Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Band September I

Einleitung September I

Sep. I

Pinius, Joannes
Stiltingus, Joannes
Limpenus, Joannes
Veldius, Joannes

Acta Sanctorum Septembris, ex Latinis & Græcis, aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi, Collecta, Digesta, Commentariisque & Observationibus Illustrata a Joanne Pinio, Joanne Stiltingo, Joanne Limpeno, Joanne Veldio, e Societate Jesu Presbyteris Theologis. Tomus I, quo dies primus, secundus & tertius continentur, cum tractatu præliminari de Diaconissis auctore Joanne Pinio.

Antwerp
Bernardus Albertus Vander Plassche 1746

[12], xxviii, [12], 788, [37] p.; ill.

ACTA
SANCTORUM
SEPTEMBRIS
Ex Latinis & Græcis, aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi,
COLLECTA, DIGESTA,
Commentariisque & Observationibus
ILLUSTRATA
A
JOANNE PINIO,
JOANNE STILTINGO,
JOANNE LIMPENO,
JOANNE VELDIO,
E SOCIETATE JESU PRESBYTERIS THEOLOGIS.
TOMUS I
Quo dies primus, secundus & tertius continentur, cum tractatu præliminari
DE DIACONISSIS
AUCTORE JOANNE PINIO.

ANTVERPIÆ,
Apud Bernardum Albertum Vander Plassche. MDCCXLVI.

MARIÆ ANNÆ
REGIÆ PRINCIPI HUNGARIÆ, BOHEMIÆ, HIEROSOLYMÆ &c.
ARCHIDUCI
MAGNÆ DUCI ETRURIÆ, DUCI BURGUNDIÆ, LOTHARINGIÆ, BRABANTIÆ, STYRIÆ, CARINTHIÆ, CARNIOLIÆ, MEDIOLANI, &c.; COMITI TYROLIS, FLANDRIÆ, NAMURCI, GORITIÆ &c. &c.


Postquam Augustissimus Proavus Tuus, Leopoldus Romanorum Imperator, patrocinium Operis nostri de Actis Sanctorum clementer suscipere, & illius progressum pia munificentia urgere dignatus est, SERENISSIMA ARCHIDUX; menses Junius, Julius & Augustus, viginti voluminibus comprehensi, Austriacis auspiciis in lucem prodierunt. Ex hisce tomos posteriores Augusti, ac Septembrem inchoatum Augustissimæ Matri Tuæ MARIÆ TERESIÆ, Romanorum Imperatrici, Hungariæ & Bohemiæ Reginæ, Dominæ nostræ Clementissimæ, perpetua munificentia Opus nostrum foventi ac protegenti, debemus & demississime offerimus. Ad nutum vero illius primum Septembris tomum tanto majori cum voluptate Nomini Tuo dicamus, quanto manifestius perspicimus, Te more Majorum Tuorum a teneris annis ad imitanda Sanctorum exempla provocari. Ita omnino se res habet, REGIA PRINCEPS: non modo artibus & scientiis Augusta Familia dignis Te excultam volunt Religiosissimi Genitores; sed moribus etiam AUSTRIACIS, pietate, inquam, & sanctitate, omniumque virtutum ornamentis condecoratam videre desiderant. Hunc in finem proprium Tibi vixdum sexenni dederunt conscientiæ moderatorem, qui Tenellam doctrina Christiana accurate imbueret, eademque opera ad insignem pietatem ac sanctimoniam erudiret. Norunt enim, quanti sit momenti a teneris assuescere virtutum exercitio; & vehementer gaudent, Te jam ab infantia pietati mirum in modum fuisse addictam. Qua de causa patieris, DOMINA MEA SERENISSIMA, me breviter declarare, quos Tibi Sanctos ex oblato volumine ad imitationem proponere possis, ut & laudabili Augustissimorum Parentum desiderio satisfacias, & avitam Majorum Tuorum pietatem moribus exprimas. Invenies imprimis sanctissimam Mulierem cognominem, Patronam Tuam saltem secundariam, Annam Prophetissam, quæ, teste sacra Scriptura, non discedebat de templo, jejuniis & obsecrationibus serviens nocte ac die. Illustre enimvero elogium, quodque ad æmulationem excitare possit Principem ad pie precandum propensam; præsertim si attente consideraverit, quantam sancta Prophetissa piarum precum mercedem fuerit consecuta. Meruit nimirum pietate sua Christum Puerulum cognoscere, atque aliis annuntiare in templo, & corona æternæ gloriæ post mortem redimiri in cælo. Si aliarum quoque Sanctarum Vitas, quas idem tomus complectitur, mature expenderis, plurima sancte vivendi exempla deesse non poterunt. Si vero a sancto Rege discere malueris, PRINCEPS REGIA; si exempla quasi domestica Te efficacius ad virtutem impellant, præclaram adibis Vitam sanctissimi Regis Stephani, qui Maternam Hungariam primus Regio nomine administravit, Hungarosque suos e tenebris gentilitiæ superstitionis ad lumen veræ fidei perduxit, gentis nimirum suæ Rex simul & Apostolus, atque idcirco APOSTOLICI REGIS nomen & insignia sibi posterisque suis Hungariæ Regibus consecutus. Dabit vel sola hæc Vita tam multa tamque illustria quarumlibet virtutum specimina, ut ad bene sancteque vivendum nihil desiderare possis. Unam ex hisce sancti Regis virtutibus expendam, tum quia plurimum conducit ad reliquas animo inserendas, tum quia Majoribus Tuis tam usitata semper fuit & familiaris, ut dubitare nequeam, quin ad Te etiam jure quasi hæreditario sit transmissa. De pietate loquor erga Sanctissimam Dei Genitricem Mariam, quam Religiosissima Domus Austriaca perpetuo professa est, & etiamnum luculenter profitetur. Nolim quidem multa accumulare, quæ de eximia S. Stephani pietate in Gloriosissimam hanc Sanctorum Reginam Vita sparsim commemorat; at solum huc transfero, quæ Officio Ecclesiastico sancti Regis breviter ad propositum nostrum sunt inserta. Dei Genitricem, quam ardentissime venerabatur, amplissimo in ejus honorem constructo templo, Hungariæ Patronam instituit: ab eadem vicissim Virgine receptus in cælum ipso suæ Assumptionis die, quem Hungari e sancti Regis instituto MAGNÆ DOMINÆ DIEM appellant. Præterea in Vita S. Gerardi martyris legitur: Pannonia a suo sancto Stephano Rege FAMILIA SANCTÆ MARIÆ appellata est. Gratulor illustri Hungarorum nationi appellationem tam honorificam; magis etiam gratulor insignem, quam a sancto Rege suo acceperunt & hactenus conservarunt, Magnæ Dei Matris venerationem. Verum mecum, opinor, agnoscent, nullam magis congrue Familiam Sanctæ Mariæ nominari posse, quam Familiam suam Regiam, seu Tuam, SERENISSIMA PRINCEPS, Mariæ cultu eximio non minus quam Regia & Cæsarea dignitate conspicuam. Quidni enim Domus Tua dicatur Familia Sanctæ Mariæ, in qua nulla reperitur Princeps, quæ Mariæ nomen non gerat, quæ Mariam singularem non habeat Patronam, quæ pro statu & conditione sua non conetur Mariam moribus ac virtutibus imitari. Veteres taceo Christianæ vitæ Heroïdes, quas Aula Viennensis mundo feliciter dedit & educavit. Eas dumtaxat commemoro Archiduces, quas nostra & Tua quoque, SERENISSIMA ARCHIDUX, vidit & mirata est ætas. Vehementer me mea fallit opinio, nisi omnes & singulæ fuerint perfecta Christianarum Principum exemplaria; nisi omnes Mariæ mores moribus suis adumbrarint. Testor provincias ac regna omnia, quæ aliquam aut plures ex laudatissimis istis Principibus aliquando coram intueri meruerunt. Duas ex istis, modo defunctas, Belgium nostrum Gubernatrices habere meruit, videlicet Mariam Elisabetham Leopoldi filiam, & Mariam Annam Materteram Tuam, morte heu! nimis immatura sublatam, ac necdum sine lacrymis & singultibus a Belgis memorandam. Vidit Vienna defunctam item Mariam Magdalenam Leopoldi filiam. Vidit illa reliquas omnes, quas ætas adulta ad alias transmisit provincias. Vidit eadem atque etiamnum videre meretur Augustissimam Matrem Tuam, felici Sobole, regnis & Imperio gloriose auctam. Habet Lusitania Mariam Annam Austriacam, Reginam suam; Polonia & Saxonia Mariam Josepham Austriacam, Poloniæ Reginam; Bavaria demum Mariam Amaliam Austriacam, Imperatricem Viduam. Si quis modo tot nationum ac gentium diversarum sententiam exquirere voluerit, rogaveritque quamlibet, quid de Principe sua Austriaca censuerit ac censeat; nulla reperietur natio, gens nulla, quæ suam eximiis laudibus in cælum non tollat. Clamabunt unanimi voce Lusitani, Poloni, Saxones, Bavari, de sua singuli Principe Austriaca; clamabunt Belgæ de utraque Gubernatrice sua; clamabunt Viennenses de omnibus, quæ de Sanctissima Dei Genitrice protulit S. Ambrosius: Nihil torvum in oculis, nihil in verbis procax, nihil in actu inverecundum: non gestus fractior, non incessus solutior, non vox petulantior; ut ipsa corporis species simulacrum fuerit mentis, figura probitatis. Testabuntur omnes indubitanter, singulas aut esse aut fuisse tam insigni religione, pietate, gravitate, modestia, liberalitate, misericordia, lenitate ac suavitate, ut moribus dulcissimis & sanctissimis se Deo hominibusque reddiderint amabiles, subditisque suis semper præluxerint, tamquam perfecta religionis ac morum exemplaria. Quidni igitur affirmare liceat, Austriacas Principes Sanctissimæ Patronæ suæ egregias esse imitatrices, Domumque Tuam, SERENISSIMA DOMINA MEA, posse rectissime nominari Familiam Sanctæ Mariæ? Quidni adjungere liceat, eximiam hanc Augustissimæ Familiæ Tuæ pietatem vel ipsa dignitate Cæsarea, qua diutissime gavisa est, tanto esse præstantiorem excellentioremque, quanto mundanis præstant cælestia, perituris æterna? Quidni augurari liceat, Te pari studio illustria Dei Genitricis exempla æmulaturam, virtutesque ipsius ac mores sanctissimos præclare imitaturam? Quæ enim in moribus Tuis jam a teneris unguiculis elucere cœpit gratia, modestia, affabilitas, gravitas; tenera illa pietas, qua in Deum ejusque Matrem benignissimam Te ferri accepimus; perspicacia ingenii Tui ætatem longe superans, qua virtutis pulchritudinem ac vitiorum turpitudinem probe perspicis; felicissima demum memoria Tua, qua audita vel lecta virtutum exempla facile retines apteque enarras; nequaquam dubitare sinunt, quin maturiore ætate inter Domus Austriacæ Heroïdes pietate ac moribus illustres, inter nobiles illas Magnæ Matris imitatrices, inter perfecta illa Christianarum virtutum exemplaria locum non infimum sis consecutura. Ad tantæ perfectionis culmen ut facilius pervenire valeas, PIISSIMA PRINCEPS, multa faciunt adjumenta, quæ præbet Aula Viennensis, felicissima Christianorum Principum educatrix. Vehementer quoque ad virtutem exstimulant præclara Augustissimorum Genitorum Tuorum exempla, quæ quotidie Tibi ante oculos versantur. Hi mutua dilectione, intimaque animorum conjunctione, Te præclare docent, quanta concordia cum æqualibus vivere debeas. Hi pulchra contentione de sola pietatis palma tamquam in speculo ostendunt, quam laudabiliter cum Serenissimis Fratribus & Sororibus contendere possis sine ulla animorum dissensione. Hi demum virtutes quaslibet Regias, quibus ad summum Imperium ascendere meruerunt, moribus suis eleganter repræsentant, easdemque animo Tuo prudentibus monitis suaviter instillant. Sive igitur oculos convertam ad insignes corporis animique dotes, quibus ornata es; sive ad solida pietatis virtutumque fundamenta, quæ feliciter jacere cœpisti; sive ad sollicitam Augustissimorum Parentum curam, qua perfectionem Tuam modis omnibus student promovere; sive ad eximias virtutes Principum Austriacarum, quas in Religiosissima Matre coram intueris; sive demum ad Aulam ipsam Viennensem, quæ nullam ad ætatem adultam perducit Archiducem, nisi artibus, scientiis, moribusque & virtutibus perpolitam; omnia insinuant, omniaque promittunt, Te ætate maturiore non minus illustrem fore morum suavitate & sanctitate quam Augustis Natalibus. Quapropter SERENISSIMA DOMINA NOSTRA, cum tanta spe excitati, tum plurimis titulis obstricti, votis precibusque Deum Optimum Maximum rogare non desinemus, ut, patrocinante cum Sanctis omnibus Sanctissima Virgine Maria, Te cum Augustissimis Parentibus, cum Serenissimis Fratribus & Sororibus, cum tota denique Augusta Familia, diutissime incolumem servare, clementer protegere, ac cælestibus favoribus replere dignetur.

���SERENISSIMA ARCHIDUX
SERENITATIS TUÆ ARCHIDUCALIS

���Devotissimi clientes
JOANNES PINIUS
JOANNES STILTINGUS
JOANNES LIMPENUS
JOANNES VELDIUS
���SOCIETATIS JESU.

SYNOPSIS TOMI PRIMI DE ACTIS SANCTORUM SEPTEMBRIS.

[Præfatio]

Progredimur ad mensem Septembrem, cujus primus tomus totius Operis est trigesimus nonus. Hic autem dies dumtaxat tres, Sanctos vero nominatim expressos centum quadraginta & quatuor continet, præter manipulos anonymorum, qui ad septem millia & centenos aliquot martyres extenduntur. Tomo præfigitur Tractatus præliminaris de antiquato Diaconissarum officio, in quo multa ad eam materiam spectantia, ex variis scriptoribus collecta sunt ac discussa. Porro Sanctis novi Testamenti, secundum quatuor classes de more recensendis, præmittimus cælites, qui in veteri Lege sanctitate claruerunt. Primus est inclytus Israëlitarum dux Josue, de cujus natalibus, virtutibus, gestis bellicis, prodigiosis victoriis, vita demum tota ac morte fuse atque operose disseritur. Sequitur Gedeon, alter ejusdem populi dux, seu judex, prodigioso triumpho celeber, cujus gesta pari diligentia discutiuntur. Hisce accedit præclarissima vidua, Anna Prophetissa, quæ Christum Dominum in templo oblatum cognoscere, atque aliis annuntiare meruit.

EX STATU ECCLESIASTICO.

Primum locum damus Prisco, utpote reliquis antiquiori, qui Christi dicitur fuisse discipulus, & primus fuit Capuanæ ecclesiæ episcopus, martyrio etiam clarus. Alium quoque Priscum episcopum, cum undecim Sociis ex Africa pulsum in persecutione Wandalorum, sibi vindicare nituntur Capuani. At certius est, omnes duodecim fuisse periculo submersionis expositos in cariosa navi, ac deinde in variis regni Neapolitani locis vitam finivisse, quam Priscum præfuisse Capuanæ ecclesiæ. Nomina aliorum sunt Castrensis, Tammarus, Rosius, Heraclius, Secundinus, Adjutor, Marcus, Augustus, Elpidius, Canion, Vindonius. Primus episcopus Tudertinus in Umbria fuit Terentianus, martyr cum socio Flacco; non vero agnoscimus Terentianum alterum Dertonensem: nam qui Dertonæ colitur Terentianus, non alius est a Tudertino. Accedunt ex eadem Italia episcopi Regulus Africanus, martyrio in Tuscia coronatus; Felix item martyr, ut creditur, in Tuscia; Constantius Aquinensis præsul, Manius Veronensis, Auxanus Mediolanensis, Martinianus Comensis, ac Guala Brixiensis, qui & Apostolica legatione inclaruit. Ornant quoque Italiam duodecim fratres, martyres Beneventani a translatione corporum dicti, qui origine Africani varias regni Neapolitani civitates morte sua honorarunt. At duo tantum ex iis ad statum ecclesiasticum spectant, videlicet Donatus presbyter & Felix diaconus.

Gallia non paucos etiam dedit Sanctos episcopos, in hoc tomo illustratos. Sixtum & Sinicium celebrant Remenses, ut missos a S. Petro, sed perperam; cum Galliam non attigerint ante imperium Diocletiani; de Nivardo item Remensi disseruimus. Firminum antistitem suum confessorem, ab alio ejusdem nominis martyre distinctum, colunt Ambianenses, qui nuper de corpore ipsius acriter disputarunt. Ambrosinianum habent Fontanenses prope Divionem in Burgundia, Victorium Cenomanenses, Lupum Senonenses, Justum relicto episcopatu & vita eremitica mirandum, & Elpidium Lugdunenses; Justum quoque suum seu Justinum Argentoratenses, & Justum tertium Claromontani, Agricolum vero Avenionenses. Tullenses Mansuetum antistitem suum ad tempora S. Petri referunt; at nos multo tempore posteriorem credimus. Godegrando aut Chrodogango Sagiensi martyrii laureola vindicatur. Gallis quoque debetur Vincentius episcopus, cum Læto presbytero martyr, Aquis Tarbellicis in Novempopulania; uti & Placidus acolythus in provincia Bituricensi.

Ex aliis provinciis ad statum ecclesiasticum pertinent, Neophytus episc. Leontinis in Sicilia, Remaclus Trajectensis ad Mosam, rebus gestis & miraculis illustrissimus apud Belgas; Macniscius Connerensis apud Hibernos, Aristion vel Aristeus Alexandriæ ad Issum apud Orientales, qui Ammonem quoque diaconum martyrem cum quadraginta Virginibus habent Heracleæ in Thracia; ac tandem Vincentius presbyter martyr colitur Bisulduni in Catalonia.

EX STATU MONASTICO.

Primus occurrit Ægidius, origine Græcus, qui in Provinciam peregrinus advenit, & in Septimania vitam finivit seculo VIII, non VI, ut plurimi voluerunt neoterici, quorum sententiam operosa disputatione refutavimus. Vita utcumque antiqua, sed minus exacte scripta, occasionem dedit dubitandi de Sancti ætate. Gesta S. Aigulphi abbatis Lerinensis & martyris cum aliquot sociis Monachis, variis item disquisitionibus locum præbuerunt. Guardia Pratorum in Catalonia habet Petrum Armengol, ex Ordine B. M. V. de Mercede redemptionis captivorum martyrem, cujus Acta certa magis sunt quam prolixa. Hispanus quoque est Ægidius abbas S. Martini de Castañeda in regno Legionensi, sed minus notus. Nec multo notior Theoctistus hegumenus in territorio Hierosolymitano. Celebriores in Palæstina sunt Brocardus, secundus Prior generalis Ordinis S. Mariæ de Monte Carmelo; & Elpidius abbas a Palladio celebratus. Hunc præcipue nunc colunt Elpidiani in Piceno, quorum oppidum a S. Elpidio denominatum. Investigandum fuit, an abbas ille Palæstinus vivus in Italiam pervenerit, uti facile crediderunt Elpidiani. Vivum eo non pervenisse, certum existimamus; at mortui corpus in Picenum fuisse translatum haud difficulter credemus. Vivum & prodigiis inclytum, teste S. Gregorio Magno, Italia habuit Nonnosum, præpositum monasterii in monte Soracte: at defuncti corpus a multis seculis possederunt Frisingenses in Bavaria, qui tamen nonnullas reliquias Italis remiserunt, & partem corporis præcipuam, diu latentem, feliciter hoc seculo repererunt. Alii in Italia minus cogniti sunt Arcanus & Ægidius eremitæ, apud quorum habitationem eremiticam creditur paulatim coaluisse oppidum, Burgum sancti Sepulcri dictum. Octavianus prope Volaterras in Tuscia, Cosmas apud Venetos, & Albertus Besutius in ducatu Mediolanensi item eremitæ vixerunt: Jacobus vero & Philippus ex Ordine Minorum Mevaniæ in Umbria martyrii coronam sunt adepti.

EX STATU SECULARI.

Solis Martyrologiis noti sunt martyres Africani Tascius, Dubitatus, Valentus & Donatus, uti & alii quidam Antiochiæ, Adrianopoli, Arimino, & Siciliæ attributi, suisque locis memorati. Plusculum innotuit de Arealdo martyre Brixiæ passo, & Cremonæ culto. Æque obscura sunt gesta Bossiani, qui utrum ad hanc, an ad aliam classem pertineat, non definimus, cum solus fere cultus ipsius in diœcesi Laudunensi nobis innotuerit. Antoninus martyr Apameæ in Syria passus est; nec credimus alium esse passum apud Apamienses in Occitania, neque in Hispania alium. Concordii, Theodori, aliorumque plurimorum martyrum Nicomediensium brevia dantur Acta. De Sandalio martyre apud Cordubenses in Hispania breviter actum. Verum uberrimam scribendi materiam suggessit S. Stephanus Hungarorum rex primus, & gentis suæ apostolus. Vita ejus non male scripta a Carthuitio episcopo, auctore suppare. Hanc eruditi hactenus legerunt, qualis a Surio edita est, turpi mendo fœdatam: Gisela enim Stephani conjux, ibi dicebatur filia S. Henrici imperatoris, qui liberos numquam genuit. Eadem tamen Vita correctior edita fuit Cracoviæ anno 1511, atque illius editionis geminum exemplar, una cum exemplari Ms., nobis ad manum fuit, in quibus Gisela non filia, sed soror Henrici recte dicitur. Porro non solum enarranda, sed defendenda etiam fuere hujus Sancti gesta; quia scriptor, quidam heterodoxus anno 1740 sola fere audacia armatus, atque exundanti bile in Romanam Ecclesiam excitatus, non pauca ex iis, eaque certissima negare sustinuit.

EX FEMINEO SEXU.

Post Annam prophetissam, antiquissima est Phœbe diaconissa, ab Apostolo laudata. Antiquæ etiam, sed parum cognitæ, sunt martyres Aquileienses, Euphemia, Dorothea, Thecla, Erasma. Acta qualiacumque dantur de Basilissa Virgine & martyre Nicomediensi. Prolixiora sunt Acta Verenæ virginis, Zurzachi in Helvetia defunctæ; at non omnia æque certa. Illustris apud Venetos est memoria Julianæ virginis, & abbatissæ Ordinis S. Benedicti, cujus Vita scripta. Lovanii in Brabantia Margareta celebratur virgo & martyr; de cujus cultu, gestis & miraculis lectorem instruimus. Accedunt Rosa cum Platano, illius forsan filio, Sulci in Sardinia; Martha vel Marthana in territorio Antiocheno; Maxima martyr Romæ; ac tandem Tarasia Ourenii in Lusitania defuncta. Hi sunt præcipui Sancti, de quibus in hoc tomo agitur, omissis tamen nonnullis, quorum sola fere nota sunt nomina.

FACULTAS R. P. PROVINCIALIS
SOCIETATIS JESU FLANDRO-BELGICÆ, ET SUMMA PRIVILEGII CÆSAREI.

Cum Edictis Philippi II Hispaniarum Regis, deinde Serenissimorum Archiducum Alberti & Isabellæ, Belgii Principum, rursumque Philippi III, ac novissime Caroli II Regum, confirmatis 2 Decembris 1692, & 19 Julii 1694, Provincialibus Societatis Jesu, per Flandrobelgicam pro tempore futuris, potestas facta sit eligendi typographos & bibliopolas, qui, ad aliorum quorumcumque exclusionem, soli imprimere ac reimprimere, & vendere possint libros & Opera quælibet, rite approbata, curantibusque ejusdem Societatis Patribus edita aut porro edenda, sub consueto suæ Majestatis Privilegio, non aliter impetrando, quam in scriptis obtenta & præexhibita licentia prædicti Provincialis; idque sub gravibus pœnis, in contraventores aut aliter impressa importantes statutis, ut latius in ipsis patentibus litteris apparet: cum etiam sua Cæsarea Majestas idem valere voluerit in ditionibus, S. R. Imperio subjectis;

Ego infrascriptus Societatis Jesu per Flandrobelgicam Præpositus Provincialis, potestate ad hoc mihi facta ab Adm. R. P. N. Præposito Generali Francisco Retz, concedo Bernardo Alberto vander Plassche facultatem sic imprimendi, & per se aliosque vendendi infrascriptum Opus, ex more nostræ Societatis (quod hisce attestor) recognitum & approbatum; videlicet, Tomum primum de Actis Sanctorum Septembris, collectis & illustratis per Joannem Pinium, Joannem Stiltingum, Joannem Limpenum, Joannem Veldium, Societatis nostræ presbyteros Theologos. In quorum fidem hasce, manu propria subscriptas, consuetoque nostri officii sigillo munitas, dedi Ipris XVII Martii MDCCXLVI.

PETRUS DOLMANS.

SUMMA PRIVILEGII REGII.

Cæsareæ & Regiæ Catholicæ Majestatis diplomate sancitum est, ne quis, præter voluntatem Joannis Pinii e Societate Jesu, ejusve ad illustranda Sanctorum Acta Adjutorum & Successorum, ullo modo imprimat vel recudi faciat, ex parte vel in totum, Tomos eorumdem, de argumento illo vel jam editos vel porro edendos; aut alibi excusos excudendosve invehat, venalesve habeat: qui secus faxit, confiscatione exemplarium, & aliis gravibus pœnis mulctabitur; ut latius patet ex litteris, Bruxellæ datis die V Octobris anno MDCCXXXV.

Signat���P. VAN CUTSHEM.

Et ego Joannes Pinius Societatis Jesu, permitto Bernardo Alberto vander Plassche, ut Tomum primum de Actis Sanctorum Septembris, meo permissu apud ipsum impressum publicet. Datum Antverpiæ XXI Martii MDCCXLVI.

APPROBATIO
ORDINARII.

Tomum primum mensis Septembris de Actis Sanctorum cum Tractatu præliminari ad eumdem de Ecclesiæ Diaconissis, solide ac erudite elucubratum a RR. PP. Joanne Pinio, Joanne Stiltingo, Joanne Limpeno, & Joanne Veldio, Societatis Jesu Presbyteris ac Hagiographis Antverpiensibus, pervolutavi attentius, nec in eo reperi, nisi quod ædificet, quodque ad majorem Dei ac Sanctorum ejus gloriam, nec non ad Reipublicæ Litterariæ pleniorem de Actis Sanctorum instructionem plurimum conducat; proinde prelo dignum censeo. Datum Antverpiæ VIII Martii MDCCXLVI.

G. A. J. DE BEZERRA
ecclesiæ cathed. Antverp. Presbyt. Can. Grad., Sede vacante Vicarius generalis, Scholast., ejusdem diœcesis Officialis, Judex Synodalis, Decanus Christianitatis, Librorum Censor.

PROTESTATIO AUCTORUM.

Quod identidem protestati sunt decessores nostri, in hoc de Actis Sanctorum Opere se servatas velle Urbani Papæ VIII Constitutiones; neque suis, aliorumve huc relatis Commentariis aliud pondus tribui, quam sit historiæ, ab hominibus errori obnoxiis scriptæ: idem ante hunc primum Tomum Septembris denuo protestamur.

NOTITIA FIGURARUM.

Præfigitur solitum Operis frontispicium.

Effigies Serenissimæ Archiducis Mariæ Annæ dedicationi præponitur.

Figura statuæ dimidiatæ S. Agricoli episcopi pag. 446.

Ceteræ figuræ minores suis locis sunt affixæ.

JOANNIS PINII AD TOMUM I SEPTEMBRIS TRACTATUS PRÆLIMINARIS DE ECCLESIÆ DIACONISSIS.

AUCTORE J. P.

PRÆFATIO AD LECTOREM.

Sancta Phœbe Diaconissa, quæ die III hujus mensis Septembris laudatur, præsentis Tractatus elaborandi cogitationem mihi injecit. Quippe cum considerarem multa ac varia contineri in isto sanctissimæ hujus Mulieris officio, quæ a primævis Ecclesiæ temporibus inchoata, ac deinceps labentibus seculis continuata & amplificata, elucidari possent; visum mihi est materiem illam a primis exordiis repetere atque ad ulteriora tempora deducere, tamquam argumentum lectoris antiquitatem amantis attentione non indignum. Nec vero ab isto me labore absterruit, quod non ignorarem, plures auctores de Diaconissis scripsisse. Etenim etiamsi illorum lucubrationes copiosam mihi materiem præbuerunt in colligendo hoc Tractatu; tamen operæ pretium me facturum existimavi, si, quæ multi sparsim dumtaxat memorant, sub uno quasi aspectu hic ponerem. Porro non ita usus sum lucubrationibus alienis, ut non varia de meo iis adjecerim, prout perspicuum fiet lectori præsentem historiam evolventi. Non infrequens in ea occurrit mentio Constitutionum Apostolicarum, ut vocantur. Quamquam eruditi varios in illis errores detexerint, atque apud omnes in confesso sit easdem, prout jam circumferuntur, neque ab Apostolis, neque a Clemente I Pontifice compositas fuisse; non est tamen quod quis miretur, nedum mihi vitio vertat, sæpe a me proferri prædictas Constitutiones, ubi agunt de Diaconissis: cum illæ & a viris doctis afferantur, & non probentur in hac materia esse corruptæ, & antiquæ admodum sint, qualemcumque habeant auctorem. Certe Joannes Morinus in Præfatione, quæ partem 2 Commentarii de sacris Ecclesiæ Ordinationibus proxime præcedit, tantam Constitutionibus Apostolicis antiquitatem adscribit, ut non vereatur affirmare illas, qua spectant Ordinationes sacras, inter quas etiam agitur de Ordinatione Diaconissæ, non præcise ut ab Apostolis editas, sed ut ante MCD annos in Oriente usurpatas fuisse. Plura eruditum lectorem præmonere, non necessarium esse judicavi.

CAPUT I.
Diaconissarum antiquitas; requisita; vestitus; officia.

[In Diaconissis, a tempore Apostolorum institutis, requirebatur virginitas, vel viduitas unius viri,] Tam antiqua est Diaconissarum in Ecclesia institutio, ut earumdem origo ad tempora Apostolorum referenda sit, sicut pluribus probatur ad diem III hujus Mensis in S. Phœbe Diaconissa. Adde, quod Plinius Junior lib. 10 epistola 97 ad Traianum imperatorem data ministras, id est Diaconissas, memoret seculo 2 ineunte. Epistola ista habetur tomo 1 Februarii, die 1 a pag. 19, & sic enuntiat: Quo magis necessarium credidi, ex duabus ancillis, quæ ministræ dicebantur, quid esset veri & per tormenta quærere. Sed nihil aliud inveni &c. Varia autem in sexu femineo erant requisita, antequam ad hoc munus promoveretur: nam non mulieres conjugatæ, sed viduæ dumtaxat vel virgines ad illud assumebantur, sicut invenies in Commentario S. Phœbes dicto jam die: quibus addi possunt ista ad pleniorem rei declarationem. Auctor Constitutionum Apostolicarum lib. 6, cap. 17, pag. 348 editionis Cotelerianæ sic scribit: Diaconissa .. eligatur virgo pudica; sin minus, saltem vidua; & non quælibet vidua, sed unius quondam viri uxor. Quæ vero tales non erant, excludebantur a munere Diaconissarum, cum juberentur illis obedire, ut ibidem dicitur lib. 3, cap. 7, pag. 281: Itaque oportet viduas honeste ætatem agere, obedientes episcopis, presbyteris & diaconis, insuperque & Diaconissis. Solis itaque viduis unius viri, & virginibus patebat illud officium.

[2] Apud S. Epiphanium in Expositione fidei Catholicæ tomo 1 Operum a Petavio editorum pag. 1104 leguntur ista de Diaconissis: [ut probatur ex concilio Carthaginensi, & ex Patribus:] Illæ quidem univiræ, & continentes esse debent, vel post unas nuptias viduæ, vel perpetuæ virgines. Concilium IV Carthaginense apud Labbeum tomo 2 Conciliorum columna 1201, capitulo 12 utrasque etiam admittit: Viduæ vel sanctimoniales, quæ ad ministerium baptizandarum mulierum eliguntur &c. In viduis autem poterat vitæ integritas supplere id, quod ætati deerat. Exemplum affert Sozomenus lib. 8 Historiæ ecclesiasticæ, cap. 9 de Olympiade loquens: Hanc, inquit, cum nobilissimo genere orta esset, quamvis juvenili ætate viduam; tamen quia juxta leges ecclesiasticas egregie philosophabatur, Nectarius (patriarcha Constantinopolitanus) Diaconissam ordinaverat. De ætate porro in Diaconissis requisita mox dicam. S. Joannes Chrysostomus in Homilia XI in illud 1 Timoth. cap. 3 ℣. 12: Diaconi sint unius uxoris viri, Diaconissas in hoc fuisse similes diaconis affirmat, & laudat his verbis tomo XI Operum pag. 605 novissimæ editionis: Hæc Diaconissis, inquit, etiam mulieribus competunt. Valde enim necessarium hoc in Ecclesia erat, & utile atque honestum. Audiamus insuper Tertullianum a Ludovico de la Cerda illustratum, tomo 1 lib. 1, sive lib. 13 ad uxorem, pag. 621 ita loquentem: Præscriptio Apostoli .. digamos non sinit præsidere, .. viduam adlegi in ordinationem nisi univiram non concedit.

[3] Inter alia vero requisita in Diaconissis debebat esse scientia ad exercendum suum ministerium accommodata: [item scientia,] vult enim concilium Carthaginense modo assignatum, ut tam instructæ sint ad officium, ut possint apto & sano sermone docere imperitas & rusticas mulieres, tempore quo baptizandæ sunt, qualiter baptizatori interrogatæ respondeant, & qualiter, accepto baptismate vivant. Neque dubitandum est, quin præ reliquis ad Diaconissarum officium requisitis potissimum in eis locum habere debuerit solidarum virtutum exercitatio. Ecquid enim aliud spectavit Doctor gentium 1 Timoth. 5, ℣ 9 & dicens: Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor. In operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit &c. Vitæ itaque virtutibus præditæ merita requirebat Apostolus ad muliebre hoc in Ecclesia ministerium. Audiatur de hac re S. Joannes Chrysostomus, qui in Homilia XI modo citata ad versum S. Pauli XI Mulieres similiter, hæc observat: Ministras seu Diaconissas dicit (Apostolus) “pudicas, non bilingues, sobrias, fideles in omnibus”. Quidam volunt hoc de mulieribus simpliciter dici; sed non ita res se habet. Quid enim sibi vellet, si inter hæc dicta aliquid de mulieribus omnibus insereret? sed hic loquitur de iis, quæ in Diaconissarum dignitatem adlectæ fuerant. Concilium Chalcedonense statim citandum virtutis ac scientiæ in Diaconissa sine dubio rationem haberi voluit, dum ordinandam dixit cum accurata examinatione.

[4] Ad ætatem vero Diaconissarum, de qua num. 2 mentio est facta, [ætas annorum 60, quæ deinde] quod attinet; debebat illa esse, ex præscripto S. Pauli non minus sexaginta annorum. Concilium vero Chalcedonense, quod est œcumenicum IV, anno 451 celebratum, annum dumtaxat quadragesimum requisivit, canone 15 apud Labbeum tom. 4 Conciliorum columna 764 statuens, Diaconissam non esse mulierem ordinandam ante annum quadragesimum. Seculo autem quarto Theodosius imperator decreto Apostoli inhærens, Nulla, inquit de Diaconissis agens loco inferius designando cap. 3, § 1, nisi emensis sexaginta annis .. ad Diaconissarum consortium transferatur. Contra vero Justinianus imperator seculo VI ætatem quamdam mediam eisdem præscripsit, annos ab Apostolo pro illis constitutos restringens ad quinquaginta circiter, prout licet videre infra cap. 3 § 2, idque sive sint virgines, sive unius viri quæ fuerant uxores.

