Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September I           Band September I           Anhang September I

3. September


DIES TERTIA SEPTEMBRIS.

SANCTI, QUI III NONAS SEPTEMB. COLUNTUR.

Sancta Phœbe Diaconissa Cenchris apud Corinthum.
S. Euphemia martyr Aquileiensis.
S. Dorothea martyr Aquileiensis.
S. Thecla martyr Aquileiensis.
S. Erasma martyr Aquileiensis.
S. Basilissa V. & M. Nicomediæ in Bithynia.
S. Sandalius M. Cordubæ in Hispania.
S. Aristion vel Aristeus ep. M. Alexandriæ ad Issum.
S. Zenon M.
Item S. Chariton M.
S. Mansuetus ep. Tulli Leucorum in Gallia.
S. Theoctistus monachus hegumenus in territorio Hierosolymitano.
S. Ambrosius ep. conf. Senonis in Gallia.
S. Manius ep. Veronensis.
S. Macniscius ep. Connerensis in Ultonia Hiberniæ provincia.
S. Auxanus ep. Mediolani in Insubria.
S. Martinianus episc. Comi in Italia.
S. Remaclus conf. ep. Trajectensis, ac dein abbas Stabulensis, Stabuleti in Germania.
S. Aigulphus abbas martyr in insula Caprasia inter Corsicam & Etruriam.
S. Trucharius martyr in insula Caprasia inter Corsicam & Etruriam.
S. Frongentius martyr in insula Caprasia inter Corsicam & Etruriam.
SS. Socii alii martyres in insula Caprasia inter Corsicam & Etruriam.
S. Godegrandus vel Chrodegandus ep. Sagiensis apud Nonantum in Normannia.
B. Gualla ep. Brixiensis, ex Ordine FF. Prædicatorum, Bergomi in Italia.
B. Tarasia, Ourenii in Lusitania.
B. Albertus Besutius eremita apud Lacum Verbanum in Ducatu Mediolanensi.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES DILATI.

Elevatio corporum sanctorum Antonii & Constantiniani, qui de Casinensi cœnobio ad Gallias cum beato Mauro perrexerant, legitur apud Menardum. Vide Mabillonium tomo 1 Actorum Benedictinorum sec. 1 pag. 297. Memorantur quoque inter ea, quæ dedimus de S. Mauro XV Januarii.
In pago Andegavensi dedicatio ecclesiæ sancti Mauri de Glannofolio a Calixto Papa secundo refertur a Menardo. Vide quæ de isto Sancto scripta sunt apud nos XV Januarii.
In monte Blandinio Gandavi territorii, adventus sanctorum corporum Wandregisili abbatis, Ansberti & Vulfranni archipræsulum signatur in Additionibus ad Usuardum a Molano editum, & apud Wionem ac Menardum. Rem gestam diffuse narrat Mabillonius in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti seculo 5 pag. 299 & seqq. In Florario autem nostro Ms. nominatur solus Wandregisilus: de eo actum apud nos die XXII Julii; de S. Ansberto die IX Februarii; de S. Vulfranno XX Martii. Adeat itaque lector, majores de illis notitias desiderans, dies modo indicatos IX Febr.,
XX Martii,
& XXII Julii.
Romæ ordinatio incomparabilis Viri sancti Gregorii Magni in summum Pontificem; qui onus illud subire coactus, e sublimiori throno clarioribus sanctitatis radiis in Orbe refulsit. Ita hac die Martyrologium Romanum, qua ordinatio eadem notatur in multis Fastis sacris inter Auctaria ad Usuardum nostrum. Apud nos Acta illius illustrata sunt XII Mart.
S. P. N. & confessoris Stephani hegumeni Trigliæ, & sancti imperatoris Constantini junioris in ecclesia Apostolorum mentio fit in Supplemento nostro Græco Ms. ad Menæa excusa Sirmondo-Chiffletiano, & alibi. Sed in Menæis Græcis Mss. monasterii S. Marci PP. Prædicatorum Florentiæ signatur Constantinus junior CP. sine nomine imperatoris. In apographo vero, quod habemus e codice Ambrosiano notato f. N. n. 178: Μνήμη Στεφάνου ὁμολογητοῦ καὶ ἡγουμένου Τριγλίας, καὶ τοῦ νέου ἐν τοῖς Ἀποστόλοις, id est, Memoria Stephani confessoris & hegumeni Trigliæ, & junioris in æde sacra Apostolorum, omisso nomine Constantini imperatoris, mendose ut credo: nisi designatus ibi fortasse sit Stephanus synonymus, cognomento Xylinites. Actum est de utroque Stephano XXVI Martii.
Nicomediæ, sancti Anthimi episcopi & martyris, & sociorum, de quibus ad quintum Calendas Maii. Ita Galesinius. Idem Nicomediensis præsul & martyr refertur etiam hodie apud Græcos videlicet in Typico S. Sabæ, ut vocant, ac Menæis impressis, nec non in nostro ad Menæa Græcorum excusa Supplemento ex synaxario membranaceo antiquo Ms. Sirmondi. Anthimus ep. Nicom. notatur etiam in Menæis Græcis monasterii S. Marci PP. Prædicatorum Florentiæ. In Menologio autem Slavo-Russico Sparwenfeldiano singulare aliquid habet annuntiatio, quando sic scribit in apographo nostro: S. Sacerdotis & mart. Anthimæ ep. Nicomed. Videri etiam possunt Ephemerides Græco-Moscæ ante tomum 1 Maii. De S. Anthimo ac sociis Martyribus egimus XXVII Aprilis.
Translatio S. Renoberti ep. & conf. signatur a Greveno. Videri etiam potest Martyrologium, quod sub Canisii nomine citari solet. Egimus de hoc Sancto XVI Maii.
S. Simeonis Stylitæ junioris meminit hac die Martyrologium Romanum. De illo actum XXIV Maii, uti pariter 1 Septembris in Martha vel Mathana, Simeonis Stylitæ senioris matre, a pag. 204. Adi ergo dies modo indicatos XXIV Maii
& I Septemb.
S. Symeonis solitarii memoria ponitur in Lotharingia apud Ferrarium in Catalogo generali, ex Kal. Tullen., sicut ait in notis, sive Lotharingiæ. Eumdem hac etiam die signat Saussayus cum titulo Beati. Non facile dixero, quisnam sit solitarius iste; nisi forte sit idem cum Trevirensi, de quo actum I Junii.
S. Antidii episcopi Turonensis meminerunt Witfordus, Canisius, Maurolycus, Ghinius, Ferrarius in Catalogo generali. Dedimus hunc præsulem Vesontionensem, quem & perperam Turonensem vocari diximus, ad diem XXV Junii.
S. Erentrudis (al. Erendrudis) abbatissæ Benedictinæ translatio Salisburgi in Bavaria signatur ab Arturo a Monasterio in Gynæceo. Ejusdem S. Erentrudis abbatissæ translatio occurrit apud Dorganium, Wionem, Menardum, ac Ferrarium in Catalogo generali. Legi possunt de hac Sancta quæ scripta sunt jam pridem apud nos ad diem XXX Junii.
Vitalianum hac die memorat Rabanus, dicens: In Caudis Vitaliani. Apud Florentinium in annotatis varii videntur adjungi socii: nam Apographum Hieronymianum, quod vetustissimum nominat, sic habet: Et in Caudis Vitaliani, Serici, Lucæ, Nepotis, Joannis, Euphemiæ, Sexiei & Aritoni. Verumtamen vix credo ullum horum spectare ad Vitalianum, aut unam esse Martyrum classem, ut mox verisimili ratione ostendam. Vitalianum vero in aliis Martyrologiis hac die non reperio; at suspicor alio die memoratum esse a recentioribus. Certe in Auctariis Usuardi apud Sollerium nostrum ad XVI Julii codex Vaticanus hæc habet: Beneventi, natalis sancti Vitaliani episcopi & confessoris. Hunc vero eodem die annuntiat Romanum Baronii Capuæ, ut illius civitatis episcopum. Jam vero si locum in Caudis recte exposuit Florentinius in annotatis ad III Septembris de Caudio oppido, a quo Furcæ Caudinæ, Romanorum clade nobiles, olim nomen traxerunt; cum locus hic fuerit inter Beneventum & Capuam, suspicor eumdem esse Vitalianum, quem Rabanus hac die posuit, quemque dedimus cum Martyrologio Romano. Corporis aliqua translatio diversos hosce dies inducere potuit. Consule ergo apud nos de Vitaliano, de quo nihil novimus, si hodiernus forsan alius esset, diem XVI Julii.
Seraphia V. & M. refertur a Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ, & ab Arturo in Gynæceo. Serapia vocatur in Martyrologio Romano: de qua egimus cum S. Sabina XXIX Augusti.
Eleazarus sac. & Phinees notantur in apographo nostro e Ms. S. Marci PP. Prædicatorum Florentiæ. Vide Prætermissos hesternos II Septemb.
MMMDCXXVIII Mart. Nicomed. notantur in apographo nostro ex Menæis Græcis PP. Prædicatorum Florentiæ. Consule dicta in Sanctis sex mille sexcentis viginti octo Martyribus Nicomediensibus ad diem II Septembris.
S. Octavianus sacerdos & solitarius apud Volaterras in Etruria memoratur a Castellano. Vide hesternum diem II Septembris.
Octavianus C. ope S. Angeli resuscitatus, ac titulo sancti insignitus refertur in Acie &c., apud Philippum a Visitatione: in Annotationibus vero Mss. ad eamdem Aciem pluribus annuntiatur in hæc verba: S. Octavianus Palestinus C., ope S. Angeli resuscitatus, post mortem in Carmelo, continuis lacrymis & pœnitentiis ignes infernales extinguebat; quos viderat sibi præparatos. Tandem sanctissime obiit ad annum MCCXXIX. De illo apud Antoninum, Guilielmum Brugensem & Wastelium. Quam vera hæc sint, quæ vago modo ex auctoribus hisce asseruntur, non disputo, edoceri primo cupidus ab eruditis PP. Carmelitis publicum hujus Octaviani cultum. De S. Angelo M. ex Ordine Carmelitarum egimus die 5 Maii.
Hildialdi episcopi confess. memoria hoc die signatur in Additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Usuardum Greveni. Nomen Hildialdi vitiose scriptum est pro Hildebaldo vel Hildeboldo archiepiscopo Coloniensi, quem ad hunc quoque diem refert Castellanus in Martyrologio universali; Coloniæ S. Hildebaldi episcopi: & Ægidius Gelenius de Coloniæ Agrippinensis Magnitudine lib. 4 in sacris & piis Fastis; Coloniæ in basilica S. Gereonis S. Hildeboldi archiepiscopi. Huic suæ annuntiationi præfixit Gelenius signum, quod rosam vocat, quo lectori persuasum vult, illum Sanctis annumerandum esse, & a venerabilibus secernendum, quibus tale signum non apponitur. In Florario nostro Ms. Sanctorum commemoratur ad 2 Octobris: Apud Coloniam Agrippinam depositio Hildeboldi ejusdem urbis archiepiscopi &c. Floruit sub Carolo Magno & Ludovico Pio imperatoribus. Ejus Acta ex variis documentis collecta dedit Gelenius in Pretiosa hierotheca a pag. 42. Actis hæc subjungit pag. 48: Coloniæ Agrippinæ in basilica Flavia Heleniana, quam ad aureos Martyres nunc S. Gereonis nuncupamus, sacellum divi Mauritii duos e marmore complectitur elaboratos sarcophagos, qui ad altitudinem viri ex terra paulatim assurgentes sibi mutuo incumbunt. Eorum superiori insculptum est, septem & plura SS. Thebæorum martyrum corpora illo complecti: sub quo tam precioso reliquiarum operculo alter thesaurus clathris circumdatus ferreis, asservatur, ut sequens uncialibus literis ostendit inscriptio: Hoc tumulo jacet corpus sancti Hildebaldi coloniensis archiepiscopi reconditum. Neque ulla alia Viri in Ecclesiam alioqui valde prolixi invenio monumenta, præterquam quod sæpissime illius meminerint archivorum diplomata… Videtur autem Vir sanctus ex profunda animi sui submissione post mortem etiam suam amavisse nesciri, ut omnem a Deo expectaret remunerationem. His verbis aperte indicat Gelenius, nullam Hildeboldo venerationem publicam exhibitam fuisse usque ad annum 1634, quo Pretiosam hierothecam typis vulgavit. Libro 3 Operis de Coloniæ Agrippinensis magnitudine, anno 1645 editi, syntagm. 2 pag. 269 hæc habet: Apud S. Mauritii aram, a latere ecclesiæ Meridionali, proximum ostio est monumentum B. Hildeboldi Coloniensis archiepiscopi, a me in Hierotheca preciosa descriptum: sed in restauratione MDCXXXVIII facies ejus mutata est, & nunc hanc habet chronologicam inscriptionem: Venerare, qUI transIs, ossa hILDeboLDI CoLonIensIs epIsCopI. qUæ IstIC reqUIesCUnt In gLorIa. Aliquibus interjectis, ita pergit: Juxta B. Hildeboldi aram & sepulchrum &c. Ecce, qui in Opere anno 1634 affirmarat se in S. Gereonis basilica nullum de Hildeboldo reperisse monumentum, præter ejus sepulcrum, in altero anni 1645 ibidem illius quoque aram exstare asserit. Hinc suborta nobis fuit suspicio, num forte post prioris Operis editionem altare ipsi erectum fuerit. Rogavimus per litteras R. P. Ferdinandum Limpens Rectorem collegii Societatis Jesu Coloniæ, alicui e suis rei investigationem committere dignaretur. Responsum fuit epistola, 27 Februarii anno 1745 data, cui inclusæ erant accuratæ annotationes eximii P. Josephi Hartzheim S. T. D., quæ certos nos faciunt, non modo nullam aram, sed nec ullum aliud cultus publici Hildeboldo delati vestigium in ecclesia S. Gereonis superesse. Illas ad pleniorem lectoris instructionem, atque etiam ad virorum de nobis bene meritorum memoriam commendandam integras huc transcribemus. I. B. Hildeboldi nullus cultus, nullum Officium, nulla commemoratio est in ecclesia S. Gereonis, testibus canonicis & vicariis ejusdem ecclesiæ, quos interrogavimus hoc de argumento. Ex iis unus jam quinquaginta annis vicarius & canonicus, in antiquis ejusdem ecclesiæ chartis, memoriis, Kalendariis, ritualibus, directoriis apprime versatus, negans ullum indicium cultus erga B. Hildeboldum deprehensum a se fuisse. II. Utraque inscriptio tumuli Hildeboldini, & vetustior, quam refert Gelenius Hierothecæ p. XLVIII, & [recentior] de Col.gr. magnit. p. CCLXIX, evanuit: vix unius alteriusve litteræ rudimentum superest. III. Ara & sacellum S. Mauritio martyri dicata sunt, & a canonico Pilgrum MDCXXXVIII restaurata in honorem S. Mauritii; id quod & aræ inscriptum est, citra ullam mentionem S. Hildeboldi. IV. Icon mediam aram ornans exhibet S. Mauritium martyrem, coram quo flectit canonicus, cujus dorso manum imponit episcopus pluviali, mitra & pedo instructus; sed nullis radiis caput cingitur. Hunc episcopum tamen credo esse B. Hildeboldum. V. Fenestra altari obversa denuo exhibet pictam iconem S. Mauritii martyris cataphracti, radiato capite; intra cujus aurum legis, S. Mauritii M. Coram eo pictus iterum cernitur canonicus genu flectens: hujus humero imponit manum S. Hildeboldus pluviali, pedo, mitra conspicuus & capite, circulo aureo cincto: supra quem auratum circum clare extant hæ voces vitro impressæ, S. Hildeboldus. Hoc unicum vestigium sanctitatis reliquum deprehendi, sed cultus nullum. Addo in bibliotheca Mss. collegii nostri extare VIII Chronica Latina archiepiscoporum Coloniensium sat dissimilia, quorum nullum hactenus editum est: at in nullo Hildeboldus compellatur vel BEATUS vel SANCTUS, licet cæterum Chronicorum compilatores liberales sint in sanctis patriæ suæ episcopis ampliandis. Unde concludo, verba Gelenii de Col.gr. magnit. Juxta B. Hildeboldi aram, nil amplius nec plus significare, quam juxta aram, in qua B. Hildeboldi imago extat, vel JUXTA QUAM EJUS SEPULCRUM EST: nam certum est nec in hac Gereonitica, nec in ulla alia ecclesia Coloniensi aram titulo B. Hildeboldi consecratam extare. Nihil est, quod hisce addamus, quam Hildeboldo inter Sanctos, quos scimus cultu publico legitime honorari, locum non esse concedendum; licet in recentiora aliquot Martyrologia relatus sit, & Sancti vel Beati titulo a variis ornetur, atque etiam a fide dignis scriptoribus ab humilitate, simplicitate, candore animi, aliisque virtutibus plurimum laudetur.
Mercionofori conf. tamquam beati meminerunt additiones Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Usuardum Greveni. Quisnam vero ille sit, non novimus.
S. Arnulphus abbas Lerinensis annuntiatur ex Molano apud Ferrarium in Catalogo generali, uti & Aigulphus martyr apud Curiam in monasterio Primineo, & hujus socius Frongentius martyr. At duo primi non videntur distincti a S. Aigulpho abbate Lerinensi, cujus socius Frongentius, uti hodie dicetur in Commentario prævio ad Acta S. Aigulphi num. 57.
Orontes, Raurawa, Saulas, & Sawa martyres sunt apud Jobum Ludolfum in Fastis sacris ecclesiæ Æthiopicæ hac die, qua & consuli potest Castellanus in Martyrologio universali. Plura desideramus.
Dedicatio cathedralis ecclesiæ Gerundensis notatur hac die apud Tamayum.
Deusdedit episcopi Calaritani, præfixa Sancti dignitate, memoria in Catalogo generali apud Ferrarium Calari in Sardinia annuntiatur, ex Tab. eccl. Calaritanæ, sicut habet in notis; cui præfuit circa an. sal. DCL: qui Romæ concil. Lateranen. sub Martino I interfuit. Apud Labbeum tomo 6 Conciliorum columna 97 sunt ista: Deusdedit venerabilis episcopus insulæ Sardiniæ (in Græco est Καλλαρέως, id est, Calaris) dixit. Dionysius Bonfant in Triumphis Sanctorum regni Sardiniæ lib. 13 cap. 34 eum laudat, sed venerabilem dumtaxat appellat in titulo narrationis, quam de illo habet.
Sericus, Lucas, Nepos, Joannes memorantur ex apographo vetustissimo Florentinii cum Vitaliano, a quo eos separavimus; additurque ibi Euphemiæ, Sexiei & Aritoni. At vix dubitare possim, quin Euphemia sit sancta Aquileiensis, de qua hodie agemus cum Martyrologio Romano. Ariton vero, qui in aliis apographis Ariston vocatur, potest esse S. Aristion, de quo etiam hoc die tractabitur. An corrupta voce Sexiei, pro qua in Corbeiensi legitur Syria, Sanctus aut Sancta aliqua designetur, an locus, videtur incertum. Nihilo certius est, an alii quatuor unam classem constituant, imo etiam, an Sancti hi recte hoc die memorentur, atque aliquo loco colantur, cum maxima in apographis Hieronymianis sit diversitas. Nepos in nullo alio recurrit exemplari. Joannes & Lucas leguntur etiam in variis eodem fere modo, videlicet apud nos post tom. VII Junii in Richenoviensi, Augustano, & Labbeano; apud Acherium tom. 2 Spicilegii recusi in Gellonensi, atque apud Martenium tom. 3 Anecdotorum Col.n Hieronymiano primo. Verum alia quædam apographa translationem S. Joannis apostoli & Lucæ euangelistæ eodem die memorant. Audi Hieronymianum apud laudatum Acherium: In Aquileia, ingressio reliquiarum sanctorum Andreæ apostoli, Lucæ, Joannis euangelistarum Eadem reliquiarum ingressio legitur apud Florentinium in textu, & in Corbeiensi: neque alius Lucas aut Joannes recurrit in istis Martyrologiis hoc die. Demum Sericus in aliis Syricus, in Augustano Silicus, in multis omissus, & in Corbeiensi Syria, incertior item est, quam ut audeamus quidquam certi statuere. Quapropter de hisce omnibus plura non dicemus, nec plura dici poterunt, nisi ex melioribus monumentis magis innotescant.
S. Justus, episcopus Toletanus, indicatur a Wione, asserente se ex conjectura hac die (IX Maii) reposuisse. Secuti Dorganius, Menardus, Bucelinus: item Ghinius & Ferrarius. At Tamaius Salazar cum aliis III Septembris. Ita notarunt Majores nostri in Prætermissis ad diem IX Maii, huc remittentes examen de publica veneratione. Mabillonius in Actis seculo 2 pag. 147 & 148 dedit elogium historicum de Justo Toletano, & de cultu sic loquitur num. 3: S. Justi nomen in Fastis Romanis non habetur, neque in antiquis Martyrologiis, si forte Toletanum excipias Kalendanum, in quo locum habuisse ab antiquo dicitur III Non. Septemb., ut ex Thomæ Tamaii notis ad Liutprandum Johannes Tamaius in Martyrolog. Hisp. ad ipsum diem observat. Verum fides Tamaii suspectissima est, ut ipse non ignoravit Mabillonius, qui ideo dubitanter ait forte. Certe consului Toletana Kalendaria, Missalia, Officia propria, aliosque Fastos Hispanicos, quos habemus non paucos; sed nomen Justi Toletani in illis non reperi: nullum quoque vestigium Officii de eo celebrati, aut reliquiarum translationis inveni. Verumtamen aliud pro veneratione Justi argumentum affert Mabillonius num. 2 his verbis: In successoris Eugenii elogio Sanctus diserte a B. Ildefonso prædicatur. At ne verba quidem S. Ildefonsi mihi persuadere possunt, cultu ecclesiastico ornatum umquam fuisse Justum. Quippe Ildefonsus apud Miræum de Scriptoribus ecclesiasticis pag. 98 in Eugenio I sic habet: Et bonum meritum senis (S. Helladii Toletani episcopi,) qui duobus discipulis sanctisque filiis (Justo & Eugenio) ecclesiæ Dei hæreditatem meruit relinquere gubernandam. Nihil hic asserit S. Ildefonsus, nisi utrumque fuisse sanctis moribus: quod mihi non videtur sufficere, ut Justum Toletanum inter Sanctos, quos colit Ecclesia, recenseam. Accipe tamen Justi elogium ex laudato Ildefonso, qui pag. 96 ita eumdem celebrat: Justus post Helladium, discipulus ejus, illique successor innexus est: vir habitudine corporis ingeniique meritis decorus atque subtilis, ab infantia monachus, ab Helladio ad virtutem monasticæ institutionis affatim educatus pariter & instructus, in Agaliensi monasterio tertius post illum rector est factus. In pontificatu autem mox illi successor inductus, vir ingenio acer & eloquio sufficiens; magna spe profuturus, nisi hunc ante longævam vitam dies abstulisset extrema. Scripsit ad Richilanem, Agaliensis monasterii patrem, epistolam debita & sufficienti prosecutione constructam, in qua patenter adstruit, susceptum gregem relinquere penitus non debere. Exstitit rector annis tribus; & tempore Sisenandi obiit: qui rex post hunc die nono decimo defunctus abscessit. Miræus hanc addit annotationem: Justus concilio quarto Toletano subscripsit anno Sisenandi regis tertio, Christi sexcentesimo trigesimo nono. Videri id potest in Conciliis Hispaniæ apud Cardinalem de Aguirre tom. 2 pag. 492. Credidit laudatus Cardinalis in notis pag. 505 hunc Justum eumdem esse cum Justo episcopo, qui ante episcopatum fuerat S. Helladii diaconus, quique deinde a suis fuit ministris in lecto strangulatus. At Mabillonius existimat ab eo esse diversum.
Translatio vener. ossium P. N. Zozimi & Sabatii monachorum habetur in Synaxario Ruthenorum peculiari diœcesis Kioviensis, Latine reddito & huc misso a P. Georgio David, missionario S. J. Moscuæ residente anno 1688. Quinam illi sint, non comperi hactenus.
Balo confessor a Castellano annuntiatur in Connacia Hiberniæ provincia cum titulo sancti. Sed de sanctitate ejus, cultu publico, rebusque ab ipso gestis nihil reperi hactenus sub isto nomine in nostris documentis de Sanctis Hibernis.
Luciæ viduæ, tertii Ordinis, patrum Capuccinorum, transitus annuntiatur Syracusis in Martyrologio Siculo, quod habetur in Idea Operis Octavii Caietani.
Magni, nescio cujus, cum titulo sancti memoria occurrit in Martyrologio seu Viola Sanctorum, quæ typis edita est anno 1508.
S. Sophiæ virginis corpus in ecclesia Mindensi (in Westphalia) requiescere memorat ejusdem ecclesiæ Breviarum, cujus pars ætiva anno 1516 excusa est. Ibidem etiam habita tamquam martyr fuit: cum Acta martyrii ejus in sex lectiones divisa in dicto Breviario habeantur. Hæc vero dum confero cum Passione S. Serapiæ virginis & martyris, quæ data est die XXIX Augusti a pag. 500, observo non pauca in hac inveniri, quæ similia sunt lectionibus jam designatis. An vero dictum corpus e cryptis Romanis Mindam fuerit delatum sub nomine S. Sophiæ, Actaque S. Serapiæ applicata ipsi sint a Mindensibus, nihil fortasse habentibus, quod de ipsa scriberent; ne per probabilem quidem conjecturam determinare possum, quia sancta illa Sophia aliunde mihi prorsus ignota est: de qua si sufficienter instrui nos contigerit, poterit illi postea alius dari locus in Opere nostro.
Euphemia virgo in monasterio Cisterciensi Ouenes refertur ab Henriquezio cum titulo beatæ, citaturque in notis Cæsarius Heisterbacensis Illustrium miraculorum seu Dialogorum lib. 5 cap. 44, & alii. In Kalendario Ordinis Cisterciensis anno 1617 Divione edito signatur hac etiam die, sed absque dicto titulo: quem ei tribuit Chalemotus; cui adde Arturum in Gynæceo, qui dictum monasterium distinctius designans, annuntiationem ita inchoat: In Germania, prope Tolbiacum, apud Houenense Ordinis Cisterciensis monasterium &c. Cultum autem Virgini prædictæ deberi, aliunde certiores fieri desideramus.
Buchardus Ordinis Cistertiensis monachus sanctissimus …, qui deinde Bituricensi ecclesiæ archiepiscopus præfectus, annuntiatur in Gallia, ac beati titulo insignitur a Chrysostomo Henriquez in Menologio Cisterciensi, ubi citat in notis vetus Missale ejusdem Ordinis in catalogo Sanctorum, ut vocat, nostri instituti: cui addit Aubertum Miræum in Chronicis Cisterciensibus. Prædictus Henriquezius non invenit Buchardum inter præsules Bituricenses apud Joannem Chenu: unde apparet ipsi vel hunc ab eo esse omissum, vel Guicardum pro Buchardo signatum, vel potius pro Guicardo positum Buchardum in dicto Missali; atque adeo opinatur, Buchardum, qui dicto catalogo Cisterciensium inseritur, eumdem esse Gerardum archiep. Bituricensem, qui S. Guilielmo ejusdem ecclesiæ antistiti anno 1209 successit. De S. Guilielmo egimus die X Januarii: cui successisse Girardus de Cros scribitur apud Sammarthanos tomo 1 pag. 174; ubi non lego, eum fuisse Ordinis Cisterciensis, nec Beati titulo insignitum. Neutrum quoque fit in Gallia Christiana recusa tomo 2 a columna 63: laudatur tamen a doctrina, sanctitate, & miraculis, & obiisse scribitur anno 1218 Nonis Julii. Additur tamen, quod non vereatur Patriarchii Bituricensis auctor eum titulo Beati ornare: qui an legitime ipsi conveniat, doceri cupimus.
Festum reliquiarum Sanctorum, qui in ecclesia monasterii abbatiæ S. Benedictæ Auriniacensis in Veromanduis honorantur, ritu duplici ibidem colitur, sicut præscribit Ordo propriorum festorum ejusdem loci, anno 1619 in lucem editus.
Julianus Maignesius, Joannes Bunius, Guilielmus Montanus, Joannes Merensis, Viriæ in Neustria ab hæreticis interfecti, notantur ut BB. martyres ab Arturo in Martyrol. Franciscano.
De his apud Waddingum ad annum 1491 num. 77, occasione Conventus Viriensis, de quo scriptum ibidem num. 76, & collocatur in diœcesi Bajocensi in Normannia inferiore. Eosdem etiam Menologio Franciscano intexit Hueberus, ubi insuper laudat plurimos Luthero-Mastiges in Germania ex Ordine S. Francisci.
His addi possunt ex eodem Huebero Petrus a Belcastro laïcus, Masuracæ in Calabria; Gonsalvus Clericus, prope oppidum Pontis Limani diœcesis Braccarensis; Antonius Laurerius, in India Orientali; Isaïas de Milano, Mediolani in Insubria; Joannes de Jesu, in Monte Arenarum Abulensis diœcesis; Jacobus Montanarius, Balneo-Caballi; Joannes Godoya, Tertii Ordinis S. Francisci, in Hispania.
Apud Waddingum ad annum 1429 num. 10 memoratur corpus.. Petri Bellicastrensis post multos annos exhumatum, & integrum pulchriori donatum esse sepulcro, addente Huebero, ad publicum cultum fuisse honorificentius reconditum. An vero cultus ille publicus, prout vocatur ab Huebero, sufficiens sit ad faciendum casum exceptum a Decreto Urbani PP. VIII, cupimus doceri.
Alphonsus Tostatus, episcopus Abulensis multis laudatur ab Ægidio Gonsalvo Davila in Theatro ecclesiastico Abulensi, ubi pag. 96 dicitur, Abulæ & in sua ecclesia haberi pro beato.
S. Marini memoriam Papiæ assignat Belinus: de quo etiam Molanus, Galesinius, Maurolycus, Ferrarius in Catalogo utroque, & alii. De illo agemus die proxime sequenti cum Martyrologio Romano IV Septembris.
Fossis, translatio corporis beati Foillani martyris annuntiatur a Molano in Additionibus ad Usuardum anno 1573 editum. Adde Dorganium, Wionem, Menardum, Ferrarium in Catalogo generali, & Wilsonum in Martyrologio Anglicano prioris editionis. Hujus sancti episcopi natalis refertur a Molano in utraque editione, nec non ab aliis jam memoratis hagiologis, & a Wilsono in Martyrologio Anglicano utriusque editionis ad diem, quo agi apud nos de illo poterit, XXXI Octobris.
In Hungaria, sancti Emerici ducis & confessoris, filii sancti Stephani regis Hungariæ memoria signatur a Greveno, Florario nostro Ms., & Canisio: de quo etiam agit editio Usuardina Lubeco-Coloniensis, titulo beati illum memorans inter Auctaria ad Usuardum a nobis editum. Est in Martyrologio Romano ad diem, quo & apud nos dabitur, IV Nov.
S. Nympha virgo & martyr Panormitana exstat apud Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ: videri etiam potest Catalogus ipsius generalis. Est autem in Martyrologio Romano synonyma virgo & martyr cum Tryphone & Respicio, materiem datura inquisitionis ulterioris ad diem X Novembris.
S. Reolus Remensis antistes hodie memoratur a Saussayo & Menardo; sed ab aliis obiisse dicitur XXV Novembris, quo eum annuntiavit Castellanus. Majores quoque nostri de eo agendum judicarunt XXV Novembris.

DE SANCTA PHOEBE DIACONISSA
CENCHRIS APUD CORINTHUM,

Post medium seculi I.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Phœbe Diaconissa Cenchris apud Corinthum (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Locus, cultus, elogium; Sancta non fuit uxor S. Pauli apostoli.

Cenchreæ, al. Cenchræ portus & oppidum apud Corinthum, notissimam urbem in Peloponneso, memorantur a Strabone lib. 8 pag, [Cenchræ portus & opp. apud Corinthum: Sanctæ cultus:] 380 editionis Parisiensis anni 1620, his verbis: Oræ maritimæ a Corintho utriusque initia sunt, alterius Lechæum, alterius Cenchreæ vicus & portus ab urbe distans ad LXX stadia: quo portu utuntur ad negotiationes Asianas; Lechæo ad Italicas. Cellarius in Notitia Orbis antiqui lib. 2, cap. 13 pag. 755 celebriorem esse portum Cenchrensem, ejusque nomen Græcum varie scribi observat. Apud Pomponium Melam de Situ Orbis lib. 2, cap. 3 refertur opidum Cenchreæ, fanum Neptuni: ludis, quos Isthmios vocant, celebre. Apud Theodoretum tom. 3 in Epistolæ ad Romanos caput 16 vocatur Cenchreæ maximus quidam pagus… Corinthi. Ibidem loci S. Phœbe functa fuit ministerio in ecclesia & convenientes suo muneri virtutes exercuit, & ideo illic eam modo annuntiavi, etiamsi nescio, an Cenchris, an Corinthi, an alibi ad beatam immortalitatem migraverit. De publica autem ipsius veneratione certo constat. Nonnulla dumtaxat e pluribus Martyrologiis commemorabo, quæ hanc Sanctam referunt. Ado primus, quantum novi, eam sic intexit Festivitatibus Apostolorum hac die: Natalis sanctæ Phœbes, de qua beatus Apostolus Romanis scribit: “Commendo autem vobis Phœben sororem nostram” &c.; de quibus mox dicam. Adonem secutus Usuardus, omissis verbis sacris, scribit ista: Natalis sanctæ Phœben, de qua beatus Apostolus Romanis scribit. Adde Florarium nostrum Ms. Martyrologium vero Romanum illam quoque annuntiat addito Corinthi loco: Natalis sanctæ Phœbes, cujus meminit beatus Apostolus Paulus ad Romanos scribens. Hæc de cultu.

[2] Laudatur autem ab Apostolo in epistola jam dicta cap. 16, [laudatur a S. Paulo apostolo;] ℣ 1 &2, his verbis: Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est in Cenchris: ut eam suscipiatis in Domino digne Sanctis, & assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit: etenim ipsa quoque astitit multis, & mihi ipsi. Toletus nonnulla exponit hujus loci adjuncta, indicans Phœben cujusdam negotii causa proficiscentem ad Romanam urbem, a Paulo commendari Romanis, atque ab illo vocari sororem nostram, id est, sororem communem, quia communi videlicet fidei & Religionis vinculo ligata erat: sorores enim & fratres in Christo sunt Christiani. Menochius hic, sororem, inquit, religione, id est Christianam. Hoc vero nomen, sicut pergit Toletus, quædam tacita est ad acceptandam commendationem exhortatio: cui aliquod fortasse pondus accessit ex parte sanctæ hujus Feminæ, si, ut fertur, Apostoli litteras ipsa detulerit Romam: Hujus epistolæ, ait Toletus, Phœben tabellariam fuisse dicit Anselmus (seu Herveus) quamvis sub dubio, quia res certa non est. Porro e paucis Doctoris gentium verbis, quibus magnas Mulieris hujus laudes perstringit, conficitur, solida eam fide, pietate erga Deum, ac multorum operum bonorum exercitatione spectabilem fuisse.

[3] [cujus eam uxorem] Fuerunt nonnulli, qui eam S. Pauli uxorem fecerunt; sed hic uxorem numquam habuit: Quidam inquit Toletus hic, recentiores, hanc Phœben uxorem fuisse Pauli affirmant, quam sororem eo dictam censent, quia re conjugii non utebatur, sed cælebs vivebat. Horum sententia improbabilis est, tum quia fundamentum infirmum est; non enim eo dicta soror, quod uxor sit cælebs: sed quia in Domino viri omnes, fratres, & feminæ, sorores appellantur. Jaco. 2: “Si frater & soror nudi sint”. Et Matth. 12: “Ille meus frater & soror est”. Tum etiam, quia nemo antiquorum expositorum id interpretatus est. Tum demum, quia vix potest sustineri, Paulum uxoratum fuisse: sunt enim gravissimi Patres huic opinioni adversantes. Eorum agmen ducat S. Hieronymus in Epistola ad Eustochium 18 al. 22 de Custodia virginitatis, tomo 4 Operum a Martianæo editorum, parte 2, columna 36, ubi hæc scribit: “De virginibus, inquit Apostolus, præceptum Domini non habeo”. Cur? Quia & ipse ut esset virgo, non fuit imperii, sed propriæ voluntatis. Neque enim audiendi sunt, qui eum uxorem habuisse confingunt, quum de continentia disserens & suadens perpetuam castitatem, intulerit: “Volo autem omnes esse sicut meipsum”. Et infra: “Dico autem innuptis & viduis: Bonum est illis, si sic permaneant, sicut & ego”.

[4] [non fuisse, probatur e Patribus] S. Ambrosius in Commentariis super Epistola ad Corinthios prima, Apostoli verba capite 7 ℣ 8 explicans tomo 2 columna 133 editionis Benedictinæ Parisiensis, longissime etiam ab eo removet matrimonium his verbis: Non diceret, bonum est innuptis, ut sint, sicut & ego, nisi esset integer corpore. Nec diceret: “Omnes homines volebam esse, sicut me ipsum” si enim habuerit uxorem, & hoc dixit, virgines esse noluit. Sed absit: sic enim a pueritia servivit, ut hujus rei studium non haberet; quippe cum juvenculus anticipatus sit a gratia Dei. Idem asseruit S. Epiphanius contra Valesios hæresi 38 sive 58, ubi dum de tribus eunuchorum generibus tractat, tertio loco illi ponuntur, qui se ipsos castraverunt propter regnum cælorum. Inter quos collocat monasticum ordinem, virginitatis palmam adeptum: Qualem, inquit, in vetere Testamento Eliam fuisse legimus, ac deinceps Paulum, qui dixit: “Dico autem non nuptis, quoniam bonum est ipsis, si maneant, sicut ego” &c. Atque ex his patet, tam concordem juxta ac perspicuam in hac controversia esse laudatorum Patrum sententiam, ut in alium sensum detorqueri posse non videatur. Sed quandoquidem contraria suos quoque patronos habuit, rationes expendamus, quæ pro eadem afferri possint.

[5] Objectus imprimis fuit antiquissimus & sanctissimus scriptor S. Ignatius episcopus Antiochenus & martyr, [contra alios,] cujus Acta & scripta illustravimus tomo 1 Februarii, die 1 ejusdem mensis, pag. 13 & sequentibus, quem oppositam nobis aiebant opinionem tradidisse in epistola ad Philadelphienses, una ex septem, quæ certissime, ut ibidem diximus pag. 21, ab S. Ignatio conscriptæ noscuntur. (Easdem quoque adversus quosdam hypercriticos vindicat Remigius Ceillier in Historia generali auctorum sacrorum & ecclesiasticorum tomo 1, cap. 11, art. 2.) Nam, prout extat spuria & corrupta epistola ad Philadelphienses, S. Ignatio imputantur ista: Non detraho … cæteris Beatis, qui nuptiis copulati fuerunt. Opto enim Deo dignus ad vestigia eorum in regno ipsius inveniri, sicut Abraham, & Isaac & Jacob .. & ceteri prophetæ; sicut Petrus & Paulus & reliqui Apostoli, qui nuptiis fuerunt sociati, qui non libidinis causa, sed posteritatis subrogandæ gratia, conjuges habuerunt. Verum in Actis designatis, § 6, num. 50 facta mentione de interpolationibus in Epistolas Ignatianas perperam aliunde intrusis, a codice Florentino easdem abesse diximus, totque alibi conferri nævos in epistolam solam ad Philadelphienses jure expungendos, ut altera sui parte auctior reddita sit.

[6] Deinde commentitium illud fragmentum de conjugio Pauli & Apostolorum ita ibidem castigatur: [qui ex epistola S. Ignatii ep. & M.,] Quæ omnia inserta fuerant fraude nupturientium clericorum Græcorum, qui dum uxores cum sacerdotio cœperunt retinere, Paulum ceterosque Apostolos in defensionem suæ ipsorum incontinentiæ assumpserunt consortes, ut supra citati monuerunt Baronius, Massutius, aliique. Post hæc aliæ in eadem epistola designantur & corriguntur interpolationes. Hinc concludo, nullius roboris esse argumentum, quod petitur ex epistola corrupta S. Ignatii episcopi & martyris ad probandas S. Pauli nuptias, ac proinde S. Phœben non fuisse ipsius uxorem. Usserius in Dissertationibus, quas S. Polycarpi & S. Ignatii epistolis a se editis præmittit, cap. 17 discutiens locum de Pauli & Apostolorum conjugio in assumentis, vocat, epistolæ ad Philadelphienses, a Catholicis tantopere exagitatum, multa collegit contra Catholicos scriptores, quibus probare contendit, Pauli & reliquorum Apostolorum mentionem inter conjugatos haberi in vetustis epistolarum S. Ignatii exemplaribus. Sed quid tum? Enimvero esto ita in illis legi; an ex eo sequitur, sic legi debere, & sic lectum fuisse in primigeniis exemplaribus? Quomodo itaque illa non viderint sancti Patres, qui contraria tradiderunt? Quomodo Usserius ipse locum hunc non vidit esse sublestæ fidei, qui Dissertationem suam concludit his verbis: Cœlibem vixisse Paulum, ex ipsius professione illa satis persuasus sum 1 Cor. 7, 7, 8: “Volo omnes homines * esse, sicut me ipsum”. Et: “Dico innuptis & viduis, bonum esse illis, si sic permanserint, sicut & ego”.

[7] [& Clemente Alexandrino hoc volunt;] Alterum, quod pro laudati Apostoli matrimonio prolatum fuit argumentum, nititur testimonio Clementis Alexandrini lib. 3 Stromatum pag. 210 editionis anni 1592: Petrus ait, & Philippus filios procrearunt. Philippus autem filias quoque suas viris tradidit. Et Paulus quidem certe non veretur in quadam epistola suam appellare conjugem, quam non circumferebat, quod non magno ei opus esset ministerio. Dicit itaque in quadam epistola: “Non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut & reliqui Apostoli”? Sed hi quidem, ut erat consentaneum ministerio, quod divelli non poterat, prædicationi scilicet attendentes, non ut uxores, sed ut sorores circumducebant mulieres, quæ una ministraturæ essent apud mulieres, quæ domos custodiebant; per quas etiam in gynæceum absque ulla reprehensione malave suspicione ingredi posset doctrina Domini. Hæc Clemens Alexandrinus.

[8] [sed perperam: cum repugnent S. Ambrosius & sanctus] At respondeo, non satis mihi compertum esse, quidnam e prolato Pauli testimonio ad Corinthios 1, cap. 9, ℣ 5 confici possit pro uxoribus, de quibus supra, cum Apostolus ibi neutiquam loquatur de uxoribus, sed de mulieribus, quæ ex pio religionis affectu, ac fidei amore sequebantur Apostolos, eisque sumptus & officia præstabant. Quæ quidem interpretatio est sanctorum Patrum. Audiatur S. Ambrosius in locum Apostoli jam citatum: Mulieres, inquit, desiderio doctrinæ dominicæ, & cupidæ virtutum sequebantur Apostolos, ministrantes eis & sumtus & servitia, sicut & Salvatorem sunt sequutæ, ministrantes ei de facultatibus suis. Huic Ecclesiæ Doctori adde S. Hieronymum in Commentariis ad caput 27 Matthæi55 super his verbis, Erant autem ibi mulieres multæ &c. ita scribentem: Consuetudinis Judaïcæ fuit, nec ducebatur in culpam more gentis antiquo, ut mulieres de substantia sua victum atque vestitum præceptoribus ministrarent. Hoc quia scandalum facere poterat in nationibus, Paulus abjecisse memorat. Dicit enim ipse: “Numquid non habemus potestatem sorores mulieres circumducendi, sicut ceteri Apostoli faciunt”?

[9] Idem sanctus Pater libro 1 contra Jovinianum tomo 4 Operum suorum a Martianæo editorum, [Hieronymus] columna 167; Si autem, ait, illud nobis opposuerit ad probandum, quod omnes Apostoli uxores habuerint, “Numquid non habemus potestatem mulieres vel uxores circumducendi”? (quia γυνὴ apud Græcos utrumque significat) sicut cæteri Apostoli & Cephas, & fratres Domini; jungat & illud, quod in Græcis codicibus est: “Numquid non habemus potestatem sorores mulieres vel uxores circumducendi”? Ex quo apparet, eum de aliis sanctis dixisse mulieribus, quæ juxta morem Judaïcum magistris de sua substantia ministrabant, sicut legimus ipsi quoque Domino factitatum. Nam & ordo verbotum hoc significat: “Numquid non habemus potestatem manducandi & bibendi, aut sorores mulieres circumducendi”? Ubi de comedendo & bibendo, ac de administratione sumtuum præmittitur, & de mulieribus sororibus infertur, perspicuum est non uxores debere intelligi, sed eas, ut diximus, quæ de sua substantia ministrabant.

[10] [isti opinioni.] Quod & in veteri lege de Sunamitide illa scribitur, quæ solita sit Elisæum recipere, & ponere ei mensam, & panem & candelabrum, & cætera. Aut certe si γυναῖκας, UXORES accipimus, non MULIERES; id quod additur, SORORES, tollit UXORES, & ostendit eas germanas in spiritu fuisse, non conjuges. Quamquam, excepto Apostolo Petro, non sit manifeste relatum de aliis Apostolis, quod uxores habuerint: & quum de uno scriptum sit, ac de cæteris tacitum; intelligere debemus sine uxoribus eos fuisse, de quibus nihil tale Scriptura significet. Recte igitur Theodoretus Sanctam nostram vocat ministram S. Pauli, eamque inclytam & celebrem; neutiquam vero conjugem.

[Annotata]

* Vulgata omnes vos

§ II. Sanctæ virtutes, officium diaconissæ, laudes ex S. Joanne Chrysostomo; an fuerit vidua, an virgo, tempus vitæ.

[Sanctæ ministerium apud Cenchrenses] Sanctus Paulus in epistola ad Romanos superius citata de Sancta nostra dicit; quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est in Cenchris: ubi vides hujus officium ab illo non dissimulari, ut vel ex hoc etiam commendationem suam Romanis faciat magis gratiosam. At quale fuit piæ hujus Mulieris ministerium ecclesiæ, id est, apud congregationem fidelium Christianorum, quæ erat in Cenchris? Illud videlicet fuisse censeo, de quo meminit idem Doctor gentium primæ ad Timotheum epistolæ cap. 510, ubi de viduis scribens sic loquitur: Si hospitio recepit, si Sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. Theodoretus Cyri episcopus in illud ex dicto Apostoli loco jam allatum, Si Sanctorum pedes lavit, annotat ista: Hoc enim olim faciebant. Ita etiam Lydia (Actorum 16) ipsum Apostolum, & eos, qui cum eo erant, suscepit. Ita etiam dixit de Phœbe: “Adfuit multis, & mihi ipsi”. Illud vero pluribus declarat, & insigni elogio hujus sanctæ Feminæ confirmat idem Theodoretus, in Epistolam ad Romanos cap. 16. scribens, & pleno ore bona ipsius opera ad posteros transmittens: Cenchræ, inquit, erat maximus pagus Corinthi. Æquum est ergo admirari vim prædicationis (S. Pauli.) Brevi enim tempore non solum urbes, sed & pagos pietate replevit, & tanta erat Cenchris congregatio, ut etiam haberet mulierem ministram, eamque inclytam & celebrem.

[12] Tantas enim habebat recte factorum opes, [variis virtutibus illustre:] ut ex lingua Apostolica laudes ejusmodi colligeret. Etenim ipsa quoque adstitit multis, & mihi ipsi. Adstitisse autem, ut puto, dixit, quod in eum hospitalis fuerit, ejusque curam gesserit. Multiplicibus autem eam laudibus remuneratur. Ipsa enim, ut est verisimile, eum in unam domum susceperat, & ad exiguum tempus, id scilicet, quo Corinthi versatus est. Ipse autem ei universarum terrarum orbem aperuit, Mulierque in universa terra ac mari celebris facta est, nec eam soli Romani & Græci cognoverunt, sed etiam omnes barbari. Hæc de ministerio S. Phœbes, ac laudibus ob illud ab Apostolo ipsi tributis Theodoretus. Dispiciamus nunc an ex S. Pauli expressione, in ministerio ecclesiæ eam versari indicantis, alia in eodem officio considerari non possint ex textu Græco.

[13] [cui probabilius] Textus ille habet οὖσαν διάκονον τῆς ἐκκλησίας; super voce autem διάκονον non pauca annotavit Toletus antea citatus. Pag. 660 & proxime sequenti hæc refert: Origenes & Chrysostomus ad dignitatem quamdam pertinere affirmant, qua ex Apostolorum auctoritate (Sancta nostra) fungebatur. Cujus rei declarandæ causa adnotandum est, olim ordinem quemdam diaconissarum fuisse, ut constat ex Clemente Romano, uti vocatur, & aliis antiquis Doctoribus, quarum jam nullus usus in Ecclesia extare videtur. Harum ministerium Clemens variis in locis explicat: nam lib. 8 Constitut. Apostolic. (quæ sub isto nomine circumferuntur) cap. 28 sic habet: “Diaconissa non benedicit, neque facit aliquid eorum, quæ presbyteri aut diaconi faciunt, nisi quod januas custodit, & presbyteris ministrat, cum mulieres baptizantur, idque propter decorem & honestatem”. Hæc Clemens. Et lib. 2 cap. 26 “Nulla, inquit, mulier ad episcopum aut diaconum sine diaconissa accedat”. Lib. 3 cap. 15. Hæ diaconissæ mittebantur ab episcopo vel diacono ad mulierum domos propter gentium scandalum vitandum, & adhibebantur in baptismo feminarum ad nudanda earum corpora, & ad illas liniendas. At S. Epiphanius in Expositione fidei Catholicæ tomo 1 Operum a Petavio editorum pag. 1104 diaconissarum officium ad unum restringit usum; sed unum fortasse hunc nominat, volens intelligi præcipuum. En tibi ejus textum: Diaconissæ ad hunc unum usum adhibentur, ut mulierum decoris, & honestatis causa sint administræ, si id forte necesse fuerit, sive dum baptismo initiandæ sunt; sive dum earum corpora perscrutanda.

[14] [officium] Redeamus ad Toletum, qui ex auctore Constitutionum Apostolicarum addit ista: Lib. 3 cap. 19 inserviebant, inquit pag. 661, fæminis infirmis. Hujusmodi erant ministeria harum diaconissarum; de quibus Ignatius epistola 12, quæ est ad Antiochenses; perperam, ut affirmant alii, Ignatio adscripta: “Saluto, inquit, custodes sacrorum vestibulorum in Christo diaconissas”. Erant enim fæminæ tempore Sacrificii reclusæ quibusdam locis, a viris separatæ, quorum locorum vestibula & januas diaconissæ observabant. Hoc ministerium Phœben sortitam esse probabile est, idque Origines & Chrysostomus significant: eligebantur enim ab Apostolis seu episcopis hujusmodi mulieres, quarum qualitates etiam Clemens describit. Theodoretus 1 Timoth. 5 hoc ministerium explicat, sicut nos in commentario diximus; vide dicta sub initium hujus paragraphi. Et forsan hoc erat conjunctum ministerio illi: utraque enim de causa ministra dicta est. Hactenus Toletus: cujus sententia de duplici ministerio in S. Phœbe conjuncto, uno videlicet, quo exercebat virtutes supra descriptas ex S. Paulo 1 Timoth. 5 ℣ 10; altero, quo diaconissæ officio fungebatur, tam probabilis admodum est, quam Sanctæ honorifica.

[15] [diaconissæ adjunctum fuit.] Juvat huc adducere Patres. Origenes in epistolam ad Romanos cap. 16, ℣ 1: Hic locus apostolica auctoritate docet etiam fœminas in ministerio ecclesiæ constitui. In quo officio positam Phœben apud ecclesiam, quæ est Cenchris, Paulus cum laude magna & commendatione prosequitur, enumerans etiam gesta ipsius præclara, & dicens: Quia in tantum omnibus astitit, hoc est in necessitatibus præsto fuit, ut etiam mihi ipsi in necessitatibus meis Apostolicisque laboribus tota devotione mentis astiterit. Simile autem opus ejus dixit hospitalitati Lot, qui dum semper hospites suscipit, meruit aliquando angelos hospitio suscipere. Similiter & Abraham dum semper occurrit hospitibus, meruit ut & Dominus cum angelis diverteret ad tabernaculum ejus. Ita & hæc religiosa Phœbe, dum astat omnibus & obsequitur, assistere & obsequi etiam Apostolo meruit. Et ideo locus hic duo pariter docet, & haberi (ut diximus) fœminas ministras in ecclesia, & tales debere assumi in ministerium, quæ astiterint multis, & per bona officia usque ad Apostolicam laudem meruerint pervenire. S. Joannes Chrysostomus in Homilia in epistolam ad Romanos hic videtur sanctæ Mulieri attribuere dignitatis sive diaconissæ officium. Vide, inquit, quantum illam honoret Doctor gentium: nam illam ante alios omnes memorat, & sororem vocavit.. Dignitatem quoque adjicit, ministram vocans.

[16] Reliqua, quæ Apostolus superaddit de S. Phœbe ad majorem pro ea commendationem Romanis inculcandam, [S. Joannes Chrysostomus egregias ejus dotes] S. Joannes Chrysostomus ita ibidem exponit: “Ut illam suscipiatis in Domi, ut decet Sanctos”. Hoc est propter Dominum, ut honore fruatur apud vos. Nam qui propter Dominum suscipit, etiamsi non magnum quempiam suscipiat, cum solicitudine suscipit. Cum autem illa sancta esset, cogita quo cultu ea digna fuerit. Ideo adjicit, “ut decet Sanctos”: ut tales suscipere oportet. Duplici autem de causa digna est, quæ curetur a vobis, & quod propter Dominum suscipiatur, & quod sancta sit. “Et assistatis ei in quocumque negotio vobis indiguerit”. Viden' quam studeat, ut ne onerosus sit? Non enim dixit, ut liberetis eam; sed ut, quæ penes vos erunt, afferatis, & manum porrigatis, & in quibus ope vestra eguerit, non quocumque in statu illa sit, sed in quibus opera vestra eguerit; si in iis egeat, in quibus vos auxiliari possitis. Deinde ineffabilis laus sequitur: “Etenim ipsa multis adfuit, & mihi ipsi”. Viden' prudentiam? Primo laudes, deinde in medio adhortationem, postea rursum laudes posuit, utrinque præstanda officia laudibus beatæ Mulieris concludens.

[17] [præclaro elogio exornat, uti & Menochius.] Quomodo enim non beata, quæ tanto Pauli testimonio celebratur, quæ potuit illum juvare, qui totum orbem emendavit? Hoc enim illius virtutum colophon erat: ideoque hoc postremum posuit dicens, “& mihi ipsi”. Quid est illud, “& mihi ipsi”? Prædicatori Orbis, ei, qui tot tantaque passus est, qui innumeris hominibus sufficit. Imitemur ergo & viri & mulieres Sanctam illam. Menochius ex his adstitit multis, Græce προστάτις ἐγενήθη, PATRONA seu SUFRAGATRIX fuit, colligit, Phœben non contemnendæ auctoritatis fuisse in patria sua: cujus rei etiam ex eo capi potest conjectura, quod negotiorum causa Romam proficisceretur: hoc enim majus videtur quam ut humili fœminæ conveniat. Aliqui docent προστάτας olim dictos fuisse eos, qui deligebantur, ut hospitio domi suæ, & in fidem suam reciperent, eosdemque etiam προξένους appellatos, quales olim apud Christianos fuisse est valde probabile. Ex horum numero fuerit Phœbe, in quam conveniat illud Apostoli, “Si hospitio receperit, si pedes sanctorum lavit”.

[18] [An vidua fuerit, an virgo: tempus mortis.] Verisimilius autem mihi est, hanc sanctam Mulierem fuisse viduam, quam virginem. Tametsi enim virginibus etiam ad officium diaconissæ aditus pateret; credo tamen id rarius accidisse sub prima illa Ecclesiæ nascentis exordia, quibus adeo recens erat illud S. Pauli apostoli 1 Timoth. 5, ℣ 9: Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor. Quo anno obierit S. Phœbe, me latet. Lego quidem, epistolam ad Romanos scriptam fuisse anno 57 vel 58: unde sequitur, Sanctam tunc quidem vixisse; sed an & quamdiu postea supervixerit, compertum non habeo; eaque de causa obitum ejus posui post medium seculi primi. Occasione autem hujus sanctæ Diaconissæ præmittitur huic Tomo Dissertatio historica de Ecclesiæ diaconissis, in qua conatus sum colligere & elucidare in gratiam curiosi lectoris, quæ in hoc argumento desiderari possunt.

DE SANCTIS MARTYRIBUS AQUILEIENSIBUS
EUPHEMIA, DOROTHEA, THECLA, ERASMA,

Sub Nerone.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Euphemia martyr Aquileiensis (S.)
Dorothea martyr Aquileiensis (S.)
Thecla martyr Aquileiensis (S.)
Erasma martyr Aquileiensis (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Cultus; inventio S. Euphemiæ, quæ Ravennæ accidit, hujusne an alterius synonymæ?

[1] Aquileia, antiqua Carnorum urbs, ac celeberrima quondam eorum metropolis, [Cultus e Fastis sacris:] sed varias fortunas experta, humanarum rerum vicissitudinis triste exemplum dedit, quæ nunc pene in solitudinem redacta vicum constituit, hodierno agro Foro-Juliensi insertum. Ex antiquis autem urbis ornamentis illud non minimum est, quod, sicut plurium aliorum Athletarum martyrii palæstra fuit, ita etiam hodiernarum sanctarum Virginum ac Martyrum certamine ac morte nobilitata fuisse memoretur. Præter Grevenum, Molanum, Galesinium, Maurolycum, & alios, qui de illis agunt, Martyrologium Romanum ita illas memorat: Aquileiæ sanctarum virginum & martyrum Euphemiæ, Dorotheæ, Theclæ, & Erasmæ, quæ sub Nerone post multa supplicia gladio cæsæ sunt, & a S. Hermagora sepultæ. Annuntiantur autem cum ibi, tum supra a Martyrologis nominatis, hac die; licet in tabulis ecclesiæ Aquileiensis, ait Baronius in notis ad Martyrologium Romanum, quas manuscript. accepimus, agi de his reperimus ad XIII Kalend. Octob. Idem observat Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad III Septembris, dicens, ab eccles. Aquileien. die XIX hujus celebratur earumdem natalis: De eis tamen Venetiis, sicut subdit, & de Euphemia Ravennæ, ubi corpus est, hac die agitur.

[2] Anno 1677 Venetiis excusum est Officium proprium harum Sanctarum quatuor, [Officium proprium:] hac post illud subjecta clausula: Sanctissimus D. N. Papa Clemens X ad preces Eminentissimi Domini Card. Chisii benigne annuit atque indulsit, ut imposterum idem Officium recognitum & approbatum a sacra Rituum congregatione, habita die XXIII Novembris MDCLXXV, pro Capitulo & Clero parochialis & collegiatæ ecclesiæ sanctæ Euphemiæ civitatis Venetiarum, recitandum die III Septembris in festo sanctarum titularium virg. & mart. Euphemiæ, Dorotheæ, Theclæ, & Erasmæ, recitari etiam possit in aliis ecclesiis parochialibus & regularibus utriusque sexus ejusdem civitatis. Hac die VI Maii MDCLXXVI. V. Card. Carpineus. Loco ✠ sigilli. Bernardinus Casalius sac. Rit. congreg. secr.

[3] De antiquissimo autem S. Euphemiæ cultu apud Ravennates testatur ista Hieronymus Rubeus lib. 1 Historiæ Ravennatum a pag. 30: [S. Euphemiæ hodiernæ, ut fertur, corpus] Aliquot dies Ravennæ Apollinaris commoratus, & tum docendo, tum agendo Christi Euangelium in dies magis ac magis invulgans, tribuni domum ad Arietem amnem, jam diu a se templum consecratam, D. Euphemiæ dicavit. Rediens enim ab exilio, & Aquileia transiens, cum Hermachoram ejus urbis episcopum invisisset, D. Marci Euangelistæ discipulum, illumque reperisset diem festum Euphemiæ, paulo ante ibidem cum sorore, & fratribus, martyrio ad cælestis vitæ præmia vocatæ, celeberrimum agentem, paternamque Euphemiæ domum consecratam illius nomini dedicasse; Apollinaris eo sancto cadavere ab Hermachora impetrato, Ravennam regressus, templum a se jam, uti memoravimus, excitatum, Euphemiæ nomini consecravit, ibidemque corpus sanctum locavit.

[4] Is autem locus extra urbem dicebatur, quod urbs ab ea parte nequaquam mœnibus erat circumdata. [Ravennam delatum, ubi & ejus templum;] Itaque ab hac Euphemia; cujus dies festus tert. Non. Sept. agitatur, nuncupatum est templum, non ab ea, quæ Diocletiani tempore, multos post annos, ob Christum Chalcedone interfecta est; licet errore ducti huic templo præfecti perinde ac magis notam, Chalcedonensem hanc XVI Kal. Octobr. celebrent, quia post Chalcedonense concilium, instantibus Leoni primo Pontifici Max. ejus synodi patribus, Romano Kalendario est adscripta. Hujus vetustissimi templi dedicatio Kal. Maii solennis agitur. Quidam autem arbitrabantur, cum D. Apollinaris baptismatis locum constituere decerneret, ne amplius incerta sede baptizare cogeretur, Deum cum suis rogavisse, uti aptum & opportunum locum monstraret, repenteque visum arietem, qui & locum designaverit, & loco, atque etiam vicino flumini nomen præbuerit.

[5] [sed non satis constat, quod sit hodierna.] Altera etiam fuit D. Euphemiæ ad mare ædicula, ac potius porticus, ab hoc templo longe diversa. Res hic narrat Rubeus spectantes ad primum Christi seculum; quæ minus facile creduntur sine accommodato tantæ antiquitati testimonio. Porro de S. Apollinare episcopo Ravennate ac martyre tractavi die XXIII Julii; de Aquileiensium autem præsule S. Hermagora ad diem XII ejusdem mensis. Dum vero Rubeus scribit, a S. Hermagora diem festum Euphemiæ martyris cum sorore & fratribus celebratum fuisse, suspicionem mihi injicit, an hæc Euphemia, de qua agit, sit hodierna, an alia potius synonyma: hodiernæ enim adjunguntur aliæ tres Martyres; frater nullus.

[6] [Etsi sufficienter nobis etiam non suadetur,] Ad hæc, parum quoque firma sunt ad probandam Rubei sententiam, quæ narrantur in inventione reliquiarum SS. Euphemiæ & Agathæ virginum ac martyrum, quæ accidit apud Ravennates in ecclesia S. Euphemiæ. Istarum Sanctarum inventor Alexander Roccardinus, ejusdem ecclesiæ rector, rem gestam descripsit, e cujus exemplari Italico suffecerit libare sequentia. Scribit itaque in eo, corpus S. Euphemiæ virginis & martyris Aquileiensis, cujus festa dies celebratur III Septembris in ecclesia parœciali Ravennate, sub nomine ipsius dedicata, & consecrata, prout additur, d S. Apollinare, sub altari majore requiescere, ibique paucis abhinc mensibus inventum a se fuisse, die videlicet XXX Januarii 1686, S. Martinæ V. & M. sacro, oblata occasione ibidem fabricandi tribunam, ut vocant, quæ per vetustatem suam fiebat posthac nimis obscura, & minus apta ad ecclesiasticas functiones. Erat figura rotunda, humili fornice, qui muro inservienti pro tabula altaris, duobus circiter pedibus remoti a muro circulari, innixus, lapsu temporis videbatur ipsum altare opprimers posse. Rector itaque nescio quo instinctu motus, sive præcavendi illud damnum, sive divina inspiratione, quam habebat, occasione ista quærendi corpus Sanctæ, ulterioris moræ impatiens, opus, quod meditabatur, ineunte hieme inchoavit, nihil curans, quod in hieme lentius esset processurum. Et, ecce, die prima Dominus Deus consolari eum voluit: nam dum ante omnia frangeretur altare, apparuit arca e marmore Græco, longa palmis quinque circiter, quæ, quia exterius non erat signata inscriptione, timorem alacritati ejus immiscuit, ut sacrum esset pignus tantopere desideratum.

[7] [synonymam, quæ anno 1686 inventa est] Monitus vero illustrissimus D. archiepiscopus Fabius Guinisi vespere se contulit ad templum, ut statueret, quidnam in hac re esset agendum: &, postquam vidisset tam egregium antiquitatis superstes monumentum, ab annis utpote circiter mille sexcentis viginti septem per S. Apollinarem delatum Ravennam, prout ex Roscio & Fabrio videri posse dicitur, sigillo muniri illud jussit, ponique in loco remoto, qui fuit sacrarium cujusdam oratorii laïcorum in eadem ecclesia, sub invocatione Beatæ Virginis, libera nos a pœnis inferni: ubi a parocho custodita usque ad diem XII Februarii proximi, quæ erat dies Martis, qua recitabatur Officium S. Ignatii martyris translatum, hora circiter decima octava, ipso jubente & assistente aperta fuit sancta arca, in qua duæ duæ capsæ sunt repertæ: una parva ab uno latere lignea, sed quasi tota in pulverem redacta: altera vero satis magna, non ex ligno, sed ex quadam constans mixtura, superne figurata. In hac erat insuper capsa, quæ redacta in frusta continebat interius velum quoddam cum ossibus aliquot ac cineribus, nec non inscriptionem in pergameno, antiquo charactere Romano expressam, & frusto panni serici quasi coloris albi involutam, cujus litteræ indicabant, has esse reliquias S. Euphemiæ V. & M., & S. Agathæ: cujus Sanctæ, quia minoris erant quantitatis, habitæ sunt. Reliquiæ vero parvæ capsulæ dignosci non potuere, quia in pulverem redactæ.

[8] Nonnullis deinde interjectis, subditur, reliquias a personis ibidem præsentibus honoratas fuisse, [& solenni ritu translata] ac post tectas & sigillo munitas, venerationi expositas super altari in eodem oratorio, ubi fiebant multæ gratiæ pie erga easdem affectis toto mense Maio, ut, dum absolutum esset sacellum novum, ac res aliæ ordine dispositæ, solennis earumdem translatio fieret. Et quia portari non poterat arca marmorea, debuit fabricari alia capsa ex cypresso exterius cooperta plumbo, cui inclusa fuere sacra lipsana die prima Junii, incidente in sabbatum, hora vigesima tertia; & Dominica proxima, quæ erat Pentecostes, media noctis hora fuere delata ad ecclesiam cathedralem solenni admodum ritu & comitatu, & toto die lunæ, tertia dicti mensis, manserunt ibidem exposita: hora autem vigesima tertia translatio eorumdem honorifica & solennis accidit præsente clero regulari & seculari, magistratibus ac nobilibus, qui alternis vicibus baldachinum portabant, sub quo arca ferebatur a DD. parochis & sacerdotibus civitatis &c. Dum vero arca delata esset ad ecclesiam parœcialem, collocata fuit supra altare, ibidemque per dies octo continuos solenni pietate honorata. Coronis autem imposita huic festivitati Dominica Sanctissimæ Trinitatis per communionem generalem, panegyrim &c. Hac itaque solennitate ad finem perducta duodecimo die, qui pariter Mercurii fuit, hora vigesima secunda, arca a parocho reposita fuit in altari, ubi commode spectatur per aperturas in quadam umbella marmorea ad hunc finem elaboratas; supra quam arcam leguntur hæc verba, a parocho eidem imposita jussu D. archiepiscopi, quæ etiam exstant intra arcam laminæ cupreæ incisa: Reliquias SS. Euphemiæ & Agathæ VV. & MM. sub ara majori inventas illustrissimus Fabius Guinisi archiep. & princeps eodem in loco reposuit anno MDCLXXXVI, sedente Innoc. XI Pont. Max., Alex. Roccardino R.

[9] Hic porro gratias ab ista Sancta factas affirmat esse continuas, [Ravennæ,] ac plures existere quas nescit, quam quæ ad ejus notitiam pervenerint. Hoc, ait, scio, quod bona mulier quædam sub principium (& prima fortasse fuit, quæ gratias accepit, sicut ipsa fatetur) surda fuerit in aure una tribus abhinc annis: quæ dum se tetigisset numismate suæ coronæ, quæ arcam attigerat, subito recuperavit auditum. Scio, inquit idem rector, duas infirmas ex maligna febri, postquam datus illis erat modicus pulvis ex materia, quæ conjungebat arcæ operculum, sanitati restitutas esse cum aliis multis, quibus datur: item se scire affirmat, quod nemo ex eis hactenus, Deo favente, obierit. Hisce subjungit relatio Roccardini mulierem aliam, quæ malo apoplectico affecta, & in nervis opticis, referente medico, læsa visum perdiderat, eo usque eumdem recuperasse, ut posset surgere & videre quantum sufficeret ad incedendum. Aliæ autem, quæ omnem quasi visum amiserat ex quodam fluxu, eumdem recepit, prout ipsa dixit, quando anathema suum ad Sanctam detulit. Plurimas denique alias infirmitates, quæ curatæ sunt, tam numerosas esse refert laudatus ecclesiæ rector, ut imposterum ratio earumdem haberi a parocho non possit: nec anathematum, quæ portantur ad Sanctam: fieri autem posse authenticum documentum circa omnia illa, quæ hic scripta sunt.

[10] [eamdem esse cum Aquileiensi; relinquimus tamen Ravennates in sua possessione.] Atque hæc quidem sunt, quæ ex relatione ista excerpere & conficere conatus sum, adeo intricatis & lectu difficilibus characteribus scripta, ut non raro in iis palpandum mihi quodammodo fuerit. Interim, licet nec e narratione jam præmissa, in qua non determinatur in modo prolata inscriptione, cujus Euphemiæ sacrum illud pignus fuerit, nec e superiore historia apud Rubeum, videatur certo constare, Euphemiam istam esse Aquileiensem; prævaleat tamen Ravennatum pro sancta Aquileiensi Martyre possessio: etiamsi in Actis S. Hermagoræ apud nos ad diem XII Julii nihil invenio, quo superiora probari possint, non magis, quam ea quæ dicebantur antea de corpore S. Euphemiæ ab Hermagora per S. Apollinarem impetrato, ac æde sacra sub ejusdem Sanctæ nomine Ravennæ consecrata. Die tamen XXIII Julii, quo de S. Apollinare tractavi, in Vita ejus breviore, ab auctore seculi noni conscripta, pag. 350 mentio fit de basilica S. Euphemiæ, tempore Sancti ejusdem, prout ibi fertur, existentis: de qua pluribus scribit Hieronymus Fabri in Sacris memoriis Ravennæ antiquæ parte 1 pag. 165.

§ II. Lectiones propriæ; Acta.

[Oratio] Ante Officium proprium S. Euphemiæ ac trium sociarum ejus, quod supra designabam, ponitur hæc ORATIO: Da nobis, misericors Deus, sanctis virginibus & martyribus tuis Euphemia, Dorothea, Thecla, & Erasma intercedentibus, cælestis gratiæ abundantiam, ut earum passio celebrata, præsentis vitæ subsidium conferat, & æternæ. Per Dominum nostrum. Deinde sequuntur tres lectiones propriæ.

[12] [& lectiones] Lect. IV. Euphemia, Dorothea, Thecla, & Erasma virgines Aquileienses nobiliter progenitæ, quarum priores Valentii filiæ hominis idolatriæ * addicti; sequentes vero Valentiniani ejusdem fratris, Christi nomen profitentis, cujus studio omnes in Christiana fide erudiebantur. Quadam vero die cum suppliciter efflagitarent, ut Natisi fluminis lustralibus undis, Baptismatis desiderio, abluerentur, ac * tamdiu constitit, donec eadem hora adveniente Valentiniano, ac beato Hermacora episcopo, continuo baptizantur, & virgines Deo consecrantur. Cum interim Valentius Euphemiam, & Dorotheam nubendas destinasset: respuunt illæ terrenas nuptias, cælesti Sponso dicatæ. His genitor auditis, insaniens, arrepto gladio utramque aggreditur; at illæ furentis patris e manibus elapsæ, ad Valentinianum patruum confugiunt, quas ipse cum filiabus in suæ domus latebris abdidit. Verum fraude servi detectæ, qui statim a dæmone arreptus, in Natisum fluvium se præcipitem dedit: ab ipso Valentio insequente, orantes deprehensæ, Servasto * præsidi pro Christiano nomine puniendæ traduntur.

[13] [propriæ] Lect. V. Delatas sibi Virgines præses, ut eas vidit blanditiis ad apostasiam attrahere non potuisse, imperat primum nudas flagellis cædi, inverso mox corpore suspendi, & malleis capita eo usque contundi, quo sanguis e naribus copiose difflueret, sed omnibus cruciatibus fortiores, carceri mancipandas deseruit. Sequenti mane, quia a vulneribus incolumes cernebantur, hortatur Servastus pro accepto beneficio diis litare, quorum pietate salutem debere suadebat: at illæ solum Jesum Dei filium cælestem medicum confitentur, & prædicant. Jubet interea præes easdem equuleo suspendi, latera lampadibus aduri, ac tandem mamillas crudeliter amputari, quæ canibus devorandæ projectæ, singulari ab ipsis custodia venerantur. Iterum igitur carceribus occluduntur, & altera die nudæ circumducuntur per urbem; sed, orante sancta Euphemia, angelus Domini singulas candida stola superinduit, ac pristinæ incolumitati restituit, quin & novum contulit decorem, cum in earum corporibus nec plagarum vestigia apparerent, & vultus earum solis instar enitescerent.

[14] Lect. VI. Tantis prodigiis, Virginumque constantia nil commotus præses, [pro civitate Veneta.] ut audivit irridentes inania deorum simulacra, capite plectendas mandavit, quam impiam sententiam in filias & neptes Valentius ipse sese obtulit exequuturum. Adiit ergo altissimam turrim, ubi filias eximiæ pulchritudinis anteacto tempore aliquandiu custodierat, ibique propriis manibus omnium capita obtruncavit, & inter præterfluentem Natisum dejecit: divinam tamen ultionem immanis adeo facinoris vindicem sensit, ingenti illico terræmotu turri concussa, igneque cælitus obruente, qui Valentium, ejusque comites, & turrim ipsam a fundamentis incendit. Cum autem noctu Valentinianus cum Sancto Hermacora beatarum Virginum corpora, & capita inquisiturus descenderet prope flumen, ecce navicula apparuit sacris pignoribus onusta, quæ a duobus juvenibus ingentis speciei & luminis navem ducentibus, sancto antistiti oblata, ab eo honorifico sepulchro, religioso cleri comitatu, domi ejusdem Valentiniani in ecclesiam consecratæ condita sunt.

[15] Quamquam lectiones istæ, a sacra Rituum congregatione recognitæ & approbatæ, [Acta] sint tolerabiliores, quam Acta quædam prolixiora; nonnulla tamen memorant ad plenum lectoris assensum minus accommodata, quia eorumdem Actorum narratio non ubique nobis apparet sincera. En tibi pauca specimina. Apographum nostrum, quod descriptum prænotatur ex Petri Calo p. 3 f. 182, de quo auctore plura dixi ad diem XII Julii pag. 251, refert ista: Cumque ex more a civibus in conjugium peterentur a patre suo Euphemia & Dorothea, pater nolebat eas maritis dare, quia parvulæ erant, & multum diligebat eas; sed jussit turrim excelsam fieri juxta fluvium Natissam a domus suæ latere, in qua præcepit non plures quam duas fenestras haberi: ubi filias propter nimiam pulcritudinem earum in eminentiore loco consistere volebat. Quadam vero die dum pater ivisset ad Tergestinam civitatem, filiæ ejus Euphemia & Dorothea venerunt ad magistros, qui turrim ædificabant, & dixerunt eis: Rogamus vos, optimi magistri, ut indicetis nobis, quid hoc esse velit ædificium, quod pater noster construi facit. Qui dixerunt eis: Vestra habitatio debet esse. Quæ dixerunt: Si nostrum debet esse habitaculum in isto loco, tertiam fenestram facite ampliorem aliis. Et fecerunt sicut illæ mandaverant.

[16] [correctionis] Fluebat autem Natissa fluvius per turrim mediam per arcus volutos: ibique consueverant Virgines se lavare. Quo cum quadam die venissent ad se lavandas, prostraverunt se pariter in terra, Dominum deprecaturæ. Tunc B. Euphemia elevatis sursum manibus oravit dicens &c. Exemplar aliud, quod Ms. habemus ex Tabulis ecclesiæ Aquileiensis, ex tomo H fol. 315, hæc brevius perstringit, quod & fecit illustrissimus Petrus de Natalibus lib. 8 cap. 29, nec non Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ hac die: Fabrius autem horum omnium brevissime pag. 166. Ornata quoque videntur, quæ eodem in ecgrapho, quod ex Petro Calo assignabam, ita narrantur: Tunc præses iratus jussit earum mamillas amputari: quæ dum absciderentur, illæ psallebant dicentes: Ne projicias nos a facie tua, & spiritum sanctum tuum ne auferas a nobis. Cum autem abscissæ essent earum mamillæ, jussit eas foris projici ante canes. Tunc nocte veniens B. Valencianus * in loco, ubi jactatæ fuerant earum mamillæ, invenit eas jacentes in terra, & splendentes sicut rosas: qui accepit eas, & dedit S. Hermacoræ episcopo.

[17] [indiga.] Similia indicantur in Ms. nostro ex Tabulis ecclesiæ Aquileiensis, & apud Petrum de Natalibus. Credibilior est illa narratio supra in lectionibus propriis, & apud Ferrarium, qui sic habet: Jubente præside mammillæ illis immaniter abscissæ canibus projiciuntur: quas tamen attingere non sunt ausi. Fabrius etiam nullum huic facto episodium adjecit. Alia fidei non satis probatæ in hodiernarum Sanctarum historia martyrii occurrunt, quæ, quandoquidem exiguæ vel nullius potius est auctoritatis, quia ab ignoto nobis atque incerti temporis auctore conscripta, non eadem facilitate creduntur, qua narrantur,præsertim in tanta antiquitate seculi primi æræ vulgaris, quo martyrium narratur contigisse. Nec bona videtur Passio, cujus apographum apud nos est, ex monasterio Mellicensi Ordinis S. Benedicti in Austria, hoc exordio: Regnante Nerone in urbe Roma, & Sebasto præside residente in civitate Aquileia, fuit vir quidam in civitate eadem Valencius nomine, dives nimis, sed in errore perseverans, habens duas pulcherrimas filias &c. Quæ vero per ejusdem Passionis referuntur decursum, singillatim non castigo. Hodiernas autem Martyres posui superius sub Nerone cum Martyrologio Romano.

[Annotata]

* l. idololatriæ

* f. aqua

* al. Sebasto

* Valentinianus

DE S. BASILISSA VIRG. ET MART.
NICOMEDIÆ IN BITHYNIA.

Sub Diocletiano.

Cultus, elogia, Acta.

Basilissa V. & M. Nicomediæ in Bithynia (S.)

AUCTORE J. P.

Tenella hæc Virgo & martyr, viriles supra sexum & ætatem animos gerens, [Colitur] nominis sui celebritatem apud Græcos & Latinos propagavit. Menologium Græcorum, quod Cardinalis Sirletus Latine reddidit, sic illam memorat: Eodem die (III Septembris) natalis sanctæ Basilissæ, quæ, Alexandro in urbe Nicomedia præsidente, feris objecta, & alia tormenta perpessa, martyrio coronata est. Menæa magna impressa: Eadem die sancta Basilissa feris objecta, & illæsa consummatur. Quibus adduntur duo versiculi, qui ex Græco sic sonant Latine:

Ὀφθεῖσα Βασίλισσα φρυκτη θηρίοις,
Φρυκτῷ παρέστη Παμβασιλέως θρόνῳ.

Id est:

Basilissa sævis visa terribilis feris,
Solio tremendo Regis omnium adstitit.

Parum aut nihil leporis habet allusio poëtæ, qui respicit ad nomen Virginis nostræ proprium, & ad appellativum βασίλισσα, quod reginam significat, nec non ad nomen παμβασιλεὺς, quo significatur omnium rex, sive Deus. Nec melioris notæ est adjectivum φρικτὸς, id est, horribilis &c. bis repetitum Græce.

[2] Menologium Basilii imperatoris certamen sanctæ virginis & martyris Basilissæ etiam annuntiat, [apud Græcos] superaddito martyrii ejus compendio, quod ex Græco sic versum legitur in sacrorum istorum Fastorum editione, quæ Urbini prodiit anno 1727 studio & opera Eminentissimi Cardinalis Annibalis Albani: Basilissa martyr fuit temporibus Diocletiani. Cum autem prope urbem Nicomediam domicilium haberet, nonumque ætatis suæ annum ageret, tamquam Christiana delata, Alexandro præsidi sistitur, & Christum confidenti animo professa, primum quidem colaphis cæditur; deinde nudata, virgis percutitur, talisque * perforatur. Mox inverso capite in ligno suspensa, catenis constricta, picis, sulphuris ac plumbi fumo torquetur. Post hæc in ignem conjecta, duobusque leonibus objecta, cum nullam noxam passa fuisset, præsidi persuasit, ut in Christum crederet. Et ille quidem vitam recte traducens, in pace decessit. At hæc egressa ex urbe, cum sitiret, oravit, & manantibus e terra aquis sitim depulit. Deinde stans supra petram & orans, vivendi finem fecit: ibique sepulta, omnibus fidelibus per aquas e terra erumpentes singulis diebus curationes admirabiliter præstat. Similia memorantur in Synaxario Ms. Sirmondi, cui apponitur hæc clausula: Γίνεται δὲ δι᾽ ἔτους αὐτῆς σύναξις ἐν τῇ μονῇ τῆς Μαρίας πλησίον τοῦ τείχους τῶν Βλαχερνῶν. Id est: Fit autem ejus solennitas quotannis in monasterio Mariæ prope murum Blachernarum Constantinopoli.

[3] Annua etiam hujus Sanctæ memoria signatur apud Latinos. [& Latinos.] Habet illam Galesinius; cui adde Martyrologium Romanum Baronii his verbis: Nicomediæ, passio sanctæ Basilissæ virginis & martyris, quæ annos novem nata, cum in persecutione Diocletiani sub Alexandro præside verbera, ignes ac bestias divina virtute superasset, in oratione spiritum Deo reddidit. Meminit quoque de illa laudatus Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 309 num. 36, agens de martyribus in Diocletiani persecutione passis. Non novi ullam hujus sanctæ Basilissæ memoriam haberi in Martyrologiis Latinis ante Galesinium, qui, sicut indicat in notis, martyrium ipsius e Græco reddidit. Post illum a Græcis eamdem Sanctam transtulit in Martyrologium Romanum Baronius, in notis citans pro illa ac ejusdem passione Menologium, quo uti consuevit, intellige Sirletianum. Ex his itaque colligimus, cultum S. Basilissæ hujus a Græcis ad Latinos invectum fuisse.

[4] [Acta ejus qualiacumque] Annum martyrii non scimus; sub Diocletiano illud accidisse affirmant Galesinius, Baronius, & Menologium Basilianum, non autem Menæa magna, quæ nullum imperatorem ponunt. Palæstra martyrii memoratur fuisse Nicomedia. Quæ de Actis ad posteros transmissa sunt, in solis fere cruciatibus consistunt, ut jam vidimus; quibus dicta Menæa paullo fusius narratis adjungunt miracula. Duo autem ista facilius creduntur, quando accommodata fulciuntur auctoritate; cum in Actis apocryphis non raro similia occurrant. Subjungo jam Sanctæ Acta ex Menæis magnis excusis, quæ Latine reddita sic sonant: Alexandro præsidi Nicomediæ sæviente persecutione, accusata Basilissa sistitur: quam cum constantem in Christiana professione videret, faciem ejus contundi imperat.

[5] [damus] Gratias interim Deo agentem Martyrem præcepit toto corpore nudatam virgis cædi: inter quod supplicium cum adhuc ampliores Deo gratias persolveret, præses fortitudinem & constantiam ejus videns, in surias actus, eam atrocius diverberari imperat; & ita toto illam corpore ceciderunt, ut totum esset unum vulnus. Deinde abrasit etiam plantas pedum ejus: dumque illa rursum exclamaret: O Deus meus, gratias tibi ago; talos ejus perforari jussit præses: & hoc facto, uncos ei injecerunt, atque catenis, inverso capite, suspenderunt, infraque rogum accenderunt, & picem, sulphur, bitumen & plumbum ingesserunt, ut vi tormentorum & fumi fœtore quam primum expiraret.

[6] [ex Menæis] Cum autem Sancta inter hæc tormenta Deo gratias ageret, non secus acsi in paradisi deliciis versaretur; videretque præses supplicia pro ludo ab illa haberi, curat incendi fornacem, ac Martyrem in eam immitti. Cumque flamma jam exundaret, signavit se Martyr cruce, & in medium incendium ingressa, multis in illo horis illæsa, omnibus ad hoc spectaculum obstupescentibus, perstitit. Deinde vero præses in illam e fornace eductam duos immanes leones immisit: qui Sanctam precantem etiam non læserunt. Quibus omnibus spectatis præses attonitus & compunctus super judiciis Dei, abjecit se ad pedes Sanctæ, dicens: Miserere mei Famula cælestis Regis Dei & ignosce mihi omnia, quæ tibi intuli mala, & fac me stipendiarium Regis tui; si, uti dicis, peccatores recipit.

[7] Tunc Sancta, gratiis omnipotenti Deo actis, præsidem in Christiana fide instituit, [excufis.] illumque in ecclesiam ad Antonium episcopum baptizandum adduxit. Post hæc rursus ad Sanctæ pedes abjectus, Ancilla Dei, inquit, ora pro me, ut mihi Deus ignoscat quæ peccavi in te, & in vera fidei confessione præsentem vitam absolvam. Precante ergo Sancta pro illo, Alexander glorificans ac benedicens Dominum, spiritum Deo reddidit. Tunc Sancta, curato ejus funere, cum episcopo ad tertium quasi ab urbe milliarium recessit; dumque invenisset petram, stetit super illam, &, fusis precibus, fons prosiliit: e quo ubi bibisset, & gratias Deo egisset, paululum inde progressa, Domine, inquit, accipe spiritum meum in pace. Sic fata, positis humi genibus, gaudio exultabunda, Deumque benedicens ad Dominum profecta est. Quod ubi Antonius præsul intellexit, justa ei solvit, juxta petram monumentum condens, e qua aqua Sanctæ precibus egrediens confert sanitates usque in hodiernum diem.

[8] [Conjectura de Antonio ep. supra nominato.] Inter episcopos ecclesiæ metropolitanæ Nicomediensis nullus comparet Antonius, qui huc spectare possit, apud Michaëlem le Quien in Opere posthumo, quod inscribitur Oriens Christianus, tomo 1: Antonii enim, qui ibidem habetur columna 594, electio innectitur anno Christi 1035. Quid si Antonius superior ille in Menæa intrusus fuerit pro Anthimo, qui locum habet inter dictos præsules col. 583, & jam ante sedebat, sicut ibidem legitur, quam Diocletiani in Christianos omnes edictum promulgaretur: quippe quem Eusebius in ipsismet Diocletianeæ insectationis initiis, seu anno Christi CCCIV martyrio functum & capite minutum refert lib. 8, cap. 6. Quamobrem Anthimi martyrium recte assignatur in Chronico Paschali, anno XIX Diocletiani. Habetur apud nos præsul iste ad diem XXVII Aprilis, quo exstat in Martyrologio Romano; sed ibi innexuimus martyrium ejus anno CCCII.

[Annotata]

* talosque

DE S. SANDALIO MARTYRE
CORDUBÆ IN HISPANIA.

Sub Diocletiano, ut fertur.

Cultus ex Martyrologio Romano, & documentis Cordubensibus.

Sandalius M. Cordubæ in Hispania (S.)

J. P.

Corduba, clarissima Hispaniæ Bæticæ urbs, & fœcunda multorum Martyrum parens, hodierna die colit S. Sandalium M., publica ipsius veneratione, [Præter publicum Sancti cultum] quam ibidem habebat, extensa ad Ecclesiam universam per Martyrologium Romanum, in quo sic annuntiatur: Cordubæ sancti Sandali martyris. In notis dicitur de illo mentio haberi in Flore Sanct. Hisp. ex monumentis ecclesiæ Cordubensis. Martyr hic nondum relatus erat in Martyrologio Romano anno 1586. Alfonsus de Villegas in Flore Sanctorum, quem Hispanice vulgavit, publicum Sancti cultum confirmat fol. 410, dicens de ipso legere ecclesiam Cordubensem III Septembris. Eodem die festum illius ibidem celebrari testatur Martinus de Roa in Historia Sanctorum Cordubensium Hispanice edita fol. 139; ubi etiam affirmat, res a Sancto gestas in tanta delitescere ignoratione, ut vix quidquam de eo dici possit. En textum ejus ex Hispanico redditum: Inter sanctos istos viros, qui Cordubæ sunt martyrio coronati tempose illo, quo gentiles majore furore & crudelitate Ecclesiam Dei persequebantur, locum suum habet beatus Sandalius: qui magnam Deo servavit fidelitatem in confitenda fide ejus, & dum bene admodum dimicasset, cursum suum feliciter consummavit.

[2] Tametsi autem ratio ac modus martyrii ejus commendata litteris posterorum memoriæ non sint; [nihil de eo scitur singulare.] libro tamen vitæ in cælis inscripta sunt, ubi debita ipsi servabatur corona, quam Dominus illi dedit tempore (uti fert opinio) crudelissimæ persecutionis Diocletiani. Invenitur hujus sancti Martyris memoria .. in Breviariis Cordubensibus III Septembris. Laudatus scriptor in libro Latino de antiquitate & auctoritate Martyrum Cordubensium cap. 1 indicat densissimis oblivionis tenebris involuta esse ea, quæ ad hunc Martyrem spectant: Beatus, ait, Secundinus atque Sandalius, quorum fere præter nudum nomen, de quo in Romanis aliisque Martyrologiis & Cordubensis ecclesiæ monumentis, aut parum aut nihil habetur. Apage igitur merces fabulatoris Tamayi. Suspectum quippe mihi est epigramma, quod recitat sub nomine Cypriani archipresbyteri Cordubensis, & quod inter Ms. carmina Juliani, & aliorum in meo, inquit, codice reperitur. Nec majoris apud me sunt auctoritatis parva Acta, quæ ex carmine Cypriani Cordubensis coagulari potuisse asserit ac profert idem Tamayus. Nicolaus Antonius tomi 1 Bibliothecæ Hispanæ veteris lib. 6 cap. 7 observat, Cypriano Cordubensi tribui perperam plura carmina. Ad propositum vero nostrum delibo quæ scribit ibidem num. 158 his verbis: Sunt & alia pseudo-Cypriani carmina, vestiendis nudis Sanctorum vere Hispanorum historiis excogitata. Hujus rei exemplum esto primum S. Sandalius, quem Cordubæ celebrari martyrem, ejusque Acta excidisse, vulgo refertur. Præsto igitur fuit pseudo-Cyprianus huic defectui Actorum supplendo in carmine illo, quod de dicto jam Sancto circumfertur. Quænam vero carmina laudatus Bibliothecæ Hispanæ auctor verum Cypriani Cordubensis fœtum esse censeat, vide loco citato a num. 146. Consuli etiam possunt ea, quæ scribit tomo 2, lib. 7 cap. 7 contra Aulum Halum, sive Halonem.

DE S. ARISTIONE VEL ARISTEO EP. M.
ALEXANDRIÆ AD ISSUM.

Sub imp. gentilibus.

SYLLOGE CRITICA.

Aristion vel Aristeus ep. M. Alexandriæ ad Issum (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. S. Aristion sub nomine Aristæi vel Aristei annuntiatus apud Latinos cum S. Antonino, quocum passus non videtur.

Baronius ad III Septembris Romano Martyrologio inseruit hanc annuntiationem: Capuæ sanctorum martyrum Aristæi episcopi, [Aristæus cum Antonino Capuæ attributi apud Latinos;] & Antonini pueri. Deinde in annotatis sic loquitur: Beda (imo potius Ado) & Usuardus, qui de his agunt hac die, horum Acta exstare testantur, sed excidisse putamus; quandoquidem nec in sua ipsorum ecclesia reperiuntur; ubi, omisso Aristæo, tantum de Antonino (& quidem die præcedenti, ut de martyre non Capuano, sed Apamiensi) agi reperimus in ejus Breviario. Hinc ducimur conjectura, ob innumeras bellorum clades, illius nobilissimæ ecclesiæ monumenta esse deperdita. Nonnullam hic trepidationem insinuat Baronius, an recte conjungantur Aristæus & Antoninus, recteque Capuanæ ecclesiæ attribuantur. Verum movit haud dubie virum eruditum auctoritas Adonis & Usuardi: nam uterque eodem fere modo duos istos conjunxit; Ado hisce verbis: Apud Capuam, natalis sanctorum martyrum, Antonini pueri annorum viginti; & Aristæi episcopi, quorum gesta habentur. Usuardus vero: In Capua sanctorum martyrum Antonini pueri annorum viginti, & Aristei episcopi, quorum gesta habentur. Tanta est horum martyrologorum auctoritas, ut hisce videretur acquiescendum, nisi occurrerent graves rationes, quæ vehementem erroris suspicionem ingererent.

[2] Prima ratio est, quod nullus ante Adonem Capuæ adscripserit hosce Martyres, [at graves sunt rationes,] etiamsi a multis memorentur, uti videbimus. Altera ratio est, quod Capuani eos numquam coluerint, ut videre est in eorum Kalendariis & antiquo Breviario. Edidit quinque diversa Kalendaria Michaël Monachus in Sanctuario Capuano: in nullo reperitur Aristæus. Antoninus quidem in variis Kalendariis Capuanorum, uti & in antiquo eorumdem Breviario occurrit, sed ut martyr Apamiensis, de quo egi ad diem præcedentem. Hinc laudatus Monachus pag. 71 citatis Martyrologii Romani verbis hæc subjungit: Breviarium (antiquum Capuanum) de Aristæo verbum nullum; de Antonino agit IV Nonas Septembris, de quo Martyrologium (Romanum) quoque IV Nonas agit. Alter est ab Antonino puero martyre Capuano. Accedit ad hasce rationes, quod Monachus, etiamsi Aristæum & Antoninum pucrum Capuanæ ecclesiæ asserere contendat, nihil omni sua investigatione reperire potuerit, quod ad auctoritatem modo datam aliquid ponderis addat. Adducit ille quidem verba Petri de Natalibus, qui lib. 8 cap. 33 sic habet: Antoninus puer & Aristeus martyres apud urbem Campaniæ Capuam passi sunt. Qui Antoninus cum esset annorum decem, Aristeum ad fidem convertit: cum quo postmodum tentus & variis suppliciis cruciatus, tandem ambo cædente gladio martyrii palmam consecuti sunt III Non. Septembris. Verum dubitari vix potest, quin hæc scriptor ille parum criticus ex Adone vel Usuardo desumpserit, & conjecturis suis etiam deformaverit. Nihil igitur Petrus de Natalibus, nihil tria alia Martyrologia, Usuardo longe posteriora, quæ Monachus citat pag. 72, momenti addunt Adoni & Usuardo. Fatetur etiam Monachus pag. 214, ignotum esse, quo tempore Aristæus ecclesiæ Capuanæ præfuisset; nec de ejus corpore aut reliquiis ulla uspiam mentio apud Capuanos; ac demum nullum uspiam apud ipsos antiquæ venerationis indicium.

[3] [cur id factum ex errore credamus,] Cum ergo omnis ratio, quæ favet Capuanis, reduci possit ad auctoritatem Adonis, quem Usuardus more suo secutus est ducem; hosce vero alii posteriores; cumque gravissimæ in contrarium militent rationes, restat, ut examinemus, an non sit verisimile, errorem aliquem Adoni obrepsisse, aut potius in Martyrologium ejus irrepsisse transcribentium negligentia. Illud jam ostendere cœpit Sollerius in S. Antonino Placentino tom 2 Julii pag. 8, ubi candide sic effatur: Ne diutius in meridiana luce hæreamus, liceat tuto asserere, manifestum errorem in Adonis Martyrologio deprehendi, sive id Adonis ipsius, sive, quod potius senserim, amanuensium culpa, qui Apameam non recte efformatam, in Capuam verterint. Sane nullum videtur dubium, quin Ado annuntiationem suam hauserit ex codice aliquo Hieronymiano, cum non potuerit illam desumere ex Romano veteri per Rosweydum edito, quod ei alias præluxit: nam in eo nulla Antonini pueri aut Aristæi memoria. Ipsa posteriora Adonis verba, quorum gesta habentur, id clare insinuant. Gesta illa numquam visa esse ab Adone, ex eo, inquit recte Sollerius, satis constare potest, quod, qui nulla Sanctorum elogia negligit, hic nec verbum ex iis retulerit. Quippe eruditi omnes, qui Adonis Martyrologium utcumque examinare voluerint, facile perspicient, ipsum texuisse elogia illis Sanctis, quorum habebat Acta; alios vero breviter memorasse ex Martyrologiis antiquioribus.

[4] Cur igitur dixit Ado, quorum gesta habentur? Non alia utique de causa, quam quod in iisdem codicibus Hieronymianis, in quibus legebat Antoninum XX annorum puerum, [& utrumque Sanctum Capuæ adjudicemus.] & Aristæum episcopum, etiam in fine additum reperiret, cujus gesta habentur: Cum autem existimaret duos hosce conjungi, pro cujus posuit quorum, acsi Acta illa de utroque agerent. Accipe textus Hieronymianorum codicum, qui Adoni prælucere potuerunt, uti & similes alii. Hieronymiana apud Florentinium ad III Septembris: Et in regione Appamiæ vico Aprocavito sub Constantio imperatore, provintia Syriæ, natalis sanctorum Antonini pueri ann. XX & Aresti episcopi, cujus gesta habentur. Codex Reginæ Sueciæ eodem die: In provincia Syria sub Constantio imperatore S. Antonii adolescentis annorum XX, & Aresti episcopi, cujus gesta habentur. Si aliunde rationes non haberemus disjungendi Antoninum & Aristæum, hi textus facile persuaderent conjungendos esse, idque hi aut similes persuasisse videntur Adoni, qui ea de causa cujus mutavit in quorum; uti factum ab Adone, etiam observavit Florentinius in annotatis. Vicum Aprocavitum & Constantium imperatorem omisit Ado, vel quod ea non inveniret in suis codicibus, prout revera in solis citatis tantum habetur Constantius, in uno solo vicus memoratus; vel, si forsan invenerit, quod ea suspecta haberet, quia pluribus deerant. Demum pro Apud Apameam irrepserit apud Capuam: nam undecumque hic error ortus fuerit, erratum fuisse dubitare vix possumus, ideoque nec Antoninum nec Aristæum Capuæ adscribere audemus.

[5] Porro alia nunc occurrit dubitatio, videlicet an Antoninus & Aristæus conjungi debeant, [Dubitatur, an Antoninus conjungi debeat cum Aristæo;] ut socii in martyrio; an vero disjungi, tamquam passi diverso tempore & loco. Hanc deinde alia sequetur, nimirum an unum solum agnoscere debeamus Aristæum vel Aristionem, vel vicini nominis episcopum, an vero plures, prout plures in quibusdam apographis annuntiantur eodem die. Ut hasce difficultates expediamus, imprimis diligenter consideranda sunt apographa Hieronymiana, ex quorum mendis & interpolationibus difficultates ipsæ oriuntur. Duo autem, etiamsi frequenter in hoc Opere repetita sint, hic rursum monenda censeo. Primum est, quod ex aliqua nominis diversitate, repetitove ad eumdem diem, vel etiam ad duos sequentes eodem nomine, inferri nequeat, nomen illud idem vel aliquantulum mutatum, referri ad duos diversos Sanctos. Ratio est, quod apographa illa a multis sint aucta. Hinc ex uno exemplari adscripti sunt Sancti in aliud, in quo jam legebantur cum nomine paululum immutato, aut alio vicino die. Subinde etiam adjici potuerunt eodem die atque eodem prorsus nomine, quia in loco martyrii, aut alio quopiam adjuncto nonnulla reperiebatur differentia, ex qua facile creditum fuit, duos esse diversos Sanctos. Alterum est, quod in istis apographis Sancti frequenter conjungantur tamquam ad unam classem spectantes, licet nulla inter eos sit connexio. Id accidisse videtur ob nimiam brevitatem, quia multi memorabantur sine loco aut tempore, ullisve aliis adjunctis, solo expresso nomine. Hisce prævie observatis, quid antiqua illa, sed simul mendosa & interpolata, Martyrologia habeant de Aristæo, & conjuncto in variis Antonino, [cum in variis Apographis videantur conjungi,] subjungo.

[6] Apud Florentinium ad III Septembris: In Alexandria natalis Aristoippi episcopi, & in regione Appamiæ, ut supra num. 4… Antonini pueri & Aresti episcopi. Vides hic eodem die Aristoippum & Arestum ambos episcopos: Antoninum vero cum Aresto sic conjunctum, sicuti conjungitur in Codice Reginæ Sueciæ item citato num. 4, in quo nullus alius illo die memoratur Aristonippus episcopus. Ms., quod vetustissimum vocat Florentinius in annotatis, sic habet: In Alexandria Arippi, & in Syria Antonii pueri, & Aristoni episcopi, ac demum, interpositis aliis, & Aritoni. Habemus hic in eodem textu Arippum, Aristonem & Aritonem. Corbeiense ibidem: In Alexandria natalis S. Aristonippi episcopi. Et in regione Apamiæ provincia Syriæ natalis S. Antonii pueri, Aresti episcopi. Et post alios, Aristoni. In editis apud nos post tomum VII Junii non minor est varietas: Rhinoviense: In Syria, Antonini, & Aristenis episcopi. Et in Alexandria Arestenippi episcopi. Richenoviense: In Syria Antonini & Aristonis episcopi. Et in Alexandria, Arestempi episcopi … Arestis. Augustanum sine ullo loco: Aristonippi, Antonini, … Aresti. Observo hic Aristium aut Aristæum non statim postponi Antonino, sicuti fit in præcedentibus. Labbeanum item omnes sine loco disjungit hoc modo: Aristonippi … Antonini … Aresti. Corbeiense contractum: In Alexandria, natalis S. Aristonippi episcopi. Provincia Syriæ, natalis sanctorum Antonini pueri, Aresti episcopi. Hactenus nostra.

[7] [in aliis vero separentur:] Alia edidit Edmundus Martene tom. 3 Anecdotorum Col.amp; sequentibus, quorum verba similiter tradam. Primum, quod mille circiter annorum existimat, sic habet eodem die: Aristonippi, Antonini &c. Hic unus tantum Antoninus, unus Aristonippus. Morbacense, quod nongentorum fere annorum pronuntiat, magis etiam Sanctos separat: nam ad diem 2 habet: Antonii, ad III: Aristonippi. Hoc consonat præcedenti in eo, quod ex singulis unum dumtaxat memoret, sed in diebus dissonat. In reliquis ibi editis Aristæus non legitur, excepto Corbeiensi, quod jam dedi. Laudatus Martenius varia quoque Martyrologia seu Kalendaria antiqua edidit tom. 6 Collectionis amplissimæ a col. 633. Primum ibidem Bedæ nomine insignitum ad III Septembris sine addito loco inter alios habet, Aristi, sine ullo Antonino ad illum aut præcedentem diem. Post alia quædam, in quibus neuter legitur, Kalendarium Stabulense eodem die solum habet Antoninum his verbis: S. Antonini martyris. Quod sequitur Verdinense fere præcedenti consentit, mutato leviter Sancti nomine in hunc modum: S. Antonii martyris. Demum Autissiodorense, quod ibi ultimum est & minus antiquum, Usuardo plane consonat. Hieronymianum Acherii tom. 2 Spicilegii recusi ad diem 2 memorat in partibus Apamiæ Antonium & Antoninum, ad III vero sic habet: In Alexandria natalis sancti Aristonippi episcopi. Et in regione Apamiæ, provincia Syriæ, natalis S. Antonii pueri, Aresti episcopi .. & cum aliis Aritoni cum sociis sine loco. Gellonense ibidem die 2, Antonii, sequenti, Aristonippi, Antonini, … Aresti, omnes sine loco. Addo Rabanum, qui die III hos annuntiat: In Alexandria Aristippi episcopi, & in Syria Antonini pueri annorum XX, & Aristonis episcopi. Hactenus Martyrologia.

[8] [non conjungendos omnino credimus,] Mirabitur forsan lector, tam multos Martyrologiorum textus hic fuisse a me accumulatos, quæretque, quid tandem ex omnibus hisce colligere oporteat. Opinionem meam paucis indicabo, priusquam longiori disputatione illam firmare aggrediar. Prorsus mihi persuadeo Antoninum & Aristæum socios non esse martyrii, nec eodem loco passos, quod primum erat dubium. Deinde etiam existimo nominibus istis Aristonippi, Aresti, Arippi, Aristoni vel Aristonis, Aristippi, aliisque vicinis, quæ recensita sunt, non nisi unicum designari Sanctum, videlicet S. Aristionem, Alexandrinum ad Issum episcopum, sicuti non nisi unicum Antoninum Apamiensem die 11 & III significari credo, etiamsi in quibusdam apographis tres recenseantur sub Antonii vel Antonini nomine. Hæc ut verisimili disputatione facilius intelligere posset studiosus lector, tantum Martyrologiorum cumulum huc congerendum censui. Ejusdem sententiæ fuit, opinor, Wandelbertus diaconus, qui in Martyrologio suo ad III Septembris unum memorat Antoninum, unum similiter Aristeum, nec ut martyrii socios, sed ut coronatos eodem die, quantum colligi potest ex ejus verbis, quæ subjungo:

Ternis Antonine puer martyrque triumphas:
Tunc & Aristeus antistes de morte beatur.

[9] Prima ratio, cur S. Antoninum & S. Aristionem (hoc nomine utendum videtur præ aliis) non existimem martyrii socios esse, [cum quia in nullis apographis clare junguntur ut socii in martyrio,] hæc est, quod in nullis apographis Hieronymianis clare conjungantur tamquam socii. Certe nullibi major apparet conjunctio, quam in editis apud Florentinium ex codice Lucensi & Blumiano, ac in codice reginæ Sueciæ, quorum verba dedi num. 4: nam post Antoninum recensitum mox subditur, & Aresti episcopi, quemadmodum etiam fit in aliis quibusdam; in aliis vero conjunctio & omittitur. Verumtamen ex ipsis laudatis codicibus satis clare colligitur, non annuntiari ut socios: quippe post voces, & Aresti episcopi, subjungitur, cujus Gesta habentur. Sane nullus ignorat de sociis Martyribus Acta conscribi omnibus communia; si ergo essent in martyrio socii, scriptum fuisset, quorum Gesta habentur. Deinde apparens illa conjunctio, quæ in quibusdam Martyrologiis reperitur, ex eo etiam minus fit verisimilis, quod in omnibus istis, in quibus jungi videntur, Antoninus primo loco recenseatur, Aristion vero, qui episcopus fuit, tantum secundo. At verisimile non est, Episcopum Puero, uti in istis vocatur Antoninus, postponendum fuisse ab omnibus, si credidissent martyrii socios. Hæc sufficiunt contra apparentem illam conjunctionem, quæ in Apographis Hieronymianis magni ponderis non est. Ex hisce tamen solis, quantum colligi potest, Ado Martyres istos conjunxit, uti & fecisse videtur Rabanus, sed minus clare, & servatis fere Hieronymianorum verbis.

[10] Altera ratio disjungendi laudatos Martyres petitur ex aliis apographis Hieronymianis, [sum quia in aliis clare separantur, & diversis locis sunt passi.] in quibus clare dissociantur. In variis citatis sic disjunguntur, ut alii interponantur medii, qui certo non sunt illorum socii. In Morbacensi diversis ponuntur diebus, nimirum Antoninus die 2, Aristonippus sequenti. In alio solus Aristion sub nomine Aresti recensetur, in aliis Antoninus solus. Addi possent omnia S. Antonini Acta, de quibus disputavimus ad diem præcedentem: in illis enim nulla mentio Aristæi vel Aristionis episcopi. Tertia demum ratio, cur separemus Aristionem ab Antonino, est, quod diversis illis nominibus unus tantum indicetur Aristion, ut mox probabimus. Hic autem Aristion passus est Alexandriæ ad sinum Issicum, Antoninus vero Apameæ, aut in ejus vicinia. Hæ rationes præponderare debent auctoritati Adonis & aliorum, quorum opinio nullo nititur monumento idoneo, atque orta videtur ex apographis Hieronymianis minus accurate consideratis. Nunc probandum superest, unicum Aristionem Alexandrinum episcopum annuntiari nominibus diversis, idque faciam § sequenti.

§ II. Unus est Aristion, qui vicinis nominibus multiplicatur in variis Martyrologiis: episcopus is fuit Alexandrinus ad Issum in confinio Ciliciæ & Syriæ: varia ejus elogia ex Menologiis.

[Unus tantum hoc die admittendus Aristion,] Jam dixi num. 8 unum dumtaxat die III Septembris indicari Aristionem, etiamsi sub tribus diversis nominibus referatur in quibusdam apographis, seu interpolatis, seu consarcinatis ex variis Martyrologiis per homines imperitos, qui credebant diversos indicari Sanctos, quoties in diversis Martyrologiis reperiebant leviusculam nominis aut adjunctorum differentiam. Sententiam meam jam olim secuti videntur Wandelbertus, Ado, Usuardus, cum unum tantum annuntient; licet duo posteriores locum martyrii non recte designaverint. Auctor Romani veteris, & Notkerus Aristionem prorsus omiserunt. Rabanus vero Aristionem, qui nobis unus videtur, in duos divisit, uti pronum erat propter Hieronymianorum interpolationem. Baronius in Romano hodierno Adonem & Usuardum secutus est, ut jam vidimus. Rationes, ob quas unum tantum agnoscam Aristionem hac die, lector studiose, breviter accipe.

[12] [quia ille, qui variis nominibus annuntiatur ut episcopus Alexandrinus, idem est cum Aristione,] Primo in variis Hieronymianis unus tantum annuntiatur, & quidem in diversis nomine non parum luxato. In duobus primis Martyrologiis apud Martenium editis, ut dixi num. 7, unus tantum memoratur nomine Aristonippi. In altero ibidem unus item nomine Aristi. Sic in codice Reginæ Sueciæ unius Aresti, cujus gesta habentur, fit mentio. Varii codices nullum omnino memorant Aristeum aut Aristionem; alii vero plures, Jam vero, cum Sanctus hic sit antiquus, non video, cur in antiquioribus Martyrologiis omissi essent alii ejusdem fere nominis, qui etiam admodum deberent esse vetusti. Certe facilius percipio, quo modo fieri potuerit, ut unus sub tribus diversis nominibus eodem die repeteretur. Nam collectores illorum Martyrologiorum, qui ex variis aliquid sumere studebant, majorique utebantur diligentia quam crisi, ex alio sumere potuerunt Aristonippum, ex alio Arestium, ex alio Aristonem, eaque nomina suis Martyrologiis inserere tamquam totidem Sanctorum. Causam suspicandi, id revera factum esse, præbet non modo nominum similitudo, sed etiam quod Sanctus, qui sub nomine Aristoippi, Arippi, Arestempi, frequentius vero Aristonippi, & apud Rabanum Aristippi Alexandriæ attribuitur, necessario debeat esse S. Aristion episcopus Alexandrinus, qui in Græcis Menologiis notus est eodem die. Sic enim mecum ipse disputo: Cum dies & locus martyrii, uti & dignitas episcopalis Aristonippi & Aristionis congruant, ob levem nominis mutationem, quæ in Hieronymianis frequentissima est, non fit credibile, duos esse diversos Sanctos.

[13] Porro sicuti minime verisimile est, hosce distinctos esse; ita id nihilo credibilius apparet de S. Aristione atque illo Episcopo sancto, [idem etiam cum eodem Episcopus ille, qui passim Antonino postponitur;] qui in plerisque apographis sequitur post Antoninum nomine Aresti, Aristoni, Aristenis, Aristonis, uti etiam vocatur apud Rabanum. Etenim eadem etiam hic dignitas episcopalis, idem venerationis dies, tantaque nominis similitudo, ut distinctos credere nequeamus sine ratione gravi, quæ non occurrit; cum sola repetitio nominum pro distinctione afferri possit. At illa nominum repetitio frequentissima est in apographis Hieronymianis ob rationes jam dictas. Præterea in duobus apographis de Arestio dicitur, cujus gesta habentur. Hæc autem de solo Aristione intelligenda videntur, cujus Actorum compendium etiamnum superest in Menologio Græcorum. Sane de alio quopiam episcopo nequeunt intelligi probabiliter, cum alterius Arestii nulla apud Græcos exstet hoc die memoria, nullum apud Latinos Actorum vestigium. Quapropter si nec Aristonippus nec Ariston distinguatur ab Aristione Alexandrino, invicem quoque non distinguuntur.

[14] Altera ratio Sanctum hic geminum non agnoscendi, [& quia unus tantum in Hieronymianis assignatur locus:] est locus, qui unicus sic assignatur, ut uni addatur, deinde vero omittatur. Alexandriæ passus dicitur Aristonippus, ejusque civitatis fuit episcopus. Intelligendam autem esse Alexandriam ad Issum, quæ ab aliis Syriæ, ab aliis Ciliciæ attribuitur, ostendam infra. Aristoni vero, vel Aristeo nullibi locus additur, nam sicuti separandus est ab Antonino, post quem in plerisque annuntiatur, sic etiam ad eumdem cum ipso locum referri non debet. Si autem quis vellet contendere, Aristeum vel Aristonem referri ad eumdem locum, in quo annuntiatur Antoninus, respondere deberet ad rationes, quibus probavi duos istos martyres non simul esse passos. Porro hæc loci omissio, quæ reperitur in omnibus Hieronymianis, pro Aristone vel Arestio, evincit aliunde etiam, nomen istud non spectare ad primigenium Martyrologii Hieronymiani textum. Colligitur id ex verbis S. Gregorii in Epistola ad Eulogium Alexandrinum, quæ passim intelliguntur de Martyrologio Hieronymi nomen præferente: Nos autem, inquit Gregorius lib. 8 epist. 29, pene omnium Martyrum distinctis per dies singulos passionibus collecta in uno codice nomina habemus, atque quotidianis diebus in eorum veneratione Missarum solemnia agimus. Non tamen in eodem volumine quis qualiter sit passus indicatur, sed tantummodo nomen, LOCUS, & dies passionis ponitur. Unde fit ut multi ex diversis terris atque provinciis per dies, ut prædixi, singulos cognoscantur martyrio coronati. Testatur Gregorius locum singulis fuisse appositum. Nonne igitur censendæ sunt interpolationes, ubi nuda occurrunt nomina Sanctorum sine loco addito? maxime cum & aliæ rationes insinuant, eadem nomina jam ante fuisse memorata.

[15] Ex dictis concludo, diversis nominibus unum designari S. Aristionem episcopum Alexandrinum, [unus item apud Græcos notus Aristion, cujus datur elogium:] etiamsi tertio etiam repetitur in quibusdam sub nomine Aresti, Arestis vel Aristoni. Nomen diversis modis luxatum est, at idem ubique Sanctus. Confirmatur id ex Græcorum Menologiis, in quibus unus tantum hoc die annuntiatur S. Aristion, non plures. Accipe breve ejus elogium ex Menologio Sirleti: Eodem die natalis beati Aristionis episcopi Alexandriæ, qui in igne probatus migravit in cælum. Ad eumdem diem in Menologio Basilii imperatoris jussu composito S. Aristion sub hoc titulo, Certamen sacrosancti martyris Aristionis, tali ornatur elogio: Sanctus martyr Aristion fuit Alexandriæ episcopus. Docebat autem summa cum libertate, & prædicabat Domini nostri Jesu Christi in carne adventum, æternumque ejus regnum: ad hæc felicitatem & gaudium regni cælorum; & quod hæc hominum gloria, & dignitates & divitiæ, corruptioni obnoxiæ sunt, & evanescunt; illa vero bona incorruptibilia sunt, eaque vita immortalis. Hæc docens, cum multis Græcorum * persuaderet, eosque ad Deum converteret atque baptizaret, captus sistitur Alexandriæ præfecto: confessusque Christum, igni traditur: atque ita in camino, velut tres illi sancti pueri, laudans & magnificans Deum, beatum optatumque finem accepit, incorruptibilis vitæ coronam adeptus. Et pretiosæ quidem ejus reliquiæ * terræ commendatæ sunt; sancta vero ipsius anima ad cælos ascendens, una cum Sanctis lætatur. Hæc Latine reddita ex Græco sic leguntur in editione Urbinate anni 1727. Eadem paullo brevius leguntur in Synaxario Claromontano, nobis olim per Sirmondum communicato.

[16] [fuit episcopus Alexandriæ ad Issum in confinio Syriæ & Ciliciæ;] Sanctum Aristionem non fuisse Alexandriæ in Ægypto episcopum, jam observavit Michael le Quien in Oriente Christiano tom. 2 col. 903, ubi recenset episcopos Alexandriæ ad Issum, eamque civitatem describit his verbis: Alexandria Ciliciæ penes Issum, vel ad Issum, κατὰ Ισσὸν dicta Ptolemæo, qui illam Syriæ assignavit; Ciliciæ vero, oppidum Issos, deinde Alexandria, Plinio. Stephanus quoque Byzantinus hanc in Cilicia positam ait, & in Notitiis Hieroclis, & Græca altera, Ciliciæ secundæ censetur. Prope Issicum vero sinum jacet, & hodieque Alexandretta, velut Alexandria minor Alessandrona & Scandareta nominatur. Secundum hujus civitatis episcopum recenset Aristionem, de quo sic ratiocinatur: Græci in Menologio die III Septembris memoriam agunt sancti Aristionis Alexandriæ episcopi … Atqui Aristio magnæ Alexandriæ Ægypti antistes prorsus non fuit, non alterius proinde ab Alexandria Ciliciæ. Eodem argumento Helenum primum, & Theodorum huic Alexandriæ tertium attribuit episcopum. At non inquiro, utrum illa consecutio in omnibus sit satis certa. Verum certo constat, Hesychium, quem statuit quartum episcopum Alexandriæ ad Issum, illi cathedræ præsedisse tempore concilii Nicæni & Antiocheni, cum utrique subscripserit inter episcopos Ciliciæ Hesychius Alexandriæ minoris. Porro ex ipso Menologio satis colligitur, S. Aristionem non annuntiari ut episcopum Alexandriæ Majoris, cum non vocetur Patriarcha, uti in illo Menologio vocantur alii, qui sedi patriarchali præfuerunt.

[17] [atque alius est ab Aristione Christi discipulo, aliisque ejusdem nominis.] Non exprimitur, quo tempore passus sit Sanctus; at ex eo, quod captus sit a civitatis præfecto, seu gubernatore, satis colligitur, coronatum esse in aliqua persecutione imperatorum gentilium. Fuit aliquis Aristion inter antiquos Christi discipulos, de quo actum est tom. III Februarii pag. 283. Alius Aristion episcopus martyr cum Lucinio episcopo martyre ponitur ad IV Martii, seu tom. 1 istius mensis pag. 308. Item in Constitutionibus Apostolicis lib. 7 cap. 46 primus episcopus Smyrnæ vocatur Aristo, & rursum tertius, ita ut geminus Aristo attribuatur Smyrnensi ecclesiæ. Verum nulla occurrit ratio, cur credam unum ex illis eumdem esse cum S. Aristione Alexandrino ad Issum. Tillemontius tom. 2 in S. Papia de hisce etiam disputavit; insinuavitque Alexandrinum nostrum, quem non recte in Troade aut in Caria dubitanter quærit, forsan eumdem esse cum Aristione Christi discipulo; sed rationes non affert, quæ me morari debent.

[Annotata]

* i. e. gentilium

* i. e. corpus

DE SS. ZENONE ET CHARITONE MARTYRIBUS.

Cultus e Fastis ac Martyrologio Romano.

Zenon M. (S.)
Chariton M. (S.)

J. P.

Duos hosce Christi Pugiles Menologium Sirletianum refert hoc quidem die, [De iis agit Menologium Sirleti; adde Menæa,] sed duplici annuntiatione. Præmittit enim S. Zenonem his verbis: Eodem die (III Septembris) commemoratio sancti Zenonis, qui in lebetem plumbo ferventi plenum injectus, Dei amore fervens, ad Christum Dominum, pro cujus confessione passus fuerat, translatus est. Duobus Martyribus aliis deinde interjectis, sic pergit: Item sancti Charitonis, qui in foveam ardentis ignis plenam injectus, martyrio donatus est. Hoc etiam die memorantur duabus annuntiationibus in Menæis magnis impressis. Primus ita signatur: Sanctus Zenon in lebetem liquato plumbo fervescentem injectus consummatur. Secundus autem post alios ibidem interjectos subditur: Sanctus Chariton in fossam semper ardentem conjectus interiit.

[2] Primo accinuntur ibidem hi duo versiculi:

Ζήνων θεῖος τῷ Θεοῦ πόθῳ ζέων [in quibus sunt de illis versiculi.],
Χαίρων ὑπῆλθε τοῦ μολίβδου τὸ ζέον.

Id est:

Divine Zenon, igne dum ferves Dei,
Vas bulliente fervidum plumbo subis.

Alludit poeta ad nomen proprium Zenon, & ad participium ζέων & ζέον, a verbo ζέω, quod Latinis est effervescere. De S. Charitone hæc dicuntur:

Εἰσδὺς Χαρίτων εἰς τὸν ἀσβέστου βόθρον,
Ἄσβεστον εὗρε φῶς ἀκηράτου τόπου.

Id est:

Chariton subintrans ignem inexstinctum rogi,
Sine fine lucem fulgidam in cælo obtinet.

In nomineἄσβεστον alluditur ad fossam seu voraginem inexstinctam, in quam immissus fuit Martyr, & ad lucem æternam seu inexstinctam in cælo, quam consecutus est.

