Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung August II           Band August II           Anhang August II

10. August


DECIMA DIES AUGUSTI.

SANCTI QUI IV IDUS AUGUSTI COLUNTUR.

S. Laurentius Martyr Romæ.
SS. multi MM. Alexandriæ & in reliqua Ægypto.
S. Bassa V. M. Carthagine in Africa.
S. Paula V. M. Carthagine in Africa.
S. Agathonica V. M. Carthagine in Africa.
SS. XI Viri Martyres.
SS. XXII Virgines Martyres.
S. Afra Martyr.
SS. VII Milites Martyres.
S. Crescentio Martyr.
S. Arcaneus Martyr.
S. Hyacinthus Martyr.
S. Januarius Martyr.
S. Exuperatus Martyr.
S. Quirillus Martyr.
S. Quinctus Martyr.
S. Geminus Martyr.
S. Pastor Martyr.
S. Lucilla Martyr.
S. Pontianus Martyr.
S. Crispina Martyr.
S. Innocentia Martyr.
S. Leocippia Martyr.
S. Cerentia Martyr.
S. Sidora Martyr.
S. Chrestus Martyr.
S. Cyriaca Martyr.
S. Leticippus Martyr.
S. Euticia Martyr.
S. Maria virgo Dei Martyr.
SS. VI Innocentes Martyres.
S. Crescentia Martyr.
S. Sevus Martyr.
S. Arcananeus Martyr.
Alii XXX. Martyres.
SS. Milites CLXV Martyres Romæ.
S. Claudius Martyr Romæ.
S. Severus Martyr Romæ.
S. Crescentio Martyr Romæ.
S. Romanus Martyr Romæ.
S. Auctor episc. conf. Metis in Gallia.
S. Asteria sive Hesteria V. M. Bergomi in Italia.
S. Deusdedit conf. Romæ.
S. Arigius vel Aredius Archiep. Lugdun. in Gallia.
S. Hugo episc. Autissiodorensis in Gallia.
S. Blanus seu Blaanus episc. conf. in Scotia.
S. Malchus episc. conf. Lismori in Hibernia.
B. Amadæus conf. ex Ord. S. Francisci Mediol. in Insubria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

In Hispania, apparitio beatæ Mariæ Virginis, quæ sanctis Petro Nolasco, & Raymundo de Peñafort ac Jacobo primo Aragoniæ regi se conspiciendam dedit, ut fundaretur Ordo beatæ Mariæ de mercede Redemptionis Captivorum est hodierna annuntiatio Martyrologii Romani, at festum modo translatum & fixum est XXIV Septembris: differendum porro est ad opus de Festivitatibus B. V. Mariæ Virginis suo tempore elaborandum. Videri autem interim possunt quæ de ea institutione dicta sunt occasione S. Petri Nolasci ad diem XXIX Januarii.
S. Amator in nostro Florario signatur his verbis: Apud Trecas, natale S. Amatoris, ejusdem urbis primi episcopi, qualis etiam prædicatur a Sammarthanis & a scriptoribus Trecensibus. Spectare deberet ad primum diem Maii, quo vide in Actis quæ de S. Amatore disputata sunt, notanter pag. 52, uti etiam in Prætermissis eadem die I Maii.
SS. Macarius & Julius inepte hoc die collocantur in Syria a Maurolyco, nullo quod sciam, duce. Ignoravit procul dubio, Martyres eos esse ex celeberrima classe XLVIII Lugdunensium, nominatim expressorum qui pridem a Majoribus nostris illustrati sunt II Junii.
SS. Monulfi & Gondulphi translatio hoc die signata est a Greveno & Florario nostro Sanctorum Ms. De hac cum natali utriusque actum est XVI Julii.
S. Joannes cognomento Agnus episcopus Trajectensis nescio cur hoc die referatur a Greveno, & ex hoc a Canisio, atque iterum a Ferrario, qui ipsum recte signaverat vero natali die quo de ipso egimus XXV Julii.
SS. Septem Dormientes hoc die perperam signati sunt in variis auctariis Usuardinis, & in Pulsanensi quidem cum aliis quatuor anonymis. Notissimus est ipsorum natalis quo de ipsis actum est XXVII Julii.
S. Maleus aliquis solo nomine notus est in nonnullis Catalogis SS. Hibernicis, sed nusquam alibi vel hilum hactenus repertum est quo in ætatis, conditionis aut gestorum notitiam deveniri possit, quæ si suggeratur, non deerit alibi locus quo de ipso agatur.
Hieronymus de Aptis Ordinis Prædicatorum laudatur a Lucentio in Fulgore Fulginii pro vigilia vel festo S. Laurentii cum duplici elogio, nec absque titulo Beati, quem illi ultro & lubens concessero, ubi de legitimo ejus cultu constiterit.
Soror Catharina Atayde non quidem Beata a Marchesio, sed merito famula Dei nuncupatur.
Alii præterea ex eodem Ordine in Anno Dominicano parvo Gallico, nuper huc allato, inter Beatos aut Venerabiles hoc ipso die referuntur, ut
Ambrosius Woinicz martyr in provincia Russiæ, conventus Kioviensis, a Tartaris interemptus anno 1648.
Venerabilis P. Thomas Caietanus confessor, Generalis Ordinis & postmodum S. R. E. Cardinalis qui obiisse dicitur anno 1533.
Nazarena Villana Florentina, tertii Ordinis multis ornata virtutibus prædicatur, præsertim charitate & misericordia in pauperes, quam etiam laudant Annus sanctus Belgicus & Viridarium Germanicum.
Justinianus Bergomensis Ordinis Camaldulensis in monte S. Coronæ mirum in modum ornatur a Bucelino hoc die inter Sanctos suos Benedictinos. Miramur, nihil aliunde de ipso ad nos hactenus pervenisse.
Metis depositio S. Epilecii episc. & conf. legitur hoc die in nostro Florario Sanctorum Ms. quæ unde accepta sit, necdum explorare licuit. Novi Epletium seu Expletium episcopum apud Sammarthanos ordine XIII, sed de ejus vero die natali & legitimo cultu doceri cupio.
Cathanum in insula Buta episcopum ex XVII Maii remiserunt Majores nostri ad XIX Julii, vel ad hunc diem Augusti X: nos porro dicta XIX Julii nihil de eo invenientes, huc rem examinandam distulimus. Omnibus autem rite modo perpensis, non ea occurrunt momenta quæ ipsum Sanctis asserant: neque enim in Breviario Aberdonensi, neque in probatis Sanctorum Catalogis locum usquam obtinet. Quod vero a Dempstero & Camerario citetur Georgius Newton in Vita S. Blaani, is ad manum non est, neque, si adesset, conferret quidquam ad sanctitatem Cathani aut ejus cultum. Paucula quæ de ipso in S. Blaani lectionibus habentur, nil eo magnopere conferunt, ut aliis opus sit priusquam in hoc opere locus ei concedi possit, quæ si alicunde suggerantur, alio quovis die, cum verus ignoretur, de eo agi poterit.
Laurentius Cisterciensis conversus inter Pios laudatur a Saussayo in additamento Martyrologii sui Gallicani: paulo liberaliores Henriquez & Chalemotus Beati titulum adjungunt. Quin & in Kalendario Cisterciensi etiam refertur: ubi de legitimo cultu constiterit, locus ei in hoc opere debebitur.
Apud eosdem etiam cum elogio signatus est Guido monachus primum ejusdem Ordinis, qui in Aquitania strenue laborans Albigenses plurimos Ecclesiæ reconciliavit; inde creatus Carcassonensis episcopus magna sanctitatis fama illustris fuit. At necdum invenio, cultu ecclesiastico eum legitime celebratum fuisse.
Joannem Pistorem Cartusianum Gandavensem merito Venerabilem hoc die prædicat Raissius in Auctario ad Natales SS. Belgii, insignes aliquot ejus virtutes enumerans.
Simon ab Assisio conf. Brufortii in Picæno., Thomas a Curia conf. in Gallia., Antonius Cyrnæus conf. apud montem Casalem in Umbria, Adriana Tertiaria Cortonii Beati titulo donantur ab Arturo in Marlio Franciscano.
Adduntur ab Huebero occisi in Hungaria propter fidem, sed absque titulo:
Andreas Galgozius.
Leonardus de Aravia.
Petrus Miscolotius.
Thomas de Bassa.
Stephanus de Pelsio.
Georgius de Valcamonica in Insubria.
Ægidius de Monte ferrato ibid.
Joannes Germanus ibid.
Bonaventura de Cremona ibid.
Andreas de Grosseto Navis in Thuscia.
Paschalis de Castaleto Moroni in Apulia.
Petrus Perusinus Biturgiæ in Umbria.
Ludovicus Fonte salita in India occidua.
Bonaventura de Agrigento in Sicilia.
Laura Felix de Saulis Mediolani in Lombardia.
Maria Carnimolla in Sicilia.
Additiones Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum, addunt hoc die: Alibi dicitur, Mosæ majori monasterio, depositio sancti Victoris conf. episcopi Trevirensis. Voluit dicere Auctoris de quo hoc die agitur.
Jacobum, Joannem & Abrahamum, item Entheum & Acratem ex Fastis Æthiopicis Jobi Ludolfi hoc die accepit Castellanus, quod & aliis diebus ei satis familiare: jam non semel diximus, Sanctos hujusmodi a nobis non admitti, nisi in aliis probatis Latinis aut Græcis Martyrologiis vel Menologiis pridem consignati sint.
Sancti martyris Eupli memoria exstat in Typico, quod sub S. Sabbæ nomine citatur; cui adde Menologium, jussu Basilii imperatoris collectum. De eo agemus cum Martyrologio Romano die XII Augusti.
In Salentinis BB. martyrum Stephani episcopi Hydruntini, Fabii Calcearii & aliorum DCCCXII a Turcis ob Christi fidem occisorum, commemoratio est Ferrarii in Catalogo generali; de quibus in notis observat, nondum Officio ecclesiastico coli tametsi venerationem aliquam apud incolas habeant. Ita de suo tempore loquebatur Ferrarius; ea vero veneratio postmodum ita accrevit, ut eorum festivitas solenniter recolatur, non hoc die, sed eo quo passi sunt XIV Augusti.
S. Medericum abbatem, nempe aliquando Augustodunensem, in Kalendario Benedictino male huc retractum invenit Bollandus, melius ab aliis cum Romano notatur die quo de ipso acturi sumus XXIX Augusti
Inter plures Florarii nostri SS. Ms. hodiernas aberrationes etiam locum habeat annuntiatio SS. Justi & Amici episcoporum Lugdunensium. De his satis fuse mihi agendum fuit inter Prætermissos XIV Julii, ubi plures circa ipsos occurrentes difficultates examinandas remisi ad diem II Septembris.

DE S. LAURENTIO ARCHIDIACONO AC MARTYRE,
ROMÆ.
ITEM DE SS. ORENTIO AC PATIENTIA, SANCTI, UT FERTUR, PARENTIBUS,
OSCÆ IN ARAGONIA.

Anno CCLVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Laurentius Martyr Romæ (S.)

BHL Number: 4778, 4788, 4789

AUCTORE J. P.

§ I. Memoria in antiquis Fastis, cultus apud Latinos ac Græcos, ædes sacræ ac publica monumenta Romæ.

Illustrissimi hujus Martyris memoria adeo in benedictione est, adeo ubique celebris ac venerabilis, [Sancti memoria in antiquissimis Fastis;] adeo longe lateque per universum terrarum orbem propagata, ut vel ipsum nominasse, sufficere videatur ad innovandam, quæ omnium Christi Fidelium animis penitus impressa est, invictæ ejus virtutis ac heroicæ fortitudinis imaginem. Ad illam vero genuinis ac vivis coloribus repræsentandam conducent ea, quæ huc spectant, atque e variis documentis collecturi sumus. Ac primo quidem ut a sacris Fastis exordiamur, cui Martyrologo tum antiquo, tum ætatis mediæ, tum novo S Laurentii nomen incognitum aut prætermissum est? At satis fuerit, antiquos audire. Antiquissimum Kalendarium Bucherianum ita habet: IV Id. (Augusti) Laurentii in Tiburtina. Martenianum in Thesauro novo anecdotorum tom. 5, col. 76: Die X mensis Augusti natal. S. Lautentii. Kalendarium Polemei Silvii apud nos tom. VII Junii pag. 182: IV (Id. Augusti) Natalis S. Laurentii mart. Carthaginense tom. 3. Veterum analectorum a Mabillonio vulgatum: IV Idus Ag. sancti Laurentii. Martyrologium S. Hieronymi presbyteri nomine insignitum, & a Dacherio editum in Spicilegio tom. 4: IV Idus Aug. Romæ, via Tiburtina, natalis S. Laurentii archidiaconi, & martyris. Romanum vetus seu parvum: Romæ, Laurentii archidiaconi martyris. In Calendario, quod Leo Allatius edidit, signatur V Id. Augusti Vigilia S. Laurentii. Item Missa publica in natale S. Laurentii. Adde Romanum Frontonis, Adonem, Usuardum, Wandelbertum, aliosque.

[2] Jam vero quam solenni ritu insignis ille Pugil ab antiquissimis temporibus in Ecclesia Catholica semper celebratus fuerit; [publica ejusdem veneratio apud Latinos,] planum fiet e sequentibus monumentis. In Sacramentariis apud Menardum ac Thomasium notantur propria pro Missa cum in vigilia seu profesto, tum in ipso festo ejus recitanda. Et in Gregoriano quidem apud Menardum, illud plane est singulare, quod post Missam vigiliæ, signentur, quænam sint dicenda in prima Missa de nocte; apud Thomasium autem dentur propria ad Missam in Octava. Quid, quod in Frontoniano præter vigiliam, assignetur in prima Missa Euangelium; ac subjungantur ista pag. 117: Die SS. ad Missa publica natal. S. Laurent. Et pag. 124: Hebdomada I post natal. S. Laurent. Ac rursum pag. 127: Hebdomada II post S. Laurent; & sic deinceps sequuntur hebdomada tertia & quarta, usque ad festum S. Cypriani; quod sicut omnino rarum est, ita præcipuam quamdam indicare videtur nostri Sancti commendationem.

[3] [ac Græcos:] Neque Latinis dumtaxat; sed Græcis etiam summa in veneratione habitus fuit Levita noster sanctissimus. Eorum annuntiationes dedimus hoc tomo 11 hujus mensis pag. 125, occasione S. Sixti PP. II ac martyris; de quo ibi actum. In Anthologio, ac Menæis magnis typo editis fit peculiare de S. Laurentio hac die Officium, ubi ejus elogium, uti & canon hac acrostichide signatus:
Λαυρέντιον κράτιστον ὑμνῶ προφρόνως.
Laurentium fortissimum, lubens cano.
Quæ per hujus canonis decursum dicuntur in ipsius laudem, transcribere supersedeo. In dicto Officio tres Sancto versiculi isti accinuntur.
Τὸν Λαυρέντιον λαύρακα Χριστοῦ λέγω,
Ἐπ᾽ ἐσχάρας ἄνθραξιν ἐξωπτημήνον.
Ὤπτησαν δεκάτῃ Λαυρέντιον ἠΰτε ἰχθύν.

Christi celebro lauraca assatum foci
Ardentibus carbonibus Laurentium.
Est assus decima piscis Laurentius instar.

[4] [celebratur.] Allusio ista, uti non raro alibi in dictis Menæis, parvi est leporis. Porro vox λαῦραξ, vel etiam λάβραξ (Notationes enim ad Julii Pollucis Onomastici, anno 1706 recusi Amstelodami, librum 6, cap. 9, pag. 593 agunt de utraque ista scribendi forma) Latine labrax, piscis genus: lupus piscis, q. d. Λίαν βόραξ, valde vorax: unde per syncopen λάβραξ; vel ex τοῦ λα intendente particula, & βορὰ, cibus, deductum λαβόρος, & per syncopen λάβρος: unde λάβραξ, ut a λίθος λίθαξ. Mag. Etym. 554. 3. Et proverbium λάβραξ. Μιλήσιος. Sic enim apud Er. ad Chil. 2, cent. 10, col. 606, ad 55 Labrax Milesius. I. Lupus Milesius. Aristoph. Equitibus pag. 209, V. 5 schol. ad not. 5: unde Suid. At ibi plura. Sic autem appellatus, quia ejus os, in prædam semper intentum, hiat, & impetuose & voraciter escam deglutit ac devorat. Quamobrem etiam facile capitur. In Asiæ vero urbe Mileto maximi nascuntur lupi pisces, & plurimi.. propter lacum, qui in mare erumpit. Pisces enim aqua dulci gaudentes, in illum lacum ex mari cursu ascendunt, atque sic apud Milesios sunt copiosi; prout dicit interpres Suidæ, anno 1619 Genevæ impressi. Redeamus ad propositum. Si itaque, data venia longe quæsitæ litterarum consonantiæ in vocibus lauraca & Laurentium, ad quam versuum istorum confector allusit, invenire velis, quo sensu illæ inter se utcumque cohæreant; dic, qualitates physicas lauracis, morali quodam ac spirituali modo convenire S. Laurentio, qui avide ac fortiter ardua quæque devoravit, ac in prædam animarum pro Christo lucrandarum intentus, ore ac verbis eas Ecclesiæ ipsius visceribus, ut ita dicam, incorporavit. At de Græculis hisce minutiis hæc plus quam satis.

[5] Latini pariter ac Græci egregiam erga sanctum Levitam nostrum venerationis singularis memoriam publicis monumentis contestatam esse voluerunt, [Antiqua Romæ] uti conficitur e locis sacris, ipsius nomini inscriptis. Aurelius Prudentius Περὶ στεφάνων hymno 2, qui est de S. Laurentio, fidem facit, suo tempore (id est versus annum 400) ecclesiam sub ipsius nomine Romæ extitisse, dum sic canit:
Vittatus olim pontifex
Accitur in signum crucis,
Ædemque, Laurenti, tuam
Vestalis intrat Claudia.
O terque quaterque; O septies
Beatus Urbis incola,
Qui te, ac tuorum cominus
Sedem celebrat ossium.

[6] Apud nos tom. 1 Aprilis pag. XXX in S. Silvestro sic dicitur de Constantino augusto: [sub ejus nomine] Eodem tempore fecit basilicam S. Laurentii. Anastasius Bibliothecarius tom. 1, cap. 34, pag. 47 novissimæ editionis Romanæ hæc scribit: Eodem tempore Constantinus augustus fecit basilicam beato Laurentio martyri, via Tiburtina in agrum Romanum supra arenarium cryptæ, & usque ad corpus beati Laurentii mart.; in qua fecit gradum ascensionis & descensionis. In quo loco construxit absidam, & exornavit marmoribus porphyreticis, & de superiori loco conclusit de argento, & cancellos ex auro purissimo ornavit: qui pens. libras mille: & ante ipsum locum in crypta posuit lucernam ex auro purissimo nixorum * decem pensantem lib. triginta. Coronam argenteam cum delphinis quinquaginta pensantem lib. triginta., candelabra duo in pedibus denis pensantia sing. lib. trecentas. Ante corpus beati Laurentii martyris argento clusam passionem ipsius, sigillis ornatam cum lucernis byssinis argenteis pensantes sing. libr. quindecim. Donum quod obtulit. Patenam auream pensantem libr. viginti, patenas argenteas duas pensantes sing. libr. 30, scyphum ex auro purissimo pensantem libr. 15, scyphos argenteos duos pensantes sing. libr. decem, calices ministeriales argenteos decem pensantes sing. libras viginti, amas argenteas duas pensantes libr. 10, phara argentea triginta pensantia singula libr. 15, metretum ex auro pensans libras centum quinquaginta portantem medemnas tres. In eodem loco possession, cujusdam Cyriacetis religiosæ fœminæ, quam fiscus occupaverat tempore persecutionis &c.

[7] [templa;] Relictus videtur aliquis dubitandi locus, an ecclesia ista, cujus constructionem Constantino tribuit Anastasius , ædificata non fuerit a Justiniano I, secundum ea, quæ Placidia, ejus filia, circa ædem illam fecisse traditur; Baronius quippe in Appendice, tomo 12 Annalium subnexa, pag. 898, ad annum 461 Curavit, ait, S. Leo, ut eadem Placidia basilicam S. Laurentii in agro Verano in meliorem formam restitueret & ornaret. Et mox prosert ex Inscriptionibus antiquis apud Gruterum pag. 1173, num. 1 hos versus:
GAUDET PONTIFICIS STUDIO SPLENDERE LEONIS
      PLACIDIÆ PIA MENS OPERIS DECUS OMNE PATER
DEMOVIT DOMINUS TENEBRAS UT LUCE CREATA HIS QUONDAM LATEBRIS SIC MODO FULGUR INEST
ANGUSTOS ADITUS VENERABILE CORPUS HABEBAT
      HUC UBI NUNC POPULUM LARGIOR AULA CAPIT
ERUTA PLANICIES PATUIT SUB MONTE RECISA ESTQUE REMOTA GRAVI MOLE RUINA MINAX.

[8] [ornamenta,] S. Damasus, referente Anastasio Bibliothecario cap. 38, pag. 59, Fecit basilicas duas, unam juxta theatrum (Pompeii) S. Laurentio &c. Sed eam dumtaxat instauravit & auxit, ex inscriptione apud Baronium in citata Appendice a pag. 889: Hic constituit titulum in urbe Romana, scilicet basilicam, quam ipse construxit; prout refert Anastasius ibidem, agens etiam de donariis, quibus istum locum ditavit. Porro nomen ei Damasi tamquam conditoris inditum; sicut habemus ex S. Gregorio lib. 4 Dialogorum, cap. 31; ac vulgo vocatur S. Laurentii in Damaso. S. Sixtus PP. III aram & sepulcrum S. Laurentii egregie ornavit. Audiatur Anastasius Bibliothecarius cap. 45 a pag. 71: Fecit Sixtus episcopus confessionem beati Laurentii martyris cum columnis porphyreticis, & ornavit transennam, & altare, & confessionem sancti Laurentii de argento purissimo. Fecit altare pensan. libras quinquaginta, cancellos argenteos supra Platonias porphyreticas, pensantes libras trecentas. Absidam super cancellos, cum statua beati Laurentii martyris argentea pensan. libras ducentas. Fecit autem basilicam beato Laurentio, quod & Valentinianus augustus concessit; ubi & obtulit dona hæc, quæ prædictus auctor recenset singulatim, & apud ipsum legi possunt. S. Hilarus, Leonis successor, referente Anastasio cap. 47 a pag.77, fecit Ad beatum Laurentium martyrem scyphum aureum cum gemmis prasiis & hiacynthinis, pensan. libras quatuor. Lucernam auream nixorum decem, pensan. lib. quinque &c. In basilica B. Laurentii martyris pharacantara argentea decem, pensantia singula libras decem; canthara ærea 26, ministeria ad baptismum argentea, libras decem, phara ærea, libras quinquaginta. Et paulo post: Hic fecit monasteria ad sanctum Laurentium.. Qui etiam sepultus est ad sanctum Laurentium in crypta juxta corpus beati episcopi Sixti.

[9] [ac opera pia;] S. Simplicius, qui Hilarum proxime secutus est, Constituit.. ad sanctum Laurentium martyrem, hebdomadam *, ut presbyteri manerent ibi propter pœnitentes, & baptismum. Regionem tertiam ad sanctum Laurentium; ex Anastasio cap. 48, pag. 79, Et apud ipsum cap. 52, pag. 88 de S. Symmacho exstant ista: Ad sanctum Laurentium martyrem pauperibus habitacula construxit. De Pelagio II cap. 64, pag. 114 ita memorat: Hic fecit supra corpus beati Laurentii martyris basilicam a fundamento constructam, & tabulis argenteis exornavit sepulcrum ejus. Inscriptioni metricæ, quam modo dabam ex Grutero, interseruntur hi versus:
Præsule Pylagio martyr Laurentius olim
Templa sibi statuit tam pretiosa dari.
Ad hæc, cap. 82, pag. 144 Benedictus II Ecclesiam .. beati Laurentii martyris, quæ appellatur Lucinæ, restauravit. Cap. 94 pag. 199 Stephanus III Restauravit basilicam S. Laurentii super sanctum Clementem sitam regione tertia, quæ a diuturnis temporibus diruta manebat. Consuli possunt, quæ de ecclesia S. Laurentii in Lucina notat Monfauconius in Diario Italico cap. 17, pag. 234; item quæ de ædibus sacris sub nomine S. Laurentii habet Pancirolius in Thesauris absconditis urbis Romanæ.

[10] Stationes etiam Romæ celebratæ antiquitus in locis Martyri inscriptis, [variæ stationes &c.] non exiguam cultui ejus commendationem superaddunt. Joannes Fronto in Prænotatis ad Kalendarium Romanum, quod vulgavit, § 7 agens de stationibus in eodem notatis, Statio, ait, non erat aliud quam confluxus cleri & populi, præsente episcopo, in locum, ubi illo die publica Missarum solemnia fieri debebant. Plura ibidem super hac materia. In laudato autem Kalendario variis locis Stationes ad S. Laurentium habitæ signantur; quæ ibidem possunt videri. Jam vero si ea, quæ superius proferebam de vigiliis ac Missis, enucleatius inspiciantur, magnum cultui Martyris publico ac solenni pondus addunt. Adeo quippe publica ejus veneratio per omnes Occidentis ecclesias fuit propagata, ut ne vel una quidem unica fortasse sit, quæ & festam ipsius lucem solennem non habeat, ac indicto jejunio non celebret profestum ejus. Ad hæc in Observationibus ad Martyrologium Usuardi a nobis editum, die X Augusti, id peculiare in hoc illustrissimo Sancto notatum est, quod solus ipse, extra redemptionis nostræ & Apostolorum festa, solus, inquam, inter mortales solenni & universali cultu celebritatem habeat, non clero solum, sed & populo præceptam; sive quod soli ipsi, origine non Judæo, decreta sit fere prima in Ecclesia festivitas. Occasione autem jejunii, de quo dicebam, in Martyris profesto, liceat mihi hic addere ex Francisco de Aynsa in opere de Fundatione, excellentiis &c. civitatis Oscensis lib. 2, cap. 7, pag. 152, nonnullos ibidem loci in venerationem martyrii, quod Sanctus per ignem consummavit, jejunare consuevisse in ejusdem pervigilio nihil comedendo quod igni admotum fuerit: additque, propterea quod isto medio solent a Sancto obtineri favores, voluisse se illud monere, ut inde Fidelium imitatio excitetur.

[Annotata]

* al Ivchnorum

* al. hebdomadas

§ II. Alia per Occidentem loca sacra prodigiis nobilitata.

[In æde sacra apud Ravennates sanitas reddita:] Sanctus Augustinus sermone 322 editionis novæ tom. 5, col. 890, recitans exemplar libelli a Paulo quodam ad se dati, meminit ædis sacræ anno circiter 425 Ravennæ conditæ, forte propter aliquod Sancti lipsanon, quod eo delatum fuerit, in qua unus e septem illis filiis famosis, qui ob matris suæ contemptum continuo membrorum tremore puniti a Deo fuerant, sanitatem pristinam recuperasse fertur prodigiose. Textus, quem indidem excerpo, ita habet: Egressi ergo nos omnes, opprobrium nostrum non ferentes, & communem patriam relinquentes, passim sumus per diversa dispersi. Ex nobis autem omnibus decem fratribus, qui nascendi quoque ordine primum sequitur, ad gloriosi martyris Laurentii Memoriam, quæ apud Ravennam nuper collocata est, sicut audivimus, meruit sanitatem.

[12] [in alterius apud Umbros restauratione] Non parva etiam S. Laurentio gloria accessit, quando apud populum Neursiæ, in Umbria Italiæ, ædis ipsius sacræ restaurationem raro admodum atque insigni prodigio condecoravit Dominus. Factum intellige ex S. Gregorio lib. 3 Dialogorum, cap. 38: Alio quoque tempore vehemens ubique fames incubuerat, & beati martyris Laurentii ecclesia fuerat a Longobardis incensa. Quam vir Dei (Sanctulus presbyter provinciæ Neursiæ) restaurare cupiens, artifices multos, ac plures subministrantes operarios adhibuit; quibus necesse erat, ut quotidiani sumptus laborantibus sine dilatione præberentur. Sed exigente ejusdem famis necessitate panis defuit; cœperuntque laborantes instanter victum quærere, quia vires ad laborem per inopiam non haberent. Quod vir Dei audiens, eos verbis consolabatur, foris promittendo quod deerat: sed ipse graviter anxiabatur intus, exhibere cibum non valens, quod promittebat. Cum vero huc illucque anxius pergeret, devenit ad clibanum, in quo vicinæ mulieris pridie panes coxerant, ibique incurvatus aspexit, ne forte panis a coquentibus remansisset. Tunc repente panem miræ magnitudinis, atque insoliti candoris invenit: quem quidem tulit, sed deferre artificibus noluit, ne fortasse alienus esset, & culpam velut ex pietate perpetraret.

[13] [opifices miro prodigio aluntur.] Per vicinas itaque hunc mulieres detulit, eumque omnibus ostendit, ac ne cui earum remansisset, inquisivit. Omnes autem quæ pridie panem coxerant, suum hunc esse negaverunt, atque panes suos numero integro se a clibano retulisse confessæ sunt. Tunc lætus vir Domini perrexit ad multos artifices cum uno pane, & ut omnipotenti Deo gratias agerent, admonuit. Et quia eis annonam præbuerat, indicavit, eisque ad refectionem protinus invitatis inventum panem apposuit. Quibus sufficienter pleneque satiatis, plura ex eo, quam ipse panis fuerat, fragmenta collegit. Quæ die quoque altero eis ad refectionem intulit: sed id quod ex fragmentis supererat, ipsa quoque quæ apposita fuerant fragmenta superabat. Factumque est, ut per dies decem omnes illi artifices atque operarii ex illo pane satiati, hunc & quotidie ederent, & ex eo quotidie quod edi posset, in crastinum superesset, acsi fragmenta panis illius per esum crescerent, & cibum comedentium ora repararent.

[14] [Aliud templum] Alias insuper S. Laurentii ædes sacras miraculis fuisse illustratas, ab antiquitate memoriæ proditum legimus. Nam S. Gregorius Turonensis lib. 1 de Gloria martyrum cap. 42 sic narrat: Templum erat in quodam loco B. Laurentii, & reliquiis & nomine consecratum, quod per incuriam longinqui temporis valde detectum erat. Quod cum renovare loci incolæ vellent, silvas adeunt, incisa levigataque ligna trabes efficiunt, impositasque plaustris ad locum exhibent. Quibus per humum ad ordiendum extensis, una brevior est reperta: statimque sacerdotis animum, qui ad hæc insistebat, dolor maximus attigit, & flens valde, quid ageret, quo se verteret, ignorabat. Tunc intuens roborem breviorem *, ait: O Laurenti beatissime, appositus igni glorifica te, semper pauperes fovens ac reficiens: cogita paupertatem meam, quia non est exiguitati nostræ facultas, qualiter hic alia exhibeatur. Illico cunctis attonitis, trabs crevit in tanto spatio longitudinis, ut necesse esset, partem magnam incidi. De qua, industria plebis beneficia perdere nefas putans, credens eam manu Martyris tactam ac prolongatam, partem, quæ superfuerat, frustatim discerpens, diversas infirmitates sæpe submovit.

[15] Quod Fortunatus presbyter his versibus prosecutus est: [insigni cum miraculo]

Laurenti merito flammis vitalibus uste,
      Qui fervente fide victor ab igne redis,
Dum tibi templa novant breviori robore plebes,
      Creveruntque trabes, crevit & alma fides:
Stipite contracto tua se mercede tetendit,
      Quantum parva prius, postea cæsa fuit:
Crescere plus meruit succisa securibus arbor,
      Et didicit sicca longior esse coma,
Unde recisa fuit: populis fert inde salutem,
      Si venit intrepidus, lumina cæcus habet.

Multo plures exinde scripsit versiculos (Carmine 14 libri 9, quod duos ac viginti continet versus) quos ego prætermisi, hos tantum pro testimonio veri scribens.

[16] Acta sunt autem hæc apud Brionas Italiæ castrum. [innovatur apud Brionas Italiæ castrum.] Nam vidi ego hominem, qui graviter dentium dolore laborans, accepta de hoc ligno a sacerdote particula, statim ut dentem attigit, dolore protinus caruit. Notantur Briones apud Paulum Diaconum lib. 2 de Gestis Langobardorum, cap. 13. Et lib. 4, cap. 4 scribit, in regione Brionum, sanguinem de nubibus fluxisse. Fortunatus de Vita S. Martini lib. 4, cum Augustam nominasset, hæc subdit: Qua vicina sedent Breonum loca. Velserus Rerum Augustanarum Vindelicarum lib. 8, pag. 339 editionis anni 1682 eos inter Lycum & Oenum sitos affirmat, & addit: Gregorius Turonensis Brionas Italiæ castrum appellavit, credo quod Italiæ Rhætiæ accensæ. Baudrandus Brionum, ait, tractus Norici, in quo Bruneck, oppidum Comitatus Tirolis, teste Lazio, a Brixinensi urbe 4 leucis in ortum. Aliis Brionum Pernaun, oppidum videtur in territorio Salisburgensi.

[17] Nec indictam relinquemus aliam in Campania ecclesiam singulari prorsus ac rarissimo prodigii genere nobilitatam. [Alia ecclesia in Campania] Rem audi ex Aringho, qui Romæ subterrancæ tom. 1, lib. 1, cap. 28, num. 10 hæc narrat: In oppido, quod in Campania situm, S. Laurentii nomine decoratur, & procerum Columnensium ditioni subest, haud longe ab Urbe, ad hæc usque nostra tempora ampulla vitrea satis quidem ampla extat, sacro beati ejusdem Martyris cruore repleta, quæ in ecclesia ibidem B. Laurentio dicata perhonorifice asservatur. Hæc autem novum mirandumque portentum intuentium oculis quotannis exhibet: sanguis enim, qui præmemorata in ampulla concretus, ac adipe permixtus recluditur, cum festiva Martyris beatissimi, ac solemnis martyrii ejusdem memoria decima die mensis Augusti de more recurrit, qua potissimum die ille sub Valeriano ferream supra craticulam lento igne assatus, se ipsum dignam Deo victimam, ac holocaustum acceptabile pro Christo obtulit (mirum est, quod dicturus sum) a primis festivi ejusdem dici Vesperis, sanguis, qui paulo ante concretus cernebatur, extemplo liquescere, ebullire, & intra ipsius vitri septa, ac si iterum ad martyrium prosilire, iterumque tyranno ac subjicientibus flammas insultare gestiat; novo charitatis incendio succensus, ac denuo flammis, quibus semel ille supra craticulam decoctus fuit, occulta vi exurentibus; e vitro, non secus ac e venis prodire tentat eum in modum, ut si ad calefactivam ignis vim appositus esset.

[18] [singulari prorsus prodigio nobilitata;] Confestim enim sanguis ab adipe, eodem plane modo, quo oleum ab aqua secernitur, atque ita usque ad octavam ipsam a festo diem disjunctus ac secretus permanet. Verum completis dierum illorum solemniis, iterum sanguis coalescit, & adipi commixtus in vitro coagulatur. Perenne autem portentum hoc est, etsi recens singulis annis ac novum in præmemorati oppidi ecclesia vigeat, innumeris undique populis ad rem ejuscemodi conspiciendam confluentibus. Portentum autem vel eo magis illustre, ac solemne contemplantibus redditur, quod cum, ut testes rei perhibent, notum cuiquam haud esset, cujusnam Martyris sanguis in eadem vitrea ampulla asservaretur, ut debito festivam ejus diem honore incolæ quotannis (uti mos est) recolerent; en tibi, licet is coagulatus persisteret, dum Martyr perquirentes latet (en tibi, inquam) festiva recurrente Laurentii mart. die, cum primis Vesperis concinendis hora instat; sanguis mox intra ampullam ebulliens liquefieri cœpit , & id postmodum quotannis præstare non desiit. Cujus rei mox fama percrebuit, & Urbem usque delata, ad Pauli V Pont. Max. aures pervenit. Qui Martyris, ut par erat, portentum admiratus, quod viris probatæ fidei ultro enarrantibus compererat, nonnullas sacri ejusdem cruoris guttas inde extractas, ad se deserri voluit; quas vitro intra pretiosam thecam inclusas, in sacelli a se apud S. Mariam Majorem erecti sacrario inter cæteras Sanctorum reliquias recondidit… Hieronymus Eminentissimus Cardinalis Columna, pio, quo flagrat, erga Christi Martyrem studio, suorumque pietatem æmulatus, ad incolarum præmemorati oppidi devotionem magis excolendam augendamque, pretiosi liquoris ampullam argentea inclusam theca, quo par est honore, in dicta ecclesia servandam curavit, & publico rem hanc testimonio comprobatam, hic pio lectori exhibendam voluit. Consuli etiam potest inferius Commentarius hic noster num. 61, ac Gloria nostri Sancti posthuma in fine.

[19] [uti etiam Mediolani.] Antiquissimam Mediolanensium erga sanctum nostrum Levitam venerationis memoriam in condenda ipsi sacra æde, discimus e Gregorio Turonensi de Gloria Martyrum lib. 1 cap. 46; ubi excellens etiam prodigium publicam venerationem auxit, quod sic refert: Est enim apud eamdem urbem (egerat cap. 45 de urbe Mediolanensi) basilica sancti Laurentii Levitæ, cujus supra meminimus; ibique admirabili pulcritudine calix crystallinus habebatur. Acta vero quadam solemnitate, dum per diaconum ad sanctum altare offerretur, elapsus manu in terram ruit, & in frusta comminutus est. At diaconus pallidus & exsanguis collecta diligenter fragmenta vasculi super altare posuit, non diffisus, quod eum possit virtus Martyris solidare. Denique in vigiliis, lacrymis atque oratione, deducta nocte, requisitum calicem reperit super altare solidatum. Quæ virtus cum populis nuntiata fuisset, tanta animos devotione succendit, ut sacerdote peterent nova in honorem ejus Deo sollemnia celebrari. Tunc pontifex loci suspenso super altare calice, ex tunc agens, & in posterum per singulos annos devotissime festa instituit celebrari. Liceat hisce ædibus sacris superaddere, quæ de Bohemia ac Gallia didici.

[20] Noster Georgius Crugerius in Sacris pulveribus ad diem X Augusti, A prima, ait, statim christianitate in Bohemia ædes sacras habuit hic Archi-martyr, [Loca sacra in Bohemia,] præcipue intra & supra Pragam. Ultima hodieque peregrinatione insolente, sub istam celebritatem annue frequentatur. Extra metropolim sunt locis aliquot commodæ ecclesiæ dicatæ S. Laurentii memoriæ: sed omnes velut stellas minores antecellit luna, ita Altomeütensis exsuperat basilica Laurentiana ceteras nostras. De Clotoviensi Dominicanorum quandoque par quid dicebatur: sed nunc rudera necdum ex toto novis structuris abolita, fuisse, non esse, testantur.

[21] Quod si in Galliam transeamus; jam tum a seculo Christi sexto ecclesiam atque abbatiam S. Laurentii nomen gerentem inveniemus extitisse Parisiis, [& in Gallia.] rem testificante S. Gregorio Turonensi Historiæ Francorum lib. 6, cap. 9, ubi hæc dicit: Domnolus vero Cenomannorum episcopus ægrotare cœpit: tempore enim Chlothacharii regis apud Parisius ad basilicam S. Laurentii gregi monasteriali præfuerat &c. Ruinartius in notis, Hæc basilica, inquit, etiam nunc perstat, parochiali titulo insignita, ubi paucis abhinc annis reperta sunt antiqua sarcophaga gypsea, quæ nongentos circiter annos præferebant; quibus apertis, nigræ vestes & monachorum effigies visæ sunt: sed quæ ut primum puriore aëre afflatæ fuerunt, in pulverem sunt redactæ. Ibidem etiam laudatus auctor vindicat Gregorii textum contra Cointium. In Vita autem laudati sancti Antistitis Cenomanensis, a coævo & oculato teste conscripta, quæ exstat apud nos tom. III Maii, die XVI, pag. 607 hæc dicuntur: Exstruxit autem sanctæ Ecclesiæ amator devotissimus monasterium quoddam in suburbio civitatis suæ, tum ut ejus urbis esset munimentum, tum ut posset Domino animas lucrifacere: idque in honorem sanctorum martyrum Vincentii & Laurentii consecravit.. Porro in eadem ecclesia caput B. Vincentii martyris, & magnam craticulæ partem, in qua S. Laurentius assatus est, honorifice reposuit.. Tanto autem amore beatissimum Germanum episcopum complectebatur, ut in ea ipsa.. ecclesia sepulturæ locum ei præpararit: ubi tamen postea.. non S. Germanus, sed ipsemet digne humatus est. At nunc, relicto Occidente, Orientem visamus; in quo vel sola Constantinopolis subministrabit varia in rem nostram antiquitatis monumenta.

[Annotata]

* i. e. robur brevius

§ III. Templa Constantinopoli; honorifica Patrum Latinorum de S. Laurentio elogia.

[Eudoxia Augusta templum erigit; item Pulcheria ædem sacram &c.] Jam tum ante annum Christi 439 Eudoxia Augusta magnificum ei templum erexerat Constantinopoli. Nam Marcellinus Comes in Chronico, quod anno Domini 1619 Sirmondus Lutetiæ Parisiorum vulgavit, pag. 24 sub Ind. VII, Theodosio XVII, & Festo Coss. (quibus respondet annus Christi 439) sic habet: Eudocia uxor Theodosii principis ab Hierosolymis urbem regiam remeavit, beatissimi Stephani primi martyris reliquias, quæ in basilica S. Laurentii positæ venerantur, secum deferens. Excerpta ex ecclesiastica historia Theodori Lectoris, quæ una cum Theodoreti & Euagrii Historia ecclesiastica Parisiis anno 1673 sunt edita, libro 2 sub finem: Eo regnante (nimirum Theodosio Juniore) depositæ sunt reliquiæ sanctorum Stephani, Laurentii, & Hagnes, in Martyrio S. Laurentii, die vigesima prima mensis Septembris. Et eodem die celebratur illic eorum memoria, usque ad hodiernum diem. Theophanes in Chronographia typis regiis Lutetiæ Parisiorum edita, pag. 91, Hoc anno, inquit, .. beata & pia Pulcheria obdormivit in Christo.. Ipsa porro quam plurimas sacras ædes, sive oratoria.. in quibus sancti martyris Laurentii templum numeratur, ædificavit. Ædis hujus restaurationem, magnitudinem ac situm docet Constantinus Porphyrogenitus in avi Vita cap. seu num. CXII, pag. 209 editionis regiæ Parisiensis. Sic ergo ibi habemus de Basilio Macedone: Sacri quoque martyris ac archidiaconi Laurentii (ἐν Πουλχεριανοῖς, in Pulcherianis, quod in versione Latina deest) ædem maximam collapsam restituit, multa venustate implens & gratia.

[23] [Nonnulla hic de sita notantur.] Bandurus Imperii Orientalis tomo 2 pag. 659 Dicitur, inquit, ἐν Πουλχεριανοῖς: nam urbis tractus ille sic appellatus fuit a domo Pulcheriæ Augustæ. Binæ vero hujus Augustæ ædes in urbe extitere, ut habetur in antiqua urbis descriptione; altera in tertia regione; altera vero in undecima. Hic loquitur scriptor noster de hac ultima æde Augustæ, in cujus tractu fuit ecclesia S. Laurentii, quæ dicitur in Menologio Basilii IX Maii, proxima Blachernis. Et vero Menologium modo citatum de reliquiis sancti Isaiæ prophetæ loquens, sic in rem nostram scribit: Tandem vero Constantinopolim translatæ, juxta Blachernas depositæ sunt in templo sancti martyris Laurentii. Non dissimulo tamen, ex urbis Constantinopolitanæ, in tres partes divisæ, qualis ab auctore anonymo, qui Alexii Comneni tempore vivebat, describitur, delineatione apud Bandurum ante laudatum tomum, tantum intercedere spatium inter Blachernas, & inter ecclesiam S. Isaiæ ac S. Laurentii, ut hæc (siquidem sit eadem, de qua hic agimus) istis proxima censeri non possit. Verum ecclesia S. Laurentii apud Constantinopolitanos fuit plus una.

[24] [Quid fecerit Justinianus. Monasterium.] Nam Procopius Cæsariensis de Ædificiis Justiniani imperatoris lib. 1, cap. 6, pag. 17 edit. reg. Paris., Justinianus, ait, Augustus.. ad sinus (Ceras dicti) lævam, S. Laurentii Martyrium, cæcum antea ac valde tenebricosum, in eam, ut dicam brevissime, quam hodie cernimus, mutando formam, refecit. Præmiserat idem scriptor cap. 5: Circa sinum ab indigenis dictum Ceras, de nomine Ceroëssæ, matris Byzantis, qui urbem condidit; cum templa nullo Cælitum digna vidisset Justinianus, in omnibus magnificentiam ostendit vere imperatoriam. Ad hæc, de ecclesia S. Laurentii in Petrio facta est mentio apud nos tom. VII Maii, die XXX, pag. 238. Locum Petrion extitisse ad sinum Ceratinum, observat Bandurus tomo citato pag. 649; unde consequens est, ut hæc ædes non videatur distinguenda a proxime præcedente. Adjungere hisce liceat monasterium, a Theodoro ejusdem abbate, Justiniano imperante, ædificatum, cujus tempore abbas iste concilio Constantinopolitano, quod sub Menna anno Christi 535 celebratum est, interfuit, uti patet ex subscriptione ista apud Labbeum tom. 5 Conciliorum col. 134: Theodorus Dei misericordia presbyter & Prior monasterii S. Laurentii martyris, a me Dei gratia fundati, subscripsi & porrexi. Ex his itaque lucet propagatio antiquæ apud Constantinopolitanos venerationis, qua sanctum Levitam complexi sunt, & quodammodo suum fecere.

[25] Quid, quod ipsius ibidem ecclesia (in sinu Ceratino, quantum suspicor ex dictis ac dicendis) legatur gavisa fuisse singulari quadam prærogativa asyli, [Asylum in Sancti ecclesia.] teste Theophane pag. 156? Nam tractans ibi de famosa illa ac tragica seditione, cui nomen NIKA, Vince, adversus Justinianum imperatorem Constantinopoli excitata mense, ut præmiserat, Januario, Indictione X (cui respondet annus æræ vulgaris 532) Apprehensos, ait, ex aurigantium factionibus tres seditiosos suspendio præfectus damnavit. Eorum quidem unus vitam amisit extemplo; alii duo e patibulo ceciderunt. Iterum suspensi, ceciderunt iterum. His conspectis, populus astans exclamavit: Ad ecclesiam ducite. Audito clamore, sancti Cononis monachi pœnarios lembo sustulerunt, & ad sancti Laurentii trajectos deportaverunt, quod eo gauderet privilegio ecclesia, nullum ex ea ejiciendum, donec factum fuisset satis. Ea re accepta, misit præfectus milites: eos vero missos cum rescivissent populares factiones, ad prætorium convenerunt, milites ad custodiam destinatos a S. Laurentii templo amoveri a præfecto postulaturæ: responsum vero nullum ab eo acceperunt.

[26] Nec omisero hisce attexere historiam miram quidem, [Mira refertur historia,] sed suspectæ fidei, quam de structa basilica S. Laurentii ita exponit B. Petrus Damiani lib. 8, epist. 5: Alphanus Salernitabus archiepiscopus, vir videlicet verax ac prudens, in Constantinopolitana se perhibet urbe didicisse, quod retulit. Contigit, inquit, imperatorem, cujus tamen vocabulum non tenebat, aliquando plagam cœcitatis incurrere, cui nulla medicinalis industriæ cura potuit subvenire. Cumque periculum hoc humano studio nullatenus potuisset evadere, aggressus est hoc apud Deum fusis precibus impetrare. Audivit itaque per somnium, quia si B. Laurentii martyris ecclesiam peteret, reparati luminis claritatem divinitus obtineret. Iturus itaque Romam offert votum, jubet parari præsto navigium, fixum statuit arripiendi protinus itineris institutum. Uxor autem dum parvulis adhuc filiis amissionem formidat imperii, dum sibi regiæ dignitatis occasum, dum marini discriminis metuit viro periculum, religiosæ fraudis aggreditur argumentum. Dedit ergo remigibus hoc mandatum, ut nullatenus Romam recta progressione contenderent; sed per diversos portus, ac litorum stationes subsistendo ac reprimendo navigium, iter tantummodo simularent.

[27] Sed dum nautæ regem, ut edocti fuerant, varia locorum nomima permutando, [quæ in structa ecclesia S. Laurentii accidisse dicitur.] deludunt, ac modo in anteriora procedunt, modo per sinuosos flexus atque reflexus in eadem loca, per quæ processerant, relabuntur; regina latomorum ac cæmentorum adhibita multitudine, augustissimam ac valde mirificam in honorem B. Laurentii construxit ecclesiam, juxta mensuram videlicet illius basilicæ, quam præfatus Martyr habet in ipso Romæ suburbio, constructam. Dicebat enim: Si datum est, ut per B. Laurentium vir meus redeat ad salutem, quidquid Deus Romæ potest; & hic nihilominus potest. Sed dum hinc imperator per diversos anfractus ac stationes litorum spatiando deducitur; illinc per plurimos artifices operum basilica fabricatur: simul & fabrica mirifice decorata perficitur, & annus impletur. His igitur hoc modo peractis, præfatus princeps ad mœnia Constantinopolitana reducitur: qui tamen Romam esse, sociis ita perhibentibus, arbitratur. Provisum est itaque ac diligentius accuratum, ut nulli, nisi Latine loquentes assisterent, qui videlicet inquirenti Romam, & B. Laurentii martyris adesse basilicam suaderent. Ad manus itaque ductus, ecclesiam imperator ingreditur, & confestim luce recepta, circumstantes sese conspicere, conjugem, clientes atque domesticos admiratur. Sed hæc, quæ Alphanus Constantinopoli didicit, multum videntur habere de Græcula dicacitate. Nunc quam honorifice antiquissimi Ecclesiæ Patres de S. Laurentio locuti sint, paucula hæc eorum specimina demonstrabunt.

[28] [Honorifice de Sancto Martyre scribunt SS. Augustinus, Leo, Maximus, Petrus Chrysol.] Ut nihil dicam de S. Damasi PP. carminibus 18, 19, 20, 37 & 38; S. Augustinus varios pro solennitate S. Laurentii sermones composuit, videlicet trecentesimum secundam, ac duos proxime sequentes, qui Operum ejus tomo quinto editionis novæ isto ordine intexti habentur. Sermone itaque 303 iste sanctus Pater, Quam, inquit, non potest abscondi Roma, tam non potest abscondi Laurentii corona.. Beneficia ejus Romæ tam clara sunt, ut numerari omnino non possint. Iste est, de quo dixit Christus: Qui perdiderit animam suam propter me, salvabit eam. Salvavit eam per fidem, salvavit per contemptum mundi, salvavit per martyrium. Quanta est gloria ejus apud Deum, dum tanta est laus ejus apud homines? Sermone 304: Beati Laurentii triumphalem diem vocat; ac subdit: Quam gloriosa enim & quanta virtutum multitudine, quasi florum varietate distincta Laurentii martyris sit corona, universa testis est Roma. S. Leo magnus sermone in S. Laurentii festivitate, De felicissimo, ait, inclyti Viri fine gloriemur in Domino, qui est mirabilis in Sanctis suis.. atque ita per universum mundum clarificavit gloriam suam, ut a solis ortu usque ad occasum, Leviticorum luminum coruscante fulgore, quam clarificata est Hierosolyma Stephano, tam illustris fieret Roma Laurentio. S. Maximus episcopus Taurinensis Homilia 1 in natali S. Laurentii sic loquitur: Sanctum est, fratres, ac Deo placitum, ut natalem beati Laurentii præcipua devotione veneremur, cujus radiantibus flammis victrix in hunc quoque diem toto orbe Christi coruscat Ecclesia.. Nec immerito eum Apostolorum supparem prædicamus &c. Et Homil. 2 de eodem: Triumphum beati Laurentii totus ubique mundus consona hodie devotione concelebrat. Audiatur denique S. Petrus Chrysologus sermone in Sanctum nostrum 135: Hodierna dies baptismi martyris Laurentii corona illustratur: cujus egregii martyris merita nulla pars Romani orbis ignorat.

[29] [& ante hos] Præcesserat S. Ambrosius, cujus quam disertus ac illustris est de sancto Archidiacono dialogismus, tam ubique passim omnibus innotuit. Ne quis tamen eum hic desideret, non gravabor verba ipsius transcribere ex lib. 1 Officiorum cap. 41: Non prætereamus etiam S. Laurentium, qui cum videret Sixtum, episcopum suum, ad martyrium duci, flere cœpit non passionem illius, sed suam remansionem. Itaque his verbis appellare cœpit: Quo progrederis sine filio, pater? Quo, sacerdos sancte, sine diacono properas? Numquam Sacrificium sine ministro offerre consueveras. Quid in me ergo displicuit, pater? Num degenerem probasti? Experere certe, utrum idoneum ministrum elegeris. Cui commisisti Dominici sanguinis consecrationem, cui consummandorum consortium Sacramentorum, huic consortium tui sanguinis negas? Vide ne periclitetur judicium tuum, dum fortitudo laudatur. Abjectio discipuli, detrimentum est magistri. Quid, quod illustres & præstantes viri discipulorum certaminibus magis quam suis vincunt. Denique Abraham filium obtulit, Petrus Stephanum præmisit. Et tu, pater, ostende in filio virtutem tuam: offer quem erudisti, ut securus judicii tui, comitatu nobili pervenias ad coronam.

[30] Tunc Sixtus: Non ego te, fili, relinquo ac desero; [sanctus] sed majora tibi debentur certamina. Nos quasi senes levioris pugnæ cursum recipimus; te quasi juvenem manet gloriosior de tyranno triumphus. Mox venies, flere desiste; post triduum me sequeris. Inter sacerdotem & Levitam hic numerus medius decet. Non erat tuum sub magistro vincere, quasi adjutorem quæreres. Quid consortium passionis meæ expetis? Totam tibi hereditatem ejus dimitto. Quid præsentiam meam requiris? Infirmi discipuli magistrum præcedant, fortes sequantur, ut vincant sine magistro, qui jam non indigent magisterio. Sic & Helias Helisæum reliquit. Tibi ergo commendo nostræ virtutis successionem. Talis erat contentio, digna sane, de qua certarent sacerdos & minister, quis prior pateretur pro Christi nomine. In fabulis feruntur tragicis, excitatos theatri magnos esse plausus, cum se Pylades Orestem diceret: Orestes, ut erat, Orestem se esse asseveraret: ille ut pro Oreste necaretur: Orestes ne Pyladem pro se pateretur necari. Sed illis non licebat vivere, quod uterque esset parricidii reus, alter qui fecisset, alter qui adjuvisset. Hic Laurentium sanctum ad hoc nullus urgebat nisi amor devotionis: tamen & ipse post triduum, cum illuso tyranno impositus super craticulam exureretur, Assum est, inquit, versa & manduca. Ita animi virtus vincebat ignis naturam.

[31] Idem S. Ambrosius lib. 2 Officiorum cap. 28, [Ambrosius.] Tale aurum, ait, sanctus martyr Laurentius Domino reservavit: a quo cum quærerentur thesauri Ecclesiæ, promisit demonstraturum se. Sequenti die pauperes duxit. Interrogatus, ubi essent thesauri, quos promiserat, ostendit pauperes, dicens: Hi sunt thesauri Ecclesiæ: & vere thesauri, in quibus Christus est, in quibus Christi fides est. Denique Apostolus ait: Habemus thesaurum in vasis fictilibus. Quos meliores thesauros habet Christus, quam eos, in quibus se esse dixit. Sic enim scriptum est: Esurivi, & dedistis mihi manducare: sitivi, & dedistis mihi bibere: hospes eram, & collegistis me. Et infra: Quod enim uni horum fecistis, mihi fecistis. Quos meliores Jesus habet thesauros, quam eos, in quibus amat videri. Hos thesauros demonstravit Laurentius, & vicit, quod nec eos persecutor potuit auferre &c.

§ IV. Res gestæ quædam ac martyrium S. Laurentii, auctoritate antiquorum Patrum stabilita.

De patria ac parentibus nihil novi memoriæ proditum a Patribus, [Fuit discipulus S. Sixti, archidiaconus, animi castitate excellens:] uti nec a Prudentio in hymno, quem is de Sancto panxit. Fuit discipulus S. Sixti PP. II, cujus Acta illustravimus die VI hujus mensis; eique apprime dilectus fuit ob virtutes singulares, & ad diaconatus honorem ab ipso promotus; sicut habemus ex S. Ambrosio lib. 1 Officiorum cap. 41. Verba dedimus num. 29. S. Augustinus sermone 302 citato, Sanctus, inquit, Laurentius archidiaconus fuit. Et sermone 303: In ipsa enim Ecclesia, sicut soletis audire, diaconi gerebat officium. Præmiserat ibidem: Diaconus erat, secutus Apostolos. S. Leo sermone de S. Laurentio, eum Levitam vocat. Et paullo post ab eo dicitur Levita castissimus. Et vero S. Maximus, episcopus Taurinensis, Homilia prima de Sancto nostro, castitati ejus adscribit ministerium illud sacrum, dum dicit: Cui & castitas animi leviticum ministerium dedit. S. Petrus Chrysologus serm. 135 citato scribit: Ibi (Romæ) diaconus ministravit. Et mox: Illo tunc archidiacono beatus Sixtus erat episcopus. Prudentium modo allegatum adjungamus Patribus, qui & Sancti in eo munere prærogativam, & ipsius muneris naturam paucis perstringit, sic canens:

Hic primus e septem viris
Qui stant ad aram proximi,
Levita sublimis gradu,
Et ceteris præstantior;
Claustris sacrorum præerat
Cælestis arcanum domus
Fidis gubernans clavibus
Votasque dispensans opes.

[33] [Duplex ejus officium:] Duplex itaque erat Sancti officium; quorum alterum pertinebat ad altare ac Sacramenta; alterum ad thesaurorum Ecclesiæ distributionem. Primum confirmatur ex loco S. Ambrosii citato, ubi S. Laurentius inducitur ita alloquens S. Sixtum: Numquam Sacrificium sine ministro offerre consueveras. Adde: Cui commisisti Dominici sanguinis consecrationem; cui consummandorum consortium Sacramentorum. Consule, quæ observavimus in Annotatis ad Martyrium S. Sixti, die VI hujus, pag. 142 lit. k & l. Secundum, quod indicabamus modo, lucebit ex infra dicendis. Primus itaque erat Sanctus noster e septem viris, seu diaconis, uti canebat Prudentius. Neque enim tunc temporis diaconi ibi erant plures quam septem. Eusebius quippe lib. 6 Ecclesiasticæ historiæ cap. 43 septem ponit diaconos. Sozomenus lib. 7, cap. 19, Apud Romanos, ait, diaconi non plures sunt hactenus quam septem, instar eorum, qui ab Apostolis primum ordinati sunt: ex quorum numero fuit Stephanus, qui primus martyrium pertulit. Apud alios vero, haudquaquam definitus est numerus diaconorum. Vide Commentarium prævium Mabillonii in Ordinem Romanum cap. 3. De diaconorum Cardinalium origine, & ipsorum duodecim antiquis Diaconiis agit Onuphrius Panvinius in libro, qui est de Septem Urbis ecclesiis cap. 3.