[5] [ad minorem restricta est, & qua de causa.] Morinus in Commentario de sacris Ecclesiæ ordinationibus parte 3 Exercitatione 10 cap. 2, num. 5, Zonaras, ait, in XV can. Chalcedonensem rationem petit conciliandi quosdam canones cum Apostolo. Nam Apostolus vult Diaconissas eligi e viduis, quæ sexagesimum annum attigerunt. At canon Chalcedonensis citatus, & alii, statuunt quadragesimum annum sufficere. Zonaras cum nonnullis aliis, quos refert, ait, Apostolum esse de viduis intelligendum; canones vero de virginibus ad eamdem dignitatem electis: virgines, eo quod virum passæ non fuerint, nuptiarum desiderio viduis minus accendi. Hæc Apostolum cum canonibus conciliandi ratio visa est quibusdam satis plausibilis; quia virgines quadragenariæ plerumque minori tenentur nuptiarum desiderio, quam id ætatis viduæ. Verum quoniam canon Chalcedonensis concilii modo recitatus, & sanctiones imperatorum, quas dedi, ita videntur loqui, ut distinctio jam dicta non tam commode elici ex eis possit; imo vero Justiniani sanctio eamdem clare excludat: magis mihi arridet alia ratio Patrum concilii Quinisexti anno 692 habiti, apud Labbeum tomo 6 Col. qui Apostolum cum conciliis componunt hoc modo: In divino … Apostolo scriptum est, sexaginta annorum viduam in ecclesia eligendam; sacri autem canones quadraginta annorum Diaconissam ordinandam esse statuerunt: cum Dei Ecclesiam Dei gratia potentiorem ac robustiorem evasisse, & ulterius procedere vidissent, fideliumque ad divinorum mandatorum observationem firmitatem ac stabilitatem.

[6] [An vestitus earum] Quæri etiam potest, an Diaconissæ gestarent habitum a seculari distinctum. Apud Arcudium de Concordia Ecclesiæ Occidentalis & Orientalis in septem Sacramentorum administratione lib. 6, cap. 10, pag. 472 ex Nomocanone Matthæi Blastarii (qui an hactenus editus sit, non novi) littera Γ respondentur ista: Vetusti sane libri, qui cerimonias omnium ordinationum diligenter complectuntur, .. Diaconissæ præscribunt .. habitum monachalem, & eum quidem perfectum. Hinc colligo, usum veli concessum etiam fuisse Diaconissis in Oriente. An vero idem fuerit factum in Occidente, non habeo exploratum. Gelasius PP. I viduas non debere velari indicat, ac velari etiam prohibet. Sic enim scribit in epistola 9 ad episcopos per Lucaniam & Brutios ac Siciliam constitutos cap. 13, apud Labbeum tomo 4 Col. Viduas autem velare pontificum nullus attentet, quod nec auctoritas divina delegat, nec canonum forma præstituit. Non est ergo penitus usurpandum; eisque sic ecclesiastica sunt ferenda præsidia, ut nihil committatur illicitum.

[7] Cabassutius in Notitia ecclesiastica conciliorum pag. 26 Viduas, [a seculari diversus?] ait ex hoc Gelasii loco, quales erant Diaconissæ, velari omnino prohibet Gelasius. Verumtamen confici hinc neutiquam potest, Diaconissas in Occidente velatas non fuisse. De viduis enim agit Gelasius, de Diaconissis tacet. Jam vero cum in Ecclesia fuerint viduæ Diaconissæ, sive in ministerio ejusdem Ecclesiæ constitutæ; & viduæ tantum, sive viduitati suæ adjunctam Diaconissarum dignitatem non habentes; non video satis, cur dicta Pontificis Cabassutius referat ad viduas Diaconissas. Probabilius autem mihi est, Gelasium loqui de solis viduis, non vero de viduis Diaconissis. An autem mirum videri debeat, si Diaconissæ etiam Occidentales vestitæ fuissent quodam singulari indumento una cum velamine capitis, de quo hic disputatur, cum, peracta sua consecratione, Diaconissa imponat velamen capiti suo, palam omnibus de altari acceptum? Hoc autem præscribit Ordo Romanus in Bibliotheca Patrum editus, qui ritum exhibet & Missam peculiarem Ordinationis, ut vocant, Diaconissæ, prout videbitur postea.

[8] Ad Diaconissarum officia jam progredior. Erant ea multa & varia: [Multa erant] de quibus consule Commentarium historicum S. Phœbes. Majoris autem declarationis gratia appono hic sequentia 1°. Rusticis & imperitis mulieribus exponebant fidei Catholicæ principia, vel ritus ad baptismum accommodatos, ut ex dictis antea num. 3 conficitur. 2°. In communem quodammodo una cum diacono veniebant partem curarum circa viduas: unde hæ jubentur illis obedire lib. 3 cap. 7 Constitutionum Apostolicarum, ut vocantur: Itaque oportet viduas honeste ætatem agere, obedientes episcopis, presbyteris & diaconis, insuperque & Diaconissis. 3°. Mulieres ecclesiam ingressas, & quo sederent loco nescias, suo quasque statuebant loco Diaconissæ, in hoc diaconis etiam similes, prout ibidem lib. 2, cap. 58 dicitur his verbis: Cum autem pauper, vel ignobilis vel peregrinus, isque senex & juvenis, intervenerit, sedibus occupatis, iis quoque diaconus ex toto corde locum faciet: ut non gratificatio ejus homines spectet, sed Deo acceptum fiat ministerium ejus. Idem & servet Diaconissa in advenientibus mulieribus sive pauperibus sive divitibus.

[9] 40. Dum virgo Deo sacrata veniebat in suspicionem amissæ integritatis, [& varia] Ecclesiæ Prælati, fidem habentes testimonio Diaconissarum, illam relinquebant examini ac sententiæ earum explorandam. Tametsi enim Cyprianus in epistola ad Pomponium 52, col. 220 editionis Operum novissimæ Venetæ, de hujusmodi virginibus scribens, dicat: Nec aliqua putet, se posse hac excusatione defendi, quod inspici & probari possit, an virgo sit, cum & manus obstetricum & oculi sæpe fallantur &c. Ac paullo post: Inspiciantur interim virgines ab obstetricibus diligenter, & si virgines inventæ fuerint, accepta communicatione ad Ecclesiam admittantur. Tametsi, inquam, Cyprianus ita scripserit; id tamen negotii concreditum fuisse Diaconissis suo tempore S. Epiphanius non obscure testatur in Expositione fidei Catholicæ tomo 1 Operum a Petavio editorum pag. 1104: Diaconissæ .. adhibentur, ut mulierum decoris & honestatis causa sint administræ, si id forte necesse fuerit, sive dum baptismo initiandæ sunt, sive dum earum corpora perscrutanda.

[10] [Diaconissarum] Quinto, aliud insuper Diaconissarum munus memorat Joseph Simonius Assemanus tomo 3 Bibliothecæ Orientalis parte 2, pag. 848, in eo videlicet positum, ut chrismate vel oleo nuda mulierum corpora tam in baptismo & confirmatione, quam in extrema Unctione ungerent, nempe unctione mere cæremoniali. 60. Totam supellectilem sacram, præsertim in monialium cœnobiis, commissam fuisse earumdem curæ indicat idem auctor. Credibile porro est, propter ista vel nonnulla ex istis officia, in agapis Ecclesiæsepositam pro Diaconissis fuisse partem aliquam, uti dicitur Constitutionum Apostolicarum lib. 8, cap. 31: Eulogias, quæ in mysticis oblationibus supersunt, diaconi ex voluntate episcopi aut presbyterorum distribuant clero: episcopo partes quatuor; presbytero partes tres; Diacono partes duas: cæteris vero, subdiaconis, vel lectoribus, vel cantoribus, vel Diaconissis, partem unam: id enim pulcrum, & coram Deo acceptum est, unumquemque secundum suam dignitatem honorari: nam Ecclesia non confusionis, sed ordinis est schola. Observa hic duo: quorum alterum est, officio Diaconissarum annexam fuisse aliquam in Ecclesia dignitatem: alterum, per eulogias, inter varias alias significationes huic voci subjectas, intelligi hoc loco panem a populo oblatum, & a sacerdote benedictum, non consecratum. Apud Cotelerium in notis ad locum citatum præter panem ponitur etiam vinum. Plura de dicta voce dat Cangius in Glossario.

[11] [officia.] Singulare est, quod de Diaconissis narratur apud Mabillonium tom. 2 Musei Italici in Ordine Romano, qui de gradibus Romanæ Ecclesiæinscribitur, ubi pag. 91 occasione neomystarum sunt ista: Expletis omnibus, Missa rite completa, stant regiones paratæ ad singulos titulos pertinentes, cum candelis & thuribulis, ut proprium suscipiant sacerdotem. Pontifex autem dat ei sacerdotalia indumenta.. Egredientes autem de basilica sancti Petri, præcedent * unumquemque vel triginta candelabra cum thuribulis. Ipse sedet super equum album: præcedens & subsequens populus canit ei laudem. Similiter etiam feminæ Diaconissæ .., quæ eodem die benedicuntur. Librum autem istum seu Ordinem tempore fortassis Leonis PP. III conscriptum esse, observatur ibidem pag. 39 in notula. Sedit iste Pontifex ab anno 795 ad 816.

[Annotata]

* f. præcedunt

CAPUT II.
De Diaconissarum ordinatione.

§ I. Diaconissarum ordinatio ex antiquis documentis probata; cujusmodi illa esset; earumdem dignitas; error hæreticorum.

[Ordo Diaconissarum] Priusquam de Diaconissarum ordinatione sermonem instituo, monitum volo lectorem, non agi hic de ordinatione stricti nominis seu sacramentali; sed de ea, quæ sit cæremonialis & impropria, sicut latius postea dicam. Nota autem est Diaconissarum ordinatio ex Patribus, conciliis, sanctionibus imperatorum, ac libris ritualibus apud Orientales. Non repetam quæ de Patribus & conciliis modo dixi cap. 1, sed hæc addo. S. Epiphanius hæresi 79 pag. 1060, Quamquam vero, inquit, Diaconissarum in Ecclesia ordo sit &c. Et ibidem ita loquitur: Illud vero diligenter observandum est, solum Diaconissarum officium ad ecclesiasticum ordinem necessarium fuisse. S. Basilius a monachis Benedictinis anno 1730 vulgatus, tomo 3 Operum in epistola canonica ad Amphilochium 199 al. 2, quæ notatur scripta anno 375, canone 24 pag. 293 dicit ista: Viduam, quæ in viduarum numerum relata est, hoc est, quæ ab Ecclesia alitur *, judicavit Apostolus (1 Timoth. 7, 11) nubentem contemni debere. Interpres ad vocem Διακονουμένην observat, se in illa interpretatione secutum esse Zonaram, minusque commode hanc verti ab aliis interpretibus, Quæ ab Ecclesia in diaconatum suscepta est.

[13] Verum non satis ego video, cur a vulgata aliorum interpretatione sit recedendum, [ab aliarum feminarum conditione] præsertim cum hic agat sanctus Pater de viduis, de quibus agit Paulus Apostolus, quasque non vult transire ad secundas nuptias: erant autem viduæ simul illæ & Diaconissæ. Consuli possunt, quæ dicentur die III hujus in S. Phœbe Diaconissa. Spectabant itaque Diaconissæ, ordinabantur,& eligebantur ad sacrum quoddam in Ecclesia Dei ministerium, quod fiebat per aliquam cæremoniam externam, adeo ut illarum ordo distingueretur ab aliarum mulierum Deo sacrarum conditione. Patribus modo allegatis superaddere liceat auctorem Constitutionum Apostolicarum, qui Diaconissarum inaugurationem, seu ordinationem, manuum impositione factam affirmat lib. 8, cap. 19 his verbis: De Diaconissis vero Bartholomæus constituo: Episcope, impones ei manus, adstante presbyterio una cum diaconis ac Diaconissis. Porro ordinatio Diaconissarum ex antiquis imperatorum decretis etiam innotescit:

[14] Theodosius imperator hujus nominis I ordinem aliquem singularem in Diaconissis agnovit seculo IV, [distinctus:] in suo decreto postea recitando dicens: Nulla, nisi emensis sexaginta annis .. ad Diaconissarum consortium transferatur. Deinde vero Justinianus imperator seculo VI sic scribit inter alia de Diaconissis loco pluribus infra referendo: Dudum quidem .. scripta de ordinatione venerabilium episcoporum, & reverendiss. clericorum, nec non mulierum Diaconissarum &c. Alibi autem, ut postea videbimus, imperator idemsæpissime meminit de earumdem ordinatione, uti docent sequentia: Volumus, inquit, & ipsas, quæ ad ordinationem perducuntur, Diaconissas &c. Si dicatur tale aliquid de aliqua earum, quæ in Diaconissarum ordinationem ingredi vult. Plures hujusmodi expressiones occurrent in textu legis inferius afferendo. De Euchologiis autem seu libris ritualibus Græcorum quid dicam? Tam multa in his occurrent de Diaconissarum ordinatione per decursum hujus Commentarii, ut satius sit lectorem eo mittere, quamplura coacervare hoc loco singillatim.

[15] [earum inauguratio fiebat per manus impositionem,] Quamquam Diaconissarum ordinatio in Occidente apud Latinos non fuerit tam frequenter memorata, quam in Oriente apud Græcos, sufficiens tamen ejusdem notitia ad posteros transmissa est. Tertullianus enim lib. 1 ad Uxorem cap. 7 antiquissimam Diaconissarum ordinationis memoriam esse ostendit, dum ista memorat: Quantum fidei detrahant, quantum obstrepant sanctitati nuptiæ secundæ disciplina Ecclesiæ & Apostoli præscriptio declarat, cum digamos non sinit præsidere, cum viduam adlegi in ordinationem nisi univiram non concedit. Præter dictæ ordinationis memoriam, usum insuper ejusdem perspicue testatur concilium Wormatiense anni 868 apud Labbeum tomo 8 conciliorum canone 73 columna 958, dum statuit Diaconissam non ordinandam ante annum quadragesimum, & hoc cum summo libramine. Si vero suscipiens manus impositionem, & aliquantum temporis in ministerio permanens semetipsam tradat nuptiis, gratiæ Dei contumeliam faciens, .. anathematizetur &c. Inter titulos autem canonum col. 943 indicantur ista: De Diaconissis mulieribus, ex concilio Calchedonensi, cap. 15. Unde patet canonem hunc propagatum esse ex Oriente ad Occidentem. Canon vero ille 15 Concilii Chalcedonensis apud Labbeum tom. 4, col. 783 ita sonat Latine: Diaconissam non debere ante quadraginta … annos ordinari; si vero susceperit ordinationem &c. Alia autem lectio ibidem habet: Suscepta manus impositione. Vide infra num. 19.

[16] [sicut probatur ab exemplo S. Radegundis Francorum reginæ,] Consecratas itaque fuisse Diaconissas per manus impositionem cum in Oriente tum in Occidente, conficitur partim ex auctore Constitutionum Apostolicarum, quas vocant, partim ex modo dictis. An vero passim & ubique id fieret, & an in quibusdam dumtaxat locis, non habeo exploratum. Hoc sane ritu S. Radegundis, Francorum regina, quæ claruit seculo VI, a S. Medardo Noviomensi episcopo consecrata fuit Diaconissa. Res gesta sic narratur a S. Fortunato Pictaviensi episcopo ac Sanctæ synchrono, in Vita ejus apud nos tomo III Augusti ad diem XIII ejusdem mensis pag. 70: Directa igitur a rege (Clotario,) veniens ad beatum Medardum Noviomi, supplicat instanter, ut ipsam mutata veste Domino consecraret. Sed memor Apostoli dicentis: Si qua ligata sit conjugi, non quærat dissolvi, differebat reginam, ne veste tegeret monacham. Ad hoc etiam beatum virum perturbabant proceres, & per basilicam ab altari graviter retrahebant, ne velaret regi conjunctam; ne videretur sacerdoti, ut præsumeret principi subducere reginam, non publicanam sed publicam.

[17] Quo sanctissima cognito, intrans in sacrarium, monachica veste induitur, [quæ a S. Medardo consecrata est Diaconissa.] & procedens ad altare, beatissimum Medardum his verbis alloquitur, dicens: Si me consecrare distuleris, & plus hominem, quam Deum timueris; de manu tua a pastore ovis anima requiratur. Qua ille contestatione concussus, manu superposita consecravit Diaconam. Hactenus S. Fortunatus: e quo irrefragabili teste luculenter confirmantur, quæ dicebam modo de ordinatione Diaconissarum in Occidente per impositionem manus cognita & usitata. Quomodo autem laudatus ille præsul verosimiliter consecrare Diaconam potuerit hanc Sanctam reginam, necdum quadragenariam, contra canones conciliorum, indicatur in Commentario eidem Vitæ prævio pag. 54. Inauguratio vero ista Diaconalis accidit anno Christi 544, prout ibidem legi potest. Sicut autem hæc consecratio facta est per impositionem manus episcopalem, sic etiam fiebat in aliis, sicut inferius videre dabitur.

[18] Ex præmissis etiam intelligitur, dignitati Diaconissarum aliquid annexum fuisse, [Plus dignitatis habebant Diaconissæ,] quo mulieres alias non Diaconissas superabant, & suo modo spectabant ad clerum. Concilium quippe Nicænum apud Labbeum tomo 2 Conciliorum col. 246, canone 19 illas clero annumerat: etenim postquam fecerat mentionem de iis, qui antehac in clero numerati sunt; ac deinde de diaconis, & aliis omnibus ecclesiasticis *, subdit ista: Mentionem .. fecimus de Diaconissis, quæ in eodem ordine numerantur. Nec obest, quod in eodem canone statim dejici videantur ad classem laïcorum, quia manus impositionem non habent, ut omnino inter laïcos censeantur. Hoc etenim spectat ad solas Diaconissas hæreticorum Paulianistarum seu Pauli Samosateni, quæ ad Ecclesiæ Catholicæ fidem erant conversæ, & dequibus agit prædictus canon; ne alioquin ipse secum pugnet, & sit contrarius canoni Chalcedonensi. Juverit quoque aliam canonis Nicæni distinctionem afferre, eumque ita explicare, ut excludat quidem Diaconissas a sacramentali manus impositione, qualis erat illa, quæ adhibebatur in consecratione diaconorum; non item a mere cæremoniali, quam concilia prædicta diserte in Diaconissis requirunt, ut jam vidimus, præsertim vero Chalcedonense, tam perspicue sæpe memoratam manus impositionem exprimens, ut in alium sensum detorqueri non possit.

[19] Recurramus itaque ad primigenium fontem, seu textum Græcum canonis 15, [quam mulieres laïcæ,] tomo 4 supra indicato, columna 763, ubi sic dicit: Εἰ δέ γε δεξαμένη τὴν χειροτεσίαν, id est, Si vero suscepta manus impositione.. Quid clarius? Posset quidem res esse æquivoca vel ambigua, si uteretur voce χειροτονία, quæ nunc ordinationem, nunc suffragium, nunc electionem significat; sed cum utatur voce χειροτεσία, sublato omni dubio, solam manus impositionem designat. Porro in hac mere cæremoniali super Diaconissas impositione manuum non dissentit a nobis Baronius ad annum Christi 34, ubi recitato ex verbis Epiphaniihæresi 79 earumdem ministerio, scribit ista num. 288: Quantumlibet prædicta Diaconissæ curarent, non tamen erant ejusmodi, ut, sicut diaconi, manus impositionem acciperent, vel aliquo sacramento initiatæ essent: solam enim negat manus impositionem sacramentalem, sicut diaconi accipiebant. Quod subdit, nam sacrosancta Nicæna synodus (canone 19) ea ex causa easdem inter laïcas adnumerat; de Paulianistis intelligendum ad Ecclesiam catholicam redeuntibus: cum de iis solis canon agat. Justinianus imp. sec. VI Diaconissas annumeravit beneficiariis ecclesiæ Constantinopolitanæ, ut infra videbitur.

[20] [etiamsi earumdem consecratio esset mere cæremonialis, non autem sacramentalis.] Ex jam dictis sequitur, ut Diaconissæ ordinem quemdam in Ecclesia constituerint, non quidem stricti nominis seu sacramentalem, sed mere cæremonialem. Audiatur de hac re S. Epiphanius hæresi 79, pag. 1060: Quamquam vero, ait, Diaconissarum in Ecclesia ordo sit, non tamen ad sacerdotii functionem, aut ullam ejusmodi administrationem institutus est; sed ut muliebris sexus honestati consulatur, sive ut baptismi tempore adsit; sive ut inspiciat, si quid passa sit, aut molestiæ pertulerit; sive ut, cum nudandum est mulieris corpus, interveniat, ne virorum, qui sacris operantur, aspectui sit exposita; sed a sola Diaconissa videatur, quæ sacerdotis mandato mulieris curam gerit, quo tempore vestibus exuitur. Qua in re cum ordinis illius modestiæ, tum ecclesiasticæ disciplinæ prudenter admodum ex canonis præscripto est ac regula consultum. Propterea ne loqui quidem in ecclesia mulieri, aut in viros auctoritatem habere sacræ Litteræ permittunt 1 Cor. 14 ℣ 34. Ludovicus de la Cerda in notis ad hunc Tertulliani locum Viduam adlegi in ordinationem antea recitatum, recte observat ista pag. 623: Ne vero puta feminis datum aliquem sacrum ordinem, neque id vult Tertullianus; cum enim nomen ORDINIS in feminis videris, improprie capias necesse est.

[21] [Errores Cataphrygarum mulieres altius promovere volentium.] Dignitas itaque Diaconissarum, eo modo intellecta, quem jam exposui, gradus summus erat, ad quem femineus sexus elevatus fuit in Ecclesia Dei. Qui sublimiorem eis tribuerunt, in errorem inciderunt a veritate Catholica alienum. Tales sunt Cataphrygæ hæretici, qui volebantmulieres ad diaconorum ordinem proprie dictum promovendas: adversus quos S. Ambrosius in illud 1 ad Timoth. cap. 3 ℣ XI Mulieres similiter pudicas &c. hæc scribit: Cataphrygæ occasionem erroris captantes, propter quod post diaconos mulieres alloquitur (S. Paulus,) etiam ipsas Diaconas ordinari debere vana præsumptione defendunt; cum sciant, Apostolum septem diaconos elegisse. Numquid nulla mulier tunc idonea inventa est, cum inter undecim Apostolos sanctas mulieres fuisse legamus? Sed ut hæretici animum suum verbis, non sensu legis adstruere videantur, Apostoli verbis contra sensum nituntur Apostoli; ut cum ille mulierem in Ecclesia in silentio esse debere præcipiat; illi e contra etiam auctoritatem in Ecclesia vindicent ministerii.

[22] [Diaconissæ præerant monialibus in divinis officiis.] Consecrationi tamen Diaconissarum in Oriente hæc alicubi dignitas erat annexa, ut monialibus præessent in divinis officiis. Inter alios quippe Rabulæ canones, qui habentur in Dissertatione Assemani de Monophysitis sub num. 10, exstat unus Rabulæ, qui sic habet: Monachi absque presbytero, & moniales absque Diaconissa ne pergant ad synaxes: ut enim presbyter monachis, ita & Diaconissa monialibus præest in divinis officiis, quemadmodum addit ejusdem Dissertationis auctor. Rabulam autem episcopum Edessenum cathedræ istius regimen iniisse anno Christi 412; e vita autem excessisse die VIII Augusti, anni 435, jam dictus auctor memorat tomi 3 parte 1 in notis pag. 376. Plura vero de illo habet tomo 1 a pag. 197; ubi inter alia narratur, canones in Edessena synodo ab illo sancitos.

[Annotata]

* Græce τὴν διακονουμήνην ὑπὸ τῆς ἐκκλησίας

* Græce ἐν τῷ αὐτῷ κανόνι

§ II. Tempus, ritus & verborum forma initiandi Diaconissas apud Orientales; alia earum ordinatio, ad moniales spectans, e Pontificali Nestorianorum.

[Tempus, locus ac ritus consecrationis Diaconissarum] Quo ordine, & quo sacrificii tempore consecrarentur Diaconissæ apud Orientales, commemorat Gaspar Juenin in Commentario historico & dogmatico de Sacramentis dissertatione 9, quæstione 5, cap. 3: Antiquissima Euchologia in ordine enarrationis rituum, quibus ordinatio peragitur, fidem faciunt, prius apud Græcos ordinari episcopos, cantato scilicet hymno Trisagio, hoc est, ante epistolæ lectionem; postea presbyteros, cantato hymno Cherubico, hoc est, post lectum Euangelium, precesque fidelium dictas, & sacra munera altari reposita, hoc est juxta Latinos, post Offertorium, secretas orationes & præfationem: deinde diaconos, & Diaconissas post Consecrationem, & lecta diptycha tam vivorum quam mortuorum, id est, juxta Latinos post secundum Memento, seu preces pro mortuis secreto peractas. Ex eo capite nonnihil pretii accrescebat Diaconissis: reliquæ enim ordinationes apud Græcos fiunt extra Missarum solemnia, vel in secretario, vel extra non modo sanctuarium, sed etiam extra chorum cantorum & monachorum ad portam speciosam. De numero, ordine ac nominibus portarum ecclesiætractat Goar pag. 24.

[24] Ex consecrationis itaque tempore & loco, quæ Diaconissis ac diaconis erant communia, [erat eis honorificus, quia erat similis ordinationi diaconorum.] non parva eisdem Diaconissis conciliabatur dignitas & auctoritas, quibus insuper accedebat singulare æstimationis pondus ex eo, quod summa similitudo intercederet inter diaconorum ac Diaconissarum inaugurationem; prout conficitur e parallelo utriusque ritus, quod designatus modo scriptor sic instituit dissertatione 8, quæst. 5, cap. 1, pag. 568: Utraque ordinatio CHIROTONIA dicebatur: (immo etiam χειροτεσία *, teste Morino part. 3 Exercitatione 10, cap. 1, pag. 182) utraque ad altare, & quidem ab episcopo (& eodem liturgiæ tempore) celebrabatur: in utraque imponebatur manus ab episcopo, qui oratione Spiritum sanctum advocaret: in utraque collo apponebatur stola: in altari tum ordinatus tum ordinata Eucharistiam recipiebant: utrique calix Sanguine Christi plenus, ut ex eo degustarent, tradebatur in manus.

[25] Capite autem 3 jam citato idem Jueninus profert ex Euchologio Arcudii sequentem diaconissæ inaugurationem, [Profertur] quæ ibi hoc titulo prænotatur: Precatio in ordinatione Diaconissæ, &sic habet: Postquam facta est sancta oblatio, & apertæ sunt portæ, antequam dicat diaconus istud: Omnium Sanctorum, &c., adducitur ordinanda aliaque voce * effert illud: Divina gratia, &c. Ordinandæ vero inclinanti caput imponit ei manum suam, actisque * tribus crucibus sic precatur: “Deus sancte & omnipotens, qui per nativitatem Filii tui unigeniti & Dei nostri ex Virgine secundum carnem sanctificasti sexum muliebrem, & largiris non solum viris, sed etiam mulieribus gratiam & adventum sancti Spiritus; ipse nunc, Domine, respice super hanc tuam ancillam, & advoca eam ad opus ministerii tui, & mitte dives sancti tui Spiritus donum, conserva eam in orthodoxa fide, in conversatione irreprehensibili, ministerium suum semper juxta id quod tibi placitum est implentem, quia te decet omnis gloria & honor, &c.”

[26] [forma ac ritus] Dicto, Amen, diaconorum unus facit solitas preces. Dum autem istæ fiunt, archiepiscopus manum habens super ordinandæ caput, precatur: “Here Domine, qui non repulisti mulieres consecrantes se ipsas, & volentes ut decet, ministrare sanctis domibus tuis, sed eas in ordinem ministrorum recepisti; largire gratiam sancti tui Spiritus huic ancillæ tuæ, quæ vult se ipsam tibi consecrare, & diaconici ministerii tui Phæbæ contulisti, quam vocasti ad opus hujus ministerii; da illi, Deus, sine culpa in domibus tuis sanctis perseverare, curam gerere propriæ conversationis, prudentiæ potissimum & temperantiæ, redde illam & effice ministram tuam perfectam, & ipsa sanctuario tuo adsistens dignam bonæ conversationis mercedem consequatur misericordia & clementia unigeniti Filii tui, &c”. Dicto Amen, circomponit collo ejus subtus maphorium diaconicum orarium, sive stolam, ferens ab interiori parte duas ipsius extremitates. Postea diaconus stans in ambone, alta voce dicit istud: Compleamus preces *. Postquam autem particeps facta est venerandi Corporis, dat ei archiepiscopus sanctum Sanguinis poculum, quod accipiens aliis non tradit, sed super sanctam mensam illud reponit.

[27] [earumdem consecrationis:] Huic inaugurationi satis in substantia conformis est illa, quam edidit Goar in suo Euchologio seu Rituali Græcorum a pag. 262: sedquæ supra dicebantur post Amen, absoluta precatione, Deus sancte & omnipotens, generatim & confuse expressa: Diaconorum unus facit solitas preces. Dum autem istæ fiunt &c. Hæc, inquam, ita referuntur apud Goar: Et responso, Amen, unus diaconorum precatur hoc pacto: “In pace Dominum precemur. Pro superna pace, & bono statu totius universi: Dominum precemur. Pro pace totius orbis: Dominum precemur. Pro archiepiscopo nostro N., sacerdotio, opitulatione, perseverantia, pace, sanitate, salute ejus, & pro opere manuum illius: Dominum precemur. Pro N. Diaconissa nunc ordinata, & pro salute ejus: Dominum precemur. Ut clementissimus Deus immaculatum & inculpatum ei ministerium largiatur: Dominum precemur. Pro pientissimo, & Deo amabile imperatore nostro N. &c. Ut liberemur. Suscipe, Salva”.

[28] [quæ multum] Sed diversus admodum est ordo chirotoniæ mulierum Diaconissarum, quem edidit Assemanus in Bibliotheca Orientali Clementino-Vaticana tom. 3 parte 2, a pag. 852, e Pontificali Nestorianorum depromptum. Hæc vero clariorem lucem accipient ex horum hæreticorum erroribus quos recensebo cap. 4, § 1, & nonnulla etiam observabo de Diaconissarum apud ipsos inauguratione; & quamvis ibi commode de eadem agi poterat, hic tamen non videtur etiam importunus de ea tractandi locus, ut cum antecedentibus ordinationibus conferri simul possit. Sic ergo sonat: Eligitur soror ex monasteriis, quæ sit provectæ ætatis, & monastica exercitatione commendata, bonorumque operum testimonia habeat. Jubente autem Pontifice in diaconicum introducitur tempore Sacramentorum: & offert eam archidiaconus coram episcopo, junctas manus habentem & caput inclinatum, & adorantem usque ad medium lumborum suorum, non tamen genua flectentem: hoc enim indecorum est. Archidiaconus intonat, Pax. Episcopus orat & incipit, “Pater noster, qui es in cælis”. Tum dicit: “Ad te, Domine, levavi animam meam” tono Peregrinus, usque ad “Oculi mei semper”. Deinde dicunt, Gloria.

[29] Et incipit præsul canonem “Doce me, Domine. [differt ab ea,] Virtutem tuam, Domine, in famulam tuam infunde &c”. Et orat, & incipit, “Ad te levavi. Effunde gratiam tuam Domine super ancillam tuam”. Quumque absolutum fuerit, intonat archidiaconus, Pax. Episcopus vero orat, “Deus noster bone &c”. Archidiaconus proclamat, Pax. Præsul orat: “Domine Deus fortis omnipotens, qui omnia virtute verbi tui fecisti, jussuque tuo universa contines, quæ tuo nutu creasti: qui in viris simul & mulieribus tibi complacuisti, ut donum Spiritus sancti illis dares. Tu, Domine, etiam nunc per misericordiam tuam elige pauperem hanc ancillam tuam ad bonum opus diaconatus, & da ei, ut sine macula hoc magnum & sublime ministerium coram te perficiat, & in omnibus virtutis operibus sine noxa custodiatur; utque muliebrem cœtum erudiat doceatque castimoniam & opera justa & recta: mereatque bonorum operum retributionem a te recipere in magno & glorioso die revelationis Unigeniti tui: quoniam tibi, & illi, & Spiritui sancto convenit gloria, honor, gratiarum actio, & adoratio”.

[30] Attollit vocem: “Nunc et semper &c”. Respondent, [qua initiantur moniales.] Amen. Imponit episcopus manum super caput ejus non per modum chirotoniæ, sed benedictionem ei impertitur, & recitat super illa precationem secretam pro viribus suis. Tum incipiunt hunc psalmum, tono Peregrinus. “Qui pascis Israël intende &c”. Et orant. “Adjuva, Domine, ancillam tuam propter gratiam tuam, & auxiliare ei pro miserationibus tuis, ut voluntatem dominationis tuæ perficiat semper, Domine universorum”. Alia oratio. “Dignam, Domine, pro gratia tua effice famulam tuam, ut timeat verbum tuum, & judicium tuum formidet, & fiat habitaculum gloriosæ Trinitati tuæ semper, Domine universorum”. Et absolvit dicens, “Gloria & gratiarum actio”. Et præcipit ei, ut superbiam devitet.

[Annotata]

* i. e. manus impositio

* mendosa hæc sic corrigi possunt: ad Pontificem, qui alta voce

* f. factisque

* Goar. omnium Sanctorum memoriam agentes &c.

§ III. Aliquot ad ritum, quo moniales apud Nestorianos initiantur Diaconissæ, observationes.

[E variis] Præcedentem ritum variis observationibus illustrat Assemanus pag. 853 & sequentibus; quæ ne nimis longe nos abducant, utar compendio, & nonnullas e pluribus delibabo: Eligitur soror ex monasteriis. Assemanus, Consuetudo, inquit, in ditione Antiochena obtinuit, ut abbatissa monialium Diaconissa fiat. 20. In diaconicum introducitur. Assemanus, Hoc est, ait, intra cancellos altaris, ubi ordinari solent diaconi & presbyteri. Diaconissa quoque in Græca ordinatione deducitur ad sacram mensam in Euchologio sive Rituali Græcorum apud Goarum pag. 262, ubi sunt ista: Postquam sacra peracta oblatione, sancti tribunalis apertæ fuerint fores, antequam dicat diaconus: Omnium Sanctorum, Diaconissa ordinanda pontifici præsentatur. Deinde Assemanus subdit: Hinc patet, canones illos, quibus mulierum ad altare accessus interdicitur, de Diaconissis non esse intelligendos, nisi quum menstrua patiuntur, aut quum nullum illis apud sacram mensam officium est peragendum. 30. Non tamen genua flectentem. In Euchologio Græco apud Goarum pag. 262, ipsaque caput inclinante, super caput ejus pontifex manum imponit. Adde hæc ex Matthæo Blastare apud eumdem Goarum pag. 263: Postquam vero dictum fuerit: “Divina gratia, quæ infirma curat” nullum ipsa inflectit genu, sed caput solum.

[32] [ac multis] Quarto, Deus noster bone. Assemanus, Hæc eadem, ait, precatio dicitur in ordinatione diaconi, ut supra pag. 807. Respondet autem decreto electivo Græcorum, cujus initium. “Divina gratia, quæ infirma curat”. Sicut enim Græcus pontifex super electam Diaconissam pronuntiat, inquit Goarum citans pag. 262: “Divina gratia, quæ semper infirma curat, & ea, quæ desunt, supplet, promove N. in Diaconissam: oremus pro ea, ut veniat super eam gratia sanctissimi Spiritus” ita & episcopus Nestorianus dicit, uti Assemanus præmiserat pag. 807, “Deus noster bone &c. & juxta traditionem, Domine, Apostolicam, quæ ad nos per impositionem manus ministerii ecclesiastici delata est, ecce præsentamus coram te hanc ancillam tuam, ut sit Diaconissa electa in Ecclesia tua sancta: & oramus pro ea omnes, ut adveniat super eam gratia Spiritus sancti, perficiatque & consummet eam ad opus ministerii hujus, ad quod præsentatur, per gratiam & misericordiam Unigeniti tui &c.”. Decretum hoc tamquam erroneum & hæreticum incusat Arcudius; cui postea respondebitur.