[3] [Martyrologium Romanum alio modo eos annuntiat.] Martyrologium Romanum duos hodiernos Athletas ponit sub hac unica annuntiatione: Sanctorum martyrum Zenonis & Charitonis, quorum alter in lebetem liquati plumbi conjectus est; alter in fornacem ignis immissus. In Fastos vero Romanos transcripti fuerunt, ut indicat Baronius in notis, ex Monologio, videlicet Sirletiano, e quo plurimos alios Sanctos in eosdem Fastos induxit. Cur autem apud Græcos seorsum referuntur? Baronius ibidem hoc illos insinuat fecisse, quasi indicantes, non una simul, sed diversis in locis eadem die passos esse. Die autem 2 Septembris datus a nobis est Zenon synonymus martyr, qui an ab hodierno diversus sit, dubium esse diximus. Vide quæ habentur die 2 Septembris pag. 361, num. 4. Sed quia non possumus affirmare tamquam certum, quod alter ab altero non distinguatur, ideo cum Martyrologio Romano, præeuntibus Fastis Græcis, S. Zenonem hodiernum etiam dandum censuimus.

DE S. MANSUETO EPISC. ET CONF.
TULLI LEUCORUM IN GALLIA,

Verisimiliter circa an. CCCLXXV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Mansuetus ep. Tulli Leucorum in Gallia (S.)

BHL Number: 5218

AUCTORE J. L.

§ I. Tulli, quo a Petro Apostolo missus creditur, situs, antiquitas, decora; Vita & miracula, auctore Adsone; duo antiqui codices Mss., varia de Sancto continentes; Acta breviora; aliquorum figmenta.

Leuci eas olim in Belgica prima, antiquæ Galliæ provincia, terras incolebant, ubi nunc est amplissima diœcesis Tullensis: hujus autem sacræ jurisdictioni subjiciuntur ducatuum Lotharingiæ & Barri partes Australes una cum tractu, [Leucorum sedes; quo rum caput] qui inter eas atque inter Mosam & Mosellam medius jacet. [Tullum, licet Petri Apostoli ætate forte extiterit,] Ad hunc fluvium, ubi Mosæ proximus fluit, Tullum conditum est, urbs episcopalis sub metropoli Trevirensi. Sunt, qui illud Taciti lib. 1 Historiarum cap. 64, Nuntium cæde Galbæ & imperio Othonis Fabius Valens in civitate Leucorum accepit, ita interpretentur, ut Galbæ imperatoris cædes Fabio Tulli annuntiata fuerit: at Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum pag. 564 & Christophorus Cellarius lib. 2 Geographiæ antiquæ cap. 3 pag. 186 melius judicant, Tacitum per civitatem Leucorum non Tullum, Leucorum caput, sed agrum a populo isto inhabitatum designasse. Quia tamen Ptolomæus, qui ante vel circa medium seculi 2 scripsit, Geographiæ lib. 2 cap. 9, Tulli expreße meminit, ultro ego concedam, quod tamen, ut opinor, evinci nequit, urbem hanc extitisse Galba imperante, atque etiam vivente S. Petro Apostolo, qui sub Nerone Galbæ decessore passus est. Verum quod idem Apostolus S. Mansuetum Romæ discipulum habuerit, episcopum consecrarit, in Galliam legarit ad Euangelium prædicandum, perque eum ecclesiam Tullensem fundarit; traditio est, quæ prudentem fidem, meo judicio, non meretur.

[2] Glorientur Tullenses, in urbe sua sedisse multos præsules, [aliis tamen titulis verius gloriari potest, quam quod fidem acceperit a Petri discipulo S. Mansueto.] vitæ sanctimonia insignes; e quibus vel hoc solo mense Septembri quinque coluntur, hac die Mansuetus, VII Gauzlinus, XI Bodo, XV Aper, XXVIII Alchas. Ex reliquis, quorum infra mentio facienda est, unum hic commemoro S. Brunonem, qui Tulli adolevit atque iis virtutibus institutus fuit, ob quas ad urbis episcopatum & dein ad Romanam S. Petri Cathedram meruit assumi, in qua sedit sub nomine Leonis IX. De hoc sancto Pontifice actum fuit ad diem XIX Aprilis. Tulli etiam natus fuit tota Gallia celeberrimus ille ac S. Apollinari Sidonio laudatissimus Trecensium antistes & nunc apud Deum patronus S. Lupus, cujus illustria gesta, virtutes ac miracula recensita atque illustrata sunt ad diem XXIX Julii. Hæc & alia decora Leuci de suo Tullo & de ecclesiæ suæ cathedra ibidem constituta vere prædicare possunt. Sed dum hujus primordia ad ipsius Apostolorum Principis ætatem referunt, & ab eo S. Mansuetum ad se missum esse aiunt, merito videri possunt plus suo erga hunc Sanctum affectui & antiquitatis studio indulgere, quam veritatis amori. Illa ipsa documenta, quibus eorum opinio unice suffulcitur, utcumque tenebris obvoluta sint, lucis tamen aliquem radium emittunt, quo adjutus satis distincte perspicere mihi videor, Sanctum non prius quam seculo IV floruisse. Sedulo indagavi vetustatem traditionis, quæ ipsum S. Petro Apostolo contemporaneum statuit. Nullum litterarum monumentum, in quo illud asseritur, invenire potui, quod certo scitur esse vetustius Sancti Vita, ab Adsone post medium seculum X conscripta. Dixi, quod certo scitur esse vetustius: nam licet brevior Sancti Vita, de qua num. 12 agam, biographo isto fortassis antiquior sit, hoc tamen valde incertum est. Quoniam in Adsonis mentionem incidi, veniam dabit lector, si motam quæstionem tantisper dimittam, eam resumpturus, postquam de biographo isto, & ejus lucubratione, deque duobus vetustis codicibus originalibus, in quibus præter illam brevior S. Mansueti Vita, aliaque monumenta ad ipsum spectantia exstant, lectorem aliqua præmonuero. De Sancti cultu & gloria posthuma agetur § 3 & seqq.

[3] Mabillonius in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti tom. 2 a pag. 844 edidit historiam de diversis casibus Dervensis cœnobii & miraculis S. Bercharii, [Quæstioni præmittuntur notitiæ de Adsone] quam anonymus ejusdem cœnobii monachus post medium seculum XI, uti ex ipsius verbis apud laudatum Mabillonium num. 12 patet, litteris mandavit. Historiæ isti Adsonis elogium inseritur, ex quo aliqua decerpere visum est. Primus, a religiosa scilicet disciplina in monasterio Dervensi restituta, … domnus claruit Albericus … indigena Remensis, monachusque S. Apri Tullensis, qui … cum regimine pastorali suscepit nomen abbatis, adoptato sibi ad supplementum omnis auxilii domno Adsone… Hic … Luxovio * diversis studiis litteratoriæ artis plenissime [fuit] imbutus: quem in primævo flore juventutis affluentem verbo sanctæ eruditionis cum puritate vitæ innocentis perspicue agnoscens pontifex, clerusque Tullensis, multis supplicationibus eductum a Vosago monte, ad cujus radices Luxoviense in Burgundiæ comitatu cœnobium jacet, substituerunt urbi Tullensi au magisterium sacri Ordinis, id est, clericorum secundum Mabillonium tom. 3 Annalium lib. 43 num. 72… Ibi per aliquanta temporum volumina variis insudans divinæ præceptionis exercitiis post maximam multorum instructionem, iterum claritas divini splendoris, videlicet Adso, opponitur effugandis Dervensibus nebulis… Ibi postmodum excedente vita domno Alberico abbas effectus, … maximi, quod nunc frequentamus, templi fundamenta jecit amplissima…

[4] [abbate Dervensi,] Hic etiam precibus ac jussione S. Gerardi Tullensis urbis episcopi Vitam B. Mansueti primi, dirigente Petro Apostolo, ipsius urbis pontificis difertissime composuit… Opuscula præterea plura versifice composuit… Anno Verbi incarnati CMXCII … ingreditur iter viæ Jerusalem … Sed festinantem ad majora certamina dignatio Omnipotentis evocat ad bravium cælestis remunerationis. Nam in ipso mari correptus languore ultimi exitus … beatam animam a puppi exsultationis transmisit ad gaudia patriæ cælestis. In Historia litteraria Franciæ tom. 6 pag. 473 dicitur Adso S. Gauzlini episcopi & oleri rogatu e Luxoviensi ad Tullense S. Apri monasterium transmigrasse circa medium seculum X, Albericus vero, monachus S. Apri, cœnobii Dervensis abbas electus fuisse & Adsonem secum duxisse, ut ejus auxilio uteretur, cum forte adhuc viveret Gauzlinus, qui anno 962 obiit. Hujus successor S. Gerardus, de quo ad XXIII Aprilis egimus, episcopatum Tullensem rexit ab anno 963 usque ad 994. Adso sub hoc sancto præsule in locum Alberici, quem in cœnobii Dervensis regimine adjuverat, subrogatus fuit non serius quam anno 969: nam Mabillonius tom. 3 Annalium lib. 47 num. 28 adfert litteras donationis, a S. Gerardo tunc datas, quibus apponuntur signa Adsonis abbatis & aliorum. Licet non exprimatur, cujus loci abbas fuerit ille Adso, ob varias tamen rationes, quibus hic referendis immorari non lubet, mihi pene certum videtur, eum non fuisse alium, quam Dervensem. Abbatia hæc sita est in Pertensi Campaniæ Gallicæ tractu, qui diœcesi Tullensi vicinus est. Atque hæc sunt, quæ circa Adsonis personam lectorem prænovisse juvabit.

[5] [de Sancti Vita] Historiæ, quam de S. Mansueto litteris commendavit, varia præ manibus mihi sunt exemplaria. Tria manu exarata sunt; quorum unum in fronte notatur transcriptum esse ex Ms. sancti Maximini Treviris; alterum ex Mss. Dilinganis; tertium ex Ms. Ochsenhusii monasterii Benedictinorum in Suevia Germaniæ, & Benedictinorum Mediani monasterii (Moyen-moustier) in Lotharingia. Hoc deinceps Ochsenhusanum vocabo. Tria etiam typis edita sunt: primum anno 1636 a Francisco Bosqueto tom. 1 Historiarum ecclesiæ Gallicanæ parte 2 pag. 23; secundum anno 1717 ab Edmundo Martene & Ursino Durand tom. 3 Thesauri novi anecdotorum a Col.tertium anno 1728 ab Augustino Calmet tom. 1 Historiæ Lotharingicæ in Monumentis a col. 86. In solo apographo Ochsenhusano Adsonis Opusculum integrum repræsentatur. Quid in ceteris exemplaribus desideretur, ex occasione partim assignabitur num. 7 & seq. Plenius id fiet in notis, quibus Adsonis lucubratio excipietur. Eam dabo integram in capita & numeros more nostro distributam. In præfatione seu epistola nuncupatoria ad S. Gerardum testatur abbas Dervensis, se illius jussu Acta S. Mansueti scripsisse, quod etiam apud anonymum monachum Dervensem legitur. Epistolæ inscriptio est: Domino sancto * ac vere beatissimo antistiti Gerardo Adso indignus servorum Dei servus, abbatum ultimus &c. Ex eo, quod biographus se abbatem vocet, innotescit, illum, cum scriptionem suam inchoaret, jam cœnobio Dervensi præpositum fuisse: hoc autem non contigit post annum 969, ut numero præcedente dictum est.

[6] Præfationi subjicit biographus viginti duo disticha, [& miraculis, ab eo conscriptis,] quibus S. Mansueti vitam summatim perstringit, ejusque & S. Apri patrocinium implorat. Sanctus noster solus invocatur in adjecta octo versuum hexametrorum acrostichide, qui incipiunt a litteris MANSUETE. Sequitur tandem ipsum Adsonis opusculum in duos libros divisum. Tria priora apud nos libri primi capita de Sancti vita agunt, in quibus multum quidem palearum seu ineptiarum, quæ biographus affectata & ad nauseam verbosa eloquentia venditat, at frumenti, id est, veræ ac solidæ substantiæ vix quidquam invenitur. Capite quarto seu ultimo libri primi præter aliquas de antiquo Sancti cultu notitias, duo ex traditione populari adferuntur miracula, quæ merito quis suspecta habebit. Primum examinabitur § 3. Alterius veritatem ipse Adso in dubium vocat. Liber secundus, a nobis in quatuor quoque capita divisus, S. Mansueti miracula refert, quibus sub SS. Gauzlino & Gerardo episcopis Tullensibus claruit. Firmam illa fidem merentur: nam licet Adso scripserit, dum abbas Dervensis & proinde Tullo procul dubio absens erat; cum tamen illud fecerit rogatus a Gerardo ejusdem urbis antistite, cumque sub Gauzlini decessoris episcopatu & forte etiam post hujus mortem aliquanto tempore in Tullensi S. Apri abbatia habitarit; existimandum est, eum plene fuisse instructum de miraculis, quibus Deus sub utroque illo præsule Sancti gloriam illustravit.

[7] In abbatia S Mansueti prope Tullum, de qua inferius plura dicentur, [deque duobus antiquis codicibus Mss.] duo servantur vetusti codices Mss., in quibus reperiuntur omnia, quæ post hunc Commentarium editurus sum. Exemplaria Vitæ & miraculorum S. Mansueti, quæ num. 5 recensita sunt, ex iisdem primum accepta fuisse credo. In uno codice habetur Catalogus episcoporum Tullensium, cui post Sancti nostri elogium seu breviorem Vitam, de qua num. 12 seorsum agetur, Adsonis lucubratio intexitur, excepta præfatione ad S. Gerardum & acrostichide. Secundo Adsonis libro adjicitur miraculum S. Mansueti ab anonymo conscriptum, de quo vide num. 59. In Vitis & miraculis SS. Apri & Gerardi, quæ eidem quoque Catalogo suis locis inseruntur, sancti Præsulis nostri gloria posthuma illustratur earum rerum relatione, quæ § 4 num. 53 & seqq., necnon § 5 num. 61 commemorabuntur. Postremum in Catalogo isto locum occupant Acta S. Brunonis episcopi Tullensis, ac dein summi Pontificis sub nomine Leonis IX, qui anno 1054 obiit. Scripsit illa Wibertus Tullensis archidiaconus, sancto æqualis. Quoniam Catalogus in recensendis episcopis ulterius non pergit, ego eum absolutum fuisse opinor ante mortem Udonis, qui S. Brunoni proxime successit, quique adhuc vivebat anno 1069; quemadmodum constat ex ejus charta apud Calmetum tom. 1 Hist. Lotharingicæ in Monumentis col. 468. Edidit hic totum istum Catalogum ibidem a col. 83, prætermissis dumtaxat Actis S. Leonis IX, quod ea typis satis pervulgata essent. Martenius tom. 3 Thesauri novi anecdotorum a Col.x illo edidit librum secundum Adsonis, quodque huic proxime adjungitur miraculum S. Mansueti. Librum primum totum omisit. Ex versibus huic præviis sola disticha dedit; quibus prologum ad S. Gerardum præfixit ex codice Ms. bibliothecæ Colbertinæ. Legi possunt observationes, quas Calmetus laudatus col. 191 & Martenius col. 989 de Catalogo memorato adferunt. Miror, cur Martenius ibi affirmet, eum in sine mutilum esse. Quem integrum dicit, seque editurum spondet ex codice Ms. Camberonensis cœnobii in Hannonia, duos quidem post S. Brunonem seu Leonem IX episcopos Tullenses refert, Udonem scilicet & Pibonem, qui anno 1107 defunctus est: sed hi recentiore manu verisimilius additi fuerunt, uti colligitur ex verbis, quibus a S. Leone IX ad Udonem transitur: Quoniam Gesta prifcorum pontificum hujus sedis, prout contigit, scripta cognovimus; videtur nobis incongruum, ut Acta venerabilis Udonis … sub silentii sera occultemus.

[8] [abbatiæ S. Mansueti, qui varia] In altero codice Ms. abbatiæ S. Mansueti Adsonis Opusculum integrum repræsentatur cum præfatione ad S. Gerardum, quæ in priore omittitur. Cum hæc non desit in exemplaribus nostris Ochsenhusano & Dilingano, ea ex posteriore codice originem suam traxisse credo. An ex eodem profluxerint exemplaria Bosqueti editum, & San-Maximinianum manu scriptum dignoscere non possum. In hoc nude dumtaxat primus exhibetur Adsonis liber, in illo idem cum initio secundi. Multa alia in posteriore codice monumenta exstant, quæ ad Sanctum nostrum spectant. Eorum aliqua ad manum sunt, quæ Bollandus se accepisse notavit a R. P. Hugone Vardæo, quem aliunde didici fuisse ex Ordine Fratrum Minorum Hibernorum conventus Lovaniensis. Qui monumenta a Vardæo nobis communicata exscripsit, summa rerum omnium in codicem istum congestarum capita ita proponit: Supra dicta fere omnia de S. Mansueto extraxi ex antiquo codice Ms. monasterii S. Mansueti in suburbiis Tullensis civitatis: qui codex in quarto fere de sancti Viri gestis per totum tractat, ut ex digestis suo ordine tractatibus, in eo contentis, subnotandis videre est. Primo itaque loco est sermo quidam de S. Mansueto, foliis prioribus e codice revulsis obtruncatus, totus exhortatorius, nihil fere ex Sancti vita proferens, & ex quodam Patre, vel Beda vel Gregorio translatus & applicatus pro Mansueto. Secundo sequuntur antiphonæ, responsoria & hymni proprii de Officio sancti Mansueti absque tamen insertis lectionibus.

[9] Tertio epistola Adsonis ad Gerardum episcopum, quam immediate consequitur carmen ejusdem de S. Mansueto… [monumenta] Denique sequuntur duo libri ejusdem Adsonis de Vita S. Mansueti, quorum secundi ultimum caput agit de quodam energumeno, & finit LÆTITIÆ AFFORE CESSENTEM. Vox ultima mendose scripta est, quæ quomodo corrigenda sit, me latet: quia liber secundus Adsonis in editionibus Martenii & Calmeti, atque etiam in apographis Ochsenhusano & Dilingano iisdem vel similibus vocibus non terminatur. Neque in capite ultimo agitur de quodam energumeno, sed de S. Gerardo episcopo, in pristinam sanitatem ex gravi morbo per S. Mansuetum restituto. Post cujus beneficii enarrationem liber ita concluditur: Et quia aliqua de Sancti hujus virtutibus, præsentis in carne pontificis (Gerardi) tempore gesta, brevi calamo, ut ita dicam, sodalem sibi libellum ejus imperio absolvimus, nunc in his quoque finem faciamus, adjuti ejus orationibus, aspirante gratia Domini Redemptoris. Adsonem his verbis scriptioni suæ finem imposuisse, eorum sensus clarissime insinuat. Vix dubito, quin in codice abbatiæ S. Mansueti eadem clausula habeatur: sed cum hæc fugerit ejus oculos, qui rerum in illo contentarum elenchum contexuit; hinc factum esse mihi plane persuadeo, ut quæ Adsonis conclusionem proxime sequuntur, ejusdem auctoris esse putarit. Ex eo, quod asserat, ultimam narrationem esse de quodam energumeno, conjecturare pronum est, quæ libro secundo Adsonis subjunguntur, esse miracula S. Mansueti, eaque diversa ab edendis post Commentarium: nam hæc inter nullum occurrit de energumeno per Sanctum liberato.

[10] In elencho, quem transcribere cœpi, post energumeni mentionem fit recensio monumentorum, [ad Sanctum spectantia] quæ integra exscribere elenchi confector operæ pretium esse duxit, quæque Vardæus Operi nostro inserenda Bollando donavit. Quænam illa sint, invenies infra § 5, qui fere totus a num. 61 de iisdem tractabit. Dein habetur Vita S. Mansueti metrice dicta, cujus author non noscitur. Complectitur illa versus hexametros rhythmicos circiter 320, qui inter extracta a Vardæo accepta primo loco adferuntur. Poëma istud libri primi Adsonis manifestum compendium est. Idem, re mature perpensa, judicium fero de alteris Sancti Actis in prosa ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris, quæ ad hunc quoque diem seposita inveni. Subsequitur Catalogus episcoporum Tullensium numero triginta octo, reliquis omissis, qui ad tempora forte tabellarii seu regestoris non pervenerant. Ex iis, quæ elenchi scriptor de Catalogo isto excerpsit, eruitur, ipsum esse eumdem, quem ex codice Ms. Camberonensi laudatus Martenius edidit a col. 991. Ambo desinunt in Pibone, eumque inter antistires Tullenses trigesimum octavum ponunt. Vide supra num. 7 in fine. Sequitur sermo in festivitate S. Mansueti, incipiens; SANCTORUM PATRUM MEMORIAS … finitque post LIV fere folia, QUATENUS … CUM EO FELICES REGNAMUS * IN PATRIA. Est autem sermo ille S. Maximi de Eusebio Vercellensi, qui habetur de communi confessione pontificis in Breviario Romano; uti collatis his, quæ ex illo sermone in lectionibus Breviarii habentur, cum dicto de S. Mansueto sermone deprehendi; licet nonnulla sint addita ad applicandum sermonem S. Mansueto. Hoc modo vidi in cœnobio San-Gallensi sermonem V. Bedæ de S. Gallo, quem videlicet sermonem, ab ipso in natali S. Benedicti compositum, aliquis S. Gallo adaptaverat; sicque titulum illum præferebat. Hic erat stylus antiquorum, ut in plerisque Sermonariis de Sanctis est videre.

[11] [comprehendunt.] Sequitur in codice Passio SS. Bertarii & Athaleni martyrum, undecim foliis comprehensa, quæ edita est tom. 2 Julii a pag. 317. Postremo Historia S. Amonis, primi successoris S. Mansueti Tulli, ex Breviariis ejusdem urbis collecta, & per lectiones ecclesiasticas distributa. Adjecta in fine brevis relatio de translatione SS. Mansueti & Amonis, quæ, quantum quidem ad Mansuetum, parum habet, nec signat tempora; certius constant omnia ex fusa superius hujus translationis descripta historia. Hanc habemus inter extracta, agitque de S. Mansueti translatione a Pibone episcopo an. 1104 facta, de qua vide num. 70 & seq. S. Amon colitur XXIII Octobris. In Catalogo antistitum Tullensium legitur Herimannus, qui usque ad annum 1026 episcopatum gessit, corpus S. Amonis ex templo abbatiæ S. Mansueti ad ecclesiam cathedralem transtulisse. De vetustate codicis, qui quæ contineat, lectori jam exhibita sunt, id solum affirmare possum, me in omnibus monumentis, quæ ex illo transcripta habeo, nihil detexisse, unde inferri queat, eum medio seculo XII juniorem esse. Sed nec multo antiquior esse potest; nam miracula, quæ ex eodem post hunc Commentarium ultimo edentur, sub Theobaldo abbate S. Mansueti contigerunt, qui inter annos 1125 vel 1126 & 1136 præfuit, uti infra num. 62 ostendetur. Calmetus tom. 1 Historiæ Lotharingicæ in Dissertatione prævia de episcopis Tullensibus col. XXVIII alterum codicem, de quo num. 7 actum fuit, seculo XI scriptum esse ait: certe nihil in illo refertur, ob quod eum recentiorem judices. Quoniam uterque codex sæpe mihi citandus erit, ego hunc appositione seculi XI distinguam ab altero, quem seculo XII exaratum fuisse arbitror.

[12] [Circa breviorem ejus Vitam, primo loco post Commentarium cum S. Amonis elogio edendam,] Reliquum est, ut lectorem aliqua moneam circa breviorem S. Mansueti Vitam, cujus mentio facta est in fine numeri 2. Per illam intelligo elogium, quo Sanctus ornatur in Catalogo episcoporum Tullensium, qui in codice seculi XI in S. Leone IX, in altero vero seculi XII & in Camberonensi in Pibone desinit. Post hunc Commentarium primo loco illud recudetur ex editionibus Martenii tom. 3 Thesauri novi anecdotorum a col. 991, & Calmeti tom. 1 Hist. Lotharingicæ in Monumentis a col. 83. Ex iisdem addam S. Amonis secundi Tullensium antistitis elogium, in quo de antiquo S. Mansueti cultu agitur. Sequetur Historia Adsonis, nondum hactenus integre edita, in qua numerus 20 apud nos ita inchoatur: Sicut autem in Gestis ejus (Mansueti,) quæ multo ante nos conscripta sunt, facile est inveniri; emundata &c. Initio numeri 25 hæc habentur: Post gloriosum beati Mansueti … transitum, sicut in Gestis præcedentium Leucorum urbis antistitum invenitur, sanctus ac beatissimus Amon … beati Viri successor effectus &c. Attendat lector ad ea, quæ verbis jamjam adductis subjiciuntur; tum pervolvat, quæ num. 4 & 6 in SS. Mansueti & Amonis elogiis narrantur. Facta collatione, deprehendet, quæ ex hisce & Adsone perlegenda assignavi, eam inter se habere similitudinem, ut diceres Adsonem elogia illa vidisse, nisi ea exstarent in Catalogo episcoporum Tullensium, diu post biographum istum confecto.

[13] Contra hoc tamen ita ratiocinari quis posset: Adso in Historiæ suæ confirmationem laudat Gesta S. Mansueti & successorum ejus: [aliqua observantur: prolixior Adsonis historia etiam integra dabitur, cujus ratio adfertur.] sed illa in elogiis continet memoratus Catalogus: cur igitur qui hunc seculo XI ad S. Leonem IX perduxit, dicendus est SS. Mansueti & Amonis Gesta primum composuisse? Si hæc Adso nactus est, quidni & ille nancisci potuit & transcribere? Verum quomodo evinces, eum in transcribendo fidelem fuisse? In elogiis SS. Mansueti & Amonis & eorum, qui seculo X & XI ecclesiam Tullensem rexerunt, nulla apparet styli diversitas. Unde eruitur duorum primorum Præsulum elogia a Catalogi auctore saltem interpolata fuisse. Jam vero quis mihi securitatem præstabit, interpolatorem de suo non adjecisse verba illa, quibus Petrus Apostolus Sanctum nostrum convertisse, sacrarum Litterarum scientia instruxisse & episcopum consecrasse insinuatur? Interim fateor, reliqua non enarrari modo tam parum credibili, ut omnem eis fidem abrogare ausim. Principio edere constitueram breviorem dumtaxat S. Mansueti Vitam & successoris ejus elogium, de quibus jamjam egi; ex Adsonis vero historia nil nisi Sancti miracula producere. At cum deinde clare adverterim, quæ in variarum ecclesiarum Breviariis, in recentioribus aliquot Martyrologiis, & in plerisque aliorum nominum litterarum monumentis leguntur, ex biographo isto deprompta esse, atque ejusdem auctoritate niti fidem rerum pene omnium, quæ de S. Mansueto circumferuntur; consilium mutavi, & Sancti Gesta, ab Adsone apertis contradictionibus & crassis, quæ palpari queant, figmentis deformata, etiam exhibere decrevi; ut lector lutulentum fontem inspicere possit, atque ita cognoscere, quid statuendum sit de rivis inde deductis.

[14] Sunt tamen, qui S. Mansueto fictas laudes attribuerunt ab iis, [Scriptor Actorum BB. Mariani & Murcherati,] quas abbas Dervensis obtrusit, plane diversas. In Actis BB. Mariani & Murcherati, quæ auctor medio seculo XII junior scripsit & Bollandus tom. 2 Februarii a pag. 365 edidit, fabulosum hoc Sancti elogium num. 4 invenitur: Eodem tempore clementissimi Dei viventis prævidentia accidit, ut quidam eximiæ nobilitatis ac præstantis formæ juvenis, ex re nomen habens, nomine Mansuetus, de finibus Hyberniæ, beato Apostolo Petro Romæ erat familiaris & exceptus. Cujus Patris beatissima doctrina idem juvenis sic erat imbutus, ut accepta potestate atque licentia prædicandi, jussu atque imperio ejusdem Apostoli, diros atque indomitos Lotholingiæ * populos in brevi jugo Christi subjugaret. Lotharius Caroli Magni filius quartus existens Lotholingiam (quæ & Germania dicitur) paterna hæreditate obtinuit, eamque nomine suo nominavit. Beatus interea Mansuetus, cui optata omnia successerunt, Cilefines regiones secus Rhodanum & usque ad Africum mare, & usque ad Illyricos sinus, prædicando Salvatoris nomen, pertingens, regressus ad præclaram urbem atque populosam Tullensem, post multas victorias, post gloriosa certamina, post miraculorum præclara opera, ibidem in pace quievit. Qui antequam universæ carnis viam ingrederetur, quosdam suos discipulos, viros sapientia & prudentia imbutos, per multa tempora ante adventum beatissimi patris Patricii in Hyberniam direxit: quatenus iidem legati adventum Salvatoris descendentis de cælo in uterum Virginis, atque fidem rectam, veramque summi Creatoris Adonai cognitionem, per dicta atque facta miracula BB. Petri & Pauli Apostolorum in urbe Roma apud dominatores totius orbis populumque potentem Romanum esse receptam, prædicando per omnes fines Hyberniæ, sequentibus signis, viva voce enunciarent. Vide censuras & notas, quibus hæc figmenta excepit laudatus Bollandus.

[15] [& alii recentiores de S. Mansueto] Auctor libelli de Fundatione ecclesiæ S. Petri extra muros civitatis Ratisbonensis ita fabulatur apud Usserium in Britannicarum ecclesiarum antiquitatibus pag. 1038: Beatissimo Petro Apostolo urbis Romæ principatum tenente ac Tiberio cæsare regnante, tempore eodem venit de Hibernia quidam vir sanctus, nomine Mansuetus, cum societate plurima sanctorum Hibernensium invisere Romæ cæli Clavigerum ad consequendam ab eo indulgentiam. Videns B. Petrus sanctorum Virorum prudentiam, illorum quosdam misit in Apuliam, alios in Calabriam, alios alio ut verbi Dei semen seminarent. Ipsum reverendum episcopum Mansuetum ad Lotharingiam direxerat, ut filios Dei multiplicaret &c. Aventinus lib. 6 Annalium Boïorum pag. 387: Hybernia insula est, quæ ultra Britanniam in Oceano Septentrionali cubat… Mansuetus eo a divo Petro missus religionem Christi illis tradidit. Is quoque Illyricos, Cisalpinam Galliam, Belgas Christo subegit. Tulli Leucorum urbe sepultus est. Dempsterus in Historia ecclesiastica gentis Scotorum lib. 12 num. 838: S. Mansuetus episc. Tulli … Claudiam Scotam, S. Pudentis conjugem e Scotia, ut videtur, secutus divum Petrum Romam venientem audivit, & ab eo humanæ salutis mysterium edoctus in Galliam missus, mira sanctitate Tullensem ecclesiam rexit… Hiberni impudenter civem suum faciunt. Mox auctores aliquot neotericos, Adsonem secutos, citat Dempsterus, a quibus Sanctus natione Scotus dicitur. Hi, inquit, pro nobis contra mendicorum impotentiam stant graviter; & Adso abbas, qui Vitam ejus scripsit, … Scotorum clara propagine genitum vocat. Quæ convitia in Hibernos jactat scriptor immodestus, in ipsum majori jure illi retorquere possent: nam per Scotiam Dervensis abbas Britanniam Septemtrionalem seu Scotiam hodiernam non intellexit, cum in poëmate Vitæ prævio ita canat:

Insula Christicolas gestabat Hibernia gentes:
      Unde genus traxit, & satus inde fuit.

Hiberni multis aliis exemplis facile evincent, patriam suam seculo X adhuc Scotiam appellatam fuisse.

[16] [fabulas commenti sunt, ab iis diversas, quas Adso obtrusit.] Dein de Sancto hæc comminiscitur idem Dempsterus: Scripsit de Apostolicis traditionibus lib. 1, quæ (quas) Tullenses religiose asservant. Lib. 5 num. 476, ubi agit de S. Eugenio episcopo Toletano & martyre, quem Martyrologium Romanum ad diem XV Novembris annuntiat, alia confingit, quæ Usserius laudatus refert atque ita refutat: Vitam quoque S. Mansueti diserte Eugenium quemdam ab eo in Hispanias profectum narrare, orta inter illos de rebus sacris levi controversia, asserit. Neque hoc contentus (quod in nullo tamen edito Vitæ illius scriptore proditum invenio) pro solita audacia adjicit insuper de suo; S. Eugenium Scotum, socium S. Mansueti Scoti & cum eodem Romæ S. Petri Apostolorum Principis discipulum, primum in Hispanias verum Dei cultum Apostolica sanctimonia intulisse, primumque Toleti episcopum sanguine suo veritatem signavisse; hunc deinde, sed fistula straminea, sibi canens triumphum: “Nos primi patriam eruimus. Quare Scotiæ Hispania fuerit obstricta, Scotia mihi”: nam præter ipsum Dempsterum nemo omnium patriam Eugenio Scotiam attribuit: ut, tantilla occasione data, de Eugenii Toletani tempore, variis nominibus & rebus gestis controversias disceptare, hoc quidem in loco, operæ pretium esset plane supervacaneæ. Quas a num. 14 ex scriptore Actorum BB. Mariani & Murcherati, aliisque fabulas retuli, apud Adsonem non leguntur, qui tamen multa commentitia de Sancto scriptitavit. Nunc ad quæstionem redeo, a qua digressus sum, an scilicet prædicatione S. Mansueti, ab Apostolorum Principe missi, Leucis veræ fidei lumen illuxerit.

[Annotata]

* Luxovii

* Ms. Diling. suo

* REGNEMUS

* Lotharingiæ

§ II. Variis rationibus persuadetur, Sanctum ad Leucorum conversionem non prius missum fuisse, quam Constantini Magni vel filiorum ejus temporibus.

[In breviore Vita, quam Adsone multo antiquiorem esse gratis concedo,] Quæstionem tractaturus, an S. Mansuetus a Petro Apostolo in Galliam fuerit missus, generalibus argumentis, quæ contra antiquitatem aliis in Gallia ecclesiis attributam etiam intorqueri possint, quantum potero, abstinebo; cum Tullensium traditio singularibus satis infirmari queat. Pleraque ex ipsis petam instrumentis, quibus potissimum fulcitur. Imprimis pro illa produci potest brevior Sancti nostri Vita, a qua seculi XI auctor sæpius memoratum episcoporum Tullensium Catalogum orditur. Ex dictis numero 12 & seq. suspicio oriri potest, illam saltem quoad substantiam & præcipua adjuncta non differre a Gestis S. Mansueti, quorum Adso ibidem meminit. Hinc Tullenses, qui traditionem suam veram esse cupiunt, facile credent, eamdem Adsone multo antiquiorem esse; utpote assertam in Sancti nostri Gestis, a Catalogi auctore transcriptis, quæ idem biographus Adso multo ante sua tempora composita esse ait. Necesse non est opinioni isti, licet nulla solida ratione nixæ, quidquam opponam; quia Sanctus in breviori Vita, quæ supponitur a vetustis ejusdem Gestis non differre, asseritur quidem Apostolorum Principis discipulus fuisse; sed verbis non ita manifestis, quin aliter exponi possint. At cum in eadem ista Vita aliqua legantur, e quibus consequitur, S. Mansuetum Apostolis coævum non fuisse; relinquitur, ut illa Tullensium traditionem magis infirmet, quam confirmet.

[18] Locum accipe, qui traditioni favet. Tempore namque, [aliqua habentur, quæ traditioni favent; sed uti non inepte possunt, ita aliter] quo B. Petri Apostolorum Principis prædicatione & apostolatu Romana fulgebat Ecclesia, duce Christo, illuc perductus est; seque doctrinæ Apostolicæ subdidit, a quo documentis fidei Catholicæ imbutus … ad præfatam urbem Tullensem Pontificali benedictione consecratus, velut lampas fulgida ad repellendas erroris tenebras directus est. Quidni verba priora ita intelligi possint, ut Sanctus Romam venerit tempore, quo, cessantibus persecutionibus, Romana fulgebat ecclesia, ibidem fundata B. Petri … prædicatione & apostolatu? At voculæ a quo ad Apostolorum Principem referuntur: hic itaque discipulum suum Mansuetum misit. Audi Joannem Cordesium in Dissertatione de tempore missi in Aquitaniam S. Martialis, edita tom. V Junii a pag. 538 num. 18: Cum Romana Ecclesia Petri Sedes fuerit semper appellata, illi, qui ab ea Sede legati sunt, a Petro missi fuisse dicti sunt; licet a Petri Successoribus longa post tempora venerint: quod pluribus scriptorum locis manifestum, confirmatur dignitate Bonifacii, a Gregorio II in Germaniam Euangelii gratia legati, qui Missus sancti Petri dicitur in Caroli Martelli epistola, & cap. 2 lib. V Capitularium. Alia exempla, quæ mihi in promptu sunt, non adfero, securus, ex eruditis neminem judicaturum, quod data a me expositio nova sit.

[19] [exponi debent, nisi breviori Vitæ omnis fides abrogetur: nam in ea de Sancto narrantur,] Nolim quis existimet, me Tullensibus persuadere velle, quod mentem ejus, qui brevioris Vitæ auctor est, fuerim assecutus: hoc tantum contendo, eos non posse datam interpretationem improbare, si breviorem Vitam aliqua fide dignam esse credant; quia particularia Sancti facta, quæ a memoratæ Vitæ scriptore narrantur, cum Apostolorum temporibus majori ex parte conciliari non possunt. Narrantur autem hæc pauca: Tanta virtutum meruit illustrari gratia, ut filium principis, viri scilicet primarii, civitatis ejusdem Tullensis suis precibus suscitatum a morte, restitueret incolumem vitæ. Quo miraculo territus pater … cum filio & omni paganorum multitudine a sancto Mansueto baptismatis meruit purificari lavacro. Emundata igitur omni idolorum superstitiosa ac vana spurcitia, ædificavit ibi (Tulli) templum in honore perpetuæ Virginis Dei Genitricis, sanctique protomartyris Stephani, aliasque circumquaque ecclesias, ordinatis presbyteris & diaconibus, ubi glorificaretur admirabilis Deus in Sanctis suis usque in præsentem diem. Paulo infra fit mentio alterius ecclesiæ prope Tullum Petro Apostolo per Sanctum erectæ, in qua hic dein sepultus fuit. Hæc omnia si vera sint, S. Mansueti missio ad tempora Apostolis posteriora differri debet, ut jamjam probabitur.

[20] [quæ cum temporibus nascentis in Gallia Ecclesiæ componi] Sulpitius Severus lib. 2 Sacræ historiæ, agens de quinta persecutione sub Marco Aurelio imperatore excitata, serius trans Alpes Dei religionem susceptam esse testatur. Qui Gallicanæ initium ad universæ Ecclesiæ primordia referunt, locum Sulpitii ita explicare coguntur, ut religio Christiana Gallis tunc quidem prædicata, sed a tam paucis suscepta fuerit, ut non suscepta censeri possit, facta scilicet comparatione cum Italia; ubi primi Euangelii præcones uberiorem progressum fecerunt quam in Gallia, gentilium superstitionum retinentiore. Explanatio hæ conformis est testimonio septem episcoporum in Decreto ad Radegundem circa annum 567 conscripto, quod refert Gregorius Turonensis lib. 9 Hist. Francorum cap. 39: Cum ipso Catholicæ religionis exordio cœpissent Gallicanis in finibus veneranda fidei primordia respirare, & adhuc ad paucorum notitiam tunc ineffabilia pervenissent Trinitatis Dominicæ sacramenta &c. Consentanea etiam est iis, quæ leguntur in Passione S. Saturnini episcopi Tolosani, quam Ruinartius Actis Martyrum sinceris & selectis inseruit: Postquam sensim & gradatim in omnem terram Euangeliorum sonus exivit, parique (id est, lento) progressu in regionibus nostris Apostolorum prædicatio coruscavit; cum raræ in aliquibus civitatibus ecclesiæ paucorum Christianorum devotione consurgerent, sed nihilominus crebra miserabili errore gentilium nidoribus fœtidis in omnibus locis templa fumarent; ante annos L, sicut Actis publicis, id est, Decio & Grato consulibus, sicut fideli recordatione retinetur, primum & summum Christi Tolosa civitas sanctum Saturninum habere cœperat sacerdotem. Passionem S. Saturnini edidit Ruinartius ex codice Fossatensi, quem annis circiter 900 se antiquiorem, & in quo has voces ante annos L nitide exarata esse asseverat. Si lectio ista, quam nonnulli mendosam suspicantur, genuina sit, Passio circa annum 300 conscripta fuit; nam Decius & Gratus circa annum 250 consulatum gesserunt. Utut sit, Gregorio Turonensi vetustior est, qui lib. 1 Hist. Francorum cap. 28 postrema loci adducti verba ex illa desumpsit.

[21] Quemadmodum allata testimonia contra aliquot neotericos fidem faciunt, [non possunt, atque ad imperium Constantini Magni vel filiorum aptius referuntur.] Apostolos de Gallorum salute magis solicitos fuisse, quam ut neminem e suis discipulis ad Christum illis annuntiandum legarint, ita falsitatis convincunt auctorem Vitæ brevioris, in qua S. Mansuetus narratur, tempore nascentis Ecclesiæ omnem paganorum multitudinem baptizasse, vineam sibi commissam omni idololatria expurgasse, templum Virgini Deiparæ & protomartyri Stephano Tulli exstruxisse, aliasque circumquaque in Leucorum terra ecclesias ædificasse. Hæc Tullenses non component cum iis, quæ auctor Passionis S. Saturnini, Sulpitius Severus & septem episcopi in Decreto ad Radegundem tradiderunt; neque horum auctoritatem graviori poterunt elevare. Proinde si nolint, breviori Vitæ omnis fides abrogetur, locum priorem ex ea productum eo sensu intelligant, quo illum ostendi non inepte intelligi posse: initium vero episcopatus S. Mansueti removeant ad tempora Constantini Magni vel filiorum ejus. Illis imperantibus secure & libere Euangelium promulgare, templa publice ædificare, & idololatriæ exstirpandæ operam dare potuit: etsi interim non levis mihi sit dubitandi ratio, an tanto cum fructu id fecerit, ut omnes Leuci, patriis superstitionibus relictis, veram religionem amplexi, & ecclesiæ vero Deo circumquaque tunc erectæ fuerint, sicut in breviori Vita asseritur. Suasi Tullensibus, ut primi Episcopi sui missionem ad imperium Constantini Magni vel filiorum ejus differant. Ut hoc meum consilium sequantur, eos inducere debent, quæ num. 23 & seqq. adferentur.

[22] Elogium S. Amonis, quod in Catalogo episcoporum Tullensium breviorem S. Mansueti Vitam proxime sequitur, [Nec S. Aper septimus Tullensis antistes sec. 2, nec ejus successor Albinus sec. 3 sedit:] convenit cum eo, quod Adso his verbis subjicit; Sicut in Gestis pæcedentium Leucorum urbis Antistitum invenitur. Opinare, per me licet, Amonis, imo, si velis, successorum ejus Alchæ, Celsini, Auspicii & Ursi elogia ex Gestis illis a Catalogi auctore extracta fuisse. Hic de S. Apro septimo Tullensium antistite inter alia scribit: Qui, ut in libris auctoralibus reperitur, temporibus Adriani crudelissimi imperatoris fuisse cognoscitur: … cujus quarto anno beatus Aper episcopus ordinatus, undecimo hominem exuit. Annum undecimum Hadriani imperatoris Pagii Critica in Annales Baronii innectit anno Christi 127. Post S. Aprum Catalogus Albinum, vel ut est in editione Calmeti, Albauldum ponit, quem vixisse ait sub summis Pontificibus atque martyribus Stephano & Fabiano, ut in antiquissimis tomocartis. (Hæc vox componitur ex tomus & charta, & litterarum monumenta significat) reperitur. S. Fabianus secundum eumdem Pagium an. 250, S. Stephanus an. 257 martyrio coronatus est. Post Albinum refert Trisoricum, Dulcitium, Præmonem, Autmundum, Eutulanum & Teufridum; quem postremum sub Dagoberto I, qui anno 638 obiit, & filio ejus Sigeberto Austrasiæ rege floruisse asserit. Si instrumenta, in quibus Catalogi compilator se invenisse dicit, Aprum seculo 2, Albinum vero seculo III episcopatum Tullensem administrasse, eadem esse credas cum Gestis præcedentium Leucorum urbis antistitum, ab Adsone visis, nihil iterum opponam; quia licet illa Dervensi abbate vetustiora sint, Tullensium traditionem stabilire non possunt; nam Aprum & Albinum memoratis seculis Tulli sedisse, certo falsum est: imo argumentum nobis suppeditant, quod contra illam militat; si septem primos episcopos eo ordine nominent, quo in Catalogo seculi XI, & in aliis septem, quos inspexi, recentioribus collocantur.

[23] [nam quintus episc. Auspicius vixit circa an 472, cum grandævus erat: ex qua epocha] Ad diem XXVIII Julii Sollerius egit de S. Auspicio, quinto Tullensium antistite, & contra Baronium evidentissime demonstravit sancti istius litteras ad Arbogastem comitem Trevirorum, quæ apud Chesnium tom. 1 Scriptorum Franciæ pag. 864 legi possunt, conscriptas fuisse ad Arbogastem juniorem, ad quem S. Apollinaris Sidonius misit epistolam 17 libri 4. Ex hac in rem nostram pauca delibo: Justius hæc postulabuntur a sacerdotibus loco propinquis, ætate grandævis… Namque ut antistitem civitatis vestræ Trevirensis relinquam, … multo opportunius de quibuscumque quæstionibus tibi interrogantur inclyti Galliarum patres & protomystæ, nec satis in longinquo Lupus, nec parum in proximo Auspicius. S. Apollinaris, cum hæc scriberet, episcopus Arvernorum erat, ad quorum sacrum regimen assumptus fuit sub finem anni 471 vel initium anni 472. Itaque S. Auspicius, quem ille in epistola ad Arbogastem nominat, & ætate grandævum dicit, non obiit ante finem anni 471. Lupus, de quo Apollinaris ibidem meminit, celeberrimus ille Trecensium antistes fuit, qui in extrema senectute anno 478 vel 479 vita defunctus est. Ex his luce meridiana clarius est, S. Aprum seculo 2 sub Hadriano imperatore, Albinum vero seculo III sub Pontificibus Fabiano & Stephano Tulli sedere non potuisse; cum in omnibus, quos consului, ejusdem ecclesiæ Catalogis S. Auspicio, qui seculo V claruit, ejusque successori Urso ambo postponantur. Jam vero quoniam in iisdem quatuor dumtaxat antistites Mansuetus, Amon, Alchas & Celsinus ante Auspicium referuntur; necesse est, ut Tullenses, qui primum ex illis Petro Apostolo coævum faciunt, valde diuturnam sedis vacationem adstruant, atque insuper fateantur ex Sancti gestis pauca admodum verisimilia esse: quia quæ de eo in breviore anonymi & in prolixiore Adsonis Vita leguntur, majori ex parte non congruunt primo seculo, imo nec duobus sequentibus. Unde, si me audiant, post imperatorum gentilium tempora ecclesiæ suæ primordia dilaturi sunt, eademque in S. Mansueto constituturi sub Constantino vel filiis ejus, qui omnes seculo IV imperarunt. Sic pleraque, saltem quæ in breviori Vita narrantur, credibiliora apparebunt, atque etiam commode intelligetur, quinque primorum episcoporum successionem nullo longioris temporis hiatu interruptam fuisse.

[24] Hoc itaque modo Tullenses episcoporum suorum seriem rectius ordinarent. [ordinatur verosimillima successio chronologica primorum præsulum Tullensium,] S. Mansuetus cathedram a se primum Tulli erectam tenuerit usque ad annum 375; Amon sederit ad 400, Alchas ad 423, Celsinus ad 445. Auspicii obitum Sollerius laudatus notavit circa annum 478. Dentur igitur ipsi anni 33. S. Apollinaris Sidonius in epistola citata ad Arbogastem, illum ætate grandævum vocat, puta 80 annorum; facile itaque fieri potuit ut ecclesiam Tullensem 33, imo pluribus annis rexerit, adeo ut ejus decessoribus aliqui subtrahi possint, vel emortualis S. Mansueti ad annos trecentesimo septuagesimo quinto priores retrahi. Ursus seculum quintum complerit; sextum inchoarit Aper, qui septem tantum annis præfuisse traditur. Anno 507 vel 508 subrogatus ei fuerit Albinus, huic anno 525 Trisoricus; quem secutus fuerit Alodius vel Alogius, in antiquis Catalogis omissus, qui anno 549 Concilio Aurelianensi V subscripsit. Tempus medium inter hujus mortem & Teufridum, qui sub Dagoberto 1 an. 638 vita functo & filio ejus Sigeberto sedit, facile implere potuerunt illius decessores Dulcitius, Præmon, Autmundus & Eutulanus; inter quem & Teufridum R. D. Franciscus Riguet magnus Præpositus S. Deodati in Ms. Systemate chronologico episcoporum Tullensium, an. 1700 ad nos transmisso, Austrasium ponit: at Calmetus tom. 1 Historiæ Lotharingicæ lib. 9 num. 57 Austrasium a Teufrido non distinguendum esse arbitratur. Uter rectius sentiat, examinare non est hujus loci.

[25] Si datam chronotaxim admittas & simul credas id, [& S. Mansueti missio differtur ad Constantinum vel filios, mors vero ad annum circiter 375] quod in Officiis propriis ecclesiæ S. Petri Romarici-montis in Lotharingia, anno 1657 editis, & Breviario Tullensi, an. 1684 impresso, legitur, videlicet primum Leucorum Episcopum & apostolum vineam sibi commissam 40 annis excoluisse; ejusdem missio ad annum 335 revocanda est, quo Constantinus Magnus adhuc imperabat. Verum cum tam longa episcopatus duratio aliunde non confirmetur, Sancti adventus in terram Leucorum, cathedræque Tullensis initium ad tempora filiorum Constantini differri potest, quorum qui diutissime vixit Constantius, anno 361 obiit. Ad Commentarii numerum 1 in margine notavi Sanctum ad laborum Apostolicorum mercedem evocatum fuisse circa annum CCCLXXV, secutus chronologicam, quam proposui, primorum antistitum Tullensium successionem, quæ verosimillima mihi apparet. Qualemcumque excogitent qui S. Mansueti missionem seculo 1 illigant, gravibus incommodis obnoxia sit oportet: neque iis quis se subduceret, qui Sanctum sub imperatoribus gentilibus ante seculum IV sedisse affirmaret. Porro ex dictis fluit hæc sequela, ut quæ ex Catalogo seculi XI hactenus produxi, traditionem de vetustate cathedræ Tullensis magis evertant, quam stabiliant. Idem dicendum est de Gestis S. Mansueti & successorum ejus, quæ Adso citat, si ex his illa accepra fuerint. Si Catalogi auctor in transcribendo infidelis supponatur, documentaque ab Adsone visa depravasse; arguant ipsum Tullenses: sed ne ejus auctoritatem tunc mihi objiciant, quæ in hypothesi nulla est.

[26] Præcipuus traditionis propagator fuit Adso abbas Dervensis, [Adso multa de Sancto fabulatur & a veritate] auctor prolixioris Vitæ S. Mansueti. Ex ea profluxisse, quæ plerique scriptores biographo isto juniores de Sancto commemorant, exploratum habeo. Satis etiam adverti, multos ex illis perspexisse, Adsonis historiam integra fide indignam esse; unde pro suo quisque arbitrio illam contraxerunt, falsa aut non verisimilia resecantes, subinde etiam in eorum locum alia substituentes, quæ majorem veri speciem narrationi conciliarent. Cum abbate tamen Dervensi in eo affirmando passim concordes sunt, quod ecclesia Tullensis a S. Mansueto Petri Apostoli discipulo fundata fuerit. Id tanto magis miror, quanto plura memoratus abbas adferat, quæ a Petri temporibus alienissima sunt. Apud nos num. 2 Sanctum in Scotia, quo nomine seculo X etiam Hibernia vocabatur, natum esse ait, iisque ab ipsa pueritia virtutibus effulsisse, e quibus recte quis deduceret, eum in religione Christiana a parentibus educatum fuisse. Apertius mentem suam exprimit in poëmate Vitæ prævio.

Insula Christicolas gestabat Hibernia gentes;
      Unde genus traxit, & satus inde fuit.
Indolis egregiæ, qui mox comitatus honore
      Virtutum, placidis emicuit studiis…
Petrus Apostolicæ pollebat culmine Romæ:
      Huncque secutus amans, expetit ipse libens &c.

[27] [& a temporibus S. Petri aliena:] In Vita num. 4 S. Mansuetum ab Apostolorum Principe scientiis sacris edoctum, episcopum consecratum, atque in Galliam missum fuisse scribit, itineris socium ei inter alios adjungens S. Sinicium Remorum episcopum; cujus tamen missionem ad annum circiter 288 differendam esse, in hoc tomo a pag. 121 ostensum est. Eo tempore, quo S. Petri Discipulus ad Leucos convertendos venit, Tullensis civitas murorum, inquit num. 5, ambitu, seris & turribus secus undique præmunita erat. Addit num. 6, populorum stipata catervis, rerum ditissima copiis, ac diversæ supellectilis referta commerciis. Rex quoque gentilis & barbaricus, Leo nomine &c. Numero sequente narrat, ad reginæ aures pervenisse, Virum peregrinum adesse, Christianæ fidei cultorem, ab Italiæ partibus venientem ab eo, quem Romanorum pars maxima veræ fidei signiferum & Papam sequitur, se a Petro esse missum veraciter asserentem, Deum … apertis atque assiduis vocibus prædicantem. Has ineptias ex primo Vitæ capite hausi: sequentia similibus nugis plena sunt. Tædet me illas hic referre. Interim quas attuli, ruminare possunt, quicumque Sanctum primo Christianæ religionis seculo Leucis Euangelium prædicasse credunt. Hoc unum addo fabulosam Adsonis historiam multo difficilius componi posse cum seculo 1 & duobus sequentibus, quam cum quarto, ut totam attentius consideranti patebit.

[28] [ejus discipulum fuisse S. Mansuetum, prudentiores sec. X non videntur credidisse.] Inter cetera monumenta, in quibus Sanctus affirmatur Apostoli Petri discipulus vel ab eo in Galliam missus fuisse, post diligentem inquisitionem nullum aliud antiquius invenire potui, Vita S. Deicoli abbatis, edita tom. 2 Januarii a pag. 200; quæ in Historia litteraria Franciæ tom. 6 pag. 411 scripta esse censetur circa annum 980, seu 12 circiter annis ante obitum Adsonis. Nunc vero, inquit dictæ Vitæ auctor num. 4, Leucorum urbem censeo oblivioso pede nequaquam prætergredi, cui tantorum Patrum contigit eminentia nobilitari, videlicet Mansueti primi sui episcopi atque B. Petri Apostoli dilecti discipuli, necnon & sacratissimi Apri episcopi, quorum uterque digna ibidem veneratione frequentatur. Quid inde tandem inferent popularis traditionis patroni? Non nego eam ætate Adsonis & scriptoris Vitæ S. Deicoli creditam fuisse: verum an illa tunc ita invaluit, ut eruditiores & prudentiores de ejusdem veritate non dubitarint? Commentarii hujus § 4 memorabuntur varia instrumenta, utroque biographo vivente confecta, nimirum diploma Ottonis I imperatoris datum anno 965, & tres chartæ S. Gerardi episcopi Tullensis an. 969, 971 & 982 exaratæ. In omnibus Sanctus honorifice compellatur, & ecclesiæ Tullensis nunc primus episcopus, nunc primus doctor, nunc primus pastor vocatur. Si Gerardus Sanctum, erga quem, uti infra videbitur, singulari pietate afficiebatur, Petri Apostoli discipulum agnovit; cur ex titulis, quibus eum ornat, præcipuum reticuit? Cur in antitiquis etiam Martyrologiis, quorum annuntiationes in fine § 3 adferentur, nulla S. Mansueti ab Apostolorum principe missi fit mentio? Suspicionem hæc mihi ingerunt, traditionem seculo X fluctuasse, nec nisi a rudioribus vel nimium credulis receptam fuisse. Seculo XI a temporibus Gregorii VII Pontificis Tullenses de Sancto crediderunt, quæ eorum traditioni plurimum adversantur. Illa producam, postquam aliqua præmisero, quæ cum iisdem connexa sunt.

[29] Inter ecclesias, quas ab Adsone & auctore brevioris Vitæ S. Mansuetus ædificasse narratur, [Ecclesia suburbana a Sancto ædificata: reliquiæ SS. Petri & Pauli in ea inveniæ:] nulla verisimilius ab eo exstructa fuit, quam quæ S. Petro Apostolo consecrata olim visebatur in Septemtrionali Tulli suburbio. Nulla est ratio, cur quis de constantissima traditione dubitet, quæ sanctum in illa primum sepultum fuisse asserit. S. Martinum Turonensem in eadem apud S. Mansueti tumulum anno 384 vel 386 orasse licet incertum sit, credibile tamen est, quemadmodum num. 37 videbitur. Episcoporum Tullensium, qui Sancto proxime successerunt, sepulcra ibidem extitisse, indubitatum est. Vetusti istius templi meminerunt Ottonis I diploma anno 965 & S. Gerardi charta anno 982 exarata, quæ § 4 a num. 47 partim transcribentur: in hac antiquum, in illo ab antiquo fundatum dicitur, sed … ædificiis corruentibus male esse collapsum. Reparatum fuit a SS. Gauzlino & Gerardo: dein a fundamentis reædificatum sub episcopo Pibone, & solenniter dedicatum anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo septimo; quemadmodum constat ex historia ab anonymo seculo XII conscripta, de qua § 5 a num. 62 pluribus agendum erit. Cum ante templi, dedicationem antiquum altare majus dirueretur, in dextra parte sub anteriori cornu detecta est arca lapidea cum hac inscriptione: In hoc conditorio sitæ sunt reliquiæ sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, insuper etiam de ligno Domini. Conditorio aperto, illico cum ossibus apparuit in colore roseo pulvis concretus cum sanguine. Facta reliquiarum discretione, inventa sunt ibi, opitulante misericordia Dei, præter undecim de ossibus capitis & dictum pulverem, dentes septem, sexdecim etiam frusta in modum tesseræ quadratæ de ligno triumphali vivificæ Crucis. Hæc ex memorata anonymi historia accepi; sub cujus initium narrantur, quæ nunc subjicio, quæque ante sacri istius thesauri inventionem contigerunt.

[30] Gregorio VII Pontifice, qui anno 1073 sedere cœpit, viri in Tullensi civitate primarii Romam proficiscuntur, SS. Petri & Pauli reliquias veneraturi. In congressum Pontificis admittuntur, qui ita eos alloquitur: [Tullenses sibi persuasum habebant eas a Sancto procuratas fuisse;] Fœlix urbs Leucha, gloriosi confessoris Christi & Apostolici præsulis Mansueti corpore decorata, sed vigilantia ipsius sanctorum Apostolorum Petri & Pauli reliquiis gloriosius insignita! Sicut enim veridicis historiographorum probatur sententiis, & prout Romanæ bibliothecæ monstratur tomochartis, post Romam … ita Tullensis civitas Apostolici frequentatur visitatione præsidii, ut nusquam alias in toto orbe tanta portio earumdem reliquiarum valeat reperiri. Cum Tullenses, in patriam reduces, ex ore Pontificis audita retulissent, dies Apostolorum Principibus sacra quotannis majori cum solennitate agi cœpit in templo, in quo postmodum supra dictæ eorum reliquiæ inventæ sunt. Pontifici etiam sancto, videlicet beato Mansueto, tantæ venerationis aucta est religio, ut per finitimas regiones & provincias festi ejus celebritas famosior indiceretur &c.

[31] [quod illorum traditioni adversatür,] Ex locis allegaris patet, Tullensibus olim omnino persuasum fuisse, templum eorum suburbanum insignibus SS. Petri & Pauli reliquiis per S. Mansuetum ditatum fuisse. Si illorum posteri idem credant, quando illas a Sanctö procuratas fuisse dicent, si hic ab ipso Apostolorum principe in Galliam missus fuerit? Nihil reponere possunt, quod vel umbram verisimilitudinis habeat. Quam parum credibile sit a Petri & Pauli corporibus aliquas particulas seculo 1 aut 2 separatas fuisse, jam pridem ostendit Papobrochius tom. V Junii in Analectis de utroque sanctö Apostolo pag. 435 & seqq. In nostro systemate, quod primum Leucorum Episcopum an. 335 a S. Silvestro Pontifice vel postea ab ejus successoribus missum fuisse statuit, creditu facilius est, sanctorum Apostolorum reliquias ab illo Tullum allatas vel Roma eidem transmissas fuisse. Nominatus Pontifex eorum ossa solenni ritu elevavit, eaque per tres basilicas Christo Salvatori in Lateranensi palatio, Petro Apostolorum principi in Vaticano, & Paulo gentium doctori via Ostiensi ab imperatore Constantino ædificatas distribuit. Potuit, inquit laudatus Papebrochius pag. 459 num. 45, tunc factum esse, ut partes aliquæ etiam notabiles a reliquis abjunctæ ossibus ad alias ecclesias intra extraque urbem deferrentur, eæque nunc vere de talium possessione glorientur. Potuerunt quoque eædem ita semel separatæ sub Silvestri successoribus ad varias Transalpinas ecclesias migrasse: quamvis in genere maneat justa formido, ne multæ earum per fraudem sint suppositæ. Porro argumenta, quæ in hunc paragraphum contra Tullensium traditionem congessi, si non singulatim, saltem collectim accepta, abunde probant, nullum tempus, quo Sanctus floruerit, verisimilius determinari posse, quam quod jam sæpius indicavi.

§ III. Antiquus cultus ex Adsone & vetustis Martyrologiis: an S. Martinus Turonensis oravit apud sepulcrum S. Mansueti?

[SS. Mansueti & Amonis miracula post mortem, & concursus ad eorum sepulcra.] Post enarratum S. Mansueti obitum & honorificam sepulturam nonnullas Adso profert notitias de veneratione publica, Sancto priscis temporibus exhibita. Imprimis Deum illius merita & in cælo gloriam signis & virtutibus manifestasse refert, statim atque ejus corpus depositum esset in ecclesia, quam ab ipso sancto Præsule, cum viveret, in suburbio Tullensi constructam & S. Petro Apostolo dedicatam fuisse paulo ante asseruerat. Dein S. Amonem, secundum Leucorum antistitem, apud decessorem suum Mansuetum in dicta ecclesia sepultum fuisse scribit. Unde quoque, inquit, amborum meritis & intercessionibus ad laudem divini nominis idem locus ex eo tempore magnificis visus est miraculis effulsisse; cum scilicet cæcorum oculi diuturna caligine pressi, optatam expulsis tenebris lucem, variarum peste cladium languentes exuti, attractis quoque nervis plures repentes humi, necnon & quammulti diversis & innumerabilibus languoribus infecti salutis gaudia horum interventu se gaudeant ad propria retulisse: ad quorum videlicet patrocinium regum ac principum legimus (haud dubie in Gestis præcedentium Leucorum urbis antistitum; cum hæc Adso paulo ante citarit) frequentiam confluxiffe, ac juris sui * xenia plurima ad sublevandam servorum Dei & pauperum indigentiam devote contulisse: ubi etiam diversis temporibus, mirifica sunt ostensa virtutum amborum meritis insignia; sed vel propter irruptiones barbararum gentium, vel certe propter scriptorum inopiam sine dubio sunt prætermissa vel perdita. Duo tamen biographus subdit beneficia, quorum memoriam traditio usque ad ipsius tempora transmiserit. Ex utriusque relatione hoc loco ea decerpam & examinabo, quæ ad Sancti cultum spectant.

[33] Primum beneficium ita referre incipit: Martinus Turonorum sanctus episcopus toto orbe, [Traditur S. Martinus Turonensis orasse apud Sancti nostri tumulum:] ut notum est, famosissimus, beato Maximino Trevirorum antistiti admodum fuerat familiarissimus, ita ut sæpe collatis fruerentur alloquiis, & beatum Petrum Romam pariter adituri, mutuis viatim inniterentur colloquiis. Beatus igitur Martinus communi disposito quodam tempore id acturus, oratorium beati Mansueti, ad quod declinaverat divinam exoraturus clementiam, devotus ut erat, ingreditur. Cetera summatim hic perstringam, infra plenius enarranda. Martinus itaque cum ecclesiam, in qua S. Mansuetus quiescebat, orandi causa ingressus esset; mulierem, non diu ante humatam, nomen suum iteratis vocibus ex sepulcro ingeminantem audit, ac petentem, ut animæ in piacularibus flammis detentæ misereatur, proque ejus liberatione apud Deum intercedat, & S. Mansuetum obsecret, ut idem in cælis faciat. Præstat Martinus, quod rogatus erat, cœptumque iter prosequitur. In reditu ab urbe Romana ad Sancti nostri tumulum iterum precaturus divertit, & ex certo indicio, quod mulier ista constituerat, agnoscit, eam ex igne purgatorio liberatam esse.

[34] [lapis, in quem genua flexit, olim peregrinis ostendebatur in abbatia S. Mansueti:] Calmetus tom. 1 Historiæ Lotharingicæ lib. 5 num. 21, & in Dissertatione de primis episcopis Tullensibus illi præfixa col. XXIX, aliqua adfert, quæ videri possunt transitum S. Martini per urbem Tullensem, ejusque preces ad Sancti nostri sepulcrum fusas utcumque confirmare. Non ipsa Calmeti verba, sed eorum substantiam huc transcriptam accipe. In templo abbatiæ S. Mansueti prope Tullum diu conservatus fuit lapis, supra quem S. Martinus genua inflexerat. Solebat ille peregrinis olim ostendi, tamquam monumentum, ex quo Martini pietatem erga sanctum nostrum Præsulem, atque hujus antiquissimum cultum discerent. Verum cum anno 1552 Carolus V, Metas, Tullum & Virodunum imperio recuperaturus cum valido exercitu adventaret; Galli antiquam in Tulli suburbio S. Mansueti ecclesiam destruxerunt. Dictus lapis in urbem tunc delatus fuit, depositusque in claustro ecclesiæ collegiatæ S. Gengulphi: ubi postmodum per multos annos conspectus fuit cum inscriptione, qua adventus S. Martini Tullum, ejusque preces apud Sancti nostri tumulum affirmabantur. Sed jam non amplius ibidem invenitur. Ita fere Calmetus locis citatis. Tomo 3 laudatæ suæ Historiæ, anno 1728 editæ, lib. 33 num. 66 scribit, ecclesiam dirutam suis temporibus nondum fuisse reædificatam, & religiosos, qui S. Benedicti regulam profitentur, vetus refectorium ad divina Officia peragenda in ecclesiam convertisse. In hac corpus S. Mansueti asservari, docent me duo monachi Benedictini e Congregatione S. Mauri in libro, quem sub titulo Itinerarii litterarii Parisiis anno 1717 in lucem dederunt, parte 2 pag. 130. Porro abbatia, Sancti nostri corpore dives & nomine insignis, in illis visitur Tulli suburbiis, quæ ejus mœnibus Septemtrioni obversis adjacent. Illius templum, anno 1552 eversum, in eodem vel certe in vicino exstructum fuerat loco, ubi olim vetustissima illa ecclesia stetit, Apostolorum Principi sacra, in qua S. Mansuetus sepulturæ traditus fuit, ac primum coli cœpit. De ejusdem abbatiæ fundatione per S. Gerardum episcopum Tullensem, & maxima celebritate, quam frequenti hominum concursu ad Sancti nostri tumulum & crebris hujus miraculis olim consecuta fuit, agetur § 4 & seq.

[35] [at traditionem suspectam facit, quod rem contigisse ferat in itinere Romano Martini] Traditioni ab Adsone litteris consignatæ, qua asseritur S. Martinus orasse apud sepulcrum S. Mansueti, aliquid fidei addit monumentum istud lapideum, de quo numero præcedente sermo fuit: eam tamen plurimum etiam suspectam facit, quod idem Adso rem accidisse scribat in via Romana, cui se Martinus Turonorum episcopus commiserat una cum S. Maximino antistite Trevirensi. Hoc verum esse non potest: nam Maximinus 21 & forte pluribus annis vita & episcopatu defunctus erat, antequam Martinus ad cathedram Turonensem assumeretur. Sunt, qui hujus promotionem assigant anno 370. Multi certant pro anno 371. Tillemontio tom. 10 Monumentorum ecclesiasticorum pag. 315 præplacet annus 372. Chiffletius in Dissertatione de ratione temporum S. Martini num. 16 hujus consecrationem removet ad annum 375, ad quem etiam Pagius eamdem differt. Quæ sententia verior sit, dispicietur ad XI diem Novembris, qua per universam Ecclesiam S. Martinus colitur. De S. Maximino egit Henschenius ad diem XXIX Maii, ejusque obitum innexuit anno 349, quo S. Paulinum ei successisse probatum est tom. VI Augusti pag. 669 & seq. Hunc tamen parachronismum, qui utriusque sancti episcopatum, tot annis invicem disjunctum, contemporaneum facit, excusare conabuntur ii, quibus displicet, quod ad annum circiter 375 emortualem S. Mansueti distulerimus. Adso, inquient, prolepsi usus fuit, nec aliud voluit, quam Martinum, qui postea Turonensi ecclesiæ præfuit, iter instituisse Romam, cum adhuc militaret sub signis Constantini junioris vel Constantis; quibus in Gallia imperantibus, floruit Maximinus Trevirorum antistes, & Martinus baptismum jam susceperat, uti censet Chiffletius citatus. Verum an Maximino episcopo Martinus miles tunc admodum fuerat familiarissimus, ita ut sæpe collatis fruerentur alloquiis? An licentiam impetravit, ut a castris vel statione sua tantum temporis spatium abesset, quantum requirit peregrinatio ad limina Apostolorum? Apud Sulpitium Severum aliosque veteres, qui de S. Martino scripserunt, nihil legi, quod istiusmodi conjecturis aliquam verisimilitudinem adferat.

[36] Romana quidem utriusque præsulis peregrinatio affirmatur in Actis S. Maximini, [cum S. Maximino ep. Trevirensi; nam iter istud commentitium videtur:] seculo VII ab anonymo scriptis & ab Henschenio editis tom. VII Maii pag. 21: sed adeo a vero abhorrent, quæ ibi narrantur in itinere contigisse, ut vix amplius dubitem, quin ipsum iter sit commentitium. Quænam illa sint, paucis accipe. SS. Maximinus & Martinus Romam abeuntes ad castellum quoddam perveniunt: ingreditur illud Martinus, cibos empturus, Maximino ad asinum sarcinarium custodiendum relicto. Sed dum hunc ex itinere fatigatum somnus corripit, ursus asinum devorat. Maximinus a reduce Martino excitatus &, ubi bellua esset, edoctus, eam graviter increpatam jubet asini devorati vice fungi. Obedit ursus &, feritate omni deposita, pergit cum sanctis viris Romam, sarcinas eorum gestans. Inde redeuntibus idem præstat obsequium. Tandem monitus, ne deinceps ulli noceat, a Maximino ursus liber dimittitur in loco, qui ab eo Urseriæ appellationem accepit. Hæc retulisse satis est, ut popularem fabellam agnoscas, similem illi, quæ habetur in Vita S. Humberti Maricellensis tom. III Martii pag. 561 & seq. Henschenii laudati conjectura est, per Urseriam vel, ut ipse scribit, Ursariam designari vicum Ursel ad dexteram Rheni ripam, inter Wormatiam & Moguntiam; nec veram historiam nomini, sed nomen commento inveniendo occasionem dedisse.

[37] Sed an ergo Martinus per urbem Tullensem transiens apud S. Mansueti sepulcrum non oravit? [potuit tamen Martinus an. 384 vel 386, quando Treviros ivit, Tullo transire, & Sancti nostri corpus venerari.] Ut traditioni isti aliqua veri species concilietur, nihil melius adferri potest, quam quæ nunc subjicio. Ex Sulpitio Severo in Vita S. Martini cap. 23 & Dialogo 2 cap. 6 & 7 certum est, hunc sanctum, cum jam episcopatum Turonensem multis annis administrasset, non semel peregre profectum fuisse Treviros ad palatium Maximi tyranni. Chiffletius in laudata sua Dissertatione num. 8 probat, illum bis anno 384 Treviros advenisse: verum cum simul ostendat primum adventum modico temporis intervallo a secundo fuisse disjunctum; Martinum prima vice peregre, at secunda ex propinquo ad aulam Maximi se contulisse credo. Ad eamdem rediit anno 386, quando cum Euodio consule mensæ tyranni accubuit. Quanta sancto præsuli cum Maximo intercesserit familiaritas, Sulpitius Severus in illius Vita cap. 23 paucis hisce verbis satis manifestat: Etsi pro aliquibus supplicandum regi fuit, imperavit potius quam rogavit; & Dialogo 2 cap. 7: Hic Martinum sæpius evocatum receptumque intra palatium venerabiliter honorabat. Hinc patet, verba Adsonis, Martinus Turonorum episcopus .. Maximino .. admodum erat familiarissimus, ita ut sæpe collatis fruerentur alloquiis, verissima esse; si pro Maximino Maximus substituatur. Facile fieri potuit, ut primus auctor erroris istius, quem historicarum & chronologicarum rerum imperita posteritas sermonibus & dein Adso scriptis vulgavit, nominum affinitate deceptus fuerit, ac de notiore sibi S. Maximino episcopo intellexerit vel intelligendum putarit id, quod de Maximo tyranno sibi forte inaudito acceperat. Ipsum in errore confirmare potuit apologus, quem forte legerat vel audierat, de urso SS. Maximini & Martini sarcinas ob devoratum asinum portare coacto. Quod cum fabula ferat in itinere Romano contigisse; hinc alius error fortasse natus est, nimirum Martinum Turonensem in eodem Romano itinere S. Mansueti sepulcrum veneratum fuisse. Quidquid sit de hisce meis conjecturis; negari non potest Martinum minimum bis ad aulam Maximi iter fecisse, idque ex urbe vel diœcesi Turonensi: unde enim potius venisse dicendus est? At recta via, quæ inde Treviros ducebat, Tullo haud ita procul aberat, ut propterea de illius per hanc urbem transitu quæstionem movere liceat: a vero igitur non alienum est, Martinum anno 384 vel 386, ad quos itinera ejus ad Maximum cum plerisque refero, orasse apud tumulum S. Mansueti; qui secundum nostrum systema chronologicum, num. 25 exhibitum, circa annum 375 ad vitam feliciorem transiit. Ex omnibus, quæ tum contra memoratam traditionem, tum pro ea attuli, aliis dijudicandum relinquo, majoremne illa falsi quam veri similitudinem habeat. Non deerunt, opinor, quibus videbitur omni fide non indigna.

[38] [Piæ Scotorum ad illud peregrinationes:] Alterum beneficium, quod Adso ex ore populi acceptum litteris tradidit, S. Mansuetus præstitit pauperi Scoto, cui porcellum, a fure ablatum & mactatum, vivum restituit. Ejus relationem ita exorditur: Ex transmarinis Scotorum finibus has partes moris erat expetisse multorum; inter quos eo tempore vir quidam pauper cum conjuge dicitur accessisse: antiqui enim temporis multos fama excierat [ad] suæ gentis Virum sanctissimum (Mansuetum,) Scottigenis peregre solito abeuntibus potissimum expetendum. Unde hic conscius, ut rumor erat, amoris & gratiæ, non longe ab æde beati Viri potitus hospitio, voluerat mansitare. Et his cognoscitur celebritas cultus, quo Sanctus in loco depositionis suæ priscis temporibus honoratus fuit; utpote ad cujus tumulum vel ipsi Scoti, tanto terræ marisque intervallo a Tullensi urbe divisi, pias peregrinationes instituere soliti fuerint.

[39] [pauperum matricula, qui alebantur donis, ex pietate erga SS. Mansuetum & Amonem factis.] Quid per amorem & gratiam, ob quæ pauper ille Scotus non longe ab æde beati Viri habitare decrevit, biographus significare voluerit, colligi potest ex ejusdem verbis, datis num. 32. Eorum substantiam hic repetam ex Catalogo episcoporum Tullensium seculi XI, in elogio S. Amonis: Quorum meritis, id est, sancti Mansueti atque prælibati beati Amonis, plurimi cæcitatis, lepræ ac febris, ceterorumque languorum ægritudine detenti, redduntur sanitati. Ad quorum patrocinia multi reges & principes venire consueverant, atque eorum locum ex proprio ditabant: erat enim illic confluens turba advenientium, & innumera multitudo pauperum, quibus, unde viverent, erat a fidelibus constitutum; unde usque hodie dicitur Ad matriculam domni Mansueti & domni Amonis. Calmetus tom. 1 Hist. Lotharingicæ in Dissertatione prævia de primis episcopis Tullensibus pag. XXIX per matriculam hic intelligit catalogum pauperum, qui eleemosynis, ad Sanctorum sepulcra factis, nutriebantur. Sed vox ista, uti variis exemplis probat Cangius in Glossario aucto, olim etiam sæpe usurpabatur pro domo, in qua pauperes alebantur, ad ostia ecclesiarum ut plurimum extructa. Si ecclesiæ S. Petri, in qua Sanctorum corpora quiescebant, adjuncta non fuerit istiusmodi domus; saltem ibi fuisse credo pauperum matriculam, id est, catalogum, in quem qui relati erant, ad vitam sustentandam certa stipendia accipiebant; reditus autem, e quibus illa distribuebantur, provenisse vel ex muneribus in dicta ecclesia oblatis, vel ex aliis piorum fidelium donationibus. Porro peregrinos, natione Scotos, pauperum matriculæ seu catalogo inscriptos fuisse, non obscure indicat biographus verbis numero præcedente relatis. Quam vero gentem per Scotos, S. Mansueti populares, intelligat, dictum est num. 15 in fine.

[40] In Tulli suburbio, Austrum versus, vetustum jacet Ordinis S. Benedicti cœnobium, [Ecclesia, in qua Sancti nostri corpus quiscebat, ruinosa erat & fidelitum concursu minus celebris] S. Apri patroni sui nomen gerens; cujus abbati Archembaldo inter annos 936 & 948, uti initio § 4 videbitur, S. Gauzlinus episcopus Tullensis donavit ecclesiam S. Petri, sub conditione ut aliquos e suis religiosis eo mitteret ad canendas Dei laudes apud sepulcrum S. Mansueti. Adso Sancti miracula narraturus, quæ suo tempore facta sunt, postquam monachi S. Apri memoratæ ecclesiæ possessionem adiissent; de misero statu, in quo illi eam invenerunt, hæc præmittit: Sive .. barbararum irrumpente feritate gentium, sive etiam creberrimis inter se consectationibus populorum per succedentia tempora isdem locus, rebus privatus, munitionibus dissipatus, pene ad nihilum fuerat redactus, frequenter etiam virorum secularium dominationi subjectus. Eumdem locum ab antiquo quidem fuisse fundatum, sed præcedentium incuria temporum rebus destitutum, religione depravatum, ædificiis corruentibus male esse collapsum, etiam lego in diplomate Ottonis I imperatoris, dato an. 965. Illius restaurationem a S. Gauzlino inchoatam, & alia, de quibus Otto deinde agit, invenies § sequente num. 49. Ex productis testimoniis eruitur, ecclesiam S. Petri, fidelium concursu ad sepulcrum S. Mansueti olim celeberrimam, priusquam seculo X monachis S. Apri traderetur, a nullo vel raro peregrino frequentatam fuisse; nullam ibi amplius tunc extitisse pauperum matriculam; proventusque ecclesiæ quondam annexos ita interiisse, ut non modo defuerit, unde egeni alerentur, sed etiam unde ruinosum ejus ædificium repararetur.

[41] Alicui forte videri possunt biographi & Ottonis verba innuere, [circa an. 936: Leuci tamen festiva solemnitate diem ejus natalem tunc agebant.] templum S. Petri illo tempore ruinam edidisse, vel si hanc tantum minabatur, omnem Sancti cultum ibi desiisse. At neutrum verisimile est: nam Adso infra apud nos num. 38 miraculum referens, quod ante mortem S. Gauzlini, anno 962 vita defuncti, contigit, diserte affirmat, S. Mansueti festivitatem per totam diœcesim Tullensem tunc celebratam fuisse ea solemnitate, quæ fideles ad cessationem ab operibus servilibus obligabat. An Sancto cultus tam festivus non prius decretus fuit, quam cum locus, ubi ejus corpus servabatur, ab eodem Gauzlino abbatiæ S. Apri jam donatus esset? Credo ego solemnitatem primi Tullensis ecclesiæ Fundatoris & Leucorum apostoli institutam fuisse ante episcopatum S. Gauzlini, eamque ad ipsius & successorum tempora fuisse continuatam. Atque hæc ratio est, cur ex Adsonis & Ottonis I verbis supra relatis plus deducendum non sit, quam ego ex illis deduxi; nimirum templum S. Petri, cum monachorum S. Apri curæ committeretur, ruinæ quidem propinquum fuisse, sed non penitus collapsum; Sanctique nostri cultum tum temporis ibi quidem minus celebrem fuisse, sed non omnino defecisse. Etenim anne credibile est, Tullenses, qui festum ejus diem tanta celebritate agebant, tam pretiosum sacri ejus corporis thesaurum templi ruinis obrutum relicturos fuisse, si illud corruerat; vel si non corruerat, nulla veneratione sanctum Patronum ibi quiescentem fuisse prosecutos?

[42] [Cultus ex antiquis] Antequam religiosi Benedictini abbatiæ S. Apri inter annos 936 & 948 a S. Gauzlino locum obtinerent, S. Mansueti corpore venerabilem; hujus nomen in varia Martyrologia jam relatum erat. Unde plurimum firmamenti accipiunt, quæ hactenus de antiquo illius cultu allegavi. Martenius tomo 3 Thesauri novi anecaotorum, an. 1717 Parisiis edito, Col.at fragmentum pervetusti Martyrologii ecclesiæ Taronensis, in quo ad III Septembris solius Sancti nostri memoria occurrit: Tullo civitate, Mansueti episcopi. In Admonitione prævia Col.notat, se fragmentum istud descripsisse ex veteri codice Turonensi annorum minimum octingentorum. Tomo 6 Collectionis veterum scriptorum, ab eodem an. 1729 Parisiis vulgato, col. 637 aliud exstat Martyrologium monasterii S. Maximini apud Treviros, Bedæ nomen præ se ferens. Sanctumque ad dictum diem ita commemorans: Natale … S. Mansueti confessoris. In Observatione prævia col. 635 illud ante annos octingentos conscriptum fuisse affirmat. In Martyrologio S. Hieronymi Labbeano, quod publici juris fecit Sollertus noster tom. VI Junii parte 2 pag. 22, ad eumdem diem hæc legitur annuntiatio: Tullo Mansueti episcopi & confessoris. In præfatione num. 16 scribit: In toto codice Labbeano nihil reperitur, ex quo prohibeamur asserere Gellonensi ætate supparem esse. Hunc autem anno circiter 804 exaratum fuisse, testatur ejus editor Lucas Acherius tom. 13 Spicilegii in præfatione ad lectorem num. 5. Illius verba adfert Sollerius jamjam laudatus num. 6, nec assertam ab eo vetustatem improbat. Acherius tom. 13 memorati Operis a pag. 388 vetustissimum istud Gellonense Martyrologium edidit una cum variis Lectionibus ex duobus perantiquis Martyrologiis Mss., in quorum altero, quod a Stephano Baluzio se accepisse ait, ad III Nonas Septembris additur: Tullo Mansueti & confessoris. Conjunctio & omittitur in ejusdem Acherii Spicilegio, Parisiis an. 1723 recuso, tom. 2 col. 34.

[43] [Martyrologiis.] In museo nostro servantur alia sex Martyrologia apographa, quæ S. Hieronymo vel Bedæ attribuuntur, & S. Mansuetum breviter annuntiant. Quoniam me latet, quo seculo primum conscripta fuerint, eorum nomina & verba ad vetustum Sancti cultum stabiliendum non refero. Unus hoc loco producendus superest Ado, qui ante annum 860, quo cathedram Viennensem conscendit, suum Martyrologium composuit. Ad III hujus mensis in utraque tum Mosandri tum Rosweydi editione hæc habet: Eodem die depositio sancti Remacli … & beatissimi Mansueti confessoris atque pontificis Tullensis. Sollerius in Observatione ad hodiernum Usuardi textum subdubitat, an SS. Remaclus & Mansuetus vere Adoniani sint ob codicum Usuardinorum saltem puriorum & Notkeri silentium. Ut tamen demus, inquit, ab Adone notatos, nihilominus certum puto ab Usuardo fuisse prætermissos, cujus textum purum & integrum a me productum ambigi haudquaquam posse videtur, exclusis iis omnibus, quæ in Variantibus supra rejecimus. In Auctariis ad Usuardum, quæ mox subjicit Sollerius, frequentissima S. Mansueti fit memoria. Codices, e quibus illa collegit, aliique Fasti sacri, quibus Sanctum inscriptum reperi, proferentur § ultimo. Illos antiquitate superant documenta, e quibus nunc illustrare aggredior Sancti cultum & gloriam, quæ in terris adeptus est ab eo tempore, quo monachi Benedictini constituti fuerunt in loco, ubi illius corpus asservabatur.

[Annotata]

* al. Viris sanctis

§ IV. Gloria posthuma sub Tullensibus seculi X episcopis SS. Gauzlino & Gerardo, abbatiæ S. Mansueti fundatore, ex variis documentis collecta.

[Gauzlinus episc. Tullensis templum, S. Mansueti sepulcro venerabile, donat] Cum biographus verbis, supra num. 40 adductis, exposuisset deteriorem statum, in quem locus, S. Mansueti cultu olim celeberrimus, suo & S. Gauzlini ævo redactus conspiciebatur; de ejus instauratione ista subjungit: Hic itaque (Gauzlinus) præfatum locum diversis, ut diximus, casibus lapsantem considerans, ascito sibi ex loco sancti Apri, confessoris Christi egregii, domno Herchemboldo patri venerabili, quem ipse quoque illic abbatem ante constituerat, locum hunc in religionis ordinem committit reparandum. Qui videlicet vir venerabilis, ut erat religiosissimus, sub præpositorum manu monachorum aliquos delegavit; & quia illic stipendia eo tempore deerant, proprii monasterii sui sumptibus alendos instituerat. S. Gauzlinus cœnobium S. Apri, quod a pristino instituto recesserat, reformaturus, ei virum religiosum Herchemboldum, vel ut alibi lego, Archembaldum jam ab anno 936 abbatem præfecerat; sicuti fidem facit charta, nomine & jussu S. Gauzlini V Idus Octobris ejusdem anni exarata, quæ habetur apud Calmetum tom. 1 Historiæ Lotharingicæ, in Appendice varia instrumenta complectente col. 342. Ibidem col. 352 profertur diploma regis Ottonis, postea imperatoris eo nomine I, datum III Nonas Augusti anno 948, quo rata habentur & regio præcepto roborantur, quæcumque charta anni 936 continet. In hac S. Gauzlinus singulatim enumerat universas possessiones abbatiæ S. Apri, nuperrime a se reformatæ. Singulatim etiam easdem enumerat Otto, & præter eas nonnulla alia bona, quæ, uti ex certis documentis mihi constat, post annum 936 monasterio S. Apri donata fuerant. Cum in S. Gauzlini charta nulla fiat mentio ecclesiæ S. Mansueti; fiat autem in diplomate Ottonis: hinc illam iis rebus accensendam judico, quæ abbati Archembaldo post V Idus Octobris anni 936 concessæ fuerunt.

[45] [monachis Benedictinis, sub quibus ejus cultus reflorescit:] Verba, quibus Otto ecclesiæ istius donationem a S. Gauzlino factam confirmat, hic subjicio: Nec minus huic * nostræ authoritatis præcepto confirmandum decrevimus, ut ecclesia S. Mansueti, quæ est sita in suburbio ejusdem civitatis, a præfato venerabili episcopo, ea ratione eidem loco (abbatiæ videlicet S. Apri) collata, ut ex eisdem * monachis aliqui Deo & sancto Mansueto deserviant, cum omnibus, quæ ibi contulit, perpetuo jure dictæ abbatiæ cedat; & decreto confirmamus, ut nullus deinceps de ipsis * rebus auferendi potestatem habeat. Postquam Archembaldus ad concessum sibi locum aliquot ex suo monasterio religiosos misisset, ut sub Præpositi regimine ibidem degerent; pia eorum cura statim effectum est, ut Sancti cultus, qui plurimum defecerat, refloruerit, ejusque tumulus magno populi concursu rursum fuerit frequentatus. Insignia etiam Deus ibidem per Sanctum operatus est miracula, e quibus ea omnia, quæ Adso apud nos lib. 2 cap. 1 & 2 narrat, ante obitum S. Gauzlini facta sunt, qui anno 962 ad vitam feliciorem transiit. Eo adhuc vivente, templum S. Mansueti restaurari cœptum fuit. Opus imperfectum absolvit S. Gerardus, qui anno 963 Gauzlino successit. Ecclesiam S. Petro Apostolo dedicatam statim vocavi & postea aliquoties Sancti nostri nomine vocabo, cujus usurpationem invaluisse comperio ab iis maxime temporibus, quibus monachis S. Apri donata fuit. Scilicet ædes sacræ ab iis Sanctis, quorum cultu & miraculis potissimum illustrantur, suam sæpe appellationem trahunt, licet illis primitus consecratæ non fuerint.

[46] [se suamque diœcesim Sancti tutelæ committit Gauzlini successor Gerardus; plum hujus votum:] Inchoatam ecclesiæ S. Mansueti reparationem non modo perfecit S. Gerardus, Gauzlini successor; sed etiam monachis, qui in ea Dei laudes canebant, liberaliter benefecit, eisdemque, qui antea Præposito suberant, abbatem constituit. Varia præ oculis sunt instrumenta, quæ de abbatia a sancto præsule erecta & dotata, atque ejus ecclesia ab eodem restaurata agunt. Illa hic producam, quia quæ continent, Sancti nostri memoriam exornant. Ac primo quidem loco ipsius S. Gerardi verba transcribam ex instrumento, confecto Idibus Octobris anni 982, quo optimus antistes templum apud Medium-vicum (locus est prope Tullum, vulgo Moyen-vic dictus) concedit abbatiæ S. Mansueti nuper a se fundatæ: Sapiat, inquit, omnis conventus fidelium tam futuri temporis quam præsentis, qualiter ego Dei dispositione ad pontificium urbis Leuchorum confirmatus antistes, diverterim orandi gratia ad B. Mansueti oratorium; ibique me totum & plebis susceptæ pastoralitatem lacrimosæ devotionis spiritu ejus meritis contradidi, ac devovi, ubicumque se occasio apta præberet, sibi servientium necessitudines pietatis oculo respicere, manuque consolatoria sustentare. Cumque ad hujus promissi memoriam me charitatis ardor sæpe commonefaceret, & interventu beati Mansueti nostræ diœcesis status intra extraque prosperari cœpisset; statui ut possibile se ingereret, congruentiaque loci eniteret, promissionis me voto absolvere, fratrumque necessitati pro nobis amore conjunctorum sollicitudine paterna subvenire. Charta, e qua ista accepi, exstat apud Calmetum laudatum a col. 387. Ex illa imprimis discit lector, S. Gerardum, cum episcopus electus & confirmatus Tullum in sua sede instituendus anno 963 duceretur, digressum fuisse ad suburbanum S. Mansueti templum, eumque se suamque diœcesim illius tutelæ commisisse, atque insuper votum Deo nuncupasse, nullam se neglecturum occasionem providendi rebus necessariis religiosorum, quorum curæ ecclesiam S. Mansueti Gauzlinus decessor commendarat.

[47] Idem Calmetus a col. 389 alterum dat instrumentum, quo S. Gerardus ratum habet quidquid bonorum aut privilegiorum monachis S. Mansueti a se ve! [fundat] ab aliis antea concessum fuerat. Expeditum illud fuit Idibus Octobris anni 982, scilicet eodem die ac anno, quibus altera charta exarata fuit, de qua jamjam egimus. Quantum de voto, an. 963 facto, religiosus præsul ante dictum diem anni 982 persolvisset, ex instrumenti illius verbis abunde cognosces, quæ ex eo desumpta hic propono. Ad omnium tam præsentium quam subsequentium Ecclesiæ Dei fidelium volumus pervenire notitiam, quod, postquam divina dignatione, domni quoque Ottonis victoriosissimi imperatoris & semper augusti, necnon & domni Brunonis gloriosi archiepiscopi (Coloniensis) & regia germanitate (erat enim Ottonis I imperatoris frater germanus) præcellentis jussione dictante, custodiam animarum & regimen suscepimus ecclesiæ Tullensium; studii nobis quam plurimum fuit, commisso gregi diligentiam adhibere, diruta pro viribus restaurare, quæ secus justo disponi videbantur, melius ordinare. Inter cætera igitur, quæ ad cultum Dei necnon & servorum ejus pertinentia manu sublevantis agere * perspeximus, quemdam nostræ sedis locum fundatum ex antiquo reperimus, in honore quidem beati Petri Apostolorum principis consecratum, sancti autem Mansueti primi pastoris nostri corporali præsentia insignitum, ab antecessore nostro gratia religionis cœptum, sed imperfectum relictum. Cujus videlicet nos restaurationis ardore succensi, pro studio æternæ recompensationis perquirere cœpimus, qualiter eundem locum convenientius reformare valeremus.

[48] Unde cum totius nostræ sedis clero, abbatibus quoque, [abbatiam] monachis ac fidelibus laïcis habito consilio, invenimus hoc nullo modo jure permanenti fieri posse, nisi præfato loco præficere pastorem, & concessis rebus, quibus fratres sub abbatis imperio militantes regulariter alerentur, eidem cœnobio deberemus clementer providere: cujus piæ scilicet investigationis tandem discussione peracta, quemdam nostri desiderii negotio congruentem invenimus, proprio nomine Adam vocatum, nostræ ecclesiæ filium, disciplinis regularibus educatum; quem communi consensu tam spiritualium quam & cunctorum fidelium nostrorum pari electione designavimus, constituimus atque in eo loco præfecimus. Pro qua re statuimus atque decrevimus; ut & monachi, in eodem loco sub regulari sancti Benedicti disciplina viventes, absque ulla nostrorum succedentium antistitum inquietudine & perturbatione Deo serviant, aliarumque personarum pervasione securi & liberi vivant. Pro rerum omnium, quas hic transcripsi, majori firmitate S. Gerardus IV Nonas Junii anno 965 ab Ottone I imperatore diploma obtinuerat: unde consequens est, ut pius præsul votum suum, an. 963 Deo nuncupatum, implere non distulerit; cum quæ in charta anni 982 commemorat, anno 965 jam inde præstitisset.

[49] [S. Mansueti;] Imperatoris verba accipe ex editione Calmeti col. 373: Ad universorum fidelium nostrorum tam præsentium scilicet quam futurorum notitiam pervenire volumus, quod Gerardus venerabilis Tullensis ecclesiæ præful, nostræ imperialis clementiæ præsentiam adiens, humiliter suggessit, quemdam locum in suburbio ejusdem suæ civitatis ab antiquo quidem fuisse fundatum; sed præcedentium incuria temporum rebus destitutum, religione depravatum, ædificiis corruentibus male esse collapsum. Qui videlicet locus in honore beati Petri Apostolorum principis consecratus, & corporali sancti confessoris Christi Mansueti, primi ejusdem civitatis episcopi, præsentia insignitus, simulque beati Amonis præfatæ urbis antistitis corpore decoratus, a bonæ memoriæ Gauzlino prædecessore suo reparari fuerat cœptus, sed opere imperfecto relictus. Hunc igitur prædictus antistes divino instinctu plenius reparare defiderans, & sacræ religioni competentibus officinis instruere decernens, rebusque subsistentibus ampliare cupiens, abbatem nomine Adam, regularibus disciplinis eruditum, cum consilio Brunonis archiepiscopi ac principum regni, fratribus ibidem consistentibus præfecit; & tam ex his, quæ quondam eidem loco subjecta fuisse probari poterant, quam etiam ex his, quæ ex rebus episcopii, cum consensu ecclesiæ suæ fidelium, addenda visa sunt, petiit authoritatis nostræ decreto firmari, ut ea, quæ ibidem ad Dei peragendum obsequium tradita sunt, possint in perpetuum illæsa conservari. Quocirca nos pro Dei amore & stabilitate regni nostri, necnon & pro speranda successione generis nostri, præsentes authoritate tam nostra quam etiam filii nostri regis Ottonis, nobis æquivoci, statuimus atque decernimus, ut monachi sub regulari sancti Benedicti disciplina viventes in eo loco absque ulla succedentium Leuchorum urbis pontificum inquietudine & perturbatione Deo serviant, aliarumque personarum pervasione securi & liberi vivant, & res, quas eis per nostræ imperatoriæ dignitatis præceptum concedimus, quieto semper jure possideant. Sequitur enumeratio bonorum, quæ cœnobio S. Mansueti donata fuerant, antequam ab Ottone confirmarentur: cujus diploma notatur datum IV Nonas Junii anno Dominicæ Incarnationis CMLXV, Indictione VIII, anno regni Ottonis XXX, imperii scilicet IV.

[50] [templum a Gauzlino reparari cœptum perficit, quod se facturum Deo voverat;] Ottonis diploma satis quidem aperte insinuat, S. Gerardum, cum illud peteret, nondum absolvisse inchoatam a Gauzlino ecclesiæ S. Mansueti instaurationem: hanc tamen, ut credo, jam tum inceperat perficere vel saltem necessarios operi promovendo sumptus comparare; quia priusquam inauguraretur etiam voto se obstrinxerat, ut cœptum templi ædificium ad perfectionem deduceret. Audi Richerium lib. 2 Chronici abbatiæ Senoniensis cap. 13: Defuncto … Gozelino episcopo, B. Gerardus in episcopatu successit. Qui cum ad episcopatum electus fuisset, & ad civitatem Tullensem ad instituendum duceretur, cum ad ecclesiam S. Mansueti, quam prius idem S. Mansuetus in adventu suo ad civitatem Tullensem pro oratorio sibi exstruxerat, pervenisset; quia ejusdem urbis primus episcopus exstiterat Mansuetus, oratorium ipsum causa orationis fertur introisse, & tamdiu ibidem orasse, usquequo ecclesiam ipsam consensu totius cleri se vovisset in melius ædificaturum: quod & fecit. Chronicon Senoniense edidit Acherius tom. 3 Spicilegii a pag. 271. In præfatione pag. 15 & seq. illius auctorem Richerium seculo XIII vixisse ostendit. Licet hic ab ætate S. Gerardi sit remotior, non dubito tamen, quin de eo vera tradiderit: cum ex ipsiusmet laudati præsulis testimonio num. 46 allato, constet, ipsum loco & tempore a Senoniensi chronographo determinatis vovisse, ubicumque se occasio apta præberet, sibi (S. Mansueto) servientium necessitudines pietatis oculo respicere, manuque consolatoria sustentare. Hæc attentius consideranti in suspicionem falsi venire non potest votum, de quo agit Chronicon memoratum. Eo spectant, quæ in S. Gerardi Actis, ab auctore suppare Widrico abbate S. Apri conscriptis, leguntur. Instinctu piæ devotionis locum sancti Mansueti vir Domini summo amore excolebat: cujus etiam cœnobium labili veterno deciduum renovare satagebat; & tum suo incessante monitu, tum piissimi Patroni admodum exorabili obtentu, frequens populorum turba cœpto operi eleemosynarum largitatem non modicum suppeditabat. S. Gerardi Vitam a Widrico scriptam Henschenius dedit ad XXIII Aprilis; sed magna ex parte decurtatam, omissa etiam præfatione ac toto ejusdem auctoris libro de sancti miraculis, canonizatione ac translatione. Martenius tom. 3 Thesauri novi anecdotorum a Col.amp; Calmetus laudatus a col. 132 integrum Widrici opus ediderunt: quod & nobis in Supplemento ad Acta Sanctorum faciendum erit.

[51] Statim, ut credo, a finita templi renovatione Gerardus Sancti nostri corpus, [Sancti corpus in decentem arcam transponit;] e vetusto conditorio levatum, decentiori imposuit. Altera sacri corporis elevatio facta est anno 1104 a Pibone episcopo Tullensi. Qui hujus historiam infra edendam nobis reliquit, de priore, quæ a Gerardo peracta fuit, hæc memorat: Ab antiquis siquidem patribus accepimus traditum, & usque ad nostra tempora indubitanter est creditum, quod sanctus Gerardus post multa tempora in episcopatu Leuchorum ipsius (S. Mansueti) successor dignissimus, sacrum corpus illius transtulerit, atque intra ecclesiam, quam sub ipsius nomine consecratam invenerat, in archa lignea loco congruo collocaverit; in quo præsidens voces psallentium monachorum in eadem ecclesia sibi perpetuo famulantium susciperet & plebi Leuchorum consueti regiminis beneficium impenderet. Hæc & alia, quæ ex variis monumentis hactenus ostendi, a Gerardo in honorem S. Mansueti præstita fuisse, ad primos, id est, ad 963 & proxime sequentes episcopatus ejus annos referenda esse censeo.

[52] Præter duas Gerardi chartas anni 982, quibus num. 46 & seqq. usus fui, [villas abbatiæ a se fundatæ subtrahit, quas donarat; at eas per S. Mansuetum redonare cogitur:] quatuor alias inveni in favorem abbatiæ S. Mansueti ab eodem præsule concessas. Primæ anno 969 exaratæ substantiam dat Mabillonius tom. 3 Annalium Ordinis S. Benedicti lib. 47 num. 28. Secundam, quæ est anni 971, edidit Calmetus col. 383. Tertia scripta est anno 974, ex qua laudatus Mabillonius lib. 48 num. 14 hæc narrat: Gerardus villas Angeriacum & Molisiacum, quas ab Odelrico Remorum archiepiscopo acquisierat, eidem loco (cœnobio S. Mansueti) donavit. Postea vero, quasi facti pœnitens, idem Gerardus prædictas villas in suam ditionem redegit: dum sanctus Mansuetus, quasi condolens penuriæ sibi famulantium monachorum, eas vi quadam ab ipso denuo extorsit. Nam, ut Gerardus ipse in authentico suo loquitur, quodam febris nimiæ languore pervasus, ad extrema etiam deductus, tamdiu morbi attritus est violentia, dum reddere compulsus est, quod abstulerat. Unde consilio suorum fidelium, monachorum, canonicorum & laïcorum primam donationem novo instrumento renovavit… Hujus porro donationis violatoribus diras minatur a beato Petro Apostolorum principe & a beato Mansueto patrono suo, cujus meritis & intercessione quotidie corporum animarumque languores sanari asserit. Quarta denique Gerardi charta, qua monachis S. Mansueti anno 986 benefecit, exstat apud sæpe memoratum Calmetum col. 392.

[53] [in publicis necessitatibus solemnes indicit] Miraculis S. Mansueti, quæ sub Gerardi episcopatu contigere & ab Adsone litteris mandata sunt, multa immiscentur, e quibus cognoscas Gerardum in Sancti nostri patrocinio ingentem fiduciam collocasse, pietate erga eum singulari affectum fuisse, summoque studio ejus cultum promovisse. Inter alia Adso infra apud nos num. 44 narrat, Gerardum solemnem S. Mansueto supplicationem decrevisse ad pluviam post diuturnum æstum ejus intercessione impetrandam. Sancti corpus per agros suburbanos magno hominum concursu tunc delatum fuit ad cœnobium S. Apri: quo cum perventum esset, copiosus imber arescentes agros recreavit. Inde sacrum corpus in urbem portatum fuit; quo præsente, Gerardus Virgini Deiparæ & S. Mansueto consecravit ecclesiam, intra urbis mœnia a se constructam; quæ ex tunc, inquit Adso, & modo sancti Mansueti magnifice illustratur meritis, ubique solvuntur vincula peccati aggravantis. Dedicatione peracta, Sancti ossa in locum relata sunt, ex quo fuerant assumpta. Numero 50 narratur Gerardus tempore pestis magna sævitia grassantis aliam indixisse supplicationem, in qua cum S. Mansueti corpore processum fuit ad ecclesiam sitam Scropulis *, quæ beatæ Dei Genitricis sæpius solet illustrari miraculis. Quo facto, pestis visa est suo aliquantulum furore mitescere. His statim subjicit Adso: Sed nec sic paventium populorum terror abscinditur: nam iterum beati Viri glebam * humeris imponentes principale ejusdem Dei Genitricis Buxeriarum * expetunt cœnobium; quod olim erat monialium Ordinis S. Benedicti a S. Gauzlino fundatum. Nunc sub canonicarum titulo atque abbatissæ regimine locum incolunt nobiles virgines nullo religionis voto obstrictæ. Quinque circiter horas itineris Tullo abest, jacetque ad fluvium Murtam, ubi fere in Mosellam se exonerat. Post pium istud iter, quod ingens supplicantium agmen confecerat, pestis sic suis desuevit processibus, ut Sancti beneficium palam cognosceret universus populus.

[54] [supplicationes, in quibus] Malum tamen tunc omnino non cessavit. Certe illud postmodum non minus atrociter quam antea sæviit. Iterum Gerardus ad S. Mansueti simulque ad S. Apri patrocinium confugit, sacramque per urbis Tullensis plateas processionem populo indixit, in qua Sancti utriusque corpora circumferrentur. Quo peracto, tandem Deus funestæ isti calamitati finem statuit. Postremam hanc supplicationem describit Widricus in Vita S. Gerardi. Antequam illius narrationem adferam, lector duo observet velim. Primum est, Vitam & miracula S. Mansueti conscripta fuisse aliquot annis ante Gerardi mortem, quæ accidit anno 994, cum illorum auctor Adso jam biennio vita defunctus erat, uti dictum fuit num. 4. Alterum est, Widricum in Actis S. Gerardi studio prætermisisse, quæ de sancto isto præsule Adso miraculis S. Mansueti inseruerat. Satis aperte id Widricus insinuat verbis, quæ itineri Romano Gerardi proxime præmittit: Cujus etiam devotissimam erga gloriosum præsulem Mansuetum intentionem hic compendio panderemus, nisi inter veneranda ejus miracula, ab Adsone scilicet litteris mandata, prænotata nosceremus. Utraque hæc observatio lectorem, opinor, facile inducet ut credat, Adsonem & Widricum agere de diversis supplicationibus tempore pestilentiæ institutis, quarum solam ultimam posteritati tradiderit Widricus, quod apud Adsonem deesset, qui forte scribendi finem jam fecerat, quando illa contigit. Nunc Widrici narrationem accipe ex editione Calmeti col. 144.

[55] Culpis populi urgentibus, dolenda clades sparsim increbuerat. [Sancti corpus] Misera strages Tullensis urbis plateas humanis cadaveribus jam pene repleverat; nullaque domo vacua vel languido vel mortuo, jam cunctos occupaverat mœstuosa hujus labilis vitæ desperatio. Tunc beatus præsul (Gerardus) pro plebe sibi commissa non minimum sollicitus, diversis curarum artabatur angoribus, cogitans, quo posset remedio gregi periclitanti subvenire quantocius. Divino ergo animatus consilio, triduanum indicit jejunium; dehinc convocat in unum parochiarum vicinarum populum, & cum supplici devotione elevat gloriosorum pontificum Mansueti & Apri veneranda corpora, fisus eorum sublevari patrocinio ab imminenti angustia. Quibus præviis cunctas circuit plateas urbis, prolata in excelsum voce plebis lachrimabiliter supplicantis. Sed occulto Dei judicio, tanta increvit ipso die pestilentia morientium ut, antequam beati Mansueti basilicam Sanctorum accederent reliquiæ, multitudini jungerentur præcedenti sedecim defunctorum libitinæ.

[56] Venerandus autem pontifex populum, ne a prece desisteret cohortatus, [circumfertur.] repetito itinere cœnobium Sancti Apri adiit cum populis frequentibus; ibique lugubre septiformem letaniarum cursum explet, ante Sanctorum corpora cum clero humi stratus. Hinc surgens, terra inundante ejus lacrymis, cum antiphonam inchoasset, In voce deprecationis; eadem hora tres ex populo corruentes defecerunt in medio multitudinis. Sed omnipotens Miserator flebiles sui famuli preces non diu surda præterivit aure: atque ibi statuit finem sævientis plagæ, nec quisquam amplius eodem anno est conquestus se artari solitæ pestis gravedine. Hæc omnia desiderantur in lacunosis S. Gerardi Actis, ab Henschenio editis. Per lugubre septiformem letaniarum cursum, quem Widricus a Gerardo, ante SS. Mansueti & Apri corpora humi prostrato, expletum fuisse ait, intelligenda est litania, quæ cantu lugubri a septem choris percurrebatur, unde & Septiformis agnominari solebat. Ad ulteriorem lectoris instructionem subjicio verba Pauli diaconi lib. 3 de Gestis Longobardorum cap. 24: Dum Gregorius Magnus adversus pestem inguinariam, quæ Romam vastabat, septiformem litaniam ordinasset, intra unius horæ spatium, dum populi Deum precarentur, octoginta ex eis subito ad terram corruentes spiritum exhalaverunt. Septiformis autem litania ideo dicta est, quia totius urbis populus a beato Gregorio in septem partes, Deum deprecaturus, divisus est. In primo namque choro fuit omnis clerus; in secundo omnes abbates cum monachis suis; in tertio omnes abbatissæ cum congregationibus suis; in quarto omnes infantes; in quinto omnes viri laïci; in sexto omnes viduæ, & in septimo omnes mulieres conjugatæ. Pauli verba dedi, prout leguntur in novissima editione Parisiensi Operum S. Gregorii Magni tom. 4 col. 16. Ad calcem tomi 1 exstat sancti Doctoris sermo de Mortalitate, quo plebem hortatur, ut pro pestilentiæ cessatione impetranda ad litaniam septiformem conveniat. Diversa hæc fuit ab illa, de qua scribit Paulus diaconus citatus & Gregorius Turonensis lib. 10 Historiæ Francorum cap. 1: nam ambo hi scriptores divisionem populi in septem choros plane aliam referunt, quam Gregorius laudatus. Consule Annales Baronii ad annum 590.

[57] [periculose decumbens a SS. Mansueto & Apro] Apud Adsonem etiam non legitur mirabilis SS. Mansueti & Apri apparitio, Gerardo ad mortem usque ægrotanti facta, qui per illos sanitatem pristinam subito recepit. Insigne miraculum memoriæ proditum est a Widrico in illius Vita apud Calmetum col. 146. Temptatus est quoque aliquando desperabili corporis ægritudine, per quam Deus omnipotens glorificanter declaratus est in suæ virtutis majestate. Quodam siquidem tempore nimio languore prægravatus, ipso jam frigescente corpore, ad extrema est deductus; nec quisquam ei spem redituræ sospitatis spondere præsumebat: nemo nisi de solo ejus funebri obsequio satagebat. Tunc eum subiit cœlitus inspirata cogitatio, ut sanctissimorum Pontificum Mansueti & Apri se clementi commendaret præsidio; atque eorum venerandas reliquias jussit deferri in sancti Johannis Baptistæ oratorium, quatenus ipsorum præsidiante suffragio in * desperati caperet languoris præsens remedium, aut in supremo exitu ante severum Judicem propitiabile solatium. Sacratis igitur pignoribus infra * urbem delatis, cum honore condigne a fidelibus noctu celebrantur vigiliæ; nec desunt pontifici in conclavi contiguo recubanti funereæ excubiæ. Intempesta autem noctis *, strepitu vulgi frequentis subsidente, ecce illi, qui languerat, cœpit præter spem salutifer sopor obrepere: moxque a sanctis Pontificibus visitatur per somni quietem exoptabili visione.

[58] [sibi apparentibus subito sanatur.] Videbatur namque sibi languenti ante lectulum adstitisse eosdem Viros magnificos, præsulari habitu decenter infulatos; qui quasi requirebant ab ipso misericordi compassione, quomodo se haberet, & cujusmodi languore tam graviter ægrotaret. Cumque modus ac genus ægritudinis a languido panderentur; visum est sibi, quasi juberent ei, ut se sequeretur, & reflexum iter verterent versus oratorium, quo sacra eorum pignora servarentur *. At ille, qui dies non paucos languerat, sospes surrexit, concitus, ac gloriosæ visionis stupore attonitus. Credebat beatos Præsules corporea sibi astitisse præsentia: iterque arripuit, quasi eorum secuturus vestigia. Ad valvas autem perveniens ecclesiæ, propria potitus mente, Sanctorum recognovit virtutem, quam sibi dignati sunt ostendere: moxque antiphonam, EXILIIT CLAUDUS, ET AMBULABAT, præcinuit in jubilationis laude. Hinc ante venerabiles sternitur reliquias, pro beneficio grates Sanctis rependit magnificas, Deumque in suis Famulis prædicabilem intacibili ore glorificat.

[Annotata]

* hoc

* ejusdem

* ipsius

* l. egere

* Ecrouves prope Tullum.

* id est, corpus

* Bouxieres-aux-dames

* in editione Martenii tom. 3 Thes. anecd. Col.ut

* forte intra

* Marten. nocte

* Marten. servabantur

§ V. Sancti gloria seculis XI & XII illustrata miraculis, venerationis incremento, & solemni corporis elevatione.

[Miraculum edendum:] Publica S. Mansueti veneratio, uti sub SS. Gauzlino & Gerardo, ita & sub episcopis eorum successoribus viguit; imo accrevit a temporibus Gregorii VII Pontificis, quemadmodum ex num. 63 & seqq. patebit. Calmetus laudatus col. 104 & Martenius tom. 3 Thesauri novi anecdotorum Col.irabilem ediderunt historiam, quam Sancti miraculis ab Adsone scriptis adjectam repererant in codice Mansuetino seculi XI, de quo num. 7 varia lectorem præmonuimus. Hunc illa titulum præfert: De puella circulis ferreis adstricta, quemadmodum ad sepulcrum sancti Pontificis fuerit absoluta. Auctor anonymus in narrationis fine rem evenisse notat anno ab Incarnatione Domini nono & millesimo, pontificante Tullensem ecclesiam domno Bertoldo episcopo, Indictione VII. Miraculum dabimus ex Calmeto, collatum cum editione Martenii.

[60] Anno 1027 Tullensis episcopus consecratus fuit S. Bruno, [abbatiæ S. Mansueti benefacit, qui in morbis Sancti opem sæpe expertus fuerat:] qui postea Ecclesiam universam rexit sub nomine Leonis IX. Ejus merita erga cœnobium S. Mansueti vide apud Mabillonium tom. 4 Annalium lib. 56 num. 7, lib. 57 num. 37, & lib. 59 num. 87 & 88. Ex locis citatis partim transcribi meretur numerus 37 libri 57. Tunc, anno scilicet 1034, sancti Mansueti Tullensi monasterio præerat Hunaldus abbas, qui hoc anno litteras edidit de donatione Odelrici de Novo-villari. Hic frequentibus morbis idemtidem vexatus, domum sancti Mansueti frequentare consueverat, eique crebro subvenit ejusdem Sancti miseratio. Hinc tantum in eumdem locum accrevit ejus benevolentia, ut se & conjugem suam ibidem sepeliri decreverit, non desperans animæ suæ remedium illius consequi obtentu, cujus promeruit, dum vixit, sustentari & defendi interventu. Ob id sancto Mansueto duos mansos (vox mansus pro certa agri portione cum æde coloni olim usurpari solebat) & quædam alia prædia contulit … Bruno episcopus donationem istam anno 1034 auctoritate sua firmavit & sigillo munivit.

[61] Inter extracta e codice Mansuetino seculi XII, [alterum miraculum edendum.] de quo num. 8 & seqq. varia annotata sunt, invenio miraculum de quodam Rustico a S. Apro percusso & a B. Mansueto sanato; quod mense Septembri anno 1049 accidit, cum S. Leo IX Tulli subsisteret. In altero codice Mansuetino seculo XI, ex quo Martenius citatus a Col.& Calmetus a col. 118 illud miraculis S. Apri insertum typis mandarunt, hunc habet titulum: De quodam miraculo a Petro, sanctæ Romanæ ecclesiæ diacono, composito. Exemplar nostrum Ms., ex priore codice desumptum, mendis plenum est. Emendatius quidem exstat apud Calmetum, sed posteriore sui parte mutilum. Integrum vulgavit Martenius, cujus editione nos utemur, collata cum nostro manuscripto & impresso Calmeti exemplari. Miraculum istud contigisse mense Septembri anno 1049, quo tempore S. Leo IX cum Petro Ecclesiæ Romanæ diacono atque urbis ejusdem præfecto Tulli morabatur, atque hunc illius historiam a nobis edendam conscripsisse, animadversiones, quibus eam excipiemus, extra omne dubium ponent.

[62] [Definiuntur tempora quatuor abbatum, sub quibus sequentia contigerunt:] Inter extracta Mss. e memorato seculi XII codice etiam habemus historiam sacram rerum memorabilium, quæ sub abbatibus S. Mansueti Grimbaldo, Albrico, Theomaro & Theobaldo acciderunt. Quando & quamdiu circiter eorum quisque præfuerit, lectorem edocebimus: nam scine juvat, ad quæ tempora referri debeant, quæ ex historia illa producturi sumus. Apud Calmetum tom. 1 Hist. Lotharingicæ in Documentis col. 457 legitur Grimbaldus inter testes, qui signarunt chartam Udonis episcopi Tullensis, datam anno 1065. Prima Albrici memoria occurrit apud citatum Calmetum col. 476 inter subscriptos privilegio cuidam, quod Pibo Udonis successor anno 1076 concesserat. Non diu ante obierat Grimbaldus; nam quæ a numero sequente ex apographo nostro transcribentur, facta sunt ipso vivente, postquam Gregorius VII anno 1073 summus Pontifex creatus esset. Albrici successor Theomarus in eodem nostro apographo notatur sepultus fuisse 11 Kal. Febr. XXXIII ordinationis suæ anno. Vivebat adhuc 2 Calendas Februarii anno 1124, quando subscripsit chartæ Riquini episcopi Tullensis, quam dat Calmetus tom. 2 in Historiæ suæ Monumentis col. CCXXIII. Ibidem col. CCLXXXI instrumento cuidam anni 1126 subscriptus legitur Theobaldus. Ex quibus manifestum est, Theomarum obiisse sub finem Januarii anno 1125 vel 1126, eumque Albrico subrogatum fuisse anno circiter 1092 vel 1093. Porro Theobaldus, Theomaro suffectus, jam vita defunctus erat X Calendas Julii anno 1136; cum Rainaldus ejus successor subscriptione firmarit instrumentum, dicto die & anno confectum, quod exhibet idem Calmetus col. CCCXII. Anonymum, qui res a quatuor istis abbatibus vel eorum temporibus gestas litteris mandavit, monachum fuisse suspicor abbatiæ S. Mansueti. Scripsit sub Theobaldo vel certe non diu post ejus mortem, uti in fine num. 68 probabitur. Quæ ex ejus historia nunc transcribere aggredior, apud Calmetum quoque exstant col. CCLXXVII. Apographum nostrum, quo utemur, ab illius editione in multis discrepat. Lectionis varietas alicujus momenti in margine assignabitur.

[63] [viri in Tullensi civitate primarii Romæ] Post prologum, in quo nihil notatu dignum occurrit, anonymus mox referre incipit, quomodo Gregorius VII Pontifex occasionem præbuerit, ut S. Mansueti cultus sub abbate Grimbaldo plurimum incrementi ceperit. Authore, inquit, Deo, sanctæ Romanæ Ecclesiæ præsidente Gregorio septimo, in Tullensi vero urbe pontificante Pibone, primates quidam regni & utriusque * ordinis clarissimi & illustres viri, sancto Spiritu inspirante, adeundi sanctos Apostolos desiderium conceperunt; multisque itineris & præcipue citra Alpes laboris & algoris detriti angustiis, operosæ tandem Romuleæ arcis mœnia, & optata sanctorum Apostolorum votis supplicibus limina subierunt. A Pontifice itaque Romanæ Sedis, utpote venerabiles viri, debita veneratione suscepti, postquam ab eo Apostolicam benedictionem & absolutionis veniam perceperunt; qui & unde essent ab eo sciscitati, Tullensis urbis incolas se esse professi sunt.

[64] Quibus Papa perceptis, suspirans instantius & vigore quodam mentis excitus interius, Fœlix, inquit, urbs Leucha, gloriosi confessoris Christi & Apostolici præsulis Mansueti corpore decorata; [ex Gregorio VII audiunt, insignes se possidere Petri & Pauli reliquias a S. Mansueto procuratas:] sed vigilantia ipsius sanctorum Apostolorum Petri & Pauli reliquiis gloriosius insignita! Sicut enim veridicis historiographorum probatur sententiis, & prout Romanæ bibliothecæ monstratur tomochartis; post Romam, quæ triumphali sanctorum Apostolorum passim refulget cruore martyrii, ita Tullensis civitas Apostolici frequentatur visitatione præsidii, ut nusquam alias in toto orbe tanta portio earumdem reliquiarum habeat * reperiri: nec summopere laborandum est, ut eorum sepulcra peregrinanda * longius requiratis, quos propriis frequentius reliquiis adesse confidatis. His & hujusmodi nostrates, peregrini ab universali Pastore documentis instructi, auspice Christo voti compotes, ad propria redierunt; quæque fideli auditu didicerant, fideliori relatione passim denuntiaverunt. Verba, quibus Pontifex pronuntiat, Tullenses per S. Mansuetum Apostolorum Petri & Pauli reliquias accepisse, nobis, qui illum a S. Petro in Galliam missum fuisse negamus, plurimum favent. Vide num. 30 & seq.

[65] Ex eo igitur tempore, quo scilicet Gregorii VII oraculum Tulli renuntiatum fuit, [unde solemnior cultus & nundinarum celebratio festo Sancti die instituuntur;] propitiante Deo, tanta fidelium efferbuit devotio erga SS. Petrum & Paulum, ut ad ecclesiam suburbanam, de qua lege num. 29 & infra num. 67 in fine, in honore sanctorum Apostolorum dicatam, pontifex, clerus & universa plebs in die martyrii eorum confluant catervatim *, nocturnas excubias & vigilias cum cereis & luminaribus, diurnas laudes votis & precibus instanti exultatione percurrant. Pontifici etiam sancto, beato videlicet Mansueto, tantæ venerationis aucta est religio, ut per finitimas regiones & provincias festi ejus celebritas famosior indiceretur; ita ut ad forenses nundinas a populis exterarum nationum & insularum ibi conveniatur, & jam per Dei gratiam nullum per tripartitam ferme Galliam solemnium memorabilius habeatur. Scriptor anonymus per tripartitam Galliam forte intellexit Belgicam, Aquitanicam, & Celticam seu Lugdunensem. Certe Julius Cæsar lib. 1 de Bello Gallico illam revera ita partitus fuit: Gallia, inquit, est omnis divisa in partes tres; quarum unam incolunt Belgæ, aliam Aquitani, tertiam, qui ipsorum lingua Celtæ … appellantur. In quatuor provincias Galliam divisit imperator Augustus, Narbonensi tribus prioribus annumerata. De nundinis istis, festo S. Mansueti institutis, quas anonymus fortasse celebriores facit, quam revera fuerunt, meminit Hadrianus IV Pontifex apud Calmetum col. CCCXLVIII in bulla anni 1154, qua abbatiæ S. Mansueti possessiones omnes confirmat: Authoritate etiam Apostolica prohibemus, ut forum nundinarum, quod in prato adjacenti monasterio vestro in festo sancti Mansueti singulis annis agitur, nulli omnino ecclesiasticæ sæcularive personæ a loco, in quo modo celebratur, liceat futuris temporibus removere.

