempore, & Theodoreto quæst. 34 in Exodum. Sancti hi Patres locis citatis nil aliud dicunt, quam quod in bello contra Amalecitas nomen Josue in Scriptura primum usurpatum fuerit. Sed ex eo nullo modo sequitur, quod tunc reipsa nominis mutatio facta fuerit: nam per prolepsin (verba sunt ipsius Augustini quæst. 103 super Exodum) hoc est, per præoccupationem, anticipat Scriptura, quod postea factum est. Omnia quippe ista posteaquam facta sunt, scripta sunt, ac per hoc quando factum est quomodo commemoratur, nondum vocabatur Jesus; sed quando scriptum est jam hoc vocabatur.

[40] Sacro textui conformior mihi videtur sententia secunda, [quam cum jam iter in Chananitidem instaret.] quæ eam nominis mutationem factam esse dicit, quando historia illa contigit, cujus narrationi inseritur; id est, eo tempore, quo actum est de speculatoribus in Chanaan mittendis. Temporum confusio in Scripturæ sacræ narrationibus admittenda non est, nisi solida aliqua ratio hanc probat. Præterea ipse textus Numer. cap. 13 ℣. 9 dicens, de tribu Ephraïm, Osee, filium Nun, exploratorum in numero fuisse, & dein ℣. 17 subdens, Vocavitque (Moyses) Osee, filium Nun, Josue, non obscure innuit, Sancto non alio tempore inditum fuisse nomen Josue, quam cum Chananæam exploraturus mitteretur. Quod Sanctus noster antequam de terræ promissæ exploratione agi cœptum, semper Josue, nusquam Osee in sacris Libris vocetur, nihil evincit, ut patet ex verbis sancti Augustini numero præcedente allatis.

[41] Quæ in Chananitidis exploratione, ipsoque reditus die a speculatoribus in castris peracta fuerunt, [Redit cum sociis, qui omnes, excepto Caleb, terræ exploratæ detraxerunt:] ita describit liber Numer. cap. 13 a ℣. 22: Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin usque Rohob intrantibus Emath … pergentesque usque ad torrentem botri absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis & de ficis loci illius tulerunt. Hos autem, qui botrum tulerunt fuisse Josue & Caleb significat Chrysostomus hom. 24 in Epist. ad Ephesios, cum ait vere cælestem fructum allatum a Christo, non a Caleb & Josue, qui terrenum olim tulerant: Reversique (ibid. a ℣. 26) exploratores terræ post quadraginta dies omni regione circuita, venerunt ad Moysen & Aaron & ad omnem cœtum filiorum Israël, terramque inspectam ab ubertate & rerum omnium abundantia laudarunt quidem, & præsenti allatorum fructuum testimonio commendarunt, sed eamdem aliunde vituperarunt maxime, ita ut omnem illuc tendendi animum universo populo ademerint, gravemque seditionem concitarint: Cultores, aiebant, fortissimos habet, & urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi. Amalec habitat in meridie, Hethæus & Jebusæus & Amorrhæus in montanis: Chananæus vero moratur juxta mare & circa fluenta Jordanis. Quibus verbis de terra illa occupanda plane desperandum esse, nimium credulo populo persuadebant: Inter hæc Caleb (ibid. a ℣. 31). compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait: Ascendamus & possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam. Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant: Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est. Detraxeruntque terræ, quam inspexerant, apud filios Israël dicentes: Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos: populus, quem aspeximus, proceræ staturæ est. Ibi vidimus monstra quædam filiorum Enac de genere giganteo: quibus comparati, quasi locustæ videbamur.

[42] [ad eorum mendacia, populum ad seditionem concitantia,] Mendacibus hisce ac seditiosis exploratorum orationibus Sanctum obstitisse affirmant Philo lib. 1 de Vita Moysis, Serarius lib. 1 Josuæ cap. 8 quæst. 6, Torniellus ad annum mundi 2545 num. 63, Bonfrerius & Tirinus hic &c. Negant Abulensis, A Lapide aliique. Negandi causa, quam adferunt, est quod Numerorum cap. 13 ℣. 31 Caleb legatur compescuisse tumultum populi, & cap. 14 ℣. 24 ob id laudetur, utrobique nulla facta mentione de Josue Sed si hisce fluctibus se non opposuit, quid igitur fecit? An & ipse fluctuatus? Imo vero etiam aliquid amplius dicendum videbitur, eum fluctus illos tempestatesque concitasse. Nam si unus Caleb omnibus se opposuit, murmurque sedare conatus est, Josue igitur unus ex aliis illis fuit, de quibus ibidem cap. 13 ℣. 32: Alii vero, qui fuerant cum eo (Calebo) dicebant: Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere &c. Nam si hæc argumentatio sit legitima: Caleb ibid. ℣. 31 legitur compescuisse populi murmur; ergo non compescuit Josue: profecto non minus valet hæc: Alii qui fuerant cum Calebo ℣. 32 leguntur populum ad seditionem concitasse; ergo & Josue concitavit. Si dicas, eum inter illos alios non comprehendi, quia ℣. 32 non dicitur omnes alii, dicam ego pariter, ℣. 31 Sanctum nostrum non excludi, quia ibi non dicitur solus Caleb.

[43] [non tacuit, id enim fuisset ea approbare: locis sacris,] Ex iis, qui dissentiunt a nobis, nullos offendi, qui admittant hanc sequelam, quod scilicet Josue populum contra Moysen instigarit: horruerunt procul dubio Sanctum tam enormis criminis aperte reum facere. Aliud igitur invenerunt, nempe eum primo illo seditionis die nec murmurasse nec murmurantibus obstitisse, sed medium fuisse, ut ait Abulensis, vel, ut Cornelius A Lapide cum aliis ad mendaces exploratorum querulasque obmurmurantis populi voces tacuisse, solo Calebo omnibus se fortiter opponente. Verum si circumstantiæ, quæ hic concurrunt, attendantur, non apparet, quo pacto medius ille status vel silentium Josue a gravissima culpa excusari possit. In principem divinitus sibi datum populus insurgebat, defectionem ab eo cogitabat, aliaque nefaria contra illum consilia agitabat, falsis speculatorum narrationibus excitatus: nec ipsi Deo parcebat, eum in promissis fallacem incusabat, cum terram quam tantopere commendarat & se daturum spoponderat, devorare suos habitatores, nec occupari posse mentirentur exploratores, & conquereretur populus nimium credulus nec satis fidens providentiæ divinæ. Medium tunc esse, vel tacere, erat approbare speculatorum mendacia, consentire populi murmurationibus, & Moysis Deique causam prodere, quæ, ut consideranti patet, linguæ officium exigebat ab eo præcipue, qui tanta apud populum auctoritate pollebat. Quis vero in Scripturis locus, qui fundamentum præbeat talem sententiam adstruendi, ex qua sequatur, piissimum fortissimumque Heroëm nostrum ignavo & importuno silentio gravem culpam contraxisse? Aliud nihil allegant, quam quod legimus cap. 13 ℣. 31: Inter hæc Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen &c., & cap. 14 ℣. 24, Servum meum Caleb, qui plenus alio Spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit: & semen ejus possidebit eam. His locis, quia solum Calebum nominant, innituntur adversæ opinionis patroni. Quæ in ipsos fieri possit retorsio, dictum est numero præcedente. Sequente probabitur, quod ex reticentia nominis Josue non recte inferatur vel colligatur, eum in his populi tumultuantis motibus quietum ac otiosum fuisse.

[44] Scriptura in suis narrationibus non omnes semper uno loco personas recenset, [e quibus id male deducit pars adversa, opponuntur] a quibus res facta fuerit. Modo hic silet, quas alibi postea supplet: modo hic exprimit, quas dein eamdem historiam repetens vel attingens prætermittit. Pauca accipe e multis exempla. Exodi cap. 24 ℣. 15 solus Moyses memoratur montem Sinaï ascendisse: at ℣. 13 Discipulus magistrum comitatus legitur, & cap. 32 ℣. 17 cum eodem de monte descendisse. Deuteronomii cap. 31 ℣. 22 dicitur Moyses scripsisse, ℣. 30 cecinisse Canticum, tacito nomine Josue: verum & hunc quoque idem fecisse manifeste patet ex ℣. 19, & cap. 32 ℣. 44. Vide infra num. 75. Capite 18 libri Josue ℣. 10 Sanctus narratur in Silunte divisisse terram septem tribubus, quæ portiones suas nondum acceperant: capite 19 ℣. 51 idem repetitur, sed additur nomen Eleazari sacerdotis, antea præteritum; ex quo intelligitur & hunc & illum, uti Galgalææ, ita & Siluntinæ distributioni præfuisse secundum præceptum Domini Numer. cap. 34 ℣. 17. Eodem plane modo Scriptura locis objectis solius laudat Calebi zelum in compescenda populi murmuratione: at Sanctum quoque nostrum in sedando tumultu partes suas fortiter egisse, alibi satis indicatur. Numerorum cap. 14 a ℣. 29 oraculum divinum pronuntiat, Josue cum Calebo terram promissam ingressurum, murmuratores vero omnes eadem excludendos; nimirum quia illi duo, uti a culpa, ita & a pœna ceteris irrogata immunes fuerunt. Si Sanctus noster ipso die reditus exploratorum, cum fortitudine & constantia maxime opus erat, Moysis Deique causam non defendisset, sed in tanto populi tumultu contra officium quietus ac mutus fuisset; eodem quo murmuratores crimine implicitus fuisset, ut dictum numero præcedente, adeoque & eodem supplicio involvendus: itaque muneri suo non defuit, turbarumque principiis fortiter obstitit.

[45] Luculento id testimonio confirmant duo præcipue in Scripturis loci. [alii, e quibus solide probatur, eum ipso die reditus] Alter est apud Ecclesiasticum cap. 46 a ℣. 9: In diebus Moysi MISERICORDIAM FECIT IPSE (Josue) & Caleb filius Jephone, STARE CONTRA HOSTEM ET PROHIBERE GENTEM A PECCATIS, ET PERFRINGERE MURMUR MALITIÆ: & (propter hoc) ipsi duo constituti, a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum, inducere illos in hereditatem, in terram, quæ manat lac & mel. Alter Numerorum cap. 32 a ℣. 10 sic habet: Iratus (Dominus) juravit, dicens: Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Ægypto a viginti annis & supra terram, quam sub juramento pollicitus sum Abraham, Isaac & Jacob: & noluerunt sequi me, præter Caleb filium Jephone Cenezæum, et Josue filium Nun: isti impleverunt voluntatem meam. Uterque hic (verba sequuntur Bonfrerii in Numer. cap. 13 ℣. 31) dicuntur implevisse in hoc negotio Dei voluntatem; apud 70, secuti esse Dominum; in Hebræo, implevisse post Dominum, hoc est, per omnia plene Deum esse secuti & ejus partes defendisse. Et vero eadem est phrasis, qua ibi Scriptura utitur loquens de utroque, & qua utitur cap. 14 sequenti ℣. 24, & Josue 14 ℣. 8, cum de solo Caleb sermo est, ubi is dicitur secutus Dominum. Denique hoc ipsum indicat præclarum elogium quod de utroque habetur Eccli 46.

[46] [tumultus auctoribus fortiter obstitisse;] Dein ita prosequitur laudatus interpres: Neque satis est dicere, initio quidem Josue deliquisse, at postea pœnituisse, fortiterque se gessisse in illa vestium scissione capite seq. ℣. 6, ob idque & illi priorem culpam Deum ignovisse. At si ante deliquisset, numquid ob supervenientem pœnitentiam omni omnino pœna immunis esse debuit? Numquid qui resipuerunt post murmurationem ac seditionem illam capite sequenti ℣. 39, ob id constitutam a Deo pœnam non sustinuerunt? Numquid ipse tot laudibus ornari in Ecclesiastico debuit? Numquid ipse implevisse post Dominum, seu Deum plene secutus esse dicendus fuit? Numquid saltem totius populi principatum plane illo suo facto demeritus fuisset? Itaque crediderim, neque Calebum solum, neque Calebum melius ac fortius se in hoc negotio gessisse præ Josue; sed de Calebo expressum, de Josue tacitum, quod de hoc dubitari non deberet. Quod Deus Sanctum etiam pœnitentem, impunitum non reliquisset, si criminis istius reus fuisset quod ipsi male a multis affingitur, valde etiam verisimile fit ex verbis Moysis Deuter. cap. 1 a ℣. 34: Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus juravit & ait: Non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessimæ terram bonam, quam sub juramento pollicitus sum patribus vestris: præter Caleb filium Jephone… Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos (id est, propter peccatum occasione vestræ ob aquæ penuriam murmurationis commissum, Numer. cap. 20) dixerit: Nec tu ingredieris illuc: Sed Josue filius Nun minister tuus, ipse intrabit pro te. Moyses levius peccarat ad Aquas contradictionis, quam Israëlitæ in Cadesbarne. Peccati ipsum sine dubio pœnituit, tamen introitus in terram promissam, quem Deut. cap. 3 a ℣. 23 tam ardentibus precibus a Deo postulabat, ei negatus est. An hic ejus Ministro pœnitenti concessus fuisset, qui gravius deliquerat, ut ex opinione nostræ opposita sequitur, adeoque majori pœna dignum se reddiderat?

[47] [imo ex Scriptura ne quidem evinci potest, Calebum.] Sunt, qui ex Numer. capitis 14 versu 24 nobis supra objecto aliud forment argumentum: Singulare, inquiunt, ibi constantiæ & fidelitatis præmium Calebo promittitur, nimirum illum possessurum terram, quam circuivit in exploratione Chananitidis: illam autem fuisse Hebron ex cap. 14 libri Josue ℣. 13 & 14 fit manifestum. At Josue nulla ibidem facta legitur promissio. Hinc inferunt, Calebum saltem illo fortius ac animosius in seditione se gessisse. Sed ne hoc quidem concedi debet: nam quod Deus Sancto nostro & Calebo sua cuique præmia pollicitus sit eodem tempore, ex libro Josue satis eruitur. Supplet hic, quod ante suo loco prætermissum erat. Cap. 19 ℣. 50 dicitur Sanctus accepisse Juxta præceptum Domini urbem, quam postulavit Thamnath Saraa in monte Ephraïm. Præceptum autem illud tunc datum fuisse, quando Numer. cap. 14 Calebo decreta fuit merces ob Moysis Deique causam, contra seditiosos tam fortiter defensam, declaratur cap. 14 ℣. 6, ubi Caleb Sanctum ita alloquitur: Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cadesbarne. Israëlitarum Principem hic memorem reddit promissionum divinarum ibidem loci sibi & illi factarum, ut patet ex adjecta petitione ℣. 12: Da ergo mihi montem istum (Hebron) quem pollicitus est Dominus, te quoque audiente. Verum quæ merces præcepta vel Sancto nostro dari jussa fuit? Ut videlicet quemcumque vellet & eligeret locum ad habitandum, ei Eleazar sacerdos, quem divisioni terræ una cum Sancto Deus præfecerat, & tribuum principes concederent electionem Ducis sui ratam habentes. Hoc præmio Sanctum donatum fuisse docet Bonfrerius, scribens in lib. Josue cap. 19 ℣. 50, cujus verba infra num. 243 daturi sumus.

[48] Verum esto: nihil illi promiserit Deus, cum in Cadesbarne Israëlitarum erat mansio: [Sancto fortius in seditione componenda se gessisse:] inde necdum sequitur, ut minus zelosus ac fortis fuerit in tumultuantibus ad officium reducendis. Nam dici potest Sanctum præteritum fuisse, tum quia successor Moysi in imperio, adeoque supremum in Chananæa principatum obtenturus erat, tum quia cælibem erat vitam acturus, adeoque nec liberos relicturus, qui portionis in præmium ei donatæ heredes esse possent. Nunc judicet lector, an illi, qui affirmat Sanctum tacuisse, neque ullam in seditione componenda operam dedisse, vel, si tumultui obstiterit, id segnius ac frigidius fecisse quam Caleb; judicet, inquam, an opinionis suæ solidum in Scripturis fundamentum habeant. Certe quæ ex eisdem petita argumenta illis opposui, qui dicunt Sanctum medium fuisse vel siluisse, adeo mihi videntur convincentia, ut censeam dubitandum non esse, quin rebellibus primo die fortiter restiterit: primo, inquam, die, quo redierunt exploratores ex Chananitide: nam postridie tanto in murmuratores zelo exarsit, ut vestes sciderit, rei indignitate commotus. Numer. cap. 14 ℣. 6. Verba sacra mox dabuntur.

[49] Nox prima a reditu tota transacta fuit murmurando & fundendis lacrymis querelarum sociis. [postridie reditus Dei & Moysis causam magno zelo defendit:] Postero die populi insania in furorem versa est, adeo ut, Moyse deserto vel interfecto & abjecta Domini lege, in Ægyptum regredi, quam in Chananæam infeliciter progredi malle se conclamarint castra tota: Quo audito (Numer. cap. 14 a ℣. 5) Moyses & Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israël. At vero Josue filius Nun, & Caleb filius Jephone … sciderunt vestimenta sua, ad indignationem suam super injuria Deo illata declarandam; Et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt: Terra, quam circuivimus, valde bona est. Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, & tradet humum lacte & melle manantem. Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum terræ hujus, quia sicut panem ita possumus eos devorare. Recessit ab eis omne præsidium: Dominus nobiscum est, nolite metuere.

[50] Sed irrita omnis monitio apud frementem ira populum & magna cum vociferatione obstrepentem, ut audiri non possent, & saxis etiam manus armantem: Vix temperatum est a manibus, ait Philo libro 1 de Vita Moysis, [lapidare eum vult populus, sed periculo prodigiose liberatur;] quin duos diversum sentientes lapidibus obruerent, malentes audire jucunda quam utilia & veris falsa præferentes, aut furori suo potius & impotentibus doloris facibus indulgentes. Josephus lib. 3 Antiquitatum cap. 13 de periculo Josue & Calebi nihil dicit, & illud male in solos Moysen & Aaronem transfert. Cumque clamaret, inquit Scriptura capite citato ℣. 10, omnis multitudo, & lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum fœderis cunctis filiis Israël. Interpretes per gloriam Domini intelligunt columnam nubis majori fulgore coruscantem, per quem Deus gloriam suam manifestabat. Tabernaculum luce augustiore circumdedit Deus, ut, ea visa, horrore percelleretur furens populus, ex hujus conspectu Josue & Caleb, qui prope tabernaculum, vel, ut nonnulli, in illo erant, subducerentur, atque ita lapidationis periculo eriperentur. Cæleste hoc prodigium divinumque beneficium evidens argumentum est, quantum Domino placuerit utriusque zelus & constantia.

[51] [constantiam ejus remunerat Deus.] Neque hic stetit remunerantis Dei beneficentia. Calebo ejusque posteritati certa pars terræ Chanaan, post introitum in eamdem possidenda, promittitur. Ibid. ℣. 24. Eodem tempore Sancto quoque nostro fortitudinis præmium probabilius decretum fuit. Vide dicta num. 47, & dicenda num. 243 & seqq. In murmuratores dein mortis in solitudine obeundæ sententiam Dominus pronuntiat. At Josue ejusque socium de vita diutius protrahenda, quam duraturi sint peregrinationis anni, deque introitu in terram promissam certos facit: Omnes, inquit ibid. a ℣. 29, qui numerati estis a viginti annis & supra, & murmurastis contra me, non intrabitis terram, super quam levavi manum meam, ut habitare vos facerem, præter Caleb filium Jephone, & Josue filium Nun. Idem repetitur locis num. 42 & 43 citatis. Facta omnia, uti Deus prænuntiavit. Utrumque singulari beneficio a morte præservavit, donec Chananæam ingressi essent, in eaque promissam mercedem retulissent: seditiosi vero in deserto mortui sunt. Et primo quidem decem exploratores, tumultus auctores, postridie reditus morte repentina exstincti sunt. De his ita textus sacer a ℣. 36: Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram, & qui reversi murmurare fecerunt contra eum omnem multitudinem, detrahentes terræ quod esset mala, mortui sunt atque percussi in conspectu Domini. Josue autem filius Nun, & Caleb filius Jephone vixerunt ex omnibus, qui perrexerunt ad considerandam terram. De aliis vero eodem libro Numerorum capite 26, cum eorum catalogus, qui terram ingressuri essent, recensitus fuisset, additur ℣. 64 & seq.: Inter quos nullus fuit eorum, qui ante numerati sunt a Moyse & Aaron in deserto Sinaï. Prædixerat enim Dominus, quod omnes morerentur in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Caleb filius Jephone, & Josue filius Nun. Atque hæc sunt, quæ circa terram exploratam ad S. Josue pertinent.

§ VI. Legislator successorem petit a Domino, a quo nominatur S. Josue; principatu inauguratur; accipit Spiritum sapientiæ; suam ei potestatem communicat Moyses; tempus & ritus, quibus inauguratio peracta.

[Fere 40 annis legislatoris minister & virtutum imitator fuit:] Sanctus noster, uti duobus prioribus, ita & reliquis triginta octo annis, quibus in deserto morati sunt filii Israël, magno prophetæ Moysi non modo fidelem operam præstitit, sed & intima ejus familiaritate usus fuit. Hinc facile intelligere est, unde tantus evaserit, quantum evasisse statim dicemus. Vidit tot annorum spatio legislatoris, cui convivebat, in precibus assiduitatem & ardorem: vidit in rebus dijudicandis solertiam & æquitatem, in conficiendis negotiis curam & industriam, in responsis dandis hominumque animis tractandis prudentiam & lenitatem, optimum denique, quem domi forisque in verbis & actionibus omnibus modum servabat, oculis ipse suis perpetuo aspexit atque admiratus est. Nec exemplis modo incitatus, sed etiam dictarum virtutum præceptis a magistro suo imbutus fuit docilis Discipulus tanto cum fructu, ut electione divina populo Hebræo præfici meruerit. Testatur id liber 1 Machabæorum cap. 2 ℣. 55: Jesus dum implevit verbum Dei, a Moyse exemplo vel sermone sibi propositum, factus est dux in Israël. Consonat Ambrosius citatus num. 14: Ubique (Josue) inter admiranda opera & reverenda secreta sancto Moysi individuus adhærebat. Unde factum est, ut qui fuerat socius conversationis, fieret successor potestatis. Et sanctus Ephræm libro de Virtute cap. 2: Jesus Nave filius perfecta sua obedientia tantum donum promeruit, ut Moysis successor fieret. Rei gestæ seriem accipe.

[53] Declinante ad finem anno quadragesimo exitus de Ægypto (an mense ejusdem nono an potius decimo, [Moysi sua mors annuntiatur, qui successorem a Deo petit;] incertum est) in campestribus Moab Jordani proximis, in ultima Israëlitarum mansione, quæ a Bethsemoth erat usque ad Abelsatim, Numerorum cap. 33 ℣. 48 & 49, precatus est Dominum Moyses sibi ab illius benignitate concedi, ut Jordanem transire, terramque promissam oculis propius cernere liceret, Deuteronomii cap. 3 ℣. 25: sed propter ejus peccatum, commissum occasione populi ob aquæ penuriam murmurantis, ei hoc negatum, & tantummodo concessum, ut e Phasga (sic vocatur cacumen montis Nebo, qui unus est ex serie montium, Abarim dicta) terram illam procul aspiceret, sicque statim moreretur, Numerorum cap. 27 ℣. 12 &c. Tum audito decretæ ac impendentis jam mortis tempore, respondet Moyses Domino ibidem ℣. 16: Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis, hominem, qui sit super multitudinem hanc: & possit exire & intrare ante eos, & educere eos vel introducere: ne sit populus Domini sicut oves absque pastore. Sed dices, Moyses ducem a Deo flagitans nullo verbulo charissimum suum Discipulum commendat: non igitur conscius ante fuisse videtur, quod prius dicebamus, consilii Dei de Josue sufficiendo. At Moyses prudenter nomen ejus tacet, tum ne per humanam gratiam ea ille auctus dignitate videri possit, tum ut, quando ipsius Dei judicio electus intelligitur, & populus ejus imperia magis veneretur, & ipse apud animum suum, a quo ad principatum evectus sit, semper reputet, eoque majore cum sedulitate & cautione officio suo fungatur. Ita Masius Præfatione ad Commentarios in Josuam, & Serarius libro 1 Josuæ cap. 9, quæst. 4: ubi de modestia & prudentia Moysis in successore petendo pulcra adfert testimonia Philonis libro de Charitate, Hieronymi in caput 1 ad Titum, & Origenis homilia 22 in Numeros.

[54] [nominat hic Josue, ritumque inaugurationis præscribit:] Voti compotem legislatorem facit Deus, successoremque nominat rerum gerendarum peritissimum, iisque, quas diximus, virtutibus populo spectatum probatumque Josue: nec nominat tantum, sed & modum adjungit, quo principatu inaugurari debeat: Tolle, inquit Numerorum cap. 27 a ℣ 18 usque ad ℣ 22, Josue filium Nun virum, in quo est Spiritus, & pone manum tuam super eum. Qui stabit coram Eleazaro sacerdote & omni multitudine: & dabis ei præcepta cunctis videntibus, & partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël. Pro hoc, siquid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur & ingredietur ipse, & omnes filii Israël cum eo, & cetera multitudo. Liber Deuteronomii, qui undecimo mense anni quadragesimi conscriptus fuit, & rerum in libris Exodi, Levitici, & Numerorum comprehensarum summam tradit, cap. 3 ℣ 27 & 28 jam factam Josue electionem his quoque verbis insinuat: Ascende, inquit Deus Moysi, cacumen Phasgæ, & oculos tuos circumfer ad occidentem, & ad aquilonem, austrumque & orientem, & aspice. Nec enim transibis Jordanem istum. Præcipe Josue, & corrobora eum atque conforta: quia ipse præcedet populum istum, & dividet eis terram, quam visurus es. Item cap. 1 ℣ 37 & 38: Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos (ob peccatum ad Aquas contradictionis) dixerit: Nec tu ingredieris illuc: sed Josue filius Nun minister tuus, ipse intrabit pro te. Hunc exhortare & robora, & ipse sorte terram dividet Israëli. Utroque loco repetit Moyses oracula divina ante facta de se suoque Discipulo. Protulit hæc Dominus, cum Numer. cap. 27 legislatori negaret petitum Jordanis transitum, Josue ejus successorem nominaret, modumque doceret quo inaugurandus esset. Ita sentit Theodoretus quæst. 1 in Deuteronomium; nec puto id ab ullo in dubium vocari.

[55] [Sanctus, quem consilio sapientiæ pleno elegerat Deus,] Huc transcribi merentur verba Saliani in suo Annalium Compendio ad annum 2583 num. 42, ubi oraculo divino, quo Josue Israëlitarum princeps designatur, hæc subjungit: Ecce judicium Dei in supremi magistratus populi sui electione. Primo non eligit aliquem de filiis Moysi, ne putarent Hebræi principatum hunc esse hereditarium, quem ipse volebat hoc tempore ex sua electione pendere. Non eligit ætate florentem, tertium enim ac nonagesimum agebat annum, ut minus bellis, quæ imminebant, idoneus videri posset: quæ nihilominus sapienter gessit ac fortiter, ut tanto magis Dominus res per ipsum gerere intelligeretur. Tertio eligitur vir Spiritu Dei plenus: qui scilicet Deum spiraret, & ex ejus Spiritu omnia moderari vellet. Quarto Josue hactenus minister & quasi vicarius Moysi, ejusque passim socius & comes, ne ad hoc officium plane novus, & insolens rerum gerendarum accederet. Quinto vir eligitur magnæ in populo existimationis, ut qui in bello contra Amalecitas dux creatus, illud egregie, Deo opitulante, confecerat; & recte munus exploratoris, Deo ipso approbante obierat. Denique electus est Josue, qui & nomine & gestis Jesum Christum referret, qui solus populum Dei in terram viventium potuit introducere.

[56] Novi Ducis renuntiationem inauguratio, ut in fine paragraphi probare conabimur, [principatu a Moyse initiatur:] mox secuta est. Quæ ad eam spectant, prius hic simul colligemus, ut cum testimoniis, quæ num. 54 de Sancti electione dedimus, facilius conferri possint, & ex eorum accurata collatione distinctius cognosci, quis fuerit modus & ordo actionum, quibus Josue populi Dei rector & dux consecratus fuit. Cum Dominus Numerorum cap. 27 a ℣. 18 successorem Moysis designasset, & ritus in ejus creatione servandos, ut diximus, præscripsisset, statim subditur ℣. 22: Fecit Moyses, ut præceperat Dominus. Cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote & omni frequentia populi. Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit, quæ mandaverat Dominus. Huc pertinet illud, quod Deuteronomii cap. 34 ℣. 9 legimus: Josue vero filius Nun repletus est Spiritu sapientiæ, quia Moyses imposuit super eum manus suas. Principis nostri inaugurationem respicere quoque videtur illud Deut. cap. 3 ℣. 21 & 22: Josue quoque in tempore illo (quo scilicet eum mihi successorem inauguravi, secundum mandatum Domini Numer. cap. cit. ℣. 20) præcepi, dicens: Oculi tui viderunt quæ fecit Dominus Deus vester duobus his regibus (Amorrhæorum Og & Sehon:) sic faciat omnibus regnis ad quæ transiturus es. Ne timeas eos: Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis. Vide infra num. 62.

[57] Philo libro de Charitate Sanctum hoc modo ducem constitutum narrat: [inauguratio a Philone narrata:] Postquam optimus ejus Discipulus imitatorque Jesus propter mores amabiles princeps a Deo confirmatus fuit, Moyses haudquaquam tristis ob fratrem filiosque præteritos, sed plenus inenarrabili gaudio, quod prospectum esset genti de rectore modis omnibus incomparabili, apprehensa ejus dextera, produxit eum ad concionem, nihil de imminente obitu suo solicitus: sed ad familiarem sibi hilaritatem accedente recenti lætitia, alacriter affatus est populum his verbis: Mihi jam instat tempus discedendi ex hac vita corporea: succedet autem in meam curam hic electus a Deo. Simulque protulit oraculum, cui mox creditum est. Tum ad Jesum versus, hortatur ut rem gerat strenue, utque bene consulat reipublicæ, ac constanter in bene consultis perseveret… Nec omnino fuit supervacanea monitio, ne fortasse ille gravaretur subire tantum oneris: utque exemplum atque regula proderetur ceteris communicandi bona consilia cum suis successoribus, & instruendi eos præceptis optimis. Hic scriptor, ut apparet, quæ Numer. cap. 27, & Deut. cap. 31 a ℣. 1 usque ad 9 legerat, confudit, & ex illis narrationem suam contexuit. Putavit forte citatum Deuteronomii locum agere de initiatione Josue, sed in hoc eum fefellit opinio, ut num. 62 probabimus. Interim quæ aliunde mutuatus est, vel etiam de suo addidit, ejusmodi sunt, quæ historiam suam veri specie non destituant; si excipias hæc: Moyses haudquaquam tristis ob fratrem filiosque præteritos &c.: nam frater ejus Aaron, quem unicum Scriptura memorat, a quinque circiter mensibus defunctus erat.

[58] [ritus omnis, quo peracta fuerit, distinctius] Ex variis locis, quos num. 54 & 56 ex sacra Scriptura allegavimus, in Sancti nostri initiatione hunc actionum ordinem & modum servatum fuisse colligimus. Primo Moyses Eleazarum & tribuum principes cum omni populo ad comitia convenire jubet. Secundo designatum Principem producit ad concionem, & (ut dicitur Numer. cap. 27 ℣. 22) statuit eum coram Eleazaro sacerdote & omni frequentia populi. Ibidem ℣. 18 & 19 prius quidem recensetur manuum impositio, quam illa ante pontificem & populum constitutio: sed hic tantum præcipit Deus, quid facere debeat Moyses, non vero quo ordine: nam ℣. 22 & 23, ubi narratur exsecutio eorum, quæ ℣. 18 & 19 Deus servanda præscripserat, inaugurandus prius statuitur coram Eleazaro & populo, quam manus eidem imponantur. Tertio ante Principis initiationem verisimiliter quoque factum est, quod habet Philo citatus, nimirum Moysen convocato cœtui oraculum divinum indicasse, huic omnem populum credidisse, tacitoque consensu electionem Josue approbasse.

[59] [proponitur: ad manuum impositionem accipit Spiritum sapientiæ,] Quarto Successoris sui capiti manus imponit. Salianus in sua Annalium epitome ad annum 2583 num. 43: Dominus, inquit, requirit impositionem manuum, qua jurisdictio & populi regendi potestas per legitimam auctoritatem ei collata intelligeretur. Id munus recte Moysi conveniebat, tamquam principi populi, suam in illum auctoritatem transferenti, tamquam sacerdoti ac prophetæ, quibus id munus sæpe commissum est. Sed rectum etiam fuit, magistrum ac parentem Discipulum Filiumque charissimum quam faustissima precatione benedicere. Deinde vult eum statui coram Eleazaro sacerdote, ut ab eo consecretur & benedicatur: sicque tam ab ecclesiastico, quam a politico magistratu, Dei locum in republica & Ecclesia tenentibus inauguretur. Hoc ultimum plane incertum est, negaturque a Serario, qui libro 1 Josuæ cap. 9 quæst. 15 & 16 opinatur, Sanctum nostrum coram Eleazaro, pontifice ordinario, jussu Dei statutum fuisse, ut is auctoritate sua comprobaret & ratam haberet ejus inaugurationem a solo Moyse factam, qui non modo principis politici, sed & sacerdotis ac pontificis, licet extraordinarii, personam gerebat. Ceterum hac manuum impositione non sola populum gubernandi potestas Sancto collata fuit, ut patet ex Deut. cap. 34 ℣. 9: Josue vero filius Nun repletus est Spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Hæc verba Domini Numerorum cap. 27 ℣. 18, Tolle Josue filium Nun, in quo est Spiritus, quibus Israëlitarum dux nominatus fuit, significant, inquit sanctus Augustinus quæstione 54 super Numeros, eum Spiritum sanctum antea habuisse; quem copiosius largitus est Deus, cum manus eidem imponeret & benediceret legislator. Impetrarunt merita precesque manus imponentis Moysis, ut Josue repleretur Spiritu sapientiæ, quo ante vacuus non erat. Vide infra num. 83. Neque hic per Spiritum sapientiæ intelligunt auctores peculiare Spiritus sancti donum, sed idem quod Salomon libro 2 Paralip. cap. 1 ℣. 10, cum sapientiam a Deo peteret ad populum sibi commissum recte gubernandum, nimirum omnia dona cælestia, quæ talem constituunt principem, qualem Moyses sibi successorem Numer. cap. 27 ℣. 16 & 17 flagitarat.

[60] Quinto novo Principi dat præcepta ad munus recte obeundum spectantia, [eum principatus insignibus suam ei Moyses communicat potestatem,] ut populum in officio & Dei cultu contineat, ut strenue adversus hostem rem gerat, Deo fretus nihil metuat, & alia, quæ collige ex textibus num. 54 & 56 datis. Sexto dat ei partem gloriæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël ℣. 20. Salianus laudatus numero præcedente per partem gloriæ intelligit, externa quædam magistratus insignia, quæ ad ejus gloriam coram populo dignitatemque facerent, quemadmodum datæ sunt vestes Aaroni in gloriam & decorem (Exodi cap. 28 ℣. 2) ut facilius ei populus tamquam legitimo principi obtemperet. Serarius per partem gloriæ novo Principi communicatam præterea intelligit partem potestatis & dignitatis. Ita mentem suam exponit lib. 1 Josuæ cap. 9, quæst. 20: Ejus (Moysis) dignitatis … consors erat Josue, sive partem accipiebat, id est, particeps fiebat: ut jam non tamquam minister, prout olim, sed tamquam dignitate proximus, princeps alter, novus Moyses, Moysi semper vel adstaret vel assideret; multa jam responsa daret, multa multis cum imperio præciperet, principatus suprema auctoritate Moysi ipsi semper conservata. Huic opinioni favet S. Augustinus quæst. 55 super librum Numerorum. Putem ego cum Bonfrerio aliisque, quos citat, legislatorem utroque sensu partem gloriæ Successori suo communicasse, neque tantum concessisse illi numerosiorem famulorum manum, in comitiis honoratiorem locum supra ipsos tribuum principes, aliaque similia exteriora principatus insignia, verum etiam potestatis suæ eum multis & magnis in rebus participem fecisse, ut nimirum major hac via ipsi conciliaretur auctoritas apud populum, & omnes paulatim, etiam Moyse vivente, illi parere discerent. Quod nobis objicit Salianus, solvemus ex S. Augustino infra num. 63.

[61] Septimo Moyses, ut jussus erat, Sancto refert illud præceptum Domini Numerorum cap. 27 ℣. 21: [a quo monetur de Do mino per Pontificem in rebus dubiis consulendo:] Pro hoc, siquid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur & ingredietur ipse, & omnes filii Israël cum eo, & cetera multitudo. Quibus prohibetur illi, ne post mortem Moysis rempublicam administrans sibi usurpet sacerdotis officium, sed per eum in rebus dubiis & difficilibus Dominum consulat, eum ut Dei interpretem & ministrum veneretur, & in omnibus obediat. Atque hic est ordo pulcherrimus, ut populus principi, princeps pontifici, pontifex Deo obtemperet. Dionysius tamen Cartusianus ex hoc ipso loco deducit, Sanctum Eleazaro fuisse majorem, atque hunc illi debuisse obedire in omnibus quæ juberet, sicut ceteri de populo. Dionysium sequitur Abulensis hic quæst. 47, contenditque, τὸ ejus referri debere ad Josue: verum si Eleazar consulere debet oraculum Domini, ut sciat Josue, quid sibi faciendum sit, & ad hunc Pontifex responsum Dei referre; manifestum est vocem ejus Eleazarum respicere, ita ut hic sit sensus: Ad verbum Eleazari, quod ei a Domino consulto responsum fuerit, egredietur & ingredietur Josue, id est, aget quod agendum erit.

[62] Modum inaugurationis vidimus, nunc quo tempore peracta fuerit, [facta hæc fuere ante scriptum librum Deuteronomii;] examinemus. Doctissimus Annalium scriptor Salianus, Liranum secutus, ad annum 2583 num. 108 & 287 eam Numer. cap. 27 ℣ 22 per anticipationem narrari putat, factamque esse paulo ante obitum legislatoris, postquam legem repetiisset & clarius explicatam in volumen redegisset, quod triginta Deuteronomii capita complectitur. Theodoretus quæst. 1 in Deuteronomium, Dionysius Cartusianus hic, Torniellus num. 23 ad annum 2583 aliique sentiunt, initiationem novi Ducis suo loco relatam esse, eamque mortem Moysis duobus circiter mensibus, repetitionem Legis mense uno, & victoriam de Madianitis paucis aliquot diebus præcessisse. Horum opinio mihi videtur multo probabilior: nam si post scriptum Deuteronomium inauguratus sit Josue, quomodo id factum legitur in libro Numerorum, quem absolvit Moyses, antequam Deuteronomio conscribendo manum admoveret, ut colligitur ex hujus cap. 1 ℣. 3? Potest quidem dici, Moysen paulo ante mortem suam capiti 27 libri Numerorum, quem jam a mense absolverat, duos ultimos versus addidisse, vel eosdem scripsisse statim atque intellexit voluntatem Dei de Josue inaugurando principe, quod se id postea exsecutioni mandaturum sciret; at quis hæc effugia ut verisimilia admittat? Sed neque etiam omnis difficultas hæc via declinatur, nam liber Deuteronomii rerum præteritarum recapitulationem continens de Sancti initiatione mentionem facere videtur cap. 3 ℣. 21: ubi Moyses ita de se loquitur: Josue quoque in illo tempore præcepi dicens: Oculi tui viderunt &c. Vide num. 56. Legislator hic non obscure indicat se implevisse, quod jusserat Dominus Numer. cap. 27 ℣. 20: Et (successorem inaugurans) dabis ei præcepta, cunctis videntibus &c. Unde sequitur, cum Moyses hæc proferret, inaugurationem Josue jam peractam fuisse, adeoque falli eos, qui putant illam post scriptum recitatumque Deuteronomium contigisse. Audi Theodoretum in rem nostram loquentem quæst. 1 in Deuteronomium: Porro has leges refricat Moyses in dicto libro propterea quod CONSTITUERAT Josue filium Nave in ducendo populo SUCCESSOREM; ostendens quod superstes adhuc aliis præfecturam crediderat, & quod ei libenter parendum erat, jussaque peragenda. Et infra: Hujus solius (Calebi) mentionem fecit (Deut. cap. 1 ℣. 36) Josue vero velut PRINCIPEM, DUCEM AC PROPHETAM ORDINAVIT: quod ex sequentibus satis constat.

[63] [quod Salianus objicit, solvitur ex S. Augustino.] Sententia Saliani hoc unico nititur argumento: Conveniebat, inquit num. 287, Moysen non tam cito privare se dignitate sua, præsertim cum totam legem deberet majore cum auctoritate universo populo severe graviterque commendare, eos repreliendere & objurgare; denique severissimas minas & pœnas intentare. Verum non dicimus quod potestatem suam restrinxerit, multo minus, quod se dignitate privarit, vel principatu exuerit: sed tantum quod principatus insignia Sancto communicarit, & potestatis suæ eum participem fecerit. Pulcre sanctus Augustinus quæstione 55 super Numeros: Quid est, quod, cum Deus præciperet Moysi de Jesu Nave, ait inter cetera: “Et dabis de gloria tua super eum”… Nec quia dixit de gloria, ideo minutum est quod habebat. Sic enim accipiendum est ac si diceret: Facies eum socium gloriæ tuæ: non autem hujusmodi res, quasi particulariter divisæ minuuntur, sed totæ sunt omnibus, totæ singulis, qui earum habent societatem. Cum sanctus Doctor per vocem gloriæ hic non intelligere possit interna animi bona, ut patet consideranti, non video, quid apud illum: Facies eum socium gloriæ tuæ, rectius significare possit; quam Facies eum socium dignitatis & potestatis tuæ in administratione reipublicæ: Potestas & dignitas, ut notissimum est, bona sunt ejusmodi naturæ, ut communicentur alteri, in communicante maneant integra, si velit voluntas, a qua dependent. Itaque supremæ Moysis dignitati & potestati ne tantillum quidem detrahimus, dum dicimus, sanctum Josue statim a sua inauguratione usque ad mortem illius, id est, duobus circiter mensibus, ampliore cum potestate res civiles & bellicas administrasse, eumque in regimine populi legislatori socium, & velut alterum principem fuisse; ita tamen ut ejus potestas absoluta non fuerit & independens; quam solum Moysen usque ad mortem suam habuisse asserimus.

§ VII. Insignis Israëlitarum de Madianitis victoria, duce probabilius Josue; divisio terræ Chanaan ejus & Eleazari curæ commissa.

[Successorem suum instruit Moyses:] Statim a Josue initiatione dedit Dominus per Moysen aliqua præcepta cæremonialia, quæ in Levitico præterita vel non adeo clare explicata fuerant. Dilucide hæc traduntur Numerorum cap. 28 & 29. Adduntur cap. 30 nonnulla de votis & juramentis, quando ea rata vel irrita censeri debeant. Sanctus Hieronymus, qui in epistola ad Fabiolam de 42 Mansionibus compendio tradit, quid in qualibet mansione factum sit, cumque studiose rerum gestarum ordinem servat, quem Scriptura, in Mansione 42 capita 28, 29 & 30 in hanc synopsim contrahit: Jesus Moysi in montem succedit, & discit a lege, quæ spiritualiter offerre debeat in Ecclesia. Primum quid per singulos dies, deinde quid in Sabbatho, quid in Calendis, quid in Pascha, quid in Pentecoste: quid in Neomenia mensis septimi, quid in jejunio ejusdem mensis, die decimo: quid in Scenopegia, quando figuntur tabernacula, decima quinta die supra dicti mensis. Uxorum & filiarum vota absque auctoritate patrum & virorum cassa memorantur &c. In dictis capitibus, uti & in fine Numerorum, nec non in Deuteronomio usque ad caput 31, varia Israëlitis præcepta explicantur. His sine dubio Sanctus non modo publice, cum ad concionem dicerentur, verum etiam privatim a Moyse instructus fuit, adeo ut legum divinarum, tam post quam ante suam inaugurationem latarum scientissimus ad reipublicæ gubernacula accesserit. Earumdem vero observantiam, qua cura in se & in subdito sibi populo urserit, res ejus post Moysis mortem gestæ docebunt.

[65] Post promulgata præcepta illa, de quibus Numerorum cap. 28, [insignem de Madianitis victoriam refert] 29 & 30, jam se (ut credibile est) accingebat legislator ad ascensum montis, ut Dei jussionem impleret, ibique moreretur. At monuit eum Dominus, ut prius vindictam sumeret de Madianitis, qui filias suas prostituendo ad fornicationem & idololatriam Israëlitas pellexerant: Ulciscere prius, inquit Numerorum cap. 31 a ℣. 2, filios Israël de Madianitis, & sic colligeris ad populum tuum. Statimque Moyses, Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis. Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israël, qui mittantur ad bellum. Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam: quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta & tubas ad clangendum tradidit ei. Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt, & reges eorum Evi, & Recem, & Sur, & Hur, & Rebe, quinque principes gentis: Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio. Hostibus ad internecionem deletis, eorumque agris magna vastitate illata, ingentem abduxerunt Israëlitæ parvulorum, mulierum, pecorumque multitudinem; magno insuper auri pondere & facta rerum aliarum præda onusti, ad castra redierunt. Quo intellecto, Egressi sunt (℣. 13) Moyses & Eleazar sacerdos & omnes principes synagogæ in occursum eorum extra castra, & ex victoris exercitus ducibus intellexerunt tam feliciter pugnatum fuisse ab Hebræis, ut ne eorum unus quidem desideratus fuerit ℣. 49. Dein milites in gratiarum actionem, quod omnes e bello incolumes rediissent, supremi aliorumque inferiorum ducum exempla secuti, omne aurum aliaque hostium corporibus detracta spolia Domino sponte obtulerunt a ℣. 50. Distributionem animantium aliaque victoriam secuta eodem capite tradita invenies.

[66] [Israëlitarum exercitus, cui] Maxima ex parte tam insignis victoria post Deum adscribenda est fortitudini, & prudenti summi præfecti exercitus imperio. Fuit is noster Josue, licet nomen ejus in Scriptura non exprimatur. Sententia hæc est Abulensis, Cajetani, Cornelii a Lapide, Saliani, Tirini, Bonfrerii aliorumque, quam opposita probabiliorem putamus. Nam quis alius præter nostrum Heroëm exercitum in hostes duxisset? An Moyses? Sed hunc pugnæ non interfuisse manifestum facit versus 12 & 13 capitis citati. An Phinees? Multis hæc de eo placet opinio: imprimis Philoni libro 1 de Vita Moysis, & Josepho lib. 4. Antiquitatum cap. 7. His subscribit Comestor, Liranus, Dionysius, Adrichomius, Ferus, Zonaras, qui Josephum studiose sequitur, & Torniellus. Nituntur hi auctores versu 6, ubi electa duodecim virorum millia a Moyse contra Madianitas missa fuisse leguntur cum Phinees, quo significari contendunt, eum illis imperatorem præpositum fuisse. Verum si singula dicti versus verba, & hæc præcipue, Vasa quoque sancta & tubas ad clangendum tradidit ei, penitius inspiciantur, & simul in memoriam revocetur Hebræorum sacerdotum officium, quo cum ex consuetudine tum ex præcepto divino eos in bello functos fuisse Scriptura testatur, magis verisimile esse apparebit, exercitus imperium non Phinees, sed nostro Josue adjudicandum esse. Dictis lucem & pondus dabunt sequentia.

[67] [non Phinees] Primo consueverant Israëlitæ arcam, in qua præsentem Dominum venerabantur, in expeditiones bellicas deferre, ut pugnaturi firmum haberent adversus hostes præsidium, & certam spem victoriæ conciperent. Hinc Numerorum cap. 14 ℣. 44 dicit Scriptura, arcam Testamenti Domini de loco suo motam non fuisse, quando Israëlitæ, post mortem exploratorum Chananitidis, injussu Dei ad bellum perrexerunt; insinuans ab opposito, inquit Cajetanus, quod si bellum Dei voluntate factum fuisset, arca fuisset in prælium delata. Idque confirmatur ex cap. 6 libri Josue ℣. 6: ubi suscepta expeditione contra Jerichuntem, jubentur sacerdotes tollere septem buccinas, quarum usus est in Jubilæo, & præcedere arcam fœderis. Arcam Dei quoque ad bellum asportasse leguntur filii Heli libro 1 Regum cap. 4 ℣. 4. Fuit hæc etiam in exercitu Saülis lib. 1 Regum cap. 14 ℣. 18: uti & in castris Joab pugnantis contra Ammonitas; unde Urias dicebat lib. 2 Regum cap. XI ℣. XI: Arca Dei, & Israël, & Juda habitant in papilionibus. Moyses secundum hanc consuetudinem, jam antea a se introductam, & deinceps a posteris servatam, cum sacerdotem Phinees ad bellum Madianiticum mitteret, vasa quoque sancta… tradidit ei, id est, arcam cum tabulis legis, Cherubim & propitiatorium. Id nomine vasorum sanctorum intelligunt Hebræi, ut ait Oleaster, Serarius, Liranus, Dionysius, Cajetanus, Vatablus, Sa, a Lapide, Tirinus & alii. Sacerdotes itaque & Levitæ Phinees ad bellum comitati sunt, qui arcam Dei gestarent atque custodirent. Secundo Deus Numerorum cap. 10 ℣. 2 duas tubas argenteas ductiles fieri jussit, de quarum usu in rem nostram hæc lego ibid. ℣. 8 & 9: Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis: eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris. Si exieritis ad prælium de terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, & erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. Ut hoc Domini præceptum impleretur, legislator sacerdotem Phinees cum exercitu ad pugnam ire jussit, & tubas ad clangendum tradidit ei.

[68] Ex his omnibus quæ conjectura rationi & veritati magis consentanea formari potest, [sacerdos, sed] quam quod Phinees ad bellum profectus fuerit, ut tamquam primus sub patre suo pontifice sacerdos, sacerdotibus & Levitis cum supellectile sacra exercitum comitantibus præesset, ut tubas a sacerdotibus inflandas curaret ad animos dimicantibus addendos, & pro bellatorum incolumitate atque victoria juxta arcam Deum precaretur. Atque hoc sacerdoti proprium in bello officium erat, non vero profanam principis militiæ personam gerere, atque arma tractare. Fateor quidem Judam Machabæum & nonnullos alios pontifices imperatores exercituum fuisse, sed hi summi sacerdotes simul & populi duces erant, quemadmodum Moyses; cujus in principatu tantum politico sanctus Josue successit: Phinees autem non nisi sacerdos erat, quem non secus ac ceteros omnes de tribu Levi non ad militiam, sed ad res sacras Deus destinaverat.

[69] Nunc si iis, quæ contra sacerdotis Phinees præfecturam exercitus faciunt, [probabilius S. Josue imperator præfectus fuit:] adjungantur illa, quæ suadent eam Sancto nostro delatam fuisse, manifestius se prodet major opinionis nostræ verisimilitudo. Jam in bello Amalecitico industriam suam & fortitudinem omnibus abunde probaverat Josue, & a paucis diebus ipsius Dei suffragio renuntiatus erat successor Moysis, non tantum ut negotiis Israelitarum civilibus præesset, sed vel maxime ut eorum in bello ductor foret. Hinc factum ut in illum omnium militum oculi atque ora conversa fuerint, eumdemque sine dubio imperatorem sibi desiderarint. Quem enim sibi præ reliquis præfici optassent, quam eum, quem ab ipso Deo ducem electum, & aliunde rei militaris peritissimum noverant? Præterea cum non electus modo, sed & jam inauguratus esset Hebræorum princeps, ipsi ex officio incumbebat exercitui præesse: cur id ei a legislatore negatum dicamus & præter consuetudinem alteri delatum, idque eo tempore, quo maxime concilianda illi erat apud populum auctoritas? Adde quod non nominetur ℣. 13 cum Moyse & Eleazaro inter obviam procedentes victori exercitui. Potest quidem dici, quod Josue involvatur turbæ reliquorum principum, qui illos comitabantur, sed in scriptis suis decori observantior erat Moyses, quam ut totius populi jam initiatum principem ab inferioribus ducibus non distingueret. Verisimilïus itaque sub nostri Heroïs imperio contra Madianitas tam feliciter pugnatum fuit; illi victoria ejusque fructus post Deum tribuenda, & ut Salianus aliique putant; illius hortatu & religione militum excitata est tanta illa in Deum pietas & munificentia, ut e suis manubiis tam opima illius tabernaculo spolia dedicarint, ut in fine capitis narratur.

[70] [divisio terræ promissæ ejus & Eleazari curæ demandata.] Post insignem illam de Madianitis victoriam tribus Ruben & Gad cum advertissent terram duorum regum Og & Sehon, paulo ante initiationem Josue debellatorum, valde esse aptam pecoribus alendis, quibus ipsæ abundabant, petierunt a Moyse, illam sibi in possessionem dari: quod ut impetrarent facilius, addiderant se renuntiaturas omni terræ trans Jordanem acquirendæ, seque depositis in tuto familiis ac gregibus suis Jordanem contra Chananæos transituras esse, neque arma posituras, donec omnis eorum terra reliquis tribubus subjecta esset: Præcepit ergo Moyses (Numer. cap. 32 ℣. 28) Eleazaro sacerdoti, & Josue filio Nun, & principibus familiarum per tribus Israël, ut, si promissis starent, dictæ terræ eis relinquerentur: verumtamen partem ex iis secrevit, & dimidiæ tribui Manasse sub iisdem conditionibus assignavit: majores enim erant, quam ut totæ duabus illis tribubus concederentur. Vide caput citatum & 1 libri Josue. Numerorum cap. 34 describuntur terræ promissæ termini trans Jordanem, destinatæ novem reliquis tribubus cum dimidia Manasse. Qui autem huic divisioni præfuturi essent, Dominus ipse eligit ℣. 17: Hæc sunt nomina virorum, qui terram vobis divident, Eleazar sacerdos, & Josue filius Nun. Dein enumerantur tribuum principes, qui sub illis divisioni præpositi fuere. Quæ hoc paragrapho attigimus, mense decimo anni quadragesimi ab exitu facta fuerunt. Prima autem die mensis undecimi, Hebræis Sebet dicti, qui nostro Januario respondet, cœpit Moyses explanare legem, ut habetur in Deuteronomio usque ad caput 31, perseveravitque in ejus expositione & scriptione integro illo mense, detractis tamen ab eodem paucis diebus aliquot, quibus commode fieri potuerint ea, quæ capite 31 & sequentibus mortem Moysis proxime præcessisse leguntur. Hanc contigisse ultimo die ejusdem mensis undecimi vel initio duodecimi probabilior habet sententia, ut infra num. 84 & 85 videbitur.

§ VIII. Moyses Successorem Israëlitis commendat; ejus principatum Deus palam prodigio confirmat; e columna nubis confortat Sanctum & materiam Cantici docet, quod ipse & Moyses scribunt & concinunt.

[Moyses populo prænuntiat Dei opem contra hostes sub Josue,] Paucis ante obitum diebus legislator omnem rursus populum convocavit, illique Josue præsentem stitit, quem denuo successorem suum publice declaravit. Solennem ac iteratam hanc declarationem conducere arbitrabatur ad auctoritatem ei apud subditos conciliandam: ut vero eosdem ad fiduciam erga Deum, & simul ad amorem erga novum Principem obedientiamque ei præstandam excitaret, sub ejus regimine Deum Israëlitis singulari auxilio adfuturum, & de omnibus inimicis victoriam largiturum vaticinabatur. His autem usus est verbis Deut. cap. 31 a ℣. 2: Centum viginti annorum sum hodie, non possum ultra egredi & ingredi, præsertim cum & Dominus dixerit mihi: Non transibis Jordanem istum. Dominus ergo Deus tuus transibit ante te: ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo, & possidebis eas: & Josue iste transibit ante te, sicut locutus est Dominus. Facietque Dominus eis, sicut fecit Sehon & Og regibus Amorrhæorum, & terræ eorum, delebitque eos. Cum ergo & hos tradiderit vobis, similiter facietis eis sicut præcepi vobis. Viriliter agite, & confortamini: nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum: quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, & non dimittet, nec derelinquet te.

[72] Vocavitque Moyses Josue, qui non procul aberat, [cui etiam omnia fausta ominatur;] & ad se propius accedere jussit, & dixit ei coram omni Israël: Confortare & esto robustus: tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus eorum juravit Dominus, & tu eam sorte divides. Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum: non dimittet, nec derelinquet te: noli timere nec paveas. Inter hæc verba, inquit Salianus, imposuit Moyses manum super eum. Verum id factum esse ante mensem undecimum, seu antequam Deuteronomium ad populum recitare inchoaret legislator, sufficienter supra num. 62 ostensum est. Numerorum cap. 27 Sanctus eligitur princeps & inauguratur: hic vero Deut. cap. 31 principatus ipsius populo iterum declaratur, commendaturque.

[73] Voluit quoque Deus a se electo & initiari jusso Principi collatam dignitatem palam approbare, [ejus principatum prodigio palam confirmat Dominus,] cælestique prodigio illustrem reddere, de quo ibidem ℣. 14 & 15: Et ait Dominus ad Moysen: Ecce prope sunt dies mortis tuæ: voca Josue, & state in tabernaculo testimonii, ut præcipiam ei. Abierunt ergo Moyses & Josue, & steterunt in tabernaculo testimonii: apparuitque Dominus ibi in columna nubis, quæ stetit in introitu tabernaculi. Celebrem hic habes Ducis instituti confirmationem, Deo in nube præsentiam suam ostentante, factam. Agnoscitur hinc suavis Dei erga populum hunc rudiorem providentia, cui omnia manibus ipsis, ut ita dicam, palpanda proponebantur, ne facile jugum legitimi moderatoris excuterent, quem viderent a Deo manifestis adeo indiciis approbatum.

[74] [a quo e columna nubis confortatur & docetur materiem Cantici,] Quid Dominus de columna nubis Moysi & Josue denuntiarit in eodem capite describitur. Ac primo quidem ita Moysen alloquitur ℣. 16: Ecce tu dormies cum patribus tuis, & populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra, ad quam ingreditur, ut habitet in ea. Versu 17 & 18 calamitates prædicit, populo ob defectionis & idololatriæ crimen infligendas. Dein ℣. 19 ad utrumque sermonem convertens, Nunc itaque, inquit, scribite vobis Canticum istud, & docete filios Israël, ut memoriter teneant & ore decantent, & sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israël. Introducam enim eum in terram, pro qua juravi patribus ejus, lacte & melle manantem. Cumque comederint, & saturati, crassique fuerint, avertentur ad deos alienos, & servient eis: detrahentque mihi, & irritum facient pactum meum. Postquam invenerint eum mala multa & afflictiones, respondebit ei Canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui. Scio enim cogitationes ejus, quæ facturus sit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum. Demum solum Josue suo alloquio dignatur Deus, ut eum legitimum Moysis, quocum uno loqui consueverat, successorem indicet, & jam quodammodo parem ostendat: Præcepitque Dominus (℣. 23) Josue filio Nun, & ait: Confortare, & esto robustus: tu enim introduces filios Israël in terram, quam pollicitus sum, & ego ero tecum.

[75] [quod ipse & Moyses, ut jussi erant, scripserunt & cecinerunt.] Deuteronomii caput 32 dat celebre illud Canticum coram omni populo recitatum, cui perscribendo capite præcedente materiam suggesserat Deus. Quamquam vulgo Canticum Moysis appelletur, tamen illud Josue quoque scripsisse & cecinisse tam aperte Scriptura testatur, ut mirum mihi videatur, Pagninum & alios nonnullos id negasse vel in dubium vocasse. Scripsit imprimis: nam illud cap. 31 ℣. 19, Nunc itaque scribite vobis Canticum istud, & docete filios Israël, ad utrumque dirigitur. Quod vero etiam cecinerit, caput 32 ℣. 44 clarissimis verbis docet: Venit ergo Moyses, & locutus est omnia verba Cantici hujus in auribus populi, ipse & Josue filius Nun. De modo, quo ambo hymnum illum concinuerint, nihil affirmare possum, nisi non liquere. Dicam tamen, quid conjiciam. Carmen illud omnino totum, ab utroque conscriptum, ad omnem Israëlem recitavit primo solus legislator, unde forte factum, ut Canticum Moysis appellatum fuerit: quia tamen ex tot hominum millibus aliqui, a 120 annorum sene remotiores, sensum cygneæ ejus vocis satis percipere non potuerunt, Josue illis totum hymnum repetiit, non post mortem Moysis, vel ut Salianus Abulensem secutus, cum ipse Josue moriturus esset (nam quæ ratio urget, cur hic ℣. 44 præteritum positum pro futuro dicamus?) sed statim repetiit, simul ac legislator finem loquendi fecerat. Ita cum Cajetano suspicor. Sunt qui putent Sanctum nostrum cecinisse Canticum illud hoc sensu, quod testatus fuerit se ea, quæ Moyses annuntiarat, a Deo quoque audivisse, cum simul starent ante Dominum ad ostium tabernaculi. Hos sequerer, si loqui omnia verba Cantici hujus in auribus populi, non videretur mihi plus significare, quam nudum ejusmodi testimonium ferre. Alias interpretum conjecturas vide apud Lorinum in Deut. cap. 31 ℣. 30, & cap. 32 ℣. 44.

[76] Josephus, qui de Sancti electione & inauguratione altum silet, [Vaticinium Josue, & Moysis ad ipsum populumque oratio] libro 4 Antiquitatum cap. 8 hæc habet: Sed & Jesus, superstite etiam tum & præsente Moyse, vaticinatus est quidquid pro salute populi gesturus erat, vel foris bello administrando, vel domi ferendis legibus: & ad vivendi rationem recens institutam eos præparans, divino monitu se præsagire aiebat, quod, si patriam religionem violarent, clades non effugerent. Nam & regionem ipsorum armis exterorum opplendam, & urbes diruendas, & templum incendendum, & ipsos sub hasta victoris venumdandos, serviturosque gentibus, quæ afflictorum nulla miseratione tangerentur, ac tum demum seram atque inutilem erratorum pœnitentiam acturos. Deum tamen ipsorum conditorem & urbes suis civibus, & templum populo redditurum. Hæc autem fore, ut non semel tantum amittant, sed sæpius. Deinde Moyses exhortatus Jesum, ut in Chananæos exercitum duceret, affuturumque cœptis ejus Deum pollicitus, & populo omnia fausta ominatus, Quoniam, inquit, ad Patres abeo, & Deus hanc mihi diem abitus præfinivit &c. Sequitur oratio, in qua post gratias, Deo pro collatis beneficiis actas, populum ad Dei cultum hortatur, legumque observantiam. Orationi mox subdit: Hæc postrema verba Moyse loquente & singulis tribubus sua fata aperiente, universa multitudo in lacrymas erupit. Paulo infra narrat, quod populus legislatorem moriturum ad montem usque secutus fuerit.

[77] Dum Josephus nostrum Josue hæc vaticinatum fuisse scripsit, [a Josepho narrata expenduntur.] respexisse eum puto ad Deut. caput 31 a ℣. 19 usque ad ℣. 24, ubi narratur Sanctus divinitus cognovisse, se filios Israël introducturum in terram promissam; hos autem, deserto postmodum veri Dei cultu, gravia mala in idololatriæ pœnam incursuros. Sed sive hunc locum auctor ille attenderit, sive Canticum Moysis, quod forte a Josue quoque recitatum putavit; aliter verba Scripturæ exposuit, quam textus ferat. Futura, quæ ℣. 19 Deus Sanctum conscribere jussit, populoque annuntiare, dicto Cantico continentur. Alia ipsum, vivo Moyse, prædixisse, sola non persuadet mihi Josephi auctoritas. De exhortatione vero Moysis, quam subdit, ad Josue populumque facta, quid dicam? Capite citato a ℣. 1 usque ad ℣. 9 utrumque quidem animat legislator ab adfuturo Dei auxilio, felicique successu expeditionum, contra Chananæos suscipiendarum; sed hanc exhortationem aliquot ante mortem suam diebus habuit, ut ex ℣. 14 num. 85 probabimus. Josephus autem suam affigere videtur diei, quo Moyses tribubus benedixit, & ad Patres migravit. An ergo hic ultimo vitæ suæ die simili oratione Sanctum nostrum & filios Israël confortavit, addita illa gratiarum actione & monitione, de qua supra? Ita quidem, ut ex narrationis contextu apparet, sentit dictus auctor; verum ex quo fonte id hauserit, ipse viderit: ejus certe Moysen auctorem vel testem proferre non potest.

§ IX. Cum morituro Moyse montem conscendit, huic morienti adest, & alia de Sancto adferuntur, quæ verisimilia putamus: ratio temporis eorum, quæ post scriptum Deuteronomium facta sunt.

[Moysen, cum moriturus montem ascenderet,] Eodem die, ut constat ex Deuteronomii cap. 32 ℣. 48, quo sæpe memoratum hymnum cecinit Moyses, a Deo jussus est adire montes Abarim, atque unum ex iis conscendere ceteris excelsiorem, Nebo dictum, ut post Chananitidem oculis lustratam in eo moreretur. Postrema hac accepta mortis suæ denuntiatione, in sequentem diem, qui ei vitæ postremus fuit, conventum indixit. Postridie itaque congregata est universa multitudo, cui tributim bene precatus est. S. Athanasius Alexandrinus in Synopsi sacræ Scripturæ ad librum Deuteronomii scribit, quod legislator non nisi post benedictionem populo impertitam Successorem suum manuum impositione inaugurarit: Postquam vero, inquit, singulis tribubus benedixit, benedictionemque illarum litteris mandavit, ac manus suas super Jesum Nave, ut sibi secundum mandatum Dei succederet, posuit, in montem Abarim conscendit. Verum id ante factum fuisse, supra num. 62 probavimus.

[79] [verisimiliter comitatus est Sanctus,] Caietanus, Serarius, Salianus, aliique tam historici quam interpretes fatentur, omnia, quæ ex Josepho citato huc transcribemus, valde verisimilia esse, si paucula in fine verba excipias: Quantus autem fuerit populi ploratus & querimoniæ (cum Moyses in montem moriturus abiret,) conjecturam capere licet ex eo quod tum prophetæ accidit. Quamvis enim persuasissimum semper habuit, non esse instante morte dolendum, ut quæ præter Dei voluntatem & naturæ leges non veniat, viso tamen affectu populi, a lacrymis temperare non valuit: dum vero eo proficiscitur, ubi dispariturus erat, omnes cum fletu sequebantur. Tum Moyses his, qui longius aberant, manu mota significavit, ut consisterent: propiores autem rogabat, ne excessum suum lacrymabilem facere pergerent, cum fletu prosequendo. Illi vero & hanc extremam gratiam ei referendam existimantes, ut, quemadmodum cupiebat, seorsum secederet, continuerunt se inter se lacrymantes. Solus autem senatus eum deduxit, & pontifex Eleazarus, & imperator Jesus. Ut vero in monte, Abari vocato, constitit, qui celsus e regione Hierichuntis attollitur, & conscendentibus late Chananææ terræ prospectum exhibet, senatum dimisit. Cumque post mutuos complexus Eleazaro ac Jesu ultimum vale diceret, inter loquendum repentina nube circumdatus, in vallem quamdam est ablatus.

[80] [illi morienti adfuit, mortuumque vidit] Saliano in Annalibus ad annum 2583 num. 329 minus placent hæc ultima Josephi verba: Inter loquendum repentina &c.; ex quibus conficitur, quod sanctus Princeps & Eleazarus pontifex non viderint Moysen morientem. Rectius locutum putat Caietanum in Deut. cap. 34 ℣. 6; ubi asserit, quod non morientem modo, sed & mortuum ab angelis in vallem terræ Moab transferri conspexerint. Caietani conjectura mihi quoque verisimilior apparet: nam si Moyses inter loquendum cum Successore suo & Pontifice, repentina nube circumdatus fuit, & utriusque oculis subductus, ut narrat Josephus, neuter de ejus morte testimonium ferre potuit. Dubium non est, quin Israëlitæ Josue & Eleazarum de illa interrogaverint, tunc saltem, postquam dicti montis Nebo cacumen, Phasga vocatum, adierant, nec mortui corpus repererant. Nullum dubium etiam est, quin, sancti Principis & Pontificis relatione audita, vallem, versus quam Moysen nube involutum transferri viderant, diligenter perscrutati fuerint. Jam autem quid Israëlitis, nusquam legislatoris corpus invenientibus & edoctis eum, cum ultimum vale diceret, subito e conspectu nube sublatum fuisse; quid, inquam illis in mentem venisse credibilius est, quam Moysen non revera obiisse, sed vivum nube susceptum atque instar Enoch in paradisum a Deo translatum fuisse? Forte etiam, ut erant eorum ingenia in idololatriam prona, illum tamquam deum adorassent, quemadmodum apud Epiphanium hæresi 55, & Cyrillum Alexandrinum libro 1 contra Julianum nonnullos fecisse legimus. Hinc mihi probabilius apparet, Deum voluisse, ut mortis ejus testes adessent.

[81] Cum autem ne sic quidem omne idololatriæ periculum esset sublatum, [ab angelis transferri ad vallem Moab, non tamen in sepulcro deponi:] voluit insuper, teste Caietano, ut, licet cerneretur corpus illius ad vallem terræ Moab sepeliendum deferri, oculis tamen notari non posset certus vallis istius locus, in quo deponeretur. Rem autem hoc modo fuisse transactam, aliquo modo insinuare videtur Deuteronomii caput ultimum, quod Josue probabilius conscripsit, ut postea dicemus: Mortuusque est, inquit ℣. 5 & 6, ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino: & sepelivit eum Dominus angelorum ministerio in valle terræ Moab contra Phogor: & non cognovit homo sepulcrum ejus usque in præsentem diem. Unde innotuere sancto nostro Hagiographo, quæ hic narrat? An ex sola inspiratione divina? Putem ego, eum ista humana quoque via scivisse, & litteris mandasse quæ vidit; vidisse autem morientem Moysen, eumque per angelos deferri ad sepulturam in valle terræ Moab contra Phogor, ita tamen, ut certus sepulturæ locus distingui non potuerit: unde intelligitur, quomodo nec ipse nec quisquam alius sepulcrum ejus umquam cognoverit. Quod autem Deus illud populo suo incognitum esse voluerit, hæc passim creditur fuisse ratio, ne corpori ejus vel divinum honorem tribueret, vel ad superstitionem abuteretur, cui erat addictissimus. Epistola S. Judæ apostoli ℣. 9 meminit altercationis Michaëlem inter & diabolum de Moysi corpore. Putant multi diabolum contendisse, ut illud publico funere sepeliretur, atque ita Hebræi ad idololatriam pellicerentur; at ut hujus occasio tolleretur, Archangelum populi Hebraïci præsidem ei restitisse, & a Domino impetrasse, ut corpus legislatoris clam sepulcro conderetur, quod nemo umquam delecturus esset. Quæ hoc & duobus prioribus numeris de S. Josue narravimus, incerta quidem sunt; non adeo tamen a vero abhorrent, ut nullam fidem historicam mereantur.

[82] [statim a morte Moysis supremam potestatem] Defuncto Moyse, cœpit Josue ea potestate, quam ille habuerat, populum gubernare; quod ut recte faceret & interius divina gratia, & exterius frequentibus decessoris exhortationibus, ipsiusque Dei colloquio jam ante roboratus fuerat, ut numeris præcedentibus dictum est. Cœpit, inquam, illico; non enim verisimile est, tam numerosum tamque turbulentum populum aliquanto tempore nec Principis sui imperio directum, nec exercitio supremæ ejus auctoritatis in officio contentum fuisse. Sancti igitur jussioni tribuendum videtur, quod totus populus triginta dies in luctu Moysis posuerit, in quo obedierunt ei filii Israël, sicut obedierant legislatori in fratris Aaronis exsequiis celebrandis. Etsi enim utrobique Principis imperium in Litteris sacris non sit expressum, in tanta tamen personarum, & judiciorum, & voluntatum varietate credibilius est, ejus decretum intervenisse, qui universis præerat cum legitima potestate.

[83] [exercere cœpit, Spiritu sapientiæ jam ante donatus.] Sunt, qui cum Thalmudicis existiment, sanctum Ducem in cogitationem imperii sibi traditi non incubuisse, nisi postquam acceperat Spiritum sapientiæ, de quo Deut. cap. 34 ℣. 9. Negant autem hoc eum afflatum fuisse in ipsa manuum Moysis inaugurantis impositione, sed tantum post justa legislatori persoluta. Patrocinatur illis Abulensis in caput 1 Josue quæst. 4, eisdemque favere putat caput citatum ℣. 8 & 9: Fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus: & completi sunt dies planctus lugentium Moysen. Josue vero filius Nun repletus est Spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque, sicut præcepit Dominus Moysi. Hæc verba doctissimus præsul ita intelligit: Postquam completi sunt dies planctus, Josue, quia ipse manuum impositione princeps initiatus erat, repletus est Spiritu sapientiæ, quando ad eum facta est illa exhortatio, de qua Josue cap. 1 a ℣. 1: & ab illo tempore obedierunt ei filii Israël. Verum hic sensus nimium contortus mihi videtur: nam, particula quia significat, manuum impositionem eique adjunctas Moysis precationes aliquo modo causam fuisse Spiritus sapientiæ. Jam vero si morali quadam efficientia (alius enim causandi modus hic admitti nequit) illum contulerit, recte concluditur, quod τὸ repletus est respiciat idem tempus præteritum ac τὸ posuit super eum manus, id est, quod Sanctus acceperit Spiritum sapientiæ, ad recte gubernandum necessariæ, in ipsa manuum Moysis impositione, non in exhortatione a Deo post triginta dierum luctum ad ipsum facta. Sacer itaque textus hic tantum repetit, quod ante factum est, ponitque repletus est, pro repletus erat. Cum lingua sacra careat illa distinctione perfecti & plusquam perfecti, hinc non raro fit, ut in Scripturis sacris per hoc illud explicandum sit.

[84] [Ratio temporis eorum, quæ] Non supervacaneum fore arbitramur, si hic lectorem quoque conemur instruere, quo circiter die & mense omnia contigerint, quæ a num. 71 huc usque de Sancto nostro narrata sunt. Hoc nostro conatu & præcedentia elucidabimus, & ad sequentia Sancti facta, quæ liber Josue describit, viam sternemus. Ad rei propositæ notitiam examinandum prius est tempus, quo facta est exhortatio illa Dei ad Josue, a qua librum suum ipse exorditur. Imprimis auctores conveniunt in eo, quod Dominus Sanctum alloquio suo animarit non serius, quam postridie luctus funebris. Sed advertat lector, eos omnes supponere idem quod nos, nempe annum legislatoris emortualem fuisse communem, non embolimæum seu tredecim mensium. Secundo, probabilius est, quod hortatoria illa Dei oratio contigerit prima vel secunda die mensis Nisan; quemadmodum paragrapho sequente videbitur. Tertio, probabilius etiam est, eamdem habitam esse post expletos triginta dies funeris Moysaïci. Ita Abulensis, Caietanus, Serarius, Hugo cardinalis, Menochius, Bonfrerius, aliique multi contra Masium hic, & Salianum in Annalibus ad annum 2584. Hic secutus auctorem Calendarii Hebraïci, & Chronologiæ majoris, quæ Seder Olam Rabba inscribitur, legislatorem septimo die mensis Adar obiisse putat. Hac semel admissa Hebræorum traditione, postea non potuit non asserere, Israelitarum Ducem, durante adhuc exsequiarum celebritate, a Deo confirmatum fuisse: nam si Moyses mortuus sit die septima mensis duodecimi, eumque triginta diebus Israëlitæ fleverint; a fine luctus usque ad Jordanis transitum, qui decima die proximi mensis Nisan contigit, non fuit tempus sufficiens, quo exhortatio Dei ad Josue, exploratorum missio & reditus, necnon præparatio ad fluvii transitum fieri potuerint. Hæc omnia ad minimum 6 vel 7, & probabilius 8 vel 9 dies requirunt. Quod autem hæc acciderint, postquam Moysi parentatum esset, probamus ex ultimo Deuteronomii capite ℣. 8: Fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus: & COMPLETI sunt dies planctus lugentium Moysen. Dein mox initio libri Josue Dei Sanctum excitantis sermo refertur. Nec ratio est, cur hic dicamus, narrationem sacram temporis ordinem perturbasse. Hinc eruditissimus Torniellus ad annum 2583 num. 35 manifestum putat, a dicta Hebræorum traditione recedendum esse, nisi annus, quo magnus propheta obiit, intercalaris fuerit. Vide auctorem citatum, quosque supra nominavi interpretes.

[85] Cum itaque probabilius non nisi post justa legislatori persoluta Dominus alloquio suo Sanctum confortarit, [post scriptum Deuteronomium contigerunt.] cumque illud prima vel secunda die mensis Nisan verisimilius factum sit, ut infra dicemus; sequitur, Moysen e vita migrasse postremo die mensis undecimi vel primo duodecimi, si hic cavus seu 29 dierum fuerit, ut est in Sigoniano Judæorum Calendario; sin vero plenus fuerit, id est 30 dies numeraverit, ut contendit Torniellus ad annum 2545 num. 38, ipsius obitus incidit in primum vel secundum ejusdem mensis duodecimi. Quod incertum est, tantisper ut certum supponamus, & cum Josepho lib. 4. Antiquitatum cap. ultimo, aliisque statuamus, legislatorem una cum Successore suo montem Nebo ascendisse, ibique mortuum esse primo die mensis Adar. Hoc posito, Canticum, de quo num. 75, cum Moyse Sanctus concinuit ultimo die mensis undecimi, penultimo vero illud conscribere & ad populum recitare a Deo jussus est, cælesti prodigio dignitas ejus confirmata est, & reliqua contigerunt, quæ Deut. cap. 31 a ℣. 14 de Josue narrantur. Hebræi in sua Chronologia majore illa omnia contigisse aiunt die mortem Moysis proxime præcedente; verum neque hæc eorum traditio conformis est verbis Domini, quæ illo ipso die ibidem ℣. 14 ad Moysen fecit: Ecce prope sunt dies mortis tuæ: voca Josue; & state in tabernaculo testimonii. Si postridie moriturus erat Moyses, non dixisset Dominus, Prope sunt dies, sed, Prope est dies mortis tuæ. Triduo vel quatriduo ante suum obitum Moyses Sanctum coram omni populo solenniter successorem suum declaravit. Reliquis ejusdem mensis diebus explicatione & scriptione Secundæ legis occupatus fuit. Temporis ille ordo rebus, quæ legislatoris obitum præcesserunt, attributus, incertus licet sit, valde tamen verisimilis mihi apparet: nec video, quid illi efficaciter opponi possit.

§ X. Excitatur a Domino ad Chananæos invadendos; mittit exploratores in Jericho: apparatus ad Jordanis transitum; prompta eorum voluntas, quos officii monuerat: ordo temporis, quo hæc & alia contigerint.

[Josue rebus in principatu gestis typus Christi:] Quæ Sanctus egit usque ad trigesimum primum a morte Moysis diem, ex variis plurium sacrorum Librorum locis collegimus. Pervenimus nunc ad librum, sancti Josue nomen præferentem, & Acta describentem, quæ non modo virtutes omnes, quæ principem bellique ducem magnum faciunt, repræsentant; verum etiam præcipuas Jesu Christi actiones adumbrant. Hinc Origenes homilia 1 in librum Jesu Nave dicit, quod liber hic non tam gesta nobis filii Nave indicet, quam Jesu Domini sacramenta depingat. S. Hieronymus in epistola ad Paulinum hanc ejusdem dat synopsim: Jesus Nave typum Domini non tantum gestis, sed & nomine præfert: Jordanem transit, hostium regna subvertit, dividit terram victori populo, & per singulas urbes, viculos, montes, flumina, torrentes atque confinia Ecclesiæ cælestisque Jerusalem spiritualia regna describit. Viginti quatuor Origenis Homiliæ, necnon Theodoreti Quæstiones in Jesum Filium Nave, singula fere Principis nostri facta Christo adaptant. In his multa inveniet lector, quæ ad Sancti commendationem plurimum faciunt. Salianus ad annum mundi 2600 a num. 26 pulcre quoque ostendit, quam perfectus Hebræorum Salvator Salvatoris mundi typus fuerit.

[87] [jubet eum Dominus Jordanem transire, & ad spem victoriæ] Postquam populus Moysen eluxisset, Deus quam mox hujus Successorem Chananitidem invadere jussit, & quamvis sapientiæ Spiritu afflatus, & Domini verbis de columna nubis ad se factis bene animatus esset, novis tamen divini auxilii sui promissis novos illi animos addidit, & in certiorem spem victoriæ erexit: Et factum est, inquit textus sacer capite 1 a ℣. 1, post mortem Moysis servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Josue filium Nun, ministrum Moysi, & diceret ei: Moyses servus meus mortuus est: surge & transi Jordanem istum tu & omnis populus tecum, in terram, quam ego dabo filiis Israël. Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam, sicut locutus sum Moysi (Deut. cap. XI ℣. 24.) A deserto & Libano usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hethæorum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester. Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitæ tuæ: sicut fui cum Moyse, ita ero tecum: non dimittam, nec derelinquam te. Confortare, & esto robustus: tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua juravi patribus suis, ut traderem eam illis.

[88] Cum autem spes divinæ protectionis & auxilii innitatur divinarum legum observatione, ad hanc quoque populi Ducem ita hortatur a ℣. 7: [legumque custodiam excitat.] Confortare igitur, & esto robustus valde, ut custodias, & facias omnem legem, quam præcepit tibi Moyses servus meus: ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quæ agis. Non recedat volumen legis hujus ab ore tuo: sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias & facias omnia quæ scripta sunt in eo: tunc diriges viam tuam, & intelliges eam. Ecce præcipio tibi, confortare, & esto robustus. Noli metuere, & noli timere: quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris. Exhortatio hæc facta est prima, ut mox videbitur, vel secunda die mensis Nisan, currente anno mundi 2584, quando sanctus Princeps 94 ætatis suæ annum ingressus erat.

[89] Verbis Domini ℣. 10 statim subditur, Josue principibus populi imperasse, [Quæ dein facta sunt, Scriptura non refert] ut castra obeuntes juberent exercitum omnem parare sibi cibaria, quoniam post diem tertium Jordanem transiturus erat. Sed quomodo id verum esse potuit? Nam cap. 2 ℣. 1 Josue exploratores Hierichuntem misit, qui præter tempus itus & reditus per triduum latuerunt in montanis, ibid. ℣. 22. Illis ad Ducem suum regressis, tres alii dies elapsi sunt, antequam flumen trajiceretur, ut patet ex cap. 3 ℣. 1. Ejus igitur transitum plures quam tres dies jussio de cibis parandis antecessit. Quomodo ergo dicitur post diem tertium? S. Augustinus hic quæst. 2, triduum illud a Sancto prædictum putat, non ex revelatione & certitudine divina, sed ex dispositione humana: sperabat enim post triduum transitum fieri posse, si exploratores cito revertissent; sed iis tardantibus nec sperato tempore redeuntibus, consilia eum mutasse. Verum Torniellus ad annum mundi 2584 num. 8, Bonfrerius, aliique multi asserere malunt, sacram Scripturam temporis ordinem hic non servasse, quam admittere S. Doctoris opinionem; ex qua manifesto deducitur, quod humano ductus consilio erraverit, spe falsus fuerit, aliosque fefellerit Josue, qui & propheta erat, & quem Dominus paulo ante (cap. 1 ℣. 9) certum reddiderat de divina sua ope in omnibus, quæ aggressurus esset.

[90] Auctoribus illis subscribimus, dicimusque, tantum post Hierichuntinorum exploratorum reditum indictam fuisse cibariorum præparationem, [ordine temporis:] adeo ut hæc toti capiti secundo postponenda sit; tres vero dies illos, de quibus cap. 1 ℣. XI fit mentio, eosdem esse cum istis, de quibus cap. 3 ℣. 1. Et sane hæc sententia melius respondet promissioni Dei, cap. 1 ℣. 5 & 9 factæ, novoque Duci integram conservat auctoritatem & gratiam apud suos, quæ multum imminuta fuisset, si in ipso principatus initio eum spe sua frustratum vidissent. Textus vero sacer verbis Domini voluit proxime subnectere præparationem ad Jordanis transitum, ut promptam ostenderet Sancti obedientiam & exsecutionem præcepti divini, cap. 1 ℣. 2 dati: Surge, & transi Jordanem &c.

[91] Hunc igitur rerum gestarum ordinem statuimus: in mensis initio, [quis hic probabilius sit, proponitur.] puta tantisper primo ejus die, sermone Domini excitatus est Josue, qui mox felici omine duos hostilem regionem proxime invadendam lustraturos ablegavit. Hi eodem die Hierichuntem venerunt, & a Rahab benigne hospitio excepti sunt. Vide num. 93. Postridie urbem perlustrarunt, sed proditi & quæsiti a regiis satellitibus ab eadem occulte noctu dimissi sunt. Tertio, quarto & quinto mensis die in montanis latuerunt. Sexto denique, ut vult Salianus, ad suos reversi sunt. Si cum aliis dicere malis, eos ultimo latebrarum die sub vesperam vel noctu ad castra rediisse, divina exhortatio & exploratorum missio secundo diei mensis Nisan affigenda est. De die, quo post Hierichuntinam lustrationem exploratores rediere, nihil ausim affirmare: verum de tribus diebus, post quos Josue populum Jordanem transiturum cap. 1 ℣ XI prædixerat, confidenter assero, hosce a septimo die mensis Nisan inchoandos esse, cum decimo ejusdem fluvii transitum contigisse legamus cap. 4 ℣. 19. Unde ulterius deduco, cibariorum præparationem & exercitus profectionem indictam fuisse die sexto mensis vesperi, vel die septimo mane; idque post exploratorum reditum: prudentes enim imperatores hos audire solent, antequam de profectione aliquid statuant. Tricis hisce chronologicis me non immiscuissem, nisi harum examen necessarium fuisset ad Sancti acta ordine suo collocanda.

[92] [Consulto, ut credibile est, Domini oraculo,] Antequam ad caput secundum pergo, versui 10 & seqq. capitis primi præponendum, in memoriam revoco præceptum divinum, de quo Numer. cap. 27 ℣ 21: Pro hoc (Josue, quando ad reipublicæ Hebraïcæ clavum sedebit) siquid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur & ingredietur ipse, & omnes filii Israël cum eo & cetera multitudo. Hinc colligunt non pauci, pium Principem non adornasse Hierichuntinorum speculatorum missionem, nisi postquam eam Deo gratam esse intellexerat ex Pontifice, per quem Dominum consuluerat. Nunc ad Scripturæ narrationem redeamus.

[93] [mittit exploratores in Jericho,] Misit igitur (cap 2 a ℣. 1) Josue filius Nun de Setim (ultima Israëlitarum mansione) duos viros exploratores in abscondito: & dixit eis: Ite, & considerate terram, urbemque Jericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Rahab, & quieverunt apud eam. Nuntiatumque est regi Jericho, & dictum: Ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israël, ut explorarent terram. Dein narratur, quomodo eos Rahab sub noctem occultarit in domus solario, apparitoresque regios eluserit, eis persuadens, ut Israëlitas civitate jamjam egressos persequerentur. Necdum obdormierant (℣. 8) qui latebant, & ecce mulier ascendit ad eos, & postquam de metu civitatis & communi animorum consternatione exploratores edocuisset, pro sua suorumque salute jusjurandum ab eis exegit: quod cum mulieri præstitissent, eique dedissent funiculum coccineum, ad domus fenestram pro signo appendendum, occulte per urbis muros ejus domui adhærentes dimissi sunt. Ad stabiliendam rationem temporis, datam num. 91, ex Bonfrerio, priora verba versus 1 exponente, hæc pauca excerpo: Uno die advenerunt Hierichuntem speculatores, altero recesserunt. Quod probo: quia cum advenissent, quieverunt apud Rahab meretricem, sive, ut Hebræa vox sonat, dormiverunt: ergo ista nocte ibi permanserunt, maxime cum versu 8 dicantur necdum obdormisse, cum ad eos Rahab ascendit, ut eos dimitteret; quomodo enim, si de eadem nocte sermo sit, dici possunt ibi dormisse, & postmodum necdum obdormisse, cum de fuga & latebris agi cœptum est? Vide etiam, quæ infra habet in illud: Et quieverunt apud eam.

[94] [ex quibus cum incolarum trepidationem aliaque audiisset,] Exploratores hoc periculo defuncti consilium, quod Rahab suggesserat, sequuntur atque ad montana confugiunt: Et manserunt ibi tres, dies, donec reverterentur qui fuerant persecuti: quærentes enim per omnem viam, non repererunt eos. Quibus urbem ingressis, reversi sunt, & descenderunt exploratores de monte: &, transmisso Jordane, venerunt ad Josue filium Nun, narraveruntque ei omnia quæ acciderant sibi, atque dixerunt: Tradidit Dominus omnem terram hanc in manus nostras, & timore prostrati sunt cuncti habitatores ejus, ℣. 22 & seqq. Tunc Jesus, addit Josephus lib. 5 Antiquitatum cap. 1, pontifici Eleazaro cum senatu indicat, quid exploratores Rachabæ juraverint; eorumque auctoritate jusjurandum ratum est habitum.

[95] Reversis exploratoribus, secundum rerum gestarum ordinem jam constitutum indicta est præparatio ad transitum Jordanis, [suis indici jubet, ad Jordanis transitum se parent:] ut habetur cap. 1 a ℣. 10: Præcepitque Josue principibus populi, dicens: Transite per medium castrorum, & imperate populo, ac dicite: Præparate vobis cibaria, quoniam post diem tertium transibitis Jordanem, & intrabitis ad possidendam terram, quam Dominus Deus vester daturus est vobis. Per cibaria hic cum plerisque intelligimus quemvis cibum a manna distinctum: etsi hoc quotidie cælo depluere necdum cessaret, aliis tamen cibis licite vesci poterant Israëlitæ. Præter pauperiores, quibus alia esca deerat, Sanctus noster & ejus exemplo religiosiores ex Hebræis solo, ut credere par est, manna victitabant. Hinc collige, Principem nostrum non stricte vel absolute præcepisse, sed potius monuisse tantum vel permisisse, ut siqui vellent, alios cibos pararent, ne postea conqueri possent se, quia non præmonitos, frustratos fuisse carnium aliorumque ciborum usu, quibus manna fastidientes inhiabant. Quod hoc tempore vetiti non fuerint cibi a manna distincti, patet ex ipsius Dei verbis ad Moysen Deuteronomii cap. 2 ℣. 4 & 6: Et populo præcipe dicens: Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau …Cibos emetis ab eis pecunia, & comedetis. Ibid. ℣. 27 & 28 nuntii a Moyse missi dicunt regi Sehon, petentes ab eo transitum: Transibimus per terram tuam: publica gradiemur via… Alimenta pretio vende nobis, ut vescamur.

[96] Tribubus omnibus de commeatu parando monitis, [de promissione Moysi data implenda monet Rubenitas, Gaditas,] nominatim Rubenitas, Gaditas & dimidiam tribum Manasse memores facit officii sui, fideique Moysi datæ, Numer. cap. 32 a ℣. 25: Mementote, inquit hic a ℣. 13, sermonis, quem præcepit vobis Moyses famulus Domini, dicens: Dominus Deus vester dedit vobis requiem, & omnem terram. Uxores vestræ, & filii, ac jumenta manebunt in terra, quam tradidit vobis Moyses trans Jordanem: vos autem transite armati ante fratres vestros, omnes fortes manu, & pugnate pro eis, donec det Dominus requiem fratribus vestris sicut & vobis dedit, & possideant ipsi quoque terram, quam Dominus Deus vester daturus est eis: & sic revertemini in terram possessionis vestræ, & habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Jordanem contra solis ortum.

[97] Responderuntque (duæ illæ tribus cum media) ad Josue, [& mediam tribum Manasse: prompta horum voluntas, & reliquorum;] atque dixerunt: Omnia, quæ præcepisti nobis, faciemus: & quocumque miseris, ibimus. Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus & tibi. Per verba hæc non tam præteritam jactare volunt obedientiam, quam spondere futuram, & paris in utroque Imperatore auctoritatis agnitionem. Dein amantissimo Duci suo bene precantur, & mortis pœnam in non obedientes ultro deposcunt: Tantum, inquiunt, sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse. Qui contradixerit ori tuo, & non obedierit cunctis sermonibus, quos præceperis ei, moriatur. Tu tantum confortare, & viriliter age. Rubenitarum & sociorum verbis facta responderunt, sanctoque Principi, quamdiu vixit, obsequentes in omnibus fuerunt. Nec segnius reliqua multitudo ejus imperiis paruit, teste Deuteronomio cap. 34 ℣. 9: Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque, sicut præcepit Dominus Moysi. Sub legislatoris regimine contumaces erant & ad rebellionem prompti: sub Duce nostro dociles fuere, & ad omne obsequium parati. In libro Josue rara occurrit reprehensio ob inobedientiam; ubi contra Moysis libri querelarum pleni sunt de populi pervicacia. Mirari hic licet singularem Sancti in tractandis hominum animis prudentiam, industriam, moderationem, fortitudinem juxta ac suavitatem, quibus duræ cervicis populum ad debitam sibi obedientiam præstandam induxit.

[98] [quot ex illis, & cut non plures ad bellum evocarit:] Potuisset Josue, si ipsi ita visum fuisset & necessitas postulasset, compellere omnes viros tribuum Ruben, Gad, & dimidiæ Manasse, ut Jordanem transirent, reliquasque tribus in hostem pergentes præcederent: id enim se facturos omnes spoponderant; & sub ista conditione terrarum cis Jordanem sitarum possessionem adire, concesserat eis legislator: attamen Sanctus id non fecit, sed ex centum & decem circiter bellatorum millibus (tot enim in memoratis tribubus a Moyse & Eleazaro nuper recensita erant Numer. cap. 26) non quinquaginta, ut male Josephus lib. 5 Antiquit. cap. 1, sed quadraginta tantum millia elegit, uti patet ex cap. 4 ℣ 13. Neque in ea re peccavit Josue, aut ab eo, quod sibi Numer. cap. 32 ℣. 28 & seqq. Moyses præscripserat, recessit: probe enim noverat ejus mentem fuisse, ut sibi relinqueretur libertas evocandi ex iis, quot necessarios judicaret. Satis erat prudenti belli Duci dictas tribus datæ fidei memores reddere, virosque ex iis omnes, armis ferendis aptos, ad manum paratos habere, ita ut quocumque tempore plures accersere vellet, mox obtemperaturi essent.

[99] [ad Jordanem castra metatur.] Secundum ante dicta posterior pars capitis primi connectenda est cum capite tertio, quod ℣. 1 & 2 in Vulgata ita habet: Igitur Josue de nocte consurgens movit castra: egredientesque de Setim, venerunt ad Jordanem ipse, & omnes filii Israël, & morati sunt ibi tres dies. Quibus evolutis, transierunt præcones per castrorum medium &c. Triduum illud de quo cap. 1 ℣. XI: Præparate vobis cibaria: quoniam post diem tertium transibitis Jordanem, idem est cum illo, de quo hic: nam si ut supra monuimus, ad Jordanem aliis tribus diebus morati sunt Israelitæ, falso dixisset S. Princeps post diem tertium eos fluvium transituros. Itaque si verba Vulgatæ, prout sonant, accipiantur, commeatus præparatio indicta fuit in Setim sub vesperam diei sextæ, vel die septima mane, cum ad Jordanem jam perventum esset. Vide Bonfrerium in cap. 1 ℣ XI. Pro Et morati sunt ibi tres dies. Quibus evolutis transierunt præcones &c. Septuaginta, Pagninus, Vatablus, aliique ex Hebræo vertunt: Et pernoctarunt ibi antequam transirent. Et fuit in fine trium dierum, transierunt præfecti &c. His verbis laudati Saliani aliorumque sententia nititur, quæ asserit, ciborum præparationem ex Josue mandato promulgatam fuisse in Setim, ibidemque castra mansisse die septima & octava; adeo ut capitis tertii versus primus tantum narret ea, quæ die nona mensis Nisan gesta fuerunt, nimirum quod de nocte seu summo mane diei nonæ castra ad Jordanem Hebræi transtulerint, & nocte sequente ibi pernoctarint, die decima flumen transituri. Ambæ hæ sententiæ probabiles sunt; alterutram lector eligere potest. In eo utraque convenit, quod tertium diem ab indicto ciborum apparatu eumdem esse statuat cum tertio die commorationis apud Jordanem, adeoque triduum de quo hic, non distinguat ab illo, de quo cap. 1 ℣. XI.

§ XI. Prodigiosus per siccum Jordanis alveum transitus; monumenta in memoriam tanti miraculi erecta, quod nimium extenuat infidelis Josephi narratio.

[Sacerdotes arcæbajulos populumque instruit Josue] Tribus diebus a promulgata commeatus præparatione evolutis, id est, die mensis nono sub vesperam Sancti jussu Transierunt præcones (cap. 3 a ℣. 2) per castrorum medium, & clamare cœperunt: Quando videritis arcam fœderis Domini Dei vestri, & sacerdotes stirpis Leviticæ portantes eam, vos quoque consurgite, & sequimini præcedentes: sitque inter vos & arcam spatium cubitorum duum millium: ut procul videre possitis, & nosse per quam viam ingrediamini: quia prius non ambulastis per eam: & cavete ne appropinquetis ad arcam. Prophetæ suo futurum miraculum jam revelaverat Deus, ut patet ex ℣ 5. Nunc ejusdem jussu vel instinctu populum de intervallo, inter se & arcam præeuntem relinquendo, per præcones commonefacit, tum ut omnes intelligant, quanta rebus personisque sacris debeatur reverentia, tum maxime ut commode & per otium cum admiratione eminus conspiciant prodigiosam viam, per medias Jordanis undas ad arcæ præsentiam postridie aperiendam. Deinde populo imperat pius Princeps, ut ad mirabilem illum transitum religiose se præparet: Sanctificamini, inquit ℣ 5; cras enim faciet Dominus mirabilia. Non modo externa corporis sanctitas, id est, lotio vestium & secubitus ab uxoribus Exodi cap. 19 ℣. 10 & 15, sed, ut credere licet, interna etiam animi a Josue hic præcipitur.

[10] His nono die confectis, secutus est decimus, ad quem cum Lirano contra Salianum putamus, [de rebus in Jordanis transitu,] differendum esse Sancti sermonem ad sacerdotes, de quo ita ℣ 6: Et ait ad sacerdotes: Tollite arcam fœderis, & præcedite populum. Qui jussa complentes tulerunt, & ambulaverunt ante eos. Hæc Josue non ut princeps, sed ut propheta, voluntatem Dei referens, sacerdotibus præcepit. Sequitur ℣ 7: Dixitque Dominus ad Josue: Hodie incipiam exaltare te coram omni Israël, principatumque tuum mirabilibus operibus illustrem facere, ut omnes te ut prophetam, ut principem a me constitutum, & velut alterum Moysen suspiciant atque revereantur. Hoc verba sequentia non obscure significant: Ut sciant, quod, sicut cum Moyse fui, ita & tecum sim. Pergit Dominus ℣ 8: Tu autem præcipe sacerdotibus, qui portant arcam fœderis, & dic eis: Cum ingressi fueritis partem aquæ Jordanis, state in ea. Vult scilicet Deus, ut sacerdotes cum arca in citeriore ripa, ubi aquam pedibus attigerint, consistant, donec aquæ hinc inde transitum præbeant, superioribus, quæ ad dexteram erant consistentibus & intumescentibus; inferioribus autem, quæ ad sinistram, meridiem versus decurrentibus atque deficientibus: tum ut sacerdotes progrediantur cum arca usque ad medium Jordanem, ibique subsistant, quasi prohibentes arcæ præsentia decursum fluminis, & securum populo siccumque transitum præstantes. Quamvis ultimum hic ℣. 8 non exprimatur, sine dubio tamen illud quoque Sanctum Dominus sacerdotibus denuntiare jussit, populo vero ea, quæ a ℣. 10 usque ad ℣. 14 referuntur, ut ex ℣ 9 patet. Imo omnia & singula, quæ in mirabili Jordanis transitu observata fuisse Scripturæ memorant, Deus Josue, hic vero sacerdotibus populoque explicuit. Nihil in sacra hac occurrit historia, quod ex humano consilio profectum fuisse, sit verisimile.

[102] [observandis, cujus totam rationem divinitus edoctus erat:] Sanctus igitur de tota ratione transitus & futuri miraculi eventu plene instructus ad sacerdotes statim retulit, quod ℣. 8 Deus illis observandum præscripserat. Dixitque dein Josue ad filios Israël ℣. 9: Accedite huc, & audite verbum Domini Dei vestri. Et rursum, cum, scilicet propius accessissent: In hoc, inquit a ℣. 10, scietis, quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, & disperdet in conspectu vestro Chananæum & Hethæum, Hevæum & Pherezæum, Gergesæum quoque & Jebusæum, & Amorrhæum. Ecce, arca fœderis Domini omnis terræ antecedet vos per Jordanem. Parate duodecim viros de tribubus Israël, singulos per singulas tribus. Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes, qui portant arcam Domini Dei universæ terræ, in aquis Jordanis, aquæ, quæ inferiores sunt, decurrent atque deficient: quæ autem desuper veniunt, in una mole consistent. Ubi Sanctus dicendi finem fecerat, viri duodecim mox electi fuere ex singulis tribubus. Hos Cajetanus, Salianus & Magalianus censent diversos fuisse ab iis, qui postea cap. 4 ℣. 2 lecti sunt bajuli duodecim lapidum, in perpetuam prodigiosi per Jordanem transitus memoriam in Galgalis collocandorum. Finem vero electionis eorum, de quibus hic, putant fuisse, ut honoris causa arcæ Dei & sacerdotibus adstarent vice duodecim tribuum, & propius modum miraculi notarent ejusdemque testimonium ferrent.

[103] [transit populus per siccatum alveum] Duodecim viris illis electis: Egressus est populus (a ℣. 14) de tabernaculis suis, ut transiret Jordanem: & sacerdotes, qui portabant arcam fœderis, pergebant ante eum. Ingressisque eis Jordanem, & pedibus eorum in parte aquæ, tinctis (Jordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat) steterunt aquæ descendentes ex mari Galilææ & Libano monte, ex quo Jordanis originem suam ducit, in loco uno, & ad instar montis, secundum fluvii latitudinem porrecti, intumescentes apparebant procul ab urbe, quæ vocatur Adom, usque ad locum Sarthan. Factus est primo tumor, qui a longe appareret, dein retrocessio, quam celebrat David psalmo 113 ℣. 3, Jordanis conversus est retrorsum, aquis ab illo tumore, quasi ab objecto monte repercussis & retroactis: Quæ autem inferiores erant, in mare Solitudinis (quod nunc vocatur Mortuum) descenderunt, usquequo omnino deficerent. Quod prodigium eo fit illustrius, quo major fuit eo tempore aquarum copia, qualis solet tempore messis in Jordane contingere, ut legimus lib. 1 Paralip. cap. 12 ℣. 15, & Ecclesiastici cap. 24 ℣ 36. Porro ad contactum sacerdotalium pedum, angelo Domini aquas submovente & solum exsiccante, sacerdotes cum arca ad medium fluminis progressi sunt, ibique substiterunt, quasi prohibentes arcæ præsentia decursum fluminis, donec totus populus majore cum fiducia transivisset; hoc enim sequens versus 17 significat: Populus autem incedebat contra Jericho, & sacerdotes, qui portabant arcam fœderis Domini, stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat.

[104] Cum populus in oppositam ripam pervenisset, sacerdotes, [ex quo 12 lapides in prodigii memoriam elati in Galgala, &] ut ex sacræ narrationis contextu colligitur, in medio Jordanis adhuc consistebant, sancti Prophetæ, auctoritate divina totam rem dirigentis, imperium ut subsequerentur exspectantes. Interea temporis Dixit Dominus ad Josue (cap. 4 a ℣ 1:) Elige duodecim viros singulos per singulas tribus: & præcipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria (fixuri autem erant in Galgalis, ut mox dicetur.) Vocavitque Josue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israël singulos de singulis tribubus, & ait ad eos: Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium, & portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, juxta numerum filiorum Israël, ut sit signum inter vos, & quasi trophæum de superato a vobis Jordane: & quando interrogaverint vos filii vestri cras, dicentes: Quid sibi volunt isti lapides? Respondebitis eis: Defecerunt aquæ Jordanis ante arcam fœderis Domini, cum transiret eum: idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israël usque in æternum. Præter hanc aliæ duæ causæ erecti monumenti adferuntur infra ℣. 25. Fecerunt ergo filii Israël, sicut præcepit eis Josue, portantes de medio Jordanis alveo, in quem de Hierichuntina fluminis ripa redierant, duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, juxta numerum filiorum Israël, usque ad locum, Galgala dictum, in quo castra metati sunt; ibique posuerunt eos, postquam jam Jordani solitus cursus redditus erat.

[105] Ad perpetuam tanti miraculi memoriam posteris relinquendam, [alii 12 in eum illati, qui Christi tempore & post adhuc exstitisse traduntur,] Alios quoque, ut narratur ℣. 9, duodecim lapides, de ripa ulteriore delatos, posuit Josue in medio Jordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes, qui portabant arcam fœderis. Vide a Lapide hic. Addit Scriptura: Et sunt ibi usque in præsentem diem, ut denotet, inquit Torniellus ad annum 2584 num. 10, aliud miraculum a Deo factum, quod neque postea maximus ille aquarum in aëre pendularum cumulus in pristinum alveum delapsus, neque aliarum inundationum impetus dimovere illos potuerit. Albertus magnus, Anselmus, Remigius in cap. 3 Matthæi, Rupertus, Abulensis, & Liranus hic scribunt S. Joannem Baptistam in Bethabara, ubi Hebræi Jordanem transierant, baptizantem duodecim hos lapides demonstrasse, cum diceret Matt. cap. 3 ℣. 9: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. In Vitis patrum Joannis Moschi cap: XI hæc lego: Idem abbas Agiodulus, cum transiret juxta Jordanis ripas, secum animo & cogitatione volvebat, quid actum fuisset de lapidibus injectis a Jesu Nave pro his, quos inde sustulerat. Cumque ista cogitaret, confestim hinc & inde divisæ sunt aquæ. Tunc vidit illos duodecim lapides, prostratusque humi Deo gratias egit & recessit. Imo Magalianus noster, Et quidem hodie, inquit hic, quando Jordanes, castigato alveo, labitur in mare, hi duodecim lapides distincte conspiciuntur: interdum vero refluentibus e Libano nivibus resolutis ita occultantur, ut tamen e propinquo appareant. Qualescumque illi fuerint lapides, quos S Joannes Baptista demonstrarit, & Agiodulus abbas in Jordanis alveo conspexerit, Magaliano certe nullam ego fidem habeo. Non nego quidem in fundo fluminis, ubi illud Israëlitæ transierunt, grandiores forte lapides jacere; sed unde dignosci potuit, illos esse eosdem, quos Josue olim ibidem poni jussit?

[106] [sacerdotibus interim cum arca in diviso flumine subsistenibus:] Quamdiu autem in medio Jordanis alveo manserint sacerdotes cum arca, explicatur ℣. 10: Sacerdotes autem, qui portabant arcam, stabant in Jordanis medio, donec omnia complerentur, quæ Josue, ut loqueretur ad populum, præceperat Dominus, & dixerat ei Moyses. Arias Montanus, a Lapide, & Tirinus ex hoc versu colligunt, ducem Josue intra Jordanis alveum juxta arcam & sacerdotes constitisse, transeuntique multitudini memoriam tum præsentis beneficii tum præteritorum omnium, unaque legis divinæ custodiam inculcasse, eaque ex præcepto Domini populo repetiisse, quæ potissimum in Deuteronomio ei commendata voluit legislator, qualia sunt, quæ cap. 4 ℣. 1 & seqq. leguntur. Alii volunt, quod hujusmodi exhortationem habuerit ad circumfusum populum in ulteriore Jordanis ripa, unde prodigium adhuc perseverans cum admiratione contemplabatur. Alii denique dictum locum aliter intelligunt, atque ita exponunt: Arca, sacerdotum humeris innixa, in diviso flumine substitit, donec exsecutio eorum omnium, quæ Joseu jussu Domini cap. 3 & initio capitis 4 ad populum locutus erat, eo modo, eaque obedientia & alacritate a S. Principe compleretur, quam Moyses ei commendarat. Quidquid sit de verborum sacrorum sensu; hoc certum est, sacerdotes cum arca ex medio Jordane non recessisse, nisi postquam omnis multitudo transiisset, & ex illius alveo duodecim lapides elati, & totidem in eumdem illati essent.

[107] [his alveo egressis, aquæ eum repetunt:] Versum 10 claudit hæc anacephalæosis, Festinavitque populus & transiit: nam transitus præcessisse videtur præceptum Domini de tollendis e Jordane exsiccato duodecim lapidibus. Subdit sacra narratio ℣: XI: Cumque transissent omnes, transivit & arca Domini. Arcæ transitus plenius enarratur infra a ℣. 15: Dixitque ad eum (Dominus ad Josue:) Præcipe sacerdotibus, qui portant arcam fœderis, ut ascendant de Jordane. Qui præcepit eis, dicens: Ascendite de Jordane. Cumque ascendissent portantes arcam fœderis Domini, & siccam humum ripæ ulterioris calcare cœpissent, reversæ sunt aquæ in alveum suum, & fluebant sicut ante consueverant. Populus autem ascendit de Jordane decimo die mensis primi. Redeo ad ℣. XI, cujus posteriora verba, uti & ℣. 12 ac 13, per anticipationem perstringunt ea, quæ contigere, postquam Jordanis solitum cursum resumere cœpit: Sacerdotesque pergebant ante populum. Filii quoque Ruben, & Gad, & dimidia tribus Manasse, armati præcedebant filios Israël, sicut eis præceperat Moyses (Numer. cap. 32 ℣. 29:) & quadraginta pugnatorum millia per turmas & cuneos incedebant per plana atque campestria urbis Jericho. His annecto verba versus 19: Et castra metati sunt in Galgalis contra Orientalem plagam urbis Jericho.

[108] Ad horum clariorem intelligentiam subjungo doctissimi antiqui Testamenti Annalium conditoris expositionem, quam dat in sua Epitome num. 14: [arca duce, progrediuntur Israëlitæ in Galgala,] Non est autem existimandum, ut quique de populo primi ulteriorem ripam attigissent, ita fuisse progressos ad locum stationi destinatum. Sed in ea potius primi exspectavere postremos, tumque omnes simul, signo ab Imperatore dato, ita progressi sunt, ut primum arca Domini, quæ ultimum ex Jordane fuerat egressa, universum populum cubiti bis mille anteiret (sicut Dominus ante præceperat cap. 3 ℣. 4,) ut esset intineris dux, populi propugnatrix, hostium territatrix. Tum sequerentur Rubenitæ cum sociis: deinceps reliquæ tribus, donec veniretur in locum, qui postea (cap. 5 ℣. 9) Galgala dictus est, locum stativis idoneum, si ibi diutius, ut contigit, consistendum esset: ibique primum arcæ ac tabernaculo attributo loco, eadem videtur Levitarum & tribuum descriptio circumquaque servata, quæ fuerat a Moyse (Numer. cap. 2) jussu Domini in deserto præscripta.