[33] [observationibus,] Quinto, Domine Deus fortis. Hic observat Assemanus: In hac precatione consistit benedictio Diaconissæ apud Syros Nestorianos, in qua & munia ejus enumerantur his verbis: “Elige hanc ancillam tuam ad bonum opus diaconatus, & da ei, ut sine macula hoc ministerium coram te perficiat, utque muliebrem cœtum erudiat doceatque”. Precatio huic fere similis in ordinatione Diaconissæ recitatur apud Morinum de Sacris ordinationibus parte 2 pag. 25 e Constitutionibus apostolicis, de quibus fuerat præfatus pag. 20. Sic autem ab eo recitatur dicta precatio: Deus æterne, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui viri & mulieris author es; qui Mariam, Deboram, Annam, & Oldam Spiritu sancto implevisti; qui non dedignatus es Filium tuum Unigenitum ex muliere nasci, qui in tabernaculo testimonii, & in templo custodes fœminas januis tuis Sanctis præfecisti: ipse etiam nunc respice hanc ancillam electam ad ministerium, & da ei Spiritum sanctum, illamque emunda ab omni inquinatione carnis, & spiritus, ut opus sibi impositum digne perficiat ad gloriam & laudem Christi tui, cum quo tibi gloria & adoratio, & sancto Spiritu in secula. Amen.

[34] Huic sensu consonat prima precatio, quæ habetur apud Goarum pag. 262: [quas in hunc ritum confecit Assemanus,] Deus sanctus omnipotens, qui per unigeniti Filii tui Dei nostri nativitatem ex Virgine, fœminam sanctificasti, & non hominibus solum, sed & mulieribus Spiritus tui gratiam & adventum largitus es. Redeamus ad Assemanum: In Rituali Syrorum Jacobitarum, ut testatur pag. 855, binæ quoque preces in benedictione abbatissæ, quæ in Diaconissarum locum, ut supra observatum est, successit, recitantur, quarum prima incipit: “Deus largitor bonorum munerum” ut in benedictione chorepiscopi, mutatis mutandis; quam præmiserat idem auctor pag. 833 in hæc verba: Deus largitor bonorum munerum, qui omnia hominum opera intelligis, cunctasque eorum vias respicis: qui providentia tua eos, qui tui indigent, comprehendis; adjuva, quæsumus, hunc famulum tuum, & da ei gratiam, diligentiam, vigilantiam, prudentiam, virtutem, viresque, ut tibi in hoc sibi commisso ministerio placeat; dignumque effice, ut pure & sine labe in illo se gerat, ut dirigat in via recta, justum judicium proferat, & ab iis, qui sibi subjecti sunt, amputet omnem rationi prudentiæque & orthodoxæ fidei adversantem impetum: ita ut hæc omnia faciens ad gloriam tuam, Deus Pater, & ad ædificationem Ecclesiæ tuæ, & ad incrementum populi tui, inveniat gratiam & misericordiam coram te, & hæres fiat sortis œconomorum fidelium & prudentium, per miserationes Unigeniti Filii tui, per quem & cum quo tibi convenit gloria & honor ac potestas cum Spiritu sancto nunc. Forte scribendum cum Spiritu sancto, nunc &c., ac subintelligendum, & semper, & in secula seculorum. Amen.

[35] Alia, quæ post Deus largitor bonorum munerum, [nonnullas huc transcribimus, aliis aliunde] ab Assemano subditur pag. 855, precatio sic habet: Da ei, Domine, intellectum, ut adolescentulas diligenter reprehendat, corripiat, dirigat, & cum fiducia & lenitate arguat: ut peregrinos recipiat, & mysteria tua exponat, ut ancillæ tuæ cum modestia & castimonia vivant, ut omnia ad gloriam Dei, sororumque profectum faciens, inveniat gratiam per misericordiam unigeniti Filii tui: cum quo tibi & Spiritui sancto gloria nunc &c. Sexto, ad illa: Imponit episcopus manum super caput ejus, non per modum chirotoniæ (proprie videlicet dictæ, seu stricti nominis) sed benedictionem ei impertitur, animadvertit sequentia Assemanus pag. 856: Hæc verba satis declarant, non ordinem sacrum, sed ministerium ecclesiasticum Diaconissæ convenire. Quia tamen ei accessus ad altare apud Nestorianos non patet; videtur ex ritu ordinationis ejus duplex cerimonia expuncta: prima scilicet collo ipsius stolam Diaconicam imponendi; altera calicem de manu pontificis accipiendi: quo significatur potestas, Eucharistiam in absentia presbyterorum & diaconorum porrigendi mulieribus atque infantibus, ut supra dictum est. Hæc ille, utrumque mox ritum proferens ex Euchologio Græcorum apud Goarum pag, 263; quem & nos supra ex Arcudio dedimus.

[36] [superadjectis] Quæ de hac cæremonia scribit Matthæus Blastares, ibidemque recitat ex eo Goarus pag. 263 & proxime sequente, ab his aliquantulum discrepant, & his expressa sunt verbis: Imposita vero illi manu precatur pontifex, ut ministerii opus inculpate absolvat, continentiam & honestam conversationem obeat, atque ita sanctis in ædibus perseveret: non tamen ipsam illibatis mysteriis ministrare permittit, aut flabellum attrectandum more diaconi illi committit. Collo deinde ipsius sub maphorte stolam diaconicam imponit pontifex, & in partem anteriorem ejus extrema reducit. Communionis autem tempore, post diaconos sanctorum mysteriorum ipsam participem facit, & ex ejus manu illa calicem accipit; nulli tamen distribuit, sed confestim traditum in sancta mensa reponit. En tibi ista ad voces quasdam superiores. Assemanus pag. 844 per maphorium intelligit flammeum, uti vocat, sive velum longum mulieris Deo consecratæ. Consuli etiam potest auctum Cangii Gloßarium ad scriptores mediæ & infimæ latinitatis ad voces maphorium & mafors. Goarus in notis ad Missam S. Joannis Chrysostomi a pag. 136, num. 128 flabellis usos diaconos in canone Missæ tum apud Græcos tum apud Latinos scribit, ut abigerent parva animalia volantia, ne in calicem inciderent. Alii usum mysticum flabellis tribuunt. Plura loco citato.

§ IV. An ritus initiandi olim Diaconissas apud Orientales sit erroneus & hæreticus.

[Proponitur & elucidatur] Utramque hanc censuram impingit Græcorum Euchologiis Petrus Arcudius lib. 6, cap. 10, pag. 474 ita scribens: Quod refert Blastarius ex quibusdam antiquis, seu potius apocryphis Euchologiis de stola Diaconæ, &, quod amplius, de forma illa enuncianda, Divina gratia, quæ infirma sanat, &c., erroneum esse judico, immo hæreticum, per consequens improbandum, atque omnino rejiciendum. Non enim dignosceretur varia impositio, immo eadem plane existimaretur, quando & eadem forma consecrationis recitatur. Dura enimvero censura, & quam ex ore sacræ theologiæ doctoris, qualis fuit Arcudius, excidisse, mirari non immerito quis possit. Postquam ergo dicto cap. 10 scripserat, Diaconissarum ordinationem peragi per veram manus impositionem, nullum tamen per hanc illis conferri ordinem sacrum; nec probari e concilio Nicæno, Diaconissas esse laïcas; item manus impositionem super eas esse alterius generis, quæ videlicet, sicut ego ipsum hic interpretor, nullum conferat sacramentum, sed quæ sit mere cæremonialis; postquam, inquam, de his suam præmiserat sententiam, supra a me disputatis consentientem; invehitur deinde in orarium seu stolam Diaconissæ applicari solitam, nec non in formam verborum Divina gratia, quæ infirma sanat &c., quæ super illa recitatur.

[38] Forma, quæ legitur apud Goarum in ritu consecrandi diaconum pag. 250, [censura Arcudii] pontifice impositam capiti illius, qui ordinatur, dexteram habente, & exclamante, sic habet: Divina gratia, quæ semper infirma curat, & ea, quæ desunt, adimplet, promovet N. piissimum subdiaconum, in diaconum: Oremus pro eo, ut veniat super eum gratia sanctissimi Spiritus. Precatio itaque hæc, secundum dicta num. 30, erat cum proportione, seu mutatis mutandis, Diaconissis etiam communis, præter alia plura, quæ cum diaconis communia habebant. Quandoquidem vero hasce inter & diaconos omnino erat diversa manus impositio, horum utique sacramentalis, illarum autem mere cæremonialis; Arcudius suæ accusationis argumentum desumit ex eo, quod non dignosceretur varia illa impositio, immo eadem plane existimaretur, quando & eadem forma consecrationis recitatur. Hæc, si Arcudii sensum recte assequor, voluerit dicere.

[39] Sed severum hoc Arcudii adversus Diaconissas & Euchologia effatum Goarus in notationibus ad ordinationem Diaconissæ pag. 265 confutat his verbis: [contra quam] Perfracta nimis fronte, ut mihi quidem tum Euchologia Ms. attentius consideranti, & * Matthæi Blastaris scripta diligentius legenti videtur, negat Arcudius, verbis hujuscemodi Diaconissarum consecrationem non esse perficiendam …, zelo potius, quam ratione in suos, quos pie exponere debuisset, invectus. Apocrypha namque non sunt cuncta, quibus Græci utuntur, Euchologia, sicut nec cryptof. *, quo Bessarion est usus, vel Barberinum S. Marci, quod prius alterius patris Græci, in concilio Florentino vocem habentis, proprium fuit; quæ tamen εὐχὴν τῆς χειροτονίας τῆς Διακονίσσης * continent, & verba θεία κάρις * &c. in ea pronunciari præscribunt, hæretica sunt aut hæresim sapiunt.

[40] Quis enim error aut hæresis est, si quædam sacramentalis formæ diaconatus verba verbis consecrandæ Diaconissæ necessariis adjungantur aut adaptentur? An ignorat formas, sicut & rerum definitiones, numeris esse similes, quibus si unitatem addas aut detrahas, priorem numerum perdi, & alium exurgere necesse est? Diaconi autem instituendi forma, quam diversa sit ab ea, quæ Diaconissæ pariter creandæ convenit, Arcudius attendat. In illa siquidem subdiaconum, virum Ordini suscipiendo subjectum idoneum, reperiet; in hac nedum subdiaconissam, sed mulierem sacræ germanæque ordinationis suppositum incapax, contemplabitur. In illa rursus diaconum Sacramento instructum & promotum; in hac mulierem benedictioni, non autem gratiæ vel characteri subjacentem mirabitur.

[41] In illa potestas ad Sacramentum saltem ex parte distribuendum; [Goarus:] in hac ad ministeria quædam solum obeunda facultas traditur. Ibi Sacramentum conferre; hic cærimonialem tantum consecrationem perficere Pontifex intendit. Qua igitur ratione eadem est diaconi Diaconissæque creandorum forma, ubi nec somniari potest una & eadem ministri intentio, & ubi verbis diversum ordinationis subjectum, immutatusque etiam ordinationis ejusdem effectus & finis, exprimitur? Nihil itaque, quod hæresim aut abusum redoleat, consecrationis hujus verba complectuntur; nisi forte abusum hæresimque Ecclesiæ Latinæ audeat Arcudius impingere, quæ non minus ac Græca Diaconissas verbis solemnibus antiquitus consecrare solebat.

[42] [ritus autem consecrandi olim Diaconissas] Porro Arcudius loco citato improbat etiam in ritu consecrationis Diaconissarum apud Græcos, quod ille perageretur intra sanctuarium vel sacram mensam. Verba ejus accipe: Omnium vero minime fas erat accedere ad sacram aram intra sanctuarium, & ibi sacris initiari. Nam hoc totum diacono, presbytero & episcopo permissum est, eo quod ipsi soli circa altare se occupent in administranda re divina. Verum Arcudio reclamat usus Græcorum, qui sine gravi causa castigari ab eo nec debet nec potest tamquam abusus. Postremo, sicut pergit, non minus absurdum erat, imponere collo ejus stolam diaconi, quam non sine ratione Græci vocant ὡράριον, ὅτι δείκνυσιν διάκονος τῇ τοιαύτῃ στολῇ τὰς ὥρας, καὶ τὸν καιρὸν τοῦ ψάλλειν, τοῦ προσεύχεσθαι, τοῦ ἐνάρχεσθαι τῆς λειτουργίας, quod diaconus, accepta extremitate stolæ tribus, digitis invitat populum ad orandum, cantores ad psallendum, pontificem ad incipiendum Sacrum, & in summa ostendit horas atque indicat tempus, quo aliquid est faciendum.

[43] [istam censuram] At Diaconissæ nihil tale aggredi poterant. Nec moveat aliquem ipsum nomen Διακόνισσα seu Διάκονος, Diaconissa vel Diacona. Nam, ut recte observavit Angelicus Doctor in 4. d. 25. q. 2. a. 2. q. 1 appellatur hoc nomine, non quia habeat sacrum Ordinem, sed propter aliquod ministerium Ecclesiæ, sicut in Græco dicitur diaconus quilibet minister, ut propterea Græci addant ἱερὸς Διάκονος, seu ἱεροδιάκονος, ad sacrum & verum diaconum significandum. Audisti, lector, argumenta Arcudii. At correctorem hunc denuo convenit, & ita corrigit Goarus modo citatus pag. 267: Absurdum dicit Arcudius lib. 6 cap. 10 ex grammatica vocis notatione, orarium Diaconissæ collo circumdare. At si nomen gerit Ordinis, cur non insignia saltem semel ferat? An absurdum est Arcudio, quod Ecclesia Romana quondam instituit, & deinceps observavit? Observasse autem Diaconissæ consecrandæ morem, ejus Ordo antiquus manifestat: &, quod Arcudio displicet, etiam orarium manu episcopi, ejus collo circumdatum clarissimis, imo & repetitis verbis enarrat.

[44] [neutiquam meretur:] Orientalem autem portionem ritum hunc custodivisse, dum sana foret, & in communione cum Occidentali perseveraret; neque ipse Arcudius inficias ibit: quamvis ab antiquo ejus Ordo vel consecratio utrobique perierit penitus, & vix jam de nomine cognoscatur. Adde, quod non ad altaris ministerium, uni tantum humero (de cujus significatione alibi diximus;) sed ad ornatum tantum, & ad corporeæ integritatis animæque munditiem ordinatæ commendandam, & ad spiritualem corporeamque exercitationem illam provocandam, orarium Diaconicum, ejus utroque humero dependens, a Pontifice imponitur.

[45] [nec carpit Arcudius,] Mirum est, verba illa, Dat ei archiepiscopus sanctum Sanguinis poculum, quod accipiens &c. tam facile decocta fuisse ab Arcudio, qui alios levioris digestionis bolos deglutire non poterat. Hoc jure merito in illo reprehendit Goarus pag. 267 jam designata, his verbis usus: Tacet Arcudius, quod Diaconissa sacrum calicem sibi traditum a Pontifice, contingere audeat, qui stolæ Diaconicæ ornatum, illi brevi tempore concessum, sugillare non erat veritus. An quia ritum perantiquum esse noverat, & ab eo jam tempore introductum in Ecclesiam, quo etiam mulieribus Christi corpus in Dominicali suscipere ecclesiastica consuetudine fas erat? An, quia legerat Gorgoniam, Gregorii Theologi sororem, ad sacrum usque altare progressam, preces obtulisse, & erectam deinde, capiteque eidem altari innixam, ferventiores in preces erupisse? &, quod ad nos tandem attinet, quod sibi manus ejus providerat & reservaverat ex memoria pretiosi Corporis aut Sanguinis Christi Domini, suis lachrymis commiscuisse, & proinde ex privilegio posse etiam Diaconissam calicem sacrum, in dignitatis, ad quam evehitur, argumentum, contingere?

[46] Nec proinde Soteris Papæ edicti habendam hic esse rationem, [quæ in earum ritu majoris erant momenti.] cum sanxit, nullam Diaconissam monacham *, pallam sacram attrectare, neque incensum ponere in sancta Ecclesia: quandoquidem de palla pro sacrificio ab ipsa peragendo explicanda, vel de oblatione thuris a muliere in sacrificio facienda, cavet sanctus Pontifex contra Montanistas, qui fœminas æque ac viros Ordinis capaces asserebant temere, atque etiam altari Sacrificium oblaturas sacrilege admovere non verebantur. Factum S. Gorgoniæ, de quo agebat Goarus, vide apud S. Gregorium Nazianzenum oratione XI.

[Annotata]

* f. tum

* id est, monasterii Cryptæ-Ferratæ in Latio

* i. e. precationem ordinationis Diaconissæ

* i. e. Divina gratia scribit

* Apud Libb. tom. 1 Concil. col. 586 sacratas Deo feminas vel monachas &c.

§ V. Ritus antiquus consecrandi Diaconissas apud Latinos; qui ex aliqua parte perseverat in monialibus Ordinis Cartusiani.

[Ordo hic] Antiquum appello ritum illum, etiamsi non possim certo definire, quo primum seculo conditus sit. Si divinare liceat, spectare forsitan poterit ad seculum octavum. Tunc autem exstitisse aliquem, in quo de Diaconissis agebatur, ordinem Romanum affirmat Christianus Lupus tomo 1 in Scholio ad canonem 15 concilii Chalcedonensis, pag. 581, ubi sic dicit, sed nullo citato auctore, Ordo Romanus Carolo Magno ab Adriano I missus insigni variorum rituum veste ornat Diaconissæ ordinationem. Ritus autem Diaconissarum deinceps continuari potuerit usque ad tempus, quo hæ una cum illo in desuetudinem abierunt. Æque incertum est, an fuerit communis passim apud Latinos; an in aliquibus dumtaxat locis vel provinciis usitatus. Valde autem discrepat a Græco, sicuti utrumque consideranti patebit. Habet eam Ordo Romanus in Bibliotheca Patrum, Coloniæ Agrippinæ edita, tomo 8, pag. 471 & sequentibus, in hæc verba: Ordo ad Diaconam faciendam. Episcopus cum Diaconam benedicit, orarium in collo ejus ponit. Quando autem ad ecclesiam procedit, portat illud super collum suum, sic vero, ut summitas orarii ex utraque parte sub tunica sit. Item Missa ad Diaconam consecrandam. Antiphona. “Deus in nomine tuo”. Psalm. “Deus exaudi orationem”. Oremus. “Deus castitatis amator & continentiæ conservator, supplicationem nostram benignus exaudi, & hanc famulam tuam propitius intuere, ut quæ pro timore tuo continentiæ pudicitiam vovit, tuo auxilio conservet, & sexagesimum fructum continentiæ, & vitam æternam te largiente percipiat. Per”.

[48] [consecrandi] Ad Corinthios: “Fratres, nescitis, quoniam corpora vestra”. Require in Dominica XII post Pentecosten. Feria IV. Graduale. “De necessitatibus meis”. Versus. “Ad te, Domine, levavi, Allel. Amavit eam Dominus”. Deinde prostrata illa ante altare, imponatur litania. Qua finita, dicat episcopus super illam hanc orationem: “Exaudi Domine preces nostras, & super hanc famulam tuam N spiritum tuæ benedictionis emitte, ut cœlesti munere ditata, & tuæ gratiam possit majestatis acquirere, & bene vivendi aliis exemplum præbere. Per”.

[49] [Diaconissas apud Latinos, unde desumptus:] Sequitur consecratio in modum præfationis: “Deus qui Annam filiam Phanuelis vix per annos septem sortitam jugale conjugium, ita in annos octoginta quatuor in sancta & intemerata viduitate servasti, ut noctibus ac diebus orationes jejuniaque miscentem, usque ad prophetiæ gratiam sub circumcisione Christi tui, justus remunerator adduceres; quique deinceps per Apostolicam intentionem, sanctarum hujus ordinationis manibus fœminarum sexus ipsius adolescentulas ac juniores instrui cum sancti chrismatis visitatione jussissi, suscipere dignare, omnipotens piissime rerum omnium Deus, hujus famulæ tuæ arduum & laboriosum, nec satis discrepans a perfecta virginitate propositum, quia tu creaturarum omnium conditor, probe nosti mundiales illecebras non posse vitari: sed cum ad te venitur per te, numquam animas semel vivificatas vel terribiles passiones, vel deliciarum blandimenta solicitant.

[50] [in eo stola,] “Nam sensibus, quibus ipse dignaris infundi, nihil est desiderabilius, quam regnum tuum: nihil terribilius, quam judicium tuum. Da ergo, Domine, ad petitionem nostram huic famulæ tuæ inter conjugatas trigesimum, cum viduis sexagesimum fructum. Sit in ea cura, misericordia, districtio; cum humilitate largitas, cum libertate honestas, cum humanitate sobrietas. Opus tuum die ac nocte meditetur, ut die vocationis suæ talis esse mereatur, quales per spiritum prophetiæ esse voluisti. Per”. Tunc ponat episcopus orarium in collo ejus, dicens: “Stola jocunditatis induat te Dominus”. Ipsa autem imponat velamen capiti suo palam omnibus de altari acceptum, cum antiphona: “Ipsi desponsata, cui angeli”. Oratio: “Preces famulæ tuæ, quæsumus, Domine, benignus exaudi, ut assumptam castitatis gratiam, te auxiliante, custodiat. Per”.

[51] [annulus & torques inter pias preces] Ad annulum dandum: “Accipe annulum fidei, signaculum Spiritus sancti, ut sponsa Christi voceris, si ei fideliter servieris. Per”. Ad torquem: “Accipe signum Christi in capite, ut uxor ejus efficiaris: & si in eo permanferis, in perpetuum coroneris”. Deinde dicat antiphonam: “Annulo suo subarrhavit me Dominus”. Sequitur oratio: “Famulam tuam, quæsumus Domine, pia devotio, te adjuvante, perducat ad veniam, quatenus mereatur a cunctis mundari sordibus delictorum, & reconciliatam tibi per Christum sereno vultu respicias, & omnia ejus peccata dimittas, severitatem quoque judicii tui ab ea clementer suspendas, & miserationis tuæ clementiam super eam benignus infundas. Per eumdem”. Tunc imponat Euangelium secundum Joannem: “In illo tempore, respondit Jesus, & dixit: Non potest homo accipere”. Post Euangelium in ordine velatarum ad manus episcopi offerat, choro imponente, Offert. “Miserere mei Domine”.

[52] Secret. “Munera, quæsumus, Domine, famulæ & sacratæ tuæ, [ab episcopo ipsis datur,] quæ tibi ob consecrationem sui corporis offert, simul ad ejus animæ medelam proficiant. Per”. Infra agenda: “Hanc ergo oblationem servitutis nostræ, sed & cunctæ familiæ tuæ, quæsumus Domine, quam tibi offero pro incolumitate famulæ tuæ, ob devotionem mentis suæ pius ac propitius clementi vultu suscipias; tibi vero supplicantes libens protege, dignanter exaudi; diesque nostros”. Benedictio: “Benedic, Domine, hanc famulam tuam, pretiosi Filii tui sanguine comparatam. Amen. Benedictionis tuæ gratiam, quam desiderat, consequatur, & sine ulla offensione, majestati tuæ dignum exhibeat famulatum. Amen.

[53] “Cursum vitæ suæ impleat sine ullis maculis delictorum, [& post sacram synaxim earum securitati consulitur.] & superet in bonis actibus inimicum. Quod ipse præstare digneris”. Communio: “Servite Domino in timore”. Post communio: “Bonorum, Deus, operum institutor famulæ tuæ cor purifica, ut nihil in ea, quod punire, sed quod coronare possis, invenias. Per”. Diacona vero illa inter mysteria sacra communicet, & post Missam episcopus ei pastorali banno * pacem confirmet, ut sua cum securitate & quiete possideat. Atque hic quidem est ritus olim apud Latinos adhibitus & in Ordine Romano expressus pro consecratione Diaconissarum: e quo ritu quænam hoc etiam tempore perseverent in consecratione monialium Ordinis Cartusiani, non erit, ut arbitror, a proposito nostro alienum, nec lectori ingratum, cognoscere.

[54] Hippolytus Helyot in Historia Ordinum Monasticorum, [Referuntur ea,] Religiosorum ac Militarium tomo 7, cap. 53, pag. 402 & sequentibus Cartusianarum Religiosarum historiam texens, quinque dumtaxat earum monasteria hoc tempore superesse affirmat: sunt autem ista; Premoliensein territorio Gratianopolitano; Melaniense in Fusseniacensi tractu Sabaudiæ, ac diœcesis Genevensis; Salettense ad ripam Rhodani, in dynastia vulgo de la Tour; Gosnense in diœcesi Atrebatensi, ac Brugense. Hæc dedi monasteria ex Helyoto, qui singulis addit annos fundationis. Deinde pag. 404 refert, sicut Cartusiani semper conservarunt antiquas Ecclesiæ consuetudines, sic etiam hujus Ordinis Religiosas conservasse hactenus antiquam virginum consecrationem, quæ fit modo in veteribus Pontificalibus præscripto: hanc vero ab illis non suscipi, nisi sint ætatis viginti quinque annorum, ad hoc usque tempus velo albo semper utentes: item consecrationem hanc fieri per episcopum, qui illis dat stolam, manipulum, ac velum nigrum. Addit insuper prædictus auctor, manipulum accommodari manui dexteræ; & episcopum, dum hanc eis dat stolam & manipulum, pronuntiare verba eadem, quæ recitat in ordinatione Diaconi & subdiaconi: hæc item ab istis monialibus gestari ornamenta die consecrationis suæ, & anno jubilæi, id est, quando quinquaginta habent annos Religionis, iisdemque cum ornamentis illas sepeliri. Hæc, quæ ex Gallico Helyoti Latine reddidi, magisdeclaro, explico & confirmo, non acturus tamen de velo, annulo, & torque seu corona, quia in consecratione aliarum etiam virginum, benedictione & consecratione adhibentur.

[55] [in quibus consecratio] Habemus superius in antiquo Ordine Romano consecrandi Diaconam seu Diaconissam, ornamentum seu signum externum proprium, stolam videlicet, seu orarium de quo multa invenies apud Macros in Hierolexico. Hoc etiam perseverat in consecratione Religiosarum Cartusianarum; quibus tamen superadditur manipulus. Vides itaque, lector, satis convenientem ritum externum inter has moniales, quæ, etiamsi nec sint, nec vocentur Diaconissæ, constituunt tamen inter Diaconissas Ecclesiæ Romanæ parallelum. At de his plura elucidanda supersunt, atque ex hodierno usu apud virgines Ordinis Cartusiani perseverante sunt confirmanda. Et vero postquam superiora, quæ ex Helyoto recitabam, non sine admiratione legissem, & vidissem usui ea esse posse huic meæ Dissertationi; cupido me incessit scribendi ad R. P. D. Procuratorem monialium Brugensium laudati Ordinis, ut de re tota certiores notitias nanciscerer.Verum cum Pater ille, ad quem litteras dederam de hac re, aliquot ante mensibus vita functus esset; ipsius vices supplevit R. P. ac Domnus Petrus Orlemans, ejusdem Ordinis, ac monialium dictarum vicarius, & die XVII Junii anni labentis 1744 una cum humanissimis litteris direxit ad me Brugis libellum, anno 1716 ibidem typis editum, cujus inscriptio ex Gallico sic sonat: Praxis benedictionis & consecrationis Virginum secundum Pontificale Romanum, & usum Ordinis Cartusiani, cum considerationibus & animadversionibus recte ad easdem se præparandi.

[56] [monialium Ordinis Cartusiani] Fit autem harum virginum, uti & aliarum benedictio & consecratio sub Missa episcopi pontificalibus ornamentis induti: verba autem ac cæremoniæ in Pontificali Romano possunt videri. His vero, quæ in prædicto libello notantur tamquam monialibus solis Cartusianis hoc tempore propria, præmittuntur sequentia pag. 62, quæ ex Gallico sic sonant: Etiamsi id quod sequitur de traditione manipuli & stolæ non inveniatur in Pontificali Romano moderno, antiqua tamen Ordinis Cartusiani consuetudo habet, ut episcopus hanc & illum det virginibus Cartusianis. Oratione autem “Da, quæsumus, ut hæ famulæ tuæ” quæ in eodem Pontificali habetur, absoluta, episcopus vocat virgines, inchoans antiphonam sequentem, quam chorus prosequitur: “Transite ad me omnes, qui concupiscitis me, & a generationibus meis implemini” pag. 63. Deinde, sicut pag. 64 dicitur, Hac antiphona cantata, duæ primæ virgines præsentantur episcopo, sicut notatum est hic supra pro velo & aliis rebus, flexisque ante illum genibus, manipulum imponit singulis ad manum dexteram, dicens: “Expecta Dominum, viriliter age, & confortetur cor tuum, & sustine Dominum”. Deinde imponit illarum collo stolam, dicens: “Tolle jugum Domini super te, & disce ab eo, quia mitis est, & humilis corde”.

[57] [similis est antiquo ritui diaconissarum.] Post hæc episcopus dat illis crucem, & inclinat eam supra sinistrum humerum virginum, dicens: “Abnega temetipsam, & tolle crucem tuam quotidie, & sequere Dominum”. Deinde directrices reducunt duas primas, & episcopo præsentant alias duas, qui eadem facit hisce, quæ fecerat primis. Virgines omnes ad locum suum reversæ flectunt genua, & simul canunt hanc antiphonam: “Dexteram meam & collum meum cinxit lapidibus pretiosis, tradidit manibus meis inæstimabiles margaritas”. Hic resumitur Pontificale: in quo, ut obiter hoc observem, non invenio ab episcopo dante hisce virginibus manipulum & stolam, pronuntiari verba eadem, quæ recitantur ab eo in consecratione Diaconi & subdiaconi, prout asserebat supra Helyotus. Denique Religiosæ, sicut lego in sæpe dicto libello, reliquo diei consecrationis suæ tempore gestant coronam, manipulum & stolam, quæ acceperunt in cæremonia… Sepeliuntur cum iisdem ornamentis, quæ componuntur ex picta charta, vel ex tela colorata; additurque eisdem crux, quæ manui illarum imponitur. Quod attinet ad monile vel annulum; hunc gestant semper.

[Annotata]

* i. e. edicto

§ VI. Mulieres, quæ proprie non sunt Diaconissæ, quia ad hoc munus non consecratæ; quænam ex his ad veri nominis Diaconissas assumptæ; an canonicæ a Diaconissis distinctæ.

[Ex Diaconissis impropriis, quæ hic describuntur,] De Diaconissis proprie dictis, & singulari consecratione ad obeunda muneri suo annexa ministeria ab episcopo destinatis, satis jam actum est. Sed præter has erant aliæ, quæ per catachresin sive abusionem nominis ita vocabantur. De his, postquam proprii nominis Diaconissas designasset Assemanus in Dissertatione de Syris Nestorianis cap. 13 § 10, ita ibidem disserit a pag. 849: Aliæ improprie dictæ, uxores scilicet diaconorum, quæ non secus Diaconissæ seu Diaconæ dicebantur, ac uxores episcoporum episcopæ, presbyterorum presbyteræ, & subdiaconorum subdiaconæ. De his si concilia consulamus, ut Antisiodorense can. 21. 22; Arausicanum 1 can. 26; Aurelianense 1 can. 15, & 11 can. 17; Epaonense can. 32; Toletanum 1 can. 18; Turonense 11 can. 14. 20; Romanum sub Gregorio II can. 1; & sub Zacharia can. 5, Diaconæ sicut & EPISCOPÆ, PRESBYTERÆ & SUBDIACONÆ apud Latinos erant, quæ, maritis ordines illos suscipientibus, EPISCOPI, PRESBYTERI, DIACONI & SUBDIACONI RELICTÆ dicuntur: quibus eorumdem conciliorum legibus cælibatus perpetuo colendus præcipitur in Occidente, secus in Oriente: ubi presbyteri, diaconi & subdiaconi uxoribus post ordinationem utuntur, & solæ episcoporum electorum uxores apud Orientales, quum mariti ordinantur (prævio tamen earum consensu) castitatem promittunt, & monasteria ingrediuntur, eisque speciatim hoc conceditur can. 48 concilii Trullani, “ut si dignæ fuerint, etiam ad Diaconissarum dignitatem provehi possint”: quum reliquæ presbyterorum, diaconorum, & subdiaconorum uxores abusive tantum ex mariti nomine dicantur presbyteræ, Diaconæ & subdiaconæ.

[59] Hujusmodi autem Diaconissas ad veri nominisDiaconissarum officium aliquando provectas fuisse, [factas fuisse veri nominis Diaconissas, probatur exemplo Theosebiæ.] suadet exemplum Theosebiæ, S. Gregorii Nysseni ante episcopatum uxoris, de qua S. Gregorius Nazianzenus in epistola 95, quæ est consolatoria in ejusdem obitu, ad laudatum præsulem Nyssenum scribit ista: Sed quid faciemus, ait, adversus Dei legem .., quæ Theosebiam meam habet (meam enim eam voco, quæ, ut Dei legibus consentaneum erat, vixit: quandoquidem spiritualis cognatio corpoream antecellit:) Theosebiam, Ecclesiæ decus, Christi ornamentum; Theosebiam vere sacram, & sacerdotis conjugem, & honore parem, magnisque mysteriis dignam: Theosebiam, quam futurum quoque tempus excepturum est, in immortalibus columnis, hoc est, omnium, tam eorum, qui eam nunc norunt, quam qui posthac futuri sunt, animis sitam. Nec vero mirum tibi videatur, quod eam sæpe appellem. Nam etiam beatæ illius fœminæ memoriam pro deliciis habeo. Hactenus Gregorius: qui eam sacram, sicut recte observat Baronius ad annum 369, num. 64, & honore parem sacerdoti (quantum fas est feminæ sacris officiis mancipari) ideo appellat, quod fungeretur in Ecclesia munere Diaconissæ. Dum vero eam vocat magnis mysteriis dignam, non intelligi posse dignitatem aliam, quam mere cæremonialem, satis ostendimus superius. Acta autem S. Gregorii Nysseni illustrata sunt a nobis ad diem IX Martii.

[60] [Diaconissarum nomen non merentur quædam feminæ in Italia:] Dominicus Macer in Hierolexico ad vocem Diaconissa sic scribit: In ecclesia metropolitana Mediolanensi adhuc durat hoc Diaconissarum officium, & sunt matronæ aliquæ, quas Vetulones vocant, quæ in Missa cantata juxta Ambrosianum ritum, ad offertorium ferunt panem & vinum pro Sacrificio. Hisce mulieres alias addit Carolus Macer, Dominici frater ibidem in hunc modum: In Arcisprioræ castro Tusculanæ diœcesis vidi aliquas similes, quas ibi Sanctesas dicunt: hæ in Quadragesima per domos comestibilia pro concionatore, & in autumno pro parocho ejusque vicario oblationes fructuum colligunt. Hæc illi occasione antiquarum ac proprii nominis Diaconissarum, de quibus ibi agunt. Sed in harum ministeriis, quæmulta erant & varia, nullum invenio, quo Vetulones illæ ac Sanctesæ, ut vocant, fungi modo dicebantur, adeo ut nihil habeant, quo antiquis proprii nominis Diaconissis accenseri queant. Simile tamen quidpiam lego in Attonis episcopi Vercellensis epistola, tomo 8 Spicilegii Acheriani edita, ubi a pag. 124 sunt hæc: In his, quæ per mulieres adhuc dispensari videntur, illas Diaconas putaremus, quæ ætate senili devictæ religiosam vitam cum castitate servantes, oblationes sacerdotibus offerendas fideliter præparant, ad ecclesiarum limina excubant, pavimenta detergunt. Laudatur Atto Vercellensis episcopus anno 945 apud Ughellum tom. 4 Italiæ sacræ col. 1060.

[61] [an Prudentius meminerit de Diaconissis:] Porro non semper est facile, ab aliis mulieribus Deo sacris Diaconissas secernere: nisi vel hoc nomen ipsis apponatur, vel notatio officii, quod obeunt in Ecclesia Dei, tamquam peculiares ejusdem ministræ. Quia vero id non fit apud Prudentium in hisce de martyrio S. Laurentii versiculis περὶ στεφάνων Hymno 2, ubi proponit poëta sacer tres feminarum classes diversas, tamquam totidem Ecclesiæ ornamenta; ecquis facile ac tuto definiat, an inter illas respexerit ad Diaconissas, quales tamen exstitisse Romæ sub S. Levita Laurentio, verosimile est. Sic itaque canit:

Cernis sacratas virgines,
Mireris intactas anus,
Primique post damnum thori
Ignis secundi nescias.
Hoc est monile Ecclesiæ,
His illa gemmis comitur
Dotata sic Christo placet,
Sic ornat altum verticem.

