Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September I           Band September I           Anhang September I

2. September


DIES SECUNDA SEPTEMBRIS.

SANCTI, QUI IV NONAS SEPTEMBRIS COLUNTUR.

Sanctus Antoninus martyr Apameæ in Syria.
SS. sex milia sexcenti viginti octo Martyres Nicomediæ.
S. Aithalus martyr.
S. Junius martyr.
S. Philippus martyr.
S. Theodotus martyr.
S. Maxima M. Romæ.
S. Timotheus M. Antiochiæ. Item
S. Aithala MM. Adrianopoli in Thracia.
S. Ammun MM. Adrianopoli in Thracia.
S. Diomedes martyr.
S. Julianus martyr.
S. Philippus martyr.
S. Eutychianus martyr.
S. Hesychius martyr.
S. Leonides martyr.
S. Philadelphus martyr.
S. Menalippus martyr.
S. Pantagapa martyr.
S. Eutychius martyr.
S. Euplus martyr in Sicilia.
S. Josephus martyr in Sicilia.
S. Felix martyr in Sicilia.
S. Secundulus martyr in Sicilia.
S. Julius martyr in Sicilia.
S. Facundinus martyr Arimini in Italia.
S. Juventinus martyr Arimini in Italia.
S. Peregrinus martyr Arimini in Italia.
S. Felicitas martyr Arimini in Italia.
S. Zenon M. Nicomediæ.
S. Concordius filius ejus M. Nicomediæ.
S. Theodorus filius ejus M. Nicomediæ.
S. Paternus tribunus M. Nicomediæ.
S. Theodote, uxor ejus M. Nicomediæ.
SS. milites LXVIII MM. Nicomediæ.
S. mater M. Nicomediæ.
Duo filii MM. Nicomediæ.
S. Serapion M. Nicomediæ.
DXXII milites MM. Nicomediæ.
S. Cusconus M. Nicomediæ.
S. Monolappus M. Nicomediæ.
S. Josephus M. Nicomediæ.
S. Justus ep. Lugdunensis conf., in Ægypti eremo.
S. Justus sive Justinus ep. Argentoratensis in Alsatia.
S. Elpidius abbas, patronus oppidi S. Elpidii in Piceno.
S. Elpidius seu Helpidius episc. conf., Lugduni in Gallia.
S. Octavianus eremita confess., prope Volaterras in Tuscia.
S. Nonnosus, præpositus monasterii Montis Soractis, in Etruria Ecclesiæ.
S. Justus episc. Claromontanus conf.
S. Cosmas eremita conf., Venetiis.
S. Agricolus conf. episc. & patronus Avenionensis in Gallia.
S. Stephanus primus Hungariæ rex, Albæ regalis in Hungaria.
B. Brocardus, secundus Prior Generalis Ordinis S. Mariæ de Monte Carmelo, in Palæstina.
B. Margareta V. & M., Lovanii in Brabantia.
B. Jacobus M. ex Ordine FF. Minorum, Mevaniæ in Umbria.
B. Philippus M. ex Ordine FF. Minorum, Mevaniæ in Umbria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES DILATI.

Beatorum martyrum Pontiani & Benigni reliquiæ, a Baldrico episcopo Ultrajectensi in cathedrali ecclesia collocatæ ad publicam venerationem, indicantur a Saussayo. Vide XIV Januarii & XXVIII Junii.
Translatio Agnetis in Trajectum inter Auctaria ad Usuardum nostrum scribitur e Matricula Cartusiæ Ultrajectinæ. Accedunt Florarium nostrum Ms., Grevenus, Molanus, Canisius. Pertinet Sancta hæc ad diem XXI Januarii.
S. Mansuetus episc. Mediolanensis hac die laudatur in Breviario Ambrosiano aucto & recognito, sicut indicavimus ad diem, quo actum de illo est, XIX Februarii.
S. Eucherii ep. Aurelianensis, & monachi monasterii sancti Trudonis meminit Kalendarium Ms. monasterii S. Salvatoris Ordinis Cisterciensis. Vide apud nos diem, quo sub solo episcopi Aurelianensis titulo illum dedimus, XX Februarii.
Ordinatio S. Gregorii PP., hujus nominis primi, anno salutis DXCII (immo 590) memoratur in Florario nostro Ms. Consule Martyrologium Romanum die crastina, & XII Martii.
Sanctorum Euodii, Hermogenis & Callistæ germanorum passio inscribitur Martyrologio Romano. De his etiam mentio facta heri inter Prætermissos. Recurrunt iterum in Romano ad diem, quo nos illos dedimus, XXV Aprilis.
SS. Alphii, Philadelphii, & Cyrini translatio notatur Leontinis in Sicilia, tamquam urbis illius patronorum, in Catalogo generali apud Ferrarium, & apud Octavium Caietanum in Idea Operis de Sanctis Siculis. Habentur isti Sancti X Maii.
S. Odulfi presb. & conf., Ordinis Canonicorum Regularium, translatio signatur in Florario nostro Ms. Hunc Sanctum sub titulo presbyteri Ultrajectini invenies XII Junii.
Eleazari pontificis, ac Phinees memoria occurrit in Menæis magnis Græcis typo editis. Liber Josue cap. 24 ℣. ultimo hæc memorat: Eleazar quoque filius Aaron mortuus est: & sepelierunt eum in Gabaath Phinees filii ejus, quæ data est ei in monte Ephraïm. Laudatur Phinees Numerorum cap. 25. Plura de his Scriptura sacra. Phinees autem justus, quem in Menæis laudari disticho indicavimus inter Prætermissos die XII Martii, idem cum hodierno ibidem nobis visus est. Vide I Julii.
B. Albertani confessoris, Ordinis Carmelitarum mentio fit in Additionibus Bruxellensibus Mss. ad Usuardum Greveni. Nullum hujus nominis invenio in Acie Philippi a Visitatione. Credo hic designari S. Albertum ex eodem Ordine, qui illustratus est apud nos die VII Augusti, quo habetur in Martyrologio Romano. Vide itaque dicta eodem die VII Augusti.
S. Aniceti in Nicomedia. Item Photini cum sociis suis annuntiatur memoria e codice Rosweydino inter Auctaria ad Usuardum nostrum, & ex Greveno. Quibus adde Florarium nostrum Ms. ac Martyrologium Canisii, ut vocatur. Dedimus illos XII Augusti.
S. Felicissimæ virginis & martyris translatio ponitur Viterbii a Ferrario in Catalogo generali. Sanctam hanc habes apud nos XII Augusti.
S. Mamantis M. meminerunt Menæa magna excusa, laudaturque in Menologio, quod Latine vertit Cardinalis Sirletus. Plura diximus ad diem, quo actum de illo fuit, XVII Aug.
S. P. N. Pauli junioris archiep. Constantinopolitani annuntiatio exstat in Menologio Sirletiano, quæ bis ponitur hoc eodem die in Menæis magnis. Adi XX Augusti.
Augustoduno depositio beati Fiagri (immo Syagrii) episcopi refertur in Martyrologio Ms. S. Maximini Treviris, pro qua etiam citari lego Ms. Bedam, ut vocant, S. Martini Tornaci. Martyrologium Gellonense tomo 13 Spicilegii Acheriani eumdem Præsulem etiam memorat. Adi quæ de hoc Sancto habentur XXVII Augusti.
S. Medericus abbas apud Eduensem civitatem notatur in Kalendario Ms. monasterii S. Salvatoris Ordinis Cisterciensis, Maurolyco, qui Parisiis eum annuntiat, ac Wione, ibidem loci elevationem ejus referente. De hoc abbate mentio etiam fit apud Whitfordum. Habetur apud nos XXIX Augusti.
SS. Dubitati, Tusciæ, Valentini, martyrum Carthagine, natalis signatur in Martyrologio, quod nomine S. Hieronymi presbyteri insignitum edidit Acherius in Spicilegio tom. 4. Hesternum diem consule I Septembris.
S. Verena V. habetur in Auctariis ad Usuardum nostrum. Actum de illa I Septembris.
Sixti I ep. Remensis depositio ponitur hac die in Martyrologio Ms. S. Maximini Treviris. Scripsimus de illo I Septembris.
Geroldus, Sueviæ dux, annuntiatur in Germania, ac beati titulo insignitur a Castellano. Heri inter Prætermissos posuimus synonymum Bavariæ prætorem, comitem & præfectum, ut ibidem vocatur. Non credo, hodiernum ab illo esse diversum. Adeat itaque lector Prætermissos, quos dixi, I Septembris.
Beati Albi martyris mentio fit in Additionibus Mss. Bruxellensibus ad Usuardum Greveni. Martyrem hunc non novimus. Fortassis scribendum Albini: cujus nominis plures sunt in nostro Opere, sicut in indice primi semestris ejusdem licet videre.
Joannes Teudriqui, Magduni in territorio Aurelianensi, Albertus Pisanus conf., Ordinis Seraphici generalis, in Italia, Maximus Zanzalinus conf., Fabriani in Piceno, Antonius de Ceriatana conf., in civitate Pactensi apud Siciliam, Joannes Osorius conf., in Mexico, Mentia Veles de Cœlis, virgo, Conchæ in territorio Giennensi primus tamquam martyr, omnes tamquam beati notantur in Martyrol. Franciscano Arturi.
Consuli etiam de his & aliis potest Hueberus in Menologio Franciscano, ubi sine titulo beati illos commemorat, excepto Alberto.
Sancti patris nostri Joannis Jejunatoris; patriarchæ Constantinopolitani hac die memoriam celebrat Typicum S. Sabbæ, ut vocant, cui suffragantur multi tam impressi quam Mss. Fasti Græci in museo nostro asservati, quibus adde sacras Moscorum tabulas. Joannes Molanus eum etiam annuntiat in Additionibus ad Usuardum, Græcos secutus. Verum tametsi Patriarcha ille popularem sanctitatis famam fuerit adeptus (quam Baronius aliique scriptores Latini explodunt) cum tamen S. Gregorius Magnus PP. indicet, eum monitis suis pertinaciter restitisse, ac in superba tituli œcumenici usurpatione perstitisse usque ad mortem, ex laudati Gregorii verbis concludi posse videatur; illum e sacris Fastis excludimus, secundum dicta de hoc argumento in Historia chronologica Patriarcharum Constantinopolitanorum ante tomum primum mensis Augusti, parergo 6, pag. 70 * & sequentibus.
S. Martini pontificis basilicæ dedicatio in Corbeia monasterio, notatur apud Acherium tomo 4 Spicilegii in Martyrologio, S. Hieronymi presbyteri nomen præferente, litteris a textu diversis.
Cosmas Solimus C. cum titulo beati exstat in Acie bene ordinata Sanctorum ac Beatorum Ordinis Carmelitarum, ut vocant, per Philippum a Visitatione: in Annotationibus autem Mss. ad prædictam Aciem annuntiatur alio modo, videlicet: B. Cosmas Hungarus, S. Bertholdi discipulus, Hierosolymis sanctissime obiit ad annum MCXCVII. Nihil de illo invenio hac die in Catalogis Sanctorum tomo 2 Speculi Carmelitani præfixis, nec aliunde novi quidpiam de hujus Cosmæ publico cultu: nullus item in dictis Annotationibus nominatur auctor, qui de eo agat.
Maria a Jesu vidua, Ordinis Dominicani, laudatur ab Arturo in Gynæceo, beata vocatur, ac Tolosæ obiisse asseritur anno 1616. Vitam ejus scripsit Joannes a S. Maria Ordinis Prædicatorum parte 2 inter alias plures, quas edidit.
Carpentoracti Oronii Modesti episcopi, sancti per omnia antistitis, ex Menologio Scotico Dempsteri, quem secutus est Ferrarius in notis hac die ad Gallanum. In Scotorum scriptorum Nomenclatura lib. 14 sunt ista apud Dempsterum: S. Oronius, cognomento Modestus, qui Orentius E, id est, episcopus, & apponitur annus CDXLV. Titulus idem sancti, & annus idem Orontio Modesto adjungitur in novissima editione Galliæ Christianæ tomo 1 col. 895; ubi agitur de episcopis Carpentoractensibus: sed ibidem additur ignorari, quibus ex monumentis memoria ejus deprompta sit.
Alberti abbatis in Anglia meminit Menardus in Martyrologio suo, Sancti titulo eum condecorans, atque præfuisse cœnobio Ripponensi seu Rippensi in diœcesi Eboracensi indicans. Rogerius de Hoveden parte 1 Annalium, Anno, inquit, DCCLXXXVII synodus congregata est in Pyncamhale IV Nonas Septembris, in quo tempore Albert abbas Hripensis decessit. S. Oswaldus, ep. Wigorniensis & archiep. Eboracensis, diœcesim suam lustrans, in dicti monasterii ruinis divina revelatione didicit ipso loco Sanctorum corpora condita esse .., quæ deinde cum tabula hæc continente reperta sunt: Hic requiescit S. Wilfridus antistes Eboracensis, & reverendi abbates Tilbertus, Botwinus, Albertus, Signedus atque Wildenus. Reliquias autem repertas interim loco apto collocavit. Postmodum vero corpus S. Wilfridi in feretro decenter aptato cum reverentia condidit, sicuti dicitur apud nos in Vita sancti Oswaldi die XXIX Februarii pag. 754. Ex his publicus Alberti cultus sufficienter probari non videtur, de quo desideramus certiora documenta.
Clemens Gimenez, monachus Vallis-paradisi, regularis observantiæ Ordinis Cistertiensis, ponitur in Hispania a Chrysostomo Henriquez in Menologio ejusdem Ordinis, solo venerabilis patris titulo donatus, ac laudatus. De illo etiam agit Chalemotus.
SS. episcoporum Colmanni & Agricolæ Avennicæ civitatis meminit Florarium nostrum Ms. De S. Agricolo agemus hoc die. Colmannus autem inter episcopos Avenionenses nullus comparet.
Maneus episcopus titulo sancti insignitur apud Colganum in notis ad secundam partem Vitæ septimæ tripartitæ S. Patricii, pag. 176, num. 71, ubi ad illud, quod habetur in dicta Vita pag. 134 num. 35 baptizavit Maneum sanctum, observantur ista: Marianus Gormanus & Martyrologium Dungallense ponunt natalem sancti Manei 2 Septembris, & alterius Manei, quem filium Eugenii vocant, XXI Novembris .. Prioris .. genus in eodem Sanctilogio cap. 10 ad Olildam prædicti fratrem (a quo & regio illa Connaciæ, Tirolilda dicta, in qua sanctus Maneus erat episcopus ordinatus, nomen sumpsit) his verbis refertur: “Sanctus Maneus episcopus, filius Cœchani, filii Erei, filii Rossii, filii Olildæ, filii Eochodii Nœmedonii”. De hoc episcopo nihil hactenus reperi in nostris documentis Mss., quæ asservamus de Sanctis Hiberniæ, ita ut inter hujus diei Sanctos ei locum non dem, donec majores de illo notitiæ affulgeant.
Blondæ viduæ, tertiariæ, Ordinis Servitarum memoria Verruculi in Æmilia, diœcesis Ariminensis annuntiatur ab Arturo in Gynæceo, ac beatæ titulo donatur. Biudam vocat cum eodem titulo Archangelus Gianius in Annalibus Ordinis prædicti centuria 2, lib. 4, cap. 13 ad an. 1411, scribitque de gestis & obitu ejus, aliosque nominat in suis ad idem caput annotationibus auctores. Illam nos venerabilibus annumeramus, donec de publico ipsius cultu constiterit.
S. Tobias propheta annuntiatur cum elogio in Florario nostro Ms., qui in Canisii ac Greveni Martyrologiis etiam signatur.
Joannis & Almachii martyrum annuntiatio ponitur in Additionibus Bruxellensibus Mss. ad Usuardum Greveni. Inter Auctaria ad Usuardum nostrum e codice Victorino referuntur duo isti distinctius, & additur tertius: Civitate Brugdunensi, passio sancti Antonini levitæ, cum Joanne presbytero, & Almachio puero. Vide hoc die in S. Antonino.
S. Aristionis, & aliorum Martyrum meminit Florarium nostrum Ms. De illo etiam agunt Galesinius, ac Ferrarius in suo Catalogo generali. Vide dicenda III Septembris.
S. Remacli episcopi & conf. mentio adjicitur in Martyrologio, quod nomine S. Hieronymi prænotatur, & editum est in Spicilegio Acherii tomo 4, distinctis a textu litteris exarata. Dabitur hic Sanctus III Septembris.
Aigulphi abbatis & martyris, cum sociis suis memoria habetur e Matricula Cartusiæ Ultrajectinæ inter Auctaria ad Usuardum nostrum. Agetur de illis cum Martyrologio Romano ad diem III Septembris.
S. Mansuetus episc. Tullensis refertur inter Auctaria ad Usuardum a nobis editum. De eo agemus, die, quo est in Martyrologio Romano, III Septembris.
B. Olphini tricesimi episcopi Remensis meminit nostrum Martyrologium Ms. S. Maximini Trevir. Voluerit fortassis scribere Tilpini (alias Turpini) qui habetur in Gallia Christiana apud Sammarthanos, ac Marlotum tom. 1 Metropolis Remensis a pag. 311 sine ulla publici cultus nota. At Molanus in Additionibus ad Usuardum anno 1568 editum sic scribit: Remis depositio S. Alpini episcopi. Additiones autem Bruxellenses Mss. ad Usuardum Greveni ita habent: Remis sancti Albani episcopi. Apud Canisium Alpinus vocatur, ut supra; adde Ferrarium, qui in notis, Cum, inquit, in Tab. episcoporum Remensium apud Democharem non reperiatur, vereor ne is episc. Catalaunensis fit: de quo infra die VII hujus. Verum ab his omnino diversa sunt, quæ in apographo nostro, manu Petri Francisci Chiffletii nostri exarato, lego inter alia, quæ de S. Æmiliano episcopo Nannetensi ac martyre idem Chiffletius transcripsit, & de quibus actum est ad diem XXV Junii in mox dicto præsule a pag. 79; in isto, inquam, apographo hæc lego: In Ms. codice, post Calixtum II de miraculis S. Jacobi, & gesta Karoli magni in Hispania, auctore Turpino, de isto hæc habentur: “Beatus Turpinus Remensis archiepiscopus, Christi martyr, post Karoli regis mortem modico tempore vivens, apud Viennam doloribus vulnerum & laborum suorum angustiatus, morte migravit ad Dominum, & ibi juxta urbem, ultra Rhodanum scilicet, versus Orientem in quadam ecclesia olim sepultus exstitit. Cujus sanctissimum corpus nostris temporibus quidam ex nostris clericis in quodam sarcophago optimo, episcopalibus vestibus indutum, pelle etiam propria & ossibus adhuc integrum invenerunt: & ab illa ecclesia, quæ erat vastata, detulerunt illud citra Rhodanum in urbem, & sepelierunt in alia ecclesia, ubi nunc veneratur. Modo coronam victoriæ obtinet in cœlis, quam multis laboribus acquisivit in terris”. Gesta Caroli magni, quæ supra Turpino archiepiscopo tribuebantur, tamquam apocrypha rejiciuntur a non paucis scriptoribus. Vide Sammarthanos in archiepiscopis Remensibus pag. 482, Marlotum Historiæ metropolis Remensis lib. 3 pag. 315, Cointium Annalium Francorum tomo 6, ad an. 800, num. 89, & Longuevallium tomo 4 Historiæ ecclesiæ Gallicanæ, ad annum 775 pag. 481. Qualis autem sit beatus iste Turpinus martyr, non novi. Enimvero B. Turpinus M. archiepiscopus Remensis nusquam comparet in catalogis istorum episcoporum. Tomo 2 Januarii die 28 in Prætermissis diximus, synonymum referri isto die & Sanctum appellari a Galesinio & Ghinio; sed non habere cultum, etiamsi fuerit præclarus antistes; obiisse vero 2 Septembris. Si timor Ferrarii antea citati subsistat; mittendus est lector ad diem, quo de S. Alpino Catalaunensi episcopo agetur, VII Septemb.
Gallani abbatis mentio fit hac die in Menologio Scotico Dempsteri, Breviarium Scoticum maxime, Aberdonense apposita littera B indicantis. Idem auctor in Scriptorum Scotorum Nomenclatura lib. 7 dicit: S. Gallanus abb. DCVI. Historiæ ecclesiasticæ gentis Scotorum lib. 7 in principio scribit de sancto, uti eum vocat, Gallano, abbatis titulo etiam ilium nuncupans. Floruit, ait pag. 299, anno DCVI: depositus est anno DCXXIII. Colitur die XI Septemb. At in dicto Dempsteri Menologio nullus tunc Gallanus comparet. Frustra quoque in documentis Mss., quæ de Sanctis Scotiæ asservamus, illum quæsivi. Hector Boethius in Historia Scotorum lib. 9, fol. 166 verso hæc scribit: Venere cum eo (S. Columba) in Albionem viri duodecim Christi dogmate insigniter imbuti, sed magis longe sanctissimis decorati moribus, quos deinde nominat, & quibus annumerat fol. 167 Gallanum. Et sic ibi pergit: Hi viri, Columba in Hiberniam transmittente, sedem statuentes in Jona insula, Scotorum Pictorumque regiones piis lustrando sudoribus; docendo, disserendo, scribendo, utrumque populum optimis moribus & religione imbuerunt. Fuit itaque Gallanus hic sanctissimis moribus, & spiritu apostolico præditus; sed an cultu publico honoratus? Ferrarius quidem in Catalogo generali sic illum annuntiat: In Scotia S. Gallani abbatis, dicens in notis ex Martyrol. Scotico. Vixit circ. an. sal. DCVI ex lib. 7 Hist. de script. Scot. De eo in Brev. Scotico; verum quidquid de illo refert, ex Dempstero hausit, fabularum consarcinatore, atque adeo melioris notæ testimonia de publico Gallani cultu requirimus: de illo vix audeo plura sperare citato supra die XI Septembris.
S. Adamanni (al. Adamnani) abbatis Huensis memoria ponitur in Scotia a Ferrario in Catalogo generali, ex Martyrologio Angl. Claruit circ. an. DCXX. De eo Beda lib. 5, c. 16 Hist. Angl., Trit. lib. 3 cap. 153, Sixtus Senen. in Biblioth. lib. 4, qui illum sub Justiniano juniore an. DCXC floruisse scribit, sicut observat idem Ferrarius in notis. Sanctus hic in variis Fastis aliis refertur die, quo & apud nos dari poterit, nec non examinari ea, quæ ad ipsum spectant, XXIII Septembris.
Apud Dononium elevatio corporis sanctæ Ragenfredis virginis ponitur in Auctariis ad Usuardum a Molano editum: de qua etiam Wion ac Menardus, adde Ferrarium in Catalogo generali. In Prætermissis die 1 Julii dilata est ad VIII Octobris.
Augarisinæ abbatissæ anno salutis DCLXV commemoratio est in Florario nostro Ms. Castellanus ad diem XIV Octobris mutato paululum nomine, in hunc illam refert modum: Oratorii (in Gallico A Oroir) in territorio Bellovacensi S. Angadrisma (S. Angadreme) virginis, abbatissæ istius loci, patronæ Bellovacensis: cujus reliquiæ honorantur in ista urbe in ecclesia collegiata sancti Michaëlis. Apponit autem in margine versus annum DCXCVIII. In Prætermissis die XXVII Martii vocata a nobis fuit S. Andragisina, ex hagiologis monasticis Benedictinis relata, ac ab eodem die dilata ad XIV Octobris.
Omnium Patronorum & reliquiarum diœcesis Osnabrugensis festum ritu duplici celebratur hac die cum Officio proprio ac Missa, anno 1652 editis auctoritate & jussu illustrissimi D. Francisci Guilielmi episcopi: Sunt autem:
S. Petrus apostolus., SS. Crispinus & Crispinianus, S. Hermagoras ep. Aquileiensis, S. Pirmirius ep. Cremonensis, S. Gosbertus ep. Osnabrugensis, S. Procopius, S. Leontius martyres.
S. Wiho ep. Osnabrugensis, S. Adolphus ep. Osnabrugensis, S. Carolus M. imperator confessores.
B. Regina, B. Juliana, B. Cordula, B. Cordua virgines & MM. e societate S. Ursulæ.
In Officiis propriis prædictæ ecclesiæ seorsim etiam celebrantur Crispinus & Crispinianus die 25 Octobris: Hermagoras die 12 Julii: Pirmerius die 22 Octobris: Gosbertus die 3 Februarii: Procopius die 8 Julii: Leontius die 24 Aprilis: Wiho die 20 Aprilis: Adolphus die XI Februarii: Carolus die 28 Januarii: Ursula cum sociabus 21 Octobris. Spectant itaque hi Sancti ad varios menses; Ursula vero ad XXI Octobris.
S. Emerii (immo Emerici) confessoris, filii Stephani, primi Ungariæ regis, memoria signatur Budæ apud Maurolycum: in collectione autem Ms. nostra hodierna Sanctorum indicantur varia etiam Kalendaria. Pertinet ad diem, quo habetur in Martyrologio Romano, IV Novembris.
Translatio S. Leonardi conf. in Lemodio occurrit in Additionibus Bruxellensibus Mss. ad Usuardum Greveni. Agendum erit de hoc Sancto cum Martyrologio Romano VI Novembris.

DE S. ANTONINO MARTYRE
APAMEÆ IN SYRIA

Seculo II vel IV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Antoninus martyr Apameæ in Syria (S.)

BHL Number: 0573, 0576

AUCTORE J. S.

§ I. Variæ urbes, quibus sanctus aliquis Antoninus adscribitur hoc die aut sequenti: nec Capuæ, nec Palentiæ passus Antoninus: Apameæ in Syria attribuendus aliquis Antoninus, cujus cultus antiquus ostenditur.

Sollerius in hoc Opere ad diem IV Julii dedit Commentarium prodromum, in quo disputavit de sanctis Antoninis, [Variis urbibus Antoninus aliquis assignatur: Placentinus ab aliis distinctus,] qui 2, III & XXX Septembris in variis Martyrologiis varie annuntiantur, non ut gesta illorum omnium ibidem operose discuteret, sed ut inquireret, an omnes Antonini, qui prædictis diebus variis urbibus attribuuntur, invicem sint distincti. Quippe alius Antoninus attribuebatur Apameæ in Syria, alius Apamiis in Gallia; alius Placentiæ, alius Capuæ in Italia, ac demum alius Palentiæ in Hispania. Existimabant eruditi aliqui unum eumdemque esse Antoninum, qui quinque memoratis locis assignatur. Verum ostendit Sollerius S. Antoninum, qui Placentiæ colitur die IV Julii, ac in Romano Martyrologio XXX Septembris, ab aliis distinctum esse, gestaque illius S. Antonini, de quo ex professo agebat, sic examinavit, ut hactenus plura de eo disserenda non occurrant. De hoc igitur Antonino hic non agimus.

[2] Probavit præterea Sollerius Antoninum Capuæ attributum cum Aristæo, [Apamiensis Capuæ per errorem attributus:] licet ab Adone, Usuardo, ipsoque Romano Martyrologio annuntietur Capuæ, alium non esse ab Antonino, quem Apameæ in Syria attribuunt martyrologi antiquiores, quemque ibidem obiisse constat. Errorem hunc irrepsisse primo in Martyrologium Adonis, forsan amanuensium culpa, indeque derivatum in Usuardum atque in Martyrologium Romanum, ostendit num. 7 & 8 laudati Commentarii, seu tom. 2 Julii pag. 8. Confirmari id potest ex ipso Capuanæ ecclesiæ Breviario anni 1489, in quo ad 2 Septembris habentur tres lectiones de S. Antonino martyre, illarumque tale est exordium: Igitur beatissimus puer Antoninus Appamiæ oppido extitit oriundus. Michaël Monachus in Sanctuario Capuano pag. 71 fatetur hunc Antoninum Capuanum non esse; nec ullum adducere potuit monumentum Capuanæ ecclesiæ, quo S. Antoninum ei vindicaret. Adhæret tamen auctoritati Adonis ac Martyrologii Romani, verbaque adducit Petri de Natalibus lib. 8 cap. 33, ubi Antoninum & Aristæum martyres Capuæ passos affirmat. Verum fontem erroris detexit Sollerius, ita ut plura de hisce addenda non videantur.

[3] Tertio ostendit § 4 laudatus Sollerius, nullum in Hispania quærendum Antoninum, qui passus fuerit Palentiæ hoc aut sequenti die, [Hispanis nullus etiam adscribendus Antoninus; examinanda lis de Apamiensi.] cum ipsi Hispani Antoninum, quem colunt Palentiæ, Gallum semper crediderint, priusquam ex fictitio Chronico pseudo-Dextri, non modo S. Antoninum Hispaniæ asserere, sed etiam urbem Pamiam in Hispania confingere ausi sunt quidam, jam satis refutati a Sollerio, & fusius a Nicolao Antonio in Opere hactenus inedito, cujus habemus apographum. Restant ergo solum Antoninus Apamiensis Syrus, atque Antoninus Apamiensis Gallus, de quibus multa quidem disputavit Sollerius § 1 & 3, sic tamen, ut controversiam magis examinandam ad hunc locum remiserit. Porro post Sollerium de Antonino Apamiensi uno aut gemino disputarunt eruditi Benedictini, qui nuper Gallice ediderunt Historiam Occitaniæ, tom. 1 laudati Operis a pag 621, partimque hi assentiuntur Sollerio, partim ab eo recedentes, aliam insinuant opinionem, aliamque tractant controversiam, quam nullibi hactenus repereram. Hac de causa, ut controversia magis elucidetur, breviter exponam, quid susficienter probatum videatur, quidque etiamnum supersit dubium.

[4] [S. Antoninus, qui in Hieronymianis aliisque antiquis Fastis annuntiatur,] Primo certum est, Sanctum aliquem Antoninum martyrem passum esse Apameæ, aut potius in ditione Apamiensi in Syria. Annuntiatur hic in multis Apographis Hieronymianis die III Septembris, cui eumdem etiam innexuit Wandelbertus. Idem sic commemoratur ab Adone, Usuardo, Notkero, & a Romano parvo hisce antiquiore, sed die 2 Septembris, & his verbis: Apud Apamiam, Antonini martyris. Omnia hæc latius videri possunt apud Sollerium § 1. Addo pauca ex Antiquissimis Martyrologiis, quæ deinde edidit Edmundus Martene tom. 3 Thesauri anecdotorum a Col.Primum ibidem nudum Antonini nomen memorat die III Septembris. Secundum vero Antonii nomen habet die 2 ejusdem mensis. Quod sequitur Corbeiense die III sic habet: Natalis SS. Antoni pueri, Aristi episcopi. Subduntur Fragmentum Martyrologii Turonensis, & mox Kalendarium Corbeiense, in quibus Antoninus non legitur. Verum ultimum Kalendarium, ex Ms. monasterii Lyrensis editum, die III Septembris habet: Sancti Antonini martyris. Laudatus Martenius alia Martyrologia & Kalendaria antiqua edidit tom. 6 Collectionis amplissimæ, ubi col. 675 Kalendarium monasterii Stabulensis sic habet ad diem III Septembris: S. Antonini martyris. Consentit col. 682 Kalendarium Verdinense. Demum Martyrologium Autissiodorense ibidem col. 719 cum Usuardo aliisque ad 2 Septembris: Apud Apamiam S. Antonini martyris; & ad diem sequentem: Apud Capuam natale SS. martyrum Antonini pueri & Aristei episcopi. Jam vero illud notandum occurrit in hisce Martyrologiis, quod nullum eorum, excepto ultimo, hisce diebus duos Antoninos referat, aut Antoninum simul & Antonium. Hinc enim magis verisimile fit, quod jam pridem observavit Sollerius, quodque ei assentiuntur laudati Benedictini in Historia Occitaniæ tom. 1, nota 32, num. 1, non nisi unum Antoninum Syrum memorari in apographis Hieronymianis die secunda & tertia Septembris, etiamsi in aliquibus geminetur sub nomine Antonii & Antonini die 2, & tertia rursum Antonini nomen repetatur in aliis quibusdam.

[5] Syrum autem esse Antoninum, qui diebus istis annuntiatur, [certo est Apamiensis Syrus,] ex variis evincitur tam certo, ut de eo dubitandum non videatur. Primo in variis Martyrologiis, inter quæ est Martyrologium Rabani, Syria provincia exprimitur. Deinde Gallicæ Apamiæ designari non potuerunt in antiquis Martyrologiis Hieronymianis, ac ne quidem in Romano parvo, Adone, Usuardo, Notkero, cum scripta sint, antequam urbs illa exstaret, aut certe nomine illo innotesceret. Apamiam vel Pamiam Galliæ antiquis geographis ignotam fuisse, jam dixerat Sollerius num. 21. Attamen laudati mox Benedictini id dilucide magis, magisque asseveranter, docent hoc modo: Ad hanc probationem (de uno Antonino Syro in antiquis Martyrologiis annuntiato) adjungere possumus, quod nomen Apamiarum Gallicarum (Pamiers) ignotum sit in Galliis ante seculum XII, quodque nullum nobis sit monumentum, quod hujus urbis mentionem facit ante istud tempus. Sane abbatia S. Antonini Apamiensis, quæ nunc est ecclesia cathedralis, olim dicebatur Fredelacensis (de Fredelas) non Appamiensis: quod nomen certo inditum est a castro, quod comites Fuxienses curarunt extrui initio seculi XII, aut sub finem præcedentis, quodque nominaverunt Castrum Apamiæ, ut mox dicemus. Ex hisce colligitur, omnes martyrologos, qui S. Antoninum martyrem annuntiant Apamiæ in Galliis, posteriores esse seculo XI. Atque hinc ulterius consequitur, in Adone, Usuardo, Notkero, aliisque relatis, intelligendum esse Antoninum Apamiensem in Syria.

[6] Cultum autem fuisse S. Antoninum martyrem Apameæ in Syria jam seculo VI, [de cujus cultu constat a seculo VI.] & verosimiliter multo citius, habemus ex Libello per monachos Apamienses oblato episcopis secundæ Syriæ, in quo hæc leguntur verba: Quanta vero & qualia differenter in venerabili domo victoris martyris Antonini perpetrata sint, quæ natura ratione prædita sine lacrymis enarrabit? Ita enim in consuetudinem venerat interficiendi monachos, … ut per sequaces suos, quos inique conducebat, interfecerit venerabiles orthodoxos monachos, qui ibidem in honorem peragendæ celebritatis congregabantur. Accusantur Severus hæreticus & Petrus Apamiensis episcopus, qui huc non spectant. Verum ecclesia S. Antonini, quæ hic memoratur, docet, Sanctum ab initio seculi VI, aut citius, venerationi fuisse fidelibus, cum instrumentum hoc non modo lectum sit in concilio Constantinopolitano sub Menna anno 536, ut videri potest apud Labbeum tom. 5 col. 243; sed diu ante oblatum sit episcopis Syriæ, quemadmodum narrat Baronius ad annum 518 num. 48 & 49. Hinc Tillemontius tom. 4, nota 15 in Dionysium Parisiensem hanc ecclesiam anno 515 exstitisse, Sanctique festivitatem in ea celebratam, recte affirmat. At quanto tempore jam tunc exstitisset, plane est incertum.

[7] [Elogium ex Menologio Sirleti,] Æque ignoramus, an festivitas S. Antonini Syri olim celebrata fuerit in ecclesia Orientali 2 aut III die Septembris, sicut memoria ejus annuntiatur in Hieronymianis Apographis, aliisque Martyrologiis relatis. Quippe in Fastis Græcis idem Sanctus nunc reperitur die IX Novembris. Accipe elogium ex Menologio Sirletiano ad dictum diem: Eodem die commemoratio sancti martyris Antonii ex regione Syriæ, qui cum esset cæsor lapidum, & videret gentiles in idolorum templo immolantes, a vana superstitione illos dehortabatur: postea vero ingressus in eorum templum, idola ipsa contrivit. Quare detentus & graviter verberatus, dimissusque abiit in Apamiam Syriæ, ibique a sancto episcopo obtinuit, ut liceret ei templum ædificare sub nomine sanctæ Trinitatis: quod cum cœpisset, & indigenæ cognovissent, nocte irruentes ensibus membratim illum conciderunt. Hisce ad eumdem diem satis consentiunt Menæa Græca, ac Menologium Basilii imperatoris jussu editum, & non nisi pauca addunt. Sanctus in Menæis vocatur Antonius, in Menologio Antoninus.

[8] [idem uberius ex Basiliano; versiculi Menæorum.] Menologium autem ex interpretatione Arcudii & editione Ughelli in Anecdotis pag. 290 sic habet: Antoninus genere Syrus lapicidinam faciebat. Hic cum gentiles in fanum quoddam ingressos, diis operam dare vidisset, auctor illis erat, ut superstitiosam idolorum culturam relinquerent. Sed cum nihil dicendo efficeret, in solitaria loca profectus, nactusque hominem anachoritam Deo servientem, Theotimum nomine (in Menæis Timotheum) biennium apud cum fuit. Hujus postea precibus fretus, atque in patriam ad idem templum, quod variis dæmonum præstigiis transversam mortalium mentem agebat, reversus, offendit, qui festum dæmoniis diem agitarent; ingressusque templum, idola comminuit. Quamobrem correptus gravissime cæditur. Deinde dimissus Apameam Syriæ concessit, cumque a sanctissimo ejusdem urbis episcopo impetrasset, ut sanctæ Trinitati templum conderet, jactaque jam essent illius fundamenta, indigenæ hominem aggressi membratim concidere: cujus spiritus Deo se conjunxit. Consonant Menæa, ut dixi, quoad rem: & duo ibi adduntur versiculi, quorum interpretationem Latinam subjungam.
Ἀντώνιον κτείνουσι τὸν θεῖον ξύλοις,
Οἱ τὸ ξύλον τιμοῦντες ὡς θεὸν πλάνοι.
Divinum lignis occidunt Antonium,
Lignum ut Deum colentes impostores.
Verum carmina hæc non congruunt elogio, in quo gladiis dicitur concisus, & quidem membratim, nisi forsan fustibus Sanctum occiderint, & gladiis sævierint in corpus inanime. Hactenus de S. Antonino Syro. Nunc videndum, an alius sit in Gallia Antoninus, cujus veneratio celebris est apud Apamienses Gallos.

§ II. Cultus sancti Antonini in variis Galliæ locis.

[Seculo IX exstitit monasterium S. Antonini in Rutenis;] Quamvis martyrologi antiqui annuntient S. Antoninum in Syria, ut ostendimus, certum tamen & indubitatum est, sanctum aliquem Antonium aut Antoninum saltem a seculo IX in Gallia fuisse cultum. Quippe in Notitia de monasteriis, quæ regi Francorum militiam, dona, vel solas orationes debent, scripta in conventu Aquisgranensi anno 817, imperante Ludovico Pio, inter alia recensetur in Aquitania monasterium S. Antonii. Baluzius autem, qui hanc Notitiam edidit tom. 1 Capitularium a col. 589, in notis tom. 2 Col.bservat sequentia: Legendum Antonini. In membrana Conigonensi supra laudata mentio est monasterii, “ ubi caput Antonini martyris cum parte corporis requiescit in valle, quæ vocitatur Nobilense, ubi congregatio clericorum præesse videtur”. Agitur illic de monasterio sancti Antonini in diœcesi Ruthenensi, in quo ejusdem Martyris venerabile caput summo honore repositum, signis & miraculis longe lateque celebrari reperi in veterrimis memoriis illius monasterii. Fuit autem illo tempore monasterium clericorum sive canonicorum; extatque bulla Urbani II pro Canonica sancti Antonini. Idem scriptor col. 1434 ex archivio monasterii S. Antonini Ruthenensis recitat monumentum antiquum sub hoc titulo: Vetus narratio de origine & privilegiis monasterii sancti Antonini in diœcesi Ruthenensi, in quo referuntur varia a Pipino rege, Carolo Magno, ac Ludovico Pio concessa laudato monasterio.

[10] Accipe ea, quæ præcipue ad propositum nostrum conducunt, [imo etiam seculo VIII jam ibi fuisse dicitur caput Sancti,] etiamsi forte mendosa sint: Talique desiderio æstuans (Pipinus rex) ad beati martyris sancti Antonini locum ob suorum suffragia ministrorum persumme venerandum, quia ejusdem Martyris venerabile caput, ibidem summo honore repositum, signis & miraculis longe lateque, dum pius rex advenerit, & tanta Martyris præconia perpensus fuerit solerter, .. ob honorem & reverentiam beati martyris Antonini, … abbatiam, quæ cognomento dicitur sancti Audardi *, beati Antonini capiti & altari, quod in Dei honore & gloria requiescit, & clericis præsentibus & futuris inibi degentibus perpetuo dedit dono &c. Additur deinde idem fuisse firmatum a Carolo Magno & Ludovico Pio, atque aliud ejusdem Ludovici privilegium subnectitur. Laudati scriptores Historiæ Occitaniæ inter probationes col. 23 alteram Pipini donationem adducunt factam ecclesiæ sancti Antonini martyris, quæ est sita in valle, quæ dicitur Nobilis, ubi terminus esse dignoscitur in pago Rutinico, in qua dicitur adfuisse Justinus episcopus morbo regio percussus, qui prostratus coram altare, ubi caput S. Antonini custodiebatur gloriosissimi martyris, subito divina protectione munitus, & ejus interventu liberatus est. Et inferius: Omnes (præsentes) una voce censuere nec non acclamavere cum maxima turba populorum, qui ibi aderant, dignum esse augmentari casam Dei ob amorem & reverentiam beati Antonini martyris, qui defensor & protector semper exstitit regi, & omni exercitui suo. Ad quorum acclamationem Pipinus rex serenissimus adquievit augmentari casam Dei regalibus donationibus. Itaque cum suis consultus magnatibus, monasterium sancti Petri apostoli, quod dicitur Mormacus, quod est situm in pago Catucirno * super fluvio Avarionis, in proprium tradidit beati Antonini martyris capiti & altari, in quo Dei honore & benedictione quiescit, & abbati Fedancio venerabili viro, & monachis & clericis inibi degentibus præsentibus & futuris &c.

[11] [at instrumenta hæc posteriora authentica non sunt,] Hæc monumenta omnino probarent cultum S. Antonini viguisse seculo VIII, modo talia forent, ut de earum auctoritate nullum esset dubium. Verum laudati scriptores Historiæ Occitaniæ tom. 1 pag. 622 contendunt, hisce monumentis, quæ perperam nominant chartas Pipini aut Pipino attributas, propter interpolationes, anachronismos, & facta veræ historiæ contraria, probari non posse, reliquias S. Antonini seculo VIII servatas fuisse in dicta abbatia. Attamen non satis perspicio, cur adeo omnem illis monumentis auctoritatem abrogare debeamus, ut ne quidem crederemus ea, quæ aliunde admodum verisimilia sunt. Certe verisimile est abbatiam S. Antonini, quæ exstabat tempore Ludovici Pii, eo imperatore antiquiorem esse, & non aliunde S. Antonini nomen eidem fuisse datum, quam quia ejus reliquiæ ibidem servabantur. Itaque libenter quidem fateor monumenta illa haberi non posse tamquam authenticas Pipini chartas, cum Baluzianum scriptum fuerit tempore Ludovici Pii aut serius; verum nec edita fuerunt ut chartæ Pipini, sed prius ut Notitiæ eorum, quæ Pipinus, Carolus Magnus ac Ludovicus Pius monasterio S. Antonini concesserant, alterum de solo Pipino agit. Quapropter, cum Notitia a Baluzio edita antiqua sit, nec multis saltem defectibus aperte laboret, ex ea verisimile fit, dona quædam per Pipinum, Carolum, Ludovicum data fuisse abbatiæ S. Antonini, Sanctique caput in eadem abbatia miraculis claruisse; nec ideo dictam Notitiam inter instrumenta authentica habendam censeo. Imo ipsi Scriptores laudati ad annum 767 ex monumento suo, quod vitiosius est Baluziano, referunt Pipinum se contulisse ad monasterium S. Antonini, ut de prosperitate expeditionis suæ gratias Deo ageret, multaque dedisse monasterio. Addunt tamen aliqua in illo instrumento haberi, quæ apparent dubia; sed non omnia idcirco falsa esse, asserunt.

[12] [ita ut cultus Sancti seculo VIII probabilis sit, non certus: Sanctus miraculis fulget seculo XI.] Idem ego de utroque existimo; atque ideo, quæ in iis leguntur de S. Antonino, tantum adduco ut verisimilia, non ut plane certa. Attamen certum est, monasterium istud saltem ab initio seculi XI votivis peregrinationibus Sanctique miraculis tam celebre fuisse, ut locus excreverit in oppidum, & vicecomitatum, cujus vicecomes jam memoratur anno 1083, ut videre est in laudata Occitaniæ Historia tom. 2 pag. 264. Ademarus Chabannensis in Chronico, quod perduxit usque ad annum 1029, apud Labbeum tom. 2 Biblioth. pag. 179 sic habet: Ea tempestate S. Leonardus confessor in Lemovicino, & S. Antoninus martyr in Cadurcino miraculis cœperunt coruscare, & undique populi eo confluxerunt. Hæc ille circa annum 1015 aut 1020, nam singula suis annis non affigit. Inter celebriora Sanctorum loca, quæ Robertus Francorum rex sub finem vitæ visitavit, teste Helgaldo in ejus Vita apud Chesnium tom. 4 pag. 76, recensetur etiam hæc S. Antonini ecclesia. De pluribus donationibus eidem factis agunt sparsim auctores Historiæ Occitaniæ, qui & de hodierno antiquæ illius abbatiæ statu sic scribunt tom. 1 pag. 622: Hæc abbatia eadem est cum monasterio S. Antonini, quod etiamnum subsistit (sine titulo abbatiæ) in limitibus provinciæ Rutenensis, Cadurcensis & Albigensis, quodque adhuc est Canonicorum regularium Congregationis Franciæ. Oppidum, quod alias munitum fuit, cum ecclesia spectat ad Rutenensem provinciam.

[13] Mabillonius in Annalibus tom. 2 pag. 438, [Monasterium Lezatense alterius S. Antonii.] assignato S. Antonini monasterio in Rutenis, de alio hæc subdit: Est & monasterium sancti Antonii de Lezato in comitatu Fuxensi; at medio seculo decimo conditum. Deinde tamen pag. 617 refert primordia ejusdem monasterii ad annum fere 840. Rursum tom. 3 ad annum 940 num. 13 resumpsit priorem sententiam, retulitque primordia Lezatensis monasterii, quod sancti Antonii & sancti Petri a posteris dictum est, a corpore sancti Antonii confessoris, ut perhibent, istuc translato, ad annum circiter 940. Demum in corrigendis istius tomi addit sequentia: Alii Lezatensis monasterii originem, quæ sane obscurissima est, ad seculum nonum referunt, ut dixi libro XXXII. Scriptores Historiæ Occitaniæ monasterium S. Antonii Lezatense conditum putant anno fere 845, uti habent tom. 1 pag. 541, fundatoremque agnoscunt Antonium vicecomitem Biterrensem. Iidem inter probationes tom. 2 col. 161 recitant chartam anni 1002, & col. 393 aliam anni 1114, in quibus sit mentio de reliquiis S. Antonii in abbatia Lezatensi servatis. Apud nos etiam tom. 2 Januarii pag. 195 quædam leguntur de earumdem reliquiarum tranlatione. Verum S. Antonius Lezatensis ubique vocatur confessor, ita ut alius videatur a S. Antonino martyre. Vehementer itaque desideramus cognoscere, cujus sancti Antonii reliquias Lezatenses se habuisse credant. Ab hac digressione, cui occasionem dedit Mabillonii notatio, redeamus ad S. Antoninum martyrem.

[14] Hunc Sanctum sibi præ ceteris vendicat civitas Apamiensis in Gallia Narbonensi, [Sanctus præcipue colitur Apamiis in Gallia Narbonensi,] eique attribuitur a Baronio, qui S. Antoninum Martyrologio Romano inscripsit die 2 Septembris in hunc modum: Pamiæ in Gallia S. Antonini martyris, cujus reliquiæ in ecclesia Palentina (in Hispania) magna veneratione asservantur. Hunc Martyrologii textum facile ab omni errore excusare possemus, etiamsi certum esset sanctum Antoninum ibidem non esse passum, cum Apamiis in Gallia Narbonensi annuntiari potuerit ob celeberrimam venerationem, qua ibidem colitur a multis seculis. Hinc in Martyrologio Parisiensi recte memoratur his verbis: Eodem die, natalis sancti Antonini martyris, Apamiarum in Occitania patroni; cujus nomine extat ecclesia in diœcesi Parisiensi apud Castra Brigensia, Verum non æque excusari potest annotatio Baronii, nisi revera Apamiis in Occitania passus sit Antoninus. Hæc enim observat: Passus est autem non Apameæ in Syria, ut multi opinati sunt; sed Pamiæ apud Tolosam, ut constat ex tabulis ecclesiæ Palentinæ, in qua ejus dies natalis solenniter agitur, ubi sacræ corporis ejus reliquiæ requiescunt. De reliquiis Palentiæ in Hispania servatis agetur infra.

[15] Civitas Pamiensis, aut Appamiensis, cujus hodie patronus est S. Antoninus, ad episcopalem dignitatem evecta est anno 1295 aut 1296, uti varii narrant scriptores. Bernardus Guidonis, qui eodem vivebat tempore, [atque ecclesia, cujes est patronus, anno 1295 facta est cathedralis.] in Vita Bonifacii VIII rem exponit hoc modo: Item quod iste Bonifacius anno secundo sui pontificatus abbatiam sancti Antonii Canonicorum Regularium tunc villæ Appamiarum in ecclesiam cathedralem de novo erexit, & de ipsa villa constituit civitatem, & Bernardum Seichetti tunc ipsius monasterii abbatem, episcopum primum instituit in eadem, & ipsam ecclesiam cum certis & pluribus ecclesiis & monasteriis & reditibus diversis optime dotavit & limitavit. Spondanus, ejusdem urbis deinde episcopus, ad annum 1296 num. 8 testatur, bullam erectionis datam fuisse anno 1295, sed anno 1296 publicatam. Verumtamen possessionem erecti episcopatus non statim adivit Bernardus; obsistente Philippo IV Francorum rege: verum S. Ludovicus eodem anno 1296 ex Ordine Minorum ad Tolosanum episcopatum evectus, simul Apamiensem rexit usque ad mortem, ut recte exponit laudatus Spondanus. Audi Guillielmum Nangium in Chronico ad annum 1296, ubi sic habet: Urbs Appamia a Tholosano episcopatu hoc tempore separata proprium episcopum per Papam Bonifacium obtinuit; sed protinus Ludovicus filius regis Siciliæ Frater Minor duos integraliter est ab ipso Papa Bonifacio consecutus. Idem ad annum 1298: Mortuo (XIX Augusti præcedentis anni) Ludovico Tholosanæ urbis episcopo, Appamea a Tholosa separata proprium suscepit episcopum, eumdem videlicet Bernardum, quem Pontifex ab initio statuerat. Hinc corrigenda sunt pauca, quæ de his dicta sunt tom. III Augusti pag. 783, in S. Ludovico Tolosano num. 38, ubi Spondanus perperam corrigitur.

[16] [ejus abbatia initio seculi XIII oppidi Apamiensis habebat dominium,] Quemadmodum ex dictis certo constat de tempore, quo abbatia S. Antonini ad episcopalem dignitatem evecta est, sic prorsus obscurum est & incertum, quo tempore abbatia ipsa fundata fuerit, cultusque Sancti ibidem inchoatus. Circa initium seculi XIII abbatia eo usque excreverat, ut ad eam pertineret oppidum Apamiense, quod castrum more illius temporis vocatur. Habebat eodem tempore corpus S. Antonini, quod annis singulis in supplicatione circumferebatur. Utrumque discimus ex Historia Albigensium Petri Vallium Cernati monachi, qui Apamiarum frequenter meminit. Refert cap. 24 abbatem S. Antonini venisse ad Simonem Montfortium, ducem cruce-signatorum contra Albigenses, ut ei traderet Apamias, ipsamque traditionem hisce exponit verbis: Comes (Montfortius) recto itinere Appamias pervenit, quem abbas honorifice suscepit, & castrum Appamiarum ipsi tradidit, quod comes ab eo recepit, & fecit abbati hominium, sicut debebat. Castrum siquidem proprie erat de dominio abbatis & Canonicorum S. Antonini, qui erant Canonici Regulares, & nullus in eo debebat habere aliquid, nisi ab abbate. Sed pessimus comes Fuxensis, qui castrum illud tenere debebat ab abbate, totum sibi malitiose volebat vendicare, ut inferius ostendemus.

[17] [& corpus Sancti, quod in supplicatione quocannis circumforebatur:] Idem auctor cap. 44 & 45 varia refert, a comite Fuxensi patrata contra abbatem canonicosque S. Antonini. Ex istis tantum seligo ea, quæ de corpore S. Antonini mentionem faciunt. Comes Fuxi, ut fusius explicat, voluit ut abbas traderet sine mora claves monasterii, quod abbas facere noluit. Verumtamen timens abbas, ne tyrannus ille easdem claves auferret per violentiam, intravit, & claves sæpe dictas posuit super corpus S. Antonini martyris, quod erat super altare cum multis aliis Sanctorum reliquiis, in cujus etiam Sancti honorem ecclesia illa erat fundata. Prædictus autem comes secutus abbatem, non deferens ecclesiæ, Sanctorum reliquias non attendens, de super corpus sanctissimi Martyris sacrorum impudentissimus violator claves rapuit prænotatas &c. Deinde cap. 45: Est quædam ecclesia in supercilio montis cujusdam prope dictum monasterium, quam cum semel, sicut consuetum habent, in anno visitarent Canonici, & cum processione veneranda corpus sui patroni venerabilis Antonini honorifice deportarent, prædictum comitem sorte fortuita equitantem contigit pertransire; qui nec Deo, nec sancto Martyri, nec religiosæ processioni deferens, saltem signis extrinsecis humiliari non potuit, nec de equo, cui insidebat, curavit descendere, sed exerto superbiæ collo, & elatione cervicosa, quæ sibi plurima erat domestica, pompatice præterivit. Quod videns quidam vir venerabilis, abbas videlicet de Monte S. Mariæ, Cisterciensis Ordinis, qui .. tunc temporis processioni illi intererat, exclamavit post ipsum: Comes, tu non defers domino tuo sancto Martyri, scias, quod in villa, in qua ex parte Sancti dominium habes modo, privaberis ipso dominio, ita ut, Sancto faciente, te vivente, sentias exhæredatum. Cujus boni viri dicta fides sequitur, sicut rei exitu manifestissime declaratur. Hæc omnia abunde ostendunt, cultum S. Antonini celebrem viguisse in ipsius abbatia, hancque præpotentem fuisse, ac Sancti corpus habuisse, aut certe id existimasse, circa initium seculi XIII, quo præcedentia contigerunt. De corpore S. Antonini servato in prædicta abbatia etiam mentio fit in charta anni 1228, recitata in Historia Occitaniæ tom. 3 inter instrumenta col. 217.

[18] Ibidem col. 216 edita est charta anni 1209 de pactis inter abbatem S. Antonini & Simonem Montfortium, [castrum Apamiæ & villa Fredelacensis jam seculo XII erant sub dominio abbatiæ:] in qua Vitalis Fredalensis ecclesiæ abbas, id est, abbas monasterii S. Antonini, sic loquitur: Concedo tibi Simoni comiti .. castrum Appamiarum cum fortesa, & fortesas *, quæ ibi sunt, & in antea erunt, & totam villam tam veterem quam novam, adjacentem ipsi castro Appamiarum, ut fidelis custos de ipso castro & villa maneas, & de villa Fredalensi, & de omni abbatia, & de toto honore ad ipsam abbatiam pertinente, verus adjutor & deffensor existas, ad honorem Dei & sancti Antonini, & clericorum ejus tam præsentium quam futurorum &c. Vetusta magis est charta alia anni 1149, quam laudati scriptores ediderunt tom. 2 inter instrumenta col. 525. In hac describitur conventio inter Raymundum episcopum Tolosanum, qui simul erat abbas S. Antonini, & Rogerium-Bernardi comitem Fuxensem, memoratque comes totam villam Fredelaci, & castrum Appamiæ, & totam villam tam veteram quam novam adjacentem ipsi castro Appamiæ &c. Idem castrum Appamiæ memoratur in Charta anni MCXI de pactis inter abbatem S. Antonini & Rogerium II comitem Fuxensem, quod ipse & patruus ipsius injuste possedissent villam Fredelaci & S. Antonini abbatiam, quæ, inquit, ab antecessoribus nostris, a comite videlicet Fuxi & Carcassonæ juste vel injuste numquam ablata, vel possessa fuerunt.

[19] Verum observo idem non dici de castro Appamiæ, [at verisimili ratione ostenditur non diu an te fuisse conditum.] quod fuerit injuste abbatiæ ablatum. Idem tamen castrum inter ea recenset, quæ abbatiæ restituit, dum hæc deinde subjungit idem comes: Reddo … Domino Deo & sancto Antonino, & abbatibus futuris canonice electis, & Isarno priori, & successoribus suis, & canonicis tam præsentibus quam futuris totam villam Fredelaci, & castrum Appamiæ, & omnem abbatiam S. Antonini, id est, totum abbatiæ territorium. Porro ex restitutione castri Apamiensis, quod comes non dicit se abbatiæ abstulisse, probabiliter colligi potest, castrum istud conditum fuisse in territorio abbatiæ, atque eo quidem tempore, quo Rogerius II ejusve patruus territorium istud injuste usurpabant: nam sic inter injuste ablata numerari non debebat, & tamen aliquo modo restitui, cum in alieno conditum esset territorio. Confirmatur hæc conjectura ex eo, quod ante illud tempus nulla uspiam de castro Apamiarum exstet memoria, uti testantur laudati sæpe scriptores Historiæ Occitaniæ tom. 2 pag. 358, ubi conjecturam sic exponunt: Credimus istud (castrum) ædificatum in fundo monasterii jussu Rogerii II post reditum ipsius ex Terra sancta, eique impositum nomen Apameæ vel Apamiæ, in memoriam urbis Apameæ in Syria, ex qua Rogerius reliquias attulerat, forsan etiam S. Antonini, hujusce urbis martyris. Unde factum fuerit, ut hic sanctus Antoninus confunderetur cum S. Antonino martyre Aquitano, antiquo abbatiæ Fredelacensis patrono. Altera hæc est conjectura de Sancto ipso, de qua postmodum. Nunc solum addo, castrum comiti mox traditum fuisse custodiendum, pactumque firmatum fuisse juramento comitis facto super corpus beati Antonini. De eo autem corpore nulla quoque antiquior mentio, quæ fidem mereatur, quam hæc anni MCXI.

[20] [Abbatia Fredelacensis jam S. Antonini nomen habuit seculo X,] Verumtamen abbatia S. Antonini Fredelacensis, quæ deinde Apamiensis nominata est, multo est antiquior, etiam sub nomine S. Antonini. In Vita S. Raymundi episcopi Balbastrensis, edita tom. IV Junii, pag. 127 de eo dicitur: Tandem ad litterarum sponte rediit studium, atque in beati Antonini Fredalicii religiosa ecclesia oblatus a parentibus, canonicæ normæ devote subiit jugum. Ex hisce scriptoris coævi verbis certo colligitur, ecclesiam illam S. Antonini floruisse seculo XI, cum Raymundus, elapsis interea plurimis annis, episcopus electus sit circa annum 1104, postquam Prior fuerat S. Saturnini Tolosæ. Alia instrumenta seculi XI, in quibus fit mentio ecclesiæ Fredelacensis S. Antonini, recitantur tom. 2 Historiæ Occitaniæ, sed necesse non est omnia huc transferre. Col. 238 legitur epistola Rogerii comitis Fuxensis ad S. Hugonem abbatem Cluniacensem, scripta circa annum 1060, in qua comes sic loquitur: Tibi, Hugo, sancte viventi, famosissimo per orbem Cluniacensi abbati, ego Rodgarius & conjux mea pro adquisitione vitæ æternæ concedimus, cum omnibus ad se pertinentibus, cum assensu & ultroneo consensu comitis Tolosani, locum sancti Antonini, qui vulgo vocatur Fredeleiz, quatenus ibi monastici habitus, te statuente, regularis inseratur ordo &c. At non videtur reformatio facta per Cluniacenses: nam Fredelacenses manserunt Canonici Regulares, uti erant, quemadmodum patet ex verbis mox adductis Vitæ S. Raymundi. Idem observarunt auctores laudatæ Historiæ pag. 206, quia comites Fuxenses perrexerunt possidere bona monasterii usque ad annum MCXI.

[21] Ediderunt illi etiam post Mabillonium tom. 2 col. 107 & seq. testamentum Raymundi I comitis Rutenensis & marchionis Gothiæ, [atque etiam seculo X, quo videtur condita.] seu codicillum anni 961, in quo reperitur prima mentio abbatiæ Fredelacensis S. Antonini his verbis: Et illo alode de Carliago Rogerio filio Arnaldo remaneat: post suum discessum sancti Antonini Fredelesio remaneat. Deinde duo adhuc legata ecclesiæ S. Antonini donantur in eodem codicillo; sed hisce locis intelligenda videtur ecclesia S. Antonini in Rutenis ante memorata. Porro laudati scriptores pag. 93 suspicantur, abbatiam circa idem tempus, aut certe non diu ante fundatam esse per Arnaldum comitem Carcassonensem aut Rogerium ipsius filium, cum in ipsorum esset dominio. Itaque seculo X verosimiliter condita est hæc abbatia, quæ nomen S. Antonini videtur ab initio habuisse, aut certe habuit circa medium seculi X. Verum de reliquiis, aut corpore Sancti ibidem servato, nullibi quidquam dicitur ante seculum XII, præterquam in apocryphis translationis Actis, quæ nunc examinanda veniunt.

[Annotata]

* Theodardi. Nunc est cathedralis Montis-Albani

* forte Caturcino

* i.e. castella munita

§ III. Acta translati corporis anno DCCCLXXXVII prorsus fabulosa: cultus S. Antonini in Hispania, qui verosimiliter non est inchoatus ante irruptionem Saracenorum, seculo VIII factam.

[Circumfertur aliquod instrumentum, in quo corpus translatum dicitur anno 887,] Catellus in Historia Occitaniæ lib. 4 pag. 621 testatur, se Acta Ms. translationis S. Antonini vidisse in bibliotheca Patrum Prædicatorum Tolosæ, eaque exarata esse litteris admodum antiquis. Suspicor insinuari Acta illa, quæ recitavit Nicolaus Bertrandi in Opere de Gestis Tolosanorum fol. 22 & 23, aut certe illis similia: nam idem annus 887 utroque loco assignatur translationi, eædemque fere personæ dicuntur interfuisse. Sollerius in S. Antonino num. 28 examen illorum Actorum in hunc locum rejecit, ne præmature aliquid statueret. Verum auctores Historiæ Occitaniæ tom. 2 pag. 528 abunde probarunt, nullam Actis istis fidem deberi, eorumque argumenta huc breviter transferam. Hoc Actorum initium apud Catellum: Anno ab Incarnatione Domini octingentesimo octuagesimo septimo, decimo tertio Calendas Junii, translatio corporis beati martyris Antonini, Carolo minore rege Francorum regnante. Deinde personæ, quæ dicuntur adfuisse translationi, sic exprimuntur: Ad translationem reliquiarum gloriosissimi martyris Antonini adfuerunt testes idonei, scilicet præsules sanctissimi, & diversæ sanctitatis viri illustrissimi, quorum nomina hæc sunt, Theodardus archiepiscopus Narbonæ, & cum illo Arnulphus episcopus Carcassonæ, & venerabilis Raymundus Tolosæ episcopus, Rogerius episcopus Coseranensis, (cum) Fulcrano Rodonicæ (Ruthenæ aut Ruthenicæ legendum suspicatur Catellus) & Albiensi episcopo nomine Flotardo, & Caturcensi episcopo nomine Geraldo, ex quorum jussu, & precibus aliorum virorum nobilium, & ex præcepto nobilissimi Carcassonæ comitis nomine Rogerio (Rogerii,) hæc omnia, quæ vidimus (&) audivimus, scripsimus & testificati sumus. Apud Bertrandum Albiensis episcopus omittitur, & Rutenensis nominatur Flotardus. Sed illa diversitas exigui est momenti.

[23] [verum illud anachronismis scatet,] Verum majora dicti instrumenti vitia observant laudati scriptores. Primo verba, Carolo minore rege Francorum regnante, nec congruunt Carolo Crasso imperatori, nec Carolo Simplici Francorum regi, multo minus alteri cuilibet Carolo. Quippe Carolus Crassus nullibi vocatus reperitur Carolus Minor, dicendusque potius erat imperator quam rex Francorum. Carolus Simplex necdum regnabat anno 887, nec regnum adeptus est ante annum 893. Neutri igitur congruunt verba epochæ relatæ. Secundo inducitur hic Rogerius comes Carcassonensis. At, inquiunt, Nullum novimus Rogerium comitem Carcassonensem ante seculum X. Tertio iidem de episcopis, qui præsentes fuisse dicuntur, sic disserunt: Si excipiamus Theodardum archiepiscopum Narbonensem, qui revera vivebat (eique ecclesiæ præerat) anno DCCCLXXXVII, nullum habemus argumentum, alios antistites, qui huic translationi adfuisse asseruntur, eo tempore præfuisse ecclesiis, quæ ipsis attribuuntur. Quin imo de aliquibus eorum argumenta habemus probantia contrarium. Scimus revera Willerannum (seu Gislerannum) tunc præfuisse ecclesiæ Carcassonensi, illumque anno DCCCLXXXVII cum metropolitano suo interfuisse concilio Nemausensi habito in villa Portu, non vero assertum illum Arnulphum. Tolosanus episcopus eodem tempore erat Bernardus seu Berno, uti & anno DCCCXC; non autem Raymundus. Fulcrannus Lutevensis episcopus (qui supra omissus, reliquis annumeratur, seu potius substituitur Fulcranno Rutenensi, a Catello pag. 853) electus non est ante medium seculi X. (Vide Galliam Christianam tom. 6 col. 532, ubi electus dicitur anno 949.) Demum secundum Acta laudati concilii Nemausensis, mense Novembri anni DCCCLXXXVII Eligius erat episcopus Albiensis, (uti etiam legitur in Gallia Christiana tom. 1 col. 7) non autem Frotardus; & Adolenus illi jam successerat anno DCCCXCI. Omnes hæ rationes nullum nobis relinquunt dubium, quin Acta hujus translationis prorsus sint supposititia.

[24] [& prorsus est supposititium.] Si ipsa translationis Acta apud Bertrandum perlegere quis voluerit attento animo, vix dubitare poterit, quin ejusdem sint auctoris, qui Vitam & martyrium Sancti tot fabulis implevit, ut in tota ejus relatione nihil inveniam, quod pro certo amplecti ausim. Porro quam varia sint, quam fabulosa omnia S. Antonini Acta, quæ edita habentur & Mss., abunde explicuit Sollerius in Commentario suo prodromo § 3, ita ut necesse non sit de illis aliquid hic superaddere. Jam vero cum translatio asserta anni 887 nullo alio nitatur fundamento, quam Actis modo discussis & nullam prorsus fidem merentibus, de corpore S. Antonini nihil asserere tuto possumus, nisi servatum fuisse in abbatia Fredelacensi a seculo saltem XII. Nunc etiam examinare oportet, a quo tempore reliquiæ S. Antonini fuerint in Hispania, ac quam antiqua ibidem sit ejusdem Sancti veneratio, ut ex omnibus istis lux aliqua affulgeat, qua discernamus, unusne, an duo, aut plures fuerint Antonini, qui a multis seculis coluntur locis tam diversis.

[25] Venerationem S. Antonini martyris antiquam esse Palentiæ in Hispania, ex variis monumentis discimus. [Antiquus Sancti cultus in Hispania colligitur ex ecclesia ejus inventa seculo XI;] Primo enim de hoc Sancto mentio fit in Breviario Toletano, seu Mozarabico, ubi ad 2 Septembris ejus festivitas annuntiatur. Deinde Rodericus Ximenes archiepiscopus Toletanus lib. 6 de Rebus Hispaniæ cap. 6 hæc narrat ad propositum nostrum de Sanctio Majore Navarræ rege, qui floruit seculo XI: Rex Sancius, dictus Major, patriæ finibus dilatatis, & pace inter filios ordinata, contra Veremundum regem Legionis arma commovit, & de regno ejus loca plurima acquisivit. Hic Sancius dum quadam die se in venationis studio recrearet aprum secutus, contigit in civitate olim nobili, tunc deserta, quæ Palentia dicebatur, cryptam in forma ecclesiæ invenire, & altare in honorem sancti Antonini martyris adhuc exstans. Ad quam cum aper fugiens advenisset, & rex vibrato venabulo feram in crypta occidere voluisset, divino percussus miraculo, quod proposuit, non potuit adimplere. Obriguit enim brachium ejus dextrum, & sic aper illæsus evasit. Rex autem conversus ad preces, beati martyris Antonini suffragium imploravit, & illico destitutus * jussit civitatem diruptam reparari, & super cryptam ecclesiam ædificari, & procuravit ibidem episcopum consecrari, & totam civitatem cum omnibus terminis & pleno dominio episcopo & ecclesiæ donatione obtulit liberali, villas & possessiones alias superaddens, quibus adhuc hodie gaudet ecclesia Palentina. Hæc seculo XIII Rodericus. Eadem alii historici Hispani post ipsum memorarunt. Ex hac historia, modo omnia satis sint vera, de quo dubitari potest, colligitur, venerationem S. Antonini Palentiæ viguisse a seculo XI, & haud dubie citius, cum ecclesia ejus seculo XI jaceret destructa.

[26] Quin imo ex eadem historia inferunt Hispani, ejusdem Sancti cultum jam inchoatum fuisse tempore Gothorum ante Saracenorum irruptionem in Hispaniam, [Hispani hanc conditam volunt ante irruptionem Saracenorum, in qua seculo VIII destructam dicunt urbem:] quæ contigit circa annum 711. Plerique enim contendunt Palentiam cum ecclesia S. Antonini in dicta invasione Saracenorum fuisse vastatam, atque in ruinis suis jacuisse trecentis circiter annis, donec seculo XI a Sanctio sit instaurata. Franciscus de Sandoval canonicus Palentinus in Discursu apologetico, quo probare nititur S. Antoninum in Hispania cultum esse alium a S. Antonino Apamiensium patrono, § 5 id late ostendere nititur, & præter auctoritatem variorum scriptorum, qui eam opinionem amplexi sunt, adducit fragmentum litterarum sub nomine ipsius Sancii regis, quem pag. 47 sic scribentem inducit: Reperimus Pallentinam ecclesiam antiquitus ab Agarenis destructam, & plusquam trecentis annis ab episcopali regimine, &c. Addit fragmentum litterarum nomine Ferdinandi Magni, in quibus idem asseritur. Sancii litteras datas asserit anno 1037, alteras anno 1060. Sane res satis esset certa ex hisce litteris, si hæ ipsæ viderentur authenticæ. Verum litterarum stylus neutiquam congruit seculo XI; & vita Sancii Majoris passim a scriptoribus non producitur usque ad annum 1037, sed obitus ipsius communius affigitur anno 1035, hancque mortis ejus epocham variis rationibus confirmat Pagius in Critica ad annum 1032 num. 6.

[27] Porro, cum dicta instrumenta videantur supposititia, dubia fit sententia Hispanorum de destructione Palentiæ, licet aliunde utcumque probabile appareat, illam civitatem in primo Saracenorum in Hispaniam ingressu desolatam fuisse: [verum nec certis monumentis probatur a seculo VIII destructam jacuisse Palentiam,] nam nullam illius mentionem invenio in bellis Saracenos inter & Christianos varia fortuna deinde gestis in regno Legionensi reliquaque Hispania. Ambrosius Morales in Chronico universali Hispaniæ lib. 17 cap. 44 instaurationem Palentiæ atque ecclesiæ S. Antonini refert, prout eam dedimus ex Roderico, additque sequentia ad propositum nostrum: Cernitur hodieque crypta (inventa a Sancio) sub choro canonicorum, cum altari & lampade intus positis ad conservandam antiquam istius loci venerationem. Multum autem extensa esse debuit veneratio sancti martyris Antonini per hanc regionem, cum etiam ecclesia major Metinæ Campensis * eumdem habeat patronum, existentibus etiam aliis quibusdam in hac regione ecclesiis, quæ ejusdem gaudent patrocinio. Ob dicta, nec certo affirmare ausim, cultum S. Antonini inchoatum fuisse in Hispania initio seculi VIII, aut citius; nec id contentiose negare velim. Quippe inventio ecclesiæ S. Antonini in diruta urbe Palentina non tam certa apparet ab auctoritate Roderici, qui primus eam retulit historiam, ut nullum pati possit dubium. Rursus omnino certum non est, quod Palentia ab initio irruptionis Saracenorum fuerit diruta. Certum igitur esse nequit, quod ex incertis hisce colligitur, ecclesiam S. Antonini Palentiæ fuisse ab initio seculi VIII.

[28] [nec ipsa inventio ecclesiæ satis est certa:] Quin potius non admodum apparet verisimile, in ecclesia per trecentos annos deserta superfuisse altare, illudque statim agnosci potuisse, ejusque patronum Antoninum. Sane si expendamus relationem Roderici, prout eamdem exponunt Sandovallius, aliique scriptores Hispani eidem consentientes, similior videbitur populari traditioni, quam veræ historiæ. Sancius, ait Rodericus, in civitate tunc deserta (per trecentos annos, si credimus Hispanis) invenit cryptam, .. & altare in honorem sancti Antonini martyris adhuc exstans. Cum autem volenti feram in crypta occidere brachium obriguisset, beati martyris Antonini suffragium imploravit, & sanatus ecclesiam cum urbe ædificavit. Non satis hic percipio, quomodo rex Sancius statim agnoverit altare illud fuisse S. Antonini, si per trecentos annos fuerat locus desertus. Nihilo magis intelligo, cur idem rex divinitus percussus S. Antonini potius, quam alterius Sancti, patrocinium imploraverit. Credibile non est, in crypta per trecentos annos deserta altare fuisse iis notabile indiciis, ut primo intuitu agnitum fuerit, cui sacrum esset Patrono. Æque incredibile est, regem non imploraturum fuisse opem divinam, priusquam examinari curasset, cujus esset altare, quod violare voluerat. Mariana lib. 8 cap. 14 narrat quidem eamdem Sancii historiam, sed caute subjungit hæc verba: Nos fidem neque adjungimus, neque detrahimus: quam res meretur, ex se lectores statuant. Surita eamdem videtur suspectam habuisse historiam, cum lib. 1 Annalium cap. 13 referat gesta Sancii Magni, atque de hisce ne verbo quidem meminerit, solum referens, amplas possessiones & reditus ecclesiæ cathedrali Palentinæ per Sancium donatos.

[29] [cultus ergo Sancti seculo VIII est incertus, isque forsan tantum inchoatus seculo XI.] Ex dictis collige, totam illam historiam de invento antiquo S. Antonini altari satis incertam esse, ideoque ex ea certo inferri non posse cultum fuisse S. Antoninum Palentiæ ante destructionem istius urbis, præsertim si illa fuerit destructa seculo VIII, ut volunt Hispani. Si quis vero existimaret, destructionem Palentiæ contigisse sub finem seculi X, quando Almanzor Cordubæ rex Saracenus (alias Alhagib) præter multa alia Hispaniæ loca totum regnum Legionense vastavit ipsamque urbem Legionem occupavit, ut narrat Rodericus lib. 5 cap. 14 & 15, probabilior redderetur relatio Roderici, qui nullibi dicit, quamdiu deserta jacuerit Palentia. Verum ex conjectura illa, etiamsi certior esset quam revera sit, tantum sequeretur ecclesiam S. Antonini extitisse seculo X, & instauratam fuisse a Sancio, postquam annis circiter quadraginta fuerat desolata. Porro si conjecturis agendum, ut in re incerta, mihi verisimilius apparet, cultum S. Antonini cœpisse Palentiæ cum urbis instauratione, translatis eo per Sancium ejusve successorem laudati Sancti reliquiis. Nam verisimile non est, cultum fuisse S. Antoninum Palentiæ, aut in aliis Hispaniæ locis, priusquam ibidem ejus reliquiæ haberentur. Nec etiam credibile apparet, reliquias ejusdem Palentiæ fuisse ante urbis destructionem, cum sic verosimiliter fuissent deperditæ. Malim igitur suspicari, Sancti reliquias eo portatas esse per ipsum Sancium urbis instauratorem, qui eas facile accipere potuit ex abbatia Fredelacensi, regno suo vicina, ubi servabantur seculo XI.

[30] Ecclesia Palentina non modo celebrat festum S. patroni sui Antonini 2 Septembris,[Colitur S. Antoninus Palentiæ ut patronus: celebratur etiam festum translatiotus.] sed etiam translationem XVIII Maii. Annuntiant eam translationis festivitatem Tamayus in Martyrologio Hispanico, & Ferrarius in Catalogo generali his verbis: Palentiæ in Hispania translatio S. Antonini martyris ejusdem urbis patroni. Tamayus vero in annotatis ex verbis Officii, quod in festo translationis recitatur, ostendit non celebrari translationem aliquam corporis ex Gallia in Hispaniam; verum translationem, quæ in Gallia facta dicitur. Unde patet, Palentinos sibi non attribuere corpus S. Antonini, sed aliquas tantum ejusdem Sancti reliquias. Hæ, si Tamayo credimus loco mox citato, sunt brachium dexterum cum ejus scapula. Hoc sensu recte exponi possunt verba Martyrologii Romani de S. Antonino martyre: Cujus reliquiæ in ecclesia Palentina magna veneratione asservantur. Officium usitatum in ecclesia Palentina est de S. Antonino, quem Gallum Apamiensem credunt, nec acquieverunt Palentini pseudo-Dexteri aut Juliani figmentis, ex quibus Sandovallius, Bivarius, Tamayus, aliique Hispanum facere conati sunt. Alia argumenta, quibus Sandovallius aliique conati sunt Hispaniæ asserere Antoninum, deducuntur a tempore, quo Apamiensem vixisse volunt cum Actis fabulosis. Verum, etiamsi Acta illa essent vera, etiamsi sub Pipino vixisset in Gallia, ex dictis nostris de cultu in Hispania, corruerent vel sic Hispanorum argumenta. Omnino igitur credendum cum prudentioribus Hispanis, eumdem esse Antoninum, qui in Gallia colitur & in Hispania. At nunc demum inquirendum, quis sit ille Antoninus, quoque loco & tempore martyrii lauream adeptus, an idem cum Antonino Syro, an ab eodem distinctus, aliaque hujusmodi, quæ summis involuta sunt difficultatibus.

[Annotata]

* sorte restitutus

* Medina del Campo

§ IV. Examinatur & confirmatur sententia eorum, qui suspicantur S. Antoninum Apamiensem Syrum & Gallum eumdem esse.

[Disputatur, an S. Antoninus Apamiensium patronus sit idem cum Apamiensi Syre:] Philippus Ferrarius in Catalogo generali ad 2 Septembris annuntiat S. Antoninum his verbis: In Syria S. Antonini martyris. Deinde in annotatis observat sequentia: Is non diversus videtur ab eo, qui Pamiæ in Aquitania passus hac die in Martyrologio Romano resertur: suntque, qui pro Pamiæ in Gallia, Apamiæ in Syria legendum putent. Usuardus enim & cæteri Apamiæ, non Pamiæ, habent. Tillemontius tom. 4 Monument. eccl. nota 15 in S. Dionysium Parisiensem discutit opinionem illam Ferrarii, eamque sic versat, ut eam ceteris omnibus præferre videatur, quemadmodum etiam facit Bailletus ad 2 Septembris, ac tandem laudatus ante Sollerius noster ad diem IV Julii in S. Antonino Placentino § 3. Verumtamen nullus illorum aliquid certi statuere intendit, & nominatim Sollerius exactius rei examen remisit ad hunc locum. Quapropter accurate expendedum, quæ, quamque solidæ pro hac opinione reperiantur rationes, atque utrum præponderent illis, quæ afferri possunt in contrarium. Scio rem arduam me suscipere, nec posse opinionem alterutram stabiliri argumentis plane evidentibus & certis. Nibilominus examen istud pro institute nostro suscipiendum.

[32] [Unus tatum Syrus annuntiatur in amiquis Martyrologiis, non Gallus;] Prima ratio, quæ insinuat S. Antoninum in Gallia & Hispania celebrem, non esse alium a S. Antonino Syro, de quo egi § 1, petitur ex antiquis Martyrologiis, in quibus notus non est S. Antoninus Apamiensis Gallus aut Hispanus, ut eodem loco jam ostendi; ubi hæc ratio confirmata est ex eo, quod hodierna urbs Apamiensis in comitatu Fuxensi necdum exstaret, quando Usuardus, Ado, aliique martyrologi antiquiores S. Antoninum annuntiarunt Apamiæ aut prope Apamiam. Non itaque poterant Usuardus, Ado, Notkerus, atque auctor Romani Martyrologii parvi, designare Apamiam Gallicam, quæ nullibi erat; sed designarunt Apamiam in Syria. Sane Rabanus ad 2 Septembris Antoninum sic memorat: In Syria Antonini pueri annorum viginti. Dubitandum igitur non est, quin & Syrum annuntiaverint alii, qui Rabano fere erant contemporanei, etiamsi elogium diverso modo expresserint, secuti diversos codices Hieronymianos, aut diversa Actorum quorumdem fragmenta. Eruditi scriptores Historiæ Occitaniæ, qui alias volunt S. Antoninum patronum Apamiensium alium esse a Syro, candide agnoscunt in omnibus laudatis Martyrologiis annuntiari unicum S. Antoninum Syrum.

[33] [qui non videtur a Syro distinctus:] Quanti momenti sit hæc ratio, paucis accipe. Eodem die, quo Apamiæ, seu Apameæ in Syria, annuntiatur S. Antoninus ab Usuardo, Adone, aliisque laudatis martyrologis, S. Antoninus Apamiis in Gallia colitur. Quam vehementem hæc suspicionem ingerant, unum eumdemque utroque loco coli, unusquisque facile videbit. Deinde jam notum erat monasterium S. Antonini in Rutenis anno 817, priusquam Usuardus, Ado, Rabanus & Notkerus Martyrologia sua conscriberent. Quis igitur credat Antoninum illius monasterii patronum ab illis omnibus ignoratum fuisse & prorsus omissum. Attamen, nisi idem sit cum S. Antonino Syro, ab illis non modo, sed ab aliis etiam omnibus per multa secula secutis, prætermissa fuit ipsius memoria. Si quis ad hæc respondere voluerit, alios etiam Sanctos Martyrologiis prædictis adscriptos non esse, de quorum tamen cultu & patria aliunde constat; ultro fatebor id verum esse de paucis. Verum sic verisimile non fit, idem contigisse de S. Antonino: nam de eo nullum habemus monumentum authenticum, quo possit certo Galliæ loco attribui; nulla quoque civitas eum sibi vindicare nititur, nisi ea sola, quæ tempore ejus martyrii non exstitit, & cui nulla cum verisimilitudine potest adscribi. Unde, quæso, accidere potuit, ut Galli æque ac Hispani sanctum Martyrem attribuerint urbi, cujus ante seculum XII nulla reperiuntur vestigia, nisi quod monumenta quædam videantur habuisse, ex quibus didicere Apamiæ revera martyrio coronatum, aut in ejus vicinia; & Gallicam Apamiam intellexerint pro Syriaca? Hic error facile obrepere potuit, & ob alias etiam rationes admodum est verisimilis.

[34] Vidimus cultum Sancti in Gallia inchoatum fuisse seculo VIII aut IX,[initium cultus in Gallia translationi videtur adscribendum;] quo exstabat monasterium S. Antonini in Valle nobili provinciæ Rutenensis. Nullum ante istud tempus de S. Antonino in Gallia monumentum, nullum apud scriptores Gallos reperitur verbum. Attamen verisimile est Sanctum esse passum sub imperatoribus gentilibus, aut certe non diu post, cum adhuc vigebat idololatria. Quæ igitur ratio dari poterit, cur nomen Sancti, qui deinde tantopere inclaruit, tot seculis obscurum adeo fuerit in Gallia; præsertim cum nulla nota sit occasio, qua demum inclaruit? Unica, opinor, causa est, quod procul a Gallia fuerit coronatus martyrio, quodque seculo VII aut VIII translatæ sint Sancti reliquiæ in Galliam. Sic cultus potuit inchoatus esse, atque accedentibus miraculis nomen paulatim celebre redditum. Accipe, lector studiose, quomodo in Actis referatur occasio inchoati cultus in Rutenis, ubi Sancti nomen citius inclaruit quam Apamiis. Duo ex relatione illa, quamvis fabulosa, colligere poterimus; videlicet non alium esse Antoninum, aut certe non alium esse creditum, qui colitur in monasterio nominis sui in Rutenis, quam qui Apamiis celebratur. Alterum est, quod initium cultus ibidem adscribatur translationi capitis. Quippe Acta apud Labbeum tom. 1 Bibliothecæ pag. 688 sic habent: Multorum igitur opinione relatum est, quod, cum caput sancti Martyris a carnificibus amputaretur, & in gurgite fluminis nefandissime jactaretur, statim angelica susceptione, opitulante Christo, in parvo est mausoleo collocatum, naviculaque angelico officio receptui parata depositum.

[35] Tum denique per longa terrarum spatia, aquarum flumina decurrentia, [sicuti in Actis fabulosis translationi capitis] per fluvium scilicet, qui Areia nuncupatur, ad Garonnam usque perveniens fluvium, qui videlicet occiduas præterfluens expetit partes, continuatim natando alium, qui Tarnis dicitur, in Garonnam decidentem inveniens fluvium, Domino annuente, illico substitit in ipsum *. Deinde occidentales prætermittens decurrere partes, orientalia velociter expetivit climata. Retrogradum igitur arripiens cursum, per Tarnis fluvium introivit in Avarionis alveum. Sicque disponente Christi gratia, & angelica semper assistente custodia, ut fertur, in similitudine duarum aquilarum ad instar navis candidatarum, deducebatur navicula. Jam jamque feliciter properando pervenit ad locum sibi destinatum. Qui videlicet locus tunc temporis Vallis vocitabatur NOBILIS, in quam denique vallem cujusdam principis magni, qui dicebatur Festus, erat habitatio. Quam scilicet habitationem, ut * relative fertur, isdem sanctus martyr Antoninus, eamdem regionem prædicando peragrans, eidem principi Festo petierat ad habitandum. Cumque jam navicula ad littus pervenisset fluminis, contigit ut unus ex supradicti principis famulis venire vellet ad locum littoris. Adpropinquans ergo conspexit naviculam eminus, & in ipsa caput intuitus Antonini martyris, convocatisque ceteris suis commilitonibus, visoque miraculo cum omnibus, domino suo festinavit nunciare quantocius.

[36] [attribuitur initium venerationis in Rutenis.] Cumque pervenisset ad locum isdem princeps jam denominatus Festus, admiratus valde, intellexit, inspirante gratia Divinitatis, sibi destinatum adesse caput Antonini martyris, rememoratusque petitionem, quam ei supradictus sanctus Martyr pridem postulaverat, tandem rediens ad suam conscientiam, dixit omnibus, qui cum ipso erant, Cernitisne, inquiens, magnum Dei mysterium? Etenim, dum adviveret, habitaculum a me expetierat, nunc in cælo coronatus Deo disponente, pretiosus sibimet ipsi vindicat Martyr. Tunc ergo amovit habitationem suam a loco illo; dedicansque ecclesiam, caput gloriosissimi Martyris cum magna veneratione posuit in ea, gratias agens laudansque Deum, & benedicens Dominum. Hæc eodem modo referuntur in editis apud Chiffletium & Mss. Actis; nec dubitari potest, quin prorsus fabulosa sint & fictitia.

[37] [Traditio Gallorum est, Sanctum esse, Apamiensem, sed illa paulatim corrupta,] Porro ex fabulosa illa capitis translationis historia etiam colligitur, qualis fuerit opinio Rutenensium de S. Antonino. Sane illi non existimabant Sanctum in sua provincia passum, aut in vicina Cadurcensi, sed agnoscebant caput illius aliunde ad se delatum esse; cumque de ejus translatione non satis essent instructi, ad relatas modo fabulas confugerunt, ut exponerent, quo modo per varia flumina Garumnæ incidentia sacrum illud depositum ab urbe Apamiensi ad monasterium Rutenensis provinciæ deferri potuerit. Sententia igitur Scriptorum Historiæ Occitaniæ, qui S. Antoninum Apamiis abjudicant, ut illum attribuant Rutenensi, Cadurcensi, aut alii provinciæ Aquitaniæ, contraria videtur traditioni, quæ S. Antoninum a multis seculis Apamiæ adscripsit, sed ita, ut paulatim Syriacæ Apameæ substituta sit Gallica ejusdem nominis civitas Apamiensis.

[38] [uti etiam probatur ex Actis,] Acta ipsa, quantumvis fabulosa sint, favent huic opinioni de uno Antonino Apamiensi, etiamsi contrariam opinionem in fine contineant. Quippe initio urbem Sancti natalem his verbis assignant apud Labbeum & alibi: Igitur reverentissimus puer Antoninus Appamiæ oppido extitit oriundus. Ms. Reginæ Sueciæ: Sanctus itaque memorandus Antoninus Apamiæ oriundus &c. Bellovacensis lib. 13 cap. 35 ex gestis ejus sic habet: Sanctus Antoninus Apameæ oppido oriundus &c. Omnia demum Acta Sanctum Apamiæ vel Apameæ attribuunt, eumdemque Apamiæ aut prope Apamiam martyrio coronatum asserunt. Attamen certum est Apamias in Gallia conditas multis seculis post S. Antoninum. An igitur existimabimus prorsus fictitia esse, quæ de loco illo leguntur in Actis omnibus etiam brevioribus, & minus aperte fabulosis? Difficulter id mihi persuaderi sinam. At malim suspicari, locum martyrii ex antiquioribus monumentis acceptum, ex iisdem videlicet, ex quibus martyrologi antiqui Antoninum Apamiæ annuntiarunt; sed per adjuncta deinde figmenta contigisse, ut locus in Gallia esse crederetur, qui erat in Syria.

[39] Varia sunt, quæ hanc meam suspicionem verisimilem faciunt.[ex Vincentio Bellovacensi & Petro de Natalibus:] Imprimis laudatus Bellovacensis, qui verosimiliter Acta habuit Apamiis Gallicis antiquiora, nullum adducit verbum, quo insinuat, in Gallia passum esse Sanctum, sed potius Apameam Syriæ designat: nam locum martyrii vocat Apameam, sicuti revera nominata fuit urbs Syriæ ad Orontem fluvium, aliis Apamia, & Græce Ἀπάμεια. At Gallica passim eo tempore dicebatur castrum Apamiæ, vel Apamia, Apamiæ, vel Pamia. Certe editores Speculi Historialis locum intellexerunt de Apamea Syriæ, cum in margine hanc addiderint notulam ex Baronio: Passus est S. Antoninus non Apameæ, ut Vincentius & multi alii opinati sunt, sed Pamiæ apud Tolosam &c. Petrus de Natalibus lib. 8 cap. 24 nihil quoque affert, quo debeat intelligi urbs Apamiensis in Gallia. Hinc colligo flumina illa Gallica, quibus civitas Apamiensis Galliæ attribuenda videretur. Actis adjecta esse post tempora Vincentii Bellovacensis, cum hic ea haud dubie nominasset, si in Actis tunc fuissent reperta: Acta enim tota, etiam capitis translationem, narrat paulo brevius, cæsumque Sanctum dicit ad ripam fluminis ad radices Apameæ decurrentis. At posteriores addiderunt nomen fluminis non modo hujus, sed aliorum etiam, per quæ caput ab angelis in cymba vectum fabulati sunt. Cum igitur sola illa fluviorum nomina Gallicas Apamias designent, idque pro tempore, quo non exstabant; alia vero omnia, quæ in Actis Labbeanis aliisque similibus leguntur, recte intelligi possint de Apamea Syriæ, credibile est Apameam ex antiquis monumentis innotuisse, & Syriacam Apameam intelligendam.

[40] Huic conjecturæ favet, quod in memoratis Actis habeantur varia, [Acta Galli & Syri in multis consonant: unus igitur videtur,] quæ S. Antonino Syro congruunt. Nam dicitur patria sua egressus atque ad eamdem deinde reversus: gentilium errores increpuisse narratur, ab iisque apprehensus ac membratim concisus. Hæc autem omnia etiam reseruntur a Græcis de S. Antonino Syro. Fateor quidem plura narrari de Antonino in Actis Latinis, quam referantur in Menologiis Græcis. Verum ex eo non sequitur de diversis agi, cum Græci potuerint multa prætermittere in Menologiis, plura confingere Latini. Acta omnium fabulosissima, quæ S. Antoninum filium faciunt regis Apamiarum, facta mox relata etiam continent, sed insulsis fabulis immixta. Unum igitur restat, nimirum ut ostendamus non esse improbabile, corpus S. Antonini Syri translatum esse in Galliam, indeque concludamus sententiam nostram tanto esse probabiliorem, quanto magis improbabiles apparent omnes aliorum opiniones de tempore, quo S. Antoninus passus esset in Gallia. Hasce autem improbabiles esse ostendam, simulac probavero translationem esse verisimilem.

[41] [cujus reliquiæ in Galliam cum aliis Apamiensibus fuerint delatæ.] Sammarthani tom. 2 Galliæ Christianæ pag. 161 ad propositum nostrum hæc habent: Præcipuus ecclesiæ (Apamiensis) ac civitatis patronus sanctus Antoninus est,… cujus martyrium ipsa civitas, sicuti & capitulum cathedrale, insignium loco gerit: cum quo celebrantur sancti Joannes & Almachius, Antonini in prædicatione & passione socii, fitque continua eorum commemoratio in officio divino, ut & Caii & Alexandri martyrum Apameæ Syriæ, quorum sacræ reliquiæ inde Appamias Galliæ Narbonensis, quadam expeditione sacra ab uno ex comitibus Fuxi delatæ, ac thecis argenteis, gemmis ornatis inclusæ, in prædicta ecclesia B. Mariæ de Campo collocatæ fuerant; sed thecis direptis, reliquiæ ab hæreticis, quemadmodum & sancti Antonini Sociorumque, nec non sanctæ Nataliæ virginis & martyris Appamiensis, igne crematæ sunt. Videmus hic, reliquias sanctorum Caii & Alexandri, uti & S. Nataliæ, martyrum Apamiensium in Syria, æque servatas fuisse Apamiis ac corpus S. Antonini. Cur ergo non credamus quatuor hæc corpora eodem tempore in Galliam fuisse delata? Sane difficilior non fuit translatio corporis S. Antonini quam aliorum, & rationes tam variæ sunt, quæ illum eumdem cum S. Antonino Syro persuadent, ut prævalere debeant popularibus ac fabulosis traditionibus Apamiensium, Sanctum illum urbi suæ attribuentium.

[Annotata]

* in Ms. aliquantulum

* apud Lab. &

§ V. Respondetur ad argumenta contra sententiam nostram prolata in Historia Occitaniæ.

[Prima objectio contra translationem corporis ex Syria,] Laudati scriptores Historiæ Occitaniæ, qui controversiam alio traxerunt, ut jam monui, contendunt translationem S. Antonini verisimilem non esse in sententia nostra, atque ita loquuntur tom. 1 pag. 623: Revera nullo modo verisimile est, corpus S. Antonini martyris Apamiensis in Galliam esse translatum seculo V aut VI, uti insinuant Bollandiani (nimirum Sollerius num. 27, sed dubitanter) & ne quidem seculo VIII. Nam, si in Gallia habemus reliquias ex Oriente allatas, eæ fere allatæ non sunt, nisi a tempore expeditionum cruce signatorum, quando domini ad expeditiones illas profecti, aliquas attulerunt in reditu suo, postquam illas acceperant ex urbibus infidelium dominio ereptis, aut alio modo. Et mox subjiciunt, corpora sanctorum Caii, Alexandri & Nataliæ martyrum fuisse allata ex Apamea Syriæ in Galliam per Rogerium comitem Fuxensem, dum revertebatur a prima expeditione crucesignatorum. Verum, inquiunt, quoniam hæ reliquiæ translatæ non sunt ad abbatiam Fredelacensem, nisi sub finem XI aut initium XII seculi, & quoniam jam ostendimus reliquias cujusdam sancti Antonini diu ante honoratas fuisse in monasterio hujus nominis in provincia Rutenensi, hæc nobis præbent causam existimandi, fuisse in Galliis quempiam sanctum Antoninum martyrem, distinctum ab Apamiensi in Syria. Hoc præcipuum est argumentum, quo laudati scriptores utuntur, ut probent S. Antoninum fuisse passum in Gallia, ita tamen ut locum martyrii relinquant incertum, & recedant a traditione Apamiensium, qui volunt Sanctum esse passum in urbe sua.

[43] Fateor conclusionem hanc tam belle esse deductam, ut primo intuitu dubitaverim, [cujus antecedens propositio nec probata est nec vera,] an illi non deberem assentiri. Verum, discussis diligenter antecedentibus, multa reperio sine probatione asserta, ita ut conclusio necessario vacillet. Translatio seculo V, VI, imo & VIII & consequenter etiam X, nullo modo verisimilis est laudatis scriptoribus. Quid ergo? An S. Radegundis seculo VI non accepit reliquias ex Oriente, & quidem ex locis diversis? Audiamus Vitam ejus, a Baudonivia moniali coæva scriptam, apud nos tom. III Augusti pag. 79: Pervenit tandem ad eam (S. Radegundem) de domno Mammete martyre, quod Hierosolymis sua sancta quiescerent membra. Hæc audiens, … transmisit virum venerabilem Reovalem presbyterum, qui tunc sæcularis erat, & adhuc superest corpore, ad patriarcham Hierosolymitanum, poscens de beati Mammetis pignore. Hic autem presbyter ei, ut latius refertur, digitum S. Mammetis reversus attulit. In eadem Vita mox narratur S. Radegundis nuntios cum litteris commendatitiis Sigeberti regis direxisse ad imperatorem Justinum, ut partem Crucis Dominicæ aliasque Sanctorum reliquias ab eo peteret. Impetravit sancta regina petitas reliquias, teste non modo hac Vita, sed etiam Gregorio Turonensi & Venantio Fortunato, quorum verba recitantur ibidem in Commentario prævio § 5. Hinc laudata Baudonivia plures alias recensens, sic generatim loquitur de collectis per S. Radegundem reliquiis: Postquam monasterium est ingressa, quantam multitudinem Sanctorum fidelissimis precibus congregavit! Hoc Oriens testatur, Aquilo, Auster, vel Occidens profitetur: quia undique pretiosas gemmas cæloque reconditas, & quas paradisus habet, ipsa devota tam muneribus, quam precibus sibi obtinuit. Hoc solum S. Radegundis exemplum sufficere potest, ut judicemus non paucas reliquias ex Oriente in Galliam delatas ante expeditiones sacras sub finem seculi XI inchoatas.

[44] Verumtamen non deessent exempla alia translatarum iis temporibus reliquiarum ex Oriente in Galliam, [sed potius certis factis contraria,] si necesse esset ea hoc loco cum ex Actis Sanctorum, tum aliunde accumulare. Baronius in Annalibus ad annum 637 num. 1 prudenter observat, plerasque Orientalium Sanctorum reliquias, quas in Occidente habemus, translatas esse post occupatas ab infidelibus Ægyptum & Syriam, aliasque vicinas provincias. Nam relata expugnatione Antiochiæ per Saracenos, hæc subjungit: Plane his temporibus, quibus sive a Persis antea, sive ab Arabibus postea iisdemque Mahometanis & Sarracenis captæ sunt nobilissimæ civitates Orientis Alexandria, Hierosolyma, & Antiochia, una cum eisdem subditis regionibus, accidit, ut sive habitatoribus in Occidentem commigrantibus, sive mercatoribus cum iisdem gentilibus tuto versantibus, sive aliis fidelibus Christianis id curantibus, complura sanctorum tum martyrum tum confessorum corpora translata fuerint in Occidentem, atque in diversis locis, sive Romæ, sive Venetiis, vel alibi collocata. Romam autem translatas tunc fuisse venerandas reliquias Ignatii martyris Antiochia, constans fama vetusque traditio potius, quam scripta significant. Quod & pariter dicendum de aliis pluribus Sanctorum reliquiis, quas ex Oriente advectas diversa Occidentalis orbis loca custodiunt. Hactenus Baronius, & recte.

[45] [prorsus evertitur:] Ex hisce autem non modo verisimile fit, quasdam Sanctorum reliquias ex Oriente translatas esse in Galliam seculo VI, VII & VIII; sed etiam ex tempore occupatæ per Saracenos Antiochiæ, sub qua erat Apamea, parum verisimile apparet, corpora SS. Caii, Alexandri & Nataliæ translata inde esse circa finem seculi XI, ut volunt laudati scriptores, sed sine probatione idonea. Nam, cum tota illa provincia sub Saracenorum dominio permanserit ab illo tempore usque ad finem fere seculi XI, quis facile credat tot corpora sacra ibi per quatuor secula & dimidium servata fuisse sub tyrannide Mahometanorum, ac demum avecta, quando tutius servari potuissent sub Christiano principe? Quin imo ne quidem usque ad annum 637 Apameæ permansisse sacra hæc corpora, mihi verisimilius est: Apamea enim, teste Evagrio lib. 5 cap. 10, capta fuit ab Adaarmane sub Chosdroe Persarum rege. Captam vero Adaarmanes totam concremavit, benisque omnibus contra fidem datam direptis abscessit, universos cives ac finitimos captivos abducens: inter quos ipsum quoque urbis episcopum, & eum, cui administratio provinciæ commissa erat, secum asportavit. Expugnationem urbis ad annum 573 refert Pagius num. 7. Hæc omnia persuadent, prædicta sacra corpora non permansisse Apameæ usque ad expeditiones sacras. Itaque traditio relata a Sammartanis de translatis corporibus ab uno ex comitibus Fuxi parum auctoritatis habere potest, & conjecturæ videtur attribuenda. Certe illa traditio, si vera esset, necdum evinceret id factum esse per Rogerium, qui forsan Apameæ numquam fuit. Totum igitur istud argumentum collabitur, & verisimile manet S. Antonini corpus cum corporibus aliorum sanctorum Apamiensium in Galliam delatum esse post vastatam Apameam.

[46] [altera objectio adducit auctoritatem illorum, qui nostræ favent sententiæ:] Laudati scriptores refutato nunc argumento subjungunt auctoritatem Vincentii Bellovacensis & S. Antonini, quos sibi faventes credunt. Acta etiam, licet fabulosa fateantur, aut saltem maxime interpolata, opinioni suæ tanto magis favere asserunt, quanto magis invicem consonant in uno hoc articulo, quem traditioni antiquæ conformem dicunt. Verum jam ostendi Bellovacensem, cui S. Antoninus titulo 8 cap. 1 § 42 prorsus consonat, uti & Petrus de Natalibus, meæ omnino sententiæ favere, cum nullus illorum vel verbo insinuet, Sanctum passum esse in Gallia, sed Apameæ passum scribant, quam in Gallia tunc non fuisse, inter nos convenit. Acta vero tanto magis huic adstipulantur sententiæ, quanto magis cum dictis scriptoribus conspirant pro Apamea Sancti palæstra, aliisque gestis eodem modo apud omnes relatis. Sola nomina fluviorum, Actis deinde adjecta, Galliam insinuant, nec quidquam præterea in Actis, ex quo colligas Sanctum Galliæ adscribendum. Tota ergo hæc probatio auctorum Historiæ Aquitaniæ pro nobis rectius adducitur, cum illi ipsi velint Sanctum non esse martyrio coronatum Apamiis in comitatu Fuxensi; atque Apamia tamen aut Apamea miro omnium consensu assignetur, ita ut illa quærenda sit in Syria. Ne traditio quidem ipsis favet: nam illa habet Apamiæ passum Sanctum, non in alio Galliæ loco. Quis autem non intelligat, facilius errari potuisse in locis ejusdem nominis, quam in locis nominis diversi, atque adeo facilius substitui potuisse Apamiam Gallicam pro Apamia Syriaca, quam alia qualibet urbe.

[47] Tandem laudati scriptores adducunt aliquot Martyrologia non admodum vetusta. [respondetur objectioni tertiæ,] In Martyrologio Centulensi, seu S. Richarii, scripto verosimiliter seculo XIV hæc leguntur: In Gallia territorio Catercensi (Cadurcensi, opinor) sancti Antonini presbyteri & martyris. Eodem die, sancti alterius Antonini pueri, martyris. Ad hæc viri eruditi observant sequentia: Martyrologium istud recenset 2 Septembris sanctum quemdam Antoninum presbyterum & martyrem in territorio Cadurcensi, distinctum a Syro, quem puerum vocat, quemque eodem die memorat. Quæro ego, unde id hauserit collector istius Martyrologii? An ex Actis? An ex Apographis Hieronymianis? An ex Usuardo, qui alterum eodem die, alterum sequenti memoravit, quemque male correxit? Quidquid sit, junior est scriptor ille, quam ut ejus unius auctoritate credamus, quemdam Antoninum martyrio coronatum in territorio Cadurcensi. Sane crediderim ab isto martyrologo S. Antoninum Cadurcensi territorio adscriptum, quia credidit ejusdem Sancti monasterium, in quo colitur, ad dictum spectare territorium, cui revera vicinum est. Duos vero ab hoc & aliis recensitos putem, quia in Apographis Hieronymianis modo puer vocatur, modo martyr, quem presbyteri titulo alii ex Actis condecorarunt: nam Acta ipsa puerum initio vocant, deinde presbyterum asserunt; nec dubium videtur, quin tituli illi ex Actis sint derivati. Nihil igitur ad rem facit auctoritas istius martyrologii.

[48] Neque plus prodesse potest codex Victorinus, seu S. Victoris Parisiis, [uti & quartæ, quæ varia est,] in quo sic legitur apud Sollerium in Usuardo ad 2 Septembris: Civitate Brugdunensi, passio S. Antonini levitæ, cum Joanne presbytero & Almachio puero. Nihilo, inquam, solidius ex his verbis inferunt eruditi adversarii hunc Antoninum alium esse a S. Antonino Syro. Totum tamen eorum ratiocinium subjungo: Hic autem Antoninus debet esse ille Aquitanus, quia in ecclesia Apamiensi * colebantur reliquiæ duorum ipsius sociorum Joannis & Almachii, quos nullus assignat socios S. Antonino Apamiensi. Hinc patet novum Martyrologium Romanum, cui Cardinalis Baronius ad 2 Septembris inseruit: “Pamiæ in Gallia S. Antonini martyris &c.”, non esse primum Martyrologium, quod memorat sanctum quemdam Antoninum in Galliis. Laudatus tamen Cardinalis erravit in loco martyrii. Hactenus illi, qui ad hæc solum addunt, antiquum esse Sancti cultum in Gallia & Hispania, & præsertim in Aquitania & Arvernia, voluntque non futurum fuisse, ut hic cultus tam late extenderetur, nisi Sanctus in Gallia esset passus. Verum, quod spectat ad cultum, is ortum habere potuit ex reliquiis in Galliam delatis, sicuti factum est in Hispania; nec tam late umquam extensus est S. Antonini cultus per Galliam, ut ex eo probabiliter inferri possit locus martyrii. Rectius ex cultu serius inchoato colligitur, Sanctum in Gallia revera non esse mortuum.

[49] Jam vero vellem explicuissent eruditi scriptores, ubinam in Galliis sit illa civitas Brugdunensis, [& nimis vaga,] cui Martyrologium Victorinum attribuit S. Antoninum levitam cum sociis Joanne & Almachio. Hic Antoninus, inquiunt, debet esse ille Aquitanus. Qua igitur Aquitaniæ parte est civitas illa Brugdunensis? Id sane expositum oportuerat, priusquam ex civitate prorsus ignota inferretur regio determinata. At inquiunt, socios ejus Joannem & Almachium nullus attribuit Antonino Syro. Respondeo socios illos male attribui S. Antonino, sicuti in Martyrologio S. Savini de Levitania male cum S. Antonino junguntur Anicetus & Formus, qui alibi rectius Photinus. Porro, si fontem, unde nugas suas hausit hic martyrologus, viri eruditi vidissent, prorsus abstinuissent ab hoc argumento. Produxit novam Sancto palæstram, novos martyrii socios, novum levitæ, seu diaconi, titulum martyrologus iste, omnia autem ex eodem fonte, ex Actis nimirum fabulosissimis, quorum habeo apographum ex codice Rebdorffensi. Consentiunt hæc in multis cum Ms. Rubeæ-Vallis & cum Actis, quæ secutus est Bertrandus, sed in variis etiam ab omnibus dissentiunt.

[50] [quæque profluxit ex fonte impurissimo,] Accipe pauca pro specimine. Natum dicunt Antoninum Tolosensi Apamiæ oppido … temporibus Pippini regis & Theodorici, cujus & nepos erat. Profectus ad limina Apostolorum, .. ad civitatem Salernitanam perrexit, ubi in eremo habitavit per octodecim continuos annos. Dein venit rex Pipinus cum sancto Heleno episcopo … in urbem Romam sumere sibi imperium. Hic accersitum Antoninum reduxit secum in civitatem Brucdunensem. Hinc Antoninus perrexit in regionem Movitensem cum supra dicto Heleno episcopo. Reversum autem Antoninum voluit Theodoricus rex episcopum creare Tolosanum; varia quoque monasteria eum sibi abbatem cupiebant. Ille vero utramque dignitatem recusans, vix tandem ad hoc precibus superatus est, ut honorem susciperet diaconatus. Post hæc a Theodorico inclusus est carceri, ubi ab angelo pastus, & recreatus est a puero quodam Almachio. Inventum in carcere Almachium, jubente rege, satellites ex alto præcipitaverunt. Verum puer, angelo protegente, illæsus mox cœpit prædicare. Non diu post, occiso Theodorico per Pipinum in prælio, Galatianus (alibi Gerlacius) rex variis tormentis Antoninum aggreditur, ut fidei renuntiet, sed hic nec plumbo bulliente occidi, nec aqua potuit suffocari: Tunc pii populi rapuerunt inde beatum Antoninum de manu regis Galatiani, & miserunt eum in Frigdelensem urbem, ubi invenit puerum suum Almachium.. Et manserunt simul in loco, qui vocatur Orientalis, … diebus innumeris.

[51] [ex Actis nimirum omnium fabulosissimis.] Deinde accessit ad illos, monente angelo, Joannes presbyter. Nec multo post capti omnes, ductique sunt ante conspectum Metopii regis. Fide autem illorum nequidquam tentata, ducuntur ad ripam cujusdam fluminis, ubi spiculator, arrepto gladio sanctum Antoninum ab humero dextra lævaque in duas partes membratim divisit, ita ut caput & brachium dextrum in una parte remaneret, corpus vero & læva, quæ est manus sinistra, ex alia parte jaceret. Almachius vero & Joannes presbyter … capitis obtruncatione gloriosum martyrium compleverunt. Deinde corpora jussu Effrasiæ, quæ erat paganissima neptis Metopii regis, flumini injecta sunt. Caput autem angelorum ministerio per Areiam *, aliosque fluvios sic vectum scribitur ad locum, qui dicitur Vallis nobilis, ut locus martyrii ex iis statui deberet circa hodiernas Apamias. Demum trium Martyrum corpora sepulta dicuntur in civitate Frigdelensi, ac ibi postmodum magnam fabricaverunt ecclesiam. Hæc porro omnia multis miraculis, apparitionibus, aliisque fictitiis adjunctis sic exornata sunt, ut Acta illa nullam prorsus mereantur fidem; nec majorem martyrologus ille, qui ex hisce civitatem Brugdunensem, diaconi officium, ac duos martyrii socios imprudenter descripsit.

[52] Porro socii illi Joannes & Almachius cum S. Antonino etiam junguntur in Ms. Rubeæ-Vallis, [Joannes & Almachius, qui ab aliquibus socii dantur Antonino, nihil evincunt:] & apud Bertrandum; at illa Acta nihilo meliora sunt, cum easdem contineant fabulas, exceptis ignotis istis civitatibus, paucisque aliis, pro quibus alia habent figmenta æque clara. Gononus quoque de Vitis Patrum Occidentis pag. 256 Joannem & Almachium cum S. Antonino memorat, sed ex iisdem Actis, quæ tradit compendio, omissis quibusdam anachronismis, & fabulis apertioribus. Quin & Spondanus eadem breviter perstrinxit ad annum 1295 num. 12. Quod autem Apamiis fuerint SS. Joannis & Almachii reliquiæ non inficior. At nec inde inferri potest, hosce Sanctos cum S. Antonino passos, & multo minus, S. Antoninum in Gallia obiisse: nescimus enim, an reliquiæ illorum duorum allatæ sint Apamias simul cum reliquiis S. Antonini, an seorsum. Nescimus, an eo delatæ sint ex alia Galliæ parte, an aliunde. Itaque ex servatis olim in civitate Apamiensi reliquiis Joannis & Almachii nihil aptius concludi potest, quam hasce recentioribus fabulatoribus occasionem præbuisse comminiscendi Sanctos illos fuisse S. Antonini in martyrio socios. Quapropter reliquiæ Apamienses nihilo magis prosunt, ut S. Antoninus Galliæ attribui possit, quam adducta obscuri nominis Martyrologia. Quod vero dicitur de Martyrologio Romano ad rem parum attinet, nisi forsan eruditi viri contradicere voluerint Sollerio, qui num. 6 dixerat, Baronium procul dubio inductum fuisse a recentioribus, Maurolyco, Felicio & Galesinio, Ut 11 Septembris signaret “Pamiæ in Gallia, S. Antonini martyris”, alio Apamiensi Syro plane neglecto & prætermisso. Hoc certe ab antiquis, imo a nullo prorsus classico Martyrologio haurire potuit. At hæc verba potius confirmant, dum consentiunt non recte annuntiatum Pamiæ in Gallia, & dum Syrum Apamiensem agnoscunt.

[53] Apertius iidem scriptores Sollerium carpunt pag. 622, [respondetur ad alias quasdam] quia Aquitanum vocaverat S. Antoninum, quem Galli Apamienses sibi attribuunt. Lubet censuram audire: Quapropter, inquiunt, erraverunt Bollandiani, dum, supponentes, quod S. Antoninus martyrium subiisset Apamiis in Gallia, martyrem faciunt Aquitanum: Tolosanum enim territorium constituebat partem Galliæ Narbonensis. Poterant hanc correctionem omittere laudati historiographi, cum inutilis esset ad S. Antoninum Galliæ vindicandum, quod unum ibi agebant. Imo vero omittenda prorsus erat, cum recte locutus sit Sollerius, qui non ignorabat Tolosam esse in Gallia Narbonensi: nam jam num. 2 locutus fuerat de Antonino in Gallia Narbonensi; sed non ignorabat idem Sollerius, ipsam primam Narbonensem, in qua est Tolosana ditio, partem olim fuisse Aquitaniæ generatim sumptæ. Quin imo id ipsi sæpe in Historia sua agnoscunt laudati scriptores. Cur igitur non licuit Sollerio S. Antoninum, si Apamiis passus esset, Aquitanum nominare, sicut subinde Occitanum vocavit, & sæpius Gallum? Certe etiam hoc tempore in rebus ecclesiasticis, quidquid inter Oceanum, Pirenæos, Rhodanum & Ligerim interjacet, recepto vocabulo Aquitania nominatur.

[54] Non opus est multis respondere ad observationem, quam iidem historiographi fecerunt ad verba Adhemari Chabannensis: [eorumdem scriptorum observationes.] S. Leonardus in Lemovicino, & S. Antoninus martyr in Cadurcino miraculis cœperunt coruscare; ex quibus inferre nituntur S. Antoninum ex sententia Adhemari passum esse in Cadurcensi provincia, Quia, inquiunt, eum jungit cum S. Leonardo, qui Sanctus erat ipsius loci, quique certo mortuus est in agro Lemovicensi. Nihil magis probat hæc observatio, quam laudatos scriptores nihil prætermisisse, quod conducere crediderunt ad S. Antoninum Galliæ vindicandum. Illum ego Gallis non invideo, sed pro instituto nostro, quid verum videatur inquiro. Ceterum, priusquam hinc discedo, duo sunt observanda. Primum est, quod nec Tillemontius nec Sollerius in eam inclinaverint opinionem, ut nullum prorsus Antoninum Galliæ adjudicandum suspicati sint, sed quod solum tractaverint de eo, qui colitur Apamiis, ita ut illos proprie non refutaverint nuperi Occitanicæ Historiæ editores, sed potius statum quæstionis mutaverint, dum probare conati sunt Sanctum esse passum in alio Galliæ loco. Alterum est, quod tom. 2 pag. 358 asserant, allatas a Rogerio II Fuxensi comite reliquias Sanctorum Apamiensium in Syria, ac forsan etiam S. Antonini martyris istius urbis, quo factum fuerit, inquiunt, ut Sanctus hic confunderetur cum S. Antonino martyre Aquitano, & antiquo patrono abbatiæ Fredelacensis. Verum Aquitanum Antoninum nullus hactenus satis novit distinctum ab Apamiensi; & Acta omnia affirmant ejusdem Antonini caput fuisse in monasterio apud Rutenos, cujus corpus erat Apamiis, & aliquæ reliquiæ in Hispania. Præterea jam observavi, illam translationem Rogerio tribui sine probatione, & sine multa verisimilitudine.

[Annotata]

* de Pamiers

* l' Auriego

§ VI. Examinantur sententiæ aliquorum, qui crediderunt S. Antoninum passum esse Apamiis in Gallia.

[Chiffletius vult S. Antoninum Apamiensem socium fuisse S. Dionysii,] Petrus Franciscus Chiffletius in Dissertatione de uno Dionysio, ubi edidit Acta S. Antonini martyris, existimat S. Antoninum fuisse socium S. Dionysii Parisiensis, quem eumdem credit cum Areopagita. Ex hac opinione, si vera esset, sequeretur S. Antoninum passum esse in Gallia seculo 2. Opinionem autem suam probare nititur Chiffletius ex variis scriptoribus, quos in Dissertatione sua allegat. Audi ejus verba pag. 145: Hæ omnes epochæ (aliorum de ætate S. Antonini) cum nullo nitantur fundamento, nec ab ejus Vitæ scriptore vel leviter attingantur, pronum est, illis rejectis, Antoninum martyrem putare S. Dionysii discipulum, quem ille e portu Arelatensi in Aquitaniam destinarit, ut testantur Græcus anonymus a Methodio laudatus, Methodius ipse, Methodii interpres Anastasius, & Hincmarus Remensis duos Antoninos, seniorem & juniorem aperte distinguens; cum Appamia sita sit in Tolosana Aquitaniæ provincia; neque sciatur, quid factum sit illo Antonino S. Dionysii discipulo, nisi ipse est Appamiensis Antoninus, Euangelii prædicatione, martyrio & miraculis clarus. Tota ratiocinatio huc redit. Fuit aliquis Antoninus socius S. Dionysii, aut etiam duo ejusdem nominis. Missus hic, aut horum alter, fuit in Aquitaniam ad prædicandum Euangelium. Verisimile autem non est, hunc omni carere cultu & prorsus ignotum esse. Itaque credibile est hunc Antoninum esse martyrem Apamiensem, in cujus Vita nihil reperitur, quod isti repugnat conjecturæ.

[56] Nolim hic negare fuisse sanctum aliquem Antoninum inter socios S. Dionysii Parisiensis, [cui duos Antoninos attribuit socios ex epistola Hincmaro supposita, & in fine aucta:] qui an Areopagita sit, suo loco examinabitur. Certe laudatus Methodius apud Chiffletium pag. 21 de Dionysio habet, venisse ad portum Arelatensem, ex quo, inquit, Marcellum ad Hispaniam, Antoninum in Aquitaniam, verbum mittit seminaturos & roboraturos. Verum hunc Antoninum Meldenses sibi vindicant, & multis eum seculis coluerunt, olim quidem Officio semiduplici, nunc vero simplici commemoratione ad XXX Septembris, uti videre est in Historia Meldensis ecclesiæ Tossani du Plessis tom. 1 pag. 7, & latius nota 5 pag. 621 & 622. Consentit facile Chiffletius Antoninum Dionysii socium Meldensibus attribuendum, sed pag. 97 sic loquitur pro opinione sua: Hincmarus Remensis in epistola ad Carolum Calvum, duos Antoninos sancti Dionysii discipulos commemorat; seniorem unum in Aquitaniam ab eo destinatum; alterum juniorem, qui Romam ad Anacletum Papam se contulit cum Sanctino, cujus etiam in episcopatu Meldensi successor fuit. Antoninus porro a S. Dionysio in Aquitaniam missus (quantum conjectura consequi possum) ipse Apamiensium patronus & martyr. Verum epistola illa Hincmari esse non videtur. Audi Benedictinos scriptores Historiæ litterariæ Franciæ tom. 5 pag. 577 in Hincmaro, ubi de epistola memorata sic loquuntur: Verum eruditis hodie persuasum est, hanc epistolam esse supposititiam. Deinde observant epistolam finiri illis verbis magis splendescit in lucem. sicuti edita est apud Mabillonium tom. 1 Analectorum pag. 59, & tom. 3 Annalium pag. 198: reliqua vero, quæ sequuntur apud Surium ad IX Octobris, ab alio quopiam adjecta esse. Itaque cum nec epistola sit Hincmari, nec quidquam de Antoninis habeat, secundus ille Antoninus solum nititur fabulosa historia, quæ dictæ epistolæ adjecta est, nec ullam meretur fidem.

[57] Nihil igitur ex epistola illa pro duobus Antoninis inferri potest; [verum opinio ejus fundamento caret idoneo, & aliunde etiam non est verisimilis.] nihil quoque ex missione Antonini in Aquitaniam, etiamsi missio illa, quæ incerto nititur fundamento, plane certa esset, & indubitata, cum ex Aquitania idem Meldas concedere potuerit. Quapropter fundamento idoneo caret opinio Chiffletiana, nec ullam ex Actis S. Antonini habet similitudinem veri. Viderat hoc ipse Chiffletius, ideoque argumentum istud diluere conatur pag. 146 hisce verbis: Nec vero scrupulum faciat, quod hujus auctor Historiæ (qui nullum temporis characterem adhibuit, ex quo vel illius ætas, vel ipsius, de quo scribit, Antonini seculum agnosci possit) nullam Dionysii, a quo missus fuerit, mentionem facit; immo illum Appamiæ ortum asserit. Nihil enim repugnat, quo minus Antoninus Appamiæ natus, & ad exquirendos veræ fidei doctores, aut captandam martyrii occasionem (ut habet ejus Vita) peregre profectus, Dionysium ejusve socios obvios habuerit, atque ab iis sacratioribus imbutus mysteriis, & sacerdotio initiatus Appamiam redierit, ut unde in vitam mortalem eductus fuerat, indidem in cælestem patriam nasceretur. Verum hæc invicem adversantur: si enim Apamiis natus est, si in portu Arelatensi obvium habuit Dionysium, quomodo mox tam perfecte institutus est, ut ex portu Arelatensi mitteretur in Aquitaniam ad Euangelium prædicandum? Deinde, a quo institutus erat fide Christiana, ut jam ante adventum Dionysii Areopagitæ, ut vult Chiffletius, amore martyrii patriam deseruerit? Hisce adde, quod sæpe jam diximus, Apamias eo tempore non exstitisse in Gallia, nec dubitabis, quin prorsus repudianda sit Chiffletii sententia.