[34] [virtute abundabat, eratque in flore ætatis; ac valde forti animo atque in Deum accenso.] Sanctissimus Ecclesiæ Diaconus noster quam divitiarum inops, tam virtutum erat locuples, teste S. Petro Chrysologo: Laurentius, inquit, pauper opibus, dives moribus. Ad hæc, erat juvenis, sive in flore ætatis. Nam S. Sixtus ait apud S. Ambrosium: Nos quasi senes levioris pugnæ cursum recipimus; te quasi juvenem manet gloriosior de tyranno triumphus. S. Petrus Chrysologus venerabilem juvenem illum nuncupat. Fortitudinem ejus diserte S. Sixtus apud Ambrosium laudat his ad ipsum verbis: Quid præsentiam meam requiris? Infirmi discipuli magistrum præcedant, fortes sequantur, ut vincant sine magistro, qui jam non indigent magisterio. Charitas Dei diffusa in ejus corde per inhabitantem Spiritum sanctum, vehementi admodum cælestis ignis flamma Virum sanctum depascebatur. Ad hoc egregie alludunt sancti Patres; videlicet S. Augustinus serm. 304: Ideo, fratres mei, gloriosus Martyr atroces incendiorum flammas non pertimescebat in corpore, quia ardentissimo cælestium gaudiorum desiderio flagrabat in mente. In comparatione fervoris, quo pectus ejus ardebat, exterior persecutorum flamma frigebat. S. Leo: Superari charitas Christi flamma non potuit: & segnior fuit ignis, qui foris ussit, quam qui intus accendit. S. Maximus Taurinensis episcopus Homil. 1 de Sancto: Nec pœnali flexus incendio est, cujus in pectore insuperabili sancti Spiritus flamma fervebat. Petrus denique Chrysologus: Plus ardebat, quam urebat: urebat in carne, ardebat in corde. S. Augustinus Tractatu 27 in Joannem: Caro enim ardebat, sed spiritus animam vegetabat.

[35] Porro prænuntiatum ei non tantum fuisse martyrium a S. Sixto, [Non martyrium dumtaxat ei prænuntiavit S. Sixtus,] sed ipsum etiam martyrii diem, constat e testimonio Patrum. Sanctissimus hic Pontifex apud S. Ambrosium loco designato, Mox venies, ait, flere desiste, post triduum me sequeris. S. Maximus Taurinensis episcopus ita rem confirmat: Quem venerabilis Xistus, Romanæ urbis antistes, cum impietatem sævientis mundi per tormenta superaret, & regnis esset cælestibus jam vicinus, videretque eum paterna de morte tristissimum, ita illum spiritu præscientiæ compellasse narratur: Noli, fili, moœstus esse, post triduum me sequeris. Unde apparet, charissimi, beatum Laurentium non de sacerdotis sui victoria habuisse tristitiam; sed doluisse, quia non etiam ipse mundum cum suo pariter sacerdote vincebat. Noli (inquit) fili, mœstus esse, post triduum me sequeris. Hoc est, noli tristis esse, velut apud seculum derelictus. Nam nec te fides, vitaque tua tali morte privabit. Nulla te de meo transitu, quo ego gaudeo, perturbet anxietas, quia mox & tu habiturus es de tua passione lætitiam. Vere beati Laurentii gloria singularis, qui tantum de Deo suo consecutus est gratiæ, ut ei martyr de martyrio prophetaret. Et homil. 2 de S. Laurentio hæc memorat: Quem mirabilis Xistus adversus omnia sævientis mundi mala vaticinio prophetici sermonis armavit. Nam cum idem Laurentius passionem paternam ut piissimus filius inconsolabili mœrore defleret, Xistus, præscientia sancti Spiritus edocente, futura dignoscens, ait illi: Depone, fili, omnem de mea morte tristitiam: nec enim diu mea te contristabit absentia: post triduum me sequeris.

[36] S. Augustinus Tractatu 27 in Joannem: Dixerat autem illi Xystus martyr sanctus, cujus diem quinto abhinc retro die celebravimus: [sed ipsum etiam martyrii diem.] Noli mærere, fili .. Noli mærere, inquit; sequeris me post triduum. Triduum autem dixit medium inter diem passionis sancti Xysti, & diem hodiernæ passionis sancti Laurentii. Triduum est medium. O consolatio! Non ait: Noli mærere, fili, desinet persecutio, & securus eris: sed, Noli mærere, quo ego præcedo, tu sequeris: nec consecutio tua differtur: triduum medium erit, & mecum eris. Accepit oraculum, vicit diabolum, pervenit ad triumphum. Sanctis Patribus consentit Prudentius, dum hæc canit:

Fore hoc sacerdos dixerat
Jam Xystus adfixus cruci
Laurentium flentem videns
Crucis sub ipso stipite:
Desiste discessu meo
Fletum dolenter fundere:
Præcedo, frater: tu quoque
Post hoc sequeris triduum.
Extrema vox episcopi
Prænuntiatrix gloriæ
Nihil fefellit: nam dies
Prædicta palmam præstitit.

Obiit enim S. Sixtus die VI Augusti secundum dicta in Commentario ejus prævio ad istum diem § 2; Sanctus vero noster hac die X: uterque sub Valeriano imperatore anno æræ vulgaris 258.

[37] [Causam martyrii SS. Patres] De causa etiam martyrii testimonia habemus e Patribus: quæ fuit avara sitis gentilium, qua thesauris Ecclesiæ, S. Laurentio ex officio concreditis, insatiabili opum libidine extorquendis inhiabant. Audiatur S. Maximus homil. 1 citata: Ergo ut comperit ore sacerdotis & martyris, se quoque omnimodis assumendum, congregatis inopum turbis, ecclesiasticum censum religiosa liberalitate divisit. Quam profundum spiritalis Viri & quam cæleste consilium, ut & egenis consuleret, & multitudine consumente quæ dederat, inveniri non possit, quod raperet persecutor.. Hoc itaque dolore furor gentilis accensus &c. S. Augustinus serm. 302: Opes Ecclesiæ ab illo persecutore quærebantur, sicut traditur: unde tam multa passus est, quæ horrent audiri. Et serm. 303: Cum ergo persecutio.. Romæ sicut in ceteris locis vehementer arderet, & tamquam ab Archidiacono postulatæ essent res Ecclesiæ &c. S. Leo: Cum enim furor gentilium potestatum in electissima quæque Christi membra sæviret, ac præcipue eos, qui ordinis erant sacerdotalis, impeteret, in levitam Laurentium, qui non solum ministerio Sacramentorum, sed etiam dispensatione ecclesiasticæ substantiæ præeminebat, impius persecutor efferbuit, duplicem sibi prædam de unius Viri comprehensione promittens. Quem si fecisset sacræ pecuniæ traditorem, faceret etiam veræ religionis exortem. Armatur itaque gemina face homo pecuniæ cupidus, & veritatis inimicus: avaritia, ut rapiat aurum; impietate, ut auferat Christum. Adde SS. Ambrosium ac Petrum Chrysologum; de quibus mox dicam.

[38] [ac Prudentius] Prudentius hanc ipsam martyrii causam numeris metricis sic intexuit:

Versat famem pecuniæ
Præfectus urbi regiæ,
Minister insani ducis,
Exactor auri & sanguinis,
Qua vi latentes eruat
Nummos, operta existimans
Talenta sub sacrariis
Cumulosque congestos tegi,
Laurentium sisti jubet.

[39] [assignant inhiantem thesauris Ecclesiæ] Quid ad hæc Levita sanctissimus? Ex S. Ambrosio lib. 2 Officiorum cap. 28 habemus ista: A quo cum quærerentur thesauri Ecclesiæ, promisit demonstraturum se. Sequenti die pauperes duxit. Interrogatus, ubi essent thesauri, quos promiserat, ostendit pauperes, dicens: Hi sunt thesauri Ecclesiæ, & vere thesauri, in quibus Christus est, in quibus Christi fides est. S. Petrus Chrosologus tridui spatium interponit, ac rem ita narrat: Non se negavit Ecclesiæ habere divitias; sed ut eas ostenderet, tridui dilationem petiit; deinde mandavit congregari agmina pauperum. Tunc deinde ipso die coronæ suæ præsentatus examini, tamquam demonstraturus, quod ille quærebat, demonstravit quod habebat. Tunc ait persecutor: Ubi sunt Ecclesiæ facultates? At ille manum extendens in pauperes, Hæ sunt, inquit, Ecclesiæ facultates. Verum dixit, sed amarum. Consonat S. Leo: Postulat sibi ab immaculato sacrarii Præsule opes ecclesiasticas, quibus avidissimus inhiabat, inferri. Cui Levita castissimus, ubi eas repositas haberet, ostendens, numerosissimos sanctorum pauperum obtulit greges, in quorum victu atque vestitu inamissibiles condiderat facultates, quæ tanto integrius erant salvæ; quanto sanctius probabantur expensæ. S. Augustinus serm. 303: Mittantur mecum vehicula, in quibus apportem opes Ecclesiæ.. Quot vehicula poposcit, tot ierunt. Poposcit autem multa.. implevit vehicula pauperibus.. Respondit: Hæ sunt divitiæ Ecclesiæ.

[40] Patribus suffragatur Prudentius, quando ista canit pathetice juxta & eleganter:

Nil asperum Laurentius [aviditatem gentilium.]
Refert ad ista, aut turbidum:
Sed ut paratus obsequi,
Obtemperanter annuit…
Vulgabo cuncta, & proferam
Pretiosa quæ Christus tenet.
Unum sed orans flagito,
Induciarum paululum..
Lætus tumescit gaudio
Præfectus, ac spe devorat
Aurum, velut jam conditum
Domi maneret, gestiens.
Pepigere tempus tridui.

Subjungit deinde Poëta, triduo Sanctum per Urbem cursitasse, infirmosque ac egenos congregasse, uti pluribus ibidem ac graphice apud ipsum leges. Paucis vero ante annis ibidem loci exstitisse viduas cum infirmis & egentibus plus quam mille & quingentas; quibus universis gratia & benignitas Dei alimenta suppeditabat, habemus ex litteris S. Cornelii PP. apud Eusebium Ecclesiasticæ historiæ lib. 6, cap. 43.

[41] Tyrannus, inexspectato isto ac pio pariter & innocuo dolo delusum se videns, [Sancti immanes in craticula cruciatus ex Patribus; sed splendidi] sævire ac furere. S. Leo, Fremit, ait, prædo frustratus, & in odium religionis, quæ talem divitiarum usum instituisset, ardescens, direptione thesauri potioris aggreditur, apud quem nullam denariorum substantiam reperisset; ut illud depositum quo sacratius erat dives, auferret. Renuntiare Christo Laurentium jubet, & solidissimam illam Levitici animi fortitudinem diris parat urgere suppliciis. Quorum ubi prima nil obtinent, vehementiora succedunt. Laceros artus, & multa verberum sectione conscisos, subjecto præcipit igne torreri, ut per cratem ferream, quæ jam de fervore continuo vim in se haberet urendi, conversorum alterna mutatione membrorum, fieret cruciatus vehementior, & pœna productior. S. Augustinus serm. 303: Craticula admota est, & tostus est. Quid S. Maximus Taurinensis homil. 1 citata? Hoc itaque dolore furor gentilis accensus craticulam continuo parat ignitam, super quam cremandum Laurentium per membra discinderet. Et homil. 2: Paratur ergo craticula igne succensa, quæ triumphalis Martyris & animum fatigaret, & corpus exureret. S. Petrus Chrysologus: Irrisum se dolens crudelis tyrannus & avarus inimicus.. parari flammas præcepit.. Tunc oblata est torrenda, &, ut verius dicam, assanda martyrio nobilis illa Laurentii craticula *. Barbarum apparatum egregie describit Prudentius; quem tu consule. Illa interim ex eo notare lubet:

Hæc fante Præfecto, truces
Hinc inde tortores parant
Nudare amictu Martyrem,
Vincire membra & tendere.
Illi os decore splenduit
Fulgorque cimcumfusus est.

[42] Fulgor ille, teste Prudentio, neophytis, non autem impiis apparuit. Sic enim canit: [teste Prudentio]

Illuminatum hoc eminus
Recens piatis fratribus,
Baptisma quos nuper datum
Christi capaces fecerat.
Ast impiorum cæcitas,
Os oblitum noctis situ
Nigrante sub velamine
Obducta, clarum non videt.

Accedit eo, quod odor adusti corporis longe aliter utrosque affecerit. Id quod ita exprimit Poëta laudatus:

Quin ipsa odoris qualitas,
Adusta quam reddit cutis,
Diversa utrosque permovet;
His nidor, illis nectar est.
Idemque sensus dispari
Variatus aura, aut adficit
Horrore nares vindice,
Aut mulcet oblectamine.

[43] [ac triumphales] Laudati jam sæpissime sancti Patres triumphantem inter acerbissimos cruciatus Laurentium ita exhibent: S. Augustinus serm. 303: Cum ex uno latere arsisset, dicitur tanta tranquillitate illa tormenta tolerasse, ut impleretur in eo, quod modo in Euangelio audivimus: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Denique flamma ustus, sed patientia tranquillus, Jam, inquit, coctum est; quod superest, versate me, & manducate. Augustino consentit Petrus Chrysologus his verbis: Itaque beatissimus Martyr ostendens quam quiete jaceret in illo ignito ferro, ait circumstantibus: Jam me versate, & si una pars cocta est, vorate. Nimirum In illa.. longa morte, in illis tormentis, quia bene manducaverat & bene biberat (Corpus utique & sanguinem Domini) tamquam illa esca saginatus, & Illo calice ebrius, tormenta non sensit; sicut scribit S. Augustinus Tractatu 27 in Joannem. Prudentius Martyrem inducit hoc ad judicem sermone usum; quo dicta confirmantur:

Converte partem corporis
Satis crematam jugiter:
Et fac periclum, quid tuus
Vulcanus ardens egerit.
Præfectus inverti jubet.
Tunc ille: Coctum est, devora,
Et experimentum cape,
Sit crudum an assum suavius.

Atque hæc quidem sunt, quæ ex sanctis Patribus, ac poëta Prudentio ad stabilienda præcipua quædam ipsius gesta corradere visum est, quorum postmodum, ubi qualiacumque ejus, quæ circumseruntur, Acta discutiemus, juvabit meminisse.

[Annotata]

* f. cuticula

§ V. S. Laurentius magnus thaumaturgus fuisse ostenditur ex Patribus; prodigium & victoria S. Henrico indulta; violatio festi punita; mirum, sed suspectum Sancti privilegium.

Thaumaturgum fuisse S. Laurentium, magnis ac multis prodigiis memorabilem, ea, quæ cum Romæ, tum alibi patravit, mirabilia solide comprobant. De Romæ patratis S. Augustinus serm. 302 magnam paucis verbis ideam suggerit, dicens: [Thaumaturgus magnus fuit, S. Augustino, Prudentio,] Cujus autem meriti sit memoratus Martyr, quis ignorat? Quis ibi oravit, & non impetravit? Quam multis infirmis meritum ejus etiam temporalia beneficia præstitit, quæ ille contempsit. Concessa sunt enim, non ut precantium permaneret infirmitas; sed ut deterioribus concessis, amor fieret ad appetenda meliora. Prudentius supra citatus ista canit:

Quod quisque supplex postulat,
Fert impetratum prospere,
Poscunt licenter, indicant,
Et tristis haud ullus redit.

Idem poëta de Martyris obitu, ac corporis avectione locutus, testatur, quantum ei debeat Roma idolorum imprimis cultui addictissima, ac post ipsius mortem meliori frugi reddita, dum hæc memorat:

Refrixit ex illlo die
Cultus deorum turpium,
Plebs in sacellis rarior
Christi ad tribunal curritur.
Mors illa sancti Martyris
Mors vera templorum fuit &c.

[45] Satyrum, S. Ambrosii fratrem, e tempestate evasisse sospitem, voto facto S. Laurentio, [ac S. Ambrosio] discimus ex ipsomet sancto Doctore in oratione funebri de excessu ejusdem fratris sui Satyri, quæ habetur tomo 5 editionis Parisiensis, anno 1586 vulgatæ; ubi col. 715 ita illum affatur: Tuis enim votis apud sanctum martyrem Laurentium impetratum esse nunc cognoscimus commeatum, atque utinam non solum commeatum, sed etiam prolixum vitæ tempus rogasses. Potuisti annos plurimos impetrare vivendi, qui potuisti commeatum impetrare veniendi. Et quidem tibi, omnipotens æterne Deus, gratias ago, quod vel hæc nobis suprema solatia non negasti, quod amantissimi fratris ex Siculis Africanisve regionibus exoptatum nobis reditum contulisti. Ita enim mature, postquam venit, ereptus est, quasi propter hoc solum videretur esse dilatus, ut ad fratres rediret.

[46] Laudatus modo Mediolanensis Præsul tomo citato in Exhortatione ad virgines edocet, [testibus.] quod pia quædam mulier, nomine Juliana, prolis virilis exspes, patrocinio S. Laurentii, facto cum ab ipsa, tum a marito ejus voto, filium impetrarit; quodque ideo nomine Laurentii eum nuncuparint, ac servitio Ecclesiæ dedicarint. Audiatur Ambrosius loco designato a col. 579: Ea igitur vidua sancta est Juliana, quæ hoc Domino templum paravit atque obtulit, quod hodie dedicamus. Et aliquibus interjectis, matrem illam inducit, hoc filium sermone alloquentem: Considera, quis te, ut nascereris, juverit. Filius es votorum magis, quam dolorum meorum. Considera cui te muneri pater tali nomine designaverit, qui vocavit Laurentium. Ibi vota deposuimus: inde nomen assumpsimus. Vota effectus secutus est. Redde Martyri, quod debes Martyri. Ille te nobis impetravit; tu restitue, quod de te hujusmodi nominis appellatione promisimus. Quid autem est, fili, aliud, quod eligendum putes, nisi Deum patrum tuorum? Et col. 587, Tu autem, ait, fili, quem mihi verus Helcana, id est, Dei dedit possessio, postulatus meus, petitus meus (inde enim etiam Samuel nomen accepit.) Tu, inquam, impetratus meus, & votivus meus, qui quomodo in uterum meum veneris, nescio (jam enim desperaveram sobolem sexus virilis) quem mihi vota mea, non aliqua solennis cœtus secreta formarunt. Tu, inquam, fili, agnosce, a quo donatus sis mihi. Ille tua ora plasmavit: ille tua membra distinxit, ille mea orata suscepit, cujus templo, cujus obsequio te, antequam nascereris, sacravi. Non parentibus, non tibi; sed Deo natus es, cujus, antequam de vulva matris exires; esse cœpisti. Et omnes quidem illius sumus; sed tamen tu specialiter promissus Domino, tu redderis: quia scriptum est: Vovete, & reddite Domino Deo vestro. Ego misera, ego indigna, & tamen quasi Anna promisi, ut omnibus vitæ diebus ac noctibus a conspectu Domini non recedas. Ego promisi; tu exequere. Dominus sibi hostiæ suæ munus implebit.

[47] [Favores singulares S. Melaniæ juniori Martyris nostri patrocinio indulti.] Unum e septem filiis, qui ob matris contemptum continuo membrorum tremore a Deo puniti fuerant, sanitatem pristinam recuperasse, diximus supra § 2 ex S. Augustino, occasione ædis S. Laurentio sacræ apud Ravennates. De favoribus cælestibus, S. Melaniæ juniori, obsecundante ejus votis Sancto nostro, indultis quid memorem? Hi apud Surium ita referuntur ad diem XXXI Decembris in ejus Vita § 4: Erat autem ei maxime in votis, a mundo abrumpi, &, ut vult Deus, philosophari. Unde etiam cum uterum ferret, & ei secundo jam partus appeteret, celebrabatur quidem festum gloriosi martyris Laurentii: illa vero pernoctabat insomnis, genuflectens, psalmos canens, dolores & naturam superare contendens. Desierat matutina: illa autem non cessabat a precibus. Sed sic quoque seipsam intendens, dolores sentiebat graviores, & violenter quidem, parit tamen. Atque quod natum quidem fuerat, erat masculinum. Simul atque autem natum, & sancto baptismo fuit regeneratum, ab hoc mundo discedens, ad eum, qui illic est, transmittitur. Illam vero etiam post partum vexabant dolores, & acerbus cruciatus mortem accelerabat. Adstans autem maritus, cum asperam & gravem vidisset perpessionem, conturbatus prope emisit animam. Cum se autem collegisset, ac recreasset, currit ad aram (nimirum S. Laurentii) & eam in orbem ambiens, lacrymas profundebat ex oculis, voces emittebat miserabiles, & ut quam citissimum a Superis adveniret advocabat auxilium. Illa vero arbitrata, hoc esse illud tempus, quod finem imponet ejus desiderio, viro, qui adhuc assidebat in templo, per nuntium significat, & ipsum, & se adhuc esse victuram; si detur jusjurandum, & pacta conventa ineantur, utrosque de cætero victuros esse in continentia, & non quam mundus, sed quam vult Deus, vitam esse perpetuo acturos. Paret vir uxoris verbis, & voluntati: & respondet, id sibi esse persuasum. Quod quidem cum illa rescivisset, corpore quidem se habet melius; animo autem protinus evadit lætior, seu morbo locum dante lætitiæ, seu etiam manu superna ejus adjuvante scopum & institutum. Miracula S. Damaso PP., ac S. Laurentio a Petro Sedis Apostolicæ diacono attributa, dabuntur infra num. 103.

[48] [Aperto Sancti sepulcro mire acciderunt.] S. Gregorius Magnus lib. 3, epistola 30 Constantiæ Augustæ inscripta, narrat ista: Sanctæ memoriæ decessor meus .. ad corpus S. Laurentii martyris quædam meliorare desiderans, dum nescitur, ubi venerabile corpus ipsius esset collocatum, & effoditur exquirendo, subito sepulcrum ipsius ignoranter apertum est. Et hi, qui præsentes erant atque laborabant monachi & mansionarii, qui corpus ejusdem Martyris viderunt, quod quidem minime tangere præsumpserunt, omnes intra decem dies defuncti sunt, ita ut nullus vitæ superesse potuisset, qui sanctum & justum corpus illius viderat. Cognoscat autem tranquillissima, quia Romanis consuetudo non est, quando Sanctorum reliquias dant, ut quidquam tangere præsumant de corpore; sed tantummodo in pyxide brandeum mittitur, atque ad sacratissima corpora Sanctorum ponitur.

[49] In Vita S. Henrici imperatoris in Opere nostro edita ad diem XIV Julii, [Prodigium in calice, quem S. Henricus in honorem S. Laurentii dederat:] tomo 111 ejusdem mensis, pag. 763 hæc leguntur: Præmemoratus & sæpe rememorandus Dei famulus calicem aureum in honorem Dei, & commemorationem S. Laurentii Martyris, ecclesiæ Mersburgensi contulerat: cujus speciali patrocinio coram Deo adjutus, & in ipsa sui exitus hora creditur liberatus. Omni vero veneratione, & admiratione dignum esse perpenditur, quod eadem hora calix in certa custodia clausus habebatur, nec minus tamen prædictæ collisionis (de qua infra in Gloria posthuma S. Laurentii § 3) materiale signum excepit. De eodem vero calice, quid religiosorum virorum relatione in veritate audierimus, futurorum memoriis intimare, operæ pretium dignum duximus. Cum enim prædictus Christi confessor Heinricus pro disponendis regni negotiis Marsipolim venisset, accidit, ut quadam die ad altare S. Laurentii attentissime Missam audiret. Qua completa, sicut semper facere consueverat, ablutionem calicis sumere volebat; sed interveniente magno negotio regni, quod vir sanctus proposuit, tunc temporis fieri non potuit. Vocato itaque custode ecclesiæ, rogavit eum, ut calicem cum ablutione in mundo loco reponeret, & cum omni diligentia servaret, quoadusque ipse exoccupatus aptum tempus & locum ad sumendam illam inveniret. Excrescentibus autem causis & placitis, tota die illa turbatus, non potuit se expedire. Postera vero die, post matutinas, cum paucis secretariis suis, clanculo monasterium introivit, & diutius flexis genibus, & profusis lacrymis Deum exoravit, accersitoque custode, calicem cum ablutione sibi afferri præcepit. Cumque allatus fuisset & discoopertus, invenerunt ablutionem illam in formam veri sanguinis transmutatam. Quod factum mirabile mox universis, qui aderant, innotuit, & nunc & semper in laudem Dei, & gloriam confessoris sui omnis Ecclesia successoribus suis enarrabit.

[50] Non abs re etiam fuerit, mentionem facere de insigni illa victoria, [cujus etiam Sancti patrocinio insignem refert victoriam.] quam sanctissimus idem imperator, S. Laurentio patrocinante, de Slavis reportavit: circa quam e Vita ejus modo indicata delibo ista pag. 755 ac sequente: Inde progressus, castra metatus est in campo, ubi Merseburgensis ecclesia sita est, & videns locum desolatum, & in nihilum redactum, ingemuit & ait: Beate Laurenti, martyr Christi, si tuo interventu has barbaras nationes, ad quas pergo, Romano imperio, & Christianæ religioni subjugavero, hunc locum desolatum tuo nomini consecratum, divina favente gratia, in pristinæ dignitatis statum renovabo … Invocatoque, uti paucis interjectis ibidem dicitur, super se nomine Domini, beato Laurentio, S. Georgio, & B. Adriano martyribus, se suumque exercitum protegendum summa cum devotione commisit. Divina autem implorata ope, aperti sunt oculi ejus, & vidit gloriosos illos Martyres cum angelo percutiente, exercitum suum præcedentes, & hostium cuneos ad fugam propellentes .. Cumque, victis egregie hostibus, Poloniam, Boëmiam, Moraviam tributarias fecisset; ob reverentiam S. Laurentii martyris, conculcationem & destructionem Merseburgensis ecclesiæ, cœpit pro intuitu misericordiæ & pietatis respicere, & ad nihilum redactam in ædificiis, in ministerialibus, in secularibus possessionibus, in ecclesiasticis ornamentis, in pristinum gradum pontificalis dignitatis, sicut Deo & S. Laurentio voverat, studuit restaurare. Nec prius ab operibus misericordiæ destitit, quoadusque eam ad antiquum statum dignitatis, & pristinum honorem religionis ex integro perduceret. Joannes Cuspinianus in Opere de Cæsaribus atque imperatoribus Romanis, in rem præsentem hæc breviter perstringit in suo S. Henrico: Hostes terribiliter persecutus est, divino numine cooperante. Visi enim sunt divi martyres Georgius, Laurentius, & Adrianus exercitum illius antecedere, & cuneos hostium dissipare. Videri etiam potest Gretserus de Divis Bambergensibus, in notationibus ad caput 4 prædictæ Vitæ pag. mihi 84.

[51] [Violatio festi punita.] Auctor Vitæ S. Ottonis, episcopi Bambergensis ac Pomeranorum apostoli, apud nos edita ad diem 2 Julii, pag. 447 hæc narrat: Accidit eo tempore in festo beati Laurentii martyris, ut presbyter quidam ex comitatu Ottonis episcopi, nomine Bokeus, præteriens, videret rusticos in agro frumenta metentes, quos modeste compescuit, dicens: Miseri, quid agitis? Hodie natalitius dies est beati Laurentii martyris, quod totius Ecclesiæ summa veneratione celebratur; & vos insensati, hunc violare præsumitis? At illi: Non, inquiunt, omni tempore sabbatizare possumus. Expedit etiam necessaria domibus nostris aliquando providere. Presbyter autem fervens spiritu, Scio, ait, non impune vobis violationem solennitatis cedere; sed cælesti igne omnia, quæ illicite messuistis, consumenda noveritis. Vix verba finierat, &, ecce, ignis Dei cecidit e cælo, tactasque messes eorum usque ad favillam absumpsit. Sicque factum est, ut cives ejusdem loci eximium martyrem Laurentium in magna deinceps veneratione haberent.

[52] [Mirum alicubi, sed suspectum,] Habemus apographum, cui hic prænotatur titulus: Passio S. Laurentii martyris, & aliorum Martyrum: & indicatur ad marginem, quod Ex Ms. S. Maximini Treveris descriptum fuerit. Inter miracula vero S. Laurentii, quæ eidem apographo intexuntur, occurrit mirabilis quædam prærogativa, in eo sita, ut diebus Veneris singulis animam unam eruat Sanctus e piacularibus flammis. Rem describimus, prout ibidem narratur: quam utinam certioribus documentis confirmatam videre licuisset; & non nixam falso supposito circa diem mortis Martyris nostri, quæ non incidit in feriam sextam, sed tertiam; anno nempe 258, quo is obiit, littera Dominicali C cum die prima mensis Augusti concurrente. En tibi igitur qualequale hoc privilegium: Noverint omnes fideles Christiani, quia quicumque levitæ beati Laurentii feria sexta memoriam fideliter egerint, numquam adversus eos inimicus prævalebit. Ipse enim beatus Martyr ea die, in qua & Salvator noster mortem subiit, cum triumpho martyrii a seculo migravit.

[53] [S. Laurentio privilegium adscribitur.] Unde maximum hoc a Deo accepisse legitur privilegium, ut omni hebdomada, animam unam eripiat de purgatorio igne feria sexta. Magna profecto gloria cunctisque fidelibus pia devotione celebranda. Sed ne forte alicui incredulum videatur tam idoneum miraculum; qualiter id probatum fuerit, paucis expediam. Erat in cœnobio ipsius Martyris quidam abbas magnæ religionis, & probatæ adeo sanctitatis, ut quanti esset meriti beatus Laurentius, Deum sibi ostendi rogaverit. Et exaudivit Dominus deprecationem ejus. Nam cum angelico per visum perfrueretur alloquio; videre sibi videtur in quodam terræ loco, quasi miserorum cruciatum; sed Dei misericordiam quandoque expectantium. Cum vero quidnam hoc esset, hæsitaret: ecce levita quidam splendidior, niveque candidior, maxima angelorum comitatus multitudine adveniens, animam unam eripiebat de illo igne, eamque ingenti cum tripudio ad superna cælorum gaudia deferebat. Tum vero quidnam hoc esset abbas ab Angelo requisivit. Cui angelus: Levita, inquit, quem vidisti, beatus Laurentius est martyr vere sanctissimus, Deoque acceptissimus: cui hoc singulare datum est privilegium, ut omni hebdomada eruat animam de tormentis, feria sexta, ad laudem & gloriam Filii Dei; qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat per omnia secula seculorum. Amen. Alia, quæ de prodigiis S. Laurentii dicenda sunt, invenies inferius post ejus Acta.

§ VI. Locus palæstræ, sepultura; an inventum Romæ corpus sec. XV; reliquiæ.

[Sanctus ubinam passus; corpus unde, & a quibus avectum.] Locus palæstræ, ut fama est, fuit collis Viminalis: de qua re Mabillonius in Itinere suo Italico pag. 82 hæc memorat: Alia est .. in colle Viminali basilica S. Laurentii in Panisperna, antiquis S. Laurentii in Formonso (ita enim scribebant) ubi sanctus Martyr ustulatus fuit. Ibidem sepultus est magnus ille Guilielmus Sirletus Cardinalis, cum honorifico, ut par erat, epitaphio. Prudentius indicat quidem corpus Sancti avectum fuisse e loco martyrii; sed quisnam ille fuerit, & ubi situs, non addit. Sic enim narrat:

Vexere corpus subditis
Cervicibus quidam patres:
Quos mira libertas Viri
Ambire Christum suaserat.

At quinam isti patres? Fuere Justinus & Hippolytus, secundum Adonem. Mane autem, ait, primo adhuc crepusculo, rapuit corpus ejus Hippolytus, & condivit cum linteis & aromatibus: & hoc factum, mandavit Justino presbytero. Tunc beatus Justinus & Hippolytus plorantes, & multum tristes, tulerunt corpus beati Martyris, & venerunt in via Tiburtina in prædium matronæ viduæ Cyriacæ in agro Verano, & illud ibi jam hora vespertina sepelierunt IV Idus Augusti. Vide etiam Acta apud Surium.

[55] Et vero via Tiburtina Martyrem fuisse sepultum, videtur erui e Kalendariis Bucheriano ac Dacheriano, [Via Tiburtina illud sepultum.] superius num. 1 citatis; uti & e basilica a Constantino imperatore ædificata via Tiburtina in agrum Romanum, supra arenarium Cryptæ, & usque ad corpus beati Laurentii mart.; sicut dictum est num. 6. S. Augustinus, qui serm. 296 corpus illud pretiosissimis Sanctorum exuviis, quas Roma possideat, accenset his verbis, Jacet Petri corpus Romæ .. Jacet Pauli corpus Romæ, Laurentii corpus Romæ &c., obesse non debet: nam Romæ, id est, quantum ego quidem secundum mox dicta interpretor, in agro Romano. Locus sepulturæ confirmatur ex Anastasio Bibliothecario, qui in S. Sixto PP. II hæc refert: Beatus .. Laurentius sepultus est via Tiburtina in cœmeterio Cyriacetis, in agro Verano in crypta cum aliis multis Martyribus, IV Idus Augusti. Ceterum de cœmeterio isto tractat Aringhus Romæ subterraneæ tom. 2, lib. 4, cap. 16 pag. 125. Quibus addi possunt, quæ ibidem loci observavit Monsauconius; ac sic descripsit in suo Diario Italico cap. 8, pag. 117: Hinc S. Laurentium extra muros adimus, via Tiburtina in agro Verano situm. Ab ingressu porticus depicta agone ac miraculis S. Laurentii exornatur: baptismus ibi S. Romani exprimitur, qui nudus stat, nec immersus in aqua, ut narrant quidam. In ecclesia quoque a parte ostii paris ætatis picturæ videntur cum hac inscriptione: “Hoc opus fecit fieri dominus Matthaæus S. Alberti pro anima sua” charactere, ut æstimatur, XIV circiter seculi. Eriguntur in ecclesia ambones duo: qui a dextris conspicitur ad unum ornatur instrumentis veterum sacrificiorum, videlicet albogalero, secespita, acerra, vase aspersionis, aspergillo, docte sculptis, ex zophoro, ut videtur, cujusdam templi erutis.

[56] [An illud, quod Romæ inventum sec. 15,] Jam vero ea, quæ narrantur apud Martenium tom. 4 Veterum scriptorum & monumentorum, Col. de corpore S. Laurentii Romæ invento, occasionem nobis præbent inquirendi, quo fundamento res ista nitatur. Sic autem ibidem illa exponitur: Anno MCDXLVII obiit Papa Eugenius, & electus Papa Nicolaus quintus, & consecratus Dominica Lætare Jerusalem. Eodem anno apud Fratres Minores Romæ inventum est corpus unius Sancti, quod ex una parte fuit combustum: & statim ipsi diffamaverunt per urbem, quod esset corpus S. Laurentii. Quapropter Dominus Nicolaus Papa V misit illuc quinque Cardinales ad investigandum rei veritatem, scilicet Andegavensem, qui erat Cardinalis ipsius S. Laurentii, Cardinalem de Columna, Cardinalem Græcum (id est Bessarionem, ut ibidem est in nota) Cardinalem Firmanum, & Cardinalem Terracinensem; tres defensores & senatores urbis, qui cum magno timore & reverentia accesserunt, & aperuerunt tumbam S. Laurentii, & invenerunt corpus S. Laurentii integrum, coopertum dalmatica, sed caput ejus erat decalvatum, quia ignis combusserat crines; & corpus S. Stephani integrum, excepto brachio dextro, & in una parte capitis adhuc erant pili. Tunc Cardinalis S. Laurentii accepit juniorem monachum, & ostendit ei sepulchrum, & dedit ei alapam in memoriam futurorum. Actum ultima Julii. Hæc ibi, & de nostro quidem S. Laurentio, uti textus non obscure indicat.

[57] [fuerit S. Laurentii.] Sed contra est 10. Quando, a quo, qua occasione, quibus testibus corpus illud e prima sepultura eo advectum? 20. Corpus illud fuit, uti asseritur, ab una parte combustum, & coopertum dalmatica, nec non caput decalvatum ab igne. At Sancti nostri corpus ab utraque parte coctum fuisse, dicebat supra Prudentius, sic loquentem Laurentium inducens:

Converte partem corporis
Satis crematam jugiter ..
Præfectus inverti jubet.
Tunc ille: Coctum est, devora.

30. Corpus fuisse integrum dicitur; quomodo igitur, si nostri illud vis esse Athletæ, tot antea reliquiæ ex illo decerptæ ac per orbem dispersæ? 40. Si nostri, inquam, illud Martyris, cur quinque illos Cardinales, a Nicolao V ad illud inspiciendum missos, illud pro tali agnovisse, auctor non addit? 50. Piazza in Hemerologio sacro Romæ Christianæ & gentilis part. 2, pag. 142 corpus Sancti nostri, ac S. Stephani attribuit ecclesiæ S. Laurentii extra muros; pagina vero 143 agens de ecclesia S. Laurentii in Panisperna, quæ est Fratrum Ordinis S. Francisci, uti ibidem indicat, de reliquiis prædictis nihil, uti nec de aliis.

[58] Quoniam vero in Sancti reliquiarum sermonem incidimus, non abs re suum hic illis locum dabimus. [Variarum] Justinianus necdum imperator per legatos reliquias S. Laurentii petiit ab Hormisda PP. Factum narratur apud Labbeum tom. 4 Conciliorum Col. ubi hæc exstant: Filius vester magnificus vir Justinianus, res convenientes fidei suæ faciens, basilicam sanctorum Apostolorum, in qua desiderat & beati Laurentii martyris reliquias esse, constituit, sperat per parvitatem nostram, ut prædictorum Sanctorum reliquias celeriter concedatis .. Petit & de catenis sanctorum Apostolorum, si possibile est, & de craticula B. Laurentii martyris. S. Gregorius magnus lib. 2, epistola 33, quæ Dynamio patricio Galliarum &c. inscribitur, Transmisimus, ait, beati Petri Apostoli benedictionem, & crucem parvulam, cui de catenis ejus beneficia sunt inserta .. Per quatuor vero in circuitu partes de beati Laurentii craticula, in qua perustus est, beneficia continentur: ut hoc ubi corpus illius pro veritate crematum est, vestram mentem ad amorem Domini accendat. Observa hic obiter, Romanæ Ecclesiæ tunc temporis usum fuisse, ne corpora Sanctorum pro reliquiis attingerentur. S. Severus presbyter & confessor, qui vixit seculo 5, in loco a se ædificato veneranda patrocinia beati Laurentii martyris cum honore debito collocavit; sicut refertur in ejus Vita ad diem VIII hujus pag. 350.

[59] Gregorius Turonensis de Gloria Martyrum lib. 1, [S. Laurentii.] cap. 83 factum narrat, quod sicut nobis, ait, nuper a diacono nostro relatum, ita gestum esse cognovimus. Hic autem diaconus (de quo lib. 10 Hist. Francorum cap. 10, sicut hic notat Ruinartius, indeque conjicit sequentem reliquiarum translationem ad annum circiter 590 esse revocandam) a Papa urbis Romanæ Pelagio quorumdam Martyrum Confessorumque adsumpta pignora, cum grandi psallentio vel clericorum officio, ac populi immensi obsequio, usque ad portum deductus est. Et ingressus navem, erectis velis, ac per illum antennæ, quæ modulum crucis gestat apparatum, extensis, flante vento, pelagus altum arripiunt. Qui dum navigant, ut Massiliensis urbis portum adtingant, adpropinquare cœperunt ad locum quemdam, de quo a litore maris lapideus mons exsurgens, ac paulatim decedens, summo tenus unda in mari distenditur. Cumque impellente vento carina magno impetu ferretur in præceps, ut scilicet scopulo inlisa quassaretur, ac nautæ discrimen intuentes, exitum vociferarent, diaconus elevata cum sanctis pignoribus capsa, invocare nomina singulorum cum gemitu & voce maxima cœpit, deprecans ut eorum virtute ab hoc periculo perituri liberarentur. Jamjamque adpropinquabat navis, ut præfati sumus, ad scopulum, & statim in sanctarum contemplatione reliquiarum, ab ipso loco commotus cum violentia majore ventus huic vento contrarius fluctum elisit, ventumque diversum repulit, ac nave in pelagus profundum revocata, cunctos a mortis periculo liberavit: sicque gyrata mole periculi, portum, quem desiderabant, cum Domini misericordia ac Sanctorum patrocinio contigerunt. Erant enim reliquiæ Sanctorum, quorum sacra vestigia Domini manibus sunt abluta (Apostolorum utique, quibus pedes lavit Dominus) cum Pauli, Laurentiique, atque Pancratii, Chrysanthi Dariæque virginis, Joannis atque alterius Pauli fratris ejus, reliquiis, quorum certamina ac palmas victoriarum ipsa caput orbis urbs Roma devote concelebrat.

[60] [reliquiarum] Alia nunc Sancti lipsana in variis Europæ regionibus lustrabimus, incipiendo ab Italia, ac dando ea in illorum, quos citabimus, scriptorum fide. Liber cui titulus Sanctorum episcoporum Veronensium antiqua monumenta &c., habet indicem reliquiarum istius urbis, ac folio 85 verso ibidem in ecclesia S. Pauli in Campo Martio asservari dicitur de brachiis SS. Innocentium, S. Laurentii &c. Et fol. 86 verso In ecclesia S. Spiritus seu monasterio monialium, S. Laurentii costa & ossa. Aliarum item in dicto indice fit mentio. Habeo ante me libellum Italicum, qui inscribitur Triumphus cinerum & craticulæ S. Laurentii martyris, ecclesiæ cathedralis Perusinæ titularis, cum solemnissimæ supplicationis pompa celebrari jussus ab illustrissimo ac reverendissimo domino Luca Alberto Patritio, ejusdem urbis, patriæ suæ, episcopo, die X Augusti MDCLXXXI, ac dedicatus Eminentissimo ac reverendissimo D. Cardinali .. Gaspari de Carpegna. Sacra ista pignora fuerant ante asservata in sanctuario S. Laurentii in Lucina: facultas extrahendi, ac testimonium authenticum concessa ab Eminentissimo Cardinale vicario Gaspare de Carpegna: die XXVI Julii, S. Annæ sacro, Perusiam delata: circum lata ibidem dicto die X Augusti, ex citato libello; in quo pompa triumphalis, ornatus, comitatus, ac publicæ lætitiæ signa pluribus descripta invenies.

[61] [contexta] De prodigioso S. Laurentii sanguine locuti sumus superius num. 17, oblata ibidem opportunitate mentionem faciendi de ipsius ecclesia in Campania haud procul ab Urbe. Verum ad majorem pretiosi ac prorsus mirabilis istius sacri thesauri confirmationem ac notitiam, lubet e Ms. testimonio, quod in promptu habemus, observare sequentia. Testatur itaque infrascriptus, in territorio S. Laurentii in Campania Romana diœceseos Ferentinæ, in collegiata ecclesia S. Mariæ Majoris (supra num. 17 dicebatur dicata B. Laurentio:) inter alia sacra lipsana, quæ ibi asservantur, existere sanguinem, adipem, ac pellem S. Laurentii martyris in vasculo crystallino. A quingentis annis, sicut indicat, conservatum ibi fuerit pignus illud sacrum, secundum memoriam, quam asserit inveniri in antiquis dictæ ecclesiæ inventariis; sed quo modo illud pervenerit in dictum territorium, nesciri affirmat; addens, prodigium, quod annis singulis spectatur fieri in dicto sacro deposito, in eo consistere, quod paucis ante festum ejus diebus, sanguis sit pinguis; ita tamen, ut ejusdem Sancti festo die a primis Vesperis sanguis separetur a pinguedine, comparendo supra, eodem modo, quo oleum supernatat aquæ, tamque appareat limpidus ac clarus quasi tunc ex vena quadam exceptus fuisset. Finita vero Octava incipit coagulari seu condensari, & simul cum adipe commisceri, adeo ut paucis in diebus ita sit concretus, ut ab adipe non discernatur, atque in illo statu permaneat per reliquum anni decursum. Hujus autem testimonii exemplar his verbis roboratur: In fidem veritatis ego infrascriptus archipresbyter præsentem (chartam) scribi curavi, ac pro tali approbo hac die XXVIII Martii MDCXVIII. Ego Paduanus de Padua San-Laurentianus, archipresbyter in dicta ecclesia sanctæ Mariæ Majoris manu propria. P. Jo. Franciscus Vannius S. I., anno 1685, die XXVII Octobris scripsit ad Danielem Papebrochium nostrum: Ecclesia Cathedralis Tiburtina hodierna S. Laurentium M. patronum veneratur: cujus adeps dicitur in ejus festo quotannis liquescere, & ebullire.

[62] Roma, sicut triumphorum S. Laurentii spectatrix extitit, [enumeratio] ita sacrarum ejus exuviarum præcipua est conservatrix. Depromo, quas Piazza in Hemerologio sacro Romæ Christianæ ac gentilis part. 2 ad hunc diem X Augusti diligenter collegit, scribens in ecclesia S. Laurentii extra muros infra aram majorem in urna marmorea assidue illuminata asservari sacrum ejus corpus, una cum corpore S. Stephani; hic in presbyterio expositum esse marmor, cui impositum fuit sacrum ejus corpus, sanguinis ipsius atque adipis, quando e craticula depositum fuit, notis etiamnum venerabile: in ecclesia parœciali S. Laurentii in Lucina PP. Clericorum Minorum exponi craticulam ferream, supra quam Sanctus fuit tostus, quæque reposita est in arca ænea sumptuosa, ab Eminentissimo Nicolao Ludovisio fieri curata, quando istius ecclesiæ fuit titularis: ibidem etiam spectari furculam ferream, qua versum fuit corpus; item in veneratione haberi partem humeri cum cineribus ejus ac dentibus, simul cum catena, qua eidem craticulæ alligatus est, palmorum trium, ac cum parte carnis tostæ, atque ejusdem adipe carbonibus commisto: harum sacrarum reliquiarum antiquissimam, uti vocat laudatus hemerologus, inscriptionem ibi extitisse, his versibus expressam:

Furcula, craticulæ ferrum cum compede juncta
Gausape, pinguedo sunt hoc in domate cuncta.

[63] His ex eodem scriptore adjunge humerum in celebri oratorio, sub ejusdem Sancti nomine dedicato, in sacello Sancta sanctorum in Laterano; [datur.] brachium in S. Marci; mandibulam seu maxillam in S. Marcelli; costas duas in sanctæ Crucis in Hierusalem; ex adipe ejus in S. Mariæ in Campitelli, ut vocant; e costa in SS. Apostolorum, & in S. Praxedis; e craticula in S. Mariæ in Cosmedin; in S. Barbaræ de ejus tunica & dalmatica; in basilica S. Mariæ Majoris in sacello Paulino, os dorsi, dentem, & adipem; in S. Cæciliæ os semiustum; in S. Susannæ in sacello de Peretti dicto digitum. Coronidis loco, antequam ex Italia in Galliam transeamus, superaddere liceat, quod in Appendicula post Vitam S. Tygris virginis, quæ apud nos exstat ad diem XXV Junii pag. 76, inter præcipuas ecclesiæ Maurianensis in Sabaudia reliquias notetur una ex costis S. Laurentii.

§ VII. Sacra lipsana in Gallia, Hispania, Germania ac Belgio.

[Reliquiæ in Gallia,] S. Gregorius Turonensis de Gloria Martyrum lib. 2 cap. 42 agens de templo S. Laurentii, hæc memorat: Sed nec illud silendum putavi, quod reliquiæ ejus ab incendio hostilitatis ereptæ, a quodam homine in Lemovicinum delatæ sunt. Qui cum sæpius admoneretur per visum, ut easdem Aredio abbati deferret, nec jussionem impleret, ipse cum conjuge, & omni familia ægrotare cœpit. Tunc necessitate compulsus, ut eas viro sancto detulit, mox sanitati restitutus abscessit. In Gallia Christiana apud Sammarthanos in episcopis Autissiodorensibus dicuntur ista: Waldricus ex monacho & abbate S. Germani impetravit a Joanne PP., quem Romæ invisit, reliquias S. Laurentii: poniturque Waldricus obiisse anno 933. Brachium sibi vendicant canonici Præmonstratenses S. Martini Laudunensis; de quo sacro pignore habemus poëma Gallicum, M. Nicolao le Sage, S. Martini Laudunensis abbati &c. inscriptum a F. P. Boree, S. Joannis Ambianensis canonico, ejusdem Ordinis, anno 1644. Brachium aliud Anicii in Velaunis ostendi; in monasterio Lezatensi diœcesis Rivensis, digitum; Parisiis item in loco, qui vulgo Blancs-manteaux, dicitur os aliquod, notat Bailletus hoc die in Historia cultus S. Laurentii col. 128. Quæ Saussayus in Supplemento ad diem X hujus sic expresserat: In ecclesia S. Mariæ Podiensi veneratio unius brachii S. Laurentii martyris, ibi omni cum honore collocati. Hujus gloriosi Martyris alias reliquias Geldricus XLIV episcopus Autissiodorensis a Joanne Papa impetravit, acceptasque digno apparatu reposuit. Servatur in Lezatensi monasterio diœcesis Rivensis in Vasconia, visiturque uncia unius digiti ipsius S. Laurentii, quæ apparet ustulata. In Parthenia sive Historia ecclesiæ Carnotensis, anno 1609 Parisiis edita a Sebastiano Rouillard, fol. 110 notatur dens S. Laurentii. Pergamus in Hispaniam.

[65] [ac in Hispania] Regium Scorialense S. Laurentii monasterium multas ac varias sub nomine ejusdem Sancti reliquias asservat, quæ singillatim notantur in Inventario earum ac aliarum plurimarum Ms., quod alibi Lipsanologium appellavimus, nobis exhibito ac communicato, dum ibidem essemus anno 1722. De parte igitur humeri, & parte ossis unius brachii, & unius digiti, ac uno ex dentibus, cum vasculo sanguinis & pinguedinis; item de costa ejusdem Sancti, exstat sequens in dicto Inventario testimonium: Dilecto filio nostro Ferdinando, sanctæ Mariæ in Dominica diacono Cardinali de Medicis nuncupato, Gregorius PP. XIII. Dilecte fili noster, salutem & Apostolicam benedictionem. Quanta & quam eximia pietate ac religione charissimus in Christo filius noster Philippus Hispaniarum rex Catholicus B. Laurentium martyrem sibi colendum susceperit, vel facile ex eo intelligi potest, quod ingenti sumptu & opere mirifico, in Hispania, loco Excurialium vocato, ecclesiam sub ejusdem Sancti nomine ac tutela a fundamentis erexit, ac mirabiliter exornavit & maximis redditibus auxit.

[66] [in regio S. Laurentii] Inde factum est, ut Rex fervore devotionis impulsus, nobis per te vehementer supplicari fecerit, ut nonnullas ex reliquiis ipsius gloriosi Martyris, quæ in Urbe custodiebantur, ejus majestati concedere vellemus; ad eum finem, ut in eadem Excurialium ecclesia possent collocari. Quibus nos supplicationibus inclinati, cum reliquias quasdam beati Laurentii martyris prædicti, scilicet partem humeri, & partem ossis unius brachii, & unius digiti, ac unum ex dentibus, cum vasculo sanguinis & pinguedinis; item de costa ejusdem Sancti (quæ omnes reliquiæ in diversis ecclesiis & locis hic adservabantur) colligi & tibi consignari jusserimus; atque id ita factum esse sciamus; nunc ipsas reliquias ex Urbe extrahendi, & in Hispanias ad præfatum Philippum regem ob eam, quam diximus, causam transmittendi auctoritate Apostolica tenore præsentium circumspectioni tuæ plenam & liberam tribuimus facultatem. Non obstantibus constitutionibus & ordinationibus Apostolicis, ac quarumvis ecclesiarum tam secularium quam regularium juramento confirmatis Apostolico, vel quavis firmitate alia roboratis statutis & consuetudinibus, nec non privilegiis, indultis ac litteris Apostolicis sub quibuscumque tenoribus & formis concessis, approbatis & innovatis, ceterisque contrariis quibuscumque. Datum Romæ apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die XXVIII Decembris MDLXXXV, Pontificatus nostri anno tertio decimo. Jo. Bapt. Canobius.

[67] Exstat in eodem Inventario testimonium de cranio S. Laurentii, [monasterio] quod hic subdo: Wilhelmus Lindanus, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Ruræmundensis, omnibus has visuris salutem in Domino Jesu Christo. Notum facimus universis, nos piis serenissimi D. Philippi, Catholici regis Hispaniæ, Belgarum domini, votis per illustrissimum D. ducem Albanum, Belgarum gubernatorem expositis, satisfacere studentes, misisse sacras reliquias de cranio S. Laurentii, de articulo digiti S. Augustini, & de capite S. Hieronymi, ac S. Sebastiani ossibus: quorum partes reliquæ magna populi veneratione hactenus ex indubia nostrorum avorum traditione conservantur aut in ecclesia nostra cathedrali, aut D. Hieronymi monasterio Canonicorum Regularium. In quorum fidem nos has manus nostræ subscriptione signavimus, & sigillo confirmavimus. Datæ Ruræmundæ die XXVIII Decembris, anno a Christo nato MDLXXI. Ita est. Wilhelmus Lindanus.

[68] Aliæ insuper S. Laurentii reliquiæ notantur in dicto Inventario, [Scorialensi;] de quibus sequens ejusdem testimonium habemus: Ego notarius infrascriptus fidem facio, qualiter D. don Ludovicus de Torres, cameræ Apostolicæ clericus, præsidens in falva-robba * palatii Apostolici, die XXVIII mensis Decembris, anni MDLXV, ex quibusdam reliquiariis, ubi continebantur diversæ Sanctorum reliquiæ, inter alias extraxit infrascriptas: videlicet de vestimentis S. Laurentii; de sanguine S. Laurentii; de spatula S. Laurentii; de quadam costa S. Laurentii: ex quibus in mei præsentia, & testium infrascriptorum idem D. don Ludovicus quasdam particulas adaptavit in quadam capsula aurea, quæ, ut asseruit, erat transmittenda ad serenissimum regem Catholicum. In quorum fidem hic me subscripsi. Romæ die IV Septembris anni MDLXVII, præsentibus ibidem Joanne de Vergara, & Hieronymo Caro, clericis Cæsaraugustan., & Hispalensis civitatis seu diœcesis respective, testibus ad præmissa vocatis atque rogatis. Et quia ego Gundisalvus del Vado, clericus Burgensis diœceseos, auctoritate Apostolica publicus notarius, & in archivio Romanæ curiæ descriptus, hanc præsentem fidem manu aliena mihi fideli scriptam subscripsi & signavi rogatus. Ne plus æquo excrescat oratio, aliis sacris lipsanis, quæ sub sancti Martyris nostri vocabulo designantur in supradicto Inventario, memorandis supersedemus. At nunc de aliis in Germania ac Belgio.

[69] Gelenius de Coloniæ Agrippinensis magnitudine lib. 4 in sacris ac piis Fastis, die X Augusti, Cujus, [item Coloniæ, & apud Gladbacenses in diœcesi Coloniensi;] ait, potissimas reliquias (de S. Laurentio agit) Carolus magnus dedit ecclesiæ Molensium seu Mulgaviæ (nunc appellant Gladbacum, diœcesis Coloniensis oppidum) ubi sacerdotes Mulgavi ob inundationem Hungarorum fugientes, & sub baptisterii petra defodientes thesaurum sacrum, dederunt postea B. Geroni archiepiscopo divinitus edocto occasionem ædificandi monasterii Benedictinorum, qui hodie adhuc caput S. Laurentii possident. Ambæ autem ejusdem scapulæ, & os sacrum sunt in ecclesia S. Andreæ, quam Gero consecravit; & aliæ S. Laurentii excellentes reliquiæ custodiuntur in aliis Ubiorum ecclesiis, nimirum, teste Saussaio in Supplemento citato, mandibula ejusdem Martyris habetur Coloniæ apud Carmelitas, & vertebra una spinæ apud Joannitas.

[70] [super quibus mirabilis inter reges Hispaniæ] Occasione capitis S. Laurentii apud prædictos cœnobitas Gladbacenses, meminisse juvat eorum, quæ de illo memoriæ prodita sunt in Itinerario litterario duorum Religiosorum Ordinis S. Benedicti ac congregationis S. Mauri, quod Lutetiæ Parisiorum anno 1724 Gallice typis editum est; ubi a pag. 207 invenies impensissima studia, diutissimas efflagitationes, instantissimos conatus, & armata, ut ita dicam, preces ab una quidem parte Philippi II, Hispaniarum regis, ut sacrum illud pignus obtineret, ac augustissimi sui cœnobii Scorialensis S. Laurentii hierogazophylacio transcriberet; ab altera autem parte inconcussam abbatum ac Religiosi cœtus Gladbacensium in retinendo pretiosissimo suo thesauro constantiam, ac flecti nesciam tenacitatem; unde non leve deducitur argumentum pro veritate atque adeo pro pretio istius depositi sacri. Porro vix est credibile, quot, quantas, quam frequentes ac diuturnas, quam fortes, quamque potentes pius Rex juxta ac diligentissimus sacrorum hujusmodi cimeliorum pro regio suo monasterio eruderator & collector, machinas moverit, ut voti sui compos fieret; quod anno 1570 curavit exponi Gladbacensium abbati Petro. Verum nec is, nec successores ejus eo umquam adduci potuere. Frustra preces, promissa, minæ; frustra gravissimarum personarum, uti ipsius etiam Clementis VIII Pontificis maximi, & augustissimi imperatoris Rodulphi, interposita auctoritas. Mens quippe immota mansit possessoribus, &, quoad Philippus II vixit, nihil obtinuit.