Virgines Deo consecratæ, & anus innuptæ, ibi sistendo, non erant Diaconissæ, sed hæ ex illis eligi poterant: idem etiam de monogamis mulieribus dicendum est. Quandoquidem tamen Prudentius ante oculos ponit præcipua Ecclesiæ Dei decora, atque inter ista haberetur dignitas Diaconissarum maxima, ultra quam muliebri sexui non patebat sublimior; fieri posset, ut Poëta sacer per viduas monogamas intellexerit Diaconissas; quandoquidem hæ ex ejusmodi viduis, sub primis Ecclesiæ seculis, prout memini me legere, eligebantur. Ceterum de variis mulierum Deo sacrarum generibus scribunt Morinus Exercitatione 10, cap. 1, & Thomassinus tomo 1, lib. 3, cap. 42 & sequentibus. Sufficit nobis hic monere lectorem, proprii nominis Diaconissas per peculiarem electionem, ministerium proprium, ac ordinationem singularem distingui ab aliis feminis Deo dicatis, quæ tales non erant. Distinctio autem variarum mulierum a Diaconissis antiqua admodum est, ut jam visuri sumus.

[62] In septem ordinibus, quibus constitit Litania septiformis sub S. Gregorio M. Papa, [quarum ab aliis mulieribus distinctio est antiqua.] tertius fuit omnium abbatissarum cum congregationibus suis: sextus universarum viduarum, ut auctor est Paulus Warnefridus, qui vixit seculo 8, libro 3 de Gestis Langobardorum, cap. 24, pag. 448 editionis novissimæ Mediolanensis tomo 1. Sanctimoniales vero secernuntur a Diaconissis apud Anastasium Bibliothecarium de Vitis Romanorum Pontificum, anno 1602 Moguntiæ excusis, in Leone III, pag. 182 his verbis: Tunc Romani, præ nimio gaudio suum recipientes pastorem, omnes generaliter … tam proceres clericorum cum omnibus clericis, quamque optimates & senatus, cunctaque militia, & universus populus Romanus cum sanctimonialibus &Diaconissis, ac nobilissimis matronis, seu universis feminis .., cum signis & bandis *, & canticis spiritualibus susceperunt. Præfuit Petri cathedræ ab anno 795.

[63] Priusquam vero hinc ad alia abeam, conveniendus mihi est Cangius, [Putat Cangius] qui Diaconissas perperam, meo quidem judicio, cum canonicis mulieribus confundit. Ponam in medio argumenta, quibus sententiam suam stabilire conatur. In Notis itaque ad Annæ Comnenæ Alexiadem, post Historiarum libros Joannis Cynnami vulgatis, a pag. 419 ita disserit: Porro videntur eædem fuisse cum Diaconissis mulieres, quas canonicas vocat. Ordo Romanus, qui eas distinguit a sanctimonialibus: “Inter virginem & fœminam; inter canonicam & sanctimonialem” &c. Harum mentio est apud S. Antiochum Homil. 18, ubi ait, monachos non debere cum mulieribus conversari. Textum Græcum sic subjungit: Ὁμοίως δὲ κανονικαῖς ἀναρμοστόν ἐστι συνδιαξεῖν μετὰ ἀνδρῶν, πρὸς τὸ μηδένα σκανδαλίζεσθαι. Quæ Latine ita sonant: Similiter canonicis (mulieribus) indecorum est, cum viris conversari, ut nemo scandalizetur.

[64] Ad etymon autem nominis quod attinet; sic, ait Cangius, appellabantur viduæ seu canonissæ, quod essent ἐν τῷ κανόνι *, [canonicas non distingui a Diaconissis ;] & ἐκ τοῦ κανόνος *, ut loquuntur concilium Antiochenum can. 2, 6, 11: Chalcedonense can. 2, & synodus Trullana can. 6; seu, quod SUB CANONE ECCLESIASTICO JACERENT, vel ESSENT CONSTITUTÆ, ut est in concilio Toletano III, can. 5 & 6, & Forojuliensi an. DCCXCI, can. 1, id est, quod certum & quemdam in Ecclesia ordinem conficerent, & regulis Ecclesiæ voti emissi religione obstringerentur. Nam & inde primitus, quos hodie canonicos dicimus, ea de causa sic nuncupatos, par est credere, quod scilicet sub canone ecclesiastico constituti essent, & ecclesiasticis muniis inservirent. Hæc Cangius.

[65] [sed ipsiat opinio] Sed nulla in istis mulieribus canonicis relucet species Diaconissarum. Nam 10. Non video in his aliquid, quod cum illis sit commune; non consecrationem, non ministerium, non dignitatem, non antiquitatem. 20. Dixisset aliquid Cangius, si instituere potuisset parallelum inter duas hasce feminarum classes, vi cujus, una dictarum mulierum ad alteram comparata, eædemin utrisque reluxissent. Hoc vero cum neutiquam tentaverit laudatus auctor, quisnam ei satis fundate suffragari poterit, utrumque hoc feminarum genus non distingui. 30. Ministerium Canonicarum situm erat præsertim, si non unice, in eo, ut congrue ac decenter perageretur sepultura mortuorum. Hujusmodi autem munus non inveni hactenus inter officia Diaconissarum, quæ sat multis enumeravi supra cap. 1. Unde ergo videri potuit Cangio canonicas a Diaconissis non distingui? 40. Adde, quod tam multa & varia Diaconissis incumberent negotia viventium, ut ista mortuorum cura supersedere debuisse videantur, cum onera, quæ suscipiebant, totam facile mulierem requirerent.

[66] [variis argumentis] Verum diversitas sæpe dicta probatur nervose ex Codice Justiniani imperatoris Novella 59, cap. 2 & 3, ubi constituit, quænam debeant esse expensæ in exsequiis defunctorum, in quibus canonicæ ac moniales Hospitalariæ operam suam collocabant. Distributiones itaque menstruas, quas accepturæ essent ab istis Ecclesiæ œconomis, quibus commissa fuerat administratio terrarum, quarum reditus impendebantur in sepulturas,ita definit laudatus imperator cap. 1: Quod .. hactenus datum est laborantibus circa funerum exequias, & deinceps detur, hoc est, per singulum mensem quadringentos solidos dividendos decanis & acolythis, & ascetriis & canonicis *. Suberant autem ascetriæ seu sanctimoniales illæ diacono xenodochii rectori: nec deerat suus canonicis mulieribus præpositus. His autem præfectis pendebantur pecuniæ ad illarum alimenta: Oportet autem, sicut præcipit Justinianus cap. 3, competentem quidem auri partem reverendissimis ascetriis * dari per Deo amabiles œconomos.. Eugenio Deo amabili diacono, & xenodocho Sampsonis sanctæ memoriæ Xenonis, & ejus, qui per nos constitutus est, & his, qui erunt post eum memoratorum xenodochiorum xenodochi, eo quod ascetriæ, ad hoc ministrantes opus, sub xenodochis .. constitutæ sint.

[67] Quod autem contingit acolythos & reverendissimas canonicas, eis similiter dari ab eisdem Deo amabilibus œconomis, & qui nunc præsunt eis. Deinde præscribit imperator cap. 4, ut in exsequiis singulis ante sarcophagum præcedant octo saltem harum monialium vel canonicarum, unaque cum acolythis tribus decantent psalmos &c. Possumus hic observare. 1°. Thomassinus in Veteri & nova Ecclesiæ disciplina parte 1, lib. 3, cap. 51, pag. 808, recte memorat, præter Diaconissas, de quibus antea ibidem egerat e Codice Justiniani (& nos ex eodem de illis statim etiam scribemus) & præter sanctimoniales Hospitalarias, fuisse & canonicas, quæ cum his sanctimonialibus ad exequias fidelium ministrarent, & ad psalmodiam exequiis semper conjunctissimam. Canonicæ vocabantur a canone distributionum, quibus donabantur. Distinguuntur autem a monialibus Hospitalariis, quod hæ sacro collegio suo & congregationi alligatæ essent unde & ASCETRIÆ hic vocantur: ASCETERIA quippe monasteria Græci appellabant. At canonicæ nullo ejusmodi vinculo tenebantur; sed continentiæ tantum, ut apparet. 2°. Justinianus tam noverat apprime Diaconissas, ut illas cum canonissis confundere non potuerit, sicut patebit e sequentibus.

[Annotata]

* i. e. vexillis

* i. e. in canone

* ex canone

* καὶ ἀσκητρίαις καὶ κανονικαῖς

* ἀσκητρίαις: male in meo texatu Latino assisteriis, quod hic correxi, uti & infra. refellitur.

CAPUT III.
Variæ de Diaconissis sanctiones ex jure civili imperatorum.

§ I. Decretum Theodosii I imperatoris contra Diaconissas, auctoritate S. Ambrosii, ut fertur, ex parte abrogatum.

[Theodosius imperator legem edit] Varia sunt & lectu curiosa, quæ circa Diaconissas statuit Theodosius I imperator, cognomento magnus, qui floruit seculo IV, in suo Codice. Utar autem illo Codice, qui perpetuis Jacobi Gothofredi commentariis illustratus est, quique anno 1665 Lugduni prænotatur editus, & sex tomis constat. Ibidem igitur tomo 6, lib. 16, titulo 2, lege 27, pag. 60 de Diaconissis hæc sancit, atque ista in eisdem requirit: Nulla, nisi emensis sexaginta annis, cui votiva domi proles sit, secundum præceptum Apostoli ad Diaconissarum consortium transferatur. Cum filiis suis curatore (si id ætas poscit) petito, bona sua idoneis sedula religione gerenda committat: ipsa tantum prædiorum suorum reditus consequatur, de quibus servandi, abalienandi, donandi, distrahendi, relinquendi, vel quoad superest, vel cum in fata concedit, & libera ei voluntas est, integra sit potestas. Nihil de monilibus, & supellectili, nihil de auro, argento, ceterisque claræ domus insignibus, sub religionis defensione consumat; sed universa integra in liberos, proximos, vel in quoscumque alios arbitrii sui existimatione transcribat: ac si quando diem obierit, nullam ecclesiam, nullum clericum, nullum pauperem scribat heredes.

[69] Careat namque necesse est viribus, si quid contra vetitum circa personas specialiter comprehensas fuerit a moriente confectum. [contra Diaconissas:] Immo, si quid ab his morienti fuerit extortum, nec tacito fideicommisso aliquid clericis in fraudem venerabilis sanctionis callida arte, aut probrosa cujuspiam conhibentia * deferatur; extorres sint ab omnibus, quibus inhiaverant, bonis. Et si quid forte per epistolam, codicillum, donationem, testamentum, quolibet denique detegitur genere conscriptum erga eos, quos hac sanctione submovimus, id nec in judicium devocetur: sed vel ex intestato is, qui sibi competere intelligit, statuti hujus definitione succedat: si quis se agnoscit filium, si quis probat propinquum, si quis denique vel casu vel judicio, pro solido, pro portione, hæres, legatarius, fideicommissarius apertis deprehenditur codicillis, fruatur fortunæ munere, conscientiæ suæ fructu: &, submotis his atque dejectis, in hæreditariis corporibus potestate utatur hæredis. Atque hoc quidem primum est legis Theodosianæcaput: secundum, de crine non abscindendo a fæminis, devotionis alicujus obtentu, prætermittimus. Utrique subscribitur Dat. XI Kalend. Jul. Med. Valentiniano A. IV. & Neotherio coss., id est, anno Christi 390.

[70] [quænam causa] Sozomenus lib. 7 cap. 16 Historiæ ecclesiasticæ a Valesio editæ pag. 727 arbitratur hanc a Theodosio imperatore latam fuisse legem propter crimen sacrilegum in ecclesia Constantinopolitana perpetratum, quod ibidem describit in hunc modum: In Constantinopolitana .. ecclesia certus presbyter constitutus erat, qui pœnitentibus præesset: donec matrona quædam nobilis, ob peccata, quæ confessa fuerat, jussa ab hoc presbytero jejunare, ac Deum suppliciter orare, dum hujus rei causa in ecclesia moraretur, a diacono se stupratam esse prodidit. Quo cognito plebs omnis vehementer succensuit, eo quod contumelia illata esset ecclesiæ, nec mediocri probro expositi erant sacri ordinis viri. Nectarius vero (dictæ urbis patriarcha) cum diu multumque dubitasset, quidnam in hoc negotio agendum esset, eum, qui stuprum admiserat, diaconatu exuit. Cumque nonnulli consilium ei dedissent, ut unicuique, prout sibi conscius esset, ac fiduciam sui haberet, ad sacrorum mysteriorum communionem accedendi liberam faceret potestatem, presbyterum, qui agendæ pœnitentiæ præpositus erat, abolevit… Atque hac de causa arbitror Theodosium imperatorem, cum ecclesiarum honestati & existimationi prospiceret, lege lata cavisse, ne mulieres ad sacrum ministerium admitterentur, nisi liberos haberent, & sexagesimum ætatis annum implessent, juxta expressum mandatum Apostoli Pauli &c.

[71] [illum ad hoc moverit, examinatur:] Socrates lib. 5 Ecclesiasticæ historiæ cap. 19 hoc etiam factum narrat; sed quod edictum Theodosii ea de causa adversus Diaconissas prodierit, prout arbitrari se dicebat Sozomenus, ibidem non habet. Et vero de Sozomeni opinione dubitari merito posse videtur: cum nec ab ipso, nec a Socrate mulier ista memoretur fuisse Diaconissa: nam ab hoc vocatur γυνή τις τῶν εὐγενῶν, id est, mulier quædam nobilis; ab illo autem γυνή τις τῶν εὐπατριδῶν, quod idem est, vel, si hoc malis, mulier quædam generis patricii. Nec favet ratio temporis, ut satis probabiliter statuatur, dictum jam crimen in causa fuisse; cur Imperator hanc constitutionem ediderit. Ea namque lata est anno Christi 390; illud vero an hoc anno, an proxime sequenti commissum sit, non constat; quandoquidem Sozomenus nulli id determinato anno assignat; Socrates autem respicit ad annum Christi 391, cui refragatur Baronius. Audiamus itaque Socratem lib. citato cap. 18, ubi de Theodosio imperatore hæc scribit: Valentinianum .. juniorem Romæ imperatorem reliquit: ipse vero una cum filio suo Honorio Constantinopolim reversus, consulatu Tatiani & Symmachi in eam ingressus est die quarto Idus Novembris, id est, anno Christi 391. Et mox cap. 19 sub idem tempus accidisse memorat abrogationem presbyterorum, qui pœnitentiæ agendæ præerant, causamque subdit sacrilegum mulieris abusum. Baronius ad annum 390, num. 66, Hoc ipso anno, inquit, non autem sequenti sub consulatu Tatiani & Symmachi, ut a Socrate ponitur, accidit Constantinopoli scelus illud immane &c.; sed nullam apponit rationem, cur a Socrate dissentiat in notatione anni.

[72] Verum quæcumque causa impulerit Theodosium ad faciendam legem adversus Diaconissas; [lex eadem pauco post tempore revocatur ex parte, annitente, ut creditur,] non diu post lex eadem revocata ab illo est ex parte per legem 28 his verbis: Legem, quæ Diaconissis vel viduis nuper est promulgata. “Ne quis videlicet clericus, neve sub ecclesiæ nomine mancipia, supellectilem, prædam (velut infirmi sexus dispoliator) invaderet, &, remotis adfinibus ac propinquis, ipse sub prætextu Catholicæ disciplinæ se ageret viventis hæredem” eatenus animadvertat esse revocatam, ut de omnium chartis, si jam nota est, auferatur: neque quisquam aut litigator ea sibi utendum, aut judex noverit exequendum. Dat. X Kalend. Septemb. Veronæ, Valentiniano A. IV, & Neotherio Coss., id est, anno Christi 390. Ad hanc vero condendam constitutionem fuisse Theodosio auctorem S. Ambrosium episcopum Mediolanensem citatus Baronius affirmat num. 70, & post recitata legis prioris ejusdem imperatoris verba, sic loquitur: Cum autem Mediolani hæc sancierit imperator, ex causis (ut sibi videbatur) legitimis persuasus, quoniam dum ultor sceleris exsurrexit, compressit etiam innocentes, occurrit quamprimum vindex ecclesiasticæ libertatis, severus regum censor S. Ambrosius; qui editam sanctionem ea ex parte compulit abrogari, qua periclitabatur fidelium erga Deum religio, & erga pauperes misericordia: alia vero ex parte, qua Apostolica institutio conservabatur immunis (nam Pauli præceptio est, ne vidua eligatur minor sexaginta annorum) sivit in suo robore perdurare.

[73] Theodosius igitur, Dei obtemperans sacerdoti, adversantem pietati a se editam sanctionem contraria lege promulgata abolevit, [S. Ambrosio.] cum post duos ferme menses ad eumdem Tatianum ista rescripsit, quæ supra dedimus. Hactenus eminentissimus Baronius. Hujus autem legis promulgationem, interponente S. Ambrosio suam auctoritatem, prodiisse, credibile est, quantumvis idem Cardinalis hoc non magis probet e scriptorum tabulis, quam quod exhausisset vidua illa, seu nobilis mulier ista, quacum peccaverat diaconus, bona sua ditando eumdem diaconum, uti præmiserat num. 66, inde factum esse addens, ut idem imperator eadem lege caverit, ne viduæ quovis titulo vel Ecclesiæ vel ejus ministris bona relinquerent.

[Annotata]

* i. e. conniventia

§ II. Decreta sub Justiniano & Heraclio imperatoribus; ædes Deiparæ sacra Constantinopoli, tempore imperatoris Mauritii constructa sub nomine Diaconissæ.

[Justinianus numerum beneficiariorum ecclesiæ Constantinopoli,] Justinianus imperator, qui claruit seculo sexto, numerum sacrorum ministrorum ecclesiis Constantinopolitanis servientium determinare aggressus; annuisque earumdem reditibus aptare, quatenus fundatorum voluntati erat conveniens; in Præfatione ad Novellam 3, inter alia quæ dirigit ad Epiphanium patriarcham Constantinopolitanum, hæc scribit: Dudum quidem communi & generali lege ad tuam beatitudinem & ad reliquos sanctissimos patriarchas scripta de ordinatione venerabilium episcoporum, & reverendiss. clericorum, nec non mulierum Diaconissarum, ut non amplius sint ab antiqua mensura, qui ordinantur, disposuimus.. Præsentem vero legem specialem ad tuam beatitudinem scribimus de numero reverendissimorum clericorum, qui in hac urbe sunt, disponentes. Quia .. competens est, neque ordinationes, quæ super reverendissimis clericis fiunt, aut super reverendissimis Diaconissis, fieri tantas, ut illorum expensis sanctissima ecclesia incidat in causam mutuorum maximorum, & paulatim ad novissimam inopiam deponatur.

[75] [ac ibidem Diaconissarum minuit, ac varia de illis sancit:] Deinde autem cap. 1, Sancimus; inquit, non ultra sexaginta quidem presbyteros in sanctissima majore ecclesia esse, diaconos autem masculos centum, & quadraginta fœminas, subdiaconos vero nonaginta. Hinc observare licet. 10. quo ordine Diaconissæ accenserentur sacris ecclesiæ Constantinopolitanæ ministris, qui ex ejusdem sumptibus vivebant: cum hic ageretur de illis ad certum numerum contrahendis, ne ultra modum excresceret pensio annuorum proventuum. 20. Cum autem tunc daretur opera numero Diaconissarum minuendo in majore ecclesia, inde colligere possumus, illas ibidem antea numero plures fuisse: nec paucæ verisimiliter erant in aliis ejusdem urbis ecclesiis. In Novella vero 6, cap. 6 videbimus annos ætatis sexaginta completos, quos ad Diaconissarum ordinationem requirebat superius Theodosius imperator post Apostolum Paulum, restrictos a Justiniano fuisse ad annos quinquaginta, variaque alia ab eodem imperatore in illis fuisse requisita, quæ ad sacrum hoc ministerium promoverentur.

[76] [vult enim eas esse ætatis 50 circiter annorum, & optimi exempli &c.,] Constitutio itaque modo designata præscribit sequentia: Quanta igitur super venerabiles clericos a nobis dicta sunt, hæc etiam super Deo amabilibus Diaconissis agi volumus: ut neque ipsæ citra observantiam fiant. Sed primum quidem eis ætatem neque novellam esse, neque crescentem, neque ex hac ad delinquendum salientem; sed super mediam constitutas ætatem, & circa quinquaginta annos secundum divinas regulas agentes: sicque sacram promereri ordinationem, & aut virgines constitutas, aut unius viri quæ fuerant uxores: non enim permittimus neque secundas contrahentibus nuptias, neque vitam non habentibus, ut diximus, irreprehensibilem, sed nec suspectam omnino ad sacrum venire ministerium, & adorandis ministrare baptismatibus, & aliis adesse secretis, quæ in venerabilibus ministeriis per eas rite aguntur. Ita Justinianus imperator prospectum esse voluit dignissimo Diaconissarum officio, ut vel ex immaturæ ætatis levitate, sexusque inconstantia nihil in illud irreperet, quod sacri hujus ministerii gravitatem dedeceret, nihilque esset in hujusmodi feminarum moribus, quod non esset ab omni parte perfectum. Si vero contingeret, ante præscriptam modo ætatem justis de causis alicui conferri hoc ministerium; cautum esse voluit laudatus Justinianus, ut defectus ætatis aliunde suppleretur. Sic enim pergit in sua constitutione: Si vero quædam necessitas fiat, & minorem hac ætate, quam dicimus, ordinari Diaconissam contigerit; liceat eam in aliquo venerabilium asceteriorum ordinari, & in illo habitare. Nequaquam viris admixta constituta sit, neque suo arbitrio habitans: sed vitæ separatæ & mediocris, & a conveniente multitudine bonum testimonium habens.

[77] Voluit præterea Justinianus Diaconissas ab immoderato consanguineorum affectu alienas esse, [ab immoderato in consanguineos affectu alienas,] nec aliis adhærere cum dispendio famæ aut bonæ existimationis. Hæc enim superioribus adjungit in eadem sanctione: Volumus autem & ipsas, quæ ad ordinationem perducuntur, Diaconissas sive ex viduitate sive ex virginitate, non cum aliquo cohærentes, aut cognatorum, aut eorum, quos appellant dilectos *: (talibus enim nominibus utentes maligna suspicione suam replent vitam:) sed aut solæ habitent, aut cum parentibus solis & filiis, aut vere fratribus: aut iis cohærere, de quibus si quis suspicari aliquid præsumpserit malignum, ipse insipiens simul & impius forsan putabitur. Et si dicatur tale aliquid de aliqua earum, quæ in Diaconissarum ordinationem ingredi vult, quod alicui cohæserit sub imagine quidem bonæ appellationis, maligna vero suspicione; non oportet hujusmodi mulierem perduci omnino ad ordinationem diaconiæ. Nam si ordinetur, & tale aliquid egerit, & cohæserit alicui cum prædicto nomine aut schemate; cadet quidem a diaconia, & ipsa & ille subjecti erunt huic legi, & reliquis, quæ corruptores puniunt.

[78] Hisce varias subjungit pœnas, ut in officio contineantur: [Deum timentes, in officio constantes, pudicas; & excitans illas] Oportet enim, inquit, omnes, quæ ordinantur, venerabiles Diaconissas, tempore ordinationis & moneri, & sacrorum audire mandatorum præcepta coram reliquis, quæ dudum sunt venerabiles Diaconissæ, ut & ipsæ Dei timorem habeant, & adhærentem sacris mandatis fiduciam: timere autem & confundi sacro cadere ordine, scituras, quod si præsumpserint aut erubescentes ordinationem, aut derelinquentes sacrum ministerium ad nuptias venerint, aut aliam omnino elegerint vitam; ipsæ quidem obligatæ efficientur mortis, & substantia earum applicabitur sanctissimis ecclesiis aut monasteriis, in quibus sunt: qui vero eas aut uxores accipere aut corrumpere præsumpserint; obnoxii quidem & ipsi gladio erunt: substantia autem eorum applicabitur fisco. Si enim in antiquis legibus, virginibus illis, quæ in eorum errorem vocabantur, mortis incumbebat damnum corruptis; quomodo non magis nos in iis, quæ a Deo glorificantur, definimus, pudicitiam (quæ quam maxime mulieres exornat) conservari volentes quam diligentissime a venerabilibus Diaconissis, ut quod decet naturæ, custodiant, & quod debetur sacerdotio conservent? Ex his liquet, magna tunc temporis in veneratione fuisse cum sacrum hoc munus, tum mulieres, quæ ad illud eligebantur.

[79] [exemplo] Apposite autem laudatus imperator Justinianus Diaconissas ad conservandam pudicitiam excitat superius in memoriam revocatis virginibus illis, quibus incumbebat mortis damnum corruptis: respicit enim legis lator ad virgines Vestales, apud gentiles Romanos olim notissimas; quarum historia tametsi e variorum auctorum scriptis sit abunde pervulgata, sequentia tamen e pluribus, quæ de eisdem circumferuntur, in memoriam revocare visum est. Illarum originem altius haud repetam. Ordo istarum virginum apud Romanos fuit institutus a Numa Pompilio rege in honorem deæ Vestæ, & ad conservandum in ejusdem templo ignem sacrum. Nulla assumebatur ad hunc ordinem, nisi quæ esset annorum sex; nulla quæ excederet annos decem. Prima electa fuit a Numa: aliæ deinde a summo pontifice ducta sorte. Possent hic multa addi, si operæpretium esset, quæ ad earum parentes, consecrationem, numerum, votum virginitatis, vestitum, officia, infinitam pene venerationem apud præcipuos reipublicæ Romanæ moderatores, variasque cæcæ gentilium superstitionis observationes pertinent.

[80] [virginum Vestalium] Si vero aliqua ex illis peccasset contra castitatem, sepeliebatur viva, servatis quibusdam cæremoniis: qui vero ea fuerat abusus, cædebatur usque ad mortem. Vestalium porro aliorumque gentilium sacerdotia exstinxit Theodosius imperator, invito senatu. Consuli possunt quæ scribit Baronius ad annum 392, num. 26, ubi profertur Theodosii constitutio adversus idolorum cultores; Relatio Symmachi Urbis præfecti, senatus nomine Valentiniano & Theodosio imperatoribus oblata, quæ habetur inter opera S. Ambrosii a Benedictinis vulgata tomo 2 columna 828 & seqq.; nec non epistola ejusdem sancti Doctoris 17 col. 824, & epistola 18 col. 833 & sequentibus, qua Relationi Symmachi respondet, ac de Vestalibus virginibus meminit. Sed nunc ad institutumnostrum redeamus.

[81] [sancit insuper Justinianus, ut sint remotæ a suspecta cum viris habitatione.] Laudatus imperator Justinianus novella 123, cap. 30 cautum etiam esse voluit, ne quidquam Diaconissis moveretur obloquii e suspecta cum viro habitatione. Hæc enim sanxit: Diaconissam vero nullo modo cum viro, ex quo potest inhonestæ vitæ emergere suspicio, habitare permittimus. Si vero hæc non observet; sacerdos, sub quo subjacet, admoneat eam, ut omnibus modis talem virum ejiciat e sua domo: si vero hoc distulerit agere, ecclesiastico ministerio & propriis emolumentis alienata, monasterio tradatur, & ibi omni suæ vitæ tempore degat: rebus ejus, si quidem filios habeat, inter se & illos secundum numerum personarum dividendis: ut competentem ipsi mulieri partem monasterium accipiens, eam alat & regat. Si autem non habuerit filios, omnis ejus substantia inter monasterium, ubi mittitur, & ecclesiam, in qua prius erat constituta, æqua portione dividatur. Diaconissæ seculo VII in jure civili etiam notæ fuerunt, ut planum fiet ex his, quæ subdo.

[82] [Acta sub imperatore Heraclio.] Heraclii imperatoris novella, quæ habetur Juris Occident. lib. 2, eumdem, de quo supra Diaconissarum numerum in eadem ecclesia confirmat. In ecclesia autem Sanctæ Mariæ Virginis in eadem urbe Diaconorum masculorum numerum definit octodecim, fœminarum sex, subdiaconorum octo &c., teste Morino part. 3, Exercitatione 10, cap. 2, pag. 187. Librum ipsum, quem citat, apud nos non vidi. Floruit Heraclius imperator seculo VII. Ex quo intelligimus primo, eo etiam Seculo non exiguum Diaconissarum fuisse numerum, etiamsi definiri nequeat, an quædam in singulis fuerint ecclesiis. Secundo colligere ex dictis licet, dignitatem earum eo tempore fuisse satis notabilem, cum toties Diaconissarum ratio habeatur in legibus imperatorum.

[83] Neque ex imperatorum legibus dumtaxat commendatur antiqua Diaconissarum dignitas & successio tunc perseverans, [Ædes Deiparæ sacra Constantinopoli] verum etiam ex æde Deiparæ sacra, Mauritio imperante, sub nomine Διακονίσσης, Diaconissæ, a Cyriaco patriarcha Constantinopolitano constructa. Zonaras in Annalibus a Cangio editis tomo 2, lib. 14, num. 13, de Cyriaco, Joannis Jejunatoris in cathedra Constantinopolitana successore, refert ista: Cyriacus presbyter & œconomus magnæ ecclesiæ, a quo sacrosanctæ Deiparæ ædes, quæ Diaconissæ dicitur, extructa est. Zonaræ suffragatur S. Theophanes in Chronographia pag. 233 editionis regiæ: Ad Diaconissæ pariter compitum, inquit, Cyriacus patriarcha sanctæ Deiparæ ecclesiam posuit. Tempus notat Cedrenus ad annum XVI Mauritii imperatoris, tunc conditam affirmans. Annus autem iste concurrit cum 598 æræ vulgaris. Etymon ejusdem ædis sacræ affertur in Codini Excerptis e libro chronico de Originibus Constantinopolitanis pag. 53: Ita, aiunt, denominata est, quod patriarcha (Cyriacus) adhuc diaconus ibi habitaret, & soror ejus ibidem esset Diaconissa. Hic autem Joanni Jejunatori successit probabilius circa finem anni 595; obiit 606, ut dictum est in Historia chronologica Patriarcharum Constantinopolitanorum ante tomum 1 Augusti pag. 74 & 76.

[84] Cangius lib. 4 Constantinopolis Christianæ pag. 87 in eam se propendere conjecturam fatetur, [Diaconissæ etiam dicta.] quod videlicet sacra ædes Diaconissæ non fuerit alia, quam illa, quæ a sancta femina Olympiade, sub Theodosii magni imperio ædificata fuit inter ædem Εἰρήνης * & Sophianam, institutoin ea monacharum cœnobio: ædes autem illa, seditionem moventibus Victoriatis, una cum ecclesia magna fuit passa incendium. Audiamus Nicephorum Callistum Ecclesiasticæ historiæ lib. 13, cap. 24, in quo celeberrimæ hujus feminæ elogium contexens, Monasterium, ait, quod Constantinopoli constituit, Marinæ cognatæ suæ relinquens, eam monasterii regulam inviolatam conservare jussit. Fuit id prope sanctæ Pacis & Verbi Dei Sapientiæ pristinum templum, & usque ad seditionem eam, quæ Νίκα, hoc est, Vince, dicebatur, duravit. Tum vero Sapientiæ templo exusto, & ipsum conflagravit. Cæterum maximo eo longe post templo restituto, monasterium hoc pristinam quoque recepit venustatem, atque ad veterem restitutum est dignitatem, Sergia ei præsidente, quæ etiam beatæ hujus fœminæ Vitam conscriptam reliquit. Templum porro illud sacram etiam quamdam quotannis celebritatem habuit apud Græcos die XXVIII Julii: in Menæis enim magnis excusis tunc refertur Memoria encæniorum ædis sanctissimæ Deiparæ ἐν τοῖς Διακονείων, id est, in compito Diaconiorum. Plura de celeberrima hac Diaconissa Olympiadedicentur sub finem præsentis Tractatus præliminaris, ubi de hac & de pluribus aliis ejusdem instituti mulieribus illustribus erit agendum.

[Annotata]

* τῶν ἀγαπητῶν

* i. e. Pacis

§ III. An temporibus imperatorum Justiniani & Heraclii, vel postea, locum in ædibus sacris digniorem, quam mulieres aliæ, occuparint Diaconissæ.

[Etiamsi tempore Justiniani imp.] Antiquum in Ecclesia viguisse morem, ut mulieres in ædibus sacris orarent loco a viris separato, notum magis est, quam ut probari debeat. Procopius Cæsariensis lib. 1 de Ædificiis Justiniani imperatoris cap. 1 agens de ecclesia S. Sophiæ, Utrumque, ait, latus duæ porticus ambiunt, adeo non dissepientes structuram templi, ut potius latitudinem ejus amplient, pari quidem cum ipso longitudine ad extrema porrectæ; sed altitudine inferiores. Cameratæ atque auro decoræ sunt: altera precantibus viris assignata; altera fæminis. Nihil habent disparile, nihil diversum. Cangius lib. 3 Constantinopolis Christianæ pag. 32 rem magis explicat, & memorat, quænam ex his porticibus ad feminas pertineret: In ipsa, inquit, æde Sophiana ad Meridiem & Septentrionem binæ procurrunt porticus duplices, inferiores scilicet & superiores, secundum ipsius longitudinem, columnis marmoreis prægrandibus sustentatæ, quæ ædis latitudini nihil officiunt.. Cameratæ atque auro decoratæ sunt, alteraque precantibus viris assignata, inferior nempe: altera, quæ est superior, fœminis.

[86] [mulieres haberent locum orandi a viris separatum;] Idem auctor ibidem pag. 33 scribit ista: Porticus superiores fœminis precantibus addictæ, ut plurimum Catechumeniorum vel Catachumenorum nomine donantur a scriptoribus: non quod in iis umquam catechumeni constiterint, sed quod divinos, qui a sacerdotibus & cantoribus concinebantur, hymnos, ibi auditu exciperent mulieres: unde Κατηχούμενα, “loca Dei verbo, Officiisque ecclesiasticis audiendis superne extructa” recte viri docti interpretantur, sicut pluribus exemplis ostendit ibidem memoratus auctor, qui prædictas illas porticus superiores Gynæconitides etiam appellat. Idem Cangius in Dissertatione de Diaconissis ante citata consuli potest pag. 420. Nomen autem Γυναικονίτις, trahens origininem ἀπὸ τῆς γυναικὸς, id est, a muliere, sumitur hic pro loco vel parte ædis sacræ mulieribus assignata & usitata.

[87] [sub illo tamen imperatore & sub Heraclio,] Patebant itaque tunc ista loca solis mulieribus: unde quæri potest an promiscue & sine distinctione dignitatis ibidem inter alias non Diaconissas sederent etiam Diaconissæ. Cangio in dicta Dissertatione pag. 420 id non videtur verosimile, cum presbyteris, Diaconissis, subdiaconis, lectoribus certas quibusque assignatas στάσεις, seu sedes in ecclesia Sophiana, satis innuat Heraclius, prout statim dicetur. Ibidem præmiserat ista: Balsamon lib. 5 Juris Græcorum pag. 381 ait, Diaconissarum Ordinem canonibus olim cognitum, sedem habuisse in bemate: sua vero ætate, etsi ἐκκλησιάζουσαι, id est, in ecclesia Constantinopolitana locum & stationem haberent, non tamen in bemate sedisse. Discimus etiam ex Novella 3 Justiniani, & alia Heraclii imperatoris, quæ extat lib. 2 Juris Græcorum, definitum fuisse numerum Diaconissarum in Majore ecclesia Constantinopolitana ad quadraginta. Videri possunt quæ de his dixi paragrapho 2 proxime præcedente; ubi tamen numerus presbyterorum, diaconorum, ac subdiaconorum discrepat ab editione Cangii: quibus singulis Ordinibus, sicut pergit, assignatæ erant in eadem ecclesia στάσεις, seu stationes: ita enim vocantur loca ecclesiæ iis adscripta, in eadem Heraclii Novella, in qua etiam clericorum Blachernianæ ecclesiæ numerus definitur, atque adeo Diaconissarum ad sex, ut supra indicatum est loco mox citato.