[58] [Gononus vult Sanctum floruisse seculo 5, multasque amplectitur fabulas;] Gononus de Vitis Patrum Occidentis lib. 4 pag. 256 & 257 alia S. Antonino attribuit gesta, ac ætatem multum diversam. Vult enim filium fuisse Fredelasii Apameæ regis, floruisse circa annum Domini CDXLIX tempore Merovei Gallorum regis, ipsius quoque avunculum fuisse Theodoricum Tolosæ regem. Hunc autem ait fuisse illum Visigothorum regem, qui periit in bello, cum regi Hunnorum Attilæ in Campania Galliæ opem ferret contra Meroveum Francorum regem, qui eumdem interfecit. (Anno 451 pugnavit Theodoricus contra Attilam cum Aetio Romanorum duce & Meroveo Francorum rege, non vero Attilæ opem tulit, ut perperam dicitur.) Demum Antoninum adscribit Ordini Eremitarum S. Augustini, asseritque martyrem fuisse sub pagano rege Galeatio & Metropio. Omnia hic æque confusa & falsa. Ignotus enim Fredelasius Apamiarum rex, & procul dubio fictitius, cum ipsæ non exstarent Apamiæ, nec ullus Apamiarum rex apud antiquos scriptores sit cognitus. Nihilo notior, opinor, erat eo tempore in Gallia Ordo Eremitarum S. Augustini. Fictitius item rex est Galeatius, qui Theodorico successisse dicitur, uti & Metropius, aut Methopius: nam occiso Theodorico successit filius Thorismundus, huic vero Theodoricus II. Denique commentitia est tota hæc epocha, cum in Actis fabulosis, ex quibus omnia deprompta sunt, occurrant Pipinus & S. Audoënus, ita ut necessario ad seculum VII aut VIII respicere debeat, qui Acta illa fabulosissima tucri contendit.

[59] [Sammarthani S. Antoninum Apamiensem cum Lucensi confundunt:] Sammarthani tom. 2 Galliæ Christianæ pag. 157 res gestas S. Antonini eodem fere modo narrant, quo relatas dixi a Gonono, omissis tamen aliquot fabulis. Verum addunt hi aliqua de cultu in Italia, quæ hoc loco discutienda sunt: Multa, inquiunt, loca sacra visitavit, varias eremos incoluit, & post peragratam multo tempore, & miraculis illustratam omnem circa regionem, urbem Romam, quo delatus, cæteramque Italiam, ubi adhuc insignis est ejus memoria in oppido Castrinovi, duodecim circiter milliaribus Roma distante, ubi uti præcipuus patronus & loci & ecclesiæ magna religione & veneratione colitur &c. Et quibusdam interjectis sic prosequuntur: Ecclesiamque ad quandam sylvam Castronovo proximam, ubi diutius habitavit, miraculis dicti Sancti depictam, vicini ipsi populi magna veneratione frequentant. Non satis mihi constat, quodnam oppidum Castronovo, seu Castrum novum designare voluerint laudati scriptores, cum varia istius nomina reperiantur in Etruria. Vix dubito, quin illud longius sit Roma dissitum, quam duodecim milliaribus. Verum quidquid sit de loci situ, minime dubito, quin alius sit Antoninus, qui ibidem est patronus. Certe egerunt Majores nostri ad XXVII Aprilis de S. Antonio presbytero & eremita, qui vulgo Antoninus vocatur, quique Lucæ, Senis aliisque Italiæ locis colitur. Hunc, opinor, patronum habent incolæ Castri novi. An autem istud sit Castrum novum Senense, an Volaterranum, an aliud in Etruria; an forsan locus, qui in variis tabulis S. Antonio dicitur, notaturque in limite territorii Senensis, hactenus affirmare nequeo. Demum ex hisce verisimile est, quædam gesta hujus etiam Antonini presbyteri ac eremitæ attributa esse S. Antonino Apamiensi. Talia videri possunt vita eremitica, presbyterium, ac iter Italicum, quæ S. Antonino Apamiensi in Actis parum verisimiliter adscribuntur.

[60] Ultima sententia est illorum, qui S. Antoninum connectunt cum Pipino rege, [aliorum sententia, qui Sanctum floruisse volunt seculo 8, etiam improbabilis.] & seculo VIII. Si illa opinio melioribus fulciretur Actis, facilius conciliari posset cum initio cultus in Gallia & Hispania. Verum Acta illa scatent tot anachronismis & fabulis, quemadmodum jam indicavi, ut epocha etiam totaque sententia, quæ tam ruinoso nititur fundamento, repudiari debeat. Accedit quod ne illo quidem tempore conditæ essent Apamiæ Gallicæ, quibus attribuuntur natales & mors Sancti. Præterea prorsus inverisimilis redditur illa opinio, si consideremus præcipuos martyrologos vicinos fuisse istis temporibus; atque ab iis S. Antoninum annuntiari Apameæ in Syria, ut probavimus. Itaque cum omnes opiniones, quæ S. Antoninum adscribunt Apamiis Gallicis, prorsus videantur improbabiles, idque nobiscum agnoscant eruditi scriptores Historiæ Occitaniæ; cumque etiam omnia Acta, præcipui martyrologi, & multorum seculorum traditio asserant, Sanctum Apamiæ natum, ibidemque aut prope eam passum esse; nihil videtur superesse, nisi ut existimemus Apameam in Syria intelligendam, cui facili errore Gallica substituta sit posterioribus seculis, quod eo delatæ essent reliquiæ, cultusque ibidem dudum inchoatus.

[61] Attamen ideo non contendo nullum esse S. Antoninum in Gallia, [Conclusio Commentarii, & monitio de Actis edendis.] nec alia intentione refutavi rationes allegatas a scriptoribus Historiæ Occitaniæ, quam ut ostenderem S. Antoninum, qui colitur Apamiis, verosimiliter Gallum non esse, uti illi moliebantur probare. Si alius sit Antoninus Meldis, alius in Arvernia, alii aliis Galliæ locis, de illis hic non disputo. Si ille etiam, qui in Rutenis colitur, probari possit ab Apamiensi distinctus, de illo rursum alia quæri poterunt. Ceterum quæ disputavimus veri investigandi causa, libenter deseremus aut corrigemus, si quis certiora de S. Antonino invenire potuerit & meliora. Nunc vero, postpositis omnibus Actis prolixioribus, gemina subjungam Acta breviora, altera ex Ms. Reginæ Sueciæ, altera ex Vincentio Bellovacensi, non quidem ut authentica, sed ut minus vitiosa. Sane dubitandum non est, quin prolixiora illa, quæ apud Labbeum & Chiffletium sunt edita, magis sint fabulosa, & omnium deterrima Bertrandiana & Mss. illis similia. Sic tamen breviora illa Acta edemus, ut in Annotatis simus addituri ex variis Mss. omnia illa, quæ Lectori utilia esse judicamus.

ACTA PRIMA
auctore anonymo
Ex codice Ms. 33 Reginæ Sueciæ.

Antoninus martyr Apameæ in Syria (S.)

BHL Number: 0568

A. Anonymo.

[Sancti patria & fervor religionis,] Sanctus a itaque memorandus Antoninus, Apamiæ oriundus, cum in vico quodam solus inter gentilium tenebras, fidei suæ lumine, velut cujusdam sideris splendore fulgeret, ut sacrilegam eorum vitaret insaniam, juxta sacrarum Scripturarum præcepta, ad alium vicum, in quo nonnullorum Christianorum conversatio erat, transmigravit: eodemque loco in sancti operis studio & sedulitate persistens, numquam tamen ab impiorum increpatione b cessavit. Cumque diabolica versus eum rabies in sacrilegis tortoribus inflammata concresceret, etiam tempus coronæ ejus triumphalis instaret, præsens dixit suum ipse [agonem c.]

[2] [martyrium, quod ante prædixerat: corporis partes fluvio injectæ,] Nam cum dierum Christianæ legis solemnitas ageretur, essetque in ea festivitatis devotio religiosis viris, loca convenire sacris consecrata ministeriis, se proinde paulo longius iturum nonnullis ipse dixisset, simulque denunciavit ore prophetico d, se inde minime reverti, impiorum vero manibus comprehendendum & furore feriendum esse. Itaque sicut divino spiritu pronunciaverat informatus, a gentilibus, qui ejus sanctos speculabantur egressus, ita in itineris sui profectione prostratus est, ut pro confessione Dei ac Domini nostri Jesu Christi, dum ei illatam unius mortis pœnam gentilis insania existimat non posse sufficere, in plurimas partes frustra e divisus, in aquæductum f, qui ad urbem Apamiæ defluebat, sacrilegis impiorum manibus jactaretur.

[3] [in eo mirabiliter servantur, uti & sanguis:] Verum mox perennem gloriosissimi Martyris sui palmam præsens Divinitas approbavit. Nam sacra venerandi corporis membra, quæ fuerant ante dispersa, velut in unam eamdemque compagem se sponte propria contulerunt: gloriosissimus quoque illius sanguis, pro Domini nostri amore profusus, ita aquæ illius rapido furore conjunctus est, quasi in terram aridam unius loci fuisset statione collectus: nil exinde mobilis elementi vindicans sibi unda dispersit; sed velut quodam fidelissimo famulatu membris suis integrum illibatumque conjunxit: itaque quod sacrilega manus furibunda disperserat, velut agnoscens famulum Christi, fidelior aqua servavit: nam coagulati circa corpus cruoris non exiguus quidam cumulus est repertus. Postea fluentum quoque ipsius aquæ-ducti, acsi injuriam sancto corpori inferre metueret, se a cursu solito lapsuque suspendit, & siccum sacris membris locum, tamquam in morem divisi pro Israëlitico transitu maris, aut conversi retrorsum Jordanis, exhibuit.

[4] [corporis inventio & translatio ad locum sepulturæ:] Deinceps cum ad levandum sacratissimum corpus diversorum populorum agmina numerosa venissent, numquam se a pluribus passus est transportari; sed duabus tantum mulierculis, quæ fuerant fidei ardore succensæ, ut illic, ubi tumulari voluerat, transferretur, exinde se furtim passus est vehi; nimirum ut & hic virtus Martyris monstraretur: siquidem quod multis arduum fuerat & impossibile, duabus tantum fragilissimi sexus personis levissimum redderetur g.

[5] Quod cum ad quemdam presbyterum, quo beatissimus martyr voluerat manifeste deferri, [sepultura, miracula: tempus martyrii.] omni per illas fide fortissimas mulieres fuisset facilitate delatum; priusquam solemnibus tumularetur exequiis, magna virtutum suarum documenta præmisit: nam fugatis dæmonibus & purgatis liberatisque corporibus, multos pristinæ reddidit sanitati. Passus est autem beatissimus martyr Antoninus tempore Antonini imperatoris, cognomento Pii h, haud longe extra muros supra dictæ urbis super fluminis ripam, quod Areia i vocatur; sepultus vero a religiosissimis Christianis honorifice in loco, ubi a duabus jam dictis mulieribus fuerat delatus, quarto Nonas Septembris k.

ANNOTATA.

a Acta hunc præfixum habent titulum: Passio sancti Antonini martyris. Brevia sunt, & in quibusdam ab omnibus aliis dissonant, atque hac de causa eduntur. Verum, etiamsi pauciores in hisce Actis sint fabulæ, non carent suis etiam defectibus.

b Hæc omnia conciliari utcumque possunt cum elogiis Græcorum, nisi quod ibi omnia adjuncta distinctius explicentur.

c Vox agonem, quam uncis inclusi, in Ms. non est; sed locus pro hac aut simili voce vacuus.

d Hæc martyrii prædictio habetur in omnibus Actis Latinis, non in Græcorum elogiis.

e Forte legendum frustatim.

f Aquæductus hic sumitur pro fluvio.

g Hæc corporis per duas mulieres translatio in solo hoc Ms. reperitur. In aliis quidem narratur, quo modo corpus & sanguis fuerit conservatus in fluvio, at de inventione & sepultura corporis non nisi brevissime agitur. Hæc itaque corporis translatio ad locum sepulturæ nihilo certior apparet, quam sint alia mirabilia Actis inserta.

h Imperavit Antoninus Pius ante & post mediumseculi 2, ideoque ex hisce mors Sancti figenda esset circa medium ejusdem seculi. Porro hæc martyrii epocha non in solis hisce Actis legitur, sed etiam in alio quodam Ms. bibliothecæ Mellicensis, in quo sic habetur: Explicit Passio S. Antonini martyris, quem peregrini (Hispani videlicet) Antolinum vocant, qui passus est Apamiæ civitate, sub Antonino in prædicto recognomento Pii, IV Nonas Septembris. Nolim tamen contendere hanc epocham satis esse certam, cum duo memorata Mss. ad hoc non satis habeant auctoritatis. In duobus apographis Hieronymianis Sancti martyrium collocatur sub Constantio, idque non displicet Tillemontio. Verum annuntiationes illæ, cum longiores sint, quam passim occurrant in Hieronymianis, videntur interpolatæ. Prior apud Florentinium ad III Septembris sic habet: Et in regione Apamiæ, vico Aprocavito, sub Constantio imperatore, provincia Syriæ, sanctorum Antonini pueri annorum XX, & Aresti episcopi, cujus gesta habentur. Altera annuntiatio in Codice Reginæ Sueciæ talis est: In provincia Syriæ, sub Constantio imperatore, passio S. Antonii, adolescentis XX annorum, & Aresti episcopi, cujus gesta habentur. Horum etiam codicum auctoritas non sufficit, ad ætatem Sancti certo figendam sub Constantio. Acta alia, exceptis illis, quæ pessime Pipinum regem cum Sancto connectunt, nullum designant tempus. Itaque vel mors Sancti figenda est sub Antonino Pio, vel sub Constantio, vel nullum tempus determinandum, nisi vagum illud, quo adhuc vigebat idololatria, quæ necdum exstincta erat sub Constantio.

i Areia flumen antiquis est incognitum, ut opinor; nec exprimitur nomen fluvii apud Bellovacensem, Equilinum aut S. Antoninum, quorum nullus videtur illud omissurus fuisse, si invenisset in Actis. Valesius in Notitia Galliarum pag. 26 illud nomen accepit ex Actis S. Antonini, & de fluvio ipso hæc scribit: Areia, qui & in veteribus tabulis Aregia, ut Novientum & Novigentum, Albia & Albiga, fluvius est vulgo dictus Ariege, quibusdam corrupte l'Auriege; a Massono prisci ejus fluvii nominis ignaro Aurigera novo ac ridiculo nomine nuncupatus, qui Apamiam alluit & Garumna recipitur, ut & Tarnis, quem auget Avario. At vehementer dubito, an Areia nomen sit tam vetustum, quam vultValesius. Certe nullum adducit monumentum, nisi Passionem S. Antonini, quam multo vetustiorem vult scriptoribus seculi XIII; at ego seculo XIII vetustiorem non ausim dicere. Sane difficulter intelligere possum, quo modo scriptor seculo XIII vetustior Apamias S. Antonino synchronas facere potuerit, cum hæ natæ sint circa initium seculi XII. Ceterum nomen fluvio, quod ante non erat expressum, dederunt scriptores Actorum, ubi cœpit invalescere opinio de martyrio Sancti apud Apamias.

k Dubium esset, an hæc intelligenda sint de die emortuali, an de die sepulturæ, nisi alii clare eumdem diem Sancti martyrio assignarent. At vel sic incertum est, an Sanctus eo die revera fit mortuus.

ACTA ALIA
Ex Speculo Historiali Vincentii Bellovacensis lib. 13 cap. 35.

Antoninus martyr Apameæ in Syria (S.)

BHL Number: 0570

[Sanctus Apameæ natus, & dein sacerdotio initiatus,] Sanctus Antoninus Apameæ a oppido oriundus, nobilis genere, ab infantia cœpit sanctis pollere virtutibus, & sacris litteris edoctus, salutaria præcepta legebat & implere studebat. Cumque desiderio martyrii æstuaret, ab oppido Apameæ egressus Christianos perquirens, quam plurimos invenit, inter quos diu commanens ad sacerdotalem b dignitatem promotus est. Cumque prædicando iter ageret, labore itineris siti fortiter æstuans, omnipotentem deprecatus est, ut sibi subveniret. Oratione vero completa terram solum virga fiducialiter percussit, & inde fons c erupit, qui Viro sancto ductus a Domino, magnam etiam infirmitatibus præbet salutem.

[2] [fidem gentilibus prædicat, martyrioque prædicto coronatur:] Reversus itaque Vir sanctus Apameam, illic in religionis studio persistens prædicabat, & gentilium perfidiam increpare non desistebat. Cumque adversus eum diabolica rabies in sacrilegorum pectoribus inflammata concresceret, divino spiritu repletus prædixit ipse paucis (qui tunc aderant) Christianis suum, quod divinitus agnoverat, jam imminere martyrium. Itaque cum Christiani loca sacra (ubi Sanctorum corpora quiescebant) orando visitarent, ipse cum eis pergens, aliquantisper longius iturum se causa orationis illis innotuit, at inde se minime reversurum, sed impiorum gladio feriendum prædixit. Sentiens igitur insidiantes sibi appropinquare gentiles, ultro se eis objiciens, ab eis tentus est; deductusque cædendo usque ad ripam fluminis d, ad radices Apameæ decurrentis, in confessione Domini permanens capite truncatus est.

[3] Impiissimi denique satellites, ne a Christianis inventus honoraretur ut martyr, [corpus flumini injectum miro modo servatur cum sanguine:] totum corpus crudeliter discerptum simul cum abcisso capite demerserunt in flumine. Viri autem religiosi quæsitum devote corpus Martyris repererunt sine capite, & sepelierunt honorifice. Miro autem modo sanguis ille pro Christo effusus, & in aquam projectus, inter aquarum collisiones est coagulatus, atque constrictus, nihilque ex eo aquarum impulsus dispersit, sed velut quodam fidelissimo famulatu ad membra corporis, unde manarat, integrum & imminutum conjunxit. Sed & ipsius aqua fluminis Creatori suo obediens, & Famulum. Christi agnoscens, ita se a cursu solito, locoque defluenti subtraxit, ut injuriam inferre se sancto corpori metuere demonstraret, & ad requirenda beati Martyris membra fidelibus populis viam congruam præpararet.

[4] Multorum quoque opinione relatum e est, quod cum caput Martyris amputatum, [traditio popularis de translatione capitis.] in flumine jactaretur, statim angelica susceptione parvo est mausoleo collocatum naviculaque impositum, assistente semper angelica custodia, (ut fertur) similitudine duarum aquilarum nivearum deducebatur navicula, donec pervenit ad locum sibi destinatum, scilicet, ad cujusdam Festi f principis habitaculum, quod idem Martyr (ut fertur) eamdem regionem prædicando peragrans ab eodem principe locum petierat ad habitandum. Cum ergo illuc ad littus pervenisset; Festus princeps admirans, & quid esset per spiritum intelligens; caput sanctum devote suscepit, & habitationem suam a loco illo removens, demumque in ecclesiam dedicans, caput in ea cum honore, & gratiarum actione posuit. Hujus passio recolitur IV Nonas Septembris.

ANNOTATA.

a Intelligendam hic esse Apameam Syriæ ex mente scriptoris, probavi in Comm. num. 38.

b In elogiis Græcorum de sacerdotio S. Antonini nihil legitur, nec presbyter vocatur apud antiquos martyrologos, uti nec in Actis præcedentibus; ita ut titulus ille parum sit probabilis, etiamsi in plerisque Actis prolixioribus legatur. Observavi in Commentario num. 58, forsan ab alio Antonino ad Apamiensem fuisse translatam hanc dignitatem.

c De hoc fonte nihil apud Græcos, nihil in Actis modo datis. In prolixioribus vero omnibus eadem fusius de hoc fonte leguntur, quæ hic brevius. At quanto magis confictus videtur, tanto confidentius omnes affirmant beneficia istius fontis, nec ullus tamen locum assignat, ubi fuerit.

d Orontes flumen præterlabitur Apameam Syriæ. Apamienses Galli flumen vocarunt Areiam vel Aregiam: at id nomen additum videtur post Bellovacensem. Græci nihil habent de corpore in flumen injecto; at ideo illud certo falsum crederenon debemus, cum in brevi suo elogio multa verosimiliter prætermiserint, & ne sepulturam quidem narraverint.

e Vides hic insinuari traditionem popularem, quæ mox magis insinuatur vocibus, ur fertur.

f Quis sit princeps ille Festus, verumne an fictum sit nomen, nullus facile determinaverit. Si luberet audire Acta prolixiora, quæ iter capitis describunt per Aregiam, Garumnam, Tarnim, & Avarionem flumina usque ad monasterium S. Antonini in Rutenis, ubi nunc ejusdem nominis est oppidum, dicendum esset Festum habitasse circa confinia provinciarum Rutenensis, Cadurcensis & Albigensis; atque exstruxisse primam Sancti ecclesiam in Rutenensi provincia. Verum ignoravit Bellovacensis iter illud; quod alias haud dubie commemorasset, nec ullo modo verisimile est caput eo delatum statim post mortem Sancti, dum adhuc vigebat idololatria in Galliis. Suspicor igitur vel nomen illud Festi fictitium esse, vel eum habitasse in Syria. Si vero probari posset virum quemdam nobilem, Festum nomine, fundatorem esse monasterii S. Antonini in Rutenis, existimarem caput S. Antonini adeum fuisse translatum, sed aliquot seculis post obitum Sancti. Ceterum hic repeto, quod ante dixi, nullum verbum in tota hac relatione reperiri, ex quo possit inferri, Sanctum in Gallia passum esse.

DE SS. SEX MILLE SEXCENTIS VIGINTI OCTO MARTYRIBUS NICOMEDIENSIBUS. ITEM DE SS. AITHALA, JUNIO, PHILIPPO, THEODOTO MM.
Ex variis Fastis Græcis.

Sub Maximiano.

[Commentarius]

Sex milia sexcenti viginti octo Martyres Nicomediæ (SS.)
Aithalus martyr (S.)
Junius martyr (S.)
Philippus martyr (S.)
Theodotus martyr (S.)

AUCTORE J. P.

Numerosissimum hunc Martyrum manipulum annuntiant documenta Græca Mss., [Ingens hic 6628 Martyrum manipulus notatur] quorum collectionem asservamus. Supplementum enim ad Menæa Græcorum excusa ex Synaxario membranaceo antiquo Ms. patris Sirmondi, sive collegii Claromontani, quod deinde Ludovici Magni nomen accepit, Societatis Jesu Parisiis, sic illos refert hac die: Τῇ αὐτῇ ἡμ. ἐπέδραμεν μνήμη τῶν ἑξάκις χιλίων ἑξακοσίων εἰκοσὶ ὀκτὼ ἁγίων Μαρτύρων μαρτυρισάντων ἐπὶ Μαξιμιανοῦ τοῦ βασιλέως. Quæ ita sonant Latine: Eadem die occurrit memoria sexies mille sexcentorum viginti octo Martyrum, qui sub Maximiano imperatore martyrium subierunt, quod ibidem subditur in hunc modum:

[2] Οὗτοι γὰρ, μετὰ τὸ τελειωθῆναι τοὺς ἁγίους δὶς μυρίους, εὑρέθησαν κρυπτόμενοι ἐν ὄρεσι τραχυτάτοις· Χριστιανοὺς δὲ ἑαυτοὺς ἀνακηρύξαντες ἐνώπιον τοῦ τυράννου, [in synaxario Sirmondiano, & observationibus] καὶ πέντε ἡγεμόνας παρ᾽ αὐτοὺς εἰς τὸ τιμωρεῖσθαι ἐκδοθέντες, καὶ πολλὰ παθόντες, ἐκ τῆς προσκαίρου ταύτης ζωῆς πρὸς τὴν αἰώνιον μετεβιβάσθησαν. Illa vero sic subdo Latine: Hi quippe, postquam bis decem mille Sancti interempti essent, inventi sunt in montibus asperrimis absconditi. Dum autem coram tyranno se Christianos, & quinque apud se præfectos esse faterentur, ad supplicium traditi, & multa passi, ex temporali hac vita ad æternam translati sunt. Si quæras, quinam sint isti bis decem mille Sancti, de quibus facta mentio, credo eosdem esse, qui in Menologio Sirletiano ad XXVIII Decembris ita signantur: Certamen sanctorum viginti millium Martyrum sub Maximiano imperatore apud Nicomediam combustorum. Hinc Martyres sex mille sexcenti viginti octo hodiernos colligo spectare ad eamdem urbem vel tractum Nicomediensem.

[3] Idem suadetur ex Menæis magnis Græcorum impressis, [nostris explanatur.] ubi dicto die XXVIII Decembris pugiles illi viginti mille habentur in hunc modum: Sanctorum myriades duæ (Græce δισμυρίων) in Nicomedia combustorum. Narratio autem martyrii ita incipit: Imperatore Maximiano cum victoria reverso ex bello contra Æthiopes &c. Alterum, quod observari velim, versatur circa 3628 Mart. Nicomed., qui III Septembris sunt in apographo nostro ex Menæis Græcis PP. Prædicatorum Florentiæ. Exstat idem Martyrum numerus die IV Septembris in Menæis magnis excusis, ubi dicuntur inventi in montibus & speluncis Nicomediæ latentes; quos Maximianus innumeris suppliciis subjectos, morti tradidit. Si hos Martyres 3628 conferas cum hodiernis 6628, duo sunt quæ conveniunt, videlicet, quod sub Maximiano imperatore mortui; quod inventi in montibus & speluncis latentes. Adde, quod numeri sint iidem, excepto primo. Hinc suspicari merito quis possit, eosdem utrobique Pugiles occurrere, & in primum numerum arithmeticum irrepere potuisse errorem, etiamsi primus iste numerus in Menæis magnis exprimatur diserte τρισχιλίων, id est, trium millium, non autem littera numerali, quæ eumdem numerum significet. Videtur quidem alicubi error; sed ubi sit, ignoro. Martyrium 6628 Pugilum, quod supra dicebatur accidisse post quam bis decem millo Sancti interempti essent; imperatore videlicet, sicut indicabant Menæa magna excusa, Maximiano cum victoria reverso ex bello contra Æthiopes; martyrium, inquam, 6628 Pugilum potuit accidisse anno 297, quo Maximianus Herculius de Mauris triumphasse legitur apud Tillemontium tom. 4 Imperatorum in Diocletiano articulo 15.

[4] [Quatuor hi Martyres ignoti nobis sunt.] In laudato Synaxario Sirmondiano post Martyres 6628 subnectuntur isti quatuor: Τούτοις συνεορτάζεται καὶ μνήμη Μαρτύρων Ἀειθαλᾶ, καὶ Ἰουνίου, Φιλίππου, καὶ Θεοδότου. Id est, Cum hisce colitur etiam memoria martyrum Aithalæ, ac Junii, Philippi, & Theodoti; quos & alibi lego in nostra collectione Græcorum Mss.; sed non eadem omnium ibi est nominum efformatio, nam pro Junii scribitur Juliæ, pro Theodoti autem Theodotæ. Plura de his Martyribus non novi hactenus. Aïthalam cum Ammunte damus hac die; an vero Aïthalas superior, qui cum tribus aliis notatur, sit ab isto synonymo diversus, affirmare tamquam certum nequeo.

DE S. MAXIMA MARTYRE
ROMÆ.

Sub Diocletiano.

Cultus, martyrium, variæ observationes.

Maxima M. Romæ (S.)

AUCTORE J. P.

martyrologium Romanum Sanctam hanc ita annuntiat hoc die: Romæ sanctæ Maximæ martyris, [Habetur in Martyrologio Romano: Acta in Petro de Natalibus:] quæ una cum sancto Ansano Christum confessa, in persecutione Diocletiani, dum fustibus cæditur, reddidit spiritum. Pauca, quæ de hac Sancta habemus, immixta sunt Actis S. Ansani martyris, qui est in dicto Martyrologio ad diem 1 Decembris, pro quo illa servamus. Petrus de Natalibus in Catalogo Sanctorum lib. 1 cap. 13 de eo agit, unde transcribo ista: Ansanus martyr, civis Romanus, filius nobilis tranquillini duodecim annorum, occulte, inscio patre, a Protasio presbytero in Christi fide doctus & baptizatus est, atque a Maxima virgine de territorio Tonagritano de sacro fonte levatus: qui a patre imperatoribus Diocletiano & Maximiano delatus decimo tertio anno imperii eorum cum ipsa Maxima virgine, ab eisdem tentus & carceri traditus est diebus multis. Quam quidem sacram Virginem præfati imperatores tamdiu fustibus cædi fecerunt, donec spiritum exhalaret. Hæc ibi de S. Maxima; paucula vero quæ sequuntur, ad S. Ansanum spectant. Ex hujus Passione breve de illa compendium contraxit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ hac die, in quo narratur lumen cæco ab ipsis restitutum. Rem refero ex ipsa S. Ansani Passione, quæ apud nos est, etiamsi non videatur esse magni momenti: Mane autem facto surrexerunt ut irent ad imperatores, qui invenerunt in via hominem cæcum, cui per Dei misericordiam visum restituerunt.

[2] [an virgo & martyr: tempus] En tibi nunc, lector, nonnullas observationes. Primo, Petrus de Natalibus loco citato de hac Sancta scribit tamquam de virgine & martyre. Utrumque etiam illi titulum dat Arturus in Gynæceo: sed Martyrologium Romanum martyrem tantum; Ferrarius mulierem Romanam nuncupant, idque conformiter ad Acta S. Ansani, in quibus hæc lego: Erat ibi mulier Maxima, Christiana valde &c. Secundo, Baronius S. Ansanum martyrio coronatum scribit sub persecutione Diocletiani & Maximiani anno 303, sicut apud eum licet videre ibidem num. 121. Eumdem annum in notationibus ad S. Ansanum die 1 Decembris sic probat: Passus est (ut Acta Senensis ecclesiæ, quæ citaverat, ac Mss. accepisse se dixerat, profitentur) Diocletiano octavum, & Maximiano septimum consulibus: est is annus secundum Fastos Onuphrii, trecentesimus tertius a Christo Domino: quo famosa persecutio decima fuit inchoata.

[3] Hæc etiam videtur indicari in apographis nostris martyrii S. Ansani, [passionis &c.] in quibus vocatur sæva persecutio: sed notationem temporis anno decimo tertio imperii dictorum imperatorum nec distincte ponunt, nec convenienter anno 303 mox designato: nam cum annus 286 fuerit Diocletiani imperatoris tertius, Maximiani autem imperatoris primus; sequitur, ut hujus annus undecimus incidat in 296, qui illius erat decimus tertius. In apographo nostro ex Ms. Romano etiam ponitur hæc clausula: Currebant autem anni Domini .. CCXCVI. Castellanus vero ponit S. Maximam anno circiter 304: quam ego supra num. 1 signavi sub Diocletiano, Martyrologium Romanum secutus, cum de anno mihi non constet. Tertio, quid sibi velit nomen Tonagritano apud Petrum de Natalibus, non equidem intelligo, postquam satis operose, sed frustra, illud quæsivi. In citatis apographis nostris scribitur Onacritano, Olimphitano & Olimphinato: sed suspicor ubique irrepsisse mendum. Quarto, annuntiavi Sanctam nostram Romæ, & sine titulo virginis, cum Martyrologio Romano. Quinto, corpus ejus a Christianis sublatum, sepultum est IV Non. Septembris, secundum Ferrarium antea designatum. Quæ tametsi in prædictis Mss. nostris non memini me legere, hac tamen die Maximam damus cum eodem Martyrologio.

DE S. TIMOTHEO MARTYRE
ANTIOCHIÆ.

Dei 11 Septembris.

[Commentarius]

Timotheus M. Antiochiæ (S.)

J. P.

Sanctus hic, non rebus gestis, sed cultu nobis notus, variis Martyrologiis inscribitur. Antiquum enim, quod vulgavit Florentinius, sic eum refert: In Antiochia natalis sancti Timothei. Ibidem in notis Martyrologium Corbeiense: In Antiochia natalis sancti Timothei martyris. Brevius ibidem Martyrologium S. Willibrordi: In Antiochia Timothei. Corbeiensi consonat Martyrologium, quod edidit Acherius tomo 4 Spicilegii.

DE SS. AITHALA ET AMMUNTE MM.
ADRIANOPOLI IN THRACIA.

[Commentarius]

Aithala M. Adrianopoli in Thracia (S.)
Ammun M. Adrianopoli in Thracia (S.)

J. P.

Menæa magna Græcorum excusa duos hosce sanctos Pugiles memorant, & sequenti elogio condecorant: Sancti isti Martyres, præfecturam Thraciæ, quæ erat in Adrianopoli, Rabdo administrante, tamquam Christiani sunt accusati. De statu autem & officio interrogati, Christianos se esse confessi sunt. Dum vero adduci non possent, ut idolis sacrificarent, tyrannus porro ad responsa hæreret anceps, nervis fidei ipsorum firmitatem labefactare tentabat. Tantis igitur tormentis excarnificati sunt, ut in eisdem spiritum Deo traderent. Nec plura de his Sanctis habeo dicere.

DE SS. DIOMEDE, JULIANO, PHILIPPO, EUTYCHIANO, HESYCHIO, LEONIDE, PHILADELPHO, MENALIPPO, PANTAGAPA, ET EUTYCHIO MM.
Ex Martyrologio Romano & Fastis Græcis.

[Commentarius]

Diomedes martyr (S.)
Julianus martyr (S.)
Philippus martyr (S.)
Eutychianus martyr (S.)
Hesychius martyr (S.)
Leonides martyr (S.)
Philadelphus martyr (S.)
Menalippus martyr (S.)
Pantagapa martyr (S.)
Eutychius martyr (S.)

AUCTORE J. P.

[In Romano sunt novem,] Romano Martyrologio inscribuntur hac die sancti isti Pugiles præter Eutychium, addito vario genere mortis, quo cursum consummarunt pro Christi fide: adjungit enim, quorum alii igne, alii aqua, ense alii & cruce martyrium compleverunt. Menologium Græcorum, quod Latine reddidit cardinalis Sirletus, ita eos annuntiant: Eodem die (2 Septembris) natalis beati Hesychii, qui ex Christi confessione necatus est. Item sancti Leonidis igne incensi, sancti Eutychii crucifixi, sancti Philadelphi, qui saxo alligato collo, relicto carnis onere levis ascendit in cœlum. Item sancti Menalippi igne consummati, & sanctæ Parthagapæ (sicut ibi vocatur) quæ in mare dejecta, martyrii coronam assecuta, ex hujus mundi fluctibus erecta *, in cœlum translata est. Pro novem Martyribus, qui sunt in Romano, hic tantum notantur sex, & pro Eutychiano ponitur Eutychius: in Menæis vero magnis Græcorum signatur utrumque hoc nomen: unde fit ut annuntientur Martyres decem: ubi & pro nomine Pantagapæ scribitur Parthagapæ. Malim legere cum Martyrologio Romano Pantagapæ.

[2] In eisdem Menæis suum cuique Martyri mortis genus apponitur cum duobus versiculis. [in Menæis vero decem Pugiles,] Græca reddo in hunc sensum Latine: S. Diomedes ferro concisus obiit.

Σίδηρος εἰς σίδηρον Διομήδης
Πρὸς τοὺς σπαθισμοὺς ἀνδρικῶς ἐκαρτέρει.

Ense Diomedes fortius pectus gerens,
Ad sectiones ensis invictus stetit.

S. Julianus capite fuste confracto interiit.

Ιοὐλιανὸς συντριβεὶς κάραν ξύλῳ
Τὸν πρὸς Θεὸν νοῦν σῶος εἰς τέλος μένει.

Dum Juliano fuste confractum caput,
Apud Deum mente integra ad finem manet.

S. Philippus gladio consummatur.

Ἵππον ταχὺν Φίλιππος τὴν τομὴν ἔχων
Πρὸς τὸν φιλοῦντα θᾶττον ἦλθε Δεσπότην.

Celer Philippo quando equus sectio fuit,
Ad nos amantem celeriter Dominum abiit.

Alluditur ad nomen appellativum ἵππος, id est, equus, & ad proprium Φίλιππος, quod partim derivatum a verbo φιλέω significat amantem equorum.

[3] S. Eutychianus in craticula exustus est.

Εὐτυχιανὸς πυρποληθεὶς ἐσχάρᾳ
Εἰς εὐτυχῆ μετῆλθε κλῆρον μαρτύρων. [ubi etiam]

Craticulæ, Eutychiane, dum impositus flagras,
Hereditatem Martyrum fauste obtines.

Εὐτυχὴς adjectivum, & Εὐτυχιανὸς proprium indicant aliquid beati vel fausti. S. Hesychius strangulatus occubuit.

Ποθῶν τὸν ὄντως Ἡσύχιος Δεσπότην,
Καὶ τὸν δι᾽ αὐτὸν ἡσύχως φέρει βρόχον.

Desiderans vere unicum Hesychius Deum,
Laqueum quiete propter ipsum sustinet.

Adverbium ἡσύχως & proprium Ἡσύχιος denotant tranquillitatem vel quietem.

[4] [laudantur singuli] S. Leonides igne absumptus obit.

Τοῦ πρὸς Θεόν σε φλὸξ πόθου, Λεονίδη,
Ἔπειθε ῥᾷστα καὶ φλογὸς φέρειν βίαν.

Divini amoris flamma, Leonide, tibi
Perferre suasit facile flammarum rogum.

S. Eutychius in crucem actus vivere desinit.

Βαίνων κατ᾽ ἴχνος Εὐτύχιος Κυρίου,
Δίκην ἐκείνου καρτερεῖ σταυροῦ πάθος.

Domini sequens vestigia Eutychius sui,
Velut ille moriens sustinet mortem crucis.

S. Philadelphus lapide ad collum gravatus suffocatur.

Σαρκὸς βάρος πᾶν ἐκλιπὼν λίθου βάρει
Ἀνῆλθε κοῦφος Φιλάδελφος εἰς πόλον.

Quidquid gravat carnem exuens, lapide gravi,
Philadelphe, onustus vadis ad cælum levis.

Allusio est ad βάρος, gravitas, & ad κοῦφος, levis.

[5] [versiculis.] S. Melanippus igne vitam finivit.

Εἴπέρ τι Μελάνιππος εἶχε καὶ μέλαν,
Κάθαρσιν εὗρεν εἰς τὸ πῦρ βεβλημένος.

Melanippus aliquid si nigræ maculæ habuit,
Hoc expiavit ignis, in quem missus est.

Respicit poëta ad μέλας, niger, e quo partim constat proprium Μελάνιππος. Romanum Martyrologium cum Sirleto vocat Menalippum. S. Parthagape in mari moritur.

Θνήσκεις θαλάσσης ἔνδον, Παρθαγάπη,
Καὶ δωρεῶν θάλασσαν εὑρίσκεις ἄνω.

Parthagape in imo moreris exposita mari,
Et gratiarum recipis in cælo mare.

Versus hosce etsi multos cum prædictis allusionibus huc transtuli, non quia necessarios, sed quia passim solent intexi Operi nostro. Super nonnullis autem nihil judicavi observandum.

[Annotata]

* f. erepta

DE SS. EUPLO, JOSEPHO, FELICE, SECUNDULO, JULIO MM.
IN SICILIA.
Ex apographis Hieronymianis.

[Commentarius]

Euplus martyr in Sicilia (S.)
Josephus martyr in Sicilia (S.)
Felix martyr in Sicilia (S.)
Secundulus martyr in Sicilia (S.)
Julius martyr in Sicilia (S.)

AUCTORE J. P.

[Variæ de his, quos damus, Sanctis] Martyres hosce suggerunt nobis Fasti sacri. Martyrologium, quod tamquam vetustissimum, & S. Hieronymi presbyteri nomine insignitum dicitur apud Acherium tomo 4 Spicilegii, exprimit eorum nomina, ut supra; non autem Florentinius, qui illos sic memorat: In Sicilia natalis sanctorum Eupli, Joseph, Felicis, Secundi, sine Julio: sed ibidem in notis additur ex Martyrologio Corbeiensi: In Sicilia natalis sanctorum Eupli, Josephi, Felicis, Secunduli, Julii. In eisdem notis signantur hi duo ex Martyrologio S. Willibrordi: Sicilia Eupli, Joseph: quibus subditur proxime In Apulia Felicis, Secundi annuntiatio. Juvat his attexere sequentes apud Florentinium observationes: Pro Secundo Secundulum legit M. Corbeiense, & Julium supra codices nostros exhibet. M. vetustissimum, sæpe in locis distinguendis accuratius, Siciliæ non nisi Euplum & Josephum tribuit; Apuliæ vero Felicem & Secundum.

[2] [observationes.] De Euplio & Serapione confess. Catanæ in Sicilia agit Ferrarius, qui consuli potest ad XI Septembris. Sed non idem Euplus videtur ex socio Serapione, non Josepho, & confessoris titulo. Alium Euplum diaconum retulimus ad diem XII Augusti. Hujus Acta illustrata sunt ad dictum diem apud nos tomo 2 ejusdem mensis a pag. 710. Discrepat a superioribus annuntiationibus Martyrologium Richenoviense a nobis editum, quod sic habet: Et in Sicilia, Eopolo, Josephi. In Appulia; Felicis. Rhinoviense a nobis etiam vulgatum ab isto differt, dicens: Et in Sicilia, Eopoli: cui non addit duos alios modo memoratos. Apud Grevenum vero Joseph sine loco & sociis ponitur. Ex eo autem quod SS. Felix & Secundulus vel Secundus referantur diversis locis, non sequitur eorum numerum esse multiplicandum.

DE SS. FACUNDINO, JUVENTINO, PEREGRINO ET FELICITATE MM.
ARIMINI IN ITALIA.

[Commentarius]

Facundinus martyr Arimini in Italia (S.)
Juventinus martyr Arimini in Italia (S.)
Peregrinus martyr Arimini in Italia (S.)
Felicitas martyr Arimini in Italia (S.)

J. P.

Ariminum, nunc Rimini, urbs Romandiolæ provinciæ, archiepiscopo Ravennati suffraganea, & ad mare Adriaticum ac fluvium Ariminum sita, hos Sanctos colit. Ferrarius de illis scribit in utroque suo Catalogo; sed tam pauca, ut præter nomina & cultum vix quidquam asserat, quo lectorem instruat, uti patet ex Catalogo Sanctorum Italiæ, in quo ad hunc diem sic memorat: Facundinus, Juventinus, Peregrinus fratres, & Felicitas soror, apud Ariminum, ut habet traditio, tempore persecutionis pro Christi confessione tenti & cruciati, martyrio coronati sunt IV Nonas Septembris. Quorum corpora in ecclesia cathedrali sepulta asservantur. Eorum vero memoria anniversaria celebritate hac die Arimini, & per diœcesim recolitur. Et mox indicat Ferrarius desumpta hæc esse ex tab. & monum. eccles. Ariminen. In annotatione autem, Acta, inquit, horum SS. Mart. desiderantur: neque plura, quam dicta sint, sciri de eis potuerunt. In Directorio Ariminensis ecclesiæ anni 1644 habentur celebrandi ritu duplici. Obiter moneo, SS. Facundinum & Juventinum hodiernos omnino diversos esse a duobus synonymis, quos dedimus ad diem XXVIII Augusti. De hodiernis Martyribus agit etiam Castellanus in suo Martyrologio universali.

DE SANCTIS MARTYRIBUS NICOMEDIENSIBUS
ZENONE, CONCORDIO, THEODORO FILIIS EJUS, PATERNO TRIBUNO, THEODOTE UXORE EJUS, MILITIBUS LXVIII, MATRE CUM DUOBUS FILIIS, SERAPIONE CUM DXXII MILITIBUS. ITEM DE SS. CUSCONO, MONOLAPPO, JOSEPHO

Sub Juliano Apostata.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus e Martyrologiis & Actis; tempus, Passionis exemplaria.

Zenon M. Nicomediæ (S.)
Concordius filius ejus M. Nicomediæ (S.)
Theodorus filius ejus M. Nicomediæ (S.)
Paternus tribunus M. Nicomediæ (S.)
Theodote, uxor ejus M. Nicomediæ (S.)
Milites LXVIII MM. Nicomediæ (SS.)
Mater M. Nicomediæ (S.)
Duo filii MM. Nicomediæ (SS.)
Serapion Nicomediæ (S)
DXXII milites MM. Nicomediæ
Cusconus M. Nicomediæ (S.)
Monolappus M. Nicomediæ (S.)
Josephus M. Nicomediæ (S.)

AUCTORE J. P.

Non idem est apud Martyrologos hac die sanctos Nicomedienses Pugiles annuntiandi modus. Romanum quippe Martyrologium tres istos dumtaxat commemorat: [Variant Martyrologia in annuntiationibus] Nicomediæ sanctorum martyrum Zenonis, Concordii, & Theodori, addente Baronio in notationibus: De his tabulæ ecclesiæ Capuanæ, in cujus veteri Breviario eorum martyrium recensetur. Sola horum trium nomina invenio in Breviario Capuano, quod anno 1489 excusum est, tribus parvis lectionibus eorum propriis inserta. Michaël Monachus in Sanctuario Capuano, ac in secundo, ut vocat, Kalendario pag. 409 hæc habet: IV Non. Zenonis, & filiorum ejus. In notis autem pag. 540, De sancto, ait, Zenone & Filiis Martyrologia & Kalendarium secundum. In primo (ibidem pag. 400) Zeno solus nominatur. In Officio lectiones, quarum initium: “Eo tempore, quo Julianus imperator” & consonant tres brevissimæ lectiones in lectionario Ms. Inter Martyrologia Hieronymiana contracta, quæ edidimus, Richenoviense ista refert hoc die: In Nicomedia Zenonis, Gorgonii, Theodoti. Consonat his Rhinoviense; non vero Reginæ Sueciæ, quod sic ibidem apud nos scribit: Nicomedia, natalis sanctorum Zenonis, Gorgoni, Theodotæ, cum filiis suis. Inter auctaria autem ad Usuardum a nobis editum hac die codex modo dictæ Reginæ signatus num. 130 legit: Sancti Zenonis cum duobus pueris.

[2] Longe diversus annuntiandi modus est in ecgraphis Hieronymianis apud Florentinium: [Nicomediensium] in ipso enim textu antiqui Martyrologii, quod notis explanare conatus est, leguntur ista: In Nicomedia natalis sanctorum Zenonis, Gorgoni, Monolappi, Theotæ * cum filiis suis, & Cusconi. Obscurum hic est iterum, ut passim alibi, in apographis illis confusionis chaos. Florentinius in notis aliam profert annuntiationem e Martyrologio S. Willibrordi, videlicet: In Nicomedia Zenonis, Theodotæ, & filiorum ejus Gorgoni, Menolappi, Cosconi. Deinde laudatus Martyrologus observat sequentia: Gorgonium hic, Menolappium, & Cosconium veneratur M. vetustissimum, tamquam. Theodotæ filios; sed diversus in libris nostris ordo tamquam anonymos filios Theodotæ agnoscere videtur, & alios ante Theodotam, & sejunctim recenset, quemadmodum etiam M. Corbeiense: “In Nicomedia natalis sanctorum Zenonis, Gorgonii, Monolappi, Theodotæ cum filiis suis: & Cosconi”. Convenit Martyrologium S. Hieronymi nomine insignitum in Spicilegio Acheriano tomo 4, pag. 670.

[3] Hac die Menalippum, pro quo nomen Monolappi, ut credo, [hodiernorum Pugilum, plurimos ex eorum Actis nos proferimus.] corruptum, damus e Menologio Sirleti, & Menæis Græcis excusis; ex his vero eum etiam vocavimus Melanippum, nulli loco affixum. Die autem III hujus mensis in eodem Menologio notatur sine loco Commemoratio sancti Zenonis, qui in lebetem plumbo ferventi plenum injectus martyrium consummavit. Florarium nostrum Ms. præter natale sanctorum Zenonis, Gorgonii, etiam Josephi addit nomen, a superioribus hagiologis indictum, quos & In Nicomedia, & titulo Martyrum annuntiat. Habes hic, lector, annuntiationes satis inter se diversas, nulla aliorum, qui in Actis infra dandis exprimuntur, facta mentione. In Actis, inquam; quæ, licet non sint bonæ notæ, saltem continuato tractu martyrii historiam, nec non nomina Martyrum, quæ in illis continentur, referunt. Acta autem non sunt ordinarie tam subjecta mendis, luxationibus, inverso ordini, quam apographa multa Hieronymiana; ideo hodiernorum Pugilum manipulum supra ante hunc Commentarium primo loco recitavi ex eorumdem Actis; quibus tamen subjeci etiam alios Zenoni junctos in Martyrologiis, etiamsi nolim pro certo affirmare hosce cum aliis passos.

[4] Cusconus enim ille quisnam est, & quo spectat? Quis Monolappus? [Nonnulli alii nobis ignoti.] Quis Josephus, quem ex solo Florario dabam? Theodotus facile scribi potuit pro Theodoro, qui est in Actis. An Zenon hodiernus a synonymo martyre, quem retuli e Menologio Sirleti, diversus sit, dubium est, quia capite truncatus cursum certaminis consummavit, ex Actis. In Menologio autem Sirleti aliud mortis genus videtur exprimi. Ibidem præterea nulli socii Zenonis. Hæc diversitatem insinuant; at non certo evincunt, quia Acta non multum fidei merentur, & Zenon sine aliis annuntiari potuit, quod alii diversis diebus sint passi. Nec mirari debemus, tres dumtaxat Martyres referri a Baronio in Martyrologio Romano; cum plures non signentur in veteri Breviario Capuano, quod secutus est, & cujus nos vel idem, quo hic usus est, vel simile saltem exemplar antea citavimus. Lectiones vero in eodem contentæ non tantum non memorant alios Martyres, sed ne vel dictorum quidem trium martyrium totum narrant.

[5] Acta perhibent, hodiernos sanctos Pugiles, quorum martyrium describunt, passos esse sub Juliano imperatore, locumque palæstræ designant Nicomediam. [Nicomedienses sub Juliano passi dicuntur in Actis,] Baronius ad annum 362 num. 45 adventum Juliani in hanc urbem eidem anno intexit. Apud Jacobum Gronovium in Ammiani Marcellini historia ab eo recognita, & anno 1693 edita, lib. 22 adventus idem innectitur anno jam dicto 362, & sic ibidem loquitur Ammianus cap. 9 Juliani itinera describens pag. 246 & 247: Antiochiam ire contendens reliquit Constantinopolim … Transgressus itaque fretum, prætercursa Chalcedona & Libyssa .. inde Nicomediam venit, urbem antehac inclytam, ita magnis retro principum amplificatam impensis, ut ædium multitudine privatarum & publicarum recte noscentibus regio quædam urbis æstimaretur æternæ. Cujus mœnia cum vidisset in favillas miserabiles consedisse, angorem animi tacitis fletibus indicans, pigriore gradu pergebat ad regiam: hoc maxime ærumnis ejus illacrimans, quod ordo squalens occurrit & populus nimium quantum antehac florentissimus… Hic quoque pari modo ad reparanda, quæ terræ subverterat tremor, abunde præstitis plurimis, per Nicæam venit ad Gallogræciæ fines. Theodericus Ruinartius in Actis primorum Martyrum sinceris & selectis, a pag. 644 prioris editionis scribens de iis Athletis, qui sub Juliani Apostatæ persecutione passi sunt, illos intexit anno memorato 362. Cum itaque tunc ibidem fuerit Julianus Apostata, passosque ibidem sub ipso testentur & nominent Acta; non video, cur Castellanus S. Zenonem, & ejus filios S. Concordium & S. Theodorum ponat anno circiter 303.

[6] [quorum exemplaria] Passionem ab auctore anonymo sat diu scriptam esse post consummatum martyrium, colligo ex his sub finem Actorum de S. Zenone verbis: Sepelivit eum in Nicomedia civitate, ubi florent orationes ejus usque in hodiernum. Quamdiu autem post dictum martyrium scripserit, me latet. Tria porro ejusdem Passionis exemplaria habemus Mss., quorum unum sequenti titulo prænotatur: Passio sancti Zenonis, ex nostræ bibliothecæ veteri manuscripto, Vallicellanæ videlicet PP. Oratorii Romæ, ut colligo ex margine, cui adscribitur ex tom. C. P. Gallonii. Incipit: Eo tempore, quo Julianus perrexit ad Nicomediam civitatem, erat ibi quidam vir Christianus nomine Zeno cum filiis suis Concordio & Theodoro. Apographum aliud ita inscribitur: Passio sancti Zenonis & filiorum ejus ex Ms. S. ecclesiæ Atinensis long. per. lect. dist., forte vult dicere Longobardico pergameno in lectiones distributo; quod indicatur desumptum ex Mss. Constantini Caietani. Duplicem vero Atinam in Italia invenio apud Baudrandum; unam in confinio Campaniæ, olim episcopalem, nunc dumtaxat vicum in provincia Terræ laboris; aliam quondam etiam episcopalem, nunc oppidulum regni Neapolitani in provincia Principatus citerioris.

[7] [indicamus.] Papebrochius noster manu sua notavit ad marginem apographi Atinensis: Collat. cum Cod. S. Petri: Eodem tempore, quo Jul. imperator perrexit ad Nicomediam civitatem. Multa vero idem Papebrochius in apographo Atinensi adscripsit, e quibus non pauca inseram textui ejusdem, quod prælo dabo, apographi, & uncinis includam; alia sat multa ponentur ad marginem; paucula in Annotatis: variantes indicabuntur etiam lectiones non paucæ ex Ms. Galloniano, quod cum Atinensi a me collatum est. Porro hæc Acta maxime suspecta sunt, quia ipse Julianus imperator frequenter inducitur tamquam aperta vi Christianos persequens, eosque coram se torqueri gravissime jubens; quod a callidis ipsius moribus erat alienum: etiamsi nolim affirmare, nullos coram eo tortos esse. Verum cum alia multa, tum illud præsertim, quod de camino Christianis parato num. 14 dicitur, conciliari nequit cum moribus Juliani. En tibi nunc, lector, eorumdem Acta cum divisione nostra & Annotatis.

[Annotata]

* l. Theodoræ

PASSIO
auctore anonymo,
Ex Ms. ecclesiæ Atinensis cum aliis collato.

Zenon M. Nicomediæ (S.)
Concordius filius ejus M. Nicomediæ (S.)
Theodorus filius ejus M. Nicomediæ (S.)
Paternus tribunus M. Nicomediæ (S.)
Theodote, uxor ejus M. Nicomediæ (S.)
Milites LXVIII MM. Nicomediæ (SS.)
Mater M. Nicomediæ (S.)
Duo filii MM. Nicomediæ (SS.)
Serapion Nicomediæ (S)
DXXII milites MM. Nicomediæ
Cusconus M. Nicomediæ (S.)
Monolappus M. Nicomediæ (S.)
Josephus M. Nicomediæ (S.)

BHL Number: 8998

A. Anonymo.

CAPUT I.
S. Zenonis ac filiorum ejus pro fide Christi certamen; horum martyrium; ipsius constantia tormentis non expugnata.

[Martyres sistuntur Juliano imperatori, qui eos fame cruciari jubet:] Tempore, quo Julianus imperator regnabat, pergens ad Nicomediam civitatem, jussit ibi fieri foveam in pedibus quingentis, & præcepit congregari multitudinem * lignorum per dies triginta, ut carpenta centum ad diem denas veherent * pensiones. Jam expedito * tempore vehendi, prima die invenit quemdam virum [doctissimum] Christianum, nomine Zenonem cum duobus filiis suis Concordio, & Theodoro, quos præcepit teneri, & aspectibus suis præsentari; quem ita aggreditur dicens: Tu es Zenon, quem serenitas nostra honore fulsit, & dignitatibus sublimavit a? Zenon dixit: Ego sum infœlix, qui tuis obedivi præceptis, & effudi sanguinem innocentem & justum. Dixit ad eum Julianus: Habes uxorem & filios? Respondit Zenon: Uxorem præmisi Christianam, filios vero habeo Christianos *. Eadem hora præcepit eum tradi cuidam Constantio exconsuli, cui ita præcepit, ut eum sacrificiis humiliaret; quod si non faceret *, diversis pœnis * consumeret eum: quem suscipiens Constantius, tradidit viginti militibus [in custodia publica], quibus præcepit, ut modicum panis, & aquæ per diem acciperet cum filiis suis, Concordio & Theodoro, & in obscuro sederet die noctuque b.

[2] [variis tormentis] Post dies vero decem & octo, jussit Constantius Zenonem cum filiis suis noctu præsentari: qui dum præsentatus fuisset *, sic eum aggreditur, dicens: Dic nobis, Zenon, qua pertinacia, vel confidentia sic præsumis, ut * honore fultus, & dignitate clarus, sic deseras * deos, quibus principes nostri humiliantur, & quæras mori magis, quam vivere [exutus facultatibus?] Num est melius, ut vivas cum filiis tuis, & possideas hæreditatem laboris tui, & filii tui [hic] fœliciter militent, & florem juventutis suæ non amittant? Zenon respondit: Ego florem & fructum in eis invenio c, si contemno dæmonia, & quæro cum eis hæreditatem, id est, vitam æternam. Dixit ad eum Constantius d: Et quæ est hæreditas, & vita æterna? Respondit Zenon: Christus Dei Filius & Deus sempiternus. Constantius dixit: Audi me, sacrifica, & vive. Respondit Zenon: Jam dixi tibi, non humiliabor dæmonibus, & lapidibus, sed humiliabor Deo omnipotenti, & Domino Jesu Christo Filio ejus, & Spiritui sancto, in quem credo a die, quo baptisatus fui cum filiis meis.

[3] [torquentur] Constantius dixit: Fac quod moneo, ne pereas tu & filii tui e. Respondit Zenon: Jam dixi tibi, quia non humiliabor dæmoniis. Constantius dixit: Extendite filios ejus in conspectu ipsius, & cædite eos cum fustibus. Et dum hoc fieret, vox præconis edicebat: Præcepta principum contemnere nolite. Zeno vero pater eorum, cum gaudio clamabat, dicens eis: Filii mei constantes estote, ecce coronam, quam desiderabamus. Hæc cum dixisset Zenon, jussit Constantius mitti ignem in os ejus: & ille gratias agens Deo, dixit: Cognovi favum mellis in ore meo.

[4] [a Constantio; Concordius & Theodorus in eculeo mortui:] Eadem hora præcepit Constantius levari Zenonem, & filios ejus in equuleo. Tunc Concordius clamare cœpit dicens: Benedictus Dominus Pater Domini nostri Jesu Christi, pater misericordiarum, qui nobis famulis suis tales epulas parare dignatus est: [& extensis in equuleo una cum patre Zenone f] Constantius dixit: Sacrificatis *, aut peribitis? Respondit Zenon: Pereas tu, & princeps tuus *, quia nos hoc numquam facturi sumus. Respondit Concordius: Miser, fac quod facis, noli cessare. Eadem hora jussit cum ungulis radi latera eorum, & lampadas poni ardentes. Zenoni vero nihil jussit fieri, dicens: Hic si vidit * filios suos cruciari, & convertetur. Constantius dixit: Deponite eum. Et cum diu in conspectu patris sui duo filii ejus cremarentur, Zenon oculos ad cælum elevans cum lacrymis, dixit: Domine Deus, Pater Domini nostri Jesu Christi, respice super opera manuum tuarum, ne dicant gentes: Ubi est Deus eorum? Et cum hoc dixisset, subito Concordius & Theodorus filii Zenonis sic in equuleo emiserunt spiritum: quorum corpora jussa sunt * jactari in plateam. Tunc Zenon gratias agens Deo, dixit: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, quia merui oblationem tibi offerre, quod meritus non eram *; sed tu, qui benedictus es, benedic servos tuos.

[5] Eadem hora g Constantius jussit Zenonem secreto duci in domum suam. Et dum venisset in domum ejus, dicit ei Constantius: Audi me, Zenon, [Zenon autem novis increpationibus] quia non est justum, ut pereas tu sicut filii tui: Respondit Zenon: Filii mei non perierunt, sed florent in æternum. Constantius dixit: Jam depone pertinaciam tuam, & vive secundum natales tuos. Zenon respondit: Ego, si mortuus fuero, tunc melius vivo; tu vero vivens mortuus es. Constantius dixit: Et de quo præsumis? Zenon respondit: De Domino meo Jesu Christo, qui te destruat, & blandimenta tua [dissipet]

[6] [ac tormentis vexatur,] Eadem hora jussit Constantius duci eum in mediam civitatem Nicomediæ, & præcepit sibi tribunal parari: & dum resedisset, offerri sibi eum præcepit & tripodem [in conspectu ejus] & ignem, & vitulum & thus; & vox præconis vociferans clamabat, dicens: Sacrilege Zenon, sacrifica. Ille autem subridens dixit: Obmutesce, quia non vera est ista vox: & statim obmutuit præco in conspectu Constantii. Constantius dixit: Extendite eum, & macerate illum cum fustibus: & cum diu cæderetur, clamabat, dicens: Domine, miserere mihi peccatori, & ne deseras * me servum tuum, quem tu creasti ad cognoscendam gloriam tuam. Constantius vero furore plenus h jussit laminas ferreas candentes * circa latera ejus poni *: qui dum diu assaretur, & voce clara diceret: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, subito Constantius arreptus a dæmonio, cœpit alienari, & manus suas comedere i.

[7] Annuntiatum est hoc Juliano imperatori, quod Constantius fuisset a dæmonio arreptus, [& intrepide respondens Juliano imperatori,] & jussit imperator beatum Zenonem sibi præsentari. Tunc vestitus Zenon vestimentis suis ductus est ante conspectum Juliani. Dixit ad eum imperator: Quare non consulis tibi, & vivis? Numquid & ego Christianus non fui, & serviendo diis & custodiendo cerimonias eorum, ad culmen imperatoris ascendi? Respondit Zenon, & dixit: Vere dixisti, imperator, quia Christianus non fuisti k, nec tanto nomine dignus esse potuisti: ego autem in nomine Domini nostri Jesu Christi, quem tu negas, vere & semper confido.

[8] Iratus Julianus imperator tradidit eum Paterno tribuno *, [ab eo traditur Paterno tribuno] ut compelleret eum ad sacrificium. Tunc Paternus jussit conventum civium fieri ad arcum civitatis Nicomediæ, qui appellatur Arcus Apollinis, & præcepit in eo loco tribunal sibi parari, & jussit [omnia genera tormentorum afferri, & fecit sibi] Zenonem offerri: cui ita dixit: Audisti, quid jusserunt principes, & gubernatores reipublicæ, ut quicumque non sacrificaverit diis, pereat diversis pœnis: sacrifica ergo diis & vive. Zenon respondit: Locutus es quasi stultus, qui hominibus suades, ut derelinquant Creatorem suum, & cœli, & terræ, & maris, & omnium, quæ sunt in eis, & sequantur l muta, & furda idola. Paternus dixit: Fac quod præcipiunt principes, & desere vanitatem. Zenon dixit: Vere sicut amens locutus es.

ANNOTATA.

a Ms. Gallonianum, & præceptionibus sacrorum nostrorum declaravit?

b Hic desinunt lectiones Breviarii Capuani.

c Gallonian. Ego floris fructum in eis non amitto.

d Hæc, quæ sequuntur, usque ad Constantius dixit: Fac &c. non sunt in Ms. Galloniano.

e Gall. Constantius dixit: Fac ne pereas tu, & filii tui.

f Gall. Extensis in equuleo una cum Zenone, Concordio & Theodoro.

g Hanc narrationem usque ad Constantius vero furore plenus sub finem numeri 6 infra, non lego in apographo Galloniano.

h Hic ita pergit Ms. Gallonii: Eadem hora Constantius furore plenus &c.

i Subito Constantius usque ad comedere inclusive, non invenio in Galloniano Ms.

k Subdit Gall. Ms. Julianus imperator dixit: Vere tu carminibus extinxisti Constantii exconsulis virtutem.

l Ibid. Quasi stultus loquutus es. Quis hominum tam insensatus est, ut derelinquat Creatorem cœli & terræ, maris & abyssi, & sequatur &c.

* congeriem

* per diem deferrent

* expleto

* qui mecum sunt Christiani

* fecerit

* exquisitis

* præsentati fuissent

* quia

* deseruisti

* sacrificate diis

* principes tui

* videat

* jussit

* Gallon. qui merui oblationem tibi offerre, quam desiderabam.

* despicias

* ardentes

* supponi

* consulari

CAPUT II.
Aliis tormentis Martyr cruciatus sub Paterno tribuno; hujus ac Serapionis, & plurimorum aliorum conversio ac martyrium: mulier cum duobus infantulis martyr: S. Zenon capite plexus.

[S. Zenon catastam, lampades ardentes,] Eadem hora jussit Paternus extendi eum in catasta a, & attrahi nervis. Zenon vero clamabat, dicens: Gratias tibi, Domine Deus, qui præstas famulis tuis gratiam tuam *. Tunc Paternus jussit, ut cum scorpionibus cæderetur: & cum diu cæderetur, aperta sunt viscera ejus. Zenon vero vultu alacri magis clamabat *, dicens: Gratias tibi ago, Domine, quia merui intrare januam gloriæ tuæ. Paternus dixit: Date flammas ad latera ejus. Eadem hora lampades accensæ in lateribus ejus positæ extinguebantur & nervi de catasta [rumpebantur.] Paternus, est nisi ars magica b, ut tormenta non sentias. Zenon dixit: Si scires donum Dei, cognosceres, quia omnia tormenta creatura Dei sunt, & Creatori suo serviunt, non tibi infœlici & principi tuo. Paternus dixit: Date lignum validum, & configite clavos ferreos in pedes ejus, & manus ejus extendite.

[10] [clavos serreos, & ignem superat.] Eadem vero hora franguntur * clavi ferrei, & non descendebant in pedes ejus. Paternus dixit: Configite clavos in capite ejus: & ipsa hora liquefactum est ferrum, sicut cera decurrens. Tunc Paternus clamabat, dicens: O genus magicæ artis! Et iracundia plenus dixit: Suspendatur in pedibus deorsum, & in ligno ligatus incendio concremetur: & factum est hoc. In illa vero hora incendii, cœpit se ignis a beato Zenone separare, & nihil ei nocere poterat, nec vestimenta illius c, nec [etiam] aliquam partem capillorum ejus d. Dixit ad eum Paternus: Declara nobis artem istam, & vives.

[11] [Paternus a Sancto instructus] Zenon respondit: Si vis intelligere, poteris videre, & vita æterna perfrui. Respondit Paternus: Et quæ est vita æterna? Zenon dixit: Dominus Jesus Christus. Paternus dixit: Si vere Christus omnia ista vincit, quomodo clementissimus imperator deserendo Christum, ad fastigium imperii pervenit, & ascendit? Zenon dixit: Quare non consideras oculis tuis, & credis, quod vides mirabilia Domini mei Jesu Christi, Dei omnipotentis? Ista enim tormenta etsi valeant, ad modicum valent; vita vero æterna perpetua est. Paternus dixit: Et quid facturi sumus, ut integre, sicut tu, & nos cognoscamus? Zenon dixit: Audi me, & omnia cognosces. Paternus dixit: Dic mihi, quid faciam? Zeno dixit: Hoc fac, quod Dominus noster Jesus Christus dignatus est loqui in Euangelio ad Nicodemum.

[12] Paternus dixit: Date eum in custodia publica, ut * annunciemus invictissimo imperatori: [& ad Christum conversus,] qui datus in custodia, etiam vestiri jussus est, quia nudus erat, & ambulavit Paternus in domum suam. Tunc secreto interrogavit Paternus Zenonem, quid locutus esset Dominus in Euangelio? Zenon dixit: Hoc dixit Dominus ad Nicodemum, quando venit ad eum nocte; Nisi quis renatus fuerit ex aqua, & Spiritu sancto, non poterit introire in regnum meum. Paternus dixit: Quid est regnum Dei: Zenon dixit ei: Regnum Dei vita æterna est. Paternus dixit: Et quomodo possumus baptisari, qui sanguinem multorum Christianorum effudimus. Zenon dixit: Omnia peccata in baptismo delentur. [Nam ut scias hoc ita esse, ipsa fides, quæ a sacerdotibus prædicatur, docet remissionem peccatorum, & carnis resurrectionem & vitam æternam.] Paternus dixit: Fiat cura membrorum tuorum prius; quia valde confundar, ut pro malis bona accipiam. Zenon dixit: Ego curatus sum; tu tantum crede, & videbis regnum Dei.

[13] Eadem hora deduxit eum in custodiam * cum gloria. [cum militibus 68 baptizatur,] Veniens autem Zenon ad custodiam *, cœpit orationi vacare. Alia autem nocte jussit adduci ad se quemdam Valentinum presbyterum beatissimum, quem in custodia multo tempore cruciaverat *: quo veniente, misit se ad pedes ejus Paternus dicens ei: Ignosce mihi, quia omnia in incredulitate mea feci: modo tamen redime animam meam, & baptisa me, ne peream in infidelitate mea: qui catechisavit eum cum aliis militibus suis numero sexaginta octo, & baptisavit eos omnes, & uxorem ejus nomine Theodote: & * obtulit sacrificium pro eis, quos de baptismo suscepit B. Zenon, & transactis diebus quinque, cœpit Paternus jejuniis & eleemosynis gloriari *, & pedes Sanctorum lavare.

[14] Hoc audiens Julianus imperator præcepit, ut camino incendium supponeretur, [& martyrio coronatur,] & jussit ad se deduci Zenonem, & Paternum augustalem * e. Quod cum audiissent milites, qui baptisati fuerunt, cœperunt eos omnes sequi. Julianus autem imperator dixit ad Zenonem: Suasionibus invasisti augustalem? Et conversus ad Paternum dixit: Sic Stultus factus es, ut pereas? Et jussit Paternum cum omni officio suo & uxoribus & filiis in caminum præcipitari, & omnes simul sexaginta octo; Zenonem vero servari: & hac præceptione & authoritate sua omnibus judiciis suis divulgavit, dicens, ut, quisquis inventus fuisset Christianus, ibidem in caminum præcipitaretur. Et iratus præcepit, ut jam omnia tormentorum genera cessarent, & aut votiva sacrificia Christiani diis offerrent, aut recusantes ibidem demergerentur.

[15] Tunc ordinavit Serapionem quemdam augustalem, & præcepit ut omni studio perquireret Christianos. [uti & mulier cum 2 infantulis] Cumque venisset Serapion ad locum designatum, ubi Christiani incendio concremari jussi erant, cum omni exercitu officii sui, vidit quamdam mulierem f Christianam, cum duobus infantulis suis, quorum unum gerebat in ulnis, & alium trahebat ad manum, quæ cum omni * lætitia pergebat ad caminum. Cui dixit Silvinus quidam major officii: Dic mulier, quo pergis cum tanto gaudio filiorum *? Respondit mulier, & dixit: Ego Christiana sum, & hi filii mei sunt Christiani, & vado ad caminum: quia ibi sunt epulæ magnæ. Silvinus itaque cucurrit post eam, ut videret exitum rei. Cumque venisset ad caminum ardentem, mulier dixit: Vach tibi, imperator infœlix, perdis animam tuam.

[16] [in ignem injecta, nec non Serapion] Eadem hora interrogaverunt eam custodes camini: Mulier, quid quæris? Respondit mulier: Mori hic, ut vivam, & videam cum filiis meis Dominum Jesum Christum, quem infœlix Julianus ausus est negare. Tunc ministri præcipitaverunt eam in caminum ignis. Illa autem clamabat, dicens: Gloria tibi, Domine Jesu Christe, quem ego jam video. In ipsa hora vidit Silvinus stantes duos homines miræ magnitudinis tenentes sindonem, & suscipientes mulierem. Quod cum vidisset, cœpit currere clamans, & dicens ad Serapionem: Ego vidi majestatem suscipientem mulierem eum filiis suis in sindone munda, & quia [vere] vita est Christus, Christianus sum & ego, si merear *.

[17] Audiens hoc Serapion g, misit ad quemdam episcopum & baptisatus est cum omni domo sua, [cum tota familia sua, ac militibus 522: Julianus vero imperator]& cum militibus quingentis viginti duobus & dixit: Eamus ad epulas, ubi mulier ivit cum filiis suis: & ambulavit usque ad locum ignis cum omnibus suis, & omnes pariter rogabant, ut mergerentur pro amore Christi in ignem. Audiens hoc Julianus imperator, præcepit ad se Zenonem adduci, cui ita dixit: Non consideras quia per te multi trucidantur? Respondit Zenon: Si scires donum [Dei &] Domini mei Jesu Christi, quem tu negas, verius diceres, quia multi coronantur.

[18] [jubet S. Zenonem capite truncari.] Eadem hora Julianus imperator jussit, ut a nervis pedum cum uncinis ferreis appenderetur * in ligno in cubitis triginta. Et cum appensus fuisset, clamabat, dicens: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui destruis Julianum. Et pependit in ligno tota die, ac nocte, ad quem multi Christiani concurrebant, & non est mortuus. Tunc nuntiatum est Juliano imperatori, quia adhuc viveret, & mittens milites præcepit, ut caput ejus præcideretur: qui depositus de ligno, capite truncatus est quarto Nonas Septembris, & corpus ejus jactatum est in agrum ad exemplum Christianorum: cujus corpus collegit post triduum episcopus, qui baptisaverat Serapionem *, & sepelivit eum in Nicomedia civitate, ubi florent orationes ejus usque in hodiernum diem, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat per infinita sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ruinartius antea citatus scribit de hac voce ad hunc locum Passionis sanctarum Perpetuæ & Felicitatis cum sociis earum: Hoc fiet in illa catasta quod Deus voluerit, & sic eumdem explicat pag. 88: Catasta hic locum editiorem designat, in quo proponebantur servi venales. Ibi quoque Martyres torqueri solebant aut interrogari. Hinc Cyprian. Epist. novæ edit. 38, Pamel. 33 de Lectore, qui Christum in ejusmodi loco confessus fuerat, ait ipsum “e catasta ad pulpitum” venisse. Ut enim prior locus erat in soro editior, sic alter in ecclesia. Antonius Gallonius in Tractatu Instrumentorum martyrii &c. anno 1591 Romæ edito Italice, cap. 3 agens de equuleo, varia observat eadem occasione de catasta; quæ hoc loco sumitur pro instrumento, quo S. Zenon tortus sit. Exempla dat Cangius in Glossario ad vocem catasta: ubi asserit hoc instrumentum esse diversum ab equuleo. Hunc tamen pro illa aliquando accipi in nonnullis Martyrum Actis, Gallonius modo allegatus indicat pag. 38.

b Gall. Paternus dixit: Vere hoc non est nisi ars magica.

c Adscripsit Papebrochius: Aspendatur super pedes viginti, & ligatus ibidem præcipitetur, & incendio concremetur: & projice thus in ignem. Statim ignis segregatus est a B. Zenone, & in nullo eum contristavit.

d Sensus est vitiosus, nisi apponatur comburere vel quid simile.

e Superius vocabatur tribunus, al. consularis; hic vero augustalis. Cangius ad vocem augustalis, qui, inquit, & PRÆFECTUS AUGUSTALIS, cui Ægypti ad similitudinem proconsulis, lege sub Augusto lata, imperium datum est. Nec enim fasces consulares ingredi Alexandriam licuit. Plura ibidem. At crediderim, voce augustalis hic intelligi posse præsidem. Augustalem Thusciæ, teste Cangio, habet Passio S. Savini, quem alibi PRÆSIDEM vocat.

f Gallonian. Ms.: Tunc ordinavit Serapionem augustalem, & dum processio fieret ad laudem imperatoris Juliani, & Serapio veniret ad locum destinatum, ubi Christiani incendio concremabantur, cum omni exercitu officii sui, vidit quamdam mulierem &c.

g Gall. Audiens hoc Serapio, credidit & ipse, & misit &c.

* gloriam competentem

* Gallon. vultu alacri gaudebat

* Gal. confringebantur

* Ducite eum in custodiam publicam, &

* bis de custodia

* recluserat

* in ipsa nocte

* Gall. vacare

* consularem

* magna

* cum filiis suis?

* utinam & ego merear Christianus fieri!

* pedes ejus in uncinis ferreis appenderentur

* Gall. qui baptizavit eum & Serapionem

DE S. JUSTO EPISCOPO LUGDUNENSI CONFESSORE
IN ÆGYPTI EREMO,

Circa an. CCCXC.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Justus ep. Lugdunensis conf., in Ægypti eremo (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Antiquissimus S. Justi cultus: memoria ejus variis diebus annuntiata in Martyrologiis, & quas ob causas.

Præclara sanctitatis fama in Gallia atque Ægypto floruit sub finem seculi IV S. Justus Lugdunensis episcopus, [Festivitas S. Justi solemni ritu celebrata a medio seculi V,] colique cœptus est non longo post mortem tempore; certe circa medium seculi V festivitas ejus jam celebrabatur magna solemnitate. Idoneum tam antiquæ venerationis testimonium habemus ex Sidonio lib. 5 epist. 17 ad Eriphium, in qua scribit sequentia: Conveneramus ad sancti Justi sepulcrum; sed tibi infirmitas impedimento, ne tunc adesses. Processio fuerat antelucana, solemnitas anniversaria, populus ingens sexu ex utroque, quem capacissima basilica non caperet, & quamlibet cincta diffusis crypta porticibus. Cultu peracto vigiliarum, quas alternante mulcedine monachi, clericique psalmicines concelebraverant, quisque in diversa secessimus, non procul tamen; utpote ad tertiam præsto futuri, cum sacerdotibus res divina facienda. De loci sane, turbarumque compressu, deque numerosis luminibus illatis, nimis anheli &c. Quo anni tempore hæc celebraretur festivitas, insinuant verba mox subjuncta: Simul & æstati nox adhuc proxima tacito clausos vapore torruerat; etsi jam primo frigore tamen autumnalis auroræ detepescebat. Initium autumni, quod hac phrasi designat, innuit diem XIV Octobris, (quo Sanctum probabilius obiisse, infra probabimus) cum nulla alia S. Justi festivitas initio autumni occurrat. Porro hæc ante episcopatum scripsit Sidonius, & verosimiliter juvenis, circa medium seculi V; ita ut existimare possimus festivitatem celebrari cœptam brevi post corporis ex Ægypto in Galliam translationem, de qua agemus.

[2] Eodem seculo Sanctum miraculis claruisse, intelligimus ex alio monumento, quo & festivitatis celebritas confirmatur. [eodemque seculo miraculis inclaruit Sanctus.] Anno 499 instituta est Lugduni disputatio seu collatio Catholicorum episcoporum cum Arianis coram Gundebaldo Burgundionum rege. Edita est hæc Collatio apud Labbeum tom. 4 Conciliorum a col. 1318, atque in ea ad propositum nostrum leguntur ista: Dominus Stephanus (Lugdunensis episcopus) scripsit ad episcopos multos, & invitavit illos ad festivitatem S. Justi, quæ instabat: in qua ob frequentiam miraculorum fiebat concursus plurimus populorum. Deinde, relata disputatione coram rege habita, in qua victi erant Ariani, hæc subjunguntur: Discesserunt ergo omnes episcopi: &, quia adhuc dies non erat inclinata, iverunt simul cum ceteris Catholicis ad basilicam domni Justi, confitentes Dominum, quoniam bonus, & laudantes cum, qui dederat illis talem victoriam de inimicis. Videmus hic ecclesiam, quæ Machabæorum alias dicebatur, jam tunc nominatam fuisse S. Justi, quod nomen usque ad eversionem retinuit. Quantam vera de S. Justo fiduciam haberent Catholici, colligitur ex verbis S. Aviti Viennensis, qui, victis rursum secunda disputatione Arianis, regem coram ipsis sic est allocutus: Si rationes nostræ non possunt illos convincere, non dubito quin Deus fidem nostram miraculo confirmet; jubeat sublimitas vestra, ut tam illi, quam nos, eamus ad sepulcrum hominis Dei Justi, & interrogemus illum de nostra fide, similiter & Bonifacius (episcopus Arianus) de sua, & Dominus pronuntiabit per os Servi sui, in quibus complaceat. Renuerunt quidem Ariani, ideoque id factum non est. Attamen scriptor felicem disputationis exitum intercessioni S. Justi attribuit his verbis: Ex ea die plurimi Ariani ad pœnitentiam venerunt, & post aliquot dies baptizati fuerunt: & magnificavit Dominus fidem nostram per intercessionem domni Justi in conspectu omnium.

[3] Ex hisce, quæ antiquissimam Sancti venerationem tam luculenter ostendunt, [Memoria ejus variis diebus in Fastis annuntiata, maxime 2 Septembris,] minime mirari possumus, memoriam ejus vetustissimis Martyrologiis passim adscriptam legi. At miramur dierum varietatem, cum numquam videatur cultus fuisse tot diebus diversis, quot nomen ipsius sacris Fastis habetur insertum. Primum die 2 Septembris in plerisque annuntiatur Sanctus; sed non convenit inter scriptores, an ille sit dies Sancti emortualis. Hieronymiana apud Florentinium illo die sic habent: Lugduno Galliæ depositio S. Justi episcopi, & dedicatio basilicæ ipsius. Consonant Corbeiense in annotatis, Hieronymianum apud Acherium tom. 2 Spicilegii recusi, & Morbacense apud Martenium tom. 3 Anecdotorum Col.Codex Reginæ Sueciæ tantum habet: Lugduno Galliæ, depositio sancti Justi episcopi & confessoris. Nec placet Florentinio illa ecclesiæ dedicatio, de qua ait in annotatis: Sed quæ hic de ecclesiæ dedicatione apponuntur, antiquarii additionem sapiunt; at non video, qua de causa. Alia Hieronymiana magis contracta S. Justum eodem die memorant hisce aut similibus verbis: Lugduni Justi episcopi; aliqua etiam prorsus de eo tacent.

[4] Rabanus eodem die Sancto elogium texit hujusmodi: [quo obitus Sancti annuntiari videtur apud Rabanum,] Lugduno Galliæ depositio Justi episcopi & confessoris. Cum post diaconatum antistes ordinatus est, tanta puritate, modestia, pietate, patientia per multos rexit annos, tanta circa pauperes cura, tanta divinorum mandatorum observantia, ut etiam magnificos atque præstantes illos Domini sacerdotes omni præiret gratia virtutum, sed (cum) ita ingenti gloria suæ plebis, populi Domini ecclesiæ præsideret, usque ad expulsionem ejus frementis diaboli exarsit invidia. Hunc ergo cum seditio populi persequebatur, post multas tribulationes in peregrinationem perrexit; atque solo secum comitante puero in Ægyptum pervenit, ibique inter anachoretas strictissimam vitam duxit, & nobiliter conversatus est. Quem sanctus Antiochus presbyter Lugdunensis, pio incitatus officio, usque ad visitandum suum episcopum pergere animo intendit: quem etiam ad se venturum sanctus Justus episcopus prædixit his, qui secum erant. Post aliquot vero dies Sanctus Dei migrans de hoc sæculo, ossa sua ad sedem suam divino nutu transferri promeruit, ibique honorifice sepeliri. Hoc elogium ex Actis desumptum est; at violenta expulsio ex sede episcopali Actis est prorsus contraria.

[5] Eadem etiam die Notkerus brevi atque accurato elogio Sanctum nostrum sic celebrat: [Notkerum, Usuardum, Florum:] Nativitas sancti Justi Lugdunensis episcopi: qui clam episcopatum relinquens, ad Ægyptum migravit, comitante se quodam lectore, cui nomen erat Viator. Ibidem igitur per aliquot annos monachis associatus, vitam in sancta conversatione finivit. Corpus ejus a religiosis civibus Lugdunum cum ossibus sancti Viatoris ministri ipsius delatum in basilica septem fratrum Machabæorum. Hisce consentire videtur Wandelbertus, cum Sanctum eodem die annuntiet, breviter tamen, nec asserens, esse diem emortualem. At Usuardus cum Rabano & Notkero obitum annuntiare videtur hisce verbis: Lugduno Galliæ, natalis sancti Justi episcopi & confessoris, qui in heremum secedens, cum aliquot annis proximam angelis egisset vitam, & dignus adesset finis tantis laboribus, regnum scandere cælorum beato lucro promeruit. Hujus sanctum corpusculum cum ossibus beati Viatoris ejus ministri, postea Lugdunum relatum est. In eumdem obitus diem conspirare etiam videtur Florus apud nos ante tomum 2 Martii, ubi tale habet elogium: Lugduno depositio S. Justi episcopi & confessoris: qui pro quodam fugitivo ejusdem ecclesiæ, petente primario civitatis, reddito, supplicioque mortis affecto, ejus sibi adscribens supplicium; gregem commissum, quem magna puritate & modestia, ac patientia multis rexerat annis, derelinquens, se eremo dedit, Domino adhærens & cultoribus ejus, sancto videlicet Macario sanctoque Paphnutio, quorum vitæ ac mortis particeps extitit. Tot testibus credendum videretur, nisi obstarent alii, quorum auctoritas minime est contemnenda; & nisi præcedentium mens tam clara non esset, quam primo intuitu quibusdam videbitur.

[6] [verum Ado cum aliis tres festivitates distinguens,] Sane Ado clarissimis verbis alium diem emortualem decernit, dum ad 2 Septembris scribit sequentia: Natale sancti Justi Lugdunensis episcopi, miræ sanctitatis & prophetici spiritus viri. Hic clam episcopatum suum relinquens, ascensa nave, comitante se uno tantum puero, qui officio lector in ecclesia erat, nomine Viator, pervenit in Ægyptum. Ubi per aliquot annos, sanctis monachis cælum tantum spectantibus consociatus, humilitate ac sanctitate vitæ incomparabilis vixit. Cursu itaque temporis consummato, ipse quoque virtutibus consummatus, repositam sibi coronam justitiæ percepturus migravit ad Dominum pridie Idus Octobris. Corpus ejus a religiosis civibus Lugdunum cum ossibus beati Viatoris ministri ejus relatum, & condigno cultu in basilica beatorum septem fratrum Machabæorum & martyrum gloriosissimorum conditum est quarto Nonas Septembris. Idem Ado XIV Octobris sic habet: Eodem die, transitus sancti Justi in eremo: qui cum aliquot annis in eremo angelicam egisset vitam, & dignus adesset finis, tantis laboribus regnum spondens cælorum; atque illis jam extremis sanctæ commigrantis animæ, flens & consternatus mente Viator adstaret, dicens: Cui me, Domine, derelinquis? respondisse dicitur, ne conturbaretur quasi destitutus solatio, quia brevi se illo quoque ipse sequeretur. Quam utique prophetiam ac revelationem cito transitu sanctissimi juvenis ministri ejus, qui solus ardore fidei eum episcopatum fugientem & latere cupientem secutus fuerat, constat fuisse completam. Idem quoque S. Justum annuntiat die IV Augusti his verbis: Apud Lugdunum, adventus corporis S. Justi de eremo &c.

[7] [mortem collocat 14 Octobris, Adventum corporis 4 Augusti, ejusdem in ecclesia Depositionem 2 Septembris:] Ado igitur tres S. Justi festivitates distinguit, putatque Sancti mortem contigisse XIV Octobris, corpus advenisse Lugdunum IV Augusti, illudque repositum in ecclesia eidem dicata 2 Septembris, quo Sanctus præcipue celebratur. Hinc facile credo ecclesiam eodem die dedicatam fuisse, prout habent Hieronymiana superius citata. Adoni fere consentit Martyrologium Autissiodorense, editum apud Martenium tom. 6 Collectionis amplissimæ, ubi col. 719 ad 2 Septembris hæc leguntur: Lugduno natale S. Justi episcopi & confessoris, qui migravit ad Dominum in eremo pridie Idus Octobris, & ejus sacrum corpus & B. Viatoris ministri ejus Lugdunum relatum, cum digno cultu conditum est IV Nonas Septembris. Dies hic posset intelligi de adventu Lugdunum, nisi dies adventus & depositionis in ecclesia clarissime distinguerentur ab Adone, ad cujus mentem hoc Martyrologium videtur exponendum. Nam & Hieronymiana varia Adventum corporis signant die IV Augusti. Textus a Florentino datus illo die sic habet: Lugduno Galliæ adventus corporis sancti Justi episcopi de heremo. Huic prorsus consonant codices Corbeiensis & geminus Reginæ Sueciæ; atque idem innuit vetustissimus Antverpiensis his verbis: Translatio S. Justi episcopi. Quin & Notkerus eodem die scripsit: Apud Lugdunum Galliæ adventus corporis sancti Justi episcopi de eremo. Verumtamen hæc non congruunt cum aliis, quæ notat XIV Octobris, quæque ut minus probabilia refutabimus.

[8] Porro sententia Adonis de triplici festo S. Justi ob varias rationes præferenda mihi videtur aliorum opinionibus, [hanc Adonis sententiam aliorum dictis minus claris] cum quod Ado Viennensis rem exactius examinare potuerit, quam ullus aliorum, tum quod revera majorem adhibuisse videatur diligentiam; tria enim festa clare ac nitide exponit, nec ullum de opinione sua relinquit dubium. Alii vero nec tanta usi sunt diligentia, nec mentem suam tam clare explicaverunt. Primo Usuardus uno solum die Sanctum annuntiat, nec clare edicit illa die fuisse defunctum. Signum id est, minus exacte de singulis festivitatibus instructum fuisse, ideoque præcipuam tantum festivitatem annuntiasse sine expressa mentione de die emortuali; verosimiliter quia videbat Sancti obitum diversis diebus memorari ab antiquioribus. Eadem de Floro dici debent, cum & ipse unam solum festivitatem memoret. Non minus ambigua est Rabani, uti & Notkeri sententia: nam, etiamsi prior per vocem Depositio, alter per vocem Nativitas, videatur obitum Sancti affigere 2 Septembris, & uterque XIV Octobris translationem corporis commemoret, iidem tamen Sanctum quoque annuntiant XIV Julii iis verbis, ut credidisse videantur eum fuisse diem emortualem. Verba Rabani accipe ad dictum diem: Lugduno Galliæ natale Justi episcopi & confessoris. Notkerus quidem minus clare obitum illo die signat; at cum translationem memoret XIV Octobris, Adventum corporis IV Augusti, atque hic habeat: Lugduno Galliæ sancti Justi episcopi & confessoris, quid intelligere debemus nisi obitum, præsertim cum Notkerus frequenter sequatur Rabanum, ex quo hausisse videtur, ut prædictum diem S. Justo assignaret.

[9] Occurrit alia ratio, cur minus clara videatur prædictorum sententia. [præferendam esse,] Omnes, excepto Notkero, Sanctum anuuntiant Lugduni. At Lugduni non obiit S. Justus, sed in eremo Ægypti. Si voluerint diem mortis memorare, cur non simul commemorarunt & locum? Cur locum assignant, in quo Sanctus non est defunctus? Non alia, opinor, de causa, quam quod noluerint designare diem emortualem, sed expresserint diem, quo maxime celebrabatur Lugduni. Verum, inquiet aliquis, Usuardus dicit, Natalis S. Justi. Diem igitur designat emortualem, qui per natalem intelligitur a Martyrologis. Respondeo per natalem plerumque designari diem mortis; at non semper. Nam & Ado & Martyrologium Autissiodorense vocant natale S. Justi festivitatem 2 Septembris celebrari solitam; nec tamen intelligunt diem emortualem, cum eodem loco affirment, Sanctum obiisse pridie Idus Octobris. Adonem secutus est Usuardus, & duo ejus elogia in unum contraxit, ideoque nihil aliud per natalem designasse videtur, quam quod Ado designaverat, videlicet festivitatem Sancti. Sic dicitur aliquando natalis reliquiarum pro translatione, natalis calicis pro cœna Domini, natalis templi pro dedicatione, atque aliæ etiam festivitates natales nominantur, quemadmodum videri potest in Glossario Cangii ad vocem natalis.

[10] [variæ rationes persuadent:] Porro sicut natalis non importat necessario diem obitus, sic etiam depositio, qua voce utuntur Rabanus & Florus, intelligi potest de depositione corporis in ecclesia, in qua Sanctus post translationem fuit depositus. Corpus autem depositum esse in ecclesia Machabæorum die 2 Septembris testatur Ado: ecclesiamque eodem die dedicatam, Hieronymiana habent citata. Hæ rationes esse potuerunt, ob quas festivitas præcipua eodem die 2 Septembris celebrari soleat. Idem contigit in S. Serapia, de qua die sequente sic habet Martyrologium Romanum ex Adone & aliis: Passa est autem quarto Kalendas Augusti, & a beata Sabina in suo monumento juxta aream Vindiciani sepulta, sed memoria ipsius martyrii hac die celebrior habetur, quando ambarum sarcophagum ibi compositum & ornatum fuit, & locus orationis condigne dicatus. Eamdem ob causam celebrari festivitatem S. Justi 2 Septembris mihi persuadeo cum Adone, quocum similiter credo, mortuum esse Sanctum XIV Octobris; corpusque Lugdunum advenisse IV Augusti; neque enim videtur Ado hæc tam accurate distincturus fuisse, nisi rem probe habuisset perspectam. Alii aliter de hisce festivitatibus scripserunt. Horum opinioni libenter subscribam, si meliores quis attulerit rationes, quam hactenus fuerunt allatæ a Theophilo Raynaudo & aliis.

[11] [certe 14 Octobris non celebrabatur transitus in Ægyptum.] Illud sane ne probabile quidem puto, quod ex Saussayo adoptavit Raynaudus in Hagiologio Lugdunensi pag. 71, quodque exponit his verbis: Festum autem, quod celebrabatur pridie Idus Octobris, dicebaturque TRANSITUS S. Justi, erat festum transitus in Ægyptum, & secessionis ab episcopatu. Præcesserat Saussayus ad XIV Octobris hoc modo: Eodem die recolitur Lugduni secessus in Ægyptum sancti Justi, primæ illius sedis episcopi & confessoris. Sic illi nimirum præclare exponunt verba Adonis, Transitus S. Justi in eremo; quibus mortem Sancti annuntiat. At paulo melior est altera ratio Raynaudi, quam solam allegare oportuerat, dum subdit: Vel, quod habet appendix ad Adonem (cum Rabano, Notkero, & quibusdam apographis Hieronymianis) ea die erat festum alicujus translationis. Id prorsus improbabile esse, non ausim asserere propter auctores laudatos. Si autem XIV Octobris celebrata fuisset translatio corporis, obitus Sancti figendus revera esset 2 Septembris. Verum probabilior mihi apparet Adonis sententia, quia illa trium festivitatum idoneam suggerit causam. Alii vero non exponunt, quænam sit illa translatio XIV Octobris; eademne sit cum Adventu corporis, qui IV Augusti memoratur, an ab illo distincta.

[12] [Festivitas ordinationis antiquis omnibus est ignota,] Præter tres memoratas festivitates Sancti, Saussayus duas insuper alias annuntiat, alteram XIV Julii, alteram V Augusti. De priore sic habet: Lugduni ordinatio sancti Justi episcopi & confessoris gloriosissimi, cujus felix transitus in sacris Ecclesiæ tabulis insignis est die secundo Septembris. Unde acceperit Saussayus eo die celebratam fuisse ordinationem Sancti, me prorsus latet; at vehementer suspicor, meram esse conjecturam, non alio nixam fundamento, quam quod videret S. Justum in variis Martyrologiis illo die celebrari. Certe in variis Apographis Hieronymianis XIV Julii sic legitur: Lugduno in Gallia natalis S. Justi episcopi. In pluribus additur, & confessoris. Idem etiam habet Rabanus, & Notkerus longiori elogio eumdem, de quo agimus, Justum clare designat, sed non sine errore aliquo, cum ita habeat: Lugduno Galliæ S. Justi episcopi & confessoris qui fervore divinæ contemplationis in anachoretica conversatione defunctus, & ad civitatem suam gloriose translatus, ingenii sui monumenta in Cantica canticorum reliquit insignia. Quod ait de scriptis in Cantica, pertinet ad S. Justum Urgellensem in Hispania episcopum, de quo egimus ad XXVIII Maii. Plurima alia recentioris ævi Martyrologia S. Justum hac die signant Lugduni; at ordinationem ejus silent. Hæc igitur ordinationis festivitas non videtur celebrata fuisse; nec eam memoravit Raynaudus. Voluit, opinor, Saussayus singulis diebus, quibus S. Justum reperiebat in Martyrologiis, diversas annuntiare festivitates, recte quidem, si illas in idoneis invenit monumentis; pessime vero, si confinxit.

[13] Id certum est, non sic annuntiari S. Justum in Martyrologiis, [neque illa aut ulla alia Sancti festivitas 14 Julii celebrata; nec alius Justus ibidem notus:] acsi illa esset ordinationis dies; sed acsi eo die obiisset, & quidem in variis cum socio Amico vel Amato aut Amantio. Varia de hisce jam notavit Sollerius noster tom. III Julii in prætermissis ad diem XIV, ubi ostendit Justum illum quandoque solum, quandoque cum Amico, Amato, Amantio, quibus nominibus idem videtur designatus, transiisse ex auctariis Hieronymianorum in Rabanum & Notkerum, inde in auctaria Bedæ & Usuardi: In tanta, tum subdit, Martyrologiorum concordia, quam auxerunt recentiores cum Petro de Natalibus, quis dubitare posset, quin ambo Sancti ad hunc diem pertineant? Interim Lugduni pro hoc die nec Justum nec Amicum reperit Raynaudus, & postremum quidem fatetur sibi notum non esse, quidquid eum referant Saussayus & Castellanus. Si conjecturam meam hic indicare licet, haud verebor suspicari, Amicum istum, S. Justo conjunctum, esse ipsissimum Viatorem, fidelissimum ejus aut socium aut amicum, qui a Domino separandus non est. Raynaudus Justum illum alium credit ab eo, de quo agimus, & Amicum consequenter alium a Viatore; at de neutro quidquam invenit, uti jam dictum. Res mihi sane videtur ambigua, nec ausim quidquam certo statuere. Verumtamen præplacet conjectura Sollerii. Nec idcirco necesse est, ut aliquod S. Justi festum XIV Julii olim fuerit. Nam potuit annuntiatio S. Justi facile per errorem irrepere in unum aliquod Hieronymianum, indeque in alia. Errori occasionem præbere potuit alius S. Justus confessor seculi III, qui eodem die in Bituricensi diœcesi colitur, & antiquis Martyrologiis ignotus est. Potuit Martyrologii collector pro Bituricensi Lugdunensem notare Justum, uti magis notum. Quidquid sit, nullam S. Justi eo die festivitatem notavit Raynaudus aut Severtius.

[14] Altera festivitas, quam tribus prædictis superadditam voluit Saussayus, [dedicatio ecclesiæ, relata a Saussayo ad S. Augusti, verosimiliter facta est 2 Septembris.] sic ab eo exponitur die V Augusti: Lugduni dedicatio ecclesiæ sancti Justi, in qua sacratissima ejus ossa religioso cultu condita sunt. Quæro rursum, quem hujusce assertionis suæ habeat auctorem; nec ullum invenio. Petrus de Natalibus lib. 7 cap. 26 dicit, corpus Sancti Nonis Augusti reconditum in ecclesia sui nominis; at non ait ecclesiam tunc dedicatam. Dedicationem autem & depositionem corporis contigisse potius 2 Septembris, jam diximus. Qua de causa & illa festivitas fundamento carere videtur, nec nota fuit Raynaudo. Hæc de antiquis Sancti festivitatibus diligentius disputare volui ob variantes plurimum de iis hodiernorum scriptorum sententias. Auctor Florarii nostri Ms. Adonem exacte secutus est; mortem enim Sancti annuntiat XIV Octobris, adventum corporis IV Augusti, depositionem vero ejusdem corporis & præcipuam festivitatem 2 Septembris his verbis, quibus huic disputationi finem impono: Lugduno Galliæ natale sancti Justi episcopi & confessoris, miræ sanctitatis & prophetici spiritus viri. Hic relinquens clam episcopatum suum, ascensa navi, comitante tantum secum uno puero, qui lectoris in ecclesia officium habebat, nomine Viator, pervenit ad Ægyptum, ubi per aliquot annos sanctis monachis, zelum suum aspectantibus consociatus, in sanctitate & humilitate non mediocriter vixit. Cursu itaque temporis consummato, ipse quoque virtutibus consummatus, repositam sibi coronam justitiæ percepturus migravit ad Dominum pridie Idus Octobris. Corpus ejus a religiosis civibus Lugdunum cum ossibus beati Viatoris ministri ejus relatum, & condigno cultu in basilica sanctorum septem Machabæorum martyrum conditum est IV Nonas Septembris.

§ II. Quæ & qualia Sancti Acta: an eorum auctor Constantius presbyter. Diversa horum Actorum exemplaria, quorum aliqua interpolata. Acta duplicia edenda.

[Tillemontius nimis laudat Vitam S. Justi, suspicaturque esse Constantii presbyteri,] Acta S. Justi exstant typis edita, & manuscripta in codicibus variis. Tillemontius tom. 8 Monumentorum in S. Justo pag. 546 tale de iis tulit judicium: Vita ipsius scripta videtur satis diu post mortem; unde forsan accidit, ut plura contineat elogia generalia quam facta particularia: verum stylus ejus gravis, sanctus, majestatis atque elegantiæ plenus causam præbet judicandi, eam esse Constantii celebris presbyteri Lugdunensis, qui scripsit Vitam S. Germani Autissiodorensis sub finem seculi V, aut alterius cujusdam, qui ejusdem, ut minimum fuerit ætatis. Ita de Actis Surianis Tillemontius, qui hic more suo benignior videtur. Certe, cum Surium in margine assignet, qui ait, Stylum hinc inde modice elimavimus, ex stylo elimato judicium fert de stylo scriptoris antiqui, eumque ex immutato per Surium stylo divinat esse Constantium, aut alium ejusdem ætatis. Bailletus in Tabula critica ad diem 2 Septembris eumdem scriptorem hujus Vitæ laudat, sed anonymum credit, qui videtur vixisse seculo VI, aut certe non serius. Scriptores Historiæ litterariæ Franciæ tom. 2 in Constantio presbytero pag. 547 magis asseveranter hanc Vitam attribuunt Constantio, quam fecerat ipse Tillemontius, [quod alii magis asseverant & probare conantur, sed frustra:] & rationes quasdam allegant.

[16] Prima ratio est stylus gravis, sanctus, majestate ac pietate plenus. Secundam sic exprimunt: Pauca facta, quæ continentur illo Opusculo, insinuant, ejus auctorem satis bene instructum fuisse de historia hujus ecclesiæ (Lugdunensis.) Addunt rationem tertiam his verbis: Constantius declarat, se conscripsisse hanc Vitam propter sollicitationes multas, eodem fere modo, quo jam vidimus conscriptam ab eo Vitam S. Germani Autissiodorensis. Quarto demum affirmant, Vitam hanc longe melius scriptam, quam passim scriberetur seculo VI Ecclesiæ. Verum hæ rationes neque omni ex parte mihi videntur veræ, neque sufficientes ad propositam quæstionem dirimendam, etiamsi alias essent verissimæ. Quippe primum, quod de styli gravitate & elegantia dicitur, ne in Surio quidem invenio, & longe minus apparet in Mss., quam in Surio, qui stylum notabiliter expolivit; neque illa elegantia quidquam probat, cum multi alii floruerint in Gallia scriptores, qui majori elegantia ac majestate in scriptis suis uterentur. Quod subditur, scriptorem illum bene instructum fuisse de rebus ecclesiæ Lugdunensis, nullibi sane apparet: nihil enim refert, quod spectat ad illam ecclesiam, nisi ejus patronum esse S. Justum, & Antiochum ei postea præfuisse antistitem. At, si vel maxime instructus fuisset de ecclesia Lugdunensi, quomodo inde inferri potest, eum fuisse Constantium? Quod tertio dicitur de sollicitationibus, quibus impulsus fuit ad Vitam scribendam, sicuti dicit se sollicitatum ad scribendam Vitam S. Germani, tam dissimile est, ut diversos potius auctores exhibeat quam eumdem: nam in hac Vita breviter dicit: Vitam beati Justi Lugdunensis episcopi admiratione (in alio Ms. adjuratione, in alio admiraturi) compellimur breviter exponere. Verum Constantius in Vita S. Germani multa præfatur de minori sua ad scribendum capacitate atque argumenti difficultate. Nec rursum hæc similitudo, si vera esset, quidquam evinceret; cum omnes passim, aut certe multi, similia præfari solerent illo tempore. Quartum denique nihilo verius est, cum varii floruerint seculo VI, qui elegantius & rectius scriberent, quam hæc Vita sit exarata.

[16] Uti hæ rationes nullo modo persuadere possunt, Vitam S. Justi scriptam esse a Constantio presbytero; [nam variæ rationes persuadent] ita collatio hujus Vitæ cum Vita S. Germani nullum mihi relinquit dubium, quin singulæ diversum habeant auctorem. Vita S. Germani graviter & historice scripta est cum adjunctis personarum, locorum, factorumque singularium, a natalibus Sancti usque ad obitum. Hæc vero Vita nihil fere continet; nisi elogia quædam generalia, & tam pauca facta particularia, ut omnia fere hauriri potuerint ex Martyrologiis, seculoque decimo conscribi eodem modo. Nihil de Sancti natalibus, nihil de episcopo ipsius decessore, nihil de die emortuali, nihil de translatione corporis, nisi generatim, nihil de loco sepulturæ, de miraculis, de cultu. Nullum denique uspiam assignatum tempus, quo floruit Sanctus, nullum, quo scriptor ipse vixit. Hæc fatebuntur adversarii: sed affirmant id contigisse, quia Constantius scripsit diu post S. Justi obitum. Verum Constantius non integro seculo post S. Justum floruit: nam jam anno 473 provectæ admodum erat ætatis, uti de eo habent laudati scriptores Historiæ litterariæ tom. 2 pag. 545. Sanctus vero noster non obiit nisi sub finem seculi IV, quomodo igitur vir eruditus & diligens tam jejune de S. Justo scribere potuit in ipsa ecclesia Lugdunensi, ubi haud dubie non pauca de episcopis Lugdunensibus, & præsertim de Sancto tam celebri monumenta reperiri poterant?

[17] [hanc Vitam non esse scriptam a Constantio, sed serius:] Deinde Constantius in præfatione ad Vitam S. Germani conqueritur, se nimis sero scribere; Tanta, inquiens, jam temporum fluxere curricula, ut obscurata per silentium vix colligatur agnitio; & tamen plurima ibi invenit ac narravit, adjunctis locis, temporibus ac personis. Hic vero scriptor Vitæ S. Justi nullibi ea de re queritur; at magnifice loquitur, acsi omnia haberet perspecta, atque interim nulla fere Sancti gesta minutim refert. Credibile igitur non est, hanc Vitam esse Constantii; nec crediderim seculo V fuisse exaratam, certe qualis edita est a Surio, atque exstat in Mss., ejus editioni consonis. Porro anonymus noster Opusculum suum sic implevit sententiis sacræ Scripturæ, moralique doctrina, ut videri possit oratio potius ad populum habita, quam vitæ historia. Hinc incertum mihi est, seculone quinto, sexto, septimo, an serius hæc Vita fuerit exarata.

[18] [varia Actorum exemplaria Surianis quo ad rem consona;] Exemplaria Mss. hujus Vitæ varia sunt & aliquot mendis conspersa, alia pluribus, paucioribus alia; edita vero nitidiora sunt, sed minus genuina. Præterea quædam Mss. exemplaria multum discrepant ab editis atque aliis Mss.: alia vero apographa recte consonant cum editione Surii ad 2 Septembris, ac cum editione Vincentii Barralis in Chronologia Lirinensi pag. 316; quæ data est ex Surio, modo solas excipiamus styli correctiones per Surium factas. Hæc dictionis expolitio satis notabilis est, & in singulis fere phrasibus occurrit, non sic quidem, ut sententia mutetur scriptoris, sic tamen, ut non pauca emendentur, & inepta quædam omittantur. Tria hujusmodi habemus apographa, quorum primum olim huc misit Chiffletius noster ex Passionario S. Justi Lugdunensis & veteri Ms. S. Claudii, illudque collatum est cum Ms. Accinctino. Alterum desumptum est ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris; tertium ex Ms. Rubeæ Vallis. Apographa ista invicem consonant, exceptis mendis, quibus laborant singula. Hac de causa unum ex illis sic in editione sequar, ut menda ex aliis, quantum possum, aut ex editis sim correcturus, & simul indicaturus, ubi aliquid in aliis occurret, quod sit notatu dignum.

[19] [alia ab iis diversa, quæ videntur interpolata,] Exemplaria, quæ ab aliis dissonare dixi, non in omnibus dissonant, etiamsi sola spectemus verba, sed potius plerumque sic consonant, etiam in verbis, ut unius auctor alterius Opusculum haud dubie viderit, ac partim descripserit. Verum in hisce omissa est tota præfatio, quæ sane abesse potest sine detrimento ullius facti; omissa sunt & alia quædam; ad discursum moralem magis, quam ad Sancti historiam, pertinentia. Contra in hisce exemplaribus leguntur aliqua, quæ exsulant ab editis & prædictis Mss. Sunt hæc quædam de Sancto in eremo Ægyptiaca versante, quæ scriptor asserit se didicisse ex presbytero nonagenario, qui familiariter cum Sancto fuerat conversatus in eremo. Horum Actorum exemplar unum habemus in codice Ms., notato P. Ms. 20 fol. 178. Codex hic admodum vetustus est, sed justo negligentius scriptus, cum menda clarissima habeat non pauca. Alterum exemplar, præcedenti consentiens, transmissum est ex Ms. S. Maximini Trevirensis, multis similiter oppletum mendis. Hæc exemplaria habent aliquid, ex quo interpolata, aut ex duobus imperite consarcinata credam: nam, ubi de Viatore loquuntur, sic habent: Præter Viatorem illum, quem supra diximus &c., licet ibidem Viator numquam antea nominetur, aut memoretur. Patet id desumptum esse ex iis, quæ jam edita sunt, ubi idem recte dicitur, quia Viator in præfatione fuerat nominatus.

[20] Eadem rursum Acta, sed contractiora & nitidiora exstant in codice 33 Reginæ Sueciæ, [demum alia præcedentibus breviora & meliora.] prout colligo ex collatione horum cum illis. Hæc, licet mihi ad manum non sit ipsum exemplar, ex notatis accurate diversis lectionibus communicare possum lectori, & revera communicabo, cum omnibus aliis exemplaribus præplacitura existimem, quod facta pleraque contineant, & digressionibus inutilibus careant. De hisce merito dici potest, quod de Surianis nimis liberaliter asseruerunt Tillemontius ejusque sequaces. Horum scriptor suppar fuit S. Justo, ac necessario vivere debuit seculo V, cum dicat num. 4: Ego autem ipse sanctum quemdam presbyterum, pene jam nonagenariam ætatem agentem, vidi, cujus mihi relatione hæc comperta sunt: nam, ut sequitur, presbyter ille cum S. Justo in eremo vixerat. Neque vero existimare possim, hæc addita esse ab impostore quopiam, ut sic major Actis conciliaretur fides: nam eodem prorsus stylo conscripta sunt, quæ in hisce leguntur Actis, quæque absunt a Surianis, quo relata sunt alia omnia. Quin potius existimo, hæc Acta primo scripta esse, ac Suriana ex hisce composita ab aliquo, qui nihil fere addidit, nisi ratiocinationes quasdam satis frigidas, quibus probare nititur S. Justum implevisse martyrium, sanctitatem ejus ipso nomine fuisse prævie significatam, Eliæ in quibusdam fuisse similem, & alia minutiora. Hinc merito dicam, Acta longiora non distingui a brevioribus, sed interpolata esse, breviora vero pura. In factis non dissentit interpolator ab auctore Vitæ, nisi in solo discessu, quem collocat post synodum quamdam, de qua tacet alter, & rectius quidem, opinor. Has ob causas non dubito, quin studiosus lector breviorem Vitam, quam primo loco edam, mecum sit prælaturus longiori, quam subjiciam, ne quid videatur prætermissum de S. Justo. Nunc gesta Sancti ordine discutere aggrediar, ut chronotaxis aliqua habeatur gestorum, & suppleantur non pauca in Actis prætermissa.

§ III. Fabulosa videntur, quæ de natalibus ac pueritia Sancti scripserunt quidam neoterici: sub Paschasio Viennensi natus, sub Claudio diaconus esse potuit; non item monachus Lerini: reliqua gesta discussa, epitaphium, reliquiæ.

[Quæ de natalibus & pueritia Sancti conscripta sunt mirabilia,] Auctores Galliæ Christianæ recusæ tom. 4 col. 15 opinionem quorumdam de natalibus S. Justi referunt & rejiciunt, his verbis: Mira sunt, sed omnino incerta, quæ de S. Justi natalibus referunt Severtius & de la Mure. Eum illustrissimi comitis Andegavensis filium dicit Severtius. Ortum asserit de Mura ex nobili Turnonensium in Delphinatu familia, & natum in castro d' Anton prope Viennam, quod vulgo d' Anjou nuncupatur, & certe illum ut suum decus illustris ea familia sibi vindicat, & ejus nomen sibi assumunt illius natu majores. Addit uterque, cum præpositus seu præfectus Andegavi matrem ejus accusasset adulterii, ipsum vixdum natum articulata ac virili voce causam innocentis egisse: digito dominum Andegavi præsentem monstrasse, ac dixisse verissime eum esse patrem suum, & postmodum solito parvulorum more conticuisse. Denique Severtius affirmat, quo instanti unda sacra lotus fuit, columbam nivei coloris accessisse & super eum constitisse.

[22] [idoneo carent fundamento: natus videtur Viennæ aut in Viennensi provincia] Si quæras unde hæc habeant; Ex traditione, inquiunt, & veteri tabella in ecclesia sub ejus nomine dicata, in qua hi versus continentur.

Andegavi conjux comitis servatur adusque
      Partum, præpositi crimine facta rea.
Infans, non infans vocali nascitur ore,
      Liberet ut matrem suspicione suam.
Nomine baptismi Justus, veniente columba,
      Dicitur, & comitem nominat esse patrem, &c.

Verum hæc omnia testimonia recentiora sunt, ut fidem faciant. Præter id quod de ejus patria dicitur; ut ex sequentibus patebit. De patria Sancti nihil dicitur, nisi natum esse in Delphinatu, idque sane admodum verisimile est, cum nutritus dicatur sub S. Paschasio Viennensi episcopo, ut videbimus. Hinc, inquam, verisimile est, Viennæ natum esse aut in Viennensi provincia. Porro ex ætate S. Paschasii, quem Majores nostri tom. III Februarii pag. 290 mortuum statuunt circa annum 313, conjicere possumus Sanctum mundo datum esse sub initium seculi IV, quod recte convenit cum Actis infra edendis, in quibus senex vocatur, cum episcopatum reliquit non diu post annum 381.

[23] [tempore S. Paschasii Viennensis circa 313 defuncti, diaconus factus sub Claudio,] S. Justum nutritum esse sub S. Paschasio & diaconum fuisse sub Claudio, Viennensibus episcopis, testatur Ado in Chronico ad annum 379 his verbis: Constat autem hunc venerabilem episcopum Justum sub Paschasio Viennensi episcopo nutritum, Claudii ejusdem urbis episcopi diaconum, postmodum ad sanctam Lugdunensem ecclesiam regendam translatum. Verum Tillemontius tom. 8 pag. 798, seu nota 1 in Justum, contradictionis arguit Adonem, sic disputans: Ado sibi contradicit, asserens uno loco S. Justum instructum a Paschasio Viennensi episcopo, & diaconum creatum a Claudio ejus successore, atque alio loco dicens hunc Claudium interfuisse magno concilio Arelatensi anno CCCXIV; cum S. Justus, qui pluribus annis vixit post annum CCCLXXXI, non esset ætate idonea ad diaconatum anno CCCXIV: & alibi observavimus, quam parum oporteat attendere ad omnia, quæ in Chronico Adonis leguntur de episcopis Viennensibus. Hæc Tillemontius, cujus ratiocinatio non minus ridicula est, quam accusatio acerba. Hermantius in Vita S. Ambrosii lib. 3 cap. 1 pag. 33 contendit etiam, non potuisse Justum creari diaconum a Claudio, si hic Arelatensi concilio interfuerit; idem & Bailletus habet in S. Justo. Verum nulla hic contradictio in verbis Adonis, sed crassa hallucinatio in ratiocinio Tillemontii & aliorum. Quæ enim, obsecro, hæc est consecutio: Claudius anno CCCXIV fuit in concilio Arelatensi: ergo, si S. Justum creavit diaconum, id factum anno CCCXIV, quo Justus ea non erat ætate, ut diaconus esse posset? Ubinam ostendit Tillemontius, aut ostendere conatus est, Claudium non vixisse post Arelatense concilium, & Justum postea ab eo non creatum diaconum?

[24] Sane, etiamsi Claudius certo interfuisset concilio Arelatensi, [quod contingere patuit circa 336 aut paulo serius: & male a quibusdam negatur:] quod non discutio, potuit supervivere post concilium ad annos viginti, triginta aut etiam plures. Et revera Ado in Chronico S. Nectarium Claudii successorem refert ad imperium Constantii ejusque fratrum post annum 337, uti agnoscit ipse Tillemontius nota 3 in S. Irenæum. Vixit igitur Claudius ex mente Adonis saltem usque ad annum 337 aut serius. Itaque, si natum credamus S. Justum circa annum 306, diaconum consecratum circa 336, omnia dicta Adonis recte cohærebunt, omnia erunt etiam consona Actis S. Paschasii jam assignatis, atque Actis S. Claudii datis in Opere nostro tom. 1 Junii pag. 2; & sic S. Justus fuerit fere annorum septuaginta sex, quando senex episcopatum dereliquit. Itaque neque hic, neque tom. 3 pag. 625 nota 3 in S. Irenæum, ubi eadem fere de his dicit, Adonem erroris convincit Tillemontius, sed verba ejus minus fideliter reddidit, dum ait dici instructum a Paschasio, cum Ado solum dicat sub Paschasio nutritum, idque de puero aut infante intelligi possit, ita ut nihil aliud velle videatur, quam natum esse tempore episcopatus Paschasii. Quod addit Tillemontius, se ostendisse (nota 3 in S. Irenæum) quam parum fidere oporteat dictis Adonis de episcopis Viennensibus, huc non spectat. Frequenter quidem Adonem ibidem carpit; at non semper æque feliciter, nec tot assignat errores, ut reliqua ideo auctoritate carere debeant.

[25] Vincentius Barralis in Chronologia Lerinensi pag. 320 de S. Justo notat sequentia: [monachus Lerini esse non potuit:] Hunc beatissimum archipræsulem Lugdunensem Justum aliquando monachismum, seu eremiticam vitam, in illa insulæ Lerinensis sacrosancta palæstra, sub ipsius principiis sanctissimi patris nostri Honorati, egisse, etsi ex Actuum præfatorum serie liquido non constet, tamen Lerinenses diversorum codicum antiquorum manuscriptorum tabulæ, adjunctis modernarum impressionibus, constanter ipsum sanctum Justum & monachum Lerinensem Lugdunensiumque archiepiscopum prædicant. Addit alia quædam ejusdem generis, & in Vita S. Agricoli Avenionensis episcopi, ad hunc diem edenda, idem dicitur. Verumtamen, cum S. Honoratus vitam monasticam in insula Lerinensi auspicatus non sit, nisi vergente ad finem seculo IV, S. Justus neque ante diaconatum, neque post diaconatum susceptum, ibidem monachus esse potuit, uti palam fiet ex dicendis, & Tillemontius recte observavit. Vita S. Agricoli non tantæ est auctoritatis, ut nos hic morari debeat.

[26] Quo autem anno Sanctus noster ex diacono Viennensi promotus sit ad episcopatum Lugdunensem, exacte determinari nequit. [episcopus creatus est non diu, ut apparet, post medium seculi IV: adest anno 374 concilio Valentino,] In catalogis antistitum Lugdunensium passim ponitur post Verissimum, qui interfuit concilio Sardicensi anno 347. Hinc dubium non videtur, quin episcopus sit creatus inter annum 347 & 374, quo interfuit concilio Valentino; nec alia ulla occurrit temporis nota, qua initium episcopatus propius assignemus. Verumtamen, cum episcopatum per multos rexisse annos dicatur in Actis, suspicio esse potest, non diu post medium seculi IV ad cathedram episcopalem fuisse evectum. Quidquid sit de initio episcopatus, non videtur dubitandum, quin idem sit Justus, qui anno 374 interfuit concilio Valentino, cui subscripsit hoc modo: Ego Justus episcopus opto vos, fratres, in Domino bene valere. Ejusdem quoque nomen occurrit in gemina epistola a Patribus istius concilii scripta, uti videre est apud Labbeum tom. 2 Conciliorum col. 904 & 906.

[27] [& anno 381 Aquileiensi, ut Gallorum legatus:] Anno 381 habita est synodus Aquileiensis, in qua damnati sunt Palladius & Secundianus episcopi Ariani. Huic similiter adfuit S. Justus tamquam Gallorum legatus. Sententiam autem suam rogatus a S. Ambrosio inter primos exposuit: sic enim habent Acta concilii edita inter Opera S. Ambrosii tom. 2 editionis anni 1690 col. 790: Ambrosius episcopus dixit: Quid etiam dicit dominus meus Justus? Justus episcopus legatus Gallorum dixit: Qui Filium Dei coæternum cum Patre non confitetur, anathema habeatur. Omnes episcopi dixerunt, Anathema. Deinde rursum col. 801 inter primos Palladium condemnat his verbis: Justus episcopus dixit: Palladium, qui blasphemias Arrii damnare noluit, sed etiam magis has confiteri videtur, censeo ulterius sacerdotem dici non posse, nec inter episcopos deputari. Nomina episcoporum, qui dicto concilio interfuerunt, recensentur col. 805, interque eos S. Justus hoc modo: Justus episcopus Lugdunensis, alius legatus Gallorum. In editionibus Labbei & Harduini non additur Lugdunensis. At cum plerisque episcopis locus etiam ibidem adjungatur, vix dubitari potest, quin voces episcopus Lugdunensis illic exciderint, & recte additus legatur apud S. Amobrosium. Alius legatus dicitur, quia jam duo Gallorum legati erant recensiti. Nequaquam igitur dubitandum videtur, quin hic Justus & legatus Gallorum fuerit & episcopus Lugdunensis.