[71] [ac Gladbacenses controversia exponitur.] Illius autem anno 1598 e vivis sublati successor Philippus III expeditionem illam denuo instauravit die VIII Julii anno 1612; ac deinceps diligenter ac fortiter machinæ variæ motæ; sed res non promota ad finem. Denique etiamnum extat super eodem argumento epistola piissimæ principis Elisabethæ Eugeniæ, quæ tum temporis Belgium gubernabat, ad abbatem ac Religiosos Gladbacenses directa, ac signata die XXI Februarii anno 1628: unde consequens est, indefessam illam pro capite S. Laurentii contentionem, ad annos usque sexaginta extractam esse, ac mirabilem omnino fuisse Gladbacensium adversus tot potentissimos principes propositi firmitatem. Verum si quis hasce res gestas diffuse ac distincte cognoscere voluerit, consulat dictum Itinerarium: ubi ex actis originalibus, quæ Gladbaci asservari dicuntur, pag. 215 profertur Breve Clementis PP. VIII ad regem Hispaniarum, datum XIII Julii MDXCII; item pag. 217 Breve ejusdem Clementis ad abbatem & Conventum Gladbacensem die IX Julii MDXCVI; deinde pag. 218 epistola Philippi II, regis Hispaniarum, ad eosdem, die X mensis Februarii anno MDXCVI; pag. 219 epistola regis Hispaniæ Philippi III ad oratorem suum in Belgio, VIII Julii MDCXII. Denique pag. 220 epistolæ duæ Rodulphi imperatoris ad abbatem Gladbacensem. His adde ex nostri Theodori Rhay libro, quem inscripsit Animæ illustres Juliæ, Cliviæ, Montium &c. pag. 135 hac die X Augusti: In pervetusta Gladbacensi abbatia S. Laurentii capitis ostensio, quod ibidem nuper adeo rex Hispaniæ Philippus IV magnis precibus ac donis a præsule impetrare frustra molitus est. Thes. Annal Jam vero de Leodiensibus quid dicam?

[72] Bernardus Pezius Thesauri anecdotorum novissimi tom. 4, [Res mira in reliquiis Leodiensibus.] part. 3 in initio profert Ludovici senioris monachi & diaconi S. Laurentii Leodiensis Ord. S. Bened. scriptum de adventu reliquiarum B. Laurentii martyris Roma Leodium. Erant hæ liquor corporis ejusdem Sancti, ut in decursu narrationis leges, uti & quo modo Roma sublatæ sint. Excerpo inde mirandum hoc: Leodium prospero cursu perveniens (Godefridus) episcopo loci Diewino * rem omnem aperit. Super quo lætabatur Pontifex .. Igitur cum benedictione transferre ad nos pignora sanctissima pergit. Erat in ipso tempore tanta pluviarum inundatio, tamque valida imbrium effusio, ut pene alterum diluvium crederemus. Jam vero cum quanta alacritate populus innumerabilis processerit, quam religiose omnis clerus cum hymnis & laudibus pretiosas reliquias ad nos usque perduxerit, nisi qui præsens vidit, vix credere potest. Pro serenitate aërum, pro tranquillitate pacis voces levabantur, ad aures, ut credimus, pervenientes Dei omnipotentis .. Ego .. quod oculis vidi, Deum testem invocans, & dicam & scribam. Post exceptionem sanctarum reliquiarum, ubi usque ad cornu altaris perlatæ sunt, & clerus Letaniam exorsus est Kyrie eleison, domine miserere; sol qui fuerat in nubilo pene per unum mensem, ita hora eadem radiorum suorum lucem profudit, ut ambabus manibus populus plauderet, & præ magnitudine lætitiæ lacrymas amplius funderet. Nec fortuita fuit illa serenitas, sed continuo perseverans omni mundo spem reddidit & salutem. Actum Leodii quarto Idus Junii anno millesimo quinquagesimo sexto. Apud citatum Pezium pag. 121 notatur Reineri monachi S. Laurentii Leodiensis de adventu reliquiarum istarum liber metricus.

[73] Alias præterea Sancti reliquias ad prædictum cœnobium delatas fuisse, habemus e Ms. S. Laurentii Leodiensis, [Aliæ ibidem reliquiæ.] cujus in promptu est apographum, de institutione festi celebrationis reliquiarum S. Laurentii mart. Quippe Albertus de Cuck, episcopus Leodiensis, prout est in isto Ms., pretiosissimas reliquias de ipso corpore prædicti Martyris, de carne videlicet ejus in craticula assata, sanguine tamen quasi recenter infusa, ut se intuentibus veritas adhuc ostendit, in curia Romana grandi studio & labore a Cælestino Papa tertio obtinuerat: quæ in magna veneratione ab eo habitæ, post decessum ejus, tertio Calendas Maii ad nos translatæ, in majori altari sunt assumptæ. De adventu eorum ad nos facto, festivam & annuam commemorationem instituimus .. Actum anno Domini millesimo ducentesimo. Ecgraphum aliud ante me est ex Passionali Ms. pro Junio & Julio S. Laurentii Leod., hoc titulo prænotatum: De venerabili & sancto capite B. Laurentii & parte ejus ad nos delata. Incipit: Anno Dominicæ incarnationis millesimo quingentesimo vicesimo sexto. Dicitur in sine: Cum .. Dux Clevensis esset profectus ad Terram sanctam, tunc .. secum eas apportavit; & sic per successivas generationes pervenerunt ad manus .. venerabilis viri, qui monasterio nostro eas dedit.

[74] Non lubet nobis elenchum contexere omnium sacrorum pignorum, [Datur notitia earum,] quæ tamquam Laurentiana notantur apud Rayssium in Hierogazophylacio Belgico variis locis. Hic Antverpiæ inter sacra domus nostræ professæ cimelia asservantur digiti duo S. Laurentii, secundum approbationem illustrissimi Antverpiensis, e qua brevitatis causa excerpo sequentia: Gaspar, Dei & Apostolicæ Sedis gratia episcopus Antverpiensis, omnibus has visuris salutem in Domino .. Nobis R. P. Franciscus ab Hees domus professæ Societatis Jesu in hac urbe Præpositus, die XI mensis Novembris, anno Christi MDCXLVIII argenteam hierothecam antiqui operis exhibuit, duos continentem S. Laurentii gloriosi martyris digitos, aut eorum articulos: cui thecæ aliud junctum erat monile ex argento inauratum gemmisque ornatum, insertis hinc inde particulis reliquiarum variorum Sanctorum, ut S. Petri Apostoli, S. Andreæ, ejusdem S. M. Laurentii, S. Hippolyti, S. Constantii, S. Nicolai, S. Margaritæ. Utrumque hoc sacrum cimelium domui professæ Antverpiensi miserat, illustre profecto munus, serenissimus marchio Brandenburgensis S. R. Imperii elector, uti ipsemet testatus est publico instrumento, quod sua manu signavit, ac muniri sigillo curavit.

[75] Id vero ita habebat: Fredericus Wilhelmus Dei gratia marchio Brandenburgensis, [quæ apud Patres] sacri Romani Imperii archi-camerarius & princeps elector &c. Notum facimus, ad nos pervenisse nonnullas reliquias Sanctorum, desumptas e templo urbis nostræ Coloniensis ad Suevum, a Majoribus nostris fundato: inter quas duo erant digiti S. Laurentii, antehac in eodem templo publice expositi, & a Catholicis in veneratione habiti. Hos, uti & paucas alias reliquias, justa consideratione moti, consignavimus in manus P. Joannis Hagebaert Jesuitæ eo tempore Clivis existentis in comitatu excellentissimi D. Baronis de Ribaucourt Legati, tradendas Domui Societatis dictæ professæ Antverpiensi, in gratuitum munus; testantes easdem esse Reliquias, nimirum in theca quadrangulari deaurata & gemmis ornata contentas, præsertim vero duos digitos S. Laurentii, scilicet pollicem & indicem, quantum apparet, aut certe eorum articulos, argento conclusos, qui in præfato templo fuerunt asservati & venerationi expositi. In quorum fidem has testimoniales ex cancellaria nostra dari, easque sigilli nostri auctoritate muniri jussimus, & manu nostra subscripsimus. Actum Clivis anno MDCXLVII, XIV Augusti. Fridericus Wilhelmus Elector.

[76] [domus professæ Societatis Jesu asservantur.] Has reliquias, quia & tanti Principis attestatio, & vetustas operis, quo ornatæ erant, veras & legitimas esse persuadet, permisimus publice in ecclesia venerationi Fidelium exponi. Actum Antverpiæ, in domo professa Societatis Jesu, die XI Novembris, anno Christi MDCXLVIII, præsentibus RR. & eruditissimis DD., ecclesiæ nostræ cathedralis canonicis ac S. th. licentiatis, Christiano Voochts archipresbytero, & Theodoro Voochts pœnitentiario; itemque Cl. V. Arnoldo Voochts, hujus urbis scabino, ac RR. PP. Francisco ab Hees Præposito, Jacobo Catero, Joanne Bollando, Matthæo Voochts, ejusdem Societatis presbyteris professis; tum D. Joanne Sporckmans J. U. licentiato, secretario nostro, testibus ad hæc rogatis. In quorum fidem hisce manu nostra subscripsimus, ac sigillo nostro muniri curavimus. Gaspar episcopus Antverpiensis. De mandato perill. & Reverendissimi Domini præfati. Franc. Hillewerven secret. Prædictæ reliquiæ ipsa S. Laurentii festa luce postea solenni ritu in memoratæ domus professæ templo exaltatæ sunt; uti constat ex impresso programmate, quod in manibus habeo.

[Annotata]

* forte rei vestiariæ præfectus

* al. Theoduino

§ VIII. Sancti nomen; an SS. Orientius ac Patientia parentes ejus; cultus illorum, reliquiæ, Acta; an S. Orientius, ep. Ausciensis, ejusdem frater.

[Commentitium nominis Laurentiani etymon:] His, quæ ad religiosum magni nostri Martyris cultum, ac publicæ venerationis incrementum conducunt, hactenus expositis; supersunt varia alia, quæ de ipso quæri possunt. Lucius Marineus Siculus, anno 1603 Francofurti editus in Hispania illustrata, sive in Opere, in quo dantur varii rerum Hispanicarum scriptores, tom. 1, pag. 332 de nomine S. Laurentii sic loquitur: Hunc nonnulli cujusdam Hispaniæ ducis filium fuisse ferunt, quem dæmon infantulum e cunis in nemus asportaverat; sed beatus Sixtus Pontifex cum in eadem provincia prædicaret, sub quadam arbore lauro divinitus inveniens eum, Laurentium vocavit, & diligenti cura nutriri ac edoceri jussit, quem adultum secum una cum Vincentio Romam perduxit. Ubi postea factus Pontifex constituit eum suum archidiaconum. Si nonnulli isti nominis Laurentii originem reliquissent intactam, non anilibus hujusmodi næniis illam contaminassent. Nam 10. Quod ad parentes ejus attinet, de iis infra. 20. Nondum vidi ex antiquis ac fide dignis documentis probatum, quod S. Sixtus Pontifex vel ante pontificatum, vel tempore pontificatus pedem intulerit in Hispaniam, secundum ea, quæ ad diem VI hujus mensis Augusti in Commentario, Martyrio S. Sixti PP. II prævio § 7 diximus. Ad hæc, S. Vincentius passus fuisse notatur sub Diocletiano; sub Valeriano Laurentius. Apage igitur commentitiam illam inventionem, ac fabulosum nominis etymon; quod an a lauro, an aliunde derivandum sit, quis edisserat? At nunc de parentibus S. Laurentii, die 1 Maii huc remissis ob plures difficultates enodandas, quod commodius faciendum ad Vitam Sancti nostri, ibidem indicavimus.

[78] Martyrologium Romanum dicta die 1 Maii eos sic annuntiat: [SS. Orentius ac Patientia dicuntur sancti Martyris parentes fuisse.] Oscæ in Hispania sanctorum martyrum Orentii & Patientiæ. Baronius in notationibus, In Flore, inquit, Sanct. Hisp. ex vet. monumentis Oscensis ecclesiæ leguntur hi parentes fuisse S. Laurentii martyris. Quod summa de rebus eorum gestis penuria laborarit Alfonsus Villegas, illud indicio est, quod in suo Flore Sanctorum sub finem, ante Sanctos extravagantes, quos vocat, nonnullos notet Sanctos, de quibus particulares Hispaniæ legunt ecclesiæ; addens se, quia non reperit aliam longiorem relationem, eorum dumtaxat nomina signaturum, & ecclesias, quæ illorum festa celebrant, ut aliqua de ipsis notitia habeatur. Inter alios itaque sic ibi in rem nostram dicit: De S. Orentio & Patientia, S. Laurentii martyris parentibus, legit ecclesia Oscensis die 1 Maii. Præmiserat autem ista: De S. Orentio confessore S. Laurentii martyris fratre, legit ecclesia Oscensis XV Martii. Joannes de Aguas, de quo dicam postea sub initium paragraphi XI, pag. 243 exhibet Proprium Sanctorum diœcesis Oscensis, Apostolicæ Sedis auctoritate, jussuque DD. Fr. Berengarii a Bardaxi bon. memor. Oscen. episc. in lucem editum, atque ex mandato illust. adm. & reverendiss. DD. Francisci Navarro de Eugui, nunc, ait, eamdem ecclesiam gubernantis recognitum, & Oscæ .. anno MDCLXX vulgatum. Deinde pag. 244 inter festivitates, quæ in Oscensi diœcesi celebrantur, die 1 Maii hæc occurrunt: Orentii conf., & Patientiæ, nec virg. nec mart. dup. 2 clas. Transferuntur in duos priores dies festo 9 lectionum non impeditos.

[79] [Quænam de cultu habeantur in Breviario Jaccensi,] Et pag. 245 fatetur, tres dictos Sanctos non habere ibidem lectiones historicas, a sancta Sede Apostolica tunc approbatas; sed in earum defectu, ad antiquissimam, uti vocat, traditionem de illorum patria Oscensi civitate vel in ejusdem diœcesi, roborandam, affert antiquas lectiones Breviarii manuscripti ac primitivi sanctæ ecclesiæ Jaccensis, quæ sic sonant: Lectio I. Fuit vitæ venerabilis, simplex, rectus, ac timens Deum, Orentius nomine. Hic civis Oscensis, secundo milliario ab urbe, in loco, qui dicitur Loret, domicilium possidebat. Lectio II. Qui cum esset nobilis, & temporalibus abundaret, uxorem duxit nobilem, nomine Patientia *, ex qua in primo juventutis suæ flore, uno ortu duos genuit filios, unum Laurentium, & alium Orentium. Lect. III. Quos ab infantia Deum timere docuit. Processo vero tempore, cum ad discretionis annos pervenissent Pueri, in civitate ista eos tradidit imbuendos. Dormerus, de quo infra, cap. 19 citat Bullam Cardinalis. Roberti, antistitis Cameracensis, qui sub nomine Clementis VII Sedem Petri affectavit, IV Nonas Maii expeditam Avenione anno 1387; e qua hæc verba protulerat cap. 2, pag. 13: Cupientes igitur, ut ecclesia S. Laurentii de Loreto, Oscensis diœcesis, in qua, sicut asseritur, idem Sanctus natus fuit, & sanctorum Orentii, & Patientiæ, ejus parentum, corpora requiescunt, congruis honoribus frequentetur, & ut Christi fideles eo libentius causa devotionis confluant ad eamdem, & ad fabricam ipsius manus promptiores porrigant adjutrices, quo ex hoc ibidem dona cælestis gratiæ conspexerint se refectos; de omnipotentis Dei misericordia, & beatorum Petri & Pauli, Apostolorum ejus, auctoritate confisi &c. Ex his itaque conficitur, Sanctos istos ab immemorabili tempore ante decretum Urbani PP. VIII, publice pro talibus habitos fuisse, ac proin legitime constare de publico eorum cultu, qualescumque demum fuerint. Hisce adjunge sequentia.

[80] [ac apud Tamayum.] Tamayus ad diem 1 Maii de S. Orentio hæc refert pag. 34: Sed & tutelaris pro pluvia consequenda sterilitatis tempore apud Celtiberos consignatur; uti liquet ex collecta, quam antiqua breviaria referunt Oscensia & Montis-Aragonum, hujusmodi: Misericors, & miserator domine Deus, qui beatum Orentium confessorem tuum, civem & procerem Oscensem, speciali dono patronum pluviæ in terris constituisti: nos famulos tuos clementer exaudi, & ejus precibus & intercessionibus supra arescentem terram, imbrem fac descendere congruentem, & ariditatem nostri cordis supernæ gratiæ digneris rore perfundere. Per Dominum nostrum &c. Imo contra locustarum epidemiam patronus favorabilis numeratur; de qua re Aynsa Rerum Oscensium lib. 2, cap. 1, pag. 120. Prædictus Tamayus meminit etiam epistolæ urbis Cæsaraugustanæ ad civitatem Oscensem, anno 1446 scriptæ, qua promittit Cæsaraugusta lampadis lychnum argenteum coram sanctis corporibus Orentii & Patientiæ, perpetuo lucentis appendere; ex Andresii Vindiciis S. Laurentii, quas citat cap. 6 fol. 116.

[81] De pignoribus sacris dictorum Sanctorum ab illustrissimo Oscensi ac Jaccensi ad serenissimum Hispaniarum regem Philippum II transmissis, [Eorum reliquiæ.] agitur in Inventario Ms. monasterii Scorialensis, sive, ut alibi nobis vocare librum placuit, Lipsanologio ejusdem cœnobii. Ex testimonio, quod ibidem habetur sub traditione prima, num. XI, hæc in rem nostram excerpo: Petrus Augustinus, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Oscensis & Jaccensis episcopus, universis & singulis Christi fidelibus, has nostras testimoniales litteras inspecturis vel legi audituris salutem in Domino sempiternam … Ad ecclesiam eremitaneam S. Laurentii, vulgo dictam de Loret, prope dictam civitatem Oscensem sitam, una cum illustrissimo domino D. Petro de Luna, abbate sive perpetuo commendatario monasterii & abbatiatus Montis-Aragonum, ac maximo cum canonicorum sedis dictæ civitatis & monasterii, civium dictæ civitatis & plurimorum Christi fidelium comitatu, nos contulimus, & in capella sanctorum confessorum Orencii & Patientiæ, prædicti S. Laurentii parentum, in qua corpora prædictorum Sanctorum ab antiquissimo ac immemoriali tempore accurate ac cum maxima & celebri reverentia & devotione habentur atque asservantur, constituti; a theca, intra quam corpora prædictorum sanctorum Orencii & Patientiæ honorifice sunt recondita, cubitum seu radium brachii unius, & alterum cubitum seu radium brachii alterius Sanctorum prædictorum accepimus, & eidem thecæ, in qua reliquiæ prædictorum sanctorum Justi & Pastoris fuerant per nos collocatæ, collocavimus & posuimus, ac suæ majestati Philippi regis prædicti misimus cum præsentibus manu nostra firmatis, sigilloque nostro impendenti munitis. Datum in civitate Oscensi regni Aragonum, die IV mensis Januarii, anno a Nativitate Domini MDLXIX. P. A. episcopus Oscensis & Jaccensis.

[82] Acta SS. Orentii ac Patientiæ pro suo arbitrio compilavit Tamayus pag. 32 ex breviario Oscensi, [Tamayus illorum Acta] & aliis scriptoribus; & postquam ea dedisset, pag. 33 indicat, Aynsam lib. 2, cap. 1 fol. 115 prolixius illa desumpsisse ex antiquis & vetustioribus officiis, breviariis, & iconibus. Sed eorum antiquitati ac fidei quis vel tantillum deferat, nisi de hisce dotibus aliunde constiterit. Ast hoc non audemus sperare. Interim cujusmodi sint, quæ in eisdem occurrunt, & quibus nos fidem habere vult Tamayus, colliges ex compendio, quod ex eisdem contrahimus, ut ideam saltem aliquam lector habeat: Orentius civis Oscensis .. cum esset nobilis, & temporalibus abundaret divitiis, uxorem duxit, nomine Patientiam: ex ipsa in primo suæ juventutis flore, uno ortu duos genuit filios: quorum unum Laurentium, & alium Orentium nominavit .. Processu temporis cum ad discretionis annos pervenissent Pueri, in dicta civitate eos tradidit litteris imbuendos. Qui .. infra tempus brevissimum, ad sacros Ordines sunt promoti. Postmodum Laurentio Romam per Sixtum Pontificem maximum translato, & Patientia e vivis sublata, ejusque sacro corpore in Lauretana domo conjugum prope Oscam tumulato; quadam nocte veniens angelus Domini, dixit ad Orentium: Tolle filium tuum Orentium, & vade in terram, quam monstravero tibi. Mane itaque facto, recessit cum filio suo in vallem Lebitaniam diœcesis Tarbensis; in qua tunc legio dæmonum devastans homines, jumenta, & fructus terræ, habitabat; quæ inde ab ipso fugata est; quo miraculo universi accolæ territorii ipsum cum filio tamquam Dei servos venerari cœperunt.

[83] [pro placito compilavit;] Sed ipsi .. protinus ex labore manuum suarum comedere decernentes, Orentius pater par boum inquirens, nullum nisi indomitum adinvenit: sed Christi nomine invocato, & super illud crucis signo facto, mansuefecit: quibus suo tempore maximam fructuum messem collegit. Domi venerabilem anum, quam matrem vocabat, & famulum nomine Expertum habebat: qui .. loco boni seminis .. zizaniam .. seminabat ..; sed Dei providentia, Orentius potiores tritici cumulos coacervabat. Quod servus nequam contuens, lupuin e silvis trahens .. bovem ei tradidit comedendum; cujus fames vorax, nil nisi ossa & cornua relinquens, iterum ad horridæ silvæ spelæum tarda festinatione currebat, sed visa per Orentium strage .. illum Christi nomine ad locum occisionis revocavit; quem cum alio bove sub jugo coadunans, vice devorati, bos & lupus tamquam unius speciei, pari modestia ferebant aratrum .. Famulus corpus anus venerabilis obsidet, quam sic tormentis insuperabilibus fatigavit, ut illam se in ignem & in puteum conjicere compelleret. Sed in domum reverso Orentio, cognita diabolici servi fraude, illum Christi virtute e corpore venerabilis matris expellere procuravit. Sed diabolus anum relinquere promisit, si ab eo licentiam acciperet, in corpus alicujus Corneliæ ingrediendi. Quod sanctus Senex concessit: & tunc Expertus anum reliquit.

[84] [hic in compendium contracta.] Post hæc, cum Franciæ princeps unicam filiam nomine Corneliam haberet, evenit, ut diabolus in ejus corpus ingressus, adolescentulam torquebat ferociter .. Tunc princeps, audita fama beati viri, misit nuntios ad eum: qui inspiratione divina motus ipse, & Orentius filius ejus iter arripuerunt .. Cumque .. curata fuisset filia principis, ille promisit eis plurima dona, si secum vellent habitare. Illi vero .. præcepto Dei in terram Tarbæ revertuntur. Contigit autem, cum appropinquarent urbi Auscitanæ, quod nuper suo antistite fuisset orbata. Cum vero in electione novi inter episcopos ac clericos esset discordia, facto triduano jejunio a Domino revelatum est, ut qui eis in introitu civitatis primo occurreret, ipsum episcopum constituerent. Quod facientes invenerunt Orentium .. & eum elegerunt. Quo viso per patrem .. ad Tarbensem domum accedens .. beatus senex matrem .. restituit ad vitam. Postea ab angelo monitus, ut in patriam rediret, in Celtiberiam properans, agros pluvia orbatos, & adustos inveniens .. salutarem rorem precibus impetravit, & ad Laureti domum concedens, tandem dierum & virtutum plenus obdormivit in Domino Kalend. Maii circa annum CCLXV. Ejus corpus religiose noscitur tumulatum juxta sanctissimæ conjugis pignora in oratorio Lauretano: ubi huc usque servatum honorifice, constans illius regionis traditio est.

[85] [Tria S. Orentii miracula.] Tamayus supra citatus, pag. 33 ex Petro Occo Gallo 2 p. Annal. c. 26 & 27 addit tria miracula Orentii senis; videlicet dæmoniacum quemdam hominem alapa; quemdam ictu fustis, quem gestare solebat, a diaboli obsessione liberasse; & quamdam viduam in oppido Sebot, annuariam viduitatis solitudinem intra domus cancellos observantem, a diabolo, cadaveri mariti assuto, illusam mirabiliter exemisse. Hæc Tamayus contraxit ex Aynsa, apud quem etiam reperit Petri istius locum modo citatum: sed cujus fidei ac ætatis sit Annalista ille, dicere non habemus. Quia tamen a nobis apud bibliographos quæsitus, hæctenus inveniri haud potuit, suspicamur, illum non magnæ notæ ac nominis fuisse. Interim quia ex supra dictis de publico ac legitimo SS. Orentii ac Patientiæ cultu satis constat, superest, ut eorum Acta discutiamus, quæ non modica correctione nobis videntur indigere, præsertim qua parentelam SS. Laurentii, & Orentii, episcopi Auscensis, prædictis Sanctis attribuunt, uti etiam faciunt prolata paullo ante documenta.

[86] In nova editione Galliæ Christianæ tom. 1 col. 973 de S. Orientio, [Inquiritur, an S. Orientius] qui inter episcopos. Auscienses quintus ibi ponitur, ista leguntur: Orientius, qui dicitur frater S. Laurentii martyris, in Hispania natus, licet eremiticam duceret vitam, magna virtutis fama diu latere non potuit. Itaque declinandæ vanæ gloriæ causa transiit in Novempopulaniam, ubi in valle pagi Beorritani, quæ dicitur Capraria, sese abdidit. Mortuo vero Ursiniano, divino monitu ipsi suffectus est Orientius. Ausciis post sedem hanc sanctissime administratam, ad cælos migravit. At mox subditur: Hæc autem licet pauca ex multis selecta, minime pro certis damus .. Vixit in episcopatu annos XLI, scilicet ab anno CCCXXIII ad annum CCCLXIV. Etenim in veteri instrumento ecclesiæ Ausciensis anno MCVIII confecto, de tempore S. Orientii hæc lego: “A transitu B. Orientii usque ad præsentem annum, qui est annus MCVIII, computantur anni DCCXII. A passione ergo Domini usque ad transitum B. Orientii CCCLXIV anni computantur. A passione vero Dom. usque ad ordinationem B. Orientii computantur anni CCCXXIII. A transitu autem B. Orientii usque ad transitum B. Martini XLVII anni computantur”. Hæc nec materia nec forma cum Actis, quæ modo citavimus, nec tempore conveniunt; ut proinde cum SS. Orientio ac Patientia, ac gemina eorum prole combinari non possint; nisi S. Orientium episcopum centum ac quinquaginta annis aut eo amplius dicas vixisse, ac centenarium circiter cathedræ Ausciensi præesse cœpisse; quod sine legitimis antiquitatis testimoniis non præsumitur factum. Quod qui factum volunt, ea producant.

[87] De laudato S. Orientio, Ausciorum episcopo, ad diem 1 Maii jam pridem egit noster Godefridus Henschenius in iis, [Ausciorum episcopus,] quæ ipsius Vitis præmittit pag. 60 & sequente. Acta triplicia designat; antiquiora & meliora quæ censuit, dare se indicat primo loco; de quibus ibidem plura. Ex his Actis tempus, quo S. Orientius floruit, referendum esset ad seculum Christi V, prout ibidem invenies. Alia Acta, quæ dantur secundo loco, in antecessum castigat pag. 61. Alia denique Parisiis accepta esse affirmat ex collectaneis Fatrum Fulliensium, quæ dicuntur compilata ab anno MDCIX, post translationem quarumdum reliquiarum ejusdem Oscam, de mandato Christianissimi Regis Franciæ Henrici IV, & assensu summi Pontificis Pauli V. Deinde Actis illis hanc notam inurit Henschenius: Hic sub initium multa congeruntur de parentela S. Orientii: quibus postea reliqua ex secundis Actis adaptantur; sed absque ulla prorsus congruentia. Adornatur etiam legatio ad Aëtium, sive Agentium, & Littorium, quam factam constat ex supra allatis anno CDXXXIX; & tamen mortuus dicitur Sanctus anno CCCLXXXIV, ac frater S. Laurentii martyris, eodem cum ipso partu editi: ad quorum parentes “Orientium & Patientiam Sixtus Papa, ob persecutionem fugiens in Hispaniam, divertisset; ecclesiamque ad honorem S. Laurentii, quem martyrio decorandum sciebat, consecrasset; & sic, post. sibi assumptum S. Laurentium socium, secessisset Sixtus ad alias partes Hispaniarum”. Quæ plane nobis absona videntur: cum vix integros tres annos Sixtus Ecclesiæ præfuerit, neque istius itineris alibi notitia habeatur. Quid, quod martyrium S. Laurentii ad annum CCLVIII spectet? Atqui erat is ætatis maturæ cum pateretur: quam grandævus ergo fuisset frater Orientius, quando ivit legatus ad Ducem Romanum anno CDXXXIX, natus annos plures quam ducentos; aut, si legationem istam rejicias, ut minimum centum quinquaginta.

[88] [fuerit frater, & genullus quidem] De hac fraternitate poterit exactius agi X Augusti ad Vitam S. Laurentii; si ad eam solide probandam antiqua monumenta suppetant. Aliqua allegat Tamaius-Salazar ad diem XV Martii, in quibus asseritur ab eo PRIMUS Flavius Dexter, secundus Julianus Petri; & his alii subjunguntur cum breviario Oscensi: cujus non auctoritatem multo potiorem illis duceremus, si ex similibus fabulosis auctoribus depromptæ non fuerint ipsæ illæ lectiones. Tum subditur, Philippum Labbe, post Vitam S. Orientii, ibidem apud nos pag. 60 indicatæ, edidisse ejusdem Orientii breve elogium; sed, ut præfatur, FABULIS REFERTUM: in quo similia de parentela ejus referuntur. Observat item prædictus hagiographus noster, Tamayum die XXVI Septembris celebrare Translationem aliquot sacrorum pignorum S. Orientii, ex urbe Auxensi in Gallia, Oscam in Celtiberia Hispaniæ Tarraconensis, solenni pompa & celebri plausu peractam; & quæ profert, translationis Acta, eum etiam SS. Orientii & Patientiæ conjugum filium, & fratrem gemellum B. Laurentii archilevitæ, indicare.

[89] [S. Laurentii.] Hæc jam ab anno 1680, quo tomus noster primus Maii in lucem editus est, non oscitanter observavit Henschenius. Quia vero interea ad annum usque 1733, quo nos hæc scribimus, pro prædictis parentela ac fraternitate, nulla hactenus ab eruditis Hispanis novimus subministrata esse argumenta vere & solide antiqua, quæ eas comprobent; dabunt nobis hanc veniam, ut inhærentes Henschenii observationibus, qualiquali eorum traditioni non subscribamus. Nec refert, quod Baronius in notis, ut supra vidimus, pro parentela illa, qua S. Laurentium solum spectat, ex Flore Sanctorum Hispaniæ nominet vet. monumenta Oscensis ecclesiæ. Nam monumenta illa vetera, ut cordatum lectorem moverent, non nomine tenus indicanda, sed auctorum nomine & ætate accurate circumscribenda erant, ut de corum merito ac fide judicari posset, præsertim in re adeo mira, & ab omni vera antiquitate, sicut nobis quidem videtur, inaudita. Titulus martyrii, sub quo Martyrologium Romanum, ut dictum est supra, SS. Laurentium & Patientiam signabat, nonne ex iisdem vel hujusmodi certe monumentis desumptus est? In aliis tamen, quæ supra produximus, sub nomine confessorum Sancti isti notantur. Unde colligas, quam parum sincera, ac vere antiqua nobis obtrundantur monumenta, cum sibi non constent.

[Annotata]

* l. Patientiam

§ IX. S. Laurentii nobilitas, studia; an S. Sixtus ei tradiderit calicem, quo usus fuisse fertur Christus dominus in ultima cœna, quique in Hispania deinde asservatus putatur.

[Nobilitas sancti Laurentii,] Circa Sancti nostri nobilitatem, de qua superius facta obiter fuit mentio, nonnulla occurrunt consideranda; quæ sic proponimus. Qui eam volunt admitti tamquam fide dignam, atque historice certam, roborare eam debent antiquis documentis. Inter quæ locum non habet S. Vincentius Ferrerius, qui seculo 14 exeunte, & ineunte 15 floruit, in cujus sermone de S. Laurentio leguntur ista: Fuit de Ostha * natus de magno genere. Tamayus ad diem X Augusti magna cum confidentia, & tamquam ex tripode rem decidens, Circa illustrem, ait, sancti Diaconi quoad seculum nobilitatem, nullus ex scriptoribus dubitavit, nec umquam dubitabit. Nec his contentus, illustres Sancti & indubitatos, uti vult, natales, e nobili Salazariorum familia eum oriundum prædicat. Apagenugas, auctore ac lectore, quibus vel mica salis insit, longe indignissimas; quas hic tædet referre. Non illepidum est illud veluti epiphonema, quo Saussayus epistolam suam, XV Kalend. Martii anno 1647 ad prædictum Joannem Tamayo-Salazar datam, & ab ipso Tamayo excusam ad diem XV Martii a pag. 227, his verbis concludit: Sed quia nemo te, vir magne, res S. Laurentii melius novit, tum propter exquisitam historiæ Sanctorum, qua præstas, scientiam, tum maxime quod ex Salazarium familia beatus ipse Laurentius credatur progenitus, parergis pausam imponimus. Enimvero Tamayi in historiis Sanctorum simplicitatem, imperitiam, ac nænias omnino aniles, in opere nostro sexcentis locis castigata fuisse, norunt, quotquot illud legerunt.

[91] Idem Tamayus in Actis sancti Levitæ, quæ ex Antonio Nebrissensi, [uti & studia, quæ Cæsaraugustæ peregisse fertur, non probantur.] & aliis scriptoribus Hispanis, sicut indicat, & exteris fabricavit, pag. 452, Cum primum, inquit, ad juventutis pervenit ætatem, Cæsaraugustam accessit, ut litteris sacris sub Valerio illius civitatis imbueretur antistite: ubi studia philosophiæ primum ediscens, ad majora & sacratiora, Deo concedente, perrexit: quibus sic eruditus evasit, ut ad archidiaconatus ecclesiæ Cæsaraugustanæ mereretur apicem sublimari. Apud S. Vincentium Ferrerium paullo ante citatum, hæc invenio: Quando habuit discretionem, dimissa domo patris, ivit ad Cæsaraugustam ad studendum. Hæc ibi sine legitimis testibus ac tabulis. Sed in Martyrologio S. Adonis, Viennensis antistitis, qui floruit seculo IX, dicit Sanctus noster quod sit eruditus ac nutritus Romæ. Quod quomodocumque se habeat; si respondeas, ac velis, & Romæ & Cæsaraugustæ id contigisse; responsum proba, aut voluntatem improba. Quæ exstant apud S. Vincentium Ferrerium, S. Sixtus Papa vadens ad celebrandum concilium Toletanum, fecit transitum per Cæsaraugustam: & audita fama B. Laurentii .. duxit eum secum; alibi resutavimus. Vide dicta § 8 in initio.

[92] Sunt, qui eidem Sancto velint adscribi rem miram: cujus argumentum intelliget lector e Ms., quod habemus, & cujus exemplar Cæsaraugusta anno 1727 ad me misit R. P. Josephus Mathias de Leris, [An S. Sixtus tradiderit S. Laurentio calicem,] tunc ibidem Rector collegii Societatis Jesu, postquam antea præfuisset provinciæ Aragoniæ. Idem documentum jam pridem typis edidit, ac Historiæ monasterii S. Joannis Pinnatensis (vulgo San Juan de la Peña; Ordinis S. Benedicti in Aragonia) inseruit D. Joannes Briz Martinez ejusdem cœnobii abbas: quod cum ibi totum legi possit; nos e dicto Ms. ea libabimus, quæ in rem nostram sint satis. Quæ ad marginem notata sunt, accepimus ex editione Brizii. Apographum itaque nostrum accipe: In Dei nomine. Pateat universis, quod cum excellentissimus princeps & dominus dominus Martinus, [quo usus sit Christus] Dei gratia rex Aragonum Valentiæ, Majoricarum, Sardiniæ & Corsicæ, Comesque Barcinonæ, Rosilionis, & Ceritaniæ, desideraret, & affectaret multum habere in capella sua calicem lapideum, cum quo Dominus noster Jesus Christus in sua sancta cœna sanguinem suum pretiosissimum consecravit, & quem beatus Laurentius, qui ipsum habuit a Sancto Sixto, existente summo Pontifice, cujus discipulus erat, ac Diaconus sanctæ Mariæ in Dominica, misit, & dedit cum ejus littera monasterio & conventui sancti Joannis de la Peña, sito in montaneis Saccæ regni Aragonum, cum quo calice postea abbates, priores, & presbyteri dicti monasterii consecrare consueverunt:

[93] [in ultima cœna, quique deinde, secundum testimonium quod hic datur,] Et pro dicto habendo calice dictus dominus Rex reverendum in Christo patrem Antonium archiepiscopum Athenarum consiliarium suum, ad dictum monasterium destinasset; tandem die Veneris intitulata vigesima sexta die Septembris anno a Nativitate Domini millesimo trecentesimo nonagesimo * dictus reverendus archiepiscopus & religiosus Frater Bernardus Prior claustri dicti monasterii, fecerunt relationem prædicto domino Regi existenti in sua capella minori Aljaferiæ civitatis Cæsaraugustæ, quod explicata credentia per ipsum archiepiscopum ex parte dicti domini Regis conventui prædicti monasterii omnes Priores, & monachi ipsius monasterii tenuerant Capitulum super traditione calicis supradicti; & finaliter deliberarunt, concedere dictum calicem, nemine discrepante, domino Regi prædicto. Quibus recitatis, prædictus Prior nomine suo, & dicti monasterii, præsentavit D. Domino Regi, & tradidit in manibus suis calicem lapideum supradictum.

[94] [in Hispania asservatus] Et ipse dominus Rex, recepto in manibus suis calice supradicto, volens facere dicto monasterio gratiam aliquam, pro eodem dedit, & tradidit in manibus dicti Prioris ad opus monasterii jam dicti unum calicem aureum capellæ suæ, ponderantem, ad pondus Cæsaraugustæ, marcos quinque & unciam unam: in quo quidem calice aureo supradicto sunt signa sequentia, quæ ibidem exhibentur; uti & quibus conditionibus prædictus Rex calicem istum monasterio donarit. De quibus omnibus, & singulis supradictus dominus Rex jam dictus mandavit per me Berengarium Sarta secretarium suum, præsens fieri instrumentum in testimonium præmissorum, præsentibus testibus nobilibus Berengario de Crudilis, Rogerio de Montecateno, & Olfo de Proxida, militibus consiliariis, & camarlengis dicti domini Regis. Sig. ✠ num mei Berengarii Sarta secretarii dicti domini Regis, & authoritate regia * notarii publici per totam terram & dominationem ipsius domini Regis: qui prædictis, ut continetur superius, interfui, & hæc scribi feci, & clausi.

[95] Supra laudatus R. P. Lerisius fidem facit, & in testimonium veritatis dicit, [sed traditio ista] apographum illud esse fidele ac verum, ultimisque mensis Decembris diebus anni 1726 extractum esse ex originali, ac scriptura authentica, quæ exstat in archivo urbis Barcinonensis. Subscribitur: Cæsaraugustæ Januarii X, MDCCXXVII. Joseph Mathias de Leris S. J., Rector collegii Cæsaraugustani. Jam vero quandoquidem pia illa traditio gravissimis difficultatibus obnoxia est, eas ut proponamus atque expendamus, præsens postulat locus. 10. Transmissio ista calicis, qualis in mox notato recitatur instrumento, nititur unice, quantum nos quidem scimus, testimonio seculi XIV, quo fama fuerit, eumdem apud ascetas monasterii Pinnatensis asservari. Quam parva vero seu potius nulla proportio est inter seculum tertium, quo sacrum illud pignus a S. Laurentio Roma in Aragoniam oporteret esse missum, & inter seculum XIV, quo asseritur missus dicto secula tertio; quando per undecim omnino secula non comparet littera ulla alia, quæ traditionem illam confirmet. 20. Quod in superiore diplomate habetur de littera vel epistola simul cum calice missa; videtur id intellexisse notarius, qui ejusdem documenti argumentum jussu regis confecit, vel ex solis monachis Pinnatensibus, vel simul ex illis & communi in illis partibus fama: nihil quippe dicitur de ejus exemplari authentico vel saltem apographo ibidem vel alibi superstite. 30. Pro suo arbitratu, vel ex relatione dictorum cœnobitarum, uti suspicor, dicit de Sancto, quod fuerit diaconus sanctæ Mariæ in Dominica (apud Brizium scribitur in Domnit., forsan mendose pro Dominica.)

[96] Agit de illa ecclesia Pancirolius in Thesauris absconditis urbis Romanæ, [gravissimis difficultatibus] Regione 2 pag. 122; quam alio vulgari cognomento appellari affirmat della Navicella, id est, de Navicula; quia ante portam illius exstat navicula marmorea, quæ ibidem sit posita ornamenti causa; Dominicam porro nuncupatam, (quæ & inter antiquas Cardinalium diaconias habita sit) a sua fundatrice Dominica, alias Cyriaca, quæ vox Græce idem, quod Dominica, significet; eamdem addit in suis ædibus hospitium præbuisse Christianis, in obsequium fidei persecutionem passis; ex Surio X Augusti in S. Laurentio; quæ postquam omnes suas facultates Ecclesiæ erogasset, credendum dicit, quod domus ejus in titulum erecta sit, atque inter diaconias hæc archidiaconi fuerit. Verum, quod jam tum tempore S. Laurentii, quo & vixisse Cyriacam ex mox citato loco apud Surium habemus, titulus iste adhæserit Archidiacono nostro, credi quidem pie magis posse videtur, quam probabiliter affirmari vel negari; nisi pro ea re accommodatum testimonium afferatur. 40. Alia difficultas incommodat allato diplomati, de qua nunc dicemus. Beatus Laurentius, uti in eo refertur, misit, & dedit sæpe memoratum calicem monasterio & conventui S. Joannis de la Peña. Notæ Hispanicæ in diploma illud, quod dedimus, una cum ejusdem apographo Cæsaraugusta ad nos missæ, hinc eruunt monasterii istius antiquitatem; cum illud jam existeret tempore S. Laurentii; sed aberrant toto cælo, sicut planum fiet ex dicendis. Brizius nodi hujus non ignarus, aliud medium adhibet, ut illum solvat. Neque enim, uti legere est apud eum lib. 1, cap. 48, hoc intelligi debet, quod Sanctus eum calicem immediate miserit ad illam ædem Religiosam, quæ temporibus istis fundata necdum erat; sed quod sacrum illud pignus direxerit ad civitatem Oscensem, patriam suam, grati utique filii munere fungens. Ad hæc, quando secretarius, qui memoratum supra instrumentum exaravit, refert, dictum calicem fuisse transmissum ad S. Joannem Pinnatensem; hoc dicere eum voluisse, quod Sanctus in Hispaniam illum dirigens, e qua erat oriundus, eum miserit Oscam, ubi natales hauserat.

[97] [obnoxia est;] Verum quia Oscensis ecclesia, uti deinde subdit idem auctor, simul cum suis reliquiis se recepit ad sacram illam speluncam, ibidemque sese detinuit ad tempus aliquod, simul atque Mauri invaserunt Hispaniam, & tunc temporis regia ista domus S. Joannis erat ecclesia Oscensis, vi istius translationis, nostrorum, inquit, decessorum memoriæ semper inhæsit, quod S. Laurentius pretiosum illum calicem Domini miserit ad S. Joannem Pinnatensem; atque ita explicandas censet prædictas secretarii Martini regis voces, quando cœnobitæ Pinnatenses vas illud eidem regi tradiderunt: & quamquam, uti fatetur Brizius, non propriis omnino terminis sit usus, in rigore tamen non male eum dixisse affirmat, ex supposito, quod Oscensis ecclesia aliquo tempore in S. Joanne Pinnatensi substiterit, & quod ibidem loci calix fuerit asservatus, qui ex Oscensi civitate simul cum Oscensi ecclesia eo migraverat.

[98] [nec satis de ea constat.] Sed laudatus auctor supponit id, quod est in quæstione. Etenim quantum attinet ad Hispaniam, quo calicem illum missum vult; qui proinde ad civitatem Oscensem directus sit a Sancto nostro ob congruentiam e natali ipsius loco desumptam; ex hoc supposito dato, non tamen concesso nihil aliud conficitur, quam quod seculo demum XIV apud Pinnatenses, & apud adjacentes, si vis, Aragonenses, vel etiam forte alibi apud Hispanos, fama esset ac traditio de facto hic controverso; quas ex antiquiore aliquo testimonio stabilitas nondum vidimus. Adde, quod non satis constet, an Osca S. Laurentio fuerit natalis locus, uti liquet ex iis, quæ inferius de illo argumento disputabimus. Atque hæ quidem sunt difficultates, quæ circa dictum calicem, ejusque adjuncta nobis occurrunt. Quia tamen, illis non obstantibus, fieri reipsa potuit, ut sacrum illud pignus vere a sancto Levita aliquo in Hispaniam, unde secundum inferius dicenda, videtur oriundus, transmissus sit, neque certa aliunde proferuntur documenta, quæ illam rem gestam falsitatis convincant; ideo piam illam traditionem in medio relinquimus, parati eam fortius confirmare, si eruditi Hispani accommodata ad hoc monumenta nobis subministrare potuerint: quod ut faciant, vehementer desideramus.

[99] Porro sacrum illud cimelium deinde translatum esse Valentiam, affirmat Brizius lib. 1, [Calix ille summa apud Valentinos in pretio habetur.] cap. 47, uti & ibidem asservari. Notæ Hispanicæ Mss., de quibus supra meminimus, referunt, calicem sanctum in præsentia (anno nempe 1727 quo illæ ad nos missæ fuerunt) conservari in ejusdem civitatis metropolitana, tantaque haberi in veneratione, ut nulli sacerdoti, imo vero ne ipsi quidem archiepiscopo permissum sit, uti illo calice ad celebrandum; die sancto apostolo Matthæo sacra solennissimum haberi festum in sancti calicis venerationem; qui tunc circumfertur per plateas cum supplicatione ac pompa, qualis agitur in die Corporis Domini. Quod ad materiam ejus spectat, constat e solo lapide, uti refert Brizius loco citato pag. 213, qui videatur esse Calcedonius, mirique sit ac peregrini coloris. Notæ citatæ asserunt, calicis materiem, quantum quidem apparet, constare e lapide Achate; formam autem ipsius esse adinstar scutellulæ; pedem illi esse aureum, obeunte labium ejus aureo pariter ornamento.

[Annotata]

* Osca

* Brizius addit nono

* Briz. audientiæ regiæ

§ X. An S. Laurentius fuerit in Hispania natus.

[Patria Sancti inter Hispanos admodum controversa.] Celeberrima ac diu multumque inter eruditos Hispanos agitata controversia est de patria S. Laurentii. Primo itaque proponamus argumenta, quibus illum Hispaniæ vendicare conantur; ac deinde quænam Hispaniæ civitates eum dicant esse suum, dispiciamus. Communis adeo est recentiorum auctorum; qui de rebus Hispaniæ scribunt, ac pervulgata vox, quod Sanctus ille in Hispania natales hauserit, ut longum de iis hic catalogum contexere, supervacaneum sit. Tamayus in Martyrologio Hispanico ad diem X Augusti pag. 456 Quatenus, ait, ad originem; nihil antiquius, quam illam fuisse Hispanam, ut ex ipsis Actis vetustissimis & recentioribus liquet.. Quod fuerit origine Hispanus, post Acta, probant mirifice fere omnes citati superius scriptores exteri, qui circa hanc qualitatem ipsi tantum vocandi & citandi sunt.

[101] Tum affert ex poëtis Petrum Rosetum, Baptistam Mantuanum, [Quod Hispanus] Urbanum PP. VIII; & sic pergit: Conveniunt etiam quotquot breviaria tam nostra, quam extera superius cumulavimus, & Baronius Annal. eccles. tom. 2, ann. CCXLI, num. 8; Gretserus de Festis Christianorum lib. 2, cap. 9, fol. 348, ubi adversus Manlium Calvinistam, qui S. Laurentium natum & civem Romanum fecerat, insurgit, probans ex aliis ejus farinæ hæreticis, illum Hispanum fuisse. Baronii locus modo indicatus sic memorat: Porro ipsum S. Laurentium fuisse Hispanum, in rebus gestis S. Damasi, quæ in Ecclesia recitari consueverunt, expressum habetur. Gretserus autem lib. 2 citato pag. 348 his suum heterodoxum antagonistam affatur: Civis Romanus, ais, natus Romæ. Audi Hospinianum Calvinistam: Laurentius Hispanus Christum fideliter docuit. Audi etiam tuum in Lutheri castris commilitonem Georgium Fabricium, qui secundum hymnum Prudentii Περὶ στεφάνων ita inscribit; vel potius ita jam olim inscriptum repræsentat: Hymnus II divo Laurentio Hispano, archidiacono Romano. Et in Commentario idem Lutherista: Laurentius, natione Hispanus &c. Verum ex inscriptionibus validum non formatur argumentum: nam in codice nostro antiquissimo, de quo dicam in fine hujus Commentarii num. 127, sic legitur: Passio Laurentii beatissimi martyris. In editione autem Prudentii Heinsiana in Annotationibus pag. 29: Hymnus in honorem passionis Laurentii beatissimi martyris. Et: Incipit Passio Laurentii beatissimi martyris.

[102] Prædictus Tamayus pag. 445 protulerat hymnum ex antiquo, [patria fuerit, variis argumentis probatur;] uti addit, breviario Toletano, in quo Sanctus dicatur natus Hispano climate. Et pag. 447 e breviariis regni Aragonum etiam vetustiorum, ipso teste, extat alius hymnus, in quo apud ipsum lego: Exultet nunc Hispania. Denique citat etiam pag. 451 hymnum vespertinum breviarii Aptensis, hosce dans ex illo versus:

Lætetur hodie tellus Hispaniæ,
      De cujus finibus, atque progenie
Natus Laurentius, miles Ecclesiæ,
      Et testis fidelissimus.

His quæ ex Tamayo recitavimus, adjungi potest Petrus Diaconus, qui apud Baronium tom. 4 Annalium ad annum 384, S. Laurentium ejusdem patriæ fuisse indicat, cujus fuit S. Damasus PP., quem ex Hispania fuisse, certum est & concessum, inquit Nicolaus Antonius in Bibliotheca Hispana veteri, tom. 1, lib. 2, cap. 6, pag. 139. Laudatus Annalium ecclesiasticorum conditor ad annum citatum ita narrat: Extant Acta Damasi, in Ecclesia olim recitari solita, apud nos in duobus codicibus pervetustis, nempe quinto atque decimo tomo VV. SS. Exhibet eadem codex Vaticanus, & alius S. Mariæ Majoris, quem vidimus (nimirum vol. 1 Vit. Sanctor. pag. 35, prout notatur ad marginem) in quibus ad finem hæc leguntur: Ut plura præteream, ea nullo modo reticebo, quæ Petrus Sedis Apostolicæ diaconus in sermone, quem in honorem beati Damasi edidit, in ejusdem titulo contigisse commemorat. Ait itaque fratribus præfati tituli: Jam crebro, fratres, vidistis hic dæmonia effugata, febricitantium corpora sanata, &, quod majus est, clinicos & contractos extensos, ut nuper visum est in homine incessu vestigiorum privato: qui hujus ante fores ecclesiæ positus, cum non diffideret sanatum se iri, eatenus per se cœpit sustentaculis ligneis repere, quatenus huc potuit pertingere.

[103] [nec non e Petri cujusdam diaconi sermone,] Cui sic demum (ut ipse professus est) lux ex improviso accedens, velut lampas effulsit, & illico pedum vestigia reparavit. Quod vero sequitur, non solum scripta ejusdem tituli, verum etiam picturæ declarant. Fuerunt duo homines non semper sanæ mentis, quos medici lunaticos vocant, ipsam basilicam frequentantes, &, ut salutem reciperent, beatum Damasum continuis precibus exorantes. Quadam itaque die venientes ante sepulcrum ejus, se prostraverunt, lacrymantes plus solito, Dei misericordiam per sancti Damasi subsidium implorantes. Cumque ardenter hoc facerent, exauditi sunt, &, recuperata salute, Dei magnalia prædicabant, atque percepti beneficii non immemores, coma capitis detonsa, omnibus diebus vitæ suæ ipsorum, in eodem loco Domino servierunt. Hæc autem miracula alii beato Laurentio martyri, alii beato Damaso deputant confessori: nos autem in miraculis non dividimus QUOS UNA PATRIA GENUIT, una ecclesia (nempe Romana) promovit, una basilica colit in terris, unus Dominus honorat in cælis. Hæc Baronius ex isto auctore, qui S. Damasum, aliunde Hispaniæ debitum, ac S. Laurentium populares faciens, utrumque Hispanum facit. Cum autem, eo judice, miracula, quæ integrum ipsius producendo textum, simul retuli, utrique Sancto isti sint communia; ea inserta volumus miraculis Laurentianis, de quibus antea egimus.

[104] [(quamquam ecquis ille Petrus fuerit, non satis sit exploratum)] At quisnam Petrus ille Sedis Apostolicæ diaconus? Vixit cum S. Gregorio PP. quidam Petrus, ejusdem diaconus, uti constat ex Dialogis laudati Sancti; quibus hæc præmittit: Dilectissimus filius meus Petrus diaconus affuit, qui mihi a primævo juventutis flore in amicitiis familiariter obstrictus est, atque ad sacri verbi indagationem socius. Is in dictis dialogis cum S. Gregorio sermocinatur: sed non novimus, quidquam eum, quod ad rem præsentem spectet, scripsisse. Petrum diaconum, jam nominato seniorem, signat Possevinus in Apparatu sacro, qui anno Christi CDLXXXVI imp. Valente Ariano vixit; sed liber, quem ibidem scripsisse fertur de Incarnatione &c. non est hujus loci. Quomodo ahtem dicto anno vixisse potuit, imperante Valente, qui anno 378 mortuus est? Apud dictum Possevinum Petrus diaconus Cassinensis, qui scripserit Vitam S. Athanasii episcopi Neapolitani, etiam notatur, & de quo Baronius ad annum 850 in fine meminit, uti & ad annum 861 & 872. Alium denique Petrum diaconum, monachum Cassinensem, invenies in Possevino, seculo duodecimo innexum: ast in sermonibus, qui inter ejus scripta ibi recensentur, nullum offendo de S. Damaso. Ad idem seculum attinet Petrus diaconus Ostiensis, de quo Vossius in Historicis Latinis lib. 2, cap. 49, addens, eumdem sibi hunc videri cum illo, de quo agebam ultimo loco. Quamquam vero exploratum mihi non sit, an aliquis e memoratis Petris diaconibus, Acta illa S. Damasi, quæ supra allegabat Baronius, conscripserit; quia tamen Eminentissimus ille affirmabat ea in duobus codicibus pervetustis extare; ideo non pænitendum accedit robur sententiæ Hispanorum, S. Laurentium sibi tamquam popularem adscribentium.

[105] Nicolaus Antonius loco mox indicato hæc insuper observat: [ac e Vita S. Damasi PP.] Auctor item Vitæ ejus (S. Damasi videlicet) Ms., qui servatur in codice archivi canonicorum S. Petri (quique una cum S. Damasi Operibus editus est Romæ anno 1638) COMPATRIOTAM Damasi Laurentium martyrem vocat; nec non & eumdem diserte Hispanum, ad finem vergens: si ea portio Vitæ (a verbis illis: Fuit autem B. Damasus &c. pag. 60) in qua Joannis XIX Papæ, qui post millesimum vixisse dicitur, mentio fit, a superioribus, quæ majorem antiquitatem continere mihi videntur, non sit separanda. Quod si totum istius Vitæ complexum accipias, tamquam ab uno eodemque auctore compositum; tunc consequens erit, ut is ante Petrum Romanæ Ecclesiæ diaconum illud non conscripserit; nam in editione citata pag. 60 Petri diaconi sermonem de B. Damaso citat, atque ex eo refert miracula illa, quæ nos supra dedimus ex Baronio.

[106] Atque ut ad patriam S. Laurentii indagandam regionem ac confirmandam pergamus; [Favent Hispanis traditio, & Ado.] præter ea, quæ in favorem Hispanorum jam dicta sunt, desumi ab ipsis potest argumentum a traditione, hoc modo deductum. Cum communis sit Hispanorum, imo vero fidelium, inquient, vel totius, vel potioris saltem partis Ecclesiæ sensus, sanctum Martyrem hausisse primam in Hispania lucem, constansque sit de ea re traditio, quocumque demum seculo propagari cœperit, illum vere nostrum esse; cumque nulla aliunde ratio adeo solida, auctoritas nulla vel ex Patribus, vel ex ejus Actis, vel ex Ecclesiasticis monumentis adeo efficax hactenus proferatur, quæ communem illum sensum, ac traditionem apertæ falsitatis convincere, ejusdemque stabilem possessionem e sua dimovere sede, nedum funditus convellere potuerit; superest, ut ea apud nos, sicut resedit hactenus, ita porro residere pergat; nullaque recentiorum sciolorum, si qui sint, argumenta mere negativa, ut vocant, alumnum ac popularem nostrum e natali Hispaniæ nostræ gremio eripiant. Hæc Hispani pro suo Sancto respondere possunt. Per nos interim, tametsi in promptu non habeamus, quæ vellemus, antiquissima testimonia, quibus eorum traditioni ac possessioni patrocinemur; per nos, inquam, non stabit, quo minus pia Hispanorum natio S. Laurentium pro suo habeat, tamquam suum invocet, ac constanti religione colere pergat; præsertim cum jam inde a seculo nono, Sanctum pro Hispano habitum inveniamus in Adonis Martyrologio hac die: ubi sic Martyr loquens inducitur: Quantum ad genus, Hispanus sum, eruditus ac nutritus Romæ.

§ XI. S. Laurentius in quo Hispaniæ loco natus.

[Varia Hispaniæ loca litigant de patria S. Laurentii.] Jam vero alia sese offert controversia, quo nimirum Martyr noster Hispaniæ loco in lucem prodierit; circa quem magna inter Hispanos contentio est, aliis aliam natalibus ejus civitatem designantibus. Nam Oscenses in Aragonia Sanctum affirmant esse suum; Valentini eum sibi vendicant; Cordubenses repetunt. Pro Valentinis adversus Oscenses certat D. Joannes Baptista Ballester, archidiaconus Saguntinus in metropolitana ecclesia Valentiæ &c., libro super hac materia anno 1675 Lugduni vulgato, qui inscribitur Lapis Lydius veritatis.. pro indaganda vera patria inclyti martyris ac Levitæ beati Laurentii. Exemplar Latinum ante me habeo; alii vero, quos adducam, scripsere Hispano idiomate. At non tunc primum in arenam illam descendere cœpit laudatus auctor, uti perspicuum fiet ex iis, quæ sequentur. A Cordubensibus contra Valentinos, eorumque vindicem Ballesterum stat Doctor Jacobus Josephus Dormer, qui capitularis fuit ecclesiæ parœcialis S. Pauli Cæsaraugustæ, ac postea ad archidiaconatum ecclesiæ cathedralis Oscensis, denique ad archidiaconatum metropolitanæ Cæsaraugustanæ promotus est. Anno quippe 1673 in lucem is dedit librum, Cæsaraugustæ excusum hoc titulo: S. Laurentius defensus in semper victrice, & nobilissima civitate Oscensi, contra incertum dictamen, quo prætendit de novo illum Valentia oriundum Doctor D. Joannes Bapt. Ballester &c. D. Franciscus Carillo de Cordova pro Cordubensibus exemplar aliquod edidit Cordubæ anno 1676, sub nomine Certamen historicum &c. prout affirmat idem, qui illi respondet, Doctor Joannes de Aguas, metropolitanæ ecclesiæ Cæsaraugustanæ canonicus, & examinator synodalis sui archiepiscopatus, post Discursum historico-ecclesiasticum in favorem traditionis Oscensium anno 1677 Cæsaraugustæ recusum, a pag. 237.