[88] Ex dictis fit mihi verosimile, Diaconissas habuisse in ædibus sacris locum a mulieribus mere laïcis distinctum. [videntur Diaconissæ occupasse locum digniorem, quam vulgus mulierum:] Videtur quippe mihi admodum conveniens, ut, quæ singulari electione, consecratione, officio, multisque privilegiis dignitatem quamdam eximiam, qua feminis non patebat altior in Ecclesia Dei, erant consecutæ, par etiam locus earum meritis & auctoritati responderet. At quo in loco, ut recte observat Cangius, ædis Sophianæ, aut alterius, fuerit Diaconissarum statio, non est promptum asserere. Deinde ad conjecturam se convertens, earumdem sedem fortasse illam fuisse memorat, quam scriptores ecclesiastici Matroneum nuncupant. Anastasius Bibliothecarius in Symmacho PP., qui sedit sec. VI, pag. mihi 45: Et cameram fecit & matroneum. Idem in Gregorio PP. IV, qui præfuit sec. IX, pag. 243 indicat, matroneum presbyterio adjunctum fuisse: Presbyterium, ait, amplum .. funditus construxit: cui .. lapidibus circa septum matroneum adposuit.

[89] Animadvertit tamen Cangius pag. 421, non deese, [qui tamen qualis fuerit,] qui Matroneum memorent illud fuisse, quod ab eodem scriptore dictum sit pars mulierum; in qua utique mulieres tempore liturgiæ sacræ degerent. Citat deinde pro illa sententia Ordinem Romanum, in quo dicta mulierumpars vocata sit pars matronarum, hæc ejusdem Ordinis verba proferens: Similiter transiens Pontifex in partem matronarum, explet omnia, ut supra. Ex quibus videre licet, ut concludit, quod matroneum non distingueretur a patre seu loco matronarum. Hanc vero haud procul exstitisse a presbyterio conficitur e verbis prædicti Anastasii in S. Paschale PP., anno 824 vita functo, apud nos die XIV Maii, pag. 399: Præterea idem Summus Pontifex .. ecclesiam sanctæ & intemeratæ Virginis Mariæ Dominæ nostræ ad Præsepe, cernens quondam tali more constructam, ut post sedem Pontificis mulieres ad sacra Missarum solennia stantes prope assistere juxta Pontificem viderentur; ita ut, si aliquid colloqui Pontifex cum sibi assistentibus voluisset, ex propinqua valde mulierum frequentatione nequaquam ei sine illarum interventione liceret; largum ibidem locum inesse, qualiter inde sedem mutare valeret, cum cerneret, dato operis studio cœpit indesinenter agere, sedem inferius positam sursum ponere, ut eo familiarius preces Domino fundere posset, quo consortia populorum modeste declinare potuisset. Hæc ibi.

[90] [non constat.] Quo loco, inquit Cangius pag. 424, mulieres istæ, quæ haud procul a sede Pontificis stationem suam habebant in ecclesia, videntur fuisse Diaconissæ: nam cæteræ in narthece stabant, aut in ea parte, quæ mulierum dicebatur. Atque hæc quidem sunt, quæ per conjecturas in re incerta afferri possunt, de qua apud antiquos scriptores nihil legisse me recordor, quod ulterius procedat. Neque dicas, unum aliquem Diaconissis convenisse locum ex infimis, propterea quod, quamdiu duravit mulierum in orando a viris separatio, sanctarum portarum custodia Diaconissis committeretur, teste auctore epistolæ ad Antiochenos, S. Ignatio martyri adscriptæ: Saluto sanctarum portarum custodes Diaconissas. Etenim per portas, de quibus hic est sermo, non sunt intelligenda ecclesiæ vestibula vel atria; sicut confici videtur ex adjectivo sanctarum, quod verosimiliter significat portas in ipso templo, per quas a narthece ad sanctuarium aditus patebat.

CAPUT IV.
Status Diaconissarum apud hæreticos Orientales.

§ I. De Nestorianis, & qualis Diaconissarum apud illos fuerit conditio; qualis sub Monophysitis vel Jacobitis.

[Variæ de Nestorianis] De Nestorianis hæreticis, eorumque erroribus visum est hic præmittere sequentes notitias. Assemanus Bibliothecæ Clementino-Vaticanæ tomo 3 parte 2 Dissertationem de Syris Nestorianis conscripsit, per totum modo dictum tomum extensam: e qua excerpam nonnulla, quæ a meo instituto non videbuntur aliena. De Chaldæorum seu Assyriorum, quos appellat Orientales & Nestorianos, religione Christiana a temporibus Apostolicis suscepta, tractat cap. 1: qualis autem eorum fuerit status post hanc acceptam usque ad initia Nestorianæ hæreseos, exponit cap. 2. Ejusdem vero sectarios nomen traxisse a Nestorio hæresiarcha, notum est: sed quo pacto pestiferum ejus virus, propagatum ab ipso per urbem Constantinopolitanam, infecerit Orientem, non convenit inter auctores, sicut videre licet in dicta Bibliotheca cap. 3, ubi & veram Nestorianismi originem exponere conatur ejusdem auctor. Progressiones memorat cap. 4; Nestorianorum statum sub regibus Romanorum, Persarum, Arabum, Tartarorum & Turcarum dat cap. 5; Nestorianorum schismata & synodos cap. 6; veterum autem ac recentiorum hujus sectæ asseclarum errores cap. 7.

[92] [eorumque dogmatibus impiis] Nestorius duas in Christo personas statuebat, alteram Verbi Dei; alteram Jesu hominis. Hominem quippe in utero Virginis formatum volebat alium esse ab Unigenito Dei Verbo: tenebat etiam incarnationem non esse veram & hypostaticam Verbi cum humanitate unionem; sed meram inhabitationem Dei Verbi in homine, id est, in humana natura per se subsistente, velut in suo templo: idque, ut notant Patres quintæ synodi œcumenicæ can. 4, secundum gratiam, vel secundum operationem, vel secundum dignitatem, vel secundum æqualitatem honoris, vel secundum auctoritatem, aut relationem, aut affectum, aut virtutem .. vel secundum bonam voluntatem, quasi quod placuit Deo Verbo homo, .. vel secundum homonymiam &c.

[93] Ne plura addam de re abunde ex theologis nota, [præmittuntur notitiæ,] solam Verbi affectivam & moralem unionem impiissimus ille hæreticus in Christo agnoscebat. Vide jam, quam multa & quam blasphema inde deducantur consectaria. Sequitur enim primo, ut Deus non sit natus, passus ac mortuus; ut Christus non sit Deus, sed templum Dei dumtaxat; ut nulla sit in Christo idiomatum, ut theologi appellant, communicatio, quæ fundatur in eo, quod vera, & hypostatica unio sit Verbi Dei cum natura humana Sequitur 20, ut sanctissima Virgo Maria non sit Θεοτόκος, id est, Deipara, sed Χριστοτόκος, Christipara, vel ἀνθρωποτόκος, hominis mater, quæ videlicet, ut blasphemabat Nestorius, hominem dumtaxat genuerit Dei Verbo affective ac moraliter conjunctum; non autem Dei Verbum humanæ naturæ hypostatice ac vere unitum.

[94] Nunc, qualis fuerit apud Nestorianos Diaconissarum status, [& declaratur Diaconissarum sub ipsis status.] intellige. Earum consecrationem præmisi alia occasione cap. 2, § 2. Assemanus pag. 851 citat Pontificale Nestorianorum, a Josepho Indorum metropolitano descriptum anno Christi 1559, in eoque exstare indicat hunc ritum ordinationis Diaconissarum, ad ea usque tempora peragi consuetum. Huc spectant, quæ annotari asserit ad ejusdem calcem: sunt autem ista: Atque ita perficitur ordo de filiabus fœderis (monialibus) quæ ad opus diaconatus segregantur. Ad altare autem non accedit, quoniam mulier est, sed ad oleum Chrismatis dumtaxat. Hoc vero illius officium est, ut corde oret in capite monialium tempore ministerii, & in fine orationis dicat, Amen: utque ungat mulieres ad baptismum accedentes, easque ad sacerdotes admoveat: non enim fas est sacerdotibus ungere mulieres: etsi nostris temporibus id faciunt, quum sacerdotes in feminam oculos nequaquam intendant. Observo, restrictam hic admodum Diaconissis concedi potestatem a Nestorianis, si comparetur cum illa, quam habebant olim apud Monophysitas seu Jacobitas, qui privilegia, supra fere quam credi possit, in easdem conferebant, prout planum fiet inferius.

[95] Idem, qui supra, memoratæ Bibliothecæ auctor, [Monophysitarum exordia,] tomo 2, qui est de scriptoribus Syris Monophysitis, præmittit Dissertationem de istis hæreticis. Licet autem illi ex historicis ac Theologis abunde innotescant; audire tamen juverit eorum exordia, atque alia plura. Monophysitæ sic dicti sunt, quod unam in Christo Domino naturam esse assererent. Sub hoc nomine Jacobitas Syros, & Ægyptios seu Coptas, nec non Æthiopas Armenosque hodie intelligi, observat Assemanus num. 1. Origo autem hæreseos Monophysitarum spectat ad medium circiter seculum quintum.Eutyches archimandrita fuit eorum parens. Animadvertit autem dictus auctor, a majore ac saniore sectariorum ipsius parte in iis, quæ statuebat de confusione & permixtione naturarum, desertum fuisse vel in ipso initio hæreseos exortæ, neque dubitare ejusdem asseclas, quin verbo ac scriptis ipsum subjiciant anathemati ad hunc usque diem, Dioscoro tamen Ægyptiorum & Barsuma, Syrorum corruptoribus & sectæ istius primipilis, doctrinam ejus diserte approbantibus, ipsumque defendentibus tamquam orthodoxæ fidei propugnatorem.

[96] [progressus per varias Orientis regiones: quales sint] Auctor idem num. 2 describit progressus Monophysismi in Ægypto, Syria, Mesopotamia, Armenia, Arabia, Nubia & Æthiopia; concordiam & discordiam recentiorum Monophysitarum num. 3. Quod spectat, inquit, ad communionem Jacobitarum cum Catholicis, hæreticis vel schismaticis, Orientalibus & Occidentalibus; jam observavi (pag. 291) primatem ejus sectæ Gregorium Barhebræum in eo fuisse Politicorum errore, ut crederet, controversias Orientales inter & Occidentales, & inter Orientales ipsos circa Incarnationem Verbi agitatas, meras esse theologorum opiniones, non hæresim constituere.

[97] [Jacobitæ.] Veterum porro Monophysitarum sectas enumerat num. 4; Syrorum Jacobitarum errores de Christo, de Trinitate, de Sacramentis Ecclesiæ, de Eucharistia, de invocatione Spiritus sancti in Liturgia, de statu animarum corporibus exutarum, de purgatorio &c. exponit num. 5. Jacobitarum quoque politiam ecclesiasticam & secularem num. 6 declarat; sub cujus finem tractat etiam de quinque metropolitis, episcopis autem sex, patriarchæ Jacobitarum subjectis, præter illos, qui ibidem dicuntur in regione Turabdin exstare. Hoc vero de statu ecclesiæ Jacobitarum hodierno intelligendum monet Assemanus num. 7. Mitto plura.

[98] [Status Diaconissarum] His prænotatis, perveniamus ad Diaconissas Monophysitarum vel Jacobitarum, qui illorum hæresim profitebantur. Qualis sub his fuerit earum status, quæ potestas, quæ privilegia, commemorat Assemanus in Dissertatione de Monophysitis num. 10, hunc de illis canonem referens, quem affirmat exstare in Pontificali Jacobitarumpag. 144: Potestatem intra altare Diaconissa nullam omnino habet: quoniam & quando ordinatur, in ecclesia tantum adstat (extra cancellos videlicet altaris.) Hæc est autem ejus potestas, ut scilicet altare verrat, & lampades in sanctuario accendat; idque tum, quum presbyter aut diaconus absunt.

[99] [sub istis hæreticis.] Permissum est quoque ei in absentia presbyteri & diaconi, Sacramenta ex theca in sanctuario posita accipere, mulieribusque & pueris tradere (qui scilicet annum ætatis quintum non excesserint, ut exponit Joannes Telensis apud Bar-Hebræum Nomocan. cap. 7 sect. 7, parentesis est Assemani) non tamen ea ex altari accipere, aut altari superimponere, aut mensam vitæ quoquo modo tangere. Quando autem ad suscipiendum baptismum mulieres adultæ accedunt, ipsa ungat illas jussu sacerdotis: item visitet, & ungat gratia mulieres ægrotantes. Hæc ejus potestas est, & res hujusmodi administrat: & hac de causa ordinatur, ut in sancta Ecclesia Dei coram sacerdotibus & pontificibus ministret. Hæc e canone Pontificalis Jacobitarum, de quo supra.

§ II. Alia de statu Diaconissarum sub Jacobitis; qua occasione disseritur an communi aliqua lege Diaconissis interdictus fuerit accessus ad altare.

[Mira Diaconissarum privilegia] Post hæc pergit auctor supra dictæ Dissertationis, & indicat, Bar-Hebræum fuse de Diaconissis tractare in Nomocane cap. 7, sect. 7 jam citatis, ibique, præter constitutiones Apostolorum, citari etiam canones conciliorum Laodicæni & Nicæni, Basilii Magni, & Severi, Joannis Telensis, & Jacobi Edesseni. Accipe eorum, quam subjicit ex Bar-Hebræo, summam: Diaconissa ante annum ætatis quadragesimum ne ordinetur. Si post ordinationem nupserit, excommunicetur. Consuetudo in ditione Anthiochena obtinuit, ut abbatissa monialium Diaconissa fiat, subditisque monialibus Eucharistiam porrigat; idque presbytero & diacono absentibus dumtaxat. In eadem Antiochena ditione quum Diaconissa ordinatur, orarium humero ejus instar diaconorum imponitur. Quum menstrua patitur, ingressu sanctuarii prohibetur ob reverentiam altaris. Ad cujus titulum ordinata est, in eo sanctuario dumtaxat ministrat.

[101] Ungit mulieres oleo catechumenorum, quum baptizantur. [sub dictis Jacobitis in ditione Antiochena, ubi ad hoc munus assumebant abbatissas:] Ægrotas visitat ungitque (quo oleo ait Assemanus, non explicat Jacobus Edessenus. Sed de oleo benedicto, non de oleo infirmorum loqui videtur.) Quum ipsa ægrotat, vices suas cuidam sorori in monasterio monialium committere potest, ut scilicet sanctuarii curam gerat, non ut sacra mysteria contingat. Partem Eucharistiæ, ut facere solent diaconi, in calicem immittere nequit: permissu tamen episcopi vinum & aquam in calicem miscere potest, & calicem etiam consecratum ministrare, quum id necessitas postulat. Mirabilia enimvero & pene incredibilia nonnulla hic sunt privilegia Diaconissis concessa apud hæreticos Jacobitas in ditioneAntiochena. Quod autem inter illa memorabatur de consuetudine, ut monialium abbatissæ ad dignitatem Diaconissarum assumerentur, mirum non est, cum idem fieret apud orthodoxos in Oriente.

[102] Cujus rei duo in promptu habemus exempla. Tomo 2 Martii, [quod etiam fecerunt in Oriente] die XXIII ejusdem mensis, in Vita S. Eupraxiæ virginis cap. 2, num. 7, pag. 267 referuntur ista: Eupraxia, synonyma videlicet istius sanctæ virginis mater, diligens monasterium sanctarum mulierum .., rogabat Diaconissam, & priores monasterii, dicens eis: Parvam benedictionem volo monasterio vestro præbere, redditum auri viginti & triginta librarum, ut oretis pro ista orphana (Eupraxia videlicet filia) & pro Antigono patre ejus. Aurum recusavit admittere illa abbatissa, dicens tamen: sed ne te contristem, aut sine fructu dimittam, paucum oleum, & candelas, & thymiama in oratorium confer .., & his oblatis rogabat Eupraxia Diaconissam, ut omnes sorores orarent pro Antigono, & filia ejus Eupraxia. Et ibidem num. 10: Tunc & Eupraxia mater ejus orans dixit: Filia mea, amas hoc schemate vestiri? Cui Eupraxia dixit: Utique, mater mea: quia (sicut agnovi) Diaconissa & dominæ sorores dixerunt &c. Hæc ibi. Sancta autem virgo ista tomo citato pag. 264 annuntiatur in Thebaïde, & scribitur obiisse post annum Christi 410: ex quo prædictæ consuetudinis antiquitas elucescit.

[103] [orthodoxi] Aliud factum, quo ista consuetudo confirmatur, suggerit Vita S. Irenes virginis & hegumenæ seu abbatissæ Constantinopoli in monasterio Chrysobalantho, cujus Vitam illustravi tomo VI Julii, die XXVIII: floruit autem seculo IX. Ibidem autem pag. 610 narrat biographus anonymus, Sanctæ istius præfecturæ abbatiali præmissam fuisse dignitatem diaconalem, S. Methodio patriarcha Constantinopolitano eam conferente. Audiatur biographus: Mox itaque nihil moratus patriarcha, surrexit e solio, thuribulum petiit, thus adolevit, Deo benedixit, primusque convenientem auspicatus hymnodiam, Diaconissam magnæ ecclesiæ (id est, S. Sophiæ, seu Divinæ Sapientiæ) primum ordinat Irenen (spiritu quippe, qui in ipso erat, viderat ipsius puritatem, ad illud utique officium requisitam:) & post hæc præsecturæ signaculum superaddidit.

[104] [abolitæ apud Jacobitas Diaconissæ; non tamen omnino exstinctæ.] Nunc redeamus ad Jacobitas, quorum patriarchæ Michaëlis canon de Diaconissis ex Pontificali Syriaco, auctoritate ejus publicato, profertur apud Assemanum dicto num. 10: in quo canone sermo est de ordinatione Diaconissæ tamquam de re, quæ jam diu desierat in Ecclesia; additur tamen hæc clausula: Si quis autem pontifex Diaconissam propter urgentem necessitatem aliquando ordinare voluerit, mulierem ordinet, cujus de castitate testimonium habeatur, quæque ad senectutem proxime accedat: quoniam & sancti Apostoli, Patresque talem ordinari decreverunt: ubi vides, a memorato Michaële Jacobitarum patriarcha potestatem fieri episcopis ordinandi Diaconissas propter urgentem necessitatem. De Michaële patriarcha, cui Magni nomen fuit inditum, scribit Assemanus tom. 2 cap. 31, claruisse eum dicens anno circiter 1190, & Pontificale ac Rituale Syrorum Jacobitarum ordinasse.

[105] [Disseritur an, sicut apud illos,] Verba illa e Pontificali Jacobitarum superius recitata, Potestatem intra altare Diaconissa nullam omnino habet: quoniam & quando ordinatur, in ecclesia tantum adstat, non admissavidelicet intra cancellos altaris; hæc, inquam, movere possunt quæstionem, an sicut accessus ad altare, aut illius contactus Diaconissis omnino fuit interdictus apud Jacobitas; ita etiam olim stata aliqua communi lege hoc eis vetitum fuerit. Si quis illud affirmat, incumbit ipsi legem hujusmodi producere. Assemanus in Dissertatione de Syris Nestorianis pag. 849 affirmat non constare, quod id olim interdictum fuerit; immo vero Diaconissas aliquod obiisse officium circa altare, probat e Theodoro Balsamone in Responsione ad 35 interrogationem, Juris Orientalis lib. 3, ubi causam insuper refert, cur privilegio isto privatæ fuerint, his verbis, quæ in ipso fonte non vidi, sed quæ Assemanus sic recitat loco citato: Olim aliquando Diaconissarum ordines cogniti fuere canonibus, habebantque ipsæ gradum & officium circa altare. Menstruorum autem inquinatio ministerium earum a divino & sancto altari expulit.

[106] [ita etiam communi aliqua lege] Quid, quod non ab altari dumtaxat, verum etiam a templo ac Sacramentis excludatur menstruata apud Orientales, prout observat idem Assemanus ex sequenti canone. S. Dionysii Alexandrini: De mulieribus, quæ sunt in abscessu, an eas sic affectas oporteat in Dei domum ingredi, supervacaneum vel interrogare existimo: neque enim reor, si tamen fideles sint & piæ, sic affectas, ausuras vel ad sanctam mensam accedere, vel corpus & sanguinem Domini attingere. Huic canoni idem auctor attexit interrogationem septimam ex epistola canonica Timothei Alexandrini: Si mulier sibi accidisse viderit, quod solet mulieribus, debetne ad sancta mysteria accedere, an non? Et respondetur: Non.

[107] Tomo 2 Conciliorum apud Labbeum col. 287 & sequentibus dantur canones concilii Nicæni octoginta, [apud Orientales] ex Arabico in Latinum conversi, qui a Nicolino, Binio, regioque collectore tomis Conciliorum inserti memorantur in notula marginali col. 287. Deinde a col. 359 sequuntur sanctorum Patrum, ut fertur, concilii Nicæni sanctiones & decreta. Constitutiones vocat Assemanus loco citato, & quamvis scribat, easdem in patriarchatu Antiocheno, & maxime apud Syros & Chaldæos vigere, affirmat tamen perperam illas tribui concilio Nicæno. Tomo itaque Conciliorum, quem modo designabam, col. 368 sunt ista de muliere menstrua patiente: Omnes fideles, & Christianæ mulieres continere se debent ab ingressu ædium Dei, quæ sunt ejus templa, quamdiu menstrua patiuntur: item a communionis sumptione, quousque adimpleatur earum dies. An igitur mirum cuiquam videri debet, si ab ecclesia, ab altari, a Sacramentorum participatione removeantur Diaconissæ menstruorum tempore, una eademque lege, quæ constringebat alias mulieres, comprehensæ propter convenientem sacrorum mysteriorum reverentiam?

[108] Ex allatis itaque jam constitutionibus nulla est, [prohibitus] quæ simpliciter & absolute Diaconissas arceat ab altari; sed restricte ad tempus menstruorum, & per accidens. Sicut ergo nemo dixerit, mulieribus non Diaconissis vi alicujus canonis ingressum in ecclesiam & participationem sanctissimæ Eucharistiæ interdicta fuisse simpliciter & absolute; ita ratiocinetur necesse est de accessu Diaconissarum ad altare, & contactu ejus. Superiora sic confirmari possunt ex Assemano pag. 850: Nullus, inquit, canon prohibet Diaconissas, urgente saltem necessitate, in sanctum tribunal ingredi; imo plures canones apud Syros exstant, qui etsi potestatem ordinariam omnem Diaconissis intra altare denegant, concedunt tamen iis, ut in absentia presbyterorum & Diaconorum verrant altare, & lampades in sanctuario accendant, & ex theca ibi posita Eucharistiam accipiant, mulieribusque ac pueris tradant.. Quæ omnia ut præstare possint, altare illas ingredi oportet. Hæc ille, de quibus consule præmissa in præcedenti paragrapho num. 99, & cap. 2.

[109] Sententia nostra etiam confirmatur ex antiquis Euchologiis, in quibus Diaconissarum ordinatio peragi dicitur intra sanctum tribunal, [ipsis fuerit] id est, circa altare, prout indicato jam cap. 2 licet videre. Quæ cum ita sint, Balsamoni in hunc canonem 15 concilii Chalcedonensis Diaconissam non esse mulierem ordinandam ante annum quadragesimum &c., scribenti non omnino assentior: Quæ in præsenti, ait, canone tractantur, omnino exolevere. Diaconissa enim hodie non ordinatur. Etiamsi quædam ascetriæ abusive Diaconissæ dicantur. Est enim canon, qui statuit, mulieres in sanctum tribunal non debere ingredi. Quæ ergo ad sanctum altare accedere non potest, quomodo diaconatus officium exercebit? In his, inquam, Balsamoni non assentior. Nam primo, cum ipsa istius canonis verba non proferat, non videtur satis constare, an a sancto tribunali arceat mulieres laïcas dumtaxat, an etiam Diaconissas.

[110] [accessus] Secundo, jam dictum est num. 108 licuisse Diaconissis, urgente necessitate, ingredi ad sanctum tribunal; & num. 109 indicatum est, earum ordinationem in isto loco peragi. Tertio, quædam ascetriæ, id est, moniales quædam Græcorum abusive Diaconissæ dicuntur secundum Balsamonem: quæ dictio nimium est universalis, cum restringi debeat, uti ostendit Assemanus, ad patriarchatum Antiochenum Græcorum, in cujus cathedra verisimiliter sedebat seculo Christi XI (vide Historiam Patriarcharum Antiochenorum ante tomum IV Junii:) tunc enim ibi ordinari desierant Diaconissæ: cum in eodem patriarchatu apud Syros Maronitas, Jacobitas, & Nestorianos aliter se res habuerit, sicut monet Assemanus pag. 850, probatque ex Bar-Hebræo, cujus verba recitata sunt superius num. 100.

[111] [ad altare.] Quarto, inepta mihi omnino apparet hæc Balsamonis conclusio: Quæ ad sanctum altare accedere non potest, quomodo diaconatus officium exercebit? Quippe præterquam quod interrogatio ista probabilius supponat falsum, cum jam videatur satis probatum, Diaconissis communi aliqua lege interdictum non fuisse accessum ad altare; quot & quam diversa erant earum officia, quæ extra altare exercebant, quæquead illud neutiquam pertinebant, prout invenies supra cap. 1, ubi ea enumeravi? Enimvero Diaconissarum tale erat institutum, ut externis charitatis erga femineum sexum obsequiis intentæ, nihil haberent commune jure ordinario cum sacris mysteriis, quæ ad aram peragebantur ab Ecclesiæ ministris. Quamvis autem earumdem inauguratio valde similis esset consecrationi diaconorum; horum tamen ministerium ab illarum occupationibus omnino discrepabat, quia fere totum, vel maxima saltem ex parte, referebatur ad altare.

CAPUT V.
Diaconissæ quædam memorabiles in Oriente & Occidente.

§ I. Variæ de illis notitiæ ex scriptoribus.

[Timo,] Præter S. Phœben Diaconissam, quæ claruit seculo primo, apud Surium ad diem XIX Februarii in Vita S. Auxibii, & apud nos in ejusdem Sancti Vita eodem die memoratur pag. 127 Timo Diaconissa, Beatæ titulo insignita. Ibidem pag. 124 indicatum est, vita functum fuisse eumdem sanctum episcopum anno circiter 102: unde conficitur, quo tempore ipsa vixerit, videlicet seculo primo, & forte etiam secundo. Hæc autem de illa leguntur apud nos in dicta Vita: Post hæc fama permotus S. Auxibii frater Themistagoras Solos (in Cypro) pervenit, una cum conjuge B. Timo: quæ ipsa quoque erat & admiratione digna, & virtute prædita. Hi cum in ecclesiam se contulissent, complexu se invicem salutarunt, ex eaque amborum congressione magna lætitia provenit. Et fuere deinceps in ædibus episcopi, ubi a pontifice erudiebantur: suntque baptismo ab eodem initiati in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti. Ordinavit autem B. Themistagoram Ecclesiæ diaconum S. Auxibius, uxoremque ejus inibi similiter Diaconissam. Nam ex quo sacrum baptisma suscepere, se ipsi a peccandi occasione sejunxerunt, & ambo deinceps fratrum instar erant. Per occasionem peccandi scriptor crudiori phrasi intelligit usum matrimonii, ut ex sequentibus verbis satis innotescit. Videmus hic circa finem seculi primi mulierem, vivente marito, ad Diaconissarum officium fuisse promotam, sicut factum de Theosebia, uxore S. Gregorii Nysseni dictum est num. 59: idque licitum fuisse, patet ex verbis S. Epiphanii num. 2 datis.

[113] Tertio Christi seculo claruit S. Martina virgo & martyr Romana, [S. Martina V & M., & alia] sub Alexandro imperatore passa, quæ per donum Dei Diacona fuisse scribitur in Vita a nobis data ad diem 1 Januariipag. XI num. 3. Ad quartum æræ Christianæ seculum pertinet memorabile studium Diaconissæ anonymæ, quod contulit ad convertendum filium gentilis sacerdotis a paterna superstitione ad orthodoxam fidem. Factum narrat Theodoretus lib. 3 Ecclesiasticæ historiæ a Sirmondo editæ tomi 3 parte 2; ubi cap. 9 relatis pœnis, quas impietatis suæ dederunt Julianus avunculus imperatoris & Felix, ita pergit cap. 10: Per idem vero tempus adolescens quidam, filius sacerdotis, in falsa religione educatus, ad piorum cœtum aggregatus est. Femina enim quædam pietate insignis, & Ordine Diaconissa, hujus matri familiaris cum esset, cum matre venientem (nam tenellæ admodum erat ætatis) amanter illum excipiebat, hortabaturque ad amplexandam pietatem.

[114] Matre vero mortua; frequentabat illam adolescens, [Diaconissa anonyma,] consueta doctrina erudiebatur, consiliisque ejus in animo defixis, rogabat magistram, qua via posset tum patris superstitionem effugere, tum veritatem assequi, quam prædicabat. Cui illa, fugiendum esse patrem, respondit, eique utriusque Creatorem præponendum, & alteram urbem petendam, in qua latere possit, & impii regis manus evadere, atque hoc curæ sibi futurum pollicebatur. Tum adolescens, Veniam ad te, inquit, deinceps & apud te animam meam deponam. Paucis post hæc diebus, Julianus publicum epulum celebraturus Daphnem ascendit: ascenditque cum illo hujus pater, utpote sacerdos, & imperatorem assectari solitus.

[115] [miro gentilem quemdam ad Christum convertendi desiderio] Cum patre autem & hic erat, & frater ejus: ambo enim neocori erant, imperatorisque dapes aspersione lustrabant. Septem diebus apud Daphnem festum agi mos est. Prima igitur die adstans adolescens lectulo imperatoris, cum epulas de more lustrasset, ac piaculo polluisset, curriculo contendit Antiochiam, & admirandam adiens feminam, Ego quidem ad te venio, inquit, sicut promiseram: tu vide, ut utrique saluti prospicias, & promissa præstes. Illa mox consurgens adolescentem deducit ad virum Dei Meletium, qui jussit eum in superiore hospitii parte interim consistere. At pater filium quærens, totam Daphnem circumibat, reversusque in urbem vicos & angiportus perlustrabat, oculos quoquoversum conjiciens, hujus inveniendi desiderio. Tandem cum ad eum locum pervenisset, ubi diversorium erat Meletii, sublatis oculis vidit illum prospicientem per cancellos, & accurrens corripuit & abstraxit, domumque reductum verberibus primum acerrime cecidit: deinde candentes acus manibus pedibusque & dorso infixit: postremo conclusit in cubiculo, foribusque obseratis, Daphnem rediit. Hæc ego illum jam provecta senem ætate narrantem audivi. Addebatque præterea, se Numine afflatum, & divina plenum gratia, patris idola omnia contrivisse, atque illorum imbecillitatem derisisse.

[116] [nobilis:] Postea vero, cum animo agitaret quod fecerat, patris reditum extimuisse, Christumque Dominum orasse, ut annueret, ut seras confringeret, ostiaque patefaceret. Tua enim, inquit, causa hæc pertuli & feci. Hæc, aiebat, cum dicerem, resiluerunt seræ, & apertæ sunt fores. Ego vero ad magistram denuo festinanter recurri: quæ me veste induens muliebri, secumque statuens in conclavi, iterum deduxit ad divinum Meletium: is autem Cyrillo, Hierosolymorum tunc episcopo, me tradidit, atque ita nocte profecti sumus in Palæstinam. Post mortem porro Juliani, patrem quoque suum ad veram religionem perduxit. Nam & hoc etiam nobis inter cetera narravit. Sic igitur isti ad Dei cognitionem delati salutis participes facti sunt.

[117] [alia] Præclara quoque est historia, quam subdit Theodoretus libro citato cap. 14 de Publia Diaconissa. Ego vero, inquit, præstantissimæ quoque feminæ præclaram historiam hoc loco adjiciam. Istius enim rabiem etiam mulieres divino zelo succensæ contempserunt. Publia erat iis temporibus nobilissima, & eximiorum virtutis operum fama celeberrima. Hæc modico tempore matrimonii jugo adstricta, Deo fructum obtulit sane admirandum. Joannes siquidem is, qui presbyterorum Antiochiæ princeps fuit diutissime, ac sæpe electus, ut Apostolicam Sedem capesseret, dignitatem illam perpetuo recusavit, de hoc admirabili solo enatus est. Hæc secum habens cœtum virginum perpetuam castimoniam professarum, creatori servatorique Deo laudes assidue canere cum soleret, tum vero prætereunte imperatore clarius omnes una psallebant, despicatu & irrisione dignam furiam illam ducentes. Concinebant autem illa maxime, in quibus idolorum infirmitas deridetur, & cum Davide insonabant: Simulacra gentium argentum & aurum, opera manuum hominum.

[118] Et post cetera, quibus illorum stupiditas describitur, [in profitendo coram Juliano imperatore Christi fidem imperterrita:] addebant: Similes illis fiant, qui faciunt ea, & omnes qui confidunt in eis. Quæ gravi cum dolore audiens Julianus, silere illas deinceps, dum transiret, imperavit. At Publia, ejus leges parvi pendens, fiduciam choro majorem addidit: & prætereunte illo rursus, canere jussit: Exurgat Deus, & dissipentur inimici ejus. Qua ex re graviter commotus, chori magistram adduci præcepit, & senectam cernens reverentia dignissimam, nec corporis canos misertus est, nec animi virtutem honore prosecutus: sed aliquos de satellitibus utramque illi malam cædere, genasque manibus cruentare jussit. Illa vero summi honoris loco habens contumeliam, domum rediit, unde spiritualibus illum cantibus de more impetebat, quemadmodum cantuum ipsorum auctor & magister malum illum spiritum repressit, qui Saülem divexabat.

[119] Seculo quarto, & ineunte quinto claruit S. Joannes Chrysostomus, [S. Olympias splendor Orientis,] episcopus Constantinopolitanus, ejusque tempore illustres quædam in eadem ecclesia Diaconissæ floruerunt. Tunc quippe ibidem egregie excelluit, virtutumque ac sanctimoniæ suæ radiis Orientem illustravit S. Olympias, ad quam ille sanctus Pater tomo 3 Operum, quæ Montfauconius edidit, multas dedit epistolas, quarum prima prænotatur hoc titulo, venerationem singularem spirante: Dominæ meæ summopere venerandæ, ac religiosissimæ Olympiadi, Diaconissæ, Joannes episcopus salutem in Domino. S. Gregorius Nazianzenus, aliudin Oriente præsulum lumen, de illa etiam meminit epistola 57 al. 44. Adde Sozomenum Historiæ ecclesiasticæ lib. 8, cap. 24. Annuntiatur apud Græcos in Menologio Sirleti & laudatur die XXV Julii: in Martyrologio autem Romano refertur XXVII Decembris; quæ nominis quoque celebritatem apud Jacobitas adepta est, memoria cultus ejus notata in Kalendario Sanctorum, quod Saliba presbyter descripsit, teste Assemano tomo 2 in Dissertatione de Monophysitis inter ea, quæ habet sub num. X. De hac sancta Diaconissa pluribus agendum erit cum Martyrologio Romano ad XXVII Decembris. Legi interim potest longum pariter & honorificum ipsius elogium, quod habetur apud Nicephorum Callistum Historiæ ecclesiasticæ tomo 2, lib. 13, cap. 24; ubi generis splendor, divitiæ, munificentia, venustas formæ, præclara vitæ ornamenta solidis virtutibus conjuncta, rerum caducarum contemptus, ac prodigia in hac magna Diaconissa laudantur.

§ II. Aliæ clari nominis Diaconissæ.