[66] Ea tempestate (verba sunt anonymi narrationem suam prosequentis) præfatæ præerat ecclesiæ Grimaldus * abbas, [ecclesia amplior, quæ fidelium ad Sancti tumulum confluentium multitudinem caperet,] vir admodum simplex & in loci reparatione strenuus; qui ejusdem celebritatis actor * & institutor extitit, eandemque ecclesiam extra ædificiis, intra ornamentis extulit, & altare sanctorum Apostolorum tabula argentea gemmis & auro irradians * adornavit. Præterea turris fabricam, quam prædecessor ejus Dodo a fundamentis ad tectum usque ecclesiæ pertraxerat, operosa pulchritudine consummavit, cujus tecti acumen cruce deaurata cum triumphali aquila spectabiliter decoravit. Quo facto de medio, successit Albricus, homo nulli secundus, scientia & sermone disertus, qui frequentiam multitudinis convenientis ad sancti solemnia Confessoris *, infra monasterii septa recipi non posse condoluit; unde & inspiratione divina eandem ecclesiam * a sanctuario & supra ampliare devovit. Cœpto ergo operi operator indefessus insistens, muri ambitum usque ad curvaturam arcuum per circuitum extulit; & humana præreptus sorte in crypta eadem ad memoriam fundationis sepulchrum obtinuit. Postrema verba suspicionem aliquam injiciunt, scriptorem anonymum antea cryptæ ab Albrico ædificatæ mentionem fecisse, quæ omissa fuerit in nostro exemplari Ms. atque eo, quo usus fuit Calmetus. Utut sit, si Albricus in crypta eadem ad memoriam fundationis sepultus fuit, aliquam certe ædificavit. Calmetus tom. 1 Hist. Lotharingicæ lib. 20 num. 106 in Notis scribis, in crypta antiquæ ecclesiæ nuper hoc Albrici epitaphium repertum fuisse:

Abbas Albricus sapiens, pius atque pudicus
      Hanc fabricam statuit, causa caputque fuit.

Hanc Calmeti annotationem proxime præcedit alia, in qua asserit, cryptam subterraneam, quam Albricus construxerat, V Septembris anno 1090 a Pibone episcopo consecratam fuisse: non addit cui Sancto. Conjectare licet, Pibonem eam dedicasse S. Mansueto, atque hujus corpus in eadem depositum fuisse.

[67] [ædificatur; qua occasione SS. Petri & Pauli reliquiæ inveniuntur;] Albrico successit abbas … Theomarus, .. qui .. mirandam ecclesiæ structuram, quam decessor per circuitum ad eam altitudinem perduxerat, ubi muri in fornicem arcuantur, binis subnixam turribus inopinabili celeritate complevit. Instante … die, ut novum opus veteri continuaretur, necessitas dictabat & ratio, ut condendis novis altaribus antiqua diruerentur: desiderio siquidem summæ devotionis, triduano peracto jejunio, pro reliquiis sanctorum Apostolorum abbas æstuare cœpit & omnis congregatio; quas infra majus altare contineri tam antiquorum quam modernorum concipiebat opinio. Sequitur relatio inventionis reliquiarum SS. Petri & Pauli una cum frustis e ligno Crucis Domini. Verba, quibus anonymus sacrum thesaurum distincte explicat, dedi num. 29. Quoniam repertus fuit subter altare majus, verum esse credo, quod anonymus num. 65 scripsit; nimirum ecclesiam in honore sanctorum Apostolorum dicatam fuisse. Ego hactenus illam vel S. Petri vel S. Mansueti nomine vocavi, quia nusquam aliter appellatam inveni in monumentis, quæ secutus sum, anonymi historia antiquioribus. Vide num. 45 in fine.

[68] [templi dedicatio; nova S. Mansueti miracula post Comment. danda.] E reliquis, quæ deinde referuntur, id solum produco, quod Theomarus abbas ampliorem ecclesiam, quæ hominum ad S. Mansueti sepulcrum confluentium multitudinem caperet, ad fastigium perduxerit. Eam autem cum frequentia celebri solemniter dedicavit anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo septimo, in urbe Tullensi pontificante Pibone, imperante Henrico quarto. Nonnullis postmodum actis feliciter annis, dictus abbas … plenus dierum felici exitu migravit ad Dominum, in ecclesia eadem II Kal. Febr. XXXIII ordinationis suæ anno cum digno honore sepultus. Cui successit vir vitæ venerabilis Theobaldus; cujus temporibus se protectorem esse Tullensis urbis & ecclesiæ crebris beatus Mansuetus miraculis dignatus est propalare. Miracula ista a nemine, quod sciam, hactenus typis vulgata seorsum edentur. Apud nos num. 9 narratur S. Mansuetus puerum mortuum ad vitam revocasse; quod, inquit scriptor anonymus, ad nos patris & matris consona relatione pervenit. Hinc elicitur, illum scripsisse, Theobaldo abbate, sub quo miraculum contigit, vel vivente, vel non diu post ejus mortem, quam jam obierat X Calendas Julii anno 1136: nam illius successor Rainaldus tunc subscripsit chartæ Henrici episcopi Tullensis, qua confirmat donationem, a duce Lotharingiæ Simone I & ejus conjuge Adeleide cœnobio S. Mansueti factam. Ex charta ista huc nonnulla transferam, quod memoratu non indigna mihi videantur.

[69] Ad excitandam … in bonis operibus posterorum industriam, [Simonis I & conjugis Lothar. ducum pia liberalitas & promissio Deo facta.] notificamus tam posteris quam præsentibus, quod instinctu divino Simon clarissimus dux Lotharingorum & marchio, venerabilisque ducissa nomine Adeleidis uxor sua, piam sollicitudinem gerentes de salute animarum suarum, in vita sua Deo dare disposuerunt, quæ sibi quisque post mortem profutura crediderunt. Siquidem astantibus & consentientibus filiis suis Mathæo atque Balduino, ecclesiæ beati Mansueti primi pastoris & pii protectoris nostri … allodium suum de Monces … perpetualiter possidendum tradiderunt, in terris videlicet cultis & incultis, pratis, agris, sylvis, molendinis &c. Cum ergo hoc donum per illustres viros & idoneos, vice ipsorum, ducis scilicet & ducissæ, super sancti Mansueti altare fuisset positum (neque enim tunc temporis ducissa venire valebat, quia vicina partui extabat;) postmodum in præsentia nostri, & coram multitudine magna cleri & populi, plurimorumque nobilium & testium, quorum nomina subscripta sunt, supra altare sancti Mansueti per manum nostram, seu * propria manu posuerunt; seque de cætero defensores promptissimos existere, si unquam necessitas exigeret, vel temerario ausu super eo quicumque calumniam concitare intentaret, Deo & Sanctis ejus, omnique congregationi quoad viverent, devoverunt; filiisque suis prænominatis adhuc adolescentulis, post obitum eorum id ipsum servare, promittere fecerunt.

[70] Anno 1104, cum Theomarus præesset abbatiæ S. Mansueti, [Secunda corporis elevatio ab episc. Pibone peracta, qui illius historiam non scripsit:] hujus corpus ex arca, in qua illud a S. Gerardo num. 51 collocatum fuisse diximus, a Pibone episcopo Tullensi magna solemnitate in novum ac honorificentius conditorium transpositum fuit. Totius rei gestæ historiam habemus inter extracta Mss. e codice Mansuetino seculi XII. Eam quoque ex manuscripto S. Mansueti typis vulgavit Martenius tom. 3 Thes. anecdotorum Col.ex quo eamdem nos recudemus cum apographo nostro collatam. Utrobique historiæ titulus hic præponitur: Tractatus de translatione secunda S. Mansueti, a domno Pibone dicta & composita. Pro dicta forte legi debet indicta, ita ut sensus sit, translationem sacri corporis a Pibone episcopo indictam ac compositam, id est, ordinatam ac peractam fuisse. Quidquid sit de mea hac conjecturali expositione, certum mihi videtur, ipsam translationis historiam a Pibone dictam & compositam, id est, recitatam & elucubratam non fuisse: etenim credibile non est, eum in dictione & scriptione hanc sui, tamquam jam vita functi, mentionem facturum fuisse, Continuo piæ ac sanctæ memoriæ Pebo * episcopus &c. Præterea an idem præsul, quem ex antiquiore Catalogo episcoporum Tullensium atque aliunde constat obiisse sub finem anni 1107; an, inquam, Theomarum piissimæ memoriæ abbatem vocasset, qui non nisi anno 1125 vel 1126 vivere desiit, sicuti num. 62 ostensum fuit? Hæc nullum mihi dubium relinquunt, quin tractatus de translatione secunda S. Mansueti a Pibone conscriptus non fuerit, sed ab auctore anonymo post mortem abbatis Theomari. Observet lector, ipsum per translationem corporis intellexisse ejus elevationem ac positionem in novo ac decentiore conditorio.

[71] [memoria de conditorio, in quod Pibo sacra osla transposuit.] In anonymi relatione nova arca, Sancti corpus excepit, dicitur lignea fuisse, sed auro & argento obducta ac pretiosis lapidibus ornata. Hanc de illa memoriam invenio apud Calmetum tom. 2 Hist. Lotharingicæ in Documentis col. CCLXXIX. De capsa S. Mansueti. Inspirante Deo & sancto Mansueto, D. Theomarus fœlicis memoriæ abbas istius ecclesiæ, hoc feretrum fieri jussit: Gobertus Metensis aurifex fecit: Gilbertus fidelis laïcus procuravit: Arnulphus miles Jerosolymitanus, ibidem monachus defunctus, majorem partem pretii contulit; meritis & precibus hujus Sancti optantes habere partem in regno Dei. Collocatum est autem in hoc feretro corpus sacratissimum cum capite & omni integritate, coram primatibus patriæ & copiosa plebis multitudine ab alio feretro levatum, ubi a sancto Gerardo in prima translatione fuerat collocatum. Anno ab Incarnatione Domini MCIV XVII * Kal. Julii, Pibone episcopo, rege Henrico IV, regnante Domino Jesu Christo. Hæc Commentario inserui, quia non sunt pars historiæ, infra edendæ proxime ante miracula sub Theobaldo facta; quæ ultimum locum occupabunt, quia tempore posteriora sunt.

[Annotata]

* in editione Calmeti totius

* Calm. valeat

* Calm. sepulchrum peregrinando

* sequentia apud Calm. desunt usque ad Pontifici

* apud Calm. & alibi Grimbaldus

* Calm. auctor

* Calm. irradiante

* Calm. addit Mansueti

* idem addit sancti Mansueti

* ceu

* in Ms. Pibo

* l. XVIII. Vide infra num. 75

§ VI. Memoria in Fastis minus antiquis; festivitas præcipua; dies secundæ corporis elevationi sacra; Trevirensium Mansuetus idem cum nostro; altaria ac templa ei dicata; cultus ad alias ecclesias extensus.

[Recensentur Martyrologia minus antiqua, quæ Sanctum ad 3 Sept. annuntiant:] Documentis de S. Mansueti cultu & gloria posthuma, quæ § 4 & 5 adduxi, præmisi annuntiationes ex Martyrologiis, quæ illis vetustiora existimantur. Nunc ceteros Fastos sacros, qui Sanctum celebrant, recensendi locus est. In puro Usuardi textu, quem Sollerius produxit ad III Septembris, S. Mansuetus non legitur: sed in Auctariis frequens ejus memoria occurrit. Codices Usuardini Mss. Antverpiensis, Ultrajectinus, Leydensis, Lovaniensis, Antverpiensis Maximus, Albergensis, Danicus, Bruxellensis, Ughellianus, Florentinus, Parisiensis S. Victoris, serenissimæ reginæ Sueciæ signatus numero 130; impressus Lubecanus Maximus, item editi a Belino & Molano Sanctum breviter referunt. In Martyrologiis Maurolyci, Felicii, Galesinii & Castellani pari brevitate commemoratur. Annuntiatio Romani, Tulli in Gallia, sancti Mansueti episcopi & confessoris, complectitur, quidquid in auctis Usuardi aliisque memoratis Martyrologiis de Sancto prædicatur. Parisiense anni 1727 hæc habet: Tulli Leucorum, sancti Mansueti primi ejusdem urbis episcopi. In margine notatur, eum floruisse seculo IV, quo verisimilius nullum determinari potest, quemadmodum § 2 ostensum fuit. Petri Apostoli discipulus vel ab eo in Galliam missus fuisse asseritur in codicibus Usuardinis Greveni ac Lubeco-Coloniensi editis, & in Mss. Hagænoyensi atque altero e matricula Cartusiæ Ultrajectinæ extracto: idem affirmatur in Florario nostro Ms. Sanctorum, in Martyrologio Germanico Canisii, Anglicano Wilsoni, aliisque, quæ sigillatim non enumero. Nulla ex iis elogia transcribo. Omnium instar sit illud, quo Sanctum ornat Andreas Saussayus in Martyrologio Gallicano, quod edidit antequam ad infulas Tullenses promoveretur.

[73] Tulli Leucorum sancti Mansueti episcopi, qui vir nobilis, [elogium ex Gallicano Saussayi:] origine Scotus, atque inter primos Petri Apostolorum Principis auditor; a quo & salutaribus undis tinctus, cum veteri homine exuto gentilitatis vocabulo, Mansueti ab agni, quam præserebat, mansuetudine nomen consecutus, ad hanc civitatem facibus Euangelicæ veritatis illuminandam missus est. Quam ingressus primum, ita nesariis idolorum ritibus deditam reperit, ut parum prædicatione sua profecisset, ni divina virtus verbum pietatis promovisset admirabili opere; quo Præco salutis filium præsidis, qui civitatem regebat, e specula, dum ludos equestres spectaret, delapsum discerptumque revocavit ad vitam. Hinc enim factum, ut tota præsidis familia, ipseque cum copiosa civium turma, Christi ovibus salutari charactere signata, adjungeretur, velociterque verbum Dei curreret, atque non modo cives sed accolas plerosque tractus hujus scientia salutis informaret. Alta igitur pace Mansuetus potitus, templum Deo uni & trino sub sancti Stephani protomartyris clientela erexit & sacravit; clerum ordinavit, compositoque ad omnem pietatem populo, ut Christo tandem, quem unice sitiebat, frueretur, quadragesimo postquam Apostolicum munus inierat anno, placido mortis somno consopitus, ad superna præmia evolavit.

[74] Martyrologia tum antiquiora, quæ § 3 in fine adduxi, [festivitas diei natalis apud Tullenses,] tum recentiora, quorum nomina num. 72 percurri, Sanctum annuntiant ad III Nonas Septembris. Ex miraculo, quod Adso a num. 38 narrat, certum est, temporibus S. Gauzlini per totam diœcesim Tullensem Sacri auditionem & vacationem ab opere servili isto die præceptam fuisse: qui festo cultu etiam transigebatur seculo XI & XII sub abbate S. Mansueti Grimbaldo & successoribus ejus. Lege num. 65. Servatur in museo nostro pars æstiva Breviarii ecclesiæ Tullensis, in pergameno manu scripti; de cujus vetustate vel inde judices, quod in ejus Calendario neque S. Ludovicus Galliarum rex, neque patriarchæ Franciscus ac Dominicus, neque etiam ullus alius Sanctus illis junior inveniatur. Alterum præ manibus est ejusdem ecclesiæ Breviarium, impressum Parisiis anno 1530. Tam in hujus quam in prioris Calendario S. Mansuetus ad III Septembris ab aliis Sanctis rubrica distinguitur. In utroque Breviario sanctus Præsul Officium habet, in quo novem lectiones atque alia ipsi propria sunt, sed transumpta ex nullius fidei Actis ab Adsone scriptis. Oratio in Vesperis & Laudibus hæc recitanda præscribitur: Majestatis tuæ, Domine, potentiam humiliter imploramus, ut sicut per beatum Mansuetum confessorem tuum atque pontificem nos dedisti veræ fidei esse cultores, ita ejus meritis facias vitæ cælestis esse consortes. Per Dominum.

[75] [qui corporis secundo elevati memoriam recolunt 14 Junii: aliis quoque diebus refertur.] De gemina egimus elevatione corporis S. Mansueti, quam alii generalioris significationis vocabulo translationem nominarunt. Posterior, de qua vide num. 70 & seq., facta est ab episcopo Pibone anno 1104 XVIII Calendas Julii. Instrumentum, quod dedimus num. 71, habet XVII Kal. Julii; sed mendose: nam in ipsa translationis historia, post Commentarium edenda, ponitur ad longum octavo decimo Calendas Julii; ad quem diem hæc habet Grevenus: Tulli, translatio S. Mansueti episcopi & confessoris. Ad eumdem diem translatio S. Mansueti notatur in Calendariis, quæ præfiguntur Breviario vetusto Ms. ecclesiæ Tullensis, atque alteri an. 1530 impresso. Hoc ultimum suo loco ista notat: In translatione S. Mansueti. De eo fit sicut de uno confessore, ferialiter tamen. Dein assignantur, quæ desumenda sint ex Sancti Officio, quod die ejus natali recitatur. In extractis e Martyrologio Luxoviensi, quæ R. P. Petrus Franciscus Chiffletius nobis transmisit, ponitur ad XXV Aprilis, Translatio sancti Mansueti episcopi & confessoris. Vel hic erratum est circa diem, vel annuntiatio intelligenda est de prima translatione, seu corporis elevatione, de qua num. 51 sermo fuit: verum illam factam fuisse XXV Aprilis, aut ejus memoriam Tullenses isto die umquam recoluisse, aliunde confirmari non potest. Aquicinctinus Ms. Usuardi codex diem 2 Septembris etiam S. Mansueto sacram facit. Sine dubio per errorem istius dieï Sanctis adscriptus est, cujus natalis postridie agitur.

[76] [Quem Mansuetum Trevirenses episcopis suis accensent, & Sancti titulo donant,] In Usuardo Greveni, Additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis aucto, ad XVIII Februarii ponitur Mansuetus episcopus Trevirensis. Qui celeberrimæ hujus ecclesiæ præsules in ordinem chronologicum non ita pridem reduxit vir e Societate nostra eruditus, in Operis a se inchoati apographo, quod piæ memoriæ Sollerio nostro humaniter transmisit, de Mansueto, qui Treviris ordine septimus sedisse creditur, ita scribit: Quem Trevirenses sibi vendicant, eundem cum Mansueto Tullensi, an distinctum, non mea tantum dubitatio est. Sane Henschenius in Exegesi de episcopatu Tungrensi & Trajectensi, præfixa tomo VII Maii, num. 7, citra noxam tabularum Trevirensium permitti posse Tullensibus Mansuetum putat; sufficientem nihilominus affore episcoporum numerum. Accedit, quod, cum inter Divos censeatur Mansuetus Trevirensis, nulla tamen uspiam in Martyrum tabulis ejus mentio, ne nomen quidem; Tullensis contra quatuor in locis expressa memoria [occurrat;] nempe 2 & III Sept., item XXV Aprilis & XIV Junii; vix videatur credibile tam immemores futuros ecclesiæ Belgicarum principis Martyrologos, si peculiarem ejus Mansuetum a Tullensi agnovissent. Non novum, ascito sancti alicujus in diœcesim quampiam cultu, eum in tabulis episcoporum inserere. Sic cum ecclesia Trevirensis, utpote mater & metropolis, Sanctos illustriores suæ provinciæ sibi colendos unde unde assumeret, forte factum, ut Mansuetum Tullensium, Clementem Metensium ceu domesticos successu temporis agnosceret.

[77] Paulo infra agens de Clemente octavo, ut fertur, Trevirensium præsule, Quod, supra, inquit, de Mansueto, [a Tullensi non distinguimus; uti nec Clementem Trevirensem a Metensi.] idem de Clemente quidam suspicantur, eum videlicet aliunde Treviros advocatum; Clementem, inquam, quem Trevericum volunt antistitem, re ipsa non esse alium a Clemente Metensi, quem ferunt una cum Mansueto & Euchario in Gallias expeditum: cujus festivitas celebratur potissimum XXIV * Novembris. At vero Clementis Trevirensis nulla in Tabulis Sanctorum memoria, nec de ejus veneratione ecclesiastica quidquam suggeritur, ut ait Henschenius, qui ejus mentionem facit die XVI Maii in Prætermissis. Primos ecclesiæ Tullensis & Metensis antistites S. Mansuetum ac Clementem perperam insertos fuisse episcoporum Trevirensium catalogis opinio est, quæ multum verisimilitudinis accipit, tum a rationibus, quas adfert ignoti mihi nominis e Societate nostra scriptor, tum ab ingenti præsulum numero, qui SS. Maternum inter & Agrœcium sedisse traduntur. Browerus viginti tres intermedios collocat. Agrœcius subscripsit Concilio Arelatensi I anno 314. Mors Materni, qui SS. Euchario & Valerio successit, a Browero & aliis innectitur anno æræ vulgaris 128; a quo usque ad 314, quo Agrœcius præfuit, fluxerunt anni 185. Quibus complendis cum episcopi tredecim atque etiam pauciores sufficiant; ex viginti tribus, præter octo episcopos Tungrenses, quos Henschenius in laudata sua Exegesi e Trevirensium numero expungendos judicat, etiam subtrahi possunt primi Tullensium atque Metensium præsules Mansuetus & Clemens; idque salva traditione Trevirensium, qui Eucharium, Valerium eorumque successorem Maternum a S. Petro in Galliam missos fuisse credunt. Opportuna illam discutiendi occasio dabitur ad XIV Septembris, quo S. Maternus colitur.

[78] Sanctum nostrum in ecclesia Tulli suburbana, ubi ejus corpus quiescit, [Templa & altaria variis in locis] aram suo nomini consecratam olim habuisse, certum est ex ejus miraculis, seculo X sub S. Gauzlino episcopo & sec. XII sub abbate Theobaldo factis. Sed & aliis in locis altaria atque etiam templa ac sacella ipsi dicata fuere. Imprimis Adso apud nos num. 46 testatur, Gerardum intra urbis mœnia, præsenti Viri corpore dedicasse basilicam, quam ipse præsul (Gerardus) a fundamentis ante construxerat sanctæ Dei Genitricis, sanctique Mansueti honore venerabilem; quæ ex tunc & modo sancti Mansueti magnifice illustratur meritis, ubique solvuntur vincula peccati aggravantis. Udo episcopus Tullensis in charta fundationis ecclesiæ collegiatæ S. Gengulphi, exarata an. 1065, meminit matris ecclesiæ Furentelæ, … quæ est consecrata in honore sanctorum martyrum Laurentii atque Vincentii, & sanctorum confessorum Mansueti & Apri, per manus sancti & venerabilis Leonis IX Apostolici. Charta illa exstat apud Calmetum tom. 1 inter Historiæ Lotharingicæ Instrumenta col. 455. Furentela alibi quærenda non est, quam in comitatu Falcoburgensi, inter ducatum Juliacensem & fluvium Mosam sito; nam verbis allatis mox subjicitur mentio duarum capellarum ad prædictum matris ecclesiæ locum pertinentium, quarum una est sita in Herle, … altera in Walthine. Quæ loca mihi probe cognita, in eodem jacent comitatu non procul Furentela; quam parœciam accolæ dialecto patria Vourentel hodieque nominant, etsi paulo aliter scribant. Ejus ecclesiam S. Leo IX dedicavit anno 1049; tunc enim, teste Hermanno Contracto illi contemporaneo, Aquisgranifuit, a qua urbe Furentela haud ita longe abest. Episcopus Udo in altera charta, quam laudatus illius editor Calmetus col. 463 anno 1069 datam fuisse notat, abbatiæ S. Salvatoris inter alia donat capellam de Sisseio in honore S. Mansueti. Per Sisseium haud dubie designatur vel Sexey aux bois vel Sexey aux Forges. Uterque locus Tullo, in cujus agro suburbano Udo abbatiam S. Salvatoris fundavit, non procul distat.

[79] [Sancto nostro dicata;] Humbertus Belhomme in Historia Mediani in monte Vosago monasterii ex lib. 2 cap. 84 Chronici, a Joanne de Bayon an. 1326 conscripti, hæc excerpsit pag. 276: Anno ab incarnato Verbo MXC … frater Thietbertus & Gizebors monialis, divisis parietum cellis, sub Balma juxta sancti Mansueti cancellum (id est, ni fallor, sacellum cancellis clausum) recluduntur. Quem locum Bayonus per nomen Balma designet, ipse indicat apud Belhommium cap. 67 pag. 256, & cap. 74 pag. 263; ubi Balmam Mediano monasterio subjectam, nunc Altam petram vocari ait. In variis chartis geographicis prope dictum monasterium, quod in Lotharingiæ & Alsatiæ confiniis jacet, Altam petram inveni sub gallici idiomatis vocabulo Haute pierre. Bayonus cap. 86 apud eumdem Belhommium pag. 277 scribit: Anno ab Incarnatione verbi MXCI ecclesiæ sanctorum Bonifacii, Hydulphi … [&] Mansueti … varios per locos a Pibone episcopo Leuchorum … consecrantur: has enim Medianenses pro diœcesi habent. In Catalogo antiquiore episcoporum Tullensium S. Jacobus, de quo egit Henschenius ad XXIII Junii, dicitur quiescere in cripta S. Benigni martyris ecclesiæ Divionensis, habens ad caput altare in honore sancti Mansueti confessoris. In altero Catalogo, qui Epitaphia episcoporum Tullensium inscribitur, de antistite Rogero, an. 1252 vita functo, hæc lego: Apud Liverduno-castrum (vulgo Liverdun, quod infra Tullum ad Mosellam jacet) hominem exuens, in ecclesia hac honorifice sepultus tenetur in dextro latere chori ante (aram, opinor,) beatorum Mansueti & Gerardi confessorum.

[80] [cultus ad alias ecclesias propagatus; reliquiæ.] In Missali Moguntino impresso an. 1493 ad III Septembris habentur Collecta, Secreta & Complenda, id est, oratio post Communionem, de SS. Mansueto & Remaclo. In Breviario Vesontionensi anni 1590 præscribitur commemor. S. Mansueti episc. & conf. In Breviario, an. 1600 edito ad usum trium monasteriorum SS. Maximini & Willibrordi in Trevirensi, & S. Naboris in diœcesi Metensi, hæc ponuntur: Remacli & Mansueti. Omnia in communi de pluribus confessoribus. In Lingonensi an. 1604 excuso: De sancto Mansueto ferial. In Officiis propriis ecclesiæ Herbipolensis, an. 1625 in lucem datis: S. Remacli & Mansueti confess. pontificum. Omnia de communi conf. pontif. Lectio tamen 2 & 3 S. Remaclo propriæ sunt. Ecclesia Virodunensis S. Mansuetum cum Remaclo solemniore ritu colit,, quam feriali seu simplice: nam in illius Breviario anni 1625 notatur: Fiunt de ipsis NOVEM LECTIONES, & omnia sumuntur de communi plurimorum confessorum pontificum. In Officiis propriis anni 1657 ecclesiæ S. Petri Romarici-montis (Remiremont in Lotharingia) ista leguntur: In festo S. Mansueti episcopi & confessoris. Duplex. Omnia de communi confessoris pontificis præter lectiones 11 Nocturni. Denique Officia propria anni 1619 insignis ecclesiæ collegiatæ S. Maximi Caïnonensis (oppidum est Galliæ in provincia Turonensi ad fluvium Vigennam, Chinon vulgo dictum) hæc habent: Sancti Mansueti episcopi & confess. Duplex solenne proter sacras ejus reliquias, quæ sunt in basilica sancti Maximi. In Officio feriali seu simplice Lingonensi lectio tertia, in duplice Romaricimontis lectiones 2 Nocturni, in duplice solemni Caïnonensi præter lectiones 2 Nocturni varia alia de S. Mansueto legi jubentur; e quibus huc nihil transfero, quia ex Adsone fabulosæ Vitæ auctore accepta sunt. Quas Sancti reliquias Caïnonenses venerentur, me latet. Ecclesiæ metropolitanæ Pragensis sacellum, S. Wenceslao sacrum, ingenti dives est thesauro sacrarum reliquiarum, a pio imperatore Carolo IV conquisitarum, quæ ad altare majus in elegantissimi operis arca religiose custodiuntur. In arcæ istius loculo 52 servatur Mansueti ep. Tullens. pars de brachio, quemadmodum notat dictarum reliquiarum catalogus anno 1679 editus. Abbatia, quæ Sancti nomen gerit, ejus corpus seu potiorem partem adhuc possidet. Vide num. 34.

[Annotata]

* l. XXIII

VITA BREVIOR
auctore anonymo,
Ex editionibus Martenii tom. 3 Thes. anecdotorum a col. 991, & Calmeti tom. 1 Hist. Lotharingicæ in Monumentis a col. 83

Mansuetus ep. Tulli Leucorum in Gallia (S.)

BHL Number: 5211 a

[Exordium Catalogi episc. Tullensium, quorum primus S. Mansuetus,] Licet Sanctorum omnium virtutes & exempla merito semper sint recolenda & memoriæ commendanda, juxta Scripturæ vocem: “Sapientiam Sanctorum narrant omnes populi, & laudem eorum nuntiat Ecclesia;” illorum tamen crebrins nobis sunt gesta revolvenda, quorum patrociniis Domino donante regimur, & quorum reliquias possidemus. Igitur quia de Actis pontificum Leuchorum, prout Dominus dederit, scribere ad memoriam posterorum decernimus, ab ipso primo ejusdem civitatis Patre ac præsule, videlicet sancto Mansueto, dignum est, ut exordium sumamus.

[2] Fuit enim idem venerandus Pater, sicut relatu majorum didicimus, [a patria exsul,] nobili Scottorum sanguine oriundus; sed divina prævidente clementia, quæ cuncta mirabiliter præordinat atque disponit, a suis finibus exul factus est, quatenus in regione superna colonus fieret, & illos, qui a patria regni cælestis erant exules, supernorum civium efficeret coheredes. Nec mirum ergo, si Dominus & Salvator omnium, qui omnes vult salvos fieri & in agnitionem veritatis venire, tantum Auctorem * de remotis terræ partibus vocatum ad seminanda verbi divini semina, & illustranda cæca populorum corda destinavit; qui etiam per semetipsum de cœlestibus descendens sedibus, genus humanum originali & actuali delicto astrictum visitare dignatus est.

[3] Tempore namque, quo Beati Petri Apostolorum principis prædicatione & apostolatu Romana fulgebat Ecclesia, duce Christo, illuc perductus est, [Romæ convertitur, episcopus ordinatus Tullum mittitur, mortuum resuscitat, paganos baptizat,] seque doctrinæ Apostolicæ subdidit: a quo documentis fidei Catholicæ imbutus, atque scientia divinorum Eloquiorum pleniter institutus, ad præfatam urbem Pontificali benedictione consecratus, velut lampas fulgida ad repellendas erroris tenebras directus est b. Ubi quantum vitæ sanctitate & prædicationis refulserit instantia, non sufficit sterilis enarrare lingua. Non solum enim ad superandam gentilium ferocitatem copiosa Euangelicæ fidei claruit doctrina; sed etiam tanta virtutum meruit illustrari gratia, ut filium principis civitatis ejusdem suis precibus suscitatum a morte restitueret incolumem vitæ. Quo miraculo territus pater, devotæ fidei Christi collum summisit, omnique errore diabolico excluso, cum filio & omni paganorum multitudine a sancto Mansueto baptismatis meruit purificari lavacro.

[4] [idololatria exstirpata, templa ædificat; fide apud Leucos] Emundata igitur omni idolorum superstitiosa ac vana spurcitia, ædificavit ibi templum in honore perpetuæ Virginis & Dei Genitricis, sanctique protomartyris Stephani, aliasque circum quasque * ecclesias, ordinatis presbyteris & diaconibus, ubi glorificetur * admirabilis Deus in Sanctis suis usque in præsentem diem. Impossibile vero est cuncta scribendo perstringere, quæ tantus ac talis Vir in corpore positus gessit, & quanta docuit, quantamque credentium multitudinem per Euangelium in Christo genuit, necnon qualiter in custodiendo grege sibi credito, digne docendo ac sancte vivendo, vigilavit. Sed hoc tantum brevitatis compendio ponimus, ne talis lucerna per indebitum silentium nostrum velut sub modio posita lateret; sed luceret omnibus, qui in domo Dei sunt.

[5] [confirmata, moritur & in ecclesia a se condita deponitur: Sancti cultus:] Peracto etenim admirando vitæ cursu, & ecclesia in Christo confirmata, reliquit ipse gloriosus Domini Sacerdos præsentis sæculi naufragium, petens perpetuæ quietis portum, coronatus a Christo in perpetuum. Sanctissimum namque corpus illius sepultum non longe a prædicta civitate, tenetur in ecclesia, quæ ab ipso fundata dicitur, & nomine beati Apostoli Petri dedicata c: quamque & præsentia suarum reliquiarum Deus omnipotens innumerabilibus virtutibus illustrat. Ubi cum aliquis petiturus accedit, per ejusdem merita se impetrasse gratulatur. Cujus humili [supplicatione flagitemus auxilium,] d ut suo patrocinio ac pastorali defensione nos in præsenti tueatur ab adversitatibus universis, & peracto istius vitæ certamine, ad remunerationis bravium faciat feliciter pervenire, miserante gratia Redemptoris nostri, qui talem suis ovibus proposuit * Pastorem, quique cum coæterno Patre & Spiritu sancto æqualis Deitatis obtinet Trinitatem per infinita sæcula sæculorum. Amen e.

[6] [miracula & concursus ad ipsius & S. Amonis sepulcra.] Post excessum igitur prædicti sanctissimi Pontificis & egregii doctoris, quis ei in sede episcopali successerit, memoremus. Primus post eum domnus Amon f cathedræ pontificalis adeptus est dignitatem; qui cum eodem, videlicet suo prædecessore beato Mansueto, requiescit in ecclesia præfata sanctissimi principis Apostolorum Petri: quorum meritis, id est, sancti Mansueti atque prælibati beati Amonis, plurimi cæcitatis, lepræ ac febris, cæterorumque languorum ægritudine detenti, redduntur sanitati. Ad quorum patrocinia multi reges & principes venire consueverant, atque eorum locum ex proprio ditabant: erat enim illic confluens turba advenientium, & innumera multitudo pauperum, quibus, unde viverent, erat a fidelibus constitutum; unde usque hodie dicitur: Ad matriculam g domni Mansueti & domni Amonis.

ANNOTATA.

a Martenius & Calmetus hic citati Operibus suis inseruerunt Catalogum episcoporum Tullensium, cujus initio brevior Sancti Vita habetur. Calmetus illum edidit ex codice Mansuetino seculi XI, Martenius ex Camberonensi; in quem idem Catalogus transcriptus fuit ex altero codice Mansuetino seculi 12, uti colligi potest ex dictis in Commentario prævio num. 7 & 10. Cum Mansuetinus seculi XI duobus aliis sit antiquior; ego Calmeti, qui eo usus est, editionem sequar, ex Martenio ea solum notaturus, in quibus illa emendatione eget. De memoratis codicibus amplas notitias dedi num. 7 & seqq. De brevioris Vitæ antiquitate & fide judicium meum tuli num. 12 & 13. Ex iis, quæ a num. 17 usque ad 22 disputavi, plenius lector cognoscere potest, quanti eadem Vita facienda sit. Porro in editione Calmeti Catalogo hic titulus præponitur: Incipit Catalogus pontificum Tullensium a B. Mansueto & deinceps.

b Hæc favent traditioni, quæ S. Mansuetum Apostolorum principis discipulum facit; sed sicuti non inepte possunt, ita a Tullensibus aliter exponi debent, si breviori Vitæ, qua credibiliorem tamen non producent, omnem fidem abrogari nolint: nam cetera, quæ de Sancto hoc & sequente numero narrantur, cum Apostoli Petri temporibus majori ex parte componi non possunt, & ad seculum 4 multo aptius quam ad ullum aliud præcedens referuntur. Omnia, quæ hic asserui, in Comment. § 2 probata invenies.

c De ecclesia ista vide Comment. num. 29.

d Lacuna hic erat apud Calmetum, quam ex Martenio complevi.

e Aliqua in Comment. num. 12 & 13 suggessi, ex quibus suspicio oriri potest breviorem Vitam Catalogi auctore, atque ipso etiam Adsone, qui post medium seculum X Sancti Acta conscripsit, antiquiorem esse; aut saltem quoad substantiam non differre a vetustiore Sancti Vita, cujus Adso infra apud nos num. 20 meminit. Suspicionem augere potest hæc clausula per infinita sæcula sæculorum. Amen. Nullius alterius episcopi elogium simili modo Catalogi auctor concludit. Breviori Vitæ adjeci elogium S. Amonis, quod in codice Mansuetino seculi 12 & in Camberonensi illam proxime sequitur; at in Mansuetino seculi XI media interponitur tota fere Adsonis lucubratio cum Sancti miraculo, de quo num. 59 menini.

f Colunt eum Tullenses 23 Octobris.

g Adi Comment. num. 39.

* in edit. Martenii Doctorem

* ibid. circumquaque rectius

* ibid. glorificaretur

* ibid. præposuit

VITA PROLIXIOR FABULOSA, ET MIRACULA,
Auctore Adsone abbate Dervensi,
Ex variis exemplaribus tum manuscriptis tum editis, inter se collatis.

Mansuetus ep. Tulli Leucorum in Gallia (S.)

BHL Number: 5210 a b

A. Adsone abb.

PRÆFATIO
ad S. Gerardum episcopum Tullensem. c

Domino suo d ac vere beatissimo antistiti Gerardo, Adso e indignus servorum Dei servus, abbatum ultimus, peccatorum primus, æternæ redemptionis munus. Sacro est subnixum eloquio, quia sicut præfulget in sanctis prælatis imperandi potestas, ita quoque resplendere debet in bonis subjectis exequendi devota voluntas: nam ut illos ex justis imperiis in conspectu divinæ majestatis oportet absolvi, ita & istos sequente obedientiæ fructu æterna expedit remuneratione salvari. Hujus sententiæ ego non expers, vestra jussione permotus opus assumpsi, legenti, ut credo, non omnimodis ingratum, auctori vero omnimodis formidandum: quia sicut decursis spatiis temporum obscura est notitia præteritorum, ita quoque est libera certitudo præsentium rerum. Quod ergo jussistis humiliter suscepi, quod præmonuistis quamvis inepte explevi. Sumite ergo libellum, vestro jussu impositum *, meo labore confectum. Sui quidem in specie columbæ super Dominum descendentis, a colendis f etiam beatissimi Mansueti meritis, quem colitis, quem diligitis, columbinum g vocandum instituo; ut columbinus vocetur, qui tanti Patris gestis insignitur.

ANNOTATA.

a De biographo isto ejusque lucubratione lectorem satis instruxi in Commentario prævio a num. 3 usque ad 7.

b Sex recensui num. 5, tria manu exarata Ochsenhusanum, Dilinganum & San-Maximinianum; totidem typis vulgata, apud Bosquetum scilicet tom. 1 Hist. ecclesiæ Gallicanæ parte 2 a pag. 23, apud Martenium tom. 3 Thesauri novi anecdotorum a Col.& apud Calmetum tom. 1 Hist. Lotharingicæ in Monumentis a col. 86. Omnia ista exemplaria originem traxerunt e duobus codicibus abbatiæ S. Mansueti, quorum alter seculo XI, alter 12 conscriptus fuit. Relegi possunt dicta num. 7 & seqq. Ceterum duo hic lectorem præmonitum esse velim: primum est, me Adsonis lucubrationem editurum ex diversis exemplaribus, quia ex memoratis nullum est, quod illam integram contineat, excepto Ochsenhusano; hoc autem non utar, quia omnium longe vitiosissimum est: alterum, me nullam lectionis varietatem annotaturum præter eam, quæ exemplari edendo correctionem vel lucem adfert, vel alicujus momenti videri potest.

c In antiquiore codice Mansuetino præfatio deest; at habetur in altero: unde transiit in apographa nostra Ochsenhusanum & Dilinganum, & in codicem Ms. bibliothecæ Colbertinæ; ex quo laudatus Martenius illam edidit. Ego eamdem dabo ex Ms. nostro Dilingano, quod in eo pauciora menda occurrant.

d Editio Martenii pro suo habet sancto: vox utraque legitur in Ms. Ochsenhusano.

e Consuli possunt, quæ de S. Gerardo & præfationis auctore num. 4 & in fine numeri 5 adduxi.

f Apud Martenium & in Ms. Ochsenhusano ponitur ac colentis, quod sensum magis intricat. Videtur tamen Martenius recte edidisse quem pro sui. Si ex illo prima vocula & ex Ms. Dilingano a colendis retineatur, & pro in specie legatur a specie, sensus perfectus erit.

g Inanes agnominationis hujus rationes biographus allegat.

* apud Marten. compositum

POEMATA
Vitæ prævia, quibus Sanctus laudatur & invocatur.

a

Inclyta Mansueti, claris natalibus orti,
      Progenies titulis fulsit * in orbe suis
Insula Christicolas b gestabat Hibernia gentes;
      Unde genus traxit, & satus inde fuit.
Indolis egregiæ, qui mox comitatus honore
      Virtutum, placidis emicuit studiis.
Cumque subit teneros maturis sensibus annos,
      Justitiæ speculum sparsit ubique Virum.
Ardor inest animis, exul natalibus arvis
      Ut situs * Ausonias tenderet ire vias.
Petrus Apostolicæ pollebat culmine Romæ;
      Huncque sequutus amans, expetit ipse libens.
Suscipit ardentem Petrus pietatis Alumnum,
      Et facit expertem * sancta secreta Virum:
Cujus * ab ore piis attrectans dogmata verbis,
      Ebiberat stabilem fonte salutis opem.
Sedulus Ausonii per tempora longa magistri
      Obsequio Petri hæsit amore sui.
Quem Petrus ad summam provexit culminis arcem,
      Et dat gavisus pontificale decus.
Hinc placet ad tumidos præcones mittere Gallos,
      Qui doceant animos ore fideque feros.
Electi veniunt Romanis arcibus, adsunt
      Prælia gesturi pro pietate Viri.
In quibus, Antistes, Mansueto nomine polles,
      Emicat atque tuus vocis honore gradus.
Hique adeunt alias Gallorum partibus urbes,
      Quos ut consultet pervius orbis habet.
Tu, Pater, agrestem Leuchorum solus in urbem
      Ingrederis, fisus ad pietatis opus.
Pervigil in populo, Petro præeunte beato,
      Urbs ut in æternas Leucha c notetur oves.
Per te prima fuit nobis via nota salutis:
      Per te sit noster finis ubique, Pater.
Si tamen & meriti res est augenda juvandi,
      Par sit Aper d socius nostra juvando tuus.
Vos etenim binæ cæli super axe * columnæ
      Ducitis hinc faciles nos relevare * greges e.
Jam nostris igitur prosit fiducia votis,
      Quam nostra in nobis * pectora fixa tenent.
O Mansuete! tuos, petimus *, defende fideles,
      Et fac cum Sanctis gaudia longa dari.
Adsis & precibus, Pastor mitissime, nostris,
      Ut teneant populi regna beata tui.

Magni consilii per te quos imbuit olim
Angelus, in fidei sublimans arce decenti,
Nominis atque sui ditans charismate summi,
Sit tua sed pietas, qui noster Apostolus extas,
Uranicæ * nobis habitatio detur ut urbis,
Electis cunctis quo nos per sæcula juncti,
Tecum laudare [&] benedicere, magnificare,
Et spectare Deum læti mereamur in ævum.

ANNOTATA.

a Poëma primum constat 22 distichis. Habetur in utroque codice Mansuetino. Ex recentiore profluxit, quod in apographo nostro Ochsenhusano reperitur. Ex vetustiore illud ediderunt Martenius & Calmetus supra citati. Apud hunc frequentes in poëmate sunt lacunæ, quæ tamen postea col. 192 aliunde explentur. Dabitur ex Martenio, apud quem hic titulus illi præponitur: Metrum Adzonis in laude S. Mansueti pontificis ubilibet concinendum. Poëma alterum est acrostichis octo versuum hexametrorum, qui in antiquiore codice Mansuetino desunt. Exhibet illos exemplar nostrum Ms. Ochsenhusanum & Calmeti editio col. 192, ex qua iidem recudentur.

b Enormiter sane hic Adso hallucinatur, dum S. Mansuetum, quem Apostolorum principis discipulum & ab eo in Galliam missum fuisse in hoc poëmate asseverat, & in Vita mox dandaidentidem inculcat, natum esse ait in Hibernia a Christianis inhabitata. Quoniam historia, quam de rebus a Sancto vivente gestis composuit, nihil aliud est, quam longa figmentorum vix melius cohærentium series; ne eruditis tempus & verba inutiliter perdere velle videar, ego deinceps in Notis non modo ab illorum confutatione, sed etiam a commemoratione abstinebo. Rationem, quæ me ad fabulas Adsonis edendas movit, in Comment. num. 13 attuli.

c Non modo hic, sed & in aliis monumentis, quæ de Sancto nostro agunt, Tullum Leucha vel Leuca vocatur: quod nomen a Leucis traxit, quorum caput est.

d Septimus hic Tullensium episcopus fuit, de quo ad 15 hujus mensis agetur.

e Ex hoc disticho, nisi forte ejus lectio corrupta sit, & ex sequente acrostichide apparet, poëtam nostrum obscurum esse: quod haud dubie jam inde lector observavit in versibus præcedentibus.

* Ochsenhus. fulget

* al. citus

* al. expertum

* Ochsenhus. Ejus

* apud Calm. astra

* ibid. relevate

* ibid. vobis

* ibid. primus

* id est, cælestis

LIBER I.
Acta fide indigna; cultus & miracula biographi ætate priora.

a

CAPUT I.
Natales; adolescentia; iter Romanum ad S. Petrum, cujus fit discipulus: mittitur in Galliam; Tullensibus Christum annuntiat; rex fidei Præconem spernit, at credit regina.

[S. Petrus cathedram antiochia Romam transfert:] Post gloriosum cælestis victoriæ triumphum, cum quo sæculorum Conditor, hoste devicto, cælorum penetravit * regnum, Apostolicæ dignitati ipsius Salvatoris præsentia, Petrus Apostolus electus & auctor præsignatus, claves cœli suscipere, atque universalis Ecclesiæ gubernacula meruit obtinere. Cumque primum, ut in Ecclesiasticis historiis legimus, Jerosolymorum, post Antiochiæ partibus divinæ illustrationis radios infudisset, & diabolicæ superstitionis tenebras manifesta veritate depulisset; Romani imperii dignitatem Christianitatis titulo ac sanctæ Crucis vexillo dilatare & sublimare decernens, mundi dominam & caput orbis Romam aggreditur, ac Deo disponente, cœlestis magisterio disciplinæ, sanctæ Ecclesiæ Catholicæ principalis Pastor & magister efficitur; ut videlicet, ubi diversarum nationum confluxerat multitudo, inde quoque liberius atque valentius cresceret in Deum Christianitatis sanæ religio. Cumque sanctæ prædicationis velut clarissimos solis radios per diversas terrarum partes sollicitus evibrasset, credentium populorum multitudines aggregans, in spem salutis æternæ corroborabat: cujus sancti fama nominis non solum ad finitimas, sed etiam ad exteras perlata fuerat nationes.

[2] Ea tempestate, ut scripturæ documento percepimus, quidam sanctæ indolis fuerat adolescens, [S. Mansuetus ex Scotia, ubi in virtute & litteris plurimum profecerat,] nomine Mansuetus, transmarinis partibus nobilium quidem Scotorum b clara progenie * genitus; sed mentis egregiæ nobilitate multo pretiosius insignitus. Quo videlicet teneræ adhuc ætatis progressu consistente, cum præsagio nominis provehebatur culmine sanctitatis, moribusque vocabulo consonantibus, se semper sublimior studebat fieri augmento pietatis. Qui cum cæteris bonorum operum studiis veræ extiterat amator innocentiæ, ita quoque ut sui commoda præteriens, exterorum causas libentius ageret, aliorumque c infortuniis ut propriis influebat, mansuetorum cordibus copulari, rigidioribus vero instantius abrumpi, in sanctificationis puritatem assumi, in declivioris ludibrii præludium absolvi, imbecillibus atque inopia profligatis tota mentis intentione conferri, ac miserorum gemitus ut suas adhiberi. Tanta quoque in eo fuerat virtutis & pietatis infusio, ut non solum sibi, sed etiam parentibus fieret in salutem. Naturalis quoque ingenii efficacia, cælesti inspiratione præcedente, litteralis magisterii disciplinam sic dilexit, sic est prosecutus, ut neminem consortis collegii perspicaciorem, neminem in his studiis habuerit præcedentem.

[3] [ad Apostolorum Principem proficiscitur, & se ejus disciplinæ subdit:] Cumque felicibus auspiciis divini fervoris instantia animos inspiraret * Adolescentis, a Romanis arcibus Christianæ fidei beati Petri Apostoli solertia titulo radiante, Romam profectus, ejus, quem totis visceribus ambiebat, præsentiam expetit *; atque Apostolicæ institutionis magisterio se abjectis omnibus subdens, in eum injecit oculos, cujus ardebat desiderio sanctitatis. Insigni itaque divinorum operum præconio præeunte, Catholicæ informationis præelegit Principem, de cujus fonte sumeret, quod verissimis testimoniis, ut patuit, postmodum approbaret. Videns autem beatus Petrus futuri proventus ac bonarum virtutum in eo signa radiare, & claritatem supernæ illustrationis manifestis indiciis emicare; tanto arctius beatum Virum ad cæleste magisterium edocendum sibi virtute confessionis asciverat, quanto in salutem credentium, præsentium scilicet ac futurorum, multiplicibus veritatis cooperatoribus indigebat.

[4] [episcopus consecratur, & cum aliis in Galliam mittitur;] Qui videlicet beatissimus Pastor universalis Ecclesiæ totum mundum, quem a Domino Jesu Christo sibi creditum acceperat, dæmonum erroribus involvi ac subditum esse illacrimans, perfectissimos quosque divini verbi præcones ordinavit; qui a se in Galliam dirigendi, virtute constantiæ & fidei testimonio comprobati, Galliarum populos, qui jugo tenebantur diaboli, eruerent, & ad divini cultus sacramenta provocarent. Ex hujus itaque numero collegii beatum Maternum d Trevericæ civitatis pontificem, Rhemorumque sanctum Sinicium e, Mediomatricorum vero Clementem, Felicem atque Cælestem f, Memmium g autem Catalaunensium fuisse non dubitamus. Cum quibus etiam hunc beatum Virum consortis ministerii collegam deputaverat, utpote longo Apostolicæ sublimitatis exercitio edoctum ac cælestis magisterii experientia in cunctis adsumme comprobatum. Quem videlicet majoris dignitatis & gratiæ esse decernens, pontificalis authoritatis privilegio præmunivit, ut prædicationis divinæ emolumentum sacerdotalis officii præcederet sacramentum.

[5] [Tullum advenit, ubi verum Deum annuntiat;] Imperium itaque magistri eminentis executus perfecte Discipulus, armatus edicto, instructus eloquio, obediens in præceptis, fidus in promissionibus, Roma egressus, per longissimos jam dicti * itineris anfractus, a beato Petro corporali non mentis intuitu separatus, longinquæ peregrinationi pro Christi regno se ultro subjiciens, Leuchorum urbis se civibus intulit, in omnia suppliciorum genera perferenda præparatus. Quæ videlicet civitas aquis irrigua, pascuis uberrima, murorum ambitu jocunda, seris & turribus secus undique præmunita, idolorum tamen sordibus usquequaque polluta fuerat & confusa. Metas itaque præfatæ civitatis Christo duce ac beati Petri prævia authoritate ingressus, barbaricam multitudinem nihil veritus, veræ fidei sacramentum & Christianæ religionis cultum gentibus prædicare cœpit; idola vana esse, surda & muta, manu potius facta hominum & commento, quam veræ rationis existentia primordio, nihil divini habentia, nec ad beatam fœlicitatem, quæ post hanc mortalem vitam secutura est, aliquid attinentia: unum Deum potius colerent, qui terras & maria condidisset, qui cæli sublimitatem sua ditione teneret, qui corporibus vitam * post mortem fœlicius præstaret vivendi facultatem: tantorum falsorum deorum culturam horrendæ vanitatis esse ludibria, animarum dispendia, perennium tormentorum nihil aliud quam futura irritamenta.

[6] Erat tunc temporis memorata civitas populorum stipata catervis, [rex fidei Præconem spernit, qui ad humile in suburbio tugurium secedit, ubi verbum Dei] rerum ditissima copiis, ac diversæ supellectilis referta commerciis. Rex quoque gentilis & barbaricus cum sua conjuge, Leo nomine, Deum ignorans, cum omni populo suo idololatriæ cultibus subjugatus. Ad quem cum perlatus esset sancti Viri adventus, & quam per populos serebat, divini prædicatio verbi, sprevit & abnuit, & verum æternæ Deitatis Præconem surda aure præteribat. Vir autem Domini instanti constantia reluctatus, prope mœnia civitatis exiguæ habitationis sibi receptorium præparavit; cunctosque ad se venientes ad cognitionem veri Dei a superstitionibus dæmonum revocabat, eligens potius diversis cruciatibus ac suppliciis corpus esse tradendum, quam id quod beati Apostoli magistri sui edicto susceperat, æternæ salutis ministerium declinaret.

[7] Instabat igitur negotio perseveranter, quod cœperat. [prædicare pergit: quo intellecto regina Mansuetum, quem audire optabat, ad se accersit,] Cumque supradicto negotio indefessæ solertiæ dierum subigerent * curricula plurimorum, rumoris hujus solemnis frequentia ad notitiam reginæ profertur *: cui familiares ac domestici adjungunt, talia referentes; adesse videlicet quemdam, patria quidem peregrinum, genere ignotum, affatu dissimilem, vultu & habitu sibi penitus non esse consortem; conditione tamen Christianæ fidei esse cultorem, ab Italiæ partibus venientem, ab eo, quem Romanorum pars maxima veræ fidei signiferum & Papam sequitur; se a Petro esse missum veraciter asserentem, Deum cæli hominumque factorem apertis atque assiduis vocibus prædicantem. Cumque hæc & similia rei nova admiratione referentibus reginæ gentilis animus aliquo modo flecteretur ad audiendum, absentis regis sui libera posita * facultate, secreto usa cubiculi, Virum Dei sibi præcepit intromitti: Quæ est, inquiens, hæc nova & hactenus nobis inaudita religio, quam nostrorum culturæ deorum superducere gestiens, alia nobis colenda denuntias, quæ usque in præsens generi nostro & incognita permanent & inculta?

[8] Intelligens autem Vir beatus intentionem reginæ sciscitantis, [& Sancto fidei mysteria proponenti credit; sed metu mariti baptismum differt.] & spem habens in ea vitæ regenerantis; Deum, inquit, unum & verum in distinctione trium Personarum, Patris scilicet, Filii ac Spiritus sancti omnium rerum incommutabile principium, qui est fons & origo bonorum, a quo omne genus mortalium existendi sumpsit initium, cujus potestas nec cœpit esse nec desinit in æternum; per quem pereunti mundo æternæ redemptionis venit remedium, postquam Deus & Dominus noster Jesus Christus Filius omnipotentis Patris de cælis missus ad terras, per uterum intactæ Virginis carne vestitus humana mortalibus visibilis ostensus, plurimis & mirandis virtutum signis declaratus, ad ultimum ut diaboli excluderet dominationem, in cruce, Judæorum infidelitate, spontanea dispensatione sui consilii appensus, pretio fusi sanguinis ab errore dæmonum eos absolvit, quos vitæ perennis heredes futuros præfinivit h. Quid plura? Regina credidit, & nisi pagani regis potestas obstitisset, legitimo adnexa matrimonio purgari non desisteret fonte salutari. Tamen rege aliarum rerum eventibus & curis applicato, quotiens reginæ seria opportuna considerant * Virum Dei frequentius ascitum, viam salutis intendebat strenue demonstrantem.

ANNOTATA.

a Liber primus Adsonis in editione Martenii prætermissus est: integer exstat in aliis quinque exemplaribus, quæ in prima ad breviorem Vitam annotatione recensui. Hic recudetur ex Calmeto, qui eum paucioribus mendis vitiatum e codice Mansuetino antiquiore typis mandavit. Eidem biographus hunc titulum præposuit: Vitæ & Actuum B. Mansueti, primi Leuchorum urbis pontificis, libellus primus incipit.

b Quam gentem per Scotos intelligat biographus, indicavit in versu tertio poëmatis, quod præfationem proxime sequitur. Vide Comment. num. 15.

c Longa hæc periodus defectu aptæ partium compositionis obscura est. Ceteris solœcismis, qui in libro primo occurrunt, annotandis non immorabor.

d Bollandus ad diem 29 Januarii, ubi de S. Valerio secundo Trevirensium antistite egit, admisit, eum cum decessore suo S. Euchario & successore S. Materno ab Apostolorum principe missum fuisse; at quæstionem non examinavit. Procul dubio id facturus est, qui ad 14 Septembris de Materno, vel ad 8 Decembris de Euchario scribet.

e SS. Sixtum & Sinicium, primos ecclesiæ Remensis episcopos, S. Petro coævos non fuisse, solidis argumentis probavit, qui in hoc tomo pag. 121 & seqq. tempus missionis eorum inquisivit. Placet ejus sententia, qua statuit utrumque verisimilius sub imperatoribus Diocletiano & Maximiano in Galliam venisse.

f Primus Mediomatricorum seu Metensium episcopus S. Clemens colitur 23 Novembris, ejus successor Cælestis 14 Octobris. S. Felicem, qui tertius Metis sedit, ad 21 Februarii Bollandus dedit. Tres memorati præsules etiam credunturab Apostolo Petro missi fuisse. Traditionis veritas indagabitur, quando de S. Cæleste, vel potius quando de S. Clemente agetur. Non existimem, sententiam illi faventem ferendam esse. In Ms. Ochsenhusano S. Felix, in Dilingano S. Cælestis omittitur: at in utroque Exuperius eorum in locum substituitur. Bajocenses primum istius nominis ecclesiæ suæ episcopum, si non ab ipso S. Petro, saltem a S. Clemente Papa ad se legatum fuisse opinantur; sed vehementer falluntur, uti demonstrat Papebrochius tomo 3 Maii pag. 619.

g Sollerius tom. 2 Augusti pag. 5 episcopatus ejus initium post medium circiter seculi tertii differendum censet.

h Innocentius X 13 Maii anno 1653, Alexander VII 16 Octobris anno 1656, & Clemens XI 16 Julii anno 1705 famosam propositionem 5 Jansenianam, intellectam eo sensu, ut Christus pro salute dumtaxat prædestinatorum mortuus sit, impiam, blasphemam, contumeliosam, divinæ pietati derogantem & hæreticam declararunt, & uti talem damnarunt.

* al. penetraverat

* Diling. & San-Max. propagine

* al. aspiraret

* al. expetiit

* al. indicti

* vox hæc abundat, vel alia deest.

* Diling. subirent

* al. perfertur

* al. potita

* Bosquet. & San-Max. conciderant. Ochsenh. & Diling. concederent

CAPUT II.
Sancti virtutes: regis filium submersum vitæ restituit: fidem & baptisma suscipit familia regia cum omni populo.

[Locum incolens, quem in suburbana silva delegerat, virtutibus inclarescit:] Erat igitur his parvulus filius, qui instituebatur ad ritum parentum profanorum. Cujus videlicet exigua pueritia * tempora licet teneris ageret natura sub annis, parentibus tamen, ut post patuit res, fuit initium & proventus tamdiu dilatæ credulitatis & salutis. Beatus autem Pontifex in prospectu urbis, ut diximus, umbrosis silvarum frondibus contectum locum delegerat & remotum; in quo soli Domino vacans attentius opus, quod cœperat, votis assiduis deferebat. Qui non tantum suis, quantum etiam magistri sui Apostolorum Principis subsidiis innixus, signis & virtutibus coruscabat; clarus aspectu, moribus dulcis, alloquio mitis, constantia fortis, patientia longanimis, castitate præcipuus, in beneficiis largus, egenorum miseriis pronus, consiliis cautus, misericordia plenus, hospitalitatis gratiam consectatus *, in orationibus assiduus, in lectione devotus, in lacrymis profusus, in cordis compunctione attritus, in cæteris bonis actibus probatus atque perfectus.

[10] Cujus virtutem cum in rebus maximis, tum etiam in minimis & in vilibus causarum eventibus plures sunt experti. [feræ eo fugientes a venatoribus tutæ: rex Sanctum frustra occidere meditatur.] Nam cum in agendis ferarum exequutionibus quælibet animalia canum violentia illud hominum genus insequeretur, qui talibus exercitiis impliciti tenebantur; usque ad eum, quo Vir Dei manebat, locum pervenientes, stupefactos cerneres riguisse, nec ultra exemptæ necem intemptare capturæ. Quare sæpe regia indignata potestas sanctum Domini Pontificem decreverat trucidandum; quem tamen divina virtus inter arma barbarica & mores ferocissimos ad erudiendam plebem fidelium & expiandam urbem fæcibus idolorum conservabat illæsum, nolens vitam ejus brevi consummare articulo martyrii; sed prolixis temporum sudoribus immorantem, fructum afferre copiosiorem, & navem ecclesiæ, quam recturus erat, multimoda commercia referentem, ad regnum transire cælorum.

[11] Interea causa extitit, qua rex & populosa gentilium multitudo ludis suis solemnem frequentiam agerent, [Regis filius, in Mosellam lapsus, submergitur: luctus publicus:] & consuetis otii sui exercitiis vacarent. Cumque talibus intenti tenerentur, accidit prædicti regis unicum parvulum filium ex muro, cui tum forte superstare videbatur, ea videlicet parte, qua reducto paululum sinu, quem sors ædificantibus dederat, muri ambitus quemdam deflexerat angulum; e sublimi loco prolapsum, casu in fluvium Mosellæ decidisse. Qui scilicet fluvius alvei sui cursu loca viciniora possidens, tunc temporis prope mœnia civitatis influebat: tantaque illic erat aquarum profunditas, ut absorptum hac voragine puerum arte & spe descisceret * quærentium solers industria virorum. Civitas tota ruit in funera, clamor attollitur rusticorum, pater & mater pene exanimes referuntur, tragœdiæ personant mulierum, falsorum frustra provocantur sub specie * deorum, dies vertitur in luctum, ludi in miseriam, solemnitas in mœrorem. Ita sorde * duplici mœrore & labore consumptis omnibus, nocte irruente, dies clauditur.

[12] [regina sibi apparenti Mansueto spondet, se imperata facturam, si vel cadaver filii recipiat:] Cumque fessa membra post tantum laborem lecto reclinarent, gravi uterque parens somno deprimitur: cum ecce repente dormienti regis conjugi, ut ambo decumbebant, beatus Mansuetus per visum apparuit, dicens: Merito, regina, turbaris; merito confunderis; merito triste filii tui funus exsolvis: nam si Conditorem tuum cognosceres, & verbis olim meis tu & rex tuus fidem adhiberet *, ab hoc forsan infortunio libera fuisses, vel multo salubrius hæc contingerent, dum animam simul cum corpore pereuntis beata quies exciperet vitæ renascentis. Sed quid jam nunc facies, si vel corpus extincti recipere merearis? At vero illa se devovens acturam, quod imperaret, cum prolixiora sancti Viri ambiret colloquia, ejus visio inter affamina rumpitur. At illa protinus somno excitata, marito, quod viderat, ex ordine intimavit. Tunc ille: O si possim, inquit, ejus, quem Sanctum Dei edoces, promereri præsentiam! Polliceor enim, me ejus dictis assensum præbiturum; tantum per eum obtineam, ut * cadaver exanime & lanianda membra gurgustio non carere sepulchro.

[13] [rex quoque promittit, se, eo recepto, fidem amplexurum:] Inter hæc, nocte decedente, dies adducitur crastinus. Quæritur Vir sanctus a regiis officialibus; sed eo die minime reperiri potuit. Labor frustra quærentium usque in diem tertium protelatus *: jamque spes inveniendi pene subtrahitur. Illucescente autem die tertio, tandem pro libitu Vir Domini inventus regiis obtutibus præsentatur. Cui ille, pristinæ feritatis rigore deposito, O Sancte, inquit, Dei, quem saluti nostræ ab exteris partibus gaudemus advenisse, miserere orbati parentis, miserere extincti nati, adhuc sub aquis lethifere decumbentis. Jam pronus asto & credulus, aras destruo, templa & simulacra subverto, dæmonum figmenta cuncta contemno, immolatitios cruores devito, fidem quam prædicas suscipio, Deum cæli, quem orbis Romanus jam Petro docente prosensit *, adorandum spondeo; & me & populum meum divinis legibus subjugabo, dum per te merear tantum vel extinctum suscipere, quem constat tam crudeliter perdidisse.

[14] [Sanctus parentibus cadaver filii reddit, & redivivum pollicetur, si stent promissis:] Vir itaque sanctus, qui jam profecto noverat, quod facturus esset, his vocibus motus, his lacrymis compunctus, simul sentiens tanta fruge populorum divinam sibi adesse virtutem, ad muri locum se perduci præcepit, de cujus culmine princeps * devolutus puer in gurgitem decidisset. In quo videlicet loco orationem fundens ac præcipue fidens in Domino, devotis precibus incubuit, invocatoque Christi nomine, cunctis, qui littora cinxerant, aspicientibus, corpus jacentis pueri apparuit; & a profundis eductum ferri super æquora cœpit. Quod celeriter ab undis ereptum, ante pedes beati Viri protinus est illatum. Ecce habes, inquit ad patrem, corpus exanime, quod petisti. Si tamen implere decreveris, quod spopondisti, aderit quoque divina clementia, quæ tibi adhuc valeat multo præstare majora. Nam ego ad hoc veni, ad hoc peregrinationem tantum * assumpsi, ut per me vobis pateat cælestis janua regni. A Principe Apostolorum missus salutis vestræ negotia prosequor, vestrarum gaudens lucra animarum quæro.

[15] Tunc pater & cuncti, qui aderant, unanimiter profitentur, [iterato fidei suscipiendæ voto, puer vitæ restituitur;] abdicatis idolis, veri Dei futuros se esse cultores; si is, qui jacebat exanimis, spiritu redeunte, monstraretur post mortem ad superos posse respirare. Hinc * sanctus Pontifex plenus semper visceribus pietatis, id quod petebatur, per spiritum intelligit operandum. Iterum genu flexo in orationem, divinæ Majestati supplicaturus, humi prosternitur, & Christianos, qui tum forte pauci admodum numero aderant, idem facere votis cælestibus præmunivit *: cum oratione expleta mortuus repente vitali flatu membris concutitur, atque ad sancti Viri imperium in pedes erigitur, & cunctis admirantibus patri incolumis redditur. Tunc universi, qui ad hoc spectaculum convenerant, manifesta Dei virtute flere præ gaudio, nomen Christi in commune fateri, & illum præ omnibus esse colendum, qui cunctis mortalibus spiraculum vitæ dedit, & post lethalia funera mortuorum spiritus imperio coërcet, atque iterum, cum voluerit, redivivis corporibus ad superos revocari jubet.

[16] Tunc fidelis Domini Sacerdos ad resuscitatum puerum conversus, [qui pœnis, quas apud inferos sibi, parentibus ac populo paratas viderat, enarratis,] Accede, inquit, propius, & per temet enarra parentibus, quid videris, vel ubi fueris, cunctis simul patenter ostende. Tunc ille, ut recens ab inferis prodiens emerserat umbris, ad nutum Antistitis ora resolvens atque a tenero pectore alta suspiria trahens, libere cœpit edicere, quid in inferno positus vel senserat vel vidisset; multa videlicet & innumerabilia tormentorum genera, inter tartareos ignes flammivomos vigere serpentes, immensas reorum multitudines diversis suppliciis mancipatas, ac miserorum spiritus inter flammas & frigora coarctatos stridore deficere, atque ex suo defectu ad rediviva iterum incendia renovari; ubi ad vitam nulla recuperatio, sed omnium bonorum oblivio, sola præsentium pœnarum inenarrabilis cruciatio; ad quam ipse quoque rex & regina, omnesque, qui præsentes aderant, procul dubio essent perventuri, nisi beati Antistitis dictis & factis crederent, & Christianæ fidei colla subjugarent: seque ipsum ad eadem pœnarum loca deductum, perpetuæ damnationis tenebris fuisse deputatum, nisi beati Confessoris Christi citius intercessio subvenisset, quæ eum a malignis spiritibus atque ab infernalibus claustris eriperet, & ad superos revocaret.

[17] Hæc ita & plura similia prosequutus, ad pedes Sancti gemebundus puer substernitur, [baptismum petit; idem ejus hortatu, eversis idolis, faciunt rex, regina & populus:] & fonte salutis ablui humiliter ac devote profitetur. Patrem ac matrem, cæterosque, quorum sollicitior fuerat, ut idem facerent, votis & monitis, quibus poterat, suadebat, dicens, suum * Pontificem a Deo fuisse destinatum urbi, in salutem venisse civibus, pastorem sanctum animarum, rectorem atque custodem divina dispositione & Apostolica institutione electum; cujus ipse & tota communiter civitas salvaretur adventu. Tunc igitur inter verba pueri & evidentissimam resuscitationis ejus virtutem tantæ novitatis insolito miraculo stupefacti omnes, videntes manifestam Dei virtutem, cui resistere & in aliquo contradicere nemo eorum poterat; idola respuunt, aras subvertunt, cunctas diaboli officinas prosternunt, & manus protendentes Christi nomen communiter inclamare & laudes in cælo personare cœperunt. Deinde claris vocibus erumpentes, baptismatis sacramentum, quod prius pertinaciter recusabant, humiliter omnes expostulant.

[18] [Sanctus instructos baptizat, qui eum communi suffragio episcopum sibi præficiunt.] Tunc vero secundum Catholicam disciplinam a beato Antistite sanctæ fidei regulam prius edocti, ac deinde gratiam baptismatis sunt consecuti; rex scilicet & regina, omnisque eorum familia, omnis militaris ordo, universa rusticorum multitudo: & factum est gaudium magnum in illa civitate. Tunc omnis candidatorum turba, & cælestes in laude Christi cohortes, novum redemptionis genus adepti, & vetusto anguini tegminis squalore exspoliati, divinam potentiam admirantes, & gloriosa beati Mansueti merita magnifice prædicantes, pari voto parique consensur sanctum Virum totius ecclesiæ summum rectorem eligunt ac pastorem; justum esse *, qui ad totius populi salutem venerat, totius electione populi pastoris jura teneret: ac sic universi acclamantes, hunc esse dignum, hunc esse gloriosum, hunc per omnia civibus profuturum, non jam quasi peregrinum, sed tamquam pastorem proprium, Apostolicæ præfultum privilegio dignitatis, in sedem statuunt pontificalis honoris.

[Annotata]

* al. pueritiæ

* Diling. consecutus

* Ochsenh. deficeret, San-Max. desisteret

* al. suppetiæ

* Bosquet. forte, al. forte

* al. adhiberes

* Bosquet. vel, Diling. &

* al. protelatur

* al. persensit

* al. præceps

* al. tantam

* al. Hic

* al. præmonuit

* al. sanctum

* in San-Max. additur autumant, ut; in al. tantum ut.

CAPUT III.
Edictum regium; pia Sancti opera; idololatria exstirpata, multas ædificat ecclesias: ejus mors; solemnes exsequiæ.

[Rex edicto sancit, ut omnes subditi baptizentur: virtutes a Sancto exercitæ:] Tunc rex & principes ejus, jam Catholica fide fundati, per omnes dominationis suæ terminos, longe lateque verbum salutis cunctis inferre præcipiunt; ita volentes nolentesque aut vere convertantur, aut patria propellantur, nec ullus infra relinquatur, qui aut non baptizetur, aut non baptizandus ad fidem imbuatur. Sic igitur Vir Dei electus prius quidem Romæ episcopus consecratus; post vero, ut verbis præcedentibus patet, generali populorum acclamatione, signis atque prodigiis ad pontificii culmen Leuchorum urbis assumptus, sermone non potest comprehendi, quanta & qualia divinitus meruit liberari *. Misericordia namque & pietas semper in ejus ore & mente versabatur, nec episcopalis authoritas pristini rigoris & abstinentiæ fræna resolvit: noctes diesque continuata oratio sæpe consummavit. Motus animi tanta mansuetudine coarctavit, ut cum sciret misereri, nesciret irasci, omnibusque clemens, omnibusque misericors. Advenientium vero miserias ita perferebat, ut quicumque mœrens venisset, adprime consolatus lætior rediret. Languores autem ægre se habentium non solum sua intercessione, sed etiam beati Petri Apostoli accepta authoritate libere curabat. Ita Pastor in populis, vere medicus agnoscebatur esse salutis.

[20] [idololatria penitus exstincta, multa per diœcesim templa ædificat;] Sicut autem in Gestis ejus, quæ multo ante nos conscripta sunt, studioso lectori perfacile est inveniri, emundata, ut supra diximus, eadem Leuchorum urbe omni idolorum superstitiosa spurcitia, ædificavit intra mœnia civitatis templum Domino, in honore videlicet Genitricis Dei & Domini nostri Jesu Christi ac perpetuæ Virginis Mariæ, necnon & Sancti protomartyris Stephani. Aliud vero templum construxit ex latere in parte Australi, quod solemni populorum frequentia dedicavit in honore & veneratione sancti Johannis Baptistæ, ubi dicitur Ad fontes. Deinde autem per omnem diœcesis suæ provinciam plurimas construxit ecclesias, ordinatis presbyteris & diaconibus; ubi divinæ Majestati debita laus redditur, & glorificatur Deus admirabilis in Sanctis suis usque in præsentem diem.

[21] In eo vero loco, ubi primum adveniens eo minus * in suburbio civitatis sibi, [noctes in oratione traducit, dies animarum saluti impendit Leucorum Apostolus:] ut diximus, hospitium præparaverat; diurnis quidem in civitate divini pabulum verbi gregi sibi commisso sollicite ministrabat, nocturnis autem temporibus, ut liberius orationi instaret, ad idem tamquam conscium sibi habitaculum revertebatur: ubi scilicet lachrimarum affluentia diluebat, siquid circa aliorum salutem occupatus, sibi ipsi diurnis spatiis minus perfecte procurasset. Tantis igitur ac talibus, ut prædiximus, longo temporis exercitio divinus Operator incessanter insistens, fatigari non poterat, quem sancti Spiritus fervor accendebat. Qui secundum Apostoli dictum, etsi aliis non erat apostolus, huic tamen plebi vere apostolus extitit, quam ipse tot signis atque virtutibus, tot laboris & instantiæ suæ sudoribus Deo acquisivit. Et quamvis moribus nostris & conversioni multa deesse senserimus, quæ ille Vir beatus & docuit & excoluit; signa tamen apostolatus ejus nos omnes in Domino sumus: quia quod ille ab ipso primordiali sanctæ & universalis Ecclesiæ sumpsit exordium *, hoc postmodum generi nostro libera auctoritate perfudit *, fide potius armatus quam ferro.

[22] Præterea beatus Petrus Apostolus, qui in numero Apostolorum eligitur primus, [S. Petri martyrio] confessor Filii Dei factus, humani generis Pastor electus, Ecclesiæ fundamentum, clavicularius regni cælorum, Christi Domini confessione probatus, passione postmodum coronatus, Galatiam, Pontum, Cappadociam, Bithyniam, Asiam atque Italiam, Euangelicis plene repleverat documentis. Qui cum sub priori Claudio cæsare Antiochenam fide Catholica primum perfecte fundasset Ecclesiam, eamque per septem continuos regeret annos, Simonis magi versutias, qui veritatem Apostolicæ institutionis ubique locorum fugitans, sanæ doctrinæ radios suis tenebris maculare conabatur, Spiritu sancto edoctus perveniens *, eundem Simonem magum Romam persecuturus ingreditur, ibique electione fidelium Pastor Ecclesiæ factus, Euangelium prædicans, viginti & quinque annis ejus urbis tenuit Principatum. Contra cujus clarissimam prædicationem, ut historiæ referunt, idem Simon Antichristi membrum utique factus, rabido ore consurgens, Neronis & Agrippæ præfecti fisus audacia, Apostolicam assertionem sui pravitate mendacii impugnare non destitit. Unde magicis artibus cælum conscendere molitus, virtute & oratione B. Petri Apostoli, dum fertur per aëra, ad terras amens corruit in partes elidendus. Quibus actis, Nerone jubente, proscriptus, sexto & tricesimo anno post passionem Domini in urbe Roma, ut ipse voluit, deorsum crucifixus, post Apostolicum meritum, supernorum * cælorum regna ingreditur glorioso martyrii sanguine laureatus.

[23] Cujus in toto terrarum orbe merito recolendam beatus Mansuetus tamquam fidissimus discipulus magistri audiens passionem, [intellecto, ei ecclesiam dedicat: Sancte moritur:] loco, quo prædiximus, beatum Virum non longe ab urbe pro tempore fuisse hospitatum, quem etiam sacri oratorii jam pridem titulo illustraverat, nobiliorem ecclesiam condidit: quam videlicet in honore & memoria beati Petri Apostoli, sui utique præceptoris statuens, sacri pignoris ejus, quam secum attulisse fertur, benedictione consecravit a. Ubi scilicet diebus ac noctibus peracto prædicandi officio conveniens, ac soli Deo vacare desiderans, plures postea agens annos, multitudines fidelium in fide Christi colligens, ad consortium præmisit Angelorum. Cumque jam Dei Athleta electus plenus esset dierum & provectæ ætatis, multis & diurnis bonorum operum sudoribus & laborum exercitiis, ut prædiximus, fatigatus, virtutibus quoque & miraculorum signis admodum declaratus, tamquam fidelis servus & prudens, qui Dominicæ familiæ mensuram tritici in tempore suo erogaverat, ad accipiendam æternæ recompensationis mercedem, Domino jubente, vocatus, carnis onere deposito, III Nonarum * Septembris spiritum cælo reddidit, & stolam beatæ immortalitatis cum Domino suo perenniter regnaturus accepit: ubi modo gaudet Angelorum cœtibus admixtus, atque ovium suarum adhuc in terris degentium * multo magis præstantius & potentius intercessor effectus.

[24] [sepultura honorifica: gloria in cælo signis & virtutibus manifestata.] Ad cujus exequiarum solemne commercium jam dici non potest, quanta multitudo fidelium convenerat, quos videlicet ipse laboris sui instantia in filios adoptionis per Spiritus sancti gratiam transfuderat. Cerneres maximas populorum catervas non jam peregrini & ignoti, sed proprii Patris & pastoris sui triste funus stipasse, & lamentabiles exequias undique quodam quasi procinctu flentium, atque dolentium confuso ordine miscuisse. Ita præeuntium atque sequentium agmine usque ad locum sepulchri corpus defertur exanime, & in eo loco, quo eum prædiximus beati Petri Apostolorum principis honore & merito ecclesiam dedicasse, dignissimæ traditur sepulturæ. Ubi enim certaminum & laborum consummaverat cursum, ibi, Domino disponente, debitam corpori voluit habere sepulturam. Quem videlicet locum, meritis ejus obtinentibus ex tunc & modo divina potestas ad laudem & gloriam sui nominis signis & virtutibus illustrat, ut ostendatur, quantum in conspectu æternæ claritatis in cælis fulgeat, qui tantarum cotidie virtutum in conspectu mortalium admiratione coruscat. Cujus merita gloriosa nos, qui oves & grex ejus sumus, cum humili devotione debito honore veneremur, ut ipsius intercedentibus meritis sine fine cum eo gaudere mereamur.

ANNOTATIO.

a Inter Sancti gesta, quæ narrat biographus, nihil minus incertum est, quam quod in suburbio Tullensi Apostolorum Principi ecclesiam ædificarit. Vide de illa Comment. prævium num. 29. Sed quodnam fuit istud sacrum pignus, quod S. Mansuetus ejus consecrationi adhibuit? Si verum est, quod Tullenses olim crediderunt, nimirum a Sancto comparatas fuisse reliquias SS. Petri & Pauli, quæ in dicta ecclesia infra altare majus sub episcopo Pibone inventæ sunt; judicare pronum est, hasce illius dedicationi adhibitas fuisse. Sed an hoc factum fuit non diu post martyrium S. Petri, uti Adso scribit? Quam parum verisimile id sit, dictum est in Comment. num. 31. Per sacrum pignus forte quis etiam intelligere posset baculum S. Petri, de quo antiquior Catalogus antistitum Tullensium in elogio Gauzlini hæc habet: Quia mons, ubi Buxeriense cœnobium Gauzlinus fundavit, ad Metensem pertinebat episcopum, petiit a Theodorico præsule … illum sibi dari per concambium, conferens illi Apostoli Petri baculum venerabilem, quem beatus Mansuetus secum detulerat a Romana urbe. Elogii auctor mihi suspectus est, non solum quia Gauzlinum episcopum Tullensem, an. 962 mortuum, contemporaneum facit cum Theodorico Metensi, cujus nominis nullus ante annum 964 huic ecclesiæ præfuit; sed etiam ob aliam rationem, quam vide apud Calmetum tom. 1 Hist. Lotharingicæ col. 893.

* al. meruerit operari

* al. cominus

* al. exordio

* al. profudit

* Bosquet. præveniens

* al. superna

* Diling. Nonas

* al. agentium

CAPUT IV.
Cultus antiquus & miracula.

a

[Mansueto succedit Amon, qui apud illum in templo S. Petri sepelitur,] Nunc quoque quia vitæ & conversionis * ejus in carne degentis ex parte finem agnovimus, quis ejus fuerit successor compendiosa brevitate huic narrationi inserere dignum judicavimus. Post gloriosum Mansueti hujus urbis primi pontificis ex hoc mundo ad cælos transitum, sicut in Gestis præcedentium Leucorum urbis antistitum invenitur, sanctus ac beatissimus Amon, Dei providente clementia, in hac sede communi universorum voto atque consensu ordinatus episcopus, beati Viri successor effectus: qui Prædecessoris sui mores & instituta ad unguem exequutus, non valet explicari, quantæ bonitatis & sanctitatis fuerit operibus comprobatus. Hic namque pontificalem dignitatem in cuncta morum honestate exsuperans, non solum verbis & exemplis subjectam plebem circumquaque competenter excoluit; sed etiam miris ac magnificis virtutibus illustravit. Qui sic quoque cum daret in celebrationibus decus, & ornaret tempora, ut scriptum est, usque ad consummationem vitæ, recedens ab hoc sæculo, in oratorio, quod superius diximus [in] * beati Petri Apostolorum Principis honore a sancto Viro studiose constructum, cum eodem Prædecessore suo sanctissimo condignæ traditus est sepulturæ.

[26] Unde quoque amborum meritis & intercessionibus ad laudem divini nominis idem locus ex eo tempore magnificis visus est miraculis effulsisse; [concursus ad utriusque tumulum; dona ibi oblata; miracula, quæ exciderunt.] cum scilicet cæcorum oculi diuturna caligine pressi, optatam expulsis tenebris lucem, variarum peste cladium languentes exuti, attractis quoque nervis plures repentes humi, necnon & quammulti diversis & innumerabilibus languoribus infecti, salutis gaudia horum interventu se gaudeant ad propria retulisse. Ad quorum videlicet patrocinium regum ac principum legimus b frequentiam confluxisse, ac juris sui * xenia plurima ad sublevandam servorum Dei & pauperum indigentiam devote contulisse: ubi etiam diversis temporibus mirifica sunt ostensa virtutum amborum meritis insignia: sed vel propter irruptiones barbararum gentium, vel certe propter scriptorum inopiam sine dubio sunt prætermissa vel perdita; cum etiam hanc noverimus urbem ob inhabitantium enormitatem scelerum, simul cum rebus Vandalorum c vastatam persecutione crudelium, ac postmodum antiqui hostis insidiis atrocibus flammarum incendiis d concrematam.

[27] [S. Martinus orat apud sepulcrum S. Mansueti: anima e purgatorio per utrumque liberata:] Hoc tamen non est silentio supprimendum, quod ore quorumdam nobis fideliter est relatum. Martinus Turonorum sanctus episcopus, toto orbe, ut notum est, famosissimus, beato Maximino e Trevirorum antistiti admodum fuerat familiarissimus, ita ut sæpe collatis fruerentur alloquiis, & beatum Petrum Romam pariter adituri mutuis viatim inniterentur colloquiis. Beatus igitur Martinus communi disposito quodam tempore id acturus, oratorium beati Mansueti, ad quod declinaverat divinam exoraturus clementiam, devotus ut erat, ingreditur. Cum ecce repente cujusdam sanctimonialis f spiritus puellæ, cujus corpus non longe ante sepultum eo loci fuerat, repetitis vocibus sancti viri nomen ex sepulcro in geminat. Cujus precibus cum vir beatus intenderet, protinus illa subsequitur: Sanctissime, inquit, pontifex, cælo terrisque præpotens, animæ miserere sepulti. Corpus quidem hic adhuc tegitur terris, sed spiritus versatur in pœnis. Adhibe in auxilium sanctissimi Mansueti & tuum patrocinium, hancque * salvatam credideris, cum reversus vocem non audieris supplicantis. Hinc ille abiens, iter, quod cœperat, aggreditur, petenti præcipue subvenire sollicitus. Interea toto confecto illo itinere, cum rediens glebam * beatissimi Mansueti, ut erat solitus, non præteriret, & signa petentis defunctæ jam nulla percepisset; gratias Creatori persolvit, quia utriusque interventu salvatam agnovit. Hæc enim perire quomodo poterat, cui tales Intercessores immensa Dei misericordia contulerat? His ita gestis, quia ad alia tendimus, in his quoque pro voto finem faciamus.

[28] [Scotorum peregrinationes ad Sancti corpus, qui porculam, a fure ablatam] Hoc etiam non indigne placuit inserendum, quod frequenti testimonio vulgatum adhuc inter ora versatur plurimorum. Ex transmarinis Scotorum finibus has partes moris erat expetisse multorum; inter quos eo tempore vir quidam pauper cum conjuge dicitur accessisse: antiqui enim temporis multos fama excierat [ad] suæ gentis Virum sanctissimum, Scottigenis peregre solito abeuntibus potissimum expetendum. Unde hic conscius, ut rumor erat, amoris & gratiæ; non longe ab æde beati Viri potitus hospitio voluerat mansitare g. Huic in rebus domesticis exigua fuerat admodum supellectilis *. Tantum inter rei familiaris commoda non magnæ quantitatis solitus alere porculam, futuris sibi escarum usibus inferendam. Ut autem assolet in tanta multitudine hominum, amicam bestiolam cum absentem diutius conspicit, furto sibi sublatam pauper intelligit.

[29] [& mactatam, pauperi vivam restituit.] Furantis autem personam cum nusquam deprehenderet; dampni sui non ferens dispendium, ad sacram ædem tendit, & efferis, ut Scottorum natura est, animis tumulo Sancti se mœstum injecit & plenum querimoniis, &, ut rustici verbis eloquar, O Sancte Dei, Scottum, inquam, te Scottum & me, genti Scottigenæ propitius miserere h. Me eminus positum forte juvare debueras: ecce peregre constitutum * quid aporiari i pateris, quid rebus destitui permittis? Redde, obsecro, quod perdidi: redde, quod fur impius forte jam absumit. Hæc & his similia multa prosequens pauper ille, tristis recipitur hospitio. Interim latro avidus miserum illud animal jam ferro præfocaverat, spe gaudens saturandi gutturis ex his, quas furto sublegerat, rapinis. Nec diu distulit Sanctus sui querimonias pauperis: nam ut extincta bestia tegebatur latibulis, virtute Sancti, flatu redeunte, in pedes erigitur, furisque domo violenter eripitur, ac contubernale stabulum ingressa, non sine multorum admiratione proprio domino viva & incolumis restituitur. Sic delusa est iniqui furis præsumptio; sic pauper recreatus est suo, quod fuerat passus, gravi infortunio. Sic etiam admirabilis facta est non tantum in maximis, quam * etiam in rebus vilibus sancti Mansueti, si fide petitur, evidentissima virtus. Siquis vero huic rei incredulus esse voluerit, nihil nostra intererit k; cum hoc si sciscitari placuerit, multorum adhuc relationibus comprobabit l.

ANNOTATA.

a Quæ tribus prioribus capitibus Adso narravit, pene omnia fictitia sunt. Pauca hoc capite adfert, quæ ut talia improbare ausim.

b In Gestis, ut credo, præcedentium Leucorum urbis antistitum, quæ biographus numero præcedente citarat.

c Gens Wandalica, inquit Salvianus lib. 7 de Gubernatione Dei, primum a solo patrio effusa est in Germaniam primam; … post cujus exitium primum arsit regio Belgarum, deinde opes Aquitanorum &c. Apud Ruinartium in Historia persecutionis Wandalicæ parte 2 cap. 1 num. 3, 6 & 7 variæ urbes nominantur a Wandalis in Gallia Belgica depopulatæ. Credibile est, Tullum eamdem calamitatem expertum fuisse. Veteres scriptores, quos laudatus Ruinartius num. 2 profert, alii anno 406, alii 408 barbarorum istorum in Gallias incursionem contigisse tradunt.

d In antiquiore antistitum Tullensium Catalogo bis eam flammis vastatam fuisse lego. De primo incendio, quod sub episcopo Godone contigit, ita scribit Catalogi auctor apud Calmetum tom. 1 Hist. Lotharingicæ in Monumentis col. 127: Cujus (Godonis) temporibus, populorum urgente scelere, urbs Leucha est igne concremata: sedit præsul & emunitatem [Note: ] [l. sed is præsul & immunitatem] & recuperationem cartarum, quas ignis consumpserat, suæ ecclesiæ apud Pippinum regem acquisivit, qui anno 752 regnare cœpit. De altero incendio meminit ad episcopatum Bornonis, quo præsulante, inquit, sedi Leuchæ, eadem urbs igne conflagravit, peccatis exigentibus; sed ipse impetravit a Karolo rege restaurationem cartarum igne crematarum. Carolus rex unctus fuit anno 768, quo pater Pipinus obierat.

e Quid de itinere Romano S. Martini Turonensis cum S. Maximino Trevirensi, deque illius precibus apud sepulcrum S. Mansueti statuendum sit, indagavi in Comment. prævio num. 33 & seqq.

f Quemadmodum virginitatis professio sanctimonium, ita feminæ virginitatem profitentes olim sanctimoniales dicebantur; licet monasticis votis adstrictæ non essent. Vide Glossarium Cangii ad voces sanctimoniales & sanctimonium.

g Adi Comment. num. 39.

h Hanc ad Sanctum locutionem pauperi Scoto verisimilius affinxit popularis traditio; ex qua Adso miraculum litteris consignavit.

i Vox hæc deducitur a Græca ἀπορία, consilii inopia, vel paupertas, qua quis in tantas angustias conjicitur, ut, quo se vertat, nesciat.

k Indicat hic auctor se timere, ut lector miraculum ex ore populi acceptum facile credat. Idem & ego timeo.

l In editione Calmeti, quam secutus sum, subjicitur: Vitæ & actuum beati Mansueti pontificis liber primus explicit.

* al. conversationis

* hanc voculam addidi ex Bosqueto

* Bosquet. Viris sanctis

* editio Bosqueti & Ms. Ochsenh. hanc quoque

* id est, corpus

* Ochsenh. & Diling. supellex

* al. contiguum

* Ochsenb. & Diling. quantum

LIBER II.
Miracula seculo X facta sub SS. Gauzlino & Gerardo episcopis Tullensibus.

a

CAPUT I.
Sanctus, postquam ruinosa ecclesia, in qua ejus corpus jacebat, abbatiæ S. Apri donata esset, cæcam, a dæmonibus vexatam, & leprosum sanat.

Quoniam in anterioris exequutione Operis, prout divina sublimitas ad memoriam præsentium temporum renovandam exiguitati nostræ contulerat, [Locum, S. Mansueti corpore venerabilem, sed pene collapsum] pauca ex pluribus breviter explicuimus, ea scilicet, quæ dum maneret in corpore, Dei est virtute operatus, omissis his, quæ vel incuria vel prolixæ vetustatis desidia tacita sunt vel neglecta; ad ea quoque, quæ nostra ætate b gesta sunt, suscepti negotii studium convertamus *: quæ videlicet tanto securius proferimus, quanto hæc quoque vicinius fuisse facta sine dubio c tenemus. In primis [siquidem annotantes,] d quod sive, ut diximus, barbarica * irrumpente feritate gentium, seu etiam celeberrimis * inter se consectationibus populorum, per succedentia tempora isdem locus, rebus privatus, munitionibus dissipatus, pene ad nihilum fuerat redactus; frequenter etiam virorum secularium dominationi subjectus e.

[31] Interea longa f evoluta quoque temporum serie, [Gauzlinus donat monachis S. Apri; quibus ibi degentibus,] post Drogonem inclytum Leuchorum urbis Episcopum domnus Goslinus g, nobilissimis Francorum natalibus ortus, pietate & religione conspicuus, litterarum studiis adprime eruditus, per Dei providentiam electus, in hac sede est pontifex ordinatus. Qui diligenter clerum instituens, viros prudentes undecumque colligens, urbem rebus auxit, sapientia decoravit, providenti dispensatione munivit. Hic itaque præfatum locum diversis, ut diximus, casibus lapsantem considerans, ascito sibi ex loco sancti Apri, confessoris Christi egregii, domno Herchemboldo h patri venerabili, quem ipse quoque illic abbatem ante constituerat; locum hunc in religionis ordinem committit reparandum. Qui videlicet vir venerabilis, ut erat religiosissimus, sub præpositorum manu monachorum aliquos delegavit; & quia illic stipendia eo tempore deerant, propriis monasterii sui sumptibus alendos instituerat. Præfati igitur felicissimi antistitis domini Gauzlini tempore, dum isdem locus sub præpositorum, ut diximus, custodia ageret; quæ ante e vicino, vel post visu vel auditu contigerint, satis sit vel pauca de multis expedire.

[32] Widonem i istius urbis multi noverunt comitem. Hic viculum quemdam habuerat, [Sanctus cæcæ visum restituit,] ab urbe non longe positum, quem quia ipse construxerat, usque in præsens tempus nomen Widonis habet. In hoc quædam ancilla * ejus fuerat, quæ jam per annos cæca septem permanebat. Hæc & conjugem & filios potius ad calumniam, quam ad adjutorium possidebat. Quid ageret, omnino nesciebat; omnium & maxime suorum infelix patens contemptui, præsenti subjecta inopiæ. Interea instabat dies, qua exspectabantur in crastinum annuæ beati Mansueti solemnitatis gaudia. Tum illa inimicam cæcitatem perferens, turmis se miscuit confluentium, alieno duci innititur, beati Pontificis domum gemebunda ingreditur, fletibus profusa * faciem *, divinæ Majestatis Amicum invocat, mitis Pastoris affuturam sibi clementiam exorat. Cumque in oratorio pernoctare cupiens, ab ecclesiæ præposito cum cæteris excluditur; ante januam vallatam populis excubat, habens in eo fiduciam, in quem totam mentem direxerat. Cum ecce nocte media, elata voce, Deo gratias agit, interventu Sancti lucernas ardentes sibi patere asserit. Heia, inquiens, Sancte Dei, cæcam illuminasti, infirmam solidasti, tristem refovisti. Amodo me tuis obsequiis habeto famulantem, super quam tuam potentiam ostendisti. Ita, quæ alieno duce venerat, collatæ lucis Auctorem libera rediens omnibus prædicabat.

[33] Stephanus quidam miles inter suos non infimus, [obsessam a dæmonibus liberat,] non longe ab urbe, rure proprio commanebat. Hic ex conjuge filiam acceperat, quam tenero amore diligebat; & ut solet hostis cariora persequi, electa confundere, incauta perrumpere, peccatis exigentibus, vas puellæ diabolus ingreditur, confundit mentem, tollit vigorem, penitus evacuat sensum. Illa consepta nexibus, stipata custodibus, Sanctorum a parentibus illata patrociniis, tandem in oratorium sancti Mansueti perducitur. Intra basilicam vero permissa pernoctare, uno superstite, pressis sopore cæteris, ea parte, qua illa solo decubuerat, evagantes supra tectum ecclesiæ dæmones, mirum dictu, voces ululantium ac varios imitantes sonitus bestiarum, mixtis aëra complent clamoribus, conquesti publice nihil sibi & Sancto convenire, nec donum salutis, quam ipsi merito abstulissent, ullo modo posse reportare. Ille tremefactus cæteros excitat, ut & ipsi voces perciperent, quas ille audiebat. At vero illi, cum per aliquot horas palam insultarent, egressi terroribus dæmones fugiunt k, puellam deferunt, virtute Sancti protinus evanescunt. Puella surgit libera, & reparato sensu secum ipsa miratur, quibus tradita fuerat inimicis.

[34] Alio quoque tempore elefantiæ l quidam morbo percussus, [& leprosum sanat.] cujus cutis instar nivis speciem protenderat prænitentem, toto tabidus m corpore, beati Mansueti suffragium censuit * expetendum. Quo cum pervenisset, præpositus ecclesiæ visus est pro foribus astitisse; cujus ille cupiens pedibus procumbere, visus * est quid vellet, aut quid quæreret, indicare. At ille: Heu me, inquit, miserum, vivus * quodammodo artubus omni ex parte præmortuum; cui vita in pœnis ducitur caro lethiferis angoribus coarctatur. Ad hoc enim veni, ut Sancti hujus, etsi non merear, vel parum * remedii beneficio Deitatis attingam. Ad quem senior specie intemptantis *, Quid habes, inquit, offerre in donariis? Cui ille, ostensa protinus summitate, qua tegebatur, vestis; En, inquam *, salis exiguum sublevandæ inopiæ miserantis gratia condonatum. Vade, inquit, sumens illud sacris inferendum. His dictis, ratus ille accurate ista sibi juberi, quæ sub ludentis habitu prolata audierat; festinus templum ingreditur, donum salis ante aram perfundit *, ipse in preces prosternitur. Qui solo decubans, subito * quasi pedem transeuntis sensit dorso vestigium impressisse. Hinc concitus assurgens, cum neminem circumquaque conspicerer, ad seniorem revertitur, & jam sanus factus colore in pristinum converso, deposuisse cutem gavisus est male albicantem.

ANNOTATA.

a Liber secundus Adsonis in Ms. San-Maximiniano totus deest. Bosquetus ejus dumtaxat initium usque ad numerum 33 typis mandavit. Integrum exhibent apographa nostra Ochsenbusanumac Dilinganum, necnon editiones Martenii & Calmeti: apud quos hunc titulum lego, ab auctore eidem præmissum; Opusculum libelli sequentis de his, quæ per eum post obitum gesta sunt. Impressum exemplar Calmeti, qui, uti & Martenius, codice Mansuetino seculi XI usus fuit, iterum secuturus sum; quia emendatius est ceteris: ex quibus tamen non parum lucis & correctionis illi allaturus sum.

b Non modo ex auctoris ætate, sed etiam ex aliis adjunctis, in Commentario prævio num. 3, 4 & 6 a me productis, cognoscitur, miracula S. Mansueti, libro secundo contenta, indubiam fidem mereri.

c In exemplaribus Mss. Ochsenhusano & Dilingano, quæ ex codice Mansuetino seculi 12 originem traxerunt, legitur in dubio non; in impresso Martenii, non dubitandum.

d Duas hasce voces desumpsi ex aliis exemplaribus, quia deerant in editione Calmeti. Aliæ in ea lacunæ infra occurrunt, de quibus lectorem in Annotatis deinceps non monebo: quia voces, quibus illæ complebuntur, uncis includentur; quos pro indicio factæ expletionis semper accipiatvelim.

e Vide Comment. num. 40 & 41.

f Itaque longo tempore ante episcopum Drogonem, qui initio seculi 10 Tulli sedere cœpit, locus, ubi S. Mansueti corpus quiescebat, in statum, ab Adsone in fine præcedentis numeri descriptum, deciderat. Hinc consequitur, ut ad tempora seculo 10 multo antiquiora revocari debeant, quæ de vetusto Sancti cultu & miraculis lib. 1 cap. 4 referuntur.

g Calmetus tom. 1 Hist. Lotharingicæ in Monumentis a col. 340 multas producit chartas, Adsonis ætate exaratas; in quibus Drogonis successor vix aliter scribitur, quam Gauzlinus. Hujus sancti præsulis Acta ex illis illustrabuntur ad 7 Septembris, quo colitur.

h Ea, quæ jam sequuntur explanata sunt in Comment. num. 40, 44 & 45: ubi abbatem, quem Adso Herchemboldum nominat, Archembaldum vocavi, quia ita legitur in duabus chartis anno 941 & 942 conscriptis, quas profert Calmetus laudatus col. 348 & 350.

i Apud eumdem Calmetum col. 344 invenio signum Widonis comitis appositum instrumento, quod 5 Idus Octobris anni 936 confectum fuit. Miraculum, quod Adso jam referre incipit, post illud tempus contigit: nam ruinosa ecclesia, in qua S. Mansueti sepulcrum erat, tunc a Gauzlino abbatiæ S. Apri nondum donata erat; quemadmodum in Comment. num. 44 probatum est.

k In Ms. Ochsenh. terroribus diris dæmones aufugiunt: in Diling. diris egressi terroribus dæmones aufugiunt.

l Species est lepræ, ita dictæ, quod pellem humanam elephantorum cuti similem reddat.

m In editione Calmeti erat, prætenderet pœnitentem, toto trepidus &c. Lectionem corruptam ex Mss. Ochsenhusano & Dilingano correxi.

* Marteris convertatur

* al. barbararum

* Ochsenh. & Diling. creberrimis

* Bosquet. inquilina

* al. perfusa

* Bosquet. & Marten. facie

* Ochsenh. & Diling. delegit, Marten. duxit

* al. jussus

* al. vivis

* Ochsenh. & Diling. perparum

* Ochsenh. sub specie tentantis.

* Marten. inquit

* al. profundit

* in Ochsenh. & Diling. additur suo

CAPUT II.
Febricitantes valetudini restituit; festum suum colere contemnentes punit; vaccam a fure abductam domino reddit.

[Clericus,] Est [quoque certissinum,] hunc beatum [Virum febricitantibus] etiam quæsitæ sanitatis sæpissime remedium contulisse. Et ut nota replicem, vidimus ex clero non mediocris secundum seculum personam dignitatis, quem quoque cum tanta vis febrium toto tremebundo corpore ardentius inflammaret, ut dies noctesque quamplures sine cibo duceret; vitæ jam pene desperatus, ad sacram defertur ædem manibus famulantium: compositis stramentis, secus Beati aram sedulus excubator exponitur. Ita eo loco biduo commoratus, pulso ardore torrido sic præsensit * opem medicinæ salvantis, ut libera facultate domum rediret incolumis, a qua prius elatus fuerat passus igniferæ tormenta passionis. Nec in hoc solo virtus ostensa est hujusmodi morbos excludendi, sed certe frequentissime hoc angore pressos aspeximus sancti Pontificis auxilium implorasse, quos alacriter contigit optatæ incolumitatis gaudia reportasse. Sicui vero tam cita salus non occurreit; sciat vel non mereri, vel potius in provectum * differri.

[36] Eodem fere tempore [Drogo] quoque miles notissimus, [miles,] [qui pago Dulmensi a] fuerat oriundus, hujus gratiam sancti Pontificis est pleniter expertus. Qui videlicet cum esset in rebus militaribus strenuus & promptus, non minus tamen erat fide & bonitate conspicuus. Hic irruente febrium peste, pene ad extrema perducitur, atque amissis totius viribus corporis, nihil sibi superesse, nisi mortem vicinam conspicatur. Quid potissimum faciendum esset mente confusa versabatur *. Vitalia exosus alimenta & quietis impatiens, de sola morte cogitabat. Cum ecce inter lethiferos febrium anhelitus, & ignis ardentis stridentia acumina, menti incidit Sancti hujus expetere perfugium, & votis præeuntibus implorare suffragium. Adducitur igitur vectus subsidio servulorum, ingressusque templum venerabile, imposito cervici vinculo, Sancto se ex libero in servum dedicat, & votum censuale die certo devovet. Sicque nocte illa ante aram provolutus excubat; atque in crastinum inter sacra Missarum solemnia, livido jam furore erutus, domum, qua vectus fuerat, liber revertitur & sanus: non oblitus post hæc Ereptoris sui beneficii, quo tam evidenter ab illis stridoribus meruerat absolvi.

[37] [& alii multi febribus correpti per S. Mansuetum sanantur:] Præterea innumerabiles nos vidisse meminimus hujusmodi vexationibus detritos; qui flammis stridentibus, totis effusi corporum viribus, solum exitum meditantes, hujus meritis & potentia Sancti redierint ad propria sani & incolumes facti. Quæ omnia si velimus plene prosequi *, ante deficient nobis tempora, quam universa magnalia ejus valeant litteris comprehendi. Tamen si cupimus hujus nostri Protectoris meritis provehi, beneficiis adjuvari; nos ab ejus laudibus & obsequiis non convenit exortes deputari: quod in uno solo facile est deprehendi, quod congruum duximus adjungi.

[38] [ejus festivitate vecturam facientium jumenta] Quodam tempore, ut moris est rusticorum, quidam Barrensium partium non parvo numero rustici, grege facto, sumptis vehiculis & rerum * copiis, Vicos expetierant salinarum b; datisque in coëmptionem rerum venalium convectationibus, ad sua redire cupientes, salis commercia referebant: & jam ex maxima parte expleto itinere, Gundulfi villam c transgressi, ad alveum Mosellæ cum illa sua rheda squalentes labore rustici pervenerunt. Ubi objectu transmeandi fluminis aliquantulum intricati, a loci illius incolis duriter sunt invecti, cur eo die rotalibus actibus insudantes, in tanti Patris, quæ ea die annua colebatur, solemnitate, tamquam agrestibus animis, communis lætitiæ se paterentur non esse consortes. Rustici hæc e contra ludibriis, prosequuntur, dicentes, hæc sacra ad illos non pertinere, nec quidquam cum hac celebritate habere commune, quam solis Leuchorum d populis nossent debitam & votis civilibus excolendam.

[39] [in furorem aguntur, quæ facti pœnitentes sana recipiunt:] His ita contumaciter persistentibus *, ultio divina prosequitur. Mira dicturus sum. Tanta subito rabies miseris illis animalibus incubuit, ut se invicem consertis cornibus appeterent, & cunctis videntibus maximum terrorem incuterent. Infelices vero rustici pene ab humanis sensibus excedentes, circumquaque vagabundi feruntur *, bovesque versi in amentiam, pœnas suorum luerunt * dominorum. At illi, in quibus vigoris animi aliquid resederat, ecclesiam beati Pontificis celerius irrumpentes, reatum suum publice profitentur; votis se & supplicationibus astringunt, de cætero fore cautiores, si pœnis præsentibus erepti, liberi redire potuissent. Nec distulit Sanctus voces audire gementium, quibus & misera armenta restituit, & abeundi facultatem donavit.

[40] [vacca, quam fur abduxerat, per Sanctum recuperatur.] Præfati domni Gozlini pontificis obtentu, Grimauldus * quidam, vir vitæ * venerabilis, quodam tempore ex monachorum sancti Apri religioso collegio assumptus, ejusdem loci, sui abbatis imperio, rector & præpositus fuerat constitutus. Qui videlicet pro merito charus omnibus, principalis obedientiæ titulis fuerat insignitus, disciplinis regularibus pretiosus. Hic itaque in usibus necessariis unius vaccæ subsidio fruebatur: quod videlicet animal condiendis potissimum oleribus familiare præstabat obsequium. Sed quadam die, dum hora competenti exspectatur, quod non aderat, diversitate quæritur locorum, studio famulantium. Res est incerta, cujus idem animal fraudulenta fuerit factione traductum. Tunc præpositus inquit ad ministrum, qui tunc forte dampni familiaris nuntiator mœstus advenerat: Vade igitur, dic Sancto illi, qui nostris utitur ministeriis; si nostræ velit amodo commune servitutis obsequium, restituat citius animal necessarium, iniqua fraude sublatum. Nec sermo in vanum cecidit: nam in crastinum e idem animal exactum vinculo *, fertur stabulo proprio, virtute beati Pontificis celerrime revocatum.

[41] Gloriosæ vero & felicis in æternum memoriæ domnus Gozlinus sæpe dictus episcopus, [Elogium Gauzlini.] piis ac sanctissimis operibus approbatus, plenus dierum & bonarum virtutum insignibus, suæ complens tempora vitæ, magno mœrore & luctu omnium, quadragesimo quarto f ordinationis suæ anno, delatus a clero & populo in Buxeriensi g cœnobio, quod ipse a fundamentis longe ante construxerat; dignissimam, sicut vivens jusserat, accipit * sepulturam inter choros virginum, quas illic plures numero vitæ districtioris aggregaverat, longis sæculis in Dei laudibus excolendam. Cujus dies depositionis VII Idus Septembris agitur, sub obtentu Dei Genitricis & perpetuæ Virginis Mariæ in sæculum permanentis.

ANNOTATA.

a Chartæ geographicæ in circulo Westphalico ad dexteram Luppiæ fluminis ripam pagum seu tractum Dulmensem notant cum ejusdem nominis oppido, quod sex circiter horas itineris ab urbe Monasteriensi abest.

b Prope fluvium Salam (la Seille) in Lotharingia oppidulum jacet, vulgo Vic dictum: cum in Lexicis geographicis legam ibi salinas esse, illud per Vicos salinarum hic designari puto.

c Jacet prope Tullum ad alteram Mosellæ ripam & vulgo Gondreville vocatur.

d Ex his patet, rusticos illos non fuisse ex Barrensi ducatu Australi, cujus incolæ Leuci erant & diœcesi Tullensi suberant, atque etiam nunc hodie subsunt; sed ex Septemtrionalibus ejusdem ducatus partibus, episcopo Virodunensi subjectis.

e In editione Martenii & in Ms. Ochsenhusano additur raptoris.

f Certum est, Gauzlinum non vixisse ultra annum 962: at IV Nonas Martii anno 922, mortuo Drogone Gauzlini decessore, sedes Tullensis vacabat, uti constat ex charta Caroli Simplicis Francorum regis, dicto die & anno exarata, quam dat Calmetus tom. 1 Hist. Lotharingicæ in Monumentis col. 335: aberrat igitur Adso, dum Gauzlinum obiisse scribit quadragesimo quarto ordinationis suæ anno.

g Vide de eo Comment. num. 53 in fine.

* Ochsenh. & Diling. persensit

* ibid. profectum.

* ibid. versabat

* al. petsequi

* Ochsenh. & Diling. redarum

* Ochsenh. hos … persistentes

* al. ferrentur

* al. luerent.

* Ochsenh. & Diling. Grimaldus

* Diling. virtute

* Ochsenh. & Diling. vinculis

* al. accepit

CAPUT III.
Sub episcopo Gerardo, abbatiæ S. Mansueti fundatore, pluvia agros recreat; manum usui aptam reddit, puerunt contractum curat; Gerardum excitat, ut Officio nocturno intersit.

[Gauzlini successor Gerardus] Ut vero adhuc competens historiæ nostræ rei veritas & ordo consequatur, hujus sanctissimæ & intemeratæ Virginis Mariæ præeunte gratia & virtute, necnon & beati protomartyris Stephani sanguine coruscante, cui urbs tota innititur, universus populus meritis sanctificatur & regitur; hæc eadem Leuchorum civitas suo, ut dictum est, rectore destituta, nequaquam diutius est, Deo disponente, pessumdari permissa. Nam votis utriusque fidelium ordinis, aspirante gratia * divinæ Majestatis, triumphatoris invicti domni videlicet Ottonis * augusti decreto statuente, agente quoque germano ejus domno Brunone pontifice, Gerardus Coloniæ civitatis * oriundus, in clero genere & religione præclarus, destitutæ Leuchorum urbi futurus designatur episcopus. Qui siquidem cum esset ecclesiasticis institutis adprime eruditus, regnante in perpetuum Domino Salvatore, dum nongentesimus sexagesimus tertius ejusdem sanctæ Incarnationis ageretur temporum cursus, omnium unanimitate acclamante * fidelium, in hac eadem [est] sede inthronizatus pariter & assumptus.

[43] Hic itaque in primis dum sibi commissam urbem expeteret, [monachis, apud sepulcrum S. Mansueti Dei laudes canentibus, abbatem præponit, iisque benefacit:] in præfatum beati Mansueti oratorium, quod forte obvium habuerat, primo ingressu divinitus, ut creditur, menti incidit, quod illic requiem in sæculum sæculi & habitationem electam secundum prophetiæ vaticinium, eodem currente * versiculo, sibi præsignavit a. Et hæc, ut patet liquido, circa eumdem locum potioris devotionis causa fuit pariter & salutis augmentum. Nam rerum competentium dispensatione composita, non longo temporis interjectu, laudabilis memoriæ abbatis Huncberti b consilio, qui tunc temporis beati Apri gloriose regebat monasterium, cujus nomen, ut speramus & cupimus, libro beatæ vitæ tenetur fixum *, suorum etiam consensu fidelium, quemdam boni testimonii virum, Adam nomine c moribusque fulgentem *, verbis & actibus institutum, eidem loco abbatem præfecit & rectorem. Ex his vero, quæ ad se videbantur pertinere, rebus locum decenter ampliavit, & numerum Deo famulantium secundum regularis vitæ disciplinam fideliter instruxit d. His tandem ita gestis, quia hæ res in propatulo constant & [solito disponuntur,] cœptæ historiæ seriem prosequentes, ea omnia opera, quæ * præsentis domni Gerardi pontificis tempore beati virtute Mansueti gesta sunt, breviter explicemus.

[44] [tempore siccitatis Sancti corpus in solemni supplicatione circumfertur, & pluvia impetratur:] Suspensis cælo imbribus inimica frugibus magna & illius temporis inusitata sterilitas arvis squalentibus incubuerat. Deinde, tellure fatiscente, laboribus hominum æstu nimium irruente pene concrematis, exustæ terræ, dictu horrendum! cultura deperibat: & ut in ultionem infidelis populi invectione Domini longe ante probatum * fuerat, cælum desuper speciem minabatur æream, deorsum vero terra crudelis prætendebat ferream. Hoc autem indies iræ cælestis effulgurante judicio *, jussu pontificis plebi æstuanti agendum triduo jejunium indicitur: & quia facile non valet contrairi divinæ ultioni, præsulem expetunt, beati Viri corpus arentium agrorum finibus deferendum, utpote arescentibus * his æstibus misericorditer opponendum. Quid plura? Astante domno Pontifice & plebe universa, exponitur de loco, in quo pridem jacuerat. Dant voces in excelsis, cælestibus personant hymnis Deum laudantes; & flebilibus B. Mansueti [patrocinium vocibus implorantes. Quibus cum corpore sancti Mansueti] medio procedentibus, ut ostenderetur divinitus, cujus in terra ferebatur corpus; tantus de cœlestibus fragor repente bis inhorruit, ut voces rumperet psallentium, & corda stupentia redderet singulorum. Ita attonita multitudine, quæ ad duo millia hominum, vel eo amplius undecumque eo die confluxerat, ad locum sancti Apri, quo ire decreverant, perducuntur. Illa vero æstuosa cæli serenitas, quæ ardente Syrio terras videbatur exurere, in nubes mox cœpit densescere, & datis largis imbribus, impetrati roris gratiam pleniter ministrare. Quid vero interim contigerit, non est silentio præterire.

[45] In hac copiosa multitudine, quæ tantum spectaculum impleverat, [qui in sacra processione illud tulerat, gravi malo alterius manus liberatur:] hujus tunc urbis comes Sindebauldus e eorum unus erat. Is cum Immone quodam, domni præsulis non ignobili milite, sancti Viri glebæ * se petiit supponi deferendæ: quem scilicet præ doloribus omni humano officio destituta manus valde fatigabat. Hanc jamjam * salvandam aliter desperaverat, quam si, ut assolet, ustione depelleret, quod graviter dolebat. Deposito vero beati Mansueti, quod ferebat, corpore, expletisque Missarum solemnibus *, ita manum morbo liberam, cunctis videntibus, extulit, acsi unquam prius doloris nihil senserit. Cujus rei adhuc est ipse testis certus, si a quolibet fuerit requisitus.

[46] Hinc vero abeuntes cum illo suo cælesti thesauro urbem ingrediuntur, [templum consecratur Virgini Deiparæ & S. Mansueto,] magno resultantes divinæ modulationis tripudio. Sacris deinde illius noctis vigiliis insistentes, præsenti beati Viri corpore, dedicant basilicam, quam ipse præsul a fundamentis ante construxerat, Sanctæ Dei Genitricis, sanctique Mansueti honore venerabilem; quæ ex tunc & modo sancti Mansueti magnifice illustratur meritis, ubique * solvuntur vincula peccati aggravantis.

[47] His autem ita compositis, beati Viri corpus sedi propriæ referre * cupientes, [qui puerum contractum subito sanat:] obvium quemdam habent rusticum magnificis * vocibus ejulantem. Hic ulnis impositum sui mœroris miserum decem annorum filium attulerat, cui nervorum implexio spinæ dorsuali vestigia fixa retinebat. Qui cum sancti Viri glebam ad templum lamentis prosequitur; Judæus quidam, qui tum forte se turbis miscuerat, centum blasphemias ludibriis rabidi oris evomens, preces rogantis invehitur; Heus tu, inquiens, quid mortuum insequeris? Quid clamoribus aëra confundis? Quid ab immoto beneficii petiturus accedis, cum ego equidem ipse vivens multo defuncto præstantius prosim, si vota contuleris? His auditis, valde indignatus, qui præsens aderat, pontifex astantibus fratribus, Heu me, inquit, quid veneramur, quid colimus? Aut enim nulla Sancti virtus, qua lætificetur Ecclesia, qua Judæi confundatur vesania: aut certe pro eo alter colitur, qui dum putatur, hic nullo modo retinetur. Interea, populis alia procurantibus, expositi pavimento pueri nervorum subito rupta connexio sanguine cœpit defluente * dissolvi; & dum nititur manu Sancti glebam inrepere, in pedes constitit, & iter, quod numquam noverat, propriis nitens gressibus, turbis mirantibus, recognovit. Sic sanctus Vir, ut voluit, gratiam virtutis exhibuit, & ora flentium in gaudia commutavit. Puer autem in testimonium facti usque in præsens tempus stipendiis ecclesiæ confovetur.

[48] Inter cætera autem hujus beatissimi Viri huic pontifici virtutum experta beneficia, [tempore Vigiliarum noctunarum Gerardo apparet, quam excitat, ut iis intersit.] illud etiam addimus, quod ejus relatione nos certos fuisse non dubitamus. Cum adhuc in eodem cœnobio Sancti præsens contubernio esset, abeunte die Sabbati, nox funditur, quia * videlicet Dominica solemnitas in crastinum sperabatur. In qua cum maturius Fratres ad divinæ servitutis præconium surgerent; episcopus præteritorum labore defessus, lecto decumbebat, gravi sopore depressus. Interim illis consueto more laudes agentibus, soporato pontifici, cum jam daret albentes pallens aurora recursus, astitit Vir quidam aspectu venerandus, stoia candidissima coopertus, habitu præcipuus, staturæ quantitate profusus, ut nil aliud videretur, quam sanctus Mansuetus. Qui cum divinus Visitator cubiculum quiescentis intraret, quadam impellente virtute, ostia contiguæ subito patuere fenestræ, ac radio vibrante domus resplenduit omnis. Tum ille Vir clarus ad stratum præsulis soporati accessit, manuque corpori superposita, levi * agitante motu *, nam cæteri jacentes circumfusi tanto sopore tenebantur innexi, ut vix facto strepitu inruente quiete laxari potuissent; eum excitat, dicens: Quid dormis? Quid aliis sacras vigilias agentibus, tu tanto sopore deprimeris? Atque ut ejus verba ipsa retexam, mox subjunxit: Non enim dormientibus pervenit regnum Dei, sed vigilantibus. His auditis, pontifex somno excitus, ecclesiam tremebundus irrumpit, magnoque terrore concussus, pudore profunditur *, quod his officiis exsors ita tardius interesse * videretur. Cujus rei testis non sine sui pudore refert, quid in illo sit passus secreto cubiculi virtute præstanti beati Mansueti.

ANNOTATA.

a Gerardus in eodem S. Mansueti oratorio, ad quod precandi gratia digressus fuerat, cum Tullum in sua sede instituendus anno 963 duceretur, se suamque diœcesim illius tutelæ commisit, atque insuper Deo vovit, se ædis sacræ reparationem sub decessore Gauzlino inchoatam ad perfectionem deducturum, nullamque se neglecturum occasionem providendi rebus necessariis religiosorum, qui ibi degebant. Vide Comment. num. 46 & 50.

b Apud Martenium est Huncberti, in Ms. Dilingano Gumberti, in Ochsenhusano rectius Humberti: nam ita nomen ejus subscribitur instrumento donationis, an. 957 cœnobio S. Apri factæ, quam dat Calmetus tom. 1 Hist. Lotharingicæ in Monumentis col. 364.

c Martenius, qui eodem, quo Calmetus Mansuetino seculi XI codice usus fuit, voces Adam nomine parenthesi includit; notatque eas recenti manu additas fuisse. Non leguntur in exemplaribus Mss. Ochsenhusano & Dilingano, quæ ex codice Mansuetino seculi 12 primum accepta fuere.

d De abbatia S. Mansueti, quam episcopus Gerardus fundavit, de beneficiis, quæ ex voto vel pia liberalitate eidem contulit, de singulari erga Sanctum devotione & ingenti fiducia, quam in ejus patrocinio collocarat; ex variis monumentis certa fide dignis multa in Comment. a num. 46 usque ad 59 produxi, quæ Adso vel ignoravit vel silentio præterlit.

e Signo Sindebaldi comitis Tull. firmatur instrumentum anni 971, quod exstat apud Calmetum laudatum a col. 383.