[109] Duodecim quoque lapides, ut cap. 4 a ℣. [ubi in monumentum miraculi eriguntur 12 lapides ex alveo sublati;] 20 narratur, quos totidem viri ad id electi de Jordanis alveo sumpserant, posuit Josue in Galgalis, & dixit ad filios Israël: Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, & dixerint eis: Quid sibi volunt lapides isti? Docebitis eos atque dicetis: per arentem alveum transivit Israël Jordanem istum, siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro, donec transiretis; sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit, donec transiremus: ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut & vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore. Vide quæ supra diximus numero 104.

[110] Hos lapides usque ad sua tempora in Galgalis permansisse asserit sanctus Hieronymus in epistola ad Eustochium virginem, [hos a S. Paula visos testatur S. Hieronymus; alii eosdem in templo,] quam Epitaphium Paulæ matris inscripsit, & ab ipsamet Paula ibidem visos fuisse testatur. Trecentis circiter annis post, nempe sub finem seculi septimi, illos quoque conspexit Arculphus quidam, ut ex ejus relatione narrat sanctus Admnanus abbas libro 2 de Locis sanctis cap. 12; cujus verba hic placet exscribere, prout sunt in editione Gretseri nostri: Arculfus memoratus grandem ecclesiam in Galgalis fundatam vidit, in eo loco constructam in quo filii Israël, Jordane transgresso, castra metati primam in terra Chanaan mansionem habuere. In qua videlicet ecclesia idem Arculfus illos consideravit duodenos lapides, de quibus ad Josue Dominus, post transitum Jordanis locutus est, dicens: “Eligo duodecim viros” &c. Hos, inquam, Arculfus viderat; e quibus senos in dextra parte ecclesiæ, in pavimento jacentes, & alios ejusdem numeri in aquilonari, omnes impolitos & viles conspexit; quorum unumquemque, ut ipse refert Arculfus, hujus temporis duo juvenes viri fortes vix possent de terra sublevare. Ex quibus unus, quo casu accidente nescitur, in duas confractus partes, iterum ferro condensatus manu artificis conjunctus est. Galgal itaque, ubi supra memorata fundata ecclesia, ad orientalem antiquæ Jericho plagam cis Jordanem est, in forte tribus Juda, in quinto milliario ab Jericho, ubi & tabernaculum fixum multo tempore fuit. In quo loco, ut traditur, constructa supra dicta ecclesia, in qua illi duodeni supra memorati habentur lapides, ab illius regionis mortalibus miro cultu & honorificentia habita honorificatur. Ita ille. Quis fuerit Arculfus ille, de quo hic, incompertum. Ex Præfatione Adamnani in libros suos de Situ locorum sanctorum tantum scitur, quod fuerit episcopus gente Gallus. Sæpissime in memorato Opere eum Sanctum appellat, verum in Fastis sacris ejus nomen reperire non potui.

[111] [ibidem postea condito, depositos fuisse memorant.] Templum aliquod in Galgalis exstitisse, in quo duodecim illi lapides asservati fuere, testatur quoque Hodœporicon sancti Willibaldi circa medium, quod exstat in tomo 2 Lectionum antiquarum Henrici Canisii a Basnagio editarum. Sed ejus auctor, Willibaldi consanguinea sanctimonialis, a sancto Adamnano dissentit in eo, quod hic ecclesiam illam grandem, illa vero ligneam & non magnam fuisse scribat. Si Arculphus & sanctus Willibaldus, de quo actum VII Julii, revera templum aliquod exstructum, in eoque lapides illos depositos viderint, dicendum est, vel alterutrum ex iis, qui horum relationem litteris mandarunt, memoria lapsum fuisse circa templi amplitudinem, vel post Arculphi peregrinationem grande illud destructum fuisse, & ante adventum Willibaldi, qui seculo octavo floruit, ligneum & parvum ibi erectum fuisse. Itinerarium Antonini Placentini, quod majores nostri tomo 2 Maii præfixerunt, & in fine Annotatorum decimo vel undecimo seculo scriptum esse putant, de templo in Galgalis ædificato, positisque in eo dictis lapidibus num. 13 mentionem quoque facit.

[112] [Chananæi terrore exanimati ad famam tanti prodigii,] Porro transitus per arentem fluminis alveum, lapidumque duodecim erectio in hujus miraculi perpetuum posteritati monumentum non diversis, ut contra Torniellum optime probat Bonfrerius & a Lapide ad ℣ 19 sed eodem die contigit, decimo scilicet mensis Nisan: In die illo, inquit sacer textus ℣ 14, magnificavit Dominus Josue coram omni Israël, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, dum adviveret. Chananæi vero, ubi prodigium illud intellexere, quasi hostilem gladium jam in suis grassantem visceribus haberent, exanimati sunt. Id ita narratur cap. 5 ℣ 1: Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhæorum, qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam, & cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israël, donec transirent, dissolutum est cor eorum, & non remansit in eis spiritus, timentium introïtum filiorum Israël.

[113] [quod infidelis Josephi narratio adeo] Antequam ulterius progrediamur, lubet Josephum audire, qui forte timens, ne mirabilia Dei opera Græcis parum probabilia viderentur, majori cura studuit fidem facere, quam narrare veritatem. Sic enim ait lib. 5, cap. 1: Imperatore autem solicito de trajectu, amnis enim auctus aquis fluebat, & cum pontem non haberet (ne fabricari quidem hostis passurus videbatur, nec naves ullæ præsto aderant) Deus se illis transitum procuraturum promisit, fluentis ejus imminutis. Itaque Jesus postquam duos dies expectasset, copias omnes ad hunc modum in ulteriorem ripam traduxit. Sacerdotes cum arca agmen præcedebant, post eos ibant Levitæ portantes tabernaculum, & vasa sacrificiis destinata, sequebatur deinde totum agmen in suas tribus distinctum, receptis in medium mulieribus ac pueris, quo tutiores essent ab impetu fluminis. Ut vero sacerdotibus primis vadabile est visum, quod & aqua decrevisset, & glarea non amplius vi undarum volveretur, sed stabile solum exciperet vestigia, omnes jam intrepide vadum transibant, tale redditum cernentes, quale Deus promiserat, steteruntque in alvei medio sacerdotes, donec transiret multitudo, & in tuto consisteret: quod ubi factum est, & ipsi egressi fluvium, liberum ei solitum cursum reliquerunt; qui confestim auctus, ad pristinam aquarum molem rediit. Exercitus autem quinquaginta stadia progressus, ad decimum a Hierichunte stadium castra metatus est. Porro Jesus, ara exstrucat e lapidibus, quos singuli tribuum principes ex alveo, Propheta jubente, sustulerant, ut monumentum esset prodigiose refrænati fluminis, sacrum in ea Deo fecit.

[114] Hæc Josephus, in quibus varia minus verisimilia vel falsa, [extenuat, ut nullum videatur:] contra vel præter Scripturam in suo fabricata cerebro adjecit: qualia sunt, quod Prophetam nostrum de trajectu sollicitum faciat, quod hostem non passurum fuisse dicat, ut pontem Israelitæ fabricarentur, quod in Jordanis transitu pueros & mulieres in medium receptos fuisse fingat, quo tutiores essent ab impetu fluminis, quod ex duodecim lapidibus de Jordane in Galgala translatis aram a Sancto exstructam scribat. Hæc & nonnulla alia, quæ historiæ suæ inseruit, in sacris Litteris non fundata vel eis non consentanea esse probant Saliani Annales num. 53 & seqq. Sed leviora sunt illa. Totum miraculum enervare penitus atque infringere ipsi lubuit, dum sacerdotes populumque vado flumen transiisse dicit, aquis scilicet diminutis, neque nimium profundis, a quibus tamen mulieres & pueri periclitarentur. Hæc manifeste Scripturæ repugnant, quæ semel, iterum, tertio & sæpius diserte affirmat, SICCASSE Dominum Jordanis aquas cap. 4 ℣. 23 & 24, cap. 5 ℣. 1; stetisse sacerdotes in medio fluminis super SICCAM HUMUM, omnemque populum per ARENTEM ALVEUM transivisse cap. 3. ℣. 17, & cap. 4 ℣. 22.

[115] In Prœmio ad libros Antiquitatum spoponderat Josephus, [vanitatis & imposturæ convincitur.] se nihil Scripturæ adjecturum vel e rebus in ea narratis omissurum esse. Caput vero ultimum ejusdem Operis ita concludit: Tradidimus Antiquitates Judaïcas, per omnia secuti auctoritatem sacrorum Voluminum. Ausimque addere, quod nemo alius scriptor Judæus externusve potuisset hoc argumentum tanta fide Græcis hominibus prodere. Ego enim tribulium meorum confessione disciplinas patrias egregie calleo. Si in ulla alia, in hac certe ejus narratione de Jordanis transitu manifestum fit, quod cum Græcis Græca fide agat, magnifica dans promissa, & data fideliter se implevisse falso jactitans; Græca, inquam, fide: nam si popularium suorum testimonio, quo gloriatur, disciplinis patriis egregie fuerit eruditus, non igitur ignoratione, sed sciens volensque historiam sacram corrupit, corruptamque gentilibus obtrusit. Neque hoc tantum loco convincitur Josephus vanus esse promissor, sed & pluribus aliis vel in solo capite 1 libri 5, ubi S. Josue gesta describit. Vide infra num. 146, 222, 240, & 242.

§ XII. Jubetur secundo populum circumcidere; Paschate celebrato, apparet ei probabilius S. Michaël archangelus, ex quo discit modum mirabilem, quo Jericho expugnanda sit.

[Instaurat intermissam in deserto] Dum attoniti Chananæi quiescunt, neque Israëlitas, qui in Galgalis tabernaculum Domini & tentoria sua erexerant, invadere audent, tempore Paschatis imminente, mandat Dominus populi sui Gubernatori, ut secundo eum circumcidat, id est, ut circumcidendi revocet consuetudinem, in deserto per quadraginta annos intermissam. Textum ipsum demus cap. 5 ℣ 2 & seqq.: Eo tempore (undecimo scilicet primi mensis die) ait Dominus ad Josue: Fac tibi cultros lapideos, & circumcide secundo filios Israël. Fecit quod jusserat Dominus, & circumcidit filios Israël in colle præputiorum. Hæc autem causa est secundæ circumcisionis: Omnis populus, qui egressus est de Ægypto generis masculini, universi bellatores viri, mortui sunt in deserto per longissimos viæ circuitus; qui omnes circumcisi erant. Populus autem, qui natus est in deserto, per quadraginta annos itineris latissimæ solitudinis incircumcisus fuit: donec consumerentur qui non audierant vocem Domini, & quibus ante juraverat, ut non ostenderet eis terram lacte & melle manantem. Horum filii in locum successerunt patrum, & circumcisi sunt a Josue: quia sicut nati fuerant, in præputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat. Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur.

[117] [circumcisionem:] Verisimilis & rationi consentanea mihi videtur Saliani conjectura in Annalibus num. 78, nimirum Josue manu propria circumcidisse omnes tribuum principes, Calebo excepto, qui in Ægypto circumcisus erat, necnon domesticos suos exemplo Abrahami Genesios cap. 17 ℣ 23; reliquæ vero multitudini veteris Legis sacramentum illud per alios administrasse. Quamquam autem sacer textus eorum tantum meminerit, qui, Jordane superato, in colle præputiorum seu in Galgalis circumcisi sunt, cum nominato tamen Annalium conditore num. 77 existimo, viros quoque tribuum Ruben, Gad, & dimidiæ Manasse Jordanem non transgressos, quos inter plusquam septuaginta millia supra annum vigesimum numerabantur, mandato Josue circumcisos fuisse. A circumcisione excusari potius poterant, qui in hostili solo versabantur, quam qui in propriis sedibus quiete fruebantur. Peracta circumcisione Dixit Dominus (℣ 9) ad Josue, quasi ei congratulans & toti populo: Hodie abstuli opprobrium Ægypti a vobis. Vocatumque est nomen loci illius Galgala usque in præsentem diem.

[118] [Pascha celebratur; manna deficit:] Manseruntque filii Israël in Galgalis, & fecerunt Phase, quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Jericho: & comederunt de frugibus terræ die altero, azymos panes, & polentam ejusdem anni. Defecitque manna postquam comederunt de frugibus terræ, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israël; sed comederunt de frugibus præsentis anni terræ Chanaan ℣. 10 & seqq. De secunda circumcisione, Paschæ celebratione, & mannæ defectione studiosus lector interpretum explanationes consulere potest.

[119] Cum autem esset Josue (ut ℣. 13 & seq. narratur) in agro urbis Jericho, [Sancto apparet] levavit oculos, & vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium; perrexitque ad eum, & ait: Noster es, an adversariorum? Qui respondit: Nequaquam: sed sum princeps exercitus Domini &c. Secesserat videlicet Josue aliquantum e castris, vel urbis inspiciendæ vel orationis faciendæ causa. Interpretum communis hæc conjectura est. Cum itaque vel in oratione totus esset, ut Serarius, Magalianus, aliique, vel ut a Lapide, Masius, Arias Montanus &c. existimant, de Hierichunte primo obvia subigenda, deque expugnationis ejus ratione consilia animo versaret; mirabilis & opportuna ei objecta est visio, qua modum omnem urbis capiendæ edoctus fuit. Josephus citatus, qui in Proœmio Antiquitatum se nihil, quod in divinis Libris refertur, prætermissurum spoponderat, non tantum de secunda circumcisione, sed de hac celeberrima etiam apparitione, sancto Duci facta, ne verbo quidem meminit.

[120] Apparuisse Sancto Deum aut secundam e sanctissima Trinitate Personam plerique antiquorum affirmare videntur. [non ipse Dei Filius, sed probabilius angelorum quispiam;] Communissime tamen hodie docent eruditi, præsertim theologi, dum bonus aliquis spiritus in Scripturis apparuisse legitur, per eum repræsentatum fuisse vel Deum, vel angelum, vel hominem, ut res ipsa tulerit; personam autem repræsentantem & sub forma corporea apparentem numquam fuisse Deum. Hanc sententiam secuti, angelorum quempiam Sancto se videndum præbuisse asserimus: idque vel ipsa apparentis ad Josue interrogationem responsio satis indicat: Sum, inquit ℣. 14, princeps exercitus Domini; quibus verbis significat, se Domino subjectum ejusque ministrum esse. Neque obstat, quod hic ℣. 15, & cap. 6 ℣. 2 Dominus appelletur: nam qui Moysi in rubo apparuit Exodi cap. 3, de se dicit ℣. 6: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham &c.: tamen sanctus Stephanus Actuum cap. 7 ℣. 30 eum angelum fuisse diserte profitetur. Qui legem de monte Sinaï populo promulgat, se quoque Dominum Deum vocat, & tamen hoc ipsum ab angelo factum esse idem sanctus ibid. ℣. 38 testatur. Ad veteres Patres, e quibus Serarius lib. 2 Josuæ cap. 5 quæst. 40 sexdecim citat, qui Deum vel Jesum Christum sancto Duci conspiciendum se præbuisse dicunt, respondeo, eos forte nihil aliud velle, quam quod Deus vel Christus S. Principi apparuerit ut persona repræsentata, repræsentans autem fuerit angelus, sive quia hic Dei vel Filii Dei vices gerebat, sive etiam quia Jesu quodammodo typus erat, qui auxilio divinæ gratiæ, quam nobis humana carne assumpta meruit, in regni cælestis possessionem nos introducit, quemadmodum angeli hujus sub humana specie apparentis auxilio Israëlitæ terræ promissæ possessionem, deleta Hierichunte, inchoarunt. Consequitur ex dictis, quoties Deus familiarem suum Amicum allocutus fuisse memoratur in libro Josue, id per angelum fecisse. An per eumdem, qui hic Sancto apparuit, incertum est.

[121] [forte idem, qui de rubo ardente ad Moysen locutus fuit;] Cum nostro a Lapide in Exodi cap. 3 ℣. 2, necnon Bonfrerio hic, aliisque verisimile putamus, angelum eumdem, qui olim ad Moysen de rubo ardente locutus est, nunc ejus Successori apparuisse; nam ambobus injunctum fuisse legitur, ut calceamenta de pedibus ob sanctitatem loci solverent, eumdemque ad finem, videlicet ad animandum populi Hebræi Ducem & Israëlitas introducendos in terræ promissæ possessionem, utraque facta est visio. Diversum tamen utrobique visionis schema fuit, nam a legislatore visus est rubus in ipsis flammis incombustus, quo significabat angelus, quod Hebræi in afflictione & dura servitute Ægyptiaca incolumes perstituri, deque illa omnes salvi educendi essent. At hic viri specie, nudato gladio armati, se conspiciendum præbet, quia belli contra Chananæos inchoandi ducem, & ad Hierichuntinos oppugnandos delendosque adjutorem se exhibebat.

[122] [credimus utrique apparuisse S. Michaëlem archangelum:] Sed quis ille angelorum fuit, qui sancto Principi apparuit? Quandoquidem ipse apparens ℣. 14 se fatetur esse principem exercitus Domini, cum Theodoreto quæst. 4, & celebrioribus plerisque interpretibus probabilius illum Michaëlem archangelum fuisse affirmamus. Huic non cælestis modo exercitus, angelorum scilicet contra rebellem Deo Luciferum, ejusque asseclas præliantium, principatus defertur Apocal. cap. 12 ℣. 7: verum etiam Ecclesiæ, in terris sive contra dæmones sive contra homines Dei hostes militantis, præses & dux divinitus creditur constitutus. Et de Ecclesia quidem veteri luculento id Scripturæ testimonio confirmatur Daniëlis cap. 12 ℣. 1: Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui, nempe Israëlitici. Angelo quidem Gabriëli populi Hebræi cura quoque commissa fuit, ut patet ex Daniëlis cap. 9 ℣. 21, & cap. 10: verumtamen principatum angelorum Israëlis tutelarium non obtinebat; sub Michaële ejus curam gerebat, a quo confligens cum angelo Persarum, ut Judæi fideles e captivitate Babylonica liberarentur, opem accipiebat, uti ipsemet confitetur cap. 10 ℣. 21 ubi eum Israëlitarum principem appellat. Verum an ergo Archangelus Michaël etiam Moysi in rubo apparuit? Affirmans sententia mihi probabilior apparet, quia sicuti nunc, ita & olim finis legationis spectabat bonum commune totius populi Hebraïci, cui S. Michaël secundum Deum protector erat. Vide dicta numero præcedente.

[123] [Josue reverentia erga legatum cælestem; depositis calceamentis,] Archangelum itaque Michaëlem sibi apparentem simulatque conspexit Josue, perrexit ad eum, ignotumque ita compellat ℣. 13: Noster es, an adversariorum? Mirari hic licet intrepidos fortissimi Heroïs animos, quibus solus pergit contra nudo gladio armatum, augustaque, ut credibile est, specie insignem; atque iis affatur verbis, quæ pugnam aut amicitiam decernant. Primo enim intuitu hominem putabat esse, quemadmodum simplicior & proximæ responsioni congruentior fert explicatio. Respondet divinus legatus ℣. 14: Nequaquam: nec Hebræus sum, nec Chananæus: sed sum princeps exercitus Domini, & nunc venio. Cecidit ad hæc verba venerabundus Josue pronus in terram, & adorans ait: Quid Dominus meus loquitur ad servum suum? Cui statim angelorum princeps, Solve, inquit (℣. 16,) calceamentum tuum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, Dei per me apparentis præsentia sanctus est. Fecitque Josue ut sibi fuerat imperatum.

[124] [ex illo discit modum] Calceos cum deposuisset religiosus Princeps, archangelus modum pandit, quo Deus velit Hierichuntem expugnari: Jericho autem tum temporis clausa erat atque munita, timore filiorum Israël, & nullus egredi audebat aut ingredi, ut per parenthesim inseritur cap. 6 ℣. 1: dein a ℣. 2 subditur oraculum divinum: Dixitque Dominus per legatum suum Michaëlem ad Josue: Ecce dedi in manu tua Jericho, & regem ejus, omnesque fortes viros. Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic facietis sex diebus. Septimo autem die sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubileo, & præcedant arcam fœderis: septiesque circuibitis civitatem, & sacerdotes clangent buccinis. Cumque insonuerit vox tubæ longior atque concisior, & in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, & muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum, contra quem steterint. Hæc est summa rei, & victoriæ intra septem dies obtinendæ. His dictis archangelum disparuisse existimo: neque enim ultra fit ejus mentio. Non tamen auxilio suo præsens desiit adesse Imperatori ac toti populo, & in eorum gratiam prodigia divina perficere.

[125] Quamquam historia sacra in oratione archangeli ad Josue non exprimat, [omnem, quo Jericho expugnanda sit.] quod sacerdotes cum arca & buccinis, sicuti septimo die septies, ita reliquis quoque sex diebus semel civitatem circuire debuerint, aliaque ad modum & ordinem, in urbis circuitione deinde servatum, spectantia reticeat; quin tamen de his omnibus & singulis cælestis princeps exercitus Domini, in Chananæa militantis, Sanctum instruxerit, non dubito. Tam mirabilem vero & insolitam urbis oppugnandæ rationem præscripsit, tum ut liqueret non humana arte vel industria, sed unius Dei potentia urbem expugnari, tum ut Israëlitarum fides exerceretur. Huic tribuit Apostolus ad Hebræos cap. XI ℣. 30, quod mœnia Hierichuntina dein collapsa fuerint: Fide, inquit, muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem. Fide, qua scilicet Josue ejusque exemplo vel hortatu populus omnis crediderunt, umbratili & alioquin nil profutura obsidione urbem intercipiendam esse.

§ XIII. Mira Hierichuntis obsidio & expugnatio, mœnibus ad tubarum sonum populique clamorem corruentibus: urbs anathemati subjecta deletur: sola Rahab cum suis vita donatur; hanc uxorem non duxit Josue, qui cælebs vixit & virgo obiit.

[Exponit suis Josue, quæ ab archangelo didicerat:] Posteaquam modum omnem capiendæ urbis ex legato divino Josue intellexerat, ad castra spe plenus regreditur, omnique convocatæ multitudini oraculum Dei reddidit, de quo ita ℣. 6: Vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes, & dixit ad eos: Tollite arcam fœderis: & septem alii sacerdotes tollant septem jubileorum buccinas, & incedant ante arcam Domini. Ad populum quoque ait (℣. 7:) Ite, & circuite civitatem armati, præcedentes arcam Domini. Versus 8 & 9 exsecutionem eorum, quæ præscripta erant, narrare incipiunt. Versus 10 interruptam Sancti orationem resumit: Præceperat autem Josue populo, priusquam circuitionem inchoarat, dicens: Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur: donec veniat dies, in quo dicam vobis: Clamate & vociferamini. Neque hæc tantum, sed & illa, quæ in sermone archangeli a ℣. 3 adferuntur de modo circuitionis adornandæ, & hic non exprimuntur, populo exposuit Josue. Auctor sacer noluit sæpe eadem repetere, quæ facile subintelliguntur. Eversionem murorum Hierichuntinorum, quæ clamorem subsecutura erat, incolarum cædem & reliqua, quæ ℣. 17 & seqq. traduntur, nunc quoque populo a Propheta nostro prædicta fuisse, putat Serarius lib. 2 Josuæ cap. 6 quæst. 18. Sed de eis nil certi statui potest. Vide infra num. 130 & 131 in fine.

[127] [mira urbis obsidio;] De prompta rerum omnium imperatarum exsecutione hæc habet Scripturæ narratio a ℣. 8: Cumque Josue verba finisset, & septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam fœderis Domini, omnisque præcederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant. Quæ ℣. 10 subjunguntur, tempore priora sunt. Rei gestæ seriem prosequitur ℣. XI: Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, & reversa in castra, mansit ibi. Secundo die repetita circuitio eisdem fere repetitis verbis refertur a ℣. 12: Igitur Josue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini, & septem ex eis septem buccinas, quarum in jubileo usus est: præcedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes: & armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, & buccinis personabat, Hierichuntinis interea metu, stupore, & rerum exspectatione defixis: Circuieruntque civitatem secundo die semel, & reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus. Die autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum erat septies. Josephus asserit, primo die solemnitatis Paschalis seu 15 mensis Nisan civitatem ab Israëlitis circuiri cœptam esse; sed celeberrimum illum sanctissimumque diem festivæ quieti concessum esse, credibilius est. Cum vero dies septimus azymorum, excepto primo, reliquis celebrior & sanctior esset, uti constat ex Levitici cap. 23 ℣. 8; hinc Genebrardus, Serarius, Bonfrerius, & Salianus num. 95 & 96 putant, eum quoque quieti datum fuisse, adeo ut tantum postridie seu 22 mensis primi, cum jam plenius convaluissent qui nuper circumcisi fuerant, circuitio inchoata fuerit, & 28 ejusdem finita. In re plane incerta auctores hi verisimiliora conjectant, quam Josephus.

[128] [mœnia ejus corruunt ad tubarum] Ruinam murorum Hierichuntinorum, quæque eam proxime præcesserunt, ita enarrare pergunt Eloquia divina ℣. 16 & seqq.: Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, & longum concisumque sonitum, vociferationis indicem, ederent, ut præscriptum erat ℣. 5, Dixit Josue ad omnem Israël: Vociferamini: tradidit enim vobis Dominus civitatem: sitque civitas hæc anathema, & omnia quæ in ea sunt Domino, id est, sint omnia soli Deo consecrata, & ob incolarum idololatriam aliaque flagitia omne animal tamquam victima Domino mactetur, res vero inanimatæ, quasi in holocaustum, igne destruantur. Vide interpretum commentationes in hunc locum, & in Levit. cap. 27 ℣. 21 & 29, in Deut. cap. 13 ℣. 17. Ab interitu tamen Rahab, & a destructione voluntatis divinæ interpres Josue exemit metalla, in tabernaculi gazophylacio reponenda: Sola, inquit ℣. 17 & seqq., Rahab meretrix vivat cum universis, qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios, quos direximus. Vos autem cavete ne de his, quæ præcepta sunt igne consumi, quidpiam contingatis, & vobis in proprium usum reservetis, & sitis prævaricationis rei, & omnia castra Israël sub peccato sint atque turbentur. Quidquid autem auri & argenti fuerit, & vasorum æneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris ejus. Hæc, Deo auctore, Sanctum præcepisse num. 134 dicetur. Igitur omni populo vociferante, & clangentibus tubis inusitato illo modo, ad quem Israëlitæ clamorem sustollere jussi erant, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt, Deo illos angelico ministerio dejiciente.

[129] Quæ die septimo peracta sunt ita narrat Josephus: [sonum populique clamorem,] Cumque per sex continuos dies idem fecissent, septima Jesus contractis in unum copiis, reliquo populo convocato, lætum illis adfert nuntium, urbem ea die sine labore capiendam, Deo hanc in potestatem ipsorum tradente, & ruentibus sua sponte mœnibus, facilem aditum aperiente: jussitque omnes occidi, quotquot in manus militum devenirent, & neque lassitudine neque miseratione, neque prædæ cupiditate a cædibus avocari, aut effugium ullum hostibus permittere; sed quidquid spiritum vitalem habet exstinguere, nihil in prædam, aut proprium emolumentum cessurum reservando. Quidquid autem auri ac argenti, necnon æris & ferri repertum fuerit, in unum comportari voluit, ut primitiæ ob rem feliciter gestam spolia de primum capta urbe Deo dedicarentur: solam autem Rachaben cum sua cognatione servari propter jusjurandum ab exploratoribus acceptum. Hæc locutus, instructum exercitum ad muros admovet. Urbem deinde rursum circumambulant, præcedentibus cum arca sacerdotibus, & cornuum classico militem ad aggrediendum opus incitantibus. Fallitur hic Josephus, si velit omnem omnino populum sacerdotesque cum buccinis arcam subsecutos esse, ejusque bajulos tubas inflasse, ut patet ex ℣. 6 & seqq. Cumque septies lustrata urbe paulisper constitissent, & ad signum tubis datum clamorem sustulissent, collapsa sunt mœnia, nec machinis admotis, nec ulla alia vi ab exercitu illata.

[130] Josephi relatio a sacra quoque discrepat in eo, [quem præcesserat anathematis denuntiatio:] quod hæc monitionem Imperatoris de urbe delenda, conservanda familia Rahab, & manibus a spoliis continendis collocet post Sancti mandatum de vociferatione edenda; historicus vero Judæus scribat, quod eadem populum monuerit die septimo, antequam prima vice civitatem circuiret. Quidquid sit de die, quo primo denuntiatum anathema Hierichuntinum, aberrare non putem Salianum num. 103, Torniellum num. 13, Serarium lib. 2 Josuæ cap. 6 quæst. 18, Bonfrerium & Calmetum hic, aliosque, qui in ordine narrationis sacræ hic perturbationem aliquam admittunt, & quæ ℣. 17 & seqq. leguntur monita, antea ad populum data esse arbitrantur. Ut cum illis sentiam, me movet hæc ratio: Si Sanctus orationem suam inchoarit a jussione clamoris tollendi, isque mox subsecutus fuerit, & adhuc una cum buccinarum clangoribus duraverit, postquam jam dictionem suam finiisset; quomodo a populo audiri & intelligi potuit? Itaque de urbis anathemate citius ad suos verba fecisse credo, vel ante primam circuitionem diei septimæ, ut scribit Josephus, vel ut alii putant, antequam primo die urbs obambularetur. Ut vero res tanti momenti eorum memoria non excideret, cum, muris dejectis, ad invadendam urbem jam provolarent Hebræi, eadem iterum præcepta illis inculcasse Josue vel per se vel per alios, quibus id injunxerat, existimat Salianus laudatus. Vide numerum sequentem in fine.

[131] [ordo modusque totius rei gestæ:] Totius rei gestæ seriem ex sacris Litteris haustam subjungo, quæ distinctiorem lectori ingerat cognitionem tanti prodigii, quo Sancti principatus adeo illustratus fuit. E castris, quæ erant in Galgalis, septem dierum spatio adierunt urbem Israëlitæ, eamque obambulaverunt, moxque in sua quotidie castra reversi sunt. Progredientium autem hic ordo fuit. In fronte armatorum agmen incedebat, tum septem sacerdotes quotidie tubas inflantes, dein arcæ bajuli, hos vero reliqua multitudo sequebatur. Hic autem adhibitus est modus. Sex prioribus diebus semel tantum urbem circumibant, die autem septimo septies. Præterea illis diebus altum ab omnibus silentium servabatur, adeo ut nihil nisi buccinarum strepitus audiretur. Die autem septimo post circuitionem septimam, vel sub finem ejus, a sancto totius negotii Moderatore jussi sunt sacerdotes tubicines strepitum, clamoris signum edere, cui ille & ejus jussu forte alii inferiores duces, quorum turmæ a Sancto remotiores erant, hanc mox adjunxere vocem, Vociferamini. His auditis, omnes contentissimis vocibus conclamaverunt. Consecuta statim est murorum ruina, ad quam cum pergerent Hebræi, Hierichuntem invasuri, anathematis, cui urbs subjecta erat, tota ratio rursus eis verisimiliter proposita fuit. Quamquam, ut dictum est supra, id procul dubio prius factum fuerit, nihilominus ratio postulat, prudentem Imperatorem rem ita disposuisse, ut sub ipsum civitatis ingressum Israëlitæ memores redderentur eorum præceptorum, quorum violatio tam gravi, ut postea videbitur, supplicio punienda esset.

[132] [urbs invaditur; tota cum rebus omnibus incendio perit; omne animal] Porro, muris dejectis, Ascendit unusquisque per locum, qui contra se erat: ceperuntque civitatem, & interfecerunt omnia quæ erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque, & oves, & asinos in ore gladii percusserunt. Ita ℣. 20 & 21. Additur ℣. 24: Urbem autem & omnia, quæ erant in ea, succenderunt; absque auro & argento, & vasis æneis, ac ferro, quæ in ærarium Domini consecrarunt. Hæc Josephus sic explicat: Hebræi vero nullo negotio per ruinam irrumpentes in Hierichuntem, omnes promiscue cædunt, inopinato mœnium casu consternatos, & subitaneo pavore ad pugnam inutiles: passimque cadaveribus viæ sternebantur, nullum nec præsidium nec effugium incolis invenientibus, ita ut ne feminis quidem parceretur ac pueris: repletaque trucidatis urbs, & postremo incensa rogum defunctis præbuit, in agros quoque pari sæviente incendio. Hoc ultimum de suo adjecit. Paulo infra ita pergit: E direptione autem ingens vis argenti ac auri atque etiam æris in unum acervum est redacta, nemine edictum non observante, aut sibi prædam ac lucrum inde quærente, excepto Achan. Eas manubias Jesus sacerdotibus in thesauros reponendas tradidit.

[133] [interimitur; rex Jericho suspenditur e patibulo:] Quid de rege Hierichuntis factum fuerit, hic reticet Scriptura; sed alibi id manifestum facit. Cap. 8 ℣. 2 inter alia Sancto præcipit Dominus: Faciesque urbi Haï & regi ejus, sicut fecisti Jericho, & regi illius. Hujus exsecutio ibid. ℣. 29 ita narratur: Regem quoque ejus suspendit (Josue) in patibulo usque ad vesperam & solis occasum. Itaque rex Hierichuntinus e furca suspensus fuit, non secus ac alii dein reges prælio victi & capti. Cap. 24 ℣. XI ex ore Domini de capta Hierichunte sic loquitur S. Princeps: Transistisque Jordanem, & venistis ad Jericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus, Amorrhæus, & Pherezæus, & Chananæus, & Hethæus, & Gergezæus, & Hevæus, & Jebuzæus; & tradidi illos in manus vestras. His verbis significari putat Salianus in Epitome num. 25, quod omnes istæ nationes præsidiarios milites miserint ad urbem defendendam, & cum ejus civibus trucidati fuerint. Sed credo ego, Hierichuntis propugnatores distinguendos esse a septem aliis enumeratis Chananææ populis: adeo ut ante vocem Amorrhæus subintelligenda sit copula &, non quæ distribuat illud quod antecessit viri civitatis ejus, sed conjungat distinctos hostes distinctis bellis superatos. Vide Bonfrerium nobis faventem hic.

[134] Quod Josue jusserit urbis incolas cum jumentis, [jusserat hæc omnia Deus per archangelum, sola metalla a destructione,] ædificia cum omni eorum supellectile ferro flammaque deleri, exceptis metallis, quæ in tabernaculo Domino oblata fuere, non propria ex auctoritate fecit, sed ex præcepto divino, quod per cælestem ejus legatum acceperat. Eruitur hoc ex capite sequente ℣. 1, XI & 15, & cap. 22 ℣. 20, ubi Achan pacti & mandati divini prævaricator appellatur, quod pallium coccineum incendio, ac argenteos siclos necnon regulam auream, Dei tabernaculo devota, in privatos profanosque usus sibi abstulisset. Dici nequit Sanctum hic obedisse jussioni divinæ, de qua Deut. cap. 13 ℣. 12 & seqq.: nam loquitur ibi Deus de anathemate, quo urbes amicæ & ab Israëlitis idololatriæ fautoribus inhabitatæ damnandæ essent. Capite quidem 20 a ℣. 16 præscribit Dominus, quid victoribus Hebræis faciendum, cum urbes hostiles in Chananæa occuparent; sed ibidem sola hominum non vero pecudum cædes aut urbis incendium præscribitur. Itaque præceptum divinum, quod transgressus fuit Achan, a duobus prioribus distinctum fuit, & Sancto nostro probabilius datum ministerio angelorum principis, cum hic illi apparens mirabilem istum urbis expugnandæ modum exponeret. Quod vero præter legem Deuteronomii cap. 20 latam, divinæ voluntatis exsecutor Josue jumentorum cædem, & urbis conflagrationem jusserit, hæc potissimum causa fuit, quod Deus Hierichuntem primam hostilem urbem sibi quasi primitias Chananitidis deposceret: primitiæ autem integræ persolvendæ erant. Tota ergo Jericho soli Deo cedere debebat: cessitque hoc modo; aurum argentum æs & ferrum per oblationem in tabernaculo, reliquæ res inanimæ cum tota civitate per incendium; animalia vero omnia per mortem, excepta Rahab ejusque consanguineis, qui per mortem quasi civilem Deo dicati fuere. Vide a Lapide & Bonfrerium hic ad ℣. 19 & seqq., qui & alias assignant causas, cur Jericho tam diro anathemati devota fuerit, non multum dissimili ab eo, de quo Deut. cap. 13.

[135] De liberatione Rahab & universæ cognationis ejus ita versus 22 & 23: [& Rahab cum suis a morte eximi voluit: illam uxorem non duxit] Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Josue in ipso, ut credibile est, civitatis ingressu: Ingredimini domum mulieris meretricis, & producite eam, & omnia quæ illius sunt, sicut illi juramento firmastis. Ingressique juvenes, eduxerunt Rahab, & parentes ejus, fratres quoque, & cunctam supellectilem ac cognationem illius, & extra castra Israël manere fecerunt: & ℣. 25: Rahab vero meretricem, & domum patris ejus, fecit Josue vivere; & postquam, gentilismo ejurato, ad fidem cultumque veri Dei conversi essent, in Hebræorum castra, tamquam proselyii, admissi sunt, & habitaverunt in medio Israël usque in præsentem diem: eo quod Rahab absconderit nuntios, quos miserat ut explorarent Jericho. Addit Josephus, quod Rahab, periculo erepta, ad Imperatorem statim fuerit adducta, quod hic ob servatos speculatores illi gratias egerit, promiseritque se meritis eam præmiis remuneraturum, dein agris eam donaverit, & in honore postea semper habuerit. Hæc verisimilia mihi apparent ex eo, quod Salmon vir in tribu Juda clarissimus, filius Nahasson principis ejusdem tribus, ut patet ex Numer. cap. 1 ℣. 7, uxorem illam duxerit, e qua genitum esse Booz testatur Matthæus in Christi genealogia cap. 1 ℣. 5. Rabbini aliqui apud Genebrardum in Chronicis & Serarium quæst. 49 in caput 6, & quæst. 14 in cap. 24 Josuæ asserunt, eam primo nupsisse ipsi Israëlis Imperatori. Illorum commentum opportunam nobis hic occasionem præbet agendi de Sancti nostri cælibatu & virginitate, ad finem vitæ conservata.

[136] [Josue: ratione ex silentio Scripturæ deducta, & Patrum] Rabbinos ita refutat Serarius quæstione ultimo loco citata: Si (Josue) liberos aliquos aut uxorem habuisset umquam, quomodo id reticuisset Scriptura? Cur quæ Moysis nuptias, conjugem, filios, nepotes; quæ Calebi, Eleazari pontificis, aliorumque tam multorum & æqualium connubia & proles recenset, adeo in Josuæ conjugio & sobole infans ac muta prorsus esset? Majores ipsius eadem recenset lib. 1 Paralip. cap. 7 a ℣. 23, ejus posteros cur ne uno quidem vocabulo afficeret? Sed nimirum iis prorsus caruit, conjugii expers, omninoque cælebs vitam totam egit, [ut] in hoc etiam veri Jesu, qui uxorem duxit numquam, & ab uxore innumerabiles consilio & hortatu suo eunuchos avocavit Matth. 19, typum nobis figuramque præferret pulcherrimam. Dein adfert auctoritatem sancti Hieronymi libro 1 adversus Jovinianum, qui eodem, quo ipse, argumento usus Sanctum cælibem & virginem facit: Verum, inquit sanctus Doctor, jam tempus est, ut castitatis Jesu vexillum levemus. Moyses scribitur habuisse uxorem… Ostende mihi Jesum Nave vel uxorem habuisse vel filios. Si potueris monstrare, victum me esse fatebor. Et infra: Moyses moriens plangitur a populo Israël, Jesus autem quasi victurus non plangitur. Nuptiæ enim finiuntur in morte, virginitas post mortem incipit coronari.

[137] [auctoritate probatur, quod duxerit cælibem vitam & virgo obierit.] Præter sanctum Hieronymum casti Principis virginitati quoque favet S. Ignatius martyr in epistola ad Philadelphienses: Virgines, inquit, solum Christum præ oculis habete, & ejus Patrem in animabus vestris, illuminatæ a Spiritu sancto. Memor sum sanctitatis vestræ, sicut Heliæ, sicut Jesu Nave, sicut Melchisedech .. qui in castitate de vita exierunt. Septima die infra Octavam omnium Sanctorum, Lectione V, hæc legit Ecclesia ex sermone S. Chrysostomi de Martyribus: Ab origine mundi innocens Abel occiditur, Henoch Deo placens transfertur, justus Noë invenitur, Abraham fidelis probatur, Moyses mansuetus dignoscitur, Jesus castus, David lenis, Helias acceptus, Daniel sanctus, tres pueri victores redduntur. Venerabilis Guibertus abbas Opusculo de Virginitate cap. 6 ait: Et Josue, qui in Dei tabernaculo, id est, militia mansitans, sub quadam virginali reverentia Mosaïcæ disciplinæ indivisus semper inhæsit, & nulli obligatus conjugio cœlebs mansit, horum, qui integritate corporis & animi pollent, gestare mihi creditur formam. Hæc Patrum testimonia, altumque de Sancti nuptiis & prole silentium in Scriptura, quæ supremi Israëlitarum capitis conjugium sobolemve tacita præterire non solet, hæc, inquam, nullum nobis relinquunt dubium, quin Josue præter morem illius ævi cælebs vixerit, imo ante Eliam ceterosque omnes Abrahæ filios primum erexerit sanctæ virginitatis vexillum. Dixi, ante Abrahæ filios, nam S. Ignatius citatus Melchisedech quoque a castitate laudat.

§ XIV. Imprecatio Sancti prophetica; expugnatio Haï ob sacrilegium Achan infeliciter tentata; S. Principis dolor & pia ad Deum oratio, qui jubet sorte in reum inquiri; deprehensus Achan supplicio afficitur.

[Imprecatur Josue Hierichuntem reædificaturo:] Excisa Hierichunte, Imprecatus est Josue, dicens: Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit & ædificaverit civitatem Jericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, & in novissimo liberorum ponat portas ejus. ℣. 25 & 26. Quæ sic explicat Josephus: Reliquias autem urbis, quæ incendio supererant, ferro diruit, diris exsecratus, quisquis semel vastatam instaurare aggrederetur: nimirum ut prima fundamenta jaciens orbaretur filio primogenito, & absoluto opere natu minimum e liberis amitteret. Sancti imprecatio prophetica fuit: nam post quingentos & triginta septem circiter annos, tempore Achabi regis Israël, has diras reipsa incurrit inobediens Hiel, qui Hierichuntem ædificans filios amisit, ut est in libro 3 Regum cap. 16 ℣. 34: In diebus ejus ædificavit Hiel de Bethel Jericho: in Abiram primitivo suo fundavit eam, & in Segub novissimo suo posuit portas ejus, juxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Josue filii Nun. Postremæ hæ voces non obscure innuunt, sanctum Prophetam hæc imprecatum fuisse ex jussione divina, sibi paulo ante per legatum illum cælestem annuntiata, de quo jam sæpe meminimus. Unde plurimum confirmantur dicta num. 134. Voluit autem Dominus hanc urbem in tumulum sempiternum destructam manere non secus ac urbes Israëlitarum, ad idololatriam fidelem populum seducentium Deut. cap. 13 ℣. 16, illiusque restauratoribus maledici, ut in ruderibus suis perpetuum exstaret monumentum divini in murorum eversione prodigii, vindictæ in impios cives, benignitatis in suum populum. Caput sextum hoc quasi epiphonemate finit sacer Auctor: Fuit ergo Dominus cum Josue, & nomen ejus vulgatum est in omni terra.

[139] Quamquam tam serio suos monuerat solicitus Princeps, sibi caverent, ne quidquam ex urbe anathemati subjecta in suos usus auferrent, Achan tamen sacrilegas cohibere manus non potuit a spoliis Domino consecratis, [Violato ab Achan anathemate, infeliciter tentatur expugnatio Haï:] ob quod crimen super omnem Israël ira ejus incubuit, ut dicitur cap. 22 ℣. 20. Unde prima expeditio contra urbem Haï Hebræis infelix fuit. Res tota fuse narratur cap. 7 a ℣. 1: Filii autem Israël prævaricati sunt mandatum, & usurpaverunt de anathemate. Nam Achan filius Charmi, filii Zabdi, filii Zare de tribu Juda, tulit aliquid de anathemate. (Vide num. 128 & 134.) Iratusque est Dominus contra filios Israël. Cumque mitteret Josue de Jericho viros contra Haï, quæ est juxta Bethaven, ad Orientalem plagam oppidi Bethel, dixit eis: Ascendite & explorate terram. Qui præcepta complentes exploraverunt Haï. Et reversi dixerunt ei: Non ascendat omnis populus, sed duo vel tria millia virorum pergant, & deleant civitatem: quare omnis populus frustra vexabitur contra hostes paucissimos? Ascenderunt ergo tria millia pugnatorum. Qui statim terga vertentes, percussi sunt a viris urbis Haï; & corruerunt ex eis triginta sex homines: persecutique sunt eos adversarii de porta usque ad Sabarim, & ceciderunt per prona fugientes. Si Sanctus, ut habet versus 2, exploratores miserit de Jericho, adeoque antequam ad castra in Galgalis exercitum reduxisset, sequi videtur, hanc cladem Israëlitas accepisse sub initium mensis secundi, id est paulo post Hierichuntis vastationem, quæ verisimilius cœpta est 28 mensis Nisan, ut num. 127 diximus.

[140] [S. Principis dolor, & oratio ad Dominum,] Suorum cæde fugaque percepta, Pertimuit (℣. 5 & seqq.) cor populi, & instar aquæ liquefactum est. Josue vero scidit vestimenta sua ex publico calamitatis sensu & dolore, quem ipse, velut omnium Dux, præ omnibus acerrimum sentiebat, & pronus cecidit in terram coram arca Domini usque ad vesperam, tam ipse, quam pii Principis exemplo vel hortatu omnes senes Israël: miseruntque pulverem super capita sua. Sed virtus & pietas Principis ex ipsius oratione se imprimis prodit: Heu Domine Deus, inquit ℣. 7, quid voluisti traducere populum istum Jordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorrhæi, & perderes? Utinam, ut cœpimus, mansissemus trans Jordanem! Mi Domine Deus! quid dicam, videns Israëlem hostibus suis terga vertentem? Audient Chananæi, & omnes habitatores terræ, & pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra: & quid facies magno nomini tuo?

[141] [quam contra aliquos piis verbis conceptam] Liranus sentire videtur has orantis voces, Utinam, ut cœpimus, mansissemus trans Jordanem! non sine aliqua culpa saltem veniali prolatas fuisse: Hoc, inquit, dixit Josue ex passione doloris, licet male: nec dixisset extra passionem positus, propter quod indulsit ei Dominus. Abulensis quæst. 17 ita loquitur: Dicendum est, quod verbum Josue fuit malum, fuit tamen toleratum: quia ex amaritudine magna cordis dicebat. Verum de Viro sanctissimo, quod male vel malum locutus fuerit, male adstruitur, ubi intelligi possunt verba ejus & bona & ex bono animo dicta fuisse. Fidem habebat sanctus Princeps Dei promissionibus de tradenda Israelitis terra Chanaan; optime tamen noverat, eas sub illa conditione factas, si leges vel præcepta ejus observarent. Ubi vero jam intellexit cladem suis ab Haïensi præsidio illatam, suspicatus est id quod erat, in Deum scilicet grave crimen esse commissum, ideoque illum offensum pœnas ab Israëlitis repetere jam velle: cumque memoria teneret, populum omnem, qui murmurarat apud Cadesbarne, ipsumque Moysen ob peccatum ad Aquas contradictionis terra promißa exclusos fuisse, merito formidare potuit, ne severus criminum ultor Deus, ut in prima Haiensi, ita & in reliquis adversus hostes expeditionibus auxilio suo Israëlitas destitueret. Quod malum ut averteretur ad Numen divinum placandum ardentissimas preces concepit & ad movendum maxime appositas, utpote in quibus gloriam divini nominis ante omnia præ oculis habebat.

[142] Hoc si fuerit orationis argumentum, uti revera fuisse versus 9 clare indicat, [& ex gloriæ divinæ zelo profectam asserimus:] sique, ut præsumi debet, eo quo dixi animo fuerit constitutus Josue, ejus desiderium, Utinam, ut cœpimus, mansissemus trans Jordanem non alium, quam hunc admittit sensum: Si tuæ promissiones ob scelera nostra frustra forent, ut omnino erunt frustra, nisi te placari sinas; an non satius fuisset, nos trans Jordanem mansisse, quam hic per delicta nostra causam dedisse, ut nomen tuum a gentibus rideatur & blasphemetur? Id certo eveniet, si nos, ut meruimus, punire pergas: nam audient Chananæi & omnes habitatores terræ, quod hodie terga hostibus dederimus, animisque clade nostra resumptis pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra: & quid facies magno nomini tuo? Si Israëlem perdis, quis nomen tuum celebrabit ac colet? Nostro deleto nomine, tui quoque cultus delebitur; imo illud blasphemabunt gentes & dicent te promissa præstare non potuisse, itaque adiment tibi nomen & titulum Omnipotentis, vel certe noluisse, itaque tibi tollent nomen Sancti & Fidelis in promissis. Si igitur nobis juste irasceris ob scelera nostra, consule saltem gloriæ & sanctificationi nominis tui &c. Si hoc sensu Sancti precantis verba explanentur, evidens est, nec male nec malum eum locutum fuisse, imo piam & ad misericordiam impetrandam efficacem orationem instituisse, quæ magnam ejus cum Deo familiaritatem & fiduciam, necnon divinæ gloriæ zelum manifestat. Similis argumenti preces fundere didicerat a Moyse Exodi cap. 32 ℣. 12, & Numer. cap. 14 ℣. 13, bonus Discipulus a bono præceptore.

[143] Cum hæc Sanctus, ex summa reverentia humi coram arca prostratus, [revelat Deus sacrilegium admissum, & sortitione in reum inquiri jubet,] precatus esset, dixit ad eum Dominus a ℣. 10: Surge, cur jaces pronus in terra? Peccavit Israël, & prævaricatus est pactum meum: tuleruntque de anathemate, & furati sunt atque mentiti, & absconderunt inter vasa sua. Nec poterit Israël stare ante hostes suos, eosque fugiet: quia pollutus est anathemate. Non ero ultra vobiscum, donec conteratis eum, qui hujus sceleris reus est. Surge, sanctifica populum, & dic eis: Sanctificamini in crastinum: hæc enim dicit Dominus Deus Israël: Anathema in medio tui est Israël: non poteris stare coram hostibus tuis, donec deleatur ex te, qui hoc contaminatus est scelere. Accedetisque mane ad arcam singuli per tribus vestras: & quamcumque tribum sors invenerit, accedet per cognationes suas, & cognatio per domos, domusque per viros. Et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omni substantia sua: quoniam prævaricatus est pactum Domini, & fecit nefas in Israël. Jussa divina mox exsequitur Josue, comitia celebrat, oraculumque divinum populo exponit.

[144] Surgens itaque postridie Josue mane, applicuit Israël ad arcam per tribus suas, &, ducta sorte, [Achan sorte deprehensus examinatur; crimen fatetur;] inventa est tribus Juda. Quæ cum juxta familias suas esset oblata, inventa est familia Zare. Illam quoque per domos offerens, reperit Zabdi: cujus domum in singulos dividens viros, invenit Achan, filium Charmi, filii Zabdi, filii Zare de tribu Juda. Sacrilegum hunc ad se advocatum comiter ita compellat mansuetus Princeps: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israël, & confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas. Responditque Achan Josue, & dixit ei: Vere ego peccavi Domino Deo Israël, & sic & sic feci. Vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum, & ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum: & concupiscens abstuli, & abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque fossa humo operui.

[145] [supplicio, uti Deus jusserat, afficitur.] Misit ergo Josue ministros: qui currentes ad tabernaculum illius, repererunt cuncta abscondita in eodem loco, & argentum simul. Auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Josue, & ad omnes filios Israël, projeceruntque ante Dominum. Tollens itaque Josue Achan filium Zare, argentumque & pallium, & auream regulam, filios quoque & filias ejus, boves & asinos & oves, ipsumque tabernaculum, & cunctam supellectilem, (& omnis Israël cum eo) duxerunt eos ad vallem Achor: ubi dixit Josue: Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac. Lapidavitque eum omnis Israël; & cuncta, quæ illius erant, igne consumpta sunt. Congregaveruntque super eum magnum acervum lapidum, in vindicati sacrilegii monumentum, qui permanet usque in præsentem diem. Et aversus est furor Domini ab eis. Vocatumque est nomen loci illius, vallis Achor, usque hodie. Quæri hic solet, quomodo ℣. 25 dicatur Achan ab Hebræis lapidatus, cum ℣. 15 Deus Sancto præcepisset, ut igne combureretur. Hos locos varii varie conciliant. Nonnulli sacrilegum prius lapidatum, dein post mortem cum omnibus rebus suis igne crematum fuisse putant. Alii prius vivum combustum, ac dein a populo in facinoris detestationem cadaver ejus lapidibus obrutum fuisse opinantur. Sunt & alii, qui eum viventem adhuc utriusque supplicii pœnas simul subiisse credunt. Omnes hæ sententiæ probabiles sunt, suosque patronos habent: quas operosius discutere necesse non est. Sufficit nobis, apud omnes in confesso esse, quod Sanctus præcepto divino obtemperaverit, reumque combusserit cum omni substantia sua. Quod ad filios filiasque ejus, forte innocentes, eadem tamen morte Dei jussu affectos, spectat, consulantur interpretes.

[146] [Notantur aliqui Josephi errores.] Ubi hanc historiam in Josepho releges, miraberis haud dubie hominis vel incuriam in sacro textu consulendo, vel temeritatem ipsum pro suo arbitrio pervertendi. Imprimis, Scriptura teste ℣. 1 & 18, Achan fuit nepos Zabdi; Josephus autem ejus filium fuisse scribit. Illa ℣. 21 pallium coccineum Achan furatum fuisse dicit; hic pallium illud scribit fuisse chlamydem regiam, & totam quidem ex auro contextam. Illa ibidem auream regulam, a sacrilego ablatam, tantum quinquaginta siclis valuisse testatur; hic, magnificentiæ quam veritatis studiosior, inde fabricat massam auream ducentorum siclorum. Illa ℣. 23 a ministris Josue res furtivas humo defossas & in medium prolatas fuisse narrat; hic id ab ipso Achan factum esse comminiscitur. Præter hos errores alia etiam in ipso carpit Salianus num. 116, 129 & 130: quibus addo, quod Sanctum male inducat iis orantem verbis, quæ indicent eum de Dei in promissis solvendis fidelitate dubitasse. Hæc de auctore illo hic subjunxi, ut intelligat lector, quanta cum cautela legendus sit. Vide num. 115.

§ XV. Hortante Deo, Haï iterum oppugnat; fugam simulans, præsidium longius ab urbe abducit; vacuam occupant in insidiis positi, dein a tergo hostes adoriuntur, aliis a fronte urgentibus: cæsis incolis, Haï diripitur & incendio vastatur.

[Sanctus oppugnationem Haï repetit auctore Deo,] Cum Achani supplicio aversus esset ab Israëlitis Numinis furor, Josue modice interruptum victoriæ cursum, auctore atque hortatore Deo repetiit: Dixit enim cap. 8 a ℣ 1, Dominus ad Josue: Ne timeas, neque formides: tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum, & consurgens ascende in oppidum Haï. Præcepto additur spes certa victoriæ ab eo, qui exercituum est Dominus: Ecce tradidi in manu tua regem ejus & populum, urbemque & terram. Faciesque urbi Haï & regi ejus, sicut fecisti Jericho & regi illius: prædam vero & omnia animantia diripietis vobis. Jubet hic Deus regem Haï cum incolis omnibus occidi secundum legem, quam tulerat Deut. cap. 20, ℣ 16 & 17; atque insuper civitatem incendio deleri, ut oppidanorum scelera, quemadmodum credibile est, puniret, Israëlitarumque, qui fugati & cæsi erant, opprobrium ulcisceretur. Eamdem tamen non vult anathemati subjici, sicut Hierichuntem; nam jumenta omnemque supellectilem militibus in prædam permittit, quæ alioquin ense vel igne perdi, vel Dei thesauris cedere debebant. His non contentus Dominus modum etiam capiendæ civitatis suggerit ℣ 2: Pone insidias urbi post eam. Posuit has sanctus Imperator verum occultando, non vero mendaciis aut falsis promissis hostes decipiendo, ut ex sequentibus patebit.

[148] Surrexitque Josue & omnis exercitus bellatorum cum eo, [& strategema adornat, cujus] ut ascenderent in Haï: & electa triginta millia virorum fortium misit nocte, seu sero vespere, cum jam tenebræ ingruissent, præcepitque eis dicens: Ponite insidias post civitatem, qua Occidentem spectat: nec longius recedatis ab ea: & eritis omnes parati. Ego autem & reliqua multitudo, quæ mecum est, cras summo mane accedemus ex adverso contra urbem, qua Orientem respicit. Cumque exierint contra nos, sicut ante fecimus, fugiemus & terga vertemus; donec persequentes ab urbe longius protrahantur: putabunt enim nos fugere sicut prius. Nobis ergo fugientibus, & illis persequentibus, consurgetis de insidiis & vastabitis civitatem: tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras. Cumque ceperitis, succendite eam, & sic omnia facietis, ut jussi. Dimisitque eos, & perrexerunt ad locum insidiarum, sederuntque runtque inter Bethel & Haï, ad Occidentalem plagam urbis Haï. Josue autem nocte illa, qua insidias præmiserat, in medio mansit populi.

[149] [tota ratio describitur:] Surgensque diluculo, cum adhuc tenebræ essent, recensuit socios, & ascendit cum senioribus in fronte exercitus, vallatus auxilio pugnatorum, majorem vero partem exercitus longiuscule subsequi jussit. Cumque venissent paucæ illæ militum turmæ, quas Imperator noster ducebat, & ascendissent ex adverso civitatis, ab Orientali civitatis parte ad Aquilonarem deflexerunt, & steterunt ad Septentrionalem urbis plagam, inter quam & eos erat vallis media. Quinque autem millia viros elegerat, & posuerat in insidiis inter Bethel & Haï ex Occidentali parte ejusdem civitatis. Omnis vero reliquus exercitus, quem e longinquo sequi jusserat, ad Aquilonem aciem dirigebat, ita ut novissimi illius multitudinis, seu ultimum ejus agmen, Occidentalem plagam urbis attingerent, ubi insidiæ latebant. Cum omnes copiæ in hanc expeditionem eductæ loca sibi assignata jam occupassent, abiit Josue eadem nocte illa sub auroræ crepusculum cum quos sibi delegerat, sociis, urbemque propius accessit, & stetit in vallis medio, ut oppidanos, in quorum conspectum se reddiderat, foras proliceret. Insidiæ pridie vespere præmissæ & reliqua pars exercitus, collibus, fossis vel silvis se occultarant, ne cives mane ad tantæ multitudinis conspectum territi, ab eruptione facienda inhiberentur. Atque hæc una eademque nocte peracta sunt. Quod Scriptura ℣. 3 dicat, sanctum Ducem insidias nocte præmisisse, ℣. 9 ipsum nocte illa in populi medio mansisse, ℣. 10 diluculo surrexisse, ℣. 13 abiisse nocte illa in vallis medium, de diversis ejusdem noctis temporibus explicui eo modo, quo Bonfrerius hic ad ℣. 13.

[150] [duplices positæ insidiæ, unæ 30, alteræ 5 millium:] At tota strategematis, a Sancto adhibiti, ratio necdum distincte cognosci potest, nisi tollatur e medio difficultas, quæ est in ℣. 3 & 12. Narratur ℣. 3, Josue triginta virorum millia noctu misisse, ut ponerent insidias post civitatem, qui ℣. 9 inter Bethel & Haï ad Occidentalem plagam urbis Haï latitasse dicuntur: versus autem 12 ita habet: Quinque autem millia viros elegerat, & posuerat in insidiis inter Bethel & Haï ex Occidentali parte ejusdem civitatis. Salianus in Annalibus num. 132, Masium secutus, negat ullum alium ad expeditionem profectum fuisse, præter 30 bellatorum millia, e quibus quinque millia in insidiis fuerint collocata, reliqua 25 millia secum Josue retinuerit. Verum Scripturæ contradicit, quod ita probo: Sanctus electa triginta millia virorum fortium misit nocte, præcepitque eis, dicens: Ponite insidias post civitatem ℣. 3, & 4: atqui Sanctus nocte illa mansit in medio populi ℣. 9, & tantum postridie diluculo urbem versus se itineri dedit, ut dicitur ℣. 10 & XI: ergo 25 ex illis 30 millibus non retinuit secum: ergo quos secum retinuit & quibuscum summo mane ad Haï profectus est, distinguuntur a 30 millibus noctu præmissis: ergo præter 30 millia multitudo reliqua, de qua ℣. 5, 10 & XI, ad urbem hostilem perrexit. At quomodo igitur versus tertius, qui 30 millia, conciliandus cum duodecimo, qui quinque millia dumtaxat in insidiis posita esse narrat? Respondeo cum Bonfrerio hic in ℣. 12, duplices insidias a sancto Imperatore positas fuisse, unas 30 millium de quibus ℣. 3, alteras 5 millium de quibus ℣. 12: Neque obstat (verba sunt laudati interpretis) quod utræque ab eadem Occidentali parte fuerint collocatæ inter Bethel & Haï; nam & ista Occidentalis plaga latitudinem habebat, ut duplices hasce insidias caperet, illas quidem juxta Australis plagæ angulum, has juxta angulum plagæ Borealis & viciniores Josue turmis. Addo vero diverso fine, ut mihi quidem fit verisimile, instructas duplices hasce insidias; priores quidem illas ut in urbem jam exutam præsidio militum irrumperent, eamque occupatam sociis, igne domibus aliquibus injecto, significarent; posteriores vero, ut diverticula & loca tutiora occuparent, qua forte poterat patere fuga per vallem illam, si contingeret Haïenses refugere, & exitum ad fugam respectare. Ex variis interpretum conjecturis hæc mihi verisimilior apparet.

[151] Strategema exitum, quem ejus auctor & director Deus promiserat, [Josue per fugæ simulationem hostes longius ab urbe abducit;] felicem habuit: nam cum rex Haï, ut narratur a ℣. 14, e mœnibus vel specula vidisset illum Israëlitarum manipulum, qui ad vallis medium, Sancto ductore, progressus fuerat; Festinavit mane, & egressus est cum omni exercitu civitatis, direxitque aciem contra desertum, ignorans quod post tergum laterent insidiæ. Josue vero & omnis Israël cesserunt loco, simulantes metum, & fugientes per solitudinis viam. Hanc fugæ simulationem non fuisse mendacium pulcre ostendit a Lapide in ℣. 6. At illi vociferantes pariter, & se mutuo cohortantes, persecuti sunt eos. Cumque recessissent a civitate, & ne unus quidem, armatus vel armis ferendis aptus, ut ex ℣. 24 patet, in urbe Haï & Bethel remansisset, qui non persequeretur Israël (sicut eruperant aperta oppida relinquentes,) dixit Dominus ad Josue &c. Bonfrerius hic existimat, Bethelitas omne suum præsidium ante Israëlitarum adventum misisse ad propugnandam vicinam urbem Haï, illosque simul cum hujus incolis fugientem Israëlem fuisse persecutos. Favent ipsi Septuaginta, Chaldæus paraphrastes, Pagninus & Vatablus, qui legunt oppidum (in numero singulari) incautos hoses apertum reliquisse. Objicit Calmetus versum 25, ubi illo die duodecies mille homines interfecti fuisse dicuntur, omnes urbis Haï. Sed hinc inferri nequit, Bethelitas Haïensibus non fuisse conjunctos: nam dici potest cum eodem Bonfrerio ad ℣. 25, eo loco tantum recenseri, quot ex habitatoribus urbis Haï cæsi fuerint. Hujus certe opinatio plus verisimilitudinis habet, quam Calmeti aliorumque, qui volunt, Bethelitas Hebræorum fugam ex urbe sua, quæ ab Haï non procul aberat, conspexisse, omnesque ut victoriæ & prædæ participes fierent, nullo servato ordine, ex civitate erupisse; verumtamen Haïensibus se non junxisse, sed, cum captam & incensam Haï viderent, ejusque cives, qui Israëlitas persecuti erant, fundi & cædi, inopinata hac rei mutatione consternatos ad sua rediisse. Hæc conjectura priore magis a sacra narratione recedit: nam si Bethelitæ se Haïensibus non junxerint, sed, eorum visa clade, fuga sibi consuluerint; quomodo fugientem Israëlem persecuti sunt, ut dicitur ℣. 17? Si cum aliis dicas, quod illo die, quo capta fuit Haï, urbe sua egressi sint, Haïensibusque se revera junxerint ad Hebræos persequendos; quomodo non inciderunt in insidias inter Bethel & Haï collocatas? Illæ enim tempore, quo fugiebant Israëlitæ, de loco se non moverunt, donec clypeum Dei jussu in altum elevasset Josue. Credibilior itaque est sententia Bonfrerii, cui adhæremus.

[152] Cum igitur Haïenses permixti Bethelitis, qui aliquo tempore ante positas insidias illis opem laturi advenerant, [clypeo in altum levato,] urbe egressi Israëlem fugientem longius insequerentur, Dixit Dominus ad Josue (℣. 18:) Leva clypeum, (alii vertunt lanceam) qui in manu tua est, contra urbem Haï, quoniam tibi tradam eam. Paruit Sanctus; nec, ut ℣. 26 dicitur, elatum in sublime clypeum demisit, donec Haïenses ad unum omnes interfecti essent: Ut intelligamus, inquit Caietanus hic, quod quemadmodum, pugnante Israële contra Amalecitas, erectio manuum Moysis continuata erat ratio vincendi, ita, pugnante Israële contra Haï, perseverantia extensæ manus ac lanceæ Josuæ contra civitatem fuit ratio vincendi. Disposuit autem Deus, intercedentibus hujusmodi signis sensibilibus, victorias istas, ad clarius manifestandum, quod ipse Deus est auctor victoriæ; tensa enim manus Josuæ cum lancea versus Haï, signum erat divinum divinæ pugnæ contra civitatem illam.

[153] [in insidiis positi urbem præsidio vacuam occupant;] Quamquam cum Caietano Masius & Bonfrerius velint, elevationem clypei vel lanceæ tantummodo signum fuisse præsentis auxilii divini & victoriæ ab hostibus referendæ; non video tamen, cur dici nequeat, idem signum ad aliud quoque destinatum fuisse, nempe ad monendos in insidiis positos, ut in urbem apertam & propugnatoribus vacuam irruerent. Ita sentiunt Arias, a Lapide, Tirinus & Calmetus hic, necnon Salianus num. 135 & 138; adduntque, sanctum Ducem super hastam clypeum sustulisse, ut hujus fulgor fieret conspicuus vel insidiatoribus, vel aliis ad id constitutis, qui illos de hoc indicio statim admonerent. Favere etiam videtur ipse textus ℣. 19, ubi, clypeo sublato, insidiæ e latebris mox prodiisse commemorantur: Cumque, inquit, elevasset clypeum ex adverso civitatis, insidiæ quæ latebant, surrexerunt confestim: & pergentes ad civitatem, ceperunt & succenderunt eam, ut Imperatori & reliquo ejus exercitui captæ civitatis signum darent. Vide infra num. 155.

[154] [hostes a tergo & a fronte invasi internecione delentur;] Viri autem civitatis, qui persequebantur Josue, respicientes & videntes, fumum urbis ad cælum usque conscendere, non potuerunt ultra huc illucque diffugere: præsertim cum hi, qui simulaverant fugam, & tendebant ad solitudinem, contra persequentes fortissime restitissent. Vidensque Josue & omnis Israël, quod capta esset civitas, & fumus urbis ascenderet, reversus percussit viros Haï. Tribuitur hic Duci, quod ejus imperio factum est; nam ipse tum clypeum in aëre sublimem tenebat. Siquidem & illi, qui ceperant & succenderant civitatem, egressi ex urbe contra suos, medios hostium ferire cœperunt. Qui urbem Haï propugnatoribus vacuam occuparunt, fuerunt triginta illa insidiatorum millia, de quibus ℣. 3; his enim illud injunxerat Imperator ℣. 4 & seqq. Urbe capta, major eorum pars egressa est ad hostes a tergo aggrediendos, qui Israëlitas fugam simulantes hactenus persecuti erant. Dixi, major eorum pars; nam credibile non est, quod urbem, licet incolæ qui in ea remanserant imbelles vel inermes essent, omni plane præsidio nudatam reliquerint. Sed quid interea temporis illa quinque insidiatorum millia fecerunt, de quibus ℣. 12? Putamus, ab illis vias interclusas fuisse, per quas hostes, a fronte & a tergo invasi, alioquin fuga elabi potuissent. Vide dicta num. 150: Cum ergo ex utraque parte adversarii cæderentur, ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur, regem quoque Haï apprehenderunt viventem, & obtulerunt Josue.

[155] Igitur omnibus interfectis, qui Israëlem ad deserta tendentem fuerant persecuti, [urbs, qui in ea remanserant interfectis, diripitur & incenditur.] & in eodem loco gladio corruentibus, reversi filii Israël percusserunt civitatem, nulli ætati aut sexui parcentes; contra omnes enim mortis sententiam Dominus pronuntiaverat ℣. 2. Erant autem, qui in eodem die conciderant a viro usque ad mulierem, duodecim millia hominum, omnes urbis Haï. De Bethelitis vide num. 151.Josue vero non contraxit manum, quam in sublime porrexerat, tenens clypeum, donec interficerentur omnes habitatores Haï. Jumenta autem & prædam civitatis diviserunt sibi filii Israël, sicut præceperat Dominus Josue. Qui succendit urbem & fecit eam tumulum sempiternum. Incendium ante commissam pugnam excitatum, de quo versus 19, non fuit totius urbis, ne præda omnis exercitui periret; sed alicujus tantum loci, ut viso fumo captam esse urbem intelligerent Israëlitæ, & a simulata fuga desisterent. Tota urbs nunc tantum in cineres redacta est, postquam habitatoribus interfectis, spolia omnia Hebræi collegissent, ut Dominus jusserat ℣. 2. Porro Josue urbis regem, qui vivus in ejus potestatem venerat, suspendit in patibulo usque ad vesperam & solis occasum. Præcepitque Josue (id nempe, quod præscribitur Deut. cap. 21 ℣. 23,) & deposuerunt cadaver ejus de cruce: projeceruntque in ipso introïtu civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in præsentem diem. Rex tamen Haï vivus suspensus non fuit, uti neque rex Jericho, de quo num. 133. Utrumque prius interfectum fuisse, manifestum est ex cap. 10 ℣. 1, 26 & 28.

[156] Haïensibus illatam cladem paucis ita perstringit Josephus: [Josephi narratio.] Jesus autem lustratum exercitum ad Aïnam ducit, & noctu dispositis circa urbem insidiis, diluculo hostem ad certamen prolicit. Illis vero audacter ob proximam victoriam irruentibus, simulata fuga procul eos ab oppido abstrahit, fusum hostem existimantes, & quasi victoria jam parta insolescentes. Postquam autem subito conversis copiis in faciem illis obstitit, & aliis, qui in insidiis latebant, ex composito signum datum est, coorti celeri cursu ad Aïnam feruntur, & aversam ejus portam occupant, plerisque civium (imbellium) e muris suorum, ut tum putabant, victoriam spectantibus: urbemque ingressi sine discrimine cædem ingentem edunt. Interim alia parte Jesus obvios in fugam vertit; qui urbem petentes integram adhuc rati, ubi hanc quoque ab hoste captam ac cum uxoribus ac liberis incensam animadverterunt, per agros dispalati, cum sibi invicem præsidio non possent esse, & neque in urbem redire neque huc illucque diffugere, alii aliis in locis sunt oppressi. Post hanc Aïnitarum cladem magna multitudo puerorum & mulierum atque mancipiorum capta est, & supellex sine numero: pecudum item greges non modici, & insuper signata pecunia multa; erat enim ea regio prædives. Atque hæc omnia Jesus inter milites partitus est in eis castris, quæ habuit ad Galgala. Minutiis neglectis, in eo potissimum arguo Josephum, quod Israëlitas ingentem feminarum, puerorum & mancipiorum multitudinem captivam abduxisse scribat, contradicens versui 25, asserenti omnes urbis incolas a viro ad mulierem fuisse occisos. Forte Sancti famæ consulere voluit, ne nimium crudelis apud gentes audiret: sed satis consuluisset, si dixisset, Deum ipsum civium internecionem præcepisse, justasque, cum insigniter se in lege peritum fateatur, hujus præcepti causas addidisset. Verum oraculum divinum de Haïensibus cum sua urbe delendis tacitus præteriit; nec quidquam etiam meminit de Dei sermone, quo Sancto elevatio clypei mandata fuit; ad quam actionem Deus populo suo victoriam de Haïensibus largitus est, sicut olim de Amalecitis ad extensionem manuum Moysis.

§ XVI. In montibus Garizim & Hebal populum inter ac Deum fœdus solenni ritu Josue instaurat: Chananæorum adversus eum conspiratio.

[Occupat urbem Bethel & regionem, in qua siti montes Garizim & Hebal:] Quoniam ab Haï non procul aberat urbs Bethel, & in hac, uti capitis 8 versus 17 testatur, nullus miles præsidiarius remanserat, omnibus ad suppetias Haïensibus ferendas missis; neutiquam verisimile est Imperatorem vigilantissimum neglexisse tam opportunam urbis hujus subigendæ occasionem. Capitis 12 versus 16, ubi inter debellatos a fortissimo Duce nostro reges rex Bethel quoque nominatur, nullum dubio locum relinquit, quin civitas illa ab Israëlitis occupata fuerit. Quonam autem tempore id potius factum esse dicere possumus, nisi paulo post deletam atque exustam Haï, a qua teste Adrichomio una tantum leuca distabat. Scriptura de ejus occupatione forte ideo non meminit, quod facili negotio sine pugna, utpote quæ propugnatoribus destituta erat, in potestatem Hebræorum venerit. Ad Judicum caput 1, ubi a ℣. 22 Bethel post mortem Josue obsessa & capta legitur, dicendum, vel geminam fuisse Bethel cum Adrichomio, vel, si unica fuerit, eam ab hostibus recuperatam fuisse aut vi, aut potius fraude Benjaminitarumque imprudentia, quibus in divisione terræ promissæ obtigerat. His victoriis de rege Jericho, Haï, & Bethel potitus nihil antiquius habuit sanctus Princeps, quam primo quoque tempore exsequi in montibus Hebal & Garizim ea, quæ dudum a Moyse habuerat in mandatis. Ut vero secure id præstare posset, proculdubio prius terram, in qua isti montes siti sunt, atque omnem regionem, quæ hos inter & Haï media interjacet, in Hebræorum potestatem, nemine victoriam morante, redegit. Mappa topographica terræ promissionis, quam Adrichomius Operi suo præfixit, dictos montes collocat prope Sichem novem circiter horarum itinere ab Haï. Quod ab urbe Sichem, quæ postea tribui Ephraïm obtigit, non procul abfuerint, docet etiam S. Hieronymus in Epitaphio sanctæ Paulæ; & satis ex ipsa Scriptura Judicum cap. 9 ℣. 7 ostendi potest contra Eusebium in Locis Hebraïcis ab eodem S. Hieronymo Latine redditis, & Salianum num. 140.

[158] [ad hos populum ducit, ædificatoque altari & sacrificiis Deo oblatis,] Quid in utroque illo monte actum fuerit, describitur cap. 8 a ℣. 30, ubi compendiosa narratione traditur exsecutio eorum, quæ Deut. cap. XI ℣. 29 & cap. 27 præscripta erant. Ex his locis inter se collatis hanc totius rei peractæ descriptionem concinnamus, Scripturæ, ut existimamus, conformem. Josue memor mandati, quod acceperat populus a Moyse, de altari, lapidibusque cum inscriptione Deuteronomii in Hebal erigendis, & de divinæ legis acceptatione solenniter confirmanda in eodem monte Hebal & Garizim, cum proclamatione coram populo, benedictionum illam observantibus & maledictionum eamdem transgredientibus; simulque advertens populum bene affectum esse erga Deum, quod tot tantaque in ejus gratiam prodigia ad Jordanem, in Jericho, & Haï nuperrime operatus esset; hoc, inquam, advertens S. Imperator, dictum præceptum quam mox implendum curavit. Omnem itaque convocavit multitudinem tam Hebræorum quam advenarum (Josue cap. 8 ℣. 33;) puta Hierichuntinorum, qui cum Rahab in domo ejus salvati fuerant, aliorumque proselytorum, qui ad Judaïsmum conversi inter Israëlitas morabantur; omnes, inquam, viros ac mulieres, imo & parvulos (ibidem ℣. 35) advocavit Josue de Galgalis ad montes Hebal & Garizim. Ac primo quidem, quod Deut. cap. 27 ℣. 5, 6 & 7 præceptum erat, mandat exsecutioni, de qua hic ℣. 30 & 31: Tunc ædificavit Josue altare Domino Deo Israël in monte Hebal: sicut præceperat Moyses famulus Domini filiis Israël, & scriptum est in volumine legis Moysi: altare vero de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit: & obtulit (per sacerdotes) super eo holocausta Domino, immolavitque pacificas victimas.

[159] Dein impletum est quod memoratum Deuteronomii caput ℣. 4 injungit: [12 probabilius lapides erigit, quibus Deuteronomium inscribit;] Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, & levigabis eos calce. Et ℣. 8: Et scribes super lapides omnia verba legis hujus clare & dilucide. De quo hic ℣. 32: Et scripsit (Josue) super lapides Deuteronomium legis Moysi, quod ille digesserat coram filiis Israël. Lapides hos distinctos fuisse ab iis, ex quibus exstructum fuit altare, contra Josephum communis interpretum est sententia. Quid Sanctus super eos exaraverit, magis controvertitur. Masius solas benedictiones & maledictiones, de quibus infra, illis inscriptas fuisse putat: Caietanus tantum decem præcepta decalogi Deut. cap. 5 repetita: Liranus ea solum præcepta, quæ ibidem cap. 6 explicantur de unitate Dei, deque eo amando super omnia: Abulensis & Serarius hic, a Lapide, Bonfrerius & Tirinus in Deut. cap. 27 ℣. 2 totum librum quintum Pentateuchi. His malo adhærere quam illis: nam per Deuteronomium, & per omnia verba legis hujus potius intelligendus videtur ipse liber Deuteronomii seu Legis secundo latæ, quam valde exigua ejus pars. Nec me deterret hujus libri prolixitas: nam dici potest Sanctum aliorum opera in scribendo usum fuisse, lapides fuisse ingentes, numero duodecim; atque hoc satis probabiliter Masius, Serarius aliique hic conjiciunt ex eo, quod Moyses hujus cæremoniæ præmonstrator totidem lapides pro numero tribuum Israël in titulos erexerit ad radices montis Sinaï, quando legem scriptam populo erat recitaturus Exodi cap. 24 ℣. 4.

[160] His peractis, Dux noster duodecim tribus in duas divisit partes, [dein sex tribubus in Hebal & totidem in Garizim stantibus benedicit:] & sex earum in Hebal manere, reliquas vero ad vicinum montem Garizim se conferre jussit secundum illud Deut. 27 ℣. XI & seqq.: Præcepitque Moyses populo in die illo, dicens: Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso: Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, id est, tribus Ephraïm & Manasse, & Benjamin. Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad, & Aser, & Zabulon, Dan, & Nephthali. His subjungo, quæ hic ℣. 33 Sancti imperio Israëlitæ exsecuti fuisse leguntur: Omnis autem populus, & majores natu, ducesque, ac judices stabant ex utraque parte arcæ, in conspectu sacerdotum, qui portabant arcam fœderis Domini, ut advena ita & indigena. Media pars eorum juxta montem Garizim, & media juxta montem Hebal, sicut præceperat Moyses famulus Domini. Ex utroque loco colligitur, universum Israëlem a sancto totius rei Directore hoc pulcro ordine fuisse dispositum. In valle ipsa inter duos montes, Garizim scilicet & Hebal, stabant sacerdotes illi, qui arcam fœderis gestabant. His proxime aderant alii sacerdotes ac Levitæ omnes. Circum hos stabant majores natu duces, ac judices populi; dein reliqua multitudo, ita scilicet ut sex tribus designatæ starent versus Garizim, sex aliæ versus Hebal, facie ad arcam conversa, & ab illa remotioribus altiora montium loca occupantibus. Advenæ seu proselyti, ut putat Torniellus ad annum 2584 num. 17, inter auctores suæ conversionis hinc inde existebant. His ita ordinatis, secuta est benedictionum ac maledictionum cæremonia: Et primum quidem Josue vel per sacerdotes, vel per se tamquam propheta benedixit populo Israël ℣. 33, ea probabiliter benedictione, ut existimat Torniellus laudatus, quam Dominus Aaroni & filiis ejus per Moysen præscripserat Numer. cap. 6 in fine: Sic benedicetis filiis Israël, & dicetis eis: Benedicat tibi Dominus, & custodiat te: ostendat Dominus faciem suam tibi, & misereatur tui: convertat Dominus vultum suum ad te, & det tibi pacem.

[161] [benedictionibus & maledictionibus proclamatis,] Post hæc (℣. 34) legit, id est, legi jussit a Levitis, omnia verba benedictionis & maledictionis, de quibus Deut. capite 27 a ℣. 14: Et pronuntiabunt Levitæ ad omnes viros Israël excelsa voce: Maledictus homo, qui facit sculptile & conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito. Et respondebit omnis populus & dicet: Amen. Maledictus qui non honorat patrem suum & matrem, & dicet omnis populus: Amen. Præter has duas aliæ decem maledictiones ibidem leguntur. Levitæ itaque ad signum, a sancto totius cæremoniæ Moderatore datum, Instar fecialium (verba sunt Tirini in hunc locum) ad innovandum firmandumque fœdus Deum inter & Israëlitas, primo versus montem Garizim conversi voce excelsa intonabant conceptis verbis benedictiones seorsim singulas: ad quas responsabant Amen, seu FIAT, omnes ii, qui ad montem Garizim stabant. Deinde conversi ad Hebal, simili modo pronuntiabant singulas maledictiones seu exsecrationes, quibus responsabant, qui erant in & circum Hebal. Et quidem maledictiones sigillatim hic exprimuntur numero duodecim, forsan primariæ & præcipuæ, sed benedictiones nusquam disertis verbis expressas habes: facile tamen ex maledictionibus colligere est, quales illæ benedictiones fuerint, nempe quæ contrariis virtutum actionibus bona & præmia decernerent. Alios modos, quibus illa benedictionum & maledictionum proclamatio fieri potuit & forte facta fuit, invenies apud alios interpretes.

[162] [Deuteronium prælegit; atque ita fœdus,] Faustis precationibus imprecationibusque finitis, & ab omni Israële, Amen acclamante, approbatis, tota lex seu Deuteronomium, uti lapidibus inscriptum, ita & omni populo prælectum fuit; nam circa legem versabatur fœdus illud, quod erat hic cum Deo instaurandum. Id indicare videtur versus 34: Post hæc legit omnia verba benedictionis & maledictionis, & cuncta quæ scripta erant in legis volumine. Multi verba hæc: Et cuncta &c. restringunt ad maledictiones & benedictiones, vel ad earumdem explicationem, quæ datur Deut. cap. 28: sed contra eorum sensum obvium, qui exigit, ut dicamus particulam & hic suo munere fungi, quod est res distinctas conjungere, benedictionum vero & maledictionum explicationem non esse cuncta, quæ scripta erant in legis volumine. Præterea cum leges & præcepta Deuteronomio comprehensa, quæ adeo omnibus inculcata voluit Deus & legislator, post hujus mortem integre & solemniter Israëlitis nondum proposita essent, supremo eorum Principi incumbebat efficere, ut quamprimum id fieret. Quonam autem tempore commodius ac opportunius fieri potuit, quam nunc? Populo igitur probabilius jam prælecta sunt cuncta de verbo ad verbum, quæ scripta erant in legis volumine. Nihil ex his, (℣. 35) quæ Moyses jusserat in toto Deuteronomio, Sanctus reliquit intactum, sed universa replicavit, coram omni multitudine Israël, mulieribus ac parvulis & advenis, qui inter eos morabantur.

[163] Atque ita ad amussim, pii Principis cura, denuo instaurata, [de quo Deut. cap. 27, populum inter ac Deum instaurat.] stabilita, confirmataque fuit ab universa multitudine Moysaïcæ legis acceptatio; quæ insuper in monte Hebal ad totius populi commodum dilucide patenterque in lapidibus descripta fuit. His expletis, Josue cum omni populo rediit ad castra in Galgalis, ut patet ex cap. 9 ℣. 6, & cap. 10 ℣. 6 & 43. Quo tempore hæc omnia facta fuerint satis innuit contextus narrationis sacræ, quæ postquam cap. 8 ℣. 29 retulisset supplicium regis Haï, mox subdit ℣. 30: Tunc ædificavit Josue altare Domino Deo Israël in monte Hebal; scilicet statim post deletam civitatem Haï, quæ oppugnari cœpta est sub initium mensis secundi, ut dictum est num. 139 & colligi potest ex num. 127. Josephus Sanctum suos ad illos montes duxisse narrat, postquam jam tota Chananæa subacta, & sacrum tabernaculum in Siluntem translatum esset, sed ab omnibus fere deseritur.

[164] Interea temporis Hierichuntis & Haï excidium, incolarumque omnium cædem per totam Chananæam nuntius rumor detulerat: [Chananæorum contra Josue conspiratio.] Quibus auditis, cuncti reges trans Jordanem, qui versabantur in montanis & campestribus, in maritimis ac littore magni maris, hi quoque qui habitabant juxta Libanum, Hethæus, & Amorrhæus, Chananæus, Pherezæus, & Hevæus, & Jebusæus congregati sunt pariter bellique societatem inierunt, ut pugnarent contra Josue & Israël uno animo eademque sententia cap. 9 ℣. 1 & 2. Verum conspirationis hujus exsecutionem secundo tantum anno principatus Josue ad aquas Merom susceptam esse existimat Salianus num. 145: neque improbabilis est ejus opinio; nam caput XI narrans multos populos ad istas aquas confluxisse, ut pugnarent contra Israël, de eisdem agere videtur, quorum hic fit mentio. Reliquo autem anni primi tempore initum est cum Gabaonitis fœdus, pugnatum contra Adonisedec & quatuor alios reges, qui Gabaonem obsidione cinxerant, bellumque in Chananæa australi gestum est. De fœdere cum Gabaonitis paragrapho sequente agere incipiemus.

§ XVII. Gabaonitarum fraus: Josue cum eis fœdus init, quod juramento confirmat: probatur variis argumentis, Sanctum nec temere illis credidisse, nec peccasse, quod Dominum prævie non consuluerit.

[Gabaonitæ rebus suis metuentes fraudulenter agunt cum Josue:] Gabaonitæ, qui, quod Israëli viciniores essent, merito sibi magis timebant, rebus suis quoquo modo consulere statuerunt. Cum enim se armis quidquam effecturos desperarent, ut ipsi postea fassi sunt cap. 9 ℣ 24, ad fraudem animos intenderunt, legatosque fœderis cum Israëlitis sanciendi causa miserunt, qui de terra longinqua se venire falso dicerent, & ad hoc mendacium confirmandum cibaria, vestes, ceteraque accommodarent. Res ita narratur cap. 9 a ℣. 3: At hi, qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta quæ fecerat Josue Jericho & Haï: & callide cogitantes tulerunt sibi cibaria, saccos veteres asinis imponentes, & utres vinarios scissos atque consutos, calceamentaque perantiqua, quæ ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti veteribus vestimentis: panes quoque, quos portabant ob viaticum, duri erant & in frusta comminuti: perrexeruntque ad Josue, qui tunc morabatur in castris Galgalæ, & dixerunt ei, atque simul omni Israëli: De terra longinqua venimus, pacem vobiscum facere cupientes. Responderuntque viri Israël ad eos atque dixerunt: Ne forte in terra, quæ nobis sorte debetur, habitetis, & non possimus fœdus inire vobiscum. At illi ad Josue, Servi, inquiunt, tui sumus. Quibus Josue ait: Quinam estis vos, & unde venistis? Responderunt: De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui. Audivimus enim famam potentiæ ejus, cuncta quæ fecit in Ægypto, & duobus regibus Amorrhæorum, qui fuerunt trans Jordanem, Sehon regi Hesebon, & Og regi Basan, qui erat in Astaroth: dixeruntque nobis seniores & omnes habitatores terræ nostræ: Tollite in manibus cibaria ob longissimam viam, & occurrite eis, & dicite: Servi vestri sumus; fœdus inite nobiscum. En panes quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos; calidos sumpsimus, nunc sicci facti sunt, & vetustate nimia comminuti. Utres vini novos implevimus, nunc rupti sunt & soluti. Vestes & calceamenta quibus induimur, & quæ habemus in pedibus, ob longitudinem longioris viæ trita sunt, & pene consumpta.

[166] [pacem juratam impetrant: sincerus Princeps] Susceperunt igitur Israëlitæ, Gabaonitarum dictis fidem habentes, de cibariis eorum, & os Domini non interrogaverunt. Fecitque Josue cum eis pacem, & inito fœdere pollicitus est quod non occiderentur: principes quoque multitudinis juraverunt eis. Ex Deuter. cap. 20 a ℣. 10 patet, Israëlitis vetitum non fuisse, amicitiam pacisci ac vitæ securitatem cum populis, qui Chananæi non erant. Fœdera quæ Exodi cap. 23 ℣. 32, cap. 34 a ℣. 12, & alibi Hebræis interdicuntur, ad alios se non extendunt, quam ad habitatores terræ Chanaan, quam Dominus populo suo possidendam tradiderat. Unde manifestum est, S. Principem neque imprudenter neque contra præceptum divinum fecisse, quando cum Gabaonitis, terræ promissæ incolis, fœdus percussit & juramento confirmavit, modo prudenter crediderit illos extra Chananitidis fines habitare, neque ullo ex capite debuerit prævie oraculum Domini consulere. An ex verbis sacris mox datis recte deducatur, quod Sanctus omittendo oraculi consultationem peccarit, adeoque ad eam obligatus fuerit, a numero 168 examinare incipiemus. Pactionem fœderis cum Gabaonitis fides præcessit, qua Josue credidit eos non esse Chananææ, sed procul dissitarum regionum incolas. An hæc levis & imprudens fuerit, primo loco discutiamus. Recentiorum fere omnium, qui de hac quæstione judicium suum tulerunt, consentiens opinio est; quod Josue a prudentiæ regula recesserit nimia sua facilitate, qua Gabaonitarum, incognitorum sibi hominum, dictis fidem habuit: sed rationes non adferunt, quibus id satis evincant. Fatetur quidem etiam S. Ambrosius lib. 3 de Officiis cap. 10, quod Sanctus cito & facile crediderit; sed in eo non modo nihil reprehensione dignum, verum etiam materiem invenit sincerum Principem laudandi. S. Doctoris verba accipe: Gabaonitæ metuentes validam manum, venerunt cum versutia … & cœperunt ab Jesu Nave poscere, ut secum firmaret societatem. Et quia adhuc erat ignarus locorum atque incolarum inscius, non cognovit fraudes eorum, neque Deum interrogavit; sed cito credidit. Adeo sancta erat illis temporibus fides eorum, ut fallere aliquos posse non crederetur. Quis hoc reprehendat in sanctis, qui ceteros de suo affectu æstimant; & quia ipsis amica est veritas, mentiri neminem putant, fallere quid sit ignorant, libenter credunt quod ipsi sunt, nec possunt suspectum habere quod non sunt? Hinc Salomon ait: “Innocens credit omni verbo”. Non vituperanda facilitas, sed laudanda bonitas. Hoc est innocentem esse, ignorare quod noceat: & si circumscribitur ab aliquo, de omnibus tamen bene judicat, qui fidem esse in omnibus arbitratur. Hac igitur mentis suæ devotione inclinatus ut crederet, testamentum disposuit, pacem dedit, confirmavit societatem.

[167] Cum ecclesiæ Doctore agnoscimus in sancto nostro Principe & laudamus virtutes illas, [nec illis imprudenter credidisse, neque nobis] ex quibus profluxisse dicit, quod Gabaonitas potius sinceros ac veraces crediderit, quam fraudulentos ac mendaces, sinceritatem scilicet, veracitatem, mentemque a sinistris suspicionibus concipiendis alienam; dicimusque, dictas virtutes in Josue pulcro nexu conjunctas fuisse cum prudentia, in exercitus duce requisita; & ad hujus leges semper & ubique sua illum consilia actionesque exegisse, atque hunc etiam fidei assensum, impostoribus Gabaonitis præstitum. Et vero quid, obsecro, in eo imprudentiæ, quod legatos nomine totius populi missos, qui hactenus Israëlitas dolo circumvenisse deprehensus non erat, de mendaciis suspectos non habuerit? An ergo suspicari debuit Gabaonitas tam incautos fuisse, quam revera fuerunt, tam incautos, inquam, tamque insipientes, ut fraudibus uterentur post paucos dies manifestandis, ob quas merito timere poterant, ne contra se tamquam impostores ingens exardesceret Israëlitarum indignatio, ipsique morte crudeliori afficerentur, quam reliqui Chananææ populi? Nonne vestes attritæ, panes indurati, aliaque adjuncta, quæ in sacra narratione leguntur, nonne usus fraudis mox detegendæ, a quo majora mala quam ab ejus omissione timere sibi poterat, prudenter credibile faciebant, gentem istam extra Chananæam suas habere sedes? Verum, inquies, legatos miserat dolo instructos, ut Josue deceptus pacem secum iniret eamque juramento firmaret; adeoque pro rei gravitate diligentius examinare debebat, num fraus subesset. Ad hoc respondebo infra num. 171 & seq., ubi sufficienter probabo, eum nihil præcipitanter egisse, neque minorem, quam debuit, diligentiam adhibuisse.

[168] [peccasse videtur, quod Dominum non consuluerit:] Sed an temeritatis aut imprudentiæ culpam aliunde non contraxit; quod scilicet inconsulto Dei oraculo fœdus inierit cum Gabaonitis? Contra Sanctum ita argui potest: Licet prudenter crediderit, Gabaonitas esse exteros; tamen de eo non erat certus, adeoque oraculi divini consultatione certum se reddere debebat, quemadmodum Dominus ei præceperat Numer. cap. 27 ℣. 21. Ex auctoribus, qui ad manum fuere, nullum offendi, qui Sanctum hic excuset. Omnes passim asserunt, eum imprudenter & contra præceptum divinum pacem cum Gabaonitis iniisse; contenduntque Scripturam ℣. 14, Susceperunt igitur de cibariis eorum, & os Domini non consuluerunt, tam supremum quam reliquos populi principes reprehendere, quod prius Dominum non consuluerint per sacerdotem Rationali, in quo erat Urim & Thummim, indutum. Nihilominus Sancti causam non possum non defendendam suscipere; quia versus 14 benignam interpretationem, quam num. 175 dabimus, non admittit modo; verum etiam varii loci sacri, quos sequente paragrapho adferemus, eamdem omnino exigunt: imo, quod summopere miror, interpretes passim omnes, uti ad versum 14 S. Principi adversantur, ita alibi eum vel excusant, vel saltem talia nobis argumenta subministrant, ex quibus legitime sequi videtur, oraculum divinum ante fœderis pactionem a Josue consuli non debuisse, quamvis incerto, an Gabaonitæ Chananitidis incolæ essent, necne; adeoque eum non peccasse omittendo oraculi consultationem, ad quam non tenebatur. Verebitur haud dubie lector, ne hic temere plus dixerim, quam probare possim. At, obsecro, judicium tantisper suspendat, donec hunc & sequentem paragraphum attente perlegerit.

[169] [ex doctrina multorum, qui Sanctum accusant,] Exordium ducam a duabus legibus divinis, & sensu, quo illas interpretes intelligunt. Prima fertur Exodi cap. 23 a ℣. 32: Non inibis cum eis (Chananæis) fœdus, nec cum diis eorum. Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum: quod tibi certe erit in scandalum. Cap. 34 ℣. 15: Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum, ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, & adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis. Deuter. cap. 7 ℣. 2: Percuties eas gentes usque ad internecionem. Non inibis cum eis fœdus, nec misereberis earum &c. Eadem lex Deuter. cap. 20 ℣. 16 & alibi repetitur. Hæc se non extendit ad omnes omnino terræ Chananææ habitatores, alioquin peccasset Josue non modo dum fœdus cum Gabaonitis iniit; verum etiam, quod nemo asserit, dum initum servavit, & Rahab ejusque familiæ vitam concessit. Ad solos Chananæos lex ista spectat in falsorum deorum cultu pertinaces, adeo ut Hebræis non prohibeatur pactio fœderis cum illa gente, si, abjurata idololatria, se eis submittat. Ita passim omnes. Lex altera est, quam Dominus tulit Deuter. cap. 20 a ℣. 10: Siquando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem. Si receperit & aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, salvabitur, & serviet tibi sub tributo &c. Hic interpretes duas dividuntur in partes. Multis videntur verba legis hujus de solis exteris nationibus agere, de Chananæis vero nihil decernere: at contra alii non pauci putant hoc loco Israëlitis præcipi, ut parcant quibuscumque gentibus, etiam Chananæis, modo pacem petant, vel eamdem sub certis conditionibus oblatam acceptent. Conditiones, quæ a Chananæis exigebantur, secundum omnes erant hæ: primo, ut suas urbes, agros, & ditiones cederent Hebræis; his enim a Deo datæ erant. Secundo, ut, relictis idolis suis, fidem cultumque veri Dei susciperent, atque in unam cum Israëlitis Ecclesiam ac rempublicam transirent. Causa enim, cur Deus Chananæos jusserat occidi, erat, quod ipsi deos alienos adorarent, periculumque esset, ne Hebræos ad sua idola & scelera pertraherent. Illo autem periculo cessante, pax & vita sub dictis conditionibus ex præcepto divino concedi debebat.

[170] Ex hac plurimorum interpretum doctrina, in fine numeri præcedentis allata, [probatur, eum sine culpa oraculi consultationem omisisse,] ad Sancti defensionem hoc argumentum deduco. Ex præcepto Domini Deut. cap. 20 ℣. 10 & seq. parcendum erat omnibus gentibus, sive Chananææ, sive aliarum regionum essent incolæ, modo propositas pacis conditiones acceptarent: at Gabaonitæ eas acceptarunt, & tales quidem, quibus admissis, ne Chananæi quidem a fœdere rejici poterant: ergo ex præcepto Domini eis parcere debebat Josue. Minor negari non potest: nam nisi id fecissent Gabaonitæ, suasque terras Hebræis cedere & idolorum cultum deserere noluissent, peccasset S. Princeps, detecta fraude fœdus & juramentum servando: nulla enim promissio etiam jurata, si sit de re a Deo prohibita, valide aut licite fieri vel impleri potest. Jam infero: Ergo Josue fœdus cum Gabaonitis percussurus non tenebatur prius Dominum consulere. Quod sic probo. Facturus id, quod scit divino oraculo præceptum esse, non tenetur prius Deum denuo consulere, an id liceat: atqui, ut fatentur dicti auctores, qui Sanctum peccati reum faciunt, præceptum erat a Moyse ex ipso ore Domini, ut parceretur quibuscumque gentibus etiam Chananæis, si pacem ejusque leges non respuerent; & hoc præceptum esse non ignorabat sanctus Imperator, repletus Spiritu sapientiæ Deut. cap. 34 ℣. 9, adeoque legum divinarum scientissimus: ergo non tenebatur rursus Deum consulere, an licite pacisceretur cum Gabaonitis.

[171] Cum eorumdem interpretum doctrina etiam non satis cohærere mihi videtur ea ipsorum sententia, [neque etiam temere Gabaonitis credidisse,] quæ asserit Sanctum temere & præcipitanter egisse, quod cum Gabaonitis fœdus inierit, incertus de eorum patria. Debuerat, inquiunt, melius examinare, num fraus subesset &c. Sed unde probant, eum in examinando minus diligentem fuisse, quam debebat? Si Gabaonitæ pacis conditiones obtulerint, sub quibus, ut ipsi aiunt, vita jussu Dei concedenda erat omnibus gentibus, etiam terræ promissæ habitatoribus, quid tam multum tamque diu deliberandum erat? Cur non potuit cum illo populo prius pacisci, & in aliud tempus differre ulteriorem inquisitionem de ejus patria? Quid si pauci aliqui Chananæi, se Ægyptios fingentes, ad Imperatorem nostrum accessissent, petiissentque proselytorum numero adscribi, an temere & præcipitanter egisset, si eos prius admisisset quam operose indagasset, cujates essent? Atqui Gabaonitæ cupiebant fieri proselyti, cum se suaque omnia ei subjicerent, & ad Hebræorum fidem amplectendam paratos se offerrent: ergo &c.

[172] [si, ut præsumi debet, certa cautione uti statuerit:] At, inquies, numerosus erat Gabaonitarum populus & scelestus, adeoque licet idololatriæ renuntiarent, quia tamen id metu mortis faciebant, metuere debebat Israëlitarum Princeps, ne in pristinam relaberentur impietatem, unde majus periculum erat perversionis fidelium Hebræorum. Verum nec inde sequitur, ut sanctio fœderis cum illa gente differenda fuerit, donec certo de patria constitisset: nam dici potest prudentem Imperatorem ita apud se statuisse: Si Gabaonitæ, quos exteros credo, deprehendantur suas in terra promissa sedes habere, illorum ego mentem & constantiam probabo, eis dabo magistros, a quibus Hebræa sacra doceantur, constituam nonnullos, qui omnes eorum actiones observent, & ad me referant, num quis ad idola revertatur; quod ubi deprehendero, secundum legem Deut. cap. 7 ℣. 2 eos morte puniam. Si, ut præsumi debet, decreverit Vir sanctus hanc cautelam adhibere post fraudem detectam, in paciscendo nulla ex parte imprudens fuisse videtur. Edic, amabo, ubi jam innotuit Gabaonitas Chananæos esse, an periculum perversionis minus erat? Ista certe notitia illud minuere non poterat: atqui tamen secundum omnes licite & sine imprudentiæ culpa datam fidem juramentumque præstitit: ergo etiam sine ulla culpa fidem dedit eamque juramento confirmavit. Quemadmodum a Lapide hic ad ℣. 19 in fine asserit, Sanctum sine dubio, fraude comperta, ea cautione usum fuisse, de qua statim meminimus: sic nos pariter dicimus eum sine dubio, antequam pacisceretur, statuisse eadem cautione uti, si forte dolus subesse postea deprehenderetur.

[173] [eadem in altorum principiis] Nunc ad alios interpretes transeamus, qui cum prioribus concedunt quidem, fœdera per legem primam, quam dedi initio numeri 169, populo Hebræo interdicta, pertinere dumtaxat ad Chananæos in idololatria obstinatos; at negant certum esse, an Deus per legem alteram Deut. cap. 20 ℣. 10 & seq. jubeat eisdem pacem & vitam concedi, licet eam petant, suarum terrarum possessioni & idolorum cultui renuntiare parati. Hæc lex videtur illis de solis exteris agere nationibus, de Chananæis vero nihil statuere. Docent insuper cum aliis in caput 9 libri Josue, quod Sanctus fidem Gabaonitis datam juratamque licite præstiterit, imo aliqui, quod eam ex justitia & religione præstare debuerit. Nunc quæro ego ex illis, cur etiam a sancto Principe fides licite data & jurata non fuerit? In suis principiis respondere debent, quia Gabaonitæ, qui se exteros dicebant, poterant esse Chananæi; quoniam autem Deus de pace cum Chananæis ineunda voluntatem suam non declararat, obligabatur Josue de hac certum se reddere oraculi consultatione. Sed in ipsos hæc ita retorqueo & infero: ergo etiam illicite ictum fœdus & juramentum servavit; quia, ubi, comperto dolo, Gabaonitas jam noverat revera esse Chananæos, non minus ac antea se certum reddere tenebatur de divina voluntate. Dici nequit Imperatorem pacem fecisse, Deo inconsulto, sed, comperta fraude, ejus voluntatem per sacerdotem explorasse, antequam fidem datam præstare decerneret: nam contrarium colligitur ex ℣. 18: Et non percusserunt eos Israëlitæ, eo quod jurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israël. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes. An murmurasset militum vulgus, cum a cædibus inhiberetur, contra duces suos, si Deus consultus præcepisset Gabaonitis parcendum esse? An principes ad sedandos murmurantium animos statim non indicassent Dominum locutum fuisse & ita jussisse fieri? Nulla responsio eos efficacius placare poterat. Hanc tamen non dederunt: alia non usi sunt quam hac ℣. 19: Juravimus illis in nomine Domini Dei Israël, & idcirco non possumus eos contingere. Sed hoc faciemus eis &c. Quid multa? Satis apparet effugium istud, quod paucis placet, ideo a nonnullis excogitatum esse, ut objecta difficultate facilius se extricarent. Itaque si Sanctus oraculum Domini non consuluit, dum pactum implevit, de divina voluntate tunc non magis certus fuit, quam dum pactum iniit; adeoque si hoc iniens peccavit, quia prius voluntatem Dei non exploravit, peccavit etiam idem implens ob eamdem rationem.

[174] Sed inquies cum Suarez libro 2 de Juramento cap. 18 num. 12, [admitti debent, maxime] non ita dubitasse sanctum Principem & reliquos, dum inconsulto oraculo jurata promissa præstiterunt, quin definite judicarent, factum illud non fuisse contra legem recte intellectam; & supra positam interpretationem legis (apud Suarez ibid. num. 8 & 9, apud nos supra num. 169) esse adeo consentaneam intentioni Dei, & verbis legis, ac rationi, ut sine ullo dubio practico (quidquid sit de speculativo) judicaverint observantiam juramenti fuisse licitam, & consequenter necessariam. Verum si sine oraculi consultatione se practice, ut loquuntur theologi, certos reddere potuerint, quod licite juratum fœdus implerent, cur etiam sine illa non potuerunt ita certi esse, quod licite illud inirent? Qui cum Suarez primum asserunt, favere deberent sancto Principi & secundum etiam admittere, & consequenter omnia, quæ pro Sancto num. 171 & 172 diximus. Nam cum ex illo, Os Domini non interrogaverunt, legitime, ut mox dicetur, non sequatur: Ergo aliunde de actionis suæ honestate certi non fuerunt; non recte hoc solo textu nixa concludit pars adversa, quod pacem fecerint incerti, an bene agerent. Hæc contra interpretes, quorum doctrinam num. 173 proposui, retorsisse hactenus sufficiat. Paragrapho sequente eos fortioribus argumentis stringam, ex Scriptura sacra probaturus, Deum voluisse ut Gabaonitis parceretur, Sanctumque de hac illius voluntate tantam habuisse certitudinem, ut ad oraculi consultationem obligatus non fuerit, adeoque ejus omissione non peccarit.

[175] Verum quid ergo Scriptura significare vult per illud: [quia versus 14 benigniorem interpretationem non respuit.] Os Domini &c.? Respondeo nihil aliud velle, quam causam adferre, cur Josue & alii duces decepti fuerint. Si oraculum divinum consultum fuisset, intellexissent ex eo, an Gabaonitæ Chananæi essent, necne. Hinc tamen ne inferas, quod saltem peccarint, quia nescientiam illam non sustulerunt, antequam fœdus cum illis percuterent; nam si certi fuerint se omni cum natione licite pacisci sub talibus conditionibus, quas Gabaonitæ offerebant, non tenebantur differre pactionem fœderis; donec scirent, an in hac potius quam in illa regione habitarent, uti num. 172 ostendere conatus sum: atqui de illo certi fuerunt; nam imprimis non dubitarunt, quin liceret ad fœdus & amicitiam admittere extra terram promissam habitantes; id enim secundum omnes jusserat Deus Deuter. cap. 20 a ℣. 10: sed neque etiam dubitarunt, quin liceret pacisci cum terræ promissæ incolis: id imprimis negare non possunt auctores, quos convenimus num. 170; contra reliquos autem id solide, ut speramus, infra num. 178 & seqq. probabimus: itaque licet ignorarent, an Gabaonitæ intra vel extra terminos terræ, a Domino Israëlitis concessæ, habitarent, non peccarunt, quod inconsulto oraculo fœdus cum illis iniverint, saltem si prævie statuerint in eorum patriam opportuno tempore inquirere easque adhibere cautiones, de quibus num. 172. In hac hypothesi ignorantia ad breve tempus de populi istius habitatione non poterat esse causa ullius mali vel incommodi. Ignorantia autem, quæ comitatur opus, & ex cujus comitatu nil mali nasci potest, numquam sub culpa aliqua tolli debet, licet possit. Porro benignam quam dedi interpretationem ego ipse non inveni, suggessit mihi eam S. Augustinus, dum quæst. 13 super librum Josue ita loquitur: Nec succensuit Dominus jurantibus aut parcentibus, quamvis eum non interrogassent, quinam illi essent, & ideo eos illi (Gabaonitæ) fallere valuissent; & quæst. 14: Sic ergo posset (Deus,) quamvis non consultus, de ipsis Gabaonitis admonere, qui essent, cum se longinquos esse mentirentur, nisi ei placuisset illa juratio, quæ subjectis parcere cogitet. Si juramentum, quo pax firmata est, Deo placuit; ergo Josue & alios principes Scriptura de aliqua culpa non reprehendit, sed tantum significat, quod Gabaonitæ ideo eos fallere valuissent, ut ait sanctus Doctor, quia os Domini non interrogaverunt. Ne hic paragraphus nimium prolixus sit, reliqua, quibus nostram mitiorem interpretationem stabiliemus, sequente producemus.

§ XVIII. Argumentis ex Scriptura petitis stabilitur mitior sententia: Gabaonitæ, fraude detecta, perpetuo famulitio addicuntur.

[Mitiorem, quam supra dedimus, interpretationem exigunt verba sacra cap. XI. ℣. 15,] Quo lectori manifestius appareat nos non temere contra communissimam sententiam Sanctum defendere, aliquot Scripturæ locos adferemus, qui, prout gravium interpretum explicationi substant, benignam illam omnino exigunt interpretationem versus 14, quam dedimus numero & paragrapho præcedente. Exigit illam imprimis honorificum illud Spiritus sancti de Josue testimonium cap. XI ℣. 15: Sicut præceperat Dominus Moysi servo suo, ita præcepit Moyles Josue, & ille UNIVERSA COMPLEVIT: non PRÆTERIIT de universis mandatis, NEC UNUM QUIDEM VERBUM, quod jusserat Dominus Moysi. Arias Montanus, Abulensis, Magalianus aliique sentiunt, hoc loco significari, quod Sanctus ab ipso principatus sui primordio ex Dei & Moysis præscripto omnia administraverit. Si ab eo tempore NON PRÆTERIIT de universis mandatis, NEC UNUM QUIDEM VERBUM &c. Ergo nec illud præteriit Numer. cap. 27 ℣. 21: Pro hoc, siquid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum &c., dum pactus est cum Gabaonitis sine prævia oraculi consultatione; quia scilicet ad hanc non tenebatur. Sicut Natalis Alexander in Historia Ecclesiastica veteris Testamenti dissert. 12 ex dicto loco infert, Josue Dei legem non violasse fœdus cum Gabaonitis initum servando, sic nos ex eodem contra ipsum inferimus, illum legem Dei non violasse fœdus ineundo.