[28] [non videtur Sanctus statim post istud concilium in eremum abiisse;] Verum aliud occurrit dubium hoc loco discutiendum. Acta prolixiora num. 5 habent, Sanctum reducem ex synodo quadam Italiæ non venisse Lugdunum, sed mansisse circa Tornonem, ut amicis quibusdam valediceret, indeque clanculum discessisse in Ægyptum. Tillemontius, qui alia Acta non viderat, existimat revera statim discessisse post concilium Aquileiense, & quidem suspicatur illum cum S. Ambrosio, aliisque memorati concilii Patribus, communicasse propositum suum de episcopatu deserendo. Attamen Acta breviora hisce non consonant: nam discessum Sancti num. 2 sic referunt, ut inter occasionem discedendi & discessum ipsum nihil relinquant medium. Ex mente igitur horum Actorum necessario dicendum est, concilium Aquileiense præcessisse, tumultumque illum, qui Sancto exsilium persuasit, deinde secutum esse. Sane, si rem ipsam expendamus, verisimilius apparet, sanctum Antistitem, qui injustam cædem attribuebat indulgentiæ suæ, mox deseruisse munus episcopale, acsi illo fuisset indignus, quam abiisse ad concilium, ut ibidem interim episcopale officium exercere pergeret, atque illud deinde relinqueret. Si episcopatum relinquere voluit, ut pœnitentiam ageret, quemadmodum eum fecisse constat; non satis perspicio, cur illud propositum distulisset, & perrexisset obire officia episcopalia usque ad finem concilii Aquileiensis. Nihilo magis mihi persuadere possim, S. Ambrosium aliosque Patres concilii Aquileiensis auctores fuisse sancto Antistiti, ut episcopatum desereret: quod potius multis rationibus dissuasissent. Suspicor itaque tumultum illum Lugdunensem, cujus occasione S. Justus ad eremum abiit, contigisse non diu post Aquileiense concilium, indeque scriptorem Vitæ prolixioris in errorem lapsum esse. Hinc colliget studiosus lector, non certo constare de tempore, quo Sanctus eremum petiit.

[29] Inter epistolas S. Ambrosii duæ habentur Justo inscriptæ, [nec ad ipsum scripta videtur gemina S. Ambrosii epistola:] quæ in editione anni 1690 sunt septima & octava. Existimat Tillemontius, quem secuti sunt alii non pauci, hasce epistolas fuisse datas ad S. Justum Lugdunensem. Prioris initium favet huic conjecturæ, cum Justus ab Ambrosio vocetur frater, atque ideo videatur fuisse episcopus: Pulcre admones, Frater, ut epistolares fabulas, & sermonem absentium ad interpretationem conferamus oraculi cælestis, interrogans me, quid significet illud didrachmum, cujus dimidium Hebræus præcipitur offerre pro redemptione animæ suæ. Quid enim tam consociabile, quam de divinis rebus sermonem contexere? Idem initium Justi illius pietatem innuit & studium proficiendi in Scripturis sacris, atque etiam familiaritatem quamdam cum S. Ambrosio insinuat. Verumtamen ego mihi non persuadeo laudatam epistolam ad S. Justum fuisse scriptam: finis enim magis obstare videtur isti conjecturæ, quam faveat initium. Accipe verba, quibus epistolam suam conclusit Ambrosius: Et tu ergo ad similitudinem Dei unus esto atque idem: non hodie sobrius, cras ebrius; hodie pacificus, crastina die litigiosus; hodie frugi, crastina die incontinens; mutatur enim unusquisque morum varietate, & fit alter: in quo non agnoscitur, quod fuit, & incipit esse, quod non fuit, sui degener. Grave est enim mutari in peius: sed esto, sicut imago in drachma, immutabilis, eumdem habitum servans quotidie… Vale, &, si non infructuose didrachmum istud commissum mihi arbitraris, iterum, si quid habes, committere ne dubitaveris. Hisce sane carpere videtur inconstantiam Justi, quiscumque is fuerit; &, quamvis minime dissimulare soleret Ambrosius, nequaquam crediderim hæc eum scripsisse ad sanctum & senem Episcopum, præsertim cum ipse multo esset junior. Quod autem Justus ille semel vocatur frater, non importat necessario ejus episcopatum. Nam idem Ambrosius epistolam 80 ad Bellicium sic orditur, Audisti, frater. Nec tamen ille erat episcopus, ut ex multis clarum est. Itaque nec hanc nec sequentem ad Justum Lugdunensem pertinere suspicor.

[30] Dixi Sanctum verosimiliter secessisse in eremum non diu post concilium Aquileiense, [mors ante aut circa 390 figenda, sed annus incertus uti & translationis:] seu annum 381. Aliquot annis in eremo vixisse, habent Acta. Hinc conjicere possumus, defunctum esse ante aut circa annum 390; at certo id scire non possumus, cum nullam habeamus temporis notam, quæ satis sit certa. Æque ignotus est annus translati corporis ex Ægypto, cum nullus ullam assignet temporis notam. Ado in Chronico ad annum 379 de episcopatu, morte & translatione hæc soulm memorat: Sed & Lugdunensis episcopus Justus, miræ sanctitatis vir, qui postmodum relicta sede sui episcopatus, inter sanctissimos patres anachoritas mira humilitate latens, moritur in Ægypto: cujus ossa pio amore solliciti Lugdunenses ad urbem suam reportant: ossa quoque Viatoris sanctissimi comministri ipsius. Verisimile est, translationem contigisse paucis annis post obitum Sancti, & ante finem seculi IV.

[31] Raynaudus loco ante indicato Epitaphium Sancti recitat, [epitaphium Sancti, quod vitæ compenduum:] hæc præmonens: In vetusto epitaphiorum codice nuper evulgato per Quercetanum, habetur hoc sancti Viri Epitaphium, quod visum est non omittere.

Hic patris antiqui condigno nomine Justi
In spe perpetuæ requiescunt pignora vitæ:
Membra beata satis, quæ semper dedita Christo
Per varios semet cruce confixere labores,
Ut melius celeri rapiantur in aëra nube,
Cum cælo adveniens Judex effulserit ipse.
Hic fuit egregius primum levita Viennæ.
Inde gregem Domini doctrina insignis & actu
Conspicuus Præsul, Lugduni pavit in urbe.
Post anachoreticæ vitæ flammatus amore,
Longinqua Ægypti sitiens deserta petivit.
Quo senibus sacris pietatis fœdere junctus,
Cum miram extremo clausisset lumine vitam,
Plebis amore suæ patriam revocatus ad urbem
Cum Viatore pio, Christi tumulatur ad aram;
Ut quos pervigili vivens pietate nutrivit,
Continuis precibus foveat per secula natos.

[32] [corpus servatum in ecclesia S. Justi donec ea versa est a Colvinistis] Testantur Acta Sanctum sepultum fuisse in ecclesia septem Machabæorum. Hæc deinde collegiata S. Justi nomen gessit, multisque aliis Sanctis sepulturæ præbuit locum. Anno 1287 apertum est Sancti sepulcrum, visitatæque reliquiæ, prout legitur in instrumento ejusdem anni, quod dedimus tom. V Junii pag. 345 in S. Irenæo. Corpus S. Justi remansit in eadem ecclesia, donec ea anno 1562 funditus eversa est, reliquiæque dissipatæ impio furore Calvinistarum, qui Lugdunum occupaverant. Habemus collectionem Actorum quæ de his conscripta sunt sub Carolo IX, impressam Lugduni anno 1662, in quibus describitur magnifica plane Sancti ecclesia cum omnibus ornamentis, qualis fuerat ante eversionem. In hisce pag. 6 de corpore S. Justi Gallice hæc memorantur: In hac etiam ecclesia post summum altare servabatur theca, in qua erat corpus S. Justi, imposita quatuor columnis marmoreis, quæ singulæ crassitiem habebant unius pedis, atque altitudinem decem pedum. Hæc theca erat ex alabastrite. Ecclesia autem S. Justi erat in suburbio Lugdunensi, atque alia deinde ædificata est in ipsa urbe.

[33] [reliquiæ paucæ hareticorum furori subductæ.] Dominicus de Colonia Societatis nostræ in Historia litteraria urbis Lugdunensis tom. 1 pag. 135 vult aliquid reliquiarum S. Justi subtractum esse sacrilegis hæreticorum manibus; nam hæc scribit: Statua argentea pectore tenus efformata, quæ etiamnum in nova ecclesia conspicitur, monumentum est pietatis unius e canonicis, nomine Clementis de Belle-Croix. Illi inclusa est Sancti capitis pars, quæ ægre subducta est furori hæreticorum, qui reliquum corporis combusserunt & dissiparunt. Bailletus in S. Justo asserit, ostendi quasdam S. Justi Lugdunensis reliquias Parisiis in ecclesia S. Joannis de Gravia. Gelenius etiam in Colonia sua pag. 547 inter reliquias ecclesiæ S. Maximini Coloniensis recenset de S. Justo episcopo, non addit tamen esse Lugdunensis. An plura alia hujus Sancti pignora aliis locis etiamnum ostendantur, mihi non constat. Miraculis Sanctum coruscasse, generatim dictum est num. 2; at nulla uspiam singillatim conscripta reperio. Verum S. Gregorius Turonensis in Vitis Patrum cap. 8 narrat, S. Nicetium cum SS. Justo & Eucherio apparuisse cuidam presbytero, cumque ob blasphema verba graviter corripuisse.

VITA
auctore anonymo,
Ex codice 33 Reginæ Sueciæ.

Justus ep. Lugdunensis conf., in Ægypti eremo (S.)

BHL Number: 4599

A. Anonymo.

[Sancti diaconatus ac episcopatus præclare administratus: occasio,] Justus itaque Viennensis primum diaconus a, postea vero Lugdunensis ecclesiæ antistes sacratus est: quam tanta puritate, modestia, pietate, patientia per multos rexit annos, tanta circa pauperes cura, tanta divinorum mandatorum observantia, ut etiam magnificos atque præstantes illos Domini sacerdotes omni præiret gratia virtutum. Igitur cum ita ingenti gloriæ suæ ac plebis profectu Domini ecclesiæ præsideret, usque ad expulsionem ejus frementis diaboli exarsit invidia. Nam quodam die in urbe eadem quidam per subitum mentis furorem cum egressus in publicum obviam ignaros ferro confodisset, ac, pro atrocitate rei excitato tumultu, hinc atque inde multitudine infesta premeretur; eodem se, quo in scelere usus fuerat, telo tutatus, ad ecclesiam, recuperato paululum sensu, refugit, obseratisque sacrarum ædium valvis, diu reverentia loci insanientis populi furorem removit. Sed cum seditio procedens jam etiam divinæ domui ignem minaretur, supradictus Antistes necessitate compulsus, accepta a primore quodam sacramentorum fide, nihil huic periculi intentandum, in custodia tantum, dum populo satisfieret, recipiendum, reum ab ecclesiæ claustris dimisit. Quem exceptum multitudo, cui in tumultu nihil pensi est, pedibus illigatis tractum, ultimo mortis supplicio affecit.

[2] Tunc vero Vir ille Dei, sanctitate memorabilis, admissum facinus b adscripsit sibi, [qua motus abscedit in eremum,] non suum crimen, tam severus ultor culpæ, ut putabat, suæ, quam dissimulator alienæ. Etenim cum fraus grassantis inimici suo sceleri ministram populi manum sibi supposuit, totum illud delictum beatissimus Justus in se retorsit: nam Justus ille, qui fuerat magnus sacerdotio, factus est major exilio. Itaque officium sacerdotale deserere, & peregrina, quo lateret, expetere decrevit. Nullus enim c (se adeo inopinantibus proripuit) vel itineri ejus comes egit, præter Viatorem, egregiæ indolis puerum, qui officium tunc in ecclesia Lectoris gerebat. Hic solus beatissimum Senem latere cupientem vestigiis insecutus est; ac jam inter Arelatem d atque Massiliam supra litus maris posito, & navim conscendere parato superveniens, non sine admiratione ei se obtulit: receptoque * in solatium peregrinationis, heremumpetens in Ægyptum navigavit.

[3] Ibi ergo Justus merito & nomine, cum primum illo advenit, [ubi dignitatem suam abscondit, donec agnoscatur ab aliquo:] jam inter Sanctos positus, diu se quis esset occultavit, ut suppresso nomine atque honore humilitatis summæ * exerceri posset, non jam clericis tantum, verum monachis quoque ac laïcis se inferiorem exhibens. Sed cum multo jam tempore ita tectus delituisset, accidit aliquando, ut summo monachorum sanctorumque conventu a quodam illic fratre, qui ab his partibus subito tunc peregrinus advenerat, agnosceretur: atque ad ejus genua provolutus est. Stupentibus cunctis, ac requirentibus, quid hoc esset, sanctum episcopum Justum * esse respondit. Quo facto, admirantes universi tantæ humilitatis Virum, culpantes ignorantiæ suæ præteritam præsumptionem, quod Pontifici se nescientes præposuissent, veterem erga eum abusionem recenti honore pœnitebant. Admonitus est tamen jam non absque sui reverentia ab illis virtute eminentibus Sanctis, non oportuisse, eum cum aliorum peccato mercedem suam quærere, neque cæterorum præsentium damno lucrum suæ abjectionis expetere. Unde non immerito prophetico spiritu jam dudum dictum est: Delicta, quis intelligit e?

[4] [sancta ejus vita in cremo, & continuæ preces:] Ego autem ipse sanctum quemdam presbyterum, pene jam nonagenariam ætatem agentem, vidi, cujus mihi relatione hæc comperta sunt: nam in sermone ejus quasi sanctæ historiæ fides inerat. Referebat se in illis heremi partibus diu moratum fuisse, nec solum vidisse beatissimi nominis Justum, sed etiam familiaritate ejus usum fuisse; ac magnificum apparuisse inter illos, qui tunc in heremo revelationibus atque virtutibus tamquam magna luminaria rufulgebant, sanctum Macharium, Pafnutium f, cæterosque, quorum sanctitatis fama per Orientem vigebat. Horum itaque particeps vitæ Justus noster, continuans noctes diebus orationibus & jejuniis, in conspectu Domini pervigil Lugdunensium astabat assertor. Aberat quidem eorum conspectibus, sed utilitati precibus aderat; neque illos reliquerat, ad quos utique semet intercessione referebat. Expetierat commoda fletibus loca, ut soli Domino vacans, quæ pro suis peteret, efficacius impetraret. Illic ergo, velut quondam Moyses, indefessas ad cælum manus tendens, oratione contra Amalech certabat. In illa remota specula, veluti in edito colle residens, operiebatur periculosum illum cum vetusto hoste conflictum. Hujus ad precem intentas semper habens manus Sapientia g ac sic adversus diaboli bellum subsidia semper pugnæ suggerebat, precibus victoriam.

[5] [visitur a S. Antiocho, ac moriturus mortem prædicit S. Viatori:] Eodem vero tempore, quo ipse in heremo morabatur, sanctus Antiochus h tunc presbyter Lugdunensis, pio incitatus officio, usque ad visendum Episcopum suum pergere animo intendit, vir districtione præcipuus, & qui nunc * immerito tempore interjecto ad idem pontificii culmen assumptus sit. Hic ergo cum desiderio Antistitis tanti terras ac maria transmitteret, venerandi nominis Justus adventum ejus ita fertur prænuntiasse, ut etiam quibus diebus quæ accederet loca, non taceret, dicens: Carus noster Antiochus hodie illic moratur. Quod adeo manifeste probatum affirmatur, ut etiam die ipso, quo ad eundem venit, venturum esse prædixerit. Ceterum cum aliquot annis in heremo angelis proximam vitam egisset, & dignus adesset finis tantis laboribus regnum spondens cælorum; atque illis jam extremis sanctæ commigrantis animæ flens & consternatus mente Viator adstaret, dicens: Cui me, Domine, relinquas? respondisse dicitur, Nec * turbaretur, quasi destitutus solatio, quia breve * se illo quoque sequeretur. Quam utique prophetiam ac revelationem cito transitu sanctissimi juvenis constat fuisse completam.

[6] [ossium translatio Lugdunum.] Sed in gloria ejus neque illam Lugdunensium gratiam tacitus præterierim, quod in referendo sancto ejus corpusculo usque in Australem plagam venerabilium se civium cura porrexit: & illa reverenda sancti Senis ossa a remotis terræ partibus cum alacritate & religione exhibuerunt, cum lacrymis & gaudio susceperunt; atque laboraverunt, ut qui cum ipsis jam spiritu erat, cum ipsis etiam corpore esset.

ANNOTATA.

a Nihil obstare, quo minus fuerit diaconus sub Claudio episcopo Viennensi, licet hic interfuerit concilio Arelatensi anno 314, probavi in Commentario num. 23 & 24 contra Tillemontium, Hermantium & Bailletum, qui S. Adonem Viennensem hac de causa contradictionis arguebant.

b In codice nostro additur hic attendens, qua voce addita, phrasis elegantior hæc est; admissum facinus attendens, adscripsit sibi non suum crimen &c. Non quidem videtur peccasse Sanctus, quia ob timorem gravis mali, & accepta prius cautione debita, hominem illum tradiderat; ob eventum tamen eidem funestum videtur culpam timuisse, ubi non erat, quod bonarummentium est.

c Phrasim hic obscuram per parenthesim juvandam censui. Habetur illa in uno tantum Ms. Lugdunensi; at prorsus necessaria est, ut sensus cohæreat.

d Arelate & Massilia urbes Provinciæ sunt satis notæ, prior ad Rhodanum, altera ad Mediterraneum cum portu celebri, ex quo verisimiliter Sanctus in Ægyptum navigavit.

e Non videntur sancti anachoretæ in eo deliquisse, nisi materialiter, ut loquuntur theologi, cum ignorantia illos excusaret. Verum merito confundebantur, quod Virum tam dignum non habuissent alio loco, quam aliquem, qui senex secularem vitam reliquisset. Non leguntur hæc in Vita sequenti, uti nec ea, quæ sequuntur.

f Non nominantur in alia Vita Macarius & Paphnutius; at Florus eosdem nominavit, tamquam contemporaneos S. Justi. Porro varii fuerunt illius nominis Anachoretæ. Duo Macarii celebres contemporanei fuere S. Justo, alter Ægyptius cognominatus, alter Alexandrinus. De priore actum est ad 15 Januarii; de altero ad2 ejusdem mensis. Tillemontius varios Paphnutios recensuit tom. 10 in Paphnutio. Celebris inter illos & Sancto nostro synchronus est Paphnutius cognomento Bubalus, quem laudat Cassianus Collat. 3 cap. 1. Erat hic abbas in Scithi, in qua etiam eremo habitavit Macarius Ægyptius. Dicendum igitur S. Justum in Scithica solitudine habitasse; si convixit prædictis Sanctis, uti hæc Acta habent.

g Sensus minus est clarus, nec corrigi potest ex aliis exemplaribus, in quibus hæc non leguntur.

h Sanctus Antiochus colitur & Romano Martyrologio adscriptus est 15 Octobris, ubi in ejus gesta inquiretur.

* adde eo

* adde officiis aut quid simile

* in uno Ms. Justinum

* lege non

* al. ne

* brevi, opinor

VITA PROLIXIOR
Ex Ms. S. Justi Lugdunensis,
collato cum Mss. Accinctino, Ultrajectino, Rubeæ-Vallis, & editione Surii.

Justus ep. Lugdunensis conf., in Ægypti eremo (S.)

BHL Number: 4600

A. Anonymo.

[Auctor probare onatur Sanctum esse martyrem, etiamsi pro Christo non occubuerit;] Vitam beati Justi episcopi Lugdunensis ammiratione a compellimur breviter exponere: qui Lugdunensis urbis quondam sacerdos, nunc est apud Christum patronus; cujus cum recolo inexpugnabilem in operibus fidem; præcipuum in victu rigorem; longinquam in solitudine commorationem; incunctanter b affirmo, hunc, non impleta passione, implesse martyrium. Non enim martyrium sola sanguinis consummat effusio, nec sola dat fidei palmam exustio illa * flammarum, aut contagio funesta carnificum; contemptu quoque corporis, nec occasu solo, ad coronam venitur; absque injuria Sanctorum, qui in persecutionibus sunt defuncti, dicere liceat, carnem afflixisse, de mundo triumphasse, diabolum vicisse, martyrium est c. Nam ut hæc ipsa rerum comparatione altrinsecus conferamus; martyr vicit subitum tortoris ignem, beatissimus Justus vicit quotidianam corporis flammam. Martyr habet brevem cum persecutore conflictum; hic habuit longum adversus carnis vitia certamen. Ille in gentili * colluctatione, hic servavit in diabolica infestatione patientiam. Martyr pro Christo patitur, quia pati desiderat d, & hic pati voluit. Ille abnegans idola Deum confitetur; hic, quo clarius Christum * confiteretur, seipsum negavit * sibi. Postremo martyris certamen mors consummat, dum ingeritur, hujus certamen auctum est, dum mors negatur. Apostolus ex * hoc loquitur & dicit: Mihi enim mundus crucifixus est, & ego mundo.

[2] [de nomine ejus & Viatoris ratiocinatur.] Ac primum ut de nomine ejus pauca dicamus, usitatum est in sacris Litteris, ut nominum enunciatio, jam sit annuntiatio futurorum. Hinc ergo & Justus hic noster. Insequentis vitæ gratiam jam inde ab incunabulis nomen expressit, dum instinctu divino præferens vim futuri accepit nominis vocabulum de testimonio meritorum. Unde etiam illud factum arbitror, ut ille sanctus adolescens, tam itineris, quam virtutis suæ particeps, futurus quandoque comes viæ ejus, nomen Viatoris acceperit e.

[3] [Sancta episcopatus administratio: occasio,] Justus itaque Viennensis primum diaconus postea vero ecclesiæ Lugdunensis antistes creatus est, quam tanta puritate, modestia, pietate, patientia per multos rexit annos, tanta pauperum cura; tanta divinorum mandatorum observantia, ut etiam magnificos atque præstantes illos Domini sacerdotes omni præiret gratia virtutum, sed cum ita * ingenti gloriæ suæ, ac plebis profectu, Domini Ecclesiæ præsideret, usque ad expulsionem ejus, frementis diaboli exarsit invidia. Nam quamdam die in urbe eadem quidam per subitum mentis furorem cum egressus in publicum, obvios ignarosque f ferro confodisset, ac pro atrocitate rei excitato tumultu, hinc atque inde multitudine infesta premeretur; eodem se, quo in scelere usus fuerat, telo tutatus, ad ecclesiam recuperato paululum sensu refugit; obseratisque sacratarum ædium valvis, diu reverentia loci insanientis populi furorem removit. Sed cum seditio procedens jam etiam divinæ domui ignem minaretur; supradictus Antistes necessitate compulsus, accepta a primore quodam sacramentorum * fide, nihil huic periculi intentandum; in custodia tantum, dum populo satis fieret, recipiendum; reum ab ecclesiæ claustris dimisit: quem exceptum multitudo, cui in tumultu nihil pensi est, pedibus inligatis tractum, ultimo mortis supplicio affecit.

[4] Tum vero Vir ille Dei, sanctitate memorabilis, admissum facinus adscripsit sibi, [quæpersuasit Sancto secessum ab episcopatu:] non suum crimen, tam severus ultor culpæ, ut putabat, suæ, quam dissimulator alienæ. Etenim cum fraus graslantis inimici suo sceleri ministram populi manum supposuit; totum illud delictum beatissimus Justus in se retorsit; absolvens omnes, non ignoscens sibi. Sed quid mirum, si Justus sui accusator est in primordio sermonis, aut in judicio suæ disceptationis. Quam verecunda est sanctitatis ac pietatis confesso! Cum impudentia in alium soleat delictum suum vergere *; hic crimen extraneum quasi proprium interpretatur. Peccavit plebs incondita, peccavit sathanæ instinctu; Justus autem quid fecit? Cui, cum in Domino confideret, dicebatur: Transmigra in montem sicut passet. Tetenderat quidem antiquus ille peccator arcum nequitiæ suæ, ut in occultis immaculatum calliditatis suæ arte configeret, sed quia manus Domini auxiliabatur ei, nihil profecit inimicus in eo; nam Justus ille, qui fuerat magnus sacerdotio, factus est major exilio. Itaque officium sacerdotale deserere, & peregrina, quo lateret, expetere decrevit.

[5] Reversus autem ex quadam Italiæ g synodo, ad quam fuerat evocatus; [reversus ex synodo clam, uno comitante Viatore, in Ægyptum navigat:] quod vix absque lacrymis recolere quisquam potest, non Lugdunum venit, ne obstrictus totius amore plebis, liberam non haberet discedendi facultatem; sed circa Turnonem h residens, si qui charorum ad valedicendum illuc excurrere vellent, expectavit: ubi concurrentibus lacrymantium turbis, veritus ne etiam illic multitudine oppressus teneretur, clam solus ac subitus abscessit. Nullus enim (adeo inopinantibus se proripuit;) vel itineri ejus comes adhæsit, præter Viatorem illum, quem supra diximus, egregiæ indolis puerum, qui officium tunc in Ecclesia lectoris gerebat. Hic solus beatissimum Senem latere cupientem, vestigiis insecutus est. Ac jam inter Arelatem atque Massiliam, supra littus maris posito, & navim conscendere parato superveniens, non sine admiratione ejus, se obtulit. Receptoque puero in solatium peregrinationis, eremum petens, in Ægyptum navigavit, jactata omni in Domino cogitatione, soli adhærens animo illi, qui est spes omnium finium terræ, & in mari longe.

[6] Igitur cum ad longinquam Ægyptum animum destinasset, [in eremum delatus dignitatem suam occultat;] a facie diabolicæ iræ, tamquam Elias alter a facie Jezabel reginæ, in deserta secessit: ibi Ægyptiis alimoniam suggerentibus, dicam plane, & hunc per munus * Domini pastum ministerio sumpsisse corvorum. Etenim quoties per manus peccatorum sanctis victus infertur, toties suos Dominus, corvis cibum deferentibus, pascit: quorum non immerito iniqui sumunt atrum illum de tenebris delictorum colorem; denique & peccatorum avaritia poscentibus quid clamat semper, nisi cras, & cras? Unde & divina eloquia adversus hujusmodi hominem dicunt: Ne dicas vade, revertere; cras ego dabo, cum possis continuo benefacere. Mirum proinde est, & in peccatori. bus alentibus, sicut & in corvis ministrantibus, si hodie se eorum largitas proferat, quorum avaritia nisi procrastinare non novit i. Ibi ergo nomine Justus & merito, cum primum illo advenit, jam inter Sanctos positus, diu se quis esset occultavit; ut suppresso nomine, atque honore, humilitatis summæ exercere opus posset; non jam clericis tantum, verum monachis quoque ac laïcis se inferiorem exhibens.

[7] [sed agnoscitur tandem per peregrinum: continua Sancti oratio:] Sed cum multo jam tempore ita tectus delituisset, accidit aliquando, ut in summo monachorum sanctorumque conventu, a quodam illic fratre, qui ab his partibus subito tunc peregrinus advenerat, agnosceretur; atque ad ejus genua provolutus; stupentibus cunctis ac requirentibus quid hoc esset; sanctum episcopum Justum esse respondit. Quo facto admirantes universi tantæ humilitatis Virum, culpantesque ignorantiæ suæ præteritam præsumptionem, quod Pontifici se nescii præposuissent, veterem erga eum abusionem recenti honore pensabant k. Horum itaque particeps vitæ Justus noster, continuans noctes ac dies oratione & jejuniis in conspectu Domini pervigil Lugdunensium adstabat assertor. Aberat quidem eorum conspectibus, sed precibus aderat, neque illos reliquerat, ad quos utique semet intercessione referebat. Expetierat accommodata fletibus loca, ut soli Deo vacans, quæ pro ipsis peteret, efficacius impetraret.

[8] [visitur a S. Antiocho, cujus adventum prædicit:] Eodem vero tempore, quo ipse in eremo morabatur, sanctus Antiochus, tunc presbyter Lugdunensis, pio incitatus officio, usque ad videndum Episcopum suum peregre * animo intendit, vir discutione * præcipuus, & qui non immerito, tempore interjecto, ad ejusdem pontificii culmen assumptus sit. Hic ergo cum desiderio tanti Antistitis terras & maria transmitteret, prænuntiasse venerandi nominis Justus adventum ejus ita fertur, ut etiam, quibus diebus quæ accederet loca, non taceret, dicens: Charus noster Antiochus hodie illic moratur. Quod adeo manifeste probatum affirmatur, ut etiam die ipso, quo ad eundem venit, venturum esse prædixerit.

[9] [pius Sancti obitus, & mors Viatori prædicta:] Cæterum cum aliquot annis in eremo angelis proximam egisset vitam, & dignus adesset finis tantis laboribus, regnum spondens cœlorum, atque illis jam extremis sanctæ commigrantis animæ, flens & consternatus mente Viator adstaret, dicens: Cui me Domine relinquis? respondisse dicitur, ne conturbaretur quasi destitutus solatio, quia brevi se illo quoque ipse sequeretur: quam utique prophetiam, ac revelationem cito transitu l sanctissimi juvenis constat fuisse completam.

[10] [translatio corporis.] Sed in gloria ejus neque illam Lugdunensium gratiam tacitus præterierim, quod in referendo sancto ejus corpusculo, usque in Australem plagam venerabilium se civium cura porrexit, qui scrutati illas pene inaccessas ardoribus solitudines, & ab ipso admodum solis occasu, prope in vicina ortui loca devotione currentes, totum pene orbem pietatis suæ testem secerunt, quantumque se abegerat verecundissimi Sacerdotis fuga, in tantum se fidelium studia tetenderunt. Scierunt quia fugerat, desiderare; & imputare, quia deseruerat, nescierunt: neque enim ille deseruerat despectione populi, sed compunctione delicti. Approbaverunt se tam præclaro non indignos Antistite; cum gratiæ ejus magnitudinem officii gloria m æquiparaverunt: in tanto egregii Sacerdotis exemplo, factum quoque fidelissimæ plebis exhibitum est, quod non minus mirum videretur n: illa reverenda sancti Senis ossa a remotis terræ partibus cum alacritate & religione exhibuerunt, cum lacrymis & gaudio susceperunt: atque laboraverunt, ut qui jam cum ipsis spiritu erat, cum ipsis etiam corpore esset; in honore Domini nostri Jesu Christi, cui est potestas & gloria cum Patre & Spiritu sancto in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a In hac voce omnes codices dissonant. Ultrajectinus habet admiraturi, codex Rubeæ Vallis adjuratione: Surius, mutato stylo, cogimur adjurati vel breviter exponere.

b Consonant Mss. At audi Surium: Eo sane adducor, ut incunctanter affirmare non dubitem, eum, licet pro Christo martyrium non obierit, tamen complesse martyrium. Nonne ex stylo sic mutato pulcre de stylo auctoris judicavit Tillemontius? Attamen similes styli mutationes ubique reperiet studiosus lector, qui editionem Surii cum nostra conferre voluerit. At operæ pretium non est eas mutationes hic notare, nisi majoris sint momenti.

c Hæc verba omnibus omnino sanctis Confessoribus coronam martyrii attribuunt: omnes enim carnem afflixerunt, mundumque & diabolum vicerunt. Verum martyr proprie est, qui pro Christo mortem oppetiit, aut ea passus est, quæ mortem inferre nata sunt. Hoc posteriori modo martyr est S. Joannes apostolus, quia ferventi oleo immissus.

d Id necessarium non est, nec semper verum. Sufficit ad martyrium, si malit pati, quam peccato mortem effugere. Sane Christus ipse Joan. 21 dixit S. Petro: Amen, amen dico tibi: cum esses junior, cingebas te, & ambulabas, ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, & alius te cinget & ducet, QUO TU NON VIS. Hoc autem dixit, significans, qua morte clarificaturus esset Deum. Ductus est Petrus ad mortem, quo non volebat: martyr tamen est jure optimo.

e Hæc omnia absunt a priore Vita, seu quod resecta sint tamquam inutilia, seu (quod magis credo) quia non sunt primi Vitæ scriptoris, sed alterius, qui Vitam primam hisce aliisque ornandam, aut potius onerandam, censuit.

f In Ms. Accinctino obvium ignarumque, in Ultrajectino obvios ignaros.

g Sicuti ratiocinationes præcedentes absunt apriore Vita, ita etiam accessus ille ad synodum, quam Aquileiensem passim interpretantur neoterici. Fuit revera in synodo Aquileiensi S. Justus, ut dictum est in Commentario num. 26; ideoque & secessus certo contigit post synodum. Verum non æque certa sunt, quæ hic dicuntur; videlicet homicidium illud suriosi, quod modo relatum est, contigisse ante synodum. Quin imo probabilius apparet, omnia facta esse post synodum; & Sanctum, qui irregularitatem quamdam sibi attribuisse videtur, statim ab officio episcopali abstinuisse, ubi hominem, quem tradiderat, occisum intellexit. Vide Comm. num. 27.

h Turnonem habent quinque codices, & duo alii voce paululum luxata eamdem indicant urbem; nam Ultrajectinus habet Turonem omißa littera una, alter Tornonem una solum mutata. Surius tamen edit Torrontem mendose, opinor; cum codices omnes Turnonem indicent. Porro de hoc loco Valesius in Notitia Galliarum pag. 569 sic scribit: Turno (Tournon) locus est positus ad ripam Rhodani dextram e regione Tegnæ (Tin) nunc celeberrimus, & comitivæ titulo ac scholis suis, & multitudine habitatorum insignis: qui in litteris Caroli regis, filii Lotharii augusti, “Castrum Torno, situm in pago Lugdunensi juxta fluvium Rhodanum” dicitur; in litteris Lotharii regis, Caroli ejus fratris, villa Turno. Recentiores Turnonium mendose appellant. Nullum autem videtur dubium, quin locus hic assignetur in Mss. At hinc colligo, interpolationem esse factam seculo IX aut serius: nulla enim antiquiora hujus oppidi monumenta habemus, uti testantur eruditi Benedictini, qui Historiam Occitaniæ nuper ediderunt, tom. 3 pag. 365. Nullus quoque seculi IX martyrologus de concilio meminit, quod signum est, nihil tunc de eo in Actis fuisse. Ex hac observatione confirmantur mox dicta de abscessu Sancti, non interposita synodo, sed statim post homicidium furiosi.

i Quæ toto hoc numero huc usque leguntur, uti absunt a Vita præcedenti, ita interpolatoris esse videntur. Sane non video hic tantam elegantiam tantamque gravitatem ac majestatem, quantam in hac Vita se reperisse dicit Tillemontius, sed frigidas ineptasque magis comparationes garrulideclamatoris. Vidit hoc etiam Surius, qui partem ex hisce omisit.

k Hic alter asserit, se gesta illa didicisse ab oculato teste nonagenario. At interpolator id vere dicere non poterat, ac ne verisimiliter quidem, cum multo videatur junior; ideoque id totum omisit.

l Petrus de Natalibus lib. 9 cap. 90 ait S. Viatorem obiisse post dies septem a Magistro sancto, seu XII Kal. Novemb. Poterunt hæc examinari ad XXI Octobris, quo S. Viator Martyrologio Romano est adscriptus.

m In Ultrajectino, cum gratiæ ejus magnitudini officii gloriam æquiparaverunt.

n In hac translationis relatione, quæ multo brevior est in prima Vita, interpolator quoque agnosci potest, uti in omnibus, quæ primæ Vitæ sunt adjecta.

* Ms. Accinct. illata

* al. ingenu

* al. Christo

* al. abnegavit

* Acc. de

* Acc. tam

* Surius sacramenti

* duo Mss. urgere

* al. manus

* in Ultraj. peregre pergere

* Accinct. districtione

DE S. JUSTO SIVE JUSTINO EPISC.
ARGENTORATI IN ALSATIA.

Sec. IV.

Ætas, elogia, incerta de Sancto narrantur, cultus.

Justus sive Justinus ep. Argentoratensis in Alsatia (S.)

AUCTORE J. P.

Argentoratum, quæ & Argentina dicitur, [Argentoratensis hic episcopus] multis laudatur in ultima editione Galliæ Christianæ tomo 5, pag. 775, occasione episcoporum ejusdem urbis, archiepiscopo Moguntino suffraganeæ. Pauca hæc e pluribus accipe: Argentoratum Ptolemæo, & Argentoratus Ammiano Marcellino “barbaricis cladibus nota civitas, inquit, in Germania prima” ob insignem victoriam ab Alamannis in eadem a Juliano Cæsare sub Constantio Augusto reportatam (Vide Ammianum lib. 16, cap. 12) Italis Argentina dicitur; Strasburgum * vero Gregorio Turonico lib. IX Hist. cap. 36, & lib. X cap. 19; quasi diceres burgum sive urbem in strata publica positam: & sane ibi quinque erant viæ, seu stratæ militares, aut publicæ, ut ait Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum.. Urbs est amplissima .. in Germania superiori, ad fluvium Hellenum *, in quem paulo supra Bruschius * cadit, & nomen perdit, nec longe a Rheno, qui ibi jungitur ponte ligneo. Insignis in ea floret academia, anno MDXXXVIII excitata. Totius Alsatiæ præcipua est civitas, sed in inferiori sedet .. inter Basileam ad Austrum, & Spiram ad Septentrionem. Deinde scribitur de primis fidei in Alsatia satoribus, ecclesiis Argentinensibus, & a pag. 776 de regularibus variorum Ordinum familiis tam in ipsa civitate quam in diœcesi. Utrique præfuit ac profuit S. Justus sive Justinus episcopus.

[2] Editores laudatæ novæ Galliæ Christianæ secundo loco Justum sive Justinum præsedisse Argentoratensi cathedræ memorantes, [probatur] Observandum monent, ante Henschenium communem fuisse scriptorum omnium sententiam, S. Amandum, primum Argentoratensem episcopum, eumdem esse cum Trajectensi, qui septimo floruit seculo. Ea itaque in sententia optime subjici poterant Justus & Maximinus S. Amando; at cum nunc liquido constet, primum Argentinensem episcopum quarto vixisse seculo, removendi ab ipso videntur Justus & Maximinus, & Ansoaldo adjungendi, ac immediate præponendi. Testes hujus opinionis, quæ Justum atque Maximinum Argentinenses episcopos Gregorianis in Alsatia monachis accenset, sunt Herzochius Chronol. lib. 4, Munsterus Cosmogr. Germanicæ lib. 3 cap. 159, Bucelinus; quod etiam ex veteribus Annalibus, seu Chronicis monasterii comprobatur: juxta quæ haud dubie laudati scriptores in hanc ivere sententiam; sed in multis fallunt hi Annales, & sæpe ab erudito viro D. Augustino Calmet emendantur. Unde a receptis apud Henschenium & Sammarthanos catalogis minime recedendum putamus.

[3] Præterea Justinus iste potest esse Justinianus, qui subscripsit concilio Sardicensi anno CCCXLVII inter præsules Gallicanos: [vixisse seculo IV:] in subscriptionibus enim legitur Amandus ab Argentorato … Justinianus ab argentorato, qui post concilium Sardicense potuit subscribere, mortuo Amando successor datus. Hæc ibi: quæ conducunt ad duos Amandos synonymos præsules distinguendos, figendumque Justini, qui Amando Argentinensi episcopo successit, tempus. Sed audiamus ipsiusmet Henschenii verba tomo 1 Februarii, die VI in Amando episcopo Trajectensi: quem dum ostendisset perperam confusum esse cum Argentoratensi, sic concludit pag. 829: Amandus ergo, qui primus episcopus Argentoratensis habetur, vixit seculo Christi quarto. atque, ut diximus, interfuit anno CCCXLVI synodo Agrippinensi. Secuti illum in eadem sede episcopi, 11 Justus sive Justinus, III Maximinus, IV Valentinus: quos “Sanctos adpellari pingique cum diadematibus, & credi inter Divos receptos esse” tradunt Wymphelingus & Guillimannus. Sequuntur ibidem alii ejusdem cathedræ præsules apud Henschenium. Wymphelingus, quem citabat, videri potest in Catalogo Argentinensium episcoporum, anno 1508 Argentorati edito, in Valentino; & Guillimanni Commentarius de eisdem epp. pag. 87. Ordo autem iste primorum quatuor episcoporum confirmatur ex Erckenbaldo, de quo infra.

[4] [elogia:] Idem Wymphelingus in Justo ita eum laudat: Justus doctus fuit in sacris Litteris: fecit enim explanationem in Cantica canticorum: cujus exemplar in monasterio Canonicorum Regularium in Drutenhusen invenitur. Super hoc cœnobio prædicti Galliæ Christianæ editores, de monasteriis tractantes, quæ sunt in diœcesi Argentoratensi, hæc observant pag. 777: Collegium Canonicorum Regul. S. Augustini in Truttenhusen nunc possident acatholici nobiles de Landsperg. Explanationem vero illam in Cantica canticorum suspicor esse Justi Urgellensis in Hispania episcopi. Erckenbaldus, episcopus Argentinensis in Carmine de antecessoribus suis in episcopatu, quod una cum Æneæ Silvii Historia rerum Friderici III imperatoris, aliisque Operibus in unum volumen congestis prodiit Argentorati anno 1685, hæc cecinit pag. 120 de nostro Præsule, ordinem insuper primorum episcoporum confirmans:

Alpha nitet dignus pater hujus sedis Amandus,
Justus justitiæ post additur assecla summæ:
Hinc Maximinus baculatur in ordine tritus *
Et Valentinus pastori tunc benedictus.

De Erckenbaldo scribunt iidem, quos supra indicabam, Galliæ Christianæ editores columna 789, ubi vitam clausisse refertur an. CMXCI, VI Idus Octobris.

[5] [varia de ipso dicuntur, quæ probatione indigent:] Wymphelingus nihil notavit de anno mortis S. Justi; quem aliunde etiam nondum didici. Sedit, uti vult, annis duobus. Ghinius illum annuntiat hac die 2 Septembris in Natalibus sanctorum Canonicorum: Argentinori, inquit, S. Justi episcopi, sexti ejusdem civitatis, qui præfuit ibidem sacerdos & pontifex & virtutum opifex fere annis duobus. Scripsit Commentaria in Cantica canticorum, & quievit in Christo anno Redemptionis DCLXXXI, qui corrigendus est ex jam dictis, uti & quod fuerit præsul ordine sextus. De Commentariis istis indicavi meam mentem. Quo autem fundamento compareat inter Canonicos, non satis intelligo. Cur denique hoc die eum memoret, non novi. Eodem autem hic datur, ut aliquo detur in Opere nostro, cum videatur satis constare de publico & antiquo ipsius cultu, diesque nesciatur, quo coli debeat. Nunc probemus publicam ejus venerationem.

[6] Tomo 1 Februarii pag. 828 refert Henschenius, auctorem Vitæ S. Deicoli, [antiquus cultus.] Lutrensis in Burgundia abbatis, quam XVIII Januarii ex Lutrensibus membranis edidimus, de S. Amando, aliisque urbis Argentoratensis patronis, circa annum 965 hæc scripsisse cap. 1: Civitas Argentina .., quæ vulgarico vocabulo Strazburch vocatur .., exceptis Reliquiis principalibus, proprios se gaudet possidere Patronos, quos a Domino suscepit veræ fidei fundatores, & divini verbi prodigos seminatores, id est, Amandum, Justinum, Arbogastum, Florentium, & alios nonnullos, quorum nomina in beati ordinis albo superna illa regio sine fine tenet caraxata *, id est, scripta. In Annotatis ad modo indicatum caput coli dicitur S. Amandus Argentorati die XV Novembris; in veteri autem Breviario ecclesiæ Argentinensis consignari XXVI Octobris, asseritur in memorata jam sæpe Gallia Christiana in S. Amando Argentoratensi episcopo. S. Arbogastus habetur apud nos ad XXI Julii. Florentius est in Martyrologio Romano VII Novembris. His adde, quæ ex Wymphelingo & Guillimanno dicta sunt de cultu Sancti, quem damus hac die.

[Annotata]

* Strataburgum in editione Ruinartii

* l' Ill

* la Breusche

* i. e. tertius, a Græco τρίτος

* rectius charaxata

DE SANCTO ELPIDIO ABBATE PATRONO OPPIDI S. ELPIDII
IN PICENO.

Sec. V ante CDXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Elpidius abbas, patronus oppidi S. Elpidii in Piceno (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Oppidum S. Elpidii, ubi servatum Sancti corpus: cultus ejus & memoria in Fastis sacris,

Picenum, nunc Marchia Anconitana passim dictum, provincia Italiæ est ad mare Adriaticum se extendens, [Oppidum S. Elpidii in Piceno, ubi corpus] quæ inter civitates suas habet Firmum urbem, archiepiscopali dignitate ornatam. In diœcesi Firmana inter Firmum & Ædem B. Mariæ Lauretanam locus est, qui a S. Elpidio nominatur Oppidum S. Elpidii, vel S. Elpidius, vulgo santo Elpidio. In ecclesia collegiata hujus oppidi magna veneratione servatur corpus S. Elpidii, illudque seculo XVI visitatum, ac postea translatum fuit, uti infra narrabimus. Corpus illud ibidem vidit P. Joachimus Papebrochius Societatis nostræ, dum pœnitentiarius erat Laureti, de eoque ad fratrem suum Papebrochium nostrum XXII Augusti anni 1683 scripsit in hunc modum: Cum hisce diebus P. Germanus Firmum deberet excurrere, eidem me socium adjunxi. Ea occasione transeuntes oppidum S. Elpidii, perhumaniter excepti sumus ab illustrissimo domino comite Asclepi, qui suscepto sacerdotio ad illud oppidum se recepit, a secularibus conversationibus se abstinens. Hic, dum nos reduces exspectaret, egit cum canonicis ac magistratu, ut nobis redeuntibus corpus S. Elpidii abbatis ostenderetur.

[2] Honorifice servatur infra summum altare, & quatuor diversis clavibus obseratur; [Sancti honorifice servatum in ecclesia collegiata,] quarum duas reservant bini e magistratu, & duas alias canonici duo. Hi, ut primum intellexerunt nos ad dictum illustrissimum dominum redivisse, ad templum sese contulerunt, ibidemque nos cum dicto domino exspectarunt. Advenientibus autem nobis, solitum signum campana datum fuit, quod dari solet, quoties sacræ illæ reliquiæ publice ostenduntur. Tum accensis octo facibus e cera alba, altare reserarunt, nobisque copiam fecerunt omnia ossa cum otio videndi. Deinde ostenderunt nobis particulares lectiones, quas habent in Officio ejusdem Sancti, obtuleruntque illas exscribere. Sed illustrissimus dominus respondit festinatione opus non esse, & prius diligenter examinanda omnia; ac imprimis, quomodo Sancti illius corpus in Picenum translatum fuerit, de quo in lectionibus nulla habetur mentio, sed quod in Cappadocia ultimum diem clauserit. Recepit dictus illustrissimus dominus in se curam illam, &, si quid certo invenerit, ad me Lauretum transmittet. Hinc intelligere possumus, incognitum esse canonicis S. Elpidii, quomodo aut quando sacrum Patroni sui corpus acceperint.

[3] [intra summum altare, & cum eo servari dicuntur duo alia corpora,] Steterunt promissis Elpidiani, certe prout judicarunt expedire: nam non longo post tempore P. Dominicus Pierantonius Societatis nostræ transmisit collectionem satis amplam de Vita, cultu, & miraculis S. Elpidii, quam Italice conscripsit dominus Natalis Medaglia, ac Vitam S. Elpidii nominavit, prout revera vocari potest. Porro gesta Sancti non sine erroribus collegit scriptor ille, licet alioquin non parva usus videatur diligentia. Quod vero spectat ad cultum & miracula, minus errori fuit obnoxius, cum iis & loco & tempore esset propinquior; ideoque illa omnia ex Italico Latina faciam. De corpore habet, servari illud in prægrandi arca marmorea, seu intra summam ecclesiæ collegiatæ aram, quæ marmorea est. Ibidem quoque haberi dicit corpora Ænesii & Eustatii, de quibus agemus, cum examinabimus S. Elpidii gesta. Porro laudatus Medaglia non exponit, quomodo aut quando in Picenum hæc corpora fuerint translata, sed conatur probare S. Elpidium cum sociis ibidem obiisse. Verum, si Elpidius, cujus corpus possident Elpidiani, revera defunctus est in Piceno, alius est ab Elpidio abbate, cujus gesta perstrinxit Palladius, uti deinde clare ostendam.

[4] Audiamus interim, quid de visitatione corporis narret Medaglia: [quæ visitata anno 1512; donata tunc aliqua particula castello Morico:] Prædicta Mss. (quæ in relatione gestorum antiqua vocat, at quæ non admodum antiqua sunt, ut patet ex sequentibus) conformiter deinde testantur, anno MDXII apertam esse prima vice memoratam arcam, ac visa fuisse intregra tria dicta corpora; magna vero concurrentium pietate separata esse, atque imposita omnia alteri thecæ admodum eleganti, clavisque probe munitæ, quæ posita fuit in memorata arca marmorea: nihil autem de dicto corpore ablatum, nisi unam particulam ex osse manus cum exiguo frusto panni relicti, dum sepultus est dictus Sanctus: quæ cum Elpidiani donassent Morico Firmanæ diœcesis castello, illi ea incluserunt brachio ex orichalcho inaurato cum manu argentea, magnaque ab illo populo in veneratione habetur. Castellum Moricum item est in diœcesi Firmana, ac vulgo dicitur S. Elpidio Morico, uti invenio in relatione quadam Ms., olim huc missa de Sanctis diœcesis Firmanæ. Hæc relatio item meminit de reliquiis S. Elpidii in castello Morico servatis.

[5] Corporum translationem laudatus collector memorat hoc modo: [translata eadem anno 1676:] Corporis demum translatio facta est ab illustrissimo ac reverendissimo (Janotto) Gualterio archiepiscopo & principe Firmano die VIII Maii, anno MDCLXXVI, composito accommodatoque sacro hoc corpore cum duobus aliis supra dictis in una theca tota deaurata, quæ exornata est lucidissimo crystallo ex parte superiori & anteriori, ac deinde inserta eidem memoratæ arcæ marmoreæ, posteaque portata in longo supplicantium agmine per totum oppidum maxima cum pietate. Ante arcam composita est fenestra, & clathri inaurati interius. Foris in medio est porta ferrea, quatuor occlusa seris eo modo, ut in festivitate Sancti aperiantur dictæ portæ in conspectu populi, qui annis singulis reliquias magna devotione veneratur.

[6] Festivitas hujus sancti Abbatis celebratur die 2 Septembris, [festivitas Sancti 2 Septembris: duæ aliæ olim celebratæ,] quo obiit. A summo Pontifice Urbano VIII usque in hodiernum diem suspensa sunt duo alia festa, quæ ad honorem sancti Protectoris celebrabantur. Alterum eorum ad memoriam adventus ipsius in Cluello XXIV Novembris agebatur festum; alterum VIII Maii propter prodigiosam apparitionem Sancti in forma equitis, qui vexillum manu tenens liberavit patriam suam invasione Longobardorum & Saracenorum, qui in provincia Marchiæ Anconitanæ nullum præteribant locum damno non illato, quod ipsa excidio suo probavit Ancona. Omnia hæc reperiuntur in tabulario Terræ S. Elpidii in antiquis manuscriptis. Sacerdotes tam seculares quam regulares & moniales Terræ S. Elpidii recitant Officium proprium Sancti cum octava, quod approbavit Gregorius XIII Papa XXVIII Septembris, anno MDLXXX, pontificatus sui VIII. Hactenus Medaglia de cultu S. Elpidii, addens multa alia verosimiliter scripta fuisse, quæ exciderunt vastationibus hostilibus & temporum injuria.

[7] [mense Maio & Novembri, in quibus fiebant] Quod vero dixit de duabus Sancti festivitatibus olim celebrari solitis mense Maio & Novembri, præter præcipuam, quæ agitur 2 Septembris, aliunde confirmatur. P. Antonius Maria Manfredi Societatis nostræ pœnitentiarius Laureti anno 1699 huc misit excerpta quædam ex Statutis Elpidianis, anno 1571 Maceratæ impressis, in quibus lib. 1 pag. 2 sub titulo. De veneratione festi S. Elpidii sic legi testatur: Dignum ac justum esse censemus (præcipue cunctis Elpidianis) honorem & omnimodam reverentiam exhibere glorioso ac beato Elpidio, advocato nostro, protectori & defensori; qui præ ceteris aliis sua pietate & misericordia ac intercessione apud Deum Patrem omnipotentem, terram nostram Elpidianam, ejusque cives, incolas & habitatores ab omnibus periculis conservare consuevit. Idcirco solitam & vetustissimam consuetudinem approbantes, statuimus & ordinamus, quod Mag. DD. Priores una cum omnibus officialibus salariatis *, consiliariis, & toto populo in festivitatibus sancti Elpidii de mense Maii & Novembris teneantur & debeant congregari in aula magna palatii communis dictæ Terræ, & inde asportare & asportari facere expensis communis * candelas cereas magnas & parvas accensas, ut moris est, ad ecclesiam sancti Elpidii, & offerre altari in manibus sacerdotum.

[8] [variæ oblationes.] Quæ oblatio fieri debeat in Vesperis ante festum prædictum, & de mane in celebratione Missarum, præcedente tamen ante Mag. DD. Potestatem & Priores pallio serico dicti communis in memoriam antiquissimæ observationis. Et dominus Potestas teneatur suis sumptibus emere, & portare seu portari facere, unum cereum ponderis duarum librarum ad dictam ecclesiam, & similiter medicus; cancellarius vero & alii officiales salariati unius libræ, & offerre, ut supra, sub pœna contra facientibus quinque librarum denariorum, de eorum salario retinendarum. Et pro majori veneratione dictæ festivitatis ordinamus, quod perpetuis futuris temporibus de mense Maii nostrum commune teneatur & debeat annuatim creare unum Connestabilem, & capitaneos contratarum & bubulcorum & aliarum artium & societatum, & facere armatam & monstram more solito & consueto, præhabita tamen prius licentia a rever. D. Rectore, pro tempore in provincia existente, & secundum qualitatem temporum, prout concilio generali dictæ Terræ videbitur & placebit, & ejus festum custodiatur & custodiri debeat a Vesperis diei præcedentis ab omnibus & singulis terrigenis, incolis & habitatoribus dictæ Terræ & ejus districtus sub pœna quadraginta solidorum pro quolibet & vice qualibet. Non modo hinc intelligimus memoratas festivitates fuisse apud Elpidianos, sed etiam, quanto studio illas celebres facere sint conati. Voces barbaræ, quibus officia magistratuum designantur, facile intelligentur ab Italis præsertim, quales sunt Potestas, Priores, Officiales salariati, Connestabilis. Vox Capitanei hic præfectos designat minores, Contratæ vero, Italis contrada, varios oppidi & territorii vicos, quibus singulis aliquis e populo erat præficiendus; sicuti alii eligendi erant artium singularum præfecti. Facere armatam & monstram, est colligere aliquot armis instructos, lustrare ac recensere.

[9] Martyrologos necdum adduco, quia illi quidem annuntiant S. Elpidium abbatem; [Linteum, cui corpus involutum fuerat, seorsum servatum.] sed eorum aliqui dubitare videntur, an Elpidius, cujus corpus habetur in Piceno, idem sit cum illo sancto Abbate, cujus gesta deinde referemus ex Palladio. Hoc dubium priusquam examinem, recensere placet miracula plurima, quæ facta narrantur apud Elpidianos in Piceno, ut omnia conjungantur, quæ certe spectant ad S. Elpidium in Piceno cultum. Medaglia ante laudatus, antequam miracula referre aggreditur, prævie observat, ossa sacra, dum lustrata sunt ab illustrissimo Janotto Gualterio, inventa fuisse mappa seu linteo antiquissimo involuta, illudque linteum deinde extra thecam, qua ossa continentur, seorsum servatum, ut ægris applicari posset. Hoc autem linteum multis salutare fuisse, docent beneficia plurima, quæ ex Italico Latine exponam, prout ea recensuit Medaglia iis contemporaneus, & vicinus.

[Annotata]

* i. e. quibus datur stipendium

* i. e. communitatis

§ II. Beneficia & miracula impetrata Sancti intercessione & reliquiis.

[Tactis Sancti reliquiis, sanatur puella brachio capta,] Ipso translationis anno & die; VIII Maii, glorioso triumphis Sancto devotorum, cum illustrissimus antistes sumeret ex theca jam dicta radium * majorem unius brachii ante altare, accessit ad eum puella, nomine Martha, filia Antonii Sianella ex Terra S. Elpidii, a multis annis capta brachio dextero, quod sustentaverat gravis instar trunci sine motu; & supplicavit illustrissimo domino, ut sibi liceret osculari reliquias, quas tenebat dextera, velletque deinde eas inutili brachio suo admovere. Post fusam brevem orationem, sacrum illud os admovit loco affecto puellæ; & extemplo illa sensit nativum vigorem redire ad istam partem, subitoque, videntibus omnibus, cœpit movere brachium istud, quod tot annis mortuum gestaverat; atque hoc tempore multorum filiorum est mater.

[11] Eodem die, quo prodigiosæ reliquiæ in theca argentea, [puer mortuus resuscitatur ejus intercessione:] comitante supplicantium agmine ipsoque domino archiepiscopo supra dicto, portabantur per totam Terram, voluit adhuc Deus illarum effectum palam ostendere in Francisco filio unico Nicolai Sciavone & Margaritæ matris suæ, qui tertium ætatis annum agebat. Hic febribus & vermibus ad vitæ mortisque confinium adductus, magna fide Sancto commendatus est a matre. Transiit infans ab hac vita ad alteram, & jam paratum erat solita cum veste candida sepulcrum; quando Margarita, concepta majori fiducia illum recipiendi vivum, prorstravit se humi coram reliquiis cum singultibus & lacrymis. Vix absolverat mulier preces suas affectibus & lacrymis plenas, cum vegetari incipiunt membra cadaverosa, deinde cernitur se movere Franciscus, & adstantes obstupescunt prodigio. Vident oculos ei aperiri, eumque balbutiendo dicere: Vivo, & vivo per gratiam Sancti. Divulgatur per totam Terram fama certa singularis hujus gratiæ, impetratæ in die tantæ lætitiæ, multorumque aliorum singularium beneficiorum, quæ Sanctus quotidie impertiebatur sibi devotis, quæ prætermitto, quia non fuerunt scripto consignata.

[12] [linteo, quo ossa fuerant involuta, febri liberatur puer,] Die VII Augusti ex maligna febri moriturus videbatur Joannes Maria, filius unicus Eleenoræ Sinibaldi, natus annos decem aut undecim in dicto loco. Mater, adhibitis ei omnibus remediis, Sancto ipsum commendavit, curavitque afferri sibi sanctum linteum; quod febricitanti filio vix applicatum, integram eidem sanitatem restituit.

[13] [puella,] Jacebat maligna febri oppressa anno MDCLXXXI Flora, filia Francisci Rossi Elpidiensis. Cum autem vehementia mali deliraret, mater ipsius effecit, ut deploratæ filiæ suæ osculandum traderetur linteum. Et vix febricitanti ac deliranti erat porrectum, & bis deinde in signum veri obsequii labris ipsius admotum, cum subito pristinam sanitatem integramque recuperavit.

[14] [vir, mulier,] Dominus Andreas Carlucci similiter Elpidiensis eodem die & anno cum continua ac maligna febri laboraret, atque ad extrema esset adductus, amisso jam sensu, imposuerunt capiti ejus sanctum linteum, atque omnes adstantes preces suas persolverunt. Finita oratione, moribundus, obstupescentibus omnibus, sensum recepit, atque intra paucos dies perfectam sanitatem.

Similis gratia obtigit Franciscæ Sinibaldi seu Roberti die IX Decembris ejusdem anni. Atque hic observandum est, tot vicibus in hoc territorio malignas febres fuisse depulsas solo tactu sancti lintei, ut jam videatur res ordinaria & gratia continua, quam Deus illius causa huic populo concedit.

[15] [uti & alia duæ.] Non minus mirabile fuit, quod die X Julii anni sequentis accidit Magdalenæ, uxori Josephi Ciminella ejusdem loci. Languebat hæc simili malo, atque a medico erat derelicta. Tandem, ubi dominus Franciscus Fani osculandum ei præbuisset prædictum linteum, unico momento saluti est restituta. Cum autem numquam desinat divina misericordia exaltare Sanctos suos, supra dictus sacerdos idem mox portavit ad Hippolytam cognatam suam infirmam, ejusdemque subito obtinuit sanitatem.

[16] [Presbyter abscißa furtim lintei particula duas sanat neptes suas;] Porro cum prædictus presbyter ob mirabilia sancti hujus lintei vehementer obstupesceret, cogitatio ei incidit resecandi ex eo frustum magnitudinis unius palmæ; nec recordabatur pius sacerdos prohibitionis per illustrissimum antistitem factæ sub pœna excommunicationis. Non longo post tempore maligna & mortifera febri laboravit Maria Rosa Elpidia, prædicti neptis natu minor; atque in idem malum incidit Catharina Antonia, alia ipsius neptis natu major. Ambæ se Sancto commendarunt cum osculo istius particulæ ex linteo, sibi a prædicto patruo subministratæ; atque ambæ per vices sanitatem recuperaverunt.

[17] [at ipse mortifero malo correptus, particulam restituit, & mox convalescit.] Verum cum istis diebus ipse dominus Franciscus memoratus eodem malo fuisset correptus, atque aucto maligno morbo, diminutisque viribus ac cum istis vitæ spe, extrema Ecclesiæ Sacramenta suscepisset, sedulo conscientiam suam scrutabatur, consideransque furtum suum, quod forsan Sancto displicuerat, statuit illud continuo restituere, milleque osculis, lacrymis, ac suspiriis involutum reddere ecclesiæ suæ collegiatæ per dominum Philippum Pelagalli archipresbyterum cum plena delicti sui confessione. Protinus vero, dum domo ipsius efferebatur sacrum id pignus, discessit etiam ab eo morbus. Vulgato miraculo, omnes accurrerunt, ut admirarentur factum tam singulare. Apparet etiamnum sacra hæc particula, rursum cum linteo conjuncta ad æternam facti memoriam.

[18] Franciscus Mallei Elpidianus prædicto anno, die XX Augusti, [Alius, eodem adhibito linteo, febri liberatus,] incidit in febrem malignam, desperatusque a medico, ad extrema fuit reductus. Hinc die 2 Septembris in Sancti festivitate allatum illi est sanctum linteum; quod exosculatus, eodem die liberatus est pertinaci malo.

[19] Eodem mense & anno efficacissimam gloriosi sancti Elpidii protectionem expertus est faber Adrianus Flaminei ejusdem loci. [alius retentione urinæ,] Hic ex retentione urinæ acerbissimis cruciatus doloribus, ad contactum sancti lintei statim fuit liberatus.

[20] Erat Maria Elpidia Sinibaldi seu Roberti in oppido S. Elpidii octo mensibus gravida, [mulier gravida febri aliisque malis,] quando correpta est febri ardentissima, quæ paucis diebus evasit maligna, ac partus dolores acceleravit. Accessit subitum alvi profluvium, malumque adeo auxit, ut viribus destituta desperataque a medico ac morti vicina, suprema Ecclesiæ subsidia acciperet, ad iter e terra ad cælum instituendum. Implorata nihilominus ope sancti Patroni, afferuntur ipsi sanctæ lintei reliquiæ, quas tenerrimo affectu vix erat exosculata, cum febris remisit, & sine alio remedio convaluit. Paucis post diebus filiolam peperit: & ambæ hodie vivunt gratiæ singularis probatæ testes.

[21] Anno MDCLXXXIV, XII Junii, soror Maria Catharina Palombi, [monialis febri atque inflatione corporis.] religiosa in monasterio S. Joannis prædictæ Terræ, laboravit febri totoque corpore inflato, ita ut se ad mortem præparasset. Interea tamen devota Soror, non desperans de sanitate recuperanda per favorem patroni sui S. Elpidii, ei se efficacissimo affectu commendavit, postulavitque memoratas lintei reliquias. Vix illis labra admoverat, cum ore suo emisit ingentem puris copiam, & repente sanata est.

[22] Fama festivitatis Sancti, sed magis etiam insignium miraculorum, [Peregrinus membris captus in Sancti ecclesia sanatur,] quæ quotidie in gratiam sibi devotorum operabatur, peregrinos infirmosque ex variis partibus attraxerat. Inter hos erat Franciscus di Biagio ex territorio Ripæ Transonis, (oppidum est in Marchia Anconitana) qui comparuit ipso die festo Sancti cum certa fiducia consequendi desideratam sanitatem, qua annis singulis magis orbata erat media pars corporis ipsius inferior, duobus fulcris subalaribus necessario sustentata. Suscepit ille sacrosancta Sacramenta, oravitque toto tempore matutino in dicta ecclesia. Cum vero præscripta supplicatio, comitante illustrissimo antistite, redibat in ecclesiam, & prædictus Biagio supplicabundus jacebat ad illius portam, simulac sacratissima urna comparebat, ex oratione vocem elevavit & exclamavit: Miraculum! miraculum! Gloriosus sanctus Elpidius sanitatem mihi reddidit. Et qui vix rependo trahebat afflicta membra, confestim abjecit unum e fulcris subalaribus, atque expedite incessit: sequenti autem die in testimonium confirmatæ gratiæ reliquit alterum. Hæc ambo, tamquam testes veritatis, pendent affixa parietibus in sacello hujus Sancti.

[23] Nequeo prætermittere, quo modo; adhibitis fulcris istis subalaribus, [alius sanatur, acceptis fulcris in ecclesia suspensis,] patrata sint alia prodigia. Ex malignis pituosisque humoribus tota vita laboraverat Joannes Straccino Elpidiensis. Anno MDCLXXXI, cum solam linguam haberet liberam, adferri ad se jussit prædicta fulcra. Continuo, ubi illa tetigerat, surgit e lecto, quo ultra octo menses decubuerat, tenditque subito ad ecclesiam, ut debitas ageret gratias de obtento beneficio, exultante omni populo Elpidiensi. Ab eo tempore huc usque integra utitur valetudine, peragitque laboriosa sua exercitia.

[24] [eodem modo alius sanitatem recuperat:] Non aliter opem divinam expertus est Carolus Roggieri Firmanus, sartor in territorio S. Elpidii, qui totius corporis usu destitutus sub finem mensis Aprilis anni MDCLXXXII, non potuit deserere lectum, & vel unum formare passum toto anni decursu. Itaque, & patiens in morbo, & perseverans in devotione erga Sanctum, cum lacrymis rogavit, ut afferrentur sibi prodigiosa fulcra. Vix ea supra lectum suum acceperat, cum sentit per corpus suum currere humores salubres, omnemque membris suis redire vigorem & fortitudinem. Hinc e lecto surrexit, & post octiduum ivit, ut instrumenta sanitatis suæ deponeret in ecclesia sancti abbatis Elpidii prodigiis inclyti.

[25] [canonicus Sancti reliquiis sanatus e spasmo;] Testatur plena fide Josephus Massi canonicus Elpidiensis, quod affectus in brachio dextero per multos dies intensissimis spasmi doloribus, quibus ne momento quidem poterat quiescere, & sibi persuadens se nulla ope humana vitam posse producere, aut tanto dolori resistere, recurrerit ad opem sancti patroni sui Elpidii, tenensque manu fragmentum sacri ipsius corporis, quod penes se summa veneratione servabat, voce ac corde Deo dixerit; Auge dolorem, sed etiam adauge patientiam; ad Sanctum vero, ejus reliquias exosculatus, dum eos parti afflictæ applicabat; Ora pro me, sancte abbas Elpidi, quodque derepente liberatus fuerit die XVI Julii anni MDCLXXVII. Vivit etiamnum hodie.

[26] [conjuges febri liberati, orantibus ad sepulcrum eorum filiabus,] Huic accedunt Ludovicus Asclepy & Beatrix Salimbeni ipsius conjux Elpidienses. Horum una ægrotare cœpit XI Augusti, & alter XIX ejusdem mensis & anni; ambo febri maligna. Deinde, aucto morbo, cum ad portas mortis essent adducti, & suprema Ecclesiæ Sacramenta suscepissent, miserunt ad Sancti sepulcrum filias supplicaturas. Mox fuerunt liberati, ac de gratia tam prodigiosa testimonium reddiderunt in laminis argenteis.

[27] [mulier ex variis morbis restituta voto & reliquiis,] Simile beneficium semper prædicat Maria, uxor Marci Antonii Laurentii. Hæc graviter laborans catarrhis, fluxionibus, & repetitis vicibus tacta apoplexia, quæ eam fere omnino visu privaverat, votum vovit Sancto promittens se curaturam, ut in sacello suo offerrentur aliquot Missæ sacrificia in ejus honorem. Mox etiam rogavit, ut sibi portaretur aliquid ex reliquiis sancti sui patroni Elpidii, uti factum est per quemdam sacerdotem. Ubi hic modica quædam fragmenta Sancti applicuerat oculis devotæ; recipit illa liberum totius corporis motum, ac visum perfectum die XI Maii anni MDCLXXVIII; & vivit etiam hoc tempore.

[28] [canonicus sola Sancti invocatione.] Afflictus jacebat fervidissimis febris ardoribus in calidissima istius anni tempestate, die XVII Julii, Petrus Medaglia canonicus in Terra S. Elpidii; pressusque insuper de improviso angina ac difficultate respirandi, jam postrema videbatur ducere suspiria; nec potuerat vel minimum deglutire liquorem per plures dies. Hinc inter tales mortis anbelitus, ac mille cogitationes melancholicas, recurrit ad sanctum suum Protectorem, ejusque opem imploravit ad animæ corporisque salutem: ac tanto majore prodigio subsidium impetravit, quanto evidentius erat propinquiusque vitæ naufragium. Quapropter ad ecclesiam Sancti se contulit, atque ibi in gratiarum actionem de tam insigni favore Missam celebravit.

[29] Eodem mense, sed non illius anni, efficacem Sancti opem sensit Dominicus, [hujus frater, maligna febri delirans, reliquiis sanatur:] frater jam dicti canonici Medaglia. Maligna febri ad postremas perductus videbatur vitæ periodos, timebatque ne ad mortis transiret articulum. Tanta ab initio fuerat mali vehementia, ut infirmus deliratione nimia ad suscipienda Ecclesiæ Sacramenta non esset idoneus; atque hinc geminato dolore cruciaretur ipsius frater. Hic intelligens vana esse in hujusmodi eventibus humana subsidia, & memor quid in se ipse esset expertus, recepit se ad cubiculum, ubi flexis genibus ante imaginem sancti patroni Elpidii, commendavit ei dilectum fratrem. Cepit deinde particulam corporis Sancti, illamque infirmi applicuit fronti. Cessavit deliratio, & sequenti nocte suaviter dormivit; & subsecuto tempore matutino se sanum reperit. Qua de causa surgens e lecto, cum fratre suo accessit sepulcrum, ubi magna pietate sine mora debitas Sancto egerunt gratias.

[30] Sine stupore non fuit auditum miraculum, quod contigit Natali Bernardino Lilla Elpidiensi XIX Aprilis anni MDCLXXXIII. [alius difficultate urinæ liberatur,] Hic per octo dies continuos gravissimis retentæ urinæ doloribus cruciatus, eoque deductus, ut de ejus vita desperaretur, studebat res suas cum Deo componere, & cum mundo. Jam per venas diffusa erat urina, nec emiserat vel guttam unicam misellus toto prædicto tempore. Interea, cum ei incidisset potens intercessio sancti abbatis Elpidii, magna fide ad eum recurrit, opemque flagitat. Eodem autem tempore, quo ei apportatur aliquid ex Sancti reliquiis, per presbyterum Bonfigli illic præsentem osculandus ei porrigitur dens ejusdem Sancti. Vix illum exosculatus erat infirmus, cum prodigiosum illius sensit effectum: nam eodem momento cœpit urinam emittere, deindeque emisit tantam copiam, ut intra triduum prorsus fuerit restitutus, & apud sepulcrum Sancti debitas egerit gratias.

[31] Fuit etiam illustre miraculum, quod accidit in Thecla Medaglia conjuge Ludovici Andreanelli dicti loci. [mulier multis simul morbis.] Longo tempore vexata fuerat febribus, aliisque malis per totum corpus: membra ejus adeo erant debilitata, ut incedere non posset amplius præ tremore, quo dejiciebatur. Accesserunt IX Januarii anni MDCLXXXIII dolores capitis tam vehementes, taliaque morbi indicia, ut desperata a medico, crederetur moritura. Quapropter, nullum reperiens, qui opem ferre posset, ad unicum, quod supererat, recurrit remedium, ad misericordiam videlicet sancti abbatis Elpidii. Rogavit, ut sibi afferretur prædictus dens sacer; quem osculata, subito e doloribus convaluit; habuitque corpus deinceps tam liberum & sanum, acsi numquam malo aliquo fuisset correpta. Palam hodieque prædicat obtentam gratiam, omnibusque narrat miraculum, mille gratiarum actiones reddens sancto medico Elpidio.

[32] Hieronyma Cifola Elpidiensis per tres menses continuos gestaverat fulcra subalaria ad sustentationem corporis sui languentis, [Mulier, facto voto, ex languore restituta,] quia circa finem Novembris anni MDCLXXXIII pituitosis humoribus vehementer fuerat afflicta. Votum fecit pia mulier glorioso Abbati, decrevitque curare, ut Missæ sacrificium offerretur ad ejus altare. Sic commendata Sancto atque obligata, XV Februarii anni MDCLXXXIV ab eo gratiam impetravit: integreque sanata eodem die ivit ad ecclesiam collegiatam, Missaque ejus rogatu celebrata, apud sepulcrum Liberatoris sui memorata fulcra reliquit.

[33] [juvenis ex febri tactu lintei,] Juvenis ex oppido S. Justi, (locus est in Marchia) nomine Theodorus, operarius abbatiæ sanctæ Crucis in territorio S. Elpidii, diuturna pertinacique febri appropinquabat ad mortem, acceptis sanctissimis Ecclesiæ Sacramentis XII Aprilis prædicti anni. Verum solo tactu lintei liberatus est periculo; ideoque & debitas egit gratias sancto abbati Elpidio.

[34] [hujus frater ex colicis torminibus, hausto pulvere sepulcri:] Paucis post diebus Dominicus, frater germanus prædicti Theodori, correptus subito torminibus colicis, quæ per duos dies & totidem noctes nullam ei relinquebant quietem, nullo obtento per medicamina solatio, confugit ad efficacem Sancti opem, monitus a fratre, qui illam paulo ante fuerat expertus. Jussit ille peti a reverendis sacerdotibus sacrum linteum; pro quo datum fuit infirmo aliquid pulveris de sepulcro Sancti, ut illud bibendo sumeret. Vix illud sumpserat, cum simul expertus est miraculosum effectum, acerbis istis doloribus prorsus liberatus.

[35] [multa alia miracula prætermissa.] Innumeræ sunt gratiæ, & stupendi favores, quæ in dies singulos larga manu famulis suis impertitur gloriosus abbas Elpidius, tum per applicationem memorati lintei, sacrorum ejus ossium, pulveris sepulcri ejusdem, tum etiam per oleum lampadis, & solam nominis invocationem. Prodigiosam ejus intercessionem luculenter testantur anathemata ad parietem sepulcri ipsius affixa, ac pars ecclesiæ cooperta vili æque ac pretiosa materia, nimirum vestibus, catenis, catapultis, ac fulcris subalaribus. Verum, quia hæc beneficia in commentarios relata non sunt, solum impressa sunt memoriæ eorum, qui digni fuerunt talibus favoribus. Hac de causa nequeo illa minutim prolixiori disputatione exponere, licet alioquin milleni essent memorandi, qui febri maligna fuerunt liberati. Itaque lector pius contentus sit modo relatis; illaque sint ad majorem Sancti gloriam.

[Annotata]

* i. e. os cubiti

§ III. Memoria S. Elpidii in Martyrologiis: inquiritur utrum sit S. Elpidius abbas a Palladio laudatus, qui apud Elpidianos colitur: hic certo vivus in Picenum non venit, sed mortui corpus verosimiliter eo delatum.

[Martyrologium Romanum annuntiat S. Elpidium in Piceno;] Martyrologium Romanum ad 2 Septembris clare annuntiat Elpidium, de cujus veneratione & miraculis hactenus egimus; verum gesta ejus nulla commemorans, dubium relinquit, an hic Elpidius sit abbas ille Cappadox, cujus nomine nunc celebratur apud Elpidianos. Verba accipe: In Piceno item sancti Elpidii abbatis, cujus nomine oppidum appellatum, sacrum ejus corpus se possidere congaudet. Baronius vero in annotatis observat sequentia: De quo & Petrus in Catalogo lib. VIII, cap. XXVIII, cumque Cappadocem genere fuisse scribat, illum esse putamus, de quo præclara Palladius narrat cap. XXXVII. Est celebris memoria hujus in Piceno: nam præcipue colitur in oppido, quod ab ejus nomine S. Elpidius appellatur. Fuit præterea alius Elpidius doctrina & egregiis operibus nobilis, qui temporibus Constantii augusti functus est legatione in Oriente adversus Arianos, missus a Julio Romano Pontifice, ut patet ex ejusdem litteris, quæ extant apud Athanasium. Dubitationem aliquam clare hic insinuat Baronius, ita tamen ut propensus sit in sententiam Elpidianorum.

[37] Verumtamen Petrus de Natalibus, quem adducit Baronius, [Petrus de Natalibus Elpidium abbatem Cappadocem genere,] Abbatem laudatum a Palladio clarissimis verbis memorat, de eo sic scribens lib. 8 cap. 28: Elpidius abbas genere Cappadox fuit. De quo scribit Heraclides, quod habitavit in specu, studio abstinentiæ cunctos vincens. Nam per annos XXV, quos ibi vixit, Dominico tantum & Jovis diebus sumebat: aliis diebus nihil omnino gustabat: ac per totam noctem stando & orando psallebat: quem innumera multitudo Fratrum sequebatur. Dum autem scorpio illum nocte quadam percussisset; ipse, eo calcato, ne standi quidem spatium, in quo steterat, mutavit: in tantum dolorem contempsit. Sarmentum vitis aridum, extra tempus debitum ab eo plantatum, adeo crevit, ut vitis magna facta, infra annum totam ecclesiam operiret. Hic per annos viginti quinque numquam ad Occidentem se vertit, nec solem declinantem conspexit. Cujus exemplo discipulus ejus Sisinnius, cum apud eum septem annis fuisset, in sepulcro se clausit, in quo stans per triennium semper oravit, numquam die vel nocte deambulans, aut sedens, aut jacens. Elpidius igitur post annos prædictos ad Cappadociam regressus, & presbyter factus, Fratres & Sorores in unum collegit, & cœnobio constructo, in pace quievit. Cujus festum agitur IV Nonas Septembris. Errat in eo hic scriptor, quod Elpidium dicat regressum in Cappadociam, eumdemque errorem imitati sunt alii mox citandi. Non enim Elpidius, sed Sisinnius ejus discipulus in Cappadociam regressus est, uti videbimus ex Palladio, quem Petrus citavit sub nomine Heraclidis, quia Historia Lausiaca Palladii & Paradisus Heraclidis, uti aliquando vocatur, idem est Opus Palladii.

[38] Advertat studiosus lector, non asseri a Petro de Natalibus, [neuter certo affirmat an idem sit Cappadox & Picenorum Elpidius: id tamen asserunt alii,] hunc S. Elpidium coli in Piceno, aut corpus ipsius ibidem servari. Huic consensit Maurolycus, qui eodem die sic breviter habet: Item in Cappadocia Elpidii abbatis abstinentia conspicui. Verum Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad eumdem diem Elpidianorum sententiam tradit. Quippe elogium Sancto concinnavit, quale ex Petro mox dedi, ne correcto quidem errore de regressu in Cappadociam; & in fine hæc subjunxit: Cujus corpus in Piceno conditum est, in oppido præclaro ab eo denominato. In annotatione autem hanc movet dubitationem: An S. Elpidius in Piceno in oppido, quod S. Elpidius nominatur, obierit; vel corpus illius ex Cappadocia eo translatum fuerit, mihi incompertum est, cum monumenta ecclesiæ Elpidiensis nondum viderim. Suspicor illud dubium solvi non posse ex monumentis Elpidiensibus, cum nihil de translatione corporis in Picenum nobis fuerit communicatum. Quin potius collector monumentorum Medaglia probare nititur, Sanctum Elpidium in Picenum venisse, ibique obiisse. At istud clare repugnat Palladio, adeo ut scriptor ille hoc conamine augeat dubium ante dictum, videlicet, an Elpidius in Piceno cultus idem sit cum Palladiano Elpidio.

[39] [Natalis Medaglia probare nititur ex antiquis picturis,] Audiamus tamen, quid afferat laudatus Medaglia. Primo citat Gregorium Lazzarium lib. 4 Operis mihi incogniti de Viris sanctis, ex eoque hæc adducit verba: Elpidius sanctus abbas, & vitæ sanctitate illustris, fuit natione Asiaticus, in civitate Cordilensi Cappadociæ nobilibus parentibus ortus: qui veniens Romam, post visitationem piorum locorum, petiit Picenum, & divino lumine inspiratus in loco permanere constituit, ubi ex ruinis Cluanæ civitatis fuit factum oppidum. Hoc Cluellum vocat Medaglia, qui dicta Lazzarii ex antiquis picturis confirmare deinde nititur. Verba ejus compendio accipe. Prima pictura exhibet angelum, qui cymbam prope ripam ostendens Elpidio, ingressum in cymbam transtulit Romam. Altera pictura ostendit Elpidium Roma in Picenum discedentem, dum populus illic ædificabat oppidum Cluellum. Ante ingressum orans, divinitus docetur, se ibi inventurum duos cooperatores Ennesium & Eustatium, fratres germanos.

[40] [S. Elpidium venisse ad Picenos, ibique fidem prædicasse,] Tertia habet, convenisse tres dictos Sanctos, cum sequenti die vix sol appareret in Oriente; cœpisseque prædicare contra idola, atque idcirco citatos ad præfectum oppidi. Quarta docet, S. Elpidium, post varias disputationes de religione, jussu præfecti inclusum carceri. Quinta exhibet Sanctum in carcere. Sexta ostendit eumdem ope trium angelorum carcere liberatum, mirante id prodigium præfecto. Ex septima præfectus, viso illo miraculo, baptismum flagitat; sed prius idola evertere jubetur, illudque præstat. Octava demum pictura significat baptismum præfecto collatum a S. Elpidio, assistentibus Ennesio & Eustatio: Hæ omnes octo picturæ, inquit Medaglia, sunt antiquissimæ manus, adjectis infra descriptionibus characteris Gothici. Observat deinde liquere ex hisce tabulis pictis, singularem S. Elpidii venerationem viguisse apud antiquos. Id enimvero facile ei assentior; nam idem etiam colligitur ex eo, quod nomen Sancti oppido datum fuit, hodieque perseverat.

[41] [allegans etiam Mss., & epitaphium: ea opinio convenire nequit Elpidio Cappadoci.] A pictis tabulis ad antiqua Mss. (ut certe vocat, nam illorum quanta sit antiquitas, non exponit) transit Medaglia, ex iisque narrat septem hominum millia a S. Elpidio baptizata esse eodem die, quo præfectus baptismum suscepit; & præterea alio die sex millia: varias quoque ecclesias ab eodem Sancto erectas, populumque ad pietatem eruditum: obiisse demum Elpidium 2 Septembris, anno 393, imperante Theodosio seniore, eaque occasione oppido Cluello datum S. Elpidii nomen; & non diu post Elpidium defunctos esse Ennesium & Eustatium. Pleraque hæc confirmat epitaphio, quod asserit insculptum fuisse lapidi in ecclesia S. Elpidii, quæ penitus collapsa est anno 1629. Verba epitaphii hæc fuisse testatur:

Piceni Apostolo ac vigilantissimo nostro patriæ Patri,
Quem morientem in terris IV No. Sept.
Susceperunt in cælis beata agmina;
Et cujus uti præcepta amplexi ad salutem,
Ita sanctitatem venerati ad obsequium,
Hunc lapidem excitarunt ad æternitatem.
Mu. Clu. An. a Chr. na. CCCXCIII.

Hæc Natalis Medaglia de gestis & morte S. Elpidii apud Picenos; nam gesta in Oriente ex Palladio ante retulerat. Hanc autem ex hisce omnibus, quæ fideliter referenda censui, conclusionem formo. Cum constet S. Elpidium in spelunca sua obiisse in Asia, necesse est aut omnia illa fabulosa esse, aut alium Elpidium floruisse in Piceno. Utrum ex duobus magis sit verisimile, nunc examinabo.

[42] Primo observo probationes ex picturis petitas exigui admodum esse momenti, [Verum, cum repugnet Officium, aut picturæ non recte exponuntur,] cum nesciamus, quo tempore tabulæ istæ sint pictæ, pictoresque passim nimiam sibi vindicent licentiam pingendi traditiones populares, imo & fabulas. Secundo, non videntur ipsi Elpidiani credere, aut certe diu credidisse, S. Elpidium in Piceno obiisse. Patet id ex epistola ante recitata num. 2, ubi illustrissimus comes Asclepi dicebat, examinandum imprimis, quomodo Sancti illius corpus in Picenum translatum fuerit, de quo in lectionibus nulla habetur mentio, sed quod in Cappadocia ultimum diem clauserit. Elpidiani igitur, dum compositum fuit istud Officium, nondum existimabant apud se obiisse Sanctum, sed corpus aliunde allatum credebant, idemque credidisse adhuc videntur, dum anno 1683 scripta fuit laudata epistola. Hinc credere nequeo, recte colligi ex picturis ea, quæ collegit Medaglia, aut in scriptis antiquis ullius auctoritatis reperta fuisse, quæ ille attulit de baptizatis uno die septem hominum millibus, & alio sex millibus per Elpidium. Certe illa omnia omni prorsus carent verisimilitudine, ut ostendam: cumque Elpidianorum Officio contraria sint, atque in Officiis particularium ecclesiarum passim exprimatur illarum traditio, ne quidem ex picturis laudatis ea recte colligi posse, vehementer suspicor.

[43] At sive in pictis tabulis talia exprimantur, qualia nobis dedit Medaglia, [aut fabulosa continent, aut alterius Sancti gesta repræsentant.] sive ille putaverit se videre in istis picturis, quæ minime illic significantur; pro fabulis habenda sunt, si intelligi debeant de S. Elpidio abbate. Nam, cum mortem Sancti alliget anno 393, Elpidius in Picenum non venisset, nisi imperante Valentiniano, Gratiano, aut ipso Theodosio, sub quo defunctum ponit. Qua igitur veri specie ob prædicatam fidem carceri dicitur inclusus? Imo verisimile non est, eo tempore in Piceno multos idololatras fuisse, cum jam Firmani, Asculani & Anconitani suos in Piceno haberent antistites. Hac de causa suspicio mihi nonnulla oboritur, an non fortasse gesta alterius cujusdam Sancti tabulæ illæ exhibeant, uti & epitaphium supra recitatum, quod certe non est valde antiquum, cum annos a Christi natalibus numeret: nam non abbati, sed episcopo congruunt, quæ iis insinuantur, si vera sunt. Si ipsa, quæ habentur, antiqua monumenta nobis forent transmissa cum Officio & tabularum delineatione, certius de hisce omnibus proferre liceret judicium.

[44] Nunc, iis missis, rationes quasdam allegabo, ob quas existimo, [Rationes, quæ insinuant corpus S. Elpidii Cappadocis ex Palæstina in Picenum delatum.] corpus S. Elpidii abbatis Cappadocis translatum fuisse in Picenum, indeque celebrem ejus venerationem, atque oppidi nomen exortum. Præter traditionem Elpidianorum, existimantium se possidere corpus S. Elpidii Cappadocis, de quo agit Palladius, præcipua ratio est festivitas ex tribus una, quæ ob S. Elpidii adventum instituta olim fuit & celebrata. Etenim vix dubitare possim, quin adventum corporis, seu diem translationis intelligere oporteat, non adventum viventis Elpidii, uti voluit Medaglia. Primum enim usitatissimum est, alterum prorsus inauditum. Cum igitur corpus Sancti aliunde translatum sit in Picenum, ut ex festo translationis colligitur, nihil obstat quo minus existimare possimus, ipsum esse corpus S. Elpidii Cappadocis in Palæstina defuncti, cum multæ Sanctorum reliquiæ inde in alias provincias fuerint translatæ, & ea sit traditio Elpidianorum. Hanc autem traditionem confirmant corpora Ennesii & Eustatii, quæ cum corpore S. Elpidii conjuncta affirmant: nam duos hosce Sanctos cum S. Elpidio conjungit Palladius his verbis: Cum hoc sancto Dei athleta (Elpidio) una etiam fuit consummatus inclytus Dei servus Ænesius *, vir magnæ existimationis, … & ejus frater Eustathius ei honore æqualis &c. Hisce consonant verba, quæ profert Medaglia ex antiquis scripturis, ut ait: Erat autem cum hoc Athleta Christi Ennesius vir magnus & honestus, ac frater ejus Eustasius, quibus una vita continentiæ, atque eadem consummatio in Christo. Itaque, modo certum sit Ænesii vel Ennesii & Eustathii corpora servari etiam in Piceno, vix dubitari potest, quin sint corpora eorumdem, de quibus scribit Palladius. At dolendum, Acta translationis excidisse, aut nobis certe ad manum non esse: nam ex hisce omnia clarius exponi possent, ut nullum superesset dubium.

[Annotata]

* al. Ennesius

§ IV. Gesta Elpidii a Palladio descripta discutiuntur; inquiriturque, an hic idem sit cum Elpidio laudato in Vita S. Charitonis, & cum diacono S. Basilii.

[Gesta Sancti fideliter a Palladio scripta, sed ejus editiones invicem minus consonæ;] Quamvis Historia Lausiaca Palladii, in qua referuntur gesta S. Elpidii abbatis, fide maxima sit conscripta, auctorque narret ea, quæ ipse vidit, aut ab oculatis testibus accepit, gesta tamen S. Elpidii nonnullam patiuntur difficultatem ob diversas laudatæ Historiæ editiones, quæ invicem non consentiunt. Tres mihi ad manum sunt, aut, si omnes enumerare velim, quatuor editiones Historiæ Lausiacæ, una Græca, Latinæ reliquæ. Græcam anno 1616 dedit Joannes Meursius ex bibliothecæ Palatinæ codice pervetusto membranaceo, uti in præfatione monet, hæc mox adjiciens: Primus ego Græce profero; cum Latinam versionem ante annos sexaginta vir eruditus, Gentianus Hervetus dederit. Verum certe aut nimium sibi ille indulsit, aut diversus multum codex a Palatino, quo is usus. Nam quid versio ipsius differat a Palladii textu Græco, facile cuique animadvertere, si conferre modo libebit.

[46] [Latinæque interpretationes non satis exactæ: hinc Acta Græca infra danda:] Sane Interpretatio Latina Herveti alio ordine disposita habet capitula quam textus Græcus a Meursio editus. Menda etiam non pauca occurrunt in eadem interpretatione, quam Rosweydus recudit in Vitis Patrum, correctis hinc inde aliquot mendis. Laudatus Rosweydus edidit etiam antiquam Palladii interpretationem, quæ passim nominatur Paradisus Heraclidis, etiamsi aliud non sit quam Historia Lausiaca Latine reddita. Hæc autem antiqua interpretatio rectius consonat textui Græco, certe quoad ordinem capitulorum. Verum nec illa interpretatio omnino videtur exacta, melior tamen apparet quam Hervetiana. Hac de causa S. Elpidii Acta Græca dabo ex editione Meursii novamque interpretationem adjiciam cum annotatis prolixioribus.

[47] Porro ex his Actis habemus, patriam S. Elpidii fuisse Cappadociam, [Sancti patria, vita monastica ac locus mortis;] quæ ampla est & satis nota Asiæ Minoris provincia. Urbem nullam nominat Palladius, nec parentum genus nobile aut ignobile. Divinant igitur sine fundamento, qui Cordulæ aut Cordylæ nobilibus parentibus natum dixerunt: nam ne quidem Cordylam in Cappadocia reperio; sed Cordylam portum Ponto, non Cappadociæ, attribuit Cellarius tom. 2 Geographiæ antiquæ pag. 197. Insuper ex Actis clarum est, monachum fuisse S. Elpidium, ac deinde anachoretarum ducem seu abbatem, ac presbyterum in Palæstina, ubi & vitam finivit. Rursum ergo aberraverunt a vero omnes illi, qui scripserunt, S. Elpidium in Cappadociam reversum, ibique defunctum: nam id de ipsius discipulo Sisinnio asserit Palladius; at de Elpidio infra num. 2 ait: Hic magnus Athleta patientiæ, ex quo ingressus est speluncam (prope Hiericho,) non descendit de monte, donec fuerit sepultus. Hæc autem verba nullum relinquunt dubium, quin mortuus sit in Palæstina, ita ut ea, quæ obscuriora sunt, hisce Palladii verbis necessario sint concilianda.

[48] Editio Herveti fecit, ut obscurius videatur, ubi primo monasticam Vitam amplexus sit S. Elpidius, [inquiritur, ubi monachus primo,] & cujus monasterii fuerit presbyter. Disputavit de hisce Tillemontius tom. XI Monumentorum nota 1 ad Palladium Helenopolitanum, satisque ostendit, Elpidium monachum primo fuisse in monasterio Cappadociæ, quod exstruxerat Timotheus S. Basilii chorepiscopus. Fatetur tamen interpretationi Latinæ Herveti id consonum non esse, cum illa videatur habere, primo anachoretam fuisse in Palæstina, deinde abbatem in Cappadocia, conaturque textum varie corrigere. Audi verba, quæ difficultatem ingerunt. Herveti editio cap. 106 de Elpidio sic loqui incipit: In Amorrhæorum speluncis, quæ sunt in Hiericho, quas olim construxerant fugientes Jesum Nave *, qui tunc populabatur alienigenas, in monte Luca, fuit quidam Elpidius Cappadox genere, postea autem dignatus presbyteratu monasterii, factus a Timotheo chorepiscopo Cappadociæ, viro sufficientissimo. Is habitavit in quadam spelunca. Hic primo describitur locus, in quo vitam anachoreticam duxit Elpidius, & mox dicitur, postea autem dignatus presbyteratu monasterii, illudque monasterium statuitur in Cappadocia. Videtur igitur ex his verbis concludendum, Sanctum initio anachoretam fuisse in Palæstina, deinde presbyterum monasterii in Cappadocia, uti recte advertit Tillemontius, qui tamen difficultatem non satis amovit.

[49] Itaque observandum est, totam descriptionem loci, [atque ubi dein presbyter & abbas fuerit;] quam Hervetus dedit in gestis S. Elpidii, non spectare ad ejus Vitam, sed ad caput præcedens, prout patet ex editione Græca Meursii, quam recudemus. Vita autem Elpidii inchoata est a Palladio his verbis: Elpidius quidam, aut, ut habet Hervetus, Fuit quidam Elpidius &c. Quæ præcedunt ad locum describendum, in textu Græco referuntur ad caput præcedens, eoque necessario referenda videntur, non quidem ad caput, quod præcedit apud Hervetum; sed ad illud, quod præcedit in editione Græca, & antiqua interpretatione Latina apud Rosweydum pag. 975. Post abscissam loci descriptionem verba Palladii recte intelligi poterunt, nec priora pugnabant cum posterioribus. Nam primo dicitur Cappadox genere. Secundo postea presbyterii dignitate ornatus, illud autem postea referri potest ad adventum in Palæstinam, ita ut presbyter factus sit, postquam ibi aliquo tempore vixerat. Tillemontius illud postea refert ad Palladii adventum, putatque presbyterum factum, postquam ibi fuerat Palladius. Dicitur tertio monasterii seu ex monasterio Timothei Cappadocis, non abbas illius monasterii, ut verosimilius puto, sed monachus ante adventum in Palæstinam. Quarto dicitur: Hic cum venisset, (aut veniens) habitavit in una speluncarum, nimirum loci antea in præcedenti capite, aut narratione, descripti. Hinc antiqua interpretatio sic habet: Hic Elpidius in una de memoratis speluncis habitaculum sibi fecit. Reliqua in annotatis elucidari poterunt. Verum priusquam Acta subjiciam, duo adhuc occurrunt discutienda.

[50] [an idem cum Elpidio laudato in Vita S. Charitonis,] Primo in Vita S. Charitonis apud Surium ad XXVIII Septembris mentio fit cujusdam Elpidii, quem cum hoc nostro eumdem esse, locus, tempus, aliaque adjuncta prorsus indicare videntur. Quippe scriptor istius Vitæ, ubi narraverat sacram laurum, (sic Græci vocabant habitationem anachoretarum multis cellulis distinctam) ædificatam esse a Charitone, lauri alterius constructionem sic refert: Et cum (Chariton) peregisset iter unius diei, accedit ad aliam speluncam, quæ sita quidem erat ad partes Hierichuntinas: erat autem deserta, & erat aptissima ad silentium præbendum & quietem… Cum multi ergo ab ipso consecuti essent curationem, & statuissent vitam illius imitari, hic quoque ædificat alterum virtutum habitaculum, quod Elpidius quidem postea amplificavit, vir præclarus recte factis in exercitatione. Jam vero anachoretas fuisse prope Hierichuntem, dum eo venit Elpidius, insinuat Palladius his verbis infra num. 1, Hic cum venisset, habitavit in una speluncarum. Eorum vero numerum mirifice auctum ejusdem Sancti exemplo, docet ibidem, dum ait: Montem illum urbis instar frequentem reddidit. Cum ergo hæc recte congruant, & certum sit, Charitonem floruisse ante Elpidium, ac demum locus in utraque Vita statuatur prope urbem Hierichuntinam, non videtur dubitandum, quin idem in utrisque Actis memoretur Elpidius.

[51] [an idem cum Elpidio S. Basilii diacono.] S. Basilius epistola 138 novæ editionis laudat aliquem Elpidium diaconum, de eo sic scribens: Nam quinquagesimum hunc diem agebam in infirmitate, cum advenit nobis dilectus ac optimus frater noster, condiaconus Elpidius. De eodem rursum epist. 265 ad Eulogium Alexandrinum hæc scribit: Quapropter misimus etiam desideratissimum filium nostrum, Elpidium condiaconum, qui & epistolam perferet, & per se ipse potest nuntiare vobis, quæcumque litterarum effugerint documenta. Meursius in Annotatis suis pag. 200 hunc eumdem putat cum abbate nostro Elpidio. Sane, cum posterior Basilii epistola scripta notetur anno 377, tempus non obstat, quominus Elpidius S. Basilii diaconus monasticam atque anachoreticam vitam amplecti deinde potuerit, idemque esse cum S. Elpidio abbate, qui vitam finivit in Palæstina. Verumtamen sola temporis & patriæ congruentia non satis certum præbet fundamentum, ut eumdem esse Elpidium pro certo affirmemus, quemadmodum fecit Meursius. Nomen Elpidius non tam rarum erat in Oriente, ut ex utriusque nomine solida haberi possit ratio, sine qua nihil asserendum ut certum. Hisce expeditis Acta Græca subjungo ex Meursio cum interpretatione Latina, atque annotatis nostris, in quibus discutiam, quæ adhuc in Actis occurrent dubia.

[Annotata]

* i. e. Josue

ACTA GRÆCA
Ex editione Meursii, interprete J. S.

Elpidius abbas, patronus oppidi S. Elpidii in Piceno (S.)

Ελπίδιός τις, Καππαδόκης τῷ γένει, εἰς ὕστερον πρεσβυτερίου ἠξιωμένος, τοῦ μοναστηρίου γενομένου τοῦ χωρεπισκόπου Τιμοθέου τῆς Καππαδοκίας, ἀνδρὸς ἱκανωτάτου· οὗτος ἐλθὼν παρῴκησεν ἐν ἑνὶ τῶν σπηλαίων, ὃς τοσαύτην ἐγκράτειαν ἀσκήσεως ἐνεδείξατο, ὡς καλύψαι τοῦς πάντας. Ζήσας γὰρ εἴκοσι καὶ πέντε ἔτη τὰ σάββατα καὶ τὰς κυριακὰς μετελάμβανεν μόνον· τὰς δὲ νύκτας πάσας ἑστὼς ἔψαλλεν καθάπερ βασιλίσκῳ τῶν μελισσῶν ἐσομένῳ, ἐν μέσῳ τῆς ἀδελφότητος συνοικήσας τὸ ὄρος ἐκεῖνο ἐπόλισεν. Καὶ ἧν ἰδεῖν ἐκεῖ παρ᾽ ἐκάστῳ διαφόρους τῆς ἀσκήσεως πολιτείας. Τοῦτον ποτὲ τὸν Ἐλπίδιον, τὸν ὄντως τῇ ἐλπίδι χαίροντα, καὶ διὰ τὸν Χριστὸν τῇ θλίψει ὑπομένοντα, ψάλλοντα ἐν νυκτὶ, συμψαλλόντων ἡμῶν αὐτῷ, σκορπίος ἔπληξεν· ὃς πατήσας αὔτον οὐδὲ μετέστη τῆς τοῦ σχήματος στάσεως, τοσοῦτον τῇ ὑπομονῇ ἀλογήσας τῆς κατὰ τὸν σκορπίον ὀδύνης. Μιᾶς τοίνυν τῶν ἡμερῶν ἀδελφοῦ, τινὸς κόμμα κατέχοντος κλήματος, τοῦτο λαβὼν Μακάριος ἐν τῷ καθῆσθαι παρὰ τὴν ὄχθαν τοῦ ὄρους ἔχωσεν ὡς φυτεύων, καίπερ ἐν οὐ καιρῷ θείς, τοσοῦτον ηὐξήθη καὶ γέγονεν ἄμπελος, ὤστε σκεπάζειν πᾶσαν τὴν ἐκκλησίαν.

[2] Τούτῳ τῷ ἁγίῳ ἀθλητῇ τοῦ Χριστοῦ συνετελειώθη καὶ ἀοίδιμος δοῦλος τοῦ θεοῦ Αἰνέσιος, ἀνήρ τις ἀξιόλογος, καὶ τῇ ασκήσει διαπρέψας, καὶ Εὐστάθιος ἀδελφὸς τούτου ὁμότιμος, καὶ τοῦς ἄθλους τῆς κατὰ Χριστὸν πολιτείας ἐξανύσας προθύμως. Ἐπὶ τοσοῦτον δὲ μακάριος Ἐλπίδιος ἤλασεν ἀπαθείας, ταριχεύσας τὸ σῶμα, ὡς ἥλιον διαφαίνειν αὐτοῦ τῶν ὀστέων τὸ πῆγμα. Φέρεται, δὲ καὶ τοῦτο ἐν τοῖς τῆς ἀρετῆς αὐτοῦ διηγήμασιν παρὰ τῶν σπουδαίων αὐτοῦ μαθητῶν, ὅτι ἐν ὅλοις εἴκοσι πέντε ἔτεσιν οὐδεποτε ἐπὶ δύσιν ἔστράφη. Καὶ τοιγε τοῦ σπηλαίου τῆς θύρας εἰς τὸ ὕψος τοῦ ὄρους ἐπικειμένης· οὐδὲ μετὰ ἑξαωρίαν τὸν ἥλιον ὑπὲρ κεφαλῆς τούτου γενόμενον ἴδεν ποτὲ κατὰ δύσιν κλίναντα, οὐδὲ τοῦς κατὰ δυσμὰς ἀνατέλλοντας ἀστέρας ποτὲ ἐθεάσατο ἐν τοῖς εἰκοσιπέντε ἔτεσιν. Οὗτος μέγας ἀθλητὴς τῆς ὑπομονῆς ἀφ᾽ οὗ εἰσῆλθεν εἰς τὸ σπήλαιον, οὐ κατῆλθεν ἐκ τοῦ ὄρους μέχρις ὅτου ἐτάφη. Ταῦτα τὰ οὐράνια ἐγχειρήματα τοῦ στεφανίτου καὶ ἀηττήτου παλαιστοῦ Ἐλπιδίου, τοῦ νῦν ἐν παραδείσῳ διαιτωμένου μετὰ τῶν αὐτοῦ ὁμοίων.

[3] Τούτου τοῦ ἀθανάτου Ἐλπιδίου μαθητής γέγονεν Σισίννιος ὀνόματι, ἐξ οἰκετικῆς μὲν ὁρμώμενος τυχης, ἐλεύθερος δὲ κατὰ τὴν πίστιν, τῷ γένει Καππαδοκης. Δεῖ γὰρ καὶ τὰ γένη σημάινειν πρὸς δόξαν τοῦ ἐξευγενίζοντος ἡμὰς Χριστοῦ, καὶ εἰς τὴν μακαρίαν καὶ ἀληθινὴν ἀπάγοντος ἡμᾶς εὐγένειαν εἰς τὴν τῶν οὐράνων βασιλείαν· χρονίσας τοίνυν παρὰ τῷ μακαρίῳ Ἐλπιδίῳ διάπυρος ἐραστὴς τῶν τῆς ἀσκήσεως ἀρετῶν Σισίννιος ἕκτον, καὶ ἕβδομον ἔτος, καὶ ἐκμέμαθηκὼς τοῦ ἀνδρὸς τὰς ἀρετὰς, καὶ τὸ καρτερὸν τῶν τῆς ἀσκήσεως πόνων, εἰς ὕστερον οὗτος μνήματι ἑαυτὸν ἐγκαθεῖρξεν, ἐπὶ τρία ἔτη σταθεὶς ἐν τῷ μνεήματι ἐν προσευχαῖς διετέλει. Μὴ νύκτωρ, μὴ μεθ᾽ ἡμέραν, μὴ καθίσας, μὴ ἀναπεσὼν, μὴ βαδίσας, ἔξω. Οὗτος κατηξιώθη χαρίσματος κατὰ δαιμόνων. Νυνὶ δὲ ἐπανελθὼν ἐπὶ τὴν πατρίδα ἠξιώθη πρεσβυτερίου, συναγαγὼν ἀδελφότητα ἀνδρῶν τε καὶ γυναικῶν, τῇ μαρτυρίᾳ τῆς ἀπαθείας διὰ τῆς σεμνῆς πολιτείας, καὶ τὸ ἑαυτοῦ ἄῤῥεν τῆς ἐπιθυμίας ἐλάσας, καὶ τὸ τῶν γυναικῶν θῆλυ τῇ ἐγκρατείᾳ φιμώσας, ὡς πληροῦσθαι τὸ γεγραμμένον· Ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ οὐκ ἔστιν ἄρσεν καί θῆλυ. Ἐστὶν δὲ καὶ φιλόξενος καθ᾽ ὑπερβολὴν, καίπερ ὣν ἀκτήμων, εἰς ἔλεγχον τῶν ἀμεταδότων πλουσίων.

[Sancti patria, vita anachoretica,] Elpidius a quidam erat Cappadox genere, postea presbyterii dignitate ornatus, ex monasterio chorepiscopi b Timothei c Cappadocis, viri dignissimi d. Hic cum venisset, habitavit in una speluncarum e: qui tantam in vita ascetica præstitit abstinentiam, ut omnes obscuraret. Vixit enim annos viginti quinque Sabbatis solum & Dominicis manducans. Noctes vero totas stans psallebat. Similis f autem factus regi apum, in medio Fratrum habitans, montem illum urbis instar frequentem reddidit: eratque illic videre apud unumquemque varia vitæ asceticæ instituta. Hunc Elpidium, spe g revera gaudentem, ac tribulationem propter Christum sustinentem, dum noctu psalmos cantabat, nobis una cum ipso canentibus, pupugit aliquando scorpius. Ille, eo calcato, ne habitum quidem, quo stabat, mutavit. Tantopere per tolerantiam contemnebat illatum a scorpio dolorem. Quodam autem die, cum aliquis Frater frustum palmitis h teneret, hoc accipiens Beatus, quando sedebat in * montis tumulo, infodit tamquam plantans. Et sane, etsi tempore importuno illic positum, tantum crevit, tantaque evasit vitis, ut totam obumbraret ecclesiam.

[2] Cum hoc sancto Christi Athleta simul etiam consecratus i est celeber Dei servus Ænesius, [eaque maxime austera, beatus obitus:] vir memorabilis & ascetica vita excellens; atque Eustathius k hujus frater honore æqualis, qui & certamina vitæ pro Christo susceptæ alacriter exercuit. Tantum l autem beatus Elpidius in affectiones suas consecutus est imperium macerando corpus, donec sol ossium ipsius structuram ostenderet. Porro in relationibus de ejus virtute & hoc dicitur a studiosis ipsius discipulis, quod totos viginti quinque annos numquam ad Occidentem se converterit (& quidem ostio speluncæ ipsius in summitate montis posito m) neque post horam sextam n solem, capiti suo imminentem, umquam viderit declinantem ad Occidentem, neque umquam conspexerit exorientes in Occidente stellas. Hic magnus Athleta patientiæ, ex quo ingressus est speluncam, non descendit de monte, donec fuerit sepultus. Hæc sunt cælestia facinora coronati ac invicti athletæ Elpidii, qui nunc degit in cælo o cum sui similibus.

[3] Hujus immortalis Elpidii discipulus factus est quidam, [ejus virtutum imitator Sisinnius.] Sisinnius p nomine, ex servili quidem conditione ortus, at fide liber, genere Cappadox. Oportet enim & genera significare ad gloriam Christi, qui nos facit ingenuos, atque ad beatam veramque nobilitatem perducit, nimirum ad regnum cælorum. Cum ergo fervens ille virtutum vitæ asceticæ amator Sisinnius mansisset apud beatum Elpidium sex aut septem annos, ac Viri virtutes, tolerantiamque laborum vitæ asceticæ didicisset, deinde monumento se ipse inclusit, ac tres annos stans in monumento in precibus perseveravit, nec noctibus nec diebus sedens aut jacens aut foras egrediens. Hic impetravit gratiam imperii in dæmones. Nunc vero reversus in patriam exornatus est presbyteratu, collegitque congregationem virorum ac mulierum, dato testimonio affectuum vacuitatis per honestatem vitæ, & expulsa a se libidine virili, feminarumque cupiditate per continentiam constricta, ut impleatur, quod scriptum est: In Christo Jesu non est masculus neque femina q. Est vero & insigniter hospitalis, licet possessionibus careat, in condemnationem divitum, qui minime largiuntur.

ANNOTATA.

a Descriptionem loci apud Hervetum præmitti, jam observavi in Commentario num. 48; sed num. 49 monui eam spectare ad caput præcedens. Nec modo ea annectitur capiti præcedenti apud Meursium, sed etiam in codice Græco Augustano, cujus habemus apographum. In antiqua interpretatione loci descriptio est prætermissa.

b De officio & dignitate chorepiscoporum, qui frequentiores erant in ecclesia Orientali quam in Occidentali, non convenit inter scriptores. Multa de iis collegit Cangius in Glossario: ubi recte ait: Primitus institutos ab episcopis chorepiscopos fere constans est sententia, ut essent eorum vicarii in vicis ac pagis, & episcopalia in iis munera minoris momenti obirent. Deinde, ut ostendat aliquando presbyteros ordinatos fuisse a chorepiscopis, affert hunc ipsum locum ex interpretatione Herveti, atque ita scribit: Præterea in Historia Lausiaca apud Paladium cap. 106 legimus Elpidium monachum presbyterum ordinatum a Timotheo chorepiscopo. Verum consecratus a Timotheo Elpidius non dicitur in antiqua interpretatione, sed solum fuisse ex monasterio Timothei, ac postea presbyter factus in Palæstina; eoque trahi debet etiam Herveti phrasis, ne ejus interpretatio contradictionem involvat. Porro potestatem ordinandi presbyteros non fuisse chorepiscopis, qui hoc solo nomine non erant episcopi, egregie probat Thomassinus in Opere de Disciplina Ecclesiæ part. 1 lib. 2, cap. 1 & 2, ac cap. 1 num. 15 chorepiscoporum officia sic describit: Curabant agrorum & presbyteros & ecclesias, quas & in credita sibi regione visitabant. Providebant pauperibus. In ecclesiis suis, accepto presbyterorum & diaconorum testimonio, & episcopi consensu, minores clericos ordinabant. Sine episcopo majoris momenti agebant nihil. Implebant denique vicarii partes, qui levarent episcopum cura & solicitudine parochiarum ruralium magna saltem ex parte… In eo, quod de sua ipsius vita scripsit, Poëmate Gregorius Nazianzenus testatur Basilium Cæsareæ archiepiscopum obnoxios sibi habuisse chorepiscopos quinquaginta. Ceterum non negat Thomassinus aliquos inter chorepiscopos fuisse, qui dignitate præditi erant episcopali. Verum id contigit, aut quia gradu suo moti erant judicio canonico, aut ex schismate ad Ecclesiam redierant, aut ordinati ad aliquam ecclesiam ejus possessionem adire vetabantur. Sic enim in inferiori chorepiscoporum gradu servire poterant. Vide laudatum scriptorem.

c S. Basilii chorepiscopus erat hic Timotheus. De eo meminit Basilius epistola nunc 24 (ante 54,) ubi eum excusat. Scripsit ad eumdem epistolam 291 (olim 340,) qua eum reprehendit, quod nimium esset sollicitus de fama sua apud homines, ac de ipso ait: Quomodo Timotheus ille, quem a pueritia ita sese ad rectam & asceticam vitam intendisse novimus, ut immoderationis in his rebus accusaretur; nunc ab ea re unice consideranda discedens &c. Hæc verba plane insinuant eumdem esse Timotheum; in cujus monasterio vixit Elpidius, cum nomen, officium, tempus, locus, ac vitæ genus hujus Basiliani Timothei prorsus congruant illi, quem memorat breviter Palladius.

d Vox Græca ἱκανώτατος varie exponi potest, uti maximus, dignissimus, aptissimus.

e De hoc initio Actorum consule Comment. num. 49. Interpretatio Herveti data num. 48 vix intelligi potest. Antiqua eumdem cum nostra exhibet sensum hoc modo: Elpidius quidam fuit de Cappadocia genus ducens, qui postea & ad presbyteratus honorem meruit pervenire. Erat autem de monasterio Timothei Cappadocis cujusdam chorepiscopi, viri admodum magni. Qui Elpidius in una de memoratis speluncis habitaculum sibi fecit.

f Hervetus sic habet: Is tamquam regi apum futuro, in medio fraternitatis cohabitans, illum montem ædificavit. Quam illa verba sententiam idonee possint exprimere, sane non perspicio, nec perspiciet lector, opinor. Mendum etiam irrepsit in textum Græcum, illudque mendum videtur esse in voce ἐσομένῳ, pro qua substitui potest εἰκασμένος assimilatus, aut similis ejusdem significationis. Certe antiquus interpres sic habet: Quem, sicuti apes regem suum, ita innumera multitudo fratrum secuta, fecit quamdam videri in speluncis ipsis ac solitudinibus civitatem. Eumdem dedi sensum, sed pressius adhærere volui textui Græco.

g Græce τῇ ἐλπίδι cum allusione ad nomen. Hinc Hervetus addidit: Et vere Elpidium.

h Hervetus frustum scalarum mendose. Antiquus interpres Sarmensi ex arida vite. Sed Græcus textus tantum habet, frustum palmitis, aut sarmenti. In eo autem solum videtur factum mirabile, quod frustum illud sarmenti, importuno tempore plantatum, tam cito creverit.

i Utrumque interpretem hic aberrasse, mihi omnino persuadeo. Hervetus habet: Cum hoc sancto Dei Athleta una etiam fuit consummatus &c. Antiquus: Erat autem cum hoc Athleta Christi &c. Verum vox Græca συνετελειωθη significat consecratus est simul; derivaturque a συντελειόω simul consecro. Ratio etiam favet huic sententiæ, cum certo plures vixerint cum Elpidio quam duo hic relati; sed hi duo cum ipso consecrati sunt. Hinc breviter tantum de ipsis loquitur occasione Elpidii. Ex hoc loco confirmatur, quod diximus in Comment. num. 49, Sanctum presbyterum consecratum esse, postquam aliquo tempore in Palæstina vixerat.

k De hisce nihil alibi reperio, nisi quod Elpidiani in Piceno asserant, se eorum etiam corpora habere cum corpore S. Elpidii.

l Tantum in affectiones imperium, quantum antea indicavit, cum morsum scorpii narravit. Nunc enim narrat, quanta corporis maceratione usus sit, ut affectiones sibi tam perfecte haberet subditas. Verum uterque interpres hæc miscuit: nam antiquus sic habet: Usque adeo autem memoratus Elpidius nullis animi vel corporis passionibus subjacebat, propriis membris vario abstinentiæ labore consumptis, ut solis instar ossium ejus junctura luceret. Hervetus vero hæc dedit: Eo autem processit beatus Elpidius impatibilitate corpus macerans, ut sol ejus ossium fabricam perspicue ostenderet. Uterque phrasim corrupit, quia voculam ὡς, quæ exprimenda hic est donec, usque dum, aut simili modo, per ut expressit. Primus insuper insuper erravit, dum ossa Sancti lucentia dixit: non enim ossa per maciem lucent, sed per extremam maciem fit, ut structura ossium appareat, adhibito lumine.

m Consentit Hervetus quoad sensum. Verum antiquus interpres habet: Et sane speluncæ ostio mons in altum editus imminebat. At minus recte.

n Hora sexta in Palæstina erat meridies. Sol tunc imminebat capiti, non quidem perpendiculariter, cum Palæstina non sit in Zona torrida, sed ita tamen, ut non multum declinaret ad Austrum.

o Annus emortualis S. Elpidii exacte nequit determinari. Natalis Medaglia in Comment. num. 41 defunctum vult anno 393, loquens de eo, cujus corpus est in Piceno, quemque verosimiliter eumdem cum hoc diximus. At illa auctoritas epitaphii ibi citati nullius est valoris. Hæc autem satis sunt certa. Monachus fuit tempore S. Basilii, aut certe non diu post in monasterio Timothei chorepiscopi, & vixit deinde viginti quinque annis in Palæstina. Defunctus vero erat, dum hanc Historiam scribebat Palladius circa annum 419 aut 420, si credimus Tillemontio. Ex hisce autem conficitur, obiisse eum verosimiliter sub initium seculi V, aut saltem ante annum 420.

p In prætermissis ad 12 Martii notarunt Majores nostri memorari hunc Sisinnium a Petro de Natalibus cum titulo Sancti, uti etiam a Witfordo in Martyrologio Anglico. At sufficientia cultus argumenta nec illi invenerunt, nec ego hactenus invenio.

q Possunt hæc sano sensu intelligi de eximia puritate, domitisque insigniter affectibus. Nam perfecta & omnimoda apathia, seu vacuitas affectuum, figmentum est Stoicorum, qui de ea falso gloriabantur, non virtus Christianorum, qui ea voce usi quidem sunt, sed sensu minus proprio.

* aut juxta

DE S. ELPIDIO SEU HELPIDIO EPISCOPO CONFESSORE
LUGDUNI IN GALLIA,

Seculo V ante medium.

SYLLOGE HISTORICA.

Elpidius seu Helpidius episc. conf., Lugduni in Gallia (S.)

AUCTORE J. S.

Duos hoc die in Martyrologio Romano annuntiari Elpidios, jam monui in Elpidio abbate, de quo mox disputavimus. Alterum etiam memorant antiquiores, [Cultus Sancti in ecclesia Lugdunensi;] videlicet Ado, Usuardus & Notkerus. Primus his utitur verbis post annuntiatum S. Justum ejusdem urbis Lugdunensis episcopum: Eodem die, beati Helpidii episcopi apud præfatam urbem venerabilis depositio. Cujus sacrum corpus honorifice sepultum, in ipsa eademque ecclesia (septem fratrum Machabæorum, uti ante dixerat, nunc S. Justi dicta,) ubi sancti confessoris Justi tumulata sunt sacratissima membra, quiescit. Brevius Usuardus his verbis: Eodem die, apud præfatam urbem (Lugdunum) sancti Helpidii episcopi & confessoris. Notkerus vero: Eodem die in præfata urbe (Lugduno) Elpidii ejusdem civitatis episcopi. Auctor Ms. de eodem sic habet: Eodem die apud præfatam urbem sancti Elpidii episcopi & confessoris. Hic vir hospitalitatis & caritatis, verbo salutis plures instruxit, & studio abstinentiæ omne desiderium carnale devicit. Saussayus demum, ut mittam alios neotericos, Sanctum nostrum in Martyrologio Gallicano celebrat in hunc modum: Ipso die sancti Helpidii episcopi ejusdem civitatis, & confessoris, qui post prælibatum Antiochum sedis hujus nobilissimæ gubernacula gerens, sanctorum suorum decessorum præclaras actiones pia æmulatione sectatus, sanctitate, doctrina & miraculis coruscavit; tandemque rerum divine gestarum in felici populi cura, & assidua Christi servitute cumulatus, æternæ remunerationis adeptus est præmia. Tumulatus fuit in supradicta Machabæorum ecclesia, ubi communi cum sancto Justo, (cujus hæres non modo fuit sedis, sed & virtutis) honorificentia percolitur.

[2] [pauca de gestis ejus cognita: corpus sepultum ac deinde inventum] De gestis S. Elpidii nihil fere ad posterorum memoriam pervenit. Neoterici scriptores solum fere adducunt Petrum de Natalibus, qui lib. 8 cap. 27 breve hoc concinnavit elogium: Elpidius Lugdunensis episcopus fuit, qui multa sanctitate flagravit & doctrina, & miraculis coruscavit. Qui & populum Dei sibi commissum felici cura gubernans, apud præfatam civitatem IV Nonas Septemb. in pace quievit; sepultus in ecclesia sanctorum septem Machabæorum, in qua sancti Justi ejus prædecessoris episcopi membra tumulata requiescunt. Theophilus Raynaudus in Hagiologio Lugdunensi pag. 45 relatis hisce verbis subdit sequentia: Idem (de corpore) habet antiquus Syllabus reliquiarum illius ecclesiæ. Itaque hallucinatus est, qui cum Ferrario (in Topographia ad vocem Lugdunum) nuper scripsit (Claudius Robertus) corpus S. Elpidii Lugdunensis episcopi quiescere apud Picenos in pago, cui a sancto Præsule inditum nomen. Verum eam appellationem a quiescente ibidem sancto Elpidio abbate dictam, liquet ex tabulis ecclesiasticis 2 Septembris. Consentit hisce Gallia Christiana recusa tom. 4, col. 18; uti & Severtius in Chronologica historia archiepiscoporum Lugdunensium pag. 39, ubi & de inventione corporis ejus octo doctorum affert testimonium nonnihil mendosum; at menda corrigam ex assignando apud nos instrumento, ubi sic legitur: Item in alio sepulcro reperimus corpus B. Helpidii, confessoris & archiepiscopi Lugdunensis, cujus sacrarum vestium, quibus induebatur, sicut dictum est de B. Antiocho, adhuc vestigia manifesta demonstrabantur. Cujus etiam sepulcri locum epitaphium suprapositum ostendebat.