* Ochsenh. & Diling. clementia

* ibid. Othonis videlicet

* Diling. civibus

* ibid. acclamantium

* Ochsenh. & Diling. occurrente

* al. affixum

* Ochsenh. & Diling. moribus præfulgentem

* ibid. ea, quæ hujus

* Ochsenh. prolatum

* ibid. indicio

* Ochsenh. & Diling. grassantibus,

* id est, corpori

* al. jam

* Ochsenh. & Diling. solemniis

* al. ibique

* Ochsenh. & Diling. referri

* ibid. magnis

* ibid. diffluente

* ibid. qua

* al. leni

* Ochsenh. tactu

* al. perfunditur

* Ochsenh. & Diling. inesse

CAPUT IV.
Pestem sævientem sedat; Gerardum episcopum gravi morbo liberat.

[Post geminam tempore pestilentiæ] Sed quia gloria regis est celare verbum, Domini autem investigare sermonem; veniam ad illud quoque, quod ea sub * tempestate hujus beati Viri meritis fuisse probatur ostensum. Non multo post tempore ulciscendis obnoxia facinoribus omnium divinæ animadversionis severitas peccata perstrinxerat populorum. Morbosæ calamitatis clades acta Dei judicio per populos incanduerat. Nam instar inguinariæ pestis, quæ quondam populos Italiæ corripuerat a, quidam litteralis * dolor ubique redivivo germine spargitur ac lethiferis invalescens successibus, regionum finibus late pervagatur! sicque quodam malo * auspicio, serie cumulata morborum, plebes pereunt, populi concidunt, sine differentia utriusque sexus & ordinis volvuntur agmina mortuorum. Nec is, qui tali dolore corripitur, ultra triduum vix superesse ullo modo permittitur: & quid in aliis fieret terrarum partibus, incertum. Hanc urbem clades ita superveniens irruperat, ut ad unum quemlibet, exceptis aliis diversarum ecclesiarum, locum, sicut idem * pontifex non sine gemitu memorabat, denos vel septenos mortuorum loculos sub oculis aspiceret inferri tumulandos.

[50] Arctatur pontifex plurimorum periculo morientium, [supplicationem, in qua S. Mansueti] tandem id consilii menti infunditur, ut videlicet idem protector beatus Mansuetus, ex quo fuerat positus loco iterum assumptus, tamquam inter viventes & mortuos medius opponatur. Itaque triduano præmisso jejunio, consultu habito, videtur episcopo congruum, ut collectis denuo populorum undique catervis, beati Viri corpus ad ecclesiam sitam Scropulis *, quæ beatæ Dei Genitricis Mariæ sæpius solet illustrari miraculis, debeat destinari, tamquam apud cælestis Imperatoris summam Imperatricem, matrem omnium sane suarum ovium, commissa legatione perfungi. Sicque hoc facto visa est clades illa a suo aliquantulum fervore mitescere.

[51] Sed nec sic paventium populorum terror abscinditur. [corpus circumferebatur, institutam] Nam iterum beati Viri glebam humeris imponentes, principale ejusdem Dei Genitricis Buxeriarum b cum choris permiscui * ordinis psallentium, erectis in Dominum * cordibus expetunt cœnobium; ibique præsente domno Gerardo pontifice exacta nocte illa, dum reditum gestiunt, dici jam ullo modo non potest, quam incredibili multitudine stipatæ populorum cohortes, confuso ordine turbas miscuerunt * ex vicis, ex agris, ex diversis partibus in unum repente coëuntium. Hic sacræ virgines, illinc innumerabiles Christianæ fidei greges, ad littus Murtensis c fluminis usque properantes; ubi ab incolis loci illius votive petentibus acceptum est beati Viri venerabile corpus. Et cum jam satis visa illis * fuerit excrevisse aquarum immensitas, liberis inter undas vestibus ad renes usque aquis convoluti, dicti sunt alveum pedibus transmeasse, non sine admiratione multorum. Hinc omnis illa popularis turba progrediens, lætis eum jubilo gressibus vallatam undique catervis Sancti Viri glebam ad propriam sedem non sine voti sui munere referunt. Nam coactis inter aëra nubibus, tantus prius imploratus imber cœlo profluxerat, quantus arenti terræ sufficere plane potuisset.

[52] [populus ejus opem experitur:] Tandem igitur templi januam cum laudibus propinquantibus, mox tantæ claritatis jubar illud venerabile corpus vifum est præcessisse, ut tota ecclesiæ domo effulgurans, manifeste daret intelligi, quam divinum esset, quod templo sancto videbatur inferri. Tunc sonitu confusæ multitudinis rumpitur concentus cœptæ modulationis; versisque in contraria votis, cœperunt plures flere præ gaudio, dum nescirent cur flere debuissent, nisi quod Sancti pietas supernæ infusionis affectum suorum concitaverat in mentibus filiorum. Nec vero præsens antistes a lacrymis temperat, qui illius dulcedinis communem cum populo ubertatem mire sentiebat. Et ecce clades illa, quam [vin perniciem] hominum effusam esse diximus, favente istius nostri d Protectoris meritis gratia Domini Redemptoris, sic suis desuevit processibus, ut palam cognosceret universus populus, quod pro domo Israël in die Domini staret ex adverso in prælio sanctus Mansuetus, suarum omnium ovium adjutor præstantissimus factus e.

[53] [ad quem in gravi morbo confugiens episcopus Gerardus] Libet quoque illud huic nostræ narrationi inserere, quod pene nostris omnibus præcedenti tempore ad laudem quoque istius beati Viri notum est contigisse. Et quia prædictus episcopus * est in causa f, non derogat personæ præcellenti Divinitati debita clementia porrecta peccatori, Severitate igitur flagelli percussis plebibus, Sanctorum meritis exempti, cælesti disciplinæ præfatus quoque pontifex subditur, ut tactus ex verbere celerius agnoscat, quia unus est Dominus præpotens, qui percutit & sanat. Ergo ut plura reticeam, qui multis aliis orationum fomenta porrexerat, gravi pressus incommodo, valdeque se habens ægre, infirmus decumbebat. Nulla huic virtus, nullus vigor remanserat *; toto corpore contabescens, nec somnum nec cibum capere valde debilitatus poterat: vitam exosam ducens inter angustias, de imminenti funere solummodo cogitabat. Quid faceret, quo se verteret anxius, nesciebat: plebes absolvens, ipse a plebibus absolutus, solum exitum mœftus exspectabat. Cujus quidem infirmitatis ita exprimimus incommoda, ut videlicet ostendamus, quanta per beatum Mansuetum hanc sit gratiam * subsecuta.

[54] Nam hac invalescente molestia, cum pene jam jamque in extremis ageret, ternasque continue hebdomadas insomnes lethaliter duceret; [sanitati restituitur.] ad notum sancti Mansueti refugium, urgente morbo, recurrere ægrotus deliberat. Obstat e contra militum g familiare obsequium, ne videlicet, sicut rumor fuerat, si contingeret dominum in ordinem monasticum converti, eos quoque pariter rebus domesticis cum domino privari. Quæ scilicet res eorum mentes animosque confuderat. At ille, qui vim laboris torquentis insenserat, rumpit obstacula prohibentium; beati Viri suffragium festinus impetit; totum se ejus apud Deum interventioni committit; tam suis quam Fratrum orationibus studiosius incumbit; votaque sua Deo ac sancto Mansueto imo pectore deferens non prius abstitit, quam redeuntis salutis, Domino * miserante, sanctique Mansueti virtute conferente, sperata beneficia persensit. Quod usque hodie idem pontifex non sine suspiriis solitus est referre, quanto eo tempore fuerit incommodo depressus, quam potenti interventu Sancti extiterit cælesti medicina salvatus. Et quia aliqua de Sancti hujus virtutibus, præsentis in carne pontificis tempore gesta, brevi calamo, ut ita dicam, sodalem sibi libellum ejus imperio exsoluturus *; nunc in his quoque finem faciamus, adjuti ejus orationibus, aspirante gratia Domini Redemptoris h.

ANNOTATA.

a Scilicet tempore S. Gregorii Magni. Lege Comment. num. 56.

b Quando Tullenses ad Buxeriense monialium Ordinis S. Benedicti cœnobium (quod nunc virginum nobilium, nullis religionis votis obstrictarum, gynæceum est) sacram, quam hic Adso describere incipit, processionem instituerunt, quinque circiter horarum iter emensi & remensi fuerunt: nam Buxeriæ Tullo tam procul distant. Vide num. 53.

c Murta (la Meurte) fluvius est Lotharingiæ, qui Nanceium præterlapsus paulo infra Buxerias, dexteræ ejus ripæ adjacentes, in Mosellam influit.

d In Ms. Ochsenhusano, sancti Mansueti nostri; in Dilingano, sancti istius Viri.

e Malum tamen tunc omnino non cessavit. Certe postmodum non minus atrociter quam ante sævire cœpit. Tertiam proinde processionem Gerardus populo indixit, in qua SS. Mansueti & Apri corpora per urbis Tullensis plateas circumlata fuerunt. In Comment. a num. 55 lector illius historiam ex Vita S. Gerardi, ab auctore suppare Widrico litteris mandata, transcriptam inveniet. Si eam conferat cum Adsonis narratione, manifeste apparebit, hunc scriptorem & Widricum agere de diversis supplicationibus, tempore pestilentiæ institutis. Eam autem, quam Widricus posteritati tradidit, tertiam seu postremam fuisse, deducitur ex observationibus, quas dedi num. 53. Porro ultima supplicatione peracta, Deus, inquit Widricus, statuit finem sævientis plagæ: nec quisquam amplius eodem anno est conquestus se artari solitæ pestis gravedine.

f Mabillonius lib. 48 Annalium num. 14 scribit, Gerardum, postquam villas Angeriacum & Molesiacum abbatiæ S. Mansueti subtraxisset, quas ei antea donarat, in gravem febrim incidisse, eaque tam diu afflictum fuisse, donec villas restituisset. Mabillonii narrationem, quam exipsius Gerardi charta, anno 974 conscripta, extraxit, adduxi in Comment. num. 52. Cum ab Adsone hic asseratur prædictus episcopus … in causa fuisse, quod scilicet morbum contraxerit, a quo dein eum per S. Mansuetum liberatum fuisse narrat; haud dubie lector mecum judicabit, Adsonem agere de isto morbo, quo modestissimus præsul in charta anni 974 apud Mabillonium agnoscit, se correptum fuisse, quia villarum donationem retractarat.

g Eorum intentio non fuit impedire, ne Gerardus ad Patroni sui auxilium confugeret; sed ne deferretur ad cœnobium S. Mansueti. Timebant scilicet, ne, uti e sequentibus patet, episcopatu abdicato, ibi monachus fieret. De ipso id rumor vulgarat: qui unde ortus fuerit, facile colligi potest ex Adsonis verbis supra num. 48; Cum adhuc in eodem cœnobio Sancti præsens contubernio esset &c.; & ex testimonio Widrici in Gerardi Vita; Instinctu piæ devotionis locum sancti Mansueti vir Domini summo amore excolebat. Amoris in monachos ibi degentes & devotionis erga S. Mansuetum tot argumenta Comment. § 4 protuli, quot beneficia ibi recensuia pio & liberali præsule illis collata.

h In editione Martenii adjicitur: Explicit liber 11 de Vita & virtutibus S. Mansueti.

* Ochsenh. & Diling. sub ea

* ibid. lateralis

* al. malorum

* Ecrouves prope Tullum.

* al. promiscui

* al. Deum

* al. miscuerint

* Ochsenh. & Diling. illa; Marten. his.

* ibid. pontifex

* Diling. exemptis

* Ochsenh. & Diling. permanserat

* Marten. gratia

* al. Deo

* Ochsenh. & Diling. exsolvimus, Marten. absolvimus

MIRACULUM QUOD CONTIGIT ANNO MIX,
auctore anonymo,
Editum a Martenio tom. 3 Thes. anecdotorum a colum. 1024, & Calmeto tom. 1 Hist. Lotharingicæ in Monumentis a col. 104.

Mansuetus ep. Tulli Leucorum in Gallia (S.)

BHL Number: 5215 a

A. Anonymo.

[Puella Angla,] Atransmatinis quoque partibus venit Godelindis nomine quædam muliercula, utroque parente ex Anglorum prosapia, gestans in læva ferri ligamina, non pro obsessione dæmonis, sed ob materni effusionem sanguinis: quod qualiter contigerit accidisse, volumus summatim evolvendo meminisse. Hæc habebat patrem nobilem, matrem vero natalibus non imparem, caducarum dignitatum ditissimos, filiorum etiam propagine circumdatos. Mors itaque genitorem occupat, qui natorum non immemor genitricem vocat, & extrema voce mente supplex obsecrat, ut affectu materno gregem prolis custodiat. Quæ mox ut maritus obdormit *, cuncta ejus monita surda aure præteriit. Nam a filiis sublato castello, jure paterno tradito, rursus copulavit se infausto conjugio. Hinc perditum ire optans orphanos, conatur novus sponsus exterminare pueros expulsos a propriis veluti extraneos, excepta illa, quam prædiximus; quia sexus defendebat femineus puellulam ejectum iri ab ædibus genialibus.

[2] [parricidii rea, cui pœnitenti brachium] Tandem unus eorum clericus, non ferens injuriam, armavit in vitricum parricidalem dexteram; cui memorata soror præbuit se sociam, moleste ducens fraternam miseriam. Denique præparatur nocturnum prælium, nulli quidem præter germanam cognitum: [sinistrum duobus vinculis ferreis constrictum fuerat,] & dum frater irrumpere accelerat, simul ista castelli portas reserat. Ecce autem cum complicibus suis obsidet domum privignus, in qua jacebat vitricus; vique disruptis foribus, statim replentur aditus, trucidantur quique ab introëuntibus. Interea reliquit somnus vitricum, & ille citus lectum mortiferum. Procedunt ambo ad ostium cubiculi, horrore tacti præsentis exitii. Cumque ad venientem inimicum perrexisset clericus, robur virtutis collegit, mixta ira intrinsecus; connixusque toto corpore, dirigit telum cum infando vulnere. At ille celer motu plagam vitans refugit; sed conjux post tergum stans subter pectus excipit, atque a filio mox suscepto vulnere exhalat vitam inundante sanguine. Hoc crimine sæpe dictus clericus ligatus interius, a suo pontifice pœnitentiali ferro vincitur exterius, ac toto trunco corporis artatur strictis circulis. Porro soror consentanea huic malo pessimo, accepit duos in sinistro brachio, ut pœnitudine lamentabali satisfacerent inaudito sceleri b.

[3] Tunc simul pergunt Jerosolymam, & in remeando frater deposuit vitam corpoream. [apud tumulum S. Mansueti uno liberatur:] Hæc autem, de qua fit sententia, squalore longo languida, tulit pedem ad nostra penetralia. Quid verbis immoramur loquacibus? Patri nostro Mansueto se commisit. Protinus illius suffragia totis orans nisibus, continuat paucos dies in indefessis precibus; sed oppugnat Mansuetus crimen armis invisibilibus. Tandem rigor ferri dissolvitur, morsu scisso ligaminis; brachium ex parte eripitur, quod erat duplicis sub potestate vinculi, cum adhuc anima cippo prorsus teneretur piaculi: alter quippe circulus non est visus decidisse, ut liquido patesceret, Sanctum jam partim crimen delevisse, partim vero delendum distulisse c.

[4] Illa autem, prorsus * suscepto peregrinationis baculo, [hinc ad S. Udalrici sepulcrum pergens, a Sancto nostro, ut ad suum redeat, iterato monetur:] cum laïco fratre, nomine Rodulfo, qui secum venerat charitatis beneficio, sed nequaquam hujus delicti illaqueatus contagio, profectum ire disponit ad sancti Odelrici merita, quæsitum ire ipsius devota mente juvamina, cujus corpore resplendet Suava Ausburgia d. Cum igitur pervenisset Vosagina nemora, ad beati Deodati limina e; offert se ei medicina unica, scilicet almus Mansuetus in quiete somnifera, datque ut revertatur mandata salubria. Quæ tamen cœptum iter perficit, visionemque vilipendens, ludibundam asserit, ac urbem Argentinam f gressum movens arripit. Itaque Beatus horis sub sopilibus g regredi eam commonens attentius, prædocet laboraturam fore periculis frequentibus, si viam prohibitam temptaret ulterius. Cujus dictis recitata Godelindis inobediens, superfluo calle molitur ut * gestiens.

[5] Fit igitur juxta verbum Sancti anxietas non modica; [tandem revertitur,] ingruit latronum fraudulentia, frigorum tremebunda molestia, egestatis austerissima miseria, inediæ calamitosa penuria, & ut compendio concludam angustiarum summulam, comedendo caseum & quæque reliqua violavit Quadragesimam h: sicque pœnituit tetigisse plantis cum * audacibus viam, quam vetuerat Mansuetus inclytus. Ecce autem regreditur propemodum exanimis, atque compulsa doloribus acerrimis perseverat votivis cum excubiis, implorans Sanctum nomine ac suspiriis. Solventibus autem Fratribus Domino nocturnas Vigilias, hæc semper offerebat uno corde lacrymas; donec ad supremum congemuit, atque voce plorabili ejulando infremuit; Heu, inquiens, sancte Mansuete, miseram cur projicis? Peregrinam semivinctam abire cur pateris? Numquid dabis videre hominibus, ut ita dicam, imperfectionis tuæ dedecus? En cras a te decedens longa morte moriar, væ mihi! & ab expectata salute extranea efficiar.

[6] [atque altero vinculo brachium ejus eximitur.] Talia dolendo duplicato genu dixerat, seseque plangens ab altari separat, necnon lectulum insueto ire desiderat: cum repente ferrum stridens resilit, ita ut aures custodis ecclesiæ sonitu perculerit. Siquidem ipsa statim in pavimento corruit, fugatoque anhelitu, prorsus muta siluit, jacens quasi omnino sine sanguine, cervice flexa, supinato capite: quam prosecutus janitor ecclesiæ invenit absque vitali effigie; idque curioso digito i patri monasterii properat innuere. At ille occurrit sollicite, recurvisque digitis temptat ferrum evellere *, quod viribus adhibitis vix valuit ejicere. Post aliquantum vero integræ horæ spatium sensit reductum intra pectus spiritum, sensit penitus extinctum piaculum, sensit a vinculo absolutum brachium; & petita Liberatoris licentia, cum gaudio remeavit ad propria. Prædicti tamen circuli pendent ad pedes crucifixi Domini, quorum prior Kalendis Januarii proruit, necnon alter XIII Kalendas Junii cecidit anno ab Incarnatione Domini nono & millesimo, pontificante Tullense * ecclesiam domno Bertoldo episcopo, Indictione VII.

ANNOTATA.

a In codice Mansuetino seculi XI libro 2 Adsonis proxime subjicitur miraculum, cui scriptor anonymus hunc titulum præposuit: De puella circulis ferreis astricta, quemadmodum ad sepulchrum sancti Pontificis fuerit absoluta. Martenius & Calmetus citati illud ex memorato codice ediderunt. Datur hic ex Calmeto recusum. In lectionis varietate assignanda constitui eum nunc & deinceps modum servare, quem post Adsonis præfationem in fine annotationis ad litteram b indicavi.

b Parricidis seu proximorum consanguineorum interfectoribus olim id pœnitentiæ imponi solebat,ut eis nudum corpus vel brachia uno aut pluribus vinculis ferreis arcte ligarentur, sicque Hierosolymam, Romam, vel ad alia loca sacra mitterentur. Aliis ad certum tempus, aliis tota vita isto in habitu peregrinandum erat. Si contingebat, ut Sanctorum, quorum sepulcra frequentabant, meritis vincula disrumperentur, crimen expiatum censebatur. Exempla si lector desideret, adeat Gregorium Turonensem lib. de Gloria Confessorum cap. 87, & Mabillonium tom. 1 Annalium pag. 87 & seq.; tom. 3 pag. 7, 56, 104, 296 & 647; tom. 4 pag. 243 & 323. Carolus Magnus ejusmodi pœnas haud probavit: unde in Capitulari Aquisgranensi apud Sirmondum tom. 2 Conciliorum pag. 154 statuit, ut .. non sinantur vagari & deceptiones hominibus agere .. isti nudi cum ferro, qui dicunt se data sibi pœnitentia ire vagantes. Melius videtur, ut, si aliquid inconsuetum & capitale crimen commiserint, uno in loco permaneant laborantes & servientes & pœnitentiam agentes, secundum quod sibi canonice impositum sit. Hæc Caroli Magni sanctio observata non fuit: nam seculo IX & duobus sequentibus dictum pœnitentiæ genus adhuc in usu erat: quemadmodum Mabillonius tom. 1 Annalium pag. 88 variis exemplis ostendit. Illud autem in Anglia quoque usitatum fuisse probat ex testimonio Wolstani in versibus de miraculis S. Swithuni episcopi Wintoniensis.

c Nullum aliud hic sancti beneficium agnosco, quam quod Godelindem a pœnitentia, quam acceperat, partim liberarit. Siquis insuper credere velit, unius vinculi solutionem signum fuisse, ex pœnis temporalibus tantum illi fuisse remissum, quantum adhuc remittendum supererat, ei me non opponam. Quod ad criminis culpam & supplicium æternum spectat, illa partim non condonantur: neque iisdem obnoxia fuit Godelindis, quousque unum vel utrumque vinculum a brachio dissiliret, si antea actum contritionis perfectæ elicuerit. Hæc certiora & notiora sunt, quam ut demonstrari sit necesse.

d Id est, Augusta Vindelicorum (Augsburg) in Suevia Germaniæ provincia. De celeberrimo urbis istius antistite S. Udalrico actum est ad diem 4 Julii.

e De S. Deodato, primum episcopo Nivernensi, dein abbate Vallis-Galilææ in Vosago, egit Henschenius tom. 3 Junii a pag. 869; ubi Commentarium prævium ita orditur: Vosagus mons, saltus, silva, eremus per confinia Alsatiæ, Burgundiæ & potissimum Lotharingiæ extenditur; præbuitque olim variis sanctis tam eremitis quam cœnobitis domicilia seu monasteria. Aliquibus eorum recensitis, ita prosequitur: Monasterium demum Vallis-Galilææ … a S. Deodato ad fluvium Murtam prope confinia Alsatiæ superioris conditum & excultum fuit, obituque ejusdem, sepultura ac miraculis clarum: unde ab illo jam pridem nomen accepit oppidum, quod eidem paulatim accrevit … vulgo Saint Die en Lorraine nuncupatum (est enim aliud ad Ligerim S. De sur Loire:) ubi pro monachis introducti seculo X canonici eumdem S. Deodatum patronum venerantur.

f Al. Argentoratum, vulgo Strasburg. Urbs notissima est in Alsatia inferiore.

g Id est, tempore soporis vel somni, ut opinor: nam vox sopilibus a verbo sopire deducta videtur.

h Godelindis, urgente egestatis austerissima miseria & inediæ calamitosa penuria, caseum vel alium quemcumque cibum tempore Quadragesimæ comedens culpam contraxisse dicenda non est.

i Digito, non verbo patratum miraculum innuit custos abbati propter silentii religionem, quod nocturno præsertim tempore commendat S. Benedicti regula cap. 42. Annotatio est Martenii.

* apud Marten. obdormivis

* ibid. rursus

* ibid. iter

* ibid. eam

* sequentia ibid. omittuntur usque ad Post &c.

* ibid. Tullensem

MIRACULUM ALTERUM ANNI MXLIX,
auctore Petro S. Romanæ Ecclesiæ diacono,
Ex editione Martenii laudati a Col.collata cum impresso Calmeti exemplari, atque altero Ms.

Mansuetus ep. Tulli Leucorum in Gallia (S.)

BHL Number: 5216 a

A. Petro S. R. E. Diacono.

[Gloria Dei, per Sanctos miracula operantis & crimina ulciscentis.] Benedictus Dominus Deus Israël, qui facit mirabilia magna solus. Benedicatur ubique omnium mirabilis Conditor locorum, mirabilis in locis omnibus Operator. Benedicatur in throno regni sui, in templo sancto gloriæ suæ, quod est in cælo sursum, & in terra deorsum; ubi nomen suum sanctum & gloriosum ipse die quotidie amplius atque amplius glorificat, mirificat *, exaltat. Siquidem clamat Apostolus, “Regnum Dei intra vos est”: &, “Templum Sancti * sanctum est, quod estis vos”. Quod vero thronus Dei sint Sancti, scriptum est alibi: “Anima, inquit *, justi sedes est sapientiæ”. In eis enim Dei virtus & Dei sapientia, quasi in quodam solio suæ potentiæ sublimi auctoritate sedet; dum per eos & prodigia facit, & rerum judicia decernit. In tali throno regni sui, in tali templo gloriæ suæ, huc Leucha * nobis pridie demotis *, cum forte præclarus beati Apri b natalis annuo recursu patriam repetens illustraret, ipse cælorum Rex omnipotens, cujus honor judicium diligit, & quia sit justus monstravit, & quia sit metuendus patenter dilucidavit. Hic est renum judex cordiumque scrutator; ante cujus oculos nuda & aperta sunt omnia, eui nox sicut dies illuminabitur *, cui nulla tenebrositas obscuratur. Quod licet omnium sanctarum Scripturarum testimoniis adstipulatione * cognoscatur, ipseque * rei veritate satis superque credatur; ex evidenti tamen & terribili signo, quod ipse in dilecti sui * veneranda festivitate ante corpus ejus agere voluit, luce limpidius advertere licebit.

[2] [Servus abbatiæ S. Mansueti, cujus pellex ancilla erat abbatiæ S. Apri, ab hoc sancto servitutis translationem] Rusticus quidam S. Mansueti primi Leuchorum præsulis, vernulæ vernula fruens contubernio ancillæ cujusdam S. Apri, septimi ab illo pastoris eorumdem, carnis victus illecebris, vel de ea susceptorum dulcedine filiorum, S. Mansueto corpore serviebat, sed * S. Apro inhærebat. Cupiebat enim quavis quondam transferri occasione ab illius jure ad jus istius, ut tam sobolem quam parentes simplum complecteretur non duplum servitutis * jugum. Hoc vero cum diu multumque inefficaciter intra se revolveret, sicut post ipse prodiit *, accidit eadem sancti Apri celebri cunctis solemnitate, ut inter numerosam confluentis populi multitudinem, ad honestam, ubi venerabile corpus ejus merito honore jacet, ecclesiam ipse quoque oratum veniret: cumque jam sacris liminibus appropiaret, subrepere cœpit menti ejus servitutis memorata translatio, atque ex intimo cordis sancta deosculans limina stultus orator, & * meminit pecatorum suorum, sed pellicis & filiorum. Sollicitat improbis precibus Aprum per amœna paradisi nemora discurrentem, & hujusmodi petitioni aures avertentem; sicque sursum * ad altare præcipuum conscendens, aliis mediocrem cereum tali plenus voto illic absque ceterorum posuit exemplo,

[3] At cum per quemdam monachorum diceretur ei, [malo ex fine petit, eique cereos pecunia furtiva emptos offerens, in dextera graviter punitur.] cur ad corpus S. Apri * non posuisset, ut alii; facti pœnitens crumenam scrutatur, si quemlibet forte nummulum reperiret, unde alteram candelam redimeret. Obolum reperit, gaudet, currit, emit duos uno cereolos obolo. Hunc autem perceperat obolum de decimatione sibi credita S. Mansueti, cujus subjacebat conditioni. Cujus vero dextram diligenter cum aptaret c, ut ipsos super sacrum corpus cereolos more circumreverentium poneret; nihil remoratus Aper acerrimus, non sævo dente, sed velut ultrice sententia, hujusmodi oblationem repudiante, in ipsa eum, qua ferebat, dextera percussit. Nam mirum in modum tam fortiter cœperunt collecti digiti palmæ infigi, omnesque articuli artari, ut præ intolerabili dolore nimis erugiret *, & quod pateretur inclamaret. Confestim maximus in populo rumor exoritur. Stupent, tremunt, quodque * portendat, alter altero * interrogat.

[4] Instrepuit factum domini mei noni Papæ Leonis auribus, [Miraculi testes Leo IX Pontifex, quique illud scripsit, Petrus diaconus: S. Apro frustra invocato,] qui jam pridem Bruno dictus, ejusdem fuerat loci episcopus; & illuc non tam ad visendam, quam ad benedicendam & in Domino confirmandam tunc patriam venerat. Hic intra claustra monasterii erat Missarum solemnia celebraturus, cum res ei jam * perlata est. Venit igitur, vidit, qualiter contigerit audivit. Interea sciscitatur hominem, ne * quid criminis egisset, unde hoc meruisset. Rimatur ille conscientiam; nihil recordatur, quod esse adversus beatum Aprum confiteatur, nisi forte id solum, quod meditabatur, cum templi limina ingrediebatur. Ita stantem ipse quoque reperi, cum tunc primum negotiis dominicis implicitus adveni: complicatos omnes ut in pugnum digitos sic acriter stringentes cereolos aspexi, ut nimiæ stricturæ pro teste cruor esset, qui candelarum extrema defluens inficeret. Ab omnibus interea multis Aper sanctus questibus interpellatur, sed nullatenus ad misericordiam provocatur, Unum & alterum miser ille ibi diem sub spe recuperationis exegit; nihilque quamvis se S. Apri velle esse diceret, perfecit *.

[5] Vespere Sabbati adsunt S. Mansueti monachi, suum requirentes, [ad opem S. Mansueti confugitur; qui servum malo liberat, quo in dextera punitus fuerat.] secumque reducentes. Mansuetum suum confidenter aggrediuntur, orantes pervigilem noctem ducunt, piamque facilis Mansueti mansuetudinem præstolantur. Clara poli partem sublimem luna tenebat; cum quidam fratrum divino motus instinctu, dextra perditum * inquisivit, ne quid de officio colligendæ decimationis sibi injuncto surripuisset, unde ei hæc calamitas supervenisset. Qui mox, ad se reversus, qua ratione Aprum * quam Mansuetum dilexerit, prodidit; & etiam de obolo patefecit, unde candelas illas, quas adhuc in manu habebat, accepit: & protinus cum fine verborum facta est extensio digitorum, qui jam, perforatis incredibili impressione carnibus, ad ossa nervosque volæ pervenerant d. Ad hæc Deus omnium mirabilis artifex virtutum laudatur, magnique Mansueti meritum longe lateque prædicandum magnificatur. Quod ipsi ubi domino Papæ, clero, populoque in notitiam, facta Dominica luce, pervenit; inter multa gaudia fabula nascitur jocosa: quia quem torvus Aper vulneravit, alacer Mansuetus curavit.

[6] [Auctor ad utriusque Sancti nomen alludens, Dei justitiam & clementiam prædicat.] Altioris tamen intelligentiæ mentes & in Apro justitiam, & in Mansueto senserunt extitisse clementiam; quamquam non sit veritus * inferioris officia membris sic negare, quam negata reparare. Unde in his duobus sibi contrariis miraculis non est credenda inter sanctos contrarietas voluntatis, qui felicitate potientes inenarrabili, pace collætantur interminabili. Verum quod percussit Aper, divinæ animadversionis inevitabile judicium perpendamus; & quod Mansuetus sanavit, gratuitæ pietatis munus circa nos non nostris exhiberi meritis adtendamus. Damnatur ille sententia æquitatis ab eo, ad quem fugere volebat jure servitutis. Cur autem hoc? “Nisi quia justus Dominus justitiam dilexit, æquitatem vidit vultus ejus”. Et ut hoc innotescat, quia de alienis bonis sacrificium Deus non acceptat, per obolum parvum docet, qui in ponderibus penultimum locum tenet; ac si votum per hoc latronis vel furis * alicujus rejiciat & dicat: “Non accipiam & * domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos”. Quod vero Mansuetus mansuefecit *, quasi per hoc Dominus dicit: “Nolo mortem peccatoris; sed ut convertatur & vivat. Convertimini ad me & ego convertar ad vos. Ego percutiam & ego sanabo”, dixi per Moysem * meum; & hoc semper facio per meæ potestatis effectum, qui sum velut asper aper in vulnerando, sum quoque velut agnus mansuetus in medicando. In Apro & Mansueto sedeo, & per hos judicia mea exerceo. Throni mei sunt, regnant enim mecum: Possunt de potestate mea, gloriantur de gloria mea. Dicit hoc Dominus in cælis; sentimus nos homines in terris. Nemo igitur quotlibet peccatis plenus, quotlibet divinæ ultionis flagellis verberatus, ad offensum Dominum Creatoremque suum converti formidet: vel si nondum flagellarit, dissimulet; quoniam ille est, qui mortificat *, qui deducit ad inferos & reducit. Cui sit honor & gloria, virtus & imperium per infinita sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a In exemplari Ms., quod e codice Mansuetino seculi 12 extractum est, miraculo hic titulus præmittitur; De quodam rustico, a S. Apro percusso, & B. Mansueto sanato: in editionibus Martenii & Calmeti, qui codice Mansuetino seculi XI usi fuerunt; De quodam miraculo a Petro, sanctæ Romanæ Ecclesiæ diacono, composito. Illud die 15 Septembris anno 1049 contigisse, a memorato Petro litteris traditum fuisse, atque huic scriptori auctoritatem omni exceptione majorem tribuendam esse, ex annotatione sequente apparebit. Apographum nostrum multis mendis vitiatum est. Exemplar impressum Calmeti correctius est, sed posteriore sui parte mutilum. Apud Martenium integrum exstat, quod hic recudetur cum aliis collatum.

b Auctor infra num. 4 scribit, hominem, quem Deus per S. Aprum punierat, a S. Leone IX Pontifice non modo visum, sed etiam interrogatum fuisse, quid criminis egisset. Testatur ibidem, se quoque conspexisse pœnam, qua ille divinitus affectus fuerat. Jam vero cum hoc loco dicat, miraculum patratum fuisse, nobis huc Leucha [Note: ] [al. Luecham] pridie demotis [Note: ] [forte devectis] , quando festivitas S. Apri agebatur, quæ in diem 15 Septembris incidit; credendum est, ejus historiam conscriptam fuisse ab eo, qui nominatur in titulo, quem supra e codice Mansuetino vetustiore transcripsi, videlicet a Petro, Romanæ Ecclesiæ diacono: modo tamen verum sit, ipsum cum Leone IX 14 Septembris Tullum adventasse. Hoc autem dum mox probabo, simul aliud evincam, nimirum in dubium vocandum non esse, quin idem Pontifex oculatus fuerit miraculi testis; imo totam ejus narrationem quoad cetera adjuncta fide firmissima dignam esse. A Baronio tom. XI Annalium a pag. 164 e vetusto codice Remensi edita & ab Harduino tom. 6 Conciliorum parte 1 a col. 993 recusa sunt Acta concilii Remensis, ab auctore, inquit laudatus Baronius, ejus temporis, qui vidit, fidelissime scripta. Ex itinerario Leonis IX ab urbe Romana usque ad Remensem, quod auctor præmittit Actis ejusdem concilii, mense Octobris anno 1049 celebrati,in rem nostram hæc excerpo. Ceterum Papa Colonia digressus, Tullum in Exaltatione Dominicæ Crucis, cujus memoria 14 Septembris recolitur, venit: indeque circumjacentium regionum episcopis & abbatibus litteris suæ auctoritatis mandari præcepit, ut in præfixa die sibi occurrerent ad synodum Remis celebrandam… Denique domnus Papa Leucorum urbe digressus, iter ad Remensem ducens urbem arripuit: & .. in vigilia festivitatis S. Michaëlis ad Curmolensem villam venit… Die vero sequenti ad sanctum pervenit Remigium, archiepiscopis tribus comitatus, Trevirensi videlicet, Lugdunensi, Vesontionensi, aliisque viris honorabilibus: inter quos erat Joannes episcopus Portuensis, & Petrus Ecclesiæ Romanæ diaconus & ipsius urbis præfectus. Luculento hoc scriptoris synchroni testimonio extra dubium ponitur, quod probandum susceperam.

c In Ms. Mansuetino legitur, Cum vero diligenter aptaret, omissa voce dexteram. Hanc retine ex editione Martenii, ut sensum perficias.

d Sequentia desunt in editione Calmeti.

* Mansuet. magnificat &

* ibid. Dei

* hæc vox ibid. omittitur

* Mansuet. illuminatur

* al. adstipulantibus

* al. ipsaque

* in Mansuet. additur Apri

* ibid. & apud Calm. additur mente.

* al. servilis conditionis

* al. prodidit

* al. non

* al. rursum

* alia exempl. addunt cereum

* Mansuet. ejularet

* Calm. quidque

* al. ab altero

* al. ipsa

* apud Cal. deest hæc vocula

* al. profecit

* Calm. proditum

* adde magis

* Mansuet. virtutis

* duæ bæ voces ibid. omittuntur

* ibid. de

* ibid. mansuete fecit

* ibid. Moysen servum

* ibid. additur & vivificat

* apud Calm. Leucham

* forte devectis

ELEVATIO CORPORIS FACTA AN. MCIV,
auctore anonymo,
Ex editione sæpe laudati Martenii a Col.collata cum Ms. e codice Mansuetino seculi 12.

Mansuetus ep. Tulli Leucorum in Gallia (S.)

BHL Number: 5217 a

A. Anonymo.

[Prologus auctoris.] Humanæ mentis infirmitas, cum de Sanctis Sanctorumque actibus dixerit *, plerumque ad se rediens expavescit: quia certe indignam se deputat, cui tantum tam magnumque negotium committi debeat. Verumtamen quia tale propositum non de superbo spiritu concipitur, immo vero simplici atque humili devotione a quibusque fidelibus suscipitur; speramus, ipsos Sanctos non indigne hoc accipere: confidimus illos nobis affore, & quæ de illis dici oporteat, misericorditer inspirare. Quia igitur de vita & actibus beatissimi patris * & patroni nostri Mansueti pauca disseruimus, inter cætera de secunda ipsius translatione, quare vel quomodo facta fuerit, explicare proposuimus; ut, dum nos ad memoriam sui viderit amplius exerceri, ipse nobis benignior, & per eum clementia summi judicis fiat paratior.

[2] [Ut dubium de integritate corporis, a S. Gerardo olim elevati;] Ab antiquis siquidem patribus accepimus traditum, & usque ad nostra tempora indubitanter est creditum, quod S. Gerardus, post multa tempora in episcopatu Leuchorum ipsius successor dignissimus, sacrum corpus illius transtulerit, atque infra * Ecclesiam, quam sub ipsius nomine consecratam invenerat b, in archa lignea loco congruo collocaverit; in quo præsidens voces psallentium monachorum, in eadem ecclesia sibi perpetuo famulantium, susciperet, & plebi Leuchorum consueti regiminis beneficium impenderet. Subsequenti autem tempore, multorum annorum interveniente numerositate, error cœpit nasci non modicus, & de integritate sanctissimi corporis ambiguitas est exorta: dicebaturque a pluribus, quod beatum caput a corpore erat revulsum, & alio in loco haberetur reconditum. Qua opinione ejusdem ecclesiæ egregius ac piissimæ memoriæ domnus abbas Thiemarus, atque insuper tota monachorum turba graviter tristari ac supra modum cœpit affligi; & jacturam sacrarum reliquiarum non tamquam opinabilem pensabant, sed velut certam ac manifeste cognitam deplorabant.

[3] [tolleretur, secunda ejus elevatio decernitur: pretiosa arca constructa,] Quid tamen * ageretur? Sed omnipotens Dominus, qui errantibus viam, & his, qui in tenebris sunt, lumen justitiæ solet ostendere; Leuchorum * suorum gemitus respexit, & dum super hoc frequenter consultarent, consilium bonum magna pietate sua inspiravit; ut scilicet archam, qua sanctæ claudebantur reliquiæ, utpote veterem & omni ornamento vacuam, deberent mutare, & de novis lignis novam fabricare; quam siquidem auro & argento tegerent, quam artificioso opere & lapidibus pretiosis insignirent: sic etenim & honorem adderent Pontifici, & satisfacerent diutinæ ambiguitati. Præfatus igitur abbas Thiemarus c, homo scilicet sanctæ conversationis, vir sapientia illustris, Deo & hominibus acceptabilis, a quo acceperat consilium, ab eo sumit & auxilium; & archam, quam faciendam cognovit, maturo tempore perfectam reddidit d. Quo peracto, sanctum nolens differre propositum, domnum Pebonem * tunc temporis Leuchorum antistitem, atque suos coabbates, necnon etiam quosque urbis optimates statim adiit, quærens utique consilium, quando suum adimpleret desiderium, quove * tempore deberet sanctas reliquias transmutare.

[4] [Pibo episcopus 14 Junii anno 1104 magna] Continuo piæ ac sanctæ memoriæ Pebo episcopus ex consilio suorum principum per totam provinciam suam edictum pertulit, ut in ea hebdomada, qua post Pentecosten generalis synodus solet celebrari, ad urbem ipsius caput provinciæ convenirent, atque ibi unanimiter translationem sui Pontificis celebrarent; nec immerito: dignum namque erat, ut ad motum Pastoris grex totus moveretur, & venirent oves revisere eum, a quo pascua vitæ meruerant invenire. Hujus edicti fama pervolitans corda audientium sic perculit, sic incendit, ut tempore constituto principes & populi tanto ad urbem certarent desiderio properare, ac si sanctus Pontifex redivivus in carne nuntiaretur eos expectare. Anno igitur ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quarto, Indictione duodecima, ordinationis autem Domini Thiemari prædicti abbatis duodecimo, octavo decimo Calendas Julii e, domnus Pebo prædictus pontifex, secumque dux ejusdem regionis Theodericus & ceteri principes adjacentium regionum cum infinita turba populorum, cum cereis & crucibus, & aliorum Sanctorum corporibus in ecclesiam proprii Pastoris convenerunt, in jejuniis siquidem & lachrymarum compunctione opus sanctum parati incipere.

[5] Nec mora illa vetus archa, qua beata ossa tegebantur, [solemnitate corpus integrum repertum in illam transponit:] ad conspectum populi producitur, & ab ipso episcopo ejusdem ecclesiæ & prælibato abbate Thiemaro, præsentibus aliis religiosissimis abbatibus domino Widrico S. Apri, domino Stephano Besuensi, & domino Odelrico sancti Urbani f, & aliis astantibus g, multisque religiosis fidelibus, in loco eminenti statuitur, unde ab omnibus facile conspici posset & videri. Quæ aperta commissum sibi thesaurum fideliter reddidit, membris per ordinem in longum pallio involutis, ita ut caput & reliqua membra omnibus monstrarentur, & de omnium cordibus illa olim falsa opinio pelleretur. Nova ergo archa miro opere fabricata subiit, & præsentem thesaurum, corpus scilicet sanctissimum ferro undique obserata servandum suscepit.

[6] Quæ, quoniam * omnis turba, quæ convenerat intra parietes ecclesiæ recipi non potuit, [ecclesia populum non capiente, in vicinum pratum fertur: communis lætitia & pietas:] ne aliquis tantæ videretur expers remanere lætitiæ, extra in vicinum pratum deducitur, ubi liberius quique possent accedere, & optato Pastori laudes & munera præsentare. O quanta exultatio in monachis canentibus! O quanta devotio in clericis psallentibus! O quam magna pium onus subeuntium contentio! O quam miranda subsequentium populorum acclamatio! Cœtus omnis laudes personat, linguæ omnium in nova præconia relaxantur, & quia Sanctum tenent * in manibus, ardentius ipsum sanctis prosequitur laudibus. Dies illa multis aliis fuit clarior, solis ipsius claritas solito illuxit purior, ut manifeste patesceret, cujus meriti apud Dominum Vir sanctus existeret.

[7] Quid plura? Turbæ Pastorem circuerunt *, salutant, [cum fideles illud venerati essent, in ecclesiam refertur.] & reverenter contingunt, quod possunt & quantum possunt, vota & oblationes devotissime offerunt. Post hæc benedictio vitæ populo persolvitur, & beatus Pontifex exultantibus humeris in ecclesiam suam reportatur: in qua loco eminenti, sicut adhuc fas est tenere *, constitutus, plebi suæ quasi de specula quadam invigilat, & potenti manu occursantes inimicos abigit & propulsat: & corpus quidem nobis ad subsidium in terris relinquitur; sed beata ipsius anima perennibus gaudiis in cœlis perfruitur; ad quæ ipsius intercessionibus nos dignetur perducere, qui nos suo sanguine non pepercit redimere Jesus Christus Dominus noster, cui cum Patre & Spiritu sancto honor & imperium permanens * in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Quod nunc damus instrumentum, Martenius se edidisse notat ex manuscripto S. Mansueti; quod, nisi vehementer fallor, vel idem est cum sæpe memorato codice Mansuetino seculi 12, vel ex eo extractum. Tam in editione Martenii, quam in nostro exemplari, quod ex eodem codice transcriptum est, hic titulus instrumento præfigitur: Tractatus de translatione secunda S. Mansueti a domno Pibone dicta & composita. Cum vox translatio generalioris sit significationis, ego sacri corporis positionem ex vetere in novum ac honorificentius conditorium, quæ in Tractatu isto describitur, elevationem vocare malui. Peracta hæc fuit ab episcopo Pibone, sed non conscripta; quemadmodum in Comment. prævio num. 70 demonstratum fuit.

b Ipse Gerardus omnium optime novit, cui Sancto consecratam invenerit ecclesiam, in qua olim S. Mansueti corpus elevavit. Ejus verba accipe ex instrumento anni 982, quod partim transcripsi in Comment. a num. 47: Quemdam nostræ sedis locum fundatum ex antiquo reperimus, in honore quidem beati Petri Apostolorum principis consecratum, sancti autem Mansueti primi pastoris nostri præsentia insignitum. Consule Comment. num. 45 in fine, & num. 51.

c Videri possunt, quæ de Thiemaro vel, utalibi sæpius legitur, Theomaro cœnobii S. Mansueti abbate dicta sunt Comment. num. 62.

d Lege, quæ de arca ista ex Calmeto edidi in Comment. num. 71.

e Adi Comment. num. 75.

f Abbatia S. Urbani jacet in Pertensi Campaniæ Gallicæ tractu, Besuensis in Burgundiæ ducatu decem fere passuum millibus ab urbe Divionensi. De cœnobio S. Apri vide Comment. num. 40. Calmetus tom. 3 Hist. Lotharingicæ in Prolegomenis col. CIII dat catalogum chronologicum abbatum S. Apri, secundum quem Widricus, qui hic memoratur, quartus istius nominis abbas fuit.

g In Ms. Mansuetino, astantibus & aliis abbatibus.

* in Ms. Mansuet. disserit

* ibid. pastoris

* ibid. intra

* ibid. tunc

* ibid. servorum

* ibid. Pibonem

* ibid. quo scilicet

* ibid. quando

* tenet

* ibid. circumeunt

* ibid. cernere

* ibid. permanet

MIRACULA
AB ANNO CIRCITER MCXXV USQUE AD MCXXXVI,
auctore anonymo,
Ex codice Mansuetino seculi 12.

Mansuetus ep. Tulli Leucorum in Gallia (S.)

BHL Number: 5218 a

A. Anonymo.

[Mulierem ex nervorum contractione incurvam Sanctus liberat;] Orta seditione per dæmoniacam infestationem, cum Sanctensis comes b in præbenda canonicorum tyrannicam exerceret devastationem; turbatus pontifex, clerus & populus universus solum divinam propitiationem & Sanctorum exoravit intercessionem. Elata igitur sanctorum confessorum Mansueti, Apri, Gerardi gloriosa corpora ad majorem ecclesiam gloriosi protomartyris cum generali frequentia detulerunt, & circa arcam sancti martyris compositis reverenter Sanctorum reliquiis, feretrum sanctissimi pontificis Mansueti, tamquam primi pastoris sublimius extulerunt. Ibi unanimiter cum gemitu & laudibus exultationis vota Deo obtulerunt precis supplicis & devotionis. Inter hæc muliercula, concreta nervorum compagine, a renibus per spinam dorsualem ad caput usque curvata & fere solo tenus per multos annos contracta, duobus bipedalibus in utraque manu vix sustentata baculis, ad feretrum pervehitur gloriosi Confessoris; quod, in quantum licuit & potuit, cœpit suspensis supra dorsum manibus contrectare, resupinis capitis osculis prolambere, & ut sui misereretur, prolatis cum gemitu vocibus inclamare. Videre, qui aderant, quodam anxietatis angore de corpore miserandæ sudorem defluere, guttatim erumpere: cum nervi, pristina nodositate distorti, vigore recepto, ediderunt crepitum; & corpus incolume constitit, & erectum. Extulere circumstantes Sanctorum præconium, grates Deo referentes protectori omnium, & virtutes collaudantes suorum magnalium.

[2] Postera die, cum prædictum Sancti corpus ad propriam referrent basilicam, [alteri misere contractæ gressum restituit:] clerus & plebs universa densantes frequentiam, Sancti passim revolvebant mirandam clementiam. Quædam denuo mulier, infelicis contractionis multis jam annis perpessa dispendium, reptans humi, quasi sedens articulis tantum subvehebatur manuum; quæ gyrando per plateas agens miserabilem gressum, dura sorte stipem quærens errabat per bivium, crebro sordens per lacunas, perque viam luteam præbebat mirantibus videre miseriam. Hæc, concepta spe salutis & auditæ novitatis excita miraculis, horrendo prodigio per pavimentum Sancti, resupinis manibus saltando, perlabitur; turbasque violenter irrumpens, feretro ejulans Sancti substernitur; protensis extemplo brachiis, feretro Sancti audenter appenditur; orat, plorat, mordet, lambit, & procax ingeritur. Cumque jam in theca excelsiori recollocandum Sancti corpus inveheretur, manibus procaciter appensa, avelli non potuit; sed quasi medicum amissura, desperatione fortius roborata, in vocem clamoris erupit, omnesque, qui aderant, ad fletum compassionis inflexit. Quid longius morer? Integra sospitate recepta, miraculum non tam emeruit, quam extorsit. Ipsaque deinceps index est * præco Opitulatoris sui spem & ausum miseris exhibet confidendi c

[3] Tertia itidem nocte quædam mulier crurum genuumque marcenti compagine, [feminam gravi crurum genuumque infirmitate,] manibus & cubitis reptabat miserrime. In hac ægritudine diutissimam perpessa calamitatem, ad sepulchrum sancti Præsulis recepit sospitatem, glorificans & ipsa pronam erga infirmos ejusdem Sancti magnificam pietatem…

[4] Celebrantibus ejusdem loci Fratribus nocturnas exequias d in sancti Jacobi solemnio, [puellam pedum manuumque contractione,] binos ægros sanctus Præsul bino levavit incommodo. Infœlix denique juvencula ad ecclesiam Sancti vix asello vectante perducta, ante aram Sancti adstans voto supplici, contractisque manibus & pedibus tenta morbo duplici, oblatam sibi pro eleemosyna candelam præsentare non sufficiebat altari: cum repente virtute deifica sensim cœpit erigi; redit vigor, rigor abit, explicantur digiti. Reparata mox erupit in voce præconii, testis verax in se tanti peracti prodigii.

[5] Sub ejusdem formæ noctis tenebroso tempore, ante altare S. Andreæ jacebat puerulus, [puerum paralysi,] paralysi dissolutus & salutis avidus, deportatus & depastus * amicorum manibus. Qui subito excitus clamore præconii, tremens cœpit auxiliari * & sudore corripi. Sanus tandem & erectus assilit in medio, manu palpat, pede vadit, gratulatur animo, omniumque mox membrorum fungitur officio. Repetito statim chorus excitus miraculo & sacerdos dealbatus *, lecto Euangelio, laude celsa persultarunt in canoris jubilo…

[6] Wius quædam bonæ spei fere per quinquennium luminis unius orba gemebat dispendium. [& mulierem quinquennali alterius oculi cæcitate liberat.] Hæc a Sancto extorquere sitiens miraculum, dum altari sancto supplex impressisset osculum, rediviva luce sospes mox recepit oculum: hæc jam solis radiantis persensit obstacula, quod mox cunctis propalavit ad virtutis cumulum.

[7] [Convitiis matrem consectanti lingua & facies fœde intumescunt;] Accensis præcordiorum desideriis, subtilius examinanda est concordia charitatis; quoniam instinctu divinæ dispensationis ex lege spirituali pendet dilectio naturalis: in lege quippe post dilectionem Dei pater & mater præcipiuntur honorari. In Salomone legimus: “Oculum, qui subsannat patrem & matrem, effodient corvi de torrentibus”. Et hæc quidem ad cautelam legentium prælibamus, ut in examine divinæ censuram justitiæ, respectumque misericordiæ perpendamus. Puer quidam indocilis, dum corripienti matri procaciter obsisteret, ad hoc insuper pervectus est, ut eam convitiis lacesseret. Quem gravis extemplo percussum verbere diro, divino plectit ultio judicio.

Lingua tumens oris, stimulis agitata doloris,
Prodidit illatum rabido rancore reatum.
Vix homo suspirans, vix turbida lumina gyrans,
Tabidus obscuro mordebat verba susurro:
Horribilis vultus, facie turgente sepultus,
Cor spectatoris hebetabat mole stuporis.

[8] [at in pristinum statum Sancti beneficio reducuntur:] Verumtamen hoc tam terribile supplicium ad correptionem Deus irrogavit cernentium; quatenus detestandæ præsumptionis vitium, ostensum deinceps cohiberet prodigium. Hic itaque perceptis magnalibus, quæ gloriose fiebant per interventum gloriosi confessoris Mansueti, idemque puer, capite censualis e ejusdem Patroni & protectoris nostri, expetit se ad patrocinium Sancti summa devotione deferri, confidenter sperans, ipsius obtentu ab imminenti periculo liberari. Nec distulit Sancti pietas misericorditer adesse gementi. Quam cito igitur pallio sancti altaris caput faciemque protexit, lingua detumescente, saniei dissoluta * virus omne defluxit; facies recepit habitum: hilaris puer recepta incolumitate discessit…

[9] [pedis claudi, manus aridæ & linguæ mutæ incommodis affecto succurrit;] Bruno quidam forte gravi detentus incommodo, triplo Sancti interventu levatur miraculo. Sinistræ denique partis claudicabat tibia, dextra vero sibi manus existebat arida, linguæ mutæ palpitabat vexatus augustia; sed pietas Sancti, tribuens optata roganti, firmat gressum debilem, manum reddit mobilem, linguamque flexibilem. Sano denique pede quater circa Sancti altare processit, signum Crucis imprimendo, manum sursum extulit; voce clara Deo laudes exultando protulit…

[10] [filium mortuum matri] Aliud miraculum a seculis inauditum iisdem temporibus contigit, quod ad nos patris & matris consona relatione pervenit f. Tullensibus incolis III Nonas Septembris solemniter occupatis in sancto Mansueti natalitio, genitrix infœlix apud Rogeri-villam g obeuntis filii anxiabatur obsequio *: quæ mota intrinsecus pietate materna,

Tristis & exanimis hæc cœpit ponere verba:
Eja Dei Mater miserere miseræ * gementis,
Quam male dilaniant laceræ præcordia mentis.
Quam male parturiens nascentis gaudia vidi;
Quem modo mœsta gemo, mortis sub fauce revidi.
Proh dolor! ablati complectens pignora nati,
Promptius opto mori, quam flens superesse dolori.
At tibi, Sancte Dei, meriti cumulabo favorem,
Si tantum removes una vel nocte dolorem.
Ad cumulum laudis puerum mihi consociabo,
Subjiciendo tibi dum solvere vota parabo.

[11] O quam mira tua, Deus, circa nos clementia! Quem mors pavet, [redivivum reddit;] styx abhorret, tremit cœli curia; tu in Sanctis operaris semper mirabilia: nam quæcumque bene fiunt tua gratia. Quis absorptum extinctum fauce mortis reparari cerneret, jam absorptum extinctum respirare, & non expavesceret? Asseverant, qui affuerunt, vidisse se jam corpus exanime, cuncta membra jam effecta *, soluta compagine, jam vigore frigescente, nigrescente sanguine. Gloriosi Confessoris complacatus precibus, adest præsens de sublimi exauditor Dominus, leo fortis, victor mortis, vitæ dator strenuus. His denique genitricis exanimatus puer excitus vagitibus, laxatisque in usum videndi palpitans luminibus, & resumpto jam vigore replicatis genibus, matrem supplex ejulantem his compellat vocibus: Pia mater, Sanctum Dei, quem spondes expetere, posce * cito, me consortem habens in itinere; cujus ego reparatus redivivo * munere, vincla mortis vix evasi sospes juncto funere. Talia redivivum perorasse filium, seriatim tandem nobis mater ipsa retulit; cum eundem puerum altari sancto mancipatum obtulit, & ad fletum circumstantes ipsa gemens impulit. Testabatur jam id ipsum denigrata facies, cute partim depilata jam rara cæsaries, squalens vultus, pallens color & rugosa macies; a vivente fere dispar, ut ab igne glacies…

[12] In congressione, quæ facta est ante Tullum a Sanctensi & Barrensi comitibus, [militem ab hostibus captum & fune ligatum eorum manibus eripit;] in combusta Buculiaci h ecclesia multis captis civibus, miles quidam ducebatur, sub equo violenter religatus pedibus. Hic suspirans implorabat sanctum Dei Præsulem, ut clementer tueretur se captum, continens in se debacchari furibundum consulem: sensit funem mox laxari dissolutis pedibus, silvam petit evadendo concitatis saltibus, & ducentis fere passim vallatus militibus, dum spinarum forte fascem levasset, in vepribus arte tali est ademptus cunctis hæsitantibus. Qui post paulum inde grates Sancto supplex reddidit, ipsum funem repræsentans, quo ligatus extitit; censualis ei factus, qui hanc opem præstitit…

[13] A partibus Metensium ad sancti Confessoris solemnium strenui duo juvenes alacriter properantes eventu inopinabili a sævissimo prædone capti in itinere duplicibusque connexi compedibus, [alteri vincula solvit, in quæ a prædone conjectus fuerat.] & ferreis illaqueati vinculis, diræ immisericorditer mancipantur custodiæ. Quorum alter anxio spiritu & contrito corde pro erectione * sui sanctum Dei Pontificem supplex cœpit expetere; cum repente tenebroso medio noctis tempore cœlitus emissa lux domum totam irradiavit, compedumque retinacula & seras vinculorum clavi invisibili virtus divina disjecit. Ereptus igitur ad Sancti solemnia tremens & anhelus occurrit, & cunctis tantæ celebritati assistentibus, quæ contigerant, seriatim recitavit…

ANNOTATA.

a Ex codice Mansuetino seculi 12, de quo in Comment. num. 8 & seqq. varia annotatasunt, transcriptam habemus historiam rerum memorabilium, quæ sub abbatibus S. Mansueti Grimbaldo, Albrico, Theomaro & Theobaldo contigerunt. Ea, quæ trium priorum abbatum temporibus facta sunt & ad Sanctum nostrum spectant, Commentario inserta & observationibus illustrata lector inveniet a num. 62 usque ad 69. Anonymus historiæ istius auctor, obitu & sepultura Theomari enarratis, ita pergit: Cui successit vir vitæ venerabilis Theobaldus, cujus temporibus se protectorem esse Tullensis urbis & ecclesiæ crebris beatus Mansuetus miraculis dignatus est propalare. Miracula ista a nemine, quod sciam, hactenus typis vulgata, hic seorsum exhibentur. Theobaldus, sub quo patrata fuere, abbatiam S. Mansueti regere cœpit anno 1125 vel 1126: regimine & vita defunctus fuit ante X Calendas Julii anno 1136. Utrumque demonstratum est in Comment. num. 62.

b Charta geographica episcopatus Tullensis, quam Calmetus libro 1 Historiæ Lotharingicæ præfixit, inter Mosam & Mosellam, paulo supra Tullum, notat tractum le Saintois. Ditio haud dubie fuit Sanctensis comitis, qui hic &infra num. 12 memoratur. Illo ipso fere in loco, ubi Calmetus territorium Sanctense statuit, alii geographi in suis tabulis ponunt comitatum Vadani-comitis, vulgo Vaudemont.

c Huic miraculo & sequentibus fere omnibus subjiciuntur aliquot versus hexametri Leonini; in quibus auctor varia adfert, ut lectorem excitet ad firmam in Deo & S. Mansueti patrocinio fiduciam collocandam. Cum nihil aliud singulare contineant, eos ubique omittendos censui.

d Suspicor legendum esse excubias, quo nomine, teste Cangio, olim etiam vigiliæ nocturnæ vocari solebant. Lectu digna sunt, quæ de illis disserit Martenius in Tractatu de antiqua Ecclesiæ disciplina cap. 7.

e Qui hic capite censualis dicitur, paulo infra narratur sanitatem recuperasse, quam cito … pallio sancti altaris, id est linteo, supra quod Corporale extenditur, caput faciemque protexit. Positio capitis supra altare olim ritus erat, quo quis caput seu personam suam ad certum censum alicui ecclesiæ persolvendum obligabat. Accipe verba Cangii in Glossario aucto. Fuerunt olim, qui ecclesiarum seu monasteriorum HOMINES CENSUALES se sponte constituebant, quocirca capitibus super altare positis, sancto ecclesiæ seu monast. patrono tutelari sese offerebant, ut Arnulfus monachus in S. Emmerammi monast. fieri solitum fuisse tradit. Vide Annal. Benedict. to. 4 pag. 286. Porro pallium altaris eam olim significationem habuisse, quam mox indicabam, idem me docet Cangii Glossarium in vocibus pallium & palla.

f Hinc intelligitur, miracula, quæ hic dantur conscripta fuisse, Theobaldo abbate, sub quo contigerunt, vel vivente, vel non diu post ejus mortem.

g Rogeville quinque circiter leucis Gallicis communibus infra Tullum, duabus vero & media supra Mussipontum jacet; si tamen recte notetur in charta geographica, quæ præ manibus est.

h In Calmeti tabula superius memorata locatur Buqueley duarum circiter horarum itinere ab urbe Tullensi, meridiem versus, non procul a territorii Sanctensis limitibus.

* forte &

* l. depositus

* l. anxiari

* veste alba indutus

* l. dissolutæ

* id est, exsequiis, teste Cangio,

* miseræ miserere

* forte effœta

* adi

* revivisco

* l. ereptione

DE S. THEOCTISTO MONACHO HEGUMENO
IN TERRITORIO HIEROSOLYMITANO.

Anno CDLXVII.

Publica ejus veneratio; annus mortis; locus habitationis; Theoctistus alter ab hodierno diversus.

Theoctistus monachus hegumenus in territorio Hierosolymitano (S.)

J. P.

Tomo 1 Februarii, die IV ejusdem mensis, varios designavimus pag. 466 synonymos Theoctistos occasione martyris, [Colitur apud Græcos hac die:] de quo ibidem agitur. Inter illos ibidem memoratus est Theoctistus hodiernus, multaque de illo præclara referri ad diem XX Januarii in S. Euthymii Magni Vita, indicavimus. Eo nunc mittimus lectorem, cum non sciamus Acta ipsius alia exstare, quæ seorsum scripta fuerint. Colitur autem apud Græcos hac die, & habetur in Typico S. Sabæ, ut vocant, & in Menæis editis; utrobique synascetæ, id est, socii asceticæ vitæ Magni Euthymii titulo donatus: quod alibi quoque fit. In nostro enim ad Menæa Græcorum excusa Supplemento ex synaxario membranaceo antiquo Ms. Sirmondi, sive Collegii Claromontani societatis Jesu Parisiis, ita annuntiatur: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ μνήμη τοῦ ὁσ. πατρὸς ἠμῶν Θεοκτίστου συνασκητοῦ τοῦ μεγ. Id est, Eadem die (III Septembris) memoria sancti patris nostri Theoctisti, synascetæ Magni Euthymii. In Ephemeridibus Græco-Moscis apud nos ante tomum 1 Maii solo monachi idiotismo nuncupatur. In Menæis Græcis monasterii S. Marci PP. Prædicatorum Florentiæ: Theoctistus socius S. Euthymii dicitur. Menologium Slavo-Russicum Sparwenfeldianum habet istæ: S. P. N. Theoctisti con. jejunator * magni Euthymii, qui obiit anno CDXXI.

[2] Parachronismus hic est, a vero mortis anno S. Theoctisti multum aberrans, [annus mortis 467] prout conficitur e chronotaxi S. Euthymii & aliorum dicto die XX Januarii, ubi pag. 301 sunt ista in rem nostram: S. Sabas anno ætatis XVIII, Christi CDLVII venit Hierosolymam: degit in monasterio S. Passarionis: adit S. Euthymium, anno ætatis hujus LXXXII, Christi CDLVIII mittitur ad monasterium S. Theoctisti. Hic moritur ætatis S. Euthymii XC, Christi CDLXVII, cum decimum jam annum illi Sabas cohabitaret. Theoctisto succedit Maris; huic post biennium anno Christi CDLXIX Longinus. Nonnullis deinde interjectis, S. Euthymii obitus affigitur anno Christi 473. Laudatur in Menæis Græcorum impressis hac die inter ea, quæ recitantur in eorum Officio. Nunc subjungo notitiam loci, in quo vixit S. Theoctistus ac monachis præfuit.

[3] [præest monasterio in territorio Hierosolymitano.] Die XX Januarii pag. 298 occasione S. Euthymii laudati sermo est de prima institutione monastica in Palæstina, locisque in territorio Hierosolymitano. Inter alia vero monasteria ibidem constructa agitur de Laura nova, cui aliud subditur ab eodem Sancto erectum: Haud ab ea longe, sicut narratur loco citato, ad speluncam Saülis, in eremo olim Engaddi, tum Ziphon dicta, monasterium S. Euthymius construxit. At non diu istic moratus est. Ad viam Hierichuntinam potissimam vitæ partem exegit; primo in cella extra Lauram Pharan; post in cœnobio inferiore, cui S. Theoctistum præfecerat, decem millibus passuum a Sancta civitate; denique in Laura, quæ S. Euthymii dicta est, atque ab inferiore S. Theoctisti cœnobio tribus millibus passuum versus Meridiem distabat ad dexteram viæ Hierichuntinæ. Ex his patet, quo loco floruerit S. Theoctistus. Obiit anno 467, sicut jam dictum est, die III Septembris: ex Vita S. Euthymii pag. 318. Si quis plura de illo singillatim novisse desiderat, consulat eamdem Vitam, ut supra monui; quam Græco-Latine etiam edidit Cotelerius tom. 2 Monumentorum ecclesiæ Græcæ pag. 200 & seqq. Ceterum de S. Theoctisti cultu publico haud satis instructus fuit Castellanus, qui in Martyrologio suo universali illum quidem annuntiat; sed venerabilis dumtaxat titulum ei tribuit. Sanctus hic refertur etiam in auctariis ad Usuardum Molani secundæ editionis.

[4] [Theoctistus hodiernus cum synonymo non confundendus.] Cavendum porro est, ne Theoctistus hic confundatur cum alio synonymo: de qua re Matthæus Raderus noster in notis Mss. ad Menæa observat sequentia: Duo fuerunt Theoctisti, & duo Euthymii. Prior Theoctistus fuit S. Macario familiaris, a quo fuit etiam ab insidiis diaboli, & impuris cogitationibus [curatus:] de quo multa passim in Vitis Patrum est mentio, quem etiam Theopemptum nominant: & huic nihil cum S. Euthymio. Alter Theoctistus intimus S. Euthymii socius & contubernalis, qui sæpe laudatur in Vita S. Euthymii apud Metaphrastem, Lipoman. & Surium XX Januarii. Alter Euthymius fuit Origenista, cum quo nihil negotii fuit S. Theoctisto. Vide Annotat. Baronii ad XX Januarii.

[Annotata]

* con-jejunatoris

DE S. AMBROSIO EPISCOPO CONF.
SENONIS IN GALLIA

Ante an. CDLXX.

SYLLOGE
De cultu, ætate & gestis.

Ambrosius ep. conf. Senonis in Gallia (S.)

AUCTORE J. S.

Quamquam memoria S. Ambrosii Senonensis antistitis apud antiquos martyrologos non legatur, [Memoria Sancti in Fastis recentioribus,] nec in hodierno Romano, cultus tamen hujus sancti Antistitis certus est & indubitatus; sed gesta ejusdem prorsus obscura. In additis ad Usuardi Martyrologium sic annuntiatur a Greveno die III Septembris: Ambrosii, episcopi Senonum & confessoris. Eodem die Galesinius: Apud Senonenses, sancti Ambrosii episcopi & confessoris, divinarum virtutum gloria clari. Ghinius paulo prolixius hoc modo: Apud Senonas S. Ambrosii episcopi XIII, qui annis triginta quinque virtutum opifex & pastor bonus ad virtutes & vera capienda bona commissum sibi populum verbo & exemplo optime erudivit: & clarus virtutibus obiit in Domino anno Redemptionis CDLV. Saussayus ad hunc diem tali sanctum Antistitem celebrat elogio: Apud Senonas sancti Ambrosii, episcopi metropolitanæ hujus ecclesiæ & confessoris: qui post Sindinum * sedens, egregiis virtutum fulgoribus ornatus eluxit. Tandemque post ingentia animarum lucra, quas Christo sedula prædicatione, ac vitæ cum Euangelicis præceptis conformatione, peperit, ad Beatorum conscendit optatissimam mansionem. Conditus in templo sanctorum Gervasii & Protasii cum antecessoribus Theodoro & Sindino, eo ampliorem iis cultum percepit, quo sanctitatis evidentiorem per signa, quæ subsecuta sunt, beatitatis prodit testificationem.

[2] Idem martyrologus in Supplemento ad III Decembris cultum S. Ambrosii magis declarat hisce verbis: [& cultus legitimus:] Apud Senonas transitus sancti Ambrosii, illius metropolitæ * sedis episcopi: cujus apud Melodunum ad Sequanam, in eadem diœcesi, clara est memoria, parœciali titulo seu ecclesia, sub nomine ipsius gloriosi Antistitis dicata, illustris. Ex hisce cultum Sancti abunde habemus assertum. Mitto igitur alios neotericos hisce consentientes: & solum addo Breviarium Senonense, anno 1625 impressum, in quo festivitas S. Ambrosii celebranda præscribitur die III Septembris; recitandumque Officium trium lectionum; quod totum est de communi. Theodoricus Pauli canonicus Gorcomiensis, qui floruit seculo XV, in Chronico universali apud nos Ms. fol. 253, texens catalogum antistitum Senonensium, tali S. Ambrosium ornat elogio: Ambrosius sanctus Siclino venerabili patri succedens, subrogatur XI archiepiscopus Senonensis. Qui mox suas & vicinas civitates & villas pertransiens prædicando, & ad fidem populos convertendo, fidelesque in verbo confirmando, atque oppressos variis languoribus curando; tandem post miracula sanitatum & prædicationis instantiam ac populorum conversionem feliciter quievit in Domino. Ejus festum colitur tertia die Septembris.

[3] [floruit circa medium seculi quinti,] Sammarthani duodecimum inter Senonenses antistites numerant Ambrosium, Claudius Robertus decimum tertium, dicens eum obiisse anno 455, die III Decembris. Hugo Mathoud in Catalogo archiepiscoporum Senonensium pag. 15 decimum quartum recenset Ambrosium. At omnes consentiunt eum successisse Siclino, quem aliqui Sindinum nominant. Laudatus Mathoud de ætate Ambrosii sic disserit: Tabulam suam octavam ejus nomine sic inscribit Gaufridus a Collone, & ante eum Clarius symmysta item Vivianus *: “S. Ambrosius Senonensis archiepiscopus S. Germani Autissiodorensis, & S. Lupi Trecensis episcoporum contemporaneus fuit”. Par in altero codice Ms. chronologia. Medio fere seculo quinto mira vitæ sanctitate & doctrinæ fama jam dudum illustres floruere duo illi præsules. Defunctus est S. Germanus Autissiodorensis anno 448, uti probatum est tom. VII Julii pag. 195. At S. Lupus Trecensis, licet S. Germano convixerit, superfuit usque ad annum 479, in ætate decrepita defunctus. Itaque prædicta verba non sufficiunt ad determinandam ætatem S. Ambrosii Senonensis, nisi modo quodam vago, præsertim cum ipse Mathoudus hæc mox subjiciat verba laudati Gaufridi a Collone: VII tabula loquitur de S. Ambrosio. Præsens tabula, & præcedens & sequens, non loquitur de Romanis Pontificibus, nec de imperatoribus, neque etiam de annis Incarnationis Dominicæ: nam Chronicæ non bene concordant super his; & scripta non concordantia ignorantiam generant: unde mihi videtur sic transire melius quam mentiri.

[4] [& defunctus videtur diu ante annum. 470.] Ex hisce patet, non posse mortem S. Ambrosii Senonensis certo affigi anno 455, uti aliqui voluerunt sine ulla probatione idonea. Potuit quidem illo anno mortem obire; at incertum est, an non obierit serius aut citius. Hac de causa auctor Martyrologii Parisiensis cautius ad marginem notavit ante annum CDLXX: nam id utcumque colligitur ex successore S. Agritio, ad quem circa annum 472 scripsit Apollinaris Sidonius epistolam suam quintam libri septimi: quæ cum non videatur scripta ad antistitem nuper electum, verisimile facit, S. Agritium sedisse ante annum 470, & fortasse multo citius. Ceterum de S. Ambrosio ex Gaufrido de Collone sequentia adjungit Mathoudus: Ipsius Ambrosii vita virtutibus effulgebat. In Nonis Septembris migravit a sæculo, vivens in Christo. Sepultus fuit in ecclesia B. Leonis, alias Gervasii & Prothasii, ubi per Dominum miraculis coruscavit: ac deinde per venerabilem Ansegisum Senonensem archiepiscopum in monasterium S. Petri Vivi cum aliis tribus (SS. Urcisino, Agritio & Leone) corpus ipsius translatum fuit, & ibidem honorifice conservatur. Hæc translatio item asseritur apud Sammarthanos tom. 2 Galliæ Christianæ pag. 623 in elogio Ansegisi, quem Senonensi ecclesiæ præfuisse ab anno 871 usque ad 883, ibidem traditur. Plura de sancto hoc Antistite lectori communicanda non habemus.

[Annotata]

* aliis Siclinum

* metropoliticæ

* i. e. S. Petri Vivi

DE S. MANIO EP. VERONENSI

Forte Seculo V.

SYLLOGE.
Veneratio publica, corpus ubi conditum, tempus vitæ.

Manius ep. Veronensis (S.)

J. P.

Galesinius sanctum hunc Præsulem ita annuntiat: Veronæ, sancti Manii episcopi & confessoris, [Cultus,] qui in prædicationis officio diligenter versatus, ecclesia sibi commissa sancte administrata, miraculorum laude florens, obdormivit in Domino. Ferrarius in utroque Catalogo eumdem etiam tamquam sanctum memorat; Castellanus autem in Martyrologio universali venerabilem dumtaxat; quod non probo: tametsi enim pauca de illo ad meam pervenerint notitiam; videntur tamen sufficere, ut reliquorum, qui hoc die a nobis dantur, Sanctorum catalogo accenseatur. Augustinus Valerius episcopus Veronensis in Antiquis sanctorum ejusdem urbis monumentis ante folium primum habet catalogum expansum episcoporum Veronensium, inter quos S. Manius ponitur ordine trigesimus tertius; apud Ughellum vero tom. 5 Italiæ sacræ recusæ columna 695 est trigesimus. Apud eumdem illustrissimum Valerium fol. 1 & sequentibus agentem de XXXVI sanctis episcopis Veronensibus generatim, varia producuntur argumenta, quibus publicus eorum cultus probatur. Inter illa autem, quæ hisce subdit de singulis XXXVI sanctis episcopis Veronensibus fol. 4, ubi scribit de corporibus Sanctorum, quæ in ecclesia S. Stephani de Verona requiescunt, asserit ista in rem nostram: Item in altari & arca SS. septem fratrum corpora Salvini & Manii episcoporum Veron.

[2] Ibidem fol. 87 tractatur de sanctis reliquiis ecclesiarum Veronensium, [corpus, elogium] & inter illas numeratur corpus S. Manii his verbis: In ecclesia S. Stephani condita sunt corpora SS. Alexandri, Andronici, Blasii, Dimidriani, Felicis, Gaudentii, Innocentii, Joannis, Lucidii, Lupi, Manii &c. episcoporum Vero. & confessorum. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, Extat, inquit, antiqua tabella ex membranis in prædicta S. Stephani ecclesia, in qua S. Manii mentio fit. Apud Valerium laudatur fol. 40 his verbis: Manius, Veronæ episcopus, perpetuo studio incubuit, ut Veronensis populi saluti verbo & exemplo consuleret. Fuit in eo doctrina singularis: fuit etiam præclara quædam eloquentia, ut animas Christo in suo episcopatu quam plurimas lucratus sit. Obiit quarto Nonas Septembris: ejus corpus honorifice est elatum, multisque cum Veronensium civium lacrymis in basilica S. Stephani sepultum.

[3] [ac tempus vitæ.] Obiisse illum seculo V, colligitur ex eo, quod S. Simplicius, qui tertius post eum sequitur in catalogo præsulum Veronensium apud Ughellum, floruisse dicatur anno circiter 490. In dictis vero præsulibus ponitur S. Luperius proxime ante S. Manium, sine notatione chronologica vitæ ac mortis. Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ die XV Novembris videtur vixisse Luperius anno circiter 800. Idem tempus indicat Castellanus ad istum diem. Hieronymus dalla Corte Historiæ Veronensis parte 1, lib. 4 pag. 195 Luperii mortem differt usque ad annum 830: deinde vero pag. 196 scribens de murorum Veronensium restauratione ad annum 837, subjungit obitum Manii episcopi. Differentiæ temporis modo designatæ in seculo V & seculo IX nimis multum discordant, quam ut decidi queant sine idonea auctoritate, quæ cum mihi jam in promptu non sit; visum mihi est ordini episcoporum Veronensium apud Ughellum contexto potius adhærere quam aliis scriptoribus, & signare S. Manium seculo quinto, donec saltem affulgeat lux clarior, per adverbium dubitationis restricto. Catalogi enimvero hujusmodi, nisi sint valde imperfecti, multum possunt juvare ad chronologiam, dum priora ac posteriora tempora juxta se posita & connexa combinant, aliaque ex aliis ordinant.

DE SANCTO MACNISCIO EPISCOPO CONNERENSI IN ULTONIA
HIBERNIÆ PROVINCIA,

Circa annum DXIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti cultus, distinctio ab homonymis, locus & tempus episcopatus, annus emortualis & Acta.

Macniscius ep. Connerensis in Ultonia Hiberniæ provincia (S.)

AUCTORE J. V.

Missæ propriæ Sanctorum patronorum ac titularium Franciæ & Hyberniæ, [Ecclesiasticus Sancti cultus ex Missa] jussu Clementis XII editæ & a Nicolao Antonio o Kenny protonotario apostolico anno 1734 Parisiis vulgatæ, die III Sept. in festo sancti Macniscii episcopi & confessoris, ecclesiæ & diœcesis Connerensis patroni generalis, Missam exhibent sequentem: Introitus. Cogitavi dies antiquos, & annos æternos in mente habui: & meditatus sum nocte cum corde meo; & exercitabar, & scopebam spiritum meum. Psalmus. Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Deum, & intendit mihi. Gloria Patri &c. Cogitavi &c. Oratio. Sancti Macniscii, Domine, confessoris tui atque pontificis, meritis adjuvemur; ut sicut te in illo mirabilem prædicamus, ita in nos misericordem fuisse gloriemur. Per Dominum &c. Lectio epistolæ beati Pauli Apostoli ad Hebræos: Fratres. Plures facti sunt sacerdotes &c. usque ad finem capitis. Graduale. Beatus vir, qui timet Dominum, in mandatis ejus cupit nimis. ℣. Potens in terra erit semen ejus, generatio rectorum benedicetur. Alleluia, alleluia. ℣. Gloria & divitiæ in domo ejus, & justitia ejus manet in sæculum seculi. ✠ Sequentia sancti Euangelii secundum Matthæum: Homo quidam peregre proficiscens &c. Credo.

[2] Offertorium. Meditabor in mandatis tuis, quæ dilexi valde: [propria, annuntiatio in Martyrologiis] & servavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi. Secreta. Sacrificium nostrum, Domine, beatus Macniscius sacerdos magnus majestatis tuæ oculis reddat acceptum, qui se tibi dum vixit, sanctam & placentem hostiam immolavit. Per Dominum &c. Communio. Lætabitur justus in Domino, & sperabit in eo: & laudabuntur omnes recti corde. Postcommunio. Vitali cibo recreati gratias tibi, Domine, agimus & rogamus, ut quod ad gloriam sumpsimus sancti tui præsulis Macniscii, ejus precibus sit nobis contra hostiles impetus auxilium. Per Dominum &c. Hæc publicam & solennem hujus sancti Episcopi venerationem satis superque probant. Annuntiat illum Castellanus in Martyrologio universali III Septembris: In Ultonia, provincia Hiberniæ, S. Magnissius episcopus Connerensis. In Supplemento pag. 705 rectius habet: Macniseus, id est filius Nisæ, quod erat nomen matris ejus. Colganus in Triade thaumaturga pag. 182 num. 194 ait: De hoc sancto vere mirabili (Macnessio) agunt Martyrol. Tamlactense, Marian. Gorman., Maguir, Ængussius & Martyrol. Dungallense ad XX Januarii & III Octob.: in Actis vero Sanctorum Hiberniæ pag. 741 ex Sanctilogio Genealogico & recensitis Martyrologiis aliisque sic eum memorat: S. Macnessius, qui & Coemanus, filius Fabricii, filii Fiegi, filii Maili &c… Colitur Conneriæ, ubi fuit episcopus, III Septemb.

[3] [& catalogis Sanctorum.] Ad eumdem diem adscribitur catalogis quibusdam Mss. Sanctorum Hiberniæ, quos habemus sub involucroMs. 167. Miror autem illum a nostro Henrico Fitz-Simon Hiberno, alios minus celebres recensente, præteritum fuisse, uti etiam a P. Hugone Vardeo Ordinis Minorum in suo Sanctorum Hiberniæ catalogo, quem anno 1627 ad Rosweydum misit. Attamen in charta Ms., quæ videtur a laudato Vardeo ad Rosweydum aut Bollandum transmissa, reperi sequentia: De S. Mac-knessio. Ex eadem compilatione (de qua videri potest tomus VI Junii pag. 118) ad tertium Septemb. S. Maccnessius episcopus Conderensis, qui primo nuncupatus est Ænæas & postmodum Kæmhanus (sonat Caëvanus) cognomento Breac, quod est maculosus. Ejus spiritus in cælum conscendit anno Domini DCXIV. Extat basilica parœcialis ejus nomini dicata in superiori Ossoria apud Lagenienses ad pedem montis Bladhma diœcesis Ossoriensis, vulgo Anachtrym Chœvain Bhricc. S. Colmannus, quem is miraculo liberavit a morte, fuit episcopus Kill-ruadhensis, quæ nunc obsoleta sedes est in Aradeorum regione sita, ad oram stagni juvenci vulgo Loch-Laodh in Ultonia, ubi ejus festum tamquam patroni colitur XVI Octobris. Hæc ibi, quæ infra examinabimus.

[4] [Cum abbate Macniseo aliisve] Alius occurrit S. Macniseus, abbas Cluaini-Mic-Noïs in Hibernia, apud Castellanum in Additionibus & Correctionibus ad XIII Julii pag. 968, qui illo die inter Prætermissos saltem referri potuerat tomo III Julii. Colganus in Triade pag. 373 num. 28 eum obiisse tradit XIII Junii anno Christi 589, regiminis decimo septimo; imo vigesimo, si verum est quod præmiserat in Actis Sanctorum Hiberniæ pag. 72, fuisse immediatum successorem S. Æneæ abbatis 2 Cluanensis, XX Januarii 569 defuncti. Hic porro aliis Oena, aliis Ængus (Latine Æneas) seu Ængussius appellatur, teste Colgano ibidem; additusque a Bollando est Prætermissis ad XX Januarii tomo 11 pag. 1138. Quamvis autem Connerensis Episcopus Macniseus & Macnissius, & Ængus sive Æneas, & Ængussius nominetur, sufficienter tamen & loco & tempore ab istis synonymis distinctus videtur: hi etenim abbates fuerunt de Cluain-muc-nois, quod est oppidum occidentalis Mediæ ad ripam Sinanni fluminis: in quo olim monasterium celeberrimum Cluanense a S. Kierano fundatum, & usque in hunc diem sedes episcopalis, inquit Colganus num. 18. Contra episcopatum Clonmacnoisensem ab anno 1568 Midensi unitum & adjectum fuisse, testatur Waræus in Commentario de Præsulibus Hiberniæ pag. 95. Macniscius vero, qui hodie colitur, secundum Colganum pag. 190 obiit III Novembris 513, id est annis 3 ante quam S. Kieranus nasceretur; primusque fuit episcopus Coneriæ seu Conerti, urbecula Ultoniæ in comitatu Dunensi ad lacum Cone Septemtrionem versus, quæ nunc in vicum redacta est, teste Baudrando & novo Lexico geographico, quod prodiit Venetiis anno 1738. Distat autem plusquam 80 milliaribus Hibernicis Clonmacnoisa, quam Baudrandus & ex eo Dictionarium Morerii auctum ad vocem Cluan male collocant in Ultonia provincia prope Shenanum fluvium; cum sit pars Comitatus Regis in Lagenia, sita in ipso quasi Hiberniæ umbilico sive meditullio, ait Waræus citatus, & patet ex tabulis geographicis. Adde, quod Senus seu Shenanus in Connacia oriatur, & Ultoniam ne alluat quidem.

[5] Sanctus noster, ut num. 2 vidimus, etiam Coemanus nuncupatur a Colgano; [homonymis confundi non potest:] qui alibi, nempe in Triade pag. 177 num. 88, occasione Coëmani diaconi plurium id nominis sanctorum meminit: Sed confusionis evitandæ gratia observandum ait, nomina Hibernica Coemhan, Coemhoc & Mochoemoc esse synonima; eumque, qui nunc Coemhan, aliquando Mochoemoc appellari. Deinde varios enumerat, quorum quartus est Coemanus, qui & Macnessius, episcopus Connerensis III Sept.; quintus Coemanus cognomento Breac, ut habetur in Hibernico. Abbas de Ros-each in Media, qui juxta Annales Cluanenses obiit an. DCXIV die XIV Septembris, quo ejus celebratur natalis juxta S. Ængussium &c. prout habet Nota 15 in Vitam S. Fechini pag. 140. Sextus Coemanus de Enach-truim, frater S. Coemgini III Novembris: quo item die, forte perperam, S. Macniscium obiisse dixit numero præcedenti. Tomo suo priore pag. 192 ex Ussero refert, S. Coemanum monasterii Enach-trumensis, quod in superiori Ossoria ad radices montis Bladhma situm est, abbatem claruisse anno 550; cum Sancti nostri successor Lugadius ab anno 537 jam decessisset. Ex his patet quam imperite superius num. 3 isti tres confundantur, & quantum proinde fidendum sit illi compilationi, ex qua similia proferuntur. Quod additur de cultu S. Colmani episcopi Kill-ruadhensis, examinari poterit ad XVI Octobris, quando forte plus lucis affulgebit. Interim asserere non audemus idemne fuerit an diversus Colmanus hic S. Macniscii discipulus, teste Vita num. 6, & Colmanus episcopus de Kill-ruaid, discipulus primo Ailbei & postea S. Patricii apud Colganum in Triade pag. 269: tot enim habent Colmanos Hiberni, ut ipsi vix norint eos satis distinguere. Audi Colganum ad XVIII Februarii in Notis de S. Colmano episcopo: Colmani, festis & natalibus diversi, in domesticis nostris martyrologiis aliisque hystoriis numerantur plures quam centum triginta. Quæ hoc & præcedente numero dicta sunt, manifestam Sancti nostri a synonymis distinctionem videntur ostendere. Nunc de episcopatu ejus agendum.

[6] [Conerie in comitatu Dunensi episcopatum] Locus num. 4 assignatus est, Coneria nempe seu Conertum in comitatu Dunensi ad lacum Cone; quod addidi, ne quem fallat Dictionarium Morerii auctum confundens perperam urbem Conor seu Connor in comitatu Antrimensi cum Coneria: hæc enim ab illa distat milliaribus Hibernicis facile 16, & Connor in hodiernis etiam tabulis geographicis a bish sea, id est, episcopalis sedes nominatur; Coneria vero episcopatui Dunensi unita fuit ab anno 1442, teste Waræo pag. 62, & nunc fere deleta est: unde & in quibusdam tabulis omittitur. Quamvis autem Waræus episcopatum hunc Connorensem appellet, non tamen de Connoria in comitatu Antrimensi sed de Coneria seu Connereth in Dunensi ipsum agere, vel ex eo patet, quod inter ejus antistites numeret S. Malachiam, qui ex abbate monasterii Benchorensis factus est episcopus vicinæ civitatis Conneretensis (Connereth) teste S. Bernardo de Vita S. Malachiæ capp. 6, 7 & 8. Franciscus Porterus Ordinis Minorum in Compendio annalium ecclesiasticorum Hiberniæ pag. 49 celeberrimum illud monasterium Banchor appellat, situmque ait ad sinum de Knoc-fergus sive Fergussianum: interius ad lacum (Cone) est episcopalis sedes Connerensis dicta, cui præfuit olim S. Malachias episcopus, tricesimo ferme ætatis suæ anno, Christi 1124 secundum Waræum, ad eam ecclesiam diu pastore viduatam consecratus a Celso archiepiscopo Armachano. Verum de illo sancto postea pluribus ad III Novembris.

[7] [fundat; quamdiu ecclesiam illam rexerit & vixerit, nescitur.] Episcopatus Connerensis seu Connerthensis initia S. Macniscio deberi, docet laudatus Waræus & ex ipso Porterus pag. 173 his verbis: Ængus Macnisius primus fuit hujus ecclesiæ episcopus & fundator. Is cognomentum a matre more insolito trahens, vulgo S. Mac-Nisæ vel Mac-nisius sine aliqua additione dictus est. Patris autem nomen Fobrec * fuit, ut tam e Tigernaci Annalibus, quam ex antiquo Ængusiani martyrologii scholiaste ad diem III Septembris intelligimus. E vivis hic cessit senex venerabilis III Septembris anno Domini DVII, vel secundum alios DXIV. Secundum Castellanum autem diu post nempe seculo VII, aut saltem circa DLXXXIX, quo mortem Sancti retrahit in Supplemento pag. 705. Sed hac dilatione videtur eum confundere cum Macniseo abbate; (quem tamen pag. 968 asserit diversum verisimiliter a S. Macniseo episcopo Connerensi) abbas enim ille obiit anno 589, non circa DC, ut Castellanus vult. Quo præcise anno Sanctus noster ordinatus fuerit, nescimus: at seculoV sedisse patet ex Waræo pag. 52, ubi perhibetur S. Cailanus, S. Macnisii episcopi Connorensis æqualis, sed in episcopatu posterior, ex Nendrumensi abbate factus Dunensis ecclesiæ episcopus sub exitum seculi post Christum natum quinti. Ceterum in vivis adhuc erat anno 510: nam S. Comgallus, de quo pridie quam nasceretur, … prophetavit, probabilius illo anno in lucem editus est, cum, ut habent ejus Acta tom. 11 Maii pag. 583, diaconus ordinatus sit a Macniscii successore Lugido seu Lugadio episcopo, qui decessit anno 537. Quamdiu Sanctus post Comgalli nativitatem superfuerit, non liquet. Colganus, qui in Triade annos vitæ 90 Comgallo tribuit natumque ait 511, supra num. 4 Macniscii obitum affigit anno 513; alii apud Waræum 514, circa quem videtur mors ejus statui posse, donec certiora proferantur. Ad ætatem quod spectat, e vivis cessit, teste Waræo supra, senex venerabilis; sed quoto vitæ anno non determinat laudatus scriptor, neque nos possumus determinare. Si verum sit quod innuitur in Vita num. 1, recens natum baptismate initiatum fuisse a S. Patricio Hibernorum apostolo, cujus appulsum in Lageniam anno 432 consignavit Papebrochius tomo 11 Martii pag. 523; id unum licebit inde colligere, quod Sanctus ante illum annum natus non fuerit. Ceterum & de successoribus ejus in sede Connerensi subdit Waræus pag. 62, perexiguam superesse memoriam usque ad Anglorum adventum in Hiberniam, quem idem auctor cap. 24 de Antiquitatibus Hibernicis pag. 123 contigisse scribit anno 1169.

[8] Apud Colganum in Vita septima S. Patricii pag. 146 cap. 129 insulsa de Sancto fabula narratur in hunc modum: [Fabula de eo conficta;] Patricio in iisdem partibus (Dal-riediæ) agenti contigit & alius non minus miserandus, sed & magis pudendus casus. Mac-nessius enim, postea antistes Condorensis sive Connerensis, dum in pietate & bonis disciplinis apud Patricium educaretur, magistro inscio, implicavit se primo incautis ac paulatim suspectis alterius sexus consortiis; donec vitam primo egregie institutam illicitis contactibus ac miserando tandem lapsu cum ipsius sancti antistitis sorore vel nepte insimulatus fuerit se * fœde maculasse. Lapsus ille ad aures Patricii perlatus ita sanctissimum exacerbavit magistrum, ejusque animum iramque vindicem contra discipulum exacuit, ut illico precatus & severe imprecatus sit, manum illam, quæ membrum illud vivum & summæ spei a reliquo sancto sui sodalitii corpore suis actibus fœdisque contactibus segregavit, in tanti scandali publicam vindictam a cætero corpore abscissam iri. Et ecce res mira! manus Mac-nessii extemplo abscissa in terram cadit & in perpetuam rei mirabilis justæque vindictæ memoriam in loco, qui exinde Carn-lamha, id est, tumulus manus appellatur, tumulata reconditur. Mac-nessius vero lapsu sanctior vitam, quam turpi illa nota sic fæde maculavit, egregia mox pœnitentia restauravit, multisque postea signis & virtutibus testatissimæ sanctitatis mirabilem reddidit & sanctissime finivit. De sanctitate nulli dubium esse potest; verum quis credat hominem altera manu mutilum sacerdotem consecratum fuisse ac postea episcopum?

[9] Anonymus scriptor Vitæ S. Macniscii nihil de ejus lapsu memorat, [Acta dubiæ fidei unde edenda.] licet alioqui fabulis non pepercerit; quales occurrunt apud multos scriptores Hibernicos, prodigia narrantes stupenda magis quam vera, vel quæ ab uno Sancto semel sunt facta, pluribus tribuentes aliter atque aliter composita: potius ex imperita simplicitate, ut opinor, quam fallendi voluntate. Accipe earum specimen unum alterumque. Numero 3 inter miras reliquias e Palæstina a Sancto asportatas recenset unum de scyphis magni altaris Jerusalem. Deinde Macniscio attribuit prædictionem de S. Colmanello, quam S. Patricii esse testatur Jocelinus in hujus Vita tomo 11 Martii pag. 560. Alia inferius annotabuntur. Vitam Sancti habemus Ms. & capitulis 13 comprehensam: desumpta est ex antiquo Codice item Ms., olim Collegii Salmanticensis Hibernici Societatis Jesu, nunc Musei nostri, notaro P Ms. XI. Acta illa qualiacumque, cum certiora non inveniantur, ex memorato Codice edere visum est, ne quid curiosus lector desideret. Titulum hujusmodi præferunt: III Nonas Septembris. Incipit Vita sancti Macnissi episcopi: coronidem vero hanc: Explicit Vita S. Engula, qui & Macnessi dicitur, sed de morte ejus nihil exprimunt præterquam diem. Ceterum variis modis scriptum reperitur nomen tum Sancti, tum ecclesiæ, cui præfuit: nos hanc Connerensem, illum autem Macniscium vocavimus, ut habet Missa propria.

[Annotata]

* Latine Fabricius

* omitte ie

VITA
auctore incerto
Ex Codice nostro Salmanticensi Ms.

Macniscius ep. Connerensis in Ultonia Hiberniæ provincia (S.)

BHL Number: 5125

A. incerto.

[Baptizatur a S. Patricio, & instruendus traditur Bolcano episcopo;] Hodie, fratres dilectissimi, beatus Engus a qui vulgo dicitur filius Macnisse, quia mater ejus Mess b vocabatur; carne deposita, celorum scandere regna promeruit. Quem venerabilis sanctus Patricius Hibernorum apostolus plenum gratia c longe antequam nasceretur, nasciturum esse prævidit, & in vivo fonte ex venis terræ jam emerso baptizavit: Bolcano vero episcopo d alendum atque docendum dedit. Crevit puer, creverunt & miracula ejus: de quibus unum refero, ceteris supersedendo.

[2] [arefactam nutricis manum suis precibus restituit: episcopatum ei prædicit S. Patricius,] Quodam die ipse missus est custos ad vitulos; sompnus pressit eum: surrexerunt ad ubera matrum vituli. Quod quia displicebat ejus nutrici, matri scilicet episcopi, percussit eum; sed non impune: manus namque, quæ percussit innocentem, statim amisit virtutem. Episcopus autem jussit alumpno orare pro ea: fecit, & sanata est. Hoc & hujus * signis fama novi Militis Christi divulgatur. Eo vero in addiscendis litteralis scientiæ elementis quis docilior erat? Dum aliquando Patricius in terra Aradensium e iter ageret, eidem Bolcano cum præfato puero f sibi obvianti prophetico spiritu ait: Tu, tuique successores sub hujus tui comitis ejusque successorum dominio semper eritis. Hoc autem de episcopatu, ad quem postea est provectus, vir apostolicus prædixit.

[3] [a quo ordinatus Romam adit & Hierosolymam; inde variis cum reliquiis] Peracto vero deinceps pueritiæ tempore, subintravit animum ejus quatinus ad hortos, religionem & sapientiam per Hyberniam florentes, velut apes argumentosa volaret: quod & in effectum duxit. Perfectus autem vir factus, atque a beato Patricio in episcopum suæ gentis ordinatus, limina Apostolorum adiit; Jerusalem quoque aliaque sancta terræ repromissionis loca visitavit: ac devotis in hiis omnibus ad Deum profusis precibus, de sepulcri lapide, de capillis sanctæ Mariæ, de ossibus sancti Thomæ apostoli, de vestimentis Apostolorum & unum de scyphis magni altaris Jerusalem asportans, Romam rediit: curiam apostolicam intravit, ubi in magno honore aliquot diebus permansit.

[4] [Romam revertitur: ubi donis cumulatur, & leprosum sanat,] Multos etiam, ut ferunt, episcopos, presbyteros, diaconos, clero assistente Romano, die uno ordinavit: in quo Hyberniæ paupertas per majorum Romani populi alleviata est pretiosa donaria; vasa etenim aurea & argentea atque ærea non pauca ea die ipsi sunt donata. Qui ipsis diebus quemdam leprosum per orationis virtutem mundavit. Visitatis itaque Sanctorum memoriis, summique Pontificis oratione ac benedictione suscepta, cum magnis muneribus repatriavit. Quod non solum suæ, sed & ceteris circumquaque gentibus incredibilem lætitiam attulit.

[5] De ecclesiis, opidis, villis, silvis ac montibus occurrunt ei, [Redux in patriam fundat monasterium, prædicat, miraculis claret;] & cum omni exultatione suscipitur. Non est qui se abscondat ab eo nisi malus: terror enim ejus super facientes mala. Semen verbi divini ubique seritur: de celo tuba intonat; ecclesiæ fundantur. Connerense monasterium g construitur, in quo usque hodie h sedes episcopalis habetur: beatus Pontifex fulget miraculis, prophetia inebriatur, revelationibus illuminatur divinis. De miraculis prius pauca subjiciamus.

Nota, quomodo cæcum & leprosum sanavit. Aliquando duo viri, quorum unus cæcus, & alter leprosus, ut sanitatem reciperent, ad eum venerunt: quibus in fonte vivo prius lotis, huic visum, illi mundam cutem per orationis virtutem dedit.

[6] Nota, qualiter puerum a morte liberavit. Cujusdam hominis nequam, [S. Colmanum puerum precibus miraculose liberat a morte: Sanctum non recipientes puniti.] qui patrem ejus interfecit, parvulum filium ab amicis illius comprehensum & morti destinatum liberare volens & non valens, inducias petiit, ut non antequam ipse ad acervum lapidum, qui eminus extitit, perveniret, ille interficeretur; quod impetravit. Ipso autem illuc perveniente, ibique orante, præfatus puer in aëra sursum, ut in acuminibus hastarum exciperetur, projectus, ab angelis confestim ereptus est, & in sinum sancti Pontificis immunis ab omni læsione depositus: quem denique nutrivit, & in divinis Scripturis atque religionis institutis diligenter edocuit. Ipse est Colmanus episcopus, qui ecclesiam nomine Kell-ruaid i fundavit.

Oppidum quoddam, ubi caritas a Viro Dei exquisita, ipsi non est data, ultione divina ilico concrematum est.

[7] Nota, qualiter senilem anum fecit parere, & flumen locum suum relinquere. [Vetulæ filium impetrat, fluvium novo alveo fluere jubet,]

Mulierem quamdam quindecim antea annis partu præ vetustitate privatam, virtute orationis parere filium fecit. Fluvio nomine Curi k, monasterium ejus quod Latine desertum l dicitur, præterfluenti, ne sonitus ejus tam prope transeuntis infirmos loci molestaret, per ulteriorem viam currere præcepit: quod continuo, ut ei imperatum est, fecit. Hæc pauca de miraculis diximus: de prophetia & revelationibus modo loquamur.

[8] Dum aliquando magni abbatis Comgalli genitor nomine Setna cum uxore sua vocabulo Brig, [S. Comgalli nativitatem & hospitum adventum prædicit,] in curru sedens iter ageret, videns Antistitem sæpe memoratum, pede pergentem, feminæ ait: O mulier descende, ut episcopus currum ascendat. Hoc ille audito, ait: Noli, inquit, molestare eam; pariet namque regem, qui super multos regnabit m. Hoc autem de sancto Comgello dixit.

Quadam itidem die monachis secum laborantibus nimia exhilaratus lætitia ex improviso ait: Fratres, ab hoc opere cessemus, & ad monasterium revertamur, oportet enim ut sanctis hospitibus nunc iter aggredientibus & hac hebdomoda huc venturis, quæ necessaria sunt, interim parentur. Hoc de sancta Brigita n dixit, quæ pro utilibus causis eum visitavit.

[9] Dum aliquando beati Patricii atque sanctæ Brigitæ tunc comes itineris versus Momoniam o euntibus foret, & locum, [videt angelos ascendentes & descendentes: prophetia de S. Colmano, & reverentia erga libros sacros.] in quo monasterium nomine Lann-ela p postea fundatum est, transiret; aliis præeuntibus, solus remansit. Quo percepto sanctus Patricius pro eo misit, eumque venientem immorandi causam interrogavit. Cui Vir Dei ait: Super locum in quo steti, celos apertos atque angelos Dei descendentes & ascendentes vidi q. Sanctus Patricius dixit: Oportet ergo ut religiosos viros Deo ibi servituros relinquamus. At ille ait: Pater sancte, si placet, non ita erit. Filius namque, qui sexaginta annis ab hodie transactis de mea nascetur parentela, cui nomen Colman ela, illic præclarum fundabit monasterium. Quod totum ut Viro Dei revelatum est, exitus rei probavit.

Nec prætereundum esse arbitror, quod Vir beatus Euangelii textum nullis retentum ligaminibus dum iter ageret, in humeris ob reverentiam ejus curvis portabat.

Hiis & hujus * venerabilis noster Patronus in terris fulsit meritis præclaris ad laudem ejus, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat in secula seculorum, Amen.

ANNOTATA.

a Post Vitam scribitur Engula, quod forte diminutivum est ab Engus. De variis Sancti nominibus consule Commentarium num. 4 & 5.

b Alibi rectius Nisa: unde Sanctus mac (Latine filius) Nisæ sive Macnisius dictus est.

c Fabulosum id prorsus est: idem suspicor de vivo fonte, fortassis huc derivato e Vita S. Comgalli citanda ad lit. m. S. Patricius satis notus est coliturque 17 Martii.

d De S. Olcano vel Bolcano actum est tomo III Februarii pag. 179. Verum si & hic a S. Patricio baptizatus sit, non potuit tunc temporis fuisse episcopus aut Sancti nostri nutritius, Audi Papebrochium in Notis Mss. ad Vitam tripartitam S. Patricii, ubi mirus Bolcani ortus narratur: Convincit nos temporum ratio, ut hunc episcopum (Olcanum) … dicamus vel a S. Patricio non esse ordinatum, vel ab eo non esse baptizatum: & hoc potius; sic enim hanc ejus mirabilem nativitatem licebit ad fabulas Hibernicas amandare: nam citra sectionem vel miraculum e mortua muliere fœtus non habetur.

e Dal-aradia, quam hic designari puto, est maritima & Orientalis Ultoniæ regio, ab oppido Ivorio usque montem Mis versus Aquilonem protensa. Nomen desumpsit a stirpe Fiachi, cognomento Aradii, regis Ultoniæ, in ea olim principatum tenente. Ita Colganus in Triade pag. 8 num. 18.

f Id forte desumptum est ex interpolatione Vitæ tripartitæ S. Patricii num. 134, ubi puer aliquis Maccnissius & Sanctus noster perperam confunduntur; cum hic secundum Waræum, qui diligenter antiquitates patrias scrutatus est, primus fuerit ecclesiæ Connerensis episcopus & fundator: nec veteris Ecclesiæ simplicitas tulerit, ut ab uno episcopatu quis transiret ad alterum; quod tamen factum oportuisset, si, qui prius Connerensis erat, factus Arth-mugiensis fuisset, uti observat Papebrochius citatus. Præterea Olcanus discipulos non habuit ante annum 450, imo ex Gallia non rediit ante 460 vel forte 470, ut putat Colganus: si ergo Sanctus noster post medium seculi 5 puer erat, quandonam a S. Patricio ordinatus est?

g Cœnobium id nominis non reperio; sed prope Coneriam est monasterium Camber, quod Waræus in Antiquitatibus Hibernicis pag. 180 vocat Comerer, al. Comber, fundatumque ait anno 1199.

h Inde liquet Vitam hanc scriptam fuisse ante annum 1442, quo sedes illa ab Eugenio IV unita est episcopatui Dunensi.

i Colgano in Notis ad Vitam S. Corbmaci pag. 756 est Kill-ruaidh, in finibus Dal-aradiæ juxta lacum Lochlaodh vel, ut habet in Triade pag. 386 num. 16, Loch-loedh, id est, lacus seu stagnum vituli. De S. Colmano vide Comment. num. 5.

k Curi nusquam invenio; suspicari quis posset fluviolum esse, qui in tabulis quibusdam notatur prope Coneriam Septemtrionem versus.

l Hibernice Disert.

m Prædictio hæc clarius, sed cum aliis adjunctis enarratur in utraque S. Comgalli Vita ad 10 Maii seu tomo 11 pag. 580, unde sequentia transcribo: Beatus … abbas Comgallus … patre Sedneo, matre Briga editus est. De quo pridie quam nasceretur, S. Macniseus Connerensis episcopus, Spiritu sancto ei revelante, prophetavit. Audiens namque equorum & currus transeuntis sonitum, assistentibus ait: Currus iste regem portat. Hoc illi audito, gradu concito videre regem exeunt; sed cum neminem ibi præter Sedneum ejusque uxorem Brigam … invenirent, ad Virum Dei redeunt stupefacti, dicentes: Pater sancte, Sedneus & ejus uxor in curru soli sedent. Tunc Episcopus: Filii, inquit, ne me in hoc, quod dixi, mendacem existimetis. Illa enim in ventre regem portat, quem crastina die orto jam sole pariet: … cui non solum multa millia monachorum, sed & reges innumeraque plebium multitudo, quasi regi deservient. Vide & pag. 582 ibidem, num. 4.

n Brigida vocatur tomo 1 Februarii, ubi a pag. 99 de hac S. virgine thaumaturga prolixe actum est.

o Hiberniæ provincia est, incolis Moun, Anglis Mounster dicta.

p Situm est monasterium istud in Media, ubi S. Colmanus seu Colmanellus 26 Septembris colitur, uti testatur Colganus tomo priore pag. 741. In Triade pag. 183 ait Lan vel Lann Britannis idem denotare, quod locus sacer.

q Jocelinus in Vita S. Patricii cap. 96, apud nos tomo 11 Martii pag. 560, similem fere visionem oblatam narrat S. Benigno, quam ipse Patricius de S. Colmanello exposuit absque ulla temporis determinatione. Vehementer suspicor visionem illam ad S. Macniscium fabulose translatam esse, addita prædictione post annos 60 scilicet complenda. Audi Colganum in Triade pag. 113 ad Jocelinum citatum: Dubium est an per Colmanellum hic intelligatur S. Colmanus cognomento Ela, qui passim Colmanellus vocatur, an vero S. Colmanus antistes Druim-morensis: cum uterque floruerit eodem tempore in ea regione Ultoniæ, quæ hic Dalnardia & rectius Dal-aradia vocatur. Fuit enim uterque discipulus S. Macnissi antistis Connerensis ecclesiæ. Imo vero neuter vidit Sanctum nostrum, episcopus enim Dromorensis, Ussero teste, natus est anno 516; Colmanellus autem anno 550 aut 554, cum obierit 26 Septembris 610, ætatis suæ 56 vel 60, ut Colganus tradit pag. 374 hic, & tomo priore pag. 832.

* forte hujusmodi

* hujusmodi

DE SANCTO AUXANO EPISCOPO
MEDIOLANI IN INSUBRIA.

Anno DLXVIII.

SYLLOGE.
Cultus; illustre genus; elogium; tempus; translatio corporis.

Auxanus ep. Mediolani in Insubria (S.)

AUCTORE J. P.

Romanum Martyrologium Præsulem hunc ita annuntiat hodierna die: [Habetur in Martyrologio Romano, & aliunde probatur] Mediolani, depositio sancti Auxani episcopi. Eumdem quoque Sanctum laudat Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, sequenti elogio illum ornans ex Brev. & Tab. Actisque eccles. Mediolanen., prout affirmat, desumpto: Auxanus Mediolanensis ex nobili Cribellorum familia genitus, ob ejus insignem pietatem & vitæ innocentiam a Joanne III Pont. Max. Vitali episcopo Mediolanensi, qui S. Datio successerat, subrogatur. Qui omni studio partes officii sibi commissi sic egit, ut euangelicam disciplinam maxime auxerit. Multa passus incommoda (quod eo tempora Alboïnus Longobardorum rex Mediolanum obsessum cepit & diripuit) cum ecclesiam Mediolanensem biennio, quo vixit, sanctissime rexisset, sanctitatemque suam miraculis comprobasset, in cælos, hic corpore relicto, evolavit III Non. Septembris an. sal. DLXIX, Joanne III adhuc Pont. in æde S. Stephani ad Rotam tumulatus.

[2] [ejus cultus:] Elogium hoc occasionem mihi suggerit varia inquirendi, ubi alia nonnulla illis præmisero de publica sancti hujus Episcopi veneratione. In catalogo Sanctorum ante librum Missalem, anno 1522 impressum Mediolani secundum institutionem sanctissimi .. Ambrosii &c. scribitur hac die memoria sancti Auxani archiepiscopi Mediolani. Inter Officia propria seu lectiones proprias & communes, anno 1642 excusas pro Sanctis ecclesiæ Mediolanensis, ponitur Officium S. Auxani episc. & confess. dupl. (in S. Stephani:) & lectio IV propria subjungitur. Apud Joannem Franciscum Besozzo in Historia pontificali Mediolanensi ad annum 566 scribitur sepultus in collegiata S. Stephani, ubi magna cum devotione reliquiæ ejus a fidelibus honorantur. Ex his satis constat de publico cultu hujus sancti Episcopi. De illustri ejus genere subdo ista.

[3] Paulus Morigia in libro Italico, quem edidit de Nobilitate Mediolanensi, lib. 1 cap. 9 familiam Crivelliorum, [scribitur natus ex illustri genere Crivelliana:] e qua S. Auxanus originem traxisse fertur, illustrissimam & antiquam vocat. Præter hunc Præsulem, ex hac illustri arbore plures alios vitæ sanctimonia insignes prodiisse commemorat, videlicet B. Alexandrum eremitam, S. Ambrosio Mediolanensium protectori familiarem: cui subdit Cribellios plures, variorum Ordinum Religiosos, quos beati titulo condecorat. Deinde, paucis multa hujus familiæ ornamenta complectens, semper, inquit, nobilissime floruit numero, divitiis, gradibus, dignitatibus, & omnigena virtutum professione, nec non habuit episcopos, cardinales, & summos Pontifices, præter viros bello celebres. Claruit seculo decimo sexto Alexander Cribellius cardinalis, cujus elogium legi potest apud Ciaconium in Vitis Pontificum Romanorum & S. R. E. cardinalium tomo 3 columna 967 & seq. Hunc præcessit Lambertus sive Humbertus, vel Hubertus aut Obertus Crivellius, qui Mediolanensis antea episcopus, ac presbyter cardinalis sancti Laurentii in Damaso, ad Sedis Apostolicæ regimen evectus anno 1185, Urbanus III appellatus est, sicut narratur apud Franciscum Pagium in Breviario Pontificum Romanorum tomo 3 pag. 127 & seqq., ubi res ab eo gestæ referuntur; de quibus & apud Ciaconium tomo 1 a columna 1123.

[4] In elogio Sancti nostri, quod supra e Ferrario dabam, [Sancti elogium,] nec non in lectione propria modo indicata, dicitur idem sanctus Antistes ecclesiæ suæ præfuisse annos duos: de qua re ita Ferrarius in Annotatione: Onuphrius Panvinius in Fastis Auxano tres episcopatus annos tribuit; sed tempora hujus cum Honorati successoris confundit. Baronius in Annal. ad an. D. DLXX Alboïnum Mediolanum & cæteras Insub., Liguriæ, ac Venetiarum urbes cepisse adnotat, Honorato episcopo Mediolanen. Genuam ex fuga profecto. Ex quo apparet Mediolanum sub Auxano obsessum; captum vero sub Honorato fuisse. Dissentit a Ferrario Ughellus tomo 4 Italiæ sacræ recusæ columna 57 & 58 his verbis, tres annos episcopatui ejus assignans: Mediolanensium præsul creatus est anno DLXV, atque ad tres annos hoc onus subivit eo tempore, quo Albuinus Longobardorum rex in Italiam venit, Galliamque Cisalpinam occupavit, qui fuit DLXVII *.

[5] Verum in Tabula chronologica episcoporum Mediolanensium, [tempus sedis] quæ habetur ante tomum VII Maii apud nos, ponitur præsul ordine XXX S. Auxanius anno DLXVI, spatium episcopatus anni 2, annus mortis DLXVIII, dies vero Septembris III. Consuli etiam ibidem potest Exegesis de iisdem episcopis pag. LXV, ubi de S. Honorato, qui proximus ibi ponitur Sancti nostri successor, etiam agitur. Singularis omnino est, ac non sequendus Gualvaneus de la Flamma in Chronica Mediolanensi sive Manipulo Florum, dum inter Rerum Italicarum scriptores Mediolani editos tomo XI scribit ista cap. 60, columna 577: Ausanus sanctus Mediolanensis archiepiscopus XXII ordinatur anno Domini DXCIV. Sedit vero annis VIII.

[6] [ac mortis:] Ad annum porro ipsius emortualem ponendum 568 non parum conducit Paulus Warnefridus Diaconus, qui floruit seculo 8, de Gestis Langobardorum lib. 2 cap. 25, ubi de Honorato hæc narrantur: Alboin igitur Liguriam introiens, Indictione ingrediente tertia, tertio Nonas Septembris, sub temporibus Honorati archiepiscopi, Mediolanum ingressus est. Dehinc universæ Liguriæ civitates præter has, quæ in littore maris sunt positæ, cepit. Honoratus vero archiepiscopus Mediolanum deserens, ad Genuensem urbem confugit. Conveniunt hæc anno 569, quo currebat quidem Indictio 2; sed tertia a mense Septembri, more Orientalium, tunc erat inchoata, & sic explico Paulum Diaconum. Ex dictis itaque sequitur 10, ut S. Auxanus non obierit anno 569; sed anno 568. Sequitur 20, ut Mediolanum sub Auxano obsessum non fuerit, contra Ferrarium supra citatum: sed, si obsessio, intervenerit, cum non diu videatur durasse, referenda sit ad tempus Honorati. Si obsessio, inquam, intervenerit: variant enim auctores in narrando ingressu Longobardorum in urbem Mediolanensem, ac fugæ Honorati adjunctis, sicut pluribus relatum invenies die VIII Februarii in S. Honorato, tomo 2 ejusdem mensis pag. 164, a num. 3. Sequitur 30, ut S. Auxano non conveniant multa illa incommoda, quæ sub Alboino tribuebat ipsi Ferrarius in elogio ejus, quod supra datum est.

[7] [translatio corporis.] Ad corporis sepulturam quod attinet; illud e priore loco amotum, ac solenni ritu translatum, necnon decentius collocatum scribit Puricellus in Ambrosianæ Mediolani basilicæ &c. monumentis, volumine primo, sub numero 475, a pag. 862; ubi affert e basilica S. Stephani inscriptionem in laterali pariete odei, & sinistro ingredientibus, tabulæ marmoreæ his verbis insculptam: Corpora sanctorum Martiniani, Auxani & Mansueti, Mediolani archiepiscoporum: Protasii martyris, Martianique eremitæ: sub veteri hujus ecclesiæ choro quondam sepulta, & propter novam templi structuram inde amota, diligenterque ex antiquis monumentis, picturis traditionibusque recognita, Federicus Cardinalis & Mediol. archiepiscop., post eorumdem celeberrimam translationem, in septima provinciali frequentissima synodo a se celebratam, una cum corporibus sanctorum, Arsatii Mediol. archiepiscopi, Marini martyris, ac Leonis eremitæ, qua in acra jam olim a B. Carolo Card. & Mediol. archiepiscopo condita fuerant, inclusis, sub hoc altari decentius collocavit pridie Kal. Junii, millesimo sexcentesimo nono. Observare tamen juvat, a nobis propositas esse difficultates adversus episcopatum Mediolanensem S. Arsatii, prout videre licet in prædicta Exegesi a pag. LXI, ubi de Vita ejus fabulosissima disseritur. Agi de illo poterit ad diem XII Novembris, quo Monachii in Bavaria eum coli ibidem dictum est.

[Annotata]

* DLXVIII

DE S. MARTINIANO EPISCOPO
COMI IN ITALIA.

Anno DCXXVIII.

Locus, cultus, & pauca alia de Sancto collecta.

Martinianus episc. Comi in Italia (S.)

AUCTORE J. P.

Comum antiqua Italiæ urbs est quæ habitatoribus aucta Novocomum cœpit appellari. [Episcopus hic] Apud Strabonem enim lib. 5, pag. 203 editionis Parisiensis, quæ anno 1620 excusa notatur, hæc scribuntur: Fuit initio oppidum mediocre Comum: sed Pompeius Strabo Magni pater afflictam a supra accolentibus Rhætis instautravit. Deinde C. Scipio ad tria colonorum millia adjecit: quibus iterum divus Cæsar 1ⅠƆCC addidit, de quibus 1ⅠƆC fuerunt Græcorum nobilissimi. His & jus civitatis dedit, & inter colonos eorum nomina retulit, qui tamen Græci ibi sedes non posuerunt; sed coloniæ isti nomen reliquerunt, ut Novocomenses oppidani omnes appellarentur. Porro urbs illa ad lacum, Larium olim dictum, nunc vero Comensem, vulgo Lago de Como, sita est, & a Mediolano XXV m. p. in Boream distans Curiam versus, ex dimensione Francisci Orlendii parte 2, lib. 2, cap. 9, pag. 248 Orbis sacri & profani, ubi deinde varia alia de hac urbe collegit. Inter alios ejusdem episcopos honorificum meretur locum S. Martinianus, qui cathedram sibi commissam virtutibus ac meritis illustravit; de quibus vellem ut plura antiquitatis documenta ad posteros invenirentur transmissa. Primus Aloysius de Tattis in Martyrologio Novocomensi hac die scribit ista: Novocomi in ecclesia S. Abundii, natalis S. Martiniani episcopi Comen. & confessoris, qui tempore Longobardorum ad hujus ecclesiæ gubernationem assumptus, ipsam admirabili vitæ integritate illustravit, & meritis cumulatus ad præmia æterna evolavit in cælum. Castellanus eum quoque intexuit Martyrologio suo universali tamquam Sanctum post Ughellum tomo 5 Italiæ sacræ in episcopis Comensibus, inter quos ordine decimum sextum locum ipsi assignat.

[2] De eo, inquit Tattus in notis ad dictum Martyrologium, [de quo multi auctores meminerunt,] agunt hac die Officia peculiaria ecclesiæ Novocomensis una cum B. Jovio Hist. patriæ lib. 2, Feliciano Ninguarda in Descriptione ecclesiarum urbis, ubi de basilica S. Abundii; Philippo Archinto in suorum prædecessorum Catalogo; Lazaro Carafino in Dypticha episcoporum Comen., & in Catalogo SS. & BB., quorum corpora in civitate & diœcesi requiescunt; Franc. Ballarino Chron. p. 2 & 3; Quintilio Lucino Passalaqua in pr. epist. histor., Roberto Ruscha lib. 1 Hist. suæ prosapiæ; Lælio Fravezzio in Diario perpetuo Novocomen.; Ferdinando Ughello to. 5 Italiæ sacræ in serie episcoporum Comen. num. 16, & Philippo Ferrario in Nova topographia ad Martyr. Rom. Nos quoque de Martiniano nonnihil inseruimus Annal. Comen. lib. 9 a num. 3 usque ad 14.