[177] Studiose pervolvi interpretum commentationes, num quos invenirem, [prout a plerisque exponuntur;] qui istud Sancti elogium restringerent ad tempus, quo in Septemtrionali Chananæa bellatum fuit. Tantum unum reperi Masium, qui id faciat: reliqui vel tacent, forte ne sibi contradicant, vel allatum Sancti elogium ad omnem ejus principatum extendunt, forte obliti quod ante asseruissent, eum deliquisse os Domini non consulendo; forte etiam priorem sententiam retractare voluerunt. Vix dubito, quin id studiose fecerit Arias Montanus. Scribens in capitis 9 versum 14 imprudentiæ accusat, quotquot oraculum Domini non interrogaverunt, adeoque & Sanctum nostrum: at in supra allegatum capitis XI versum 15 in Josue laudes ita excurrit: Adnotatio hæc non ea tantum quæ præcesserunt, sed ea etiam, quæ subsequentur, atque adeo omne Josue ducis munus & officium spectat. Igitur quidquid vel ad privatam animi, consilii, morumque suorum rationem, vel ad publicam curam, vel ad belli ac PACIS MUNUS, vel ad terræ etiam partitionem pertineret, fideliter, sedulo, diligenter & studiose, atque etiam SAPIENTER a Josue observatum habitumque hoc sacro testimonio asseritur; ita ut NIHIL TEMERE, NIHIL INCONSULTE, nihil crudeliter, nihil stulte, ambitiose aut avare, contentiose aut invide nihil, ab illo summo Duce atque imperatore tot tantisque rerum & locorum occasionibus, opportunitatibus, varietatibus & felicitatibus actum gestumve fuerit; sed OMNIA EX DIVINI JUSSI PRÆSCRIPTO OBSERVATA, curata, procurata & expedita constiterint, præscripto, inquam, Moysi Dei famulo divinitus facto & mandato, quod summa observantia ab hoc præstantissimo Viro acceptum, cultum, & curatum atque effectum fuerit in neutram partem declinando, neque ad dexteram, neque ad sinistram, ita ut quidquid private ac sigillatim dubitari inquirique de Josue officiis & muneribus possit, hoc uno testimonio exceptum absolvatur, nempe Josue acceptas a Deo per Mosen officii sui leges magna cura didicisse, observasse, coluisse, atque facessisse, in illustre vivumque omnium principum atque imperatorum piorum exemplum. An Arias apertius nobis favere & retractare potuisset, quæ antea docuerat?

[178] Mitiori etiam expositioni nostræ, num. 175 datæ, [exigit eamdem versus 19, ex quo] favet capitis XI versus 19 & 20: Non fuit civitas, quæ se traderet filiis Israël, præter Hevæum, qui habitabat in Gabaon: omnes enim bellando cepit. Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, & pugnarent contra Israël & caderent, ET NON MERERENTUR ULLAM CLEMENTIAM, ac perirent, sicut præceperat Dominus Moysi. Cornelius a Lapide in cap. 9 ℣. 19 probans Sanctum obligatum fuisse ad juratum cum Gabaonitis fœdus servandum, hunc textum allegat atque ita explanat: Ideo jussit Deus deleri Chananæos, quia ipsi obstinate restiterunt Hebræis, quia vero id non fecere Gabaonitæ, qui erant Hevæi, sed pacem petierunt, idcirco illam eis dari VOLUIT Deus. Ibidem paulo infra in rem nostram ita loquitur: Josue potuisset & DEBUISSET, ac proinde voluisset eis parcere, si ipsi sine dolo, fatendo se Chananæos, se ipsi subjecissent, & in servos addixissent. Hæc enim ERAT MENS Dei, uti jam ostendi. Ergo cum ipsi idem nunc faciant, eis PARCERE DEBUIT, esto dolus aliquis interveniat: unde & de facto, dolo cognito pepercit. Itaque secundum a Lapide VOLUIT Deus Gabaonitis parci; HÆC ERAT ipsius MENS; & quia eam noverat Josue, parcere illis DEBUIT: non tenebatur igitur per oraculum ejus mentem explorare aliunde notam. Aliorum commentationes adferre necesse non est. Omnes fateri debent ex textu sacro recte deduci, quod Chananæi, si animum in sceleribus suis inque pace rejicienda non obdurassent, clementiam meriti fuissent; atqui Gabaonitæ id non fecerunt; ergo clementiam meriti sunt. An debuit Josue Dei oraculum consulere, ut clemens esset erga clementia dignos; ut vitam concederet, vitam suppliciter & pacem ultro petentibus & se paratos præbentibus ad omnes pacis conditiones implendas? Sciebat Sanctus, legem naturæ præscribere ejusmodi homines non occidendos, nisi Deus solus vitæ humanæ Dominus id jubeat: sciebat etiam legum divinarum intelligentissimus Imperator, præceptum illud de Chananæis ad internecionem delendis intelligendum esse non de iis, qui idololatriæ abdicatione, Hebraïcæ religionis amplexu, spontaneaque deditione urbium suarum obsidionem & Israëlitarum impetum anteverterent; sed de illis tantum, qui hoc præstare nollent. Quomodo ergo dubitare potuit, an liceret sibi pacem & vitam supplicibus Gabaonitis concedere? Si certus fuerit de honestate suæ actionis, ad quid oraculum consulendum erat? Sane ego non video, quomodo interpretes datos Scripturæ locos, prout ipsi eos exponunt, conciliare possint cum iis, quæ asserunt ad cap. 9 ℣. 14 Os Domini &c. Neque etiam video, quomodo se difficultatibus expedire possit pars adversa, quæ ex ipsa ejus doctrina paragrapho præcedente objeci.

[179] [& ex ratione legis, a Domino de interficiendis Chananæis latæ,] Verum, inquies unde Josue ita certus esse potuit, legem divinam de Chananæis occidendis se ad supplices Gabaonitas non extendere, ut nullum ipsi dubium fuerit, ad quod eximendum responsum divinum petere debuerit? Respondeo ex ipsis verbis legis, quibus Dominus eam concepit. Variis illa locis repetitur & ubique fere adjungitur ratio, ob quam data fuerit. Exodi cap. 23 ℣. 33: Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum. Cap. 34 ℣. 15: Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum, ne cum fornicati fuerint cum diis suis, & adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis. Deut. cap. 20 a ℣. 17: Sed interficies in ore gladii Hethæum … ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt diis suis. Itaque legis latæ ratio, cur terræ promissæ habitatores ab omni fœdere excludendi erant, fuit, ne Dei populus a vera religione abduceretur ad eorum superstitiones, si cum illis vita donatis habitaret. Quis ergo non intelligat, ubi nullum erat a tali contagione periculum, ibi neque illi sanctioni divinæ locum fuisse? Quæ autem metuenda erat contagio a Gabaonitis, qui, abnegata idololatria, adscriptitii Israëlitæ facti vel fieri parati erant, præcipue ubi prudens Princeps ea cautione uti statuerit, de qua num. 172? Subdo & aliud argumentum, quo forte lector plenius convincetur, Sanctum nullo modo dubitasse, quin licite cum supplicibus neophytis fœdus iniret, & consequenter ad oraculum confugere non debuisse.

[180] Sciebat Josue, patriarcham Noë vaticinatione ex arcanis Dei consiliis profecta exsecratum esse filii sui Cham progeniem eam, [necnon vaticinio Noë recte deducitur benignior sententia,] quæ ex Chanaan esset nascitura: de quo ita Genes. cap. 9 a ℣. 24: Evigilans autem Noë … ait: Maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis. Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem; sit Chanaan servus ejus. Posteri autem Chanaan illi fuerunt, qui terras Israëlitis a Deo hereditatis loco assignatas occuparant: quam gentem Historia sacra sæpe Chananæos, interdum Amorrhæos, nonnumquam diversis septem nominibus, aliquando pluribus, aliquando paucioribus vocat. Cum ergo Israëlitæ progeniti essent ex Sem, cujus olim nepotibus posteros Chanaan servituros prædixerat Noë, scivit profecto Propheta noster Dei voluntatem esse, ut ne omnes omnino Chananæi internecione delerentur: nam si supplices omnesque pacis conditiones implere paratos, æque ac obstinatos occidisset, quibus tandem Israëlitæ, Semi progenies, potuissent pro servis uti? Conficitur ex his, Sanctum quoque non ignorasse legem illam, quæ jubet nationem istam bello internecino exscindi, neque ulli ætati aut sexui parci, non universim posse accipi; sed æquitate aliqua temperandam esse. Quæ æquitas qualis sit, ipsa ratio dictat, & ex fine legis, expressis verbis addito, manifesta est; nimirum potius veniam dandam esse pacem petentibus & ad veram religionem se convertentibus, quam pertinacibus, idololatris, Dei hostibus, Deique populum oppugnantibus. Judicet modo æquus lector, an allati Scripturæ loci, quæque ex iis & ex ipsa dissentientium doctrina argumenta deduxi, non sufficiant, ut licuerit mihi Sancti causam defendendam suscipere. Ut vero etiam intelligat, sacræ narrationis contextum capitis 9 mitiori sententiæ non adversari, hanc ejus commentationem subjicio.

[181] Ubi Gabaonitæ, de procul remotis terris se venire simulantes, [conformis narrationi] pacem petiissent, responderunt Israëlitæ ℣. 7: Ne forte in terra, quæ nobis sorte debetur, habitetis, & non possimus fœdus inire vobiscum, quale scilicet nobis inire licet cum exteris nationibus, quo urbium agrorumque omnium possessio & plena religionis libertas relinquitur. Ita inter alios Calmetus, & notæ in Bibliis du Hamel, Lovanii anno 1740 post accuratissimam recognitionem editis. Hoc audito, Gabaonitæ ita ad Josue, Servi, inquiunt ℣. 8, tui sumus. Et rursus ℣. 9: De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui. Audivimus enim famam potentiæ ejus, cuncta, quæ fecit in Ægypto &c. His verbis, teste S. Augustino quæst. 14, Lirano, Menochio, Tirino & plerisque aliis, se suasque terras & urbes Hebræis subjiciunt, in Deum Israëlis se credere profitentur, vel saltem, ut in ipsum credant eumque colant, promptos se paratosque ostendunt. Dein a ℣. XI fidem facere conantur se vere, ut ante asseruerant, de remotis regionibus venire, in ejus confirmationem ruptos utres vinarios, panes duros, & vestimenta attrita ostendentes: quibus Josue & reliqui principes fidem habuerunt. Hanc nec levem nec nimium præcipitem fuisse, ostensum est numeris 169, 171 & 172. Susceperunt igitur de cibariis eorum, & os Domini non consuluerunt ℣. 14. Hæc verba sensu benigniore posse intelligi & intelligenda esse, satis, ut mihi videtur, persuadent argumenta hoc & paragrapho præcedente allata, quæ interpretes, locum illum contra Sanctum exponentes, non modo non solvunt, sed ne attingunt quidem. Fecitque Josue cum eis pacem, & inito fœdere pollicitus est, quod non occiderentur: principes quoque multitudinis juraverunt eis ℣. 15.

[182] [sacræ: fraude detecta, murmurat populut; Josue ac alii principes] Post dies autem tres initi fœderis, audierunt forte ab exploratoribus a supremo Duce missis, quod in vicino habitarent, & inter eos futuri essent. Moveruntque castra filii Israël, & venerunt in civitates eorum die tertio, quarum hæc vocabula sunt, Gabaon, & Caphira, & Beroth, & Cariathiarim. Et non percusserunt eos, eo quod jurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israël. Murmuravit itaque omnis vulgus contra principes ℣. 16 & seqq. Putant multi, plebem ægre tulisse principum in paciscendo temeritatem & præcipitantiam. Sed id necesse non est dicere: potuit enim tumultus causa fuisse, quod duces parcerent iis, quos milites gregarii, rei bellicæ quam juris peritiores, nulla juramenti ratione habita, in fraudis pœnam trucidandos judicabant; vel quod hi timerent, ne, Gabaonitis vivere permissis, parte terræ divinitus promissæ fraudarentur. Suspicari id poterant ex eo, quod exteri crediti essent, quibus bonorum possessio relinquebatur. Forte etiam de pace, jurejurando firmata, nihil hactenus resciverant; unde se a gente illa delenda ejusque terris occupandis prohiberi non posse arbitrabantur.

[183] [fœdus juratum servant;] Principes ad tumultum comprimendum responderunt eis: Juravimus illis in nomine Domini Dei Israël, & idcirco non possumus eos contingere. Sed hoc faciemus eis: Reserventur quidem ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si pejeraverimus: sed sic vivant, ut secundum pacis leges terris suis privati & ad Hebræa sacra conversi, insuper fraudis pœnas luant, & in usus universæ multitudinis ligna cædant, aquasque comportent ℣. 19 & seqq. Populus suorum principum audita oratione acquievit. Celebrem hic agitant quæstionem interpretes circa obligationem implendi fœdus juratum. Masius, Arias, Serarius, aliique negant, Josue aliosque populi principes illud servare debuisse: at melius affirmant cum S. Ambrosio lib. 3 de Officiis cap. 10 Caietanus, Bonfrerius multique alii. Horum sententiæ subscribimus, licet dolus intervenerit: hic etenim (sequuntur verba Cornelii a Lapide in ℣. 19) non erat circa substantiam rei, aut circa id, quod juramentum requirebat ut esset validum; sed circa accidens dumtaxat, scilicet circa proximitatem vel longinquitatem habitationis eorum (Gabaonitarum:) ergo non vitiabat nec irritabat juramentum, nec fœdus juratum. Fuisset circa substantiam, si ipsi voluissent suas urbes suamque idololatriam retinere, itaque fœdus inire cum Hebræis, hoc enim erat a Deo vetitum; ideoque Hebræi nullo ad hoc juramento se obligare poterant. Jam autem cum offerant sua prædia Hebræis, & eorum religionem cupiant amplecti; substantiam fœderis a Deo permissi, imo jussi præstant: nec dolus illam violat * aut elidit. Quare non fuit hic error personæ, sed alicujus accidentis personæ. Volebant enim Hebræi cum præsentibus Gabaonitis contrahere fœdus, sed errabant in accidente, putantes eos remote non propinque habitare, quod fœdus non vitiat. Hæc plurimum confirmantur iis, quæ legimus lib. 8 Regum cap. 21 a ℣. 1: Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter: & consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus: Propter Saul, & domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas… Porro Gabaonitæ non erant de filiis Israël sed reliquiæ Amorrhæorum: filii quippe Israël juraverant eis, & voluit Saul percutere eos zelo, quasi pro filiis Israël & Juda. Ex his patet trium annorum famem immissam fuisse, quia Saul ejusque familia occidendo Gabaonitas fœdus juratum violarant, quod Josue & populi principes cum illis quondam inierant. Si illius violatione peccarunt, ergo irritum non fuit, nec Gabaonitarum dolus fuit circa substantiam rei aut circa id, quod fœdus & juramentum ad sui valorem requirebant. Ad hunc probandum ea tantum hic proferre volui, quæ mihi visa sunt lucem aliquam adferre argumentis, quibus hoc & præcedente paragrapho ostendere conatus sum juratam cum Gabaonitis pacem nec imprudentem nec contra præceptum Domini fuisse. Ceterum qui de ejus valore & nata inde obligatione plura desiderat, adeat nostrum Franciscum Suarez lib. 2 de Juramento cap. 18, & a Lapide hic.

[184] Supremus populi judex ac princeps Josue inferiorum principum sententiam, [sed impostores perpetuo famulitio addicunt.] qua impostores perpetuo famulitio addixerunt, approbavit: de quo ita ℣. 21 & seqq.: Quibus, principibus nempe, hæc loquentibus, vocavit Gabaonitas Josue, & dixit eis: Cur nos decipere fraude voluistis, ut diceretis: Procul valde habitamus a vobis, cum in medio nostri sitis? Itaque sub maledictione eritis perpetuæ servitutis, & non deficiet de stirpe vestra ligna cædens, aquasque comportans in Domum Dei mei. Qui responderunt: Nuntiatum est nobis servis tuis, quod promisisset Dominus Deus tuus Moysi servo suo, ut traderet vobis omnem terram, & disperderet cunctos habitatores ejus. Timuimus igitur valde, & providimus animabus nostris, vestro terrore compulsi, & hoc consilium inivimus. Nunc autem in manu tua sumus: quod tibi bonum & rectum videtur, fac nobis. Fecit ergo Josue, ut dixerat; & liberavit eos de manu filiorum Israël, ut non occiderentur. Decrevitque in illo die eos esse in ministerio cuncti populi & altaris Domini, cædentes ligna & aquas comportantes, usque in præsens tempus, in loco, quem Dominus elegisset. Et sic impletum est, quod prædixerat Noë Genes. cap. 9 ℣. 25: Maledictus Chanaan; servus servorum erit fratribus suis. Vide supra num. 180. De Gabaonitarum, qui postea Nathinæi dicti sunt, famulatu legi meretur Bonfrerius.

[185] Videamus porro, quid Josephus de icto cum Gabaonitis fœdere tradiderit: [Ejusdem historiæ narratio ex Josepho.] Cæterum Gabaonitæ, qui non longe a Hierosolymis habitant, cognito Hierichuntinorum & Aïnitarum casu, jamque in se iturum hostem suspicati, Jesum quidem precibus flectere non tentaverunt, frustra eas fore putantes apud eum, qui internecinum bellum cum Chananæis gereret: sed maluerunt vicinos Cepheritas & Cathieremitas (hæc & quæ sequuntur non satis conveniunt versui 17, qui illos Gabaonitis subditos facit) in societatem asciscere, dicentes, nec ipsos posse evadere periculum nisi mature providerent: quod si suum consilium sequantur, non deesse remedium. Quod ubi persuaserunt, mittunt legatos ad Jesum de fœdere, quos maxime credebant ad negotium conficiendum idoneos. Qui periculosum rati, si se Chananæos faterentur, & multo tutius, si nihil sibi cum illis commune dicerent, sed longe diversas sedes habere; aiunt se fama Viri excitos multorum dierum iter fecisse, & hoc esse verum ex habitu comprobabant: vestes enim, quas viam ingressuri novas induissent, longo itinere detritas; sumpserant enim tritas data opera, ut verisimilia dicere viderentur. Hoc habitu in concionem ingressi dicunt, se missos a Gabaonitis & vicinis urbibus, ut, salvis patriis institutis, in amicitiam eorum venirent. Comperto enim, quod Deus gratuito munere Chananæorum terram illis concessisset, gratulari se eis & jus civitatis petere. De suo male addit Josephus, quod, salvis patriis institutis, amicitiam petierint. Si pacis conditio fuerit, ut avita religio, quæ in patriis institutis apud omnes populos primas tenet, idololatris Gabaonitis permitteretur; Josue, ubi eos Chananæos cognovit, invalidum juramentum servando graviter peccavit contra legem Exodi cap. 23 in fine: hoc dici nequit; ergo nec illud. His dictis, & ostentatis vestibus in signum longi itineris, orabant, ut in fœdus & amicitiam admitterentur. Jesus autem credens eorum verbis, quod Chananæi non essent, recipit eos in fidem & amicitiam: & Eleazarus pontifex cum senatu juravit, habituros se eos pro amicis ac sociis, & nihil contra eos injustum molituros, approbante id fœdus universo populo. Hoc astu voti compotes, domum ad suos sunt reversi. Jesus autem exercitu ducto in submontanum Chananææ tractum, cum audisset Gabaonitas non longe a Hierosolymis habitare, & esse Chananæorum generis, evocatis eorum honoratioribus, fraudem eorum incusabat. Illis vero excusantibus, non alium se modum salutis quærendæ habuisse, & ideo ad dolum versos necessitate cogente, Eleazarum pontificem & senatum convocat. Cumque decretum esset, non violandam fidem jurejurando sancitam, sed publicis ministeriis deputandos, in hac conditione postea sunt habiti: atque hoc pacto imminenti periculo se subtraxerunt.

[Annotata]

* forte vitiat

§ XIX. Gabaoni a V regum exercitu obsessæ opem fert Josue; hostes in fugam agit; e quibus multi prodigioso lapidum imbre conteruntur; quo cessante, ne reliqui elaberentur, solis & lunæ cursum suo sistit imperio.

[Quinque reges Gabaonem obsident, cui rogatum] Ex fœdere cum Gabaonitis nata sunt bella, quæ cum rege Jerusalem & aliis quatuor regibus ei confœderatis gessit Josue, felicissimeque confecit, cælis ipsis pro eo ejusque exercitu pugnantibus. Ea sic cap. 10 a ℣. 1 exponere incipit Scriptura sacra: Quæ cum audisset Adonisedec rex Jerusalem, quod scilicet cepisset Josue Haï, & subvertisset eam (sicut enim fecerat Jericho & regi ejus, sic fecit Haï & regi illius) & quod transfugissent Gabaonitæ ad Israël, & essent fœderati eorum, timuit valde. Urbs enim magna erat Gabaon, & una civitatum regalium, & major oppido Haï, omnesque bellatores ejus fortissimi. Misit ergo Adonisedec rex Jerusalem ad Oham regem Hebron, & ad Pharam regem Jerimoth, ad Japhia quoque regem Lachis, & ad Dabir regem Eglon, dicens: Ad me ascendite & ferte præsidium, ut expugnemus Gabaon, quare transfugerit ad Josue, & ad filios Israël. Congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorrhæorum, rex Jerusalem, rex Hebron, rex Jerimoth, rex Lachis, rex Eglon simul cum exercitibus suis; & castra metati sunt circa Gabaon, oppugnantes eam. Habitatores autem Gabaon urbis obsessæ miserunt ad Josue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, & dixerunt ei: Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum; ascende cito, & libera nos, ferque præsidium: convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorrhæorum, qui habitant in montanis.

[187] S. Princeps, audito suorum clientium periculo, illico obsessis opem ferre decrevit: [fert auxilium Josue; terrorem hostibus Deus incutit, & in fugam] Ascenditque Josue (℣. 7) de Galgalis, & omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi; exceptis tamen, qui ad propugnationem castrorum necessarii erat: Dixitque Dominus (℣. 8) ad Josue: Ne timeas eos: in manus enim tuas tradidi illos: nullus ex eis tibi resistere poterit. S. Augustinus quæst. 14 non petitum a Deo, sed datum ultro esse hoc oraculum censet. Quamquam si Eleazarum pontificem exposuisse Imperatori responsa Dei, cum Saliano aliisque existimare velis, non refragabor. Verum tum rectius diceres, Dominum consultum fuisse, antequam suos Josue in expeditionem castris educeret. Utut sit, Sanctus hac tanta spe animatus, ad Gabaonitas obsidione liberandos properat, nec humanæ industriæ præsidia negligit: nam intelligens optimus belli Dux victoriam sæpe in celeritate positam esse, hostemque numquam facilius opprimi, quam si metu vacuus atque ex improviso invadatur, tota nocte iter faciens e Galgalis ad obsessam Gabaonem summo mane pervenit; exercituque instructo, subito in hostes irruit: qui ad inopinatum Hebræorum impetum divinitus ita conturbati fuere, ut post ingentem suorum cædem, ab Israëlitis editam, se præcipitem in fugam, soluta obsidione, conjecerint per viam, qua ascenditur in Bethhoron. Inde versus Azeca & Maceda fugerunt, victore exercitu persequente, & eorum terga feriente. Hæc versus 9 & 10 paucis comprehendit: Irruit itaque Josue super eos repente, tota nocte ascendens de Galgalis: & conturbavit eos Dominus a facie Israël: contrivitque plaga magna in Gabaon, ac persecutus est eos per viam ascensus Beth-horon, & percussit usque Azeca & Maceda. Neque ad hanc urbem a fuga destiterunt hostes, neque Israelitæ ab iis ulterius persequendis; nam ℣. 21 dicuntur reversi in Maceda, ubi erat Josue cum reliquo exercitu, qui eo confluxerat. Quanta vero fugientium cædes tanto tempore, totque locis facta sit, sequentia docebunt.

[188] Ad Gabaon feliciter pugnatum fuit contra quinque regum agmina, [actos lapidum imbre conterit, Sancti precibus impetrato:] quod horum animos ordinesque terror divinitus incussus conturbasset. Manifestiore Dominus beneficio Hebræis favit, cum hostes persequerentur Azeca inter & Bethhoron: nam fugientes hunc locum vix prætergressi erant, cum Deus exercituum in illis cædendis Israëli socium se adjunxit, immittens in eos tempestatem, inusitatæ magnitudinis grandine horribilem; quæ angelorum opera in aëris regione facta, & eorum veluti manibus vibrata certo ac destinato ictu Chananæos peteret, illæsis & intactis Israëlitis. De hac mirabili lapidum pluvia ita versus XI: Cumque fugerent filios Israël, & essent in descensu Beth-horon, (loco edito hæc sita erat, adeo ut hinc ascensus, illinc descensus esset) Dominus misit super eos lapides magnos de cælo usque ad Azeca, ita ut ab Israëlitis tergo imminentibus ferirentur, & lapidibus ex alto cum impetu devolutis contererentur. Quantam autem hi lapides cladem intulerint, statim explicatur, dum dicitur: Et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israël. Sancti Josue precibus hanc saxorum procellam a Deo impetratam fuisse, non asserit quidem hujus capitis contextus, sed Ecclesiasticus cap. 46 ℣. 6: Invocavit Altissimum potentem in oppugnando inimicos undique, & audivit illum magnus & sanctus Deus in saxis grandinis, virtutis valde fortis. An lapides in hostes immissi ejusdem cum grandine vulgari fuerint naturæ, an vero proprie saxa fuerint, quæ copiose instar grandinis ceciderint, incertum est. Calmetus in Dissertatione de lapidum imbre, Commentariis in librum Josue præmissa, postremum credit ad litteram magis & ad mentem sacri Scriptoris accedere. Idem & mihi videtur. Favet S. Augustinus lib. 3 de Civitate Dei cap. 31: Cum pluit terra, cum pluit creta, cum pluit lapidibus, non ut grando appellari solet hoc nomine, sed omnino lapidibus. Hæc profecto etiam graviter lædere potuerunt.

[189] Eodem die singularem de populo suo providentiam testatam reliquit Deus alio evidentiore & longe illustriore prodigio, [hujus imperio sol & luna cursum sistunt, ut tempus] quam fuerint lapidum imbres in hostem immissi. Traditur illud a ℣. 12: Tunc locutus est Josue Domino in die, qua tradidit Amorrhæum in conspectu filiorum Israël, dixitque coram eis: Sol contra Gabaon ne movearis, & luna contra vallem Aialon. Steteruntque sol & luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro Justorum? Stetit itaque sol in medio cæli, & non festinavit occumbere spatio unius diei. Non fuit antea nec postea tam longa dies, obediente Domino voci hominis, & pugnante pro Israël. Arias Montanus clarissimi nominis interpres in librum Josue, hujus loci expositionem sic orditur: Josue fidei præstantiam & prudentiam historia nobis observandam, admirandam, imitandamque ostendit; qui cum ex Dei responso cognovisset, illos quinque regum exercitus sibi in manus traditum iri, nullosque ex illis restituros, intellexit prudentissimus Vir, potius cælum ac terram & naturam omnem mutari posse, quam ut Dei dictum mutaretur iis, quibus firma constantique fide exciperetur. Hoc est, quod lectio illa indicat (℣. 12:) Tunc … in die, qua tradidit Amorrhæum in conspectu filiorum Israel. Qua die Josue, accepto jam illo responso, In manus tuas tradidi illos, & Nullus ex eis tibi resistere poterit (℣. 8,) promissum hoc inceptum vidit, hoc est, Amorrhæos a facie filiorum Israël conturbatos, ac magnam cædem in illis factam; deinde etiam multo plures grandine, quam gladio interfectos, grandinemque ad Azecha usque durasse; & tamen multos adhuc superesse, qui contenta fuga & protracto ulterius cursu evadere cogitarent: nihilominus promissi illius fide confirmatus, In manus tuas tradidi illos, prævidit fore ut, qui reliqui erant, Israëlitarum manibus & armis conficerentur, ut impleretur promissum, In manus tuas tradidi illos: qui totius responsi finis erat. Jam inde illud præstitum viderat, Nullus tibi resistere poterit, sive nullus ante faciem tuam stabit: nam conturbaverat eos Dominus a facie Israël, & magna edita strage in plurimos, ceteros ad fugam coëgerat, in ipsaque fuga magnam copiam occiderat: supererant vero alii, qui, Azecha prætermissa, Macedam versus fugiebant: hos in manus suas traditos credebat, & occidere sperabat.

[190] Verum enim vero & locorum natura & temporis brevitas, [hostibus penitus delendis sufficeret: eum cessante] quo minus id per Israëlitas conficeretur, impedimento esse poterant: atque per Israëlitas rem confectum iri intellexerat, quippe hoc divini prontissi veritatem & constantiam, & Israëlitarum ipsorum, quos Deus amplificare voluerat, auctoritatem ac dignitatem spectabat: ut ceteræ intelligerent gentes, Israëlitas non solum miraculis cælitus editis adjutos & promotos, sed viribus etiam atque robore auctos ad rem manu armisque gerendam; atque ita in reliquis pugnis & præliis formidarent. Sed cum reliquum tempus breve esset post longæ illius fugæ spacium, jamque sol ad occasum tenderet, superessetque magnus tractus, & commoda hostibus ad evadendum vallis Aialon, hospitibus ut ignota, ita incommoda; constantissimus fide Josue cum Deo primum prece de illius diei expeditione absolvenda egit; deinde cælum ipsum ad promissi dictique Dei veritatem & constantiam observandam obsequioque prosequendam vocavit. Duplicem itaque allocutionem hoc versu distinguimus: alteram, qua Deus exoratus est, ut dictum suum secundo eventu firmaret: hoc est, Tunc locutus est Josue Domino (℣. 12:) alteram vero, qua luminaria stare jussa fuere. Locutionis sive precis argumentum erat, illam diem esse, qua ipse Amorrhæum in conspectum filiorum Israël tradidisset: vellet itaque eadem die id omnino confici, ut Israëlitæ traditum sibi Amorrhæum cæderent. Id cum brevi, quod supererat, diurnæ lucis tempore humanis viribus effici non posset, atque ex Dei promisso hominum manu efficiendum esset, supererat unum, ut dies potius ille produceretur, quam ut humana manus conficere desineret: namque hoc pacto divini dicti promissique efficientiæ & constantiæ naturæ, cælorum, temporum rationes omnes obsequi & obtemperare, manifeste tam ab iis, qui pietatem colerent, quam ab aliis Deo aversis gentibus cognoscebatur. Igitur post precem Deo factam, iisdem Israëlitis præsentibus & audientibus, converso in cælum vultu, soli ac lunæ cælisque imperare non dubitat. Hæc ille: quibus addo ex Saliano aliisque, Sanctum post fusas preces cognovisse Domini esse voluntatem, ut coram populo astris efficaciter imperaret, ut tam inaudito prodigio agnosceret, cujus præsidio niteretur, infideles autem intelligerent, se in cælum arma movisse.

[191] Interpretes plerique existimant, Thaumaturgum nostrum necdum in Azeca pervenisse, [lapidum grandine, stationem soli & lunæ imperasse putamus:] cum soli ac lunæ quietem imperaret. Si hos sequi velis, etiam admittere debes, solem & lunam ad imperium Josue immota stetisse, priore necdum cessante miraculo: nam cum lapidum de cælo delapsus in descensu Beth-horon cœperit, & usque ad Azeca perdurarit, sol & luna jam steterint necesse est, antequam lapidum desineret tempestas. Arias utriusque prodigii eventum diverso tempori & loco annectit, atque hujusmodi rei gestæ ordinem statuit, nimirum, lapides de cælo missos fuisse de Beth-horon usque ad Azeca, dein Sanctum, cum videret e numerosissimis quinque regum exercitibus multos adhuc superesse a grandine illæsos, & celeri fuga elabi Maceda versus, prope Azeca substitisse, ibidemque post preces ad Deum magna cum fiducia fusas cursum solis imperio suo inhibuisse. Ariæ conjectura narrationi sacræ conformior mihi videtur. Miror, ab hac illos recedere, qui credunt, grandinem e densis nubibus cecidisse, tempestatemque in Chananæos immissam, fuisse similem Ægyptiacæ, de qua Exodi cap. 9 a (℣. 23. Hi concedant oportet, usque ad Azeca solem conspici non potuisse. Jam vero anno credibile est, Josue, omni populo audiente, stationem solis imperasse, eum immotum mox substitisse, nec interim a descensu Beth-horon, ubi grandinare incepit, ad Azeca usque prodigium ab ullo observari potuisse? Hæc notare visum est, ut distinctius cognoscatur ordo rerum historicus. Quæ contra hunc difficultates objici possunt, graviores non sunt illis, quos solvere debent, quicumque Sanctum, cum solem imperio sisteret, alibi quam prope Azeca substitisse affirmant.

[192] [Josephi narratio.] Reliqua, quæ de hoc insigni prodigio memoratu digna judicavimus, adferemus paragrapho sequente. Hunc claudet Josephi historia, quæ narrata hactenus ita describit: Ceterum cum rex Hierosolymitarum indigne ferret Gabaonitas ad Jesum defecisse, & quatuor proximarum gentium reges ad bellum contra eos gerendum accivisset, Gabaonitæ videntes se peti, & hostes castris circa fontem (de quo scriptor sacer siluit,) non longe ab urbe positis, ad expugnationem expediri, Jesum in auxilium advocant. Nam eo tum res devenerat, ut ab his perniciem expectarent, in illis vero qui ad excidium Chananæorum venerant, propter novam amicitiam unicam spem salutis reponerent. Tum Jesus cum toto exercitu in succursum properans, die & nocte itinere facto, diluculo parantes oppugnationem adoritur. Si sanctus Imperator per diem, ut scribit Josephus, iter fecisset, ejus adventus hostibus facile innotuisset; quod non satis cohæret cum versu 9: Irruit itaque Josue super eos repente, seu improviso impetu, tota nocte ascendens de Galgalis. Dein ita pergit: Cumque terga vertissent, per declive fugientes est persecutus. Bethora is locus dicitur. Interfuisse huic prælio divinum auxilium evidentibus prodigiis apparuit, cælo tonante & crebris fulminum ictibus, grandine insuper majore solito ruente. Accessit & illud numquam antea visum, quod dies factus est longior, ne interventu noctis Victori hostis eriperetur. Quo factum est, ut Jesus reges istos caperet in spelunca quadam latebras quærentes juxta Macchida, de omnibusque supplicium sumeret. Crevisse autem eam diem ultra consuetum exstat relatum in sacra volumina, quæ in templo sunt asservata. De strage, quam lapides grandinis edidere, nihil meminit Josephus; uti nec de imperio Josue, quo solem & lunam stitit spatio unius diei. Satis ipsi fuit dicere grandinem solito majorem cecidisse, diemque istum ceteris longiorem fuisse. Forte suspicabatur prodigia illa, si ea descripta fuissent, ut in Litteris sacris exstant, plus admirationis apud gentes habitura fuisse quam fidei.

§ XX. Testimonia de solis ac lunæ statione & Sancti fide; miraculi vindicatio, duratio & magnitudo; V regum captivitas; clades hostium; Israëlitarum vires probabilius divinitus sustentatæ.

[Scriptorum sacrorum de prodigiosa solis ac lunæ statione,] Textus sacer versu 13 enarrans stantis solis & lunæ prodigium, producit notum priscis temporibus librum, in quem illud relatum fuerit: Nonne scriptum est hoc in libro Justorum? Quisnam ille qualisque fuerit, ignoratur. Præter interpretes hic, videri de eo potest Scipio Sgambatus in Archivis veteris Testamenti pag. 264. Cur liber ille hic citetur, explicat Theodoretus quæst. 13: Volens auctor docere nos hujus Prophetæ virtutem, nempe quod solo verbo progressum luminarium magnorum cohibuisset, donec vicisset pro dignitate imperii: suspicatus nequis verbis non adhiberet fidem, dixit hoc inveniri in antiquo commentario. Propheta Habacuc inter alia divina miracula, quæ orans enumerat cap. 3, Josuanum quoque commemorat ℣. XI: Sol & luna steterunt in habitaculo suo. Ecclesiasticus quoque stantis solis prodigium celebrat cap. 46 ℣. 5: An non in iracundia ejus impeditus est sol, & una dies facta est quasi duo? Hic locus nos docet, Sanctum ex zelo & justa ira contra hostes populi Dei solis cursum sua jussione impedivisse, ut tempus ad eos penitus delendos sufficeret.

[194] Quantum autem divinæ virtuti benignitatique confideret, quando, Spiritu sancto impellente, hoc imperium cælis dedit, [& SS. Patrum de fide & sanctitate Josue testimonia:] ex Patrum testimoniis intellige. S. Hieronymus in cap. 28 Isaïæ: Fiducia habitantis in se Dei, locutus est Jesus: Stet sol. S. Ambrosius lib. 1 de Officiis cap. 40: Jesus Nave, cum adversum Gabaonitas surgeret prælium, & vereretur, ne nox impediret victoriam, magnitudine mentis & fidei clamavit: Stet sol; & stetit, dum hæc victoria consummaretur. S. Sulpitius Severus lib. 1 Historiæ sacræ: Cum dies cædentes deficeret, noxque victis futura præsidio videretur, merito fidei Dux Hebræus noctem avertit, dies perseveravit; ita nullum hostibus effugium fuit. S. Bernardus apud ejus Vitæ auctorem lib. 2, cap. 7, cum adversus Leoninos schismaticos constanter agendum ardenterque precandum suaderet, Josue, ait, pugnat, & ut ad consummationem victoriæ dies sufficiat protelata, soli, ut stet, non tam orat quam imperat, & meretur fides tam solis obedientiam, quam de hoste prostrato victoriam. S. Chrysostomus dilecti Deo Principis sanctitati & meritis attribuit, quod ejus voci Dominus obediverit, & planetæ utriusque motum interruperit: Cogita, inquit Homilia 27 in Epistolam ad Hebræos, quanta res sit vir justus. Dixit Jesus Nave: Stet sol contra Gabaon, & luna contra vallem Elom: & factum est. Veniat ergo universus orbis terræ, imo vero duo, & tres etiam, & quatuor, & viginti orbes terræ, & dicant, & hoc faciant. Sed non poterunt. Dei autem Amicus, Amici imperabat creaturis: imo vero Amicum suum rogavit, & cedebant quæ serviebant, & inferior imperabat supernis. Vides quod ea facta sint in servitutem, cursum constitutum implentia? Hoc est majus quam quæ facta sunt a Moyse. Quare? Non sunt enim paria imperare mari, & iis quæ sunt in cælo. Nam illud quoque est magnum & valde magnum, sed non par. Audi vero cur talis sit effectus. Quare? Jesu nomen erat typus Christi. Propterea ergo, & propter ipsam in typo appellationem verita est creatura. Quid vero, alius non vocatus fuit Jesus? Sed iste propterea vocatus est in figura.

[195] [vindicatio,] Quamquam hujus miraculi memoriam non solum hac libri Josue historia, sed aliis etiam sacrarum Litterarum monumentis consecraverit Spiritus sanctus, Maimonides tamen aliique Hebræi apud Masium, negant consuetum solis & lunæ motum re ipsa fuisse interruptum aut impeditum; sed ideo in cælo mutationem apparuisse asserunt, quod Josue in terris tantas res tanta celeritate gesserit, ut dies potius productus & sol ac luna stetisse visa fuerint, quam magnus ille Dux tam celeriter illas gessisse. Hoc itaque Josue votum fuisse putant, ut unicus ille dies profligandis hostibus satis esset: perinde acsi his verbis usus esset: Da Domine, ut priusquam sol & luna occidant, populus tuus a suis hostibus pœnas sumere possit: hocque miraculi solum habuisse eum diem, quod ad hominis preces tantam stragem tam exiguo temporis spatio Deus ediderit. David Kimhi & alii volunt, Deum post solis occasum novi generis corpus in cælo condidisse, quod solem repræsentaret & ejus vice orbem terrarum illustraret, dum hostium strages ab Israëlitis confecta esset, plenaque reportata victoria. Quis credidisset umquam, ubi Spiritus sanctus hoc stantis solis & lunæ miraculum tam aperte testatur, inter Christianos aliquos futuros fuisse, qui his Rabbinorum commentis patrocinarentur: fuerunt tamen aliqui e recentioribus. Imprimis Grotius, qui in Annotationibus ad librum Josue Maimonidis figmenta probabilia esse dicit. Dominus le Clerc apud Calmetum in dissertatione super Statione solis & lunæ, præfixa Commentariis in librum Josue, aperte negat, solito diutius eo die solem supra horizontem visum fuisse, sed radios ejus, postquam occidisset, insolita quadam refractione emicuisse; vel aliud lumen solis vicarium apparuisse, quod Deus in cælo crearit, & Israëlitæ ipsum solem esse existimarint. Novum criticus ille fingit miraculum, quod forte acciderit, dum illud imprudenter ac temere negat, quod Scriptura diserte commemorat. Alios duos profert idem Calmetus, qui nullum plane hic miraculum agnoscunt, sed fortuitum parhelion tam diuturnæ lucis causam fuisse impudenter effutiunt. Inepta eorum argumenta hic non refutabo, tum quia operose id præstitit Calmetus & Natalis Alexander in Historia ecclesiastica veteris Testamentidissertatione 13, tum quia tam clare tamque manifeste hoc portentum Scriptura locis citatis exprimit, ut nullo modo verba sacra flecti possint ad figuratum loquendi modum, illum scilicet, quem ipsi iis affingunt. Hoc addo, ne tangere videar systematis Copernicani defensores, qui solem quiescere, terram vero moveri docent. Quamquam ab his ego dissentiam, fateor tamen intelligi utcumque adhuc posse, quomodo secundum philosophos istos vera sit locutio Scripturæ sacræ, quæ res ita exprimere solet, ut homines vulgo loquuntur & mente concipiunt, teste S. Augustino in caput 9 Genesios. Verum an vulgaris hominum sermo umquam fuit, ut dum alicujus imperatoris celeritatem in expeditionibus bellicis significare, vel dum parhelion aut aliud specie diversum corpus luminosum post solis occasum in cælo apparuisse exprimere volunt, dicant: Sol stetit in medio cæli, & non festinavit occumbere &c.? Quis auctor sacer aut profanus ejusmodi metaphora vel hyperbole umquam usus est?

[196] Auctores plurimum laborant, ut assequantur, quo anni mense, [duratio] quo mensis die, quaque diei parte sol stare inceperit. His disputationibus me non interpono, quod hæ temporum circumstantiæ ad miraculi magnitudinem Sanctive commendationem nihil conferant. Vide interpretes obvios, quorum plures conjiciunt, Josue soli quietem imperasse, cum ejus occubitus instaret, ideoque vereretur, ne hostes per tenebras effugerent. Justinus martyr in Dialogo cum Tryphone Judæo scribit, diem hunc Josuanum fuisse 36 horarum. Solis motum supra horizontem duodecim, ejus vero stationem 24 horis durasse existimavit. Nimirum illud ℣. 13, Et non festinavit sol occumbere spatio unius dici, ipse intellexit de civili 24 horarum die, quem philosophi naturalem vocant. Verius id accipias de die artificiali, ut iidem loquuntur, id est, de tempore quo sol lucem præbere solet: nam Ecclesiastici cap. 46 ℣. 5 dicitur: Una dies facta est quasi duo; quæ verba hunc sensum habere mihi videntur: Dies artificialis, quæ solet esse, puta 12 vel 14 horarum, facta est horarum 24 vel 28. Si cum Lirano, Genebrardo aliisque dicas miraculum hoc contigisse in solstitio æstivo, quod cadit in diem tertium quarti mensis anni Hebræorum ecclesiastici, luxit sol 28 horis; nam ex elevatione poli Hierosolymorum constat, illum tum lucem suam præbere 14 horarum spatio. Verum secundum multos alios sol tot horis eo die supra Judææ horizontem non apparuit, quod prodigium hoc accidisse contendant aliquot diebus ante solstitium. Serarius quæst. 22 inter hoc & illud integrum intercessisse mensem putat. Versus 14: Non fuit antea nec postea tam longa dies alteri quæstioni materiem præbuit, an scilicet dies Josuanus longior fuerit die Ezechiæ regis, quo sol retrocessit decem gradibus: de quo præter interpretes videri potest Natalis Alexander laudatus.

[197] Auctor epistolæ 7 ad Polycarpum, quem multi S. Dionysium Areopagitam fuisse credunt, [& magnitudo miraculi;] duplicem hujus prodigii modum ponit, utrumque eximium divinæ potentiæ argumentum; vel ut simul cum sole & luna universa cælestium globorum machina constiterit, vel ut, sole dumtaxat & luna subsistente, reliqui orbes tam superiores quam interjecti ordinarium cursum peregerint: quod admirabilius esse idem scriptor profitetur; sed suam sententiam in alterutram partem non aperit. Prior tamen modus omnibus recentioribus apparet verisimilior, idque ideo quia non expediebat, ut constitutus a Deo in creatione mundi perpetuus inter cælos ac sidera ordo, tenor, ac consensus inæquabili planetarum duorum progressione turbaretur. Una igitur cum sole & luna reliqua astra stare cœperunt, jubente Deo angelos eorum motores tantisper ab officio desistere. Communiter quoque docent auctores, cessante cælorum motu, cessasse etiam in mundo sublunari ea omnia, quorum is motus est causa particularis, verbi causa æstum marinum, qui a luna dependet. Atque hæc expressa est sententia auctoris Mirabilium sacræ Scripturæ lib. 2 cap. 4: Quoniam, inquit, & maris cursum lunari convenientem esse in omnibus monstravimus, & illum tunc requievisse, etsi Scripturæ vocibus reticetur, nonne ipsa illarum rerum pronuntiat observabilis commeatus? Luna vero non tantum in hac statione requievit, sed & incrementi vel detrimenti sui interim consuetudinem agere non potuit &c. Non tamen cessante cælorum motu, cessarunt tunc alia omnia sublunaria, quorum is motus solum est causa universalis: quia inter cælorum influxum universalem, & hæc inferiora non est connexio necessaria, ut copiose & subtiliter exponit Suarez tomo 1 Metaphysicorum, disputatione 22 de Causa prima, sectione 5.

[198] [in hoc Moyse major fuit Josue:] Quamquam, si divinam consideremus omnipotentiam, miracula omnia sint æqualia; unum tamen altero maius est, si spectemus admirationem, quam gignit in mentibus humanis. Quid homini mirabilius atque obstupescendum magis apparere potest, quam quod homo cælis imperet, illis leges figat, solem & lunam cum reliquis planetis stellisque omnibus sola voce, tamquam habenis detineat ac frænet? Postremo quidem Deuteronomii capite legimus, non surrexisse prophetam majorem in Israël, quam Moysen in omnibus signis atque portentis quæ misit per eum (Dominus,) ut faceret in terra Ægypti &c.Verum hic locus ita intelligendus est, ut nempe legislator reliquos prophetas antecelluerit in operandis miraculis, si hæc omnia simul & cumulatim sumantur; nam si ea sigillatim accipias, Discipulus magistro suo major fuit, quoad hoc saltem mirabile solis & lunæ quiescentis prodigium. Vide sanctum Thomam 22 q. 174 a. 4.

[199] [5 reges in spelunca capti; eorum copiæ ad internecionem fere] Præter jam recensita aliud quoque insigne miraculum memorabili hoc die factum esse credimus. De hoc infra num. 201 agendi locus erit opportunior, postquam ea, quæ post imperatam soli quietem contigerunt, narraverimus. Cum itaque Josue prope Azeca subsistens, ut diximus num. 191, coram omni multitudine cælis imperasset, atque hæc advertisset Dominum obedivisse voci hominis & pugnare pro Israël, aucta animis, hostium versus Maceda fugientium tergis acrius insistit. Quinque autem reges videntes omnem exercitum dissipatum esse, seque non cum hominibus solum, sed cum Deo ipso rem gerere, ad interitum suum evitandum in unum locum conveniunt, ignari se divinitus ad vindictam congregari; ipsique se nec opinantes in carcerem conjiciunt, dum speluncæ latebris juxta urbem Maceda se includunt: Fugerant enim, inquit Scriptura a ℣. 16, quinque reges, & se absconderant in spelunca urbis Maceda. Nuntiatumque est Josue, quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda. Qui præcepit sociis, & ait: Volvite saxa ingentia ad os speluncæ, & ponite viros industrios, qui clausos custodiant. Vos autem nolite stare, sed ulterius persequimini hostes, & extremos quosque fugientium cædite: nec dimittatis eos urbium suarum intrare præsidia, quos tradidit Dominus Deus in manus vestras.

[200] [deletæ, nemine ex Israëlitis desiderato;] Cæsis ergo adversariis plaga magna & usque ad internecionem pene consumptis, hi qui Israël effugere potuerunt, ingressi sunt civitates munitas. Plena de hostibus victoria relata, cælorum machina motu pristino circumvolvi, & sol occumbere cœpit; Reversusque est omnis exercitus ad Josue in Maceda, ubi tunc erant castra. Horum locum non assignarat Imperator intra ipsa urbis mœnia (nondum enim in ejus potestatem venerat, ut ex sequentibus patet;) sed in campestribus ejus, & forte juxta speluncam, in qua capti reges tenebantur. Versu quidem 15 dictum est: Reversusque est Josue cum omni Israël in castra Galgalæ, sed hæc, ut interpretes notant, per anticipationem inserta sunt. Prius enim confluxit omnis exercitus prope Maceda, ubi erat Josue, & sumptum est supplicium de regibus, & alia peracta fuerunt, quæ reliquo capite decimo continentur; in cujus fine repetitur proprio loco & suo, rediisse S. Principem cum omni Israël ad locum castrorum in Galgala; ubi ad hiberna concessit, re bene gesta toto tempore ad bellandum idoneo. Illo igitur die reversi sunt Israëlitæ non in Galgala sed in locum, urbi Maceda vicinum, sani & integro numero, ut additur ℣. 21, adeo ut ex iis nemo desideratus fuerit. Subditur: Nullusque contra filios Israël mutire ausus est. Continebant se videlicet mœnibus & portis inclusos, nec in recedentes Hebræos impetum facere, aut tela vibrare, imo ne linguam quidem contra eos movere ausi sunt, non minus confecti plagis quam stupore defixi.

[201] Verum tam longi diei pondus & æstum ferre quomodo potuit Josue totusque populus? [qui non videntur sine miraculo tot labores longo illo die perferre potuisse.] Ecce tota nocte e Galgalis ad obsessam Gabaonem armati iter fecerunt: mane in hostem irruerunt, fugatumque ad Maceda usque & longius insecuti sunt (nam illo ℣. 21 rediisse leguntur,) adeo ut una nocte & die 16 circiter horarum iter confecerint, uti ex Adrichomii charta terræ promissæ topographica colligi potest. Itineris longitudini accessit continuus pugnandi & cædendi labor, qui a diei initio usque ad vesperum duravit, ad vesperum, inquam, qui non post 13 vel 14, ut alias in Palæstina tempore solstitii vel aliquanto ante fieri solet; sed post 26, 27 vel 28 horas tandem advenit. Quis vero tam ferreis manibus & pedibus, tam robusto corpore, qui præliandi, currendi, mactandi tam diuturnum laborem ferre possit? Præsertim cum nulla quies interposita, imo nulla forte corporis refectio. Imperatorem nostrum cum toto exercitu longum hunc diem jejunum traduxisse scribit S. Hieronymus libro 2 contra Jovinianum: Jesus filius Nave stationem imperavit soli & lunæ, & inediam plusquam unius diei Victoris exercitus protelavit: & Tertullianus libro de jejuniis cap. 10: Jesum Nave debellantem Amorrhæos prandisse illa die existimamus, qua ipsis elementis stationem imperavit? Potest quidem in magna multitudine forte unus & alter esse tam robustus tamque laborum patiens, qui tanto temporis intervallo vigilias, æstum, corporisque contentionem omnem toleret; verum tam multos, corporum viribus tam differentes in iis tamdiu perseverare molestiis & laboribus, atque ita perseverare, ut sani & integro numero maneant; id, inquam, mihi videtur sine miraculo fieri non posse. Dico itaque, Deum Imperatoris ceterorumque sub ipso militantium vires naturales per divinum influxum suum sustentasse, adeo ut neque motus organa lassarentur, neque spiritus vitales deficerent. Hoc miraculum admitti debet saltem in sententia dictorum Patrum, qui Israëlitas eo die cibo corpora refecisse negant.

§ XXI. Supplicium V regum; expugnatio Maceda, Lebna, Lachis, Eglon, Hebron, & Dabir; clades internecina regis Gazer: an Hebron & Dabir sub S. Imperatore sæpius captæ? Alias urbes in Chananæa Australi occupat mira celeritate.

[Quinque regum colla Israëlitarum pedibus calcantur,] Postridie initium gerendæ rei a quinque regum supplicio sumptum est: id enim, ut Caietanus recte animadvertit, non illa celeberrima prodigiis die factum est; sed sequente, ut ipse textus non obscure significat, affirmans primum illos eductos e spelunca, tum ad contumeliam pedibus conculcatos, dein in crucem actos in patibulis mansisse usque ad vesperam: atqui ad vesperam tantum in castra pridie reversus erat exercitus, beneficio diuturnæ lucis bene usus; ergo dicti reges non eodem, sed postero die supplicio affecti sunt. Postridie itaque jussit Josue aperiri os speluncæ, revolutis ingentibus saxis, quæ pridie milites advolverant ad prohibendam eorum fugam: Præcepitque, inquit sacra Lectio a ℣. 22, Josue, dicens: Aperite os speluncæ & producite ad me quinque reges, qui in ea latitant. Feceruntque ministri, ut sibi fuerat imperatum: & eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca, regem Jerusalem, regem Hebron, regem Jerimoth, regem Lachis, regem Eglon. Cumque adducti essent ad eum, vocavit omnes viros Israël; & ait ad principes exercitus, qui secum erant: Ite, & ponite pedes super colla regum istorum. Qui cum perrexissent, & subjectorum colla pedibus calcarent; rursum ait ad eos: Nolite timere, nec paveatis, confortamini & estote robusti: sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis. In hunc locum inter alia hæc lego apud Masium: Quod Josua suos tribunos insultare cervicibus regum jubet, qui victi, capti, prostrati, supplices ante ipsius pedes jacebant, magnam profecto crudeliter exercentis victoriam imperatoris speciem habere existimet aliquis. Sed quis credat eum Virum, qui fuerat in Mosis schola eruditus, quo nemo omnium mortalium vixit omnibus in terris mitior, ut est in sacris Litteris Numer. cap. 12 ℣. 3, sic supra modum insolescere potuisse? Plane ergo est existimandum, hac in re Josuam, ut in ceteris quoque, nihil fecisse nisi cælesti instinctu… Quin hanc triumphandi speciem… Moses sub excessum suum vaticinans non solum prædixit, verum etiam ut maximum dignitatis & felicitatis populi Israëlitici argumentum mirifice extulit, cum sic caneret (Deut. cap. 33 ℣. ultimo:) “Beatus es tu Israël: quis similis tibi, popule servate per Dominum; qui est clypeus tibi auxiliaris & gladius dignitatis tuæ? Subjicientur enim tibi hostes tui, & tu illorum excelsa (alii vertunt colla) calcabis”.

[203] Post hæc impii illi tyranni, non tam Principis nostri quam Dei vindicis sententia condemnati, meritas mortis pœnas luunt, ut narratur a ℣. 26: Percussitque Josue & interfecit eos, atque suspendit super quinque stipites: [interficiuntur & suspenduntur: expugnantur Maceda,] fueruntque suspensi usque ad vesperum. Cumque occumberet sol, præcepit sociis, ut deponerent eos de patibulis secundum legem Deut. cap. 21 ℣. 23. Qui depositos projecerunt in speluncam, in qua latuerant; & posuerunt super os ejus saxa ingentia, quæ permanent usque in præsens. Eodem quoque die Macedam cepit Josue, & percussit eam in ore gladii, regemque illius interfecit & omnes habitatores ejus: non dimisit in ea saltem parvas reliquias. Fecitque regi Maceda, sicut fecerat regi Jericho. Hunc versum 28, qui agit de expugnatione Maceda, ita explanat Salianus in sua Epitome num. 46: Dum isti reguli in patibulis penderent, non se dedit quieti Josue; eodem quippe die Macedam cepit, indeque ad circum positas istorum regum urbes victorem exercitum circumtulit, nonnullis etiam aliis ex itinere occupatis. Prima autem Maceda cladem accepit, vicinitate loci exercitum invitante: Imperatori etiam victoria utendum fuit, cum suorum animos prospero successu rerum accensos vidit, hostium autem tanta clade debilitatos. Occupavit ergo Macedam, regemque illius cum omnibus ejus habitatoribus internecione delevit, idque intra unum atque eumdem diem. Nec tamen absurdum est dicere, regem Maceda vivum in alterum diem servatum esse, ut uno die suspensus ad exemplum, & humanæ inconstantiæ documentum maneret, ad vesperam autem ex decreto legis deponeretur, & mandaretur sepulturæ. Qui etiam dies & fortasse non unicus in deprædatione civitatis consumptus est, & in aliqua quiete; quandoquidem Israëlitæ tam propitium sibi experiebantur Deum, ut singuli propemodum dies, singulis civitatibus capiendis sufficerent. Itaque non definitur dies progressionis ad urbem Lebna sive Lobna, ut alibi vocatur.

[204] Transivit autem (Verba sacra sunt a ℣. 29) cum omni Israël de Maceda in Lebna, [Lebna,] & pugnabat contra eam: quam tradidit Dominus cum rege suo in manus Israël: percusseruntque urbem in ore gladii, & omnes habitatores ejus. Non dimiserunt in ea ullas reliquias. Feceruntque regi Lebna, sicut fecerant regi Jericho. Hæc ita elucidat idem Annalium conditor num. 47: Transivit autem Josue cum omni Israël, exceptis tamen iis, qui erant in Galgalis, de Maceda in Lebna, inter quas non amplius quam unius horæ iter constituit Adrichomius. Eademque vel ingenio loci, vel arte ita firma & munita fuit, ut etiam Sennacherib regi Assyriorum posterioribus seculis restiterit lib. 4 Regum cap. 19 ℣. 8. Et videtur aliquanto tempore restitisse Josue; id enim innuit illa vox, Et pugnabat contra eam. Cum enim certissime sibi pereundum esse viderent, proinde putabant, sive resistendo mori sive cedendo. Restiterint ergo fortassis diebus aliquot, mox tamen Israëlitæ irruperunt in eam; eodemque se modo gesserunt contra regem Lebna, populumque ejus, quo adversus Maceda. Omnes enim deleti sunt, nec ullus reliquus factus est, nulli scilicet sexui aut ætati parcitum fuit.

[205] Invicti Heroïs victorias recensere pergit Historicus sacer a ℣. 31: [& Lachis; clades internecina regis Gazer,] De Lebna transivit in Lachis, quæ ab illa duabus horis aberat teste Adrichomio, cum omni Israël: & exercitu per gyrum disposito oppugnabat eam. Tradiditque Dominus Lachis in manus Israël, & cepit eam die altero atque percussit in ore gladii, omnemque animam, quæ fuerat in ea, sicut fecerat Lebna. Facilior autem expugnatu fuit Lachis, quod rex ejus Japhia cum præcipua populi parte, qui contra Gabaon venerant, paulo ante cecidissent. Subditur ℣. 33: Eo tempore ascendit Horam rex Gazer, ut auxiliaretur Lachis obsessæ. Hic rex sive fœdere aliquo devinctus, sive precibus a desolata urbe evocatus, sive periculi vicinitate permotus cum omni populo suo Lachitis suppetias laturus accurrit. Sed si, urbe expugnata, tardius venit, mature certe in suam suorumque perniciem venit; eum enim percussit Josue cum omni populo ejus usque ad internecionem.

[206] [atque urbium Eglon,] Unius circiter diei itinere a Lachis Austrum versus in tribu Juda sita est Eglon, cujus rex Dabir unus quoque fuit ex quinque illis, qui Principis jussu suspensi fuerant. Ad hanc perrexere victores Israëlitæ, atque illa ipsa die, qua obsidione cingi cœpta est, expugnata fuit: propugnatoribus scilicet fere destituta erat, ejus enim incolæ paucis forte exceptis, qui in præsidio relicti erant, ad Gabaonem obsidendam cum rege suo profecti fuerant, & maxima ex parte celebri illo die ceciderant. De hac expeditione ita paucis versus 34 & 35: Transivitque (Josue) de Lachis in Eglon, & circumdedit, atque expugnavit eam eadem die: percussitque in ore gladii omnes animas, quæ erant in ea juxta omnia, quæ fecerat Lachis.

[207] [Hebron,] Capta Eglon, exercitum duxit ad interiora tribus Judæ, meridiem versus, ad montana illius. In iis enim sita erat Hebron, incolarum fortitudine, agrorum sibi subjectorum amplitudine, municipiorumque frequentia una de potentissimis Chananææ urbibus. De hujus expugnatione agitur a ℣. 36: Ascendit quoque cum omni Israël de Eglon in Hebron, & pugnavit contra eam: cepit eam, & percussit in ore gladii, regem quoque ejus & omnia oppida regionis illius, universasque animas, quæ in ea fuerant commoratæ: non reliquit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Eglon, sic fecit & Hebron, cuncta, quæ in ea reperit, consumens gladio. At nonne rex ejus jam fuerat occisus ac suspensus ad Maceda? Alterutrum dicendum, vel novum in ea regem, illius fortasse filium, aut alium a populo fuisse electum, ne difficillimis illis temporibus urbs diu rectore careret, vel hic iterari mentionem regis Oham, ad speluncam interfecti.

[208] [& Dabir:] Sequitur in textu sacro a ℣. 38: Inde reversus in Dabir, cepit eam atque vastavit: regem quoque ejus atque omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii: non dimisit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Hebron & Lebna & regibus earum, sic fecit Dabir & regi illius. Conjicit Masius, imperatorem Josue ab expugnata Hebrone ulterius nonnihil ad Idumæorum ac Philisthinorum fines excurrisse; nam mox ℣. 41 dicitur, eum usque ad Cadesbarne & Gazam armis grassatum fuisse; indeque ad urbem Dabir Hebroni viciniorem fuisse reversum. Conjecturam hanc approbat Salianus in Annalibus num. 193, quem consule, si lubet.

[209] [sancto Imperatore vivente, Hebron & Dabir] Bellum, quod magno illo die contra quinque reges gestum & confectum est, interpretes & Annalium scriptores Gabaoniticum, quod Gabaonitarum causa susceptum; vel Adonisedechianum vocant, quod ejus auctor & dux præcipuus fuerit Adonisedec. Hujus vero prosecutionem iidem bellum Australe appellare solent, quod sanctus Imperator ad Austrum progressus illud gesserit. Quod dictum est de expugnatione Hebron & Dabir vicinisque municipiis, cum Torniello, Tirino & Calmeto repetitum credimus cap. XI ℣. 21 & 22, ubi nonnullæ circumstantiæ, cap. 10 præteritæ, adduntur; In illo tempore venit Josue, & interfecit Enacim de montanis Hebron, & Dabir, & Anab, & de omni monte Juda & Israël, urbesque eorum delevit. Non reliquit ullum de stirpe Enacim, in terra filiorum Israël: absque civitatibus Gaza, & Geth, & Azoto, in quibus solis relicti sunt. Ex quo intelligitur, habitatores regnorum Hebron & Dabir fuisse illa hominum monstra de stirpe gigantea, quorum ab exploratoribus narrata fortitudo & crudelitas tantum horrorem Israëlitis incusserat, ut desperantes se hostem tam formidabilem posse vincere, reditum in Ægyptum seditiose cogitarint Numer. cap. 13 a ℣. 29. Quotquot e gigantibus illis in proximiores Philisthinorum urbes Gazam, Geth & Azotum fuga elabi non potuerunt, a victore exercitu interfecti sunt. Qui ad has urbes se receperant, in iisdem relicti sunt; sanctus enim Princeps illas non expugnavit. Unde factum, ut, cum totus Israël occuparetur in debellandis Aquilonaris Chananææ regibus, ad pristinas sedes remigrarint, urbesque suas in Chananæa Australi sitas refecerint & munierint, ac præsertim ipsam Hebron & Dabir. Quod id contigerit eo tempore, quo Aquilonem versus quinque circiter annis bellatum fuit, manifestum est ex eo, quod, antequam Josue terram duodecim tribubus divideret, Hebron cap. 14 ℣. 12 dicatur sub potestate hostium fuisse, sub qua mansit reliquo tempore vitæ sancti Principis, ut dicemus numero sequente.

[210] Bonfrerius & alii volunt allegatos capitis XI versus non repetere, [semel tantum ab Israëlitis expugnatas credimus:] quæ hic cap. 10 de Hebron & Dabir referuntur; sed sanctum Imperatorem, confecto bello Aquilonari, rediisse ad Australem Chananæam ad gigantes Enacim, qui terras suas repetierant, debellandos: verum quomodo id conciliabis cum verbis Calebi ad Josue cap. 14 ℣. 12: Da ergo mihi montem istum (Hebron,) quem pollicitus est Dominus, te quoque audiente, in quo Enacim sunt, & urbes magnæ atque munitæ; si forte sit Dominus mecum, & potuero delere eos, sicut promisit mihi. Ex his patet, Calebum petere terram ab hostibus occupatam. Petitio autem hæc facta est ante inchoatam terræ partitionem, inter quam & finem belli Borealis exiguum secundum omnes tempus intercessit. Itaque Hebron & Dabir verisimilius non nisi semel ante terræ distributionem occupatæ fuere, idque cum Meridionalis Chananææ plaga belli sedes esset; qua ad Aquilonares ejusdem partes translata, ab hostibus receptæ sunt, & sub illorum potestate manserunt, donec Sanctus vixit. Caput quidem 15 a ℣. 14 narrat, Calebum & Othonielem utramque urbem expugnasse; sed id secundum S. Augustinum quæst. 3 in Judices & plerosque alios post obitum Josue contigit; cum idem eisdem pene verbis Judicum cap. 1 a ℣. 10 referatur. At, inquies, cap. 14 petitioni Calebi subditur: Benedixitque ei Josue, & tradidit ei Hebron in possessionem. Atque ex eo fuit Hebron Caleb filio Jephone Cenezæo usque in præsentem diem: sed inde non sequitur, ut possessio statim a Calebo adita fuerit, hostibus cæsis vel expulsis. Consule interpretes obvios in locos, hoc & præcedente numero citatos. Omnium sententiis examinatis, hæc mihi probabilior videtur, quæ statuit, capite XI ℣. 21 & 22 repeti, quæ capite 10 a ℣. 36 referuntur; at capite 15 a ℣. 14 præoccupari Calebi & Othonielis victorias, quas narrat Judicum caput 1 a ℣. 10; capite vero 14 ℣. 14 agi de possessione juris: ex quibus consequens est, ut Hebron & Dabir non nisi semel sub sancto Imperatore captæ fuerint.

[211] [præter sex nominatas, alias urbes in] De sex tantum urbibus regiis, bello Australi occupatis, Maceda, Lebna, Lachis, Eglon, Hebron & Dabir Scriptura meminit. Etsi ad Jerusalem, Jerimoth & Gazer subigendas processisse non legatur; quoniam tamen earum reges cum exercitu suo cæsos fuisse constat ex cap. 10 ℣. 3, 26 & 33, non dubito quin Dux noster, victoria utendum ratus, dictas urbes regum suorum interitu consternatas hoc quoque anno ceperit, quo Austrum versus bellatum fuit. Capite 12 a ℣. 9 reges triginta & unus enumerantur a Sancto debellati, inter quos præter novem illos, quorum sedes regias jamjam nominavimus, recensentur alii quatuor, qui in terris illis regnarunt, quæ postmodum tribui Juda sortito obtigerunt, videlicet reges Gader, Herma, Hered & Odullam. Hos etiam bello Australi subactos fuisse puto.

[212] Quod autem præter sex urbes capite 10 nominatas, [Chananæa Australi capit Josue] sanctus Dux etiam alias bello Australi ceperit, manifestum est ex ℣. 40 & seqq.: Percussit itaque Josue omnem terram montanam, & meridianam, atque campestrem, & Asedoth (plerique per hanc vocem intelligunt loca devia & convalles) cum regibus suis: non dimisit in ea ullas reliquias; sed omne, quod spirare poterat generis humani, interfecit, sicut præceperat ei Dominus Deus Israël, a Cadesbarne usque Gazam. Omnem terram Gozen usque Gabaon, universosque reges, & regiones eorum uno impetu cepit atque vastavit: Dominus enim Deus Israël pugnavit pro eo. Ponit hic ob oculos Scriptura magnum locorum spatium, quæ uno impetu, id est, unica excursione seu expeditione continuata, sine ulla ullo in loco longioris moræ interpolatione fulminis instar percurrit, ac Israëli subjecit. Ne vero singula, ad quæ victricia arma circumtulit, urbium & regionum nomina sigillatim recenseat, generatim dicit, eum omnes Chananææ Meridionalis terras, quæ intra Cadesbarne & Gazam, Gabaonem & terram Gozen sitæ sunt, in potestatem redegisse. Jam autem omnes supra memoratæ urbes regiæ intra quatuor illa loca in Calmeti aliorumque geographorum chartis topographicis collocantur: unde sequitur id, quod statim asseruimus. Cap. 12 ℣. 17 & 18 in debellatorum regum catalogo quoque ponuntur reges Taphua, Opher, & Aphec. Si Scriptura hic loquatur de Taphua & Aphec, quæ cap. 15 ℣. 34 & 53 tribui Juda assignantur, & de Opher, quæ cap. 18 ℣. 23 Benjaminitis obtigit; illarum reges in eadem, qua ceteri ante dicti, expeditione cum suis periisse existimo. Sin vero agat de Taphua, quam cap. 16 ℣. 8 & cap. 17 ℣. 8 locat in confinibus tribuum Ephraïm & Manasse, de Aphec, quæ cap. 19 ℣. 30 cessit filiis Aser, de Opher in tribu Zabulon sita; annumerandi sunt regibus bello Aquilonari victis, de quo paragrapho sequente. Qui locorum horum, aliorumque, de quibus hactenus facta mentio, pleniorem cupit notitiam, adeat Dictionarium Biblicum Calmeti ac ejusdem Commentarios in Josue cap. 10 a ℣. 28, & cap. 12 a ℣. 9, Adrichomium, aliosque.

[213] Sanctum Ducem celeritate pene incredibili intra primum imperii sui annum tot urbes obsedisse & expugnasse, tot profligasse exercitus, tot reges interemisse, tot itinera confecisse, Saliani doctissimi conjectura est valde probabilis, [celeritate pene incredibili; redit cum exercitu in Galgala.] quam sequimur. Favet versus 42: Universosque reges, & regiones eorum uno impetu, id est, unica continuata excursione, cepit atque vastavit. Tantæ felicitatis ac celeritatis causa additur: Dominus enim Deus Israël pugnavit pro eo. Quod non solum referas ad vibratum in hostes lapidum imbrem, & ad solis lunæque cursum inhibitum; sed etiam ad terrorem hostium animis injectum, & ad fortitudinem atque alacritatem Hebræis subministratam: Sicut autem (verba sunt ejusdem Saliani in Epitome num. 51) hoc Dei auxilium valet ad minuendam admirationem & faciendam fidem, ita illa jussio ejusdem, cujus meminit capitis 10 versus 40, incredibilem atque inusitatam illam severitatem, qua in Chananæos nulla ætatis sexusve differentia ab Hebræis sævitum est, non excusat solum aut mitigat; sed justam etiam & laudabilem facit. Dei enim sententiam in hanc gentem pluribus ante seculis latam, utique justissimam & immanissimis eorum sceleribus imparem, hoc denique tempore, supremo illo Judice imperante, sunt executi. E contrario justam illi reprehensionem non effugerunt, qui sive desidia, sive perversa clementia, plerisque Chananæis, Deo repugnante, in suam ipsorum perniciem pepercerunt. Non putem Salianum velle, quod Dominus in omnes omnino Chananæos mortis sententiam tulerit; sed loqui tantum de iis, quibus sanctus Imperator non pepercit, quod paci bellum prætulerint, terras suas Israelitis cedere & idololatriam deserere recusantes. Si lex Dei fuit, ut etiam se suaque Hebræis subjicientes & veram religionem amplectentes occiderentur, perversa clementia & Deo repugnante juratum cum Gabaonitis fœdus servavit. Vide supra num. 178 & seqq., & infra num. 225. Porro Chananitide Australi subacta, Imperator Gabaonem versus iter reflexit, Reversusque est cum omni Israël ad locum castrorum in Galgala ℣. 43; ubi scilicet arca Domini erat. Quæ Scriptura de bello Australi habet ita contraxit Josephus, festinans scilicet ad alia: Debellatis in hunc modum regibus, qui Gabaonitas invaserant, Jesus in Chananææ montana ducit exercitum: & magna in ea regione cæde edita prædaque abacta, exercitum reducit in Galgala.

§ XXII. Jabin aliique Aquilonares reges ingentem cogunt exercitum: Sanctus victoria a Deo prænuntiata potitur; munitissimam Asor, aliasque capit urbes; prædam dividit: Deus voluit, ut aliquæ terræ in Chananæa sub Josue non expugnarentur.

[Rex Asor cum aliis fœderatis Chananææ Aquilonaris regibus] Dum Josue in hibernis ad Galgala commoratur, suumque exercitum aliqua quiete reficit, secundus ejus imperii annus illucescit, Israëliticæ vero libertatis quadragesimus secundus. Interea temporis reges, qui priore anno in Hebræorum perniciem conspirarant (istos enim cum Saliano eosdem esse putamus cum illis, de quibus hic, ut num. 164 diximus) innumerabiles pene in unum contraxerunt copias, ut communem hostem communi marte exterminarent, & in una eademque omnium causa unum esset idemque periculum. Rex Asor, nomine Jabin, regum in Aquilonari Chananæa dominantium potentissimus, auctorem se belli contra Israëlitas, atque ducem præbuit. Qui reges socia arma junxerint, quibusque ex populis conflatus fuerit immensæ multitudinis exercitus, ex Scriptura discimus cap. XI a ℣. 1: Quæ cum audisset Jabin rex Asor, misit ad Jobab regem Madon, & ad regem Semeron, atque ad regem Achsaph: ad reges quoque Aquilonis, qui habitabant in montanis & in planitie contra meridiem Ceneroth, in campestribus quoque & in regionibus Dor juxta mare: Chananæum quoque ab Oriente & Occidente, & Amorrhæum, atque Hethæum, ac Pherezæum, & Jebusæum in montanis; Hevæum quoque, qui habitabat ad radices Hermon in terra Maspha. Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena, quæ est in littore maris; equi quoque & currus immensæ multitudinis. Propria gentium & locorum nomina, de quibus hic mentio fit & infra fiet, examinata vide apud Salianum ad annum mundi 2585, Calmetum, Bonfrerium aliosque hic.

[215] [numerosissimum cogit exercitum contra Josue,] Si Lirano, Dionysio Cartusiano, Adrichomio aliisque credimus, reges viginti quatuor contra Israëlitas conspirarunt. Verum cum reges omnes a Sancto ad hoc usque tempus debellati tantum fuerint triginta & unus, ut dicitur cap. 12 versu ultimo, cumque jam ante bellum contra Jabin ejusque socios Scriptura cladem & necem exprimat undecim regum, bello Hierichuntino, Haïensi, Gabaonitico & Australi superatorum; viginti tantum supersint oportet: e quibus probabilius quinque alii & forte plures subtrahendi sunt, qui non hoc bello Aquilonari, sed prioribus illis quoque victi sunt. Itaque reges in Chananæa Septemtrionali debellati numero pauciores fuerunt quam 24. Vide infra num. 227. Quatuor ex illis tantum hoc capite XI ℣. 1 nominantur: reliqui ℣. 2 & alibi generalibus vocibus comprehenduntur. Josephus in exercitu ab illis coacto trecenta peditum millia, equitum decem millia, & curruum viginti millia fuisse scribit. Verum Scriptura numerum nullum determinat. Numerosissimis tot regum copiis, quia non modo ex diversis, sed admodum etiam disjunctis locis egrediebantur, certus assignatus est locus, ad quem omnes confluerent: Conveneruntque omnes reges in unum ad aquas Merom, ut pugnarent contra Israël ℣. 5.

[216] [cui hostibus obviam procedenti Dominus victoriam denuntiat:] Quæ cum provido Imperatori innotuissent, non exspectavit, dum tantus exercitus eum obsideret in Galgalis; sed præveniendum ratus, maluit in hostili, quam in propria regione pugnare. Valebat id ad terrorem hostium & confirmationem suorum. Cum suis itaque itineri se dedit, in quo Dominus ei victoriam denuntiavit; unaque jussit captis equis crurum nervos incidi, hostilesque currus comburi, ne forte postmodum in præliis his vel illis uterentur Israëlitæ; quos volebat, ut non in curribus & in equis, sed in solo Deo fiduciam omnem ponerent. De hoc præcepto ita ℣. 6: Dixitque Dominus ad Josue: Ne timeas eos; cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israël: equos eorum subnervabis, & currus igne combures. Dominus hæc pridie pugnæ est locutus, uti constat ex voce cras; non in Galgalis, sed in ipso itinere, ut dictum est: omnes enim interpretes aquas Merom remotiores a castris collocant, quam ut iter ex his ad illas uno die confici potuerit.

[217] Sequitur pugna, cædes & fuga hostium a ℣. 7: [pugna, cædes & fuga hostium:] Venitque Josue, & omnis exercitus cum eo adversus illos ad aquas Merom subito; jam enim didicerat experientia, quantum momenti positum esset in diligentia & celeritate: Et irruerunt super eos, cum forte nondum parati ac dispositi forent ad prælium. Tradiditque illos Dominus in manus Israël. Qui percusserunt eos, & persecuti sunt usque ad Sidonem magnam, & aquas Maserephoth, campumque Masphe, qui est ad Orientalem illius partem. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias: Fecitque sicut præceperat ei Dominus, equos eorum subnervavit, currusque combussit igni ℣. 8 & seqq. Quod autem Victor dicatur neminem adversariorum reliquum fecisse, non repugnat quo minus multi in civitates munitas fuga elapsi fuerint. Id enim de rege Asor certum est ex versu 10. Itaque nullas dimisisse reliquias, idem hic est ac nulli vitam dedisse, qui in ejus potestatem venisset. Eodem modo easdem voces intelligo, capite decimo in urbium enumeratione, bello Australi captarum, sæpe repetitas.

[218] Postquam infelici prælio res Chananæorum accisæ sunt, [munitissimam Asor] & Josue exercitum suum ab hoste persequendo cædendoque ad sua signa revocavit, contra Asor urbium hostilium caput infesta arma mox convertit, occupatamque, cæsis omnibus cum rege suo habitatoribus, incendit. Res in Scriptura ita narratur a ℣. 10: Reversusque statim cepit Asor: & regem ejus percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna hæc principatum tenebat. Percussitque omnes animas, quæ ibidem morabantur: non dimisit in ea ullas reliquias; sed usque ad internecionem universa vastavit, ipsamque urbem peremit incendio.

[219] Quæ dein secutæ sunt plurimarum urbium expugnationes hoc capite Scriptura sigillatim non persequitur, [aliasque urbes capit; omnium incolas interficit; aliquas incendio vastat;] in genere omnia paucis verbis significare contenta: Et omnes, inquit ℣. 12, per circuitum civitates, regesque earum cepit, percussit atque delevit, sicut præceperat ei Moyses famulus Domini Deut. cap. 7 ℣. 2, & cap. 20 ℣. 16. Quod autem de incensis urbibus subdit, nonnullam habet difficultatem; Absque urbibus, inquit ℣. 13, quæ erant in collibus & in tumulis sitæ, ceteras succendit Israël: unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit. Videtur Scriptura hic pugnantia loqui: Verum ponenda sunt, inquit Salianus in Epitome ad annum 2586 num. 2, duo genera urbium, aliæ fuerunt tumulis & aggeribus cinctæ, & expugnatu difficiles; aliæ contra captu faciles & opportunæ injuriæ: & has quidem succenderunt Israëlitæ, illas autem in proprium usum atque habitationem conservarunt, neque incenderunt, excepta Asora, quæ ad aliarum terrorem flammis absumpta est. Consentiunt Abulensis, a Lapide &c. Hoc capite, ut statim dixi, urbium bello Aquilonari captarum nomina reticentur; præcipuæ tamen civitates, quæ regum sedes erant, nominantur capite sequente sub finem.

[220] Omnemque prædam istarum urbium ac jumenta diviserunt sibi filii Israël, [prædam distribuit: in bellis aliisque rebus] cunctis hominibus interfectis ℣. 14. Rursus subdo verba Saliani laudati num. 3: Ejus prædæ magnitudinem Scriptura tacuit: siquis tamen eam ex Madianitica præda, Numer. cap. 31, quæ fuit modica apud Moabitas provincia, [gestis a Dei lege non recessit.] æstimare voluerit; facile intelliget immensas opes, infinitamque vim pecorum ex tot provinciarum agris urbibusque fuisse congestam. Facta porro est divisio non inter eos tantum bellatores, qui cum Josue militabant; sed ejus etiam participes fuerunt, qui in Galgalis remanserant, & qui in urbibus debellatis præsidio relinquebantur. Apparet enim Josue Mosis exemplum in distributione prædæ Madianiticæ fuisse secutum, neque oblitum esse sacerdotum atque Levitarum. Inter spolia tamen ab Imperatore distributa non fuerunt aurum, argentum, aliave materia, ex qua idola confecta fuissent: hæc enim tota igne consumi debebant secundum legem Domini Deut. cap. 7 ℣. 25. Quod autem, sicut ibidem cap. 12 ℣. 3 præcipitur, idola omnia eorumque aras & lucos ubique everterit, &, ut verbo absolvam, omnes impleverit leges divinas, quarum exsecutionem in se subditisque ex officio urgere debebat, insigni & luculento testimonio Scriptura confirmat hic ℣. 15: Sicut præceperat Dominus Moysi servo suo, præcepit Moyses Josue; & ille universa complevit: non præteriit de universis mandatis, nec unum quidem verbum, quod jusserat Dominus Moysi. Vide supra num. 176 & 177.

[221] [Bellum Aquilonare ex Josepho, qui, illo imminente,] In Scriptura deinceps nulla amplius referuntur bella, quæ communibus Israëlitarum armis, duce Josue, gesta fuerint. Reliquum caput undecimum & duodecimum prius facta repetit atque summatim perstringit, additis nonnullis adjunctis, quæ antea præterita fuerant. Antequam ad illa cum Scriptura pergamus, quid de bello Aquilonari scripserit Josephus, expendamus: Cumque, inquit, late per circumquaque sitas regiones rumor de rebus Hebræorum fortiter gestis spargeretur, deque stupenda multitudine cæsorum; excitati sunt in eos reges Libani accolæ, & ipsi Chananæi generis, & quantum Chananæorum campestria colit, ascitis Palæstinis, castra posuerunt ad urbem Galilææ Berotham, non longe a superiore Cædesa, quæ etiam in Galilæorum agro sita est. Sunt hæc loca vicina lacui Semeschon in tribu Nephthali, quem multi volunt esse aquas Merom, de quibus ℣. 5. Erantque omnes hæ copiæ peditum trecenta millia, equitum decem millia, curruum viginti millia. Quæ tanta hostium multitudo adeo tam ipsum Jesum quam ceteros Israëlitas terruit, ut præ metu minimum a desperatione abessent. Sed cum Deus exprobrasset eis formidinem, & quod ejus præsidio se non tam tutos putarent; pollicitusque victoriam, equos captivos enervari, & currus incendi jussisset: concepta ex his promissis fiducia [suos Josue] ducit in hostem: quem die quinto adeptus, pugnandi copiam facit, fitque conflictus validus, & strages major, quam ut facile credi possit, est edita. In fuga quoque plurimi ceciderunt, ut præter paucos totus hostilis exercitus interierit. Reges etiam ad unum omnes sunt cæsi, adeoque sævitum est in victos, ut, hominibus sublatis, in equos ferrum exercerent, & currus exurerent. Totam denique regionem pervagatus est, nemineque audente congredi, expugnabat oppida & quotquot ad manus suas pervenirent, interficiebat.

[222] [Sancto proximum desperationi metum male affingit:] Discedit a Scriptura historicus Judæus, quod, cum Deus ℣. 6 pridie certaminis sancto Principi victoriam denuntiarit, id ante quintum diem factum scribat. Discedit præterea, quod omnes ad unum reges in eo conflictu cæsos dicat, cum ex versu 10 constet, regem Asor e prælio elapsum postea cum urbe sua periisse. Alio errore prioribus minus tolerabili suam vitiat narrationem. Tot regum victori exercitui, atque adeo fortissimo Heroï nostro proximum desperationi metam impingere non erubescit, & asserere hunc illi a Domino fuisse exprobratum; illi, inquam, qui tam insigni nuper in Deum fiducia fuit, ut solis & lunæ stationem sperare, imo & præcipere non dubitaverit, qui Deum exercituum secum præliantem ita erat expertus, ut hostes lapidibus grandinis longe lateque videret a descensu Beth-horon usque ad Azeca trucidatos. Quodnam in Scriptura ostendi potest hujus tanti timoris vestigium? Quid enim, si dixit ei Dominus, Ne timeas, ideone minimum a desperatione aberat? Idem utique dici posset de Abrahamo, cui reduci ac victori dixit Dominus Genes. cap. 15 ℣. 1: Noli timere Abram, ego protector tuus sum.

[223] A versu 16 compendio traditur, quidquid a primo principatus sui anno Sanctus subjecit: [Josue Chananæos oppugnavit sex circiter annorum spatio:] Cepit itaque Josue omnem terram montanam, & meridianam, terramque Gosen, & planitiem, & Occidentalem plagam, montemque Israël, & campestria ejus: & partem montis quæ ascendit Seïr, usque Baalgad per planitiem Libani subter montem Hermon: omnesque reges eorum cepit, percussit, & occidit. Multo tempore pugnavit Josue contra reges istos. Terra Gosen & mons Seïr ab Austro, planities vero Libani & montes Baalgad ac Hermon ab Aquilone Chananæam terminant. Salianus tempus, quo S. Princeps post transitum Jordanis contra terræ promissæ habitatores bellum gessit, quinquennio definit. Verius est, illud durasse sex integris annis; uti satis colligitur ex ætate Calebi cap. 14. Vide num. 230. Primo anno bella omnia confecta sunt, quæ describuntur in libro Josue usque ad caput XI: secundo rex Jabin cum confœderatis sibi regibus Septemtrionalibus victum, atque urbem Asor captam fuisse putamus: reliquos vero quatuor annos in persequendis belli reliquiis, in obsidendis capiendisque civitatibus munitis positos fuisse.

[224] Priusquam ad alia pergamus, lectorem monendum censemus, [Deus ob rationes voluit, ut aliquas eorum terras Sanctus non expugnaret;] verba sacra capitis XI numero præcedente data, ejusdemque versum 23, Cepit ergo Josue omnem terram &c., aliasque similes locutiones, quæ deinceps in libro Josue sæpe occurrunt, sensu accommodo intelligenda esse, ita ut componi possint cum cap. XI ℣. 22, cap. 13 ℣. 2 & seqq., aliisque locis ejusdem libri Josue; ex quibus certum est, quod Sanctus aliquas Chananææ urbes & regiones Israëli numquam subjecerit. Duplici autem modo textus apparenter inter se pugnantes ab interpretibus passim conciliantur. Aliqui dicunt, Josue omnem Chananitidem cepisse, quod quasi omnem seu longe majorem ejus partem vicisset, neque eum bello lacessere auderent incolæ, ad quorum ditiones subjiciendas progressus non fuerat. Alii ipsum omnem terram subegisse aiunt, scilicet quam pedibus calcarat seu oppugnatum adiverat, uti Dominus illi promiserat Josue cap. 1 ℣. 3: Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam, sicut locutus sum Moysi Deut. cap. XI ℣. 24. Quod autem divinum consilium fuerit, ut sub principatu Josue non tota omnino Chananæa in Israëlitarum potestatem redigeretur, patet ex Deut. cap. 7 ℣. 22: Ipse (Deus) consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris eas delere pariter, ne forte multiplicentur contra te bestiæ. Eadem ratio datur Exodi cap. 23 a ℣. 29; quam expositam vide apud interpretes. Aliam lego Judicum cap. 2 versu ultimo & cap. 3 a ℣. 1: Dimisit ergo Dominus omnes nationes has, & cito subvertere noluit, nec tradidit in manus Josue. Hæ sunt gentes, quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israëlem, & omnes, qui non noverant bella Chananæorum; ut postea discerent filii eorum certare cum hostibus, & habere consuetudinem præliandi: quinque satrapas Philisthinorum, omnemque Chananæum, & Sidonium atque Hevæum, qui habitabat in monte Libano, de monte Baal Hermon usque ad introitum Emath. Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Israëlem, utrum audiret mandata Domini, quæ præceperat patribus eorum per manum Moysi, an non. Ratio altera adfertur Sapientiæ cap. 12 a ℣. 3: Illos enim antiquos inhabitatores terræ sanctæ tuæ, quos exhorruisti, quoniam odibilia opera tibi faciebant, perdere voluisti per manus parentum nostrorum… Sed & his tamquam hominibus pepercisti, & misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent: non quia impotens eras in bello subjicere impios justis, aut bestiis sævis aut verbo duro simul exterminare: sed partibus judicans dabas locum pœnitentiæ, non ignorans, quoniam nequam est natio eorum, & naturalis malitia ipsorum, & quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum. Et infra ℣. 19: Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet justum esse & humanum; & bonæ spei fecisti filios tuos: quoniam judicans das locum in peccatis pœnitentiæ.

[225] [quos subjecit, bello vicit, Gabaonitis exceptis:] Quamquam Chananæi crabronibus seu vespis aliisque malis divinitus immissis ante Hebræorum adventum afflictarentur Exodi cap. 23 a ℣. 27, post Israëlitarum vero in terras eorum ingressum continuis cladibus afficerentur, & eorumdem supremum exitium tot annis differret Deus, ut tandem ad sui cognitionem & ad pœnitentiam converterentur; nihilominus in idololatria aliisque sceleribus tam obstinati perstitere, ut nemo pacem cum Israëlitis inire voluerit, præter Hevæum, Gabaonis incolam. Quamobrem gentes istas, quæ peccatorum mensuram complerant, Deus exsecutore Josue perdi & exscindi voluit: Non fuit civitas, dicitur in textu hic a ℣. 19, quæ, relicto idolorum cultu aliisque sceleribus, se traderet filiis Israël, præter Hevæum, qui habitabat in Gabaon: omnes enim, quæ in potestatem Israëlis venerunt, bellando cepit. Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, seu ut permitteret illorum indurationem, ex perversæ voluntatis propriæ pertinacia ortam, &, repudiata pace, pugnarent contra Israël, & caderent, & non mererentur ullam clementiam, ac perirent, sicut præceperat Dominus Moysi. Ex hoc loco manifeste sequi videtur, si Chananæi animos in sceleribus suis inque pace rejicienda non obdurassent, Israëlitas clementia erga illos usuros fuisse, præceptumque divinum de Chananæis ad internecionem delendis non extendi ad pœnitentes Gabaonitas veramque religionem ac ceteras pacis conditiones amplexos. De his sat multa disseruimus paragraphis 17 & 18.

[226] [conclusio rerum gestarum & occupatio gerendarum.] Versibus 21 & 22 credimus repeti ea, quæ capite præcedente a ℣. 36 narrantur. Verba dedimus num. 209. Denique ℣. 23 datur breve compendium rerum omnium, a Josue tam bello quam pace gestarum, in hæc verba: Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen; & hæc hactenus exposita sunt: Et tradidit eam in possessionem filiis Israë, secundum partes & tribus suas; & hoc est argumentum omnium fere, quæ deinceps toto libro traduntur: adeo ut sit quasi transitio ad alteram partem negotii, ad quod Dominus assumpserat Josue. Subditur: Quievitque terra a præliis.

§ XXIII. Catalogus regum a Josue debellatorum; jubetur a Deo terram partiri; Calebo promissam Hebron concedit; tribum Ephraïm & mediam Manasse de sorte sua conquerentes monet, ut armis quærant ampliora ad habitandum spatia.

[Elenchus regum a S. Imperatore debellatorum;] Capite 12 terræ promissæ divisioni præmittitur enumeratio regum, sub Moyse & ejus Successore debellatorum, quorum ditiones inter Israëlitas distributæ fuerunt. In catalogo regum, a S. Imperatore nostro victorum, aliqui recensentur, quorum nulla in victoriis memoratis facta est mentio: ex quo intelligas rerum, bello Australi & Aquilonari gestarum, veluti capita dumtaxat esse narrata. Ita autem texitur a ℣. 7: Hi sunt reges terræ, quos percussit Josue & filii Israël trans Jordanem ad Occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani usque ad montem, cujus pars ascendit in Seir: tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israël, singulis partes suas, tam in montanis quam in planis atque campestribus. In Asedoth, & in solitudine, ac in meridie Hethæus fuit & Amorrhæus, Chananæus & Pherezæus, Hevæus & Jebusæus. Rex Jericho unus, Rex Haï, quæ est ex latere Bethel, unus, rex Jerusalem unus, rex Hebron unus, rex Jerimoth unus, rex Lachis unus, rex Eglon unus, rex Gazer unus, rex Dabir unus, rex Gader unus, rex Herma unus, rex Hered unus, rex Lebna unus, rex Odullam unus, rex Maceda unus, rex Bethel unus. Hi omnes bello Gabaonitico & Australi victi sunt, præter reges Jericho, Haï & Bethel. Hunc ultimum in bello Haïensi cum suis cæsum putamus. Vide num. 157. Sequuntur: Rex Taphua unus, rex Opher unus, rex Aphec unus. Diximus num. 212 incertum esse, an hi reges Septemtrionales fuerint, an Australes. Masius his annumerat primum, illis duos posteriores. Quos dein recenset catalogus, omnes in Aquilonari Chananæa regnarunt & victi sunt: Rex Saron unus, rex Madon unus, rex Asor unus, rex Semeron unus, rex Acsaph unus, rex Thenac unus, rex Mageddo unus, rex Cades unus, rex Jachanan Carmeli unus, rex Dor & provinciæ Dor unus, rex gentium Galgal unus, rex Thersa unus: omnes reges triginta unus.

[228] At, inquies, si catalogus hic accuratus sit, quomodo cap. 15 ℣. 63 Jerusalem, cap. 16 ℣. 10 Gazer, cap. 17 ℣. XI Dor, Thenac & Mageddo ab hostibus adhuc occupatæ leguntur? Existimo, harum multos incolas præcipiti fuga Josue gladium evasisse, [paucæ tamen aliquæ ex regiis eorum sedibus ab hoste dein recuperatæ.] & dein, sicut filios Enacim fecisse diximus num. 209, urbes suas repetiisse & muniisse. Quo tempore id fecerint, an ante Chananææ divisionem, cum belli sedem transtulerant Hebræi ad loca a dictis urbibus remotiora, an ipso divisionis tempore, an post illam vel etiam post mortem Josue, non inquiro. Aliquid horum de aliqua civitate probabiliter asseri potest: nam certum est, libro Josue varia hinc inde inseri, præcipue a cap. 13 usque ad 22, quæ post terræ promissæ distributionem, imo & Sancti mortem facta sunt. Unde multi inferunt, Josue libri hujus non fuisse auctorem contra alios, qui illa ab Esdra vel alio scriptore sacro addita fuisse volunt. Adi numerum 267 & seqq.

[229] [Chananæorum fuga elapsorum migratio in Africam.] Plurimi ex Chananæis, quos timor internecini belli, quod Israëlitæ contra eos gerebant, sedibus suis expulerat, in alias terras migrarunt. Rem memoratu dignam narrat Procopius libro 2 de bello Wandalico cap. 10. Verba dabo, prout ea Claudius Maltretus noster Latine reddita edidit Parisiis anno 1662: Cum Hebræi, ex Ægypto egressi, non longe a Palæstinæ finibus abessent, dux viæ Moyses, vir sapiens, e vita migravit. Ducatum suscepit Jesus Nave filius: qui gente hac in Palæstinam inducta, regionem obtinuit, virtutem in bello promens humana majorem; ac debellatis indigenis omnibus, urbium facile potitus est, audiitque plane invictus. Tunc temporis maritima omnis regio, a Sidone ad Ægypti fines, Phœnice dicebatur, nec nisi unum ibi quondam fuisse regem confessione omnium constat, qui de Phœnicum antiquitatibus scripsere. Illic gentes numero abundantes degebant, Gergesæi, Jebusæi, aliæquea liis discretæ nominibus in Hebræorum Historia. At ubi Ducem advenam vinci non posse intellexerunt, relicta patria, in Ægyptum conterminam commigrarunt. Hic loco non invento, qui sedes ipsis satis laxas præberet, quod jam ab ævo longinquo frequens populis Ægyptus esset, in Africam concesserunt: quam totam usque ad Columnas Herculeas obtinuerunt, multisque urbibus conditis frequentarunt. Phœnicum lingua etiamnum utuntur incolæ. Castellum quoque struxerunt in urbe Numidia: ubi est urbs jam dicta Tigisis. Ibi ad fontem uberrimum columnæ e lapide candido visuntur duæ, quæ incisam Phœnicum literis & verbis sententiam hanc servant: NOS II SUMUS, QUI FUGIMUS A FACIE JESU LATRONIS, FILII NAVE. Quidquid sit de hac inscriptione, & nonnullis narrationis adjunctis, quæ hic examinare non vacat, Chananæorum in Africam migrationem confirmant hæc S. Augustini testimonia; in Expositione inchoata Epistolæ ad Romanos, Interrogati, inquit, rustici nostri quid sint, Punice respondentes Chanani, corrupta scilicet, sicut in talibus solet, una littera, quid aliud respondent quam Chananæi? Et quæst. 16 in Judices, Istæ, ait, linguæ Punica & Chananæa, seu Hebræa, non multum inter se differunt. Videri potest Calmetus, qui de Chananæorum in alias terras migratione longam dissertationem præfixit suis Commentariis in librum Josue.

[230] [Anno principatus sui septimo Josue] Anno septimo ab introïtu Israëlitarum in Chananitidem verisimilius inchoata est terræ istius distributio cis Jordanem novem tribubus & dimidiæ tribui Manasse. Colligitur id ex annis Calebi cap. 14 a ℣. 7, ubi ita loquitur: Quadraginta annorum eram, quando misit me Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem terram; nuntiavique ei, quod mihi verum videbatur… Juravitque Moyses in die illo, dicens: Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua, & filiorum tuorum in æternum, quia secutus es Dominum Deum meum… Quadraginta & quinque anni sunt, ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen, quando ambulabat Israël per solitudinem: hodie octoginta quinque annorum sum. Lector in memoriam revocet ab exitu de Ægypto usque ad Jordanis transitum fluxisse annos quadraginta; secundo vero ab exitu anno missos fuisse exploratores, & reliquis 38 Israëlitas in deserto vagatos fuisse, & mox calculos subducenti apparebit, eo, quo diximus, anno divisionem probabilius cœptam esse. Hanc temporis rationem contra nonnullos dissentientes stabilitam vide apud Torniellum ad annum 2590 num. 1, & Natalem Alexandrum in Historia ecclesiastica veteris Testamenti tomo 1, pag. 301 col. 2.

[231] Itaque Josue anno septimo a transitu Jordanis, qui & septimus fuit principatus ejus, [centenarius jubetur a Domino sorte dividere Chananæam:] ætatis vero circiter centesimus, monetur a Domino, ut alteram muneris sui partem implere aggrediatur, partitionem scilicet terræ promissæ. Jam, ut credibile est, accingebat se Imperator, ut reliquos Chananææ reges debellaret; nam præter illos triginta & unum, regno vitaque bellis superioribus privatos, etiam alii in fertilissima illa populosissimaque regione regna obtinebant: at Deus prius distributionem fieri voluit, & terrarum reliquarum expugnationem particularibus cujusque tribus armis committere ob rationes, quas ex Scriptura transcripsi num. 224. De terræ tam subactæ quam deinceps subigendæ divisione a Deo imperata agit caput 13 a ℣. 1: Josue senex provectæque ætatis erat, & dixit Dominus ad eum: Senuisti & longævus es, terraque latissima derelicta est, quæ necdum sorte divisa est. Dein enumerat Deus partes Chananitidis nondum debellatas, quæ in sortem Israëlitis cedere debeant. De quibus: Ego sum, inquit Dominus ℣. 6, qui delebo eos a facie filiorum Israël. Veniat ergo in partem hereditatis Israël, sicut præcepi tibi. Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus & dimidiæ tribui Manasse, cum qua, id est, cum cujus altera parte, Ruben & Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Jordanis, ad Orientalem plagam. Cujus deinde terræ, distributæ duabus tribubus & mediæ, amplitudinem generatim a ℣. 9 persequitur. Tum a ℣. 15 sigillatim recenset limites, quibus portio tribus Ruben; a ℣. 24, quibus sors tribus Gad; a ℣. 29, quibus hereditas dimidiæ tribus Manasse terminabantur.

[232] Initio capitis 14 proponitur in genere divisio terræ facta reliquis tribubus cis Jordanem, [Calebo benedicit, promissamque Hebron tradit:] hisce verbis: Hoc est, quod possederunt filii Israël in terra Chanaan, quam dederunt eis Eleazar sacerdos, & Josue filius Nun, & principes familiarum per tribus Israël: sorte omnia dividentes, sicut præceperat Dominus in manu Moysi (Numer. cap. 34 ℣. 13,) novem tribubus & dimidiæ tribui &c. Hæc divisio non prius absoluta est, quam castra e Galgalis translata essent in Siluntem, ut ex sequentibus intelligetur. Cœpta autem est hoc anno, cum Josue adhuc moraretur in Galgalis. Porro imminente sortitione terræ cis Jordanem, Accesserunt (a ℣. 6) filii Juda ad Josue in Galgala, locutusque est ad eum Caleb filius Jephone Cenezæus: Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me & te in Cadesbarne. Quadraginta annorum eram, quando misit me Moyses famulus Domici de Cadesbarne, ut considerarem terram; nuntiavique ei, quod mihi verum videbatur. Fratres autem mei, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi: & nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum. Juravitque Moyses in die illo, dicens: Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua, & filiorum tuorum in æternum; quia secutus es Dominum Deum meum. Concessit ergo Dominus vitam mihi, sicut pollicitus est usque in præsentem diem… Da mihi ergo montem istum, quem pollicitus est Dominus, te quoque audiente, in quo Enacim sunt, & urbes magnæ atque munitæ: si forte sit Dominus mecum, & potuero delere eos: sicut promisit mihi. Benedixitque ei Josue & tradidit ei Hebron in possessionem.

[233] [sors tribuum Juda, Ephraïm & mediæ Manasse; portio filiarum Salphaad:] Postquam Caleb terræ portionem, quam ipsi ob constantiam adversus seditiosos olim Deus per Moysen decreverat, impetrasset, tribui Juda sua sors assignatur, de qua toto fere capite 15 agitur, generatim quidem primo omnibus circumcirca descriptis terminis, speciatim deinde illius tribus urbibus nominatim recensitis. A versu 13 usque ad 20 per prolepsim inseritur, quomodo post mortem Josue Caleb ea, quæ sibi extra sortem in ea tribu obvenerant, occuparit. Capite 16 describuntur fines regionis, quæ tribui Ephraïm obtigit. Capite 17 designatur sors dimidiæ tribus Manasse, & filiarum Salphaad. De his hæc versus 4: Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis, & Josue filii Nun, & principum, dicentes: Dominus præcepit per manum Moysi (Numer. cap. 27 a ℣. 1,) ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum. Deditque eis (Josue) juxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum.

[234] [querela filiorum Joseph de sua sorte,] Manassenses & Ephraïmitæ, audita sua sorte, contenti non fuerunt: nam Scriptura subdit a ℣. 14: Locutique sunt filii Joseph ad Josue, & dixerunt: Quare dedisti mihi, id est nobis, qui facimus duas tribus, possessionem sortis & funiculi unius, cum sim tantæ multitudinis, & benedixerit mihi Dominus? Dicunt hoc, ut ex sequentibus apparet, non quia regiones eis sorte assignatæ utrique tribui non sufficerent; sed quia bona earum pars silvestris esset, atque a Chananæis adhuc possideretur, quos ipsi expellere se posse diffidebant; quod ferreis curribus uterentur, quodque arces & urbes in montibus & rupibus occuparent, situ & arte munitas. Sperabant ipsi, se a supremo Duce, utpote ejusdem patriarchæ Josephi nepote (erat enim Josue ex tribu Ephraïm,) obtenturos, ut ex vicina regione, Israëli subdita atque alteri tribui obventura, pars aliqua concederetur. Ita fere a Lapide.

[235] [quos Josue hortatur ad laxanda habitationis suæ spatia excisis Chananæis.] At optimus Princeps, nihil his commotus querimoniis, fortis stetit, noluitque ulli alteri tribui adimere, quod Manassensibus vel suis tribulibus Ephraïmitis tribueret. Nihil dedit propinquitati sanguinis, sed totum justitiæ, ut sequens versus 15 indicat: Ad quos Josue, ait: Si populus multus es, & ampliora quæris ad habitandum spatia, noli ea postulare cum aliorum injuria; sed ascende in silvam, & succide tibi spatia in assignata terra Pherezæi & Raphaïm: quia angusta est tibi possessio montis Ephraïm. Cui responderunt filii Joseph (℣. 16:) Non poterimus ad montana conscendere, cum ferreis curribus utantur Chananæi, qui habitant in terra campestri; in qua sitæ sunt Bethsan cum viculis suis, & Jezraël mediam possidens vallem. Hæc eadem animi firmitudine excipit Imperator, eodemque responso, quo ante, contra ipsos retorquet, quod in causæ suæ patrocinium objecerant: Dixitque Josue a ℣. 17 ad domum Joseph, Ephraïm, & Manasse: Populus multus es & magnæ fortitudinis, non habebis sortem unam; sed transibis ad montem, & succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia: & poteris ultra procedere, cum subverteris Chananæum, quem dicis ferreos habere currus, & esse fortissimum.

§ XXIV. Ossa patriarchæ Joseph humari, tabernaculum in Siluntem transferri, & increpita VII tribuum ignavia, sortitionem intermissam expediri curat: notæ in Josephi narrationem.

[Humatio ossium patriarchæ Joseph;] Patriarcha Joseph morti proximus Israëlitas jurejurando obstrinxerat Genesios cap. 50 a ℣. 23, ut ossa sua ex Ægypto in terram Chanaan olim migraturi secum deferrent. Id factum fuisse legimus Exodi cap. 13 ℣. 19: Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum, eo quod adjurasset filios Israël, dicens: Visitabit vos Deus; efferte ossa mea hinc vobiscum. Ea vero terræ mandata narrantur libro Josue cap. 24 ℣. 32: Ossa quoque Joseph, quæ tulerant filii Israël de Ægypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri, quem emerat Jacob a filiis Hemor patris Sichem, centum novellis ovibus, & fuit in possessionem filiorum Joseph, Ephraïmitarum scilicet. Licet nusquam dictæ humationis tempus inveniatur, verisimile tamen non est, sanctum Principem hujuscemodi pietatis officium diu distulisse: haud dubie prima oblata opportunitate illud præstitit, solemnemque exsequiarum celebrationem fieri curavit. Primum autem tempus ad id opportunum fuit, quando, Chananæa majori ex parte subacta, belloque omni cessante, eam regionem pacifice possidebant Israëlitæ, in qua erat prædium illud prope Sichem, quod dedit Jacob Joseph filio suo Joannis cap. 4 ℣. 5: solebant enim veteres suorum cadavera in suismet possessionibus humare. An Josephi lipsana sepulta fuerint ante inchoatam terræ divisionem cis Jordanem, an vero postquam jam Ephraïmitæ hereditatem suam, in qua sepulturæ ejus locus jacebat, sortito nacti essent, examinant Torniellus ad annum 2589 & ad eumdem Salianus in Annalibus num. 25. Hic secundum, ille primum conjicit. Patris & fratrum Josephi lipsana, quæ pariter a filiis Israël de Ægypto asportata creduntur, eodem loco honorifice a Josue tumulata fuisse, colligitur ex Actuum cap. 7 ℣. 15, & S. Hieronymi epistola 33, alias 101, ad Pammachium de Optimo genere interpretandi.

[237] Octavo tam principatus Josue quam transmissi Jordanis anno cum Torniello & Bonfrerio credimus, castra e Galgalis cum tabernaculo fœderis Siluntem translata fuisse. De quo cap. 18 ℣. I: Congregatique sunt omnes filii Israël in Silo, [translatio tabernaculi in Siluntem,] ibique fixerunt tabernaculum testimonii, & fuit eis terra subjecta. Salianus ad annum 2590 in sua Epitome, Licet, inquit, videri possit Silo in sedem Sanctuarii electam, quod ea esset in sorte Ephraïm, quæ erat Imperatoris tribus, & videretur rationi consentaneum, sacrarium sedemque pontificis apud Ephraïmitas collocari, quando tunc apud eos erat principatus: & quidem in ejus Viri potestate, cui religio & pietas erat antiquissima: videtur tamen Josue divinum in hac translatione consilium exquisisse apud Eleazarum pontificem, & secutus potius, quam propriam consolationem adamasse: Deum autem tam Principem, quam filios Josephi honorare voluisse. Quidquid sit de oraculi consultatione, vix dubito, quin tabernaculum divino monitu in Silunte collocatum fuerit: siquidem Dei electione locum illi constituendum fuisse iterum & sæpius indicatur Deut. cap. 12.

[238] [ubi intermissa sortitio hortatu Sancti resumitur:] Constituto in Silunte non sine varia sacrificiorum solemnitate Sanctuario (id enim de tanta celebritate, ad quam omnes filii Israël congregati fuerant, merito existimandum est,) cœptam in Galgalis partitionem Josue quamprimum ad exitum deduci curat: Remanserant autem, inquit Scriptura a ℣. 2, filiorum Israël septem tribus, quæ necdum acceperant possessiones suas. Ad quos Josue ait: Usquequo marcetis ignavia, & non intratis ad possidendam terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis? Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, & pergant atque circumeant terram, & describant eam juxta numerum uniuscujusque multitudinis: referantque ad me quod descripserint. Dividite vobis terram in septem partes: Judas sit in terminis suis ab Australi plaga, & domus Joseph ab Aquilone. Mediam inter hos terram in septem partes describite: & huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem: quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hereditas. Gad autem, & Ruben, & dimidia tribus Manasse jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad Orientalem plagam: quas dedit eis Moyses famulus Domini. Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, præcepit eis Josue, dicens: Circuite terram & describite eam, ac revertimini ad me: ut hic coram Domino in Silo mittam vobis sortem. Qua de causa partitio, Dei ipsius jussu in Galgalis inchoata, fuerit interrupta, Scriptura non exprimit. Conjectura Bonfrerii mihi videtur magis ad verum accedere quam reliquorum. Hic consuli potest, & qui non multum ab eo discrepat Salianus in Epitome ad annum 2590.