[3] Tempus & locum aliaque adjuncta inventi hujus aliorumque corporum describit pag. 300 in Rodulpho II § 2. Ecclesia, [in ecclesia septem Machabæorum, nunc S. Justi:] in qua corpus inventum, est S. Justi, quæ ante erat Machabæorum. Annus notatur 1287, dies XXIX Augusti. Totum vero inventionis instrumentum editum est apud nos in S. Irenæo tom. V Junii pag. 345 & 346, quo & lectorem remittimus, si nosse cupiat cujus auctoritate, & per quos res tota fuerit peracta. Demum huic instrumento apud nos præmittuntur verba Chronicæ illius ecclesiæ, in qua sic legitur: Item (in ecclesia S. Justi habetur) corpus beati Elpidii Lugdunensis episcopi XVI. Nullum igitur est dubium, quin hujus Sancti corpus Lugduni fuerit servatum usque ad annum 1562, quo urbs illa occupata fuit ab hæreticis, qui ecclesiam S. Justi everterunt, sacraque omnia impie prosanarunt.

[4] [floruit circa annum 424, ac alius est ab Elpidio Laodiceno.] Quotus fuerit Lugdunensium episcopus S. Elpidius, non convenit inter scriptores. Chronica mox citata statuit antistitem XVI, Gallia Christiana recusa XVII, Severtius XVIII. At omnes illi successorem faciunt S. Antiochi. Annum primum episcopatus nullus assignare exacte potuit, uti nec emortualem. Verum Severtius sedisse putat circa annum 424, Raynaudus circa 425, nec ab iis dissentit Gallia Christiana, licet annum designet nullum, cum ex annis decessorum & successorum colligi possit circa assignatos annos floruisse S. Elpidium, non tamen tam exacte, ut aliquot annis citius aut serius ecclesiam Lugdunensem regere non potuerit. Hinc minime assentiri possum Severtio, qui credit Elpidium hunc forsan eumdem esse cum Elpidio Laodiceæ Syriæ episcopo, quod aliunde nullo modo est probabile. Adfuit Elpidius Laodicenus concilio contra S. Joannem Chrysostomum congregato anno 404, defenditque Chrysostomum, quantum potuit, jam tunc senex mente & canitie, ut habet Palladius in Dialogo. Qua ergo verisimilitudine credit Severtius hunc circa annum 424 præfectum ecclesiæ Lugdunensi? Consulat solum lector quæ de Elpidio Laodiceno scribit Tillemontius tom. XI in Chrysostomo art. 102, ubi videbit virum egregium episcopatu suo privatum fuisse ob defensionem Chrysostomi, at eidem restitutum circa annum 414, ita ut minime dubium sit, quin Lugdunensis Elpidius a Laodiceno sit diversus. Plura de hoc Sancto commemoranda non reperio.

DE S. OCTAVIANO EREMITA CONF.
PROPE VOLATERRAS IN TUSCIA,

Verisimilius ante sec. VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Octavianus eremita confess., prope Volaterras in Tuscia (S.)

BHL Number: 6257, 6258

AUCTORE J.L.

§ I. Memoria in Fastis recentioribus; cultus antiquitas; Officium proprium.

Inter Plumbinensem principatum ad Meridiem & Florentiam ad Septemtrionem, inter Senas ad Orientem & Pisas ac Liburnum ad Occidentem, [Volaterrarum patronus S. Octavianus a recentioribus, quorum annuntiationes] haud procul a dextera Cecinæ & sinistra Eræ ripa, vetustissima jacet Etruriæ civitas, quam antiqui Volaterras, medii & infimi ævi scriptores non pauci Latine etiam Volterras & Vulterras dixerunt, patrium vulgi idioma secuti, qui Volaterrarum nomen in Volterra contraxit. Urbs hæc inter Patronos suos retulit S. Octavianum, quem 2 Septembris Officio clerus invocat ecclesiastico. Antiquiorem in Fastis sacris de hoc Sancto memoriam non invenio, quam in Martyrologio Usuardi Florentino aucto, quod hoc die ita eum refert: Apud civitatem Volaterranam sancti Octaviani eremitæ & confessoris, natione Africani, miræ sanctitatis viri & miraculis gloriosi. Hic venit cum sancto Regulo episcopo ad prædictam urbem; qui demum in una arbore ulmi vitam finivit, cujus corpus ibi requiescit in ecclesia cathedrali. Ex numeris 28, 31 & 33 Commentarii, quem de S. Regulo ad 1 Septembris dedi, satis manifestum est, eum cum discipulis suis Cerbonio & Felice, quibuscum ex Africa in Italiam exsul advenerat, substitisse prope Populonium, urbem olim Tusciæ maritimam, ibidemque reliquam vitam solitarie traduxisse in eremo, in qua martyrio sub Totila anno 542 coronatus fuit. Unde non credo ego, quod dictum Martyrologium seculo XV non antiquius asserit; nimirum ipsum ulterius progressum simul cum S. Octaviano Volaterras pervenisse. Imo ne quidem affirmare ausim, hunc fuisse ex sociis S. Reguli ex Africa in voluntarium exsilium abeuntis: nam verisimilius est, ut infra videbitur, diversis eos seculis in Etruriam extorres adventasse.

[2] Additiones Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Usuardum Greveni breviter Sanctum memorant: Eodem die beati Octaviani confessoris; uti & Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum: [observationibus excipiuntur, martyrologis tantum refertur:] Volaterris in Thuscia S. Octaviani confessoris. Addit in Notis: Ex Tab. ecclesiæ Volaterranæ, a qua præcipue colitur ut urbis protector hoc die. Comes fuit SS. Justi episc. & Clementis presbyteri; quibuscum ex Africa in Hetruriam venit, ac vitam apud hanc urbem egit solitariam. Justum & Clementem Volaterrani suos etiam ut patronos venerantur die V Junii, ad quem de illis egit Papebrochius. Quod Sanctus noster utrumque ex Africa in Etruriam Volaterras usque comitatus fuerit, extra controversiam est. Sed an Justus, ut hic asseritur, episcopus fuit, Volaterrarum scilicet, Clemens vero presbyter? Passim id quidem creditur, Papebrochius tamen laudatus in Commentario prævio censet, eos verisimiliter nullo sacro Ordine initiatos fuisse. Castellanus in Martyrologio universali S. Octavianum annuntiat III Septembris, sed perperam: nam pridie ejus festivitas in diœcesi Volaterrana agitur. His autem utitur verbis, quæ ex Gallicis Latina feci: Apud Volaterras in Tuscia S. Octaviani presbyteri eremitæ, cujus nomen gerit templum in loco, ubi mortuus est; & cujus corpus honoratur in cathedrali Volaterrana. Ego alios Sancto titulos non dedi, quam eremitæ & confessoris, qui ipsi certo conveniunt. Castellanus etiam presbyterum agnominat; quam dignitatem, licet a multis aliis assertam, ipsi adscribere non audeo ob rationes § 4 in fine adferendas. Elogia, quibus ipsum ornant Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, aliique recentiores, huc non transcribo, quia quæ continent, majori ex parte valde incerta sunt, & infra examini subjicienda.

[3] Uno milliari ultra rivum Eram, qui Volaterrarum agros versus Septemtrionem jacentes præterlabitur & ad Occidentem declinans in Arnum se exonerat, [antiquus tamen ejus est cultus in loco, ubi obiit, & Volaterris.] tribus vero ab ipsa urbe milliaribus locus situs est, ubi sanctus Eremita austeram in cava ulmo vitam mirabiliter duxit & ad feliciorem transiit, seculone quinto an sexto, § 4 discutietur. Seculo VII, vel forte etiam citius, uti colligere est ex dicendis num. 59, modicam accolæ ibidem ecclesiam supra ejus tumulum exstruxerunt: qua dein bellorum incursibus diruta, Andreas episcopus Volaterranus sub medium seculi IX, ut inferius num. 63 demonstrabitur, sacrum corpus inde translatum honorifice condidit in ecclesia sua cathedrali, & antiquo sanctissimæ Virginis Mariæ capitulo novum canonicorum collegium addidit, & S. Octaviani nomine nuncupavit. Novam etiam & priore ampliorem ecclesiam ei erexit in loco, ubi antea quieverat. Translatio facta esse traditur die Veneris ante Dominicam Palmarum, quo ejus memoria recolitur. Porro de insigni cultu, quem dicto die & 2 Septembris ejus natali, ut creditur, tum Volaterris tum in loco emortuali jam a tot seculis adeptus est, quique ad hæc usque tempora utrobique viget; de historia corporis in urbem translati & in templo ejus principe depositi, de miraculis aliisque ad gloriam Sancti posthumam spectantibus varia ad manum sunt documenta, quæ infra opportunius producentur. Ex illis strictim hoc loco prælibare placuit, quæ cultus Sancto delati antiquitatem indicent.

[4] De publica veneratione, qua posterioribus seculis honoratus fuit, nihil etiam nunc adferam, nisi Officium, quod anno 1520 in ecclesia Volaterrana, [Officium proprium a Leone X approbatum; hymnus, cujus initium exponitur,] vetere abrogato, de eo recitari cœptum fuit. Non modo novem ejus lectiones hymnique ad Vesperas, Matutinum & Laudes, sed etiam, quæ in illis dicuntur antiphonæ, responsoria & versus, de Sancto propria sunt. In calce libelli, in quo Officium istud inter alia exstat, rubris characteribus additur: Hæc Officia, ut in universali Ecclesia dici possint auctoritate apostolica per Breve Leonis X die V Novembris MCCCCCXIX concessum; in ecclesia vero Volaterrana mandatum. Illorum auctor in Præfationis titulo, libelli frontem occupante, se Raphaëlem vocat, quem Augustinus Florentinus citandus num. 25 & alii ab isto Raphaële non distinguunt, qui a familia cognomen Maffæi, & a patria agnomen Volaterrani accepit. Hymnus, qui ad Vesperas & Laudes clero Volaterrano recitandus præscribitur, metro carminis Sapphici, Adonio de more intercalati, illigatur. Ejus initium explanatione aliqua indiget, quam proin hic præmitto. Volaterrarum, quas alloquitur hymni auctor Raphaël, ille nimirum, ut creditur, qui ab urbe cognomentum gerit, prima Tyrrhenus posuisse Lydus mœnia … dicitur. Idem scribit lib. 5 Commentariorum urbanorum editionis Basileensis fol. 51: nam postquam asseruerat Volaterras fuisse inter duodecim principes Etruriæ civitates, mox subdit: Tyrrhenos quoque Græci Hetruscos vocant a Tyrrheno Lydorum duce, huc applicante ac XII civitates cosntituente annis ante bellum Trojanum fere centum, ante vero urbem conditam trecentis. Tyrrhenum ex Lydia Asiæ provincia in Etruriam colonos duxisse, & ab eo regionem Tyrrheniam & incolas Tyrrhenos fuisse vocatos, veteres scriptores tradidere quamplurimi apud Cluverium lib. 2 Italiæ antiquæ cap. 1. Ab eodem duodecim in Etruria urbes fuisse conditas diserte affirmat Strabo Geographicarum rerum lib. 5. Volaterras ex illarum numero fuisse præter Raphaëlem censent laudatus Cluverius cap. 3 & multi alii. Nunc sacrum poëma Audi.

[5]

[ad Vesperas & Laudes cum oratione:] Plaude jam tanto celebris Colono,
Qui tuos fines habitavit, alto
Colle consistens, patriamque liquit,
      Hospita tellus.
Quo magis longe decoraris, ac quum
Prima Tyrrhenus posuisse Lydus
Mœnia, ac istas tenuisse sedes,
      Dicitur olim.
Hic feris tantum socius, cubile
Straverat dura nemoris sub ulmo,
Frondeo nudos cohibens amictu
      Corporis artus.
Imbrium, solis, famis atque somni
Corde durescens alacri labores
Pertulit cunctos, quibus ille cœlum
      Nunc tenet altum.
Inde translati populo frequenti
Corporis dudum monumenta sacri
Continent templo simul ac adorant
      Nunc Volaterræ.
Ergo jam sexus simul omnis ordo,
Dum licet, Patrem lacrymis ciamus,
Ejus ut fisos meritis clientes
      Ducat in astra.
Gloria excelso Domino perennis,
Qui poli celsa residens in aula
Totius molem moderatur orbis
      Trinus & unus.

Recitato cantico Magnificat, repetitaque antiphona de Sancto propria, legenda est hæc oratio: Suppliciter clementiam tuam imploramus, omnipotens Deus, ut beati Octaviani confessoris tui intercessio & ab omni hostium incursu nos semper muniat, & perpetuæ vitæ adire gaudia continuo nobis adjutor existat. Per Dominum.

[6] Hymnus ad Matutinum constat ex versibus Asclepiadeïs, [alter hymnus ad Matutinum:] quorum tertius Glyconio excipitur.

Nobis jam redeunt sacra solemnia,
Lux fausta exoritur: psallite singuli,
Altis ingeminet carmina vocibus
      Noster cum populo chorus.
Natalem colimus nobilis Hospitis,
Qui linquens patriæ dulcia prædia
Ac hostis fugiens impia dogmata,
      Nostrum hoc applicuit mare.
Nunc aram illius innectite floribus,
Trunci relliquias insuper ulmei,
Quo membra operuit frigida, udula,
      Ad sacrum caput addite.
Salve spes patriæ, quam duce credimus
Te stare incolumem, nos quoque ad æthera
Transmitti vario crimine liberos,
      Divinisque frui bonis.
Æterno imperium & gloria Principi,
Qui cunctos proprio sanguine noxios
Patri concilians, reddit idoneos
      Cœlum scandere fulgidum.

[7] Lectiones primi Nocturni etiam in festo SS. Justi & Clementis recitantur, [lectiones 1 Nocturni Octavianum cum S. Regulo exsulasse asserunt: errores circa tempus,] quibuscum S. Octavianus ex Africa fugit & Volaterris aliquamdiu moratus fuit. Prima ita incipit: Imperante siquidem in Oriente Christianissimo principe Justiniano, Gothis autem Totila duce Romam tenentibus, anno salutis vicesimo supra quingentesimum, quum gens perfida Vandalorum Africam annis prope nonaginta occupasset; postremo rex eorum Gilimer &c. In lectione secunda & tertia dicitur S. Regulus fugiendæ persecutionis, a Gelimere excitatæ, consilium cepisse, & tempestate precibus sedata in Etruriam appulisse: Comites fuerunt, inquit illarum auctor, episcopi duo Felix & Cerbonius, presbyteri totidem pariterque fratres Justus & Clemens, quintus Octavianus. Turpissime contra chronologiam errat lectionum auctor, dum dicit anno salutis vicesimo supra quingentesimum in Oriente imperasse Justinianum, Romam tenuisse Gothos sub Totila, & Gelimerem regnasse in Africa atque Catholicos persecutum fuisse: hic enim ante annum 530 Hilderici regnum non invasit; isti sub Totila ante annum 546 Romam non expugnarunt; ille ante annum 527 non imperavit.

[8] De Sanctorum Volaterranorum reliquiis, sub finem anni 1647 & sequentis initium recognitis, [quos Volaterrani corrigendos censuere; sed an Sancti exsilium anno 520 recte innectunt?] inter musei nostri manuscripta instrumentum servatur notatumMs. 164, ex quo post hunc Commentarium de S. Octaviano non pauca excerpentur. Ex iis, quæ scribuntur folio 10 verso intelligo, clerum Volaterranum anno 1647 adhuc legisse primam lectionem dictis erroribus chronologicis fœdatam. Verum cum idem instrumentum simul moneat illos corrigendos esse, non credo quod etiam nunc in diœcesi Volaterrana recitentur. Correctio autem, quæ adferenda judicatur, est hæc, ut pro Justiniano imperatore decessor ejus Justinus, pro Totila Theodoricus, & pro Gelimere Trasamundus substituatur, retento anno 520, quo principes isti vixerunt. Hac emendatione tollitur quidem temporum confusio; sed an annus recte definitur, quo SS. Justus, Clemens & Octavianus Wandalorum persecutionem declinarunt? Tantum abest, ut is determinari possit, ut ne quidem certum sit, an seculo VI cum SS. Regulo, Cerbonio & Felice in exsilium discesserint: eos seculo V, Gatholicos in Africa vexante Genserico, fugere compulsos fuisse, argumenta suadent non levia, quæ § 4 adferentur. De lectionibus secundi & tertii Nocturni consule § 5, ubi integræ edentur.

§ II. Ostenditur requisitæ antiquitatis defectus & temporum confusio, quibus laborant ea, quæ de Sancto scriptor anonymus & Blasius monachus tradiderunt.

[Acta S. Octaviani sincera desiderantur.] Manifestis contradictionibus, anachronismis, atque aliis contra historiæ leges defectibus vitiata atque involuta sunt pleraque, quæ de S. Octaviano litteris mandata invenio. Si sperare auderem, fore ut lector mihi id generatim asserenti crederet, de Sancti vita ea tantum hic obiter perstringerem, de quibus nullum potest esse dubium aut controversia: quæ sane admodum pauca sunt, uti ex sequentibus intelligetur. Verum cum alios ex meo metiar ingenio, qui censuras, alienis scriptis detrahentes improbo, nisi evincatur vel aliunde constet, eas merito ferri; non potui non id consilii capere, ut hoc & sequente paragrapho oculis & judicio legentium saltem ista committerem, quæ posterorum memoriæ de sancto Confessore tradita sunt ab iis auctoribus, qui vel ob suam vel ob instrumentorum, quibus nituntur, antiquitatem minus suspecti videri possent.

[10] [Quæ de eo litteris mandavit] Inter manus versatur anonymi lucubratio, quæ potius inepta quædam homilia in S. Octaviani laudem dicenda est, quam Vitæ descriptio. In nostro apographo ei titulus hic præfigitur: Natale sancti Octaviani confessoris. Ad marginem notatur: Ex bibl. Const. Cajet. Initium est: Juste & decenter, fratres dilectissimi, est præpositum, commode & prudenter constat statutum, hodie nobis esse celebrandum sanctissimi confessoris & patroni nostri Octaviani venerabile festum. Illa, quæ de Sancti gestis circa medium adferuntur, huc tantum transcribam. Omnia enim, quæ habuit, supplicitet & gratiose pauperibus distribuit, & Christi secutus vestigia, qua ortus fuerat, reliquit parentes & patriam… Cum enim Africæ Vir cælebs omni mente Christum coleret, adeo in Christianos paganorum atrocitas cœpit fervescere, ut omnes præsenti vitæ summo cruciatu & etiam bestiarum more dilaniando acceleraret auferre. Tali rabie gentilium mentes flagrante, Vir Dei non exinde exterritus, aut ullum tormentum veritus (quia verberari, atrociter affligi, suspendi, etiam mori pro Christo erat paratus) recessit, ut Domini impleret præceptum, quod dicit: “Cum vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam”. Ideoque viris sanctis, scilicet beato archiepiscopo Regulo atque duobus episcopis Cerbonio & Felici, necnon Justo & Clementi compresbyteris confessor Dei Octavianus adhæsit, & cum illis maria transvectus ad Italas partes venit.

[11] Sed post hæc Justum & Clementem solummodo secutus, advenit urbem Antoniam, quo tempore eam obsidendo crudeliter rabies devastabat Vandalorum, [auctor anonymus,] quibus impiissimus imperator Totila tyrannica fræna laxabat. Verum horum trium consilio urbs freta, ab hostium oppressione est liberata: & eorum itaque sacratissimorum corporum præsentia & protectione usque in hodiernum diem est munita. De Sancti vita solitaria, prope Volaterras acta, ita scribit: Circiter mille passuum spatia citra Eræ fluvium, qui ab Orientali parte præfatæ urbis decurrit, locum petivit desertum, incultum; ubi incolendo eremum imitaretur Christum… Eo autem in loco, ubi Vir sanctus persistit *, non sedile, nec lectum aut umbraculum gratum fecit; sed & cavam ulmum reperit, in cujus alvo non congrue sedere vel jacere aut stare valens latuit; ibique crucifigendo se vitiis & concupiscentiis infatigabiliter & desideranter insistebat jejuniis & orationibus atque vigiliis. De situ loci, ubi sanctus Eremita vixit, vide num. 58.

[12] Auctor anonymus Volaterras, a SS. Justo, Clemente & Octaviano obsidione liberatas, [seculo 10 junior, uti colligitur ex nomine Antonia, quo Volaterras appellat,] Antoniam vocat. Nominis originem assignat Raphaël Volaterranus lib. 5 Commentariorum urbanorum folio 51 verso: Quo sane tempore, cum scilicet Hungari seculo X Italiam vastarent, reperio Volaterras desolatas atque ab eisdem incensas, paucisque deinde post annis ab Otthone primo … in eum, qui nunc cernitur, murorum ambitum breviorem restitutas fuisse, missis eo Germanis simul cum antiquis ejus loci familiis ad incolendum; ac ejus nomine Othoniam appellatam, quam posteri corrupto vocabulo Anthoniam vocavere. Licet apud scriptores Raphaële antiquiores invenire non potuerim, Volaterras sub vel ab Ottone I reædificatas fuisse, verisimilitudine tamen non caret, quod ab eo Antoniæ appellationem traxerint. Usi hac sunt auctores varii; sed eorum nullus est, qui dictum imperatorem, anno 973 mortuum, vetustate superet. Scriptor Vitæ S. Romuli episcopi tom. 2 Julii pag. 255 & 260, Bliderannus in Actis SS. Justi & Clementis tom. 1 Junii pag. 438, anonymus qui eorumdem miracula conscripsit ibid. pag. 443 videntur esse ex antiquioribus, qui Volaterras Antoniæ nomine vocaverunt; sed omnes seculo X juniores esse judicantur: unde eruitur novi vocabuli usurpationem non invaluisse ante annum millesimum, & consequenter ea, quæ numero præcedente transcripsi, litteris consignata esse multis post S. Octavianum seculis, qui floruit, dominantibus in Africa Wandalis, quam anno 534 Justinianus illis eripuit & imperio Romano restituit.

[13] Sed & aliunde cognoscitur fidem instrumenti, cujus partem dedi, [anachronismis] plurimum vacillare. Dicitur in eo S. Octavianus cum Justo & Clemente advenisse urbem Antoniam, quo tempore eam obsidendo crudeliter rabies devastabat Vandalorum, quibus impiissimus imperator Totila tyrannica fræna laxabat. Uti per vocem Antonia requisitæ antiquitatis defectum, ita suam prodit inscientiam scriptor anonymus, dum Totilam, Gothorum regem, vocat imperatorem Wandalorum Volaterras obsidentium. Si urbs hæc non a Gothis, sed revera a Wandalis oppugnabatur, cum S. Octavianus, Justo & Clemente comitantibus, ad eamdem pervenirent; dicendum videtur id contigisse seculo V regnante Genserico, sub quo Wandali Italiam frequenter invasisse leguntur apud Procopium lib. 1 de bello Wandalico cap. 5, & alios veteres scriptores, quorum nullus alicujus meminit irruptionis, a barbaris illis seculo sequente factæ. Sed si Sanctus noster Volaterras adiverit, seculo V a Wandalis obsessas, quomodo verum esse potest, quod antea asseruerat scriptor anonymus, nimirum illum se comitem adjunxisse SS. Regulo, Cerbonio & Felici episcopis, quos seculo tantum sexto in exsilium abiisse certo constat? At Volaterræ obsidione cinctæ erant a Totilæ militibus seu Gothis, quos scriptor ineruditus male Wandalos vocat. Hanc viam si ingrederis, alias impingis in difficultates. Totilas regnare cœpit anno 541 septem annis post Wandalicum regnum in Africa exstinctum, octodecim vero post mortem Trasamundi, sub quo Arianorum persecutio SS. Regulum, Cerbonium & Felicem probabilius exsulare coëgit, uti in hoc tomo pag. 233 ostensum est. Verum si eorum comes fuerit S. Octavianus, & post appulsum ad Tusciæ littora ab iisdem se cum Justo & Clemente sejunxerit, & Volaterras perrexerit, ac dein primum in solitudinem recesserit; an verosimile est, ipsum non citius ad urbem istam venisse, quam cum a Gothis sub Totila obsidione premebatur?

[14] [involvuntur.] Præterea sub quo seculi VI Wandalorum rege adeo in Christianos paganorum, vel potius Arianorum, atrocitas cœpit fervescere, ut omnes præsenti vitæ summo cruciatu & etiam bestiarum more dilaniando acceleraret auferre? Persecutionem tam sævam, quam S. Octavianus declinasse dicitur, multo iterum aptius referes ad tempora Genserici, qui plurimum Christiani sanguinis effudit usque ad annum 477, quo obiit. Afri Catholici tam crudelem fidei causa persecutionem seculo VI passi non sunt. Alii tunc Wandalorum in Africa reges non fuerunt, quam Gelimer, Hildericus & Trasamundus. Sub hoc quidem rege vexati fuerunt ecclesiæ Africanæ antistites & plurimi in exsilium pulsi; sed neque in hos neque in alios Orthodoxos tam barbaro, quam scribit anonymus, modo sub Trasamundo umquam sævitum fuit. Hildericus, princeps mansuetissimus, Catholicis favit. Gelimer crudelis quidem fuit, sed in eos, quos sciebat aut suspicabatur ab Hilderici partibus stare, cujus regnum invaserat. Certe in Fastis sacris nullum invenire potui, qui sub ipso notetur pro Christi fide martyrium subiisse.

[15] [Sancti Vita a Blasio monacho, qui seculo 14 multo antiqutor esse nequit, conscripta; in cujus initio] Liquet ex dictis, quam perturbata quamque parum cohærentia sint, quæ anonymus de S. Octaviano scripsit. Non minus confusa sunt atque inter se pugnantia, quæ de ejus exsilii tempore & sociis referuntur in altero instrumento Ms., cui in apographo nostro præmittitur: Vita S. Octaviani confessoris, ex compilatione anonymi, cujus prologum vide post Legendam S. Zenobii ex biblioth. Med. Flor. plut. XX. Papebrochius tom. VI Maii pag. 51 prologum hic memoratum edidit una cum elencho Sanctorum, quorum Acta describuntur in codice membranaceo, qui Florentiæ in bibliotheca Medicca Laurentiana pluteo vigesimo asservatur. Inter Sanctos illos ordine decimus tertius occurrit S. Octavianus, vigesimus S. Lucensis, cujus mors ad diem XXVIII Aprilis, ad quam ejus Vita illustrata est, affigitur anno 1260. Unde cognoscitur, Sancti nostri Vitam conscriptam esse ab auctore, cujus antiquitas seculum XIV multum excedere non potest. In calce codicis, teste laudato Papebrochio, subjungitur: Scriptum manu peccatoris cujusdam, nomine Blasii, indignissimi sacerdotis & monachi. Credere licet, hunc esse scriptorem totius Operis, ac proinde etiam Actorum S. Octaviani, quæ illius partem constituunt, atque hunc in modum enarrantur: Octavianus ex Africana provincia ab honorabili & locupleti prosapia traxit originem. Hic a primario juventutis suæ flore Apostolorum, tractus divinitus, vestigiis inhærens, Deo servire decrevit, &, quoad vixit, fideliter adimplevit. Nam cuncta, quæ paterna hæreditate possidebat, vendidit, & de crastino nil cogitans, una tunica vestitus solum & chlamyde, mora postposita, pauperibus erogavit. Quod dum ad præsidis ibi pro Romano imperatore notitiam devenisset, in eum suam severitatem exercere proposuit; sed divina providentia hæc operari non sinit: nam cum SS. episcopis Regulo, Cerbonio, Felice, Justo & Clemente commilitonibus suis, suam patriam dereliquit, & ad civitatem Antoniam, quæ nunc dicitur Vulterrana civitas, … properavit: ubi propter obsidionem, quæ illic erat gentis Wandalicæ, solus cum SS. Justo & Clemente remansit.

[16] Enormiter sane hallucinatur Blasius monachus. Præses quidam in Africa pro Romanorum imperatore sævire decernit in S. Octavianum ob causam non verisimilem, [turpis detegitur temporum perturbatio:] quia scilicet bona sua pauperibus elargitus fuerat. Hinc consequitur, ut persecutio, cui se subduxit, contigerit extra tempus, quod fluxit ab anno circiter 457 usque ad 534: nam intra illud Romani imperatores nullos provinciarum aut urbium præsides præfectosve in Africa habuerunt; quia universa sub Wandalorum potestate erat. Nihilominus intra dictum temporis spatium Sancti exsilium accidisse ait idem Blasius, dum eum adhæsisse scribit SS. Regulo, Cerbonio & Felici episcopis, quos certissimum est seculo VI suas reliquisse sedes, antequam Africa Romano imperio, deletis Wandalis, restituta erat; quod anno 534 factum est. At huic contradictioni mox iterum contradicit, dum S. Octavianum cum Justo & Clemente post adventum in Tusciam Volaterris substitisse asserit propter obsidionem, quæ illic erat gentis Wandalicæ: nam apud antiquos scriptores nihil uspiam occurrit, quod credibile faciat, Wandalos seculo VI hostiliter in Tusciam excurrisse. Imo ex illorum testimoniis num. 38 & seq. deducemus, barbaros istos tunc nullam Italiæ oram infestasse. Si itaque Wandali Volaterras obsidebant, cum S. Octavianus ibidem exsularet, hujus fuga retrahenda est ad regnum Genserici, qui paulo post mortem Valentiniani imperatoris, quæ anno 455 contigit, non modo totam Africam sibi subjecit; verum etiam singulis annis in Italiam trajicere cœpit, cujus varias regiones vastavit, atque urbes diripuit: harum aliquas etiam frustra tentavit, e quarum numero Volaterræ esse potuerunt. Veterum testimoniis hæc confirmabuntur num. 41. Intricatam quæstionem de tempore exsilii sanctorum Justi, Clementis & Octaviani pluribus agitare incipiam num. 35.

[17] Ceteri fere omnes, qui de Sancto nostro agunt, [reliqua Blasii narratio,] Volaterras per ipsum & socios obsessione liberatas & ab hæresi Ariana, qua infectæ erant, conversas fuisse dicunt: de quo biographus noster silet. In salutem tamen incolarum S. Octavianum laborasse scribit tam verbi divini prædicatione, quam sanctorum operum morumque exemplo, quo illis prælucebat: Erat enim, inquit, aspectu decorus, conversatione benignus, moribus ornatus, abstinentia magnus, paupertate summus, habitu abjectus, oratione assiduus, fidelibus gratus, & paganis (vel quod credibilius est, Arianis) inæstimabiliter ipsorum demeritis odiosus. Quod Vir sanctus attendens, circa Heræ fluvium prope Antoniam seu Vulturnam civitatem non duobus milliariis completis desertum horribile expetiit; ubi ulmum cavam reperit, [in] qua tametsi nisi flexis genibus casu aliquo stare potuit, eam tamen suam domum esse perpetua Christi fultus gratia ordinavit. [In] qua diu incredibili abstinentia herbis crudis & aqua more bestiarum, & vestium nuditate secundum Apostolorum dogmata victitavit.

[18] [in qua aliis contradicit, dum Sanctum ab aucupe mortuum inventum esse ait.] Post tempus ibidem modicum flexis genibus, clausisque manibus, in cælum erectis luminibus, cælica ejus anima penetravit. Quadam die super ulmum prædictam accipiter cujusdam adolescentis aucupis volavit. Post eum ex more accessit, & contempta esca sibi ostensa nullo casu ad ipsum redire curavit: sed oculis in Sanctum defixis, quantum in eo fuit, Sanctum ostendere non cessavit. Quem dum nec pastu nec lapidibus a prædicto intuitu revocare posset, iratus super arborem ascendit, & corpus Sancti stantis in oratione flexis genibus, clausis manibus, elevatis sursum oculis, mortuum acsi viveret, adinvenit. Ad clamorem socii currunt; ut dixit, inveniunt; sumpto accipitre, in civitatem currunt; factum exprimunt; concives corpus ibidem sepeliunt. Quam Blasius subjicit brevem historiam de Sancti corpore in cathedralem Volaterranam translato ex ecclesia, in loco solitudinis ipsi erecta, inferius dabitur, postquam quæ ejus vitam concernunt, expedita erunt. Paragrapho sequente Augustini Florentini exhibebitur narratio, quam ipse ex vetustissimis, ut ait, documentis collectam Latine, & dein alii Italice ediderunt. Adolescens auceps in ea dicitur S. Octavianum non mortuum, quod Blasius asserit, sed viventem atque orationi intentum invenisse.

[Annotata]

* perstitit

§ III. Acta S. Octaviani, immixta Vitæ SS. Justi & Clementis, quam Augustinus Florentinus Latine & alii Italice ediderunt, ex nullius pene fidei documentis collecta esse probantur.

[Vitæ SS. Justi & Clementis, quam varii typis vulgarunt,] Augustinus Florentinus, quem alibi invenio se Fortunium cognominasse, professione monachus Camaldulensis, anno 1568 typis Florentinis edidit justæ molis libellum de Vita & miraculis SS. Justi & Clementis, in quo etiam de S. Octaviano illorum socio multa narrantur, quæ neque apud anonymum illum, cujus verba dedi a num. XI, neque apud Blasium monachum leguntur. Ex instrumenti Volaterrani relatione post hunc Commentarium danda num. 7 intelligo, Euphrosynum Lapinum eodem anno 1568 Augustini libellum in Italicum idioma translatum Florentiæ in lucem dedisse. SS. Justi, Clementis & Octaviani Acta ex eodem Augustino accepta Italice quoque vulgavit Silvanus Razzius in Vitis Sanctorum & Beatorum Etruriæ, anno 1627 Florentiæ excusis, a pag. 116. Sanctorum illorum Vitam ex eodem fonte depromptam Æmilius Feï suo etiam inseruit Operi de Volaterrana urbe ejusque Sanctis, cujus exemplar manuscriptum servamus, notatumMs. 164 a. Scriptores hi Augustini historiam ideo proculdubio luce & fide non indignam censuerunt, quia pagina 16 illam se desumpsisse ait ex variis instrumentis Mss. quæ ibidem allegat & vetustissima appellat. Papebrochius ad diem V Junii, ubi de SS. Justo & Clemente egit, biographum istum omnino neglexit. Ejus quidem in Commentario prævio num. 12 mentionem facit; sed addit se ex eo nihil, quod ad Sanctorum vitam spectat, in Opus nostrum traducere posse. Verum Volaterrani pro suo erga sanctos Patronos studio exigere possunt rationes, cur Augustini narratio usque adeo contemnenda sit, in cujus confirmationem producuntur instrumenta Mss. vetustissima, neque a Papebrochio probantur nullius valoris esse: nihil etenim adfert, unde pateat hæc meliora non esse iis, quæ a num. 2 improbat. Opportune nunc, cum de S. Octaviano agimus, Volaterranis plenius satisfaciemus. Documenta, quibus usus est Augustinus, adferentur num. 25; dein probabitur ea idoneæ non esse auctoritatis: prius tamen exhibebuntur gesta & miracula S. Octaviani, ex eodem biographo maxima ex parte in synopsim contracta.

[20] Sancti fratres Justus & Clemens, eorumque socius Octavianus, [& in qua mirabilis historia] omnes presbyteri & natione Afri, ex Gelimeris ultimi Wandalorum regis persecutione in voluntarium fugiunt exsilium una cum sanctis episcopis Regulo, Cerbonio & Felice. Post gravem tempestatem precibus sedatam, Populonium, maritimam Etruriæ urbem, eadem navi advehuntur. Tres sancti præsules solitarie victuri in ejus vicinia consistere, Justus, Clemens & Octavianus Volaterras progredi statuunt, cujus incolæ jam biennio a Wandalis obsidione premebantur. Oppidum Ripamarancii medium ferme milliare prætergressi, in loco, ex quo facilis in urbem est prospectus, gradum sistunt, Deumque orant, ut oppidani a secta Ariana ad veram fidem convertantur & ab hostibus liberentur. Finita oratione, sancti Advenæ urbem Volaterranam per medias Wandalorum acies ingrediuntur, incolis cum fructu doctrinam Orthodoxam inculcant, quam etiam miraculis confirmant: nam ad eorum preces cæci visum, surdi auditum, claudi gressum recipiunt & leprosi mundantur: dæmones etiam sine imperio vel ad solam sanctorum Virorum appropinquationem corporibus exeunt. Interea temporis annona deficit: præ fame moriendum est, vel urbs hostibus dedenda: ejus ulterius tuendæ nulla spes affulget, nisi a SS. Justo, Clemente & Octaviano. Ab his itaque consilium & auxilium in extrema illa calamitate cives efflagitant: quibus hanc facile propulsari posse Viri sancti persuadent, modo hæreseos abjurationem, veræ religionis amplexum & præceptorum divinorum observantiam promittant. Quod ubi fecisset civium pars major, Sancti ob bonam illorum melioris vitæ ac fidei amplectendæ voluntatem gratias Deo agunt, eumque precantur, ut afflictæ urbi subveniat.

[21] [urbis Volaterranæ per Sanctos illos & Octavianum] Inter orandum hanc vocem angelicam e cælis audiunt: Ego vos elegi, ut fructum afferatis, & fructus vester maneat. Itaque orationi insistite, quia faciet Deus mirabilia super salutem populi hujus. Tum B. Viri Justus, Clemens atque Octavianus Dei numine afflati, populum universum majori spe nutrientes, hæc prophetico protulerunt ore: Nec panis vos conturbet inopia, filioli, nec exterorum terreat gladius: exspectate Dominum, pœnitentiam agentes. Agite viriliter in confessione Orthodoxæ fidei… Mane (inquiunt) annuente Domino, vestra horrea saturitate plena erunt, & adversantium hostium valida audietur egestas. Hoc oraculo audito, in spem eriguntur Volaterranorum animi, prodigium per Dei servos edendum exspectant, & publicas preces persolvunt, quas illi indixerant per totam urbem faciendas. Dum vero sancti Viri noctu fervidius orant, quasi immobiles in extasim tracti obtinuerunt a Domino, ut per tacitæ silentia noctis tantam excrescere fecerit Deus in civitate Volaterrarum frumenti copiam, tantamque annonæ ubertatem famelicis exhibuerit populis, ut omnes plane, mirabile dictu, superabundare viderentur.

[22] [obsidione liberatæ,] Postero die Wandali summa cum admiratione & animorum consternatione omnem commeatum e castris suis noctu subreptum advertentes, seque ob illius defectum non diu obsidionem protrahere posse, optimum factu judicant, ut postridie summo mane totis viribus urbem aggrediantur & expugnare conentur. At illorum consilium Deus Sanctis revelavit. Hi populo persuadent, ut contra hostes famelicos urbem oppugnaturos non armis utatur, quibus repellantur; sed panes eis objiciat, quibus pascantur. Cives itaque, ut jussi erant, ingentem coquunt panis copiam & ad Sanctos deferunt; qui ei facto Crucis signo benedicunt, & partem noctu extra mœnia projici, partem reservari jubent ad tempus, quo barbari impetum in urbem facere decreverant. Imperata exsequuntur oppidani. Mane hostis Volaterras expugnaturus accurrit; sed ubi mœnibus appropinquans panes conspicit, attonitus consistit; magis obstupescit, dum videt alios panes ab oppidanis certatim ad se jactitari: Tunc quidam ex militibus barbaris, pugione panem impegit, erectumque ceteris ostentare gratulabundus conabatur, exoptans debilium animos corroborare.. Quo spectaculo Vandalianitæ sanctæ benedictionis haudquaquam capaces pro benedictione maledictionem (juxta prophetæ elogium) induentes, ilico quasi ad unum omnes rei novitate ac pavore incredibili consternati, alienati sensibus, armisque * derelictis, mutuo sese vulnerantes iter ad castra redeundi vix poterant invenire. Quidam ad subterraneas cryptas … confugere, qui utique ruinis ac bestiarum morsibus subinde miserabiliter periere. Pars dicere: Quid hic continenter vigiles custodivimus, quia pro lapidibus hostes nobis panes porrigunt, & qui gustavimus, perimus. Reliqui, qui non manducaverant, concitare alios, dicentes: Eamus hinc, sine gladio perimus, absque veneno absumimur; quia Deus pro illis dimicat contra nos. Ne multa. Tantus tremor ac tonitrui rumor voxque ignis ac sulphuris illos deterruit, ut irruentibus etiam ex urbe hostibus non solum sine mora ab obsidione Vandalianitæ destiterint; verum etiam ut postridie, nisi qui mortem obierant, in castris reliquus inventus sit nemo.

[23] [atque alia eorumdem gesta] Ob solutam tam mirabili modo obsidionem publica Volaterrani edunt lætitiæ signa; gratias Deo solemniter agunt; sanctos vero Sospitatores majori reverentia, benevolentia & amore prosequuntur, quorum precibus tantum beneficium acceptum referunt: nam pro urbis incolumitate a Domino impetranda per tres dies illi in oratione perseverarant; quo tempore illorum baculi viatorii super lapidem mirabiliter erecti steterunt; eorumdem etiam genua saxo, super quod oraturi ea inflexerant, impressa fuerunt. Etsi apostolicis sanctorum Advenarum laboribus, & miraculis, quæ Deus per illos operatus erat, plerique civium ad fidem Catholicam ab Ariana hæresi jam traducti essent; hujus tamen erroribus non pauci cum pertinacia adhærebant, qui conversos persequebantur & pervertere conabantur. Fortiter se his opponunt sancti Viri, falsam eorum doctrinam confutantes & fidelem populum in vera confirmantes. Porro ob hæc & alia in urbem Volaterranam merita publico senatus decreto, civitate donantur. Justum etiam communi cives consensu episcopum eligunt. Postquam hic a summo Pontifice Romæ consecratus esset, & Volaterras ab omni hæresios labe penitus expurgasset, aliisque multis in rebus divinæ gloriæ & oppidanorum saluti consuluisset, ipse & clemens & Octavianus urbem relinquere & in solitudine liberius ardentiusque Deo inservire constituunt. Duo priores in habitationem deligunt vallem nemorosam, non procul a civitatis mœnibus sitam: dæmones, lupos & ingentis magnitudinis serpentes, qui magna frequentia in illa latitabant, armis cælestibus victos ejiciunt, limitemque statuunt, quo propius accedere expulsa monstra prohibentur.

[24] Earum rerum, quas de tribus sanctis Confessoribus Augustinus Florentinus 23 prioribus capitulis diffuse narrat, [enarrantur;] substantiam & præcipua adjuncta quatuor præcedentibus numeris complexus sum. Capitulo 24 refert, S. Octavianum a sociis secessisse in locum, densa circumdatum silva; quem ponit citra fluvium Eram passus circiter mille: ubi, inquit, vigiliis ac jejuniis vacans, cellam sibi in ulmi cavo, quo vix totus tegebatur, constituit. Ibique per diem orando centies, ac per noctem itidem centies curvans genua cibo cælesti magis quam humano vescebatur. Quæ dein scribit de occasione, qua adolescens auceps Sanctum in eremo invenerit, vix differunt a narratione Blasii monachi, quam dedi num. 18: sed sibi aperte contradicunt in re, quæ unice ad Sanctum spectat. Blasius S. Octavianum ab adolescente isto mortuum inventum esse ait: at, si Augustino credimus, hic illum vivum & orationi vacantem reperit, salutaria sibi monita dantem audivit, populo Volaterrano locum commorationis ejus notum fecit; quem ille frequentare cœperit sancti Eremitæ videndi & audiendi desiderio captus. Cap. 25 & 47 Sancti obitus, cultus, translatio & miracula post mortem facta enarrantur. Vide infra num. 55.

[25] In historia Augustini, a me compendio exhibita, [fidem nullam conciliant documenta, quæ Augustinus Florentinus producit.] SS. Justi, Clementis & Octaviani exsilium male differtur ad tempora Gelimeris, ultimi Wandalorum in Africa regis: hinc etenim consequitur, ut obsidio, qua barbari illi urbem Volaterranam cinxerunt, quaque eam tres sancti Exsules liberarunt, contigerit regnante eodem Gelimere: quod nullo modo verisimile est, uti ostendetur num. 39 paragraphi sequentis; in quo etiam examinabitur, an Sancti cum Regulo, Cerbonio & Felice in Tusciam fugerint, an fuerint presbyteri, ac Justus etiam dein Volaterrarum episcopus creatus. Augustini narrationem maxime suspectam reddunt prodigia illa, quæ urbis obsessæ liberationem præcessisse, comitata atque secuta fuisse asserit. Adeo mirabilia ea sunt, ut prudenter credi non possint sine gravissima auctoritate. Hæc certe tribuenda non est documentis, quæ Augustinus pagina 16 producit, ut fidem historiæ suæ conciliet. Illorum catalogum ita texit: Auctores, ex quibus hæc ipsa historia desumpta est: ex Annalibus & monimentis civitatis Volaterrarum; ex libris vetustissimis manuscriptis, quæ habentur ibidem in cœnobio ipsorummet Sanctorum (Justi & Clementis,) & ex picturis antiquissimis ejusdem; ex libris manuscriptis ut supra, quæ habentur apud sacram eremum Camalduli, necnon in monasterio Angelorum Floren. & sparsim alibi variis in locis; ex monimentis ac libris manuscriptis ut supra, quæ habentur Fæsulis; ex libris historiographiæ compendioque Officiorum optimi doctissimique viri Raphaëlis Maffæi patritii Volater., auctoritate apostolica approbatorum anno MDXIX, Leone X Pont. max.

[26] [Volaterranus lib. 5 Comment. urbanorum in multis ab illo dissentit;] Libros historiographiæ, id est, Commentariorum urbanorum Raphaëlis Volaterrani, quos Augustinus laudat, lucem aspexere sub Julio II Pontifice, cui auctor illos dedicavit: de Sancto autem nostro ejusque sociis lib. 5 ejusdem sui Operis, typis Basileensibus excusi, fol. 51 hæc habet: Irruentibus dein diversam * gentium in Italiam barbaris, nullam eam (urbem Volaterranam) injuriam passam simul cum Florentia reperio usque ad Pannonios, quos postea dicam; præterquam brevem admodum Vandalorum excursionem, quum ad Populoniam, Leone III imperante, applicuere: quo tempore Justus presbyter ex Africa, ubi erat ortus, in Vandalica illa insectatione pulsus una cum Clemente fratre Octavianoque item presbyteris ac Regulo præsule sociis eadem navi advectis, in proximum Hetruriæ littus applicuit, ac Volaterris consedit, eumque populum secta, ut multa Italiæ loca, infectum Ariana, sua doctrina restituit. Insuper civitatem obsidione Vandalorum liberavit jactis de mœnibus panibus medicatis, qui & hostes adfecerunt & opinione copiæ a spe potiundi terruerunt. Augustinus a Volaterrano, quem ad narrationem suam confirmandam adducit, in variis dissentit. Ille Sanctorum exsilium annectit temporibus Gelimeris, Volaterras biennium a Wandalis obsessas fuisse scribit, & a SS. Justo, Clemente & Octaviano liberatas, panibus in hostes jactis, quos ipsi signo Crucis munierant. Volaterranus vero panes istos medicatos fuisse asserit, quæ vox suspicionem injicere potest, eos veneno fuisse infectos: quod nullo modo credibile est. Idem aperte negat obsidionem duobus annis durasse, dum dicit Wandalorum excursionem Volaterras brevem admodum fuisse: neque eam sub Gelimere contigisse ait, sed Leone III imperante, id est, seculo VIII, quo Wandalorum in Africa regnum dudum erat exstinctum. Papebrochius tom. 1 Junii pag. 438 num. 4 typothetæ vitio attribuit, quod numerus III irrepserit pro littera M, significante Magnum. Facile id quidem crediderim: sed si Leone M. imperante, id est intra annos 457 & 474, SS. Justus, Clemens & Octavianus in Italiam exsules advenerint, male dicuntur comites fuisse S. Reguli, quem seculo VI exsulasse certum est.

[27] Exiguam fidem Officia a Leone X anno 1519 approbata merentur in iis, quæ de SS. Justo, Clemente & Octaviano memorant. Præter crassos contra chronologiam errores § 1 in fine demonstratos alium deprehendi in lectione sexta Officii proprii de S. Octaviano. [Officia propria non modica correctione egent, & rem diverso ordine referunt;] Dicitur ibi Andreas episcopus Volaterranus supra Sancti corpus, in cathedralem Volaterranam translatum, aram erexisse, anno scilicet secundo & vigesimo supra octingentesimum, … Ludovico Caroli Magni filio imperante; quod verum non esse patebit ex dicendis num. 63. Reprobanda etiam sunt hæc verba lectionis quintæ in Officio de SS. Justo & Clemente: Eodem ferme tempore Vandalos, qui sicut in illorum historia scriptum comperimus, singulis annis ex Africa littora Etruriæ proxima incurrebant, contigit mœnia Volaterrana expugnatum venire. Officii auctor in lectione prima Sanctorum exsilium distulerat ad annum 520: hic vero ut fidem faceret, post eorum adventum in Etruriam Volaterras a Wandalis fuisse obsessas, se in illorum historia invenisse ait, quod, Sanctis in Tuscia exsulantibus, hostiliter in Italiam singulis annis excurrerint. Hoc autem a veritate alienum esse ex scriptoribus synchronis probabitur a num. 38. Lego quidem apud Procopium & Priscum Rhetorem, quorum verba dabuntur num. 41, gentem Wandalicam quotannis Italiam invasisse; at hoc eam non seculo VI, sed V sub Genserico fecisse diserte affirmant. Ceterum in lectione quarta & sequentibus ejusdem Officii de SS. Justo & Clemente, rerum, quas ex Augustini historia in hunc paragraphum traduxi, substantia quidem enarratur; sed non iisdem adjunctis vestita, atque alio ordine disposita. S. Octavianus illic non comparet: beneficia omnia urbi Volaterranæ præstita solis Justo & Clementi adscribuntur. Primum, quo ejus incolas affecerunt, dicitur fuisse infesti serpentis expulsio e vicina silva, in qua Sancti aliquamdiu commorati Volaterranos paulatim ad fidem Catholicam pertraxerint. Sequitur mira urbis liberatio ab obsidione Wandalorum, quam Augustinus primo loco refert.

[28] Suam etiam narrationem confirmat Augustinus ex picturis antiquissimis cœnobii SS. Justi & Clementis prope Volaterras. [ex picturis & vulgi eas male intelligentis errore forte accepta est Sanctorum victoria de serpentibus &c.:] Ex illis vel aliis similibus primum accepta esse suspicor, quæ scribit de dæmonibus, lupis & serpentibus a Justo & Clemente ex loco, quem habitare volebant, fugatis. Eorumdem elogium apud Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ ad diem V Junii S. Octavianum illis adfuisse aperte insinuat, cum inde expellerent miræ magnitudinis serpentem. Sive cum Ferrario & aliis unum, sive cum Augustino plures serpentes, ac præterea lupos dæmonesque a Sanctis ejectos fuisse credas, nihil ego opponam, si dicas in eorum imaginibus dæmones forma corporea additos fuisse in signum victoriæ, quam de illis retulerunt, & per appictos serpentes luposque repræsentari eliminata a Sanctis ex urbe Volaterrana vitiorum monstra atque hæresim Arianam, quæ, uti & omnis alia, serpenti seu hydræ assimilari solet. Justum & Clementem unum vel plures serpentes ex loco, quem habitandum elegerant, expulisse, satis quidem antiqua & pervulgata fert traditio: sed hæc facillime oriri potuit ex errore simplicis vulgi, qui quod imagines exhibent, crude accipit, quodque symbolice considerandum est, eodem modo mente concipit & credit, quo oculis videt. Papebrochius tom. III Aprilis pag. 106 tam frequentia adfert exempla victoriæ de corporeo serpente vel dracone Sanctis occasione imaginum affictæ, ut nullam non suspectam habendam judicem, nisi quæ affirmatur in Actis omnino sinceris: qualia de Justo & Clemente vel Octaviano non exstant in libris manuscriptis vetustissimis, quorum meminit Augustinus in specioso suo instrumentorum Catalogo, ex quibus suam historiam se contexuisse ait. Vel ex ipsis ejus verbis jamjam evincam, monumenta Mss. omnia, quibus usus est, idonea destitui auctoritate.

[29] [denique ex ipsius Augustini verbis ostenditur, instrumenta Mss. omnia, quæ laudat,] In Præfatione a pag. 10 plurima miracula SS. Justi & Clementis strictim recenset, interque hæc etiam illa, quæ duo illi sancti viri simul cum S. Octaviano Volaterris patrarint. Facta miraculorum enumeratione ita de iisdem pronuntiat: Vera hæc quidem certe sunt, de quibus nihil quicquam dubitandum sit. Hæc a pristinæ memoriæ religiosis eruditisque viris lucidiori ampliorique stylo principio perscripta fuere. Hæc mox deperdita post Volaterrarum devastationem a Bliderantio ven. viro, Spiritu sancto inspirante, monimentis literarum præcipue commendata fuerunt. Hæc deinceps varia Hetruscæ rei agitatione cum injuria temporum, tum nimis crassa hominum incuria rursus longo tempore hac illac dispersa, neglectaque. Hæc nunc nos ad spirituale solatium eorum, qui … eadem conjunctæ structuræ serie videndi legendique desiderio tenentur (ut absconditum thesaurum eis expetentibus omnibus patefaciamus) suo priori syntagmati, quantum Deus donare dignatus est, restituere studuimus. Ecce ipsemet Augustinus hic satis prodit, nullius fere momenti esse documenta Mss., e quibus pag. 16 suam se historiam consarcinasse scribit. Aperte fatetur, vetera Sanctorum Acta interiisse, & nova primum a Bliderantio, vel potius Blideranno, conscripta fuisse post Volaterrarum vastationem, quam scilicet Hungaros seculo X urbi intulisse affirmat cap. 29; ubi addit, eam ab Ottone I imperatore, qui anno 973 defunctus est, restauratam & Ottoniam, dein Antoniam vocatam fuisse: quo nomine cum Bliderannus in Actis SS. Justi & Clementis, quæ ex vetusto codice basilicæ Lateranensis transcripta præ manibus habeo, identidem utatur, inficiari non potest Augustinus, illum seculo XI multo antiquiorem esse non posse.

[30] [a Blideranno, auctore non satis antiquo & valde inepto,] At unde Bliderannus, auctor tam juvenis hausit, quæ de SS. Justo & Clemente, qui cum S. Octaviano verisimilius seculo V floruerunt, litteris mandavit? Non ex vetustioribus illorum Actis, nam ea jam non amplius exstabant, ut ipse iterum Augustinus diserte profitetur. Igitur ex populari traditione omnia accepit: quæ proin nullus non suspecta habebit nisi is, qui verum esse crediderit, quod Bliderannus de se asserere stulte præsumpsit, nimirum ex divina revelatione se cognovisse veritatem eorum, quæ ex hominum sermonibus assumpta conscripsit: Quapropter, inquit, non est silendum, quod illo tempore a viris Christianis audivimus, quod isti sancti Justus & Clemens operati sunt: & ego equidem Bliderannus, Spiritu sancto revelante cognovi, quæ Dominus operatus est per Sanctos suos. Verbis illis præmiserat, eos adversus Arianam perfidiam certare zelumque exserere cœpisse tempore Constantis imperatoris, filii magni Constantini, id est, ante medium seculi IV. Eisdem subdit, Sanctos ex Africa Volaterras advenisse tempore iniquitatis & persecutionis, quando pagana gens Wandalorum, quæ non nisi seculo V jam adulto ex Hispania in Africam transmigravit, Antoniam civitatem obsederat. An tempora ita definire didicit Bliderannus ex revelatione Spiritus sancti? Quis prudens auctori tam inepto & ab ætate Sanctorum, quorum Acta describit, tot seculis remoto, quique non nisi vulgi sermones posteritati tradidit, securam fidem dabit?

[31] Omnia fere, quæ Bliderannus SS. Justum & Clementem Volaterris egisse narrat, [& aliis recentioribus conscripta, non nisi vulgi sermones continere.] in Augustini historiam traducta sunt; atque etiam illorum socio S. Octaviano attributa. His stilo ad fastidium verboso idem Augustinus non pauca immiscuit ex aliis instrumentis compilata, quibus narrationem suam multo prolixiorem & mirabiliorem reddidit. Verum si, ut jam satis ostensum est, tuto credi non possit Blideranni Actis, multo minus potest ceteris instrumentis, quia illis recentiora sunt omnia: vetustiora enim neque Papebrochius in Commentario prævio, de SS. Justo & Clemente num. 2, neque ipse Augustinus agnoscit. At si recentiora sint, unde habent eorum auctores, quæ de Sanctis Volaterranis referunt, & apud Bliderannum non leguntur? Non ex biographis eo antiquioribus, nam horum scripta illi videre non potuerunt, quoniam teste iterum ipso Augustino exciderant ante Bliderannum, qui nova primus conscripsit ex sola traditione populari. Relinquitur itaque, ut quæcumque Augustinus Blideranni narrationi superaddidit ex monimentis minus antiquis, vel ab horum auctoribus excogitata, vel accepta etiam fuerint ex ore populi, qui Sanctorum suorum gesta eo pluribus involuta fabulis circumferre solet, quo longius ab illorum ætate abest. Id quod num. 19 promisi, sufficienter me jam persolvisse arbitror, & lectorem satis docuisse historiam, quam sæpe memoratus Augustinus Latine, Euphrosynus Lapinus, Silvanus Razzius & Æmilius Feï Italice conscripserunt, & alii fide non indignam censuerunt, non sine rationibus a Papebrochio neglectam fuisse. Illas ego nunc adferendas censui, ne forte Volaterrani conqueri possent, nos sanctorum Patronorum Actis fidem abjudicare, nec tamen probare, cur hæc iis abjudicanda sit. Porro lector observet velim, quam tulimus censuram ea tantum afficere, quæ Augustinus SS. Justum, Clementem & Octavianum viventes fecisse narrat; neque illam tam universe accipiendam esse, ut ad omnia, quæ ex aliis collegit, sine ulla exceptione extendatur: aliqua enim, pauca tamen, quoad substantiam prudenter credibilia sunt; quæ paragrapho sequente assignabuntur.

[Annotata]

* forte murisque

* l. diversarum

§ IV. Seliguntur, quæ de Sancto ceteris credibiliora sunt: verisimilius cum SS. Justo & Clemente seculo V ex Africa in Tusciam exsul advenit, & Volaterranos a Wandalis obsessos liberavit: an sacerdos?

Temporum confusione, contradictionum frequentia, eventuum fidem pene excedentium & non nisi ex ore populi acceptorum admixtione S. Octaviani Acta, quæ § 2 & 3 exhibui, ita adulterata esse demonstravi, ut pauca supersint, quæ securum assensum mereantur. [Propenuntur fide digniora rerum capita, quæ de S. Octaviano traduntur;] Scriptores neoterici, qui tradita ab antiquioribus emendatiora reddere conati sunt, levibus suis conjecturis ea magis intricarunt; aliqui etiam erroribus errores novos adjecerunt, quemadmodum ex infra dicendis patebit. S. Octavianum natione Afrum fuisse, in exsilium fugisse tempore, quo Wandali Catholicos in Africa persequebantur, fugæ socios fuisse SS. Justum & Clementem, cum his in Tusciam advectum esse & Volaterras adiisse, dein in solitudinem urbi vicinam se recepisse, ibique in cava ulmo reliquos vitæ dies sancte traduxisse, maxime credibilia sunt earum rerum capita, quas de Sancti vita legimus litteris ex traditione commendatas.

[33] [quibus accenseri potest, quod Volaterras a secta Ariana & Wandalorum obsidione liberarit] Tuto etiam credi posse judico, Sanctum nostrum Volaterris cum Justo & Clemente operam suam contulisse ad cives sectæ Arianæ addictos ad veram fidem convertendos, atque ipsi etiam urbis ab hostibus obsessæ liberationem esse adscribendam; licet Officia propria ecclesiæ Volaterranæ, a Leone X approbata, Bliderannus & multi recentiores urbis conservationem & incolarum conversionem solis attribuant Justo & Clementi. His oppono Blasium monachum, qui primum; scriptorem anonymum, qui secundum; Augustinum Florentinum, qui utrumque beneficium Volaterranos etiam a S. Octaviano accepisse scribunt. Metum, ne forte, uti in multis aliis, ita etiam in hac re aberrent, removere vel certe plurimum minuere debet S. Ugonis, episcopi Volaterrani, idem asserentis auctoritas. Hic ante suum episcopatum, ad quem promotus est anno 1174, ecclesiæ Volaterranæ Ritus conscripsit, quibus ad meliorem formam redegit Officium divinum per totam diœcesim. Instrumentum, cujus pars edetur post hunc paragraphum folio 7 verso testatur Ritus illos Mss. adhuc servari in archivo episcopali, atque ex iis in rem nostram hæc verba allegat: Notandum, quod pro Reverentia tanti Confessoris (Octaviani) a prima die usque ad octavam novem lectiones facit pro eo Vulterrana ecclesia … & hoc quia QUASI APOSTOLUS & QUASI DEFENSOR FUIT in Vulterrana civitate. Hoc testimonium S. Præsulis, de quo VIII hujus mensis agetur, non obscure insinuat, S. Octavianum in terris degentem non modo Volaterris in salutem animarum laborasse, sed etiam urbem contra hostes defendisse, id est, suo consilio vel auxilio effecisse, ut expugnata non fuerit.

[34] [panibus in hostem jactis, uti constans neque adeo creditu difficilis fert traditio.] Credi insuper potest, Volaterras fuisse liberatas, panibus in hostes jactis, tum quia passim omnes id constanter tradunt, tum quia satis facile intelligi potest, quomodo projectio panum occasio fuerit, qua obsessores urbem oppugnare destiterint, quos probabilius Wandalos fuisse infra dicetur. Fuerint hi necessario commeatu destituti: sciverint id obsessi, rei frumentariæ inopia necdum laborantes, sed diffidentes se barbaris omni impetu urbem jamjam aggressuris resistere posse. Cives ut frangerent hostium ferociam, ex SS. Justi, Clementis & Octaviani consilio panes illis esurientibus liberali manu objecerint. Industria hæc charitas barbarorum animos ita demulcere & ad misericordiam flectere potuit, ut urbi parcere & obsidionem solvere decreverint. Sed & alio modo projecti panes Wandalos inducere potuerunt ad urbem deserendam. Hanc illi constituerint fame ad deditionem cogere: at cives sanctorum Advenarum suasu panes extra mœnia ostentarint, atque etiam in hostem projecerint, ut illorum copiam simularent. Potuit hoc strategema Wandalis spem urbis obtinendæ adimere, ita ut hanc satius relinquendam esse judicarint. Quod in primo casu barbari adeo ad misericordiam erga cives moti fuerint, in secundo tanta urbis capiendæ desperatio eos occuparit, sanctorum Virorum precibus non incongrue adscribes. Panes extra mœnia projectos alterutro modo solvendæ obsidionis occasionem dedisse opinor. Eos confectos fuisse ex frumento in urbem Volaterranam e castris hostilibus angelorum ope translato, barbaros, qui eos gustarant, periisse, ceteros vel ad solum eorum conspectum alienatos fuisse sensibus & mutuis se vulneribus concidisse; hæc, inquam, & reliqua, quæ in ipsa urbis liberatione & ante eam a Blideranno, Augustino Florentino & aliis facta esse narrantur, adeo mirabilia sunt, ut ad prudentem eorum fidem minime sufficiant populi sermones; gravioribus enim testimoniis non suffulciuntur, ut probatum est num. 30 & seq. Forte etiam Bliderannus, ceteris antiquior, ea primus commentus est: quod vel ideo magis de vano illo scriptore suspicor, quod jactitet omnia se ex revelatione divina didicisse, quæ Dominus per Sanctos operatus fuit.

[35] Jam supra num. 13 & 16 indicavimus, Wandalos seculo VI Italiam non invasisse, [Papebrochius Sancti socios Justum & Clementem sec. 5 floruisse asseruit;] quod num. 38 & seq. magis stabilietur. Barbaros istos sub Genserico post mortem Valentiniani III imperatoris, quæ in annum 455 incidit, frequentibus irruptionibus varias Italiæ regiones misere vexasse, certum est ex veterum testimoniis num. 41 producendis. Eruditis etiam satis notum est, eumdem Gensericum usque ad obitum suum seu annum 477, fidem Catholicam persecutum fuisse, plurimosque sub eo confessores Afros in exsilium detrusos fuisse, vel ita exagitatos, ut sponte in illud profugere fuerint coacti. Cum ergo, inquit Papebrochius ad V Junii in Commentario prævio de SS. Justo & Clemente num. 5, antiqua traditio, ab Actorum auctoribus expressa, teneat ex Africa advenisse Sanctos post varia cum Arianis certamina; & Volaterras obsessas a Wandalis suo consilio vel auxilio liberasse; etsi postea pluries Wandalica recruduit persecutio, plurimosque Catholicos præsertim episcopos ad exsilium seu voluntarium seu coactum compulerit, vix aliud tamen tempus invenias aptius, quo floruerint Sancti, quam tempora persequentis in Africa ecclesiam, & in Italia urbes vastantis Genserici, quibus prædicta contigerint. Nam quod eos cum S. Regulo, sub Totila deinde passo, venisse dicant lectiones, sæpe memorati Officii a Leone X approbati, id neque ex sancti illius Vita confirmatur, quam 1 Septembris illustrabimus, neque ex iis, quæ habemus, Sanctorum nostrorum Actis. Novum ergo istud commentum est nec duobus antiquius seculis. Suum his verbis profert judicium Papebrochius de solis Justo & Clemente: nam in Commentario de hisce Sanctis Octavianum nostrum, quod miror, ne quidem nominat; qui tamen simul cum illis Volaterras liberavit a Wandalis oppugnatas, uti dictum est num. 33. Unde si Justus & Clemens seculo V sub Genserico floruerint, Sanctus noster sub eodem floruisse dicendus est, & non secus ac illi sejungendus a societate S. Reguli seculo VI in exsilium fugientis.

[36] Sanctos Regulum, Cerbonium, Felicem, Justum, Clementem & Octavianum simul in Tusciam exsules advenisse, [tam novum, ac putarat, commentum non est, eos cum S. Regulo in exsilium venisse:] eorum, qui post seculum XV scripserunt, longe communior est sententia. Fallitur Papebrochius, dum hanc opinatur novum esse commentum, nec duobus antiquius seculis. Non confirmatur quidem ex Actis SS. Justi & Clementis, quorum ipse meminit num. 2, neque ex Vita S. Reguli, quæ ad 1 Septembris illustrata est, ex hujus sociis duos priores aut S. Octavianum fuisse: sed ideo id statim pro commento tam novo reputandum non erat. Anonymus, cujus verba attuli a num. 10, duobus seculis scripsit, antequam Papebrochius elucubraret Commentarium de SS. Justo & Clemente, insertum tomo 1 Junii, qui anno 1695 lucem aspexit. Duobus quoque seculis eo vetustior est Blasius monachus, cujus narrationem exhibui a num. 15. Fatetur id ipsemet Papebrochius tomo VI Maii pag. 51, ubi illum seculi XIV auctorem facit. Uterque scriptor SS. Justum, Clementem & Octavianum cum SS. Regulo, Cerbonio & Felice ex Africa in Etruriam fugisse diserte affirmat. Martyrologium Usuardi Florentinum auctum ducentis etiam & pluribus annis vetustius est Papebrochio, dictum Commentarium conscribente. In annuntiatione, quam ex illo retuli num. 1, asseritur Sanctus noster eodem tempore in Tuscia claruisse, quo S. Regulus: hic autem in sua Vita dicitur fugæ comites habuisse præter episcopos Cerbonium & Felicem, tres presbyteros & duos diaconos. Alios illis adjungunt socios Acta S. Cerbonii, quorum initium editum est in hoc tomo pag. 231. Ex eorum numero, quorum nomina reticentur, fuisse SS. Justum, Clementem & Octavianum neoterici, ut dixi, passim asserunt; quorum sententiam ut improbabilem rejicere non licet, utpote cui suffragentur antiquiora documenta, quam Papebrochius putarat. Hujus quidem opinionem illa multum infirmant, non ita tamen, quin oppositæ adhuc præferri debeat, quemadmodum ex sequentibus apparebit.

[37] [etiam aberrant, tam qui sec. 5, quam qui sec. 6 id contigisse aiunt & simul credunt,] Qui Sanctos, de quibus est controversia, una cum S. Regulo in Tusciam venisse dicunt, non conveniunt inter se circa seculum, quo id acciderit. Ughellus tomo 1 Italiæ sacræ col. * 332 S. Justum in episcoporum Volaterranorum serie ponit ante Elpidium, quem synodo Romanæ sub Symmacho pontifice anno 502 habitæ interfuisse scribit. Deinde in sancti antistitis elogio, in Etruria ipsum floruisse ait simul cum SS. Regulo, Clemente & Octaviano, horum igitur in istam regionem adventus ante seculum VI, si Ughello credamus, contigerit necesse est. Raphaël Volaterranus laudatus num. 26 eorumdem exsilium innexuit temporibus Leonis I, qui ab anno 457 usque ad 474 imperavit, si tamen mendum typographicum corrigas, de quo lectorem ibidem monui. Raphaëlem sequitur Leander Albertus in Descriptione totius Italiæ editionis Coloniensis pag. 79. Hi auctores a manifesta veritate recedunt; certissimum enim est, sicuti in hoc tomo pag. 232 demonstravi, S. Regulum sub Totila passum, non nisi seculo VI ex Africa discessisse. Theodericus Ruinart in Historia persecutionis Wandalicæ cap. XI num. 13, & plurimi alii, quos hic nominatim recensere supersedeo, S. Regulo in exsilium seculo VI abeunti sanctos Confessores sæpe memoratos adhæsisse affirmant. Illorum nullus in dubium vocat, quin urbs Volaterrana ab iisdem obsidione liberata fuerit: at concordes non sunt circa gentem, quæ illas oppugnarit. Aliqui Gothicam, sed plerique Wandalicam fuisse volunt. Hos primo conveniemus.

[38] Si Wandali Volaterras obsidione cinxerunt, qua SS. Justus, [Justum, Clementem & Octavianum tunc Volaterras obsidione Wandalorum liberasse,] Clemens & Octavianus illas liberarunt, credibile non est, eos comitatos fuisse S. Regulum, seculo VI ex Africa profugum: nam veteres non modo nullius meminerunt irruptionis, a barbaris istis in Italiam tunc factæ; sed etiam in scriptis-suis argumenta suppeditant ex quibus concludere licet, omni illam verisimilitudine destitui. Anno 496 Guntabundo Wandalorum in Africa regi successit Trasamundus, qui, ut regnum, inquit Procopius lib. 1 de Bello Wandalico cap. 8, optime stabiliret, missa ad Theodoricum Gotthorum regem legatione, sibi uxorem poposcit sororem ejus Amalafridam, a recenti viri funere viduam. Sororem ille misit &c. Wandali sub Genserico omnes Italiæ, sub ejus successoribus Siciliæ oras infestare solebant usque ad nuptias Amalafridæ cum Trasamundo, concordiamque initam inter hunc & illius fratrem Theodoricum, sub cujus potestate tum tota erat Italia. Barbaros huic non amplius fuisse molestos post affinitatem & amicitiam inter utrumque regem contractam, testatur Ennodius Ticinensis in Panegyrico Theodorici: Quid castigatas Vandalorum ventis parentibus eloquar deprædationes, quibus pro annua pensione satis est amicitia tua? Evagari ultra possibilitatem nesciunt, duce sapientia. Affines esse meruerunt, quia obedire non abnuunt. Jacobus Sirmondus in Notis ad Panegyricum, eum ab Ennodio recitatum putat anno 507 vel 508, quo S. Regulus nondum exsulabat. Extra omne dubium id posui pagina 233 hujus tomi. Suspicari non licet, Trasamundum postmodum, amicitia Theodorico renuntiata, hujus terras hostilibus incursibus iterum vexasse: nam Procopius lib. 1 de Bello Gothico cap. 1 inter alias Theodorici laudes hanc etiam prædicat: Provincias suas a vicinis barbaris intactas custodiit. Hinc ulterius intelligitur, Italiam a Wandalorum invasionibus fuisse immunem non modo regis Trasamundi, qui ab anno 496 ad 523 in Africa regnavit, sed etiam Hilderici temporibus usque ad obitum Theodorici, qui anno 526 accidit.

[39] Post Theodoricum rex Italiæ fuit Athalaricus, qui quidem apud Cassiodorum lib. 9 Variarum epistola 1 Hilderico minatur, [quos verisimile non est, uti ex scriptoribus synchronis patet, sec. 6 Etruriæ bellum intulisse:] se Amalafridæ reginæ mortem, ut credebat, violentam armis brevi vindicaturum, nisi sibi fiat satis: sed non legimus, eum adversus Hildericum quidquam tentasse, eamdem haud dubie ob causam, ob quam Theodoricus sub finem vitæ Amalafridam sororem, in vinculis tunc detentam, ultum non ivit, quia nimirum, inquit Procopius lib. 1 de Bello Wandalico cap. 9, videbat, suas opes non sufficere comparandæ ingenti classi, qua bellum in Africam portaret. Nec verisimile est, Hildericum Gothos irritasse, eorum in Italia terras invadendo; nam teste Procopio jamjam citato: Vir erat totus ad mansuetudinem natus … at idem valde imbellis, res militares ne auribus quidem admittebat. Gelimer postremus fuit, qui ex gente Wandalica in Africa regnavit. Res ab eo gestas copiose descripsit idem Procopius a capite 9 libri 1 usque ad caput 10 libri 2. Ex hujus scriptoris synchroni narratione manifeste eruitur, Gelimerem in suismet provinciis militum suorum opera eguisse, neque alibi ea usum fuisse. Æstate anni 530 Hildericum solio deturbatum in vincula conjecit, ejusque regnum invasit; a quo paulo post Pudentius provinciam Tripolitanam, dein Godas Sardiniam defectione sejunxerunt: Interea Gelimer (verba sunt Procopii lib. 1 cap. XI) cum ipsius ditioni Pudentius Tripolim, Godas Sardiniam subduxissent; Tripolim quidem vix se recepturum sperabat, quippe quæ distaret longius, ac jam Romani rebellibus subsidio venissent. Quam ob rem optime se facturum putavit, si differret exercitum eo ducere & festinaret insulam prius invadere, quam adessent imperatoris auxilia. Sardinia per Tzazonem vix recuperata, Belisarius Justiniani imperatoris dux cum exercitu anno 533 ad Africam appulsus est, quam totam brevi una cum Sardinia aliisque insulis Romano subjecit imperio. Gelimerem ipsum cepit exeunte hyeme anni 534, & Constantinopolim ad triumphum perduxit. Ex his facile intelligere est, Gelimerem, qui quatuor integris annis non regnavit, in ditionis suæ provinciis adeo fuisse occupatum, ut credibile non sit, eum expeditionem ullam in Tusciam suscipere, Gothosque, sub quorum dominatu illa erat, inimicos sibi reddere voluisse.

[40] [Sancti itaque vel Reguli socii non fuere, vel urbem ab alia gente obsessam servarunt: Gothos an. 542,] Satis jam ostendi, quam parum verisimile sit, Wandalos seculo VI Volaterras oppugnasse. Igitur assentiendum non est plerisque neotericis, qui hoc affirmant, & simul admittunt, sanctos urbis Liberatores eodem seculo comites se adjunxisse S. Regulo in Etruriam fugienti. Vel ab hujus societate illi segregandi sunt, vel negandum urbis obsessores fuisse Wandalos. Primum elegit Papebrochius, exsilium SS. Justi & Clementis, quibuscum S. Octavianus conjungendus est, referens ad tempora Genserici: secundum Philippus Ferrarius in SS. Justi & Clementis elogio atque huic subjecta annotatione, Catalogo Sanctorum Italiæ ad diem V Junii insertis, necnon Franciscus Orlendius in Orbe sacro & profano parte 2 lib. 3 cap. 31, ubi a pagina 1043 usque ad 1054 operose quæstionem, quam nos modo discutimus, atque alias cum ea connexas agitat. Papebrochii opinionem probabilem esse non diffitetur: huic tamen & omni alteri pag. 1051 eam præferendam censet, quæ gloriosos exsules Regulum, Cerbonium, Felicem, Justum, Clementem & Octavianum simul in Tusciam advectos fuisse statuit, urbisque Volaterranæ oppugnatores non fuisse Wandalos, sed Gothos, qui sub rege Totila militabant. Non alienum id est a narratione Procopii lib. 3 de Bello Gothico cap. 6: Dein Totilas Cæsenam ac Petram castella cepit. Aliquanto post in Tusciam sese contulit, ac tentatis regionis illius oppidis, cum ei permittere se nemo vellet, trajecto flumine Tiberi, Romæ finibus abstinuit &c. Facta hæc sunt vere & æstate anni 8 belli Gothici, Christi 542. Consule paragraphum 5 Commentarii de S. Regulo. Ex iis, quæ ibi disserui de tempore, quo hic sanctus martyrio coronatus fuit, intelligitur, Totilam dicto anno in eas Etruriæ partes exercitum duxisse, in quibus jacet urbs Volaterrana, a qua Populonium, nunc destructum, haud ita procul aberat: unde conjicere licet, Volaterras ex earum urbium numero fuisse, quas Gothi tunc frustra tentarint.

[41] [Wandalos vero sec. 5 Volaterras frustra tentasse veterum testimoniis æque consonum est:] Nunc lectori expendenda propono veterum testimonia, quæ favent Papebrochio, asserenti per Sanctos, de quibus agit, liberatas fuisse Volaterras, quæ obsidebantur a Wandalis sub Genserico, non vero a Gothis sub Totila. Priscus Rhetor pag. 42 de Genserico hæc scribit apud Pagium ad annum 465 num. 8: Ab Orientalibus partem bonorum Valentiniani obtinuerat Honoriæ nomine, quæ Honoricho ejus filio nupserat, atque hanc belli renovandi occasionem singulis annis usurpabat. Itaque simulatque ver appetiit, infesto exercitu Siciliam & Italiam invasit, & urbes quidem Italorum præsidiis firmatas non facile oppugnavit; sed oppida militibus, qui resisterent, destituta circumveniens evertit & diripuit. Procopius lib. 1 de bello Wandalico cap. 5, Maurorum, inquit, adeptus obsequia Gizericus a morte Valentiniani, in Siciliam atque Italiam quotannis vere novo se invehebat. Ibi urbibus partim missis in servitutem, partim solo æquatis, cum & omnia rapuisset, ac regiones non modo pecuniis exhausisset, verum etiam incolis, in ditionem imperatoris Orientis irrupit. Illyricum, Peloponesi item & Græciæ partem maximam, necnon adjacentes insulas populatus, in Siciliam denuo atque Italiam exscensu facto, omnes in orbem oras incursans, agebat omnia ferebatque. Hic & supra ubique secutus sum interpretationem Claudii Maltreti nostri, qui Procopii Opera Parisiis anno 1662 Græco-Latine edidit.

[42] Ex Prisci Rhetoris & Procopii verbis eruitur, urbis Volaterranæ obsessionem æque Genserici quam Totilæ temporibus congruere, [nec ulla suadet ratio, cur magis ab his, quam ab illis barbaris, urbem liberatam asseras,] eamque tam verisimiliter fieri potuisse seculo V a Wandalis, quam VI a Gothis. Si primum verum sit, falsa est traditio a recentioribus passim omnibus recepta, quæ SS. Justum, Clementem & Octavianum socios facit S. Reguli, cujus adventus in Tusciam ad seculum V referri non potest: si secundum, falsa est altera traditio, quæ dicit Volaterranæ urbis obsessores fuisse Wandalos. Fieri quidem potuit, ut Bliderannus barbarorum nomina primus confuderit, & Gothos male Wandalos vocarit, qui error dein in juniorum auctorum scripta transierit: sed non minus facile contingere potuit, ut inter socios S. Reguli ex mera conjectura relati fuerint Justus, Clemens & Octavianus. Hi Sancti natione Afri fuerunt; ex patria in voluntarium exsilium discesserunt, regnantibus in Africa Wandalis; in Tuscia reliquos vitæ annos traduxerunt. Cum hæc etiam S. Regulo conveniant, cumque varios suæ fugæ comites habuerit, quorum nomina nec in ipsius nec in Cerbonii discipuli Actis exprimuntur, ut dictum est num. 36; hinc facile dicta conjectura capi potuit, quam litteris semel traditam recentiores crediderint, suisque etiam scriptis pervulgarint. Nihil hactenus allegavi, propter quod judices, SS. Justum, Clementem & Octavianum verisimilius sub Genserico, quam sub Totila floruisse. Nunc aliqua subjicio, quæ me inclinant, ut Papebrochio, qui primum tenuit, potius assentiar.

[43] Ferrarius & Orlendius laudati fatentur, tres Viros sanctos, [nisi quod antiquior ferat traditio, ejus oppugnatores fuisse Wandalos; qua cum potius standum sit,] postquam Populonium cum SS. Regulo, Cerbonio & Felice advecti essent, cum hisce non diu commoratos fuisse, sed statim Volaterras processisse. Idem passim admittunt, qui credunt illos S. Regulum ducem in exsilium fuisse secutos. Ferrarius omnes simul fugisse scribit ex persecutione Wandalica. Nos in hoc tomo pag. 233 probavimus, S. Regulum probabilius in Tusciam adventasse sub finem vitæ Trasamundi, qui Catholicos in Africa persecutus fuit usque ad mortem suam, quam obiit anno 523. Non dissentit a nobis Orlendus, ejusdem exsilium innectens anno 520. Sed si Justus, Clemens & Octavianus Populonium appulsi, statim hinc Volaterras progressi fuerint, easquë obsidione prius non solverint, quam Totilæ temporibus, consequens est, ut 20 circiter annis post Sanctorum in eamdem urbem adventum a Gothis oppugnata fuerit: anno enim 7 belli Gothici, Christi 541, Totilas regnare cœpit, qui ad proxime sequentem a Procopio Tusciæ oppida frustra tentasse narratur. Nunc ego quæro ab adversa parte, siquando traditiones, quarum altera alteram vetustate superat, inter se componi non possint, utra dicenda sit ex errore originem suam traxisse? Certe antiquiore standum est, si cetera omnia sint paria, uti revera in casu sunt. At Volaterrarum obsessores fuisse Wandalos, & Sanctos urbem ab illis incolumem servasse, non longo tempore ab ipsorum in eamdem ingressu, traditio antiquior est, quam ea, quæ dicit urbis Sospitatores cum S. Regulo ex Africa fugisse: ab hac igitur potius recedendum est, si defendi non possit, nisi illi contradicatur; sicuti faciunt, qui Volaterras a Gothis obsessas fuisse aiunt, & a Sanctis liberatas, postquam eorum in urbem adventus jam pluribus annis præteritus esset. Prior traditio litteris consignata est a Blideranno in Vita SS. Justi & Clementis: altera ab auctore anonymo & Blasio monacho, de quibus dubitare licet, an scripserint ante annum 1300. Quantumcumque exiguam fidem mereatur Bliderannus, quia tamen antiquior est, major ipsi haberi debet, quam aliis duobus scriptoribus; de quorum ætate & hallucinationibus actum est § 2. Sed neque ex illis opinio contraria roborari potest, cum vetustiorem etiam traditionem referant, quæ alteram evertit.

[44] [Octavianum & socios sec. 5 ante S. Regulum in Tuscia exsulasse statuimus.] Nunc tandem ita concludere licet: si SS. Justus, Clemens & Octavianus seculo VI cum S. Regulo in exsilium venerint, Volaterras liberarunt vel a Wandalis, vel a Gothis oppugnatas: at nullo modo verisimile est, a Wandalis seculo VI id fuisse factum, quemadmodum num. 38 & seq. ostendimus; & vetustiori traditioni repugnat, Sanctos urbem a Gothis obsessam expugnationis periculo eripuisse, ut jamjam dictum est: Papebrochio igitur potius assentiendum est, qui SS. Justum & Clementem, Octaviani socios, cum S. Regulo in Etruriam venisse negat, illosque floruisse censet temporibus persequentis in Africa Ecclesiam, & in Italia urbes vastantis Geinserici. Volaterrarum obsidionem apte referes ad tempus, quod medium fuit inter annum 455, quo Valentinianus III imperator, & annum 477, quo Gensericus primus Wandalorum in Africa rex vita defunctus est: etenim ex Procopii & Prisci Rhetoris testimoniis, num. 41 productis, constat, Wandalos sub dicto rege a morte Valentiniani III annuis irruptionibus varias Italiæ regiones afflixisse. Sancti nostri transitum ad vitam feliciorem supra notavimus ante seculum VI, sub dubio tamen, tum quia ejus initium attingere potuit, tum quia certa non est traditio, quæ me induxit ad Papebrochii sententiam præ ceteris amplectendam. Nihil de Sancto ad nostram notitiam pervenit, de quo minor est dubitandi ratio, quam quod vitam solitariam in pace finiverit: nihilominus Julius Ambrosius Lucentius tom. 1 Italiæ sacræ col. 1642 non modo Confessorem nostrum, sed etiam ejus socios indubitanter martyres facit: Justus, inquit, Clemens atque Octavianus Africani mirabili confessione Jesu nominis fidem sanguine Volaterris constabilierunt.

[45] Ughellus tomo 1 Italiæ sacræ col. * 332, & ex eo Theodericus Ruinart in Historia persecutionis Wandalicæ cap. XI num. 13 & alii scribunt, [Blideranus, cui Papebrochius assentitur, Justum & Clementem laïcos fuisse tradit,] S. Justum episcopum Volaterranum in exercendo pastorali munere adjutum fuisse non modo a S. Clemente; sed etiam a S. Octaviano, quem tamen multi volunt in eremum se prius abdidisse, quam Justus post Volaterras obsidione liberatas episcopus eligeretur. Tantum abest, ut asseverari possit, Justum Sancti nostri opera usum fuisse in regimine ecclesiæ Volaterranæ, ut ne quidem certum sit, an ille ejusdem antistes fuerit. Certe cum vita eremitica, quam ab Augustino Florentino & multis aliis egisse dicitur, postquam jam ad Volaterranorum postulationem episcopus consecratus esset, non bene convenit sacer iste magistratus, in quo commissam sibi plebem pascere debuisset potius, quam sibi vivere. Imo sæpe laudatus Papebrochius ipsum & fratrem ejus Clementem verisimiliter nullo umquam sacro Ordine initiatos fuisse censet, quia eos laïcos fuisse expreße dicitur a Blideranno, illorum Vitam ita inchoante: Ad honorem sanctæ & individuæ Trinitatis, loquendum est de duobus Viris, qui LAICALITER conversantes, pleni gratia Spiritus sancti, tamquam perfecti magistri, mirabiliter sanctorum Apostolorum vestigia sequentes, honestis moribus sacerdotes Domini imitantes &c. Blideranni Actis, quibus vetustius de Justo & Clemente documentum nullum exsistit, contradicunt, quotquot fere posterioribus seculis utrumque confessorem scriptis suis celebrarunt. Præter Papebrochium, inveni neminem, qui Blideranno fuerit assensus. Volaterrani, quos comperi jam a tribus seculis S. Justi episcopatum, veluti rem indubiam, credidisse, sententiam Papebrochii merito improbare non possunt; quia pro ea antiquior stat traditio, quam ipsi pro sua adferre possint.

[46] Raphaëli Volaterrano, Augustino Florentino, aliisque neotericis, [nihil vetat, quo minus nos de utroque & S. Octaviano idem credamus.] qui S. Octavianum sacerdotem faciunt, etiam acquiescendum non est: quia ex instrumentis, quæ de Sancto nactus sum, seculo XVI antiquioribus nullum est, quod ipsi sacrum illum Ordinem aperte adscribat: aperte, inquam; nam anonymi scriptoris verba num. 10 in fine ambigua sunt. Sed neque in Officio proprio presbyter appellatur, licet hoc titulo donentur Justus & Clemens: nam in lectione III ad Matutinum dicitur: Comites S. Reguli fuere episcopi duo Felix & Cerbonius, presbyteri totidem pariterque fratres Justus & Clemens, quintus Octavianus. Verum, inquies, hic Sanctus ante suum in solitudinem secessum una cum Justo & Clemente Volaterris laboravit ad incolarum ab hæresi Ariana conversionem: satis id confirmatur testimonio S. Ugonis ejusdem urbis episcopi, qui in Ritibus suæ ecclesiæ ante annum 1174 conscriptis ad S. Octaviani festivitatem notat, eam cum Octava celebrandam esse, quia quasi apostolus … fuit in Vulterrana civitate. Sed hinc necessario non infertur, ut sacerdos fuerit: nam ab operibus apostolicis, modo & loco statui suo conveniente exercitis, etiam laïcus non inepte quasi apostolus agnominatur. Dici potest, S. Ugonem non voluisse de Octaviano plus asserere, quam Bliderannus de Justo & Clemente; qui illos laïcaliter conversantes … mirabiliter vestigia sanctorum Apostolorum sequentes, honestis moribus sacerdotes Domini imitantes, honorem Dei & salutem proximi magno zelo promovisse, sectamque Arianam oppugnasse scribit. Habuit Ecclesia seculo V laïcos non paucos tam fortes in confitenda, quam eruditos in vera religione contra varias hæreses propugnanda. Recenset eos Garnerius noster cap. 1 Præfationis generalis in Opera omnia Marii Mercatoris; qui Sancto nostro ejusque sociis coævus, & licet laicus, fidei Catholicæ adversus hæresim Cælestianam & Nestorianam fortissimus vindex fuit. Ex iis, quæ in utramque partem attuli, lector deducat, quodcumque placuerit. Mihi interim credere licet S. Octavianum non magis presbyterum fuisse, quam SS. Justum & Clementem; quos Papebrochius censuit laïcaliter vixisse, cum ita testetur Bliderannus; qui licet exiguæ sit auctoritatis, quia tamen reliquos antiquitate superat, majorem his fidem meretur.

§ V. Venerationis initium & progressus, corporis translatio Volaterras & miracula ex variis: observationes in eorum narrationem, contra quos translatio sub medium sec. IX facta probatur; ejus festum.

[S. Octaviani veneratio publica in loco emortuali, & corporis ab Andrea præsule] Certiora distinctioraque sunt pleraque, quæ de initio & progressu venerationis S. Octaviano exhibitæ, de translatione corporis e loco sepulturæ ad ecclesiam cathedralem Volaterranam, atque ejus miraculis memoriæ prodita sunt. Postquam Blasius monachus verbis supra num. 18 adductis sancti Eremitæ sepulturam, qua eum affecerant cives Volaterrani, qui intellecta ejus morte in solitudinem accurrerant, enarrasset; historiam suam ita prosequitur: Sed processu temporis super ipso corpore clare reinvento ecclesiam erexerunt Volaterrani, & devotione maxima visitare annis singulis die, quo ipsum invenerant, inceperunt. Ad cujus corpus infirmi pergunt & ducuntur, & confestim omni fugata ægritudine ad propria revertuntur. Cum propter guerrarum * discrimina ecclesia illa combusta esset, Andreas episcopus civitatis illius considerans, quod illud sanctum corpus minus debite servabatur, de reductione ad civitatem cum populo decrevit, & demum, ut ordinaverat, adimplevit. Nam anno D. DCCCXX, tempore Lotharii & Lodovici imperatorum, advocatis convicinis episcopis, cum universo clero & populo ad locum accessit, & corpus, fossorio * prius sumpto, invenire curavit.

[48] [inde Volaterras delati historia ex Blasio monacho,] Cum autem, juvantibus ipsum aliis, repertum fuisset; tanta odoris fragrantia de ipso manavit, quod sustinere nequibant. Propter quod Dominum laudantes ipsum sumpserunt, & ad civitatem deferre honore maximo curaverunt. Quod facere cum cœpissent, & ad locum, qui dicitur Podium, delatum foret; stante tempore pulcherrimo, tanta varietas obscuritatis, tonitrui & pluviæ fuit, quod, corpore deposito, nullus evadere credidit, & solum de sua salute quilibet per se cogitare curavit. Tunc episcopus ad se rediit, & assensu cleri & populi se facturum numerum clericorum sibi servientium in ecclesia, ad quam eum ferre volebant, devovit: & confestim ad statum pulcherrimum tempus rediit. Quo facto, gaudio magno corpus sumpserunt, &, ubi nunc est, locaverunt, & plenarie, quod devoverunt, servaverunt. Observationes in ea, quæ jam ex Blasio monacho attuli, & mox ex Officio proprio transcribam, infra dabuntur a num. 58.

[49] Officium de S. Octaviano, a Leone X anno 1519 approbatum, [& ex lectionibus] ad Matutinum novem habet lectiones de Sancto proprias. De tribus prioribus vide dicta § 1 in fine. Sex reliquas, quæ agunt de Sancti vita solitaria, translatione corporis Volaterras, cultu & miraculis, Commentario hic inseram, quia fide digna sunt tum quoad rerum substantiam, tum quoad adjuncta; si ex hisce tamen pauca excipias, de quibus lector infra monebitur. Lect. IV. Octavianus autem locum sibi delegit, citra fluvium Eram passibus mille, densa circumdatum silva, tantumque calonibus aut caudicariis * adiri consueta. Hic annis plurimis usque ad extremum vitæ finem in rerum omnium abstinentia duravit, tantum orationibus, vigiliis ac jejuniis vacans. Cellam sibi in ulmi cavo, quo vix totus tegebatur, constituit. Hic demum extinctus quarto Nonas Septembris, ac tumulatus est; ubi paulo post ejus fama sanctitatis adcolæ permoti, modicum ei templum constituere. Unde post annos fere trecentos in basilicam est Volaterranam translatus.

[50] Lect. V. Causam vero translationis Andream præsulem Volaterranum, [Officii proprii:] utile in Domino vas, fuisse accepimus. Hic quum sanctissimi Viri corpus neglectum, templumque ab infidelibus iniquisque viris dirutum in solitudine sineque honore jacere conspiceret, cum clero populoque de illo in urbem transferendo egit. Omnis itaque sexus, ætasque cum ordine sacerdotali eo, ubi situs erat, processere; magnaque reverentia illum effossum deducere contendunt. Medio fere itinere, imbre plurimo ac ventis cum magna tempestate exorientibus, cælo insuper nubilo viam oculis eripiente, ulterius ferre sunt prohibiti: sed nec bubus admotis aut ullis viribus de loco aliquamdiu amovere potuerunt. Prodigium hoc, omnibus visum, cunctos sane perterruit.

[51] Lect. VI. Ipse quoque præsul, cæteris destitutus remediis, [monumenta sacra, quæ in honorem Sancti, in ecclesia cathedrali depositi, ex voto] ingemens ad divinum confugit auxilium, Deoque vovit, ut, si Sancti corpus sequeretur ipsiusque digni adventu forent, collegium basilicæ conjunctum cum certo canonicorum numero in ipsius honorem Sancti & ejus nomine nuncupandum construeret: quod & voti compos postmodum absolvit; ejusque corpori aram in eadem basilica cum elogio, tempus indicante, dedicavit, anno scilicet secundo & vicesimo supra octingentesimum: quod sane Ludovico Caroli magni filio imperante * fuisse, palam est.

[52] Lect. VII. Disticum etiam in inferiore monumenti parte ponitur hujuscemodi: [vel ex liberali pietate idem Andreas crexit; qui novum etiam templum ultra Eram ei construxit;]

Octavianus adest pugil Vulterræ beatus,
Quem tulit ex ulmo præsul clero sociatus.

Quod, quamquam illorum temporum stilum ostendit opicum alienasque syllabas, hujus confirmandæ historiæ causa citavi. Post hæc templum ejus, ut supra memoravi, destructum ea, qua nunc cernimus, forma restituit. Calvariæ item ipsius, ramique ulmei, quo olim tegebatur, reliquias argento inclusas ejusdem basilicæ sanctuario condidit. Quæ palam factæ maximam hodie populo supplici vitæ securitatem, cunctisque adversis singulare præsidium præstant.

[53] [quotannis die translationis illud invisendi consuetudo introducta: Sancti beneficia:] Lect. VIII. Insuper ut tanti accepti beneficii dignæ Deo gratiæ agerentur, & ut translationis hujus dies seculis insequentibus innotesceret, idemne præsul an posteritas, incertum, constituit, ut, quoad possent & liceret, domorum singuli illius templum sexta Feria, quæ sanctam hebdomadam præcedit, supplices adirent. Scribuntur & in Gestis ipsius nonnulla memoranda prodigia: illud imprimis, quod sæpe visum atque observatum, ut in siccitatibus ad imbrem eliciendum ejus per urbem circumlatæ reliquiæ magnopere faciant. Deinde his, qui in animi angustia aut calamitate aliqua versantur, fide fretis ac supplicibus maximum subsidium præstant, mentisque pacem restituunt optatam.

[54] [fures adigit ad restitutionem rerum e loco sibi sacro ablatarum.] Lect. IX. Fertur & quondam in atrio templi illius congestam ædificandi gratia materiam quemdam minime Deum verentem subripere voluisse, ac clam ex hac jumenta onerata numquam de loco vel magnis adhibitis viribus amovere potuisse; post longam vero contentionem frustra expertum omnia tandem loco pristino ablata restituisse. Sed & rursus huic simile quoddam evenit. E sepibus olim templum claudentibus quidam sublicas abstulerat; pauloque ultra procedens quasi divinitus repressus, iter nullo modo perficere valuit, ita ut ei redire, reddereque ablatum fuit necesse. Et hæc quidem de beato Octaviano scripta comperimus, cujus hodie natalem Volaterrana celebrat ecclesia: quemve patronum & rerum suarum adsertorem apud Deum semel recepit, ut ab imminentibus malis tuti ac læti in Domino vivere valeamus, ipsiusque fidei exemplo, spreta felicitate terrena ad eamdem, ut ille, gloriam pervenire mereamur, gratia imprimis ac benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui honor & imperium in secula seculorum.

[55] [Concursus ad ejus corpus nondum translatum: erga Sanctum irreverens morte punitur:] Lectiones modo datas Augustinus Florentinus inseruit capitulo 25 historiæ ex variis instrumentis collectæ, quam § 3 examinavi. De Sancti tamen sepultura & veneratione publica, qua fideles ipsum prosecuti sunt, cum adhuc quiesceret in loco, ubi solitarie vixerat, aliqua commemorat a veritate non aliena, quæ in lectionibus non referuntur: Comperta, inquit, dormitione in Domino beati Octaviani, fideles populi ad eum (ut par erat) honorifice sepeliendum undique confluxere. Igitur composito & obvoluto sacro corpore, illud penes ulmum ipsam, quæ ejus habitatio fuerat pie ac religiose humavere; ibique Deo in ejus honorem templum erexerunt: ubi Dominus multa atque præclara miracula meritis beati Patris est operatus. Etenim omnes quolibet morbi genere correpti, sanitatem recipientes, ejus merita per omnem regionis locum prædicare non cessabant. Quocirca adeo numerosus undecumque populorum concursus ad ejus tumulum studiosissime accedere visus est, quorum alii collationes & donaria, alii vota Deo emissa solverent, ut sylva, quæ paulo ante invia prorsus & inaccessibilis fuerat, jamjam pervia atque instar tritæ semitæ facta sit. Exacto nec mediocri temporis intervallo, cum beati Viri corpus neglectum, templumque ab infidelibus dirutum in solitudine ac sine honore jaceret, Andreas præsul Volaterranus cum clero populoque de illo in urbem transferendo egit &c. Quæ sequuntur, ex lectionibus accepta sunt præter ea, quæ de irreverentia in Sanctum, morte punita, in fine ejusdem capituli narrat: Novissimo belli tempore quidam miles argenteam effigiem, quæ sacri capitis reliquias continebat, e sacrario basilicæ Volaterranæ igni fundendam asportabat. Qui quidem dum Viro Dei, quem illa referebat, verbis ineptis non modicam irreverenter injuriam imponeret, protinus justo Dei judicio & gravi ulcere correptus est, &postridie eadem hora, qua facinus indignum patraverat, vitam magnis cruciatibus infelicissimus amisit. Miraculum hoc, quod anno 1530 contigit, plenius describitur, num. 5 in Ms. Volaterrano, cujus pars post hunc Commentarium edetur.

[56] Morte etiam, eaque repentina, punitus fuit faber quidam, [faber festum translationis colere contemnens,] quod colere contempsisset translationis S. Octaviani festum, de quo vide num. 64. Rem ita narrat idem Augustinus capitulo 47: Casus in urbe Volaterrarum circiter annum MDVIII maxime notandus accidit. Cum Silvester Fæus, inter cives suos non mediocris fortunæ ac dignitatis habitus, ædes suas in vico Burgi cuidam Baptistæ Novocomensi ædificandas locasset; hic, quamquam Silvester ab urbe aberat, ædificationem tamen ita urgebat, ut ad primarum fenestrarum anterioris partis fastigium ædificando jam pervenerat. Cumque divi Octaviani solennia, quæ in diem Veneris ante Palmarum Dominicam quotannis incidere consueverunt, jam adessent, & a Petro Covacio Volaterrano cive, Christianæ religionis maxime studioso, qui illac forte transierat, moneretur, ut ab ædificatione cessaret, cum diceret, Heu magister Baptista, ecquid tute hodie mane agis? Quin potius divi Octaviani protectoris patronique nostri festa colere nobiscum studeas, quam illa ædificando violare. Cui Baptista, ut est illud agreste hominum genus irreligiosum ac lucri maxime cupidum; Quid mihi cum divo Octaviano? Silvestro potius, a quo mercedem accipio, deserviam.

[57] Hæc verba vixdum protulerat, cum una tabularum, [e domo, quam ædificabat, in terram lapsus, statim exstinguitur.] e quibus pontem construxerat, elocatur; atque ita præceps in terram statutus, diruptus, dilaceratus statim efflavit animam. Qui casus cum universæ civitati valde molestus fuit, tum Silvestro ipsi ad urbem reverso illiusmodi terrorem injecit, ut ædificationem altius erigi, quod ipsum cuivis hominum etiam nunc videre licet, nullo quidem pacto permiserit. Atque hujus rei locupletissimi testes, adhuc extant primarii cives, ac fere omnes octogenarii, ut Gabriël Ricobaldus, ut Michaël Vintha, ut Mariotus Leonardus, ut alii permulti, qui se, cum ipsius Baptistæ funus efferretur, dictitant interfuisse. Hæc ab Augustino anno 1568 in lucem edita, etiam Italice referuntur ab Æmilio Feï in Opere Mss., cujus memini num. 19, & e cujus fol. 38 verso intelligo, ipsum seculo sequente sub pontificatu Pauli V scripsisse. Ad Augustini narrationem fol. 40 adjicit Æmilius, non prius quam suis temporibus ab equite Michaële Angelo Lottini ad fastigium perductam fuisse domum, quam ædificare cœperat impius ille Baptista, divinitus punitus, quod festum S. Octaviani diem laborando profanasset. Ut autem rei memoria renovaretur atque conservaretur, ad eam ædificii altitudinem, ad quam imperfectum erat relictum, a nominato equite Sancti effigiem positam fuisse ait, addita inscriptione memorabilem illum eventum exprimente. Alia adfert Æmilius miracula, a Sancto patrata; sed quæ vel ex Officio proprio jam data sunt, vel post hunc Commentarium dabuntur ex instrumento Volaterrano. Nunc aliquas in ea, quæ ex variis transcripsi, animadversiones subjicio.

[58] [Situs loci, ubi Octovianus solitarie vixit, & primum coli cœpit:] Sanctus Eremita eodem in loco, qui viventi virtutum palæstra obtigerat, sepultus fuit; ubi dein pii accolæ supra ejus tumulum ecclesiam exstruxere. Aliqui cum Officio proprio lect. V locum illum ponunt uno milliari citra, aliqui uno milliari trans Eram; Blasius monachus circa eumdem rivum in solitudine, Volaterris distante duobus circiter milliaribus: Ferrarius denique & alii locum ab urbe ad tria milliaria removent. Sed nullum in ejus situ determinando aberrare, facile intelligi potest, si eremus, quam S. Octavianus incoluit, attigerit dexteram Eræ ripam, quæ ab illius habitatione unum, duo vero milliaria abfuerit Volaterris, ad sinistram fluvii ripam jacentibus. Ideo autem alii cis, alii trans Eram locum, in quo Sanctus solitarie vixit, statuisse putandi sunt, quia hi a sinistra, illi a dextera rivi parte vel scripserunt vel scripsisse videri voluerunt.

[59] [ecclesia supra ejus tumulum ibidem, si Volaterrano credimus, condita est circa medium seculi 7:] In Officii proprii lectione IV & alibi lego, modicum templum in Sancti honorem ab accolis fuisse conditum paulo post ejus mortem: quod non satis convenit cum verbis Blasii monachi, qui processu temporis super ipso corpore clare reinvento ecclesiam constructam fuisse scribit; neque cum iis, quæ habet Raphaël Volaterranus lib. 5 Comment. urbanorum folio 51 verso: Procedente tempore Alcus vir potens in ea civitate Volaterrana … gemina templa constituit: Maurus vero præsul Senensis alterum Justo dicavit: alterum Clementi … Octavianus vero socius procul omni cura in eremo vixit urbi vicina: ubi ejus nunc cernitur templum eodem fere tempore constructum. Ughellus tomo 3 Italiæ sacræ col. 621 Maurum istum Senensi ecclesiæ præfuisse scribit anno 565: sed fallitur; nam Alcus, vel ut Bliderannus & alii, Alchis nomen est Longobardicum. Itaque templa ab illo constructa consecrari non potuerunt anno 565, quo Longobardi necdum in Italiam irruperant. Neque verisimile est, illorum dedicationem factam fuisse ante gentis istius conversionem ad Catholicam fidem, indeque secutam ecclesiarum restaurationem; atque ideo Papebrochius tomo 1 Junii pag. 440 Mauri episcopatum differendum censet usque ad tempora Gregorii Magni, aut etiam usque ad seculum VII. Non dubito ego, quin Maurus, qui SS. Justo & Clementi templa Volaterris dedicavit, fuerit ille ipse Senarum episcopus, cujus nomen apud Labbeum tom. 6 Conciliorum col. 366 subscribitur Concilio Lateranensi, quod a Martino I contra Monothelitas anno 649 celebratum fuit. Si S. Octaviano ecclesia in eremo ædificata fuerit eodem fere tempore, ut asserit Volaterranus, quo ejus sociis Alcus duas Volaterris erexit, factum illud fuerit oportet haud ita diu ante vel post dictum annum 649. Idem Volaterranus ecclesiam, quæ ibidem suo tempore conspiciebatur, non distinguit ab antiquissima Alci temporibus erecta. Sed hæc jam destructa erat, cum Sancti corpus sub medium seculi IX, ut num. 63 demonstrabitur, inde Volaterras transferretur ab Andrea ejusdem urbis episcopo; qui, facta translatione, ultra Eram in loco, ubi Sanctus primum quieverat, aliud templum ædificavit.

[60] In variis antiquis instrumentis, quæ edidit Ludovicus Antonius Muratorius in Antiquitatibus Italicis & Ughellus tomo 1 Italiæ sacræ, [aliquot de Sancto notititiæ ex diplomatis Ludovici II & S. Henrici imperatorum.] ubi de episcopis Volaterranis agit, Sanctus noster commemoratur. Duo tantum ex illis hic producam, quod observatu digna contineant; nimirum diplomata Ludovici II & S. Henrici imperatorum. Quod Ludovicus anno 851 dedit, exstat apud laudatum Ughellum col. * 333. Rerum in eo contentarum summa est hæc: Lotharius imperator Ludovici pater, concesserat Petro episcopo, cui Andreas proxime successit, ut in ecclesiæ Volaterranæ utilitatem instituerentur duo mercata, id est, nundinæ, in locis videlicet nuncupantibus sancti Sylvestri & sancti Octaviani. Ad Andreæ petitionem non modo consirmat Ludovicus concessionem, a Lothario patre factam; sed etiam instituit alia duo mercata, .. unum videlicet in eadem Vulterrense civitate in domo ad festivitatem beatæ Dei Genitricis Mariæ, ubi beatus Octavianus in corpore requiescit, quod evenit medio mense Augusto, & alius * in castro ejusdem sedis, quod dicitur Camporitæ. Diploma S. Henrici, quo omnia jura & privilegia ecclesiæ Volaterranæ confirmantur, datum est anno 1015, editumque a Muratorio tom. 5 Antiquitatum col. 237. In illo asseritur, quadraginta tum temporis in cathedrali fuisse canonicos, qui in honore * priscis temporibus constituti fuerunt sanctæ Dei Genitricis Mariæ semperque Virginis, & sancti Octabiani, hac * Sanctorum aliorum commemorationem. Paucis interjectis, urbis Volaterranæ templum princeps nominatur ecclesia sanctæ Mariæ & sancti Octabiani. Paulo post memoratur ecclesia sancti Octabiani in Collina. Locum S. Octaviani dictum, de quo mentio fit in Ludovici diplomate, eumdem esse suspicor cum illo, qui Volaterrarum incolis ultra Eram jacet tribus ab ipsa urbe milliaribus; ubi Andreas episcopus sancto Patrono, ossibus ejus inde translatis, novum templum construxit. An ecclesia sancti Octabiani in Collina, cujus meminit S. Henricus, ab illo diversa sit, mihi incompertum est. In diœcesi Volaterrana frustra quæsivi oppidum vel vicum Collina appellatum. Cetera, quæ ex sancti imperatoris monumento decerpsi, confirmant id, quod auctor Officii lect. VI, Æmilius Feï fol. 34 & alii referunt de novo canonicorum collegio, quod in S. Octaviani honorem Andreas episcopus erexerit, nomine ejusdem Sancti insigniverit, & antiquiori S. Mariæ canonicorum collegio conjunxerit, ita ut utrumque unum dumtaxat capitulum constitueret. Porro verba, quæ ex Ludovici diplomate supra attuli, me docent, Sancti ossa in templo principe, Virgini Deiparæ in cælum assumptæ sacro, jam tum deposita fuisse, cum Andreas anno 851 illud obtineret.

[61] In lectione IV dicitur Sancti corpus in basilicam Volaterranam translatum fuisse trecentis fere, [Blasius, auctor Officii & alii corporis translationem, quæque post hanc] uti ex antecedentibus colligo, ab ejus obitu annis. Ferrarii Catalogus Sanctorum Italiæ in annotatione, ad 2 Septembris S. Octaviani elogio subjecta, idem asserit: sed nos inter ejus mortem & translationem plurium annorum spatium medium constituimus: nam Sanctus verisimilius seculo V sub Genserico floruit, uti paragrapho præcedente probatum est; nec corpus ejus citius Volaterras delatum fuit, quam paucis annis ante medium seculi IX, ut mox ostendetur. Blasius monachus translationem ab Andrea episcopo factam esse ait anno D. DCCCXX, tempore Lotharii & Lodovici Pii imperatorum. Componi hoc potest cum eo, quod habet lectio VI: Ejusque corpori Andreas aram in eadem basilica Volaterrana cum elogio, tempus indicante, dedicavit, anno scilicet secundo & vicesimo supra octingentesimum: quod sane Ludovico Caroli Magni filio imperante * fuisse, palam est: nam altaris erectio & dedicatio contingere potuit biennio post Sancti translationem.

[62] [in S. Octaviani honorem perfecit præsul Andreas, alienis omnia temporibus innectunt:] Volaterrani in instrumento sæpe memorato, cujus partem mox edemus, fol. 4 ejus corpus in urbem suam illatum fuisse aiunt anno 822: eodem autem folio verso: Novum, inquiunt, canonicorum collegium, in divi Octaviani honorem institutum, ab episcopo Andrea antiquo sanctæ Mariæ capitulo additum fuit anno DCCCXXIII die VIII Novembris a Ludovico Pio imperatore. Folio 5 hæc leguntur: Ipse prædictus episcopus in majori sanctæ Mariæ templo nobile * sarcophagum, in quo divi Octaviani ossa laterent, incidendum curavit. Insuper ecclesiam dicti Sancti jam dirutam ultra flumen Eram ampliori forma restauravit… Anno DCCCXXIX caput illius argenteo includitur vultu, auro superinducto. Ughellus tomo 1 Italiæ sacræ col. * 333 de Andrea episcopo ita scribit: Floruit anno DCCCXXXVIII. Hic sancti Octaviani corpus in Volaterranam basilicam transtulit, ubi etiam canonicos S. Octaviani instituit. Multos alios hic recensere possem, qui hallucinantur circa tempus, quo Andreas vel episcopatum gerere cœpit, vel S. Octaviani corpus Volaterras transtulit. Numerus sequens docebit, quomodo eorum errores chronologici sint corrigendi.

[63] [contra illos ostenditur, Andream sacra ossa Volaterras detulisse sub medium sec. 9] Anno 826 Volaterrarum antistes erat Petrus: subscripsit enim synodo Romanæ sub Eugenio II tunc celebratæ. Ejus memoria quoque exstat in instrumento anni 833, quod producit Muratorius tom. 5 Antiquitatum col. 923. Vivebat adhuc anno 844, quo Ludovicus, Lotharii filius, rex Longobardorum a Sergio II coronatus fuit: nam inter præsules, qui isti solemnitati Romæ interfuerunt, ab Anastasio Bibliothecario nominatur Petrus episcopus ecclesiæ Vollaterrensis. Sed neque ex catalogis antistitum ejusdem ecclesiæ, neque aliunde innotescit, ante Petrum Volaterris episcopum nomine Andream sedisse: dicendum igitur est, Andream, qui ossa S. Octaviani transtulit, fuisse successorem Petri. Hic paulo post Ludovicum regem anno 844 coronatum obiit: nam Scipio Ammiratus junior in Additamentis ad Seriem episcoporum Volaterranorum, ab ejusdem nominis seniore collectam, profert diploma quoddam Lotharii imperatoris in favorem Andreæ episcopi Volaterrani ejusque ecclesiæ anno 845 concessum. Jam autem quoniam constat ex supra memorato Ludovici privilegio, quod Sancti corpus in basilica Volaterrana anno 851 jam depositum esset, relinquitur, ut ejus translatio nec prius contigerit quam anno 844, nec serius quam 851.

[64] [die Veneris, ut creditur, ante Dom. Palmarum, qui sec. 16 & 17 festo cultu celebrandus erat.] Ferrarius citarus translationem celebratam fuisse ait XVII Julii: quod unde acceperit, ignoro. Ex auctore Officii lect. VIII, cui alii omnes consentiunt, discimus, Andream Sancti lipsana ad cathedralem suam transtulisse sexta feria, quæ sanctam hebdomadam præcedit, eodemque sub præsule vel ejus successoribus introductam fuisse consuetudinem, ut e qualibet urbis domo aliquis, qui commode posset, singulis annis Sancti Patroni templum ultra Eram situm inviseret eadem illa feria sexta, qua Volaterrani sacro thesauro ditati fuerunt. Æmilius Feï, seculi præcedentis scriptor, fol. 34 testatur, piam illam consuetudinem suis adhuc temporibus viguisse. Supra num. 56 & 57 retuli historiam infelicis istius fabri, qui anno 1508 ob domus ædificationem non intermissam die Veneris ante Dominicam Palmarum subita morte Volaterris exstinctus fuit. Inter ea, quæ num. 15 ex instrumento Volaterrano mox transcribentur, alterius fabri fit mentio, qui anno 1640 eodem die a laboribus non abstinens similes pœnas dedit. Unde intelligitur memoriam translationis S. Octaviani seculo XVI & XVII celebratam fuisse ea festivitate, quæ fideles ad cessationem ab operibus servilibus obligarit. Secunda Septembris Sancti cultui consecrata est, quia hæc ejus natalis fuisse creditur.

[Annotata]

* i. e. bellorum

* i. e. ligone

* hic sumitur pro iis, qui caudices vel stirpes arborum cædunt:

* adde factum

* aliud

* honorem

* ac

* adde factum

* nobilem

RELATIO RECOGNITIONIS
Reliquiarum S. Octaviani, in cathedrali Volaterrana servatarum, notitiæ de Sancti cultu & miracula;
EXCERPTA
Ex instrumento authentico, Volaterris ad P. Bollandum transmisso, quod inter musei nostri manuscripta servatur notatumMs. 164.

Octavianus eremita confess., prope Volaterras in Tuscia (S.) a

ex ms. Volaterrano.

[Caput S. Octaviani, in cathedrali honorifice asservatum, lustratur 12 Dec. 1647:] Die vero b XII Decembris MDCXLVII, præsente suprascripto domino provicario, ac D. Ludovico de Minuccis, D. Horatio de Maffæis, & me notario infrascripto & aliis in majoris ecclesiæ sacratio, cum una afforent, convenientes, oraverunt D. Bonamicum de Bonamicis, ejusdem ecclesiæ Vulterranæ archipresbyterum, ac D. Bartholomæum Bibonium canonicum, necnon D. Alexandrum de Feis militum ducem, ac D. Julium de Maffæis, omnes Vulterræ patricios, & ad præsens electi sacrarii conservatores; ut insigniores reliquias, quæ sub eorum custodia servabantur, agnoscendas & describendas ostenderent. Ideo pii admodum prædicti conservatores, tam religiosæ annuentes petitioni, presbyterum Paulum de Cortinovis, alterum e sacristis, reliquiarum tabernaculum aperire jusserunt. Est autem tabernaculum medio in sacrario instar altaris positum, asseribus confectum nuceis, simulacris affabre incisum auratis, seris repagulatum duabus, quæ duabus discordibus tamen clavibus recluduntur; quarum altera apud D. Bartholomæum uti conservatorem ecclesiasticum, altera apud D. Alexandrum uti conservatorem laïcum asservantur. Quo iisdem omnibus conservatoribus præsentibus adaperto, cum sacrista sericeum coccinei coloris velarium demisisset, caput S. Victoris martyris argento inclusum exposuit c… Postea presbyter Michaël Leonius, e sacristis alter, unam S. Octaviani argenteam e sacro abaco extulit imaginem d

[2] Præsentibus igitur omnibus, sacra ex capite argenteo educta sunt ossa, [reperiuntur ejus ossa e juncturis suis dimota.] candido involuta serico, quæ omnia totius capitis sancti Patroni ossa perspeximus esse clarissime; non esset licet, ut olim, integrum caput; cum ossium juncturæ sibi invicem non adhærerent, propter militum ultimis in bellis insolentiam dimota & elocata. Anno etenim MCDLXXII, quo Vulterrani, civili discordia ex infaustis aluminis fodinis tunc primum repertis laborantes, reipublicæ Florentinæ arma in semet ipsos concitaverunt, quæ sub comitis Frederici Montis-Feltri, Urbini domini, auspicio & ductu urbem nostram obsessum & expugnatum venit. Ut vero tam pretiosus divi Octaviani thesaurus servaretur illæsus & incolumis, venerabile Senis caput simul cum mitris a Calixto II donatis multaque insigni supellectile in canonicorum sepulcro, in cathedrali posito, conditum est.

[3] [Sacrilego, quivas sacrum cum Christi Corpore rapuerat, cæcitate punito,] Cum vero multi civitatis Primores ad Florentinorum castra ab urbe defecissent, & adversæ partis cives ipsi quoque dissidentes perstitissent in civitate, copias, honorem & vitam paciscentes, seque & urbem ipsam in victoris potestatem tradiderunt: milites autem & a Vulterranis stipendio acciti, & a Florentino victore intra mœnia immissi, rupto fœdere, domos & sua templa prædabundi populantur. Quorum nonnulli in majorem irrumpentes ecclesiam, & portis, quæ ad reprimendum eorum impetum occlusæ erant, effractis, cum nihil pretiosi in sacrario reperissent; unus ex illis tabernaculum, quo Christi Corpus asservatur, immani ausu, cæcaque impulsus cupidine petiit: quod manu sacrilega custodiam ablaturus effregit. Deus vero sui numinis vindex, ne miles a tanto scelere impunitus abiret, extemplo ipsius ecclesiæ fores, prædantium violentia disjectæ, mirando prodigio ut per se ipsæ denuo clauderentur, effecit: scelestus autem utroque lumine captus est, qui attonito & stupenti similis, huc illuc discurrens vehebatur.

[4] [socii caput Sancti ablatum restituunt: illo sacram Hostiam in murum abjiciente, terra movetur:] Quo viso, comites, qui eodem momento e tumulo adaperto divi Octaviani caput eduxerunt, timore perculsi, in idem bustum argenteum vultum rejecerunt, monentes eum, ut sacrum vas, in quo Panis erat angelicus, in tabernaculum reportaret. At sacrilegus nihilo melior factus, furore insanus, rabieque infræna provectus, audaci conatu vas in templi muros injecit, qui contritus * in frusta concidit: Hostia vero, quamvis elisa, integra & intacta permansit; cum repente urbs tota ingenti terræ quatitur motu: quo factum est, ut tanto citius resideret militum furor: de quo mentionem faciunt Haldus Haldi, Florentinarum historiarum illius temporis scriptor, lib. IV, & Petrus Franciscus Rofia, Vulterrani communis * tunc cancellarius, in ejusdem belli descriptione e.

[5] Majorem sacra effigies passa est jacturam anno MDXXX, [blasphemis verbis S. Octaviano illudens fœdo ulcere percutitur e quo paulo post misere moritur.] quando usque ad dictum tempus calvaria venerabilis, auctore Jovio lib. XXVIII Historiarum, populo ad osculandum præbebatur. Cum vero Franciscus Ferruccius Vulterram f denuo in Florentinorum potestatem redegisset, cumque non solum argentea altarium frontalia, abacos, calices & sacrarii candelabra in cathedrali liquefacienda curasset, ipsorum * quoque divi Octaviani caput & imaginem in publico foro licitantium avaritiæ venalia exposuisset *: quod in tantum Sancti contemptum effectum est, ut sacrum caput atque calvariam tunc temporis confracta fuisse, manifesto pateat ex dictis Pauli Jovii Historiis g. Tantum vero sceleris, ultore Deo, fuit juxta superni Numinis severitatem punitum. Leonardus etenim Thebaldus, Bartoli h pro Florentino exercitu commissarii nepos, qui paulo ante in evertendis Vulterræ domibus grassatus, odium & iram in rapinas & cædes effuderat; longam canamque sancti Senis barbam arripuit lætabundus eludens: Quantam, o barbate senex, tua ex imagine mihi pecuniam conflavero! At repente in illius corpore anthrax i, ceu pestiferum ulcus, intumuit, ut, cum atroci pœna ac fœtore intolerabili dexterum latus infecisset, unius diei noctisque spatio misere vitam finierit. Id omne in illorum temporum Diariis liquido apparet, atque etiam in Vita SS. Justi & Clementis a D. Augustino Fortunio k conscripta cap. XXV, & a Frosino Lapino transumpta, & anno MDLXVIII Florentiæ in lucem edita pag. LXX.

[6] Solemne hujus Sancti festum quarto Nonas Septembris, [Recolitur ejus natalis 2 Sept., olim cum Octava, translatio feria 6 ante Dom. Palmarum.] cum in terris moriens in cælo nascitur, summa devotione a Vulterranis celebratur. Caput ipsius votiva per urbem lustratione defertur, clero, magistratibus, & universo populo prosequente: antiquioribus immo seculis hujus festa dies cum Octava colebatur a clericis, ut sanctus Ugo in Vulterranæ ecclesiæ Ritibus l ab eo conscriptis anno salutis nostræ MCLXI testatur, dicens: “Notandum, quod pro reverentia tanti Confessoris a prima die usque ad octavam novem Lectiones facit pro eo Vulterrana ecclesia, in qua cum corpore requiescit; & facit ad Missam gloria in excelsis Deo, & credo in Deum; & hoc quia quasi apostolus & defensor fuit in Vulterrana civitate”. Ipsius quoque Sancti translatio die Veneris ante Palmarum Dominicam celebratur: quo die ad visendum hujus Divi templum trans flumen Eram ingens populi confluit multitudo m.