[108] [Proponuntur] Si argumentis, quæ scriptores isti coacervant pro suo quique loco, in cujus favorem contendunt, referendis, inter se comparandis, ac singulis seorsim examinandis operam insumere voluerimus, finis non sit, nec operæ pretium respondebit. Nam uti Sancti parentes, pueritia, educatio, vitæ ante archidiaconatum institutio, & cetera id genus in obscurissima priscæ post tot elapsa secula antiquitatis nocte latent abstrusa; quid miri est, si vel unum unicum non audeamus sperare testimonium scriptoris, consideratis omnibus, hujusmodi, qui litem istam, de qua hic contenditur, solide decidat, fatente vel ipso Dormero, operoso alioqui Oscensium defensore, cap. 2, Defectum monumentorum, ac scriptorum antiquorum obscurasse nobis primas patriæ S. Laurentii notitias. E recentioribus autem, quantumcumque etiam eorum numerum augeas, quid conficitur, quamdiu primævos, e quibus sua hauserint, fontes assignare non possunt? Dormerus itaque scriptoribus, debitæ qui sint ad præsentem controversiam decidendam antiquitatis, destitutus, confugit ad communem sensum, acceptasque a majoribus hereditarias notitias, ac traditionem, memorans ibidem pag. 11, anno 1250 in æde de Loreto, a S. Laurentii, uti vult, parentibus inhabitata, & in qua idem Sanctus primum spirare cœperit, erectam fuisse confraternitatem ad augendum ejusdem cultum; citatque codicem membraneum, in quo notentur hæc: Confratria ista fuit incepta anno Domini millesimo CC quinquagesimo. Unde infertur, inquit dictus auctor, omni cum evidentia, quanto ante istius confraternitatis institutionem tempore, præcesserit notitia, quod ibidem natus fuerit S. Laurentius: cum IDEO (POR ESTE RESPETO) ædificata esset ecclesia, nomini ejus dedicata, quocum fundata fuit, quodque propria originis ejus ignoratio magis faveat antiquitati ejus, cum excedat omnes, quotquot possunt conservari, memorias; quæ in omnibus recognoscatur non jam ædificata dumtaxat sed antiqua.

[109] Sed ut argumentum illud vim haberet, probare debebat Dormerus illam particulam causalem, [nonnulla] uti vocant, ideo: quod quia non facit, argumentum enerve est. Unde enim novit Dormerus vi istius instrumenti, quod profert, ædem istam, adde etiam confraternitatem, fuisse erectam propter Sancti natales potuis, quam ob alium titulum, utputa ob singularem erga eum pietatem, publicæ venerationis augmentum &c.? Imo vero hunc titulum ibidem designat ipsemet, dum allegat una cofadria, que assistiesse a la mayor observancia de su culto; id est, confraternitatem, quæ conduceret ad maximam observationem cultus ejus; pro qua re mox codicem prædictum citat. Prætereo illa, quæ deinde in favorem suæ traditionis affert pro seculo 14; quam pag. 19 affirmat introductam esse a tempore, cujus non extet memoria: Quia non minus sunt, uti addit, quam QUATUORDECIM SECULA, quibus successive sine interruptione aliqua semper perseveravit. Quod, quid est aliud, quam magno hiatu dicere, & dicta non probare? Unde sequitur, ut non sit adeo evidens traditionis istius antiquitas natalium Sancti apud Oscenses, qualem prædicat Dormerus: Quos sicut e sua qualicumque possessione non deturbamus; ita præsenti liti decidendæ judices nos neutiquam interponimus, si vere ac tuto umquam decidi possit, quod numquam futurum existimamus, quia numquam legitimorum documentorum auctoritate probandum.

[110] Atque in hac nostra opinione non mediocriter sumus confirmati, postquam vidimus librum Hispanico idiomate editum hoc titulo: [eorum argumenta;] Certamen historicum pro patria illustris protomartyris Hispani S. Laurentii; ubi respondet Corduba variis scriptis &c. Opus illud eidem urbi Cordubensi dedicat D. Franciscus Carillo Cordubensis; quod ibidem excusum notatur anno 1673. In tres illud partes dispescit auctor. Parte prima, tractatu I proponit sententiam primam, quæ Romam vult esse patriam S. Laurentii, ejusque fundamenta producit. Ibidem tractatu 2 profert sententiam secundam, qua Cæsaraugustani eum sibi adscribunt. Tractatu 3 exhibet sententiam tertiam, cur utique urbs Valentina illum sibi vendicet. Quibus deinde subdit Oscenses in Aragonia, ac Loretanos prope Oscam, qui Sancti natales sibi attribuunt. Laudatus auctor parte 2 respondet argumentis sententiarum quinque, quas prima parte proposuerat, & conatur ostendere, nullum e quinque hisce locis sancto Levitæ fuisse natalem. Quibus omnibus ab istius honoris prærogativa exclusis, Cordubæ eum convenire contendit parte 3. Ad urbem Romanam quasi in ea natales hauserit S. Laurentius, quod attinet, adeo omni probabilitatis specie videtur destitui opinio, quæ hoc asserit, ut ne vel proponi quidem, nedum refutari mereatur. Tametsi vero probabilius sit, Martyrem deberi Hispaniæ, manemus tamen in illa sententia, incompertum esse hactenus, quo Hispaniæ loco in lucem is prodierit; quod etiam de Corduba intellectum volumus: in cujus tamen illustrissimæ urbis gratiam, liberali potius quam necessario opere expendemus præcipua quædam argumenta, quibus primas sanctissimum Archidiaconum in suo sinu accepisse vitæ auras vult.

[111] [Cordubensium] Idque eo facimus, quod illustrissimus ejusdem urbis senatus litteras humanissimas huc miserit, quibus obnixe hanc suam causam commendabat, ibidem loci datas die V Decembris anni 1732, adjecto etiam honorario exemplo libri, a Carillo compositi, ac Cordubæ, ut dicebam, excusi anno 1673. Placuit etiam nobilissimis Viris una huc dirigere Vitam S. Laurentii, e codice, uti volunt, vetustissimo, qui in ecclesiæ eorum Cathedralis magna cum veneratione sejunctusque ab aliis libris extat archivio, fideliter descriptam. Apographo autem ejusdem, quod huc miserunt, Vitæ, & quod in plenissima forma munitum erat subscriptionibus, quod verbatim suo Cordubensi exemplari esset consonum, hæc præmittuntur: Baccalaureus D. Antonius Junguito & Guevara, notarius Catholicæ majestatis regis & domini nostri Philippi V, unusque de numero hujus nobilissimæ, fidelissimæque civitatis Cordubensis, fidem facio, quod una cum D. D. Martino Guiral & Concha, vigintiquatuorviro hujus prædictæ civitatis, & pro comprobando elucidandoque, quod locus natalis ac patria inclyti martyris S. Laurentii Corduba nostra sit, signanter deputato, accessi ad locum, ubi illustrissimæ hujus ecclesiæ cathedralis Capituli extat archivium; quo tribus clavibus, quæ apud dominos DD. Joannem de Nabas & Rezio, canonicum thesauraria dignitate conspicuum, Joannem Gomez Bravo, canonicum itidem magistralem, & Josephum Saravia portionarium, hac in prædicta ecclesia cathedrali pro mense capitularis re familiari deputatos, archivique clavicularios asservantur, reserato; ex ipso, pluteoque numero primo, litera G designato, liber extractus est, qui dicitur Santoral, estque in membrana manu exaratus, ducentisque ac duobus supra septuaginta foliis concluditur; cujus is est titulus: Incipiunt flores Sanctorum.

[112] [præsertim] In ea a fol. centesimo & octavo supra quinquaginta ad usque folium deinceps septuagesimum secundum protenditur Vita & martyrium.. S. Laurentii, quæ de verbo ad verbum transcripta ejusmodi sunt, videlicet: Incipit Vita: Laurentius martyr levita Cordubæ natus a beato Sixto Romam deductus est: nam sic dicit magister Joannes Belethus: Cum beatus Sixtus in Hispaniam profectus esset, duos juvenes ibidem reperiens, scilicet Laurentium & Vincentium ejus cognatum, morum honestate compositos, & in omnium acclamatione præclaros, ipsos secum Romam adduxit, quorum alter, scilicet Laurentius, secum Romæ remansit: Vincentius vero ejus cognatus in Hispaniam rediit, & ibi glorioso martyrio vitam finivit. Huic autem Passioni Joannes Belethus * repugnat. Tempus martyrii utriusque: Laurentius sub Decio, Vincetius autem in juvenili ætate sub Diocletiano & Daciano passus est. Ast edisserant mihi, amabo, viri Cordubenses isti, quos demiße veneror, quid in hac Vita antiqui, quid rari, quid ad puncti hic controversi decisionem satis accommodati extundi vel in speciem possit?

[113] Quod nihil imprimis in ea rari sit, illud argumento est, [quæ etiam] quod ista Passio excusa sit inter Legendas Sanctorum, quas compilavit Frater Jacobus Januensis Ordinis FF. Prædicatorum; quod Opus deinde recusum, Fratre Claudio de Rota ejusdem Ordinis accurante, auctius prodiit. His adde Passionem, quæ apud nos est, e Ms. Ultrajectino S. Salvatoris desumpta, & sic incipit: Laurentius martyr & levita, genere Hispanus, a beato Sixto Romam deductus est: nam sicut dicit magister Joannes Beleth, cum idem beatus Sixtus Hispaniam profectus esset, duos juvenes ibidem reperiens, scilicet Laurentium & Vincentium ejus cognatum, morum honestate compositos, & in omni actione præclaros, ipsos secum Romam perduxit. Quorum alter scilicet Laurentius secum Romæ permansit: Vincentius vero ejus cognatus in Hispaniam rediit, & ibidem glorioso martyrio vitam finivit. Huic autem opinioni Joannis Beleth repugnat tempus martyrii utriusque: quia Laurentius sub Decio; Vincentius autem in juvenili ætate sub Diocletiano passus est. Hæc si cum exemplari Cordubensi conferas, nonne vides perspicue, nimium illa convenire inter se, quam ut diversum, e quo hausta sint, fontem sapiant? Nonne item intelligis ex nomine Joannis Belethi, qui in tantillo paucarum linearum specimine bis citatur ab eo, qui hanc Passionem compilavit, exemplar illud non esse antiquius seculo XII vel XIII?

[114] Joannes quippe Trithemius in Catalogo scriptorum ecclesiasticorum, [expenduntur;] illum ponens inter scriptores, qui anno 1200 claruere, Joannes Beleth, inquit, gymnasii Parisiensis olim insignis theologus &c. Guilielmus Eysengreinius in Catalogo testium veritatis, Dilingæ excuso anno Domini 1565, fol. 133 verso, Ante annos, ait, CCXXXVII, qui fuit Christi MCCCXXVIII Joannes Beleth &c. De eo etiam agunt Antonius Possevinus noster in Apparatu sacro, Cæsar Egassius Bulæus in Historia Universitatis Parisiensis sub finem tomi 2, qui est ab anno 1110 ad annum 1200, in Catalogo illustrium academicorum pag. 749; & Guilielmus Caveus in Scriptorum ecclesiasticorum historia litteraria part. 1, pag. 472; cui claruisse videtur circa annum MCLXII. Non tamen desunt, prout addit, alii, nempe Claudius Jolly Parisiensis canonicus, & Casimirus Oudin, qui ipsum ad annum MCCCXXVIII revocant: quod quidem mirum videri debeat; cum Henricus Gandavensis, qui anno MCCLXXX scripsit, eum inter primos Catalogi sui scriptores recenseat; de quo Henrico plura Valerius Andreas in Bibliotheca Belgica, anno 1643 formis Lovaniensibus edita, pag. 351. Floruerit itaque Joannes Belethus seculo XIII vel XIV, aut, si vis, seculo XII (neque enim tanti hoc nostra interest, ut de illo litegemus) sed cuicumque ex istis seculis illum affigas, nihil antiqui, nihil rari, nihil pro decidenda patria S. Laurentii in favorem illustrissimæ urbis Cordubensis satis accommodati vel in speciem extundi potest ex apographo, quod huc dirigere placuit colendissimis ejusdem moderatoribus; cum nulla sit proportio inter dicta tempora, & seculum tertium medium, quo Martyr ille claruit. Ad hæc, quamquam constet, Vitæ istius compilatorem scripsisse post Joannem Belethum, cum illum citet; non constat tamen, quanto post illum tempore scripserit, an videlicet seculo XIII aut XIV, aut serius.

[115] Carillus itaque part. 3, tractatu I, cap. 3, pag. 150 Vitam istam non satis pernovit, dicens: [sed non sufficere] Secundum fundamentum, quod habet Corduba, ut patria S. Laurentii esse credatur, & quo confirmatur antiquissima ejus traditio, est Sanctoralis (id est codex Vitas Sanctorum complectens) manuscriptus littera Gothica vel Longobardica; idem ille, de quo supra; quem idem auctor mirifice quidem, at supra meritum extollit. Apage igitur sexcentos illos ætatis ejus circiter annos pag. 151; uti & alia consectaria, quæ cum caduco isti fundamento superstructa sint, nihil habent firmitatis, nec, ut dicam id quod sentio, referri merentur, eodem scriptore extra prudentis criterii metas eousque evagato, ut pag. 153 ætatem sui Sanctoralis reducat ad seculum septimum, quo Mauri seu Saraceni Hispaniam invasere, ac ibidem eum annis plus mille antiquum faciat; quod etiam repetit, & intrepide quidem pag. 154; quam vero nullius momenti conjecturis, nihil attinet probare pluribus. Quid, quod pro Cordubæ natus, prout diserte legitur in dicto ecgrapho Cordubensi, Ms. nostrum Ultrajectinum cum editis apud Jacobum Januensem, ac Claudium de Rota, de quibus supra, legat genere Hispanus, uti superius datur videre. Utrum vero exemplar suppositionis suspectum videri hic magis debeat, an Cordubense, an Ultrajectense cum aliis exemplaribus excusis, quæ modo indicabam, æqui lectoris judicio relinquimus. Jam vero conveniunt ista exemplaria, quod B. Sixtus in Hispaniam profectus sit, quodque duos juvenes ibidem reperiens scilicet Laurentium & Vincentium &c. Sed profectionem illam S. Sixti in Hispaniam, die VI hujus mensis Augusti in Commentario prævio ad Martyrium istius Sancti § 7, pag. 139 e veritatis albo expunximus cum Eminentissimo ac Hispanos inter sapientissimo Conciliorum Hispanorum collectore Cardinale Aguirrio; quo lectorem mittimus: ubi etiam inveniet pag. 140, S. Sixtum, atque adeo S. Laurentium, non sub Decio; sed sub Valeriano imperatore passum esse. Et tamen in pretioso scilicet illo codice Cordubensi identidem in scenam prodit Decius, quem constat periisse sex ante annos, quam Sixtus Sedem Apostolicam obtinuerit, secundum ea, quæ ibidem dicta sunt.

[116] [ostenduntur,] Denique cum in exemplari Cordubensi prædicto disseratur de Decio, mentioque iterum fiat de Joanne Beleth, qui postea denuo nominatur; ac deinde e Gregorii Dialogis & Registro, nec non e libro de Miraculis beatæ Virginis, ac e Vita S. Henrici imperatoris variæ historiæ narrentur; itemque notetur, quod passio S. Laurentii inter ceteras sanctorum Martyrum passiones excellentissima videatur esse in quatuor, quæ ibi pluribus deducuntur; & quibus adduntur privilegia S. Laurentii inter ceteros Martyres, in vigilia, in Octava, versibus Antiphonarum; patet dilucide in isto exemplari ac spirat variarum rerum Laurentianarum collector; non vero auctor genuinus, primigenius & antiquus: a quo etiam sua proditur juventus, dum ab eo nominatur magister Guillermus Altisiodorensis; videlicet ille, uti omnino suspicor, qui insignis in academia Parisiensi philosophiæ, deinde theologiæ professor fuit, claruitque Gregorio IX & Innocentio IV temporibus (teste Bulæo, quem superius allegabam, tom. 3, pag. 683) seculo utique decimo tertio.

[117] [ut S. Laurentius ipsis detur.] Justo longius me abducat Carillus, si alia pro Cordubensibus majore conatu quam suada ab eo corrasa undecumque argumenta expendam: inter quæ primum ponitur traditio, jam inde ab ipso martyrio S. Laurentii in Cordubensium animis stabilita, pag. 126; quam conatur confirmare ex æde ibidem illi sacra ab annis, uti vult, circiter mille ac ducentis, seu paullo post Sancti agonem, pag. 129. Fundamentum secundum pag. 150 desumit ex Sanctorali; de quo plus satis jam dictum est. Tertium petit e verbis Breviarii Cordubensis, qui annos, sicut ipse quidem definit, octingentos septuaginta quatuor habeat antiquitatis, quique, prout continuo ex Ordinis S. Dominici Religioso refert, anno 800 sit scriptus. Verum ignoscant mihi Cordubenses, si candide dixero, antea id mihi non suasum iri, donec firmius id probetur. Jam vero ad fundamentum quintum, nec non sextum ac septimum, quæ deinde subjungit Carillus, quod attinet; dico, ne vel tantillum quidem me iis moveri, donec afferatur auctoritas clara ac manifesta, quæ ante seculum duodecimum exarata sit. Et vero tametsi ea afferretur, aliquod quidem præberet fundamentum pro traditione; sed quantillum tamen pro decidenda patria S. Laurentii in favorem eorum contra alios de illa litigantes; cum is & seculo tertio floruerit, deque natali ejus solo nec non de rebus a Sancto ante tempus diaconatus & martyrii gestis, omnis, quoad scimus, retro antiquitas genuina planissime obmutescat; sicut ex dictis in hoc Commentario patet. Ut hanc denique materiem concludamus, fundamentis, quæ Cordubenses pro se allegant, opponimus fundamenta aliorum in Hispania locorum pro Sancti patria contendentium; quorum nulli eum hactenus possumus, salva veritate, concedere, quia cujus sit, vel non sit, haud satis habemus exploratum, unice desiderantes id prius discere, ac deinde rempublicam litterariam illud idem edocere; simulque flagitantes cum Cordubenses tum reliquos patriæ Sancti competitores, ut nostro candori ignoscant, & qualecumque hoc pro veritate judicium in charitate accipere non graventur. Interim inanes Tamayi conjecturas de S. Laurentio presbytero, Hispano, uti vult, ac Cordubensi, qui fuit martyr apud Novarienses in Cisalpinis (quasi vero pro isto Laurentium levitam sibi substituerint Cordubenses) non tango. Videri de his potest dictus auctor ad diem XXX Aprilis pag. 857; uti & ea consuli, quæ ad dictam diem tom. III ejusdem mensis pag. 763 apud nos contra Tamayum jam pridem scripta sunt, quando istum S. Laurentium ibidem dedimus.

[Annotata]

* al. Joannis Beleth repugnat tempus martyrii utriusque.

§ XII. Exemplaria Actorum, Sancti eisdem immixti; an primigenia a SS. Patribus visa; Hymnus Prudentii, & Actorum compendium.

[Acta apud Surium,] Acta S. Laurentii, quæ nunc examinda nobis se offerunt, exstant in variis exemplaribus. Notissima imprimis sunt, quæ ex Surio circumferuntur, & habentur apud ipsum hac die x Augusti cum hoc exordio: Orta tempestate sub Decio, multi Christianorum necati sunt. Præsidente in Urbe Galba, pergit Decius ad Persas, cum illorum bello urgeretur. Veniens autem ad civitatem Ponticam, sedit in ea, licet bello premeretur. Ascendit autem in montem Medorum: & cum conflixisset cum Persis, obtinuit victoriam, & e Persis multos interfecit, occupavitque Babyloniam, Bactrianam, Hyrcaniam & Assyriam: ubi cum multos invenisset Christianos, eos suppliciis & afflictionibus vexatos necavit. Deinde occurrunt Polychronius, Babyloniæ episcopus, cum presbyteris Parmenio, Elima, Chrysotelo, & diaconis Luca & Mucio; tum Decii cæsaris epistola ad Valerianum præfectum; Parmenius presbyter, Abdon & Sennen, qui corpora Sanctorum, quos modo nominavi, dicuntur collegisse; nec non eorum, uti & Olympiadis ac Maximi certamen ac martyrium; quibus adde SS. Sixtum PP., Felicissimum & Agapitum, ac Laurentium, Hippolytum, Romanum militem, Irenæum & Abundium, Concordiam, Cyriacam, Tryphoniam, Cyrillam, Milites denique sex supra quadraginta cum uxoribus suis, mentione etiam facta aliorum centum ac viginti Martyrum. Habes hic brevem synopsin Actorum apud Surium.

[119] [Ms. nostrum Trevirense, & alia,] Apographum nostrum e Ms. S. Maximini Treviris, narrationem ejusdem cum Actis Surianis argumenti repræsentat. Exordium est: Orta tempestate sub Decio, multi Christianorum necati sunt &c. Codex noster membraneus signatus P Ms. 10, Sancti nostri Acta describit a fol. 206, quæ sic incipiunt: Tempore Decii cæsaris, cum flagellaretur beatus Syxtus, urbis Romæ episcopus, cœpit beatus Laurentius, archidiaconus ejus, voce flebili clamare, ac dicere: Noli me derelinquere, pater &c. Codex item alius noster P Ms. 21 fol. 64 & sequentibus Passionem exhibens, hoc eidem præfigit principium: Milites tenentes beatum Laurentium, duxerunt & tradiderunt eum Partemio tribuno. Eadem hora Partemius tribunus nuntiavit Decio, eo quod Laurentius, qui habebat thesauros reconditos archidiaconus Xisti, in custodia teneretur. Passionis e Codice Cordubensi Ms., ac e Ms. Ultrajectino S. Salvatoris, specimen una cum exordio præmisimus alia occasione § XI.

[120] [item Mss. metrica,] In codicibus præterea nostris duobus membraneis, quorum alter notaturMs. 33; alter veroMs. 81, extat Passio S. Laurentii metrica, versibus in medio ac fine similiter cadentibus, seu Leoninis, ut vocant, concinnata, cujus exordium sic habet:

A Decio tentus, gladioque furente peremptus
Martyribus mixtus fulgebat in æthere Sixtus.

D. Antonius Beaugendre ex Ordine S. Benedicti, Opera tam edita quam inedita venerabilis Hildeberti, e Cenomanensi cathedra ad Turonensem evecti, anno 1708 Parisiis vulgavit, una cum Marbodi, episcopi Redonensis, opusculis; & sub hujus nomine ibidem a Col. poëmation illud invenies. Floruit autem Marbodus sub finem seculi XI, secundum ea, quæ apud Sammarthanos inter episcopos Redonenses de ipso memorantur; ubi & obiisse scribitur anno 1123.

[121] [Acta compendio edita apud Adonem; Passio apud Mombritium.] S. Ado, archiepiscopus Viennensis, qui claruit seculo IX, Martyrologio suo ad diem X Augusti inseruit Acta S. Laurentii, seu eorum, si mavis, compendium, e longiori, uti suspicamur, narratione, quæ sibi præluxerit, extracta, in quibus ea referuntur, quæ ad S. Laurentium propius pertinent, sine parergis illis quæ in exemplari apud Surium, nec non in apographo Trevirensi prædicto imperite immixta sunt. Passio apud Mombritium ita incipit: In tempore illo postquam beatus Syxtus migravit ad Christum, tunc milites Decii tenuerunt beatum Laurentium archidiaconum, & duxerunt & tradiderunt eum Parthenio tribuno. Eadem hora Parthenius tribunus nuntiavit Decio &c. Narrationis porro reliquæ argumentum consonat illis exemplaribus quæ supra designavimus e codice P Ms. 21, & P Ms. 10: ubi ratio habetur rerum a S. Laurentio gestarum, seclusis digressionibus illis adeo frequentibus, quibus infarta sunt Acta Suriana ac Trevirensia, quæ nominavimus modo.

[122] Nunc Sanctos, eisdem immixtos enumeremus, ac designemus suum cuique ex illis diem, [Multi Sancti, nonnullis Actis Laurentianis infarti, suis quique diebus tribuuntur.] quo vel dati sunt a nobis jam nunc, vel postea dabuntur, idque ad vitandam confusionem, ac suggerendam lectori notitiam, ubi eos invenire possit extra ista Acta, quæ a nobis non recudentur. Olympiadem itaque & Maximum invenies die XV Aprilis, pag. 375; Abdon & Sennen XXX Julii, pag. 130 & sequentibus; ubi & sub Decio passi ponuntur, & difficultates circa Persicam Decii expeditionem (de qua mentio facta est paulo ante) proponuntur, uti & nostræ circa illam conjecturæ; Polychronium die XVII Februarii, pag. 5; Parmenium, Helymam & Chrystotelum presbyteros; nec non Lucam seu Lucium ac Mucium diaconos, die XXII Aprilis, pag. 11; Sixtum, Felicissimum & Agapitum, die VI Augusti pag. 124; Romanum militem, die IX ejusdem. Alii autem inscripti sunt Martyrologio Romano diebus sequentibus, videlicet Hippolytus, Concordia ejus nutrix, & alii decem & novem de domo ejus, die XIII Augusti; Cyriaca vidua, die XXI ejusdem mensis; Irenæus & Abundantius die XXVI ejusdem; Justinus presbyter & M., nec non Narcissus & Crescentio, die XVII Septembris; Tryphonia, uxor, uti fertur, Decii cæsaris, die XVIII Octobris; Cyrilla, eorumdem, ut volunt, filia, die XXVIII ejusdem; quadraginta sex Milites aliique Martyres centum viginti & unus in laudatis tabulis Romanis, die XXV ejusdem mensis. In tanta interim Martyrum collectione, Actis Laurentianis intrusa, nihil memini me legere de S. Quarto, Sixti PP. in martyrio commilitone (de quo dixi in Commentario Actis S. Sixti prævio § 3) quod ea de causa mirum mihi videtur.

[123] Jam vero, quandoquidem nostræ sunt partes Sanctorum Acta desendere, [Quidnam de Actis apud Surium vulgatis senserit Baronius.] quantum, salva eorum veritate, nobis licet; vellemus quidem, ut illa, de quibus nunc agimus, tamquam primigenia ac sincera ad nostram ætatem pervenissent; sed cum hujusmodi non sint ea imprimis quæ apud Surium edita circumferuntur, audire juvat, quodnam viri eruditione præstantes de illis judicium formarint. Baronius in notationibus ad Martyrologium Romanum hac die X Augusti, Habentur, ait, Acta ejus (agit de S. Laurentio) apud Surium tom. 4; quorum exordio præmittuntur res gestæ sanctorum Abdon & Sennen & aliorum; quæ cum ob styli diversitatem, tum ob historiæ varietatem, & inconstantem veritatem, alterius cujuspiam auctoris esse apparent: multa etenim in illis apocrypha, multaque veritati contraria, præsertim illa de obitu Decii & Valeriani, esse noscuntur. Hoc idcirco dixerimus, ut sciat prudens lector illa a germanis Actis S. Laurentii separare. Et in Annalibus ad annum 261 hæc monet: Quæ autem Laurentii Acta a Metaphraste sunt recitata, haud sane pristina illa a notariis excepta videntur; sed ab aliquo alio scripta: quibus & quæ ab Ambrosio vel aliis de S. Laurentio scripta essent, una texuerit; si quidem nonnulla habent, quibus historica veritas refragatur. Ita Baronius: quibus plus deferendum, quam judicio apud Surium Actis Laurentianis præmisso his verbis: Ex his gestis B. Ambrosius non pauca ad verbum fere descripsit. Ecquis enim credat, S. Ambrosio, qui proximo post S. Laurentium seculo claruit, adeo malæ notæ Acta præluxisse; vel, si Acta primigenia tunc erant deperdita, ea, quæ de Sancto retulit, non accepisse e traditione seu fama communi, quæ tunc apud posteros tamquam viva, etiamsi non omnino recens, superfuerit?

[124] [Censura Eminentissimi Norisii & Pagii.] Eminentissimus Norisius de Epochis Syro-Macedonum dissertatione 3, cap. 20 de Actis S. Laurentii ita pronuntiat: Illa Decii in Persas expeditio in Annales ecclesiasticos deportata est ex Actis, quæ præmittuntur narrationi martyrii S. Laurentii: quæ tamen eidem eruditissimo Baronio loco laudato (ad annum videlicet 254) num. 27 NONNIHIL CORRUPTA dicuntur; & in notis Martyrologii ad diem XXX Julii, CASTIGATIONE INDIGERE fatetur. Initio Actorum cap. 1 dicitur Decius victis acie Persis, Babylonem, Bactrianam, Hyrcaniam & Assyriam occupasse, ac apud Babylonem templum Saturno ædificandum jussisse; quo perfecto, Polychronius, Babylonis episcopus, diis ibidem libare recusans, neci traditus fuit, clero ejusdem ecclesiæ in civitatem Cordubam tracto, ibique postea interfecto. Additur, Decium ex Perside Romam Abdonem & Sennem, Persarum subregulos, duxisse, eosque ob Christi cultum interficiendos jussisse; quibus paucos intra dies socios addidit sanctos Sixtum Papam ac Laurentium .. Quæ omnia plane fabulosa sunt. Et post rationes, quas ibidem affert laudatus auctor, sic concludit: Itaque fictitia est illa Decii in Persas expeditio, in memoratis Actis narrata; uti etiam perperam ibidem dicuntur Xystus Papa ac Laurentius martyres sub Decio occisi, qui Valeriano augusto imperante interfecti sunt.. Cum in iisdem Actis cap. 7 legamus: Latuerunt autem corpora sanctorum Abdon & Sennem usque ad tempora Constantini, patet scripta fuisse a posterioris ævi scriptore, eorum, quæ in literas mittebat, imperito. Duobus hisce Eminentissimis superadde Pagium in Critica Baroniana, ubi ad annum 261 scribit ista: Acta S. Laurentii supposititia esse, certum esse debet, propter rationes a Baronio aliisque in medium adductas.

[125] [Etiamsi sancti Patres. sec. 5 non vidissent scripta genuina Acta S. Laurentii,] Ad primæva ac genuina Sancti Acta quod attinet, suspicari quispiam possit, num ea extiterint seculo V; quia Patres quidam, quorum de Martyre nostro produximus fragmenta § quarto, utuntur verbis traditur, & narratur, tacite quodammodo indicantes, sua se non ex scriptis Actis, sed ex traditione & aliorum narratione accepisse. Sanctus quippe Augustinus ibid. num. 37, Opes, ait, Ecclesiæ ab illo persecutore quærebantur, SICUT TRADITUR. Et loco citato num. 35, dicit S. Maximus Taurinensis: Venerabilis Xistus.. ita illum (S. Laurentium) spiritu præscientiæ compellasse NARRATUR. Sed suspicionis istius ratio vi istarum expressionum ut sic haud videtur satis fundata: nam cum alibi Patres isti, uti & Prudentius, paragrapho illo a nobis citati, loquantur de Sancto affirmatissime; cur duas istas SS. Augustini & Maximi expressiones non liceat ita interpretari, quasi dixerint scripto traditur, scripto narratur? Dixi vi istarum expressionum ut sic: etenim an scriptis ex Actis, eorumve fragmentis sua prompserint Patres, an ex sola aliorum relatione ac traditione non scripta, ecquis satis certo definiat? Sed fac eos sua hausisse e sola traditione; enimvero venerabilis & pretiosa nobis illa maxime esse debet, ac summam fidem conciliare: nam S. Ambrosius ac Prudentius floruere seculo Martyris passioni proximo, æræ Christianæ quarto; quinto autem hunc subsecuti sunt SS. Augustinus, Petrus Chrysologus, Leo PP., Maximus Taurinensis; ea quæ de S. Laurentii martyrio didicerant, maxime opportuna offerri censentes, ut populum instruerent, ad virtutem incitarent, & religionem Catholicam extollerent.

[126] Ex his itaque Actorum Sancti veritas, saltem quod ad præcipuam eorum substantiam spectat, [veritas tamen eorum, quantum attinet ad substantiam,] indubitatæ fidei testibus, & omni exceptione majoribus solide confirmatur; & abunde fit satis notationi ad epistolam 80 S. Cypriani; quæ notatio in nova Operum ejus impressione Bremis edita anno 1690, pag. 238 habetur: ubi occasione Quarti martyris, cum S. Sixto PP. passi, inter nonnullos Sanctos, qui auctorem, uti vult notator, aliquem Martyrologiis vulgatis fide digniorem desiderant, ponitur S. Laurentius. Sed epistola illa Cypriani non incommodat sancto Levitæ: nam tametsi in ea Cyprianus non nisi Quartum cum Xisto animadversum in cœmeterio esse dicat; in eadem tamen epistola plures quoque alios post ejusdem persecutionis fuisse victimas significat his verbis: Sed & huic persecutioni quotidie insistunt præfecti in Urbe, ut, si qui sibi oblati fuerint, animadvertantur, & bona eorum fisco vindicentur. Cur itaque unus e pluribus istis victimis tyrannicæ persecutioni immolatis non fuerit S. Laurentius? Fuit enimvero: cum ejus martyrium tot ac tantis testimoniis supra stabilitum sit. Consuli insuper possunt quæ die VI hujus dicta sunt in Commentario Actis S. Sixti PP. prævio, § 3 & 4; item dicenda de S. Hippolyto ad diem XIII hujus mensis § 1 Commentarii Martyrio ejus prævii inspici quoque possunt.

[127] Præter sanctos Patres, maximum martyrio S. Laurentii momentum veritatis subministrat Aurelius Prudentius, [aliunde suppletur,] qui exeunte seculo Christi quarto floruit, dum egregium illum de Sancto hymnum panxit, superius identidem a nobis memoratum: quem tamquam unum e præcipuis in hac materia venerabilis antiquitatis monumentis postea integre recudemus ex editione Theoderici Ruinartii, cum codice Ms. S. Michaëlis in Periculo maris &c. collata: præter quem codicem, usui etiam nobis esse poterit exemplar membraneum, quod asservamus ✠ Ms. 66, ac ætatis antiquissimæ notas præfert, seculo VIII vel IX fortasse non posterius. Ex his igitur antiquis, quæ memoravimus, documentis suppletur defectus Actorum sincerorum ac primigeniorum; quæ sicut videre necdum nobis contigit, ita videnda aliquando sperare neutiquam audemus.

[128] Tametsi vero ad diem XXVII Februarii, tomo 111 istius mensis, [Quænam & cur præ aliis hic a nobis recudantur.] pag. 5, ac tom. 11 Aprilis, die XV, pag. 375, dixerimus, daturos nos Acta Sancti hoc die; re tamen quæ tunc temporis haud satis erat matura, suo jam in loco ac tempore considerata, visum est, ea typis non committere. Nam quandoquidem Suriana Acta, ac apographum nostrum Trevirense, quatenus agunt de S. Laurentio, si ea cum Mombritianis, nec non cum Mss. duobus nostris supra designatis, ac cum Adonianis conferas, multos ac perspicuos habent characteres, e quibus colligas, illa ex uno eodemque prodiisse fonte; sufficere censemus, ea typis recudere, quæ in compendium redacta extant apud laudatum Adonem, qui claruit seculo IX. Unde conficitur, ante illud tempus extitisse Acta S. Laurentii, quamquam aliunde incognitum nobis sit, quo tempore, & a quo auctore fuerint conscripta. Omissa itaque annuntiatione Martyris, & hisce verbis, cui beatus Sixtus omnes facultates Ecclesiæ & thesauros, pergens ad coronam martyrii tradidit, quæ in Adone præcedunt, sequentia indidem huc transferimus: sed primo tamen S. Laurentii repræsentabitur

HYMNUS
Auctore Aurelio Prudentio lib. Περὶ στεφάνων, qui apud Theodericum Ruinartium inter Acta Martyrum sincera & selecta est editus, & cum aliis exemplaribus collatus.

Laurentius Martyr Romæ (S.)

BHL Number: 4752

A. Aurelio Prudentio.

Antiqua fanorum parens, [Poëta urbem Romanam affatus,]
Jam Roma Christo dedita,
Laurentio victrix duce
Ritum triumphas barbarum.
      Reges superbos viceras,
Populosque frenis presseras,
Nunc monstruosis idolis
Imponis imperii jugum.
      Hæc sola deerat gloria
Urbis togatæ insignibus,
Feritate capta gentium
Domaret ut spurcum Jovem.
      Non turbulentis viribus
Cossi a, Camilli aut Cæsaris;
Sed martyris Laurentii
Non incruento prælio.
      Armata pugnavit fides,
Proprii cruoris prodiga,
Nam morte mortem diruit,
Ac semet impendit sibi.

[2]

      Fore hoc sacerdos dixerat
Jam Xystus adfixus cruci b, [narrat S. Sixti prædictionem circa martyrium S. Laurentii:]
Laurentium flentem videns
Crucis sub ipso stipite:
      Desiste discessu meo
Fletum dolenter fundere:
Præcedo, frater; tu quoque
Post hoc sequeris triduum,
      Extrema vox episcopi
Prænuntiatrix gloriæ
Nihil fefellit: nam dies
Prædicta palmam præstitit.
      Qua voce, quantis laudibus
Celebrabo mortis ordinem?
Quo passionem carmine
Digne retexens concinam?
      Hic primus e septem c viris
Qui stant ad aram proximi,
Levita sublimis gradu,
Et ceteris præstantior;
      Claustris sacrorum præerat,
Cælestis arcanum domus
Fidis gubernans clavibus,
Votasque dispensans opes.

[3]

      Versat famem pecuniæ [quem Urbis præfectus]
Præfectus Urbi regiæ,
Minister insani ducis,
Exactor auri & sanguinis.
      Qua vi latentes eruat
Nummos, operta existimans
Talenta sub sacrariis,
Cumulosque congestos tegi:
      Laurentium sisti jubet;
Exquirit arcam ditibus
Massis refertam, & fulgidæ
Montes monetæ conditos.
      Soletis, inquit, conqueri,
Sævire nos justo amplius,
Cum Christiana corpora
Plusquam cruente scindimus.
      Abest atrocioribus
Censura fervens motibus:
Blande & quiete efflagito
Quod sponte obire debeas.

[4]

      Hunc esse vestris orgiis d
Moremque & artem proditum est,
Hanc disciplinam fœderis, [instantissime urget]
Libent ut auro antistites.
      Argenties scyphis ferunt
Fumare sacrum sanguinem,
Auroque nocturnis sacris
Adstare fixos cereos.
      Tum summa cura est fratribus,
Ut sermo testatur loquax,
Offerre fundis venditis
Sestertiorum e millia.
      Addicta avorum prædia
Fœdis sub auctionibus
Successor exheres gemit,
Sanctis egens parentibus.
      Hæc occuluntur abditis
Ecclesiarum in angulis:
Et summa pietas creditur
Nudare dulces liberos.

[5]

      Deprome thesauros malis
Suadendo quos præstigiis [ad prodendos Ecclesiæ thesauros.]
Exaggeratos obtines:
Nigrante quos claudis specu.
      Hoc poscit usus publicus,
Hoc fiscus, hoc ærarium,
Ut dedita stipendiis
Ducem juvet pecunia.
      Sic dogma vestrum est, audio:
Suum quibusque reddito.
En Cæsar agnoscit suum
Numisma nummis inditum.
      Quod cæsaris scis, cæsari
Da: nempe justum postulo.
Ni fallor, aut * ullam tuus
Signat Deus pecuniam.
      Nec cum veniret aureos
Secum Philippos f detulit:
Præcepta sed verbis dedit,
Inanis a marsupio.
      Implete dictorum fidem
Quæ vos per orbem venditis:
Nummos libenter reddite;
Estote verbis divites.

[6]

      Nil asperum Laurentius
Refert ad ista, aut turbidum: [Tridui inducias pactus Laurentius]
Sed ut paratus obsequi,
Obtemperanter annuit.
      Est dives, inquit, non nego,
Habetque nostra Ecclesia
Opumque & auri plurimum,
Nec quisquam in orbe est ditior.
      Is ipse tantum non habet
Argenteorum ænigmatum g
Augustus arcem possidens,
Cui nummus omnis scribitur.
      Sed nec recuso prodere
Locupletis arcam Numinis:
Vulgabo cuncta, & proferam
Pretiosa quæ Christus tenet.
      Unum sed orans flagito,
Induciarum paullulum
Quo fungar efficacius
Promissionis munere:
      Dum tota digestim mihi
Christi supellex scribitur:
Nam calculanda primitus,
Tum subnotanda est summula.
      Lætus tumescit gaudio
Præfectus, ac spe devorat
Aurum, velut jam conditum
Domi maneret, gestiens.
      Pepigere tempus tridui:
Laudatus inde absolvitur
Laurentius, sponsor sui,
Et sponsor ingentis lucri.

[7]

      Tribus per urbem cursitat [egenos ac pauperes &c.]
Diebus, infirma agmina,
Omnesque qui poscunt stipem
Cogens in unum & congregans.
      Illic utrisque obtutibus
Orbes cavatos præferens
Baculo regebat prævio
Errore nutantem gradum.
      Et claudus infracto genu,
Vel crure trunco semipes,
Breviorve planta ex altera
Gressum trahebat imparem.
      Est, ulcerosis artubus,
Qui tabe corrupta fluat:
Est, cujus arens dextera
Nervos in ulnam contrahat.
      Tales plateis omnibus
Exquirit, assuetos ali
Ecclesiæ matris penu,
Quos ipse promus h noverat.
      Recenset exin singulos,
Scribens viritim nomina,
Longo & locatos ordine
Adstare pro templo jubet.
      Præscriptus & jam fluxerat
Dies, furebat fervido
Judex avarus spiritu,
Promissa solvi efflagitans.
      Tum Martyr: Adsistas velim,
Coramque dispositas opes
Mirere, quas noster Deus
Prædives in Sanctis habet.
      Videbis ingens atrium
Fulgere vasis aureis,
Et per patentes porticus
Structos talentis ordines.

[8]

      It ille, nec pudet sequi. [ei sistit, tamquam solidos]
Ventum ad sacratam januam
Stabant catervæ pauperum,
Inculta visu examina.
      Fragor rogantum tollitur:
Præfectus horrescit stupens,
Conversus in Laurentium,
Oculisque turbatis minax.
      Contra ille: Quid frendens, ait,
Minitaris? aut quid displicet?
Num sordida hæc aut vilia?
Num despuenda existimas?
      Aurum quod ardenter sitis,
Effossa gignunt rudera;
Et de metallis squalidis
Pœnalis excudit labor.
      Torrens, vel amnis turbidis
Volvens arenis implicat:
Quod terrulentum ac sordidum
Flammis necesse est decoqui.
      Pudor per aurum solvitur:
Violatur auro integritas:
Pax occidit, fides perit,
Leges & ipsæ intercidunt.
      Quid tu venenum gloriæ
Extollis & magni putas?
Si quæris aurum verius,
Lux est & humanum genus.

[9]

      Hi sunt alumni luminis,
Quos corpus arctat debile, [ac veros]
Ne per salutem viscerum
Mens insolescat turgida.
      Cum membra morbus dissecat
Animus viget robustior,
Membris vicissim fortibus
Vis sauciatur sensuum.
      Nam sanguis in culpam calens
Minus ministrat virium,
Si fervor effetus malis
Elumbe virus contrahat:
      Si forte detur optio,
Malim dolore asperrimo
Fragmenta membrorum pati
Et pulcher intus vivere.
      Committe formas pestium,
Et confer alternas lues.
Carnisne morbus fœdior,
An mentis & morum ulcera?
      Nostri per artus debiles,
Intus decoris integri
Sensum venusti innoxium
Languoris expertes gerunt.
      Vestros valentes corpore
Interna corrumpit lepra;
Errorque mancum claudicat,
Et cæca fraus nihil videt.

[10]

      Quemvis tuorum divitum,
Qui veste & ore * prænitent i, [nec non pretiosissimos]
Magis probabo debilem,
Quam quis meorum est pauperum.
      Hunc qui superbit serico,
Quem currus inflatum vehit:
Hydrops aquosus lucido
Tendit veneno intrinsecus.
      Ast hic avarus contrahit
Manus recurvas, & volam
Plicans aduncis unguibus
Laxare nervos non valet.
      Istum libido fœtida
Per scorta tractum publica
Luto & cloacis inquinat,
Dum spurca mendicat stupra.
      Quid ille fervens ambitu,
Sitimque honoris æstuans?
Mersisne anhelat febribus
Atque igne venarum furit?
      Quisquis tacendi intemperans
Silenda prurit prodere;
Vexatur, & scalpit jecur,
Scabiemque cordis sustinet.
      Quid invidorum pectorum
Strumas retexam turgidas?
Quid purulenta & livida
Malignitatum vulnera?

[11]

      Tute ipse, qui Romam regis k
Contemtor æterni Dei [Ecclesiæ Catholicæ thesauros.]
Dum dæmonum sordes colis,
Morbo laboras regio.
      Hi quos superbus despicis,
Quos exsecrandos judicas:
Brevi ulcerosos exuent
Artus, & incolumes erunt.
      Cum carne corruptissima
Tandem soluti ac liberi
Pulcherrimo vitæ statu
In arce lucebunt Patris:
      Non sordidati aut debiles,
Sicut videntur interim;
Sed purpurantibus stolis
Clari & coronis aureis.
      Tum si facultas suppetat,
Coram tuis obtutibus
Istos potentes seculi
Velim recensendos dari.
      Pannis videres obsitos,
Et muculentis naribus,
Mentum salivis uvidum,
Lipposque palpebra putri,
      Peccante nil est tetrius,
Nit tam leprosum, aut putidum:
Cruda est cicatrix criminum
Oletque ut antrum tartari.
      Animabus inversa vice
Corrupta forma infligitur,
Quas pulcher aspectus prius
In corpore oblectaverat.
      En ergo nummos aureos,
Quos proxime spoponderam:
Quos nec favillis obruat
Ruina, nec fur subtrahat.

[12]

      Nunc addo gemmas nobiles, [Quibus virgines etiam accenset,]
Ne pauperem Christum putes,
Gemmas corusci luminis,
Ornatur hoc templum quibus.
      Cernis sacratas virgines:
Miraris intactas anus:
Primique post damnum thori,
Ignis secundi nescias.
      Hoc est monile Ecclesiæ:
His illa gemmis comitur:
Dotata sic Christo placet:
Sic ornat altum verticem.
      Eccum talenta; suscipe.
Ornabis urbem Romulam:
Ditabis & rem Principis,
Fies & ipse ditior.

[13]

      Ridemur, exclamat fremens [fremente præfecto;]
Præfectus, ac miris modis
Per tot figuras ludimur,
Et vivit insanum caput!
      Impune tantas, furcifer.
Strophas cavillo mimico
Te nexuisse existimas,
Dum scurra saltas fabulam:
      Concinna visa urbanitas,
Tractare nosmet ludicris?
Ergon * cachinnis venditus
Acroma l festivum fui?
      Adeone nulla austeritas,
Censura nulla est fascibus?
Adeon securem publicam
Mollis retundit lenitas?
      Dicis: Libenter oppetam,
Votiva mors est martyri:
Est ista vobis, novimus,
Persuasionis vanitas.
      Sed non volenti impertiam,
Præstetur ut mortis citæ
Compendiosus exitus:
Perire raptim non dabo.
      Vitam tenebo, & differam
Pœnis morarum jugibus,
Et mors inextricabilis
Longos dolores protrahet.
      Prunas tepentes sternite,
Ne fervor ignitus nimis
Os contumacis occupet,
Et cordis intret abdita.
      Vapor senescens langueat:
Qui fusus afflatu levi,
Tormenta sensim temperet
Semi-ustulati * corporis.
      Bene est, quod ipse ex omnibus
Mysteriarches m incidit:
Hic solus exemplum dabit,
Quid mox timere debeant.

[14]

      Conscende constratum rogum,
Decumbe digno lectulo: [cujus jussa Sanctus applicatur igni.]
Tunc, si libebit, disputa,
Nil esse Vulcanum n meum.
      Hæc fante præfecto, truces
Hinc inde tortores parant
Nudare amictu Martyrem,
Vincire membra & tendere.
      Illi os decore splenduit,
Fulgorque circumfusus est.
Talem revertens legifer o
De monte vultum detulit:
      Judæa quem plebs aureo
Bove inquinata & decolor
Expavit, & faciem retro
Detorsit impatiens Deus.
      Talemque & ille prætulit
Oris corusci gloriam
Stephanus, per imbrem saxeum
Cælos apertos intuens.
      Illuminatum hoc eminus p
Recens piatis fratribus,
Baptisma quos nuper datum
Christi capaces fecerat.
      Ast impiorum cæcitas,
Os oblitum noctis situ,
Nigrante sub velamine
Obducta, clarum non videt
      Ægyptiæ plagæ in modum:
Quæ cum tenebris barbaros
Damnaret, Hebræis diem
Sudo exhibebat lumine.
Quin ipsa odoris qualitas,
Adusta quam reddit cutis,
Diversa utrosque permovet;
His nidor, illis nectar est.
      Idemque sensus dispari
Variatus aura aut adficit
Horrore nares vindice,
Aut mulcet oblectamine.
      Sic ignis æternus Deus;
Nam Christus ignis verus est;
Is ipse complet lumine
Justos, & urit noxios.

[15]

      Postquam vapor diutinus
Decoxit exustum latus, [Heroica in perferendis tormentis]
Ultro e catasta judicem
Compellat affatu brevi:
      Converte partem corporis
Satis crematam jugiter:
Et fac periclum, quid tuus
Vulcanus ardens egerit.
      Præfectus inverti jubet.
Tunc ille: Coctum est, devora;
Et experimentum cape,
Sit crudum an assum suavius.
      Hæc ludibundus dixerat;
Cælum deinde suspicit,
Et congemiscens obsecrat,
Miseratus urbem Romulam.
      O Christe, numen unicum,
O Splendor, o virtus Patris,
O factor orbis & poli,
Atque auctor horum mœnium!
      Qui sceptra Romæ in vertice
Rerum locasti, sanciens
Mundum Quirinali q togæ
Servire, & armis cedere:
      Ut discrepantum gentium
Mores & observantiam,
Linguasque, & ingenia, & sacra
Unis domares legibus.

[16]

      En omne sub regnum Remi [invictissimi Martyris fortitudo, ac preces]
Mortale concessit genus;
Idem loquuntur dissoni
Ritus, id ipsum sentiunt.
      Hoc destinatum, quo magis
Jus Christiani nominis,
Quodcumque terrarum jacet,
Uno illigaret vinculo.
      Da, Christe, Romanis tuis,
Sit Christiana ut civitas:
Per quam dedisti, ut ceteris
Mens una sacrorum foret.
      Confœderantur * omnia
Hinc inde membra in symbolum:
Mansuescit * orbis subditus,
Mansuescat & summum caput.
      Advertat abjunctas plagas
Coire in unam gratiam:
Fiat fidelis Romulus,
Et ipse jam credat Numa r.
      Confundit error Troïcus s
Adhuc Catonum t curiam,
Veneratus occultis u focis
Phrygum x penates y exules.
      Janum bifrontem z & Sterculum aa,
Colit senatus, (horreo
Tot monstra patrum dicere)
Et festa Saturni bb lenis *.

[17]

Absterge, Christe, hoc dedecus;
Emitte Gabriel tuum, [pro Romanæ urbis conversione cum vaticiniis.]
Agnoscat ut verum Deum
Errans Jüli cc cæcitas.
      Et jam tenemus obsides
Fidissimos hujus spei:
Hic nempe jam regnant duo
Apostolorum Principes.
      Alter vocator gentium;
Alter cathedram possidens
Primam *, recludit creditas
Æternitatis januas.
      Discede adulter Jupiter,
Stupro sororis oblite,
Relinque Romam liberam,
Plebemque jam Christi. Fuge,
      Te Paulus hinc exterminat,
Te sanguis exturbat Petri:
Tibi id, quod ipse armaveras,
Factum Neronis officit.
      Video futurum Principem
Quandoque qui servus Dei
Tetris sacrorum sordibus
Servire Romam non sinat.
      Qui templa claudat vectibus,
Valvas eburnas obstruat:
Nefasta damnet limina,
Obdens aënos pessulos.
      Tunc pura ob omni sanguine
Tandem nitebunt marmora:
Stabunt & æra innoxia,
Quæ nunc habentur idola.

[18]

      Hic finis orandi fuit,
Et finis idem vinculi [Mors, sepultura, impietas Romanorum repressa;]
Carnalis: erupit volens
Vocem secutus spiritus.
      Vexere corpus subditis
Cervicibus quidam patres dd:
Quos mira libertas Viri
Ambire Christum suaserat.
      Repens medullas indoles
Afflarat, & coëgerat
Amore sublimis Dei
Odisse nugas pristinas.
      Refrixit ex illo die
Cultus deorum turpium:
Plebs in sacellis rarior:
Christi ad tribunal curritur.
      Sic dimicans Laurentius
Non ense præcinxit latus:
Hostile sed ferrum retro
Torquens in auctorem tulit.
      Dum dæmon invictum Dei
Testem lacessit prælio,
Perfossus ipse concidit,
Et stratus æternum jacet.
      Mors illa sancti Martyris,
Mors vera templorum fuit:
Tunc Vesta ee Palladios lares ff
Impune sensit deseri.
      Quidquid Quiritum sueverat
Orare simpuvium gg Numæ,
Christi frequentans atria
Hymnis resultat Martyrem.
      Ipsa & senatas lumina,
Quondam Luperci hh, & flamines,
Apostolorum & Martyrum
Exosculantur limina.
      Videmus illustres domos,
Sexu ex utroque nobiles,
Offerre votis pignora
Clarissimorum liberum.

[19]

      Vittatus olim pontifex
Accitur in signum Crucis; [Sancti veneratio ac beneficentia]
Ædemque, Laurenti, tuam
Vestalis intrat Claudia ii.
      O ter, quaterque, & septies
Beatus Urbis incola;
Qui te ac tuorum * comminus
Sedem celebrat ossium:
      Cui propter advolvi licet
Qui fletibus spargit locum;
Qui pectus in terram premit,
Qui vota fundit murmura.
      Nos Vasco kk Iberus ll dividit
Binis remotos Alpibus mm
Trans Cottianorum juga nn
Trans & Pyrenas oo ninguidos *,
      Vix fama nota est, abditis
Quam plena Sanctis Roma sit,
Quam dives urbanum solum
Sacris sepulcris floreat.
      Sed qui caremus his bonis,
Nec sanguinis vestigia
Videre coram possumus,
Cælum intuemur eminus.
      Sic, sancte Laurenti, tuam
Nos passionem quærimus:
Est aula nam duplex tibi,
Hic corporis; mentis polo.
      Illic inenarrabili
Allectus urbi municeps,
Æternæ in arce curiæ
Gestas coronam civicam.

[20]

Videor videre illustribus [laudantur a poëta; cui sese etiam demisse commendat.]
Gemmis coruscantem Virum,
Quem Roma cælestis sibi
Legit perennem consulem.
      Quaæ sit potestas credita,
Et muneris quantum datum,
Probant Quiritum gaudia,
Quibus rogatus annuis.
      Quod quisque supplex postulat,
Fert impetratum prospere:
Poscunt licenter, indicant,
Et tristis haud ullus redit,
      Ceu præsto semper adsies,
Tuosque alumnos urbicos
Lactante complexus sinu
Paterno amore nutrias.
      Hos inter, o Christi decus,
Audi poëtam rusticum,
Cordis fatentem crimina,
Et facta prodentem sua.
      Indignus, agnosco & scio,
Quem Christus ipse exaudiat;
Sed per patronos Martyres
Potest medelam consequi.
      Audi benignus supplicem
Christi reum Prudentium,
Et servientem corpori
Absolve vinclis seculi.