[3] Deinde Tattus hujus sancti Præsulis cultum sic confirmat: Sepultus est in præfata S. Abundii basilica sub odeo exteriori, ubi communem tumulum cum aliis SS. episcoporum corporibus ab obitu suo recepit. [dicitur coli tamquam Sanctus in ecclesia Comensi.] Singularia S. Martiniani Acta deperierunt: fama tamen sanctimoniæ consuetos supernorum civum honores eidem in ecclesia nostra ab immemorabili comparavit. Ferrarius modo citatus, agens de Como duos ponit ejusdem urbis præsulum catalogos; unum quidem illos complectentem, de quibus dicit Officium recitari in ecclesia Comensi; alterum vero eorum, de quibus, licet inter Sanctos, uti addit, habiti sint, nullum recitat Officium. In hoc autem secundo catalogo ponitur Martinianus: cujus cum Acta interciderint, teste Tatto, conabor aliunde nonnulla venari, quæ de ipso referuntur.

[4] [Alia,] En tibi breve hoc de illo compendium ex Ughello: S. Martinianus Adelberto concivis, ejusdemque discipulus, magistro subrogatus est anno DCXV. Sibi creditam administravit ecclesiam XIII annos: decessitque anno DCXXVIII, III die mens. Septemb., sepultusque est prope præceptorem. Hunc Sanctum dedimus die III Junii pag. 309, ubi nihil invenio, quo hodiernus possit pro meritis illustrari. Acta Adelberti fabulosa ibidem rejiciuntur. Si Ughello credimus, fuit hic S. Rubiano antecessori concivis; Rubianus autem, ut refert idem Ughellus, erat e civitate Licia seu Scisia in superiori Pannonia ad Calopium fluvium, nunc Crovatia dicta, Dalmatiæ attingens confinia. Ballarinus supra memoratus parte 2, pag. 102 & parte 3 pag. 179 eamdem Scisiam ipsi fuisse patriam refert; quæ proinde ex dictis natales etiam dederit S. Martiniano, ut fertur. S. Rubianum suo Martyrologio inscribit Tattus XVI Decembris.

[5] [Quæ de ipse] Verum auctor idem lib. 9 Annalium Comensium decade 1, num. 3 his refragatur, tam locum natalem S. Martiniani, quam annum inchoati episcopatus, pariter sibi esse incertos indicans, nec sibi compertum, quo fundamento nitantur nonnulli, qui Sciscia oriundum referunt. Deinde falli etiam sine dubio illos censet in designando primo episcopatus anno: nam cum annus 615, in quem differunt obitum Adelberti, non possit eidem assignari, nisi tunc vixisset Bonifacius IV, qui anno 614 obierat; non asserendum etiam esse affirmat, S. Martinianum anno 615 in episcopatu successisse Adelberto, nisi hunc inter & illum diu sedes vacaverit; idque affirmare, divinare esse. Addit, probabilius se credere, quod Adelbertus e vita excesserit primis annis, quibus Bonifacius S. Petri gregem cœpit pascere, & inde eadem cum congruentia reputare se posse scribit, quod eodem anno, quo Adelbertus obiit, vel anno proximo Martinianus ipsi suffectus sit. Habes Tatti ratiocinium, quod tantisper examinabo.

[6] [referuntur;] S. Bonifacius PP. IV ad Petri cathedram evectus est anno 607, secundum Baronium; mortuus eodem auctore, 614. Pagius autem in Critica Baroniana ad annum 614 num. 2 initium Pontificatus ejus adscribit anno 608; obitum vero anno 615, qui & apud nos signatur ad diem XXV Maii pag. 75, ubi de isto sancto Pontifice tractavimus. Hac occasione in memoriam revoco ea, quæ jam pridem in S. Bonifacio diximus loco supra citato: ibi enim præter alia fabulosa illi afficta & a nobis rejecta, narratur, Bonifacium IV Roma profectum esse Novocomum, ut defuncto Adelberto justa persolveret. Hoc autem figmentum rejici diximus, eo quod dictus Pontifex integro anno ante hunc episcopum vita functus esset. Sed hoc in calculo Baroniano: nam in nostro obiisset uterque eodem anno, & vix uno mense citius Papa, sicut ibidem scribitur.

[7] His ita positis, non video cur alius annus initi a S. Martiniano episcopatus quæri debeat, [sunt incerta.] quam 615, quo & ipsius decessor S. Adelbertus obiisse dicitur tomo antea indicato. Etiamsi autem non satis constet, an S. Martinianus tunc factus sit episcopus, quia pauca admodum de illo novimus; visum tamen nobis est eum relinquere dicto anno innexum, quo Ughellus illum signavit, ac obitum ejus cum illo adscribere anno 628, vel potius adscriptum tunc ab eo non mutare. Eumdem ponit Ballarinus & in Annalibus decade 1 ad istum annum Tattus, addito intorno, id est, circiter. Hic ibidem dicit Sanctum fuisse sepultum in basilica Apostolorum, nunc S. Abundii, ubi anno 1587 repertum affirmat una cum aliis sanctis episcopis decessoribus suis ac successoribus: ibique cum illis honorari eum indicat suo tempore sub fornice chori; quamquam, prout observat, nec de ipso nec de aliis haberi potuerit singularis notitia, propterea quod nulla arca sacra exprimeret nomen Sancti, qui erat inclusus. Hisce attexo sequens elogium.

[8] [Elogium.] Ballarinus pag. 104 S. Martinianum summatim laudat a virtutibus episcopalibus, Jesu Christo eum amicissimum fuisse scribens, de dilecti sibi gregis salute valde solicitum, quem in summi Pontificis obedientia, in veri cultus divini & Catholicæ religionis perseverantia conservabat, nec non in reprehendendis vitiis, virtutumque sanctarum cultoribus præmiandis singularem. Tattus in notis hæc de illo singillatim prædicat: Eo tempore, quo nostræ præfuit ecclesiæ Martinianus, magni exorti sunt motus in regia Longobardorum, aliis Adalvaldum, Agilulphi & Theodolindæ filium, legitimum sceptri heredem propugnantibus; aliis faventibus Arioaldo Adalvaldi sororio, qui regnum a nonnullis optimatibus sibi oblatum extensis ulnis arripuerat. Una cum regni proceribus ecclesiarum principes & episcopi his sese immiscuerunt turbis: ad quas sedandas Honorii Romani Pontificis auctoritas nihil profuit. Nam exaltatum unanimi voto Arioaldum, licet hæresi Ariana fœdatum, Insubriæ sacri antistites pro viribus tuebantur. Sed illicitæ huic electioni noster numquam assensit Martinianus, qui Honorio semper & Adalvaldo adhæsit una cum Catharisino episcopo Placentino, & nonnullis aliis Catholicæ fidei, æquitatis & veri regis assertoribus. Hæc in compendium contraxit Tattus, quæ in suis Annalibus Comensibus Italice scriptis ac supra designatis prolixius retulerat. Consuli potest Baronius ad annum 616 de morte Agilulphi; de hisce autem turbis ad annum 626.

DE S. REMACLO CONF. ET EPISC. TRAJECTENSI AC DEIN ABBATE STABULENSI,
STABULETI IN GERMANIA.

Inter an. DCLXVII et DCLXXI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Remaclus conf. ep. Trajectensis, ac dein abbas Stabulensis, Stabuleti in Germania (S.)

BHL Number: 7139

AUCTORE J. V.

§ I. Publicus Sancti cultus ex variis Martyrologiis, Breviariis & Missalibus.

Sancti Remacli memoria, quæ in antiquis Martyrologiis Usuardi, Wandalberti, Adonis, Hrabani & Notkeri desideratur, [Sancti annuntiatio & elogia] celeberrima est tum in diœcesi Leodiensi monasteriisque Malmundariensi & Sabulensi, … tum in monasterio Sollemniaco, cujus primus abbas fuisse dicitur. Hæc Mabillonius Sæculo 2 Benedictino pag. 488. Constat tamen Remaclum legi apud Adonem, in utraque tum Mosandri tum Rosweydi editione; quamquam Sollerius in Observatione ad Martyrologium Usuardi hac die subdubitet, an vere Adoniana sit annuntiatio. Utut est, Auctaria Usuardi fere omnia illius meminerunt. Audi Grevenum: In territorio Leodiensi monasterio Stabuleto, depositio sancti Remacli episcopi Trajecti superioris & confessoris. Eisdem pene verbis eum annuntiat Molanus, addens plura tum in Indiculo Sanctorum Belgii a se edito, tum in eorumdem Natalibus, quos ex demortui schedis collegit atque digessit Petrus Louwius. Videri etiam potest Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis pag. 510. In Sacro Thesauro Servatiano exposito per litanias, elucidato per Andream Bouwens, hoc modo invocatur pag. 40: S. Remacle episcope Trajectensis, qui loca a dæmonum incursu mundasti, & fontes oratione multiplicasti.

[2] [ex pluribus] Florarium nostrum Ms. sequens elogium ei texit: III Nonas Septembr. In territorio Leodiensi, monasterio Stabuleto, natale sancti Remacli gloriosi episcopi & confessoris. Hic Aquitanicus genere, in diocesi Byturicensi natus est honestis parentibus, & sub B. Sulpicio Bituricensi episcopo educatus: in cujus honore Remaclus postmodum in diocesi Tungrensi plures ædificavit ecclesias. Cumque pontificalis sedes vacaret Trajecti, eam derelinquente S. Amando, rex Austrasiorum Sigibertus precibus cleri & populi eis, ut petierant, licet Sanctus reniteretur, annuit præesse Remaclum. Qui fuit præcipuus recreator pauperum & orphanorum pater, ac viduarum tutor, infirmorum consolator omniumque necessitatum largifluus procurator extitit. Refulsitque in eo tanta virtus humilitatis, quod sese cunctis inferiorem haberi optavit. Multorum etiam cœnobiorum fuit institutor & multorum pater discipulorum; de quorum numero fuerunt beatus Theodardus, sanctus Lambertus & sanctus Hardelinus confessor Aquitanicus genere. Tandem deposito pastorali onere, in Stabulensi monasterio Deo servivit quoad vixit, illicque sepultus est anno salutis DCXII. Brevius illum laudat Petrus de Natalibus in Catalogo Sanctorum lib. XI cap. 62: Rhemachlus episcopus Trajectensis claruit tempore imperatoris Constantini junioris, ut dicit Sigibertus. Qui postquam commissam sibi ecclesiam aliquo tempore verbis atque exemplis feliciter gubernasset; tandem pertæsus secularium tumultuum, episcopatui resignavit: & monachalis vitæ habitum assumens, Christo deinceps jugiter militavit & sub monachali obedientia de magistro effectus discipulus in pace quievit. Hæc aliaque inferius examinabuntur.

[3] Prædictis addi potest Galesinii Martyrologium S. Romanæ Ecclesiæ usui accommodatum, [Martyrologiis;] ubi hac item die sic annuntiatur: Trajecti, sancti Remachi (alias Remacli) episcopi & confessoris: qui a popularibus tumultibus abhorrens, quo religiosius in cælestium rerum meditationibus conquiesceret, episcopali munere deposito, in monasterium Stabulense se abdidit: ubi in omni vita suæ sanctitatis præclara testimonia dedit. Similia habent Martyrologi alii, Virum admirandæ sanctitatis nominantes. Ut omittam Martyrologium Germanicum, Anglicum Witfordi, Ferrarium in Catalogo generali, Wionem parte 2 Ligni Vitæ, Dorganium, Ghinium, Menardum & ceteros, qui eum honorifice celebrarunt; subjungo annuntiationem Martyrologii Parisiensis anno 1727 editi, his verbis conceptam: Stabuleti in sylva Arduenna, sancti Remacli ex abbate Solemniacensi apud Lemovices, Trajectensis, post sanctum Amandum, episcopi, qui, annitentibus rege Sigiberto & Grimoaldo duce, monasteria Congidunum, Malmundarium & Stabuletum fundavit. Postquam hæc scripseram, incidi in Calendarium antiquum monasterii Stabulensis editum ab Edmundo Martene tom. 6 Veterum scriptorum & monumentorum, ubi col. 675 ad III Nonas Septembris charactere Italico apponitur: Depositio S. Remagli episcopi & confessoris.

[4] Colitur Sanctus non modo in diœcesi Leodiensi, verum etiam in pluribus aliis, [publica veneratio in diversis] ritu vario. Diœceses & monasteria, in quibus una cum S. Mansueto invocatur hac die, assignata sunt superius pag. 635; sed Moguntiæ videtur cultus intermissus: nam Breviarium Moguntinum anni 1570 & Diurnale anni 1612 nihil de illo habent; qua de causa ignoro. Illud certum est ex Missali citato & Breviariis antiquioribus, in veneratione ibidem fuisse anno 1493 & 1507. Agunt de S. Remaclo Breviarium Coloniense anni 1498, Tornacense anni 1508 & Atrebatense Ms.; item Missalia Tornacense anni 1509, & Cameracense anni 1527: sed nullo speciali ritu. Breviarium Bruxellense S. Gudilæ anni 1516 & Bambergense anni 1575 recitant 3 Lectiones de vita ejus cum oratione propria, quæ in Bambergensi est hæc: Deus, qui beatum Remaclum confessorem atque pontificem tuum hodierna die suscepisti atque remunerasti; concede propitius, ut, qui ejus gaudemus meritis, provocemur exemplis: ut ejus intercessione veniam & vitam mereamur æternam. Per. Bruxellense vero habet aliam mox dandam. Per diœcesim Leodiensem fit de Sancto Officium proprium IX lectionum ritu semiduplici; oratio: Deus mundi auctor & conditor *, qui hodiernam festivitatem beati Remacli confessoris tui atque pontificis migratione consecrasti; præsta quæsumus nobis, ut cujus annua celebritate * devotis exultamus obsequiis, ejus suffragiis tuæ pietatis consequamur auxilium. Per Dominum. Docent hoc Breviaria antiquum Tungrense, Trajectense S. Servatii; Leodiensia duo, alterum anno 1520, alterum 1558 editum, aliaque recentiora. Missale item Leodiense anni 1509 propriam de Sancto Missam continet, cujus Introitus. Statuit ei Dominus &c. Psalmus. Misericordias Domini in æternum cantabo. Collecta eadem quæ in Breviariis: Deus mundi auctor & conditor &c. Epistola. Justus cor suum tradidit &c. Euangelium. Designavit Jesus & alios septuaginta. Offertorium. Inveni David &c. Secreta. Interventu precum & obtentu orationum beati Remacli confessoris tui atque pontificis, Domine, quæsumus his muneribus oblatis benedictionem effunde cælestem, quibus ejusdem annuam celebramus commemorationem: & præsta ut per hæc omnibus careamus culpis, & cælestibus inseramur gaudiis. Per. Communio. Beatus servus, quem &c. Complenda seu Postcommunio. Existat, quæsumus Domine, beatus Remaclus confessor tuus & pontifex pro nobis perpetuus interventor: ut mysteria, quæ indignis manibus tractamus, non sint nobis reatus ad pœnam, sed sint fortitudo nostræ infirmitatis, & ad vitam capescendam æternam præparatio salutaris. Per Dominum.

[5] [diœcesibus: hymnus ex Officio solemni in abbatia S. Galli,] Colebatur etiam olim Sanctus in diœcesi Ultrajectina, ut patet ex duobus Breviariis anno 1508 excusis, ubi habetur sequens Collecta: Omnipotens sempiterne Deus, qui hunc diem beati Remacli confessoris tui atque pontificis meritis consecrasti, quique ejus sanctitate & miraculorum splendore illustrasti: præsta misericors Pater, ejus nos oratione muniri, quem cælesti militiæ tribuis gratanter adjungi. Per. Eamdem legit. Missale Trajectense anni 1514, additis sequentibus: Secreta. Respice, Domine, populum tuum ad tua sacramenta concurrentem, & præsentem festivitatem sancti confessoris tui atque pontificis Remacli recolentem: ut quod singuli in honorem nominis tui detulerunt, cunctis proficiant * ad veniam. Per. Complenda. Gratias tibi agimus, Domine Deus noster, qui nos cælesti medela reparare dignatus es: da quæsumus de peccatis nostris veniam, sicut beato confessori tuo Remaclo atque pontifici dedisti sedem pontificatus. Per. In abbatia S. Galli apud Helvetios, cujus Officia propria, auctoritate Pauli V PP. approbata, Venetiis impressa sunt anno 1612, festum Sancti nostri celebratur officio 12 lectionum ritu duplici 2 classis. Oratio est de communi Da, quæsumus omnipotens Deus &c.; sed ℞ prolix. ad Vesperas proprium Laudemus Dominum in beati antistitis Remacli meritis gloriosis: ad sepulchrum ejus ægri veniunt, & sanantur. ℣. Gaudeamus omnes in Domino, diem festum celebrantes beatissimi Remacli &c. Accipe etiam hymnum ad utrasque Vesperas:

Sancte Remacle, plebi tuæ subveni,
Et nos ab hoste defendendo protege,
Sicque devote famulantes respice,
Ut tibi nostrum placeat obsequium.
Juva nutantem Ordinem monasticum,
Succurre Clero, & gementi populo,
Principes doce sectari justitiam,
Et simul totam sustenta Ecclesiam.
Sit Trinitati sempiterna gloria,
Honor, potestas, atque jubilatio,
In unitate, cui manet imperium,
Ex tunc, & modo per æterna sæcula, Amen.

[6] His subjungo duos alios hymnos, quos una cum Sancti Vita & miraculis nec non Homilia in ejus natali ex vetusto codice descripsit Bambergæ anno 1654 P. Joannes Gamans Societatis nostræ [item duo alii] Primus habet hunc titulum: In festivitate S. Remagli episcopi Hymnus. Compositus est carmine Sapphico, at vitiis non caret.

Clara præcelso redeunt honore
Festa, quæ comptis celebramus odis,
Teque laudamus, Dominator alme,
      Pectore toto.
Tu fave nostris precibus libenter,
Quem dies terris referens amanter
Hæc sacra cœli pariterque donat
      Sancte Remagle.
Te sibi claro socians amore
Præsulem caro voluit haberi
Dives & tandem populo coruscans
      Culmine cœli.
Ortus occasum referet, sed orbis
Qui vides lumen speciale solis
Quod fide recte sequeris honeste
      Semper ubique.
Aula te regis veneratur ampla,
Sed places Regi Dominorum summo
Inter festivas renitens coronas
      Miles honestus.

[7]

Posce jejunans precibus anhelis,
Posce Patroni regimen beati: [in ejus festivitate]
Namque votorum capiens opimi
      Munera verbi.
Tuque Tungrensis diocesis almum
Præsulem primo venerare cursu
Parta ne sumat prior, aut reportet
      Gaudia mentis.
Præsul effulget solioque præstans
Pascit indoctos, refovet misellos
Mentis effundens pietate larga
      Viscera plena.
Spiritu Sancto reserans futura
Plenus in signis pariter coruscus,
Corde subjectus, humilis, pudicus
      Vir fuit iste.
Hinc ovans miles, eremi relicta
Suscipit, solus Domino tonanti
Ut queat votis adolere castis
      Intima mentis.
Lumen ex amplo radians opimum
Fulsit, & Pastor monachorum vernat
Edocens sacris monitis & ornans
      Agmina clara.
Mortis hic metam capiens refusam
Spiritus clarum penetravit æthra *;
Nos ubi semper precibus juvato,
      Sancte Remagle.
Gloriam Christo patulo canamus
Ore, præstanti sive servienti *
Tanta, qui pollet Deitate simplex
      Trinus & unus.

[8] [hymni Bambergæ.] Hymno rhythmico sequenti præponitur: Item unde supra, quo significari arbitror ex eodem codice desumptum esse.

Lumen æternum moderator temporum,
      Alme bonorum propagator omnium,
      Palmam invictis largiens militibus,
      Qui te sequuntur laureati gloria.
Festum colentes tui sacri Præsulis,
      Laudes devoti tibi Deo canimus;
      Cujus obtentu mereamur scandere
      Aulam præcelsam cum triumpho muneris.
Te nunc oramus, sancte Dei Pontifex,
      Posce ut nobis tribuatur venia,
      Cunctis subactis vitiorum sentibus,
      Atque perennis augeatur gratia.
Nulla nos mortis saucient facinora,
      Procul peccata pellantur & vulnera,
      Hostis cædatur cum conatu improbo,
      Speque salutis foveantur languidi.
Sancte Remagle, nostris fave precibus
      Vota cunctorum Maiestati offerens:
      Sintque conjuncti angelorum millibus,
      Quique devoti tuum festum celebrant.
Laus, honor, virtus atque modulatio
      Patri, Natoque simul & Paraclyto,
      Qui dominatur trinus & unus Deus,
      Et regnum ejus in æterna sæcula.

Amen.

[Annotata]

* al. creator

* al. devotione

* proficiat

* pro æthera

* i. e. largienti

§ II. Annus natalis, patria, genus, educatio sub S. Sulpitio.

[Sanctus inter annum 612 & 624] Quoto Christi anno Sanctus in lucem fuerit editus, uti etiam quando ex hac mortali vita decesserit, certo determinari non potest. Notgerus ab anno 972 usque ad 1008 episcopus Leodiensis in ejus Vita, cujus apographum ex insigni & veteri Ms. S. Petri Coloniæ, ibidem in Carthusia reperto, Gamansius anno 1638 Majoribus nostris transmisit, & Harigerus abbas Lobiensis apud Chapeavillum tomo 1 de Gestis pontificum Tungrensium, Trajectensium & Leodiensium cap. 48 scribunt natum esse, quo tempore civitas metropolitana Biturigum habebat archiepiscopum S. Austrigisilum, archidiaconum vero B. Sulpitium, in brevi post eum honore pontificali donatum. Evectus est ad cathedram Bituricensem S. Austregisilus anno 612, & postquam sederat annos 12, sicut ipse angelo revelante cognoverat, ut dicitur in ejus Vita ab Henschenio edita tom. V Maii, XX illius mensis ad Superos abiit anno 624, succedente ipsi S. Sulpitio cognomento Pio. Hinc patet nativitatem Sancti nostri secundum Notgerum & Harigerum collocandam esse vel ipso anno 612, vel aliquanto post; certe inter annum jam dictum & 624, ultra quem differri non patiuntur verba sequentia Notgeri: In quorum parochia beatus eisdem diebus Remaclus felicissime sumpsit nativitatis exordia.

[10] Oriundum fuisse ex Aquitaniæ partibus tradit anonymus Stabulensis in Vita num. 1. [in Aquitaniæ primæ provincia Bituricensi] Illam hoc modo describunt Notgerus & Harigerus citati: Est autem Aquitania, quam quidam partem fere tertiam autumant Galliarum, ab obliquis aquis Ligeris fluminis nuncupata, qui ex plurima parte eam limitat peneque in orbem circumdat. Hæc a Circio habet Oceanum, qui Aquitanicus sinus dicitur, ab Occasu (versus Meridiem) Hispanias, a Septemtrione & Oriente Lugdunensem provinciam, ab Euro & Meridie Narbonensem &c. Ubi per Circium Occidens designatur: Circius enim, aliis Cercius, est ventus, qui flat ab Occidente & Galliam Narbonensem infestat, ut habet Cangius in Glossario. Etymon Aquitaniæ ab aquis Ligeris non probatur Valesio in Notitia Galliarum pag. 32: Cum nota fuerit Julio Cæsari & Hirtio Aquitania, & nonnisi principatu Augusti ad Ligerim promota sit; sed potius existimat Aquitaniam dictam esse ab Aquis Tarbellicis (vulgo Aqs vel Dax) aliisque aquis salubribus calidis & frigidis, quibus scaret. Et primo quidem, inquit pag. 33, una & simplex fuit Aquitania inter Pyrenæum & Garumnam ac Oceanum … Demum, remanentibus Novem-populis, Aquitania bifariam divisa est in Aquitanicam primam & Aquitanicam secundam: provinciæ Aquitanicæ primæ metropolis facta Biturigæ, secundæ Burdigala.

[11] Natus est itaque Sanctus in Aquitania prima in pago seu comitatu Biturico, [e nobilibus parentibus natus] nunc le Berri, parentibus nobilibus & opulentis. Audi Notgerum: Pater ejus Albutius, mater est vocata Matrinia, ambo secundum sæculi dignitatem divitiis pollentes, utpote generis nobilitate cluentes; veluti traditio magnarum possessionum ejus tam nostræ ecclesiæ quam vestro monasterio facta vel ab ipso vel a prohæredibus ejus vel etiam a regia sublimitate testatur: multa etenim scripta ex eisdem rebus, per multa annorum curricula a nobis possessis, in utrarumque ecclesiarum adhuc retinentur archivis. Brevius locum Sancti natalem & genus explicat Dionysius Sammarthanus tom. 3 Galliæ Christianæ col. 823: S. Remaclus seu Remaclius & Rismaclus in Aquitania, & Bituricensi pago, patre Albutio, matre Matrinia generis nobilitate & possessionum copia præclaris natus est. Codex noster ✠ Ms. 79, quem Trajectensem ad Mosam vocamus, sic habet: Remaclus ordinatus ecclesiæ Trajectensis episcopus decimus octavus, & de Aquitania dyoce. Bituricensis ex nobili patre Albutio de Wezenchen & matre Matrinia dicta, filia comitis Savoyensis, id est Sabaudiæ. In apographo Chronici Ms. monasterii S. Trudonis, notato ✠ Ms. 139 G, Matrina filia ducis Saubaudiæ nominatur: verum nullos Sabaudiæ comites lego ante Beraldum seculo XI, nec duces ante Amadeum VIII seculo XV; & de avo materno Sancti silet anonymus in Vita aliique.

[12] Educatus est autem, inquiunt Notgerus & Harigerus cap. 49, [educatur sub S. Sulpitio,] sublimiter bonæ indolis Remaclus prout plurima facultatum copia suppetebat parentibus, sub beato scilicet Sulpitio, in cujus veneratione constat ab eodem sancto Viro plurimas in nostra diœcesi postea dicatas ecclesias. Dubitare non possumus, quin sanctus Puer a tanto magistro moribus optimis imbutus, & ad omnem honestatem atque virtutem institutus fuerit, ut patet ex sequentibus: Deinde eum adultum & totius bonitatis, prout tali competebat ætati, jam fructum ferentem tradunt B. Eligio, viro omnibus ejus temporis hominibus meritorum gratia præferendo, qui eum Sollemniaco monasterio, quod ipse pio opere in sua construebat hæreditate, locavit & sacris monasticæ disciplinæ institutionibus ad unguem instruxit. In tantum autem bonus Adolescens adhæsit monitis sancti viri, ut non modo haud segnis fieret verbi executor divini, verum ita exuberaret gratia superna &c. Idem tradit Vita antiquior, præterquam quod S. Sulpitii non meminerit. At Mabillonius in Observationibus præviis num. 3 bene advertit, rectionem monasterii & S. Remacli in rebus monasticis institutionem homini laïco & aulico, qualis tum Eligius erat, non convenire neque cum Audoëni narratione consentire. Vide dicenda inferius num. 14.

[13] [in cujus cœnobio verisimiliter] Ludovicus Bulteau in Compendio historiæ Ordinis S. Benedicti tomo 1 pag. 631 & alter neotericus nihil habent de pueritia sub S. Sulpitio traducta, eatenus Vitæ antiquiori inhærentes: sed cum Notgerus vetera monumenta diligenter scrutatus, uti ipse testatur in prologo Vitæ a se auctæ & expolitæ, supra diserte asserat educatum fuisse Sanctum sub beato scilicet Sulpitio; dubitandum non est quin illud alicubi invenerit aliaque plura, quæ anonymum latuerunt. Addunt tamen isti recentiores, Remaclum postea, relicto palatio, aliquamdiu cum S. Sulpitio habitasse ab eoque monitis & exemplis in pietate confirmatum fuisse. Atque hoc satis verisimile est; ad quem enim potius se contulisset Sanctus aulæ pertæsus & terrena fastidiens, quam ad priorem magistrum suum, ut ab ipso disciplina monastica imbueretur, quem antea pueritiæ moderatorem habuerat. Nec negaverim id factum hortatu Eligii, qui cum adverteret Remaclum a seculi pompa & vanitate alienum, jam tum fortasse eumdem destinabat abbatem præficere monasterio Solemniacensi, quod construere meditabatur; ideoque illi suaserit ut ad Sulpitium rediret religiosæ vitæ exercitiis ab eo excolendus. Hæc per conjecturam, si nempe Sanctus Clotarii II ephebus honorarius fuerit: sin minus, non bis, sed semel dumtaxat S. Sulpitii discipulus fuit. Quod asserit Sammarthanus, alii vero dubitanter ajunt, in aula regia procuratorem sacri scrinii egisse, unumque ex referendariis fuisse, vivente Clotario nempe II, qui obiit anno 628; non videtur cohærere cum juniori ætate Sancti nostri, nec conciliari potest cum Actis S. Bercharii, quæ ad XVI Octobris examinabuntur. Accipe interim Notam Mabillonii pag. 834: An Remaclus id munus in palatio gesserit, an etiam Bercharius in aula alibive cum eo vixerit, non satis constat. Nihil sane de illo officio aut de Berchario exprimunt Remacli Acta.

[14] [& monachus fuit,] Subdit Sammarthanus, mortuo Clotario, patriam repetiisse Sanctum ac se totum Deo vovisse: exinde Solemniacum se recepisse, ubi primus, ut videtur, abbas renuntiatus est ab Eligio, quod probabitur § sequente. Falli ergo ejus Vitæ auctores Herigerum, Notgerum aliosque, qui eum sub Eligii illius cœnobii abbatis regimine in rebus monasticis institutum affirmant; illos enim erroris convinci auctoritate S. Audoëni synchroni, qui lib. 2 de Vita S. Eligii cap. 2 refert Eligium adhuc laïcum fuisse, cum designatus est episcopus Noviomensis, imo illum quidem cogitasse aliquando, ut habet lib. 1 cap. 15, demum eodem se mancipare monasterio (Solemniacensi) nisi eum alio in loco Dei obligasset dispensatio. Ex his manifeste patet, Eligium monasterii Solemniacensis abbatem non fuisse, ac proin corrigendam esse hac in parte S. Remacli Vitam. Nihil tamen hinc ipsius virtutibus detractum volumus, quibus ita enituit sive in monasterio Bituricensi sub S. Sulpitio, sive in regimine Solemniacensis, ut omnibus sub eadem militantibus disciplina religiosæ conversationis fieret exemplum & norma: in vigiliis namque continuis pernoctabat, orationes vero pernox continuabat, in abstinentia præcipuus, in universa morum probitate præclarus. Hæc post anonymum Notgerus & Harigerus, in eo dumtaxat corrigendi, quod perperam putaverint illa contigisse, S. Eligio abbate. Pergam porro ex ipsis & aliunde supplere, quæ anonymus in Vita Sancti omisit; vel explicare, quæ ab eodem non satis clare exposita sunt.

§ III. Fit primus abbas Solemniacensis, dein Casæ-congidunensis, ac tandem episcopus.

[Solemniacensis cœnobii primus] Narrat Audoënus lib. 1 de Vita S. Eligii cap. 15 concessam ei fuisse a Dagoberto rege villam quamdam in rure Lemovicino, Solemniacum (vulgo Solignac) cognominatam; quo in loco (Eligius) primum ac potissimum virorum Dei construxit monasterium: ubi etiam abbate constituto, multos ex suis vernaculis mancipavit &c. Nullibi quidem istius primi abbatis nomen ab Audoëno expressum invenitur; attamen haud alium designari puto quam S. Remaclum. Nam 10 ex Charta S. Eligii pro Solemniaco, quam edidit Mabillonius pag. 1091, & Dionysius Sammarthanus recudit tomo 2 Galliæ Christianæ inter instrumenta ecclesiæ Lemovicensis col. 185, constat eum in hoc monasterio aliis prælatum fuisse: Ubi & auspice Christo, inquit Eligius, præesse dignoscitur vir venerabilis Remaclus abbas. Et infra: Simili modo te, beatissime pater Remacle abba, tuosque successores vel subjectos post te, per individuæ Trinitatis majestatem obtestor &c. Observandum autem, quod ista Eligii donatio facta sit non diu post constructionem monasterii; adeoque dubium non est, quin de abbate primo agatur. Præterea lib. 2 cap. 14 narrat Audoënus secundum abbatem Solemniacensibus constitutum fuisse ab Eligio; prior enim ad episcopatum captus habebatur. Quæ verba non nisi de Remaclo intelligi possunt, quem & abbatem fuisse, supra diserte tradidit Eligius, & assumptum ad episcopatum fuisse, infra dicetur.

[16] Mabillonius parte 2 Sæculi 3 Benedictini pag. 628 ex Audoëno mox citato fatetur intelligi, [abbas constituitur anno,] Remaclum Solemniaci primum abbatem fuisse; at postea subjungit: Nisi si alius, qui loci abbas primus fuerit, etiam ad episcopatum promotus est. Quæ conjectura mihi videtur prorsus improbabilis propter Audoëni synchroni testimonium, qui suffectum abbatem non tertium numerat, sed secundum; adeoque ante Remaclum, qui hunc præcessit, alius abbas fingi nequit. Laudatus Mabillonius, re maturius perpensa, tomo 1 Annalium pag. 352 & 353 asserit constare tum ex præmissis Eligii litteris tum ex ipso Audoëno, Remaclum Solemniaci primum abbatem fuisse: at quando præcise, quove ex monasterio ad regimen assumptus sit, non liquet. Secundum dicta num. 13 satis probabile est, ab Eligio evocatum esse ex Bituricensi cœnobio S. Sulpitii. De tempore id solummodo certi habemus, præsedisse Sanctum monasterio Solemniacensi anno Dagoberti regis 10, quo facta signatur cessio Eligii X Kalendas Decembris. Mabillonius aliique annum istam decimum revocant ad annum Christi 631, computantes a mense Martio 622, quo Dagobertus I Austrasiæ rex inauguratus est: Bollandus vero tomo 1 Februarii pag. 371 fundationem differt ad annum 637, qui itidem fuit decimus Dagoberti numerando a morte Clotarii parentis ejus. Utroque autem modo annos Dagoberti I supputatos videre licet apud Mabillonium lib. 6 de Re Diplomatica pag. 464 & seq.

[17] [ut videtur, 637.] Probabiliorem existimo Bollandi calculum: Eligius enim ante monasterii constructionem, Audoëno teste lib. 1 cap. 13, legatione functus est ad Britannorum principem Judicaëlem, rediensque illum perduxit secum ad regem Francorum. Aecessus autem regis Judicaelis ad Dagobertum contigit anno Christi 635, ut discimus ex Fredegarii cap. 78 apud Ruinartium. Adde quod Solemniaci Sigebertus in Chronico non meminerit, nisi ad annum 637. Remaclus itaque illo anno, ut videtur, novo cœnobio datus abbas subjectos sibi 150 monachos exemplo magis quam verbo ad obeunda religiosæ vitæ exercitia secundum regulam beatissimorum patrum Benedicti & Columbani strenue animabat. Quanta hinc monasticæ religionis perfectio ibidem viguerit, declarat cap. 16 Audoënus testis oculatus his verbis: Quo in loco ipse quoque accessi, & tantam sacræ regulæ observantiam vidi, ut pene singularis sit vita eisdem monachis præ cæteris Galliæ monasteriis, uno excepto Luxoviensi, de quo agit inferius cap. 21. Nec prætereunda est egregia S. Tillonis institutio, quam ita memorat hujus Vita apud Mabillonium Sæculo 2 pag. 995: Susceptum siquidem B. Tillonem Elegius S. Remaclo Sollemniacensis monasterii sui abbati tradidit nutriendum atque litteris imbuendum. Quem Vir sanctus, sicut in mandatis acceperat, cum omni diligentia sub pietatis studio enutrivit, sacris literis erudivit, evangelicis atque apostolicis documentis roboravit.

[18] [Inde accitus in Austrasiam, Casæcongidunensi] Ubi sanctus Abbas monasterium illud magna morum integritate ac paterna solicitudine aliquamdiu puta sexennio circiter rexerat; longe lateque sparsa sanctitatis ejus fama ad ipsos etiam palatii Austrastiani proceres pervenit. Igitur, inquit Notgerus, promulgatum est in aula regali tantum Virum non debere abesse præsentiæ regis, ut illius prudentia disponerentur regni negotia, cujus tanta jam tunc audirentur meritorum insignia. Evocatus itaque honorifice, ut decebat, ad palatii perducitur limina. Eadem fere habet Vita antiquior, & Harigerus cap. 49. Hinc conjici posset, ipsum in aula S. Sigeberti III aliquo tempore procuratorem sacri scrinii palatii egisse; quo tunc hortatu S. Nivardi Bercharius accesserit informandus a Remaclo, cujus prudentiæ & sanctitatis titulis commendata ubique excreverat opinio veneranda, uti tradunt Bercharii Acta. Vide supra num. 13 in fine. Quando Sanctus in Austrasiam accersitus sit, non constat: debuit tamen id contigisse ante annum 644, si verum est quod ait neotericus Vitæ compilator, sacerdotio initiatum ibi fuisse a Metensi episcopo S. Goërico cognomento Abbone; cum hic obierit anno 643, die XIX Septembris, uti diximus tom. IV Julii pag. 430. Dein Casæcongidunensi cœnobio in ducatu Luxemburgensi vel ædificando, vel certe ordinando regendoque præfectus est, teste S. Sigeberto in diplomate fundationis tomo 1 Februarii pag. 234: Sub devotione animæ nostræ … monasterium regulare in honore patroni nostri Petri, Pauli, Joannis, vel ceterorum Martyrum, in terra nostra, sylva Arduennense, in loco qui dicitur Casegonguidinus, quem Sesomiris fluvius cingere videtur, .. volumus construere, & ibidem Christo auspice Remaclum abbatem constituimus &c. Quod diploma circa DCXLVIII datum esse notat Martenius tom. 2 Collectionis amplissimæ pag. 6. Ad eumdem an. 648 meminit hujus monasterii Mabillonius tom. 1. Annalium pag. 403, ubi sic habet: Hoc etiam tempore Sigibertus, piissimus rex Austrasiorum, munificentiam regiam in condendis cœnobiis exhibuit … Primum origine est illud, quod Casæ-congiduni * … ædificavit, accito e Sollemniacensi monasterio Remaclo abbate, qui servis Dei illic congregatis præesset … Superest etiam nunc cella seu prioratus in prædicto vico Casæ-congiduno, inter Chinium & Bullonium opida posito ad Sesinarum * fluvium, qui dextram Mosæ ripam subit prope Castrum-Reginaldi.

[19] Fundationem triennio citius nempe anno 645 collocat Cointius, [monasterio præficitur inter annum 644 & 648:] & post eum Dionysius Sammarthanus tom. 3 Galliæ Christianæ col. 931: Casæ-congidunum Ord. S. Bened. super Sesmarum fluvium conditur an. DCXLV. Verum annus conditi monasterii exacte assignari nequit; nam Sigeberti diploma notis chronicis destituitur, nec ullum instrumentum citat Sammarthanus. Quod ait Cointius num. 9, Godonem, qui in diplomate nominatur Apostolicus, id est episcopus, ante hunc annum ecclesiæ Metensi non præsedisse, æque falsum videtur ac illud quod præmiserat de Tillone Solemniaci in locum Sancti nostri suffecto: successor enim Remacli in abbatia Solemniacensi a Sammarthano vocatur Childomarus, quo abbate Solemniacum rediit Tillo. Vide tom. 1 Januarii pag. 379 & Sæcul. 2 Benedictin. pag. 994. Godo autem in Metensi cathedra sedere cœpit anno 644, ut ostensum est tomo IV Julii supra citato: unde liquido deducitur, diploma ante annum 644 datum non fuisse; sed certum fundationis tempus erui non potest. De isto monasterio Notgerus & Harigerus cap. 54 scribunt sequentia: In loco, qui vocatur Casæ-congedunus, super Sesmarum fluvium sito, cœnobium idem rex (Sigebertus) optimatum suorum consilio in honore Apostolorum Petri, Pauli & Johannis ædificaverat, quia congrua servorum Dei habitationi domicilia protendebat, munere largitatis suæ ditaverat, probatas Deo servientium personas aggregaverat, quibus beatum Remaclum provisorem instituit, & ut inhabitantes juxta traditionem patrum vivere assuefaceret, demandavit. Extat usque in præsens locus orationis ejus opere in rupe excisus, unde infirmantibus usque nunc proveniunt beneficia: ubi & ipse se aliquamdiu victimam in ara summi Dei jejuniis & vigiliis maceratam litabat, & familiarius Deo conjunctus contemplationi se sanctæ suspenderat, & fluenta suæ doctrinæ in subjectorum cordibus diffundebat.

[20] [factusque episcopus regionarius, successor] Inter hos videtur fuisse S. Hadelinus, nobilis adolescens Aquitanus, qui, relicta Christi amore patria, in Austrasiam venit cum sancto Remaclo, quem sibi ad imitandum proposuerat, inquit Menardus. Notgerus quoque in illius Vita tomo 1 Februarii pag. 373 testatur, per omnia actuum piorum & ærumnarum Sancti nostri participem fuisse ac socium peregrinationis. Demum Bollandus in Commentario prævio num. 38 ait, partim Metis, partim Casæ congiduni, sacris litteris & pietati vacasse. Interim dum sanctus Abbas informandis novi cœnobii monachis secundum ordinem & monita antiquorum patrum sedulo incumbebat, Trajectensem episcopatum deposuit S. Amandus anno 650. Consuli potest ejus Vita ad VI Februarii, vel Pagius in Critica Baronii ad annum 649 & 650. Remaclus, qui jam ante infulas sacerdotales adeptus (teste Vita inferius num. 2) seu regionarius episcopus ordinatus fuerat, mox illi omnium votis in cathedra Trajectensi sufficitur: ipso Amando, ut verisimile est, inquit Henschenius pag. 834, regi persuadente ut eam dignitatem illi imponeret, & Sanctum hortante ut suscipere dignaretur, ac spondente, effecturum se Romæ, ut Martinus Papa rata esse omnia velit. Annorum 9 interpontificium, quo S. Landoaldus ab Ægidio existimatur vicarius fuisse sedis Trajectensis vacantis per abdicationem Amandi, fictitium est: Amandus enim adhuc sedebat anno 649, ut constat ex responsoriis S. Martini PP. ad eum datis post concilium Lateranense habitum illo anno mense Octobri; Remaclus autem Amando suffectus jam erat anno 651, quod infra clarius patebit.

[21] [S. Amandi omnium votis eligitur.] Juverit nunc verbis Notgeri referre, quo studio & qua contentione sanctus Præsul ad illam cathedram postulatus evectusque fuerit. Sigeberto, inquit, plebs Trajectensium cum electione communi sacerdotum, cum frequentia & audientia magnatum, cum vociferatione etiam & acclamatione omnium ordinum obtulit tale precum suarum votum: neminem sibi debere nisi beatum præesse Remaclum; hunc angelicis spiritibus gratum, hunc terram incolentibus reverendum, ejus se multimoda expertos commoda beneficiorum, interventionum illius tam apud regem, quam apud proceres sæpe sensisse suffragium; prudentiæ illius advertisse sollertiam, cum regalibus crebro consiliis impenderet operam, non deesse ei scientiam Scripturarum, unde proferat nova & vetera … Talibus votis rex favorabiliter assentiens, tantis studiis officiose concordans decrevit eorum, quia æquum expostularent, annuere petitioni, simulque super hoc inire colloquia beati Viri. Sed quis memoratu possit sufficere, quanta illum benignissimus rex ad assentiendum demulsit verborum dulcedine? Quis denique valeat enarrare, quantum Vir beatus reluctari & reniti visus est pro posse? At rex, sacerdotum & optimatum fretus consilio, a proposita non destitit intentione: sanctus vero Sacerdos metuens sanctioni contraire divinæ, licet nolens septimus & vicesimus Tungrensi vel Trajectensi substituitur ecclesiæ, ut verbi semina deinceps in plures diffunderet, quæ in se hactenus diu latentia occuluisset. His similia scribit Harigerus cap. 50.

[22] Sancti ordinationem III Nonas Februarii consignant Gelenius, Wion & Saussayus, ut dictum est tomo 1 illius mensis pag. 319 in Prætermissis. Hinc Cointius & Sammarthanus initium episcopatus ejus affigunt anno 653, [Ejus ordinatio probabilius affigenda est anno 648.] qui præditus fuit littera Dominicali F afficiente diem III Februarii. At Pagius ad annum 649 num. 6 ait perperam Cointium illa de causa Remacli ordinationem usque ad illum annum distulisse; cum natalitia Sanctorum, consecrationes episcoporum, & dedicationes ecclesiarum sæpius in Martyrologiis aliis diebus notentur, quam quibus contigerint, & pro episcoporum libitu ac ecclesiarum commodo hujusmodi dies sæpe mutati fuerint, aut denique longo tempore postquam eæ solemnitates peractæ fuerant, aut sancti mortui vel translati, de illis mentio facta sit in Kalendariis. Isto Pagii responso hic nobis opus non est: supponamus enim consecrationem factam esse ipsa die, qua recolitur, III Februarii; non ideo tamen ad annum 653 differri debet, siquidem dies III Februarii æque Dominica erat anno bissextili 648, litteris Dominicalibus EF insignito. Atque hoc anno probabilius episcopus creatus est non quidem certæ sedis, sed incertæ, forsan ut eo titulo dignitas & honor ejus augeretur, inquit Mabillonius tom. 1 Annalium pag. 404. Favet Breve chronicon Lobiense apud Edmundum Martene tom. 3 Thesauri novi anecdotorum Col.ubi S. Remaclus ordinatus legitur DCXLVII, qui veteri computu Kalendis Martii seu XX Aprilis, id est, Pascha anni 648 terminabatur. Quod autem in Chronico citato & alibi Sanctus tunc dicatur ordinatus episcopus Trajectensis, per prolepsim sive anticipationem intelligendum est; cum Amandus Trajecti adhuc sederet anno 649, ut supra num. 20 probavi.

[Annotata]

* vulgo Cougnon

* vel Sesomirim, vulgo le Semoy

§ IV. Utrum Tungris an vero Trajecti ad Mosam sedem episcopalem habuerit.

[Confutatur opinio] Supervacanea videri possit eruditis hæc quæstio, post Henschenii Diatribam atque Exegesim de episcopatu Trajectensi, & Commentarium prævium ad Vitam S. Amandi tomo 1 Februarii pag. 824 & seqq. Sane, uti post Mabillonium fatetur Dionysius Sammarthanus tomo 3 Galliæ Christianæ col. 817, sedem a S. Servatio Tungris Trajectum translatam fuisse ibique ad S. Hubertum usque permansisse, tot tamque invictis argumentis ostendit Henschenius tum in Diatriba tum in Exegesi, ut ulteriori confirmatione non indigeat. Nec minus evidenter in Commentario citato episcopatum Trajectensem vindicavit S. Amando, proindeque & Sancto nostro: cum apud omnes in confesso sit, Remaclum eamdem tenuisse cathedram, quam Amandus abdicavit. Sed quia nuper litem Henschenio movit & episcopatum Trajectensem ad Mosam iterato negavit perillustris dominus G. L. Baro de Crassier, celsissimi principis episcopi Leodiensis consiliarius, edita Leodii anno 1738 Brevi elucidatione & quadriennio post Additamento ad eamdem; juverit hac de re paulo fusius disserere, ut veritas magis elucescat. Ea tamen solummodo hic attingam, quæ proprie ad Sanctum nostrum pertinent vel cum eo quadantenus connexa sunt: nam necesse non arbitror vindicias pro Henschenio scribere, aut sedis translationem stabilire. Utrumque cumulate præstitit R. P. Petrus Dolmans Societatis nostræ, editis Antverpiæ anno 1740 Observationibus apologeticis pro episcopatu Trajectensi ad Mosam, quibus Brevem elucidationem egregie confutavit. Deinde Additamento ad brevem elucidationem opposuit Alteras observationes apologeticas Lovanii impressas anno 1742: illis autem nihil, quod sciam, hactenus responsum est, nec video quid solide responderi possit. Consule Memorias Trivultianas mense Septembri 1740 a pag. 1794.

[24] [de cathedra Tungrensi,] Verum ut ad rem veniamus, perillustris dominus Baro in Brevi sua elucidatione pag. 19 sic pronuntiat: De S. Remaclo certum est, ipsum non solum fuisse episcopum Tungrensem, sed & Tungris habitasse, ut aperte patet ex Vita B. Trudonis a Donato sub finem VIII sæculi scripta: ibi enim Trudo missus dicitur ad beatum Remaglium Tungrensis urbis pontificem, admonitus item a sancto viro Remaglio Tungrensis urbis antistite; denique fol. 36 Metis profectus ad Tungrensem urbem usque pervenit, in qua suum spiritalem patrem Remaglium episcopum repperit. Hæc ita legi in Codice membraneo 900 annorum, quem Cl. Elucidator possidet, facile credimus; non tamen inde confici putamus, Sanctum nostrum Tungris sedem habuisse. Audi Observationem primam Dolmanni pag. 48: Harigerus apud Chapeavillum pag. 86 in Vita S. Remacli scribit sequentia: “Plebs Trajectensium cum electione communi totius cleri ac sacerdotum .. regem conveniens, prece multa beatum sibi poposcit præesse Remaclum… Quorum votis rex incunctanter assentiens, decrevit eorum annuere petitioni … Solus tandem multorum victus instantia vicesimus septimus Trajectensium substituitur episcopus”. Ex quibus concludo, certum non esse, S. Remaclum Tungrensem fuisse episcopum: nam S. Remaclus cum ad infulas (certæ sedis) promotus est, cujus populi voto, cujus cleri electione prælatus est cæteris? Plebs Trajectensium, inquit Harigerus, cum electione totius cleri & sacerdotum … sibi poposcit præesse Remaclum. Igitur populus Trajectensis S. Remaclum poposcit episcopum. Cui autem ecclesiæ? Suæne an alteri? Suæ profecto: non enim solet populus alienæ ecclesiæ, sed suæ episcopum postulare. Præterea clerus Trajectensis S. Remaclum elegit episcopum. Ergo S. Remaclus episcopus Trajectensis fuit. Clerus enim, quando ad ipsum electio spectat, suæ ecclesiæ, non alteri episcopum eligit. “Jus prælatum eligendi ad viduatæ ecclesiæ collegium pertinet”, inquit Lancellotus in Institutionibus juris canonici.

[25] [& solidis argumentis] Deinde præoccupat Dolmannus objectionem fieri natam: At, inquies, Harigerus vixit sæculo decimo; Donatus octavo: proinde major est Donati in præsenti materia auctoritas. Respondeo, defectum ætatis in Harigero ita suppleri, ut suo ipse testimonio Donatum facile vincat: nam Harigerus ex professo Vitam S. Remacli scripsit; Donatus tantum ex incidenti ipsius meminit: proinde Harigerus accuratius, quam alter, Vitam & gesta S. Remacli inspexit, utens eam in rem monumentorum antiquorum copia. Audiamus ipsum Harigerum in suo ad Werinfridum abbatem proœmio loquentem: “Obtulisti”, inquit tomo 1 Chapeavilli pag. 1 & seq., “libellum de Vita tam nostri, quam vestri specialis patroni, sancti scilicet Remacli, conquestus .. brevius, quam ut res expostularet, pro magnitudine gestorum ejus esse editam, simulque visus es … exhortari, ut eam non modo exemplari, verum aliquanto lepidius mandarem poliri: tum quod gestorum illius aliunde sumptorum suppetat COPIA, tum quod temporum, quorum diversitas nunc maxime scito opus est, ex cartulario vestro non desit notitia… Igitur adorsus sum… Et ne labor hic, qui te adhortante susceptus est, inferaciter fiat, non ejus modo, cujus meminimus, sancti scilicet Remacli, sed & cæterorum nostræ sedis pontificum tempora & gesta, quæ UNDECUMQUE POTUERE CORRADI, ad nostra usque tempora collegi, & cujus potissimum anhelabas desiderio, Vitam INDE EXCEPTAM votis tuis porrexi”.

[26] Ex his apparet, Harigerum non tantum meditato Vitam S. Remacli exarandam suscepisse, [ostenditur, quod Sanctus,] sed & usum ipsum gestorum ipsius copia, aliisque pontificum gestis undecumque corrasis, ac inde Vitam S. Remacli excepisse. Quod si ergo in monumentis hisce antiquis Harigerus reperisset, S. Remaclum Tungrensem fuisse episcopum, an ipsum Trajectensem scripsisset? Suspicari id forsitan non omnino foret nefas, si nude S. Remaclum Trajectensem scripsisset, non additis circumstantiis variis, quæ episcopatus initium comitatæ sunt. Jam autem, cum referat modum, quo a populo Trajectensi postulatus, a clero electus, a rege impulsus, vicesimus septimus Trajectensium substitutus est episcopus; necesse est, ut aut S. Remaclum Trajectensem statuamus antistitem, aut credamus Harigerum tot illa electionis adjuncta e suo procudisse cerebro. Quis autem Harigerum tam parum opinetur veritatis fuisse amantem? Ipse sane, quam sinceritatis fuerit studiosus, satis ostendit, cum apud Chapeavillum tom. 1 pag. 28 ita loquitur: “S. Servatius Tungrensi ecclesiæ decimus præsidebat… Cujus quidem ortum & prosapiam, licet quidam putent ex Domini Salvatoris cognatorum descendisse familia; quia tamen locum nativitatis ejus nequaquam accepimus, nec adventus ejus causas aliunde uspiam audivimus; idcirco nec faciles ad credendum esse possumus, nec tantæ opinioni, quæ fortasse ex pietate ingeritur, judicamus omnimodis derogandum: cum juxta Tullium non debeat pudere nos fateri nescire, quæ nescimus; & hujus opinionis assertoribus conveniat, ignorantiam potius verecunde fateri, quam irreverenter pro pietate mentiri”. En quam circumspecte, quam sincere Harigerus de prosapia S. Servatii suam dixerit sententiam. Et virum talem credemus idoneum, qui plures studiose confinxerit circumstantias, quibus Trajectensem S. Remacli cathedram adornaret?

[27] Denique abusus vocis Tungrensis in Donato non minus, [licet nonnumquam Tungresis abusive dictus,] quam in aliis scriptoribus (de quibus jam egimus, & infra iterato acturi sumus) facile locum habuit, appellavitque ipse Tungrensem episcopum, cujus prædecessores Tungris sedem fixerant. Unde Mabillonius in Notis ad Vitam S. Remacli, quam inter Acta Sanctorum Ordinis Benedictini seculo 2 pag. 490 vulgavit, & ubi S. Remaclus Tungrensium sedis episcopus vocatur, illum loquendi modum solerter ibidem explicat his verbis: “Id est, Trajectensium. Nam licet episcopalis sedes ex urbe Tungris Trajectum a B. Servatio episcopo translata fuisset, ut late & erudite docet Henschenius in Diatriba de episcopatu Trajectensi; nonnumquam tamen prioris sedis nomen episcopis Trajectensibus attributum legitur. Ex civitate Trajecto, vulgo Marstrich, ad Mosam postea sedes Leodium, auctore S. Hucberto, migravit”. Similis abusus vocis Trajectensis in Harigero fingi non potest, qui apud Chapeavillum tom. 1 pag. 54 diserte asserit, S. Monulphum Trajecti sedem pontificalem in ecclesia S. Servatii deinceps futuram constituisse: ac proinde successores S. Monulphi ideo Trajectenses appellat, quia collocata Trajecti erat cathedra.

[28] [vere & proprie episcopus Trajectensis fuerit.] Post hæc subdit Observationem alteram: Si valet hoc Cl. Elucidatoris argumentum: Donatus S. Remaclum scripsit Tungrensem episcopum: ergo S. Remaclus Tungrensis episcopus fuit; valeat quoque necesse est hoc argumentum meum: Baudemundus S. Amandum scripsit Trajectensem episcopum: ergo S. Amandus Trajectensis episcopus fuit. Imo, si vis inest ratiocinio Cl. Elucidatoris, multo major meo insit necesse est: non enim Donatus S. Remacli vel discipulus fuisse legitur vel familiaris; fuit S. Amandi & discipulus & familiaris Baudemundus: proinde longe notior Baudemundo fuit S. Amandus, quam Donato S. Remaclus. Præterea Donatus Vitam S. Remacli ex incidenti attigit, Baudemundus in Vitam S. Amandi totus incubuit. Proinde exploratior fuit Baudemundo episcopatus S. Amandi, quam Donato sedes S. Remacli. Denique Baudemundus & multos & antiquissimos habet, qui ipsi adhærent, historiographos; non item Donatus. Adde, quod S. Martinus Papa epistolam dederit ad sanctum Amandum episcopum Trajectensem, uti habet Baronius ad annum 649 num. 38. Potior itaque Baudemundi auctoritas est: unde deducimus & Sanctum nostrum Trajectensem episcopum fuisse, utpote qui suffectus fuerit Amando eumdem episcopatum abdicanti. Quod si quis Tungrensibus ob auctoritatem Donati Remaclum velit tribuere, is consequenter ob majorem auctoritatem Baudemundi dicere debebit, post Amandi abdicationem vel Remaclum vel alium cathedram Trajecto reduxisse Tungros: hoc autem cum nemo somniaverit hactenus, manet Remaclo sedes, quam Amandus dimisit, nempe Trajectensis.

[29] [Contrarium non evincit prætensa habitatio Tungrensis, uti probatur] Pagina 52 Tungrensem habitationem ita confutat Dolmannus: Quod addit Cl. Vir, S. Remaclum Tungris habitasse, putat id probatum iri ex eo, quod S. Trudo (teste Donato) angeli jussu ad Tungrensem urbem pervenerit, in qua suum spiritualem patrem Remaglium episcopum repperit. Verum Tungris repertum S. Remaclum, non quia ibidem habitabat, sed quia diœcesim lustraturus obibat, tradit Notgerus episcopus Leodiensis apud Surium ad diem 3 Septembris: “Pastorali, inquit, solicitudine parochiam suam pro more visitabat… Interea S. Trudo … nocturna visione afficitur.. Frater, inquit angelus … B. Remaclum adito, qui non procul hinc abest”. Proinde legitima non est Cl. Viri illatio, qua ex transeuntis hospitio fixum in urbe Tungrensi domicilium concludit. Trajecti potissimum episcopatus curam gessisse S. Remaclum, colligitur ex Harigero, qui apud Chapeavillum tomo 1 pag. 94 scribit eumdem Antistitem, jactis fundamentis cœnobiorum Stabulensis & Malmundariensis, rediisse Trajectum & officio pastorali invigilandum se denuo implicasse. Cum dicat S. Remaclum rediisse Trajectum, insinuat eumdem antea quoque illic fuisse versatum, atque adeo curam ibi pastoralem ita repetitam, ut ibidem aliquanto fuerat intermissa.

[30] Scio equidem Notgerum mox citatum scribere S. Remaclum Tungros vel Trajectum se recipientem, [ex Notgero & Harigero] ad pastoralis officii curas animum intendisse; sed hæc oratio ambigua Harigerum non arguit erroris: non enim ex hac disjunctiva enuntiatione, recepit se Tungros vel Trajectum, concludi determinate potest, S. Remaclum Tungros se recepisse. Imo si orationi ancipiti accersenda sit expositio, non aliunde ea commodius petetur, quam ex ipso Harigero. Hujus autem testimonio si stemus, evidens est, S. Remaclum Trajecti officium episcopalis oneris resumpsisse obeundum. Par dubii sermonis explicatio alibi locum habet. Ait exempli causa Notgerus apud Surium: B. Joannes Tungrensium vel Trajectensium ecclesiam feliciter gubernans, hominem exuit. Et post multa: Tandem Vir Dei (Remaclus) .. Tungrensi vel Trajectensi ecclesiæ antistes datur. Non fuerunt, si rigide loquamur, BB. Joannes & Remaclus utriusque urbis antistites: cum alterutra tantum civitas fuerit princeps diœceseos; utra autem, rursus explicat Harigerus, qui utrumque Sanctum diserte scribit urbis Trajectensis episcopum.

[31] Imo ipse se Notgerus explicat, cum ait: “Rex Dagobertus … [stabilientibus cathedram Trajectensem,] B. Amandum … nitebatur … in Trajectensi cathedra collocare. Et ille quidem vir sanctus per triennium .. verbum vitæ disseminavit: sed nihil se proficere cernens … ad alia loca, ut prius fecerat, sese prædicandi gratia contulit. Incompertum vero est, quanto tempore plebs Trajectensis tum sine pastore permanserit, donec Sigebertum pater regem Austrasianis dedit… Ei vero Trajectenses ex communi sacerdotum electione … preces offerunt, neminem ipsis, nisi B. Remaclum, episcopum præfici debere”. Quæ omnia satis ostendunt hæc Notgeri verba: Tungrensis vel Trajectensis ecclesiæ antistes, in favorem cathedræ Trajectensis esse interpretanda. Si enim Tungris remanebat sedes, cur, teste Notgero, S. Amandus in cathedra Trajectensi fuit collocatus? Cur plebs Trajectensium sine pastore permansit? Cur Trajectenses S. Remaclum episcopum sibi præficiendum postularunt? Atque ita ipse Notgerus confirmat, quæ supra ex Harigero retuli, manetque Trajectensis S. Remacli episcopatus non tantum abbatis Harigeri, sed & episcopi Notgeri testimonio stabilitus.

[32] Frustra igitur D. Baro pag. 20 Elucidationis ait, [quam evertere nequeunt bulla Leonis IX, aliaque objecta diplomata] luce clarius apparere, S. Remaclium non tantum dici episcopum Tungrensem, sed & habitasse ipsam urbem Tungrensem: prætensa enim illa habitatio superius confutata est. Subdit deinde ad firmandam opinionem suam: Probant primum bulla S. Leonis Papæ, hujus nominis IX, qua confirmans privilegia Stabulensis & Malmundariensis monasteriorum exprimuntur * sequentia: “Ut quia beatus Remaglus utriusque monasterii constructor, & Tungrensium antea episcopus & pastor”. Quam bullam retulit Aub. Miræus in Notitia ecclesiarum Belgii cap. CXXVII, pag. 291; prout & diplomata Ottonis II imp., Gregorii V & Silvestri II Sum. Pont. ab Ed. Martene relata vet. Script. & Monumentorum tom. 2 pag. 50 & seq. Verum, ut gratis concedamus ita scriptum fuisse in autographis, qua ratione Cl. Elucidator probabit vocem Tungrensium proprie accipiendam esse? Hoc autem quamdiu non ostenderit, nihil juvat allata auctoritas ad concludendum contra testimonia antiquiora, Sanctum nostrum sedem episcopalem habuisse Tungris. Alioqui ex eo quod Stephanus, episcopus Leodiensis a. S. Huberto decimus, apud Chapeavillum tomo 1 pag. 351 se Tungrorum episcopum sensu nempe improprio appellet, inferre pari ratione quis poterit: ergo tunc temporis erat sedes episcopalis in urbe Tungrensi, adeoque vel Stephanus antistes Leodiensis non fuit, vel binas simul episcopales cathedras habuit, alteram Tungris, alteram Leodii; quod Leodienses, opinor, neutiquam admiserint. Simile argumentum facile formari posset de pluribus aliis episcopis Leodiensibus; nam Zacharias Papa, teste Henschenio in Exegesi tomo VII Maii pag. XXXVI num. 53, Epistola VI circa annum 751 scripsit Fulcario episcopo Tungrensi: Walcandus tomo Chapeavilli citato pag. 154 nominatur Tungrensis episcopus a Ludovico Pio imp. in diplomate anni 831. Eodem nomine apud Henschenium laudatum se appellant Franco, prædicti Stephani decessor, & Farabertus subscribentes conciliis ille Tullensi anno 860, hic Engelenheimensi anno 948. Durandus quoque, episcopus Leodiensis vigesimus, cui anno 1024 Conradus Salicus diploma concessit a Chapeavillo editum pag. 263, in epitaphio suo ibidem pag. 260 Tungrensem cathedram rexisse dicitur.

[33] [tametsi constaret ea interpolata non esse,] Sicuti ergo Leodienses consequentiam negabunt, eo quod episcopi illi amore antiquitatis a se vel ab aliis improprie tantum appellati fuerint Tungrenses, cum sedes Leodii tunc esset, non Tungris; ita nos pariter dicimus secundum disputata superius, nomen episcopi Tungrensium non nisi abusive loco Trajectensium Sancto nostro tributum fuisse. Fortassis etiam Stabulenses tum temporis perperam putabant S. Remaclum Leodii sedisse, ac propterea vocem Tungrensium, quemadmodum plures episcopi Leodienses nominari maluerant, inseruerunt libello supplici, cui rescripta Pontificia & imperiale aptari decuit. Quare objecta illa diplomata aliaque, licet certum foret interpolata non esse, Trajectensem Sancti episcopatum evertere nequeunt: cum ex nudo episcopi Tungrensium titulo (quem tamen apud laudatum Martenium omittunt præceptum Ottonis III datum anno 986 & monumenta omnia Stabulensia anno 980 antiquiora) sedis locus colligi haud possit; dicente ipso Cl. Viro pagina ultima Elucidationis, titulum istum abusive continuatum fuisse apud Leodienses: quidni etiam apud Trajectenses, a quibus cathedra Leodium transivit, prout satis superque ab Henschenio probatum est & novissime a Dolmanno tum in priori Opusculo pag. 67 & seqq., tum in posteriori a pag. 21. Sufficient hic verba paucula Caroli a S. Paulo pag. 148 Geographiæ sacræ anno 1704 Amstelodami editæ: Tandem sanctus Hubertus e Trajecto Leodium episcopatum transtulit anno DCCIX. Translationem sedis Leodium S. Huberto itidem tribuunt Lobbetius ac Fullonius, & quidem dicto anno 709 diserte eam alligant Bucherius & Fisenus: non igitur facta est sæculo solum X, uti scribit Cl. Elucidator pag. 40. Hæc per transennam.

[34] At, inquies, nullum quoque ex monumentis Stabulensibus citatis habet titulum episcopi Trajectensis. Fateor; sed neque nos iis usi sumus ad locum sedis definiendum. Porro cum solidissima Dolmanni argumenta, [nec Indiculus Molani. Pluribus aliis] quibus in priori opusculo locis variis ostendit cathedram episcopalem tunc temporis Trajecti fuisse, ne quidem oppugnare tentaverit in Additamento suo perillustris D. Baro; incassum pag. 37 ibidem supponit opinionem suam de Sancto nostro sufficienter probatam esse: recte enim observavit Dolmannus in Prologo posterioris opusculi, SUFFICIENTER nihil probare eum, qui partis oppositæ rationes non dissolvit. Ad ultimum, quod Vir nobilissimus pagina Additamenti citata objicit ex Indiculo Molani, Remaclum fuisse subrogatum in episcopum sedis Tungrensis; respondeo ex Natalibus Sanctorum Belgii pag. 187, ubi hæc leguntur: Tantum vero sancti Remacli sanctitas sese dispersit, ut post beatum Amandum a clero & aulæ proceribus ad episcopatum Trajectensem sit coactus. Et vero Sanctum non Tungris, sed Trajecti cathedram episcopalem habuisse præter superius dicta probat 10 Chronicon Ms. Trudonense, notatum apud nos N Ms. 3, his verbis cap. 3: S. Remaclus .. Trajectensis episcopus ordinatur. Idem aliis verbis repetitur cap. 5: cap. 12 S. Remalclus abdicat se episcopatu Trajectensi. Probat 20 Vita ex Ms. Rubeæ vallis tum ipso titulo: De sancto Remaclo XVII Trajectensi episcopo, tum his verbis fol. 1 verso: Interea Vir Dei Spiritu sancto plenus subrogatur Trajectensium sedis episcopus. Probant 30 Gesta pontificum Trajectensium & Leodiensium ex Ms. codice antiquo ipsius clarissimi domini baronis de Crassier edita per Martenium tomo 4 Veterum scriptorum col. 845. Nec dubium moveri potest ex eo, quod Theodardus ibi dicatur successisse Magistro suo in cathedra Tungrensi, sive Trajectensi: nam ipse auctor satis ostendit in Proœmio col. 843, quo sensu vocem Tungrensis intelligat, nimirum improprio. Anselmus canonicus Leodiensis tomo 1 Chapeavilli pag. 101 tantum habet: ei in sede Trajectensi successit. Godeschalcus item, qui anno 770 floruit, ibidem pag. 326: Theodardus oppidi Trajectensis cathedræ pontificali præsidebat.

[35] Probat 40 Renerus ad S. Laurentium prope Leodium monachus, [testimoniis eadem cathedra Sancto asseritur.] cap. 2 Vitæ S. Lamberti ita pronuntians: Remaclus cathedram Trajectensis ecclesiæ suscepit. Probat 50 Magnum Chronicon Belgicum apud Pistorium tom. 3 Scriptorum rerum Germanicarum pag. 24, ubi sic legitur: Beatus Remaclus XXVII episcopus Tungrensis (ab antiquiori sedis loco, cui aliquot ex majoribus ejus insederant) & XVII Trajectensis a cathedra episcopali, quam post S. Servatium Trajecti tenuit. Eodem modo intellige Extractum ex registro Malmundariensi, scriptum ab aliquo practico circa annum 1299, quod perhumaniter anno 1654 huc misit Benedictus delle Rive monasterii Stabulensis sacerdos, bibliothecæ & archivi præfectus: Anno DCXLVI secundum historias autenticas S. Remaclus jussu Sigiberti regis Francorum Austrasiorum ordinatur Tongrensium episcopus, vir magnæ sanctitatis &c. Anno DCLI Sigibertus rex de posteritate prolis desperans (falsum id est, habebat enim filium Dagobertum II, uti ostendit Henschenius) XII monasteria hinc inde Deo construxit, in quibus Stabulaus & Malmundarium eminebant, cooperante sibi in his Majore domus Grimoaldo, & Trajectensium episcopo S. Remaclo; qui quidem Remaclus non multo post prætesus * sæcularium tumultuum, in monasterio Stabulensi monasticæ vitæ assumpsit habitum. Sed annis ibi signatis noli fidere; nam practicus ille, ut Riveus monet in suis litteris, numerum certum pro incerto notavit: unde aliqui in errorem inducti sunt. Probat denique Theodoricus abbas Trudonopolitanus in Vita S. Landradæ tomo 2 Julii pag. 626 his verbis: Martinus eo tempore Romæ, Remaclus Trajecti, verbo & opere pervigilabant in cura sacerdotali. Mitto alia, ne tædium lectori pariam.

[Annotata]

* exprimit

* l. pertæfus

§ V. Sancti Episcopi virtutes & gesta cum S. Trudone ex Vita a Notgero scripta.

[Dignitas episcopalis virtutibus] Eximias sancti Episcopi virtutes compendio tradit anonymus Stabulensis in Vita num. 3 & 9; easdem fusius ex Vita Notgeriana prosequitur Surius ad III Septembris pag. 24, sed mutato stylo. Juverit ipsum Notgerum audire, qui illas in apographo citato veteris Ms. Coloniensis hisce verbis describit: Porro cujus meriti religionisque quam integræ in eodem exstiterit regimine, nostræ non est facultatis evolvere; cum mox in ipso initio ejus ordinationis tantam ei gratiam Dominus contulit prædicationis, ut omnes aurem quam citissime accommodarent obeditionis; nullus esset, qui non eum ex affectu diligeret, unusquisque ejus inhærere doctrinæ pro se sedulo ageret: nihil enim arrogantia de ejus moribus usurpabat, totum hunc humilitas tota possederat. Superbi hunc reverebantur ut sibi superiorem, humiles amplectebantur ut fratrem, in commune bonus omnibus certe benevolus, in terra positus cœlestem se habitu ostendebat & moribus; angelicis * in aspectu, nitidus in incessu, sanctus in actu, integerrimus corpore, sollertissimus mente, circumspectus in opere, optimus ingenio, magnus in consilio, catholicus fide, patientissimus spe, diffulus extitit charitate, & cujusque meriti erat, operibus declarabat.

[37] [variis a Sancto exornata, multi instructi] Quippe piissimus, & omni suavitate facillimus inter divites & pauperes semper medius, ut pauperes illum quasi pauperem, divites computarent ut divitem, non enim personas potentum, sed pensi ducebat elegantiam morum, tantum quemque honorans propensius, quantum agnovisset vivere sanctius; quod astruebat ore, numquam destruens actione; præmonstrans opere, quod esset docendum voce, & quod ei gratia divina concessit, in posteros derivavit: non solum enim per seipsum nobis hodieque proficiunt gesta, sed etiam discipulorum illius, & qui ab eo educati fideliter sunt, exemplo & imitationi nobis sunt opera. Cœnobiorum extitit plurimorum fundator & rector, ubi ejus exemplo in usque præsentem diem Christo famulantium accrescunt agmina. Discipulorum multorum pater fuit & institutor, quorum & Christo lucratus est animas, & quorum ab eis & ab eorum successoribus adhuc lucrantur animæ. Ipsius quotidie usuratum fœneratur talenti recompensatione, ejusque adscribitur meritis, quod eorum cumulatur augmentis. Ex quorum numero beatus extitit Theodardus ab eo proculdubio disciplinis ecclesiasticis informatus, utpote ab ipso sibi successor designatus, & ultimam martyrii coronam indeptus; sanctus etiam Lambertus unus ex ejus discipulatu extitit, qui & ipse martyrem probatum suo tempore exhibuit. Annumeratur hic item Sancti discipulis ab Harigero cap. 51; sed perperam, ait Mabillonius in Notis pag. 492. Certe Godeschalcus num. 34 citatus, non alium nominat Lamberti præceptorem, quam Theodardum oppidi Trajectensis antistitem.

[38] Sic quoque beatus Hadelinus, qui & ipse Aquitania ortus & convena dicitur fuisse peregrinationis illius, [discipuli: spiritu prophetico præditus] dum aliquando digna, ubi secesserat, Deo opera gereret, vidit in visione eumdem Patrem sibi apparuisse vultu venustum, crine reverendum, statura reliqua præstantissimum, quique illi locum futuræ conversationis & perpetuæ requietionis ostendit, & fontem usibus hominum habilem designat, quod cunctis adhuc liquido demonstratur, dum & in eodem loco, corpore tenus requiescit, & spiritu præsens innumera credentibus ibidem quotidie beneficia præstare non desistit. Postmodum anno 1338 Cellis Visetum S. Hadelini corpus translatum fuisse, invenies tomo 1 Februarii pag. 367. In sancti quoque Viri Trudonis opere & electionis sorte perpendendum est, qua intentione sanctus Sacerdos circa caulas & custodiam dominici gregis invigilaverit, & quod spiritu prophetico plenus futurorum interdum præscius fuerit, & divinitatis amore flagrans cupiditatum omnium incentivo refrixerit.

[39] Pastorali sollertia parochiam beatus Remaclus circuibat ex more; [Trudonem informat de agendis,] quos poterat a luporum voracitate eripiebat, & summo Pastori lucrari satagebat. Bonis, ut in melius proficerent, amminiculabatur; desidiosis & torpentibus, ut resipiscerent, hortabatur. Interea sanctus Trudo puerili adhuc ætate floridus, primos emittebat boni saporis fructus: hic cum superbi admodum sanguinis generositate polleret, magis tamen vi divini amoris & virtutum studiis anhelabat, & adeo sancti Spiritus tactus est ardore, ut voto se aliquando obligaret, ut, si quandoque Christo auspice sacros apices addisceret, ecclesiam in suæ proprietatis fundo ædificare deberet, seque ibidem perenniter famulaturum, cooperatores & Domino conservituros, quos posset aggregaturum. Tali æstuans desiderio, visione nocturna corripitur &c., quæ satis fuse narrat anonymus Stabulensis infra num. 5 & seqq. Explicat postea Notgerus, qua ratione sanctus Episcopus Trudonem Metas miserit, indeque post annos aliquot ad se remissum exceperit.

[40] Dans itaque (Remaclus) litterarum suarum illi indiculum, [Metas destinat, indeque redeuntem] benedictione sua munitum ad Metensis urbis misit episcopum, ab eo secundum quod sibi Spiritus sanctus indicaverat instruendum. Mediomatricum urbi tunc sanctus præerat Chlodulfus beati Arnulfi sicut carnaliter filius, ita & virtutum meritis & pontificatus infulis hæres & successor dignissimus. De Arnulpho videri potest tomus IV Julii a pag. 423, de Chlodulpho tomus 2 Junii a pag. 126. Cum autem Chlodulphus episcopus consecratus sit XIX Aprilis 655, vel ut Pagio placet, XIII Aprilis 654; certe ad illum episcopum Trudo missus non est ante annum 654. Hic benignissime & humanitus suscepit beatum Trudonem, non modo ejus qui suscipiebatur gratulatus electione, verum mittentis cum sancti scilicet Remacli reverendissima commendatione: causas ejus adventus addidicit, imbuendum sacris litteris & divina lege mandavit, traditionem possessionum ejus vice sancti Stephani suscepit, & per plura annorum curricula illic morantem bene habuit; pro quibus venerat instructum & ad presbyterii usque culmen promotum sancto patri & coëpiscopo Remaclo remisit, anno episcopatus ipsius Remacli 10, ut habet Chronicon Trudonense cap. 8.

[41] [benigne excipit, plane alienus a cupiditate.] Qui percunctatus quæ erga eum Dominus egerit & an prosperatum ejus iter & reversio fuerit, & approbans ut lege divina eruditus sit, immensas Deo gratias retulit: Laus, inquit, tibi sit, Domine, pater cœli & terræ, quod adimplere dignatus es verbum, quod mihi exiguo super famulo tuo revelasti, & quia eum præceptis tuis decenter ornatum mihi incolumem revocasti. Et concessit illi in diœcesi sua verbum annuntiare divinum &c., de quibus in Vita S. Trudonis ad XXIII Novembris. Laudat dein Notgerus Remaclum, quod adeo alienus fuerit ab omni avaritia & cupiditate, ut nihil sibi aut suorum usibus a Trudone postulaverit. Scribit quidem auctor Vitæ S. Chlodulphi tom. 2 Junii pag. 129 Remaclum optasse, ut Trudo bona sua traderet ecclesiæ Trajectensi, Deumque continuis precibus orasse ut hanc Trudoni mentem inderet; verum liquet, id sine avaritia imo sancte optari potuisse, priusquam Dei voluntas de bonis illis innotuerat: hanc autem ubi Sanctus cognovit, perfecte adimplevit, jusso Trudone non Trajectensi, sed Metensi ecclesiæ possessiones suas elargiri. Nihil igitur de laude ejus decedit ex illa narratione. Sed Notgerum audiamus: Libet ad hæc nunc paucis intendere, omnium, ut prædiximus, in beato Remaclo cupiditatum ignes deferbuisse, omnium nostræ ætatis merita sacerdotum excessisse, omnes nostri temporis episcopos sua comparatione damnare; quibus si forte eadem ut huic Viro sancto daretur optio, aliud procul dubio facerent ne id facerent. Scilicet nedum alteri ecclesiæ & non suæ offerenda a devotis testanda mandarent, ipsi potius ultroneis id facere dissuaderent; immo sibi testari facerent, &, ut pace eorum dicatur, aliis supplantarent. Quod quanto in nobis hoc amplius est inculcandum *, tanto meritum beati Remacli proterentis magnificis laudibus efferendum.

[42] [Cura domesticorum, solicitudo pro grege.] Totum ideo beati Trudonis textum inserendum putavimus, ut etiam prophetiæ donum & futurorum notitiam beato sacerdoti Remaclo non deesse demonstraremus. Qui primo eidem Christi famulo a se discedenti cum super habitu ejus, domestici illius insultarent, eo quod talem personam tam abjectis vestimentis indutum juxta se collegisset, hæc Spiritu sancto revelante cognovit, & super ea re durissime increpavit, pœnitentes recepit, & de cætero emendandos ammonuit; verum hæc alias. Quis denique sufficiat enarrare, quam sancte & religiose de reliquo beatus Remaclus conversatus sit quantave illi sollicitudo erga sibi commissum gregem fuerit? Monebat omnes ut a lenociniis blandientis mundi observarent, a secularibus curis intentionum gressus retraherent, fraternæ pacis tenerent concordiam, mandatorum Dei sine offensa currerent semitam, mundum & ejus concupiscentias non diligerent, sed velut florem fœni in brevi prætereuntis animo non repugnante calcarent, cælestia vero mente & opere concupiscerent &c. Refert postea Notgerus fundationem cœnobii Casæ-congidunensis: sed illa Sancti episcopatum præcessit. Vide supra § 3. De duobus aliis agetur § sequenti.

[Annotata]

* l. angeli cus

* al. culpandum

§ VI. Malmundariense & Stabulense monasteria hortante & curante Sancto exstructa.

[S. Sigeberto auctor est ut construat aliqua monasteria in saltu Arduennensi:] Utrumque illud cœnobium, quod hodieque percelebre est, distat Leodio, qua Orientem versus & Treviros abitur, sex fere leucis Brabanticis; alterum ab altero vix sesqui-leuca, secundum Nolini tabulam apud Dionysium Sammarthanum tom. 3 Galliæ Christianæ. Quo tempore condita sint, infra examinabitur, postquam lector situm aliaque ædificationis adjuncta plenius ex Notgero edoctus fuerit. Sic itaque ille habet: Tandem ejus loci (Casæ-congiduni) fastidiens, licet incertum quibus de causis, tamen ut sese habet fama relationis, quia scilicet undique premeretur idem locus a circumhabitantium & potentiorum insectationibus, nec haberet rex in vicino unde ulla eidem loco fieri posset dilatatio, induxit sanctus Vir animum, regem super hoc adeundum. Vestram, inquit, celsitudinem, inclyte princeps, stat sententia pertemptare; quia cum plura ubiubi sint vestra munificentia Dei & Sanctorum cultibus dicata cœnobia, sola Arduenna, in arduis montibus collocata, extra limitem seclusa, rara immo nulla habere dignoscitur monasteria; igitur jubeat vestra serenitas illic aliqua extruere, aderit in ædificando, Deo favente, facultas, & nostræ sedis illud supplebit vicinitas: nec illa examplare & necessariis sufficere erit impossibile, cum circumcirca quæ adjacent, vestræ ditioni constet subesse.

[44] Tuum, inquit rex, Pater beatissime, tuum est nobis in hoc consulere, [operi a rege præficitur,] nostrum autem erit tuo quam citius consulto aures nostræ serenitatis ad assensum præbere & mature opus facto esse; tua inquam intersit illud disponere & ei operi insistere, nostra intererit, loca quæ his accommoda elegeris, delegare, cujusque solatii indigueris sumptibus suppeditare. Convocatis itaque rex fidelibus viris scilicet sancto Chuniberto archiepiscopo, Atellano, Theodefrido, Gislochardo æque episcopis, optimatibus quoque suis Grimoaldo majore domus, Folcoaldo, Bobone, & domesticis suis Chlodulfo, Ansigisilo & Bezelino, ex voluntate, inquit, Dei & vestro cæterorumque nostrorum fidelium consensu deliberamus, duo fieri monasteria infra forestem * nostram in saltu Arduennæ sitam, in quibus aggregentur viri religiosi Ordini monastico inservituri, qui pro nostra & successorum nostrorum incolumitate, & pro totius regni stabilitate & quiete, & pro curis regni invigilantium conservatione omnipotentem Deum debeant profusius obsecrare, cujus rei monitorem & incitatorem habentes præ manibus beatum Remaclum, eumdem præficimus ei operi provisorem atque ministrum.

[45] Accepta igitur sanctus Sacerdos regia auctoritate & comitum necessariorum sublevatione, [& Malmundarium condit,] Arduennæ vastum paludibus & confragosis montibus saltum aggreditur; Fanias transit, Warchinnæ rivulum peraccedit: reperit ibi indicia loca illa idolatriæ quondam mancipata, lapides Dianæ & aliis portentuosis nominibus effigiatos, fontes hominum quidem usibus aptos, sed gentilium errore pollutos, ac per hoc dæmonum adhuc infestatione obnoxios. Facta itaque Christi nominis adjuratione & signi sanctæ crucis protensione, locum illum a dæmonum incursatione piavit; & statim aqua ab ipso suo meatu guttatim dilapsa disparuit. Videns ergo locum illum tum aquis piscosis, tum pascuis uberrimis habitandi commodis habilem, copiosam super fontem orationis auxit benedictionem, lapidi signum crucis insculpsit, plumbumque cum foraminibus superinfudit. (Non aliam ob rationem id factum, quam ut crucis signum spectabilius esset, & quia cava lapidum a fabris plumbari solent, recte arbitratur noster Foullon tom. 1 Historiæ Leodiensis anno 1735 editæ pag. 90, contra quosdam de causa affusi a Sancto plumbi multis philosophantes.) Protinus refluxerunt aquæ largissimæ, quæ dictis fidem faciunt cernentibus hodie; & quia eumdem a malorum spirituum mundaverat infestatione, Malmundarium * quasi a malo mundatum placuit vocitare. Oratorium illic ædificavit, habitacula ad usus servorum Dei construxit, & quæque ad cultum Dei augmentavit.

[46] [deinde Stabuletum:] Quia autem illud in Agrippinensi parochia situm erat, studuit & aliud inceptare, quod tamen suæ diœceseos clauderetur limite. Procedens inde quasi duobus millibus ad Occidentem, Calla rivulum, qui parochiarum conterminus est, transit, & ad Amblava fluvium in consinio montis cujusdam substitit: illic etiam aliquantisper commoratus multo studio sanctæ conversationis idonea est operatus, sicut quilibet ab incolis audire valebit referentibus. Sed quia idem locus licet afflueret fontibus, angustiis tamen locorum erat constrictus, & ideo officinarum necessariarum minus sufficiens usibus, denuo reversus ad Orientem paululum processit, locum spaciosiorem & operi futuro aptiorem prospexit: proposito labori instare cœpit attentius, & ut assolet in talibus divina cooperabatur virtus, prosperoque successu voluntatem subsecutus est effectus. Et quia ob confluentiam ferarum, undique illuc vel ad potum vel ad pastum velut ad stabulum concurrentium, inditum eidem loco Stabulaus * antiquitus erat vocabulum; non dignum duxit illud immutare, sed stabulum fidelium animarum, illuc velut ad pascua vitæ perennis deinceps properaturarum, semper dici & esse. Nam fratribus quos ibidem sanctus Vir ad præsens aggregaverat, non parvum sæpe diversarum caterva ferarum illic per strepitus incussit terrorem, ita ut ad beatum Remaclum ei operi insistentem cum horrore recurrerent, & quid muniminis, quidve defensionis caperent contra has diaboli insidias efflagitarent.

[47] [dat suis monita salutaria contra insidias diaboli;] Quos benigne consolatus & in commune confortans, credite, inquit, in Domino, filioli, fideliter, ejus mandata amplectimini inviolabiliter, mentem a cogitationibus, quæ sunt sine intellectu, servate innoxiam, animas vestras castificantes servitutem Domino impendite puram, sine intermissione orate, vespere, mane & meridie psallite, lectioni, quam sæpissime vacate, frontes vestras munite crucis signaculo, ejus virtutem recondite in imo cordium antro; & confestim insidiæ hostis invisibilis & molimina redigentur in nihilum, istarumque ferarum, per quas vos impugnandi sperat se invenisse aditum, horror erit incassum: taliter enim impugnabat ante vos vastam Ægyptiorum, Thebaïdæ & Nitriæ heremum incolentes, quorum nos donet Deus vel tenuiter fieri imitatores. Sunt illi mille nocendi artes, sunt innumeræ insidiarum fraudes sed non ignoramus versutias ejus, qui etiam per muscas suos aliquando init congressus, & nos famuli Christi, quo plus incursando premimur, eo magis assurgimus, cum reluctamur. Expertus satanas pertimescit principia recte vivere initiantium, vigilias, orationes, jejunia, mansuetudinem, patientiam, voluntariam paupertatem, vanæ gloriæ contemptum, humilitatem, misericordiam, & præcipue purum erga Christum amorem; & ideo sicut leo in spelunca insidiatur ex occulto ut vos deterreat a proposito. Hæc & his similia eos exhortatus, eorum animos in Dei obsequio promptiores effecit & contra cuncta tentamina animæquiores reddidit: post hæc præpositis operum dispositis quæque essent agenda delegavit, & Tungros vel Trajectum rediens officio pastorali invigilandum se reimplicavit.

[48] Non multum deinde tempus erat elapsum, & rex in foreste sua monasteria constructa audivit: [dedicat cœnobia, iisdemque abbas præest.] immensas omnipotenti Domino gratias retulit, & quia ecclesiæ nova materia ornatæ episcopali indigebant benedictione, misit, beatum Remaclum accersivit, & tam eam, quæ Coloniensi subjacebat parochiæ, cum consensu venerabilis Chuniberti ejusdem urbis metropolitæ, quam eam, quæ nostræ adjacet diœcesi, a beato Remaclo mandavit sollemniter consecrari; ut cujus dispositione & maximo studio fuerant ædificatæ, ejus etiam diligentia pontificali donarentur benedictione: quod Vir sanctus ilico adimplevit, utpote qui regi & proceribus adeo erat charus, ut nihil præcipuum fieret absque consultu ipsius. Unde contigit ut, quia tanti honoris & dignitatis apud eos habitus erat, Missarum peractis sollemniis, traderet utraque cœnobia Grimoaldus major domus eidem beato Viro sua deinceps sollertia gubernanda, & quæque monastico Ordini necessaria ejus suggestione & sollicitudine a regia sublimitate amministranda. Hæc Notgerus; ex cujus narratione perspicuum fit, monasteria illa constructa non fuisse, priusquam Sanctus ad cathedram Trajectensem eveheretur. Idem liquet ex Harigero cap. 56, anonymo Stabulensi, & Chronico Trudonensi cap. 7. Quibus addi possunt sequentia ex cap. 37 Historiæ Ms. Sanctorum Namurcensium, quam servamus sub involucro B 93 a: Quum in fundando Stabulensi cœnobio impensius instaret (Sigebertus,) cooperante sibi Majore domus Grimoaldo, & similiter in ædificando monasterio, in loco qui dicitur Malmundarium; communicato consilio cum Remaclo Tungrensium episcopo &c., quæ etiam leguntur in Ms. Passione S. Theodardi ad X Septembris.

[49] Contrarium tamen opinatur Mabillonius tomo 1 Annalium pag. 403 scribens sequentia: [Disseritur de tempore susceptæ] Id factum, antequam Remaclus ad Tungrensis ecclesiæ regimen assumeretur, patet ex superiori Sigiberti diplomate, in quo Remaclus tantum abbas appellatur: tametsi id post ejus promotionem referunt ejus vitæ scriptores, certe non admodum in designandis temporibus accurati. Verum minus accurata est ista Mabillonii ratio; cum superius illud diploma de solo monasterio Casæcongidunensi agat, ut patebit inspicienti tomum 1 Februarii pag. 234 num. 17. Dionysius Sammarthanus col. 823 hoc modo argumentatur: Remaclus tunc temporis degebat Casæcongiduni, ergo non erat Trajectensis episcopus. Respondeo Notgerum & Harigerum tantum dicere, quod Sanctus locum illum fastidierit, hoc autem fieri poterat ab absente. Præterea Casæcongiduni aliquantisper degere, & ecclesiæ Trajectensi præesse, invicem non pugnant. Cointius ad annum 648 num. 22 contendit, eorum cœnobiorum initia rejicienda non esse post Remacli Trajectensis pontificis ordinationem, quia Malmundarium pertinet ad diœcesim Coloniensem, nec facile quis sibi persuadebit, monasterium a Trajectensi pontifice in aliena parochia constructum fuisse. Eamdem rationem etiam adoptat Martenius tomo 2 Collectionis amplissimæ pag. 2. Sed levissima hæc conjectura est, inquit Pagius ad annum 651 num. 9, ubi Cointium refellit. Sane poterat ignorare sanctus Episcopus locum, in extrema Ubiorum provincia situm, extra diœcesim Trajectensem esse; si vero illud sciverit, locum tamen istum elegit præ alio ad exstirpandam idololatriam, non quærens quæ sua sunt, sed quæ Jesu Christi. Quod pagina 1 præmittit Martenius, Remaclum in primario utriusque monasterii fundationis diplomate col. 7 abbatis dumtaxat nomine donari, nihil urget: nam episcopus appellatur in eodem diplomate, prout illud ex Stabulensi archivo edidit Henschenius ad 1 Februarii pag. 234 num. 19; & in secundo diplomate utrobique dicitur episcopus & abba. Adde quod diplomata illa non, ut Martenius putat, circa DCLI aut ipso anno DCLI, regni S. Sigeberti decimo quarto, sed aliquot annis post concessa fuerint. Sigebertus enim diplomate ultimo decernens instrumenta cessionum ab anno dumtaxat regni sui 14 valitura, non dicit præceptum, quo id continetur, eodem anno 14 emissum fuisse; imo ab anno regni 14 usque ad tempus dati præcepti multos annos effluxisse palam ostendit, inquiens: Si ante superiores annos, dum adhuc sub tenera videbamur ætate subsistere, aliquis quodlibet ex hujus cessionis instrumentis accepit, nullus mancipetur effectus; sed vacuum & inane permaneat: dicturus utique ante hunc annum, si diploma illud confecisset ipso anno 14 sui principatus. Cum autem sub initium dicti diplomatis meminerit primæ donationis, eamque ratam habeat; satis innuit, etiam hujus instrumentum post annum 14 regni sui editum fuisse.

[50] [fundationis, & imperialis abbatiæ Stabulensis privilegia] Porro monasteria ista, teste Chronico Trudonensi citato, exstrui cœpta sunt anno episcopatus S. Remacli sexto, ac proinde anno Christi 655 vel paulo post. Etenim secundum idem Chronicon cap. 8 Sanctus Trajectensem ecclesiam gubernavit annis decem, quos a medio circiter seculi VII computandos esse, patet ex dictis num. 20. Quo autem anno eadem perfecta & dedicata fuerint, non constat: anonymus enim in Vita num. 10 tantum dicit, prospero successu velociter adimpleta esse; Notgerus supra num. 48, non multum tempus præteriisse, quando rex monasteria constructa audivit. Lapsu temporis Stabuletum excrevit in oppidulum, quod ab aliquibus Stablo vel Stabla dicitur, subestque una cum tractu adjacente dominio abbatis, qui jam ante annum 1376 titulo principis & comitis Longiæ honoratur, inquit Dionysius Sammarthanus col. 939. De utriusque cœnobii exordio & privilegiis hæc memorat Spicilegium ecclesiasticum Germaniæ editum Lipsiæ anno 1716, tomo 4, seu parte 3, pag. 781: Imperialis, libera & exempta abbatia Stabulensis ex duobus monasteriis, nempe Stabulensi & Malmundariensi, a sua origine perpetuo canonice unitis, coalescit. Hæc fundata fuit a Sigiberto II * rege Francorum circa annum DCL *; constituit cum suo territorio statum & feudum immediatum S. R. Imperii. Abbas pro tempore hujus abbatiæ consistorialis, est princeps Imperii, habens votum & sessionem tam in dietis generalibus regni, quam circularibus circuli Rhenano-Westphalici. Hic princeps a summo Pontifice in abbatem confirmatus, sua regalia & investituram sui principatus Stabulensis & comitatus Longiensis & aliorum feudorum immediate a Cæsare augusto in solio sedente, & cum solemnitatibus consuetis accipit. Religiosi utriusque dicti monasterii non nisi unum Capitulum constituunt & quidem in Stabulensi congregandum ad convocationem prioris Stabulensis, quoties agitur de eligendo novo abbate, vel de ejusdem abbatiæ adipiscenda possessione.

[51] Utriusque hujus monasterii constructor & primus abbas fuit S. Remaclus, [compendio assignantur.] Tungrorum episcopus, cujus sacræ reliquiæ in ecclesia Stabulensi requiescunt in pretiosissima capsula venerationi populorum expositæ. Plura de prærogativis monasterii Stabulensis videri possunt in privilegiis summorum Pontificum, regum & imperatorum, nec non archiepiscoporum Coloniensium: ubi notandum, quod privilegium Lotharii tertii * imperatoris de anno MCXXXVII, dicatur bulla aurea; quia ex toto conscriptum est litteris aureis, & ex illo dependet sigillum aureum, in cujus prima facie habetur effigies imperatoris cum hac inscriptione: Lotharius III Romanorum imperator semper augustus; ab alia facie est urbs Roma cum hac inscriptione:

Roma caput mundi regit orbis frena rotundi. Et hoc originale privilegium adhuc integerrimum extat in archivo publico monasterii Stabulensis, sicut & originalia privilegia summorum Pontificum Cœlestini (II), Eugenii (III), Alexandri, & Adriani (IV), nec non Frederici & Arnoldi archiepiscoporum Coloniensium, & varia alia. Privilegia antiquorum regum & imperatorum abbati & monasterio Stabulensi concessa habentur per extensum confirmata a Carolo IV Romanorum imperatore de anno MCCCLVII, de cujus exemplari dependet sigillum aureum; a Carolo V de anno MDLIII; a Maximiliano II de anno MDLXVI; a Mathia de anno MDCXIII. Videri potest dictum Spicilegium, & Martenius supra laudatus: sed utrobique desiderantur diplomata Alexandri, Caroli V, Maximiliani II & Mathiæ. Diploma autem Leopoldi imperatoris datum Viennæ XX Julii 1671, quo privilegia omnia confirmantur, edidit anno 1730 Martenius in Juribus imperialis Stabulensis monasterii propugnatis contra Ignatium Roderique pag. 50.

[Annotata]

* i. e. sylvam

* vulgo Malmedy

* vulgo Stavelo

* aliis III

* imo 655

* fuit tantum II hujus nominis imperator, licetipse III se nominet.

§ VII. Episcopatum abdicat & Stabuletum secedit, substituto sibi S. Theodardo; quo tempore id contigerit: donationes pro monasteriis factæ Sancto: utrum Romam adierit.

[Amore vitæ monasticæ deponit episcopatum, designato successore Theodardo,] Monasteriis Stabulensi & Malmundariensi, ut dictum est, constructis primus abbas præfuit Remaclus episcopus, teste utroque Sigeberti diplomate. Cum vero ob munia episcopalia sæpius inde deberet abesse, vicarium sibi in cœnobiorum regimine constituit S. Theodardum, haud alio titulo inter abbates Stabulenses numerandum. Deinde post non multum temporis, inquit Vita, pertæsus secularium tumultuum Remaclus impetravit a rege Childerico, non Sigeberto, qui jam obierat, ut relinquens successorem post se in sede pontificali, Stabuletum ad dilectæ solitudinis quietem regrederetur. Quis iste successor fuerit ita explicat Notgerus: S. Theodardi vitam satis probabilem regi & optimatibus ostentavit, eumque vicem suam supplere & post se cathedræ suæ subrogandum ex nomine designavit. Pergit dein prolixe enarrare, quantus omnium luctus exortus sit, intellecto sancti Præsulis proposito; quot modis eum ab incœpto dimovere tentaverint, quam ægre demum in abdicationem ejus consenserint. Rem gestam compendio accipe ex Harigero cap. 57 & 58: Igitur beatus Sacerdos, quod semper habuit in voto, remotioris vitæ solitudinem desideranter aggressus, ex permissu regis & principum; & cleri sibi commissi totiusque plebis assensu S. Theodardum probabilis vitæ virum sibi succedere instituit, & in Stabulaus monasterium, ubi remotus a curis sæcularibus Deo liberius vacaret, secessit. O quantus de ejus abscessu exortus est luctus! O quam mœstos reliquit, quibus semina contulerat vitæ, cum viderent se tali Patre orbari! Omnis ætas, uterque sexus dolorem cordis lachrimis testabatur effusis, atque prosequendo eum clamoribus insonabat infinitis. Quorum ejulatibus sanctus Vir permotus mœstos eorum animos, quibus poterat, mulcebat consolationibus.

[53] [quod ægre ob studium populi Pastorem retinere cupientis] Sed illi, nullo recepto solamine, quin potius objectis ei canonum institutis secessionem ejus acsi minus justam impedire conabantur; quia gregem, quem semel regendum suscepisset, non nisi infirmitate cogente aut capitali culpa interveniente, ultronee relinquere liceret. Ad hæc Vir beatus non se canonicis obviare respondit institutis, cum in hac parte Sanctorum & meliorum se edoceatur exemplis: nec extra regulam canonicam probatur evagari, qui eorum vestigia nititur imitari, quorum vita & doctrinis totius Ecclesiæ status in fide roboratus virtutis incrementa suscepit. Ad hanc, inquit, spem beatus me Baptista Joannes animavit, qui in ipsa annorum teneritudine magis elegit heremiticis squallere incommodis, quam inter cives levi saltem sermone vitam contaminare. Et Moyses vitam hanc approbavit, qui dum divitiis Ægyptiorum contempsit enervari, in vastæ solitudinis deserto Dei colloquio meruit insigniri. Abraham omnium credentium pater ad hos me incitavit affectus, cujus & exemplum imitatus, natali solo egressus omnium pomparum renunciavi cupiditatibus. Sic Elias, sic Elyseus, sic cæteri prophetæ hujus sanctæ conversationis initia dedicaverunt, qui theoriæ hujus contemplatione insignes, ipsos reges subjugaverunt. Ipsius Domini Salvatoris ad hoc me impulit exemplum, qui diabolum debellaturus, heremiticæ solitudinis silentia delegit: cujus misericordia concedat, pietas annuat, ut & ego versutias illic sævientis inimici proculcare, & animarum vestrarum profectibus pro voto valeam invigilare. Post hæc responsionis & consolationis verba Pater venerabilis cum illos pacatiores tandem reddidisset, data benedictione dimisit; ipse vero iter quod cœperat peragens, ad monasterium Stabulaus devenit.

[54] Nemini porro mirum videri debet, quod nusquam legatur sanctus Præsul super ea re consuluisse Romanum Pontificem; [tandem impetravit a rege.] quandoquidem Thomassinus parte 2 Veteris & novæ Ecclesiæ disciplinæ lib. 2 cap. 52 de resignatione & cessione episcopatuum ab anno Christi 500 ad 800, num. 4 scribit, tunc in more positum non fuisse, ut a Pontifice exoraretur licentia dimittendæ episcopalis curæ sed sæpiuscule resignatos a præsulibus episcopatus tum simpliciter, tum in favorem, inconsultis Romanis Pontificibus: cujus rei varia profert exempla. Inter alia num. 6 de Sulpitio pio & Sancto nostro hæc memorat: Beatus Sulpitius Bituricensis archiepiscopus anno DCXLI ecclesiæ suæ nuntium remisit, permittente rege, & quem expetierat successorem dante. Trajectensis episcopus Remaclus sarcinam & ipse, annuente rege, abjecit. Bona etenim fide viri sancti putabant assensum regium ad id sufficere; necdum vel usu, vel canonicis institutis vendicata uni summo Pontifici potestate episcopos absolvendi a sacro ecclesiarum suarum nexu ac conjugio: quod tandem sub Alexandro III, qui anno 1159 sedere cœpit, constitutum confirmatumque fuisse existimat laudatus Thomassinus cap. 54 num. 6. Si tamen Remaclus (uti fertur) ad limina Apostolorum peregrinatus sit, non dubito quin Pontificis consensum hac super re expetierit. Vide infra num. 61.

[55] Quod spectat ad tempus abdicationis, eam recte a Bollando tom. 1 Februarii pagina 372 anno Christi 660 illigatam esse asserit & probat Pagius ad dictum annum num. 8 & 9. [Abdicatio illa & secessio non contigit ante annum 660, nec differri debet post 661.] Certe ante illum annum non videtur ea fieri potuisse, cum sub finem anni 649 Amandus adhuc sederet, post quem Remaclus ecclesiam Trajectensem rexit annis 10: neque differendus est Sancti secessus post finem anni 661, quod sic ostendo. Successor ejus Theodardus triennio jam erat episcopus, quando Sarchiniense S. Trudonis cœnobium dedicavit III Idus Octobris, teste Chronico Trudonensi cap. 13: ista autem dieï nota designat annum 664, siquidem toto tempore, quo Theodardus ecclesiæ Trajectensi præfuit, dies XIII Octobris in Dominicam non incidit nisi dicto anno bissextili, qui litteris Dominicalibus G F præditus fuit. Inde per triennium retrocedendo devenitur ad annum 661, sub cujus finem aut initium sequentis Theodardus episcopatum auspicatus sit. Atque hæc ratio me movet ut anno potius 661, quam 660 Remacli abdicationem affigendam putem; utpote quæ perexiguo tempore ordinationem Theodardi præcessit, quemadmodum eruitur ex hujus Vita & Passione scripta ab anonymo suppare, ut videtur, quam ad X Septembris edendam servamus.

[56] [Multi ad Sanctum confluunt discipuli, inter quos recte Papelenus,] Liber episcopali onere Remaclus illico Stabuletum ad desideratæ quietis portum se recepit. Audientes hoc, inquit Notgerus, vel e vicinia vel ex semotis partibus viri devoti, quorum Deus dignatus est corda tangere, cœperunt undique ad eum velut apes ad alvearia confluere, nonnulli se Omnipotentis servituti addere & leni jugo Christi colla subnectere; aliqui vero liberos suos liberalibus immo monasticis instruendos disciplinis & illic perpetuo inservituros contradere, multi etiam de facultatibus suis & reditibus sanctorum communicare necessitatibus: inter quos Domnus & pater Papolenus visendi eum gratia venit; sed ejus magisterio adhærere, quam redire contendit *. Susceptus est itaque a beato Remaclo officiosissime & conversatus illic absque offensione, & qui instruendus venerat, plures ad imitationem sui ædificabat. Sanctus Vir apud se retractans, ne forte pro hoc ipso eum Dominus direxerit, non modo ne ab eo discederet rogavit; verum propter disciplinam fratribus Malmundarii positis juxta institutionem S. Benedicti, sua salva in omnibus auctoritate, præfecit: ipse Stabulaus reversus ad majora se deinde virtutum opera accinxit, suique exemplo plures ad consectatum suorum operum animavit.

[57] [sed perperam Lambertus recensetur.] Quis apud illum tristitiam non mutavit in gaudium, quis iram non convertit in pacem, quis orbitatis luctum non ad ejus temperavit aspectum, quis non mœrore paupertatis oblito & divitum despexit opulentiam & in sua lætatus est paupertate, quis laborum onere pressus ejus non est hortamentis relevatus, quis adolescens, incentivis vitiorum succensus & carnis titillatione, ejus saluberrima ammonitione non statim cultor extitit pudicitiæ? A diabolo vexatos curabat, nihilominus illicitis cogitationibus distractos ad petram Christum allisos ab operibus cohibebat; sciebat quo quis laboraret incommodo & ex vitæ meritis faciens discretionem, pro morborum qualitate adhibebat correptionem. Crescebat interea ibidem divini fervoris ardor & monasticæ disciplinæ inflexibilis rigor, & qualiter quoque in reliquis officinis septorum inhibita sit facultas peccandi, testis est cella dormitoria ejusdem loci, testis sanctus martyr Lambertus, qui pulsus ab episcopo hunc specialiter expetendum decrevit, quia ibidem sanctæ religionis tramitem rigidius observari agnovit; testis & crux lapidea, apud quam, cum ad orationem medio noctis tempore surrexit, quia lapsu calcei quieti fratrum sonitum incussit, adjudicatus usque crepusculum stetit, psalmodiæ & orationi vacavit, frigus repulit, nivem restrinxit, sanctus esse omnibus innotuit. Verum hæc alias. Recte id additur: neque enim hæc gesta sunt vivente Sancto nostro, sed sub abbate Sigolino, ut auctor est Mabillonius libro 16 Annalium num. 40 & 75; ac perperam hic rursus inter discipulos Remacli numeratur Lambertus, quem Godeschalco teste constat eruditum fuisse a Theodardo in aula regia, indeque assumptum ad cathedram Trajectensem. Agetur de eo ad XVII Septembris cum Romano Martyrologio.

[58] [Errores chronologici circa donationes pro monasteriis] Quæ dein sequuntur apud Notgerum & inferius habentur in Vita num. 14 de donationibus Sigeberti, non cohærent cum chronologia: consentiunt enim jam eruditi, S. Sigebertum in vivis non fuisse post annum 658; imo Pagius mortem ejus consignat anno 656, alii adhuc citius, ut ibidem videri potest num. XI. Adeoque donationes Sigeberti aliquot annis præcedere debuerunt Remacli abdicationem: factæ sunt autem non ipso anno quartodecimo regni, neque etiam ante, ut scribit Notgerus, sed utraque dicto anno 14 posterior est. Vide supra num. 49 sub finem. Porro quid quantumque monasteriis donatum fuerit, ex Notgero audiamus. Inclytus rex Sigibertus … cum consensu fidelium suorum tam episcoporum quam & procerum supradictorum ad honorem & cultum SS. Apostolorum Petri & Pauli & S. Martini, quibus ipsa loca erant dicata, concessit beato Remaclo ut ad usus servorum Dei, quatenus quietius deinceps viverent & absque impressione vicinorum liberius soli Deo vacarent, mensurarentur in gyrum utriusque monasterii duodecim leuguæ, intra quarum limites quicquid contineretur, ab solis utriusque cœnobii colonis excoleretur. Dicitur autem leugua Gallorum tantummodo lingua habens mille quingentos passus, id est duodecim stadia: quod testamento confirmatum & anuli regii impressione signatum sanctus Vir suscepit libenter, tenuit reverenter.

[59] In altero diplomate addidit idem rex & testamento confirmavit beato Remaclo quasdam res in Aquitania Theloneum videlicet, [Sancto factas a Sigeberto rege,] quod est ad portum Vetraria super fluvios Taunaco & Itta, portum quoque qui dicitur Sellis, immoque & Vogatio super fluvium Ligeris cum omnibus illic appendentibus; quod & in præcepto manu ipsius firmato ita habetur insertum. Sancta, inquit, ac venerabilia monasteria Stabulaus sive Malmundarium cognominata, ubi vir venerabilis Remaclus episcopus & abba Christo auspice præesse videtur, quæ vir illustris Grimoaldus major-domus in honore sancti Petri ac sancti Pauli vel sancti Martini seu cæterorum Sanctorum suo opere in vasta heremi Arduennensis construxit, quemadmodum nos loca ipsa ad ipsa monasteria ædificanda pro nostra præceptione ex foreste nostra concessimus, quæ licet gratia Christi sint ditata, mundanam tamen substantiam cernuntur parumper habere. Ideo divina inspiratione commoniti decrevimus aliquantulum de fisco nostro ad ipsa monasteria respicere & consolari: & cætera quæ in eodem præcepto sequuntur. Ex fiscis etiam circa monasteria adjacentibus decimas illi dedit, quas & adhuc eorumdem cœnobiorum incolæ possidere cernuntur. Villam quoque Germiniacum (Germigny) in pago Remensi sitam pia ejusdem regis munificentia Remaclo concessam fuisse, fidem facit diploma Childerici II confirmantis donationem villæ superius nominatæ cum integritate & soliditate sua, cum terminis ab ea * pertinentibus, vel ipsa farinaria seu vinea cum vineatore &c.; idem asserit diploma Dagoberti II: ut videre licet apud Martenium tomo 2 Collectionis amplissimæ col. 9 & 13.

[60] Cum autem Vir sanctus fundum in saltu Arduennensi a Sigeberto concessum nimis amplum existimaret, [quas prudenti consilio imminui postulat a Childerico.] quam ut adversus ambitionis aut cupiditatis humanæ vim a monastica simplicitate defendi posset, media imminui parte impetravit; ut qui 12 per omnem ambitum leucas possederant, senas tantummodo in posterum retinerent. Qua de re ita Notgerus: Hildricus imperabat regno Austrasiæ, quem sanctus Vir adiit; quod patruus contulerat, confirmari rogavit. Rex libens annuit & juxta petitionem Viri Dei a successore illius sancto Theodardo & Odone domestico ejusdem mensuræ procinctum regyrari mandavit: cujus medietatem suo dominio reservavit, aliud medium usibus servorum Dei testamento reconfirmavit. Quod Virum Dei sagaciter provideque constat fecisse; ut, si successores suos minus contingeret aliquando posse, cum minori difficultate quod minus esset sine invidia & inquietudine vicinorum valerent liberius retinere. Testamentum illud seu præceptum Childerici edidit Henschenius tomo 1 Februarii pag. 235, sed absque notis chronicis. Eas hic apponere visum est ex Litteris fundationis & privilegiorum monasterii Stabulensis & Malmundariensis, quas servamus sub involucro ✠ Ms. 34 a: Data quando fecit mensis September dies VI, anno VIII regni domni Childerici regis. Trajecto feliciter. Annus porro Childerici octavus concurrit cum anno Christi 667, non 665 aut 666: neque enim ille, ut vult Martenius col. XI, in Austrasia regnare cœpit anno 658; sed 660, quemadmodum probat Pagius ad dictum annum num. 6. Childerici præceptum confirmarunt Ludovicus Pius & Otto I imperatores, in quorum diplomatis apud laudatum Martenium col. 23 & 43 de Sancto nostro hæc leguntur: Prædictus Pater magis diligens quiete Domino servire, quam tumultuosam sæculi fluctuationem perpeti, deprecatus est eumdem Childericum regem, ut VI leugas ei subtraheret propter quietudinem monachorum ibi consistentium, & VI ei per suum præceptum confirmaret, atque undique designari juberet; sicut & idem rex libenter facere procuravit. Quod ait Notgerus de Pippino Heristallo Austrasiam administrante, qui etiam in præfatis cœnobiis cultum audiens religionis augmentari, duas ex fiscis suis villas ad usus mensæ servorum Dei, unam in Hasbanio, alteram in Ardenna ob Dei & ejusdem Sancti amorem tradidit; huc non pertinet: cum id tribuatur Sancto viventi, qui tamen diu ante principatum Pippini obierat.

[61] [Si Romam iverit, factum id videtur statim post abdicationem,] Æque perperam differtur Remacli peregrinatio Romam versus ad tempora Theodorici III regis, & Pippini ducis. Sub horum tempore, inquit Notgerus, ferunt eum Romam sancti Petri cæterorumque Sanctorum suffragia adiisse; ibidemque jejuniis & orationibus tam diu vacasse, donec divino munere, angelicaque fretus consolatione quandam partem de reliquiis apostoli promeruit obtinere, quæ etiam apud nos auro gemmisque decoratæ in maximo servantur honore. Quod licet quibusdam forte videatur incredibile; nos, qui ipsum incomparabilem veneramur thesaurum, multa earum præsentia divinitus præstari vidimus beneficia; quod & in libro virtutum ejus quisque * legerit, inveniet. De itinere Romano Sancti silet anonymus Stabulensis, silet etiam Harigerus, neque id asseveranter narrat ipse Notgerus, ut patet ex verbo ferunt. Quidquid sit, illud iter tunc temporis a Remaclo suscipi non potuit, utpote prius defuncto, quam Theodoricus anno 673 fratri suo Childerico in regnum successisset. Bartholomæus Fisen in Floribus ecclesiæ Leodiensis ad III Septembris cap. 6 scribit, Sanctum ad limina Apostolorum peregrinatum fuisse sub annum 668, adscito viæ comite S. Hadelino; sed neutrum probat. Videri potest hujus sancti Vita tomo 1 Februarii pag. 373. Rectius ad dictum annum 668 num. 15 putat Cointius Remaclum, si profectionem in Italiam e Gallia Belgica aliquando suscepit, dimisso episcopatu statim itineri se commisisse; quod fieri potuit, ut abdicatio sua a S. Vitaliano Pontifice rata haberetur. Verum haud videtur ejusmodi peregrinationis idoneum superesse fundamentum; cum reliquiæ, quarum supra mentio fit a Notgero, non videantur esse aliæ ab iis, quas Amandus Sancti in episcopatu Trajectensi decessor a Martino Papa transmissas accepit, ut in ipsiusmet Martini litteris ad Amandum tomo 1 Februarii pag. 867 testantur hæc verba: Reliquias vero Sanctorum, de quibus præsentium lator nos admonuit, dari præcepimus.

[Annotata]

* al. maluit

* ad eam

* forte quiscumque

§ VIII. Felix obitus ejusque tempus, ætas Sancti & successores: Vita & miracula a quibus & quando scripta.

[Sentiens vitæ finem imminere, suos] Notgerus obitum Sancti narrans, multa velut ab eo dicta interserit: Eo tempore & B. Remaclus jam senior, sed moribus quam annis maturior diem sibi vocationis intelligens imminere, quo recompensaret honor in cœlis quod triverat labor in terris; morem gerere decrevit subjectis, quos accersitos & de abscessu Patris suaque desolatione mœstos, his ultimis solatus est verbis: Ecce Patres sanctissimi, ecce fratres karissimi, præcordiorum meorum conviscerati compage, pars animæ dimidia meæ, viam universæ terræ sum ingressurus & ad vos non deinceps reversurus; vestra me, vestra, quos desero, solitudo sollicitat, non mea abitio, qui Deo solatore confortor, contristat: non me terret proventus conditionis omni mortali communis, cum tota etiam sapientium vita commentatio debeat esse mortis. Non turpis mors potest accidere viro forti, … non misera prospicienti. Vestrarum me magis, vestrarum mentium, quas asperioribus adhuc esset necesse studiis informare, teneritudo retentat; vobis inquam timeo, ut si luporum rabies adegerit, nenemo sit qui abigat. Hæc monasteria Dei & Sanctorum dicavi, vestris quoque ancillari usibus delegavi, vestra adhuc usus sum opera forti & fideli… Quo loco nostræ sitæ sint res, videtis, & quia hic mundus in maligno positus sit, juxta mecum omnes attenditis: si igitur quicquam pensi est, videte, ne ab integritate, quam in vos locavi, ullo unquam errore seducamini; sed uniamini glutine pacis in Christo, juxta quod & patrum habet traditio, & Scripturarum sanctarum lectione, sed & meæ vigilantiæ didicistis ammonitione: & auribus itaque & manibus sacra nunquam recedat lectio, & in ea vobis jugis sit meditatio.

[63] Ut enim ager quamvis fertilis, sine cultura non potest esse fructuosus, [ad studium orationis aliasque virtutes,] sic sine doctrina animus; doctoque homini & erudito vivere est cogitare. Orationi frequenter incumbendum, pro excessibus humana fragilitate contractis exorandum, & de cætero * contrahendis non modo supplicandum, verum cauta solertia invigilandum: ubi namque socordiæ se quis ignaviæque tradiderit, nequicquam Deum imploret; vobisque virtus sit vitium fugere & sapientia prima, stultitia caruisse. Pudor, justitiæque soror incorrupta fides, nudaque veritas in vestris cordibus obtineant locum, ut vestra opera spectantes provocentur ad exemplum. Confessionem veram delictorum Deo & prælatis offerte, tentationum pulsationes in ipso aditu detegite, quia stultorum incurata pudor malus ulcera celat, & tegendo vires ministrat. Obedientiæ bonum majoribus exhibete, eorum documentis animos imbuite, quia quisque tunc recte vivit, si curat id esse quod audit. Ab omnibus quæ ira fieri amat, temperate; quia verum est, solum esse triumphum innocentiæ non peccare, ubi liceat posse. In optimis quoque & adjudicatis temperantes estote, quia est modus in rebus, sunt certi denique fines, quos ultra citraque nequit consistere verum & metiri se quemque suo modulo ac pede verum est. Nemo injurius sit alteri, quia accipere, quam facere præstat injuriam: patientiam, quæ miseriarum portus est, amplectimini; quoniam nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit, si modo culturæ patientem commodet aurem.

[64] [præsertim ad pacem & concordiam] A nullo labore a prælatis proposito deterreamini, quia omnes clari, & nobilitati labores contentu * etiam fiunt tolerabiles, & consuetudo laborum perpessionem facit faciliorem dolorum. Segnitiem devitate, quia tardis mentibus non facile comitatur virtus. Superbiam supra omnia calcate, ut vera donemini libertate; liber enim non est, quem superbus inflammat animus. Castitatem diligite, quia omnis sacra Scriptura: Nil ait esse prius, melius nil cælibe vita. Prospera, quæ sapientium animos fatigant, non vos delectent; quia quem res plus nimio delectavere secundæ, mutatæ quatient. Pacem præ omnibus & unanimitatis concordiam moneo tenendam, ut sicut in duobus monasteriis estis aggregati, ita gemina ferveatis dilectione Dei & proximi: & quia ab uno pastore regimini, numquam aliquo scandalo aut schismate possitis disjungi. Non vos, quæ ossa consumit, rumpat invidia; quia invidus alterius macrescit rebus opimis, & invidia Siculi non invenere tyranni majus tormentum: & de minori forte substantia non queramini; pauper enim non est, cui rerum suppetit usus, ipsaque nos quotidie natura admonet, quam paucis, quam vilibus, quam parvis egeat rebus, esto, non opibus mentes hominum, curæque levantur.

[65] [peramanter & fortiter exhortatur;] Hæc igitur sunt meæ exhortationis monita, quæ jam jamque recessurum & ultimum vale me facturum vobis communicatum * oportuit, ut vestris tanto artius imprimantur cordibus, quanto constiterit meo vos discessu gravari molestius; quæ si aliquem attulerint fructum, id mihi erit palmarium, id serio triumphabo, inde animus gaudebit impendio. Vos quoque, karissimi, morituros scitote; ideo pœnitentiæ tempus indultum non patiamini, quæso, transire incassum. Veniet, veniet dies certissime, cum frustra desideretis unius usuram horæ: dum tempus est, operamini bonum ad omnes, quia labuntur anni fugaces dieque truditur dies. Jam mortalia non speranda monet annus & album quæ rapit hora diem. Mors ultima linea est, perpetuus nulli datur usus, & hæres hæredem alterius velut unda supervenit undam. Pulvis & umbra sumus, omnes una manet mors & calcanda semel via lethi; in bono autem opere finientes beati erimus, cum relictis corporibus cupiditatum omnium & æmulationum expertes fuerimus.

[66] Post has dulces paternæ pietatis admonitiones & extrema charitatis verba, eorum super suo discessu mœrorem sedavit & a concionando quievit. [sumptoque Viatico, sancte moritur] Deinde modica febre pulsatus & sacrosancti Corporis & Sanguinis Domini viatico confirmatus inter charissimorum filiorum manus inde animam suo reddidit Creatori, ubi Dei plurimum insudaverat servituti, verus Israëlita egressus de Ægypto spoliavit vicinum, creditori suo fœneratum reportans talentum. Corpus ejus honorifice curatum, cum multa melodia psalmorum & hymnorum in oratorio beati Martini, quod ipse condiderat, est sepultum: ubi & aliquamdiu jacuit, & se cum Domino vivere miraculis attestantibus indicavit. Successit illi dominus Papolenus vir apostolicus, cujus superius mentionem fecimus; deinde Sigolinus beati Patris æque judicio approbatus; subinde Goduinus annis & morum maturitate grandævus, qui etiam sancti Viri corpus transtulit & in ecclesia sancti Petri locavit, lectumque illius auro & argento decoravit: ubi per ejus merita multa Dominus usque in præsens operatur miraculorum beneficia, quorum ibidem congesta & descripta conservatur copia ad laudem & gloriam nominis sui, quod est benedictum in sæcula. Amen.