[7] Vetustissimo est observatum more, ac re ipsa compertum est, [Patroni sui opem Volaterræ in variis necessitatibus sunt expertæ.] Vulterranum populum, dum sacrum caput per publica viarum circumferretur, opportuno tempore fœcundum imbrem vel aëris serenitatem a Deo Octaviani precibus obtinuisse: immo siquis animi angustiis premeretur, ad Sancti confugiens auxilium cordis mœrorem pacatus discutiebat. Magistra hujus veritatis in nona hujus Sancti Officii lectione est Vulterrana ecclesia, & in ejusdem Vita, e Latino in vernaculam conversa linguam, Frosinus cap. XXV in libro Florentiæ impresso anno MDLXVIII pag. LXIX: & Razzius in Sanctorum Hetruscorum Vita addit pag XXVII *, hæc beneficia nobis a Deo per Octaviani merita pervenire. Cujus imaginem occlusam, stanno liquenti extra fusam per rimulas *, sigillis obsignatam, in proprium sacrista locum reverenter detulit.

[8] Inde ulmi partem, in quo usque ad obitum delituit, [Inspicitur pars ulmi, in qua vixit, & bacilli, quo usus fuit.] conspicimus, & ubi testante Lipomano lib. III de Sanctorum Vita, trium angelorum & ipsius cælorum Regis dignus fuit intuitu n. In arca ex ebore deaurata bacilli fragmentum, cui Senex divus innitebatur, osseo manubrio instar suffulcri anulis plumbeis notavimus. De ossibus omnibus Vulterrana ecclesia in VII ejus Officii lectione, Razzius ut supra pag. CXXVI, D. Augustinus cap. XXV de SS. Justi & Clementis Vita apertissimam mentionem faciunt. Idque totum diligenter fideliterque de prædictorum DD. mandato desumpsi & notavi. Quæ arcula postea in sacro promptuario restituta fuit o

[9] [Volaterras jamjam ab hoste occu pandas SS. Justus, Clemens & Octavianus propugnare visi.] Capita postea pectore tenus SS. Justi & Clementis, argento affabre incisa, videnda proponuntur p… Anno MDXXX, ut Jovius & Ammiratus q scriptum reliquerunt, cum Vasti marchio, feroci nisu Vulterram adortus, per Sancti angeli portam in civitatem irrumpere contendisset, & Maramaldus impetum in eam fecisset ad divi Lini monasterium, ibique tormentis bellicis muros dejecisset, ita ut defensoribus retrocedentibus locus nudaretur; & Franciscus Ferruccius, equitum peditumque præfectus, saucius atque perterritus se recepisset in arcem: tunc divi Lini moniales, furentis præda victoris mox futuræ, ad sanctorum Justi & Clementis ac Octaviani patronorum auxilium confugerunt: qui repente cum angelorum cohorte virginibus precantibus affuere: & hostibus adempta victoria & audacia militum repressa, virgines sibi metuentes cœperunt certam sperare salutem. Hostes retusi a mœnibus coguntur recedere; murorum ruina Sanctorum virtute defenditur, donec Joannes Broccardus, Vulterræ patricius, multis cum civibus primoribus superveniens, muros dirutos reparavit. Unde non solum moniales sanctos Patronos, ingenti cum aulæ cælestis exercitu pugnantes, & pro se stantes vidisse asseruerunt; sed ipsi quoque milites, e muro profligati & timore correpti, testati fuere. Præcipue vero Amicus Arsula, militum dux, cum in civitatem ad mœnia ab hostibus tuenda cum Ferruccio reversus esset, vehementer admiratus, confirmavit, se infinitum incognitorum pugnantium numerum pro urbis incolumitate propriis oculis conspexisse, inter quos tres præcipue Chiliarchos, virtute formidabiles, ætatis canicie reverendos, quos prædictos Sanctos fuisse, qui subito ad tollendum miserum civitatis casum de cælo confluxerint, a nemine dubitatum fuit r

[10] [Urbs Sancti meritis peste liberata, ejus sacellum & aram an. 1522 insigni ornavit arca,] Inde ad divi Octaviani capellam devenimus. Hæc ad majoris altaris lævam posita est in cathedrali, in qua super altari marmoreo nobilis & ingens e candenti marmore assurgit urna, ab illustri mirabilis artis sculptore incisa, publico sumptu anno MDXXII erecta. In ea hoc elogium magnificis elementis exaratum cernitur.

DIVO OCTAVIANO.
Populus Volaterranus illius meritis
PESTILENTIA LIBERATUS EX VOTO
REFECIT.

& in basi:

Anno salutis MDXXII sexto Calen.
Martias.

[11] [cui inclusum sacrum corpus an. 1647 non visitatur,] Quoniam vero in ipsa D. Octaviani corpus quiescit, qui uti apostolus & defensor a Vulterrana dicitur ecclesia, ob reverentiam prædicti domini provicarius & deputati idem sepulchrum non aperiendum existimaverunt; & eo magis, quoniam anno MDCXXXI, cum tota civitas gravi pestilentia vexaretur, reclusum fuerat, ibique multi aderant, qui fuerunt testes de visu, quando eædem reliquiæ ex eodem sarcophago fuerunt eductæ & in eodem reconditæ. Qui testes infrascriptam fidem & attestationem in scriptis fecerunt; quæ a me notario & testibus infrascriptis, ab eisdem infra nominatis propriis manibus subscribi & confirmari visa est.

[12] Die XXIX Decembris MDCXLVII. Fidem facimus & attestamur nos omnes infrascripti, [quia, ut scripto fidem faciunt 4 testes, qui adfuerant, recognitum erat an. 1631;] qualiter sub anno Domini MDCXXXI, die vero XVI Augusti, inter primam & secundam horam noctis, cum civitas Vulterrana pestilenti lue laboraret, publico cleri & universitatis decreto provisum fuit, recurrendum ad preces divi Octaviani confessoris, hujus civitatis protectoris; & annuente & præsente illustrissimo ac reverendissimo Bernardo Inghiramio antistite, reverendissimis dominis Lepido de Gabriellis Massetano tunc vicario generali, Francisco Broccardio canonico, Francisco Incontrio canonico a reverendissimo capitulo deputatis, illustrissimis DD. Benedicto Falconcinio præposito, equite Carolo Bava, Inghiramo Inghiramio, Joanne Tanio quatuor ex illustrissimis DD. Prioribus, D. equite Paulo Incontrio, Domino equite Francisco Falconcinio, equite Lino de Liscis, equite Cammillo de Leoneribus, & quamplurimis aliis accessum fuit ad sarcophagum, ubi asservatur corpus dicti divi Octaviani; & piis ad Deum precibus effusis, ex præcepto prædicti illustrissimi antistitis lapide a cæmentariis sublato, in cassula * nucea apparuerunt sanctissima ossa majoris partis corporis dicti Sancti (nam caput in theca argentea custoditur:) & intus erat membrana, & etiam in laminis plumbeis memoria recognitionis corporis prædicti, factæ a reverendissimo olim D. Luca Joanninio episcopo Anagnino, patritio Vulterrano anno MDXXII, simili pestilentiæ occasione, & postea in dicto sepulcro repositi.

[13] Quod corpus solemni pompa die secunda Septembris MDCXXXI per civitatem processionaliter delatum, [quando per urbem gravi pestilentia vexatam circumlatum, & in arca repositum fuit:] & ipsa die hora prima noctis in eodem sarcophago diligentissime clausum fuit, & memoria hujus actus apposita est, præsente dicto D. illustrissimo ac reverendissimo antistite & aliis quamplurimis. In quorum fidem hæc aliena manu scripta, nostra propria manu subscripsimus.

Franciscus Broccardius canonicus cathedralis ecclesiæ in verbo veritatis attestor adfuisse dictæ functioni, nomine quo supra.

Franciscus Falconcinius fui præsens, & attestor omne quod supra, & in fidem manu propria [subscripsi.]

Cammillus Leonerius fui præsens, & attestor omne quod supra, & in fidem manu propria [subscripsi.]

Inghiramus Inghiramius fui præsens, & attestor omne quod supra; & in fidem [manu propria subscripsi] s.

Quæ attestatio veritatis præsentibus testibus & me notario infrascripto, in forma rogato, a prædictis fuit recognita jurejurando, a sacerdotibus tacto pectore, ab equitibus tacta cruce, ab aliis tactu Scripturarum.

[14] Postea vero a prædicto D. equite Francisco Falconcinio, [quam usque ad an. 1647 apertam non fuisse testantur, qui eam viderant occludi.] domino equite Camillo Leonerio, & D. Inghiramo Inghiramio agnitæ & diligenter perspectæ sunt ejusdem depositi juncturæ; mihique notario infrascripto juramento confirmarunt, durare & eodem modo permanere, quo die 11 Septembris MDCXXXI, vergente vespere, conglutinatæ ac compaginatæ fuerunt, neque idem bustum exinde amplius fuisse adapertum; quod ipsi concordes confirmare possunt: cum ipsi eadem die adfuerint, quando divi Octaviani reliquiæ in eodem tumulo denuo fuerunt compositæ, & in cassa * ex nuce confecta, crystallis translucidata, clavi unica obserata, quæ in eadem urna servatur, supereducto marmoris operculo, conditæ fuerunt: quæ ut gesta sunt, affirmarunt iidem clarissime apparere, & constare ex instrumento Michaëlis de Tanis eadem die rogato; qua die quoque eadem depositi urna a Simeone & Joanne Baptista Fortini lapicidis modo, quo nunc cernitur, coagmentata fuit, & prioribus inserta juncturis.

[15] [Sancti miracula ab aliis descripta.] Plurima sunt, quæ Deus hujus Sancti intercessione operatus est miracula; quorum multa in sanctorum Justi & Clementis Vita a domino Augustino Fortunio descripta cap. XXV leguntur; præsertim contra sacrilegos & sui templi prædatores: & in cap. XLVII miraculum de cæmentario, qui translationis ejus festum colere contempsit t: sicuti eumdem miraculi eventum magister Petrus faber murarius anno MDCXL die ejusdem Sancti festivo in Fugnani villa expertus est. Captivi etiam plurimi e Turcarum manibus divinitus Octaviani intercessione leguntur liberati, quorum cathenæ ad Sancti sepulcrum visebantur.

ANNOTATA.

a Bollandus tomo 1 Februarii pag. 330 jurc meritissimo commendavit singulare Volaterranorum studium in colligendis ad nostram instructionem notitiis, Sanctorum suorum Acta, cultum, miracula & reliquias spectantibus. Quod de hisce confectum & ad Bollandum missum in museo nostro instrumentum servamus, authenticum est; firmatur enim Francisci Contii, notarii publici, subscriptione, qui & in margine notariatus sui signum apposuit: fidem ei faciunt Priores populi Volaterrarum per suum cancellarium Thomam Francisci de Broziis die 13 Maii anno 1648, qui attestationi, propria manu scriptæ, civitatis Volaterranæ sigillum in cera viridi appressit. Ad clariorem notitiam vocis Priores, quæ infra num. 12 etiam occurret, Antonii Hyvani verba subjicio ex Commentariolo de Bello Volaterrano apud Muratorium tom. 23 ScriptorumItaliæ col. 6: Forum publicum Volaterrarum hæc præcipue continet; ædem cathedralem beatissimæ Virgini dedicatam, palatium dominorum Priorum, in quo ipsi magnifice satis resident, & quorum ductu consilia publica celebrantur &c. Et col. 9: Volaterrani summum magistratum octo virorum, qui Priores populi appellabantur, in palatio publico non sine assidua dignitate retinebant, quorum ductu respublica gerebatur.

b Tomo 1 Junii pag. 447 instrumenti editum est initium, cujus hæc est synopsis: Cum ad Volaterranos fama Operis a Bollando inchoati pervenisset, Sanctorum suorum memorias colligere & reliquias recognoscere, ipsique collectionis & recognitionis Acta transmittere decernunt. Totius cleri nomine 18 Decembris anno 1646 ad illud delecti fuere duo ecclesiæ cathedralis canonici Franciscus Broccardus & Alexander Riccobaldus Bava J. U. D. & Prior S. Michaëlis; nomine vero populi 12 Junii anno 1647 Raphaë Maffæus J. U. D. & Curtius Inghiramius. Nicolaus Sacchettus episcopus Volaterranus ab iisdem rogatus, ut tam pio operi præsideret, suo in spiritualibus provicario generali Frederico Ghetto commisit, ut ordinaria auctoritate illi assisteret. Dein notarius, Acta faciendæ recognitionis litteris excepturus, adscitus est Franciscus Contius: quo peracto, insigniorum reliquiarum, in cathedralis sacrario servatarum, facta est visitatio, quam nominatus notarius ita referre incipit: Die vero XII Decembris MDCXLVII &c.

c Quæ de S. Victore M. Volaterrani annotanda & nos docenda censuerunt, examinata sunt ad 8 Maii tomo 2 & 7 in Appendice.

d Post hæc verba S. Octaviani vita in instrumento paucis perstringitur: dein agitur de corporis ejus translatione in ecclesiam cathedralem, in cujus favorem varia ab imperatoribus aliisque principibus concessa diplomata recensentur. Antiquissimum quod adfertur, a Carolo Magno imperatore anno 801 datum fuit; cujus etiam compendium exhibetur. Cum in eo fiat mentio canonicorum sanctissimæ Virginis Mariæ, cui in cœlos assumptæ templum cathedrale dedicatum est, hinc infertur, canonicos in honorem S. Octaviani post hujus translationem ab episcopo Andrea institutos, non esse omnium antiquissimos;sed vetustiori Deiparæ Virginis ab eodem Andrea unitos fuisse. Porro de Sancti vita & translationis historia nihil in instrumento legitur, quod in Commentario prævio a me relatum & discussum non fuerit.

e Duo scriptores hic nominati ignoti mihi sunt: sed alter ad manum est auctor synchronus, qui bellum & calamitates, a Florentinis urbi Volaterranæ anno 1472 illata, ex professo descripsit, nimirum Antonius Hyvanus, qui apud Muratorium, in annotatis ad litteram a laudatum, col. 19 & 20 scribit de horrendo illo sacrilegio & subsecuto terræ motu: sed illud in templo S. Francisci patratum fuisse ait: in quo non concordat cum instrumento Volaterrano, quod exsecrandum istud facinus in cathedrali commissum fuisse dicit. Dum hæc agerentur, inquit Hyvanus, & impietate militum etiam templa spoliarentur, terræ motus urbem & castra concussit. Fama est, quod ante terræ motus initium tiro quidam ex templo divi Francisci sacram Eucharistiam, in parvo tabernaculo servatam, impudenter abstulerat, & exire templum nequiens, velut luce privatus, tabernaculum & alia, quæ rapuerat, iracundus contumeliose projecit. Sunt pie credenda quæ ad religionem pertinent. At si naturam sequimur, paucos ante dies assiduis imbribus madefacta Volaterrana regio, & mons ille cavernosus, in quo urbs ædificata est, terræ motum edere potuerunt. Muratorius in Præfatione ad Hyvani Opusculum notat, satis elucere, illud cura Florentinorum compositum fuisse, ut spargeretur per Italiam, atque ita sinistræ famæ invalescenti de eorumdem tyrannide occurreretur. Certe auctor, quanta potest arte, in cives Volaterranos culpam conjicit calamitatis, & acta quæque Florentinorum emollit. Ne scriptor parum fidelis audiret, negare vel tacitus præterire ausus non est, quod constans fama de sacrilego illo milite haud dubie jam late pervulgarat: illius tamen impietatem oblique quodammodo extenuare conatur, dum insinuat, pro divinæ iræ atque indignationis indicio non necessario accipiendum esse, quod terra statim ab admisso scelere tremuerit, cum causa naturalis producere tunc potuerit istum effectum, Deo ad hunc modo singulari non concurrente.

f Defecerant Volaterrani a Florentinis proreipublicæ suæ libertate tuenda bellantibus contra Clementem VII & Carolum V, fœdere junctos, quo sancitum erat, ut Margarita Austriaca nuptui daretur Alexandro Medices, atque hic Etruriæ principatum obtineret. Causam defectionis Volaterranorum dat Paulus Jovius lib. 28 Historiarum Basileæ editarum pag. 148. Vere anni 1530, cum Florentia a pontificio & cæsareo exercitu obsidione premebatur, Franciscus Ferruccius militum Florentinorum dux Volaterras vi expugnavit, & non minus crudeliter erga cives, quam impie erga res sacras victoria abusus fuit. Lege omnia fuse describentem Jovium pag. 149 & seqq.

g Ad confirmanda atque illustranda ea, quæ instrumentum Volaterranum de S. Octaviani capite & Ferruccii impietate hactenus num. 4 retulit, ipsa laudati Jovii verba subjungo. [Cum] Ferruccius non insulsa ratione reipub. urbem quoquomodo incolumen servare, quam avaritiæ militum, urbium excidiis vel parvo suo lucro gaudentium objicere mallet, alio ad parandam pecuniam ita vertebatur, ut sacrilega manu donaria antiquitus dicata templis, & religiose usque in eam diem custodita non cunctanter auferret… Quod vero summo religionis contemptu factum videri poterat, cælata argento altarium frontalia atque abacos cum candelabris atque calicibus conflari jussit. Postremo divorum urbis tutelarium, Octaviani scilicet atque Victoris argentea simulacra, quibus vera capita ipsorum Martyrum (S. Octaviano non convenit hic titulus) includebantur, ad hastam venalia in foro proposuit, ingenti cum luctu civium, muliercularumque præsertim crebris ejulatibus, quæ pietatis causa conceptis votis eminentem aperto paululum vertice sanctissimæ reliquiæ calvam exosculari consueverant. Hac in re ipso duce prudentior & religiosior in universum miles est inventus. Nam quum a Volaterranis omni pecunia exspoliatis capita redimi non possent, ne conflarentur, ipsi milites tacti religione pecuniam in pretium contulerunt ferme serius, quod eorum jam alterum simulacrum aurea barba pretiosus & magnitudine augustius (S. Victoris scilicet, uti testatur instrumentum Volaterranum, de Sancto illo agens) ad quæstoris officinam delatum, propereque conflatum fuerat.

h Ferruccio civibus Volaterranis infestior fuit Bartholus Tedaldus. Quid hic in eorum perniciem egerit distinctius ex Jovio citato cognosces pag. 148, 150 & 151. De Leonardo Tedaldo illius nepote, qui hic Thebaldus cognominatur, nihil profert.

i Ἄνθραξ id est carbo, dicitur ulcus, inquit Gorræus in Lexico medico, crustosum a sanguine in atram bilem converso & infervescente excitatum. Latini carbunculum vocant.

k Quæ Augustinus Florentinus, vel ut hic cognominatur Fortunius, de blasphemo divinitus punito cap. 25 narrat, invenies in Comment. num. 55. Quam Latine edidit Vitam SS. Justi & Clementis, a Frosino, vel ut alii rectius, Euphrosyno Lapino & Silvano Razzio Italice vulgatam fuisse diximus num. 19. Ad tres scriptores istos, & ad lectiones Officii proprii de S. Octaviano lector aliquoties mox remittetur: sed loci citandi nihil habent, quod Commentario § 5 insertum non sit. Hoc generatim semel monuisse sufficiat.

l Vide Commentarium num. 33.

m Consule dicta num. 58 & 64.

n Hæc de Sancto nostro apud laudatum Lipomanum invenire non potui.

o Sequitur relatio inspectionis reliquiarum infantis unius ex sanctis Innocentibus, S. Ugonis episcopi Volaterrani, qui dabitur 8 Septembris, & S. Candidi M., de quo ad 3 Februarii actum fuit.

p Quæ hic de SS. Justi & Clementis vita inseruntur, S. Octaviano illorum socio fere communia sunt; nec quoad rem ipsam differunt ab iis, quæ ex Augustino Florentino retuli § 3; ubi etiam ostendi, quam suspectæ fidei sint documenta, ex quibus illa hausta fuerunt. Dein monemur, lectionem primam, quam ad Matutinum de tribus sanctis Patronis clerus Volaterranus legere consueverat, ab erratis chronologicis purgandam esse. Quænam illa sint, & quomodo eadem Volaterrani corrigenda judicarint, dictum est § 1 in fine. Aliquibus notitiis de SS. Justi & Clementis cultu productis, summatim ex Augustino Florentino recensentur miracula ab utroque Sancto patrata & a Papebrochio tom. 1Junii a pag. 441 edita; quibus subjungitur aliud, quod hic transcripsi, quia etiam S. Octaviano attribuitur.

q Jovius supra laudatus lib. 29 & Scipio Ammiratus Historiarum Florentinarum lib. 30 præsidii Volaterrani constantiæ & virtuti bellicæ adscribunt, quod Vastius & Maramaldus urbem frustra oppugnarint: sed hic narrantur ejus patroni SS. Justus, Clemens & Octavianus cum cælesti angelorum exercitu obsessis in auxilium venisse. Mirum alicui videbitur Ferruccium,cujus jussu paulo ante sacra templorum supellex direpta, & argentea S. Octaviani effigies, cui caput ejus includebatur, in foro venum exposita fuerat, hunc eumdem Sanctum cum Justo & Clemente atque angelis in urbe defendenda adjutorem habuisse. Sed si Ferruccius tanto beneficio indignus fuerit, impetrare illud potuerunt preces piarum monialium S. Lini, quæ primæ objiciebantur hostium in civitatem irrumpentium furori & effræni licentiæ, qua tum temporis milites victores in urbibus vi expugnatis impune passim utebantur.

r Eodem die 12 Decembris, quo Sanctorum hactenus memoratorum reliquiæ in cathedralis sacrario visitatæ sunt, etiam illæ recognitæ fuerunt, quæ de S. Mario M. ibidem asservantur. Die 13, 14, 16, 17 & 19 Decembris varia in urbe & suburbiis templa lustrata, & quibus hæc ornantur, Sanctorum ossa & exuviæ inspecta fuere. Die 29 ejusdem mensis domini deputati ad ecclesiæ cathedralis sacrarium, a quo exorsi fuerant, regressi sunt; peractaque ceterarum, quibus illud ditatur, reliquiarum visitatione, transierunt ad S. Octaviani sacellum, quod in eademest cathedrali. De Sancti nostri corpore ibidem honorifice condito nos ea docuerunt, quæ a num. 10 ex instrumento desumpta sunt.

s Tres ultimæ subscriptiones terminantur vocibus, quas ad illarum sensum complendum ipse adjeci atque uncis inclusi. Leonerius & Inghiramius Italice subsignarant, quorum verba Latine reddidi.

t Relege annotata ad litteram k.

* quod contritum

* communitatis

* ipsum

* exposuit

* CXXVII

* id est, rimulis exterius infuso

* capsula

* capsa

DE SANCTO NONNOSO PRÆPOSITO MONASTERII MONTIS SORACTIS
IN ETRURIA ECCLESIÆ,

Seculo VI circa medium.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Memoria Sancti in Fastis sacris: scriptor Actorum S. Gregorius: locus & tempus, quibus floruit Sanctus.

Nonnosus, præpositus monasterii Montis Soractis, in Etruria Ecclesiæ (S.)

AUCTORE J. S.

Quamquam S. Nonnosus laudum suarum præconem habuit S. Gregorium, ejusque veneratio satis est antiqua, [Sanctus Martyrologiis adscriptus.] uti deinde ostendetur ex translationibus corporis; nullam tamen ipsius memoriam apud martyrologos antiquiores publici juris factos reperio. Illum tamen ut sanctum memoravit Petrus de Natalibus in Catalogo lib. XI cap. 97, ubi recitat elogium ex S. Gregorio. Eumdem seculo XV annuntiavit auctor Florarii nostri Ms. paucis his verbis ad 2 Septembris: Item sancti Nonnosi monachi. Editio Usuardi Lubeco-Coloniensis anni 1490 adjectam habet eodem die sancti Nonnosi memoriam hoc modo: Eodem die sancti Nonnosi monachi. Secuta Belini editio: Nonnosi monachi & confessoris. Molanus plura de sancto addidit his verbis: Nonnosi monachi & confessoris, de quo Gregorius scribit lib. Dialogorum 1 cap. 7, quod inter alia miracula ingentem lapidem precibus movit, lampadem fractam reparavit, & oleum augmentavit. Consonat fere Canisius in Martyrologio Germanico. Locum recte adjecit Baronius in Martyrologio Romano, sed minus recte abbatis titulum; sic enim habet: In monte Soracte sancti Nonnosi abbatis, qui oratione sua ingentis molis saxum transtulit, aliisque miraculis coruscavit. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ expressit totum elogium Gregorii, seu Acta danda, quibus tamen addit, nescio unde acceptum: Obdormivit in Domino IV Nonas Septembris. Castellanus demum S. Nonnosum celebrat XIX Augusti & 2 Septembris, quod priori die colatur Bambergæ, uti observatum est apud nos in prætermissis ad eumdem diem XIX Augusti.

[2] Aliqua S. Nonnosi gesta commemoravit S. Gregorius Magnus Dialogorum lib. 1 cap. 7, [Acta scripsit S. Gregorius Magnus:] prout ea didicerat ex contemporaneis & fide dignissimis, quos ipse nominat. Unus ex iis erat Maximianus Syracusanus antistes, ad quem hac de causa S. Gregorius scripsit epistolam 51 libri tertii editionis novæ, quæ hujusmodi est: Fratres mei, qui mecum familiariter vivunt, omni modo me compellunt aliqua de miraculis patrum, quæ in Italia facta audivimus, sub brevitate scribere. Ad quam rem solatio vestræ caritatis vehementer indigeo, ut ea, quæ vobis in memoriam redeunt, quæque cognovisse vos contigit, mihi breviter indicetis. De domno enim Nonnoso abbate, qui juxta domnum Anastasium de Pentomis * fuit, aliqua retulisse te memini, quæ oblivioni mandavi. Et hoc igitur, & si qua sunt alia, tuis peto epistolis imprimi, & mihi sub celeritate transmitti, si tamen ad me ipse non properas. Quod hic petit Gregorius, præstitum esse a Maximiano, patet ex initio elogii recitandi. Porro sanctus hic Maximianus, de quo actum est apud nos ad diem IX Junii, ante episcopatum abbas fuerat Romæ monasterii Gregoriani, atque eo tempore, aut jam antea, haud dubie didicerat, quæ noverat de S. Nonnoso. Alter testis adductus a Gregorio est Laurio monachus senex vicini monasterii, cujus abbas S. Anastasius familiaris fuerat cum sancto Nonnoso. Relatio igitur S. Gregorii fide dignissima est, etiamsi mira contineat.

[3] Scribebat illa Gregorius, vivente adhuc Maximiano, qui obiisse dicitur anno 594, [tempus & locus, quo Sanctus vixit:] ab aliis 596. Cum autem Gregorius solam duorum senum auctoritatem afferat, verisimile est S. Nonnosum jam tunc triginta aut quadraginta annis fuisse defunctum. Hac de causa obitum fixi circa medium seculi VI cum extensione multorum annorum, quibus serius vivere potuit aut citius mori. Mabillonius in Actis Sanctorum Benedict. tom. 1 pag. 246, ubi elogium Sancti dat ex Gregorio, ad marginem notat circa annum DLXXVI, sed nullas allegat rationes. Illustrissimus de Aste in Annotationibus ad Martyrologium Romanum circa annum DXX. Castellanus late assignat seculum sextum. Locum Majores nostri breviter sic descripserunt in Anastasio XI Januarii: Mons est Italiæ in agro Falisco apud Tiberis ripam, Soractes & Soracte antiquis dictus, vulgo nunc mons S. Silvestri, a cœnobio, quod in honorem S. Silvestri Carolomannus ædificavit, ut lib. 4 cap. 60 testatur Aimoinus, aut certe restauravit: fuit enim antea in Soracte cœnobium, ut infra ex S. Gregorio patebit. Leander (uti & alii) id monti nomen factum ait, quod in eo S. Silvester Pontifex olim latitarit: sed illæ Silvestri latebræ hodie passim rejiciuntur ut fictitiæ. Etruriæ montem Soractem adscribit Mabillonius aliique. At id intelligendum de antiqua seu integra Etruria, non de hodierno Etruriæ magno ducatu, cum sit in illa Etruriæ parte, quæ est summi Pontificis inter oppidum Nepesinum & Tiberim: vulgo dicitur S. Oreste, uti locus vocatur a Castellano.

[4] Demum occurrit dubium, an S. Nonnosus abbas fuerit monasterii sui, [non fuit abbas, sed præpositus cœnobii.] prout vocatur in recitata epistola S. Gregorii; an vero præpositus, quemadmodum infra vocabitur. Wion in Ligno Vitæ abbatem vocat cum Baronio. Menardus vero lib. 1 Observationum in Martyrologium Benedictinum pag. 321 sic scribit: S. Nonnosus in hoc Martyrologio abbas appellabatur: sed tantum fuit præpositus in cœnobio montis Soractis, ut ait D. Greg. lib. 1 Dialog. cap. 7, qui & ait eum fuisse sub patre monasterii. Mabillonius Annalium tom. 1 pag. 170 hac de re sic habet: Gregorius in epistola ad Maximianum Syracusanum episcopum ait, se oblitum esse eorum, quæ is de domno Nonnoso abbate, qui juxta domnum Anastasium de Pentumis fuit, sibi retulerat; eaque rursus ex eo rescire cupit. Hic duplex error, & quod Nonnosum abbatem vocet, qui tantum præpositus fuit; & quod Pentumis pro Suppentonia scribat: quod utrumque erratum in libro primo Dialogorum Gregorius emendavit. Error in titulo abbatis facile obrepere potuit S. Gregorio, dum necdum satis cognoverat gesta Sancti, de quibus idcirco Maximianum interrogat. At hic litteris suis haud dubie Gregorium docuit, S. Nonnosum abbatem non fuisse, sed secundarium monasterii præfectum, qui eo tempore præpositus, nunc passim prior vocatur. De præposito agit Regula S. Benedicti cap. 65. Attamen dubitavit ipse Mabillonius, an Ordinis sui fuerit Nonnosus, cum ejus Acta minoribus expresserit characteribus, uti facere consueverat de iis, de quorum Ordine dubitabat. Hisce Acta subjungo, corporis translationes infra examinaturus.

[Annotata]

* melius Suppentoniæ

ACTA
Auctore S. Gregorio Magno lib. 1 Dialog. cap. 7.

Nonnosus, præpositus monasterii Montis Soractis, in Etruria Ecclesiæ (S.)

BHL Number: 6247

A. S. Gregorio Magno.

[Sanctus familiaris S. Anastasio abbati Suppentoniæ, ac humilitate insignis,] Gregorius. De vicino nunc loco tibi aliquid narrabo, quod & viri venerabilis Maximiani episcopi, & Laurionis, quem nosti, veterani monachi, qui uterque nunc usque superest, relatione cognovi: qui scilicet Laurio in illo monasterio, quod juxta Nepesinam urbem Suppentonia a vocatur, ab Anastasio viro sanctissimo nutritus est. Qui nimirum Anastasius, vitæ venerabilis viro Nonnoso præposito monasterii b, quod in Soractis monte situm est, & propinquitate loci, & morum magnitudine, & virtutum studiis assidue jungebatur. Idem vero Nonnosus sub asperrimo sui monasterii degebat Patre: sed ejus mores mira semper æquanimitate tolerabat. Sicque Fratribus præerat in mansuetudine, sicut crebro Patris iracundiam ex humilitate mitigabat.

[2] [oratione rupem ingentem loco movet,] Quia vero ejus monasterium in summo montis cacumine situm est, ad quemlibet parvum hortum Fratribus excolendum nulla patebat planities: unus autem brevissimus locus in latere montis excreverat, quem ingentis saxi naturaliter egrediens moles occupabat. Quadam die, dum Nonnosus vir venerabilis cogitaret, quod saltem ad condimenta olerum nutrienda locus idem aptus potuisset existere, si hunc moles saxi illius non teneret; occurrit animo, quod eamdem molem quinquaginta boum paria movere non possent. Cumque de humano labore facta esset desperatio, ad divinum se solatium contulit, seque illic nocturno silentio in orationem dedit. Cumque mane facto ad eumdem locum Fratres venirent, invenerunt molem tantæ magnitudinis ab eodem loco longius recessisse, suoque secessu largum Fratribus spatium dedisse.

[3] Alio quoque tempore, cum idem Vir venerabilis lampades vitreas in oratorio lavaret, [lampadem fractam reparat,] una ex ejus manibus cecidit, quæ per innumeras partes fracta dissiluit: qui vehementissimum Patris monasterii furorem timens, lampadis protinus omnia fragmenta collegit, atque ante altare posuit, seque cum gravi gemitu in orationem dedit. Cumque ab oratione caput levasset, sanam lampadem reperit, quam timens per fragmenta collegerat. Sicque in duobus miraculis duorum Patrum virtutes imitatus est: in mole scilicet saxi, factum Gregorii c, qui montem movit: in reparatione vero lampadis, virtutem Donati d, qui fractum calicem pristinæ incolumitati restituit.

Petrus e. Habemus, ut video, de exemplis veteribus nova miracula.

[4] Gregorius. Visne aliquid in operatione Nonnosi de imitatione quoque Elisæi cognoscere? [atque oleum multiplicat.]

Petrus. Volo, atque inhianter cupio.

Gregorius. Dum quadam die in monasterio vetus oleum deesset, jamque colligendæ olivæ tempus incumberet, sed fructus in oleis nullus appareret, visum Patri monasterii fuerat, ut circumquaque Fratres in colligendis olivis ad exhibenda extraneis opera pergerent: quatenus ex mercede sui operis aliquantulum monasterio olcum deportarent. Quod Vir Domini Nonnosus fieri cum magna humilitate prohibuit f, ne exeuntes Fratres ex monasterio, dum lucra olei quærerent, animarum damna paterentur. Sed quia in monasterii arboribus olivæ paucæ inesse videbantur, eas colligi præcepit, & in prælo mitti, & quamlibet parum olei exire potuisset, sibimet deferri. Factumque est, & susceptum in parvo vasculo oleum Fratres Nonnoso Dei famulo detulerunt: quod ipse protinus ante altare posuit, cunctisque egredientibus oravit, atque accersitis postmodum Fratribus præcepit, ut hoc quod detulerant oleum levarent, & percuncta vasa monasterii exigue fundendo dividerent, quatenus benedictione ejusdem olei omnia infusa viderentur: quæ protinus ut erant vacua claudi fecit. Die vero altera aperta, omnia plena g reperta sunt.

Petrus. Probamus quotidie impleri verba Veritatis, quæ ait: Pater meus usque modo operatur, & ego operor.

[Annotata]

a Suppentonia monasterium fuit inter Nepesinam civitatem & montem Soractem juxta locum, qui nunc dicitur Castellum S. Eliæ, a Nepesina civitate duobus milliaribus distans, ubi est adhuc nobilis ac vetus ecclesia, nomine S. Eliæ atque S. Anastasii Deo dicata, non longe a monte Soracte, illudque ipsum olim Suppentoniam appellatum esse, testatur Baronius se didicisse ex incolis loci. Hæc paulo latius in Anastasio apud nos ad XI Januarii num. 1. Porro Nepesina civitas, aliis Nepet & Nepete, vulgo Nepi dicta, episcopalis est in Etruria Pontificia. De Maximiano consulo Commentarium num. 2.

b Monasterium in monte Soracte structum aut instauratum est a Carolomanno, qui ibidem aliquo tempore vixit, ut habet Mabillonius tom. 2 Annalium pag. 132. Forte præcedens omninodestructum erat, cum illud suum in honorem S. Silvestri ædificavit Carolomannus circa annum 747. Citat tamen Mabillonius Chronicon seculo X scriptum, in quo dicitur Carolomannus accessisse ad monasterium jam conditum, ita ut verisimilius appareat, ab eo solum esse instauratum. Petrus Aldobrandinus, archiepiscopus Ravennas, & S. R. E. Cardinalis sub initium seculi XVII monasterium in monte Soracte instauravit, in eoque posuit Cistercienses reformatos, seu Congregationis Fuliensis. Audi Ughellum tom. 2 Italiæ sacræ col. 395 in Petro Aldobrandino: Inque monte Soracte monachis Cisterciensibus ex congregatione Fuliensium antiquum quondam domicilium, elegantius reparatum præstitit incolendum, commodiori adhibito censu, qui Numini die noctuque inservituris sufficeret. De instaurato ibidem Sancti cultu agemus postea.

c Designat S. Gregorium Neocæsariensem episcopum, cognomento Thaumaturgum, cujus simile factum passim celebratur, & in cujus Vita illud narratur a S. Gregorio Nysseno, ut observat editor. Colitur ille Sanctus 17 Novembris.

d S. Donatum episcopum Aretinum & martyrem intelligit editor S. Gregorii Operum cum Mabillonio. Et revera in Actis S. Donati apud Mombritium miraculosa fracti calicis reparatio asseritur. Verum Acta illa tam confuse scripta sunt, ut mixta videantur duorum Donatorum gesta, Aretini videlicet & Eurœensi in Epiro. Consule dicta in S. Donato Aretino ad VII Augusti, & in Donato Eurœensi ad XXX Aprilis.

e Petrus hic, qui cum S. Gregorio in Dialogis colloquitur, diaconus fuit, de quo ipse initio Dialogorum sic habet: Dilectissimus filius meus Petrus diaconus adfuit, mihi a primævo juventutis flore amicitiis familiariter obstrictus, atque ad sacri verbi indagationem socius &c. Hujus Petri elogium historicum dat Mabillonius tom. 1 Actor. Ordinis sui pag. 497.

f Modeste persuadendo abbati id non expedire, ut innuunt voces magna humilitate.

g S. Elisæi prophetæ factum huic simile legitur 4 Reg. 4.

GLORIA SANCTI POSTHUMA
Seu appendix de translationibus reliquiarum, cultu & miraculis.

Nonnosus, præpositus monasterii Montis Soractis, in Etruria Ecclesiæ (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Corpus S. Nonnosi Frisingam translatum: auctor translationis & tempus investigatur, aliaque huc spectantia elucidantur: inventio corporis Frisingæ seculo XII.

[Corpus S. Nonnosi olim Frisingam translatum,] Frisinga, urbs episcopalis, in media fere Bavaria ad Isaram fluvium sita, atque antistiti suo ut principi subdita, a multis seculis possedit pretiosissimum corpus S. Nonnosi, quem ut patronum suum magna pietate veneratur. Verum non omnino constat, unde & quo tempore, aut cujus industria, thesaurum hunc obtinucrint Frisingenses. Quippe unde Frisingam translatum sit S. Nonnosi corpus, nullibi satis expositum reperio; de tempore vero translationis & auctore variæ sunt variorum sententiæ, quas mox discutere incipiam, ubi pauca notavero de loco, ex quo Frisingam transferri potuit. Dubitare non possumus, quin corpus S. Nonnosi sepultum fuerit in monasterio montis Soractis, cujus fuerat Præpositus, seu Prior, uti hoc tempore communius vocatur secundarius abbatiarum Benedictinarum superior. Attamen sacrum ipsius corpus in illo monasterio, quod destructum fuit a Longobardis, non videtur permansisse usque ad Translationem Frisingensem; sed ad tutiorem locum fuisse translatum. Antonius de Effectis in Opusculo Italico de Monumentis S. Nonnosi, montis Soractis, & locorum adjacentium, quod editum est Romæ anno 1675, part. 1 cap. 4 pag. 27 Italice scribit, quæ reddo Latine: Destructum fuit dictum monasterium a Longobardis, & quo modo corpus S. Nonnosi Frisingam Bavariæ urbem delatum sit, suo loco dicam. Alii credunt, ab eremita quopiam, aut monacho Bavaro vel Flandro, partem corporis delatam esse ad dictam civitatem, ubi hodieque insigni veneratione colitur; partem vero ad Castellum S. Eliæ, affirmantibus loci civibus ex traditione antiqua, conservari in sua ecclesia istas reliquias cum reliquiis S. Anastasii monachi, iisdem tamen locum determinatum ignorantibus. Traditio illa incolarum Castelli S. Eliæ suspicionem ingerit, corpus eo primum fuisse delatum: sed ignorantia loci & cultus intermisso magis etiam persuadent, id ibidem relictum non fuisse.

[2] Laudatus scriptor mox subjicit sequentia: Nisi malimus cum Platina dicere, Adrianum I Papam, cum prævideret sacrilegam barbariem Longobardorum, ordinavisse, ut omnes reliquiæ ex locis sacris & cœmeteriis ad urbem ferrentur, [illudque ante verosimiliter delatum fuerat ad Castellum S. Eliæ:] ne ab impiis profanarentur. Unde ad Castellum S. Eliæ munitum, ideoque dictum Castellum, translatæ fuerint hæ S. Nonnosi, atque aliæ ex vicinis locis. Non quidem invenio locum Platinæ, quem citat, in Adriano I; at factum ejusmodi est, ut credibile sit, id actum fuisse a pluribus Pontificibus. Idem scriptor part. 2 cap. 2 pag. 768, ubi agit de translatione Frisingensi, alia affert, quæ augent suspicionem de corpore primum translato ad Castellum S. Eliæ, indeque postmodum Frisingam: quod furtim contigisse aliqui crediderunt. Quippe sic loquitur de traditione seu fama furtivæ translationis: Eamdem famam vigere hodieque in Castello S. Eliæ testatur P. Stella in Vita S. Nonnosi tam impressa quam manuscripta, cum credant loci incolæ inveniri etiamnum in sua ecclesia, S. Anastasio dicata, sepulcrum S. Nonnosi sine reliquiis suis, furtim inde ablatis a Religiosis peregrinis. Cum supra dixerit, traditionem illorum civium esse, servari hodieque in loco ignoto ecclesiæ suæ reliquias S. Nonnosi; nunc vero ex aliena opinione idem asserat de sepulcro, suspicari licet, divisas esse opiniones incolarum, atque alios velle solum superesse sepulcrum vacuum; alios vero haberi etiamnum reliquias S. Nonnosi in ecclesia Castelli S. Eliæ. Assertio utriusque partis verisimile facit, eo aliquando translatum fuisse corpus; at satis certum aliunde apparet, reliquias ibidem non fuisse relictas, uti patebit ex dicendis de translatione Frisingensi, de qua nunc agere incipiam.

[3] [monumenta, e quibus petenda translationum historia:] Carolus Meichelbeck, Ordinis S. Benedicti, seculo nostro in lucem edidit Historiam Frisingensem, duobus tomis comprehensam, in qua scriptor ille eruditus variis locis agit de translatione & inventionibus corporis S. Nonnosi. Ex hoc Opere, collato cum Opusculo jam laudato Antonii de Effectis, colligi posse translationis S. Nonnosi historiam, satis perspexeram, quando Acta S. Nonnosi elucidanda suscepi; verum miracula plurima, tempore translationis ac deinde patrata, deesse mihi dolebam; cum humanissime ad subsidium nostrum accessit reverendissimus dominus Ildephonsus abbas Weihenstephanensis, qui non modo desiderata miracula nobiscum communicavit, sed eruditam quoque Collectionem adjunxit, qua viam mihi monstraret ad hanc translationis historiam facilius expediendam. Utar igitur gratus collata ab eruditissimo abbate opera: utar etiam laboribus R. P. Mauritii Chardon rectoris collegii nostri Constantiensis, cujus industria omnia nobis collecta sunt ac transmissa, atque insuper non pauca miracula, quæ dabuntur inferius, e Germanico idiomate Latine reddita. Hæc virorum de Actis S. Nonnosi optime meritorum commemoratio ad indicium grati animi præmittenda fuit, qua etiam fiet, ut lector intelligat, quid velim, ubi nominabo Collectionem reverendissimi abbatis Weichenstephanensis.

[4] [translationem alii Hittoni & seculo IX, alii vero Nitgero atribuunt & seculo XI:] Alii translationem S. Nonnosi attribuunt Hittoni, qui sextus est inter Frisingensium antistites, quique ecclesiam illam laudabiliter administravit ab anno fere 811 usque ad annum 835, uti ostendere conatur Meichelbeckius tom. 1, ubi gesta Hittonis fuse pertractat. Hæc sententia innectit translationem seculo IX. Alii vero ac plures scriptores asserunt, corpus translatum fuisse Frisingam a Nitgero episcopo, cujus initia ad annum 1039, finem ad annum fere 1052 retulit Meichelbeckius. Horum igitur si vera est sententia, corpus translatum fuit seculo XI. Utramque opinionem conciliare utcumque nititur Antonius de Effectis, qui existimat partem corporis ab Hittone primum Frisingam delatum; aliam vero partem eo translatam esse Notgeri episcopi tempore. Cum nulla harum opinionum suis destituatur rationibus, diligenter investigandum est, quænam appareat probabilior.

[5] In Proprio Festorum, seu Breviario diœcesis Frisingensis, [referuntur varii, qui Nitgeri tempore corpus translatum dixerunt;] quod impressum seculo præcedente, ad 2 Septembris habentur tres lectiones de S. Nonnoso, ex S. Gregorio desumptæ, cum hac additione in fine: Cujus sacrum corpus per Nitgerum episcopum huc Frisingam deportatum, honorifice asservatur. Hundius in Metropoli Salisburgensi tom. 3 pag. 435 ex vetusto Ms. libro recitat elogium Germanicum Nitgeri, in quo eidem adscribitur translatio. Pro hac sententia Antonius de Effectis part. 2 Opusculi sui cap. 2 adducit etiam auctoritatem Marci Chingen Societatis Jesu, qui erat confessarius episcopi Frisingensis, ac interrogatus de S. Nonnoso sic respondit: Post diligentem inquisitionem hæc deprehendi. S. Nonnosi corpus, qui fuit præpositus monasterii in monte Soracte siti, Frisingam translatum esse a Nitgero episcopo Frisingano… De hoc sacro corpore post geminum incendium, quo ecclesia Frisingana funditus periit, nunc habentur tantum tria ossa majora cum paucis quibusdam reliquiis. Sic ille, antequam alia pars corporis esset inventa. Addit idem scriptor verba vicarii generalis Frisingensis, qui eidem opinioni adstipulatur. Ægidius Rambekhius in Kalendario Benedictino ad 2 Septembris ex S. Gregorio contexuit elogium S. Nonnosi, ejusque translationem similiter Nitgero adscripsit, uti disco ex laudata Collectione abbatis Weichenstephanensis Ildephonsi, qui totum illud elogium ibidem recitavit. Eamdem demum opinionem amplexus est Hanzisius noster tom. 1 Germaniæ sacræ corollario 10 in fine, ubi memorat institutam Sancti festivitatem Pataviæ * his verbis: Novissime inter festa propria diœceseos Pataviensis relatus est S. Nonnosus abbas, cujus corpus quondam e monasterio, quod erat in monte Soracte, deportatum Frisingam per Nitgerum episcopum, dein ab Joanne Francisco Frisingensium præsule detectum anno MDCCVIII, die XXVII Januarii, publicæque venerationi expositum anno sequenti, die 2 Septembris, multis continuo beneficiis inclaruit. Raymundus episcopus ejus festum eadem die 2 Septembris sub ritu semiduplici cum lectionibus propriis per diœcesim Pataviensem agi mandavit. Hæc recitavi, ut illa cultus extensio, cui novissima corporis inventio occasionem præbuit, simul intelligeretur. Nunc vero præcipua fundamenta sententiæ prioris, quæ Hittoni translationem attribuit, similiter referamus.

[6] Meichelbeckius tom. 1 pag. 117 in Hittone sic habet: [dantur etiam argumenta Hittoni saventia,] Lego in quodam vetusto codice, qui in inclyto monasterio Andecensi asservatur, ab Hittone episcopo Frinsingensi non solum corpora SS. Alexandri & Justini, verum etiam S. Nonnosi confessoris fuisse Frinsingam allata. Id ut credibile esse dicamus, tanto facilius movemur, quanto certius nobis constat, hujus Sancti festum jam fuisse annotatum in Frisingensi Liturgia, ante annum Christi millesimum scripta, & quidem majusculis rubricatis literis, ut Gamansius advertit. Certe tria illa sacra corpora in restauratione cathedralis ecclesiæ, ab Alberto I episcopo facta, simul fuisse inventa, alibi dicemus. Tria hic argumenta simul memorantur, quæ singula vim suam habent. Primum est ab auctoritate vetusti codicis, cui tamen facile præponderant allata mox pro contraria sententia. Secundum vim habet efficaciorem, modo satis constet de vetustate laudatæ liturgiæ: non enim est credibile, memoriam S. Nonnosi adscriptam fuisse liturgiæ Frisingensi, priusquam eo delatæ essent Sancti reliquiæ. Tertium verisimilitudinem quamdam habet, quia corpora deinde simul inventa; non multum tamen efficaciæ ad probandum, ut mox patebit.

[7] [sed ex illis primum & tertium exigui est momenti,] Secundo argumento maxime acquiescerem, nisi alia afferret ipse Meichelbeckius, quibus vis illius non parum enervaretur. Audi laudatum scriptorem in Nitgero pag. 248, ubi idem argumentum alteri sic opponit: Cui etiam domestici episcoporum catalogi adjungunt aliud encomium, quod scilicet Nitkerus corpus S. Nonnosi, Soractensis monasterii præpositi seu prioris, miris in miseros beneficiis indies clarum, ex Italia Frisingam advexerit. Verum quo minus huic opinioni tam facile accedamus, Gamansius obstat, qui scribit in Kalendario vetustissimæ, & ante annum Christi millesimum scriptæ, liturgiæ Frisingensis se reperisse festum S. Nonnosi, & quidem majusculis rubricatis literis expressum; ut adeo corpus illius sancti Confessoris jam multis ante Nitkeri episcopatum annis Frisingæ asservatum fuisse videatur. Unde præstat assentiri iis potius membranis, in quibus ea S. Nonnosi translatio Hittoni episcopo asseritur, ut alibi monuimus. Fateor ratiocinium istud recte deductum esse; at dubito, an fundamentum, quo nititur, tam sit solidum, ut tantam firmiter sustinere possit structuram. Certe monumenta omnia Frisingensia, nimirum Breviarium, episcoporum catalogi, adductum ab Hundio instrumentum Germanicum, aliorumque jam memorata judicia, longe præponderant uni codici Andecensi, cujus vetustas non enuntiatur. Præterea quod corpora simul inventa sint seculo XII, nihil evincit, cum corpora SS. Alexandri & Justini non manserint eo loco, quo primum fuere deposita, sed translata sint ad cathedralem, ibique inventa. Potuerunt igitur tria illa sacra corpora conjungi, dum ad cathedralem fuere translata.

[8] [secundum vero, quod præcipuum est, ita infirmatur] Nunc quærere liceat, unde cognoverit Gamansius, laudatam Liturgiam fuisse scriptam ante annum millesimum? Si certa habuisset istius vetustatis indicia, haud dubie illa expressisset. Itaque vix dubito, quin de antiquitate Liturgiæ judicaverit ex characteribus, uti aliqui solent facere scriptores, qui solo intuitu codicis Ms. mox de illius vetustate judicium ferunt, certoque definiunt, quo seculo codex sit exaratus. Verum, ignoscant mihi velim eruditi illi antiquorum codicum judices, si tantam illorum judicio certitudinem non attribuam, quantam ipsi fortasse oculorum suorum examini tribuendam existimant; si, inquam, existimem ipsos facile aberrare posse ad annos plurimos, quin & subinde ad seculum unum & alterum. Porro hic aberratum fuisse in seculo scriptæ Liturgiæ, vehemens mihi suspicio est partim ex dictis, partim ex iis, quæ rursum ipse scripsit Meichelbeckius in Hittone pag. 116 in hunc modum: Ad Hittonis laudes præcipue pertinet illud, quod nonnemo monachorum Weihenstephanensium, seculi sive undecimi, sive ad summum duodecimi scriptor, ad IV Idus Decembris Martyrologio venerabilis Bedæ adjecit his verbis: “Hitto Frisingensis episcopus, qui in isto loco primus initiavit Dei servitium cum uno præposito & sex præbendariis; qui & S. Alexandrum & S. Justinum de Roma huc attulit”. Lego in alio Weihenstephanensi codice, eam collegii illius fundationem contigisse anno Christi DCCCXXX… Translationem vero corporum sanctorum Alexandri Papæ & martyris, & S. Justini presbyteri, referri videmus ad annum Christi DCCCXXXIV, quo Hittonem Romam venisse, & a Gregorio IV PP. benigne exceptum, ac sacris illis, aliisque reliquiis in festo Pentecostes donatum fuisse scribunt.

[9] Hæc, inquam, verba cum præcedentibus collata suspicionem mihi ingerunt, [ex variorum silentio, ut cedere debeat argumentis opinionis contrarie, quæ apparet probabilior:] non ab Hittone, sed a Nitgero, obtentas esse S. Nonnosi reliquias, & laudatam liturgiam sub eodem Nitgero, aut serius, scriptam esse: nam & monachus ille Weihenstephanensis, seculi XI aut XII scriptor, & alii memorati, qui annum & diem translatorum corporum SS. Alexandri & Justini assignarunt, nec ignorare potuisse videntur nec tacere S. Nonnosi corpus, si istud ab eodem Hittone fuisset impetratum. Argumentum hoc confirmatur ex donatione, quam inter instrumenta ejusdem tomi pag. 353 num. 709 edidit Meichelbeckius: in ea enim legitur: Hoc factum in publico synodo in monte S. Stephani, ubi ossa cum pulvere sancti Alexandri & sancti Justini honorabiliter humata cernuntur. Instrumentum est anni 860. Auctor vero subjicit verba quædem Chronici Weihenstephanensis, quibus adstruitur translatio corporum SS. Alexandri & Justini ex laudato cœnobio ad cathedralem Frisingensem, sed similiter sine ulla mentione S. Nonnosi. Satis igitur certum apparet, corpus S. Nonnosi non fuisse seculo IX conjunctum cum corporibus SS. Alexandri & Justini, & errasse illos, qui putarunt tria illa corpora simul fuisse Frisingam translata. Huic autem errori occasionem præbere potuit inventio illorum corporum in cathedrali Frisingensi, ubi simul postmodum inventa sunt, ut videbimus. Alii vero scriptores, qui Nitgero attribuunt translationem S. Nonnosi, non inciderunt in errorem illum de translatis cum eo Alexandri & Justini corporibus; atque tum hac de causa, tum quia plures & antiquiores videntur, illorum sententiam altera probabiliorem sic existimo, ut tamen in contrariam facile sim abiturus, si certis rationibus ostendatur asserta vetustas Liturgiæ Frisingensis.

[10] Restat breviter examinanda sententia Antonii de Effectis, [verisimile non est, ab utroque laudato episcopo partem esse translatam:] qui credidit aliquas S. Nonnosi reliquias ab Hittone translatas esse, alias vero postea a Nitgero obtentas. Non alia militat ratio pro hac opinione, quam quod alii translationem attribuant Hittoni, alii Nitgero, quodque scriptores sic facile conciliari possint. Verum ætas scriptorum illorum non tantam ipsis auctoritatem tribuit, ut ea nos cogat ad conciliationem ejusmodi. Pro altera ratione allegaverat laudatus scriptor varia ecclesiæ Frisingensis incendia; cumque eo tempore Frisingæ non nisi tria ossa majora S. Nonnosi nota haberentur, conjiciebat aliam corporis partem, quam ab Hittone transiatam suspicabatur, incendio consumptam esse ante Nitgeri tempora, eamque fuisse causam, cur Nitgerus relictam in Italia partem obtinuerit. At hæc ratio prorsus collapsa est post inventam anno 1708 partem corporis majorem, quæ diu latuerat abscondita. Quippe tria illa ossa a reliqua parte corporis separata fuisse, dum inventæ primum sunt reliquiæ seculo XII, ut venerationi fidelium exponerentur, longe verisimilius ac credibilius est, quam separationem illam contigisse ob geminam translationem, quæ nulla fulcitur auctoritate.

[11] [occasio translationis & modus est incertus.] Qua occasione, quove modo reliquiæ S. Nonnosi Frisingensi ecclesiæ obtigerint per Nitgerum, non potest certo definiri. Antonius de Effectis part. 2 cap. 2 scribit, constantem esse famam ac traditionem ecclesiæ Frisingensis, clanculum ablatas ex Italia fuisse per monachos Flandros, atque ecclesiæ Frisingensi traditas. Ipsis Frisingensibus hujusce traditionis judicium permitto, cum id in ipsorum scriptis non reperiam, cumque reliquiæ transferri potuerint multis aliis modis, nimirum per imperatorem, qui Nitgeri tempore Romæ coronatus est, ac deinde in Bavariam rediit; per Nitgerum ipsum, quem in Italia fuisse constat, ac demum per legatos, qui hac de causa mitti potuerunt. Ignoro igitur, an multum fidei mereantur, (licet alioquin similia subinde contigerint) quæ scribit laudatus auctor Italice, quæque Latine reddo hoc modo: Dominus Joannes Carolus Ferruccius, musicus serenissimi electoris Bavariæ, ad quem fuerat scriptum, ut instrueret, quo modo reliquiæ istæ fuissent Frisingam translatæ, respondit; per monachos illos Flandros, qui Roma venientes, per illam viam redibant in Flandriam: atque hanc non modo esse opinionem vicarii generalis, sed traditionem antiquam cleri illius civitatis. Eamdem famam vigere hodieque in Castello S. Eliæ, testatur P. Stella in Vita S. Nonnosi tam impressa quam manuscripta, cum credant loci incolæ inveniri etiamnum in sua ecclesia, S. Anastasio dicata, sepulcrum S. Nonnosi sine reliquiis suis, furtim inde ablatis a Religiosis peregrinis.

[12] [Inventum seculo XII corpus S. Nonnosi cum duobus aliis,] Corpus S. Nonnosi inventum deinde esse occasione instauratæ ecclesiæ cathedralis, narrat Meichelbeckius in Alberto I pag. 357 his verbis: Jacienda erant, ut modo diximus, fundamenta pro nova cathedralis basilicæ structura, jamque fossores operi manus diu adhibuerant, cum ecce! reperta sunt tria corpora, quæ viri grandævi contendebant esse sanctorum Alexandri Papæ & martyris, Justini confessoris, ac Nonnosi monachi, ab Hittone episcopo Roma Frinsingam asportata. Verum cum testibus illis fides non adhiberetur, sacra illa ossa non solum sine veneratione, sed etiam absque omni custodia aliquamdiu neglecta jacebant, ac denique jamjam extra templi aditum exportanda erant. At cum portitores sacras illas exuvias ad locum januæ ecclesiæ detulissent, pedem extra ecclesiæ ambitum efferre minime potuerunt, adeo, ut re magis perpensa, maturiusque discussa nemo esset, qui non intelligeret, vera esse, quæ viri senio graves asseruerant. Hinc statim ad alia consilia conversis animis, ædicula lignea constructa est, qua sacra illa ossa tantisper contegerentur, dum nova ecclesiæ fabrica consurgeret. Auxere incredulis fidem multa prodigia, quæ ad illam ædiculam accidere, dum ex insessorum corporibus maligni hospites ejiciebantur cæci oculorum usum recipiebant, aliisque variis morborum generibus vexati mortales liberabantur. Ita Deus Sanctorum suorum ossa majori fidelium cultu deinceps honorari voluit. Hæc ex fide Freibergeri. Unde vero is eam narrationem excerpserit, nobis hactenus manet incognitum: qui interea iterum suspicamur, complures membranas, chartasque Frisingenses sive domesticorum incuria periisse, sive extraneorum fraude fuisse amissas.

[13] Sane divi Nonnosi sacra pignora a sancto Eberhardo Salisburgensi archiepiscopo, [& depositum in crypta ecclesiæ cathedralis, ubi diu latuit.] & religiosissimo antistite nostro Alberto, fuisse in tumulo elevato cryptæ cathedralis ecclesiæ posthac adjectis præclaris signis reposita, apparuit mira Dei providentia, cum celsissimus ac reverendissimus princeps & episcopus Frisingensis Joannes Franciscus die XXVII Januarii anno MDCCVIII tumulum illum præter omnem exspectationem detexit & aperuit. Qua de re suo loco plena manu agi poterit. Hactenus laudatus scriptor, quocum inventionem & translationem sacri hujus thesauri, qui post expositam modo translationem rursum, paucis ossibus exceptis, in oblivionem abiit, suo loco exponam. Porro, quod spectat ad tempus depositi corporis in crypta, depositio illa facta est anno 1161, uti liquet ex inscriptione quæ anno 1708 cum sacris ossibus inventa est. Legitur hæc inscriptio in Opusculo Germanico, quod anno 1709 luci dedit Benedictus Eberschwang, ibique pag. 29 exprimitur hoc modo: ANNO. INCAR. DNI. M. CLXI. ANNO. ALBERTI. FRISING. EPI. III. PRÆSENTE. EBERARDO. SALBURG. ARCHEPO. TNSLATU. T CORP. SCT. NONNOSI. CFESO. POST. INCENDIU. IN. HANC. CRIPTA. Inventum quoque fuit utriusque antistitis sigillum. Salisburgensis hanc in curcuitu habet inscriptionem, ab eodem auctore pag. 34 editam: eberhardus. Dei. gratia. salzeburgensis. archi. eps. Hæc vero erat in sigillo Alberti Frisingenis: ADALBERTUS. DE. GRARIA. FRISINGENSIS. EPS. Hæc monumenta nullum relinquunt dubium de tempore translationis.

[Annotata]

* Passau

§ II. Restitutus præterito seculo cultus S. Nonnosi in monte Soracte; reliquiæ Frisinga eo missæ; impetrata ibidem beneficia.

[Cultus in monasterio montis Soractis instaurari cœpius;] Destructo aut deserto montis Soractis monasterio, translatisque Frisingam Sancti Nonnosi reliquiis, memoria ipsius, aut certe cultus, prorsus exoleverat in priori loco, donec circa medium seculi XVII quorumdam monachorum pietate & industria effectum sit, ut quasi ex cineribus resuscitaretur. Historiam hanc fuse narrat Antonius de Effectis rebus gestis contemporaneus part. 2 cap. 3, cujus relationem huc transferam partim compendio, partim ipsis ejus verbis Latine reddendis, prout ad institutum nostrum expedire videbitur. Dixi in Annotatis ad Acta lit. b instauratum ac Cisterciensibus reformatis traditum monasterium montis Soractis circa initium seculi XVII per Eminentissimum Aldobrandinum. Verum, uti ob perpetua fulminis pericula ante sæpe fuerat desertum, ita rursum ex hoc monasterio, fulminibus partim destructo, laudati Religiosi concesserant in eremitorium S. Mariæ Gratiarum, tamquam in locum fulmini minus expositum. Unus ad custodiendum monasterium remanserat P. Andreas a S. Bonaventura, natus Burgi S. Sepulcri, qui magna armatus fiducia in Deum, vitam ibi ducebat solitariam, teneraque in S. Nonnosum ducebatur pietate, cum nosset eumdem locum ab eo fuisse inhabitatum. Tantum jam ipse effecerat, inquit laudatus de Effectis, ut anno MDCLV, die VII Augusti, impetraverit a sacra Rituum Congregatione facultatem celebrandi Missam (de S. Nonnoso) & anno MDCLVIII, die VII Septembris facultatem recitandi Sancti Officium de communi in ipsius festivitate. Hoc instauranti cultus initium.

[15] [ibique obtenta notitia de festivitate & reliquiis Frisingensibus:] Eodem anno 1658, die XX Novembris, Roma in Galliam rediturus, montem Soractem ascendit P. Petrus Naude, presbyter Gallus ex Ordine S. Pauli primi eremitæ Trecis in Campania, cum socio laico. Hic presbyter, dum lustraret loca monasterii, miraculis S. Nonnosi memorabilia, narravit se in transitu per Bavariam venisse ad civitatem quamdam, in qua festivitas S. Nonnosi ritu solemnissimo agebatur, vidisseque lectiones Officii ex S. Gregorio compositas, in quibus referebantur miracula, quorum narrationem in lustratione locorum audiebat. Cum nomen civitatis excidisset laudato Patri Naude, promisit se omnem diligentiam adhibiturum in reditu per Germaniam, ut docere posset, ubi celebraretur Sancti festivitas. Stetit promissis P. Naude, & die XXIII Januarii anni 1660 litteris suis inclusum transmisit ad monachos montis Soractis testimonium Joannis Jacobi Gasner, vicarii generalis principis & episcopi Frisingensis, quod erat conceptum his verbis: Episcopatus Frisingensis vicarius in spiritualibus generalis. Præsentibus notum facimus & attestamur S. Nonnosi confessoris, quem in Soractis montis monasterio aliquando vixisse, fide dignis monumentis constare tradunt, sacras venerabilis corporis exuvias, a Nitgero episcopo Frisingensi ad cathedralem hanc ecclesiam translatas, pio ac religioso Christi fidelium cultu in præsens adhuc honorari, ejusdemque annuam memoriam, tamquam singularis patroni, 2 Septembris solemni Officio a dictæ diœcesis clero celebrari: in fidem præsentibus officii, quem * gerimus, sigillo, manusque subscriptione roboratis, quæ datæ sunt Frisingæ die XIX Novembris MDCLIX &c. Hoc testimonium una cum lectionibus propriis secundi Nocturni, prout recitantur Frisingæ, acceperunt monachi Soractenses per socium laïcum prædicti Patris Naude die XI Aprilis anni 1660.

[16] [reliquias pro Soractensibus petitas mittit] Monachi Soractenses, accepta hac notitia, studiose allaboraverunt, ut obtinerent partem aliquam Sancti reliquiarum. Precibus idcirco institerunt apud reverendissimum dominum Hyacinthum Fantozzi, & D. Archangelum di Lazzara. Hi autem usi opera P. Michaëlis Estmor Societatis Jesu, Romæ pœnitentiarii pro Germanis, litteras dederunt tum ad serenissimum principem Frisingensem, tum ad ipsius confessarium R. P Marchum Chingen Societatis Jesu Hisce litteris, qua pars reliquiarum S. Nonnosi flagitabatur, annuit serenissimus princeps Albertus Sigismundus, atque os unum cum litteris authenticis, quas mox recitabimus, donavit, curam illud transmittendi demandans laudato suo confessario. Hic autem prima usus occasione, illud perferendum commisit R. P. Georgio Moligni Rectori Societatis Jesu Monachii, qui Romam ibat cum R. P. Provinciali ad congregationem generalem; atque ita reliquiæ pervenerunt ad P. Michaëlem Estmor, qui cum aliis eas detulit die III Julii anni 1661 ad Eminentissimum Cardinalem Antonium Barberinum, qui abbas erat Commendatarius monasterii S. Silvestri in monte Soracte. Ostendit etiam Eminentissimo Cardinali litteras R. P. Chingen, XX Martii anni 1661 datas, in quibus hæc legebantur: Tandem aliquando mitto reliquias S. Nonnosi cum instrumento authentico per R. P. Rectorem Monacensem &c. Serenissimus & reverendissimus meus princeps mihi clementissime demandavit suo nomine &c.

[17] Eminentissimus dominus reliquias decenter involutas, [Albertus Sigismundus episcopus Frisingensis cum litteris,] variisque sigillis munitas aperuit & recognovit, uti & instrumentum authenticum iis adjunctum, quod huic loco inseram, cum eo confirmentur multa ex prædictis. Antonius de Effectis, ex quo omnia hæc desumpsimus, illud recitat pag. 176 hoc modo: Albertus Sigismundus Dei, & Apostolicæ Sedis gratia episcopus Frisingensis, comes Palatinus, dux Lantgravius Leuthembergius universis &c. salutem &c. Cum notitia infrascriptorum advenerunt nobis superiore anno MDCLX litteræ reverendissimi D. Hiacinthi Fantozii de Terra Sancti Orestis, antiquitus S. Edisti nuncupata, in spiritualibus & temporalibus vicarii generalis eminentissimi & reverendissimi D. Cardinalis Antonii Barberini, abbatis & perpetui commendatarii abbatiæ Trium Fontium ad Aquas salvias de Urbe, & S. Silvestri de Monte Soracte, dictæ terræ S. Orestis, nullius diœcesis, Provinciæ Senensis: cleri secularis ejusdem terræ, Prioris & monachorum congregationis Reform. S. Bernardi Cistertiensis Ordinis in monasterio sancti Silvestri, & B. Mariæ Gratiarum in dicto Monte Soracte degentium, & communitatis, & hominum dictæ Terræ Sancti Orestis, quibus continebatur, quod cum dictus clerus sæcularis, & monachi præfati in Martyrologio Romano singulis annis pro secunda die Septembris audirent legere festa Sanctorum, ac præcipue: “In Monte Soracte S. Nonnosi abbatis, qui oratione sua ingentis molis saxum transtulit, & aliis miraculis coruscavit” admirabantur, & sæpe colloquebantur, suspirantes & dolentes, quod de hujusmodi Sancto in dicto Monte, ubi vitam degit, nullum festum ageretur, nec ejus sacrum corpus, ejusque sanctæ reliquiæ, ubi exstarent, sciretur, & in hoc statu tot annorum secula pertransierunt.

[18] Tandem præteritis annis, permittente Deo, [quibus exponitur occasio petitarum & missarum reliquiarum,] ne vota suspirantium & supplicantium irrita forent, & ipso inspirante, ut eidem Sancto aliquis honor tribueretur, suppliciter fuit petitum a S. Rituum Congregatione, ut dignaretur concedere licentiam saltem celebrandi Missam dicti Sancti in ejus die festo, quod benigne concessum fuit: & postea supplicatum fuit pro facultate recitandi Officium ejusdem Sancti, & benigne concessa fuit per decretum ejusdem sacræ Congregationis, quod hisce insertum existit. Quibus sic stantibus, ex peculiari providentia Dei, a quo bona cuncta procedunt, quique in sui dispositione non fallitur, accidit, ut in cacumine hujus montis Soractis, in quo dictus S. Nonnosus commoratus fuit, quidam sacerdos Gallus eremita, nomine Petrus Naude, incolis ejus loci indicium fecerit cujusdam Proprii Sanctorum diœcesis Frisingensis, quod ipse Gallus, dum in peregrinatione Romana illic hospitarentur, viderit, vitamque & miracula hujus sancti Nonnosi in eo legerit, qui eremita insuper in se recepit, quod in regressu ex Urbe idem antiquum hospitium suum rursus studio quærere, illic divertere, & de proprio illo sancti Nonnosi Officio accurate inquirere, atque illud descriptum eidem retromittere velit, quod & abunde præstitit collaudantibus & benedicentibus Dominum die XI Aprilis anno MDCLX. Illic invenerunt isti cum gaudio, S. Nonnosi sacrum corpus, per Nitgerum episcopum huc Frisingam deportatum, honorifice asservari. Quapropter omnes prædicti oratores desiderio hujus thesauri acriter incensi, unanimiter & uno ore enixe a nobis, & dilecto capitulo nostro petierunt & rogaverunt; ut dignarentur ipsis concedere aliquam partem sanctarum reliquiarum S. Nonnosi, quas cupiunt pro posse honorari, & in aliquo loco peculiaris altaris erigendi decenter collocare, devote venerari; orantes etiam genuflexi, eumdem adorantes & deprecantes, ut dignetur ad ejus primævum locum, & antiquam habitationem, unde per sena, & quod amplius secula excedit, absens fuit, reduci, & præsentia suarum sanctarum reliquiarum ad petentium consolationem sui memoriam in dicto monasterio renovare dignetur &c.

[19] [earumque veritas:] Nos igitur Albertus Sigismundus episcopus prædictus, & capitulum cathedrale ecclesiæ Frisingensis, adscitis ad hoc viris theologis doctis & piis, ex camera majoris sacristiæ nostræ, in qua similes thesauri recondi solent, hoc ipsum os de S. abbate Nonnoso depromi decrevimus, quo eosdem oratores libenter in Domino honoramus, certiorando illos, quod vere sit os de corpore sæpe nominati S. Nonnosi, quod absque omni dubio, & scrupulo recte & pie Christi fidelibus ad publicam venerationem exponi possit. Pro fine omnipotentem Deum nos quoque humiliter obsecramus, ut quod nostris meritis non valemus hujus S. Abbatis patrocinio utrimque assequamur. Datum Frisingæ in episcopali residentia nostra die X Februarii anno MDCLXI. Albertus Sigismundus episcopus Frisingensis loco † sigilli. Ex hoc instrumento liquet, translationem corporis Frisingam ab ipsis Frisingensibus indubitanter attributam fuisse Nitgero episcopo, & seculo XI, non autem Hittoni, & seculo IX. Liquet secundo, non latuisse totum corpus S. Nonnosi ante postremam inventionem anni 1708, sed partem corporis seorsum fuisse servatam, ex qua particulam suam acceperunt Soractenses. Erant hæc tria ossa majora cum reliquiis minoribus, ut dictum est num. 5: nec dubitandum est, quin occasione horum ossium, quæ populo in veneratione erant, paulatim oblivioni data fuerit potior pars corporis, quæ sub terra erat deposita in crypta ecclesiæ cathedralis.

[20] [reliquiæ per Cardinalem Barberinum recognitæ donantur ecclesiæ collegiatæ S. Laurentii;] Porro Eminentissimus Barberinus, cum reliquias recognovisset, & omnia recte se habere perspexisset, transmissam ossis particulam, quæ quinque digitis longa erat, coram omnibus præsentibus involvit telæ eleganti coloris rubri, imposuitque thecæ modicæ ex ebeno, cui varia adjecta erant ornamenta. Hanc thecam, tribus sigillis ex cera Hispanica obsignatam commisit Eminentissimus R. P. Odoni Conti Societatis Jesu, qui visitator erat abbatiarum ejusdem Cardinalis. Demum R. P. Conti hasce reliquias mense Aprili anni 1663 detulit ad montem Soractem, ubi magna solemnitate fuere receptæ, & postquam ad varias ecclesias honorifice erant circumlatæ, fuerunt depositæ in ecclesia collegiatæ S. Laurentii, ubi cum aliis reliquiis honorifice servantur in sacrario. Hæc omnia fuse referuntur in laudata sæpius Vita Italica Antonii de Effectis, qui solemnitates singularum ecclesiarum, ad quas reliquiæ delatæ sunt, eleganter exponit. Brevius res eadem refertur in scripto Italico, quod Romæ impressum est anno 1684, quodque recudit Meichelbeckius inter instrumenta tomi sui secundi pag. 400 & sequentibus. Scriptum hoc posterius deinceps præcipue sequar, tum quia ibi omnia succinctius narrantur, tum vel maxime quod ibi referantur aliqua, quæ contigerunt post Vitam jam scriptam. Ex hac tamen sumam omnia, quæ in scripto Romano fuere prætermissa, & præsertim beneficia, quæ Sancti patrocinio sunt impetrata, ex quibus mox duo subjungam, quæ narrantur in Vita part. 2 cap. 3 occasione prædictarum solemnitatum.

[21] Tentavit infernus, inquit laudatus Antonius pag. 183, [in illorum translatione beneficium unum] turbare piam solemnitatem, atque ululatu, terrificisque clamoribus energumenorum alio divertere modestam populi devotionem. Nec defuerunt in tam devota translatione divina prodigia, qualia fuerunt in translatione protomartyris Stephani, relata a S. Augustino, aut in gloriosa crucis inventione, quemadmodum cantat sancta Ecclesia: “Fides roboratur, adsunt divina prodigia, & Dei magnalia reserantur”. Quippe, cum ignes festivi e tormentis ederentur locis variis, ruptum aliquod tormentum explosorem in altero e temporibus percussit ictu mortifero. Unde in terram lapsus est deficientibus viribus, tamque male exceptus, ut spectatores eum tamquam mortuum lacrymarentur. Verum ab invocato S. Nonnoso adjutus, se subito erexit in pedes, cucurrit ad altare, ut ei gratias ageret, atque integer & sanus permansit. Hic post fabricatum altare Sancti, quod ei in ecclesia S. Silvestri erectum est, in signum acceptæ gratiæ tabellam votivam appendit.

[22] Huic prodigioso beneficio aliud subjungit idem auctor hoc modo: [& alterum invocantibus opem Sancti concessum.] Inter festa natalitia hujus Sancti, qui in memoria & devotione populi renascebatur, illius experta est effectum mulier, quæ eo die difficultate pariendi laborans, & semiviva languens, admonita est ab assistentibus, ut invocaret Sanctum, cujus reliquiæ illa ipsa hora per plateam portabantur, & peperit feliciter filium, eique, consentiente etiam patre ipsius Dominico Ricciotti, imposuit nomen Nonnosi, tamquam nato ad gloriam illius, & vero filio ipsius favoris. Neque usus hujus nominis perstitit intra muros Soractis, verum Civitate Castellana, Tibure *, Nepete, Narniæ, Romæ in Urbe & agro vicino, Laureti atque aliis locis, ubi per gratias a multis incolis obtentas nota est virtutis ac sanctitatis ejus fama, frequenti hodie usu & consuetudine receptum est, ut infantes nominent Nonnosi nomine, cum id nomen gratum sit omnibus, sicut ipse Nonnosus, nec cuiquam fastidio.

[Annotata]

* quod

* Tivoli

§ III. Ulterior promotio cultus in Italia: beneficia varia diversis personis concessa.

[Primum Sancti altare in Monte Soracte, prima festivitas, & Missa prima, qua dicta sanatur infirma:] Scriptum Romæ impressum apud Meichelbeckium pag. 402 de promotione cultus S. Nonnosi in monte Soracte post prædicta sic prosequitur: Constructum est deinde in ecclesia S. Silvestri (id est, in ecclesia monasterii, in quo habitavit Sanctus) primum altare in honorem S. Nonnosi: & anno MDCLXIV, die 2 Septembris celebrata est solemniter prima ipsius festivitas, quæ continuatur singulis annis cum supplicatione cleri, & congregationum S. Orestis, sequenti omni populo cum concentu musico & facibus, cereis & candelis. Feruntur sacræ reliquiæ ad ecclesiam S. Silvestri, eæque ponuntur supra altare S. Nonnosi, decenter compositum & ornatum, cantatoque solemniter Missæ Sacrificio, dataque benedictione exosculantibus reliquias, inde agmen supplicantium ad priorem locum regreditur. Addit Antonius de Effectis cap. 4 pag. 186 primam Missam votivam ad prædictum S. Nonnosi altare celebratam esse die XI Januarii anni 1664, id rogante muliere infirma, quæ Sancti patrocinio obtinuit sanitatem, etiamsi medici de vita ipsius desperarent; quæque deinde mense Aprili ad altare venit cum marito & consanguineis, ut votum suum adimpleret, Sacrumque ad honorem Sancti celebrandum curavit.

[24] [cultus extensus, lampas suspensa ante altare, imago excusa:] Idem scriptor post pauca subdit, eodem anno 1664, XXVI Januarii a sacra Rituum Congregatione concessum esse, ut licitum esset omnibus sacerdotibus secularibus & regularibus, qui venirent ad ecclesiam S. Silvestri, sacrum dicere votivum de S. Nonnoso ad ipsius altare. Eodem anno, ut prosequitur, mense Aprili, accensa est lampas, quæ perpetuo arderet ante altare Sancti. Hujus lampadis oleum a multis tam vicinis quam longe distantibus frequenter petitur; nec tamen umquam deest lampadi, quia pii homines illud abunde subministrant. Imago quoque Sancti eodem anno æri incisa est, multaque millia exemplarium sunt impressa, missaque non modo ad vicinas civitates, sed etiam ad remotas provincias. Hæc & similia fuse laudatus scriptor, qui mox subdit, qua occasione inchoata sit annua illa supplicatio, qua reliquiæ S. Nonnosi ex ecclesia collegiata S. Laurentii feruntur ad ecclesiam S. Silvestri: peractaque ibidem solemnitate ad priorem ecclesiam referuntur, ut supra dictum est ex scripto Romano. Rem accipe compendio.

[25] [annua supplicatio instituta occasione beneficii hic relati: Sanctus patronus electus:] R. P. Stella monasterii Prior rogaverat clerum triduo ante, ut similis supplicatio institueretur in Sancti festivitate die 2 Septembris. At excusaverat se clerus, tum ob æstum, tum ne res abiret in consuetudinem. Biduo post in ipso S. Nonnosi pervigilio cælum, quod fuerat serenum, subito obtenebrescere cœpit, tantaque ventorum, fulminum & tonitruum orta est procella, ut metum ingentem incuteret. Fulmine tacta est domus dominorum Caccia, variisque partibus contrita, avulsum marmor, quo fulciebantur domus anguli. Disruptum senile calcis rudere implebat lectum ipsum, in quo dormiebat Joannes Philippus Maria Caccia, sic tamen, ut ipse prorsus esset illæsus, sed ita territus incendio vicino & fœtore sulphureo, ut & opem S. Nonnosi flagitaret, & domesticorum ac vicinorum imploraret subsidium. Hi illico accurrerunt magno numero, & viderunt in eodem cubiculo ruptas januas, dejectos parietes, lectum terræ & calcis ruderibus oppletum, adustas & fumo decoloratas lecti columnas: supra eumdem lectum lapsam viderunt ingentem tabulam, avulsam e corona grandi, quæ ligno fuerat vestita. Hæc sola tabula sine fulmine nata erat mortem inferre, nisi adfuisset benigna S. Nonnosi manus. Ista cum crederentur fieri vix potuisse sine miraculo, & beneficium attribueretur S. Nonnoso, indicta mox est supplicatio, atque eodem die instituta miro hominum concursu, nec minori pietate, præsertim consanguineorum viri prænobilis, qui e tanto illæsus evaserat periculo, uti latius narratur in Vita. Hæc autem supplicatio deinde quotannis continuata est, & præterea sequenti anno, die I Martii, adlectus est S. Nonnosus inter patronos istius loci, teste rursum Antonio pag. 192.

[26] Cum eodem anno 1664 imago Sancti honorifice collocata esset in abbatia S. Stephani prope oppidum agri Romani, [imago collocata in abbatia prope Sermonetam, ubi sanatus abbas,] quod Italis Sermoneta dicitur, efficax ejusdem patrocinium expertus est ipse abbas dicti monasterii, uti refert idem Antonius de Effectis pag. 193. Accipe ipsius verba Latine reddita: Die VII Augusti (anni 1664) dominus Rogerius Cajetanus, abbas prædictæ abbatiæ S. Stephani, cum rediturus Sermonetam, ubi erat dominus princeps Casertanus, equum ascendere vellet, ejusque tergum calcaribus tangeret, priusquam firmiter consedisset, equus impatiens subsiliendo excussit equitem, qui caput in grandem duramque impegit rupem, multis locis cum mortis periculo ruptum. Jacebat vulneratus voceque & omni fere sensu carebat: at auxilio P. Prioris aliorumque Fratrum portatus fuit in monasterium, judicantibus omnibus eum moriturum. Ita scripsit deinde P. D. Angelus a S. Benedicto in litteris XXVII Augusti datis, ex quibus eventum commemoravi. Quia vero memineram gratiarum, quas Deus per merita S. Nonnosi largiebatur infirmis, quantum poteram eum commendavi; & coram multis personis, missis ab excellentissimo domino principe Casertano, ut inquirerent de statu dicti domini abbatis, sumpsi sanctam ipsius imaginem, quam hunc in finem supra pectus gestabam, fusaque brevi oratione pro salute dicti domini abbatis, illam reverenter exosculatus sum, eique eamdem commendavi, ut signaret eadem imagine in modum crucis caput, quo supra modum dolebat. Præterea excitavi illum ad fiduciam de laudato Sancto concipiendam, ut sanaretur. Die sequenti mane aliquantulum lenius habuit; & consilio medicorum ac chirurgorum, jussuque dicti excellentissimi domini principis, qui nunc Sermonetæ habitat, ductus est in sella ad prædictam civitatem, ut facilius medicaretur. Tulit secum sanctam imaginem, tenens illam in cubiculo suo ut pignus sacrum, & per gratiam Dei, & merita S. Nonnosi, sanatus est & dolor cessavit. Addit laudatum abbatem in gratiarum actionem concurrisse ad sumptus novi altaris, quod anno sequenti in honorem S. Nonnosi erectum est in ecclesia S. Stephani, ubi & festivitas eodem anno celebrari cœpta. Fuit hoc secundum altare, quod in honorem S. Nonnosi constructum est in Italia.

[27] [multa erecta Sancti altaria, duo beneficia:] Aliud eodem fere tempore ædificatum est Romæ in ecclesia S. Pudentianæ, de quo aliisque alibi erectis sic breviter scriptum Romanum apud Meichelbeckium pag. 402: Erecta insuper deinde fuere circiter viginti quinque alia altaria ad honorem S. Nonnosi in locis diversis, Ventimilii etiam in ditione Genuensi, in Longobardia, & Romæ in ecclesia S. Pudentianæ laudatorum monachorum reformatorum S. Bernardi, ubi celebratur festivitas S. Nonnosi, inchoata anno MDCLXVI, & singulis annis continuata, cum nobili elegantique apparatu altaris & sacelli, quem cum oblatione * cereorum eo mittunt dominæ principes de Alteriis, quæ etiam cum multis dominis illustribus ad illam festivitatem accedunt, ut venerentur & honorent Sanctum. Ex Vita Italica pag. 194 intelligimus, unde ortum habuerit eximia illa pietas erga S. Nonnosum nobilissimæ familiæ de Alteriis, e qua eodem tempore toti Ecclesiæ præsidebat Clemens Papa X. Nam narrat illustrissimam principem, conjugem principis Gasparis de Alteriis, laborasse partu difficili, atque, invocato S. Nonnoso, filium feliciter peperisse. Eidem quoque altari tabellam votivam appendi jussit, eadem Vita testante, excellentissima domina dux Bracciani, quod, ubi desperata erat a medicis, uncta oleo lampadis, quæ ardebat ante altare Sancti, pristinam sanitatem feliciter esset consecuta.

[28] [imago Sancti & oleum lampadis a multis expetitum; tria beneficia:] Hisce beneficiis aliud mox subjungit laudatæ Vitæ auctor hoc modo: Continua sunt beneficia, quæ etiam Romæ ad se confugientibus impertitur hic Sanctus. Hinc pauper mulier, quæ vicina erat prædictæ ecclesiæ, cum sederet supra domus fenestram; hæc avulsa a muro ipsam secum tam misere præcipitavit in plateam, ut mortua crederetur. Ubi accurrit cum oleo Sancti P. Prior S. Potentianæ, licet tota esset sanguine oppleta, contusa & confracta, brevi rediit sana. Cum ubique tam potens S. Nonnosi appareret patrocinium, mirari non possumus, ipsius imagines, oleumque ipsius lampadis, a multis fuisse expetita, variasque in partes missa, uti revera factum testatur laudatus Antonius de Effectis, qui nominatim recenset inter illos, qui prædicta petierunt & obtinuerunt, Eminentissimum Cardinalem Carpegna. Hic accepta Sancti imagine, oleoque lampadis, testatus est in litteris, deinde ad monachos datis, se morbo quodam liberatum: atque in testimonium gratiæ acceptæ transmisit calicem ad monasterium S. Silvestri, ut illo uterentur pro altari S. Nonnosi. Eodem remedio, ut mox subdit, Romæ sanata est in domo Puellarum, quæ vulgo dicitur, Delle Zitelle, puella quædam, neptis Fr. Pauli Donati di Cellene, a quo imaginem & oleum acceperat. Huic subdit aliud magis mirabile, quod in eadem domo contigit virgini quinquaginta annorum, cujus nomen erat Paula, cognomen Zappata, quia a Cardinali hujus nominis in domum illam fuerat introducta. Accipe scriptoris verba Latine reddita:

[29] [prodigium aliud maxime mirandum,] Jacebat infelix (Paula) in lecto, quod nullum invenisset remedium paralysi, qua novem annis fuerat motus impotens, adeoque afflicta, ut ne manum quidem ori admovere posset, nedum sibi opem ferre in necessariis. Suadente socia, rursum uncta (oleo S. Nonnosi) invocatoque Sancto, cujus imaginem habebat penes se, nocturno tempore, dum aliæ dormiebant, audivit sibi articulate dici Paula, Paula surge. Ad hanc vocem lacrymabunda & tremens inhorruit infirma, credens illam esse cujusdam sociæ suæ ante paucos dies defunctæ, a qua invitaretur ad aliam vitam. Cum post longum terrorem & planctum rursum indormivisset, iterum vocata atque invitata fuit, ut surgeret, & caperet bacillum, qui ad lecti caput erat positus… Tribus vicibus iterata erat hæc invitatio. Ad harum postremam se ipsa excitans nocte diei Martis XXVI Februarii, respondit, non posse se ob morbum insanabilem. Surge, ei fuit repositum, QUIA ES SANATA. Continuo non minus attonita quam obediens elevavit se e lecto sine ullo adjutorio; atque ad baculum extendit dexteram, quæ per novem annos motu & actione omni caruerat: cucurrit ad lectum Benedictæ, quæ item a longo tempore erat infirma, & proximo lecto decumbebat. Cum hæc sono excitata esset, eidem illa narrat miraculum. Persuadet ista, ut gratias Deo agat, & differat usque ad tempus matutinum publicationem miraculi, ne turbaret locum dormientium, & crearet aliquam obmurmurationem hora tam importuna. At vix illucebat, quin facto divulgato, prorsus læta conspiceretur Paula libere ambulare, veroque ac falli nescio testimonio publicare mirabilia S. Nonnosi. Confestim res perlata est ad Antonium Cardinalem protectorem, paulo ante e Francia reducem, qui donatus a P. abbate Stella trium diversarum formarum imaginibus, Sanctum magnopere venerabatur. Abbas Carolus Vaina, superintendens puellarum, collegit legitime facti veram relationem, testatam juramento earum medici, Joannis Antonii Antonelli, & die XVI Maii a Joanne Carolo Lamperino, notario capitulari, instrumento ac processu publico roboratam, quæ demum nunc etiam confirmatur grandi tabella votiva, ob gratiam Paulæ concessam ad Soractem transmissa. Quamvis autem libera esset puella, perrexit ob aliquantam debilitatem inniti baculo, sibi commendato per vocem illam nocturnam. Verum die festo Sancti, 2 Septembris, accensa ante aliquam ipsius imaginem lampade, & duabus candelis supra piam exiguamque aram, ubi orabat, recitatisque more suo litaniis, quando se levabat ab oratione, recusavit imposterum fulcimentum baculi, recuperatis pristinis viribus integraque sanitate.

[30] Post hæc affirmat idem auctor pag. 198, Sancti ejusdem invocatione menti restitutos esse duos homines. [duo phrenetici ad mentem reducti: cultus rursum extensus:] Prior dicebatur Josephus Quintinus, incola Civitatis Castellanæ, qui tredecim mensibus catena ligatus fuerat ob phrenesim. Hic, curante ipsius sorore Prudentia, oleo Sancti unctus est, aliaque adhibita fuerunt pietatis exercitia in honorem S. Nonnosi, cujus patrocinium implorabatur. Hoc modo Josephus corporis mentisque sanitatem recepit, tabulaque votiva, in qua factum repræsentabatur, in gratiarum actionem missa est ad ecclesiam. Sanatus est die IX Septembris anni 1666. Alterius nomen tacet auctor, quia sanatus fuerat, priusquam stultitia ejus vulgo innotuerat. Multa hisce annectit idem scriptor de altaribus erectis, cultuque S. Nonnosi ad varia loca extenso, quæ brevitatis causa prætermitto. Unum referre breviter suffecerit, quod habet pag. 201, nimirum anno 1667 indultum esse a sacra Rituum Congregatione, ut liceret omnibus monachis Ordinis Cisterciensis reformati Officium proprium de S. Nonnoso in ipsius festivitate recitare, ubicumque erectum esset altare Sancto dicatum. Memorat idem auctor pag. 195 inscriptionem marmori insculptam in honorem S. Nonnosi, & alteram pag. 199; item varia de veneratione Sancti apud Benedictinos Casinenses cœpta, aliaque similia, quæ apud ipsum videri possunt. At reliqua beneficia, quæ commemorat, huc transferre pergo.

[31] [collatum duobus ægris beneficium,] Piergrossi quæstor castelli Nazzano Benedictinorum, in loco angusto post equum pertransiens, calcibus ferientis equi tam graviter cæsus est, ut genu alterum loco motum esset, multisque contusionibus in crure & femore in mortis periculum videretur adductus. Imploratum fuit ab omnibus auxilium S. Nonnosi. Adfuit statim chirurgus, cujus ope os genu loco suo est restitutum. Post horam cessavit dolorum vehementia, domumque reductus est equo. Unctus autem oleo salutiferæ lampadis, intra paucos dies sanatus est, reddens gratias Sancto, quod & majus periculum evasisset, & malo cito esset liberatus. Hæc Antonius de Effectis pag. 202 paulo prolixius. Aliud beneficium narrat pag. 206 & 207, quod similiter compendio accipe. Anno 1669, mense Maio Joannes Jacobus Bell-huomo, canonicus Tiburtinus, præ abundantia sanguinis, quem ore emittebat sine intermissione, adhibitis frustra medicorum subsidiis, exsanguis languebat in præsentissimo mortis periculo. Allatum est Sancti oleum, eoque unctus moribundus. Mox cessavit sanguinis fluxus, ægerque sic convalescere cœpit, ut brevi vires atque integram valetudinem recuperaverit; sanusque in gratiarum actionem S. Nonnosi cultum in civitate Tiburtina insigniter promoverit.

[32] [mira erga Sanctum devotio, & beneficium febricitanti datum:] Inter hæc laudatus auctor eleganter prosequitur dilatationem venerationis S. Nonnosi, mirumque populi concursum ad præcipuam ipsius ecclesiam, in monte Soracte S. Silvestro dicatam. Cum autem mihi non liceat in hisce esse tam prolixo, pauca solum memoravi beneficia, quæ ex multis idem scriptor narravit, non dubitans interim, quin multo plura contigerint: nam id innuit velocissima cultus dilatatio, dona innumera, quæ Sancti altaribus offeruntur, devotioque fervens, qua oleum lampadis, imagines & numismata Sancti, similiaque alia a multis expetuntur. Narrat pag. 211 ad montem Soractem venisse R. P. Michaëlem Chiavazzi, visitatorem provincialem Ordinis Clericorum Minorum, qui exhilaratus eximia illa devotione erga S. Nonnosum, quam ex loci lustratione discebat, narrabat nuper ad ecclesiam Ordinis sui Marini (oppidum est, exiguæ reipublicæ caput, inter Romandiolam & ducatum Urbinatem) transmissam fuisse tabulam S. Nonnosi ex voto Joannis Francisci Duozi, aulæ Romanæ ministri, quod intercessione S. Nonnosi liberatus esset maligna febri, qua cœperat laborare Marini. Uti hoc beneficium facile latere potuisset scriptorem, sic haud dubie eumdem multa alia latuerunt: atque ipse variis locis insinuat, multo plura facta esse, quam memoriæ posterorum commendavit.

[33] [Officium Sancti pluribus permissum.] Priusquam hunc scriptorem omnino dimittam, unum etiamnum ex eo memorandum censui: Anno MDCLXXII, inquit pag. 211, inter ea, quæ de Sanctis novis Breviario Romano adjuncta sunt a præcedentibus Pontificibus, & a sanctissimo Domino nostro Clemente X, inter Officia AD LIBITUM etiam admissum est Officium proprium S. Nonnosi pro omnibus illis, qui militant sub regula S. Benedicti, & pro iis ecclesiis, in quibus erectum est altare Sancto dicatum. Hisce collectis ex Opusculo Antonii de Effectis, redeo ad scriptum Romanum, editum a Meichelbeckio, in quo supersunt quædam posterius facta.

[Annotata]

* in Italico non offerta legendum con offerta

§ IV. Cultus magis propagatus: aliæ a Frisingensibus in montem Soractem missæ reliquiæ.

[Officium & Missa S. Nonnosi in Breviario & Missali monastico:] Præterito anno sancto MDCLXXV impressus est liber, cui titulus: Monumenta de S. Nonnoso, compositus ab abbate Antonio de Effectis, & dedicatus eminentissimo Cardinali de Alteriis, sanctæ Sedis camerario, & nunc abbati commendatario S. Silvestri, inquit laudatum scriptum Romanum, quod pergam Latine reddere, paucis hinc inde ad elucidationem interjectis: Eminentissimus vero pietatis studio, & devotione erga S. Nonnosum, honoravit hunc Sanctum Abbatem eodem anno sancto obtenta a Clemente Papa X felicis memoriæ facultate curandi, ut insereretur Breviario monastico ad preces monachorum Benedictinorum. Ita revera factum est, impresso Officio Sancti in pulcherrimo Breviario monastico in folio, quod anno MDCLXXVII imprimendum in Germania curavit eminentissimus princeps, dominus Cardinalis Badensis; atque etiam in Breviariis & Missalibus novis monasticis, quæ impressa sunt Venetiis anno MDCLXXVIII. Habetur ibi loco suo, 2 Septembris, Officium & Missa de S. Nonnoso. Officium autem fit ritu duplici; ac Sanctus honoratur in sancta Ecclesia ab omnibus Ordinibus monasticis.

[35] Hæc devotio erga S. Nonnosum instituta est sub patrocinio Jesu, [veneratio Sancti late propagata:] Mariæ & Josephi. Deus autem multum mirabilis est in hoc suo Sancto, quoniam in omni loco, ubi ipsi est altare aliquod erectum, insignia conceduntur beneficia, præsertim in loco proprio S. Silvestri in monte S. Orestis. Sic corrupto vocabulo vocatur mons Soracte. Alii volunt corruptam hanc vocem oriri a S. Edistio, alii a S. Silvestro. Antonius de Effectis in laudato Opusculo part. 1 cap. 5 disputat hac de re, vultque nomen vulgare S. Oreste esse antiquum, non tamen deductum ab aliquo sancto Oreste, sed a superstitionibus gentilium. Undecumque ortum sit nomen, vulgare nomen expressi, eoque designatur oppidum ad montem Soractem. Redeo ad scriptum Romanum, quod sic prosequitur: Ubi præteritis hisce annis, currente nunc anno vigesimo primo ab erecto in illa ecclesia primo altari in honorem S. Nonnosi, sufficiens fuit populi concursus ab omnibus istis locis & terris in circuitu, etiam ab Urbe Roma, aliisque locis longinquis, prout colligitur ex ingenti copia tabularum tabellarumque votivarum, quæ in illa ecclesia S. Silvestri conspiciuntur; sicuti etiam Romæ in ecclesia S. Pudentianæ ad altare dicti Sancti; Sermonetæ in ditione dominorum Caëtanorum, Caprarolæ, Ventimilii, de quo supra, Perusiæ, Burgi S. Sepulcri, multisque aliis locis, quæ brevitatis gratia prætermittuntur. Itaque Ordo supradictorum monachorum S. Bernardi se felicem existimet, quod Deus sibi ab illo serviri voluerit in hac occasione ad majorem gloriam suam spectante.

[36] [aliæ reliquiæ Frisinga Romam missæ,] Nec prædicti monachi desistunt allaborare, quantum possunt, ut hanc promoveant devotionem & nomen S. Nonnosi. Ab anno MDCLXXIX impetrarunt alias reliquias S. Nonnosi pro ecclesia sua S. Pudentianæ in Urbe per favorem & commendationem eminentissimi domini Cardinalis Litta, archiepiscopi Mediolanensis felicis memoriæ, qui tunc Ordinis eorum erat protector. Hic initio mensis Augusti prædicti anni instanter & efficaciter hunc in finem scripsit ad supra memoratum serenissimum principem Albertum Sigismundum episcopum Frisingensem, qui confestim generosissimo animo per duos e suis canonicis, simul Romam ad limina Apostolorum venientes, transmisit reliquias S. Nonnosi, impositas thecæ sigillo clausæ, quæ longitudine erat unius palmæ. Porro cum memorati canonici intellexissent, defunctum esse prædictum Eminentissimum Litta, præfatam thecam tradiderunt eminentissimo Cardinali Cybo. Hic, ubi eam ad aliquod tempus penes se conservasset, deinde, inspirante Deo, die XXXI Augusti anni MDCLXXXII, per manum notarii eamdem tradidit monachis S. Pudentianæ. Ordinante vero & facultatem concedente Eminentissimo Carpegna, vicario summi Pontificis, aperta est theca recognitæque reliquiæ, quæ repertæ sunt esse particula ossis ex ultima parte cruris, cujus crassities & magnitudo trium circiter erat digitorum. Additum erat instrumentum authenticum, & epistola serenissimi principis episcopi Frisingensis, scripta supra dicto Eminentissimo Litta, dataque XX Augusti, anno MDCLXXIX.

[37] [quæ variis ecclesiis divisæ, dataque etiam particula ecclesiæ S. Silvestri:] Hujus sacri pignoris particulam modicam pro sua devotione voluit Eminentissimus Carpegna. Pars præcipua data est ecclesiæ S. Pudentianæ, pars alia minor, quæ erat mole unius juncturæ minoris digiti, concessa est dataque jussu domini Cardinalis Cybo, ecclesiis B. Mariæ Gratiarum, & S. Silvestri in monte Soracte. Hanc inclusam eleganti honorificæque thecæ ex ebeno, quam varia ornamenta, exigua Sancti statua, modicæque angelorum figuræ ex cupro inaurato decorabant, ad majorem Dei laudem ac gloriam, & honorem S. Nonnosi, portare voluit ad supra dictum monasterium in Soractem reverendissimus Pater, D. Florentius a S. Catharina Perusinus, abbas generalis laudati Ordinis reformatorum S. Bernardi, comitantibus multis aliis ejusdem Ordinis monachis Romanis. Porro servatam per aliquot dies in dicto monasterio Gratiarum, Dominica infra Octavam Epiphaniæ, die IX Januarii currentis anni MDCLXXXIV, tempore matutino, comitantibus in solemni supplicantium agmine monachis Ordinis Romanis & ejusdem monasterii Gratiarum, & duabus sodalitatibus S. Orestis, cum ingenti multitudine sequentium virorum & mulierum, eamdem portavit ad ecclesiam S. Silvestri, in summo istius montis vertice sitam. Missam insuper cantavit idem reverendissimus P. Generalis; eique ut diaconus adstitit P. Prior S. Bernardi Romæ, D. Franciscus a S. Michaële archangelo Ariminensis, qui post cantatum Euangelium eleganter & pie ad concionem dixit in laudem S. Nonnosi, & de reditu sacrarum harum reliquiarum ad locum suum & antiquam habitationem, patrocinantibus Jesu, Maria & Josepho. Placuit oratio, laudataque est ab omnibus; ecclesia tam erat plena, ut vix stare posset multitudo, non obstante tempestate frigida & nive, quæ istis diebus deciderat. De omnibus hisce habentur instrumenta authentica notariorum manu exarata.

[38] Hactenus auctor laudati scripti, qui demum relationem suam sic concludit: [opus Dei est, quod cultus, tot seculis intermissus, renovatus sit in Italia.] Manifeste perspicitur (ex dictis) voluntatem Dei esse, ut post tot centenos annos hic Sanctus honoretur in sancta Ecclesia, & ut hisce nostris temporibus memoria ipsius fuerit renovata; ac proinde, de hoc eventu S. Nonnosi dicendum esse: “Opus Dei est, manus Domini fecit hoc. A Domino factum est istud; & est mirabile in oculis nostris”. Divinæ Majestati, & supra dictis patronis ac protectoribus, Jesu, Mariæ & Josepho, semper referatur gratiarum actio, laus, honor & gloria; sintque semper omni tempore ab omnibus laudati ac benedicti &c. Hactenus monumentum anno 1684 Romæ impressum, editumque sine nomine auctoris. Quod ait, renovatam esse Sancti memoriam, intelligit de monte Soracte, aliisque Italiæ locis, non de Germania, ad quam nunc demum regredior, ut postremam reliquiarum Sancti inventionem, secutaque plurima miracula lectori exhibeam.

§ V. Pars major corporis, quæ diu latuerat, inventa Frisingæ, ac deinde solemniter translata.

[Locus Frisingæ in veneratione, multisque saluti erat,] Etiamsi quædam S. Nonnosi ossa Frisingensibus nota ac in veneratione essent, uti jam vidimus, major tamen pars corporis diu latuit, donec anno 1708 die XXVII Januarii, a celsissimo principe atque episcopo Frisingensi Joanne Francisco feliciter fuerit inventa in crypta ecclesiæ cathedralis, quam novis ornamentis condecorare studebat laudatus antistes. Occasionem thesauri inventi, inventionemque ipsam tam exacte narrat Meichelbeckius, qui pleraque lustrare potuit, ut ipsius relationem huc transferendam duxerim. Præmissis iis, quæ jam retuli, tom. 2 pag. 440 rem ipsam sic exponit: Statuerat reverendissimus & illustrissimus D. Joannes Sigismundus Zeller de Leiberstorff, episcopus Bellinensis, proëpiscopus Frisingensis, cathedralis ecclesiæ præpositus &c., … honoribus divi Nonnosi novam aram in hypogæo seu crypta cathedralis ecclesiæ construere. Id ut commode fieret, placuit celsissimo (Joanni Francisco) locum contemplari, ne quid præter animi sui vota operarii tentarent. Venit igitur ad eum hypogæi locum, ubi tum extabat ara divæ Margaritæ, nulli muro adhærens, nisi quod pone cerneretur conditorium quoddam, tribus fere cubitis altum, & ita ex lapidibus arcuatim eductum, ut sub ipso superius imposito conditorio homines possent perreptare: quod etiam multis, maxime qui dorso laborabant, saluti fuit, cum illic Deum pie invocantes manibus pedibusque perreperent, absque eo, quod ipsis certo constaret, quis eo in loco lateret Evergeta, cujus accedentibus intercessionibus ac meritis a dorsi doloribus liberarentur. Imo nemo unus hominum erat, qui, quid sibi arcus ille muratus vellet, affirmanter recensere posset. Illud unum dumtaxat sciscitanti episcopo memorabant æditui, quod annis lingulis, die II Septembris, ibi tempore divini officii lychnos duos cum cercis ardentibus reponere ex antiquissima consuetudine juberentur.

[40] [ubi corpus feliciter inventum,] Movit ea narratio episcopi animum, scire utique perquam cupidum, quid tandem mysterii ibi lateret? Ergo ejus jussu confestim manum admovent cæmentarii, loculumque aperire incipiunt: cum ecce! apparuere mox indicia magni thesauri ibi depositi. Itaque ut res tota circumspecte ageretur, cessare jussi sunt cæmentarii, donec notarius publicus advocaretur, qui, quid ageretur, coram spectaret, &, si res postularet, instrumentum publicum conscriberet. Missus itaque confestim fuit, qui notarium cito adesse juberet. Præsto igitur adfuit vir nobilis & clarissimus D. Antonius Pockmair, J. U. D. celsissimi principis consiliarius aulicus, & reverendissimi ac illustrissimi collegii cathedralis syndicus, notarius cæsarea authoritate publicus, quem princeps avide exspectaverat. Adfuere viri graves, qui futuri eventus testes essent. Hi mox fuere requisiti, ut id, quod eventurum esset, una cum D. notario in tabulas publicas referrent. Tum jussu principis extemplo remotum fuit saxeum operculum; quo sublato, conspecta fuit arcula quædam, quam statim celsissimus suis ipse manibus extraxit; & cum inexplicabili cordis jubilo deprehendit, reperisse se ossa beatissimi Nonnosi, olim prioris (alii abbatem vocant) monasterii Soractensis sub divi Benedicti regula, quem jam ab aliquot centenis annis inter suos patronos Frisingensis ecclesia ac diœcesis recensuerat, atque coluerat, quod tum ex alibi relatis, tum ex praxi continua constat. Id amplius indicabant apposita sigilla ac signa S. Eberhardi, ex monacho & abbate Ordinis S. Benedicti Biburgensi Salisburgensis archiepiscopi, & beati Alberti, eo nomine primi episcopi Frisingensis, qui sacra illa lipsana anno MCLXI ibi reposuisse ac condidisse reperti sunt.

[41] [quod in sacellum episcopi interim delatum,] Quantum gaudium ea, uti inexspectatissima, ita felicissima inventio attulerit tum spectatoribus omnibus, tum maxime ipsi fortunatissimo inventori, calamo exprimere nemo hominum potest; lacrymæ tamen præ cordium jubilo fusæ satis prodiderunt. Ergo statim præsentes omnes corruere in genua, divum suum Evergetam, ceu rursus in lucem protractum, sibique restitutum devotissime salutarunt, Deoque ac eidem divo Nonnoso pro gratia illa plane cælesti impensissimas gratias rependerunt. Satiari vix poterat dulcissimo thesauri sui aspectu celsissimus princeps, cum modo e lamina plumbea thesauri sui inventi descriptionem legeret, modo eorum, qui thesaurum ibi absconderant, insignia contemplaretur, modo appositum numisma aureum protraheret, suisque exhiberet, eosque non sine torrente voluptatis ad gratulandum sibi de reperta inæstimabili drachma clementissime invitaret. Itaque ne a corde suo procul abesset thesaurus ille suus, eumdem in sacellum suum aulicum cum summa devotione transtulit, ubi arcam notarius publicus occlusit, & sigillo notariatus sui duplici loco impresso obsignavit.

[42] Ex eo tempore celsissimus princeps diu noctuque in eam curam ferventissime incubuit, ut sacra illa lipsana, quam fieri posset, splendide exornarentur, [donec omnia ad honorificam translationem essent parata.] ac suo tempore pompa quadam festivissima in basilicam cathedralem reduci possent. Urbs ipsa tota, simulac faustissima inventione fama increbuit, ac propositum principis innotuit, ad exornandam quibusvis possibilibus studiis translationem illam sese præparavit. Porro medio illo tempore in prædicto sacello aulico ingens devotio fidelium erga divum Nonnosum exarsit, & quam plurimæ Eucharisticæ hostiæ præter morem ibidem fuere litatæ. Operam etiam operosissimam dedit celsissimus princeps, ut non solum aula gymnastica ad desideratam perfectionem beatissime perduceretur, verum etiam ut ibidem præpararetur theatrum insigne, ubi anno sequenti comico opere acta divi Nonnosi, a S. nostro Gregorio I Pontifice maximo conscripta, possent spectatoribus exhiberi Totius negotii curam in se suscepit reverendissimus D. Wolfgangus, sæpe hactenus laudatus Michaëlfeldensium abbas: qua de re inferius plura adducemus.

[43] Translationem factam anno 1709, die 2 Septembris, [Apparatu magnifico,] narrat idem auctor a pag. 442 hisce verbis: Cæterum (quod supra dicere cœpimus) dici pro rei dignitate non potest, quantis ab eo tempore curis ardentissimum principis pectus exæstuarit, ut sacra divi Nonnosi lipsana cum dignissima majestate in ipsius Sancti festo, nempe 11 Septembris, in cathedralem basilicam possent reportari. Inter alia præcipue hypogæum, seu crypta ejusdem cathedralis ecclesiæ eo tempore mire fuit exornata. Steterat etiam jamjam in nova aula gymnastica theatrum insigne, dirigente totum opus reverendissimo D. Wolfgango, a duobus Ordinis nostri fratribus laïcis Luca Benedictoburano, & Carolomanno Weihenstephanensi egregie depictum. Ipsa sancti Nonnosi sacra ossa phrygio pretiosissimo opere fuerant condecorata. Ad festivum conductum omnia erant præparata, ubi nulli labori, nullis sumptibus, nulli cujuscumque rei impendio fuit parcitum.

[44] Imminente postea festivitate, tot suspiriis exoptata, [multisque præsentibus ecclesiasticis,] nempe die 11 Septembris, divo Nonnoso alias sacra, celsissimus princeps inter alios illustrissima nobilitate variisque dignitatibus spectatissimos hospites, etiam ex Ordine nostro singulari favore invitavit reverendissimos DD. Quirinum Tegernseensem, congregationis præsidem, Placidum Frauencellensem, Maurum Andecensem, Ildephonsum Weihenstephanensem, Wolfgangum Michaëlfeldensem, Magnum Benedictoburanum, Placidum Ettalensem, & Benedictum Schyrensem: quibus mox accessere reverendissimi DD. abbates Placidus divi Petri Salisburgi, & Bonaventura Reichenbacensis: qui omnes reverendissimi DD. præsules e suis monasteriis religiosos socios secum adduxere. Quantus vero cæterorum Frisingam properantium advenarum numerus fuerit, ex eo conjiciet lector, quod intra unius tantum horæ spatium per unicam urbis portam, plus quam centum carpenta, aliique id genus currus & quadrigæ advenerint. Porro universa illa spectatu dignissima festivitas deinceps ordine sequenti fuit peracta, quam scribo testis per totum octiduum oculatus.

[45] Prima die Septembris, quæ Dominica erat, [ac civibus ipsis festivitatem augentibus,] SS. Angelis custodibus sacra, primum divi Nonnosi vespertinum Officium ritu magnificentissimo decantavit ipsemet celsissimus antistes noster, & festivitati tantis ardoribus exspectatæ initium dedit vere gloriosum: a quo tempore per universum reliquum octiduum Romani Pontificis clementia plenam noxarum culparumque condonationem impetrare poterant, qui preces præscriptas & alia pia opera ex more persolvissent. Vesperis deinde ac Completorio ministri ecclesiæ cathedralis statim Officium matutinum cum Laudibus crastini festi jungere jussi fuere, cum multiplices alii labores crastinam diem sibi integram exposcerent. Interim in universa civitate nullibi cessatum est a laboribus, cum nemo deliciosissimo erga beatissimum Nonnosum studio satisfecisse, ac dispositiones votis suis pares hactenus præmisisse sibi videretur: maximamque noctis partem non pauci insumpsere, ut ad tantæ festivitatis augmentum saltem pro modulo virium suarum quidquam conferre possent.

[46] [die 2 Septembris anni 1709] Ipsa magnificæ translationis die illucescente, cum maximorum æque ac minimorum corda cælesti quadam & enthea dulcedine jamjam diffluerent, audito campanarum festivo sonitu, horæ canonicæ minores in cathedrali ecclesia fuere persolutæ: quibus finitis, sacratissimæ divi Nonnosi reliquiæ, binis ferculis pretiosis decentissime impositæ, a presbyteris repositæ fuere in pegmate, itidem splendide erecto, prope vicinam divi Joannis Baptistæ collegiatam ecclesiam, in qua interim cætera omnia, quæ Frisingæ eousque asservabantur, sanctorum corpora condecorandum a se cælestis civis sui divi Nonnosi triumphum præstolabantur.

[47] [ipse princeps Frisingensis,] Hora sexta audita, celsissimus antistes noster consueto violacei coloris talari indumento indutus, & promicantibus e clementissimo vultu enthei cujusdam solatii minime obscuris indiciis suavissime venerandus, cum aulico suo ministerio universo ad pegma prædictum sese contulit, ubi præsentibus octo Ordinis nostri mitratis præsulibus a reverendissimo & illustrissimo cathedrali collegio, nec non ab utriusque insignis collegiatæ ecclesiæ divorum Andreæ & Viti DD. canonicis, totoque reliquo frequentissimo clero sæculari ac regulari demississime exceptus fuit. Considente postea cum aliis celsissimo antistite, musica, in divi Nonnosi honorem singulari ingenio & artificio composita, ejusdem beatissimi tutelaris Patroni laudes suavissime decantabat, omnis generis instrumentis musicis, ac præcipue buccinis ac tympanis lætissime accinentibus; imo æneis quoque machinis ignivomo tonitru e divi Viti monte jucundissime admugientibus.

[48] [pompa solenni,] Jam vero ut insecuto celeberrimo triumpho plene describendo manum apponam, persuaderi non possum, optime lector; sed ad libellum, infra a nobis allegandum, a P. Benedicto Eberschwang Frauencellensi, tum in hac aula commorante, Frisingæ editum, remissum te humanissime volo, illudque iterum moneo, ardentissima & pie ambitiosa civium, etiam exterorum studia, devotissimos artificum omnis generis, sacrarumque sodalitatum conatus & merita dignis laudibus hic paucis æquari non posse. Illud saltem te hic celare nequeo, eam magnificentissimam hujus sacri agminis partem, quæ numerosum, &, quam fieri potuit, splendide excultum equitatum, opificum tribus, piasque sodalitates secuta est, ominosis suis, ut vocant, figuris, labaris, curribusque ingentibus ita fuisse interstinctam, ut secuturæ in theatro comœdiæ per ordinem bellissime proluserit. Tota ejus pompæ directio ac distributio opus fuit reverendissimi D. Wolfgangi, qui etiam, ut diximus, actionem comicam ipsam composuit.

[49] Cum tanta illa tot hominum series ingentis spatii, [multis aliis reliquiis agmen cohonestantibus,] quod a cathedrali ecclesia usque ad portam S. Viti; inde recto tramite per totam urbis longitudinem usque ad xenodochium S. Spiritus; inde rursus supra montem ad cathedralem ecclesiam emetiendum erat, magnitudinem plane æquaret, successere primum, quæ maximam sui venerationem excitatura erant, patronorum scilicet Frisingensium sacratissima corpora & reliquiæ, variis religiosorum & clericorum turmis interstinctæ, sequenti ordine. Primo itaque loco portabantur divi Felicis martyris sacræ exuviæ, comitante venerabili conventu RR. PP. Capucinorum, quos sacræ devotionis ardor Erdinga una cum devotissimis ejus loci civibus (qui Frisingensi equitatui insigne auctarium addiderant) Frisinga evocaverat: hosque pone sequebantur RR. PP. reformati Ordinis divi Francisci Frisingensis conventus. Proxima fuere sacra lipsana divi Prosperi martyris, a venerabili collegio Canonicorum Præmonstratensium Neocellensium, cereos ardentes gestantium, deducta. Tertium locum obtinebat divi Viti pretiosa statua, religiosis fratribus communis studii Benedictino-Bavarici, quod in inclyto monasterio Weihenstephanensi tum erectum erat, devotum comitatum exhibentibus, & cereos itidem ardentes manu portantibus. Divi Bathonis sacros cineres rursum e nostris religiosis quidam, qui suos abbates huc secuti fuerant, comitabantur, & ipsi candelis accensis venerationem testati. Corpus S. Placidi martyris reverendis patribus Weihenstephanensibus præferebatur. Sextus locus obtigit variis diversorum cælitum insignibus reliquiis, quas proximi DD. canonici S. Pauli, uti etiam S. Joannis canonici, cum aliis chori officio destinatis vicariis, colebant. Secundum hos ibant canonici insignis ecclesiæ collegiatæ divi Viti, prælatis sibi divi Sigismundi regis & martyris effigie, ac sacris cineribus. Subiere domini canonici insignis collegiatæ ad divum Andræam ecclesiæ, argenteum divi Corbiniani nostri simulacrum, & ossa sacratissima sua serie stipantes.

[50] Proxima portabatur beatissimæ Virginis Deiparæ vetustissima imago a divo Luca picta, [transfert S. Nonnosi corpus] in ara argentea, gemmis faberrime exornata, sublimis, & sex DD. parochorum humeris innixa, prementibus vestigia dominis phonascis aulicis, qui alternatis cum buccinarum tympanorumque concentu vicibus celebrabant laudes divi Nonnosi, cujus deinceps sacrorum lipsanorum pars magna, auro gemmisque conspicua, ante reverendissimos DD. cathedralis ecclesiæ canonicos, sacerdotalibus itidem humeris (uti omnes aliæ hactenus recensitæ reliquiæ) gestata fuit. Subintrarunt, qui proximis ac præcipuis beatissimi Nonnosi exuviis (inter quos sacrum illius caput erat) thura perpetuo ministrabant, & incendebant. Porro has ipsas sacratissimas reliquias viginti ex Ordine nostro religiosi cingebant, octo nimirum reverendissimi DD. abbates, pontificio ornatu fulgentes, quorum semper quaterni humeros sanctissimo oneri alternatis vicibus submittebant: octo item religiosi patres, totidem illis præsulibus assistentes: & quatuor patres, SS. theologiæ, sacrorum canonum ac philosophiæ in studio supra dicto professores, qui uraniscum, seu umbellam portabant. His decore intermisti gradiebantur ephebi episcopales, tædis ardentibus conspicui, satellitii episcopalis serie nonnihil remotius utrumque latus contra populi conferta agmina custodiente.

[51] [ad ecclesiam cathedralem,] Vestigia proxima legebat reverendissimus & excellentissimus DD. Joannes Sigismundus Zeller, liber baro de Leiberstorff &c. &c. episcopus Bellinensis, & proepiscopus Frisingensis, pontificio ornatu cereoque spectabilis. Tum post crucem episcopalem, universam sacram pompam clausit ipse celsissimus antistes noster, habitu supra memorato splendidus, & manu quidem cereum præferens, vultu vero igneos in divum tutelarem suum Nonnosum amores spirans. Junxere sese post aliquot passus multi alii reverendissimi & illustrissimi hospites, aula domestica, & aliorum sequacium, in sacros amores & plausus, imo in lacrymas quoque ardentium, promiscua multitudo fere sine numero. Interstrepebant vero variæ festivissimæ salutationes, sclopetis exoneratis per varia ac destinata urbis loca, factæ a civium turmis. Per urbem spectabantur picturæ variæ, in pulcherrimas divi Nonnosi laudes facundæ, quas inter æstimationem habuere præcipuam, quæ magno numero e gymnasio nostro pendebant: quibus tamen vix, & ne vix quidem, cessere illæ, quas RR. PP. reformati S. Francisci insigni tum ingenio, tum penicillo extra ecclesiam suam in via publica erexerunt, seraphicis in Deum ac divum Nonnosum ardoribus nemini secundi. De spectantis populi multitudine aliquid repetere supervacaneum est.

[52] [ubi ritu solenni Missam cantat.] Reportatis in cathedralem basilicam, atque in ara maxima repositis sacris divi Nonnosi pignoribus, decantatæ fuere Ambrosianæ laudes insigni vocum & instrumentorum varietate, buccinarum præcipue tympanorumque, ac bombardarum fragore, minorumque scloporum repetito murmure sæpius lætissime interstrepente. Mox suggestum conscendit reverendissimus D. Quirinus, Tegernseensium abbas, roccheto, ut vocant, & pretiosa cruce pectorali e collo pendente exornatus, qui, ut divum Nonnosum ipsi beatissimo Benedicto exæquaret, copiosum sermonem habuit. Subjunxit Officium summum, inter innumera fere aliorum sacerdotum Sacrificia, ipse reverendissimus Frisingensium hierarcha, assistentibus ex sacro Ordine nostro octo præsulibus, mitras sacro vertice gestantibus: turmis vero civium gratulationes suas iterata sclopetorum exoneratione, & machinarum ænearum fremitu intermiscentibus non sine fertili lacrymarum gaudio spectantis populi, qui solatio plus quam terrestri sese diffluere, nec volebat, nec si voluisset, diffiteri poterat. Fine tantæ illius diei festivitati in cathedrali ecclesia imposito, ad aulam episcopalem celsissimus inter novos tormentorum curulium & sclopetorum applausus rediit, ibique trecentos circiter honoratissimos hospites (quos inter duodecim mitrata capita eminebant) convivio lautissimo adhibuit. Hactenus Meichelbeckius.