ANNOTATA.

a Ruinartius hic breviter Tres, ait, Romanorum celeberrimi. Cossus Veïentes delevit; Camillus Gallos Capitolium obsidentes oppressit; Cæsar tandem nomen imperatoribus dedit. De his passim in historicis Romanis.

b Animadversus dicitur a S. Cypriano epist. 82 alias 80; gladio animadversus alibi legitur, sicut observatum est die 6 hujus in Commentario prævio S. Sixti PP. II pag. 130; quo lectorem mitto., ut hunc Prudentii locum ibidem expensum videat.

c De hoc diaconorum numero Commentarius noster hisce Actis prævius num. 33; ubi etiamde duplici officio Sancti nostri.

d Per nomen ὄργια quælibet sacra apud Græcos significata fuisse, notat hic Ruinartius ex Servio, postea, ut addit, singularius hac voce Bacchi sacris attributa, quæ derivatur ab ὀργὴ, id est, furor seu impetus, quo hujusmodi sacra peragebantur.

e Sestertium, genere tamen virili, appellamus nummum argenteum quatuor assium, hoc est, quartam partem denarii, qui sexdecim valebat assibus. Causa appellationis est, quod sestertius prius valebat duobus assibus & semisse .. Hinc causa patet cur in veteribus libb. pro sestertius scribatur HS. vel IIS. Nam duæ lineolæ, asses binos; S autem semissem notat, sicut observat Vossius in Etymologico linguæ Latinæ, ubi plura dicuntur. Observa autem, Prudentium hic usum esse synecdoche, ponendo speciem hanc pecuniæ pro quavis pecunia vel divitiis.

f Genus nummi sic appellatum a Philippo Macedone rege. Vide Horatium lib. 2 epist. 1 ad Augustum; prout notat hic Ruinartius.

g Ænigma quidem est dictum allegoricum ambagibus involutum; sed hic Prudentius sic nummos appellat, quod imperatoris effigie signati sint. Et infra omnis nummus Augusto scriptus dicitur, quod in eis præter imperatoris effigiem, ejus nomen inscriberetur, inquit idem auctor.

h Sic ex vetustissimo codice regio legendum. In aliis Mss. primus, uti monet modo dictus auctor. Primus etiam exstat in nostro antiquissimo codice.

i Sic, ait Ruinartius, ex cod. Ms. sancti Michaëlis in Periculo maris. Edit. POENITENT. Lectioni Ruinartii favet noster vetustissimus codex: qui etiam legit veste & ore.

k Præfectum Urbis alloquitur: de cujus potestate & prærogativis vide l. Fenestellam cap. 6, & ex recentioribus librum Felicis Contelorii de Præfecto Urbis. Ruinartius.

l Acroma, ut idem auctor observat, seu potius Græce ἀκρόαμα, est festiva narratio: quo nomine etiam talis narrationis auditio, seu auditor quandoque designatur. Vide Ciceronem pro Archia, & pro Sextio.

m Quasi dicat, princeps vel præfectus mysteriorum seu arcanorum. Ita antonomastice appellatur S. Laurentius, qui cum esset archidiaconus, unum ex ejus officiis pertinebat ad altare & Sacramenta. Vide nostrum Commentarium prævium num. 33.

n Vulcanum, id est, ignem per metonymiam: nam antiquis putatus est ignis præses.

o Id est Moyses. Vide Exodi 34.

p Id est fulgorem, de quo paullo ante, recens baptizati, non vero gentiles viderunt, sicut recte observat Ruinartius.

q Quirinus Romuli cognomen, a quo Romani Quirites dicti, & Quirinalia, quæ ad eos attinebant, ut hic togæ quirinales. Porro incertum est, a quo Romulus id cognomen acceperit; an a Marte, qui Romuli pater dicebatur, quemque Romani dum sæviret, Gradivum; dum mitis esset, Quirinum appellabant. An ab ejus hasta, quam Sabini curim seu quirim nominabant. Titus Livius lib. 1 decade 1 ait Romanos Quirites dictos fuisse ob Sabinorum cum eis unionem. Isti autem Curites seu Quirites a Curibus sua ipsorum urbe dicti sunt. Hactenus Ruinartius.

r Numa Pompilius ex Curibus Sabinorum urbe ortus, secundus a Romulo Romanorum rex, justitia & pietate insignis .. Jani templum condidit .. Deinde Dialem, Martialem, & Quirinalem flamines creavit. Salios item duodecim Marti assignavit: virgines Festales sacravit: pontificem maximum primus declaravit &c. Hæc & alia in Dictionario geographico poëtico Caroli Stephani. Intellige ergo hic poni Numam a Prudentio metonymice pro antiqua ac superstitiosa illa Romanorum religione, cujus fuit auctor.

s

Errores Troianorum, quibus terra marique multum jactati pervenerint tandem in Italiam, decantatissimi sunt. Breve est illud Virgilii de Ænea lib. 1 Æneidos vers. 7:

Multum ille & terris jactatus & alto:

Cujus marina pericula idem poëta sex primis Æneidos libris intexuit.

t

Magnum apud Romanos fuisse Catonum nomen, liquet e scriptoribus. Hic loci juvat meminisse, quæ noster. Ruæus in hunc Virgilii a se illustrati versum 841 libri sexti Æneidos

Quis te, magne Cato, tacitum; aut te, Cosse, relinquat?

notavit his verbis: Duo præcipui fuerunt hujus nominis: major alter & censorius, qui ad summam senectutem pervenit: minor alter, & prætorius, e majoris posteris, qui bello Cæsariano sibi mortem Uticæ conscivit, ne in Cæsaris potestatem veniret: ambo sic insignes gravitate, ut quisquis gravitatem affectet, tertius dicatur Cato. Juvenalis Sat. 2. 40

Tertius e cælo cecidit Cato.

Major, de quo hic agitur, Tusculo oriundus, e Portia gente obscura ob prudentiam dictus est Cato: Latinis enim, catus, est prudens. Prætor Sardiniam subegit. Consul anno U. C. DLIX, anno insequente de Hispania proconsul triumphavit. Censor anno U. C. DLXXIX L. Quinctium Flaminium consularem e senatu ejecit. Tertio bello Punico Carthaginem esse delendam censuit: septuagenarius litteras Græcas didicit: octogenarius Galbam accusavit: ipse quater & quadragies accusatus, semper absolutus. Per hoc igitur Prudentii, Catonum curiam, intellige curiam Romanam, e gravissimis utique ac prudentissimis administris, veluti Catonibus, compositam.

u

Prudentius, ut mihi quidem videtur, per τὸ occultis phocis, aut, si mavis, focis, alluserit præcipue vel ad Palladium in templo Vestæ, de quo infra, sub severa custodia asservatuma virginibus Vestalibus; vel ad ipsam Vestam, vel ad utramque deam, ac Penates; quorum fiet mentio paulo post. Vestam porro sicut notat Ruæus in Virgilii librum 1 Georgicorum vers. 498, geminam esse volunt, alteram Saturni matrem, quam pro terra accipiunt; de qua Ovidius Fast. 6. 299

Stat vi terra sua, vi stando Vesta vocatur.

Alteram Saturni filiam, quam virginem, & ignis præsidem statuunt, ab ἑστία focus: de qua Cicero de Nat. 2. 67. Vulgo tamen utraque confunditur. Hanc volunt advectam ab Ænea inter deos penates, ut videbitur Æn. 2. 717, ejusque sacra tradita deinde Albanis, & a Numa Pompilio illata Romam; collegio virginum instituto, quæ perpetuum ignem ad salutem imperii alerent, in quas severe animadvertebatur, si earum negligentia sacer ignis restingueretur, qui quidem non nisi solaribus radiis rursum accendi debebat.

x Phrygum, id est, Troianorum, qui Phrygiam minorem incolebant.

y Penates exules, e Troiana nempe civitate patria vel e Prygia minore Romam advectos. Sunt autem dii domestici: unde vero Penates dicti;& quinam illi fuerint &c. videre licet apud Ruæum in notis ad versum 717 libri 2 Æneidos: ubi etiam distinguuntur a Penatibus dii Lares.

z Fabulæ, quæ de Jano circumferuntur, notissimæ sunt apud mythologos. Illud breve & huc accommodatum est, quod in Historia poëtica a P. Gautruchio S. I. Gallice conscripta, ac deinde a quodam ejusdem nostræ Societatis Latine reddita dicitur pag. 2: Hic Janus in numerum deorum illatus est tum ob beneficia in Saturnum collata, tum quod omnium ejus ætatis principum sapientissimus esset, & rara præteritorum futurorumque scientia celebris haberetur. Quam ob causam biceps depingitur. Sed quid ego hæc autem, quæ maxime obvia sunt?

aa Sterculus, qui stercorandi agri rationem primus induxit, inquit Lactantius de Falsa religione lib. 1, cap. 20, inter deos, de quibus ibi agit, relatus fuit.

bb Saturnalia festa, septem seu quinque dierum mense Decembri Saturno dicata fuisse lego, quibus Romani synthesin vestem sumebant, servisque discumbentibus inserviebant, muneraque ultro citroque mitti, remittique solebant.

cc Id est, Romanorum: Jülus quippe seu Ascanius fuit Æneæ filius, a quo Romani originem trahunt.

dd Hi vocantur Justinus & Hippolytus apud Adonem, uti statim videbimus.

ee Dea ista in poëtarum fabulis notissima.

ff Ruinartius in notis ad hunc locum, Lares, dii domestici, inquit, qui domos servare putabantur: unde Prudentius eos Palladios vocat a Palladis statua, quæ in templo Vestæ servata Urbem inexpugnabilem reddere dicebatur. Hæc statua antea Troiæ celebris fuerat: de qua passim Homerus & Virgilius. Dicitur vulgo Palladium: plura Mythologi. Observa cum Ruæo (quem supra citabam) in versum Virgilii 166 libri 2 Æneidos, inter alia plura, quæ de Palladio notat, illud illatum in Italiam, & Lavinii primum, deinde Albæ, tum Romæ servatum in templo Vestæ sub Vestalium & Nautiæ familiæ custodia, tam secreto, ut Herodianus testetur, sub Commodo imperatore, cum templum Vestæ conflagrasset, Palladium Romæ tunc primo visum esse.

gg Observat hic Ruinartius, codicem S. Michaelis habere, ornare simpuvium Numæ. Deinde Numæ simpuvio citat Juvenalis satyram 6. Illud autem erat vas parvum, quo diis libabant. De Numa Pompilio jam dictum est.

hh Luperci. Ruæus in notis ad vocem lupercal lib. 8 Æneidos vers. 343, Locum, ait, in Palatino monte, ubi Arcades Evandro auctore templum exstruxerant Pani Arcadiæ Deo. Illic quotannis ludicrum celebrabatur, juvenibus passim discurrentibus nudis, cum scuticis e caprina pelle, quibus obvios quosque cædebant; mulieres præcipue, quæ se his verberibus ad partum juvari existimabant. Luperci ipsi dicebantur. Deinde etymon vocis lupercalis superaddit; unde quidam putent, Romulum hujus ludi auctorem esse. Observat insuper ad vocem Lupercos, quæ ponitur versu 663 ejusdem libri: Sacerdotes porro, præcipue flamines, pileos gestabant oblongos, quorum ex fastigio virga eminebat, cui lana erat filo circumligata; quod si per æstatem gestare pileum molestius ducerent, filo illo caput circuibant, quod nefas esset, eos nudo esse capite: hinc flamines dicti, quasi filamines, & lana illa apex, ab apo; quod est ab ἅπθω, ligo.

ii Hæc, ut refert Suetonius in Tiberio cap. 1, fratrem injussu populi triumphantem, ascenso simul curru usque in Capitolium prosecuta est, ne vetare aut intercedere fas cuiquam tribunorum esset. Alia fuit Claudia matrona, quæ in pudicitiæ experimentum fertur cingulo navim traxisse, in qua erat deorum mater. De hac Sueton. ibid. Tit. Liv. decad. 3 lib. 9. Ovid. Fast. lib. 4, Valer. Max. &c. Ruinartius hic.

kk Vascones sunt populi citerioris Hispaniæ, qua in Gallicum & Britannicum Oceanum vergit, ad Pyrenæum positi.

ll Iberus (vulgo el Ebro) fluvius Hispaniæ, qui inter Pyrenæos & Idubedam montes fluit. Plura geographi.

mm Alpes, notissimi sunt montes, Italiam a Gallia & Germania separantes, qui sicut multi sunt, sic etiam varia pro locorum diversitate nomina eis indita.

nn Sive Cottias Alpes, inter Galliam & Italiam sitas.

oo Pyrenæi montes Galliam ab Hispania separant, ac notissimi sunt.

* l. cum Ms. vostro haud

* f. auro

* Ms. nostrum Egon

* Ms. nostrum semustulati

* Ms. nostrum Confœderentur

* ibid. Mansuescat

* Ms. nostrum senis.

* Ms. nostrum Primus

* Ms. nostrum Qui te præsentem

* nividos

ACTA ALIA
Ex Martyrologio Adonis ad diem X Augusti.

Laurentius Martyr Romæ (S.)

BHL Number: 4762

Ex mart. Adonis.

[Sanctus thesauros Ecclesiæ erogat, pedes lavat, cæcum illuminat.] Hic (S. Laurentius) veniens in Cælium montem a, ubi erat quædam vidua, in viduitate triginta duos annos habens; in cujus domo multi Christiani, & presbyteri, & clerici absconsi manebant, tulit vestes & thesauros Ecclesiæ, & cœpit erogare, & pedes omnium Christianorum lavare. Ad cujus pedes Cyriaca b vidua cadens, Per Christum, inquit, te conjuro, ut manus tuas ponas super caput meum, quia multas infirmitates capitis patior. Beatus Laurentius, facto signo crucis, posuit manus super caput viduæ, & linteum, de quo extergebat pedes Sanctorum. Transiens autem in vicum, qui dicitur Canarius c, invenit multos Christianos in domo Narcissi d Christiani congregatos, & lavit pedes omnium, & dedit eis de thesauro. Erat in eadem domo homo cæcus, nomine Crescentio, qui cœpit rogare beatum Diaconem, ut poneret manum suam super oculos ejus. Tunc beatus Laurentius lacrymans dixit: Dominus noster Jesus Christus, qui aperuit oculos cæci nati, ipse te illuminet: &, facto signo crucis, aperti sunt oculi ejus.

[2] [S. Sixtum affatus, traditur præfecto:] Cum jam ergo duceretur beatus Sixtus e cum duobus diaconibus, ut martyrium suum consummaret, & beatus Laurentius clamaret adveniens, Non me derelinquas, pater sancte, quia thesauros tuos jam expendi, quos tradidisti mihi; tentus est a militibus, & traditus Parthenio tribuno. Qui nuntiavit Decio f, quod Laurentius, qui haberet thesauros reconditos, archidiaconus Sixti, in custodia teneretur. Qui gavisus, fecit eum sibi præsentari, & auditum tradidit Valeriano præfecto, qui & ipse dedit eum in custodiam cuidam Hippolyto g: & Hippolytus reclusit eum cum multis.

[3] [Lucillo, & aliis cæcis visum restituit, ac Hippolytum convertit.] Erat autem ibi homo, Lucillus nomine, cæcus, ad quem sanctus Laurentius, Crede, inquit, in Filium Dei, Dominum nostrum Jesum Christum, & baptizare, & illuminabit te. Respondit Lucillus: Ego semper desideravi baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc beatus Laurentius catechizavit eum, & accepta aqua baptizavit, & illuminati sunt oculi ejus. Hoc factum audientes multi cæci, veniebant ad beatum Laurentium, & ponebat manum suam super oculos eorum, & illuminabantur. Videns hoc Hippolytus, credidit, & catechizatus atque baptizatus est.

[4] [Thesauros Ecclesiæ prodere jussus, pauperes congregat, & tyrannum deludit:] Itaque ex mandato adductus est beatus Laurentius ante conspectum Valeriani, qui dixit beato Laurentio: Jam depone pertinaciam, & da thesauros, quos apud te cognovimus esse reconditos. Cui sanctus Laurentius: Da mihi inducias biduo aut triduo, & proferam tibi thesauros. Ab eadem die cœpit colligere cæcos, & claudos, debiles & pauperes, & abscondit eos in domo Hippolyti. Valerianus autem nuntiaverat Decio, quia promisisset, datis sibi induciis, Laurentius thesauros. Completis igitur tribus diebus, præsentavit se in palatio Salustiano h. Et dixit ei Decius: Ubi sunt thesauri, quos pollicitus es præsentare? Beatus Laurentius collectam multitudinem pauperum introduxit in palatium, & voce magna dixit: Ecce isti sunt thesauri æterni, qui numquam diminuuntur, nec decrescunt: qui in singulis aspergitur, & in omnibus invenitur *.

[5] Valerianus præfectus dixit: Quid varias per multa? Sacrifica diis, & obliviscere artes magicas, in quibus confidis. Cui cum dixisset beatus Laurentius; [a quo gravissime cruciatur.] Quare vos coarctat diabolus, ut Christianis dicatis, Sacrificate dæmoniis? Decius iratus jussit eum expoliari, & cædi cum scorpionibus. Qui cum cæderetur, dicebat: Ego quidem gratias ago Deo meo, qui me dignatus est conjungere servis suis: tu miser torqueris insania tua, & furore tuo. Tunc Decius, Levate, inquit, eum & date ante conspectum ejus omne genus tormentorum. Et allatæ sunt laminæ ferreæ, & lecti, & plumbati * i, & cardi. Post vinctus catenis ductus est beatus Laurentius in palatium Tiberii k, ut ibi gestis audiretur.

[6] Et sedit Decius pro tribunali in basilica Jovis. Et præsentato Laurentio cum dixisset, [Iterum ad tribunal deducitur ac fustibus cæditur.] Sacrifica diis, & noli confidere in thesauris, quos habes absconditos: beatus Laurentius libere respondit: Vere & confido & securus sum de thesauris meis. Unde iracundia plenus Decius, jussit eum nudum fustibus cædi. Qui cum cæderetur, clamabat ad cæsarem: Ecce miser vel modo cognosce, quia triumpho de thesauris Christi, & non sentio tormenta tua. Adhuc Decius fustes augere, & dare ad latera ejus laminas ferreas ardentes jubet. Beatus vero Laurentius dixit: Domine Jesu Christe, Deus de Deo, miserere mihi servo tuo: quia accusatus non negavi; interrogatus, te Dominum Jesum Christum confessus sum. Et cum diutissime cum plumbatis cæderetur, dixit: Domine Jesu Christe, qui pro nostra salute dignatus es formam servi accipere, ut nos a servitio dæmonum liberares, accipe spiritum meum. Et audita est vox: Adhuc multa certamina tibi debentur.

[7] Porro extensus in catasta, & scorpionibus gravissime cæsus est: qui subridens, & gratias agens, [Romani militis conversio] dicebat: Benedictus es Domine Deus Pater Domini nostri Jesu Christi, qui nobis donasti misericordiam, quam meriti non sumus. Sed tu, Domine, propter pietatem tuam da nobis gratiam, ut cognoscant omnes circumstantes, quia tu consolaris servos tuos. Tunc unus ex militibus nomine Romanus l credidit Domino Jesu Christo, & dixit beato Laurentio: Video ante te hominem pulcherrimum stantem cum linteo, & extergentem membra tua: adjuro te per Christum, qui tibi misit angelum suum, ne me derelinquas. Levatus igitur beatus Martyr de catasta & solutus, redditus est Hippolyto tantum in palatio. Veniens autem Romanus, afferens aquam, misit se ad pedes beati Laurentii, ut baptizaretur: qui, benedicta aqua, baptizavit eum.

[8] Quod factum audiens Decius, jussit eum sibi exhiberi cum fustibus. [ac martyrium.] Non interrogatus cœpit clamare: Christianus sum. Et jubente Decio eductus foras muros portæ Salariæ m, decollatus est quinto Idus Augusti. Cujus corpus noctu collegit Justinus n presbyter, & sepelivit in crypta in agro Verano o.

[9] Decius autem cæsar pergit noctu ad thermas juxta palatium Salustii: & exhibitus est ei iterum sanctus Laurentius & allata sunt omnia genera tormentorum; [Sistitur iterum judici S. Laurentius: ad cujus interrogata dum intrepide respondet,] plumbatæ, fustes, laminæ, ungues, lecti, batuli p, & dixit beato Martyri: Jam depone perfidiam artis magicæ, & dic nobis generositatem tuam. Cui beatus Laurentius: Quantum ad genus, Hispanus sum q, eruditus ac nutritus Romæ, & a cunabulis Christianus, eruditus omnem legem Sanctam & divinam. Et Decius: Sacrifica diis; nam nox ista expendetur in te cum suppliciis. Mea, inquit Laurentius, nox obscurum non habet, sed omnia in luce clarescunt. Et cum cæderetur lapidibus os ejus, ridebat & confortabatur, ac dicebat: Gratias tibi ago, Christe, quia tu es Deus omnium rerum.

[10] [condemnatur ad ignem, & heroica fortitudine martyrium subit,] Allatus est autem lectus cum tribus costis: & expoliatus beatus Laurentius vestimentis suis, extentus est in cratem ferream: & allati sunt batuli cum prunis, & miserunt sub cratem ferream. Qui cum furcis ferreis coarctaretur desuper, dixit Decio: Ego me obtuli sacrificium Deo in odorem suavitatis: quia sacrificium Deo est spiritus contribulatus. Carnifices tamen urgentes ministrabant, carbones mittentes subter cratem, & desuper comprimentes eum furcis ferreis.

[11] [tyranno insultans.] Sanctus Laurentius dixit: Disce, miser, quanta est virtus Dei mei. Nam carbones tui mihi refigerium præstant, tibi æternum supplicium: quia ipse Dominus novit, quod accusatus non negavi; interrogatus Christum confessus sum, assatus gratias ago. Et vultu pulcherrimo dicebat: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, qui me confortare dignatus es. Et elevans oculos suos in Decium, dixit: Ecce miser, assasti unam partem, regyra aliam & manduca. Gratias igitur agens & glorificans Deum, dixit: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, quia januas tuas ingredi merui, & emisit spiritum.

[12] [Martyris sepultura.] Mane autem primo adhuc crepusculo, rapuit corpus ejus Hippolytus, & condivit cum linteis & aromatibus: & hoc factum r, mandavit Justino presbytero. Tunc beatus Justinus & Hippolytus plorantes & multum tristes, tulerunt corpus beati Martyris, & venerunt in via Tiburtina s in prædium matronæ viduæ Cyriacæ in agro Verano, ad quam ipse Martyr fuerat noctu; cui & linteum dedit, unde pedes Sanctorum exterserat, & illud ibi jam hora vespertina sepelierunt IV Idus Augusti. Et jejunaverunt agentes vigilias noctis triduo cum multitudine Christianorum. Beatus autem Justinus presbyter obtulit sacrificium laudis, & participati sunt omnes.

Eodem die Romæ, militum CLXV. Tunc passi sunt Claudius, Severus, Crescentio & Romanus; ipso die quo beatus Laurentius, post tertium diem passionis sancti Sixti.

ANNOTATA.

a Montes Romanos describit Floravantes Martinellus in sua Roma sacra cap. 3; unde pag. 10 delibo ista: Cœlius a Tatio, Romuli consorte, additus, ut Dionysius; vel ab Anco, ut Strabo; vel a Tullo Hostilio, ut, Livius; vel a Tarquinio Prisco, ut Tacitus. Appellatus a Cœle quodam Hetruscorum duce, qui, cum Romulo contra Sabinos arma socia conjungens, castra in eo posuit, a querna silva Querquetulanus; a Tiberio cæsare, quod is post incendium habitatoribus ædificia consumpta instaurasset, dici cœptus Mons Augustus.. Ibi Cyriacæ pientissimæ viduæ domus: ad quam legatur, S. Laurentium venisse &c.

b De S. Cyriaca martyre agetur cum Martyrologio Romano ad diem 21 Augusti.

c Montfauconius in Diario Italico cap. 20 ex anonymi Opusculo de Mirabilibus Romæ, ubi agitur de locis Urbis nominatis in Passionibus Sanctorum, ista refert pag. 286: Hæc sunt loca quæ inveniuntur in Passionibus Sanctorum foris portam Appiam, ubi beatus Sixtus decollatus fuit. Ibi templum Martis, intus portam arcus Syllæ. Inde regio Fastiolæ ad S. Nereum: vicus Canarius, ad S. Georgium, ubi fuit domus Lucillæ, & est ibi Velum aureum.

d De SS. martyribus Narcisso & Crescentione Martyrologium Romanum die 17 Septembris.

e S. Sixtum PP. II dedimus die 6 hujus: de quo præterea consule nostrum Commentarium his S. Laurentii Actis prævium.

f Passus est Sanctus sub Aureliano imperatore (non sub Decio, nec sub Aureliano præfecto) anno æræ vulgaris 258. Vide dictum Commentarium num. 36.

g Inscribitur Martyrologio Romano die 13 hujus, quo eum illustratum dabimus.

h Situm istius palatii Floravantes Martinellus describens, inter ea quæ habet cap. 2 de porta Salaria ad ortum vernum, Extra hujus, ait, muros decollatus S. Romanus: cujus meminit liber Passionis S. Laurentii .. Hujus ad arcus erat palatium Sallustii, cujus fundamenta adhuc visuntur subtus vineam dominorum Verospiorum.

i De Martyrum Cruciatibus librum edidit AntoniusGallonius.

k Ad Jovis templum intra Tiberii palatium præsentatus S. Laurentius mart.; Jovis templum apud pagum creditur fuisse prope & extra portam Urbis S. Sebastiani. Floravantes Martinellus cap. 8, pag. 42.

l De eo apud nos die 9 Augusti cum Martyrologio Romano.

m Via est appellata Salaria, teste Floravante Martinello proxime citato, quia per eam Sabini sal e mari deferebant: ut inde colligere liceat, unde portæ synonymæ illud nomen fuerit inditum.

n Colitur die 7 Septembris.

o Qui est ad viam Tiburtinam, secundum dicta die 9 Augusti in Commentario prævio S. Romani militis ac mart. num. 10.

p Cangius in Glossario postquam hunc Adonis allegasset locum, addit circa vocem batuli, quod ea batillos vel batilla innui censeat Rosweidus; de quibus Plinius lib. 33 c. 8, lib. 34 c. 11 & Treb. Pollio in Claudio. Sunt autem batilli, ferrea instrumenta, palæ similitudine; quibus prunæ in fornacibus colliguntur. Idque videtur conformenumero proximo hic, ubi eadem vox batuli recurrit.

q Ex his potissimum vocibus S. Laurentium Hispanis dedimus in Commentario prævio § 10; ubi plura de hac re. Adoni consonant codices nostri membranei P. Ms. 10 fol. 207 verso, ac P. Ms. 21 fol. 67 verso. Adde Passionem Sancti editam apud Surium.

r Pro hoc facto.

s In via Tiburtina, milliario ab Urbe, est ager Veranus S. Ciriacæ matronæ Romanæ nobilitate & martyrio insignis, in quo sepulti SS. Laurentius & Stephanus &c. inquit Floravantes Martinellus supra citatus, pag. 332.

* f. asperguntur & inveniuntur.

* f. plumbatæ

GLORIA POSTHUMA.

Laurentius Martyr Romæ (S.)

BHL Number: 4782, 4784, 4785, 4787

AUCTORE J. P.

§ I. Miracula, apparitiones, ac pœnæ ob irreverentiam erga Sanctum irrogatæ.

[Ascetæ S. Laurentii Leodii] Miracula quædam S. Laurentii præmisimus in Commentario prævio; quædam huc remisimus. Inter supellectilem nostram litterariam de S. Laurentio, exstat apographum hoc titulo, manu nostri Papebrochii adscripto: Ex Passionali Ms. pro Junio & Julio, monasterii S. Laurentii Leodii. Visio & miraculum S. Laurentii. Res gesta Thesauro anecdotorum novissimo, quem non ita pridem vulgavit Bernardus Pezius, ex Ordine S. Benedicti, inseritur, ut videre licet tom. 4 parte 3, a col. 5, sub hoc titulo: Beati Joannis monachi S. Laurentii Leodii, Ord. S. Bened., visio status animarum post mortem, & miraculum S. Laurentii M. Hinc excerpo sequentia: In illo tempore Frater erat in hoc cœnobio beati Laurentii, Johannes nomine, frater Gisleberti monachi, qui de pluribus Sanctis cantus composuit: cui ex incautela phlebotomiæ accenso ardentium febrium sanguine inflammavit cerebrum. Cum per quatriduum languor cresceret, natalis B. Martini episcopi supervenit dies. Jussu ergo abbatis sui deportatus est in cellulam secretiorem. Et cum clangentibus signis ad Vespertinæ laudis Officium omnes concurrerent, solus ibidem in lectulo suo relictus est, putantibus iis, qui eum custodire susceperant, quod obdormisset. Ille autem factus in extasi, id est in excessu mentis, vidit se quasi in quodam vestibulo stare: cui ante oculos pictura obtendebatur. Videbat ergo supra crucifixionem Domini digestam: infra vero de gestis Sampsonis, mortem ejus ruinamque domus. Cum hæc attenderet, quasi supra verticem sentiebat stare personam, tenentem in manu radium eburneum, & rationem hanc habentem cum circumstantibus quibusdam: O quam delectabile & jocundum divinis rebus intendere animum! quoniam proficuum sapientes quique in talium gestorum materia possent tenere studium, & ad utilitatem animarum suarum dare pulchritudinis eloquium. Hanc intentionem & hoc studium iste habere debuisset, si suæ animæ salutem suorumque fratrum utilitatem cordi habuisset. Audiebat ille Frater hæc, venitque ei in mentem, quod beatus Laurentius esset. Itaque stabat attonitus, expectans quod amplius loqueretur.

[2] [Sanctus in visione] Beatus ergo Martyr radium, quem manu tenebat, intentans ejus capiti, sic ait: Quis ex omnibus Sanctis majora tibi bona contulit? Sub cujus umbraculo magis profecisti? Quis aluit? Quis docuit? Quis Deo servire te posuit? Fatere, inquam, si non vis ex præsenti infirmitate finire vitam. Ad hæc ille intremuit, &, Quid, ait, respondere possum; qui tam tristia incipio audire, quid boni de cetero potero sperare? Beatus equidem Laurentius patronus meus est: ille me puerum suscepit, ipse nutrivit & docuit & præ omnibus Sanctis gratias debeo illi. Cum hæc dixisset, subvenit ei in mentem ne forte illusio esset, quod videbat: cœpitque frontem suam signo crucis armare. Ad hæc beatus martyr Laurentius: Non, frater, phantasmate deluderis: & nobis familiare est signum crucis. Signo crucis Deus per nos dignatus est plura operari. His auditis frater ille, miserantibus eum cunctis circumstantibus, ad genua ejus est prostratus, clamans & petens ejus misericordiam *. Tunc benignissimus beatus Martyr Laurentius ad voluntatem circumstantium flexus est, & jacentem virgula tangens, Spera, ait, & diffidere noli. Quoquomodo hactenus vixeris, aut quid egeris, interim omittetur discuti: & tot annis vita in corpore prolongabitur tibi. Ego inspector & testis adero, quomodo de die in diem tua perficietur correctio, tuæ salutis sollicitudo, negligentiarumque opportuna & modesta admonitio. Horum, inquam, omnium testis adero, &, si frustra fuerit ista vitæ tuæ dilatio, terribilis negligentiarum & contemptus tui examinator.

[3] His verbis frater in spem reductus, jamque præsumens loqui & levare caput, Ecce, inquit, Domine mi, [apparet.] quanta infirmitate deprimor, &, ut dicitur mihi, ardentium febrium dolore insanabili. Quid de præsenti salute, beatus Laurentius patronus ait, dubitas? Ex hoc nunc incommodo minime morieris. Respondens autem frater, suppliciter dixit: Benedictionem da super me, Beatissime, post quam non potero dubitare de salute. Quam consecutus surrexit. Jamque confidens de gratia Patroni sui, ad nutum ejus tantum præducem in altum sequi cœpit; sentiebatque se per aëris spatia ascendere. Quænam deinde Fratri isti visa fuerint de statu animarum post mortem, transcribere supersedeo, cum & ibi legi possint, & hic innoxie omitti. Alia S. Laurentii apparitio B. Joanni Alvernicolæ facta videri potest die IX hujus mensis in ejus Actis cap. 3 pag. 465, ac quæ habentur pag. 473.

[4] In alio nostro apographo ex dicto Ms. Passionali pro Junio & Julio cœnobii S. Laurentii Leodiensis, [Captivi] postquam actum esset de adventu reliquiarum ejusdem Martyris ab urbe Romana in Leodiensem (de qua re nos ex Pezio in Commentario prævio num. 72 tractavimus) nec non expositum, quemadmodum sacræ ipsius reliquiæ in magno altari ibidem fuerint reconditæ, subjunguntur nonnulla Sancti miracula; e quibus ista huc transcribo: Scriptum est in Tobia: Sacramentum regis abscondere, bonum est; opera autem Dei revelare & confiteri, honorificum est. Referebat igitur nuper juvenis quidam, qui captus fuerat a quibusdam raptoribus; qui rebus suis inhiantes, gravem pecuniæ summam ab illo exigerent. Quem & [vinculis] & inedia per aliquot dies confecerant. In turri postremo satis alta concluserunt, pedes illius arctissime in cippo constringentes. Jacebat ergo miserrime affectus [&] pervigil. Sciens vero vigiliam passionis tunc esse S. Laurentii, tota mentis confractione Martyrem interpellabat. Cum sensit repente concuti cippum atque laxari: cujus erat tam vasta moles, ut illum Dædali quodam labyrintho destinatum suffecisset Minotaurum cohibere. Ita extractis pedibus, accessit ad fenestram turris, circumspiciebatque, utrum potuisset sine periculo desilire. Diffidebat quidem præcipitio; sed plus confidebat Martyri. Itaque ab alto se misit deorsum, & virtute subvectus Martyris, directusque ducatu, quamquam esset viarum ignarus, tamen tuto ad nos itinere pervenit [&] quæ sibi acciderant enarravit. Nos juxta Psalmographum nomen Domini, qui educit vinctos in fortitudine, alte concrepando invocavimus: cum ille ad majus altare accedens vovit, ut, quoad vixerit, suam annualiter oblationem Sancto dependat in gratiarum actionem.

[5] [liberantur; altare Sancti ab igne illasum:] Item alius ab iniquis captus atque in compedem conjectus, nisi daret, quod exigebatur; spopondit tandem se daturum: & absolutus uxorem pro se suam vadem reliquit. In compedem pro marito mulier conjecta est. Aderat festum S. Laurentii: questibus, & dolore lacrymoso miseram per totam fere noctem importuna Laurentio, Sanctum inclamabat, Sanctum obtestabatur. Cum subito dissiluisse boiam *, mirata est: animoque usa virili, eam humero imposuit, cum ea profugit: quam & continuo per maritum gratias agentem, S. Laurentio, quod solvisset compeditam, destinavit.

Venit etiam puer cum boia deductus a patre. Quomodo & ipse solutus sit, & ad invocationem Martyris in ipsius festo ereptus de inimicis, innotuit coram populo. Unde & nobiscum populus dedit laudem Deo.

In pago Wastinensi, ecclesia nomine Calecta habetur, tria continens altaria: medium quidem in honore perpetuæ virginis Mariæ: duo autem altrinsecus posita, alterum quidem beati Joannis Baptistæ; alterum autem Laurentii archilevitæ. Super hoc narrare solent loci incolæ, quoniam, cum bis vel ter ipsa ecclesia fuerit concremata, illud solum altare corrumpi igni non potuerit, nec palla ipsius altaris.

[6] [peccator ad vitam & pœnitentiam revocatus:] Legitur quoque in libris de miraculis beatæ Mariæ virginis, quod quidam judex, nomine Stephanus, Romæ erat, qui munera libenter accipiens, multorum judicia pervertebat. Hic tres domos ecclesiæ S. Laurentii, & unum hortum S. Agnetis violenter abstulit, & ablata injuste possedit. Accidit autem ut moreretur, & ante judicium Dei duceretur. Quem S. Laurentius cernens, ad eum cum nimia indignatione accessit, & tribus vicibus brachium ejus durissime strinxit, & dolore nimio cruciavit. Sancta vero Agnes cum aliis virginibus in eum respicere noluit, sed faciem suam ab eo avertit. Tunc Judex super eum sententiam ferens, dixit: Quoniam aliena subtraxit, & munera accipiens, veritatem vendidit, in loco Judæ proditoris tradatur. S. Præjectus, quem idem Stephanus in vita sua valde dilexerat, ad B. Laurentium, & S. Agnetem accedens, pro eo veniam precabatur. Illis vero, & beata Virgine orantibus pro eo, concessum est, ut ejus anima ad corpus rediret, & ibidem triginta diebus pœnitentiam ageret. Accepit insuper a beata Virgine in mandatis, ut psalmum Beati immaculati, singulis diebus vitæ suæ diceret. Dumque ad corpus rediret, brachium ejus ita erat lividum & adustum, ac si hæc in corpore passus esset. Quod signum in eo extitit, quamdiu vixit. Male igitur ablata restituens, & pœnitentiam agens, die tricesima migravit ad Dominum.

[7] In villa de Hoeven prope villam de Vetibusto quidam paterfamilias ad deponendum fœnum de pratis conduxerat falcatores. [operarius abstinens ab opere in honorem Sancti, mirabili modo componsatus] Illis ergo falcantibus in vigilia archilevitæ & martyris Laurentii, ubi tempus vespertinum advenit, per villas circumvicinas ad Vesperas pulsabatur. Et mox unus eorum ad socios inquit: Desistamus ab opere, amore S. Laurentii, quia jam Vesperæ pulsantur. At illi dixerunt ei, Vade, inquiunt, tu ad Vesperas S. Laurentii; nos cœptum opus prosequemur. Mox ipse, opere derelicto, ad Vesperas ivit, dicens: Potens est Deus, & S. Laurentius mihi reddere dimidiam dietam. Et, ecce, tertio die ad opus imperfectum cum ceteris rediens, vidit, quod antecedentibus aliis, se solum falcare posterius oporteret: & propter hoc ab aliis est derisus. Patienter tamen ferens risus omnium & cachinnos, ubi manum ad falcem posuit, ante se pendentem in surculo gramineo nummum miræ & inusitatæ latitudinis aureum mox invenit. Curvatis ergo mox genibus Deum in beato & glorioso martyre Laurentio cum magno gaudio benedixit. Quo clamante, currunt socii, concurrit & dominus prati: vident divinum miraculum: omnes benedicunt Dominum, & S. Laurentium. Tunc ipsius patrisfamilias uxor ipsum denarium a paupere emit fere marcha argenti: quem multis postea in testimonium ipsius miraculi ostendit. Scriptura autem ipsius denarii voce Teutonica, prout interpretatum est, sic continebat: Manus Dei me compegit, & in donum me redegit pauperi, qui non infregit diem Sancto celebrem.

[8] Quidam paterfamilias in Hasbania ad messem colligendam cum curru in agrum perrexerat in vigilia ipsius gloriosi martyris beatissimi archilevitæ Laurentii. [alius a pluvia noxia servatus:] Cumque majorem jam partem messis collegisset, advesperascente jam die, unus vernaculorum ejus præter ipsius patrisfamilias voluntatem, & absque scitu illius, iterum ad agrum cum curru pergens, eumdem currum denuo cum frumento & bladis * oneravit, volens cum celeritate propter pluviam instantem, prædictum currum cum bladis in horreum ducere. Quod ut prædictus paterfamilias agnovit, omni celeritate, qua potuit, eum compescuit, dicens: Reduc equos in stabulum: pœnitet me hodie tam diu laborasse. Cui servus respondit: Ecce pluviosum tempus instat; melius est, ut blada ducantur ad horreum. At ille, Fac, inquit, quod dico, quia nec hodie quemquam meorum amplius laborare permitto. Currum cum bladis Deo, & sancto martyri Laurentio committo. His dictis servus paruit, & equos in stabulum ducens, currum cum bladis in agro demisit. Et, ecce, tertia die veniens, currum cum bladis invenit ita ab omni imbre præservatum ac si una pluviæ gutta super ea nequaquam cecidisset, cum tamen tota die ac nocte grandis pluvia terram, & segetem circumquaque grandi inundatione humectasset. Quod ut prædictus paterfamilias vidit, Dominum in beato martyre suo Laurentio benedixit, & miraculum ubique ad honorem Dei, & sancti Martyris divulgavit.

[9] In quodam villagio in Zelandia juxta villam, quæ Scerpenisse dicitur, [alius item punitus ac liberatus.] agricola quidam in festivitate S. Laurentii posthabita Dei * reverentia, non ex malitia, sed ex rusticana, ut postea apparuit, providentia, de mane consurgens cum cælum rubicundum conspiceret, imbrem imminere suspicatus, celeritate, qua potuit, cum curru ad agrum perrexit, ut collectis iis, quæ in agro reliquerat, & in horreo positis, ad officium Missæ satis adhuc tempestive occurreret. Sed cum in colligendo occuparetur, in ecclesia ad Missam pulsabatur. Et, ecce, miser dum sonum campanarum insimul pulsantium audiret, nequaquam ad officium Missæ, ut proposuerat, occurrere studuit, sed operi incepto insistens, curru onustato ad domum suam pergere cœpit: & [dum] ab aliis increparetur, cur sancti Martyris festivitatem violaret, & nequaquam obtemperaret, subito virtute divina currus immobilis permansit, & nequaquam ulterius moveri potuit. Quod ut prædictus rusticus vidit, vehementer expavit, & majora metuens, B. Laurentium invocavit, & quia ejus festivitatem deinceps numquam violaret spopondit. Et solutis animalibus ibidem currum onustum dimisit. In crastinum igitur de mane consurgens junctis animalibus eumdem currum ad horreum ducere voluit, sed non prævaluit, quia omnino immobilis permansit: quod ut cognovit, sacerdotem vocari fecit, & sibi Missam in honore sancti Martyris celebrari obtinuit. Qua dicta, &, animalibus ad currum junctis, tanta celeritate ad horreum est perductus, acsi onus penitus nullum habuisset. Deum igitur in beato martyre Laurentio benedixit, & omnes, qui viderunt, & audierunt, dederunt laudem Deo, & beato martyri Laurentio.

[10] [Rusticus quidam] In Hasbania villa est juxta S. Trudonem, quæ Bruysten dicitur. In hac villa ecclesia habetur in honore S. Laurentii dedicata. Cum igitur in festivitate ipsius gloriosi Martyris populus ex circumvicinis villis ad solemnitatem ejus circumquaque concurreret, vota sua persolveret, & beati Martyris suffragia imploraret, rusticus quidam, postposita sacræ diei reverentia, & beati Martyris veneratione neglecta, ad colligendas fruges cum curru ad agrum perrexit, & diem solemnem violare non pertimuit, & beati Martyris offensam incurrere .. Lætus igitur, aliis solemnizantibus, ad messem pergit, fruges colligit, &, curru onustato, ad horreum ducit. Cumque ad villam pervenisset, a multis reprehenditur, dijudicatur [ut] gloriosi Martyris meritum imploraret. Quod dum ille audiens surda aure transiret, & ante ecclesiam, ubi populus cum gaudio solemnitatem sancti Martyris agebat, pervenisset, subito videntibus cunctis fulmen de cælo cecidit, & prædictum currum cum frugibus totum concremavit. Quo viso, grandis eum timor invasit, & in terram prostratus toto corde a Deo, & glorioso martyre Laurentio veniam postulavit, vota vovit, & devote persolvit, ita ut de carbonibus ipsius currus, cælesti igne conflagrati, secum usque ad nostrum monasterium peregrinus deportaret, & omnibus prope & longe manentibus miraculum divulgaret.

[11] [ac mulieres ob violationem festi puniuntur,] Mulier quædam in die solemnitatis gloriosi martyris Laurentii, cum panes ad vendendum amplius non haberet, avaritiæ æstibus succensa, cogitare cœpit, quid ageret, videlicet an ipsam solemnitatem celebrem perageret, vel ad coquendos panes se præpararet. Cumque hujusmodi cogitationibus fluctuaret, & tandem philargyria superata, se, postposita sacræ diei reverentia, ad coquendos panes cœpit omnimodis præparare, & furno succenso farinam miscuit, & pastam * facere cœpit. Cum autem de ipsa pasta panes formare vellet, subito sanguis cœpit effluere. Quod illa videns, vehementer expavit, familiam convocavit, &, quod sibi contigerat, enarravit; & sanguinem de pasta effluentem demonstravit. Tunc ipsa cum omnibus, qui aderant, Deum in beato martyre Laurentio benedixerunt, & ut deinceps numquam ejus solemnitatem violarent, promiserunt.

Leodii mulier quædam Mathildis nomine referre solita erat, quod cum juvencula esset, & secundum suum desiderium viveret, in vigilia sancti martyris Laurentii cum ad jejunandum hortaretur, se non posse jejunare respondit. Cumque jejunium frangere cœpisset, & panem comedere, subito os ejus versum est ad latus, & omnino ad collum distortum. Quæ [facti] pœnitens, & veniam petens, B. Laurentium invocans, votum fecit, quod quamdiu viveret, ejus vigiliam jejunaret, & in die festivitatis ejus panem numquam manducaret. Et sic sanitate percepta Deum in Sancto suo benedixit, &, quod voverat, devote adimplevit.

[12] Anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo quinto in vigilia gloriosi martyris Laurentii mulier quædam de Brabantia nata, [quæ jejunium non servarant.] quæ jam Leodii moram traxerat XVIII annis, asseruit coram multis personis, quæ ad solemnitatem ipsius sancti Martyris eadem die in hoc monasterio venerant, sibi ipsa die contigisse, quod infra undecimam & duodecimam horas ad prandendum cum filia sua duodecim circiter annorum consedisset, & juvencula panem comedere cœpisset, subito collum ejus intumuit, & os ejus sinistrorsum versum est ad latus, caputque suum in altum levatum, & dorsum mirabiliter & miserabiliter incurvatum. Eratque in ipsa juvencula videre miseriam. Quod ut mater vidit, vehementer clamare cœpit, & diversos Sanctos invocare. Sed cum nullum sentiret auxilium, venit in mentem, quod vigilia sancti martyris Laurentii esset, &, spe concepta, beatum Laurentium omnium * qua potuit devotione invocare cœpit, & filiam suam quatenus se beato Laurentio devoveret, & ejus auxilium invocaret, adhortari; vovitque ut, si eam sanitati restitueret, ejus monasterium visitaret, & oblationem offerret. Et subito puella respirare cœpit, & os ejus & collum atque dorsum ejus ad locum suum reverti, & pristinæ incolumitati restitui. Quæ votum adimplevit, & imaginem ceream beato Martyri obtulit, & cum multis lacrymis ipsa juvencula Deo & S. Laurentio gratias egit, & mater coram omnibus, qui aderant, quæ sibi contigerant, enarravit. Quod cum fratribus narratum fuisset, pro ipsa muliere miserunt &, ut coram ipsis, quæ sibi contigerant, enarrare vellet, rogaverunt. Quæ hora Vesperarum in vigilia S. Hippolyti ad monasterium venit, & juvenculam ipsam secum duxit, ac coram toto conventu Deo & S. Laurentio gratias agens, quæ sibi contigerant, enarravit. Benedictus per omnia Deus, qui, quæ voluit, fecit, & Martyrem suum mirabiliter glorificavit. Hactenus de miraculis e dicto Passionali desumptis.

[13] Aliud narrat Ambrosius Morales Chronicæ generalis Hispaniæ lib. 9, [Equus festo S. Laurentii calceatur, ac moritur.] cap. 46 in fine, quod ex Hispanico ita interpretor Latine: Ponam etiam hic, ait, rem quamdam, quæ accidit Salmanticæ, dum ego ibi essem juvenis admodum, fuitque valde notata ac pervulgata in ista urbe. Nobilis dives, cui nomen Medrano, duos habebat equos, unusque erat apprime spectatus ac æstimatus ab omnibus urbis incolis, propter elegantiam & formæ venustatem. Hunc die quodam S. Laurentii misit, ut solea ferrea calcearetur: at faber, equos calceare solitus, ex reverentia erga Sanctum, & festivitatem ejus, misit, qui ipsi diceret, ut, quia alium habebat equum, quo veheretur isto tempore pomeridiano, hunc in alium differret diem. Ille autem remisit, & in mandatis dedit cum obstinatione, ut calcearetur. Equus calceatus fuit: at domum non rediit, quia ventris torminibus in via prolapsus est, & duarum horarum tempore mortuus. Vidi ego veterinarium, quando remediis ei adhibendis occupabatur, apposite admodum deplorantem, quod, dum monuisset, ut par erat, de exhibenda luci Sancto sacræ reverentia, nihilque profecisset, manifesta hæc modicæ reverentiæ pœna accidisset. Ms. nostrum, quod Cæsaraugusta accepimus, aliud ex Bagata tom. 1, lib. 2, cap. 1, n. 20 narrat exemplum de irreverentia erga festum Sancti punita; ac deinde alia duo in eodem Ms. referuntur.

[14] [Aliæ Sancti vindiciæ] Noster Georgius Crugerius in Sacris pulveribus ad diem X Augusti hæc colligit: Ceterum non semel Laurentius cum ejus festam memoriam quidam profanarent apud Bohemos, prodigiosis etiam vindiciis in ejusmodi patratores desæviit. Infra Litomerzicium in quodam pago femina eo die pinsens panes, loco eduliorum, lapides duros reperit. Zdencko Kosta Cuttenbergæ cum juberet monetam signari, nemine alio tacto, ita a fulmine deciduo signatus est, ut protinus expiraret. Circa Giczinium ultra magnam piscinam tempellum desolatum verterunt in ovile hæretici. In eo hominum maleficium senserunt oves innocuæ de cælo tactæ, magno omnino numero. Ultra Austam S. Laurentius na Biehan cognominatus, a fugitivis e prælio Catholicis tectum non patitur: quod ostentum causam necdum exprodidit suam. Jacent in eo multi e cæsis Misnicis baronibus & Comitibus, quos Hussitæ MCDXXI confecerunt. Litomericensis Laurentiana hoc habet peculiare, quod vota olim a populo stiterit inclementiam ignis, ne deinceps incendiis sæviret, ut solebat a principiis civitatis vehementer esse domibus civium detrimentosus. Et ab eo tempore mitior hactenus fuit omnino Vulcanus istic loci. Circa A. D. MIII, ut legere est apud Helmoldum in Melchiore Goldasto de Regno Bohemiæ, contra totam gentem nostram inimicum fuisse Laurentium deprehendimus.

[Annotata]

* Ms. nostrum manum

* i. e. vinculum

* i. e. tritico

* f. diei

* i. e. massam

* f. omni

§ II. Peccator, injecto a S. Laurentio in stateram calice, dicitur salutem consecutus.

[Magnus quidam peccator] Qualiscumque hujus miraculi apographum, quod in manibus habeo, transcriptum notatur ex libro Ms. de S. Laurentio, compilato per Joannem de Stabulis MCDXXVIII, monasterii S. Laurentii Leodii: & assignatur caput XLII. Sic vero sonat: Temporibus Domni Alexandri secundi Papæ, & Henrici imperatoris, fuit quidam præpotens, & magnus vir in partibus Saxoniæ, dives valde, & secundum seculi dignitatem satis honoratus. Hic quanto abundabat divitiis, tanto replebatur & vitiis. Siquidem petulantia detentus, rebus alienis anxius, rapinis violentus, perjurus, proditor, & omnino modis omnibus seculo magis, quam Deo erat amicus. Inerat ei tamen quædam virtus: quia scilicet festivitatem beatissimi martyris & archilevitæ Laurentii omni devotione annualiter, quamdiu vixit, colere consueverat, & pro luminariis in ecclesia ipsius Martyris tota nocte festivitatis ejus sollicite studebat, cantores & clericos non paucos invitando. Ad convivium vero tam clericos, quam pauperes invitans, largissime reficiebat; vicinis quoque exenia quam plurima mittendo. In qua quidem ecclesia ad honorem Dei omnipotentis, & ejusdem gloriosi martyris Laurentii venerationem, calicem aureum miro opere compositum cum duabus manicis fieri fecit.

[16] [ad inferni baratrum a dæmonibus deferendus,] Factum est autem, ut, Domino jubente, idem vir ex hac vita migraret: quo migrante, ad accipiendam animam ejus infinita dæmonum turba cum suis principibus præcipiti cursu manibus plaudendo, risibus, & cachinnis garriendo, & quasi victoriam adepti per quoddam iter festinabant. In ipso autem itinere quidam servus Dei, solitariam ducens vitam, in quadam cellula clausus manebat, orationibus & jejuniis vacans, Deo & hominibus gratus erat. Turbatus itaque vir ille inclusus pro insolito illinc transeuntium strepitu aperiens * per fenestram, contemplabatur transeuntes, & cogitabat, quidnam esset multitudo illa, non dico ambulantium, sed præcipitantium. Et cum diu consideraret, vidit unum ex eis postremo cursitantem: quem ad se vocans ait: Dic mihi, quis es tu, & qui sunt isti & quo vadunt?

[17] Respondit dæmon: Non possum tibi dicere modo quidquam: [cuidam solitario ostenditur] quin potius sequar socios meos, ne forte videar abesse a victoria, quam de tali amico illo nostro nunc defuncto habituri sumus. Intelligens autem Sanctus, quod dæmones essent; Conjuro te, inquit, per judicium æternum, ut quidquid inde factum fuerit, mihi huc rediens dicas, alioquin majestatem Domini mei Jesu Christi rogabo, & te in abyssum relegari faciet. Quod audiens dæmon, protinus respondit: Faciam quod jubes, tantummodo quod minaris non contingat mihi. Quo dicto, volucri cursu mox se præcipitem dedit ad socios. Servus autem Domini ad solitum orationis cursum magis magisque incubuit, postulans a Deo, ut quod a diabolo audierat, si verum esset, notum sibi faceret.

[18] Post unius itaque horæ spatium, ecce repente eadem malignorum spirituum turba ululando, [in mira visione,] plangendo, væ væ clamitando, &, quasi qui vim patitur, conquerendo, vultu in terram demisso nimium tristis, eodem, quo transierat, itinere, revertebatur. Vir autem Domini de hoc quod audierat sollicitus, ut cominus audivit planctus eorum, per fenestram perspectans vidit eos confusos, & quasi verecundiam passos pigro incessu reverti, qui paulo ante præcipitanter cum gaudio transierant. Is vero, qui adjuratus fuerat, dæmon venit ad hominem Dei, & mœstus stetit ante eum. Ecce, ait, sicut promisi, ad te reversus sum. Cui vir Dei respondit: Dic ergo mihi rei veritatem. Ad quem dæmon: Erubesco, inquit, dicere meam, & sociorum meorum, quam perpessi sumus, verecundiam. Verumtamen quoniam adjurasti me, dicam tibi ordinem rei.

[19] Homo iste, qui nunc defunctus est, quamdiu in hoc seculo vixit, [ope S. Laurentii,] publice peccator fuit, & publice vitam lubricam duxit. Propria non largiri, aliena rapere studuit, perjuria innumera, adulteria, fornicationes, sacrilegia, furta, rapinas, & alia hujusmodi sectatus est. Quid plura dicam? Omnia bona negligens, omnia mala operari voluit. Postquam vero finem vitæ præsentis accepit, ad suscipiendam animam ejus, sicut ipse vidisti, cum magna lætitia properavimus, nobiscum ad infernum deducendam. Is angelus, qui ei custos deputatus est, cœpit contra nos dicere: Frustra venistis: meus enim est. Cui respondimus: Ecce liber, in quo descripta sunt omnia mala, quæ fecit. Et angelus: Ecce liber, in quo scripta sunt omnia bona quæ fecit: ergo ambo appendantur in statera, & videamus æquitatem. Appensus est itaque uterque liber in statera. Hic, in quo bona scripta videbantur, sursum elevatus est: & hic, in quo mala scripta erant, remansit deorsum; quosque ingentem clamorem quasi victores tulimus ad cælos exultantes. Nobis autem gaudentibus; ecce Laurentius, ille vir igne crematus, signum crucis in dextera ferens subito advenit.

[20] Quid est, inquit, quod video? Adhuc est minus de justitia. Quo dicto, [injecto in stateram calice] calicem quemdam aureum de sinu trahens, tam fortiter in stateram, quæ sursum pendebat, projecit, ut una ex manicis ipsius illico disjuncta separaretur, & sic ad terram festinanter cum magno pondere prosiluit: sicque factum est, ut statera, quæ prius deorsum terræ hærebat pondere malorum, sursum elevaretur: & illa quæ sursum pendebat, levitate bonorum, apposito calice, deorsum humiliaretur. Quo facto, protinus extensa manu prædicti viri animam Laurentius ille suscipiens, secum reduxit. Hoc viso princeps noster cum omnibus nobis, quo cum eo adveneramus, de magna lætitia subito conversi in magnam tristitiam cum ingenti mœrore & luctu, cum verecundia & pudore redeuntes, ad loca nostra revertimur nimis dolentes. Quod si verbis meis credere dubitas, mitte festinanter ministrum tuum ad civitatem, & interroget diligenter: & inveniet illum hac hora defunctum. Et ut citius agnoscatur, quia verum est quod dixi, vadat ad ecclesiam apud quam sepultus est, & dicat clericis ex parte tua, ut ostendant sibi calicem aureum, quem ipse, qui mortuus est, in eadem ecclesia fieri fecerat. Quem dum fractum repererint, incipient irasci, & maximum inter eos schisma erit; videlicet unus de alio suspicans, & alius de alio suspicans, & alius de alio, ignorantes qualiter hoc factum sit: & sic præparabunt se ad legem faciendam, ut vel sic manifestetur, quis eorum hoc fecerit.

[21] [salutem] Interea minister tuus accedat ad eos, dicatque eis: Cessate, Domini, inter vos ita agere; cessate, & nolite amplius inaniter insanire; sed audite patienter, quod loquor. Mandat vobis Dominus meus, ut sine mora ad eum veniatis, & ipse procul dubio indicabit vobis eum, qui hoc operatus est. Cumque venerint ad te, indica eis per ordinem cuncta, quæ tibi locutus sum. Nunc itaque dimitte me, ut revertar ad fratres meos, quoniam sicut adjurasti me per judicium Dei venturum, ita tibi in omnibus, quæ audisti, ego veritatem locutus sum: & hæc dicens, dimissus est ab homine Dei. Vir autem Domini, his auditis, flectens genua sua, gratias egit Deo omnipotenti, qui est mirabilis in Sanctis suis: qui gloriosum suum martyrem Laurentium [in] cælo & in terra semper mirificare voluit. Surgens igitur ab oratione continuo vocavit ministrum suum, & dixit ei: Festina, & vade ad civitatem, & interroga, qua hora Henricus comes ex hac vita migraverit. Ad clericos quoque ecclesiæ S. Laurentii cum perveneris, roga eos, ut ostendant tibi calicem aureum, quem cum fractum invenient, maxima inter eos lis erit, & magna dubitatio. Cumque videris eos paratos ad jusjurandum, dicito: Quiescite nunc domini, quiescite, & amplius in vanum laborare nolite; hoc enim dicit dominus meus: Venite ad me, & ego docebo vos hujus rei veritatem.

[22] [fuisse consecutus] Pergens itaque minister hominis Dei, fecit omnia sicut imperaverat. Venientes autem clerici cum multis de nobilibus civitatis ad virum Dei, post salutationis officia, eis sanctus vir cuncta, quæ superius jam dicta sunt, diligenter enarravit, atque in fine narrationis adjecit: Nolite, fratres, calicem fractum consolidare, sicut prius fuit; sed ob memoriam tanti miraculi manifestandam, atque victoriam, quam de hoste humani generis victor & triumphator levita Laurentius habuit, prædicandam, idem calix, ut est fractus, semper ita permaneat. Quod audientes cuncti, qui illuc convenerant, admiratione repleti simul & gaudio, Dominum Jesum Christum, & martyrem suum beatissimum Laurentium consona voce laudaverunt, & vale facientes viro Dei, regressi sunt. Cumque ingressi essent urbem, convenerunt clerum omnem, & populum cunctum totius civitatis, & facto silentio dixerunt:

[23] Audite, cives carissimi, audite, & cognoscite mirabilia magna, [narratur:] quæ per B. Laurentium martyrem suum Dominus operari dignatus est. Tunc miserunt & attulerunt calicem aureum cum manica separata a calice, & narraverunt, qua occasione fractus esset idem calix, & qualiter B. Laurentius illius defuncti animam liberasset de manibus diaboli & ministrorum ejus, & qualiter unus ex eis, qui ad portandam animam ejus ad infernum festinabat, cuidam servo Dei nuntiaverat, &, eodem servo Dei narrante, ipsi hæc omnia, scirent. Cumque audisset universus populus sermones hos, elevatis manibus in cælum omnes pariter dederunt laudem Deo, qui martyrem suum Laurentium ita triumphare dignatus est. Et sic inde iter facientes cum gaudio magno, cum canore & jubilo cantantes Te Deum laudamus, & Kyrie eleison, ad ecclesiam ipsius pervenerunt. Ad quam cum pervenissent, tantas Deo, & B. Laurentio laudes & gratias egerunt, ut omnes præ gaudio flerent, oblationes quoque auri & argenti, cereorum & cortinarum seu sindonum copiose offerrent commendantes se orationibus S. Laurentii.