[239] [reliquæ tribus suas sortito portiones accipiunt.] Itaque perrexerunt geometræ (verba sacra sunt a ℣. 8:) & lustrantes eam in septem partes diviserunt, scribentes in volumine. Reversique sunt ad Josue in castra Silo. Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque terram filiis Israël in septem partes. Et ascendit sors prima filiorum Benjamin per familias suas &c. Hujus tribus termini atque oppida recensentur reliquo capite 18. Sors secunda obtigit tribui Simeon; tertia tribui Zabulon; quarta tribui Issachar; quinta tribui Aser; sexta tribui Nephthali; septima tribui Dan: de quarum limitibus urbibusque agitur usque ad ℣. 49 capitis 19, in cujus fine repetitur, a quibus & quo in loco hæc divisio facta fuerit: Hæ sunt possessiones, quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos & Josue filius Nun, & principes familiarum ac tribuum filiorum Israël in Silo, coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii, partitique sunt terram.

[240] Narrata regum Aquilonarium clade, Josephus ita suam continuat historiam: Jamque quinto hujus belli anno exacto, Chananæorum nemo supererat, [Notæ] nisi siqui in loca munitissima confugerant. Aberrat, nisi illud quinquennium ad bellum Septemtrionale referat: nam a Jordanis transitu sex annis circiter bellatum fuit, & septimo Galgalæa sortitio inchoata. Adi num. 230: Jesus autem, castris e Galgalis in montana translatis, sacrum tabernaculum in urbe Silunte fixit; quod is locus propter pulchritudinem visus sit idoneus (verius dixisset, quod esset a Deo ad id electus; ut colligitur ex Deut. cap. 12) in quo tantisper maneret, dum major commoditas ædificandi templi se præberet. Inde cum omni populo profectus versus Sicima, altare ita ut Moyses præceperat statuit: & diviso exercitu, in Garizæo monte dimidium ejus collocavit, & in Gibale alterum dimidium, in quo altare erat, cum Levitis ac sacerdotibus. Ubi mactatis victimis, execrationibusque peractis, & in altari insculptis, in Siluntem sunt reversi. Liber Deuteronomii fuit insculptus duodecim lapidibus, distinctus ab iis, e quibus altare exstructum fuit: nec e Silunte Josue ad duos illos montes profectus est, sed e Galgalis anno primo sui principatus. Vide dicta numero 159 & 163. Jesus autem jam senex, cum videret Chananæorum urbes pene inexpugnabiles, tum propter situm natura tutum, tum propter munitiones ad frustrandos hostium conatus arte additas: nam cognito Israëlitarum ex Ægypto exitu, & quod ad suum excidium properarent, toto illo tempore in muniendis oppidis occupati fuerant: conventu populi in Siluntem indicto, concionem advocat. Videtur hic Josephus innuere, Sanctum progressum fuisse ad Chananæam, licet nondum omnino subactam, sorte dividendam, quod diffideret se reliquas ejus urbes natura & arte munitissimas expugnare posse. Verum quis id credat de eo Viro, qui tam insigni hactenus in Deum fiducia fuit, quique opem divinam in gravissimis ac difficillimis expeditionibus numquam sibi hactenus defuisse expertus est? Aliam ego maturatæ partitionis causam non agnosco, quam præceptum divinum, quod Deus ipsi dedit ob rationes in Scriptura expressas, quas dedi num. 224.

[241] Cumque frequens concursus factus esset, res hactenus fortiter ac feliciter gestas recensuit, [in Josephi] quales par erat Dei auspiciis a populo religiosissimo geri: reges triginta & unum ausos manus conserere devictos, exercitusque potentissimos prælio superatos, internecione cæsos, ut ne reliquiæ quidem generis superessent. Cæterum quoniam ex urbibus aliæ captæ essent, aliæ munitiores & ob hoc obstinatiores longa oppugnatione opus haberent; censuit eos, qui ex regione, ultra Jordanem sita, in communem expeditionem profecti fuerant, & propter cognationem socios periculorum se adjunxerant, gratiis prius actis ad proprias sedes remittendos. Deinde ex singulis tribubus singulos testatæ probitatis viros eligendos, qui regionem totam permensi bona fide & absque dolo magnitudinem ejus renunciarent. In eam sententiam itum est ab universo populo: moxque eos viros misit ad metiendam terram, adjunctis ad eos quibusdam geometriæ peritis, qui propter hanc scientiam errare ac falli non poterant: hisque mandata dedit, ut æstimationem agrorum juxta bonitatem terræ facerent… Decemviri autem huic negotio destinati, perlustrata regione & æstimatione terræ peracta, septimo mense reversi sunt ad eum in Siluntem, ubi tum tabernaculi sedes erat. Tum Jesus, assumpto Eleazaro cum senatu ac tribuum principibus, divisit regionem novem tribubus & Manassitarum dimidiæ parti, cuique tribui pro ejus magnitudine agrum admetiens. Dein subjicit, quæ cuique tribui sors obtigerit alio quam Scriptura ordine. Post quæ, Ad hunc, inquit, modum sex gentium a filiis Chananæi denominatarum regionem Jesus divisit, & novem cum dimidia tribubus habitandam dedit. Amoræam enim, & ipsam ab uno ex filiis ejus dictam, Moyses jam ante duabus cum dimidia tribubus diviserat, ut supra diximus. Sidoniorum autem, Arucæorum, Amathæorum & Arithæorum agri nihil ad hanc divisionem pertinuerunt.

[242] [narrationem] Josephus terram promissam novem tribubus & dimidiæ in Silunte distributam scribens iterum Scripturæ contradicit, quæ duas tribus & mediam in Galgalis, reliquas vero septem in Silunte portionem suam accepisse diserte affirmat. Oratio autem, quam ante partitionem Imperatorem ad populum habuisse narrat, toto, ut aiunt, cælo differt ab allocutione, quam Sanctus capite 18 ante Siluntinam divisionem ad ignavos Israëlitas fecit. Ante eamdem, ut habemus ex textu sacro ibidem, terni e singulis tribubus electi fuerunt, qui terram describerent: at Josephus singulos e singulis tribubus missos fuisse dicit, quibus tamen periti aliquot geometræ fuerint adjuncti. Verum cum sortitionem Galgalæam ac Siluntinam confuderit, ac ex utraque permixta unam conflaverit, cumque ante Galgalæam dimensores terræ dividundæ quoque ablegatos fuisse, multorum ferat opinio, & verisimiliter etiam aliqua oratio a sancto totius negotii Directore præmissa fuerit; dici potest, quod illa oratio, ac decemvirorum & geometrarum missio, de quibus hic Josephus, præcesserit Galgalæam distributionem. In orationis tamen argumento aliquid displicet, quod scilicet dicatur Joseu consilium cepisse dimittendi tribus Ruben, Gad, & mediam Manasse, quia capiendæ restabant urbes munitiores, & ob hoc obstinatiores longa oppugnatione opus haberent. Cur non eam, quam Scriptura suggerit, dat rationem, nempe quia Deus imperarat terræ divisionem, & cessationem a bello communibus armis gerendo? Septem illæ gentes, quarum terras inter filios Israël divisas fuisse scribit Josephus, aliique, quos nominat populi, omnes fuerunt de stirpe Chanaan, cui maledixerat Noë. Curiosus lector de iis videre potest Torniellum ad annum 1931 num. 34 & seqq., & 2584 num. 23.

§ XXV. Constantiæ adversus seditiosos præmium accipit: Sancti animus a cupiditate alienus: ejus vice numquam alii rempublicam administrarunt.

[Præceptum Domini ut Sancto concederetur urbs, quam ipse eligeret,] Cumque complesset sanctus Princeps sorte dividere terram singulis per tribus suas, dederunt filii Israël possessionem Josue filio Nun in medio sui, juxta præceptum Domini urbem, quam postulavit, Thamnath-Saraa in monte Ephraïm: & ædificavit civitatem, habitavitque in ea cap. 19 ℣. 49 & 50. Itaque juxta præceptum Domini portionem suam accepit S. Imperator. At quando præceptum illud datum? Verisimile est, Deum eodem tempore, quo Numer. cap. 14 ℣. 24 Calebo ob causam suam, contra seditiosos tam fortiter actam, præmium decrevit, nostro quoque Sancto suum decrevisse. Cur enim, qui eadem in Deum fide fuerat, eodem zelo & fortitudine, ut supra num. 42 & seqq. probavimus, exploratorum mendaciis, credulique populi murmurationibus obstiterat, præteritus esset Josue? Cur secus quam alter nullum suæ hujus fidelitatis, zeli & constantiæ præmium referret?

[244] Neque obstat (verba sunt Bonfrerii hic) quod nihil tale commemoret Scriptura Num. 14: [verisimilius datum est in præmium ejus constantiæ adversus seditiosos:] neque enim omnia Scriptura exprimit; sed multa etiam silet, quæ ex alio simili possunt colligi, & probabiliter relinquuntur colligenda. Adde alio loco subinde supplere Scripturam, quod suo loco prætermissum fuit; quod in hac re hic factum: nam & hic id suppletur, & supra cap. 14 ℣. 6 non obscure indicatur, tantumdem promissum fuisse Josue, quantum Calebo; cum Caleb Josuam allocutus ita ait: “Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me & te in Cadesbarne”. Verum quidnam illud est, quod promisit Deus vel præcepit fieri ipsi Josue? Nimirum id, quod verbis sequentibus significatur, ut videlicet, quem vellet ipse locum & eligeret ad habitandum, is ei hæreditatis nomine consignaretur. Itaque Calebo certi alicujus loci jam tum Num. 14 assignata est a Deo possessio; Josue vero nullus certus locus assignatus, sed ei relicta optio, ut quem ipse eligeret, hunc populus, cæterique populi principes ratum haberent.

[245] Poterat Josue, utpote qui etiamnum imperii clavum tenebat, [urbem vilem eligens insigne continentiæ dat exemplum:] agros fertiles, urbemque aliquam amplam & augustam sibi eligere, in qua præ ceteris popularibus splendide pro dignitate habitaret; poterat hæc, inquam, eligere, præcipue cum iis, ob quæ Deus illi præmium singulare statuerat, tot alia egregia accessissent in rempublicam Hebraïcam merita, ut nemo non electionem ut æquissimam approbasset. Verumtamen id non fecit: cum meliorem posset, deteriorem sibi hereditatem elegit, insigne continentiæ animique ab omni cupiditate alieni principibus ac magistratibus exemplum relinquens. Unicam inter tribules suos Ephraïmitas urbem Thamnath-Saraa, eamque ruinosam ac pene dirutam, quæ ipsi restauranda vel reædificanda fuerit, ut ex ℣. 50 colligitur, sibi dari postulavit. Neque hæc in fertili & amœno solo sita erat, sed in arido & infœcundo: nam urbs hæc Thamnath agnominata fuit Saraa, inquit Arias Montanus, a Lapide, aliique hic, a sterilitate & inutilitate loci. Hanc tanti Imperatoris animi modestiam non sat mirari potuit sancta Paula, teste S. Hieronymo in ejus Epitaphio, cum sacra Palæstinæ loca viseret; videretque, tam præclarum Ducem, tot & tantis victoriis insignem, tam modeste ac demiße se ipsum in divisione terræ tam fœcundæ gessisse, nec sibi nisi locum vilem, asperum, ruinosum vel potius dirutum delegisse.

[246] [6 profugis, 48 Levitis civitates assignantur:] Suis Imperatori, Calebo, atque unicuique tribui possessionibus constitutis, Locutus est Dominus ad Josue, dicens: Loquere filiis Israël, & dic eis: Separate urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi Numer. cap. 35 a ℣. XI, ut confugiat ad eas, quicumque animam percusserit nescius &c. Oraculum divinum ad populum refert Josue: statutæque sunt sex refugii civitates, tres cis & totidem trans Jordanem: Accesseruntque, his peractis, principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, & Josue filium Nun, & ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israël: locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan, atque dixerunt: Dominus præcepit per manum Moysi Numer. cap. 35 a ℣. 1, ut darentur nobis urbes ad habitandum, & suburbana earum ad alenda jumenta. Dederuntque filii Israël de possessionibus suis juxta imperium Domini, civitates & suburbana earum. Caput 21 post hæc verba nominatim recenset quadraginta octo urbes Levitis assignatas. De sex refugii civitatibus agit caput præcedens.

[247] [verisimile quidem est, quod Sanctus de iis, quæ refert Josephus, populum prius] Memorat Josephus, Sanctum concionem ad omnem Israël prius instituisse, quam urbes e quaque tribu eligerentur, a Levitis hereditario jure possidendæ. Ejus argumentum, & reliqua deinde facta usque ad duarum tribuum & mediæ dimissionem, de qua mox, sic describit: Cæterum Jesus ætate jam defecta, cum non valeret consilia sua per se exequi, & qui vicem ejus gerebant, negligentius rempublicam administrarent, præcepit unicuique tribui, ut ex sua sorte Chananæorum reliquias tolleret. In hoc enim consistere & ipsorum securitatem, & disciplinæ ac religionis incolumitatem: idque eos non ex Moysi tantum monitis, sed suomet experimento didicisse: deinde ut Levitis triginta octo destinatas urbes redderent, jam enim decem in Amoræa trans flumen acceperant. Ex his in tribus profugis receptacula sunt instituta. Nihil enim magis erat curæ, quam ut nusquam a Moysis præscriptis recederetur. Hæ fuerunt in Tribu Judæ Hebron, in Ephræmi Sicima, in Nephthalitide Cedesis, quæ est in superiore Galilæa. Post hæc quod de præda in reliquum erat, divisit: supererat enim permultum. Unde non mediocris divitiarum accessio & publice & privatim facta est. Tantum erat auri & vestimentorum ac reliquæ supellectilis, tantum etiam jumentorum ac pecudum, ut numero comprehendi non possent.

[248] [monuerit; at ejus vice alios rempublicam administrasse, falsum putamus.] Certum est, quod comitia adhuc duraverint, antequam Levitarum civitates in quaque tribu ab aliis separarentur: nam cap. 21 ℣. 1 principes familiarum Levi ea de causa accessisse leguntur pontificem, Imperatorem & tribuum duces in Silunte cum populo congregatos. Quod dicat Josephus, hoc tempore Sanctum Israëlitis præcepisse, non modo ut suas Levitis civitates concederent; verum etiam superstites in sua sorte Chananæos delerent, ut tam ipsi quam Levitæ hereditatem suam pacifice possidere possent, satis verisimile est. Verum Josue hoc eodem tempore, ob grandævam senectutem non potuisse consilia sua per se exsequi, constitutos jam fuisse, qui ejus vice rempublicam administrarent, eosque hoc negligentius fecisse; hæc,inquam, omnia nullam veri speciem habent, nec in Scripturis fundamentum. Dico ego, quod sanctus Imperator jam non minus per se exsequi potuerit consilia sua, quam initio sui regiminis. Veneranda Sancti meritisque gravis senectus nec auctoritatem ipsius in subditos, nec horum erga ipsum reverentiam, amorem, obsequendique studium imminuit. Neque ad hoc usque tempus ulli substituti fuere, qui Sancti vices gererent in republica administranda: imo postquam jam, conventu Siluntino dissoluto, domicilium in Thamnath-Saraa fixisset, supremam potestatem, non secus ac antea, exercuit. Ad extremum vitæ ad reipublicæ clavum sedit, eumque direxit, nec umquam illum vicariorum curæ commisit. Toto ejus vitæ tempore tribuum principes vel seniores populi tantum instrumenta fuerunt, quorum ope imperia sua, vel per se vel per legatos eisdem communicata, exsequeretur. Horum veritas ex postremis libri Josue capitibus manifeste eruitur. Quod autem Josephus hoc tempore tantum triginta octo urbes Levitis datas scribat, cum jam decem in Amorrhæa trans flumen accepissent, id opinor ex Litteris sacris probari non posse: nam Numer. cap. 35 præcipitur ista distributio facienda inposterum, nec usquam inchoata significatur nisi hujus libri cap. 21, ubi 48 civitates illis attributæ leguntur. Falso quoque supponit idem auctor, tres refugii civitates trans Jordanem antea a Moyse determinatas fuisse; hinc trium aliarum cis Jordanem assignatarum tantum meminit. Omnes sex sub Josue cap. 20 constitutæ sunt, & cap. 21 Levitarum habitationi datæ sunt. De spoliorum divisione egimus post bellum Aquilonare: siquis hanc partim ante, partim vel etiam totam post terræ distributionem factam velit, ei me non opponam.

§ XXVI. Rubenitis & sociis, ad sua redituris, salutaria dat monita; legatos mittit cognituros, quo animo illi altare erexissent; audita eorumdem innocentia, turbæ cessant: urbem Thamnath-Saraa reædificat.

[Ad suas trans Jordanem terras abituris Rubenitis & sociis] Distributionibus finitis, cum jam solvenda viderentur comitia, inquit Salianus ad annum 2590 num. 33, existimavit quoque Josue, cæteros qui trans Jordanem habitabant æque dimitti posse. Cum ergo non ultra necessarius Rubenitarum & sociorum exercitus videretur, & communia prælia, communibusque peragenda viribus expedita essent, & singuli deinceps hostes, cum singulis tribubus pugnaturi essent, & quidem jam non parum debilitati prioribus bellis, eis deinceps vacationem militiæ concedendam censuit. Res cap. 22 a ℣. 1 ita describitur: Eodem tempore, quo scilicet divisioni terræ opera data est, vocavit Josue Rubenitas, & Gaditas, & dimidiam tribum Manasse, dixitque ad eos: Fecistis omnia, quæ præcepit vobis Moyses famulus Domini: mihi quoque in omnibus obedistis, nec reliquistis fratres vestros longo tempore, usque in præsentem diem, custodientes imperium Domini Dei vestri. Plena humanitatis est ista allocutio, quæ a laude eorum exorsa, primum obedientiam Deo, Moysi & sibi præstitam commendat; deinde & charitatem erga reliquas tribus, quarum commodis tot annis servierant.

[250] [S. Princeps amorem Dei & legum custodiam commendat;] Sequitur ℣. 4 ipsa dimissio: Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem & pacem, sicut pollicitus est; revertimini, & ite in tabernacula vestra, & in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Jordanem. Non obliviscitur autem optimus Princeps abeuntibus commendare, quod alte infixum gerebat in pectore, quodque vult esse instar omnium admonitionum, ut scilicet Deum ament ejusque mandata custodiant: Ita dumtaxat, inquit ℣. 5, ut custodiatis attente & opere compleatis mandatum & legem, quam præcepit vobis Moyses famulus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum, & ambuletis in omnibus viis ejus, & observetis mandata illius, adhæreatisque ei, ac serviatis in omni corde & in omni anima vestra. In paucis his verbis prodit se fervida boni Senis pietas, & solicitudo pro suorum salute.

[251] [eis benedicit, monitosque de præda cum fratribus dividenda dimittit: ob aram] Benedixitque eis Josue, & dimisit eos. Qui reversi sunt in tabernacula sua. Dimidiæ autem tribui Manasse possessionem Moyses dederat in Basan: & idcirco mediæ, quæ superfuit, dedit Josue sortem inter ceteros fratres suos trans Jordanem ad Occidentalem plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua, & benedixisset eis, dixit ad eos: In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento & auro, ære ac ferro & veste multiplici. Dein præcepti Divini, Numerorum cap. 31 ℣. 27, eos memores faciens, Dividite, inquit, prædam hostium cum fratribus vestris, qui trans Jordanem remanserunt. Reversique sunt, & abierunt filii Ruben, & filii Gad, & dimidia tribus Manasse, a filiis Israël de Silo, quæ sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis suæ, quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Moysi. Cumque venissent ad tumulos Jordanis in terram Chanaan, ædificaverunt juxta Jordanem altare infinitæ magnitudinis. Verba sacra sunt a ℣. 6.

[252] [prope Jordanem erectam, in suspicionem impietatis veniunt: bellum contra eos meditantur reliquæ tribus:] Quod reliquo capite Scriptura fuse narrat, intellige ex Theodoreto quæstione 18, ubi illius hanc dat synopsim: Finito autem bello, factaque divisione discesserunt, qui trans flumen sortes acceperant: sed priusquam fluvium trajicerent, construxerunt ingens altare: cujus ædificationis intentionem cum ignorarent, qui de novem reliquis erant tribubus & media, suspicantes talem structuram ad impietatem tendere, statuerunt plane, anteposita cognationi religione, contra illos bellum inire. Verum sapientissimus Josue & Eleazar miserunt Phinees (& decem principes tribuum cum eo, ut dicitur ℣. 14) velut eum, qui zelo vehementi ultus erat impietatem in deserto, ut reduceret eis in memoriam majores illorum, & beneficia divina; admissæque iniquitatis admoneret. At ubi audierunt, illud altare pio animo structum esse, vocarique Monimentum divisionis recens factæ, nimirum ut posteri exhibere possent illud in argumentum adversus eos, qui vellent illos a divinis comitiis & solennitatibus excludere, admodum læti recesserunt, laudantes Deum ob fraternam pietatem, & communem omnium tranquillitatem. Legati reduces Pontifici, Imperatori ac filiis Israël, qui, ut ℣. 12 refertur, bellum suscepturi in Siluntem convenerant, Rubenitarum ac sociorum innocentiam exponunt: Placuitque sermo cunctis audientibus. Et laudaverunt Deum filii Israël, & nequaquam ultra dixerunt, ut adscenderent contra eos, atque pugnarent, & delerent terram possessionis eorum ℣. 33.

[253] Josephus historiam hanc fusa narratione prosequitur, [at prius legatos, qui rem totam cognoscant, prudens mittit] ex qua excerpimus, quæ ad Sanctum propius spectant: Post hæc, inquit, advocato in concionem exercitu, ad eos, qui ex regione ultra Jordanem sita una militabant numero quinquaginta millia, in hanc sententiam locutus est. Sequitur oratio, a S. Imperatore ad Rubenitas & socios abituros habita: sed hi non fuere numero quinquaginta, sed quadraginta tantum millia; plures enim ex duabus tribubus & media copiæ auxiliares Jordanem non transierant, ut patet capitis 4 versu 13. Post Sancti orationem ita pergit: Hæc locutus & singillatim primatibus populoque in commune dicto vale, ipse quidem eodem loco restitit: reliqua autem multitudo universa cum lacrymis eos deducebat, & ægre a se invicem divellebantur. Itaque trajecto fluvio, Rubelis tribus, & Gadis, & quotquot Manassitarum eos sunt secuti, altare super ripam Jordanis erigunt, monumentum posteris & signum conjunctionis cum reliquis, qui ultra Jordanem incolunt. Quo audito apud cæteros Israëlitas, cum altare exstructum scirent, non etiam quo animo; putabant eos, novata religione alienorum numinum cultum velle introducere: & temere hac suspicione violatæ religionis moti, arma corripuerant vindicaturi patrios ritus, & pœnas a violatoribus exacturi. Existimabant enim non tam cognationis ac dignitatis eorum, qui in hoc erant crimine, quam divinæ voluntatis rationem habendam. Atque ita irati ad expeditionem se accinxerunt.

[254] Jesus vero & pontifex Eleazarus cum senatu cohibebant eos, [Imperator; illis aram bono ex fine erectam nuntiantibus, turbæ cessant.] dicentes, verbis prius quam armis rem aggrediendam, & scitandum, qua mente id fecerint: & si forte malo animo factum deprehensum sit, tum demum armis impetendos. Mittunt igitur eo legatos, Phineesem filium Eleazari, & cum eo decem honoratos in populo, qui cognoscant quid sibi volentes altare in ripa construxissent. Sequitur legatorum discessus, oratio Phinees ad Rubenitas sociosque, & horum responsio, qua se purgant. Post quæ subdit: His auditis, Phineeses, collaudataque eorum constantia, reversus ad Jesum, rem totam apud populum exposuit. Qui lætus quod nec delectu opus esset nec civili sanguine, gratias egit Deo per sacrificia: moxque soluto conventu, reversis ad sua singulis, ipse apud Sicima elegit domicilium. In Thamnath-Saraa Sancto locus habitationis fuit, qui secundum omnes geographos remotior est a Sichem, quam ut apud hanc domicilium elegisse dici possit. Licet omnia, quæ de S. Josue ex Theodoreto & Josepho hic inserui, in Scripturis non exprimantur; de eorum tamen veritate ego non dubito; si tamen excipias pauca illa, quæ in historico Judæo notavimus.

[255] Cum anno principatus Josue octavo Siluntina divisio probabilius cœpta fuerit, duarum tribuum & mediæ dimissio non serius, quam eodem octavo vel ad summum nono anno facta fuit: hæc enim terræ divisionem statim secuta est. [Instaurat ruinosam urbem Thamnath-Saraa:] Sanctus autem exhortationem ad Israëlitas, de qua capite 23, decimo sexto vel septimo imperii, id est, ultimo vel penultimo vitæ suæ anno habuit, quemadmodum ex ℣. 1 & 14 non obscure colligitur. Quid toto illo tempore intermedio egerit, latere nos voluit Scriptura. Non nisi unicum hoc nobis reliquit capitis 19 versus 50: Et ædificavit civitatem (Thamnath-Saraa) habitavitque in ea. Idem Septuaginta in codicibus Romanis repetunt cap. 21 ante versum 41, adduntque: Et accepit Jesus cultros petrinos, in quibus circumciderat filios Israël, qui nati fuerant in via in deserto, & posuit eos in Thamnathsachar. Non existimo autem, hanc civitatem totam a fundamentis a Sancto excitatam fuisse, cum Scriptura cap. 19 ℣. 50 dicat, datam illi fuisse urbem, quam postulavit Thamnath-Saraa: erat ergo quæ postulabatur urbs, sed vel belli incursibus vel vetustate collapsa. Hanc itaque in suam suorumque habitationem restauravit Imperator, ædificiis ornavit ac mœnibus cinxit. Posterioribus temporibus civitas fuit una ex celeberrimis totius Palæstinæ: nam legimus apud Plinium libro 5 cap. 4, ex decem toparchiis, in quas Judæam diviserant Romani, unam Thamniticam nominatam fuisse. Thamnæ toparchiæ quoque meminit Josephus lib. 5 de Bello Judaïco cap. 4, & alibi. Thamnam autem fuisse illam ipsam urbem Thamnath-Saraa, a S. Josue reædificatam, testatur Adrichomius in Theatro terræ sanctæ, ubi agit de locis Tribus Ephraïm: Thamnathsara, inquit, Thamnathsare, & Thamna, Thamnata sub Romano imperio dicta est Thamnatica seu Thamnitica, una ex undecim (Plinius citatus tantum decem nominat) Judææ toparchiis, ordine quarta, regio, præfectura, & urbs maxima, sita in montanis Ephraïm. Data est ab Israëlitis Josue duci hæreditaria, qui in ea habitavit, & sepultus est a Septentrionali parte montis Gaas.

[256] [annus Sabbaticus sub Sancto primum celebratus.] Unde annorum Sabbaticorum epocha deducenda sit, an ab adita possessione terræ promissæ, an a tempore quo primum ejus agri coli cœperunt, an ab ipso ingressu in eamdem, celebris controversia est; de qua curiosus lector videre potest Natalem Alexandrum in Historia Ecclesiastica veteris Testamenti dissert. 14, Salianum & Torniellum, ad annum 2590 aliosque. Id certum est ex septemdecim annis, quibus probabilius imperasse Josue infra dicemus, saltem unum fuisse Sabbaticum. Vide Exodi cap. 23 a ℣. 10, & Levitici cap. 25 a ℣. 2; & interpretes in utrumque locum. Non dubitandum est, quin religiosissimus & vigilantissimus Princeps cum Eleazaro omnem operam contulerit, ut annus Sabbaticus, quieti & remissioni a Deo destinatus, rite celebraretur, universus populus in festo tabernaculorum cogeretur, illi lex Deuteronomii prælegeretur, ut Deut. cap. 31 ℣. 10 præcipitur; ceteraque observarentur quæ Dominus præscripserat. Eadem cura & sedulitate legum cæremonialium, a Deo per Moysen datarum, usum introduxit, earumque custodiam ursit. Illis enim Israëlitæ jam obligabantur, sicut ex Deut. cap. 12 ℣. 5 & seqq. intelligitur, a tempore, quo tabernaculum fixam cœpit in Silunte sedem habere. Hunc locum elegerat Dominus in terra promissionis, in quo sacrificia aliaque ad divinum cultum pertinentia exercerentur.

§ XXVII. Angeli Israëlitas objurgantis apparitio, de qua Judicum cap. II, probabilius non contigit sub Josue; comitiis convocatis, populum ad officium Deique cultum excitat.

[Crimina, ob quæ Israëlitæ ab angelo reprehenduntur Judicum cap. 2,] Scriptura mirabilem narrat angeli Israëlitas objurgantis apparitionem lib. Judicum cap. 2 a ℣. 1: Ascenditque angelus Domini de Galgalis ad Locum flentium, & ait: Eduxi vos de Ægypto, & introduxi in terram, pro qua juravi patribus vestris; & pollicitus sum, ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum: ita dumtaxat ut non feriretis fœdus cum habitatoribus terræ hujus; sed aras eorum subverteretis: & noluistis audire vocem meam. Cur hoc fecistis? Quam ob rem nolui delere eos a facie vestra, ut habeatis hostes, & dii eorum sint vobis in ruinam. Cumque loqueretur angelus Domini hæc verba ad omnes filios Israël, elevaverunt ipsi vocem suam & fleverunt. Et vocatum est nomen loci illius, Locus flentium, sive lacrymarum: immolaveruntque ibi hostias Domino. Dimisit ergo Josue populum, & abierunt filii Israël unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent eam. Reprehenduntur hic Israëlitæ ob fœdera cum Chananæis inita, & ob aras non eversas, falsis illorum diis sacras. Unde patet, gentes istas veram religionem non suscepisse, quemadmodum Rahab & Gabaonitæ fecerant; sed ad fœdera admissas fuisse, relicta eis libertate idola publice colendi: hoc autem locis num. 179 citatis severissime prohibuerat Deus.

[258] Theodoretus, Abulensis, Torniellus ad annum 2593 num. 1, [probabilius] & Salianus ad annum 2599 num. 10 & seqq., aliique affirmant, angelum illum apparuisse, vivente S. Principe nostro. Negant Procopius, Caietanus, Cornelius a Lapide, Calmetus & alii. Horum sententiæ subscribimus, asserimusque S. Josue rempublicam administrantis vigilantia magis floruisse Israëlitarum pietatem, divinorumque mandatorum observantiam, quam ut angelus de cælo mittendus fuerit, qui eos tam acriter tamque gravi addita comminatione reprehenderet. Faventem nobis habemus S. Augustinum quæst. 12 super Judices: Credibilius est, inquit, nihil tale, ob quod Hebræos objurgavit angelus, fieri cœptum, vivente Jesu Nave; tantumque terrarum sub illo tenuisse filios Israël, quantum eis ad considendum sufficeret, quamvis in sortibus suis haberent, unde crescendo & convalescendo adhuc adversarios exterminarent. Proinde post mortem Jesu, postquam prævaluerunt, ut hoc possent facere, maluerunt eos, ad veram fidem non conversos, habere tributarios secundum voluntatem suam, quam interimere & perdere secundum voluntatem Dei. Propter hoc ad eos corripiendos angelus missus est. Quod vero commemoratum est in libro Jesu Nave (cap. 16 ℣. 10 & cap. 17 ℣. 13 de filiis Ephraïm & Manasse, qui Chananæos, armis subactos, integra superstitiosa religione vectigales fecerunt) magis existimo præoccupando commemoratum, quod post ejus mortem futurum esse jam ipse noverat prophetico spiritu, si ab illo liber conscriptus est, qui appellatur Jesu Nave. Si lectori minus verisimile videatur, S. Prophetam nostrum litteris mandasse, quæ post ejus obitum acciderunt; mecum existimare potest, illicita Ephraïmitarum & Manassensium fœdera a recentiore Scriptore hagiographo libro Josue inserta fuisse. Certe in eo non aberrat S. Doctor, quod dicat illa contigisse, Sancto vita defuncto. Qui id negant, non modo a veritate longius recedere mihi videntur; verum etiam religiosissimum Imperatorem eisdem criminibus involvere, ob quæ Israëlitæ gravem Dei iram, pœnasque ab angelo annuntiatas incurrerunt: nam quoniam domicilium suum Josue habebat in ipsa tribu Ephraïm, in cujus vicinia Manassenses habitabant; quomodo hi & ejus tribules Ephraïmitæ potuerunt bellum Chananæis inferre, eos sibi subjicere & tributarios facere; arasque publicas, idolis erectas, integras relinquere, inscio vigilantissimo Principe? Si eorum conscius fuerit, quid tandem excogitabis, ut eum excuses? Difficulter sane in adversæ partis sententia intelligi potest, quomodo eodem, quo ceteri, crimine implicitus non fuerit.

[259] [post mortem Josue] Crimina, ob quæ Deus Israëlitas per cælestem legatum suum reprehendit, Ephraïmitæ & Manassenses etiam commiserunt, fueruntque illa ipsa, quæ Josue cap. 16 ℣. 10 & cap. 17 ℣. 13, necnon Judicum cap. 1 a ℣. 27 narrantur. Nunc si evicero, in libro Judicum, cujus initium est, Post mortem Josue, ea suo loco referri, in libro vero Josue præoccupari, neque etiam ullam aliam tribum, vivente Sancto, angelicæ apparitioni & increpationi causam dedisse, Sanctum ab omni culpæ suspicione liberavero. Postquam Scriptura Josue cap. 16 ℣. 10 & cap. ℣. 13 narrasset, quod filii Ephraïm & Manasse idololatras Chananæos in tribubus suis habitantes sibi subjecissent, & vita donatos vectigales fecissent, statim subdit eorumdem querelam ad Josue, quod sorte accepissent terram etiam tum a Chananæis ex parte occupatam, quos ferreis curribus utentes bello vincere se posse diffidebant. Unde imprimis evidens est, locis citatis anticipari, quod postea tantum contigit. Nunc Judicum caput 1 a ℣. 27 nihil referre, quod ante Sancti mortem factum fuerit, ita probo. Nemo dubitat, quin exhortationem, quam dat Josue caput 23, S. Princeps ad Israëlitas instituerit, ultimo vel penultimo vitæ suæ anno. In hac autem non modo duæ jam sæpe nominatæ, sed & reliquæ tribus omnes laudantur ℣. 8: Sed adhæreatis Domino Deo vestro: quod fecistis usque in hanc diem. Si scelera jam admissa fuissent, ob quæ angelus Israëlitis increpitis annuntiavit, Chananæorum deos illis futuros in ruinam; an Sanctus eos laudasset, quod Domino fideliter adhæsissent? An ibidem versu 15 dixisset, hactenus Israëli prospera cuncta venisse? An denique in eadem exhortatione vel alia, quam paulo post sub finem vitæ habuisse legimus capite 24, ne verbo quidem angeli apparitionem hujusve causam attigisset, neque populum monuisset, ut pœnitentiam ageret ad iram divinam placandam vel mitigandam? In postrema quidem oratione cap. 24 ℣. 23 hortatur populum, ut de medio sui auferat deos alienos: verum hi non erant Chananæorum dii, ob quorum aras non subversas ab angelo objurgati sunt Israëlitæ; sed dii alieni, quibus in Mesopotamia servierant Thare pater Abraham, & Nachor ibidem ℣. 2. Extra omne dubium hoc ponit versus 14 ibidem: Auferte deos, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia. Noli tamen hinc inferre, quod Israëlitæ sub imperio Josue saltem majorum suorum idolis aras erexerint, publicumque cultum eis exhibuerint; nam ibid. ℣. 31 legitur: Servivitque Israël Domino cunctis diebus Josue. Quomodo autem hic locus componendus sit cum Sancti monitione de auferendis diis, ex Mesopotamia & ex Ægypto in Chananæam asportatis, dicetur num. 276. Satis sit hic ostendisse illam non agere de diis alienis incolarum terræ promissæ, & consequenter nihil inde contra nos deduci posse.

[260] Argumentum, quo nititur pars adversa, est, [commissa fuerunt:] quod Judicum capite 2 angeli apparentis & Israëlitas objurgantis historiæ statim subjungatur ℣. 6: Dimisit ergo Josue populum. Sed hujus infirmitatem statim agnosces, si ad sacræ narrationis contextum attendas. Ut clarius, quis ille sit, intelligas, prius proponere juvat quæ proxime sequuntur: Et abierunt filii Israël unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent eam: servieruntque Domino cunctis diebus ejus (Josue) & seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore, & noverant omnia opera Domini, quæ fecerat cum Israël… Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos: & surrexerunt alii, qui non noverant Dominum, & opera, quæ fecerat cum Israël. Feceruntque filii Israël malum in conspectu Domini, & servierunt Baalim. Nunc Bonfrerii explanationem accipe: Quo fine ista, quæ de Josue memorantur, Scriptura hic intexat extra narrationis seriem, partim ex antecedentibus, partim ex sequentibus peti debet. Dixerat angelus fore, ut, quia Dei mandatum contempserant, aras & idola Chananæorum non exterminarant, eorum dii ipsis essent in ruinam, eos videlicet in idololatriam pertrahendo; qua ex re ruinam & exitium sibi accerserent: nunc intendit Scriptura declarare, quomodo reipsa ita factum sit. Quod ut faciat, altius rem repetit, & declarat, quando & quamdiu in officio & divino cultu constantes Israëlitæ permanserint, & quibus auxiliis id factum sit. Sensus itaque est: Cum bellis confectis & facta sortitione, Josue unumquemque in suas sortes & possessiones dimisisset, illique possessiones adiissent; constantes in Dei cultu permanserunt, quamdiu vixit Josue, qui eos auctoritate sua in officio continebat; & rursum, quamdiu seniores illi vixerunt, qui admiranda Dei opera in eductione populi ex Ægypto viderant, cujusmodi erant Calebus, Eleazarus & nonnulli Levitæ, populumque exemplo, adhortationibus, auctoritate in Dei cultu fovebant. At Josue mortuo & senioribus illis, cum istis præsidiis & stimulis Israëlitæ carerent, neque ea pietas in iis, qui ipsis successerant, vigeret; facile passi sunt se in idololatriam pertrahi, accedente præsertim illecebra illa idololatrarum & idolorum, intra fines suos relictorum: ex quo ruinam illam & extremam perniciem, quam angelus prædixerat, sibi accersiverunt. Quam apte tota illa de dimissione, facta a Josue, & morte narratio sic explicata antecedentibus & consequentibus congruat, nemo non videt… Itaque DIMISIT ERGO, idem est, quod DIMISERAT AUTEM, vel Factum est igitur, cum dimisisset Josue; in qua explicatione liquet nihil violentum nihil contortum esse, & nostræ opinioni atque explicationi nihil officere. Alia mihi in promptu sunt argumenta, quibus dissentientium objectionem enervem, & nostram sententiam confirmem: sed illa non adfero, quod dicta hactenus utrumque sufficienter præstitisse mihi videantur. Itaque ad caput 23 libri Josue pergamus.

[261] [populum hortatur pius Senex, ut legem servent, Deumque colant,] Evoluto autem multo tempore, postquam pacem dederat Dominus Israëli, subjectis in gyro nationibus universis, & Josue jam longævo & persenilis ætatis: vocavit Josue omnem Israëlem, majoresque natu, & principes ac duces, & magistros cap. 23 a ℣. 1. Hanc comitiorum convocationem, Sanctique, quæ subditur, exhortationem factam fuisse, cum ageret annum ætatis centesimumu nonum vel forte decimum, qui principatus & vitæ ejus fuit postremus, passim omnes deducunt ex capitis initio mox dato, ejusque versu 14. Ubi convocati vel in Thamnath-Saraa, vel, ut alii volunt, in huic vicinam Siluntem, quod res tota ad Dei cultum commendandum pertineret, confluxissent; exorsus est a commemoratione beneficiorum recens a Deo acceptorum, qua auditorum animos ad Dei amorem & cultum suaviter inflecteret: Dixitque ad eos, ℣. 2 & seqq.: Ego senui & progressioris ætatis sum. Vosque cernitis omnia, quæ fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus, quomodo pro vobis ipse pugnaverit: & nunc quia vobis sorte divisit omnem terram ab Orientali parte Jordanis usque ad mare magnum. Verum quia ista beneficia, justissimis de causis, quas ex Scriptura dedimus num. 224, nondum erant ad coronidem perducta, perfectæ victoriæ spem certissimam facit, ut quæ ex ipsorum alacritate, & in Deum amore, ejusque mandatorum observatione pendeat: Multæque adhuc, inquit, supersunt nationes: Dominus Deus vester disperdet eas, & auferet a facie vestra; & possidebitis terram, sicut vobis pollicitus est. Tantum confortamini, & estote soliciti, ut custodiatis cuncta, quæ scripta sunt in volumine legis Moysi: & non declinetis ab eis neque ad dexteram neque ad sinistram: ne postquam intraveritis ad gentes, quæ inter vos futuræ sunt, juretis in nomine deorum earum, & serviatis eis, & adoretis illos: sed adhæreatis Domino Deo vestro, quod fecistis usque in diem hanc. Et tunc auferet Dominus Deus in conspectu vestro gentes magnas & robustissimas, & nullus vobis resistere poterit. Unus e vobis persequetur hostium mille viros: quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit, sicut pollicitus est. Hoc tantum diligentissime præcavete, ut diligatis Dominum Deum vestrum.

[262] [neque cum idololatris fœdera amicitiamve contrahant.] Quoniam vero totus rei cardo in eo vertebatur, ut a cultu idolorum absterrerentur Israëlitæ, & eam ipsam ob causam a consuetudine & affinitate populi idolis dediti; in eo insistit acrius pius Senex, addita comminatione divinæ ultionis, expetendæ per illas ipsas gentes, quibuscum familiaritatem vel illicita fœdera contraxerint: Quod si volueritis, inquit, gentium harum, quæ inter vos habitant, erroribus adhærere, & cum eis miscere connubia, atque amicitias copulare: jam nunc scitote, quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram; sed sint vobis in foveam ac laqueum, & offendiculum ex latere vestro, & sudes in oculis vestris; donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis. En ego hodie ingredior viam universæ terræ, & toto animo cognoscetis, quod de omnibus verbis, quæ se Dominus præstiturum vobis esse pollicitus est, unum non præterierit incassum. Sicut ergo implevit opere quod promisit, & prospera cuncta venerunt: sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis; eo quod præterieritis pactum Domini Dei vestri, quod pepigit vobiscum, & servieritis diis alienis, & adoraveritis eos: cito atque velociter consurget in vos furor Domini, & auferemini ab hac terra optima, quam tradidit vobis.

§ XXVIII. Altera Sancti oratio ad populum in Sichem convocatum, quem inducit ad fœdus cum Deo solenniter renovandum; librum suo nomine inscriptum cum ultimo Deuteronomii capite probabilius conscripsit.

[Brevi moriturus populum congregat in Sichem, & ad timorem] Postrema exhortatio, quam pius Princeps ad populum instituit, haud ita diu ejus mortem antecessit. Cum se non diu supervicturum sentiret, vel fortasse etiam ex revelatione divina instantem suum obitum cognosceret; rursum Israëlitas unum in locum cogit, omnesque se, ut ita dicam, in partes versat, ut illorum animos accendat, ad constantem Dei cultum ejusque mandatorum observationem excitet, tandemque eos inducat ad fœdus cum Deo solemni ritu renovandum. Capite 24 a ℣. 1 res ita narratur: Congregavitque Josue omnes tribus Israël in Sichem, & vocavit majores natu, ac principes, & judices, ac magistros; steteruntque in conspectu Domini; & ad populum sic locutus est: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio &c. Incipit hic repetere ab origine eductionem Abrahæ de terra Chaldæorum, & multiplicationem seminis ejus ex Isaac & Jacob. Dein recenset plurima potioraque beneficia Domini, per singulas temporum successiones facta. Denique enumerationem collatorum beneficiorum ita concludit ℣. 13, in persona Domini dicens: Dedique vobis terram, in qua non laborastis, & urbes, quas non ædificastis; ut habitaretis in eis: vineas & oliveta; quæ non plantastis. Inde ad ea transit, de quibus populum monere sibi proposuerat. Nunc ergo timete Dominum, a quo tot & tanta accepistis beneficia; & servite ei perfecto corde atque verissimo: & auferte deos, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia & in Ægypto, ac servite Domino.

[264] Sin autem malum vobis videtur, ut Domino serviatis, [cultumque Dei rursus hortatur; omnium animos mirifico dicendi] optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis, utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhæorum, in quorum terra habitatis: ego autem & domus mea serviemus Domino. Responditque populus & ait: Absit a nobis, ut relinquamus Dominum, & serviamus diis alienis. Dominus Deus noster ipse eduxit nos & patres nostros de terra Ægypti, de domo servitutis: fecitque videntibus nobis signa ingentia, & custodivit nos in omni via, per quam ambulavimus, & in cunctis populis, per quos transivimus. Et ejecit universas gentes, Amorrhæum habitatorem terræ, quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia ipse est Deus noster. Dixitque Josue ad populum: Non poteritis servire Domino: Deus enim sanctus, & fortis æmulator est; nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis. Si dimiseritis Dominum, & servieritis diis alienis, convertet se, & affliget vos, atque subvertet, postquam vobis præstiterit bona. Dixitque populus ad Josue: Nequaquam ita, ut loqueris, erit; sed Domino serviemus. Et Josue ad populum, Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis vobis Dominum, ut serviatis ei. Responderuntque: Testes. Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, & inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israël. Dixitque populus ad Josue: Domino Deo nostro serviemus, & obedientes erimus præceptis ejus.

[265] [artificio accendit & inducit ad fœdus cum Domino renovandum:] In omni sapientissimi Senis dictione mirificum elucet artificium necnon efficacia ad constantiam in veri Dei cultu populo persuadendam. Ac primo optio illa, Israëlitis oblata, serviendi diis Amorrhæorum vel patrum in Mesopotamia, dissimulatio quædam est, ad accendendum affectum comparata, quod ex sequentibus clarius agnoscitur. Nam statim eos exemplo suo provocat ad sequendum Deum. Cur enim non statuant ejus Imperatoris religionem imitari, cujus eximiam in rebus agendis prudentiam, in exequendis felicitatem, in omni vita sanctitatem adhuc experti essent? Ergo ita statuunt ac decernunt servire Domino, a quo tot beneficia, quæ enumerant, ad hanc diem acceperint. Quia tamen, ut ait ille, Nitimur in vetitum semper, cupimusque negata, perseverans in dissimulatione sua Josue, quem non latebat populi hujus in bono proposito inconstantia, & insignis in cultum idolorum propensio, Non poteritis, inquit, servire Domino; sicque magis accensa eorum voluntate, proponit quæ difficilia futura sint in Dei cultu, qui sit severus ultor injuriarum suarum, & in primis defectionis a se ad idola, ut ea nunc animose perrumpere statuant, & constanter in bono tam ardenter electo perseverent. Postquam autem sapiens Imperator quadam quasi tergiversatione populi voluntatem magis magisque accendit, testem appellat eorum conscientiam, ut se ipsi postea, si perfidi fuerint, sine alio teste vel judice condemnent. Sicque acceptatur universi populi voluntas a Domino, interventu Josue principis populi. In cujus rei probationem, Nunc ergo, ait, auferte deos alienos… Respondit iterum populus se Domino serviturum. Ex Epitome Saliani ad annum 2600 hæc excerpsimus, quia verbis sacris non parum lucis adferunt. Quod hæc Sancti monitio; Nunc ergo auferte deos alienos, non supponat inter Israëlitas publicos fuisse idolorum cultores, opportuno loco dicemus infra num. 276.

[266] [solemni illud ritu populum inter & Deum] Quæ dein acta fuerint, ita perstringit auctor sacer a ℣. 25: Percussit ergo Josue in die illo fœdus, & proposuit populo præcepta atque judicia in Sichem. Scripsit quoque omnia verba hæc in volumine Legis Domini: & tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum, quæ erat in Sanctuario Domini: & dixit ad omnem populum. En lapis iste erit vobis in testimonium quod audierit omnia verba Domini, quæ locutus est vobis: ne postea negare velitis, & mentiri Domino Deo vestro. Singulas Sancti actiones aliqua commentatione elucidabimus. Primo Percussit fœdus: illud in eo consistebat, aiunt interpretes, quod populus promitteret, se unum Deum culturum ejusque leges a Moyse latas servaturum; Josue vero vicissim Dei nomine promitteret populo, quod Dominus ipsi futurus esset protector & auxiliator. Populus ex sua parte jam promissa hæc iterata protestatione dederat; Imperatorem ex parte Dei id quoque nunc fecisse, significant hæc verba sacra, Percussit ergo Josue &c. An autem ad eam rem fuerint adhibita sacrificia, solennesque aliæ cæremoniæ, quæ Exodi cap. 24 in fœderis percussione, Deum inter & populum per Moysen facta, leguntur adhibitæ esse, incertum est: Verisimillimum tamen est, inquit Masius hic, nullum esse solennem ritum omissum, ut esset omnibus modis sanctissimum fœdus; & quia ista pactione rursus veluti initiabatur populus sacra religione, non solum sacrificatum esse, verum etiam, tamquam nexu quodam, victimæ sanguine partim aram Dei, quasi Deum ipsum, partim populum esse inspersum, solenni ritu: quando a Moyse sic factum esse constat, cum illud fœdus pangeret primum, cujus nunc renovatio agitur.

[267] Secundo, Proposuit populo præcepta atque judicia in Sichem, [instauratur; fœderis monimenta.] id est, inquit a Lapide, curavit per sacerdotes prælegi ex Deuteronomio præcepta Dei tam moralia & cæremonialia, quam judicialia, ut populo refricaret & inculcaret eorum memoriam, quorum observationem spoponderat. Alii dicunt, Sanctum ad morituri Moysis imitationem totum Deuteronomium populo recitasse. Dein ad perpetuam rei memoriam duo signa instituit, quæ posteritatem omnem hujus fœderis, cum Deo sub mortem Josue renovati, admonerent. Primum est, quod monitiones ac stipulationes a sua, a populi vero parte testationes & sponsiones factas, aliaque ad fœdus spectantia in scripta retulerit, quæ a peritis perpetuo consuli possent: Scripsit quoque omnia verba hæc in volumine Legis Domini, id est, ut multi loquuntur, ad calcem libri Deuteronomii adjecit, vel ut alii; adscripsit hæc libro Josue, quo tamquam appendice volumen Legis Domini, seu liber Deuteronomii auctus fuit. Alterum signum pro illiteratis fuit, pergrandis scilicet lapidis erectio, cujus quoties causa requireretur, toties fœderis hujus memoria renovaretur: Et tulit lapidem pergrandem &c. His peractis, comitia soluta sunt; Dimisitque Imperator populum, singulos in possessionem suam ℣. 28. Josephus de fœdere renovato ne verbo quidem meminit.

[268] Sanctum postremi saltem capitis libri Josue usque ad versum 29 auctorem esse, [S. Josue verisimilius conscripsit librum, qui ejus nomen præfert;] numero præcedente diximus. Tam pauci sunt qui id in dubium vocent, ut vix numerum faciant. Major inter eruditos dissensio est, quis reliquum librum Josue conscripserit. Alii Eleazarum pontificem, alii Samuelem, Isaïam prophetam alii, alii Esdram; at plerique tam antiqui quam recentiores, ipsum Josue hujus scriptorem esse, sentiunt. His potius putamus adhærendum quam illis. Suadet id Ecclesiasticus cap. 46 ℣, 1 Fortis, inquit, in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis, vel ut Græca habent, in prophetiis. Quibus vero in rebus propheta vel in prophetiis successor, nisi in iis, quæ Dominus revelarat, voce scriptoque populo communicandis? Dici quidem potest ex hoc loco tantum probari posse, eum sola voce prophetasse. Verum an non potius credendum est, revelationes & divina oracula, quæ in libro Josue occurrunt frequentissima, ab illo, cui soli facta sunt, quam ab aliquo alio, litteris mandata esse? Vix ullus dubitat, quin Sanctus scripserit caput vigesimum quartum, id enim constat ex ejus versu 29. Scripsit quoque omnia verba hæc in volumine Legis Domini. Si hoc caput auctori Josue tribuamus, cur non & alia? Quis Dei mandata arcanaque ejus consilia sibi revelata, quis & bella expeditionesque contra Chananæos suscepta, aliaque in hoc libro contenta, melius nosse & accuratius describere poterat? Præterea viderat Moysen omnia, quæ per Israëlitas & circa eos Deus admiranda gesserat, tam studiose conscripsisse, ne posteritas horum memoriam amitteret: quis non merito censeat, quod Discipulus, neque in imperio tantum sed & in munere prophetico successor, magistrum & decessorem suum imitatus fuerit; maxime cum illa in terram promissam introductio, bellaque ibi prodigioso modo gesta non minus gratam memoriam exposcerent, & ad Dei gloriam facerent. Fateor, hæ rationes omnes non adeo efficaces sunt, quin maneat adhuc incertum, an Sanctus scripserit librum, qui ejus nomine inscribitur. Hoc tamen ponderis habent, ut plerorumque eruditorum judicia inclinarint ad asserendum, id probabilius esse. Quod in libro Josue aliqua legantur, quæ post Sancti mortem facta sunt, nihil aliud evincit, quam Acta S. Principis ab aliquo recentiore scriptore, sive is Esdras sive alius fuerit, recognita esse, interjectis hinc inde aliquot vocibus vel periodis connexionis aut explicationis gratia. Pentateuchum, cujus auctor Moyses ab omnibus agnoscitur, multis locis interpolatum esse nullus non fatetur. Quid hoc objicienti reponent alii, nisi idem quod nos ipsis? Pluribus hanc quæstionem agitare neceße non est: cuilibet ad manum sunt, vel facillime eße poßunt interpretes aliique scriptores, qui eam ex professo tractant.

[269] [uti & ultimum caput Deuteronomii.] Qui a Sancto librum scriptum eße dicunt, qui ipsius acta enarrat, illum etiam auctorem faciunt ultimi capitis Deuteronomii, saltem a versu 5, qui Moysis mortem narrat. Colligunt id passim ex initio libri Josue, Et factum est post mortem Moysi, quod studiose connexum videtur cum fine Deuteronomii. Dein succeßerat Moysi in prophetarum officio populique gubernatione, fueratque ipsius minister & discipulus; ejus igitur potissimum partes erant, legislatoris exitum plane admirabilem posteritati tradere, quem ipse suis probabiliter oculis conspexerat, ut diximus num. 81. Imo etiam quatuor priores versus ejusdem capitis, qui agunt de Moysis in montem ascensu, terræque promißæ, quam Deus ei morituro monstrabat, contemplatione, Sanctum scripsiße puto: non enim verisimile est, in ipso fere mortis articulo id ipsum legislatorem feciße. Totum igitur caput ultimum Deuteronomii Pentateucho a Josue additum fuiße existimo. Bonfrerius in Appendice ad caput 7 Præloquiorum in sacram Scripturam sect. 5, quam subdit Commentariis in Pentateuchum, putat illud ab eo scriptum eße, durante adhuc Hebræorum luctu ob mortem Moysis; sed illud Deut. cap. ultimo ℣. 8 Completi sunt dies planctus lugentium Moysen satis manifesta, scriptionem post luctum factam fuiße. Quantum vero temporis inter hunc & illam interceßerit, quis determinet? Id unum dici potest, quod Josue verisimilius subjecerit coronidem illam historiæ Moysaicæ, antequam suam inchoaret: suam autem inchoasse existimo post terræ distributionem, cum jam in Thamnath-Saraa domicilium fixißet, atque admodum senex esset. Colligitur id ex frequenti illa notatione temporis usque in præsentem diem: cui similem apud Matthæum cap. 27 ℣. 18 de agro Haceldama legimus. Duo ultima libri sui capita, exceptis quinque circiter ultimis versibus, sub finem vitæ conscripsit.

§ XXIX. Moritur Josue, cum probabilius XVII circiter annis præfuisset: præcipuorum ejus gestorum chronotaxis; elogia ex sacris Litteris: illo vivente publici inter Israëlitas non fuere idololatræ: Sancti virtutes præcipuæ.

[Moritur S. Josue, cum probabilius Israëli] Et post hæc, ait capitis ultimi versus 29, id est, post fœdus in Sichem renovatum, populumque in possessiones suas dimissum, mortuus est Josue filius Nun servus Domini, centum & decem annorum. Solos vitæ annos tradit Scriptura; de principatus autem duratione quia tacuit, latam Chronologis patefecit aream disputandi. Sed omissa opinionum variarum longa enumeratione, ab iis omnibus nos recedimus, quæ Sancto 14 vel pauciores, 25 vel plures gubernationis annos tribuunt. Qui principatum ejus longiore tempore quam 14, & breviore quam 25 annis durasse asserunt, eum 17 circiter annis definiunt. Horum sententia propius ad verum accedit, quam illorum. Imprimis ejus magistratus durationem ad 25 vel plures annos extendi non posse, sic ostendo: Ex libro 3 Regum cap. 6 ℣. 1 constat, ab Exodo usque ad jacta templi Salomonici fundamenta annos quadringentos octoginta numerari; annumque quadringentesimum octogesimum esse annum quartum regni Salomonis: Factum est ergo quadringentesimo & octogesimo anno egressionis filiorum Israël de terra Ægypti, in anno quarto, mense Zio, (ipse est mensis secundus) regni Salomonis super Israël, ædificari cœpit domus Domino. Atqui illa series annorum constare non potest, deducta chronologia per annos Judicum, prout in Hebraïco textu & in Vulgata nostra definiuntur, si Josue 25 vel plures regiminis anni assignentur: ergo tam diu Hebræorum rempublicam moderatus non est.

[271] Minoris propositionis veritas oculis subjicitur sequenti schemate. [nec pluribus] Moyses ab egressu rexit populum annis 40, Deut. cap. 2 ℣. 7; Othoniel primus Judicum post mortem Josue 40, Judicum cap. 3 ℣. XI; Aod 80, ibid. ℣. 30; Samgar paucis mensibus; Barac & Debbora annis 40, Jud. cap. 5 ℣. 32; Godeon 40, Jud. cap. 8 ℣. 28; Abimelech 3, Jud. cap. 9 ℣. 22; Thola 23, Jud. cap. 10 ℣. 2; Jaïr 22, ibid. ℣. 3; Jephte 6, Jud. cap. 12 ℣. 7; Abesan 7, ibid. ℣. 9; Ahialon 10, ibid. ℣. XI; Abdon 8, ibid. ℣. 14; Samson 20, Jud. cap. 15 ℣. 20; Heli pontifex 40, lib. 1 Regum cap. 4 ℣. 18; Samuël & Saül rex 40, Actuum cap. 13 ℣. David rex 40, lib. 2 Regum cap. 5 ℣. 5; Salomon jecit fundamenta templi anno sui regni 4, lib. 3 Regum cap. 6 ℣. 1. Positorum annorum additionem si feceris, resultabunt anni 463. Huic numero si adjunxeris 25 vel plures annos principatus Josue, summam annorum 488, vel ea majorem invenies; & consequenter vitiosus erit annus fundationis templi, quam Scriptura inchoatam fuisse affirmat anno 4 regis Salomonis, & 480 ab egressu de Ægypto: hunc autem numerum æquabis, si tempori, quo Moyses, nominati judices & reges Israëli præfuerunt, conjungas 17 annos: relinquitur itaque, ut Josue tam diu circiter principatum gesserit.

[272] [nec paucioribus quam 17 circiter annis præfuisset:] Qui imperium Josue ad 14 vel pauciores annos restringunt, seorsum numerant vel tempus alicujus servitutis, vel illud, quod concedunt gubernationi seniorum, de quibus meminit versus 31: Servivitque Israël Domino cunctis diebus Josue & seniorum, qui longo vixerunt tempore post Josue. Verum cum Scriptura nusquam dicat seniores illos rempublicam administrasse post sancti Principis obitum, recte intelliguntur dumtaxat exemplo pietatis & constantis in Deum fidei toti populo præluxisse, eumque auctoritate sua, quam ipsa senectus, diuturna rerum experientia vitæque probitas illis conciliarat, in officio continuisse, ne aliqui saltem publice ad idola deficerent. Suos igitur Sancto nostro 17 circiter principatus annos relinquimus; illos vero, quibus Israëlitæ Domino sub senioribus servierunt, ad Othonielis initia referimus. Nullius etiam servitutis annos seorsum computandos esse asserimus, dicimusque omne interregni spatium comprehendi judicum annis, nec separatam facere chronologiam; verbi gratia, decem & octo anni servitutis, quæ contigit sub rege Moabitarum continentur in 80 annis judicis Aod, & ita de ceteris. Itaque anni singulorum judicum sunt spatia temporis interjecti inter duos judices, verbi causa, a morte Josue ad mortem Othonielis, a morte Othonielis ad mortem Aod &c. Ex quibus omnibus concludimus, nec plures nec pauciores annos Sanctum imperasse, quam circiter 17. Judicium meum hic tuli in quæstione plurimum controversa, & cum variis aliis arcte connexa; quæ proin multiplicibus objectionibus impeti potest. His ego dissolvendis lectorem non detineo, ei libertatem relinquens aliam sententiam eligendi, & se immergendi difficultatibus, longe gravioribus, quam eæ sint, quæ nobis objici possunt.

[273] [præcipuorum ejus] Si 17 circiter anni, quibus supremum in Chananitide Israëlitarum ducem & 40, quibus in deserto magni prophetæ Moysis ministrum egit, auferantur ex 110 vitæ annis; supererunt circiter 53, quibus vixerit in servitute Ægyptiaca. Sub hujus finem Moyses eum ministrum suum eligit. Anno primo ab egressu, ætatis suæ circiter 54 Amalecitas debellat, cum legislatore in montem Sinaï ascendit, in quo 40 dies jejunus, deliciis spiritualibus pastus, verisimiliter angelis supparem vitam duxit; post descensum e monte tabernaculi custodiendi cura ei committitur. Anno ab exitu secundo, quem ipsius vitæ 55 fuisse credimus, contigit quod Scriptura de ejus æmulatione pro Moyse memorat; mittitur ad explorandam Chananitidem; redux insignia fortitudinis & zeli in compescenda seditione dat specimina; lapidationis periculo prodigiose eripitur. Anno 40 commorationis in deserto, ætatis circiter 93 a Domino successor Moysis nominatur, Israëlitarum Princeps inauguratur, Madianitæ, illo probabilius duce, profligantur, collatæ ei dignitas coram populo a legislatore, Deoque ipso, cælesti prodigio confirmatur. Moyse defuncto, supremam potestatem exercere incipit; cujus primum annum, ut multa alia prætermittam, præcipue illustrarunt familiaritas cum Deo, cujus alloquio sæpe dignatus est, mirabilis exsiccati Jordanis transitus, archangeli Michaëlis apparitio, prodigiosa murorum Hierichuntinorum eversio, Haï miro strategemate capta, Adonisedec cum aliis quatuor regibus ad Gabaonem victus, lapidea grando de cælis immissa, in fuga elapsas eorum copias, solis & lunæ cursus ejus imperio inhibitus, donec hostes omnino cæsi essent, Israëlitarum corporibus lassitudo probabilius divinitus depulsa, regis Gazer exercitus deletus, tota denique australis Chananæa mira celeritate subacta.

[274] Anno imperii ejus secundo, vitæ 95, numerosissimus regum Aquilonarium exercitus ad internecionem cæsus est, [gestorum chronotaxis:] atque Asor expugnata. Quatuor anni sequentes in conficiendis belli reliquiis positi sunt. Reges primo regiminis sui sexennio devicit triginta & unum, quos interfectos, ita volente Deo, e patibulis suspendit. Anno principatus septimo monetur a Domino centenarius Josue, ut Chananæam per sortes dividat. Anno sequente fit tabernaculi translatio de Galgalis in Siluntem, ubi interrupta terræ promissæ partitio, urgente Sancto, continuatur. Cum meliorem posset, deteriorem modestus Princeps sibi portionem eligit. Reliquos novem vitæ annos in ædificanda Thamnath-Saraa, atque republica ordinanda exigit. In extrema senectute duo comitia celebrat, in quibus populum ferventi oratione ad amorem cultumque veri Dei exhortatur: in postremis fœdus Deum inter & populum ritu solemni renovat. Paulo post, omnibus muneris sui partibus ex voluntate Dei & totius populi optime expletis, appositus est ad Patres suos in senectute bona, cum esset 110 annorum. Præcipua tantum rerum capita huic chronotaxi inserui, reliquis prætermissis. Mensem etiam ac diem, quo quælibet res gesta fuerit, quantum potui, suis locis assignavi.

[275] Pauca, ex sacris Litteris deprompta, Sancti elogia, [elogia ex sacris] quæ illustrium epitaphiorum instar sint, hic subnectemus. Moyses, cum introïtum in terram promissam ob peccatum ad Aquas contradictionis ei negasset Dominus, ita eum precatus est Numer. cap. 27 a ℣. 16: Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc; & possit exire & intrare ante eos, & educere eos vel introducere: ne sit populus Domini sicut oves absque pastore. Dixitque Dominus: Tolle Josue filium Nun Virum, in quo est Spiritus, & pone manum tuam super eum … & dabis ei præcepta cunctis videntibus, & partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël. Et Deuter. cap. ultimo ℣. 9: Josue vero impletus est Spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Igitur præ omnibus maximi principis & prophetæ Moysis in populi regimine successorem Josue Deus ipse eligit. Veritas æterna in eo Spiritum sanctum esse testatur, ipsumque omnium ejus donorum plenitudinem, cum inauguraretur, accepisse. Quid amplius in S. Viri laudem adferri potest? Josue cap. XI ℣. 15 ab exacta præceptorum sibi datorum observatione ita extollitur: Sicut præceperat Dominus Moysi servo suo, ita præcepit Moyses Josue, & ille universa complevit: non præteriit de universis mandatis, nec unum quidem verbum, quod jusserat Dominus Moysi. Quamvis breve, non minus tamen honorificum est illud cap. 24 ℣. 29: Et post hæc mortuus est Josue filius Nun, servus Domini. Et vivens Deo servivit, & se ad mortem usque Deo serviturum professus est (Ego, inquit ibid. ℣. 15, & domus mea serviemus Domino;) & mortuus præclarum illud cognomentum Servus Domini meruit, quo præceptor ejus Moyses post mortem decoratus fuit Deut. cap. ultimo ℣. 5: Mortuusque est ibi Moyses, Servus Domini.

[276] [Litteris: vivente S. Principe publicus idolis cultus exhibitus non fuit:] Post narratam Sancti sepulturam subdit Scriptura Josue cap. 24 ℣. 31: Servivitque Israel Domino cunctis diebus Josue. Idem repetitur Judicum cap. 2 ℣. 7. Verbo & exemplo, vigilantia atque auctoritate sua Princeps optimus Israëlitas in idololatriam pronos in veri Dei cultu & pietate ita continuit, ut nemo, quamdiu vixit, publice alienos deos coluerit; publice, inquam, nam aliquos privatum illis cultum exhibuisse evincere videntur ipsa Sancti verba ibid. ℣. 23: Nunc ergo auferte deos alienos de medio vestri. S. Augustinus tamen quæst. 29 negat, ullum in Israële sub principatu Josue idolum exstitisse; & per præceptam ablationem deorum alienorum putat intelligendam esse depositionem vanorum phantasmatum, quæ quis sibi de Deo fingit, dum eum alium esse imaginatur, quam re ipsa sit: adfertque in eam rem varia argumenta. Salianus ad annum 2600 Sancti verbis Auferte deos &c. conditionem aliquam subintelligit; ut scilicet simulacra eorum, si qua forte secreto inter spolia a quibusdam detineantur, quamvis non ad cultum, penitus auferantur. In Scholiis, quæ ad eumdem annum subdit, hanc defendit opinionem suam, exemplisque probat particulam si in sacro textu aliquando desiderari. Verum hujus & S. Augustini sententia plerisque displicet. Fuerint itaque occulti aliqui inter Israëlitas idololatræ, quales & sub Moyse in deserto fuisse patet ex Amos cap. 5 a ℣. 25, & Actuum cap. 7 a ℣. 42, nihil inde laudis perfectissimo Duci detrahitur. Quis princeps humana industria & prudentia præcaveat, nequis subditorum occulte delinquat? Muneris sui partes optime explevit, si impediverit, quo minus crimina aliqua publice commissa fuerint. Vigilantissimus Princeps noster id effecit, ut idololatriæ publicæ vestigium in Israële non exstiterit. Testatur id ipse in concione penultima, sub finem vitæ habita, cap. 23 ℣. 8; ubi suos laudat a constantia in veri Dei cultu: eos certe corripuisset, si ab illo defecisse cognovisset. In postrema quidem exhortatione non diu post facta, populum monuit, ut auferret deos alienos de medio sui; at hanc ut propheta dixit ex ore Domini, revelantis latere quosdam in Israële, qui idola clam colerent. Patet id ex orationis exordio cap. 24 ℣. 2: Hæc dicit Dominus Deus Israël. Ex his satis intelligitur, monitionem Sancti de idolis e medio tollendis non obstare, quo minus verum sit, Israëlem, quamdiu Sanctus vixit, Domino serviisse; & hoc quidem sensu verum, qui principatum ejus mirifice commendet. Porro idola, quibus aliquos Israëlitas privatum cultum exhibuisse credimus, non fuerunt Chananæorum dii; sed quibus illorum majores servierunt in Mesopotamia, ut patet ex ℣. 15. Vide num. 259.

[277] [ejus ex Ecclesiastico elogium:] Ecclesiasticus cap. 46 ℣. 1 & seqq. his laudibus Sanctum prosequitur: Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum, maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur hereditatem Israël. Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, & jactando contra civitates romphæas? Quis ante illum sic restitit? Nam hostes ipse Dominus perduxit in manus ejus. An non iracundia ejus impeditus est sol, & una dies facta est quasi duo? Invocavit Altissimum potentem in oppugnando inimicos undique, & audivit illum magnus & sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis. Impetum fecit contra gentem hostilem, & in descensu perdidit contrarios, ut cognoscant gentes potentiam ejus, quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo Potentis: & in diebus Moysi misericordiam fecit ipse, & Caleb filius Jephone, stare contra hostem, & prohibere gentem a peccatis, & perfringere murmur malitiæ. Et ipsi duo constituti, a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum, inducere illos in hereditatem, in terram, quæ manat lac & mel. Addo Josephi de Sancto nostro testimonium: Naturæ, inquit, debitum exolvit anno vitæ centesimo decimo: quorum XL sub Moyse magistro minister ipsius exegit, & post ejus obitum viginti quinque (id minus verisimile esse probavi supra num. 270 & seq.) reipublicæ præfuit, vir incomparabili tum prudentia tum eloquentia, ad hæc in re imperatoria fortis & impiger, nec minus in pace bonus & utilis: denique in quavis virtute eximius.

[278] Virtutes, quæ his elogiis summatim continentur, & ex Actis ejus quæ dedimus elucescunt, [vitæ integritas & virginitas,] sigillatim omnes non enumerabimus: præcipuas tantum proponemus ex Bellarmino libro 2 de Officiis principis cap. 3 ante medium: Venio nunc, inquit, ad virtutes & privilegia sancti Josue. Primum, fuit Josue duci innocentia communis cum patriarcha Josepho, a quo ipse descendit: & in hac parte superavit etiam Mosem ipsum. Moses enim reprehensus fuit a Domino, quod offenderit, & non sanctificaverit ipsum Dominum ad Aquas contradictionis; & ideo punitus fuit ea pœna, ut non intraret in terram promissionis, quam tanto tempore desideraverat & tanto labore quæsiverat. At de Josue nihil omnino legitur, quod reprehensum fuerit in Scripturis sacris: & tamen, ut supra diximus, Scripturæ non solent omittere lapsus eorum, quorum res gestas narrant. Ea igitur innocentia decebat eum, qui Jesu Christi typum gerebat “qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus” epist. 1 Petri cap. 2 ℣. 22. Altera virtus eaque fere singularis fuit in nostro Josue, castitas virginalis, in qua superavit castitatem patriarchæ Joseph, & domini sui Mosis. Isti enim, quamvis alioqui viri castissimi, uxorem unam duxerunt & filios procrearunt. Fuisse autem nostrum Josue, ut verum typum Jesu Christi Domini nostri, virginem castissimum, ex eo potest intelligi, quod in Scripturis nulla fiat mentio filiorum ejus: cum tamen in Scriptura veteris Testamenti accuratissime describantur generationes omnium tribuum filiorum Israël. Dein adfert Bellarminus SS. Ignatii martyris, Chrysostomi & Hieronymi de Sancti virginitate testimonia, quæ & nos dedimus num. 136 & seq.

[279] Jam vero, pergit idem Bellarminus, ut ad virtutes theologicas veniamus, [fides,] fides in Deum, nescio an in ullo major unquam enituerit. Fides in miraculorum patratione maxime cernitur, Apostolo dicente epist. 1 ad Cor. cap. 13 ℣. 2. “Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum”. Porro in miraculorum patratione præter cæteros sanctos Testamenti veteris Moses maxime claruit; quippe qui mare divisit, ex petra aquas eduxit, manna de cælo descendere fecit, & alia id genus multa patravit. Josue noster divisit Jordanem, de cælo lapides super hostes populi sui descendere fecit: sed quod est omnium maximum, solem & lunam in cælo imperio suo a cursu cohibuit. Moses jussus virga petram percutere, & ea percussione aquam elicere tam copiosam, ut homines & jumenta bibere possent, nonnihil in fide hæsitavit. Josue noster magnitudine fidei sine ulla hæsitatione imperavit soli & lunæ, dicens: “Sol contra Gabaon ne movearis & luna contra vallem Ajalon”… Hic plane enituit fides maxima & eminentissima sancti Josue, qui sine hæsitatione credidit sibi Deum adfuturum & effecturum, ut solem & lunam sisteret: nam ideo non timide & submissa voce, sed audacter atque altissime clamavit, Sol ne movearis, & tu luna pariter siste cursum tuum; certus videlicet, omnino futurum, quod ipse Dei amicissimus fieri juberet. Nam quod subjungitur “Obediente Deo voci hominis” non significat, Deum proprie paruisse voci hominis; sed per metaphoram dici obedivisse, quia fecit ut sol & luna obedirent voci hominis, Servi, & amici sui fidelissimi. Itaque prævenit Jesus Nave promissionem illam Jesu Christi, cujus ille figuram gerebat: Amen dico vobis si habueritis fidem, & non hæsitaveritis, & dixeritis monti huic; “Tolle & jacta te in mare, fiet. Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes accipietis”. Matt. cap. 21 ℣. 21. Sancti fidem a Patribus laudatam vide num. 194.

[780] [spes,] Nec minor fuit in Josue spes in Deum quam fides. Siquidem in ipso primo capite libri Josue, Deus ipse non semel, sed secundo ac tertio dixit ad Josue: “Confortare & esto robustus noli metuere, & noli timere, quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris”. Hæc enim verba Dei non solum significantia, sed etiam efficientia sine dubitatione fuerunt. Itaque abstulerunt ab eo omnem pavorem, & timorem; & induerunt eum fiducia incredibili, & fortitudine admirabili, ut facile victor evaserit adversus reges plurimos, & expugnaverit omnes urbes eorum.

[281] [charitas in Deum] Quid jam de charitate ipsius erga Deum & proximum dicam? Jusserat Josue ut, cum caperetur prima civitas, quæ dicebatur Jericho, omne aurum & argentum, quod in ea repertum fuisset, conservaretur in thesauros Dei; reliqua omnia destruerentur in honorem Dei, & nemo quidquam attingere auderet. Sed cum quidam vir, nomine * Charmi, clam abstulisset aliquid auri & argenti & nescio quæ alia Deo dicata; hic Josue exarsit in zelum honoris Dei quamvis alioqui mitissimus esset, & magna diligentia invento reo, ipsum lapidari jussit, & omnia bona ejus, id est, tabernaculum, oves, boves, asinos & omnem substantiam flammis cremanda tradidit. Apparuit quoque zelus religionis & charitatis in Deum in fine vitæ ejus, ubi incredibili ardore hortatus est populum ad persistendum in vera religione unius veri Dei; & ita infixit in cordibus audientium zelum religionis, ut Scriptura dicat: “Servivit Israël Domino cunctis diebus Josue & seniorum, qui longo vixerunt tempore post Josue”.

[282] [& proximos,] De amore ejus & charitate in proximos, duæ res in testimonium adduci possunt: una, quod nulla unquam ei contentio fuit cum Eleazaro summo pontifice, neque cum ullo ex principibus populi, sed incredibili concordia cum illis omnibus semper vixit. Altera, quod cum ventum est ad divisionem oppidorum, & agrorum, ac vinearum, atque adeo rerum omnium, vi & armis acquisitarum, ille non elegit primus, ut par erat, optima quæque: sed posteaquam omnibus tribubus filiorum Israël regiones assignatæ fuerant, tunc ipse petiit a populo locum aliquem, ubi habitare posset Thamnath-Saraa… Fuisse autem locum illum horridum & asperum, testatur sanctus Hieronymus in Vita S. Paulæ matronæ Romanæ… Sed non est hoc admirandum, cum Josue non esset de hoc mundo, sed vir sanctissimus, & æmulator virtutum Mosis magistri sui, qui non quærebat quæ sua erant, sed quæ aliorum: nec solum Mosem imitari volebat, sed multo magis Jesum Christum, quem spiritu venturum noverat, & se illius figuram gerere, Deo revelante, non ignorabat. Itaque quod postea philosophus scripsit, hoc esse discrimen inter regem & tyrannum, quod rex non suam, sed populi utilitatem quærat, tyrannus contra suam non populi; multo antea noster Josue reipsa & factis demonstravit, exemplo suo reges informans & tyrannos detestans.

[283] Omitto quæ dici poterant de prudentia & fortitudine in bellis gerendis, [aliæque virtutes.] quemadmodum videlicet exercitus suos semper [in] officio continuerit, a sceleribus compescuerit, in timore Domini erudierit: & quibus artibus hostes averterit vel prostraverit, ac denique tam multas provincias brevi domuerit; & habitatoribus interemptis vel fugatis, filiis Israël habitandas possidendasque tradiderit. Hæc enim ex libro Josue peti possunt. Ita Bellarminus Sanctum nostrum, principem undequaque perfectissimum, aliis in eadem dignitate constitutis imitandum proponens. Tertullianus libro 3 contra Marcionem cap. 16 censuit S. Josue esse angelum illum ac ducem, quem promisit Deus Exodi 23, dicens: “Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui te custodiat in via, & introducat in terram, quam paravi tibi: intende illi & exaudi eum, ne inobaudieris eum: non enim celavit te, quoniam nomen meum super illum est”. Angelum quidem eum dixit, ob magnitudinem virtutum quas erat editurus, & ob officium prophetæ, nuntiantis scilicet divinam voluntatem: Jesum autem ob nominis sui futurum sacramentum. Idem alii Patres putarunt apud a Lapide in Exodi cap. 23 ℣. 20.

[Annotata]

* adde Achan filius

§ XXX. Sepultura Josue: mira aliqua, quæ de eo traduntur: febribus & podagræ doloribus afflictum sanat: Sancti cultus, qui vere propheta fuit.

[Josue sepulcrum, quod tempore S. Hieronymi venerata est sancta Paula:] Sepelieruntque eum, inquit Scriptura cap. 24 ℣. 30, in finibus possessionis suæ in Thamnathsare, quæ est sita in monte Ephraïm, a Septemtrionali parte montis Gaas. Addunt Septuaginta in editione Romana: Illic posuerunt cum eo in monumento, in quo sepelierunt eum, gladiolos saxeos, quibus circumciderat filios Israël in Galgalis Jesus, cum educeret eos ex Ægypto, sicut mandarat Dominus; & illic sunt usque ad hodiernam diem. Dubium non est, quin ab universo populo cohonestatum fuerit ejus funus, & publicus de more luctus indictus, sicut in morte Aaronis & Moysis. Sancti certe meritis id negari non potuit. Sub finem seculi quarti adhuc exstitisse Josue sepulcrum testatur sanctus Hieronymus in Epitaphio Paulæ his verbis: Sepulcra quoque in monte Ephraïm Jesu filii Nave, & Eleazari filii Aaron sacerdotis e regione, venerata est Paula; quorum alter conditus est in Thamnathsare a Septemtrionali parte montis Gaas, alter in Gabaa filii sui Phinees: satisque mirata est, quod Distributor possessionum sibi montana & aspera delegisset. Apud eumdem S. Doctorem in libro de Locis Hebraïcis, quem ab Eusebio Pamphilo conscriptum ipse Latine reddidit, hæc lego: Gaas, mons in tribu Ephraïm, in cujus Septemtrionali plaga sepultus est Jesus Nave: & usque hodie juxta vicum Thamna sepulcrum ejus insigne monstratur.

[285] [terræ tremor, posita solis imago super Sancti tumulo,] Serarius in caput 24 Josuæ quæst. 12 ex Rabbinis refert, fuisse super Josue sepulcro collocatam solis imaginem, vel potius statuam, qua in posteritatem omnem celebris perennaret admirandæ illius solaris institionis * ab ipso Josue divinitus impetratæ, de qua supra c. IX *, memoria. Idque judicat Masius probabile, ut putet inde Josuanam urbem Thamnathsarach, litteris transpositis, appellatam, quæ Jud. 11 ℣. X * integre ac recte in textu Hebræo Thamnat cheres appellatur, id est Urbs solis. Calmetus hanc traditionem reliquis Rabbinorum fabulis accenset: at Arias, Masius, Caietanus aliique ut credibilem historiam admittunt. Mea autem sententia est, litterarum transpositionem seu Metathesim, qua textus Hebræus in nominibus propriis sæpe utitur, tam facile potuisse fabulæ occasionem dare, quam veram historiam metathesi. Serarius laudatus aliam refert Hebræorum traditionem, nimirum magnum, cum sepeliretur Josue, in monte Ephraïm terræ motum extitisse, ex eoque montem vocatum Gaas, id est, COMMOTIONIS AC TREMORIS: verbum enim GAHAS, COMMOVERI AC TREMERE significat. Vanissima est hoc anilis fabula Masio: sed absque argumento, & nulla de causa negare vanum fortasse ac anile potius est. Nam fieri hoc potuit, & factum esse veteres asserunt, qui Midras seu Explicationem libri Ruth antiquitus scripserunt, & qui Seder Holam. Neque est, quod repugnet quidquam; quin vero est hoc valde ad veri Jesu Christi Domini mortem ac sepulturam significandam idoneum: in hac enim TERRA MOTA EST ET PETRÆ SCISSÆ SUNT Matth. XXVI ℣. XV *. Ita ille; at ego, ut iste terræ motus prudenter credi possit, majorem quam Rabbinorum auctoritatem requiro.

[286] Mira sunt, quæ libro 1 de Gloria Martyrum capite 18 refert S. Gregorius Turonensis per Ruinartium editus: [& alia mira, quæ de eo traduntur:] Sunt autem, inquit, & ad Levidam civitatem aquæ calidæ, in quibus Jesus Nave lavare solitus erat: ubi similiter leprosi mundantur: est autem ab Hiericho duodecim millia. Prope autem Hiericho habentur arbores, quæ lanas gignunt. Exhibent enim poma in modum cucurbitarum, testas in circuitu habentes duras, intrinsecus autem plena sunt lana. Et de his etiam ferunt ipsi Jesu Nave solere fieri indumenta. Sed & hodieque tales exhibent lanas, ex quibus nos a quibusdam delatas vidimus, & admirati sumus vel candorem, vel subtilitatem earum. Meminit & harum aquarum urbis Levidæ capite sequenti, ubi se multos vidisse ait, qui iis tincti a lepra mundati fuerant. Porro Levida, de qua S. Gregorius, secundum Ruinartium in Notis celebris est illa Livias vel Libias, in tribu Ruben, quam Herodes in honorem Liviæ augustæ, matris Tiberii Cæsaris, exstruxit.

[287] Idem S. Gregorius libro de Gloria Confessorum cap. 40 narrat, [febribus & podagræ doloribus afflictum sanat:] patrem suum, febribus & podagræ doloribus afflictum, subito sanitatem per Sanctum recuperasse: Sed nec illud, inquit, absurdum est credere, quod sæpius per visiones expertas Dominus revelare dignatur, qualiter aut honorentur Sancti, aut infirmi medicamina consequantur. Nam recolo gestum in infantia, cum pater meus ab infirmitate humoris podagrici laboraret, & ardore febrium ac doloribus multis adtenuatus, lectulo decubaret, vidisse me in visu noctis personam, dicentem mihi: Legisti, ait, librum Jesu Nave? Cui ego: Nihil aliud litterarum præter notas agnovi, in quarum nunc studio constrictus adfligor. Nam hic liber prorsus an sit ignoro. Et ait: Vade, inquit, facitoque hastulam parvam ex ligno, quod hoc nomen recipere possit, scriptumque ex atramento sub paterni capitis fulcrum conloca: erit enim ei præsidium, si quod loquor impleveris. Mane autem facto, matri quæ videram indicavi: jubet impleri visionis præcepta. Quod cum fecissem, statim genitor ab infirmitate convaluit.

[288] Hebræi, ut præcipitur in eorum Calendario apud Genebrardum, [Sancti cultus apud varios populos] ad XXVI diem mensis Nisan jejunabant, quod is, ut putabant, esset emortualis Josue. Martyrologium Arabico-Ægyptiacum Ms., a Gratia Simonio Maronita Latine redditum & ab Athanasio Kirchero majoribus nostris Roma transmissum, Sanctum annuntiat 1 Septembris. Huic respondet dies quarta mensis Toth, qua apud Jobum Ludolfum pag. 389 Calendario Coptitarum Ægypti inscribitur. Iidem apud eumdem pag. 419 ad XXV mensis Baune, uti & Æthiopes ad XXV mensis Sene nomen Josue rubrica distinguunt, quod indicium est, eum solenniore cultu ab illis populis honorari. Dies XXV mensis, qui a Coptitis Baune & ab Æthiopibus Sene dicitur, apud nos est XIX Junii. At mirum est in illorum Calendariis, a Ludolfo editis, diem XXVII mensium Baune & Sene nullius Sancti memoria celebrari, ubi vix ullus alius anni dies vacuus reperitur. Hinc suspicari quis posset vitio impressorum factum esse, ut ad Sanctum Josue vel ad proxime præcedentem in margine dies XXVI appositus non sit, & ad hunc relati sint, qui XXVII affigendi erant. Certe Papebrochius Ludolfi editionem hoc loco corrigendam esse putavit, Sanctique annuntiationi in margine calamo præfixit diem XXVI. An recte ultra inquirere operæ pretium non est. Brocardus in Descriptione terræ sanctæ, Basileæ anno 1537 edita, A Tripoli, inquit, per duas leucas est mons Leopardorum rotundus & altus, una leuca a Libano distans. Habet hic mons in pede Aquilonari speluncam, in qua monumentum cernitur viginti sex pedum longitudinis, frequentaturque devote a Saracenis, qui putant illic Josue sepultum. Dominus d'Herbelot in sua Bibliotheca Orientali ad nomen Joschova scribit, a nonnullis superstitiosis Judæis Sanctum creditum esse personam, quæ conditionem humanam excesserit, & ex natura divina quiddam participarit. Addit Mahometanos aliquos eidem commento fidem habuisse.

[289] [in Oriente,] Typicum S. Sabæ, Menæa Patrum Dominicanorum conventus S. Marci Florentiæ, quorum apographum habemus, aliique omnes Græcorum Fasti sacri, qui eum referunt, primam Septembris ejus memoriæ consecrarunt. Menæa magna, excusa Venetiis anno 1595, post hanc ejus annuntiationem Dormitio Jesu Nave, hos ei versiculos accinunt.

Ὄνπερ τρέχειν ἔστησεν ἥλιον πάλαι,
Λιπὼν Ἰησοῦς, Ἥλιον δόξης βλέπει.

Quem stare vidit solem ad imperium suum
Jesus relinquens, gloriæ Solem videt.

Subditur Sancti elogium, vix differens ab eo, quod habet Synaxarium Basilii imperatoris. Hoc nuper cura eminentissimi Cardinalis Hannibalis Albani Græce ac Latine typis elegantibus prodiit, Sanctumque ita annuntiat ac laudat: Eodem die Dormitio Josue filii Nave. Hic Josue filius quidem Nave fuit, successor autem Moysis Hebræorum legislatoris, vir fortis, reique militaris peritus. Nam Hierico munitam alienigenarum urbem expugnavit, Jordanemque fluvium per siccum transivit una cum populo & arca Dei. Michaëlem etiam cælestis exercitus principem, ensem præ manibus tenentem, vidit: quo statim cognito, abjectis propriis armis, illius pedibus advolutus, Quid, inquit, imperas servo tuo? Ad hæc, cum prælio dimicaret cum alienigenis, solque ad occasum appropinquaret, ipse vero vincendi desiderio teneretur, maximam in Deo spem habens, imperavit soli, ut staret: stetitque sol; neque prius occidit, quam hostes fortissime in fugam vertit. Cum igitur exercitui præfuisset, populumque Israëliticum ex eremo recte eductum, in terram promissionis, quæ est Hierosolyma, duxisset, perque annos viginti septem judicasset, mortuus est, atque honorifice in eadem terra a populo suo sepultus. De miraculoso Jordanis transitu nihil in elogio, quod exstat in Menæis: quoad cetera cum his Basilianum Synaxarium fere convenit. Quod utrobique dicatur Josue, abjectis propriis armis, Archangeli pedibus se advolvisse, præter Scripturam est, quæ tantum de calceorum depositione meminit. Neque mihi verum videtur, Sanctum præfuisse 27 annis, ut dictum est a num. 270.

[290] [& Latinos:] Georgius Wicelius senior in Exercitamentis veræ pietatis anno 1555 editis, pagina inferne signata P III, ex vetustissimo codice bibliothecæ Fuldensis adfert Missam, in qua post Commemorationem pro defunctis inter alios veteris Testamenti sanctos invocatur S. Josue. In Kalendario antiquo, quod Julianum nominatur apud Calvisium in Isagoge chronologica ad Opus chronologicum, Sanctus refertur die XXX Aprilis. Verum Calendis Septembris annuntiat eum cum S. Gedeone Romanum vetus, Ado & Usuardus hoc modo: Jesu Nave & Gedeon prophetarum. Wandelbertus de Sancto sic canit:

Legifer heredem proprii quem liquit honoris,
Promissam populo terram, qui sorte per astra,
Per loca, per celsos montes distinxit & urbes,
Septembris Josue tenet orditurque Kalendas.

[291] Titulum prophetarum, quo sanctos Josue & Gedeonem honorarunt antiqui Martyrologi, [S. Josue vere propheta fuit æque ac Moyses.] primus suppressit Notkerus, quem inter alios recentiores secutus est Baronius in Martyrologio Romano novo. Ne tamen ideo suspiceris, titulum illum Sancto nostro minus convenire: etenim licet non æque magnus, æque tamen verus propheta fuit, quam Moyses. Cum utroque Deus mira familiaritate egit, utrique plurima revelavit; Pentateuchus & liber Josue oraculorum divinorum ad utrumque factorum pleni sunt; uterque occulta varia tam præsentia quam futura a Domino accepta ad populum retulerunt eo modo, quo ea referenda esse divinitus intellexerunt; uterque etiam scripto posteris tradiderunt res a se gestas, eaque omnia, in quibus Deus illis internuntiis, seu voluntatis suæ apud populum interpretibus, uti voluit. Denique ipsius Spiritus sancti testimonio S. Josue vere propheta fuit non secus ac Moyses: nam Ecclesiastici cap. 46 ℣. 1 Successor Moysi in prophetis, vel ut Græca habent, in prophetiis, appellatur. Baronius in Nota ad Sancti annuntiationem, Adnumerabatur, inquit, olim Josue inter prophetas secundum Epiphanium in Panar. hæres. LXVI prope finem. Per prophetam hic sanctus pater intelligit scriptorem sacrum, cujus liber prophetarum libris accensetur: & hoc sensu verum est, quod S. Josue propheta non sit; nam liber ejus nomen ferens, qui apud Judæos olim, teste S. Hieronymo in Prologo galeato, primus prophetarum erat, nunc ab Ecclesia sacrorum Historicorum libris annumeratur. Itaque Baronius, qui ex mente S. Epiphanii loquitur, non negat, neque negare potest eum prophetam fuisse, sicut Moyses, Samuel & David fuere, quorum libri inter libros prophetarum jam quoque non habentur. Masinus in Bononia perlustrata ad 1 Septembris scribit, ibidem in Ecclesia Omnium Sanctorum servari duos dentes & alias Sancti reliquias. Vereor, ut lector facile credat, eas vere sancti Josue esse.

[Annotata]

* forte inhibitionis

* l. X

* l. IX

* l. XXVII ℣. LI

DE S. GEDEONE ISRAËLITARUM JUDICE
IN PALÆSTINA

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Gedeon Israëlitarum judex, in Palæstina (S.)

AUCTORE J. L.

§ I. Sancti elogia; cultus; nomen varium; familia: pater idololatra, at dein conversus a Filio judice: hic semper veri Dei cultor: an ante principatum tribunus?

[S. Gedeonis,] Sanctus Gedeon, virorum, angelo teste, fortissimus, quintus fuit Israëlitarum in rebus civilibus judex & in bello imperator; si Samgar, qui paucis mensibus præfuit, ejus decessoribus annumeres. Quam Deo charus fuerit vel inde colligas, quod ipse eum elegerit ad populum suum judicandum, & e Madianitarum servitute liberandum; angelumque miserit, qui divinum hoc consilium ei annuntiaret. Dein Domini oraculis instructus, ejusdemque Spiritu animatus aram Baal subvertit, lucumque succidit, & Hebræi nominis hostes inusitata & mirabili præliandi ratione debellavit. Pace libertateque Israëli restituta, subditos in veri Numinis cultu continuit, donec magistratu, quem insignibus Dominus illustravit prodigiis, necnon vita defunctus est, quam fide & pietate in Deum, submissione animi, aliisque virtutibus dignam reddidit perpetua in Sanctorum Fastis memoria. Hæc summa quædam est eorum, quæ in libro Judicum capite sexto, septimo & octavo Scriptura, & Josephus lib. 5 Antiquitatum cap. 8 de Sancto narrant. In verbis sacris & Josephi referendis eamdem, quam in Vita S. Josue, scribendi rationem servabimus.

[2] [quem laudant] Apostolus ad Hebræos cap. XI a ℣. 32 Gedeonem collocat in eorum catalogo, qui in Lege veteri fide eximia & operibus fidei heroïcis excelluerunt: Et quid, inquit, adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, & Prophetis: qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum &c. Ecclesiasticus cap. 46 a ℣. 13 Israëlitarum judices his laudibus prosequitur: Et judices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor: qui non aversi sunt a Domino, ut sit memoria illorum in benedictione, & ossa eorum pullulent de loco suo, & nomen eorum permaneat in æternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria. Non loquitur hic Hagiographus de judicibus, qui vel Dei vel libera populi electione creati non fuerunt: hinc ejus verba non extendenda ad impium Abimelechum, qui, 70 fratribus occisis, vi principatum invasit, adeo ut tyranni potius quam judicis appellationem mereatur. An, & quo sensu de reliquis judicibus Scriptura hæc affirmet: Quorum non est corruptum cor; Qui non aversi sunt a Domino, examinare huc non spectat. De Gedeone suis locis ostendemus, ex historia sacra probari non posse, quod vel levi etiam peccato recte factorum gloriam obscurarit, adeoque nihil obstare, quo minus dicta Ecclesiastici verba etiam in rigore & secundum omnem suam latitudinem sumpta de Sancto nostro vere prædicentur.

[3] Liber Judicum cap. 8 ℣. 32 de ejus obitu hoc fert testimonium: [Scripturæ & Patres,] Mortuusque est Gedeon, filius Joas, in senectute bona. Præter S. Gedeonis, Litteræ sacræ nullius alterius senectutem bonam appellant, nisi Abrahami Genes. cap. 15 ℣. 15 & cap. 25 ℣. 8, Davidis lib. 1 Paralip. cap. 29 ℣. 28, Tobiæ junioris, vel, ut aliqui volunt, socerorum ejus Tob. cap. 14 ℣. 15. Unde colligitur, hanc Scripturæ phrasim plus significare quam ætatem annis valde provectam. Audiamus Salianum in Annalium Epitome ad annum 2800. Textus sacer Gedeonem mortuum dicit IN SENECTUTE BONA, elogio, quod in optimos quosque Patriarcharum cadit, ut aliquorum opiniones interpretationesque refelleret, qui Gedeonem (Jud. cap. 8 ℣. 27) idem cum populo nefas admisisse arbitrantur, imo quale & quantum in idololatria & totius populi scandalo reperitur. Moritur potius IN SENECTUTE BONA, quæ bonam ætatem anteactam coronat, moritur meritis & virtutibus insignis, & jucundissimo gaudens bonæ conscientiæ testimonio. Ita ille, communem interpretum explanationem secutus. Quamquam S. Augustinus in Heptateucho super Judices quæst. 41 & 42 in Sanctum valde severus sit; tamen sermone 108 de Tempore ipsum electum ad gratiam & sanctum vocat. Ab aliis etiam antiquis Patribus Viri justi, Deo chari, sancti, imo sanctissimi, atque aliis ejusmodi titulis honoratur. Quam pulcre Jesum Christum multis & magnis in rebus adumbrarit, docent S. Augustinus loco postremum citato, S. Ambrosius in Prologo ad librum 1 in Spiritum sanctum, S. Gregorius magnus lib. 30 Moralium cap. 25 in caput 39 beati Job, S. Isidorus Hispalensis in Comment. ad librum Judicum a cap. 3, & Salianyus in Annalibus ad annum 2800.

[4] Calvisius Operi suo chronologico præmittit Isagogen chronologicam, [memoria in Fastis sacris,] cujus capiti 2 intexitur vetus Calendarium Julianum, quod S. Gedeonem notat XXVIII Martii. At reliqui omnes Ecclesiæ Latinæ Fasti, in quibus Sanctus notus est, eum in suis annuntiationibus ad Calendas Septembris conjungunt cum S. Josue. Auctor Martyrologii Romani parvi utrumque Heroëm ita refert: Jesu Nave & Gedeon prophetarum. Ado dein & Usuardus, hisque juniores non pauci eamdem adoptarunt annuntiationem. Sed Notkerus prophetarum titulum omisit; quem inter ceteros recentiores etiam in Romano novo secutus est Baronius, utrumque sic annuntians: In Palæstina sanctorum Josue & Gedeonis. In Fastis Ecclesiæ Græcæ Sancti nostri nomen non invenio. Æthiopes apud Jobum Ludolfum pag. 402 eum colunt XVI mensis quarti Tachsas. Tria in Museo nostro servamus Martyrologia Coptorum Mss., Roma accepta, in quibus eodem die, nempe XVI mensis quarti, quem ipsi Chiahac vocant, sancti Judicis memoria signatur. Dies autem XVI mensis Tachsas seu Chiahac, XII est nostri Decembris. Ad hunc S. Gedeon remittendus censetur a Castellano. Qua de causa non perspicio. Sancti diem emortualem nec Scriptura, nec antiqua & fide digna docet traditio: quilibet igitur anni dies pro arbitrio ejus cultui destinari potuit. Sicut Orientales illi XII Decembris elegerunt; sic 1 Septembris Ecclesia Latina. Huic, non illis, nos conformemus oportet.

[5] [Sancti nomina varia, eorumque ratio & etymologia;] Sancti nomen in Scripturis varium est. Primum & usitatissimum est Gedeon, quod apud interpretes idem est ac succidens, evertens, confringens. Nomini facta responderunt: nam evertit aram Baal, nemus, quod circa eam erat, succidit, Madianitas & auxiliares eorum copias confregit, & impios cum spinis deserti, ut dicitur Jud. cap. 8 ℣. 16, tribulisque contrivit atque comminuit. Alterum ejus nomen, in Litteris sacris sat frequens, est Jerobaal. Accepit illud hac occasione. Cum aram Baal destruxisset, incolæ urbis Ephra idololatræ a Joas ejus patre postularunt, ut Filium suum produceret, ob injuriam deo illatam morte puniendum: Quibus ille respondit: Numquid ultores estis Baal, ut pugnetis pro eo? Qui adversarius est ejus, moriatur antequam lux crastina veniat. Si Deus est, vindicet se de eo, qui suffodit aram ejus. Ex illo die vocatus est Gedeon, Jerobaal, eo quod dixisset Joas: Ulciscatur se de eo Baal, qui suffodit aram ejus. Quid Jerobaal significet docet hic locus & Osee caput 10 ℣. 14; ubi pro a domo ejus, qui judicavit Baal, in Hebræo legitur a Domo Arbel, id est, Jerobaal, teste sancto Hieronymo lib. 3 Comment. in citatum prophetam: Vastatus est, inquit, Salmana … ut in Hebræo continetur, ab Arbel, id ipsum significante, quod & Jerobaal, sed breviori disertiorique sermone. Itaque Jerobaal utrumque hoc significat, Ulciscatur se de eo Baal, &, Qui judicavit Baal. Nominis etymologiam aliis vocibus, at significatione affinibus explicatam invenies apud interpretes. Est & aliud S. Gedeonis nomen lib. 2 Regum cap. XI ℣. 21, ubi textus Hebræus pro Jerobaal, ut est in Vulgata, habet Jerubbescheth vel Jeruboseth. Bescheth autem vel Boseth, id est, confusio, Hebræis etiam est idolum: atque ita nomen hoc significatione coincidit cum Jerobaal & Arbel. Similis mutatio facta est in nominibus filii Saülis, & ejusdem nepotis ex Jonatha: hi enim ante Esbaal & Meribbaal dicti (ut patet ex lib. 1 Paralip. cap. 8 ℣. 33 & 34, & cap. 9 ℣. 39 & 40) postea Isboseth & Miphiboseth appellati fuere. Nimirum religioni sibi ducebant Hebræi nomen Baal pronuntiare, ut notat Calmetus in Dictionario Biblico ad vocem Gedeon.

[6] [majores & familia;] Sancti nostri pater fuit Joas Judicum cap. 6 ℣. 29: Joas ex familia Ezri ibid. ℣. XI: hæc ex tribu Manasse ibid. ℣. 15: eadem hæc familia Ezri vocatur domus Abiezer ibid. ℣. 34 Ezri vel Abiezer idem fuit cum Jezer, cujus genealogia datur Numer. cap. 26 a ℣. 28: Filii Joseph per cognationes suas, Manasse & Ephraïm. De Manasse ortus est Machir, a quo familia Machiritarum. Machir genuit Galaad, a quo familia Galaaditarum. Galaad habuit filios: Jezer, a quo familia Jezeritarum &c. Relinquitur itaque, ut Ezri, a quo Sanctus descendit, patrem habuerit Galaad, avum Machir, proavum Manasse, abavum patriarcham Joseph. Quod autem iste Ezri non distinguendus sit a Jezer, cujus patrem & majores ex Scriptura mox recensui, hæ rationes mihi persuadent. Prima est, quod uterque fuerit ex tribu Manasse. Secunda, quod Jezer, de quo in libro Numerorum, vocetur Abiezer Josue cap. 17 ℣. 2, idemque etiam nomen tulerit Ezri patriarcha familiæ S. Gedeonis. Tertia, quod alioquin catalogus familiarum tribus Manasse, quem dant libri Josue & Numerorum citati, non esset accuratus. Quarta denique, quod, uti patet ex Josue cap. 17, Jezer vel Abiezer suam in Chananæa portionem acceperit cis Jordanem; & ad eamdem quoque fluminis partem Ezri vel Abiezer ille, qui fuit e Sancti majoribus, possessionem suam habuerit, urbem scilicet Ephra. Hanc pertinuisse ad familiam Abiezer, id est, patris Jezer vel per metathesim Ezri, e qua Sanctus natus est, constat ex Judicum cap. 6 ℣. 24. Eamdem urbem sitam fuisse in tribu Manasse cis Jordanem ex iis, quæ de Sancto e sacris Litteris referemus, manifesto patebit. Porro in Ephra natus & educatus fuit S. Gedeon, uti eruitur ex cap. 6 ℣. XI, 24 & seqq.; in eadem Israëlitarum Judex suum habuit domicilium cap. 8 ℣. 29, & sepultus est ibid. ℣. 32.

[7] S. Hieronymus & Vulgata cap. 6 ℣. XI Joas vocant patrem familiæ Ezri, [pater Joas, Jezeritarum princeps idololatra, at dein conersus a Filio judice:] quæ ℣. 15 infima in Manasse dicitur. Obvius illorum verborum sensus est, quod Sancti pater totius familiæ primas vel princeps fuerit: Vocatur, inquit Abulensis hic quæst. 9, Joas pater, id est, princeps; quia erat vir honorabilior in tota familia Ezritarum: & forte descendebat directe ab Ezri per primogenitorum lineam, & ob hoc principatus familiæ pertinebat ad eum. Certe eum ex præcipuis Jezeritarum vel Ezritarum fuisse, vel inde deducas, quod iniquis istis temporibus, quo Israëlitæ Madianitica servitute opprimebantur, magnam servorum manum haberet ibid. ℣. 27, lucumque & aram idolo Baal dicatam possideret ibid. ℣. 25. Sanctus aram illam cum luco ex præcepto Domini destructurus, ibid. ℣. 27 scribitur domum patris sui timuisse, adeo ut pium illud opus non nisi noctu aggredi ausus fuerit. Ex hoc Sancti metu atque ara falso deo erecta, abunde colligitur, Joas fuisse idololatram, remissiorem tamen; utpote cui potior fuit Filii vita, quam idoli violati honos. Vide versum 31. Quamquam de ejus conversione sileat Scriptura, non dubito tamen, quin pii Filii exemplis monitisque inductus veram religionem amplexus fuerit. Nec par est credere, Israëlitarum Judicem, qui ex universa regione idololatriam exterminarat, in paterna illam domo reliquisse, a qua ejusdem exstirpandæ initium duxerat, quando ea maxime vigebat.

[8] De Sancti vita in adolescentia & juventute nihil nos docet historia sacra. [qui verisimilius semper verum Deum coluit.] Testatur hæc cap. 8 ℣. 28, eum Israëli quadraginta annis judicem præfuisse, quibus cum probabilius annumerandi sint septem anni servitutis Madianiticæ, ut dictum est in Vita S. Josue num. 272, triginta tribus circiter annis ante mortem suam, quam in senectute bona obiit, ex angelo divinum intellexit consilium de Hebræis, se duce ac judice, in libertatem asserendis. Hinc eruitur, Sanctum ætate virum fuisse in eo, quod habuit cum angelo, colloquio. A Josepho quidem tum temporis juvenis fuisse dicitur; sed id verisimile non est, nisi juvenem late pro florentis ætatis homine accipiat. Quoniam post Debboræ Baracique mortem gens Hebræa more suo ad vomitum, id est, sacrilegam falsorum deorum superstitionem, redierat, atque ipse Sancti pater aram idolo Baal erexerat; suspicio esse posset, S. Gedeonem vel parentis idololatræ imperio compulsum, vel ejusdem & reliquorum impiorum Israëlitarum exemplo inductum, falso deo aliquando cultum exhibuisse. At potius existimandum est, eum communem & domesticam impietatem semper exsecratum fuisse, vero Deo constanti fide & pietate serviisse, atque ideo ab eo dignum habitum fuisse, qui ex angelo intelligeret, se præ omnibus electum esse, ut Israëlitarum sub Madianitarum jugo misere afflictorum ac pœnitentium salvator esset ac judex. Antequam hoc munere fungi inciperet, natus ei jam inde erat Jether, septuaginta fratrum primogenitus, ut patet ex cap. 8 ℣. 20. Verum quoniam is tum adhuc puer erat, major reliquorum filiorum pars post victoriam Madianiticam nata fuerit oportet. Igitur infra erit opportunior de ejus uxoribus & liberis agendi locus.

[9] [Eum ante principatum tribunum fuisse] S. Augustinus in Heptateucho quæst. 34 super librum Judicum, & Procopius in ejusdem caput 6 ℣. 15 asserunt, S. Gedeonem, cum ab angelo juberetur belli contra Madianitas præfecturam assumere, fuisse tribunum seu mille hominibus præfuisse. Nimirum modestam Sancti responsionem ℣. 15, qua se ad Israëlitas e servitute liberandos inidoneum profitetur, aliter intellexerunt, quam S. Hieronymus. In Hebræo ad litteram est: Ecce chilias mea; per quod ipse intellexit familiam, quæ mille, id est, multis hominibus constat: unde ita vertit: Ecce familia mea infima est in Manasse, & ego minimus in domo patris mei. Vide Bonfrerium aliosque hic. Sanctus vero Augustinus cum Procopio illud Ecce chilias mea, uti apud Septuaginta legerunt, ita explicant acsi S. Gedeon chiliarchus seu mille viris dux præfectus esset. Verba utriusque dabo. Sancti Doctoris hæc sunt: Ubi respondet Gedeon ad angelum… Ecce mille mei humiliores in Manasse, intelligitur præpositus fuisse mille hominum, quos Græce χιλιάρχους appellat Scriptura. Procopius verbis sacris, eodem modo intellectis, hanc subdit expositionem: Permanserunt enim Israëlitæ in tribunos & centuriones divisi, ex quo Jethro Moysi consuluit Exodi cap. 18. Tribunus igitur cum esset, subditos suos infirmos esse conquestus est.

[10] [seu chiliarchum, probabiliter docent S. Augustinus & Procopius.] Quamquam Sancti verba, Ecce familia mea infima est in Manasse, sicut ea vertit & intellexit S. Hieronymus, nullo modo significent, ipsum ullo tum temporis magistratu functum esse; tamen S. Augustini & Procopii explicatio Hieronymianæ interpretationi non repugnat. Nam si ante 184 circiter annos octo familiæ tribus Manasse 52700 viros armis ferendis aptos numerarint Numer. cap. 26 a ℣. 28, Jezeritarum familia in eadem tribu S. Gedeonis temporibus reliquis septem inferior esse potuit viribus & bellatorum numero; & tamen tres vel etiam plures chiliadas comprehendere, ac proin sub Joas supremo familiæ capite totidem chiliarchos habere, e quibus unus fuerit Sanctus noster. Bonfrerius aliique huic sententiæ exiguam tribuunt verisimilitudinem: at qua de causa equidem non video. Dubium non est, quin apud Israëlitas in honoribus & dignitatibus conferendis fortitudinis & natalium ratio habita fuerit. At S. Gedeon teste angelo virorum fortissimus erat, & filius Joas, omnium Jezeritarum principis. Cur ergo sententia, quæ ipsum chiliarchum vel tribunum facit, magis a veritate aliena sit, quam quæ eum centurionem statuit, vel aliam inferiorem aut etiam nullam eidem præfecturam defert? Certe non minus verisimile est, quod dicti Patres asseruerunt, quam quidvis aliud. Favet etiam Josephus lib. 5 Antiquit. capite 8, quod ita incipit: Per idem tempus Gedeon Jasi filius, unus ex primatibus tribus Manassetidis. Neque obstat primo, quod de se dicat Sanctus: Ego minimus in domo patris mei: nam ex eo, quod adeo modeste de se senserit, ut sibi videretur omnium minime idoneus ad Israëlitas e servitute potentissimorum hostium liberandos, non sequitur, ut re ipsa omnium minime idoneus fuerit. Verba illa ad angelum modestiam ipsius produnt atque animi submissionem; at angeli eum in primo accessu virorum fortissimum compellantis salutatio satis declarat, quam aptus esset ad Israëlem in libertatem asserendum. Neque obstat secundo, quod, dum venit ad eum angelus, excuteret ipsemet & purgaret frumenta in torculari, quod opus famulare & rusticanum est. Id enim urgenti necessitati tribuendum est, quæ communem omnium domesticorum laborem & diligentiam postulabat, ut hostium adventus, a quibus diripiebantur omnia, præverteretur.