§ VI. Reliqua ad prædictam translationem spectantia: varia in laudem Sancti impressa: reliquiæ variis donatæ: quædam jam olim servatæ Bambergæ; Miracula edenda.

[Octiduana festivitas translationis, ac varia in laudem Sancti typis edita:] Hæc translationis festivitas, quam ex Meichelbeckio dedimus, per octo dies solemniter continuata fuit, alio quotidie oratore in laudem S. Nonnosi e cathedra disserente, uti videri potest apud laudatum scriptorem, qui omnia conspexit, fuseque enarravit: in hisce enim, cum ad institutum nostrum minus spectent, nolim esse prolixior. De variis Opusculis ea occasione ad laudem Sancti impressis sic habet pag. 448: Panegyres, intra hoc octiduum translationis S. Nonnosi in ecclesia cathedrali facundissime dictas, uti etiam universam octiduanam festivitatem deinceps P. Benedictus Eberschwang, professus ad Cellas Marianas inferioris Bavariæ, & celsissimi principis nostri pater domesticus atque consiliarius ecclesiasticus, pro æviterna rei memoria typorum beneficio in publicam lucem protulit: qui ipse eodem octiduo alium quemdam propriæ industriæ suæ partum, S. Nonnosus redivivus dictum, publicaverat, in quo ex Italicis æque ac Latinis autographis redivivi cultus divi Nonnosi mirabilis per Italiam & Germaniam facta propagatio erudite solideque demonstratur. E professoribus nostris Frisingensibus eodem tempore P. Georgius Zöde Benedictoburanus, poëseos professor, prælo & omnium oculis subjecit aliud Opusculum, cui titulum præfixit: Occultum Frisingæ præsidium, tandem post aliquot secula manifestatum: in quo præclaro ingenio, & jucundo sex metrorum certamine divi Nonnosi eousque non agnita beneficia, urbi Frisingensi præstita, suavissime cecinit, ingentem sibi laudem inter melioris venæ poëtas magno suo merito consecutus. Omnia illa Opuscula ad me humaniter transmissa fuerunt per R. P. Mauritium Chardon, magnoque fuissent auxilio, nisi habuissem fontes ipsos, ex quibus illi scriptores hauserunt, fontesque rivulis præferendos judicassem.

[54] De fine prædictæ translationis hæc scribit Meichelbeckius pag. 448: [corpus ubi nunc reconditum, miracula quotannis promulgari solita:] Sane reliquiæ divi Nonnosi, finita illa octiduana festivitato, relatæ fuerunt ad aram propriam, in hypogæo cathedralis ecclesiæ venuste præparatam, ubi, sicut deinceps cultores habuerunt, & etiamnum habent plurimos, ita etiamnum dispensant beneficia & plurima & ingentia, quæ non solum accurate solent conscribi a ministris cathedralis ecclesiæ, verum etiam recurrente quotannis Divi festo ad augendam fidelium devotionem e suggestu promulgantur. Porro annua inventionis divi Nonnosi memoria die XXVII Januarii annis singulis ad supra dictam aram Officio (quod ab uno celebrante, & duobus assistentibus Benedictinis cantari solet) accinente musica aulica, recoli solet. De loco, ubi sacer thesaurus est depositus, ita in Collectione laudata ad me scripsit reverendissimus abbas Ildefonsus: Sacrum corpus D. Nonnosi conditum est in ecclesiæ cathedralis Frisingensis crypta meridiem versus, ubi in aræ summitate imago Sancti, radiis deauratis circumcincta, spectabilis est. Infra eam caput, seu calvariam, publico cultui expositam in capsa, vitro pellucido obducta, duo angeli sustinent. Pone legitur hæc inscriptio: “In honorem S. Nonnosi, hujus ecclesiæ Frisingensis patroni, solemnis sacrorum suorum, ad quingentos & quadraginta septem annos latentium, anno Domini MDCCVIII, die XXVII Januarii, gloriose inventorum ossium translatio”. De loco inventi corporis hæc subdit: Paucis hinc ab ara pedibus ad murum stat arcus ille, quem perreptantibus salubrem diximus (de quo supra num. 39.) Et quoniam suprema in ejus parte, in modum tumbæ composita, nobiliores Divi reliquiæ conduntur, memoriæ causa marmori hæc in fronte verba incisa sunt: “Tumba, ubi potior pars corporis S. Nonnosi annis DXLVII delituit, modo insignis reliquia imposita Ad. MDCCIX”. Cæterum suspensa passim anathemata etiam pretiosa satis indicant, quo loco supplices & olim habuerint, & hodiedum habeant B. Nonnosi patrocinium.

[55] [ossa inventa cum cognitis ante collata: dubium est, an pars inventa latuerit] Meichelbeckius pag. 448 quamdam sibi format objectionem, eique respondet hisce verbis: Nolim hic dissimulare, fuisse aliquos, qui credebant, reliquias divi Nonnosi ab anno MCLXI usque ad annum MDCCVIII omnibus fuisse incognitas. Verum eam assertionem dubiam nobis facit Joannes Freibergerus Frisingensis canonicus, quando scribit, Philippum, ordine quadragesimum septimum episcopum Frisingensem, decrevisse deinceps S. Nonnosi lipsana splendidiori cultu exornare: ex quo aperte constat, Philippum & ejus ævi viros aliquam de reliquiis illius notitiam habuisse. Verum, utut hæc sibi contraria esse videantur, conciliari tamen facile possunt. Erant seorsum positæ quædam e divi Nonnosi corpore partes, & asservabantur in sacrario cum ossibus SS. Alexandri & Justini. De his omnino constabat Philippo, imo etiam posteris, uti certum est. Reliqua vero ossa, numero absque comparatione majora ac digniora, quæ in supra memorata arcula celsissimus Joannes Franciscus felicissime invenit, omnino erant incognita. Collatæ fuere partes, quæ extra tumbam erant in sacrario, cum iis, quæ in tumba fuerant depositæ: & statim intellexit medicus, utrasque ad unum corpus pertinere; ideoque portionem quidem minorem eousque fuisse cognitam, majorem vero reliquiarum partem eousque fuisse thesaurum absconditum.

[56] [multis seculis, atque hoc minus est verisimile, cum deinde ejus memoria excidere potuerit:] Hæc quidem verba clare ostendunt, utramque reliquiarum partem esse S. Nonnosi; atque etiam evincunt, Freibergerum loqui potuisse de minori parte, quæ semper fuit cognita. Attamen, cum nequeat probari, a quo tempore perierit memoria depositi in crypta corporis, cumque hæc ignorantia æque potuerit initium habere post tempora Philippi antistitis, qui floruit sub initium seculi XVI, incertum manet, quanto tempore inventa pars corporis latuerit abscondita, præsertim cum Freibergerus eodem tempore cum Philippo vixerit, & sub ejusdem episcopatu Opusculum suum ediderit, adeoque duo fere secula post ipsum effluxerint ante inventionem. Sane non crediderim thesaurum illum latuisse a tempore, quo in crypta fuerat depositus; aut brevi post latere cœpisse. At magis suspicor, abiisse in oblivionem post exortos Lutheranos & Calvinistas, quorum metu primum celari potuit, ne pateret direptioni, si quando Frisingæ prævalerent hæretici. Celatus autem & paucis cognitus thesaurus quandoque omnino oblivioni traditur, quod illi, qui soli thesaurum norunt, subinde casu quodam illius cognitionem non transmittant ad posteros. Hæc mea conjectura nititur facto ante narrato, quod æditui die 2 Septembris tempore divini officii lychnos duos cum cereis ardentibus reponere in loco inventi corporis ex antiquissima consuetudine juberentur. Non est dubium, quin id fieret in honorem S. Nonnosi; nec etiam dubitari potest, quin tale mandatum ædituis datum sit ab iis, qui noverant thesaurum, quique eumdem populo ipsisque etiam ædituis volebant absconditum, ut lateret securius. Verisimile autem mihi non apparet, consuetudinem illam ædituorum, rei causam ignorantium, continuatam fuisse ad quinque secula & annos excurrentes, seu a depositione corporis in crypta: atque ideo nihilo verisimilius est, reliquias tamdiu latuisse. Quin potius crediderim celari cœptas post tempora Philippi antistitis, atque hac occasione paulatim oblivioni traditas, sic tamen ut locus venerationi esset populo & consuetudo accendendi cereos usque ad inventionem perseveraverit.

[57] Quidquid autem de hisce sit verius, quod lectoris judicio libenter permitto, [recognitæ reliquiæ & enumeratæ: particulæ quædam aliis datæ.] celsissimus princeps & antistes inventas reliquias per anatomiæ peritos recognosci jussit & enumerari, quemadmodum docet instrumentum Germanice editum in Nonnoso redivivo pag. 32 & sequentibus, ubi legitur catalogus amplus reliquiarum S. Nonnosi, quæ servantur Frisingæ, non modo recenter inventarum, sed earum simul, quæ seorsum servabantur in sacrario. Porro ex hisce varias particulas hospitibus suis donavit laudatus princeps, uti in dicto instrumento legitur. De hisce etiam Meichelbeckius pag. 447 sic habet: Porro utut finem hodie (IX Septembris) habuerit omnibus apud Frisingenses memoranda sæculis octiduana festivitas, nondum tamen hospites suos dimisit clementissimus princeps, sed sequenti primum die abeundi copiam fecit reverendissimis DD. abbatibus, cum prius singulis quasdam e divi Nonnosi sacris lipsanis particulas donasset. Anno 1724 idem Frisingensium princeps accepit a principe Fuldensi partem reliquiarum S. Bonifacii episcopi Moguntini, teste Meichelbeckio pag. 478, ubi mox subjungit: Ut gratas vices celsissimo Fuldensi rependeret episcopus noster, paulo post aliquid ex ossibus sanctorum Corbiniani & Nonnosi Fuldam transmisit.

[58] Bambergæ jam olim ante postremam corporis inventionem ostensæ fuerunt S. Nonnosi reliquiæ in ecclesia, [Reliquiæ & festivitas Bambergæ in monasterio S. Michaëlis:] seu sacrario monasterii S. Michaëlis. Certe Papebrochius noster in Itinere Romano Ms. pag. 69 inter reliquias laudatæ abbatiæ, quas sibi ostensas testatur, recenset caput S. Nonnosi. Hoc tamen difficulter componere possum cum catalogo reliquiarum Frisingensium S. Nonnosi, cum ibidem totum caput dicatur Frisingæ inventum. Castellanus in Martyrologio unversali S. Nonnosum annuntiat ad XIX Augusti, aitque eum Bambergæ præcipuo cultu honorari. Ad eumdem diem apud nos in Prætermissis hæc leguntur: S. Nonnosus abbas seu præpositus monasterii in monte Soracte annuntiatur a Castellano & in chartis nostris, ut qui Bambergæ ob notabiles reliquias XIX Augusti solenniter colatur &c. Sollerius, qui hæc scripsit, per chartas nostras hic designat Indicem Sanctorum Bollandi, qui notavit ex Mss. Kalendariis Benedictinis, Sanctum coli in monasterio Bambergensi S. Michaëlis, ibique haberi reliquias. Crediderim die XIX Augusti translatas ad monasterium S. Michaëlis dictas reliquias, atque ideo cultum Sancti eidem affixum. Certe in variis Kalendariis Benedictinis Mss. illo die annuntiatum inveni. Ceterum nolim hic inquirere, a quo tempore abbatia S. Michaëlis dictas S. Nonnosi reliquias possederit: nam potuit illas accipere eodem tempore, quo corpus Frisingam translatum est, aut deinde post primam illius inventionem, sed de hisce nihil certi statuere possum. Nihilo magis affirmare ausim, sitne pars capitis, aut alia pars corporis, quam possident.

[59] [Miracula edenda partim impressa Germanice, partim manuscripta;] Priusquam huic Commentario finem imponam, pauca supersunt dicenda de miraculis mox edendis, quæ facta sunt post ultimam corporis translationem. Priora, seu facta duobus primis a translatione annis, enarrata sunt in libello Germanico sub titulo longiori, quem sic contractum Latine reddo: Beneficia S. Nonnosi, cathedralis ecclesiæ Frisingensis patroni, quæ a tempore translationis, seu ab anno MDCCIX usque ad 2 Septembris præsentis anni MDCCXI contigerunt. Hunc libellum Latinitate donavit quidam e nostris Germanus, ex cujus interpretatione eumdem edam primo loco. Post hanc collectionem sequentur alia beneficia necdum edita, quæ transmissa mihi sunt, hoc præfixo titulo: Varia beneficia S. Nonnosi clientibus præstita, præsertim per oleum lampadis, ad ipsius aram pendentis, ex ipsamet confessione ipsorum relata, ab anno MDCCXI usque ad annum MDCCXLIV. Hæc ex Ms. Germanico Latina fecit R. P. Mauritius Chardon, rector collegii nostri Constantiensis, jam ante sæpe laudatus, qui eadem cum reliquis monumentis Frisingensibus transmisit.

[60] [aliud iis non additum.] Reverendissimus dominus Ildefonsus, abbas Weihenstephanensis, qui omnia illa humanissime communicavit, sub finem Collectionis suæ aliud enarrat, sic scribens: Interim, cum multa, quorum publica supersunt testimonia, dicto hoc libello non contineantur, hoc præsertim attexere operæ pretium est visum. Reverendissimus dominus Antonius de Fraporta, sacri Romani imperii eques, canonicus ecclesiæ cathedralis Frisingensis, juris utriusque doctor, & adhuc in placido senio superstes, quondam ex Tyroli redux, hic, ubi Isara (torrens est ex Alpibus Tyrolensibus in Bavariam excurrens) jam navium est patiens, iter suum Frisingam rate vectus relegit, sed cum præsentissimo vitæ periculo, conclamata etiam salute, nisi Divum nostrum, jam sæpe sæpius submergendus, cum fiducia invocasset. Cernimus in crypta prope aram, ut appellant, tabellam votivam, cujus hæc subscriptio in Vernacula. In inscriptione, quam non est necesse totam exprimere, res contigisse dicitur anno 1718, die VIII Aprilis, prope Monachium, ubi allisione ratis ad murum excussus in Isaram, intercessione S. Nonnosi incolumis fuit servatus, etiamsi modo aqua eminens, modo mersus, ad mille facile passus flumine fuerit avectus. Ita inscriptio paulo latius. Nunc reliqua miracula, annotatis illustrata, subjungo.

MIRACULA
Germanice impressa anno MDCCXI, & Latine reddita.
Interprete aliquo e Societate Jesu.

Nonnosus, præpositus monasterii Montis Soractis, in Etruria Ecclesiæ (S.)

ex impressis German.

PRÆFATIO.

[Auctor nec vitæ nec translationis historiam scribit, sed Miracula,] Quoniam non ita pridem, & tantum abhinc annis duobus, tam miraculorum plena Vita, quam descriptio felicissimæ inventionis, & magnificentissime celebrati festi translationis gloriosi sanctique abbatis Nonnosi, hujus illustrissimi collegii cathedralis Frisingensis magni patroni tutelaris, cum in octo Orationibus panegyricis, tempore solemnis Octavæ eleganter habitis, tum etiam speciali libello (cui titulus Nonnosus Redivivus) ad satisfactionem cum omnibus circumstantiis publicis typis mandata est; supervacaneum judicatur in hoc præsenti libello mentionem de his facere. Verum unicus scopus & finis est in hoc instituto exiguum quidpiam ex nostro veteri & recenter invento gratiarum thesauro de glorioso abbate Nonnoso adjungere, quid nempe ab illo tempore per ipsum factum fuerit, quamque auxiliarem & thaumaturgum se omnibus sanctus pater Nonnosus potenti suo patrocinio, & immensarum gratiarum distributione præbuerit; ubi nempe divinæ providentiæ placuit eum post tot sæcula, quibus extra omnium hominum memoriam a delituit, rursus mira & felicissima inventione, quæ per celsissimum ac reverendissimum dominum Joannem Franciscum, sacri Romani imperii principem, & episcopum Frisingensem, clementissimum dominum nostrum, facta est, summo solatio & maximo gaudio non modo hujus illustrissimæ urbis Frisingensis, sed & uniuscujusque in lucem proferre.

[2] Et profecto videtur potentissimus Deus in compensationem hujus diuturnæ oblivionis jam adeo varia & publica veneratione in suo sancto servo Nonnoso vere glorificari velle; [saltem aliqua ex iis, quæ non modo Frisingæ, sed aliis etiam locis, fiunt magno numero,] cum pro sufficientibus testimoniis sint magna illa beneficia, quæ tam juvenes quam senes, & tum nobilioris tum infimæ conditionis personæ, in suis internis externisque gravibus ærumnis atque acerbis afflictionibus quotidie per potentissimam intercessionem mirifici sancti patris Nonnosi consequuntur. Quæ quidem non omnia, sed tantum ex illis aliqua hoc parvo Opusculo ideo comprehensa sunt, ut honor & inclytum nomen mirabilium patratoris sancti Nonnosi magis divulgetur, atque ita unicuique pateat, quantum omnipotens Deus hisce afflictis temporibus toti Frisingæ gratiarum thesaurum, & quam potentem Patronum tutelarem rursus donaverit. Verum enim vero magnus noster mirabilisque pater Nonnosus se præbet ut splendidissimum solem, qui gratiarum radios non modo sibi non reservat, nec Frisingam modo solam iis illustrat, sed illos mirabiliter quaquaversum dispergit, neque alicui opem suam negat, quiscumque demum in qualibet necessitate vera cum fiducia ad eum confugiat.

[3] [maxime per oleum lampadis, ante Sancti altare ardentis,] Ubi insuper quam brevissime observandum, quomodo quidem S. Nonnosus variis modis suam gratiosam opem afflictis filiis hominum impertiri soleat, & modo oblatione cereæ imaginis, vel promissione anathematis, vel alias observatione certæ alicujus devotionis, & vel præcipue perreptando in cryptam ad ejus lapideum sarcophagum, ubi quidem absconditus mirabiliter semper operatus est, & quomodocumque demum devotio & internus instinctus ad quærendam opem unicuique ansam præbeat: vult tamen potissimum maxima sua beneficia in oleo, quod perpetuo ante altare suum in lampade ardet, præstare; quemadmodum ejus usum tot afflicti in periculosissimis calamitatibus suis quotidie satis superque experiuntur: & videtur propterea ad speciale signum magnæ suæ liberalitatis & paternæ misericordiæ ramum olivæ manibus tenere b. Quod nobis magnum illud miraculum indicat, quod in monte Soracte patravit, ubi, deficiente omni oleo, paucis tantum expressis olivis, omnia vasa in toto cœnobio replevit.

[4] [cujus usus commendatur.] Imo postquam anno MDCLXIII, facta petitione, una particula benedicti corporis sancti Nonnosi Frisinga Romam transmissa est, & inde postea instituta adeo magnifica supplicatione, ut ingentem ejus pompam nullus calamus satis possit describere, in montem Soractem, ubi sanctus Nonnosus in summa sanctitate Deo suo servivit, translata est; sanctus abbas Nonnosus ibi, & multis aliis in locis urbibusque, in quibus ad ipsius honorem erecta erant altaria, & ubique, ut ante illa oleum in lampade arderet, curabatur; omnia fere & maxima miracula per usum olei, atque etiam vi potentis suæ intercessionis patravit atque largitus est. Quoniam igitur maximus Deus magnum suum servum Nonnosum præcipue virtute olei, veluti unius ei proprie attributi signi suæ auxiliatricis liberalitatis, erga suos devotos amatores vult glorificare, pauca hæc allegata erunt omnibus & cuilibet documento, ut in omni eventu & occurrentibus doloribus confugiant cum fiducia ad nostrum sanctum patrem Nonnosum, & indubitatam opem per usum ejus miraculosi olei quærant, ut omnipotens Deus in suo magno servo, & auxiliari patre Nonnoso magis etiam laudetur & celebretur.

ANNOTATA.

a Non vult auctor indicare, memoriam S. Nonnosi nullam fuisse apud Frisingenses ante inventionem corporis; neque enim ignorabat Sancti festivitatem singulis annis constanter fuisse celebratam, & quamdam reliquiarum partem eodem tempore in populi veneratione fuisse. At solum significat, præcipuam corporis partem latuisse incognitam. Incertum esse, a quo tempore hæc prorsus fuerit incognita, observavi supra num. 56.

b Loquitur de picta aut excusa Sancti imagine, quæ sinistra tenet ramum olivæ.

MONITIO AD LECTOREM.

[Docet auctor, cur omnia beneficia non potuerint ordine narrari, aut omnino etiam referri:] Circa hic annotata beneficia observandum est, quod illa absque dubio meliori ordine scriptis mandari potuissent: at quoniam initio frequentia accepta beneficia plane non fuerunt indicata; sed tantum sensim personæ eo fuerunt deductæ, ut ea ad majorem gloriam sancti Nonnosi annotari curarent: idcirco hoc commode fieri non potuit, & vel propterea non omnia beneficia referri potuerunt: quod tamen imposterum, cum jam beneficia, patrocinio S. Nonnosi præstita, plerumque e publico suggestu promulgentur, omni cura observabitur. Porro, quamvis deceret ad debitam testificationem grati animi de acceptis beneficiis, ut quilibet, qui a S. Nonnoso beneficium aliquod obtinet, nomen suum indicaret; sufficiet tamen, si talis persona gravibus de causis, & forte ob latentem aliquam difficultatem, celato nomine, saltem scripto aut verbo acceptum beneficium notum faciat.

[6] Benevolus lector etiam inveniet, quod aliqua inter apposita beneficia (quamvis hoc de pluribus fieri potuisset, [aliqua ex relatis authentice probata.] vel forte factum fuisset, si tempus & circumstantiæ permisissent) quæ sanctus Nonnosus ope & intercessione sua largitus est, ad ejusdem honorem & gloriam, tum etiam ad majorem fidem & fiduciam Christi fidelium, vi ordinariæ examinationis & juratæ dictionis testium approbata huic libello inserta sint, quod exiguum dilecto lectori erit pro monito. Ipse vero interim magnam Dei providentiam, quam in ejus glorioso servo Nonnoso mire experimur, humillime adoret seque magnorum beneficiorum, quæ suis omni tempore thaumaturgus pater S. Nonnosus in omnibus necessitatibus impertitur, continua veneratione participem faciat.

CAPUT I.
Beneficia anno 1709 variis personis collata.

Mirac. I.

Anno MDCCIX Reverendus Fr. Henricus Maerckl eremita in Vischbachau a ad locum Maria Pirckstein vulgo dictum, [Eremita perreptans speluncam sepulcri e gravibus lumborum doloribus restitutus:] prope Tirolim, prima Septembris, nempe pridie subsequentis magnificentissimi festi translationis S. Nonnosi, Frisingam advenit. At per totam illam noctem (nequidem sciens, quas ob causas) & sequenti die, tam magnos & intolerabiles dolores in lumbis suis sensit, ut ei impossibile esset, quamvis maximum ejus fuerit desiderium, magnæ supplicationi interesse: tamen considerato suo longinquo itinere, & ex ardenti fervore in mirabilissimum S. Patrem Nonnosum, omnes suas vires adhibendo, tandem gravi cum labore in perillustrem ecclesiam cathedralem ad altare S. Nonnosi venit, ubi summis cum difficultatibus & multis angustiis vix ad unum sacrum Missæ sacrificium perdurare potuit. Et cum jam in hoc gratiarum loco, novæque festivitatis die, ante reliquias S. Nonnosi, debilibus genibus flexis, ferventes preces funderet, excitat firmam fiduciam, impendit omnes vires, confert se ad lapideam speluncam, per quam repere solebant, & in qua tot sæculis sine ulla notitia sacrum corpus abbatis Nonnosi delituit, eamque summa cum devotione perrepit. Postquam hoc factum est, eum etiam omnis dolor extemplo deseruit, ut toto corpore sanus iter suum rursus domum instituere potuerit.

II.

[8] Nobilis & pia domina Maria Catharina Renothin, conjux ejus, qui hic celsissimo principi a cubiculis est, testatur se longo tempore perpetuo accrescente hydrope quam periculosissime affectam fuisse: [voto mulier nobilis ex hydrope sanata,] &, postquam hinc inde variis remediis & medicamentis usa fuisset, nullum tamen in melius versæ sanitatis effectum subsecutum; ac tandem die IX Octobris spem in thaumaturgo sancto Nonnoso posuisse, emissoque voto desideratam sanitatem impetravisse.

III.

[9] Eruditus dominus Benno Seitz, celeberrimæ ecclesiæ collegiatæ S. Andreæ hic cantor & ludimagister, [alius ex gravibus doloribus corporis,] propter miserrimum statum & periculosos corporis defectus, assidue prægrandes dolores passus est, & quoniam omnia adhibita humana remedia frustra erant, nec iis dolores mitigabantur, IX Octobris, emisso voto, ad magnum S. patrem Nonnosum confugit, a quo etiam quam mox exauditus fuit, & intolerabili dolore liberatus.

IV.

[10] Reverendus admodum dominus Franciscus Dur patiebatur tantos dolores capitis, [alius ex capitis doloribus,] ut sibi videretur propter vehementem ægritudinem fere mentis impos fieri. Quæcumque demum remedia adhiberet, nulla mitigabant dolores. Tandem interne incitabatur, ut spem suam in mirifico S. Nonnoso poneret, quod XII Octobris fecit, votum vovit, & postea subito furiosis capitis doloribus liberatus fuit.

V.

[11] Laurentius Millbaur ex Niderleern in inferiori Bavaria notum facit, [alius ex gravi morbo.] se diu vehementem cordis dolorem pertulisse; unde tandem lecto affixus est, & in gravissimum morbum incidit. Deinde, quoniam, adhibitis multis remediis, quæ omnia non profuerunt, ignorabat, quo se verteret, ei incidit, quod haud ita pridem de magno mirificoque S. Nonnoso audiverat. Animum igitur quam primum erigit ac vovet XXV Octobris huic Sancto unum Missæ sacrificium. Ab eo tempore omnis dolor cordis desiit, & felicissime pristinam valetudinem recuperavit.

VI.

[12] Maria Mechtild magno in metu versabatur propter tumorem aliquem, [Oleo lampadis uncta mulier, liberatur adnato pectori tumore,] qui ipsius pectori accreverat: & quoniam ille veluti vorax cancer ex uno loco corporis in alium se extenderat, præ anxietate nesciebat, quid ageret. Cum autem tanta de mirabili oleo, quod perpetuo in lampade ante altare S. Nonnosi ardet, audiverat, votum concipit, tendit XXVIII Octobris cum fiducia ad ecclesiam cathedralem, oleum petit ex prædicta lampade, & postquam hoc obtinuerat, & postea domi afflictam partem perunxerat, cum dolore omnis tumor evanuit.

VII.

[13] Nicolaus Hupfauer, opilio hic Frisingæ, alias natus in Taufkirchen b, [alius tumore ac dolore manus,] fatetur pariter summa grati animi significatione benignam opem S. patris Nonnosi. Quippe plane ex insperato manui ipsius accreverat tumor magnitudine ovi columbini, qui ei non modo magnos dolores creabat, sed etiam laborem ejus quotidianum impediebat: cumque usu naturalium remediorum talem tumorem una cum dolore non posset avertere, votum facit magno tutelari patrono S. Nonnoso, petit parum olei ex ejus lampade, illinit eo tumorem: & hic statim una cum dolore evanescit.

VIII.

[14] Reverendus admodum ac pius dominus Philippus Hermannus Schabberger, [alius periculoso carbunculo digitum corrodente,] juris utriusque licentiatus & pastor in Vilsheim c, proprio chirographo fatetur, quod forte digitum indicem sinistræ manus parvi pendenda & valde exigua Phagedæna d invaserit. Ut eam dispelleret, unum alterumve malagma applicuit, quæ tamen memoratæ Phagedænæ nullo modo mederi potuerunt: sed ex ea ingentis magnitudinis virulentus anthrax, ut vocatur, vel secundum relationem chirurgorum perfectus evasit carbunculus e, qui non modo digitum illum totum peredit, totamque manum magno cum ardore tumefecit; verum etiam totum brachium inexplicabilibus cum doloribus inflammavit, ut etiam medicus ad eum vocatus, etsi optima remedia & maxima diligentia impenderet, domino ægro non aliam spem sanationis dare potuerit, quam quod in talibus circumstantiis necessario contractio digiti & nullus ejus usus subsequi deberet. Cum igitur præfatus D. pastor videret, in remediis humanis nullam spem esse; ad sacra se convertit. Animo afflicto occurrit præ omnibus Frisinga, ut illic in magno thaumaturgo S. Nonnoso spem suam collocaret, quod etiam quam mox summa cum fiducia fecit, promittens, si hoc periculoso statu liberaretur, Frisingam se profecturum, ibique præterquam quod usurpaturus esset sacra mysteria, se sancto abbati Nonnoso in debitam grati animi significationem, votivum Sacrum oblaturum. Ecce autem rem miram. Brevissimo tempore evanuit una cum periculo omnis dolor, ita ut digitus, fere omnino desperatus & perditus, iterum plane rectus, & ut ante, ad usum idoneus fieret. Pro hac maxima gratia & beneficio, præter debitam gratiarum actionem, dominus pastor hodie XXVIII Novembris ad altare S. Nonnosi votum suum implevit.

IX.

[15] Honesta & lectissima femina Maria Theresia Penckmayr, [ac mulier periculoso vomitu post partum relicto.] civis & mercatrix ferri Frisingæ, etiam in maximo mortis periculo benignam opem sancti patris Nonnosi experta est: nam dum XX Septembris partus doloribus cruciata fuerat, & filium masculum in lucem ediderat, paulo post adeo lethalibus debilitatibus affecta fuit, ut propter assiduum & continuum vomitum non videretur fieri posse, ut longiorem vitæ moram obtineret. Non desiit quidem Dominus medicus, eo vocatus, omnia idonea remedia præscribere: at quoniam debilitatam naturam vires omnes defecerant, nullum illorum quidquam profuit, aut spem aliquam attulit sanationis. Quare omni temporali auxilio destituta, firmam concipit fiduciam de S. Nonnoso; & vovet, si ex hoc supremo mortis periculo ipsius intercessione liberaretur, se curaturam Sacrum votivum in ipsius honorem celebrandum, & ceream imaginem B. Virginis super ipsius altare posituram. Vix ex corde afflicta votum nuncupaverat, cum quilibet præsentes summo cum stupore viderunt unico momento periculosum & lethalem illum vomitum desinere, ad mortem usque debilitatam naturam de hora in horam se confirmare, & exiguo tempore omnem sanitatem redire. Pro qua magna gratia & visibili ope statim Sacrum in debitam gratiarum actionem S. Nonnoso persolvi jussit.

ANNOTATA.

a Vischpachau aut Vischbachau in tabulis Bavariæ apud Merianum notatur prope amnem, Leitzna dictum, non longe a limitibus comitatus Tirolensis inter Isaram & OEnum. In tabulis recentioribus in vicinia dicti oppidi etiam notatur Pücknstain Tyrolim versus. An ille sit locus Maria Pirckstein Germanice vocatus, an alius in ipso oppido Vischpachau, noverint incolæ.

b Oppidum est quinque aut sex milliaribus Frisinga dissitum ad amnem Quintanicam, quem Vils hodiedum nominant Germani.

c Oppidam est ad brachium ejusdem fluvii Vils, a quo nomen accepit.

d Ulceris species est, quæ carnes exedit.

e Antrax & carbunculus idem est, sed prior vox Græca est, altera Latina. Gorræus in Definitionibus medicis ad vocem Ἄνθραξ malum hoc ita exponit: Carbunculus est ulcus crustosum a sanguine in atram bilem converso & infervescente excitatum, & a pustula ambustis consimili, vel sine hac etiam incipiens. Inter initia qui hoc malo laborant, particulam omnino scabunt: unde pustulæ nunc plures nunc una erumpunt, milii seminis modo exiles, quibus ruptis crusta superinducitur, velut a candenti ferro, modo cinerea, interdum nigra, simulque cum ima radice adhærens & quoddammodo affixa, non sine rosione. Reliqua autem caro circumposita magno fervore prædita est & nigrescit, atque instar bituminis & picis resplendet: id quod exquisite atræ bilis indicium est. Febris longe vehementior, quam ab igne sacro excitatur. Hæc mali gravitatem abunde indicant. Plura tamen subdit auctor, explicans, quo modo vicinas corporis partes inficiat, uti hic mox sequitur.

CAPUT II.
Beneficia & miracula anni 1710.

X.

Die XXI Decembris a nobilis & generosi Domini Joannis Udalrici Haid b, [Voto sanatur puella morti propinqua,] juris utriusque doctoris, advocati & judicis hujus territorii, prope sexennis puellula, Catharina nomine, ex convulsionibus præ dentium dolore in tantam incidit debilitatem, ut debilitato capite, & pallido vultu, rigentibus oculis, uti etiam jam rigescentibus membris, proximo mortis periculo exposita esset, quemadmodum antea secundo propter similem casum, & inexpectatum malum unus alterve liberorum ipsius intra paucissimas horas vitam præmatura nimium morte finivit. Itaque præfatus dominus Haid, cum hæc ingrueret afflictio, firmam fiduciam secundum Deum de S. Nonnoso, ad quem confugit, concepit, & ad obtinendam pristinam valetudinem dilectæ filiæ, eam ipsi cum uno Sacro & duobus cereis devovit. Nuncupato voto, confestim filiam, cum morte jam luctantem, dolor deseruit, atque eodem die pristinæ sanitati restituta est. Atque hæc ipsa (laus & gratiarum actio sit Deo omnipotenti, ejusque thaumaturgo S. Nonnoso) ad hanc usque horam sine ullo ulteriori malo perpetua sanitate fruitur. Tantum beneficium iterato dictus dominus Haid, persoluto voto, propria syngrapha sigillo munita X Januarii sequentis anni MDCCX testatus est.

XI.

[17] Christophorus Streicher ob dilectum puerum, qui ætatis erat octodecim hebdomadum, [infans oleo lampadis liberatur visus amittendi periculo,] non exiguo dolore afficiebatur, quomiam maximum & periculosum tumorem oculorum patiebatur, ita quidem, ut dilectus puer, cum varia adhibita remedia non prodessent, in summo versaretur visus amittendi discrimine. Quapropter in hac necessitate pater firmam concipit spem, & devovet filium suum mirabili S. Nonnoso, etiam quam mox eo tendit, & petit parum olei ex lampade ante altare S. Nonnosi ardente: & postquam eo postea sui filii oculos devote inunxerat, tumor subito omnino evanuit. Magnum hoc beneficium parens cum debita gratiarum actione ad laudem & gloriam S. patris Nonnosi XVI Januarii indicavit, & scriptis mandandum curavit.

XII.

[18] Pia mulier Magdalena Schnapper, hic civis & coriarii conjux, [senex animo deficiente sic affectus, ut mortuo esset similis,] ad majorem honorem sancti abbatis Nonnosi fatetur, quod Melchior Schnapper, conjugis sui pater, quando mane ex hac civitate sanus exiverat, & montem prope ecclesiam collegiatam S. Viti ascendere voluerat, subito præter omnem spem lethale animi deliquium passus fuerit, atque ita quidem ut, adlito etiam balsamo, nullum vitæ signum in eo percipi potuerit. Interea, cum occurrentes homines ignorarent, quid cum hoc sene, in extremo mortis periculo versante, facerent; præfatæ Magdalenæ Schnapper, quæ domi in puerperio erat, tristis hic casus nuntiatur. Hæc sine ulla mora aliquos suorum domesticorum extra urbem ablegavit, qui omni modo viderent, ut senem, licet moribundum, saltem domum perferrent. Postquam hoc jusserat, illa ipsa Magdalena Schnapper in subito hoc terrore mota interno instinctu, quam mox omnem fiduciam suam in magno mirabilique viro S. Nonnoso posuit, votum vovit cum ferventi junctum oratione, ut potentissima sua intercessione, (si quidem voluntas Dei esset, præfatum Melchiorem Schnapper ex hac temporanea ad æternam vitam evocare) ad minimum tantum impetrare, & vitam tam diu producere vellet, donec extremis Sacramentis munitus domi naturæ debitum solvere posset. Interim in gestatoria sella cum morte luctans Schnapper per urbem ferebatur domum, & nullum dabat vitæ signum; neque etiam aliquod a circumstantibus animadvertebatur: albidam spumam ore egerebat, & mortuo similis erat.

[19] In tanta miseria præfata Schnapper ardentes preces suas & invocationem summa cum fiducia iterato una cum voto renovabat, [alieno voto integram sanitatem recipit:] & benignam opem & patrocinum S. Nonnosi enixissime flagitabat, promittens se beneficium hoc e publica cathedra promulgandum curaturam. Audi nunc rem mirabilem. Ad tam ferventes preces ille quasi vitæ expers Schnapper sese subito confirmat, atque incipit, præsentibus multis aliis, non sine summo omnium stupore statim loqui. Postea etiam sine ulteriore dilatione summo cum dolore confessus est, & sanctissimo Sacramento, tamquam extremo suo viatico, uti quisque credebat, munitus est. Et quod magis mirandum: post mediam horam omnino se movere, & postmodum eodem die ad Vesperas, inter primam & secundam c, solus sine adminiculo cujusquam alterius cubitum ire potuit, & ita per potentissimam intercessionem mirabilissimi S. Nonnosi non solum manifestæ morti ereptus est, sed etiam valetudinem suam mirum in modum obtinuit. Hæc omnia per testes legitimos juratosque examinata scriptisque mandata sunt. Tantum beneficium ipsa Magdalena Schnapper cum debita laude atque immensa gratiarum actione ad honorem S. Nonnosi, voto pie soluto, ex cathedra ecclesiæ cathedralis promulgari jussit.

XIII.

[20] Reverendissimus & illustrissimus Christophorus Henricus, liber baro de Sandizell, ecclesiæ cathedralis Frisingensis canonicus, [equus voto domini repente sanatus:] &c. habebat unum ex equis suis, cui uterque pes quam maxime intumuerat, & postquam eis varia, alias usu recepta, remedia sine ullo effectu applicata fuerant, præfatus illustrissimus dominus spem suam omnem in sancto abbate Nonnoso posuit, & in ejus honorem sacrum Missæ sacrificium, atque argenteam tabulam votivam promisit. Post hæc statim eadem nocte summa cum admiratione omnis tumor, qui periculosus adeo apparebat, evanuit, & equus, qualis antea fuerat, sanus evasit. Votum postea XXI Martii ad debitum Sancti honorem, & in gratiarum actionem, persolutum est.

XIV.

[21] [oleo sancti pulsa febris periculosa,] Illustrissima nobilisque femina, comes in Heimhausen secundum Deum soli thaumaturgo patri S. Nonnoso gloriam tribuit, quod ejus ope & intercessione gravi & manifesto vitæ periculo erepta fuerit. Prædictam illustrissimam dominam invaserat circa XIV Maii febris maligna, cui tam terribilis ex stomacho vomitus accesserat, ut quilibet putaret, florentem ipsius juventutem, propter deficientes vires & extremum vitæ periculum, crudeli mortis falce demetendam. Et quoniam alia remedia ad obtinendam sanitatem nihil proderant, convertebat se summa cum cordis fiducia ad cælum, & ante omnia benignam opem S. patris Nonnosi implorabat ferventissime: mittebat insuper quæsitum de oleo, quod in ejus lampade ardet, seque eo inungi jubebat. Post hæc omnis vomitus, cum periculosa ad mortem usque febri, subito cessavit.

XV.

[22] Mulier quædam ætatis octoginta quinque annorum aliquo tempore tantis oculorum doloribus affecta fuerat, [gravissimus oculorum dolor,] ut omnino crederetur in periculo versari, ne oculorum jacturam pateretur, & prorsus cæca redderetur. Quoniam igitur nulla plane remedia profuerant, petebat summa cum fiducia oleum ex lampade S. Nonnosi; inungit eodem utrumque oculum, & simul atque hoc factum fuerat, statim unico momento omnis dolor evanuit, pristinumque usum oculorum felicissime retinuit. Hoc insigne beneficium postea XX Maii peracta devotione, & debita gratiarum actione, ante altare sancti patris Nonnosi testata est, & indicavit.

XVI.

[23] Eodem ipso die, nempe XX Maii, mulier quædam septuaginta duorum annorum, [periculosum pectoris malum,] postquam in crypta apud mirabilem S. Nonnosum propter magnum beneficium exsolverat votum suum, & maximas gratias egerat, publice testata & fassa est, pectori suo prægrande accrevisse tuber, seque in eo maximos passam esse dolores. Omnia adhibita remedia erant frustranea, & quoniam nulla spes erat sanationis, credebatur moritura propter ingens periculum. Denique ex instinctu interno animum erigit, & magna fiducia confugit ad magnum sanctum Nonnosum, mittit quæsitum de oleo ex ejus lampade, & postquam eo affectum locum inunxerat, non modo sese melius habere sensit, sed quod maxime admirandum, magnus ille tumor subito evanuit, & ipsa exoptata valetudine potita est.

XVII.

[22] [oris fœtida ulcera,] Catharina Heillmayr, ex Aest, filiam habebat, nomine Annam, quæ prope quadraginta septimanis putredine oris adeo graviter affecta fuerat, ut ad ejus os & labra multa eruperint ulcera. Afflicta mater miseriæ suæ finem desiderans, nesciebat, quid remedii adhiberet, ut dilectam filiam suam hoc malo liberaret. In hisce magnis angustiis constituta meminit magni thaumaturgi S. Nonnosi. Spem igitur quam mox in hoc sancto Patrono tutelari per votum posuit, ex ejus lampade oleum petiit, eoque filiæ suæ peresum & affectum os inungi jussit. Quo facto, quam primum dolor desiit, putredo oris cessavit & brevi exesum os redintegratum est. Quapropter tantum beneficium mater, peracta devotione sua ante altare S. Nonnosi, XXVIII Augusti verbis exposuit, & ad debitum honorem auxiliatoris sui S. Nonnosi annotari desideravit.

XVIII.

[25] Similiter XXVIII Augusti Maria Heillmayr, præfatæ Catharinæ Heillmayr filia, [rursum febris,] ad honorem sancti patris Nonnosi, & in maximarum gratiarum actionem, publice fassa est, se aliquo tempore periculosa febri affectam fuisse, atque ita quidem, ut propter longiorem ejus moram, & magnitudinem dolorum, facies sua livescere cœperit. Et quoniam nullo alio remedio malum hunc hospitem poterat amovere, magna cum fiducia S. Nonnoso promisit, se, si pristinam valetudinem ope ipsius & patrocinio recuperaret, cum aliquibus aliis puellis vestitam albis indumentis Frisingam ad ejus sanctum altare venturam, ibique cum iisdem ardentes preces & grates esse persoluturam. Concepto tali voto, se postmodum oleo ex ejus lampade inungi jussit, & prorsus mirabiliter auxiliatrice gratiarum manu S. Nonnosi confestim pristinam sanitatem recuperavit.

XIX.

[26] Maria Thallmayr, civis Frisingensis, tanto dolore sinistri brachii afficiebatur, [acres brachii dolores.] ut illud dudum attollere non posset, adeoque ad subeundum solitum laborem capax non esset. Adhibebat aliqua subinde remedia, sine ullo tamen effectu, donec tandem unice confugerit ad communem nunc patronum sospitalem & thaumaturgum S. Nonnosum. Fidenti animo votum vovet, & afflictum brachium inungit oleo ex lampade S. Nonnosi. Hoc facto, omni mox dolore liberata est, & brachio, ut ante, sine ullo impedimento uti potuit. Præclaram hanc gratiam & beneficium postmodum XXXI Augusti, oblato cereo brachio, & peractis precibus suis, publice fateri voluit, & ad majorem honorem nostri magni patroni tutelaris S. Nonnosi annotari curavit. Eadem supradicta persona testatur, se aliis etiam temporibus sinistri brachii acres passam esse dolores; at, postquam usa erat oleo ex lampade S. Nonnosi, ejus potenti intercessione perfectæ sanitati restitutam esse.

XX.

[27] Persona quædam, quæ ob graves causas nomen suum indicare noluit, [Nuncupato voto, secreta afflictione quidam biberatur,] in quodam periculoso statu, a quo alio modo adhibitisve remediis aliis liberari non potuit, magna cum fiducia ad sanctum patrem. Nonnosum confugit. Votum concepit, & voluit præterea, si ope S. Nonnosi compos desiderii sui redderetur, ut accepta gratia & beneficium ad majorem gloriam Dei & sancti patris Nonnosi e publica cathedra promulgaretur. Nuncupato voto, quam primum a magno mirabilium patratore S. Nonnoso benignissime exaudita est, & magna sua secretaque afflictione ex voto liberata est. Quo obtento, XXX Julii ad ardentes preces & desiderium hujus personæ hoc acceptum beneficium ad majorem gloriam S. Nonnosi, & in gratiarum actionem, non solum in album relatum est, verum etiam publice promulgatum.

XXI.

[28] Honesta & pia mulier Anna Maria Millinger adeo periculosis pectoris doloribus afficiebatur, ut ex iis in mortis periculo versaretur. [mulier periculosis pectoris doloribus,] Cum igitur in tantis angustiis atque afflictionibus post varia adhibita remedia nullum amplius nosset medicamentum ad obtinendam valetudinem, fiduciam concepit, & vovit sancto patri Nonnoso, promittens etiam se curaturam ad ejus honorem, & ad magnificandum sanctum ipsius nomen, ut gratia accepta e publica cathedra promulgaretur. Cum votum erat emissum, cessit dolor, & summo cum gaudio pristinæ valetudini restituta est, quemadmodum die X Maii publice fassa est, & scriptis mandatum.

XXII.

[29] Agnetis Gehrhauer, quæ Landspergæ d nata est, [alia gravi malo brachii:] sinistrum brachium invaserat grave malum dolorque tantus, ut longo tempore solitum suum officium peragere non posset. Cum vero alia medicamina nihil proficerent, non poterat in magna sua necessitate aliam opem quærere, quam apud auxiliarem patrem S. Nonnosum. Ad hunc avide confugit: promissaque cerca imagine, usa est oleo ex ejus lampade. Hisce factis, voti sui compos effecta est, omnique brachii dolore liberata. Quam acceptam gratiam postea ad honorem sancti patris Nonnosi XV Januarii indicavit, & annotari jussit.

XXIII.

[30] Quod magnus noster pater tutelaris S. Nonnosus tamquam recens inventum gratiarum thesaurum se præbeat, [virgo quædam animi quietem impetrat,] & in omnibus tam internis quam externis afflictionibus auxiliarem manum impertire possit, liquet ex facto sequenti, quod nominanda persona propria manu testatur. Ego Anna Maria Schwarz, hic aulæ piscatoris filia cælebs, coram Deo & omnibus dilectis Sanctis manifestum unicuique & notum facio, me anno MDCCVII in tantam internam afflictionem incidisse, & in tam misero statu perpetuo usque ad annum MDCCX vivere debuisse, ut existimaverim, me præ mera tristitia rationis usu privandam. Postquam igitur inventio magni S. Nonnosi contigit, & ejus magna miracula jam ubique celebrabantur, ego præter certam aliquam devotionem ex speciali quadam filialique fiducia in sanctum patrem Nonnosum sanctam confessionem & Communionem cum auditione unius Sacri ad ipsius altare vovi, insuper adhuc promittens, me, si intercessione S. Nonnosi miseria mea liberarer, tantum cæli beneficium publice declaraturam, & nomine meo adjecto fassuram esse. Nuncupato voto, tam diuturna vitæ miseria fui liberata, & rursus optatam animi mei quietem obtinui: pro qua inexplicabili gratia sit ante omnia Deo omnipotenti, & tum glorioso sancto patri Nonnoso, laus & gratiarum actio.

XXIV.

[31] Maria Pichler cælebs tollendo saccum gramine plenum luxaverat adeo membra, [alia corporis luxati integrationem.] ut ultra tres horas erecto corpore stare non potuerit. Quare propter diuturniores dolores, & quia timebat, ne quid forte in corpore fractum esset, in hac tanta necessitate erecto animo & magna fiducia ad sanctum Patrem Nonnosum confugit, ad cujus honorem se tabulam votivum suspensuram, & opus aliquod devotionis peracturam promisit. Facta promissione, quam mox omnis dolor desiit, & sine ullo incommodo rursus, ut ante, laborem suum subire potuit. Hoc beneficium, quod intercessione S. Nonnosi obtinuit, postea XIX Novembris ad ejus honorem & in debitam gratiarum actionem indicavit.

ANNOTATA.

a Videlicet anni 1709, licet hic inchoentur miracula anno 1710 facta, ut habet titulus præfixus: nam miraculum in annum 1710 revera incidit.

b Nomen Haid infra in Germanico scriptum erat Haidt.

c Vesperas subinde in Bavaria cantari inter primam & secundam post meridiem, intellexi ex aliquo, qui id præsens sæpe videre potuit.

d Landsperga oppidum est Bavariæ ad Licum fluvium & in confinio Sueviæ.

CAPUT III.
Miracula anni 1711 priora.

XXV.

Sebastianus Hagn, civis & ligularum artifex hic Frisingæ, [Unctione olei lampadis vir liberatus doloribus genu & brachii,] diu in genu dextero, uti etiam in dextero brachio maximos dolores passus fuerat. Utebatur variis remediis & cataplasmatis, ut se hoc malo liberaret: verum nullo horum aliquid lenimenti aut solatii se obtinuisse expertus est; donec tandem firma fide & solida fiducia confugit ad sanctum patrem Nonnosum, cui quoddam vovit exercitium devotionis, & postquam oleo ex ejus lampade usus fuit, & eo se inunxit, utroque loco dolor una cum tumore evanuit, ut ipse X Februarii ad gratias humillime agendas, & ad honorem mirifici S. Nonnosi indicavit.

XXVI.

[33] Maria Anna Hagn, præsati Sebastiani Hagn uxor, [ejusdem filius periculosa oculi affectione,] pariter filium suum, qui sinistri oculi acutos dolores passus fuerat, & in periculo versabatur vitam amittendi, summa cum fiducia mirabili S. Nonnoso devoverat. Petiit insuper oleum ex ejus lampade, eoque inunxit filii sui ægrum oculum: quo facto, brevi omnis dolor evanuit, & filius omni periculo ereptus, rursus sanitatem oculi obtinuit. Talem acceptam gratiam ipsa mater, postquam ardentes preces suas, & ardentissimam gratiarum actionem in crypta ad altare S. Nonnosi persolverat, X Februarii annotari curavit.

XXVII.

[34] Ursula Mayr, hujus urbis tubicinis uxor, ab aliquo tempore gravissimos dolores sinistri pedis passa fuerat, [mulier sinistri pedis doloribus,] & quoniam usu aliorum medicaminum se nihilo melius habebat, in animo suo magnum excitavit desiderium quærendi aliquam opem apud auxiliarem patrem S. Nonnosum; adeoque summa cum devotione votum vovit, seque inunxit oleo ex ejus lampade: quo facto, mox omnibus doloribus liberata est, ut ipsa XV Februarii ad honorem & gloriam S. Nonnosi testata est.

XXVIII.

[35] Pia mulier Anna Maria Schnapper, hic civis & coriarii uxor, [puer convulsionibus,] summo dolore afficiebatur, quod nesciret, quibus remediis filiolo suo, qui laborabat gravissimis convulsionibus cum clamore conjunctis a, opem ferre posset, & ulteriori periculo liberare; tandem filium suum devovet mirabili patri S. Nonnoso. Emisso vix voto, cessavit morbus, & puer integram sanitatem recuperavit. Hunc visibilem favoris effectum mater ad debitum honorem & laudem S. Nonnosi indicavit.

XXIX.

[36] Prædictæ Annæ Mariæ Schnapper alio tempore ad mediocre intervallum aures tam vehementer tinniebant, ut timeret ne in periculo versaretur amittendi auditus. In tali afflictione cum fiducia confugit ad S. Nonnosum: [illius mater aurium tinitu,] vovet aliquod donarium & exercitium quoddam pium: & visibili intercessione S. Nonnosi omnis aurium tinnitus desiit.

XXX.

[37] Sigismundus Schnapper, hic civis & coriarius, tantos pectoris dolores patiebatur, [vir oppressi pectoris doloribus.] ut propter nimiam oppressionem in maximas adigeretur angustias, præsertim quia nullum sciebat remedium, quo se tanta molestia liberare posset. Unicum, quod ei supererat, refugium, erat S. Nonnosus, cui se summa cum fiducia, fusis precibus, una cum cereo pectore devovit, & felicissime quoque potenti intercessione hujus sancti Patris exauditus, & omni dolore atque oppressione liberatus est.

XXXI.

[38] Maria Heigl, carpentarii uxor, ex Aettenkirchen, utriusque oculi adeo intolerabiles dolores patiebatur, [Voto & olei unctione sublatus oculorum dolor:] ut præ vehementia illorum non amplius sciret, quid sibi agendum esset. Omnia alia adhibita remedia non adferebant lenimen; sed dolor semper magis crescebat, ita ut etiam timeret, ne forte omnino visu privaretur. Denique, quoniam tanta de beneficiis S. Nonnosi audiverat, ex interno instinctu magnam fiduciam de hoc sancto Patre nuncupatione voti excitat; & postea inungit utrumque oculum oleo ex ejus lampade. Quibus peractis, ab illo tempore ipsaque hora omni dolore liberata est, & optatam oculorum sanitatem omnino obtinuit.

XXXII.

[39] Elisabetha Zwey, hic civis & fabri lignarii uxor, [voto & precibus ante altare Sancti dolor pedum,] tantis sinistri pedis doloribus afficiebatur, ut sine baculo incedere non posset. Et quoniam causam hujus mali ignorabat, & periculosius aliquid pertimescebat, confugit ad communem auxiliatorem & patronum tutelarem S. Nonnosum. Vovit illi cereum pedem, & preces quasdam: omnes deinde vires adhibuit, atque ope baculi contulit se, quamvis non sine summa difficultate, ad cryptam & altare S. Nonnosi: & postquam ibi votum suum expleverat precesque quam ardentissimas fuderat, absque longiori mora omni pedis dolore liberata est.

XXXIII.

[40] Anna Eder totos tres annos laterum dolore b laborabat, [uti & diuturna pleuritis:] ita ut durante hoc tempore multos & frequenter inexplicabiles dolores sustinuerit. Multa remedia, ut hac diuturna miseria liberaretur, adhibuit; nullum vero ex omnibus efficax erat adeo, ut optatam valetudinem impertiretur; donec tandem spem suam in magno thaumaturgo, S. Nonnoso posuit. Hujus potenti intercessione manuque auxiliatrice post expletum votum, ardentesque preces ante sanctum ipsius altare fusas, eadem hora convaluit; acerboque ac tam diu tolerato laterum dolore feliciter liberata est.

XXXIV.

[41] Illustrissima domina Maria Magdalena Eleonora comes de Haimbhausen, [illustris domina post votum feliciter parit:] nata libera baro de Rechling, in extrema necessitate potentissimam opem & patrocinium mirabilis S. Nonnosi manifeste experta est, ad cujus majorem honorem & ad amplificationem sancti ipsius nominis præfata illustrissima domina comes scriptam relationem hac de re tradidit. Nam cum illa gravida, & tam ante, quam in ipso partu, ad mortem usque periculosis angustiis subjecta esset; S. Nonnoso, ejus opem implorans, votum nuncupavit, promisitque se curaturam, ut beneficium, non tacito nomine, publice promulgaretur. Deinde ipsa partum non modo feliciter enixa est, sed & postea in omnibus aliis occasionibus libera permansit. Insigne hoc beneficium ipsa secundum Deum magno thaumaturgo S. Nonnoso adscribit, & debitas gratias agit.

XXXV.

[42] Nostri magni patroni tutelaris & sancti patris Nonnosi auxiliatricem benignamque manum etiam in necessitatibus suis expertus est vir probus Jacobus Passauer, [sanatus cujusdam filiolus, ac deinde bos:] hic Frisingæ civis & coriarius, qui varia beneficia, maximas agens S. Nonnoso gratias, ipsemet, ut in sequentibus patebit, scripto testatus est. Ad Dei, & ejus servi S. Nonnosi honorem, publice hisce notum facio, me abhinc aliquibus hebdomadibus apud memoratum S. Nonnosum in duabus afflictionibus opem quæsivisse, eamque non sine solatio quam felicissime invenisse. Primo in morbum inciderat filiolus meus, cui sæpius accesserant convulsiones: ut ergo hac miseria meum filiolum liberarem, omnem spem meam in sancto patre Nonnoso posui: illum ei devovi cum exigua oratione, & vili anathemate: quo facto, non modo omnes convulsiones desierunt, sed etiam puerulus alio suo morbo brevi tempore liberatus est. Secundo in morbum inciderat bos, ad rem familiarem mihi perquam necessarius, & quidem ita periculose, ut illum quasi jam perditum censere deberem. Cum autem post concionem, in ecclesia cathedrali habitam, aliquod intercessione S. Nonnosi impertitum beneficium per publicam denunciationem ex cathedra intellexissem, me statim contuli in cryptam ad altare S. Nonnosi, fudi ibidem ad opem pro ægro bove impetrandam exiles preces meas, & donum addidi exiguum. Tum domum repetii, & inveni supra memoratum ægrum bovem jam omnino incolumem & sanum. Quod beneficium mihi tanto citius obtigisse credo, quod persolvendo prædictas preces firmiter proposuerim, me curaturum, si hac in re exaudirer, illud ad honorem S. Nonnosi publice, etiam addito nomine meo, promulgandum. Id itaque grato animo exequor, & magnum S. Nonnosum suam potentem intercessionem ulterius pro me meisque humillime flagito.

XXXVI.

[43] Honesta & pia mulier Haimbperger, hic Frisingæ civis & phrygionis conjux, [mulier osse faucibus hærente mirabiliter liberata.] cum post toleratum morbum rursus ad templum ire vellet, sibi antea, quo debilem stomachum & defatigatum corpus confirmaret, jusculum apparari jussit. Cum autem manducaret, ex improviso ossiculum, magnitudine æquans juncturam majoris digiti, sic deglutiit, ut ossiculum faucibus inhæserit, & præfata Haimbperger ægre spiritum trahere, multo minus loqui posset, adeoque non tantum toto vultu livescere cœperit, sed etiam sanguinem vomere, & vix non insanire. In hoc magno infortunio & vitæ periculo maritus prædictæ Haimbperger eam ardenter monuit, & adhortatus est, ut in hac necessitate unicam spem suam in mirabili S. Nonnoso poneret, quod etiam quam mox præstitit, se sancto opifero Patri pio quodam opere devovens. Jam vero audi factum mirabile. Subito post emissum votum os faucibus hærens evanuit, atque ita quidem, quo res magis appareat miranda, ut nec ipse nec ipsa Haimbperger ad hoc usque tempus sciant, quo illud evaserit: ipsa vero confestim sanata fuit. Præterea hac super re ad majorem securitatem, convocatis testibus juratis, examen institutum c est. Deo & ejus mirabili S. Nonnoso sit propterea æterna gratiarum actio, laus, honor & gloria; ad cujus majorem promotionem magnum hoc miraculum postea publice de cathedra promulgatum est anno MDCCXI, XXIV Maii.

ANNOTATA.

a Germanice malum hoc vocatur schryenden fraiss.

b Laterum dolor alias pleuritis voce Græca dicitur. Gravis & periculosus est morbus, quando vera est pleuritis. Verum, inquit Gorræus ad vocem πλευρῖτις, ubi veram pleuritidem explicaverat, aliæ pleuritides ab hac vera discernuntur, vel quod earum dolor externus sit, & contactu moveatur, vel quod sine febre sit, vel sine sputo, vel sine tussi, vel sine spirandi difficultate, vel quod neque tensionem neque duritiem ullam pulsus referat. Itaque existimem speciem quamdam non veræ pleuritidis fuisse, quæ per triennium duraverat.

c Licet auctor expressis verbis non dicat, approbatum esse miraculum in examine, id tamencum hic, tum aliis locis, ubi sic loquitur, satis insinuat.

CAPUT IV.
Prosecutio miraculorum ejusdem anni 1711.

XXXVII.

Sigismundus Schnapper vir honestus, hic civis & coriarius, [Pes cujusdam post votum de promulgando beneficio sanatus,] vexatus est anno MDCCX ulcere exorto in altero pedum. Quapropter ob continuos dolores tam in eundo quam etiam in laborando non modo magnam patiebatur difficultatem, sed erat quoque aliquibus temporibus ad utrumque incapax. Ad abigendum hoc ulcus variis cataplasmatibus & unguentis usus est. Quia vero non sensit, ullo eorum melius se habere; confugit ad optimum chirurgum S. Nonnosum, cui se promisso aliquo religionis opere devovit, simulque promisit, si pedis sui sanatio ejus patrocinio subsequeretur, se curaturum, ut beneficium hoc publice e cathedra promulgaretur. Simulatque nuncupatum erat votum, ejus pes de die in diem convaluit, & brevissimo tempore prorsus est sanatus.

[45] [neglectaque promulgatione recrudescens malum altero voto sublatum:] Ob impetratam sanitatem supra dictus Schnapper gavisus quidem est, sed, nescio qua negligentia & oblivione, hoc a S. Nonnoso acceptum beneficium, nullo modo, ut promiserat, e cathedra promulgandum curavit. Quid tandem contigit? Anno proxime sequente, jam nempe labente MDCCXI, Sigismundi Schnapper pedem veteres dolores rursum invaserunt, ejusque, ut ante, ulcus hiavit. Ille continuo recordatur, se maxime ingratum fuisse erga suum sanctum opitulatorem S. Nonnosum, & non stetisse promissis. Recolligit itaque sese, & dolet de errore, adjectis humillimis precibus: summaque fiducia votum iterans, promittit, si sibi rursus auxilium ferretur patrocinio S. Nonnosi, se ad ejus honorem non modo novum beneficium, sed etiam commissam ingrate negligentiam unicuique manifestaturum. Ex illo tempore eademque hora, qua novum hoc votum nuncupatum, dolores iterum desiere, & ipse Schnapper perfectam sanationem sui pedis secundo obtinuit. Impetratum hoc beneficium ipse postea quamprimum in debitam gratiarum actionem, & ad magnificandum sanctum nomen magni thaumaturgi S. Nonnosi e publica cathedra indicari jussit.

XXXVIII.

[46] Vir honestus Georgius Nehr, hic civis & sutor, [voto item ablata tormina colica,] anno MDCCX subito correptus est tam vehementibus doloribus colicis, ad quinque aut sex dies continuatis, ut propter nimiam dolorum vehementiam de convalescentia ipsius & vitæ conservatione passim omnes desperarent. In periculosis hisce mortiferisque angustiis, cum omnia, quæ adhibita fuerant, nihil prodessent, dejectum animum summa cum fiducia erigit ad mirabilem S. Nonnosum, ut sibi in tanta sua miseria gratiosam atque auxiliatricem manum porrigeret, mortisque prope instantis periculum averteret. Vovet deinde, se curaturum in honorem magni hujus Patris, ut ad altare ejus duo Missæ sacrificia celebrarentur: & votivam tabellam appensurum. Rem stupendam Vix præfatus Georgius Nehr votum suum ita nuncupaverat, cum subito cessat intolerabilis cruciatus, tormina colica desinunt, pristinamque valetudinem æger felicissime consequitur.

XXXIX.

[47] Proxime subsequenti anno MDCCXI præfatum Georgium Nehr rursus gravissimus morbus corripuit: [ac deinde ejusdem viri morbus articularis,] per totum enim ejus corpus summa vi arthritis a adeo invaluerat, ut nec manibus suis uti, nec pedibus posset, & ne attollere quidem ea membra valeret. In tanta molestia crebrisque doloribus nesciebat rursus, ubi opem quæreret, quam apud antiquum opitulatorem suum benignumque patrem S. Nonnosum. Itaque summa rursus cum fiducia ad eum confugit, ac vovet unum Missæ sacrificium, post recuperatam valetudinem ad altare ipsius celebrandum: adjunxit, se humillime cum gratiarum actione preces suas persoluturum. Preces ipsius cum fiducia fusas quamprimum admirabilis sanctus Nonnosus exaudiit, ægroque vehementer afflicto perfectam iterum sanitatem impertitus est. Hæc duo majora, quam explicari valeat, beneficia Georgius Nehr humillima cum gratiarum actione ad majorem honorem S. Nonnosi nota fieri & scriptis mandari voluit.

XL.

[48] Memorandum beneficium, quod inclytus prodigiosa beneficentia S. Nonnosus præstitit, [morbus alius cum gravissimis doloribus,] sibi collatum propria manu testatur religiosus ac reverendus dominus Franciscus Antonius Pez, hic Frisingæ sacerdos, ut sequitur. Die X Februarii MDCCXI Omnipotens Deus tam inexplicabile tamque acerbum sinistri pedis mihi immisit malum, ut totis sex annis, quibus jam æger decumbo, tantos dolores numquam passus sim, atque ita quidem, ut quoniam media pars corporis ad plantam usque pedis intumuerat, ne vel pedem movere possem, & integris quatuordecim diebus in linteo tollendus e lecto, itaque in eo reponendus fuerim. Nihil omnia præscripta & adhibita remedia, quibus abundanter usus sum, profuerunt; at solum, quantum opinor, majores vehementioresque dolores mihi creabant. Hac de causa, quoniam omnia humana auxilia & remedia irrita erant, firma concepta fiducia, S. Nonnoso promisi Missam ad ejus honorem dicendam, tabellam votivam, duas ex candida cera candelas, & exiguum aliquid, pro tenuitate mea, gazophylacio imponendum. Res mira! Vix votum hoc emiseram, cum statim notabilem mutationem dolorumque mitigationem sensi, ac paulatim vehementes hi dolores plane discesserunt & evanuerunt.

XLI.

[49] Maria Gulder, ex Neustift, vehementissimos & gravissimos capitis dolores patiebatur, & nullo modo sciebat, quibus remediis posset hisce doloribus liberari. [vehemens capitis dolor,] Cum autem perpetuo propter vehementiam doloris mœror accresceret, confugit tandem magna cum fiducia ad sanctum patrem Nonnosum, eique se devovet, pio quodam opere promisso. Hoc facto omni capitis dolore, uti optabat, liberata est.

XLII.

[50] Vir honestus Sebastianus Rainalder, silicarius in Neustift, [dolor oculorum & dentium,] abhinc aliquibus annis adeo oculis & dentibus laboraverat, ut continui immensique dolores, quos patiebatur, vix non intolerabiles viderentur: & quamvis multa & varia malo remedia adhibuerit, nullum tamen ex omnibus ei ad sanationem prodesse potuit. Itaque quia naturalia remedia frustranea erant, statuit spiritualia quærere. Quapropter summa cum fiducia spem suam ponit in thaumaturgo S. Nonnoso. Vovet, se, præter donum aliquod offerendum, etiam curaturum, ut in hujus urbis ecclesia cathedrali ad altare Sancti sacrum solemne in ipsius honorem celebretur. Emisso voto, dolores statim de die in diem cessare cœperunt, ac brevi tempore integram sanitatem recuperavit. Quapropter imprimis Deo omnipotenti, dein opitulatori suo S. Nonnoso infinitas gratias egit, & magnum hoc beneficium ad amplificationem sancti ipsius nominis publice promulgandum curavit.

XLIII.

[51] Joannes Willhelm, vir honestus & sartor in Wolferstorff, [periculosa ossis extuberatio,] totis quatuor annis dexteram habebat ingenti ossis extuberatione deformem non sine magno incommodo. Hoc malum ut pelleret, toto eo tempore variis usus est remediis, quæ tamen omnia irrita fuerunt, & sine ullo effectu. Tandem exiguo abhinc tempore vehementibus cum doloribus extuberatio aperta est. Cum sic in magnas curas & angustias adigeretur, non modo propter auctos dolores, verum etiam quia merito timendum erat, ne aliud idque magnum periculum ex manu sua pateretur; in hisce angustiis, quoniam jam multa mirabilia de S. Nonnoso audierat, excitat in mente sua magnam fiduciam, qua consugeret ad S. Nonnosi patrocinium. Vovet igitur, se ad ipsius honorem hic Frisingæ ante altare ejus in crypta præter donum offerendum, certum aliquod religionis exercitium obiturum. Accingit se sine mora itineri, seque Frisingam confert: & postquam in dicta crypta ante reliquias S. Nonnosi munusculum obtulerat, opusque pium summa cum devotione peregerat, omnis statim dolor cessavit, & hians ossis extuberatio evanuit. Impetratum hoc beneficium præfatus Joannes Willhelm in debitam gratiarum actionem, & ad perpetuam laudem S. Nonnosi scripto indicavit, & unicuique notum fecit.

XLIV.

[52] Sebastianus Zänglmayr, vir vitæ honestæ,[grave malum ex lapsu ortum,] agnoscit pariter scripta relatione thaumaturgam beneficamque manum sancti Nonnosi: nam cum haud ita pridem adeo graviter ac periculose cecidisset, ut se non amplius movere, multo minus incedere posset; sed necesse esset lecto decumbere; summa cum fiducia unice confugit ad patrem prodigiis inclytum S. Nonnosum: vovet, se in ipsius honorem preces rosarii Mariani semel persoluturum, cereamque imaginem oblaturum, ac demum aliquid gazophylacio impositurum. Quamprimum emissum erat votum, ipse extemplo (Deo omnipotenti & magno S. Nonnoso humillima sit gratia) melius habere cœpit, & sic paucissimis diebus convaluit.

XLV.

[53] Simon Binder, vir honestus, hic civis & sutor, [dolor oculorum,] una cum uxore sua testatur, filiolam suam diu maximos oculorum dolores passam esse. His ut parentes dilectam filiam liberarent, varia remedia adhibuerunt, quæ tamen nihil profuerunt. Tandem fiducia de S. Nonnoso concepta, ad eum confugerunt. Filiam per religiosum aliquod opus, & munusculum offerendum ipsi devoverunt. Hisce factis, statim dolores oculorum una cum omni periculo evanuerunt.

XLVI.

[54] Joannes Habert, vir vitæ honestæ, civis hujus urbis & tubicen, [dolor pedum,] longo tempore maximos pedum dolores ac vehementissimas punctiones passus est. Cum autem jam variis remediis usus fuisset, sed sine sanatione & effectu; summa cum fiducia sancto patri Nonnoso vovit, se ei ceream imaginem oblaturum, certasque preces persoluturum. Emisso voto, statim potenti patrocinio mirabilis S. Nonnosi acuta punctio desiit, & omnis dolor evanuit, de quo beneficio Deo imprimis, dein sancto patri Nonnoso debitas gratias agit.

XLVII.

[55] Eva Ober, Landshuti b nata, quæ jam multis annis ad hunc usque diem hic Frisingæ famulatur, [dentium dolor imminutus,] propter dentem infeliciter erutum, novem annis, & quidem aliquibus temporibus adeo vehementes & intolerabiles dentium dolores passa est, ut ea de causa sæpissime cibum & potum maxime necessarium omnemque laborem intermittere debuerit. Tot annis nullum remedium invenire potuit, quo se hoc malo liberaret. In diuturna illa afflictione se per unum Missæ sacrificium statasque aliquot preces S. Nonnoso hic in crypta devovit, atque etiam sæpius oleo ex ejus lampade usa est. Hisce factis, vehementes dolores, quibusdam diebus recurrentes, sic præterierunt, ut saltem dolores placide pati, & opera sua perficere, & cibo potuque necessario frui possit. Hoc igitur, ut decenter debitas S. Nonnoso gratias ageret, publice promulgari voluit.

XLVIII.

[56] Reverendus in Christo ac religiosus dominus Georgius Schnevogl, [corporis animique afflictiones,] Paulinus c in illustrissima ecclesia cathedrali hic Frisingæ, testatur, se præterito mense Martio anni jam labentis MDCCXI patrocinio S. Nonnosi, & usu olei ex ejus lampade, in quibusdam corporis & animi afflictionibus variis vicibus exauditum fuisse. De quo beneficio nomen suum publice indicando sancto patri Nonnoso humillimas gratias agere desideravit.

XLIX.

[57] Eva Peur, vidua stabularii hic, tollendo quidquam ita partem aliquam corporis luxaverat, [ac dolores luxati corporis.] ut longo tempore maximos dolores toleraverit: & quia hi non desinebant, & ipsa ab opere suo impediebatur, spem suam in sancto patre Nonnoso posuit, promisitque se curaturam, ut ad ipsius honorem sacrum Missæ sacrificium legeretur. Hinc ope & patrocinio thaumaturgi sancti Nonnosi se melius habere cœpit & sanata est.

ANNOTATA.

a Arthritis Græca voce, Latina vero morbus articularis dicitur id malum, & proprie quidem arthritis vocatur, quando multos simul corporis articulos occupavit. Alias ab affecta parte nomen accipit, & podagra nominatur Græca voce, dum solos corripuit pedes, chiragra dum manus solas, ischias dum in sola consistit coxa. Quam porro vehemens sit hic dolor, multis experientia notissimum est.

b Landshutum urbs est Bavariæ ad Isaram flumen.

c In Germanico litteris Latinis scribitur Pauliner. Cum vocem hanc non intelligerem, consului R. P. Mauritium Chardon, qui me docuit voce Pauliner in istis provinciis designari Religiosos Ordinis S. Pauli primi eremitæ, sicut voce Paulaner significantur Religiosi Ordinis S. Francisci de Paula. Verum, inquit, nec isti nec illi Frisingæ commorantur. Suspicatur igitur ab aliquo sacello S. Pauli, cui deservierit presbyter ille, vocari Paulinum, nisi fuerit fortasse ejus cognomen.

CAPUT V.
Eorumdem miraculorum prosecutio.

L.

Joannes Polzinger, ex Tuching prope Frisingam, publice ad honorem & gloriam sancti patris Nonnosi testatur, [Sancti ope liberati oculorum dolore,] se longissimo tempore vehementissimis sinistri oculi doloribus affectum fuisse, quibus ipsum varia adhibita remedia nullo modo liberare potuerunt; donec tandem ad thaumaturgum sanctum Nonnosum confugerit, & firma cum fiducia ejus potens patrocinium imploraverit, quod etiam manifeste expertus est: nam, simulac magno huic Patrono & opitulatori votum suum nuncupaverat, & oleo ex ejus lampade oculum suum inunxerat, dolores desierunt, & perfectam oculi sui sanitatem obtinuit.

LI.

[59] Anna Maria Grebmayr, mulier proba, ac civis Frisingensis, [diuturno dolore dentium,] anno integro intolerabilibus dentium doloribus adeo graviter affecta erat, ut omnia adhibita remedia eam nullo modo dictis doloribus liberaverint. Postea vero omnem spem suam in magno patre Nonnoso unice posuit: & simul atque cereum dentem ipsi promiserat, eumque in crypta ad ipsius altare, conjungens ardentes preces, obtulerat, potenti patrocinio S. Nonnosi acerbo illo dentium dolore liberata est.

LII.

[60] Ursula Mössner, mulier hic labore suo victum comparans, [laterali dolore,] longissimo tempore maximos dolores laterales patiebatur: & quoniam nulla remedia obtinere poterat, quibus similibus doloribus liberaretur; optima cum fide ad thaumaturgum S. Nonnosum confugit. Ad cryptam se contulit; obtulit cultrum cereum a ad ipsius altare, fusisque ardentibus precibus, prodigiosa ope & patrocinio S. Nonnosi omnis dolor laterum desiit.

LIII.

[61] Josephus Antonius Grainlehner, ex Eggenfelden b, [manifesto ac præsenti vitæ periculo,] cælebs & pictor, in præsenti vitæ periculo manifestam opem gloriosi patris Nonnosi expertus est. Nimirum quando, ingruente jam nocte, eques ad quamdam arcem se conferre volebat, pervenit in sylvam opacam, per quam tamdiu profectus est, donec propter nimias & spissas tenebras a recta via aberrans, fere ignoraret, ubi esset, vel quo se verteret. Nolebat tamen per noctem in silva manere; sed equum semper procedere sinebat, at non sine magno vitæ suæ periculo. Quippe cum ita perpetuo via semper magis ac magis incerta progrederetur, tandem, elapsis jam tribus horis, in ipsum montis cacumen pervenit. Illic quia nullo modo loci situm sibi imaginari poterat, eum magnus horror invasit, cum timeret ne in tali obscurissimæ noctis casu in summum periculum ex improviso incideret. Quapropter equo descendit, animumque timore consternatum ad cælum erexit, internoque instinctu firma cum fiducia confugit ad mirificum patris S. Nonnosi præsidium, eum ardenter invocans, ut in illa necessitate auxiliatricem præberet manum, omneque periculum avertendo in viam reduceret: vovet deinde, se, si evadat periculum, præter preces aliquas persolvendas, ad honorem S. Nonnosi altari ejus anathema appensurum. Factis piis hisce votis, in genua se projecit, rependo tentaturus, num manibus forte iter aliquod reperire posset. Ecce autem! vix duos aut tres ad summum passus prorepserat, dum maximo cum horrore & tremore animadvertit, nihil ibidem superesse terræ, nisi præcipitium, Isaræ, ut ipsi mox in mentem venit, inferius præterfluenti imminens, ubi necessario, nisi equo descendisset, & vota S. Nonnoso fecisset, una cum equo ex summmo montis cacumine in flumen fuisset præcipitatus. Tam manifesto vitæ periculo liberatus, statim ipso in loco ex toto corde gratias egit potentissimo suo opitulatori S. Nonnoso; deinde totus tremens equum suum arripuit, eumque in silvam reduxit, donec tandem fugatæ sunt noctis tenebræ, atque ipse prima aurora (loco prius, ubi de vita periclitatus erat, non sine horrore & tremore considerato) a devia rursus in rectam viam pervenit. Tam insigne beneficium ipse Grainlehner alte animo impressit, ac deinde, ut debitas thaumaturgo patri S. Nonnoso ageret gratias, votum suum religiosissime implevit.

LIV.

[62] Honesta & pia virgo Maria Magdalena Schnevogl hic fatetur, [pedis doloribus,] se longo tempore magnis dexteri pedis doloribus vexatam fuisse. In hac tanta afflictione confugit ad sanctum patrem Nonnosum: ideoque se confert ad ecclesiam cathedralem, & per cryptam repit ad lapideum sarcophagum, ubi modo deposita est particula ex reliquiis S. Nonnosi, & in quo olim ejus sacrum corpus tot seculis delituerat: fusisque ibidem piis precibus, ad altare sancti patris Nonnosi obtulit ceream imaginem. Hisce peractis, simulac a precibus surrexit, se statim integre sanatam sensit, & absque ullo dolore potuit domum repetere. De hac gratia Deo imprimis laudem immortalem attribuit: deinde magno thaumaturgo S. Nonnoso humillimas gratias egit.

LV.

[63] Joannes Abraham Zweckstötter, natus Carroduni c, [ulcere periculoso,] at eo tempore alumnus celebris abbatiæ Weihenstephanensis d, elapso vere febri correptus fuit: postquam autem febris, adhibitis remediis, eum deseruerat, paulo post sub ejus humero ortum est ulcus maximum. Cum vero advocatus esset chirurgus, qui ei mederetur; simul ac ulcus vidit, ab eo abhorruit; neque præfato adolescenti ante quatuor aut quinque menses sanationem promittere potuit. Interim aliquo tempore cataplasmata adhibebantur, quæ adolescenti huic adeo vehementes dolores creabant, ut neque necessariis cibis frui posset neque diu noctuve quietem capere. Cum autem decem dierum intervallo vix tres horas dormiendo explevisset, ideoque somni defectu vires corporis deficerent; cumque insuper timeretur, ne majus aliquod malum accideret; monitus est adolescens a Patre directore suo, ut confugeret ad sanctum thaumaturgum Nonnosum, ejusque opem imploraret ad valetudinem impetrandam. Itaque probus adolescens magna cum fiducia promittit, se non modo coronæ Marianæ globulos precando percursurum & ceream imaginem oblaturum, sed etiam ter repturum per cryptam prope lapideum Sancti sarcophagum. Sequenti die, nempe XXX e, magno cum desiderio & spe Frisingam tendit ad altare S. Nonnosi,, ibique summo cum ardore votum implet. Momento post sentire videtur se melius habere, illudque magis expertus est domum repetens, quia brachium suum jam facilius & sine dolore in altum attollere poterat. Eodem die sub vesperam, cum chirurgus recens cataplasma vellet applicare, & in animo haberet ulcus, quod præcedenti die cataplasmate mediocrirer detectum fuerat, instrumento suo aperire, ac turundam inserere, non sine terrore & maxima admiratione vidit, ulcus jam totum detumuisse; & cum subsequenti die propter rei novitatem videre vellet, utrum ulcus vere evanuisset, nec ipse nec alii præsentes, aut tumorem aut aliud ulceris indicium repererunt. Adolescens vero ex illo tempore, quamvis antea per duos annos singulis septimanis eguisset medicamentis, ad hanc usque horam sanus & incolumis permansit. Deo maximo, & magno thaumaturgo S. Nonnoso de tanto beneficio immortales atque immensæ sint gratiæ.

LVI.

[64] Quædam persona Deo, dicat, quæ quibusdam negotiis occupabatur, [gravibus corporis doloribus,] subito maximis correpta est corporis doloribus, ita ut merito timeret, ne omnino propter periculum lecto affigeretur, & ita necessario a præfixis negotiis impediretur. In his angustiis & curis laudata persona maxima cum fiducia confugit ad sanctum patrem Nonnosum, & promisit, se, præter cereum anathema, & aliquid gazophylacio imponendum, ad lapideum sarcophagum S. Nonnosi repturam per cryptam. Voto nuncupato, illo ipso die periculosus dolor prorsus desiit. Ut autem se gratam de hoc beneficio exhiberet, votum deinde ad honorem & laudem sancti abbatis Nonnosi implevit cum humillima gratiarum actione.

LVII.

[65] Honestus & ingenuus Joannes Georgius Poll, [hernia,] hic civis & alutarius, ac celsissimi principis stipator, similiter benignam opem sancti patris Nonnosi expertus est, dum in maxima afflictione versabatur propter filium suum. Quippe ejus filius, etiam Joannes Georgius dictus, anno decimo quinto ætatis suæ subito laborare cœperat hernia, quam ad tempus puer ex verecundia nemini manifestare voluerat; sed tandem propter dolores malum suum parentes diutius celare non potuit. Parentes tum præ horrore ignorabant, quid agerent, & quomodo filium suum hoc malo liberarent. In hisce angustiis omnia humana remedia & auxilia neglexerunt, & solum maxima cum spe & firma fiducia ad magnum thaumaturgum S. Nonnosum confugerunt, eique filium suum devoverunt. Hac facto, ibant una cum filii avia per aliquot dies in cryptam ad S. Nonnosum, ibique pietati suæ insistebant: ipse puer ibidem aliquot vicibus per lapideum sarcophagum S. Nonnosi cum devotione repsit, postea se inunxit oleo ex ejus lampade. Hisce peractis, qualibet vice malum diminutum est; cumque nona vice oleo se inungeret, prædicta periculosa hernia omnino evanuit, ut ne vel minimum ejus signum ad hanc usque horam videri possit. In debitam gratiarum actionem postea hoc magnum beneficium ad amplificandum honorem & gloriam S. Nonnosi promulgandum e publica cathedra curaverunt.

LVIII.

[66] Mulier, quæ ad dies aliquot continuos passa fuerat maximos morbi cujusdam dolores; [morbo alio,] in ea afflictione tantum confugit ad sanctum patrem Nonnosum, & promisit, curaturam se, ut sacrum Missæ sacrificium semel celebraretur, atque insuper aliud quidpiam oblaturam. Hoc facto, dolores desierunt ipso etiam die, ipsaque exoptatam valetudinem impetravit: pro quo beneficio Deo & & magno sancto Nonnoso æternæ sint laudes & grates.

LIX.

[67] Personæ cuidam duobus circiter annis ingens in sinistra manu erat tuber, [& ingenti sinistræ tubere.] quod ei toto illo tempore durante sæpissime maximos adferebat dolores. Quoniam igitur nullo alio remedio illud dispellere potuit, in hac miseria se S. Nonnoso devovit per donum aliquod offerendum aliaque opera pia. Voto postea magna cum devotione expleto, ipso orationis tempore ita tuber evanuit, ut exiguum tantum ejus indicium remanserit. Præclarum hoc beneficium & manifestum miraculum ad summam Dei laudem, quoque humillimas tam benigno opitulatori suo S. Nonnoso gratias ageret, omnibus tum temporis in crypta præsentibus indicavit. Dum vero paulo post etiam residuum illud minimumque tuberis indicium omnino evanuit, hanc gratiam ad majorem honorem sancti hujus sui Patroni tutelaris, & amplificationem laudis ejus e publica cathedra promulgari jussit.

ANNOTATA.

a Cultrum potius, opinor, quam aliud quidpiam obtulit, ut insinuaret latus suum talibus torqueri punctionibus, quasi cultro secaretur aut pungeretur; uti revera contingit pleuritide, seu laterali dolore, laborantibus.

b Eggenfelden oppidum est Bavariæ ad Rotamamnem, Rott Germanis dictum, qui in Oenum devolvitur.

c Germanice dicitur Craiburg, quod varii antiquum Carrodunum esse existimant. Situm est oppidum istud in Bavaria ad Oenum fluvium.

d Celeberrima hæc abbatia, cujus reverendissimi abbatis Isidori humanitate & industria hæc S. Nonnosi Acta multum excreverunt, sita est in editiore prope Frisingam monte.

e Mensis nullibi additur.

CAPUT VI.
Reliqua miracula impressa.

LX.

Perillustris & generosus dominus Joannes Christophorus Egkher, [Sanctus medetur periculoso morbo, gravique capitis dolori,] toparcha in Käpfingh & Liechtenegg, supremus stabuli celfissimi principis præfectus &c., ad laudem & honorem Dei omnipotentis imprimis, ejusque venerabilis Matris, atque opitulatoris sui illustris S. Nonnosi, atque in gratiarum actionem scripto testatur, se in gravissimo morbo suo, statuque periculosissimo spem suam in sancto patre Nonnoso posuisse, eique promisisse se curaturum, ut in ipsius honorem quædam sacra Missæ sacrificia celebrarentur, & præterea donum aliquod gazophylacio impositurum. Hisce factis, potens Sancti patrocinium, opemque manifestam expertus est. Imo etiam, cum præfatum perillustrem dominum subito intolerabilis capitis dolor invaserat, illudque circumcirca, atque in medio, quam maxime intumuerat, oleo ex lampade S. Nonnosi se inungi jussit, & post horæ quadrantem omnis ita dolor abscessit, ut postea ad hoc usque tempus similes dolores non amplius senserit. Insigne hoc beneficium sæpius memoratus perillustris dominus ad persolvendas grates immortales, & ad honorem S. Nonnosi unicuique notum fieri voluit, & e publica cathedra denuntiari.

LXI.

[69] Ingeniosus dominus Thomas Pfärte, hujus aulæ musicus, [morbo ter repetito,] pariter filiolum suum in periculoso quodam morbo S. Nonnoso devovit, cujus patrocinio, & usu olei ex ejus lampade, puer hoc morbo etiam secundo liberatus est. Quoniam vero dictus noxius morbus rursus tertio puerum invasit, iterum majore cum fide & fiducia ad thaumaturgum S. Nonnosum confugit; &, postquam ardentes preces fuderat, oleoque ex lampade Sancti affectam partem inunxerat, promisit, se curaturum, ut accepta gratia e publico suggestu denuntiaretur. Deinde ejus filiolus rursus medelam divinitus datam obtinuit, & hactenus plena fruitur valetudine. In debitam gratiarum actionem hoc postea pater publica denuntiatione notum fecit.

LXII.

[70] Catharina Pader, habitans in Neustifft a, quam ob causam nesciens, [loquelam mutæ restituit:] ad quatuor omnino annos linguæ usu sic caruit, ut tandem, quamvis omnes vires adhibuerit, nullum diu verbum ex ea percipi potuerit. Illo tempore variis hinc & inde datis utebatur remediis atque etiam opera chirurgi, omnia tamen nihil proderant, ad usum linguæ restituendum. Interea recens inventum corpus sancti abbatis Nonnosi, splendidissime celebrato festo translationis die, in hac illustrissima cathedrali deponebatur, ubi supradicta Catharina Pader interius incitabatur, ut opem apud novum hunc Patronum quæreret. Vovebat itaque summa cum fide & fiducia, se ad honorem thaumaturgi S. Nonnosi certæ quidpiam devotionis persoluturam, & anathema ad ejus altare appensuram. Rem accipe mirabilem. Nuncupato voto, statim illa ipsa hora eodemque tempore loquela ei ita restituta fuit, ut eam loquentem quisque percipere potuerit. At, quamvis postea promissa devotionis opera apud S. Nonnosum cum debita gratiarum actione peregerit, tamen, uti ipsamet fassa est, ob præsentem paupertatem, & ex oblivione accedente, anathema promissum appendere prætermisit. Loquela nihilominus continua fruebatur, sed quæ rauca esse audiebatur. Tandem vero post crebros instinctus, ut grata servaret illud, quod magno suo Patrono & opitulatori promiserat, hoc præsenti anno MDCCXI anathema confici jussit, illudque postea, preces ardentes conjungens, ad Sancti altare appendit. Hoc facto, perfectiorem etiam patrocinio S. Nonnosi loquelam obtinuit, & ea ad hanc usque horam sine incommodo utitur. Eximium hoc beneficium in gratiarum actionem ad laudem perpetuam gloriamque magni abbatis Nonnosi indicavit, & e publica cathedra promulgandum curavit.

LXIII.

[71] Mulier quædam primaria , quæ nomen suum quibusdam de causis non libenter manifestare vellet, [sanat vulneratam e lapsu,] scripto tamen ad honorem & gloriam S. Nonnosi fatetur, ex improviso lapsu sibi vulnus illatum, quod non modo in dies magis & magis augebatur, sed etiam maximos sibi dolores adferebat. In tantis angustiis tantaque afflictione non alio confugit, quam ad magnum thaumaturgum S. Nonnosum, in quo spem suam posuit, vovens eidem se curaturam, sacrum Missæ sacrificium ad ipsius honorem celebrandum; atque insuper utens oleo ex ejus lampade, quo se quotidie inungebat. Hæc faciens, brevissimo tempore, nullo alio adhibito remedio, hoc corporis malo vulnereque acerbo liberata est. Hunc favorem in debitam gratiarum actionem, atque ad majorem honorem & gloriam sancti patris Nonnosi, e publico suggestu annuntiari voluit.

LXIV.

[72] In pari afflictione Wilgefordis Kopseder, habitans in Neustift, [uti & vulnus pueri.] beneficam auxiliatricemque manum mirabilis S. Nonnosi experta est: cum enim ejus filiolus, Matthias nomine, novem annos natus, subito corporis aliquod malum b incurrisset, ignorabat misera, quid cum filio suo ageret. Cum autem mater puerum nollet chirurgo credere, omnia neglexit remedia naturalia, & summa cum fiducia se convertit, ad communem magnumque patrem & patronum S. Nonnosum, potens ipsius patrocinium ardentissime implorans, atque oleo ex ejus lampade filii sui vulnus inungens. Hoc modo quamprimum omnis dolor desiit, filiusque malo corporis sui omnino liberatus est, atque ita sanatus, ut ne vel minimum ejus vestigium remaneret. Qua de re jurati testes auditi sunt & examinati per officium. Insigne hoc atque inexplicabile beneficium in gratiarum actionem atque ad perpetuam laudem amplificationemque nominis S. Nonnosi publice e cathedra annuntiatum est.

LXV.

[73] Maria Marck, hic pauper materfamilias, diu tantis membrorum & stomachi doloribus affecta erat, [Mulier artuum dolore & stomachi malo liberata,] ut omni humano auxilio & remediis orbata, nullo modo sciret, qua ratione se tanta afflictione & multiplicibus doloribus liberaret. Tandem in imbecillitate sua, summa cum fiducia ad benignum patrem S. Nonnosum confugit promisitque, se in ipsius honorem statæ aliquid devotionis persoluturam, & nonnihil, quantum per paupertatem suam posset, gazophylacio imposituram. His factis, paulo post potenti patrocinio S. Nonnosi vehementi artuum dolore gravique stomachi imbecillitate liberata, & omnino sanata fuit.

LXVI.

[74] Sebastianus Heinrich, faber lignarius in Vötting prope Frisingam, [vir febri diuturna,] summis cum doloribus, & virium fatigatione totas octodecim hebdomadas febri tertiana conflictabatur, qua eum nec medicorum subsidia, nec alia adhibita remedia poterant liberare. Verum simulatque firma fide fiduciaque ad thaumaturgum patrem S. Nonnosum confugit, eique promisit præter preces quasdam, aliudque devotionis exercitium, se curaturum, ut sacrum Missæ sacrificium ad ipsius honorem legeretur, confestim diuturna febri liberatus est, & pristinam valetudinem felicissime recuperavit. Excellens hoc beneficium deinde in debitam gratiarum actionem, & ad majorem honorem sancti patris Nonnosi indicavit, curavitque promulgari.

LXVII.

[75] Laurentius Pals, honestus faber ferrarius Frisingensis, in loco hic Pichl dicto, testatur scripto, se ultra decem annos tantum in capite tinnitum sustinuisse, ut sinistræ auris auditum omnino amiserit. Tempore tam diuturno plurima & varia remedia adhibuit. Verum quando nullo eorum melius se habuit, [alius tinnitu in capite, quo usum unius auris amiserat,] nedum tali incommodo, gravique illa afflictione liberatus fuit; tandem spem suam posuit in magno thaumaturgo S. Nonnoso, ad quem confugit, vovens unum Missæ sacrificium, atque exiguum quidpiam gazophylacio imponendum. Emisso voto, molestus ille in capite tinnitus quamprimum cessavit, atque amissum auditum potenti patrocinio S. Nonnosi recuperavit.

LXVIII.

[76] Alio tempore supra dictus Laurentius Pals iterum manifeste in afflictionibus suis benignam opem magni S. Nonnosi expertus est. [ac gravi oculorum dolore.] Quippe, cum ultra octo dies gravibus oculorum doloribus vexatus fuisset, iterum confugit ad auxiliatorem suum sanctum patrem Nonnosum; vovitque, se ad sanationem oculorum impetrandam globulos precatorios coronæ Marianæ semel percursurum, & aliquid gazophylacio impositurum. Tendit itaque ad cryptam & altare S. Nonnosi, & promissas preces exorditur. Ecce autem prodigium! Dum sacram corollam pervolvit, statim sentit melius se habere, eodemque momento dolor oculorum evanuit. Hæc duo magna beneficia in humillimam gratiarum actionem & ad laudem perpetuam magni S. Nonnosi annotavit, & publice e cathedra nuntiari curavit c.

ANNOTATA.

a Locus hic in tabulis notatur prope Frisingam.

b Germanice Leib-schaden, quod de vulnere aut ulcere intelligi potest. At, cum postea vocetur ruptur, non dubito quin intelligenda sit hernia.

c Hactenus Miracula Germanice edita anno 1711, quibus subjungam alia deinceps patrata, atque ex Ms. Germanico Latine reddita.

MIRACULA
Facta ab anno 1711 usque ad annum 1744, ex Ms. Germanico Latine reddita interprete R. P. M. C.

Nonnosus, præpositus monasterii Montis Soractis, in Etruria Ecclesiæ (S.) a

ex ms. German.

[Patrocinio S. Nonnosi capitis collique dolor,] Anna Catharina Schuech Leuttnerim virgo ingenti capitis, collique dolore torquebatur: confugit ad sanctum & prodigiosum patrem Nonnosum, inungit se oleo ex ejus lampade, certis precibus persolutis, & modico ære in gazophylacium injecto. Remisit illico dolor. Deo & S. Nonnoso infinitæ sint grates!

[2] [febris,] Simon Sämer ex pago Vötting, b febre, acutisque capitis doloribus correptus, se S. Nonnoso devovit, coronamque Marianam, & pecuniam Sancti honoribus impendendam promisit. Non tam cito promisit, ac illum febris reliquit. Sint Deo & S. Nonnoso debitæ grates!

[3] [hernia,] Georgii Kizes pistoris vires prominens tuber, accedensque hernia cum magnis doloribus ita dejecit, ut impar suæ artis laboribus futurus crederetur. Erexit illum oleum ex lampade S. Nonnosi, quo se inunxit: postquam ceream illi imaginem, & monetam parvam se allaturum, & tres coronas recitaturum promisit Sancto.

[4] Anna Grafin, murarii & civis Frisingensis uxor, [lateris & dentium dolor,] integro propemodum anno inauditos lateris dolores perpessa est: momento convaluit; cum se S. Nonnoso prodigiis pleno nonnisi unico Rosario, & pecuniæ oblatione devovit. Eadem cum quinquenni sua prole eumdem auxiliatum in acerbis dentium doloribus experta est, quamprimum ex voto geminam ceream imaginem se oblaturam adpromisit.

[5] Joannes Paulus Peibl, murarius in Vötting, ex parte sinistra hemiplexia tactus, [hemiplexia,] S. Nonnosum in vota vocavit: adhibito ex lampade oleo, adjunctisque certis precibus, vigori pristino est restitutus, suosque ad labores rediit.

[6] Joannes Christianus Carolus Immel, typographus aulicus, [cæcitas ex variolis,] & ejusdem uxor filiolum suum Joachimum Benedictum, ex variolis jam aliquot dies cæcum, sancto patri Nonnoso ex voto commendarunt, promissa modica in gazophylacium oblatione, & stata oratione. Addidere, si lumen oculorum rediret, curaturos se, ut beneficium hoc publice ex cathedra promulgaretur. Mox inuncti sunt oleo ex lampade oculi, visus integer rediit, parentesque cum summa gratiarum actione se voto liberarunt.

[7] Mariæ Maurerin Weihenstephanensi dolores dorsi vehementer incommodarunt. [dolor dorsi,] Lenivit hos, penitusque abstersit oleum ex lampade S. Nonnosi, quem patronum, promisso Missæ sacrificio, geminis cereis, & precum penso, fiduciæ plena invocaverat.

[8] Geminum beneficium Maria Pichlerin ancilla ope S. Nonnosi accepit. [laterum & capitis dolores,] Primo doloribus laterum & cordis, hausto ex lampade oleo, inunctisque his partibus, remedium invenit, cultrum cereum cum recitatione Rosarii ex voti religione offerens. Dein vehementes capitis dolores illico cessarunt, cum iterato ex lampade oleum adhiberet, & oblato cereo capite, recitataque corona Mariana, sancto Evergeti gratam se sisteret.

[9] Similes in pede dolores unctione olei ex lampade instantanee fuisse depulsos Franciscus Pey in collegiata ad S. Andreæ musicus testatur; [dolor pedis,] & in Sancti honorem cereum pedem, preces, & statam pecuniæ summam obtulit.

[10] In summis dentium auriumque doloribus votum fecit S. Nonnoso Maria Helena Jacqueminin. [dentium auriumque dolores,] Exaudita est, & votum exsolvit, dum statas preces, & oblationem persolvit publiceque beneficium promulgari curavit.

[11] Guilielmo Schuester ex urbe Landishutana viscerum tormina prodigiosam S. Nonnosi opem in memoriam revocarunt. [viscerum tormina,] Vovit peregrinationem, & cereum munus: atque illis votis sanari cœpit.

[12] Maria Ursula Jochartin, cum crura manuum pedumque vitium fecissent, [malum crurum,] nec laborare, nec incedere potis erat; voto ad S. Nonnosum facto, unico rosario, & certo anathemate valetudinem redemit.

[13] Mariam Annam Schumagerin, aulæ tubicinis conjugem, [convulsiones,] filiolus Franciscus Nonnosus, quem convulsiones ad extrema deduxerant, unice solicitam habuit. Cum ars omnis, & natura mederi renueret, præsto fuit S. Nonnosus, cui Sacrum legendum voverat, & proles a funere, quod timebatur, revixit.

[14] Infans nonnisi tredecim hebdomadas vivendo exegerat, [ulcera,] & multis ulceribus squalebat. Parentes S. Nonnoso in tutelam committunt, ungunt oleo ex ejusdem lampade, & persolutis pauculis precibus, positaque imagine cerea, convalescere vident.

[15] [convulsiones mortiferæ,] Undennis filiola Andreæ Manhart Magdalena, subito convulsionibus obruta, nullum amplius vitæ signum dederat: cum in mentem parenti venit S. Nonnosum solicitare: fundit preces, Sacrumque legi curat, & postmodum prius valere filiolam sensit, ac putavit. Ut beneficium omnibus innotesceret, e cathedra publicari jussit.

[16] [malum oculorum,] Ægidius Vinderle, qui fabro clavario operam dabat, tres jam menses utriusque oculi curandis doloribus remedium inquisivit: ophthalmicum in S. Nonnoso reperit, & pro tanto beneficio signum cereum, preces, & modicum æris gratus exsolvit.

[17] [ulcus,] Balthasar Körnberger, ejusdem artis, Landishuti natus, ulcere pessimo, quod nulla arte coaluit, in dextro pede affligebatur: coivit vulnus, quamprimum oleum ex lampade S. Nonnosi adhibuit, & pie precatus cerei anathematis monumentum, & aliquid stipis in gazophylacio posuit. Etiam hoc beneficium, cum insolens videretur, e cathedra est promulgatum.

[18] [febris cum tussi & pleuritide,] Febris maligna, vehemens tussis, & insuper pleuritis in Joannem Michaëlem Berckmann civem & lini textorem Frisingensem incubuere, ita ut iis jam malis nihil humani remedii videretur superare. Quare triplici hoc morbo festinare doctus, ad S. Nonnosum accurrit, eumque studet Medicum exorare, concepto diversarum precum, cerei & pecuniarii muneris voto. Ille non difficilis adhuc illa nocte & febrim coëgit cedere, & tussis molestias, laterumque injurias tacere.

[19] [gemina alia necessitas,] Gemina, & gravis necessitas illustrissimam dominam comitem de Trauner natam L. B. de Bodmann, supremi aulæ Campidonensis c marschalli conjugem, ad S. Nonnosum confugere compulit. Manifestam Divi manum experta, ut gratam se sisteret, nuntium misit, qui aureum annulum adamante coronatum Frisingam ad divi Patroni lipsana deferret, & accepta beneficia palam deprædicaret.

[20] [morbus patris & filiæ,] Duplicis pariter beneficii reum se stitit Henricus Baur, cum ille gravi infirmitate detentus, invocata Sancti ope, iterato convaluit, & ejusdem filia Maria Catharina, in extremum vitæ discrimen adducta, feliciter evasit. Hoc cæli munus, ut omnibus publicum fieret, votum religiose concepit.

[21] [ulcus eum convulsionibus,] Maria Barbara Kärpfin, aulici musici uxor, valetudinem filiæ suæ ejusdem nominis, sancto Abbati commendare maturavit, cum geminum infestum ulcus, cui ingentes dolores, ipsæque convulsiones accesserant, vitam desperare coëgit. Ruptum est illico ulcus, & momento convulsiones cum doloribus quievere. Hilaris votum exsolvit, anno integro ad Divi aram corollam Marianam cum modico æris munere se texere velle pollicita.

[22] [aliud corporis malum,] Suam etiam sanitatem diu graviter in quadam corporis parte afflictatam S. Nonnosi patrocinio debet Josephus Antonius Teneberger. Statas Divo preces promisit, & publicam coram universa plebe accepti beneficii memoriam: & facilem in sua vota flexit.

[23] [pedis & oculi dolores,] Postquam Ursula Pointnerin ex Garttezhausem cum prole sua in S. Nonnosi tutelam concessit, adhibitum ex ejusdem lampade oleum matri peracerbos in pede dolores sustulit: proli sanitatem oculi reddidit.

[24] Maria Gerblin, civis Frisingensis uxor, ex gravissimis dorsi ventrisque injuriis decubuit, [dorsi dolores & ventris,] promissis statis precibus, & oblatione pecuniæ pro Sancti honoribus impendendæ, ægra ex invaletudine mox respiravit.

[25] Saltu quodam Maria Anna Köglin, Hospitæ Underbruggii filiola, [ac gemina filiola clauda sanantur.] pedem graviter læserat, ita ut multis chirurgorum consiliis mediisque infeliciter per aliquot annos adhibitis, mali vis prolixius cresceret, omnemque artem eluderet. Tandem mater eam, tutelæ S. Nonnosi pie traditam, olei ex ejusdem lampade in male affecto pede inungit, effectu mirabili; nam & sola paulo post incedere cœpit, & libera progredi. Voto liberavit se mater, dum præter alia, promulgato ex cathedra beneficio, alteram alarem furculam, qua filiola nitebatur, in grati animi munimentum ad Divi aram suspendit. Crevit postmodum in matre fiducia, & altera vice S. Nonnosum in sua vota pronum experiri voluit. Prolem parvulam, quæ sesquiannum nulli pedi insistere poterat, eodem inungit oleo, & illico firmare gressus admirabunda conspicit.

ANNOTATA.

a Titulum hisce Miraculis talem inveni præfixum: Varia beneficia S. Nonnosi clientibus præstita, præsertim per oleum lampadis ad ipsius aram pendentis, ex ipsamet confessione ipsorum relata, ab anno MDCCXI usque ad annum MDCCXLIV.

b Pagus est Frisingæ vicinus.

c Campodunum urbs est Sueviæ ad Ilarum fluvium, dicta etiam Campidona, & vulgo Kempten. Habet insignem abbatiam Ordinis S. Benedicti, cujus abbas est princeps imperii, & dominus territorii Campidonensis.

DE S. JUSTO EP. CLAROMONTANO

Sec. VII ante annum DCXXX.

Cultus Sancti; synonymus ab eodem diversus.

Justus episc. Claromontanus conf. (S.)

AUCTORE J. P.

Clarus-Mons, notissima Galliarum in Arvernia urbs, ac pluribus laudata apud nos die XXIII Augusti pag. 597, & apud Dionysium Sammarthanum tom. 2 Galliæ Christianæ pag. 221, [Veneratio publica Sancti, quem Sammarthanus,] aliis suis episcopis vitæ sanctimonia conspicuis accenset S. Justum. Nomen ejus signatur hac die inter festa propria ecclesiæ Claromontanæ hoc modo: Justi ep. 9 l., & in Ordine divini Officii pro anno 1656, Justi ep. & c. 9 l. Sed nullam de eo lectionem vidi, quæsito apud nos & hactenus non reperto ecclesiæ istius Breviario. Apud Dionysium Sammarthanum col. 244 inter ejusdem ecclesiæ Claromontanæ præsules signatur vigesimus primus S. Justus, cujus & cultum probat, & a synonymo archidiacono ita distinguit: Gregorius Turon. lib. 1 Historiæ Francorum cap. 40, meminit S. Justi archidiaconi his verbis: “Habuit (S. Illidius) & archidiaconum nomine & merito Justum, qui & cursum vitæ bonis consummans operibus, magistri tumulo sociatur”. Unde liquet S. Justum episcopum, qui ineunte seculo VII hic sedisse legitur, alium esse ab archidiacono S. Illidii, quarti Arvernorum episcopi, qui ab his temporibus adeo distabat. In sacello basilicæ S. Illidii legitur insculptum tabulæ marmoreæ: “Ibi requiescit sanctus Justus Arverniæ urbis episcopus”. Ibidem prope majus altare ex parte Euangelii visitur S. Justi tumulus marmoreus, cujus fornix facile probat ipsius antiquitatem.

[2] Theodericus Ruinart in notis ad Gregorii a se editi verba, [Ruinartius,] quæ Sammarthanus retulit, duos hosce synonymos Justos non satis perspectos habuit, dum ista scripsit de archidiacono: Memoratur inter Sanctos, qui in ecclesia S. Illidii quiescebant, lib. 1 de eccles. Claromont. cap. 11 (apud Savaronem) quamquam episcopus mendose in inscriptione dicitur. Nisi forte duo sint Justi, unus archidiaconus, & alter episcopus. Nam & in eodem libro cap. 14 Justus in ecclesia S. Cyrici quiescere dicitur. V. Sirmond. in ep. II lib. 4 Sidonii. Justi festum in Illidianis tabulis die XII Kal. Novembris memoratur. Sed laudatus editor postmodum inter Addenda & emendanda in notis ad Gregorium Turonensem col. 1401 Justum episcopum ab archidiacono clare distinguit. In sacello, inquit, S. Justi, quod est in basilica S. Illidii, … habetur tabula marmorea cum variis figuris & hac inscriptione: Hic Requiescit sanctus Justus Arvernicæ urbis episcopus. Hunc porro Justum alium esse a Justo S. Illidii archidiacono, de quo Gregorius lib. I Hist. cap. 40, præter episcopi titulum, qui hic Justo attribuitur, suadet Historia translationis S. Illidii, factæ anno MCCCXI; ubi Arbertus episcopus dicitur post elevatas SS. Illidii & Venerandi reliquias, ceterorum Sanctorum corpora, & potissimum B. Nepotiani episcopi, & Justi archidiaconi & discipuli S. Illidii, dimisisse in suis locis propter difficultatem quærendi. Certe Justos duos habet libellus de Ecclesiis Claromontensibus. Unde Savaro & post eum Sirmondus in lib. 4 epist. II Apollinaris Sidonii, Justo inter episcopos Claromontenses locum dederunt inter Avolum & Cæsarium.

[3] [& Sirmondus distinguunt a Justo S. Illidii archidiacono: hic sec. 4, ille 7 vixit ante an. 630.] Sirmondus, quem citat Ruinartius, hæc habet: Justus vero, qui in arca sepulcrali, quæ in S. Illidii basilica visitur, Arvernæ urbis episcopus inscribitur, non est Justus ille archidiaconus S. Illidii episcopi; sed Justus alter, qui re ipsa fuit episcopus Arvernorum post Avolum, ante Cæsarium. Cujus sane nomen apud Gregorium Turonicum in episcoporum elencho quæri non debet, quia post Gregorium vixit. Cæsarius, qui Sancto nostro in episcopatu Arvernensi seu Claromontano proxime successit, interfuit concilio Remensi, celebrato circa annum 630 vel, ut Labbeo visum est, 625. Inter hunc antistitem & S. Avitum I, qui anno circiter 594 obiit, sedisse creduntur S. Desideratus & Avolus, ac dein S. Justus: unde deducitur hunc postremum post annum 595, qui Gregorio Turonensi vitæ ultimus fuit, episcopatum gerere cœpisse, & haud dubie seculo sequente ad vitam feliciorem transiisse. At alter Justus, quem idem Gregorius laudat, seculo IV vixit: nam S. Illidius, cujus erat archidiaconus, mortuus est ante annum 389, uti probat Sammarthanus supra citatus col. 228. Saussayus hunc Justum refert ad diem XXI Octobris; de quo videri tunc poterit. Ceteri Sancti, quorum facta est mentio, omnes ecclesiæ Arvernensis antistites fuere: e quibus dedimus Venerandum XVIII Januarii, Desideratum XI Februarii, Illidium V Junii, Avitum I XXI Augusti. Nepotianum annuntiat Castellanus ad XXI Octobris.

DE S. COSMA EREMITA CONFESS.
VENETIIS.

Anno circiter DCLVIII.

[Commentarius]

Cosmas eremita conf., Venetiis (S.)

BHL Number: 1981

AUCTORE J. P.

§ I. Recentiorum annuntiationes; antiquus cultus; locus, in quo asservatur corpus; scriptores; tempus vitæ.

Antiquorum Martyrologorum, apud quos non novi mentionem fieri de hoc Sancto, silentium suppleverunt recentiores hagiologi, [Sanctus refertur merito ab hagiologis recentioribus,] nomine ipsius inscripto Fastis sacris, postquam sacrum ejus corpus ex insula Cretensi, in qua Sanctus claruit, Venetias translatum fuit. Belinus ad textum Usuardi a se editum subdit ista: Item sancti Cosmæ, confessoris & eremitæ. Grevenus: Cosmæ confessoris, qui in insula Cretensi eremiticam vitam ducens quievit. Belino consonat Molanus. Galesinius ita eum refert: Venetiis, translatio sancti Cosmæ heremitæ & confessoris: cujus corpus e Creta insula eo delatum est. Adde Canisium, Maurolycum, Ferrarium in Catalogo generali, & Castellanum. Merito autem sanctus ille Solitarius sacris eorum Fastis inscriptus est, ut patebit e probatione cultus publici, quem subdo.

[2] Ferrarius supra citatus indicat in notis, eum haberi in Tabulis ecclesiæ Venetæ die V hujus. [quia verum ac legitimum habet cultum Venetiis:] Ordo tamen recitandi divinum Officium secundum ritum ecclesiæ patriarchalis & diœcesis Venetiarum, ex decreto illustrissimi D. Joannis Francisci Mauroceni patriarchæ Veneti pro anno 1657 excusus, a die 2 Septembris, in quem tunc incidebat dedicatio ecclesiæ patriarchalis, Sancti hujus festum transfert ad diem XXIV ejusdem mensis, hoc modo celebrandum: Cosmi, ut ibi vocatur, conf. sem.. Corpus in E. R. S. Georgii major. (fuit 2 hu.) de com. 1. lo. M. Os Justi. Fortunatus Ulmus Venetus, & monachus Casinensis, qui Vitam S. Cosmæ vulgavit typis Venetis anno 1612, in suis ad eamdem notis pag. 19 indicans, ubi jaceat corpus, simulque edocens erectam Sancto fuisse aram; Jacet, inquit, corpus in altari D. P. N. Benedicto, atque ipsi Eremitæ sacro. Cum itaque ex his de publico ac legitimo Sancti cultu constet, plura hoc loco non addo, quæ occurrent in sequentibus.

[3] Locus S. Georgii Majoris, in quo sacrum ejus corpus requiescere jam diximus, [ubi jacet corpus ejus publica veneratione honoratum.] describitur ab Augustino Lubin in Abbatiarum Italiæ brevi notitia pag. 410, e qua delibo sequentia: Venetiis abbatia tit. Sancti Georgii Majoris, Ord. S. Benedicti .., quæ, propter reliquias S. Stephani in ejus ecclesiam allatas, fuit etiam S. Georgii & S. Stephani nominata. Initium sumpsit anno CMLXXXII a Joanne Mauroceno, nobili Duce, qui in ea monasticam vitam duxit & propagavit, atque abbatis officio functus decessit. Insulam, & S. Georgii jam extantem capellam ad cœnobium condendum dedit Memmus Tribunus. Donationis instrumentum refert Ughellus tomo 5 pag. 1272 & seqq., ubi ejus privilegia recensentur.. Est omnium civitatis abbatiarum pulcherrima, sita in regione S. Crucis. De ea Sansovinus lib. 5, pag. 166. Hæc dicta sint occasione corporis S. Eremitæ nostri ad laudatam modo abbatiam translati, de qua re dicemus plura, quando egerimus de vita ejus.

[4] [Dantur notitiæ] Petrus de Natalibus, qui floruit seculo 14, lib. 8 Catalogi Sanctorum cap. 26 pauca de illius gestis memorat, præfixo illis titulo: De sancto Cosma confessore. Deinde, Cosmas confessor, inquit, natione Græcus, in insula Cretensi eremiticam vitam duxit; qui omnibus diebus vitæ suæ jejuniis & orationibus vacans in quodam antro resedit, ubi & post laudabilem vitam in pace quievit IV Non. Septem. Cujus corpus cum aliquo tempore in eodem specu sepultum quievisset, ab incolis loci intra civitatem translatum est, ut honorificentius coleretur. Quod Deo & Sancto displicuisse evidenti signo apparuit. Nam, maxima aëris siccitate superveniente, arefacta est terra, & fames valida subsecuta: nec prius, illapsa de cælo pluvia, fertilitas abundavit, donec sanctum corpus ad loci sui abdita reductum est. Hæc tantilla Vita apud Petrum de Natalibus excusa est.

[5] [de Vitæ] Ulmus in annotationibus: Extat, inquit, copiosior in manuscripto anonymi auctoris, in nostro cœnobio D. Georgii Majoris antiquitus servato; ex quo, & eodem Petro (de Natalibus) quicquid scripsimus, didicimus. Hæc ille. Aliud vero apud nos est exemplar Ms. hoc titulo prænotatum: Vita sancti Cosmæ eremitæ & confessoris monachi Cretensis, quæ ad marginem desumpta indicatur manu Henschenii nostri ex cod. Reginæ Sueciæ de SS., quorum reliquiæ sunt in monasterio S. Georgii. Sic incipit: Dilectissimi, Creator & amator noster nobis providit, qui sui diadematis pretiosam gemmam Cosmam sanctissimum, quem alteri genti subtraxit, nobis licet immeritis patronum piissimum ad honorem & salutem totius Venetiæ dedit. Auctor est anonymus, & cum Petro de Natalibus similia de Sancto refert; verum, ubi ad translationem corporis Venetias avecti digreditur, parergis indulget de Venetis. En specimen: Contigit ex negotiandi consuetudine Venetiis navim exire, & ad easdem partes (Cretensis videlicet insulæ) venire: gens enim hæc amore libertatis paludes maritimas inhabitabat, & pene sola est in mundo, quæ suæ nobilitatis antiquæ mores usque ad hæc tempora studio laudabili retineat.

[6] Quia vero semel amore, ut diximus, libertatis accessibilia loca relinquentes, [scriptoribus,] maluerunt in remotis paludibus habitare, & pacifice moribus & legibus suis contenti vivere, quam duris exactionibus regum vel principum deservire. Hæc pauca e pluribus, quæ ibidem subduntur, retulisse sit satis. Illud exemplar fortassis coincidit cum eo, ex quo partim sua se didicisse, quæ de Sancto scripsit, indicabat Ulmus. Idem in Annotationibus pag. 15 de die mortis ipsius agens, hanc suggerit notitiam: De die obitus tam Petrus Natalites, quam Molanus, & alii consentiunt; quem eumdem etiam manuscriptum nostrum præ se fert. In nostro quoque exemplari sunt ista: Ideo infatigabiliter, quem præstolabatur & sitiebat, termino sui laboris adhæsit die secunda mensis Septembris, hoc est, ingressus est viam omnis carnis.

[7] Hujusmodi igitur monumenta secutus, opinor, diem & annum mortis ita determinat Ulmus in Vita inferius apud nos num. 5: [ac de tempore mortis.] Quibus atque aliis innumeris virtutibus micans, ad cœlos .. pervenit IV Nonas Septembris anno post Christum natum DCLVIII. De die emortuali jam dictum: de anno autem observat ista Ulmus in Annotationibus pag. 15 citata: Nam tum in Natalite, tum in Ms. sacrum Cosmæ cadaver quadringentos annos in Creta quievisse constat. Deportatum autem inde ad nos fuit .. anno MLVIII. Detrahantur itaque CCCC anni; remanet annus DCLVIII, quo e vita migrasse posuimus. Petrus de Natalibus, seu, uti eum Ulmus vocat, Natalites adverbium fere quadringentis illis annis adjungit, quod & facit nostrum Ms. anonymi supra indicatum: in quorum fide anno 658 τὸ circiter supra apposuimus.

§ II. Corpus ex insula Cretensi Venetias translatum; ejusdem status; translationis tempus; exemplar, e quo hæc & Sancti Vita datur,

[Translatio ista non eodem modo narratur:] Sancti Cosmæ translatio ex insula Cretensi ad Venetos apud Petrum de Natalibus brevissime perstringitur: Post annos vero, ait, fere CCCC corpus ipsum a Venetis navigantibus inde sublatum est, & Venetias translatum, atque in monasterio sancti Georgii Majoris reconditum, ubi ad præsens quiescit. Longe pluribus eam narrat, rerumque adjunctis satis miris vestitam profert Ulmus infra apud nos num. 10 & seqq., indicans in Notationibus pag. 16, unde ista hauserit: Translationis modum, inquit, non habet Natalites. Totum nos e manuscripto prodimus. Sed majoris auctoritatis esset ista narratio, si de fide ac tempore scriptoris constaret. Similia in substantia etiam memorat nostrum Ms. anonymi de modo, quo translatio ista contigit.

[9] [status corporis:] Ulmus biographus num. 13 corpus apud Cretenses asserit inventum esse ita integrum, ut recens conditum cuique mirum in modum videretur. Sed idem auctor hæc scribit in Annotationibus pag. 16: Referentibus venerabilibus monachis, quibus, antequam clauderetur, licuit ipsum videre, nunc non est prorsus integrum: sed æque incorruptione sanctitatem, atque corruptione aliqua vetustatem denotat. Caput a corpore separatur, fractum, inquiunt, atque intra corpus conclusum: pro quo supplebat olim caput sancti Felicis confessoris, quod nunc cura admodum reverendi patris domni Michaëlis Alabardi abbatis argentea theca coopertum, palam colendum proponitur. De hac re scheda olim arcæ sanctiss. corporis affixa ita habet: “Caput corpori annexum, est caput sancti Felicis confessoris per serenissimum imperatorem Karolum (IV) ad has oras apportatum, reconditumque in monasterio hoc S. Georgii Majoris Venetiarum, cura ac diligentia R. P. D. Gerardi Pante, abbatis monasterii ptædicti, die VIII mensis Octobris anno Domini MCCCLXI. Caput vero hujus S. Cosmæ confessoris in ipso corpore est”.

[10] [translationis tempus] “Corpus autem ipsum (uti pergit scheda superius citata) prædicti confessoris beatissimi Cosmæ collocatum fuit in hoc jam dicto monasterio anno ab Incarnatione domini MLVIII, mense Aprilis, Indictione undecima”. Hinc patet, errare Wionem, qui deceptum sequutus, & ipse deceptus est. In calce manuscripti habentur hæc verba non eo, quo manuscriptum ipsum, exarata charactere, verum subtiliori: “Translatum autem fuit ipsum sanctissimum corpus ad hoc nostrum monasterium anno Dni MCCCCIII, mense Apr., Indictione XI”. Quæ sequens Wion, sicut observat Ulmus, in Annotationibus ad S. Gerardi Vitam, translationem e Creta eodem anno MCCCCIII ponit. Verum e scheda superius adducta liquet, annum MLVIII ponendum esse. Nam recens & temere manuscripto addita verba indicantur, dum, uti ea hic apposuimus, tum charactere a manuscripto diversa sunt, tum ad marginem propter quædam alia, quæ in Ms. sequuntur, desinere coguntur. Sed quamvis stulte addita, libet tamen erroris causam conjectare.

[11] [perperam alibi signatum,] Undecima Indictio anno Domini millesimo quinquagesimo octavo, undecima etiam anno millesimo quadringentesimo tertio. Qui ergo ea apposuit, legerat fortasse Cosmam Indictione undecima mense Aprilis Venetias deductum, nulla habita anni memoria: quem ex Indictione vaticinari aggressus est, voto tamen frustratus. Nam adductum tempus annorum MCCCCIII refellit primum ea, quam supra vidimus, scheda: tum fortius Ms. alterum, quod de translatione D. Pauli martyris agit: ubi hæc inter cætera leguntur: “Potest, sicut credimus, de tali mansione gaudere, ubi consociatus est beatissimo Stephano Prothomartyri dignissimo, Cosmæ atque Damiano martyribus, nec non etiam Cosmæ confessori sanctissimo”. Deductio autem B. Pauli martyris Byzantio Venetias evenit anno Domini MCCXXII, scriptorque translationis ejusdem visa, aut ab aliis audita prodit.