[Pentadia fortissime se gessit] Altera, quæ tempore S. Joannis Chrysostomi floruit, occurrit, nomine Pentadia, clari nominis Diaconissis etiam annumerari merita. Huic rescribit idem sanctus Pater epistola 94, tom. 3 pag. 643 editionis Montfauconianæ, ubi signatur exarata anno 404 vel 405; in qua egregie eam commendat, hortaturque, ut forti sit animo contra adversarios. Gaudeo, inquit, & exsulto, maximamque, etiam in tam deserto loco degens, consolationem mihi positam esse duco in ea, quam in omnibus rebus adhibes, fortitudine, constanti sententia, ingenti prudentia, linguæ libertate, ac sublimi fiducia, per quam & adversarios ignominia perfudisti, & mortiferam diabolo plagam inflixisti, & eos, qui pro veritate decertabant, ad dimicandum acuisti, ac fortissimi militis instar præclarum in bello tropæum erexisti, luculentamque victoriam adepta es.. Ecquod enim insidiarum genus prætermiserunt? Ecquod machinarum genus non moverunt, dum solidæ tuæ ac Deo fideli, generosæque & fortissimæ animæ insidias struere conantur? In forum te, quæ præter ecclesiam & cubiculum nihil noras, pertraxerunt, a foro ad tribunalia, a tribunalibus ad carcerem.

[121] [in causa] Falsorum testium linguas acuerunt, impudentem calumniam concinnarunt, cædes perpetrarunt, cruoris torrentes profuderunt, igni ac ferro juvenum corpora consumserunt, multis ac præclaris viris innumeras plagas & cruciatus intulerunt, nullum denique lapidem non moverunt, quo te metu perterritam huc adigerent, ut iis, quæ videras, contraria diceres. At tu instar aquilæ sublime volantis, eorum retibus fractis, ad libertatis fastigium virtuti tuæ consentaneum ascendisti.. Quoniam autem de nobis quoque aliquid audire cupis; vivimus, valemus, morbo omni liberati sumus. Quod si etiam ægrotamus, idoneum nobis ad recuperandam sanitatem remedium est sincera & fervens, ac firma & constans tua erga me caritas.

[122] [S. Joannis Chrysostomi.] Scripta est hæc epistola dum Vir sanctus in exsilium discesserat: qua de causa turbæ Constantinopoli sunt concitatæ, & ecclesia patriarchalis incendio consumpta: quod dum hostes ejus imputarent civibus Constantinopolitanis, qui optimum pastorem suum tenerrime diligebant, diris modis illos exercebant, ut hujus atrocis calumniæ tamquam veræ accusationis confessionem ex eo extorquerent. Porro laudatæ Pentadiæ idem sanctus Doctor scribit epistolam 104 pag. 649, & epistolam 185, pag. 704: in hac autem inter alia Tuorum, ait, nuncia recte factorum ad extremos usque fines orbis terrarum fama pervenit, & omnium ore laudaris, quod, cum in uno constituta sis loco, longe dissitos excites tua pietate, atque alacriores efficias.

[123] [Amprucla, Dionysia,] Jam vero de Amprucla Diaconissa quid dicam? Exstat S. Joannis Chrysostomi ad illam, ejusque comites epistola 103, pag. 648, quæ Cucuso (Armeniæ oppido, ubi exsulabat Sanctus) anno 404 scripta notatur: & in qua illas corroborat ad ferendas fortiter persecutiones. Comites ejus suspicor fuisse virgines, quibus ipsa præerat. Ad diem XX Januarii nostri in Vita S. Euthymii Magni, qui obiit seculo 5, pag. 302 narratur Dionysia, ejusdem Sancti mater, ab Otreio Melitensi episcopo ordinata fuisse Diaconissa, & sic laudatur: Cum vero de matris sterilitate audivisset, & de divina operatione, & quemadmodum opus precationis fuerat ejus conceptio, & quod, antequam nasceretur, parentes eum Deo dedicaverant, fuit futuri verus propheta &: Revera, inquit, requiescet Spiritus Dei super hunc puerum. Deinde cum eum baptizasset, & pilos, qui ex lege tondentur pueris, totondisset, in gradum lectorum eum cooptat, atque matrem quidem Dionysiam, ut quæ divinis vacaret assidue, Diaconissam ordinat suæ ecclesiæ.

[124] Seculo sexto claruit S. Radegundis, illustris Francorum regina, [S. Radegundis Francorum regina: quibus adde] quæ a S. Medardo Noviomensi episcopo Diaconissa fuit consecrata, ut dictum est pluribus supra cap. 2, a num. 15. Cur autem hic omittam Basilinam, quam vera pietas in consanguineo tuo ab hæresi ad orthodoxam Christi fidem convertendo, nec non apparitio quædam singularis memorabilem fecit? Rem gestam narrat Baronius ad annum 513, num. 30 & 31 e Vita S. Joannis Silentiarii apud Lipomanum. En tibi compendium ex ejusdem Sancti Vita, quam dedimus die XIII Maii pag. 237: Mulier quædam genere quidem Cappadox, Baslina * nomine, Diaconissa magnæ ecclesiæ Constantinopolitanæ, venit Hierosolymam, habens secum consobrinum, qui locum obtinebat præfecti: qui… Catholicæ minime communicabat Ecclesiæ, ut qui Severi a recta diversam suscepisset opinionem. Atque Diaconissa quidem multum ponebat studii, ut mens illius mutaretur, & eum Catholicæ uniret Ecclesiæ: & ideo unumquemque virum justum rogabat, ut pro eo oraret.

[125] Rogavit etiam prædicti sancti Joannis discipulum, [Basilinam,] nomine Theodorum, ut eum ad sanctum senem deduceret, credens fore, ut per ejus orationem converteretur: quod & miro modo factum est. Hæc cum didicisset Basilina, venit in majus desiderium senem videndi suis oculis, & in animo habuit se virili amictu induere; & ad eum venire in Lauram, suaque ei exponere. Quod cum intellexisset sanctus in visioneper angelum, ei significavit dicens: Scias quod, si venias, futurum sit, ut me non videas. Noli ergo vexari, sed potius mane, &, ubicumque degeris, apparebo tibi in somnis, & tua a te audiam, & quæ mihi Deus in mentem immiserit, ea tibi renuntiabo. Dictis respondit eventus, sicut in dicta Vita narratur.

[126] Manaridem Diaconissam aliquid etiam habuisse, [Manaridem, & S. Irenem.] quo superioribus accenseri possit, conficio ex eo, quod S. Porphyrius episcopus Gazensis in Palæstina puellam Salaphtham, quæ ad fidem Christi conversa erat, vitæque sanctimonia emicabat, prædictæ Diaconissæ commiserit post mortem aviæ ejus. Factum breviter sic narraturin Vita istius Sancti tomo III Februarii, die XVI. cap. 2, num. 102, pag. 660: Contigit autem in ipsis diebus anum requiescere, & migrare ad Dominum. Tunc advocata puella, accersivit Beatus piam Manaridem Diaconissam, quæ interpretatur ipsa quoque Græca lingua φωτεινὴ, id est, lucida, & commisit Salaphtham, ipso * dato habitu regulari. Et cum eas Deo commendasset, dimisit in pace. Ut aliquid saltem statuas de tempore hujus Diaconissæ, pag. 643 a nobis signatur iste sanctus præsul obiisse anno 421. Superest S. Irene abbatissa & Diaconissa Constantinopoli: quæ de illa præmisi superius num. 103, pro insertis hic accipe. Claruit autem hæc sancta Diaconissa seculo IX, & ad illam dignitatem evecta est a S. Methodio patriarcha Constantinopolitano non post annum Christi 846, quo probabilius eum e vita migrasse diximus in Historia patriarcharum istius sedis, quæ habetur ante tomum primum mensis Augusti, pag. 108*. Die XIV Augusti egimus de B. Alberto episcopo Ferrariensi, eademque occasione indicavimus ibidem pag. 178 in Additione ad Commentariumde ipso historicum, a nostro P. Petro Brescianini instrumenta varia, quæ R. A. D. Josephus Antenor Scalabrinus operose collegerat, huc missa fuisse. Inter plurima autem illa documenta Ferrariensia, quæ ante me habeo, dicitur, a fodientibus arenam, inter laterum & disjecti muri ruinas, lapis .. inventus, reliquias martyris designans, imperito inventori ignotus, ita ut lipsana penes eumdem humata deperdita negligantur: a C. V. Scipione marchione Maffei Veronam delatus est, ut ipse in Collationibus Cassiodori testatur. His præmissa erant ista de tempore & loco inventi lapidis: Anno MDCCXXI in hortibus * penes * ecclesiam Sanctæ Crucis PP. Minimorum S. Francisci de Paula, ubi olim suburbano in burgo S. Barnabæ ecclesia & cœnobium sanctimonialium aderat .., ibique antiquum castrum inventum. Lapidi autem ibi reperto hanc fuisse insculptam inscriptionem lego in eisdem documentis:

daciana. diaconissa, que v. an. XXXXV m. iii. e. fuit. f. palmati. Cos. e. soror victorini. Psbri. e. multa ppetravit. cum flacca alumna v. a. xv. dep. in. pace. iii. id. aug.

Deinde subditur Christi monogramma, & duo alia signa. Die X Maii pag. 498 inter martyres Romanos dedimus S. Palmatium consulem, cum uxore & filiis, nec non aliis e sua familia quadraginta duobus, anno 222 sub Alexandro imperatore passum. Sed hic non videtur esse, qui supra signatur in inscriptione. Primo enim non vocatur ibi martyr. 20. nomina filiorum ibidem non invenio. 30. nihil ibidem lego de Daciana, nihil de Victorino presbytero. Apparet tamen inscriptio esse antiqua; etiamsi non liqueat ad quod tempus referenda sit.

[Annotata]

* l. Basilina, ut infra: apud Baronium minus apte Regina, translato Latine nomine, vocatur.

* f. ipsi

* l. hortis

* f. apud

CAPUT VI.
Dissertatio de tempore ac modo, quibus Diaconissæ exoleverunt.

§ I. In plerisque, non tamen in omnibus Orientis ditionibus desierunt Diaconissæ seculo circiter XII; nullæ, quantum scimus, tunc in Occidente superstites.

[Diaconissæ in Oriente & Occidente exoleverant sec. circ. 12:] Recentiores duo scriptores, Morinus in Commentario de sacris Ecclesiæ ordinationibus parte 3, Exercitatione 10, cap. 3, num. 5, & Jueninus in Commentario de Sacramentis dissertatione 9, quæstione 5, cap. 2, aliquam figunt ætatem, qua Diaconissæ exoleverint. Morinus quippe affirmat, totam Diaconissarum disciplinam, ipsasque etiam Diaconissas esse abolitas & exstinctas in Ecclesia cum Græca tum Latina abhinc annos quingentos, & quid amplius. Jueninus autem eas desiisse memorat in utraque ista Ecclesia sexcentis abhinc annis. Probat sententiam suam Morinus ex Balsamone in canonem 15 concilii Chalcedonensis scribente: item ex omnibus Euchologiis, quæ ab annis, ait, quadringentis Diaconissarum ordinationes non amplius nobis exhibent: deinde e silentio Symeonis Thessalonicensis, licet, prout observat, ordinationum ritus & mysteria satis fuse explicet: denique e Græcorum Euchologiorum editionibus, nec non e Ritualibus apud Latinos eamdem prætereuntibus. Jueninus ætatem, quam dixerat, probat 1°. ex silentio Euchologiorum Græcorum, & Ritualium apud Latinos. 2°. ex non usu Diaconissarum ab isto tempore. Hæc illi, plura addentes de hoc argumento in Occidente, de quibus infra: tametsi autem superiora videantur mihi probabilia, si intelligantur de longe maxima Diaconissarum parte in Oriente & Occidente abrogata, subdo tamen sequentia, ut disputatio præsens magis illustretur, & nonnulla ex modo dictis vel meliorem lucem accipiant, vel corrigantur.

[128] Ut vero res dispescatur in suas partes, incipio ab Oriente. [in Oriente etsi tunc fuerint infrequentiores, non omnes tamen] Theodorus Balsamon, patriarcha Antiochenus, qui antea in hoc Commentario sæpius occurrit, loco apud Morinum & superius apud nos citato habet ista: Quæ in præsenti canone tractantur (de Diaconissarum videlicet ætate, accurato delectu &c.) omnino exolevere. Item Diaconissa non ordinatur, etsi quædam ascetriæ abusive Diaconissæ dicantur. Consule quæ præmisi superius num. 109. Unde conficitur, Diaconissas in ecclesia Antiochena apud Græcos in desuetudinem abiisse tempore Balsamonis, qui cathedræ isti præerat anno Christi 1057, secundum dicta in Historia chronologica patriarcharum Antiochenorum ante tomum nostrum IV Julii pag. 131. Hinc tamen non sequitur, ut in dicto jam patriarchatu apud gentes reliquas Christum colentes, teste Assemano in Dissertatione de Syris Nestorianis pag. 850, idem acciderit: nam aliter rem se habuisse apud Syros Maronitas, Jacobitas & Nestorianos asserit ex his Bar-Hebræi verbis: Consuetudo in ditione Antiochena obtinuit, ut abbatissæ monialium Diaconissæ fiant.

[129] Jam vero Diaconissarum officium nonubique apud Orientales eodem tempore cessasse, [ibidem tunc] indicat Assemanus pag. 851 his verbis: Duravit tamen Diaconissarum officium in ecclesia Syriaca diutius, quam in Græca: nam.. Michaël Jacobitarum patriarcha, cujus obitum affigit anno Christi MCXCIX, in Pontificali a se edito, in quo eas in Ecclesia desiisse testatur, episcopis.. potestatem facit eas propter urgentem necessitatem ordinandi. Auctor idem in Dissertatione deMonophysitis ante tomum 2 suæ Bibliothecæ sub numero 10 testatur exstare in Pontificali Syriaco canonem Michaëlis patriarchæ, auctoritate ipsius publicatum, e quo refert ista Latine reddita, quibus jam dicta confirmantur: Quia vero Diaconissæ jam diu in Ecclesia cessasse comperimus, eo nimirum quod in tenera ætate constitutis baptisma jam confertur, nec amplius Diaconissis opus est, quum nullæ sint mulieres, quæ baptizentur, his aliisque de causis, quas referre supersedemus, hunc ordinem hic minime descripsimus, tametsi in pluribus exactisque voluminibus perfecte accurateque exaratus occurrat.

[130] [desierant,] Si quis autem pontifex Diaconissam propter urgentem necessitatem aliquando ordinare voluerit; mulierem ordinet, cujus de castitate testimonium habeatur, quæque ad senectutem proxime accedat: quoniam & sancti Apostoli Patresque talem ordinari decreverunt. Michaël hic I, cognomento Magnus, fuit patriarcha Jacobitarum, claruitque circa annum Christi 1190 ex Assemano tomo 2 pag. 154: & ibidem pag. 369 dicitur sedisse annos 33. Plura de illo assignatindex ad dictum tomum. An vero e Michaëlis facultate perrexerint apud Jacobitas ordinari Diaconissæ, & quousque, compertum non habeo: rariores certe apud eosdem tunc fuerunt, quam olim, prout conficitur ex urgente necessitate ad illarum ordinationem ab ipso requisita. Non video autem cur suspicari non liceat, seculo saltem decimo tertio Diaconissas aliquas exstitisse apud Jacobitas.

[131] [sed multæ supererant post medium seculi 16.] Mirabile autem prorsus est ac singulare, priscam Diaconissarum antiquitatem tanto fuisse in pretio apud Nestorianos Syros, ut comparere perrexerint apud istam nationem, & inaugurari post medium seculi decimi sexti, sicut testatur Assemanus in Dissertatione de Syris Nestorianis pag. 851 ita scribens: In Pontificali Nestorianorum, quod Josephus Indorum metropolitanus anno Christi MDLIX descripsit, exstat Diaconissarum ordinationis ritus, ad ea usque tempora peragi solitus. Ex his concludo, nimis universaliter locutos fuisse Morinum & Jueninum, quos paullo ante allegabam, de ætate, qua desiisse Diaconissas definiebant. Porro ritum inaugurandi Diaconissas apud Nestorianos dedi num. 26 & sequentibus; quæ vero post illum annotantur, num. 94. Reliquum est, ut videamus, quænam sint dicenda de usu Diaconissarum exoleto in Occidente.

[132] Morinus, postquam Diaconissarum abrogationem affixerat ætati superius a se memoratæ, [Argumenta pro consecratione earum abrogata sec. 12 in Occidente:] sententiam suam sic confirmat num. 6: Eodem tempore in Occidente omnino evanuerunt Diaconissæ. Sed antiquitus multo infrequentiores fuerunt in Occidente, quam in Oriente. Vix enim antiqui Rituales seu Sacramentaria earum mentionem faciunt. Deinde Petrus Pictaviensis, primus Lombardi commentator in glossa super sententias lib. 4 dist. 20 lit. f, septem velorum genera distinguit, unum Diaconissis tribuit, sed desiisse scribit: “Est, inquit, velum ordinationis in Diaconissis quadragesimo anno, sed abiit in desuetudinem”. Hinc duo concludit idem scriptor, ordinationem videlicet Diaconissarum ante Petrum in Occidente viguisse, & Petri seculo jam desiisse. Longe ante Petrum desuetudinem illam contigisse, aut saltem incelebrem fuisse consuetudinem illam, ex Lombardi & Hugonis Victorini scriptis manifestum est, qui de Sacramento Ordinis, & omnibus ejus partibus & adjunctis ante Petrum scribentes, nihil tamen de Diaconissis tradiderunt. Scripserunt auctores illi seculo XII. Tunc autem nullas amplius in Occidente comparuisse Diaconissas, probabilius etiam mihi est.

[133] Sed hisce adjungere quædam juverit peculiaria de tempore & loco, [sed alicubi in Italia multo citius non erant amplius notæ.] quibus alicubi apud Occidentales superfuisse ac intercidisse leguntur Diaconissæ. Tomo 8 Spicilegii Acheriani profertur epistola Attonis episcopi Vercellensis ad Ambrosium Mediolanensem sacerdotem: inter alia autem plura, quæ in ea refert de Diaconissis, scribit ista pag. 124 prioris editionis: Diaconam vero nihil quam ministram intelligimus. Quapropter si hujus officii nomen nunc etiam quoquomodo perduraret, in his, quæ per mulieres adhuc dispensari videntur, illas Diaconas putaremus, quæ ætate senili devictæ religiosam vitam cum castitate servantes, oblationes sacerdotibus offerendas fideliter præparant, ad ecclesiarum limina excubant, pavimenta detergunt. In tractu itaque Insubriæ transpadanæ adeo exoleverant Diaconissæ seculo decimo, utne illarum quidem nomen Vercellis amplius perduraret tempore Attonis, qui ab Ughello tom. 4 Italiæ sacræ columna 1060 scribitur Vercellensi cathedræ præfuisse anno 945, laudaturque tamquam doctissimus theologus, & canonista præclarus.

[134] Diu autem postea, seculo nimirum undecimo, nomen & inauguratio Diaconissarum nota erat Romæ, [Peculiare documentum de illarum consecratione] & in ecclesia Silvæ candidæ perseveravit, sicut conficitur e Joannis PP. XIX diplomate, in quo præter alia indulta conceditur ab eo facultas Petro episcopo Silvæ-candidæ ecclesiæ celebrandi certis diebus divina officia in ecclesia S. Petri in Vaticano. Profert illud diploma Mabillonius tomo 2 Musei Italici pag. 154 & sequentibus, e quo delibo ista: Consecrationes vero altarium ecclesiæ sancti Petri, & aliorum monasteriorum, nec non consecrationes ecclesiarum, altarium, sacerdotum, clericorum, diaconorum, seu Diaconissarum totius civitatis Leonianæ, vobis vestrisque successoribus .. in perpetuum concedimus. Diploma autem scriptum notatur .. in mense Decembris, Indictione .. X.

[135] Et post nominum subscriptionem sequitur: Datum XVI Kal. Januarii per manum Bosonis episcopi sanctæ Tiburtinæ ecclesiæ, [seculo XI apud Italos usitata.] & bibliothecarii sanctæ Apostolicæ Sedis. Et mox subditur: Datum pridie Kal. Januarii per manus Benedicti episcopi Portuensis.. anno Pontificatus Domini nostri Joannis .. XIX Papæ, in sacratissima sede beati Petri Apostoli sedentis ill. mense Decembris, Indict. X. Pontifex hic sedere cœpit anno Christi 1024, tertius autem ejusdem annus incidit in annum 1026, Indictione 10, more Græcorum, a Septembri incepta. De Silva-candida, seu SS. Rufinæ & Secundæ, ejusdemque loci episcopis consuli potest Italia sacra Ughelli recusa tomo 1, a columna 89, ubi & supradictum diploma invenies. Via autem Aurelia Sylva Candida est, olim ad Sylvam Nigram ab urbe Roma 10 milliaribus distans, ut scribitur col. 89. Urbs vero sancti Leonis, olim Leonia nuncupata, a Saracenis funditus deleta, sita erat inter urbes Crotonensem, & sanctæ Severinæ, ut refertur apud citatum Ughellum tomo 9 a columna 512.

§ II. Diaconissæ non lege lata, sed desuetudine probabilius abrogatæ; in Gallia tamen earum ordinatio per varios canones videtur prohibita.

[Non scitur exstare legem aliquam in Oriente,] Qui tenent, Diaconissas positivo aliquo decreto suppressas atque exstinctas fuisse, debent illud afferre. Tale autem non est, ut ab Oriente incipiamus, in XI canone concilii Laodicensis, seculo IV celebrati, qui sic habet: Quod non oporteat eas, quæ dicuntur presbyteræ vel præsidentes, in Ecclesiis ordinari. Nam hic Diaconissæ non nominantur; nec vero de illis intelligendum synodi canonem, illud argumento est, quod multis post eam seculis conspicuus fuerit in Oriente sacer Diaconissarum status, prout evincitur ex capite 5, ubi multas enumeravi Diaconissas post illud tempus in Oriente memorabiles. Accedit eo, quod supra num. 128 ex Balsamoneretulerim omnino exolevisse Diaconissas, & non ordinari; sed nullam ab illo fieri mentionem decreti, vi cujus exstinctæ fuerint. Jueninus canonem hunc, qui habetur apud Labbeum tomo 1 columna 1510, intelligit ex interpretatione Zonaræ & Balsamonis, quos citat, non de Diaconissis, sed de mulieribus quibusdam vetulis, quæ tunc temporis præfuerint mulieribus ceteris, ordinis & conseßus earum causa. Neque objicias in canone haberi verbum ordinari ex interpretatione Dionysii Exigui: cum pro qualibet institutione, sive ea fiat aliquo ritu sacro, sive non fiat, plerumque, uti addit, sumatur.

[137] [quæ Diaconissas exstinxerit:] Ibidem apud Labbeum in alia dicti canonis interpretatione columna 1517 leguntur ista: Mulieres, quæ apud Græcos presbyteræ appellantur, apud nos autem viduæ seniores, univiræ & matriculariæ nominantur, in ecclesia, tamquam ordinatas, constitui non debere. Morinus cap. 3, num. 13 apposite animadvertit, male interpretes omnes πρεσβύτιδας interpretari Latine presbyteras; pejusque antiquam versionem paraphrastice hoc nomen sic explicare: “Mulieres, quæ apud Græcos presbyteræ” &c., Vide quæ modo citabam. Nullæ enim sunt apud Græcos mulieres presbyteræ, πρεσβυτερίδες, ut diserte negat S. Epiphanius .. sed tantum πρεσβύτιδες, quo nomine in quibusdam regionibus vocabantur e Diaconissis ætate provectiores. Audiatur ille sanctus Pater hæresi 79 pag. 1060: Illud vero, inquit, diligenter observandum est, solum Diaconissarum officium ad ecclesiasticum ordinem necessarium fuisse, ac viduas quidem nominatim expressas, & inter illas, quæ anus essent, presbytidas vocatas; numquam presbyteridas seu sacerdotissas esse factas. Ibidem etiam Morinus observat, uti Patres verbo καθίστασθαι, quod significat constituere & stabilire, non ordinare per manus impositionem, sive χειροτονεῖσθαι. Nec vero S. Basilius prædicto seculo IV adeo fuit in lapsas Diaconissas severus, ut earum ordinem exstinctum vellet; sed puniri & admitti illas jubebat. Sic enim scribit ad Amphilochium canone 44: Diaconissa, quæ cum Græco fornicata est, ad pœnitentiam admittenda est: ad oblationem vero admittetur anno septimo, si videlicet in castitate vitam agat… Nos porro Diaconissæ corpus, utpote consecratum, non amplius permittimus in usu esse carnali.

[138] Nunc dispiciamus, quid de Diaconissis in Occidente dicendum videatur. [idem dic de Occidente: at in Gallia] Nullum imprimis novi exstare decretum canonicum, quo omnes omnino Diaconissæ ibidem exstirpatæ sint. Immo vero contrarium evincitur ex eo, quod illarum consecratio nota esset Romæ, & in ecclesia Silvæ-candidæ usitata seculo XI, sicut probavi supra num. 134 ex diplomate Joannis PP. XIX. Ibidem autem loci, nec non in aliis Occidentis regionibus sensim sine sensu Diaconissas desiisse per desuetudinem vel non usum, intelligi potest ex præmissis cap. 6 § I, quamdiu non affertur lex in contrarium. Sed magna hic se offert controversia, an idem contigerit in Gallia; de qua re jam pluribus disputandum est. Varii quippe canones ibidem conditi sunt, e quibus confici videtur, Diaconissas ibidem fuisse exstinctas expressa aliqua lege, quæ adversus earum ordinationem pronuntiata sit.

[139] Nam si canonum istorum sensus expendatur, judicium lectoris requiro, [varii canones] ut consideret ex iis, quæ subjicio, utrum ex canonum verbisin alienum sensum non detortis neque corruptis, aliud confici possit, quam Diaconissarum abrogationem e scriptis conciliorum tabulis sufficienter evinci. Concilium Arausicanum 1, anno 441 habitum, canone 26 hæc statuit apud Labbeum tomo 3 columna 1451: Diaconæ omnimodis non ordinandæ: si quæ jam sunt, benedictioni, quæ populo impenditur, capita submittant. Vox omnimodis videtur omnem ordinationem Diaconissarum prohibere: nec intelligi potest, hoc dumtaxat per illam prohiberi, ne omni seu quolibet modo ordinentur, id est, sine examine prævio, sine quadraginta annorum ætate, sine conditionibus denique, quas requirunt canones; illis, quæ alio modo fuerint ordinatæ, inflicta pœna, ut benedictioni, quæ populo impenditur, capita submittant, ut canonem illum explicare nititur Morinus supra laudatus.

[140] Ad canonem 21 concilii Epaonensis, anno 517 celebrati: [conditi sunt,] Viduarum consecrationem, quas Diaconas vocitant, ab omni regione nostra penitus abrogamus, solam eis pœnitentiæ benedictionem, si converti ambiunt, imponendo; nihilo rectius, meo judicio, respondet Morinus, necesse esse, ut aliquid in eo subaudiatur. Nam illam necessitatem prorsus non video: neque illam recte probat, ita disserens: Quamobrem enim jubent Patres Diaconas illas ad pœnitentiam publicam relegari, si convertantur? Quippe pœnitentiæ benedictio non suscipiebatur solum ob gravia crimina, ut infra dicetur, ideoque ex illa non recte colligit, decretum illud non esse extendendum ad Diaconissas omnes: etsi facile credamus Diaconissas omnes non fuisse lapsas.

[141] [quos benignius] At canon ille, ait Morinus, forsitan lucis aliquid accipiet e canone 17 concilii Aurelianensis 2 anno 533: Fœminæ, quæ benedictionem diaconatus hactenus contra interdicta canonum acceperunt, si ad conjugium iterum probantur devolutæ, a communione pellantur. Quod si hujusmodi contubernium admonitæ ab episcopo cognito errore dissolverint, in communionis gratiam acta pœnitentia revertantur. Ex hoc canone infert, per Patres Epaonenses Diaconissas omnes contra canonum præscripta inauguratas deponi (tales autem, ut colligit e verbis concilii Aurelianensis 2, plures erant eo tempore) nonvero omnes prorsus Diaconissas amoveri, neque earumdem ordinationem omnino prohiberi. At dici solum debet, velle canonem Aurelianensem, ut feminæ, quæ contra canonum præscripta ad diaconatus officium promotæ fuerint, non sint liberæ a castitate servanda, quam voverunt. Synodus Turonensis 2, quæ annis quinquaginta post concilium Epaonense, id est, anno 567 fuit celebrata, aliud effugium Morino suggerit: loquitur enim de viduarum benedictione, non vero de Diaconissarum ordinatione, atque hoc sensu canonem Epaonensem interpretatur. Constat enim benedictionem viduarum, dum velamen accipiunt, per canones prohiberi.

[142] [explicare] Turonensis autem canon 20 sic habet: Illud vero, quod aliqui dicunt; Vidua, quæ benedicta non fuit, quare non debet maritum accipere? cum omnes sciant, quod nunquam in canonicis libris legatur benedictio vidualis, quia solum propositum illi sufficere debet, sicut in Epaunensibus canonibus a papa * Avito, vel omnibus episcopis conscriptum est. Et mox ipse canon Epaonensis subditur: Viduarum consecrationem, quas diaconas vocant, ab omni regione nostra penitus abrogamus. Mentem itaque Epaonensium patrum Morinus ita interpretatur secundum canonem Turonensem jam citatum, ut non egerint de Diaconissis, sed de viduis dumtaxat non benedicendis, quæ a vulgo improprie vocabantur Diaconissæ. Speciosa quidem est hæc observatio. Verum si omnia accurate expendantur, nihilo solidior apparebit quam præcedentes. Respondent enim Patres illis, qui volebant viduas, voto nimirum obstrictas, ad nuptias pertrahere, quia non erant benedictæ; aiuntque solum propositum, id est votum, sufficere, quia benedictio viduarum, etiam Diaconissarum erat abrogata, & postremum istud probant ex concilio Epaonensi.

[143] [frustra] Hanc autem esse intentionem Patrum Turonensium probatur ex canone 46 concilii Arelatensis 2, qui a dicta Turonensi synodo mox subditur, ut ostendat, viduis castitatem professis, tametsi non benedicantur, non licere ad secundas nuptias transire. Sic enim in canone 20 Turonensi mox pergunt: Et expressus decretum est in synodo Arelatensi “professas viduas, si in incontinentia perstiterint *, cum raptoribus esse “damnandas”. Itaque agunt quidem Patres Turonenses de solis viduis; at non indicant de iis solis actum fuisse in concilio Epaonensi; sed Diaconissarum ordinationis abrogationem ibi decretam potius confirmant, dum dicunt ordinationem illam necessariam non esse ad obligationem castitatis viduis voto adstrictis inducendam. Porro quam inepte canonem 17 concilii Aurelianensis 2 in subsidium advocaverit Morinus, patet ex canone 18 ejusdem concilii, qui sic habet: Placuit etiam, ut nulli postmodum fœminæ diaconalis benedictio pro conditione hujus fragilitatis credatur. Hæc verba tam clara sunt, ut nullum videantur relinquere dubium de generali abrogatione dictæ ordinationis.

[144] Prohibitionem tamen illam non esse generaliter accipiendam, [conantur aliqui;] probare vult Morinus e reddita ratione, pro conditionis hujus fragilitate. Nam ex eo sequi ait, ut nulli virgini virginitas, viduæ nulli castitas esset credenda. Contendit igitur in allato canone unum hoc videri præscriptum, conformiter ad antiquorum canonum decreta, ut consecratio diaconalis nulli posthac credatur feminæ, quæ non habuerit annos quadraginta, vel, ut jubent sacræ Litteræ & antiquissimæ canonum sanctiones, sexaginta. Rationem, inquit, dat S. Basilius ad Amphilochium canone 24, quem supra citavi cap. 2 § I sub initium, sic scribens: Porro vidua sexaginta annos nata si rursus una cum viro habitare voluerit, boni communione non dignabitur, donec ab impuritatis vitio destiterit: sed si ante sexaginta annos eam adscripserimus; nostra est, non mulieris culpa. Recte quidem hæc Basilius a Morino allegatus: sed verba illa non docent, voces nulli fœminæ ullam pati restrictionem: sicut nec ratio ex fragilitate feminarum petita evincit, sic nulli virgini virginitatem aut viduæ castitatem credi; cum ipsis crederetur virginitatis aut castitatis professio, non vero ordinatio diaconalis, quod ex lapsu Diaconissarum majus oriretur dedecus ob majorem harum dignitatem; quodque hæ ob vitam activam plures haberent peccandi occasiones.

[145] Jueninus iisdem effugiis utitur cum Morino, uti videri potest apud illum dissert. 9 quæst. 5 cap. 2, [cum non amplius necessariarum] ubi disputationem concludit verbis hisce partim veris, sed nimis generalibus: Dicendum est, Diaconissas non speciali alicujus concilii decreto, sed sensim sine sensu post annum millesimum desiisse apud Occidentales. Nec mirum: cum enim post illud tempus baptismi stati dies Paschatis & Pentecostes non sint amplius observati; cum infantes tantum baptizari cœperint, adulti quam rarissime; cum baptismus per immersionem (exceptis paucis provinciis) conferri desierit; cum virorum in ecclesia sedes a mulierum sedibus non fuerint amplius distinctæ; opus non fuit Diaconissis, quæ tum baptismi, tum aliorum rituum officiis perfungerentur.

[146] [Diaconissarum ordinationem] Natalis Alexander in sua Historia ecclesiastica, anno 1714 recusa, tomo 5, seculo V, cap. 5 variis locis allegat canones jam datos, quibus abrogatam Diaconissarum ordinationem docet. Pœnitentiæ vero benedictionem, ex qua contra canonem Epaonensem disputat Morinus, sic explicat art. 5: Hic autem pœnitentiæ benedictio, non est intelligenda manuum impositio, quæ fiebat publicis pœnitentibus, sed propositum continentiæ, quod ratum habebat, & precibus suis Deo commendabat Ecclesia. Quæ interpretatio colligitur ex canone vigesimo concilii II Turonensis, hunc canonem laudante. Consentit Thomassinus part. 1 lib. 3 cap. 51, ubi num. XI benedictionem illam vocat benedictionem religiosæ pœnitentiæ. Christianus Lupus tomo 1 in Scholio ad canonem 15 synodi Chalcedonensis pag. 581, Exstinguere, inquit, cœpit Diaconissas ecclesia Gallicana in prima synodo Arausicensi… Exstinguere cœpit, non plane exstinxit. Eas namque contra Arausicense decretum perrexisse ordinari & profiteri, testatur secunda synodus Aurelianensis, ejusmodique ordinationem aut professionem exsufflare non audet: denuo dumtaxat interdicit, earumque licet contra canonem factarum prævaricatrices privat communione. Epaonensis synodus, suaviter & fortiter agere volens, diaconalem consecrationem mutat in benedictionem pœnitentialem, atque ita fæmineo sexui dignitatis avido conatur satisfacere.

[147] [videantur abrogare.] Pœnitentialis enim benedictio non tantum prævaricatoribus ignominiose imponebatur, sed & ab innoxiis & integris spontanee & gloriose suscipi olim consuevit. Exstinctionis causam secunda synodus Aurelianensis fuisse dicit fæmineæ CONDITIONIS FRAGILITATEM. Diaconissa enim ducebat vitam activam, cui constat fæminas non esse capaces. Exstinctio longo tempore fuit intra solam Gallam circumscripta. Hæc Lupus, cujus verbis huic de Diaconissis tractatui finem impono.

[Annotata]

* i. e. episcopo

* in concil. Arelat. si couniventiam præstiterint.

INDEX SANCTORUM AD TOMUM I SEPTEMBRIS.