[67] Annum Sancti emortualem aliqui vel nimium differunt, [non ante annum 667,] vel nimium anticipant; quorum opiniones hic singulatim recensere, necessarium haud judico. In vivis adhuc erat anno Christi 667, ut patet ex præcepto Childerici II, quod Remaclo datum inscribitur anno 8 regni VI Septembris. Vide num. 60. Quod si obierit eodem die (ut vult Cointius & Sammarthanus) quo solemnius colitur, nempe III Nonas Septembris; procul dubio superstes etiam fuit anno 668: nec ei longiorem vitam tribui patiuntur, quæ de successoribus, Papoleno, Sigolino & Goduino commemorantur, inquit Cointius ad dictum annum num. 14. Recte quidem, modo vera sint, quæ de Papoleno refert pag. 629; videlicet eum non integro biennio Stabuletum rexisse, defunctumque esse anno 670, septimo Kalendas Julii. Sed cum Mabillonius tom. 1 Annalium pag. 465 fateatur, de Baboleno abbate Stabulensi nihil fere sciri præter nomen, & Cointius opinionem suam de illius obitu aliunde non probet; annus Remacli emortualis hinc certo determinari nequit. Imo felix ejus transitus contingere potuit anno insequenti 669, aut etiam serius: certum tamen est ante finem anni 671 contigisse, si Vitalianus Papa, qui obiit XXVII Januarii 672, Remacli successori diploma concesserit, uti post Mabillonium tradit Sammarthanus tom. 3 col. 940. Verum diploma prout modo exstat, supposititium Martenio visum fuisse arbitror, cum inter monumenta Stabulensia id non ediderit neque postea ut genuinum defenderit contra Ignatium Roderique, qui Disceptatione 1 cap. 1 spurium dixerat nec immerito sane. Quis enim credat, Vitalianum abbatibus concessisse facultatem eamque illimitatam dispensandi in gradibus consanguinitatis, ut possint nubere, qui se cognatione vel aliter contingunt, sicut ibi dicitur. Mendax etiam est apposita Indictio IV, nam tunc Papolenus nondum erat abbas Stabulensis.

[68] Mabillonius autem ad annum 661 pagina citata bullam illam videtur minime suspectam habuisse. [neque post 671.] Accepimus, inquit, ex archivo Stabulensi diploma Vitaliani Papæ, inscriptum “Baboleno abbati monasteriorum in Stabulaus & Malmundario constructorum in honorem sanctorum Petri & Pauli”. Quo diplomate Pontifex omnia confirmat, quæ Sigibertus rex contulit Stabulensi monasterio, ubi sanctus Remaclus Baboleni decessor quiescere dicitur; conceditque facultatem eligendi abbatis secundum regulam sancti Benedicti: insuper monasterium cum incolis rebusque suis omnino liberum esse jubet.“ Scriptum in mense Decembri *, indictione quarta”, quæ huic anno respondet. Nec plura addit, adeoque Sanctus noster anno 661 jam obierat in sententia Mabillonii. Ex qua igitur conjectura vir eruditus eodem tomo pag. 478 morti ejus assignat annum 664? Id quidem captu difficile est, cum ista duo non cohæreant. Indictionis errorem advertit Sammarthanus, & pro quarta legendum monet XI vel XII; haud dubie ut annum Papoleni emortualem 670 ex Cointio retineat. Ego vero, si Papolenus diploma quodpiam a Vitaliano Papa obtinuit (quod absolute negare non ausim) datum fuisse puto Indictione XIV vel XV, eumque qui id exscripsit, cum forte notam numeri denarii X præ vetustate exesam vel obliteratam legere nequiret, cyfras IV pro integro numero diplomati apposuisse: idque multo verisimilius apparet, quam IV scriptum fuisse pro XI vel XII; nam hi numeri nihil fere cum illo commune habent. Indictio autem XV cœpta est mense Septembri anno 671, intra quem & annum 667 sancti Præsulis mortem collocavi.

[69] [Ejus ætas & chronologia successorum aliquot;] Ad ætatem ipsius quod attinet, obiit secundum anonymum Stabulensem ultimo jam senio fessus; quæ verba decrepitam senectutem videntur significare: Notgerus autem initio hujus paragraphi ait seniorem quidem fuisse, sed moribus quam annis maturiorem. Sane si ante annum 612 natus non fuerit, uti ex eodem Notgero & Harigero vidimus num. 9, annum ætatis sexagesimum non explevit. Ei demortuo proxime successit S. Papolenus seu Babolenus, de quo supra; sed quamdiu præfuerit nescitur. Hunc secutus S. Sigolinus S. Lambertum ab Ebroino episcopatu Trajectensi pulsum anno 674 Stabuleti excipere potuit. Defuncto Sigolino, abbas factus est S. Goduinus, qui anno 677 pro monasteriis suis obtinuit diploma a Dagoberto II, itemque aliud a Theodorico III sub annum 681, ut censet Cointius ad illum annum num. 66. Post Goduini mortem, quam Sammarthanus cum Cointio circa annum 685 collocat, utrumque cœnobium rexit Papolenus II, aliis dictus Abolinus, Pabulinus, Papolinus & Bobolinus In hujus gratiam (non S. Papoleni diu ante mortui) exstat præceptum a Clodoveo III promulgatum anno 2 regni, XXV Junii, id est circa annum Christi 693. Sextus abbas nomine Rabangarius innotescit ex Placito coram Carolo Martello majore domus habito circa 720, ut notat editor Martenius col. 15. Ceterum successionem istorum præsulum Stabulensium obiter hic stabilire visum fuit, ad variorum errores corrigendos. Nam 10 Benedictus delle Rive supra laudatas, quia falso existimavit memoratum diploma Clodovei III concessum fuisse S. Papoleno abbati secundo, perperam quoque Remacli obitum distulit ad tempora Clodovei III, & abbatem secundum cum quinto confudit; quem ultimum errorem secutus est etiam Henschenius tom. V Junii pag. 195 in S. Papoleno, ubi & titulus episcopi expungendus, cum ille nusquam adscriptus legatur isti sancto, sed alteri Papoleno, qui abbas quintus fuit, non tamen sanctus. 20 Fisenus ad III Septembris pag. 400 recensens abbates Stabulenses, confundit Rabangarium abbatem sextum cum Goduino, nisi hic binomius fuerit; ac dein pro Rabangario successorem Bobolini statuit Abolenum, qui Abolenus Cointio unus idemque est cum ipso Bobolino seu Papoleno II. Prætereo alios circa Sigolinum & Goduinum parachronismos, ex data serie pariter emendandos.

[70] Vitam Sancti nostri primus litteris mandavit monachus Stabulensis, [Acta & miraculorum libri duo a variis] ut ipse satis indicat num. 1 & 14, sed nomen suum silet, & tempus quo scripsit, nusquam ex ea deprehendi potest: supparem tamen Sancto non fuisse, verum ab ejus ætate remotiorem, innuunt hæc verba num. 14: Quod ad nostrum usque tempus inconvulsum durare videtur. Mabillonius, qui hanc Vitam primus typis vulgavit Sæculo 2 Benedictino, pag. 488 ait eumdem illum anonymum etiam videri auctorem libri primi miraculorum S. Remacli; quod deinde asseruit lib. 15 Annalium num. 43: neque hac de re dubitant auctores Historiæ litterariæ Franciæ tom. 5 pag. 94. Cum itaque scriptor libri 1 miraculorum num. 31 inferius dicat, miracula illa se in scripta redegisse hortatu Airici abbatis Indensis, qui principatu Lotharii imperatoris Indæ præfuit; recte aiunt Vitam istam ab eo primum compositam fuisse circa medium seculi IX, id est, elapsis a Sancti morte annis 180 circiter. Res a Sancto gestas scripsit, uti videtur, ex sola fere traditione, quæ in monasterio suo supererat; satisque apparet omnia plene edoctum non fuisse. De miraculis autem protestatur se non alia narrare, quam quæ ipsemet vidit, vel a testibus fide dignis accepit. Liber secundus miraculorum non eumdem habet auctorem, sed tres diversos monachos item Stabulenses, qui omnibus fere, quæ narrant, interfuere: primus refert gesta anno 883 & sequentibus, alter scripsit sub abbate Odilone circa annum 950, uti habent auctores Historiæ litterariæ citati: certe coævus fuit S. Odiloni, quem Fisenus ad Dominum migrasse tradit anno 954. Tertius ad sacros ordines suscipiendos missum se testatur a Ravengero abbate, de quo postea in annotatis ad cap. 3 lib. 2 miraculorum.

[71] Opusculum primi anonymi seu libellum de Vita S. Remacli, [descripta, quæ inferius edentur.] auxit extenditque Notgerus episcopus Leodiensis, hortante ipsum ad hoc Werinfrido abbate Stabulensi, cui etiam librum suum nuncupavit, ut patet ex præfixa epistola. Atque hanc Notgeri lucubrationem magna ex parte Commentario sparsim inserui, ne inedita maneret: integra mutato stylo legi potest apud Surium. Fuse item res a Sancto vivente gestas prosecutus est Harigerus abbas Lobiensis Notgeri æqualis & amicus, a cap. 47 usque ad finem: Notgero tamen succinctior est. Harigeri editor Chapeavillus tom. 1 pag. 83 annotat, Vitam S. Remacli etiam exaratam fuisse a Thietmaro, & exstare in monasterio Stabulensi manuscriptam in pergameno littera Romana perantiqua. Verum ea videtur dumtaxat esse apographum prioris anonymi: nam idem est initium & finis in veteri Ms. Coloniensi, ex quo illa cum aliis descripta huc misit Gamansius noster anno 1638. Porro Thietmarus seu Thiatmarus, cujus epistolam Vitæ isti præfixam infra dabimus, monasterio Helmwardeshusensi in Saxonia sextus abbas præfuit ab anno 1080 vel 1081, uti colligitur ex Translatione S. Modoaldi tomo III Maii pag. 78. Præter 8 diversa apographa Vitæ ab anonymo scriptæ, quorum uni media parte mutilo titulus martiris perperam apponitur, duas alias habemus Sancti Vitas, alteram in codice Trajectensi, sed interpolatam, cujus initium dedi supra num. XI; alteram ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris, quæ potius Vitæ & miraculorum compendium quoddam est. Præplacet Vita antiquior auctore religioso quodam Stabulensi, quam post hunc Commentarium edam ex Ms. vetustissimo abbatiæ S. Pauli Ultrajecti, collato cum sex aliis Mss. & editione Mabillonii. Vitæ subjiciam miracula duobus libris distincta, prout ea huc misit laudatus Gamansius ex insigni & veteri Ms. in 4 S. Petri Coloniæ, reperto in Carthusia Coloniensi, conferamque cum 5 aliis Mss. & Mabillonio. Miracula autem scripta non fuisse a Notgero, patet ex numero præcedenti, & probat Pagius ad annum 882 num. 18 contra Baronium. Idem fatetur Vossius lib. 2 de Historicis Latinis cap. 41 pag. 353 secundæ editionis, aliique.

[Annotata]

* adde non

* i. e. contentione

* communicare

* Sammarthanus legit Septembri

§ IX. Templa Sancto dicata, sepulcri inventio, cultus ad Fanum S. Galli propagatus: ossa Leodium portata miraculis inclarescunt.

[Bina templa Sancto exstructa Leodii;] Priusquam Acta edantur, reliqua ad post. humam Sancti gloriam spectantia servato temporum ordine exhibebo. Narrat Fisenus in Historia ecclesiæ Leodiensis pag. 239, desæviisse per Hasbaniam III Nonas Junias anni 976 fœdam tempestatem, quæ messis futuræ spem omnem perdidisse videbatur: cumque id grave accideret Stabulensibus monachis, in quorum agros non leviter incubuerat malum; Godefrido ejusce cœnobii decano, comitis Vianæ * filio, in orationem procumbenti nuntiatum est e cælo, inflictam a Deo vindice plagam istam propter agros diebus festis profane cultos. Jacturam porro resarciri posse, si ambarvali supplicatione sacrum B. Remacli corpus per eam regionem deferretur. Factum est. Ex itinere per urbem Leodiensem Publicum montem conscendebant, & forte propter basilicam S. Martini conquieverant bajuli S. corporis, quando signo itineri dato, nulla vi sacrum corpus movere loco prius potuerunt, quam S. Patri suo vovisset ædem Godefridus eodem loco ponendam. Exstructa fuit deinde (a Notgero episcopo, uti habet in Floribus Leodiensibus pag. 207:) hodieque curialis est. Ceterum quocumque per Hasbaniam illatum est sacrum ferculum, mira fæcunditas consecuta est. Joannes Placentius in Catalogo antistitum Leodiensium de Notgero agens, scribit illius ætate prædictum Godefridum reliquias S. Remacli Stabuleto Leodium transvexisse, cujus occasione, inquit, duæ parochiæ ejusdem nominis extructæ sunt. Fullonius item tomo 1 Historiæ Leodiensis pag. 203 ex Placentio citato asserit, bina templa curialia Leodii designata fuisse Sancto, cum novis miraculis inclaruisset; sed quod eorum ædificationem collocet sub annum CMLXXV, conjectura est, opinor, annum enim non signat Placentius, nec Bucherius in Chronico.

[73] Anno 1040 S. Poppo abbas templum Stabulense a se restauratum variisque donatum ornamentis solenni ritu consecrari curavit, [Stabulense etiam ei dicatum anno 1040,] teste Everhelmo in ipsius Vita ad XXV Januarii pag. 647. Hujusce dedicationis inventique antea sepulcri S. Remacli Brevem narrationem, ab oculato teste optima fide conscriptam, ex vetere Ms. Stabulensi edidit Martenius col. 60, unde sequentia excerpo: Anno ab incarnatione Domini MXL Non. Junii *, dedicatum est hoc monasterium in honorem beati Petri principis apostolorum, Pauli atque Remacli a venerandis episcopis Erimanno archipræsule sanctæ Coloniensis ecclesiæ, Nithardo Leodicensis, Herimanno Mimigarvordensis, Richardo Virdunensis, Gerardo Cameracensis, Henrico tertio rege præsente, domno autem Popone abbate vicesimo anno ordinationis suæ abbatiam regente, quod ipse a fundamento restauravit, atque ut nunc patet ad effectum perduxit. Muralis autem ambitus, ad tuitionem ejus in modum mediocris oppidi compositus, ipsa die in sepulturam defunctorum orthodoxorum taliter est consecratus. Nam corpora beati patroni nostri Remacli, nec non Justi martyris & plurimæ reliquiæ pretiosæ cum aqua exorcisata exterius in circuitu ejus lustrando vehuntur, gyroque peracto, cum maximo cleri plebisque tripudio, laudes celebres in sublime exaltando, ad eumdem aditum reconsignantur; atque cum eadem insigni processione porta præscripti cœnobii repetitur, in qua, peracta sacerdotali benedictione, rex cum memoratis episcopis atque proceribus sursum se obvium Sanctis exhibuit, ad excitandam gloriam Dei in plebem sermonem episcopo facere præcepit.

[74] Subinde quatenus regali munificentia donarentur benigna largitate providit. [ubi biennio ante detectum fuerat ipsius sepulcrum] Dein subditur quid Romanorum rex donaverit. His ita gestis, ministris loculum Patroni nostri ferentibus, auxilio sese gerendo mancipavit, sicque cum clero debita processione vacando ac plebe immensa ad locum, ubi nunc reconditum est, cum magna devotione idem præfatus rex transtulit. Post Euangelium vero solemnis Missæ, domno abbate poscente, privilegium Gregorii (V) Papæ, patrui scilicet patris sui, loco pro tuitione & quærela insidiantium concessum, publice recitare fecit, idque a circumstantibus approbatum regali etiam auctoritate corroboravit. Huic etiam beneficio aliud addidit: nam præcepta regum antiquorum … nec non imperatorum … suo quoque testamento confirmavit, ut videre licet col. 59. Tum narratur, biennio ante detectum fuisse S. Remacli sepulcrum, in eoque sanguinem ejusdem fluidum repertum, ex ampulla vitrea, quæ casu collapsa & confracta est, defluxisse in terram. Quæ aliaque scriptor in hunc modum exponit. Præterea eodem adhuc abbate vita comite, infra biennium dedicationis præscriptæ, repertum est Patroni nostri sepulchrum plurima intercapedine temporum impediente nobis celatum. Inventum quippe est IV Nonas Martii diebus sacræ quadragesimæ, desideriis nostris superna gratia favente, vero indicio omnique summota ambiguitate.

[75] Nam sicut a patribus nostris veredica relatione est relatum scriptoque proditum, [a Goduino abbate constructum,] Goduinus, qui quartus in regimine loci beato Confessori abba successit, ab oratorio S. Martini, ubi prius humatum continebatur, in monasterium principale SS. apostolorum Petri & Pauli ab ipso sagaci industria constructum ac consecratum, officiosa devotione VII Calend. Julii transtulit (vide tom. V Junii pag. 4) quæque etiam in tam magnifico negotio expediebant, congruo honore efficaciter adimplevit. Siquidem lecticam auro argentoque suis expensis digna decoris prærogativa fabricatam præparavit, in quam jam arida ossa a corrupta ejus carne sequestrata locavit, retroque altare præscriptorum apostolorum in sublime, ut esset omnibus evidens, condigno apparatu statuit, sinceritate etiam ejusdem benignæ devotionis in tumulo ejus impendit, quia subtus eam in inferiori parte terræ commendavit, pavimentoque firmo ad tutelam fidelibus posteris non ignava fide munivit. Sed invalescente persecutione paganorum atque Lotharingiam provinciam ceterasque frequenter hostili immanitate atque incursione vastante, postque prædictum monasterium ab invisa gente Danorum est combustum, & ideo casum minante ab abbate Odilone propensiori opere atque eminentiori in ipsis fundamentis est restauratum. Nullum sepulturis irrogatum est impedimentum, quia latitudo eadem totius detrimenti tulit occasionem.

[76] [sed antiquis monasterii ruinis obvolutum; in quo & ampulla vitrea reperta,] Noviter autem & ipsum dirutum excellentiorique gratia, longitudine, latitudine, crassitudine, sumtuosoque decore præsens restitutum, sed a fundamentis duorum seclusum, multorum abolita est memoria monimentorum inibi positorum, insuper Patroni nostri generali atque inevitabili jure mortalitatis veritate patrum sublata priscorum. Diversarum etiam rerum impediunt nunc species maceriarum dilapsarum ruderumque congesta congeries, pavimentorum novorum super inducta planities, subinde telluris herbidæ sub nudo aëre insolitarum fœcunditatum ubertates, plurimæque varietatum objectæ imagines. Nam patrum nostrorum relatione ex eo fidem opinio nostra conceperat, sed ad confirmandum veritatis argumentum facultas non suppetebat, quia designatus locus ævo cesserat, ruinaque murorum altarisque omnia vestigia quærendi abstulerat; sed postquam ea impedimenta fuerunt extrusa, desiderii nostri repensatur gratia, atque apparuit quod diu quærebamus multa indagine adhibita. Ergo postquam invenimus, ut æquum dignumque erat, divinæ dispensationi gratias immensas retulimus, & dum urgente necessitate a terra machinamentis inibi congruentibus elevamus, excepto demolitæ carnis ejus pulvere, sanguinem ejus, quasi in futuræ resurrectionis gloria reservatum, in vitrea ampulla subtus illud stabilitum invenimus.

[77] [quæ casu colliditur, effluente Sancti sanguine;] Ad quam recipiendam dum inconsulta aviditate properatur, rationique prudenti renititur, peccatis nostris machinantibus, sacrum vas conlapsum colliditur, ipsumque pretiosum thesaurum negligentia maxima agente sparsim super terram effunditur; sed superna gratia interveniente ac vires nostras reparante, spem nostram nimio mœrore dissolutam bona fiducia refovemus, ipsumque cruorem diligenti cautela & examinatione cum ipsa terra recolligimus, & quia privatis publicisque nostris cunctorumque orthodoxorum commodis necessarium spiritualiter providebamus, in theca modica fideliter servandum recondimus. Locus autem sanctificationis atque inventi sarcofagi, quia digna ibi veneratione non fas erat excoli, nam pervius aditus atque exitus arcebat claustri, insuper morosa deliberatione intercedente, omnes reliquias, dispersione acta, non fuit possibile ad plenum recipi; decretum est præsentibus, absentibus atque futuris, quod residuum ex eis inibi restabat, hac ratione memoriæ commendari.

[78] Nam infra muralem parietem in medio occultus arcus cementaria arte compilatus, [quem cum ipsa terra aliisque post altare collocat S. Poppo abbas.] pavimentumque * a loco illo sublatum atque propter tenacem soliditatem non adeo adhuc reperimus partitione dissolutum, desuper reponitur, ut pia fide quærentibus veritatis indicium certa astipulatione pandatur. Hujus rei tot adhuc testes sunt incolumes, quotquot ipsa die extitere præsentes. Testimonium quidem perhibet Gonterus, cui creditum est tanti mysterii sacramentum attrectare, qui præcepto Petri decani, nunc autem abbatis, in virtute sacræ obedientiæ cruentatis manibus lipsanas dispersas præsumsit recipere, atque ad custodiendum fideliter in conclavi memorato retrudere. At ubi prædictus domnus abba, cujus hæc absentia gesta sunt, rediens agnovit, omnipotentis Dei gratiam dignis laudibus extulit, atque ipsum loculum cum pulvere, sanguine, cinere, retro altare prædictorum Apostolorum summa curiositate atque honore tumulandum tradidit, nec non ad recolendam tam præcipuam sanctificationem in posterum vario lapide marmoreo desuper strato eleganter decorare jussit.

[79] Circa idem tempus, ut videtur, propagata est Sancti veneratio ad Fanum S. Galli in Helvetia: [Festum in S. Galli monasterio institutum; ossa Leodium portata] ubi festivitatem S. Remacli, teste Burkhardo S. Galli monacho apud Goldastum pag. 67 secundæ editionis, solemniter agendam instituit Notpertus sive Nortpertus de Stafile, discipulus antea S. Popponis Stabulensis, & abbas S. Galli factus anno 1034. De quo Mabillonius tom. 4 Annalium pag. 398 hæc memorat: Fuit singularis ejus amor & cultus in sanctum Remaclum episcopum & conditorem monasterii Stabulensis, ex quo reliquias ejus impetravit, ejusque festum diem apud sanctum Gallum sollemnem esse jussit. Idem alibi quoque factum seculo XII, infra videbimus. Anno 1071 S. Remaclus a suis Legiam deportatus de Malmundario jus suum a rege virtutibus extorsit. Verba sunt Brevis chronici Lobiensis apud Martenium tom. 3 Thesauri novi anecdotorum Col.Rem gestam ita narrat Lambertus Schafnaburgensis tom. 1 Pistorii pag. 184: Cum Heinricus imperator tertius * Leodium venisset, fratres de monasterio Stabulaus proturbati, quotidie aures regias obtundebant pro repetitione monasterii Malmendrensis *, quod abbati creptum rex consilio Bremensis episcopi (ut prædictum est) dono dederat Coloniensi archiepiscopo. Cumque nihil ille precibus, nihil lacrymis, nihil ipsa perurgentium importunitate moveretur; inito consilio & (ut fertur) divina revelatione ad hoc faciendum incitati, ossa beati Remacli levant, Leodium deferunt, &, rege celebri quodam loco convivium agente, super mensam ipsam apponunt, obsecrantes per Deum, ut si minus filiorum, saltem Patris tanti misereretur jam cum Christo regnantis, & de injuriis suis quotidie ad tribunal æterni Judicis proclamationem facientis; cui nisi sua restitueret, ultra ei propter penuriam rerum necessariarum militaturi non essent.

[80] Hoc supplicationis genere, quod ad captandam benevolentiam comparatum fuerat, [multis coruscant miraculis:] rex versa vice nimium efferatus, concitus se relictis epulis in palatium proripuit, & quo exemplo in abbatem tam audacis facti incentorem animadvertere deberet, plenus irarum cogitabat. Sed ecce mensa, cui superpositæ erant sacræ reliquiæ, divina virtute confracta corruit: ministroque regis, haud obscuri nominis viro, crura pedesque contrivit: qui paulo post, exorata per intercessionem beati Remacli pietate divina, ita pristinæ restitutus est sospitati, ut ne cicatrix quidem in argumentum læsionis abolitæ relinqueretur. Atque ita deinceps per totam noctem sequentemque diem tanta circum sanctum corpus coruscabat miraculorum multitudo, ut corporali quodammodo proclamatione videretur beatus Remaclus jus suum expostulare. Attonitis omnibus tantæ rei novitate, rex timore vehementissimo correptus, ne forte, si cunctaretur, cœlestis in eum protinus ultio procederet, non solum ablata restituit, sed recentibus etiam donis pro munificentia regia magnifice cumulavit.

[81] [unde orta Sancti commemoratio 9 Maii.] Hinc originem duxit indicata tomo 2 Maii pag. 359 commemoratio S. Remacli, quæ annuo festo apud Stabulenses ritu duplici celebratur VII Idus Maii. Ampliorem totius rei historiam qui cupit, adeat Triumphum S. Remacli, duobus libris a monacho Stabulensi oculato plurium gestorum teste conscriptum, quem Chapeavillus ex vetusto Ms. codice monasterii Stabulensis edidit tomo 2 de gestis pontificum Leodiensium a pag. 517 ad 574; ubi prædicta omnia singulatim & multa alia fuse recensentur. Capite XI libri 2 non ministro regio, ut supra habet Schafnaburgensis, sed famulo monasterii Stabulensis, nomine Gonterulo, tibia confracta & post in integrum restituta dicitur. Qua in re major fides anonymo videtur habenda, utpote qui tunc Leodii aderat, quam Schafnaburgensi coævo quidem, sed absenti & ex auditu dumtaxat scribenti. Anonymum porro Triumphi auctorem erudite ab impostura vindicavit Martenius in fine numeri 51 citatus, toto capite 9 a pag. 119; ubi, exposita operis summa, profert testimonium Friderici archiepiscopi Coloniensis, antiqua gesta abbatum Stabulensium, Franciscum Laurentii priorem Malmundariensem, & oculatum testem Deoduinum episcopum Leodiensem. Ejusdem operis antiquitas dein probatur e codicis Stabulensis charactere, qui ætatem ipsius Henrici spirare videtur, ex autographo eodem tempore & ab eodem amanuensi scriptus, a quo & Vita S. Popponis, teste Martenio. Scripturæ duplex specimen æri incisum exhibetur ante paginam 125, videlicet pars citati capitis XI ex Triumpho S. Remacli, & pars capitis 22 ex Vita S. Popponis. Primum usui erit inferius ad paucula restituenda in editione Chapeavilli, ex qua dabo excerpta miracula omnia libro 2 Triumphi contenta.

[Annotata]

* al. Viennæ

* al. Julii

* forte aliquid deest

* vulgo IV

* Malmundariensis

§ X. Ejus solemnitas aliis locis instituta, brachium Solemniacensibus concessum; vindicata clades Stabulensium, dicata altaria, lis de corpore, forma habitus.

[Fundatio festi in abbatia Helmwardeshusana,] Exeunte seculo XI, vel initio sequentis institutum est Sancti festum in abbatia Helmwardeshusensi diœcesis Paderbornensis per Thietmarum, de quo supria meminimus num. 71. En ipsas fundationis litteras ex laudato Ms. Coloniensi. Thietmarus nominis hujus secundus, successione autem sextus Dei gratia Helmwardensium abbas, omnia sua tam spiritualia quam carnalia committens divinæ misericordiæ dispositioni, Sanctorumque patrociniis in vita præsenti atque futura credens adjuvari, notitiam Beati Remacli primus intulit huic congregationi. Deinde Rodulfo * bonæ memoriæ Stabulensium abbate ob perpetuum alternæ fraternitatis pignus largiente, susceptis ipsius Sancti reliquiis & optimi pallii casula ob indicium mutuæ charitatis, constituit ex communi fratrum suorum consensu diem depositionis ejus festive agi, sicut sancti Martini, librumque Vitæ ipsius & cantus historiam pleniter recitari: & ut id celebrius ac devotius voluntarie fieret, & apud posteros inconvulsum perduraret, contulit eidem Sancto mansum *unum in villa Mitthin, qui annuatim persolvit solidos quinque, constituens ex his per manus cellerarii charitatem dari fratribus in prænominata solemnitate. Igitur ex stabili constitutione post primam vesperam infra cœnam super statutum potum, medo * pleniter propinetur omnibus. In sancta die præbendarius panis sit simila, sumen * solito melius sicut in summis festivitatibus, unicuique fratri assatura anguillæ in veru, item ministratio piscis, si est in promptu, sive cujuscumque generis sit bonum ferculum, deinde pisces præbendarii, & quartum artocreæ * in sagina sive oleo frixæ, seu si sexta feria occurrerit, super cratem assatæ, & plena propinatio medonis. Cœna vero sit placentæ ex ovis & præbendario caseo, & mensura præbendæ sit propinaria cervisra. Cera quoque amphoræ mellis detur custodi ad augenda luminaria, & ponendum thus, sive de eodem censu sex nummi. Quod si quis in melius auxerit, augeatur ei meritis beati Remacli merces divinæ retributionis: si quis vero minoraverit sive in deterius mutaverit, offensam ejus procul dubio sustinebit.

[83] Videntur hæ latuisse Mabillonium: nam tomo 5 Annalium pag. 516, [nunc exstincta. Sancti opem experiuntur Solemniacenses;] ubi Thietmarum præcipue laudat a studio sacrarum reliquiarum, ne verbo quidem S. Remacli meninit. Porro celebris quondam abbatia Helmwardeshusana, seculo XVI ab Hassis disjecta est, ex quo primum Lutherana, max Calviniana hæresis omnia turbare cœpit. At sacer reliquiarum thesaurus industria Erici episcopi Paderbornensis feliciter subtractus servatusque cessit Paderbornensi ecclesiæ, teste Mabillonio ibidem. Sancti opem in magnis molestiis seculo XII experti sunt monachi Solemniacenses: pro quo beneficio abbas ipsorum Geraldus de Terazzo, datis ad Wibaldum litteris anno 1149, Stabulenses rogavit ut communi Parenti gratias agerent. Hujus epistolæ partem accipe ex Martenio tom. 2 Collectionis amplissimæ col. 353: Ante omnia carissimi petimus, quatenus communi patri nostro S. Remaclo gratias agere & preces pariter fundere ut filii domestici pro nobis fratribus vestris dignemini. Gratias, inquam, quia nos opitulante Deo de magnis tribulationibus pius Pater erutos in magna pace ad præsens constituit; preces etiam nihilominus fundere, quatenus sicut hactenus bene consuevit, patrocinari nobis in æternum non desinat. Sub Geraldi hujus decessore Mauricio, & Guibaldo seu Wibaldo abbate Stabulensi renovata & confirmata fuerat societas inter utrumque monasterium anno 1134, pro quo male habetur Sæculo 2 Benedictino pag. 1093, millesimo ducentesimo trigesimo quarto uti patet ex Indictione XIII, quæ nullo modo congruit anno 1234, cum tunc curreret Indictio VII. Adde, quod Wibaldus obierit anno 1158, nec alius inter Stabulenses abbates illius nominis reperiatur. Loco citato in fine litterarum apponitur: Datum anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo octavo, Dominica ante Pentecostem: quod certe de alia societatis renovatione vel confirmatione intelligi debet, si annus 1238 recte signatus sit. Hæc per transennam circa litteras societatis observasse sufficiat: de Sancti reliquiis, quas seculo XIII Solemniacenses impetrarunt, agetur inferius.

[84] [festum aliud instituit Corbeiæ-novæ Wibaldus abbas:] Anno 1151, Wibaldi a suscepto regimine Corbeiensi sexto, facta est in capitulo Corbeiæ constitutio, qua prædictus abbas montem S. Michaelis designavit ad festum S. Remacli, & anniversarium suum celebrandum, uti ipse testatur apud Martenium tomo citata col. 610 his verbis: Notum esse volumus universis ecclesiæ nostræ fidelibus tam præsentibus quam futuris, qualiter montem, qui vocatur sancti Michaëlis, scilicet ecclesiam cum omnibus ad eam pertinentibus, ad festum sancti Remacli ad * anniversarium nostrum ordinavimus. Et infra: Pro memoria & veneratione beati Remacli domini ac patroni nostri, necnon pro remedio animæ nostræ, eumdem montem cum omnibus pertinentiis suis, item ecclesia * cum dotali manso & villicatione cum mansis & agris ad eam pertinentibus & novalibus .. ad refectionem fratrum Corbeiensium in festo prænominati Patroni nostri & in anniversario ordinationis nostræ, id est, in vigilia undecim millium virginum designavimus &c. Tum de solemnitate ita loquitur: Fratres autem festum B. Remacli spontanea voluntate & communi in cappis & quinque candelis solemniter celebrandum instituerunt, in cujus die festo priorem Missam in majori ecclesia de S. Remaclo, majorem vero Missam in capella, quæ domui nostræ adjuncta est & sub ejus titulo consecrata, de dedicatione celebrabunt. Posteriora hæc satis indicant, cultum jam ante in Corbeianova fuisse Sanctum, consecrato in ejus honorem sacello, in quo Missam solemnem de dedicatione celebrandam dicit Wibaldus.

[85] [lipsana quædam Solemniacum missa,] Quædam e Sancti lipsanis Solemniacum missa sunt anno 1263, addita promissione reliquiarum insigniorum brevi mittendarum, quas enixe desiderabant monachi. Docet hoc epistola perquam officiose scripta a Joanne decano seu priore Stabulensi ad Solemniacensem abbatem Archambaldum II, quam Mabillonius proxime citatus edidit pag. 1092. Venerabilibus patribus, confratribus & amicis in Filio Dei præelectis, Archambaudo abbati Sollemniacensi, totique collegio ejusdem loci, Johannes decanus humilis totusque conventus ecclesiæ Stabulensis salutem, & in abscondito vultus Dei consolationis fonti frequentius confoveri. Innotuit nobis, quod vestra devotio summo adspirat desiderio ad aliquas habendum reliquias de patrono nostro glorioso videlicet B. Remaclo, aliquando in terris decorato gloria pastorali. Verum quia de corpore ejus ad præsens aliquid consolatorium vestræ paternitati sincere, sicut desiderii nostri affectus expostulat, transmittere non valemus; ne vestra tamen precatio apud nos frustrari videatur, cum illam summo proponamus studio adimplere; de baculo pastorali, de casula, in qua jacuit tumulatus, & de sandaliis ejus vestræ devotioni transmittimus ista vice: scientes indubitanter, quod de corpore memorati Patroni nostri vestræ pietati condecentem transmittemus portionem, cum de capsa in capsam, quam gloriosam fieri fecimus, transferri contigerit corpus: quod erit in brevi, Domino disponente. Datum Stabulaus, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo tertio, Idibus Junii.

[86] Steterunt promissis Stabulenses: nuntiis enim Solemniacensibus Clementi & Viviano brachium S. Remacli necnon aliorum sanctorum reliquias donarunt XIII Maii anno 1268, [& quinquennio post] prout constat ex litteris ad eumdem Archambaldum summa benevolentia datis, quas item transcribere visum est ex Mabillonio pag. 1093. Reverendis in Christo patribus ac dominis suis amantissimis, venerabili patri domno Archambaudo abbati, totique conventui Sollemniacensi, decanus humilis, totumque collegium monasterii Stabulensis S. Remacli in Ardenia salutem, & se totos ad amorem intimum fœdere sempiterno. Quamquam locorum intervallum personalem nobis divisionem indixerit, individuæ tamen dilectionis inter nos sinceritas illucescens, ope Dei indivisos per sæcula conservabit. Hinc est, patres ac domini reverendi, quod toto cordis ac mentis affectu veneramur atque adoramus collaudantes Altissimum, qui nos & vos mediante nostro patrono B. Remaclo cum suavi ac firmo vinculo, immo inviolabili mutua caritate firmato, adeo dulciter combinavit, quod nec tribulatio, nec persecutio, seu gladii pavor a caritate, divina bonitate compacta, poterit separari *, Dei misericordia suffragante.

[87] Propterea nos, vestris receptis nuntiis, revera confratribus, [ipsum Sancti brachium.] videlicet domnis Clemente vestro cellerario atque Viviano sacrista vestro simulque vestris litteris, perfusi sumus gaudio indicibili, & prosperitate vestri conventus in illis cognita, jucunditatem & translationem nostris cordibus super aurum & topazium, super odorem lilii & balsami infudistis. Assurgimus itaque vestræ reverentiæ pro litteris tam affectuosis, plenis caritate melliflua, per fratres nostros ac vestros prænotatos nobis transmissis, vobis humiliter inclinantes, quorum etiam videlicet fratrum dictorum conversatione ac morum honestate potuimus & debuimus emendari; per quos etiam vestræ dilectioni transmittimus brachium venerabilis patris nostri B. Remacli, & de reliquiis undecim millium Virginum; necnon & de reliquiis Thebæorum martyrum. Rogantes suppliciter, ut memoratas reliquias honore debito cum sollemnitate congrua dignemini honorare. Datum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo octavo, Dominica ante Adscensionem Domini, id est, III Idus Maii.

[88] [Agrorum Stabulensium populator terribili morte punitus:] Seculo sequente illatam suis clientibus injuriam severe ultus est Sanctus, percusso horrenda morte anno 1388 quodam nobili, qui cum trecentorum prædatorum caterva Stabulenses agros invadere & populari ausus fuerat. Memorabilem vindictam, qua ceteri prædones exterriti ad pœnitentiam conversi sunt, scriptor seculi XV Cornelius Zantfliet Leodii ad S. Jacobum monachus ita exponit in suo Chronico apud Martenium tom. 5 Collectionis amplissimæ col. 332: Sed & eo tempore (anno 1387) quidam nobilis Alemannus cum trecentis complicibus terram Stabulensem intravit, violenter tollens prædam magnam circa villam dictam Lierneus *. Cui cum incolæ loci circiter ducenti prædam vellent abigere & reditum obturare; illic trucidati sunt XLVIII, capti XXXVI: de parte adversa tres tantum occisi sunt, & præda abducta. Verum S. Remaclus patronus terræ gravem in hostes exercuit ultionem: nam anno sequenti princeps prædonum rabidus factus est, manus * & aures equi sui commasticans, & morte terribili percussus. Cujus complices ad monasterium Stabulense venerunt humiliter veniam postulantes de commissis, & emendam * condignam offerentes; metuentes ne simile quippiam ipsis eveniret.

[89] [duo altaria Sancto dedicata, cujus corpus non Bambergæ,] Ceterum memoratus Benedictus delle Rive, qui anno 1647 humanissime Bollando misit titulos altarium imperialis ecclesiæ Stabulensis, præter altare majus, quod in honorem SS. Apostolorum Petri & Pauli ac SS. pontificum Remacli & Martini dedicatum est, aliud item anno 1547 consecratum fuisse testatur ex ipsis originalibus litteris, quas ita recitat: Ultima Decembris anno MDXLVII stylo Leodiensi, consecratum fuit altare in Castro Stabulensi per R. D. D. Gedeonem vander Gracht episcopum Castoriensem, suffraganeum Rmi. D. Georgii ab Austria episcopi Leodiensis, in honorem S. Remacli episcopi, S. Gowaris * & Silvestri (signatum) Theodoricus Beex &c. (Et impressum sigillum ejusdem episcopi Castoriensis in cera rubei coloris.) Superest quædam difficultas de loco, ubi Sancti corpus asservatur: notat enim Gamansius noster num. 6 citatus, in Ms. montis S. Michaëlis addi ad calcem Vitæ S. Remacli verba sequentia: Ejus corpus modo in cathedrali ecclesia Babenbergensi honorifice conservatur. Litem illam edoctus supra laudatus Riveus, pro Stabulensium possessione in hanc sententiam ad Henschenium scripsit VIII Aprilis 1654: Integrum (excepto nempe brachio, quod Solemniacensibus concessum esse vidimus) S. Remacli corpus hic adservari, neminem vidi hucusque, qui dubitaret; & tanta est rei istius certitudo, ut superfluum mihi videretur, eam argumentis, quæ interim innumera sunt, firmare.

[90] [sed Stabuleti quiescere ostenditur:] Neque moror propter objectiones, quæ ex receptis Bamberga documentis oriri possent: si quæ enim Bambergenses documenta, si quas reliquiarum particulas, vel forte etiam S. Remacli Vitam possideant; illa omnia hinc eo missa fuisse necesse est. Judicet R. V. an ob hoc perfectiora dici possint. Theodoricum agentem de Coloniensi, Laudunensi &c. episcopis non vidi. Ejus exemplar cuperem habere. Quamquam apposita ejusmodi verba, seu alia quævis, mihi potius glossemata, quam genuini textus probentur. Et certe contra possessionem nostram objicientibus solum id reponerem: Venite & videte, palpate, quia hæc sunt S. Remacli ossa, hic habitus, hæc stola, sandalia hæc, feretrum hoc affabre ædificatum, hæc recepta omnium sæculorum traditio, hæc scripta indubitata &c. Cum Sanctus Bambergæ colatur, ut dictum est num. 4, nolim absolute negare in ecclesia illa cathedrali quasdam ipsius reliquias conservari: bas autem auctor manuscripti montis S. Michaelis vocaverit corpus, partem quamvis exiguam pro toto accipiens, uti sæpe fit in similibus. Et vero si ipsum Sancti corpus Bambergam fuisset translatum, an id Stabulenses ignorassent, an eorum bibliothecæ & archivi præfectus ac diligentissimus scrutator Riveus superiora scribere ausus fuisset, an denique Bambergensis ecclesiæ Annales translationem illam silentio penitus involvissent? Ait quidem auctor Triumphi S. Remacli apud Chapeavillum tom. 2 pag. 562: Dicebatur rex id habere consilii, ut concessum ejus dono corpus Patroni nostri sibi auferret episcopus Bavebergensis; verum ex capitibus sequentibus constat, ablatum a Bambergensi non fuisse.

[91] Quoniam Riveus in suis litteris meminit de habitu seu veste Sancti, [descriptio & ectypum vestis ejus monasticæ.] visum fuit coronidis loco subjicere sequentem illius descriptionem & effigiem dare ex Martenio Annalium Benedictinorum tomo 6 pag. 571: In Stabulensi monasterio … vitæ sanctissimæ finem fecit beatus Remaclus, ibidemque sepultus in oratorio S. Martini. Visitur hactenus inter sacras ejusdem monasterii reliquias cuculla ejus monastica ex rudi panno, quali fere vestes sibi hodie conficiunt patres Capucini, & ejusdem coloris; in qua Remacli paupertatis amorem prædicant varii ejusdem materiæ panniculi, quibus passim lacera vestis resarcitur. Forma autem hujus cucullæ est instar veterum casularum, quæ totum corpus circumdabant sine manicis; sed cum acuminato superius assuto caputio, qualem nobis repræsentat S. Isidorus in libro Etymologiarum, “Casula est vestis cucullata, per diminutionem a casa, quod totum hominem tegat”. Et Theodemarus abbas Casinensis in epistola ad Carolum Magnum: “Cucullam esse dicimus, quam alio nomine casulam vocamus”. Tantæ antiquitatis hoc in genere monumentum nullum umquam vidi pretiosius aut mirabilius, sed neque Mabillonius: quapropter ad futurorum instructionem & ædificationem hic illud repræsentare juvat: quod etiam chalcographum nostrum, servata proportione, imitari jussimus.

[Annotata]

* obiit is anno 1097 vel 1098

* i. e. prædiolum vel agellum

* i. e. hydromeli

* videtur hic accipi pro quovis ferculo

* i. e. placentæ cujusdam

* forte ac

* f. ecclesiam

* separare

* al. Lierneux, Latine Ladernacum & Lethernacum

* forte manis i. e. maxillas

* i. e. satisfactionem

* Goaris

VITA
Auctore monacho Stabulensi anonymo
Ex Ms. vetustissimo abbatiæ S. Pauli Ultrajecti atque aliis sex Mss. inter se & cum editione Mabillonii collatis.

Remaclus conf. ep. Trajectensis, ac dein abbas Stabulensis, Stabuleti in Germania (S.)

BHL Number: 7113

A. Anonymo.

PROLOGUS.

a

[Sanctorum gesta evulganda ad laudem Dei.] Cum sit studium gentilium sua figmenta & vanos ritus eorum * luculenter aptare obscenis carminibus, eaque commendent perpetua memoria sibi subsequentibus; cur ego sileam, ne * proloquar manifesta opera Christi, quæ innumerabiliter per Sanctos suos agere non desinit virtute divina: cum possim vera effari in laude magnifici Dei, & conferre plurimum fructum audientibus b quantam honorificentiam præstet famulantibus sibi, tam magnifica operando.

ANNOTATA.

a Ex codice Valcellensi & Ms. S. Foillani: deest enim in codice Ultrajectino & quatuor aliis Mss.

b Mabillonius, in laude magnifici Dei, qui tantam honorificentiam præstat famulantibus sibi tam mirifica operando; intermediis omissis, quæ etiam absunt a Ms. Foillanensi. Minutiora prætereo.

* al. errorum

* Mabillon. nec

CAPUT I.
Sancti patria, parentes, educatio: in aulam evocatur, fit episcopus, excipit S. Trudonem & agenda edocet.

[Ortus Sancti & pia educatio:] Igitur ex Aquitaniæ partibus oriundus fuit vir per omnia venerabilis & vita & moribus, nomine Remaclus a parentibus nobilis, sed fide nobilior. Pater ejus dictus est Albutius, mater vero Matrinia * est vocitata, secundum sæculi dignitatem in facultatibus rerum admodum pollentes; sicut traditio possessionum ejus ad nos facta testatur. Qui cum enutritus esset a parentibus sublimiter, prout illis suppetebat plurima copia sæcularium facultatum; jam bonæ indolis totius suavitatis fructus ferentem b tradunt eum beato Eligio viro in omnibus meritis præferendo, sacris institutionibus monasticæ disciplinæ imbuendum [in] Solemniaco monasterio, quod ipse pater pio opere in suo proprio rure construxit c. In tantum enim adhæsit sancti viri monitis, ut non solum non fieret segnis executor verbi divini; verum etiam in tantum crevit in eo virtus divina, ut maxima ibi religiosæ conversationis exempla monstrando, in vigiliis pernox, in orationibus continuus, in abstinentia præcipuus, in universa morum probitate præclarus eniteret: adeo ut prædictus vir omnem curam gregis sibi commissi illi traderet, & seipsum servitio palatii, sicuti compellebatur, sollicitus exhiberet.

[2] Post aliquantum vero temporis, fama vulgante, per totam Galliæ provinciam auditum est de vita & actibus beati viri sæpe memorandi Remacli, [in aulam accersitur, & fit episcopus regionarius,] & ad aures procerum, qui tunc temporis palatio præerant, perventum * est, quod tanta ac talis arbor germina protulisset. Nec potuit, volente Domino, lumen irradiatum gratia ejus sub modio occultari, sed ut splenderet omnibus in proposito fidei commanentibus, lichnus superpositus est candelabro: ac denudatum est in regalibus aulis tam magnificum Virum non debere abesse præsentiæ regis d, ut illius prudentia disponerentur regni negotia. Unde factum est, ut evocatus honorifice, ut decebat, ad limina perduceretur palatii, magnum omnibus futurus solamen; sicuti postea eventus rerum perdocuit. In tanta enim habitus est dignitate, ut infulas sacerdotales adeptus sit acclamante populo dignum fieri talem doctorem e, præsulatus gerere officium, qui tantam gratiam a Deo perceperat, ut etiam omnibus in necessitate sua subveniret.

[3] Interea Vir Dei sancto Spiritu plenus, ordinante Dei providentia subrogatur Tongrensium f sedis episcopus, [postmodum Trajectensis.] ut verbi semina in plures diffunderet, quæ in semet diu manentia occultabat. Quis vero enarrare sufficiat, quanta illi cura fuerit pauperum victus, cum sit factus orphanorum pater, viduarum pius adjutor, infirmorum benignissimus consolator, omniumque necessitatum largissimus procurator? Virtus itaque humilitatis tanta in eo refulsit, ut cunctis se inferiorem cuperet æstimari, quo fieret juxta Apostolum forma omnibus, ne incideret in illius sententiæ opprobrium, ne forte aliis prædicans, ipse reprobus efficeretur.

[4] Nec prætereundum præterea puto, immo magis est explicandum, [S. Trudo flagrans desiderio sacras Litteras discendi] quod Vir Deo plenus etiam præscius futurorum fuit; quod sibi collatum munus divina fuisse revelatione manifestissime comprobatur. Qui dum felicissimo cursu pro Ecclesiæ gubernaculis cura pervigili, prout erat devotus, cottidie attentius decertaret, quatenus Largitori omnium, quos poterat a luporum faucibus eripere, commendaret; ut reportans * veniente Christo manipulos, mercedem operis commissi, gloriæ immarcessibilem coronam percipere mereretur. Quam militiam exercens g, contigit ex Hasbaniæ finibus * beatum Trudonem puerili adhuc ætate florentem primos emittere boni saporis uberrimos fructus. Et quia erat ex magna prosapia natalium ortus, sicut scedula gestorum illius commendat, enutriri paulatim in eo, igne divini amoris accenso virtutum copia cœpit. Ad hoc enim usque ardore * sancti Spiritus tactus * est, ut voto se obstrinxerit, si aliquando sacros apices plene addisceret, in suo proprio ecclesiam debere construi h, & ibi Domino jugiter famulari, quod postea Christo auspice [solemniter] adimplevit.

[5] [ab angelo moneturut Remaclum adeat,] Nam * dum tali flagraret desiderio, visione nocturna corripitur, & angelica ammonitione perdocetur in hæc verba: Frater Trudo, scito vota tua, quibus te obligasti a pueritia, & preces, quas humiliter fudisti, in conspectu Dei cæli esse acceptas: & quidquid in animo tuo boni versatur desiderii, ipse [de hoc] tibi præbebit assensum. Nam sapientia implebit cor tuum, & erudiet te [in] mandatis suis, ac monita sua exarabit in secreto pectoris tui, & ut concupieras, ad Ecclesiasticæ dignitatis pervenies gradus: quia petitio tua justa est, placitaque Deo. Adjecit quoque idem vir vultu fulgenti affari eum: Surgens igitur, perge ad beatum Remaclum pontificem Tongrensis * ecclesiæ, qui est haud procul a loco [in] quo nunc es; illi [enim] revelavit Deus omnia, quæ tibi convenit * agere, ipseque diriget gressus tuos ad omnia quæ desiderat anima tua.

[6] [a quo excipitur perbenigne] Hoc audito vir Dei confisus de visione * Angelica, surrexit propere, gaudensque cœpit veloci gressu tendere ad locum, ubi sanctus Vir eo tempore in cura regiminis desudabat. Cumque non multum abesset a villa i ubi domnus Antistes residebat cum suis famulis, ilico cognito per spiritum, sicut antea illi fuerat cælitus nuntiatum, ait pueris suis: Surgite in occursum viri Dei, qui ad visitandum nos venit, & cum omni reverentia eum excipite, & ad me introducite. Ite velociter, jam enim appropinquat. Illis ergo jussa complentibus k perduxerunt [eum] ad Episcopum. Intuitus autem eum pius Pater continuo surrexit, & ruit in oscula flens largiter præ nimio gaudio super collum ejus. Et cum se vellet electus puer sacris vestigiis ejus provolvere, elevavit eum cum humectatione genarum talia prosequendo; Sit tibi Domini Jesu bone, visitator animarum, gloria, laus & jubilatio per immortalia sæcula sæculorum; qui voluisti nos in hac die consortare de visitatione famuli tui.

[7] [& agenda edoctus Metas] His dictis, adjecit & hæc beatus Sacerdos dicens: Sed & tu, fili mi, sis benedictus a Deo altissimo, qui te dignatus est ad nos dirigere, ipseque post hæc adimpleat omnia, quæ desiderat anima tua, perficiens voluntatem cordis tui. Scito ergo, quia ab hac hora filius mihi vinculo charitatis conjunctus eris; & ego spiritualis tibi patris jura perenniter retinebo. Mihi enim servo suo revelare dignatus est Deus cuncta quæ sunt in animo tuo, & quidquid super hoc gerere te oporteat, a me perdoceberis: [quia uti jam præfatus sum, sermo Dei ad me factus est.] Ego namque per spiritum didici, quod in pueritia tua jure-jurando firmasti, ecclesiam in tua hæreditate, auxiliatore Deo, construere, & ibi omni assiduitate * Christo militare. Unde scias, te beato Stephano protomartyri possessiones tuas tradere [debere] ibique ab inhabitantibus [civitatem Methensem] perfecte Scripturas sanctas percipere. Post hæc remeabis doctrina repletus cum honore ad locum tuum, ac sicuti pollicitus es, ædificabis ecclesiam, in quo volueris loco.

[8] His & aliis exhortationis verbis a præfato venerabili Remaclo commonitus est sacratissimus puer, [mittitur: ministros suos obirectantes corripit Sanctus.] quem deosculans diutissime Pontifex dimisit in pace l, inquiens pueris suis: Deducite eum cum magna reverentia, quia Dominus respicit iter * ejus. Illi ergo * velut negligentes propter habitum indumenti derogare ei cœperunt, dicentes: Ecce quam vilis factus est hodie Dominus noster, qui istum pauperculum, tam deformia vestimenta habentem juxta se collegit, ac ei tantum honorem exhibuit. Cumque derogarent ei tacitis hujuscemodi verbis, iterum per secretum nuncium, qui illi divinitus missus semper aderat, ammonitus Vir Dei, increpuit eos dure talia fando: O infelices, quare ad vultus hominum respicitis, & ad vilia indumentorum tegmina, cum magis mentes hominum actusque judicet Inspector animarum nostrarum. Agite itaque pœnitudinem erratuum vestrorum, quia insipienter locuti estis. At illi provoluti pedibus * ejus, veniam precabantur fatentes *: Ignosce nobis, pie Pater, quia ignoranter peccavimus; parce delinquentibus, quod insipienter egimus. Et ille: Data sit, inquit, vobis a Deo indulgentia, videte ne ulterius tale crimen incurratis.

ANNOTATA.

a Sic legit Ms. codex Cornelii Duyn: alia Mss. quæ prologo carent, omittunt igitur. In Bambergensi scribitur Remaglus. De anno & loco natali, educatione sub S. Sulpitio &c. vide Commentarium prævium § 2, unde quædam in sequentibus corrigenda sunt.

b Ms. Rubeæ Vallis in bonæ indolis totius suavitatis fructu ferventem tunc tradunt &c. S. Eligius Noviomensis episcopus habetur in Romano Martyrologio 1 Decembris. Quædam posthac omissa in Ms. Ultrajectino ex aliis supplebo & uncis [] includam; idem facturus Ms. Coloniensi, ex quo miracula inferius edentur.

c Adi Comment. num. 15 & seqq.

d Erat is S. Sigebertus Dagoberti I filius, de quo actum tomo 1 Februarii a pag. 206. QuandonamSanctus noster in Austrasiam venerit, item quando conditum sit monasterium Casæcongidunense, cujus primus abbas fuit, consule Comment. num. 18 & 19.

e Ms. Rubeæ Vallis ut infulas sacerdotales adeptus acclamante populo judicaretur dignus fieri talis doctor &c. Factum id anno 648, prout ostendi num. 22.

f Ms. Rubeæ Vallis Trajectensium, & sic vocem Tungrensium recte explicat Mabillonius in Notis, (vide Comment. num. 27) addens id contigisse post abdicationem S. Amandi, non vero post Landoaldum, quem Notgerus & alii nonnulli episcopum perperam fingunt, mediumque collocant Amandum inter & Sanctum nostrum: hic enim Amando abdicanti successit eodem anno 650, ut Bucherius habet in Chronico. De erroribus circa S. Landoaldum videri possunt plura tomo 1 Februarii pag. 833 & ad diem 19 Martii, quo colitur.

g Id est, cum exerceret. Apud Mabillonium connectuntur sequentia cum præcedentibus hoc modo: Qui dum .. decertaret … ut … coronam percipere mereretur; contigit ex Hasbaniæ finibus beatum Trudonem … primos boni operis uberrimos emittere fructus. Ms. San-Maximinense pro Hasbaniæ perperam habet Hispaniæ. Verba autem puerili adhuc ætate florentem non sunt stricte accipienda; Trudo enim priusquam ab angelo moneretur de adeundo Sancto nostro, adolescens imo vir erat, teste Donato in ipsius Vita, quæ dabitur 23 Novembris.

h Ita quinque Mss.: Mabillonius, deberet construere, sicuti etiam legit Ms. Rubeæ Vallis, sed præmisso quod.

i Donatus cap. 4 villam istam Septimburias appellat.

k Mabillonius & quatuor alia Mss. persicientibus. Codex Valcellensis rectius: Illi ergo jussa perficientes.

l Ad S. Chlodulphum Metensem episcopum, qui Trudonem post sexennium circiter Sancto nostro remisit. Adi Comment. num. 40.

* al. Mariana & Maternia

* Mabillon. perlatum

* Valcell. reportans obviam venienti

* al. partibus

* Mabill. gratia

* al. tractus

* in uno Ms. Qui

* ibid. Trajectensis

* Mabill. conveniunt

* in duobus Mss. visitatione

* in uno Ms. sedulitate

* Mabillon. cor

* al. vero

* al. genibus

* in uno Ms. dicentes

CAPUT II.
Virtutes Sancti & cura pastoralis: condita ipso auctore duo monasteria, in quorum alterum, abdicato episcopatu, se recipit; pius obitus & sepultura.

[Magna solicitudine suos instruit:] Ad comprobandum itaque quanti meriti Vir iste fuerit, cui in tantum famulabantur angeli [Dei,] ut abdita secretarum rerum, quæ in conspectu Conditoris retinebantur, huic fierent manifesta, ac ejus præjudicio disponerentur; supra memorata annotare curavi, ne aliquis perversæ mentis, aut diaboli arte deceptus detrahere [atque incusare] audeat (quod fieri non credo) tam magnificum & electum Christi Militem, talenti crediti servatorem, & cum lucro ad Dominum gemina dona ferentem. Quis enim enarrare sufficiat quam sancte & juste de reliquo conversatus sit, quantave illi sollicitudo custodiæ debitæ fuerit, monendo scilicet omnes, ut a lenociniis blandientis mundi se observarent, a curis sæcularibus gressum retraherent, in lege mandatorum Dei perenniter durarent. His & hujuscemodi adhortationibus creditam sibi plebem in timore Dei vel amore confirmans, majore cœpit animi alacritate flagrare, quo liberius sive devotius cor erigere ad contemplanda cælestis vitæ pascua valuisset.

[10] [auctor est S. Sigeberto regi, ut bina condantur] Interim dum in hoc tenore propositi accinctus fide, spe munitus, caritate fundatus perseverat *, contigit Deo favente lubere a piis principibus regni Francorum Sigiperto regi & Grimoaldo b duci ex voluntate Dei & consilio optimatum suorum ut construerentur infra * forestem monasteria sita in pago, qui Ardöenna c dicitur, cognominata Stabulaus, sive Malmundarium d, in quibus commanerent religiosi monachi, qui spiritualiter inibi Christo famularentur, & pro statu totius regni & regis salute vel e filiorum, sive curam regni exercentium, omnipotentem Dominum exorarent. Tunc cœperunt ædificare * attentius &, ut assolet in tali opere, virtus divina subsecuta est, prosperoque successu velociter adimpleta sunt.

[11] Cumque adesset tempus, ut ecclesiæ nova materia ornatæ dedicarentur, [monasteria, quæ dedicat.] mittens præfatus rex ad beatum Remaclum episcopum, quia alterum eorum, id est Stabulaus ad ejus pertinebat diocesim, alterum vero, id est Malmundarium, quia ad metropolim respiciebat, cum consensu Chuniperti f, qui erat metropolitanus Agrippinæ, evocavit eum, ut sicut conveniebat ejus ministerio eas dedicaret. Quod sanctissimus [Vir] ilico obaudiens, cum magna diligentia explevit opus sibi injunctum *, quod ejus dudum dispositione fuerat actum; quia cum esset Regi & primis palatii propter maximam sanctitatem vicinus ac amatus, nihil præcipuum absque ejus consultu fiebat. Unde factum est, quia tam carus eis habebatur, ut, Missarum peractis solemniis, traderet ei prædicta loca jam dictus major domus Grimoaldus sua ditione cuncta ordinari, & monastica vitæ instituta illic servari.

[12] Post non multum vero temporis impetravit tandem a rege g, [Stabuletum, abdicato episcopatu, se recipit,] quatinus relinquens successorem h post se in sede pontificali, ut diu desiderabat, hunc eremi locum adiret, & ibi ab hominibus remotus, soli Deo vacaret. Quantus autem luctus de abscessu Pastoris fuit, quamque mœstos reddidit, quibus semina vitæ consuluerat *, cum viderent orbatos se esse discessu Doctoris & Patris i. Aiebant ergo: Quid facturi sumus nos miseri, qui talem amittimus Pastorem? Unde recipiemus consolationem, cum ipse esset consolator & munimen? Quis medebitur nobis ultra, cum ipse fuerit curator corporum & animarum k. Unde nobis spes, cum destituimur tanto Pastore? Hæc & his similia cum ejulatu proclamantibus, commendans eos opifici Deo sæculum omne pro nihilo ducens *, uni Domino placere desiderans, monasterium petiit, solitariam concupiscens ducere vitam.

[13] Audientes autem hoc religiosi viri vel e vicino, [quo multi confluunt ab eo instruendi:] seu ex semotis undique partibus, cœperunt confluere ad doctrinam ejus, videntes sapientiam Dei esse in eo, ad perficienda, quæcumque justa & digna Deo, atque accepta habentur. Nam ita erat assuetus in operibus divinis, ut nullum pertransiret omnino tempus, quo non esset psalmis vel orationibus sive lectioni intentus. Manens itaque pervigili cura absque [ulla] reprehensione in monasticis documentis, multos nobilium virorum animos convertit, ut imitatores fierent illius vitæ, cujus erat doctrina perfecta; quia quod ore docebat, prius opere adimplere curabat.

[14] Unde factum est, ut, crescente religione cresceret etiam census ejusdem ecclesiæ, [donationes monasteriis factas minui postulat,] in usus ibidem servorum Dei famulantium. Nam audientes cultum hujusmodi religionis jam dicti piissimi principes evocantes beatum Virum, tradiderunt [eidem] ex ipsa foreste duodecim leucas in longitudine, similiter & in latitudine; in quo spatio nullus contradictor existeret suæ ditioni vel succedentium ei, ut quiete Deo militarent. Nec non etiam affirmarunt testamento cum signaculis * imperialibus, ut stabile illud [in] omni tempore duraret, quod Pater sanctissimus suscepit libenter ac tenuit reverenter *. Verum non multo post ipsum spatium adbreviare studuit, ut sine impedimento fieret sequacibus, & sine ullo obstaculo rectores loci possent servare l: quod ad nostrum usque tempus inconvulsum durare videtur [omnino.]

[15] Patris igitur monitis devoti obsequentes discipuli institutiones regulares haud segnes exequuntur, prout Doctorem suum prorsus omni hora videbant laudibus divinis attentius inhærentem, ac diu propositi vota servantem. [exemplis potius quam verbis discipulos ad virtutem cohortatur,] Hisce palæstricis disciplinis diutius immorantes, tandem repromissam gratiam, Domino ut credimus tribuente, indepti sunt. Is autem pius Sacerdos in agonis triumpho positus, armatus fide contra nequitias immundorum spirituum, si qua * conati sunt adversum religionis divinæ cultum obsistere, votumque animi ejus, prout erat in Christo stabiliter fundatus, dejicere; studebat magnopere hoc irrumpere * continuis Scripturarum documentis, orationi instando, jejuniis carnem macerando [in] vigiliis pernoctando, eleemosynam largiendo, exemplis potius quam verbis illud Apostoli inclamans: Mihi vivere Christus est, & mori lucrum.

[16] [pie moritur ac honorisice sepelitur.] In hac ergo constantia animi immobiliter perdurans, tandem accumulatum, ut ita dixerim, boni operis olim sibi traditum talentum exquisitori suo reddere cupiens, maxime cum voce Domini audita vocantis se * ac dicentis: Euge serve bone & fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui: hujus optati gaudii compos fore * desiderans & has preces cotidie persolvens, ultimo jam senio fessus, valedicens omnibus eosque opifici Deo commendans metam mortis attigit, beatamque cælo animam reddidit m. Cujus corpus honorifice, ut decuit, cum hymnorum dulcibus melodiis sepulturæ traditum n, in magno servatur honore: præsertim cum floreant ibi plurimarum virtutum insignia ad laudem & gloriam nominis Christi, qui sibi fideliter servientibus innumera dona conferre dignatur. Celebratur autem, depositio ejus tertio Nonas Septembris, regnante Domino nostro Jesu Christo; cui est gloria, laus & jubilatio per immortalia sæcula sæculorum. Amen o.

ANNOTATA.

a Sic edendum censui ex Ms. Bambergensi. Apud Mabillonium & alibi legitur jubere cum Ablativo vel Dativo; in Ms. Rubeæ Vallis juberi a: in San-Maximinensi vero jubente. Varie etiam nomen regis scribitur; in quibusdam Sigiberto, in aliis Sigeberto.

b B. Pippini ducis, vulgo Landensis cognominati, filio.

c Ms. Rubeæ Vallis Ardenna, in aliis quatuor Ardoinna; Codex Valcellensis & Mabillonius Arduenna, atque hoc nomen communius videtur. Sylva est Galliæ & Belgii maxima, inquit Baudrandus, c mill. pass. & amplius in longitudinem patens, extenditurque per ducatum Luxemburgensem, uti & per ditionem Leodiensem australem versus confinia Campaniæ provinciæ, & partem etiam per Hannoniam meridionalem, diversa habens nomina pro varietate locorum, eratque alias multo amplior. Eam pluribus describit Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum, addens pag. 38 monasteria Malmedi & Stavelo, de quibus hic agitur, nunc esse extra fines silvæ Arduennæ, cultorum ac præ ceteris monachorum opera passim excisæ.

d Stabulaus præponitur ab anonymo, non quia prius exstrui cœptum, sed quia præcipuum & abbatum sedes. Vide Commentarium § 6. Mabillonius in Notis observat ex Henschenio tom. 1 Februarii pag. 221 monasterium utrumque inceptum esse anno sexto episcopatus S. Remacli, hoc est, inquit, anno Christi DCLXVIII; sed male: nam Henschenius diserte habet DCLV. Dedicatio autem ad triennium dilata non videtur.

e In Ms. Rubeæ Vallis ac filiorum ejus, regnique curam exercentium &c. Porro filios S. Sigeberto fuisse ostendit coætaneus scriptor Vitæ S. Boniti episcopi ad 15 Januarii editæ pag. 1070 num. 4: solius tamen Dagoberti nomen apud auctores exprimitur.

f Al. Chuneberti vel Cuniberti, Mabillon. Chuniberti. S. Cunibertus episcopus Coloniensis habetur in Martyrologio Romano 12 Novembris.

g Non Sigeberto, sed Childerico II, nepote Sigeberti ex fratre. Regnare is cœpit in Austrasia anno 660, & patrui sui donationem, petente Sancto media parte imminutam, confirmavit anno 667.

h Fuit is S. Theodardus M. inscriptus Romano Martyrologio ad 10 hujus. Quo anno Sanctus noster episcopatum abdicaverit, dixi in Comment. num. 55.

i In Ms. Rubeæ Vallis hæc periodus, quibusdam additis, ita legitur: Quantus autem luctus de absentia Pastoris fuit, quamque mæstos eos reddiderit, quibus semina vitæ contulerat …, quis valeat absque fletu illis flentibus compatiens prosequi.

k Præcedentia, incipiendo a Quis, desunt apud Mabillonium. Codex Valcell. omisso corporum, legit, cum ipse fuerit cura & medicus animarum.

l De donationibus & errore chronologico circa illas actum est supra num. 58 & seqq.

m Anno circiter 664, inquit Mabillonius in Notis, sed perperam: Sanctus enim adhuc vivebat anno 667. Vide dicta ad lit. g. Martyrologium Parisiense obitum collocat circa 668. Adi Comment. num. 67 & 68.

n In ecclesia seu Oratorio beati Martini, quod ipse condiderat, sicuti Notgerus Harigerusque testantur. Inde postea translatum est a Goduino, abbate quarto. Vide num. 75.

o Hic desinit Codex Ultrajectinus & apographum Trevirense S. Maximini.

* al. perseveraret

* al. intra

* al. ædificari

* Mabillon. commissum

* l. contulerat, ut in aliis habetur

* Mabillon. reputans

* Mabillon. sigillis

* idem constanter

* al. qui

* hoc irrumpere abest a tribus Mss.

* Mabill. clamantis ad se

* in uno Ms. particeps fieri

MIRACULA
Ex Ms. Coloniensi collato cum aliis quinque Mss. & editione Mabillonii.

Remaclus conf. ep. Trajectensis, ac dein abbas Stabulensis, Stabuleti in Germania (S.)

BHL Number: 7120, 7121, 7124, 7123, 7125, 7122, 7126, 7127, 7128, 7129, 7130, 7132, 7134, 7135, 7137, 7138

A. Anonymo.

LIBER I.
auctore eodem anonymo Stabulensi

PROLOGUS.

[Auctor non scribit nisi visa, vel a fide dignis audita.] Post gloriosissimum a agonis omnibus sæculis laudabilem triumphum, quo, deposito carnali indumento, immarcessibilem gloriæ idem nactus est coronam, ad comprobandum quanti meriti, quantæque sanctitatis beatus Vir iste fuerit; noluit pius Dominus occultum manere, quod apud illum non latebat, sed fieret * hominibus quoque clarum, quanta gloria ille polleat in cœlis, cui tanta miracula quæ nostris aspectibus concessa sunt videre, præstat agere in terris. Non enim audemus silere quæ novimus, ne quasi desides & tardi ad opera Christi enarranda vel miranda dijudicemur. Nec * alia, nisi ea quæ relatu veracium hominum didicimus, vel ipsi oculis perspeximus, dicere volumus, ne culpa mendacii arguamur b.

ANNOTATA.

a In aliis omnibus legitur, Post expletum namque (vel itaque) gloriosissimi agonis &c.

b Item additur, Unum ergo miraculorum illius in exemplum ponimus (Mabill. referamus,) ut post facilius reliqua credibilia esse comprobemus. Et mox: Eo namque tempore &c.

* al. fieri

* in aliis Verum nec

ANTIQUÆ DIVISIONIS CAPITA, QUALIA SUNT IN MS.

I. De Joseph, ita contracto, ut super genua incumbens caput erigere non posset.
II. De ferro vincto, qui dum cancellos attigit, vincula disrumpuntur.
III. De cæca muliere, quæ, dum de fonte sancti Remacli bibit, sanata est.
IV. De quodam Amulgero nomine, qui sanitatem oculi recepit.
V. Quod hoc factum ad aures Lothovici * imperatoris pervenit, & lumina deosculans Deo gratias reddidit.
VI. De quodam contracto in monasterio Dervo, qui, sicut in se confessus est, meritis fratrum nostrorum ad festivitatem venientem * convaluit.
VII. [De femina muta in festivitate jam fati Viri Dei sanata.]
VIII. Quod quidam terram sancti Remacli invasit, & sibimet imprecando glaber remansit.
IX. Quod quidam arietem sancto Remaclo delegavit, & pro mendacio vultu & ore retorto deformis remansit.
X. De muliere per tres menses cæca & illuminata.
XI. De quodam, qui uxoris suæ fibulas sancto Remaclo fraude subducens, per sex menses cæcus efficitur.
XII. Quendam a dæmonibus vulneratum & surdum effectum, quomodo sanavit.
XIII. De alio, cui alapam in faciem dedit & surditate maxima percussit, ac postea sanavit.
XIV. De palla, quam sanctimonialis de altari in villa vocabulo Marcha, tulit, ex qua post ablutionem sui capitis, ipsum caput extersit & crines perdidit.
XV. De sepulchri ejus redolentia, quando prima ab artificibus dimota est terræ glebula.
XVI. De pisce in villa Calco, quem unda in navim injecit.
XVII. De vinea in villa Maranco, fraude sublata & restituta.
XVIII. De ab exortu surdo pariter & muto, quomodo curatus est.
XIX. De cuppa beati patris nostri Remacli qualiter inventa est.

[Annotata]

* Ludovici

* f. venientium

CAPUT I.
Contracti sanati, disrupta ferrea vincula, cæcis lumen redditum & mutæ loquela; pejerans punitus.

Cap. I.

Eo namque tempore, quo fabrica altaris ecclesiæ nostræ * agebatur, [Misere contractus subito erigitur,] contigit adesse ibi quemdam Joseph nomine, qui ita curvus erat, ut supra genua incumbens caput sursum erigere non posset: sed nec penitus immobile id uno in loco tenere diutius valebat. Qualiter autem illi acciderit, referebat: quia dum esset solus positus cum suo equo in campo vicini sui, ejusque herbam injuste depasceret, a fulgure ignis * divinitus percussus ita exustus est, ut mox capite deposito curvus redderetur. Quadam vero nocte, quæ Dominica dicitur, dum fratres ad divinum Officium persolvendum devoti insisterent, ecce idem debilis in pavimento templi proruens, magnis clamoribus vocum * ecclesiam replevit, in tantum ut præ nimio pavore hi, qui ad vigilias observandas aderant, veloci cursu fugientes loca altaris irreverenter irrumperent, nescii quid illis agere conveniret. Interea religiosi monachi hymnos matutinos sublimiter in laudibus Dei, prout erant assueti, percelebrantes, venerunt videre, quid clamosis vocibus languidus pateretur: eumque intuentes, perspiciunt omnem nodositatem membrorum illius dissolutam, & in pristinum robur artus corporis redivivo gressu firmiter erectos.

[2] Sciscitantibusque quomodo id actum sit, astruebat vidisse se quasi faculam ardentem a lecto beatifici * Pontificis processisse ac se subito irradiasse, [viso lumine e loculo Sancti prodeunte:] & omnem illam debilitatem ab eo abstulisse, proprioque statui restituisse; mirumque in modum cerneres * omnem plagam illius ignis, qui a fulgure processit, abstersam, non solum similem reliquæ carni, sed etiam candidiorem, immo & saniorem; & qui aliorum manibus [vel] vehiculis in ecclesiam deportatus fuerat, ipse jam corpore sanus cœpit iter gaudens veloci gressu carpere & adminiculo alterius non egere. Tunc devoti monachi sollemnes laudes Deo & sancto Patrono exultantibus animis referunt, quod talia per eum dignatus [sit] ostendere ad laudem nominis sui. Servantur etiam baculi vel scabelli a ipsius sanati vel plurimorum ibi sanitatem recipientium, pendentes ad januas ecclesiæ in monimentium virtutum Christi, ut videntes enarrent magnalia ejus.

II.

[3] Alio itidem tempore quidam ferro vinctus veniens, [solvitur ferro vinctus,] ilico dum cancellos attigit, statim ferrea vincula ita sunt disrupta, ut a loco, in quo æger stabat * usque ad locum lectuli, in quo sacratissimus cinis ante jacuerat, in pavimento corruerent, & homo incolumis permaneret. Perstrepentibus omnibus ac mirantibus, qui aderant, vident absolutum a vinculo, quem paulo ante ferreis manicis viderant astrictum. Talique gaudens munere cum gratiarum laudibus reversus [est] in domum suam cum pace.

III.

[4] Per idem fere tempus fuit quædam fœmina ex Hasbanio b, [& cæca illuminatur,] orbata luminibus, quæ longa ægritudine his tenebris circumdata detinebatur. Hæc correpta visione nocturna admonetur, ut mittat, qui perferat ad eam ex fonte Viri sancti & ex hoc bibat & oculos abluat, quod ut fecit, statim visum recepit.

IV.

[5] Nec illud silendum æstimo, quod quidam homo, [Alter ob violatam diei Dominicæ religionem cæcitate punitus,] nomine Amulgerus, dum tempore messis ad spicas recondendas die Dominica, quæ est absoluta liberius a servili opere, insudaret attentius operi sibi competenti, nec daret honorem Deo cessando a laboribus, cum conjuge sua plaustra onerans, ac domum recondenda deducens; contigit unam ex festucis oculum ejus dextrum illidere subitoque luscum reddere. Hoc dolore amissi oculi, altero quoque orbatus remansit: cumque esset circumdatus tenebris, diu in hac cæcitate mœstus tristisque æger perdurat. Tamen non diffidens de misericordia Dei, susfultus ducatu alterius plurima loca Sanctorum circumiens, precabatur eorum suffragiis sibi dari sospitatem. Huic itaque labori insistens quadam nocte sopori deditus, meruit audire responsum, quod non alicubi esset illi salus præstanda, quousque ad memoriam veniret sanctissimi Confessoris Christi.

[6] [meritis Sancti recipit usum oculorum,] Quo comperto gaudens de admonitione divina, nocturnis silentiis remotis, alacer a somno exsiliens, veloci cursu passim peragrans loca, tandem pervenit in Sabbato * ad optatum diutius locum. Nocte vero sequenti, quæ Dominica dicitur, dum fratres ex more vespertinos hymnos sollemniter cantant, ecce iterum * totam replet debilis ecclesiam vocibus, ita ut omnes agnoscerent adesse Dei virtutem. Quo cognito, servi Dei extollunt sublimiter ora in laudibus Christi, qui concessit illis [videre] magnalia ejus: expletoque cursu *, venerunt videre opera divinæ gratiæ in membris infirmi, luminibus jam clare videntis omnes circumquaque [se] intuentes. Considerantibus ergo referebat, quia viderit a loco mausolei instar radiorum solis fulgurantem lucernam, illique tam aures quam caput omne concussisse, & tenebras abstersisse, lumenque dedisse. Surgensque a loco, quo prostratus jacuerat, ab ecclesia lætus egreditur, viam carpens & viæ ducem ulterius non requirens c.

V.

[7] Nec multo post, perlustrante circumquaque fama, [quos imperator deosculatur:] pervenit hoc factum mirabile ad aures invictissimi principis Lodowici d ac procerum ejus. Sed & is, qui cæcus fuerat, ab his, quibus jam cognitus habebatur, ei ostenditur, narrans, quomodo * visum recepit per merita sanctissimi Viri: atque multimodas gratias retulit imperator omnipotenti Deo, deosculans lumina divinitus illi restituta, immensoque replebatur gaudio, quod in diebus suis tanta miraculorum insignia [per Militem suum] dignaretur ostendere Dominus.

VI.

[8] Illud etiam non arbitror reticendum, quid actum sit in loco, [alius membris omnibus contractus] qui ab incolis commanentium Dervum e nominatur. Hujus rei talis fuit occasio, quam narro. Erat enim abbatis nostri f, qui tunc temporis ambobus præerat locis, permaximum omnino studium, ut in superius denominato loco regularis cresceret cultus; quia ad ejus usque tempora canonicis desudabant g actibus, feceratque seniores fratres ex nobis [illic] commorari, qui suaderent eis omnem ordinem regularem firmiter tenendum jugiterque servandum. His disciplinis intentis, contigit adesse festivum piissimi Doctoris nostri diem: cumque adhortationibus rectorum eos docentium de actibus beatissimi [Antistitis] cognovissent, una concordi animo vigilias devoti spondent ex more, celebrem ducere noctem. Interea dum hæc aguntur, evenit Deo favente adesse ibi quemdam contractum membris omnibus, ut viderentur plantæ pedum ipsius conjunctæ femoris loco. Isque magnis cœpit conatibus precum insistere, quo posset supplex in ecclesia pernox Dei pietatem exspectare: quia dicebat sibi dudum cælitus nuntiatum, inibi affore monachos a partibus ipsius Sancti, qui desudarent in excubiis vigiliarum illius noctis, illicque debere se sciret sanitatem recipere.

[9] Hac visione in fide confortatus secure in templo pernoctans erat; [sanatur in monasterio Dervensi, prævia apparitione:] & ecce, statim ut silentium quietæ noctis omnes capiunt, æger jacens inquietat repentinis clamoribus somnum capere desiderantes, surgentesque, ut ita dicam, inviti ad percelebrandum [divinum] Officium intrant, jam læti de consolatione Domini. Perfectis ergo diutinis precibus, adeunt perspicere mirabile factum, ægroti membra in pristinum gradum restituta. Iterum aguntur laudes, iterum excitantur attonitis cordibus sublimia * vota, quia etiam in longinquo positis illis non defuit Sancti memoria. Interrogatus autem qualiter illi visum fuerit, retulit se vidisse quemdam ieroprepem h, vultum angelicum ac fulgidam speciem gerentem a foris ecclesiam ingredientem, eique manum porrigentem & salutem præstantem: talique curatus modo gratulabundus cœpit iter carpere, & qui ante aliorum deportatus fuerat manibus, proprio jam gressu restituto, ivit domum suam cum pace.

VII.

[10] Interea non tacebo, quod quædam fœmina Hrodlindis * nomine ita muta diu permanserat, [muta loquelam recipit.] ut nec signum locutionis in ea cognosci potuisset ullum. Hæc itaque ad sacratissimi diei vigiliarum festa pii Patris adveniens, pervigilans erat, præstolabaturque pietatem omnipotentis Dei, ac motibus animi, prout poterat, precabatur sui misereri. Quam intentam huic anxiæ perturbationi virtus divina circumtexit, & inter popularem turbam, quæ esset, quæ plus cæteris solamine eguisset, clementia eximii Patris recognovit. Convenientibus siquidem omnibus [qui] aderant ad sacras vigilias observandas in ecclesiam, devotissimis servis Dei & cum omni diligentia & laudum sublimitate Officium nocturnum persolventibus, adest visitatio superna, quæ laborem illorum non patitur esse vacuum: sed ut confirmaret fidem & pios actus illorum, debilem, quam spiritus immundus ita mutam reddiderat, ut a nativitate [sic] permanens nullum penitus verbum mutire videretur, ecce subito miram rem vidimus, sic [videlicet] loquacem effectam, ut nullus nostrum rectius loqui nec formare verba posset. Et ita gaudens de munere divino effecta, gratulans & laudans Deum ac sancto Patrono grates dignas persolvens rediit sospes domum suam cum pace.

VIII.

[11] Præterea in memoriam venit, quod quidam homo prava animi voluntate deceptus terram ejus injuste abstulit, [Ultio in perjurum prædii invasorem.] atque in suum dominium usurpare tentavit. Comperto vero nostri, quod talia ille iniquus præsumeret, corripiunt eum blandis hujuscemodi verbis: quia ei non competeret contra Sanctum Dei tam injustam rem agere, ut ei res suas violenter vellet auferre. Ille autem nihil cunctatus, imo ad terminos loci cum defensoribus suæ partis adveniens, protestatus est sub testificatione jurisjurandi falsorum * testium, quod magis conveniret suæ ditioni pars illius terræ, quam partibus ecclesiæ nostræ. Verum & imprecatus est sibi ita exprobrando: Sic subveniat mihi in necessitatibus meis meritum * illius Sancti, & sic maneant capilli in capite meo vel * pili in barba mea, quomodo ego recte dico, & mea esse judico. Sicque ab ipsa hora, sicuti ipse postulavit, sine capillis & barba glaber remansit. Nam * [&] subsecuta nocte ægritudine oppressus adeoque est languore confectus, ut ungues ejus vel * pili corporis ab eo divellerentur; talique labore astrictus non solum terram, quam vi tollere voluerat, reddidit, sed etiam duplicatam ex suo restituit; attamen capillis & barba, quanto supervixit tempore, caruit.

ANNOTATA.

a Ms. Rubeæ Vallis scamelli, quæ vox secundum Cangii Glossarium proprie usurpatur pro iis scabellulis, quibus repentes manibus innituntur: Germ. Schimmel. Eadem notione dicitur scabellum, & scabellus ut patet ex hoc loco.

b Idem Ms. Hasbania, uti communiter appellatur: Haspengou indigenis, la Hasbaye Gallis. Tractus est Germaniæ in ditione Leodiensis episcopi, inter Brabantiam, Mosam, & Leodium urbem extensus, cujus caput Fanum S. Trudonis, ex Baudrando. Videri etiam potest Valesius in Notitia Galliarum pag. 242.

c Codex Valcellensis addit amen, nec plura de miraculis habet.

d Al. Hludowici. Erat is Ludovicus cognomento Pius, Caroli Magni filius, imperii consors factus a patre anno 813, a Stephano IV PP. imperator coronatus 816, & defunctus 840. Diplomata, quæ Wirundo abbati concessit anno 814, videri possunt apud Martenium tom. 2 Collectionis amplissimæ col. 21 & seqq.

e Apud Mabillonium Dervus, vulgo Der: qua in silva excisa & culta S. Bercharius condidit monasterium Dervense Monstier-en-Der, in plerisque tabulis Campaniæ Gallicæ corrupte nuncupatum Montirandel, teste Valesio in Notitia Galliarum pag. 170. Situm est in diœcesiCatalaunensi (Chalons sur Marne) & pago Pertensi (le Pertois) non longe ab amne Vigera, la Voire. Plura de hoc monasterio dicentur in Vita S. Bercharii ad 16 Octobris.

f Fuit is Odo sive Haudo, aliis Hauto & Ando, abbas Stabulensis simul ac Dervensis, qui, favente Ludovico Pio imperatore, Dervenses clericos ad prisca monachorum instituta revocavit anno 827. Mortuus est inclinante anno 836, postquam præfuisset annis 19 ex Dionysio Sammarthano in Abbatibus Stabulensibus, col. 941 & 942. Hinc deprehenditur ætas scriptoris.

g Mabillon. Canonici insudabant, omisso actibus. Hac phrasi anonymus significat, e monachis clericos fuisse factos: uti post eum aperte scripsit monachus Dervensis in miraculis S. Bercharii apud Mabillonium pag. 844 num. 2, subdens num. 4 idem beneficium, quod hic sequitur.

h Sic etiam habet Ms. Rubeæ Vallis; aliud cum Mabillonio hic geroprepem, duo alia Mss. geroprebem, a Græcoἱεροπρεπὴς corrupte litteris Latinis exarato. Mabillonius parte 2 Sæculi 3 pag. 628 recte legendum monet hieroprepem, id est, inquit, Sanctum, quo sensu Paulus ad Titum cap. 2 ℣. 3 πρεσβύτιδας ἱεροπρεπεῖς appellat. Lucianus presbyter a Cangio citatus tom. 3 Glossarii col. 877, Jeruprepem interpretatur dignum Sacerdotem.

* Ms. Rubeæ Vallis substituit Stabulensis

* Mabill. fulguris igne

* al. totam

* al. beatissimi

* al. cernens

* Mabill. jacebat

* Ms. Rubeæ Vallis Stabulo

* Mabill. subito

* idem cantu

* al. qualiter

* al. supplicia

* Mabill. Rothlindis, al. Richlindis

* Mabill. falsator

* al. auxilium

* Mabill. &

* idem Etiam

* al. &

CAPUT II.
Pœna alteri inflicta, qui votum fregerat; restitutus cæcis visus & surdis auditus: surripiens linteum altaris punitur, at dein pœnitens sanatur: suavis odor e Sancti tumulo.

IX.

Alius etiam voto se obligans, unum delegavit arietem ad ecclesiam sanctissimi Viri se daturum vita comite: [Votum frangens luit pœnas,] quem diligenter custodiens, jamque adultum, festivum diei tempus exspectans, cum eodem ariete cœpit tendere ad locum nuper mente destinatum. Cumque jam vicinus esset monasterio, illudque eminus aspiceret, voluntas animi ejus diu servata antiqui hostis insidiis immutata est; sicque pulsatus a diabolo paululum substitit, & in partem alteram divertens, pignus, quod sponte dederat, abstulit & in suos usus convertere præsumpsit. Nam adveniente nocte epulas sibi de eodem bidente parans, non discedit, donec cum suis omnem ejusdem animalis consumeret carnem: consumptoque epulo, memor Dominus stultissimi voti a fuit, quo astrictus tenebatur miser; nam [ita] illi os & vultus pene ad aurem usque mansit retortus, ut cerneres eum deformitate fœdatum; omnibus intuentibus criminosum se præmonstrans * votique reum proclamans *. Ita deformis abscedens, tali signo quamdiu vixit, cunctis se notabilem præbuit.

X.

[13] Fuit præterea quædam fœmina nomine Ermenrada, per tres menses amisso lumine cæca, quæ ammonita est in somnis, [cæca visum recuperat,] ut aliquod votum Sancto committeret, ac ille visum illi redonaret. Et licet rebus pauper, fide integra tamen mansit; nam pene nihil aliud reperire potuit, quam caput suum præcingentem b candelam, quam per gerulum suum dirigens postulavit totis nisibus, quo * accensam ante sacrum sepulchrum poneret; ut ibi, quousque duraret, inextinguibilis arderet. Quod ut * lucerna hominum aptata manibus officium splendendi amisit, lux diu negata extemplo cæcæ debili est reddita, & [ipsa] sanitati pristinæ [est] restituta.

XI.

[14] Inseram quoque huic narrationi aliud miraculum, quod pluribus habetur notum, [item alter, qui usum oculorum amiserat ob defraudatum pium legatum:] quia non plus ex hoc quam biennio constat impletum. Quidam etenim [homo] nomine Lungulfus c a conjuge sua, quam ægritudo diuturna usque ad mortem perduxerat, postulatus est, ut fibulas argenteas pro absolutione sua ad locum beatissimi Antistitis deportaret, ibique pro ereptione suæ animæ deposceret. Qui audiens blandissimam vocem conjugis, spondet se impleturum quæcumque illa suggesserat. Post mortem vero ejus, oblitus sponsionis suæ, immemor etiam privilegii * conjugalis, parvi pendensque timorem Dei vel * amorem, apud se retinuit argentum, illudque in proprios usus convertit, & mulieri defraudavit. Quod facinus occultorum Cognitor inultum abire non patiens ita egit, ut ille perfidus profundæ cæcitatis tenebras incurreret, & per sex menses [luminibus] maneret orbatus. Cumque a vicinis vel cognatis requireretur, quid illi contigisset, cum ante videns, nunc cæcus sit subito effectus; non valens ultra peccatum suum abscondere, confessus est, ob reatum furti erga uxorem suam habitum * videndi officium luminibus esse subtractum. Adhortantibus autem, qui causam hujus facti ab eo cognoverant, sumens munus quodlibet in manibus, propere venit ad monasterium; ibique facinus, quod habebat latens, fecit apertum, & nocte superveniente illic continuatim ad sepulchri locum in precibus perseverans, aurora illucescentis diei clare omnia vidit, sanusque inde rediit.

XII.

[15] Nuper igitur * accidit, ut quidam ex familia nostra nomine Gotherus, [surdus auditu donatus,] per somnium a spiritibus nequam vulneratus, surdus esset effectus. Hic itaque nocturno silentio pulsatus jussus d est venire & visitare limina sacra beatissimi Remacli, ubi sciret se recuperaturum prioris valetudinis amissionem. Dum ergo hac hæsitatione anceps multumque mœstus incederet, fratribus stipendia farris reliquis mansoribus in vehiculis ferentibus, ipse quoque juxta mensuram sibi indictam cum cæteris ferre non distulit. Et cum veniret haud procul a monasterio, bos illius nimiam lassitudinem vel cujuslibet rei injuriam passus, in eodem substitit loco. Tunc anxius & trepidus homo factus, nihil aliud agere valens, mansit ibi nocte illa, servans injunctum sibi ab exactoribus opus. Medio vero transacto spacio noctis, quidam senex ad eum veniens & in sopore positum cernens, interrogat unde esset, vel quo tenderet, cujusque foret obsequium, quod servaret. At illi respondisse [se] visum est * omnem ordinem rei, juxta quod ille fuerat sciscitatus; aspiciensque ad eum cognoscit virgam manu gestantem, quam elevans idem vir splendidus, caput & aures ejus percussit & abscessit. Evigilans itaque infirmus sanitati est restitutus. Mane vero facto, commodavit cuidam commeanti * illic fœnus e, & bovem illius precio sumpto accepit, atque annonam, quam servaverat integro numero reduxit & gratias Deo pro sanitate data retulit; sicque gaudens abscessit, & ad diversorium rediens bovem, quem pene moribundum reliquerat, incolumen invenit, & cum gaudio ad domum rediit.

XIII.

[16] Huic etiam miraculo aliud simile pandam. Erat quidam ex eadem familia Theodradus f nomine, [alius etiam alapa, ut fertur, & surditate a Sancto percussus,] qui hora diei sexta exarabat terram seminario usui aptam: & ecce oculos attollens conspicit [eminus] venientem eumdem [virum] senem, canitiem capite gestantem, clerici formam monstrantem, & exspectans eum ad se usque properantem, salutavit humiliter. Interrogatus unde esset, vel si sciret, quomodo ad monasterium ire potuisset; [ille se] optime scire protestatus est. Et ille: Perduc me, inquit, ad locum, quia oppido illuc desidero celerius venire. Is equidem negligens effectus respondit [se] non posse opus sibi conveniens * derelinquere ejusque famulatui obsecundare; multumque ab eo precibus postulatus, nullum omnino præbuit assensum. Cumque sol occasum daret, & noctis initium sequeretur; sopori dedito adest idem vir æquali forma similia deprecans. Illo ergo nullo modo præbente assensum alapam ei in faciem dedit, eumque surditate maxima percussit.

[17] Non paucis vero diebus evolutis, necessitate compulsus ad sacratissimum ejus tumulum humilis veniens, [ab eodem sanatur:] precabatur ejus auxilio sibi faveri. Nec diu distulit quod petebatur; quin conferre salutem noxio ocius voluit; nam Dominica item nocte in ecclesia se poni ægrotus jubet, dicens sibi confidere salutem [adesse] quantocyus, Sancto Dei præstante. Unde fecundum fidem ejus mox sanitas secuta est, quod * postea narrare nobis consuevit; quia dum sederet exspectans sibi auxilium affuturum, aspicit lumen ab altari procedere, & eumdem, quem antea viderat, virum lucernam manu tenentem, signo crucis se assignantem *, omnemque infirmitatem membrorum debilium curantem; sicque postea roboratis viribus, in excubiis ejusdem templi incolumis perseverans perenniter manet.

XIV.

[18] Villam in pago Falminensi g sitam vocabulo Marcam h ferunt incolæ in dotem ecclesiæ monasterii nostri cessisse. [linteum in dedicatione ecclesiæ oblatum] In ea igitur nuper, agente opportunitate, oratorium ab indigenis extrui parabatur; sequente vero votum effectu opus initur, collatoque divinitus auxilio tota in brevi fabrica lignea quamvis materiæ i consummatur. Quo facto, sacerdotem populi de more ad benedicendum invitant, prius tamen a monasterio sancti Remacli pignora, quo ejus sacraretur de nomine, dari sibi petentes. Annuitur itaque a [tribus] fratribus fideli petitioni, condictoque benedicendi die, per sacerdotem nomine Goderannum expetitæ beati Viri reliquiæ obviam pontifici diriguntur: a quo veneranter exceptæ in * loco competenti sunt decenter aptatæ. Expletisque de more vigiliis ac cæteris huic ritui congruentibus, ubi ventum est ad altare tegendum, matrona quædam venerabilis nomine Grimvara, cujus ea maxime gerebantur instinctu, linteum, quo sanctum operiretur altare deferens, antistiti illud sub testificatione porrexit, ne aliquando inde, nisi lavandi gratia removeretur. Quod ut sibi quoque relinqueretur gerendum, pietatis affectu expetiit, credens sibi futurum subsidio, si quid servitutis Confessori impenderet sancto.

[19] Omnibus itaque rite peractis, discessum est. Post non multum vero temporis sanctimonialis k, [quædam surripiens eoque abutens punita,] quæ ibidem sese ad serviendum devoverat, aliquorsum ire parans, diabolica, ut post claruit, instigatione oblita propositi, pallam, qua prædicta mater-familias altare texerat, sustulit, ac capiti superposita, quo disposuerat, tetendit. Sed mox temerarium actum divina prosequitur ultio. Namque domum reversa, exagitante semet * dæmonio, aquam calidam præparat, & aqua caput abluens eodem prædicto festinat extergere linteo; quod ilico cuncti secuti crines, ita omnes penitus a vertice defluxerunt, ut in eo nullum capillaturæ indicium remaneret; factumque est ut naturale perderet tegimen, quæ alienum injuste usurpaverat velamen. Quin etiam ad augmentum suæ infaustitudinis, caput totum prurigo pervadit eotenus, ut, quod dictu turpe est, ipsis quoque vermibus scateret.

[20] Qua punitione graviter coarctata rem gestam sacerdoti pariter omnique populo ex ordine pandit, [sed deinde pœnitens morbo liberata.] atque pro sui absolutione Dominum rogare deposcit: qui suarum id non esse virium considerantes, nuntios ad monasterium dirigunt, qui eadem fratribus perferant, ac pro salutis ejus recuperatione ab eisdem exorari præmoneant. Nec mora, placatus suorum flagitatu Patronus, remissa noxa, mulierculam priscæ restituit sanitati. Denique restricta protinus sanie, reviviscente quodammodo cute, renasci crines cœperunt, sicuti ab origine: paulatimque invalescendo redivivam, ut ita dicam, ex anu puerperam ostentabant. Satisque fuit hoc exemplo addiscere, ne res sacras quisquam audeat temerare. Hujus rei testis est adhuc vivens matrona memorata cum conjuge, quibus tot extant stipulatores, quot prædii constat eo tempore fuisse habitatores.

XV.

[21] Visum est aliquando fratribus fratribus & custodi circa venerabile beati Viri sepulchrum nonnulla emendatione digna haberi; [Sancti sepulcrum odorem suavissimum spirat.] pro quo artificibus evocatis, quid super eo agendum fit consulunt. Qui, circumspectis diligenter omnibus, cernunt supereminere quiddam a loco opertorii, quod nisi amoveatur, nequeat desuper fabrica competenter aptari. Itaque die statuto artifices cum rastris, malleis ac forcipibus adsunt, obseratisque undecumque foribus, viritim effordere terram, qua sepulchrum tegebatur, incipiunt; quam tamen ita tenacem reperiunt, ut vix magna difficultate posset * resolvi. Porro res clanculo gerebatur, nemine absque fratribus, solisque eorum * operum magistris scientibus. Ut primum igitur supereminens illa parumper dimota est glebula, tanta ex sepulchro emanavit redolentia, ac si ibi thymiana cunctaque simul odorifera cremarentur pigmenta *. Quo hausto, opifices hærent continuo stupore perculsi, ac relicto opere nituntur procul aufugere. Custos vero altioris ingenii divinam agnoscens virtutem, monet nil esse pavendum, sed potins cœpto vigilanter operi insistendum: ex eo magis debere intelligi adesse præsentiam beati Viri, qui tali auspicio se demonstret eorum piæ fauturum in omnibus voluntati. Igitur his operatores [verbis] reaccensi simulque paradysiaco nidore respersi cœpta perficiunt lætabundi: prædictus vero odor foras erumpens ita se per omnem totius loci diffudit spaciositatem, ut universis prodiderit factum, quod manere fratres voluerant incompertum l.

ANNOTATA.

a Anonymus votum illud stultissimum appellat, quia non impletum; magis proprie dixisset infidele. Videri potest monitum Ecclesiastæ cap. 5 ℣. 3 & 4. Sensus apud Mabillonium,, omisso fuit, ita expletur, memor dominus stultissimi voti, in quo adstrictus tenebatur, miser digno ultus est judicio. Ubi ultus est passiue intelligendum.

b Ms. Rubes Vallis pertingentem, Mabill. nihil aliud repetire potuit caput suum nisi præcingentem candelam. Scriptor significare voluit, opinor, parvam candelam longitudine æquantem caput mulieris. Surius edidit cereolum.

c Mabill. Lungul, alibi Jungulfus & Mungulphus scribitur.

d Ms. Rubeæ Vallis nisus, Mabill. visus: utrumque mendose.

e Phrasis obscura: in Ms. Rubeæ Vallis legitur commendavit sanus, apud Mabillonium commendavit sanus, sed nihilo clarius. Existimo anonymum narrare voluisse, quod rusticus ille sub pignore alium bovem emerit vel conduxerit, metuens verisimiliter, ne bos suus in diversorio mortuus esset.

f Theodradum hunc seu Theodardum, ut alibi vocatur, surditate quadam liberatum fuisse meritis Sancti, facile crediderim: sed præviæ apparitiones cum suis adjunctis mihi suspectæ sunt.

g Mabill. Falmiensi. Translatio S. Eloquii apud eumdem pag. 655 Falemaniensem vocat. De Falemannia videri potest Valesius in Notitia Galliarum pag. 191, ubi ait pagum hunc vulgo dici Famenne aut Faminne, proximumque esse pago vel provinciæ Arduennensi, ad Urtam (Ourt) & Letiam (Lesche) flumina positum. Hoc miraculum & aliquot sequentia desunt in apographo Rubeæ Vallis & Ms. codice Duynii.

h Vulgo Marche en Famine. Castrum est in Falemannia ad amniculum, quo Urta augetur, teste Valesio citato. Clarius describitur a Baudrando in hunc modum: Marca Famina, seu Martia … oppidum Belgii in Ducatu Luxemburgico, intra Arduennam sylvam, in limite ditionis Leodiensis, VI milliaribus Germanicis distans a Leodio in Meridiem.

i In apographo Bambergensi materie. Apud Mabillonium lignea quavis materia.

k Id est, devota, ut notat Mabillonius, cujusmodi plures feminæ tunc temporis, assumpto velo, alicui ecclesiæ se devovebant, etsi manerent in privatis ædibus. Addit, Hieronymum in epistola quadam de vitando suspecto contubernio agere de ejusmodi devotis feminis, iisque furvas seu pullas vestes tribuere.

l Hactenus liber Mirac. S. Remacli in cod. Cisterciano, inquit Mabillonius, apud quem plura aliter leguntur præsertim in duobus ultimis miraculis; sed non omnia & singula notanda duxi.

* Mabill. præmonstrautem & proclamantem

* al. quod

* al. Quando autem

* i. e. jussi.

* Mabill &

* idem habiti

* al. etiam

* Mabill. At ille respondit in visu

* in aliis commanenti

* al. commissum

* al. nam

* al. consignantem

* al. ac

* Mabill. se mox

* al. possit facultate

* al. eam

* i. e. aromata. Vide Cangium.

CAPUT III.
Piscis prodigiose captus: curata hydropisis invadit denuo voti violatorem, qui postea, redintegrato voto, sanatur; item surdus & mutus a nativitate: fur nequit discedere donec Sancti cupam reddat, quæ dein honorifice conservata.

XVI.

Villa est super fluvium Mosam a sita nostræ ditioni subjecta, [Monachus conatu irrito aliquamdiu piscatus,] Calcus vocitata in in ea igitur, eo quod sit piscaturæ habilis, ante moris erat monachum a monasterio statuere, de cujus non dubitaretur fide, vita pariter & conversatione; qui circa piscationem sollicitus, quæ Domino largiente caperet, certo fratribus tempore dirigeret vel deferret. Quadam ergo vice cuidam grandævo fratri, nomine Leutfrido, hoc officium deputatur; qui cum per annotinam revolutionem in opere [sibi] desudaret injuncto, secundus valde, ut assolet, pia studia sequebatur proventus, in tantum ut copiosam plerumque monasterio piscium destinaret capturam. Contigit autem aliquando beati Remacii de more diem festum adesse, quamobrem prædictus senex magnopere studet agere, ut sufficientes collegis pisces valeat ad reficiendum exhibere. Fit itaque frequens ad lacum b (Mosam dico) recursus, retia trahuntur, sagenæ mittuntur, cunctaque piscandi genera instruuntur; sed nullus omnino piscis capitur, negata sibi, ut reor, comprehendendi facultate divinitus.

[23] [tandem invocato Sancto,] Unde admodum senior contristatus quid ei sit agendum ignorat: instigatur enim Patroni amore ad ejus sollemnitatem quantocius properare, nec minus urgetur pudore, quod secum nequeat solita piscium donativa deferre. Pendet itaque in ambiguo, utrum inglorius monasterium petat, an domi tristis resideat. Evincitur tandem amore verecundia, atque ita mox facta deliberatione iter agendi *, jubet sibi navim ad transmeandum aptari. Qua conscensa, cœpit tacitus inter navigandum revolvere ista secum: Placetne tibi, inquit, Confessor almifice, ut expenso tam diutino labore, nullum prorsus operis mei referam fructum? Quid admisi facinoris, pro quo mihi omnis est abnegata facultas piscationis? Atque utinam ante hic, si mererer, sæva hujus fluminis experirer naufragia, quam pro * me fratres aliqua suorum perferrent sumptuum dipendia.

[24] [piscem ingentem prodigiose capit:] Dum hæc igitur atque alia dolore actus maximo, silenti, ut dixeram, secum loqueretur animo, exaudivit fidele murmur pia sancti Confessoris dignatio: elevataque subito a flumine unda navim concite tamquam acta flamine petiit, ac magnum in ea piscem cum latice simul injecit, quem apprehensum unus e nautis ad littus evexit, ac monacho sociis deferendum porrexit. Tum alacris senex effectus est *, quod etsi serotinam, mirabilem tamen obtinuerit virtute Sancti capturam: superpositum saginario c fluvii captivum asportans, iter sub celeritate arripuit ac, quo tendebat, Domino favente, cum omni salubritate pervenit. Exposito autem in omnium conspectu squamigero *, novo piscandi genere capto, rem per ordinem prout gesta fuerat intimavit: gratulantur itaque universi, dignos se deifica muneratione haberi, gratesque pio referunt debitas Confessori, qui dum unius favet voto, plurimorum consuluit commodo, & ob contegendam singularis monachi verecundiam, cunctis sibi obsequentibus opportunam tribuit escam. Actum est vero prudenti constitutione, ut, diviso in partes pisce, unicuique fratrum ex eo in die sanctæ sollemnitatis competens ministraretur pro benedictione portio; quatenus meminerint se numquam destituendos beati Remacli suffragio, si ejus studuerint invigilare servitio.

XVII.

[25] In pago Mosaliacensi d prædium [quoddam] Marancum nuncupatur, [hydropicus, facto quodam voto, curatur apud sepulcrum Sancti;] ubi aliquandiu * quidam commanentium graviter hydropicum incurrerat morbum, cumque diutino ejusmodi detineretur incommodo, nec a quoquam curari posset medico, nocte quadam per soporem monetur, quo beati Remacli pontificis tumulum adeat, ibique orationem faciens, vota pro salute persolvat, moxque ab eo se pristinæ salubritati redintegrandum esse cognoscat. Qui protinus facto mane cognatos amicosque accersiens, visionem pandit ac, quo jubebatur, deduci se anhelanter exposcit, spondens se quandam partem vineæ Sancto traditurum, si pollicitum ei non differat impertiri solatium. Nec mora, dictis fidem adhibentes luminaria secum deferenda componunt, itineris etiam necessaria præparant, ac cum viro pariter ad destinatum locum ire quantocius festinant. Quo dum perventum esset, accersitis loci custodibus, qua de caussa venerint, indicant, atque sibi ecclesiæ aditum referari exposcunt: quam ingressi continuo mausolei locum reverenter petunt, coramque accensis, quos secum detulerant cereis, sese in orationem prosternunt; cumque diutissime esset oratum, virtutem Sancti languidus sensit, ac repromissum continuo sanitatis munus recepit. At ille non immemor voti, vineam, quam spoponderat, tradidit, atque ita incolumis cum gratiarum actione ad propria repedavit.

[26] Cum non post multum tempus idem * vir securus jam ab ægritudine redditus, [postea votum frangens hydrope rursus corripitur: at resipiscens] cœpit infœlix, ut mos rusticorum habetur, census sui diminutionem dolere, ac diabolico actus instinctu datam sancto Confessori vineam præsumpsit in usus proprios revocare: collectoque ex ea fructu, liquamen * de more exprimit, ac in promptuario futurum salutis suæ dispendium recondit. Qui mox divino perculsus judicio, ab eodem rursus languore corripitur: atque invalescente morbo, lecto decubans tam graviter agere cœpit, ut vitæ spem prorsus amitteret. Tandem inter dolores nimios ac dira suspiria reminiscens temerarii ausus, sacerdotem simul & cognatos denuo convocat, quibus delicti simul & doloris causam exponens ab his sibimet consultum iri lacrymosa prosecutione efflagitat. Qui accepto consilio plaustrum accommodant, cui vinum, quod miser fraudaverat, ægrumque pariter imponentes junctis bobus ad beati Confessoris tumulum iter denuo dirigunt, dicentes ita misero: Si tanta est tuæ iniquitas fraudis, ut veniam prorsus non merearis, saltem [ibi] solus pœnale recipe debitum, ubi te constat Deo esse mentitum e: nec inficiat aliena nequitia, quos propria non maculaverit culpa.

[27] Igitur voti compotes effecti ad monasterium veniunt, [votumque redintegrans sani tatem recuperat.] ægrumque pro foribus ecclesiæ statuunt, ac evocatis fratribus rem, quæ ante quidem parum comperta habebatur, per ordinem referunt; consignatoque eis vini vasculo, præsumptionem viri magnopere accusant: pro eo tamen effundi preces humiliter efflagitant. Quo facto, non defuit de se præsumentibus solita beati Patroni clementia: siquidem nocte eadem ante fores basilicæ infirmus decumbere, ac dominici Confessoris ibidem jubetur virtutem exspectare. Fratres vero ecclesiam ingressi vigilias celebrant, ac pro salute viri attentius exorant; & ubi dato die, foras prodeunt, virum ab omni ægritudinis nexu absolutum ac, quas noverat, pro recuperata sanitate Deo gratias referentem inveniunt. Pro quo admodum gaudentes hymnidica * exultatione Domino laudes concinunt, qui juxta Psalmistæ vocem prope est in veritate se invocantibus, ac postulata suis sine improperatione novit semper impertiri fidelibus. Ita facto voto de vinea, quod non ultra præsumere debeat talia, vir, qui vestigiis deductus venerat alienis, lætus ad sua regreditur propriis. Hujus rei testis est ipsa vinea, quæ in prædicta villa a nobis ex omnibus possidetur sola; testes etiam, qui eamdem excolunt, prædicti viri parentes, atque in tantum res habetur cognita, ut pœne tota testis sit patria.

XVIII.

[28] Quidam ab exortu surdus pariter factus & mutus, [Alter a nativitate surdus & mutus] aliis quidem ridiculum, suis vero dolorem inferebat continuum: quem altum * parentes mœrore pariter & pudore compulsi mendico cuidam tradunt, ut cum eo loca sacra circumeundo quotidianum sibi victum per illum a devotis adquireret *, donec superna visitatus gratia cujuslibet Sancti meritis negatam diu mereatur consequi sanitatem. Evoluto itaque non parvo temporum curriculo, perlustratis compluribus Sanctorum habitaculis, ad nostræ tandem mediocritatis locellum utrique deveniunt: quibus de more in xenodochio exceptis, per dies ferme octo victui necessaria pietatis subrogamus. Mos vero bajuli habebatur, ut, soporato languido, sese ab eo clanculo subducens, interim quo necesse habebat, exiret; alias ab eo numquam patiebatur sequestrari, solo agnitionis sensu eidem divinitus reservato. Dies autem Adventus Dominici agebantur; contigit ergo una dominicarum noctium f, quæ a nativitate erat octava, ægroto pro foribus ecclesiæ decubante ac procuratore absente, signa ex consuetudine ad celebrandas vespertinas laudes pulfari. Confluentibusque populis ad ecclesiam, excitatur morbidus, uc licet quid gereretur nescius, divino tamen numine actus, cum cæteris domum ingressus, in uno solus angulo subsistit attonitus. Cumque agentibus divinam nobis reverenter melodiam, ventum fuisset ad Euangelicum canticum g, ubi voce emissa cantor antiphonam de Sapientia dictam inchoat, illico æger ad terram lapsus quasi succilis cruribus proruit, ac sanguine ex auribus pariter defluente ac gutture, voces furenti similes in sublime attollit; quibus non solum plebem laicam, sed etiam nos necdum rei conscios usquequaque perturbat.

[29] [auditu & loquela donatur:] At nos, consummatis laudibus, quo æger decubabat, accedentes, totum pavimentum cruore infectum, miserumque velut seminecem jacentem reperimus. Agnitaque protinus Patroni virtute, elevatum a terra lotumque diligenter aqua, ante sanctum tumulum non sine magno stupore simul & gaudio deportari fecimus; atque ita, pulsatis denuo signis omnibus, ad laudem nos Domini convertentes, hymnum Te Deum laudamus clara voce concinimus. Post hoc autem cibo potuque sumpto ad * tam perfectum valetudinis robur evasit, ut ad agendum quodlibet opus nemo posset eo promptior inveniri. Verum sermonem adinstar pueri, aliis proloquentibus, ita addiscebat, ut nihil aliud diceret, quam quod ante pronunciatum ab alio esset: unde manifesto parebat indicio, nec audisse eum prius, nec locutum fuisse. Tanta autem amoris flagrantia beato Confessori uterque, ductor scilicet ductusque inhæsit, ut per triennium pene apud nos demorati, acceptis stipendiis, cum reliquis loci executoribus deservirent. Quæ res in tantum claruit, ut venientem ibidem regem h non latuerit; qui protinus accersiri hominem faciens, sibimet prandenti assistere jussit, atque cotenus in eo Viri sancti est veneratus virtutem, ut ei aures & os, ipsosque etiam deosculatus fuerit oculos.

XIX.

[30] Igitur narrabo mirabile factum, quid de cuppa ipsius Sancti acciderit, [plaustrum furis nequit loco moveri] quæ usque tunc apud nos negligenter tractabatur, nec digno, ut decebat, honore servabatur. Quodam namque * tempore, [donec is ablatam Sancti cupam restituat,] dum fratribus annona a famulantibus vehiculis perferretur, sicuti mos, præbenda * constituta illis data, singulis cum ipso vasculo bibentibus, ad ultimum eorum, qui Dominicus vocabatur, cum venisset; minister defuit, qui pocula porrigebat. At ille huc atque illuc circumspiciens nullumque esse denotans, abscondit vas in suam sarcinam, ut ferret ad locum destinatum; talique crimine astrictus voluit liber discedere, qui jam divina virtute tenebatur ligatus. Nam cum vellet cum suis consodalibus redire cum vehiculo ad domum suam, junctis quatuor paribus boum, ita plaustrum immobile mansit, ut videres illud magnopere cujuscumque rei mole prægravatum. Correptis itaque semel bisque bobus, ita rigidi permanserunt, ut putarentur insensibiles, nec omnino motum ullum penitus habentes. Percunctantibus namque sociis, quid illi contigisset, confessus culpam, vas, quod injuste auferre voluerat, cum maximo mœrore reddidit: statimque boves libero gressu, absolutione sibi data, currere viam, qua venerant, alacres cœperunt.

[31] Post hoc, repositum vas in magna custoditur diligentia, [illam dein splendide ornavit Airicus abbas Indensis,] quousque fama vulgante caussam hujus facti audiens venerandus Airicus Indæ i monasterii abbas, magno conamine precum postulatam a nobis accepit cuppam; quam in tantam diligentiam servat, ut eam ex auro fabricari * jusserit cum catenis argenteis in memoriam beati Viri; & ante sepulturam sanctissimi Hermetis k martyris dependere fecit, quem ipse pater benignus pio labore jussu Hlotharii l imperatoris augusti a partibus Romanæ Ecclesiæ honorifice sumptum cum maximo veneratur honore thesaurum sibi commendatum. Hac ergo relatione comperta, requirit diligenter, si haberentur penes nos scripta hæc aliaque ostenta, quæ per meritum Servi sui operatus sit Deus. Cognito vero quod nostra incuria vel negligentia pœne in oblivione manerent, nullatenus stilo commendata; reprehendere sive arguere nos prudenter studuit, quod non recte ageremus, ut quod apud nos erat revelatum, aliis quoque ignorantibus fieret lucidum, precibus quoque omnibus seu suo imperio parvitatem nostram commonuit, ut ei transcribere curaremus.

[32] Hujus itaque parentes jussionibus, confisi nobis de obedientia injuncta, [quo hortante, auctor hæc miracula conscripsit.] aggressi sumus hoc opus prout potuimus, non ut voluimus, & sicuti dignum erat perficere. Unde si minus * sermo habetur incultus, imperitiæ magis quam voluntati est deputandum. Hoc maxime studentes, ne vel alia poneremus, quam quæ ab his, qui viderant, didicimus, vel quæ ipsi per nosmet ipsos probavimus. Nunc itaque, optime pastor, suscipe a nobis injunctum tuæ charitatis officium ac, sicuti pollicitus es, nescientibus tribue relegendum m. Sufficient hæc tibi pauca de pluribus, ne fidem rerum, dictorum copia plurimorum valeat impedire: si enim omnia, quæ per eum Dominus dignatus est ostendere, poneremus, magnam prolixitatem lectoribus tribuere videremur n. [Sed hæc pro memoria in brevi comprehendimus, ut de his & cætera facilius immo liberius comprobemus.]

ANNOTATA.

a Fluvius est Galliæ Belgicæ maximus Cæsari, Tacito, Plinio & aliis; nunc la Meuse Gallis, de Maes Belgis: oritur in Campania provincia juxta vicum Mosam, vulgo Meuse en Bassigni, qui fluvio nomen dedit, ut vult Baudrandus, vel ab eo traxit secundum Valesium in Notitia Galliarum pag. 361. Ceterum de villa Calco meminit diploma Lotharii II regis Germaniæ apud Martenium col. 26, & infra redibit sermo cap. 1 libri 2.

b Id est, piscinam. In Mss. Bambergensi & Foillanensi ad lapsum, omissa parenthesi. Lapsus autem est aquæ divortium, quo se pisces recipiunt. Vide Cangium in Glossario.

c Ms. Bamberg. sagmario. Utraque vox saginarius & sagmarius significat equum clitellarium vel sarcinarium jumentum, teste laudato Cangio. Per fluvii captivum captus piscis designatur. Duo alia Mss. vitiose omittunt asportans.

d Alibi Masaliacensi & Mosellacensi. Designari arbitror pagum Mosellanum vel Mosellensem,id est, Lotharingiam superiorem.

e Reliqua desunt in codice Duynii, ubi hoc miraculum ultimo loco narratur.

f Non, ut Surius edidit, ipsa die Dominica, quæ alias fuisset dies nona ante Natale Domini; sed Sabbato. Certe 17 Decembris id factum esse, demonstrat inferius antiphona O Sapientia: annus autem ex sola littera dominicali B determinari nequit.

g Intelligit MAGNIFICAT, nam de Vesperis sermo est. Alia duo cantica Euangelica sunt BENEDICTUS ad Laudes & NUNC DIMITTIS in Completorio, sic dicta quia ex Euangelii textu desumpta. Vide Macros in Hierolexico ad vocem Canticum.

h Cum infra de Lothario imperatore fiat mentio, suspicor hic designari alterum ex ejus fratribus videlicet Ludovicum Germaniæ regem, vel Carolum Calvum Francorum regem.

i Monasterium est Ordinis S. Benedicti, ab Inda proximo rivulo sic dictum, duabus circiter leucis Aquisgrano distans. Conditorem habuit sub annum 814 Ludovicum Pium imperatorem,teste Sammarthano tom. 3 Galliæ Christianæ col. 731: vulgo appellatur Cornelis-munster, id est, monasterium S. Cornelii, utpote dedicatum S. Cornelio Papæ & martyri, qui 14 Septembris colitur. Perperam porro Sammarthanus col. 733 Airicum inter abbates Indenses decimo loco ponit post Adagrinum sub medium seculi 10; cum anonymus noster, qui infra testatur Airici jussu hæc miracula se conscripsisse, diu ante medium seculi 9 monachus fuerit tempore Odonis abbatis anno 836 defuncti. Vide dicta ad cap. 1 lit. f.

k Gesta hujus illustrissimi martyris vindicata sunt tom. VI Augusti a pag. 142. Ejus reliquias anno 851 Indam primo allatas fuisse, probatum est ibidem pag. 149 & 150.

l Lotharius, Ludovici Pii ex Hermengarde filius & primus hujus nominis imperator, coronatus est Romæ a Paschale I PP. anno 823. Post mortem patris imperavit annos 15; deinde imperio & seculo renuntians insigni modestiæ & pœnitentiæ exemplo deferri se jussit ad abbatiam Prumiensem, ubi monachus obiit anno 855 ex Chronicis Mariani Scoti & Sigeberti ad dictum annum. Videri potest Chapeavillus tomo 1. pag. 156. Lotharium aliqui Fastis Benedictinis inserere non dubitarunt, inquit Mabillonius tom. 3 Annalium pag. 42, mox subdens: Satis fuerit, si PIÆ MEMORIÆ dicatur, ut in martyrologio Gallicano Andreæ Saussayi ad 1 Octobris pag, 675.

m Hæc periodus & quædam aliæ superius, desiderantur in solo apographo Rubeæ Vallis.

n Idem apographum lectoribus ingereremus; brevitati itaque studentes pauca supradicta annotavimus ad laudem nominis Christi. Nec plura habet. Absunt etiam a codice Duynii miracula sequentia, quæ in Mss. Bambergensi & Foillanensi continuate leguntur, prologo omisso.

* al. iterandi

* al. per

* al. omittitur est

* i. e. pisce

* al. aliquando

* al. isdem

* i. e. vinum

* al. hymnica

* f. adultum

* al. acquirat

* al. in

* al. nempe

* i. e. portione

* al. quam tanta diligentia servat, ut eam auro includi

* forte nimis

LIBER II.
auctoribus tribus aliis monachis Stabulensibus anonymis.
Ex eodem Ms. Coloniensi collato cum Mss. Bambergensi & Foillanensi.

PROLOGUS.