§ II. S. Gedeonem, ut Israëlitas e servitute liberet, excitat angelus; hic se a Deo missum probat, igne prodigioso consumens carnes & panes, quæ Sanctus ad corporis refectionem ei probabilius obtulerat.

[Israëlitas e servitute Madianitica per S. Gedeonem liberaturus Deus] Defunctis Debbora & Barac, Israëlitæ in idololatriam relapsi sunt. Perfidiæ pœnas non distulit iratus Deus. Quæ & quantæ quamque diuturnæ hæ fuerint, docet Judicum caput 6 a ℣. 1: Fecerunt autem filii Israël malum in conspectu Domini: qui tradidit illos in manu Madian septem annis, & oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra & speluncas in montibus, & munitissima ad repugnandum loca. Cumque sevisset Israël, ascendebat Madian & Amalec, ceterique Orientalium nationum; & apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introïtum Gazæ: nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israël, non oves, non boves, non asinos. Ipsi enim & universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis, & instar locustarum universa complebant, innumera multitudo hominum & camelorum, quidquid tetigerant devastantes. Humiliatusque est Israël valde in conspectu Madian. His calamitatibus septem annis populus Hebræus afflictus fuit. Tandem cum nullum in se præsidium contra hostem reperiret, misericordiam divinam imploravit, Et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas. Qui misit ad eos virum prophetam, & locutus est: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ego vos feci conscendere de Ægypto, & eduxi vos de domo servitutis, & liberavi de manu Ægyptiorum, & omnium inimicorum, qui affligebant vos; ejecique eos ad introitum vestrum, & tradidi vobis terram eorum. Et dixi: Ego Dominus Deus vester, ne timeatis deos Amorrhæorum, in quorum terra habitatis. Et noluistis audire vocem meam ℣. 7 & seqq. Deus Israëlitas a servitute Madianitica per S. Gedeonem liberaturus prophetam præmiserat, qui acceptorum beneficiorum commemoratione illorum ingratum animum, idololatriam, aliaque scelera perstringeret, atque ita eos ad pœnitentiam magis incitaret. Nec dubium est, quin plerique ad cor redierint, serioque Domino promiserint, fore ut deinceps ipsi soli servirent. Sancti tamen concives, incolæ urbis Ephra, ante victoriam Madianiticam conversi non fuere, ut patet ex ℣. 28 & seqq.

[12] [angelum mittit, qui ei Domini] Israëlitarum animis prophetæ oratione ita præparatis, Dominus ad S. Gedeonem, quem destinarat ad populum suum tot calamitatibus eripiendum, angelum de cælis misit. Suspicantur plerique, hunc fuisse Michaëlem archangelum, nec immerito; agebatur enim de incolumitate ac salute totius populi Hebraïci, cujus ille præses & secundum Deum protector erat. Eum quidem nonnulli Filium Dei fuisse putant, quod ℣. 14 & 16 Dominus, appelletur. Verum nomen hoc ei tribuitur, tamquam Dei legato & illius personam sustinenti. Vide dicta in Vita S. Josue num. 120 & seqq. Venit autem angelus Domini, & sedit sub quercu, quæ erat in Ephra, & pertinebat ad Joas patrem familiæ Ezri. Cumque Gedeon filius ejus excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut fugeret Madian, apparuit ei angelus Domini, & ait: Dominus tecum, virorum fortissime. Dixitque ei Gedeon, non tam laudem suam in salutatione quam bene precandi formulam attendens, Obsecro, mi Domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos hæc omnia? Ubi sunt mirabilia ejus, quæ narraverunt patres nostri, atque dixerunt: De Ægypto eduxit nos Dominus? Nunc autem dereliquit nos Dominus & tradidit in manu Madian. ℣. XI & seqq. Hæc verba non sunt conquerentis de Deo, ut vult Abulensis quæst. 12 in cap. 6, vel de ejus potestate dubitantis; sed admirantis ab angelo, quem hominem putabat, dici præsentem Dominum, quem præsentes calamitates, ob peccata populo inflictas, absentem infensumque significabant.

[13] [consilium aperit, ejusque auxilium contra hostes promittit:] Respexitque ad eum Dominus, id est, angelus ejus personam repræsentans, & ait: Vade in hac fortitudine tua, & liberabis Israël de manu Madian: scito quod miserim te ℣ 14. Cælestis legatus his verbis S. Gedeoni annuntiat, quod Hebræorum salvator ac judex divinitus sit constitutus, simulque eum excitat, ut, oblato munere acceptato, cum fiducia atque alacritate liberationem Israëlis aggrediatur. At Sanctus præ submissione animi tantæ rei peragendæ imparem se existimabat ob suam suæque familiæ tenuitatem. De quo ita versus sequens: Qui respondens ait: Obsecro, mi Domine, in quo liberabo Israël? Ecce familia mea infima est in Manasse, & ego minimus in domo patris mei. Vide supra num. 9 & seq. Dixitque ei Dominus: Ego ero tecum; & percuties Madian quasi unum virum ℣. 16. Theodoretus quæst. 12 in librum Judicum versum hunc cum præcedentibus ita explanat, Sancti fidem & modestiam commendans: Quoniam, inquit, memor erat mirabilium Dei, firmamque de Deo tenebat opinionem, illum, si vellet, eos facile liberare posse a calamitatibus, quibus detinebantur; meruit ut audiret ab angelo: “Proficiscere in robore fidei hujus, & vinces”. Neque damnet quisquam ea, quæ sequuntur: non enim velut diffidens de Deo dixit: “Familia mea humillima est in tribu Manasse, & ego minimus &c.”: sed ut de se modeste sentiens. Quapropter angelus gratam habens hanc responsionem, ait: “Dominus tecum erit; & interficies Madian sicut virum unum”.

[14] Nesciebat Sanctus, ut manifestum est ex ℣. 22, [nesciens Sanctus se loqui cum angelo, signum ab eo petit, quo probet se a Deo missum;] angelum esse eum, qui tam facilem de tot Madianitarum millibus victoriam pollicebatur: sed neque an propheta esset, certo ipsi constabat. Ea quidem, ut credibile est, erat angeli apparentis species externa, quæ sincerum sanctumque hominem referret; sentiebat etiam haud dubie miram ex ejus præsentia & alloquio consolationem & alacritatem, & ad fidem ejus promissis habendam interius excitabatur: quia tamen fraus latere poterat, prudenter signum aliquod petiit, quo majorem sibi certitudinem compararet. Si inveni, inquit ℣. 17, gratiam coram te, da mihi signum, quod tu sis, qui loqueris ad me ex parte Domini; ut tibi credere possim promittenti, quod numerosum hostium exercitum profligaturus sim, acsi cum uno homine certandum esset. Præstitit id angelus ℣. 21, cum ignem virga de petra elicuit, quo carnes hœdinæ earumque jus & panes azymi consumpta fuerunt.

[15] Huic petitioni aliam mox subjungit Sanctus ℣. 18: [panes azymos & hœdum coctum adfert,] Nec recedas hinc, donec revertar ad te, portans sacrificium & offerens tibi. Per sacrificium hic intelligo prandium seu munus convivale, quod, quia postea ab angelo præter Sancti opinionem in sacrificium conversum est, hic ab eventu secuto per prolepsim sacrificium vocatur. Scripturam probabilius hic uti figurata locutione, mox ostendam, simulque a Sancto suspicionem omnis peccati removebo; quod difficulter facere possunt, qui aliter hunc locum exponunt. Itaque secundum dicenda versus 18 sic intelligendus videtur, ut voluerit S. Gedeon tantum cibos, qui postea in sacrificium cesserunt, portare & offerre angelo. Qui respondit: Ego præstolabor adventum tuum. Ingressus est (℣. 19) itaque Gedeon, & coxit hœdum, & de farinæ modio azymos panes: carnesque ponens in canistro, & jus carnium mittens in ollam, tulit omnia sub quercu, & obtulit ei, angelo videlicet, quem hominem putabat, ut iis vesceretur, & tum signo aliquo probaret, se prophetam esse a Deo missum.

[16] An ego verba sacra recte exposuerim, id est, [non eo fine, ut illa Deo sacrificaret] an Sanctus dixerit, Nec recedas hinc, donec revertar ad te, portans sacrificium, & dein coctum hœdum panesque angelo obtulerit ea ex intentione, ut hospitem suum prandio exciperet, quæstio est multum controversa. S. Augustinus quæst. 35 super librum Judicum docet, S. Gedeonem hæc dixisse & fecisse, eo sibi fine proposito, ut ipsemet sacrificium Deo offerret: ita enim loquitur: Animadvertendum est, quod Gedeon non ait angelo: “Offeram tibi sacrificium”, sed ait: “Offeram sacrificium meum, & ponam in conspectu tuo” (in Vulgata est, Portans sacrificium & offerens tibi.) Unde intelligendum est, non eum angelo, sed per angelum offerre voluisse, id est, ejus ministerio uti. Nam Paulo infra habet: Angelus in sacrificio, quod obtulit Gedeon, officium ministrantis implevit. Et mox: Prius tamquam cum homine loquebatur, quem tamen hominem Dei credidit, ut coram ipso sacrificium vellet offerre, velut adjuvandus præsentia ejus sanctitatis. Ex recentioribus, qui S. Gedeonem sacrificium intendisse statuunt, Estius & nonnulli alii cum S. Augustino sentiunt. Major tamen illorum pars cum Lirano existimat, Sanctum, angelo sub quercu exspectare jusso, domum abiisse, & coctas carnes panesque attulisse, non ut ipse, sed ut angelus ea offerret, & inter offerendum miraculo aliquo declararet, se a Deo missum esse.

[17] [vel ipsemet,] Duabus his sententiis aliqua opponemus argumenta, quorum solutionem exspectamus: dein nostram opinionem stabiliemus. Imprimis non decrevit Vir sanctus ipsemet sacrificium offerre: id enim impium fuisset, quia nec sacerdos erat, utpote ex tribu Manasse, neque Siluntem, locum sacrificiis offerendis destinatum, adire constituerat. At inquies cum S. Doctore ibid. quæst. 36, Sed intelligendum est, quod illum angelum primo prophetam putaverat, & tamquam Deum, qui in istis omnibus dispensare potest, in illo consuluerat de offerendo sacrificio. Quod ille si prohibuisset, non utique fieret. Sed quoniam approbavit, & ut fieret, annuit, Dei dispensantis auctoritatem Gedeon in faciendo secutus est. Ita quippe Deus legitima illa constituit, ut leges non sibi, sed hominibus daret. Unde quodcumque præter illa ipse præcepit, non a transgressoribus, sed potius a piis & obedientibus impletum intelligendum est: sicut Abraham de immolando filio. Liceat mihi rationem adferre, ob quam S. Doctori, cujus auctoritatem plurimum veneror, hic acquiescere non possim. Sit ita: declaraverit angelus, Deum cum Sancto dispensasse. Dispensatione illa licite uti non potuit: nam cum certus non esset, eum esse talem, cui fides tuto habenda esset, ideoque signum petiisset, quo se a Domino missum manifestaret, certus etiam esse non potuit de dispensatione divina.

[18] [vel angelus;] Neque secundo S. Gedeon intentionem habuit, ut materiam, quam præpararat, angelus sacrificaret; nam quoniam, ut statim dixi, ita certus non fuit eum, quocum loquebatur, a Deo missum esse, quin formidaret, ne forte ab impostore homine deciperetur; quomodo sine culpa voluit, ut is sacerdotem ageret & sacrificaret, de quo ei non constabat, an revera esset sacerdos vel ordinarius, vel per dispensationem divinam extraordinarius. Præterea si ab angelo recesserit eo fine, ut hœdum mactaret Deo sacrificandum, sequitur, eum a victimæ mactatione sacrificium inchoare, adeoque saltem partem officii sacerdotalis illicite sibi assumere voluisse: hostiæ enim jugulatio pars sacrificii est, vetita cuivis profano homini extra locum tabernaculi. Si dicas, Sanctum non scivisse quidem, an is, quocum agebat, propheta Dei esset, an vero angelus sub humana specie; non dubitasse tamen quin esset alteruter; difficultates objectas facile quidem evitabis, sed in alias impinges. Nam si ipsi nullum dubium fuit, quin vere a Deo missus esset; cur, eo promittente victoriam de Madianitis, dubitavit an vera prænuntiaret? Vel si non dubitavit, quæ signi postulandi fuit necessitas? Quem sensum dabis verbis sacris ℣. 17: Da mihi signum, quod tu sis, qui loqueris ad me? Hic locus manifeste innuit, Sanctum dubitasse, an is, quocum loquebatur, consilia divina annuntiaret, & ad hoc suum dubium tollendum signum aliquod petiisse. Satis, ut opinor, videt lector, Sanctum in sententiis hactenus propositis difficulter ab omni culpa excusari posse.

[19] Nunc rationes accipe, cur ego cum Cajetano, Aria Montano, [sed probabilius ut hic, quem ille hominem putabat, iis vesceretur:] Bonfrerio aliisque judicem, S. Gedeonem verisimilius dumtaxat cogitasse de cibis parandis, nullo vero modo de sacrificio vel per se vel per angelum offerendo. Primo, si sacrificium intendisset, ad carnes panesque concremandos ignem & ligna attulisset: nam qui scire poterat, ignem de petra eliciendum ab eo, quocum loquebatur. Sed, inquies, prodigiosus ignis, hostiam absumpturus, fuit ipsum signum, quod S. Gedeon exspectabat ab illo edendum, si vere a Deo missus esset. Verum si hoc exspectasset, prius altare aliquod erexisset, neque hœdum coxisset; nam ad sacrificium animal vivum debebat adferri. Secundo, angelus specie viatoris se ei videndum præbuit: nam virgam seu baculum gestabat manu ℣. 21. Videtur igitur S. Gedeon, qui eum hominem viatorem credebat, hospitale officium exhibere, ac cibos ad corpus reficiendum adferre voluisse. Tertio illa carnium hœdinarum coctio & elixatio, & cum carnibus earumque jure azymorum panum conjunctio satis indicant, hæc omnia ad comestionem destinata fuisse. Ex his omnibus satis patere arbitror, verisimilius Sanctum eo tantum animo fuisse, ut hospiti suo cibos daret; eosque versu 18 vocari sacrificium, quod in hoc postea conversi fuerint. Audi Procopium: Sacrificium id dicit Sanctus, quod ad epulum destinatum erat. Victima enim non coquebatur juxta legem. Ceterum sub quercu ponit, Abrahamum imitatus (Genes. cap. 18,) ac ratus hunc fercula absumpturum. Unde & hic Chaldæus paraphrastes in Bibliis Regiis pro sacrificium Latine habet donum; textus vero Arabicus in Bibliis Maximis prandium. Qui plura in rem nostram desiderat, adeat inter alios Bonfrerium & Cornelium a Lapide hic, qui operose quæstionem hanc discusserunt. Quæ hactenus attuli, sufficere mihi videntur ad omnem culpæ suspicionem a Sancto amovendam.

[20] Quemadmodum itaque Abraham Genes. cap. 18 ℣. 8 butyrum, [petitum signum dat angelus, cibos igne prodigioso in holocaustum Deo absumens;] lac & vitulum, quem coxerat, comedenda proposuit tribus angelis, & Manuë Judicum cap. 13 ℣. 15 coquere voluit hœdum de capris, ut eo vesceretur angelus, qui nasciturum sibi Samsonem annuntiarat; sic & S. Gedeon panes azymos & coctas carnes hœdinas in canistro, earumque jus in olla tulit ad angelum eo consilio, ut ipsum convivio exciperet. Hic & illi se cum hominibus agere credebant. Porro, cibis allatis, Dixit angelus Domini: Tolle carnes & azymos panes, & pone supra petram illam, & jus desuper funde ℣. 20. Angelo, petitum signum edituro & paratum sibi prandium prodigiosa crematione in honorem Dei absumpturo, morem gerit Sanctus, admirans quidem, quem in finem hæc omnia, & maxime illa juris effusio, præciperentur; repugnare tamen non audens ei, quem licet certo non sciret, suspicabatur tamen hominem sanctum & prophetam Dei esse. Cumque fecisset ita, extendit angelus Domini summitatem virgæ, quam tenebat in manu, & tetigit carnes & panes azymos: ascenditque ignis de petra & carnes, azymosque panes consumpsit.

[21] Angelus autem Domini evanuit ex oculis ejus. [subito evanescens Sancto metum mortis incutit, quo sublato] Vidensque Gedeon, quod esset angelus Domini, quem hactenus hominem crediderat, ait: Heu mi Domine Deus! quia vidi angelum Domini de facie ad faciem. Dixitque ei Dominus: Pax tecum: ne timeas, non morieris ℣. 21 & seqq. Ex ista Sancti exclamatione colligitur, communem istis temporibus opinionem fuisse, moriturum eum, qui angelum Dei vidisset. Unde hæc opinio orta sit, disce ex interpretibus. Porro postquam angelus S. Gedeonem a metu mortis liberasset, & insigni illo miraculo, quo cibos in holocaustum Deo concremaverat, ostendisset, se a Deo missum esse; nullum amplius Sancto dubium fuit, quin a Domino electus esset ad populum suum e servitute eripiendum: firmamque spem concepit futurum ut ea, quam promiserat angelus, facilitate victoriam de hostibus auxilio divino obtineret.

[22] [altare Domino ædificat.] Ædificavit ergo ibi Gedeon altare Domino, vocavitque illud, Domini pax, usque in præsentem diem ℣. 24. Si altare, de quo hic, distinguatur ab eo, cujus mox meminit versus 26, dico cum a Lapide, quod illud non erexerit ad sacrificia offerenda, hæc enim vetita erant extra locum tabernaculi, quod tunc in Silunte fixum erat; sed ad perpetuam memoriam incolumitatis ac pacis sibi ab angelo viso præstitæ, & liberationis Israëlitarum e servitute Madianitica, ab eodem sibi promissæ. Unde & vocavit illud, Domini pax. Altaria autem hujusmodi, quæ essent ad rei alicujus monumentum, ubique poterant licite excitari, ut patet ex Libro Josue cap. 22; ubi leguntur tribus Ruben, Gad, & media Manasse similem aram exstruxisse juxta Jordanem, toto Israële factum approbante. Dixi supra: Si altare, de quo versus 24, distinguatur ab eo, cujus meminit versus 26. Nam si idem sit, quemadmodum plerique suspicantur, erectum quidem etiam illud fuit ad sacrificandum, sed non nisi postquam Sancto id præceperat Deus ℣. 26, Et ædificabis altare Domino Deo tuo &c.: adeo ut hujus præcepti exsecutio, quam narrat versus 27, præoccupetur versu 24. Quid vero nobis videatur verisimilius, unumne an duo altaria S. Gedeon ædificarit, dicemus infra num. 25.

[23] [Quæ Philo Byblius narrat prodigia angelum edidisse, ab ipso conficta sunt.] Philo Byblius apud Natalem Alexandrum in Historia ecclesiastica veteris Testamenti quartæ mundi ætatis cap. 6 art. 3 S. Gedeoni signum petenti angelum respondisse scribit: Curre, & accipe mihi aquam de lacu illo, & funde super terram istam; dabo tibi signum. Et abiens accepit, sicut præceperat ei. Et dixit ad eum angelus: Antequam fundas supra petram aquam, pete quid velis fieri de ea, sive sanguinem, sive ignem, sive ut nusquam compareat. Et dixit Gedeon: Fiat medium sanguis, & medium ignis. Et effudit Gedeon aquam supra terram. Et factum est cum effudisset, ut fieret media pars flamma, media autem pars sanguis, & commixta sunt utraque: & non extinxit ignem sanguis, nec sanguinem ignis excussit. Et hæc videns Gedeon petiit alia signa, & data sunt ei. Nonne hæc scripta sunt in libro Judicum? Ita quidem miraculum ignis e petra subito erumpentis cibosque consumentis; at quæ nugator pseudo-Philo adfert, in vano ejus cerebro conficta sunt.

§ III. Cum luco aram Baal destruit; aliam Deo erigit & sacrificat; accipit nomen Jerobaal, & Spiritum Domini; copias convocat contra Madian; duplex in vellere signum petit, in quo non peccasse ostenditur.

[Jussu Domini,] Cum dies abiisset, quo contigit angeli apparitio, de qua paragrapho præcedente, proxima nocte ab eodem, ut arbitror, angelo monetur S. Gedeon, ut a destructione luci & aræ Baal, ab erectione altaris vero Numini, & holocausti oblatione divinitus delatum sibi principatum auspicetur. Rem ita narrat sacer auctor ℣. 24 & seqq.: Cumque adhuc esset in Ephra, quæ est familiæ Ezri, nocte illa dixit Dominus ad eum: Tolle taurum patris tui, & alterum taurum annorum septem, destruesque aram Baal, quæ est patris tui: & nemus, quod circa aram est, succide: & ædificabis altare Domino Deo tuo in summitate petræ hujus, super quam ante sacrificium posuisti: tollesque taurum secundum, & offeres holocaustum super struem lignorum, quæ de nemore succideris. Ex his intelligitur, Deum hic cum Sancto dispensasse, ut sacerdotii munere fungeretur, offerretque holocaustum procul a loco tabernaculi.

[25] Assumptis ergo Gedeon decem viris de servis suis, [ara lucoque Baal eversis, altare Deo erigit & sacrificat:] fecit sicut præceperat ei Dominus. Timens autem domum patris sui, & homines illius civitatis, per diem noluit id facere, sed omnia nocte complevit ℣. 27. Itaque ara Baal eversa ejusque luco succiso, Sanctus, ut jussus erat, super summitatem petræ, in qua cibos antea posuerat, ab angelo dein in sacrificium conversos, altare Domino nocte ædificavit, & in illo holocaustum obtulit sacerdos Dei extraordinarius. Altare, de quo hic, verisimilius idem fuit cum illo, cujus meminit versus 24: ubi dicitur S. Gedeon aram exstruxisse ibi: qua voce designatur locus, ubi angelus sacrificarat, vel eum a metu mortis liberarat, aut certe alius vicinus circa quercum. In exiguo autem locorum spatio duplex altare Domino ædificatum fuisse, difficulter credo; magisque in eam inclino sententiam, quæ statuit hagiographum ℣. 24 usum esse figura prolepsios, eumque voluisse vocibus angelicis Pax tecum &c., quæ mortis timorem Sancto ademerant, proxime subjungere mentionem aliquam de altari sequente nocte erecto, quod ab eisdem Domini pax vocatum est. Si quis tamen geminam a Sancto aram erectam fuisse asserere malit, ei non refragabor; modo admittat, eum in ædificatione prioris, de qua ℣. 24, alium finem intendisse, quam ut in ea sacrificaret. Vide supra dicta num. 22.

[26] Cum sanctus Judex pium sibi ab angelo imperatum opus fuisset exsecutus, [querela oppidanorum: accipit nomen Jerobaal.] Cumque surrexissent viri oppidi ejus mane, viderunt destructam aram Baal, lucumque succisum & taurum alterum impositum super altare, quod tunc ædificatum erat. Dixeruntque ad invicem: Quis hoc fecit? Cumque perquirerent auctorem facti, dictum est: Gedeon filius Joas fecit hæc omnia. Et dixerunt ad Joas: Produc filium tuum huc, ut moriatur: quia destruxit aram Baal, & succidit nemus. Quibus ille respondit: Numquid ultores estis Baal, ut pugnetis pro eo? Qui adversarius est ejus, moriatur antequam lux crastina veniat: si Deus est, vindicet se de eo, qui suffodit aram ejus. Ex illo die vocatus est Gedeon, Jerobaal, eo quod dixisset Joas: Ulciscatur se de eo Baal, qui suffodit aram ejus ℣. 28 & seqq. Vide num. 5.

[27] [Madianitæ transeunt Jordanem: Spiritu Domini afflatus S. Gedeon, exercitum congregat;] Interea temporis Omnis Madian, & Amalec, & Orientales populi congregati sunt, ut eamdem Hebræorum terris, quam septem prioribus annis, vastitatem inferrent; Et transeuntes Jordanem, castra metati sunt in valle Jezraël ℣. 33. Confluxerant eo centum triginta quinque bellatorum millia, uti ex cap. 8 ℣. 10 intelligitur. Eorum duces erant Oreb, Zeb, Zebee, & Salmana cap. 7 ℣. 25, & cap. 8 ℣. 5. Cum hæc fierent, tempus vernum erat; nam ut nos docet caput 6 ℣. 3 & seqq., Madianitæ ceterique auxiliares populi cum gregibus suis, quando sata in herbis erant, instar locustarum advolare solebant, omnem anni spem & proventum depasturi. Subdit versus 34: Spiritus autem Domini induit Gedeon; qui clangens buccina convocavit domum Abiezer, ut sequeretur se contra hostes, ad imminentem calamitatem avertendam. Accurrerunt Abiezritæ, urbis Ephræ habitatores, armis instructi; interque hos proculdubio etiam ex iis saltem aliqui, qui nuperrime Sanctum ad mortem postularant. Quem paulo ante e medio sublatum volebant, nunc suum agnoscunt ducem & sequuntur. Mirabilis sane est hæc tanta mutatio in eorum animis tam subito facta. An Spiritus ille divinus, quo Sanctus agebatur, foris ita se prodebat, ut ejus signis exterioribus perceptis quivis excitarentur ad illum cum spe victoriæ sequendum? Ceterum non modo populares suos & cognatos ad bellum excivit; sed insuper Misit nuntios in universum Manassen, qui & ipse secutus est eum; & alios nuntios in Aser, & Zabulon, & Nephthali, qui occurrerunt ei ℣. 35. Horum accessione facta, in sancti Ducis exercitu triginta duo pugnatorum millia numerabantur, ut patet ex cap. 7 ℣. 3.

[28] [duplex in vellere & area miraculum petit & impetrat:] Dixitque Gedeon ad Deum: Si salvum facis per manum meam Israël, sicut locutus es, ponam hoc vellus lanæ in area: si ros in solo vellere fuerit, & in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israël. Factumque est ita. Et de nocte consurgens, expresso vellere, concham rore implevit. Dixitque rursus ad Deum: Ne irascatur furor tuus contra me, si adhuc semel tentavero, signum quærens in vellere. Oro ut solum vellus siccum sit, & omnis terra rore madens. Fecitque Deus nocte illa ut postulaverat: & fuit siccitas in solo vellere, & ros in omni terra ℣. 36 & seqq.

[29] [petitio hæc facta non est ex fidei defectu,] Circa hæc miracula, a S. Judice petita, movetur quæstio sat gravis, deliqueritne Sanctus illa postulando. Est contra eum argumentum non leve: siquidem ex manifestis indiciis jam satis cognoverat, fuisse angelum a Domino missum, e quo intellexerat, se duce Israëlem victoria de Madianitis potiturum: contra fidem ergo peccavit, si dubitavit, an reipsa Deus facturus esset, quod per angelum pollicitus erat; at vero si certus fuit de implenda divina promissione, in Deum irreverens fuit sine necessitate miracula postulando. Imo ipse S. Gedeon, cum ℣. 39 ait: Ne irascatur furor tuus contra me, si adhuc semel tentavero, signum quærens in vellere, satis videtur agnoscere, magnam se in Deum irreverentiam committere iterata miraculi postulatione. Sancto etiam adversa est nonnullorum auctoritas. A Ruperto in librum Judicum, Commentariorum lib. 1 cap. 10 accusatur, quod Deum tentarit, dum signa petiit: an autem id fecerit ex defectu fidei, qua credere tenebatur promissiones divinas sibi sufficienter propositas; an vero peccatum tentationis Dei commiserit, quia, licet incredulus non esset, sine causa tamen Deo probata miraculorum petitio facta est, non explicat. At Abulensis quæst. 47 totus est in eo, ut sanctum Virum in infidelitatem lapsum probet. Faventem sibi habet S. Thomam 2 2 q. 97 a. 2 ad 3, ubi ait: Abraham autem (Genes. cap. 15 ℣. 8) signum petiit ex instinctu divino, & ideo non peccavit. Gedeon vero ex debilitate fidei signum petiisse videtur, & ideo a peccato non excusatur, sicut ibidem Gloss. dicit.

[30] At melius alii Sanctum ab omni peccato immunem faciunt. Imprimis signa non petiit, quod certam divinis promissis fidem non haberet. [neque conjunctam habuit ullam in Deum irreverentiam:] Nam quis credat eum, qui ab Apostolo ad Hebræos XI ℣. 32 a fide laudatur, interque eos omnium primus recensetur, qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, … fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum &c., quem paulo ante, quam signa peteret, Spiritus Domini induerat, ut dicitur ℣. 34; quis, inquam, credat eum infidelem fuisse? Illa profecto alacritas, qua aram Baal atque ei consecratum nemus evertit, Deoque vero altare erexit, non ignorans rem esse periculi plenissimam, qua contra tot hostes pugnaturus suos ad arma clangore buccinæ convocavit, ingentis argumentum est fiduciæ ac spei de felici rerum eventu, fundatæ super firma illa fide, qua credebat Deum præstiturum, quæ per angelum promiserat. Neque si Sanctum nobiscum ab infidelitatis peccato liberas, miraculorum petitionem aliunde vitiosam fuisse suspiceris. Fieri hæc potuit sine ulla in Deum irreverentia, licet certus fuerit se victoriam obtenturum, ab angelo prænuntiatam. Dum Deus rogata miracula operatus est, manifestis ipse indiciis satis ostendit, se approbasse non tantum rationem, ob quam, sed etiam modum, quo Sanctus illa postulavit. Si ulla ex parte signorum petitio mala fuisset, nec Deo placens, an hic illum exaudivisset? Audi S. Ambrosium libro de Viduis cap. 3: Ostenditur (S. Gedeonis) exemplo, non omnium esse divinæ mereri miracula potestatis; sed eorum, quibus religiosæ devotionis studia suffragentur: & divini eos fructu operis abdicari, qui reverentiæ sunt cælestis exsortes. Unde idem sanctus Doctor, uti quamvis aliam, ita & infidelitatis culpam a Sancto removet in Proœmio ad librum 1 de Spiritu sancto: Quærit fortasse aliquis, utrumnam quasi incredulus esse videatur, qui frequentibus informatus indiciis adhuc plura poscebat? Sed quemadmodum potest videri quasi ambiguus incertusque tentasse, qui, in vellere & area rorem & siccitatem petens, mysteria loquebatur? Non ergo ille ambiguus, sed providus, ne nos ambigeremus. Nam quomodo ille ambiguus, cujus precatio habebat effectum? Origenes in librum Judicum Homilia 8: Fortassis, inquit, dicit aliquis ex iis, qui attentius audiunt, quæ leguntur de S. Gedeone, geminum miraculum postulante; quia non videntur convenire hæc ad istud, quod scriptum est: “Non tentabis Dominum Deum tuum” quod lex præcepit. Sed exitus rei docet non esse contra mandatum factum. Neque enim exaudiret Deus petitionem, contra legem aliquid deposcentem.

[31] [bono ex fine, nimirum ut populus in fide confirmaretur,] Franciscus Suarez lib. 1 de Irreligiositate cap. 2 num. 10, Bonfrerius hic, aliique, qui S. Gedeonem ab omni culpa absolvunt, varias allegant rationes, ob quas duplicis miraculi petitio licite fieri potuerit. Inter alias mihi valde placet ea, quam Caietanus & Salianus adferunt. S. Judicem signa petiisse aiunt non ad suam, sed ad sociorum suorum, quos ad bellum convocaverat, confirmationem; nimirum ut de Sancti missione ad liberandum Israëlem deque divinis promissis illi factis firmam fidem haberent, & ad certam victoriæ spem erigerentur. Quod Sanctus hunc sibi in signorum postulatione finem proposuerit, aliquo modo colligi potest ex ipso contextu narrationis sacræ. Hæc ℣. 35 quatuor tribus ad S. Gedeonem concurrisse refert; mox subdit ℣. 36 miraculorum petitionem; horum vero concessione narrata, statim iterum subjungit, S. Ducem omnemque cum eo populum surrexisse & ad hostes perrexisse. Unde verisimile est, Sanctum signa flagitasse coram ipso exercitu, huncque totum vel aliquos ad id statutos mane vellus & aream inspectasse, ut de miraculis constaret. Utriusque verba rem totam magis elucidabunt. Caietani hæc sunt: Quod non pro se ipso sed pro populo petiit Gedeon hujusmodi signum (& propterea non peccavit, nec tentavit Deum, sed pro utilitate populi, ut securus sequeretur illum ad bellum, petiit signum,) insinuatur in primis ex eo, quod fuit petitio signi, congregato jam exercitu. Deinde quod ipse Gedeon repetit indubie, Deum hoc dixisse: non ergo ut ipse nosset (qui jam noverat,) sed ut populus sciret, signum petiit.

[32] [S. Gedeonem signa,] Salianus in Annalibus ad annum 2768 num. 27 & seqq. narrationem sacram a ℣. 35 ita historice deducit: Reliqua item tribus Manasse nunciis accita, alacris ad Gedeonem, Deo animos suggerente, convenit. Misit & alios nuncios in Aser, & Zabulon, & Nephthalim; quæ tribus cis Jordanem ad Septentrionem Manasse sitæ erant, quæ reliquis sese adjunxerunt: imo cum jam adversus hostem progredi inciperet, occurrerunt ei. Quibus congregatis, petiit Gedeon a Deo miracula duo circa vellus. Qua in re varii varie loquuntur, ut videbis apud Serarium, mihi in primis placet Caiet., qui negat ea petita aut exhibita Gedeoni, sed exercitui ejus… Idque ex eo insinuatur in primis, quod jam congregato exercitu petiit, ut scilicet ille crederet, quæ Gedeon de sua vocatione & promissa divinitus victoria & libertate eis enarraverat. Sed nequa in verbis ipsis hæreat difficultas, petitio & exhibitio miraculi sic habet: “Dixitque Gedeon ad Deum: Si salvum facis per manum meam Israël, sicut locutus es” per angelum scilicet, cujus fuerat illa vox: “Vade in hac fortitudine tua, & liberabis Israël de manu Madian”. Et promissionem memorat coram populo, ut constet, neque de potestate neque de voluntate [divina se] dubitare… Pergit autem: “ Ponam hoc vellus lanæ in area: si ros in solo vellere fuerit, & in omni terra siccitas, sciam, quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israë”. Cum ait, Sciam, idem est acsi diceret, Sciet populus hic, qui mecum est. Sic S. Joan. cum misit discipulos suos ad Jesum, ut interrogarent eum: “Tu es qui venturus es, an alium expectamus?” dubitationem discipulorum suorum ad se transtulit, cum suo non discipulorum nomine Christum interrogari voluit. “Factumque est ita (ut petierat Gedeon,) qui de nocte consurgens concham rore implevit” tota scilicet area sicca atque arida remanente. Cum autem nondum fortasse incredulo isti populo satisfactum esset, & signum quærere pergeret, signum alterum & petitum & datum est ei. Illius enim nomine, “ Dixit rursus ad Deum: Ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel tentavero” &c. Verum, inquiet aliquis, in Caietani & Saliani sententia facile quidem intelligitur, S. Gedeoni licitam fuisse miraculorum petitionem; sed necdum apparet, quomodo Deum non tentarit determinata signa flagitando. Dispositioni sapientiæ divinæ illorum determinatio relinquenda erat. Hanc difficultatem e medio tollent dicenda numero sequente.

[33] Origenes in lib. Judicum Homilia 8 verbis, quæ dedi num. 30,[a Deo inspirata,] subdit: Videnda est hujus mysterii ratio, de qua memini etiam quemdam ex prædecessoribus nostris in libellis suis vellus lanæ populum dixisse Israël, reliquam autem terram reliquas gentes posuisse: & rorem, qui cecidit super vellus, verbum Dei esse, quod illi soli populo cælitus fuisset indultum. Supra solum namque Israël ros divinæ legis advenerat. Siccitatem autem habebant omnes gentes; quia nullus eis humor divini infundebatur eloquii. Secundi vero ratio signi in contrarium permutatur; in quo ait, ut supra omnem terram ros descendat, supra vellus autem maneat siccitas. Quod deinceps fusius interpretatur de ariditate Judæorum, & de adventu Christi Domini ac rore divinæ gratiæ cælestisque doctrinæ, per ipsum supra ceteras nationes diffusæ. Unde concludit: Hunc igitur mysterii ordinem Gedeon sanctus prophetico spiritu contuens, non solum primum signum poposcit a Deo, sed & secundum converso ordine repetit. Sciebat enim rorem divinum, qui est adventus Filii Dei, non solum Judæis; sed & postmodum etiam gentibus esse venturum, quoniam quidem ex incredulitate Israël salus fit gentibus. Et hoc est, quod pro ariditate velleris universa terra gratia divini roris infunditur. Serarius quæst. 24 & a Lapide hic multos dant sanctos Patres, qui idem mysterium, prodigioso roris in vellus & aream delapsu adumbratum, eodem fere modo explicant. SS. Ambrosius, Hieronymus, Ephrem, Sophronius, Bernardus & alii apud eosdem etiam docent, per rorem hic significari Christum, per vellus beatissimam virginem Mariam, in cujus uterum ille humanam naturam assumens descendit. Unde & nunc devoti Catholici Dei suamque Matrem vocant & invocant Vellus Gedeonis. S. Ambrosius lib. de Viduis cap. 3 & in Proœmio ad librum 1 de Spiritu sancto cum Origene diserte affirmat, quod S. Gedeon primum mysterium cognoverit, atque hunc in finem signa petierit, ut ejus insignis aliqua figura daretur. Idem credidit S. Isidorus Hispalensis & e recentioribus Villaroël, dictorum Patrum auctoritate inductus. Si tamen hoc videatur facilem adeo fidem non mereri; alia securior via potest iniri, dicique, Deum utrumque, quod Patres hic agnoscunt, mysterium, vel unum ex illis spectasse, atque, ut ejus figuram daret, S. Gedeoni inspirasse, ut in vellere & area prodigiosum rorem & siccitatem postularet; determinata autem hæc miracula a Sancto petita esse, cognoscente quidem voluntatem Dei esse ut peterentur, non tamen mysterium, ad quod figurandum destinabantur.

[34] [petiisse credimus.] Alias, quas alii adferunt causas, ob quas S. Gedeon licite signa petierit, non refero. Duas proposui, quarum postrema manifestum facit, Sanctum sine ulla in Deum irreverentia rorem in vellere & area potius, quam aliud miraculum postulasse. Nunc ita meam sententiam expono. Sanctus Judex signa petiit ad Israëlitas, qui ad se confluxerant, in fide confirmandos: determinata signa petiit ex instinctu divino, quem hic admittendum censent Suarez citatus num. 10 & 13, Lessius lib. 2 de Virtutibus card. cap. 45 dub. 1, Bonfrerius hic, & alii. Finem, a Deo determinata signa inspirante intentum, fuisse utrumque vel alterutrum mysterium, de quo numero præcedente, Patrum suadet auctoritas; S. Gedeonem eum sibi proposuisse, de quo num. 31, suadet ratio, atque etiam, ut mihi videtur, ipse historiæ sacræ contextus. Ad argumentum quod peti potest ex versu 37, Si ros in solo vellere fuerit, & in omni terra siccitas, sciam, quod per manum meum liberabis Israël, respondit Salianus supra numero 33. Neque quidquam contra nos inferri potest ex verbis Sancti iterato signum petentis ℣. 39: Ne irascatur furor tuus contra me, si adhuc semel tentavero, signum quærens in vellere. Hæc enim non significant, Sanctum in hac sua petitione culpam aliquam agnoscere, ideoque veniam a Deo petere; sed indicant potius ejus modestiam, submissionem animi, summam in Deum reverentiam & ex hac ortam formidinem, ne forte liberius atque audacius cum Deo agat, & minus, quam conveniat, propria vilitate & divina majestate considerata. Cum Dei inspiratio hujusmodi formidinem non tollat, hanc in Sancto agnoscimus & laudamus.

[35] [Silet Josephus, quæ sancto honorifica: pauca, quæ narrat, expenduntur.] Porro utrumque prodigium in vellere a Deo editum, cibos prodigioso igne ab angelo in holocaustum Deo consumptos, aram Baal dirutam, nemus succisum, altare Domino erectum, sacrificium in eo oblatum; hæc, inquam, & alia de quibus hoc & præcedente paragrapho egimus, mira Josephus taciturnitate suppressit; ob quam, ut meretur, reprehenditur a Saliano in Annal. num. 30. Pauca vero, quæ ex capite 7 in suam transtulit historiam, non uno in loco depravavit: Per idem tempus, inquit initio capitis 8, Gedeon Jasi filius, unus ex primatibus tribus Manassetidis, manipulos frugum clam in torcular comportatos flagellabat: non enim ausus est propter hostem propalam hoc in area facere. Cumque spectrum (in Scriptura quinquies est angelus Domini) ei adolescentis specie se obtulisset, & felicem ac Deo charum appellavisset, respondens, Hoc, inquit, meæ felicitatis argumentum est maximum, quod torculari nunc utor pro area. Illo contra jubente, ut bono esset animo & de libertate vindicanda cogitaret, negabat fieri posse; nam & tribum suam cuivis alteri cedere numero, (℣. 15 non dicit Sanctus tribum, sed familiam, vel ut est in Hebræo & Græco textu, chiliadem suam infimam esse in Manasse) & se juvenem esse, & tam arduis negotiis imparem. Deus autem, quidquid deesset, se suppleturum pollicebatur, & victoriam Israëlitis daturum, modo ipse imperium assumere non gravaretur. Hanc rem Gedeon cum quibusdam juvenibus communicavit, qui libenter credentes oraculo, sine mora effecerunt, ut præsto essent decem millia militum, ad quidvis pro libertate audendum paratissima. Postrema hæc non conveniunt cum versu 34 & seq., ubi dicitur ipse S. Gedeon, Spiritu Domini actus, clangore buccinæ & per nuntios ad bellum evocasse non decem, sed triginta duo millia, uti patet ex ℣. 3 capitis sequentis.

§ IV. Jussu Dei exercitum minuit ad ccc; castra hostium lustrat: ab infidelitate vindicatur: audita somnii interpretatione confirmatus, miro strategemate Madianitas in mutuam cædem & fugam adigit, quos & persequitur.

[Præcipit S. Gedeoni Deus, ut timidos dimittat: recedunt 22000:] Postridie cum animadversum est alterum circa vellus miraculum, populus, ut credibile est, non dubitavit amplius de S. Gedeonis missione ad Israëlem salvandum, deque victoria eo duce referenda. Igitur Jerobaal, qui & Gedeon, de nocte consurgens & omnis populus cum eo, venit ad fontem, qui vocatur Harad. Erant autem castra Madian in valle ad Septentrionalem plagam collis excelsi cap. 7 ℣. 1. Locorum situm, de quibus hic fit mentio & deinceps fiet, disce ex interpretibus. Dixitque Dominus ad Gedeon: Multus tecum est populos, nec tradetur Madian in manus ejus: ne glorietur contra me Israël & dicat: Meis viribus liberatus sum. Loquere ad populum, & cunctis audientibus prædica: Qui formidolosus & timidus est, revertatur. Recesseruntque de monte Galaad, & reversi sunt de populo viginti duo millia virorum, & tantum decem millia remanserunt ℣. 2 & 3. Mirum est in S. Ducis exercitu tantum timidorum numerum fuisse, præsertim cum gemino prodigio de felici belli eventu certi facti essent: Verum, inquit Salianus num. 33, potuerunt certo credere se fore victores, timere tamen ne victoriam & libertatem populi sua morte redimerent, Deo videlicet, qui eos dimissos volebat, eis animi vigorem & præsentiam subtrahente.

[37] Neque una diminutione contentus Dominus præscribit alteram, [ex reliquis 10000 trecenti electi, qui genu non flexo aquam e manu biberant:] quo clarius agnoscerent Israëlitæ, se non humanis viribus, sed solius Dei auxilio pristinam libertatem recepisse. Res ita describitur a ℣. 4: Dixitque Dominus ad Gedeon: Adhuc populus multus est, duc eos ad aquas, & ibi probabo illos: & de quo dixero tibi ut tecum vadat, ipse pergat: quem ire prohibuero, revertatur. Cumque descendisset populus ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon: Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum: qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt. Fuit itaque numerus eorum, qui manu ad os projiciente lambuerant aquas, trecenti viri: omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat. Et ait Dominus ad Gedeon: In trecentis viris, qui lambuerunt aquas, liberabo vos, & tradam in manu tua Madian: omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum. Trecenti illi, qui ex decem millibus ad hoc bellum conficiendum assumpti fuerunt, erectis pedibus, aquam vola manus haustam lambuerant instar canum, os ipsis aquis non immergentium: ceteri, qui flexo poplite atque ore fonti immerso biberant, dimissi sunt. Ita Tirinus rectius quam Salianus, & Bonfrerius, qui in genuum flexione nullam discriminis rationem positam fuisse volunt. Verum de diverso bibentium modo aliisque huc spectantibus plura, si lubet, lege apud interpretes.

[38] [cum his Dux sanctus se ad certamen parans, jubetur castra hostium explorare.] Sumptis itaque pro numero cibariis & tubis, omnem reliquam multitudinem abire præcepit ad tabernacula sua: & ipse cum ceteris trecentis viris se certamini dedit. Castra autem Madian erant subter valle ℣. 8. Placet hic Abulensis conjectura quæst. 12, ubi ait hanc tubarum copiam, quæ singulis trecentis militibus infra ℣. 16 distributæ leguntur, a recedente multitudine sancti Gedeonis jussu relictas fuisse; additque laudatus præsul, ipsi eo jam tempore a Deo revelatum fuisse mirabilem illum pugnandi modum, quo paulo post victoria relata est: quamquam non minus verisimile sit, sanctum Ducem eas ex præcepto Domini sibi tradi jussisse, adhuc inscium ad quid necessariæ essent; nec dubitasse tamen de earum necessitate, quarum traditionem Dominus imperasset. Eadem nocte, qua scilicet S. Gedeon, ceterorum dimissione facta, cum trecentis viris se certamini accinxerat, dixit Dominus ad eum: Surge, & descende in castra inimicorum: quia tradidi eos in manu tua. Sin autem solus ire formidas, descendat tecum Phara puer tuus. Et cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tuæ, & securior ad hostium castra descendes ℣. 9 & seqq.

[39] [Ex ℣. 10 & seq. male Abulensis infert Sancti infidelitatem;] Abulensis quæst. 47 in caput præcedens operose probare conatus est, Sanctum ex infidelitate Deum tentasse, quando dubitans de victoria, ab angelo Domini prænuntiata, duplex signum petiit, ut de illa certitudinem acquireret. Quæstione 13, quam super hoc caput ad verba mox data instituit, in Sanctum severior est; nam eum post utrumque humidi siccique velleris prodigium, auditumque insuper hoc capite ℣. 7 oraculum divinum, Tradam in manu tua Madian, necdum tamen credidisse asserit, sed valde dubium permansisse. Audi loquentem: Respondendum, quod Gedeon erat vir imperfectus, & dubitans de victoria sibi danda: & quamquam Deus certificasset eum, tamen postea bis signum petiit. Nunc igitur quamquam ipse non peteret signum, Deus certificavit ipsum in enarratione somnii, cui valde assensit Gedeon; & hoc fecit, ut condescenderet conditioni ejus, quia valde dubius erat super hoc. Mirum est, quod immiti huic Abulensis censuræ interpretes se non opponant. Qua de causa præter morem sileant vel dissimulent, me latet. Certe verba sacra adeo plana & aperta non sunt, ut benigna commentatione non indigeant contra doctissimum, sed nimis severum præsulem. Huic minime assentiendum est. Nam quem Apostolus primum e judicibus a fide laudat, quem Ecclesia Latina unicum e judicibus, de quibus agit liber eorum nomine inscriptus, ob vitæ sanctitatem æterna in sacris Fastis memoria & cultu dignum judicat; isne, inquam, ubi excusari potest, dicendus est pertinaci infidelitate sanctitatem amisisse? Pertinaci, inquam, infidelitate; nam quomodo post tot visa prodigia & accepta oracula sine pertinacia & gravi contra fidem culpa valde dubius esse potuit? At, num id ex Scripturis evinci possit, expendamus.

[40] Imprimis Gedeonis infidelitas probari non potest ex verbis Domini, Sin autem solus ire formidas, descendat tecum &c. Argumentum, [nam versus 10 explicari potest de formidine,] quod inde contra Sanctum deduci potest, est hoc: missus ad castra hostium exploranda timuit incomitatus ire, ne forte ab hostibus caperetur vel occideretur: quoniam vero tot prodigiis & oraculis Deus testatus fuerat, quod Gedeon liberaturus esset Israëlem, & in ipsius manus hostis tradendus esset, quomodo periculum vitæ vel captivitatis timere potuit, & simul credere victoriam, se duce referendam? Fides divina non compatitur ullam formidinem de opposito. Respondeo verum id esse de formidine, quæ ex suspicione deliberata & dubitatione voluntaria nascitur vel nasci potest. At nego, Sanctum hujusmodi formidinem habuisse. Quemadmodum in credentibus possunt esse & sæpe sunt suspiciones & dubitationis motus, quos nec voluntatis imperium nec ulla deliberatio præcessit, proindeque nihil aliud sunt quam meræ apprehensiones, quod forte res aliter sit ac Deus revelavit; sic etiam in eisdem potest esse formido seu horror aliquis, ex illis animi motibus non liberis naturaliter profluens; præsertim si materia fidei objecta, quæ necessario obscura est, sit res, secundum se spectata, valde periculosa & terribilis. Sicut fides, quæ est assensus de re obscure cognita, dictas apprehensiones non excludit, ita neque formidinem, quam hæ excitant.

[41] Nunc de Sancto ita statuo. Firma fide credebat, se de 135 hostium millibus victoriam obtenturum, [quæ stat cum fide;] licet videret exercitum suum ad trecentos redactum, adeo ut singulis 450 Madianitæ vincendi essent; credidit, inquam, se duce, illos victores fore, & consequenter se a castris hostium exploratis incolumem ad suos rediturum, quamvis ea tam prope accedere jussus esset, ut colloquentes excubias audire & intelligere posset. Verumtamen quoniam Sancti fides erat de re, quæ ex novis adjunctis magis obscura, ardua, & periculosa apparebat, in ejus intellectu subortæ sunt apprehensiones non liberæ discriminis, quod adiret; unde & formido seu horror aliquis ejus animo obrepsit, quam ipsa solitudo & noctis tenebræ augere poterant. De hac formidine intelligenda sunt verba Domini ℣. 10, Sin autem solus ire formidas. Vel ex eo hoc colligitur, quod subdat: Descendat tecum Phara puer tuus. Si S. Gedeonis ad inimica castra descendentis timor, ortus fuisset ex fidei defectu, illum depellere non potuisset unius pueri, id est, famuli vel armigeri, neque etiam trecentorum societas. At multo facilius intelligitur, quomodo horrorem illum, quo animus percelli solet ad meram rei alicujus terribilis apprehensionem, vel unius etiam socii præsentia minuere possit, imo aliquando adimere. Cum nullus interpretum neget, Sanctum formidasse, nec nisi inepte dici possit virorum fortissimum ad solas noctis umbras exhorruisse; ac proin dicendum videatur, eum timuisse, ne in nocturna hostilium castrorum exploratione sibi aliquid mali eveniret; non video, quid ad Sanctum de infidelitate excusandum melius adferri possit.

[42] Secundo contra Sanctum nihil evincitur ex versu XI, [versus XI de fidei ac fortitudinis augmento,] Et cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tuæ. Hinc deducit laudatus præsul, quod tunc tantum crediderit, & cum fide robur animi acceperit, quando hostium pavorem intellexit ex somnii interpretatione; sed male: non enim legitime sequitur: tunc confortabitur Gedeon; ergo jam caret fortitudine: nam qui fortitudinis augmentum accipit, vere confortatur. Itaque verba Domini ad Sanctum benignam hanc admittunt interpretationem: Cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tuæ, id est, auctior intensiorque erit fides ac fortitudo tua. Huic expositioni consentanea sunt, quæ proxime sequuntur, Et securior ad hostium castra oppugnanda cum trecentis viris descendes.

[43] [quod accepit, Madianitæ somnio ejusque interpretatione audita:] Descendit ergo (℣. XI & seqq.) ipse & Phara puer ejus in partem castrorum, ubi erant armatorum vigiliæ. Madian autem & Amalec, & omnes Orientales populi fusi jacebant in valle (Jezraël,) ut locustarum multitudo: cameli quoque innumerabiles erant, sicut arena, quæ jacet in littore maris. Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo: & in hunc modum referebat, quod viderat: Vidi somnium, & videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi, & in castra Madian descendere: cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud atque subvertit, & terræ funditus coæquavit. Respondit is, cui loquebatur. Non est hoc aliud, nisi gladius Gedeonis, filii Joas viri Israëlitæ: tradidit enim Dominus in manus ejus Madian, & omnia castra ejus. Cumque audisset Gedeon somnium & interpretationem ejus, adoravit, Deum scilicet, gratiasque ei egit de tam fausto omine. Agnovit enim tam somnium quam interpretationem ejus, in quibus alioqui posset esse fallacia, a Deo esse. Hac nova confirmatione Sanctus accepit fidei animique fortitudinis augmentum, quo promptior alacriorque ad rem conficiendam factus est. Et reversus est ad castra Israël, & ait: Surgite, tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian ℣. 15.

[44] [trecentos miris armis instruit,] Dein, somno ejusque interpretatione enarrata, bene animatum ad rem gerendam trecentorum virorum manipulum tripartito dividit, ut tribus simul ex partibus Madianitarum castra pervadens, totum eorum turbaret exercitum. Sed inusitatis in bello armis, auctore Deo, suos instruxit; de quo ita versus sequens: Divisitque trecentos viros in tres partes, & dedit tubas in manibus eorum, lagenasque vacuas ac lampades in medio lagenarum. Quales fuerint istæ lagenæ, lampades ac tubæ, ad quem usum & finem distributæ, docet Saliani Epitome num. 10: Singulis singulas dedit tubas ad perterrendos Madianitas, ratos tot sibi hostium turmas, manipulosque imminere, quot exaudiebant tubas, nocte præsertim, cum etiam propinqua ægre cerni possunt. Nam admotæ oculis faces plus ad perstringendam oculorum aciem, quam ad illustrandam valebant. Dedit secundo militibus lagenas, sive hydrias fictiles geminum in usum, prior, ad abscondendam intus ardentem facem, quæ ex improviso rutilans, oculos perstringeret nocturnis tenebris, & somnolentis vaporibus occupatos, animosque turbaret; posterior, ut dum ex composito confringerentur omnes, majorem ex vacuitate sonitum ederent, & dum aures crepitanti fragore undique quaterent, tabernaculorum suorum, & omnis una supellectilis ruinam & confractionem phantasiæ ipsorum ingererent. Denique faces militibus dedit ex concreta solidaque materia, licet lampades a splendore appellentur, sicque & ab incendio incutiebatur timor, & ab æstimata ingenti multitudine hostium, quibus trecenti viri prælucerent.

[45] Ubi suos armarat Dux sanctus, Dixit ad eos: Quod me facere videritis, hoc facite. Ingrediar partem castrorum, & quod fecero, sectamini. Quando personuerit tuba in manu mea, vos quoque per castrorum circuitum clangite & conclamate Domino & Gedeoni ℣. 17 & 18. [modumque docet, quo iis utendum & hostes invadendi essent;] Dubium non est, quin Imperator ante prælium sigillatim explicuerit ceterum pugnandi modum & ordinem, quem paulo infra in illo observatum fuisse legimus. Quemadmodum hunc omnem Deus Sancto inspiravit, vel per angelum præcepit, ita & proculdubio militarem hanc tesseram, Gladius Domini & Gedeonis; quibus verbis utrique acclamatum fuisse dicitur ℣. 20. Voluit autem Deus, inquit Salianus in Annalibus num. 45, ita conclamari, accommodando se præsenti hostium dispositioni, quibus Gedeonis nomen formidolosum erat, ut ex prædicto somnio æstimari potest. Voluit & Gedeonis fortitudinem, fidem, obedientiam honorare, simulque docere Deum ministerio hominum, qui talibus sunt virtutibus præditi, libenter uti ad mirabilia opera sua perpetranda, & iis quodammodo gloriari.

[46] Madianitarum cædes & fuga ita describitur a ℣. 19: [qui, castris turbatis, in mutuas cædes] Ingressusque est Gedeon, & trecenti viri, qui erant cum eo in partem castrorum, incipientibus vigiliis noctis mediæ seu tertiis, & custodibus suscitatis, quibus a media nocte usque ad quartas vigilias excubandum erat, cœperunt buccinis clangere, & complodere inter se lagenas. Cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis, & hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus lampades, & dextris sonantes tubas, clamaveruntque, Gladius Domini & Gedeonis, stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. Omnia itaque castra turbata sunt, & vociferantes, ululantesque fugerunt: & nihilominus insistebant trecenti viri buccinis personantes. Immisitque Dominus gladium in omnibus castris, & mutua se cæde truncabant; fugientes usque ad Bethsetta, & crepidinem Abelmehula in Tebbath. Hæc loca sita erant cis Jordanem, versus quem hostes fugiebant.

[47] Mirabilem istum pugnandi modum, ad quem tam insignem de hoste victoriam Israëlitis largitus est Deus, [ruunt & in fugam conjiciuntur;] ita exponit jam sæpe nominatus Annalium scriptor in sua Epitome a num. XI: Ergo, inquit, terni duces cum sua quisque centuria, incipientibus vigiliis noctis mediæ, cum scilicet profundior mortales somnus occupat, & diurna lux longius adhuc abest, tribus ex locis castra adierunt. Commodum etiam id fuit, ut propter tenebras hostes inter se non noscerent, & diutius mutuis sese vulneribus truncarent: dum lux paulatim superveniens commoditatem præberet Hebræis, hostium reliquias suis ipsorum armis conficiendi. Cœpit Gedeon personare buccina, socii exemplum Ducis alacriter sequuntur, eo fragore excubitorio præsidio primum suscitato, reliquus exercitus cum tumultu ad arma concurrit; cumque per gyrum castrorum tribus in locis tubæ personarent, nesciebant, quam primum ad partem accurrerent. Cum autem illi testacea vasa confregissent, tenuerunt sinistris manibus faces, & dextris tubas, & alternatim tubis ululabant, & clamabant, “Gladius Domini & Gedeonis”. Nec pugnabant tamen, sed Dominus pugnavit pro eis. “Immisit enim gladium in omnibus castris, & mutua se cæde truncabant” dum scilicet mente confusa suos pro hostibus habent, & efferati obvios quosque invadunt. Alii autem nihil spei in armis ponentes, neque exercitum constitui aut reparari posse existimantes propter repentinam rerum omnium confusionem: cumque propter trecentarum tubarum sonos, ipsi se mutuo exaudire non possent, nullo ordine effusam sese in fugam conjiciunt, si qua locus daretur a flammiferis & buccinatoribus vacuus: a quibus elapsi beneficio tenebrarum, alii alio, quo quemque sors tulit, proripuere sese, futuri nuncii & cladis suæ, & victoriæ Gedeonis.

[48] [eos persequuntur Israëlitæ; interficiuntur Oreb & Zeb: clades Madianitarum.] Sequitur ℣. 23; Conclamantes autem viri Israël de Nephthali, & Aser, & omni Manasse persequebantur Madian. Videntur hi iidem fuisse cum illis, qui pridie sponte ex metu abierant ℣. 3, & ad aquas dimissi fuerant ℣. 8 De Aseritis & Nephthalitis non dubito; nam cum in extremis Chananææ Aquilonaris partibus habitarent, tam cito adesse non poterant. Hi itaque cum ceteris, de quibus hic & cap. 6 ℣. 35, quibus & forte alii se conjunxerunt, accurrentes, hostis jam in fugam versi tergis institerunt. Verisimile est, eos ab Israëlitarum Duce per nuntios accersitos fuisse, ut qui ex hostibus tenebrarum beneficio elapsi, mutuis non ceciderant armis, ab Israëlitis interficerentur. Misitque Gedeon, ut omnis fugæ via eis intercluderetur, nuntios in omnem montem Ephraïm, dicens: Descendite in occursum, & occupate aquas usque Bethbera atque Jordanem. Clamavitque omnis Ephraïm, & præoccupavit aquas atque Jordanem usque Bethbera. Apprehensosque duos viros Madian, Oreb & Zeb, interfecit Oreb in petra Oreb, Zeb vero in torculari Zeb ℣. 24 & 25. De his Madianitarum regibus vel ducibus, a quorum nominibus locus uterque, ubi occisi sunt, nomina acceperunt, mentio fit Psalmo 82 ℣. 12, necnon Isaïæ cap. 10 ℣. 26. Verum Ephraïmitæ non omnia fluminis vada ita occupare potuerunt, quin Zebee & Salmana, accelerata fuga, in alteram ejus ripam pervenerint. Quo illi cognito flumen quoque transiverunt, Et persecuti sunt Madian, capita Oreb & Zeb portantes ad Gedeon, trans fluenta Jordanis ℣. 25. Quot hostium millia tam propriis in valle Jezraël, quam Hebræorum armis in fuga ad hoc usque tempus occisa fuerint, docet caput sequens ℣. 10: Quindecim enim millia viri remanserant ex omnibus turmis Orientalium populorum, cæsis centum viginti millibus bellatorum educentium gladium. At neque hæ Madianitarum reliquiæ, neque earum duces Zebee & Salmana fuga salutem invenerunt; nam eas assecutus est S. Gedeon, penitusque delevit, ut infra narrabitur.

[49] [Eadem historia] Antequam ad paragraphum sequentem transeamus, Josephum de more invisamus. Ejus verba iis, quæ capite septimo narrat Scriptura, lucem aliquam dabunt: sed ab hac quoque illa arguentur. Sic ergo habet: Gedeoni autem Deus in somnis apparens, dixit, homines tali esse ingenio, ut sibi placentes nemini velint virtute cedere, & victoriam sibi potius quam Deo tribuant, nimirum magnis copiis freti. Ut igitur sciant, rem totam pendere ab ipsius auxilio, jussit ut circa meridiem, cum æstus fervet maxime, exercitum ducat ad fluvium, & quotquot procumbentes biberent, eos viros fortes crederet; quotquot autem trepide ac tumultuarie potum sumerent, sic existimaret, eos metu hostium hoc facere. Quod posteaquam ita, ut jussus est, fecit, trecenti inventi sunt cum perturbatione aquam sumere, cavis manibus ori admovendo. Imperavitque Deus ut, his assumptis, hostem invaderet. Dominum Sancto apparuisse in somnis, jussisse exercitum duci ad fluvium circa meridiem, in Scriptura non legitur. Quod vero scribat, eidem Deum præcepisse ut quotquot procumbentes biberent, eos viros fortes crederet, alios vero meticulosos existimaret, & retineret, illis dimissis; hoc, inquam, parum verisimilitudinis habet. Nam quoniam Deus paulo ante toti exercitui edici jusserat: Qui formidolosus & timidus est revertatur ℣. 3; an verisimile est, eum timidos retineri voluisse? Itaque credendum potius, trecentos illos ob fortitudinem bello conficiendo maxime idoneos fuisse. Præterea cur Josephus tantum decem Israëlitarum millia ad Sanctum confluxisse scribit (verba dedi num. 35,) ubi in Scriptura 32000 numerantur? Cur tacet de prima hujus numeri diminutione, qua ad 10000 redactus fuit? An forte 22000 suo maluit exauctorare silentio, quam suæ gentis ignaviam & formidinem, ex qua tam multi domum reverterunt, Græcis prodere? Redeamus ad ejus narrationem.

[50] Gedeone vero solicito, quia mandatum acceperat a Deo, [ex Josepho datur,] noctu illos adoriri, volens ei metum omnem eximere, jussit ut, assumpto uno milite, clam accederet ad Madianitarum tentoria: ab illis enim accepturum occasionem fiduciæ. Quem timorem Deus Sancto tollere voluerit, dixi num. 41. Vadit ille, quo jussus est, uno tantum comitante famulo. Cumque ad quoddam tabernaculum adrepsisset, offendit insomnes in eo milites, & quemdam commilitoni narrantem somnium, ita ut a Gedeone quoque exaudiri posset. Erat autem tale: Visus erat sibi videre massam hordeaceam, sub cinere coctam, præ vilitate homini fastidiendam, per castra provolvi, & primo regis tentorium, mox ceterorum omnium prosternere. Qui respondit interitum exercitus significari, addens, unde hoc ita colligeret. Inter omnes, inquit, fruges hordeum est sine controversia vilissimum: & inter omnes Asiaticas gentes non facile reperias viliorem quam hodie sunt Israëlitæ, ut merito conferri possint hordeo. Hi nunc, auctore Gedeone, contraxerunt copias, & res novas moliuntur. Ergo quia dicis te vidisse illam massam, tentoria nostra subvertentem, vereor ne Deus Gedeoni triumphum de nobis concedat. Gedeon autem, audito hoc somnio, plenus bona spe & fiducia, edicit suis, ut omnes in armis essent, edoctis de visione, quam in castris hostium audiverat. Fecerunt illi quod imperatum est, accensi hoc signo ad quidvis laboris aut periculi subeundum.

[51] Tum Gedeon circa quartam ferme vigiliam suos in hostem ducit, [notatis iis,] trifariam in tres cohortes divisos. Erant autem centenariæ; gerebantque singuli amphoras vacuas, & in eis faces ardentes, ut clam possent hostem invadere nihil tale expectantem: & in dextris cornu arietinum vice tubæ. (Vulgata habet tubas, quas quidem apud Septuaginta ex cornu fuisse lego, sed non ex cornu arietino.) Hostium castra late patebant, eo quod camelorum magnum numerum haberent: & cum juxta gentilitates distributi tenderent, omnes tamen intra eumdem ambitum continebantur. Hebræi vero a Duce ante præmoniti, cum jam non longe ab hoste abessent, dato inter se signo cornibus sonantes, & confractis amphoris, sublatoque militari clamore, certi Deum adesse Gedeoni, cum facibus in castra impetum faciunt. Qua arte, accedentibus divinitus nocturnis terroribus, tanta inter semisomnes consternatio exoritur, ut incomparabiliter plures mutuis vulneribus, quam hostili ferro caderent, quod diversæ linguæ homines eadem castra haberent: semel enim pavore confusi, omnes obvios pro hostibus trucidabant. Tantæ cædis & Gedeonis victoriæ rumor ubi ad ceteros Israëlitas pervenit, correptis armis, fugientem hostem insequuntur: quem adepti circa loca torrentibus impedita hærentem circumveniunt, & quotquot ad manus venere, occidunt, interque ceteros reges etiam duos Oribum & Zibum.

[52] [in quibus potissimum emendanda.] Duo numero præcedente narrat Josephus, quæ cum Scriptura conciliari non possunt. Primo sanctum Ducem suos in hostem duxisse ait circa quartam ferme vigiliam. At versus 19 eum id fecisse dicit, incipientibus vigiliis noctis mediæ, a qua tertiæ initium ducunt, non quartæ. Secundo in prodigiosa illa pugna plures mutuis vulneribus, quam hostili ferro, Hebræorum scilicet, cecidisse affirmat. Sed quomodo hi Madianitas cædere poterant, qui sinistras manus lampadibus seu facibus, dextras tubis, quas inflabant, habebant impeditas? Non dico, nullis eos armis accinctos fuisse; nam verisimile non est, quod inermes hostem jam undequaque in fugam conjectum insecuti fuerint. Certe tunc arma eis non defuisse, cum Madianitarum reliquias trans Jordanem assequerentur, manifestum est ex cap. 8 ℣. XI: verum in valle Jezraël Hebræi nullis armis usi sunt: ad solum tubarum cantum, testaceorum vasorum strepitum, lampadumque fulgorem victi sunt Madianitæ, victores facti sunt Israëlitæ, Deo pro his contra illos pugnante. Unde S. Sidonius Apollinaris in Panegyrico suo Spiritum sanctum ita alloquitur:

Firmasti Gedeona tubis inserte canoris
Spiritus, & solo venit victoria cantu.

Alias in Josephi narrationem animadversiones lege apud Salianum in Annalibus num. 54 & 56.

§ V. Ephraïmitas placat; hostium reliquias delet; Soccothæos & Phanuëlitas ob negatum commeatum punit; interficit Zebee & Salmana; regnum a suis sibi delatum recusat.

[Sanctus Ephraimitas contra se jurgantes placat:] Versu ultimo capitis septimi dicuntur Ephraïmitæ hostem persecuti fuisse, capita Oreb & Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Jordanis; nimirum existimabant, S. Ducem flumen cum suis transiisse: at, ubi intellexerunt ipsum adhuc cis Jordanem versari, regressi sunt, Dixeruntque ad eum viri Ephraïm: Quid est hoc quod facere voluisti, ut nos non vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian? jurgantes fortiter, & prope vim inferentes. Quibus ille respondit: Quid enim tale facere potui, quale vos fecistis? Nonne melior est racemus Ephraïm vindemiis Abiezer? De metaphoricæ locutionis significatione consule interpretes. Pergit Sanctus: In manus vestras Dominus tradidit principes Madian Oreb & Zeb: quid tale facere potui, quale vos fecistis? Quod cum locutus esset, requievit spiritus eorum, quo tumebant contra eum cap. 8 ℣. 1 & seqq. Conabatur dæmon tantam a S. Gedeone acceptam plagam ulcisci, bellumque civile excitare, atque ideo superbis Ephraïmitis suggessit, quod a Sancto, aliis tribubus in belli societatem advocatis, præteriti fuissent, nequa pars gloriæ rerum bene gestarum ad ipsos derivaretur. Sed funestum illius consilium fregit atque irritum reddidit prudentissimi Ducis blanda & modesta responsio, qua, Ephraïmitas extollendo & se suamque familiam deprimendo, jurgia compescuit, omnemque composuit tumultum. Post hæc versu 4 subdit Scriptura, Sanctum cum suis Jordanem transivisse: unde credo ego, cis fluvium has turbas motas fuisse, meque in hujus numeri initio recte dixisse, quod Epraïmitæ, quos ex fine capitis præcedentis Jordanem trajecisse certum est, in citeriorem fluminis partem regressi fuerint, ut S. Gedeonem convenirent. Multi quidem dissentiunt interpretes, affirmantes, ordinem historicum in Scriptura hic perturbatum esse; sed quæ id asserendi necessitas?

[54] Oppresso hoc civili bello, sanctus Dux hostilis exercitus reliquias persequitur: [ob negatum commeatum Soccothæis] Cumque venisset Gedeon ad Jordanem, transivit eum cum trecentis viris, qui secum erant. Ita protectus a Deo fuit ille trecentorum Israëlitarum manipulus, ut ne unus quidem ex iis desideratus fuerit. Verum qui tota propemodum nocte vigiles in armis steterant, & diuturna vociferatione ac tubarum inflatione spiritus exhauserant, hostesque insuper infestis armis magno labore insecuti fuerant, ulterius præ fame & præ lassitudine fugientes persequi non poterant ℣. 4. Itaque accessit Sanctus ad oppidum Soccoth, quod non longe ultra Jordanem situm erat in tribu Gad, per quam superstites Madianitarum copiæ in patriam fugiebant: Dixitque ad viros Soccoth: Date, obsecro, panes populo, qui mecum est, quia valde defecerunt: ut possimus persequi Zebee & Salmana reges Madian. Responderunt principes Soccoth: Forsitan palmæ manuum Zebee & Salmana in manu tua sunt, & idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes ℣. 5 & 6. Dux Sanctus ob panes per amarum hunc sarcasmum negatos, justa indignatione commotus, gravem ultionem Soccothæis comminatur: Quibus ille ait: Cum ergo tradiderit Dominus Zebee & Salmana in manus meas, conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti ℣. 7.

[55] Et inde conscendens, venit in Phanuël: locutusque est ad viros loci illius similia. [& Phanuëlitis graves pœnas minatur:] Cui & illi responderunt, sicut responderant viri Soccoth. Dixit itaque & eis: Cum reversus fuero victor in pace, destruam turrim hanc ℣ 8 & seq. Dubium non est, quin Soccothæi & Phanuëlitæ, incolæ tribus Gad, graviter & in Deum, & in rempublicam, & in trecentos fratres Israëlitas peccarint, quod tam insignis victoriæ suæque ipsorum libertatis secundum Deum auctoribus, præ fame & lassitudine deficientibus, acerbam reddiderint pro panum commeatu irrisionem, idque eo tempore, quo adhuc communi Hebræorum bono procurando occupabantur, jamque in itinere erant ad omnium salutem superstitum hostium internecione certam faciendam. Unde & S. Gedeoni, quem Deus populi sui ducem & judicem constituerat, licuit graves inhumanis & immisericordibus illis Gaditis pœnas decernere & infligere, uti postea factum esse legimus.

[56] Post geminam hanc repulsam Dux sanctus cum suis, [delet hostium reliquias, capitque Zebee & Salmana:] inedia & labore debilitatis, generoso tamen animo vel forte divino auxilio corporum infirmitatem sustentante, ad opus bene inchoatum feliciter perficiendum perrexit. Zebee autem & Salmana requiescebant cum omni exercitu suo. In Hebræo & Chaldæo textu, & apud Septuaginta hic additur, in Carcar, qua voce designatur locus, in quem exiguæ hostium reliquiæ confluxerant. Quindecim enim millia viri remanserant ex omnibus turmis Orientalium populorum, cæsis centum viginti millibus bellatorum educentium gladium. Ascendensque Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis morabantur, ad Orientalem partem Nobe & Jegbaa, percussit castra hostium, qui securi erant, & nihil adversi suspicabantur. Fugeruntque Zebee & Salmana, quos persequens Gedeon comprehendit, turbato omni exercitu eorum ℣. 10 & seqq. Subjicio verba Saliani in Annalibus num. 66: Dissipato ergo contritoque hostili exercitu & regulis in vincula conjectis, corpora, pene fame enecta, Israëlitæ trecenti ex præda reficiunt, & nonnulla etiam quiete capta, albescente cælo, reditum parant. Hæc enim omnia nocte facta sunt; unde statim (℣. 13) sequitur, reversum de bello ante solis ortum. Non quidem eadem ipsa nocte, qua in valle Jezraël conturbati divinitus devictique mutuis sese vulneribus confecere, ut quidam putavere; sed sequenti. Intermedio enim die perfecta sunt, quæ hactenus cap. VIII sunt relata; quæ in unam eandemque noctem conjici profecto non possunt.

[57] [punit Soccothæos & Phanuelitas, horum turre destructa:] Sequitur supplicium Soccothæorum & Phanuëlitarum, quod a ℣. 13 ita narratur: Revertensque Dux sanctus de bello ante solis ortum, apprehendit puerum de viris Soccoth, famulum scilicet aliquem Soccothæum, qui summo mane urbe egressus erat: interrogavitque eum nomina principum & seniorum Soccoth, quos nimirum in culpa fuisse constaret; clemens enim Imperator insontes cum sontibus perdere noluit; & descripsit septuaginta septem viros. Venitque ad Soccoth, urbemque improvisus occupavit; & septuaginta septem viris, quos descripserat, comprehensis, duos Madianitarum reges vinctos in ipsorum conspectum adduxit; & dixit eis: En Zebee & Salmana, super quibus exprobrastis mihi, dicentes: Forsitan manus Zebee & Salmana in manibus tuis sunt, & idcirco postulas, ut demus viris, qui lassi sunt & defecerunt, panes. Tulit ergo seniores civitatis & spinas deserti ac tribulos, & contrivit cum eis atque comminuit viros Soccoth. De hoc supplicio consule interpretes. Turrim quoque Phanuel subvertit, occisis habitatoribus civitatis, qui forte omnes ad hanc turrim confugerant, eamque adversus S. Gedeonem propugnarant. Si Duci suo non restiterint oppidani vel sponte se dediderint, putem ego solos negati commeatus auctores pœnas dedisse, innocentibusque parcitum fuisse, uti in Soccoth factum fuerat. Malim tamen credere primum, nimirum omnes Phanuëlitas interfectos fuisse, quod reos se reddidissent pertinaci turris defensione.

[58] [interficit Zebee & Salmana] His peractis, Sancto in memoriam rediit miserabilis fratrum suorum uterinorum interitus. Hi aliquo e septem prioribus, ut existimo, servitutis annis, ad montem Thabor confugerant, ut in ejus latebris sua prædæ, vel se morti subducerent: quos Zebee & Salmana comprehensos, nulla erga innocentes misericordia usi, barbara ferocitate mactarant. S. Gedeon suspicatus id quod erat, quos vinctos tenebat regulos crimen patrasse, eos interrogat: facinus confitentes morti adjudicat, quos alioqui ejus clementia vita donasset. Ergo & injuriam ulturus, & simul regium fastum calcaturus, jubet filium suum adhuc puerum illos occidere, ut injustam patruorum suorum necem ulcisceretur: sed, timente puero, & rogantibus reis, quod lentam carnificinam forte vererentur, irruit in eos Sanctus atque interfecit. Hæc ita referuntur a ℣. 18. Dixitque (Gedeon) ad Zebee & Salmana: Quales fuerunt viri, quos occidistis in Thabor? Qui responderunt: Similes tui, & unus ex eis quasi filius regis. Oblique hic Victori blandiuntur, dum fatentur eum regia forma decorum. Quibus ille respondit: Fratres mei fuerunt, filii matris meæ. Vivit Dominus, quia si servassetis eos, non vos occiderem. Dixitque Jether primogenito suo: Surge & interfice eos. Qui non eduxit gladium: timebat enim, quia adhuc puer erat. Dixeruntque Zebee & Salmana: Tu surge, & surge, & irrue in nos: quia juxta ætatem robur est hominis. Surrexit Gedeon, & interfecit Zebee & Salmana: & tulit ornamenta ac bullas, quibus colla regalium camelorum decorari solent.

[59] Jam Ephraïmitarum invidia & ira resederat, rixæ & quarelæ contra Sanctum cessaverant; [regnum sibi a populo delatum] successerant amor, gratiarum actio, & liberalis voluntas eas referendi de Israële tam bene merito Gedeoni. Hanc testatam reliquerunt ipsi & ceteri Hebræi, dum Sancto ejusque posteris supremum in Israële dominatum detulerunt: Dixeruntque omnes viri Israël ad Gedeon: Dominare nostri tu, & filius tuus, & filius filii tui: quia liberasti nos de manu Madian ℣. 22. At quam hic deferunt S. Gedeoni potestatem? Non judiciariam; hanc enim jam habebat, a Deo sibi collatam: imo vel hoc ipso titulo eadem ipsi quodammodo debebatur, quod populum in libertatem asseruisset. Certe hactenus nemo alius hunc magistratum gesserat, quam qui salutem Israëli attulisset. Num Israëlitæ publicæ rei curam deponere volentem a proposito avertere conantur? At nullum est hujus voluntatis in textu sacro vestigium, quem de judicis munere non agere, mox ostendemus.

[60] Communis opinio est, quod ei oblatus fuerit dominatus regius. [magno animo repudiat.] De quo alio potius intelligas hanc Hebræorum postulationem, Dominare nostri tu, & filius tuus, & filius filii tui &c. Verba ista hanc respuunt interpretationem: Judicis præfecturam assume, vel assumptam gerere perge; nam judices proprie in populum non dominabantur; quoniam nec novas leges condere, uti reges, poterant, neque quidquam in rebus gravioribus sine synedrii consensu agere aut decernere. Præterea hic Sancti filio ac nepoti eadem, quæ ipsi, defertur potestas; judiciaria autem non transmittebatur ad posteros, uti regia, sed morte finiebatur. Sed verbum dominandi hic stricte sumi, adeo ut non extendatur ad minus perfectum illud jurisdictionis dominium, quale judices olim exercebant, etiam colligitur ex Sancti responsione ad Israëlitas: Quibus ille ait: Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus; sed dominabitur vobis Dominus ℣. 23. Sensus iterum hic esse non potest: Non ero judex vester &c.: nam jam eum magistratum sibi a Domino delatum acceptaverat, & quadraginta annis ad mortem usque gessit. Præterea hic S. Gedeon eam, quam populus offerebat, potestatem vult Domini esse, non suam: at non vult Domini esse judiciariam, sed regiam, hæc igitur ei oblata fuit. Apud Israëlitas Deus regium nomen & potestatem habere & exercere ipse voluit; judices autem aliosque inferiores magistratus instituit, ut ejus nomine & secundum leges, quas tulerat, rempublicam administrarent. Hinc cum Israëlitæ postmodum regem sibi peterent, ait ad Samuëlem lib. 1 Regum cap. 8 ℣. 7: Audi vocem populi in omnibus, quæ loquuntur tibi. Non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. Ex his satis liquet, quod populus sanctum Judicem regem creare voluerit. At hic dignitatem istam magno excelsoque animo repudiavit: majorem sane hinc laudem & gloriam meritus, quam ex regia potestate ejusque exercitio ei obvenire potuisset.

[61] [In multis corrigitur] Josephus narrata morte Oreb & Zeb, historiam suam ita prosequitur, gravissimis erroribus plenam. Qui vero superfuere duces cum reliquiis exercitus, ferme decem & octo millia hominum (Scriptura ℣. 10 tantum quindecim millia numerat;) quantum potuerunt procul ab hoste castris locum ceperunt. Nec Gedeon defessus cum totis copiis (℣. 4 dicitur cum trecentis viris) eo properat, & iterum congressus, postremo hoc conflictu ad unum omnes trucidat, & reliquos duos duces capit Zebim & Hezarbunim (℣. 12 legimus captos fuisse Zebee & Salmana, turbato omni exercitu eorum.) His præliis cæsa sunt Madianitarum & ceterorum Arabum, qui eis auxilio venerant, circiter centum viginti millia. Jam ante ultimum prælium tot cæsos fuisse scribitur ℣. 10. Præda etiam magna auri, argenti, textilium, camelorum & jumentorum Hebræi sunt potiti. Gedeon vero reversus in patriam suam Ephram, supplicium sumpsit de Madianitarum regibus. Verisimilius trans Jordanem hi puniti fuere, paulo post supplicium de Soccothæis & Phanuëlitis sumptum, de quibus altum silet.

[62] [Josephi narratio.] Quæ subdit de Ephraïmitarum jurgio contra Ducem suum, loco narrat alieno, cum ex Scriptura certum sit, post deletas Madianitarum reliquias omnem populum tam propenso in illum animo fuisse, ut regnum ipsi ejusque posteris obtulerint: Ceterum, inquit, Ephræmi tribus, iniquo animo ferens Gedeonis bonam fortunam, bello eum petere decrevit, eo quod insciis ipsis hostem esset aggressus. Gedeon vero, vir in omni virtute summus, modeste respondit, se non suo arbitratu hostem absque illis aggressum, sed jussu divino: victoriam tamen nihilo minus illorum esse, quam suam ipsorum qui militassent: atque his verbis (cum sacris ℣. 2 & 3 non satis convenientibus,) sedata eorum ira, non minus profuit Hebræis, quam rebus prospere gestis; obstitit enim, ne civile bellum exoriretur. Hujus tamen superbiæ tribus hæc pœnas dedit, sicut suo loco dicemus. Innuit cladem, quæ tempore Jephte illata est huic tribui Judicum cap. 12 ℣. 6, ubi quadraginta duo Ephraïmitarum millia a Galaaditis cæsa narrantur. Porro Gedeon (quod sequitur numero 59 & 60 refutatum est) cum vellet imperium deponere, compulsus est id retinere per annos quadraginta, dicendo jus & litibus finiendis occupatus, populo ratum habente, quidquid ille in causis controversis pronuntiaret. In senecta deinde mortuus, apud Ephram in patria sepelitur. Sed & alia mortem ejus præcesserunt, de quibus paragrapho sequente.

§ VI. Ephod conficit Sanctus & ponit in Ephra: defenditur contra multos, qui hoc facto eum peccasse asserunt: ejus familia & mors sancta.

[Ephod conficit & collocat in Ephra, ob quod varii de variis eum peccatis accusant:] Ubi dignitatem regiam, ab Israëlitis sibi delatam, fortiter repudiarat sanctus Judex, rogavit illos, ut suam benevolentiam promptamque gratificandi voluntatem in alia potius re manifestarent: Dixitque ad eos: Unam petitionem postulo a vobis: Date mihi inaures ex præda vestra. Inaures enim aureas Ismaëlitæ habere consueverant. Qui responderunt: Libentissime dabimus. Expandentesque super terram pallium, projecerunt in eo inaures de præda. Et fuit pondus postulatarum inaurium, mille septingenti auri sicli, absque ornamentis, & monilibus, & veste purpurea, quibus reges Madian uti soliti erant, & præter torques aureas camelorum. Fecitque ex eo Gedeon Ephod, & posuit illud in civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Israël in eo, & factum est Gedeoni, & omni domui ejus in ruinam ℣. 24 & seqq. Postrema hæc verba multis iterum & gravibus auctoribus videntur Sanctum aperte peccati reum facere. S. Augustinus quæst. 41 & 42, Theodoretus, Procopius, Dionysius Cartusianus, Caietanus, Liranus, Estius & multi alii eum deliquisse asserunt. Multiplicia sunt crimina, de quibus Vir sanctus reus agitur: reducuntur fere ad sequentia: quod Ephod ipse ut idolum coluerit, vel alium in eo superstitiosum cultum exercuerit; quod Israëlitas divinum ei honorem tribuentes, vel aliter eodem abutentes non impedierit; vel si ipso vivente nil tale commissum fuerit, quod Ephod fabricarit, prævidens, post mortem suam illud futurum occasionem idololatriæ, aut in alios impios usus convertendum eße. Multi eum ab istis peccatis absolvunt; sed in eo ejus culpam constituunt, quod Ephod & alium forte divini cultus apparatum extra locum tabernaculi confecerit; vel quod ipse Ephod indutus Dominum consuluerit, quod laïcis non licebat; vel denique quod illud ad sacrificia vel per se vel per alios extra Siluntem offerenda adhibuerit.

[64] Ex antiquis neminem inveni, qui Sanctum defendat: [fundamentum, quo potissimum nituntur,] at recentiores multi eum ab omni peccato liberant. Toti fere sunt in eo, ut ostendant, quomodo confectio Ephod, positio in Ephra, ejusdemque post Sancti mortem abusus fieri potuerint sine ulla hujus culpa. Illud autem, Et factum est Gedeoni, & omni domui ejus in ruinam, ita explicant, ut Sancti nomen non pro ejus personia, sed per tropum pro ejus familia ponatur; dicunt, voculam & hic officio suo non fungi, quod est distincta conjungere; sed eße exegeticum, ut idem sit, quod id est. Verum hæc ipsum nodum non solvunt, in quo potissimum hæret difficultas: nam quoniam dubium non est, quin magis proprius & obvius dictorum verborum sensus sit, Et factum est personæ Gedeonis, & omni domui ejus in ruinam, prius probari debet ab eo recedendum esse. Non satis est dicere, Ephod potuit licite fabricari: ideoque de Viro sancto præsumi debet, eum non peccasse, donec contrarium demonstretur. Sequelam negabit pars adversa: pro alicujus, inquiet, innocentia prudens non stat præsumptio, ubi obvius Scripturæ sensus eum manifeste peccati arguit. Contendet huic inhærendum esse, donec aliunde probetur aliquid obstare; onus autem id probandi incumbere in Sancti defensores, qui figuratam & impropriam Scripturæ locutionem adstruunt. Itaque fundamentum ipsum, quo potissimum aliorum censura nititur, prius subruendum est, ostendendumque, Sancti nomen hic ipsam ejus personam non significare, nec particulam & hic duo distincta conjungere. Argumenta accipe, quæ mihi id sufficienter evincere videntur.

[65] [argumentis] Sat multa imprimis obsunt, quo minus illud, Et factum est Gedeoni, & omni domui ejus in ruinam, intelligi possit de ruina animæ, quam Gedeon incurrerit ob peccatum grave. Nam si in infidelitatem vel idololatriam lapsus sit, quomodo ab Apostolo ad Hebræos cap. XI ejus fides laudatur? Quomodo verum erit illud Ecclesiastici testimonium cap. 46 a ℣. 13, Et judices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor per idololatriam, qui non aversi sunt a Domino, ut sit memoria illorum in benedictione &c.? Neque dicas has laudes de Gedeone non prædicari. Si ad ipsum, quem solum e judicibus, de quibus agit liber corum nomen ferens, Ecclesia Sanctorum Fastis inscripsit, eæ non extendantur, quos tandem judices Ecclesiasticum laudere credam? Si Israëlitis, Ephod ad idololatriam vel superstitionem abutentibus, tempestive obviam non iverit, vel præviderit, illos post mortem suam in eo fornicaturos; quomodo hic ℣. 25 ipsum de Israële tam bene meritum Scriptura testatur, ut ipsius etiam familiam omnem misericordia dignam asserat juxta omnia bona, quæ fecerat Israëli? An quia populum in libertatem asseruerat? At majus malum est animabus ruinæ & æternæ damnationis causam vel occasionem cum gravi culpa præbuisse, quam bonum, corporibus fuisse libertatis auctorem. Si denique ullo alio gravi delicto sanctitatem amisisset, an Ecclesia eum fidelium cultu dignum judicasset? An apostolus citatus eum illorum numero adscripsisset, qui per fidem… operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones &c.? An Scriptura senectutem ejus, in qua mortuus est, bonam dixisset; Mortuusque est Gedeon, filius Joas, in senectute bona ℣. 32?

[66] [ex sacra] Verum, inquies, hæc nihil urgent, quoniam ante mortem pœnitentiam egit. Si id verum sit, sui vel alieni gravis peccati occasionem, causam, vel materiem, uti debuit, destruxit vel sustulit: secundum non factum est, ergo neque primum. Ephod post Sancti mortem adhuc exstitisse passim fatentur omnes, nemine id in dubium vocante; & satis ex Scriptura probari potest: Fornicatusque est, inquit ℣. 27, omnis Israël in eo (Ephod.) Ex vocibus omnis Israël intelligitur, fornicationem in Ephod fuisse publicam: at hæc non contigit S. Gedeone vivente, nam paulo infra ℣. 33 manifeste indicatur, Israëlitas in publicam idololatriam non relapsos fuisse, nisi sancto Judice vita functo: Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israël, & fornicati sunt cum Baalim, id est, cum idolis, e quibus unum forte fuit Ephod; vel si illud non adorarint, certe ad honorem vel cultum alicujus idoli eo abusi fuerunt. Vide interpretes obvios. Nunc autem si Ephod a Gedeone destructum vel sublatum non fuerit, quomodo ejus pœnitentia intelligi potest? Effugium aliquod excogitavit Liranus: Ad illud autem, inquit, quod contra hoc arguitur, quod talia non destruxit, potest dici, quod pœnituit circa mortem, cum jam erat ita debilis, quod hoc facere per se non poterat: præcepit tamen filiis suis hoc fieri, vel saltem vestes dictas ad locum divini cultus portari: quod quia factum non fuit, non sibi imputandum est, sed magis illis, qui ad idololatriam, ad quam proni erant, abusi sunt. Itane vero? An ad ipsum fere mortis articulum, cum præ corporis debilitate sui vel alieni criminis occasionem jam amplius tollere non poterat, pœnitentiam agere tot annis distulit? Ergo saltem ejus senectus fœdo flagitio contaminata fuit, extremis vitæ diebus exceptis. Sed ejusmodi hominum senectutem Scriptura bonam appellare non solet. Vide supra num. 3. Neque illi eas merentur laudes, quibus Apostolus Gedeonem prosequitur: neque Ecclesia, si gravem culpam commisisse & in ea tamdiu perseverasse judicaret, eum ob vitæ sanctitatem fidelibus colendum proponeret; maxime cum Scriptura de ejus pœnitentia taceat.

[67] Dici etiam non potest, quod statim ab admisso crimine Ephod e medio auferre voluerit; [Scriptura] sed Israëlitas bonæ hujus voluntatis exsecutionem impediisse: nam post victoriam de Madianitis eos sibi adeo addictos nactus est, ut ipsi posterisque regnum obtulerint, postulatas ex præda inaures aureas prompti tradiderint, quibus & alia multa pretiosa dona ultro adjecerunt; eos, inquam, ita sibi obsequentes habuit, ut idolorum cultum, ob quem septem annis dura servitute puniti fuerant, deseruerint, & in vera religione perseverarint, quamdiu Sanctus præfuit. Hoc passim omnes deducunt ex versu 33, cujus verba mox dedi. Si populum, in superstitiones adeo proclivem, ad veri Dei cultum convertere potuerit, an jam conversum legumque divinarum observantiorem nullo modo ad id inducere potuit supremum reipublicæ Caput, ut ille non impediret istius rei ablationem, quæ jam gravis offensæ divinæ occasio fuerat? Et quomodo impedire potuit populus, quo minus Gedeon Ephod, sicut nuper aram lucumque Baal, nocte destrueret, vel clam de domo sua vel civitate Ephra illud alio transferret, si translatione periculum relabendi tolli poterat? Jam ego adversam partem ita convenio: Gedeon potuit & debuit auferre vel destruere erectum Ephod, quia noverat illud suæ aut alienæ idololatriæ, vel alterius gravis peccati causam occasionemve dedisse: quamdiu vixit, illud nec sustulit, nec destruxit: igitur pœnitentiam non egit. Nihil hic juvant effugia, ad quæ hoc & præcedente numero respondi. An autem melius sis excogitaturus, plurimum dubito. Sed si intelligi nequit Gedeonem, quem in senectute bona mortuum fuisse Spiritus sanctus testatur, de gravi crimine pœnitentiam egisse; quid aliud relinquitur, quam ut illud non commiserit? Itaque hic locus, Et factum est Gedeoni, & omni domui ejus in ruinam, exponi non potest de ruina animæ, seu mortifera culpa sancti Judicis; & consequenter erga eum nimium severus est S. Augustinus, dum quæst. 42 ita loquitur: Non prætereunda oritur quæstio, quomodo quieverit terra quadraginta annos in diebus Gedeon, cum post victoriam, qua liberavit Hebræos, ex auro spoliorum fecerit abominationem, & post illam fornicatus sit omnis Israël, & fuerit illi & domui ejus in scandalum. Quomodo ergo post hoc tantum nefas, quod & Gedeon & populus admisit, requievit terra quadraginta annos? Quæstioni hoc modo institutæ responsionem subjungit, quæ Sancto nostro & Scripturæ sacræ mihi tam adversa videtur, ut eam probare non possim. Quæ illa sit, opportune dicetur numero sequente; ubi & alio argumento hactenus dicta stabiliemus.

[68] [depromptis] Verba sacra, de quorum sensu est controversia, ita etiam intelligi non possunt, ut Sanctus occasione Ephod ruinam seu jacturam gravem in re aliqua temporali post victoriam Madianiticam passus fuerit. Sive jactura gravis a Domino in pœnam delicti gravis vel levis, sive etiam illi innocenti ab hostibus aut ab ipsis Israëlitis illata fuisse supponatur; Scriptura, saltem prout substat interpretationi passim receptæ, satis declarat, ejus regimen undequaque felix fuisse. Ex ℣. 28 discimus, terram quievisse a præliis, quamdiu S. Gedeon præfuit; ex ℣. 30, Deum ei benedixisse numerosa prole; ex ℣. 32, mortuum esse in senectute a meritis & ab annorum numero bona; ex ℣. 33, non nisi post mortem ejus Israëlitas fornicatos fuisse cum idolis, & proin eos in veri Dei cultu ab ipso vivente contentos fuiße. Si illos inhibere potuit, ne committerent id, in quod maxime proni erant; dubium non est, quin etiam in reliquis sibi obedientes habuerit. Ex his confirmantur dicta numeris proxime præcedentibus, nimirum Gedeonem nec idololatram vel sacrilegum, nec idololatriæ alienæ vel sacrilegii auctorem fuisse: crimina enim gravia, de quibus accusatur, ad hæc reducuntur. Quam severe idololatriam ultus sit Deus, docet Numerorum caput 25, & ingenti suo malo experti sunt Hebræi, jam toties in istius criminis pœnam exterarum gentium servitute oppressi. Nec impunitos reliquit eos, qui irreverenter res sacras tractarunt. Exempla dat liber Levit. cap. 10 in Nadab & Abiu, cælesti igne percussis, & liber 2 Regum caput 6 in Oza, subita morte exstincto. Si Gedeon idololatriæ, vel gravis sacrilegii culpam contraxisset, tam diuturna & prospera gubernatione Dominus ipsum non beasset, eo majoribus dignum pœnis, quo plura beneficia ab illo acceperat. Argumentum, petitum a prospero & pacifico 40 annorum Sancti regimine, ita urgens visum fuit S. Augustino, ut ad quæstionem, cujus verba numero præcedente ex ipso retuli, respondendum censuerit, S. Judicem in fine dierum suorum Ephod contra legem Dei erexiße. An ergo sub finem vitæ gravi peccato sanctitatem amisit? Ita, ut ex ejus verbis supra datis satis apparet, sentit sanctus Doctor; sed a quo recedere nos cogunt divina Eloquia, quæ senectutem, in qua ad Patres migravit, bonam fuisse pronuntiant. Nunc tandem ita concludo: Sanctus graviter non peccavit, ut sufficienter jam probatum est; neque etiam a Deo, ab exteris, vel a suis grave aliquod malum temporale, cum judex præesset, passus est, ut statim vidimus: ergo Ephod non cessit ipsi personæ Gedeonis in ruinam: ergo illud, Et factum est Gedeoni, & omni domui ejus in ruinam, in proprio sensu accipi non potest.

[69] [subvertitur:] Multi, qui Gedeonis factum improbant, peccatum quidem secundum se grave ei imponunt; sed ejus malitiam a defectu plenæ advertentiæ, ab ignorantia, & aliunde extenuare conantur. Sed hi, meo saltem judicio, ab obvia significatione textus sacri longius recedunt, quam qui nomen Gedeonis non pro ipsa Sancti persona, sed pro ejus familia usurpant, & particulam & exegeticam esse dicunt. Hanc in Scripturis aliquando ita sumi, exemplis probat Salianus num. 77: caput vero familiæ pro ipsa familia poni, usitatissimum esse nemo negare potest. Jam peto mihi aliquem in sacris Litteris locum assignari, ubi vox ruina non significet mortem animæ humanæ, si de hac sit sermo. Proverb. cap. 18 ℣. 7 dicitur, Et labia ipsius ruina animæ ejus: & alibi tum in hoc libro sæpe, tum in aliis, ubi de damno animæ agitur, recurrit eadem vox, quæ ubique inepte exponetur, si per eam mors animæ non intelligatur. Et vero sicut leve damnum in bonis fortunæ simpliciter dici nequit ruina hominis divitis: sic neque damnum animæ, ex levi peccato ortum, simpliciter dici potest ruina illius. Si igitur Ephod occasio vel causa fuerit levis tantum culpæ, simpliciter vera non est hæc propositio, Et factum est Gedeoni in ruinam animæ: erit quidem vera secundum aliquid, seu gratiæ diminutionem; at Scriptura per ruinam animæ illam solam nusquam intelligit: sic neque per ruinam regionum, populorum, urbium, ædium, nihil umquam leve, sed illorum vastationem, cædem, eversionem & destructionem significat. Ex his omnibus satis liquere arbitror, illud, Et factum est Gedeoni, & omni domui ejus in ruinam, melius exponi non posse quam hoc modo, Et factum est Gedeoni, id est, domui &c. Cum textus ita explicatus nullam Sancti culpam affirmet, jam onus eam probandi omne translatum est in ipsius accusatores.

[70] Tota itaque quæstio soluta est, si ostendatur, quomodo fabricatio Ephod & positio ejus in Ephra sine ulla culpa fieri potuerit, [proponuntur mitiores sententiæ Saliani] quamvis occasio fuerit, ut in eo postea fornicati sint Israëlitæ. Id facile intelliges ex sequentibus. Imprimis tuto insisti potest viæ, quam elegit Salianus, qui in sua Annalium Epitome num. 19 ita habet: Verum hæc omnia (inaures scilicet aureæ & cetera pretiosa dona) Vir sanctus non in rem suam, sed in Dei cultum convertit. Fecit enim ex eo Gedeon Ephod, qua voce ornamentum pontificale intelligitur, in quo Pontifex Dominum consulere solebat, & posuit illud in civitate sua Ephra. Cum enim ibi jussu Domini per angelum loquentis, exstructum fuisset altare, ibique sacrificatum Deo ab angelo ipso & Gedeone, profano ejus loci cultu, qui jam dudum idolis exhibitus fuerat, in Dei cultum translato; ibidem etiam totum apparatum sacrorum ab eo comparatum recte dici potest. Neque enim ad unam vestem sacerdotalem, aut potius amiculum superhumerale, tanta vis auri potuisset impendi. Voluit ergo Gedeon, qui difficillimis temporibus factus erat populi princeps, quibus sæpe Dei voluntas exquirenda erat, habere penes se pontificale ornamentum, per quod Zaraïas pontifex Deum consuleret, qui in illo quoque altari sacrificaret: potuit autem merito credere, id fore gratum Deo, cujus mandato ibi altare jam excitatum fuerat, & sacrificatum, ut diximus. Per Ephod hic intelligendum esse non idolum, ut vult Procopius, nec etiam vestem sacerdotalem, Leviticam aut politicam; nam earum materia dumtaxat linum erat; sed pontificalem ex auro aliaque materia pretiosa, cui annexum erat Rationale cum Urim & Thummim, per quod Deus consultus oracula reddebat, opinio est longe communior, quam defendit Bonfrerius hic. Multi etiam graves auctores cum Saliano existimant, quod præter Ephod reliquam omnem sacram supellectilem, ad sacrificium necessariam, Gedeon confecerit: sed hos inter Liranus & Estius, quibus favet S. Augustinus quæst. 41 addunt, eum peccasse, quod extra tabernaculum sacrificiorum apparatum instituerit, ibique vel per se vel per alios contra præceptum divinum sacrificarit. Verum sicut illi hoc affirmant, ita id Salianus negat, & recte; nam quoniam cap. 6 ℣. 26 Deus Sanctum jusserat in Ephra altare erigere, & in eo tauros immolare, prudenter judicare potuit, quod dispensatio divina adhuc duraret, saltem quoad locum, in quo altare haud ita pridem exstructum erat. Ad quid enim altare, nisi ut in eo sacrificetur? Quoniam adversæ parti incumbit probatio criminis, evincere debent Dei voluntatem fuiße, ut non nisi semel in altari, quod erigi jußerat, sacrificium offerretur, eamque sancto Judici innotuiße; quod numquam præstare poterunt.

[71] [& Bonfrerii, quarum alterutram tuto quis amplecti potest:] Bonfrerius aliam init viam. Nullam sacram supellectilem præter pontificale Ephod cum Rationali a S. Gedeone confectum putat; idque in hunc solum finem, ut in negotiis majoris momenti Dominum consuleret non per se, ut vult Theodoretus quæst. 16, sed per Pontificem: additque in fine suæ dißertationis, Manasseam tribum conterminam fuisse Ephraïmiticæ, in qua Silo erat & tabernaculum, atque adeo exiguo intervallo Ephram Silunte & domo pontificia abfuisse: qua ex re credi potest, Pontificem ad Gedeonem, principem sanctum, frequenter commeare solitum, vel in negotiis gravioribus a Gedeone advocari solitum ad Deum consulendum. Porro extra tabernaculum quolibet loco potuisse Deum per Ephod a Pontifice consuli, Exodi XXVIII diximus, & istiusmodi oracula variis in locis captata, quæ Scriptura commemorat, indicant. Quod si captare oracula extra tabernaculi locum licuit, potuit & extra tabernaculum Ephodis ad eam rem usus esse, atque adeo & Ephod extra locum tabernaculi confici & retineri. Argumento hoc refellit opinionem S. Augustini, qui quæst. 41 ait, confectionem Ephod ejusque positionem in Ephra fuisse contra præceptum divinum. Objici potest: Pro Fecitque ex eo Ephod in Hebræo est Fecitque illud (omne scilicet aurum, de quo cap. 8 ℣. 26) in Ephod. At non videtur tantum auri pondus insumptum fuisse in ornamentum superhumerale, cui copulabatur Rationale; ergo sub Ephod, quasi primaria supellectile sacra, reliquus etiam apparatus ad sacrificandum necessarius intelligitur. Responderi potest, non adeo incredibile videri, quod duodecim illi in Rationali lapides pretiosi, & duo in humeris grandes onyches & reliquus ornatus tanti auri pretium adæquarint, ut necessario asseri debeat, alia ex illo confecta fuisse instrumenta sacra. Plura vide apud Bonfrerium. Duæ relatæ sententiæ verisimilitudine se mutuo non multum excedunt. In nulla manifesto apparet, Sanctum vel levissime peccasse; atqui etiam nulla ejus culpa inferri potest ex verbis illis, Factumque est Gedeoni &c., ut supra probatum est: ergo Vir sanctus ab omni absolvendus est.

[72] [fornicatio Israëlitarum in Ephod Sancto non imputanda.] Porro Ephod cum esset eximiæ pulchritudinis, & ab auro gemmisque omnique textura pretiosissimum, Hebræi & ingenio rudes, & moribus in idololatriam proni honorem divinum isti tribuerunt; resque in idololatriam versa est, haud aliter ac æneus serpens a Moyse in deserto erectus lib. 4 Regum cap. 18 ℣. 4. Fornicatusque est, inquit textus hic, omnis Israël in eo. Credunt nonnulli ideo dici, Israëlitas fornicatos fuiße in Ephod; quod illud transtulerint ad Baal eo exornandum, vel impiis istius idoli ministris ad cultus sacrilegos tradiderint. Conjecturæ huic aliquid verisimilitudinis dant verba, quæ subduntur ℣. 33: Percusseruntque cum Baal fœdus, ut esset eis in deum. At qualiscumque fuerit illa Israëlitarum fornicatio in Ephod, Vir sanctus illorum culpæ particeps fuiße dicendus non est: tota hæret in populo, qui re ex se non mala atque optimo ex fine constituta impie abusus fuit. Sicut Hebræis scandalum datum non est in serpentis, ita neque in erectione Ephod: omne scelus occasione utriusque rei commißum originem suam debet illorum propriæ malitiæ, eique soli imputandum est. Neque etiam, sancto Judice vivente, omnis Israël in Ephod fornicatus est: semper suos in officio & vera religione ita continuit, ut saltem publice a Dei cultu non defecerint. Id passim eruunt omnes ex ℣. 33, Postquam autem mortuus &c. Dixi publice: non enim neceße est, ut negem paucos aliquos fortaße Ephod aut Baal occulte adoraße, cum adhuc Sanctus viveret. Nihil inde contra eum inferri potest, nisi prius probetur suorum impietatem sciviße.

[73] Post versum 27, qui diu nos detinuit, sequitur: Humiliatus est autem Madian, [Porro libertate ac pace Israëli reddita,] nec potuerunt ultra cervices elevare: sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon præfuit. Madianitarum vires ita hoc anno attritæ fuerant, ut ab his nihil amplius timendum eßet. Sed neque reliqui populi Israëlem bello appetere ausi fuerunt. Magnum quippe erat apud gentes circumquaque positas S. Gedeonis nomen, qui tantulis copiis quatuor reges eorumque ingentes exercitus fundere ac disperdere potuißet; & quidem eo tempore, quo res Hebræorum octavum jam annum perpetuis vastationibus plane accisæ videbantur. Porro pace ac libertate Israëlitis reddita, res eorum reflorescere cœperunt: nec minus Dei cultus, ex quo felicitas ista pendebat, sancto annitente Judice instauratus est.

[74] Abiit itaque Jerobaal filius Joas, & habitavit in domo sua, [domicilium figit in Ephra; ejus liberi] paterna scilicet, quæ erat in Ephra: habuitque septuaginta filios, qui egressi sunt de femore ejus, eo quod plures haberet uxores. Concubina autem illius, quam habebat in Sichem, genuit ei filium, nomine Abimelech ℣. 29 & seqq. De Sancti familia ita Josephus lib. 5 Antiquit. cap. 9: Habuit autem filios legitimos quidem septuaginta, non ex uno matrimonio susceptos, nothum vero unum ex concubina Druma, cui nomen Abimelechus. Hallucinatur Josephus, dum Abimelech nothum, reliquos vero Sancti filios legitimos appellat. Horum multi nati erant ex secundariis uxoribus, de quarum numero erat & mater Abimelech; cur ergo hunc legitimum filium non vocat æque ac illos? Quod ad numerum filiorum spectat, multi conjectant, non plures Sancto fuiße nec pauciores quam septuaginta, adeo ut Abimelech huic numero non superaddi debeat, ut sit a Josepho, sed includi. Legitur quidem Judicum cap. 9 ℣. 5, quod Abimelech occiderit septuaginta fratres, Joatham autem natu minimus mortem evaserit; verum, inquiunt, pro 68 ibi ponitur numerus rotundus 70, quem complent Abimelech & Joatham, si addantur occisis. Præter hos duos alium non nominat Scriptura nisi Jether primogenitum, ante victoriam Madianiticam natum, de quo cap. 8 ℣. 20. Ceterum hic 70 filiorum numerus non videtur totam exacte progeniem S. Gedeonis complecti, sexus enim femineus non defuiße videtur.

[75] [& uxores:] Quod autem Sanctus plures uxores habuerit, vitio ei verti nequit, quia polygamia tum licita erat. Uxor inferioris ordinis, e qua natus degener Abimelech, Sancto in Ephra non cohabitabat; sed in Sichem morabatur, ut dicitur ℣. 31. Rationes verisimiles dat Tirinus in capitis 9 versum 1: Cum, inquit, Gedeon, tamquam judex & princeps totius populi, sæpius ab urbe sua Ephra … abesse, & in Sichimis adesse cogeretur, delegit & in Sichimis sibi uxorem; sed, ut dixi, secundariam seu concubinam, quam Josephus Drumam vocat: quæ quia ex ea urbe oriunda erat, ibique … suos propinquos habebat, & reliquis uxoribus non æque cara futura esset, relicta est a Gedeone in Sichimis in domo paterna. Ex hac matre natus Abimelech, [qui] maxima crudelitate & tyrannide jugulatis 70 fratribus suis principatum vi rapuit: neque contentus titulo judicis, etiam rex audire voluit ℣. VI, XVIII & XXII.