A

Ægidius abbas in Fano S. Ægidii Occitaniæ. Comment. præv. § I. Veneratio Sancti longe lateque propagata 284. § II. Sacri corporis translationes & reliquiæ 288. § III. Acta S. Ægidii antiqua utcumque, sed fabulis conspersa: ortæ hinc controversiæ de tempore, quo vixit Sanctus, aliisque cum illo tempore connexis 289. § IV. Præmittuntur quædam de abbatia S. Ægidii; tum deciduntur controversiæ mox propositæ 291. § V. Inquiritur, quo tempore floruerit Sanctus, & qualiscumque vitæ ejus chronologia texitur 294. § VI. Examinantur aliqua de Sancto asserta partim in Vita partim ab aliis scriptoribus 297. Vita auctore anonymo. Ex codicibus Mss. sex, aliisque apographis inter se collatis. Præfatio. Cap. I. Sancti patria & parentes: egressus e patria & adventus in Galliam: mora Arelatensis & vita solitaria cum Veredemo eremita 299. Cap. II. Secessus ad locum magis desertum, in quo cervæ pascitur lacte: invenitur a Flavio Gothorum rege, & locum accipit condendo monasterio, quod construit & regere incipit 301. Cap. III. Regimen monasterii; accessus ad Carolum regem & reditus ad monasterium, quod brevi subvertendum prædicit: iter Romam, ubi monasterium offert Pontifici, a quo exemptionis privilegium & dona impetrat, dein redit ad suos: beata Sancti mors, & sepultura 302

Ægidius abbas in diœcesi Asturicensi in Hispania, Sylloge. Beati cultus, distinctio ab aliis synonymis & elogium 308

Agricolus ep. & patronus Avenionensis in Gallia, Comm. præv. § I. Legitimus ac celeber Sancti cultus apud Avenionenses 444. § II. Vita Sancti recentiori calamo exarata, sed verosimiliter ex antiquioribus monumentis: gestorum qualiscumque chronologia 446. § III. Sepultura Sancti; sacellum prope Rupem Mauram, aliaque Sancto dicata: corporis translationes, miracula 448. Vita, auctore anonymo. Ex editione Barralis & Surii. Cap. I. Sancti natales, vita monastica, gesta in episcopatu, obitus & sepultura 450. Cap. II. Sacella Sancto dicata ecclesiaque; corporis translationes, miracula, protectio urbis Avenionensis 454

Aigulphus abbas & Socii MM., inter quos nominantur Trucharius & Frongentius, in Insula Caprasia inter Corsicam & Etruriam. Comm. præv, § I. Acta S. Aigulphi & Sociorum diversa, partim edita, partim hactenus inedita: Vitæ editæ auctor Adrevaldus monachus Floriacensis; ineditæ auctor anonymus: horum aliorumque auctoritas examinatur 728. § II. S. Aigulphi patria, parentes, ætas, vita monastica: translatio corporis S. Benedicti eidem attributa 730. § III. Dubitationes circa translationem SS. Benedicti & Scholasticæ: probabilius solum pars corporum translata. An id factum per S. Aigulphum 733? § IV. An Sanctus fuerit abbas S. Aniani? de tempore, quo factus est abbas Lerinensis: an Arlucense virginum cœnobium instaurarit, eique abbatissam præfecerit Angarismam 736? § V. Conspiratio pseudo-monachorum contra sanctum Abbatem elucidatur: tempus & locus martyrii, uti & numerus Sociorum investigatur 738. § VI. Corporum translationes discussæ: cultus antiquus, & memoria in Fastis sacris 741. Vita auctore incerto. Ex Ms. bibliothecæ Constantini Cajetani. Præfatio. Martyres etiam recte vocari, qui pro veritate aut justitia occumbunt, ostenditur 743. Cap. I. S. Aigulphi patria, parentes, institutio, vita monastica, dignitas abbatialis, & felices in ea labores 744. Cap. II. Conspiratio quorumdam rebellium, qui Mummoli subsidio S. Aigulphum cum aliquot Sociis captum ad insulam Caprasiam abducunt, variisque affectos cruciatibus Martyres tandem occidunt 746. Vita altera auctore Adrevaldo monacho Floriacensi. Ex Ms. Rubeæ-Vallis & editione Mabillonii. Præfatio. Utilitas in scribendo Vitas Sanctorum: martyrium S. Aigulphi assertum 747. Cap. I. Aigulphi patria & parentes: institutio, studia, vita monastica, virtutes: corpus S. Benedicti translatum: suscepta præfectura abbatiæ Lerinensis 748. Cap. II. Restituta disciplina cœnobii Lerinensis: quorumdam perversorum in sanctum Abbatem conspiratio 749. Cap. III. Seditiosi, pertracto in partes suas Mummolo, per milites ab eo acceptos capiunt S. Aigulphum cum aliquot sociis, & carceri includunt 750. Cap. IV. Abducuntur Sancti in insulam Caprasiam, multisque prius cruciatibus affecti occiduntur 752. Cap. V. Martyrium Sanctorum cognitum Lerini, ac corpora eo translata 753. Cap. VI. Miracula nonnulla, & pœna sacrilegi Columbi 754. Inventio reliquiarum S. Aigulphi auctore anonymo. Ex antiquis membranis Herovallii, collatis cum editione Mabillonii 755. Miracula auctore anonymo. Ex codice Ms. D. Herovallii, collato cum editione Mabillonii. Cap. I. Corpus translatum in thecam argenteam: contractus sanatus & cæcus; grandinis & ignis periculum sublatum, invocato Sancto 758. Cap. II. Furtum in ecclesia S. Aigulphi commissum, quo monachorum fama periclitabatur, mirabiliter detectum: beneficia duabus mulieribus collata 760. Cap. III. Vita & translationes S. Aigulphi compendio enarratæ: mulier in festivitate Sancti laborans & blasphemans gravi infirmitate punita, & post triennium sanata 761. Cap. IV. Beneficia quædam diversis personis concessa 762

Aithala & Ammun MM. Adrianopoli in Thracia 358

Albertus Besutius eremita apud Lacum Verbanum in ducatu Mediolanensi. Comm. præv. Locus, veneratio publica, corpus, Vitæ chronologia 787. Vita. Ex Ferrarii Catalogo Sanctorum Italiæ 788

Ambrosinianus ep. M., ut fertur, patronus Parœciæ Fontanensis prope Divionem in Burgundia. Sylloge hist. crit. De cultu, Actis fabulosis, ac reliquiis Sancti 207

Ambrosius ep. conf. Senonis in Gallia. Sylloge. De cultu, ætate & gestis 660

Ammon diacon. & XL Virgines MM. Heracleæ in Thracia. Cultus, martyrium, & alia ad hos Sanctos spectantia 156

Anna prophetissa Hierosolymis. Sylloge hist. § I. Cultus; elogia; genus; conjugium; Viduæ continentia & pietas 96. § II. An Sancta habitavit in templo? An dono prophetiæ claruit ante diem Purificationis Deiparæ? Jesum agnoscit in templo & aliis annuntiat, quo ætatis anno, incertum 97

Antoninus M. Apameæ in Syria. Comment. præv. § I. Variæ urbes, quibus sanctus aliquis Antoninus adscribitur hoc die aut sequenti: nec Capuæ, nec Palentiæ passus Antoninus: Apameæ in Syria attribuendus aliquis Antoninus, cujus cultus antiquus ostenditur 340. § II. Cultus sancti Antonini in variis Galliæ locis 342. § III. Acta translati corporis anno DCCCLXXXVII prorsus fabulosa: cultus S. Antonini in Hispania, qui verosimiliter non est inchoatus ante irruptionem Saracenorum, seculo VIII factam 345. § IV. Examinatur & confirmatur sententia eorum, qui suspicantur S. Antoninum Apamiensem Syrum & Gallum eumdem esse 347. § V. Respondetur ad argumenta contra sententiam nostram prolata in Historia Occitaniæ 349. § VI. Examinantur sententiæ aliquorum, qui crediderunt S. Antoninum passum esse Apamiis in Gallia 352. Acta prima, auctore anonymo. Ex codice Ms. 33 Reginæ Sueciæ 354. Acta alia. Ex Speculo Historiali Vincentii Bellovacensis lib. 13 cap. 35 355

Arcanus & Ægidius eremitæ confessores, Burgi S. Sepulcri in Umbria. Comm. hist. § I. Origo Burgi S. Sepulcri per Sanctos ejusdem fundatores & protectores 305. § II. Sanctorum locus natalis, peregrinatio, tempus mortis, cultus; Ægidius a synonymis distinctus 306

Arealdus M. Brixiæ in Italia. Sylloge. De cultu Sancti, loco & tempore martyrii 246

Aristion vel Aristeus ep. M. Sylloge critica. § I. S. Aristion sub nomine Aristæi vel Aristei annuntiatus apud Latinos cum S. Antonino, quocum passus non videtur 611. § II. Unus est Aristion, qui vicinis nominibus multiplicatur in variis Martyrologiis: episcopus is fuit Alexandrinus ad Issum in confinio Ciliciæ & Syriæ: varia ejus elogia ex Menologiis 613

Austregildis vel Agia S. Lupi mater, Aurelianis in Gallia 266

Auxanus ep. Mediolani in Insubria. Sylloge. Cultus; illustre genus; elogium; tempus; translatio corporis 666

B

Basilissa Virg. & M. Nicomediæ in Bithynia. Cultus, elogia, Acta 609

Bossianus conf. in diœcesi Laudunensi in Gallia. Cultus; an Sanctus hic ab alio fere synonymo distinctus? 304

Brocardus secundus prior generalis Ordinis S. Mariæ de monte Carmelo in Palæstina. Comm. præv. De Beati cultu & gestis 576. Vita auctore anonymo. Ex Ms. conventus Claromontani PP. Carmelitarum discalceatorum 578

C

Constantius ep. & conf. Aquini in regno Neapolitano, Sylloge hist. De cultu Sancti, tempore episcopatus & anno mortis 243. Elogium. Ex Ms. Ughelli, & S. Gregorio Magno 245

Cosmas erem. conf. Venetiis § I. Recentiorum annuntiationes; antiquus cultus; locus, in quo asservatur corpus; scriptores; tempus vitæ 440. § II. Corpus ex insula Cretensi Venetias translatum; ejusdem status; translationis tempus; exemplar, e quo hæc, & Sancti Vita datur 441. Vita auctore Fortunato Ulmo, monacho Casinensi, Venetiis edita. Cap. I. Sanctus variis in solitudine virtutibus illustris 442. Cap. II. Translatio corporis Venetias 443

D

Diomedes, Julianus, Philippus, Eutychianus, Hesychius, Leonides, Philadelphus, Menalippus, Pantagapa & Eutychius, MM. Ex Martyrologio Romano & Fastis Græcis 358

Donatus, Felix, Arontius, Honoratus, Fortunatus, Savinianus, Septiminus, Januarius, Felix, Vitalis, Sator & Repositus MM. Beneventi in Italia. Comm. præv. § I. Memoria horum Sanctorum in Martyrologiis, ac veneratio antiqua 129. § II. Acta varia partim edita, partim inedita, & eorum discussio 131. § III. Inquiritur sub quo imperatore, & quo tempore passi sint Sancti; eaque occasione improbantur aliqua in Actis prolixioribus 133. § IV. Ordine discutiuntur, quæ in Actis habentur minus certa, & obscuriora elucidantur 134. § V. Translatio corporum, ceteraque ad gloriam Sanctorum posthumam spectantia 136. Acta prima auctore anonymo. Ex Ms. Nicolai Belfortii. Acta altera prolixiora & minus sincera auctore anonymo. Ex editione Jovardi 138. Translatio corporum Beneventum. Ex Officio edito per Jovardum 142. Vita metrica. Auctore Alfano archiepiscopo Salernitano. Ex editionibus Surii, Lipomani & Jovardi. Præfatio. Cap. I. Patria & parentes Sanctorum: eorumdem pia educatio, zelus contra idololatriam, gesta Carthagine; pleraque minus certa aut fictitia 144. Cap. II. Victor missus Adrumetum ad sanctos Fratres ducendos Carthaginem, eorum disputatione conversus dicitur: capiuntur Sancti 147. Cap. III. Sancti ad præfectum ducti, interrogati, cruciati, in carcerem detrusi, vinculisque ab angelo soluti: iter ex Africa in Siciliam, ac tempestas Sanctorum precibus sedata 150, Cap. IV. Iter reliquum: martyrium Sanctorum variis locis consummatum 152. Translatio, auctore incerto. Ex editione Jovardi 154

E

Elpidius seu Helpidius ep. conf. Lugduni in Gallia, Syll. hist. 388

Elpidius abb. patronus oppidi S. Elpidii in Piceno. Comm. præv. § I. Oppidum S. Elpidii, ubi servatum Sancti corpus: cultus ejus & memoria in Fastis sacris 378. § II. Beneficia & miracula impetrata Sancti intercessione & reliquiis 380. § III. Memoria S. Elpidii in Martyrologiis: inquiritur utrum sit S. Elpidius abbas a Palladio laudatus, qui apud Elpidianos colitur: hic certo vivus in Picenum non venit, sed mortui corpus verosimiliter eo delatum 382. § IV. Gesta Elpidii a Palladio descripta discutiuntur; inquiriturque, an hic idem sit cum Elpidio laudato in Vita S. Charitonis, & cum diacono S. Basilii 384. Acta Græca. Ex editione Meursii, interprete J. S. 386

Euphemia, Dorothea, Thecla, Erasma MM. Comm. hist. § I. Cultus; inventio S. Euphemiæ, quæ Ravennæ accidit, hujusne an alterius synonymæ 605 ? § II. Lectiones propriæ; Acta 607

Euplus, Josephus, Felix, Secundulus, Julius MM. in Sicilia. Ex apographis Hieronymianis 359

F

Facundinus, Juventinus, Peregrinus & Felicitas MM. Arimini in Italia 360

Felix ep. &, ut fertur, M. Pisis in Tuscia, Sylloge hist. Sancti annuntiatio sub corrupto nomine; pauca ejus gesta ex SS. Reguli & Cerbonii Actis; cultus; martyrium incertum; corporis translatio Pisas 241

Firminus ep. conf. Ambiani in Gallia. Comm. præv. Geminus Ambiani Firminus, martyr alter, alter confessor: hujus Acta anachronismis fœdata: elogia aliunde deprompta, tempus vitæ discussum 175. Acta anachronismis conspersa, auctore anonymo. Ex Ms. Nicolai Belfortii, collato cum Ambianensi 178. Gloria Sancti posthuma. § I. Sanctus sepultus in ecclesia B. Mariæ Virginis, quam ipse construxerat, ibidem miraculis claret, & colitur a seculo saltem VI: exponitur controversia nuper agitata de hodierna sacri corporis possessione 181. § II. Prima corporis translatio: ecclesia, in quam translatum, & tempus hujusce translationis inquiruntur 183. § III. Solvuntur argumenta contra testimonium ex Vita S. Salvii allata: & confirmatur translatio ex aliis monumentis 187. § IV. Alia argumenta pro translatione corporis; idem anno MCCLXXIX novæ thecæ impositum, ac deinde quotannis circumferri cœptum 189. § V. Quibus rationibus dubitatum fuerit de translatione corporis 191. § VI. Theca aperta, sacrum corpus reperitur cum authentico depositionis testimonio, uti intelligitur ex relatione episcopi hic data: declaratio abbatis S. Acheoli 194. § VII. Edictum episcopi Ambianensis, quo ratio redditur apertæ thecæ, & festivitas translationis restituitur 197

G

Gedeon Israëlitarum Judex in Palæstina. Comm. hist. § I. Sancti elogia; cultus; nomen varium; familia: pater idololatra, at dein conversus a Filio judice: hic semper veri Dei cultor: an ante principatum tribunus 77. § II. S. Gedeonem, ut Israëlitas e servitute liberet, excitat angelus; hic se a Deo missum probat, igne prodigioso consumens carnes & panes, quæ Sanctus ad corporis refectionem ei probabilius obtulerat 80. § III. Cum luco aram Baal destruit; aliam Deo erigit & sacrificat; accipit nomen Jerobaal, & Spiritum Domini; copias convocat contra Madian; duplex in vellere signum petit, in quo non peccasse ostenditur 83. § IV. Jussu Dei exercitum minuit ad CCC; castra hostium lustrat: ab infidelitate vindicatur: audita somnii interpretatione confirmatus, miro strategemate Madianitas in mutuam cædem & fugam adigit, quos & persequitur 86. § V. Ephraimitas placat; hostium reliquias delet; Soccothæos & Phanuëlitas ob negatum commeatum punit; interficit Zebee & Salmana; regnum a suis sibi delatum recusat 89. § VI. Ephod conficit Sanctus & ponit in Ephra: defenditur contra multos, qui hoc facto eum peccasse asserunt: ejus familia & mors sancta 92

Godegrandus seu Chrodogangus ep. Sagiensis mart. apud Nonantum in Normannia. Comm. præv. § I. Antiquissimus Sancti cultus, & reliquiæ: memoria in Fastis recentioribus: Vita scripta ab Herardo antistite Turonensi; multa quoque de Sancto in Vita S. Opportunæ sororis 763. § II. De tempore, quo floruit Sanctus: gesta ordine relata & examinata 765. Vita auctore Herardo archiepiscopo Turonensi. Ex Ms. abbatiæ S. Ebrulfi in Normannia. Prologus. Cap. I. Gesta & martyrium Sancti 768. Cap. II. Elevatio corporis incorrupti: translationes & miracula 770

Guala ep. Brixiensis & conf. ex Ord. FF. Prædicatorum, in Astinensi S. Sepulcri abbatia prope Bergomum in Italia, Comm. hist. § I. Notitia loci; confusæ recentiorum annuntiationes; veneratio publica examinata 773. § II. Natales; ingressus in religionem; præfectura conventus Brixiensis; visio de beata S. Dominici morte; & alia, quæ ad vitam ante episcopatum actam spectant 775. § III. Inquiritur tempus, quo episcopus esse cœpit: legatur a Pontifice ad Longobardos & imperatorem; Patavinos inter & Tarvisinos pacem componit 778. § IV. Altera legatio ad Longobardos: Bononienses cum Mutinensibus ejus opera inducias paciscuntur; imperatorem inducit, ut Ecclesiæ satisfaciat: alia beati Præsulis gesta 781. § V. Episcopatus abdicatio; vita & mors in cœnobio Astinensi: an ibi habitum monachorum Ord. Vallis Umbrosæ suscepit? 784

I

Jacobus & Philippus MM. ex Ordine FF. Minorum, Mevaniæ in Umbria 595

Josue Israëlitarum dux in Palæstina. Comm. hist. § I. Scribendi methodus; nominis Josue etymon & varia lectio; Sancti pater & majores 6. § II. Ejus nativitas: an Moysi e Madianitide nondum reduci notus? Quando factus hujus minister; quale ejus ministerium; quis ex eo fructus perceptus 8. § III. Amalecitas cædit: oraculum de futuro ejus principatu: in montem Sinai & nubem, in qua erat Dominus, cum legislatore ascendit. An ibi XL diebus jejunus? 10. § IV. Tabernaculi curam gerit; interest familiaribus Dei cum Moyse colloquiis: æmulatio ejus Numer. CAP. XI. Ex invidia non processit; ostenditur illam aliunde vel leviter tantum, vel non malam, imo laude dignam fuisse 12. § V. Mittitur ad explorandam Chananæam: ejus nomen mutatur: non modo postridie, sed & ipso reditus die murmurantibus fortiter obstitisse probatur: lapidationis periculo eripitur: ejus constantiam remunerat Deus 15, § VI. Legislator successorem petit a Domino, a quo nominatur S. Josue; principatu inauguratur; accipit Spiritum sapientiæ; suam ei potestatem communicat Moyses; tempus & ritus, quibus inauguratio peracta 19. § VII. Insignis Israëlitarum de Madianitis victoria, duce probabilius Josue; divisio terræ Chanaan ejus & Eleazari curæ commissa 22. § VIII. Moyses successorem Israëlitis commendat; ejus principatum Deus palam prodigio confirmat; e columna nubis confortat Sanctum & materiam Cantici docet, quod ipse & Moyses scribunt & concinunt 24. § IX. Cum morituro Moyse montem conscendit; huic morienti adest, & alia de Sancto adferuntur, quæ verisimilia putamus: ratio temporis eorum, quæ post scriptum Deuteronomium facta sunt 25. § X. Excitatur a Domino ad Chananæos invadendos; mittit exploratores in Jericho: apparatus ad Jordanis transitum; prompta eorum voluntas, quos officii monuerat: ordo temporis, quo hæc & alia contigerint 27. § XI. Prodigiosus per siccum Jordanis alveum transitus; monumenta in memoriam tanti miraculi erecta, quod nimium extenuat infidelis Josephi narratio 30. § XII. Jubetur secundo populum circumcidere; Paschate celebrato, apparet ei probabilius S. Michaël archangelus, ex quo discit modum mirabilem, quo Jericho expugnanda sit 33. § XIII. Mira Hierichuntis obsidio & expugnatio, mœnibus ad tubarum sonum populique clamorem corruentibus: urbs anathemati subjecta deletur: sola Rahab cum suis vita donatur; hanc uxorem non duxit Josue, qui cælebs vixit & virgo obiit 35. § XIV. Imprecatio Sancti prophetica; expugnatio Haï ob sacrilegium Achan infeliciter tentata; S. Principis dolor & pia ad Deum oratio, qui jubet sorte in reum inquiri; deprehensus Achan supplicio afficitur 38. § XV. Hortante Deo, Haï iterum oppugnat; fugam simulans, præsidium longius ab urbe abducit; vacuam occupant in insidiis positi, dein a tergo hostes adoriuntur, aliis a fronte urgentibus: cæsis incolis, Haï diripitur & incendio vastatur 40. § XVI. In montibus Garizim & Hebal populum inter ac Deum fœdus solenni ritu Josue instaurat: Chananæorum adversus eum conspiratio 42. § XVII. Gabaonitarum fraus: Josue cum eis fœdus init, quod juramento confirmat: probatur variis argumentis, Sanctum nec temere illis credidisse, nec peccasse, quod Dominum prævie non consuluerit 44. § XVIII. Argumentis ex Scriptura petitis stabilitur mitior sententia: Gabaonitæ, fraude detecta, perpetuo famulitio addicuntur 47. § XIX. Gabaoni a V regum exercitu obsessæ opem fert Josue; hostes in fugam agit; e quibus multi prodigioso lapidum imbre conteruntur; quo cessante, ne reliqui elaberentur, solis & lunæ cursum suo sistit imperio 50. § XX. Testimonia de solis ac lunæ statione & Sancti fide, miraculi vindicatio, duratio & magnitudo; V regum captivitas; clades hostium; Israëlitarum vires probabilius divinitus sustentatæ 53. § XXI. Supplicium V regum; expugnatio Maceda, Lebna, Lachis, Eglon, Hebron, & Dabir; clades internecina regis Gazer: an Hebron & Dabir sub S. Imperatore sæpius captæ? Alias urbes in Chananæa Australi occupat mira celeritate 55. § XXII. Jabin aliique Aquilonares reges ingentem cogunt exercitum: Sanctus victoria a Deo prænuntiata potitur; munitissimam Asor, aliasque capit urbes; prædam dividit: Deus voluit, ut aliquæ terræ in Chananæa sub Josue non expugnarentur 58. § XXIII. Catalogus regum a Josue debellatorum; jubetur a Deo terram partiri; Calebo promissam Hebron concedit, tribum Ephraim & mediam Manasse de sorte sua conquerentes monet, ut armis quærant ampliora ad habitandum spatia 61. § XXIV. Ossa patriarchæ Joseph humari, tabernaculum in Siluntem transferri, &, increpita VII tribuum ignavia, sortitionem intermissam expediri curat: notæ in Josephi narrationem 63. § XXV. Constantiæ adversus seditiosos præmium accipit: Sancti animus a cupiditate alienus: ejus vice numquam alii rempublicam administrarunt 65. § XXVI. Rubenitis & sociis, ad sua redituris, salutaria dat monita; legatos mittit cognituros, quo animo illi altare erexissent; audita eorumdem innocentia, turbæ cessant: urbem Thamnath-Saraa reædificat 66. § XXVII. Angeli Israëlitas objurgantis apparitio, de qua Judicum cap. II, probabilius non contigit sub Josue; comitiis convocatis, populum ad officium Deique cultum excitat 68. § XXVIII. Altera Sancti oratio ad populum in Sichem convocatum, quem inducit ad fœdus cum Deo solenniter renovandum; librum suo nomine inscriptum cum ultimo Deuteronomii capite probabilius conscripsit 70. § XXIX. Moritur Josue, cum probabilius XVII circiter annis præfuisset: præcipuorum ejus gestorum chronotaxis; elogia ex sacris Litteris: illo vivente publici inter Israëlitas non fuere idololatræ: Sancti virtutes præcipuæ 72. § XXX. Sepultura Josue: mira aliqua, quæ de eo traduntur: febribus & podagræ doloribus afflictum sanat: Sancti cultus, qui vere propheta fuit 75

Juliana virgo & abbatissa Ord. S. Benedicti, Venetiis in Italia, Comm. præv. § I. Notitiæ de Beata ad nos missæ; genealogia majorum; cultus publicus 309. § II. Beneficia Beatæ patrocinio impetrata; scriptores, qui de illa meminerunt; Vitæ 310. Vita, auctore anonymo. E Ms. membraneo monasterii SS. Blasii & Cataldi Venetiis. Cap. I. Illustres Beatæ natales; vita monastica 312. Cap. II. Vitæ monasticæ perfectio; constans patiendi desiderium; facta Beatæ apparitio; miracula 315. Cap. III. Pia mors; corpus mirifice incorruptum; ejusdem translatio; cultus 316

Justus ep. Lugdunensis conf. in Ægypti eremo. Comm. præv. § I. Antiquissimus S. Justi cultus: memoria ejus variis diebus annuntiata in Martyrologiis & quas ob causas 365. § II. Quæ & qualia Sancti Acta: an eorum auctor Constantius presbyter. Diversa horum Actorum exemplaria, quorum aliqua interpolata. Acta duplicia edenda 368. § III. Fabulosa videntur, quæ de natalibus ac pueritia Sancti scripserunt quidam neoterici: sub Paschasio Viennensi natus, sub Claudio diaconus esse potuit; non item monachus Lerini: reliqua gesta discussa, epitaphium, reliquiæ 370. Vita, auctore anonymo. Ex codice 33 Reginæ Sueciæ 373. Vita prolixior. Ex Ms. S. Justi Lugdunensis, collato cum Mss. Accinctino, Ultrajectino, Rubeæ-Vallis, & editione Surii 374

Justus ep. Claromontanus. Cultus Sancti; Synonymus ab eodem diversus 439

Justus sive Justinus ep. Argentoratensis in Alsatia. Ætas, elogia, incerta de Sancto narrantur: cultus 377

L

Lupus archiep. Senonensis, Briennone in Campania Galliæ. Comm. præv. § I. Sancti veneratio in diversis locis; Officia propria: Actorum ætas & fides 248. § II. Nobilis prosapia; quo anno natus, factus clericus, & episcopus; tempus exsilii; fabula de eo confutata 249. § III. Annus mortis, Sancti successor, aliqua notatu digna de concilio Remensi 251. § IV. Corporis translatio, inventio, recognitio: controversia de Sancti capite & reliquiis judicio Pontificio dirempta: reliquiæ locis variis 253. Vita, auctore anonymo. Ex Ms. Rubeæ-Vallis, collato cum Ms. S. Maximini Treviris, codice Ms. Valcellensi a pag. 6, aliisque editis. Prologus 255. Cap. I. Illustres S. Lupi parentes, quibus divinitus promittitur; clericatus, educatio & indoles: virtutes, episcopatus 256. Cap. II. Obseratam S. Aniani ecclesiam precibus suis aperit; inimicis & detractoribus benefacit: fidens Deo magnam vini copiam accipit 257. Cap. III. Sinistra de se judicia & obtrectationes contemnit; hostes ab urbe fugat: novis traductus calumniis in exilium relegatur 258. Cap. IV. Agente S. Winebaudo, honorifice ab exsilio revocatur; supplex ab eo veniam petit Clotarius: prodigia Andesaginæ & in itinere facta 260. Cap. V. Aliis a Deo honoratur miraculis: confundit dæmonem, libidinis ardorem precibus exstinguit 262. Cap. VI. Cælesti musica in itinere recreatur; S. Winebaudum ad convivium pertrahit: sanat ægros, & sancte moritur; miraculis item ab obitu clarus 264

M

Macniscius ep. Connerensis in Ultonia Hiberniæ provincia. Comm. præv. Sancti cultus, distinctio ab homonymis, locus & tempus episcopatus, annus emortualis & Acta 662. Vita, auctore incerto. Ex Codice nostro Salmanticensi Ms. 664

Manius ep. Veronensis. Sylloge. Veneratio publica, corpus ubi conditum, tempus vitæ 661

Mansuetus ep. & conf. Tulli Leucorum in Gallia. Comm. præv. § I. Tulli, quo a Petro Apostolo missus creditur, situs, antiquitas, decora; Vita & miracula, auctore Adsone; duo antiqui codices Mss., varia de Sancto continentes; Acta breviora; aliquorum figmenta 615. § II. Variis rationibus persuadetur, Sanctum ad Leucorum conversionem non prius missum fuisse, quam Constantini Magni vel filiorum ejus temporibus 620. § III. Antiquus cultus ex Adsone & vetustis Martyrologiis: an S. Martinus Turonensis oravit apud sepulcrum S. Mansueti 624? § IV. Gloria posthuma sub Tullensibus seculi X episcopis SS. Gauzlino & Gerardo, abbatiæ S. Mansueti fundatore, ex variis documentis collecta 627. § V. Sancti gloria seculis XI & XII illustrata miraculis, venerationis incremento, & solemni corporis elevatione 631. § VI. Memoria in Fastis minus antiquis; festivitas præcipua; dies secundæ corporis elevationi sacra; Trevirensium Mansuetus idem cum nostro; altaria ac templa ei dicata; cultus ad alias ecclesias extensus 633. Vita brevior, auctore anonymo. Ex editionibus Martenii tom. 3 Thes. anecdotorum a col. 991, & Calmeti tom. 1 Hist. Lotharingicæ in Monumentis a col. LXXXIII, 636. Vita prolixior fabulosa, et miracula, Auctore Adsone abbate Dervensi. Ex variis exemplaribus tum manuscriptis tum editis, inter se collatis. Præfatio ad S. Gerardum episcopum Tullensem 637. Liber. I. Acta fide indigna, cultus & miracula biographi ætate priora. Cap. I. Natales; adolescentia; iter Romanum ad S. Petrum, cujus fit discipulus: mittitur in Galliam; Tullensibus Christum annuntiat; rex fidei Præconem spernit, at credit regina 639. Cap. II. Sancti virtutes: regis filium submersum vitæ restituit: fidem & baptisma suscipit familia regia cum omni populo 641. Cap. III. Edictum regium; pia Sancti opera; idololatria exstirpata, multas ædificat ecclesias: ejus mors; solemnes exsequiæ 642. Cap. IV. Cultus antiquus & miracula 644. Lib. II. Miracula seculo X facta sub SS. Gauzlino & Gerardo episcopis Tullensibus. Cap. I. Sanctus, postquam ruinosa ecclesia, in qua ejus corpus jacebat, abbatiæ S. Apri donata esset, cæcam, a dæmonibus vexatam, & leprosum sanat 645. Cap. II. Febricitantes valetudini restituit; festum suum colere contemnentes punit; vaccam a fure abductam domino reddit 647. Cap. III. Sub episcopo Gerardo, abbatiæ S. Mansueti fundatore, pluvia agros recreat; manum usui aptam reddit, puerum contractum curat; Gerardum excitat, ut Officio nocturno intersit 648. Cap. IV. Pestem sævientem sedat; Gerardum episcopum gravi morbo liberat 650. Miraculum, quod contigit anno MIX, auctore anonymo, editum a Martenio tom. 3 Thes. anecdotorum a colum. 1024, & Calmeto tom. 1 Hist. Lotharingicæ in Monumentis a col. CIV, 651. Miraculum alterum anni MXLIX, auctore Petro S. Romanæ Ecclesiæ diacono. Ex editione Martenii laudati a Col. collata cum impresso Calmeti exemplari, atque altero Ms. 653. Elevatio corporis Facta an. MCIV, auctore anonymo. Ex editione sæpe laudati Martenii a Col. collata cum Ms. e codice Mansuetino seculi XII, 655. Miracula ab anno circiter MCXXV usque ad MCXXXVI, auctore anonymo. Ex codice Mansuetino seculi XII 656

Marcianus ep., Sisinnius, Amausus: ac Primus ac Maternus MM. Ex apographis Hieronymianis 206

Margareta virg. & mart. Lovanii in Brabantia. Comm. præv. § I. Beatæ cultus a seculo XIII inchoatus, auctusque ac continuatus ad nostra usque tempora 582. § II. Memoria Beatæ in Fastis recentioribus: cur ab aliis Beata vocetur, ab aliis solum Venerabilis? Corpus aliæque reliquiæ 585. § III. Beneficia recentiora ex Vita Belgica Latine reddita 587. § IV. Quæ & qualia sint Acta inferius danda: inquiritur tempus, quo Beata vixit, aliaque ad gesta ipsius spectantia discutiuntur 590. Acta, auctore Cæsario Heisterbacensi. Ex lib. 6 Dialogorum ipsius cap. 34. Acta altera, auctore anonymo. Ex Ms. Rubeæ Vallis, collato cum alio. Præfatio 592. Cap. I. Virginis habitatio, conditio & pietas: cædes consanguineorum ipsius, post quam ipsa abducta occiditur: mirabilia secuta, & corpus translatum 593. Cap. II. Mirabilia, quæ facta dicuntur in translatione corporis: sepultura, & sacellum supra corpus fabricatum, revelatio de gloria Beatæ, de cujus martyrio disseritur 594

Martha vel Marthana, mater S. Symeonis Stylitæ senioris, in Tractu Syriæ Antiocheno 203

Martinianus ep. Comi in Italia. Locus, cultus, & pauca alia de Sancto collecta 668

Martyres Sex mille sexcenti viginti octo Nicomedienses. Item Aithala, Junius, Philippus, Theodotus MM. Ex variis Fastis Græcis 356

Maxima M. Romæ. Cultus, martyrium, variæ observationes 357

N

Neophytus ep. & conf. Leontinis in Sicilia. Cultus ex officio proprio; Acta fabulosa; an a S. Andrea apostolo episcopus consecratus? Tempus vitæ & mortis 116

Nivardus archiep. Remensis, in cœnobio Altivillarensi prope Sparnacum in Campania Galliæ. Comm. præv. § I. Antiquus Sancti cultus: memoratus a quibusdam ut monachus, sed perperam: Vita a quo & quomodo scripta 267. § II. Stirps Sancti illustris: initium episcopatus ejus figendum sub regno S. Sigiberti, ac circa medium seculi VII, 268. § III. Præclara Sancti gesta in episcopatu, obtentaque privilegia & donationes pro ecclesia Remensi 270. § IV. Fundatio cœnobii Altivillarensis fuse descripta 272. § V. Institutio S. Reoli, quem sibi optat successorem: tempus obitus inquiritur & locus sepulturæ: reliquiæ in ecclesia Altivillarensi servatæ, cultus ibidem, aliaque ad posthumam gloriam spectantia 275. Vita. Auctore Almanno monacho Altivillarensi. Ex tribus Mss. inter se collatis. Cap. I. Illustre Sancti genus, adolescentiæ studia & virtutes; sacri Ordines suscepti 278. Cap. II. Episcopus creatus, suorum liberaliter curam habet, & redituum episcopalium 279. Cap. III. Desiderium construendi cœnobium: visio, qua Sanctus docetur locum, in quo fundat monasterium Altivillarense 281. Cap. IV. Beneficia abbatiæ Altivillarensi præstita, quidam nobiles ibidem facti monachi: obitus beatus Sancti 282