[12] [& hic correctum] Inquit enim inter cætera, loquens de Marino Storlato Constantinopoli tunc præfecto, qui religioso operi favit: “Qui dominus Marinus pro eo, quod illius parentes ex antiquo apud monasterium sancti Georgii tumulantur, & ipse credit tumulari, diligit monasterium & confratres”. Contemporaneum Marino Storlato, ac proinde memoratæ Pauli martyris translationi habes auctorem ex eis verbis: “Ipse credit tumulari, diligit monasterium & confratres”. Quare si anno MCCXXII Cosmas ex oculato teste in templo nostro jacebat, cui D. Paulus martyr sociatus est; quomodo ad nos anno postea MCCCCIII deductus? Falsa itaque ad manuscriptum additio: vera autem sunt, quæ scheda profert: debeturque sane præcipuus Cosmæ honor ob adventus primas. Quippe etiam ante Prothomartyris translationem ad nos deductum * fuit.

[13] Quisnam sit Felix iste confessor supra nominatus, me latet. [exhibetur.] Gerardi vero Vita, seu breve potius Vitæ compendium, & Wionis ad illam annotationes reperiri possunt apud eumdem Wionem in Ligno vitæ. De eodem sæpius fiet mentio in Actis S. Stephani Hungariæ regis mox dandis. D. Paulus martyr, qui dein occurrit, eumdem esse credo cum S. Paulo episcopo Constantinopolitano & martyre, de quo actum est ad diem VII Junii. Ex antea deductis corrigendum etiam est apographum nostrum, in quo leguntur hæc verba: Translatum autem fuit ipsum sanctissimum corpus ad hoc nostrum monasterium anno Domini millesimo quadringentesimo tertio, mense Aprili, Indictione undecima, post obitum sanctissimum anno quadringentesimo fere. Dum vero dicit ad hoc nostrum monasterium, satis perspicue indicat, hujus translationis scriptorem S. Gregorii Majoris apud Venetos ascetam fuisse.

[14] Quoniam præter illa, quæ de S. Cosmæ Vita ac translatione jam dicta sunt, [Acta edenda.] a Fortunato Ulmo monacho Casinensi editis, ac F. Alexio Barocio, ex patricio Veneto eremitæ Camaldulensi, & in curia Romana procuratori generali dedicatis, nihil fere superest prænotandum, ac paucula, quæ restant, habitura sunt locum in Annotatis; lectoris oculis legenda subjicio, quæ dictus biographus ad posteros transmisit, in capita ac numeros a me divisa, prout hic vides. Prodiit autem exemplar, quod habemus, ex S. Georgii Majoris Venetiarum, datumque ex dono reverendissimi P. Bonaventuræ Barotii Veneti, abbatis Benedictini congregationis Casinensis .. MDCLX.

[Annotata]

* l. deductus

VITA
Auctore Fortunato Ulmo, monacho Casinensi, Venetiis edita.

Cosmas eremita conf., Venetiis (S.)

A. Fortunato Ulmo.

CAPUT I.
Sanctus variis in solitudine virtutibus illustris.

[Variæ sunt Sanctorum ad cælum viæ,] Splendentia Sanctorum agmina potissimum varietate coruscant. Ita sane rerum omnium Moderator per distincta itinera electos ad cœlum deducit, ut nulla hic virtus prætermittatur, nullius ab sacris illis sedibus virtutis præmia procul absint. Neque enim omnes purpureo martyrii decore insignitos voluit; verum provido consilio disposuit, ut, quibus sævi deessent carnifices, prompta sufficeret voluntas; aliaque plane adessent vivendi genera, quibus, si luberet, etiam ingenti laude perpetuam sibi quisque gloriam compararet.

[2] [inter quas est vita solitaria.] Ut de reliquis sileamus, sacer se nobis offert anachoritarum cœtus, eo magis spectandus, quo, qui in illo adscribuntur, humano prorsus destituti solamine adversus invisibilia dæmonia soli Deo fidentes, diuturna pugna bellare noscuntur. Quibus sane præcipua prærogativa donatur, ut, dum caducis exuti cupiditatibus, divinisque incensi ardoribus comprobantur; non homines, sed angeli adhuc in terris positi merito nuncupentur. Inter hos beatissimus Cosmas, cujus hodie illustris est dies, maxime fulgere conspicitur. Qui in Creta insula a incultæ solitudinis cultor egregius angelicæ prorsus vitæ, quoad in humanis extitit, sese conformare studuit.

[3] [Hanc S. Cosmas] Cælestium enim contemplationi, & orationi quotidie vacans, in horrido antro sedebat, promptum omnipotenti Domino famulatum hilaris exhibens. Dilectæ nimirum solitudinis parietibus septus corpus proprium jejuniis, vigiliis, exteriorique opere extenuans, ipsum spiritui servire cogebat. Æstus & frigoris patiens, quietis negligens reluctantem carnem miro quodam studio exercebat. Bellandi porro cum dæmone apprime artibus eruditus, intestinis vexationibus, quibus quotidie agitabatur, facillime obstitit. Quare de virtute transiens in virtutem, profectibus prioribus * oblitus, semper ad altiora conscendebat.

[4] [egregiis virtutibus] Proficiendi namque desiderio succensus, quo magis proficiebat, eo amplius Deo appropiare conabatur. Semper de Deo cogitabat: semper ad illum anhelabat; cui ut amabilis fieret, non diebus, non noctibus a probis operibus torpescebat. Mentis autem oculos in æternitatis contemplatione levans, inane prorsus æstimabat omne, quod transit. Cumque se, divino favente lumine, intra solitudinis secreta conclusum agnosceret: gratias Deo referebat, qui eum ab sæculi tumultu eduxerat, quo ab humanis perturbationibus divina foret protectione securus.

[5] [condecoravit,] Sæculum oderat, atque ejus amatoribus mirum in modum compatiebatur: pro quibus assiduos emittens gemitus piissimus Dei clementiam exposcebat. His Vir sanctissimus in solitudine sese exercebat, circa quæ versans speciosa deserti pinguia reddebat. Quibus, atque aliis innumeris virtutibus micans, ad cœlos demum, quo suos gressus direxerat, corona redimitus immortalitatis pervenit IV Nonas Septembris anno post Christum natum DCLVIII, atque in eadem spelunca, in qua vivens latuerat, sepultus est.

[6] [cælestibus] Ubi cum aliquamdiu servaretur, ac frequens ad antrum accessus a vicinis accolis fieret, eis tandem maxima in Eremitam pietate e loco horroris & vastæ solitudinis corpus abducere, atque intra oppidum ornatissimo in loco condere visum est. Ita enim & Sanctum dignius colendum, & sibi ad venerabile sepulchrum facilius iter futurum rebantur. Quæ quidem humanis consiliis provisa, ut divinis repugnaverint, sequentia indicio extitere. Vel enim exin clausum cœlum pluviæ munus retinuit, vel apertum segetes grandinibus consumpsit.

[7] Tum quamdiu intra sæculares tumultus sancti Eremitæ corpus jacuit, [etiam] tamdiu, ipso Divo precante, diræ siccitates, proinde ingentes rei frumentariæ angustiæ perdurarunt. Quod cum homines illi infeliciter experirentur, viderenturque Eliæ tempora exsuscitata, quando ad prophetæ preces clausum est cœlum annis tribus, & mensibus sex b; ambigui unde tam gravis animadversio prodiret, flagitiis primum, post deductioni memoratæ causam, Deo inspirante, adscripsere.

[8] Melius itaque, si unde amotum fuerat, sacrum reponeretur corpus, [favoribus] sibi consulturos rati, ad amicum antrum denuo reduxere. Fluxit illico aquarum larga benedictio, roraruntque cœli desuper, & pluvias emiserunt, cunctas regionis partes inundantes, manifesto placati Numinis indicio, docuitque rudiores homines peractum miraculum, interdum etiam ab iis, quæ honesta, quæque pia censemus, honestius, sanctiusque abstinendum. Mansit eo loci ad quadringentos annos eximio gentium cultu: a quibus ad Divi sepulchrum longum atque arduum intercedebat iter, eo gratius Deo, atque ipsi Eremitæ, quo difficilius, & laboriosius susceptum.

[9] Cæterum, ut valida quæcumque initio, denique spatio languescunt, [post mortem clarus.] etiam ingens ille plane ardor fidelium, corruptæ naturæ vitio, temporum postea diuturnitate defecerat. Sed Deus æternus Sanctorum amator, qui perpetuum Cœlitibus cultum a nobis præstari exigit, locum venerationi aptiorem, ad quem tamen juxta beati Eremitæ placitum non omnibus facile pateret accessus, Venetiis elegerat; angustas scilicet nostras oras, quas tam nobili munere libuit illustrare. Id quando, & quomodo evenerit, sequentia indicabunt.

ANNOTATA.

a Hæc insula Europæ perampla est in mari Mediterraneo inter Creticum mare ab ea dictum ad Septemtrionem, & Lybicum mare ad Meridiem, aliis quondam nominibus appellata, nuncautem vulgo Candia. Si quis de illa velit plura, adeat geographos.

b Consuli potest liber 3 Regum cap. 17 ℣. 1, & cap. 18 ℣. 1.

* l. profectus priores

CAPUT II.
Translatio corporis Venetias.

[Corpus ex insula Cretensi] Cretæ insula necdum in ditionem Venetam cesserat a. Eo tamen exoticarum mercium deducendarum gratia onerariæ naves in dies properabant. Quem etiamnum adnavigandi morem Veneti mercatores servant: qui barbaras usque regiones ingentibus ausis pro mercimoniis petere non verentur. Igitur e plurimis, quæ ad memoratam tendebant insulam, fausto omine Venetorum navis eo appulit; in qua non plus divitiarum, quam religioni studentium virorum caterva vehebatur. Qui quidem Cosmæ fama illecti, cum de ejus corporis raptu taciti secum volverent, huc sane animum, atque ad negotia vires intendebant, inscii fortasse, an propitio, adversove Cosmæ numine rem tantam aggressuri essent. Cui rei etiam Cretensium terror addebatur: quibus, si furtum tentatum esse notum fieret, ad rapientium profecto exitium facilis eorum conversio foret.

[11] [miro modo] His animum quatientibus, ambiguos ipse Divus quoscumque abstulit cogitatus, noctuque per visum uni eorum apparens, tales forsitan somniantem curas, ut tutissimo a Deo datum Corpus Venetias abducerent, plenius admonuit. Cujus rei ille somno solutus socios admonens, ut feliciter conceptum explerent propositum, hortatus est. Quamobrem a timore ad spem sese invicem revocantes, statutam diem, qua ad antrum una accederent, elegerunt. Ea igitur ut primum illuxit, alacres quidem singuli properabant, dumetum, ac fere * ob spinarum densitatem invium iter gradientes.

[12] E quibus religiosiores alii nudatis plantis, pars minus compuncte tectis pedibus incedebant. Tunc res mira prorsus, [e spelunca tollitor,] quæ & Cosmæ sanctitatem confirmaret, & omni Venetos cunctatione eximeret, contigit. Eos enim, qui detractis pedulis b ad sepulchrum iter habebant, minime spinarum asperitas læsit: illorum vero pedes, qui calciati * eo properabant, stimulis haud pene ferendis transfigebantur. Itaque re nova excitati, gaudio inenarrabili replebantur, Dominoque, qui prosperam eorum navigationem reddidisset, gratias ardentiores solvebant. Singuli igitur pariter ad speluncam accedentes, flexis poplitibus preces ad Deum & ipsum Eremitam mittunt, raptui religioso avidius incumbentes.

[13] [as Venetiat transfertur.] Ingressus ad speluncam difficilis plane extitit, ac fenestra arctissima, qua vix unius hominis corpus transiret, aditum præbuit: per quam ingredientes, preciosum thesaurum ita integrum invenere, ut recens conditum * cuique mirum in modum videretur. Omni itaque religione illinc extrahentes, atque ad propriam navim caute ducentes, quamprimum tranquillo mari, cœloque sereno digressi, anno a Virginis partu MLVIII Venetias ad hanc insulam D. Georgii, mense Aprilis, Indictione XI, die XX deduxere, necdum primo transacto sæculo, quo monachi insulam incolere cœperant c: quam etiam primus nobili præsentia illustrare dignatus est.

[14] [Laudatur Deus] Res omnes ejus gestas, ut cupimus, recolere, non valemus: secretior enim ab ipso vivendi ratio delecta, soli Deo uti charum, ita cognitum fecit. Hominibus vero non nisi ab ipsius obitu, quanti meriti vivens extiterit, patuit. Vixit Deo dumtaxat, & sibi: hinc soli Deo, sibique notus. Sufficiant nobis itaque vel invitis pauca, quæ de ipso scripsimus, quibus nec ob plura ardentior forsitan religio accresceret. Scilicet quia imitari Sanctos contemnimus, juste agens Dominus reconditas illorum actiones sæpius celat, ne frustra nobis exempla ponantur, quibus sectandis nullum prorsus studium adhibemus.

[15] [in Sancto, etiamsi vix noto,] Ab ejusdem igitur piissimi Domini miseratione haud abest, quod geritur: quippe cum novissimo illo die tot nobis adversantes futuri sint judices, quot ad recte vivendum habuerimus exempla bonorum. Cæterum alias Dominum collaudemus, cujus sane providentia factum est, ut neutiquam singulæ beati Eremitæ res gestæ obliterarentur: sed eorum ad nos saltem memoria deveniret, quæ de sanctitate ejus certos nos reddere possent.

[16] Quem enim hodie colere studemus, ex operibus justificatum miracula post mortem, ut audivimus, peracta demonstrant; ut si ad ipsius auxilium confugere vel in hac solennitate velimus, [& patrocinium ejus proponitur.] ex sanctitatis ipsius certitudine patrocinium non defuturum sciamus. Misericordem igitur Dominum precemur, ut æque illæ, quas scimus, actiones nos excitent, atque ea, quæ ignoramus, ejus præclara merita nos adjuvent; quatenus utrisque mediis ad superna polorum gaudia pervenire valeamus, præstante D. N. Jesu Christo, qui cum Patre, & Spiritu Sancto vivit, & regnat Deus in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Paruit olim hæc insula imperatoribus Constantinopolitanis, ex quibus Balduinus Flandriæ comes eam dedit marchioni Montisferrati: ab isto autem vendita fuit Venetis magno auri pretio anno MCXCIV [Note: ] [al. 1204] : sed ab anno MDCXLV bello tentata a Turcis, tandem ipsis tota cessit anno MDCLXIX, Venetis ægre tria fortalitia littoralia servantibus, nempe Sudam, Garabusam, & Spinam longam [Note: ] [al. Sudam, & Spinam longam tantum] , prout observat Baudrandus. Corpus autem S. Cosmæ Venetias delatum fuisse scribitur infra num. 13 anno a Virginis partu MLVIII, de quo anno plura dicuntur in Commentario prævio. Tunc itaque Creta nondum parebat Venetis, secundum dicta. His addi possunt, quæ alibi lego, insulam videlicet hanc non fuisse Candiam appellatam, nisi postquam fundata fuit Candia urbs ejusdem primaria, a qua nomen traxit, id est, a seculo nono; eamque tunc paruisse Saracenis; seculo autem decimo, anno 962 a Nicephoro Phoca recuperatam.

b Pedules sunt pedum indumenta, tibialia, PEDULI, Italis, uti habet Cangius, ubi plura.

c Nam anno 982 hanc abbatiam sumpsisse exordium, in Commentario habes num. 3.

* f. ad dumetum fere ob spinarum &c.

* l. calceati

* l. conditus

DE SANCTO AGRICOLO EPISCOPO ET PATRONO AVENIONENSI
IN GALLIA,

Anno DCC, ut fertur.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Agricolus conf. episc. & patronus Avenionensis in Gallia (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Legitimus ac celeber Sancti cultus apud Avenionenses.

Quamvis memoria S. Agricoli Avenionensis episcopi nec antiquis adscripta legatur Martyrologiis, nec hodierno Romano hactenus sit inserta, [Memoria Sancti annuntiata seculo 15,] constat tamen de legitima ejus veneratione satis antiqua, eumdemque commemorarunt plerique martyrologi recentiores. Florarium nostrum Ms. ad 2 Septembris sic habet: Item sanctorum episcoporum Colmanni & Agricolæ Avennicæ civitatis. Avenio apud S. Gregorium Turonensem aliosque Avennica civitas vocatur, ita ut nullum videatur dubium, quin ille seculi XV scriptor designare voluerit S. Agricolum Avenionensem, de quo agimus. At non satis certo perspicio, quem illi adjunctum velit Colmannum episcopum Avenionensem; cum nullum inter episcopos Avenionenses reperiam istius nominis. Suspicor tamen designari S. Magnum Agricoli patrem & decessorem, quem forsan repererit cum S. Agricolo memoratum, cujusque nomen luxaverit, ut alias non raro facit idem scriptor. Certe hæc conjectura mihi apparet verisimilis, tum quia S. Magnum Avenionensem alibi non annuntiat hagiologus iste, tum quia utriusque Sancti corpora simul translata sunt & conjuncta seculo XIV, ut videbimus: nam hæc ratio esse potuit, cur illos simul hoc die commemoraverit laudatus scriptor.

[2] Grevenus in Auctariis ad Usuardum eodem die sanctum Antistitem annuntiat his verbis: [& passim apud recentiores: cultus satis antiquus,] Agricoli episcopi Avinionensis & confessoris. Prolixum ex Actis elogium texuit Saussayus, Verum ex eo huc tantum transfero postremam partem, quæ spectat ad cultum Sancti, ejusque posthumam gloriam: Postea, inquit, ob crebras miraculorum coruscationes, quibus urbi civibusque perpetim suffragatur, una cum sancti Magni sui parentis pretioso cadavere, ossa ejus ad ædem gloriosæ Virginis translata fuerunt veneranda: dehinc ad sui nominis sacram ædem, quæ canonicorum sodalitio insignitur, delata, sæpiusque ornatioribus loculis inclusa: tandem in thecis argenteis sub majori altare reposita, ea, qua par est, religione observantur. Experiuntur in dies cives tanti Tutelaris virtutem, cujus patrocinio præpotenti, cum sæpe ab excidio, tum maxime ab hæresis lue, ipsa Avenionensis civitas servata hactenus creditur. Duo in hisce corrigenda sunt, videlicet asserta translatio ad ædem beatæ Virginis, in qua Sanctus ab initio sepultus; quodque de thecis argenteis deinde dicitur. Eumdem Sanctum hodie annuntiant Ferrarius in Catalogo Generali, Martyrologium novum Parisiense, Menardus in Martyrologio Benedictino, aliique, quorum verba adferre minime est opus. Col.anctum Avenione die 2 Septembris ut patronum, confirmant varii, qui de episcopis Avenionensibus scripserunt; ejusque cultus antiquitas patebit ex Actis infra dandis.

[3] [& celeberrimus, ut patroni urbis Avenionensis:] Varias observationes in Vitam, reliquias, & cultum S. Agricoli nobis nuper humanissime transmisit Reverendus admodum dominus de Brantes thesaurarius & pœnitentiarius ecclesiæ metropolitanæ Avenionensis. Ex hisce ad hunc locum transfero observata de hodierno Sancti cultu: Primo S. Agricolus patronus non est diœcesis Avenionensis, sed solius urbis. Festivitas ejus celebratur ritu duplici primæ classis cum Octava, atque est celebranda cum cessatione ab opere servili: Excellentissimus prolegatus, inquit Gallice, qui est vicarius summi Pontificis atque urbis gubernator, comitantibus eum omnibus aulicis ac dominis consulibus, solemni cum apparatu assistit primis Vesperis, postridieque Missæ solemniter decantatæ: populique concursus ad ecclesiam Sancti maximus est. Sub vesperam caput Sancti circumfertur in longo supplicantium agmine; ac reversis datur benedictio venerabilis Sacramenti. Circa noctis initium sumptibus urbis exstruuntur ignes artificiosi, quibus festivitas terminatur.

[4] Quod spectat ad Officium Sancti, sola ecclesia ipsius nomine insignita utitur Officio proprio. [Officium antiquum, cui novum nuper substitutum:] In ceteris urbis ecclesiis recitatur Officium commune. Aliæ ex his recitant in secundo nocturno tres lectiones ex Vita depromptas, aliæ vero omnes de communi. Habeo in manibus Officium Sancti, impressum Avenione anno 1671, quod dicebatur in ejus ecclesia. Habet in secundo nocturno lectiones de Vita pro tota Octava. Verum illæ lectiones sunt ipsa Acta, quæ dabimus, ita ut necesse non sit ex iis quidquam huc transferre. Antiphonæ quidem, hymni, responsoria & capitula ad Sancti patrocinium ejusque beneficia frequenter alludunt, sed nulla continent facta, quæ in Actis non leguntur. Officium hoc ante paucos annos abrogavit, teste laudato de Brantes, novumque substituit Franciscus Mauritius de Gonteri archiepiscopus Avenionensis, anno 1742 defunctus. Novum istud Officium, mandante archiepiscopo, concinnavit Franciscus Anselme canonicus ecclesiæ S. Agricoli, illudque usui esse cœpit anno 1741. Hymnos hujusce Officii nobis communicatos lectorum oculis objiciam, cum ea Sancti gesta contineant, quæ certiora credunt Avenionenses.

[5] Hymnus ad Matutinum:

Umbræ diffugiunt, surgimus ocius; [ex hoc dantur hymni, in quibus gesta ante episcopatum,]
Illabens tenebris provehitur dies:
Plaudant Agricolo cantibus angeli,
      Sanctum dum canimus melos.
Magni progenies, Albiadum genus,
Mundi delicias abjicit, & fugit,
Virtutum retinens semina, quæ pater
      Imis cordibus inserit.
Fama sat pelago nobilis insula,
Qua sanctos aluit Gallia præsules:
Has sedes habitant relligio, fides;
      Illuc impiger advolat.
Quo te Sancte? Tuos siccine deseris?
Votis Avenio te vocat, expetit.
Illustras meritis, & precibus foves.
      Ad nos tu citius redi.
Clero mox oculus * præficitur redux,
Thesauros aperit pauperibus sacros,
Commissas viduas pascit, & integer
      Præludit modo pontifex.
Uni sit Domino perpetuum decus,
Qui nunc Agricolum contuitu beat,
Ut nos cælitibus civibus inserat,
      Cives qui patriæ sumus.

[6] Ad Laudes:

Nobis lux oritur, sol micat igneus: [in episcopatu,]
Festivum, populi, dicite canticum;
Aptentur sociis organa vocibus,
      Et dulci resonent sono.
Mox in pontificem Magnus inungitur,
Et plenus meritis æthereos subit:
Sacris induitur Filius infulis,
      Hæres promeritus patris.
Mirum, quo populos imperïo regit:
Noscit Pastor oves, moribus instruit,
Exemplis revocat, nocte, die vigil
      Christo filiolos parit.
Crescit sancta fides, plebs nova nascitur,
Templi tunc Domino mœnia consecrat,
Auget redditibus, ditat, & inscius
      Templum jam sibi præparat.
Proh mœror! rapitur Præsul amabilis,
Pastor deliciæ, pastor amor gregis:
Cælum mox penetrans, in superum choros
      Felix spiritus evolat.
Uni sit Domino &c. ut supra.

[7] [ac miracula memorantur;] Ad utrasque Vesperas:

Quem cælis celebrant agmina cælitum,
Quem terris resonant ora fidelium,
Felix Avenio, Pontificem tuum,
      Civem nosceque filium.
Jam te summa beat gloria Numinis;
Menti, totus amor, se Deus explicat:
Aris relliquiæ lampadibus nitent,
      Sacris est honor ossibus.
Urbis tu columen rebus in arduis:
Imbres sponte fluunt arbitrio tui;
Messes terra parit, vinea germinat,
      Cum tu nubibus imperas.
Vastant innumeræ rura ciconiæ,
Urbem pestiferis anguibus inquinant:
Has jussu removes, munere quo Patris
      Jam nunc novimus alites.
Sævit, falsa vomens, hæresis impia,
Tentat per cuneos gliscere per gregem:
Nobis tu vigilas, mœnia protegis,
      Miris & facibus fugas.

Hæc omnia lumen accipient ex Actis infra edendis. Ciconiæ autem vocantur Patris, seu S. Agricoli, alites, quia illas pro insignibus gestat Sanctus, qui cum ciconia pingitur in imagine nobis transmissa.

[8] [antiphonæ & oratio, quæ indicant patrocinium Sancti,] Hisce demum addo antiphonas aliquot. Ad Magnificat in primis Vesperis hæc occurrit: Hodie Agricolus cælos ascendit, hodie sancta per urbem aguntur solemnia: lætetur terra nostra natalitiis ejus gloriosa. Ad Benedictus in Laudibus: Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem: & super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus. Ad Magnificat in secundis Vesperis: Hic est Sacerdos Altissimi, qui pro populo suo semper orat ad Dominum, & in tempore tribulationis factus est reconciliatio. Demum oratio Officii hæc est: Deus, qui nobis ad gloriam hujusce urbis manifestandam B. Agricolum, confessorem tuum atque pontificem, concivem & patronum tribuisti: concede propitius, ita nos ejus semper patrocinio defendi, ut petita efficaciter assecuti, ipsius concives esse mereamur in cælis. Per &c. Hactenus de Officio, ex quo plura desumenda non censeo.

[9] [quod præcipue imploratur ad impetrandam pluviam aut serenitatem:] Sancti patrocinium præcipue invocari ad impetrandam pluviam, aut aeris serenitatem, ejusque caput hac de causa circumferri in supplicatione, breviter innuunt Acta num. 12, illudque magis confirmabimus. Verum observandum est, varias fuisse Sacri corporis translationes, quas ordine chronologico discutiemus post gestorum chronologiam. In una autem ex primis translationibus caput Sancti seorsum fuit positum. De hoc capite sæpe jam memoratus dominus de Brantes sic scribit: Quod spectat ad caput S. Agricoli, involutum fuit panno aureis filis texto, inclusumque statuæ dimidiatæ ex argento inaurato, quæ venerationi exponitur, atque a supplicantibus circumfertur. Illius dimidiatæ statuæ figuram æri incidendam dedi chalcographo nostro, sed contractam in formam minorem, ut tomo commodius inseri posset. Sic igitur eam hic exhibeo.

[10] Accipe nunc, quibus cæremoniis ad impetrandam pluviam aut serenitatem utantur Avenionenses: [supplicatio cum capite Sancti hac de causa institui solita] In necessitatibus publicis, inquit Dominus de Brantes, & præsertim ad serenitatem aëris, aut magis etiam ad pluviam impetrandam (nam pluvia rara est in hac regione, frequensque siccitas) in longo supplicantium agmine circumfertur Sancti nostri caput, aut illud solum in ecclesia sua venerationi fidelium exponitur. Domini consules hac de causa accedunt illustrissimum dominum archiepiscopum, eique significant, necessitatem exigere, ut exponatur aut circumferatur venerabile caput S. Agricoli. Antistes ad preces eorum mandatum conscribit, quod domini illi exhibendum curant decano & canonicis ecclesiæ S. Agricoli, ut hi pareant mandato. Dum supplicantium agmen instruitur, passim ad hanc cæremoniam eligitur dies Dominicus aut festus. Confraternitas Pœnitentium alborum & capitulum S. Agricoli præcedunt reliquias, quæ feruntur sub umbella, quasque subsequitur ingens populi multitudo.

[11] Primum reliquiæ portantur ad ecclesiam metropolitanam S. Mariæ de Domnis, [cum cæremoniis hic descriptis,] ubi illustrissimus dominus archiepiscopus pontificalibus ornamentis indutus, assistente capitulo metropolitico, eas excipit ad portam, triplicique thuris suffitu veneratur. Cum perventum est ad mediam ecclesiam, antistes eumdem thuris suffitum iterat. Demum, ubi ad sanctuarium pervenerunt reliquiæ, locantur in solio archiepiscopali, ubi iterato rursum triplici suffitu illas honorat archiepiscopus. Cantatur deinde antiphona de beata Virgine Sancta Maria succurre miseris, aut alia tempori accommodata, cum versiculo & oratione congruis. Postea pro S. Agricolo canitur antiphona, Sacerdos ET PONTIFEX, cum versiculo & oratione, atque huic adjicitur alia congrua necessitati, ob quam instituitur supplicatio. Hisce cantatis, referuntur reliquiæ, comitante archiepiscopo, iisdemque adhibitis suffitibus, quibus fuerant acceptæ, nimirum in sanctuario, in media ecclesia, & ad portam. Post hæc supplicantes procedunt ad ecclesiam Cælestinorum, portaturque caput S. Agricoli in hanc ecclesiam ante altare, & tumulum B. Petri de Luxemburgo, qui alter est hujus urbis protector (de eo actum est apud nos ad 2 Julii.) Caput B. Petri de Luxemburgo expositum est supra altare ipsius, & canonici S. Agricoli singuli accedunt, ut eum reverenti honorent osculo. Iidem fere honores in hac ecclesia S. Agricolo exhibentur, qui in metropolitana. Deinde reliquiæ referuntur ad ecclesiam propriam; & benedictione sanctissimi Sacramenti tota clauditur cæremonia. Hactenus de Brantes, qui & transmisit hymnum, qui in processu supplicantium canitur.

[12] Hymno hic præfigitur titulus: Hymnus ad processionem decantandus, [hymnus, qui cani solet a supplicantibus.] tum in die festo, tum ad impetrandam pluviam vel cæli serenitatem. Hic vero hymni contextus:

Præsul excelso residens olympo,
Urbis o nostræ columen, decusque,
Pervigil custos, patriæ vocantis
      Accipe vota.
Ecce per totam celebraris urbem,
Ossibus sanctum canimus triumphum:
Thura dant cives, facibusque multis
      Theca refulget.
Numinis summi, meritis amicus,
Tu graves iras animumque flectis
Tu favens votis, inimica nobis
      Tela repellis.

Pro pluvia recitandus sequitur hic versiculus:

Sol calet terris, sitiuntque tristes:
Stillet e cælo numerosa nubes:
Prata ridebunt, segetesque surgent,
      Uva rubescet.

Dum pro serenitate supplicatur, hic dicendus:

Nubilat cælum, redeat serenum;
Solis auratam faciem revolve:
Tu potens cælo gravidas aquarum
      Pellere nubes.

Deinde vero alterutro dicto, sic pergitur:

Ad tibi sacras properamus ædes,
Civium votis faveas benigne:
Dona præsentis tribuas, futuræ
      Pignora vitæ. Amen.

Hæc omnia abunde ostendunt, quanta pietate Avenione colatur S. Agricolus, quantaque sit Avenionensium de ejus patrocinio fiducia. Nunc auctoritatem Actorum gestorumque ordinem examinare aggredior.

[Annotata]

* archidiaconus

§ II. Vita Sancti recentiori calamo exarata, sed verosimiliter ex antiquioribus monumentis: gestorum qualiscumque chronologia.

[Vita Sancti scripta sub finem seculi XVI,] Vitam S. Agricoli primus edidit Vincentius Barralis in Chronologia Sanctorum insulæ Lerinensis a pag. 321, eique hunc præfixit titulum: Vita & res gestæ sancti Agricolæ episcopi Avenionensis & monachi Lerinensis ex antiquissimo manuscripto Lerinensis & Avenionensis ecclesiæ. Eadem Vita recusa est apud Surium ad 2 Septembris, idemque titulus præfixus. Eadem quoque per lectiones divisa legitur in Officio S. Agricoli, pro Octava concinnato, editoque Avenione anno 1671 ad usum ecclesiæ laudati Sancti, rursumque illic initio repetitur ex antiquissimo manuscripto. Verumtamen clarum est ex ipsa Vita, eam non fuisse compositam nisi sub finem seculi XVI, cum auctor num. 13 meminerit gestorum anni 1574, quæ se vidisse testatur. Dionysius Sammarthanus tom. 1 Galliæ Christianæ col. 801, recitatis hujus scriptoris verbis de sepulturæ loco, qui nunc capella rosarii nuncupatur, sic subdit: Quæ verba probant recentem esse scriptorem Vitæ S. Agricoli a Barrali datæ, quod quidem jam subodorabar ex multis loquendi modis, hoc in Opere usurpatis, quæ sane antiquitatem minus sapiunt. Mabillonius tom. 1 Annalium pag. 598 sine multa inquisitione edicit Acta hæc esse recentioris auctoris. Et sane nullum hac de re potest esse dubium: auctor enim ætatem suam ipse indicat verbis jam datis, eodemque stylo ubique utitur, ita ut existimare nequeamus posteriora deinde addita esse ab alio quopiam, sed necessario sit dicendum, Vitam hanc scriptam esse sub sinem seculi XVI.

[14] Hæc scriptoris ætas exiguam auctoritatem conciliare potest Vitæ S. Agricoli, [ideoque exiguæ est auctoritatis;] præsertim cum nulla habeamus monumenta antiqua, quibus asserta ipsius, ordinemque chronologicum, quem composuit, confirmare valeamus. Verisimile quidem est, monumenta quædam antiqua de S. Agricoli gestis servata fuisse in ecclesia Avenionensi, idque prorsus credendum est, ne cogamur dicere, omnia ab impostore esse conficta. Quin imo improbabile non est, aliquam Vitam S. Agricoli huic scriptori in manibus fuisse, eamque ab ipso auctam & digestam ea, qua hanc habemus, methodo & stylo. Attamen, etiamsi hoc certum esset, vel sic maxime maneret incertum, quam exacte scripta fuerit antiquior Vita, quove tempore auctor ejus floruerit; atque æque ignoraremus, quid olim fuisset Scriptum, quid vero adjunctum ab auctore neoterico; ac demum, an hic sufficienti crisi antiquiora monumenta fuerit secutus, an nihil ex incertis levibusque conjecturis, nihil ex traditionibus popularibus admiscuerit. Certe multa asseruntur in hac Vita, quæ etsi prorsus inusitata non sunt, ab usu tamen ordinario abhorrent: alia vero affirmantur, quæ per se parum sunt probabilia; alia, quæ aliunde firmari nequerunt, & ex mera conjectura videntur scripta. Ordo chronologicus, qui non sine industria concinnatus est, totus verosimiliter ex conjecturis desumptus est a scriptore neoterico, ideoque plane incertus apparet.

[15] Mabillonius loco mox assignato chronotaxim hujus Vitæ oppugnat ex Privilegio Grasselensis monasterii, [chronotaxis Vitæ oppugnata ex privilegio Grasselensi:] quod edidit in Appendice ejusdem tomi pag. 698, ac sic ratiocinatur: Ante annos ab hinc quatuor retulimus primas Grasselensis monasterii litteras, quibus subscribunt episcopi omnes metropolis Arelatensis, cui tunc Avenionensis ecclesia, nunc metropolitana, subjecta erat: sed nullus inter subscribentes Agricolus, ad cujus nominis similitudinem nullus ex his propius accedit quam Agliacus, imo in subscriptione Aghiacus. Laudatus Dionysius Sammarthanus argumentum Mabillonii expendit his verbis: De fide hujus auctoris suspicionem injicit privilegium Grasselensis monasterii, quod edidit Mabillonius tom. 1 Annal. p. 698. Huic privilegio dato a Petroino Vasionensi episcopo subscribit Arelatensis metropolitanus cum omnibus suis suffraganeis, ex quorum numero tunc erat Avenionensis episcopus. Tempus concessi privilegii refertur ad annum X Theodorici regis, quo sedebat S. Agricolus; respondet enim hic annus Christi sexcentesimo octogesimo quarto. Attamen nullus Agricolus subscriptus huic privilegio legitur: unde suboritur suspicio suppositionis. At minime certum est nomina episcoporum, quæ leguntur ad calcem Grasselensis privilegii, esse suffraganeorum Arelatensis archiepiscopi potius, quam aliorum vicinorum præfulum; nec id asserit Mabillonius, nisi ex mera conjectura. Præterea post Wolbertum, quem putamus fuisse archiepiscopum Arelatensem, quia subscripsit primus, legitur Aglicus (Aghiacus) episcopus, qui forte idem est ac Agricolas Arelatensis: nam facile potuit mutari r in l, quæ duæ litteræ sunt liquidæ & valde affines; & ex Agricus factus est Agriculus, Agricolus. Si subsisteret argumentum Mabillonii, corrueret tota Vitæ chronotaxis. Verum præter ea, quæ respondit Sammarthanus, dici adhuc potest, Privilegium istud auctoritatis esse æque incertæ, quam sit Vita S. Agricoli; cum mirum sit ex novem episcopis, quorum subscripta sunt nomina, nullum aliunde notum esse eodem saltem nomine. Quapropter non video, cur illud privilegium Vitæ obstaret, si illa antiquior esset & melioris notæ.

[16] [Scriptores alii, qui egerunt de S. Agricolo, cujus gestorum certa chronotaxis dori nequit:] Prædictam Vitam imitati sunt duo alii scriptores, Italus alter, alter Gallus, qui lingua sua vernacula ediderunt Vitam S. Agricoli. Italica impressa est Neapoli anno 1626, nihilque præcedenti adjicit, nisi ornatum sermonis, quem variis sacræ Scripturæ textibus distinxit. Gallica vero edita Avenione anno 1651 adjunxit illustre miraculum, ipsius scriptoris ætate factum, quod ex ipso infra referemus. De gestis S. Agricoli etiam disseruerunt Franciscus Nouguier in Historia ecclesiæ & antistitum Avenionensium a pag. 23; Carolus Cointius in Annalibus Francorum; Sebastianus Fantoni Castrucci in Historia civitatis Avenionensis Italice scripta pag. 300, ac demum, ut omittam alios, Dionysius Sammarthanus jam laudatus. Hi omnes memoratam Vitam secuti sunt, totamque fere chronotaxim ex ea ordinarunt, corrigendo tamen aliquot capita. Fateor quidem apertæ falsitatis convinci non posse, quæ in ea dicuntur de anno emortuali, aliisque quibusdam ad Sanctum spectantibus. Verum simul assevero, fundamentum id solidum non esse, ideoque certam non posse texi chronologiam, adhibitis etiam quibuscumque correctionibus. Quis enim ex præmissis incertis certam eliciat conclusionem? Quis certo ordine disponat omnia, ubi annus natalis emortualisque, tempus episcopatus initi ejusdemque prolixitas, initium & finis vitæ monasticæ, atque omnia demum chronologiæ capita æque videntur incerta, atque a biographo asserta ex meris conjecturis? Hac de causa hic quærendum, quid vero vicinius appareat, non quid certum sit atque indubitatum, cum nihil fere certi inveniri possit.

[17] [datur tamcis qualiscumque gestorum & temporum ordo, quem Cointius] Divus Agricolus, inquit biograhus num. 1, circa annum Dominicæ Incarnationis sexcentesimum supra trigesimum, Honorio summo Pontifice, & Clotario in Gallia regnante,… Avenione natus est. Congruit assignatus Christi annus cum pontificatu Honorii 1; at non convenit cum regno Clotarii 11, cum hic obierit anno 628, ut passim tradunt scriptores. Erravit igitur scriptor, vel assignando regnum Clotarii, vel statuendo annum 630. Quis nunc definiat, utrum in anno erraverit, an in regno Clotarii? Cointius ad annum 627 num. 2, allatis iisdem Vitæ verbis, dubium facilius solvit quam solidius, dum subdit sequentia: At tres illi characteres simul convenire non possunt, quia Clotarius diem obiit anno Christi sexcentesimo duodetricesimo. Melius igitur ortum Agricoli referemus hoc anno, Christi sexcentesimo vicesimoseptimo …Vitam Agricoli, quam alii annorum septuaginta curriculo circumscribunt, prorogabimus ad annum tertium supra septuagesimum, triennalique auctione definiemus tempus ab auctore Vitæ prætermissum, quo Agricolus archidiaconatum in ecclesia Avenionensi gessit. In ceteris eidem scriptori ac Barrali assentiemur, pium enim Agricoli secessum in Lerinensem insulam anno ætatis decimo quarto, reditum post annos sexdecim consignabimus, tum archidiaconatum triennalem, postremo episcopatum annorum quadraginta subjiciemus. Si cui sufficit chronotaxis arbitraria, modo secum non pugnet, potest hanc Cointianam admittere, uti fecit Sebastianus Fantoni Castrucci.

[18] Verum talis tempora ordinandi methodus mihi numquam placuit, [frustra conatus est corrigere, cum omnia nimis sint incerta,] numquam placebit. Rationes requiro, cur censeam in uno potius errasse scriptorem quam in altero. Ubi nullæ occurrunt rationes, nihil definiendum statuo. Hic autem nulla se offert ratio, quæ faveat Cointio: sed potius ei adversatur ætas Sancti, quam annis septuaginta definit biographus num. 8, ita ut bis erraverit in opinione Cointiana. At fateor & illam rationem exigui esse momenti, mihique incertum esse, an non multo pluribus annis aberraverit scriptor, quam tribus a Cointio statutis. Porro chronotaxim ille texere pergit num. 2 hoc modo: Decimum quartum annum agens vitam monasticam amplexus est in cœnobio Lerinensi. Id itaque fieri debuit circa annum 644. Annos sedecim ibidem vixisse, ait num. 3; ac deinde sacris Ordinibus initiatum, factumque archidiaconum. Anni illi deducunt ad annum 660, circa quem ex supputatione biographi hæc fieri debuerunt. Verumtamen idem scriptor num. 4 affirmat Sanctum episcopum declaratum anno Domini sexcentesimo quinquagesimo inchoante, id est, toto decennio citius, quam exigit chronotaxis, non modo præcedentium, sed sequentium etiam factorum: nam num. 6 componit annum ætatis sexagesimum secundum cum trigesimo secundo episcopatus, & num. 8 mortem contigisse dicit anno Domini septingentesimo, exeunte ætatis suæ septuagesimo, initi pontificatus quadragesimo. Tota igitur biographi supputatio requirit, ut dicamus ex ejus opinione episcopum creatum circa annum 660; atque id affirmant laudati Cointius, Castruccius & Sammarthanus.

[19] Crediderunt illi verosimiliter in Vita pro anno quinquagesimo legendum esse Sexagesimo, [lapsusque biographi videri quidem possint;] nec temere, uti ex dictis liquet. At simul hinc patet, quam inepte biographus composuerit annos Christi cum annis regum Francorum, quamque incerta sit tota ejus chronotaxis. Nam num. 4 sic habet: Nec mora, Agricolus omnium ore, omnium votis expetitur. Dagobertus ipse … id habet acceptum. Itaque anno Domini sexcentesimo quinquagesimo inchoante, defuncto interea Dagoberto, atque regnante Clodoveo II, sancto patri … in episcopali sede successor communi omnium calculo declaratur. Dagoberti mortem alii alligant anno 638, alii 644. Quomodo ergo Dagobertus electionem Agricoli habuit acceptam? Quomodo hic declaratus est episcopus brevi tempore post ejus mortem, si electus est anno 660? Vides, opinor, lector, quam non sit fidendum scriptori nostro, qui regum tempora minus exacte novit, & vel sic enarrare voluit, sub quibus regibus singula fuerint peracta. Laudatus Sammarthanus post catalogum proprium episcoporum Avenionensium alterum dedit ex Historia Polycarpi de la Riviere Cartusiani, ubi col. 869 initium episcopatus S. Agricoli innectitur anno 666. Eligat prudens lector ex hisce, quod placuerit; aut potius nihil ex tota Vitæ chronotaxi pro certo habeat.

[20] Anno 690 monasterium a Sancto exstructum Avenione, tradit biographus num. 5, qui & mortuum anno 700 affirmat num. 8. An hæc melius suo tempore ordinata sint quam præcedentia, ignoro; [at non corrigi, nisi certiora reperiantur monumenta.] at nullus in contrariam abivit sententiam. Vincentius Barralis in annotatione post Vitam editam pag. 327 totam chronotaxim brevibus hisce verbis complexus est: Porro sanctus Agricolus nascitur Avenioni anno Domini DCXXX. Anno vero ætatis suæ quarto decimo, Domini vero DCXLIV fit monachus in insula Lerinensi, in qua permansit per sexdecim annos, & assumptus est ad sedem episcopalem Avenionensem anno ætatis suæ trigesimo, Domini vero DCLX. Rexit itaque episcopatum annis quadraginta, & moritur anno ætatis suæ septuagesimo, Domini vero DCC. Hæc servari possunt, donec certiora se offerant: nam difficulter corrigi possunt, aut omnino non possunt, nisi firmiori reperto documento.

§ III. Sepultura Sancti; sacellum prope Rupem Mauram, aliaque Sancto dicata: corporis translationes, miracula.

[Sepultus Sanctus in ecclesia cathedrali;] Biographus num. 8 ait Sancti corpus sepultum fuisse in ecclesia cathedrali, quæ vocatur divæ Mariæ de Dominis, quæque etiam hoc tempore dicitur beatæ Mariæ de Dominis. Locum distinctius explicat his verbis: In sacello sancti Petri, eo in loco, qui nunc capella Rosarii nuncupatur, … ubi cratis ferrea, quæ nunc invisitur cum inscriptione ejusdem, honorifice conditum est. De hisce Dominus de Brantes ad nos perscripsit sequentia: Sepultus est, uti habet Vita, in ecclesia beatæ Mariæ de Domnis, quæ est metropolitana Avenionensis, in sacello S. Petri, dicto deinde sancti Rosarii. Hic observandum, idem nomen non esse hodie dicto sacello, sed illud dedicatum esse S. Josepho. Visitur in pavimento crates ferrea, qua designatur locus, ubi S. Agricolus fuit sepultus. Erat verisimiliter crypta, quæ terra fuit repleta post translatas inde Sancti reliquias. Hæc crates est inter altare S. Josephi & mausolæum Joannis Papæ XXII, qui illic sepeliri voluit, motus pio erga S. Agricolum affectu. Hactenus de sepulcro Sancti.

[22] [dedicatum ei sacellum miraculis celebre:] Antequam corporis translationem narrat Vitæ scriptor, num. 9 asserit varia sacella S. Agricolo dicata fuisse, atque inter illa unum olim miraculis celebre prope Rupem Mauram, oppidulum Occitaniæ ad Rhodanum, quod duobus circiter milliaribus distat Avenione, ejusdemque est diœcesis; Gallis vernacule Roque Maure dictum, atque hinc Dionysio Sammarthano in tabula provinciæ Avenionensis Roca-Maura. Hoc sacellum, seu ecclesia celebris olim miraculis, inquit laudatus de Brantes, uno milliari distat Rupe Maura, & pertinet ad Benedictinos Congregationis S. Mauri, nempe ad abbatiam S. Andreæ de Villa nova prope Avenionem. Habent illic presbyterum, qui baptismum & extrema moribundorum Sacramenta administret rusticis in vicinia habitantibus. Verum illi, si matrimonium contrahere velint, coguntur accedere parochiam Rupis Mauræ, quia hactenus frustra petierunt, ut sacellum istud ad jus parochiale promoveretur. Creditur id sacellum unum ex vetustissimis, quæ Sancto fuere dicata. Verisimile igitur est, sacellum istud structum fuisse ante corporis translationem, mox examinandam.

[23] Refert biographus num. 10 primam corporis translationem ab ecclesia cathedrali B. Mariæ de Domnis ad ecclesiam S. Agricoli; [ecclesia Sancto sacrata & canonicis aucta: corpus ejus & S. Magni eo delatum:] asseritque locis variis quædam de illa ecclesia: verum omnia tam confuse & perturbate, ut difficulter ex ipso sua singulis tempora assignari possint. Nouguierius pag. 107 in Joanne XXII hæc scribit: Idem Pontifex anno MCCCXXI fundavit capitulum S. Agricoli, quale est hoc tempore; auxit ecclesiam olim ædificatam per hunc sanctum Antistitem, qui illic locaverat Religiosos monasterii sui Lerinensis, ac simul mensæ capitulari adjecit viginti prioratus rurales. Patent hæc ex bulla, servata in thesauro hujus ecclesiæ. Est hæc prima urbis parochia. Idem auctor pag. 23 affirmat, corpora SS. Magni & Agricoli per Joannem XXII translata fuisse anno 1321. Noster biographus idem dicere videtur, sed obscurius, nec affirmat omnia eodem anno fuisse peracta. Num. 9 ait, ecclesiæ S. Agricoli assignatos esse annuos proventus per Joannem XXII anno 1321, ad erectionem, opinor, capituli, de quo alibi non loquitur. Num. 10 dicit translationem factam jussu Pontificis, ejusdem, ut apparet, Joannis XXII. Paulo infra ait ecclesiam Sancto constructam, eumque patronum & protectorem electum, acsi illa serius essent facta. Verum reddit ibi potius rationem, cur illa sint facta; quam assignet ordinem, quo singula contigerunt. Hinc suspicor & illa contigisse tempore Joannis XXII, qui ampliandam curaverit ecclesiam, eamdemque collegiatam instituerit, ac demum ad illam transtulerit corpora Sanctorum Magni & Agricoli.

[24] Suspicor, inquam, omnia illa contigisse tempore Joannis XXII, [eadem corpora deinde sub majori altari collocata:] tum quia scriptor, dum Pontificem nominat, eumdem semper videtur intelligere, tum quia num. 10 videtur eumdem annum 1321, quem ante expresserat, translationi assignare, tum quia nullus aliud translationi assignat tempus. Ipse quidem biographus scrupulum movet, dum num. 10 narraturus secundam translationem, ait, Ubi aliquot annos honorificentissime asservata, acsi inter primam & secundam translationem anni non multi intercurrissent; cum tamen plusquam seculo toto secunda translatio posterior sit Joanne XXII. At scriptor nullibi accurate loquitur, ideoque dicta verba non evincunt, secundam translationem brevi secutam esse post primam. Hæc autem secunda translatio anno 1458 affigitur a biographo, qui affirmat sacra corpora Magni & Agricoli tunc collocata esse sub majori altari ejusdem ecclesiæ per Pontium Vasionensem episcopum. Vincentius Barralis post editam Vitam de corporum SS. Magni & Agricoli translationibus mox observat sequentia: Corpora sanctissimorum episcoporum Avenionensium Magni & Agricoli, patris & filii, in duabus archis * plumbeis inclusa, usque ad hæc tempora quatuor vicibus translata leguntur, crescente semper devotione populi Avenionensis: quarum duæ primæ habentur supra in vitæ Historia. De his egimus.

[25] Tertia vero (translatio) facta fuit a reverendissimo domino Carolo Contamissa, [tertia & quarta translatio sine loci mutatione:] episcopo Carrotensi & vicelegato Apostolico, quarto Idus Augusti, anno trigesimo nono supra millesimum quingentesimum; & collocata (corpora) in ecclesia suo nomine dicata sub majori altare in præfatis archis plumbeis existentia. Præsenti vero anno duodecimo supra millesimum sexcentesimum, cupiente capitulo canonicorum præfatæ ecclesiæ parrochialis ampliare chorum, & magnificare altare majus, & in omnibus pro posse (maxima ad hæc pulsi devotione) ornare ecclesiam, facta est translatio a reverendissimo domino Stephano Dulci, archiepiscopo Avenionensi, octavo Calendas Maii, & in novo altari quam honorifice collocata, sunt corpora utriusque Sancti. Diligentissimus dominus de Brantes de præsenti corporum statu hæc nobis perscripsit: Sacra corpora SS. Magni & Agricoli etiamnum quiescunt sub altari principe ecclesiæ S. Agricoli, quæ celebris est collegiata & prima parochia Avenionensis. Servantur autem in thecis plumbeis, quæ arcis ligneis sunt inclusæ. Ante has arcas ex ligno inaurato constructa est tumuli seu mausolæi pars anterior, quæ est pro ornamento inferiori altaris principis. Diebus communibus tegitur istud ornamentum conveniente frontali, quod non ponitur præcipuis anni festivitatibus; sed accenduntur sub altari duæ lampades, quibus tumba Sanctorum illustratur.

[26] [non fuere deinde corpora argenteis thecis inclusa:] Barralis post prædicta sic prosequitur: At non his contenta sancta Avenionensium religio, præfatas archas plumbeas, in quibus sacra pignora inclusa asservantur, in novas archas argenteas, sumptu maximo ac splendidissime elaboratas, includere laborat, ut ipsi vidimus, & relatu canonicorum, præcipueque reverendi domini Jacobi Melani viri solertis & activi percepimus. Verum oportet aliquid impedimenti intervenerit, id enim factum non esse, observat laudatus de Brantes, observationemque suam confirmat his verbis: Nam decanus S. Agricoli mihi asseruit, corpora inclusa esse thecis plumbeis, uti supra affirmavi. Caput S. Agricoli seorsum servari, ac circumferri jam dixi. Idem de brachio S. Magni scribit Dominus de Brantes in hunc modum: Brachium S. Magni inclusum est brachio argenteo, quod sacerdos celebrans circumfert manibus suis in supplicatione, quæ instituitur festo ejus die XIX Augusti.

[27] [quidam maligna febri ad extrema deductus,] Quod spectat ad miracula Sancti, præter ea, quæ in Vita S. Agricolo attribuuntur, aliud refertur in Vita Gallica jam memorata anni 1651, quod contigit anno 1643. Auctor anonymus illud Gallice narrat tali modo: Nequeo prætermittere factum recens, quod anno MDCXLIII, die 2 Septembris festo S. Agricoli, contigit fabro aurario, qui, dictus Raimundus Vinay, etiamnum vivit, gratusque erga S. Agricolum, ei acceptam fert sanitatem, qua fruitur, admirantibus omnibus, qui eum ægrotantem viderunt. Invaserat eum febris maligna, quæ apparebat per papulas *, varos nigros *, aliaque accidentia mirabilia. Aderat molesta admodum urinæ difficultas *, frequens sanguinis fluxus per nares, subinde tamen intermissus, ac crurum ardor incredibilis atque intolerabilis. Tandem sanguis interno illo ardore inflammatus ascendit cum ebullitione atque eruptione tam violenta, ut fluere per nasum non cessaverit tota hebdomada. Quando marmoris applicatione aut unctionibus cursus ejus sistebatur, erumpebat per oculos & per aures, quantumcumque conarentur illum divertere aperiendo venam in utroque brachio, venamque saphenam pedis dexteri. Credebatur animam brevi exhalaturus cum ultima sanguinis gutta. Medici abscesserant. Uxor ab eo erat avulsa, ne nimio opprimeretur dolore, dum videret morientem.

[28] [post votum Deo in honorem Sancti factum, brevi convalescit.] Hæc tamen ad maritum suum reversa erat, cum amore impulsa, tum studio experiendi, an adhuc spiraret. Agonizans sensibus destitutus, excepto auditu, percipiens aliquid strepitus, rogat, quid id esset. Respondent ei, transire agmen supplicantium, a quibus portabantur reliquiæ S. Agricoli. Hæc vox fiduciam ei ingerit. Vovet Deo, si ipsi placeat vitam sibi ac visum restituere (parum enim curabat vitam sine visu, quem in morbo amiserat) se ad honorem hujus Sancti victum subministraturum adolescenti pauperi, eique communicaturum omnia, quæ noverat. Vix id votum conceperat, cum sufficientes recuperavit vires ad sedendum in lecto suo. Cœnam sumpsit cum appetentia, visum recepit clariorem, quam umquam habuerat, & paulatim rediit ad labores artis suæ, quam hodieque exercet cum honore, agnoscens palam beneficium optimi Patroni sui, ad cujus honorem plura facere ex grati animi testificatione statuit, quam tunc promiserat. Hactenus ille. Ceterum dubitari non potest, quin intercessione S. Agricoli multo plura impetrata sint beneficia, quam ad posterorum memoriam sint perlata: nam ex iis videtur nata insignis illa fiducia, quam de ejus ope conceperunt Avenionenses.

[Annotata]

* arcis

* Gal. exanthemes

* Gal. tac

* Gal. disurie

VITA
auctore anonymo
ex editione Barralis & Surii.

Agricolus conf. episc. & patronus Avenionensis in Gallia (S.)

A. Anonymo.

CAPUT I.
Sancti natales, vita monastica, gesta in episcopatu, obitus & sepultura.

Divus Agricolus circa annum Dominicæ Incarnationis sexcentesimum supra trigesimum,[Natales S. Agricoli illustres,] Honorio a summo Pontifice, & Clotario b in Gallia regnante, ex illustri Albiensium c familia Avenione natus est patre beato Magno, qui hujus civitatis episcopatum postea sortitus est, matre Gandaltruda, sive Austadiala, avo vero Albino magnate. Insignes illi quidem, & ea, quæ secundum carnem est, inter reliquos provinciæ proceres generis claritate, & nobilitate conspicui: sed ea, quæ secundum Deum est, vera gloria, virtute, fide, ac pietate longe illustriores. Sub talium igitur parentum cura Agricolus educatus, tantæ virtutis specimen dabat, ut integritatis ac innocentiæ splendor, & major quædam in illis teneris annis ad virtutem indoles, elucentes significabant, quantæ sanctitatis futura esset maturitas.

[2] Florebat [illa] tempestate celebre illud Lerinense d cœnobium, [vita monastica in cœnobio Lerinensi,] sancti Honorati nuncupatum, in insula maris Gallici prope Antipolim, in quod adolescentes nobiles tamquam ad celeberrimum quoddam litterarum & virtutis emporium confugiebant, ut ætas puerilis ad virtutem, honestatemque informat *, brevi virtutibus digni essent adolescentes, qui honoris & dignitatis nomen possent sustinere. Ibi Deo militaverunt Honoratus, & Cæsarius e Arelatenses, Germanus Parisiensis, Eucherius, & Justus Lugdunensis, & Siffredus Carpentoractensis episcopi. Eo etiam se recipit beatus Adolescens, spretisque carnis illecebris, & labentis sæculi oblectamentis, decimum quartum annum agens se totum Patribus commisit, ac omnes animi motus, omnemque ingenii cogitationem in studiis scientiæ & virtutis locavit atque fixit. Vix adolescentiam ingressus, jam ex virtutum omnium religiosæque vitæ fragrantia, monasterium insulamque repleverat, ut in omnium oculis esset, in omnium ore versaretur, amaretur ab omnibus, cum solus ipse sibi displiceret. Elucebat in eo angelicus quidam nitor, effusa in omnes charitas, singularis modestia, rerum omnium suique contemplatio, atque inter omnia incredibilis in Deum amor, cujus charitate succensus ardentiori indies Christianæ perfectionis fluenta sitiebat.

[3] [archidiaconatus Avenionensis,] Annos sedecim in monasterio Lerinensi summa morum integritate vitæque sanctitate transegerat, proprii cordis agrum strenuus Agricola perpetuo excolens, cum divinis jam atque humanis apprime imbutus disciplinis, mandato superioris sacris ordinibus rite & gradatim, non assumens sibi honorem, sed vocatus a Deo tamquam Aaron, jussus est initiari. Paulatimque cum esset archidiaconatus officium obire coactus, nardus tantæ sanctitatis odorem dedit, ut jam vulgo haberetur, non qui oculus tantum esset episcopi, sed qui episcopatu ipso fungeretur.

[4] [episcopatus & mors patris Magni,] Beatus Magnus, Agricoli secundum carnem pater, Avenionensem tunc excolebat ecclesiam magna laude, magnaque opinione sanctitatis. Is senio confectus, cum * se pascendo gregi dominico jam imparem agnosceret, de successore (quod olim sanctus fecerat Augustinus f) cœpit attentius cogitare. Advocantur primores urbis una cum clero, suum ipsius desiderium venerandus præsul aperit, cupere se sarcinam humeris angelicis formidabilem, effœto jam corpore, ætate languente, viribus delabentibus flaccentibusque deponere: eligant una cum reliquo populo, quemcumque aptiorem in Domino judicaverint sibi successorem. Nec mora Agricolus omnium ore, omnium votis expetitur. Dagobertus ipse, qui Clotario g patri in regni administratione successerat, tanta Viri fama increbrescente, id habet acceptum. Itaque anno domini sexcentesimo quinquagesimo inchoante, defuncto interea Dagoberto, atque regnante Clodoveo secundo h, sancto patri, sanctus Filius, beato Magno beatus Agricolus in episcopali sede successor communi omnium calculo declaratur. Vidit beatus Magnus suam sponsam Filio desponsatam, vidit & suam vivam imaginem in sua sede collocatam, vidit gregem suum mutasse hominem, nec tamen mutasse pastorem: quicquid enim sanctus senex in se optasset, hoc in Agricolo filio emicare videbat. Quare statuit eidem ecclesiæ sua omnia elargiri, cui se Filiumque devoverat, prædia, possessiones & feuda, quæ illi supererant * in sæculo, templo beatissimæ Virginis Deiparæ liberali donatione, testamento concepto, consecravit. Quibus peractis, non multo interjecto tempore, matura Deo, & mundo beata illa anima miseræ istius vitæ vinculis exoluta, relictisque Avenionensibus, tum suarum virtutum, tum bonorum omnium, tum suæ sanctissimæ Prolis hæredibus, ad cœleste præmium decimo quarto Calendas Septembris evolavit.

[5] In beatum igitur Agricolum pastorali cura transmissa, [ecclesia cum monasterio structa,] mirum ac venturis sæculis imitandum exemplum, quo studio, qua vigilantia in id incubuerit verus Agricola, ut ex agro Dominico vepres vitiorum, atque errorum dumeta divelleret, neve inimicus homo in tritico lolium adulterinum insereret. Ex quo brevi factum est, ut agnoscente * fidelium numero, unica jam non posset omnes capere basilica. Quam ob rem pius Pontifex propriis sumptibus aliam intra muros jussit ædificari ecclesiam i parœcialem, quasi munitissimam turrim in medio vineæ, ad quam egregios operarios monachos non paucos, ex cœnobio Lerinensi, ubi prima suæ perfectionis jecerat fundamenta, curavit acciri, quod ex regulari ordine suauissimum quemdam fructum voluptatis acciperet, quibus & abbatem k præfecit, & prædia liberaliter assignavit: insuper concesso quartarum l privilegio, ut nihil deesset servis Dei necessarium, quod ex annuis redditibus ad illos facile non perveniret. Peracta sunt hæc Theodorici regis m tempore, Sergio summo Pontifice, circa annum domini sexcentesimum nonagesimum.

[6] Exegerat beatus Agricolus duos circiter & triginta annos in episcopali cura, [cura de felici morte, variæ consuetudines piæ,] ætatis vero suæ duos & sexaginta, ingenti Christianæ plebis fructu & incremento: cum in futurum præcavens sanctus Antistes, de postrema die patris Magni exemplo cœpit impensius cogitare. Ac primum rogavit abbatem monasterii, quod extruxerat, ut se * in hac vita digressum, & viam patrum ingressum, orationum, Sacrificiorum preciosissimi Corporis & Sanguinis Domini, quæ Deo libantur quotidie, participem faceret. Jussit præterea in sua ecclesia episcopali, datis in eum finem proventibus annuis, quotidie pro anima sua augustissimum Missæ sacrificium solemni ritu decantari. Atque etiam voluit Horas canonicas, & divina officia, mysteria deinceps in eadem ecclesia eodem modo, quo solerent in monasteriis, alternis videlicet cantibus recitari; nondum enim in his partibus invaluerat ille mos, quem aliquot ante annos Damasus n Pontifex Maximus invexerat, posteaque Pipinus rex o, in intimam Galliam Roma transtulit, cum Avenione dudum viguisset. Nec vero mirum, Deum voluisse illa prærogativa ecclesiam Avenionensem decorare, quo donante, aliquot postea seculis exactis, Avenione a Joanne primum episcopo Avenionensi p, tum summo Pontifice ejus nominis vigesimo secundo & fundatore nostræ ecclesiæ, excogitatus & inventus est salutaris usus, Deiparam Virginem q, ter r in die ad tintinnabuli sonitum salutandi, quem postea morem universa suscepit Ecclesia. Decennium circiter interea fluxit, quo numquam destitit prudens Pastor, ad illam se horam comparare, in qua beati sunt servi illi, quos Dominus invenit sic facientes. Mori non timebat, quia bonum noverat se habere Dominum, nec vivere curabat, qui cum Christo esse totis visceribus concupiscebat. Itaque expectans horam, in qua terrestris domus habitationis hujus dissolveretur, assidue exercebat se iis operibus, quibus viam Domino noverat præparari.

[7] Tandemque cum extremum sibi diem instare sentiret, advocato clero, coactoque populo, de sua ex hoc ergastulo discessione cum illis sermonem habuit, [electio successoris, præparatio ad mortem,] de vitæ hujus periculis, de vanitate infelicissimi sæculi, de vitandis peccatis, de fœlicitate Sanctorum: postremo de successore deligendo illos admonuit, cooptavitque in suum locum sanctum Veredemum s, qui prope urbem in heremo vitam angelicam claramque miraculis agitabat. Sciebat enim prudens Pastor, nihil esse morte certius, nihil incertius tempore ipso moriendi. Quare creber in oratione pervigilabat, corpus jejuniis macerabat, totus in rerum cælestium contemplationem diffundebatur, atque animum diurnis variisque curis distractum, nocturna meditatione collectum refovebat. O Præsulem omni veneratione dignissimum, qui utramque vitam ita complexus est, ut numquam a divinarum rerum contemplatione negotium, aut a negotiis contemplatio læderetur. Nam quanto magis honorificentia celebratur, tanto summissius de se existimabat; ac supernæ patriæ accensus desiderio, magis cœlestis, quam terrenæ patriæ mansionem appetebat. Hæc sunt charissimi, omni veneratione percolenda, hæc toto animi affectu non solum retinenda, verum etiam imitanda. Sanctorum igitur operum plenus divus Agricolus, condito testamento sanctissimam Virginem omnium bonorum suorum in sua æde reliquit hæredem. Servos, quibus de more utebatur, manumitti mandavit, plena libertate donari, atque eum maxime, qui mensæ episcopali administrabat.

[8] [mors sancta & sepultura.] Nec multo post venerabilis Senex sensit adventantem Dominum, in cujus beneplacito conquiescens, summa animi corporisque quiete dormienti similis, & placido veluti somno soporatus, animam reddidit Creatori, quæ carnis compage soluta, haud dubie in æternæ claritatis abyssum absorpta est, & sempiternæ beatitudinis gaudia penetravit, quarto Nonas Septembris, anno Domini septingentesimo, exeunte ætatis suæ septuagesimo, initi pontificatus quadragesimo, Childeberto t secundo Francorum rege, Sergio summo Pontifice. Qui tunc sensus animorum, qui motus extiterint, qui populi adventantis concursus, quæ lachrymæ, quæ suspiria, novit qui piarum affectionum omnium auctor est, & parens Deus. O diem illum tibi, Præsul sanctissime, sanctissimum, sed non minus tristem & acerbum tuis, quam lætum & jucundum tibi. Quantum detrimentum quarto Nonas Septembris, Avenio, quantam illo die jacturam, civitas, fecisti? Periit Avenicæ civitatis columen, periit, qui periclitantibus salutem, calamitosis opem, laborantibus præbebat quietem. Quare parantur exequiæ, deducitur sacrum pignus ad ædem Deiparæ Virginis, effunditur civitas in basilicam, omnis ætas, sexus omnis, flebili lamentatione parenti optimo, duci, atque æternæ salutis auspici, Agricolo nititur parentare, atque ei publice supplicare. Tandem frequentissimo conventu maxima cum pompa & veneratione corpus sanctissimum ad sepulcrum delatum fuit, & sicut ante migrationem e corpore obnixe petierat, in sacello sancti Petri, eo in loco, qui nunc capella Rosarii nuncupatur, ad templum divæ Mariæ de Dominis u, ubi cratis ferrea, quæ nunc invisitur cum inscriptione ejusdem, honorifice conditum est. Hujus ergo divi Agricoli, cujus patrocinio res nostræ nituntur, imitatores simus ac æmuli, hujus sanctimoniam sectemur, & quam pietatem sin minus imitatione consequi possumus, studio & labore certe ad eam proxime accedamus.

ANNOTATA.

a Honorium I intelligit. Hunc alii voluerunt Pontificem creatum anno 626, alii anno 625; defunctumque anno 638. Hic igitur character cum anno Christi assignato recte congruit.

b Clotarius II designatur. At eum obiisse anno 628 jam diximus, & scriptorem in anno Christi, vel in regno Clotarii errasse observavimus.

c Nobilissima sane fuit Romana familia Albinorum, multisque consulatibus ac præfecturis variis insignita. Certum etiam est, Albinos aliquos in Galliis claruisse; verum non æque apparet certum, an S. Agricolus ex illa familia originem habuerit, tum quia ignotum est, unde id hauserit scriptor ille, tum quia ipse, ejusque pater, aliud habuerunt nomen. Certe prorsus ignotus mihi est Albinus, quem S. Agricoli avum asserit, & magnatem nominat voce eo tempore adhuc inusitata, quantum existimo. De S. Magno patre actum est apud nos ad diem 19 Augusti.

d Lerinus & Lero duæ sunt insulæ maris Mediterranei, invicem vicinæ, & angusto freto a continente divisæ. Prior nunc passim vocatur Insula S. Honorati a celeberrimo cœnobio, cujus fundator ac primus abbas fuit S. Honoratus Arelatensis deinde episcopus, de quo actum est ad 16 Januarii. Altera nunc dicitur Insula S. Margaritæ. Ambæ sitæ sunt inter Antipolim (Antibes) & Forojulium (Frejus.) Huic autem vicinior est Lerinus, Antipoli propior Lero. Plura de hisce Valesius in Notitia Galliarum pag. 272, & Gallia Christiana recusa tom. 3 col 1188.

e De Cæsario Arelatensi actum est ad 27 Augusti, de Germano Parisiensi ad 28 Maii, de Justo Lugdunensi hoc ipso die. S. Eucherius Lugdunensis Martyrologio Romano, in quo præcedentes omnes leguntur, adscriptus est die 16 Novembris. Demum S. Siffridus monachus Lerinensis dicitur fuisse apud Dionysium Sammarthanumtom. 1 col. 696. De eo etiam agi poterit in hoc Opere, ubi constabit de cultu ejusque die. Porro S. Cæsarius certo fuit monachus Lerinensis. Verum id non invenio in Vita S. Germani, nec verum esse potest de S. Justo, ut in Commentario ad ejus Acta observavi num. 25. De S. Eucherio idem examinari poterit in ipsius Actis, cum minus videatur certum.

f Consuli potest Commentarius ad Acta S. Augustini prævius tom. 6 Augusti pag. 345, ubi legitur electio ipsius successoris, qui tamen consecratus non est episcopus ante obitum Sancti Doctoris; licet ipse Augustinus fuisset consecratus, vivente decessore suo Valerio, uti habetur ibidem pag. 271 & seq.

g Clotarium II obiisse anno 628 jam dixi in Commentario. Tunc ei successit Dagobertus in Neustria & Burgundia: nam Austrasiæ regnum jam ab anno 622 administrabat, vivente Clotario.

h Clodoveus II patri Dagoberto defuncto, ut dixi, anno 638 vel 644, successit in Neustria & Burgundia. Erat igitur ex supputatione auctoris hujus S. Agricolus annos natus octo, aut quatuordecim, cum obiit Dagobertus, qui electionemejus ratam habuisse dicitur. Hi anachronismi ipsam, vivente patre, electionem dubiam reddunt: nam etsi subinde successores electi legantur viventibus episcopis, id tamen fiebat præter consuetudinem Ecclesiæ.

i De hac ecclesia redibit sermo num. 9, ubi dicitur populi pietate factum, ut hæc ecclesia ejus nomini consecraretur, & haberetur in posterum prima insignis parœcia, nomine S. Agricoli tutelaris ornata. Postea vero num. 10 dicitur: Quocirca hinc factum est, ut augescente in beatum Agricolum populi pietate, basilica sit in ejus honorem summo studio constructa atque consecrata. Quæret aliquis, quomodo ecclesia S. Agricoli ab ipso Sancto structa est, quomodo deinde a populo? Locum hunc elucidavit laudatus dominus de Brantes, dum hæc ad nos perscripsit: Observandum est, ecclesiam, quam S. Agricolus exstruendam curavit in vita, non esse amplam ecclesiam parœcialem & collegiatam nomine ipsius hodieque insignitam, sed sacellum eidem ecclesiæ nunc inclusum, dedicatumque sancto Spiritui: nam major ecclesia longo post tempore ædificata est, quemadmodum deinde in Vita narratur citato num. 10.

k Auctor per accitos monachos abbatemque iis præfectum innuit exstructum fuisse cœnobium monachorum, quibus demandata fuerit parœciæ cura. Certe Sammarthanus de eo sic loquitur col. 869: Cum S. Agricolus Avenionensis episcopus ecclesiam urbis angustiorem esse cerneret, … aliam construi curavit, cujus administrationem dedit monachis Lirinensibus suis olim sodalibus… Hæc abbatia fundata seculo septimo desinente, quamdiu in hoc statu perseveraverit, nescimus. Non addit, parochiam commissam fuisse huic monasterio; at id ante dixerat in Agricolo. Verum auctoritas hujus scriptoris mihi tanta non est, ut certo credam ecclesiam parochialem & monasterium fuisse simul exstructum, atque huic illius curam fuisse demandatam, cum nesciam, an ille usus jam cœpisset seculo VII. Præterea dubium redditur istud monasterium, quia nullum alibi de eo exstat monumentum, nullus illius abbas aut monachus innotuit.

l Intelligitur haud dubie per quartas pars quarta quorumdam redituum. At non æque patet,de quorum redituum quarta parte agatur. Observandum itaque reditus ecclesiæ eo tempore in quatuor partes fuisse divisos, unamque partem cessisse episcopo, alteram clericis, tertiam pauperibus, quartam reparandis ecclesiis. De quibus consuli potest Thomassinus part. 3 lib. 2 cap. 14 & 15. Vult igitur auctor, monachis datum fuisse istud privilegium, ut etiam aliquid participarent ex hisce quartis, verosimiliter ex ista quarta, quæ in clericos dividebatur: nam clericorum munia obibant, si ipsis attributa erat ecclesia parochialis. Ecclesia quoque ipsorum particeps esset poterat quartæ reparandis ecclesiis destinatæ. Verum istud privilegium certius non est, quam sit, parochiam eo tempore monachis fuisse commissam.

m Pagius ad annum 688 num. 2 sic habet: De anno emortuali Theodorici III Francorum regis inter eruditos non convenit. Hadrianus Valesius lib. 22 annum DCXC; Cointius annum DCXCII; Henschenius in Exegesi ad Diatribam de tribus Dagobertis, præfixa tomo III Sanctorum mensis Aprilis, eumdem annum vel insequentem, elegere. Verum eum anno sexcentesimo nonagesimo primo vivere desiisse, imposterum certum esse debet. Quidquid sit de hac certitudine Pagii, omnes sententiæ consonant scriptori nostro, qui regnum Theodorici recte composuit cum anno 690; uti & cum pontificatu Sergii I.

n Floruit S. Damasus Pontifex tribus circiter seculis ante S. Agricolum. Quid ergo hic ait ineptus chronologus, aliquot ante annos? Porro consuetudo recitandi Officium, seu Horas canonicas, antiquior est S. Damaso: verum hic scriptor agit de recitatione Horarum per alternos cantus, atque hæc institutio non videtur Damaso antiquior, certe in Occidente. Verumtamen non invenio, hanc institutionem ipsi Damaso attribui ab antiquis, sed potius S. Ambrosio. De hisce S. Augustinus lib. 9 Confessionum cap. 8 & 9: Quantum flevi in hymnis & canticis tuis, suave sonantis ecclesiæ tuæ vocibus commotus acriter… Non longe cœperat Mediolanensis ecclesia genus hoc consolationis & exhortationis celebrare magno studio fratrum concinentium vocibus & cordibus. Nimirum annus erat, aut non multo amplius, cum Justina Valentiniani regis pueri mater hominem tuum Ambrosium persequeretur hæresis suæ causa, qua fuerat seducta ab Arianis. Excubabat pia plebs in ecclesia, mori parata cum episcopo suo.. Tunc hymni & psalmi ut canerentur secundum morem Orientalium partium, ne populus mœroris tædio contabesceret, institutum est; & ex illo in hodiernum retentum, multis jam ac pene omnibus gregibus tuis, & per cetera orbis imitantibus. Tillemontius tom. 10 in Ambrosio art. 45 hanc institutionem refert ad annum 386, quo jam biennio fere defunctus erat Damasus. De his latius Thomassinus part. 1 lib. 2 cap. 73, qui omnia magis exponit.

o Fallitur rursum scriptor, cum ait alternum cantum primo in Galliam adductum a Pipino: nam longe est antiquior. Audi concilium Agatense, quod Labbeus tom. 4 edidit, habitumque est anno 506, can. 30: Et quia convenit ordinem Ecclesiæ ab omnibus æqualiter custodiri, studendum est, ut, sicut ubique fit, & post antiphonas collectiones per ordinem ab episcopis vel presbyteris dicantur, & hymni matutini vel vespertini diebus omnibus decantentur. Per antiphonas intelligitur cantus alternus. Audi S. Isidorum lib. 1 de Officiis ecclesiasticis cap. 7, ubi & institutionem attribuit S. Ambrosio: Antiphonas Græci primum composuerunt, duobus choris alternatim concinentibus, quasi duo Seraphim duoque Testamenta invicem sibi conclamantia. Apud Latinos autem primus idem beatissimus Ambrosius antiphonas constituit, Græcorum exempla imitatus; ex hinc in cunctis occiduis regionibus earum usus increbuit. Si in cunctis occiduis regionibus tempore S. Isidori increbuerat usus ille; ergo diu ante Pipinum, atque etiam diu ante S. Agricolum, cum utroque antiquior sit Isidorus. Adi rursus laudatum Thomassinum cap. 75. Verumtamen Pipinus rex mutationem aliquam in cantum Gallicarum ecclesiarum invexit: nam cantores Romanos petiit a Stephano Papa, & per eos Romanum cantum in ecclesias Galliarum induxit: quod cœptum a Pipino Carolus Magnus perfecit, sublata, quantum potuit, diversitate, quæ magna erat in cantu Gallorum. Docet hæc uberius Thomassinus cap. 80.

p Joannes XXII primo creatus est episcopus Forojuliensis, tum Avenionensis, deinde Cardinalisepiscopus Portuensis, ac demum Pontifex Maximus anno 1316. Nomen ejus ante pontisicatum erat Jacobus de Ossa, vel potius, de Eusa, ut vult Dionysius Sammarthanus col. 820.

q Piam consuetudinem salutandi beatam Dei Genitricem Mariam non invenit primus, sed promovit Joannes XXII. Quippe Odoricus Raynaldus ad annum 1318 num. 58 sic habet: Hoc denique anno ad incendendam in Deiparæ cultum fidelium pietatem, cum pius mos in Xantonensi ecclesia susceptus esset, ut vergente in noctem die, campana ad præmonendos fideles, ut salutatione angelica Virginis suffragia implorarent, pulsaretur; Pontifex (Joannes XXII) decem dierum indulgentiam iis, qui pie ter eam orationem flexis genibus funderent, si vere eos criminum pœniteret, concessit. Idem auctor ad annum 1327 num. 54 recitat epistolam laudati Pontificis ad Angelum Viterbiensem episcopum suumque in Urbe vicarium, in qua ait: Dudum sane ad reddendam dictæ Virgini gloriam, … quod in quolibet noctis crepusculo campana pulsetur, & ad sonum ejusdem ipsi fideles præmissæ salutationis (Angelicæ) verbum dicerent, pie duximus ordinandum. Videri potest epistola tota, quæ etiam meminit de concessis hac de causa indulgentiis. Verum jam usus ille aliquibus locis cœperat ante pontificatum Joannis XXII. Certe Octavianus a Martinis in Oratione ad Sixtum IV, qua petit, ut S. Bonaventura in Sanctorum numerum referatur, apud nos tom. 3 Julii pag. 826 de eo sic habet: Idem etiam piissimus cultor gloriosæ Virginis matris Jesu instituit, ut Fratres populum hortarentur ad salutandum eamdem signo campanæ, quod post Completorium datur; quod creditum sit, eamdem ea hora ab angelo salutatam. Obiit autem S. Bonaventura anno 1274, id est, annis 42 ante pontificatum Joannis XXII.

r Uti primus auctor non est Joannes XXII salutandi prædicto modo beatam Virginem; sic rursum ab eo ordinatum non est, ut id fieret ter in die, sed semel tempore vespertino, uti ex verbis allatis abunde patet. Ter repetita salutatio, mane videlicet, meridie, & vesperi, qualis hodie usitata est, attribuitur Ludovico XI Galliarumregi in Glossario Cangii & Dictionario Trivultiano, quæ ulterius consuli possunt, ad vocem Angelus; nam hac inchoatur dicta oratio.

s Colitur S. Veredemus 17 Junii, ad quem diem de eo breviter actum est. An autem revera successorem suum Sanctus ipse elegerit, ex hac Vita mihi non est satis certum.

t Childebertus hic, cognomento Justus, ab aliis secundus vocatur, ab aliis tertius; at tertius revera fuit, dum omnes numerantur Childeberti, qui monarchiam ejusve partem legitime tenuerunt: non enim numerandus Childebertus Grimoaldi filius, qui potius tyrannus fuit quam rex legitimus. Disputarunt eruditi de primo regni ipsius anno; sed certo regnabat anno 700, quo etiam sedebat Sergius I.

u De loco sepulturæ consule Commentarium num. 21.

* Sur. informata

* Barral. non mendose

* Barral. superant

* forte augescente

* ex

CAPUT II.
Sacella Sancto dicata ecclesiaque; corporis translationes, miracula, protectio urbis Avenionensis.

[Sacella Sancto structa, & ecclesia ejus nomini dedicata;] Quare mirum non est, quanta fuerit erga hunc divum Agricolum hujus populi olim sanctimonia, cum tot tantaque in his partibus extarent ejus nomini dicata sacella. Extat sacellum quoddam prope Rupem Mauram a huic divo Agricolo dicatum, ad quod singulis diebus Sabbati confluit magna multitudo populi, qui ab omni morborum genere, atque ab insidentium dæmonum agitatione, precibus meritisque sancti Agricoli liberentur, quæ quidem res quotidiano miraculo comprobantur, & reverendissimi archiepiscopi visitationis acta publica b autentice testantur. Exinde factum est, summa populi pietate in beatum Agricolum, sobolescente ecclesia, quam intra urbis mœnia suis sumptibus exigendam curaverat, ejus c nomini consecraretur, & haberetur in posterum prima insignis parœcia, nomine sancti Agricoli tutelaris ornata; cui Joannes vigesimus secundus, summus Christi vicarius, annuos proventus assignavit d, anno Domini millesimo tricentesimo vigesimo primo. Neque tamen jacuit ibi obrutus Avenionensis thesaurus, nec lapis, qui operuit Agricolum, spem pauperum, præsidium inopum, perfugium miserorum, solatiumque contexit. Sed nova semper in dies civitas accipit incrementa, cum illius ope & auxilio semper conservetur. Norunt hujus civitatis cives, quoties, cum periclitarentur, & magnis undique circumsepti essent calamitatibus, erexerit, arcendo quidem hostes crudelissimos atque potentissimos ab hujus urbis mœnibus. Norunt cives, quoties divus Agricolus ab imminenti clade suos defenderit. Norunt, quoties tela intenta jugulis civitatis extorserit. Norunt, quoties jam faces accensas ad hujus urbis incendium protulerit, comprehenderit, extinxerit. Sensere cives ejus auxilium, cum perniciosa quædam lues grassaretur, qua cum cædem civibus, interitum patriæ, insidias urbi molirentur hostes, ut a quibus non poterat esse tuta civitas propter nimiam pestis grassationem, ignibus tuti esse cœpere cives.

[10] Multa inposterum liberalitas pontificia huic loco contulit, [translatio corporis prima & secunda,] ad majus obsequium majoremque gloriam divinæ Majestatis: atque ante omnia, cum sacrosanctæ reliquiæ sancti Agricoli, ejusque gloriosissimi patris Magni, in cathedrali Deiparæ templo colerentur, facta Pontificis jussu solemnis lypsanorum permutatio est. Annoque eodem e translata ab æde sancti Agricoli ad cathedralem ossa sanctorum Donati f, Maximi g & Veredemi episcopi Avenionensis: vicissimque a cathedrali ad divi Agricoli corpora sanctorum Magni parentis ejusque beatissimæ prolis deportata, & summa omnium ordinum veneratione recondita in arcula lignea inaurata, ubi aliquot annos honorificentissime asservata, tandem ad annum Christi millesimum quadringentesimum quinquagesimum octavum, die septima mensis Septembris, per Pontium h episcopum Vasionensem vicarium generalem, jussu Alani i Cardinalis ultimi Avenionensis episcopi, sub majori altari decenter apposita, inibi maxima omnium civium religione in dies frequentata, haud vulgaria identidem beneficia populo largiuntur, cum numquam deprecantibus abfuerit, nec rite petentibus aliquid umquam devexaverit *.

[11] Nam illis calamitosis temporibus sæpe sæpius cœlestis fax visa est, [varia beneficia, electus patronus,] quæ circum urbis mœnia errabat, ut sceleratos civitatis hostes ab impugnanda patria illis facibus deterreret. Quod quidem miraculum, licet de illo nulla monimenta fidem faciant, tamen huic divo Agricolo tota civitas adscripsit. Cui enim frugum, fructuumque reliquorum perceptio, & conservatio debetur? Cui gloriosam Caroli III k victoriam contra Albigensium impetum propulsandum, populus detulit? Cui salubritas civitatis, aëris moderatio adscribetur? nisi huic divo Agricolo, cui non solum omnia præclara facinora mandare debemus, verum etiam summa cum gloria prædicare? Verum enimvero quis non credet nos in cœlis habere intercessorem, quem in terris habuimus Patronum? Est experta sæpius civitas eum vivere in cœlis, quem vitæ & salutis æternæ olim moderatorem habebat, & venerabatur in terris. Hujus auxilium senserunt, qui febri æstuque jactabantur, qui a dæmonibus vexabantur, aliique quam plurimi, qui ab extremis mundi partibus ad ejus sepulchrum, tamquam ad portum tutissimum confugiebant. Quocirca hinc factum est, ut augescente in beatum Agricolum populi pietate, basilica sit in ejus honorem summo studio constructa, atque consecrata. Quare tanta eum animi propensione populus prosequutus est, ut eum in patronum optimum, & protectorem civitas elegerit.

[12] [imbres ejus ope obtenti, lis ejusdem favore mirabiliter finita,] Tacebone quoties, cum terra esset aridissima atque siccatissima, cum in supplicatione solemni sanctissimum illius caput efferretur, maximi imbres e cœlo demissi sunt, & redditæ sunt uberiores segetes? Tacebone illud præclare factum posteritati plane memorandum, quod actum fuit anno Domini millesimo quadringentesimo octuagesimo (ut illius rei monimenta multis testibus consignata testantur) pontificatus vero sanctissimi in Christo patris Sixti l, divina providentia Papæ quarti, anno decimo: lite mota & contestata inter capitulum insignis ecclesiæ sancti Agricoli ex una parte, ac dominos consules ejusdem civitatis ex altera, super quibusdam territoriis, prædiis ac possessionibus, existentibus in territorio Avenionensi, antiquitus dicto de Camino, nunc de Cassaneis m, die octava mensis Julii, cum ad locum contentiosum venissent vicarius urbis, consules, curia sancti Petri, officiales, capitulum prædictum, atque alii quam plurimi viri spectatæ fidei. Ecce duas ciconias n, quæ territorium adiere, atque huc illuc volitantes, locum, ubi agrorum termini occludebantur, rostro patefacere, mox reseratis defosses * invenire. Quare acclamantibus omnibus, eo prodigio civitas intellexit, quo studio divus Agricolus animas sibi creditas e cœlo tucatur, qui de temporibus * suæ ecclesiæ bonis fuerit ita sollicitus, qui, quod suum erat, aperte declarasset. Ingruit aliquando tanta ciconiarum tempestas, ut civitatem Avenionensem magnis incommodis opprimeret: vastabant agros ciconiæ, urbem pestiferis serpentibus, quibus vescebantur, inficiebant: quod cum serperet infinitum malum propter tantam ciconiarum vastitatem, manaretque in dies latius, attoniti cœperunt omnes cives hærere, atque quid consilii capiendum esset, ignorare: quod cum vidisset divus Agricolus o, ut hanc civitatem, cui maxima impendebant pericula, liberaret, atque ab imminenti illarum avium clade vindicaret, anathemate ciconiarum illud agmen infestissimum expulit. Hinc factum est, ut in hujus rei recordatione, ciconiam pro insignibus huic divo Agricolo populus detulerit.

[13] Unde porro factum arbitramini, cum universa Gallia bellorum civilium incendio conflagrante, [urbs contra hæreticos defensa:] hæreticisque impune omni barbarie immanitateque grassantibus, omnes pene civitates regni, vel hæretici * luc inficerentur, vel occuparentur a sacrilegis, templa Deo dicata everterentur, violarentur sacra omnia, atque in miserandam redigerentur solitudinem, sola civitas Avenionensis incolumis, & ab omni contagione pravitatis hæreticæ, una propemodum inter omnes intacta permanserit? Sensit patrocinium sanctorum tutelarium afflictissima civitas, sanctique imprimis Agricoli patroni sui: neque enim aut silere debemus, aut oblivisci possumus, quæ hoc calamitoso sæculo vidimus ipsi, & quæ universa Gallia, unius fere urbis fœlicitatem integritatemque mirata conspexit. Siquidem anno salutis MDLXXIII, die decima atque undecima mensis Julii, in insula comitatus Venentessini p, aliisque in locis quam plurimis, sanguineæ pluviæ deciderunt, quæ nos cladium imminentium admonerent. Anno vero sequenti septuagesimo quarto, cum jam periculosissimas conspirationes civitas evasisset impune; jamque aliam atrocissimam omnium proditionem machinarentur hæretici, visa fuit fax splendidissima q ad muros Avenionenses, quæ totam urbem circuibat, militibus civibusque primariis permultis, qui tum in vigilia versabantur, videntibus mirantibusque: & qui viderunt plerique vivunt adhuc. De quo prodigio, etsi aliud certum non habemus, nisi portendisse conspirationem, quæ paulo post novo miraculo inopinatorum imbrium, inusitata inundatione decidentium, detecta & clausa * fuit, cum jam plerique armati in domibus intra urbem conspirati, alii extra muros comparati, ad portam pene urbis adstarent, pie tamen arbitramur, eaque vox est omnium illa communis, fuisse sanctorum tutelarium urbis, sanctique potissimum Agricoli opportune indicium, divina clementia sui Famuli precibus meritisque fidelium civium saluti & commodis invigilante.

[14] Quæ nobis ergo spes esse debet, quæve fiducia, [ex quibus concludit auctor, fidendum de protectione Sancti.] dilectissimi, fore ut sanctus Agricolus, hanc urbem sibi creditam tueatur & defendat! O Avenio felicissima, o urbs fortunatissima, quæ talem præsidem ac protectorem habere meruisti, & quæ tantis seditionum scopulis illius ope & auxilio sis conservata. Agite nunc, fratres, tanti Patris sectemur ad immortalem gloriam impressa vestigia: tunc enim nos germanos filios complectetur, cum virtutum suarum delineatam in nobis imaginem recognoscet. Numquam abfuit invocatus, numquam obsurduit imploratus, ut impetremus ejus orationis suffragium, ne deseramus conversationis exemplum: nemo ipsum sequens aberrat, ipsum rogans non desperet, ipsum cogitans non formidet, ipso tenente non corruit, ipso proregente non metuit, ipso sequente non succumbit. O Pastor hujus gregis sanctissime, qui jam in montibus Israël, in pascuis uberrimis pasceris, sis memor ovium tuarum, quæ errant in convallibus, ubi mundi tempestatibus & procellis jactantur. Hic ille est, dilectissimi, fratrum amator, hic qui multum orat pro populo suo, & universa civitate sua peculiari sibi patrocinio commendata, qui nos in istius vitæ agone fideliter decertantes, secum in tremendo mortis articulo deducet in cœlum triumphantes, præstante Domino nostro Jesu Christo, a quo omne datum optimum & omne donum perfectum, qui semper est gloriosus in sanctis suis, cum Patre & Spiritu sancto in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a De hoc sacello actum est in Commentario num. 22.

b Hæc Acta ad manus nostras non pervenerunt.

c Phrasis utcumque videtur luxata, aut certe vitiosa est. Attamen satis clare affirmat auctor, ecclesiam, quam Sanctus struxerat, ei deinde dicatam.

d Verisimiliter ad erigendum capitulum canonicorum. Vide dicta in Comm. num. 23.

e Incertum est, an hæ voces annoque eodem ad anteriora referantur, ita ut velit asserere translationem factam anno 1321 ante designato; an vero solum velit utramque corporum translationem eodem anno peractam. Attamen verisimile est, scriptorem respexisse ad annum 1321 quo dixerat proventus ecclesiæ assignatos. Adi Comm. num. 24.

f Nouguierius pag. 18 testatur, in omnibus antiquis catalogis episcoporum Avenionensium reperiri S. Donatum episcopum inter S. Justum & Joannem episcopos, at sine temporis nota. Varia deinde adducit argumenta, quibus probabilius, credit, Sanctum illum Donatum non fuisse episcopum; sed reliquias S. Donati presbyteri, qui eremita fuit in pago Sistaricensi, vel Sigisterico (de Sisteron) eo fuisse translatas. Colitur hic sanctus presbyter & eremita 19 Augusti,quo breviter de eo actum est. Ait, ossa ejus quiescere in ecclesia metropolitana super altare majus, atque inclusa thecæ argenteæ cum aliis reliquiis; festumque ejusdem celebrari eodem die 19 Augusti, tamquam de Confessore non pontifice, & ritu duplici ob reliquias. Hæc satis congruunt cum hac Vita, in qua Donatus non dicitur episcopus; nec totum corpus, sed ossa translata memorantur. Hinc tamen certum non putem, S. Donatum aliquem non fuisse episcopum Avenionensem; nam seculo 4 unus tantum aut alter recensetur in Catalogo Dionysii Sammarthani, ita ut pluribus non desit locus.

g S. Maximus, hujus nominis secundus, inter episcopos Avenionenses recensetur a Nouguierio & Sammarthano; nec dubius est ejus episcopatus, sed certus, licet hic episcopus non nominetur, saltem aperte. Festivitas ejus celebratur 27 Novembris, quo etiam colitur S. Maximus Regiensis Martyrologio Romano insertus. Poterit eo die Sanctitas & cultus ejus exactius discuti. Interim asserit Nouguierius ossa ejus servari cum ossibus S. Donati. De Veredemo S. Agricoli successore jam egimus.

h Varia de Pontio Vasionensi memorat Dionysius Sammarthanus tom. 1 col. 933; atque inter alia, quod hic asseritur.

i Alanus Cardinalis ultimus dicitur Avenionensis episcopus, quia paulo post ejus mortem eadem ecclesia ad metropolitanam dignitatem evecta est. Adfuit electioni Calixti III, a quo varias legationes jussus est obire. Deinde quoque adfuit electioni Pii II. Atque hæc ratio fuisse videtur, cur vicarium generalem habuerit Pontium Vasionensem.

k Quem hic Carolum III, quam ipsius contra Albigenses victoriam velit biographus, libenter discam: nam id me prorsus ignorare fateor.

l Sixtus IV pontificatum adeptus est anno 1471: recte igitur annus decimus statuitur 1480.

m Dominus de Brantes testatur, hunc locum Avenione distare dimidio milliari Gallico.

n Hinc forsan contigit, ut ciconiam Sancto appingant Avenionenses, licet alia mox assignanda sit ratio.

o Sic loquitur auctor, acsi Sanctus adhuc vivensistud miraculum patrasset. Sane Vita Gallica edita anno 1651 istud factum pag. 19 attribuit viventi sancto Agricolo. Attamen vix crediderim, tale prodigium a Sancto patratum esse in vita, scriptoque relictum posterorum memoriæ:nam tunc citius fuisset a scriptore relatum. Quin potius vehemens potest esse suspicio, totum esse fictitium, ortumque ex ciconia, quam pro insignibus habet S. Agricolus. Certe non videntur ciconiæ ea damna inferre, quæ hic describuntur.

p Vindascinus comitatus, Gallis Venaissin, Italis Venesino, paret summo Pontifici, sicuti urbs Avenio, cui adjacet. Insula hic nominata est Rhodani, qui comitatum alluit, uti & Druentia.

q Castruccius in Historia Avenionensi tom. 1 lib. 3 cap. 5 etiam narrat, facem fuisse visam, quæ muros Avenionenses circuibat, quaque admoniti fuerunt præsidiarii milites, ut diligenter invigilarent: factumque istud confirmat testimonio tunc viventium, qui istud a parentibus oculatis testibus audierant. Idem habet Nouguierius pag. 213. Laudatus Castruccius eodem capite varia refert urbis Avenionensis pericula, quod eam urbem occupare conarentur hæretici Calvinistæ. Consuli igitur tum hic potest, tum alii, qui historiam illorum temporum pertractarunt. Nominatim anno 1574, dum mortuus erat CarolusIX Franciæ rex, priusquam ejus successor Henricus III ex Polonia in Galliam advenerat, hæreticorum armis impetitus est comitatus Vindascinus, uti habet laudatus scriptor num. XI.

* denegaverit

* forte fossis

* forte temporalibus

* hæretica

* forte elusa

DE SANCTO STEPHANO PRIMO HUNGARORUM REGE
ALBÆ REGALIS IN HUNGARIA,

Anno MXXXVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Stephanus primus Hungariæ rex, Albæ regalis in Hungaria (S.)

BHL Number: 7920

AUCTORE J. S.

§ I. Acta Sancti a Carthuitio episcopo scripta; quæ defenduntur contra iniquas criminationes scriptoris heterodoxi.

Priusquam gloriosa sanctissimi Hungarorum regis Stephani gesta discutere incipiam, [Vita Sancti scripta a Carthuitio episcopo ad Colomannum regem;] necessario examinandum censeo, quanta Vitæ ejus, in qua enarrantur præcipua, tribuenda videatur auctoritas: nam varia de hac variorum sunt judicia. Auctor Vitæ nomen & dignitatem suam statim declarat in præfatione his verbis: Domino suo Calamanno regi præcellentissimo Carthuitus episcopus &c. Verum non addit, cujus civitatis fuerit episcopus, neque aliunde id certo constat: quod non mirabimur, modo consideremus paucos ex episcopis Hungariæ istius temporis nobis esse cognitos. Tempus scriptæ Vitæ colligitur ex rege Calamanno, aut Colomanno, ut alias vocatur: scriptam enim fuisse ad Colomannum S. Ladislai successorem, omnes olim existimarunt, atque istud satis certum puto, etiamsi nuper se opponere voluerit Godofredus Schwartz scriptor heterodoxus, qui anno 1740 libellum edidit sub titulo: Initia religionis Christianæ inter Hungaros Ecclesiæ Orientali adserta. Hic scriptor, cum gloriam conversæ Hungariæ Latinis ereptam vellet, omnem movit lapidem, ut verisimile faceret, Hungaros primo ad fidem adductos esse a Græcis; cumque Vita S. Stephani regis cum illo asserto cohærere non posset, omnem auctoritatem prædictæ Vitæ ablatam voluit. Hac de causa contendit, Vitam serius exaratam esse, idque ratiunculis quibusdam ostendere nititur. Singula ejus asserta excutiam diligenter.

[2] [hunc Haliciæ regem exponit Schwartzius, qui vult Vitam justo serius exaratam:] De tempore Vitæ conscriptæ, & de rege, ad quem scripta, Schwartzius pag. 57 sic loquitur: Tertio, quemadmodum nullius loci episcopum chartaceus noster Chartuitius se dicit, ita Colomanno regi Legendam suam inscribens, insigni iterum alucinatione, cui regi, auctor non prodidit, vel certe editor Surius monstrum utrimque aluit. Colomannus enim Hung. rex anno MCXV vita functus, intelligi nequit. Decrepitum siquidem in epistola ad regem scriptor se vocat: coævus hinc Ladislao fuisset, cujus auspiciis anno MLXXXIV, vel præcedente, Stephani regis corpus elevatum colendumque publice fuit expositum. Si coævus erat, absurde de Ladislao ad Colomannum, successorem illius proximum, scripsit: “Ladislaus rex, qui tunc ad reipublicæ gubernacula sedebat”: absurdiusque multo de rebus sua ætate gestis dixisset: “Lapidum acervos effecerunt, qui postea longo illic tempore permanserunt”: paucisque interjectis: “Mira quidem res & nostris temporibus stupenda”. Denique quam hodie Transilvaniam vocamus, veteribus Hungaris, etiam in Latinis scripturis, dicebatur Erdely, Andreæ II temporibus Ultrasilvania, Bela demum IV regnante, Transilvania. Sed legendarius noster Transilvaniam jam vocat. Quarto, si recentioris ætatis scriptor noster est, quod Timon agnoscit, pluraque id pronuntiata indicare fatetur: atque adeo si Colomannus, non ille antiquior Hungariæ, sed Haliciæ rex, Belæ IV germanus, est intelligendus, cui Legenda nostra inscripta sit; plus quam duobus seculis ab ætate S. Stephani distabat. Hactenus ille de tempore conscriptæ Vitæ.

[3] Verum rationes suas exposuit Schwartzius stylo longe acerbiori quam solidiori, [at frivolæ] pluraque peccat contra rectam rationem in oppugnando Carthuitio, quam hic videatur peccasse in scribenda Vita. Vidit ille hallucinationes, monstra, absurda, ubi nihil hallucinationis, nihil monstri, nihil absurdi. Episcopum se nominat Carthuitius, nec addit, cujus civitatis; regem vocat Colomannum, nec adjungit cujus regni: si id est hallucinari, aut monstra producere judice Schwartzio; rectius ut judicare discat, legat scriptores præstantissimos, antiquos & neotericos, & cum invenerit, id ipsum a plurimis factitatum, errorem modestius corrigat. Nos interim expendamus, an alia sint meliora. Intelligi non potest Colomannus S. Ladislai successor, si critico nostro credimus, quia sic decrepitus Carthuitius debuisset coævus esse Ladislao. Coævum fuisse Ladislao Carthuitium prorsus existimamus. Supponamus etiam eumdem adfuisse corporis elevationi sub Ladislao factæ, quod est incertum; quid inde orietur mali? An auctor non nisi absurde scribere potuit, Ladislaus rex, qui tunc ad reipublicæ gubernacula sedebat, quia Ladislao convixerat? Id sane mihi minime apparet. Quin potius judicium illius requiro, qui id male additum existimat: neque enim soli Colomanno scribebat Carthuitius, sed posteris etiam, qui Vitam erant lecturi, quique non omnes scituri erant, Ladislaum eo tempore regnasse. Nihilo plus piaculi in verbis illis, quæ absurdius scripta vult Schwartzius: Lapidum acervos effecerunt, qui postea longo illic tempore permanserunt. Cur, obsecro, istud recte scribere non poterat Carthuitius viginti annis post rem peractam? An lapides ibi non manserunt longo tempore, si vel solo decennio permanserint?

[4] Nihil rursum absurdi est in verbis Carthuitii, quæ subjungit: [sunt rationes,] Mira quidem res, & nostris temporibus stupenda. Poterat id apte scribere Carthuitius, etiamsi Vitam scripsisset eodem die, quo miraculum fuerat peractum. Equidem non inepte me dicturum existimo, si iisdem fere vocibus Schwartzio respondero: Mira quidem res, & nostris temporibus stupenda, virum, qui eruditus videri desiderat, sperare potuisse, se hujusmodi ratiunculis persuasurum orbi erudito, Vitam S. Stephani serius esse conscriptam, quam hactenus passim fuit creditum. Quin imo posteriora illa Carthuitii verba insinuant, miraculum mortui resuscitati, de quo illa pronuntiat, ipsius tempore contigisse. Accipe verba ex Vita num. 37: Mira quidem res & nostris stupenda temporibus, non prius orare mulier destitit, quam filium, quem defunctum collocaverat (apud sepulcrum Sancti,) viventem accepit. Non opponit auctor tempus, quo scribebat, tempori, quo factum erat miraculum; sed tempus suum tempori primævæ ecclesiæ, quo minus rara erat mortuorum resuscitatio: aitque rem esse cum per se miram, tum etiam plane stupendam, quod contigisset suo tempore, quo mortuorum resuscitatio erat rarissima. Insinuat igitur Carthuitius miraculum istud, quod factum est post corpus elevatum sub Ladislao, suo tempore contigisse, adeoque ex his verbis recte colligitur, Vitam esse scriptam ad Colomannum Ladislai successorem.

[5] [quibus id probare nititur:] Quod demum objicit Schwartzius de Transilvania, quæ veteribus Erdely dicebatur, etiam apud scriptores Latinos, quæque aliquando Ultrasilvania legitur nominata; id solum proferri debuerat, cum saltem speciem aliquam difficultatis habeat, licet difficultas revera non sit magna. In vita num. 22 sic legitur: Veredarium quemdam infra diem & noctem ad Albam transilvanam præcepit festinare. Verum Surius ubique dictionem immutans, edidit, ad Albam Transsylvaniæ, atque illa mutatione occasionem dedit objectioni. Nam scriptor revera Transilvaniam non vocavit; sed Albam cognominavit transsilvanam ad distinctionem alterius, videlicet Albæ regalis. Itaque, si nomen Transilvaniæ nondum usitatum erat tempore Colomanni, Carthuitius Albam Juliam cognominare potuit transsilvanam, quia sita erat trans silvas, quæ ipsi tandem provinciæ nomen dederunt. Deinde, si scriptor Transilvaniam revera nominasset, sicuti male edidit Surius, ex hac voce colligi non posset ipsius ætas posterior: nam provincia illa, quæ Erdely etiamnum vernacule dicitur, ab aliis scriptoribus Latinis cœpta est dici Transilvania, ab aliis Ultrasilvania. Nomen deductum est a densis silvis, quibus cingitur. Quis modo, nisi temere, definiat, a quo scriptore primo usurpatum fuerit nomen Transilvania? Aliquis certo primus fuit. Cur igitur non æque Carthuitius, ac alius quislibet, primum uti potuisset ea voce, si omnino usus fuisset?

[6] [& variis argumentis ostenditur, Vitam esse scriptam ad Colomannum Hungariæ regem;] Porro sicuti allatæ rationes non probant juniorem esse Carthuitium, sic aliæ prorsus persuadent eumdem scripsisse ad Colomannum Hungariæ regem. Primam rationem jam dedi num. 4. Alteram desumo ex verbis Surii a Schwartzio item adductis, Rex Ladislaus, qui tunc ad reipublicæ gubernacula sedebat, pro quibus legitur in Ms., Rex Ladislaus, qui tunc rempublicam administrabat &c. Addidisset haud dubie Hungarorum, aut quid simile, si scripsisset ad alium regem quam Hungarorum. Verum quia episcopus erat Hungariæ & ad regem Hungariæ scribebat, rempublicam solum vocat, intelligens Hungaricam. At sic apte loqui non poterat ad Colomannum Haliciæ regem, qui Hungaricam rempublicam non administrabat. Præterea Colomannus ille, seu dux, seu rex Haliciensis in Russia Nigra, paucis solum annis pacifice regnavit, ita ut verisimile non sit, Vitam ad eum fuisse conscriptam, præsertim cum multa contineat, quæ innuunt scriptam esse in Hungaria; nihil vero habeat, ex quo colligi possit compositam esse post Colomannum Hungariæ regem: nullam enim memorat personam, quæ vixit post Colomannum; nullum enarrat factum, quod contigit post ipsum. Verum elevationem corporis sub Ladislao factam, patrataque eo tempore miracula, sic refert cum adjunctis variis, ut inde colligi possit, vel rei gestæ præsentem fuisse, vel certe eo tempore vixisse scriptorem. Jam vero Vitam hanc esse scriptam ante Colomanni Haliciæ regis tempora, alio argumento sic ostendo. Colomannus Andreæ II Hungariæ regis filius ac deinde Haliciæ rex, necdum natus erat ineunte seculo XIII. Ad hunc igitur scribere non potuit Carthuitius, nisi multis annis post canonizationem S. Ladislai, quæ facta est anno 1192, secundum antiquæ Vitæ auctorem, vel anno 1198, si exactus sit calculus Bonfinii: videri hæc possunt tomo V Junii pag. 319. Verumtamen Carthuitius num. 33 præclaro quidem elogio ornat Ladislaum; at sanctum non vocat, nec ullo modo ei attribuit aliquid, quo insinuat eo tempore fuisse canonizatum, aut cultum ut sanctum. Præterea S. Henricus imperator solemni canonizatione Sanctis adscriptus erat ante medium seculi XII, ut apud nos ostensum est tom. III Julii pag. 715 & 716: nec tamen Henricum sanctitatis titulo laudavit Carthuitius num. 13, sed solum pietatis. At nec Ladislaum, nec Henricum nominasset auctor sine mentione sanctitatis, si post canonizationem eorum scripsisset; cum sanctitatem aliorum omnium, qui ante Colomannum Hungariæ regem eo donati erant titulo, non reliquerit indictam, ubi de illis meminit: nam aut sanctos vocat, aut beatos, aut quadam circumlocutione sanctitatem indicat. Manifestum igitur id est indicium, Carthuitium scripsisse diu ante Colomannum Haliciæ regem, nec alium quærendum esse Colomannum, cui Vita fuerit inscripta, quam Colomannum Hungariæ regem & S. Ladislai successorem.

[7] Ex dictis statui debet epocha Vitæ conscriptæ sub initium seculi XII, [sub initium seculi XII, ita ut auctor fuerit Sancto suppar,] cum Colomannus regnum adeptus sit anno 1095; obierit autem anno 1114, si credimus chronotaxi Joannis de Thwrocz, quam hic excutere non est necesse. Decrepitum se dicit auctor in epistola ad regem, ita ut jam natus esse potuerit anno 1038, quo obiit S. Stephanus. Suppar igitur fuit Sancto, & multa potuisset discere de gestis ipsius ex iis, qui fuerant præsentes, si juvenis conscribendam suscepisset hanc Vitam. Joannes Thuroczius mox laudatus in Chronica Hungarorum cap. 27 verisimiliter Vitam hanc laudat hisce verbis: Geycha vero divino præmonitus oraculo, anno Dominicæ Incarnationis nongentesimo sexagesimo nono, quemadmodum in Legenda sancti Stephani regis scriptum est, genuit sanctum Stephanum regem. Ranzanus ejusdem meminit, multaque ex ea refert in Epitome rerum Hungaricarum indice 8. Verum Schwartzius pag. 59 aliam Vitam designatam a Thuroczio dicit, quia Legenda Chartuitiana nativitatis annum nullum designat. Respondeo Vitam citari a Thuroczio non pro anno natali, quem ipse addidit, & quidem minus recte; sed solum pro patris nomine, & divino oraculo, quo præmonitum dicit ex Vita Carthuitiana. Monet eodem loco scriptor ille, se non omnia scripturum, quæ de Stephano & Emerico ejus filio in Vitis eorum relata sunt. Verum, Nos ea, inquit, quæ ab aliis scriptoribus prætermissa sunt, breviter ac summatim scribere intendimus.

[8] Porro, quamvis de ætate Carthuitii non videatur dubitandum, Vita tamen S. Stephani ab eo scripta, non caret erroribus, seu nævis aliquot: [qui in leves aliquot lapsus est errores; sed auctoritate carere non debet:] atque hi a Surio editore aucti sunt, dum Gisela Sancti conjux apud ipsum filia vocatur Henrici imperatoris, cujus filia non fuit, sed soror, sicuti revera nominatur in Ms. & in editione vetustiore. Error item est in anno emortuali, qui tam in Ms., quam apud Surium, dicitur MXXXIV; sed hic etiam error facile irrepere potuit vitio transcribentium, qui non raro numeros corrumpunt. Erratum quoque videtur in nomine ducis Poloniæ, quem narrat coronam regiam petiisse a Pontifice. Verum errores isti duo posteriores (nam primus certo ejus error non est) tales sunt, ut auctoritatem Actorum non multum minuant, præsertim cum multa in iis relata ex scriptoribus synchronis confirmentur, & alia non pauca ex iisdem fiant verisimilia. Hinc mihi non displicet judicium Bailleti de hisce Actis: nam in Tabula critica ad 2 Septembris Gallice habet, quæ reddo Latine: Vita ejus conscripta per episcopum Hungarum, nomine Carthuitium, & dedicata regi Colomanno, non est immunis ab erroribus. Aliunde tamen satis auctoritatis habet, licet auctor abfuerit a tempore Sancti. Recte cetera. At quod ait abfuisse a tempore Sancti nimiam insinuat distantiam, cum tantum sexaginta aut septuaginta annis post mortem ipsius scripserit. Idem fere fuit aliorum scriptorum judicium de auctoritate hujus Vitæ, & merito.

[9] [Schwartzius Vitam S. Stephani vehementer accusat;] Schwartzius vero, ut bile saltem suppleret, quod rationibus deerat, vix idonea reperit verba, quibus suum in hanc Vitam odium satis declararet. Odio fuisse scriptori heterodoxo Opusculum Carthuitii, quo clare patet, qualis fuerit Hungarorum religio conversionis initio, nequaquam mirari debeo; at vehementer miror petulantem hominis acerbitatem, cum hæc scribendi methodus passim improbetur hoc tempore. Audiamus tamen, an tam solide quam amare oppugnet Carthuitium: Quæ autem, inquit pag. 58, legendarii nostri fides putanda est, vani ad nauseam usque fabulatoris crassorumque errorum rei? “Labitur, inquit Timon, in quibusdam, ejus tamen auctoritas non parvi est momenti”. Datur sane hæc venia permultis aliis, quod lapsus humanos veritati rerum gestarum subinde admisceant. Sed ita scribentem, ut totum narrationis argumentum sit una multiplicium portentorum scena, fidem humanam exsuperans, ac nullo penitus coævorum suffragio communita, minimus quisque error suspectum facit. Si vanus fabulator, si crassorum errorum reus Carthuitius, si relata ab eo humanam fidem superant, nulloque muniuntur coævorum testimonio, recte ei omnem auctoritatem abrogabimus. Verum accusationes istas probatas oportuit, cum dissentiant eruditi.

[10] [at magis clamore incondito, quam recta ratione,] Duplex, inquit, commentorum ipsius nugacium, quibus, quantus quantus est, lutulentus fluit, specimen supra dedimus; ex quibus cetera, sibilis subinde explodenda discas. Vellem pro sibilis rationes allegasset Schwartzius. Nam revera sibilos potius quam rationes attulerat supra, ubi sic exclamat: An igitur in his, quæ omnium cordatorum fidem excedunt, firmus satis testis? Quanta & qualia sunt hæc, quod a rege Stephano exstructum monachorum cœnobium Hierosolymis; duodecim canonicorum collegium, domos quoque & hospitia muro circumdata lapideo peregrinantium Hungarorum causa Romæ, insignis denique operis templum Constantinopoli, condita narrat. Tam memoranda facinora adeone coævis omnibus ignota, & oblivione sepulta manere potuerunt? Hæ tres fundationes tam incredibiles sunt Schwartzio, ut solæ allegentur pro exemplo. At ostendam § 28 non esse incredibiles, sed prorsus verisimiles. Quod ait, hæc omnibus coævis ignota fuisse, nullius est momenti: nam Carthuitius suppar est, ac primus, qui gesta sancti Stephani uberius conscripsit. Coævi vero, qui seculo XI brevia scripserunt Chronica, plerasque alias Sancti fundationes similiter omiserunt, imo & plurima alia ipsius gesta, de quibus tamen dubitari nequit. Itaque altum quidem hic clamat Schwartzius, at immerito & sine ratione; uti magis patebit ex dicendis loco jam indicato.

[11] De erroribus vero nihilo rectius subdit ista: [cum duos tantum errores in ea ostendere potuerit;] Duplex item crassorum errorum exemplum accipe. Silvestri Pontificis nomen ignorans, Poloniæ tamen regis, qui corona jamjam a Pontifice parata excidit, dum scire vult, Miescam appellat ante demortuum, nactumque successorem Boleslaum. Graviore lapsu mortem Stephani ad annum MXXXIV retulit, cum scribendus fuisset annus MXXXVIII. Erratum in hisce esse non negaverim. Verum non tales sunt hi errores, quibus ignosci non possit: nam secundus fortasse transcribentium potius est quam auctoris; & uterque talis est, ut facile obrepere potuerit scriptori suppari. Alios autem errores assignare non potuit, etiamsi & alia carpat ut errori aut fictioni obnoxia; sed ea examinabimus commodius ad loca singula per decursum. Tandem Schwartzius crisim suam exercet, & conjecturam hujusmodi subjicit: Conjecturam his nostram, salvo aliorum judicio, adjungimus octavo, videri Legendam nostram circa seculi XIV tempora, quibus ea Hungaros inter atque Pontificem Romanum controversia magnis motibus agitata est, ab aliquo impostore consarcinatam, & ad curiæ Romanæ causam accommodatam esse. Quam inepta sit hæc conjectura, facile ostendi potest. At prius audiamus omnem iracundi hominis eloquentiam: Nam, ut lubens admittam, inquit, scriptorem a Surio, qui eum mutato, ut ipse de se prædicat, stilo edidit, ex integro fictum non esse, veterem tamen etiam, eumque fide aliqua dignum fore, nec Timon probat, & nos gravissimis, ut puto, argumentis auctoritatem obscuri, novitii, insulsi atque erronei Legendarii satis evertimus. Ceterum, si cui Surianam editionem, ad quam Bongarsiana excusa est, vel cum vetustiore illa, cujus meminit Schœdelius, vel cum codicibus manuscriptis, conferre liceret, credo equidem tela eum pleniore manu collecturum, quibus utrumque & Chartuitium & Surium conficat *. Interea, dum id fiat, redeat episcopus noster Chartuitius ad legendariorum subsellia, in cathedram probæ notæ scriptorum tum demum collocetur, cum legendariorum turba a communi objectione, qua velut superstitiosi fabulatores, verarumque historiarum corruptores, vanorum rumusculorum aucupes, homines obscuri, creduli atque infidi, ab emunctioris naris historicis impeti solent ac contemni, liberabuntur. Hactenus Schwartzius, qui tanto hanc Vitam prosequitur odio, ut præclarissimos Doctores Ecclesiæ, Græcos pariter ac Latinos, aliosque scriptores plurimos ac præstantissimos, qui Sanctorum Vitas conscripserunt, fabulatoribus atque historiarum corruptoribus imprudens annumeret, ut vel sic Carthuitium magis deprimat.

[12] Jam vero quam recte ratiocinetur Schwartzius, paucis accipe. Jactat se gravissimis argumentis auctoritatem Carthuitii satis evertisse; [& nullum afferat argumentum validum;] simul tamen divinat ex antiquiore editione & Mss. tela colligi posse pleniore manu, quibus Carthuitius conficiatur & Surius. Si gravissimis argumentis rem confecerit, cur alia desiderat tela? Cur credit ex antiqua editione & Mss. validius confici posse Carthuitium, quam ex editione Surii? Nullam equidem rationem invenio, nisi dictum poëtæ: Quod nimis miseri volunt, id facile credunt. Dabo editionem illam cum Ms. collatam; at nullum inde telum, quod validum sit, colliget Schwartzius. Ipse interim, dum tela desiderat pleniore manu colligenda, abunde insinuat, non ignotam sibi esse argumentorum suorum infirmitatem. Sane quanto magis totam ipsius disputationem perspicio, tanto minus quidpiam solidi in ea reperio, ita ut nihil contineat præter clamores inconditos. Tres fundationes dicit incredibiles, quia omissæ sunt a coævis; at iidem alias plerasque monasteriorum & episcopatuum Hungariæ fundationes prætermiserunt, quia breviter tantum attigerunt res Hungaricas potius quam enarrarunt. Deinde duos assignat errores, quos agnoverunt illi ipsi, qui Acta S. Stephani vel maxime alias probarunt. Addit a Thuroczio & Ranzano seculi XV scriptoribus multa aliter relata, quam narrata sint a Carthuitio; multa quoque ab iis addita, & contra multa prætermissa ex iis, quæ Carthuitius habet. Verum ostendam, laudatos scriptores Carthuitio passim consentire, eorumque silentium huic non adversari, cum brevitatis causa omiserint, aut breviter perstrinxerint plurima. Thuroczius cap. 27 remittit ad Vitas S. Stephani atque Emerici ejus filii; subjungitque: Nos ea potius, quæ ab aliis scriptoribus prætermissa sunt, breviter ac summatim scribere intendimus. Ranzanus vero brevem rerum Hungaricarum conscripsit Epitomen, multaque prætermisit. Horum igitur silentium relatis a Carthuitio fidem nequit detrahere, præsertim cum exigua illorum scriptorum sit auctoritas, & Bonfinius prædictis synchronus eadem abunde exposuerit.

[13] [sed ineptissimam conjecturam de Vita seculo XIV scripta.] Porro conjectura de scripta hac Vita seculo XIV nullam habet similitudinem veri, nulloque nititur fundamento. Verisimilem non esse, patet ex dedicatione facta Colomanno regi, qui anno 1095 coronam adeptus est. Antiquiorem longe esse Vitam, confirmatur ex aliis, quæ num. 6 disseruimus. Controversia quoque, quæ seculo XIV agitata est & composita inter Romanum Pontificem & principes Hungariæ, nullum prædictæ suspicioni præbet fundamentum. Gentilis Cardinalis, Sedis apostolicæ legatus, convocatis regni comitiis, litem illam cum Hungaris composuit. Raynaldus ad annum 1308 num. 22 rem sic summatim exponit: Cum legatus ex sua concione Sedi apostolicæ imponendi Ungaris regis jus tribuere visus esset, proceres publice sunt professi, non sentire ipsos regem a legato constituendum; sed quem ipsi ex veteri more stirpe regia procreatum regem agnovissent, pontificiarum esse partium confirmandi & inungendi. Hisce autem cum acquiesceret legatus, Carolus ab omnibus agnitus est rex Hungariæ, prout latius enarratur in instrumento hac de re conscripto, quod subjungit Raynaldus. Ex eo aliqua adducam, ubi ostendam in decursu Commentarii coronam S. Stephano missam fuisse a summo Pontifice, quod in illo instrumento, uti in pluribus aliis asseritur. Verum de ea re non disputabatur in comitiis, sed de jure, quod Romana Ecclesia habebat in electione novi regis, quodque legatus repetebat ex missa olim S. Stephano corona. Missam autem fuisse coronam a Pontifice ad S. Stephanum, utrimque admittebatur. Itaque, cum de jure Pontificis in electione novi regis nihil habeatur in Vita, hæc controversia nullam præbere potuit occasionem conscribendæ huic Vitæ, quæ semper agnita fuit pro legitima & minime supposititia.

[Annotata]

* conficiat aut configat

§ II. Judicium de Actis a Carthuitio scriptis, & varia illorum exemplaria: Acta alia incompleta; scriptores antiquiores, qui de S. Stephano egerunt.