[76] [tempus, quo præfuit; mors sancta & sepultura.] Israëlem Judicavit S. Gedeon annis quadraginta, quibus septem servitutis Madianiticæ includi putamus. Annus, quo Sanctus a Domino per angelum constitutus fuit dux ad populum in libertatem asserendum, primus quidem fuit, quo judicis munus exercere cœpit; attamen octavus fuit, si modum spectes, quo Scriptura annos judicum computare solet. Illos incipit numerare a morte decessoris, non vero a creatione succeßoris. Lege dicta num. 270 & seqq. in Vita S. Josue. Quamquam nos latere voluit historia sacra, quid postremis triginta duobus vitæ annis egerit sanctus Judex; nam fabricatio Ephod probabilius contigit eodem anno, quo Israël in libertatem restitutus est; dubitare tamen non licet, quin reliqua vita responderit ejus senectuti & morti: utramque bonam & sanctam fuisse testatur Scriptura, dum dicit ℣. 32: Mortuusque est Gedeon, filius Joas, in senectute bona. Vide supra num. 3. Et sepultus est in sepulcro Joas patris sui in Ephra de familia Ezri.

DE S. ANNA PROPHETISSA
HIEROSOLYMIS,

Sub initium seculi I.

SYLLOGE HISTORICA.

Anna prophetissa, Hierosolymis (S.)

AUCTORE J. L.

§ I. Cultus; elogia; genus; conjugium; Viduæ continentia & pietas.

Græci, aliique Orientis populi S. Annam, Phanuëlis filiam, quæ Euangelica & Prophetissa agnominatur, alio quidem ac Latini die, [Sanctæ cultus ex Fastis Græcis] non omnes tamen eodem annuntiant. In Menæis magnis Græcis editionis Venetæ tertia Februarii ejus memoriæ consecratur, additurque eam coli Constantinopoli in Ecclesia S. Jacobi fratris Domini: de qua videri potest Cangius libro 4 Constantinopolis Christianæ § 5 num. 9. Sanctæ elogium, quod dein subditur, hic non transcribo, cum desumptum sit ex S. Lucæ Euangelio, cujus verba mox dabuntur. In iisdem Menæis XXVIII Augusti Sanctæ etiam fit annuntiatio, quam excipiunt hi versiculi:

Οὐ γῆς ἀπῇρεν Φανουὴλ θυγάτηρ,
Ἕως ἐπ᾽ αὐτῆς εἴδε τὸν Θεὸν βρέφος.

Phanuële nata non humum liquit prius,
Quam natum in illa vidit infantem Deum.

Eodem die XXVIII Augusti sanctam Viduam refert Menologium Sirletianum; at Synaxarium Basilii imperatoris, Calendarium Syriacum & Chaldaïcum Romæ anno 1624 impressum, Menologium Slavo-Russicum Sparwenfeldianum, aliique Orientalium Fasti ecclesiastici S. Annam una cum S. Simeone sene III Februarii memorant.

[2] In sacris Ecclesiæ Latinæ Fastis prima Septembris ejus cultui destinatur. [atque Latinis:] Ab Adone primum hoc die inter Festivitates Apostolorum consignata fuit, dein suo eam inseruit Martyrologio; quod & Usuardus fecit, his utens vocibus; Natalis beatissimæ Annæ prophetissæ, cujus sanctitatem Euangelicus sermo prodit. Verba posteriora ex dictis Festivitatibus accepta sunt. Præter alios recentiores eadem adoptavit Baronius, auctor Martyrologii Romani, quo nunc utitur Ecclesia: Jerosolymis, inquit, beatæ Annæ prophetissæ, cujus sanctitatem &c. In Calendario festorum propriorum ecclesiæ Hierosolymitanæ, quod exstat apud Waddingum in Annalibus FF. Minorum ad annum 1342 num. 48, notatur sancta Prophetis 1 Septembris, præscribiturque ritus semiduplex, sub quo Officium de ea recitandum sit & Missa celebranda. Carolus Bartholomæus Piazza in Hemerologio sacro Romæ Christianæ & gentili ad 1 Septembris scribit, ejus reliquias servari in templo S. Pauli della Regola, sed quales eæ sint, non exprimit.

[3] Ecclesia S. Annam fidelium cultu dignam censuit ob insigne & luculentum de sanctitate ejus testimonium, [laudatur ab Euangelista & S. Ambrosio:] quod dat Euangelium Lucæ cap. 2 ℣. 36 & seqq.: Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: hæc processerat in diebus multis, & vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor: quæ non discedebat de templo, jejuniis & obsecrationibus serviens nocte ac die. Et hæc ipsa hora superveniens confitebatur Domino: & loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël. Virtutes, a quibus eam laudat Euangelista, explicatius proponit S. Ambrosius libro de Viduis cap. 4: Docet, inquit, Anna, quales deceat esse viduas; quæ immaturo mariti obitu destituta, maturæ tamen adoream laudis invenit, non minus religionis officio, quam studio castitatis intenta. Vidua, inquit (S. Lucas citatus,) octoginta & quatuor annorum; vidua, quæ non discederet de templo; vidua, quæ jejuniis & obsecrationibus die ac nocte serviret. Vides qualis vidua prædicetur, unius viri uxor, ætatis quoque jam probata processu, vivida religioni & effœto jam corpore; cui diversorium in templo, colloquium in prece, vita in jejunio. Quæ dierum noctiumque temporibus indefesso devotionis obsequio, cum corporis agnosceret senectutem, pietatis tamen nesciret ætatem. Sic instituitur a juventute vidua, sic prædicatur in senectute veterana: quæ viduitatem non occasione temporis, non imbecillitate corporis, sed virtutis magnanimitate servaverit. Etenim cum dicit (Euangelista,) septem annis eam cum viro fuisse a virginitate sua, ab adolescentiæ utique studiis inchoata prædicat subsidia senectutis. Similibus fere elogiis, ex S. Luca haustis, eam exornat S. Hieronymus Parisiis editus epistola 47 (alias 10) ad Furiam, S. Fulgentius in epistola 2 ad Probam cap. 15, S. Amphilochius sermone de Occursu Domini, B. Petrus Damianus lib. 8 epist. 14, aliique sancti Patres, quorum verba infra opportunius dabuntur. Nunc historicas aliquot quæstiones examinemus, quibus verba Euangelistæ, a variis varie intellecta, materiem præbuere.

[4] [ejus nobilitas ex Scripturis deduci nequit:] Angelus Del Pas Ordinis FF. Minorum in Commentariis supra Lucam, a L. Waddingo & A. Hiquæo collectis & revisis, lib. 3 cap. 36 ex eo, quod S. Anna ab Euangelista dicatur filia Phanuel, deducit hunc, illius patrem, fuisse virum nobilissimum, qui penes suos de tribu Aser contribunos principatum obtinebat, ut initio capitis loquitur; vel ut circa medium habet, fuisse ob probitatem & actuum ejus excellentiam inter suæ tribus viros facile principem. Hoc, inquit, indicat Euangelista, dum illum velut notissimum ex factis & nomine introducit, more Scripturarum; quæ hujusmodi viros sic narrationi intexunt, ut & nos, cum apud notos de excellentibus loquimur, solemus dicere filium esse hunc Joannis, Petri aut alterius, qui vel ob divitias, aut imperium, seu vitæ integritatem singularis ac princeps inter alios habetur. Licet verum forte fit, quod Phanuel vel virtutis vel sanguinis nobilitate inter suos excelluerit, ratione tamen probabili id lectori non persuadet laudatus auctor. S. Petrus Joan. cap. 21 a Christo vocatur Simon Joannis. Quis dicat, ibi significari Joannem illius patrem fuisse nobilem? Non dubito ego, quin Christus patris nomen addiderit, ut Simonem, Apostolorum principem, distingueret ab alio Apostolo synonymo, videlicet Simone Chananæo. Idem de S. Anna sentit S. Gregorius Nyssenus sermone de Occursu Domini: Quantum autem assequi possumus, etiam alias isto tempore huic Sanctæ cognominas exstitisse dicimus, iisdemque cum hac sacris studiis deditas, jejuniis ac orationibus insistentes. Ut igitur ejus persona facile discerni posset, patris illius meminit, ac tribus proprietatem adscripsit. Necesse non est, ut plura ex Scripturis adferam exempla. Lector eruditus dubitare non potest, quin sufficientia mihi in promptu sint, vel facile esse possint. Venerabilis P. Petrus Canisius noster lib. 4 de Maria Virgine Deipara cap. 12 circa medium, & nonnulli alii, Sanctæ quoque generis nobilitatem tribuunt; sed quo fundamento nixi, ignoro: Euangelista certe isti opinioni nullum præbet.

[5] De ejus vita, antequam vidua esset, nihil in sacris Litteris occurrit, [probabilius nubit anno ætatis 12 completo:] nisi illud Lucæ ℣. 36: Et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. Ad quem locum ita noster Maldonatus: Quod autem ait Euangelista, A VIRGINITATE SUA, sic interpretor, quasi diceret, a prima sua pubertate, a prima virginitate, id est, ab eo tempore, quo virgo esse cœpit… Tunc enim femina incipit proprie virgo dici, cum nubilis esse incipit: nec enim proprie virgo est, quæ capax non est corruptionis. Voluit ergo Euangelista significare, Annam a prima sua pubertate, id est, ab anno duodecimo aut circiter nuptui datam esse… Scio alios exponere, vixisse cum viro a virginitate sua, id est, ex quo tempore nupsit, ex quo virgo esse desiit; sed minime probo. Si secundum Maldonati interpretationem, quam omni alii præfero, S. Anna nupserit anno ætatis duodecimo, completo scilicet (nam pubertas in feminis prius incipere non censetur;) vigesimum dumtaxat vitæ annum agebat, cum maritum, cui septem tantum annis convixerat, amitteret. Quis, qualisve is fuerit, an Sancta ex eo liberos susceperit, sacræ Paginæ non memorant.

[6] In ætatis flore viro superstes, quod vitæ tempus ei reliquum erat, [Viduæ castitas, & vitæ sanctimonia.] vidua peregit. S. Ambrosius citatus num. 3, Viduitatem, inquit, non occasione temporis, non imbecillitate corporis; sed virtutis magnanimitate servavit. Audi & S. Augustinum libro de Bono viduitatis cap. 13: Meritum porro Annæ illius eo maxime commendatur, quia, cum tam cito extulisset virum, per prolixam ætatem suam diu cum carne conflixit, & vicit. Sic enim scriptum est: Et erat Anna prophetissa &c. Textui sacro subjungit: Vides, quemadmodum sancta Vidua non solum eo prædicatur, quod univira; verum etiam quod paucos annos cum marito vixerit a virginitate sua, & vidualis continentiæ munus usque ad tantam senectutem tanta pietatis servitute perduxerit. Quænam illa fuerit servitus, quam Deo ad extremam usque senectutem servivit, & cujus præsidio continentiam servavit; breviter docet S. Lucas ℣. 37. Verba iterum accipe: Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor, quæ non discedebat de templo, jejuniis & obsecrationibus serviens nocte ac die.

§ II. An Sancta habitavit in templo? An dono prophetiæ claruit ante diem Purificationis Deiparæ? Jesum agnoscit in templo & aliis annuntiat, quo ætatis anno, incertum.

[Habitatio Sanctæ in templo Hierosolymitano plane incerta:] Varii graves auctores per illud Euangelistæ, Et non discedebat de templo, significari putant, quod sancta Vidua in templo Hierosolymitano habitarit. Venerabilis P. Petrus Canisius libro 1 de Maria Virgine Deipara cap. 12 paulo ante medium ita scribit: Adde, quod in veteri Judæorum synagoga receptum fuerit ac solenne, ut quædam virgines ac viduæ nuptum non elocarentur; sed quibusdam in locis templi recluderentur: ubi precibus, & jejuniis, aliisque pietatis officiis commode operam darent, suamque continentiam minore negotio tuerentur. In harum viduarum catalogum & ordinem, sicut eruditi judicant, cooptata fuit Anna, Phanuëlis filia, quæ, Luca teste, suam in templo sedem fixerat, ut inde sibi discedendum non putaret, vita interim & moribus tam religiosa, ut jejuniis ac orationibus vacans, & humana negligens, divino cultu noctes ac dies esset occupata. Paulo infra Tostatum citat sibi faventem in Comment. ad caput 38 Exodi. Eadem sententia placuit Baronio in Annalibus ad annum Christi primum num. 41, nostro Francisco Suarez tomo 2 in 3 partem S. Thomæ disp. 7 sect. 1, Torniello ad annum mundi 4032 num. 16, Calmeto, aliisque. Feminas olim vere habitasse in templo, variis exemplis & testimoniis solide probat laudatus P. Canisius, & Baronius in Apparatu ad Annales Ecclesiasticos num. 49 & seqq. De templi loco, habitationi mulierum destinato, præter Baronium jamjam citatum, curiosus lector etiam consulere potest Torniellum ad annum 4032 num. 14, aliosque. A memoratis auctoribus dissentiunt Liranus, Jansenius Gandavensis, Toletus, Estius, Maldonatus & multi alii interpretes. His non videtur illud S. Lucæ, Quæ non discedebat de templo, significare, quod Sancta in templo stabile habuerit domicilium. Euangelistam nihil aliud velle aiunt, quam quod illa in templo esset frequens in eoque diu perduraret, uti & hodie aliquæ devotæ faciunt. Quoniam neque excogitare, neque apud utriusque partis defensores invenire possum rationem ullam, quæ mihi sufficere videatur, ut opinionem, seu potius conjecturam, alteram altera verisimiliorem esse statuam; ego quæstionem indecisam relinquo.

[8] [S. Cyrillus Hierosol. non favet iis, qui S. Viduam monialem faciunt.] Lezana in Annalibus ad annum mundi 4040 num. 4, & nonnulli alii fidem facere conantur, non modo quod sancta Vidua in templo Hierosolymitano, sed etiam quod ibidem vixerit aliquo castitatis voto obstricta, & certam quamdam vitæ religiosæ regulam professa. Favere sibi putant S. Cyrillum Hierosolymitanum Catechesi 10; ubi, ut aiunt, religiosissima monialis vocatur. Lezana etiam Baronium citat ad annum Christi primum num. 41; ubi hæc lego: Quomodo autem numquam e templo discessisse dicatur, ut merito eamdem S. Cyrillus Hierosolymitanus RELIGIOSISSIMAM MONIALEM appellet, consule quæ superius dicta sunt &c. Fontem Græcum inspexi, & apud sanctum Patrem loco citato hæc verba inveni: Καὶ Ἄννα προφῆτις, ἐγκρατὴς εὐλαβεστάτη, καὶ ἀσκήτρια μαρτυρεῖ περὶ αὐτοῦ. Antonius Augustinus Touttee Ordinis Benedictini, qui S. Cyrillum Parisiis anno 1720 Græce & Latine edidit, hæc ita vertit: Et anna prophetissa, continens (seu vidua) religiosissima, & asceticam vitam agens, de ipso testimonium reddit. Sed antiquiorem interpretem Latinum pro ἀσκήτρια deprehendi posuisse monialis. Putem ego eruditissimum Baronium, textu Græco non inspecto, bona fide secutum fuisse Latinam hanc versionem, quam forte præ manibus habebat. Utut sit, hoc certum est, quod, sicut ἀσκεῖν, id est, exercere, ita & hinc deducta ἀσκητὴς & ἀσκήτρια dicantur de quovis mare & femina cujuslibet status, qui mentem oratione rerumve divinarum contemplatione, vel corpus voluntariis afflictationibus exercent. Itaque ex eo, quod Sancta fuerit ἀσκήτρια, nullo modo inferri potest, eamdem fuisse monialem, qualem scilicet fuisse nonnulli volunt. Qui de genuina Græcæ istius vocis significatione plura cupit, legat Serarium nostrum in caput 16 libri Judith quæstiuncula 4, ubi fuse de eadem in rem nostram disserit.

[9] Inter dona cælestia, quibus Deus sanctam Viduam ob continentiam, [Spiritu prophetico a Domino dotata fuit:] orandi studium & vitæ austeritatem cumulavit, fuit donum prophetiæ: Ob hoc enim, inquit Euthymius hic, prophetica etiam gratia dotata fuit, quia non discedebat de templo &c. Origenes Homilia 17 in Lucam, Et juste, inquit, mulier spiritum prophetandi meruit accipere, quia longa castitate, longisque jejuniis ad hoc culmen ascenderat. Idem testatur S. Cyprianus de Oratione Domini. Patres hi agunt de spiritu prophetico, quo mundi Salvatorem, humana in carne sibi præsentem, in templo agnovit atque aliis annuntiavit. At sanctus Augustinus libro de Bono viduitatis etiam credendum esse ait, quod divinitus illustrata Messiæ adventum in hunc mundum prænoverit: ita enim loquitur: Hac itaque bis conjugata (Ruth) ideo Anna, uno viro viduata, beatior fuit, quia & prophetissa Christi esse meruit; quam credendum est, etiamsi filios nullos habuit, quod quidem Scriptura reticendo reliquit incertum, eo spiritu prævidisse Christum ex virgine proxime esse venturum, quo potuit agnoscere & parvulum. Unde merito etiam sine filiis, si tamen eos non habuit, secundas nuptias recusavit, quia noverat jam tempus esse, quo Christo non officio pariendi, sed studio continendi, nec conjugalibus fœtandis visceribus, sed castificandis vidualibus moribus melius serviretur. In Menologio Basilii imperatoris ad III Februarii lego, quod S. Annæ in templo oranti apparuerit angelus, cujus oraculo edocta fuerit, se non prius morituram, quam conspexisset promissum Messiam. Sed ejus auctoritas, qui jussu Basilii Menologium istud conscripsit, tanta non est, ut probabile faciat, quod præter Scripturam de Sanctis, in ea notis, asserit. Licet etiam præter Scripturam sit, quod ex S. Augustino mox transcripsi, ea tamen est sancti Doctoris in Ecclesia auctoritas, ut illud improbabile dicere non ausim.

[10] Interpretes non pauci exponentes illud Lucæ, Et erat Anna prophetissa, filia Phanuël &c., putant, Sanctam ideo tantum prophetissam vocari, quia in templo prophetavit, [sed an etiam ante 40 a Christi nativitate diem] cum Domino occurreret. Sed non pauci etiam affirmant, Euangelistam hic non modo indicare voluisse, quod aliquando prophetarit, sed etiam quod illud nomen publice obtinuerit. Sanctæ prænomini, inquiunt, vocem Prophetissa adjunxit tamquam cognomen, quod ei inditum fuerit ob frequens doni prophetici exercitium. Sed redit quæstio; an Prophetissa vulgo agnominata fuerit ab usu spiritus prophetici, quo Dominum, cum in templo offerretur, agnovit: an vero a prophetiis, quæ istam agnitionem præcesserunt. Multi censent, quod istud agnomentum ei datum fuerit ob illud Euangelii ℣. 38, Et loquebatur de illo (Christo, quem divinitus illustrata promissum esse Messiam cognoverat,) omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël: nam occultum, non modo futurum, sed etiam præsens aut præteritum, divinitus cognitum, aliis manifestare, prophetare est. Sunt tamen pauci aliqui, qui putent, quod Prophetissa audierit ante diem Purificationis Virginis Deiparæ. Sacræ autem narrationis contextum ita fere exponunt: Ut Euangelista ostenderet, S. Annæ de Christo nato testimonium omni exceptione majus fuisse, voluit præmittere ea, quæ testimonio ejus auctoritatem conciliarant: hinc eam prius commendavit a grandæva ætate, a continentia, quam vidua servavit, ab assiduitate in templo, a vitæ austeritate, & a nomine Prophetissæ, quod propter frequentem & celebrem prophetandi usum ei inditum fuerit. Cum eam ita laudasset, statim subdit ℣. 38: Et hæc, nempe Anna, quæ erat prophetissa, quæ non discedebat de templo &c., ipsa hora superveniens confitebatur Domino.

[11] [nomine & re prophetissa fuit?] Secundum hanc explanationem, quæ narrationi sacræ consentanea & probabilis mihi apparet, sancta Vidua nomine & re prophetis fuit ante Præsentationem Domini in templo. Favent illi verba S. Augustini numero præcedente citati: Anna … prophetissa Christi esse meruit, quam credendum est, … eo spiritu prævidisse Christum ex virgine proxime esse venturum, quo potuit agnoscere & parvulum. Si a Spiritu sancto edocta prænoverit Christum brevi nasciturum, haud dubie etiam redemptionem Israëlis atque alia, quæ de eo prophetæ vaticinati fuerant, brevi implenda esse, prædixit; nimirum ut aliorum fidem de ejus adventu vel excitaret vel confirmaret: nam teste Apostolo 1 Cor. cap. 12 a ℣. 7: Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem proximi scilicet, quæ illius finis est primarius; alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ, alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum, … alii prophetia &c. Sed quoniam, ut passim notum est, vox prophetare in Scripturis non modo futura prænuntiare, sed & multa alia significat, de sensu, quo Sancta ante 40 a Christi nativitate diem prophetis antonomastice dicta fuerit, nihil affirmari potest. Ceterum sententia, quæ eam id nominis ante illud tempus obtinuisse statuit, probabilis est; non ita tamen, ut hanc opinioni neganti præferendam judicem.

[12] [Infantem Jesum, a S. Spiritu edocta, cognoscit esse promissum Messiam, atque aliis annuntiat,] Fuerit itaque, non fuerit prophetis, antequam Domino in templo occurreret; satis magnam apud Judæos existimationem atque auctoritatem ei conciliarant venerabili senectuti conjuncta vitæ sanctimonia & virtutum exercitia, a quibus in Euangelio laudatur. Tantæ Mulieris testimonio Deus quoque voluit Christi nativitatem divulgari: Prophetaverat Symeon, inquit S. Ambrosius hic, prophetaverat virgo Maria, prophetaverat copulata conjugio Elizabeth; prophetare etiam debuit vidua, nequa aut professio deesset aut sexus. Et ideo Anna & stipendiis viduitatis & moribus talis inducitur, ut digna plane fuisse credatur, quæ Redemptorem omnium venisse nuntiaret. De spiritu prophetico, quo donata hunc Infantem, qui hac hora secundum legem in templo redimebatur, cognovit esse mundi Salvatorem, cognitumque aliis annuntiavit, Scriptura hæc pauca tradit: Et hæc ipsa hora superveniens confitebatur Domino: & loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël, Lucæ cap. 2 ℣. 38. Textum hac expositione elucidat Toletus noster: Hæc, inquit, nempe Mulier, qualis & quanta descripta jam est, hac eadem hora, quando Simeon in ulnis habebat Christum & hymnum decantabat, superveniens quasi eodem Spiritu, quo Simeon, ducta, ut ejus testimonio suum etiam adjungeret, confitebatur Domino, id est, laudibus prosequebatur Christum ipsum. Habet autem verbum Græcum (ἀνθωμολογεῖτο) majorem impressionem, quasi dictum esset, vicissim confitebatur, id est, Simeoni succinebat, & sicut ille confitebatur, confitebatur & ipsa. Particula enim ἀντὶ in compositione vicissitudinem indicat ejus rei, quam verbum, cui adjungitur, significat; sicque Anna vicissim confitebatur cum Simeone. Annotatione aliqua interjecta, ita pergit: Non solum Domino confitebatur, sed & iis, qui adstabant fideles, qui exspectabant redemptionem Israël per Christum futuram, loquebatur de illo, annuntians eum esse Christum & promissum Messiam, per quem exspectata redemptio & salus efficienda erat.

[13] Grandæva erat sancta Vidua, cum in templo prophetaret, ut patet ex Euangelista ℣. 36 & 37: Hæc processerat in diebus multis; & vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor &c. Sed quoniam valde ambiguum est, an ille 84 annorum numerus intelligendus sit de viduitate, [an viduitatis suæ, an vero ætatis anno 84, controvertitur.] an vero de Sanctæ ætate, determinari nequit, quam provecta ejus senectus fuerit. S. Ambrosius hic, Erasmus, & Didacus Stella censent, quod 84 annis vidua fuerit: atque hoc ita probat Henricus Rampen S. T. D. Lovaniensis: Videtur verisimilius significari annus viduitatis: nam si intelligendi forent anni ætatis, non erat ratio cur præmitteret, quod processerat in diebus multis: deinde cum explicuerit tempus durationis conjugii istis verbis, “Vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua” restabat ut consequenter explicaret Euangelista tempus viduitatis. Secundum hanc opinionem Sancta ad minimum 104 circiter annorum erat eo tempore, quo Deipara in templum venit subitura puerperarum legem, a qua eximebatur. Nupserit enim anno ætatis decimo tertio inchoato, adde 7 annos, quibus conjugata, & 84, quibus vidua vixit; habebis 104. Plerique tamen alii interpretes, ducem Euthymium secuti, aiunt S. Lucam his verbis, Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor, non viduitatis, sed vitæ tempus exprimere voluisse. Cur ita judicent, hanc multi rationem addunt; quia de 104 vel plurium annorum muliere non satis commode intelligi possunt ea, quæ subdit Euangelista: Quæ non discedebat de templo, jejuniis ac obsecrationibus serviens nocte ac die. Tam annosam feminam in templo adeo frequentem & assiduam fuisse, vel tam diu multumque istis pietatis operibus vacasse, illis minus credibile apparet. Hæc sententia si non magis, saltem æque probabilis est ac prior. Quamdiu, viso Christo, supervixerit, nescitur. Non existimem tamen me aberrasse, dum supra notavi, ejus transitum ad Patres in limbo sub initium seculi primi contigisse.

DE S. PRISCO EPISCOPO MARTYRE
CAPUÆ IN ITALIA.

Sec. 1, forte sub Nerone.

SYLLOGE HISTORICA.

Priscus ep. M., Capuæ in Italia (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Sancti antiqua veneratio: creditur unus e Christi discipulis, & primus episcopus Capuanus.

Martyrologium Romanum geminos hac die Capuæ annuntiat Priscos, episcopos ambos, alterum martyrem, [Martyrologia annuntiant S. Priscum, ut antiquum Christi discipulum,] alterum vero confessorem. Martyrem, de quo hic agimus, memorat his verbis: Capuæ via Aquaria sancti Prisci martyris, qui fuit unus de antiquis Christi discipulis. Eadem prorsus Martyrologiis suis inseruerunt Ado & Usuardus, & vetus Romanum illis antiquius sic habet: Capuæ, Prisci martyris, de illis antiquis Christi discipulis. Similia leguntur in auctariis Bedæ apud nos ante tomum 2 Martii pag. XXX in hunc modum: In Capua natale S. Prisci, qui fuit unus de antiquis Christi discipulis. Alias, qui unus dicitur fuisse ex septuaginta duobus discipulis. In omnibus etiam apographis Hieronymianis ejusdem Sancti reperitur memoria, sed breviter. Addunt aliqua titulum martyris & locum, alia vel alterutrum, vel utrumque omittunt. In Corbeiensi etiam videtur addi socius Magnilis, qui in aliis omnibus omittitur. Verba accipe: In Capua Aquiria natalis S. Prisci martyris, Magnilis. Hinc ita notat Florentinius: Magnilium socium S. Prisci omnino Corbeiensi Ms. debemus, alibi enim mihi non comparet. Verum non ausim asserere hac voce socium S. Prisci designari, aut alium quempiam Sanctum, de quo nullibi quidquam reperio: nam apographa illa nimis corrupta sunt & mendosa. Kalendaria omnia antiqua ecclesiæ Capuanæ, quæ edidit Michaël Monachus in Sanctuario, similiter celebrant memoriam S. Prisci martyris. Ejusdem Sancti festivitas notatur Kalendis Septembris in Codice Sacramentorum edito per Thomasium, cum titulo Martyris. Hinc abunde constat de antiquo S. Prisci cultu.

[2] Petrus de Natalibus episcopus Equilinus lib. 8, [eumque Christi hospitem facit Petrus de Natalibus:] cap. 17 de Sancto nostro habet sequentia: Priscus discipulus fuit unus ex antiquis discipulis Christi; licet inter nomina 72 discipulorum, qui a Dorotheo abbate conscripti sunt, non reperiatur. Hic enim ille paterfamilias fuisse asseritur, in cujus domo Christus pascha sibi parari fecit, & in ejus cœnaculo cum discipulis discubuit, & eorum pedes lavit, ut Damasus. Hic post Ascensionem Domini veniens Romam cum apostolo Petro, in partibus Campaniæ Euangelium prædicavit. Qui & apud Capuam via Aquaria depositus est Kal. Septembris, ut dicit Ado. Hactenus laudatus Equilinus, nec plura de S. Prisco hoc loco. Verum lib. XI, cap. 130, num. 233 eumdem clare designat sub nomine Sixti hisce verbis: Sixtus episcopus Capuanus, primus ejusdem urbis antistes, apud ipsam civitatem via Aquaria dormivit Calendis Septembris. Martyrem non vocat, & potius mortem naturalem quam violentam insinuat vox dormivit. Sed aliorum, qui Martyrem asseruerunt, longe major est auctoritas.

[3] Michaël Monachus in Sanctuario Capuano priora verba recitat, [at hoc omnino incertum;] & pag. 64 & 65 ex illis probabiliter concludit, Priscum genere fuisse Judæum, cum Christus Dominus non elegerit discipulos nisi Judæos. Probabilius quoque esse existimat, Christum in domo S. Prisci ultimam cœnam sumpsisse cum Apostolis, quia is honor nec Joanni apostolo, nec Joanni Marco, nec Simoni Leproso, quibus adscribitur ab aliis, probabiliter attribui potest. Verum incertius est, quis fuerit ille paterfamilias, apud quem cœnam postremam dignatus est sumere Dominus, quam ut iis immorari oporteat. Sane sola auctoritas Petri de Natalibus non sufficit, ut probabilius attribui possit dictus honor S. Prisco, quam adscriptus sit aliis.

[4] Quod spectat ad Christi discipulatum, Capuani passim aliique scriptores illum S. Prisco attribuunt cum Martyrologiis, [discipulus vero Christi fuisse & episcopus Capuanus passim creditur:] adduntque primum fuisse Capuanæ ecclesiæ episcopum a S. Petro constitutum. Monachus pag. 67 varios adducit scriptores, qui utrumque uno ore affirmant, videlicet eminentissimos Cardinales Sanctorium, Baronium & Bellarminum, uti & Maurolycum & Galesinium in Martyrologiis. Inter hos Bellarminus, qui Ms. Catalogum Capuanorum antistitum texuit, dum eidem præsidebat ecclesiæ, sic habet: Priscus episcopus & martyr, unus ex antiquis Christi discipulis, a sancto Petro apostolo Capuam missus fuit. Huic alii plerique consentiunt. Objici quidem potest contra episcopatum S. Prisci, quod in Martyrologiis antiquis nullibi vocetur episcopus. Verum constat titulum illum non raro omissum esse in antiquis Martyrologiis, ideoque ex omissione istius tituli efficax non desumitur argumentum contra episcopalem Sancti dignitatem, quæ aliunde satis probari potest. Audi laudatum Monachum pag. 66 hac de re disserentem: Etsi nec in Martyrologio, nec in Petri Catalogo Priscus nominatur episcopus, tamen dum legimus ipsum prædicasse Euangelium, cogimur affirmare fuisse episcopum: nam si sanctus Priscus non fuisset episcopus, non potuisset ecclesiam constituere, nec Sacramentorum ministros ordinare … Et profecto in via Aquaria hoc nomine perpetuo cultus fuit: & inter Acta beatæ Matronæ in parietibus picta repræsentabatur inventio sancti Prisci, eratque imago viri senis episcopalibus induti, quæ præsente beata Matrona e refosso puteo extrahebatur. Acta illa S. Matronæ infra adducemus latius, cum dicatur invenisse corpus S. Prisci, eidemque ecclesiam ædificasse. Demum cum dicatur Christi discipulus, & Capuæ martyrio coronatus, dubitare vix possumus, quin eo profectus fuerit ad prædicandum Euangelium, & episcopali dignitate ornatus fuerit, ut ecclesiam constitueret, quemadmodum observavit Monachus.

[5] [primus Capuanæ ecclesiæ episcopus dicendus est Priscus, non Rufus;] Orlendius in Orbe sacro & profano part. 2, lib. 4, cap. 5, num. 8 episcopatum Capuanum S. Prisci agnoscit, sed dubitat utrum hic, an S. Rufus, de quo egi ad XXVII Augusti, primus fuerit illius ecclesiæ episcopus: Prima, inquit, ejus ecclesiæ fundamenta fuisse jacta sub ipso adventu divi Petri in urbem Romam tradunt, quotquot de Capuanis rebus scripsere. Duo autem sunt, quibus prima Capuanæ ecclesiæ institutio tribui posse videtur, Priscus nimirum & Rufus. Ambos fuisse ex septuaginta duobus Christi discipulis; ambos a divo Petro Capuæ episcopos ordinatos, Baronius ad ann. 44 & 46 asserit. Rufum quidem unum fuisse ex divi Petri sociis, cum Antiochia Romam adiit, eumdemque ab Apostolorum Principe episcopum Capuanis datum, priore loco affirmat: “Rufum, inquit, Capuæ factum episcopum”: idque ex Metaphraste, ad diem XXIX Junii confirmat. Hunc ipsum Rufum unum extitisse ex septuaginta duobus discipulis, jam antea ad ann. 33 num. 41 ex sancto Epiphanio in Panar. lib. 1 dixerat. Infra vero ad ann. 46 Priscum pariter a divo Petro episcopum Capuæ præfectum scripsit: “Habuit a Petro institutum episcopum Capua Priscum”. Sed uter istorum primus Capuanæ ecclesiæ initium dederit, adhuc mihi incompertum est. Sic ille dubitanter. Verum ex iis, quæ de S. Rufo disputavi ad XXVII Augusti a pag. 9, satis colliget studiosus lector Rufum serius præfuisse Capuanæ ecclesiæ, cum fuerit discipulus S. Apollinaris, ideoque Rufum Capuanum distingui a Rufo, qui inter Christi discipulos a quibusdam numeratur. Nec Baronius ullibi dixit Rufum primum fuisse Capuanorum episcopum, aut ordinatum fuisse Capuamque missum a S. Petro, uti vult Orlendius.

[6] [cum hic alius sit ab illo Rufo, qui numeratur inter discipulos Christi.] Rectius hac de re disputavit Antonius Caracciolus in Opere de Sacris ecclesiæ Neapolitanæ monumentis cap. 3, sect. 10, ubi sic habet: Venio ad Priscum nostræ Campaniæ episcopum: quem unum e septuaginta duobus Christi discipulis extitisse tradunt, quotquot de eo scribunt, videlicet Beda (auctus,) Usuardus, Ado, .. Petrus Equilinus … Hunc vero a Petro ab Oriente ductum, & Capuæ datum episcopum, non autem, ut nonnemo recentiorum scribit, Rufum, patet tum ex jam dictis Martyrologiorum scriptoribus, qui cum Priscum antiquum Christi discipulum fuisse asserant, utique significant, non post Rufum, sed multo ante, hoc est, in prima illa Christianæ fidei in Campania prædicatione, Capuanæ urbi præfectum: tum etiam, quod Rufus ille, qui Capuæ fuit episcopus, non ad hæc, sed ad multo posteriora tempora pertineat. Nam diu post B. Petri accessum ad urbem Romam, imo etiam post ejusdem obitum, Rufus a B. Apollinari ex patricio Ravennate Christi servus effectus, Capuam missus est circa annum Domini octogesimum. Hactenus Caracciolus, cujus sententiæ cum Ughello, cunctisque passim Capuanis scriptoribus, lubens acquiesco; quandoquidem nihil occurrit probabilius, & id ipsum insinuant antiquæ imagines, datæ a Monacho pag. 132, inter quas S. Priscus S. Rufo præponitur.

§ II. Gesta Sancti & ejus martyrium, prout referuntur e Breviario Capuano.

[Gesta S. Prisci in Breviario Capuano confusa cum gestis alterius Prisci:] De gestis S. Prisci quædam memorantur in antiquo Breviario Capuano, sed non sine confusione. Habentur quidem ad 1 Septembris lectiones novem, quarum tres primæ agunt de S. Prisco episcopo Africano, cujus gesta infra examinabimus, tres sequentes de duodecim Fratribus Martyribus, quorum Acta ad hunc etiam diem illustrabimus, ac demum tres posteriores agunt de Prisco episcopo martyre, quem Breviarium clare non distinguit ab eo, de quo ante egerat; sed potius videtur utrumque confundere. Fatetur eam confusionem laudatus sæpe Monachus pag. 68, ubi observat sequentia: Martyrologium Romanum die primo Septembris de duobus Priscis agit: at narratio Breviarii Capuani ex duobus unum effinxit. Sed, ut Cardinalis Bellarminus advertit, in tribus primis lectionibus sancti Prisci, qui ex Africa venit, res gestas Breviarium narrat; in tribus vero ultimis sancti Prisci prioris, qui ad Capuanos paganorum erroribus implicatos missus fuit, passionem attingit: & ideo nos septimam & octavam & nonam lectiones, ut pertinentes ad hunc Priscum exscripsimus. Sane Prisco Africano, qui vixisse videtur seculo V, convenire nequeunt, quæ de S. Prisci martyrio referuntur, ideoque intelligenda sunt de Prisco, quem Christi discipulum vocant martyrologi antiqui. Mira forsan cuiquam videbitur hæc confusio, magisque mirandum, quod ipsi Capuani eo tempore non agnoverint Priscum antiquiorem; sed id attribuendum temporum illorum ignorantiæ, qua etiam laboravit illarum lectionum collector, qui uni Prisco attribuit, quod de duobus invenit.

[8] Accipe interim ea, quæ de Prisco nostro videntur dicta: [dantur ea, quæ pertinere videntur ad Priscum I:] Beatus autem Priscus episcopus Capuæ est donatus a Domino, ut populum, qui ibi adhuc Dianæ vana sacrificia offerebat, liberaret, & ad veram Dei cognitionem atque credulitatem perduceret. Qui ante civitatem non longe a porta, quæ Albana nuncupatur, in via, quæ ducit Beneventum, cum duobus ministris suis habitabat. Cui tantam Deus contulit gratiam, ut quotidie infinita populi multitudo ad sanctam ejus prædicationem concurrerent. Sed cum Deus per eum multa ibidem ostenderet mirabilia, sanando infirmos, suscitando mortuos, illuminando cæcos, dæmones ab obsessis corporibus effugando; atque multitudinem populi ad fidem Domini convertisset, concitata est seditio non minima paganorum a sacerdotibus suis, quod quæstum magnum perdiderant non recipientes solita responsa dæmonum. Adierunt itaque proconsulem, clamantes, per Priscum eversum esse populum, relicto templo Dianæ, prædicantem eis nescio quam superstitiosam sectam. Tunc proconsul jussit sanctum Priscum teneri, & a carnificibus ad sacrificandum compelli. Cum autem carnifices eum interficere volentes, pugionibus & lignorum fustibus sacrificare compellerent, & eorum brachia adversus Sanctum Dei defecissent; beatus Priscus, astantibus eis, extensis manibus ad cælum orabat, dicens: Domine Jesu Christe, gratias tibi ago, quia me non fraudasti de numero Sanctorum tuorum, sed ad desiderium meum me perducere dignatus es: sit nomen tuum benedictum in secula, & suscipe modo spiritum meum, Domine Deus meus. Cumque complesset orationem statim emisit spiritum, gaudensque & lætus perrexit ad Dominum. Inimici autem stupefacti & confusi reversi sunt, non prævalentes adversus Sanctum Dei: multi vero ex eis crediderunt in Dominum Christum.

[9] [eadem leguntur in antiquo Ms. æque confusa. Ex his autem & Martyrologiis] Hæc etiam leguntur in apographo gemino Casinensi Majoribus nostris transmisso, quorum alterum notatur ex tom. 147 Ms. bibliothecæ Casinensis in litteris Longobardicis; alterum ex vetustissimo codice Ms. characteribus Longobardis in bibliotheca Casinensi. Eadem in illis Mss. regnat confusio: nam omnia attribuuntur S. Prisco Africano, sicuti fit in Breviario. Verumtamen certum est, S. Prisco Africano tribui recte non posse, quæ dicuntur de querelis paganorum, eorumque sacerdotum, dicentium relictum esse templum Dianæ, & prædicari sectam superstitiosam: illo enim tempore, etiamsi supererant non paucæ gentilitatis reliquiæ, altiores egerat radices fides Christiana, quam ut querelis ejusmodi publice proferendis esset locus. Minus eidem tempori congruunt, quæ de proconsule, inflictisque Sancto tormentis referuntur. Hinc, cum omnia satis congruant temporibus Neronis, quo imperante creditur contigisse martyrium S. Prisci primi Capuanorum episcopi, probabiliter existimant Capuani aliique scriptores, ea omnia de hoc Sancto primum fuisse relata, ac deinde ex errore alteri attributa. Hac de causa Lectiones proprias de S. Prisco primo, anno 1669 a sacra Rituum congregatione recognitas & approbatas, eodemque anno cum aliis Neapoli impressas, ex tribus lectionibus recitatis concinnarunt, adjunctis tantum paucis ex antiquis Martyrologiis & Petri Equilini Catalogo Sanctorum.

[10] [novæ concinnatæ sunt lectiones,] Has igitur lectiones, tamquam probabile Vitæ S. Prisci compendium, lectorum oculis hic exhibeo: Priscus unus ex septuaginta duobus Christi discipulis, ille fuisse creditur, in cujus domo Christus Dominus ultimam cænam cum discipulis suis fecit, & sanctissimum Eucharistiæ Sacramentum instituit. Cum vero post ejusdem Salvatoris nostri Ascensionem una cum B. Petro apostolorum principe Romam pergeret, primus Capuæ episcopus ab eodem ordinatus est, ut in hac civitate Euangelium prædicaret, quod munus & alacriter suscepit, & feliciter adimplevit. Ut enim erat Spiritu Dei plenus, & apostolico zelo succensus, animarum saluti tanta cura & solicitudine incubuit, ut perditam gentem, Dianæ cultui magnopere deditam, ab idolorum servitute ad Christianam religionem magna ex parte revocarit.

[11] [quæ recitantur,] Divini itaque verbi prædicationi intentus non longe ab Albana porta in via, qua Beneventum itur, una cum duobus ministris domicilium fixit, atque ibi frequentes ad populum conciones habebat tanta dicendi gratia & efficacia præditus, ut infinita gentium multitudo ad eum audiendum conflueret, non sine uberrimo Christiani nominis, & religionis augmento. Neque animabus dumtaxat, verum etiam corporibus medebatur; nam & infirmos curabat, cœcis visum, surdis auditum reddebat; dæmones expellebat, mortuos suscitabat, Deo sermonem & sanctitatem Servi sui confirmante sequentibus signis.

[12] Quibus omnibus cum idolis cultum subtraxisset, & maximam Christianæ religioni reverentiam conciliasset, [ut probabile vitæ compendium;] deorum sacerdotes in rabiem acti, sanctum Virum apud proconsulem accusarunt, a quo tentus & vinctus, ac variis tormentorum generibus excruciatus est, ut eum idolis sacrificare compelleret. Sed fortissimus Christi Athleta fidem, quam verbis & moribus prædicaverat, proprio sanguine firmare desiderans, minas impiorum & supplicia ea constantia pertulit, ut omnibus fuerit admirationi, multis vero saluti: nam relicto idolorum cultu, Christianæ fidei nomen dederunt. Priscus autem oculis & manibus in cælum sublatis, Gratias, inquit, ago tibi, Domine Jesu Christe, quia me Sanctorum tuorum numero sociare dignatus es, nec me fraudasti a desiderio meo. Sit Nomen tuum benedictum in sæcula, & suscipe spiritum meum. Quibus dictis, pugionibus confossus est via Aquaria, sedemque episcopalem, quam primus Capuæ tenuit, illustri martyrio exornavit. Observet hic lector, ea, quæ dicuntur de via Albana, & de idololatrico cultu Dianæ, optime convenire antiquæ Capuæ, quæ non fuit eo loco, ubi nunc est Capua hodierna, uti explicat Camillus Peregrinus in Opere Italico, quod deinde Latine redditum est, de Campania Felice dissert. 2, cap. 29, aliique scriptores, qui situm veteris Capuæ descripserunt.

[13] Certe de via Albana meminerunt antiqui scriptores, [de via Albana, templo Dianæ Tifatinæ,] Cicero, Valerius Maximus, aliique apud neotericos Capuæ veteris historicos commemorati. Plures etiam commemorarunt montem Tifata Capuæ antiquæ imminentem, in quo famosum erat Dianæ templum. Laudatus Peregrinus cap. 28 de utroque sic scribit: Tifata mons ex illis est, qui maxime noti sunt in Campania nostra; & licet naturæ beneficio nulla sit insigni dote ornatus, quæ illi majus aliquod pretium addat, fuit ille nihilominus temporibus antiquis satis celeber; nec poterit facile in oblivionem abire nomen ejus, dum facta Pœni ducis * istius, qui in eo sæpius castra posuit, vivent in ejusdem Livii Historia. Ab ejus nomine Tifatini cognomen accepit nobile templum istud, quod olim ad radices ejus Occidentem hybernum versus exstructum fuit, paucis passuum millibus a Capua vetere, & Dianæ dedicatum. Notum est non tantum hoc templum ex quibusdam nostris inscriptionibus antiquis, sed etiam celebre est per elogia, quæ de eo occurrunt apud Vellejum nostrum lib. II, Pausaniam lib. V, Athenæum lib. XI semel atque iterum, & Itinerarium Peutingerianum, ut taceam Leonem Ostiensem lib. 1 cap. LVI. Hactenus Peregrinus, prout nuper Latine redditus est a Sigeberto Havercampo, editusque Lugduni Batavorum in Thesauro antiquitatum & historiarum Italiæ tom. 9, part. 2, col. 264.

[14] Illustrissimus Cæsar Costa archiepiscopus Capuanus, [& via Aquaria observantur quædam:] aliique in descriptione antiquæ Capuæ viam Aquariam, in qua Sanctus martyrio coronatus, distinguunt a via Albana, Aquariamque dictam volunt ab aquæductu in ejus vicinia posito. Audi Monachum in Sanctuario pag. 72: Via Aquaria, inquit, quænam est? Non longe a latere meridiano ecclesiæ S. Prisci (ubi nunc est pagus S. Prisco dictus) apparent aquæductus non pauca vestigia, quibus adhæret via per medium pagum descendens. Possumus opinari illo antiquissimo etiam tempore eamdem ibi fuisse viam, quæ aquæductui adhærens, ab ipso aquæductu ad murum civitatis usque descenderet. Seu (quod descriptioni domini archiepiscopi Costæ conforme videtur) illa via cava, quæ non longe a latere aquilonari ipsius ecclesiæ descendit in longitudinem mille fere passuum, & pervenit ad quadrivium illud, quod est prope angulum inferiorem campi sancti Martini: (dicitur ibi ALLA GROTTELLA, antiquius dicebatur a Bagnuolo: ibi, vel ibi prope erat porta Jovis.) Illa via potest censeri Aquaria, quia a porta civitatis recta ad Orientem excurrens, aquæductui non longe a tergo ecclesiæ S. Prisci sese jungebat.

[15] [traditiones aliquæ populares de S. Prisco.] Joannes Petrus Paschalis in Historia primæ ecclesiæ Capuanæ pag. 23 & 24 hæc scribit: Majoribus acceptum, beatissimum Apostolorum Principem, cum Capua Romam pergeret via, quæ ducit ad flumen (Volturnum;) eumque Priscus ab urbe passuum fere millia comitaretur, ipsique gradum jam ulterius efferre prohiberet, in ipsa Tifatæ monti (subjecta) camporum planitie constitisse. Cumque invicem exosculati, lacrymis hinc inde dimitterentur; ac suspicienti Petro sub ipso monte celeberrimum Tifatinæ Dianæ fanum occurreret, commonstrasse, commonuisseque, ut in id vehementius inveheretur; eoque protensæ manus indicio corruisse falsi numinis simulacrum. Huic vero loco pia fidelium mens, sacra erecta æde, hujusmodi titulum posuit. Postea vero vetustate collapsa, ac iterum instaurata anno Domini MCDXX, penitus tamen postea abolita, non nisi sancti Petri vulgo Apostea retento nomine perhibetur. Hæc ille, ut notat, ex traditione Nicolai Vitellei, ex cimiliarcha Campano Cabeni episcopi; atque ex chirographo membranacio, in thesauro Capuano asservato, edito anno Domini MCDXX, in quo de hac æde sic habetur: “Et est ad transitum & usum publicum singulis viatoribus illac transire volentibus”. At vereor, ne factum, seu eversio illa simulacri Dianæ sola nitatur traditione populari; quemadmodum & istud, quod Monachus refert pag. 70 hisce verbis: S. Priscum inter cætera docuisse cultum & observantiam diei Dominicæ ab Apostolis institutæ, persuadeo mihi ex eo, quod in ejus pago non semel audivi. Ut narrant ibi, jumenta, quæ primo die hebdomadæ onerata ante domum S. Prisci transibant, frequentissime cadebant. De qua re cum agasones partim admirarentur, partim dolerent, Sanctus inde accipiebat occasionem patefaciendi mysteria fidei, & monebat illos, ne illo die onerarent jumenta, sed solitis ab operibus abstinerent: ideo parochiani simplices & idiotæ dicunt aliquando, diem Dominicam institutam a S. Prisco.

[Annotata]

* Annibalis

§ III. Corporis variæ inventiones & translationes.

[Antiquum Sancti sepulcrum, ubi pagus S. Prisco dictus:] Dubitandum non videtur, quin corpus S. Prisci sepultum fuerit extra antiquam Capuam circa locum martyrii. Laudatus jam Camillus Peregrinus diss. 2, cap. 26 occasione partis istius viæ Appiæ, quæ Capua Beneventum ducebat, de sepulcro Sancti nostri meminit hisce verbis: Nec plus forte proderit adducere locum ex Actis S. Prisci, primi nostri episcopi, & ex Servatoris discipulis, qui ante civitatem in via, quæ ducit Beneventum, cum duobus ministris suis habitabat. Et juxta hunc locum deinde ille morte affectus est a gentilium carnificibus, & sepultus ibidem; cumque istic antiquissimum constitutum esset cœmiterium, pagus inde effectus est, qui hodieque ab ipso nomen habet, & est ab isto latere Capuæ veteris, per quod relictis ad dextram ruderibus Suessulanis aliquantum extra viam, primum ad Arpajam, inde ad Beneventum iter est. Pagus S. Prisco, ubi antiquum Sancti sepulcrum, in tabulis quibusdam geographicis notatur inter Maceratam, cui vicinus est, & hodiernam Capuam, a qua distat passibus circiter 2500, ut olim Papebrochio nostro perscripsit Petrus Paschalis Societatis nostræ.

[17] Mira sunt, quæ de prima inventione corporis S. Prisci narravit Michaël Monachus in Sanctuario pag. 143 & seqq., [prima sacri corporis inventio miro magis quam vero modo narrata,] in Vita S. Matronæ, quam composuit ex picturis ecclesiæ S. Prisci. Bollandus eamdem historiam inseruit tom. 2 Martii a pag. 398, quia S. Matrona, quæ corpus S. Prisci divina revelatione invenisse dicitur, Capuæ die XV Martii colitur, atque in ipsa S. Prisci ecclesia creditur sepulta, ubi & miraculis inclaruit. Fateor tamen totam hanc inventionis historiam, prout relata est a Monacho, magis apparere mirabilem quam credibilem, ita ut non dubitem, quin multis erroribus inquinata sit. Petrus Paschalis in laudato Opere hanc corporis inventionem prorsus repudiavit, & pag. 42 aliisque locis S. Matronam cum S. Prisco vixisse dicit, huncque ab illa hospitio receptum, ac post mortem sepultum affirmat. Verum eo delapsus est scriptor ille nulla alia ratione ductus, quam quod crederet id magis verisimile esse, quam sint ea, quæ de corporis inventione dicebantur: adeoque nova illa opinio, cum nullo nitatur fundamento, rejicienda est eadem facilitate, qua fuit asserta. Baronius in annotatis ad Martyrologium die XV Martii, Matronam Capuanam ex Africa post mortem eo advectam suspicatur, adjungens talem Actorum S. Matronæ Capuanæ censuram: Ad ejusmodi conjecturam quidem libentius in re obscura nos adduci patimur, quam fidem præstare Actis quibusdam nulla ex parte subsistentibus, quibus dicitur Matrona ex Lusitania Capuam concessisse. Capuani quoque ipsi videntur historiam inventi S. Prisci corporis per S. Matronam de fictione suspectam habuisse, cum in lectionibus novis S. Prisci de ea nihil prorsus attigerint. Verumtamen Monachus pag. 144 historiam sic defendere conatus est, ut nolit totam dici fictitiam, & Bollandus rationes ejus non omnino improbavit; sed partim correxit, partim alias adjunxit, & conjecturam Baronii uberius refutavit.

[18] Porro quam pictam habuit Monachus inventionis S. Prisci historiam, [quæ aliter narratur ex antiquo Ms.,] quamque vel pictura deformavit, vel illi, qui pictam historiam scripto interpretati sunt, reperi in Ms. Casinensi jam memorato, ubi post S. Prisci martyrium adjuncta legitur in hunc modum: Post aliquantum vero temporis, quando Christi ecclesiæ patuerunt, quædam Matrona in provincia Hispaniæ ventris fluxum jam per annos aliquot patiebatur, & a medicis curari non poterat. Huic ergo in revelatione venit angelica visio, dicens: Si vis ab infirmitate tua liberari, vade in Campaniæ civitatem Capuam, ante portam ejusdem civitatis in via, quæ ducit Beneventum. Illic in monumento invenies corpus Prisci hominis Dei, qui ibi pro Christo passus est. Hunc tu mox cum honore sepelieris, ubi tibi demonstratum fuerit, statim recipies corporis tui sanitatem. Quæ veniens Capuam, & diligenter requirens, ubi ei dictum fuerat, reperit corpus B. Prisci: quo posito in vehiculo, pergebat, exspectans ostensionem loci, sicut ei fuerat revelatum. Cum venissent autem ad locum, ubi nunc requiescit, animalia, quæ tantum vas portabant, jussu divino steterunt, ubi illud conditum aromatibus sepelivit, fabricans ei cubiculum. Quæ mox ut fideliter sibi jussa complevit, infirmitatis suæ sanitatem recepit, & omnium petitionum suarum effectum promeruit, intercedente B. Prisco, cujus dies natalis celebratur die Kalendarum Septembrium. Ad laudem Domini nostri Jesu Christi, cui est honor & gloria in sæcula sæculorum. Amen. Hactenus apographum Casinense geminum, sive illa ex diversis codicibus sumpta sint, sive ex eodem per diversos, quod mihi est incertum.

[19] [& sic minus recedit a verisimilitudine:] Jam vero hæc relatio multo minoribus obnoxia est difficultatibus longeque credibilior, quam sit ea, quam ex picturis adornavit Monachus. Quippe ibi Matrona duodennis puella dicitur & filia regis Portugalliæ: inducuntur ibidem duo juvenci indomiti, quorum capitibus funiculum imponere debebat Matrona: ac tandem ecclesiam exstruxisse ac dotasse fertur. Contra in Ms. omnia minus mirabilia, & credibilia magis. Quapropter liceat mihi huic scriptæ narrationi non omnem detrahere fidem, sed potius cum Bollando pag. 400 dubitanter dicere: An ergo ut certum indubitatumque est, hæc ita evenisse? Non id asserimus. Sed qui assereret, quo is testimonio scriptoris veteris revinci posset? Nunc ergo cum suffragentur huic narrationi reliquiæ sepulcri seu sacelli a Matrona ædificati, miracula illic patrata quam plurima, festum anniversarium Matronæ in ea æde Idibus Martii ab omni retro memoria celebratum, frequens eo accursus populorum, nonne satius est opinionem retinere, aut pati, ut, quibus placet, retineant, quæ omnium animis pridem alte inhæsit; quam alterius Matronæ comminisci allatas huc reliquias, de quibus nulla exstat uspiam scriptura, aliudve monumentum? Demum, quidquid sit de veritate mirabilis hujusce inventionis, corpus S. Prisci magno fuisse in honore prope antiquam Capuam, satis colligitur ex structa eidem ecclesia, & pago, qui hodieque Sancti nomen gerit.

[20] [corpus deinde translatum ad metropolitanam Capuanam, relictis in veteri ecclesia particulis,] Constat etiam corpus S. Prisci deinde translatum esse Capuam, ibique seculo nostro inventum, sicut narrabimus. At non satis certo invenio, quo anno facta sit ista translatio. Monachus quidem pag. 539 translationem contigisse suspicatur anno millesimo, sed rationem allegat dubiam. Verba ejus accipe: Anno MDIIC Lucas Pisanus rector parochiæ sancti Prisci, pertentans antiquum altare, positum sub hemicyclo tribunæ, invenit vas parvum & vitreum cum pulvere, & dente, & fragmentis ossium. Vas habebat operculum plumbeum, & in operculo ab anteriori parte per girum exaratæ litteræ reliquiæ sancti Prisci martyris, & deinde propter angustiam spatii a parvum & super a parvum m: sed cum aurifex vellet operculum novo & argenteo vasi aptare, ex incuria ictu mallei istud m super a positum obtudit. Nos A & M interpretati sumus ANNO MILLESIMO, & conjectavimus eo anno corpus S. Prisci translatum esse Capuam; sed fragmenta & pulverem ossium translatorum relicta illo in altari, ne antiqua sancti Prisci basilica propriis pignoribus omnino privata remaneret. Uti corporis sacri particulas in antiqua ecclesia remansisse, ex dictis facile credimus, ita conjecturam de translationis anno millesimo parum firmam existimamus.

[21] Anno 1712 Nicolaus Caracciolus archiepiscopus Capuanus ac deinde S. R. E. Cardinalis feliciter in ecclesia cathedrali invenit corpus S. Prisci una cum corporibus quinque aliorum Sanctorum. [ibique inventum anno 1712 cum aliis corporibus Sanctorum,] Memoravit eam inventionem Nicolaus Coletus in Italia sacra Ughelli recusa tom. 8 col. 366 his verbis: Ignota prius, quia diu abscondita, corpora SS. Prisci primi Capuani episcopi, Quarti & Quinti clericorum, Rufi diaconi, & Carponii martyrum (imo & Decorosi episcopi) nuper inventa, thecis argenteis inclusa in thesauro reposuit ecclesiæ, cujus antiquam structuram recentiori & elegantiori jam nobilitat. Hæc inventionis relatio non caret confusione & errore; nam præter omissum S. Decorosum episcopum, corpora SS. Quarti & Quinti clericorum jam inventa erant seorsum anno 1711; & corpora SS. Quarti & Quinti episcoporum inventa sunt simul cum corporibus SS. Prisci, Rufi, Carponii & Decorosi, prout manifestum est ex instrumentis, quæ mox recitabimus. Instrumenta autem illa confecta sunt suis quæque temporibus, ac deinde omnia simul impressa, nobisque transmissa per Cl. virum Dominum Dominicum de Georgio, frequenter in hoc Opere laudatum.

[22] Ex septem instrumentis primum & secundum spectant ad SS. Quartum & Quintum clericos & martyres, [uti docent instrumenta nobis transmissa.] de quibus apud nos actum est ad diem X Maii. Horum corpora inventa sunt die IX Maii anni 1711, sicut ibidem enarratur. Verum, cum de his non agam hoc loco, omissis duobus istis instrumentis, breviter tantum observo, sententiam Michaëlis Monachi, qui in Sanctuario pag. 35 ostendere conatur, fuisse Capuæ Quartum & Quintum episcopos, eosque alios a duobus prædictis clericis, inventione horum corporum multo fieri probabiliorem: nam alio loco reperta sunt corpora SS. Quarti & Quinti clericorum, alio SS. Quarti & Quinti episcoporum, & debitæ inscriptiones supra arcas singulorum. Porro tertium, ex dictis instrumentis agit de S. Prisco aliisque Sanctis cum eo inventis. Quartum vero totum est de recognitione & depositione ossium S. Prisci. Hæc igitur duo integra mox recitabo. Quintum pertinet ad SS. Quartum & Quintum episcopos, nec hujus est loci, sed alterius. Sextum jam totum dedi tom. VI Augusti pag. 17 in SS. Rufo & Carponio, de quorum, uti & S. Decorosi, elevatione & depositione solum agit. Septimum demum tractat de inventione reliquiarum Sanctorum, quorum ignota sunt nomina.

§ IV. Duo instrumenta Capuana; quibus enarratur inventio S. Prisci, & aliorum quorumdam Sanctorum, & recognitio & depositio ossium S. Prisci.

[Dum archiepiscopus Capuanus in ecclesia Capuana quærit corpus S. Rufi episcopi,] In Dei nomine. Amen. Præsenti hoc publico instrumento cunctis ubique pateat evidenter, ac notum sit, qualiter cum illustriss. & reverendissimus in Christo pater & dominus D. Nicolaus Caracciolus, Dei & Apostolicæ Sedis gratia archiepiscopus Capuanus, ex antiquis suæ metropolitanæ ecclesiæ monumentis accepisset, sacrum corpus S. Rufi episcopi Capuani quiescere in eadem ecclesia, & proprie in sinu cujusdam altaris prope sacristiæ januam, de illo effodiendo & inveniendo cogitavit, quare hodie XXVII Junii MDCCXII de mane, hora quindecima circiter, associatus a reverendissimis canonicis, nempe Baltassare Stellato decano, Roberto de Azzia thesaurario, Carolo della Ratta, Josepho de Rosa, Andrea Salerno, Matthia Joccia, Dominico Forgillo pœnitentiario, Philippo Rossi, canonicalibus insigniis indutis una mecum &c., ad sacrum depositum sui S. prædecessoris effodiendum accessit, & ante præfatum altare genuflexus, litaniis beatæ Mariæ Virginis, aliisque precibus prius recitatis, amovere fecit per fabros murarios a summitate præfati altaris mensam lapideam; qua amota, apparuit alia mensa lapidea minoris longitudinis & latitudinis, firme inhærens fabricæ ipsius altaris; qua elevata, repertum fuit quoddam vacuum ex crustulis marmoreis in modum arcæ dispositum, & in sex mansiunculas divisum, & in unaquaque illarum erat reposita quæ dam arcula lignea.

[24] [invenit sex arcas cum inscriptionibus singulis impositis:] Et ulterius observatum fuit, in plano inferiori præfatæ mensæ lapideæ, quæ ad instar operculi dictum vacuum muniebat, adesse incisæ * charactere semigothico sex inscriptiones, & unamquamque illarum correspondere supra singulas præfatas mansiunculas, in quibus extabant repositæ supradictæ arculæ ligneæ; & supra ipsarum operculum apparebant etiam incisæ aliæ inscriptiones, quæ alta & intelligibili voce fuerunt lectæ a præfato illustrissimo & reverendissimo domino archiepiscopo, & a me, una post aliam, & eodem ordine, quo in supradictis mansiunculis erant repositæ, & in lapide supradicto incisæ, hic registratæ:
✠ Hic quiescit Corpus Sancti Rufi Martyris.
✠ Hic jacet Corpus S. Carponii M.
✠ Hic S. Prisci Martyris Corpus jacet.
✠ Hic jacet Corpus S. Decorosi Episcopi a.
✠ Hic jacet Corpus S. Quinti Episcopi.

Aliæ Inscriptiones, quæ supra operculum singularum sex arcularum reperiuntur ineleganter incisæ, sunt sequentes:
✠ Rel. S. Rufi Martyris.
✠ Rel. S. Carponii Martyris.
✠ Rel. S. Prisci Martyris.
✠ Rel. S. Decorosi Episcopi.
✠ Rel. S. Quarti Episcopi.
✠ Rel. S. Quinti Episcopi.

[25] Quas sex arculas illustrissimus & reverendissimus dominus archiepiscopus propriis manibus a præfato loco extraxit, [arcarum forma,] & supra mensam nuceam, stragulo holoserico rubei coloris coopertam apposuit, interim fundens præ gaudio lacrymas, hymnum Te Deum præintonuit; quo cantato per dictos canonicos, & rebus sic stantibus, idem illustrissimus dominus jussit per me, & eosdem canonicos, prædictas arculas observari ad finem, & cæt. Quæ bene observatæ, repertæ fuerunt esse ex ligno populeo, & unaquæque ipsarum in extremitate operculi munita sigillo impresso supra ceram, cujus color præ antiquitate dignosci non potuit: latitudo vero illius est ad formam semiplastræ * Romanæ, & habet impressam dimidiatam figuram cujusdam levitæ, dalmatica induti, & in gyrum, inscriptione sanctus Stephanus b.

[26] Capsula vero, in qua adest inscriptio: Rel. S. Prisci Mart., [& quantitas descripta:] habebat operculum elevatum, & sigillum ruptum in duas partes, erant vero in eadem arcula reposita nonnulla ossa humana, & illustrissimus dominus operculum supra illius os adaptavit. Insuper de ordine ejusdem illustrissimi & reverendissimi domini præfatæ arculæ ligneæ fuerunt commensuratæ per excellentem virum Sebastianum Cyprianum Romanum reverendæ cameræ Apostolicæ architectum, & quinque ex illis inventæ fuerunt longitudinis palmi unius, unciarum novem, latitudinis unciarum septem; altera S. Prisci longitudinis palmi unius, & unciarum quatuor cum dimidio, latitudinis unciarum sex; altitudinis vero erant disparatæ. Nam prima in ordine, prout supra descripto, unciarum undecim cum dimidio, secunda unciarum decem cum dimidio, tertia unciarum novem cum dimidio, quarta unciarum decem, quinta unciarum novem, sexta unciarum septem. Fuit quoque commensuratum vacuum in forma arcæ dispositum, in quo extabant præfatæ sex arculæ, & supra descriptum, & repertum fuit longitudinis palmorum quatuor, & unciarum sex, latitudinis palmi unius & unciarum decem, altitudinis palmi unius, & unciarum duarum.

[27] Quibus omnibus absolutis, prædictæ arculæ clausæ & sigillatæ, [deponuntur arcæ in sacello custodiendæ,] prout erant, per illustriss. & reverendissimum D. archiepiscopum fuerunt repositæ in quadam arca lignea, corio rubro cooperta, vulgo baullo appellata, quæ fuit sua clavi obserata in duabus seris, quibus erat munita, & deinde obsignata fuit octo sigillis parvis illustrissimi domini archiepiscopi impressis, & cera Hispanica super quatuor vittas lineas albi coloris. Sic igitur dicta arca clausa, munita, & obsignata in cappellam thesauri fuit asportata, & præfato domino canonico de Azzia thesaurario per modum provisionis ad custodiendum concredita: nam illustrissimus dominus archiepiscopus, ne tam pretiosus thesaurus in futurum absconditus permaneat, decrevit sacra ossa & cineres, quæ in dictis arculis inveniuntur, honorificentius, & nobilius in thecis aut statuis argenteis; prout melius visum fuerit, collocare, & publicæ fidelium venerationi exponere. Quæ omnia & singula fuerunt acta coram præfatis reverendissimis canonicis, & illustriss. magistratu civitatis Capuæ, nempe D. Cæsare de Thomasiis, D. Nicolao de Capua, Joanne Baptista Sarzuto, & Dominico Gianfrosca. Super quibus, &c. & in fidem hoc præsens instrumentum licet aliena, mihi tamen fida manu, scriptum confeci, subscripsi, publicavi, meoque solito signo signavi requisitus. Ego Alexius de Abusso sacerdos Capuanus, publicus Apostolica authoritate notarius, & curiæ archiepiscopalis Capuanæ cancellarius &c. c.

[28] [ut locentur honorificentius.] In Dei nomine, amen. Præsenti hoc publico instrumento cunctis ubique pateat evidenter, & notum sit, qualiter cum sub die vigesima septima mensis Junii millesimi septingentesimi duodecimi in S. metropolitana ecclesia Capuana, & in sinu cujusdam altaris, inventa fuerint sacra ossa sex Sanctorum, nempe S. Prisci M. primi Capuæ episcopi, SS. Rufi & Carponii MM., SS. Decorosi, Quarti, & Quinti Capuæ antistitum, quæ illustrissimus & reverendissimus dominus in Christo pater & dominus, D. Nicolaus Caracciolus Dei & Apostolicæ sedis gratia archiepiscopus Capuanus reposita & inclusa in suis distinctis arculis ligneis, prout fuerunt inventa, in quadam arca lignea corio cooperta, clavi & sigillis munita, in capella ejusdem S. metropolitanæ ecclesiæ Thesauri nuncupata, per modum provisionis asservari mandavit, ad finem illa decentius ac nobilius collocandi, & publicæ fidelium venerationi exponendi, prout (liquet) ex instrumento inventionis præfata die, & anno, manu mei rogato.

[29] [Ossa S. Prisci feruntur ad sacellum archiepiscopi,] Et cum mera pietate illustriss. & reverendissimi domini archiepiscopi prædicti jam constructa reperiatur quædam magnifica statua argentea, effigiem præfati S. Prisci episcopi & M. repræsentans; & volens idem illustrissimus & reverendissimus dominus archiepiscopus pro fine prædicto sacra ossa ejusdem S. Prisci, ut supra inventa, in basi antedictæ statuæ collocare; hodie trigesima mensis Augusti MDCCXII, hora circiter decima tertia, advocato ad sacram functionem honestandam illustrissimo & reverendissimo domino Joseph Schinosi episcopo Casertano, per Canonicos eorum insigniis indutos, & statuto ritu, præfata arca, in qua dicta sacra ossa claudebantur, fuit asportata in cappellam hujus archiepiscopalis palatii, & supra mensam stragulo ex auro & holoserico coopertam, & candelabris argenteis circumdata, fuit apposita.

[30] [ubi extracta ab arca,] Quibus sic stantibus, præfatus illustrissimus & reverendissimus dominus archiepiscopus arcam ostendit mihi notario, & reverendissimis dominis Baltassar Stellato decano, Roberto de Azzia thesaurario, Joseph de Rosa, Dominico Forgillo, Matthiæ Joccia, Carolo della Ratta, Philippo Rossi, canonicis S. metropolitanæ ecclesiæ testibus, qui sigillationi factæ ipsius arcæ sub dicta die XXVII Junii interfuerunt, ut recognoscerent sigilla impressa in cera Hispanica, & vittas lineas, quibus ligata fuit in quatuor partes, an bene se haberent: & illa observata per ipsosmet testes instrumentarios, dixerunt sigilla impressa sub die XXVII Junii in eadem arca, non esse amota, vittasque lineas, quibus ligata fuit in quatuor partes, non esse violatas, sed omnia bene se habere, & manere in eo statu, prout apposita fuerunt. Unde jussum fuit, sigilla ipsa amoveri, & vittas lineas incidi, prout fuerunt per dictum canonicum D. Philippum Rossi amota, & respective incisa: & tunc illustrissimus & reverendissimus dominus archiepiscopus, accepta clavi arcæ prædictæ, quam penes se retinuerat, illam aperuit, & cantato per præfatos canonicos hymno Christo profusum sanguinem, & benedicta per illustrissimum & reverendissimum episcopum Casertanum, mitra & pluviali indutum, statua argentea, illustrissimus dominus archiepiscopus extraxit ab arca prædicta aliam arculam ligneam, in qua recondita reperiebantur ossa S. Prisci episcopi, & M.: & illam in manibus illustrissimi domini episcopi Casertani consignavit; qui dominus episcopus præfata ossa ab arcula extraxit, & apposuit super quasdam largas papyros in extremitatibus plicatas, & elevatas pro cautela, ne ossa dilaberentur.

[31] Et deinde advocati fuerunt testes in anatomia periti, [singula recognoscuntur & enumerantur,] nempe Franciscus Borrelli, Andreas Sapio artis medicinæ, Joannes Tuppone chirurgiæ doctores, ad eadem sacra ossa recognoscenda, & describenda; quibus per prædictum episcopum Casertanum fuit præstitum juramentum de fideliter se gerendo, & de veritate dicenda, prout juraverunt tactis Scripturis: & jussum fuit, ut prædicta sacra ossa recognoscerentur, & minutatim describerentur; & deinde supradicti periti separaverunt ossa, & postea adamussim illorum partes specificaverunt per nomina propria cujuscumque ossis, & cujuscumque partis ipsorum, & fuit factus sequens catalogus:
Os tibiæ in duas partes ruptum, palmi unius cum dimidio circiter.
Os brachii, vulgo dicti ULNA, unius palmi, & unius unciæ.
Os spinæ medullæ, vertebra una, & probabiliter quinta cervicis.
Os tali trium unciarum circiter latitudinis, duarum circiter longitudinis.
Aliud os tibiæ, dictum ACETABULUM, prout ex ejus figura apparet.
Aliud os ex coxendice, itidem trium unciarum latitudinis, & duarum longitudinis.
Aliud os ex coxendice trium unciarum.
Quatuor ossa media pedis, integra.
Duo petiola ex costulis.
Alia tria petiola ossium coxendicis.
Os parvum dimidiatum digiti manus.
Quindecim frustula ossium, quæ ob minutiem specificari non potuerunt.

[32] Quæ ossa sic recognita, specificata, descripta, & numerata per prædictum illustrissimum dominum episcopum Casertanum, [recognitaque novæ statuæ argenteæ includuntur.] adjuvantibus quoque canonico Philippo Rossi, & patre Nicolao Rosano Societatis Jesu, supra quoddam pulvinar ex tela serica confectum adactata *, & filis sericis firmata, atque in vacuo præfatæ statuæ reposita fuerunt; quindecim vero fragmenta ossium, quæ ob minutiem specificari non potuerunt, una cum cineribus ipsorum in fundo arculæ ligneæ repertis, in quadam ampulla vitrea fuerunt recondita, quæ pariter in eodem vacuo basis fuit reposita. Basis vero ultra foramina crystallis munita a parte anteriori, & a lateribus, habet quoque a parte posteriori ostiolum cum sua clavi & sera ferrea, quod ab eodem canonico Philippo Rossi de ordine illustrissimi domini archiepiscopi fuit clausum, & in quatuor partes impressione sigilli parvi ejusdem domini archiepiscopi cera Hispanica supra vittas sericas rubei coloris fuit munitum, atque obsignatum.

[33] At cum nonnulli assererent, præfata sacra ossa esse potius S. Prisci confessoris Capuæ episcopi, [Cum aliqui dicerent totum S. Prisci M. corpus servari in alia arca,] hic Junioris vulgo appellati, moti ex eo, quod in ecclesia Capuana semper viguerit, & adhuc vigeat fama, & firma traditio, sacrum sancti Prisci M. primi Capuæ episcopi integrum asservari in quadam arca argentea, & in thesauro reliquiarum templi metropolitani custodiri, quæ quotannis recurrente die prima Septembris, natalitio præsati S. Martyris celebrando, in ara maxima ejusdem templi fuerit solita exponi: & licet clare constaret ex inscriptione, tam in operculo supradictæ arculæ ligneæ, quam in lapide incisa, prout fuerunt ambæ registratæ in instrumento inventionis, die XXVII Junii currentis anni manu mei rogato, quibus inscriptionibus plena fides sit adhibenda, cum simus in antiquissimis, præfata sacra ossa esse sancti Prisci primi Capuæ episcopi, & martyris; tamen illustrissimus & reverendissimus dominus archiepiscopus, ad tollendam omnem ambiguitatem, decrevit aperiri præfatam arcam argenteam, & ossa, quæ in illa forsan reperirentur, elevari, & per præfatos in anatomia peritos numerari, recognosci, & describi, ad finem videndi, an inter illa haberentur alia ossa consimilia, & ejusdem partis corporis humani, ossibus repertis in præfata arcula lignea, supra descriptis & numeratis. Ideoque idem illustrissimus & reverendissimus dominus archiepiscopus ipsam arcam argenteam statuto ritu per præfatos canonicos in cappellam hujus archiepiscopalis palatii asportari fecit, ubi ea apposita super mensam, ut supra paratam, jussit mihi notario, ut illam distincte describerem in hoc instrumento, prout descripsi.

[34] [illam aperiri jubet archiepiscopus,] Arca vero hujusmodi est ex laminis argenteis formæ oblongæ, longitudinis palmorum trium, latitudinis palmi unius: e lateribus habet manubria pariter argentea, a parte anteriori est incisa imago Salvatoris D. N. I. sedentis, & manu elevata in modum benedicentis, necnon a dextris imago ejusdem S. Prisci, mitra & episcopali casula antiqui ritus induti, a sinistris imago S. Stephani Protom.; & in hac parte duabus seris ad modum capsæ, quam vulgo baullum appellamus, munitur: nec aperiri potuit, quia claves numquam visæ vel repertæ fuerunt, & ab hominum memoria nullus umquam recordatur, illam apertam fuisse. A parte posteriori adest incisa imago B. Mariæ V. pariter sedentis cum puero Jesu in ulnis; a dextris ejusdem, imago S. Agathæ V., & M., a sinistris S. Blasii episcopi, & M.: quæ imagines habent eorum nomen prope caput, characteribus Gothicis incisum. Et perfecta inscriptione * prædicta, illustrissimus & reverendissimus dominus archiepiscopus hymnum, Veni sancte Spiritus, præintonuit; quo cantato per prædictos canonicos, auditis votis eorumdem canonicorum, nec non illustrissimi & reverendissimi domini episcopi Casertani, ad hoc specialiter accersiti, ut arca argentea aperiretur, per Andream de Blasio, Neapolitanum argenti fabrum, illam aperiri jussit.

[35] [ossaque extracta,] Qua per prædictum instrumentis aptis aperta, primo aspectu apparuit quædam crates ferrea ossibus supraposita; qua elevata per prædictum illustrissimum episcopum Casertanum, apparuit alia arca cypressina, quæ in duabus mansiunculis divisa, nec non tela holoserica interius extructa, continebat ossa, quæ omnia præfatus illustrissimus & reverendissimus episcopus Casertanus foras extraxit, & supra largas papyros ad id paratas distincte reposuit. Et in fundo dexteræ mansiunculæ prædictæ arcæ cypressinæ inventa fuit schedula, his verbis Gothico charactere inscripta: Reliquiæ primo inventæ; & nonnullæ monetulæ rameæ ad formam ejus rotunditatis, quæ in margine hujus instrumenti apparet delineata d. In fundo vero sinistræ mansiunculæ altera schedula, Gothico item charactere his verbis inscripta: Reliquiæ secundo inventæ, cum nonnullis monetulis ejusdem generis, quæ numeratæ a præfato illustrissimo & reverendissimo domino episcopo Casertano coram illustrissimo & reverendissimo domino archiepiscopo, canonicis, & aliis præsentibus, conficiebant numerum quinquaginta, & ex una parte habebant impressam imaginem vultus regis coronati, & in gyro hæc verba: Karolus D. G. R.; ex altera vero parte crux ex quatuor liliis compacta, & in gyro hæc verba: Jerusalem, et Siciliæ e.

[36] Deinde præstito iterum per illustrissimum & reverendissimum dominum archiepiscopum juramento præfatis tribus in anatomia peritis, [inspici & numerari: ex qua inspectione cognoscitur, utraque simul esse totum corpus:] qui adhuc erant præsentes, de bene & fideliter se gerendo, prout tactis Scripturis, &c.; jussum fuit ossa prædicta recognosci, & numerari, prout summo studio recognita, & numerata fuerunt a peritis, qui sub eodem juramento fassi sunt, ossa reperta in dicta arca cypressina, & ab ipsis recognita, & numerata, non integre constituere corpus humanum, licet pauca deessent ad integram constitutionem, & deinde collocata recognitione, & numeratione antea facta de ossibus recenter inventis, jam collocatis in basi statuæ, ut supra, fassi sunt, ea ossa esse reliquorum ossium, quæ integre constituerent corpus humanum: ex qua confessione & relatione peritorum ablata fuit omnis ambiguitas circa præfata ossa de recenti inventa, & omnes fassi sunt esse ossa S. Prisci Mar. primi Capuæ episcopi.

[37] His peractis, idem illustrissimus & reverendissimus episcopus Casertanus ossa omnia in suis pristinis mansiunculis ejusdem arcæ cypressinæ reposuit, [quod deponitur in sacello Thesauri.] & aptavit inter ea gossipium, ne invicem possent moveri & frangi, frustulis vero ossium & cineribus illorum in fundo arcæ inventis, in quatuor ampullis vitreis repositis, illas in angulis arcæ collocavit, una cum sequenti inscriptione: “Die XXX Augusti MDCCXII. Nicolaus Caracciolus archiepiscopus Capuanus arcam aperuit, corpus S. Prisci episcopi, & M. elevavit, & recognovit interventu & præsentia Josephi Schinosi episcopi Casertani, nec non Baltassar Stellati decani, Nicolai de Baucio, Matthiæ Joccia, Josephi de Rosa, Philippi Rossi, & Alexii Mazzoccolo canonicorum; interfuit quoque abbas Jacobus Falconius Civitatis Ducalis V. J. D. prothonotarius apostolicus, & vicarius generalis Capuæ”. Tandem arca argentea per prædictum Andream de Blasio, argenteis vectibus & pristinis seris bene aptatis reclusa, in eadem cappella hujus palatii per sequentem noctem custodita remansit; arca vero lignea, in qua extabant aliæ quinque arculæ ligneæ, prout supra, fuit sua clavi iterum clausa, & sigillis parvis in cera Hispanica super quatuor vittas lineas albi coloris munita, & privatim in dictam cappellam thesauri translata: super quibus &c. Actum ubi supra &c. præsentibus enunciatis, & suprascriptis testibus, mihi bene cognitis ad prædicta omnia, & singula specialiter habitis, atque vocatis; & in fidem hoc præsens instrumentum, licet aliena, mihi tamen fida manu scriptum, subscripsi, confeci, publicavi, meoque solito signo signavi requisitus: Ego Alexius de Abusso sacerdos Capuanus, publicus Apostolica authoritate notarius, & curiæ archiepiscopalis Capuanæ cancellarius &c.

ANNOTATA.

a Quinta inscriptio de S. Quarto in impresso nobis transmisso omissa est. At dubitari non potest, quin adfuerit, cum ante dicatur, repertas esse sex inscriptiones, & mox quinto loco ponatur, Rel. S. Quarti episcopi.

b Ecclesia metropolitana, in qua inventæ reliquiæ, S. Stephano protomartyri dicata est. Hæc hujus videtur inscriptionis causa.

c Hactenus tertium instrumentum, seu primum de S. Prisco repertisque cum eo Sanctis. Infra ponitur Locus signi, uti & sub ceteris.

d Delineatio illa non habetur in impresso.

e Nummuli illi videntur fuisse Caroli Andegavensis Siciliæ regis, qui titulum regis Hierosolymitani cum urbe Ptolemaïde adeptus est anno 1277, ut refert ad eumdem annum Raynaldus num. 17. Hinc suspicari possumus illius tempore, & post dictum annum, reliquias illas fuisse inventas atque in illa arca depositas.

* incisas

* nummus est argenteus.

* forte adaptata

* forte inspectione

DE SS. ROSA, fortasse M., AC PLATANO M., EJUS, ut fertur, FILIO,
SULCI IN SARDINIA.

Sub Traiano, ut fertur, imperatore.

Topographia, cultus, varia de hisce Sanctis incerta.

Rosa forte M. Sulci in Sardinia (S.)
Platanus M., ejus, ut fertur, filius Sulci in Sardinia (S.)

AUCTORE J. P.

Sulci, urbs quondam episcopalis in parte meridionali insulæ Sardiniæ, & archiepiscopo Calaritano suffraganea, jam prorsus excisa jacet, ita tamen ut locus nunc etiam Sulci dicatur in Sulsitana insula prope Palmam castrum, [Locus ac probatio publicæ eorum venerationis:] vulgo Palma de Solz ex eo dictum, teste Baudrando, qui addit, Ecclesiæ urbem eidem in viciniis successisse, sedemque episcopalem eo fuisse translatam anno 1504 a Julio PP. II. In hac Ecclesiensi civitate coluntur duo isti Martyres, quos in suo Catalogo generali sic annuntiat Ferrarius: Hac etiam die (1 Septembris) Sulci in Sardinia S. Rosæ matris, & S. Platani martyris, fratris S. Antiochi. Hæc vero se proferre in notis affirmat ex Tab. ecclesiæ Calaritanæ, cui Sulcitana juncta est, Villa Ecclesiæ dicta. Dionysius Bonfant in Triumpho Sanctorum regni Sardiniæ Hispanice edito, lib. 3 cap. 38 S. Rosæ cultum confirmat, dicens ædificatum ipsi a Christianis fuisse templum in loco martyrii, ac postquam sepulta esset, celebratum in regno festum ejus, cum titulo matris S. Antiochi. Refert insuper, in loco Celarios, ut vocat, antiquitus exstitisse hujus Sanctæ ecclesiam, ejusque sola superesse fundamenta: in Barumini autem loco aliam esse ecclesiam antiquam, & quia perdidit istius sanctæ Martyris memoriam, celebrari in ea festivitatem S. Virginis de Rosario, sed ecclesiam hactenus nomine S. Rosæ nuncupari. Asserit denique in territorio loci S. Victoris prope ruinas alterius loci, cui nomen Orri antiquis temporibus, exstitisse ædem sacram istius Sanctæ, sed destructam esse, in eaque fuisse picturam, quæ eo modo Matrem cum duobus filiis repræsentaret, quo ibidem legitur.

[2] Bonfantus citatus memorat Sanctam hanc in civitate Sulcitana natales habuisse, [de variis rebus,] ac exstitisse e primis fructibus, quos cura, diligentia, ac prædicatio Melitonis produxit: conjugatam fuisse, duosque peperisse filios, quorum unus Antiochus, alter Platanus sit nuncupatus, utrumque maternæ sanctimoniæ ac virtutis heredem. Quod duo isti fratres fuerint ejus filii, testari asserit antiquissimam, uti vocat, traditionem a patribus ad filios propagatam, antiquasque picturas, quæ Sanctam exhibent una cum duobus filiis. Narrat præterea idem auctor, Traiani persecutione separatos fuisse, apprehendi illam Jubente præside ejus, & postquam variis eam tormentis tamquam aurum probasset, e vita tolli jussisse. Hæc, quæ ex Hispanico Bonfanti excerpta huc transtuli, vellem videre aliunde confirmata, afferrique aliquid majoris momenti, quam traditionem ac picturas incerti temporis, ac auctoritatis non satis probatæ: præsertim ubi agitur de seculo 1 vel 2, quo Traianus vixit.

[3] [quæ hisce Martyribus attribuuntur, non satis constat.] Martyrologium Romanum ad diem XIII Decembris agit de dicto Antiocho sub Hadriano imperatore passo, citatque Baronius in Notationibus Acta ejus plenius scripta, atque (prout in ejus solemnitate recitari solent) per lectiones distincta, hoc exordio: Sicut Sanctorum omnium &c. Exordium idem habent Acta nostra, in lectiones etiam distributa, quæ asservamus pro die XIII Decembris; sed in quibus characteristicas melioris historiæ notas desiderarem. At qualiacumque sint, neque enim præmature quid statuo, cum ad dictum diem spectent; nihil omnino narrant, quo probari possit S. Rosam fuisse matrem Antiochi. Ad Platanum quod attinet; referunt lectione nona hæc inter alia petiisse a Deo S. Antiochum: Exaudi orationem servi tui, exaudi me propitius, &, sicut suscepisti fratrem meum Platanum in pace, & dinumerasti eum cum sanctis Martyribus tuis … in regnum cæleste, sic suscipe nunc spiritum meum. An vero S. Rosa martyrio coronata sit, non satis constat, nec quo tempore obierit.

DE S. TERENTIANO EPISCOPO MART., ET FLACCO MART.
TUDERTI IN UMBRIA

Circa an. CXVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Terentianus episc. & M. Tuderti in Umbria (S.)
Flaccus M. Tuderti in Umbria (S.)

BHL Number: 8002

AUCTORE J. S.

§ I. Locus martyrii, cultus & reliquiæ: Terentianus Dertonensis a Tudertino non distinctus.

Tuder antiqua est Umbriæ civitas, quam recentiores Tudertum vocarunt, [Tuderti in Umbria ut patronus colitur S. Terentianus,] Itali vero Todi nominant. Orlendius part. 2 lib. 3, cap. 10, ejus situm describit his verbis: Tuder, nunc Tudertum, Umbriæ civitas est, ad Tiberim fluvium in colle posita, media inter Perusiam & Narniam. Addit deinde sequentia: Initio Christiani nominis per Latium & Umbriam propagati Tuder Christi fidem suscepit, quam postea sanctus Terentianus primus ejus episcopus, consecratus circa annum CXXII, confirmavit, pro qua & martyrium subiit anno CXXXVIII Kalendis Septembris, Hadriano imperante. Ejus exstat memoria in Martyrologio Romano. Audi ipsa Martyrologii verba: Tuderti in Umbria sancti Terentiani episcopi & martyris, qui sub Hadriano imperatore, Lætiani proconsulis jussu, equuleo & scorpionibus cruciatus, demum abscissa lingua, capitis damnatus, martyrium complevit. Non aliam quærendam esse hujus Sancti palæstram martyrii, mox ostendemus contra scrupulos quorumdam ex apographis Hieronymianis ortos. Audiamus interim, quid de cultu ipsius subjungat laudatus Orlendius: Dertonæ (Dertonam) sacrum Terentiani corpus translatum fertur, ubi ejusdem celebris memoria habetur. Theani tamen ejusdem Sancti brachium, & Parmæ reliquiarum pars asservatur. Ceterum a Tudertinis sancti Terentiani, tamquam divi tutelaris, natalis dies solemni pompa colitur.

[2] [cujus memoria in Martyrologiis antiquis:] Antiquum esse S. Terentiani cultum, abunde patebit ex apographis Hieronymianis, in quibus ipsius memoria celebratur, sed varie admodum, ut solet fieri in apographis istis mendosis. Apud Florentinium sic legitur: In Tuturtina Tusciæ natalis sanctorum Terrentiani episcopi &c. Pro Sanctorum legendum haud dubie Sancti: nam sequitur Felicis, Donati. Hi autem non pertinent ad Terentianum, sed duo sunt ex duodecim Fratribus, de quibus hac ipsa die agemus. Ad prima verba sic commentatur Florentinius: In Tudertina civitate Tusciæ, legendum esse omnino existimo, facem præcipue præbente M. Corbeiense. Quippe Corbeiense apud nos editum post tomum VII Junii pag. 35 ita habet: In Tutertina Tusciæ &c. Addit Florentinius: Tuderti in Umbria, legit Romanum Martyrologium, uti re vera oppidum nunc est in Umbria, sed Antonino Tudernum oppidum est Tusciæ, aliis Sudernum, in agro Viterbiensi. Hinc illustrissimus Franciscus Maria de Aste in Disceptationibus in Martyrologium Romanum pag. 403 dubitat, an S. Terentianus noster Umbriæ adscribi debeat, an Tusciæ, vultque in Martyrologio Romano omitti hæc verba, in Umbria, ac solum scribi, Tuderti S. Terentiani episcopi &c. Ratio illius est eadem; namque, inquit, Antonino Tudertum, sive Tudernum, oppidum est Tusciæ, aliis Tudernum dictum, in agro Viterbiensi: aliunde Acta Tudertum efferunt sine alio addito. Amovere conabor hunc scrupulum, qui nullo fere nititur fundamento.

[3] Ptolemæus lib. 3 Geographiæ inter Tuscorum mediterraneas civitates numerat Sudernum, [non in Tuscia passus est Sanctus, sed in Umbria,] aliis Sudertum, de quo agit Cellarius in Geographia antiqua lib. 2 cap. 9, pag. 456; & Cluverius lib. 2 Italiæ antiquæ, cap. 3, pag. 516. Verum neuter asserit Sudernum in Itinerario Antonini vocari Tudertum, neque ego id in Itinerario Antonini reperire potui. Dicit tamen Cluverius Tudertum legi in Itinerario Viterbiensis Annii, ita ut dubitet, an ipse id forsan in suo aliquo exemplari invenerit. Itaque primo verisimile non est, illud Tusciæ oppidum Tudertum fuisse dictum, cum Ptolemæus, Plinius & Livius, citati apud Cluverium & Cellarium, Sudertum dixerint vel Sudernum, incolasque illius Sudertanos. Secundo, Sudertini numquam habuerunt episcopum, quantum scimus; neque illi umquam coluisse videntur S. Terentianum, tamquam patronum aut episcopum suum. Contra Tuder civitas Umbriæ antiquis est satis nota, episcoposque habuit a primis Ecclesiæ seculis. Præterea S. Terentianum dudum coluit ut patronum, neque ullus umquam ante Florentinium dubitasse videtur, quin S. Terentianus re vera Tudertinus in Umbria fuisset episcopus. Unica igitur hic difficultas amovenda est eaque non magna, videlicet quod Tudertum Tusciæ adscribatur in apographis laudatis. Addi potest, quod procunsul Tusciæ torqueri jusserit Sanctum nostrum. Respondeo utrumque contingere hac de causa. In Libello provinciarum Romanarum inter Italiæ provincias est Tuscia cum Umbria. Idem igitur, qui Tusciæ præerat, regebat etiam Umbriam sub Tuscia comprehensam. Hinc primo intelligimus, cur Tusciæ proconsul ubique in Actis nominetur: deinde etiam, cur vel auctor vel interpolator istorum apographorum Tusciæ adscripserit Tudertum, nimirum aut quia, cum Tusciæ proconsulem ubique in Actis reperiret, putavit re vera in Tuscia esse, a cujus limitibus non longe distat, aut quia ex Tuscia & Umbria unam tantum fecit provinciam. Non video igitur, cur de palæstra S. Terentiani dubitari debeat, aut voces in Umbria eradi ex Martyrologio.

[4] In aliis apographis Hieronymianis etiam annuntiatur S. Terentiani memoria sine ulla mentione Tusciæ. [& cum eo S. Flaccus, qui alio die Tuderti colitur:] Richenoviense apud nos editum post tomum VII Junii sic habet: Et in Tuderto Ferrentiani (lege Terrentiani) episcopi. Augustanum sine loco: Terentini episcopi. Labbeanum: Terentiani episcopi. Sic & Gellonense apud Acherium tom. 2 Spicilegii recusi pag. 34; & Antiquissimum, ut vocat, apud Martenium tom. 3 Anecdotorum Col.Usuardus aliique martyrologi istius temporis non memorarunt S. Terentianum. Ejus tamen memoria occurrit in variis Usuardi codicibus deinde auctis, prout videre est in Usuardo Sollerii nostri cura edito ad 1 Septembris. Quin & illic reperitur etiam XXX Augusti & XXVIII Septembris. Audi elogium Greveni ad XXX Augusti: Ipso die, secundum Catalogum Sanctorum, sancti Therentiani episcopi & martyris. Qui tempore Adriani apud Tudertum Tusciæ sacrificare nolens, in equuleo levatus, scorpionibus cæditur, ignisque lateribus apponitur. Deinde lingua præcisa, cum nihilominus Christum clare confiteretur, decollatus est una cum Flacco sacerdote idolorum a se converso & baptizato. De S. Flacco apud antiquos nihil invenio. Colitur tamen in ecclesia Tudertina, uti asserunt Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, & Joannes Baptista Possevinus in Vitis Sanctorum Tudertinorum uterque ad diem XVIII Septembris, quo eum coli testantur, ut sic majori solemnitate festivitas S. Terentiani solius peragatur cum Octava. Nos autem de S. Flacco hic simul agimus, quia de eo nihil innotuit, nisi ex Actis S. Terentiani.

[5] [hymnus, quo utriusque martyrium describitur.] Ferrarius ad 1 Septembris hymnum recitat ex Officio ecclesiæ Tudertinæ, in quo utriusque Martyris certamen sic describitur:

Laudes pangimus martyri
      Terentiano præsuli,
      Omnes venite supplices
      Senes, simulque juvenes.
Quem in annis senilibus
      Lecianus nequissimus
      Pœnis afflixit plurimis,
      Deum rogantem precibus.
Hic Hadriani tempore
      Retrusus est in carcere
      A sævissimo Tusciæ
      Leciano proconsule.
Quo compellente Martyrem
      Christum negare Dominum,
      Statim miser obmutuit,
      Vita cum voce caruit.
Sacerdos Flaccus cæcus est:
      Orante Sancto, sanus est:
      Eo jubente, lotus est,
      Sacro fonte renatus est.
Ambo truncati gladio
      Pari fruuntur gaudio,
      Cæli tenentes ostia
      Ac paradisi præmia.

[6] [Reliquiæ amborum: ossa quædam S. Terentiani etiam Dertonæ,] Præter ea, quæ de reliquiis S. Terentiani dicta sunt num. 1, scribit laudatus jam Possevinus pag. 65 Italice, quæ reddo Latine: Corpora utriusque hujus Sancti sunt in castello S. Terentiani, in ecclesia ejus nomini dedicata. Jacobillus in Vitis Sanctorum Umbriæ tom. 1, pag. 721 de iisdem sic loquitur: In civitate Dertonensi servari dicitur pars corporis S. Terentiani, ubi festivitas ejus celebratur die prima Septembris. Verum creditur alius esse a Tudertino, cum dicatur episcopus fuisse istius civitatis Dertonensis, in qua martyrio coronatus fuit eadem die prima Septembris, sed anno CLXXXVII, id est, annis XLIX post Tudertinum. Ughellus tom. 1 in episcopis Tudertinis, Col.ertonensem non distinguit a Tudertino: hujus enim reliquias sic enumerat: Tortonæ etiam hujus Sancti celebris memoria habetur, ubi illius corpus conditum fuisse affirmant; item Theani, ubi ejusdem Sancti brachium incolæ venerantur; Parmæ etiam, quæ civitas non temnendam ejus Sancti reliquiarum partem honorificentissime asservat. Cæterum splendidiori solemnitatis pompa S. Terentiano Tudertini tamquam tutelari Divo justa persolvunt. Hæc ibi.

[7] Verum tom. 4, col. 626 Terentianum inserit catalogo episcoporum Dertonensium his verbis: [aliqui putant hæc alterius esse Terentiani episcopi Dertonensis:] S. Terentianus post Ammonium inter præsules Derthonensis ecclesiæ numeratur, in cujus ecclesiæ publicis tabulis, adlectus circa annum Domini CLXXVI, coronatusque martyrio anno CLXXXVII habetur. Ejus festum celebratur 1 die Septembris. Cæterum Martyrologium Romanum hac ipsa die meminit alterius Terentiani Tudertini episcopi & martyris, Derthonensi hoc Terentiano suppresso. Suspicatus sum unum eumdemque esse Terentianum, qui hisce ambabus ecclesiis ex errore scriptorum attribuatur; vel revera duos esse, sed diversis temporibus floruisse, ac Derthonenses sui Terentiani hac ipsa die celebrare festum (quod ignota sit) apud illos germana dies, qua per martyrium consummatus cælituum numerum auxit. Sic nostra conjectura est. Cæteri cordatiores providebunt, quid hac in re magis consonum veritati sit dicendum. Vides, lector, dubitantem Ughellum. Et sane ex iis, quæ hactenus attulimus, res satis videtur ambigua.

[8] Verumtamen omnino mihi persuadeo Terentianum, qui colitur Dertonæ, [verum ipsi olim Dertonenses crediderunt ossa esse S. Terentiani Tudertini,] alium non esse a sancto Episcopo Tudertino. Colligo istud ex monumentis, quæ anno 1662 Majoribus nostris perhumaniter transmisit Joannes Baptista Chapuis, canonicus ecclesiæ cathedralis Dertonensis. Hic in brevi collectione de Sanctis ecclesiæ suæ ad diem 1 Septembris memorat ista: Mense Septembri, die prima in omnibus Calendariis antiquis signatur Officium duplex S. Terentiani episcopi & martyris, & hujus reliquiæ in cathedrali. In synodo Dertonensi anni MDXCV inter sacras reliquias cathedralis ponitur: De ossibus S. Terentiani episcopi & martyris cum quatuor dentibus. In libro Antiphonario ex pergameno ecclesiæ cathedralis adest Officium proprium S. Terentiani, in cujus antiphonis & responsoriis cum fiat mentio de Adriano imperatore & de Læciano proconsule, neque umquam vocetur episcopus Terdonensis, signum est hoc esse Officium S. Terentiani episcopi Tudertini, qui sub hac die in Martyrologio enunciatur, & hic Terdonæ coli propter ejus reliquias, quæ fuerant olim inventæ simul cum corpore S. Martiani, & repositæ sub altari, ut hic dictum fuit sub die XVII Julii, quo notatur solemnitas reconditionis SS. martyrum Martiani, Terentiani, Vitalis & Agricolæ. Notat ibi in rem nostram de Officio istius festi sequentia: Terentianus porro, de quo hic, a compositore Officii creditus fuit S. Terentianus Tuderti episcopus, de quo Martyrologium sub die prima Septembris: & hoc arguitur ex tertio responsorio primi nocturni dicti Officii, ubi sic habetur: “Tudertinæ civitatis præsul, cultor Trinitatis, martyr summæ sanctitatis, præsens est Terentianus”. Cujus proinde Sancti reliquiæ necesse est ut alias Terdonam translatæ fuerint, & postea repertæ cum reliquiis S. Martiani.

[9] Hæc satis clare innuunt, quænam olim fuerit sententia ipsorum Dertonensium de sancto suo Terentiano. [ita ut negligenda sit opinio de Terentiano Dertonensi,] Alia quidem deinde ibidem invaluit opinio, sed hæc nos morari non debet. Audi tamen, quid post priora subdat laudatus Canonicus: Nihilominus inter sanctos episcopos Terdonenses in tabella episcoporum synodi anni MDCLIX numeratur quarto loco S. Terentianus sub hoc tenore verborum: S. Terentianus cleri populique suffragiis cathedræ Dertonensi admotus est. Perditi tum erant clericorum hominumque mores. Publica Christi res pessum fere ibat: innumeræ obortæ corruptelæ: sacerdotes in fugam acti; ipsaque ecclesia longo ævo viduata sponso tenebras dolebat. Novi Præsulis conatibus restituta est, quantum patiebatur ea temporum inclinatio, Christianæ reipublicæ fides, sacris ritibus decus, sacerdotibus ac Deo religio. Tandem post multa tormenta, Marco Aurelio imperante, martyrio coronatus est. Sedit circiter XI annos. De eo meminit synodus Dertonensis anno MDXCV celebrata, ubi in sacrarum reliquiarum indice habentur hæc verba: De ossibus S. Terentiani episc. Derton. & martyris insignibus in cathedrali præposituræ titulo. De S. Terentiano scribit Ferrarius in sua Topographia.

[10] [quæ orta videtur ex conjecturis male fundatis:] Ex hisce observemus pauca. Primo nullibi dicitur totum corpus S. Terentiani Dertonæ servari, sed solum quædam illic habentur reliquiæ. Secundo Synodus Dertonensis anni 1595 non vocat episcopum Dertonensem, ita ut synodus anni 1659 illud videatur addidisse ex conjectura male fundata. Ex simili conjectura profectum crediderim, quod asserunt, martyrio coronatum sub imperio Marci Aurelii; non alia fortasse de causa, quam quod aptiorem locum ipsi non reperirent in catalogo episcoporum Dertonensium Certe credi non potest, ulla ad manum fuisse antiqua monumenta, ex quibus id poterat colligi, cum nulla ejusmodi monumentorum fiat mentio, & tamen adducatur auctoritas synodi anni 1595, & Ferrarii, in quibus nihil simile legitur. Quapropter, cum auctor antiqui Officii Terentianum illum Tudertinæ ecclesiæ faciat episcopum, nec verisimile sit, ed eum fecïsse sine rationibus, dubitare vix possum, quin revera Tudertinus sit Episcopus, qui colitur Dertonæ, uti & colligitur ex eodem die, quo colitur utroque loco.

[11] [S. Terentianus Capuæ etiam olim cultus.] Ecclesia Capuana etiam coluit S. Terentianum, uti intelligimus ex antiquo Breviario Capuano, in quo tres de eo habentur lectiones. Ejusdem memoria reperitur in antiquis Kalendariis, quæ edidit Michaël Monachus in Sanctuario Capuano. Idem pag. 540 testatur in Lectionario Ms. legi hanc orationem de SS. Prisco & Terentiano simul: Propitiare, quæsumus, Domine, nobis famulis tuis per horum sanctorum martyrum tuorum Prisci & Terentiani, qui in præsenti requiescunt ecclesia, merita gloriosa, & eorum pia intercessione ab omnibus semper protegamur adversis, per Dominum &c. Hinc ita prosequitur Monachus: Igitur ecclesia Capuana habuit reliquias sancti Terentiani. Cæterum sanctus Terentianus habuit ecclesiam in suburbio a porta Pontis, & hodie durat nuncupatio loci ab ipso Sancto. Porro idem hic est S. Terentianus, ut colligitur ex lectionibus. Fuerunt itaque hujus Sancti reliquiæ variis locis servatæ, nec ullibi totum corpus. Hæc de cultu & reliquiis sufficiant.

§ II. Acta varia, sed nulla satis fidelia: Actorum compendium ex Breviario Capuano: tempus, quo passi sunt Sancti.

[Acta varia, ex quibus omnium deterrima edidit Mombritius:] Acta S. Terentiani habemus varia cum impressa tum manuscripta, quorum alia aliis sunt minus vitiosa, sed nulla prorsus reperire potui, quæ suis non laborant defectibus. Baronius vidit Acta Ms. ecclesiæ Tudertinæ, ut testatur in annotatis ad Martyrologium; eaque nulla inurit censura; quin potius, ex parte saltem, approbasse videtur, cum elogium ex iis concinnatum Martyrologio inseruit. Tillemontius vero tom. 2 Monument., in Persecutione Adriani art. 3 Acta S. Terentiani, prout edita vidit apud Mombritium tom. 2 a fol. 327, gravi perstringit censura, affirmans illa nihil prorsus valere. Porro nulla Actorum, quæ habemus, exemplaria magis vitiosa sunt quam Mombritiana. Audi quid initio istorum dicatur de Adriano imperatore: Adrianus itaque imperator, qui & Helios dictus est, id est, sol, dum Orientales partes adiret, a quibusdam Christum colentibus intimatum est de Jesu Christo Filio Dei, quod multas illic virtutes operatus sit. Illico credidit, & cœpit reædificare domum Domini, & mirabili opere construxit, nec non & donaria multa contulit ibi, & civitatem Hierusalem ab imo reparavit; nec non & per omnes mundi partes edictum proposuit, ut nullus Christianus pro Christo, nisi causa alius criminis, inventus puniretur. Primo prænomen Adriani non erat Helios, sed Ælius. Deinde nec Christianus fuit Adrianus, nec templum Hierosolymitanum reædificavit, adeoque nec dona eidem contulit. Hierosolymam quidem instauravit sub nomine Æliæ Capitolinæ, at id non fecit amore Christianorum, cum idola posuerit in locis sacris. Rescripsit etiam ad Minutium Fundanum Asiæ proconsulem in gratiam Christianorum, quos nolebat damnari solis populi clamoribus, ut videre est apud Eusebium lib. 4, cap. 8: at tale non dedit edictum, quale hic describitur. Hæc igitur displicuerunt haud dubie Tillemontio, & cum aliis mox memorandis causam præbere potuerunt Acta prorsus reprobandi.

[13] Verum hæc omnia non leguntur in aliis Actorum exemplaribus, [enumerantur alia exemplaria minus fabulosa;] ita ut necessario dicendum sit, fabulosam illam præfationem Actis adjectam esse ab homine audace & imperito. Quippe præter unum exemplar Ms., ex cœnobio Bodecensi olim submissum, quod Actis Mombritianis fere consonat, quatuor alia habemus apographa, ex variis Italiæ locis transmissa, quorum nullum istud habet initium. Primum ex illis apographis desumptum est ex antiquo Legendario Urbevetano, in quo sine ulla præfatione Acta inchoantur a reditu Adriani ex partibus Hierosolymitanis. Alterum notatur ex Ms. 2061 Emin. Card. Francisci Barberini in 40.; tertium ex Actis antiquitus impressis ecclesiæ Theanensis. Hæc autem duo apographa aliam habent præfationem de tempore, quo passus est Terentianus; divisaque sunt in novem lectiones; ac demum subditur in his apographis Translatio brachii Teanum, quæ similiter in novem lectiones divisa est. Ex omnibus vero apographis nulla melius invicem consentiunt quam hæc duo. Quartum apographum accepimus ex Ms. RR. PP. Oratorii Romæ. Huic etiam initio aliquid adjectum est, quod non habetur in reliquis. Accipe breve istud auctarium: Adhuc gravis erat persecutio Christianorum per totam provinciam, ut si quis non prostratus idolis immolaret, pœnis cruciaretur. Eo namque tempore Adriani imperatoris fuit quidam vir vitæ venerabilis Terentianus episcopus in civitate Tudertina, verus Dei cultor. Hic omnibus diebus vitæ suæ serviens Domino, & piis operibus insistens, ac faciens mandatum Domini cum eleemosynis charitatis, jejuniis, & vigiliis & orationibus semper insistebat, & multas animas ad fidem Christi convertebat.

[14] [verum nec illa nævis carent: quodnam exemplar edendum & quomodo.] Ex dictis colligo, diversas istas præfationes Actis adjectas esse, adeoque ex illarum vitiis contra ipsa Acta non satis efficax desumi posse argumentum. Verumtamen timendum est, ne Acta aliis etiam locis interpolata sint, idque præcipue patet in Mombritianis, quæ magis ab aliis dissentiunt: nam reliqua minus frequenter dissonant; & solum in verbis, quæ non mutant historiam. Præterea quædam leguntur in omnibus exemplaribus, quibus fides Actorum diminuitur. Primo videtur dici Adrianus legem tulisse, ut Christiani compellerentur ad sacrificandum idolis, renuentesque diversis affligerentur tormentis. At ejusmodi lex Adriano passim abjudicatur ab eruditis. Certe Tertullianus in Apologetico cap. 5 Adrianum inter illos recenset imperatores, qui legem contra Christianos non tulerunt. Deinde multa disputat Terentianus cum Lætiano proconsule de mysteriis fidei Christianæ, quæ non sunt admodum verisimilia, cum Christiani non facile detegerent gentilibus arcana fidei nostræ mysteria. Addi possunt dicta quædam Terentiani justo duriora. Verum neque lex Adriani in Mss. tam clare asseritur, ut nequeant explicari de solo imperatoris mandato persequendi Christianos, quod Adrianus revera fecit, neque alii nævi in Mss. tam notabiles sunt, aut tam frequentes, ut omnem prorsus fidem etiam factis abrogatam velimus, aut pronuntiemus cum Tillemontio, Acta nihil prorsus valere. Dabimus igitur hæc Acta, non quidem ut primigenia & certa, sed ut fide non prorsus indigna quoad omnia illa, quibus gravior non resistit auctoritas. Porro quia apographa omnia aliquot mendis deturpata sunt, nullum ex illis tam preße sequar, ut ex aliis non sim correcturus, cum in illis reperiam phrasim correctiorem, ita tamen, ut Ms. Eminentissimi Barberini, quod reliquis præplacet, passim sim editurus, & lectorem sim moniturus, dum illud ex aliis videbitur corrigendum.