[Scriptor prologi testatur, non alia enarrari hoc libro nisi vera.] Quia otium & silentium hactenus in discendo consumpsi, abbatum serenissime, nanciscor nunc occasionem in honestum negotium vertere acceptumque a te post Deum doctrinæ beneficium, quam perspicaci ingenio floreat, tuo purissimo judicio commendare. Jussus namque sum recenti tempore gesta sancti Remacli describere, quod adorsus sum præsumptione tuæ fiduciæ; sic moliens devotionem veritatis fide librare, ut non alia inseram, nisi quæ visu & vera fidelium didici relatione. Et quoniam tibi imprimis malo repræsentare, quæso ut ita me absolvat petitio veniæ, ut non confodiar stimulis derogationis & ignominiæ: non enim examen Opusculi in publicas aures audet prodire, nisi ut dignum & justum est, prius nitatur tua deliberatione & synceræ charitatis integritate. Nosti quidem, Domine, quia multitudo disciplinæ insolens ipsa sibi est impedimento, nec per se stabili constat monimento, nisi alieno fulciatur arbitrio. Quod diligenter attendens, tuæ auctoritati potissimum devoveo, quam in præsentem & futuram utilitatem celeberrime summa invexit ingenii claritudo. Pristinam adhuc tuam benevolentiam a te mihi præcordialiter sæpe impensam recolo, diuturnum affectum specto, quem remuneratione gratiæ dum me fovisti, nec amputasti zelando, nec horruisti fastidiendo: & ideo, quia adhuc me arbitror eodem beneficio tecum vigere, si quid in hoc opusculo excessi, tibi habeo imputare, qui tantum de te suasisti fidere, ut secundum Apostolum timorem foras mitteres perfecta charitate. Ad hoc etiam non ambigo pretium fidei tuæ in hoc me fœnerari; quia, si tibi nimius pudor fuerit monachi discipuli, habes adhuc arenam tui studii, ubi sui exerceas palæstram ingenii: debita quidem tuis meritis respice, domine, & paululum a scripturis celsioribus vacans huic lucubratiunculæ te libenter impertire; res namque mundialis varias vices quærit habere & continuam & infractam virtutem quietis mutatione facilioribus quandoque gestit laxare. Nihil vicissitudine studiorum officiorumque est jucundius, nihil devotione, quæ inter pericula custoditur, gratius. In hoc quidem est mihi formidolosior suspectio, quia rudis adhuc sum ingenio, ætatis reverentia careo, indeque me majoris temeritatis arbitror notandum elogio, nisi tuæ tuitionis confirmet commendatio. Ideo ad adminiculum meum te concede, tuo consecra examine, supervacua reseca, hiantia supple, errata reprehende, commode dicta mira alacritate suscipe. Si in hoc mihi fidem accommodaveris, & angorem meum benignitati commendaveris, ad majora molienda tuo negotio profutura excitabis: ait quoque præscriptus Apostolus, Unusquisque quam accepit gratiam in alterutrum debet administrare, & cætera. Hinc etiam oratorum maximus; Fructus enim ingenii & virtutis, omnisque præstantiæ tunc permaximum capitur, cum in proximum quemque confertur. Itaque fructus doctrinæ tuæ tunc illustrius decoratur, si sollertia discipulorum tuorum, ad evidentiam multorum domestico lepore attollitur. Quod misericordia Christi concedat, pietas annuat, ut eorum superstes fama sic tibi consulat, ut terrestri ac cœlesti gratiæ meritis inclytis conciliet. Amen a.

ANNOTATIO.

a Prologus, ut jam monui, omittitur in duobus aliis Mss.; nec puto eum esse compositum a primo hujus libri auctore, qui monachus erat anno 883. Etenim scriptor prologi abbatem alloquitur, sub quo florebant studia litterarum: has autem non nisi circa medium seculi X ad pristinum honorem reduxit S. Odilo. Deinde juniorem ætatem excusat, rudis adhuc sum ingenio, ætatis reverentia careo: quæ in primum libri auctorem non cadunt, utpote grandævum senem, si tempora Odilonis attigit.

ANTIQUÆ DIVISIONIS CAPITA, QUALIA SUNT IN MS.

I. Dum Danorum gentem fugimus, in nocturnis horis in monte Alnos nuncupatum, lumen in modum igneæ columnæ descendit super sancti loculum ad viam monstrandam.
II. De Boviniaco villa prius revertentes ad Calcum villam devenimus, in qua lues hominum, quæ emerserat, sanatur, & puella paralytica curatur.
III. Quod eandem gentilitatem fugientes dum Lonniam castellum venimus, insana mulier ibi curatur.
IV. Item fugientes Capremontis castellum intravimus; sed dum revertimur, lucernæ, quæ ante loculum Sancti portabantur, frequenter divinitus reaccenduntur.
V. De quadam muliere paupercula contracta & sanata.
VI. De Lonnia castello revertentes ad Ledernau fiscum devenimus, loculumque Sancti in ecclesia posuimus, in qua cælitus lumen nocte descendit, & campanæ ultro sonuerunt.
VII. De quadam contracta puella, a Langobardia delata, sanata.
VIII. De quodam custode ecclesiæ, qui immundum se circa pignora Sanctorum exhibebat.
IX. Quidam servus de fisco Brattis contractus in monasterio, sed mox sanatus.
X. De quodam servo, qui super aram sanctæ Dei genitricis Mariæ bratteas argenti, tabulæ affigendas, furatus est; sed insanus cum dæmonio interiit.
XI. De alio, qui similiter fibulam auream super idem altare furatus est, sed similiter a dæmonio invaditur, sed postea sanatur.
XII. De Lamberto fabro, cui brachium restitutum est.
XIII. De puero manibus contracto ac sanato.
XIV. De alio cæco illuminato.
XV. De quodam, cui baculus manibus adhæserat feria III Rogationum, sed in proxima Dominica curatur.
XVI. De quadam matrona a Falminensi pago, omnibus membris arida, & sanata.
XVII. De quadam de Glengou similiter arida & sanata.
XVIII. De quodam ægroto misero languore contracto, sed sanato.
XIX. Quod turris cecidit, sed in ea dormientes non oppressit.
XX. De quadam puella novem annis dira peste macerata atque contracta, sed in dedicatione ecclesiæ sanata.

CAPUT I.
Metu Normannorum alio delatum Sancti corpus miro fulgore collustratur: exstincta pestis; paralytica, mente capta, contracta sanatæ: cerei divinitus accensi.

Cap. I.

Igitur Carolo tertio a Cæsare summam rerum agente, [Arduennæ saltum invadentibus Normannis,] anno Dominicæ Incarnationis octingentesimo octogesimo tertio, nostris ut credo malis divina usquequaque exasperata clementia, gravissimo atque inexperto, quamvis merito, nos vel jussit vel permisit addici flagello. Siquidem pestifera ac sæculo omni invisa Danorum b gens e vagina patrii soli emergens classem præparat copiosam, qua oceanum permeans Francorum ex improviso terminos occupat, universamque perlustrans provinciam nonnulla cæde afficit, quædam igne succendit; cuncta vero simul pessumdat & diripit, juxta illud propheticum: Ab Aquilone pandetur malum super habitantes terram, & alibi; Ecce populus venit de terra Aquilonis & gens magna consurgit a finibus terræ: sagittam & scutum arripiet, crudelis est & non miserebitur, ait Dominus & cætera. Transmosana itaque regione omni fere ad internecionem usque populata, ad amnem venitur; eo quoque, nemine obnitente, transmisso, Arduennæ saltus irrumpitur, totusque barbarorum præda efficitur. Subvertuntur denique villæ, cremantur oppida, regalium quoque domatum * fulmina, ipsaque prorsus monachorum destruuntur cœnobia; nec absistitur a cœpto, donec nostrum quoque sibi vindicet locum repentina vastatio.

[2] [ausugiunt monachi cum Sancti corpore, supra quod descendit] Quadam vero lunari accensione (noctu enim maxime feralis ille impetus sæviebat juxta Dominicam vocem, quia odit lucem prava gerens, &, hæc, inquit, vestra est hora & potestas tenebrarum) explorata, ut post effectus docuit, loci qualitate, eo * quod undecumque saltu cingeretur inspecto, ne quisquam posset evadere, occulte nos moliuntur appetere: quod [&] omnino fieret, nisi nutu divino ac Patroni merito id nobis paulo ante innotuisset. Una namque dierum, sole jam occasum petente, nuntius venit, qui lapsus fuga ab hostibus sese urgeri proxima insecutione fatetur. Tum metu perculsi, protinus accepta Dominici confessoris gleba * nostrique pii protectoris Remacli, fugam tametsi serotinam inivimus: cumque metu simul & mœrore anxii cæcum sub tempesta nocte iter carperemus, conscenso proximi montis vertice, in locum monasterii contiguum Alnos nuncupatum devenimus. Ubi cum paululum respirandi gratia substitissemus, mirum dictu immensum cælitus lumen in modum columnæ igneæ descendisse super loculum, quo sanctissima membra ferebantur, conspeximus, quod quidem maxime lunarem claritatem proprio anteibat fulgore: quid vero indicii portenderit, sapientium relinquitur examini. Unum hoc a nobis non ambigitur, quod ibidem constat experimento fore * probatum. Cum enim, ut plerumque hyemali assolet tempore *, pernimius tunc algor ingrueret, tam delinifico interim sumus calore vaporati, ut videremur esse sub luce vernali.

[3] [lux cælestis hora fere integra perdurans:] Ita alternis nos vultibus contuentes, voce in faucibus hærente, stabamus attoniti, nihil loquentes, finem rei præstolantes. Cum post unius ferme horæ spatium, unde processerat, superum lux eadem visa est repetere cœlum, nosque a loco dimoti continuo, quo tendebamus, celeri gressu perreximus. Quod ne cui confictitie dictum esse videatur, meminerit quomodo ignis hic mysticus beato Martino Missarum sollemnia celebranti, Brachioni c quoque abbati ac monacho oranti apparuisse legatur, & quid prorsus mysterii gerat, si valet, discutiat. Mihi hoc dixisse confidenter sufficiat, quia non nisi fidelibus unquam magnique meriti viris prodatur, nec nisi certis pro indiciis appareat. Hujus autem narrationis tot exstant utriusque ordinis stipulatores, quot tunc ibidem constat fuisse præsentes. Quia vero nonnulla me promiseram Viri sancti texturum miracula, hinc prima censui sumenda esse exordia: illud primum memoratu dignum haberi existimans, quod suos, qui eum secuti fuerint *, ita illæsos inter tot persecutionum servaverit discrimina, ut neminem pœne horum hostilis mucro peremerit; quatenus libere Dominica valeat voce clamare: Quos dedisti mihi, non perdidi quemquam eorum.

II.

[4] In sequenti vero * hujusmodi exagitationis procella, [eodem Calcum illato] patria compulsi sumus relinquere arva, & petere aliena Siquidem Porcinensem d ingressi comitatum, ubi tunc nonnulla videbatur haberi quies hostium, in villa quadam jam dicti patroni nostri Remacli, nomine Boviniaco e, sedem cum beato ejus corpore fecimus, donec proturbatis ab augusto hostibus, pacem patriæ nostræ redditam cognovimus. Nec tamen virtutem Sancti penitus ibidem fuimus inexperti: nam comitante nos sanctarum ejus precum suffragio, cunctorum jugiter sufficientiam bonorum consequebamur a Domino. Ut primum igitur supernæ intuitu pietatis optata diu tranquillitas finibus est tandem reddita nostris, nil morati ilico alacres ad propria nitebamur reverti: cum interim dolendum accepimus nuntium, universum scilicet locum nostrum voraci flamma esse consumptum. Innovatur itaque dolor, suspiria longa trahuntur, lacrymæque in communi funduntur; ac quid nobis sit agendum, quo scilicet eundum vel ubi residendum, penitus manet incertum. Inito tandem consilio, quoddam statuimus adire prædiolum supra Mosam amnem situm, vocabulo Calcum f, quod pene solum ab ea vastatione intactum & divina nobis manserat providentia reservatum.

[5] Sed magna in eo hominum lues emerserat, ita ut, [sedatur horrenda lues;] deficientibus nonnumquam humatoribus, atque humandis morte urgente imminentibus, duo vel tres, quod etiam dictu turpe est, in uno plerumque ponerentur sepulchro. Quæ res nos non parum exterritos denuo statuit in ancipiti, dicentibus quibusdam satius esse exulatus ærumnas alicubi perferre vivendo, quam illo pergere, ubi constat omnes simul occumbere morbo; aliis autem contra respondentibus nullum cuiquam prorsus fore evadendæ mortis perfugium, quem ea constiterit peste finiendum; quin magis de virtute Confessoris fisos ad locum destinatum accedere oportere intrepidos. Inter ista vero ambiguitatum discrimina iter carpitur, ac, quo tenditur, opitulante Domino celeriter pervenitur. Mira dicturus sum; sed fidem adhibeat, qui Deo nihil esse impossibile credit. Cæterum qui hoc diffidit, infidelem se esse omnimodo ostendit, cum hoc non concedat Domino, quod fideli repromissum legitur servo: Si credis, inquit Dominus, cuncta possibilia credenti; itemque: Qui credit in me, opera quæ ego facio, ipse quoque faciet, & majora horum faciet, quia ego ad Patrem vado. Ab ingressu igitur nostro ita omnis illa pestis sancti Viri succubuit meritis, ut, qui necdum experti morbum fuerant, ulterius non incurrerent; qui vero inciderant plurimi convalescerent; cum id ante certum haberetur, ut, quem languor invaderet, de vitæ tantum exitu cogitaret. Aliquanto itaque tempore in eodem morati sumus loco, eo quod ad monasterium nullus posset esse accessus, propulsis inde hostili infestatione incolis, cunctaque solis possidentibus favillis.

[6] Erat autem quædam puella ejusdem loci indigena, quam ab ineunte ætate ita paralyticus morbus obsesserat *, [puella ab ineunte ætate paralytica] ut inferiore corporis parte, [pene] ut ita dicam præmortua, omni prorsus eundi sibi officio denegato, nil præter jugem in lectulo faceret decubationem. Quandocumque vero necessitas exposcebat, ventris purgandi gratia a matre vehebatur. Porro ipsa piorum sustentaculo alebatur, quæ tamen inexperto cibi sumptu vivebat: nam panem numquam vel ori admovebat, carnem penitus ignorabat, nulla vero legumina sive holera contingebat, parvulorum tantum more sola lactis alimonia fruebatur, paucorum sibi usu fructuum sociato. Potum autem nullum præter aquam & siceræ dulcoramen, quod bracisam g rustici nuncupant, sumebat; sed & vindemiæ tempore paululum musti, antequam invalesceret, capiebat. Hæc vero gerens, viginti duos ferme expleverat annos. Porro nativitatis Dominicæ tempus advenerat, quam in locum agere proprium animus disponebat: nam quædam jam inibi tecta a nostris fuerant præpositis reparata, quæ nos utcumque excipere poterant revertentes. Itaque horum nos necessariam coarctationem super aliorum nocivam eligentes spaciositatem, sublato nobiscum Patroni corpore, discessimus. Cum non longe post beati Viri, nostrumque simul discessum, puella in eadem infirmitate perseverante, nocte quadam cuidam viro in villa contigua vocabulo Givelio h manenti persona venerabilis canitie, effigiem gerens clerici, per visum apparuit, itaque adorsus est; Vade, inquit, ad Calcum, & dic illius puellæ genitrici, quæ in atrio ecclesiæ excubat, erat enim matricularia i & æditua, ut lotam diligenter puellam in ecclesiam deferat, ac coram altari deponat, donec ibi sancti Remacli confessoris opem * experiatur. Quo dicto, abscessit. Ille vero expergefactus phantastico se credens illusum somnio, jussa implere neglexit; iterato autem ac tertio ammonitus tandem homo perrexit, ac fœminæ, quæ compererat, indicavit. At illa hæc ab eo ficta esse suspicans, nequaquam dictis fidem adhibuit, ac monita nullo modo perfecit.

[7] [subito sanatur, prævia apparitione:] Dominicæ vero circumcisionis nocte juxta eamdem speciem, qua se viro ostenderat, eadem persona puellæ apparuit *, & ut celeriter surgens oratorium petat, admonet. Quæ evigilans matrem insolito clamore perturbat, & ut se e lecto surgere adjuvet invitat, dicens se ad ecclesiam oportere procedere. Adjuta itaque a matre continuo incolumis surgit a strato, atque propriis nitens vestigiis ecclesiam Domino pro indepta sanitate gratias relatura ingreditur. Casu vero presbyter aderat *: porro genitrix, accensis cereis, signa pulsat ac populum ad mirabilia videnda invitat. Fit concursus plebis, omnesque hoc cernentes gaudio pariter ac stupore replentur, atque in commune Deo gratias agentes benedicunt, dicentes: Benedictus es, Domine, & benedicta opera tua, qui erigis elisos & sanas contritos, qui mirabiliter Sanctos glorificans tuos mirabilius ipse eorum virtute glorificaris, qui vivis, & regnas trinus & unus in sæculorum sæcula. Puella vero ipsa tam plenam consecuta est Sancti virtute sanitatis medelam, ut nulli sit dubium, quin omnipotentem habuerit medicum: nam ea die panem & carnem, vinumque ac siceram, & cuncta sibi oblata, quæ videlicet humano expediunt usui, absque ulla fastiditione * comedit, pariter & bibit, & libere, quo voluit, nutante paululum licet gressu pervenit *. Hæc narratio in tantum nota habetur, ut nulla prorsus egeat stipulatione; persona, quæ de se testimonium reddat, incolumi adhuc perdurante.

III.

[8] Alio itidem tempore compulsi eadem gentili insecutione a monasterii tristes egredimur habitatione: [mulier insana & furiosa fit mentis compos.] sumptoque nobiscum omnium laborum solatio beati scilicet Remacli corpusculo, quoddam castrum supra Urtæ alveum locatum, Lonniam k nomine, aliquamdiu in eodem moraturi intramus. Degentibus vero [nobis] ibidem, una dierum mulier quædam mente capta, toto corpore vinculata adducitur, quæ in eam usque proruperat insaniam, ut continuis sæviens declamationibus plurimos convitiis urgeret, nonnullos vero ictibus vel morsibus attrectaret. Quam qui adduxerant, pro foribus ædis, in qua beati Pontificis erant positi artus, statuunt; ibique eam custodientes, virtutem sancti Patroni humiliter præstolantur. Et ecce, peracta trium ferme dierum, totidemque noctium excubatione, mulier sensu redintegratur, atque incolumis reddita alacris repedavit ad propria.

IV.

[9] Per idem tempus cum [a] Capræmontis l castello, [Candelæ ante Sancti corpus] quod Normannica nos intrare compulerat infestatio, pacem Domino favente indepti, una cum beati Remacli corpore reversi fuissemus, ad villam quamdam vocabulo Solomanniam * aliquantulum gustaturi divertimus: locatisque in basilica de more sancti Viri reliquiis, præmissa competenter oratione, festini ad reficiendum accessimus, siquidem dies festus Patroni imminebat, qui nos reditum quantocius accelerare cogebat. Soluto itaque ex his, quæ in promptu habebantur, jejunio, resumptis beati Viri pignoribus, residuum itineris explicare contendimus. At ubi paululum ab oppido digredimur, prosequente nos non parva virorum pariter mulierumque caterva, divina nobis cælitus apparuere miracula: nam cerei candelabris superpositi, qui ante loculum ferebantur Pontificis almi, paulo quidem ante vi flaminis extincti, repente deifico sunt lumine reaccensi. Quo viso, alterutris nos monitis cœpimus ad referendas Deo gratias excitare: sed minus facti credula, ut semper assolet, cruda rusticitas nequaquam redivivam, sed qua semel accensi fuerant, sese testatur cernere flammam. Ad hæc non parum commoti, fecimus eos coram nobis extingui, invocato fideliter Patroni auxilio, ut quorum vera haberetur assertio, iteratæ veritatis * proderetur oraculo.

[10] Nec mora, præsto fuit Cunctipotentis dextera, [bis accenduntur divinitus:] ac appulsus æthere tenus divino numine candelis redditur splendor. Mirum dictu, ita ab eo totum cerneres locum illustrari, ut nemo [ultra] posset ambigere, lumen deificum ibidem coruscare. Tunc voces in sublimi clerus pariter populusque attollimus, atque hymnidica exultatione Christo gratias pro ostentis mirabilibus referimus, directis retro cum festinatione nuntiis, qui ecclesiam ingressi signa, nobis ibidem subsistentibus simul & canentibus, pulsarent. Nec defuit virtus oratorio, quam experiebamur in agro: nam ubi in illud qui fuerant destinati introëunt, totum subito habitaculum divinis emicare luminibus conspicantur, quæ tamen omnia, nobis inde progredientibus, igne fuerant restincto sopita. Tunc ad nos, qui eadem intimarent, mittentes, ipsi signorum pulsationi, prout fuerant jussi, invigilant. Expletis itaque reverenter divinis laudibus, viam lætabundi carpimus, ac Domino iter regente, optatis illæsi sub omni celeritate restituimur sedibus m.

V.

[11] Inseram huic narratiunculæ aliud etiam factum mirabile, [quædam fœde contracta] quod nobis recenti tempore pro augenda beatissimi Confessoris veneratione, divina constat ostensum miseratione. Quædam mulier paupercula membris inferioribus eotenus debilitata, ut, suris natibus junctis, gressum [omnimodo] figere nequiret, admonita per visum [est] ut se deferri faceret ad sacratissimi Pontificis tumulum, ibidem expertura deifica operatione solatium. Piorum igitur adminiculo monasterium est delata vehiculo; deposita est forinsecus ante cœnobii aditum, quia usus loci nostri non facile, nisi certa de causa frequentiam admittit fœminarum. Rem, pro qua venerat, ædituis per internuntios mandat, ac ut sese adipiscendæ salutis repromissæ gratia ingredi patiantur basilicam, humillime efflagitat.

[12] Tandemque supra hoc monasterii prælatis assensum præbentibus, ecclesiam cum scabellulis officio manuum reptabunda ingreditur ac coram Sancti tumulo divinam imploratura clementiam gemebunda prosternitur. [mirabiliter erigitur.] Cum post trium ferme dierum excubationem, agentibus nobis publice Missarum de more celebrationem, pulsata sedulis ægrotæ petitionibus piissimi Confessoris adfuit virtus. Mirum dictu, recalescentibus sensim fibris meatu divini experti n sanguinis, exporrectis cum magna vociferatione cruribus, surgensque propere a loco in quo jacuerat diutius, proprio bacillo sustentante cœpit niti deambulatione, quæ illic aliena advenerat devectatione. Nec multo post in [tam] perfectæ valetudinis robur evasit, ut nulli dubium, quin per suffragium sancti Viri cœleste medicamen obtinere meruerit; etenim quocumque animi se verterit delectatio, gressu proficiscitur libero, nullius egens sustentationis auxilio.

ANNOTATA.

a Carolus III, cognomento Crassus, Ludovici Germaniæ regis filius, a Joanne VIII PP. imperator coronatus est anno 880.

b Non fuit hæc prima, ut videtur anonymus innuere, Danorum seu Normannorum in Gallias irruptio; plures enim ab anno 841 factæ erant, teste Pagio, qui vastationem Stabuleti refert ad annum 881 num. 4. Eo tempore abbas erat Leutbertus archiepiscopus Moguntinus, qui obiit anno 889.

c Foillanense apographum Bachioni. Unum dumtaxat Brachionem invenio (vulgo S. Braque,) qui Menatensis abbas fuit apud Arvernos, obiitque anno 576. Colitur ibidem 9 Februarii, ut Castellanus notat in Martyrologio universali. Hæc pro supplemento Operis nostri ad dictum diem: interim videri potest S. Gregorius Turonensis cap. 12 de Vitis Patrum, in editione Ruinartii col. 1213.

d Pagum Porcinsem designari arbitror, de quo meminit Chronicon Frodoardi anno 933.

e Boviniacum seu Bovinium, vulgo Bovines, oppidulum Belgii est ad Mosam fluvium in comitatu Namurcensi, teste Baudrando.

f Fisenus in Historia ecclesiæ Leodiensis pag.191 collocat hanc villam supra Dionantum tertio milliari.

g Bracisa species est cerevisiæ sic dictæ a bracio vel brasio, quod ultimum Spelmannus in Glossario interpretatur hordeum medicatum, ex quo cervisiam conficiunt. Vide etiam Cangium ad vocem BRACE.

h In Ms. Foillanensi Gavelio, in Bambergensi Gevelio. Verisimiliter Givetum denotat.

i Id est, adscripta matriculæ seu catalogo illorum scilicet, qui stipendiis ecclesiæ alebantur in vicina domo, matricula item sæpe appellata. De his fuse Cangius.

k Alia Ms. habent Longiam. In tabula chorographica episcopatus Leodiensis, quam edidit Nicolaus Visscher, ponitur Longne aliquantum ab Urta fluvio. Castelli Longiæ variis locis mentio fit apud laudatum Martenium, item tomo 2 Historiæ Leodiensis anno 1736 edito pag. 227.

l Locus est præaltus & undique ferme præruptus in regione Transmosana Leodio vix sesquimilliari dissitus ad meridiem. Hæc & plura Fisenus in Floribus ecclesiæ Leodiensis pag. 614. Videri etiam potest Valesius pag. 124, ubi ait olim villam regiam fuisse vulgo Chievremont, alias Kevermont dictam. Fisenus in Historia ecclesiæ Leodiensis pag. 194 prodigium sequens illigat anno 892, quando Stabuletum regebat Lintfridus Leutberti successor, defunctus anno 898.

m Plura miracula non recenset apographum Bambergense, & in duobus ultimis ordo præposterus est; dein subdit: His & aliis compluribus virtutum declaratur insignibus, quanta a Deo gloria muneratus Confessor beatissimus feliciter eniteat in superioribus, qui tam præstabiliter miserorum casibus subvenire prævalet in inferioribus humiliter cum fide postulatus, auxiliante Deo & Salvatore mundi Jesu Christo, cui est honor, virtus & fortitudo, laus, potestas & jubilatio in omnia sæculorum sæcula. Amen.

n Phrasis mendosa & perobscura. Legendum puto diutini expertibus, ut sensus sit, recalescentibus sensim fibris, quæ dudum caruerant meatu sanguinis.

* domorum

* al. &

* i. e. corpore

* esse

* al. temperie

* al. fuerant

* al. insequente vero nos

* al. recte obsederat

* al. virtutem

* al. apparet

* al. aberat

* al. absque fastidio

* al. perrexit

* al. Solimanniam

* al. virtutis

CAPUT II.
Lux cælitus emissa super feretrum Sancti: sanata infans contracta; punitus lepra & morte impurus, Stabulensium vexator contractione membrorum; sed hic postea erigitur.

VI.

Est nobis fiscus Ledernaus a nomine, inconvulsa adhuc sodalitate nostræ mancipatus præbendæ, [Lux supra corpus Sancti cælitus demitti] in quo constat ecclesia sancti Simetrii b & cæterorum virtutibus celebris, fama illustris. Igitur dum castello Longia æque nobis subjecto recessimus, quia nobis erat commodum adeundum * fiscum hospitii gratia divertimus. Bajulabatur quidem nobiscum divina miseratione collatum pretiosum corpus patroni nostri Remacli, quod in suprascripta ecclesia ea nocte decernimus, custodibus adhibitis, conservari. Et ecce, cuidam e fratribus, qui vigilias in eo ducendo exercebat negotium animæ, divino beneficio concessum est videre tale munus cœleste. Nam ante gallorum cantus contemplatus est lucem de cœlo prodire & confestim per insertas fenestras domum Domini penetrare, ac super feretrum, quo Sancti Dei membra vehebantur, residere. Cum hoc igitur miro fulgore tenebræ irradiatæ penitus discessere; clarificatum est lumen ecclesiæ atque ipsum feretrum cœpit se excutere, campanæque cælitus actæ ultro sonitum dedere. Tunc fratres & affines * expergiscuntur, per incerta distracti stupore nutantur, & licet insuetis excubiis gravarentur, ad celebrandas tamen matutinales laudes in commune relaxantur. Dum vero ad ecclesiam properando perveniunt, atque ut res sese habebat addiscunt, non tenuem opinionem inde capiunt, sed divinis obsequiis atque mysteriis glebam corporis Sancti Dei prosequi attendunt: ad hoc etiam pondera rerum attollunt, ac mirabilia Christi in Sanctis suis impensa glorificando mirificant.

[14] Interea prædictus frater, quia tam mirabilis claritatis visione extra modum humanæ fragilitatis ducebatur, tanta formidine attonitus interius in ecclesia angebatur, [visa, campanis ultro sonantibus:] ut etiam ab ipsa sua ignorantia quasi privari videretur. Nam ut credo ideo eo lumine supernæ patriæ non commode illustrabatur, quoniam objectis actionum illicitarum suarum imaginibus reverberabatur; scriptum quippe est, quia caro, quæ sunt spiritus, non valet capere; & idcirco nonnumquam cum mens humana ultra ad videndum ducitur, necesse est ut hoc carneum vasculum, quod ferre talenti pondus non valet, infirmetur. Igitur nos, quos tanti reverentia facti exagitat, ex hoc salutifero mysterio possumus conjicere, quia cum pretiosæ sancti Simetrii inibi continentur reliquiæ, & quoniam ea nocte convenerant corpore, spiritu etiam se revelarent hac cœlesti specie. Cœlestis quippe Sanctorum cœtus, justitiæ meritis congregatis, splendidius in cœlo micat syderibus, sole fulget clarius, & cum suos cives in terris visitat, ea figura, qua Creatori suo inibi famulatur, se informando decorat. Ait enim sanctus Gregorius; Debent ea, quæ ministrant, ad ejus similitudinem tendere, cui ministrant; & quæ invisibili serviunt, esse invisibilia non dubitentur: hæc autem quæ esse credimus, nisi sanctos angelos & spiritus justorum? Verum ideo hoc pluribus quidem ambiguum consideratione approbavi tam congrua, ut fluctuanti in hoc animo quod ratio non valeret, plena tanti patris suaderent testimonia.

VII.

[15] Est & aliud nobis recensendum, quod tradi memoriæ sit præcipuum. [infanti contractæ] Quidam Langobardorum extitit, a quo secundum maritale imperium, dictante jure naturæ, quædam soboles processit. Hæc quidem ei judicio quodam divino talem miseriam sua peste intulit, ut paternum ac maternum suffragium denegaret & substantiæ suæ propagandæ subitam interceptionem objiceret. Nam plantæ ejus una cum suris natibus ejus adhærebant, ideoque gratiam gradiendi abnuebant: sed paternæ caritatis insuperabilis affectus multiplicibus angoribus super hoc discruciatur, atque per diversa Sanctorum merita & oratoria eam secum ferendo & remedium quærendo impellitur. Compulsus est patria arva relinquere, diversas provincias cum ea pererrare, solo secum orationis viatico comite; sed tristibus occupationibus fatigabatur, quia quasi surda aure medicina Dei differebatur: sed neque ex hoc in ultimam desperationem decidit, sed fide suggerente, & quia indiscrete hic remedia largiri auditu comperit, de sancti Dei Patroni nostri benignitate præsumens huc se perseveranter admovit. Postquam igitur advenit, natam suam in cunabulis deferens in ecclesiam collocavit: & ecce, quadam die Dominica dum Euangelica lectio esset recitata, & forent omnia tranquilla & sacrificio Dei consecrando accommoda, virtute urgetur cœlica, & voce extollitur quasi vagiendo præclara; sed quia recentis atque teneri infantis vox ferebatur, miraculum supernum cum ea certare spe incerta adimitur, atque ut inquietudo sedaretur, cuidam, qui expeditior inibi tunc plebi thuribulum incensi ferebat, significatur, ut foras extruderetur; quod statim efficitur.

[16] [sanitas restituta.] Pari modo etiam patris fidem ac devotionem vox ejus sicut & nostram fefellit, & non merita Christi & Sanctorum ejus in eam vivere c pensavit, non rem examinando discussit; sed eam in humeris suis ferendo ad diversorium suum properavit; qui dum ibi recipitur, & quia tunc adhuc vociferationis ac nimietatis ejus tædio offendebatur, quo pondere mentis premeretur, oculatus arbiter experiri molitur. Tunc accedens tegmina pannorum ab ea dejecit, quos statim infectos cruore conspexit, & dum membra præscripta per indicia venarum manu palpat, propensiori cura perlustrat; sub jugo virtutis Dei eam luctari considerat, & reformari in ea sinceritatem membrorum, redivivo tepore jam penitus directis tibiis. Deum & Patronum nostrum glorificando exultat, & statim debita super hæc negotia solvens, nulla dissimulatione miraculum notitiæ nostræ, & cæterorum subduxit; sed desiderium animi provehens ad monasterium eam referendo cum festinatione reexhibuit, & Sancto Dei Patrono nostro, cujus commercio optatum effectum receperat, gratiarum actiones velut alter leprosus Samaritanus reddidit. Nos quoque ut convenimus, ab arce rectitudinis non declinavimus, sed pia devotione Deum in suis Sanctis magnalia prodentem laudibus in commune extulimus.

VIII.

[17] Præterea licet ad memoriam reducere, quia hic sacer locus in eo etiam cœlestibus particeps esse probatur, [Irreligiosus monachus] quia Christi Sanctorumque meritis eum incolentium impudicitias atque omnes immunditias detestatur, & in eis, qui perpetraverint, non facili animadversione consulitur. Ergo seriem hujus rei prænotandam non visu didici, sed attestantibus pluribus reverendis fratribus monasterii nostri fideliter agnovi. Erat hic quidam monachus custos sacræ ecclesiæ, qui commissam sibi obedientiam * temeraria procurabat præsumptione: scilicet aggravatus carnis voluptate, vitiis abominabilibus atque immunditiæ insuper ad patrocinium erroris periculosius accreverat, quia nullo ex hoc perculsus pavore ab inceptis se reprimebat, impudentiam atque obstinationem Deo Sanctisque invisam non damnabat, sed circa pignora Sanctorum Deoque consecratas aras quotiens expediebat, libere se exhibebat. Nimia quoque dementia provectus judicium filiorum Heli non considerabat, nam quia in Deum peccaverunt, id est in his, quæ ad cultum ejus pertinebant, ideo cum patre superno examine debita morte perierunt. Ultionem etiam in filios Aaron exhibitam non memoriæ recollegit, qui dum in batillis * suis ignem alienum adhibuerunt, procedente igne a Domino, incendio interierunt. Et quia illæ inrationabiles ceremoniæ atque, ut eo modo expertum est, veritatis inimicæ temporaliter punitæ sunt tam severa animadversione, si mens non læva fuisset, sumendum esset ex hoc documentum salubri terrore, sobrieque & juste circa sacramenta Christi congrueret operam impendere.

[18] Hujus rei gratia nec defuit patroni nostri, scilicet beati Remacli pia compassio, [jussu Sancti correptus, & monita contemnens] atque, ut a detestandis inceptis resipisceret, spiritualis correctio: Sanctorum quippe animæ, quæ claritatem omnipotentis Dei aspiciunt, quæ foris aguntur, cœlesti beneficio agnoscunt. Et ideo cuidam rustico trans flumen Amblaviæ d degenti apparuit, reatum ejus monachi mœrendo depromit, & ut vices ejus in legatione suppleret, ejusque invectione eum terreret, præcepit: addidit etiam ut conscientiæ ejus perscrutarentur, quatenus tali beneficio adjutus forsan a præscriptis nequitiis sic suspenderetur, ne a supernis adytis atque decretis justæ damnationis sententia merito feriretur; indicaret quoque ut magnalia Christi in loco suo perpenderet, quia potentiam virtutis suæ meritis fidelium suorum sæpenumero in eo declararet, ac prava agentes insanabili plaga percuteret ac perderet. At rusticus quod sibi fuerat imperatum perficit: nam quia mortalis mortalem timet, secessum cum eo in abditis petens, prius solo prosternitur, pedibusque ejus advolvitur, atque ut sacramentum sibi revelatum veridica assertione perpendere [velit,] humiliter deprecatur. Ille vero ut audivit, non se contra se crexit, sed quasi amens tempestate verborum adversus eum sæviens, phantasmaticis illusionibus defraudatum asserit, superbe injurioseque eum lacerando confundit; Tene, inquiens, Patronus noster oraculis divinis privata gratia adiit, ac confratres meos diurnis nocturnisque cultibus Deo adhærentes despexit? Nimiæ ac ineptæ te occupaverunt ærumnæ, & ideo appetierunt te insaniæ falsæ.

[19] [nec pravam vitam emendans] Hac indisciplinata animositate prædictus rusticus aversatus recessit; ipse autem imminens sibi periculum curare non statuit, sed quasi effrenata licentia pervagatus, in quo consueverat, perseveravit. Justus quippe Deus, ut conjicio, peccatis ejus præcedentibus irascebatur, & idcirco debitæ vindictæ timore non premebatur; sed more Pharaonis quondam regis in contradictionem pessimi virtute erroris impellebatur. Siquidem sanum saperet, casibusque suis prospiciendo obviaret, diligenter attenderet, quia ex parte terrena, quæ sunt cælestia docent: nam frequenter servus pannosus, despectus auctoritate, privatus potenti personæ dirigitur; sed sic reverentia mittentis Domini cum modestia tractatur, ut non quasi probro indignationis insimuletur, non ad injuriam referatur; sed caussa negotii, pro qua venerit, ab ore ejus tranquilla devotione præcipitur. Filius namque Dei cum Balaam pessimo atque ariolo loquelam fecit, ejus indignitatem non abhorruit, ejus insuper vesaniam per asinam loquentem cohibuit atque maledictione exercitum suum ferire non sivit: certe per Saülem reprobatum multa etiam ipse Dominus beneficia populo suo contulit, qui per Spiritum sanctum prophetavit, non cum justitiam exercuit, sed cum adversus insontem Deoque carum David sævit. Caïphas quoque pontifex temerarius atque acerrimus hostis Domini insignem atque sibi inopinatam prophetiam protulit, &, quia oporteret pati Christum pro populo vaticinavit. Hac quidem ratione comprobatur, quia spiritus Domini animæque justorum, non tantum per bonos sed etiam per malos faciunt, quæ consilio rationis ad profectum plurimorum expediunt.

[20] [fœtida lepra percutitur,] His quidem & paribus plurimis, quia præscriptus erroneus fidem non adhibuit nec perfidiam Deo exosam pœnitentia propulsavit, incrementa malis addidit, divinique judicii sententiam debito jure in se declinavit. Nam pœna lepræ ac pruriginis totum ejus corpus perfunditur, eorumque sanie sic sæviente vexatur, ut, fætore carnis prævalente, intolerabilis insuper & inaccessibilis etiam amicis intimo corde subvenire cupientibus redderetur. Visum est utilitatibus fratrum fore consultum, quatenus extra claustrum cœnobii diversorium ei pro eo incommodo delegaretur, & sicut res expostulabant, copiæ necessariæ sibi acceptabiles in eo ponerentur, quod & ita factum est; sed sic etiam ipsum morbus prægravaverat sua infestatione, ut fraternus affectus ei denegaretur necessaria servitute. Cibum ac potum non erat facultas administrare, sed escas supra scamnum, infra ostium locatum procurator deferens recedebat summa velocitate, quia inaccessibilis erat præ nimia fœditate.

[21] Hac quidem inremediabili ægritudine more Antiochi ac Herodis tyrannorum diu maceratus, [qua misere interit:] tandem ab ipsa in diram mortem est resolutus; &, si illa afflictio pœna peccati fuerit, nondum alicui revelatum cognovimus. Scimus quoque sacrarum Scripturarum attestatione, quia duplici contritione conteruntur peccatores, atque obesse & prodesse possunt hominibus temporales afflictiones sive mortes: nam secretiore justitia Dominus judicat & in occulto providentiæ suæ noscit, quemadmodum juste quibusque dispenset. Hoc miraculo indice plurimorum similium, fratres, innuitur, quo judicio prægravetur, qui perfectorum morum vel actuum castimonia postposita cum digna reverentia in oratorio Deo dicato non conversatur: neque enim, quid vindictæ deberetur de talibus commissis atque similibus, nosceretur, aut quid venia relaxaret probaretur, nisi tali indicio justitia Dei aperiretur. Salubre pariter exemplar hac descriptione annectitur, ut eo quoque modo charitas in nobis augeatur, quatenus invicem membra simus, & tamquam unius corporis vel unius hominis alia pro aliis membris sollicitudinem habeamus, quæ in eis corrigenda sunt præcordiali amore provideamus. Quam gratiam beatus Remaclus effectu probavit, dum damnato fratri consilia salvationis mandavit & lethale virus, quod languenti inimicus inflixit, tamquam in membro ejus compassionaliter ferens curare tentavit.

IX.

[22] Congruum videtur & illud inserere, quod fidelium plurimorum didici relatione. [famulus quidam Stabulenses vexans] In fisco Brattis nomine cujusdam senioris * servus e manebat, tam inconsulta pervagatus temeritate, ut familiam ecclesiæ nostræ multimoda vexaret incommoditate; & quanto majori affectu in domini sui gratia, inhærebat, tanto efficacius ad incrementa contumeliarum proficiebat. In hac igitur pertinaciæ stultitia diu perseveravit, ocia & negotia contrivit, nihil sancti nec pensi habuit, nec alicujus ex hoc correctio in cordis ejus aure convaluit. Accidit autem ut festivitas Patroni nostri Dei confessoris instaret, atque ad celebritatem ejus frequentia utriusque sexus ac diversi ordinis, ut moris semper erat, pia devotione comitante, se conglobaret: adfuit etiam præscriptus familiæ adversarius improbis adhuc fluctuans moribus, atque aliqua pœnitentia nondum resipiscens a perversis conatibus; & quia, ut ait Salomon, Beatus homo, qui semper est pavidus, & qui mentis est duræ incurrit in malum, ille ex malarum conscientiarum suarum stimulis, quos interius alebat, nullo horrore concutitur in Sanctum, quem in fidelibus suis læserat, nullo humilitatis movetur respectu; sed comitante sibi perversæ mentis insania, quasi beneficia orando impetraturus cum cæteris fidelibus monasterium ingreditur.

[23] Sed post modicum horæ spacium, in eum ostenditur, [castigatur membrorum contractione;] quia speciosa laus in ore peccatoris non dirigitur, & quoniam grave periculum ex incauta securitate, initur. Itaque dum securus staret, zelum divinæ severitatis subiit, ac nefanda pervicaciæ supplicia expendit; nam repente in pavimentum cecidit, sensum amisit, & membra sua, quæ tamquam ad æmulationem virtutis in familia prædicti Patroni nostri exhibuerat arma iniquitatis peccato, subito miserabiliter contracta sunt coram omni populo, ut manifesto pateret indicio, quia digna tali culpæ pœna responderet, in eisdem scilicet membris subtilissimo Dei judicio. Igitur plebis fremitu sedato a prudentioribus, nos cum Odilone f abbate nostro accersiti convenimus, & postquam seriem vitæ suæ & factionis a vicinis suis & a nostris vero relatu cognovimus, non quaquaversum sententiam trutinavimus, quia mercedem sceleris sui solvere divinitus pensamus, quod evidentius ex compluribus pro cæterorum hujusmodi cladibus nobis & scripto teste perpendimus, quæ pari modo sese intulerunt perniciosis talibus præsumptoribus.

[24] [sed portatus ad Sancti caput, haustoque vino ex ejus calice, plene convalescit] Tunc vero ad caput sancti confessoris Patroni deportari fecimus, ut si insanabilis dolor esset, experiremur quantocius; & quia more Heliodori viri eminentissimi, ut nobis videbatur, motus divinæ sententiæ & sancti Patroni nostri incurrerat, eodem etiam modo ut ex meritis ejus, vice Oniæ summi sacerdotis, sanitatem inibi recepturus esset, fiducia manebat. Igitur ad hoc incommodum, quod nobis erat debitum, caritatis compassione facimus, si quod nobis sceleste intulit, laxamus; & sic oratione facta, discedimus. Post hæc non multum horarum processerat, cum custos ecclesiæ alacer ad nos properat denuntians, quod medentis non perimentis affectu judicialis sententia contractum premeret, quia ad pristinum statum membra resumeret. Nos vero suo summo gaudio repleti, illuc conamur cursu veloci: at dominus abbas ut manifesta Dei virtute adhuc respexit attonitum, confestim in pedes erexit eum, & quia pro contritione spiritus & corporis adhuc persensit languescere, interrogat si potum sibi desiderio esset sumere; ille autem libenti animo annuit & deposcit. Tunc calyx Confessoris Dei, qui supra altare pependerat, deponitur, & repletum * mero ei ad potandum conceditur. Quo hausto, & vires recepit, &, quod sibi magis erat proficuum, mores mutavit, ad reverentiam Sanctorum animum appulit atque ab acerbitate calamitatum modeste ulterius desuevit.

[25] [& ab hero suo addicitur monasterii servitio.] Denique plebs, quæ ad spectaculum & ad Vesperas confluxerat, hoc viso, celebri extollitur præconio, & grates reddidit Deo, qui Sanctum suum in sollemnitate tam illustri mirificavit miraculo, beneficium suum rationabili mentis appendens examine, eo quod sic justitiam suam in eum temperaret æquo moderamine, ut gratia juvaret & verbere: nam quia foras flagella intulit, mentis perversitatem terrore tabefecit, & ne ulterius tam temerarie supra se raperetur, tali censura cohibuit. Post hæc quoniam Salomone attestante: Multato pestilente, parvulus erit sapientior; multi, quibus inibi vigebat mens sanior & ad futura prospicienda præstantior, dum ultionem hujusmodi considerant, exuberantem in se improbitatem retundunt, & in domesticos Sancti simili insectatione deinceps contumelias irrogare pavitant; prudenter quidem animadvertebant, ne forte pœnam, quam ille ad tempus pertulerat in corpore, eorum Defensoris ac Tutoris accusatione perpetua paterentur animarum damnatione. Tunc dominus ejus, nolens eum amplius mancipari suo obsequio, ad altare ejus tradidit retinendum jure legitimo, juste perpendens, inibi ei merito persolvendum servitium, ubi noverat, eum justæ severitatis disciplina a pestifero errore revocatum.

ANNOTATA.

a Apud Martenium col. 19 Lethernau vocatur, alibi aliter: Latine Ladernacum. Pagus est ditionis Stabulensis via Leodiensi, vulgo Lerneux, teste Fiseno in Floribus Leodiens. pag. 616.

b S. Symmetrius presb. & M. colitur 26 Maii. Vide tomum sextum dicti mensis pag. 360.

c Id est, agere seu vim habere. Vide Glossarium Cangii. Miraculum hoc & præcedens de emissa cælitus luce, alio ordine ac stylo narrantur in apographo Foillanensi.

d Amblavia & Amblava, vulgo l'Ambleve, parvus Belgii fluvius, oritur in ducatu Luxemburgensi; deinde per Leodiensem ditionem fluens Malmundarium rigat & Stabuletum, hinc auctus Alba & rivis aliquot in Urtum fluvium se exonerat. Ita Baudrandus. Est & vicus Amblava in Tungrorum finibus, non procul a monasterio Stabulensi, a flumine nomen habens, Valesio teste pag. 16. Novum Lexicon geographicum anno 1738 Venetiis editum sequentia observat: Amblavia fluv. ubi sit non constat; sed fluvius Rechte alluit Stabulum monasterium intra limites Ducatus Lucemburgensis.

e Guntmarius dictus in Foillanensi, ubi miraculum hoc multo succinctius refertur, omisso præcedenti & reliquis omnibus, quæ oratorie magis quam historice & mira subinde phrasi conscripta sunt.

f Adi Commentarium sub finem numeri 70.

* forte ad eumdem

* i. e. vicini

* i. e. officium

* i. e. thuribulis

* i. e. domini

* repletus

CAPUT III.
Sacrilegi furis horrenda pœna; item alterius, qui postea precibus monachorum liberatur.

X.

Subsequitur aliud memorabile, quod proditum ratione in multorum cordibus præcipuo valebit vigore disciplinæ. [Clericus, qui laminam argenteam ex altari] Coaggerata est argenti copia, abbatis & ministrorum suorum industria, cum qua communi convenientia ad decorem domus Dei ante quandam aram tabula ingens erat vestienda. Igitur opus initur, fabris ad excudendum conceditur, summa ope ad perficiendum agitatur, nec ea moles operis inani studio defluebat; sed ex voto atque sententia prudenti artificio procedebat. Interea contigit ut laminæ deauratæ, quæ tabulato infigendæ erant, turgescentibus in eis imaginibus, & vario cultu scalpturis essent perfectæ, atque custodi ecclesiæ ad servandum traditæ: quas ubi ille recepit, ita, ut plerumque fit, impediente quadam re, tutari sera neglexit; sed super reverendum altare sanctæ Dei genitricis Mariæ palla ejus obtectas ad horam reliquit. Et erat in monasterio quidam clericus multiplici sua clientela nobis promptulus *, & ideo privata gratia nobis intimus, nec falsis hujusmodi criminationibus adhuc nobis infestus; metus de ecclesiasticis rebus nobis ex eo cavendis nullam providentiam docebat, ita familiaritas nostra ei aspirabat.

[27] Hic itaque dum bratteas ibi locari conspexit, sæva cupiditas oculos ejus illexit, nihilominus & cor ejus jaculo suo sauciavit: nam dum monasterii solitudinem providet, [abstulerat, corripitur a dæmone] libertatem pravitatis indeptus unam ex eis furto rapere non pavet, quæ ubi amissa dignoscitur, moderate non dissimulatur, sed arguta indagine tum publice tum privatim quæstione ventilatur: sed frustra opera luditur, quia ad nullum indicium veritatis dirigitur. Ad postremum diro anathemate maledictionis percutitur, acriter in commune annititur, sed mens prava non flectitur, nec aliquo probo consilio periculo suo reluctatur. Diu perseveravit in hac obstinatione detrimentum suum non seipsum respiciendo, & peccato maculas configendo auget quotidie: nam qui affectum malitiæ in illum contraxerat, famam & pudorem in eum attriverat, & perfidum cor ejus, ne furtum proderet, obduraverat. Igitur dum super hoc nulla mentis ratione regitur, ab interno judice sui meriti precio præjudicatus cumulatur, verum a dæmonio corripitur & errore ejus passim lymphante raptatur, atque mox ex ipsius debacchatione evidens intelligentia captatur, cujus obligatione sceleris tam crudelis sententia in illum assumpta jaculatur.

[28] [& furiit actus] Nam argentum, quod abstulerat, clamore prodendo in admirationem omnium semper in ore habebat, nec fastidiendo ipsum clamorem amputabat. Igitur postquam diuturna pugna a spiritu immundo maceratur, viribus corporis deficientibus, in stratu suo ægrotus recipitur; sed ex ipso languore dispensatione divinitatis agitur; & præsertim ad instructionem multorum ut posteritati memoria commendaretur, ipse ut prius, ad horam intellectui & rationi redditur, & eo confitente, furti iniquitas comprobatur. Nam dum cognati & amici ejus lectum circumstarent, animumque ejus dolore ac miseria tabescentem gratia confortationis relevare tentarent; ex prava conscientia cor recollegit, & eorum molimina tali sermone prævenit, damnationisque suæ pœnas, quas luebat, jugi prius suspirio concepto in hunc modum exprimit. Merito tam severum ultorem sanctum Remaclum adversum me irritavi, quia zelum domus suæ postposui, argentumque ex ea suo ædificio decenter ad unguem politum miser jam diu anathemate maledictionis perditus abstuli, mihique iniquo ordine retinui. Arridebant quidem mihi in monasterio suo plurima oportuna largitate munifica, ex quorum beneficiis facile possem superare errata, & quia ea in talem perniciem commutavi, ac non æqua meritis præmia pensavi, verbera verberibus sociavi, atque animæ & corporis nunc subigor discrimini, captivusque cum diro judicio abducot in legem peccati.

[29] [moritur impœnitens.] Hæc postquam retulit, iterum industriam animi perdidit, & furiam ejus posthæc diu non grassantem absque fructu pœnitentiæ mors sæva diremit. Igitur quisque hæc legendo didicerit, meritum suum discernat, atque ne parem pestem eodem jure participet, in se prospiciat, in quanto cœno iniquitas volutetur, attendat, & qua luce probitas resplendeat, & aversa ei fronte repugnet, consideret, & quia probis ipsa probitas est præmium, improbis vero nequitia supplicium. Nam verbi gratia hic clericus injustus a dæmonio correptus vitæ suæ solvit malum, atque ad miseriarum suarum ergastulum cum eo perductus est ad interitum nec deflendi ei & pœnitendi indultum est spacium. Quid enim aliud nobis innuit talis pœnæ prodigium, nisi Sanctorum hunc locum incolentium, ne eis adversemur, formidare judicium? Hi enim ante Deum assistentes sicut pro nostris excessibus benigni sunt intercessores, sic quandoque nostro delicto exacerbati accusatores; nimirum ad correptionem nostram constat hoc esse monstratum, ut spretis contagiis furti atque aliorum vitiorum, ad æternam patriam ad eos pervenire satagamus per viam virtutum.

XI.

[30] Alio quoque tempore evenit huic simile, quod pluribus adhuc hanc lucem carpentibus visu & experimento constat probasse. [Alterum fibulam auream sacrilege suffuratum] Manebat nobiscum quidam clericus a pueritia educatus, atque cum rei exposcebat utilitas, per plura satis monasterio accommodus. Hunc itaque sub prætextu religionis in contubernio nostro fovebamus mutua familiaritate, & fraterna charitate sedulo colebamus. Interea contigit quandam comitissam venerabilem pro salutis suæ munere ad cœnobium nostrum vota sua persolvere atque fibulam auream non parvi precii dirigere; sed humanæ fragilitatis adversarius dum qualitates hominum, cui vitio sint propinquæ, explorat, ut ad sua perversa diverticula dirigat semper anhelat; & dum aditum atque semitam ad tentandum eas invenit, protinus decipulam insidiarum suarum ad ipsam semitam occulte prætendit, & nisi fides fortiter resistat, ejus involumentis ad pessimam actionem & ad diversorium perditionis trahit, ut hac descriptione liquebit. Ergo ille frater ubi aurum ecclesiæ datum reperit, suggestionem inimici non gravitatis consilio transiit, nec virtutis regimine transcendit; sed ubi observabatur adiens clam involavit, atque in proprios usus redegit. At ubi custos, qui attulerat, perditum comperit, moderate dissimulando contegit, ac moras prodendo innectit: nam quia, ubi pofuerit, oblivio subripuerat, non in palam conferebat, nec quidem temere indiscussa sine probatione adoriri audebat; mœstitudinis acerbitate angebatur perscrutando, & clam exigendo per diversa impellebatur.

[31] Interim vero necessitas ordinationis loco nostro incubuit: [& post sacros Ordines indigne suscipientem diabolus itidem] domnus abba Ravengerus a ad ecclesiasticum sacramentum quosdam nostrum pro jure religionis sublimare æquum adjudicavit, atque ab episcopo ut fieret impetrans, ad dirigendum nos ad eum operam inivit. Misit etiam nobiscum præscriptum clericum, nondum tali piaculo infamatum, neque pro privata sedulitate, quam inter nos gerebat, aliqua ratione suspectum. Erat enim Quadragesima. Frater quidem ille sacrilegium, quod furto perpetraverat, in exiguo pensans, nulla confessione denudavit, non aliqua pœnitentia levigavit, sed suis secundis excessibus præsumens ad sacramenta Christi audacter accessit, atque ecclesiastica officia usque ad diaconii gradum tradente episcopo usurpavit: & quia Catholica mater Ecclesia illos suos primitivos gradus ad contrectanda vasa Corporis & Sanguinis Domini instituit, filios suos, quos in Christo in Baptismo regeneravit, & horum officio consecravit, probatos & mundos sibi exhiberi & circa se manere decernit, juxta quod illis propheta dicente jubetur: Mundamini, qui fertis vasa Domini. Igitur post Missam & Vesperas, ubi moras explicuimus, ut jejunia sera resolveremus ad hospicium properamus; sed inter edendum ille confrater noster solo cadit, dentibus frendit, nimia vexatione se collidit, atque ingenti pavore nos exterritos in auxilium suum cogit. Denique mensæ penitus abrenuntiamus, plurima remedia præcordiali amore adhibemus, sed spe cassa fallimur, ignorantes quia judicio Dei juri diaboli manciparetur.

[32] [invadit, ac dire iteratis vicibus divexat;] His infestis casibus tota nocte colluctamur, super eum, donec nox in lucem prorumperet, excubiis immoramur; sed hæc ærumna non fuit nobis pertinax Dei miseratione, nec in extraneo loco hujusmodi tam fœda plaga derogationem hominum noluit nos subire: sed fugata inimici virtute incolumem & sobrium nobiscum concessit remeare. Tunc integra hebdomada spiritus immundus ab eo secluditur, requies ei conceditur, nullis suis molestiis infestatur; sed tantæ quietis dilationes illi indultæ & quodammodo ad se in bono præmeditandum induciæ in eum transierunt fluxa & stolida levitate. Nam verbi gratia quia justitiæ sententia suspendebatur, nec delicti puduit, nec aliqua severitate censor ejus extitit, nec ultro confessione alicui, ut sibi expediret, patefecit; ut etiam in eo adimpleretur, quod Salomon ait: Impius cum venerit in profundum malorum contemnit. Et quia in tam reprobum sensum incurrit & adversus perfidiam non contendit; inimicum valentiorem negligentia fecit, suique erroris mercedem talem recepit; nam dum Completorium Dominica nocte psallendo recitamus, ejus iterum cruciatu nimio horrore prosternimur, quia acriori quam prius vehementia inimicus repetit, & debacchatione nimia quatit; verum quod remedium illi inferendum esset, in ambiguo pendebat, admiratio nos ex eo fatigabat, si spiritus erroris esset nullus nostrum adhuc didicerat. Interim fraterna & viscerali compassione inflexi opem ferimus, nocturnis vigiliis circa eum rediviva opera alternatim subsistimus. Post hæc, ut nobis videbatur, plus quam Saülem regem frequentius repetens dissipabat; sed in Dominica nocte sævius in eum spiritus nequam furebat.

[33] [arefit quoque brachium ejus dexterum:] Postremo ad comprobandum divinæ ultionis judicium, cum quo scelus admiserat, dexterum perdidit brachium; ut penitus arefactum, nullum pristini vigoris præstaret officium. Hoc itaque cernentes plurimi nostrum ancipiti meditatione variamur, videlicet an casus hoc illi inferret, an Dei voluntas pro aliquo crimine signaret: quod ubi domnus abba comperit, a fundo arcano altam considerationem contraxit, & prudenti ratione non eventui applicuit. Nam ex pluribus præcedentibus huic similibus præcognitis, eum irretitum diaboli cognoscit insidiis; & convocans privatim sempectas b, multiplicibus argumentis statuit caussam discutere, prius tamen hac habita oratione: Præteritarum rerum & accidentium, fratres, exhibitio multiplicibus testimoniis aperit, qualiter super hujus fratris peste opinio nostra metiri possit. Siquidem dum ad ordinandum direximus, mentis suæ compotem pensavimus: non vitiorum criminalium effectum in eum exagitavimus, sed statim ut Ecclesiastici sacramenti recepit commercium, in satanæ incidit jugum, ut in præsentiarum dilucidat facilis fides rerum. Nam unde sibi esset animæ sumendum remedium, inde recepit judicium; scriptum quippe est, quia gravius condemnabitur, qui indignus suscepit, quod non meretur; & Deus quoque suscepta sanctificatione, sic homini miscetur, quando suorum actuum castimonia delectatur. Nam ei aut bonis meritis conjungitur, aut malis disjungitur. Porro si diversa nunc sibi accidentia mente colligamus integra, multa congruunt & concurrunt nobis verisimilia, ex quo nostra potest augeri conjectura. Nam prudenti animadversione possumus conjicere, quod non sine magno agitur discrimine, quod Sabbati die, hora ad nonam atque ad vesperam vergente, majori ejus cruciatur infestatione: nam si ad liquidum res a nobis prosequitur, ea die &, ut reor, hora benedictionis munere ab episcopo donatur. Videor videre, si aliquæ occultæ insidiæ ex furto aut ex aliqua prava ejus insimulatione latent adhuc nostræ ecclesiæ, significatione hac & judicio tam manifesto impellente, promulgabuntur infami comprobatione.

[34] Quod melius examinare valemus, si Judæ proditoris exemplum in medium proferamus, [sed tandem missis ab abbate monachis] & per rei similis argumentum æstimationem nostram extendamus. Denique dum ipsum intinctum panem, tradente manu Domini, ore consumpsit, quia male percepit, satanas in illum intravit; & illa temeraria sacramenti perceptio, fuit illi æternæ infelicitatis damnatio. Atque ex quibus præcedentibus iniquitatibus hoc præjudicium commeruit, Euangelista manifestando depromit. Quia fur erat, & loculos habens ea, quæ mittebantur, asportabat. Ex furto quippe pecuniæ Domini, quia imprudenter & indissolute exercuit, peccati sarcinam coacervans ad traditionem Domini pervenit, & post hæc miserabiliter absque fructu pœnitentiæ laqueo vitam exæstuavit. Ad hanc igitur, fratres, oculos cordis erigite considerationem, nec quasi socordia atque inepta prolusione patiamini incassum transire, sed quid facto opus sit super hoc incommodum sapienter tractate: nec enim mediocriter cogit necessitas providere, ideoque quantocius moras dissolvite; clandestino consilio, quando ad intellectum redit & tranquillitate quiescit, eum adite, atque actionum suarum confessionem puram vobis reserare deposcite. Forsan Christi gratia dignabitur nobis aperire, quo remedii antidoto huic malo valebimus obviare; nec * si immunditia gravioris lepræ fuerit, vices summi Sacerdotis in curatione ejus supplere oportebit. Denique properate, quia citius recens vulnus refovetur sanitate, quod putrescere non sinitur diuturna abusione: nam ipsum in deteriorem saniem vertetur, si medicina competens ei differtur.

[35] Fratres itaque instructi hujusmodi rationis inductione, [culpam sincere fassus,] jussa perficiunt strenue, secreto eum adeuntes interpellare: quod ubi auribus ejus eorum sermo infunditur, nimia anhelatione suspenditur, vario conflictu mentis secreto certatur; hinc rubore, subinde pallore ita suffunditur, ut ex ipsa passione, facie indice, facile prava conscientia ejus intelligi daretur. Tandem sentiens facinus non posse latere, pœna eum urgente, latebras commissi aperit hac supplici voce: Quoniam ad me fratres & domini mei convenistis tam privata secessione, extrema necessitas pigram moram cogit consilio solvere vestræque voluntati dolendo, erubescendo ad præsens negotium integra & vera confessione parere; sed admodum vereor si confessus fuero, ne lacerer opprobrio, atque ad ignominiam meorum contumeliose extrudar a monasterio: quapropter subvenite inopi, & gratiæ vestræ & fidei pignora mihi ad intercessionem impertiri dignemini. Propositum namque religionis meæ violavi, ac sub specie benignitatis infaustum nævum velans, me infra pessima detrusi, quia sanctum Remaclum, atque cæteros hunc locum incolentes sacrilegio fœdavi: nam fibulam auream furto subripui & inde, ut cernitis, supplicium diaboli commerui, & ex hoc apud Deum & homines æternas dedecoris maculas mihi inussi; inde animam meam reatus obnubilat, & recordationis meæ jaculis ipsa se mea conscientia impugnat: unde iterum vestræ me commendo benignitati, ut quia inprimis confessione vera fenestras nequitiæ vobis patefeci, vestræ fiduciæ ope merear relevari, quatenus vestra interveniente sagacitate, sic abbas cum fratribus iniquitatem meam toleret, ut in usum pietatis & boni consilii conformet.

[36] [eaque abbati per illos indicata,] Hæc eo dicente, hi, qui missi fuerant, abbati accelerant renuntiare; quod ubi ille rescivit, non ponderando, culpam æquanimiter tulit, censuram auctoritatis mansuetudine temperavit, & mox ad fratrum consilium conserendum decernit, atque congregatis ita disseruit: Ecce fratres, opinionem nostram super clerici nostri passione & factione comprobavimus: post Dei judicium nostrum non adhibeamus; sed si valemus, bono consilio ejus dispositionem in hac re sic temperemus, ut sub nostris nutibus eam refrenemus. Verba sancti Pauli in hoc sollicita cordis aure pensemus, clementiam, quam ex naturæ nostræ dote possidemus, cum eo perficiamus. Omnibus, inquit, omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. Si ergo ad imitationem tam egregii prædicatoris ex condescensione compassionis pro viribus nostris accingimur, procul dubio nostræ devotionis ampliorem venerationem experiemur; vitari etiam oportet, ne in publicas aures inferatur, ne, dum reatus hujus plebeio more arguitur, nostræ religionis & ordinis æstimatio eadem infamia gravetur; sic inter nos præsidens judex ratio disponat, ut aditum infamiæ obstruat.

[37] [succurrentibus ipsorum precibus, jejuniis & sacrificiis,] Legimus namque quia sic Dominus mortalium facta deliberat, ut alias propitius concedat, alia iratus permittat; sed quæ permittit, plerumque sic sustinet, ut ad perfectum * multorum & justificationem congerat; pro utilitate quidem nostra pœnas & correctiones infert, non ut se vindicet, sed ut nos emendet. Dicit quoque Psalmista, quia immittit angelos * Domini in circuitu timentium eum; esset itaque, qui prohiberet & custodiret, ne istum clericum inimicus invaderet, nisi voluntas Dei contraïret; & quia consilium ejus non repugnavit, ad articulum tentationis permissus ab eo convaluit. Quod evidentiori exemplo vobis patebit, si Saülem regem, qui gratia Dei caruit, experientia vestra ad memoriam revocaverit. Legimus quippe, quia spiritus Domini malus exagitabat eum. Non ideo quidem a Domini malus erat, quod malum substantia atque natura sit, sed * vitium naturæ; sed Domini per licentiam potestatis justæ, malus autem per desiderium voluntatis injustæ. Si etiam hanc pestem attendamus, si vices varias ejus mente provida captamus, easdem Saülis passiones plurimas huic fratri inhærere videbimus: quia ad horam eum in pace relaxant, ad horam vexando occupant, & sic se in eum alternant, ut vicissim plaga pessima succedere non desinant: denique quod nostrum est, & præsertim quia ratio æquitatis dictat, mutuæ charitatis affectum pro eo induamus; fragilitati ejus condescendamus, iram vindicem Christi & Sanctorum ejus parsimoniæ victimis flectere tentemus, &, si verbera cælestis justitiæ ad damnationem vel ad emendationem illi allata sunt, fortasse recomprobabimus.

[38] Verum ex ipso charitatis affectu majori desiderio flagrare possumus, [liberatur ac brachii usum recuperat.] si beati Gregorii Papæ dicta attendimus: ait enim; Quisquis pro alio intercedere nititur, sibi potius ex ipsa charitate suffragatur. Siquidem ejus infaustitudinis non miseret, saltem hujus egregii sancti Doctoris dictum spe remunerationis & fœnoris vos ædificet; obstructos aditus talis defensionis reseret, & præsertim dilectio Dei & proximi, quæ specialis virtus est piorum atque sanctorum, ad clementiam vos sublevet. Postquam hujuscemodi imbutamentis eorum labantes consilio mentes instruit, devotiores & promptiores ad ea, quæ sibi erant cordi, reddit; & quoniam onus solus aggredi exhorruit, inter eos dispertiendo sibi levigare ratum duxit: pondera talis operis charitatis lance pensavit, & pariter cum eis jejuniis & furtivis orationibus & psalterio & Missarum solemniis insistendo sese implicavit. Quid igitur moror? Commeatus sanitatis & sobrietatis ita in eum refunditur, ut brachium pristina soliditate & incolumitate reciperet, atque inimicus eum ulterius repetere non auderet. Unde factum est, ut qui multa mæroris ex eo pertulimus vulnera, talis consolationis, superna concedente gratia, reciperemus fomenta.

ANNOTATA.

a Ravengerus vel Ravingerus Werinfrido coadjutor datus est anno 980 obiitque 1008 secundum Fisenum. Certe abbas nominatur in diplomate Ottonis II apud Martenium col. 50, ubi per errorem apponitur 974, qui est annus diplomatis prioris. Atque illud opinor, Sammarthanum decepit, qui col. 944 contra Fisenum perperam contendit, Ravengerum anno 974 abbatem fuisse; Ravengerus enim non occurrit in præcepto illius anni, utpote concesso, interveniente solo Werenfrido venerabili abbate, sicut edidit Martenius col. 49. Anno 996 diploma impetravit a Gregorio V, itemque aliud circa annum 1000 a Silvestro II. Prius inscribitur quidem Werenfrido apud Martenium col. 52, qui idcirco in Præfatione pag. VI atque alibi, Mabillonium secutus tom. 3 Annalium pag. 664, duos Werinfridos duosque Ravingeros statuit; verum non censeo abbates hac de causa multiplicandos esse: cum in apographo correctiori bullæ Gregorianæ, quod servamus sub involucro ✠ Ms. 34 a O, clare habeatur Ravengero. Titulum accipe: Exemplar Privilegii Papæ Brunonis, cognomento Gregorii, per Notkerum Leodicensem episcopum abbati Ravengero missi. Tum ita incipit: Gregorius episcopus servus servorum Dei Ravengero religioso abbati salutem &c. Vixit Ravengerus ad annum circiter 1005 ex Martenio pag. VII & col. 54, secundum alios triennio diutius.

b Sempectæ vocantur seniores sapientes fratres, maxime qui 50 annos in ordine exegerant, inquit Cangius in Glossario.

* i. e. valde officiosus

* &

* profectum

* l. angelus

* forte seu

CAPUT IV.
Læsum brachium, contracta manus, & cæcitas curata: punitus rusticus, qui laboraverat die Rogationum; at postea liberatus: sanatæ duæ mulieres contractæ.

XII.

Præterea manet adhuc nobis quidam ferrarius monasterii commodis suæ artis peritia satis proficuus. [Cujusdam brachium graviter læsum] Hic quemdam commeatum cum vicinis suis ad mercatum proficiscendi habuit, in quo quoddam jurgium ebrietas seditiosa designavit; siquidem duo ex sibi comitantibus quadam levi noxa contumacibus verbis in mordacem rixam prosilierant, atque plectibili errore & temerario debacchabant *. Tandem eo processit, ut alter alterum hostiliter superando subriperet, & judicium sanguine atque armis decerneret. Quod præscriptus faber cernens, & salutem suam necessitudini incaute præponderans *, pacis gratia periculo se mediator interserit, & domesticis affectibus eum sedare gestit; sed vini passio, quæ eo modo liberas mentes facit, ut commotionis tempore feritati insisteretur, justum putat, quod egerit tali suo violenti nævo *, cum impetit. Nam protinus in pacis ipso medio conamine ille præscriptus temulentus, iræ vehementiam ejusque motus fervidos ab illo, super quem furebat, deflectit & super hunc evomens multis vulneribus sauciatum seminecem dereliquit. Quod ubi rescivimus, ægerrime tulimus, gravibus querimoniis inæstuamus, pro sua nobis illata commoditate pro re & tempore juvamus; sed quia necdum in ultima inciderat, medicorum argutia in curam ejus inhiat. Adeo in cunctis vulneribus membrorum remedium viguit, secundum quod voluntas ejus censuit; sed in solo cubito brachii sui hac ratione se suspendit.

[40] [& male curatum] Nam ictus ferientis vincturam & compagem ejus divaricatam pœne disjunxerat, ideoque solitum meatum vigoris a venis obstruxerat; quod dum archyatri a sollertia non prospexit, errore desipuit, & in irritum effectum taliter excidit. Verum dum utrosque artus cubiti ad pristinum statum reducere tentat, & dolori non concordat, fallaci industria unum super alterum impellendo arctis loris applicat. Post hæc diligentiam in curando adhibet, & satagebat ut priorem virtutem ei refunderet; sed dum fervorem vulneris exterius sanat, interius præscriptum morbum ad difpendium salutis occultat. Igitur tamdiu in hanc fallacem curam substitit, donec cicatrix ex vulnere obcalluit, & sic conventionem ab eo eliciens, quasi certissimus collator salutis recessit. At faber redivivo gravatur dolore; non brachio se poterat judicare *, nec aliquid operis ex eo profligare, neque etiam manum ex spiculis talis doloris ad os mittere. In hac angustia tempus plurimum expendit; sed postquam nullum humani supplementi argumentum in sua curatione percipit, atque ex eo multiplicibus studiis lassatus succumbit, ad Sanctorum hunc locum incolentium experimentum sese contulit. Et factum est, ut nos pro quadam tribulatione cum crucibus & Sanctorum pignoribus, Malmundario Sanctorum merita habere b visitare; ut moris est cum copiosa plebis multitudine, ubi etiam devotionem & ipse sumpsit commeare. Denique studium accelerandi itineris proripuit & viam, qua transeundum erat, præveniendo occupavit: & ecce, dum appropinquare a longe conventum cognovit, oculos ad cœlum atque versus monasterium, a quo exibant, elata contemplatione attollit, & genu flexo per supernam majestatem eorum meritis suffragari sibi sinceriter exposcit.

[41] Nec Dominus gloriam virtutis eorum distulit, & diuturnum affectum, [miro modo restituitur:] quem circa eos habebat, taliter patefecit: nam dum orat, quasi subita violentia & stupore mentis concutitur; atque mox, ut exurgere conatur, nutante vestigio super cubitum iterum relabitur, talique modo os brachii ab eo loco, quo pestifere inhæserat resiliens, in locum priorem salutifere redigitur. Sic quoque sanitati restitutus, nostris atque ecclesiæ adhuc tanto commodius in pluribus deservit nutibus, quanto præ aliis gratiam Sanctorum istorum promeruit differentius. Libet adhuc vitator fastidii * hac ipsa re paulisper excitare industriam, ne lector deficiat adversus uniformis rationis molestiam. Porro ut scriptum est, attentior quisquis fit, si alterna ratio præsentem eludit: diligentiam castigatoris propositi hæc res insinuat, ut circumspecta vigilantia sobrie se quisque casibus objiciat, ne incautus impetu suo fusus, ut hic præscriptus egit, procumbat: scandala, ebrietatis germina, rationis censura declinet, gravitate mortalitatis præcipitatam velocitatem inter ejus perniciosa discrimina refrenet. Nam miseratio Christi quamvis in commune cunctis sibi credentibus sit prodiga, tamen vicissitudinum ejus pensanda sunt tempora, quæ alternantibus modis variantur per ineffabilia ejus judicia; siquidem aliis per gratiam justificationis ejus medelam benigne accelerat, atque aliis in perseverantiam pœnarum retardat; & licet precibus Sanctorum recipiamus plurima, tamen sua non valent mutare disposita; sed ita, ut proveniunt, ab eo noscunt esse præscita.

XIII.

[42] Pandam adhuc mirabile, nobis videntibus proximo peractum tempore, [manus pueri a nativitate] ut agnoscatur quam dives & gloriosus iste Sanctus sit cum Domino diversarum gratiarum munere in cœlesti perenni hæreditate. In villa nobis contigua cuidam patri-familias erat parvulus, cui manus a nativitate ad nullos proprios sibi fungebatur usus: nam verbi gratia omnes ejus digiti in volam incurvati erant, &, dissolutis venarum commerciis, obrigescebant, nec aliqua extensione unquam laxati extiterant. Parentes autem ejus, quanto eum profusius diligebant, tanto frequentiora seminaria dolorum in se congerebant, quia membrorum ejus auxilio privatum considerabant. Itaque ex hac eorum tristitia vicinorum viscera charitatis compassione mollescunt, munia consolationis, quæ sola super hæc incommoda illis restabant, impendunt, atque ut monasterium Patroni nostri cum parvulo summa devotione adeant, consulunt: crebris enim suggestionibus pollicebantur eis, sicut ex suo ingenio conjectabant, non eorum incassum profutura tentamina; quia illustrius quam alias divina in eo floreret gratia, & ob id ad propagandum Sancti Dei meritum plurima ostentarentur sæpe miraculorum insignia. Talium dictorum fide eos corroborant, ad * spem bonam velut præstita fiducia inspirant. Igitur pater, ne talem persuasionem omitteret inexpertam, declinat ignaviam atque citato calle cum parvulo huc carpit viam.

[43] [contracti sanata,] Præcursoris Domini enim nativitas celebrabatur, quando advenit ad Vesperas; nobis intuentibus, legem implevit, quia in conspectu Dei non vacuus apparuit: siquidem eulogias * suas ad altare sancti patroni nostri Remacli repræsentavit. At nos Vesperas sollemniter psallendo compleveramus, & quia copiosa turba in angustum totum monasterium vallaverat, pro inquietudine ac tumultuatione ejus & intoleranda impressione in choro remansimus. Interea vocem parvuli in sublime maxime resonantem aure percepimus; fremitum vulgi miramur, & quia tam insolito more perstrepebat, rei veritatem confestim percunctamur, & subito ad inspectandæ virtutis Dei indicium ad nos in choro defertur, & quo a parente natura omni tempore vitæ suæ defraudabatur, ad enitescendam gloriam confessoris Dei Patroni nostri, clero ac cuncto populo contemplante, illi divinitus reparatur. Tunc vero in laudem Christi, certissimi collatoris salutis, benigne nos in commune relaxamus, Confessorem suum mirificamus, cujus auxilio & gratia innitimur, ab ærumnosis calamitatibus & infestis languoribus, quibus vexamur, eripimur, & tam magnificis hujusmodi virtutibus ad sepulchrum ejus de die in diem pia consolatione recreamur.

XIV.

[44] Dum glorificator Sanctorum suorum Dominus ad detegenda Confessoris sui merita plurima virtutum præstaret magnalia, [alterius diuturna cæcitas] plures languidi huc conveniebant velut felicium apum examina ad nota alvearia. Et erat quidam, quem diuturna cæcitas obfuscaverat, sed fidei acies cor ejus illustrans animabat, & ad spem recuperandæ sanitatis invehebat; denique elaborat studio, quo poterat, & enititur & per plurima Sanctorum oratoria, ductore suo regente, frustra vexatur. Ut autem credo, divina dispensante industria, remedium ei differebatur, ut meritum Sancti Dei in hoc loco etiam ex ejus incolumitate clarificaretur. Igitur dum hac molitione nihil proficeret & miserando casum suum defleret, atque ex copia rerum suæ saluti profutura plurima agitaret, quasi superna significatione animo concipit, ut huc quantocius properaret. Denique moras negotii dissolvit, &, sicut fideliter annuente Domino animo concepit, votis ardentibus attentare studuit. Verum dum Missarum sollemnia ex communi ad altare Patroni nostri celebrabantur, hic ecclesiam introducitur, atque ante gradus absidæ c, quæ altare ambit, nobis cernentibus, orationi prosternitur.

[45] [meritis Sancti pulsa.] Sed cælestis pietatis eximia miseratio, quæ ad propagandam Sancti sui gloriam ad sepulchrum ejus semper est præsto, solito profuit solatio. Nam dum solo erigitur, nox cæcitatis ab eo expellitur, oculique ejus in clarum lumen laxantur; & de tenebris eorum in lumen mentis ita fatendo recipitur: Ecce, Deo gratias & sancto Remaclo refero, quod super me sua effloruit miseratio: nam oculis meis perspicue nunc video, quod numquam sperabam mihi profuturum vita comite, figmento delusus lubrico. En, quidem intueor cum certa veritatis approbatione amictum seniorem ac insulatum altari astare & singulare Redemptionis nostræ mysterium immolare. Precium fidei meæ recepi, & quia bona intentione veni, ejus intentionis actionem hoc benigno auspicio lucrari merui; & benedictus sit Dominus, qui Servum suum tanta dignitatis gratia magnificat, ut meritum suum recompensans totiens miraculis coruscare faciat. Hæc eo dicente & præclaro obtutu fidem præbente, in Domino nos compulit exultare, & gratias agere, qui per Patroni nostri sanctimonium consuetudinaria ope, visitatione atque consolatione nos dignatur relevare.

XV.

[46] Inferam adhæc memorabile, quod actum moderno tempore liquet probabili ratione. [Rusticus die Rogationum lignatus] Villa quædam, Wademias nomine, nostræ ditioni manet subjecta, atque a nostro monasterio non plusquam duabus leucis extat disparata, in qua quidam vir ruricola adhuc superstes inhabitat, qui die Rogationum feria secunda, dum esset divinæ servituti mancipandus, contra jus & fas & sibi vetitum solivagus silvam petiit, ac ligna ad usus domus suæ competentia cum ferramentis suis præparavit, Christiana quidem religio Gallicana ex statuto sancti Mammerti d, Viennensis tunc episcopi, ipsos dies triduanis litaniis concelebrat, spontaneis parsimoniis se macerat, religioso affectu mundialibus illecebris renuntiat, animarum potius quam corporum cura vel alimonia vacat, & merito beneficiis Christi vicem rependit; quia multifariis peccatis machinantibus a crudeli plaga patriam solita miseratione eripuit. Nam verbi gratia lupi atque ursi acerbi per portas Viennæ urbis violenter irrumpentes, plurimos devoraverunt per annum integrum; in Sabbato sacrosanctæ Paschæ, episcopo Missam celebrante, divino igne regale concrematum est palatium, atque ad cumulum malorum terræmotus subversionem fecit multarum ecclesiarum atque ædium, & quia ille timor pœnalis in timorem Dei est redactus, dignaque satisfactione ipse extitit placatus, adhuc consuetudo apud fideles Christi devotissime recolitur pro diversis mundi cladibus; nec prævaricandum aliquibus ineptis occasionibus.

[47] Hoc igitur quia ille non animadvertit, & diei sanctificationis reverentiam non exhibuit, [usum dexteræ amittit, quæ baculo] nec se dissolutum vigore justitiæ restrinxit, ultionem divinam, ut speramus *, ex ea negligentia promeruit. Pondus enim lignorum in die paratum super humerum suum posuit, atque ut fit, ad ipsum levigandum, fustem ad hoc habilem dextera manu coaptans domum properavit. Dum vero ibi onus deposuit, dextera aduncis digitis circa fustem diriguit, nec relaxari ab uxore, neque a domesticis suis nequaquam possibile fuit. Artatur rusticus, vexatur dolore, atque ad mirabile spectaculum vicini sui convocantur; percunctatus igitur qualiter id sibi contigerit, vera ratione prodit; neque enim dissimulare poterat, quia argumentum veritatis connexa & vexata manus proferebat. Tunc obnixe sibi deplorat apponi auxilio & gratiæ, ut, quia peccatis suis machinantibus fustem a dextera non valerent discerpere, saltem ex utraque parte eum amputantes aliquid leni tentarent inferre e: erat quoque gravis & quantitatis prolixæ, & ideo ejus pondus non prævalebat [ferre] brachium debile.

[48] Interea mutua persuasione admonetur, nihilominus ab uxore & filiis & cognatis urgetur, [adhærescit; at post, invocato Sancto,] ut nullas moras impediendo vel protelando corrumperet, sed Sanctorum basilicas frequentare satageret, & eorum patrocinia super suum incommodum suppliciter imploraret. His itaque salutiferis consiliis confirmatus, nec de superna clementia diffisus, domus suæ dereliquit negotia, Sanctorum plurima peragrat tabernacula, die nocteque deposcit eorum adipisci suffragia. Sub hac fidei constantia ad nostrum cœnobium die quadam Dominica circa primam advenit & novitate tam insolitæ rei non mediocri stupore nos perculit; & quia dexteræ ejus illud pœnale præjudicium incubuerat, arbitrati sumus, quod aliquod sacrilegium aut falsitatis juramentum cum ea perpetrarit, & ideo ad disciplinam sibi & multorum, eo quod judicium veri adulterarit, tali vindictæ Dominus addiceret. Denique cum eo seorsum singulariter secessum petivimus, ut sincera exactione opinionem nostram comprobaremus. Ille vero sedulo negavit, ut nobis visum est vera confessione, quod nondum se resciret Deo teste tali fœdatum crimine.

[49] [restituitur, suspenso ad fores baculo miraculi teste.] Quid plura? Secus altare Patroni nostri confessoris, nobis jubentibus, in oratione prosternitur, & nos secundum morem Dominicæ diei in melodia processionem circa officinas claustri consuetudinaliter prosequimur. Dum hæc itaque peregimus, ad celebrandam sollemniter Missam prout dies exposcebat, operam damus. At ubi Euangelium legitur & clerus ac populus consueto more verba ejus intenta cordis aure rimatur, æger vociferando & quasi pererrato propriæ mentis statu a pavimento sursum erigitur, & cum ipsa vociferatione, nobis & populis perspicue cernentibus, fustis a manu ejus dilabitur; & quod nobis erat præcipue admirabile, in eum excessum mentis vis divinæ virtutis impulit, ut stare non prævalens, iterum tam clamosa voce ad solum in cubitum corrueret, ut lectionem Euangelii nobis ad audiendum impediret. In eo igitur agone tam diu terræ incumbendo perseveravit, donec pristinam incolumitatem recepit: nos vero mira alacritate lætificati de superna visitatione, post expletam Missam laudes Deo cum plebe reddimus, ut par erat, pura devotione. At nostrates, ut hoc factum extollerent ad splendorem domesticum, ipsum fustem ante januam monasterii suspendunt in admirationem & spectaculum publicum.

XVI.

[50] Eodem tempore quædam mulier de Falminensi pago progenita, [Mulier per quinquennium membris omnibus capta] ita membrorum solatio erat destituta, ut eorum obsequiis magis detrimenta, quam aliqua provenirent commoda. Brachia ejus & tibiæ cum toto corpore compaginatis hærebant ossibus; sed caruerat privilegio ac vigore naturalis motus. Ad hæc etiam mortis continuata supplicia ita erat macie tabida & exhausta, ut miserabilis visu suis esset & onerosa. Sub hac igitur dissipati corporis injuria magnifica, absque ulla salutis requie, quinque sibi fluxerunt annorum curricula. Tandem superna miseratione inspirante & velut ejusdem gratiæ instinctu præsumente, affines & cognatos atque amicos suos crebra supplicatione cœpit exagitare & permulcere, ut pietatis & humanitatis officia in eam protenderent, benignitatis charitatem impertirent, & ut ad extrema salutis suæ experimenta ad cœnobium Patroni nostri quolibet ingenio vehendo conducerent. His precibus benevolentiam eorum allicit, & vicaria gratia sibi ad supplementum inflectit. Mos namque regionis illius, ubi hæc ægra degebat, continetur & præcipue ritu antiquo servatur, ut in Nativitate sancti Johannis Baptistæ incolæ ejus Patronum nostrum in multiplicibus commoditatibus sæpe approbatum cum eulogiis suis orationis causa visitent, plus solito frequentent, atque etiam sollemnitatem insignis diei nobiscum concelebrent.

[51] Igitur secundum hanc insitam consuetudinem hoc anno istuc iter dirigunt, [in templum Sancti defertur,] ægræ miserantes & vehiculo imponentes in commeatum recipiunt & cum paribus bobus huc ad ecclesiæ januas deducunt. Hæc itaque bona industria patrata, licentia ut intro sanctuarium * deferretur est concessa, & quia in superno spiritu constituta videbatur, lectus ei supra pavimentum marmoreum infra absidam sternitur. Ibi quidem a nobis imbecillitas evidenter circumspecta conscendit in nos nimia teneritudine ac compassione intima. Denique a domesticis suis dimittitur, & inibi tamquam ad procurandum Sancto committitur. Interea dum Matutinarum tempus adveniret, & ædituus ad decorem domus Dei luminaria accenderet, nec non ad ea, quæ expediebant illustræ * nocti, sagaci sollertia insisteret, amissam incolumitatem ægra pedetentim in se refoveri persentit: nam protinus diutina tribulatio doloris & æstus anheli corporis, unde torquebatur a vertice usque ad femora expellitur, & ad gratiam sanitatis integerrimæ restituitur; quod summa dissimulatione nobis & sibi adhærentibus celatum ad inferiorum membrorum salubritatem devotius tendit affectum. Interim Matutinæ pulsantur, & a somno exciti actuum & labiorum nostrorum primitias Deo consecrare in jubilatione earum invitamur, &, ut dignitas noctis exposcebat, pro se quisque ad servitium nititur, & necdum rei novitas examinatur: divina quippe dispensatione præcautum fuerat, & in nostri beneficii gratiam, ut nobis videtur, quod factum, occultabatur; quia si in plebe, quæ totum monasterium * interius & exterius per multa spacia occupaverat, vulgaretur, festiva sollemnitas chori ex mole fragoris & inquietudine strepitus ejus impediendo interciperetur. Nam dum generalem lætitiam, angelico oraculo dedicatam, tale miraculum excitaret, populus acclamando votis vota accumularet, & permixta & incondita voce ecclesia resultaret, sicque clero dissonantia & error facile proveniret.

[52] Igitur dies illuxit, & adhuc ipsa vim divinæ virtutis sub priori specie & qualitate tacendo tegit. [& plenam ibi] Dum vero circa primam pervenitur, iterum ægra a priori cælesti virtute repetitur, atque ab immanitate cruciatus ac inferiorum artuum languore eripitur, pariterque ad pristinum robur, Deo favente ac sancto Remaclo impetrante, restauratur. Sustinuit se quoque donec Missa gloriosæ diei, sicut competebat, solemniter celebratur, & pace & otio in ecclesia cuncta sedantur. At expleta, & Sexta ad psallendum inchoata, ipsa efficaciter sui corporis libertate potita a loco, in quo jacebat, surrexit, gressus suos versus nos in chorum & extra domum Dei dirigit, atque plurimorum nostrorum animos, quibus notum erat, in admirationem maximam attollit. Itaque vicini sui ac cognati nec non nostrates opem cœlestis gratiæ in eam declaratam cernentes, & eam usurpare * nefas ducentes, insuper discrimen calumniæ se apud Deum & homines lucraturos, si celarent, perpendentes, seriem veritatis cuncto populo, qui intererat, patefaciunt & cum ea Dominum cum Sancto suo magnificantes intra sanctuarium redeunt. Tunc nos etiam cum abbate nostro in unum confluximus, & veritatis indaginem reserari nobis ab ea obnixe deposcimus. Ego, inquit, per totum quinquennium sub tanto vexationum fasce assidue desudavi, ut, omnium membrorum meorum adminiculo defraudata, sola mihi restarent exosa vitalia f; itaque amicor m & cognatorum meorum præsidio freta, hic sero curru sum evecta ac cum gestatorio huc delata.

[53] [recuperat sanitatem;] Adveniente autem Matutinarum tempore visa est mihi, quasi speciosa avicula advolando super lectum sancti Remacli domini mei residere, & post pusillum super eum miræ lucis claritatem excrescere; dumque super hoc læta animum inducerem, usque ad femora solidum recepi vigorem. Visum est etiam mihi in tantam erupisse valetudinem, ut contracto cuidam, qui mecum excubias agebat, quia nimium vociferabatur, mente devia dormiendo auxilium præstarem. His successibus elata spes me pascebat præsagio animi, quod mihi prædestinata in reliquis membris essent profutura remedia: & dum exspectatione nimia anhelatione suspendor, ecce circa primam horam diei eamdem gloriam miri fulgoris, quam prædixi, redire intueor, cujus spectaculo primum timore dissolvor, sed post pusillum, quasi per laxissimas gaudii habenas liquido sereno claraque facie perfusa risu excutior & cum eo pariter pristinæ saluti, ut nunc patet, restituor. His suis assertionibus duo laïci nostri præsentes fidem dabant, quia dum altare, ut dies exigebat, festivis palliis & ornamento congruo in mane cum custode decorarent, diu etiam læto vultu ridere & tremere conspicerent. Etiam illorum astipulatio meo arbitratu in hoc veritate niti perhibetur, quia consuetudo divini luminis atque angelici habetur, ut in adventu suo mortalium corda primum timore dissolvat, subsequenti vero consolatione præcedentem pavorem demulceat atque ad gratiam charitatis invehat. Nos ergo hac visitatione Domini ex precibus Servi sui Patroni nostri lætificati, quod solum nobis jure religionis tunc ad præsens potissimum succedebat, ad vicem beneficii Te Deum laudamus, abbate incipiente, cantavimus more celebri.

XVII.

[54] Successit eodem anno huic simile, quod etiam ad promulgandam Confessoris sui gratiam benignus Dominus voluit perpetrare. [alia quoque contracta,] In vicino nobis fisco Glengou nomine quædam mulier manebat, quam in tantum per quatuor & eo amplius annos languor attriverat, ut ab renibus inferius officiis membrorum inopem redderet. Nam nervi pristini roboris ejus aruerant, gradiendi beneficium penitus amiserat, sed bajulando aut vehiculo aut gestatorio judicia pœnitentiæ subibat. Hac igitur ægritudine impellente dum tædio & angore, ita ut fit, in suis actibus torpesceret, & sibi ad subveniendum ac laborandum infirmitas obsisteret; pœne familiares opes præ penuria amiserat, & ad confusionem suam ignominiose vivebat. Nam dominus suus respectu miserationis ei compatiendo ex mensa sua eam alebat, necessitatibus ejus pro tempore & re diligentiam exhibebat, & quia numquam est immortale malum mortalibus ad supernæ dispensationis jura vera via nitentibus, tandem meruit consolationis gratiam, ab his se eripiendam cruciatibus. Illa itaque dum nocturnas curas in somno resolveret, vidit quasi vicinam suam præcognitam sibi assistere, miserias suas & casum solando alleviare, & lychnum in manu ferens sibi offerre, ac ab ejus specie alium compositum, & ad grossitudinem genu ejus contracti circumductum hortatur producere, atque sic ex eo cum candela facta ad cœnobium Patroni nostri properare. Nec disparem fidei suggestionem a quadam sanctimoniali g matricularia in cœnobio h sancti Lamberti Leodii i famulante per visum nocturnum percepit, quæ etiam verbis suis eam secure fidere suasit, & indultam propitiationem sibi accomodandam iri hic spopondit.

[55] Igitur his revelationibus expergefacta & spe & gaudio agitata, [opitulante Sanato,] emolumentum talis rei fidei stimulis maturat & pro rei copia necessaria ad profectoria præparans huc festinat; & quamvis somnia quasi ventosa delusione diversis qualitatibus se alternent, ut vera pro falsis misceant, & falsa pro veris obtexant; tamen ex præcedentibus multiplicibus miraculis suo tempore certa experientia præcognitis ac celebri fama divulgatis, non irritis se frustrandam pensabat negotiis. Vigilia itaque Pentecostes advenit, ecclesiam intrans perreptando & a suis sublevando pro gratiæ & sanitatis pignore vix altare sancti Confessoris petiit. Posthæc quid res suæ in tanta necessitate postulabant, non socordia ac ignavia excedendo obliviscitur; vesperas quidem ac vigilias matutinales prosequitur, horam ad serenandam & reconciliandam sibi majestatem Domini, ut menti inhæserat, præstolabatur. Nos vero in sacræ sollemnitatis devotionibus insistimus ut dignum & æquum erat, studia inibi nostra applicamus, & ab ea etiam ægrota pietatis mysteria scilicet ex remedio ejus quasi pro consuetudine exigimus: & quia paraclytum Spiritum festivis præconiis honorabamus, ejusdem donis illustrari sua infusione aliqua fiducia aspirabamus, ut munere gratiæ suæ lætificaret nos propitius, qui quondam ipso die in Apostolis requieverat gloriosus. Igitur diei Tertiam k psallendo complemus, & secundum dominicam celebritatem cantando quoque & cum benedictionibus ac aqua exorcizata claustrum perlustramus; sed dum in chorum repedamus supernam medelam cum tormentis ejusdem contractæ luctari, varietate vultus ejus & gestu corporis plurimi conspicimus.

[56] Et quia meritis Sanctorum non erat nobis novum nec insolitum, [ibidem erecta.] inceptis sollemnibus nullum irrogamus impedimentum, & præcipue reverentia religionis, quæ tunc sacræ Misse & diei impendebatur, silentio supprimitur, & quia necdum in palam conferebatur. Interim donec perseverantia sancti Officii peragitur, cœlestis prærogativa magis ac magis intuendo depromitur, quia modo in pedes stando nititur, modo in cubitum incurvando extenditur, & ita diversis nutibus & conflictu corporis ab illo pestifero jugo certando divellitur, ut etiam ad Euangelicam lectionem stans erecta & sospes ab omnium circumstipatorum oculis diligenti circumspectione probaretur. Postquam enim Missam digne celebrando explevimus, rusticana levitate * adhuc abuti mendacio in ea re hæsitavimus; & ideo, ne species rerum falleret, ad certum experiendo distulimus; nam villicum & affines ejus ad testimonium exhiberi censuimus, ut Deo gloriam darent in dissolutione veritatis protestamur. Illi autem advenientes ambiguitatem a nobis auferunt certa astipulatione miraculum approbant & nobiscum ad laudes Dei & Patroni nostri stupenda * corda convertunt. Ad hujus rei attestationem carrucam suam ante fores monasterii reliquit, & ipsa libero gressu sanitate potita læta remeavit.

ANNOTATA.

a Dicitur archiater & archiatrus, id est, primarius inter medicos ab ἀρχὸς, princeps & ἰατρὸς, medicus; sed hic chirurgum denotat, ut patet ex contextu.

b Forte haberemus. Sensum ita expressit Surius: Accidit vero, ut … Malmundarium peteremus, Sanctorum ejus loci merita imploraturi.

c Absida hic significat partem ædis sacræ interiorem, in qua altare collocari solet; sic appellatam, inquit Cangius, quod sit quodammodo separata a templo, & proprio fornice tecta & convoluta.

d De S. Mamerto episcopo Viennensi in Gallia & Rogationum institutore actum est ad XI Maii, seu tomo 2 illius mensis a pag. 629.

e Phrasis obscura, uti aliæ multæ. Surius hoc modo sensum reddidit: Orat, ut baculum oblongum ex utraque parte amputent, ne ejus onere prægravetur.

f Id est, ut .. vitæ tædio laborarem. Ceterumhuic miraculo, quod contigit in Nativitate S. Joannis Baptistæ, id est, 24 Junii, sequens præponi debuerat utpote factum eodem anno in Pentecoste, quæ semper occurrit ante diem 24 Junii.

g Id est, virgine aut femina sanctimoniæ dedita, quales olim sanctimoniales dicebantur, teste Cangio; interdum certis, sæpe nullis illigatæ monasticis votis. Matricularia quid sit, explicui ad caput 1 hujus libri lit. i.

h Quæ cathedralis ecclesia erat, inquit Mabillonius tom. 2 Annalium pag. 441. Videri etiam potest Historia Leodiensis, anno 1735 ibidem edita, tom. 1 pag. 126. Porro S. Lambertus colitur 17 Septembris.

i Leodium vel, ut Justus Lipsius vult, Leodicum, quibusdam Legia, Gallice Liege, urbs est Germaniæ satis nota.

k Pars est Officii Ecclesiastici diurni.

* debacchabantur

* imo postponens

* i. e. crimine

* l. juvare

* forte vitato fastidio

* ac

* i. e. munera

* i. e. credimus

* i. e. templum

* i. e. illustri

* i. e. ecclesiam monasterii

* i. e. inspicere

* adde illos

* l. stupentia

CAPUT V.
Sanationes aliæ & beneficia per Sanctum impetrata.

XVIII.

Nec illud oportet a nobis excludere nec silentio tegere, [Quidam languidus & contractus ante altare] quod recenti memoria constat contigisse. In sollemnitate namque præcipuorum Apostolorum Petri & Pauli advectus est asino quidam ægrotus membris misero languore contractus, & recuperandæ sanitatis gratia coram altario * Patroni nostri a bajulo scilicet germano suo est collocatus. Nam vera retractationis discussione sacramenti Christi gratiam ejus benignitate ac intercessione pluribus collatam recolebat, qualiter in se confidentes divino successu accumularet, in angustiis non desereret, præcipue autem fidem augebant plures adhuc in carne viventes, quos ejus par pœna vexaverat, sed virtus superna debitæ sospitati in loco hoc restauraverat. Hac quidem spe roboratus, insuper extrema ac inevitabili necessitate coartatus, supernam clementiam præstolando in incepto perstitit devotus; sed vis divinæ pietatis solita compassione affuit, desideriumque nostrum in eo adimplevit. Nam in die celebritatis præscriptorum Apostolorum post gratiam requiescendi in mane, dum trina a oratio ex debito persolvebatur, nobis inspirantibus virtus diu desiderata sic in ejus curatione panditur, ut etiam orationis inceptæ devotio ejus inquietudine impediretur. Arida quidem atque contracta membra noxio humore tabefacta dum solvuntur, miraculum cœleste diu certare cum eo conspicitur.

[58] Ergo modo trementibus membris incerto vultu decoloratur, [Sancti mirabiliter sanatus;] multiplici angore excessu mentis urgetur, modo parumper se erigendo super cubitum relabitur, nutantibus vestigiis super pavimentum recipitur, sicque per varios motus superno numine cooperante ad veram sanitatem impellitur. Ad hoc quoque stupendum spectaculum clerus ac plebs accurrit, quam incondita ac confusa vox in ejus erectione ascivit, insperati gaudii alacritate extulit, ac vera attestatione usque hodie fidem facit. Nos vero ne argueremur fidei ignavia, in commune laudes Deo extulimus glorificatione debita. Ergo aliquo tempore nobiscum mansit, copia supernæ gratiæ tam evidenter in eo declarata nos recreavit; at post quam dominus suus comes quidam Hezelo nomine, ad Meruvoith tunc castellum degens, quod super eum contigerat, auditu comperit (nam stipe ejus pro eleemosyna in mensa alebatur,) ut certius experiretur, ad se per internuntios revocavit, atque uberi gaudio exhilaratus, Deo in Sanctis suis mirifico cum suis pia devotione gratias reddidit. Bene quidem gloriosæ diei tam insignia spiritualium gaudiorum congruebant beneficia cœlo terraque testibus adimpleta: nam beatus Remaclus in honore ipsorum Apostolorum præscriptorum b hæc dedicando mœnia consecraverat, eorumque tuitioni delegaverat, ut eorum sacris traditionibus quotidie informarentur, spiritualibus feriis jucundarentur, &, quod majus est, divina virtute exaltarentur. Optime ergo competebat, ut in die martyrii eorum tam præclara repræsentarentur patrocinia; ut hi, qui ad sollemnia eorum convenerant, incrementa lætitiæ ac sacræ fidei reportarent emolumenta, ac repedantes affectum eorum circa sacrum locum proderent non spe irrita, sed re audita ac visa.

XIX.

[59] Contigit & aliud stupendum mirabile plurimorum adhuc in carne degentium vera traditum assertione. [plures monachi sub ruina] Erat hic quædam turris recenti opere monasterio compaginata non vili quidem schemate atque materia, debita superexcellens eminentia, nec alicujus dissolutionis collisione vel repentini casus discrimine nobis adhuc suspecta. Quæcumque ad decorem & commodum in ea competebant, provida circumspectione atque industria erant addita, ejusque vastitate ac copioso apparatu, ut cætera mœnia sibi cohærentia tutarentur, non modica manebat fiducia; in ejus quidem dextero latere ad meridianam plagam inferius in pavimento scilicet gratia soporandi æditui lectos suos aptaverant, ac excubias domus Domini, ut moris est & necessitas exigebat, observabant, quia situs loci ad ea oportunitatem ferebat. Ecce IV Nonas Novembris ipsa a summo culmine dissolvitur, ac, suo præcipitio cuncta obstantia diruens ac secum trahens cum trabibus ac cum cæteris machinamentis condenso atque nimio impetu dilabitur. Nos ergo immenso ejus fragore a somno excutimur, & corporeæ quietis impatientes rei veritatem percunctari contendimus.

[60] Quod ubi rescivimus, nimia amaritudine tabescimus, quia contritionem atque interitum fratrum nostrorum in ea quiescentium nimium pavebamus. [collapsæ turris ab omni] Interfuit etiam tunc temporis abbas Ravengerus c nomine, eademque admodum lugens vexabatur infestatione: quis enim tanta mole oppressos atque extinctos non crederet? Tandem via aperta cum difficultate, mœrentes venimus quasi exanimes artus tollere, animasque eorum secundum officium funeris Deo commendare; sed ipsius gratia providente, Sanctorumque hunc locum incolentium oratione auxiliante, consolationis gratiam tali modo meruimus recipere, atque in immensum stuporem plangentium versæ sunt lacrymæ. Nam invenimus super eos penitus mentibus alienatos quoddam argumentum trabium ex superiori cœnaculo cum tegumento collapsum, maceriei inferiori nondum ruinam passæ innixum, quod lubrica instabilitate lapidum cadentium omnisque adhærentis supellectilis arcebat nimium turbulentum impetum, ac sua protectione & defensione ipsis prætendebat munimentum; atque ut evidens supernæ virtutis notitia comprobaretur, fidesque titubantium ex hoc solidaretur, ac quasi ex accidente re factum, omnes figmenti nexus absolverentur, inter coxas atque patentia ac extenta genua unius ipsorum trabes collapsa cernitur, ipse illæsus ab ejus oppressione reperitur.

[61] [læsione immunes:] Nec aliquid incommodi illi atque aliis contigerat, præter quod nebula pulveris eos operuerat, ora fœdaverat insuper & obturaverat, quæ ex dissipatione superscripta contigerat. Ipsi quoque frequenter facta nobis collatione soliti erant referre, quia dum prædicta ruina se miscuerat, ex densa caligine ac præcipiti nimio fragore lapidumque contusione sic membra eorum obriguerant concreto timore, ut privarentur omni ratione suorumque agnitione. Ergo quique fidelium omnipotentis Dei imperio valent conjicere hoc accidisse angelico officio, Sanctorum interventione apud eum & suffragio, ut affectus fidelium sibi devote famulantium corroboraretur tam illustri miraculo & animadverteretur, quod nondum circa eos & locum esset despectio, sed in pia reconciliatione consolatio. Nam multorum orthodoxorum ac theologorum scripto plurima præcedentia atque huic rei similia recitantur testimonia, quatenus memoriæ recondamus, [ nos ] non nostris, sed meritis Sanctorum & ope salvari ac gratia, ut sacris eorum meritis nomen Domini glorificetur in sæculorum sæcula. Sed non ea ratione salutem nobis impetrant, ut nostrum illis prosit d obsequium, qui assistunt ante majestatis Dei thronum possidentes inibi gaudium, quod nescit detrimentum; sed hoc modo ac simili nostræ devotionis ac veræ salutis exoptant a nobis allicere incrementum, quia numerus eorum semper crevit de numero impiorum *.

XX.

[62] Oportet & aliud digna memoria pandere, quod gratia Sanctorum suorum Dominus dignatus est demonstrare in anniversario scilicet dedicationis hujus sanctæ ecclesiæ. [puella, quæ 9 annis gravissimo] Manet in vicino quædam puella dira peste novem annis macerata, nec ab aliquo medicorum aliqua remedii recepit ex hoc suffragia. Nam interaneorum tormenta sic eam vexabant, ut victualia indigesto stomacho vix retineret; sed diverso morbo perurgente cum cruenta ac venenifera sanie obsceno vomitu rejiciebat. Hoc internum virus etiam cætera membra quatiebat, ac utraque ejus genua nervorum contractibus miseræ ariditatis languore incurvabat: insuper supereminentes valde vesicæ pestiferæ totum corpus occupaverant, quarum lethalis cruciatus carnem macie attenuabat omnique salutis virtute defraudabat. His extremis malis dominus ac domina ejus, quorum hæreditario jure servitio mancipabatur, compulsi libertate donaverunt, ac quasi ad salutis recipienda commercia huc eam transferendo dirigunt. Nam fides eorum non congruentius præstare potuit consilia, quam ut orando insistens hic quæreret curandi beneficia. Ab eadem languoris molestia jam pridem fuerat hic sanata; sed superno nobis quodam occulto judicio iterum ipsa die privata: sed cur ejusdem judicii pœna tam subito plecteretur ignoro, nisi, sicut conjicio, aliqua in ea ac sibi adhærentibus infidelitatis latebat occasio.

[63] Nam plerumque Sanctorum, quibus curationum munera concessa sunt, [morbo conflictata fuerat,] virtus tepescit, contritorum ac languidorum affectum spernit, quia debitæ fidei infirmitas obsistit. Altitudinem quoque hujus considerationis beatus Marcus Euangelista evidenter nobis aperit, & non poterat, inquiens, Jesus inter eos facere virtutes propter incredulitatem eorum; item & alias sine fide impossibile est placere Deo; sed ipsa hac occasione non in ultimam desperationem incidit. Huc iterum ad nota præsidia cum matre se appulit; non mente quidem exciderant aromata sanctificationis de armario suaveolentium virtutum super eam effusa, blandiebatur in cogitationibus amissa gratia, cœlestium scilicet munerum experimenta, idcirco quasi mulieris Chananeæ rogantis pro filia dæmoniaca cum matre constantiam tenuit, ac salutem sibi eadem recompensanda vicissitudine a Domino posse fieri Sanctorum suorum precibus non ambiguum fuit: & sicut illa animum in perseverantia exercuit, ac discipulorum animos ad miserationem concitavit dicentium: Dimitte illam, quia clamat post nos; eadem importunitate, ut opinor, eosdem discipulos atque confratres, quorum spiritualiter hic patrocinia præstolamur, precibus superans atque sibi reconcilians, affectuosos circa se reddidit: nam aliquorum Apostolorum hic conservantur reliquiæ, cœnobiumque consecratum est sub Apostolorum Petri & Pauli honore.

[64] Denique cum aliis ægrotis, ut moris est in Nativitate sancti Johannis Baptistæ, [tandem in dedicatione ecclesiæ] juxta altare beati Remacli patroni nostri est posita, sanitasque ejus usque in alteram noctem sacræ scilicet dedicationis est dilata. Et ecce in Matutinis horis dum ad celebritatem tam præcipuæ sollemnitatis nos relaxamus, devotamque melodiam Domino offerimus, manifesta Dei virtute eam attonitam fide ac auditu concipimus. Nam sicut nos laudibus debitis insistimus, sic ipsa agone supernæ virtutis agitatur, seu elisione ac dissolutione membrorum voces excelsas emittendo coartatur, omnibusque astantibus, potentia supernæ majestatis super eam declaratur. Nunc quidem æstuans potu a vicinis præsentibus stans resicitur, diverso modo perurgetur, potestate quadam spiritus, non imperio rationis, crepidinem Dominici altaris temere amplexando, velut adjutorio fulcitur. Ergo donec sacer conventus debitas laudes divino conspectui consecravit, hac palæstra certaminis dubia atque trepida exspectatione perpendit *; nec prius sanitatem recepit donec sacer conventus primitiarum suarum hymnos Domino Sanctisque suis persolvit: sicque inusitata consideratione mirabilium ejus meritis Sanctorum Dominus nos refovit, tamquam dormientes excitavit, atque, ut ad sollemnia officia, quæ restabant celebranda, promptiores ac devotiores efficeremur, tali modo reparavit.

[65] [persanatur, prævia apparitione.] Nimirum etiam hoc teste miraculo cognosci poterat, quia sic se in hac sollemnitate exhibuit spiritualiter, sicut olim Hierosolymis dum encænia celebrabantur, in templo verbum ad populum faciendo corporaliter. Hujus assertionis testimonium adhibeo, quia non tantum ab ipsa, quam a matre atque a vicinis ac cognatis seriem veritatis perscrutatus sum sollerti studio. Post finem quidem principalis ac celebris Missæ diei gloriosæ, ejus primum de monasterio exitum exploravi, in qua non languidæ fidei vestigia reperi, & quod fideliter credidi, evidentibus indiciis approbavi. Nam adhuc cruor recens in tibiis atque in genibus sparsim adhærebat, qui in absolutionem nervorum violenter eruperat; ex quo secundum priorem statum sanitatis vires recuperaverat. Insuper ad veritatis augmentum mihi retulit, quia antequam sanitas ei restauraretur, non per præsagum spiritum, sed etiam per revelationem sentire meruit: fatebatur ergo, quia dum angore suo fatigata paululum coram altari incerto somno corriperetur, prætextus toga candida facieque venustus quidam dominus repræsentaretur, atque, ut se erigendo aram Dominicam corriperet, adhortaretur; quod protinus ignoranter ut est impletum, nodositas genuum, quæ emarcuerat, dissoluta in robur redigitur pristinum, sicque incolumitas cæterorum sensim reparatur membrorum. Hactenus Ms. Coloniense. Sequentia in solo apographo Foillanensi habentur post miraculum V, seu caput 1 hujus libri.

[66] [Vindicta in usur patorem vineæ, qui dam num reparans liberatur:] Multum etiam valet apud Deum simplicitas recta, sicut ait Salomon: Simplicitas justorum diriget eos. Quidam etenim homo simplicis naturæ servus noster, nomine Engilo, de villa publica sita super Renum e Rigomagi f, frequenter ad nos venire consueverat: qui valde compuncto animo solebat narrare de miraculis beati Viri sæpe memorati. Aiebat enim: Ego, inquit, eram custodiens quamdam vineam parvulam domini mei Remacli, quæ posita erat juxta alteram vineam quamdam hominis ferocis animi. Quæ cum ad maturitatem pervenissent, collegit suam & præsumpsit nostram. Qui cum manum vineæ radici apposuisset; Quid, inquam o amice, de botrionibus sancti Remacli vis facere? At ille: Nempe nec tu, inquit, nec ille tuus Remaclus ex hac gustaturi estis. Quod audiens ego dejeci mœrens vultum; interea tacitus corde cœpi comminari Sancto meo, ut non umquam acciperet denarium meum, nisi de tali re ultionem daret. Cum ergo hæc intra me volverem, respexi ad hominem præsumptorem, & ecce perseverans erat inclinatus ad vineam [tenens] manum ad radicem firmiter adhæsam. Cui inquam jam exhilaratus corde: Quare non recipis, quod tuum est? Cur tam diutina inclinatione fatigaris? At ille, quem dolor pudorem confusionis aperire cogebat, cœpit me rogare, quod pro illo Remaclum meum orassem, quatinus vitem, quam tenebat invitus, valuisset amittere. Expecta me, inquam, donec vadam ad ecclesiam, & ibi rogabo pro te, si forte audiat me. Sicque ad ecclesiam pergens, atque adscito mecum presbytero, candelas accendimus, signa pulsavimus, orationem fundimus, & ita sancti Confessoris meritum sensit ligatus; vineam, quam injuste usurpaverat, amisit & suam partem cum ea Sancto delegavit, lætusque abscessit. Satis etenim postea cæteris documentum præstitit, ne quisquam ulterius talia præsumpsisset.

[67] Is denique etiam referebat venisse se quodam anno ad festivitatem ipsius Sancti, [reperti & recepti boves, qui furto abducti fuerant.] sicut mos illi erat; qui ex his, quæ in promptu habere potuit, duos boves comparavit, vinctosque ad propria redire * deliberat. Interea cum aliquid plusquam necesse fuit poculo indulsisset, furati sunt ipsius boves, atque itinere, quo ipse ire disponebat, perducti sunt. Cumque ille huc illucque respiciens, nil de dampno investigari potuisset, ad nota præsidia recurrens, denarium super altare posuit, & aliquantulum oratus * ait: Placetne tibi, sanctissime Confessor, quia furati sunt michi boves, quos de labore meo ad servitium tuum acquisivi? Scito, quia ab hodierna die non capies denarium meum, nisi restitueris quod perditum est. Ab hac ergo comminatione egressus de ecclesia, viam carpit: & in domo, ubi boves sui perducti fuerant, hospitium petiit. Cumque mane pater domus illius jussisset unum ex famulis ad necessarium suum prædicta animalia jungere, ille hospes aspiciens recognovit eos. En, inquit, o amice, isti sunt boves sancti Remacli, sine illos, quia mecum ituri sunt. Quibus sine ullius contradictione receptis, lætus cum ammiratione de tam celeri eorum restitutione, cum gaudio ad propria abivit.

ANNOTATA.

a Per trinam orationem hic intelligo partes quasdam Officii Ecclesiastici diurni.

b Adi supra Commentarium prævium num. 58.

c Idem hic est Ravengerus, qui supra cap. 3 hujus libri memoratur; ubi ad lit. a ostendi non esse necesse, ut duo statuantur id nominis abbates Stabulenses.

d Nempe, prout auctor subdit, ad augmentum beatitatis seu gloriæ intrinsecæ, ut vocant: nam alioqui certum est gloriam, quæ extrinsecus advenit Sanctis imo ipsi Deo, qui in Sanctorum suorum honoribus honoratur, cultu & veneratione fidelium augeri posse, & consequenterobsequium nostrum hac ratione illis prodesse.

e Rhenus fluvius est notissimus, ex Europæ præcipuis, & maximus Germaniæ post Danubium, illam a Gallia disterminans. Vide Geographos.

f Rigomagus seu Rigomagum, vulgo Rynmagen & Remagen ut notant tabulæ, vicus est Germaniæ ad Rhenum inter Bonnam & Antunnacum (Andernach) distatque 12 circiter milliaribus Germanicis Stabuleto.

* i. e. altari

* imo piorum

* l. pependit

* forte reducere

* l. precatus

ALIA MIRACULA
auctore item anonymo Stabulensi monacho.
Ex editione Chapeavilli tomo 2 de gestis pontificum Leodiensium a pag. 547.

Remaclus conf. ep. Trajectensis, ac dein abbas Stabulensis, Stabuleti in Germania (S.)

BHL Number: 7141 a

A. Anonymo.

Cap. I.

Regalis curia * condicta erat Legiæ celebrari, Dominicæ videlicet Resurrectionis adveniente tempore solemni… [Sancti corpus portantes nequeunt subsistere:] Prædictus quoque pater noster Theodoricus abbas Stabulensis seniorum nostrorum acquievit consiliis, quibus placuit ad eandem curiam corpus deferri ejusdem S. Remacli nostri protectoris, in qua villa quondam ipse præfuit b magister pontificalis honoris. Quo consensu voti compotes facti, quod inceperant, ad effectum providentia Dei suffulti producere maturabant. Sed aliquantulum nostra profectione tardante, dominus abbas pridie processerat nosque, digne tractato sacro corpore, sequi mandaverat. Quapropter in exitu nostro cum progrederentur celerius anteriores bajuli sacri corporis, quam sequentes possent ferre labores itineris; conquerebantur posteriores se trahi a præcedentibus, itemque præcedentes se impelli a posterioribus. Ductis namque divino impulsu sacris reliquiis, prohibiti sunt portantes immorari vestigiis…

II.

[2] Cum autem venissemus in villam nostri juris Lovincias c nomine, [mirus splendor apparet in aëre:] S. martyris Symetrii a Ladernaco nobis obviam delatas reliquias suscepimus honorifice, quæ non frustra in nostrum adjutorium simul delatæ sunt Leodium cum sacro Patroni corpore; sine dubio adaucta omnium spe ex utrorumque digna præsentia profuturæ nobis Dei misericordiæ. Nobis igitur illa nocte in villa eadem cum sacris reliquiis quiescentibus, hora Matutinorum ostensum est Leodii quibusdam signum mirabile, S. Remaclum eo deferendum nescientibus. Videbatur ab oratorio Stabulensi usque ad domum S. Lamberti quasi quædam via lucida splendifero tractu in aëre protendi. Cujus rei species quid portenderet dum videntes mirarentur, ilico tanti Hospitis adventu solvebantur, cui rem visam procul dubio servire fatebantur. Nos quoque primo gallorum cantu surgentes de loco, in quo quievimus, difficultates viæ sine labore & impedimento faciles gaudentesque peregimus. Nec deerant inter eundum laudes Domini per posse & nosse comitantis populi…

VII.

[3] Post expletam namque supplicationem … ambientes regis d præsentiam, [scrinium cum reliquiis ultro fertur in sublime;] ut coram fandi saltem consequeremur licentiam, manifeste Regis omnipotentis experti sumus providentiam per virtutum suarum insignem & admirabilem potentiam. Etenim scrinium Sancti, quod impositum erat S. Trinitatis altari, cum repentino sonitu visum est in aëra sublevari. Quod nimirum in admirationem promoverat eos, qui astiterant, quique una cum custode sanctarum reliquiarum excubias celebrabant, &, quod visum est, digna fide nobis dubitantibus exponebant. Unde plurimum consolati toto nisu Deo commendavimus finem facti.

X.

[4] Narrat deinde quomodo regem prandentem adierint, [sub eodem mensa regia subsidit] & corpus Sancti super mensam exposuerint. Cum vero rex iratus a mensa surrexisset, eumque in palatium abeuntem sequi prohiberentur a cubiculariis; relatum est corpus Sancti ad eundem locum super mensam regiam sub aspectu omnium miserabili. Quod æstimandum videtur non præter voluntatem ipsius Confessoris Domini. Nam statim ut materies illa insensibilis quodam modo sensit Sancti lipsanum, quasi non ferre prævalens pondus illud divinum, facillime instar cereorum dissoluta est in frusta, videlicet firmissimum robur illud tripodarum; demissumque ad terram humillime jacuit ipsum pignus sacratissimum. Implebatur ilico de vicinia & tota urbe utroque sexu amplitudo totius illius pomarii, multiplicabatur in cœlum clamor dolentis populi…

XI.

[5] In ejus itaque, quam diximus, humiliatione, quidam ex nostris servientibus ipsius familiæ, [& crus alicui obterit, quod mox restituitur:] dum mensæ innixus pedem supposuisset incaute, ex ruina molis irruentis fractum erus ad se non potuit retrahere: juvantibus vero sociis seorsum extractus, subtritam pelliculam, per quam pes pendebat, præcidere volebat dolore constrictus. Gonterulus e erat nomen servuli, qui premente angustia temere aiebat, quasi derogando sancto Confessori: Hæccine est virtus tua, mi Domine, ut quod inimicis tuis promerentibus forte differebas facere, mihi tuo fideli, tibi obsequenti maluisti contingere? Necdum verba finierat, cum subito, facta ossium collisione, ex divinæ virtutis cooperatione resolidatur fracta tibia, surgensque sanus stetit utrisque pedibus, velut in somnis exacta angustia. Cucurrerunt undique plurimi ad hoc miraculum, multi etiam ex palatio convenerunt ad hoc spectaculum. Ad comprobandam igitur rem divinæ operationis discalciari juvenem fecerunt, & in loco læsionis pro cicatrice quoddam signum instar rubri fili tibiæ circumducti non sine admiratione conspexerunt. Rei ergo veritatem ad dominum suum regem continuo retulerunt, ipsumque usque ad regias fores pro teste deduxerunt. Sed propter impressionem concurrentium, non est admissus in medium.

XII.