[24] Post hæc habito concilio eumdem calicem fractum Romam miserunt ad basilicam ipsius, [qui calix Romam missus fertur.] ubi sanctissimum ejus corpus una cum B. Stephano protomartyre requiescit; qui calix, sicut erat fractus, usque ad tempus Adriani IV Papæ in eodem loco permansit; sed abbas prædicti loci zelum Dei habens, sed non secundum scientiam, eumdem calicem fregit, atque addito multo auro, eum ampliorem fecit fieri: qui usque hodie in prænominata martyris basilica ostenditur: de quo nulli dubium est quin cultores & veneratores suos, & viventes in corpore protegat, & exeuntes a corpore de pœna inferni, de potestate diaboli triumphaliter liberet. Veneremur itaque & nos, fratres, martyrem Laurentium, ut ipsius meritis a morte perpetua liberemur, præstante Domino Jesu Christo: qui vivit &c. In exemplari nostro Ms., quod Actorum ac miraculorum &c. S. Laurentii collectionem continet, cujusque initio notatur desumptum esse ex Ms. sancti Maximini Treveris, sub hoc titulo, Miraculum beati Laurentii de calice, historia ista etiam narratur hoc exordio: Temporibus domni Alexandri secundi Papæ, & Henrici imperatoris, fuit quidam Henricus Comes, præpotens & magnus vir, in partibus Saxoniæ, dives valde &c. Quæ ut chronologice cohæreant, intelligi hic debet Henricus IV imperator, qui tempore Alexandri PP. II rex fuit, & post ejus mortem imperator. Audisti scenicam omnino narrationem; de qua, priusquam exponam, quod sentio, præmittere illa visum.

[Annotata]

* f. aspiciens

§ III. Historia calicis & stateræ an recte adscripta S. Henrico imperatori; Sanctus in tempestate ac peste sospitator.

[Miraculi hujus memoria] Cum miraculum illud stateræ ac calicis nec soli isti improbo, de quo supra dictum est, a scriptoribus narretur contigisse, nec celebritate sua careat, nec a quibusdam incommodis sit immune, quæ postea proponemus, juverit illud saltem in substantia ac summatim ab aliis indicatum, hoc loco prius recensere. In Divis Bambergensibus a nostro Jacobo Gretsero editis & illustratis cap. 28 Vitæ S. Henrici imperatoris (quæ exstat etiam apud nos loco citato superius in Commentario prævio S. Laurentii num. 49) res ista sic exponitur: Sub ipsa etenim hora exitus illius, cuidam servo Dei, in solitudine commoranti, diabolus sub humana specie traditur apparuisse. Quem vir Dei per spiritum protinus agnovit, & ait: Quo vadis? Cui ille: Ad exequias, inquit, principis pergo. At ille respondit: Vade, inquit, & comple negotium tuum, in quantum tibi a Domino permittitur. Verumtamen consummato officio tuo, adjuratus per Deum vivum, ad me revertere, ut per te rei exitum cognoscam. Post modicum vero reversus, coram servo Dei gemebundus adstitit, & voce querula, & ingenti ululatu dixit: Heu, heu! delusi sumus, in vanum laboravimus: quin etiam ab angelis Dei confusi discessimus. Assistentibus enim hinc & inde nobis, & spiritibus angelicis, merita animæ juste in statera appensa sunt, & fasciculis peccatorum deprimentibus, jam pene pars nostra præponderaverat. Tunc subito adustus quidam (S. Laurentium intellige) superveniens cum catino aureo, partis dextræ lancem oneravit, mirumque in modum parti nostræ adeo præponderavit, ut & ipso catino ad terram collapso ruina collisionis signum impresserit. Itaque victores angeli animam nobis ereptam gaudentes in suum consortium abduxerunt.

[26] [alibi etiam] Hæc vero tametsi corporaliter gesta referantur, necesse tamen est, ut virtute spirituali completa intelligantur. Res etenim spirituales per corporales exprimuntur imagines: cumque aliud foris agitur, aut dicitur, intus aliud geri significatur. Præmemoratus & sæpe rememorandus Dei famulus calicem aureum in honorem Dei, & commemorationem S. Laurentii martyris ecclesiæ Mersburgensi contulerat, cujus speciali patrocinio coram Deo adjutus, & in ipsa sui exitus hora creditur liberatus. Omni vero veneratione, & admiratione dignum esse perpenditur, quod eadem hora calix in certa custodia clausus habebatur, nec minus tamen prædictæ collisionis materiale signum excepit. Hæc ibi. Crantzius in Metropoli lib. 4, cap. 9, Non habet apud me, inquit, fidem fabula, quam Mersburgensis ecclesia prædicat de calice aureo, cui ansa sit detracta, cum in trutina meritorum ac demeritorum ejus (de S. Henrico imperatore sermo est) ab Laurentio divo martyre injiceretur calix iste, qui merita faceret demeritis præponderari. Non solent in Sanctos referri, quorum de virtutibus tam ambiguum est judicium. Nec tam levi momento pendebat sanctissimi regis æterna salus, ut unius pondere calicis trutina illa librans in unam decideret partem. Ego sanctissimi imperatoris meritis indignam esse duco fabulationem. Ita ille, ac recte, quatenus ea attingit laudatum Sanctum.

[27] In sua tamen Saxonia lib. 4, cap. 35 idem auctor nullam dictæ historiæ notam inurens, [occurrit; alicubi item aliter narratur.] hæc de ea memorat: Mersburgi servant calicem, quem libræ ferunt injecisse divum Laurentium, cum imperatoris jam mortui trutinarentur bona cum malis. Ansam ferunt tum indignantem humani generis inimicum defregisse, quando nihil suum reperit in moriente. Cuspinianus rem aliter refert in suo Henrico II, sub finem his verbis usus: Cujus mors eremitæ cuidam ex strepitu malignorum spirituum innotuit. Ferunt enim imperatorem inter venandum sæpius anachoritam religiosum & sanctum virum adiisse, & de Deo ac virtutibus cum eo disseruisse. Is cum Hierosolymam visurus itineri se accingeret, imperator illi calicem aureum immensæ magnitudinis, duabus ansis insignem, in Jordanem ter immergendum ob honorem individuæ Trinitatis committit, dum redeat; donans item illi, quantum sat erat viatici. Hic per Constantinopolim rediens, Bulgariam tum eremitis abundantem obambulat, quos singulos rogavit, ut Deum pro pientissimo imperatore, ejusque incolumitate suis precibus rogarent. Dum ita colloquuntur viri religiosi, unus ex iis imperatorem vita functum narrat, visionemque nocturnam pluribus explicat, qua se vidisse calicem divæ Mariæ dicatum, cui ansa una destructa fuit, fatetur. Id quomodo acciderit ex visione demonstrat. Anachorita sarcinam suam reserat, ac calicem fractum reperit; qui etiam hodie, miraculi testimonium, Babenbergæ ostenditur. Ubi domum rediit, imperatorem eo decessisse die, quo in eremo fuit, agnovit. Deinde rebus, quas de Henrico imperatore narraverat, finem imponens, Hæc, inquit, ex diversis Annalibus excerpsimus. Utinam Annales illos protulisset!

[28] His præmissis, quibus famosus ille calix ac trutina difficultatibus laborent, [Nostra de isto miraculo,] expendamus. Historia imprimis illa, quatenus saluti S. Henrici imperatoris adscribitur, plane fabulosa & inepta nobis est, uti fuit Crantzio supra citato. Et vero procul dubio, uti recte observat Gretserus in notis ad caput 28 istius Sancti, quod supra designatum est, pag. 96, sanctus ille Imperator meritis gravissimus ad tribunal Dei venit. Si quæras, an alteri acciderit saltem in substantia? Respondemus, nihil nos videre sive ex parte hominis, sive ex parte Dei, sive ex parte Sancti, cur fieri res ista non potuerit. Nihil, inquam, ex parte hominis: cur enim eripi is e vita, ac iterum vitæ reddi non possit? Nihil item ex parte judicii divini: nam potest Deus hominem ad tribunal suum evocare, ac sententiæ adversus eum ferendæ exsecutionem suspendere. Nihil denique ex parte Sancti, quo minus a divina misericordia hoc miraculum impetrare potuerit.

[29] Jam vero quia illud jam est in stabili, ut ita dicam, possessione, neque in promptu habeo ullum solidum argumentum, [ac de famoso isto calice sententia.] quo apertæ falsitatis id convincam; nihil cogit, fabulositatis censuram eidem inurere, si rei gestæ substantiam spectes: sin autem narrationis adjuncta; non pauca sunt, quæ eidem incommodant. 10. Alii aliter illa referunt, secundum dicta. 20. Non conveniunt in tempore. 30. Non placet longa illa narratio Joannis de Stabulis. 40. Circa calicem dissentiunt scriptores: etenim eumdem calicem, inquit Joannes, fractum Romam miserunt ad basilicam ipsius, ubi sanctissimum ejus corpus.. requiescit; qui calix sicut erat fractus, usque ad tempus Adriani IV Papæ (post medium utique seculum XII) in eodem loco permansit. Sed abbas prædicti loci.. eumdem calicem fregit, atque addito multo auro, eum ampliorem fecit fieri: qui usque hodie in prænominata Martyris basilica ostenditur. In Vita autem S. Henrici imperatoris superius in nostro Commentario prævio num. 49 citata dicitur de eo: Calicem aureum in honorem Dei, & commemorationem S. Laurentii martyris, ecclesiæ Mersburgensi contulerat: ubi sermo est de samoso calice nostro. Crantzius supra citatus dicebat, eum servari Merseburgi. Cuspinianus denique, uti habes superius num. 27, refert, calicem divæ Mariæ dicatum fuisse.. qui etiam hodie.. Babenbergæ, uti addit, ostenditur. Ex his itaque sequitur, ut, tametsi samosi calicis Laurentiani historiam, quantum ad ejus substantiam pertinet, negare non audeamus; non paucæ tamen ac leves circa rei adjuncta occurrant difficultates, quæ non bene inter se cohæreant.

[30] [Demetrius Cydonius] Nec vero decet, silentio a nobis præteriri miraculum aliud seu beneficium plane egregium, quod suggerit documentum Græcum, cujus apographum apud nos est, hoc titulo prænotatum: Τοῦ μακαρίτου κυροῦ Δημητρίου τοῦ Κυδώνης λόγος εἰς τὸν ἅγιον Λαυρέντιον. Id est: Domini Demetrii Cydonii bonæ memoriæ sermo in sanctum Laurentium. Sic autem incipit: Οἱ σώφρονες τῶν ἐραστῶν οὐ τῶν ἐρομένων περίσχονται μόνον &c. Laudatus auctor paullo post initium istius sermonis sanctum Martyrem alloquens, ejus se patrocinio salvum & incolumem evasisse e gravissima maris tempestate, cum grati animi memoria testatur; quando scribit: Καὶ τοῖς λόγοις ὕλην διδοὺς, καὶ κινῶν ἐπὶ τὸν δυνατὴν ἀμοιβὴν τῷ χάριτος ἄρξαι, ὅτι ἡμῖν ἐπὶ τὸν σὴν πόλιν ἐπειγομένοις, καὶ χειμῶνι χρησαμηνοις, πάσης μὲν τέχνης, πάσης δὲ ἐλπίδος ἰσχυροτέρῳ, αὐτὸς μαρτύρων δόξα μόνον κληθεὶς, αὐτίκα τήντε τοῦ πελάγους ὕβριν ἐστόρεσας, καὶ ἡμᾶς ἤδη δυομένους τῶν κυμάτων ἐξήρπασας. Τότε γὰρ οὐ δίκαιον ἐδώκει, μὴ κηρῦξαι τὸν εὐεργέτην, καὶ μικρῷ λόγῳ γὰρ τῆς χάριτος ἐνδείξασθαι μέγεθος. Καὶ ἦν ἡμῖν ὑπόσχεσις ἐν αὐτοῖς τοῖς δεινοῖς, εἰ περιγενοίμεθα, λόγῳ τῷ τοῦ Χριστοῦ Μάρτυρι τὸν εὐεργεσίαν ἀφοσιώσασθαι.

[31] [ope S. Laurentii in gravissima tempestate sospitatur.] Quæ sic reddimus Latine: Et verbis materiem subministrasti, ac movisti nos ad efficacem memoris animi vicissitudinem, ut grates ordiremur persolvere, quia nobis ad urbem tuam properantibus, ac tempestate, quæ nullum arti, nullum spei locum relinquebat, jactatis, tu ipse, O Martyrum gloria, invocatus dumtaxat, injuriosum statim stravisti pelagus, nosque jam subsidentes e fluctibus eripuisti. Tunc quippe æquum non videbatur, de sospitatoris laudibus tacere, & sermone parvo magnitudinem gratiæ non ostendere; ipsisque in periculis voto nos obstrinximus, siquidem superesse nos accideret, sancti Martyris Christi beneficentiam debitis præconiis celebrare. Quo ex loco prædictum documentum ad nos pervenerit, dicere non habemus; cum præter morem illud non notetur in nostro apographo. Circa Demetrium vero ejusdem sermonis auctorem observamus sequentia. Elogium ejus ac scripta invenies apud nostrum Antonium Possevinum in Apparatu sacro, ac Leonem Allatium de Ecclesiæ occidentalis atque orientalis perpetua consensione lib. 2, cap. 18, § 5; quibus adde auctorem Appendicis ad Historiæ litterariæ Guilielmi Cavei heterodoxi partem primam editionis Genevensis anni 1694, pag. 32; in qua Appendice laudatus Demetrius dicitur claruisse anno 1357. At nullam apud istos bibliographos de sermone, cujus fragmentum modo prolatum est, invenimus mentionem, præterquam in Appendice ad dictæ Historiæ litterariæ partem alteram pag. 283; ubi haberi dicitur in bibl. Bodl. cod. Baroc. 90.

[32] Corollarii loco addi velim id quod refertur in Relationibus seu novis publicis Bruxellensibus anni 1657; [Alia quædam mira.] in quibus scribi Neapoli die XXX Januarii ejusdem anni dicitur, provinciam Lupiensem (vulgo Lecce) ad illud usque tempus per intercessionem S. Laurentii, qui ejusdem est patronus, a peste immunem extitisse, quamquam ab ista lue undequaque fuerit circumdata. Alia quædam mira de S. Laurentio memorant schedæ nostræ Mss., quas ante me habeo; sed pluribus referendis supersedeo. Mirabile autem, quod accidit Romæ occasione sacri pignoris S. Laurentii, quod inde erat transmittendum in Hispaniam rogatu Philippi II pro sanctuario monasterii Scorialensis, dabitur paragrapho proximo, ubi de isto monasterio, ejusque æde sacra agetur.

§ IV. Ædes sacræ in Italia; monasterium ac templum Scorialense in Hispania; miraculum quod a nonnullis refertur ea occasione.

[Ædes sacræ Romanæ, memorabile sacellum Florentiæ.] Præter illa, quæ in nostro Commentario Actis S. Laurentii prævio præmisimus de locis sacris sub ipsius nomine nuncupatis, nec non prodigiorum gloria nobilitatis, supersunt alia quædam, quibus gloria ejus posthuma egregie commendatur. Taciti ea præterimus, quæ recensentur apua Piazzam in Hemerologio sacro Romæ Christianæ ac gentilis ad diem X Augusti, plenariis indulgentiis ditata; neque inquirere est animus plura loca sacra, quæ alibi terrarum in ejus honorem exstructa sint; quando nos vocat Florentia, magnificentissimo ac ad immortalem Laurentiani nominis splendorem posteritati commendandum accommodatissimo monumento illustris. Maximilianus Misson in Novo itinerario suo Italico, anno 1688 peracto, & Hagæ Comitis anno 1691 typis edito, parte 2 pag. 156 meminit ecclesiæ S. Laurentii, quæ Florentiæ magna admodum ac dives est; deinde de famoso ibidem sacello dici posse credit salva veritate, quod illud, tam longo & non interrupto labore continuatum, omnium venustissimum totius orbis futurum sit. Ad hæc, monumentum hoc non ausus describere, quamdam ejusdem subnectit ideam; ubi de magnificentissimi operis arte, lapidibus pretiosissimis, aliisque ornamentis illud splendide condecorantibus sermo est, aliaque imposterum hunc condecoratura locum designantur.

[34] Verumenimvero immortalis gloria sancti Archidiaconi nostri posthuma præ omnibus aliis sub venerabili ejus nomine erectis fabricis est ac dici merito debet augustissimum illud ac vere regium monasterium ac templum Scorialense S. Laurentii in Hispania, [Omnibus quam longissime supereminet] unicum cum ibidem loci, tum alibi terrarum inter religiosa monasteria prodigium; cui par si diu quæsieris, ubinam gentium illud invenies? in quo utique munificentia fundatoris Philippi II Hispaniarum regis, materiæ pretium, operis elegentia, artificum industria quasi certare inter se de palma videantur. Celeberrimi porro hujus monumenti majestatem mirari nobis licuit ac suspicere anno 1722, per mensem fere integrum in eodem moratis. Brevem ejusdem descriptionem Hispanice vulgavit R. P. F. Franciscus de los Santos, ad quam lectorem mitto, plura, quam continuo dicemus, de eodem distincte ac graphice discere cupientem. Breve interim de illo elogium habet noster P. Petrus Ribadeneira in Flore Sanctorum, quod rebus S. Laurentii ibidem ad diem X Augusti inseruit, quodque ex Hispanico redditum sic sonat: Postremo Catholicus Hispaniarum rex D. Philippus, hujus nominis secundus, templum condidit S. Laurentii in Scoriali, magnitudine sua ac pietate dignum: in quo datur tam multa videre, ut nesciat homo, quidnam admiretur magis, an magnam, religionem, qua tot Ordinis gloriosi S. Hieronymi Patres vivunt; an sumptuosam magnificentiam ædificii, in quo vivunt; an numerum reliquiarum Sanctorum, quæ in isto templo honorantur; an divitias inæstimabiles, quibus honorantur; an libros exquisitos, quos magnus ille rex conjungi jussit in istius sanctæ domus bibliotheca; an collegium ac seminarium, quæ in eadem fundavit; rebus aliis, quæ in illa exstant, adeo raris ac mirabilibus silentio præteritis.

[35] [magnificentissimum ac sumptuosissimum] Jam vero ut ex ungue leonem, quod vulgo dicitur, sive ut ex sumptibus pecuniariis, quibus hoc opus cum suis appendicibus constitit, operis ejusdem majestatem æstimes; expensæ in illud factæ non ad centena dumtaxat ducatorum millia sæpe etiam multiplicata ascendunt; verum etiam ad ducatorum milliones; de qua re Franciscus de los Santos idem qui supra lib. 1, discursu 17 fol. 102 verso testatur e rationibus ac libris administrorum istius fabricæ, nec non e schedulis & apochis &c., expensas omnes, quæ per annos triginta octo, ab operis exordio usque ad obitum Philippi II numeratos, contigere, ascendere usque ad quinque milliones, ac ducenta sexaginta millia ducatorum, additis quingentis septuaginta ducatis: qua summa, uti addit auctor idem, non solum quanta quanta ibidem spectatur fabrica surrexit; sed etiam pictura omnis, omnis manualis labor Phrygiorum operum (ita explico Hispanicum todo lo que toca a las manos de los bordadores) omnesque illarum rerum, quæ & ad monasterium tamquam ejusdem additamenta seu appendices pertinent, & quas dictus scriptor nominat, sumptus comprehenduntur; quibus si addas argentum, aurum, aliaque ornamenta, quæ ibi referuntur, nec non libros omnium bibliothecarum studio inservientium, etiam vel sic non excrescere sumptus ad milliones sex ac ducenta insuper ducatorum millia asserit. Aliquorum etiam opinionem refert, qui expensas ad viginti duos, imo etiam ad viginti quinque milliones extendunt, quæ ibidem factæ sint spatio annorum octo supra triginta; sed illam non admittit, pro certo habens, quod post fabricatum quoque Pantheon, quod dicitur, & quo ædificium ad suæ perfectionis apicem a Philippo IV, Hispaniarum rege, perductum fuit, una cum aliis operibus ac ornamentis, quæ superaddita fuere, summa expensarum non excrescat ad partem tertiam millionum quinque supra viginti.

[36] [Scorialense S. Laurentii monasterium] Porro quidnam rei sit regale sacellum, nomine Pantheon, disces ex hac ejusdem inscriptione, quam habes apud dictum auctorem lib. 2, fol. 122 verso:

D. O. M.
LOCUS SACER MORTALITATIS EXUVIIS
CATHOLICORUM REGUM

A RESTAURATORE VITÆ, CUJUS ARÆ MAX.
AUSTRIACA ADHUC PIETATE SUBJACENT,
OPTATAM DIEM EXPECTANTIUM.
QUAM POSTHUMAM SEDEM SIBI ET SUIS
CAROLUS CÆSARUM MAX. IN VOTIS HABUIT,
PHILIPPUS II. REGUM PRUDENTISS. ELEGIT,
PHILIPPUS III. VERE PIUS INCHOAVIT,
PHILIPPUS IV
CLEMENTIA, CONSTANTIA, RELIGIONE MAGNUS
AUXIT, ORNAVIT, ABSOLVIT
ANNO DOM. M. DC. LIV.

[37] Verum præ omnibus aliis excellentissimis sæpe laudati monasterii structuris, [ac templum, ob victoriam Sanquintinianam a Philippo 2 constructa.] ad propositum nostrum maxime conducit augustissimum ejusdem templum; de quo consuli potest auctor supra laudatus lib. 1 fol. 15 & sequentibus. Accipe ex eo hanc inscriptionem, quæ ad immortalem S. Laurentii gloriam, nec non ad regis fundatoris eximiam venerationem erga eumdem sanctum Martyrem plane est singularis:

d. Laurent. mart.
PHILIPP. II OMN. Hisp. regn.
UTRIUSQUE SICIL. HIER U. ETC. REX
HUJUS TEMPLI PRIMUM DEDICAVIT
LAPIDEM D. Bernardi sacro die
ANN. MDLXIII. RES DIVINA
FIERI IN EA COEPTA PRIDIE FESTUM
D. Laurentii ANNO M. D. LXXXVI.

Fabrica autem ista ecclesiæ simul cum omni suo ornatu ac apparatu &c. constitit uno millione, & ducentis ac quadraginta ducatorum millibus, prout invenies libro citato fol. 103. At de his plus quam satis. Causa vero quæ religiosissimum istum monarcham movit ad opus tam insigne, fuit pietas erga S. Laurentium; occasio autem famosissima illa victoria, quam ad Fanum S. Quintini in Veromanduensi agro Picardiæ, ipso die S. Laurentii, de Gallis ignominiosa ac perniciosa, ut cum Spondano loquar, pugna cæsis reportavit anno 1557.

[38] Tot vero ac tantis monasterii Scorialensis mirabilibus superaddendum nunc venit aliud mirabile; [Miraculum insigne] quod ita se habet. Sicut laudatus monarcha studiosissimum se præbuit indagatorem, & solertissimum, ut ita dicam, venatorem sacrarum reliquiarum, ut iis e variis orbis partibus per suos diligentissime conquiri jussis monasterium suum locupletaret (cujus rei insigne specimen protulimus superius in Commentario nostro prævio § 7) ita etiam Romæ petiit a Summo Pontifice pignus aliquod sacrum seu partem S. Laurentii in Scorialensi cœnobio asservandam: qua occasione miraculum sequens Romæ contigisse scribit Franciscus de Aynsa in Opere, quod de rebus Oscensibus Hispanice in lucem dedit, lib. 2 cap. 3 pag. 131. Rem gestam inde refero in hanc sententiam: Sua Sanctitas petitioni tam justæ obsecundans, fractionis ac donationis negotium duobus Cardinalibus commisit, dato eis frusto papyraceo, ut ejusdem magnitudinem sectio sacri lipsani æquaret. Confici jusserant e chalybe parvam quamdam limam adinstar serræ, ut majore cum reverentia sacrum pignus abscinderent. Aperto sepulcro, viderunt os quoddam, ad cujus extremitatem recte quadrabat papyrus: dumque incidere cœpissent, numquam potuit lima illi morsum inferre, aut signum indere.

[39] Rem mirati tentarunt incidere magis sursum, ita ut notabiliter majus fieret sacrum lipsanum: [in osse Sancti, eo Roma a Pontifice mittendo,] & vix lima erat admota ad os sacrum, quando repente illud diffissum reperere. Visum miraculum publico actu testificati sunt notarii. Cardinales vero ubi accessissent ad Pontificem, ac rei eventum ipsi narrassent, Sanctus, aiebat, Laurentius vult redire in Hispaniam. Ac tum ad regem misit os sacrum, miraculum authentice munitum, ac limam: quæ omnia in manibus suis habuit sanctus ille episcopus Turiasonensis D. Jacobus de Yepes, qui tum temporis suæ Majestati erat a sacris confessionibus: idemque episcopus omnia quæ dicta sunt retulit doctori Gaspari Ram, cathedratico emerito de prima, ut vocant, theologiæ in hac insigni Universitate Oscensi, qui dein confessarius D. Petri Toletani, gubernatoris Ducatus Mediolanensis, ac vicarius generalis fuit exercitus ejus.. Illud miraculi instrumentum erit in archivo S. Laurentii regalis, quantum credi potest.

[40] [accidisse narratur.] Franciscus de los Santos lib. 1 discursu 8 tractat de S. Laurentii lipsano, (quod e medietate ossis coxæ, uti addit, constat) nec non de prodigioso circa illud eventu, quando Gregorius PP. XIII aliquam istius ossis partem volebat mittere ad dictum Sancti cœnobium Scorialense; ut verbo dicam, miraculum est in substantia idem, quod jam ex Aynsa retulimus: in substantia, inquam, idem est, quidquid sit de nonnullis accidentibus, ut vocant, quæ lectori curioso ex utriusque textus collatione notanda relinquo. At Franciscus de los Santos post narrationem facti hæc subdit: Ita illud referunt testimonium ac litteræ Sanctitatis suæ. Si addidisset auctor, testimonium illud ac litteras se vidisse, vel saltem in archivo Scorialensi asservari, majorem præfato miraculo, quod ad gloriam Sancti egregie conducit, conciliasset auctoritatem, mihique, quod unice desidero, arma subministrasset ad propugnandam adversus criticos sciolos & obtrectatores, qui forte non deerunt, hujusce rei prodigiosæ veritatem. Certe in instrumento Gregorii PP. XIII de reliquiis S. Laurentii ad Philippum II missis, quod invenies in nostro Commentario prævio § 7, & in quo inter alias dicitur ad eum mitti de costa (puto scribendum coxa: nam in Hispanico Francisci de los Santos est anca ejusdem Sancti) nihil habetur de supra dicto miraculo, item de aperto Martyris sepulcro, quod narrabat Aynsa, nihil; dicente Pontifice: Quæ omnes reliquiæ in diversis ecclesiis & locis hic (Romæ videlicet) adservabantur.

§ V. Historia corporum S. Laurentii ac S. Stephani protomartyris, miro modo, uti fertur, in eodem sepulcro Romæ conjunctorum. Ecclesiæ in agro Verano ornatus.

[Historia] In manibus meis est exemplar Ms. hoc titulo prænotatum: De translatione vel inventione SS. Stephani & Laurentii ex Lection. Bibl. Medic. Florent. plut. 20. Sic vero habet: Conjunctio corporum SS. martyrum Stephani & Laurentii facta est Romæ sub Theodosii juniore: nam cum Eudoxia filia Theodosio imperatoris & uxor Valentiniani apud Urbem cum viro degens a dæmonio vexaretur, & Valentinianus illud patri Constantinopoli existenti significasset; jubet filiam Constantinopolim adduci, ut a reliquiis protomartyris Stephani tangeretur: corpus enim S. Stephani dudum Constantinopolim ex Hierosolymis translatum fuerat, ut dicetur infra in inventione ejus III Non. Augusti. Dæmon autem in Eudoxia clamabat, quia inde numquam exiret, nisi Stephanus Romam veniret, quia sic erat voluntas Apostolorum. Quod imperator audiens, a clero & populo Constantinopolitano obtinuit, ut corpus Stephani Romanis daretur, & corpus Laurentii Græcis traderetur.

[42] Hæc autem Imperator Pelagio Papæ scripsit, qui de consensu Romanorum petitioni Imperatoris consensit. [narratur] Missi igitur Constantinopolim Cardinales corpus S. Stephani Romam deferunt, & Græci pro accipiendo corpore S. Laurentii cum eis Romam perveniunt. Capuæ autem corpus S. Stephani recipitur, & a civibus illius dextrum brachium summis precibus obtinetur, & metropolitana ecclesia ejus nomini fabricatur. Cum autem Romam venissent, & corpus ad ecclesiam S. Petri ad Vincula deferre disposuissent; vectores subsistunt, nec ultra procedere possunt. Dæmon autem in regina clamabat, eos frustra fatigari, eo quod non ibi, sed in ecclesia fratris sui Laurentii, & juxta eum elegerat collocari.

[43] Illuc ergo corpus defertur: ad cujus tactum puella mox a dæmonio liberatur: [e nostro apograho:] cumque sepulcrum adeo arctum esset, quod utraque corpora capere non potuisset, Laurentius adventui fratris sui quasi congratulans, in alteram partem sepulcri versus super latus secessit, & medietatem Stephano vacuans dereliquit: sicque Stephanum similiter super latus versa facie ad consocium collocarunt. Græci vero dum manus apponunt, ut Laurentium auferant, ad terram velut exanimes corruerunt: sed orantibus pro eis Papa, ejus clero & populo, vix ad se ad vesperam redierunt. Omnes tamen infra decem dies mortui sunt: Latini vero qui eis consenserant, in phrenesim versi sanari non poterant, quoadusque similiter amborum corpora, ut dictum est, insimul translata sunt. Hæc autem conjuctio facta est Nonis Maii. Factum enimvero mirabile! Prodigium ad posthumam S. Laurentii gloriam omnino illustre! Sed vereor, ut rei gestæ veritas, perinde ac cuperem, satis a me defendi possit: cujus uti summa votorum est, nihil demere de veris Sancti laudibus; ita falsis eum adornare phaleris, quibus ille, aliunde affatim abundans veris, nec comi vult nec debet, religio est. Rem itaque ad justam veritatis trutinam expendamus.

[44] Eminentissimus Cardinalis Baronius, qui neutiquam suspectus haberi potest, [sed tot difficultatibus] quasi vero vel Romanæ urbis vel S. Laurentii splendori quidquam ademptum velit, in Martyrologio Romano ad diem VII Maii hæc memorat: Romæ, translatio corporis S.Stephani protomartyris, quod Pelagio Summo Pontifice e Constantinopoli ad Urbem allatum, atque in sepulcro S. Laurentii in agro Verano positum, ibidem magna piorum religione colitur. Ubi vides, nihil dici de superiore miraculo, ideo verosimiliter, quia quod de illo diceret ex vero, comperti nihil satis habuit. Etenim ad dictam annuntiationem hæc observat in suis notationibus: Habentur rei gestæ vetera monumenta scriptis mandata a Lucio archidiacono; sed quæ non modica castigatione indigeant. Legimus ea in cod. manuscrip. monasterii S. Cæciliæ Transtiberim. Petrus diac. Cassin. in lib. de Vir. illust. monast Cassin. cap. 35 testatur, sanctum Brunonem episcopum Signinum de ea translatione scripsisse sermonem; idemque cap. 45 addit, alium insuper sermonem conscriptum esse a Petro, ejusdem monasterii bibliothecario, de eadem translatione Constantinopoli facta Romam. Apud nos tom. II Maii in Prætermissis ad diem VI ejusdem mensis pag. 98 notantur ista: S. Stephani protomartyris translatio corporis Romæ, tempore Pelagii Papæ primi, & Theodosii principis, quod sepultum est in ecclesia S. Laurentii extra muros, & in ejus sepulcro. Ita Ms. Strozzianum, & Martyrologium Florentinum anni MCDLXXXVI. Habes hic casum nostrum; at de miraculo, quo de agimus, nihil.

[45] [laborat,] Et vero adeo multis in sua historica relatione ineptit auctor quisquis ille fuerit, ut nullum fidei pondus sibi reliquum faciat vel in ipsa rei adeo miræ ac prodigiosæ substantia, sicut jam demonstrabimus. Rem contigisse memorat tempore Theodisii junioris, Eudoxiæ, ac Valentiniani, qui pertinent ad seculum IV, ita quidem ut Theodosius ille obierit anno ejusdem seculi quinquagesimo; Valentinianus III, cui Eudoxia uxor data, vitam clauserit anno 455. Pelagius autem PP. hujus nominis primus ad Petri Cathedram evectus est anno demum 555, quem tamen imperitus ille scriptor in narratione sua cum istis personis connectit. Numquid ergo belle compta est Eudoxia dæmoniaca? At relictis hisce nugis alias auctoris ineptias detegamus. Corpus, ait, S. Stephani dudum Constantinopolim ex Hierosolymis translatum fuerat. Itane vero? Baronius ad annum Christi 439; Eudocia, sicut refert ex Marcellini Chronico, uxor Theodosii principis ab Hierosolymis in urbem regiam (id est Constantinopolim) remeavit, beatissimi Stephani primi martyris reliquias secum deferens, quas in basilica S. Laurentii positas fideles venerantur. Deinde ex Cedreno de earumdem S. Stephani reliquiarum translatione agens, Theodosium.. multum pecuniæ misisse ad archiepiscopum Hierosolymitanum egenis distribuendæ, memorat, & archiepiscopum vicissim ei dono misisse reliquias dexteræ manus Stephani primi martyris &c.

[46] [quæ hic recensentur,] Sed inde quomodo extundes, non membrum dumtaxat quoddam istius Protomartyris, sed corpus ejus Hierosolymis Constantinopolim translatum tunc fuisse? Sane quidem, uti subdit Baronius, complura de his reliquiis haud fide digna ab aliis scripta reperiuntur, nimirum non de membri alicujus S. Stephani, sed totius corporis facta Constantinopolim translatione a Juliana nobili vidua clam illud subripiente. Sed quoniam sub Magno Constantino & Eusebio Constantinopolitano episcopo id contigisse auctor habet, haud fidem ea historia sibi conciliat, sicut nec quæ habet Nicetas in Historia de eadem translatione, facta (ut ait) sub eodem Constantino imperatore.. Verum ante Honorii tempora numquam reliquiæ corporis Protomartyris visæ sunt. Rejectis igitur fabulis, quæ hoc anno facta est per Eudociam Stephani Protomartyris reliquiarum translatio, eam ut germanam omni fide testatam recipimus. Consuli etiam possunt quæ notavit Pagius in Critica Baroniana ad annum 415 num. 2. Verum hæc a successoribus nostris loco suo examinari poterunt ad diem XXVI Decembris, quo de isto Sancto agendum erit; & de translationibus ejusdem dicendum, prout monuimus in Prætermissis ad diem III Augusti. Ceterum priusquam fabulosæ huic anonymi historiæ finem imponamus, observari cupimus, S. Protomartyrem bis ab eo fratrem S. Laurentii nuncupari. Nam si fratrem vocet propter nonnullas proprietates utrique Sancto communes, voce utitur prorsus impropria & aliena. Sin simpliciter, prout expressio ejus sonat, fratrem fuisse vult; quanam id velle potuit veritatis specie, imo vero quam crassa potius & plane absona hallucinatione? De commento autem illo apocrypho quid dicam, dum auctor ornat suam scenam Eudoxia a diabolo obsessa? Factum hoc non reperi hactenus ab antiquis & ad faciendam fidem accommodatis scriptoribus traditum; cui proin locum do inter commenta male fundata & apocrypha, donec certiora de eo edocear, præsertim cum tota superior historia tot titulis aliunde sit suspecta. Nec melioris furfuris mihi sunt ea, quæ de pœna ac morte Græcorum nec non phrenesi Latinorum in fine ejusdem subnectuntur, dignum utique, ut ita loquar, patella operculum.

[47] Ecce autem, dum reculis hisce castigandis occupor, [ut tamquam fabulosa &. apocrypha] incido in Catalogum Sanctorum Petri de Natalibus lib. 4 cap. 139, ubi eamdem historiam refert, addens tamen in ejusdem fine, ut dicit frater Bartholomæus. Qua occasione cupido me incessit inquirendi, ecquis esset iste frater Bartholomæus. Consulenti itaque mihi prologum, qui isti Sanctorum Catalogo præfigitur, occurrit ibidem inter alios Legendarum Sanctorum scriptores, qui nominantur, frater Bartholomæus in Chronicis suis. Quisnam autem is fuerit, perspicue intellexi e R. P. Jacobo Echardo in opere, cui titulus Scriptores Ordinis Prædicatorum recensiti, tom. 1, pag. 110, ubi de F. Bartholomæo Tridentino tractatur, apposita nota anni 1240, ac deinde præcipuum inter ejus opera nominatur Epilogus vitæ Sanctorum. Et additur: Extat codex Ms. Romæ in (bibliotheca) Barberina, aut saltem ejus fragmentum .. Exemplum hujus operis integrum habuit Petrus de Natalibus, quo & se usum passim fatetur in Vitis Sanctorum, & in fine Vitæ S. Ingenuini Febr. V sic addit (lib. 3 cap. 85) Hæc F. Bartholomæus, indicans totam ab eo exceptam. Unde autem Bartholomæus Tridentinus historiam translationis S. Stephani, quam hic examinamus, desumpserit, non est mihi promptum dicere: suspicor tamen eam, utcumque de primo ejusdem Latino scriptore res sese habeat, ad Græculas figlinas, hujusmodi sordium alioquin tam feraces, referendam esse, e quibus dein ad Latinos transierit. Interim de Bartholomæo Tridentino meminimus tom. 1 Augusti die IV in Commentario prævio S. Dominici § 1 pag. 359; ubi etiam indicavimus, opus illud Bartholomæi, de quo modo actum est, in nostri Henschenii ecgrapho nominari librum epilogorum in gesta Sanctorum.

[48] Ceterum prodigiosa illa simul ac fabulosa SS. Laurentii ac Stephani conjunctio narratur etiam in Legenda aurea Jacobi Januensis, [a nobis] Ordinis Prædicatorum, Parisiis vulgata anno 1475; item in Legenda, quæ inscribitur Opus aureum, quod .. non mediocri diligentia fratris Claudii de Rota, sacræ theologiæ professoris, Ordinis Prædicatorum .. auctius redditum, & anno 1531 excusum; & prætensæ istorum Martyrum conjunctioni subjungitur sequens epiphonema: O felix Roma quæ corpus Laurentii Hispani & Stephani Hierosolymitani, tam gloriosa pignora, uno claudis mausoleo! Deinde vero dicitur: Facta est autem ista conjunctio IX Kalen. Maii circa annos Domini CDXXV. Franciscus de Aynsa in opere, cui titulum indidit Fundatio, excellentiæ &c. civitatis Oscensis, lib. 2 cap. 3 intendit probare e translatione corporis S. Stephani, de qua supra diximus, S. Laurentium fuisse Hispanum, & ibidem illam narrat pag. 129 & sequente. At nos meliore fundamento, quam hujusmodi reculis omnino vacillantibus ac caducis, Sanctum istum Hispanis dare conati sumus superius in Commentario § 10. Denique, ne lectoris patientia abutamur, nolumus commemorare quænam Doctor Dormerus in suo S. Laurentio defenso in civitate Oscensi lib. 2 cap. 3 objiciat Doctori Joanni Baptistæ Ballestero, postquam ex hoc translationem illam retulisset; tametsi eventum hunc prodigiosum ibidem pag. 146 admittat, traditionis laudem, uti putat, promeritum; pro qua re affert fratrem Thomam Trugillum, Alfonsum Villegam, Petrum de Natalibus, Gaubertum Fabritium, Hieronymum Higueram, Stephanum Aguillarium, Hermannum Crombachium &c.

[49] [rejiciatur.] Sed tantilla seu potius nulla auctoritate nixa traditio, nomen dumtaxat meretur traditionis mere popularis ac adespotæ; quandoquidem hujusmodi auctores, etiamsi plures hisce tales superaddideris, in re tam antiqua numerum solummodo facere possunt, non fidem. Nec vero piget observasse, Ballesterum jure corrigi a Dormero pag. 154 & sequentibus, quod S. Laurentium vocet consanguineum (Hispanice primo) S. Stephani; ubi tamen hunc Protomartyrem illius fratrem dici posse contendit recurrendo ad significationes vocis frater nimis improprias ac longe quæsitas, quam ut alter alterius frater simpliciter vocari possit; qualis vocatur in superiore ecgrapho translationis, nec non in Legendis paullo ante assignatis. Frater itaque Thomas Trugillus, quem modo nominabam, Thesauri concionatorum parte 2 in Vita S. Stephani Protomartyris Col. de hoc prodigio corporis S. Laurentii agens, & hæc scribens de traditione ista supra dicta, non meretur audiri. Porro, ait, ex traditione habetur, quod quo tempore apertum fuit sepulcrum B. Laurentii, concessit de loco in quo manebat B. Laurentius, ut concederet dexteram partem ipsi Stephano: ex quo appellatus fuit deinceps Hispanus civilis & urbanus.

[50] [Templi in agro Verano, ubi SS. Laurentius ac Stephanus, ornamenta.] At nugis istis valere jussis, re magis seria finem imponamus præsenti argumento. Ciampinus in sua Synopsi historica de sacris ædificiis a Constantino magno constructis, cap. 6 tractans de ecclesia S. Laurentii in agro Verano extra mœnia Urbis, pag. 115 Sub arcu triumphali, inquit, cappella, sive ut olim denominabatur B. Laurentii confessio sita est, ubi ejusdem, una cum illo B. Stephani, corpus marmorea arca ferreis virgis circumdata inclusum jacet. Octo ad eum gradus descensum præstant; duodecim columnæ elevant fornicem, quarum quatuor anteriores ex marmore viridi, reliquæ ex pario sunt, indicantque non eas esse, quas inibi laudatus Xystus Pontifex (hujus nominis III, de quo supra noster Commentarius num. 8) apposuit, cum illæ porphyreticæ fuerint. Plura cap. 6 citato legere datur de dicta ecclesia, nec non oculis intueri in tabula 26: quæ etiam possunt conferri cum iis quæ in eodem Commentario a nobis præmissa sunt. Laudatus auctor Veterum monumentorum parte 2 cap. 13 scribit de opere musivo istius ecclesiæ, quod etiam in tabella 28 repræsentat, ac constructum fuisse refert a Pelagio PP. II anno 578; de quo Pontifice mentio a nobis facta loco mox indicato num. 9.

§ VI. Alia quædam mira de S. Laurentio memorantur.

[Henrico tertio imperatori visio terrifica exhibetur,] Præ manibus habeo ecgraphum, hoc titulo notatum: S. Laurentii miracula; quod ex Petri Calo p. 2 f. 39 post Vitam fuisse depromptum, adscripsit noster Papebrochius. Hæc autem narrat: Henricus tertius imperator, ut ait Helinandus, tempore Conradi patris sui, a quodam clerico fistulam tulerat argenteam, qua pueri ludentes aquam jaculantur, pactus ei episcopatum dare, cum foret imperator. Adeptus imperium impiger pollicitum dedit. Non multo post aspero morbo correptus decubuit: quo morbo crescente, in triduo exensis * & mutus jacuit. Episcopi præsentes triduano indicto jejunio pro vita ejus Domino supplicabant. Convalescens accitum episcopum, quem pro fistula fecerat, sententia concilii deposuit, confessus, se toto illo triduo dæmones infestos sibi vidisse flammam in se per fistulam jaculantes, flammam dico adeo pertinacem, ut noster ignis respectu illius jocus putetur. Interim vero juvenem semiustulatum adventasse ferentem calicem aureum immensæ magnitudinis aqua plenum, cujus visione & laticis aspergine extinctos ardores evaserat. Hic erat B. Laurentius martyr gloriosus, cujus ecclesiæ tectum longa carie dissolutum compaginari fecerat, & præter alia munera calice aureo eamdem ecclesiam honoraverat.

[52] Historia illa contigerit oportet non post annum 1039, [sospitante eum S. Laurentio.] quo Conradus II imperetur diem clausit extremum, post eodem anno in imperio successit Henricus III cognomento Niger, ejusdem filius non gener, ut nonnullis fabulose placuit. Helinandus, in cujus fide superiora referuntur, Gallus, monachus Frigidi montis congreg. Cluniacensis, anno circiter MCC scripsit historiarum a creatione mundi libros 48, de reparatione lapsi lib. 1; sermones plures; epistolarum ad diversos lib. 1, teste nostro Possevino in Apparatu sacro; ante quem de laudato scriptore pluribus egerat S. Antoninus 3 parte Historiarum, titulo 18, capitulo 5 quod inscribitur De Helinando historiographo. De voce exensis fit mentio in Glossarii Cangiani editione novissima tom. 3. Per Fratrem Bartholomæum, qui proxime hic signabitur, intelligo Bartholomæum Tridentinum Ordinis FF. Prædicatorum: de quo egi paragrapho præcedente. De F. Petro Calo, qui etiam fuit ex Ordine FF. Prædicatorum, consuli potest Bibliotheca Scriptorum ejusdem Ordinis tom. 1 pag. 511.

[53] Nunc en tibi alia, quæ e dicto ecgrapho huc transcribo: [Quid fecerit circa ecclesiam Tridentinam, siccitatem aëris, & perditum sacrum lipsanum.] Frater Bartholomæus scribit, quod Tridenti est ecclesia Martyris hujus nomini dedicata, & ab antiquis sanctimonialibus ad habitandum tradita: quæ tamdiu a Martyre fuit retenta, quamdiu vivere eis placuit in sanctitate. Idem postea a monachis vidimus adimpletum. Superest, ut qui nunc locum incolunt, caveant ne Martyr irascatur.

Siccitas aëris dire populum premebat: clerus populusque Tridentinus Sanctorum undique limina visitabat. Quinta igitur die Augusti dum S. Dominici Prædicatoris solemnia, cujus altare in prædicta est ecclesia, agerentur, & nimia esset serenitas aëris, pontifex advenit cum clero & populo suffragia petiturus. Et ecce, dum chorus Missam inchoat, nubes tonant, & per totam Missam pluvia salutaris descendit. Substitit post hæc, donec qui advenerant, ad propria redierunt, & iterum die tota terram irrigavit, statimque subtrahitur. Quinto post hæc die, dum festum instat Martyris, processio solemnis reducitur, & optatam pluviam Dominus populo abundanter largitur.

Anno etiam Domini MCCXX in festo dedicationis prædictæ ecclesiæ, ego a curiis prope & Cæsaris rediens & multorum Sanctorum reliquias huic ecclesiæ deferens, detuli & crystallum [cum] parva cruce ex auro & argento insignita. Hæc dum reverenter in processione portaretur, crux ignoranter labitur a crystallo, & cum nimia esset multitudo & populi pressura, a parvulo & ignoto puerulo tristibus fratribus ante Euangelium coram altari præsentatur; cum grave esset viris fortissimis pressuram transire.

[54] [Mira de carbonibus in Hispania] Sed mirabile omnino est, quod lego in epistola nostri patris Alexandri Wilthemii, die VII Augusti 1677 vel 1679 ad Papebrochium Luxemburgo data, e qua extraho sequentia: Dixi excellentissimæ dominæ Principi nostræ, Reverentiam vestram non novisse S. Faustum, de quo quæsivi &c. Sed narravit mihi hodie rem mirabilem. Ait in Hispania si quis die S. Laurentii quocumque demum loco vel leviter fodiat, statim offendere carbonem: & asserit, se cum Imperatrice defuncta idem expertam. Habetne Ra. Va. aliquid simile inter miracula S. Laurentii? Deinde ex eodem loco, die XXI ejusdem mensis & anni ad eumdem Papebrochium scribens, ista sic confirmat: Excellentissima domina gubernatrix nostra scripsit in Hispaniam pro Vita S. Fausti. Dixi ei, Reverentiam vestram deposuisse ad X Augusti litteras meas de carbonibus S. Laurentii. Fuit ei gratum, & affirmavit idem paullo ante quam confiteretur, & communicavit. Ait se bis uno die cum imperatrice fodisse, semel in horto pensili (Hispanice en un balcon) iterum in alio horto, & bis repertos carbones. Id autem fit a primis Vesperis festi usque ad secundas. Advocavit unam ex suis dominabus, quæ affirmavit sancte, idem sibi contigisse.

[55] [referuntur;] Factum illud singulare ac mirabile illustribus illis personis ac fide dignis contigisse, referente Wilthemio, sicut ego inficiari non audeo, sic dissimulare nequeo, quin significem, mirari me vehementer, si illud quovis loco in Hispania, si a primis festi Vesperis usque ad secundas, si cuilibet denique vel leviter fodienti illud prodigium eveniat, nihil hujusmodi hactenus ad meam in rebus sancti Laurentii eruderandis non oscitanter occupati notitiam aliunde pervenisse ex scriptoribus præsertim Hispanis, qui suspecti neutiquam esse possunt, quod vel ejusdem laudibus aliquid detractum velint, vel quod rem adeo prodigiosam ac pervulgatam, si vera sit, ignorare potuerint. Opus igitur est testimoniis bonæ notæ, antequam calculo nostro eamdem comprobemus. Porro quia mentio facta est de P. Alexandro Wilthemio, consuli potest Bibliotheca nostræ Societatis de operibus ab eo editis.

[56] [uti & alia varia] Franciscus de Aynsa supra memoratus, lib. 2, cap. 8, pag. 156 nonnullos refert eventus, qui tametsi haud manifesta sint miracula, videntur tamen res esse hujusmodi, ut accidere non potuerint absque singulari Dei providentia, ac nostri sanctissimi Levitæ favire. Quæ igitur idem auctor ibidem excudit Hispanice, ea hic recudo in hanc a me sententiam Latio sermone reddita. In Sancti igitur æde sacra Oscensi anno 1589 accidit, ut accensus fuerit cereus Paschalis occasione cujusdam intemperici aeris, sed incuria Joannis Miedes æditui non exstinctus, tota illæ nocte arserit; cujus ignis candelabrum magnum ligneum, cerei ejusdem sustentaculum, corripuit & quidquid in eo erat auro oblitum, uti & SS. Orentium ac Laurentium in eodem pictos consumpsit usque ad diadema S. Laurentii: & ibi stetit ignis, quamquam nemo eum exstinxisset. Evenit præterea, ut pruna quadam ignita super altare delapsa, totum ejusdem operculum coriaceum fuerit combustum, & aliquid etiam in frontali, quod vocant; mappæ autem, quæ velocissime videbatur devoranda, nihil damni illatum fuit.

Dum destructa esset media pars istius templi, ubi natales hauserat (ita Aynsæ placet) illustrissimus hic Martyr, ut magnificum as sumptuosum illud, cui tunc dabatur opera, ædificaretur; id quod supererat adhibitum fuit ad celebranda divina officia. Quadam vero die, dum nemo tunc esset in ecclesia, magna pars contignationis (ita interpretor Hispanicum de la cruceria) decidit; casu, uti apparet, dilato ad illud tempus, quo omnis populus erat extra ecclesiam.

[57] Alia die contigit, ut, quando destrueretur arcus quidam chorum sustentans, [quæ ibidem in civitate Oscensi contigere.] eique in morem equitis insideret cæmentarius illum demoliens, ex infortunio totus quasi corruerit, & una cum illo juvenis in eodem corporis situ: sed hic nihil damni passus sine mora redire potuit ad suum laborem.

Eadem occasione ac temporis puncto duæ operæ transferebant feretro saxum, ut illud seponerent, ac sic locum darent; & transibant infra arcum, quando decidebat; qui per medios homines lapsus, feretrum quidem ac funes, quibus illud e collo appensum portabant, confregit; sed nihil eis nocuit; ita ut statim reverterentur ad suum laborem cum magna circumstantium admiratione.

Dum effoderentur istius ecclesiæ fundamenta, quæ spatiosa admodum ac profunda erant, variis vicibus præ humiditate deciderunt multi ac valde magni terræ acervi, operis, qui inferius illis aperiendis occupabantur, sine damno relictis.

Accidit etiam, ut, dum dictorum fundamentorum terra educeretur, carri conculcarint pueros, aliumque populum absque ulla læsione.

Die Martis, quæ fuit XXX Maii, anni 1617, deorsum e coronide prolapsus est medius later, & in conspectu omnium videbatur debere impingere in caput operarii cujusdam, qui inferius vacabat rei suæ mercenariæ, nomine Puxol: a quo veluti devians medius later unum ei pro se latus dedit, vestimentum solummodo ipsius tangens, illæsa omnium ejusdem persona.

Paucis item ante diebus evenit alia res valde singularis. Juvenculus quidam desuper cecidit ex arcu sacelli cathedralis, quod ad partem epistolæ situm est majoris: creditusque fuit omnibus, quotquot operi intererant, inspectantibus, deorsum labi; sed remansit, non sine miraculo uti videtur, illæsus in tabula, quam super coronidem posuerat, unius asseris latitudinem continente.

[58] [Sanctus depellit aëris intemperiem:] In Ms. nostro Hispanico Cæsaraugusta huc misso refertur ex Bagata tom. 1, lib. 3, cap. 2, n. 27, quod cœnobitæ monasterii de Clusa, qui meditabantur illud deserere propter fulmina in illud incidentia, consuluerint super hac re S. Hugonem abbatem Cluniacensem: qui illis auctor fuit, ut sese non moverent, sed ut voto se obstringerent S. Laurentio, faciendi quotidie commemorationem ejus. Quod exsecutioni mandarunt; atque ex isto tempore ab hujusmodi calamitate liberati sunt. De S. Hugone abbate Cluniacensi agitur tom. III Aprilis nostri ad diem XXIX, pag. 628; ubi notatur ad abbatialem dignitatem promotus anno 1049. De monasterii Clusensis abbatiæ origine & auctore Mabillonius in Actis Benedict. sec. VI, part. 2, pag. 697 Clusinum, ait, S. Michaëlis monasterium olim insigne in diœcesi Taurinensi ad Pyrchiari montis radices situm est, nempe ad Clusas seu Alpium fauces & angustias, quas Carolo M. in Italiam procedenti Desiderius Langobardorum rex præcludere frustra tentavit. Hæc sub serviunt pro hujus narrationis loco ac tempore.

[59] [mira in ejus sanguine.] Quando in Commentario prævio § 2 tractavimus de locis sacris, S. Laurentii miraculorum prærogativa nobilitatis, protulimus ibidem rem prorsus mirabilem, quæ stato tempore contingit in ejusdem insignis Levitæ sanguine, quem ibidem indicavimus asservari in ecclesia Campaniæ territorii Romani. Miraculum hoc breviter perstringitur in Ms. nostro, de quo dicebamus, Cæsaraugustano; sed ex Bagata, qui in eodem citatur tom. 2, lib. 6, cap. 3, n. 25, discimus, rem hujusmodi accidere Neapoli in sacro quodam ejusdem Sancti lipsano, quod exstat in conventu Religiosorum Franciscanorum de Advocatione istius Sancti; nec non in alio aliquo ejusdem Martyris sacro pignore conventus monialium Ordinis S. Benedicti, vulgo S. Mariæ de Alvina, uti asseritur in eodem Ms. ex Bagata tom. 2, lib. 6, cap. 3, n. 50. Atque hic rerum Laurentianarum sit finis.

[Annotata]

* l. exsensus, i. e. sensibus destitutus.

DE MAGNO SS. MARTYRUM NUMERO
ALEXANDRIÆ ET RELIQUA ÆGYPTO.
Ex Martyrologio Romano.

Sub Decio.

[Commentarius]

Multi MM. Alexandriæ & in reliqua Ægypto (SS.)

J. B. S.

Notissima est eruditis S. Dionysii Alexandrini ad Fabium Antiochenum incomparabilis epistola ab Eusebio Historiæ ecclesiasticæ lib. 4 cap. 41 & 42 recensita, qua immanissimam carnificinam & ante & post Decii edicta Alexandriæ & reliqua Ægypto exercitam graphice describit, quando nimirum innumeri prope Christiani omnis ætatis & sexus variis maxime & inauditis cruciatibus interempti sunt. Horum non pauci gloriosi pugiles in sacris Fastis ex laudata epistola nominatim expressi suum alibi locum repererunt præsertim mense Decembri quo XII, XIV, XIX & XXII, aliique mensibus aliis referuntur. In Actis porro Metra seu Metranus senex, ceterorum antesignanus XXXI Januarii, Cointa vel Quinta VIII Februarii, Apollonia IX, Julianus & Eunus XXVII illustrati sunt, ut hic solorum anonymorum, grassante ea rabie interemptorum recolatur memoria, pluribus non explicanda, cum celeberrima historia loco jam non uno in opere nostro exhibita & explicata fuerit. Laudati Martyrologii annuntiatio hæc est: Alexandriæ, commemoratio sanctorum Martyrum, qui in persecutione Valeriani, sub præside Æmiliano, diversis exquisitisque tormentis diutius cruciati, vario mortis genere martyrii coronam adepti sunt.

DE SS. VIRGINIBUS MARTYRIBUS
BASSA, PAULA ET AGATHONICA
CARTHAGINE.
Ex eodem Martyrologio Romano.

[Commentarius]

Bassa V. M. Carthagine in Africa (S.)
Paula V. M. Carthagine in Africa (S.)
Agathonica V. M. Carthagine in Africa (S.)

J. B. S.

Habet hic curiosus lector singularem aliquam annuntiationem hodierno Romano secundæ editionis a Baronio insertam, antiquis omnibus sacris Fastis plane incognitam, quam unde acceperit, nemini, quod sciam, explorare hactenus licuit, me autem, adhibita quantavis diligentia, nec vestigium harum Carthaginensium Virginum reperisse, candide fateri cogor. Tantumdem intelligo quid Eminentissimus per prædicta quæ citat, antiqua manuscripta significare voluerit, cum nulla in notis eo die relata sint. At qualiacumque ea censeri possint, id certe mirandum prorsus, nec in ipso Carthaginensi Kalendario de tribus tam præclaris indigenis Virginibus & Martyribus ullam fieri mentionem, neque uspiam de earum gestis, ætate, anno aut die martyrii, vel demum de cultus traditione ulla monumenta reperiri posse. Neque tamen ipsam, utpote jam ab Ecclesia certo modo approbatam rejicere præsumo, fretus Baronii sinceritate.