[15] [Historia translationis brachii fabulosa est & omittenda:] Jam dixi in duobus apographis etiam legi Translationem brachii Teanum. Civitas hæc est Campaniæ Felicis quæ nunc Terra Laboris vulgo dicitur, episcopalis sub archiepiscopo Campuano, diciturque Teanum Sedicinum ad distinctionem alterius Teani nunc fere excisi, quod Apulum cognominatur. Verum illa translationis historia minus etiam fide digna est, quam sint Acta martyrii. Etenim non modo omnia, quæ ibi narrantur, supra fidem sunt mirabilia, sed aliqua ipsis quoque Teanensis ecclesiæ traditionibus contraria. Dicitur enim translatio facta duodecim tantum annis post Sancti martyrium sub Adriano, adeoque ante medium seculi secundi. Deinde vero producitur episcopus Teanensis, qui mulieri reliquias ferenti processerit obviam. Attamen ex traditionibus ecclesiæ Teanensis primus civitatis illius episcopus tempore Constantini Magni, id est, seculo IV, ab omnibus statuitur S. Paris, cujus Acta dedimus tom. 2 Augusti a pag. 73. Itaque manifestus hic est parachronismus. Quapropter scripti illius compendium paucis accipe. Dicitur S. Terentianus duodecimo post martyrium anno apparuisse Laurentiæ, quæ ejus sepulturæ adfuerat, eamque docuisse sepulcri sui locum, cujus se oblitam dicebat. Hæc, ut jussa erat, eo se confert cum alia muliere, corpus invenit, brachium tollit ac tribus mensibus in domo sua retinet. Febribus correptæ mulieres itineri ignoto se committunt, post mensem Romam perveniunt, inde post octiduum Teanum, ubi monitus terræ motu episcopus occurrit venientibus. Introducuntur reliquiæ in civitatem, ac porta, per quam inferuntur, nulli deinde exitum permittit aut introïtum. Hæc retulisse satis est, nec ulteriori opus est refutatione, etiamsi memorati ante Joannes Baptista Possevinus, & Jacobillus fabulosam illam historiam Operibus suis inseruerint. Nos vero non negabimus brachium S. Terentiani aliquando translatum fuisse Teanum; at non credemus id contigisse modo prædicto; nec scriptum istud edemus.

[16] Tandem, priusquam Acta subjungam, pauca disserenda sunt de tempore martyrii. [tempus, circa quod passi sunt Sancti.] Passum cum Flacco S. Terentianum sub imperio Adriani omnes consentiunt; sed anni designantur varii. Possevinus statuit annum 123, Jacobillus & Orlendius 138, Ughellus circa annum CXXXVIII. Verum suspicor martyrium Sanctorum nostrorum contigisse sub initium imperii Adriani, seu dum prima vice reversus est ex Oriente: nam omnia Actorum apographa habent, S. Terentianum delatum fuisse ad Adrianum, dum hic ex partibus Hierosolymitanis Romam est reversus. Præterea in duabus præfationibus, uti & in Breviario Capuano hæc statuitur epocha: A passione vero Domini annus volvebatur fere octogesimus quintus, quando passus est sanctus Terentianus episcopus. Nolim hic examinare, an hæc epocha omnino sit justa; nam id fieri non potest, nisi discutiatur intricata controversia de anno æræ vulgaris, quo passus est Christus. Justa est prorsus, si Sanctus coronatus est anno 118, quo Adrianus rediit ex Oriente, ut vult Tillemontius, & si vera est eorum opinio, qui Christum mortuum statuunt anno æræ vulgaris trigesimo tertio, vel etiam trigesimo quarto. Verum quidquid sit de anno mortis Domini nostri, quem alii alium statuunt, martyrium SS. Terentiani & Flacci collocabo circa annum 118, quo prima vice rediit ex Oriente Adrianus: nam, licet inde redierit sæpius, annus octogesimus quintus post mortem Christi in omnium opinione anno 118 magis favet, quam annis posterioribus.

ACTA
auctore anonymo
Ex Ms. Emin. Card. Franc. Barberini collato cum tribus aliis Mss. & editione Mombritii.

Terentianus episc. & M. Tuderti in Umbria (S.)
Flaccus M. Tuderti in Umbria (S.)

BHL Number: 8003

A. Anonymo.

CAPUT I.
S. Terentianus defertur ad Adrianum, ejusque occasione persecutio excitatur: Sanctus apprehensus sistitur Lætiano proconsuli, multisque cum eo disputat de fide Christiana.

[Tempus, quo passus S. Terentianus cum S. Flacco:] Anno cæsaris Augusti quadragesimo secundo, expletis secundum Hebraïcam veritatem ab initio mundi annis tribus millibus nongentis quinquaginta duobus, Jesus Christus Dei Filius mundum suo sacravit adventu, Tiberii autem cæsaris octavo decimo anno passione sua mundum redemit. S. Joannes Apostolus sexagesimo nono anno post passionem Domini, ætatis autem suæ nonagesimo septimo, temporibus Traiani, Ephesi placida morte quievit. A passione vero Domini annus numeratur fere octogesimus quintus, quando passus est S. Terentianus a episcopus temporibus Adriani imperatoris: qui ad palmam martyrii taliter pervenit.

[2] [Accusatur S. Terentianus apud imperatorem,] Regnante Adriano imperatore in urbe Roma, & revertente eo a partibus Hierosolymis b, occurrit ei Marianus præfectus c, & suggerens gloriæ ejus dixit ad eum: O imperator, postulationem meam augustalis pietas vestra audire non dedignetur, ut sicut clara est serenitas vestra toto orbe terrarum, ita respublica per deorum nostrorum gubernetur semper honorem. Notum facio pietati vestræ, quia est in quodam oppido non longe ab urbe Roma vir Christum colens, nomine Terentianus, episcopus ætate jam senex, qui vanis jugiter suasionibus Christianis docet populum, ne credat diis immortalibus, prædicans nescio quem Christum. Unde dignum est, ut aut sacrificia offerat diis immortalibus, aut si non velit, acerrimis affligatur tormentis. Hoc vero audiens Adrianus imperator quarto Kalendarum Augustarum ante templum d urbis Romæ consistens, tale dedit responsum: Vere gaudens suscepi petitionem tuam. Et locutus est ei, dicens: Dignum est, ut postulatio vestra non denegetur, ut omnium pandatur voluntas. Tunc irato vultu talem legem indixit, ut, ubicumque inventus fuerit Christianus, universali judicio condemnetur, si diis immortalibus non submiserit colla.

[3] Lecianus vero proconsul Tusciæ & Andreas togatus, dum starent in conspectu Adriani augusti Marianus præfectus dixit: Suggestionem meam nunciavi serenitati vestræ, [qui Christianos jubet cogi ad sacrificia, aut nolentes occidi:] dominorum nostrorum tantummodo augustorum e valeat jussio. Adrianus imperator dixit. Lætetur petitio tua, & communi jussione omnia impleantur. Adrianus imperator tale denique dedit responsum: Victor Adrianus f, augustus inclitus, triumphator perpetuus, generali honore & pietate præcelsus toto orbe Romano, sacrisque diis immortalibus decus honoris. Justum est enim diis sacratissimis jugiter deservire, per quos Romana felicitas floret, & respublica gubernatur, & dignum est, ut secundum suggestionem magnifici viri Mariani præfecti justa postulatio non denegetur. Ideo volo, ut ubicumque inventus fuerit Christianus, prius ad sacrificandum compellatur, & si hoc adimplere renuerit, variis affligatur tormentis, ut diis nostris per libationem sacrificiorum in omnibus honor augeatur. Proposita est denique hæc jussio g quarto Kalendarum Augustarum in foro Traiani h.

[4] Lecianus proconsul Tusciæ secundum jussionem Adriani imperatoris veniens in oppidum Tudertinum, [captus S. Terentianus sistitur proconsuli,] expandens coram omnibus sacram jussionem imperialem, convocavit majores natu & magistratus Lucium & Gabinum i: & sedens in foro coram omnibus, locutus est, dicens: Viri patres & amici principum, cognoscite beatissimam sacramque jussionem k. Et relecta est vulgo sermone, sicut superius declaratum est l. Et clamaverunt omnes: Auguste semper vincas. Hoc dictum est decies septies m. Lecianus proconsul dixit: Propitii dii floreant, & religiositas deorum nostrorum clarescat, & Christiani modo occurrere non morentur. Quod si non occurrerint, rei pœna feriantur. Et discesserunt omnes. Alia die inimici Christianorum tenuerunt beatissimum Terentianum episcopum n, & perduxerunt eum ad Lecianum proconsulem, dicentes: Vir magnifice, de isto sacrilego mentio facta est domino Adriano imperatori in urbe Roma. Hic o seducit populum, & prædicat nescimus quem Christum: & sacrificia idcirco non offerunt, & thura non incendunt. Ideo responsa non accipimus a diis nostris secundum sacram consuetudinem.

[5] Lecianus vero proconsul dixit ad beatum Terentianum episcopum: [quocum disputat] Senex, rogamus magnitudinem tuam, ut non abscondas artis tuæ prudentiam nobis, ut amicitiis fruaris augustorum nostrorum, & nobis præstes præclaris facultatibus dona promissa p. S. Terentianus episcopus dixit: Si vere desideras omnia bona accipere, & regna cælestia possidere, require prius, quod justum est, Deum verum cognoscere, qui est in cælis, & tunc poteris veræ salutis cognoscere veritatem, & bonis omnibus exultare. Lecianus proconsul jussit S. Terentianum episcopum intra palatium introire, ut secretius cum eo de his loqueretur: & dum introiisset, Lecianus proconsul dixit ad eum: Ejice hanc superstitionem vanissimam, & audi monita mea, ut per te multi gaudeant, & floreant, & tu pariter omnibus gaudeas bonis. S. Terentianus episcopus dixit: Vere magis defleo, si audire monita tua non contemno. Sed tu magis audi me, & crede in Deum omnipotentem, qui regnat in cælis, & florebis cum omnibus bonis in æternum. Lecianus proconsul dixit: Rogo ut dicas mihi arcanum artis tuæ, & ne abscondas, quare dii immortales nil valeant vobis prædicantibus, & sacerdotes nostri, & virgines consueta incendentes thura, responsa non accipiant, & sacrificiorum ignis extinguatur. S. Terentianus episcopus dixit: Si cognoscere vis, disce prius veritatem, & ostendam tibi hujus rei rationem. Lecianus dixit: Clarifica mihi ipsam veritatem.

[6] [de fide Christiana,] S. Terentianus episcopus dixit: Veritas est, ut credas Christum Dei Filium una cum Spiritu sancto in Trinitate & in unitate persistentem, & salvus eris. Lecianus proconsul dixit: Hoc enim non intelligo: quomodo mihi proponis Christum Dei Filium, & Spiritum sanctum in Trinitate & in unitate manentem? S. Terentianus episcopus dixit: Ego humilis servus Christi senio jam defectus fiducialiter dico Dominum Jesum Christum Dei Filium, & Spiritum sanctum in unitate semper & Trinitate manere. Lecianus proconsul dixit: Regulam hujus rei & proprietatem tanti nominis mihi designa. S. Terentianus episcopus dixit: Si hoc desideras scire, prius proprietatem tanti mysterii disce, & sic poteris ad clarum tanti luminis venire decorem. Nam q Deus est omnipotens creator omnium visibilium & invisibilium, omniumque creaturarum in cælo sursum & in terra deorsum. Per quem omnia facta sunt, ipse est Jesus Christus Dei Filius, qui cum sancto Spiritu universa creans & regens per sæcula regnat & vivit in æternum.

[7] [& de vanitate idolorum.] Lecianus proconsul dixit: Ergo nihil sunt dii, & nec præstant reipublicæ aliquam veritatem *? Quomodo enim vaticiniis vera narrant, & responsis futura pronunciant? S. Terentianus episcopus dixit: Dæmonibus hoc concessum r est, ut pro superbia humani generis, & non credentibus in verum Deum vana loquantur, falsa pronunciantes, ut infidelium decipiant mentes. Lecianus proconsul dixit: O magica ars Christianorum! quæ, quod verum est, non firmat, &, quod nec audiendum est, ostendit ad decipiendum populorum omnium mentes. S. Terentianus episcopus dixit: Ergo non est verum prædicare veritatem & vacuare falsitatem? Hoc te commoneo, Leciane, ut avertas oculos mentis ab idolorum cultura, & sic poteris veram, quæ in Deo est, cognoscere plenissimam veritatem. Lecianus proconsul dixit: Depone hanc pertinaciam falsam, & sacrifica diis immortalibus: quod si non sacrificaveris, per deos variis pœnis te faciam interire. S. Terentianus episcopus dixit: A die, quo suscepi Deo annuente episcopalem honorem, non cessavi sacrificare Deo omnipotenti hostiam laudis Corporis & Sanguinis Domini nostri Jesu Christi. Lecianus proconsul dixit: Ergo frequenter occiditur Christus vester, ut corpus & sanguinem ejus jugiter sacrificetis? S. Terentianus episcopus dixit: Vere confusus est sensus tuus, o diabole, & obduratus omni iniquitate. Verissime cognosce, quia semel occisus est pro omnium salute Jesus Christus Dei Filius, & sepultus est, & tertia die resurrexit a mortuis, & ascendit in cœlos, inde venturus est judicare vivos & mortuos, & patrem tuum diabolum, qui te retinet, ne credas & cognoscas tuæ salutis veritatem.

ANNOTATA.

a Cum hæc præfatio in duobus tantum habeatur Mss., non dubito, quin adjecta sit, posteaquam Acta fuerant ab alio scripta, ut monui in Commentario num. 14, ubi & num. 16 ostendi ex hac epocha, martyrium Sanctorum nostrorum statui probabilius non posse, quam circa annum æræ vulgaris 118. Quod spectat ad epochas Christi nati & mortui, uti & S. Joannis, eas hic discutere non lubet, cum multis difficultatibus sint involutæ.

b Adrianus imperium assumpsit Antiochiæ in Syria anno 117, muliaque ordinavit in Oriente, antequam Romam reverteretur, quo rediit anno 118, quemadmodum ostendit Tillemontius tom. 2 Imperatorum in Adriano art. 5. Addit ille etiam in Ægyptum esse profectum, & Hierosolymam pertransivisse in reditu, si standum sit auctoritate S. Epiphanii, qui lib. de Ponderibus & Mensuris num. 14 ait, Adrianum venisse Hierosolymam anno quadragesimo septimo post ejus eversionem. Hæc optime congruunt cum epocha a nobis data, & auctoritatem Actorum utcumque tuentur.

c Apud Mombritium, Tudertinæ urbis præfectus.

d Apud eumdem, In templo Jovis Capitolini. Verba quoque Mariani ibidem alia sunt, & de loco, ubi erat Sanctus, sic habet: Quidam enim Senex in quodam pago extra Tudertinam civitatem manens &c. Reliqua quoad sensum satis consonant.

e Solus Adrianus erat eo tempore augustus. Excusari tamen potest expressio, quia varii imperatores defuncti legem tulerant contra Christianos, aut eam jusserant observari.

f Adrianus legem non tulit contra Christianos, quemadmodum monui in Commentario num. 14. Hinc non miror diversimode exprimi in Mss. Apud Mombritium succinctius sic legitur: Adrianus augustus, inclytus triumphator. Ratum & justum est diis servire omnipotentibus, per quos & nostra felicitas floret, & respublica gubernatur. Ubicumque inventus fuerit Christianus sacrilegus, aut diis sacrificia offerat, aut tormentis diversis intereat.

g Si solum consideremus exemplaria Mss., possunt hæc utcumque accipi pro sola jussione persequendi Christianos secundum leges antea latas. Hæc autem jussio vera esse potest, cum constet, Adrianum initio imperii sui persecutum esse Christianos. Verum apud Mombritium jussio Adriani hoc sensu intelligi vix potest, cum postulent accusatores, ut edictum per totum orbem promulgetur, iisque annuat imperator. Hinc rursum patet, Acta Mombritiana reliquis tanto deteriora esse, quanto alias apparent nitidiora. Verum interpolata hæc editio Actis Mss. obesse non debet.

h In Mss. PP. Oratorii additur, ipso Augusto consule. Fuit Adrianus consul anno æræ vulgaris 118 & rursum 119, nec deinde consulatum gessit, ita ut verba illa optime congruant cum epocha martyrii a nobis data.

i Mombritius, Lucidium & Gabinium; Ms. Urbevetanum, Lucidum & Gabinum: alia omnia, prout edidimus.

k Mombritius, provulgatum a cæsare augusto edictum.

l Hæc posteriora verba desumpsi ex Mss. PP. Oratorii, quia phrasis mendosa erat in Ms., quod alias sequor.

m Acclamatio prædicta in omnibus non habetur, sed in duobus Mss. jussio dicitur relecta decies septies, mendose, opinor.

n Apud Mombritium, & in duobus Mss. additur, & aliquas sanctimoniales virgines. Verum de his deinde nulla fit mentio, nec quidquam habetur in duobus Mss., quæ sequor.

o Audi & Ms. PP. Oratorii, cui Urbevetanum & editio Mombritii fere consonant: Hic seducit populum, & a die, quo prædicat Christum nescio quem, nos & sacrificia offerimus & thura incendimus, & responsa non accipimus secundum morem antiquum.

p Rectius forsan Mss. mox memorata. Audi primum: Miræ magnitudinis tuæ non abscondas prudentiam, ut amicitia fruaris augustorum per suggestionem nostram, & nobis præstes facultatem intimare, quod poscimus. Mombritius sic habet: Non abscondas prudentiam tuam a nobis, ut amicitiis augusti per vestram suggestionem fruaris, & nobis veritatem, quam precamur, ostendas. Ex hac perpetua diversitate in dictis exponendis colliget studiosus lector, hæc ab unoquoque expressa esse, prout judicavit personis congruere. Hoc semel monuisse sufficiat. Responsum Terentiani, quod sequitur, vario item modo est expositum; ut & reliqua dicta utriusque, licet alioqui satis congruant quoad substantiam.

q Hæc latius exponuntur apud Mombritium.Accipe verba illius: Pater omnipotens ante omnia sæcula genuit ex se Filium per omnia sibi æqualem, per quem & cum quo cuncta, quæ in cælo sursum & quæ in terra deorsum sunt, creavit ex nihilo: quem in fine sæculorum ex Virgine nasci, & carnem sumere voluit propter hominem ad imaginem & similitudinem suam creatum, quem diabolus fraude decepit, ut, qui ante immortalis erat, mortalis efficeretur. Spiritum quoque sanctum ex utroque procedentem, æqualem Patri & Filio existentem, si credideris, salvus eris. Non crediderim tam sublimia homini pagano statim proposita. Alia Mss. magis consonant editioni nostræ.

r Apud Mombritium inepte & falso respondet: Dæmonibus a Deo hoc datum est pro sua superbia, ut aliquando vera respondeant. Vera itaque respondere, nisi sanctis angelis nuntiantibus nequeunt &c. Etenim non ab angelis discunt dæmones, si aliquando futura sic pronuntiant, uti postea eveniunt; sed divinando multa dicere possunt, quorum aliqua vera erunt, falsa alia.

* al. firmitatem

CAPUT II.
S. Terentianus variis torquetur cruciatibus: Flaccus idolorum sacerdos subito fit cæcus; proconsul vero, præcisa S. Terentiano lingua, obmutescit & moritur: convertitur baptizaturque Flaccus, & cum S. Terentiano obit martyrium.

[Flaccus idolorum sacerdos fit cæcus;] Lecianus proconsul iracundia plenus jussit ministris suis, dicens: Confringite cum lapide os ejus, quia locutus est superbe contra deos & contra natales nostros. S. Terentianus episcopus dixit: Confringat te Dominus noster & patrem tuum diabolum, cum quo in igne supplicium sine fine habiturus es in æternum a. Lecianus proconsul dixit: Depone jam amentiam cordis tui, & sacrifica diis. S. Terentianus episcopus dixit: Chirographum mortis & diaboli, o infelix, percepisti. Idcirco profers blasphemiam ex ore tuo, & quæ non conveniunt. Lecianus proconsul præcepit in conspectu suo denudari sanctum Terentianum episcopum vestimentis suis; & jussit vocari sacerdotes idolorum, ut portarent ante eum sacrificiorum omnium apparatus, Herculem & Jovem, dicens ad eum: Sacrifica diis nostris immortalibus. S. Terentianus episcopus nudus stans in conspectu Leciani proconsulis, elevans oculos suos ad cælum dixit: Domine Deus omnium rerum, confundantur omnes, qui adorant sculptilia, & qui gloriantur in simulacris suis, & ne tradas bestiis animas confitentium tibi. Tunc Flaccus sacerdos idolorum b cæcatus est, & cecidit in faciem suam, & omnis apparatus sacrificiorum comminutus est, & Herculis Jovisque simulacra confracta sunt, & comminuta in pulverem redacta sunt.

[9] Lecianus vero proconsul hoc videns, præcepit levari eum in eculeo in conspectu suo, [Sanctus variis afficitur tormentis:] & dixit ei: Edissere nobis magicam artem tuam c, & vives: nam si non feceris, per deos igni te tradam. S. Terentianus episcopus subridens, voce clara dixit: Perimat te Christus Filius Dei. Lecianus proconsul jussit eum affligi scorpionibus, & trahentes eum, laniabant gravissime corpus ejus. Ille autem voce magna clamabat: Gloria tibi, benedicte Jesu Christe Fili Dei, qui benedicis omnes sperantes in te. Ecce modo cognosco benedictionem & misericordiam tuam. Lecianus proconsul nimium iratus jussit, ut applicarent ignem ad latera ejus, dicens: Videamus, si eum liberat ars sua magica, qua cæcavit sacerdotem & cultorem deorum nostrorum immortalium. Eadem hora allati sunt ignes ad latera ejus. Lecianus proconsul dixit ad beatum Terentianum episcopum: Ubi est Christus tuus? S. Terentianus episcopus respondit: Mecum est; & si vis credere in eum, misericordiam promereberis a Domino Jesu Christo d.

[10] Lecianus proconsul dixit: Si mihi eum cognoscere feceris, [lingua præcisa loquitur, obmutescit vero proconsul & moritur:] credo te non esse magum, sed perfectum virum amicumque meum, & relaxaberis a tormentis. B. Terentianus episcopus dixit: Fac, quod cœpisti: nam si cessaveris facere, quod cœpisti, nihil mihi beneficii præstas, sed quod tibi præcepit pater tuus diabolus, instanter perage. Lecianus proconsul jussit linguam ejus præcidi: & in conspectu ejus præcisa est lingua ejus, & coram omnibus fecit conculcari eam pedibus. Tunc Lecianus proconsul obmutuit: sanctus vero Terentianus cœpit clamare dicens: Gloria tibi, Deus: gloria tibi, Deus. Et innuens Lecianus proconsul manibus, quia obmutuerat & non poterat loqui, jussit eum vestiri vestimentis suis. Tunc Lucius & Gabinus jusserunt eum in carcerem recludi, & Lecianus proconsul subito expiravit.

[11] Alia autem die Celsus & Leontius ex augustalibus e eduxerunt S. Terentianum episcopum de carcere, [Flaccus sacerdos visum recipit & Christum confitetur,] jusseruntque adduci ad forum: & dum venisset, occurrit ei Flaccus sacerdos idolorum, qui cæcus effectus fuerat, & misit se ad pedes ejus, dicens: Adjuro te per Deum vivum, quem prædicas, ut illumines oculos meos, quia hodie per visum vidi hominem pulcherrimum, qui me commonuit, dicens: Vade ad Terentianum episcopum, & ipse te illuminabit. Omnes vero, qui aderant ad hoc spectaculum, audientes verba Flacci, Dominum collaudabant. S. Terentianus episcopus catenatus vinculis collo & manibus genua flectens, Dominum precabatur. Flaccus vero cæcus nil pertimescens, statim misit se, & tenuit manus ejus vinculis obligatas, & posuit super oculos suos, deprecans, ut eum illuminaret. S. vero Terentianus episcopus confidens in Domino dixit: Illuminet te Jesus Christus Dominus noster, qui est vera lux, qui & illuminavit abscondita tenebrarum. Tunc aperti sunt oculi Flacci, & statim cœpit clamare: Credo in Dominum Jesum Christum Filium Dei, qui me illuminavit, & quem vidi protegentem S. Terentianum episcopum.

[12] [baptizatusque ad mortem damnatur cum S. Terentiano:] Et dixit ad eos, qui eum vinctum ducebant, modicum, rogo, state expectantes me. Et cum stetissent, dixit ad S. Terentianum episcopum: Per Christum te rogo, ut, quod scis, citius facias in me, ut salves animam meam. Dixit ei S. Terentianus episcopus: Si vis salvus esse, baptizare in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti. Dixit ei Flaccus: Modicum sustine me, & pro me ora: & currens attulit aquam in doliolo vitreo. Illi autem existimaverunt, ut potum ei daret. S. vero Terentianus accepit aquam, & secundum Christianorum consuetudinem benedixit eam, & baptizavit eum in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti. Et secutus est eum Flaccus, usque dum veniret in conspectum Celsi & Leontii in civitate Tudertina. Et dum vidisset Leontius togatus augustorum currentem Flaccum cum cum gaudio post S. Terentianum episcopum, dixit voce clara: Ecce quod facit ars magica Christianorum, ut derelinquantur dii immortales, & monita audiant sacrilegi Terentiani. Et jusserunt ambo, dicentes: Secundum sacram Dominorum nostrorum augustorum jussionem pœna feriantur capitali.

[13] [Sancti utriusque martyrium & sepultura.] Ducti sunt denique ambo, S. Terentianus episcopus & Flaccus Christianus, ad locum passionis, & decollati sunt sub die Kalendarum Septembrium secus murum civitatis juxta flumen: & confestim mandatum est hoc Adriano augusto. Eadem nocte quidam Exuperantius presbyter & Laurentia somno commoniti, collegerunt corpora eorum, & sepelierunt eos octavo milliario a civitate Tudertina loco, qui dicitur Petrosus f, & appellatur Colonia, & multa ibidem mirabilia operantur usque in præsentem diem, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Deo Patre vivit & regnat Deus in unitate Spiritus sancti per omnia sæcula sæculorum. Amen g.

ANNOTATA.

a Duriora hæc sunt, quam ut congruant sancto Episcopo, uti & alia quædam.

b Apud solum Mombritium vocatur, princeps sacerdotum.

c In duobus Mss., magica carmina tua.

d In iisdem Mss., &, si vis, videbis eum.

e Augustales, teste Vegetio lib. 2 Rei militaris, appellabantur, qui primos in bello ordines ducebant, ita dicti, quod ab Augusto ad id munus essent delecti, inquit Calepinus in Dictionario suo.

f Duo Mss. cum Mombritio: In loco petroso, qui appellatur Colonia.

g Hic demum observet lector studiosus, facta eadem referri in omnibus exemplaribus, sed verbis non raro diversis. Porro editio Mombritii verbis concinnior est, quam sint Mss., quæ minus invicem dissentiunt. Verum eadem editio quædamhabet, quæ prorsus repudianda sunt, quæque, cum non reperiantur in Mss., attribuenda sunt interpolatori, qui omnia corrigere voluit, idque fecit majori libertate quam judicio.

DE S. NEOPHYTO EPISC. ET CONF.
LEONTINIS IN SICILIA.

Sub finem seculi III, ut creditur.

Cultus ex Officio proprio; Acta fabulosa; an a S. Andrea apostolo episcopus consecratus? Tempus vitæ & mortis.

Neophytus episc. conf., Leontinis in Sicilia (S.)

AUCTORE J. L.

Antiqui scriptores, tam Græci quam Latini, non modo incolas, sed & ipsam Siciliæ urbem, quæ hodie Lentini dicitur, Leontinos appellant; [Sancti Neophyti Leontinorum episcopi cultus] ut videre est apud Cluverium Siciliæ antiquæ lib. 1 cap. 10. Fuit olim episcopalis; at nunc tantum habet Canonicorum collegium, & ecclesiæ Syracusanæ subjicitur. Priscæ sedis antistes vel primus, vel certe, quo prior nominari non potest, ab omnibus scriptoribus Siculis statuitur S. Neophytus. Agathinus Castilionius, protonotarius apostolicus & canonicus Leontinus, teste Antonino Mongitore in Bibliotheca Sicula, Romæ anno 1612 edidit Acta SS. Leontinorum ac Officia cujusque Sancti Leontini, a Paulo V Pontifice approbata. Quamquam Officia illa in Museo nostro desiderentur, neque ullos martyrologos, Philippo Ferrario antiquiores, inveniam, qui Sanctum nostrum annuntient; de ejus tamen legitimo cultu dubium non relinquunt variorum recentiorum testimonia: quibus doceor, inter alios plurimos Sanctos Leontinorum Patronos Officio ecclesiastico quoque coli S. Neophytum episcopum & confessorem. Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, ita eum refert ad I Septembris: Leontinis in Sicilia S. Neophyti episcopi. In Notis addit inter alia: De eo in Offic. ejusdem ecclesiæ Romæ nuper approbatis. Apud Octavium Caietanum nostrum, in Idea Operis de Sanctis Siciliæ, hæc legitur annuntiatio: Leontinis Festivitas S. Neophyti episcopi & confessoris. Ad marginem præter tabulas Leontinas notantur Lectiones a Paulo PP. V probatæ; quæ, ut affirmat Carolus Antonius Conversanus in Ætherea Leontinorum gloria, sub ritu duplici recitantur. Quæ ad secundum Nocturnum leguntur & Sancto propriæ sunt, exstant apud Rocchum Pirrum in Notitiis ecclesiarum Siciliæ lib. 2, Notitia tertia, ubi illas iis dicit se referre verbis, quibus conceptas sacra rituum Congregatio sub Paulo V approbavit. Ita autem se habent.

[2] Neophytus Leontinus, S. Neophytæ martyris (quam dedimus XVII Aprilis) filius, [ex Officio proprio,] olim Alexander dictus, Tertylli Siciliæ præsidis consiliarius fuit. Is SS. Alphii, Philadelphi & Cyrini (quorum Acta examinavimus ad X Maii) miraculis, Epiphaniæ uxoris (Martyrologio Romano ad XII Julii inscriptæ) pia consuetudine, & Andrææ apostoli, urbis Leontinorum patroni, conspectu permotus, Christianam pietatem amplexus est. Quare opibus in pauperum stipem distractis, in solitudinem secessit; ubi de martyrio cogitavit: sed Deo aliter disponente, a S. Agathone episcopo Lyparensi (quem ad XVII Junii inter prætermissos posuimus, de ejus cultu non satis edocti,) baptizatus, sacra Scriptura instructus, & sacerdotio initiatus est. Quatuor annorum spatio, quibus delituit, in precibus recitandis Sacrisque faciendis episcopo inserviens, carnium vinique usu penitus repudiato, quotidiano usu corpus afflixit; quod institutum ad extremum usque spiritum servavit.

[3] [a sacra Congregatione rituum sub Paulo V] Quadam nocte, quæ creditur fuisse XXVIII Decembris anni CCLVIII, sub Valeriano & Gallieno impp. divinis laudibus [ad] sanctorum Fratrum sepulchra recitatis, visus est apostolus Andræas, qui assumptum Neophytum in Leontinorum episcopum consecravit; jussitque ut Romam ad recipiendam summi Pontificis benedictionem proficisceretur, asserens, non posse episcopum sine Episcopi Romani auctoritate consecrari. Festinus igitur urbem adiit, ubi cum Pontifex eum consecrare statuisset, a sanctis apostolis Petro & Paulo per somnum accepit, fuisse illum a B. Andræa Leontinis speciali Dei gratia consecratum. Quod mane referens episcopis, qui ad consecrationem pervenerant, vidit laminam auream manu apostolica detentam, e cælo prolapsam, in qua privilegium episcopatus descriptum ita legebatur: Divina gratia Jesu Christi dignatur Virum hunc a sacerdotio promovere ad episcopatum: ut sedeat in apostolico throno Mesopoli Leontinorum. Demum Pontifex Apostolicam, planetæ genus, & pallium sacrum episcoporum indumentum, in Sancto sanctorum divinitus reperta, Neophyto concessit.

[4] [approbato:] Post tres annos rediens Roma Neophytus cum corporibus SS. Erasmi, Cleonici & Stratonici MM. divina revelatione præmonstratis (de primo actum est XXXI Julii, de duobus aliis XXIV ejusdem;) cum pro concione se esse Alexandrum proderet, non mediocrem civibus timorem incussit, ita ut vix tandem longa oratione populum tumultuantem sedarit. Inde universo fere populo baptizato totum se instituendæ regendæque ecclesiæ addixit: cui cum septem & triginta annis, ac mensibus quinque præfuisset, jam octogenario major, virtute ac sanctitate clarissimus, ad cælestem beatitudinem evocatus est XVII Aprilis anno humanæ salutis CCXCVI, Diocletiano & Maximiano imperatoribus. Lectionibus propriis subdit Pirrus: Leontina ecclesia sancti Neophyti festum ad Kal. Septembris translatum celebrat: ad quas proinde & nos eum a XVII Aprilis distulimus. Miræ istius consecrationis, a S. Andrea apostolo peractæ, de qua numero 3, annuam quoque memoriam servat Leontinorum ecclesia XXVIII Decembris, ut testantur ejus Tabulæ, & ex his præter Ferrarium aliosque, Caietanus in Idea Operis sui; ubi ad dictum mensis Decembris diem ita habet: Leontinis Ordinatio S. Neophyti, primi Leontinorum episcopi, qui divinitus a S. Andrea apostolo consecratus est, Valeriano & Gallieno impp.

[5] Sancti cultum abunde probavimus. Reliquum est, [Acta fabulosa edita & examinata ad diem 10 Maii:] ut de ejus Vita lectorem pauca moneamus. Diffuse illa describitur in Actis SS. martyrum Alphii, Philadelphi & Cyrini, Operi nostro ad diem X Maii a Papebrochio insertis. Neque propriæ, quas dedimus, lectiones, neque Octavius Caietanus in Vita S. Neophyti, quæ exstat pag. 98 tomi 1 de Sanctis Siciliæ, neque ulli alii scriptores quidquam producunt, quod ex prædictis Actis acceptum vel deductum non sit; si aliqua excipias, quæ ipsi in illis corrigere voluerunt, ut credibiliora apparerent. Ea autem omnia, quæ in iisdem de Sancto nostro referuntur, excerpere & hoc loco inserere, plane supervacaneum censeo; idque ideo vel maxime, quia tota illa dictorum trium SS. Martyrum historia, quæ & de aliis plurimis Sanctis Leontinis agit, anachronismis, fabulis, aliisque ineptiis tam plena est, ut nescias, quid in ea ut verum credas, cum a falso dignosci nequeat. Sufficiat igitur, lectorem ad X Maii remittere, ubi in Commentario prævio & Notis, ad singula dictæ historiæ capita subjectis, satis ostenditur, quid statuendum sit de iis, quæ de S. Neophyto in Officio proprio & alibi leguntur, ex eodem omnia vitiato fonte hausta.

[6] Quia tamen in mirabilem illam magis quam credibilem sancti Episcopi ordinationem, [Sanctum a S. Andrea apostolo episcopum Leontinum] quam ex fabulosis illis Actis datarum Lectionum auctor Castilionius transcripsit, nulla peculiaris annotatio in Opere nostro legitur; eam hic inserendam putavi, quæ exstat in Papebrochii Responsionibus ad Exhibitionem errorum art. XI num. 167, alibi 207: Constat quidem inter theologos, quod, sicut Deus suo arbitrio potest per se, quacumque ratione voluerit, conferre omnem effectum sacramenti cujuscumque; ita potest quemcumque statuere ejus ministrum, etiam angelum, etiam sanctum vita functum; licet ordinarius minister institutus a Christo sit homo mortali in corpore vivens: sed extraordinario ejusmodi ministerio usum aliquando ad episcopum ordinandum, credere non debemus absque auctoritate moraliter certa. Tale non est exemplum S. Amphilochii, Iconiensis in Lycaonia episcopi XXIII Novembris, a nostro P. Ægidio de Koninck adductum in Opere de Sacramentis qu. LXIV art. VII. Nam licet Sanctum istum sua apud Surium Vita dicat sic ordinatum in visu ab angelis, idque sub ipsius simplici testimonio ferantur ratum habuisse comprovinciales episcopi, ad ejusdem ordinationem congregati; is tamen, qui Vitam hanc, una cum Operibus Sancti, Græco-Latine edidit Combefisius, in Notis præfatur, Studio a se REJECTAM Vitam post Opera, ut minus probatam, forteque digniorem Metaphrastis ingenio et facilitate, non usque adeo historica, ut plerique docti queruntur.

[7] [consecratum fuisse. facilem fidem non meretur:] Ex Metaphraste ordinationem eamdem transcribit, quatuor fere seculis illa junior, Nicephorus lib. XII cap. XX; sed solum ut rem simplici traditione narratam, non ut certa auctoritate subnixam: uterque autem cavisset ei fidem tantillam habere, si scrutati fuissent sanctorum Basilii atque Nazianzeni, Amphilochio familiarissimorum, loca ad ipsum atque de ipso scripta, cum Actis Concilii I Constantinopolitani: inde enim valde diversas & certissimas notitias accepissent de prædicto S. Amphilochio, ejusque ætate & actis, tam causidici in foro, quam episcopi in ecclesia. Combefisius in Notis recordatur, in Patrum Vitis apud Rosweydum legi, Ut monachus sit in ordinem redactus a Patribus, qui sibi videbatur sic miraculose ordinatus in presbyterum: &, MAGNA CERTE CAUTIONE, inquit, in REBUS TANTI MOMENTI OPUS: quia NULLUM APUD ANTIQUIOREM Metaphraste OCCURRIT ORDINATIONIS TAM SINGULARIS MONUMENTUM. Idem sine dubio notasset Combefisius ad Sanctorum Leontinorum Acta præfata, si de iis judicandum ipsi fuisset, tantoque id fidentius fecisset, quanto plures in iis fabulas reperisset. Ita docte Papebrochius; qui verbis relatis non pauca præmittit & subjungit ad S. Neophytum spectantia, ab accusationibus admodum R. P. Sebastiani a S. Paulo censuras vindicans, ad quas in Opere nostro ferendas veritatis amor ipsum compulerat.

[8] [creditur obiisse anno episcopatus 38, seculo III ad finem vergente.] De tempore, quo Sanctus ad vitam feliciorem transiit, hæc habeto. Laudatus Papebrochius & Octavius Caietanus tomo 1 de Sanctis Siciliæ, in Animadversionibus pag. 51, ostendunt, SS. Alphium, Philadelphum & Cyrinum probabilius passos fuisse in persecutione Decii, quæ anno 250 & 251 in Christianos sæviit. Sanctum autem Neophytum post illorum martyrium quadriennio in solitudine vixisse, atque annis 37 & 5 mensibus ecclesiæ Leontinæ præfuisse asserit Castilionius in Lectionibus supra datis. Hæc si vera sint, Sanctus obierit oportet seculo III ad finem vergente. Certe usque ad sequentis initium vitam non protraxit; nam si credamus sæpe memoratæ Sanctorum Leontinorum historiæ, temporis intervallum, quod medium fuit inter S. Neophyti reditum ex solitudine, & initium episcopatus, unum alterumve annum non excessit. Si annum Christi 293 vel 294, Sancti emortualem statuere velis, propius ad veritatem accedes, quam Caietanus mox citatus pag. 75; ubi illius obitum affigit anno 295. Hic scriptor S. Alphii & Fratrum ejus martyrium male innexuit anno II persecutionis Decii, Christi Domini CCLIII; nam imperator ille in prælio adversus Gothos sub finem anni 251 cæsus fuit, uti Pagius probat contra Baronium: cujus errorem chronologicum si Caietanus detexisset, Sancti mortem ad annum 293 retraxisset. Castilionius in Lectionibus eam innectit anno 296: sed hic, ut opinor, secutus est aberrantes Baronii calculos, secundum quos annus 253 Decii imperatoris primus fuit. Alio anachronismo Lectiones vitiat, dum non modo annum, sed etiam diem prodigiosæ consecrationis & mortis S. Neophyti determinat. Scribit, ipsum quadam nocte, quæ creditur fuisse XXVIII Decembris anni CCLVIII episcopum ab Andrea apostolo consecratum fuisse, obiisse vero XVII Aprilis anno humanæ salutis CCXCVI; & simul affirmat, quod episcopatum gesserit septem & triginta annis ac mensibus quinque: cum tamen inter prodigiosam Sancti ordinationem atque ejus mortem ultra 37 annos medii tantum sint menses tres & dies viginti. Ubi error lateat, Leontinis indagandum relinquo.

DE SS. SIXTO ET SINICIO EPISCOPIS CONFESSORIBUS
REMIS IN CAMPANIA GALLICA

Circa an. CCC.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Sixtus episc. conf. Remis in Campania Gall (S.)
Sinicius episcopus confessor Remis in Campania Gall (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Cultus utriusque Sancti & reliquiarum translatio: Officia eorum & elogia.

Ecclesia Remensis eodem die 1 Septembris dudum coluit tres sanctos Antistites, [S. Sixtus inscriptus Fastis sacris,] Sixtum videlicet, Sinicium, ac Nivardum. De duobus primis, cum Acta habeant communia, hic simul agemus, de Nivardo inferius. Martyrologium Romanum cum Usuardo Sixtum, quem aliqui Xystum nominant, annuntiat sine Sinicio, sed elogio multum diverso, nec sine erroribus, quantum apparebit ex disputandis. Verba accipe: Rhemis in Gallia sancti Xisti, discipuli beati Petri apostoli, qui ab eo primus ejusdem civitatis episcopus consecratus, sub Nerone martyrii coronam accepit. Ad hæc Baronius notavit sequentia: Usuardus & Ado de eodem hac die. Hunc fuisse primum Rhemensis sedis episcopum, tabulæ ejus ecclesiæ, quas descripsit Demochares, plane significant; testantur id ipsum Usuardus & alii. Suessionensis quoque ecclesiæ ponitur primus episcopus Xistus tempore Neronis, in tabulis ejusdem ecclesiæ apud Democharem. Quod discipulum S. Petri, & martyrem sub Nerone vocet Baronius, ex Demochare se accepisse innuit. Hac de causa etiam subjungere placet, quomodo id habeat Demochares, & unde acceperit. Tradit hic catalogum antistitum Remensium tom. 2 de Missæ sacrificio cap. 14, eumque sic orditur: S. Sixtus, S. Sinicius, S. Amansius, beati Petri apostoli discipuli, sub Nerone martyres. Præmiserat testem suum hisce verbis: Quorum (episcoporum)nomina insignis doctor theologus Sorbonicæ societatis Jacobus Bridou, canonicus & pœnitentiarius ecclesiæ Remensis, ex archivis descripsit, & ad nos misit. Verum infra patebit, hæc consona non esse monumentis Remensibus.

[2] Genuinum Adonis Martyrologium non habet S. Sixtum Remensem, [uti & Sinicius, alias cum Sixto, alias seorsum:] at facile crediderim eum a Baronio inventum in quodam ejusdem exemplari interpolato. Usuardus vero eumdem Sanctum recte sic annuntiat: Remis, depositio sancti Sixti, episcopi primi civitatis ipsius. Varii codices Usuardi additum deinde Sinicium cum Sixto simul, aut seorsum memorant. Codex Heriniensis seculo XI scriptus sic habet: Remis, depositio sancti Sixti episcopi primi civitatis ipsius, & beati Sinicii ejusdem successoris. Centulensis adjungit Nivardum hoc modo: Remis Francorum metropoli, sanctorum confessorum pontificumque Sixti, Sinicii atque Nivardi. Remensis SS. Timothei & Apollinaris: Remis, depositio BB. confessorum, pariterque ejusdem urbis pontificum, Sixti, Sinicii atque Nivardi. Grevenus & Molanus in suis editionibus singulos seorsum annuntiant, ut confessores, quemadmodum videri potest in Usuardo Sollerii. Wandelbertus in Martyrologio metrico tres sanctos Antistites conjunxit in hunc modum:

Pontifices Remis insigni nomine fulgent
Sixtus, Sinicius, meritis, vitaque Nivardus.

Florarium Ms. Sanctorum duos priores, Nivardo seorsum memorato, tali celebrat elogio: Remis depositio sanctorum episcoporum & confessorum Sixti & Sinicii. Hic Sixtus Remensis primus episcopus, & Sinicius, ejus successor, secundus, viri magnarum scientiarum & mira sanctitate fuerunt, qui magnam populi utriusque sexus cohortem ad veram Christi fidem converterunt, & eumdem doctrina & exemplo instruxerunt. Mitto martyrologos recentiores, & ad Sanctorum ecclesiam, ac reliquiarum translationes accedo: nam ex his facile perspiciet studiosus lector, Sanctos hosce duos a seculo saltem VI cultos fuisse.

[3] [eorum ecclesia Remis jam ante seculum VII Sixto sacra.] Vita edenda, Flodoardus Historiæ Remensis lib. 1 cap. 3, & Guilielmus Marlot in Historia metropolis Remensis lib. 1 cap. 14 referunt, S. Sinicium sepultum fuisse in eadem ecclesia eodemque sepulcro, in quo conditus erat S. Sixtus, uno anno citius defunctus. Addit Marlotus, ecclesiam illam postmodum S. Sixto dicatam, quæ nunc, inquit, illius ac Successoris nomine decoratur. De hac ecclesia Flodoardus lib. 1 cap. 3 scribit sequentia: Ubi pro animarum salute fideliter elaborans (Sinicius,) bonumque certamen decertans, cum decessore (Sixto,) ut in cælis, ita etiam meruit in terris habere consortium, unius ejusdemque templi tumbæque sortitus cum beato Sixto sepulcrum. Quorum postmodum meritis basilicæ domus ipsorum claris illustrata miraculis, nonnullis dotata ditatur muneribus: agris quoque domibusque ac vineis locupletata, clericorum pariter enituit ministeriis decorata. Quorum nonnumquam duodecim, nonnumquam decem, ut domni Sonnatii præsulis tempore, ibidem reperitur congregationem fuisse, donec moderno tempore, abundante iniquitate, & refrigescente caritate, deficere Deo inibi militantium chorus, & unius ipsum cœpit esse templum presbyteri * titulus. Quocirca etiam ipsorum nuper abinde ossa translata, in ecclesia beati Remigii post altare sancti Petri, eorumdem præceptoris (ex opinione Flodoardi) servantur recondita. Hæc satis innuunt, ecclesiam illam S. Sixto sacram fuisse a multis ante Flodoardum seculis. Sonnatius, qui ecclesiæ Remensi præfuit initio seculi VII, in testamento apud Flodoardum lib. 2 cap. 5 legat, ad basilicam sancti Sixti similiter in auro solidos tres. Hinc colligo, jam ante Sonnatium, id est, ante seculum VII, ecclesiam prædictam nomine S. Sixti insignitam fuisse.

[4] Marlotus lib. 1 cap. 19 opinatur ecclesiam, quæ hodieque SS. Sixti & Sinicii nomine Remis conspicitur, [quam eamdem cum hodierna vult Marlotus.] eamdem esse cum prædicta, hancque a primis seculis (a quarto forsan aut quinto) ad nostram ætatem permansisse. Primo in Remensi suburbio multos annos stetisse, nunc vero intra urbis pomærium inclusam, ante monuerat. Attamen sub finem capitis objectionem quamdam sibi movet, eamque solvere conatur hisce verbis: Hic inquirere posset aliquis, an vetus ecclesia S. Xysti, trium confessorum (nimirum Sixti, Sinicii & Amantii, tertii Remensis episcopi) pridem nobilitata reliquiis, ea omnino sit, quæ stat adhuc prope sanctum Timotheum; nam præter sectos in quadrum lapides, quibus exterius parietes compacti sunt, nihil fere antiquitatis præ se fert. At cum B. Remigius diserte eam designet in suo testamento, non est, quod scrupulum hic moveamus. Sic ille. At testamentum prolixius S. Remigii, in quo illius ecclesiæ fit mentio, passim ab eruditis rejicitur, ut supposititium. S. Amantium mox laudatum in eadem quoque sepultum ait cap. 27, sed ex eodem prolixiori testamento S. Remigii, quod tradit Flodoardus lib. 1 cap. 18. Ceterum ex his, quæ de ecclesia S. Sixti diximus, manifeste consequitur, Sanctum hunc cultum fuisse a seculo saltem VI, & verosimiliter etiam citius.

[5] Corpora utriusque Sancti ab ecclesia propria fuisse translata ad ecclesiam S. Remigii, [Eorum reliquiæ translatæ, ac variis locis divisæ,] supra asserit Flodoardus; cumque dicat nuper, innuit id contigisse eodem, quo scribebat, seculo X, aut certe præcedenti. Bailletus ad 1 Septembris in Sixto & Sinicio scribit translationem hanc factam ab Heriveo antistite anno 904, sed ignoro, ubi illud tempus didicerit. Marlotus de iisdem reliquiis plura memorat cap. 19 hisce verbis: Quo fit, ut ossa sanctorum Xysti & Sinicii ab inde translata fuerint, ac primum in ecclesia sancti Remigii post altare sancti Petri, eorum præceptoris, posita; deinde vero, distractis iisdem ossibus, pars horum notabilior matrici ecclesiæ data est, quædam alia Anschario Bremensi ab Ebbone pariter concessa, ex Alberto Crantio in sua Metropoli; caput vero B. Xysti Nicasianæ basilicæ, ubi hodieque cum Sinicii brachio religiose conservatur. De capite S. Sixti, & S. Sixti, & S. Sinicii brachio, agit etiam pag. 640, describens sacrarium ecclesiæ S. Nicasii, ubi habet ista: Conservant etiam in cista argento cooperta caput sanctissimi Xysti confessoris Belgarum apostoli, ac primi Remorum archiepiscopi, qui a beato Petro missus, idololatriæ nebulis involutos ad lucem euangelicæ prædicationis attraxit… Os brachii sancti Sinicii confessoris, B. Xysti in sede Remensi dignissimi successoris, argenteo brachio condecoratum. Hæc de capite S. Sixti servato in ecclesia S. Nicasii non videntur cohærere cum iis, quæ allegavit Henschenius noster in S. Anschario tom. 1 Februarii pag. 403 in hunc modum: Anonymus quidam presbyter Bremensis in Ms. Historia Helmoldi continuata apud Adolphum Cypræum lib. 1 Historiæ Slesvicensis cap. 3 tradit, S. Anscharium prope Idzehoe, Holsatiæ oppidum, in Welna parvum oratorium in honorem S. Sixti, cujus caput semper secum deferebat, consecravisse. Verum, uti verisimile non est, S. Anscharium secum semper habuisse totum S. Sixti caput, sic fieri facile potest, ut partem habuerit secum, ac pars alia servetur Remis in memorata ecclesia.

[6] [quæ Hamburgum delatæ, deinde Ramsolam in diœcesi Bremensi;] Eodem fere modo ratiocinandum erit de corporibus, quæ S. Anschario archiepiscopo Hamburgensi tradita ab Ebbone Remensi, scribunt varii; nam horum partem notabiliorem ecclesiæ matrici, seu metropolitanæ Remensi beatissimæ Virginis datam, affirmat citatus modo Marlotus. Adamus Bremensis lib. 1 Historiæ ecclesiasticæ cap. 19, alias 15, sic habet: Eodem tempore beatus Ansgarius corpora Sanctorum, quæ dono Ebonis archiepiscopi susceperat, trans Albiam fertur deportasse, & corpus quidem S. Materniani apud Heiliganstad * reposuit, Xisti vero & Sinnicii, cum aliorum martyrum patrociniis, in urbe Hammaburg * collocavit &c. Eadem plane habet Albertus Stadensis in Chronico ad annum 833; & Krantzius, mutatis verbis, in Metropoli lib. 1 cap. 30. Deinde vero, direpto incensoque per Danos Hamburgo, quod anno 845 contigisse vult Henschenius, profugus inde S. Anscharius, dictas Sanctorum reliquias secum portavit in Ramsolam. Audi Adamum cap. 23, (alias 19:) Unde contigit, ut prædium, quod Ramsolam dicitur, a quadam venerabili matrona susceperit, nomine Ikia. Qui locus in episcopatu Ferdensi positus, ab Hammaburg, nisi * tribus disparatur rastis *. Ibi Sanctus Dei cœnobium constituens, reliquias sanctorum Xisti & Sinnicii locavit confessorum, & alia patrocinia, quæ ab Hammaburg fugiens portavit &c. Consonat Stadensis ad annum 841. Krantzius autem loco assignato rem narrat hoc modo: Magna fuit inter Ansgarium & Ebonem ex antiquo familiaritas, quod dono Ebonis de ecclesia Remensi venerandas reliquias sanctorum Sixti & Sinnitii episcoporum acceperit, quas in Hamburgum contulit: & post inde (quod dicemus) a Danis fugatus, transportavit secum in Ramsolam ultra Albim, locum quidem Verdensis parochiæ, sed qui etiam propter memoriam divi Ansgarii, ibi diu commorantis, Bremensi diœcesi reputatur: ibique servantur in hodiernum. Jam monui non integra corpora videri translata a S. Anschario. An vero Ebbo reliquias illas Anschario dederit, antequam translata fuerunt ex propria ecclesia ad S. Remigii, an post hanc translationem, incertum mihi est. Forsan eodem tempore pars data Anschario, pars ad ecclesiam S. Remigii delata.

[7] [aliæ Fuldam.] Eodem seculo IX reliquias quasdam SS. Sixti & Sinicii aliorumque Sanctorum Remensium etiam habuit abbatia Fuldensis, ab eodem forsan Ebbone acceptas. Vita B. Rabani Mauri, qui ex abbate Fuldensi factus est archiepiscopus Moguntinus, data tom. 1 Februarii, pag. 521 de iis sic habet: Sequenti autem die (Rabanus) per manum prædicti corepiscopi (Reginbaldi) collocavit reliquias sanctorum episcoporum, Cornelii, Calixti, Sixti, Sinitii, Nicasii & Felicis.. in ecclesia B. Bonifacii martyris, in loco, quo prius sanctum corpus illius quiescebat. Ædificavit enim ibi turrem lapideam post altare, in cujus turris summitate media condidit prædictorum ossa Sanctorum, arcæ saxeæ diligenter inclusa, super quam culmen columnis quatuor sustentatum erigens, auro ornavit & argento. Intra quod arcam oblongam quadrangulo schemate factam posuit, quam etiam auro & argento atque lapidibus ornans, singulorum Sanctorum imaginibus decenter expressis decoravit, versusque quasi ex persona ejusdem arcæ prolatos in circuitu conscripsit. Versus hi ibidem legi possunt.

[8] Breviarium Remense anni 1543 continet de SS. Sixto, [Breviarii anni 1543 lectiones Actis conformes: aliæ dantur ex Breviario anni 1630,] Sinicio & Nivardo Officium novem lectionum, quæ omnes ex Vita SS. Sixti & Sinicii depromptæ sunt, atque in omnibus concordant cum Actis edendis, licet alias multo sint breviores, quia posteriora omnia aliaque multa sunt prætermissa in Officio, quæ leguntur in Actis; at nihil occurrit in lectionibus, quod non sit ex Actis descriptum vel contractum. Aliud Officium habet Breviarium anni 1630: nam ex novem illius lectionibus solum tres mediæ habent Vitæ compendium, illudque expressum verbis multum diversis. Lubet lectiones illas hic exhibere, ut pateat, quænam fuerit tunc Remensium de primis suis Episcopis sententia. Verba accipe: Peractis olim ad Euangelii prædicationem Apostolorum pro Christo legationibus, cum felici successu Christiana religio magnum in dies susciperet incrementum, viris apostolicis fidem Euangelicam per universum orbem annunciantibus: non longo post temporum intervallo, ex urbe Romana prodierunt invicti Christianæ fidei propugnatores, atque professores constantissimi: qui per omnes terrarum provincias verbum salutis æternæ hominibus intrepide prædicarent. Inter quos inventi sunt viri sanctissimæ vitæ Sixtus & Sinicius: quos Pontifex Romanus, ut electos Christi milites, in lege divina instructos, cælesti providentia cum Memmio in Galliam destinavit.

[9] Hi ferventi studio hunc laborem pro Christi nomine subire cupientes, [quæ etiam repugnant opinioni recentiorum quorumdam,] per longi itineris diverticula Christi fidem promulgantes, tandem divina ope Sixtus & Sinicius Remos appulerunt. In urbis porta, quæ Martis dicitur, historiam suæ gentis lapidibus insculptam videntes, quasi familiaritate quadam invitati, in ea urbe aliquamdiu commorati sunt. Ubi cum Euangelica prædicatione parum se proficere viderent, propter pertinacem idolorum culturam; Suessionem proficiscuntur. In qua permultis eorum cura ad verum Dei cultum conversis, cœpit illico Christianorum numerus mirum in modum adaugeri. Cumque fama sanctitatis illorum apud vicinos populos undequaque vigeret, Sixtus divino instinctu Remorum Metropolim repetiit. In qua primus cathedram archiepiscopalem obtinuit: Sinicium vero Suessionensi ecclesiæ præfecit. Uterque ea diligentia commissum sibi gregem rexit, ut talentum sibi a Deo concreditum, multo cum fœnore reddiderit. Sixtus tandem post suæ peregrinationis cursum feliciter consummatum, Calendis Septembris diem extremum (quem ante præviderat) clausit. Cujus corpus in quadam ecclesia a se constructa, quæ adhuc hodie extat, a beato Sinicio sepultum est. Sinicius vero Remensis ecclesiæ una cum Suessionensi regimen suscepit: & annuo cursu feliciter expleto, eodem die mortem obiit: & juxta beati Sixti tumulum sepultus est.

[10] Huic elogio, quod Actis fere est consonum, conjungo elogium Saussayi in Martyrologio Gallicano ad 1 Septembris, [quorum sententiam exprimit Saussayus,] cum illud exprimat recentiorum quorumdam de Sanctis nostris opinionem, mox examinandam: Ipso die, inquit, Remis natalis sanctorum martyrum pariterque Pontificum Sixti & Sinicii, Galliæ Belgicæ secundæ apostolorum. Qui patria Romani, cum beato Memmio Roma a sancto Petro has in partes ablegati: hancque metropolim auspice Christo adcuntes, trophæa ipsius Redemptoris illic prima collocaverunt. Hinc ad Suessiones digressi, populum hunc fidei etiam sacramentis initiarunt. Cui civitati episcopus primus Sinicius a Sixto, apostolici muneris coryphæo, præfectus est. Tum Sixtus ipse Remos reversus, civitatem hanc ethnicis spurcitiis prorsus expurgare institit, fana destruxit, ædiculam divinis officiis consecravit, clerum constituit, populumque plurimum Christo acquisivit. Cum autem decennium Apostolus operi impendisset, cupidus extremi pro Domino subeundi agonis, cœlitus imminentis excessus admonitus, post gloriosum certamen, quo martyr occubuit, ad præmium destinatum feliciter migravit. Cujus funus religiose curavit Sinicius: qui & vertente anno, eodem die, quo Sixtus, inita pro fidei assertione suprema colluctatione, Remis, ubi resederat jussu decessoris, ut orbam ecclesiam curaret tutaretque, laurea itidem martyrii redimitus æternam abiit ad gloriam. Eodem vero tumulo cum Sixto illatus, basilicæ, quæ in utriusque honorem subinde constructa est, initium nuncupationemque indidit: tamdiu vero ibi uterque quievit, quousque ad ampliorem honorificationem, intra urbem ab Heriveo archiepiscopo delata amborum pretiosa spolia in ecclesia sancti Remigii pone altare Petri eorum præceptoris, cultu condigno recondita sunt, hactenusque in sacrario illius ædis sacris monilibus ditissimæ, ea, qua decet, religione observantur.

[Annotata]

* al. presbyterii

* al. Heligenstad ad Sturium in Holsatia

* Hamburgi

* id est, non nisi

* id est, milliaribus Gemanicis

§ II. Quæ & qualia sint Acta inferius edenda: inquiritur tempus, quo Sancti missi sunt in Galliam.

[Acta in variis Mss. reperta placent quibusdam,] Acta SS. Sixti & Sinicii habemus in tribus Mss., quorum duo tam exacte sibi consonant, ut nulla appareat diversitas, ne in voculis quidem minoris momenti, nisi rarissime. Primus est codex noster, notatus P. Ms. 154, non admodum antiquus; alterum est apographum ex Ms. monasterii Boni fontis, quod est Ordinis Cisterciensis in diœcesi Remensi. Cum hisce etiam satis congruunt codices, quos vidit Marlotus, cujus verba mox dabo. Verumtamen in fragmento, quod ex suis codicibus recitavit Marlotus, voces quædam minoris momenti omissæ sunt, aut aliter expressæ, quam leguntur in dictis Mss. nostris. Tertium nostrum est descriptum ex codice Ultrajectino S. Salvatoris. In hoc omissa sunt plura, quæ ad gesta Sanctorum enarranda non conducebant, uti præfatio tota, aliaque deinde, quæ magis ad mores spectant quam ad historiam. Facta vero historica iisdem plerumque verbis hic narrantur, quibus referuntur in aliis Mss., ita ut suspicer aliqua ab hoc Ms. abrasa esse brevitatis studio, quod viderentur superflua. De codice suo Marlotus, qui alias ab ejus auctoritate recedit, sic loquitur cap. 13: Quod prædicti codicis stylus planus sit & simplex; nec multum abhorrens a modo loquendi veterum diaconorum, quibus nascentis ecclesiæ res gestas, & martyrum certamina conscribendi cura fuit: character quoque & codicis tegmentum antiquitatem præ se ferant quingentorum vel sexcentorum annorum, extetque tam Remis in bibliotheca matricis ecclesiæ, & apud S. Nicasium, quam Suessionis. Hæc ille sibi objicit ex judicio aliorum, quos apprime doctos fatetur & veritatis amantes.

[12] Verumtamen Marlotus ipse Acta hæc non magni facere videtur, [displicent Marloto, cujus opinioni sunt contraria:] cum ei adaptet verba Hincmari, alia occasione dicta: Nos scilicet habere eum ad lectionem, non vero ad proferendam auctoritatem. Verum hæc verba sunt hominis partium studio præventi, quod Acta SS. Sixti & Sinicii repugnarent Remensium traditioni, quam susceperat defendendam, de missione eorum per S. Petrum apostolum. Etenim nullum assignat Actorum vitium: nihilque directe Actis objicit, nisi sequentia: Deinde, cum Frodoardus prædicti codicis non meminerit, admodum probabile est, post ipsius obitum confectum fuisse ab auctore, qui gestis Sanctorum seu Legendariis texendis dabat operam, quorum gestorum cum apud nos ob vetustatem nulla restaret memoria, eisdem Sanctis Apostolicas virtutes attribuit, quo celebriores apparerent, & ab historiarum avidis prædicta eorum gesta legerentur. Ignota verisimiliter Flodoardo fuit hæc Vita, si credimus Marloto, quia eam non nominat. At mihi idem non apparet, cum omnia, quæ Flodoardus de Sanctis nostris scribit, ex hac Vita videatur sumpsisse; & nullibi ab ea recedat, nisi in assignando tempore ipsorum missionis. Deinde, etiamsi constaret ignotam fuisse Flodoardo, ne sic quidem fieret verisimile, scriptam fuisse post ejus Historiam. Quis enim credat, scriptorem hujus Vitæ voluisse, lecta Flodoardi Historia, ab eo ducentis annis recedere, tantoque spatio juniores facere Sanctos, quos celebrabat? Quod deinde dicit in eodem codice haberi Vitam SS. Memmii confessoris & Mauri martyris ejusdem styli, nihil facit contra Vitam Sanctorum nostrorum, licet revera dubitem, an ejusdem sint styli. Certe cum, ut subdit, alter ibi dicatur a B. Petro directus, alter vero a S. Clemente; non sunt hæ posteriores Vitæ ejusdem auctoris, qui S. Memmium Catalaunensem non retulisset ad tempora Apostolorum, Sixtum vero & Sinicium ad imperium Diocletiani; cum passim eodem fere tempore trium illorum adventus in Galliam figatur, aliis eumdem ad Apostolorum ætatem referentibus, aliis ad seculum III fere adultum.

[13] Tillemontius tom. 4 Monumentorum in S. Dionysio Parisiensi art. 21 suspicatur Acta SS. Sixti & Sinicii antiquiora esse Hincmaro, [scriptoris videntur antiqui, non tamen coævi: nec fabulosa sunt, sed jejuna.] qui Remensem rexit ecclesiam circa medium seculi IX, idque affirmat Bailletus in Tabula critica ad 1 Septembris. Neuter tamen multum auctoritatis Vitæ huic tribuit, neuter eamdem vehementer accusat, aut ullam sententiæ suæ rationem allegat. Uterque etiam hanc Vitam sequi maluit quam Hincmarum aut Flodoardum, ad statuendam epocham adventus eorum in Galliam. Eruditi Benedictini, qui componunt Historiam litterariam Franciæ, tom. 3 pag. 646 similiter credunt Vitam hanc Hincmaro anteriorem, adduntque non videri scriptam ante finem seculi VII, at nulla ratione addita. Porro nullas invenio rationes, cur Vita SS. Sixti & Sinicii nequeat esse scripta multo citius. Certe nihil occurrit in hisce Actis, ex quibus ostendi possit, scriptorem illorum necessario amovendum a seculo V aut VI, cum & stylus satis sit simplex, & nullibi ostendat Sanctis ipsis se longe posteriorem. Verumtamen coævum fuisse aut supparem nequaquam crediderim, quia Acta magis sunt jejuna, quam soleant esse scriptorum, qui facta per se aut per testes contemporaneos didicerunt. At id ipsum, quod pauca de Sanctis memoraverit, ostendit, eum noluisse Heroës suos commentitiis fabulis exornare.

[14] [Sententia Flodoardi de missis per S. Petrum Sixto & Sinicio,] De tempore, quo Sancti nostri missi sunt in Galliam, tres reperiuntur sententiæ, quæ suos singulæ habent patronos. Prima est Flodoardi, qui lib. 1 cap. 3 sic scribit: Nec solum apud Ethnicos tunc temporis tanti habitum Remorum populum, quin & apud primos Ecclesiæ Dei propagatores, atque per Euangelium in Christo patres, primæ hujus provinciæ nostræ sedis pontifices constat semper honore decoratos; adeo ut ipse beatissimus Ecclesiæ Christi princeps, Petrus apostolus, urbi nostræ beatum Sixtum a se archiepiscopum ordinatum cum suffraganeorum auxilio censuerit delegandum, idoneos ei ac necessarios in eadem provincia destinans socios, S. Sinicium videlicet, Suessonicæ sedis primo, nostrum postea præsulem, ac beatum Memmium Catalaunicæ urbis rectorem. Marlotus lib. 1 cap. 13, ubi hanc sententiam, quam traditionem ecclesiæ Remensis perperam nominat, stabilire conatus est, Flodoardi testimonium commendat hisce verbis: Verisimile non est eum, vetustioribus neglectis codicibus, fictam ac de novo excogitatam opinionem evulgasse, cum apud omnes diligens & sincerus scriptor habeatur. Nec, si monimentum aliquod vetustatis in provincia extiterit, credendum est eum latuisse; sed ei tamquam principis ecclesiæ canonico, ac fidei nostræ primordia dedita opera investiganti, quotquot erant bibliothecæ facile patuerunt. Sic ille de Flodoardo.

[15] [quam propugnat Marlotus:] Hujus vero opinionem mox confirmare nititur in hunc modum: Ac ne quis existimet hunc honorem (accepti a S. Petro episcopi) de industria Remensi ecclesiæ quæsitum, quo illustrior potiorque ob vetustatem evadat, Frodoardi sententia veterum testimoniis comprobanda est, Lotharii præsertim imperatoris, cujus epistolæ fragmentum ad Leonem Papam idem Frodoardus citat lib. 3 cap. 10, qua Remensis sedis B. Sixtus primus episcopus Apostolorum discipulus prædicatur, quod Fulco Hincmari successor clarius explicat alia epistola ad Stephanum V his verbis: “Sedem vero Remensem notum habeat ab antecessoribus præ Gallicanis omnibus ecclesiis semper fuisse honoratam, utpote cum primus Apostolorum beatus Petrus primum destinaverit huic urbi beatum Sixtum episcopum, & totius Gallicanæ regionis dederit ei primatum”. Habet hæc quoque Flodoardus lib. 4 cap. 1. Porro hisce argumentis, quæ non prorsus contemnenda sunt, alia minoris momenti addit Marlotus, videlicet Chronicon Senonense S. Petri Vivi, Chronicon Virdunense, Chronicon Autissiodorense, Martyrologium Romanum, Ms. codicem citatum a Vincentio Bellovacensi, Vitam S. Memmii Catalaunensis a Bosqueto editam, ac demum cum paucis neotericis Democharem & Baronium ad annum 46; hisque recensitis sic concludit: Stet igitur tamquam certum, a Christi natalibus anno XLVI, imperante Tiberio, orientem Christianæ fidei solem in Xysto, Sinicio & Memmio, Remos ac circumjectas Belgarum gentes suspexisse suscepisseque. Habes, lector, momenta hujus opinionis, quæ ad assensum movere possent, nisi gravioribus eliderentur. Ex conclusione vero facile agnoscas hominem ecclesiæ suæ amantem, qui non modo missionis seculum, sed annum etiam certum vult haberi ob auctoritatem solius Baronii, licet revera Baronius non asserat, eo anno missos Sixtum & Sinicium, sed solum ad illum annum referat, multos a S. Petro missos, sed diversis temporibus.

[16] Altera sententia est Hincmari Remensis archiepiscopi, [hujus rationes enervat auctoritas Hincmari, qui scripsit missos a Sixto Papa:] qui in Opusculo 55 capitulorum cap. 16 de misso S. Sixto sic loquitur: Et postquam beatus Sixtus a Sixto Sedis Romanæ Pontifice primus ad Remensem metropolim fuit directus episcopus, in Christianismo per quindecim archiepiscoporum tempora … in Remensi parrochia (seu diœcesi) mansit ecclesia Laudunensis, quæ primum a S. Remigio accepit episcopum, ut pluribus exponit. Non explicat Hincmarus, an velit S. Sixtum missum fuisse a Sixto I, qui ante medium seculi secundi pontificatum administravit, an vero a Sixto II, qui brevem pontificatum glorioso martyrio finivit anno 258, quique alios quosdam viros apostolicos in Gallias misisse scribitur apud nos tom. 2 Augusti pag. 128 & 129. De Sixto II probabilius certe id dici potuit quam de Sixto I, uti patebit ex ordine episcoporum Remensium, qui Hincmarum non latuit, ideoque existimo ipsum de Sixto II locutum. Porro hæc opinio Hincmari vehementer enervat rationes pro opinione prima expositas. Nam Hincmarus vir fuit eruditus & retinens admodum prærogativarum ecclesiæ suæ; nec fautores primæ opinionis ullum habent testem Hincmaro antiquiorem, cui Lotharius imperator contemporaneus, Fulco suppar, Flodoardus longe posterior. Vidit hoc incommodum Marlotus atque ita respondet: Nam cum ei sit Fulco suppar, æqualem cum eo habet auctoritatem, cui cum accedat Frodoardi Fulconi supparis auctoritas, duo præponderabunt uni, præsertim cum Frodoardus (ut dixi) dedita opera ecclesiæ Remensis Historiam scripserit, ac diligenter, antequam publici juris fieret, investigatis accurate prædictæ ecclesiæ monumentis Hincmaro antiquioribus, eam emendaverit, ut ipse testatur in proœmio Ostendit hæc responsio, non adhærendum necessario scriptoribus Remensibus seculi noni & decimi, cum ipsi in diversas abierint sententias. Progredior igitur ad tertiam sententiam, quæ solidioribus niti videtur fundamentis.

[17] Acta habent Sanctos Roma missos sub Diocletiani & Maximiani imperio, [Acta habent Sanctos in Galliam missos tempore Diocletiani,] postquam SS. Crispinus & Crispinianus martyrio coronati erant circa annum 287 aut 288, ut vult Tillemontius tom. 5 in Persecutione Diocletiani art. 2, tempus illud probans ex morte Rictii Vari, sub quo dicuntur passi. Itaque secundum Acta Sixtus & Sinicius missi videntur circa annum 288. Actis consonat Breviarium Remense anni 1543, cujus verba subjungo, omissis non necessariis: Sancti Sixtus atque Sinicius Romæ oriundi, ibi sancte & religiose a successoribus beatorum Apostolorum a cunabulis in Lege educati divina, præclaræ suæ indolis, juste ac sine querela conversando, ibidem monstravere sanctitatem… Qualiter lux sanctitatis eorum in has partes emicuerit, paucis intimare curabimus. Igitur eo tempore, quo Diocletianus & Maximianus imperatores tyrannica dominatione persecutionem in Christianos excitaverant, … sancti Dei Crispinus & Crispinianus … in urbe Suessionica verbum vitæ populis annunciantes morabantur. Sed quia nonnulli in eadem urbe per ipsorum prædicationem ad fidem Christi conversi fuerant, & propter supradictam persecutionem admodum rari essent in Galliarum partibus Christi relicti ministri.., denique ostenderunt se per visum Pontifici Romanæ tunc temporis Sedis, asserentes & se per martyrii gloriam ad regna assumptos cælestia, & oves, pro quibus ipsi exemplo Domini sui sanguinem fuderant, pastoris absentia desolatas manere in terris… Post hanc itaque beatorum martyrum visionem atque ammonitionem; certior factus idem Pontifex, divinitus se per Sanctos Dei ammonitum, convocato clero, ordinavit sanctum Sixtum episcopum; & ad solatium ei procuratur beatus Sinicius, tunc quoque ab eodem Pontifice presbyter consecratus, qui & ipse magnarum virtutum vir universorum testimonio comprobatus habebatur. Hæc eodem modo in Actis relata ostendunt, qualis fuerit Remensium traditio usque ad medium seculi XVI de primis suis Episcopis, evincuntque, Flodoardi opinionem non invaluisse, sed potius neglectam fuisse apud Remenses. Breviarium anni 1630, ex quo elogium dedi num. 8, similiter repugnat opinioni Marloti, cum Sancti dicantur missi, non a S. Petro, sed a Romano Pontifice, peractis olim… Apostolorum pro Christo legationibus.

[18] [quæ sententia convenit cum ordine primorum episcoporum;] Sententia nostra de missis circa annum 288 Sixto & Sinicio optime concordat cum catalogo episcoporum Remensium, uti & Suessionensium, idemque catalogus opinionem Marloti prorsus reddit improbabilem. Quindecim numerantur episcopi usque ad S. Remigium in ecclesia Remensi, nec plures numeravit Hincmarus, cujus verba dedi num. 16, cum ait Laudunum, quod primum episcopum accepit a S. Remigio, per quindecim archiepiscoporum tempora spectasse ad diœcesim Remensem. Inter episcopos autem Remenses quartus ab omnibus collocatur Betausius seu Imbetausius, atque hic anno 314 interfuit concilio Arelatensi, cui subscriptus legitur apud Labbeum tom. 1 Col.oc modo: Imbetausius episcopus, Primigenius diaconus, de civitate Remorum. Hinc facile in sententia nostra texi potest chronotaxis aliqua quatuor primorum antistitum ecclesiæ Remensis. Spatium enim, quod reperitur inter annum 288 & 314, sufficiens est, ut credi possit tres eo tempore sedisse episcopos, ex quibus secundus non nisi annuum tenuit episcopatum, etiamsi velimus suspicari, Betausium jam aliquot annis sedisse ante concilium. Demochares habet eum consecratum a Melchiade Papa anno 312, sed sine certo auctore, inquit Marlotus cap. 25. Itaque credamus S. Sixtum, postquam in Galliam pervenerat, decennio circiter laborasse ad conversionem Remensium & Suessionensium, obiisse vero circa annum 300, ac Sinicium uno anno serius, uti in Actis dicitur; potuit sic Amantius ad decennium quoque sedere ante Betausium. Verum uti in hac chronotaxi nihil est absoni, ita nihil certi: nam S. Sixtus etiam diutius supervivere potuit, tantoque brevior fiet Amantii episcopatus, quanto Sixtus superfuerit diutius. Porro ordo primorum episcoporum Remensium satis etiam conciliari potest cum sententia Hincmari, si velit S. Sixtum missum esse a Sixto II, sed tunc multo prolixior fiet Sixti & Amantii episcopatus.

[19] Quam male cum opinione sua cohæreat expositus ordo episcoporum Remensium, [at idem ordo evertit opinionem primam;] vidit probe Marlotus, sed omnes intendit nervos, ut amoliretur incommodum. Versat hunc lapidem toto capite 18, & verisimilia facere conatur, quæ omni prorsus verisimilitudine carent. Agnoscit tres primos serie continuata Remensi cathedræ præfuisse, eosque defunctos vult seculo primo. Post hos nullos fuisse Remis episcopos usque ad tempora Constantini Magni, sub quo quartus occurrit Betausius, scripserat Flodoardus lib. 1 cap. 5. Quod an consulte & veraciter dictum ab eo, inquit Marlotus, aut temporis edacitate ab ecclesiasticis potius tabulis horum nomina penitus exciderint, merito quis dubitare posset. Verum id veraciter dictum a Flodoardo, satis est certum ex testimonio Hincmari supra dato, & omnium consensu. Audi, quid de quatuor primis scripserit Albericus monachus in Chronico ad annum 336: Antequam ulterius procedamus, hic attingenda est breviter historia Remensis. Legitur quod post mortem Crispini & Crispiniani missi sunt a Roma sancti isti Sixtus & Sinicius, primi Remensium archiepiscopi, cum nepote Divitiano, qui fuit secundus post Sinicium Suessionensem episcopum. Tertius Remensis archiepiscopus Amausius, quartus Bethausius, in isto tempore Magni Constantini, & interfuit concilio Arelatensi primo, quod per Mauritium * ejusdem urbis episcopum relatum est ad beatum Silvestrum, Volusiano & Aniano consulibus. Isti quatuor primi Remenses episcopi tumulati fuerunt in ecclesia beati Sixti. Hæc igitur dubitatio Marloti fundamento caret, uti ipse satis advertit, cum illi non amplius insistat.

[20] Hinc omnes recenset persecutiones gentilium, ut ostendat sedem Remensem potuisse episcopo carere toto seculo secundo & tertio, [cum prorsus incredibile sit, ecclesias Remensem & Suessionensem vacavisse duobus seculis,] idque non esse improbabile. Audi rationem ejus præcipuam, quam exprimit his verbis: Etenim cum electio, genuina pastorum matrix, libertatem in eligentibus supponat, si hæc opprimatur præfectorum tyrannide, frequenti Cæsarum per Remos transitu, bellis intestinis aut tumultibus populorum, quid mirum si pontificiæ sedes tamdiu orbitate languescant? Post hæc persecutiones enumerat; at non ostendit has acerbiores Remis fuisse, quam in aliis orbis partibus. Cur igitur hæ persecutiones magis Remis electionem impedivissent quam in aliis urbibus, quibus episcopos præfuisse seculo secundo & tertio, certissime novimus? In Italia certe magis continuæ fuerunt persecutiones quam in Gallia, neque ideo tamen ecclesiæ præcipuæ, de quarum antiquitate certo constat, tam diuturno tempore episcopis caruerunt, uti nec in Oriente nec in Africa, ubi tyrannorum crudelitas non minus desæviit. Certe nulla umquam tam diuturna eodem in loco fuit persecutio, ut electionem episcopi multis annis impedierit, nedum duobus seculis. Deinde si Remis eligi non potuisset episcopus, numquid Ecclesiæ Romanæ erat episcopum mittere ad ecclesiam tot turbinibus agitatam, cœptaque per tres episcopos promovere per alios? Numquid a tempore Decii ad Diocletianum usque varii in Galliam missi virorum Apostolicorum manipuli, qui non paucas ibidem fundaverunt ecclesias? Cur igitur neglectæ fuissent Remensis & Suessionensis, si jam a primo seculo fuissent fundatæ? Hæc sane mihi maxime miranda viderentur, si dicerentur a scriptore, cujus auctoritati non liceret refragari: at incredibilia prorsus sunt, dum solum nituntur auctoritate scriptorum noni & decimi seculi, quos amor antiquitatis ecclesiæ suæ facile impellere potuit, ut, relictis melioribus, fabulosas notitias sequerentur.

[21] [& aliunde colligatur, ecclesiam Remensem non diu vacasse;] Etenim alia etiam persuadent, ecclesiam Remensem non diu vacasse post mortem S. Amantii. Primo Amantius sine martyrio finivisse vitam videtur, æque ac Sixtus & Sinicius, omnes in eadem ecclesia sepulti, quam etiamnum superesse vult Marlotus. Tres ergo episcopi in pace obierant, ut quartus facile posset succedere. Secundo cum Betausius in eadem cum ipsis ecclesia dicatur sepultus, vix dubitari potest, quin ipsis continuo successerit. Tertio multæ Galliarum ecclesiæ episcopos habebant sub Diocletiano, cujus persecutio ibidem minus sæviit, præsertim eo tempore, quo in aliis Romani imperii partibus erat vehementior: nam Constantius tunc Galliis præerat, & Christianos aut protegebat, aut certe non vexabat; cur igitur nec Remensis nec Suessionensis ecclesiæ suos habuissent antistites? Stabat Remis ecclesia a S. Sixto ædificata, tres in ea resederant antistites, omnes sine martyrio defuncti, nulla ostendi potest persecutio, quæ Remenses afflixit acrius, nisi sola forsan sub præside Rictio Varo; aliena ergo a proposito tractat Marlotus, cum non sine exaggeratione enumerat gentilium imperatorum persecutiones, quæ modo in una, modo in alia orbis Romani parte magis sævierunt. Quis enim hujusmodi ferat ratiocinia? Christiani persecutionem passi sunt in Africa, non potuit igitur eligi Remensis episcopus.. Italia perpetuis fere persecutionum procellis agitata est a Nerone usque ad Constantinum; ergo nullus per ducentos & plures annos haberi potuit in urbe Remensi antistes. Quis, inquam, sic ratiocinanti aures præbeat? Attamen non alia est ratiocinatio Marloti, si recte expendatur.

[22] [Actis igitur inhærendum, quæ etiam per se majorem hac in re fidem merentur.] Hisce accedere possent aliæ rationes, atque auctoritas Sulpitii Severi ac S. Gregorii Turonensis, sed eas prætermitto, quod nolim hic disputare de promulgata primum fide in Galliis. Nam etsi aliæ deessent rationes, una solum consideratione facile videbimus auctoritatem Actorum præponderare auctoritati Flodoardi. Rarissime invenimus initium alicujus ecclesiæ, aut ætatem alicujus Sancti, referri a scriptore quodam ad secula posteriora. Contra experimur, amorem antiquitatis effecisse apud multos medii ævi scriptores, ut initia urbium, ecclesiarum, Ordinum, aliarumque rerum, referrent ad tempora longe anteriora. Itaque suspicari non possumus, auctorem Actorum alia de causa adventum SS. Sixti & Sinicii fixisse sub imperio Diocletiani & Maximiani quam amore veritatis, quam discere poterat ex monumentis ecclesiæ Remensis. At de Flodoardo non immerito suspicio oriri potest, nimio antiquitatis amore ad falsam opinionem fuisse abreptum. Neque idcirco dicendum necessario est, eum fictam ac de novo excogitatam opinionem evulgasse, aut non vidisse monumenta antiqua ecclesiæ Remensis: nam contrarium mihi prorsus persuadeo. Viderat, ut opinor, Acta edenda, cum iis consentiat, excepto missionis tempore; viderat certe Hincmarum, cujus verba adducit: viderat etiam Lotharii imperatoris & Fulconis episcopi verba, ex eo data num. 15. Viderat ergo Flodoardus tres diversas opiniones de missione SS. Sixti & Sinicii, ex iisque elegit eam, quæ antiquitatem ecclesiæ suæ magis commendabat, eamque sine ulla probatione ut veram proposuit. Idem fecit Marlotus, adhibita longa disputatione, quæ nihil magis videtur docere, quam imperium voluntatis in intellectum, quo fit, ut ea facile vera credamus, quæ vera esse nimis volumus.

[Annotata]

* Marinum

§ III. An Sancti dicendi sint martyres, an confessores: nullus ante ipsos Remis episcopus.

[Martyres qua occasione vocari cœpti, exponitur,] Laudatus Marlotus cap. 15 inquirit, utrum Sancti nostri habendi sint martyres, an confessores. Martyrologium Romanum Baronii martyres vocavit, Acta vero clare martyrium negant. Andreas Saussayus Tullensis episcopus martyrium eorum probare conatus est dissertatione hunc in finem edita, quam refutat Marlotus. Porro occasionem asserti primum a Demochare martyrii explicat Marlotus his verbis: Cum ad ornatum sui Operis de sacrificio Missæ primos cujusque civitatis episcopos summa diligentia perquireret Demochares, ad Jacobum Bridou Remensis ecclesiæ pœnitentiarium sibi amicissimum pro Remensibus literas mittit. Hic nescius forsan aut anceps, quid rescriberet de Xysto & Sinicio, cum Frodoardus satis obscure loquatur de genere mortis, quod prædicti Archiepiscopi obierunt, proprio genio martyres fecit schedula ad Democharem transmissa, quam nullo examine, sed ex fide auctoris, ut sæpe fit, suis operibus intexuit. Baronius hunc secutus est in Martyrologio, tamquam rerum Gallicanarum callentissimum, cui subscripsere, quotquot postmodum conficiendis Martyrologiis studium impenderunt, ob reconditam prædicti Cardinalis eruditionem, honoremque Romano Martyrologio (ut par est) ab omnibus exhibitum, quod ex incorruptis Ecclesiæ monumentis se confecisse testatur. Hactenus de occasione, qua nata est opinio de martyrio.

[24] Refert deinde argumenta, quibus Saussayus opinionem suam probare nititur: [ostenditurque, quibus argumentis martyrium propugnaverit Saussayus;] Primaria ratio, inquit, petitur ex circumstantia temporis: … putant enim quotquot sub Nerone & Domitiano claruerunt, sanguine fuisse purpuratos. Verum neque eo tempore vixerunt Sancti nostri, neque verum est, omnes fuisse martyres, qui tunc floruerunt. Deinde Illustrissimus Sausseyus Tullensis episcopus in Martyrologio Gallicano, & in Apologetico libello adversus archiepiscopum Lugdunensem, contendit errorem irrepsisse in Breviarium Remense reformatum, & in Litanias, ubi S. Xistus cum Sinicio inter confessores recensetur, putatque Remenses traditionem suam ejurasse, eo quod Galesinus, Ferrarius in Topographia, Demochares, Colvenerius, Chanarius & Robertus cum Baronio conspirent, multumque exaggerat Martyrologii Romani, editi sub Gregorio XIII, anno MDLXXXIV auctoritatem, quasi indubitata fide hoc esset tenendum. Hæc ex Marloto recitavi, quod Opusculum Saussayi mihi non sit ad manum. Jam vero ad istas auctoritates neotericorum dixisse sufficiat, omnes a Demochare, quem Baronius in Romano Martyrologio secutus est, in eam opinionem deductos, sed eorum auctoritatem non sufficere, cum antiquiora monumenta, ipsaque Remensis traditio repugnet.

[25] [sed martyres non fuisse probant Acta, Flodoardus, ipsa Remensium traditio.] Flodoardum etiam opinioni suæ adaptare voluit Saussayus, licet ei clare sit contrarius. Gesta utriusque in episcopatu & obitum breviter narrat lib. 1 cap. 3 hisce verbis: Sanctus vero Sixtus Remorum primus episcopus, etiam Suessionicam fundasse fertur ecclesiam, & B. Sinicium collaboratorem & cooperatorem suum inibi constituisse; quique post ejusdem S. Sixti decessum, nepote suo, ut ferunt, sancto Divitiano Suessoni a se pontifice ordinato, quoniam noviter instituta Remensis ecclesia lacte adhuc tenera forte fovebat pignera, necdum ad onus pontificale perferendum robusta, Remis archiepiscopalem (ea cogente necessitate) subiit cathedram. Ubi pro animarum salute fideliter elaborans, bonumque certamen decertans, cum Decessore, ut in cælis, ita etiam meruit in terris habere consortium, unius ejusdemque templi tumbæque sortitus cum beato Sixto sepulcrum. Nullum hic verbum de martyrio Sanctorum nostrorum, nec alibi in Flodoardo. Acta vero clarissime habent, utrumque Sanctum in pace obiisse. Traditionem ecclesiæ Remensis accipe ex laudato Marloto: Quod si divini Officii, Missalis, Litaniarum, vetustiorumque inscriptionum in capsis & imaginibus habenda sit ratio, tanta nobis horum vis suppetit, ut sine lectoris tædio vix media pars hic posset adferri. Mss. codices, Antiphonalia, Gradualia, id etiam aperte testantur. Unde satis mirari non possum, quomodo Sap. & illust. Tullensis episcopus dicat, Remenses patrum traditionem reliquisse, cum hujusce traditionis nullum extet vestigium, nec in Missalibus, nec in Martyrologiis, quæ cum vetustatem spirent, ut ex charactere patet inspicientibus, majoris aut certe æqualis sunt auctoritatis cum ipsis, quæ ab illo fidenter nobis opponuntur. Non autem, ut ante advertit, verisimile est, ecclesiam Remensem sic se ingratam erga Tutelares suos exhibuisse, ut lauream martyrii ab iis sciens abstulerit, si a veteribus delata fuisset. Recte quidem hæc Marlotus. Verum eodem modo ratiocinari debuisset contra antiquitatem nimiam SS. Sixti & Sinicii, quæ æque est contraria traditioni Remensium, in Breviariis eorum, aliisque monumentis expositæ.

[26] [Alius a quibusdam confictus Remensis episcopus tempore Apostolorum:] Theodoricus Pauli Gorcomiensis seculo XV compilavit Chronicon universale apud nos Ms. In eo a fol. 248 dat catalogum antistitum Remensium, qui passim satis consonat aliis catalogis vulgatis, gestaque SS. Sixti & Sinicii compendio recitat. Verum scriptor iste alium statuit episcopum Remensem ante S. Sixtum, eumque & Petrum nominat & a S. Petro missum affirmat. Accipe breve, quod Petro suo ille texuit elogium: Petrus sanctus discipulus sancti Petri apostoli, ab eodem apostolo Remis missus, prædicando multos convertebat, & fidem Christi ibidem primus dilatavit. Quo defuncto, non reperitur, aliquem sibi successisse in ecclesia Remensi, nisi anno Domini CCXCV. Non opinor hunc habendum a Remensibus pro episcopo; sed fictitium haud dubie credent hunc Petrum. Attamen neutiquam crediderim primo confictum esse a laudato scriptore, qui satis videtur sincerus, sed nimis credulus. Hinc itaque colligimus, antiquitatem Remensi ecclesiæ quæsitam fuisse modis variis, nec mirandum esse, si qui tantæ antiquitatis amore SS. Sixtum & Sinicium ad Apostolorum tempora retulerint, cum etiam fuerint inventi, qui fictitium episcopum obtruserunt.

[27] Rectius de Sixto & Sinicio scripsit laudatus Theodoricus, [Sanctorum elogium aliud,] cujus elogium subjungo: Sixtus sanctus successit hoc ordine. Sancti enim martyres Crispinus & Crispinianus sub Diocletiano & Maximiano imperatoribus anno Domini CCXCI martyrizati a Rictiovaro in urbe Suessonica, ostenderunt se per visum S. Caio Papæ, asserentes & se per martyrii palmam assumptos ad regna cælestia, & oves, pro quibus ipsi exemplo sui Domini sanguinem fuderant, pastoris absentia desolatas manere in terris. Qua de re, inquiunt, tibi eas commendamus. Tunc sanctus Papa Caius de consilio cleri elegit mittere sanctum Sixtum, qui fatebatur se indignum tali dignitate, paratum tamen ad omnem obedientiam. Ordinatur ergo ab eodem sancto Papa episcopus, & Sinicius presbyter consecratus ei associatur. Venerunt igitur ad urbem Remensem, … prædicaverunt Euangelium Christi, & multos converterunt. (Hæc multorum conversio Actis est contraria.) Tandem venerunt Suessionem, sicut sancti martyres prædicti Crispinus & Crispinianus petierant: ubi a Catholicis benigne recepti constanter prædicabant, & per gratiam Dei cotidie fideles augebantur. Et cum ecclesia ibi dilataretur, & fama sanctitatis eorum, sanctus Sixtus visitavit Remenses, scire cupiens, si forte per gratiam Christi converterentur. Et ecce qui prius eum, ut superstitiosum spreverant, audita fama sanctitatis ejus & miraculorum, ut patrem susceperunt, ubi prædicando populum multum acquisivit.

[28] Sanctum autem Sinicium Suessionicæ ecclesiæ consecravit episcopum: [Actis & dictis nostris conforme.] ipse autem in ecclesia Remensi prius resedit, quia populosior & magis idololatriæ dedita videbatur: sicque duo hæc luminaria in utroque loco effulserunt miraculis & doctrinis. Destruuntur fana, construuntur ecclesiæ; ministri consecrantur, fideles augentur. Interea sanctus Sixtus plura prædixit, & diem obitus sui longe ante præsciens, coëpiscopo beato Sinicio denuntiavit. Flebat igitur sanctus Sinicius, orans Deum, ut ipse pariter cum sancto Sixto assumeretur ex hac vita. Flebant & discipuli, ne relinquerentur desolati; ita quod sanctus Sixtus compatiens etiam flebat, & consolabatur eos, prædicens sancto Sinicio, quod post unum annum eodem die, quo ipse migraret, sequeretur, commendans ei curam utriusque ecclesiæ. Et hortatus est omnes, ut bonum certamen certarent, cursum in charitate non ficta consummarent, fidem servarent. Post hæc febre correptus, accepto Corpore Christi, in Kalendis Septembris migravit ad Dominum. Quem sanctus Sinicius sepelivit in ecclesia, quam ipse in suburbio ejusdem civitatis construxerat. Cujus festum colitur Kalendis Septembris. Hisce de S. Sinicio addit sequentia: Sinicius sanctus missus a præfato Papa S. Caio cum S. Sixto, cum post obitum sancti Sixti per unum annum rexisset utrasque ecclesias, circa diem prædictum venit ad urbem Remensem, & fecit sibi fieri sepulcrum juxta sarcophagum beati Sixti, & mortuus est eodem die, quo prædixerat sanctus Sixtus, & sepultus est juxta eum, ut, sicut in vita sua dilexerant se, sic in morte non essent separati. Ubi clarent infinitis miraculis ad laudem & gloriam Domini nostri Jesu Christi.

VITA
auctore anonymo.
Ex codice nostro Ms., & monasterii Boni fontis, collatis cum Ms. Ultrajectino.

Sixtus episc. conf. Remis in Campania Gall (S.)
Sinicius episcopus confessor Remis in Campania Gall (S.)

BHL Number: 7815

A. Anonymo.

[Utile est Sanctorum gesta narrare. Hi autem Sancti Romæ nati,] Sanctorum laudes atque actus enarrare magnæ creditur esse utilitatis, scilicet quia & honor ipsis major inde impenditur, & legentibus per hoc sive audientibus exemplum sanctæ conversationis exhibetur. Multi enim sunt ad intelligenda, quæ sunt divina, minus capaces, & tamen quod ex præceptis non intelligunt, exemplis Sanctorum addiscere non ignaviter concupiscunt. Hac igitur de re necessarium duximus sanctissimorum patrum Sixti ac Sinicii vitam describere, quatinus, quia per ipsos Euangelicæ prædicationis Christianæque religionis initium nostras in partes advenit, eorum etiam exemplis, æque ut patrociniis, futura ætas institutionis sacræ suscipiat emolumenta. Nam jure ipsi de nobis fateri possunt: Etsi aliis non sumus apostoli, vobis sumus. Sancti itaque supradicti Romæ oriundi, ibique sancte & religiose a successoribus beatorum Apostolorum nobiliter a cunabulis in lege educati divina, præclaræ suæ indolis, juste ac sine querela conversando, ibidem monstravere sanctitatem.

[2] [postquam SS. Crispinus & Crispinianus martyrio coronati] Sed quia juxta veritatis testimonium civitas in monte posita abscondi non potest, nec lucerna accensa sub modio latere debet, qualiter lux sanctitatis eorum in has partes emicuerit, paucis intimare curabimus. Igitur eo a tempore, quo Diocletianus & Maximianus imperatores tyrannica dominatione persecutionem in Christianos excitaverant, multosque Sanctorum diversis afflictos passionibus * martyres Deo dignos peremerant, sancti Dei Crispinus & Crispinianus b, qui quondam cum multis aliis ab urbe Roma Gallias pro Dei amore & Euangelicæ prædicationis institutione adierant, in urbe Suessionica c verbum vitæ populis annuntiantes morabantur: ubi cum diu in studio euangelizandi commanerent, Rictiovarus, prædictorum augustorum crudelissimus carnifex, illuc adveniens, tormentis eos variis a fide Christi avertere elaboravit, sed, Domino suos protegente & adjuvante, non valuit: sicque glorioso martyrio consummati regna cælestia viri sancti feliciter petierunt.

[3] [apparuerant Romano Pontifici, ut prædicatores mitteret in Galliam,] Sed quia nonnulli in eadem urbe per ipsorum prædicationem ad fidem Christi conversi fuerant, & propter supradictam persecutionem admodum rari essent in Galliarum partibus Christi relicti ministri, curæ fuit jam dictis Sanctis, licet in requie beata assumptis, ne eorum labor imperfectus remaneret in terris, alios sibi in idem opus vicarios procurare. Denique ostenderunt se per visum Pontifici Romanæ tunc temporis Sedis d, asserentes, & se per martyrii gloriam ad regna assumptos cælestia, & oves, pro quibus ipsi exemplo sui Domini sanguinem fuderant, pastoris absentia desolatas manere in terris. Qua de re, inquiunt, tibi eas commendamus, tuæque e curæ committimus, quas Deo acquisivimus animas: tu enim Sedem tenes Apostolicam, & ad te jure pertinet omnium cura ecclesiarum. Nos quoque juste tali pro necessitate ad hanc Sedem recurrimus, a qua missi sumus. Tuum ergo erit jam ex hinc providere aliquos non segnes neque tepidos, verum strenuos atque industrios, Christi videlicet ministros, qui nostra vice pastoris officio oves, quas Deo lucrati sumus regendas atque augmentandas suscipiant, quatinus, quos sibi Christianos cælorum Rex per nos nuper acquisiverat, maligni insidiatoris versutia a fide recta non subvertat.

[4] Post hanc itaque beatorum martyrum visionem atque admonitionem certus * factus idem Pontifex divinitus se per Sanctos Dei ammonitum, [consecrantur a Pontifice, Sixtus episcopus, Sinicius presbyter,] convocato clero, cœpit quærere, quos in Gallias euangelizandi gratia destinare potuisset. Denique omnium pene, qui aderant, consonans fuit testimonium, præfatum sanctum Sixtum huic operi esse aptissimum: quippe f quia esset vir totius prudentiæ ac mansuetudinis, juxta Salvatoris præceptum, dicentis: Estote prudentes sicut serpentes, & simplices sicut columbæ. Qui etiam, ut ipsorum testimonium ratum & adeo præordinatum non dubitaretur *, semetipsum, licet indignum clamitans, tamen spontaneum ad omnia, quæ ei causa obedientiæ a Sede injungerentur apostolica, promptissima voluntate esse fatetur. Ardebat g enim non mediocri desiderio labores pro Christo subire; quatinus hac occasione quandoque etiam ad martyrii gloriam posset pertingere. Quid plura? Ordinatur episcopus, & ad solatium ei procuratur beatus Sinicius, tunc quoque ab eodem Pontifice presbyter consecratus. Qui & ipse magnarum virtutum vir universorum testimonio comprobatus habebatur.

[5] Destinantur h itaque ad Gallias boni & electi Milites Christi, [missique in Galliam perveniunt Remos, ubi prædicant sine magno fructu;] velut agni inter lupos, comitante pariter cum eis ipso, qui suis pollicitus est, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi. Cujus adjutorio suffulti, per longi itineris diverticula verbum vitæ quibuslibet audire cupientibus disseminantes, tandem intra Gallias urbem adiere Remensem. Cujus portam intrantes, statumque loci considerantes, vident historiam suæ gentis in foribus ejusdem civitatis sculptam esse: siquidem hæc civitas a Romanis constructa ex nomine Remi, fratris videlicet Romuli, Remis i fertur nuncupata. Memoriam itaque suæ gentis inibi sculptam contuentes, quasi aliqua invitante familiaritate, ibi aliquandiu habitare delegerunt, probandi scilicet gratia, si Christus in ea urbe per ipsos fidei suæ aliquos aggregare dignaretur. Commorantes ergo ibidem aliquanto tempore, verbum Dei populis cottidie prædicabant; sed perpaucos invenire potuerunt, qui salubria eorum monita percipere cum cordis aviditate mallent. Erat enim civitas hæc nimium adhuc idolatriæ & superstitioni gentilium dedita.

[6] Ipsi quoque non immemores eorum, quæ sibi specialius injuncta fuerant, [Suessiones tendunt, ubi excepti a Christianis] quæque martyres jam dicti per visum cælitus commonuerunt, hac relicta urbe, Suessionem ire contendunt. Quo ingressi, quia nonnullos eorum, quos martyres Christi ad fidem imbuerant Catholicam, ibidem viventes repererunt, gratanter & liberalissime ab eis sunt suscepti. Denique k & ipsi, post longi itineris gravia & laboriosa certamina, tamquam marinis erepti periculis, optata jam pace, acsi tranquillissimo portu, frui in Christo cepere. Cum magna itaque constantia verbum vitæ civibus prædicabant, Domini quoque gratia tribuente, augebantur cotidie qui salvi fierent in Christo. Castissima enim ipsorum & sobria vita, causa eis erat salutis.

[7] [ecclesiam multoram conversione augent:] Miracula quoque & sanitates, quas per eos Dominus facere dignabatur, non minimam in corde eorum credulitatem pariebant. Nihil quippe in ipsis defuisse cognoscitur eorum, quæ Domini pietas fidelibus suis promiserat, dicens: Signa autem eos, qui in me crediderint, hæc sequentur. In nomine meo dæmonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent. Et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Super ægros manus imponent, & bene habebunt. His itaque miraculis attestantibus, longe lateque fides Christi a quam plurimis magnificabatur, & gloria nominis ejus passim diffundebatur, ita ut etiam isti, qui paulo ante in Christianos persecutores extiterant acerbissimi, jam in melius conversi, aut ex toto crederent, aut certe benignitatis favore molliti, mitiores erga Dei cultores existerent. Qui affectione donati, plurimum in eodem loco simul peregerunt temporis, doctrinæ & actioni virtutum studiosissime operam dantes.

[8] [Sixtus Remos regressus, multos ibi quoque convertit,] Cum vero ecclesia Christi jam in ea urbe cepisset dilatari, ac fama sanctitatis eorum celebris apud quoslibet vicinos haberi, memoratus pontifex beatissimus Sixtus divini amoris instinctu iterum visitationis gratia urbem adire studuit Remensem, cupiens perquirere sollicitius, si tandem divina pietas, ad fidei suæ percipienda insignia, corda ibi degentium aliquo suæ accenderit lumine caritatis. Cujus laborem miseratus Dominus, etiam apud eos ostium fidei ipsi aperire dignatus est, ita ut, qui antea illum tamquam vana ac superstitiosa docentem abominati sunt, audita fama sanctitatis ejus, miraculorumque signis, eum jam quasi patrem atque institutorem totis ambirent suscipere viribus. Cepit igitur Vir Deo plenus ibi quoque doctrinæ insistere, & adjuvante superna clementia, multus per prædicationem ejus populus ad fidem conversus est Catholicam.

[9] [& Sinicium ad se vocatum consecrat Suessionensem episcopum:] Qui comperto, quod ibi quoque locus prædicandi sibi a Domino præparatus esset, convocato ad se jam fato sacerdote atque commilitone suo Sinicio, tractare cepit, qualiter per eos utraque civitas in religione posset cepta proficere, & l uterque simul populus cotidianæ institutionis ac ministerii divini pariter solatio frueretur. Quid multa? Elegit ipse in hac eadem urbe divinitus inspiratus residere, quia & populosior, & magis idolatriæ dedita videbatur. Beatum vero Sinicium, ut Suessionensi præesset ecclesiæ, consecravit episcopum, atque abhinc quilibet eorum suam specialius regere cepit ecclesiam; sicque contigit ut primus episcoporum cathedram Remensis ecclesiæ beatus Sixtus obtinuerit.

[10] [auctis multum utroque loco fidelibus, Sixtus mortem suam prædicit Sinicio.] His ita dispositis, ceperunt hi duo Præsules Christi in utroque loco, veluti magna duo cæli luminaria, doctrina & miraculorum effulgere signis. Denique destruuntur fana, construuntur ecclesiæ, plebs fidelis augetur; multi quoque ab eis lege instituuntur divina. Crescente etiam discipulorum numero, ministri ecclesiæ consecrantur, atque omnia in divinis cultibus rite perficiunt. Cum ergo talibus hisque similibus multo essent intenti tempore, divisi quoque mutuo viderentur loco non animo, vultu non affectu, carne non spiritu, cepit beatissimus Sixtus inter cætera virtutum opera prophetiæ etiam pollere spiritu, & plura, quæ erant ventura, familiaribus quibusque & concivibus prædicere. Unde contigit etiam, ut obitum suum longe ante præscierit, beatissimoque præsuli & coëpiscopo Sinicio diem sui exitus denuntiaverit.

[11] Qui charitatis stimulatus affectu, multo cepit anxiari tædio, [qui multum de ea dolet, uti & fideles, quibus innotuerat:] si beato Viro superstes in hac vita fore cogeretur. Desiderabat enim, ut sicut hic in Christi extiterant servitio comites, ita quoque & in morte individui permanerent. Flebat igitur amaris lacrymis, & ut cum sancto Viro pariter assumeretur, questuosis precibus exorabat. Discipulorum quoque ac subjectorum, quibus hoc ipsum scire licuit, planctus erat non minimus, conquerentium ac dicentium, se pastoris desolatos absentia, luporum patere morsibus; implorantes etiam se non destitui, congeminando preces & luctus, voces dabant in cælum, in tantum ut vix quoque Vir Dei temperaret a lacrymis, cupiens & eis adhuc in præsenti solatio non deesse, & tamen sciens multo melius dissolvi & cum Christo esse.

[12] Plurimis itaque eos verbis & exhortationibus consolatus, [prædicit etiam Sinicio Sixtus, eum post annum eodem die moriturum,] cepit beato Sinicio vaticinando secretius prædicare, eum quoque se non multo post secuturum; verum anni dimenso spatio, eodem, quo ipse defungeretur, die illum quoque ad regna adsumendum cælestia; hoc videlicet spatio in terris ad hoc relinquendum, ut oves, quas ipsi pro Christo acquisiverant, non funditus utriusque destituerentur absentia, sed ejus tuitione atque regimine utraque consisteret ecclesia, donec Dominus aliquos sibi præelectos decerneret, qui pastoralem jure quivissent ipsorum vice suscipere curam. Denique plebe convocata fidelium, multis eos cohortationibus allocutus, assignavit curam utriusque ecclesiæ beato Sinicio, committens ejus providentiæ greges, quos ipsi vel simul vel segregati, Domino in supradictis lucrati fuerant locis.

[13] Quo audito, plebs assistens, acsi inopinate cælitus ictu perculsa fulminis, [eumque & fideles hortatus ad constantiam,] ex intimo spiritum trahens, amarissimis cepit deflere vocibus. Innovatur & luctus discipulorum, & beatus Sinicius pontifex dolore non minimo mœstus efficitur. Quos blande beatus Sixtus consolans, multis admonuit sermonibus, uti bonum certamen & ipsi certarent, cursum in caritate non ficta consummarent, fidem inviolabiliter servarent Catholicam; sicque post ipsum ad coronam justitiæ bene agonizando corde properarent avido. Itaque post hæc appropinquante die, quem Vir sanctus jam dudum præscierat, languoris febre corripitur; tamen, tabescente licet corpore, spiritu cælestibus inhiabat, semper cælum intendens, semper ad alta suspirans, semperque per horam venire desiderans, quando in gaudium Domini sui fidelis dispensator & prudens assumeretur; hoc solum molestiæ in corde perferens, quod Commilitonem suum, memoratum beatum Sinicium, pro separatione sui mœstitia affici conspiceret. Cui quoque sæpissime inter consolationis verba ipsum, quod & supra dixerat, replicabat, scilicet non eum multo post ipsius abscessum spatio peregrinum in terra futurum, sed annuo expleto cursu, illum se procul dubio secuturum. Una, inquit, peregrinari cepimus; una labore desudavimus, uno spiritu viximus: uno quoque intermisso anno, in una eademque die cælesti in gloria denuo sociabimur, tuæ vero erit prudentiæ, ut & corpora quoque nostra indivisa m terræ pulvis contineat.

[14] Demum gravescente indies valetudine cum jam horam suæ ereptionis adesse sensisset, [moritur, & honorifice sepelitur. Sinicius utriusque ecclesiæ curam suscipit,] valefaciens tam memorato beato præsuli Sinicio, quam & clero cæterisque fidelibus, accepto viatico, in ipsis Kalendis Septembris glorioso transitu Vir beatus cursum suæ peregrinationis feliciter consummavit. Cujus exequiis digne celebratis, sanctus Sinicius corpus ipsius in ecclesia, quam ipse in suburbio ejusdem civitatis construxerat, cum laudibus & hymnis honorifice collocavit. Quibus peractis, regimen utriusque n ecclesiæ beatus Sinicius, ut sibi fuerat injunctum, religioso suscepit affectu. Quod strenue ac viriliter toto anni studuit peragere spatio, ecclesias scilicet fabricando, plebes docendo, ministros quoque ecclesiæ, prout oportunum erat, & facultas novellæ adhuc plantationis sinebat, constituendo.

[15] [& post annum obit eodem die,] Quique etiam, cursu laboris sui bene consummato, cum jam diem vocationis suæ, quem Vir sanctus prædixerat, imminere cerneret, omnibus idonee dispositis, ad urbem repedavit Remensem, hoc scilicet animo intendens, ut obedientiæ bonum, quod vivens jugiter exercuerat, in mortis quoque termino fideliter consummaret, plebemque ipsius urbis secundum jussionem beati Sixti recte disponeret, ac præsentis vitæ labores ibidem etiam ipse felici terminaret obitu. Præparari itaque sibi sepulchrum fecit juxta sarcophagum beati Viri, & imminenti die olim sibi prædicto, infirmitatis cepit angi valetudine. Qui commonitione salubri plebem edocendo, & oratione supplici semetipsum sollicitius Domino commendando, cum magno cordis desiderio diem præstolabatur optatum. Quo adveniente, ut verax in omnibus beati Sixti vaticinatio probaretur, die supradicta, videlicet Kalendis Septembris, etiam ipse beatam animam carne solutam, cælorum gaudiis angelico inferendam ministerio, socioque jungendam desiderato, in Christi gloria gaudens repræsentavit o.