[6] Interea clarescentibus meritis glorificandi Confessoris factum est quoddam aliud mirabile in præsentia videlicet omnium, [cæca ibidem curata.] qui aderant in ipso loco, quo corpus jacebat venerabile. Cæca mulier de proximo Leodii territorio deducta-stabat ad venerationem cum pia supplicatione, quæ noctem continuam cæcitatis se incurrisse deplorans jam longo tempore, dicitur exclusis lucem meruisse tenebris. Hæc accipiens crucem, quæ ibi erat, nemine sibi dante cœpit venerabiliter deosculari, ac sic omnibus prædicare factam in se virtutem Confessoris Domini.

XIII.

[7] Cum hoc utrumque factum celebre divulgaretur in palatio, [Scrinium nequit loco moveri a cubiculariis:] & rex, in re aliquid divini operis inesse intelligens, non frustra timeret ne sibi repente divina superveniret ultio; perturbari animo cœpit, acceptoque consilio jussit Sancti corpus ad sanctuarium referri, monachis id facere recusantibus. Post hæc quidam de cubiculariis irruperunt in turbas, accensis animis, & ad sacrum corpus irruerunt quasi fortiter pro voto facturi. Cum igitur arriperent undique ad sublevandum illud Sancti scrinium, tanto pondere sentiebatur divinitus affixum, ut ex eodem loco levari non posset, velut immobile saxum. Quod illi admirantes tamquam deificum, voto frustrati redierunt, ac dominis principibus non sine admiratione retulerunt…

XVI.

[8] Igitur in tanta tamque continua impressione, quæ inevitabiliter fiebat piissimi Confessoris Dei amore, [beneficia monachis præstita,] in qua alii alios supergressi ab aliis impellebantur assidue, nemo læsus, nemo perturbatus dicitur doluisse, nisi pauxilla sitis anxietate; quæ tamen nimii æstus incremento collecta, statim aura solvebatur aspirante gratissima… Post hæc claudente diem vespera, nocturnas excubias peregimus non sine divinitatis ope mirifica.

XVII.

[9] Ipsa hora procubuerant duo cæci remedii gratia coram S. corpore, [& cæcus illuminatus:] juxta quos assedimus acturi congrua pro re & tempore. Contigit ergo ex oblatione illic offerentium de scrinio cadere nummum ante vultus eorum, qui videbantur expertes luminum. Hunc unus ex illis accipiens nobis videntibus, quasi cujus monetæ esset cœpit inspicere diligentius, qui tamen eundem statim porrexit uni ex astantibus. Interrogatus si quidquam antea videre fuisset illi possibile, respondit se cæcitatem pertulisse jam longo tempore, sed tunc primum aliquid cernere, divinitus refuso lumine.

XVIII.

[10] Eadem nocte, quæ nobis erat in vigiliis celeberrima, [columba e scrinio prodire visa, quæ locum circumvolat.] ostensa fuit illic quibusdam glorificandi Confessoris magnificentia. Videbatur prodire columba candida de scrinio, quæ locum illum excubiarum circumvolans perlustrando, instar illius * de arca Noë in diluvio prodierat, mentes mœrentium quiddam divinum portendendo lenibat; & ut illa per olivam, pacem terris redditam, sic ista significabat iram Dei conversam in misericordiam: quæ cum gyrasset per totum illud spacium, visa est revolare ad eundem unde prodierat loculum. Ipsi, qui hoc meruerant intueri, non sine divinæ majestatis fideique communis obtestatione, facta die quibusdam ex nostris indicavere rem tanti prodigii.

XIX.

[11] Cantor quidam jocularis ipsa nocte cum sodali suo apud hospitium dormitum ierat: [Sanctus apparet cantori joculario:] qui statim somno excitus: Sodes, ait, surge, nos illo præstat abire, non est hoc vanum, non est hic crede morandum. Excubias illas celebrare juvat venerandas. Cumque ille renuens eum erroneæ visionis argueret, non fallor, ait, somno ludificante; sed testor Deum, quemdam venerandi habitus quasi manu apprehensa me illuc trahentem vidisse. Quibus dictis præpeti cursu se contulit inter vigiles, ac ignarus quid caneret, fortuitu cœpit de Sancto percurrere plura canendo. Ac nostros digestim referendo casus, tristes sua quodammodo solabatur cantilena, choreis * concinentibus. Rex autem desuper auscultans per fenestram de se metuenda memorantem intendebat sollicitus, qui pro eo quod acciderat, indutus laneis & factus nudis pedibus, jugiter pernoctabat cum timore & obsecrationibus. Postero mane, uti narrat cap. XX & XXI, Sancti corpus communi consilio honorifice relatum est in templum Virgini Matri & S. Lamberto sacrum, Mißaque ibidem celebrata, abbas cum suis palatium petiit.

XXII.

[12] Annus erat ab Incarnatione Domini MLXXI, sextus autem discissionis ecclesiæ Malmundariensis & Stabulensis; cum septimo Idus Maii gratiæ divinæ placuit eam restitui, [scrinium rursus mirabiliter elevatur cum sonitu, qualis eodem tempore auditur in crypta S. Lamberti,] & hora, qua vergit sol ad meridiem, cæli nobis misericordiam distillaverunt desiderabilem. Morantibus nobis Leodii in domo S. Lamberti, factus est denuo sonus tamquam advenientis vehementis spiritus, qui humanos replens auditus templum pariter replevit, quo multi convenerant ex diversis partibus. Facta igitur concussione non modica, ubi Sancti ossa quiescebant sacratissima, visum est palam moveri scrinium, ac sublevari quasi uno cubito in aëra. Non minor quam superius factus est subtus in cripta eodem momento sonitus, ubi pretiosi martyris Lamberti quiescit sacratissimum corpus.

[13] Illic ea hora intentus erat psalmodiæ cum suis clericis Lietbertus f episcopus Cameracensis, [ubi hic cum Sancto nostro apparet:] qui ex eo, quod acciderat, aliquantulum pavore perterritus, fugientibus aliis, ut vir Deo plenus & altioris ingenii, intelligens quiddam divinum, restitit, nosse desiderans, quis esset rei exitus, quæ tam prodigialiter insonuit. Nam ut ipse testatus est, densa nebula primitus locum illum offuscatum reddidit, qua statim disparente, subsecuta lux sole clarior resplenduit. In medio illius splendoris velut in excessu mentis effectus antistes conspicatur duos apparuisse mira claritate fulgentes, Remaclum videlicet & Lambertum sanctissimos æque pontifices, quos audivit arcano quodam murmure de his, quæ acciderant, inter se colloquentes…

XXIV.

[14] Interea coram glorificato Patroni nostri corpore deportatum est quiddam monstri simile, [mulier paralytica & contracta] creaturæ quidem, sed non hominis, habens effigiem in miserando corpore. Erat enim mulier ex parochia g Parisiensi ad Sanctorum merita non sine nutu Dei delata in hanc nostram provinciam, quam morbus paralysis in modum globi constrinxerat, cum vexatione corporis horrifica. Erat hujusmodi videre, quod ad prædicandam omnipotentiam Salvatoris monstri simile diximus, utrosque videlicet talos retrorsum adhærentes renibus, utrarumque manuum in volam reflexis unguibus, contractisque nervis, cute tantum supraducta, siccis obriguisse ossibus.

[15] Talis ut coram sanctuario est deposita, reviviscere divina virture membra cœperunt arida, [sanatur, spectante frequenti populo;] paulatimque videbatur reformari vultus & habitudo corporis in virtutem pristinam. Ac primum extensis manibus trementia membra contrectabat diligentius: ac sensim nitebatur se extendere una tantum tibia remanente debili, cæterorum dissolutis artuum contractionibus. Fluunt totis ex partibus, adsunt

Notus & ignotus, civis simul & peregrinus:
Ast illud templum venientes non capit amplum.

Implentur patentes porticus & claustrorum ædificia una voce proclamantium in cælos Christi magnalia. Ut sese habet fides tunc illic assistentium, quid ad laudem Creatoris potuit adjici potissimum? Omnis creatura visa est in Confessore suo collaudare Christum Dominum, sicut animadverti potest ex adjectione sequentium.

XXV.

[16] Facta igitur tanti Confessoris glorificatione, campana maxima repentinum sonitum cœpit dare, [campana maxima sponte sonat:] nullo impellente. Post hæc cum aliæ simul ob hoc miraculum pulsatæ laxarentur, illa ut cœperat perseverans ob solemne Dei miraculorum semper audiebatur; quia ut putatur ex Dei providentia innotescere volens universis cooperari Deum in Sancto suo virtutum incrementis, quibus valebat protestabatur indiciis. Suspicantibus vero quibusdam ne forte, ut est mos humani ingenii, hoc opere cujusquam latenter fieret; ascensa turri editus * nil reperit, quod hujusmodi fictitium reprehenderet.

[17] [cæci, claudi, aridi subito curantur,] Vulgata ergo fama unius salutem recuperantis, cæcorum, claudorum, aridorum confluxit mox multitudo miserabilis, ex quibus multos palam fuit videre ex diversis regnis præsentibus dicto citius restitui pristinæ sanitati, gloriosissimi Patroni meritis intervenientibus. Quis hominum sigillatim potuit dignoscere genera sanitatum in diversis ægrotantibus, quæ illic cœlitus exhibita sunt divinis medicaminibus? Nam sicut valens medicus gnarus cujuslibet ægritudinis, ut cuique novit prodesse, potionem aut antidotum porrigit invalidis, sic divina gratia quibus placuit cœleste medicamentum infudit advenientibus singulis. Qui alienis advecti fuerant manibus, ad sua propriis remeabant gressibus. Quis illic tenere se potuit a Dei laudibus? Ecclesia, ut diximus, usquequaque plena erat Deo gratias clamantium congratulantiumque vocibus.

XXVI.

[18] Sicut ergo hunc Dei Confessorem magnifice superius, [erigitur contractus,] sic & martyrem Christi operari manifestum fuit inferius. Nam eadem hora, qua illic aderat memoratus episcopus, aderat & quidam eleemosynam ab eo postulans accipere totis contractis artubus. Audita vero hujusmodi forinsecus operatione, postulabat se juvari ne impediretur, illic se turbis comprimentibus, pervenire. At episcopus: Noli, inquit, ne non pervenias diffidere, potens est Dominus eandem tibi misericordiam per eadem merita Sanctorum hic impendere: quæ verba statim secuta est virtutis efficacia, nam restitutus ille peregrinus gressibus antiqua firmavit vestigia. Festinaverunt inde quidam ex cubiculariis ad regis palatium, irruerunt alter quisque post alterum. Quivis ergo posterior quasi novum id nunciabat, quod alius prior identidem edixerat. Domine rex, inquiunt, audi & intellige, quid possit Sanctus ille, quid nunc operatur magnifice: vere testamur hodie vidisse nos mirabilia, quæ ipse Deus operatus est per sui Confessoris merita.

[19] [item alter ceteris debilior,] Cumque necdum fidem dictis adhiberet archiepiscopus h, fecit experiri factis hoc modo rem omnem diligentius. Cucurrerunt statim duo ex cubiculariis, & arripuerunt quem invenerunt jacentem in porticu debiliorem cæteris, non dissimilem illius, quem descripsimus in virtutum exordiis. Hunc deportatum coram Sancti præsentia in pavimentum projecerunt velut sarcinam, non se penitus movere valentem in parte altera. Videres ilico divina virtute dissipati membra compingi, nervos stringi, jungi ossa, compleri viscera, valetudine firmari singula membra. Qui paulatim se suberigens apprehenso cornu altaris in pedes constitit, sicque formosus facie, & habitudine alter quodammodo quam videbatur apparuit. Hæc non nisi visa scribimus, quæ pariter viderunt milia populi ex diversis nationibus.

XXVII.

[20] Nunciata sunt hæc ita se habere regi & archiepiscopo, [& paralyticus:] propter quæ pendebat eorum animus in dubio. Astitit interea in medio quidam, cujus nomen excidit, de curialibus *, ostendensque pro teste baculum, En, inquit, hoc indicium virtutis accepi ab uno, qui erat paralyticus, quem coram divinitus sanari, & exilire vidi utrisque pedibus. Quis vero potest esse tam aversus a vero, tam mente captus, qui neget hæc omnia, quæ vidimus, imo * sine Dei nutu ac potestate administrari credimus? Non est meum, o rex, te fallere, si quid in hoc mentior, caput ex me accipe. Hisce prodigiis ac B. Lietberti denuntiatione rex tandem exterritus monet S. Annonem, ut cedat Malmundariensi cœnobio: annuente illo & cedente, proceditur in ecclesiam, ubi rex satisfactione publica suum Sancto restituit.

XXIX.

[21] Eadem, ut comperimus, hora, qua facta est Sancto ab rege justitia, [contractus alius gressum,] quidam contractus gressu stat sospite sanus. Protinus ergo dantur Deo altissimo ab universis laudes & gratiæ, concinitque pariter clerus civitatis Te Deum laudamus officiosissime. Quæ vel quanta miracula post hæc facta sint, impossibile est cuiquam scribendo perstringere, ex quibus nonnulla propter concursum strepitumque tumultuantis populi, ad nostri notitiam non potuerunt pervenire; ea tamen, quæ vidimus, vel ab aliis visa fideli relatione didicimus, silentio præterire nefas putavimus…

XXXI.

[22] Matrona quædam de ipsa civitate per multum tempus privata fuerat oculorum lumine, [visum duæ] quæ ut ex voto pro se rogatura pervenit ad corpus venerabile, statim ex divinæ clarificationis præsentia, detersa tenebrarum caligine, lux orbibus refulsit gratissima, ipsa pro hujusmodi munere divinitus adepto, duos e familia sua tradidit Sancto.

XXXII.

[23] Quædam item mulier ad hoc solemne miraculum deducta fuerat, [cæcæ impetrant:] cui lumen oculorum ex matris utero, ut ipsa fatebatur, natura negaverat. Hæc orando fideliter cum cæteris, non casso promebat talia ab intimis cordis: Sancte Dei pie & exaudibilis, qui tanta tamque mira deifice hic operaris,

Qui præstas aliis citius quæcumque rogaris,
Quem non nosco, diem da cernere, pelleque noctem,
Quæ me tetra diu miseram possedit ab ortu.

Statim ut caput erexit cum oratione, aperti sunt pariter ocelli cum sanguinis profusione;

Nam virtus tetris splendens jubar intulit umbris,
Mox & amica dies vacuos illuminat orbes.

Illa vero videns lumen insolitum, ut jure, laudavit lætissima Medicum, ac pro teste hujus miraculi stillantem ob oculis cruorem protulit in aspectum populi.

XXXIII.

[24] Cuidam misero struma i creverat in capite, quæ intumescens aurem occupaverat cum facie, [strumosus] quæ pestis non minus misero videbatur incommoda, quam erat omnibus visu turpissima. Hic ubi cum cæteris astitit coram sanctuario, repente disparuit omnis vitiosa illa inflatio. Nam his, qui eum antea viderant, intuentibus non sine admiratione visa est remissa cutis suo loco æqualiter resedisse, nec quidquam ex eo morbo remansisse, præter cicatricem in capite.

XXXIV.

[25] Mulier filiam suam septennem, scilicet paralyticam, illic deposuit, [& puella paralytica sanati:] cujus fides filiæ salutem statim impetravit. Hi ergo, qui Dei virtute sanatam puellam videbant, erectam super populum manibus offerebant, ac meritum Confessoris Christi teste miraculo magnificabant. Cum autem ignoraremus, quæ esset virtutis hujus efficacia; mater prope assistens cum lachrymis exclamavit lætissima: Hæc, ait, quam video, processit ex meo utero, de cujus paulo ante solo funere mihi erat expectatio, quia ex omni parte præmortua, spiritu tantum palpitabat tenuissimo. Tunc vero tantus ab utroque sexu factus est clamor admirationis, ut non videretur posse finiri vox continuata cum lachrymis: exultabant enim omnes in laude Dei voce sine verbis, tanto sonitu, quantum vix ferre posset auditus quilibet capabilis k.

[26] [terra post trimestrem ariditatem largis irrigatur imbribus.] Videbatur præterea cuique foris advenienti repletam fuisse totam illam ecclesiam gloria & majestate Domini, ubi delectabantur inhabitantes tanquam ex Dei præsentia suavitate inenarrabili, ut revera illic posset dici, sicut & dicebatur non immerito: Dominus est in loco isto. Ipso ergo die celebritatem hanc divinorum operum gavisa est & terra quodammodo se sentire non minus quam cœlum. Quæ enim tribus exactis mensibus non maduerat aquis, herbis cum germine pene arescentibus, eadem nihilominus die divina operatione omnem virorem recepit, largiter infusis imbribus.

XXXV.

[27] Cum jam sol vespertinus ad occasum declinaret, & adhuc populus frequens in laudes Christi confessoris acclamaret, [Distorti pedes restituti.] factum est aliud quoddam divinæ operationis mirificum, ad prædicandum ejusdem pii Protectoris meritum. Ad illam venerationem salutiferam quidam clericus a patre est devectus, qui transversis vestigiis distortos pedes ab utero matris fuerat passus. Nec mora, visitatus est ab eodem Medico in medio circumstantium, qui singulis, prout noverat competere, porrigebat ejusmodi medicamentum. Ille statim salutem se sensisse indicabat, sed ejusmodi res intuentibus, non ad liquidum fidem præstabat; quia cum priori similitudine adhuc calcei pedibus hærebant. De curia * vero cubicularii ac plerique nobiles aderant: ipsi, discalceatis pueri pedibus, virtutem Dei admirantes Christique Confessoris in ipso meritum efferentes magnificabant.

XXXVI

[28]

Clauditur illa dies retinens per sæcula laudes, [Leodio discedunt cum Sancti corpore; hymnus in ejus honorem:]
Acta quies nocte, redeunt spectacula mane.

Requisivit ergo dominus abbas de revehendo ad locum suum glorificato Sancti corpore consilium a suis, & datum est sanum consilium, minime reditum differri; ne postea id, quod ex voto cesserat, quidquam nobis fieret impedimenti. Igitur cum honestissima clericorum S. Lamberti cooperatoris, ut vere fatemur, earum virtutum, tam processione, quam pari devotione decessimus exultantes ab illa civitate: erat autem vox una omnium in laudes Christi Confessoris acclamantium.

Aveto Præsul agie *, Patrone noster inclyte,
Spes o tuis fidissima, nos tua juva gratia,
Tu lux decusque Galliæ, cum plebe clerum protege,
Cui posse scimus plurimum, cura languores criminum:
Huc te delatum plurimis effulsisse miraculis,
Hinc redire cum gloria, tota congaudet patria:
Ab hujus cœtu curiæ redduntur tibi gratiæ,
Quæ tota tuo ex nomine celebratur magnifice.

XXXVII.

[29] Nec minus his dignum videtur illud commemorandum, quod ad illorum similitudinem puerorum, [pueri quoque laudes ie concinunt,] Dominicum Osanna Redemptori proclamantium, in laudem quoque hujus Sancti factum esse creditur, non tamen præter divinæ gratiæ placitum. In redeundo itaque, transmisso amne, cum cis Mosam perventum esset in locis campestribus, stationem illic fieri ad audiendam Missam impetravit a domino abbate omnis ille civium extraneorumque populus. Interea facta mora, dum parabatur celebrari divinum Officium, de tota civitate puerorum scholæ convenerunt tamquam ad ejus venerandi Patris obsequium. Qui scandentes proximi montis cacumina, extulerunt voces velut angelicas per nubila. Nam dispertiti a se quasi tribus per choros ordinibus laudem Deo cecinerunt pro Confessoris sui triumpho & Christi mirabilibus…

[30] Non abs re ergo creditur æstimandum id actum esse quod nullius magisterii professio, [nemine suadente; & novi templi fundamenta jaciuntur:] vel humana suaserit suggestio; sed hæc sicut & alia fieri destinaverit fideliter invocata sanctæ Trinitatis opitulatio. Nam sicut quod ante cecinerat Psalmista futurum, ita etiam credimus in Christo impletum, sic sane & in hoc Sancto propter inimicos a Domino manifestata perfectaque est laus ex ore infantium. Finitis itaque prædictis modulationibus, descenderunt acturi nobiscum divinorum mysteriorum celebritatem, quæ omnia completa sunt cum fidelium votivis oblationibus. Eodem vero die Sancto tradiderunt locum, in quo facta statione quieverat, hæredes ejusdem cespitis, ejusque in honore pie perseverante solemni devotione plebis, fundamenta ecclesiæ l statim jactata sunt ab accolis, quæ postmodum ad perfectum deducta crevit in opus divinæ servitutis.

XXXVIII.

[31] Inde digressi ad propria festinabamus læti; ipso vespere Malmundarium Protectorem nostrum atque Triumphatorem detulimus, [lætus Stabuletum reditus, Malmundario recuperato.] quem locum cum triumpho nobili reacquisitum ipse per se revendicavit Pater legitimus. Hunc, inquam, locum nunc æternaliter revendicavit, quem in initio, vepribus omnique spurcitia eliminata, primus incoluit electumque sibi habitaculum divinis cultibus mancipavit; traditumque sibi a rege Sigiberto decentissime regendo tenuit, regendumque sua vice suis successoribus eatenus reliquit. Revocatis ergo legitime tam monachis quam laïcis sub ditione abbatis ex ejus nomine, Stabulaus reversi sumus potiti optata securitate. Taliter ergo post innumerabilia divinæ virtutis miracula, victricia divini Patroni nostri ossa suo loco sunt reposita. Unde gaudeamus tanti Confessoris adepti patrocinium, qui nobis, cum deesset humanum, meritis suis divinum obtinuit auxilium… Et nos in his finem facere cupientes, paulo cessandum ab hoc opere decernimus, ut, si ad alia scribenda, quæ post hæc apud nos per eum magnifice claruerunt m, intendimus, interim vires scribendi per otium reparemus.

ANNOTATA.

a Quæ omnia contigerunt anno 1071: excerpta sunt autem ex libro 2 Triumphi S. Remacli, de quo vide Commentarium num. 81.

b Ita putavit anonymus, quia nempe suo tempore cathedra episcopalis erat Leodii. Idem perperam repetit cap. 30.

c Significari arbitror vicum Louenge, Stabuleto ac Leodio æqualiter fere distantem inter fluvios Urtam & Wesam seu Visurgim secundum Visscheri tabulam.

d Quis ille rex fuerit, docet Triumphi prologus apud Chapeavillum pag. 517: Regnante Henrico IV, postea Romanorum augusto; ipse tamen Henricus tertium se nominat in diplomate apud Martenium, ubi col. 77 inter alia sic habet: Apud curiam nostram Leggiæ celebratam in Pascha anno videlicet MLXXI incarnationis Dominicæ, ipsi sancto Remaclo nobis præsentialiter oblato &c., ex quibus narratio anonymi confirmatur. Hujus porro aliorumque diplomatum sinceritas & veritas defensa est in Juribus Stabulensis monasterii propugnatis vindice eodem Martenio, a pag. 110.

e Alteri id contigisse scribit Lambertus Schafnaburgensis. Vide Commentarium num. 81.

f B. Lietbertus ecclesiæ Cameracensi & Atrebatensi præfuit ab anno 1051 usque ad 1076. Colitur 23 Junii, ad quem diem de ipso egit Henschenius tomo IV dicti mensis a pag. 585.

g Parochia barbare pro parœcia. Auctor illa voce significat diœcesim, uti supra Notgerus in Commentario prævio num. 46 & 48. De parochia & diœcesi consuli potest Cangius in Glossario.

h S. Annonem designat, tunc temporis archiepiscopum Coloniensem. Agetur de eo ad 4 Decembris cum Romano Martyrologio.

i Gorræus in Definitionibus medicis ad vocem Χοιρὰς, de struma hæc habet: Est tumor durus glandularum, quæ in cervice, alis & inguinibus sunt; subditque strumas in cervice loco differre, quod aliæ anteriori, aliæ ab altera, quædam ab utraque parte colli oriantur &c.

k Id est, opinor, expeditus: nam sensus innuit, clamorem fuisse tantum, ut cujuslibet non surdi aures obtunderet. Cangius in Glossario capabilis passive explicat ex Beda lib. de Ortogr. Capax, qui facile capit, CAPABILIS, qui facile capitur.

l Extat adhuc hodie, inquit Chapeavillus in Annotatione, ecclesia parochialis prope portam & pontem Amari cordis, quæ ex miraculo illo ecclesia S. Remacli nominatur, non longe a montibus, e quibus scholares laudes S. Remacli hic cecinisse scribuntur.

m Quænam illa sint, & an auctor plura scripserit, penitus me latet. Porro ne quid eorum, quæ de Sancto habemus, lector desideret, sequentem orationem panegyricam partim ac paræneticam & hactenus, ut puto, ineditam subjicere placuit.

* i. e. conventus

* adde, quæ

* choris

* l. ædituus

* i. e. aulicis

* l. nec

* i. e. exaula

* i. e. sancte

HOMILIA
incerti auctoris,
Quam ex vetusto codice Bambergæ descripsit Gamansius noster anno 1654.

Remaclus conf. ep. Trajectensis, ac dein abbas Stabulensis, Stabuleti in Germania (S.)

BHL Number: 7118 a

A. incerto.

[Auctor, commendato Sancti cultu,] Venerabilem omnique cultu percolendum Beati Remagli Confessoris Domini nostri natalem diem, cum omni honoris devotione suscipere debemus omnes Christiani, maxime tamen qui in Francorum regno commorantur; quoniam quidquid venerationis pro ejus natali obtulerimus, Deo offerimus: quia ipse dixit: Qui vos recipit, me recipit, & quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Is denique Sanctus Dei, vicem Christi in Ecclesia ipsius gessit, quia Christus pastor Ecclesiæ voluit esse dicens: Ego sum Pastor bonus. Quisquis in Ecclesia præpositus, verbo & opere [&] exemplo præfuit, Domini discipulus condignus fuit; de quo ipse dixit: Qui autem fecerit mandatum Dei, & docuerit, hic magnus in regno cœlorum vocabitur.

[2] Iste denique per omnia Christi imitator factus & fecit & docuit, [extollit varias] quæ Deus omnipotens custodienda mandavit. Qui primo ab ineunte ætate, in Aquitania nobilis natus, bonæ indolis spem prætulit; quoniam ab ipsis cunabulis Deo dicatus innocenter vivere studuit: atque ad perfectionis culmen Domino ducente pervenit. Nam post abrenuntiationem, quam in Baptismo more Christianorum peregit, etiam beata mater ejus, ut Anna Samuhelem, & hæc Deo obtulit dilectum Filium imbuendum sub sancti Eligii episcopi b disciplinis. Qui cum per omnia Euangelicæ normæ præcepta inoffense incederet, ad apicem Christianæ religionis conscendit, ut fieret dux Christicolarum & prævius signifer: quoniam omnibus, se videntibus & colloquentibus, exemplum perennis viæ præbebat: enitebat enim in eo firma fides, & certa spes, ac largiflua charitas.

[3] Talia denique, aliaque virtutum germina operando atque docendo conscendit summos perfectionis gradus, [ac multiplices ejusdem] ut fieret pater atque archimandrita monachorum: quique exemplo Domini nostri universa monita salutis prius studuit opere efficere, postmodum aliis verbo propalare: quia ille boni pastoris nomine censetur, qui verbo & opere sequentibus prævium iter ostendit. Nam qualis, quantusque inibi Dei cultor extiterit, & in ipso, & in ejus discipulis postmodum patuit, cum Deus omnipotens tam per ipsum, quam per ejus alumnos cotidie multa insignia facere non desistit. Si qui ergo sunt in Ecclesia adolescentes, qui velint ad æterna gaudia festinare, studeant hujus sancti Viri tempora juventutis æquiparare. Videlicet imitentur ejus obedientiam, qua ante electionem viguit, & inter Fratres sine querela conversatus est: humilitate redimitus, affabilitate mellifluns, patientiæ moribus adornatus, obedientia strenuus, vigilantia studiosus, orationum studio accensus, charitate fervidus, frugalitate laudabilis, hospitalitate præcipuus, & in omnibus virtutibus adornatus, ut Christi merito diceretur discipulus.

[4] Pro his atque hujusmodi virtutibus egregius factus est pater monachorum. [virtutes tum in regimine monachorum,] In quo satis abundeque abbatibus in propatulo sunt exempla virtutum imitanda: quoniam exemplo Domini nostri Jesu Christi, qui non venit ministrari, sed ministrare, servivit omnibus, etiam minoribus, ut fieret in alia vita omnibus Sanctis consors justissimus; humilians se in hoc sæculo, ut exaltaretur in æthereo throno. Alebat esurientes, nudos vestiebat, infirmos visitabat, mortuos sepeliebat, hospitibus necessaria tribuebat, & omnibus indigentibus, prout poterat adjutoria ministrabat. Universis quoque sibi adpropinquantibus monita salutis impertiebat. Hæc sunt admiranda digna Dei opera, & omnibus præpositis ecclesiarum imitanda; pro quibus isdem Vir mercatus est præmia sempiterna. Cum hæc & his similia beatus Abba ageret opera, longe lateque nomen ejus percrebuit; ita ut non solum in Aquitania, sed etiam apud aures gloriosi regis Sigiberti personaret in Francia. Pro quibus & ab eo accersitus ac familiariter multo tempore habitus, licet nolens & repugnans, episcopatus infula est sublimatus.

[6] Quia enim erat lucerna ardens & lucens, ponebatur supra candelabrum Ecclesiæ, ut luceret omnibus in domo Domini. Quantum vero reniti poterat, gestiebat huic mundo latere, soli Deo cognitus esse. [tum in episcopatu, quem abdicat] Porro quam præclari meriti & religionis extiterit in eodem episcopio, luce clarius omnibus in propatulo patet; qui non solum per seipsum, sed etiam per discipulorum suorum suffragia, qui ab eo instituti esse noscuntur, multa & innumera suscipiunt Christiani miracula. Nec [tantum] ab his, quos de solo paterno ad regendam ecclesiam secum adduxit, sed & ab his quos in hac tellure ab ineunte ætate ut filios spirituales lacte verbi Dei & solido cibo aluit. Scilicet Christi martyr Lantbertus c aliique per hanc diœcesin quiescentes & miraculis coruscantes. Ideo denique Deus omnipotens Sanctum & admirabilem istum de natali solo adduxit in similitudinem Abrahæ, ut sicut ille Deo amabiles filios genuit, ita iste nihilominus charissimos & Deo acceptabiles filios verbo Euangelii generaret, qui dicere poterat cum Apostolo: Per Euangelium ego vos genui, &, Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Et ut cunctis in promptu fieret, [quod] non ex desiderio, neque pro aliquo luxu sæculi, nisi ex electione divina priorem locum mutasset; post innumeros vitæ labores, quibus decertavit in diœcesi sibi credita, ut optimus agonotheta *, quoadusque plurimos operarios in messe Domini ad desecandam & metendam eandem messem inesse prospexit: tunc demum dignum commilitonem in sede sua ascivit Theodoardum, qui occisus est pacem annuntiando, sedando tumultum.

[6] [amore vitæ solitariæ.] Et ipse exemplo beati Johannis Præcursoris Christi ad solitariam & remotam vitam conversus est; certus factus ibi Deo attentius [se] posse inhærere, ubi tumultus populares non debuisset tolerare. Ut sicut mitissimus Moyses, qui præposuit alloquiis Domini frui in solitudine magis, quam resolvi & enervari divitiis Ægyptiorum; ita & hic maluit austeritatem solitudinis cum Dei alloquio uti, quam inter innumera possessionum prædia, ac cuneos obsequentium, a proposito sui rigoris emolliri. Idcirco omnia relinquens ad dilectæ solitudinis locum rediit. Jam enim ibi duo monasteria egregia, Christi ovibus habitacula, construxerat; experimento compererat felicius inibi proposito sancto intendere, & theoriæ spirituali ardentius posse inhærere. Non desertor pugnæ spiritualis: vel ducatus ovium suarum, sed ut bonus præliator, ubi minus præliantes milites inesse perspexit, illuc se cum fortissimis, licet paucis, tamen electis pugnatoribus præliaturus ingessit; capiens exemplum a beato David, qui cum videret, quod multitudo populi Goliath superare non posset, dedit se certamini pro fratribus & omni gente sua: & cum fuisset tectus armis Saulis, cognovit oneratum quempiam non posse vincere, atque rejecta oneratoria d tela expeditus processit & vicit. Ita & hic præclarus Christi Confessor processit ad sterilem locum, ubi Dominus & Sancti jam eundem vicerant: & ibi tam diu pro ovibus oravit & decertavit, donec cum multis victor extitit, accepto bravio supernæ vocationis.

[7] [Parænesis ad Gallos ut natalem] Nunc ergo omnes Galliarum populi, ad quos Beatissimus iste venire dignatus est, atque vestram provinciam de sua sanctitate illustrare atque beatificare, devota mente percolite ejus natalem; quatenus illi vos, vestrosque in hoc sæculo & in futuro per orationum suffragia placeat defensare. Vos quoque episcopi, qui ejus loco præsidetis & in cathedra successistis, diligenter via, qua abiit, sequimini eum, ut cum illo societatem habere mereamini: amate, quod amavit, exercete quod docuit, & invocamini * eum quotidie in adminiculum vestrum. Ipse enim cum sociis suis & pro vobis & pro plebe vobis commissa attentius intercedit, quam alii. Frequentate quoque locum sepulturæ ejus discipulosque ejus paterna protectione fovete, quatenus per temporale vestrum obsequium mutuetis ejus in alia vita adjumentum: juxta Domini consultum: Facite vobis amicos de mamona iniquitatis, qui vos recipiant in æterna [tabernacula.] Illas quoque oves in ejus diœcesi habitantes recolite pro Patrono & Protectore vestro pia devotione in omnibus obsequiis & nolite oblivisci; quia pro salute nostra huc a Domino adductus est, & vivens pro vestris laboravit. At nunc carne solutus, spiritu glorificatus, Deo proximus pro vobis vestrisque orare non cessat. Quid necesse est alias divertere, aut viam, quæ ducit ad vitam, aliorsum quærere? Ecce ipse cum Apostolo nobis intonat cotidie: Imitatores mei estote, sicut & ego Christi. Ipse non declinavit neque ad dextram neque ad sinistram; sed viam Domini Apostolorumque secutus est. Unde & sanctus Lantbertus, ejus monitis institutus salutaribus, Christi dignus martyr esse promeruit. Beatus quoque Trudo, nihilominus suis imbutus doctrinis, gloriosus Christi est effectus contemnendo transitoria confessor hæreditarius.

[8] De isto namque veraciter potest accipi dictum: Justum deduxit Dominus per vias rectas & ostendit illi regnum Dei. [Sancti celebrent,] Etenim & via illa angusta illi ostensa est, per quam pauci ambulant. Etiam & pro salute vestra huc a Deo directus est, ut verbo & exemplo vobis viam vitæ patefaceret, quia scientia fuit repletus, id est, Spiritu sancto. Honestatus est in laboribus suis, quia cum Deo & angelis in cœlestibus beatitudine remuneratus est. In terrenis quoque laboribus, quæ * ob Dei memoriam peregit, honestatus est: quia sancti ejus discipuli, verbo vitæ suscepto & fructificato, miraculis coruscant. Etiam in habitaculis, quæ ovili Christi construxit, laudes Deo die & nocte decantantur, atque inhabitantes in eis sequi eum omni conatu gratulantur *. Completi sunt labores illius, quia nunc mercedem condignam recipit propriis operibus, quæ gessit. In fraude circumvenientium illi adfuit, quoniam a tentationibus illum eripuit, & honestum in conspectu suo eum exhibuit: certamen quoque forte dedit illi, ut vinceret diabolum, & sciret, quoniam omnipotentior est Dei sapientia, Dominus noster Jesus Christus, Dei virtus & Dei Sapientia.

[9] Ipse sacerdos Dei magnus factus est, quia acceptus Deo fuit, [illum invocent, æ a mulentur] & impetum iræ ejus frequenter avertit a populo Dei. Quod nunc quoque excellentius faciet, si quando pro peccatis nostris nobis Deus iratus, famem, aut gladium, sive pestilentiam immiserit in nobis, per quæ animadversio iræ ejus agnoscitur. Si ergo ex corde pœnituerimus, & ad vomitum peccati nequaquam reversi fuerimus, ipso pro nobis Deo supplicante, veniam impetrabimus, & offensam Dei evademus. Non enim inventus est suo tempore major illo, qui conservaret legem excelsi Dei: cognovit cum in benedictionibus, quia quidquid benedixit, benedictum fuit; & sanctificatum extitit, quodcumque sanctificare voluit. Conservavit illi misericordiam suam; quia ille in omnem hominem misericordiam habuit, & dilexit ut seipsum. Hæc est virtus misericordiæ, quæ justos & Dei cultores pandit: ipsa est, quæ Deum placat & avertit iram ejus; quoniam qui miseretur proximo suo, miserebitur illius Deus.

[10] [ejus misericoratam] Ille vero non habet misericordiam, qui ubique proximum inferiorem opprimere conatur; in confinio juxta se inferiorem manere non patitur, dum terminos jungit, fines producit, & ubicumque prævalet, calumniatur eum: depascit messem, occidit pecus, percutit familiam, usquequo habeat eum exinanitum, ut aut fugiat a loco, aut sibi cedat prædium. Talibus Dominus prophetiam terribiliter intonat: Væ qui conjungitis domum ad domum, & agrum agro copulatis usque ad terminum loci. Numquid vos soli habitabitis in terra, dicit Dominus? Væ qui ædificat domum suam in justitia *, amicum suum opprimit frustra, & mercedem non reddit mercenario. Cæterum ille est in Deum dives, qui facultates suas cum pauperibus dividit; qui divitias suas cælo magis, quam mundo commendat; qui ad hoc operatur, ut in æternum vivere mereatur. De quibus Apostolus dicit: Divitibus hujus sæculi præcipe, non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo.

[11] [aliaque insignia] Audiant hoc divites & festinent in Deo esse divites & thesaurizare in cælo, ut cum defecerint ab hac vita, inveniant divitias, quæ finem & fastidium nesciant. Qui vero pauperes sunt, audiant Dominum dicentem: Venite ad me, qui laboratis & onerati estis, & ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, & discite a me, quia mitis sum & humilis corde. Si ex animo convertamini ad Dominum Deum vestrum, & cum paupertate vestra studueritis vivere juste & patienter, ut non murmuretis pro inopia vestra, sive pro pressuris, quæ in hoc sæculo sustinetis; accipietisque * pro parvis magna, pro brevibus æterna, ut Dominus dixit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Spiritu pauperes dixit; ut vos, qui egetis rebus temporalibus, pauperes spiritu esse decertetis, videlicet humiles spiritu.

[12] [virtutum exempla.] Si qui sunt juvenes in hoc sæculo, non confidant in juventute sua, quia adolescentia & voluptas vana sunt: qui etiam senibus ait: Si annis multis vixerit homo, & in his omnibus lætus * fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis & dierum multorum; qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita: hoc est, cum venerit finis, tunc incipiet bene vivere aut in æterna *, aut pessime cum diabolo in inferno. Quod præcavens iste electus Dei, ad cujus tumbam consistimus, non solum a terrenis voluptatibus se studuit alienum reddere; sed etiam oblatos honores pro religione divina duabus vicibus e a se rejecit, ut fieret absolute pauper Christi: ne inter ipsos honores subreperent sæculi pompæ, quæ eum improvise demergerent. Ecce, quia respuit terrenos honores, modo lætatur cum Deo & angelis in cælesti illa beatitudine, & etiam in præsenti sæculo miraculis coruscat; quod multi testantur usque in hodiernum diem f.

ANNOTATA.

a Titulus in Ms. codice est, teste Gamansio: OMELIA IN NATALE IN SC̄I REMAGLI CONFe. TUNGRENSIS EPISCOPI, minio ac viridi scriptus & capitalibus litteris, quæ seculum IX referunt. Homiliæ auctor diversus videtur a primo biographo; Eligium enim, quem hic in Vita num. 1 abbatem facit, ille num. 2 episcopum appellat: præterea num. 5 nominat successorem Sancti Theodoardum, alter nomen non exprimit. Ibidem & num. 7 discipulis Sancti annumeratur Lambertus, de quo nusquam facit mentionem primus biographus.

b Eligius consecratus est episcopus Noviomensis probabilius anno 640. Vide tom. IV Augusti in S. Audoëno § 2. Sanctus autem noster saltem triennio ante fuerat abbas Solemniacensis, uti patet ex Commentario prævio supra num. 17.

c Idem repetitur num. 7: & forsan ex hac Homilia Lambertum inter Sancti discipulos retulit Notgerus, errantem ducem secutus. Adi Comment. num. 37 & 57.

d Id est, onerosa seu prægravante. Vox barbara est, quam alibi nusquam inveni. Tela autem pro telum habetur in Glossario Cangii aucto.

e Solius episcopatus abdicati meminit biographus: quid auctor Homiliæ præterea velit, non satis assequor.

f Ad marginem apographi notatur: An nihil deest? quod divinare nequeo.

* pro agonista seu athleta

* invocate

* quo,

* f. gloriantur

* l. in injustitia

* que redundat

* l. lætatus

* adde gloria

DE S. AIGULPHO ABBATE ET SOCIIS MART., INTER QUOS NOMINANTUR TRUCHARIUS ET FRONGENTIUS,
IN INSULA CAPRASIA INTER CORSICAM ET ETRURIAM.

Inter an. DCLXXV et DCLXXXI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Aigulphus abbas martyr in insula Caprasia inter Corsicam & Etruriam (S.)
Trucharius martyr in insula Caprasia inter Corsicam & Etruriam (S.)
Frongentius martyr in insula Caprasia inter Corsicam & Etruriam (S.)
Socii alii martyres in insula Caprasia inter Corsicam & Etruriam (SS.)

AUCTORE J. S.

§ I. Acta S. Aigulphi & sociorum diversa, partim edita, partim hactenus inedita: Vitæ editæ auctor Adrevaldus monachus Floriacensis; ineditæ auctor anonymus: horum aliorumque auctoritas examinatur.

Illustre S. Aigulphi seu Aygulphi, abbatis Lerinensis, sociorumque Monachorum martyrium a multis scriptoribus relatum invenio; [Vita S. Aigulphi a variis edita,] sed non eodem prorsus modo. Acta satis prolixa publicavit Surius in prima Operis sui editione ad III Septembris, stylo tamen mutato atque expolito. Eadem Acta deinde primi auctoris stylo edidit Mabillonius inter Acta Sanctorum Ordinis S. Benedicti sec. 2 a pag. 656, hoc præfixo titulo: Vita sancti Aigulphi abbatis Lerinensis & martyris, auctore Adrevaldo monacho Floriacensi, qui Caroli Calvi principatu floruit. In Observatione prævia de illa sic loquitur: In Ms. codice Floriacensi S. Aigulphi Vita, a nobis hic germano ac nativo stylo repræsentata, istam præfert inscriptionem: “Proœmium patris Adrevaldi de vita & passione venerabilis monachi Aigulfi Floriacensis loci”. Hujus ipsius Vitæ apographum habemus ex codice Ms. Rubeæ Vallis; sed nomen auctoris ibidem est prætermissum, atque hic præfixus titulus: Vita S. Aigulphi abbatis Lirinensis. Alia vero nulla est differentia inter hoc apographum & editionem Mabillonii, nisi in solis vocibus, quæ frequenter sic dissonant, ut eamdem tamen sententiam ubique referant.

[2] Eruditi Religiosi Benedictini Congregationis S. Mauri, [quæ scripta ab Adrevaldo Floriacensi,] qui Historiam litterariam Franciæ Gallice edunt, tom. 5 dicti Operis a pag. 515 agunt de Adrevaldo monacho Floriacensi, eique hæc S. Aigulphi Acta indubitanter attribuunt. Et sane non video ea de re dubitandum esse, postquam Mabillonius invenit nomen Adrevaldi Ms. Floriacensi præpositum, præsertim cum constet, varia ab Adrevaldo scripta esse, & nulla occurrat ratio, cur hanc ipsi Vitam abjudicemus. Tempus quoque scriptæ Vitæ Adrevaldo favet: nam num. 2 innuit biographus, se ducentis circiter annis post martyrium S. Aigulphi scripsisse, atque eo ipso tempore floruit atque alia etiam scripsit Adrevaldus, uti probant laudati Benedictini. Demum stylus Vitæ S. Aigulphi optime quadrat cum stylo libri primi Miraculorum S. Benedicti, cujus auctor est Adrevaldus, uti videri potest apud nos tom. III Martii pag. 305 & sequentibus, ubi Miraculorum ille liber est datus. Itaque de auctore hujusce Vitæ non est dubitandum: at characteres ipsius propius sunt inspiciendi, ut ex hisce colligamus, quanta Opusculo [ducentis fere annis post martyrium Sanctorum ex alia antiqujore:] tribuenda sit auctoritas.

[3] Ætas Adrevaldi magnam ei in hac Vita auctoritatem conciliare nequit, cum lucubratio illa ducentis fere annis posterior sit Aigulphi martyrio, quemadmodum jam insinuavi. Agnoscunt eruditi Benedictini, Adrevaldum tanto intervallo posteriorem esse Aigulpho: at observant, aliam ipsi præluxisse Vitam, atque ex illa suam composuisse Adrevaldum. Facile id probari potest, etiamsi Adrevaldus ipse antiquiorem illam Vitam expressis verbis non memoraverit. Nam Adalbertus monachus item Floriacensis, quem aliqui eumdem credunt cum Adrevaldo, in Historia translationis SS. Benedicti & Scholasticæ in Galliam, quæ apud nos edita est tom. 111 Martii pag. 302, num. 3 de Aigulpho ita habet: Cujus etiam Passio penes nos habetur. Atqui illa translationis Historia scripta est ante Vitam S. Aigulphi, cum Adrevaldus in Vita Aigulphi num. 5 ad illam remittat lectores. Dubium igitur non est, quin Adrevaldus viderit Vitam seu Passionem aliquam antiquiorem, uti recte ostenderunt laudati Benedictini: qui item antea observaverant, Adrevaldum a Trithemio & Aimoino celebrari, ut virum doctissimum & disertissimum. Ex hisce demum iidem scriptores concludunt, non defuisse Adrevaldo necessaria subsidia ad Vitam Aigulphi conscribendam: eamque satis recte ab eo scriptam affirmant, improbantes tamen stylum justo diffusiorem & subinde implicatum.

[4] Quo minus huic judicio acquiescam, facit altera S. Aigulphi Vita hactenus inedita, [multi reperiuntur in hac Vita, quæ verisimilia non, sunt.] in qua nonnulla illius Sancti gesta aliter narrantur, quam relata sunt ab Adrevaldo, ita ut in alterutra Vita necessario nonnulli reperiantur errores. Præterea supra memoratus liber Miraculorum S. Benedicti ita scriptus est ab Adrevaldo, ut Henschenius partem illius bene magnam duxerit indignam, quam recuderet, allatisque quibusdam ipsius verbis, non dubitaverit pronunciare pag. 305: Quam hæc sint stolida & putida figmenta, quis non videt? Quin imo ipsi laudati Benedictini pag. 521 istud Henschenii judicium justam censuram jam vocarunt. Si autem Adrevaldus fabulas tam putidas personis vicinioribus, videlicet de ultimis Merovingicæ stirpis regibus & de Carolo Martello, immiscuerit Operi prædicto, quis nos securos reddet, eumdem de S. Aigulpho ejusque rebus cautius fuisse locutum? Imo quis non timebit, ne tanto liberius de eo scripserit, quanto diutius erat defunctus, & quanto ipsius gesta vulgo minus erant cognita? Insignem ipsius lapsum jam notavit Mabillonius pag. 664: nam Oratorium virginum cœnobium, quod in Gallia Belgica fuit, comminiscitur prope monasterium Lerinense. Demum varia mihi se offerunt in Vita Adrevaldi, quæ in altera non leguntur. Hæc autem quanto magis considero, tanto minus apparent verisimilia, uti de singulis infra in Commentario ostendam, aut in Annotatis ad hæc Acta, quæ dabo secundo loco.

[5] Porro alia S. Aigulphi Acta, prædictis multo breviora, [Alia Vita, quæ forsan ea ipsa est,] quæ inedita jam dixi, Majoribus nostris sunt communicata ex bibliotheca Constantini Cajetani. Vehemens autem mihi suspicio est, hæc illa ipsa esse Acta, de quibus citatus num. 3 Adalbertus Floriacensis dixit: Cujus etiam Passio penes nos habetur: varia enim sunt, quæ id suadeant. Primo titulus congruit; Acta enim hæc inscribuntur: Passio beati Aygulphi martyris & abbatis cum tribus monachis sociis. Secundo multa in hac Passione eodem modo expressa sunt, quo leguntur in Adrevaldo: nec modo aliqua gesta Sancti uterque biographus eodem modo narravit, quod minus esset mirandum; sed uterque in præfatione exemplum S. Joannis Baptistæ adducit, quo probet Aigulphum recte dici martyrem: uterque etiam ait, se aliorum scriptorum exemplo Sancti patriam & genus narrare. Tertio satis perspicuum est, auctorem anonymum hujus Passionis non vidisse Opusculum Adrevaldi, cum in præfatione num. 2 dicat, se Vitam Aigulphi scripturum, prout in quibusdam gestis monasterii Lyrinensis, in quo præfuit, reperit. Deinde multa ab Adrevaldo narrata prætermittit hic auctor; non pauca etiam narrat modo diverso: quod non videtur facturus fuisse, si vidisset Vitam ab Adrevaldo scriptam: hanc autem haud dubie habuisset, si ipso fuisset posterior.

[6] [quam habuit Adrevaldus, qui multa eidem addidit parum verisimilia.] Video tamen hic objici posse diversitatem illam utriusque Vitæ, atque ex illa inferri, Adrevaldum non vidisse Passionem illam, cum ab ea in variis recesserit. Fateor, ea ratione me reddi ambiguum; nec ut certum affirmare velle Passionem hanc Ms. præluxisse Adrevaldo. Verumtamen suspicio illa non tollitur, cum certum appareat, Adrevaldum conjecturis nimium indulsisse, atque ideo minus sit mirandum, si ab antiquiori Vita subinde recesserit, sive quod alia quoque habuerit monumenta, sive quod multum tribuerit popularibus traditionibus. Certe studuit Adrevaldus stylum exornare atque eruditionem suam ostentare: multoque plura narravit quam auctor anonymus. At si omnia illa, quæ solus narrat, attente consideremus; vix quidpiam ex illis reperiemus, quod satis sit verisimile. Hac de causa existimo, longe certiora esse gesta illa Aigulphi, quæ leguntur in Vita Ms., quam primo loco edam, quam sint alia, quæ hisce superaddidit Adrevaldus: ac deinde, ubi dissentiunt, anonymum præferendum censeo. At illa certo omnium sunt certissima, in quibus uterque consonat. Hæc solo veri amore sic dicta sint, ut nolim vehementer pugnare, si quis idoneis rationibus ostenderit Adrevaldo plus fidei tribuendum, quam scriptori anonymo.

[7] [Aliud Ms. compendium Adrevaldi: Vita a Vincentio Barrali concinnata:] Præter hæc Acta, ad manum nobis est alia Passio Ms., communicata olim ex codice Ultrajectino S. Salvatoris. Breviora hæc Acta necesse non est lectorum oculis objicere, cum nihil contineant, quod non sit in Adrevaldo, cujus sunt compendium, ut clarissime patet ex utriusque collatione: nam non modo eadem facta utrobique referuntur, sed ipsa etiam Adrevaldi verba passim retenta sunt in compendio, rescissis solum superfluis, seu iis, quæ ad historiam non spectant. Quapropter, si quid in illo Ms. invenero diversum, id communicabo lectori in Annotatis ad Adrevaldum. Vincentius Barralis nova composuit S. Aigulphi & Sociorum Acta, quæ inseruit Chronologiæ suæ Lerinensi pag. 327 & sequentibus. Asserit autem hæc sua Acta ex variis manuscriptis perantiquisque codicibus Lerinensis cœnobii compilata esse. Proœmium quidem Barralis totum desumptum est ex Passione Ms. primo loco edenda, quam deinde perrexit sequi initio Vitæ; sed postea magis progressus, & maxime in martyrio referendo, Adrevaldum sequi maluit. Itaque duos hosce auctores ita secutus est Barralis, ut neutrum in omnibus adoptaverit, atque alterum ubique ex altero interpolaverit. An & aliam quamdam Vitam, aut certe monumenta quæpiam alia habuerit Barralis, mihi non constat. Narrat quidem aliqua, quæ in prædictis Vitis non leguntur; at ea pauca sunt, & ex conjecturis potius quam ex antiquis monumentis videntur addita, ut per decursum probabitur. Nos ex dictis monumentis gesta S. Aigulphi & Sociorum infra suo ordine discutiemus.

[8] Mabillonius post Vitam S. Aigulphi edidit etiam brevem relationem de translatione reliquiarum sancti Aigulphi in castrum Pruvinense. [Translatio seu Inventio, uti & Miracula S. Aigulphi infra deinda.] Observat prævie, litem esse inter Pruvinenses & Lerinenses de hodierna corporis possessione, de qua agemus inferius. Deinde, quid hæc relatio exponat, & unde accepta sit, explicat his verbis: Translationis historiam primo quidem e monasterio Lerinensi in Floriacense, ac postea e Floriacensi in castrum Pruvinum, sic auctor anonymus in codice bibliothecæ Remigianæ apud Remos perstringit. Habemus eamdem Translationis, seu potius Inventionis historiam, ex antiquis membranis domini Antonii Wion, domini d'Herouvalle, sub hoc titulo: De inventione S. Aygulfi. Dabo hanc Ms. Relationem, collatam cum editione Mabillonii, qui aliqua hinc inde resecuit tamquam superflua. Sub finem vero adjectus est Sermo Sewini archiepiscopi Senonensis, habitus ad plebem post depositionem corporis. Verum cum hic Sermo nihil contineat, quod spectet ad Sanctum, & totus sit moralis, illum huc transferre non est necesse. Demum subjecit Mabillonius Miracula S. Aigulfi ex cod. Ms. V. C. D. Herovallii. Hæc item Miracula ex ejusdem clarissimi Domini codice manuscripta habeo, manu propria Papebrochii nostri descripta. Ex hoc apographo, cum editione Mabillonii collato, Miracula illa recudam, & supplebo rursum aliqua apud Mabillonium prætermissa.

§ II. S. Aigulphi patria, parentes, ætas, vita monastica: translatio corporis S. Benedicti eidem attributa.

[S. Aigulphus natus Blesis parentibus tenuioris conditionis,] De patria S. Aigulphi consentiunt scriptores, unanimi voce affirmantes, natum fuisse Blesis *, seu in castro Blesensi ad Ligerim sito, inter Aurelias & Turones. Civitas Blesensis, alias satis antiqua, episcopali dignitate solum exornata est sub finem seculi XVII ab Innocentio Papa XII sub metropoli Parisiensi. Parentes habuit tenuioris conditionis, si credimus Vitæ scriptoribus. Aimoinus tamen in Historia Francorum cap. ultimo ait, Blesensi castro haud ignobili genere ortum. Non quidem nobile genus pugnat cum exiguo bonorum censu: attamen mirum apparet, nobilitatem illam, a Vitæ scriptoribus prætermissam, deinde cognitam fuisse ab Aimoino, qui illis toto seculo est posterior. Observandum quoque est cum Martino Bouquet, qui postremam Aimoini editionem curavit tom. 3 Scriptorum rerum Gallicarum, hoc caput in prioribus editionibus non fuisse: Hoc caput, inquit pag. 139 laudatus editor, primus adjecit Chesnius ex Mss. codicibus. Deest in codice Sangermanensi. Itaque minus certum est, id caput esse Aimoini: & incertius, quod de nobili genere S. Aigulphi ibidem legitur: nam Adrevaldus nobilitatem illam negat num. 3.

[10] De tempore nati Aigulphi nihil memorat Adrevaldus: [regnante Dagoberto I.] at Vita prima num. 3 insinuat, natum esse sub regno Dagoberti I. Existimare igitur possumus, natum esse circa annum 630, cum extensione aliquot annorum, quibus serius nasci potuit, aut biennio etiam citius. Pie institutus, litterisque imbutus est Adolescens, uti ex gestis ipsius abunde colligitur, licet de studio litterarum utraque Vitæ sileat. Barralis illud Actorum silentium liberaliter, & forsan nimium compensavit, dum de studiis Aigulphi hæc scripsit: A parentibus itaque in teneris annis imbuendus litteris traditus, brevi tempore in Grammatica, Rhetorica, Dialectica, omniumque scientiarum genere ita viguit, quod ingenii sui perspicacitate parentes simul & patriam decoraret. Litteris imbutus Vitam monasticam elegit in abbatia Floriacensi, cui tum præerat S. Mummolus abbas, uti ait Adrevaldus num. 4 & 5. Tempus inchoatæ vitæ monasticæ non aliter exprimunt scriptores, quam quod dicant juvenem fuisse tunc Aigulphum (annorum forsan octodecim aut viginti) & abbatiæ præfuisse Mummolum, cujus diuturna dicitur fuisse præfectura.

[11] [Mabillonius vult fundatum monasterium Floriacense circa annum 641,] Ex tempore tamen, quo constructum est monasterium Floriacense, utcumque colligi posset, quo fere anno vitam monasticam exorsus sit Aigulphus, modo tempus illud certo satis posset assignari. Constructum esse illud cœnobium tempore Clodovei II Francorum regis, testatur Vita prima num. 5, idemque asserunt multi alii scriptores, ita ut res minime sit dubia. Verum, cum Clodoveus ad annos octodecim regnum tenuerit, nota illa temporis nimis est vaga. Testamentum Leodebodi abbatis, qui Floriacense monasterium construxit, notatur anno 2 Clodovei regis: atque ex eo sequeretur, fundationem esse cœptam prioribus annis regni Clodovei, uti cœptam vult Mabillonius in Annalibus tom. 1 pag. 380, narrans fundationem ad annum 641. At dubitandum tandum non est, quin epocha testamenti sit corrupta, nisi ipsum testamentum totum sit commentitium: nam sub initium Leodebodus non solum se dicit egisse cum Clodoveo rege, sed etiam cum gloriosa domina uxore ejus Baltilde regina. Certum autem est, Batildem multo serius nuptam fuisse Clodoveo, cum hic puer ad regnum pervenerit. Agnoscit Mabillonius hoc aliaque consistere non posse cum anno secundo Clodovei; vult tamen testamentum bonæ notæ esse, exceptis iis, quæ de S. Batilde, de S. Audoëno, ac de S. Leodegario in illo leguntur. Quin & mox ait: Ut rem totam in pauca contraham; ab ineunte, ut jam dixi, Chlodovei junioris principatu condi cœptum est monasterium Floriacense. Ac demum ex tempore translati corporis S. Benedicti; atque ex annis quatuordecim primorum abbatum, calculum conditi cœnobii ad annum 641 reduci posse affirmat.

[12] [sed nihil certi potest dici, nisi fundatum esse sub Clodoveo II,] Verum aut testamentum consistere nequit, aut abbatia serius est condita: nam Leodebodus in testamento dicit, Monasterium in honore sancti Petri ædificare delibero. Necdum igitur erat constructum monasterium, quando jam dicit se egisse cum Batilde regina. Batildis autem regina non fuit ante annum fere 650. Itaque fundatio collocanda circa annum 650, agnoscendaque est corruptio epochæ testamenti: aut testamentum omnino est deserendum, prout jam illud deseruit & pro supposititio agnovit Longuevallius in Historia ecclesiæ Gallicanæ tom. 3 pag. 565. Cointius vero in Annalibus Francorum ad annum 667 idem testamentum excutiens, num. 18 tam multa in characteribus chronologicis corrigenda judicat, ut tandem concludat, illud factum esse anno Clotarii III regis duodecimo, Christi sexcentesimo sexagesimo septimo. Verum Cointius nimium recedit ab omnibus scriptoribus, qui tradunt sub Clodoveo II fundatum Floriacense cœnobium. Pagius ad annum 664 num. 19 pro anno secundo Clodovei in testamento substituendum ait, anno duodecimo, constructionemque monasterii anno 649 affigendam. Mihi sane hæc omnia incertiora videntur, quam ut subsidio esse possint ad stabiliendam chronotaxim. Quapropter id unum ut certum assumo, conditum esse monasterium sub Clodoveo II, atque adeo abbatem verisimiliter nullum præfuisse ante annum 640; cum multa ante electionem abbatis præmittenda fuerint: contra vero, si valeat in ceteris Leodebodi testamentum, solæque notæ chronologicæ sint corruptæ, non potuisse illi monasterio abbatem præfici, nisi circa annum 650 aut serius.

[13] Aimoinus Floriacensis jam ante laudatus cap. ultimo constructionem monasterii Floriacensis, [atque ex eo probari Aigulphum receptum circa annum 650, aut aliquot annis serius.] aliaque ad propositum nostrum conducentia refert hoc modo: Glorioso rege Clodoveo, Dagoberti filio, regni Francorum moderamina disponente, quidam vir genere nobilis, nec minus probitate clarus mentis, Leodebodus nomine, in monasterio S. Aniani, suburbio Aurelianensi, abbatis fungerbatur officio. Hic ad sæpe dictum accedens principem, commutationem exposcebat fieri Floriaci fisci. Cui petitioni rex, ut erat mente benignus, libens annuit: acceptoque a memorato abbate prædio, quod ei ex paterna obvenerat hæreditate, præfatum fiscum Floriacum in ejus transfudit dominium. Qui optatis potitus, nequaquam eumdem locum diu vacare passus est: sed ædificatis duabus basilicis, una in honore Apostolorum Principis Petri, aliaque in veneratione Genitricis Dei Mariæ, mox etiam construxit habitacula monachorum usibus congrua: adunatisque quibusque nobilibus, vel etiam Deo servire cupientibus, abbatem instituit nomine Rigomarum. Qui, quinquennio expleto, ex hoc transiens seculo, successorem accepit nomine Mummolum. Hic bonus pastor, dum creditum sibi a summo veroque pastore Deo augmentare gregem studeret, quemdam innocentis vitæ virum, vocabulo Aigulphum, Blesensi castro haud ignobili genere ortum, suscepit ad serviendum Christo conversum. Ex his habemus Aigulphum in monasterium ingressum esse, postquam eidem quinquennio præfuerat Rigomarus, eique substitutus erat Mummolus, ita ut ipsius ingressum figere liceat præter propter ad annum 650, licet fateamur ingredi potuisse uno alterove anno citius, & serius etiam pluribus.

[14] De eximio fervore, egregiisque virtutibus Sancti abunde agunt Vitæ scriptores. [Translatio corporum SS. Benedicti & Scholasticæ Aigulpho ad scripta:] Hisce relatis, Adrevaldus in Vita secunda num. 7 refert corpus S. Benedicti ab Aigulpho translatum esse ad monasterium Floriacense. Adrevaldo adstipulatur Aimoinus, præmissis hæc subjungens: Quem (Aigulphum) etiam processu temporis in monastica probatum conversatione, ad Beneventanam direxit provinciam (Mummolus) ut sancti patris Benedicti exinde ad Gallias transferret glebam, cunctis mortalibus reverendam. Cujus ille præcepto haud segniter paruit, & sanctissima membra jam dicti patris cum ossibus sororis ejus Scholasticæ Galliis intulit. Quod qui plenius scire voluerit, in libro, qui de Translatione patris Benedicti prætitulatur, invenire poterit. Liber, quem hic assignat Aimoinus, quemque similiter designat Adrevaldus, editus est apud nos tom. III Martii pag. 302 & sequentibus. De missione Aigulphi ibidem num. 3 sic habetur: Misit (Mummolus) ad prædictam provinciam unum ex commilitonibus suis, nomine Aygulphum, monachum. Hic namque sibi fuisse revelatum divinitus dicebat, ut prædictus Vir illuc pergens, corpus jam dicti transferret Benedicti. Fuit namque idem Aygulphus venerabilis vir, & Deo omnino placere gestiens: qui quantæ sanctitatis fuerit, cujusve virtutis, finis probavit, in quo omnis laus secure canitur. Porro qualis visio oblata dicitur Mummolo abbati, ut mitteret Aigulphum pro corpore S. Benedicti; talem etiam eodem tempore oblatam volunt S. Berario episcopo Cenomanensi, ut aliquos e suis Casinum destinaret ad quærendum ac transferendum corpus S. Scholasticæ.

[15] [translationis relatio] Hi igitur Cenomanenses, si credimus laudatæ Historiæ, perlati Floriacum, inveniunt Aigulphum accinctum itineri, ac communi decreto cœptum opus simul statuunt peragere. Romam vero ubi pervenerant, divisi sunt, negotium, quod cœperant, perfecturi. Memoratus Aygulphus, intermissis interim his, quæ palam ostentaverat velle, locorum scilicet sanctorum circuitionibus, expeditioni operam dedit, certans ocyus perficere, quod sibi injunctum fuerat, sanctum mandatum. Tandem itaque pervenit ad locum castri, quod vocatur Casinum: ibidemque paulisper itineri finem imponens, exspectabat eventum rei, orans illum, qui visionem superius prolatam revelare dignatus est, quique se ad hoc opus destinaverat, ut non in vacuum tantum iter consumi vellet; sed, sicut promiserat, thecam thesauri sui ei revelare dignaretur. Mox cap. 2 dicitur Aigulphus consilium suum seni cuidam aperuisse, ut is quærenti ferret auxilium. Eadem quoque narrantur in Vita S. Berarii Cenomanensis episcopi, cum hac tamen disferentia, quod auctor Floriacensis Aigulphum ante socios Cenomanenses deducat Casinum, corporumque inventionem soli illi sic attribuat, ut velit Cenomanenses venisse, quando corpora jam erant inventa. At Vita S. Berarii, edita a Mabillonio tom. 3 Analectorum, pag. 170 affirmat, divisos quidem Romæ fuisse Floriacenses a Cenomanensibus, quia utrique volebant consilium suum celare, sed eodem die Casinum venisse, ubi tandem sibimet mutuo sui itineris causam, & ob quod desiderium tam longum sumsissent laborem, qui diu occultaverant, manifestarunt. Hanc mutui consilii manifestationem Floriacenses, qui totam inventionem Aigulpho attribuunt, inventioni postponunt. At Cenomanenses inventionem utrisque adscribunt. Alterutra pars hic certo aberrat, si non utraque.

[16] [prout eam narrarunt] Senex autem ille, cui aut solus Aigulphus aut omnes simul, causam itineris sui indicaverant, promisso laboris præmio, operam suam addixisse, & tale consilium dedisse dicitur in Historia translationis num. 5: Cum, inquit, lucifugæ noctis tempora, conticiniique metas propinquare prospexeris, tu ne ad modicum quidem indulge quieti; sed tecti abdita linquens, nudo sub aëris axe indefessus speculator adesto. Cumque solitudinis hujus locum aliquem lumine clarissimo radiare conspexeris nivei montis instar, notato certa mente locum: namque ibi inveniendum est, unde tuæ curæ finis imponatur. Dum vero sic vigilat Aigulphus aut solus, aut cum aliis, conspicit eminus locum lumine claro micantem, ceu cum luminaribus facibusque densis locus aliquis perfusus illustratur. Circa tempus matutinum ad locum intrepidus properat, cujus notator extiterat: ibique, sicut longe ante optaverat, cuncta inveniens, Prosperatori itineris sui grates innumeras rependit. Namque locum adiens, loculum ibidem invenit, exterius quidem vilem, interius autem retinentem magni pretii margaritas. Pro foribus autem petræ scilicet superpositæ præfixa erant notamina, quorum interius busta jacebant. His, sicut diu optaverat, inventis, patefacto a latere evacuatoque locello, thesaurum inventum unius sportellæ conclusit sinu, quæ sporta hactenus penes nos quasi nova habetur. Quibus patratis omnibus, improviso adsunt socii, … quærentes & ipsi non diu quæsita benedictione frustrati… Moxque cum festinatione retrogradum iter arripientes, festinato simul regredi curabant, portantes, quas invenerant dono divino pretiosissimas margaritas.

[17] Hactenus de inventione ipsa historicus Floriacensis Adalbertus. [Floriacenses & Cenomanenses scriptores:] Nunc etiam compendio accipe, quæ idem in itinere Floriacum versus, ac deinde contigisse affirmat. Vox allata divinitus, inquit num. 7, prohibuit eos moras nectere in eundo. Pontifex vero Romanus alia visione monitus, ipsos abeuntes persequitur: sed illi tenebrarum densitate divinitus tecti non potuerunt inveniri. Deinde miracula quædam referuntur, quæ facta dicuntur in itinere. Demum cap. 3 contentio aliqua fuisse asseritur, quia Aigulphus utrumque corpus Floriaci retinere cupiebat: difficultas quoque occurrebat in discernendis ossibus S. Benedicti & S. Scholasticæ, quæ inquit, confuse unius sportellæ sinus retinebat. Verum, sopita contentione, & facta discretione, ut ibidem legi potest, corpus S. Benedicti apud Floriacenses mansisse, & corpus S. Scholasticæ Cenomanensibus traditum asseritur. Eadem narrantur in Vita S. Berarii, cujus auctor videtur omnia hausisse ex Adalberto Floriacensi, sic tamen ut noluerit honorem inventorum corporum soli Aigulpho attribuere. Porro dissimulare nequeo, multa reperiri in dicta translationis Historia, quæ parum mihi apparent verisimilia, quæque non consonant cum antiquioribus scriptoribus.

[18] Mabillonius tom. 4 Analectorum pag. 451 edidit ex Ratisponensi codice S. Emmerammi, [Germanus quidam anonymus eamdem narravit translationem,] ante annos nongentos scripto (id est, sub finem seculi VIII, si codicis antiquitatem recte assignavit, anno 1685 scribens Mabillonius) quamdam prædictæ translationis relationem, quæ, inquit, auctorem æqualem ejus temporis, quo translatio facta est, habere videtur. At ego in tota ista relatione ne unum quidem reperio verbum, ex quo inferre possim, scriptorem istum translationi esse contemporaneum, licet alioqui dubitandum non sit, quin antiquior sit Adalberto Floriacensi. Subdit Mabillonius: Germanum hunc esse existimo, non modo quod in Germania repertus est codex, sed etiam quod nomina Mummoli abbatis, & Aigulfi monachi translationis auctoris, utpote alienigena, ignoravit, & quod S. Scholasticæ corpus Floriaci remansisse opinatus est. Huic conjecturæ lubens subscribo. Addo etiam, hunc scriptorem videri primum, qui illam translationem narravit; aut certe primum ex illis, quorum scripta ad nos pervenerunt. Hunc igitur conferre oportet cum Historia Floriacensi, ducentis fere annis post translationem composita.

[19] Verba illius accipe, omissis tamen superfluis, quæ nihil ad factum ipsum attinent. [illiusque relatio recitatur,] Fuit in Francia, inquit, per pii Patris prudentiam presbyter doctus. Hic erat iter facturus ad Italiam, volens investigare, ubi sepulta jacerent ossa inculta ab hominibus sancti Benedicti patris. Tandem pervenit in desertum, quod distat a Roma LXX aut LXXX milibus (id est, milliaribus Italicis, & satis recte) ubi olim constructa cella, concordia caritatis inhabitantium firma fuit beati Benedicti. Et tamen adhuc presbyter cum sociis suis sollicitus erat de incertitudine locorum. Qui dum nec vestigium invenire poterat, aut cimiterium corporum; tandem a subulco mercede conducto intellexit, & perfecte invenit locum monasterii: sepulcrum tamen omnino agnoscere non potuit, donec cum suis sociis consecravit jejunium per biduum ac triduum. Et postea coquo eorum per somnium revelatum est, & res ipsa illis innotuit… Et tunc diligentius perscrutantes loca, invenerunt lapidem marmoreum perforandum. Destructo lapide, invenerunt ossa sancti Benedicti abbatis, & in eodem monumento ossa beatæ Scholasticæ sororis ejus subter jacere, marmore tamen interposito…

[20] [ac confertur cum præcedente:] Congregatis vero ossibus & lavatis, posuerunt super sindonem mundissimum *, seorsum tamen utriusque, ut secum portarent ad regionem, Romanis ignorantibus… Postmodum sindones, obtegentes ossa eorum, inventi sunt de sanguine eorum erubere, velut de vivis corporibus emanasset cruor… Et tunc erant caballo superposita, & per longa itineris spatia sic leviter portavit, quasi nihil oneris sentiret. Quando vero in via silvatica & angustica itinera ambularet; nec arborum offendicula, nec difficultas viarum, obstaculum eis vel impedimentum esset * itineris, ut perfecte portitores agnoscerent ob merita hoc esse sancti Benedicti, atque beatæ Scholasticæ sororis ejus, ut prosperitas itineris eorum tam secura esset, donec perducti essent in Franciam ad monasterium, cui Floriacus nomen est; ubi nunc sepulti sunt in pace &c. Hæc sane relatio multum differt a relatione Floriacensium. Nam primo nomina Aigulphi & Mummoli non exprimit; & ne quidem dicit, monachum fuisse, qui corpus transtulit, cum solum ab ipso vocetur presbyter doctus. 20 Visiones nullas memorat, excepto somnio coqui. 30 Sepulcri inventionem memorat modo alio, quam Adalbertus. 40 ait, inventas reliquias non sportæ aut sportulæ, sed sindoni impositas. 50 Non mixta utriusque corporis ossa affirmat, sed seorsum posita.

[21] [translationem modo magis diverso narrat Paulus Diaconus.] Paulus Diaconus lib. 6 de Gestis Langobardorum cap. 2 ad propositum nostrum habet sequentia: Circa hæc tempora, cum in castro Cassino, ubi beatissimi Benedicti sacrum corpus requiescebat, aliquantis jam elapsis annis, vasta solitudo existeret, venientes de Cenomannicorum vel Aurelianensium regione Franci, dum apud venerabile corpus pernoctare se simulassent, ejusdem venerabilis patris, pariterque ejus germanæ venerandæ Scholasticæ ossa auferentes, in suam patriam asportaverunt: ubi singillatim duo monasteria in utriusque honorem, beati Benedicti & sanctæ Scholasticæ, constructa sunt. Sed certum est nobis os illud venerabile, & omni nectare suavius, & oculos semper cælestia contuentes, cetera quoque membra, quamvis in cinerem defluxa, remansisse. Si hæc verba sumamus, prout a Gallis intelliguntur, diversam rursus relationem suggerunt prædictæ translationis: hic enim non ignotus fuisse supponitur locus, ubi jacebant sacra corpora, sed notissimus; cum Galli dicantur simulasse, se velle nocturnis precibus insistere apud sepulcrum. Cur, quæso, simulassent, imo quomodo simulare potuissent, se velle ad sepulcrum vigilare, si sepulcri locus plane fuisset ignotus, si nullus Casinensium monachorum ad custodiam corporum in parietinis monasterii fuisset relictus? Itaque si inhærere velimus relationi hujus auctoris, dicendum est reliquias non fuisse relictas sine custode uno aut pluribus, nec ope senis aut subulci alicujus quærendum fuisse sepulcrum, uti asserunt alii. Hinc voces ille, cum in castro Cassino … vasta solitudo existeret, non ita sumendæ sunt, acsi locus nullos omnino habuisset habitatores: sed vasta solitudo ibi fuisse dicitur, quod monasterium, ecclesia, omniaque fere ædificia essent destructa, quodque exiguus eremitarum numerus locum incoleret. Certe quando Petronax Casinum venit, ut monasterium restitueret, ibi cum aliquibus simplicibus viris, jam ante residentibus, habitare cœpit, teste Paulo lib. 6 cap. 40. Tales quoque ibidem fuisse, quando ad corpora quærenda venerunt Galli, evincit supra dicta simulatio pernoctandi apud sepulcrum.

[Annotata]

* Blois

* mundissimam

* erat

§ III. Dubitationes circa translationem SS. Benedicti & Scholasticæ: probabilius solum pars corporum translata. An id factum per S. Aigulphum?

[Circa translationem prædictam triplex dubitatio:] Translatio S. Benedicti Floriacum annotata quoque est a variis martyrologis primæ notæ, quales sunt Wandelbertus, Ado, Usuardus, aliique plures, sed sine nomine S. Aigulphi, quem ne quidem memorarunt laudati martyrologi. Præterea Vita primo loco edenda de hac translatione, quam nec ignorare nec prætermittere debuisset biographus, nihil uspiam continet, ita ut primus scriptor, qui Aigulphum hujusce translationes auctorem asseruit, ducentis fere annis sit posterior. Hæc dum attente perpendo, dumque considero rationes, quas translationi corporum S. Benedicti & S. Scholasticæ opposuerunt Casinates, qui illam constanter negarunt & negare hactenus pergunt, multiplex mihi oritur dubitatio. Primo enim translatio ipsa mihi nequaquam videtur certa. Secundo magis apparet dubium, an omnia ossa fuerint translata. Tertio, etiamsi translationem seu aliquot ossium, seu omnium etiam, tamquam certam tantisper supponere vellem, ne vel sic quidem invenirem firma satis fundamenta, quibus eam certo attribuerem S. Aigulpho: nam auctoritas Adalberti Floriacensis, quem deinde secuti sunt alii, tanta mihi non videtur, sive ætatem ipsius considerem, sive scribendi methodum, ut, antiquis silentibus, Aigulphum translationis auctorem certo statuam, præsertim cum ætas Aigulphi minus faveat prædictæ opinioni, ut videbimus.

[23] De prima dubitatione, nimirum an corpora SS. Benedicti & Scholasticæ in Galliam fuerint translata, [scriptores, qui pro translatione disputarunt;] jam multis seculis disputatum est, & maxime posterioribus. Postremus Floriacensium patronus fuit Mabillonius, qui in Actis Ordinis sui seculo 2 pag. 337 alios translationis propugnatores recenset his verbis: Post iteratam Chronici Cassinensis editionem nonnullarumque litterarum, quæ summorum Pontificum quorumdam nomen in gratiam Cassinatium præferunt, Floriacensium nostrorum partes primus e recentioribus suscepit ac strenue propugnavit Johannes a Bosco monachus Cælestinus, vir doctus, qui legitimæ Gallorum possessionis monimenta oculis suis vidit, manibus contrectavit, eaque in sua Bibliotheca Floriacensi anno MDCV evulgavit. Huic e vestigio decem post annis successit Carolus Sausseyus ecclesiæ Aurelianensis decanus, doctor theologus, qui in ejusdem ecclesiæ Annalium libro IV capite 1 inconvulsam ac perpetuam sacri depositi possessionem Floriacensibus nostris tam diserte ac valide vindicavit, ut ceteris palmam præripuisse videatur. Quo in genere etiam erudite versati sunt nostrates, Symon Milletus tractatu singulari Gallice edito, & Hugo Menardus, qui in lib. 1 Observat. in Martyrol. Benedict. hoc argumentum, quantum propositæ brevitatis ratio sinebat, egregie tractavit. Istis adjungendus est Carolus le Cointe, Annalium ecclesiasticorum Francorum conditor, qui in tomo III ad annum DCLXXIII num. 42 nuperrime Floriacensium causam, a multis jam vindicatam, iterum asseruit. Hos demum secutus est ipse Mabillonius tam hoc loco, quam iterum in Annalibus Benedictinis lib. 14 num. 29.

[24] [alii, qui eamdem negarunt, aut de ea dubitarunt:] Contrariæ sententiæ advocatos idem sic enumerat: Pro Cassinatibus pugnant Matthæus Lauretus, Hispanus, abbas monasterii S. Salvatoris de Castellis, peculiari adversus Johannem Boschium libello, impulsu Gregorii Castionæi Aretini abbatis Cassinensis anno MDCVII Neapoli vulgato; V. C. Angelus de Nuce, abbas itidem Cassinensis (& deinde archiepiscopus Rossanensis) in Appendice Romanis typis excusa ad Chronicon Cassinense, Parisiis anno superiori ipsius cura editum & illustratum: qui totus est in propugnandis Leone Marsicano & Petro Diacono adversus Menardi nostri Observationes. Idem auctor ad hanc ipsam Mabillonii Dissertationem deinde respondit in Appendice sua tertia ad Chronicon Casinense. Impressa est hæc Appendix post Chronicon Casinense nuper recusum inter Scriptores Italiæ tom. 4 pag. 623. Horum omnium Dissertationes videri possunt, uti & observationes quædam Horatii Blanci ad Paulum Diaconum lib. 6 cap. 2, quæ habentur apud Muratorium tom. 1 Scriptorum Italiæ pag. 490 & 491. Porro Baronius ad annum 664 pauca de hac translatione commemoravit, nec ulli parti se addixit. Baronium dubitantem secuti sunt Bollandus & Henschenius, aliique e Majoribus nostris, ubi aliquid cum hac lite connexum se offerebat. Demum disputantium argumenta nuper recensuit, atque in utramque partem ambiguus disputavit Gerardus Casteel, Prior canonici Ordinis S. Crucis, in Opusculo edito Coloniæ anno 1734, cui titulus, Controversiæ ecclesiastico-historicæ, controv. 34.

[25] [probabilius apparet, aliqua ossa translata, alia vero Casini relicta:] Dubitantibus de totius corporis, seu omnium ossium translatione, sic accedo, ut tamen dubitare vix possim, quin ossa aliquot Floriacum fuerint translata. Huic opinioni non repugnat ipse Angelus de Nuce in prima sua Dissertatione, in qua sic loquitur: Ut autem admittam pretiosi hujus nostri thesauri particulam aliquam in Gallias aliquando delatam, non ero difficilis exorari: indeque invaluisse opinionem de translatione sancti Benedicti. Quantumvis enim parva exilisque reliquiarum pars nomine totius figurate venit, & magis etiam ossa aliquot notabilia. Hoc confirmat exemplo S. Mauri, qui in Chronico Casinensi lib. 2 cap. 53 reversus dicitur Casinum, quia os integrum brachii eo erat ex Gallia translatum. Aliis quoque allatis exemplis, sic ratiocinatur: Non dispari ergo ratione, pro aliqua sancti patris nostri reliquia in Gallias delata S. Benedictum eo delatum synecdochice dictum prius fuerit, tum paulatim vulgo creditum, totum allatum. Hæc conjectura admodum verisimilis est, præsertim si admittatur, non solum exiguam particulam, sed ossa aliquot translata esse: nam frequentissime accidit, ut hujusmodi thesauri, cum rarissime inspiciantur, longe majores credantur quam revera sint. Sane non aliunde tot ortæ sunt disputationes de corporibus quorumdam Sanctorum, quam quod multi suum thesaurum crediderint majorem, quam inveniretur, si ossa singula lustrarentur; ideoque malint totum sibi attribuere, quam contrariæ partis rationes sine præjudicio expendere.

[26] Porro si verba Pauli Diaconi, quæ omnium aliorum dictis præferenda videntur, [certe Paulus Diaconus ossa ablata affirmat;] mature & sine præjudiciis velimus expendere, facile videbimus, eum utrique litigantium parti ossa aliqua S. Benedicti attribuere, neutri omnia. Verba illius lib. 6 cap. 2 hæc sunt in editis: Circa hæc tempora, cum in castro Cassino, ubi beatissimi Benedicti sacrum corpus requiescebat (in codice Ambrosiano & in Modoëtiensi legitur requiescit, teste Horatio Blanco in annotatis) aliquantis jam elapsis annis, vasta solitudo existeret, venientes de Cenomannicorum, vel Aurelianensium regione Franci, dum apud venerabile corpus pernoctare se simulassent, ejusdem venerabilis patris, pariterque ejus germanæ venerandæ Scholasticæ ossa auferentes, in suam patriam asportaverunt: ubi singillatim duo monasteria in utriusque honorem, beati Benedicti & sanctæ Scholasticæ, constructa sunt. Hactenus auctor. Jam vero non video, quo fundamento dici possit, Paulum hic solum narrare, quid habeat fama popularis: nam ita rem exponit cum suis adjunctis, ut minime dubitandum videatur, quin propriam edicat sententiam, non alienam. Tam clare quoque ablationem ossium affirmat, ut aliter explicari nequeat.

[27] Verumtamen, cum corpus S. Benedicti duobus locis clare Cassino attribuat, [at non videtur affirmare omnia ablata esse,] diligenter investigandum est, quid ablatum asserat. Quippe non dicit ablatum corpus, sed ossa; nec dicit omnia ossa, sed ossa tantum. At multa persuadent, eum per vocem indefinitam ossa, intelligere ossa aliqua, non omnia. Primo id suadent sequentia mox verba, quibus non pauca attribuit Casinensibus: Sed certum est nobis os illud venerabile, & omni nectare suavius, & oculos semper cælestia contuentes, cetera quoque membra quamvis in cinerem defluxa, remansisse. Hæc de solis cineribus intelligenda esse, aut sic commode intelligi posse, nihilo magis perspicio, quam superiora explicari posse de sola fama populari. Quin potius existimo, per os & oculos nihil intelligi debere, nisi calvariam, cujus nobiliores partes nominavit auctor. Per cetera membra intellexisse videtur ex ceteris aliqua, seu cetera membra, quæ ablata non erant. Porro quod editum est quamvis in cinerem defluxa, in Ambrosiano & Modoëtiensi codice solum legitur, quamvis defluxa, ut rursum advertit laudatus editor. Verum, sive legamus defluxa, sive in cinerem defluxa, nihil innuere his vocibus videtur auctor, nisi compagem corporis fuisse solutam, atque hac solutione ossa, quæ Casini supererant, a compage sua defluxisse, ac cineribus mixta in loculo jacuisse sine figura corporis humani. Scio quidem scriptores aliquos eo sensu interpretatos esse has voces in cinerem defluxa, acsi scriptum esset redacta in cinerem: at, me judice, multum sudabunt; si ostendere voluerint, hanc esse mentem auctoris, cum & obvia & propria vocum significatio alia sit, & sequentia verba etiam contrarium innuant.

[28] [& solum Casini relictum cinerem;] Sane defluere in terram, non est, mutari in terram; neque invenire uspiam potui, voces, defluere in cinerem, umquam usurpatas fuisse, pro mutari aut redigi in cinerem. Recte tamen dicitur, defluere in terram, in arenam, imo & in cinerem, sed ea significatione, ut res, quæ defluit, ea defluxione nec terra fiat, nec arena, nec cinis, sed terræ intelligatur imposita aut arenæ aut cineri. Sic ossa, quando carnes in cinerem redactæ sunt, in cinerem illum necessario defluunt, simulac corporis compago solvitur. Hoc ipsum voluisse Paulum Diaconum, ostendunt sequentia verba: Solum etenim singulariter Dominicum corpus non vidit corruptionem. Ceterum omnium Sanctorum corpora, in æternam postea gloriam reparanda, corruptioni subjecta sunt; his exceptis, quæ ob divina miracula sine labe servantur. Primo his verbis comparat corruptionem corporis S. Benedicti cum corruptione corporum aliorum Sanctorum; at corpora aliorum Sanctorum non solent ita corrumpi, ut omnia prorsus etiam ossa in cinerem abeant. Secundo consolatur Cassinates de corruptione, quod ea communis sit omnibus Sanctis, paucis exceptis; at illa consolatio frivola est, si agnoscat ossa omnia, quæ minus obnoxia sunt corruptioni, alio delata fuisse: nam ei facile regeri posset, corrumpi quidem passim corpora Sanctorum; sed ossa servari, & maximo in pretio haberi. Itaque nec hic significare voluit solos cineres Casini relictos; & supra, ubi dixit ossa ablata esse, non omnia, sed aliqua ablata voluit, alia vero cum cineribus in sepulcro relicta.

[29] [sed aliqua ablata; alia vero Casini remansisse,] Hæc expositio confirmari potest primo, quia scriptor attribuit Cassinatibus os illud venerabile S. Benedicti. Atqui os hominis non solum constat partibus carneis, sed etiam osseis. Certe dentes sunt pars oris, uti & ossa palati: non igitur solas partes carneas attribuit Cassinatibus. Per os vero & oculos totam calvariam, cavis oculorum & oris constantem, rectius intelligi, jam monui: dicit enim certum est, illa remansisse. At, si cranium erat ablatum, non poterat certo dicere, omnem pulverem, ex oris & oculorum resolutione ortum, fuisse relictum in sepulcro, cum facile pars aliqua simul auferri potuisset. Non itaque de pulvere loquitur auctor, sed de cranio. Secundo modus, quo ossa ablata narrat Paulus, facit, ut verisimile non sit, omnia duorum corporum ossa ablata esse: nam ea abstulerunt, dum apud venerabile corpus pernoctare se simulassent. Furtim ergo illa nocte aperiendum erat sepulcrum, & res cito ac cautissime peragenda. Cavendum quam maxime erat, ne plura auferrent, quam occultare poterant, ut mane sine suspicione custodum discederent, spoliaque sua secum auferrent. Ipse Adabbertus in Historia translationis apud nos num. 6 ait: Thesaurum inventum unius sportellæ conclusit sinu. Verisimile autem non est, omnia ossa duorum corporum uni sportellæ inclusa fuisse.

[30] Tertio Paulus Diaconus corpus S. Benedicti attribuit Casino lib. 1 cap. 26 his verbis: [cum duobus locis corpus Casino attribuat:] Denique cum divina admonitione a Sublacu in hunc, ubi requiescit, locum … adventaret &c. Rursum lib. 6 cap. 40: Circa hæc tempora Petronax… Cassinum castrum petiit, atque ad sacrum corpus beati patris Benedicti perveniens &c. Quod autem respondent aliqui, eum de solis cineribus, aut etiam de vacuo loculo, sic fuisse locutum, mihi non satisfacit; præsertim quia melioribus fundamentis nititur Casinensium causa, quam ut explicatione tam aliena uti hic oporteat. Ex his omnibus igitur concludere liceat, Pauli Diaconi auctoritatem, quam utraque pars litigantium sibi favere contendit, ad nihil magis valere, quam ut amica compositione pars utraque agnoscat, ossa divisa esse, & partim in Italia servari, partim in Gallia.

[31] Hæc conjectura de ossibus SS. Benedicti & Scholasticæ partim in Galliam delatis, [nec ullus est auctor antiquus, qui sic commode explicari nequeat.] partim Casini relictis, tanto mihi verisimilior apparet, quanto commodius sic explicari possunt antiqui scriptores, qui pro alterutra parte allegantur. Adducunt Galli Adalbertum, Adrevaldum, Adelerium, Aimoinum & S. Odonem, scriptores Floriacenses: addunt anonymum Ratisbonensem, Wandelbertum, Adonem, Usuardum, Rabanum, Notkerum, Reginonem, pluresque alios, qui aiunt corpus S. Benedicti translatum. Durum esset, hosce omnes erroris velle convincere, præsertim cum festivitas translationis solemniter sit celebrata. Itali contra opponunt scriptores minime contemnendos, Leonem Ostiensem, Petrum Diaconum, Oderisium Cardinalem, S. Bertharium abbatem, aliosque plures; nec non iteratas ossium inspectiones. Si quis modo contendere vellet alterius esse corpus, quod Casini servatur pro corpore S. Benedicti; is ostendere deberet, Gallos illos, qui ossa transtulerunt, tali errori minus fuisse obnoxios, quam sint Casinenses ipsi. Malim ego credere, neutros hac in re errasse, sed utrosque sibi præ aliis corpus attribuisse, quod magnam illius partem possiderent; quodque loquerentur more in hisce usitatissimo, nimirum corpus nominando, notabilem illam corporis partem, quam habebant. Sane nullus ex relatis scriptoribus Gallis ossa translata enumerat; nullus asserit ab anatomicis inspecta esse, totumque corpus inventum. Itali vero jam ultro fatentur, non servari apud se totum corpus. Nihil igitur ex hisce concludere possum, quod æquius sit & verisimilius, quam utroque loco servari partem; & vera esse miracula, quæ utroque loco facta leguntur patrocinio S. Benedicti.

[32] Superest examinandum tertium dubium, videlicet an prædicta translatio attribuenda sit S. Aigulpho, [Cum translationem Galli plerique referant ad regnum Clodovei II,] cui eam adscribunt Adalbertus, Adrevaldus, Aimoinus, aliique scriptores Floriacenses, & passim omnes neoterici, qui translationem affirmant. Ætas S. Aigulphi, ut jam monui, & silentium antiquiorum dubitationem illam ingerunt. Mabillonius in Actis seculo 2 pag. 349 de tempore translationis disserit, observatisque quorumdam opinionibus, suam probare sic aggreditur: In primis occurrit Vitæ Caroli Magni veterrimus scriptor apud Pithæum: “Post Dagobertum regnavit Chlodoveus filius ejus:.. a quo tempore S. Benedicti corpus translatum est de Benevento in Franciam in villa Floriaco”. Consentit descriptor miraculorum S. Genulphi … iisdem fere verbis: “Post Dagobertum filius ejus Chlodoveus regnavit, cujus tempore corpus S. Benedicti de Benevento in Gallias translatum est”. Et Martyrologium Floriacense a Sausseyo laudatum: “Anno Domini DCLX sub Chlodovæo filio Dagoberti translatum est corpus S. Benedicti abbatis a monte Cassino ad monasterium Floriacense per Aigulfum monachum”. Denique Chronicon S. Maxentii seu Malleacense, a Philippo Labbeo tom. 2 Biblioth. novæ editum, translationem sæpius dictam Chlodovei secundi tempore collocat. Quibus omnibus Adrevaldus in libro Mirac. cap. X & XI, & Aimoinus in Carmine de Translatione, aliique adstipulantur. Nec multum recedit Clarius in Chronico sancti Petri Vivi, id sub Papa Vitaliano, qui anno DCLVI sedere cœpit, factum referens. Certum itaque videtur, translationem illam Chlodoveo Dagoberti filio regnante contigisse, non quidem prioribus regni ejus annis, quibus Floriacensis monasterii jacta sunt fundamenta, … sed posterioribus. Hactenus Mabillonius, subdens illigandam translationem anno 653 ex sententia Hadriani Valesii, qui mortem Chlodovei affigit anno 654. Pagius in Critica ad annum 664 num. 18 & 19 non multum recedit ab hac opinione Mabillonii; sed cum mortem Chlodovei II referat ad annum 656, mavult annum 654 aut alterum e duobus sequentibus translationi assignare.

[33] [sub quo non ea erat ætate Aigulphus,] Jam vero si huic epochæ inhærere velimus, non erit admodum verisimile, S. Aigulphum fuisse electum ad ossa prædicta transferenda. Quippe Sanctus eo tempore videtur fuisse natus annos tantum viginti & quatuor circiter, aut certe necdum fuisse annorum triginta, cum annum ipsius natalem fixerimus circa 630. Deinde non poterat Aigulphus eo tempore multum esse probatus in disciplina monastica: nam ingressum illius supra fiximus circa annum 650, quod cum anno natali satis congruit. An igitur credemus Juvenem viginti trium aut quatuor annorum, qui non nisi tres aut quatuor annos in monasterio exegerat, missum fuisse in Italiam tantæ expeditionis ducem? Laudatus Pagius num. 19 facile quidem id crediturus fuisse videtur: nam constructionem monasterii Floriacensis collocat anno 649, primi abbatis Rigomari mortem anno 655, post quinquennalem scilicet administrationem. Addit dein Mummolum abbatem renuntiatum esse, & Aigulphum monachum ad asportanda corpora SS. Benedicti & Scholasticæ in Italiam misisse. Quæ omnia, inquit, mire inter se, & cum hujus translationis historia congruunt. Itaque, si Pagio credimus, Mummolus eodem anno abbas factus est, eodem Aigulphum in Ordinem admisit, atque hunc Tironem eodem anno in Italiam ablegavit. Verum adeo numeris suis hic intentus fuisse videtur Pagius, ut nihil rectæ rationi tribuerit. Quid enim rectæ rationi sanoque judicio minus consonum, quam Tirunculum ablegare in Italiam ad opus tam arduum?

[34] [ut translatio ei certo possit attribui, silentibus antiquioribus,] Sane Adrevaldus in Vita secundo loco edenda præmittit multa de exercitatione monastica Aigulphi, priusquam asserat, eum fuisse ablegatum Casinum. Quapropter non modo Pagii calculus prorsus mihi videtur improbabilis: sed ne satis quidem verisimilis mihi apparet missio Aigulphi, etiamsi credere velimus, ad quadriennium aut quinquennium monastica vita prius exercitatum fuisse: & ab ætate triginta annorum non longe abfuisse. Hæc ratio ab ætate S. Aigulphi petita tanto magis me reddit ambiguum, quanto minus comprehendere possum, cur plurimi scriptores, qui translationem asseruerunt, non nominaverint Aigulphum, virum utique & dignitate abbatiali & martyrio præstantissimum. Asseruerunt in Martyrologiis suis translationem S. Benedicti Wandelbertus, Ado, Usuardus, Rabanus, Notkerus: at nullus eorum Aigulphum affirmavit auctorem: nec dici potest, id contigisse brevitatis gratia, quia ne memoriam quidem S. Aigulphi ullus eorum annuntiavit. Quin imo, teste Mabillonio in Annotatis ad Vitam, S. Aigulfi memoria in duobus veterrimis Martyrologiis cœnobii Floriacensis non consignatur primaria manu, sed recentiori.

[35] Præterea, uti omnia illa antiqua Martyrologia S. Aigulphum præterierunt, [primumque id post ducentos annos affirmante Adalberto:] etsi translationem S. Benedicti contineant, sic Vita prima ne verbum quidem habet de translatione, quæ, ut factum notabile, nec ignorari debebat nec omitti a biographo. Accedit silentium scriptorum omnium seculi VII post medium, & totius seculi VIII, imo & medii seculi IX, cum nullus ante Adalbertum translationem attribuerit S. Aigulpho. Demum tota illa translationis Historia, prout ab Adalberto aliisque Floriacensibus relata est, tam parum congruit cum scriptis ea de re a Paulo diacono, licet Adrevaldus apud Mabillonium pag. 371 Pauli auctoritatem citet, ut vel Adalbertus vel Paulus in variis erraverit. Ut autem existimem, errasse potius Adalbertum quam Paulum, faciunt multa, quæ in ipsius Historia modo parum verisimili relata sunt. De ipso Aigulpho non recte sic habet: Namque cum bonis polleret operibus, & in monasterio Lirinensi ob bonorum studium operum peteretur aliquantisper exempli gratia remorari, a contrariis religioni divinæ insidias perpessus, ad palmam martyrii usque pervenit. At Aigulphus non erat rogatus aliquantisper exempli gratia remorari Lerini sed abbas cœnobio erat præfectus. Hæc omnia dubitare me cogunt, an sufficienti fundamento nixus fuerit Adalbertus, quando translationis auctorem fecit S. Aigulphum.

[36] Porro si quis malit translationem illam serius collocare cum Paulo Diacono, [& Paulus Diaconus referat translationem ad id tempus,] qui eam memorat circa tempora Gisulphi ducis Beneventani; jam defunctus fuerit Aigulphus, antequam translata sunt S. Benedicti ossa. Gisulphus enim circa annum 690 principatum adeptus est, uti observatur in annotatis ad Paulum, eumque septemdecim annis tenuit, quemadmodum Paulus ipse scribit lib. 6 cap. 2. Collocanda igitur est translatio ex mente Pauli Diaconi inter annum 690 & 707; quo tempore jam defunctus erat Aigulphus. Cointius nec Floriacensium opinionem secutus est, nec Paulum Diaconum, sed translationem refert ad annum 673. Hæc epocha cum ætate Aigulphi recte cohæret; sed auctoritate antiquorum prorsus est destituta. Nititur quidem Cointius num. 51 Paulum Diaconum, quem merito ceteris præfert, suo calculo conciliare, primo quia dixit circa hæc tempora, quod vagum est atque indeterminatum: secundo quia, ubi cap. 2 narraverat translationem, cap. 4 refert synodum adversus Monothelitas Constantinopoli habitam circa annum 680.

[37] Verum, etsi vagum tempus assignet Paulus, non tamen videtur retrahi posse usque ad annum 673, [quo jam mortuus erat Aigulphus: res videtur dubia.] si laudato auctori vetimus inhærere. Secunda observatio minus ad rem facit: nam cap. 4 Paulus redit ad anteriora tempora, incipitque narrare quædam extra Italiam gesta, uti prima istius capitis verba statim innuunt: Dum hæc in Italia geruntur, hæresis apud Constantinopolim orta est &c. Itaque cum neque epocha Pauli Diaconi, quæ forsan est verior, satis congruat cum ætate Aigulphi, fateor me non parum dubitare, an translatio eidem vere sit attributa. Omnem tamen dubitationem lubens deponam, si quis monumenta solidiora attulerit & antiquiora, quam hactenus fuerunt prolata, ad translationem S. Aigulpho vindicandam.

§ IV. An Sanctus fuerit abbas S. Aniani? de tempore, quo factus est abbas Lerinensis: an Arlucense virginum cœnobium instaurarit, eique abbatissam præfecerit Angarismam?

[Barralis asserit Aigulphum fuisse abbatem S. Aniani,] Vincentius Barralis in Vita S. Aigulphi, prætermissa translatione S. Benedicti, de qua egimus, de S. Aigulpho in disciplina monastica jam exercitato hæc scribit: Volens autem Dominus lucernam non sub modio, sed super candelabrum poni, dedit fidelem Servum super familiam suam, ut tribueret ei in tempore tritici mensuram. Nam monachi sancti Aniani civitatis Aureliæ odore vitæ ejus affecti ad eum venerunt, postulantes ut super eos pastoris officio per aliquot dies fungi dignaretur: quorum petitioni haud acquiescens, victus tandem obedientia & charitate assensum præbuit. Qui suscepti agens curam regiminis, fratres suos ad promerenda æternæ vitæ gaudia monitis & disciplinis animabat regularibus. Tanta etiam in pauperes affluebat largitate, quod cum tantam * ferme illam provinciam valida fames aggressa esset, plurimique hac calamitate deperirent, omnibus ecclesiæ thesauris, rebus quoque monasterii in opere tam pio jam expensis, a quotidiana fratrum alimonia (licet permodica) vix abstinebat. Cujus munificentia cum ad regis Clodovei aures pervenisset, ne ipse tantæ auxilium præstaret calamitati, aurum & argentum, quibus rex Dagobertus pater ejus ecclesiam sancti Dionysii martyris prope parisios honorifice decoraverat, ablatum una cum muneribus regiis Viro Dei largitus est, dicens: Accipe, quæ tibi offero, Pater sancte, ne * indigentibus, sicut melius noveris, valeas subministrare. Multi quoque viri curiales hoc pietatis exemplo permoti plurima impertiti sunt. Hactenus Barralis, qui ait se Vitam composuisse ex variis manuscriptis perantiquisque codicibus.

[39] [sed id ex fallaci conjectura & confusione duorum videtur dixisse.] Verumtamen existimo hanc S. Aigulphi præfecturam ab eo inventam non esse in codicibus antiquis; sed ex fallaci conjectura deductam, omniaque mox recitata ad S. Aigulphum non pertinere. Certe Barralis pro facto Clodovei regis ad marginem citat Aimoinum lib. 4 cap. 41, ubi revera Aimoinus simile factum narrat de Clodoveo. Verum rex ille non dicitur argentum illud dedisse Aigulpho abbati S. Aniani, sed Aigulpho S. Dionysii abbati, qui eodem vivebat tempore. Itaque cum S. Aigulphum in hoc facto clare confundat cum Aigulpho S. Dionysii abbate, vehementer suspicor totam illam præfecturam S. Aniani non alio niti fundamento, quam quod memoratum argentum Aigulpho abbati a Clodoveo datum legeret, cumque non alium nosset istius temporis Aigulphum, quam Lerinensem, facile crediderit hunc fuisse abbatem in Francia, & quidem S. Aniani, in cujus abbatum catalogo ingens post Leudebodum est hiatus. At ætas S. Aigulphi non favet huic præfecturæ, maxime sub Clodoveo II, & utraque Vita edenda altum de illa dignitate abbatiali siluit. Omnino igitur existimo S. Aigulphum ex monasterio Floriacensi ad præfecturam Lerinensem fuisse promotum; non vero ex abbate S. Aniani factum abbatem Lerinensem.

[40] Porro uti certum est, abbatiæ Lerinensi præfuisse Aigulphum, [Annus promoti Aigulphi ad abbatiam Lerinensem incertus,] ita rursus obscurum est, quo circiter anno ad dignitatem illam sit evectus, quantoque tempore eamdem abbatiam administraverit, ac demum quo anno fuerit martyrio coronatus. Si audire lubet Adrevaldum, omnia hæc contigerunt sub Clodoveo II, cujus obitus nunc communius notatur anno 656. Sed id prorsus improbabile apparet, quia sic vix egisset viginti & quinque annos, quando electus est ad reformandos mores in celeberrima abbatia. Mabillonius in Annalibus tom. 1 pag. 463 initium præfecturæ S. Aigulphi refert ad annum 661. At quantum ex ætate Aigulphi conjici potest (nam certam non invenio temporis notam) præfectura illa serius collocanda. Cointius dignitati abbatiali admotum vult anno 675, quod satis congruit cum statuta a nobis ætatis epocha: sic enim agebat annos quadraginta circiter & quinque. Attamen nihil obstat, quominus potuerit aliquot annis citius aut serius Lerinensis abbatiæ administrationem ordiri; nec ullam hactenus rationem allatam vidi, cur minus potuerit anno 670 Lerinum proficisci, quam anno 675. Quare Pagius ad annum 664 recte dicit, S. Aigulphum in abbatem Lerinensem postulatum esse incerto anno, sic tamen ut conjicere possimus ex antecedentibus de ipsius ætate, id factum non esse diu ante annum 670, & ex dicendis de morte ipsius etiam fiat verisimile, non differendum saltem usque ad annum 680.

[41] Quamdiu Sanctus abbatiam administrarit, nullibi exprimitur. [æque incertum, quamdiu præfuerit. Quod scripsit Barralis de instaurato] At suspicor eum ad annos aliquot abbatiæ præfuisse, cum non modo mores monachorum reformasse legatur, sed dispersos etiam collegisse & multos reflorescenti monasticæ disciplinæ aggregasse. Nihil autem occurrit, quod cogat nos dicere, hæc intra annum unum alterumve fuisse peracta. Ipsa quoque machinatio rebellium monachorum satis diuturni fuisse videtur moliminis, nec tam cito, quam aliqui videntur sibi persuadere, ad supremum malitiæ culmen perducta. Porro inter gesta Lerini Vincentius Barralis de S. Aigulpho refert sequentia: Etiam virgines æmulari cupientes, (vitam nimirum monachorum Lerinensium) sanctum Virum toto cordis affectu deprecaturæ convenerunt, ut eis monasterium, in quo illabatam servare, quam cælesti Sponso devoverant, virginitatem possent, deputare (vellet.) Quorum devotioni annuens beatus Aygulphus, cœnobium in loco, qui Arlucus dicitur, construxit seu reparavit. Proposuitque eis sanctimonialem virginem, nomine Angarismam, Blesensem, quam cum aliis virginibus a Galliis venire jusserat. Unde hujusce monasterii instaurationem acceperit Barralis, non satis liquet, cum neutra Vita quidquam de illa memoret. Adrevaldus quidem in Vita secunda num. 30 hæc habet: Præterea hujus nuntii (de Aigulphi morte) participem faciunt quamdam abbatissam, Angarismam nomine, quæ in vicino monasterio sororibus præerat sanctimonialibus, a sancto Viro a primæva ætate tam in Scripturis sanctis quam monasterialibus imbuta doctrinis. At illa ibidem mox dicitur præfuisse monasterio, cujus est vocabulum Oratorium: hoc autem monasterium Bellovacense est, non Lerinense, uti observat Mabillonius in Annotatis ad Acta. Præterea non dicit Adrevaldus, monasterium istud instauratum esse ab Aigulpho; nec asserit, Angarismam abbatissam patria fuisse Blesensem. Quapropter tota rursum illa relatio Barralis mihi admodum fit suspecta; nec ipsis Adrevaldi dictis satis confido.

[42] [monasterio Arlucensi, eique præfecta Angarisma abbatissa,] Audi Mabillonium ipsum loco assignato de hisce dubitantem ob lapsum Adrevaldi: Oratorium monasterium, inquit, in Provincia nullum umquam fuit, sed in Gallia Belgica prope civitatem Bellovacorum, Oroer vulgo appellatum, cui præfuit S. Andragisma virgo nobilis, quæ Provinciam insulamve Lerinum neutiquam incoluisse dicitur in propriis Actis, sub finem seculi istius Benedictini referendis. (Consule paginam 1063, ubi pro Actis brevem collectionem de S. Andragisma dedit.) Si qua fides est Actis S. Aigulphi a Vincentio Barrali interpolatis, Aigulfus cœnobium in loco, qui Arlucus dicitur, construxit seu reparavit … præposuitque Angarismam Blesensem… Angarisma proinde distinguenda esset ab Angadrisma, quæ origine Tarvennensis fuit. At dubitationem deinde deposuisse videtur: nam tom. 1 Annalium pag. 15 de Arlucensi cœnobio, sub initium seculi VI condito, sic habet: Hoc cœnobium sanctus Aigulfus abbas seculo sexto (lege septimo) instauravit, eidemque Angadrismam abbatissam præposuit. Rursum pag. 530 iisdem vestigiis insistit, & Adrevaldum a Vincentio Barrali correctum ait. Verumtamen vehementer dubito, an prædicta Barralis assertio plus fidei mereatur, quam modo refutata ipsius opinio de præfectura cœnobii S. Aniani ab Aigulpho administrata.

[43] Certe, si dicta Vincentii Barralis diligenter conferamus cum assertis Adrevaldi, [ex errore Adrevaldi, & conjecturis male fundatis, videtur assertum.] haud difficulter videbimus, non alia eum habuisse fundamenta ad corrigendum errorem Adrevaldi, quam conjecturas incertas; ideoque manebit dubium, an mutatus non sit Adrevaldi error per alium errorem Vincentii Barralis. Vidit hic scriptor cœnobium nullum fuisse in insula Lerinensi, quod Oratorium diceretur: hac de causa Arlucum substituit. At non videtur novisse, eodem tempore monasterio Bellovacensi, quod Oratorium vocabatur, præfuisse abbatissam Andragismam, atque hanc ipsam non minus per errorem designari potuisse ab Adrevaldo, quam mendose assignaverat monasterium Oratorium. Sane, cum constet Andragismam fuisse illo tempore Oratorii abbatissam, vehemens est suspicio, æque erratum esse in abbatissa, quam in monasterio; omniaque, quæ de Angarisma narravit hallucinans Adrevaldus, eumque ex conjecturis corrigere tentans Barralis, vehementer mihi sunt suspecta, præsertim cum Vita prima de iis ne vel minimum verbum habeat; cumque Angarisma illa Arlucensis abbatissa nullo alio monumento hactenus innotuerit. Patria Blesensem facit Barralis non alia, opinor, de causa, quam quod ab Adrevaldo dicatur per S. Aigulphum a primæva ætate tam in Scripturis sanctis quam monasterialibus imbuta doctrinis. Hinc enim facile conclusisse videtur Barralis, eadem cum Aigulpho civitate natam fuisse. Quapropter nec Angarismam inter abbatissas Arlucenses recensere ausim; nec asserere cœnobium Arlucense instauratum esse a S. Aigulpho, donec certioribus monumentis facta illa probentur.

[Annotata]

* totam

* ut

§ V. Conspiratio pseudo-monachorum contra sanctum Abbatem elucidatur: tempus & locus martyrii, uti & numerus Sociorum investigatur.

[Conspiratio contra Sanctum orta per duos monachos,] Postquam S. Aigulphus monasticam disciplinam in cœnobio Lerinensi restituerat, gravissima rebellium quorumdam erupit conspiratio, qua sanctus Abbas ad coronam martyrii tandem fuit deductus. Capita hujusce conspirationis fuerunt duo monachi, Arcadius & Columbus, quibus merito applices illud S. Augustini scribentis ad Hipponenses: Quomodo difficile sum expertus meliores, quam qui in monasteriis profecerunt; ita non sum expertus pejores, quam qui in monasteriis ceciderunt. Si credimus Adrevaldo, Arcadius monasterium apostata deseruit, cumque deinde redire vellet pœnitentiam simulans, ab Aigulpho non fuit admissus: at Vita prima id non habet. Utraque vero congruit in eo, quod suavibus S. Aigulphi monitis conspiratio per annum integrum sopita manserit, donec tandem vehementius erumperet, postquam rebelles in partes suas traxerant Mummolum quemdam, a quo militum manipulum obtinuerunt, ad sanctum Abbatem ipsique adhærentes violenter opprimendos.

[45] Non est omnino clarum, quis sit ille Mummolus, qui rebellibus monachis subsidium ferre voluit. [qui Mummolum quemdam, verisimiliter episcopum Ucetiensem,] In Vita prima num. 14 militum manus data dicitur a pessimo Mummolo Useziæ civitatis principe. Adrevaldus in Ms. nostro num. 16 de Arcadio sic loquitur: Ad quemdam se contulit Niceriæ civitatis principem, nomine Mummolum: narratque deinde Mummolum ipsum, spe pecuniarum allectum, cum militibus suis Lerinum venisse. In Ms. hujus Vitæ compendio, num. 7 memorato, legitur: Ad quemdam se contulit Uzeiæ civitatis principem, nomine Mummolum. Mabillonius edidit, Vicetiæ civitatis principem, nomine Mummolum: & in Annotatis ait: Lege “Ucetiæ civitatis principem” monens tamen in Ms. Herovallii non legi Vicetiæ, sed Nicetiæ aut Niceæ. Jam vero Mummolum hunc non fuisse principem aliquem secularem, sed episcopum Ucetiensem suspicatur Mabillonius, hæc notans: Lege, Ucetiæ civitatis principem, id est episcopum; sic enim non raro episcopos appellant. In Vita S. Amandi cap. XXIII ad annum DCLXXIX dicitur Mummulus Ozidinsis, id est, Uticensis episcopus, S. Amando necem molitus esse. Quæ hominis sævitia, sicut & ætas, satis præsenti facto respondet: tametsi Lerinus insula non parum distat ab Ucetia civitate Galliæ Narbonensis. Sane in apographo V. C. D. Herovallii pro Vicetiæ legitur Nicetiæ, seu Niceæ, quæ urbs Lerino vicinior est. Subdubitat quidem Mabillonius: attamen priorem opinionem de Mummolo episcopo Ucetiensi prætulit, cum illam, æque tamen dubitanter, inseruerit Annalibus suis tom. 1 pag. 463.

[46] [in partes suas traxerunt.] Favet huic sententiæ prima Vita, in qua, ut dixi, legitur, Useziæ civitatis, quod difficulter de ulla alia urbe exponi potest, quam de Ucetia vel Ucecia, Gallis Uzes vel Usez dicta. Item alio vix trahi potest, quod in compendio est, Uzeiæ civitatis. Nec distantia hujus civitatis tanta est ab insula Lerino, ut rei tollat verisimilitudinem, præsertim cum illius territorium Rhodano adjaceat, ita ut ex pago Ucetiensi facile Lerinum navigari posset. Itaque lubens subscribo sententiæ Mabillonii, cum ætas Mummoli Ucetiensis, & mores efficiant, ut aliam urbem quærere non debeamus, quam Useziam aut Uzeiam, id est, Ucetiam. Nicæa quidem propinquior est; at illa non dicitur Nicetia; & in uno solum apographo Nicetia legitur: nullus quoque ibi notus est Mummolus.

[47] [Comprehensio Sanctorum non recte narrata in Vita secunda:] Adrevaldus martyrium S. Aigulphi & Sociorum multis oneravit magis quam ornavit adjunctis, quæ parum sunt verisimilia, uti in annotatis ostendam. Hic vero solum præcipua discutiam. Comprehensionem Sanctorum ita narrat primus biographus num. 14, ut dubitare nequeamus, quin statim in navim ad id paratam injecti sint, avectique mutatis vestibus ad insulam Caprasiam, ubi aliquo tempore in ergastulo sunt detenti. Quapropter fictitia esse suspicor, quæcumque narravit Adrevaldus de carcere ipsorum in insula Lerino, gestisque ibidem post comprehensionem: neque enim verisimile est, apostatas monachos, sicariosque aliquot eis submissos, tantæ fuisse audaciæ, ut sanctum Abbatem, qui haud dubie multos sibi faventes habebat tam in monasterio quam extra monasterium in insula, sustinuissent ibidem diu in carcere detinere. Malim igitur credere Sanctum cum sociis aliquot, qui ipsum comitati fuerant ad furorem rebellium leniendum, captata mox ab ipsis occasione comprehensum, abductumque ad navim; sicuti modo plane verisimili in Vita prima legitur. De tempestate quoque, quam fuse describit Adrevaldus, nihil in Vita prima narratur; ita ut hæc verisimiliter etiam deleri possit & debeat.

[48] [Caprasia insula, ad quam Sancti sunt avecti,] Quænam porro sit insula Caprasia, in quam S. Aigulphus abductus fuit, nullibi satis expositum inveni. Nihil de ea insula dicit Mabillonius, neque in Actis neque in Annalibus, nisi ex Adrevaldo, quem transcribit tom. 1 Annalium pag. 463 & 464. Longuevallius in Historia ecclesiæ Gallicanæ tom. 4 pag. 88 in annotatis hanc dat conjecturam: Creditur insula, quæ ab antiquis nominabatur Capraria, esse una ex insulis Canariis, dicta Palma, ubi revera mons est, qui vocatur mons Caprarius. Non modo mons, sed ipsa etiam insula Palma, creditur Capraria fuisse nominata ab antiquis. Verum non tam longe in mari Atlantico quærenda est Caprasia, aut Capraria insula, ad quam Lerino avectus est S. Aigulphus cum sociis; cum aliæ magis vicinæ reperiantur ejusdem nominis in mari Mediterraneo. Bailletus ad III Septembris in Aigulpho assignat Caprariam viciniorem, vulgo Cabrera dictam, quæ est prope Majoricam, in Austrum. At nec hanc recte assignatam existimo ob rationes infra dandas.

[49] Philippus Cluverius Italiæ antiquæ lib. 2 pag. 505 de Caprasia aut Capraria, [sita est inter Corsicam & Etruriam,] quam quærimus, sic habet: Ultra Ilvam, Oglasa & Planasia (insulis, de quibus egerat) amplior, ut inquit Plinius, Capraria insula, vulgo hodieque dicitur Capraia. Græcorum lingua vocabatur Αὶγίλα, Ægila; sive Αἴγιλον, Ægilum, testibus Plinio ac Solino; scilicet ἀπὸ τῶν αἰγῶν, id est, a magno numero caprarum silvestrium, quæ in ea gignebantur; ut ab eodem argumento ad Lilybæum Siciliæ promontorium tres celeberrimæ insulæ dictæ fuerunt Αἰγάδες; & una earum, in quibus erant capræ silvestres, teste Homero Odyss. lib. VIII, Αἰγοῦσα, Ægusa; ut Siciliæ lib. II cap. XV a nobis docetur. M. Varro Rusticat. rer. lib. II cap. III: “Capræ, quas alimus, a capris feris sunt ortæ; a queis propter Italiam Caprasia insula est nominata”. Nostra hæc inter Corsicam Italiamque Caprasia sive Capraria, præter supra dictos scriptores, Melam, Plinium, Solinum, ac Martianum Capellam, Rutilio quoque memoratur in Itinerario. Notatur passim in tabulis geographicis hæc insula, vulgari nomine Capraia, inter Corsicam & Etruriam. Hanc autem esse, ad quam ductus est S. Aigulphus cum Sociis, persuadet primo non magna hujus distantia a Lerino, certe longe minus distat quam aliæ omnes ejusdem nominis, etiam quam Hispanica Capraria, vulgo Cabrera dicta. Corsicæ quoque propinqua est nostra Caprasia, cui vicinam fuisse innuit Adrevaldus. Secundo aliæ solum nominantur Caprariæ; hæc vero etiam Caprasia fuit dicta, prout semper nominatur in Vita S. Aigulphi, consentientibus omnibus Mss.

[50] Tertio Adrevaldus ait, multos fuisse monachos in insula Caprasia, [multosque habebat monachos, aut potius eremitas:] quando eo vectus est S. Aigulphus: quod verum est de assignata modo Caprasia, & forsan nulli aliarum congruit. De monachis Caprasiæ dubitare non sinit Rutilius Claudius Numantianus, homo paganus seculi VI, qui in Itinerario suo metrice scripto de ea sic canit:

Processu pelagi jam se Capraria tollit.
      Squalet lucifugis insula plena viris.
Ipsi se monachos Graio cognomine dicunt,
      Quod soli nullo vivere teste volunt.
Munera fortunæ metuunt, dum damna verentur.
      Quisquam sponte miser, ne miser esse queat?

Subdit plura homo paganus, ut carpat monachorum institutum, quod ipsi sane placere non poterat, cum ignoraret verum Deum, cujus amore monachi & anachoretæ præsentibus se privant solatiis, ut fruantur æternis. Dubitari tamen utcumque potest, cœnobitasne designet an anachoretas: nam utrique eo tempore dicebantur monachi. Quin imo verba illa, Quod soli nullo vivere teste volunt, magis congruunt anachoretis seu eremitis, quam cœnobitis simul habitantibus. Versiculus quoque ille, qui mox sequitur, Sive suas repetunt ex fato ergastula pœnas, magis designat eremitas: nam vox ergastula potius congruit cellulis aut tuguriis eremitarum, quam cœnobio simul habitantium monachorum.

[51] Priusquam ad hanc insulam pervenirent Sancti, [differentia scriptorum in narrando, quæ gesta sunt in illa insula,] multa perpessi sunt in navi: lingua enim ipsis præcisa, erutique oculi, uti utraque habet Vita, addens deinde sine lingua perfecte locutos. Verum de gestis in insula Caprasia biographi invicem non consentiunt. Primus ait, ibidem carceri seu ergastulo inclusos ad dies aliquot, ibique recreatos apparitione S. Michaëlis archangeli; ac tandem in eadem insula martyrio coronatos. Ex hisce nihil est, quod a verisimilitudine exorbitat. Adrevaldus vero multa hic refert, quæ minime verisimilia mihi apparent, adeo ut mirer, relationem ipsius a Mabillonio aliisque scriptoribus eruditis fuisse adoptatam. Ait num. 25 appulisse ad insulam Caprasiam, cujus sinus retinebat maximum examen monachorum; ad hos divertisse in Cœna Domini, ab iisdem benignissime atque humanissime exceptos: deinde in solemnitate Paschali Columbum, diaconi officio fungentem in cœtu illo monachorum, osculum æque præbuisse S. Aigulpho ac aliis monachis: eumdem vero, peracta Paschali festivitate, Ephesum fuisse profectum, relictis interim Aigulpho ejusque Sociis in monasterio insulæ, donec reverteretur: reversum Epheso Columbum