Nonnosus præpositus monasterii Montis Soractis in Etruria ecclesiæ. Comm. præv. Memoria Sancti in Fastis sacris: scriptor Actorum S. Gregorius: locus & tempus, quibus floruit Sanctus 409. Acta, Auctore S. Gregorio Magno lib. 1 Dialog. cap. VII, 410. Gloria Sancti posthuma, Seu appendix de translationibus reliquiarum, de cultu & miraculis. § I. Corpus S. Nonnosi Frisingam translatum: auctor translationis & tempus investigatur, aliaque huc spectantia elucidantur: inventio corporis Frisingæ seculo XII, 412. § II. Restitutus præterito seculo cultus S. Nonnosi in monte Soracte; reliquiæ Frisinga eo missæ; impetrata ibidem beneficia 415. § III. Ulterior promotio cultus in Italia: beneficia varia diversis personis concessa 417. § IV. Cultus magis propagatus: aliæ a Frisingensibus in montem Soractem missæ reliquiæ 420. § V. Pars major corporis, quæ diu latuerat, inventa Frisingæ, ac deinde solemniter translata 421. § VI. Reliqua ad prædictam translationem spectantia: varia in laudem Sancti impressa: reliquiæ variis donatæ: quædam jam olim servatæ Bambergæ; Miracula edenda 424. Miracula Germanice impressa anno MDCCXI, & Latine reddita, interprete aliquo e Societate Jesu. Præfatio 426. Cap. I. Beneficia anno 1709 variis personis collata 427. Cap. II. Beneficia & miracula anni 1710, 428. Cap. III. Miracula anni 1711 priora 431. Cap. IV. Prosecutio miraculorum ejusdem anni 1711, 432. Cap. V. Eorumdem miraculorum prosecutio 434. Cap. VI. Reliqua miracula impressa 436. Miracula, facta a ab anno 1711 usque ad annum 1744. Ex Ms. Germanico Latine reddita interprete R. P. M. C. 437

O

Octavianus erem. conf. prope Volaterras in Tuscia Comm. præv. § I. Memoria in Fastis recentioribus; cultus antiquitas; Officium proprium 389. § II. Ostenditur requisitæ antiquitatis defectus & temporum confusio, quibus laborant ea, quæ de Sancto scriptor anonymus & Blasius monachus tradiderunt 391. § III. Acta S. Octaviani, immixta Vitæ SS. Justi & Clementis, quam Augustinus Florentinus Latine & alii Italice ediderunt, ex nullius pene fidei documentis collecta esse probantur 393. § IV. Seliguntur, quæ de Sancto ceteris credibiliora sunt: verisimilius cum SS. Justo & Clemente seculo V ex Africa in Tusciam exsul advenit, & Volaterranos a Wandalis obsessos liberavit: an sacerdos? 397. § V. Venerationis initium & progressus, corporis translatio Volaterras & miracula ex variis: observationes in eorum narrationem, contra quos translatio sub medium sec. IX facta probatur; festum ejus 401. Relatio recognitionis reliquiarum S. Octaviani, in cathedrali Volaterrana servatarum, notitiæ de Sancti cultu & miracula; excerpta ex instrumento authentico Volaterris ad P. Bollandum transmisso, quod inter musei nostri manuscripta servatur notatum ✠ Ms. 164, 405

P

Petrus Armengol M. ex Ordine B. M. V. de Mercede Redemptionis captivorum, Guardiæ Pratorum in diœcesi Tarraconensi in Catalonia. Comm. præv. § I. Nobilitas; ætas juvenilis perdite traducta; conversio; Religiosa vita, & ejusdem tempus 317. § II. Beati in Ordine vestitus; an sacerdos; ejusdem virtutes; expeditiones apostolicæ; cultus ab immemorabili tempore ex variis processibus probatus 320. § III. Immemorabilis Beati cultus ex multis testium depositionibus 322. § IV. Depositiones testium singulatim referuntur e Summario processus, quod confectum est ad probandum cultum Beati ab immemorabili tempore 323. § V. Alia venerationis signa e dicto Summario; cultus ab Urbano PP. VIII promotus 325. § VI. Publicus ab immemorabili tempore Beati cultus a Sede Apostolica confirmatus; deinde vero egregie illustratus 326. § VII. Dissertatio, an Beati nomen Martyrologio Romano inscribendum 328. § VIII. Dissertationis prædictæ continuatio, in qua solvuntur aliæ adversus eamdem inscriptionem objectiones; obtinetur illa, Officium proprium ad Tarraconensem diœcesim extensum 330. § IX. Scriptores Beati memores; Acta; aliud de cultu & miraculis documentum; vitæ chronotaxis 332. Acta ex oculatis & juratis testibus, edita a Marco Salmerone, Ordinis B. V. M. de Mercede Magistro Generali, quæ cum alia editione contulimus 333

Phœbe Diaconissa Cenchris apud Corinthum. Comm. hist. § I. Locus, cultus, elogium; Sancta non fuit uxor S. Pauli apostoli 602. § II. Sanctæ virtutes, officium diaconissæ, laudes ex S. Joanne Chrysostomo; an fuerit vidua, an virgo, tempus vitæ 604

Placidius acolythus in Provincia Bituricensi 207

Priscus ep. M. Capuæ in Italia. Sylloge hist. § I. Sancti antiqua veneratio: creditur unus e Christi discipulis, & primus episcopus Capuanus 99. § II. Gesta Sancti & ejus martyrium, prout referuntur e Breviario Capuano 101. § III. Corporis variæ inventiones & translationes 102. § IV. Duo instrumenta Capuana; quibus enarratur inventio S. Prisci, & aliorum quorumdam Sanctorum, & recognitio & depositio ossium S. Prisci 104

Priscus, Castrensis, Tammarus, Rosius, Heraclius, Secundinus, Adjutor, Marcus, Augustus, Elpidius, Canion, & Vindonius, Africani confessores & episcopi saltem ex parte, in regno Neapolitano. Comm. præv. § I. Memoria S. Prisci in Martyrologio cum undecim Sociis, qui singuli seorsum etiam coluntur diebus variis 209. § II. Inquiritur, quanti valeat Vita S. Castrensis, quæ agit de Sanctis duodecim; quo tempore hi mari sint expositi, & an omnes fuerint episcopi 211. Acta, auctore anonymo. Ex Vita S. Castrensis edita 213. Appendix De inventione corporis S. Prisci confessoris, qui forsan idem est cum S. Prisco Africano 215. Relatio inventionis, auctore, ut dicitur, coævo. Ex editione Ughelli tom. 8 Italiæ sacræ col. 290, 216

R

Regulus ep. Africanus mart., Lucæ in Tuscia. Comm. historico-criticus. § I. Diversa S. Reguli annuntiatio: demonstratur ejus corpus Lucam translatum esse Waldo, cujus loci situs detegitur: varia documenta de Sancti cultu: reliquiæ 223. § II. Antiquitas & fides Actorum examinatur: notantur, quæ in iis falsa aut suspecta; his accensetur miraculum corporis, abscissum caput gestantis 227. § III. Sancti Acta longioribus interpolationibus resectis; aliqua ad ejus vitam spectantia ex aliis instrumentis 229. § IV. Inquiritur tempus, quo Arianorum persecutio S. Regulum exsulare coëgit; qui verisimilius in Africa primæ sedis antistes fuit: refellitur Tillemontius ejus a grege absentiam subaccusans: fugæ & solitariæ vitæ socii 232. § V. Ostenditur Sancti martyrium probabilius contigisse anno DXLII: vindicantur Acta translationis, ab Ughello typis vulgata 236. Translatio, auctore anonymo. Edita ab Ughello tom. 1 Italiæ sacræ col. 847 ex membrana Ms. bibliothecæ Vaticanæ 238

Remaclus conf. & ep. Trajectensis, ac dein abbas Stabulensis, Stabuleti in Germania. Comm. præv. § I. Publicus Sancti cultus ex variis Martyrologiis, Breviariis & Missalibus 669. § II. Annus natalis, patria, genus, educatio sub S. Sulpitio 671. § III. Fit primus abbas Solemniacensis, dein Casæ-congidunensis ac tandem episcopus 673. § IV. Utrum Tungris an vero Trajecti ad Mosam sedem episcopalem habuerit 675. § V. Sancti Episcopi virtutes & gesta cum S. Trudone ex Vita a Notgero scripta 678. § VI. Malmundariense & Stabulense monasteria hortante & curante Sancto exstructa 680. § VII. Episcopatum abdicat & Stabuletum secedit, substituto sibi S. Theodardo; quo tempore id contigerit: donationes pro monasteriis factæ Sancto: utrum Romam adierit 682. § VIII. Felix obitus ejusque tempus, ætas Sancti & successores: Vita & miracula a quibus & quando scripta 685. § IX. Templa Sancto dicata, sepulcri inventio, cultus ad Fanum S. Galli propagatus: ossa Leodium portata miraculis inclarescunt 687. § X. Ejus solemnitas aliis locis instituta, brachium Solemniacensibus concessum; vindicata clades Stabulensium, dicata altaria, lis de corpore, forma habitus 690. Vita, auctore monacho Stabulensi anonymo. Ex Ms. vetustissimo abbatiæ S. Pauli Ultrajecti atque aliis sex Mss. inter se & cum editione Mabilloni collatis. Prologus. Cap. I. Sancti patria, parentes, educatio: in aulam evocatur, fit episcopus, excipit S. Trudonem & agenda edocet 692. Cap. II. Virtutes Sancti & cura pastoralis: condita ipso auctore duo monasteria, in quorum alterum, abdicato episcopatu, se recipit; pius obitus & sepultura 694. Miracula. Ex Ms. Coloniensi collato cum aliis quinque Mss. & editione Mabillonii. Lib. I. auctore eodem anonymo Stabulensi. Prologus 696. Cap. I. Contracti sanati, disrupta ferrea vincula, cæcis lumen redditum & mutæ loquela; pejerans punitus 697. Cap. II. Pœna alteri inflicta, qui votum fregerat; restitutus cæcis visus & surdis auditus: surripiens linteum altaris punitur, at dein pœnitens sanatur: suavis odor e Sancti tumulo 699. Cap. III. Piscis prodigiose captus: curata hydropisis invadit denuo voti violatorem, qui postea, redintegrato voto, sanatur; item surdus & mutus a nativitate: fur nequit discedere donec Sancti cupam reddat, quæ dein honorifice conservata 701. Lib. II. auctoribus tribus aliis monachis Stabulensibus anonymis. Ex eodem Ms. Coloniensi collato cum Mss. Bambergensi & Foillanensi. Prologus 704. Cap. I. Metu Normannorum alio delatum Sancti corpus miro fulgore collustratur: exstincta pestis; paralytica, mente capta, contracta sanatæ: cerei divinitus accensi 705. Cap. II. Lux cælitus emissa super feretrum Sancti: sanata infans contracta; punitus lepra & morte impurus, Stabulensium vexator contractione membrorum; sed hic postea erigitur 708. Cap. III. Sacrilegi furis horrenda pœna; item alterius, qui postea precibus monachorum liberatur 711. Cap. IV. Læsum brachium, contracta manus, & cæcitas curata: punitus rusticus, qui laboraverat die Rogationum; at postea liberatus: sanatæ duæ mulieres contractæ 714. Cap. V. Sanationes aliæ & beneficia per Sanctum impetrata 718. Alia miracula, auctore item anonymo Stabulensi monacho. Ex editione Chapeavilli tom. 2 de gestis pontificum Leodiensium a pag. DXLVII, 721. Homilia incerti auctoris, quam ex vetusto codice Bambergæ descripsit Gamansius noster anno MDCLIV 725

Rosa, fortasse M., ac Platanus M. ejus, ut fertur, filius, Sulci in Sardinia. Topographia, cultus, varia de hisce Sanctis incerta 107

S

Sandalius M. Cordubæ in Hispania. Cultus ex Martyrologio Romano & documentis Cordubensibus 610

Sixtus & Sinicius episcopi conff. Remis in Campania Gallica. Comm. præv. § I. Cultus utriusque Sancti & reliquiarum translatio: Officia eorum & elogia 118. § II. Quæ & qualia sint Acta inferius edenda: inquiritur tempus, quo Sancti missi sunt in Galliam 120 § III. An Sancti dicendi sint martyres, an confessores: nullus ante ipsos Remis episcopus 124. Vita, auctore anonymo. Ex codice nostro Ms. & monasterii Boni fontis, collatis cum Ms. Ultrajectino 125

Stephanus primus Hungarorum rex Albæ Regalis in Hungaria. Comm. præv. § I. Acta Sancti a Carthuitio episcopo scripta; quæ defenduntur contra iniquas criminationes scriptoris heterodoxi 456. § II. Judicium de Actis a Carthuitio scriptis, & varia illorum exemplaria: Acta alia incompleta; scriptores antiquiores, qui de S. Stephano egerunt 460. § III. De prædicatione fidei in hodierna Hungaria, variisque ejus vicissitudinibus per varias incursiones barbarorum, qui eam occuparunt usque ad Hungarorum adventum 462. § IV. An iidem sint Hunni ac Hungari? varia eorumdem olim nomina 464. § V. Duces Hungarorum ante S. Stephanum, eorumque gesta breviter perstricta: termini regni Hungarici eo tempore, & clades ab ipsis illatæ Christianis 467. § VI. Si per baptismum aliquorum fuerit spes aliqua conversionis Hungarorum ante medium seculi X; ea brevi concidit 469. § VII. Cœpta conversio Hungarorum, regnante Geysa patre S. Stephani, occasione pacis inter Ottonem & Geysam initæ: Piligrinus Laureacensis præsul facultatem petit erigendi episcopatus in Hungaria 475. § VIII. Inter primos prædicatores in Hungariam missus S. Wolfgangus: cur hic revocatus sit, & Piligrinus cum suis cœpta abrumpere debuerit 480. § IX. S. Adalbertus Hungarorum conversioni intentus: conversus & baptizatus Geysa, uti & S. Stephanus 481. § X. Utrum rejiciendæ sint visiones, quæ parentibus S. Stephani oblatæ dicuntur 482? § XI. Baptismus Sancto per S. Adalbertum probabilius collatus: tempus collati baptismi, uti & annus natalis inquiritur 485. § XII. Mors Geysæ; cui succedit S. Stephanus: mater hujus non satis nota: quantum promota religio sub Geysa, & quo in statu inventa a S. Stephano 487. § XIII. Utrum S. Stephanus, obtento principatu, conversus sit occasione nuptiarum cum Gisela? Scriptores, qui id videntur asserere, explicandi de conversione totius regni 489. § XIV. Bellum cum Cupa duce Simigiensi, qui regnum occupare & fidem Christianam exscindere moliebatur: victoria Regis post vota S. Martino facta 492. § XV. Fundatio monasterii S. Martini, & duorum aliorum 494. § XVI. Fundati episcopatus per totam Hungariam, eorumque metropolis Strigonii constituta: hæc facta interveniente auctoritate Romani Pontificis 497. § XVII. Nuptiæ quo fere anno contractæ: uxor Sancti Gisela, soror S. Henrici imperatoris: de Giselæ genere errores quorumdam 499. § XVIII. Nomen & dignitas regia obtenta, corona missa a summo Pontifice Silvestro II, qui & alia Regi confert privilegia 502. § XIX. Præcipua capita, quæ in relatione Carthuitii Bonfiniique & in Litteris Pontificiis asseruntur, aliis auctoritatibus & rationibus confirmantur 504. § XX. Excutiuntur rationes, quibus Schwartzius probare nititur, coronam Hungarorum regis datam esse ab imperatore Græco 507. § XXI. Excutiuntur ea, quæ objecit Schwartzius contra alia quædam in litteris Silvestri, aut in Vita asserta 510. § XXII. Refutantur ea, quæ ratiocinatur Schwartzius contra oblationem regni S. Petro 513. § XXIII. Litteræ Silvestri II defenduntur contra objectiones Schwartzii 517. § XXIV. Statuti per Hungariam episcopi, ex quibus nonnulli recensentur: quanta in eorum delectu diligentia uteretur Sanctus, quantaque cura cum regina Gisela Dei ministris necessaria provideret: natus filius Emericus 521. § XXV. Bellum S. Stephani cum principe Transilvaniæ, quam subjicit & Christianam facit: bellum Bulgaricum: condita ditataque ecclesia Albæ Regalis, ac pietas Regis in beatam Virginem 524. § XXVI. Misericordia Sancti & liberalitas in pauperes: ipsius gesta cum SS. Gunthero & Gerardo, fundatumque monasterium Beel 528. § XXVII.

Alia gesta Sancti cum Gerardo, quem ad erectum episcopatum Morisenum, nunc Chanadiensem promovet: fundatum monasterium in agro Ravennate 530. § XXVIII. Benevolentia Regis in peregrinantes: structum Hierosolymis monasterium, ecclesia item Constantinopoli; ac canonicorum collegium Romæ: an ipse ad loca sacra etiam sit peregrinatus 532? § XXIX. Munera variis missa: cœnobium cum ecclesia in veteri Buda conditum: varia misericordiæ opera: fundationes quædam minus cognitæ 535. § XXX. Bessorum incursio in Transilvaniam, quam Rex divinitus dicitur edoctus: insigne severitatis exemplum 537. § XXXI. Bellum cum imperatore Conrado, & pax mirabili modo obtenta: virtutes Sancti, contemplatio & ecstasis 539. § XXXII. An Emerico filio uxorem dederit? An regnum eidem abdicare cogitaverit? mors sancti Emerici: an morbus, quo triennio laboravit Rex, ex morte filii contractus 541? § XXXIII. Monita, quibus Stephanus filium Emeticum instruxit, ut regnum recte pieque administraret 543. § XXXIV. Leges Hungaris datæ 546. § XXXV. Ultimus Sancti morbus: conspiratio in vitam ipsius detecta: postrema monita, pius obitus & sepultura 551. § XXXVI. Successor Stephani Petrus, ipsius ex sorore nepos: excutiuntur calumniæ hac occasione conjectæ in Giselam reginam, & reliqua de Gisela investigantur 553. § XXXVII. Elevatio corporis, regnante S. Ladislao facta; multaque miracula circa idem tempus patrata 555. § XXXVIII. S. Stephanus in Sanctorum numerum relatus tempore prædictæ corporis elevationis: cultus ab eo tempore celeberrimus per totam Hungariam: festivitas Inventionis dextræ 557. § XXXIX. Cultus Sancti in Suecia receptus, ac tandem per totam Ecclesiam Romanam primo ritu simplici, deinde semiduplici cum Officio proprio, ex quo dantur lectiones secundi nocturni 559. § XL. Reliqua de Sancti miraculis 561. Vita, auctore Carthuito aut Carthuitio episcopo. Ex editione Cracoviensi, collata cum Ms. Corsendoncano & editione Surii. Præfatio 562. Cap. I. Sancti pater, natales visionibus præviis illustrati, baptismus, regni initia & cura religionis propagandæ: victoria de rebellibus & hinc monasterium S. Martini ex voto fundatum 563. Cap. II. Cura promovendæ religionis, & multorum accessus in Hungariam: constructum monasterium, erecti episcopatus: missus Romam legatus, qui coronam regiam multaque privilegia a Pontifice obtinet: nuptiæ cum Gisela ac pia utriusque opera 565. Cap. III. Pietas in beatam Virginem: structa ornataque donis & privilegiis ecclesia Albæ Regalis: fundationes piæ Hierosolymis, Romæ, Constantinopoli: misericordia & liberalitas Regis, ejusdemque mirabilia 568. Cap. IV. Bellum a Conrado imperatore illatum mira Dei providentia cito finitum: crebra Sancti oratio & raptus: insigne severitatis exemplum: morbus Regis & obitus filiorum: virtutes variæ 570. Cap. V. Morbus, & in eo detecta conspiratio quorumdam: beatus obitus, sepultura, decreta corporis elevatio, ac mirabilia in aperitione sepulcri facta 572. Cap. VI. Elevatio corporis & miracula: mira dextræ inventio, & integritas 573

T

Tarasia Ourenii in Lusitania. Locus, tempus mortis, mira patrata, cultus publicus 786

Tascius, Dubitatus, Valentus, Donatus MM. in Africa. Ex apographis Hieronymianis apud Florentinium 205

Terentianus ep. M., & Flaccus M. Tuderti in Umbria. Comm. præv. § I. Locus martyrii, cultus & reliquiæ: Terentianus Dertonensis a Tudertino non distinctus 108. § II. Acta varia, sed nulla satis fidelia: Actorum compendium ex Breviario Capuano: tempus, quo passi sunt Sancti III. Acta, auctore anonymo. Ex Ms. Emin. Card. Franc. Barberini collato cum tribus aliis Mss. & editione Mombritii. Cap. I. S. Terentianus defertur ad Adrianum, ejusque occasione persecutio excitatur: Sanctus apprehensus sistitur Lætiano proconsuli, multisque cum eo disputat de fide Christiana 112. Cap. II. S. Terentianus variis torquetur cruciatibus: Flaccus idolorum sacerdos subito fit cæcus; proconsul vero, præcisa S. Terentiano lingua, obmutescit & moritur: convertitur baptizaturque Flaccus, & cum S. Terentiano obit martyrium 114

Theoctistus monachus Hegumenus in territorio-Hierosolymitano. Publica ejus veneratio; annus mortis; locus habitationis; Theoctistus alter ab hodierno diversus 659

Timotheus M. Antiochiæ 358

V

Verena Virgo, Zurzachi diœcesis Constantiensis in Helvetia. Comm. præv. § I. Memoria Sanctæ in Fastis sacris: locus, ubi præcipue colitur: elogia: Acta quæ & qualia 157. § II. Discutiuntur & exponuntur facta in Actis, Vitisque Germanicis relata 159. § III. Sepulchrum Sanctæ, miracula, aliaque ad gloriam posthumam spectantia 161. Vita, auctore anonymo. Ex Mss. duobus, collatis cum Trevirensi. Præfatio. Cap. I. Sanctæ patria: iter in Italiam atque Helvetiam, ubi in spelunca prope Solodorum virtutibus & miraculis inclarescit: inde profecta habitat in insula prope Confluentes Rheni & Arolæ 164. Cap. II. Gesta Zurzachi, quæ pleraque fictitia, aut figmentis corrupta: mors Sanctæ & sepultura 166. Miracula, auctore eodem, ut apparet. Ex Ms. Elmenhorstiano. Cap. I. Vindicata libertas ecclesiæ S. Verenæ; Sanctæ invocatione visus cæco redditus, & liberi a variis impetrati 168. Cap. II. Beneficia ope Sanctæ impetrata: laborantes in festivitate ejus, blasphemi, fures, raptorque puniti, & aliqui ex iis pœnitentes deinde, invocata Sancta, sanati 170. Cap. III. Reliqua miracula & beneficia medii ævi 172. Appendix. Ex Vita Germanica, interprete Winando Pescher 174

Victorius seu Victurius ep. Cenomanensis in Gallia, Sylloge historico-critica. Educatio sancti & institutio per S. Martinum: virtutes: miracula: episcopatus: cura pastoralis &c. 220

Vincentius ep. & Lætus presb. martyres Aquis Tarbellicis in Novempopulania, Comm. CRIT: § I. Cultus Sanctorum in Hispania & Novempopulania: locus martyrii 200. § II. An alii ab Aquensibus Vincentius & Lætus, quos venerantur Hispani? 202

Vincentius presb. M. Bisulduni in Catalonia 206

Z

Zeno, Concordius, Theodorus, Paternus tribunus, Theodote, milites LXVIII, mater cum duobus filiis, Serapion cum DXXII militibus. Cusconus, Monolappus, Josephus MM. Comm. præv. Cultus e Martyrologiis & Actis, tempus, Passionis exemplaria. 360 Passio, auctore anonymo. Ex Ms. ecclesiæ Atinensis cum aliis collato. Cap. I. S. Zenonis ac filiorum ejus pro fide Christi certamen; horum martyrium; ipsius constantia tormentis non expugnata 362. Cap. II. Aliis tormentis Martyr cruciatus sub Paterno tribuno; hujus ac Serapionis, & plurimorum aliorum conversio ac martyrium: mulier cum duobus infantulis martyr: S. Zeno capite plexus 363

Zeno & Chariton MM. Cultus e Fastis Græcis ac Martyrologio Romano 615

INDEX CHRONOLOGICUS

ANTE CHRISTUM.

Josue dux Israëlitarum designatur 19 & seq.

Idem, defuncto Moyse, imperium capessit 26

Jordanem transit, & Terram promissam ingressus, multis victoriis & prodigiis inclarescit &c. 30 & seq.

Moritur Josue natus annos CX, 72

Gedeon prodigiosam de Madianitis victoriam consequitur 86 & seq.

Moritur Gedeon Israëlitarum judex 95 e f

SECULO I.

Anno I Christum in templo oblatum agnoscit Anna Prophetissa, & aliis annuntiat 98 & 99

Sec. 1post medium S. Priscus, creditus Christi discipulus, primus episcopus Capuanus martyr 102 b

S. Phœbe diaconissa, ab Apostolo laudata, obit 605 e

SS. Euphemia, Dorothea, Thecla, Erasma martyres Aquileienses sub Nerone 608

SECULO II.

Circa initium seculi 2 sub Trajano, ut fertur, SS. Rosa & Platanus Sulci in Sardinia.

Circa annum 118 S. Terentianus martyr Tuderti in Umbria cum socio Flacco 112 b c

Sec. 2 aut 4 S. Antoninus martyr Apameæ in Syria 340 & seq.

SECULO III.

Sub finem seculi III Obit Leontinis in Sicilia S. Neophytus episcopus 117 e f

Circa annum 288 SS. Sixtus & Sinicius Roma in Galliam missi Remos pervenerunt 122 c & seq.

Circa annum 300 defunctus S. Sixtus Remensis episcopus, & successor ipsius S. Sinicius uno anno serius 122 f

Circa idem tempus Defuncta S. Verena virgo Zurzachi in Helvetia 157 & seq.

SECULO IV.

Sub hujus seculi initium aut finem præcedentis sub Maximiano Herculio In variis Italiæ locis martyrio coronantur duodecim fratres Donatus, Felix & ceteri 133 c d

Circa idem tempus sub Diocletiano S. Basilissa virgo & Martyr Nicomediæ 609

S. Sandalius martyr Cordubæ in Hispania 610 b

S. Maxima martyr Romæ 357 c

Sub Maximiano Galerio Plurimi martyres Nicomedienses 356 c & seq.

Sub Licinio S. Ammon Diaconus & quadraginta virgines martyres Heracleæ 156

Sub Juliano Martyres Nicomedienses Zeno, Concordius plurimique alii 360 c & seq.

Circa annum 370 Hunni pristinas sedes deserunt 462 d

Circa annum 370 aut 380 S. Firminus episcopus Ambianensis confessor defunctus 178 a b c

Circa annum 375 S. Mansuetus episcopus Tullensis defunctus 622 b c

Circa annum 384 aut 386 S. Martinus orare potuit apud sepulcrum S. Mansueti Tullensis episcopi, ut fecisse traditur 625 c

Circa annum 390 Moritur S. Justus episcopus Lugdunensis in eremo, quam petierat, relicto episcopatu 372 c

Aliquot annis serius Corpus ipsius ex Ægypto Lugdunum delatum 372 c & seq.

Sec. 4 Obit S. Justus vel Justinus episcopus Argentoratensis 377 a & seq.

Circa annum 400 Hunni Daciam & Pannoniam prima vice occupant 462 d e

SECULO V.

Sec. 5 ante annum 420 Obit S. Elpidius abbas 388 a

Circa annum 428 Moritur S. Martha vel Marthana, mater S. Symeonis Stylitæ in tractu Antiocheno Syriæ 204 c d e f

Sec. 5 SS. Priscus, Castrensis, Tammarus, aliique novem in Africa cariosæ navi impositi, ut perirent; sed in Italiam delati, ibidem variis locis obierunt 209 & seq.

Circa medium seculi 5 Celebrata festivitas S. Justi Lugdunensis episcopi 365 b

Anno 453 aut 454 Attila Hunnorum rex moritur, & Hunni deinde mutuis cædibus attriti Pannonia expelluntur a Gothis 462 f & seq.

Anno 490, aut citius, Obit S. Victorius aut Victurius Cenomanensis episcopus 223 a b

Ante seculum 6 verisimiliter Moritur S. Octavianus eremita prope Volaterras in Tuscia 397 & seq.

SECULO VI.

Circa annum 514 Moritur S. Macniscius episcopus Connerensis in Ultonia Hiberniæ provincia 663 e f

Circa annum 527 Longobardi occupant Pannoniam 463 b c

Anno 542 Videtur S. Regulus Africanus episcopus Lucæ in Tuscia martyr obiisse 236 a b & seq.

Post eumdem annum S. Felix episcopus Pisis in Tuscia 242 e

Sec. 6 circa medium S. Nonnosus præpositus monasterii montis Soractis obiit 410 b

Inter annum 560 & 573 Moritur S. Constantius episcopus Aquinas 244

Anno 568 S. Auxanus episcopus Mediolanensis 667 d e

Circa annum 568 Hunni, alias Avari dicti, seu Hunno-Avari, Pannoniam rursus occupant, proficiscentibus in Italiam Longobardis 463 c d

Forte anno 576 S. Arealdus fit martyr Brixiæ 246 & 247

Sec. 6 S. Radegundis reliquias accipit ex Oriente 350 a b

SECULO VII.

Post annum 608 Obit S. Austregildis vel Agia, mater S. Lupi 266 c

Anno 609 S. Lupus fit episcopus Senonensis 250 a b

Anno 614 Revocatur ab exsilio 250 d e f

Anno 623 Moritur S. Lupus 251 e & seq.

Anno 628 Obit S. Martinianus episcopus Comensis in Italia 669 a b

Sec. 7 ante annum 630 Moritur S. Justus episcopus Claromontanus 439 f

Anno probabilius 648 S. Remaclus consecratur episcopus 675 a b

Circa annum 658 S. Cosmas eremita obit 441 b

Anno 660 aut 661 Remaclus Episcopatu se abdicat, & successorem in cathedra Trajectensi constituit S. Theodardum 682 e f, 683 a b c

Inter annum 667 & 671 Moritur S. Remaclus, olim Trajectensis episcopus 686 b c d

Circa annum 673 Obit S. Nivardus archiepiscopus Remensis 276 a b c

Inter annum 675 & 681 Martyrio coronatur S. Aigulphus abbas Lerinensis cum Sociis 740 b c

Anno 700, ut dicitur, Defunctus S. Agricolus episcopus Avenionensis 448 d

SECULO VIII.

Circa initium seculi 8 Floret in Gallia S. Ægidius abbas, ab aliis perperam ducentis fere annis citius collocatus 290 & seq.

Inter annum 720 & 725 Mors S. Ægidii abbatis verisimiliter locata 296 e f

Anno 760 Corpora SS. duodecim Fratrum martyrum translata Beneventum per Arechem principem Beneventanum 136 d e

Circa annum 770, ut fertur, Martyr fit S. Grodegandus seu Chrodogangus, episcopus Sagiensis in Normannia 765 c d e

Anno 799 Carolus Magnus, post diuturnum bellum, Hunno-Avaros funditus fere exscindit, & fidem utcumque restituendam curat in Pannonia 463 d e f

SECULO IX.

Sec. 9variæ translationes reliquiarum per S. Anscharium & alios 119 d e f

Circa medium seculi 9 Translatio corporis S. Octaviani Volaterras 404 e f

Non post annum 886 S. Bossianus confessor obit 364

Anno 889 Hunni tertia vice, seu hodierni Hungari, versus Pannoniam progrediuntur, eamque occupant paucis annis 464 a b, 468 c & seq.

Anno 893 Arnulphus Germaniæ rex opera Hurgarorum utitur contra Zwentiboldum Moraviæ regem 464 c

SECULO X.

Seculo 10 Floruisse dicuntur SS. Arcanus & Ægidius eremitæ in Italia 307 b c

Anno 904, ut dicitur, translatæ reliquiæ Sixti & Sinicii episcoporum Remensium 119 b c

Circa medium seculi 10 Duo principes Hungari baptizati dicuntur Constantinopoli; nec tamen id fuit initium conversionis Hungarorum 469 e & seq.

Anno 949 vel 950 Constantinus Porphyrogenitus librum de Administrando imperio scribit 473 d e f

Circa annum 972 Fides hodiernis Hungaris cœpta est promulgari, Hungaros regente Geysa, patre S. Stephani 475 b & seq.

Anno 973 S. Wolfgangus, a prædicatione fidei in Hungaria revocatus, fit episcopus Ratisbonensis 480

Circa annum 975 aut serius Geysa, Hungarorum dux baptizatus; at progressus religionis in Hungaria novis bellorum motibus impeditus 482 d e, & 480 f

Inter annum 983; & 997 S. Adalbertus Hungarorum conversioni intentus, Hungariam adit variis vicibus, non magno tamen cum fructu 481 b c d e f, & 485 c & seq.

Circa annum 984 Natus S. Stephanus & baptizatus 487 a b c d

Anno 997 Mortuo Geysa patre, S. Stephanus fit dux Hungarorum 487 e f & seq.

Paulo post S. Stephanus promovens religionem Catholicam, bello hac de causa impetitur a Cupa duce Simigiensi, quem vincit & in pugna occidit 492 b & seq.

Circa annum 1000 Episcopatus varii cum metropoli Strigoniensi in Hungaria erecti per S. Stephanum 497 e & seq.

Anno 1000 Corona & nomen regium S. Stephano concessa a Silvestro Papa II 502 & seq.

SECULO XI.

Inter annum 1000 & 1003 Nuptias contrahit S. Stephanus Hungariæ rex cum Gisela Bavariæ ducis filia, & sorore S. Henrici imperatoris 499 f & seq.

Anno 1002 aut 1003 S. Stephanus bello impetitus ab avunculo suo principe Transilvaniæ causa fidei Catholicæ, eum vincit & capit, totamque Transilvaniam religione Christiana imbuendam curat 524 e & seq.

Anno 1038 Moritur S. Stephanus Hungariæ rex 552 a b c

Sec. XI S. Antoninus martyr miraculis coruscat in Gallia 342 f

Sec. XI, secundum alios IX, Corpus S. Nonnosi translatum ex Italia Frisingam 412 & seq.

Anno 1058 Translatum Venetias corpus S. Cosmæ eremitæ 441 e f

Circa annum 1083 Corpus S. Stephani jussu Romani Pontificis solemniter elevatum; & eodem tempore Stephanus in album Sanctorum formali canonizatione relatus 555 & seq.

SECULO XII.

Circa initium seculi 12 Scripta Vita S. Stephani Hungariæ regis a Carthuitio episcopo 457 f & seq.

Anno 1104 Elevatio corporis S. Mansueti episcopi 653

Anno 1161 Corpus S. Nonnosi inventum & depositum in crypta ecclesiæ cathedralis Frisingensis 414 e f, 415 a b

SECULO XIII.

Circa annum 1203 Moritur in Hispania B. Ægidius Ordinis Cisterciensis abbas 308 e f

Sec. 13 ante annum 1221 Occiditur B. Margareta Lovaniensis virgo & martyr 590 e f

Anno circiter 1221 B. Brocardus secundus Prior generalis Ordinis S. Mariæ de monte Carmelo vitam finit in Palæstina 577 d e

Anno 1244 Moritur B. Guala ex Ordine Prædicatorum episcopus Brixiensis & legatus Apostolicus in cœnobio Astinensi, in quod, relicto episcopatu, se receperat 785 d

Anno 1262 B. Juliana abbatissa Ordinis S. Benedicti vita defungitur 316 b & 317 d

Anno 1266 Qurenii in Lusitania obit B. Tarasia 786 c

Anno 1295 ecclesia Apamiensis S. Antonini facta cathedralis 343 d e

SECULO XIV.

Anno 1304 B. Petrus Armengol Ordinis B. Mariæ Virginis de Mercede, martyrio coronatus, obit 333 c

Anno 1359 B. Albertus Besutius eremita moritur apud lacum Verbanum in ducatu Mediolanensi 788 d

Anno 1377 BB. Jacobus & Philippus Ordinis Minorum martyres occiduntur 595 c e f

SECULO XVII.

Anno 1647 Recognitio corporis S. Octaviani eremitæ 405 & seq.

Anno 1655 Restitui cœptus in monte Soracte S. Nonnosi cultus, quem secuta sunt multa miracula 415 d e f & seq.

Anno 1676 translatum corpus S. Elpidii abbatis 379 b

SECULO XVIII.

Anno 1708 Præcipua pars corporis S. Nonnosi, quæ diu latuerat, Frisingæ feliciter inventa, & plurima deinde secuta miracula 421 & seq.

Anno 1709 S. Nonnosi corpus translatum magna solemnitate 422 & seq.

Anno 1711 & 1712 inventa varia Sanctorum corpora Neapoli 104 & seq.

Anno 1715 Lustratum corpus S. Firmini episcopi Ambianensis occasione diuturnæ disputationis de eodem 194

Eodem anno Festivitas translationis S. Firmini restituta 199 a b


September I: 1. September




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Einleitung September I

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Einleitung September I

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 15.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.