Alia accederet auctoritas si Flavii Lucii Dextri ejusque commentatoris Bivarii ac deinde Tamaii commenta huc quidquam conferre possent, dum Carthagine Spartaria, sub Daciano prædictas tres Virgines, duplicem lauream adeptas, solita sua fide commemorant. Plusculum faverent Octavii nostri Caietani, inter Vitas Siculas, animadversiones in Translationem S. Agrippinæ in Siciliam, nisi quanti ea omnia momenti sint, pridem ostendisset Papebrochius ad diem XXIII Junii tom IV a pag. 464, ubi tota illa historia sic expensa est, ut nec inde adjumenti quidquam afferri posse videatur. Hæc eo dicta sint, ut circa prædictam annuntiationem nihil a nobis neglectum manifestius pateat. Nomina quidem ipsissima in dicta Translationis historia exprimuntur, verum quis eas Carthaginem Africæ duxerit, necdum intelligo: multo minus qui Carthaginem novam in Hispaniam pervenerint.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
VIRIS XI, ET VIRGINIBUS XIII, ITEM AFRÆ ET MILITUM VII.
Ex cod. Hieronymiano Epternacensi.

[Commentarius]

XI Viri Martyres (SS.)
XXII Virgines Martyres (SS.)
Afra Martyr (S.)
VII Milites Martyres (SS.)

J. B. S.

Jam non semel negotium nobis facessivere textus implexi codicum Hieronymianorum: atque hoc præsertim die jam dictus Epternacensis, ab omnibus aliis discrepans, dum annuntiationi Laurentianæ immediate subjicit: Et alio loco virorum XI & Virginum XIII. Ciriaci, Largi &c. De quibus jam ex aliis supra ad VIII hujus actum est. Audiamus sequentia non minus obscura: In Aretio, Afræ, militum VII, Vallis ostensæ. Codicis auctoritate non audeo Afram rejicere; malim credere amanuensem errasse in positione. Quid hæc postrema confusa significent, non capio, neque cum Florentinio diutius libet quærere.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
CRESCENTIONE, ARCANEO, HYACINTHO, JANUARIO, EXUPERATO, QUIRILLO, QUINCTO, GEMINO, PASTORE, LUCILLA, PONTIANO, CRISPINA, INNOCENTIA, LEOCIPPIA, TERENTIA, SIDORA, AGAPA, CHRESTO, CYRIACA ET LETISIPPO.
Ex codd. Hieronymianis.

[Commentarius]

Crescentio Martyr (S.)
Arcaneus Martyr (S.)
Hyacinthus Martyr (S.)
Januarius Martyr (S.)
Exuperatus Martyr (S.)
Quirillus Martyr (S.)
Quinctus Martyr (S.)
Geminus Martyr (S.)
Pastor Martyr (S.)
Lucilla Martyr (S.)
Pontianus Martyr (S.)
Crispina Martyr (S.)
Innocentia Martyr (S.)
Leocippia Martyr (S.)
Cerentia Martyr (S.)
Sidora Martyr (S.)
Chrestus Martyr (S.)
Cyriaca Martyr (S.)
Leticippus Martyr (S.)

J. B. S.

Altera hæc incerti loci Martyrum classis sic in omnibus codicibus reperitur, ut tamen nomina hinc inde luxata sint vitio describentium; ut Archanarei pro Arcanei; Jacenti pro Hyacinthi &c. Hujusmodi aliæ minutiæ, sive in mutato sexu, sive in addito, transposito aut subtracto nomine occurrunt, in quibus paulo scrupulosius hoc die versatur Florentinius; nos Sanctos recensuimus eo, quo Majores nostri, numero & ordine, alias duas minores classes ab hac majori distinguentes; quas nusquam alibi sic dispositas invenias. Felicissimum porro hic omittendum censuimus, quod idem superius non semel recurrerit.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
EUTICIA, MARIA VIRGINE DEI ET VI INNOCENTIBUS.
Ex iisdem codicibus.

[Commentarius]

Euticia Martyr (S.)
Maria virgo Dei Martyr (S.)
VI Innocentes Martyres (SS.)

J. B. S.

Non laboro in nomine, sive Euticia sive Eutilia appelletur quæ hic prima ponitur. Maria autem virgo Dei sic clarissime exprimitur in textu Florentinii, ubi is observat, Deo dicatam virginem haud dubie intelligi. Alibi, inquit, jam ostendimus, etiam in primis Ecclesiæ seculis asceteria virginum sacrarum fuisse. Sex qui sequuntur anonymi una die coronati, innocentes dicuntur, vel quia infantes vel quia virginis sociæ. Nec aliam ipsi, neque nobis lucem invenire licuit. Tantumdem dixeris de sequenti classe hujus diei ultima.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
CRESCENTIO, SEVO, ARCANANEO ET ALIIS XXX.
Ex iisdem codd.

[Commentarius]

Crescentia Martyr (S.)
Sevus Martyr (S.)
Arcananeus Martyr (S.)
Alii XXX. Martyres

J. B. S.

Consentiunt jam toties dicti codices in classe & numero Martyrum, tum expressorum tum anonymorum quorum nomina, inquiunt, habentur in libro vitæ, neque aliunde vel hilum suppetit quod de illis aut de his prædicari possit, præterquam quod horum Codicum auctoritate inter Sanctos legitime referri censeantur.

DE SANCTIS MARTYRIBUS ROMANIS
MILITIBUS CLXV. Item DE CLAUDIO, SEVERO, CRESCENTIONE, ET ROMANO.

Sub Aureliano.

[Commentarius]

Milites CLXV Martyres Romæ (SS.)
Claudius Martyr Romæ (S.)
Severus Martyr Romæ (S.)
Crescentio Martyr Romæ (S.)
Romanus Martyr Romæ (S.)

AUCTORE J. P.

Duplicem hic habes sanctorum Martyrum classem. De prima dicam prius, [Cultus Militum 165 ex Fastis sacris:] deinde autem de altera. De antiquo ejusdem cultu constat ex apographis Hieroronymianis apud Florentinium die VI Augusti; ubi SS. Laurentio & Hippolyto subnectuntur Milites CLXV. Constat item ex Martyrologio Romano veteri seu parvo, quod annuntiationi S. Laurentii hoc die X adjungit istam: Et Militum CLXV. Ado, more suo illud exemplar secutus, Actis Laurentianis ita subdit: Eodem die Romæ, Militum CLXV: quæ Usuardus etiam in suum Martyrologium transcripsit. Notkerum, dum scribit, Romæ, Militum centum & quadraginta quinque, non tam ab Adone, ductore suo, recessisse suspicor, quam vitio amanuensis contigisse, ut unius numeri transpositione, pro CLXV scriptum legerit CXLV. Milites quoque nostros martyres Catalogo suo intexuit Petrus de Natalibus lib. 7, cap. 44. Martyrologium denique Romanum hodiernum ita in Ecclesia eos legendos præscribit hoc die: Item Romæ, passio sanctorum œntum sexaginta quinque Militum martyrum sub Aureliano imperatore. Confirmantur hæc in Annalibus ecclesiasticis Baronii ad annum 275, num. 4 his verbis: Insuper constat & sexaginta quinque Milites de christianitate delatos, extra portam Salariam duci jussos, ibique martyrii coronam consecutos quarto Idus Augusti. De cultu itaque publico Martyrum istorum abunde liquet. Nunc difficultates circa eos quasdam expendamus.

[2] Pugilum nostrorum certamen in Martyrologio Romano ac Baronio dicebatur contigisse sub Aureliano imperatore, [tempus martyrii.] qui præfuit ab anno 270 usque ad 275. Alii sacri Fasti, quos recitavimus, nec illum, nec alium imperatorem nominant. Ex eo, quod in superioribus annuntiationibus, uti & diserte apud Adonem, secundum illa, quæ ex ipso mox dicam de secunda Martyrum classe, proxime adjungantur S. Laurentio, videtur quidem consequens, ut eodem, quo ille, die martyrium subierint; sed inde non conficitur, quod eodem anno illud acciderit; nam alioquin ad Aureliani tempora illud esset revocandum. Dies itaque sola, quæ Militibus istis ac S. Laurentio fuerit in patiendo eadem, sufficere potuit, ut eadem ista die simul annuntiarentur, quidquid sit de anno mortis aut imperatore diversis. Nos itaque cum Martyrologio Romano ac Baronio nostrorum Militum certamen innectimus imperio Valeriani; de qua tamen temporis nota certiores redderemur, si ab antiquis Martyrologis aliquod ejusdem indicium fuisset expressum.

[3] Nec vero, quos hic damus, Pugiles videntur confundi posse cum militibus XLVI, [Martyres isti non videntur cum aliis confundendi.] ac CXX aliis Martyribus, qui in Actis S. Laurentii apud Surium memorantur: nam tametsi nonnulla utrique isti manipulo Martyrum sint communia, nimirum Roma martyrii palæstra, numerus fere idem, si Surianos simul conjungas, ac porta Salaria; hos tamen ab hodiernis secernit Romanum parvum, ad diem XXV Octobris dicens: Romæ via Salaria XLVI Militum, qui baptizati a Dionysio Papa, jubente Claudio decollati sunt. Distinguunt eos etiam Ado, ac Usuardus ad dictum diem: quibus adde Baronium in Annalibus ad annum 269 num. 6 (ubi ex Actis S. Laurentii eos exhibet) ac Martyrologium Romanum hodiernum; quocum de iis agi poterit ad XXV Octobris.

[4] Circa alteram Martyrum classem, de qua acturum me superius præmonueram, paucula hæc memoranda occurrunt. Ado postquam annuntiasset Milites CLXV; hæc addit: Tunc passi sunt Claudius, Severus, Crescentio & Romanus, [Nonnullæ circa Martyres 4] ipso die, quo beatus Laurentius, post tertium diem passionis S. Sixti. Hoc die illos etiam habet Notkerus; non vero Usuardus, fidus alioqui Adonis sectator. Apud Anastasium Bibliothecarium in S. Sixto II sic habentur: Passus est & beatus Laurentius, ejus archidiaconus quarto Idus Augusti, & Claudius subdiaconus, & Severus presbyter, & Crescentius lector, & Romanus ostiarius. In apographis Hieronymianis a Florentinio editis, post Felicissimi annuntiationem in via Appia, subjungitur, & alibi Crescentionis, ut ibi licet videre ad diem X Augusti. In Martyrologio Romano ad diem XVII Septembris signantur ista: Romæ sanctorum martyrum Narcissi & Crescentionis; ex Actis S. Laurentii, uti ibidem dicitur in notationibus; quorum hic ultimus in compendio Actorum ejusdem sancti Levitæ apud Adonem sic memoratur: Erat in eadem domo (Narcissi) homo cæcus, nomine Crescentio, qui cœpit rogare beatum diaconem, ut poneret manum suam super oculos ejus. Tunc beatus Laurentius lacrymans dixit: Dominus noster Jesus Christus, qui aperuit oculos cæci nati, ipse te illuminet: & facto signo crucis, aperti sunt oculi ejus.

[5] An igitur hic idem cum superiore est? Ast cæcus hic, lector iste dicitur. Respondemus, [dantur] hæc non ita pugnare, quin conciliari possint: nam sive cæcitas ei, dum jam fuerat lector, acciderit: sive aliquo ante martyrium S. Laurentii tempore, tunc necdum lector, curatus a cæcitate sit ac deinde ad lectoris officium promotus; nihil obstabit ex hac parte, quo minus unus idemque Sanctus intelligi possit. Verum unusne an duplex fuerit, aliunde nobis certo non constat. Romanus cum titulo militis datus est a nobis cum Martyrologio Romano die IX hujus: quem ab hodierno distinguit Ado: nam hodierno non addit titulum militis, uti supra vidimus; quem tribuit hesterno, prout licet videre ad diem IX hujus mensis. Ad hæc, hodiernus Martyr apud Anastasium modo citatum dicitur ostiarius. Quæ si vera sint, alius ab alio distinguendus est.

[6] [observationes.] De tempore, quo corona martyrii redimita fuerit secunda hæc quatuor nostrorum Athletarum classis, observo hæc paucula. Admisso eo, quod supra dicebam, primam Militum CLXV classem, secundum Baronium ac Martyrologium Romanum sub Valeriano passam; & coassumpta annuntiatione Adonis, qua immediate illis subjungit, Tunc passi sunt Claudius, Severus, Crescentio, & Romanus, ipso die, quo beatus Laurentius &c.; consequens est, ut vi adverbii tunc tam horum quatuor, quam militum istorum certamen ad tempora Aureliani pertinere videantur.

DE S. AUCTORE EPISC. CONF.
METIS IN GALLIA.

Sec. VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De cultu & ætate.

Auctor episc. conf. Metis in Gallia (S.)

J. B. S.

[A recentioribus laudatur.] De celebris hujus Metensis Episcopi gestis quam pauca scripta sunt, tam intricata occurrunt quæ ad ejus ætatem solide definiendam pertinent. Cultum præmisimus, de quo tametsi non meminerint Martyrologi classici, certe in ipso proprio Metensi, plurimisque Usuardinis codicibus, tam Mss. quam impressis, diserte annuntiatur, uti & in nostro Florario Ms., Maurolyco, Canisio & aliis, quorum ii codices recte signant, qui locum hodiernæ depositionis exprimunt: Mauri-monasterio S. Auctoris episc. & conf., quemadmodum etiam recte scribit Castellanus. En Saussayi elogium: Metis, sancti Auctoris episcopi, qui Leguntio succedens, egregiis luminibus virtutum cathedram illam replevit, atque ad pietatem vindicandam Agrippinensi concilio præsens, suffragium decusque haud modicum contulit. Pie denique pontificatu & vita perfunctus, ad speculationem deitatis, in qua summi boni fruitio est, carnis exutus mole, felix properavit.

[2] Verbo hic prævenienda est confusio quæ inter synonymos Sanctos sub nomine Auctoris pridem invaluit, [An interfuerit] quamque recte sustulit noster Browerus dum in Annalibus Trevirensibus tom. I pag. 281 num. 23 sic distinguit: Auctori Metensi datur IV Idus Augusti, cujus pignus a Drogone, sub Ludovico Pio translatum in Mauri-monasterium Alsaticæ ditionis. Non omnibus placet quod modo asserebat Saussayus, quod ad pïetatem vindicandam Agrippinensi concilio præsens suffragium decusque haud modicum contulerit, utpote quod istic Victoris nomen exprimatur, non Auctoris, quem nimirum contendunt in eo concilio cum S. Servatio non sedisse, sed toto seculo posteriorem fuisse, quique adeo funestissimo ab Attila Metensis urbis excidio interfuerit. Neque vero hodie nata est ea controversia, quam pridem operose expendit & dissolvit noster Henschenius, ubi ad XIII Maii gesta S. Servatii Tungrensis episcopi accurate illustravit. Ejus verba hic transcripsisse juverit ad criticorum cavillos utcumque componendos. Sic ibi habet cap. 2, num. 16:

[3] Alia nota temporis per quam confirmari potest Chronologia, S. Servatii mortem ad annum CCCLXXXIV referens, [concilio Agrippinensi:] & Valesii, duos Servatios comminiscentis figmentum evertens, desumi potest ex ætate S. Auctoris Metensis episcopi: ad quem ex itinere Romam instituto deprecandi excidii causa, S. Servatium accessisse narrat Harigerus infra, atque post eum omnes Servatianæ Vitæ scriptores. Consederat hic S. Auctor cum S. Servatio in concilio Agrippinensi; sed littera unica mutata per amanuensium inadvertentiam in Actis Victor scribitur: qui error jam ante observatus fuit a Meurissio episcopo in Historia Episcoporum Metensium, ab Ægidio Gelenio lib. I de Magnitudine Coloniæ Agrippinensis syntagmate 6 notatione 3, Claudio Roberto in Gallia Christiana aliisque. Inscriptus est S. Auctor ad diem X Augusti pluribus Martyrologiis manu exaratis & typo cusis, & apud Saussayum in Martyrologio Gallicano dicitur, ad pietatem vindicandam, Agrippinensi concilio suffragium decusque haud modicum contulisse.

[4] [ætas ejus discutitur] Illum Meurissius ait sedisse annis novem & quadraginta. Inter illustriores Episcopos Metenses recensetur in Vita Deicoli ad XVIII Januarii a nobis edita, ubi nominantur Clemens, Cælestis, Adelfius, Auctor, Arnulphus. Successores ejus fuerunt Æsletius, Urbicius, Bonolus, Terentius, Gunsolinus seu Gossolinus a S. Auctore sextus: sub quo urbem Metensem altera vice furori Hunnorum, quibus præerat Attila, subjectam fuisse asserit citatus Meurissius. Itaque si ejusdem Attilæ adventantis metu, ut vult Valesius, Romam iturus S. Servatius cum S. Auctore Remis egit, necesse erit Remensibus quoque dare duos Auctores vel unum Victorem, alterum Auctorem, quorum primus Coloniensi adfuerit synodo, secundus sub Attila vixerit: uti ille Servatium ab Arvatio distinxit: eademque omnia citra ullius vel levissimæ auctoritatis prætextum Valesius deberet Remensibus impingere quæ Trajectensibus impacta diluimus. Cum utrumque effugiat sententia nostra, congressum SS. Auctoris & Servatii ponens sub primum adventum Hunnorum, qui uno post seculo duce Attila alteram in Gallias fecere irruptionem, dicendo Gregorium Turonensem hoc solum & nihil aliud significatum voluisse, quando ad primam mentionem Hunnorum etiam Attilæ meminit.

[5] [& excluso] Ita explicandum Gregorium &, qui eum haud dubie secutus est, Paulum Diaconum, ii fatebuntur qui rem paulo attentius perpenderint ne Servatium aliquem Tungrensem episcopum, tot seculis toto Belgio incognitum, fingere cogamur, qui ad Attilæ tempora supervixerit, connectendo nimirum in Historia Francorum libri 2 capita 5, 6 & 7, quæ potius discernenda sunt, saltem in ordine ad nomen Attilæ, quod ibi inseritur, Gregorio plures barbarorum vastationes in unam confundente, ubi Meurissius eas studiose distinguit, ut quemadmodum Treviros non semel ante Attilam invaserunt, sive Franci sive Wandali sive Hunni, sic iisdem diversis temporibus easdem strages passi sint Metenses saltem circa finem seculi quarti; quo pacto componenda sunt ea, quæ in Vita S. Servatii cap. 3 disertissime exprimuntur de ejus peregrinatione Romana, deque S. Auctore super eadem consulto, ubi enumeratis diversis ferocissimis gentibus, quæ Gallias vastabant, ita pergit num. 20:

[6] [altero Servatio] Horum adventum B. Servatius sciens & audiens, simulque de irruptione suæ civitatis metuens, multis lacrymis & corporis afflictionibus misericordiam Domini precabatur, ut populum suum a perfidorum nequitia tueretur. Sed sentiens per spiritum, peccatis populi præpedientibus, id sibi nullo modo concedi, Apostolorum Petri & Pauli limina decrevit adire, ut suis saltem Tungris ereptionem per eorum merita mereretur obtinere. Paratis igitur omnibus viatico competentibus, assumptisque secum comitibus necessariis, civibus jejuniorum & orationum super tanto discrimine indixit instantiam: & sic itinere arrepto, primum B. Auctoris Metensis episcopi requirit prudentiam. At beatus antistes Auctor, habita cum S. Servatio deliberatione, adjudicavit, ejus ratam esse intentionem, simul exposcens, pro se suaque urbe fundi profusius illic orationem, ut quoniam per se Romam nequibat adire, ejus sanctissimis precibus, Apostolis intervenientibus, optatam ereptionem sibi commissis civibus mereretur obtinere.

[7] Vides hic imminentem calamitatem, vides Servatium & Auctorem synchronos, [recte componitur.] nulla prorsus Attilæ facta mentione. Porro Servatii, non Aravatii nomen scripsisse S. Gregorium, & admittit & in notatione probat nuperus editor Ruinartius, ab Henschenii opinione non usque adeo alienus, quemadmodum nec alii viri eruditi & recentissime Longuevallius noster in sua Historia Ecc. Gallicanæ tom. 2, pag. 64, quibus Servatii duplicatio, ut alter nimirum sederit seculo quarto interfueritque Concilio Agrippinensi, alter vero ad Attilæ tempora retrahendus sit, & quidem vel eo pacto S. Auctori synchronus; quibus, inquam, geminatus Servatius displicuit hactenus, quidquid Pagius in Critica Baronii ad annum 451, insultantis in morem multa congerens, frustra Servatios duos, ex citato fuse Paulo Diacono se evicisse existimet. Quod tamen, bona eruditissimi viri pace dictum sit, nec mihi nec aliis persuasit hactenus. Cum vero Pauli Diaconi narratio sancti nostri Auctoris præcipua gesta complectatur, ipsam hic describendam putavimus ex Corpore Historiæ Francicæ, in quo a pag. 171 exstat libellus ejus de Episcopis Metensis ecclesiæ.

NARRATIO PAULI DIACONI
De S. Auctore episcopo Metensi.

Auctor episc. conf. Metis in Gallia (S.)

BHL Number: 0746

[Ingruente barbarorum calamitate]Accepit deinde tertius decimus venerandus præsul Auctor gubernandam ecclesiam ea tempestate, quando non solum Gallia, sed universus pene occidens barbarorum sævientium est perpessus sævitiam. De quo viro, quamvis & alia ab eo insignia facta credantur, duo tantum ad nostram memoriam ejus miracula pervulgata sunt. Eo igitur tempore cum reverendus hic Præsul vitam cunctis virtutibus decoratam duceret, Attila rex Hunnorum omnibus belluis crudelior, habens multas barbaras nationes suo subjectas dominio, postquam Gundigarium Burgundionum regem sibi occurrentem protriverat, ad universas deprimendas Gallias suæ sævitiæ relaxavit habenas. Hujus adventu beatus Servatius Tungrorum episcopus præcognito, Romam ad beatorum Apostolorum Petri & Pauli sacratissima corpora perrexit, ut per eorum sublime meritum, specialiter a Domino impetraret, quatenus iræ suæ indignationem averteret, & Tungrensis urbis populum a tanto exitio liberaret.

[9] [a S. Servatio] Tunc ei divinitus per eumdem beatum Petrum Apostolum revelatum est, quod ita cælesti esset judicio definitum, ut universa Gallia barbarorum foret infestationi tradenda, præter B. Stephani levitæ & protomartyris situm apud Mettis oraculum, in quo ipsius erat pretiosus cruor absque corruptionis labe reconditus. Hæc dum S. Servatio revelata fuissent, festinus ad Gallias repedavit: invenitque jam Hunnorum examina per universas Galiias debacchari. Qui cum ad obsidionem Mettensium, pro eo quod eorum civitatem inexpugnabilem ob murorum fortitudinem cernerent, recessissent, contigit beatum Servatium ipso tempore dum a Roma reverteretur, Mettis devenire, qui dum universa, sicut revelatione dedicerat, sancto consacerdoti suo Auctori retulisset, ad civitatem propriam, hoc est Tungris reversus est.

[10] [de Metensium excidio docetur.] Nec mora, post ejus egressionem, murus civitatis Mettensis corruit, ingressumque hostibus superna dispositione patefecit. Mox vero B. Auctor traditam civitatem inimicorum gladiis advertens, universos parvulos, qui necdum sacri fontis ablutionem perceperant, baptisari præcepit. Igitur audientes Hunni qui duodecimo exinde milliario situm castrum quod Scarponna dicitur, obsidebant, Mettensis urbis mœnia corruisse, iterato ad eam festina celeritate regressi sunt, incendiisque & rapinis universa vastantes, plures e civibus cum eis qui baptisati fuerant parvulos interemerunt: reliquos vero qui exitio superesse poterant, simul cum S. Auctore episcopo captivos abducunt.

[11] [Servato mirabiliter] Impletum sane est super B. Stephani levitæ & protomartyris domicilio, quod a beatissimo Petro apud Romam Christi famulo Servatio fuerat ante prædictum. Nam cum eamdem basilicam procul furentes barbari adspicerent, ad eam cursim quasi opima spolia captaturi, properabant: cumque propius accederent, eorum oculis velut ingens saxum ac moles solida apparebat. Quam cum cæcati mentibus, manibus per gyrum palparent, aditumque ingrediendi quærerent, nihil omnino eis aliud quam naturalis saxi durities videbatur. Denique sæpius abscedentes rursumque revertentes, cum se nihil proficere cernerent, tandem fatigati discesserunt, suæque iniquitatis effectu frustrati sunt.

[12] [S. Stephani oratorio.] Quid etiam de hoc oratorio B. Gregorius Turonorum episcopus in suis libris narraverit, non silebo. Refert enim, priusquam hi hostes venirent, vidisse virum fidelem in visu quasi conferentem cum sanctis Apostolis Petro ac Paulo B. Levitam Stephanum de hoc excidio, ac dicentem: Oro, Domini mei, ut non permittatis obtentu vestro Mettensium urbem ab inimicis exuri; quia locus in ea est, in quo parvitatis meæ pignora continentur: sed potius sentiant se populo aliquid me posse coram Domino. Quod si tantum facinus populi supercrevit, ut aliud fieri non possit, nisi civitas tradatur incendio, saltem vel hoc oratorium non cremetur. Cui illi aiunt: Vade in pace, dilectissime frater: oratorium tantum tuum carebit incendio; pro urbe vero non obtinemus, quia Dominicæ sanctionis super eam sententia jam præcessit. Invaluit enim peccatum populi, & clamor malitiæ eorum ascendit coram Domino. Ideo civitas hæc cremabitur incendio. Unde non dubium est, quod horum obtentu, urbe vastata, oratorium permansit inlæsum.

[13] Igitur exinde hostes dum ad oppidum quod appellatur Decempagos, quod a Mettensi urbe triginta millibus abest, [Barbari ut tenebris liberentur] pervenissent; quia Deo nostro semper de suis servulis cura est & in ira misericordiam (sicut ait Psalmista) non continet; tantæ subito eosdem Hunnos tenebræ circumvallaverunt, ut quid agerent, vel quo se verterent, omnino nescirent. Tunc causam tantæ calamitatis, ut in tali re opus erat, sollicite inquirentes, ab uno ex captivis, quos ducebant, audiunt quia propter servum cælestis Domini Auctorem episcopum, quem in captivorum numero se vidisse dicebat, talia paterentur. Mox igitur, facta inquisitione B. Auctorem reperiunt, quem dum percunctarentur, quid in munere vellet accipere, ut a tanto eos periculo liberaret, ille ad hæc respondit, sibi nullum aliud gratius posse munus offerri, quam si omnes quos ducebant captivos, sinerent ad propria remeare. Quod illi si facerent, promittit se sine dubio a suo Domino impetraturum, ut ab illis quibus tenebantur tenebris eruerentur. Factumque est. Et mox in universo suo Hunni exercitu captivos, quos ducebant, requirentes, eos B. Auctori reddiderunt: a suis (ut eis promissum fuerat) cessantibus tenebris, luce reddita, angustiis liberati sunt.

[14] Sicque venerabilis Christi famulus, dum ad modicum in captivorum sorte deputatus est, [S. Auctorem & reliquos captivos dimittunt.] multos pariter a captivitate resolvit. O quantum potiori gloria de reductis iste civibus triumphavit, quam crudeles barbari, qui eos antea quasi victores abduxerant, triumphare potuissent! Veniamus & ad aliud miraculum, quod ejusdem meritis cælesti est virtute patratum. Quodam denique tempore cum in oratorio B. protomartyris Stephani (de quo supra retulimus) trabs ab ipso culminis fastigio dissoluta corruisset, marmor quod in altari eximii candoris erat, ita confregit, ut in duabus illud partibus omnino divideret.

[15] Adest B. Auctor, & cunctis qui aderant pro inlato dispendio contristatis, [Aliud insigne S. miraculum.] ipse vero fidens in Domino, præcepit easdem fracturas sibi invicem copulari, pararique sibi ministeria, quo desuper more solito divini sacrificii munus offerret. Stupentibus itaque illis & quid esset facturus, intendentibus, mox salutarem hostiam Deo obtulit. Illico omnis illa confractio ita solidata est, quasi antea divisa minime fuisset. Est tamen in eodem marmore, quod non mediocriter usque in præsentem diem possit admirari. Nam ita apparet hactenus attentius cernentibus quasi divisum, sed studiose contrectatum digitis, ita probatur solidum, ut nullius in eo divisionis sentiatur indicium. Non est dubium & plura eum miranda patrasse: sed quantus qualisque fuerit, ex his quæ revelata sunt, plene potest agnosci.

Ad præmissum textum
OBSERVATIONES,

Prima sit quam nobis suggerit Meurissius in sua Metensi Historia pag. 178; nempe missum fuisse a Carolo Magno Paulum Diaconum dum sederet Angelramus episcopus, ut insignis & celebris istius ecclesiæ Præsulum seriem & gesta seu vitas conscriberet. Verum cum variæ barbarorum vastationes & incendia, quatuor ante seculis, relictas post ipsorum obitum memorias flammis omnino absumpsissent, non potuit historicus ille res magni momenti posteris tradere. Ita Meurissius; ut mirum videri non debeat, si nonnulla hinc inde confuderit, æque ac S. Gregorius Turonensis.

[17] II. S. Auctorem, quo de agimus, recte signat loco tertio decimo, at prædecessorum seriem & annos consuluisse oportuerat, ne tam facile assereret & ipsum & S. Servatium ad Attilæ ætatem superstites fuisse. Nec minus tempora prævenit dum Gundigarium seu Guadacarium Burgundionum regem ab eodem Attila protritum narrat, qui ad ejus invasionem minime videtur supervixisse, ab Aëtio multis ante annis satis debellatus.

[18] III. Porro SS. Auctorem & Servatium toto seculo Attilam præcessisse, ut iterum dicamus, ex eo evidenter constat, quod ambo concilio Agrippinensi interfuerint, frustra exultante Pagio, & certam sibi sententiam, quasi vero, audacter affirmante, quod non Auctor sed Victor Metensis concilio Agrippinensi subscripserit, non advertens, opinor, immanem parachronismum a se deglutiendum, utpote quibus Victorem Metis adstruit pro anno 346 vel 349, cum ibi nullus istius nominis sederit post annum 153, quod ex Meurissii Catalogo manifestissimum est, ut adeo velit nolit, communiori opinioni subscribere compellatur, quæ Auctoris nomen in Victoris corruptum jam abunde demonstravit.

[19] IV. Parem accurationem desideres in Calmeto, qui Historiæ suæ Lotharingicæ præfigens seriem chronologicam Episcoporum Metensium, postquam quatuor primos enumeravit, Clementem scilicet Cælestium, Felicem & Patientem, quorum tempora conficiunt annos non plus 96, dum ad Victorem I progressus est, audet rotunde pronuntiare, Victorem I illum interfuisse concilio Sardicensi anno 347. Pergens autem reliquos septem recensere qui cum prioribus quinque non conficiunt nisi annos 280, dum ad S. Auctorem accedit, nostrum nempe ordine XIII, non dubitat quin ille Attilæ synchronus fuerit anno 451, id quod aperte enuntiat.

[20] V. Æque joco-seria sunt quæ in eodem Calmeti Catalogo sequuntur, dum a S. Auctore successores enumerans, postquam seriem ad Hesperium deduxit, ait, ipsum concilio Claromontano adfuisse anno 535, ubi, si Catalogus ejus subsistit, ab Auctore ad Hesperium conficiuntur anni 228, qui si addantur Attilanis annis 451 Hesperium reducent ad annum 679, quam epocham cum dicto concilio Claromontano combinet qui potest. Tricis illis mihi diutius inhærere non lubet. Dicta sunt de S. Auctore quæ reperiri potuere: de ejus & unici Servatii Tungrensis episcopi ætate, jam pridem disputavit Henschenius, non solum ad diem XIII Maii, sed etiam in Exegesi historica ante tomum VII Maii, quibus quod addamus, nil superest.

DE S. ASTERIA SIVE HESTERIA V. M.
BERGOMI
IN ITALIA

In persecutione Diocletianea.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus ejus, traslationes & Acta.

Asteria sive Hesteria V. M. Bergomi in Italia (S.)

AUCTORE P. B.

Hujus natalem hoc die sic annuntiat Martyrologium Romanum: Bergomi, sanctæ Asteriæ virginis & martyris, in persecutione Diocletiani & Maximiani imperatorum. [Refertur hoc die in Marliis,] Præiverat Galesinius (quem solum in animadversionibus suis appellat Baronius) in hæc verba: Bergomi, sanctæ Asteriæ virginis & martyris; quæ beatæ Gratæ virginis socia, Deo in religionem dicata, germanam & veram pietatem, quam vitæ instituto professa est, in Diocletiani & Maximiani imperatorum persecutione egregie sanguine profuso testificata, coronatur. Hujus elogii fontem assignat ipse in notationibus Martyrologio subnexis ad eumdem diem ac mensem, Annales ac tabulas ecclesiæ Bergomensis. Nempe alibi notus nondum erat cultus ejus, cum anno 1578 illum ipse primum, ac deinde Martyrologii Romani reformatores per universam Ecclesiam promulgarunt. Quos autem hic Annales, quas ecclesiæ Bergomensis tabulas memoret Galesinius, etsi nescimus; facile tamen credimus, non adeo recentes fuisse, quin ad cultum hujus Virginis Martyris istic immemorabilem comprobandum suffecerint. Et vero nisi de cultus antiquitate constitisset, non toties illum Roma in Officiis propriis ecclesiæ Bergomensis ab anno Christi 1587 usque ad 1705 approbasset: ibi enim constanter Die XI Augusti, festo S. Hesteriæ virginis & martyris præscribitur Officium ejus duplex, cum Lectione IV propria.

[2] Causa vero, cur ibi die XI hujus mensis colatur, est solennitas S. Laurentii martyris, [sed Bergomi postridie colitur S. Asteria, seu potius Hesteria;] qua dies X impeditur, ut post Marium Mutium in Vita Sanctæ, Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad ejusdem elogium recte observat: nam diem Augusti X verum esse Hesteriæ natalem, vetera Bergomensium ac recentia monumenta consentiunt, etiam ipse libellus Officia eorum propria a Sixto PP. V probata complectens in editione Bergomensi anni 1610; in quo festum quidem notatur die XI Augusti; sed in subjuncta Lectione propria de Sancta diserte legitur: Ad duplicatum virginitatis & martyrii præmium capessendum evolavit IV Idus Augusti; non tertio Idus Augusti, ut in posterioribus editionibus anni 1614, & 1707 repositum est. Sed unde nomen Asteriæ duxit Galesinius? Et hoc me non diffiteor ignorare: neque enim ante illum sic uspiam reperi appellatam: ubique scribitur Hesteria, vel Hæsteria; nisi forte in quodam ejus epitaphio, quod in ecclesia S. Alexandri M., priusquam anno 1561 destrueretur, sic exaratum ait exstitisse Cælestinus Hist. Bergom. part. 2, vol. I, pag. 290: B. M. Hic requiescit Æsteria, Deo sacrata puella, quæ vixit annis sexaginta; defuncta sub Diocletiano, IV Idus Augusti. Capitis sententiam accepit Indict. VI. Arrio et Juliano judicibus Maximiani sententiam capitis incurrit. Verum ad cultus ejus apud suos primordia redeamus.

[3] [ubi cultus ejus floruit] Certum est ibi non modo venerationem isius, siqua fuerat, sed & omnem ferme notitiam intercidisse dudum ante annum Christi 1290, quo ejus & aliorum trium Sanctorum corpora inventa fuerunt: certum id quoque, quod eodem tempore in ecclesia cathedrali tam ipsi, quam sepulcri sociis constructa fuerit ara, ad quam anno sequente per episcopum loci Robertum de Bongis maxima solennitate translati sunt, & ad proprios adeo ac publicos in perpetuum Sanctorum honores evecti. De utroque vide quæ dedimus tom. VII Maii, pag. 578, & potius tom. III Julii, pag. 203 & sequente; eaque pro insertis hic habe. Anteriorem porro Bergomatum in illam religionem ac religionis originem quia tam luculento testimonio probare non possumus, aliis, quibus forte meliora suppetunt instrumeta, demostrandam relinquimus: nam idoneum ad hanc rem non putamus epitaphium modo recitatum; cum sit ætatis incertæ, ut patet ex usu Indictionis; tum propter ineptam ταυτολογίαν; denique propter variationem textus ejus, qui alius est apud Marium Mutium ad finem Vitæ, ubi Indictio quidem nulla ponitur, aut repetitio; sed martyrium alligatur anno Christi CCCVII; quam æram nemo nescit esse multo recentiorem, quam ut magnam epitaphio nostro fidem adhiberi sinat.

[4] [ab immemorabili tempore,] Æque quidquam huc facere potest inscriptio, quam citatus antea Cælestinus epitaphio subdit pag. 291 & seq. his verbis: Grata, ob proprias ac paternas virtutes, regias meruit nuptias; &, viro defuncto, Bergomum rediit: ubi cum virgine Hesteria, ejus socia, pia in divi Alexandri cadavere funerando exhibita opera, summo repleta numine, una cum Lupo, Bergomi duce, & Adleida parentibus populum hunc ad verum Dei cultum excitavit. Illam ideo, parentes, & Hesteriam in Divorum numero relatos civitas inter patria numina perpetuo colit ac veneratur. Anno CCCVIII. Neoterici profecto scriptoris hæc sunt, & quidem imperiti: neque enim veteres Divorum nomine Sanctos expressere; multo minus æram Christianam quarto seculo cognoverunt; quo & relatio cujusquam in numero, aut potius in numerum, Divorum phrasis erat ethnica; non Christiana.

[5] [hoc est, ut mininum ab anno Christi 1290] Sed neque illud liquet, quod asserit in Synopsi ecclesiæ Bergomensis, anno 1696 per F. Vincentium Coronellum, invito, ut accepimus, auctore vulgata, Martinus Antonius Guerrini, sacræ theologiæ ac juris utriusque doctor & cathedralis canonicus Bergomensis, de nobis alioqui & Opere nostro præclare meritus: non liquet, inquam, quod pag. 35 de Agino, Bergomensium ab anno 758 usque ad 810 antistite, sic asserit: Inventas post annos quingentos a cæde reliquias S. Hesteriæ virginis & martyris solemni cleri & populi concursu mirabiliter transtulit, & digno posuit sarcophago in dicta cathedrali. Unde, amabo, vir pius ac doctus id hausit? E Cælestino, ni fallor, Hist. Bergom. parte 2, volumine 1, pag. 291. Hic autem unde? Ex Ms. Sanctuarii Bergomensis hoc textu: Fertur etiam, quod in translatione ipsius inventa sunt ossa lucidissima, & velut auro & argento mixta, mirabiliter redolentia, licet quingentis annis abscondita stetissent. Ex quibus verbis conjecturam Cælestinus hanc ducit: Hoc loco si per vocem ABSCONDITA significetur SEPULTA, necesse erit dicere, quod inventa & translata fuerint anno DCCCVII, cum episcopus esset apud Bergomenses Aginus. Nimirum auctor ille Hesteriæ martyrium ac sepulturam refert ad annum Christi 307, cui additi anni quingenti, excurrunt in annum Christi 807.

[6] Corruit ista conjectura & ante Cælestinum inaudita translatio, [quando mirabiliter inventum corpus ejus ac traslatum fuit;] si negemus, hæc verba, quingentis annis abscondita numerari posse ab anno, quo sepulta primum fuit S. Hesteria. Et sane negandum hoc esse, constat ex historica Sylloge nostra de S. Joanne episcopo & martyre Bergomensi ad XI diem Julii a pagina 200; non enim ibi vel absconsio illa, vel cetera, quæ citat Cælestinus, de solius Hesteriæ ossibus; sed de quatuor simul Sanctorum, Hesteriæ, Projectitii, Jacobi, & Joannis, eodem loco ac tempore sub episcopo Bongo inventis ac traslatis, ossibus memorantur; cum ergo certissimum sit, non eodem ibi omnes tempore sepultos fuisse, sed alios aliis multo serius, & Joannem quidem non ante annum Christi 683, hoc est, tribus & quod excurrit seculis post alios; non potest a tam disparata singulorum humatione commune numerandi principium duci; sed retrogradum potius ab universorum inventione ac traslatione communi, quæ alia non fuit, quam unica illa, quæ Bongo sedente contigit. Adde, quod in eadem Sylloge pag. 204, ubi communis hæc inventio describitur e Ms. Bergomensi, non dicatur illa accidisse cum ossa S. Hesteriæ jam ibi quingentis annis abscondita stetissent, sed cum ossa ejus & aliorum trium ibi simul per multos annos, &, longo temporis decursu indigne latuissent: adeoque non adstruitur ibi certus annorum numerus, quo ante illam inventionem eorum quisque delituerit. In fumos abit ergo conjectura Cælestini. De solo inter eos Joanne ep. M. scribit ibidem pag. 202 auctor ac testis inventionis ejusdem ac translationis, inventum ita fuisse, postquam ibi per quingentos annos & ultra stetisset. Unde sequitur, ut Hesteria & alii tribus ante Joannem seculis defuncti sepultique, ibidem per quingentos annos & ultra, ante communem inventionem anni 1290 delituerint (neque adeo tranferri potuerint anno 807;) sed non sequitur, ut ibi sepulti non fuerint ac forte etiam sine cultu latuerint multo diutius, quam Joannes.

[7] Translationem jam dictam anni 1291 longo intervallo consecuta est altera; tristior quidem, [sicut iterum transferri debuit anno 1561, & 1704.] sed nihilo minus augusta, quam prior. Nempe anno 1561, mense Julio decreverat respublica Veneta novis Bergomum firmare munimentis, eamque ob causam S. Alexandri martyris cathedralem ecclesiam non sine magno civium dolore funditus demoliri, ut quæ conceptis operibus esset impedimento. Evacuavit illam ergo confestim (nam urgebatur) episcopus cum rebus aliis, tum solertissime Sanctorum, quotquot ibi servabantur, corporibus, & reliquiis, quorum omnium translationem ad ecclesiam S. Vincentii, quæ & ipsa pridem in eadem urbe cathedralis erat & subinde martyris Alexandri titulo ac episcopi sede fuit insignis, Idibus Augusti proximi instituit majestate, quanta potuit maxima. Ibi porro suus, ut ceteris, Hesteriæ nostræ locus fuit & sacrarium. Adi, si vacat, authenticam hujus translationis historiam apud Ughellum in Italia sacra tom. 4, col. 707 editionis Romanæ, Venetæ autem col. 500; corrige tamen in utraque vitium, quo anterior translatio per Robertum Bongum facta, turpiter adscribitur anno Christi 1299, hoc est annis omnino septem post obitum translatoris. Tertia translatio denique ad novam ecclesiam cathedralem peracta est anno 1704; ut colligitur ex Officiis propriis Bergomensium anno 1707 excusis pag. III. Nunc, stabilito satis cultu, ad Virginis Acta pergamus.

[8] [Acta ejus qualia supersint;] Acta S. Hesteriæ primigenia & integra nescimus an umquam exstiterint. Quæ proferri jam possunt, Bergomensis ecclesiæ traditione (utinam vetusta satis & constante!) nituntur. Paucula quædam ceteris aliquanto antiquiora videri possunt, quæ ad Vitam S. Gratæ pertinent; si tamen revera pertinent, aut Vita illa S. Gratæ, etiam eatenus, Actis ipsius Hesteriæ multum ponderis afferre per se potest; quod examinandum erit ad diem IV Septembris, quem Bergomenses solennitati natali S. Gratæ ab anno 1706 perpetuo imposterum consecratum esse voluerunt; ut videre est in Officiis propriis jam citatis pag. 93 & 112. Certe historicorum Bergomensium aquila Jacobus Philippus Forestus, vulgo Bergomas, in opere de Claris mulieribus cap. III sic gesta S. Gratæ recenset, ut S. Hesteriæ nullam prorsus mentionem admisceat; imo ut præcipua hujus elogia videatur excludere; cum asserit, S. Gratam diu ante obitum renuntiasse rebus omnibus, ut unice Deo viveret; obiisse autem eo anno, quo divus Constantinus Magnus totius imperii monarchiam est assecutus. Ubi ergo principatus urbis a S. Grata usque ad mortem administratus, ac tum demum Hesteriæ consignatus; ubi ejusdem Hesteriæ martyrium sub judicibus ab imperatore (qui certe Constantinus esse non potuit) missis; ubi Acta denique nostra? An hæc seculo XV ignorare Bergomi Forestus potuit? Non credet, qui virum noverit. An ergo tacite improbavit? Alii judicent; ego quidem suspicor, eoque id magis, quod idem in vasto suo ac celeberrimo Supplemento chronicarum numquam Hesteriam nominet, ne in catalogo quidem alphabetico Martyrum, persecutione decima sublatorum; in quo sane Civi suæ, ne dicam Principi, se ejus Acta non respuebat, locum præ aliis illustrem debuit.

[9] [& quando conscripta fuerint,] Ignota vero hæc Acta nostra nec fuisse, nec esse potuisse Jacobo Bergomati, ex eorumdem apographo discimus: depromptum est enim anno 1706, fide legitime comprobata, e Sanctuario, sive antiquo Lectionario Sanctorum ecclesiæ Bergomensis, exsistente in archivio cathedralis S. Alexandri, cooperto corio figurato & partim deaurato, operis antiqui, & characteris Gothici. Verba sunt V. Cl. Martini Antonii Guerrini (a quo dictum apographum cum aliis nonnullis unum in fasciculum compactis anno 1708 accepimus) pag. 85; uti & hæc, pag. 9, de eodem illo Sanctuario: Nec ejus certa ætas assignari valet; cum sit liber exscriptus ex antiquioribus & nunc deperditis exemplaribus: &, ut ex litterarum collatione conjici potest, videtur ultimum hoc exstans exemplum ab annis trecentis exscriptum: hoc est ipso illo seculo, quo floruit Bergomi in PP. Augustinianorum Conventu Jacobus. At cur tum exscriptum? Utique ad usum Officii in ecclesia Bergomensi; quandoquidem Sanctorum singulorum gesta in Lectiones Officio congruas distributa continet. Vigebat ergo tum ujus ille. Et ignorare potuerit Bergomi sacerdos Religiosus, quæ ætate sua, in diœcesi, in urge, in ecclesia tum cathedrali, tum aliis hujus Officia servantibus, atque adeo in ipso Conventu suo (ut est verisimile) anniversario cursu a se & aliis recitari consuerint? Habes hic interim ætatem exemplaris, cujus infra dabimus ecgraphum;

[10] Sed quoniam exemplar istud ex aliis antiquioribus exscriptum fuisse dicitur seculo XV, [puta vix ante finem seculi 13.] quæri potest, quo primum tempore composita fuisse & Officio ecclesiastico inserta putemus Acta nostra. Duo tantum hic certa videntur: primum, quod id factum sit pridem ante seculum XV; ut ex dictis patet: alterum, quod idem non acciderit ante inventionem ac translationem S. Hesteriæ, seu annum Christi 1290 aut sequentem: hoc enim docet istius inventionis ac translationis historia, superius assignata, ab ipso statim exordio, quod sic habet: Translatio sanctorum martyrum Hesteriæ, Projectitii, Jacobi, & Joannis celebrata fuit hoc ordine. Permanserant autem præscriptorum Martyrum corpora in cathedrali ecclesia sancti Alexandri Bergomi per multos annos, minus decenter latentia; ita ut Bergomeus populus Sanctos illos vix sciret; locum vero penitus ignoraret; qui tamen canonicis illius ecclesiæ ex quadam lapidis vetusta inscriptione manisfestus erat. Cumque ibi longo temporis decursu SINE DEBITO CULTU aut reverentia stetissent, &c. Enimvero si cultus non erat, Officium non erat, Situm Bergomeus populus Sanctos illos vix sciebat, multo minus eorum Acta noverat; quæ tum proinde scripto vulgata nondum erant. Quod si est ita; videat profecto antiquæ historiæ non rudis arbiter, ecquod monumento, decem omnino seculis post ea, quæ narrat, condito pretium statui possit; indeque conficiat, quanti multo recentiora, ex eodem fonte, sed non eadem simplicitate, per Benalium, Guarnerium, Cælestinum & alios ducta atque amplificata valere debeant. Nostra nunc interim accipe, totidem hic numeris, quot in Sanctuario Bergomensi Lectionibus distincta.

ACTA
Ex Lectionario veteri Bergomensis ecclesiæ Ms.

Asteria sive Hesteria V. M. Bergomi in Italia (S.)

BHL Number: 0727

EX MS.

[S. Hesteria Christi cultum Bergomi suscitavit;] Hesteria virgo & martyr sanctissima, nostræ civitatis Bergomensis olim magnifica gubernatrix; sed nunc ejusdem apud dilectissimum sponsum suum Dominum Jesum Christum sedula procuratrix, anno Dominicæ nativitatis ducentesimo quadragesimo septimo vitæ suæ principium sumpsit, Ecclesiæ Romanæ præsidente sancto Fabiano Papa. Quam bona constellatio! quod eo tempore nascerentur duæ consociæ Sanctæ, videlicet Grata & Hesteria, quæ primæ causa fuerunt divulgandi in nostra civitate Bergomensi Christi nomen a, & ampliandi. Hæ sunt duæ olivæ misericordiæ; hæ duo rubicundi flores rosarum; hæ duo candelabra aurea lucentia ante Dominum, hæ duo candida lilia convallium.

[2] [utpote Christianis orta parentibus,] Hujus igitur mulieris viraginis vitam, mores, & actus omni laude dignissimos dicere mihi volenti occurrit illud Psalmi; Secundum nomen tuum, sic & laus tua. Hoc nomen Hester, a quo Hesteria derivatur, nomen mulieris pulchræ & humilis fuit, & honore elevatæ. Hesteria nostra humilitate pulchra & fide decora, charitate elevata, nobilibus genere, sed virtutibus & Christiana religione magis, orta parentibus, in teneris annis adhuc existens, sacro Baptismatis fonte purificata, postposita semper seculi vanitate, jugiter animum suum cunctis virtutum generibus, divinisque rebus applicavit. Crescebat puella, sicut ætate personaque, sic non minus virtutibus & gratia Domini nostri Jesu Christi.

[3] [& sanctissime educata.] Litteris sacris, monitis salutaribus, sedulis contemplationibus operam dabat; & quod oculis, auribus, & mente boni concepisset, opere complere curabat. Gloriosissimæ Virginis Matris Mariæ cum legisset Vitam, & sæpius laudes immensas recitari sensisset, maximum hausit desiderium sanctæ virginitatis. Quod lilium candidissimum ut in suo decore servaret, paternis ædibus absconsa manebat, & ante oculos mentis habebat immaculatum speculum sanctæ integritatis. Itaque in domo manens, comitem habebat secum sanctæ virginitatis humilitatem, obedientiam, abstinentiam, manuum labores, & præsertim cunctorum bonorum procuratricem sanctissimam orationem. Cum regina Grata viduata marito b domum paternam remeasset, petiit eam sociam sibi dari, cum qua cælibem vitam ducens, virtutum actibus liberius vacare valeret.

[4] [Hac sociata S. Gratæ, S. Alexandrum M. sepelivit;] Cum aliquæ deductæ fuissent mulieres, præ ceteris Hesteria, virgo mulierque sensata, tamquam a Deo sibi parata, placuit sanctæ Gratæ. In unum igitur convenientes, prædiolum seorsum sibi datum est a Duce Lupo, sanctæ Gratæ genitore c. Quæ Hesteria famula Dei suum quoque detulit patrimonium; ubi misericordiæ tam spirituali, quam corporali operam dabat indesinenter. At pius & clemens dominus Deus misit Bergomum bonum propugnatorem sanctum Alexandrum d, cujus adventum non latuit apem argumentosam sanctam Hesteriam, eo maxime, quod flores salutis eum deferre sentiebat. Suscipiente sacri martyrii palmam Alexandro, supervenerunt sanctæ mulieres Grata & Hesteria: illa caput tollente *, ista ejus colligente * sanguinem, qui fluxerat, coagulatum in gremiali suo: & sepulturæ cum aromatibus tradiderunt.

[5] [diuque post hæc a moriente S. Grata designatur,] Post longum vero tempus Grata plena dierum & bonorum operum, sentiens se morti propinquam, sancta Hesteria præsente, primatibus urbis ait: Hesteriam ducem sequimini; quia nihil vereor, quod vos tramite recto ad finem tandem desideratum perducet. Tunc optimates divæ Gratæ dixerunt: Dominam Hesteriam, quam ut ducem recommittis, tum tui respectu, tum & ipsius magna prudentia, mansuetudine, sapientiaque diligemus, observabimus & venerabimur, ut te ipsam. Tunc sancta mulier Hesteria lacrymis perfusa, vix loqui valens, hæc verba subjunxit: Ancillam humilem, non dominam, me futuram esse polliceor. Corpus vero diæ Gratæ per sanctam Hesteriam traditum est sepulturæ.

[6] Tunc convenerunt principes urbis ad Dei famulam Hesteriam dicentes: Ob fiduciam, quam de tua pietate gerimus, rogamus te, digneris super nos primatum sumere. Quibus illa respondit; Et unde hoc mihi, [& a Bergomatibus admittitur ad urbis principatum;] quod ego femina, de genere principum non existens, viris tam gloriosis debeam principari? Humilem potius ancillam me facite; serviam pro posse vobis fratribus meis amore Domini Jesu Christi. Cui omnes dixerunt: Quia ergo tuam humilitatem respicimus, hinc est quod te cupimus exaltare, decrevimus, & statuimus. Quibus contradicere non valens, civitatis regimen sumpsit; in quo donec perstitit, magnam sui laudem & memoriam dereliquit.

[7] Primo namque de laudibus divinis in ecclesiis persolvendis animum suum apposuit, [in quo confirmanda per judices imperatorios,] juxta id Salvatoris nostri documentum: Primum quærite regnum Dei; deinde paci civium & populorum curam adhibuit diligentem; demum pauperum, & indigentium necessitatibus sublevandis. Unde factum est, ut eam cuncti summa veneratione prosequerentur. Cum venissent Bergomum duo judices ab imperatore missi, ut Hesteriam in ducatu confirmarent, sedentes pro tribunali, fecerunt Hesteriam coram se sistere, & dixerunt: Veneranda Domina, quanta sis digna laude, virtutibus tuis præviis, effectus iste demonstrat, quod cum non sis de genere principum, te mulierem vetulam in suam ducissam, gubernatricem, & dominam cives elegerunt; quare Deo Jovi thura te dare convenit, qui tibi talem gratiam contulit.

[8] Tunc Mulier sancta ita respondit: Vos, qui judices estis constituti, justitiam & æquitatem servare decet; [Christiana deprehenditur,] sed totum oppositum facitis: nam me suadetis honores divinos afferre, cui magis contemptus debetur; & eum contemnere, qui largitor horum extitit. Quæ commemoratis, contulit Christus Jesus, qui cum Patre, & Spiritu sancto cuncta creavit, & universum gubernat, & se diligentes speciali gratia decorat. At Judices exclamantes in eam, dixerunt: Ergone, misera mulier, Christiana es? Solemnitas hæc, quam putabamus gaudio tuæ coronationis explere, vertetur in luctum. Respice, domina, si mortem evadere cupis, & optas ducatus honoribus insigniri. An non recolis, Alexandrum militem ob hanc causam graviter punitum?

[9] Quibus illa nil trepidans, intulit: O me felicem, si gloriosissimi Martyris per vos nominati pretiosissimæ morti participare possem! [& subjicitur gladio.] Quæ me putatis appetere, divitias temporales, gloriam, & delicias carnales, omnia tamquam stercora puto, dummodo Christum lucrifacere possim. At illi: Quid protelari juvat? Aut Jovem adora, vel vitam cum morte mutabis. Tunc illa genua terræ figens, & cælum respiciens, hanc fudit orationem: Domine Jesu Christe, qui mundum creasti & mirabiliter proprio sanguine redemisti; suscipe, quæso, corpus & animam ancillæ tuæ, quæ tibi nunc offero sacrificium in odorem suavitatis; suppliciter orans, ut omnium hujus civitatis miserearis, & his, qui me persequuntur, ignoscas, & lumen tuæ gratiæ mittas. Quod audientes judices, facto nutu spiculatori, ejus caput amputari jusserunt. Angeli vero tollentes animam ejus, cum immenso jubilo conspectui Majestatis divinæ præsentaverunt. Deinde Christiani corpus illud sacrosanctum honorifice sepelierunt in divi Alexandri æde e anno Nativitatis dominicæ trecentesimo septimo f, die vero decimo Augusti.

ANNOTATA.

a De S. Grata agetur die IV Septembris. Non fuisse autem illam cum S. Hesteria primam omnino causam divulgandi in civitate Bergomensi nomen Christi, sed potius a S. Barnaba olim divulgatumac subinde sopitum, resuscitandi, ultro ipsi Bergomenses asserunt.

b Maritum S. Gratæ aiunt fuisse regem quemdam Germaniæ: hinc ipsa regina dicitur.

c De SS. Lupo & Adleida, S. Gratæ parentibus, egit Henschenius noster eodem die 9 Junii; sed ante acceptam collectionem Ms. Clarissimi Guerrini; e qua siquid emendari poterit, id fiet die 4 Septembris, ubi de S. Grata.

d S. Alexander M. unus ex legione Thebæorum colitur Bergomi, ut patronus principalis die 26 Augusti, quo etiam notatur in Martyrologio Romano. Quæ tum dicenda erunt, huc lucem afferent.

e An ergo illa jam tum exstabat? Aiunt Bergomenses; nos examen remittimus ad diem 26 hujus mensis.

f Nihil invenimus hactenus, quo hæc epocha solide probetur. Itaque Baronius in Annalibus ejus martyrium recenset anno Christi 303; sive quia putavit, illo anno re vera contigisse; sive quia incertam judicavit esse, quam Bergomates hic defendunt epocham. Vide Commentarium præviumnum. 8: nec enim talia sunt hæc Acta, ut iis operose per singula vel illustrandis, vel confutandis operæ pretium nos facturos speremus.

* f. attollen & colligens

DE S. DEUSDEDIT CONFESSORE
ROMÆ.
Ex Martyrologio Romano.

Sec. VI.

[Commentarius]

Deusdedit conf. Romæ (S.)

AUCTORE J. B. S.