[16] [& sepelitur juxta S. Sixtum.] Cujus excessum plebs Christo dicata graviter ferens, luctu lacrymisque repleta, Patris deplorabat absentiam: quos tamen admodum fides consolabatur, quia & illi gaudendum cognoverant, propter quod assumptus esset in gloriam, & sibi nihilominus dolendum, quod desolati utroque essent Pastore. Corpus ergo ipsius in sepulchro, quod ipse sibi parari fecerat, cum honore & debita laude collocatum sepelierunt. Sicque factum est, ut quomodo in vita sua mutua se dilexerunt caritate, ita quoque & in requie corporum, sicuti & animarum, inseparabiles jungerentur. Quo in loco memoria sanctitatis eorum miraculis & virtutibus exinde ad laudem nominis Christi insignis haberi evidentibus comprobatur indiciis. Nec putandum est coronam illis defuisse martyrii p, quoniam, licet persecutor defuerit, ipsi tamen crucem Christi in corpore suo jugiter circumferentes, quod animo proposuerant, non segniter executi sunt, & ad palmam victoriæ, Christo in eis & per eos triumphante, feliciter pervenire meruerunt. Cui est honor & gloria, laus & magnificentia & tunc & nunc & per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ab hisce vocibus inchoatur Ms. Ultrajectinum, omissis præcedentibus. Variantes lectiones in margine ex eodem sunt Ms.

b Coluntur hi Sancti 25 Octobris. Passi sunt circa annum 287 aut 288, quando & plures alii in Gallia martyrio coronati sunt sub crudelissimo præside Rictio Varo, quem Rictiovarum una voce passim nominatum reperias. Vide Commentarium num. 17, ubi etiam exposuimus, quo tempore Sixtus & Sinicius sint missi in Galliam.

c Nota est & antiqua Galliæ civitas episcopalis sub archiepiscopo Remensi, vulgo Soissons dicta, Latine vero Suessiones vel Augusta Suessionum.

d S. Caium nominatim designat Theodoricus Pauli in Commentario citatus num. 27: quod cum dictis de tempore martyrii SS. Crispini & Crispiniani recte convenit, uti etiam congruit anno 291, quo ille prædictos martyres coronatos scribit.

e Hæc usque ad finem numeri non sunt in Ms. Ultrajectino; & revera abesse possunt sine perturbatione historiæ.

f Hoc prudentiæ & mansuetudinis elogium rursum abest in Ultrajectino.

g Uti & hæc de laborum desiderio.

h Quæ toto hoc numero habentur, sic breviter leguntur in Ms. Ultrajectino: Destinantur igitur ad Gallias electi Milites Christi, velut agni inter lupos. Tandem intra Gallias urbem adierunt Remensem. Hæc civitas a Romanis constructa ex nomine Remi, fratris videlicet Romuli, Remis fertur nuncupata.

i Si cui non placet hæc nominis ratio, quæ re vera parum est probabilis, etiamsi non displicuerit Flodoardo, non poterit tamen irasci scriptori nostro, modo cogitet opinionem istius temporis ab eo dubitanter expositam per vocem fertur. Quod ait historiam Romanorum ibidem sculptam tunc fuisse in foribus ejusdem civitatis, fabulosum fortasse multis videretur, nisi id paululum hic elucidarem. Accipe igitur, quæ scribit Flodoardus lib. 1 cap. 1: Probabilius ergo videtur, quod a militibus Remi patria profugis urbs nostra condita, vel Remorum gens instituta putatur: cum & mœnia Romanis auspiciis insignita, & editior porta Martis (Romanæ stirpis, veterum opinione, propagatoris) ex nomine vocitata, priscum ad hæc quoque nostra cognomen reservaverit tempora: cujus etiam fornicem, prodeuntibus dexterum, lupæ, Remo Romuloque parvis ubera præbentis, fabula cernimus innotatum. Medius autem duodecim mensium, juxta Romanorum dispositionem, panditur ordinatione desculptus. Tertius, qui & sinister, cygnorum vel anserum figuratus auspicio. Hæc monumenta anno 1557 cum porta antiqua Martis terra fuisse obruta, conditaque sub mœnibus prope novam Martis portam; at rursum detecta partim anno 1595, partim anno 1677, scribitur in Dictionario Historico Ludovici Moreri. Dicitur ibi esse arcus triumphalis constans tribus fornicibus, quorum medius & dexter eodem fere modo describuntur, sicut descripti sunt a Flodoardo: tertius vero cum aliqua diversitate, prout ibi videri poterit. Porro arcum ille erectum suspicatur in honorem Julii Cæsaris, qui annum in duodecim menses divisit, in medio fornice expressos, quod satis est verisimile. Itaque credibile est, hæc ipsa esse Romanæ gentis signa, quæ visa a Sanctis, dum urbem intrabant, affirmat biographus noster. Verum ex iis nullo modo colligi potest, Remi milites urbem condidisse, eamve a Remo nomen accepisse.

k Ex his omnibus usque ad num. 8 tantum legitur in Ultrajectino: Cum magna itaque constantia verbum vitæ civibus prædicabant; Domini quoque gratia tribuente, augebantur quotidie, qui salvi fierent.

l Hæc absunt ab Ultrajectino usque ad sequens punctum. Simili modo quædam minoris momenti deinde in Ultrajectino omissa sunt; sed id deinceps non notabo, cum pauca passim sint verba, quæ ibidem resecta videntur solius brevitatis gratia.

m Hoc mandatum non legitur in Ms. Ultrajectino, ubi omnia, quæ hoc & præcedenti numero leguntur, brevius sunt exposita.

n Ecclesia Suessionensis, æque ac Remensis, in catalogo episcoporum suorum primum ponit S. Sixtum, secundum vero S. Sinicium. Observat id Colvenerius in Scholiis ad cap. 3 Flodoardi ex Demochare, additque sequentia: Atque ob eam causam, teste eodem Demochare, episcopus. Suessionensis primum locum obtinet inter suffraganeos episcopos provinciæ Remensis, & inter eos decanus appellatur, primamque vocem obtinet in deliberationibus &c. Quia videlicet iidem fuerunt primi episcopi Suessionenses & Remenses. Si preße insistendum esset verbis Flodoardi cap. 3 dicentis, Beatum Sixtum a S. Petro urbi Remensi archiepiscopum ordinatum, delegatumque cum suffraganeorum auxilio, dicendum esset necessario, S. Sixtum numquam Suessionensem fuisse episcopum; Sinicium vero a Suessionensi ecclesia translatum fuisse ad Remensem. Verum archiepiscopalis illa dignitas & suffraganeorum subsidium ambitiosius asserta videntur quam verius; uti & primatus per Fulconem citatum num. 15 S. Sixto adscriptus. Porro si solum hisce Actis, quæ multo sunt simpliciora, stare velimus, dicendum erit, S. Sixtum initio utramque indivise rexisse ecclesiam; deinde sibi sumpsisse Remensem, Sinicioque attribuisse Suessionensem; tandem post mortem Sixti utramque ecclesiam rursus conjunctam, idque factum cogente necessitate, quod nullus adhuc ibi reperiretur idoneus ad onus episcopale suscipiendum.

o Flodoardus cap. 3 scribit Divitianum a S. Sinicio constitutum ecclesiæ Suessionensis episcopum post mortem S. Sixti, addens tamen, ut ferunt, quo indicat id se non habere ex monumentis vetustis. Certe hæc Acta videntur repugnare, cum insinuent utramque ecclesiam administratam fuisse a S. Sinicio. Longuevallius in Historia ecclesiæ Gallicanæ lib. 1 pag. 155 existimat, Divitianum primum creatum fuisse a S. Sinicio Suessionensem episcopum, putatque civitatem Suessionensem antea fuisse sub episcopatu Remensi. Ratio illius est, quod translationes episcoporum ab una cathedra ad alteram rarissimæ essent istis temporibus, ideoque credere nequit Sinicium a Suessionensi transiisse ad Remensem. Verum hæc ratio non urget vehementer. Nam quod fecit S. Medardus seculo 6, dum leges ecclesiasticæ magis erant firmatæ, id facere potuit circa initium seculi 4 S. Sinicius. Duas simul ecclesias, Noviomensem & Tornacensem, regendas suscepit S. Medardus, ut narrat ipse Longuevallius tom. 2 pag. 450 & 451; cur igitur S. Sinicius Remensem & Suessionensem simul administrare non potuisset? Certe major erat penuria ministrorum ecclesiæ tempore Sinicii, adeoque major necessitas, quam tempore Medardi. Itaque non est proprie ab una ecclesia ad alteram translatus Sinicius, si Actis inhæremus, sed secundam adjunxit primæ, donec idonei reperirentur ministri, qui singulas post mortem ipsius separatim regerent. Ceterum, etiamsi translatus diceretur Sinicius, isque Divitianum suo loco Suessionibus præfecisset, non fecisset contra canones, cum id suaderet major ecclesiæ utilitas: nam necdum latus erat ejus tempore rigidus ille canon Antiochenus, qui omnemprorsus episcoporum transmigrationem improbat. Vide de hisce Thomassinum in Veteri & nova Ecclesiæ disciplina part. 2 lib. 2 cap. 61.

p Hic clare dicitur, Sanctos non fuisse stricti nominis martyres, Actisque omnino standum existimo, cum de Sanctis hisce nulla habeamus monumenta meliora.

* Ms. Ultraject. suppliciis

* al. certior

* al. dubitaret

DE SS. DUODECIM FRATRIBUS MARTYRIBUS,
DONATO, FELICE, ARONTIO, HONORATO, FORTUNATO, SAVINIANO, SEPTIMINO, JANUARIO, FELICE, VITALE, SATORE ET REPOSITO
BENEVENTI IN ITALIA,

Sub Maximiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Donatus martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Felix martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Arontius martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Honoratus martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Fortunatus martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Savinianus martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Septiminus martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Januarius martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Felix alter martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Vitalis martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Sator martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Repositus martyr frater Beneventi in Italia (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Memoria horum Sanctorum in Martyrologiis, ac veneratio antiqua.

Martyrologium Romanum hodie annuntiat duodecim martyres Fratres, [Memoria Sanctorum duodecim Fratrum in Fastis sacris;] qui omnes simul coluntur Beneventi, licet variis diebus & locis martyrii palmam sint adepti. Breve eorum elogium accipe: Beneventi sanctorum Martyrum duodecim fratrum. Baronius hanc adjicit annotationem: De his agitur in veteri Romano Martyrologio, cui adstipulantur etiam antiqua manuscripta… Fuerunt hi omnes Afri, patria Adrumetini, qui illic primum cruciati, inde in Italiam ducti, diversis diebus martyrium consummarunt. Per vetus Martyrologium Romanum designat, opinor, codicem Vaticanum Usuardinum, qui Sanctos nostros eodem fere modo memorat apud Sollerium hisce verbis: Beneventi, natalis sanctorum Martyrum duodecim fratrum. Simul etiam annuntiantur in aliis codicibus Usuardinis cum Mss. tum editis, in aliis quidem sine nominibus propriis, in aliis vero nominibus adjunctis, uti videri potest in Usuardo Solleriano. Ultrajectensis & Leydensis ibidem hoc texunt elogium: Apud Beneventum, natale sanctorum Martyrum duodecim fratrum, Donati & Felicis, Aruntii & Honorati, Fortunaciani & Saviniani, Septimini & Januarii, Felicis & Vitalis, Saturnini & Repositi. Hi cum sua prædicatione plurimos convertissent, sub imperatore Maximiano, judice Valeriano, capitalem sententiam sustinuerunt. Hæc omnia ad Martyrologium Usuardi addita sunt; nam ipse Usuardus Martyres hosce non inseruit Opusculo suo: nec alii martyrologi Usuardo antiquiores, aut suppares, illos omnes videntur cognovisse. Verumtamen Martyres hosce deinde annuntiavit auctor Florarii nostri Ms., in quo expressi leguntur hoc modo: Apud Beneventum natale sanctorum martyrum duodecim Fratrum, Donati & Felicis, Aruntii & Honorati, Fortunatiani & Saviniani, Septimini & Januarii, Felicis & Vitalis, Saturi & Repositi. Hi cum sua prædicatione ad fidem plurimos convertissent, sub imperatore Maximiano, judice Valeriano, capitalem sententiam susceperunt anno salutis CCXCV.

[2] [qui Beneventi annuntiantur, etsi ibidem non sint passi:] Porro hic observandum est, hosce duodecim Fratres non annuntiari Beneventi, quia ibidem passi sunt, sed quia omnium corpora eo demum fuere translata, sicut enarrabimus. Non advertit ad id Galesinius, eaque occasione duodecim Fratres perperam geminavit, alteros attribuens Venusiæ, ubi aliquos ex nostris passos videbimus, alteros vero Benevento, ubi nullus eorum occubuit. Elogium utrumque, quo eos exornavit, nostris convenit, si excipiamus martyrii palæstram, & aucta tormentorum genera, quæ unde acceperit hic scriptor, non satis perspicio: Venusiæ, inquit, in Apulia, sanctorum duodecim Martyrum. Ii germani fratres, Maximiano cæsare rem Christianam oppugnante, forti animo dimicationem subeuntes, nulla suppliciorum acerbitate fracti, egregie cursu pugnæ confecto, ad palmam perveniunt. Beneventi, sanctorum etiam duodecim Martyrum Donati, Felicis, Acontii, Honorati, Fortunati, Saviniani, Septiminii, Januarii, Felicis, Vitalis, Satyri & Repositi: qui germani item fratres, nobili genere nati, vitæ sanctitate illustres, sacris doctrinis eruditi, hominum multitudinem prædicationibus suis Christo Domino adjunxerunt. Quam ob causam accusati, in carcerem detruduntur; ubi cum multos quoque ad martyrium animassent, primum cruciatibus torti, post clavis confixi, in rogum injecti, flammis semiustulati, tum in conspectu judicis iterum verberibus cæsi, demum superatis cælesti constantia divinoque præsidio cruciamentis omnibus, securi percussi, corona insigni donantur.

[3] Etiamsi omnes hi Martyres simul non commemorentur ab antiquioribus martyrologis, [iidem Martyres etiam memorati illis diebus,] varii tamen ex iis seorsum annuntiantur illis diebus, quibus coronam sunt consecuti. Quatuor passi leguntur XXVII Augusti, quos Hieronymiana apud Florentinium eodem die memorant his verbis: In Lucania, Potentia civitate, sanctorum Felicis, Aronti, Sabiniani, Honorati. Adducit ibidem Florentinius in annotatis Ms. Corbeiensi, Antverpiense, & Reginæ Sueciæ, in quibus eorumdem occurrit memoria, uti etiam contingit in variis auctariis Usuardi, apud Sollerium citatis ad eumdem diem. Verba codicis Vaticani subjungo: Natalis sanctorum Arontii, Honorati, Fortunatiani & Sabiniani. Hinc breviter de iis actum est apud nos tom. VI Augusti pag. 21, sed remisso Actorum examine ad hunc locum. Die XXVIII Augusti Venusiæ leguntur martyrium adepti tres alii, videlicet Septiminus, Januarius & Felix, quos laudatus mox codex Vaticanus eodem die apud Sollerium hisce annuntiat verbis: Et sanctorum martyrum Septimini, Januarii & Felicis. Locus martyrii prætermittitur: neque enim Salernum, ubi tres alii antea erant commemorati, pro palæstra Martyrum assignatur, uti ex modo loquendi satis colligitur, & quia aliunde constat Salerni passos non esse. Id insuper confirmatur ex eo, quod tres sequentes item sine loco ibidem annuntientur. In apographo ecclesiæ Bovinensis, citato tom. VI Augusti pag. 166, locus additur, nimirum Venusia, & judex Valerianus. Porro laudatus codex Vaticanus die sequenti tres alios, qui illo die XXIX Augusti dicuntur coronati, memorat hoc modo: Natale sanctorum Vitalis, Satoris & Repositi. Itaque laudatus codex singulos hos Martyres retulit ad dies singulis proprios, exceptis duobus ultimis, Donato nimirum & Felice altero, qui Kalendis Septembris coronati sunt, ideoque non videntur seorsum ibidem memorati, quia illo die omnes simul memorantur, sicuti coluntur eodem die omnes.

[4] Quos autem Martyres ex his ad XXIX Augusti habet codex Vaticanus, [quibus per partes fuere coronati:] eosdem exprimunt Mss. additiones Cartusiæ Bruxellensis hoc modo: In Affrica sanctorum martyrum Vitalis, Satiris & Repositi. Haud dubie in Africa annuntiantur, quia ibidem certamen inchoarunt, & quia martyrii completi locus auctori non satis erat perspectus, quem forsan esse putabat in Africa. Demum duo posteriores ex hisce Duodecim in variis apographis Hieronymianis memorantur ad I Septembris, quo palmam obtinuerunt; at in plerisque non sine confusione cum aliis. Nitide tamen ab aliis distinguuntur in vetustissimo codice Antverpiensi apud Florentinium in annotatis ad hunc diem, ubi eorum memoria sic exprimitur: Kal. Septembris, in Apulia Felicis & Donati. Hasce Martyrologiorum annuntiationes, quibus Sancti memorantur seorsum, afferre volui, ut inde colligat studiosus lector, omnes verosimiliter olim celebratos fuisse quatuor diebus diversis, quibus passi fuerant, nimirum quatuor XXVII Augusti, tres alios postridie, rursum alios tres die XXIX ejusdem mensis, ac demum duos ultimos I Septembris, ita ut videantur jam in veneratione fuisse, priusquam corpora omnium Beneventum fuere translata, quod factum seculo VIII, ut infra videbimus.

[5] [festivitas omnium Beneventi, uti & translationis altera:] Dubitari non potest, quin festivitas sanctorum duodecim Fratrum Beneventi instituta sit, simulatque eorum corpora eo fuere delata, seu seculo VIII. Eodem forsan tempore cœpta est festivitas translationis, quæ in manuscriptis additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum XV Maii indicatur his verbis: Sanctorum XII Fratrum martyrum Beneventi translatio. At in Ms. Antverpiensi S. Michaëlis XVI ejusdem mensis sic notatur: Duodecim Fratrum martyrum translatio. Utrumque apud nos observatum est in prætermissis ad dictos dies. Hæc unius diei differentia orta forsan fuerit ex metrica translationis Historia, in qua num. 39 dies hoc modo exprimitur: Tempore, quo Maii mensis sibi jam mediante a populo cuncto colitur translatio. Hæc autem verba æque intelligi possunt de die XVI Maii quam de XV. Verum dubium illud tollitur ex Officio translationis, seu Actis styli soluti, quæ sub finem clare exprimunt diem XV Maii.

[6] [orationes ex Missa eorum,] Victorius Giovardi, qui varia horum Sanctorum Acta nuper collegit, in appendice Opusculi sui varia ex Breviario & Sacramentario ecclesiæ Beneventanæ S. Sophiæ edidit, quæ pertinent ad Officium & Missam in festivitate eorum legi solitam. Tres Missæ orationes pag. 151 sic recitat. Prima: Deus, qui nobis per singulos annos natalicia sanctorum Donati, Felicis, Oronti *, atque Onorati *, Fratrumque eorum celebrare donasti; concede, quæsumus, ut ipsorum quoque meritis nos famulos tuos ad gaudia æterna perducere digneris. Per Dominum &c. Altera: Deus, qui in numero Apostolorum uno ex utero patreque editos, dignos martyrio ex Afris triumphantes Italicis finibus contulisti, tribue nobis, quæsumus, eorum muniri suffragiis, quorum apud te credimus meritis adjuvari. Per &c. Tertia: Germana nos, quæsumus, Domine, sanctorum martyrum tuorum duodecim Fratrum precibus turba præcedat, qui ob tui nominis confessionem passi sunt, & nos a cunctis adversis, te propitiante, defendat. Per &c. Hæc ex Sacramentario pag. 285.

[7] [hymnus ex Officio antiquo,] Deinde pag. 152 post alia quædam subjungit hymnum ad Vesperas & Matutinum, hisce verbis conceptum:

Christi caterva pervigil
      Suavi modulamine
      Ymnum * canamus Domino,
      Qui est corona martyrum.
Deus, virtus, potentia,
      Et triumphator optimus,
      Cælorum regna tribuens,
      Quos suas proles efficit.
Hinc aula sacra resonet
      Cunctorum Fratrum vocibus,
      Mixtis choris angelicis,
      Ferventum sancto Spiritu.
Ex quo Fratres duodecim
      Rite succensi cælitus,
      Spreverunt mundi copias,
      Et dæmonum contagia.
Quorum cernit insignia
      Dum supplex mater, postulat,
      Persolvat filii atrox
Quem dæmon vinxerat.

(Locus haud dubie mendosus est, quem sic restituas:

Quorum cernens insignia
      Dum supplex mater, postulat
      Ut solvant vincla filii,
      Atrox quem dæmon vinxerat:
Orantes * Fratres Patrem,
      Disrumpunt vincla dæmonum,
      Et matri reddunt unicum,
      Quæ credit Christo Domino.
Hoc videntes sacrilegi
      Christo depromunt munia
      Peruncti sacro chrismate
      Fonte perenni rutilant.

[8]

      [in quo gesta varia narrantur,] Quos mox minister dæmonum
      Catenis vinxit fortiter,
      Quibus in imo carceris
      Lux divina * splenduit.
Angelus Sanctos * veniens
      Disrupit ferri vincula;
      Me, inquit, misit Dominus,
      Qui est Redemptor omnium.
Judex, postquam hæc viderat,
      Ferro perstringens iterum,
      Et in maris tunc pelago
      Cœpit cum ipsis pergere.
Mox tempestas exoritur,
      Judex iniquus flagitat,
      Ut sancti Dei Martyres
      Christi deposcant munera.
Exorant Fratres supplices,
      Facta maris tranquillitas,
      Multi mox ex militibus
      Christum credendo flagitant.
Hoc cernens mœstus carnifex,
      Hos multa post supplicia,
      Mucronis ictu feriens
      Ad Cœli misit gaudia.
Horum te, Christe, meritis
      Nunc deprecamur cernui,
      Quo mereamur veniam,
      Et paradisi gaudia.
Deo Patri sit &c.

[9] Hymnus ad Laudes hic recitandus proponitur:

[alter ejusdem Officii hymnus:] Splendor diei rutilat
      Dicatus Fratrum sanguine,
      In quo Donatus emicat,
      Felix *, & Orontius *:
Hinc Honoratus radiat,
      Christum fatendo prædicat:
      Mixti turmis angelicis
      Jam reddunt laudes Domino.
Fortunatianus * jubilat
      Gerens serta martyrii,
      Nexus sacris virginibus
      Depromit Christo cantica.
Sabinianus inclytus,
      Septiminus similiter,
      Simulque Januarius
      Concives beatissimi.
Felix, Vitalis concinunt,
      Saturus, & Repositus,
      Micantes aula regia
      Semper felices jubilant.
Unde nos omnes supplices
      Vos flagitamus, Martyres,
      Per Regem regum Dominum,
      Ut cæli donat * gaudia.
Deo Patri sit &c.

[10] Observabit studiosus lector, unum ex SS. Fratribus hic vocari Orontium, qui alias ubique Arontius vel Aruntius dicitur. At suspicor mendose sic in Breviario Beneventano nominari, [festivitas Sanctorum celebrata cum vigilia & octava.] aut certe existimo nomen Arontius præferendum propter auctoritatem aliorum omnium monumentorum. Non desunt in recitatis hymnis menda alia, quæ tamen difficulter possunt corrigi per solas conjecturas. Porro Officium, quod pro festivitate recitandum proponitur, præscribitur etiam pro Octava; & aliud præmittitur pro Vigilia festivitatis. Hinc discimus diem festum Sanctorum duodecim Fratrum Beneventi celebratum fuisse ritu maxime solemni, nimirum cum Vigilia & Octava. Laudatus Jovardus pag. 154 aliam edidit Missam in commemoratione sanctorum duodecim Fratrum ex vetustissimo Missali bibliothecæ Vaticanæ signato num. 4770, & seculo circiter X conscripto, ut notat. In hac Missa Fratrum omnium nomina exprimuntur, sed locis diversis, atque hoc modo, & ordine: Donatus, Felix, Arontius, Honoratus, Fortunatus, Savinianus, Septiminus, Januarius, Felix, Vitalis, Sator, & Repositus. Hæc de antiquo horum Sanctorum cultu sufficiant: atque ex hisce etiam numerus & fraternitas horum Sanctorum confirmantur.

[Annotata]

* Arontii

* Honorati

* hymnum

* forte exorantes

* deest una syllaba.

* forte Sanctis

* forte & Felix

* Arontius

* redundat una syllaba

* donet

§ II. Acta varia partim edita, partim inedita, & eorum discussio.

[Acta conscripta stylo soluto & ligato;] Acta sanctorum duodecim Fratrum varia nobis ad manum sunt, quorum alia aliis videntur meliora, aut certe minus corrupta. Victorius Giovardi clericus Verulanus diligenter conquisivit omnia, quæ reperire potuit de his Sanctis, eaque typis Romanis edidit anno 1730, una cum Actis S. Mercurii martyris, qui in Romano Martyrologio habetur XXV Novembris, ideoque huc non spectat. In dicta collectione Jovardus a pag. 77 edidit Acta ab incerto & anonymo auctore soluta oratione pro lectionibus Officii conscripta, sub hoc titulo: Passio SS. martyrum Donati, Felicis & Fratrum eorum. Deinde a pag. 90 subdidit Acta prolixiora & metrica, quibus hic præfigitur titulus: Metrum heroïcum exametrum domni Alphani Salernitani archiepiscopi in honorem sanctorum martyrum duodecim Fratrum ad domnum Roffridum monachum. De utraque hac lucubratione sic loquitur Baronius in observationibus ad Martyrologium: Scripsit horum (duodecim Fratrum) Acta carmine heroïco Alfanus episcopus Salernitanus, quæ in septimo tomo addito ad Surium descripta habentur. Habemus eadem soluta oratione charactere Longobardo scripta. In quibus omnibus corrigenda sunt, quæ in eis de sancto Cypriano martyre narrantur: longe enim ante tempora Maximiani, quibus hi passi dicuntur, vixit sanctissimus Cyprianus: nisi forte in iisdem Actis in nomen imperatoris error irrepsit, & pro Valeriano sit positus Maximianus.

[12] [sed utraque continent aliqua, quæ nequeunt componi cum aliis.] Hanc Baronii censuram laudat Jovardus in Monito prævio pag. 72, simulque eamdem emollit, hæc subjungens: Hoc doctissimi Cardinalis judicio admonemur ea fabulosa non esse, sed mendis aspersa, quæ si resecentur, sincera omnino & genuina evadent. Quare si clarissimo Cardinali fidem oppignoraverimus, eorum passionem post medium seculi III accidisse fatendum est, seu sub Valeriano, qui post medium seculi III imperavit. Verum ea non est opinio Baronii, cum magis aperte innuat, fabulosa esse, quæ in Actis leguntur de S. Cypriano, & conjecturam de Valeriano timide tantum insinuet, ut alius quispiam indagare possit, an eo modo in Actis retineri valeant, quæ narrantur de S. Cypriano. Tillemontius tom. 5 Monument. ecclesiast. in Persecutione Diocletiani art. 51 examinat hæc Acta breviter, asseritque corrigi non posse modo per Baronium assignato, sed probationem nullam profert. Addit etiam Opusculum metricum Alfani aliis laborare defectibus, quos non assignat, quosque tam notabiles non existimo, ut ex iis solis Opusculi auctoritas multum diminueretur. Verum quæ in Actis narrantur de S. Cypriano, nullo modo satis verisimili consistere possunt, uti ostendam infra, dum examinabo, sub quo imperatore Martyres sint passi. Præter hunc defectum alius reperitur in solis Actis anonymi de imperatore mortuo Aquileiæ, quod item fabulosum videtur, ostensuri simus Martyres non esse passos sub Maximino, de quo solo locus posset intelligi. Leviores quosdam defectus, qui possent excusari, si Acta auctorem haberent contemporaneum aut supparem, assignabo in Annotatis.

[13] Ætas, qua conscripta sunt hæc Acta, eorumdem auctoritati non favet. [Soluta oratione scripta videntur post annum 760 ante finem ejusdem seculi;] Vix possim dubitare, quin anonymus soluta oratione scripserit ante Alfanum, qui eum verosimiliter præ oculis habuit, & passim secutus est: at non omnino constat, quanto ante Alfanum floruerit tempore. Jovardus pag. 75 suspicatur scripta esse seculo VII exeunte (seculum VIII, opinor, intelligit.) Nam, inquit, stylus in antiphonis & responsoriis (Officii) adhibitus bene huic cohæret, quæ tamen ea seculo eodem conscripta sunt, cum antea in ejus asceterii usu fuerint composita. Admodum probabilis est hæc conjectura de seculo VIII ad finem vergente: Acta enim composita sunt pro Officio, atque in duodecim lectiones divisa; verisimile autem est Officium compositum esse, non diu postquam sacra eorum corpora Beneventum fuerant translata, quod contigisse dicitur anno 760. Porro Acta non esse scripta ante translationem illam, certum est ex iis, quæ sub finem de eadem translatione memorantur. Ex iisdem verisimile quoque est, scripta esse vivente adhuc principe Areche translationis auctore, cum de eo ut vivente loquatur auctor, aut certe mortuum tunc fuisse non innuat. Verba accipe: Nam dum diversis squallentioribus inhoneste loculis tenerentur, vir sapientissimus Arechis, Langobardorum gentis celeberrimus princeps, collegit eorum pretiosissima corpora, & quos Germanos sanguine & fide legendo repererat, cum ingenti honore Beneventi sub uno tegmine collocavit. Qui indesinenter manifestis pollent miraculis. Ex hisce, inquam, verisimile est, Acta exarata esse, intra annum 760 & finem seculi VIII; namque ut certum id affirmare non ausim: neque sane multum refert, scriptane sint seculo VIII, an serius, cum illa ætas Actis auctoritatem nequeat conciliare. Idem auctor scripsisse videtur Historiam translationis in Officio translationis recitandam, atque in duodecim item lectiones divisam: idem enim utriusque scripti stylus atque eadem lectionum forma. Edita quoque hæc est apud Jovardum a pag. 118, sed principio & fine mutilata.

[14] Vita metrica quo tempore sit composita, habemus satis perspectum ex ætate auctoris Alfani. [metro scripta sunt circa medium seculi XI;] Quippe Alfanus floruit seculo XI, ac primum clericus, ex clerico monachus Casinensis, deinde abbas monasterii Benedictini apud Salernum, ac demum anno 1058 creatus est archiepiscopus Salernitanus, uti latius exponit Ughellus tom. 7 Italiæ sacræ a col. 380, qui & mortem ejus affigit anno 1085, scriptaque ejus varia recenset ex Petro diacono Casinensi; interque ea hæc, qua de agimus, Vita metrica SS. duodecim Fratrum recensetur his verbis: Passio sanctorum martyrum duodecim Fratrum Beneventanorum, ad fratrem Rofridum Casin. monachum. Habetur apud Lipomanum tom. 4, & Surium tom. 7 sub die prima Septembris. Suspicor Opusculum compositum fuisse ante episcopatum, ac fortasse ante dignitatem abbatialem, cum scriptum sit ad Roffridum monachum, eumque sic alloquatur in præfatione: Præcipis Historiam duodenum scribere Fratrum. Et mox: Parebo: jussio tanta excusabit opus, aliaque habet similia, quæ monacho non videtur scripturus abbas, nedum archiepiscopus. Existimo itaque monachum fuisse Alfanum, dum hæc scripsit, Opusculumque exaratum circa medium seculi XI, aut aliquot annis citius. Edidere quidem Surius & Lipomanus hanc Vitam metricam, sed absque translationis Historia, quam primus vulgavit laudatus ante Jovardus. Translationis vero Historiam ab eodem fuisse scriptam probare conatur pag. 88, ex hisce præfationis verbis: Præcipis Historiam .. scribere &c. quibus deinde subjungit:

Postque quod Arechis magnus princeps Beneventum
Corpora … transtulerit &c.

Fateor ex hisce recte colligi Alphanum etiam scribere voluisse translationem. Dubito tamen, an Alphani sint carmina, quæ de translatione edidit Jovardus. Ratio est, quod alius in illis appareat stylus, isque multo obscurior, minusque Latinus. Præterea in fine translationis Matthæus abbas dicitur jussisse id opus, seu ea carmina componi; at Alphanus sua composuit, rogante Roffrido monacho. Magis igitur crediderim, alterius poëtæ eam translationem esse, quam Jovardus edidit.

[15] [utraque tamen ex antiquioribus monumentis:] Porro non modo Vita metrica, sed etiam Acta alia seu lectiones Officii Beneventani composita sunt ex monumentis antiquioribus. Quin & Acta exstitisse horum Martyrum ante translationem corporum Beneventum, colligi potest ex dictis quibusdam, quæ Officio sunt inserta. Nam in Lectione postrema de Vita num. XI de Areche principe dicitur, Quos Germanos sanguine & fide LEGENDO (antiquam, opinor, martyrii historiam) repererat &c. Clarius idem colligitur ex Officio translationis lect. 4, num. 1, ubi Arechis sic loquens inducitur: Hi pretiosissimi Domini Testes.. Nam, ut in eorum legitur Passione &c. Hæc Arechis ante translationem dixisse fertur: ante translationem igitur Passio duodecim Fratrum descripta erat, sed incertum, quo tempore. Hinc quoque satis certum videtur, Officium istud, seu Acta, quæ edituri sumus, ex antiquioribus composita; sed rursus incertum, quanti valoris fuerint Acta illa antiquiora, quamque exacte illa secutus sit auctor horum Actorum, seu lectionum Officii. Verumtamen non video, cur ut vera admitti nequeant, quæ in Actis de locis & tempore martyrii narrantur, omniaque demum, quibus gravior ratio aut auctoritas non repugnat. Idem statuendum est de Vita metrica, quæ ex hisce Actis videtur composita.

[16] Præter Acta edita, de quibus hactenus disputavi, geminum habemus exemplar Ms., [Acta alia breviora & meliora:] ineditum hactenus, ut existimo. Primum apographum Majoribus nostris transmisit R. D. Nicolaus Belfortius Canonicus Regularis Gallus, sæpius in hoc Opere laudatus ex quodam suo Ms., de quo nihil præterea notatum invenio. Brevia sunt hæc Acta, nihilque continent, quod convinci possit erroris aut falsitatis. Nihil quoque in hisce occurrit, quod non legatur in Actis prolixioribus: at contra non pauca in hisce brevioribus sunt omissa, quæ in aliis difficultatem habent, aut magis sunt suspecta. Hac de causa satis verisimile apparet, hæc Acta esse antiquiora illa, quæ ante translationem exstitisse dixi, præsertim cum ne vel verbum quidem de translatione, aut de Benevento habeant. Quippe alterutrum necessario dicendum, vel breviora hæc ex prolixioribus contracta esse, omissis iis, quæ displicebant; vel scripta hæc esse ante prolixiora. Primum minus est probabile, quia nulla dari potest ratio, cur auctor corporum translationem omittere voluisset, qua nihil in Actis prolixioribus erat certius. Secundum igitur probabilius apparet, idque omnino existimarem, si satis mihi constaret de antiquitate codicis, ex quo desumptum est apographum nostrum.

[17] Quidquid sit, breviora hæc Acta, ut ceteris meliora, [quænam, & quo ordine edenda.] & verosimiliter antiquiora, primo loco edam; secundo utrumque Officium Beneventanum, seu historiam martyrii & translationis stylo soluto conscriptam; ac demum, ne quid lector desiderare possit, totam Historiam metricam Alphani subjungam. Alterum vero exemplar Ms., quod nobis ad manum esse dixi, edendum non censui. Transcripsit illud nobis sæpe laudatus Gamansius noster ex Passionali pergameno cœnobii Bodecensis, atque huc olim transmisit. Verum non admodum antiquum est, & compositum ex memoratis Actis prolixioribus, uti ubique clare patet, ita ut superfluum esset, & nihil adderet ad Acta a nobis edenda. In annotatis tamen illud subinde consulam, & adducam, ubi videbitur operæ pretium.

§ III. Inquiritur sub quo imperatore, & quo tempore passi sint Sancti; eaque occasione improbantur aliqua in Actis prolixioribus.

[Martyres passi sunt sub Maximiano Herculio;] Acta omnia, quæ ad manus nostras pervenerunt, constanter asserunt SS. duodecim Fratres martyrio coronatos esse sub Maximiano imperatore, qui anno 286 a Diocletiano ad imperii societatem fuit adlectus. Annum vero martyrii Acta nullibi exprimunt. Franciscus Maria de Aste in notula marginali ad 1 Septembris Martyrologii Romani Martyres hosce collocat circa annum 298, citatque monumenta ecclesiæ Beneventanæ. At suspicor non alia designari quam quæ habuit Marius de Vipera archidiaconus Beneventanus infra citandus, qui sub Maximiano assignat annum circiter 238, forsan errore typothetæ pro 298, aut 288. In Florario nostro Ms., cujus verba dedi num. 1, ponitur annus 295. Crediderim annos illos ex mera conjectura electos, ita ut malim annum relinquere incertum, quam unum aliquem divinando eligere. Verumtamen sub Maximiano Herculio passos esse hosce Fratres, persuadet omnium Actorum consensus. Quapropter breviter ostendere conabor, hac in parte Actis inhærendum esse, nec recurrendum esse ad alios imperatores, prout fecere aliqui, ut quædam in Actis male asserta excusari possent: nam ne sic quidem ostendi poterit, Acta prolixiora omni alio errore carere, & cum iis tot simul admitterentur errores, quot vicibus nomen Maximiani in Actis repetitur, aut certe error gravissimus toties recurreret.

[19] [alii volunt id contigisse sub Valeriano, vel Decio, aut Maximino:] Conjecturam de substituendo Valeriano primus videtur suggessisse Baronius, quia Valeriani ætas & imperium concurrit cum ætate & episcopatu S. Cypriani Carthaginensis episcopi, qui in Actis prolixioribus dicitur ordinasse presbyterum Donatum, duodecim Fratrum natu maximum, & Felicem subdiaconum. At conjecturam illam timide tantum subindicavit Eminentissimus scriptor, non firmiter asseruit. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad 1 Septembris hæc æque dubitanter notat: Sunt, qui hos (duodecim Fratres) passos fuisse (putant) anno Domini CCLVIII, Valeriano imperatore. Quod si ita est, pro Diocletiano & Maximiano (sub quibus passos ante dixerat) Valerianus imperator reponendus est. Jovardus in Monito Actis prævio subinde ad hanc conjecturam recurrit, subinde ad Decium, ac tandem ad Maximinum imperatorem respexit, quem Maximiano substituendum monet in Annotatis ad Acta locis variis. Expendamus omnes hasce conjecturas.

[20] [verum ratio idonea non adfertur, cur passos dicamus sub Valeriano,] Pro Valeriani imperio hæc solum afferri potest ratio. In Actis prolixioribus num. 3 dicitur: Eodem tempore Cyprianus vir sapientissimus, sanctis moribus sacerdos, Cartaginensem regebat ecclesiam. At S. Cyprianus episcopus fuit, martyrque occubuit, imperante & Ecclesiam persequente Valeriano. Sub illo igitur imperatore passi sunt duodecim Fratres, qui non diu post capti leguntur, ductique in Italiam, ac martyrio coronati. Verum ratio illa plane infirma est, quia ea, quæ S. Cyprianus cum Martyribus nostris gessisse dicitur, non satis verisimilia essent, etiamsi minus distaret S. Cyprianus ab imperio Diocletiani & Maximiani. Post superiora enim subjunguntur: Qui (Cyprianus) audiens sanctorum Fratrum (hi Adrumeti erant, in provincia Byzacena, cujus metropolis erat Adrumetum) celeberrimam famam, ad se eos accersiri rogavit. Et dum pervenissent, … unum ex eis Donatum presbyterum ordinavit: Felicem post ipsum genitum subdiaconum fecit &c. Primo verisimile non est duodecim Fratres ex urbe satis longe dissita Carthaginem evocatos a S. Cypriano, præsertim cum id factum fuisset, vigente jam persecutione. Nihilo magis verisimile est, Donatum a sancto illo antistite presbyterum consecratum, Felicem vero subdiaconum: Adrumetum enim Polycarpum habebat episcopum, qui concilio Carthaginensi III adfuit, sententiamque suam dixit de baptismate hæreticorum, prout videri potest apud Labbeum tom. 1 Conciliorum col. 787. Habitum fuit concilium istud 1 Septembris anni 256, atque eodem fere tempore, aut anno sequenti inchoata est Valeriani persecutio triennalis, uti ostendit Tillemontius tom. 4 Monumentorum art. 2 persecutionis Valeriani.

[21] [aut sub Decio] Hoc argumentum coëgit Jovardum, ut Decium præferret Valeriano, aut potius nullam sequeretur sententiam constanter, sed ab uno imperatore ad alium resiliret pro variis difficultatibus, quæ se offerebant. Ait pag. 74, potuisse Adrumentum episcopo carere, non quidem Valeriani tempore, quo episcopum Polycarpum agnoscit, sed tempore persecutionis Decianæ. Audi ejus ratiocinium: Cum ergo ipsius (Cypriani) mentio primum in Cyprianæa epistola XLIV * occurrat de eodem Polycarpo, conscripta Cornelio summo Pontifici, ad sancti Petri sedem anno CCLI, Decii ultimo, evecto, sequitur ut Decianæ persecutionis initio Polycarpi decessorem occubuisse, & eadem persecutione perurgente successoris electione protracta eo tempore, quo duodecim hi Fratres Adrumeti ethnicos de idololatria notarunt, pastore ecclesia Adrumetina viduata fuerit, donec anno CCLI exeunte, & persecutione quasi cum Deciorum internecione, quæ in Oriente eo anno contigit, exstincta, Polycarpus Adrumetinæ ecclesiæ electus fuerit. Verum, etiamsi mentio non habeatur de Polycarpo ante annum 251, divinat sine fundamento, qui hinc concludit, electum non fuisse ante exeuntem annum 251. Imo ex eadem epistola Cypriani 45 liquet, Polycarpum scripsisse ad Cornelium Papam paulo postquam hic fuerat electus, quod contigit die 4 Junii anni 251, ut vult Tillemontius & Pagius uterque. In illa etiam epistola nihil occurrit, cur dicamus eodem anno electum episcopum. Verisimile igitur non est, ecclesiam Adrumetinam sub biennali persecutione Decii episcopo caruisse. At, etiamsi episcopo tunc caruisset Adrumetum, ne sic quidem verisimile foret, duodecim Fratres Carthaginem evocatos a S. Cypriano, ibique duos ex ipsis initiatos sacris ordinibus. Nequidquam ergo ad tempora Valeriani aut Decii respicitur, ut vera apparere possint, quæ de S. Cypriano narrantur in prolixioribus sanctorum Fratrum Actis.

[22] Præterea num. 9 in Actis prolixioribus dicitur imperator, [vel Maximino:] cujus jussu capti erant Sancti, exstinctus Aquileiæ, quod haud dubie ex errore profectum, & soli secundæ Vitæ insertum. Sive enim Decium eligamus aut Valerianum, sive Maximianum Herculium retineamus cum Actis, nullus eorum defunctus est Aquileiæ. Maximinus quidem prope Aquileiam occisus est, atque ea de causa inconstans Jovardus hanc annotationem posuit pag. 77, quam & deinde repetit: Sub Maximino, & non Maximiano, ut in monito adnotavimus, passi sunt hi sancti duodecim Fratres. At si passi essent sub Maximino, qui anno 237 occubuit, rursus servari ut vera nequeunt, quæ in Actis narrantur de S. Cypriano: attamen, ut hæc defenderet, ad Valerianum vel Decium recurrebat Jovardus. Deinde variis Actorum locis imperator dicitur Romæ fuisse, quod non potest consistere cum Maximino, qui Romæ numquam fuit tempore imperii sui, ac ne in Italia quidem, quam dum armata manu ingredi voluit, prope Aquileiam cum imperio vitam amisit. Quapropter corrigenda potius in Actis prolixioribus omnia illa, quæ non congruunt Maximiani temporibus, & dicendum cum Actis omnibus, Sanctos hosce sub Maximiani Herculii imperio martyrii coronam adeptos esse, præsertim cum in Actis brevioribus nihil asseratur, quod huic epochæ repugnet.

[23] Hic quærere posset aliquis, cur solus Maximianus nominetur in Actis, cum eodem tempore imperaret Diocletianus, & cæsares verosimiliter essent Constantius & Galerius Maximianus. Respondeo idem observari posse in Actis aliorum Martyrum; [retinendus igitur Maximianus, qui solus in Actis ponitur, quia ejus jussu peracta omnia.] nec aliam occurrere rationem, quam quod hæc omnia peracta sint jussu Maximiani Herculii, cui Italia parebat & Africa, postquam orbis Romanus divisus est in partes quatuor, & quatuor prædictis principibus attributus. De hac Romani imperii divisione, quæ facta est, ubi cæsares creati erant Constantius & Galerius, consuli potest Tillemontius tom. 4 Imperatorum in Diocletiano art. 9, & nota 12. Scrupulum quoque sibi movet Jovardus pag. 73, ex eo, quod Sancti nostri ex Africa in Italiam perducti dicantur, & ad urbes tam varias. Verum id difficultatem non habet, nam & alii Martyres non pauci ad varias urbes sunt circumducti. Exemplum habemus in Felice episcopo Africano, qui sub eodem passus est Maximiano, & XXIV Octobris memoratur in Martyrologio Romano. De hoc ex Actis sinceris apud Ruinartium editis pag. 355 sic loquitur Jovardus: Enimvero sanctus Felix Afer episcopus vinculis oneratus Carthagine Agrigentum, & Agrigento Cataniam, inde Messanam, hinc Taurominum, unde in Lucaniæ urbem Rulo, tandem Venusiam Apuliæ civitatem perductus fuit, ibique capite animadversus. At hæc discutiemus suo tempore, cum de loco martyrii non omnes consentiant.

[Annotata]

* est 45

§ IV. Ordine discutiuntur, quæ in Actis habentur minus certa, & obscuriora elucidantur.

[Patria Sanctorum & parentes: gesta eorum Adrumeti incerta;] Ex gestis sanctorum Fratrum ea videntur certiora, quæ asseruntur in Actis brevioribus primo loco edendis. Quæ vero in prolixioribus Actis leguntur adjuncta, alia sunt aliis magis verisimilia, alia ne verisimilia quidem, sed prorsus reprobanda, ut jam monui. Hoc igitur loco singula discutere aggredior, ut, quantum fieri potest, falsa secernantur a veris, & dubia a certis. De parentibus horum Sanctorum in Actis brevioribus nihil legitur. Verum Acta omnia prolixiora patrem assignant Bonifacium, matrem Theclam. Hos sanctos parentes cum Martyrologio Romano dedimus XXX Augusti, seu tom. VI istius mensis a pag. 551, ubi etiam breviter descriptum est Adrumetum horum Sanctorum patria. Hæc urbs in Actis prolixioribus ubique vocatur Drumentum vel urbs Drumentina, at omnes de Adrumeto intelligunt, & Adrumetina civitas revera in Actis brevioribus nominatur. Mahometta nunc dicitur ab Europæis, Hamametha ab Africanis, jacetque ad mare Mediterraneum in regno Tunetano. Non video, cur hæc de parentibus & patria Sanctorum merito quis in dubium revocaret. Verum, quæ subjunguntur in Actis de gestis eorum Adrumeti cum idololatris, non æque videntur certa, licet alioquin probabile sit laborasse Sanctos ad conversionem Gentilium. Certe quod ex Africa ducti sint in Italiam, idque, ut fertur, jussu Maximiani, insinuat homines non fuisse plebeios, sed vel natalibus suis insignes, vel fidei propagandæ ardore.

[25] [quæ vero ab illis patrata dicuntur Carthagine, ne quidem sunt probabilia:] Gesta Sanctorum cum S. Cypriano Carthagine jam improbavimus. Subduntur his alia multa, quæ facta dicuntur cum relicta seu vidua cujusdam senatoris Restituta; at ea relata sunt modo parum verisimili, nec admitti possunt ut probabilia, nedum ut certa. Fieri quidem potest, ut miracula quædam a Sanctis patrata sint Carthagine, & filius nobilis cujusdam mulieris sit liberatus a dæmone, sed omnia facti istius adjuncta prudenter credi non possunt, præsertim quia conjuncta sunt cum aliis, quæ tempori non congruunt, certoque sunt repudianda. Parum quoque fidei merentur, quæ deinde narrantur gesta Adrumeti cum Victore, qui missus dicitur ad sanctos Fratres ibidem comprehendendos, quique Sanctorum disputationibus ad fidem fuisset conversus cum militibus itineris sui sociis. Nihil de hac conversione habent Acta breviora, etiamsi referant Sanctos Adrumeti captos, ductosque Carthaginem ad Valerianum. Clarum est, longiores istas ratiocinationes, quibus carent Acta breviora, meditationes esse scriptorum, qui licitum sibi credebant, Sanctos sic loquentes inducere, prout eis loquendum fuisse censebant.

[26] Sancti Carthaginem ducti, fidemque suam constanter professi coram judice Valeriano, [Sancti fustibus cæsi carcereque reclusi vinculis solvuntur ab angelo:] ejus jussu fustibus cæsi sunt, ac deinde ad carcerem missi, uti omnia habent Acta, etiam breviora. Addunt miraculum in carcere factum, quod severioribus criticis fortasse non magis placebit, quam alia in Actis narrata; at alia hic mea est sententia. Rem paucis accipe. Noctu carcer divino lumine ita illustratus dicitur, ut unus custodum, qui accedebat propius, visum amiserit: apparente interim angelo, ad cujus vocem disrupta sunt omnium vincula. Cur huic uni miraculo fidem potius adhibendam judicem, quam reliquis omnibus, faciunt Acta breviora, quæ hoc solum referunt, omissis aliis omnibus. Tanto autem majorem hæc Acta fidem merentur, quanto sunt breviora, quodque nihil contineant, quod merito improbari possit. Porro miraculum istud occasionem maturandi itineris in Italiam præbuit Valeriano, ne Carthagine plures converterentur, seu, ut habent Acta breviora, ne populus ultra crederet. Ex his verbis suspicio esse potest, non modo motam fuisse civitatem Sanctorum miraculis, uti loquuntur Acta, sed aliquos etiam fuisse conversos, eamque conversionem ad tempora non sua relatam fuisse in Actis prolixioribus.

[27] Verum quidquid sit de illa quorumdam conversione, [iter eorum in Siciliam & Italiam, in quo tempestas descripta modo non verisimili:] sanctos Fratres secum navi imposuit Valerianus, ut eos transveheret in Italiam. Qualis fuerit ista navigatio, non exprimunt Acta breviora; ac ne indicant quidem, in quo portu navi sint egressi. Acta vero prolixiora ingentem describunt tempestatem, Valerianum inducunt falsa numina frustra invocantem, Sanctos demum orantes, eorumque precibus sedatam tempestatem, multosque inde conversos. Prorsus hæc videntur fictitia, nec verisimili modo exposita: nam Valerianus dicitur primum rogasse Sanctos, ut rogarent Deum suum; ac deinde Jovi attribuisse acceptam maris tranquillitatem. Porro iter ex Actis prolixioribus sic institutum. Ex Africa navigarunt in Siciliam, ac Syracusam pervenerunt, inde post biduum Catanam navigarunt, Catanæ aliquo tempore morati Messanam eadem navi sunt vecti. Mutata hic navi transmiserunt fretum Siculum, atque ex navi egressi sunt Rhegii. Deinde terresti itinere per agrum Brutiorum profecti sunt Locros. Hinc Acta edita eos deducunt Consentiam, Consentiaque Scylaceum, ordine verosimiliter inverso: nam Scylaceum situm est inter Locros & Consentiam medio fere itinere, ita ut verisimiliter Scylaceo profecti sint Consentiam. Dicuntur deinde ivisse Grumentum, oppidum nunc excisum, quod situm erat in Lucania, ubi hodie castrum Agromento, uti vocant Baudrandus & Orlendius. Grumento profecti dicuntur Marcilianum, quo designari videtur Marsicum vetus in Lucanis item positum. Hinc tandem Sancti duodecim deducuntur Potentiam, ubi ex illis quatuor martyrii palmam sunt adepti. Totum hoc iter in Actis brevioribus omittitur, ideoque ambiguum est, an ex antiquioribus monumentis sit acceptum, an ex solis conjecturis confictum.

[28] [Potentiam ducuntur Sancti, ubi ex illis quatuor coronantur XXVII Augusti,] Potentia, ubi passi sunt XXVII Augusti quatuor e Fratribus, in Lucania passim statuitur non procul a limitibus Apuliæ. Civitas fuit episcopalis admodum antiqua, uti docet Ughellus tom. 7 col. 132, sed funditus deleta est seculo XIII, si credimus Ughello, aliaque in ejus vicinia ejusdem nominis erecta, quæ hodieque exstat in regno Neapolitano in planitie supra Apennini juga, gaudetque episcopatu sub archiepiscopo Acheruntino. Laudatus Ughellus eumque secutus Orlendius Orbis sacri part. 2, lib. 4, num. 14 Potentiam * latius describunt, aiuntque SS. Arontium, Honoratum, Fortunatum & Sabinianum ibidem martyrio coronatos VIII Kalendas Septembris, seu XXV Augusti, sed res contigit biduo serius, seu XXVII ejusdem mensis, uti cum Actis habent citata ante Martyrologia. Alphanus in Vita metrica num. 31 occisos dicit V Kalendas Septembris, eumque secutus est Tillemontius tom. 5 Monument. in Persecutione Diocletiani art. 51, quod alia Acta non vidisset. Verum majorem fidem merentur Acta stylo soluto scripta, præsertim quia hisce consonant antiqua Martyrologia.

[29] [tres alii Venusiæ palmam consequuntur postridie,] Potentia Venusiam profectus est Valerianus cum reliquis octo Fratribus, ibique coronati sunt ex illis Septimus, alias Septiminus, Januarius & Felix. Porro Venusia, aliis Venusium, & vulgo Venosa, civitas item episcopalis est sub eodem archiepiscopo Acherumino. De ea sic loquitur Ughellus pag. 165: Venusium civitas Apulorum, non procul a confinibus Lucaniæ, nunc inter urbes Basilicatæ non infimum sibi locum vendicans, non admodum ampla est, sed vetustissima & amœna, apud Aufidum fluvium inter Melphim Acheruntiamque metropolim sita. in omnibus Actis tres memorati Fratres passi dicuntur uno die post quatuor præcedentes, ita ut dicendum sit eos cæsos fuisse XXVIII Augusti, quem cum Martyrologiis designant Acta meliora, licet Acta metrica sequentem diem assignent, & eodem cum tribus sequentibus die coronatos velint. Porro laudatus mox Tillemontius, qui passos dixerat XXIX Augusti, aliquam hic movet difficultatem, Quia, inquit, reperiuntur SS. Felix, Septiminus & Januarius martyrio coronati Venusiæ XXX Augusti; illique etiam erant Afri, sed eorum historia nullam pro reliquis cum hac habet similitudinem. Eos hic indicat Martyres Tillemontius, qui in Martyrologio Romano XXIV Octobris annuntiantur primo loco cum duobus aliis, Felix nimirum ut episcopus, Januarius ut presbyter, & Septimus ut lector, cum Audacto presbytero & Fortunato lectore. Horum Acta, ut agnoscit, plane diversa sunt: nec difficultas, si qua est, proprie spectat ad Fratres duodecim, sed ad S. Felicem episcopum, cui in omnibus Actorum exemplaribus non iidem assignantur socii, nec eadem martyrii dies, aut locus. Hanc ergo difficultatem ad XXIV Octobris remito.

[30] Occisis tribus prædictis Fratribus, cum quinque reliquis Velinianum contendit Valerianus. Hic locus, [alii tres XXIX Augusti Veliniani, seu Velleiani,] seu oppidum fuerit seu vicus, præcedentibus minus est cognitus. Velinianum nullibi inveni apud hodiernos geographos, nec invenit Tillemontius. Attamen Jovardus pag. 85 hæc notat: Velinianum, antea Velia, sive Helia, aspiratione in V mutata, Velia dicta, & inde Velianum. De ea Plinius lib. 3, cap. 5, Strabo & Ptolomæus, ac Aulus Gellius lib. 10, cap. 16. Nota quidem Velia, quam inter sinum Pæstanum Palinurumque promontorium collocavit laudatus Plinius, nimirum in Lucania ad mare Tyrrhenum. Verum, dum ex qualicumque nominis similitudine Veliam pro Veliniano suggessit Jovardus, non satis consideravit locorum distantiam, nec rationem itineris, quo pergebat Valerianus, qui ex Apulia reversus non est ad maritimas Lucaniæ partes, sed perrexit recto itinere per confinia Apulorum & Hirpinorum Sentianum versus, quod oppidum situm erat non longe ab Æcis, seu hodierna Troia, ut probabimus. Porro quod hic Velinianum dicitur, in Itinerario Antonini vocatur Velleianum, statuiturque Velleianum ibidem inter Sentianum & Venusiam, ita ut vehementer mirer nec Velleianum nec Sentianum in tabulis Cluverii & Cellarii reperiri expressa. Utrum Velleianum, uti & Sentianum, in Apulia fuerit, an vero in Hirpinis, non definio, suspicor tamen utrumque fuisse in Hirpinis, idque probabilius esse ostendam infra. Hic interim dico tres Fratres, nimirum Vitalem, Satorem & Repositum Velleiani XXIX Augusti ad finem certaminis feliciter pervenisse.

[31] Soli ex Fratribus supererant Donatus presbyter & Felix verosimiliter subdiaconus, [ac demum Donatus & Felix I Septembris Sentiani.] quos tyrannus magis torquere voluit, quam torserat alios Fratres. Hosce ad alium Apuliæ locum nihilo notiorem duxit. Locum illum Sentianum vocant Acta, & Apuliæ attribuunt. Hinc rursum Jovardus, sola nominis similitudine contentus, locum sic exponit: Sentianum ita corrupto vocabulo Olim Sontia, unde Sontini, & Sontianum a Plinio memoratum: urbs Lucaniæ inter Policastrum & Tanarum fluvium. At non eo loco quærendum erat Sentianum, sed in Apulia, aut certe in Apuliæ vicinia, prope Æcas, nunc Troiam, quandoquidem illius civitatis episcopus corpora SS. Donati & Felicis in urbe sua sepelivisse dicitur. Porro Æcas, aliis Æcanam & Ecanam eodem loco exstitisse, ubi nunc Troia est, passim censent eruditi, etiamsi Cluverius in alia fuerit opinione, Æcas collocans, ubi nunc vicus Accadia. Accipe locorum situm ex Itinerario Antonini. Equus Tuticus oppidum erat in Hirpinis inter Beneventum & Æcas, (nunc Troiam.) Porro describitur iter ab Equotutico Rhegium, atque in illo itinere 10. occurrit Sentianum, distans Equotutico M. P. XXXIII. Sequitur Velleianum Sentiano distans M. P. XXIV. Deinde Venusia Velleiano distans M. P. XII. Itaque utrumque oppidum in illo itinere occurrit, & Velleianum quidem non potuit multum abesse ab Aufido flumine, nec a confiniis Hirpinorum & Apulorum. Dicerem designari Labellum, vulgo Laviello, nisi nimis videretur Venusiæ vicinum; nam oppidum istud antiquitatem ostentat, & aliquid in nomine congruit. Sentianum autem non longe potuit distare ab hodierno Bovino, uti ex Itinerario facile colligitur. Verum hæc de variis Martyrum nostrorum palæstris dicta sufficiant. Ceterum verisimile est, ad oppida tam varia ductos, diversisque locis occisos, ut terror incuteretur Christianis, ac latius spargeretur.

[Annotata]

* vulgo Potenza

§ V. Translatio corporum, ceteraque ad gloriam Sanctorum posthumam spectantia.

[32] [Corpora SS. Fratrum translata ab Areche Beneventano principe,] Marius de Vipera archidiaconus Beneventanus in Catalogo antistitum Beneventanorum in Joanne II pag. 38 translationem duodecim Fratrum Beneventum memorat hisce verbis: Anno DCCLX corpora sanctorum duodecim Fratrum ex diversis Apuliæ locis diligentia piissimi principis Arrechi translata, & in augusto templo S. Sophiæ a Gisulpho duce incepto, & ab ipso Arrecho mirifice perfecto, & amplissimis prædiis opibusque ditato, honorifico sepulchro contecta fuere… Ipsorumque translatio Beneventum fuit die XV Maii, & in eorum Gestis ii versus leguntur:

Bis senos tegit urna fratres, quos una creavit
      Thecla, Deo fortes innocuosque duces.
Par pietas fuerat, par mors, par vitaque; Arrechus *
      Princeps translatos ornat honore pari.

Eadem habet Ughellus in archiepiscopis Beneventanis tom. 8 Italiæ sacræ, col. 33, nisi quod mendum irrepserit in diem translationis, & in versibus vox tegit sit omissa. Annus 760 in Actis metricis etiam exprimitur, idemque in utrisque Actis dicitur fuisse annus secundus principatus Arechis II. Additur in Actis metricis Indictio 13, quæ currebat anno 760. Hinc Jovardus pag. 115 recte observat sequentia: Recte annus Arichis secundus cum anno æræ vulgaris DCCLX conjungitur, ut ex pluribus monumentis probari potest. In eo anno XIII currebat Indictio. Atqui cum XV die mensis Maii ejusdem anni translationem contigisse scribat a populo celebratam; sequitur, ut ejus regni initia ante mensem Maii in an. DCCLIX illigentur, ut ex Historia soluta oratione mox danda comprobabitur.

[33] [positaque in ecclesia S. Sophiæ,] Hæc quidem recte sibi consonant. At non satis intelligo, quid velit Jovardus, dum. pag. 117 hæc scribit: Translata ab Arichi magna cum solennitate Beneventum sanctorum duodecim Fratrum lipsana in S. Sophiæ asceterio, a se anno DCCLXXIV constructo, recondita fuere. Hoc asceterium, imo parthenon archimonasterii Cassinensis abbati & monachis subjecit eodem anno DCCLXXIV. Quomodo sacra corpora anno 760 translata fuere ad monasterium, si illud tantum fuerit constructum anno 774? Existimare possimus primum anno 760 deposita fuisse in alia ecclesia, ac deinde ad ecclesiam sanctæ Sophiæ delata: sed Acta constructionem ecclesiæ præmittunt translationi, & cum translatione sic conjungunt depositionem in ecclesia sanctæ Sophiæ, ut necessario dicendum sit ecclesiam structam fuisse ante translationem. Existimo igitur Jovardum longe aberrare a vera epocha constructæ ecclesiæ: nam pro omni ratione ad marginem allegat Angelum de Nuce in notis ad Chronicon Cassinense lib. 1 cap. 9, ubi hæc habet laudatus de Nuce: Diploma ipsius traditionis (quo monasterium S. Sophiæ subjicitur Casinensi) in regesto Petri num. 175 actum dicitur in anno XVII principatus Arichis, mense Novembri, Indictione XIII, hoc est, anno Christi DCCLXXIV. Verum tum hoc diploma, tum alia apud Ughellum eodem anno data, non designant annum conditæ ecclesiæ, quam ante corporum translationem primo aut certe secundo Arechis anno, seu æræ vulgaris 759 aut 760, perfectam fuisse prorsus mihi persuadeo.

[34] Etenim Gisulfus dux Beneventanus antecessor Arechis memoratam ecclesiam jam struere cœperat, [quam initio principatus sui perfecerat, anno 760:] ita ut dubium non videatur, quin Arechis opus inchoatum initio principatus statim promoverit ac perfecerit. Audi Leonem Ostiensem lib. 1 Chronici Casinensis, cap. 6: Iste Gisulfus cœpit ædificare ecclesiam sanctæ Sophiæ in Benevento, quam cum morte præventus explere non posset, Arichis, qui ei successit, mirifice illam perfecit; ibique sanctimonialium cœnobium statuens, monasterio sancti Benedicti hic in Casino concessit, sicut in sequentibus ostendemus. Deinde cap. 9 rem ulterius narrat ex Erchemperto hisce verbis: Hic (Arechis) intra mœnia Beneventi templum Domino opulentissimum ac decentissimum condidit, quod Græco vocabulo ΑΓΗΑΝ ΣΩΦΗΑΝ *, id est, Sanctam Sapientiam, nominavit. Ditatumque amplissimis prædiis & variis opibus, ac sanctimonialium cœnobium statuens, germanamque suam ibidem abbatissam efficiens, cum omnibus omnino pertinentiis & possessionibus ejus, id sub jure beati Benedicti in monte Casino tradidit in perpetuum permansurum. In quo videlicet templo sanctorum martyrum duodecim Fratrum corpora, diversis in locis per Apuliam, in quibus & decollati fuerant, quiescentia, honorabiliter allata, ad tutelam & honorem patriæ in singulis capsis pariter sub uno altare recondidit. Notat de Nuce hæc omnia de templo S. Sophiæ constructo ab Arichi legi in codicibus omnibus Erchemperti tam scriptis quam impressis. Ex hisce concludimus, perfectam videri ecclesiam anno 759 vel 760, & eodem anno 760 recondita ibidem sanctorum Fratrum sacra lipsana, uti habent Acta.

[35] Post quædam de translatione aliarum reliquiarum ad eamdem ecclesiam, [visio, quæ principi Arechi apud corpora Sanctorum oranti] rursum ad propositum nostrum Leo Ostiensis subjungit ista: Ubi dum maxima devotione, quoniam vicinum loco illi palatium erat, frequentem consuetudinem in oratione pernoctandi haberet (Arechis;) fertur, quadam nocte oranti illi sanctos duodecim Fratres apparuisse, eumque pariter inclinatis amicabiliter vultibus salutavisse. Quos dum torvo nimis aspectu, exteros quoslibet esse existimans, quinam illi essent, qui nocturno tempore sanctimonialium claustra sic audacter ingredi præsumpsissent, inquireret; illi leniter arridentes; Nos, inquiunt, sumus, o princeps, quos tua devotio per diversa repertos loca summo huc studio detulit. Quod nobis quidem quam bonum & quam jucundum, tibi autem quam sit divina pietate proficuum, ultima dies ostendet. Et his dictis, subito principi visio, quæ videbatur, disparuit. Idem refert seu Alfanus seu alius sub finem carminis edendi, sed paulo brevius; prætermissa nimirum interrogatione Arechis, quæ minus est verisimilis. Eadem quoque visio, præmissa breviter translatione, narratur in lectionibus Officii Sanctorum nostrorum, quas Jovardus ex codice Ms. edidit primo loco a pag. 69, quasque in vigilia recitatas fuisse existimat.

[36] Cum vero nihil præterea in lectionibus istis habeatur ad propositum nostrum, [oblata fuisse dicitur:] placet ea huic loco innectere: Duodecim autem sanctorum Fratrum corpora, sicut majorum relatu didicimus, felicis memoriæ Arechis Langobardorum princeps, diversis tumulata locis, sollicitudine pia discutiens, & sacra aviditate repperiens, frequentis populi turba, cleri occursu, pontificum comitatu, apparatu solemni Beneventum transtulit, & in basilica sanctæ Sophiæ, quam ipse construxerat, cum summa reverentia sub uno altari collocavit: ne eos divideret sepultura, quos una mater effuderat, eadem fides sociarat, passio fecerat socios, & non dissimilis corona germanos. Collocatis itaque cum summa veneratione sacris Martyribus; collatis eidem monasterio multis prædiis, & multis regia liberalitate ornamentis, præfatus princeps nocturnas horas præveniens, sanctorum Martyrum suffragiis se cœpit attentius commendare. Contigit autem, quod dum quadam nocte loca sacra, nullo contentus comite, ex more reviseret, dum orationi prolixius institit, sanctos duodecim Fratres secundum ordinem nativitatis sibi videt propter assistere, & pariter cum orante orare, & pia supplicatione salutationis sibi obsequium exhibere. Princeps vero nova visione exterritus, quoslibet alios homines suspicatus, cœpit in eos acriter indignari, quod in monasterium ancillarum Dei tempore indecenti quadam temeritate ausi sunt ingredi. Cui sacratissimi Martyres vultu placido, voce jocunda dixerunt: Nos sumus duodecim Fratres, quos variis pœnis diversis locis expositos colligens, decenter fatis in hoc domicilio in una ara collocasti: qui dum locum istum incolimus, tam corpore, quam opitulatione custodimus. Missi ergo sumus tuæ devotioni occurrere, & prompta benignitate favere. Et quia in præsenti memoriam nostri pia sollicitudine, & sedula visitatione geris, & in præsenti peccatorum veniam, & in futuro æterna præmia consequeris. Hac itaque visione gloriosissimus princeps animatus, tanto devotius sanctorum Martyrum cœpit corpora venerari, quanto de visione sacra nullatenus poterat ambigi.

[37] [icones Sanctorum, ut pictæ sunt in codice Ms.] Demum icones duodecim Fratrum ex Jovardo subjungo. De illis sic scribit pag. 74: Horum sanctorum Martyrum icones depictæ in nostro codice visuntur, quorum duo, Donatus, scilicet, casula, antiquo more, & mappula in sinistro brachio ornatus, expansisque ante pectus manibus, & Felix rubea tunica, codicem ambabus manibus ante pectus tenens, violatia itidem mappula in sinistro brachio insignitus: reliqui porro decem Fratres tunicati, & capillati, tum pallio, & diadematibus, seu sphæris decorati conspiciuntur. Donatus siquidem, & Felix, quorum alterum presbyterum, hypodiaconum alterum fuisse Acta referunt, clericali tonsura, sive corona detonso capite desuper sunt depicti ad instar clericalis coronæ, quæ in antiquissimis Romanorum Pontificum imaginibus ex sancti Pauli basilica a CL. Blanchino τοῦ μακαρίτου delineatis visuntur. Ego vero icones has non ad rei historico-ritualis veritatem, sed ad sæculi VIII vel XI * ecclesiasticam disciplinam depictas arbitror, quum seculo Ecclesiæ IV tunicis hypodiacones altari minime inservisse, sed tantum Alba indutos ministrasse certum sit. Tum rursus non satis perspicuum est, an III Ecclesiæ seculo casulæ usus invaluerit, aliorumque sacrorum indumentorum, saltem in Africana ecclesia: tum sanctum Fulgentium Ruspensem in Africa episcopum consueta indutum tunica mysteria celebrasse ejus vitæ auctor coævus refert. Ut ut sit, hoc monumentum, quod Actorum fidei respondet, ut ab interitu vindicaremus, æri adhuc incidi curavimus.

[Annotata]

* lege Arechus vel Arechis

* l. ἁγίαν σοφίαν

* forte IX

ACTA PRIMA
auctore anonymo
Ex Ms. Nicolai Belfortii.

Donatus martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Felix martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Arontius martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Honoratus martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Fortunatus martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Savinianus martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Septiminus martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Januarius martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Felix alter martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Vitalis martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Sator martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Repositus martyr frater Beneventi in Italia (S.)

BHL Number: 2298

[Capti Sancti & ad præfectum ducti,] Maximianus a cæsar crudelissimus, audiens famam sanctorum duodecim Fratrum, misit Valerianum Carthaginem, ut adduceret eos. Valerianus itaque cum Carthaginem pervenisset, & Sanctos non invenisset; misit ad civitatem Adrumetinam b, qui eos ad se adducerent. Venientes autem milites, Carthaginem cum injuriis beatos Fratres deduxerunt. Alia ergo die, sedens pro tribunali Valerianus, duodecim Fratres sisti præcepit; quibus dixit: Nisi confitentes ad thurificandum veneritis, diversis vos faciam suppliciis interire. Beatus Donatus unus eorum dixit: Servi sumus Domini nostri Jesu Christi: si unum extinguas, alii magis roborabuntur in Christo.

[2] Accensus Valerianus furore, jussit singulos fustibus cædi, [fustibus cæsi ac in carcerem detrusi, ubi eorum vincula ab angelo soluta: iter Potentiam,] & verberatos retrudi in carcerem. Medio autem noctis tempore, adeo immensum lumen refulsit in carcere, ut oculi humani ferre non possent. Ad quem unus ex custodibus accedens propius, dum divinum vidit, sui corporis lumen amisit. In medio vero luminis venit angelus Domini, dicens ad eos: Misit me Dominus Jesus Christus solvere vincula vestra. Ad cujus vocem, disrupta sunt omnia vincula eorum. Mota ergo civitate Sanctorum miraculis, Valerianus, ne populus ultra crederet, duodecim Germanorum colla manusque catenis constringi, eosque ad mare vinctos duci præcepit. Cum quibus ipse & milites navigio profecti sunt, cumque navigantes applicuissent remum, relicto navigio tandem venerunt in civitatem Potentiam.

[3] [ubi ex Fratribus quatuor, tres Venusiæ, & tres Veliniani martyrio coronantur:] Tunc sedens pro tribunali Valerianus, quatuor sibi ex Fratribus, Arontium, Honoratum, Fortunatum, & Sabinianum adduci præcepit: quos sacrificare nolentes, capitalem jussit subire sententiam in eadem civitate sexto Calendas Septembris. alia die abiit in civitatem Venusiam, Sanctos secum deferens, & sanctissimos Septimum, Januarium & Felicem, post interrogationem Christum confitentes, jussit in eadem civitate quinto Calendas Septembris decollari. Die autem altero, Velinianum advenit: & cum recubuisset in prandio, insatiatus scelere, exitiali officio, tres sanctissimos Vitalem, Satorem & Repositum sibi præsentari jussit, qui permanentes in confessionibus suis, pertulerunt mortis sententiam quarto Calendas Septembris.

[4] [postremi Donatus & Felix, rursum torti, capite minuuntur Sentiani.] Valerianus vero iter agens, in Sententianum * venit partem Apuliæ. Interea sanctissimi Donatus & Felix, Germanorum superstites, Fratrum suorum videntes constantiam, amore fervebant martyrii, & gratias agebant Deo, qui Fratribus suis, forti agone præliantibus, coronam justis promissam largiri dignatus est. Mittens vero Valerianus adduci illos ad se præcepit: quos sic alloquitur: Sacrificate diis immortalibus, ne Fratrum vestrorum sententia mancipemini. Cui beatissimi Felix & Donatus dixerunt: Christiani sumus, fac tantum, quod tibi videtur. Inflatus Valerianus, jussit eos in equuleo suspendi & torqueri: dehinc laceratos diversis plagis, semivivos retrudi in carcerem. Postremo die alia præcepit spiculatori, ut capita eorum incideret. Qui beatissimi athletæ Jesu Christi Donatus & Felix, decollati sunt in eodem loco, die Calendarum Septembrium.

ANNOTATA.

a Figendum sanctorum Fratrum martyrium sub Maximiano Herculio, probavi in Commentario § 3.

b De Adrumeto horum Sanctorum patria breviter actum ibidem num. 24, & jam ante num.20 & 21 de illius civitatis episcopo. Reliqua, quæ difficultatem in his Actis parere possent, discussa sunt § 4.

* lege Sentianum

ACTA ALTERA PROLIXIORA ET MINUS SINCERA
auctore anonymo
Ex editione Jovardi.

Donatus martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Felix martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Arontius martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Honoratus martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Fortunatus martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Savinianus martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Septiminus martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Januarius martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Felix alter martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Vitalis martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Sator martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Repositus martyr frater Beneventi in Italia (S.)

BHL Number: 2297

A. Anonymo.

[Patria, parentes, & nomina sanctorum Fratrum:] Dum fervor Maximiani diversis pœnis Christianos perimeret, Africa tunc regio Christi militum occultabat cohortem. Inter quam vir Christianissimus Bonifacius cum conjuge, Thecla nomine, Drumentina a urbe morabatur, prudentissimi Christianitatis ingenio, & fœcundissimi filiorum affectu. Habebant autem duodecim filios, quos, fidei devote documentis educabant cotidie. Nolebant eos scire velle, præter, quem didicerant, Christum; indesinenter pro filiis Christo fideliter preces effundunt: Jesu bone, Agne immaculate, qui mundum perditum tuæ nativitatis novo lumine reparasti, fac misericordiam cum filiis nostris, ut non sciant alium Deum, præter te Dominum Jesum Christum, qui cum Patre, & Spiritu sancto in unitate vivis & regnas in omnia secula. Et dum his nutrimentis & precibus Bonifacius cum conjuge filios in fide solidarent, nichil horum de his, quæ a parentibus audierunt, obliti sunt; sed, sicut terra bona, semina receperunt, & multiplicatum fidei fructum parentum moribus reddiderunt. Et ad firmandam veritatis vocem se ipsos abnegantes, Christianos licet, ob Dei tamen amorem, parentes derelinquunt. Nondum omissa patria, Africanis assidue verbum veritatis, & baptismum Jesu Christi prædicabant. Et multi per eos errore relicto ad baptismi gratiam pertinxerunt *. Quorum nomina non immemor Africa, & merita memoratur. Erant, ut diximus, Fratres duodecim, Donatus, & Felix, Arontius, & Honoratus, Fortunatianus, & Sabinianus, Septiminus, & Januarius, Felix, & Vitalis, Satorus, & Repositus.

[2] Lectio II. Interea Drumentini cives, in eadem urbe Jovi sacrificabant, [eorum zelus contra idololatras:] & Herculi, ad quorum templa Duodecim properantes, infidelium turbas exprobrabant. Nolite, inquiunt, hæc, Fratres, agere, sed potius Creatori, quam creaturæ humilia subdite colla, & Deo vivo persolvite vota, quæ mortuis, & manufactis simulacris persolvitis. Audientes hæc simulacrorum pontifices b unanimiter in eos sævire cœperunt, e quibus unus, Florentius nomine, minister Herculis, in medium se objiciens dixit, Cujus religionis estis? aut quo genere orti? Tunc beatissimi Fratres dixerunt: Christiani sumus & genere, & doctrinis instructi. Florentius dixit: Ergo ad hoc venistis, ut culturam deorum nostrorum perturbetis? An nescitis Maximianum rebelles deorum innumerabilibus cruciatibus dissipare? Sancti vero dixerunt: Crede, dubium non est Maximianum vestrum simili pœna vobiscum in æternum condemnandum, quia, nisi qui crediderit in Dominum Jesum Christum, non potest pœnam sempiternam evadere. Florentius dixit: Jesum Christum, quem dicitis Deum esse, multi hunc confitentes male perierunt. Beatissimi Fratres responderunt, dicentes: Noli dicere male perierunt, qui Dominum Jesum Christum crediderunt, sed ab oculis lacerantium ablati transeunt, ut in perpetuum cum Domino gloriosi permaneant, quia nisi prius aurum igne probetur, non ante efficitur manu artificis aptum. Hæc & his similia Sanctis prosequentibus, non modica turba credidit in Dominum Jesum Christum.

[3] Lect. III. Eodem tempore Cyprianus c vir sapientissimus sanctis moribus sacerdos, [dicuntur Carthaginem vocati a S. Cypriano, ibique miraculis claruisse,] Carthaginensem regebat ecclesiam. Qui audiens sanctorum Fratrum celeberrimam famam, ad se eos accersiri rogavit. Et dum pervenissent, officiosissime eos suscipiens, gaudensque super eos dixit: Benedicti vos a Domino Deo cæli, Fratres, & Filii, quia bona fama de vobis, ut nunc cerno, in omni loco personuit. Bona tamen arbor, dicente Domino, bonos fructus affert; & vos de dignis parentibus digna proles estis effecti. Tunc unum ex eis Donatum presbyterum ordinavit. Felicem post ipsum genitum subdiaconem fecit, augens illis fidem Jesu Christi, ut intrepidanter paganis salutaria consilia ministrarent, & insidiantis hostis jacula armati fide, robusto pectore superarent: & osculatus est singulos, & secure perrexerunt. Multa tamen mirabilia in eadem Carthagine per eos est dignatus Dominus operari: quum quicumque qualibet valitudine tenebantur, adducti Sanctorum vestigiis, protinus sanabantur. Et ita crescebant miraculis, ut eos etiam profiterentur dæmonia. Nam in prædicta civitate erat relicta d cujusdam senatoris, Restituta nomine, habens unicum filium, quem crebro dæmon acriter vexabat, & per os pueri diabolus clamabat; Nisi venerint Donatus & Felix, servi Jesu Christi cum ceteris Fratribus, numquam a vase isto recedam. Restituta hæc audiens, quatuor missis militibus, præcipiens eis dixit; Ubicumque hos inveneritis, digne eos ad nos obsecrantes deducite. Illis autem euntibus, nondum urbem exierant, & in platea nova eos aggregatim invenerunt. Quos interrogantes dixerunt: Quis vestrum, obsecramus, scit Donatum, & Felicem? Sancti vero; Quid, inquiunt, ad vos pertinent? Cognoverunt milites statim, quod ipsi essent, supplicantes aiunt ad eos: Filium senatricis hujus civitatis diabolus vexare non cessat, & per os ejus loquitur: Nisi venerint Donatus & Felix, non exeo: quapropter venite, oramus, antequam moriatur. Facta illic oratione abierunt, & cum omni gaudio a Restituta, licet pagana, tamen fidelissime suscepti sunt.

[4] [ductique ad puerum energumenum:] Lect. IV. Restituta flens graviter ait ad eos: Succurrite, piissimi, unico filio meo, ne tam gravi pereat cruciatu. Beatissimi famuli Jesu Christi Donatus & Felix dixerunt: Cur non a magnis diis vestris hic infirmus convaluit? Restituta vero pedibus provoluta Sanctorum, sanitatem unici postulabat. Tribunus quidam Adeodatus nomine dixit ad Sanctos: O utinam vestris beneficiis hic convalesceret, ut immensis donati muneribus proficisceremini. Sancti vero subridentes, dixerunt: Munus Dei est, ipsum toto corde diligere, & nihil est melius, nichilque perfectius, quam ut animas, quas error profundus detinet, eruamus, & ad lucis æternæ gloriam, relictis simulacrorum cultibus, recto tramite perducamus; & conversi ad Restitutam dixerunt: Age constanter, Restituta, & crede Dominum Jesum Christum te posse ab errore redimere, & ne hunc puerum prohibeas sequi, quem voluerit, confestim videbis virtutem Domini nostri Jesu Christi in puero esse manifestam. Restituta dixit ad eos: Hoc tantum videam, ut puer ab hac vexatione liberetur, nec illum prohibeo, & me ipsam cum omni domo mea fieri Christianam promitto.

[5] [dæmonem precibus fugant, conversa ejus matre cum tota domo. Valerianus mittitur Carthaginem,] Lect. V. Beatissimi vero Athletæ Dei duodecim Fratres circa vexati lectulum, in quo constrictus jacebat, corruentes orabant. Et dum diutius singuli singulas preces effunderent, erigens se beatus Donatus dixit: Deus omnipotens æternorum rector & conditor, qui filium reguli, & puerum centurionis, & Cananææ filiam fide interveniente verbo sanasti, respice propitius fidem hujus mulieris, & hunc puerum libera, ut cognoscant omnes, quia potens es, & Deus deorum in secula seculorum. Cumque ab illis dictum fuisset, Amen, eadem hora diabolus, tamquam leo rugiens, cunctis videntibus, terribiliter abscessit. Puer vero ad pedes provolutus Sanctorum glorificabat Deum cæli, dicens: Nunc cognovi unum Deum in cælo & in terra, quem miseri pagani non sciunt. Mater vero pueri læta efficitur, & promissum, quod dederat fidei, cum filio & omni domo sua baptizata implevit. Sed & multi ex paganis, hæc videntes, baptizati sunt credentes in Christum. Maximianus e cæsar interea crudelissimus audiens Romæ famam sanctorum Fratrum, Valeriano præcipiens, dixit: Proficiscere Carthaginem, & rebelles deorum nostrorum nostris tribunalibus appræsenta. Data itaque auctoritate, Valerianus cum exercitu perrexit Carthaginem.

[6] Lect. VI. Sancti vero valefacientes Restitutæ, ad roborandas mentes fidelium civitatem suam iterum visitarunt. [multaque minatur Restitutæ ac tribunum mittit ad Sanctos capiendos,] Beata igitur Restituta audivit Valerianum intrasse Carthaginem, & cymbalorum cythararumque audiens sonitus, clausit fores domus suæ, & cum Christianis Christo sedulum exhibebat officium. Et dum hæc circa Dei feminam peraguntur, Valerianus intravit domum ejus, & cum jurgiis ait: Quis te, demens, alienavit a cultura deorum immortalium, quibus & Maximianus subjectus est? Nisi mihi sanguine juncta fuisses, absque ulla interrogatione crudeli te necassem supplicio. Beata Restituta respondit: Sperans eram & ego aliquando, ut nosti, in idolis, sed nisi certius, & citius virtutem cognovissem domini mei Jesu Christi, funditus domus mea imminentibus malis periisset. Sed & unicus filius meus jam morti proximus, & a dæmonio vexatus per famulos Dei Donatum & Felicem redditus est mihi incolumis. Valerianus autem ira repletus, Ubi sunt, inquit, de quibus loqueris. Beata Restituta respondit: In Drumentina civitate sua eos reperies. Qui statim vocavit tribunum suum, nomine Victorem, & ait ad eum: Perge festinanter cum militibus ad inquirendos deorum nostrorum ferentes injuriam, & dum inveneris, adduc eos vinctos nostris obtutibus. Et egressus Victor tribunus cum militibus, invenit eos orationi vacantes, quos proterve alloquitur dicens: Vosne estis populi seductores, & deorum nostrorum respuentes libamina? Beatus Donatus & Felix dixerunt: Servi sumus Domini nostri Jesu Christi, seducentes omnino populum, ne relicto Deo, qui in cælis est, vana sequatur, & dæmoniis amplius se serviturum exhibeat, quem Deus proprio sanguine liberavit.

[7] Lect. VII. Victor tribunus dixit: Ergo si omnes hunc, [converso autem tribuno ad fidem, Sancti per alios sistuntur coram præfecto:] quem Deum asseritis, sequantur, a quibus Jupiter veneratur, & Hercules? Beatissimi famuli Jesu Christi Donatus & Felix dixerunt: Audi, obsecramus, Victor tribune, attentius, & ostendimus tibi, quomodo non debeant venerari. Deus est ante secula creans omnia, qui & hos, quos colitis, natura homines condidit, sed libero perdiderunt veritatem arbitrio. Sic & diabolus angelus est conditus prius, sed superbiendo beatitudinem perdens ad ima corruit, humano generi tantum invidet, & ne perditum locum homines adeant, hunc errorem proposuit, ut mortuis hominibus honorem exhibeant, & ipse per eos diabolus errorem multiplicans, etiam futura pronuntiet. Sed ne te, Victor, hic cæcus error dilaniet, crede in Dominum Jesum Christum, & renascere unda purificationis, ut æternum possis effugere supplicium. Cumque hæc, & his similia a singulis Fratribus percepisset, amor eum accendit fidei ita, ut ab eo baptisma peteretur. Qui instructus in fide Jesu Christi baptizatus est una cum militibus in nomine sanctæ Trinitatis f. Illis autem moram facientibus, supervenerunt a Valeriano missi milites, & cum injuriis capti sunt, deductique Carthaginem. Alia die sedens pro tribunali Valerianus, duodecim ante se Fratres sisti præcepit, & hoc initium sermonis perfidus sanctis Martyribus dixit: Dicite, seductores nequissimi, unde vobis tanta audacia, tantaque supervenit vesania, ut contra decreta principum leges patrias spernatis, & Crucifixum præponatis immortalibus diis? Per salutem Maximiani, nisi confitentes diis ad thurificandum veneritis, inenarrabilibus vos faciam perire suppliciis. Tunc beatissimi duodecim Germani vultu placido, mente robusta astabant. Beatus Donatus ait Valeriano: Ad satisfactionem gloriæ vestræ quidquid imposterum resonabit, præsenter exponimus: revera duodecim sumus servi Domini nostri Jesu Christi, & in tantum ferventes igne martyrii, ut si unum extinguas, alius magis roboretur in Christo.

[8] [fustibus cæsi includuntur carceri, ubi angelus eorum rumpit vincula. Navi imponuntur,] Lect. VIII. Accensus igitur Valerianus furore magno, singulos jussit fustibus cædi, & verberatos cæcum retrudi in carcerem, cogitans quomodo Maximiani eos præsentaret obtutui. Medio autem noctis tempore immensum lumen refulsit cælitus in carcere, tantæque magnitudinis, ut custodes carceris oculis ferre non possent. Unus tamen accedens propius, dum divinum vidit, suum corporis lumen amisit. In medio vero luminis venit angelus Domini, dicens ad eos: Misit me Dominus Jesus Christus solvere vincula vestra. Ad cujus vocem, quibus tenebantur, disrupta sunt omnia vincula eorum. Mota itaque civitas est Sanctorum miraculis. Valerianus autem, ne populus Christo amplius crederet, catenarum vinculis duodecim Germanorum colla manusque constringens, ad mare vinctos duci præcepit, cum quibus ipse & milites sunt profecti navigio. Navigantibus interea pariter tempestas facta est valida, ita ut navis fluctibus mergeretur. Nautæ vero turbati dixerunt: Væ nobis, pariter perimus. Valerianus autem deorum suorum numina invocat, ut sibi ministrarent præsidia. Quo vociferante, ventorum flamina centuplum & fluctus crescebant.

[9] [exortamque tempestatem precibus sedant: veniunt Potentiam,] Lect. X. Convocatis autem duodecim Fratribus ait Valerianus: Invocate Deum vestrum, si forte a nobis hæc recedat turbatio. Beatissimi Athletæ Christi Donatus & Felix dixerunt: Promitte te abrenuntiare idolis & pompis eorum, & statim videbis in Jesu Christi nomine esse mare placabile. Valerianus dixit ad eos: Si hoc, quod dicitis, factis probaveritis, faciam, quod hortamini. Tunc Duodecim vincti catenis in faciem cecidere, & orantes dixerunt: Dominator Domine, omnium elementorum rector & conditor, ne ad perfidiam Valeriani respicias, sed exaltare super omnes deos, & impera huic mari, sicut imperasti, dum paventium Discipulorum fidem roborasti, ut exaltetur nomen tuum ab omnibus, sicut exaltatum est ante omnia secula. Orantibus illis facta est tranquillitas magna, ita ut oblivioni tradita esset perturbatio mentis. Valerianus insipiens non ferens nomen Christi, deos suos tranquillitatem fecisse comprobabat. Multi tamen ex militibus in Christum crediderunt. Navigantes vero litus Siracusanum g Siciliæ descenderunt, & manserunt ibi duobus diebus, deinde Cathenam h pervenerunt. Ubi ad terram Christi Milites Valerianus jussit deponi; blanditiis amplecti Martyres cogitans, sacrificare idolis subdola voce monebat. Sed Athletæ Dei, ut terroribus non sunt moti, ita nec blanditiis sunt mente concussi. Ascendentes iterum navim, Messanam i deducti sunt, in qua parumper morati, alia accepta navi transfretantes Regium k descenderunt. Dimisso itaque navigio terram Britianorum l lustrantes, Lucren applicuerunt, deinde iter agentes, venerunt Cosentiam. Post hæc inde sunt profecti Scylacium. Ibi igitur Valerianus jussit militibus, ut humane cum Martyribus agerent, quatinus eos posset Maximiano Romam perducere. Moventes inde Grumentum m profecti sunt, & die altero Marcilianum properantes, deinde ad civitatem venerunt Potentiam. Ubi audiens, quod imperator Aquileia n esset extinctus; qualiter eos in præsenti perderet, cœpit excogitare.

[10] Lect. XI. Sedens igitur Valerianus pro tribunali, quatuor sibi ex Fratribus, [ubi quatuor ex Fratribus, tres alii Venusiæ & tres Veliniani consequuntur palmam,] Arontium, & Honoratum, Fortunatianum, & Sabinianum adduci præcepit. Quibus & dixit: Usque modo insaniam vestram æquanimiter toleravi, nunc autem sacrificate diis, ut cæsaris amici efficiamini. Tunc sanctissimus Arontius dixit: Quemcumque nostrum sacrificare idolis presseris, potius in Christo mori eliget, quam dæmoniis obedire. Valerianus alios respicit, sed antequam interrogarentur, beatissimi athletæ Christi Honoratus, & Fortunatianus, & Sabinianus dixerunt: Nihil a nobis requiras, nihil dicimus, nisi quæ a Fratre audisti. Iratus Valerianus, hos quatuor capitalem jussit subire sententiam in eadem civitate sexto Kalendas Septembris. Alia die abiit in civitatem Venusiam, Sanctos secum deferens, ubi beatissimos Septiminum, & Januarium, & Felicem, post interrogationem Christum confitentes, jussit decollari in eadem civitate quinto Kalendarum Septembrium. Die vero altero Velinianum advenit Valerianus, & dum recubuisset in prandium insatiatus adhuc scelere exeniali * officio jugulandos tres sibi afferri sanctissimos Vitalem, Satorum, & Repositum jussit. Sancti vero permanentes in confessionibus suis pertulerunt martyrium quarto Kalendarum Septembrium. Deinde iter agens Valerianus in Sentianum pervenit partem Apuliæ. Beatissimi Donatus, & Felix, qui erant Germanorum superstites, videntes tantam Fratrum constantiam, velut sitiens clara fluenta desiderat, ita amore fervebant martyrii, gratias agentes Deo, qui Fratribus suis, forti agone præliantibus, promissam justorum coronam largiri dignatus est. Suorum autem exitum, qui ei perpetue in confessionibus perdurantes commendabant, dicentes: Deus æterne, amator justitiæ, palma Martyrum, certantium fortitudo, respice laborem nostrum, & ne nos patiaris passionibus separari, qui confessione tui nominis fuimus pares. Hæc illis orantibus, misit Valerianus, & ad se eos duci præcepit. Stabant autem ambo immobiles, ut magniloqui tyranni aciem debellarent. Sic eos Valerianus alloquitur: Nonne vos estis magistri scelerum, & Fratrum vestrorum funera concitantes? Tempus adhuc videtur congruum pœnitendi, resipiscite ab hac stultitia, & sacrificate immortalibus diis, ne Fratrum vestrorum sententia mancipemini.

[11] Lect. XII. Beatissimi viri Donatus & Felix dixerunt: [postremi vero duo Sentiani in Apulia: omnium deinde translata corpora.] Fratres a nobis moniti tuam jam vicerunt perfidiam, & turpe est, ut, qui docuimus hostes vincere, victas manus hostibus demus. Jam & illi, & nos tuam crudelitatem decepimus, & Christiani sumus, fac tantum, quod tibi videtur. Inflatus Valerianus jussit eos in eculeo suspendi, & torqueri. Et dum diutius torquerentur sanctissimi viri Donatus & Felix, voce constanti hilarique vultu dixerunt: Gratias tibi agimus, Domine Jesu Christe, qui inter tormenta servis tuis virtutem præbes, & perseverantiam confessionis adauges. Tunc laceratos diversis plagis, semivivos jussit retrudi in carcerem. Alia die præcepit spiculatori, ut capita eorum incideret. Decollati sunt autem beatissimi athletæ Jesu Christi Donatus & Felix in eodem loco Sentiano die Kalendarum Septembrium. Marcus o itaque Ecanæ urbis episcopus venit nocte cum clericis suis, & rapuit corpora Sanctorum, & in civitate sua cum omni gaudio sepelivit. Post multa vero licet annorum curricula non est passus eos Dominus separari corporibus, qui & fide, & passionibus indissolubiles extiterunt. Nam dum diversis squallentioribus inhoneste loculis tenerentur, vir sapientissimus Arechis p, Langobardorum gentis celeberrimus Princeps, collegit eorum pretiosissima corpora, & quos Germanos sanguine & fide legendo repererat, cum ingenti honore Beneventi sub uno tegmine collocavit. Qui indesinenter manifestis pollent miraculis. Quamobrem eorum patrociniis subjacemus, qui languidis, quacumque detinentur infirmitate, gratia protegente divina, suis beneficiis prosunt, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Deo Patre vivit & Spiritu sancto in unitate, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Drumentina urbe Adrumetum significatur, de quo actum in Commentario num. 24, ubi etiam de parentibus Sanctorum. Porro quæ sequuntur de eorum gestis in Africa, in Actis prioribus omissa sunt & incerta, uti ibidem diximus.

b Audi observationem Jovardi: Pontifices præerant sacerdotibus, aris, & sacrificiis, quorum curæ hæc omnia erant contradita… Horum enim erat religiones & cæremonias publicas privatasque, sacra, & res divinas sanctissime tueri & interpretari, illaque omnia exscripta signataque habere, ut quibus aris, quibus diis, quibusque hostiis, quibus diebus, & ad quæ templa, sacra fierent, perspectum haberent; ne qui Romana sacra negligerent peregrinosque ritus adsciscerent, aut deorum cæremonias turbarent.

c S. Cyprianus colitur ab Ecclesia 14 Septembris,ubi gesta ejus discutiemus. Episcopus creatus est anno 248 aut 249, martyrio coronatus anno 258, uti vult Pagius in Critica ad eosdem annos. Hinc colligitur gesta S. Cypriani cum Martyribus nostris, quæ aliunde etiam verisimilia non esse ostendimus in Comm. § 3, repudianda esse, cum nequeant cum epocha Martyrum, qui sub imperio Maximiani passi sunt, satis cohærere, etiamsi suspicari vellemus hæc contigisse, dum Fratres erant juvenes, multumque temporis intercessisse inter hæc gesta & eorum martyrium.

d Ad hanc vocem Jovardus sic habet: Relicta est illa, quam nos indistincte viduam vocamus. Viduæ enim proprie dicuntur, quæ nec filios, nec nepotes, nec alios habent consanguineos; de quibus locutum fuisse Apostolum in prima ad Timotheum Epistola haud dubito: “Quæ vere vidua est & desolata, speret in Deum”. Relictæ vero dicebantur, quæ, licet viro carerent, filium tamen vel nepotem superstitem habebant. Dubito, an hæc distinctio inter viduam & relictam usitata fuerit. Sed relicta certe sumitur non raro pro vidua. Pro facto ïpso consule Comm. num. 26.

e Hic tantum inchoantur Acta breviora.

f Jovardus editor recte observat sequentia: Sanctæ Trinitatis, scilicet cum expressa & distincta invocatione trium Personarum SS. Trinitatis, ut jam Ecclesiam universalem præscripsisse, & in illis partibus in usu fuisse, ex Epistola S. Cypriani ad Jubajanum 73 edit. Pamelii edocemur: “Denique (inquit) ubi post resurrectionem Domini Apostoli ad gentes mittuntur, in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti baptizari jubentur”. Invalidum esse baptismum, in quo non exprimuntur tres Personæ, docent theologi. Porro jam observavi in Commentario num. 26 horum conversionem parum esse verisimilem.

g Syracusæ urbs est maritima Siciliæ olim amplissima & satis etiamnum nota cum portu capaci ad latus insulæ orientale.

h Catana alia est urbs Siciliæ maritima ad idem insulæ latus, sed Italiæ propinquior.

i Messana in eadem Siciliæ ora sita est ad fretum Siculum, quo ab Italia separatur Sicilia, estque urbs celebris & notissima.

k Rhegium in opposita Italiæ ora ad dictumfretum urbs est Brutiorum non ignobilis.

l Brutii, vel Bruttii indicantur, quorum terra inter fretum Siculum & Lucaniam sita erat, ager Bruttiorum vel ager Bruttius dicta ab antiquis. Nunc Calabria vocatur, in citeriorem & ulteriorem divisa. Porro in hac provincia sunt Locri civitas, quam Lucren mox vocat, Consentia, quam Cosentiam nominat a vulgari nomine Cosenza, & Scylacium, vulgo Squillace dictum; sed jam observavi in Comm. num. 27 prius perveniri debuisse Scylacium quam Consentiam.

m De Grumento & Marciliano oppidis olim Lucaniæ consule locum Commentarii mox assignatum. De Potentia quoque, Venusia, Veliniano, Sentiano & Ecana disserui eodem §.

n Cum Maximinus non fuerit imperator ille, sub quo passi sunt Sancti, uti probavi num. 22, locus hic resecandus est, qui repugnat omnibus aliis.

o Marcus Ecanæ urbis episcopus ignotus fuit Ughello, qui tom. 1, Col.n catalogo Trojanorum episcoporum nullum profert episcopumÆcanensem, nisi S. Secundinum, de quo Majores nostri disseruerunt tom. 2 Februarii a pag. 529. Præterea tom. 2 Aprilis a pag. 528 egerunt de S. Eleutherio Æcanensi episcopo & martyre. Ex dictis de utroque abunde intelligitur, episcopos Æcanensibus fuisse admodum antiquos, adeoque repudianda non esse, quæ hic dicuntur de Marco illius civitatis episcopo, etiamsi is aliunde parum notus sit. Michaël Monachus in Sanctuario Capuano pag. 70 ex Martyrologio Ms. adducit hæc verba: Nonis Octobris civitate Ecanæ S. Marci episcopi & confessoris. Quæ optime convenire videntur Marco hic memorato. Porro in Opere nostro tom. 2 Junii a pag. 800 dantur Acta S. Marci episcopi, qui eodem tempore floruit, quique cap. 1 natus dicitur patre Constantino, in civitate Æcana, quæ erat in Apuliæ finibus. Alii hunc faciunt episcopum Luceriæ Saracenorum, alii Bovini, ubi sacrum ejus corpus servatur. Inter duas hasce civitates media jacet Troja, ubi olim erat Æcana. Hinc nonnulla mihi oritur suspicio, eumdem esse Marcum illum cum eo, qui corpora Sanctorum nostrorum sepelivisse dicitur. Certe Vita ibi data tantæ auctoritatis non videtur, ut indubitanter statuendus sit Lucerinus episcopus, aut ut necessariocredendum sit solius Luceriæ fuisse episcopum: poterat enim utramque civitatem cum pluribus aliis diœcesi suæ habere inclusam. Imo cum natus Æcanæ, ac sacerdos ordinatus a Joanne episcopo Lucerino sic dicatur in Vita laudata, ut post ordinationem suam videatur habitasse Æcanæ, ac demum Joanni successisse referatur; ex Vita sequi videtur, Æcanam & Luceriam sub eodem fuisse episcopo. Idem verisimile est de Bovino, quia ibi sepeliri voluit. Hinc suspicor Marcum, quem ad se trahunt Lucerini & Bovinenses, Æcanensibus æque deberi, & forsan omnium illarum civitatum fuisse episcopum. Hæc ex conjectura.

p De Areche principe, ac corporum translatione egimus in Comm. § 5, & uberiorem relationem mox subjungimus.

* i. e. pertigerunt

* lege exitiali

TRANSLATIO
Corporum Beneventum
Ex Officio edito per Jovardum.

Donatus martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Felix martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Arontius martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Honoratus martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Fortunatus martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Savinianus martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Septiminus martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Januarius martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Felix alter martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Vitalis martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Sator martyr frater Beneventi in Italia (S.)
Repositus martyr frater Beneventi in Italia (S.)

BHL Number: 2302

[Arechis princeps Beneventanus] Corpora a quoque sanctorum duodecim Fratrum cum in Apulia b requiescerent, & sicut in eorum legitur passione, per diversas civitates & loca inhonestis loculis tenerentur inclusa, sæpefatus dominus Arechis celeberrimus dux, cum honore assidue repetendus, sancti Spiritus gratia inflammatus, mentis acumine cœpit obnixius pertractare, qualiter præscriptorum corpora beatorum Duodenorum gloriosam c in civitatibus Beneventum proprio sumptu & studio transportaret. Conventis igitur proceribus suis & magnatibus universis, habuit cum eis consilium oportunum, & quomodo sui desiderii compos effici posset, diligenti studio perquisivit. Dixit ad eos: Noveritis desiderium meo cordi cunctipotentem Dominum inspirasse, ut corpora sanctorum duodecim Germanorum, quæ in quatuor civitatibus Apuliæ divisa quiescunt, diligenti cura perquiram, ac Beneventum perducam. Et illi principi inquiunt: Et quæ sunt illæ civitates, in quibus tam pretiosus continetur thesaurus? Quibus confestim princeps respondit: Sicut audivimus, & in veritate comperimus, Potentia, Venusia, & aliæ civitates Apuliæ sunt, in quibus reperiemus eos. Et subdens, ait: Hii pretiosissimi Domini Testes, sicut novellæ olivæ plantationes, in fide & amore Domini stabiliti, ex se ipsis fructum Domino gratissimum reddiderunt. Nam, ut in eorum legitur Passione, dum gratiam Jesu Christi Domini per plures populos disseminarent, eosque ad Altissimi fidem perducerent, sub Maximiano cæsare a Valeriano præfecto pœnis gravissimis attrectati, & ad ultimum decollati, per sacrum martyrium ad regna siderea convolarunt.

[2] [in Apuliam proficiscitur ad transferenda sanctorum Fratrum corpora,] Corpora vero eorum in urbibus, in quibus & passi sunt, per longa annorum curricula adhuc sepulta tenentur. Nam gloriosissimi athletæ Christi, Arontius, Honoratus, Fortunatianus, & Sabinianus, cum in civitate Potentia sacrum martyrium complevissent, ibidem eorum veneranda corpora a viris religiosis sunt tumulata. Sancti quoque Septiminus, Januarius, & Felix, cum in urbe Venusia gladii animadversione optatum finem complessent, illic hactenus requietionis locum a Domino meruerunt. Corpora etiam beatorum Vitalis, Satoris, & Repositi Veliniani, ubi & passi sunt, reposita a Christianis noscuntur. Marcus ad ultimum Ecanæ urbis episcopus, postquam gloriosissimi Martyres, & Agonithetæ d Jesu Christi Donatus & Felix in loco Sentiano partis Apuliæ glorioso martyrio sunt coronati, nocte cum clericis suis eorum sacratissima corpora rapiens, in civitate sua officiosissime sepelivit. Quia igitur divisa eorum corpora usque modo tumulata noscuntur, vellem, ut quemadmodum uno ventre portati, una fide conjuncti, unoque martyrio coronati, sic sub uno altario collocentur. His igitur a principe taliter prælibatis, protinus magnates consulunt, eum Apuliam petere, tantum thesaurum perquisiturum.

Pergit in Apuliam, quo noverat esse locatas
Reliquias sanctas, superantes omne tributum.
Redditus exposcit, quantum provincia debet.

Maturans igitur princeps, in Apuliam cum optimatibus suis perrexit, omnesque majores natu, primores, & proceres illius provinciæ coram se congregari præcepit, eisque secretum sui animi de Sanctorum corporibus revelavit. At illi se prius emori velle dixerunt, quam tam pretiosissimo thesauro modo quolibet defraudari.

[3] Quod princeps perpendens, & videns se quasi in nihilum profecisse, [eaque consentientibus tandem locorum magnatibus impetrata,] habito consilio cum suis magnatibus & sapientibus, statim a civitatibus eisdem tributum cœpit exigere consuetum. Illi autem, veluti jam consueverant, hujusmodi exactiones atque tributa se posse præstare principi penitus denegabant. Dux vero illustris animadvertens eos in utraque petitione deficere, manus suas misit ad fortia: cœpit eis vim facere, eosque ad petitionem suam minis & terroribus propulsare. At illi duci resistere non valentes, omnes uno consilio & pari consensu corpora sanctorum Duodenorum de civitatibus prædictis tollentes, locellis inclusa, mœrentes atque gementes suis manibus offerunt & exponunt. Tunc gloriosissimus princeps potitus desiderio suo, sanctorum corpora duodenorum Fratrum de illis squallidis & inhonestis loculis, quibus incongrue tumulata jacebant, omni cum reverentia elevavit, loculisque pretiosis inclusit, ac festivo obsequio cum frequentia venerabilium episcoporum, & numerositate honestissimorum clericorum, comitante infinita caterva populorum, frequentissimo ac celeberrimo apparatu solemni, cum sanctæ devotionis officio multorum religiosorum Beneventum properabat.

[4] Cumque Beneventanis mœnibus propinquassent, audito ejus adventu, [solemni ritu Beneventum transfert;] exiit ei obviam Sampnia e tota, & tam prope quam longe positi huic laudabili obsequio satagunt interesse, ita ut ab omni parte mundi concursus fieri putaretur. Densantur viæ, camporum planities populorum turbis replentur: monachi & sanctimoniales, clerici ac laïci, senex & anus, juvenes & virgines, pueri & puellæ, pauperes ac divites, plebei & illustres principi obviam animo lætanti procedunt cum gloria, & totius patriæ exultatione gratiarum actiones ei uberes exhibentes, ac dicentes: Tu gloria & exultatio nostra, & totius Beneventanæ civitatis: tu amator Dei, & Sanctorum ejus assiduus obsecundator: tu totius patriæ tam animarum quam corporum protector existis. Benedictus itaque tu a Deo excelso, & benedicti sancti Martyres, qui venerunt in nomine Domini: qui dignati sunt in nostra urbe sibi habitaculum præparare, ut nos secum ducant in cælestis gloriæ mansionem. Cumque hæc & his similia populus proclamaret, unusquisque eorum pro modulo suo Sanctis munera elargitur: nonnulli possessiones & patrimonia tribuunt, & privilegia f secundum jura legum, sicut atque hodie in scriptis apparet, inde componunt. Arechis vero princeps eximius gliscens, & ambiens suorum heroum ac nobilium largioribus muneribus vincere munera, gloriosis Fratribus tam se quam totum populum devote supponit: urbem g, & reditus magnos concedit: insuper in cunctis sibi subjectis regionibus, ut in privilegiis ipsius conspicitur, vicos, fundos, & prædia largiflue donat.

[5] [ac ibidem deponit in ecclesia.] Aurea insuper pulcerrima vasa, lapides pretiosos, & vestes purpureas Fucayco h pectine deauratas tribuit affluenter. Post hæc Deo devotissimi, ac nobilissimi viri almo flamine illustrati, pioque desiderio Sanctorum amore succensi, unusquisque, prout anticipare licentiam a pio principe poterat, propriis humeris suum levando Sanctum in lecticis, ad hoc ipsum specialiter præparatis, nimis gaudendo pedester ferebat. Princeps vero egregius, & in Domino timoratus, utpote major & gloriosior cunctis, Sanctorum primorum, Donati videlicet atque Felicis bina & pia corpora, tam læto corde quam devoto corpore ferens, præcedentibus quidem pontificibus cum clero, ac monachorum togato agmine sancto, & tota plebe secundum ætatis tempora ordinatim, major ante minorem corpora sanctorum duodecim Fratrum cum hymnis & laudibus, cum thymiamatibus & innumeris coruscis lampadibus, cum crucibus & vexillis, a partibus auroræ per portam, quæ dicitur Summa i, sitam prope principis aulam, urbem inducit, quam sibi gloriosi Martyres ad requiem elegerunt, dicentes: Hæc requies nostra in seculum: hic habitamus, quoniam præelegimus eam. Ubi monasterium, quod dudum, ceu dictum est, princeps ædificari jusserat, infra cujus ambitum ecclesiam ædificarat, quam Græco nomine appellavit Sophiam, hoc est, Dei Sapientiam, & in honorem sanctæ & individuæ Trinitatis tribunalibus adornaverat tribus, sub magno altari ad hoc ipsum in medio tribunali k parato, bissena pretiosissima corpora honorifice collocavit anno sui principatus secundo.

ANNOTATA.

a Ex Officio translationis, quod edidit Jovardus initio mutilatum a pag. 118, solum hic recitabo lectiones 4, 5, 6, 7 & 8; nam lectiones præc