[Bona fide scripsit Carthuitius, sed subinde erravit,] Non ita contra criminationes Schwartzii defendendam suscepi Vitam Carthuitianam S. Stephani, ut omnia, quæ scripsit Carthuitius, pro certis haberi velim & indubitatis: nam jam insinuavi aliquot laudato scriptori obrepsisse errores, quos per decursum emendare conabimur. Præter pauculos istos errores, quos dudum agnoverunt scriptores Catholici, alia quædam in eadem Vita occurrunt, quæ quidem erroris aperti nequeunt convinci, talia tamen sunt, ut dubia videri debeant, aut minus recte narrata. Sane, cum Carthuitius sexaginta aut septuaginta annis post mortem S. Stephani Vitam illius scribendam susceperit, atque integro seculo post gesta priora, mirum videri non debet, si in quibusdam factorum circumstantiis hallucinatus fuerit; nec facta ipsa negari merito possunt, quia illorum adjuncta minus accurate sunt exposita: cum enim ad regem, eoque jubente, scriberet de rebus, quarum memoria superesse poterat saltem confusa; facta ipsa confingere non potuit, nisi & indignationem ejus provocare, & hominum ludibrio se voluisset exponere. Hinc nequaquam dubitandum videtur, quin bona fide scripserit Carthuitius, præsertim cum nihil in tota Vita occurrat, ex quo colligi possit, eum quidpiam asseruisse, quod verum esse non crederet: quin & existimo, nullum in ea factum narrari, quod vere non contigerit, licet in quibusdam adjunctis fuerit erratum.

[15] Præterea, satis doctum ac pium fuisse Carthuitium, [& forsan nimis fuit credulus traditionibus popularibus.] ipsum ejus Opusculum ostendit. Id solum dubitari potest, an pro more sui temporis non fuerit nimis credulus popularibus traditionibus, & an in factis discutiendis sufficientem adhibuerit diligentiam & crisim. Hic solus defectus causam præbere potuit, ut facta quædam aliter narraverit, quam contigerunt, & revelationes quasdam minus certas scriptis suis inseruerit; uti & alii fecerunt scriptores, docti alias & fideles. Porro dubitari non potest quin Carthuitius, cum mandante rege scriberet, varia de gestis Sancti invenerit monumenta, ex quibus hauserit pleraque. Inter monumenta quoque suspicor fuisse Vitam, de qua mox. Non pauca etiam in juventute sua discere potuit ex senibus, qui Sancto convixerant; sed in iis referendis majus erat errandi periculum. Demum existimo fide optima scripsisse Carthuitium; at hominem fuisse errori obnoxium. Hinc ejus dicta admittenda, ubi gravior ratio aut auctoritas non resistit; deserenda vero aut corrigenda, ubi repugnant ii scriptores, quibus fides minus abrogari potest.

[16] [Vita edita a Surio mutato stylo; editio prior & exemplar Ms.:] Opusculum Carthuitii edidit Surius in Vitis Sanctorum ad XX Augusti, sed stylo non parum mutato atque elimato. Hæc editio recusa est inter Scriptores rerum Hungaricarum a pag. 268. Eamdem quoque recudit Joannes Tomcus in Sanctis Illyricanis pag. 201, paucis tamen additis in principio & fine. Scriptores quoque non pauci, qui Carthuitii verba adduxerunt, non alia usi sunt editione quam Suriana, nec aliam videntur cognovisse. Verumtamen edita fuit Vita hæc Cracoviæ cum aliis Sanctorum Vitis ab anno 1511, geminumque istius editionis exemplar mihi ad manum est. In hac autem editione stylus non fuit mutatus, uti colligere est ex collatione cum Ms. exemplari, quod habemus ex codice Canonicorum Regularium in Corsendonc prope Turnhoutum in Brabantia. Codex ille, ut notatum est in apographo, Secunda pars diversarum legendarum inscribitur. Titulus vero hic Vitæ præfigitur: Vita S. Stephani regis Hungariæ, auctore Cartuitio episcopo. Inter Ms. exemplar & editionem Cracoviensem nulla notabilis est diversitas, nisi quod præfatio adjuncta sit in edita Vita, quemadmodum etiam apud Surium, omissa vero sit in Ms. Reliqua passim consonant, si excipiamus menda quædam leviora, quibus non caret manuscriptum, nec editio ipsa: sed clarum est, menda illa in manuscriptum irrepsisse negligentia transcribentium; prout partim ex ipso Ms., partim incuria correctorum quædam satis aperta in Vita impressa leguntur. Itaque hanc antiquam editionem sic recudam, ut eam ubique collaturus sim cum exemplari Ms., & diversas lectiones annotaturus. Ad editionem Surii item respiciam; verum, cum verba ubique mutata sint, eas solum notabo diversitates, quæ sunt alicujus momenti.

[17] [alia Vita brevior, quæ Carthuitio videtur præluxisse.] Alia quædam S. Stephani Vita Ms., si tamen Vita vocari debet, Majoribus nostris transmissa est ex codice Mellicensi: Codex ille grandis est ex membrana, continetque Sanctos a Kalendis Julii ad Kalendas Septembris, uti invenio notatum. Titulus huic scripto, quod anonymi est & ignoti auctoris, talis præfigitur: Residua de sancto Stephano rege. Videntur hæc verba designare Vitam aliquam imperfectam, aut appendicem aliquam: & sane, licet natales Sancti cum gestis quibusdam, mors, sepultura, & secuta corporis elevatio referantur ordine suo, tam multa tamen omissa sunt gesta, ut Vita quidem vocari possit, sed jejuna admodum & imperfecta. Porro certum videtur, hoc Vitæ compendium visum esse a Carthuitio, cum varia utrobique referantur eodem modo verbisque subinde iisdem, cumque verisimile non sit Vitam Carthuitianam ab alterius auctore visam, ut mox probabo. Itaque existimo hanc Vitam breviorem primo fuisse conscriptam, at nimis jejunam apparuisse, ideoque a rege Colomanno rogatum Carthuitium, ut eamdem uberius conscriberet. Ratio hujus conjecturæ est, quod in Vita breviori omissa sint varia facta certissima & relatu digna, quæ scriptor illius saltem breviter retulisset, si vidisset Carthuitii Vitam. Talia sunt bellum a Conrado imperatore illatum, filius Emericus, pleræque fundationes, multaque alia, quorum veritas per decursum probabitur. Non existimo igitur me operæ pretium facturum, si scriptum hoc ederem: nam illius auctor ea solum cognovisse videtur, quæ servata fuerant in hominum memoria, uti ait in præfatione: Quia, quod a fidelibus auditu didicit, recitat. Ubi vero habebit aliquid, quo vel Carthuitius illustrari poterit, aut facta in Commentario hoc referenda elucidari, illud ex ipso Ms. apographo ad locum suum transferam.

[18] De S. Stephano quædam breviter commemorarunt Ditmarus, [Alii scriptores, qui egerunt de S. Stephano,] Hermannus Contractus, Marianus Scotus, Ademarus Chabannensis, aliique seculi XI scriptores suis locis laudandi. De eodem pari brevitate pauca narrarunt, Sigebertus, atque alii, qui seculo XII & XIII floruerunt. Verum præter laudatos ante biographos nullus mihi innotuit, qui ante seculum XV res ejus gestas ex professo conscripsit. Seculum vero XV tres produxit rerum Hungaricarum Scriptores, qui de gestis S. Stephani uberius disputarunt. Hi sunt Antonius Bonfinius, Joannes Thuroczius, vel de Thwrocz, & Petrus Ranzanus, qui omnes claruerunt regnante Matthia Corvino sub finem seculi XV. Bonfinius fuse laudatur apud Davidem Czuittingerum in Specimine Hungariæ litteratæ pag. 80 & sequentibus. Dicitur ibi natione Italus natusque Asculi in Piceno, sed versatus in aula Matthiæ regis Hungarorum. Scripsit varia stylo satis eleganti; at solæ huc faciunt Decades rerum Hungaricarum, in quarum secunda lib. 1 gesta S. Stephani fuse enarravit. Turoczius vero scripsit Chronicam Hungarorum, in qua cap. 27 & seqq. breviter ejusdem Sancti præcipua gesta memorat, multa tamen prætermittens, ut jam ante insinuavi. De hoc scriptore, qui Hungarus natione fuit, latius agit laudatus Czuittingerus a pag. 392. Ranzanus patria fuit Siculus Panormitanus, atque ex Ordine Prædicatorum evectus ad episcopatum Lucerinum in regno Neapolitano; ac demum a Ferdinando rege Neapolitano orator missus ad Matthiam regem Hungariæ. Scripsit hic auctor varia, & de S. Stephano non pauca narravit in Epitome rerum Hungaricarum, edita inter Scriptores rerum Hungaricarum post Chronicam laudati mox Turoczii. De Ranzano Czuittingerus pag. 311, & fusius Jacobus Echardus in Bibliotheca scriptorum Ordinis Prædicatorum tom. 1 pag. 876.

[19] Porro ex tribus memoratis scriptoribus diligentissimus certe fuit Bonfinius, [inter quos cum delectu adhibendi Bonfinius, Turoczius & Ranzanus.] idque indubitanter affirmo, non modo quia duobus aliis plura enarravit, sed maxime quia ab eo fere nihil de Stephano aut filio ipsius Emerico relatum reperio, quin id etiam assignare possim in monumentis antiquioribus. Hinc patet, eum longe abfuisse a factis confingendis: attamen non æque alienus fuisse videtur a conjecturis; atque ex ea causa oritur, ut subinde factorum adjuncta stylo liberiori fuerit prosecutus, quemadmodum per decursum ostendam. Quod spectat ad Turoczium & Ranzanum, fontes ex quibus hi hauserunt, non ita semper detegere potui: nec ætas ipsis multum auctoritatis tribuere potest. In chronotaxi vero omnes illi tres minime sunt accurati. Hac de causa horum scriptorum asserta sic allegabimus, ut simul examinaturi simus, quam recte congruant cum antiquioribus monumentis, quamque aliunde certa videantur aut probabilia. Nam certum est, hosce subinde a vero aberrasse; sed non omnia idcirco repudianda sunt, cum multa etiam vera narraverint. Præter hos consulemus etiam historicos Bohemos, Polonos, Germanos, aliarumque nationum vicinarum, uti & varios neotericos, quos suis quosque locis laudabimus.

[20] [Godofredi Schwartz Opusculum de Initiis religionis Christianæ in Hungaria,] Præ ceteris vero frequenter memorandum & non raro refutandum veniet Opusculum nuperrime editum a scriptore heterodoxo sub hoc titulo: Initia religionis Christianæ inter Hungaros ecclesiæ Orientali adserta. Auctor est Godofredus Schwartz, qui anno 1740 dictum Opusculum imprimendum curavit Hallæ in Saxonia. Rationem instituti sui cap. 1 reddit hisce verbis: Cum de initiis religionis Christianæ inter Hungaros disserere nobis sit constitutum, testimonia & exempla omnia omittimus, in quibus non obscura quidem sinceri cultus divini vestigia obvium est animadvertere, quæ tamen de Hungaris accipi non possunt; verum ad gentes earum regionum, quas ambitu suo Hungaria olim complectebatur, sunt referenda. Sed nec, quo loco apud Hunnos antiquos atque Avares, quos majoribus Hungarorum plerique omnes nostratium accensent, res Christiana sita fuit, in præsenti dispiciemus. Id quidem ad liquidum ostenditur, Hunnos veteres cælestis veritatis luce non prorsus orbos, Avares largo illius jubare fuisse perfusos. Quidquid vero de utrisque sit, Hungari tamen, cum seculo a Christo nato IX in Europa inclaruissent, ejusque fines funestis passim cladibus perculissent, idola & profanos barbarorum ritus coluerunt, a Christi Euangeliique Christiani doctrina longe alienissimi.

[21] [in quo multa temere asseruntur sine idonea probatione.] Seculo demum X atque XI tota gens, abjecta superstitione, desertisque delubris avitis, ad verum Deum conversa inque gremium Christianæ Ecclesiæ divino munere collecta est. Et de hoc solemni ac publico Hungarorum ad Christum transitu agere instituimus: non ut longo omnia ordine enarremus, quæ per vices gesta sunt, donec aspera gens disciplinam Christianam patienter ferret: id maxime operam dabimus, ut genuina ejus initia proferamus, eademque ecclesiæ Orientali adserta, a dubiis & fabulosis narrationibus repurgemus. Laudandum sane esset scriptoris institutum, si solo veri studio duceretur Schwartzius, si modeste alios corrigere niteretur, & sua solide probare. Imo, mea quidem sententia, Opusculum ejus utilissimum esset, si tot veritates e tenebris eruisset, quot errores illi immiscuit: nam difficulter pagellas aliquod reperire in toto Opusculo possum, quæ erroribus careant aut certe ineptis ratiociniis. Verum nec studium veritatis, nec modestiam ullam in toto Opusculo invenio, nec novæ veritatis quidquam erutum; sed multa temere asserta, nihil solide probatum, nisi pauca quædam ex aliis scriptoribus desumpta. Patebunt hæc ex dicendis, ubi dicta ipsius erunt refutanda. Hæc lectorem monere volui, quia ex sola Opusculi lectione non ita patescunt, quam ex collatione cum ipsis monumentis. Nunc cum Hungarorum conversio S. Stephani laboribus maxime debeatur, cumque fides Christiana nec in Hungaria, nec apud nationem Hungaricam, satis firmas umquam radices egerit ante ipsius tempora; & fidei in iis provinciis vicissitudines, & Hungarorum originem censui investigandas, ut ex iis magis pateat, quantam Ecclesiæ utilitatem attulerit Sanctus sua suorumque conversione.

§ III. De prædicatione fidei in hodierna Hungaria, variisque ejus vicissitudinibus per varias incursiones barbarorum, qui eam occuparunt usque ad Hungarorum adventum.

[Fides Christiana in Pannonia aliisque hodiernæ Hungariæ partibus,] Nullum cuiquam suboriri potest dubium, quin fides Christiana in Pannonia, vicinisque provinciis, quæ hodiernum Hungariæ regnum constituunt, prædicata fuerit primis Ecclesiæ seculis, priusquam Hunni veteres in Daciam ac Pannoniam sese effunderent, atque illas provincias occuparent. Hinc varii recensentur episcopatus antiqui in utraque Pannonia, quorum metropoles fuere Sirmium, urbs Pannoniæ inferioris ad Savum sita, seu in hodierna Slavonia, excisa seculo V per Attilam Hunnorum regem; & Laureacum seu Lauriacum itidem excisum, quod situm erat in Norico Ripensi, vel in hodierna Austria, collocaturque passim a geographis ad Danubium, ubi fluvium Anisum vel Anasum * recipit. Verum religio Christiana in Pannonia multum passa est per incursiones barbarorum, qui eas provincias frequenter vastarunt, atque occuparunt.

[23] Porro, uti variæ gentes per vices in Pannonia consederunt, [quæ a variis barbaris per vices occupatæ varia habuerunt nomina.] ita nomen regionis variis vicibus mutatum est. Observavit eas variationes Marcus Hansizius Societatis nostræ in Germania sacra tom. 1, easque commemorat pag. 6 breviter in hunc modum: Pannoniam ut gentes innumeræ per vices, Hunni, Gothi, Gepidæ, Langobardi, & rursum Hunni Avares dicti, cum Slavinis; dein Maravi, ac postremum Hungari discerpserunt; ita jam Hunnia, jam Avaria, aliquando & Maravia magna, ac demum Hungaria nomen obtinuit. Non quidem iisdem terminis circumscribitur. Hungaria, quibus olim circumscripta erat Pannonia, cum nec totam Pannoniam includat cis Danubium, & contra trans Danubium partem Daciæ & provinciam Jazygum Metanastarum complectatur; attamen magna Hungariæ pars olim erat Pannoniæ pars major.

[24] Dubitant eruditi, an Hunni & Hungari idem sit populus, [Lis est, an Hunni & Hungari idem sit populus: antiquæ Hunnorum sedes in Scythia,] an diversus. Alii volunt gentes esse diversas; alii eamdem esse gentem, iisdemque majoribus ortam; sed cujus variis temporibus pars quædam sedibus suis egressa, novas in Europa habitationes quæsiverit, atque in Pannonia vicinisque regionibus consederit. Origines Hungaricas sub finem seculi præcedentis descripsit Franciscus Foris Otrokocsi, qui Hunnos inter & Hungaros non distinguit, sed triplicem ejusdem gentis adventum in Pannoniam memorat. Laudatus scriptor de antiquis Hunnorum sedibus hæc compendio tradit cap. 3 num. 2: Hunni proxime ante suum in Europam adventum, sedes ultra Tanaim & Mæotidem in Asiatica Scythia, procul ad recessus Aquilonares habuere; quibusdam eorum ex adverso, usque ad Caucasum & Caspium mare extensis: sic tamen, ut, tamquam natio tunc late diffusa & populosissima, non paucos ex suis fratribus ejusdem propaginis & linguæ, cis Tanaim etiam haberet in Scythia Europæa. Hæc probabiliter dicuntur: nam Ammianus, aliique scriptores veteres, quos citat, hisce satis consentiunt.

[25] [quas deserentes, circa annum 400 Pannonias occuparunt magno Christianæ fidei damno,] Deinde Otrokocsius primam eorumdem migrationem, quam ex antiquis scriptoribus probat, hisce verbis subnectit: Hunni igitur Asiatici … pristinas suas sedes, una cum uxoribus, liberis & armentis deserere, melioremque habitandi locum in Europa quærere (illis sine dubio in patrio solo relictis, quibus placuit illic permanere) in animum sibi induxerunt. Quorum primus hunc in finem motus contigit circa annum Domini CCCLXX. Hinc, ut subdit, victis, sibique additis Alanis vicinis, una cum Budinis seu Sclavis, pulsisque Gothis, aliisque populis interjectis, circa annum 400 Daciam & Pannoniam penitus occuparunt. Porro quantam hæc irruptio Hunnorum aliorumque barbarorum, quos partim sedibus suis Hunni expulerant, partim exemplo excitaverant, Christianæ fidei cladem attulerit, breviter declarat S. Hieronymus, in Epitaphio Nepotiani, scripto anno 396, in quo habet sequentia: Horret animus temporum nostrorum ruinas persequi. Viginti & eo amplius anni sunt, quod inter Constantinopolim & Alpes Julias quotidie Romanus sanguis effunditur. Scythiam (Europæam ad Pontum Euxinum,) Thraciam, Macedoniam, Dardaniam, Daciam, Thessalonicam, Achaiam, Epiros, Dalmatiam, cunctasque Pannonias, Gotthus, Sarmata, Quadus, Alanus, Hunni, Wandali, Marcomanni vastant, trahunt, rapiunt. Quot matronæ, quot virgines Dei, & ingenua nobiliaque corpora his belluis fuere ludibrio? Capti episcopi, interfecti presbyteri, & diversorum officia clericorum. Subversæ ecclesiæ, ad altaria Christi stabulati equi, martyrum effossæ reliquiæ. Ubique luctus, ubique gemitus, & plurima mortis imago. Ita Hieronymus.

[26] [quam tamen non penitus exstinxerunt in Pannonia & Dacia.] Verumtamen non prorsus exstinctam fuisse religionem Catholicam sub Hunnorum imperio; sed potius Hunnos non paucos ad fidem conversos, aliunde habemus compertum. Docet id ipse S. Hieronymus in Epistola ad Lætam his verbis: Deposuit pharetras Armenius, Hunni discunt Psalterium, Scythiæ frigora fervent calore fidei: Getarum rutilus & flavus exercitus ecclesiarum circumfert tentoria; & ideo forsitan contra nos æqua pugnant acie, quia pari religione confidunt. Hæc S. Hieronymus circa annum 398. Orosius etiam ejusdem temporis scriptor lib. 7 cap. 41 Hunnorum non paucorum conversionem insinuat hoc modo: Quamquam si ob hoc solum barbari Romanis finibus immissi forent, quod vulgo per Orientem & Occidentem ecclesiæ Christi Hunnis, Suevis, Vandalis & Burgundionibus, diversisque & innumeris credentium populis replentur, laudanda & attollenda Dei misericordia videretur. Alia de Hunnorum quorumdam conversione testimonia prætermitto.

[27] [Hunnos expulerunt eodem seculo Gothi & Gepidæ,] Porro, etiamsi Hunni ingentem terrorem & vastitatem, sub Attila præsertim duce, præcipuis Europæ regnis intulerint, non diuturnum tamen in Pannonia habuerunt imperium: nam mortuo Attila anno 453, ut vult Pagius ex Cassiodoro, aut anno 454, ut scribunt alii, filii ejus inter se digladiantes brevi imperium amiserunt. Otrokocsius ex variis scriptoribus rem narrat hoc modo: Verum paulatim dehinc, ob contentiones & divisos Hunnorum animos, Gepidæ & Gothi in partibus Daciæ & in Pannonia, partim armis, partim ex favore Romanorum, superiores ad tempus evaserunt; ita ut Gepidæ magnam Daciæ partem … pro se vendicarent; Gothi autem… Pannoniam occuparent, relictis interim ubique veteribus incolis, imo & Hunnis (sine dubio,) qui subditorum instar sese Gepidis & Gothis subjicerent. Hunni autem militiæ & armis addicti partim Romanis se Græcis adjunxerunt, & quidem multi; partim in Scythiam minorem (sitam nempe intra Borysthenem & Tauricam Chersonesum) partim etiam, aliqui eorum … usque ad initiales oras Scythiæ Asiaticæ in ulteriorem Mæotidis ripam sunt reversi, … partim in Illyricum se contulerunt; partim etiam manserunt in ipsa parte Hungariæ meridionali, in Dacia Ripensi, ut loquitur Jornandes; qui … fatetur Hernacum, juniorem Attilæ filium cum suis in extremo minoris Scythiæ sedes delegisse; Emnedzur autem & Ultzindur consanguineos ejus in Dacia Ripensi, videlicet juxta Temesum & Danubium, ubi hodiernus comitatus Temeswariensis, usque ad Valachiam, & quidem ab anno 471 sub ducibus nationis Bulgaricæ, ut adjungit.

[28] Minus turbatæ, sed non multo feliciores fuerunt res Christianorum sub Gothis in Pannonia, [qui Ariani erant, & minus infensi Catholicis. Hos rursum magis vexarunt Longobardi. Avari,] & Gepidis in Dacia; nam populi illi Ariana hæresi erant infecti, sic tamen, ut non videantur persecuti esse Catholicos. Verum qualiscumque illa quies non fuit admodum diuturna: nam Longobardi circa annum 527, ut habet Pagius, ingressi sunt Pannoniam, eamque tenuerunt annis quadraginta duobus, teste Paulo Diacono de Gestis Langobardorum lib. 2 cap. 7. Cum autem Longobardi pagani essent, dubitari non potest, quin Christiana religio multum sit passa, ipsis ibidem imperium tenentibus. Porro dum Longobardi residebant in Pannonia, ingens rursum Hunnorum, qui se Avaros vocarunt, multitudo ex Scythia Asiatica Daciam versus progressa est. Docet hæc Evagrius lib. 5 cap. 1 his verbis: Sunt autem Abari Scytharum gens in plaustris degentium, qui campos ultra Caucasum sitos incolebant. Hi cum a Turcis finitimis suis gravi detrimento affecti essent, relictis sedibus suis, universi cum uxoribus ac liberis ad Bosphorum venerunt. Deinde relictis littoribus Euxini Ponti, ubi multæ quidem barbaræ habitant gentes, … ulterius progressi sunt cum omnibus barbaris, qui in itinere occurrerunt, depugnantes. Tandem vero, cum ad ripas Danubii pervenissent, legatos ad Justinum (Juniorem) miserunt. Theophylactus Simocatta lib. 7 cap. 8 hanc Avarorum migrationem sub Justiniano contigisse docet, asseritque non veros fuisse Avaros, sed nomen illud fraudulenter ab ipsis assumptum. Porro hosce Abaros vel Avaros, quos multi scriptores revera Hunnos vel Chunos nominarunt, eamdem esse nationem cum antiquis Hunnis, passim censent eruditi, multisque probat Otrokocsius cap. 5, ubi & varia Hunnorum nomina recenset.

[29] Hi autem Hunno-Avari, quibus non pauci ex prioribus Hunnis se adjunxerant, [Hunnica natio, item pagani successerunt Longobardis;] Pannoniam facile occuparunt, cedentibus Longobardis, qui properabant in Italiam. Audi Paulum Diaconum lib. 2 cap. 7: Tunc Alboin (Longobardorum rex) sedes proprias, hoc est Pannoniam, amicis suis Hunnis contribuit, eo scilicet ordine, ut si quo tempore Longobardis necesse esset reverti, sua rursus arva repeterent. Hanc migrationem Longobardorum in Italiam, ubi stabiles sibi sedes fixerunt, contigisse ait, cum jam a Domini Incarnatione anni quingenti sexaginta octo essent evoluti, nec opus est ad propositum nostrum hanc epocham studiosius discutere. Hunni deinde longo tempore rerum potiti sunt in Pannonia, & vicinis quibusdam regionibus, multaque cum vicinis suis bella gesserunt, victores plerumque, & gentiles usque ad imperium Caroli Magni, qui & Hunnos domuit, & fidem Christianam apud populum sibi subjectum prædicandam curavit.

[30] [Hunno-Avari devicti & fere deleti a Carolo Magno,] Hunni Carolum Magnum anno 788, ut ibidem narrat Pagius num. 7, priores lacesserant, exercitum ducendo in Bavariam contra Francos, atque alium in ditionem Forojuliensem; sed victi retrocedere coacti sunt. Vicem retulit Carolus anno 791 invadendo hodiernam Austriam, quam possidebant usque ad Anisum flumen, quemadmodum ostendit ex Eginhardo Pagius ad annum 791 num. 3. Finem belli Hunnici Pagius affigit anno 799. Illud bellum Eginhardus in Vita Caroli descripsit hoc modo: Maximum omnium, quæ ab illo (Carolo) gesta sunt, bellorum, præter Saxonicum, huic bello successit, illud videlicet, quod contra Avares sive Hunos susceptum est: quod ille & animosius quam cetera, & longe majori apparatu administravit. Unam tamen per se in Pannoniam (nam hanc provinciam ea gens tunc incolebat) expeditionem fecit; ceteras filio suo Pippino ac præfectis provinciarum, comitibus etiam atque legatis perficiendas commisit. Quod cum ab his strenuissime fuisset administratum, octavo tandem anno completum est. Quot prælia in eo gesta, quantum sanguinis effusum sit, testatur vacua omni habitatore Pannonia, & locus, in qua regia Cagani * erat, ita desertus, ut ne vestigium quidem in eo humanæ habitationis appareat. Tota in hoc bello Hunnorum nobilitas periit, tota gloria decidit, omnis pecunia, & congesti ex longo tempore thesauri direpti sunt &c.

[31] [qui curavis superstitibus prædicandam fidem Catholicam,] Clades Hunnorum reliquiis eorumdem saluti fuit, cum non pauci videantur fidem Christianam suscepisse: neque enim omnis natio sic deleta est, ut non superfuerint aliqui, quos fide Christiana instituendos curavit Carolus. Alcuinus epistola 7 ad Carolum ei de subjectione & conversione Hunnorum gratulatur his verbis: Tuam tamen, o veritatis & salutis multorum amator, optimam voluntatem majore gloria & laude Christo remunerare placuit. Gentes populosque Hunorum, antiqua feritate & fortitudine formidabiles, tuis suo honore militantibus subdidit sceptris, prævenienteque gratia colla diu superbissima sacræ fidei jugo devinxit, & cæcis ab antiquo tempore mentibus lumen veritatis infudit. Docet deinde, quo modo populus recenter conversus fidei principiis sit erudiendus. Plura de Hunnorum conversione, quæ Arnoni Salisburgensi archiepiscopo commissa est, refert Joannes Georgius ab Eckhart Rerum Francicarum lib. 25 num. 90. Laudatus scriptor lib. 27 num. 28 hæc ad propositum nostrum memorat: Reversum imperatorem (anno 805) Aquisgrani, omnium Annalium consensu, caganus sive Hunnorum princeps, nomine Theodorus, Christianorum sacris addictus adiit, petiitque locum sibi ad incolendum dari inter Sabariam & Carnuntum, quia propter Slavorum infestationem illi cum suis in pristinis sedibus tuto commorari non amplius liceret. Precibus ejus imperator annuit, & muneratum dimisit. Theodorus vero rex ad suos delatus decessit. Unde novus caganus quemdam ex optimatibus suis ablegavit, qui peteret, ut sibi antiquus ille honor, quem cagani apud Hunnos habere consueverant, restitueretur. Assensus est imperator, & summam totius regni, juxta priscum eorum ritum caganum habere præcepit. Sabaria & Carnuntum oppida fuere Pannoniæ ab antiquis geographis memorata. Manserunt igitur Hunni in Pannonia, sed imperatori subjecti, & Christianis sacris addicti. Hinc multæ in Pannonia, seu hodierna Hungaria erectæ ecclesiæ.

[32] Deinde vero Slavi maximam illarum regionum partem occuparunt, [quæ utcumque permansit sub Slavis Moravis, dein dominantibus usque ad Hungarorum adventum,] magnamque vocarunt Moraviam. Attamen instaurata utcumque religio Christiana perdurasse videtur usque ad Hungarorum adventum, seu usque ad annum 889, quo passim collocatur ingressus Hungarorum, qui omnem Christianæ religionis cultum prorsus eliminarunt. Annalista Metensis apud Chesnium tom. 3 pag. 324 de eorum adventu sic scribit: Anno Dominicæ Incarnationis DCCCLXXXIX gens Hungarorum ferocissima & omni bellua crudelior, retro ante seculis ideo inaudita, quia nec nominata, a Scithicis regnis, & a paludibus, quas Thanais sua refusione in immensa porrigit, egressa est. Descriptisque gentibus Scythicis, sic prosequitur: Ex supradictis igitur locis gens memorata a finitimis sibi populis, qui Pecinaci * vocantur, a propriis sedibus expulsa est, eo quod numero & virtute præstarent, & genitale, ut præmisimus, rus, exuberante multitudine, non sufficeret ad habitandum. Horum itaque violentia effugati, ad exquirendas, quas possent incolere terras, sedesque statuere, valedicentes patriæ, iter arripiunt. Et primo quidem Pannoniorum & Avarum solitudines pererrantes, venatu ac piscatione victum cottidianum quæritant. Deinde Carantanorum, Marahensium, ac Bulgarorum fines crebris impulsionum infestationibus inrumpunt; perpaucos gladio, multa millia sagittis interimunt &c. In Chronico, seculo XIII scripto, apud Menkenium tom. 1 Rerum Germanicarum pag. XI eorumdem adventus sic memoratur: Hiis diebus gens Ungarorum ex Sicia (Scythia) ingressa in Pannoniam primitus venit, & ejectis inde Avaribus perpetualiter usque hodie permansit. Hisce alii hodie passim consentiunt.

[33] Opera Hungarorum anno 893 usus est Arnulphus Germaniæ rex contra Zwendebaldum Moraviæ regem, [qui eam prorsus exciderunt. Hunnorum vel Hungarorum tres migrationes in Hungariam.] quemadmodum varii tradunt historici, qui ideo invecti sunt in Arnulphum, quod sic ipsis viam aperuisset ad invadendas regiones vicinas, uti deinde fecerunt Hungari, qui non modo vicinas provincias, verum etiam Italiam, Germaniam ac Galliam ingenti terrore ac vastitate affecerunt. Ceterum tres diversas Hunnorum aut Hungarorum in hodiernam Hungariam irruptiones ostendere volui, quia historici Hungari eas olim non recte videntur distinxisse. Nam Bonfinius, Turoczius, aliique ipsos secuti, duas tantum Hunnorum migrationes recensent, & secundam contigisse aiunt anno 744. Verum epocha illa, ut a vera longissime abest, sic cum dictis eorum non congruit: nam omnia, quæ de gestis eorum post ingressum narrant, ad finem seculi IX; vel ad seculum X sunt referenda, uti alii jam ostenderunt. Præterea quatuor tantum duces ante S. Stephanum numerant, quemadmodum in Sancti genealogia ostendam. At illæ quatuor generationes non recte deducunt ab anno 744 usque ad annum natalem S. Stephani, quem credunt annum 969, quemque nos circa annum 984 statuemus. At quatuor generationes recte ab anno 889 usque ad annum assignatum deducere possunt. Volui autem eodem opere utcumque exhibere vicissitudines religionis Christianæ in hodierna Hungaria, ut sic magis innotescat, quam miser ejus fuerit status. Nunc etiam investigare lubet, an Hunni, Hunno-Avares, & Hungari ex eadem regione & gente ortum duxerint.

[Annotata]

* Ens

* i. e. Hunnorum regis

* aliis Patzinacitæ

§ IV. An iidem sint Hunni ac Hungari? varia eorumdem olim nomina.

[Hunni antiqui non manserunt in Hungaria: sed disputatur, an Hungari ex eadem gente prodierint.] Primo certum est, antiquos Hunnos, qui sub Attila maxime inclaruerunt seculo V, non mansisse in Pannonia usque ad tempora S. Stephani, paucis forsan exceptis, qui in parte Transilvaniæ dicuntur permansisse, & se Siculos nominarunt. Hi certe Siculi se illorum posteros gloriantur. Hinc etiam dicendum videtur, hodiernos Hungaros, saltem pro majori parte, illorum Hunnorum non esse posteros, sed, si ejusdem cum illis sint gentis, posteros esse illorum Hunnorum, qui in Scythia remanserant, cum primi illi in Europam discesserunt, aut illorum, qui eo deinde redierunt. Secundo certum apparet, Hunnos, qui Avari ab aliis fuere nominati, quique post diuturnum imperium a Carolo Magno fere fuerunt excisi, partim fuisse posteros primorum Hunnorum, partim posteros illorum, quos Var & Chunni nominatos fuisse ait Simocatta, antequam Scythia exirent. Id ergo solum investigandum est, an eadem fuerit gens Asiatica, a qua primo exiit colonia Hunnorum, secundo Hunno-Avarorum, ac demum tertio Hungarorum, qui nomen suum Hungariæ imposuerunt, eamque ad nostra usque tempora possederunt.

[35] [Eccardus vult Hunnos Slavicæ fuisse originis:] Joannes Georgius Eccardus Rerum Francicarum lib. 31 num. 82 ostendere nititur, Hungaros gente diversos esse ab antiquis Hunnis, quos Slavicæ vel Sarmaticæ nationis fuisse existimat. Lubet virum eruditum audire disserentem, ut controversia magis elucidetur: Varia, inquit, de Hungarorum origine sententia est. Bonfinius & cæteri scriptores Hungarici eos cum Hunnis confundunt, cum tamen diversi admodum generis fuerint. Hunni Slavicæ vel Sarmaticæ nationis populi erant, Slavonicaque lingua utebantur. Priscus testis omni exceptione major est, qui legatus imperatoris Attilam ejusque aulam vidit, & testatur in ea duas tantum linguas usitatas fuisse, Gothicam & Hunnicam. Gothica est Germanica. Hunnica autem, nisi fuisset Slavonica vel Sarmatica, debuisset etiam tertia illic usurpari, cum Attila inter medias gentes Slavonicas tunc versaretur. Vellem ostendisset Eccardus, quo modo inter gentes Slavonicas habitaret Atilla: non enim video Sclavos eo usque jam tunc progressos fuisse, ut Pannoniam undique fere cingerent, quemadmodum postea fecerunt, quando in Illyricum, Moraviam, Bohemiam, atque in partem Pannoniæ, quæ hodie Slavonia dicitur, sese effuderunt. Ipse Eccardus de Origine Sclavorum & migrationibus agens lib. XI num. XI primos Slavorum versus Danubium motus contigisse putat eo fere tempore, quo Gothi Italiam occuparunt, id est, sub finem seculi V, quando Attila dudum erat defunctus. Itaque primum illud argumentum nullo modo probat linguam Slavonicam usitatam fuisse in aula Attilæ; & ne quidem illud evinceret, etiamsi Slavi undique in vicinia Hungariæ tunc habitassent; nam & Græcis & Latinis vicinus fuit Attila, nec tamen eorum lingua in aula ipsius fuit usitata. Alia argumenta mox subdit Eccardus in hunc modum: Ipsum nomen Hunnorum sive Conorum lingua Slavonica significat equites, eosque semper in equis egisse, non minus ac Tartaros eorum successores, ex veterum relationibus constat. Jornandes inferias Attilæ datas describens, ingentis strawæ, id est, commessationis meminit. Strawa autem Slavonicis gentibus adhuc consumptionem & convivium designat; uti Germanis zehren est consumere, edere & bibere, & zehrung consumptio, convivium &c. Quod spectat ad vocem strawa, illa non exponitur de convivio in annotatis ad Jornandem recusum inter Scriptores Italiæ tom. 1 pag. 216, nec dicitur vox Slavonica, sed Gothica, eaque significationis incertæ. Verum etsi vera essent, quæ hic dicuntur de significatione vocum Hunnorum & Strawa, quod peritis linguæ Slavonicæ dijudicandum relinquo, nihil tamen ex hisce apte concludi potest, tum quod antiqua idiomata pleraque vehementer sint mutata, tum quod aliquæ voces utrique genti potuerint postea esse communes, quas altera ab altera acceperit ex mutuo commercio. Sic Hispani non paucas habent voces Arabicas a Mauris mutuatas; nos Belgæ multas habemus, a Gallis & Latinis acceptas, etiamsi lingua Hispanica toto cælo differat ab Arabica; nec minus Belgica a Gallica & Latina. Idem observari potest in linguis aliis. Hæ igitur observationes non magis probant, linguam Slavonicam usitatam fuisse antiquis Hunnis, quam id evincit præcedens argumentum; atque ideo vim nullam habere possunt, quæ de lingua Hungarorum subdit Eccardus.

[36] Hungaros vero, inquit, dialecto uti, quæ cum una lingua Finnica convenit, [sed rationes ipsius id non evincunt.] Comenius primum observavit. Martinus Fogelius, philosophus & medicus olim Hamburgensis, inde occasionem sumpsit plurima vocabula Finnica & Hungarica conferendi, & utrorumque convenientiam ostendendi libello, qui in bibliotheca regia Hanoveræ adhuc manuscriptus latet. Ego ipse summo studio cum eadem Hungarica lingua contuli dialectos varias, Finnicam, Estonicam, Livonicam, Lappicam, Samoiedicam & Ostiacicam; invenique ubique harmoniam communem. Cum denique legissem in relatione, quam de itinere suo Persico Fabritius, Sueciæ olim regis ad Persas legatus, conscribi fecerat, non procul a Volga fluvio, jam ad Caspium æquor accedente, nationem inventam esse, quæ communia cum Finnis nomina numeralia haberet, & a Finno intelligi posset; in eam deveni opinionem, omnem Europæ & Asiæ Septemtrionem a gente olim inhabitatam esse, quæ cum Finnica una aut certe cognata fuerit. Nomina fluviorum, quæ ex Finnica lingua pleraque exponi poterant, me in conjectura hac mea multum confirmarunt. Quæ hic disputat Eccardus de harmonia communi inter linguam Hungaricam & Finnicam, periti utriusque linguæ forsan non approbabunt, nec communem illam harmoniam invenient. Ego certe conferendo Orationem Dominicam in utraque lingua, nullam inveni utriusque similitudinem. Verum, etiamsi tanta revera esset similitudo linguæ Hungaricæ & Finnicæ, quantam se reperisse dicit Eccardus, nihil hæc similitudo evinceret, ut jam monui: cum probatum non fuerit, antiquos Hunnos alia lingua usos fuisse, quam utuntur hodierni Hungari.

[37] [Aliæ ejus rationes ex Jornande & Geographo Ravennate & Rubruckio,] Ab his argumentis, quæ ad propositum videntur fere inutilia, ad alia transit Eccardus his verbis: Jornandes Rerum Getic. cap. V Hunnos ac Hungaris (lege Hungaros, aut ab Hungaris) distinguit, hosque, quos Hunugaros vocat, supra Chersonnesum Tauricam, Septentrionem versus, suo tempore habitasse prodit, atque ab ipsis pellium murinarum commercium venire dicit. Unde Siberiæ proximos fuisse conjicias. Geographus Ravennas lib. IV cap. 2, “Item, ait, juxta mare Ponticum patria, quæ dicitur Onogaria *, quam subtilius Libavius philosophus vicinam paludis Mæotidis summitatis esse decernit, asserens multitudinem ex vicinantium locorum habere, sed, ut barbarus mos est, insulæ eos perfruere”. Hæc Jornandis & Ravennatis verba si conferas invicem, elucet, eos mare Ponticum sive paludem Mæoticam cum mari Caspio confudisse, atque ad mare Ponticum collocasse Hungaros, qui ad Caspium habitarunt. Rubruckius certe, a Ludovico sancto Galliæ rege ad Tartaros missus, didicit ibi antiquam Hungariam tunc Pascatir dictam, quæ hodie Baskiriæ nomine venit, & trans Volgam supra Caspium mare usque ad Siberiam extensa jacet. A Volga paulatim Tanai appropinquarunt, eoque superato, Tartariam minorem implerunt. Hactenus Eccardus, cujus dicta expendam.

[38] [at Jornandes Hunnos & Hunugaros non distinguit;] Primo Jornandes laudatus cap. 5 non distinguit Hunnos ab Hunugaris, ut clare ostendam: si igitur Hungari iidem sint cum Hunugaris, iidem quoque sunt cum Hunnis. Descripserat Jornandes ibidem partem Scythiæ Occidentalem a Danubio usque ad Pontum Euxinum, supra quem deinde Bulgaros locat, ac post Bulgaros pergit ad Hunnos his verbis: Hinc jam Hunni, quasi fortissimarum gentium fœcundissimus cespes, in bifariam populorum rabiem pulularunt. Nam alii Aulziagri, alii Aviri nuncupantur (alia lectio habet, alii Altziagiri, alii Faviri nuncupantur) qui tamen sedes habent diversas. Juxta Chersonem Aulziagri, quo Asiæ bona avidus mercator importat, qui æstate campos pervagantur effusos, sedes habentes, prout armentorum invitaverint pabula, hyeme supra mare Ponticum se referentes. Hunugari autem hinc sunt noti, quia ab ipsis pellium murinarum venit commercium, quos (Hunugaros) tantorum virorum (Gothorum, de quibus mox pergit,) formidavit audacia. Ita Jornandes apud Muratorium tom. 1 Scriptorum Italiæ pag. 194; nec plura ibidem de Hunnis aut Hunugaris. Jam vero Hunugaros ibidem non distingui ab Hunnis breviter ostendo. Recenset ibi Jornandes varias gentes Scythicas, ac earum sedes assignat; at nullam assignat Hunugaris, si illi ab Hunnis sint diversi. Secundo postrema verba, quos tantorum virorum formidavit audacia, quæ referenda sunt ad Hunugaros, clare insinuant, eosdem illos esse cum Hunnis, quorum metu sedes suas mutarunt Gothi. Hunc Gothorum timorem refert ipse Jornandes cap. 25, ubi, post relatos cap. 24 Hunnorum primos motus & victorias de Ostrogothis, sic subjungit: Vesegothæ, id est, alii eorum (Ostrogothorum) socii, & occidui soli cultores, metu parentum exterriti, quidnam de se propter gentem Hunnorum deliberarent, ambigebant; diuque cogitantes, tandem communi placito legatos ad Romaniam direxere ad Valentem imperatorem …, ut partem Thraciæ sive Mœsiæ si illis traderet ad colendum, ejus legibus viverent, ejusque imperiis subderentur. Id revera factum est, annuente Valente. Hunugaros igitur, quos Gothi timuerunt, eosdem cum Hunnis facit Jornandes.

[39] Geographus Ravennas asserit Onogoriam esse juxta mare Ponticum, [nec ipse, nec alii, Eccardi sententiæ favent.] aut potius ex Libanio vicinam esse summitati Mæotidis. Eodem fere loco Hunnos cum aliis collocavit Jornandes; at non erant angustis terminis circumscripti. Itaque si ex Onogoria illa venerunt Hungari, haud dubie fuerint ex gente Hunniaca. Vidit Eccardus scriptores illos sibi esse contrarios, si revera circa mare Ponticum habitaverint Hungari; ideoque eos longius in Orientem amandare cupit, dicitque Pontum Euxinum cum mari Caspio fuisse confusum. Verum id nullo modo verisimile est, nec consequitur ex dictis Rubruckii, qui Hunnos & Hungaros ex eadem regione Pascatir ortos voluit. Quippe, uti gens Hunnorum latissime extensa fuit, poterat ab utraque Volgæ parte habitare, sedesque inter Volgam & Tanaim habere. Si autem a Volga paulatim Tanai appropinquarunt, ut vult ipse Eccardus; non video cur Jornandes & Ravennas eos male collocent supra Pontum Euxinum, aut circa lacum Mæotidem. Annales Metenses hisce consonant: nam habent, Hungaros egressos esse a Scythicis regnis, & a paludibus, quas Tanais sua refusione in immensum porrigit. Itaque scriptores de Hunnorum & Hungarorum antiquis sedibus eodem fere modo loquuntur; utrosque alii magis, alii minus ad Septemtrionem & Orientem removent. Nullum igitur argumentum Eccardi obstare video, quo minus Hunnos & Hungaros ejusdem Scythicæ gentis colonias existimem, uti latissime ostendere conatus est Otrokocsius.

[40] Non omnia quidem Otrokocsii asserta mihi probantur, [Hunni & Hungari gens eadem videntur, primo quia ex iisdem regionibus egressi,] nec omnia ejus argumenta huc adducenda censeo; attamen ejus opinio mihi ob varias rationes sic probatur, ut omnino existimem, Hunnos & Hungaros eamdem esse gentem, aut certe Hungaros Hunnicæ gentis partem esse, sue coloniam a reliquis Hunnis egressam. Ratio prima est, quia tum Hunni antiquiores tum recentiores Hungari ex eisdem fere Scythiæ regionibus venerunt ad Danubium. Hunnos ex regionibus trans Tanaim & paludem Mæoticam venisse testantur scriptores eorum motibus contemporanei. Ammianus lib. 31 cap. 2 sic habet: Hunnorum gens, monumentis veteribus leviter nota, ultra paludes Mæoticas glacialem Oceanum accolens, omnem modum feritatis excedit. Consentit S. Hieronymus in Epitaphio Fabiolæ sic scribens: Ecce subito discurrentibus nuntiis Oriens totus intremuit, ab ultima Mæotide inter glacialem Tanaïn & Massagetarum immanes populos, ubi Caucasi rupibus feras gentes Alexandri claustra cohibent, erupisse Hunnorum examina, quæ pernicibus equis huc illucque volitantia, cædis pariter ac terroris cuncta complerent. Plures possent adjungi, sed hi duo mihi sufficiunt. Rhegino abbas Prumiensis, cum citatis ante Annalibus Metensibus, ex eadem regione venisse Hungaros testatur in Chronico ad annum 889 his verbis: Anno Dominicæ Incarnationis DCCCLXXXIX gens Hungarorum ferocissima, & omni bellua crudelior, retro ante seculis ideo inaudita, quia nec nominata, a Scythicis regnis, & a paludibus, quas Thanais sua refusione in immensum porrigit, egressa est. Ex hisce liquet, eamdem Scythiæ regionem inhabitatam fuisse ab Hunnis & Hungaris, priusquam migrarent in Pannoniam.

[41] [nec obsiat, quod aliqui dicant Hungaros antea fuisse ignotos:] Una tamen in hisce Rheginonis verbis occurrit difficultas, nimirum cur dicat Hungaros ante ignotos fuisse: nam, cum Hunnos non ignoraverit, videtur existimare Hungaros ab illis fuisse distinctos. Certe eo argumento utitur Schönlebenius in Annalibus Carnioliæ ad annum 889, ubi recitatis verbis hanc interponit observationem: Si non nominata vel audita prioribus seculis (gens Hungarorum,) igitur ab Hunnorum gente diversa. Respondeo Hunnos, qui in Europam transierant, non fuisse ignotos Latinis scriptoribus; at eosdem ignorare potuisse, tantam eorum multitudinem etiam tum superesse in Asia, ideoque scribere potuisse Rheginonem, Hungaros ante nec auditos nec nominatos; etiamsi post adventum Hungarorum revera credidisset, eos gentem esse Hunnicam. Sic Luitprandus in Historia lib. 1 cap. 2 de Hungaris scribit: Hungarorum gens, cujus omnes pene nationes expertæ sunt sævitiam, … nobis omnibus tunc temporis habebatur ignota. Erat itaque ignota ante adventum gens Hungarorum, seu pars illa Hunnorum, quæ antiquas sedes necdum reliquerat, ignotaque fuerat multis seculis in Europa, aut certe Latinis plerisque. At inde non consequitur, gentem illam ortam non esse ex Hunnis antiquis. Poterant quidem in ea opinione esse Rhegino, aliique istius temporis scriptores, quia mores Hungarorum multum diversi erant a moribus Hunnorum illorum, qui in Pannonia & Dacia remanserant, moresque alios ac mitiorem agendi rationem paulatim assumpserant; at, si revera id illi opinati sint, quod mihi incertum apparet, eorum auctoritas prævalere non debet rationibus variis, quæ persuadent eamdem esse gentem.

[42] [secundo quia iisdem olim fuerunt moribus, tertio quia similitudo nominis indicat:] Altera ratio petitur ex moribus Hunnorum antiquorum, & primorum Hungarorum: nam hi similes admodum repræsentantur a scriptoribus coævis. Ammianus loco indicato Hunnos non modo ut vagos describit, sed etiam ut ædificiis prorsus carentes; vagi item apud Rheginonem describuntur Scythæ, ex quibus Hungaros profectos dicit. Deinde utrique pellibus vestiti dicuntur; utrisque idem fere victus attribuitur, utrisque perpetuus equorum usus, eademque pugnandi ratio. Demum tanta est similitudo inter ea, quæ Ammianus de Hunnorum, & Rhegino de Hungarorum moribus referunt, ut facile eamdem gentem agnoscas. Verum malim hæc apud ipsos legi, quam hic repetere sine necessitate, præsertim cum Hungari cum fide Christiana alios simul assumpserint mores. Tertia ratio ex nomine ipso desumi potest, eoque argumento maxime utitur Otrokocsius, qui in origines omnium nominum inquirit, an satis feliciter, judicent alii. Nobis non est necesse etymologiam nominum Hunni vel Huni & Chuni ex radicibus Hebraicis incerto ratiocinio investigare, ut appareat vocem Hungari ab iis levi mutatione ortam esse, namque id vocum illarum similitudo ipsa innuit. Præterea jam ante Hunni varia habebant nomina, quibus apud antiquos appellabantur scriptores, atque aliqua magis vicina erant hodierno Hungarorum quam antiquo Hunnorum nomini. Sic Hunugari semel vocantur apud Jornandem, qui alias sæpius Hunnos vocat: Onogoria eorum regio dicitur ab anonymo Ravennate seculi VII scriptore: Unnuguros inter Hunnos recenset Simocatta lib. 7 cap. 8. Aliis quoque vicinis nominibus vocaverunt alii Hunnos, donec demum post ultimam migrationem Hungarorum nomen prævaluit.

[43] Verumtamen Hungari non tam constanter dicti fuere post ea tempora, [& Hungari etiam subinde Hunni vocantur a Græcis:] ut non fuerint alia etiam nomina iisdem data. Pagius ad annum 896 de iis observat sequentia: Continuator iste (Annalium Francorum Fuldensium apud Freherum tom. 1 pag. 55) Hungaros, seu Ungaros, Avares appellat (& Ungaros etiam:) quod mirum videri non debet; cum Avares, Turci, & Hungari Hunnicæ nationes essent; & easdem, quas ante Avares ad Danubium sedes occuparant, Hungari incoluerint. Nicetas in lib. 2 modo Ungros, modo Παίονας, seu Pannonios a sedibus, quas habitarant, Hungaros dicit: interdum Hunnos, ut & Suidas, communi gentis nomine vocat. Videas hinc Græcos inter Hunnos & Hungaros non distinxisse: nam lib. 3 ait Nicetas de Pannoniæ incolis: Pæones, qui & Hunni & Hungari appellantur. Suidas vero in Lexico vocem Οὔννοι explicat per vocem Οὔγγαροι, Latine Hunni, Hungari. Cum autem Græci propinquiores fuerint pristinis Hungarorum sedibus, illorum auctoritas prævalere deberet Germanis Scriptoribus, si hi revera fuissent in alia opinione.

[44] Hisce observatis, rursus audiamus Pagium, qui sic prosequitur: [ab iisdem etiam frequenter Turci vocati.] Hepidannus in Annal. ad annum DCCCLXXXIX Ungaros Agarenos nuncupat, aitque: “In cujus (nempe Arnolfi Germaniæ regis) temporibus Agareni in istas regiones primitus venerunt”. Sed non tantum Avarum, postquam Pannoniam sibi subdidere, sed etiam Turcorum appellatione Hungari ab Historicis designantur. Porphyrogennetus enim Turcas Patzinacitis & Rossiis confines facit, & in cap. XII libri de Administrando imperio dicit, Turcos habere ab Occidente Franciam, a Septemtrione Patzinacitas, seu Transilvanos, a Meridie magnam Moraviam, quam subegerint: Chrobatos (hodie Croatos) etiam ad montes versus finitimos esse. Constat autem hodieque Hungariam Transilvania, Croatia, Moravia, Russia terminari; Savo flumine a Croatia dividi. Hi termini mox examinabuntur. Audiamus interim reliqua: Luitprandus, inquit, cap. 2 & VIII eosdem nunc Hungaros nunc Turcos appellat. Zonaras in Leone Sapiente meminit Turcorum ad Istrum, qui & Ungri dicuntur:… & denique in Nicephoro Phoca Turci, qui & Ungri Thraciam vastasse dicuntur. Poterant addi Cedrenus, Curopalates, aliique Græci, qui Hungaros vocarunt Turcos.

[Annotata]

* Onogoria

§ V. Duces Hungarorum ante S. Stephanum, eorumque gesta breviter perstricta: termini regni Hungarici eo tempore, & clades ab ipsis illatæ Christianis.

[Progenitores S. Stephani,] Scriptores rerum Hungaricarum seculi XV, nimirum Bonfinius, Turoczius, Ranzanus, aliique ipsos secuti, ab ingressu Hungarorum quatuor enumerant generationes ante S. Stephanum, quem volunt ab eorum ductore primario linea recta descendisse. Dux ille primarius fuit Arpad filius Almi. Arpadus autem inter filios habuit Zoltan; filius Zoltani fuit Toxus vel Toxun, ac demum Toxi filius fuit Geicha vel Geysa, pater S. Stephani. Hæ quatuor generationes satis congruunt cum tempore, quod inter primum Hungariæ ingressum & imperium S. Stephani statuitur: nam id centum circiter & decem annorum est. Genealogia hæc fere tota confirmari potest ex Constantino Porphyrogenito, qui eo tempore vivebat, multaque de Hungaris, quos Turcas vocat, memoravit in libro de Administrando imperio. Hic cap. 40 quatuor enumerat Arpadi filios his verbis: Sciendum vero Arpadem magnum Turciæ principem filios genuisse quatuor, quorum primus Tarcatzus, secundus Jelech, tertius Jutotzas, quartus Zaltas. Hic Zaltas haud dubie est Zoltan Hungarorum, de quo mox subdit laudatus scriptor: Quartus Zaltas filium habuit Taxin, eumdem rursus procul dubio cum Toxo, quem Hungari tertium inter duces suos collocant. Porro vivebat Taxis, dum scribebat Constantinus, id est, paulo ante medium seculi X, sed necdum erat dux Hungarorum: nam alium ejus temporis asserit ducem, ut mox observabo. Toxum tamen ducem fuisse asserunt Scriptores Hungarici passim, nec est, cur negemus ducem Hungarorum deinde factum; uti etiam constat filium ejus Geysam ducem fuisse, & S. Stephanum eidem successisse.

[46] [inter quos Arpadus abavus Stephani, qui post primam Hungarorum migrationem] Porro hi S. Stephani progenitores non omnes videntur eamdem auctoritatem habuisse apud Hungaros. Arpadus eorum princeps electus est, & quidem primus, priusquam Pannoniam ingredi statuerant Hungari. Narrat hæc laudatus Constantinus cap. 38, aitque principem electum consilio & impulsu Chazarorum principis, quocum fœderati erant Hungari contra Patzinacitas, utriusque gentis inimicos. Hi autem Patzinacitæ bis Hungaros sedibus suis ejecerunt, easque occuparunt; primo quidem, priusquam principem elegerant,ex regionibus circa Tanaim & paludem Mæoticam, versus hodiernam Moldaviam & Transilvaniam; deinde vero ulterius in Hungariam, quam hactenus tenuerunt. Inter geminam hanc migrationem princeps Hungarorum electus est Arpadus, teste Constantino, nimirum dum illi Transilvaniam vicinasque Borystheni regiones implebant. Non lubet hic inquirere, an Patzinacitæ olim habitaverint in illa Moscoviæ Asiaticæ parte ad Oceanum fere Septemtrionalem, quæ etiamnum Petzora dicitur; at constat eos fuisse semper ad Septemtrionem Hungarorum, quos Meridiem versus pepulerunt, quosque sic diviserunt, ut una eorum pars Persidem versus abierit, altera vero tandem in Hungariam pervenerit. Posset hic inquiri, an pars illa, quæ in Orientem recessit, Turcis hodiernis dederit originem; verum id hujus non est loci. Audiamus Constantinum prædicta narrantem: Turcarum * gens olim prope Chazariam habitabat, … & quidem tunc temporis non Turcæ, sed Sabartœasphali quadam de causa dicebantur: erantque gentes eorum septem, & principem vel indigenam vel alienigenam habuerunt numquam, sed erant inter ipsos boëbodi * quidam… Habitarunt eorum in bellis adjutores. Ex annis tribus cohabitationis collige, jam ante eo aliunde accessisse Hungaros.

[47] Mox migrationis ex eo loco causam sic refert: [eorum princeps est electus,] Bello autem inter Turcas & Patzinacitas .. exorto, Turcarum exercitus devictus fuit, atque in partes duas divisus; atque earum una quidem Orientem versus, partem Persidis incoluit, … altera vero pars Occidentem versus sedes posuit cum boëbodo suo ac duce Lebedia in locis Atelcusu nuncupatis, quæ nunc Patzinacitarum gens incolit. Patzinacitæ quidem a Danubio per Moldaviam & Podoliam extendebant se late trans Borysthenem *, dum ea scribebat Constantinus, ut colligitur ex capite 17, ubi regionem Patzinacitarum describit. Attamen vix crediderim totam eam regionem tunc occupasse Hungaros, sed solum partem Hungariæ hodiernæ magis vicinam, Transilvaniam nimirum, & fortasse partem Moldaviæ & vicinæ Podoliæ, aut etiam totum tractum usque ad Borysthenem. Quidquid sit, narrat mox post præcedentia Constantinus legatos paulo post missos esse a principe Chazariæ ad Lebediam Hungarorum boëbodum, ut ille principatum gentis acceptaret. Recusavit principatum boëbodus ille, & alium assignavit boëbodum, hic Salmutzen vocatum, Latinis Almum, cui ejusve filio Arpado principatus dari posset. Electus præ patre fuit filius Arpadus, quem etiam, inquit, solenni Chazarorum more ac consuetudine in scuto erectum principem fecerunt. Et ante hunc Arpadum Turcæ principem alium nullum umquam habuerunt: ex cujus etiam posteris ad hunc usque diem princeps Turciæ constituitur. Hic primus Hungarorum princeps abavus fuit S. Stephani.

[48] Electo hoc principe, post aliquot annos, uti prosequitur Constantinus, [& cujus ductu expulsis Slavis Moravis, occuparunt Hungariam.] Turcas invadentes Patzinacitæ, eos cum principe Arpade persecuti sunt. Turcæ itaque profligati fugientes, & terram ad sedes collocandas quærentes, magnam Moraviam ingressi, incolas ejus expulerunt, ibique sedes suas posuerunt, tenentque etiam in hodiernum usque diem: & ex eo tempore bellum cum Patzinacitis Turcæ non habuerunt. Per Moraviam magnam non intelligit hodiernam Moraviam; sed Hungariam ipsam, aut certe majorem ejus partem, quam post cladem Avarorum occupaverant Slavi, magnamque Moraviam vocabant. Rex Moraviæ tunc erat Zwentibaldus, alias Swantoplucus, & Constantino Sphendoplocus dictus, qui & Hungariam obtinebat Moraviæ nomine. Contra hunc advocati in auxilium fuere Hungari, uti conqueritur Luitprandus lib. 1 cap. 5, quod illi hinc occasionem sumpserint regiones illas invadendi, quemadmodum factum est post mortem Zwentibaldi, si Constantino Porphyrogenito credimus: nam is cap. 41, descripta prius Zwentibaldi potentia, sic prosequitur: Post hujus autem Sphendoploci mortem, anno uno in pace exacto, orto deinde dissidio & bello civili (inter Zwentibaldi filios,) invadentes Turcæ, funditus eos exstirparunt, regionemque eorum occuparunt, quam in hodiernum usque diem incolunt: quæque supererat multitudo, dissipata confugit ad finitimas gentes. Hæc causa occupandi Hungariam non pugnat cum violentia a Patzinacitis illata, sed utraque concurrit, ut colligitur ex cap. 40, ubi narrat, Patzinacitas cum Bulgaris devastasse provincias Hungarorum, cum hi abiissent ad expeditionem bellicam, cum Arnulfo verosimiliter contra Zwentibaldum. Cum ergo reduces propriam regionem devastatam invenissent, invaserunt Hungariam, quam paulatim totam occuparunt.

[49] [Termini Hungarorum ad Orientem,] Terminos regni Hungarici, uti & vicinarum gentium variis locis describit idem auctor Constantinus, qui eos nosse poterat & debebat. Verum cum multa repetat modo paululum diverso, dicta ejus diligenter expendenda sunt, & invicem conferenda. Terminos Hungarorum dat cap. 40 his verbis: In hoc autem loco antiqua quædem monumenta supersunt; inter quæ Pons Traiani imperatoris ad initia Turciæ, & Belegrada, quæ trium dierum itinere ab ipso ponte distat, ubi turris est sancti ac magni Constantini imperatoris, & rursus ad cursum fluminis extat Sirmium, quod Belegrada abest duorum dierum itinere: inde magna Moravia baptismo carens, quam Turcæ devastarunt, cujusque princeps olim fuit Sphendoplocus. Atque hæc quidem juxta Istrum flumen monumenta sunt & cognomina. Ulteriora vero, quæ omnia Turcis habitantur, cognomina nunc habent a fluminibus transcurrentibus. Eorum primum Timeses est; alterum Tutes; tertium Moreses; quartum Crisus; quintum Titza. Fluvii hi sunt Hungariæ, ubi finitima est Transilvaniæ, in qua aliqui eorum oriuntur. At non memorat omnes Hungariæ fluvios.

[50] [ubi finitimi utcumque erant Bulgari, & Patzinacitæ, alias ad Septemtrionem locati:] Gentes Hungaris confines latiori hoc modo enumerat: Confines autem Turcis sunt Orientem versus Bulgari; ubi eos Ister fluvius, qui & Danubius dicitur, separat. Hæc verba sic intelligenda existimo, ut velit Hungariam trans Danubium se extendisse in Orientem usque ad limites Occidentales Bulgariæ; sed limites hosce Bulgarorum fuisse cis Danubium. Tales revera etiamnum sunt utriusque provinciæ limites: atque ita Bulgaria est ad Orientem Hungariæ, declinans tamen ad Austrum. Orientales item Hungariæ sunt Valachia & Transilvania: sed eas provincias tunc videntur inhabitasse Patzinacitæ, quos ad Septemtrionem collocat ob alias eorumdem provincias magis Septemtrionales. Septentrionem versus Patzinacitæ confines sunt Hungaris, ut prosequitur Constantinus. Verum, ut jam monui, sic illi erant ad Septemtrionem, ut simul partim ad Orientem se extenderent per Moldaviam certe & Bessarabiam, ubi Danubium attingebant. Asserit hoc ipse Constantinus cap. 42 his verbis: Ab inferioribus vero partibus Danubii ex opposito Distræ procurrit Patzinacia, eaque extenditur ad Sarcel usque, quod Chazarorum oppidum est; nimirum in Septemtrionem trans Borysthenem usque ad superiores partes fluminis Tanais, ubi collocat oppidum Sarcel.

[51] Patzinacitas etiam fuisse in Transilvania, censent varii scriptores, qui per Patzinacitas intelligunt Transilvanos. [Patzinacitæ etiam in Transilvania: gentes finitimæ ad Occidentem, & ad Meridiem:] Hungari vero scriptores aliquando sic loquuntur, acsi credidissent Transilvaniam tempore S. Stephani fuisse ab Hungaris inhabitatam. Verum num. 60 & seqq. ostendam, fuisse principem aliquem Patzinacitarum, quem devicit Stephanus, & Transilvaniam tunc fuisse Patzinacitarum provinciam. Hungari igitur sedes habuerunt in Transilvania, postquam e provinciis magis Septemtrionalibus pulsi erant, sed hisce sedibus rursum expulsi sunt, & firmas tandem in Hungaria sedes locarunt. Porro uti Patzinacitæ ex parte tantum erant Septemtrionales Hungaris, sic poterat & alias gentes nominare ad Septemtrionem, & præsertim Russos. Verum, quia solum scribebat ea, quæ filius scire debebat ad imperium administrandum, non attendit ad exactam omnino geographiam, nec memorat omnes gentes, sed eas maxime describit, quæ in bellis prodesse magis poterant aut obesse. Ad Occidentem Franci, inquit prædictus scriptor, ad Meridiem Chrobati; sub Francis comprehendens regnum Germaniæ seu Bavariæ, ab ipsis fundatum, quod extendebatur usque ad limites Hungariæ, recteque collocatur ad ejus Occidentem. Croatia etiamnum jacet cum Bosnia & Servia ad Meridiem Hungariæ. Constantinus autem sub Croatis videtur hodiernam Bosniam comprehendere & forsan partem Serviæ, nam cap. 31 Croatis ingentes attribuit vires, & Belogradum etiam in eorum urbibus recenset. Croatæ hi erant Christiani, ut ibidem narrat; eratque eodem tempore alia Croatia magna non baptizata, in parte nimirum Poloniæ ad montes; at de hac non agitur. Hæc omnia satis ostendunt, Hungariam iisdem fere terminis eo tempore circumscriptam fuisse, quibus hodie circumscribitur Hungaria proprie dicta: atque hoc ostendisse, sufficit ad propositum nostrum.

[52] Stabiliti Hungari eo, quo dictum est, modo in Hungaria religionem Christianam prorsus eliminarunt, [multis cladibus Christianos afficiunt usque ad medium seculi 10,] & vicinis suis multa attulerunt incommoda & mala, quæ referuntur a variis scriptoribus. Anno 896 pacem iniere Hungari cum imperatore Græco, eaque occasione grave bellum intulerunt Bulgaris, a quibus tandem magna clade sunt repulsi. Anno 900 Italiam populati sunt, ac deinde magnam Bavariæ partem, sacra omnia profanantes in Austria, uti habet Pagius ad illum annum num. 17, & 25. Rursus eosdem Italiam invasisse anno 902, vult Pagius num. 12. Anno 907 & sequentibus varias Germaniæ provincias misere vastarunt. Rhenum anno 917 transgressi, Alsatiam & Lotharingiam invaserunt. Quin & anno 924, teste Flodoardo in Chronico, non modo Italiam afflixerunt, sed etiam per Alpes penetrarunt in Galliam. Alias iterum clades Germaniæ & Galliæ intulerunt anno 925 & 926. Verum anno 934 ingenti clade affecti sunt ab Henrico Germaniæ rege; atque eodem anno Hungari Græcos vexare cœperunt, Constantinopolim usque excurrentes. Rursum anno 937 Germaniam & Galliam fere totam populati sunt usque ad Oceanum, ac per Italiam regressi sunt in Hungariam. Græcos anno 943 iterato aggressi, inito fœdere, recesserunt. Anno 949 Galliam rursus per Italiam ingressi, multis affecere cladibus: uti & anno 954, cum redierunt per Alpes & Italiam. Hæc breviter indicata satis ostendunt, quantum terroris & cladis intulerint Germaniæ, Galliæ & Italiæ: nam, cum hactenus pagani essent, monasteria, ecclesias aliaque loca sancta incendebant ac destruebant, tamque vagabantur libere, acsi nullus resistere ausus fuisset.

[53] [sub variis ducibus, principe tunc carentes.] Verumtamen eo tempore non videntur habuisse principem, cui omnes parere cogerentur. Colligitur id ex Constantino Porphyrogenito cap. 40, ubi de republica Hungarorum sic loquitur: Octo vero hæ Turcarum gentes principibus suis subjectæ non sunt, sed singulæ pro fluminibus, quibus distinguuntur, mutuo inter se contractu statuerunt, quamcumque partem bello infestari contigerit, ei communiter omni studio & cura suppetias ferre. Habent autem primum ducem exercitus principem e prosapia Arpadæ, cum quo duo alii gylas & carchan, qui judicum vicem obtinent. Et habet unaquæque gens peculiarem principem; suntque gylas & carchan non nomina propria, sed dignitates. Itaque nullus in principatum totius gentis successisse videtur post Arpadum, antequam electus est Toxus ejus nepos & avus S. Stephani.

[Annotata]

* i. e. Hungarorum

* sic duces vocabant

* Nieper

§ VI. Si per baptismum aliquorum fuerit spes aliqua conversionis Hungarorum ante medium seculi X; ea brevi concidit.

[Duo Hungarorum duces baptizati Constantinopoli, ut fertur,] Si Græcis scriptoribus credimus, ante medium seculi X Hungarorum aliqui fidem Christianam susceperunt. Audiamus de hisce Joannem Scylitzen Curopalatam in Historia per Gabium Latine reddita fol. 62: Non desistebant autem Turci (per quos designat Hungaros) in Romanorum (id est, Græcorum) regionem irrumpere, eamque depopulari, quoad Bolesodes ipsorum dux, quum decrevisset Christianorum fidem amplexari, ad Constantinopolim pervenit & baptizatus a Constantino imperatore suscipitur, patriciatus dignitate decoratus, ac multæ pecuniæ compos effectus, deinde domum reversus est. Paulo post item Gylas, ipse quoque Turcorum dux, Constantinopolim ingressus baptizatur, paribusque & ipse affectus muneribus & honoribus discessit. Assumpsit autem & secum adduxit monachum quemdam, Hierotheum nomine, qui habebatur religiosus ac pius, Turciæ episcopum a Theophylacto delectum, qui eo profectus, multos a barbaro errore ad religionem Christianorum traduxit. Verum Gylas in fide permansit, neque ipse in Romanos invadens, neque captos Christianos negligens, sed redemptos pretio curans in libertatem vindicabat. Bolesodes autem, violato fœdere divino, sæpe omnem exercitum in Romanos adduxit. Quod quum in Francos quoque facere decrevisset, captus ab Otone ipsorum rege in crucem actus est.

[55] [qui & Hierotheum episcopum duxisse dicuntur in Hungariam:] Eadem narrat Cedrenus in Historiarum compendio tom. 2 pag. 636 editionis Parisiensis. At ducem Hungarorum, quem Bolosudem vocat, ait simulasse se amplecti fidem Christianam: & regem Francorum, per quem designat regem Germaniæ, male Joannem nominat; cum Otho dicendus fuerit cum Curopalata. Zonaras quoque in Annalibus lib. 16 num. 21 eadem narravit hoc modo: Turci (Ungaros autem sic vocari supra diximus) alias Romanas provincias incursare soliti, ad tempus quieti fuerunt. Nam dux eorum Bologudes, & partis cujusdam princeps Gylas imperatorem convenerunt, amboque sacrosancto regenerationis lavacro initiati, & arcanis nostræ religionis imbuti, ac patricia dignitate ornati, onustique pecuniis in suas sedes redierunt, adducto pontifice, per quem multi ad Dei cognitionem pervenerunt. Ac Gylas quidem in fide permansit pacemque servavit. Alter, fœdere, quod cum Deo icerat, rupto, arma Romanis intulit; idemque contra Francos facere aggressus, captus est & in crucem actus. Sic ille, nomen episcopi Hungarorum silentio involvens.

[56] De Bologude vel Bolosude notandum est, non fuisse eum ex posteris Arpadi, [illi non erant supremi Hungarorum duces, sed alii,] nec ducem Hungarorum, etiamsi dux vocetur a Græcis, sed tertium tantum dignitatis locum apud Hungaros obtinuisse. Constantinus imperator, qui scripsit circa tempus quo hæc facta dicuntur, cap. 40 posteros Arpadi enumerat, & quosdam alios præcipuos Hungarorum, inter quos Bultzus est, quem cum Bologude eumdem esse, multa persuadent. Erat hic Bultzus tertius dignitate in Hungarorum exercitu, seu eorum carchas. Accipe Constantini verba: Tebelesque (nepos Arpadi) moriens filium reliquit Termatzum, qui nuper in gratiam rediit cum Bultzo tertio principe & carcha Turciæ. Bultzus autem hic carchas filius est Cale carcha; estque Cale nomen proprium, cum CARCHAS sit dignitas; quem admodum & GYLAS, quæ tamen major est quam carchas. Principem, ut ante dixerat, non alium habebant eo tempore quam exercitus; isque erat Phalitzis nepos Arpadi, ac sibi adjunctos habebat gylam, cujus nomen non exprimit Constantinus, & carchan, qui Bultzus nominabatur. Itaque duo hi principes, qui vere aut ficte baptizati dicuntur Constantinopoli tempore Constantini Porphorogeniti, videntur fuisse dignitate & imperio secundus & tertius in exercitu Hungarorum. Quod ait Zonaras Gylam fuisse principem cujusdam partis, non convenit cum dictis Porphyrogeniti, qui bis repetit nomen id fuisse dignitatis, non proprium; idque imperator, ad quos illi venisse dicuntur, quique similia diligenter investigabat, rectius nosse poterat, quam alii scriptores citati, qui toto seculo fuere posteriores.

[57] Non quidem præfracte negaverim a duobus illis Hungarorum ducibus baptismum susceptum esse imperante Constantino Porphyrogenito. [& eorum conversio non videtur fuisse sincera, aut certe effectu caruit.] Verumtamen rationes infra allegandæ de re tota dubitare utcumque cogent. Si vero omnino credere velimus, baptizatos revera esse, major orietur dubitatio, an sincere fidem professi sint, an vero fraudulenter simulaverint. Poterant similia fictitie facere, ut liberius Constantinopolim lustrarent, ipsique coram intuerentur, an illam invadendi nulla suppeteret facultas. Certe Bultzus non videtur sincere fidem amplexus, cum illam brevi post deseruerit, Græcosque omnibus viribus sæpe aggressus sit, teste Curopalata, licet patricia dignitate multaque pecunia donatus abiisset. An Gylas fidelior fuerit, æque dubito; cum exercitum pro officio suo sequi deberet. Asserunt quidem Græci illi toto seculo posteriores, ipsum in fide permansisse: asserunt iidem, multos ab Hierotheo ad fidem conversos. Verum nullam Hierothei uspiam mentionem apud Hungaros, Germanos, aut ullos scriptores Latinos reperio, nulla uspiam exstant conversionis per ipsum factæ, nulla episcopatus ipsius vestigia. Quin potius omnia persuadent, Hungaros multis adhuc annis æque a fide Christiana alienos fuisse, quam antea fuerant. Quapropter vehementer suspicor, Hierotheum illum, si revera profectus sit in Hungariam atque episcopus Hungarorum ordinatus, nihil ibidem effecisse: nam si ipsius labore prima fidei Christianæ semina jacta essent in Hungaria, non tam ingrata fuisset posteritas, ut nomen ejus altissimo sivisset involvi silentio. Hæc mea est sententia, quæ pluribus per decursum firmabitur. At alia est Godofredi Schwartzii, aut certe aliam ipse lectoribus suis instillare voluit.

[58] [Schwartzius Gylam illum male confundit cum Gyula principe Transilvaniæ,] Scriptor ille ab hoc duorum principum baptismo totius Hungariæ conversionem repetit. Opinionem suam sic exponit. Gylas ille Constantinopoli conversus erat princeps Transilvaniæ, filiamque habuit Saroltam, quæ nupsit Geysæ patri S. Stephani. Per Saroltam igitur conversus est Geysa, ejusque opera, uti & filii ejus S. Stephani, fides per totam Hungariam promulgata. Itaque a conversione Gylæ repetenda est totius Hungariæ conversio, si lubet credere Schwartzio, qui multa fidenter affirmat; at nihil ex hisce probat idoneis rationibus vel auctoritatibus. Audiamus igitur primo, quam solide ostendat, Gylam fuisse ducem Transilvaniæ. Peccat primo ille scriptor, quia sine fundamento supponit, Gyulam Transilvaniæ principem, cujus filiam deinde Geysa duxisse dicitur, natione Hungarum fuisse: nam id ostendere debuerat, antequam probare conaretur, Gylam Hungarum, qui conversus fertur Constantinopoli, cum illo eumdem esse. Clarum enim est, duos esse diversos, si alter sit Hungarus, alter nationis alterius. Deinde falso hoc supposito nixus, nihilo rectius ratiocinatur hoc modo: Res tota eo redit, inquit pag. 28, ut doceamus, quo sono Hungari suum Gyula pronuntient. Tum observatis quibusdam de duplici G Hungarorum, ait pronuntiari DIU-LA, ut dissyllabum, scribi vero Gyula: Atque hæc, inquit, de Hungarorum vocabulo, cui Gylas Græcorum, quantum per rationem istorum scribendi licuit, prorsus respondet. Equidem id non video, cum Græci vocem non expresserint, sicuti illam scribunt Hungari, nec sicut illam pronuntiant. Latini scriptores, qui Gyulam vocarunt Julum magis accesserunt ad modum pronuntiandi Hungarorum. Verum non opus de pronuntiatione disputare aut scriptione vocis, cum alia ad manum sint argumenta, quæ gratis assertam conjecturam prorsus evertunt. Primo Gylas, teste Constantino, qui tunc imperabat, cap. 41, nomen est dignitatis, non proprium; at Gyula nomen est proprium. Itaque nomina illa debent esse diversa, nec Gylas significat principem Transilvaniæ, quam ne quidem possidebant Hungari, sed ducem exercitus supremo duci subordinatum.

[59] [rationes, quibus id nititur probare,] Schwartzius interim sic pergit num. 31: Isque Gylas Græcorum quin idem sit ac Gyula Hungarorum, dubitare nos non sinunt rationes partim chronologicæ, partim regionis, cujus dominium obtinebat, situs. Scriptoribus namque Hungaris perhibentibus, auspiciis suis Transilvaniam rexit, memoriamque nominis ad nostrum usque seculum retinuit Transilvaniæ caput Alba Julia, Hungaris dicta Gyula-Fejervar, id est, Alba Gyulæ: & hinc circumjacens quoque regio, Albensis comitatus nomine insignis, Hungaris Gyula-Fejer-varmegye audit… Ex Transilvania igitur proximum Gyulæ duci in urbem Constantini iter patebat. Adde, præfecturæ ipsius fines imperium attigisse Constantinopolitanorum; quod Cedreni & Zonaræ verba, quibus pacem cum Romanis eum servasse, & ab omnibus incursionibus in fines Romanorum sibi * abstinuisse, testantur, satis superque docent. Unde, vel ipsa vicinitate Gyula permotus videtur, ut primum Græcis familiarius uteretur, sanioraque ab eis doctus, Constantinopolim deinde peteret. Calculus denique chronologicus, paulo post accuratius subducendus, ostendit Gyulam nostrum & Stephani patrem Geysam coætaneos fuisse, ut hic filiam istius uxorem ducere, Stephanumque ex eo conjugio suscipere potuerit. Hæc ille, reducens mox chronotaxim ad annum circiter 950, & subjiciens: Nullis igitur conjecturis operosis, nullis portentis, an fabulis, opus est, ad explicandum, unde Geysæ gentique ejus lux illa beata affulsit, si Saroltam, quam paulo ante, vel paulo post Gyula sustulit, quam a paganismi erroribus resipuisset, ad hoc præcipue opus a Deo fuisse delectam, adfirmaverimus. Itaque pro S. Stephano ejusque patre Geysa, quorum maxime opera conversos Hungaros, hactenus creditum fuerat; Gyulam & Saroltam nobis obtrudit scriptor ille, ut Latinis doctoribus Græcum substituat Hierotheum.

[60] Verum quam multa peccet Schwartzius in hisce, [inanes sunt, primo quia Transilvania eo tempore non erat Hungarorum,] quæ suæ inventionis esse gloriatur num. 19, paucis patebit. Primo Gyula, qui Transilvaniæ præerat tempore Constantini Porphyrogeniti, non erat princeps Hungarus, sed Patzinacita: ita ut idem esse nequeat cum Gyla, qui Constantinopoli baptizatus est, aut Gylas hic fuerit Patzinacita, non Hungarus. Testis mihi est dignitate & litterarum ornamentis eminentissimus, uti ipse eum vocat Schwartzius num. 25, idemque coævus Constantinus imperator, qui Transilvaniam non obscure Patzinacitis attribuit. Audi eum cap. 37, ubi ditionem Patzinacitarum describit: Et Patzinacia quidem universa in themata (id est provincias) octo dividitur, quæ magnos quoque principes totidem habet. Themata autem isthæc sunt. Primum est Ertem, secundum Tzur; tertium Gyla &c. Illud thema Gyla, Transilvaniam esse, varia indicant. Nam mox enumerantur quatuor provinciæ inter Borysthenem & Danubium sitæ, & quatuor illæ sic describuntur: Nimirum thema Giazichopon Bulgariæ finitimum est (quia situm ad Danubium in Bessarabia & Moldavia) inferius thema Gylæ Turciæ proximum est; Charoboe thema Russiæ adjacet; Jabdiertim vero thema conterminum est tributariis pagis Russiæ regionis, puta Ultinis, Derblenis, Lenzeninis, reliquisque Sclavis. Prima provincia finitima est Bulgariæ adeoque ad Danubium, tertia Russiæ, nigræ videlicet; quarta etiam Russis & Slavis, ita ut hæ duæ fuerint in hodierna Podolia: itaque secunda provincia, Gyla dicta, quæ Turciæ, seu Hungariæ proxima erat, nullibi aptius inveniri potest quam in Transilvania: nam sic etiam intelligitur, cur, ut mox subdit, Patzinacia distaret a Turcia dierum quatuor itinere, videlicet propter maximos montes, quibus Transilvania includitur.

[61] Hinc itaque rectius intelligitur, cur Alba Julia ab Hungaris dicatur Gyula-Fejervar, [uti probatur variis rationibus,] seu Alba Gyulæ, a provincia nimirum, cui nomen id olim fuit inditum, nisi ipsum nomen Latinum Julia sic efferant Hungari, ut ex Julia formetur Gyula. Accipe & alium locum Constantini cap. 40, ubi sic habet: Locus autem, quem primitus Turcæ occupabant, a fluvio interlabente vocatur Etel & Cuzu, in quo nunc Patzinacitæ commorantur; a quibus sane pulsi Turcæ & profugientes, sedes posuerunt illic, ubi nunc habitant; nimirum in Hungaria. Quæ, obsecro, provincia Etel vel Atel, ut scribit cap. 38, dicta est, nisi Transilvania, ab Aluta nimirum fluvio, vulgo Alt dicto? Turcæ etiamnum Transilvaniam vocant Ertel, una tantum littera adjecta. Itaque Patzinacitæ tunc obtinebant Transilvaniam, qua Hungaros expulerant: idque congruum est ipsi Hungarorum traditioni & historiæ: nam aiunt majores suos aliquot annis consedisse in Transilvania, ac deinde in Hungariam venisse. Idem colligitur ex eo, quod non soli Hungari inhabitent Transilvaniam, quodque nomine distinguatur ab Hungaria propria: nam omnes incolas in adventu suo expulerunt, ditionemque suam vocarunt Hungariam; sed neutrum contigit in provinciis, quas Hungari deinde regno suo adjecerunt, inter quas numeranda est ipsa Transilvania, per S. Stephanum subjecta, ut suo loco videbimus. Curopalates etiam sic describit Patzinacitarum terras, ut Transilvania iis omnino sit includenda: Pazzinacarum, inquit fol. 116, natio Scythica est: .. incolunt autem loca ultra Istrum, a Boristhene fluvio ad Pannoniam pertinentes campos. Consonat Cedrenus his verbis pag. 775: Incolunt (Patzinacitæ) trans Istrum planities a Borysthene fluvio ad Pannoniam usque porrectas. Suidas ad vocem Daci, ait Dacos suo tempore Patzinacitas vocatos fuisse, nimirum quia Daciam antiquam fere totam possidebant. Ex hisce patet, quam inania jactet Schwartzius, qui Gylam Hungarum in Transilvania quærit, eumque Hungariæ apostolum comminiscitur cum Sarolta filia atque episcopo Hierotheo, de quorum pro fide laboribus nulla uspiam apud Hungaros fuit mentio.

[62] [secundo quia Transilvania deinde conversa per S. Stephanum.] Quam id improbabile sit, docet Gyula istius Gyulæ filius, qui bellum movit S. Stephano, quod religionem Christianam in regno suo propagaret. Bellum illud Transilvanos inter & Hungaros certum est, victoque principe Transilvano, fides Christiana suscepta est in Transilvania, ut suo loco videbimus. Itaque religio Christiana ex Transilvania non penetravit in Hungariam, sed Stephanus eam Transilvaniæ primus intulit. Audiamus de hisce Schwartzium ipsum, qui num. 34 sic scribit: Duo his, quæ hactenus dicta sunt, opponi possunt. Primum, quod Gyula, Saroltæ frater, paganis erroribus addictissimus, S. Stephano, cum universam gentem cognitione Christi imbuere conaretur, in primis adversatus sit, usque adeo ut sanctus Rex in avunculum, qui classicum prior cecinerat, exercitum ducere cogeretur. Sed, adspirante meliori causæ Deo, Gyula victus, provincia exutus, inque Hungariam cum tota familia abductus est; ex quo tempore Transilvania regno Hungariæ accessit. Ita Turoczius, Bonfinius, Ranzanus; uti & alii antiquiores. Respondet quidem Schwartzius, Gyulam filium a paterna pietate descivisse; sed id dicitur prorsus improbabiliter, cum nullum pietatis patris Gyulæ adducat testem, nullum apostasiæ filii indicium, nullum fidei Christianæ in Transilvania eo tempore vestigium. Quomodo etiam cum opinione sua conciliabit hæc sua verba: Ex quo tempore Transilvania regno Hungariæ accessit? Vera hæc quidem; at pugnantia cum dictis Schwartzii. Si enim Transilvania non erat Hungarorum, Hungarus princeps non erat, qui eam obtinebat; Gylas igitur Hungarus princeps, qui Constantinopoli baptizatus dicitur, non erat princeps Transilvaniæ, adeoque tota Schwartzii machina, hoc fundamento nixa, labatur necesse est.

[63] Verum, inquiet aliquis, saltem Gylas Hungarus conversus est Constantinopoli, [Deinde conversio illa Hungarorum solo nititur testimonio trium Græcorum,] & secum duxit Hierotheum episcopum, per quem multi alii sunt conversi. Asserunt id quidem Zonaras, Curopalates & Cedrenus, pro quorum auctoritate ambitiose pugnat Schwartzius, quia non ignorabat illam Hungarorum conversionem, ipsumque Hierotheum episcopum, Hungaris scriptoribus, aliisque Latinis omnibus, prorsus esse incognitum, fateturque num. 41 rem totam niti Græcorum tantum testimonio, trium videlicet jam dictorum, quibus non modo non suffragantur Latini; sed plane etiam repugnant, dum conversionem Hungarorum & serius collocant, & aliis attribuunt. Audiamus, quid pro indubitata illorum fide, ut eam vocat num. 35, afferat num. 41, ubi de iis agit miro verborum ambitu: Testes quidem ita comparatos, inquit, primo omnium evincendum, ut eorum fides jure sollicitari nequeat. Ac rei gestæ tametsi non interfuerunt, justo tamen longius non distabant, clari circa finem seculi XI, initiumque seculi XII. Accipe, lector, quam omnem in partem versatile sit hujus scriptoris ingenium. Ex proprio ipsius calculo hi Græci a facto, quod narrant, aberant annis præterpropter centum & quinquaginta, nec tamen distabant justo longius. At num. 3 Sigebertus, qui eodem cum prædictis vixit tempore, quique ibidem citatur de facto quinquaginta, ut minimum, annis posteriore, inter sequiores numeratur scriptores. Nolim hic defendere rejectam ibi Sigeberti sententiam. Verum id lubet inquirere, cur Sigebertus, quinquaginta annis propinquior, nimium distet a re gesta, si Græci tanto tempore remotiores non distabant justo longius? Unica, opinor, ratio est, quia narratio Sigeberti displicuit Schwartzio, placuit vero relatio Græcorum. At nulli viro cordato placebit, quod Schwartzius non hic modo, sed ubique in Opusculo suo, scriptores sibi faventes supra meritum attollat, adversantes vero infra meritum deprimat.

[64] Pergit ille hoc modo: Deinde, quod scriptores istos inter se conferentibus continuo patebit, [quorum auctoritatem ambitiosius prædicat Schvarizius:] unum omnes monumentum vetus, rebusque descriptis æquale, in Annales suos transtulere; iisdem namque sententiis, imo iisdem fere verbis, utuntur. Et mihi quidem Zonaras auctorem primum simpliciter secutus, Cedrenus & Curopalates nomen Francorum, vel potius Germaniæ regis, sub quo Bulchu dux supplicium subiit, ex sua quisque opinione supplevisse videntur. Quo factum est, ut Cedrenus, privatus & monachus, veterum codicum lectioni ita unice affixus, ut in recentiorum temporum gestis hospes esset, suavem illum erraret errorem, Joannem dicens, quem Ottonem vocare debuisset. At Scylitzes in luce hominum agens, curopalatis honore in aula imperatoria defunctus, unde & appellatio ei adhæsit, non æque ignorare poterat, quæ vel suo, vel non multo ante decurso tempore acta fuerunt. Hujusce monumenti auctorem, quem tres illos trivisse adfirmavimus, circa Constantini tempora vixisse, dubitare nos non sinunt, tam ducum in urbe Constantini baptizatorum, quam adducti ad Hungaros Hierothei episcopi nomina; quæ certe sine litterarum præsidio seculi, & quod excurrit, ætatem non tulissent. Si vero tulerunt, rem divulgatam inque publicum omnibus notam, quæ nec seculi spatio in animis hominum obliterari potuit, fuisse necesse est. Si hæc justa est apologia, qua Græcorum illorum fides in tuto collocatur; facile narratiunculæ quælibet fidem obtinebunt, modo illarum scriptores nomina personarum expresserint: nam iisdem rationibus contendi poterit, relationem ex antiquis monumentis haustam esse.

[65] [tres illi invicem verisimiliter descripserunt,] Annotationem adjunxit Schwartzius, hisce verbis conceptam: Existimant multi Cedrenum, Scylitzem & Zonaram alterum dicta alterius bona fide descripsisse. Id sane multo verisimilius est, quam omnes ex eodem hausisse monumento. Attamen non placet critico nostro hæc conjectura: Verum, inquit, an ejusdem homines ætatis, sine turpissima plagii nota, uno eodemque in loco ac pæne tempore, id facere potuerint, aut famæ suæ prorsus securi id facere sustinuerint, non facile mihi persuaserim. Quid enim obstat, quo minus omnes ex unis sua hauserint fontibus. Unde illa in narrando similitudo, aliqua tamen etiam, inque plurimis exstantior, dissimilitudo. Hæc quidem ille. At dubium non est, quin Cedrenus sua descripserit ex Scylitze, quem fere verbotenus imitatus est ab imperio Michaëlis Curopalatæ usque ad Isaacium Comnenum, teste Oudino de scriptoribus tom. 2 Col. qui varios citat scriptores, inter quos Leo Allatius de Georgiis & eorum scriptis pag. 334 de Cedreno sic loquitur: Opus e variis historiis, non sententiis solum, sed verbotenus consarcinatum absolvit: quæ si ab auctoribus repeterentur, nudus ipse æque ac cornicula illa remaneret. Nescio qua fronte, quæ exscripsit, pro suis divendidit, adeo ut vix unam alteramve periodum in tam vasto volumine Cedreni propriam ac legitimam reperias. Zonaram quoque ex Scylitze factum istud mutuatum esse admodum est verisimile, licet Zonaras verba illius minus sit mutuatus. Itaque nullo modo verisimile est, antiquum aliquod monumentum tribus istis scriptoribus præluxisse. Sola dissimilitudo in nominibus occurrit, eaque imputanda est eorum in describendo negligentiæ.

[66] [nec ipsis fides in omnibus habenda,] Verum etsi Curopalates, qui primus videtur hanc scripsisse historiam, scripturam aliquam habuisset antiquiorem, idque nobis constaret, an idcirco verbis ejus continuo fides adhibenda, silentibus scriptoribus omnibus antiquioribus, Græcis æque ac Latinis? An statim verum est censendum, quod in schedula qualibet scriptum reperitur? Potuit sane Curopalates schedulam aliquam invenire, in qua descriptus erat baptismus ducum Hungarorum, uti & missio Hierothei in Hungariam, indeque etiam vel aliunde discere apostasiam Bolosudis, & infelicem ipsius interitum. Supponamus ejusmodi schedulam ab ipso vel a Zonara repertam, an inde concludemus, omnia facta esse, prout illa tanto post tempore narravit Curopalates? Minime vero. Nam auctor ejusmodi scripturæ credere potuit, serio fieri, quæ fiebant scenice, primosque rumores de conversione quorumdam Hungarorum temere in chartam conjicere; atque eo modo in errorem pertrahere scriptores incautos, qui post centum & triginta annos inventuri erant schedulam illam, temere exaratam, antequam rei veritas discussa erat ac satis innotuerat. Sive ergo ex antiquiori monumento scripserint prædicti auctores, sive ex sola fama populari, remotiores sunt, quam ut fides adhibenda sit eorum dictis in facto, quod aliunde falsitatis maxime est suspectum, quodque ipsi sic narrant, ut pateat non fuisse exacte instructos de rei veritate, cum varios admisceant errores, quos paucis exhibeo.

[67] Errant 10, cum Bolesodem vocant ducem Hungarorum aut principem eo modo, [quia multos admiscuerunt errores,] acsi omnium Hungarorum princeps fuisset: nam Bultzus, quem cum Bolesode eumdem fatetur Schwartzius, tertius tantum erat in Hungarorum exercitu, nec erat ex posteris Arpadi, uti ostendi num. 56. Errant 20 Curopalates & Cedrenus, dum affirmant sæpe omnem exercitum a Bolesode ductum contra Græcos, & quidem post baptismum: nam neque ipsi memorant illas Hungarorum irruptiones, neque illæ referuntur ab aliis, neque verisimiles sunt, cum circa medium seculi X Hungari occupatiores fuerint in Italia, Gallia & Germania, quam ut totum exercitum contra Græcos ducere potuerint. Hinc colligas, quanta negligentia in scribendo usi sint Græci illi, qui sæpe iteratas irruptiones Bolesodis somniant, & nullam Hungarorum cum Græcis velitationem attingunt, ac ne Bolesodem quidem alibi uspiam nominant. Zonaras paulo modestius dixit, Arma Romanis intulit, suspicatus forsan, id fieri potuisse a Bolesode, etiamsi id ipse ignoraret. Errant 30, cum alterum Hungarorum ducem vocant Gylam, acsi nomen esset proprium, cum dignitatis sit, teste Constantino Porphyrogenito de Administrando imperio cap. 38. Errat 40 Cedrenus, cum regem Germaniæ vocat Joannem.

[68] Erroribus claris admiscent alia, quæ verisimilia non sunt. [multaque alia non verisimilia,] Verisimile non est, multos per Hierotheum in Hungaria conversos, cum illius Hierothei gestorumque ejus nulla uspiam sit memoria, multaque persuadeant, Hungaros diu post in infidelitate permansisse. Nihilo verisimilius est, Gylam perstitisse in fide ob easdem rationes. At hæc illi facile potuerunt scribere ea solum ratione, quod non invenirent contrarium, scirentque Hungaros ad fidem conversos, dum scribebant. Scribunt Hierotheum Turciæ, id est, Hungariæ episcopum ordinatum a Theophylacto patriarcha; & ne quidem exprimunt, ubi sedem fixerit episcopalem; neque explicant, an aliquot sibi adjunctos habuerit presbyteros, aliosque ministros sacros. Quod manifestum est indicium, eos scripsisse de re, quam non satis noverant. Zonaras certe, dum & nomen Hierothei & Theophylacti & Ottonis caute prætermittit, insinuat suspectam sibi fuisse historiam. Cedrenus vero, qui anilium fabularum scriptor & veri incuriosus merito vocatur a Lipsio apud Oudinum citatum, quique Curopalatam descripsit, nomina liberius expressit quam verius. Curopalates autem ipse quantæ auctoritatis esse possit, si Cedrenus anilium fabularum sit scriptor, collige ex utriusque consonantia, quæ maxima est in gestis temporum, de quibus agimus. Tandem Græcos illos tres fidem non mereri de re tamdiu præterita, tamque inconcinne enarrata, evincent argumenta, quæ subjungo.

[69] Primum argumentum desumo ex silentio omnium Græcorum, [quia alii Græci antiquiores de re tota silent,] qui scripserunt post medium seculi X usque ad finem fere seculi XI, quo Curopalates scripsit. Intra illud tempus non pauci fuerunt Historici Græci, qui non poterant ignorare conversionem Hungarorum, quique non videntur eam omissuri fuisse, si inchoata fuisset Constantinopoli, & promota per Hierotheum. Descripserunt imperium Constantini Porphyrogeniti varii scriptores, qui Theophanem continuarunt, editique sunt a Combefisio; at nullus illorum memoravit hanc Hungarorum conversionem, etiamsi eodem seculo videantur scripsisse. Constantinus ipse imperator scripsit de Administrando imperio ad Romanum filium, atque eo quidem tempore, quo res tota paulo ante peragi debuerat, si facta esset. Verumtamen Constantinus non modo conversionem illam silet, sed etiam expressis verbis testatur, Hungaros necdum eo tempore fuisse conversos. Audi verba ejus cap. 40: Inde magna Moravia, id est, Hungaria, baptismo carens. Ex hisce verbis necessario consequitur, fabulosa esse, quæ de Hungarorum conversione habet Curopalates cum sequacibus suis, modo ostendi possit, Constantinum scripsisse post tempus ab iis designatum.

[70] [inter hos Constantinus, qui scripsit anno 949,] Edidit illum librum Constantinus circa annum 950, ut facile ostendi potest: nam scripsit ad Romanum filium jam coronatum, ut eumdem ad imperium recte administrandum erudiret, & post mortem Romani Lacapeni, de quo, ut defuncto, loquitur cap. 14. Obiit autem Romanus Lacapenus olim imperator Indictionis sextæ mense Julio, id est, anno 948, quemadmodum ibidem habet Pagius num. 3. Romanus vero junior sequenti anno 949 ad imperii societatem assumptus est a Constantino patre. Audiamus de hisce Cedrenum tom. 2 pag. 635: Mense Julio sextæ Indictionis Romanus … debitum naturæ persolvit… Proinde Constantinus Porphyrogenitus, omnibus, quæ suspecta erant, submotis, & solus jam imperans, festo Paschatis die, Romano filio suo diadema imponit. Coronatus ergo est Romanus anno 949, postquam Lacapenus obierat mense Julio anni 948. Non igitur scripsit Constantinus id Opus ante annum 949; sed vel eodem anno, vel sequente: nam cap. 26 de Lothario Italiæ rege, qui obiit anno 950, mense Novembri, uti recte probat Pagius ad dictum annum num. 1, ait, Qui nunc Italiæ rex est. Rursum cap. 27 dicit fuisse Indictionem septimam, dum scribebat. Cum autem Indictio septima fuerit anno 949, illo anno Opus suum componere cœperat, eodemque vel sequenti 950 absolvit.

[71] [cum cujus dictis conciliari nequit prædictorum Græcorum relatio,] Nunc videamus, an relatio Græcorum consistere possit cum dictis Constantini, qui circa annum 950 asseruit, Hungariam baptismo carere. Otto Germaniæ rex ac postea imperator anno 955, die X Augusti, insignem retulit victoriam de Hungaris, quorum tres duces fuere capti ac laqueo exstincti. Victoriam hanc multi narrarunt scriptores, atque ex iis Pagius ad annum 955. Turoczius eamdem Hungarorum cladem videtur describere cap. 25, licet multum aberret in chronotaxi, cum rem gestam referat ad imperium Conradi I imperatoris. Ab hoc scriptore inter captivos & occisos nominantur Leel & Bulchu illustres capitanei, atque hic Bulchu a variis idem esse creditur cum Bolesode, quem baptizatum Constantinopoli dixerunt laudati scriptores Græci. Inter hanc cladem & baptismum Hungarorum tam multa Græci nostri interponunt, ut ex dictis eorum baptismus iste collocandus videatur ante annum 950. Agnoscere id debet Schwartzius, qui num. 39 de tempore istius baptismi sic ratiocinatur: Denique negligendum non est, quod Zonaras tradit, post susceptum a ducibus baptismum, Hungaros ad tempus conquievisse, ac rursus Bulosudem, rupto fœdere, impressionem in Romanos fecisse. Secundum Cedrenum (& Curopalatam) sæpius cum universa gente Romanos adgressus est. Hæc Hungarorum quies & repetitæ Bulosudis ductu incursiones, donec tandem res male ipsis, ac duci cumprimis, verteret, quatuor certe aut quinque annos, si non plures a fatali Bultzkonis anno, qui fuit CMLV, retrogradiendo abstulerint… Ponamus igitur annum CML. Sic ille interposita baptismo & morti Bulosudis recte exponit; at illa plures absumere debuissent annos, si facta essent. Sane quies, post ducum baptismum secuta, duorum saltem aut trium annorum fuit, aut quies non fuit: secutæ totius gentis irruptiones sæpius repetitæ, etiamsi annuæ fuissent, tres, ut minimum, annos tenere debuerant. Itaque ducum Hungarorum baptismus figendus esset ante annum 950, præsertim cum Hungari anno 954 Græcos non invaserint, sed Germaniam, Galliam & Italiam, uti videre est apud Pagium ad dictum annum.

[72] Quapropter ille baptismus contingere debuerat, [licet aliquid veri continere possit.] antequam scribebat Constantinus, nec ille dixisset Hungariam baptismo carere, si vera narrasset Curopalates cum suis. Si horum relatio aliquid saltem veri continet, & duces Hungari ficto animo baptismum susceperint (quod omittere potuit Constantinus, ne proderet posteris se adeo delusum fuisse) id verisimiliter contigit circa annum 943, quo Hungari Græcos invaserunt, initaque pace reversi sunt. Theophanis Continuator in Romano Lacapeno rem narrat hoc modo: Indictione prima, mense Aprili, rursus Turci (id est, Hungari) cum ingentibus copiis Romanæ ditionis fines invaserunt. Egressus vero Theophanes patricius accubitor, pacis cum eis fœdus percussit, acceptis obsidibus ex illustrioribus. Hincque adeo contigit, in annos quinque pacem induciasque servari. Inter dictos obsides forsan fuerint Bulosudes & Gylas, qui se Christianos, suscepto baptismo, fingere potuerunt, ut Græcis facilius imponerent, ac remitterentur in Hungariam. Si vero inter obsides non fuerunt, sed sponte venerunt, uti volunt Græci, id agere potuerunt, ut obsides suos melius reciperent. Quidquid sit, nulli tempori aptius alligari potest, Hungarorum baptismus, cum pax ad quinque saltem annos duraverit, & rupta fuerit, imperante Constantino: nam laudatus Theophanis continuator in Constantino num. 47 ait, Turcos seu Hungaros excurrisse ad urbem usque Constantinopolitanam, sed repulsos esse per duces Constantini, domumque reversos, nulla initæ pacis facta mentione. Ex dictis hæc conjectura mihi apparet verisimilis. Pacem inierunt Hungari cum Græcis anno 943, imperante adhuc Romano Lacapeno; anno autem 944, ubi solus Constantinus imperare cœperat, duces Hungari baptismum susceperunt, sed ficte; simulationem vero illam protraxerunt, donec anno 948 vel 949 rursum cœperunt in ditiones Græcorum irrumpere, ita ut potuerit scire Constantinus, dum Opusculum suum scribebat, eorum conversionem non fuisse sinceram. Hæc dicta sunt in hypothesi, quod baptismum susceperint Bulosudes & Gylas: nam ne id quidem satis certum puto.

[73] Conversioni Hungarorum, quæ cœpta esset ante medium seculi X, non minus contrarii sunt scriptores Latini. [Conversioni Hungarorum ante medium seculi X obstat silentium omnium Latinorum,] Floruit post medium dicti seculi Luitprandus diaconus & postea episcopus Ticinensis, qui res maxime sui temporis Hungaricas frequenter descripsit. Non multis post annis scripsit Witikindus monachus & historiographus. Eodem seculo ad finem decurrente videtur scripsisse Continuator Rheginonis, multique alii eodem seculo historice scripserunt, & de Hungaris meminerunt: at nullus de hac eorum meminit conversione. Seculo XI & XII plurima conscripta sunt Chronica universalia, in quibus Hungarorum conversio narratur; at nullibi dicitur initium habuisse Constantinopoli, aut ante medium seculi X. Sane, si vera esset hæc conversio, non poterat ignorari a tot scriptoribus coævis aut supparibus, nec taceri debebat, præsertim a Luitprando, qui toties in Hungaros invehitur, quique legatus Ottonis fuit Constantinopoli. Æque mirum esset Hungarorum omnium de hac conversione silentium, si conversio locum habuisset. Verum hæc argumenta a silentio omnium scriptorum, etiamsi vehementer urgeant, nequaquam sunt necessaria, cum non desint aperta pro hac veritate testimonia.

[74] [diploma S. Stephani pro abbatia S. Martini,] S. Stephanus in diplomate dato pro prima Hungariæ abbatia S. Martino sacra, quod totum recitabo num. 149 & sequentibus, sic loquitur: Necdum enim (alias etiam) episcopatus & abbatiæ præter ipsum locum (S. Martini abbatiam, a Geysa cœptam & perfectam a Stephano) in regno Ungarico fuerant (alias sitæ erant.) Si anno 997, de quo agit Stephanus, nullus episcopatus in regno Hungarorum fuerat, ubi esse potuit episcopatus Hierothei, ubi ipse Hierotheus episcopus sedem habuerat? Si autem nullibi sedem episcopalem in Hungaria fixerit Hierotheus, uti constat ex allegatis S. Stephani verbis, consequitur, aut omnino in Hungaria eumdem non fuisse, aut ibidem non diu mansisse, sive quod obierit, sive quod, re insecta ac desperata, redierit in patriam. Piligrinus Laureacensis episcopus circa annum 974 de initio conversionis Hungarorum scripsit ad summum Pontificem Benedictum, tamquam de re nuperrime cœpta. Rescripsit Benedictus ad archiepiscopos Germaniæ & Ottonem II imperatorem. Utramque epistolam edidit Lambecius in Commentariis de bibliotheca cæsarea lib. 2 cap. 8 pag. 641 & sequentibus.

[75] [& litteræ Piligrini ac Benedicti Papæ.] In epistola autem Benedicti dicitur: Nunc autem, quam ob rem vocibus exultantibus in laudem omnipotentis Dei erumpimus, non modo sæpe dicta Laureacensis ecclesia (quam dixerat desertam fuisse usque ad victoriam Ottonis anno 955 partam) hostium cessante terrore, cum accolis suis pace & tranquillitate potitur, verum etiam ipsi dudum inimici illum, quem persecuti sunt more gentili, jamjam Christum baptizati profitentur, & sacerdotes modo habere desiderant, ac, prout scire rudes poterunt, venerantur, & ecclesias quasdam in sua terra, quas patres incendio delerunt, posteri restaurare videntur. Hæc Pontificis verba, uti & verba Piligrini, postea suo loco uberius danda, aperte declarant, tunc novam fuisse Hungarorum conversionem, eamque cœptam non esse, nisi post pacem cum Ottone initam. Quo autem anno pax illa coaluerit, non omnino certum est; at constat, eam fuisse conclusam post Hungarorum stragem anno 955 factam. Plura Latinorum testimonia proferemus infra, ubi vera initia religionis Christianæ in Hungaria assignabimus. Tuto interim asserere liceat, religionem Christianam in Hungaria non esse cœptam a baptismo Bulosudis & Gylæ, seu quod ille baptismus prorsus sit fictitius, seu quod ficto animo sit susceptus, seu denique quod illi fidem constanter professi non sint.

[Annotata]

* eum

§ VII. Cœpta conversio Hungarorum, regnante Geysa patre S. Stephani, occasione pacis inter Ottonem & Geysam initæ: Piligrinus Laureacensis præsul facultatem petit erigendi episcopatus in Hungaria.

[Occasio cœptæ Hungarorum conversionis sub Geysa patre S. Stephani,] Primus Hungarorum princeps, qui fidem Christianam amplexus est, fuit Geysa, pater S. Stephani, uti cum Carthuitio testantur scriptores varii. Hanc rem minime dubiam existimo, etiamsi aliqui laudem conversæ Hungariæ sic attribuerint S. Stephano, ut Geysam videantur excludere. At ideo sic illi videntur locuti, quia rudia & imperfecta fidei initia perfecit Sanctus. Prima occasio conversionis Hungarorum nata videtur ex memorata eorumdem clade anni 955: nam, fractis viribus animisque immensa illa strage, ad pacem cum Germanis stabiliendam respicere cœperunt. Pax vero Christianis prædicatoribus occasionem dedit Hungaros adeundi, eorumque conversionem tentandi. Non obscure id colligitur ex laudata modo Benedicti Papæ epistola apud Lambecium pag. 647, ubi hæc leguntur de ecclesia Laureacensi, sub cujus provincia fuerat Pannonia, dum in ea erant Christiani: Ex omnibus ecclesiarum diœcesibus Pannoniæ, hæc (Laureacensis) antiquitate & archiepiscopii dignitate esse primitiva creditur; quæ jam multis retroactis temporibus ex vicinorum frequenti populatione barbarorum deserta & in solitudinem redacta, nullum Christianæ professionis habitatorem meminit, usque dum invictissimus augustus & pater patriæ (Otto I) genitor quippe pii imperatoris nostri (quem adhuc superesse & diu dominari mundus exoptat) bellico trophæo eorum vires retudit. Nunc autem &c. Subdit verba data num. 75, nimirum Laureacensem ecclesiam confinio Ungarorum adjacentem, ut paulo ante dixerat, cum accolis suis (Hungaris) pace & tranquillitate potiri, ipsosque dudum inimicos Hungaros ad Christum converti. Itaque manifeste insinuat, ex victoria Ottonis pacem, ex pace vero conversionem Hungarorum esse enatam.

[77] Optime hæc congruunt cum iis, quæ Carthuitius in Vita num. 2 narrat hoc modo: [nata videtur ex pace inter Ottonem imperatorem & ducem Hungarorum:] Ea siquidem tempestate, qua gens præfata (Hungarorum) Dei ecclesiam depopulabatur, erat in ea princeps quidam ,.. nomine Geysa, quem etiam tum paganum fuisse subdit. Tamen, inquit, appropinquante spiritualis fulgore charismatis, cum omnibus circumquaque positarum provinciarum vicinis de pace cœpit attente tractare. Non liquet, quo anno pax inter Ottonem & Hungaros coaluerit, neque de tempore, quo Geysa Hungarorum principatum adeptus est. Verum constat, legatum ab Ottone episcopum Brunonem ad Hungaros, atque hujus opera pacem compositam plane existimo; nec modo pacem stabilitam, sed ostium etiam prædicatoribus Euangelii apertum. Digna sane hæc Ottone Magno legatio, dignaque res, quæ accuratius discutiatur, cum tenebris & erroribus lateat involuta. Mabillonius in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti seculo 6 part. 1 pag. 81 ex codice Tegernsensi edidit epistolam Ottonis imperatoris ad Piligrinum Pataviensem episcopum, quæ hisce concepta est verbis: Otto Dei gratia imperator augustus Piligrino venerabili Pataviensis ecclesiæ episcopo salutem & gratiam. Brunonem episcopum vestræ mittimus & committimus dilectioni, ut quibuscumque apud vos indiguerit utensilibus, abundantissime adjuvetur; & tam vestris hominibus, quam & caballis, aliisque in itinere rebus necessariis, quanto propius possit, Ungrorum confinio honorifice ac cautissime perducatur. Nobis enim illuc erit delegandus, quo rex eorumdem nostro quam propere arbitrio sit colligandus. Vobis ergo magnopere sit studium hanc citissime fieri legationem: nam si, ut apud nos sedet, prosperabitur, vobis in hoc vestrisque omnibus admodum consuletur. Valete.

[78] [pax hæc conciliata non est per S. Brunonem martyrem, quem legasset Otto III,] Cum tres fuerint Ottones consequenter imperatores, variique Brunones episcopi, inquirendum est, cujus Ottonis sit epistola, quis Bruno ille episcopus. Mabillonius Ottonem tertium explicuit, & S. Brunonem martyrio apud Russos coronatum. Verum utrumque recte refutavit Hansizius noster in Germania sacra tom. 1 pag. 208, ubi sic habet: Inprimis auctor hujus epistolæ nequit esse Otto tertius, quod vel ipse titulus epistolæ manifestat: vocat enim se imperatorem augustum, quod Otto tertius nondum fuit Piligrino vivente: obiit namque Piligrinus anno CMXCI. Otto tertius creatus est imperator anno CMXCVI. Bruno ille Russorum apostolus a nullo scriptorum, neque a Ditmaro, qui ejus Vitam conscripsit, eique familiaris, &, ut ipse ait, contemporalis & conscholasticus fuit, proditur uspiam ad Hungaros abiisse, aut, ut Mabilio colligit, operam in revocandis ad fidem Hungaris adhibuisse. Præterea Bruno iste non nisi post Ottonis tertii mortem, regnante Henrico secundo imperatore, benedictionem episcopalem suscepit, eodem Ditmaro teste. Atqui Bruno, quem Otto ad Hungaros misit, quemque Piligrino commendat, appellatur Bruno episcopus. Hæc argumenta manifeste probant Ottonem III intelligi non posse auctorem legationis prædictæ, nec legatum illum fuisse S. Brunonem Russorum apostolum, de quo actum apud nos ad diem XIV Februarii, & rursum tom. VI Junii pag. 217, ubi hic Bruno idem esse ostenditur cum S. Bonifacio martyre. Quæ objici possunt ex Ademaro, qui favere videtur Mabillonio, abunde refutavit Janningus noster ibidem pag. 221, ostendens totum Ademari locum fabulis & erroribus scatere, idemque egregie probat laudatus Hansizius.

[79] [sed per Brunonem Verdensem episcopum ab Ottone I legatum ad Hungaros,] Hic scriptor Brunonem alium, cui omnia congruunt, assignat his verbis: Quin toto eo tempore, quo Piligrinus ecclesiæ Pataviensi præfuit, nullus omnino occurrit Bruno episcopus, præter unum Brunonem ex monacho Corbeiensi Verdensem episcopum, Hermanni Saxoniæ ducis consanguineum, quem Otto Magnus ob venerationem suam, ut scribit Ditmarus lib. 2, Amalongo successorem statuit episcopo. Sedere cœpit anno CMLXII, teste Annalista Saxonico. Decessit circa annum CMLXXVI, longe virtutibus quam genere clarior. Recte hæc Hansizius. Mabillonius tom. 4 Annalium Brunonem e monacho Corbeiensi antistitem Verdensem ad Pontificatum vult evectum sub nomine Gregorii V. At duos confundit Brunones; nec ostendit, aut ostendere recte potuit, episcopum illum Verdensem eumdem esse cum Gregorio V: nam Bruno Verdensis obiit, priusquam Gregorius V pontificatum adipisceretur. Fuisse Ottonem Magnum, qui Brunonem ad Hungaros legavit, mihi satis certum videtur: nam Hungarorum legatos vicissim ad Ottonem venisse, infra videbimus. Lubet hac de re rursus audire disserentem Hansizium, qui sic prosequitur: Hunc igitur (Brunonem Verdensem) existimem ab Ottone Magno delectum, qui conciliata cum Hungarorum rege concordia viam sterneret religioni. Is erat Otto, in quo mirificum religionis propagandæ studium passim celebrant scriptores. Serenissimum divinæ religionis speculum appellat Saxo Chronographus, post quem nemo extiterit, cui studium esset paganum convertere, nullus, qui ecclesiam intrare compellat paganum. Ei Bohemorum, ei Polonorum ad Christiana sacra traductio maximam partem debetur. Id ipsum igitur conatus in Hungaris, memorati Brunonis episcopi opera eos flexit ad consilia pacis, eoque adduxit, ut ipsi pariter legatos ad se mitterent.

[80] Legatio hæc facta videtur circa annum 972, [qui suum vicissim ad Ottonem mittunt legatum: occasione pacis fides prædicata Hungaris.] certe non ante annum 971, quo Piligrinus factus est episcopus Pataviensis, neque post 973, quo defunctus est Otto Magnus. Effectum legatione fuit, ut Hungari legatos remitterent ad Ottonem anno 973 circa Pascha. Audiamus Lambertum Schafnaburgensem in Annalibus ad dictum annum: Anno CMLXXIII Ottho imperator senior cum juniore venit Quidilinburg; ibique celebravit sanctum Pascha X Kal. Aprilis: illucque venerunt legati plurimarum gentium, videlicet Romanorum, Græcorum, Beneventanorum, Italorum, Ungarorum, Danorum, Sclavorum, Bulgarorum atque Russorum cum magnis muneribus. Huic, inquit Hansizius, consentiunt chronographi omnes, quorum nullus est, qui non in ceteris legatos etiam censeat Ungarorum. Itaque nullum est dubium, quin eo tempore pax esset inter Ottonem & Hungaros. Hinc etiam legationi Ottonis attribuenda videntur edicta Geysæ Hungarorum ducis, de quibus Carthuitius num. 2 sic habet: Statuit insuper præceptum (Geysa) cunctis Christianis, ducatum suum intrare volentibus, hospitalitatis & securitatis gratiam exhiberi. Clericis & monachis potestatem concessit suam præsentiam adeundi, quibus voluntarium libenter aditum præbens, orthodoxæ fidei semen, pectoris in horto satum, delectabatur germen emittere. Hæc eadem legatio viam ad Hungaros aperuit Piligrino Pataviensi episcopo, quem ultro invitarunt Hungari, ut mox ex ipsius patebit epistola, in qua dicitur prædicatio inchoata fœdere pacto sub occasione pacis.

[81] De Piligrino ex catalogo Ms. Archiepiscoporum Laureacensium & episcoporum Pataviensium seu Passaviensium hæc recitat Lambecius lib. 2 cap. 8 pag. 641: [Piligrinus Laureacensis episcopus conversionem Hungarorum inchoat;] Pilgrinus archiepiscopus Laureacensis sedit Pataviæ annis XXII, electus anno Domini CMLXXI. Iste fuit vir magnificus, & ecclesiam suam strenue tam in temporalibus quam in spiritualibus gubernavit: ipsam quoque a Boiariis occupatam & destructam magno ingenio, & imperatoris auxilio renovavit in melius, & erexit ac liberavit. Huic Papa Benedictus VI pallium misit ad scripta sua, in quibus se a personali accessu ad sanctorum Petri & Pauli limina, prout desideraverat, excusat propter neophytam Ungarorum gentem & operam prædicationis ad eosdem, deinde autem infulam ac pallium more suorum prædecessorum sibi mitti postulat, simul & fidei suæ succinctam professionem offerens. Hoc elogium a Schreitweino scriptum seculo XV, seu imperante Frederico patre Maximiliani I, ut observat Lambecius pag. 653, non modo confirmat fidem epistolæ Piligrini, sed simul insinuat causam, cur lætissima prædicationis initia prosequi apud Hungaros non potuerit, uti infra probabitur. Nunc ipsam Piligrini epistolam exhibeo ex Lambecio, resecta tamen fidei professione, quæ ad historiam non pertinet.

[82] [ac in litteris ad Benedictum Papam exponit,] Ordinis ac nominis carismate prærogato sanctæ Romanæ Sedis universalis Pontifici Benedicto Piligrinus sanctæ Lauriacensis ecclesiæ humilis servitor fidelitatem precum devotumque servitium. Notum fieri dignetur vobis, summe sacerdotum Præsul, quod supra omne animi mei desiderium nunc delectarer, & Apostolorum visitare limina, vestraque optabili perfrui præsentia, & ea facie ad faciem, quæ literis & internunciorum committo indiciis, sanctissimæ Paternitati vestræ coram ratiocinari, nisi quod a neophyta Ungrorum gente huc ire prohibeor, apud quam, fœdere pacto, sub occasione pacis fiduciam sumpsimus operam exercere prædicationis. Cujus enim terror gentis ex longo tempore etiam aliarum provinciarum prædicatoribus meæ diœcesis hactenus aditum clausit, ad quas nihilominus præsentis opportunitas temporis ire me vocavit. Quibus Deus Omnipotens, qui solita sua pietate semper dispersa congregat, aperire dignatus est januam cordis sui, diu clausam, ut discisso velamine duritiæ suæ, depositaque ferina crudelitate, leni jugo Domini colla submittant.

[83] [quantum jam per suos profecerit, quantaque spes affulgeat,] A qua ergo præfata Ungrorum gente multis precibus ipse invitabar venire, aut missos meos in opus Euangelii illuc dirigere. Ad hos dum transmitterem satis idoneos viros ex monachis canonicisque presbyteros, atque de singulis ecclesiasticis gradibus clericos, & vita & omni conversatione illorum sic ordinata, quemadmodum in gestis Anglorum didici, tantum Divina gratia suis institutionibus fructum statim ministravit, ut ex eisdem nobilioribus Ungris utriusque sexus Catholica fide imbutos, atque sacro lavacro ablutos, circiter quinque millia lucrarentur. Christiani autem, quorum major pars populi est, qui ex omni parte mundi illuc tracti sunt captivi, quibus numquam soboles suas licuit nisi furtive Domino consecrare, modo certatim, nullo obstante timore, offerunt eas baptizare, & gratulantur omnes tamquam de peregrinatione sua in patriam reducti, quod Christiano more oratoria audent construere, & licentia percepta linguam ligatam in laudem Salvatoris præsumunt solvere. Ipsi enim barbari, mira Omnipotentis Dei operante clementia, quorum licet adhuc gentilitate sint quidam detenti, nullum tamen ex illorum subditis vetant baptizari, nec sacerdotibus invident, quocumque libet proficisci; sed ita concordes sunt pagani cum Christianis, tantumque adinvicem habent familiaritatem, ut illic Isaiæ videatur impleri prophetia: Lupus & agnus pascentur sim