Hujus nominis in Fastis sacris solus & unicus notus est is quem dedimus XV Julii, [A Baronio Sanctis est adscriptus] nempe episcopus Cantuariensis ordine sextus: ast is, de quo hic loquimur, in nullis etiam recentioribus Martyrologiis repertus est hactenus præterquam in hodierno Romano, ut a Baronio recensitum & auctum est, id quod in notis satis aperte fatetur, dum nullum citat præter S. Gregorium in Dialogis lib. 4 cap. 36, qui tamen ipse, ut ut Virum laudaverit, Sancti aut Beati appellatione nusquam honoravit, eo solum titulo ipsum prædicans, quem in Martyrologio descriptum habes, ubi his verbis seu elogio consignatur: Romæ sancti Deusdedit confessoris, qui quod in hebdomada manibuss suis operando lucrabatur, die Sabbati pauperibus erogabat. Viri eminentissimi annuntiationem, ab Ecclesia admissam & aliquo modo approbatam non magis vellicare lubet, quam supra datam de virginibus & Martyribus Carthaginensibus. Ad ampliorem paulo rei notitiam conferet, si ipsummet S. Gregorii textum hic integrum subjiciamus. Ita habet:

[2] Hic etiam quidam juxta nos Deusdedit nomine, religiosus habitabat, [quia laudatus a S. Gregorio PP.] qui calceamenta solebat operari, de quo alter per revelationem vidit quod ejus domus ædificabatur, sed in ea constructores sui solo die Sabbati videbantur operari. Qui ejusdem viri postmodum subtiliter vitam requirens, invenit quia ex his quæ diebus singulis laborabat, quidquid ex victu atque vestitu superesse potuisset, die Sabbato ad beati Petri ecclesiam deferre consueverat, atque indigentibus erogare. Qua ex re perpende, quia non immerito ipsius fabrica Sabbato crescebat. Hæc nonnihil contraxit Ferrarius, de suo addens tamquam Gregoriani textus partem: Is ex hac vita IV Idus Augusti ad eleemosynarum fructum percipiendum migravit. Melius observasset, hunc diem tamquam ipsi natalem selegisse laudatum Baronium.

DE S. ARIGIO VEL AREDIO CONF.
ARCHIEPISCOPO LUGDUNENSI IN GALLIA.

Post annum DCXI.

SYLLOGE APOLOGETICO-HISTORICA.

Arigius vel Aredius Archiep. Lugdun. in Gallia (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Varia nominis efformatio; criminationes contra Sanctum, uti & defensio pro eodem apologetica.

Monitum ante omnia volumus lectorem, ne sanctum hunc Antistitem confundat cum alio synonymo ac synchrono episcopo Vapincensi (de aliis dicetur sub finem hujus Sylloges, [Sanctus hic cum alio non confundendus.] uti & de hoc plura dabuntur infra) cujus Vita in Opere nostro illustrata jam pridem fuit ad diem I Maii a pag. 107; Lugdunensis autem, die XIII a Ghinio relatus, prout habes in Prætermissis ad istum diem pag. 753, rectius ibidem in hunc X Augusti dilatus est, uti conficietur ex iis, quæ de publico ejus cultu postea disseremus. Variæ vero nomen hoc efformandi rationi non repugno; sive enim scribatur Arigius, Aregius, Aredius sive Aridius; eumdem hodiernum Præsulem intelligi volo: notum quippe est, nomina propria vel in primis fontibus aliter atque haberi posse, vel a transcriptoribus variari. Hic autem quodnam sit primævum ac genuinum, non habeo, unde definiam: nec moror Ferrandum (cujus recurret mentio inferius) pag. 31 occasione Arigii sui, hæc de nostro observantem: Hunc (nostrum Antistitem Lugdunensem intelligit) perperam Severtius Aridium nominat, & cum Aimoino errante errat. Sed tantilla ac incerta res nobis nihil molestiæ creare debet, ubi aliæ sunt, eæque momenti longe majoris, quæ videlicet in gravissimis adversus Viri sanctitatem accusationibus versantur, prout visuri sumus. Primo itaque eas sincere ac candide proponamus; ac deinde dispiciamus, quidnam & ad illas responderi, & pro Præsule nostro dici possit.

[2] Si vera sunt, quæ de Arigio nostro memorant scriptores, [Accusationibus] gravissimorum criminum reus fuerit oportet. Fredegarius quippe Scholasticus in Chronico, quod Theodericus Ruinartius edidit, ac S. Gregorii Turonensis episcopi Historiæ Francorum subjunxit, cap. 24 a col. 604 hæc habet: Anno VIII regni Theuderici (Christi 603) synodus Cabillono colligitur: Desiderium Viennensem episcopum dejiciunt, & instigante Aridio Lugdunensi episcopo & Brunichilde, subrogatus est loco ipsius sacerdotali officio Domnolus; Desiderius vero in insulam quamdam exsilio retruditur. Eo anno sol obscuratus est. Et cap. 30: Eodem anno (regni Theuderici XII, uti præmiserat, Christi 607) Theudericus Aridium episcopum Lugdunensem, Rocconem & Æpporinum comestabulum ad Bettericum * regem Spaniæ direxit: qui exinde Ermenbergam filiam ejus, Theuderico matrimonio sociandam adducerent: ibique datis sacramentis, ut a Theuderico ne umquam a regno degradaretur, ipsamque accipiunt, & Theuderico Cabillono præsentant; quam ille gaudens diligenter suscepit. Cap. autem 32: Eo anno Theudericus, consilio Aridii episcopi Lugdunensis perfidi utens, & persuasu aviæ suæ Brunechildæ, sanctum Desiderium de exsilio regressum lapidare præcepit.

[3] [S. Aridio imputatis] Fredegario suffragatur Aimoinus Parisiis editus anno 1603, qui lib. 3 cap. 89, pag. 144 sic narrat: Synodus etiam Cabillone collecta, Desyderium Viennensem episcopum dejecit: eoque factione Brunichildis & Aridii (Lugdunensis pontificis, qui Secundino successerat) in exilium acto, subrogatus est Dommilus in sacerdotale officium. Et cap. 92 pag. 146: Theodoricus persuasionibus Aridii Lugdunensis episcopi, ac aviæ suæ Brunechildis deceptus, sanctum Desyderium Viennensem pontificem exilio revocatum lapidari præcepit. Auctor Vitæ S. Romarici, apud nostrum Labbeum Novæ bibliothecæ Mss. librorum tom. 1, pag. 781 hæ memoriæ prodidit: Erat tunc temporis in palatio unus episcopus nomine Aridius, qui Brunichildæ reginæ sedulo famulabatur eloquio, illiusque supra dictus vir pedibus prostratus supplicat, ut res apud reginam suo interventu recipere potuisset. Illeque ira sauciatus, os viri pede excusso impie verberavit, statimque surgens vir Dei Romaricus ad basilicam S. Martini perrexit, atque in pavimento projectus mox tali voce affatur: O beate Martine, commendavi me tibi; ubi es? quid agis? Affer opem mifero, ut nullis deinceps tuis patrociniis mancipetur. Et his dictis regressus ad civitatem tamquam responso accepto, rei præstolabatur eventum. Sed illucescente die crastina, vulgatum est regem Theodericum mortis sententia perculsum fuisse; ac deinceps accitus a regina vel ab episcopo Aridio Romaricus reddito patrimonio supplicatur, ut saltem per ipsum eisdem de urbe Metensi fugiendi darentur spatia. Ille diligens inimicos suos, auxilium ipsis, ut tempus patuit, non negavit. Habes hic, lector, crimina, de quibus isti auctores incusant S. Aridium nostrum. At videamus nunc quidnam ab aliis in favorem ejus ad illa respondeatur, varias proferendo eorum sententias, quibus objectas Sancto accusationes vel penitus amovere conantur, vel mitigare.

[4] Prima igitur sit Cointii, qui in Annalibus ecclesiasticis Francorum tom. 2, [respondet Cointius,] ad annum 607, num. 15 Aridium omni plane crimine liberat, ac falsitatis arguit scriptores, qui calamos adversus eum acuerunt. Ad duo itaque accusationum capita, quæ supra e Fredegario produximus, & quorum alterum in Desiderio e sede Viennensi dejecto; alterum in ejusdem Sancti lapidatione versatur, Aridio, uti ibidem dicebatur, utrique isti facinori cooperato; ad duo; inquam, ista sic respondet Cointius: Utrumque silent Jonas & Ado: nam Jonas totum crimen in Brunechildem reginam ac Theodoricum regem, Ado in unam Brunechildem, neuter in Aridium episcopum rejicit. Fatemur quidem Aridium in Lugdunensi cathedra sedisse toto tempore, quo Desiderius Viennensis antistes exulavit, sed eum in exilium aut in mortem ejusdem Desiderii consensisse non existimamus, ob Viri sanctitatem, ac publicum cultum in diœcesi Lugdunensi, sicut ibidem subdit. At nos de his alio agemus loco inferius. Jonas interim modo memoratus est iste, qui, prout præmiserat Cointius ibidem num. 11, intra triennium ab obitu S. Bertulphi Bobiensis abbatis, cujus mors in annum Christi DCXL incidit, sanctorum Columbani & Attalæ Vitas edidit, quique in Vita S. Columbani loquitur de passione S. Desiderii; sicut videre licet apud Mabillonium Act. Benedict. sec. 2, pag. 26, num. 54. Ado autem Viennensis episcopus in suis ad ecclesiam Viennensem literis hoc ipsum S. Desiderii martyrium copiosius descripsit; uti dixerat Cointius num. 13. Ex quibus intelligit lector, de quibus scriptoribus hic agatur.

[5] Aliud argumentum, quod pro defensione S. Aridii assumit laudatus Annalium auctor, [omni eum crimine] in eo positum est, quod idem Sanctus confundatur cum synonymo antistite Vapincensi. Jacobus Severtius, inquit num. 15, sanctum Arigium Lugdunensem episcopum confudit cum B. Arigio episcopo Vapincensi; cui Gregorius Magnus literas frequenter scripsit. Alterum autem ab altero distinguendum esse, satis docent ipsæmet epistolæ Gregorianæ. Nam Gregorius complures Arigio Vapincensi direxit, cum Lugduni sedebat Ætherius, qui vitam anno septimo Theodorici regis, id est, anno Christo DCII clausit ex Fredegarii calculo, & in pontificatu Lugdunensi Secundinum Arigii decessorem antecessit. Errorem, in quem Severtius nuper lapsus est, Fredegarius videtur olim commisisse, nec aliam causam fuisse suspicamur, cur de S. Arigio Lugdunensium antistite tam male senserit. Perattente legerat scripta Ionæ, ut ex iis, quæ post biennium de B. Columbano dicemus, apertissime constabit. Observarat in Vita S. Attalæ vituperari Arigium episcopum, in cujus disciplinam Attala puer a patre traditus fuerat; cumque nullum illius nominis antistitem nosset præter Lugdunensem, qui pontificatum illo gessit tempore, quo Desiderius præsul Viennensis in exilio vixit; facile sibi persuasit, illum Arigium hominem impium ac nefarium fuisse, cujus animus ab exilio, & a morte S. Desiderii non abhorreret.

[6] Deinde recitatis ex Vita B. Attalæ his Jonæ verbis, [liberans.] Attala dum a patre nobili liberalibus literis imbutus fuisset, Arigio quondam pontifici ab ipso genitore commendatus est, sed bonæ indolis puer &c. Locutus est, sicut continuo addit, Jonas de Arigio Vapincensi; nec illum meliori carpsit jure, quam Fredegarius Arigium Lugdunensem: nam nec Arigius Vapincensis obnoxius est vituperationi, quod Attala, qui monastica magis quam clericali vita delectabatur, Vapingo & Clericorum schola relictis, in eremum Lirinensem secesserit: nec Arigius Lugdunensis reus haberi debet, quod eodem tempore, quo Lugdunensem pontificatum gerebat, Desiderius Viennensis episcopus in exilium actus sit. Ad auctorem vero Vitæ S. Romarici, hæc reponit Cointius ibid. pag. 582: A Fredegarii Chronico in Vitam S. Romarici transiit sinistra illa opinio de Arigio episcopo Lugdunensi, quam supra expressimus istius biographi verbis. At huic fabellæ (ita subdit ibidem Cointius) refragatur ratio temporum: Aridius enim, qui Lugdunensem pontificatum anno Christi DCIII suscepit, migravit ad Dominum IV Idus Augustas anno Christi DCXI, cum sedisset annis octo sexque mensibus; nec pervenit ad annum Christi DCXII, quo Theodobertus rex a Theodorico fratre victus est; multo minus ad annum Christi DCXIII, quo Theodoricus rex interiit. Sed quando, & quamdiu sederit S. Arigius, nos suo loco expendemus, atque adeo an quidpiam, & quantum momenti insit ratiocinio Cointii, quod a tempore desumit.

[7] [Alii pro S. Aridio] Theophilus Raynaudus in Hagiologio Lugdunensi pag. 31 probata nostri Antistitis sanctitate nec non publica veneratione, Sic, inquit, oportuit communitam sancti hujus Præsulis beatitatem adversus Fredegarii Scholastici morsum, qui rumori per calumniam disseminato assensus S. Arigium.. reum facit cædis S. Desiderii Viennensis episcopi. Et pag. 32 De S. Romarico narrationem.. ex falsis rumoribus & calumniosis petitam, atque adeo improbandam esse, persuasum, inquit, habeo. Ad hæc, sanctum Præsulem ab impacto crimine purgare pergit ex eo præsertim, quod unus id Fredegarius scripserit, quem descripserit Aimoinus, ut proinde tota illa narratio unius dumtaxat auctoris fide nitatur: quam multiplex sanctitatis Arigii suffragium paulo ante prolatum, sufficienter labefactat, persuadetque esse calumniam in sanctum Præsulem jactatam, & a Fredegario.. ex vulgari rumore scriptis proditam. Quamquam si maculam illam ab Arigio contra S. Desiderium contractam, plane constaret (& idem multo facilius dicitur de immititate erga S. Romaricum) potuisset eam pœnitentiæ lixivio eluere, & integer vitæ scelerisque purus excedere.

[8] [locuti;] Jam vero alios duos auctores, qui modo citatis sunt ætate anteriores, cur tacitus præteream? Noster Nicolaus Serarius Opusculorum tom. 1, quo continentur historica, in Notationibus ad S. Romarici Vitæ caput 3, pag. 368, ea quæ ab Aridio adversus eum dicuntur commissa, ita declinare tentavit (verba sunt Raynaudi loco citato) ut hæc cadere dicat in Aridium Lugdunensem minus dignum episcopi nomine; non autem in alium ejusdem nominis Lugdunensem episcopum valde sanctum: cujus mentio est apud Turonensem lib. 10 cap. 29, & apud Venantium Fortunatum lib. 5 epigr. 20 (al. 22) Sed 10. Serarius loco citato illa non dicit: nam postquam scripsisset, Iste vero Aridius episcopus fuit Lugdunensis, qui B. Desiderio Viennensi episcopo, exilii mortisque causa cum .. Brunichilde .. extitit; deinde qui, inquit, ab optimo illo valde diversus, de quo lib. 10 cap. 29 Turonensis. Vide & Venantium lib. 5 epigr. 20. Fuit autem is non Lugdunensis episcopus; sed abbas Lemovicensis, Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti inscriptus; prout ex dicendis postea num. 31 constabit. 20. Non declinat Serarius accusationem; sed aperte eam affirmat, & admittit. Severtius in Chronologia historica archiepiscoporum Lugdunensium pag. 132 editionis anno 1628 Lugduni vulgatæ, de improbitate S. Aridio imputata perquam confuse disserit, dum hæc scribit: Unde ergo talis sanctitas cum improbitate sociata? Sane hinc argumento est, quod vel 10. male deceptus fuerit, quando insidias porrexit sanctissimo Desiderio Viennensi, ut peccatum ejusmodi excusatione dignum videatur: vel 20. falsa est ea narratio de ipsius flagitio: vel tandem quod 30. e vestigio ad exitum usque vitæ acerbissimum pœnitentiæ genus in se ultro susceperit & exegerit ob perpetratum in fratrem crudele spectaculum.

[9] Pagius in Critica Baroniana tom. 2 ad annum 612 num. 13 & sequentibus præsentem controversiam expendens, [Pagius vero reum facit,] duplicis culpæ S. Aridium reum facit. Ac propositis tribus Severtii rationibus, quas modo recitavimus, Tertia, ait, duabus aliis præferenda videtur. Anonymus enim, qui Vitam S. Romarici abbatis Habendensis in litteras retulit, quæ exstat apud Mabillonium sec. 2 Benedictino, num. 3, ait &c. Vide supra num. 3. Commissum illud ab Aridio flagitium (ita pergit Pagius num. 14) anno DCXIII, quo Theodoricus rex e vita migravit. Sed utramque culpam severioribus pœnis expiandi tempus Aridius habuit; cum ante annum DCXXIV, quo, ut testatur Flodoardus lib. 2 Historiæ cap. 5, Thedericus episcopus Lugdunensis concilio Remensi interfuit, nullus alius eidem ecclesiæ præfuisse reperiatur. Verum quidem est, Severtium laudatum asserere, hæc in antiquo Bellijocensis ecclesiæ collegialis Martyrologio Ms. legi IV Idus Augustus: “Lugduni sancti Arigii episcopi & confessoris; qui rexit ecclesiam annis octo, mensibus sex”. Quod & Theophilus Raynaudus affirmat etiam haberi in Martyrologio Lugdunensi eodem die. Arigius autem, ut ex mox dictis liquet, anno DCXIII jam Lugdunensem ecclesiam regebat. Verum hujusmodi Martyrologia longe post annum Christi millesimum exarata, & tam brevis pontificatus ex conjectura ab aliquo imperito attributus S. Aridio; præterquam quod veteribus Martyrologiis similes annotationes nulla veritate nixas, non raro adjectas fuisse, multis exemplis constat.

[10] Cointius anno DCVII, & Mabillonius in notis ad Vitam S. Romarici, [sed pœnitentem.] qui secundam viam Arigii sanctitatis defendendæ elegere, respondent hæc falso impingi Aridio, & huic fabellæ refragari rationem temporum; cum is tantum sederit annis octo ac sex mensibus. Verum jam ostendimus Aridii pontificatum longe diuturniorem fuisse; auctorem vero anonymum, qui Vitam S. Romarici scripsit, antiquum esse ac gravem, & scripsisse etiam Vitas S. Amati ac S. Adelphi abbatum Habendensium, ostendit ipsemet Mabillonius in observationibus præviis ad Vitam S. Amati. Ætatem enim suam indicat in Vita Amati num. V, dum hujus cellam & trabem miraculo auctam se vidisse testatur. In Vita S. Romarici se ejus discipulis æqualem vixisse, num. IX & ultimo prodit; ac demum Adelphi Acta post tres annos ab ejus morte, quæ contigit anno DCLXX, a se scripta innuit num. 11. Neque aliquid in tribus illis Vitis legitur, quod in falsitatis suspicionem vocetur. Sicut itaque sanctitati Romarici non officit, quod aliquot post hunc annos Agrestii seu Agrestini schismatici suasionibus seductus fuerit, ut refert Jonas in Vita S. Eustasii abbatis Luxoviensis, quia resipuit: ita nec duplex culpa ab Aridio commissa, quia pœnitentia purgata, hujus sanctitati obstat. Et quemadmodum culpa Romarici in dubium vocari non debet, licet ab auctore anonymo ejus Vitæ scriptore prætermissa fuerit; pari eademque ratione nec culpa Aridii inter fabulas numeranda, quia anonymus & Ado, qui martyrium S. Desiderii narrarunt, ne verbum quidem de Aridio habent. Ex quibus patet, quam infirmum sit argumentum negativum.

[11] [Aliorum auctorum] In Gallia Christiana editionis novissimæ Parisiensis tom. 4, in S. Aridio XXXIII Lugdunensi antistite, postquam in medio posita fuissent argumenta, quæ ipsum volunt reum fuisse, ac alia, quæ id negant; subjiciuntur sequentia: Nescio an negans argumentum quidquam possit adversus expressum ejusdem temporis scriptorum testimonium. Cædis Desiderii auctores refert Jonas, non incentores; id enim ad illius institutum nequaquam pertinebat; Jonæ intererat, Brunechildis vitia proferre; Lugdunensis vero Præsulis non ita. Ea Fredegarius refert & Aimoinus, quia generalem historiam scribebant: cujus operæ erat, omnes tam scelesti facinoris sive auctores sive instigatores propalare. Denique quo fine Arigii crimine nomen tanto infamasset Fredegarius? Nihil umquam illi cum Arigio. Deceptus est, inquit Cointius, & Vapincensem Arigium cum Lugdunensi confudit, Confudisse, falsum est; & licet verum foret, nihil in Vapincensi reperitur; quo tam atroci criminationi locus suppetat. A testimonio scriptoris Vitæ S. Romarici sese haud felicius extricat Cointius. Quod enim ille refert, actum pridie, & ipso die mortis Theodorici, aperte falsum est: obiit enim Aridius anno DCXI, sive sesquianno priusquam Theodoricus e vita tolleretur.

[12] [super causa Sancti placita] P. Jacobus Longueval S. I., qui nuper edidit Historiam ecclesiæ Gallicanæ, tomo 3, ad annum 607, pag. 380 obiter præsentem tangens controversiam, memorat ista, quæ ex Gallico sic sonant: Historicus Fredegarius mortem S. Desiderii attribuit malis consiliis Aredii Lugdunensis. At quoniam Aredius in sua ecclesia tamquam sanctus est honoratus X Augusti; credendum est, vel quod hanc culpam, & quasdam alias, quæ ipsi improperantur, per pœnitentiam expiarit; vel quod Fredegarius male instructus fuerit: id quod probabilius est: quandoquidem auctor contemporaneus Vitæ S. Desiderii neutiquam loquitur de isto facto. Quantum vero ad illud spectat, quod circa Romaricum Aredio imputatur; videtur, inquit ad annum 613, pag. 404, episcopus esse Lugdunensis hujus nominis, tamquam Sanctus sua in ecclesia honoratus. Non est necesse, culpas haud commisisse, ut Sanctorum numero quis accenseatur; sufficit reparasse &c.

[13] [proponuntur.] Vitam S. Desiderii M. ab auctore coævo compositam illustravit Henschenius tom. V Maii, die XXIII, a pag. 251; ubi de aliis Vitis ejus agens, & eadem occasione de Fredegario, excusavit jam pridem Arigium a crimine, quod auctor ille ei impegerat. Fredegarius, inquit, in Chronico describit exilium & martyrium S. Desiderii; sed Acta jam indicata non habuit; & ideo aberrat, dum exilium ejus ad biennium contrahit, & martyrii reum facit S. Aridium episcopum Lugdunensem; cujus neque Acta, neque Ado, neque alii antiqui meminerunt. Et tamen auctor Vitæ istius antiquæ S. Desiderii, ea quæ cum ad ipsius necem, tum ad machinatores ejusdem attinent, admodum distincte refert loco citato pag. 253 hæc scribens de Brunechilde: Protinus nimio inflammata furore, ardenti consilio servum Dei conatur occidere; conquerens ipsius verbis regis amorem erga se refriguisse. A tribus itaque impiis comitibus, Beffano scilicet, & Gasisredo atque Betone, pontifici Dei etiam intra fores ecclesiæ juges insidias jubet parari, & ubicumque possit comprehendi, protinus eum præcepit interfici. Tunc vir sanctus .. in se constipatas acies celeri cursu ingreditur armatorum. Cum ergo eum hostes in territorio Lugdunensi juxta flumen, cujus vocabulum est Calarona; adstantes conspicarentur, & eum occidere vellent .. tum Sanctus Dei, poplite flexo in terram, atque oratione completa, caput obtulit indubitanter. Subito unus ex satellitibus impiorum, projecto grandi lapide, caput collisit pastoris, moxque uno tantum lapidis ictu sanctum virum in terram cadere coëgit. Sed cum diuturno spatio placita Deo anima nullatenus vellet propriam sedem relinquere, perfidus ille, apprehenso ambabus manibus stipite, cervicem tanti confregit pastoris. Nonne ista satis graphice ac diserte exposita sunt? In his tamen cur de Aridio episcopo, si criminis fuit ejusdem incentor, reusque ac particeps, verbum nullum? Cur in aliis adjunctis exprimendis adeo vividus auctor ille; in Aredio autem, ut sic dicam, mortuus? Tametsi vero argumentum illud est negativum, ut vocant, non tamen ideo est sine pondere.

[14] Verum ut his, quæ tam contra Sanctum, quam pro eo utrimque sat multis hactenus disputata sunt, [Nostrum] finem imponamus, binas deducimus ex præmissis conclusiones; quarum una sit hæc in ejus favorem. 10. Nemo tam gravium præsertim criminum reus est habendus, quamdiu talis sufficienter non probatur. 20. Cum in ore duorum vel trium testium stet omne verbum; cumque ex ore solius Fredegarii loquantur alii auctores, aliis antiquioribus silentibus; accusationis causa non videtur satis evinci adversus Aridium. 30. Ipsemet accusator Fredegarius supra num. 5 a Cointio, & num. 13 ab Henschenio non unius accusatur erroris. 40. Sanctitas Aridii ex cultu publico, legitimis, ut paragrapho proximo videbimus, argumentis comprobato, præjudicium insuper non contemnendum offert pro innocentia Sancti adversus criminatorem ejus. 50. Ab aliis accusatur, ab aliis excusatur ac defenditur. Cum autem nostræ sint partes, Sanctis favere ac patrocinari, quantum, salva veritate, possumus; liceat nobis ob rationes illas, quas protulimus, benigniorem in causa hac partem amplecti ac nomen nostrum profiteri in numero defensorum ejus; donec certiora edoceamur. Atque hæc prima nostra est conclusio.

[15] Altera in eo sita est, ut, etiamsi revera reus foret criminum, [in hac causa judicium.] quæ ipsi imputantur; excludi tamen nec debere, nec posse videatur e loco, quem, ipsi inter alios Sanctos hic damus; quia, quidquid sit de accusationibus, manet in certa possessione publicæ venerationis, idque a tot seculis ante decretum Urbani PP. VIII. At, inquies, quibus documentis hoc in casu constat, quod exemplarem ac insignem pro gravitate delictorum pœnitentiam egerit? Respondemus: Quibus e documentis constat, quod hujosmodi pœnitentiam non egerit? Eam enimvero agendi tempus habuit ex supra dictis. Egisse autem eam in vita nonne prudenter supponitur S. Aridius propter venerationem publicam, qua post mortem honoribus Sanctorum antiquitas eum prosecuta fuit?

[Annotata]

* i. e. Wittericum

§ II. Cultus; Sancti decessor in episcopatu; ad S. Aridium Vapincensem, non ad nostrum S. Gregorii magni epistolæ; quid de epistola S. Columbani; studium erga ædes sacras.

[Ex Raynaudo,] Theophilus Raynaudus, quem supra citabamus, adeo varia ac multa congerit ad probandam S. Aridii publicam venerationem, ut nullus eam in dubium revocandi, nedum negandi locus superesse videatur. Proferamus ejus verba: In duplici serie Lugdunensium præsulum apud Democharem (lib. 2 de Missæ Sacrificio cap. 27 fol. 46) Sancti titulo decoratur: eoque nomine in propriis Lugdunensis ecclesiæ litaniis invocatur, & Calendario Lugdunensi adscriptus legitur IV Idus Augusti: qua etiam die Martyrologium Lugdunense hæc verba habet: Lugduni, S. Arigii episcopi & confessoris, qui rexit præfatam ecclesiam annos octo, menses sex: obiit namque quinquagesimo ætatis suæ anno. Ad hæc, in scripto justissimæ auctoritatis ac fidei, quo sacræ reliquiæ in S. Justi antiquo templo conditæ numerantur, adscriptis gravibus octo theologis, nempe quatuor ex Ordine FF. Prædicatorum, & quatuor item ex Ordine FF. Minorum, ad sacrorum loculorum resignationem adhibitis a Guilielmo de Valentia, archiepiscopo Viennensi, qui basilicæ illius sacris reliquiis recognoscendis rogatu Canonicorum dabat operam; in eo, inquam, scripto, quod anno Christi MCCLXXXVIII confectum est, inter alias sanctarum reliquiarum capsulas, recensetur ea, qua S. Arigii Lugdunensis episcopi & confessoris sacra ossa condita erant, & titulus Sancti capsulæ inscriptus memoratur. Denique & ab eo tempore, & multis ante seculis, S. Arigii reliquiis in ea basilica religiosus cultus delatus est; ejusque memoria die superius annotato, ubivis in Lugdunensi diœcesi Officio ecclesiastico recolitur; in prædicta autem ecclesia ritu semiduplici celebratur. Sed mutationem aliquam in dœcesi prædicta circa diem cultus deinde factam esse oportet; nam Bailletus narrat, sub finem hujus Sylloges num. 29 a nobis citandus, cultum ejus per totam diœcesim Lugdunensem stabilitum esse, ac ejus festum ad duodecimam mensis remitti in locis, ubi Officium ipsius est semiduplex.

[17] [Ms. Calendario Lugdunensi,] Habemus Ms. hoc titulo prænotatum, Breviarii Lugdunensis ad Tridentini formam cudendi pariter & recitandi Calendarium, & Vitæ Sanctorum, auctore, uti constat ex approbatione, Stephano Vernay presb. Lugdunensi; ubi habentur sequentia ad diem X Agusti: Eodem die pro com. S. Arigii episcopi & conf. Arigius, quem alii dicunt Aridium, ex patritio apud Gallos, archiepiscopus Lugdunensis effectus anno Christi circiter sexcentesimo vicesimo, sub Theodorico Burgundiæ rege, memoriam decessoris sui Chagnoaldi sive Canoaldi successione digna condecoravit annis octo mensibus sex, quibus eamdem rexit ecclesiam in omni sanctitate, Gregorio Romano Pontifici episcopum Francorum eum vocanti, valde experta: cujus haæc sunt verba lib. 5 Epistolarum: Quanta in nobis bonitas, quantaque mansuetudo cum Christo placita charitate resplendeat. Et post nonnulla, quæ de ejus sanctitate ac cultu publico sequuntur, & quæ supra dedimus ex Raynaudo, uti & de locis sacris restitutis ab eo seu constructis (de his postea agetur) obiisse dicitur eximius hic Antistes quinquagenario major, in legatione, qua functus est pro Theodorico, ad Betricum Hispaniæ regem, sive etiam post ipsam. Valeant hæc saltem ad confirmationem venerationis publicæ: alia quippe, quæ huic adjungit, ex dicendis per decursum poterunt corrigi. Ceterum publico ejus cultui suffragatur Saussayus in Martyrologio Gallicano, atque his præterea eum præconiis hoc die prosequitur:

[18] Eodem die Lugduni depositio S. Arigii episcopi & confessoris, qui arduam virtutis semitam a teneris annis aggressus, [ac Saussayo cultus publicus stabilitur.] celsos per meritorum gradus, ecclesiasticos Ordines conscendit; tantaque in iis emicuit religionis & doctrinæ gloria, ut S. Chagnoaldo ad regna cælestia assumpto, archipræsul almæ hujus sedis, non sine superno spiramine creatus, memoriam decessoris digna successionis vice condecorarit. Populum siquidem sibi creditum ea virtute & integritate gubernavit, qua præstantes quoslibet Domini sacerdotes omni virtutum gratia anteiret. Magnificus in sacrorum locorum ornatu, basilicam S. Justi vetustate lapsam restituit: ecclesiam sanctæ Crucis construxit; mira in Dei honore procurando & ovium salute operatus est. Demum perfectæ sanctitatis clarus insigniis, vocante Domino, æternum abiit ad præmium. Post hæc, quæ hactenus de Sancti accusationibus, laudibus ac publica veneratione disputavimus, discutienda nobis supersunt nonnulla puncta, quæ circa ipsum non immerito lector eruditus e nobis quæsierit.

[19] Primo itaque loco dicatur de S. Aridii decessore in episcopatu. [Ejus decessor in episcopatu non Chagnoaldus,] Calendarium supra assignatum ac Saussayus Chagnoaldum ponunt, uti & Severtius pag. 126; ubi pro sua sententia varias ac multas oppido probationes agglomerat; quas huc transcribere, nimis longum foret, ac, spectato nostro instituto, quod proprie hic versari debet circa res ad S. Aridium pertinentes, minime necessarium. Ut simus ergo breves; Cointius, postquam ad annum 607 num. 15 protulisset Sancti nostri elogium ex Saussayo, quod modo dabamus, illum sic corrigit: At Arigium Chagnoaldi successorem perperam facit: nam Chagnoaldus non episcopus Lugdunensis metropolitanus in prima provincia Lugdunensi fuit; sed episcopus Lugduni Clavati, seu Lauduni (Laon) in secunda Belgica sub Remensi metropolitano, & Fredegarius (capp. 22. 24) postquam anno Theodorici regis septimo Secundinum Ætherio Lugdunensi episcopo subrogatum dixit, Aridii Lugdunensis episcopi meminit ad annum ejusdem Theodorici regis octavum: ita ut dubitandi locus esse non possit, quin Aridius Secundino in episcopatum successerit. Andream Saussaium in errorem traxit Jacobus Severtius, qui præterea S. Arigium Lugdunensem episcopum confudit cum B. Arigio episcopo Vapincensi. Hoc haud faciendum, in primo hujusce nostri Commentarii limine præmonuimus: an vero, a quo, & quomodo id factum sit, infra referemus. Nullam nos interea temporis, ut ad propositum redeamus, apud Sammarthanos in tanta quanta est serie archiepiscoporum Lugdunensium, Chagnoaldum invenimus; nullum item in novissima Galliæ Christianæ editione; sed utrobique signantur Ætherius, Secundinus, Aridius &c.

[20] Apud Sammarthanos autem in Gallia Christiana tom. 2 pag. 617 ponitur Chainoldus seu Chagnoaldus inter episcopos Laudunenses anno 623, qui, sicut ibidem affirmatur, [sed Secundinus.] obiit DCXXXVIII vel DCXXXIX. Quomodo autem S. Aridius Chagnoaldo tunc succedere potuit, qui jam ante Chagnoaldum erat mortuus, ut dicetur postea? Apud Mabillonium Act. Bened. sec. 2 pag. 17 in Vita S. Columbani abbatis exstant ista: Chamnoaldo Lugduno Clavato pontifice, qui ejus & minister & discipulus fuit, cognovimus referente &c. Et ibidem in Vita S. Eustasii abbatis Luxoviensis pag. 118: Multi eorum (de iis, quos hic sua facundia erudierat, sermo est) post ecclesiarum præsules extiterunt, Chagnoaldus Lugduni Clavati &c. Atqui de isto Chagnoaldo agit Severtius; consequens ergo est, ut cum ex albo episcoporum Lugdunensium expungendus, ac episcopis Laudunensibus accensendus sit, S. Aridii decessor neutiquam esse possit, ac pro Lugduni apud Severtium vel substitui debent Lauduni, vel intelligi Lugduni Clavati.

[21] [Ad S. Aridium Vapincensem,] Quid porro dicendum de confusione Aridii Lugdunensis cum synonymo Vapincensi episcopo, de qua paullo ante Cointius accusabat Severtium? In priore editione Galliæ Christianæ tom. 3, col. 1124, epistolæ a S. Gregorio ad S. Aridium vel Aregium Vapincensem datæ citantur; cui, teste Cointio supra indicato, Gregorius magnus literas frequenter scripsit. Additque Cointius: Arigium Vapincensem episcopum ab Arigio Lugdunensi antistite distinguendum esse, satis docent ipsæmet epistolæ Gregorianæ: nam Gregorius complures Arigio Vapincensi direxit, cum Lugduni sedebat Ætherius, qui vitam anno septimo Theodorici regis, id est, anno DCII clausit ex Fredegarii calculo, & in pontificatu Lugdunensi Secundinum Arigii decessorem antecessit. In anno mortis prædicto convenit novissima editio Galliæ Christianæ (prior vero eum non exprimit) tom. 4, col. 39. Apud nos autem tom. I Maii, die 1, pag. 107 ponitur post annum DCI; ubi ipsius Acta illustrantur. Ad quid de S. Gregorii magni ad laudatum sanctum Aridium epistolis?

[22] [non ad Lugdunensem scribit S. Gregorius PP.] Earum prima, ex ibidem dictis, exstat lib. 7 Registri epist. 111 scripta Indictione 2 (quæ est inter eas hujus libri epistolas, quibus præfigitur ista Indictio) ac proinde anno 599. Alteram præterea ejusdem ad eumdem epistolam haberi lib. 9 ep. 51, scriptam anno 601, ibidem indicatum est pag. 108; notantur quippe istius libri epistolæ scriptæ Indictione 4, quæ respondet anno mox signato. Quibus duabus ibidem additur præterea epistola 62 ejusdem libri noni. Accedunt eo iter S. Arigii Vapincensis Romanum, arctaque ejusdem præsulis cum S. Gregorio necessitudo; de qua tomo ac die mox citatis Vitæ scriptor pag. 110, num. 10 agit, nec non de summa hujus erga illum existimatione, qui numquam a finibus Galliarum in illis partibus, talem se protestabatur omnimodis sacerdotem vidisse. Quæ cum ita sint, nonne merito accusatur Severtius, quod, dum ex epistolis Gregorianis Aridium Lugdunensem laudat pag. 131, hunc cum synonymo Vapincensi confuderit? Nonne item ex dictis liquet, Vernayum superius num. 17 in hujusmodi confusionem esse prolapsum in iis, quæ de S. Gregorio circa Aridium, uti putat, nostrum commemorat? Nonne denique in nomine æquivoco perperam hic non esse aberrandum, ipsæmet docent S. Gregorii epistolæ jamjam citatæ; cum characterismi temporis earum non excedant annum Christi 601; Aridius autem Lugdunensis sedere dumtaxat cœperit anno 603, prout alio loco dicemus?

[23] Observa obiter epistolam 111, de qua primo loco meminimus, [An una ex illis ad nostrum Aridium data epistola.] inscribi Aregio episcopo; duas vero alias, quas ei subdidimus, dirigi Aregio episcopo Galliæ; præter illas autem esse aliam lib. 5 epist. 57 Arigio patricio de Gallia sub Indictione 14, concurrente cum anno 596; quæ non ad Aridium episcopum, sed ad laicum data fuerit, prout ex ista inscriptione conficimus. Quod si is fuerit Aridius noster, nondum tunc ad cathedram Lugdunensem admotus; dici poterit cum Severtio pag. 132, eum laica prius dignitate patritiali fulsisse; & cum Vernayo supra num. 17, ex patritio apud Gallos archiepiscopum Lugdunensem effectum.

[24] Longuevallius superius citatus postquam ad annum 602 egisset de epistola S. Columbani ad S. Gregorium PP. data circa celebrationem Paschæ, [An item S. Columbanus] addit pag. 372 & 373, eumdem S. Columbanum scripsisse super eadem quæstione ad Arigium episcopum; & mox, S. Arigium Vapincensem hunc esse affirmat, aut S. Aredium Lugdunensem, qui sæpe vocatur Arigius; ac ibidem observat, quod auctoritas, qua Lugdunensis valebat in aula & in episcopatu, suadere posset, ad hunc potius fuisse directum illud scriptum; sed in illa sententia dicendum, quod Secundinus, S. Ætherii successor, aliquot dumtaxat mensibus istam sedem occuparit. Verum hoc nec videtur posse dici, nec illud factum innecti anno 602, quo illud refert Longuevallius, propter angustias temporis nimium breves, Ætherium inter ac Secundinum interpositas, secundum ea, quæ habentur in Galliæ Christianæ novissima editione, tomo citato col. 39 his verbis: Scripsit (S. Gregorius magnus) anno DCII mense Novembr. epistolam, in qua definit, qua ratione providendum sit ecclesiæ, cum illius episcopus in capitis infirmitatem cadit, & suo fungi nequit officio. Hoc anno, antequam postremas has Gregorii litteras accepisset, imo & priusquam illas scripsisset S. Pontifex, obierat Ætherius: ac producuntur hæc Fredegarii verba: Eo anno (Theodorici scilicet VII, qui est Christi DCII, inquit Fredegarius in Chronico) Ætherius episcopus Lugdunensis obiit. Fredegarium exscribit Aimoinus lib. 3, cap. 90. Sed hic aperte fallitur, qui eum Lingonensem dicit archiepiscopum, ut & Beda, qui Arelatensem præsidem fuisse Ætherium scribit lib. 1 Hist.

[25] Si ergo dicamus Ætherium e vita excessisse mense circiter Novembri, [ad ipsum scripserit.] vel propter τὸ priusquam, de quo jam dictum, mense Octobri anni 602; deinde si S. Columbanus scripserit, secundum supra dicta, anno eodem 602; denique si Secundino, Ætherii successori, aliquot sedis concedas menses; mox pervenies ad Januarium anni 603, atque adeo si isto vel proximo mense Aridium Secundino substituas, consequens est, ut S. Columbanus ad S. Arigium Lugdunensem non scripserit anno 602, cui tamen scriptionem illam alligat Longuevallius. Melius itaque ea intelligi potest, si anni 602 initium sumas a Kalendis Martiis (de qua re vide Cangium in Glossario, ad vocem annus, tom. 1 col. 460 editionis novissimæ, ac Mabillonium lib. 2 de Re diplomatica cap. 23 num. 4; ubi ex Gregorio Turonensi, aliisque conficit, Gallos seculis VI & VII a Martio annos incipere solitos fuisse) nam in isto modo computandi currebat annus 602 usque ad mensem Martium anni 603 æræ vulgaris; quo Pagius in Critica ad hunc annum num. 6 de epistola S. Columbani ad S. Gregorium super celebratione Paschæ data meminit; addens tamen, quo anno ea epistola ad Gregorium data sit, incompertum esse. Edita porro fuit inter Patritii Flemingi Hiberni, Ordinis FF. Minorum strictioris Observantiæ, Collectanea sacra, Lovanii anno 1667, pag. 157 & seqq. Sed de epistola S. Columbani ad Arigium, nihil apud Pagium citatum invenimus. Sicut igitur, ut tricis hujusmodi finem imponamus, incognitum nobis est, an & qua auctoritate antiqua nitantur illa, quæ ex Longuevallio de epistola S. Columbani ad Aridium data protulimus; sic etiam non videmus, quomodo, si vere ea scripta ad ipsum fuerit, cum anno 602 æræ vulgaris satis commode ab ipso copuletur.

[26] [Quidnam egerit pro ædibus sacris.] De Sancti nostri erga ædes sacras studio circumferuntur ista: Ædificatam ab eo ecclesiam S. Crucis, quæ S. Johannis basilicæ contigua est, instauratamque S. Justi ædem, multi affirmant, uti habes in Galliæ Christianæ novissima editione tom. citato col. 42. In priore autem paulo aliter hoc dictum fuerat: Hunc nonnulli volunt fundasse ecclesiam S. Crucis IN URBE &c. Fere diceres, id Romæ, quæ per antonomasiam urbs communiter vocatur, accidisse. Sed Vernayus, de quo ante egimus, ubi affirmavit, multis ante annum 1288 seculis cultum religiosum Sancto nostro exhibitum fuisse a Lugdunensibus, hæc addit: Apud quos, etiam vivens, magnificus fuit in restituta S. Justi basilica, vetustate lapsa; nec non in constructa æde S. Crucis, ecclesiæ cathedrali fere contigua. Consuli etiam hisce de ædibus potest Severtius pag. 131. Saussayum dedimus num. 18. Ghinius ergo num. 1 citatus hic est singularis, dum pro sacra æde S. Justi ponit monasterium S. Justinæ.

§ III. An Sanctus in Hispania obierit; duratio episcopatus, ac mortis annus incerta; variæ de aliis Aridiis vel Arigiis observationes.

[Non suadetur, quod in Hispania obierit;] Quo tempore, & qua de causa S. Aridius in Hispaniam ablegatus fuerit ad regem Wittericum, habemus supra num. 2. Quod vero post illam expeditionem in Galliam redux, aliquot exinde annis superstes vixerit, constabit e tempore episcopatus ejus; de quo loquemur alio loco. Severtius igitur quidnam sibi vult, quando pag. 132 ita scribit? Fertur, ipsum Aridium protoantistitem in Hispaniis diem ultimum confecisse, incerto tamen die & anno. Etenim 10. nullum auctorem affert. 20. Si hoc accidisse velit tempore expeditionis, de qua dicebamus modo; quoniam illa accidit anno 607, secundum dicta; (non sub an. 610, uti notatur apud Sammarthanos tom. 1, pag. 298) sequitur, ut præterpropter mortis tempus tunc sciri possit. Sed quod inde ad suos regressus sit Arigius, videtur colligi ex istis ibidem verbis, quæ huic expeditioni Arigii & aliorum, Ermenbergam videlicet, Witterici Hispaniæ regis filiam, pro Theodorici matrimonio in Galliam inde deducendi, subdit Fredegarius, ipsamque accipiunt (in Hispania) & Theuderico Cabillono (inde utique in Galliam reduces) præsentant. 30. Si in alio Arigii ad Hispanos profectione, illum vita apud eos functum putet; respondemus, nos secundam illam profectionem ex idoneo auctore hactenus non didicisse. Hac occasione per transennam, ut aiunt, observamus, lapsum esse Claudium Robertum in Gallia Christiana pag. 79, ubi agit de S. Æherio Lugdunensi præsule, quia legationem illam ipsi adscribit.

[28] De tempore episcopatus disserendum nobis superest, [nec quamdiu] circa quem quæritur potissimum, quamdiu duraverit. Quandoquidem autem annos ejusdem singulos suis quosque aptare characteristicis chronologiæ notis, per documentorum defectum haud licet; ex præmissis antea num. 25 de duobus S. Arigii decessoribus Ætherio ac Secundino, statuatur pro initio episcopatus ejus annus 603; & vero tunc eum tamquam metropolitam præsedisse concilio Cabilonensi, eruimus e Fredegario superius citato num. 2. Sammarthani vero nec episcopi nostri mortem, nec episcopatus durationem certo anno intexunt, successorem Aridio assignantes S. Delphinum, qui, uti additur, vitam martyrio consummavit circiter an. DCXII aut paulo post &c.; sed hunc expungit ultima Galliæ Christianæ editio, ac Theodoricum, ab aliis Tetricum dictum, Aridio successisse asserit ex tribus a Chiffletio editis Lugdunensium præsulum indicibus; ac de illo unum hoc suppetere, quod anno 625 Remensi concilio interfuerit; prout ibidem tomo 4 col. 42. datur videre; ceterum quot annis eidem synodo supervixerit Theodoricus, haud liquere; non diu tamen superstitem fuisse. Unde fit, ut ex his præmissit legitimum a nobis consequens extundi non possit in rem nostram. Nihilne ergo quidquam aliunde ad eam præsidii sperare licet?

[29] Severtius pag. 131 affirmat, in antiquo Bellijocensis ecclesiæ collegialis, [cathedræ Lugdunensi] ut iterum dicamus, Martyrologio Ms. ista legi IV Idus Augustas: Lugduni, sancti Arigii episcopi & confessoris, qui rexit ecclesiam annis octo, mensibus sex. Raynaudus in Hagiologio sæpius jam memorato eadem e Martyrologio Lugdunensi ad dictum diem sic profert: Lugduni S. Arigii episcopi & confessoris, qui rexit præfatam ecclesiam annos octo, menses sex: obiit namque quinquagesimo ætatis suæ anno. Ex his duobus testimoniis Cointius ad an. 611 num. 15, Obiit igitur, ait, S. Arigius sive Aridius Lugdunensis episcopus quarto Idus Augustas hoc anno: nam sedere cœpit anno Christi DCIII, sive anno Theodorici regis octavo, ut ex Chronico Fredegarii colligitur. Ex citatis Martyrologiis Bellijocensi ac Lugdunensi in eodem anno mortis conveniunt monachi Benedictini in editione sua novissima Galliæ Christianæ. Bailletus in sua additione ad Sanctos diei X Augusti col. 133, annum mortis ignorari scribit, eamque videri dumtaxat accidisse post annum 713. Rationem addit, quod Theodoricus ei immediate successerit, & quod spectabili errore acciderit, ut inter unum ac alium inserti fuerint tres episcopi Lugdunenses, qui tantum tales extiterint post mortem Theodorici, & quorum duo nominis sui diversitate deceperint catalogorum ac diptychorum ordinatores. Sed error iste (ubicumque cum legerit ille auctor) recentissime sublatus, ut vidimus; at nondum tamen vel sic est sublata difficultas: manet quippe argumentum Pagii, superius num. 9 indicatum; ex eo nempe quod ante annum DCXXIV, quo, ut testatur Flodoardus lib. 2 Hist. cap. 5 Thedericus episcopus Lugdunensis concilio Remensi interfuit, nullus alius eidem ecclesiæ præfuisse reperiatur, id quod proxime modo vidimus. Hinc fit, ut duratio episcopatus hic controversa in longius spatium extrahi debere videatur, quam annorum octo cum mensibus sex, contra eos, quos supra citavimus. Ad Martyrologia, pro isto calculo supra allegata, dedimus Pagii responsionem num. 9. Sed quia nobis nihil in promptu est, quo durationem episcopatus ac vitæ S. Aridii determinemus; & quia Pagii rationes nec nihil dicunt, nec tamen omnia dicunt; ideo superius Sanctum signavimus post annum 611.

[30] [præsederit, quove anno vita functus fuerit.] Sed his circa intricatissimam illam controversiam hactenus ita expositis subjungere nobis liceat sequentes notationes. Sicut Benedictini, qui Galliam Christianam novissime ediderunt, Theodoricum S. Aridii successorem anno 625 interfuisse notant concilio Remensi, ac paulo post fatentur, quot annos eidem synodo supervixerit haud liquere; sic nos dicimus 10. quanto ante illud concilium tempore Theodoricus sedere cœperit, nobis etiam non liquere. 20. Nec vero quidquam de ista re compertum, multo minus liquidum fuisse laudatis editoribus, cum nihil hujusmodi scriptum ibidem circa illam reliquerint. 30. Nulla ratione verosimile nobis apparere, quod ab anno Christi 611, in quo secundum eos vivere desiit noster Aridius, tam longus, quo sedes Lugdunensis vacaverit, annorum tredecim hiatus, hunc inter ac Theodoricum intercesserit. 40. Quia itaque obscurum est, quo anno sedere Theodoricus cœperit; obscurum itidem esse, quando Aridius desierit. 50. Optimum ergo, nostra quidem sententia, dictu videri quod, cum annus mortis S. Aridii, atque adeo finis pontificatus ejus summa in ignoratione versetur, dicatur pontificatui ac vitæ finem imposuisse post an. Christi 611. 60. An denique, & qua fide nitatur, quod Sanctus quinquagenario major, ut dictum supra num. 17, vel quinquagesimo, num. 29, ætatis suæ anno obierit; nos omnino latet.

[31] [Variæ circa Aridios vel Arigios alios] De S. Aridio Lugdunensi antistite non confundendo cum synonymo præsule Vapincensi, præmonuimus lectorem in principio hujus nostræ Sylloges; nec frustra: alterum quippe pro altero sumptum fuisse, indicavimus per ejusdem decursum. Nec vero alii pro nostro accipiendi sunt synonymi. Non Aredius Lemovicensis abbas. S. Gregorius episcopus Turonensis lib. 10 cap. 30 col. 523 editionis Ruinartianæ, Aredius, ait, hoc anno terras relinquens, vocante Domino migravit ad cælum. Lemovicensis urbis incola fuit. Consule etiam eumdem scriptorem lib. 2 De miraculis S. Martini Col. item De gloria Martyrum cap. 40 col. 879, ubi vocatur Aridius. Illi inscribitur Fortunati carmen 22 libri 5, prout observat Browerus in suis ad illud notis pag. 152. Extat ipsius Vita apud Mabillonium inter Acta Sanctorum Ordinis S. Benedicti sec. 1 pag. 349, cui apponitur annus Christi 591 obitus. Hic ergo nec dignitate, nec tempore noster est. S. Aviti Viennensis episcopi epistolas quatuor edidit ac notis illustravit noster Joannes Ferrandus Aniciensis, anno 1661 Cabilone excusas: quarum secundæ pag. 7 prænotatur Avitus episcopus illustrissimo viro Arigio. Deinde in notis pag. 31 idem Ferrandus fatetur, nescire se, quisnam Arigius iste fuerit. At vero neque hic, noster: nam Avitus ille obiit circa annum 524, secundum dicta apud nos tom. I Februarii, ad diem V ejusdem mensis, pag. 660, ubi Acta ejus ab Henschenio jam pridem illustrata sunt. Adde, quod iste Arigius, uti recte observat Ferrandus pag. 32, ad episcopales infulas non dicatur fuisse vocatus; sed tantum ILLUSTRISSIMUS VIR a divo Avito inscriptus fuerit. Hic nec est Arigius patritius de Gallia, (de quo supra num. 23) nec est Arigius noster; quia repugnat tempus.

[32] Saussayus ad diem XVI Augusti in suo Supplemento sic ponit: [observationes.] Desizæ ad Ligerim in agro Nivernensi natalis S. Arigii episcopi, fratris S. Austregisili Bituricensis antistitis, cum elogio: in quo dicitur S. Gregorius PP. sæpe litteras ad eum direxisse, instruxisse, ac collaudasse. Sed quod Saussayus hoc loco, prout aliis nimium frequenter, affectarit esse floridulus potius encomiastes, quam accuratus rerum ac temporum combinator historicus, suadent sequentia. Etenim apud Sammarthanos tom. 3, pag. 791 in Nivernensibus episcopis, secundus hujus urbis præsul signatur Rusticus, qui probasse dicitur Acta synodi Aurelianensis 111 anno DXXXVIII; eidemque subscribitur apud Labbeum tom. 5 Conciliorum col. 304. Huic proxime subjungitur Aregius vel Aridius, qui signum apposuit synodo Aurelianensi V, anno DXLIX (apud Labbeum citatum, col. 398) & Parisiensi II, DIV; prout ibidem invenies apud Sammarthanos; apud Labbeum vero col. 812. De S. Austregisilo, archiepiscopo Bituricensi egimus tom. V Maii, die XX, pag. 228 *; ubi obitus ejus annectitur anno 624; natalis vero e characteribus ibidem signatis videtur anno 551 accidisse; tum nempe, quando, sicut dictum est, Arigius jam a biennio erat Nivernensis episcopus: quod, quia valde insolita est senectus, quæ inde consequitur, adeo longæva, & teste ac tabulis destituitur, non statim admittendum est. Adde, quod istius fraternitatis nullum prorsus inveniam mentionis vestigium apud nos in Vita S. Austregisili, vel in Commentario, qui eidem præmittitur. De litteris a S. Gregorio PP. ad Arigium directis vide supra; quem, quisquis demum ille fuerit, suspicor a Saussayo cum superiore vel confusum fuisse, vel sine sufficiente fundamento pro eo acceptum. Utut res illæ se habeant, certe Aridius ille apud Saussayum, non est noster, nisi eum centenarium vel forte natu majorem facias.

DE S. HUGONE EPISCOPO AC CONF.
AUTISSIODORI IN GALLIA.

Anno MCXXXVI vel MCXXXVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Hugo episc. Autissiodorensis in Gallia (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Cultus Sancti publicus, ac illustres ejus natales.

Quamquam ad stabiliendum hujus Sancti cultum publicum, ea mihi omnia non suppetant monumenta, quæ vellem; sufficientia tamen, [Varia] meo quidem judicio, sunt in promptu, ut in asserenda ipsi sanctitate ab immemorabili tempore ante decreta Urbani PP. VIII, & obedientiæ, quam Sedi Apostolicæ debemus ac profitemur, fiat satis, uti & nostri Præsulis honori ac venerationi. Sunt autem ista. In Historia episcoporum Autissiodorensium, quæ habetur apud Labbeum tom. 2 Novæ bibliothecæ manuscript. librorum, pag. 460 extant Hugonis Acta seu elogium, præcipua ejus gesta complexum, atque inter alia dicuntur de illo in rem nostram ista: Præpositus .. & quidam canonici cum eo .. electioni SANCTI Viri restiterunt. Et mox: Cujus sanctæ conversationis quasi quoddam præsagium fuit &c. Pag. 461: Verbum sancti Viri veritas subsecuta est. Titulus iste sequitur alibi in eodem elogio; quod, quanti sit ponderis, dicam in loco.

[2] Apud Martenium in Veterum scriptorum & monumentorum amplissima collectione tom. 6 col. 715, [ad sanctitatem ejus,] Martyrologio insignis ecclesiæ Autissiodorensis, ad diem XI Augusti interseruntur sequentia: Obiit Hugo, hujus ecclesiæ venerabilis episcopus, quem vitæ sanctitas, & morum probitas decoravit, & quam pie & religiose vixerit, hujus vitæ exitus satis comprobavit. Inter alia vero, quæ circa illud Martyrologium notantur in Observatione prævia col. 637, sunt hæc: Martyrologio adjunctum erat Necrologium, ex quo cos tantum recensendos defunctos censuimus, qui alicujus sunt nominis, aut donis aliquibus de illa ecclesia bene meruerunt. Textus autem Martyrologii litteris Romanis; Necrologii currentibus seu cursivis, ut vocant, exprimuntur; quibus postremis etiam exaratur obitus nostri Hugonis cum elogio; atque adeo e Necrologio isto ad Martyrologium adjecta, ac proin interserta ei, ut dicebam, fuere, quæ modo citavi. Cur autem ibi signetur die XI Augusti, vide infra num. 4. In Chronico Autissiodorensi hæc exstant: Anno MCXXXVI defunctus est sanctæ memoriæ domnus Hugo Autissiodorensis episcopus. De isto Chronico dicetur infra.

[3] [ac venerationem publicam stabiliendam] Trithemius de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti lib. 4 cap. 249, Hugo, inquit, abbas monasterii S. Germani Parisiensis (imo Autissiodorensis) nepos B. Hugonis Cluniacensis, & postea episcopus Altisiodorensis, vir non minus sanctitate, quam scientia venerandus. In Chronico autem monasterii Hirsaugiensis in Volmaro ad annum 1137, Eodem, inquit, anno moritur episcopus Antisiodiorensis, ex abbate cœnobii S. Germani Ordinis nostri, vir magnæ sanctitatis & religionis. Ac continuo subjungit: Vir sanctus in pace quievit. Inter Kalendaria Mss., quæ in Museo nostro asservantur sub littera S 19, extat Kalendarium ecclesiæ & diœcesis Autissiodorensis, quod, sicut ad calcem notatur, ad Majores nostros anno 1662 misit Ludovicus Noël d' Amy, presbyter senior canonicus Autissiodorensis: ubi die X Augusti annuntiatur B. Hugo episc. conf. Accedit eo, quod hagiologi monastici sacris eum Fastis inscribant cum titulo Sancti. Wion quippe part. 2 Ligni vitæ lib. 3, pag. 265 ita ipsum memorat: Antisiodori depositio sancti Hugonis episcopi, qui ex abbate S. Germani Parisiensis (debuit dicere Autissiodorensis) episcopus ejusdem civitatis consecratus, verbo & exemplo oves sibi concreditas mirabiliter pavit. Dorganius paullo brevior est: S. Hugonis episc. qui verbo & exemplo oves sibi commissas mirabiliter pavit. Menardus illum etiam refert, at cum titulo Beati. Bucelinus annuntiationi huic, Antisiodori, depositio S. Hugonis episcopi & confessoris, superaddit elogium.

[4] Monasticis adde Ferrarium in Catalogo Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, [proferuntur testimonia.] Saussayum, ac omnium novissimum Castellanum, qui cum honorifico etiam Sancti idiotismo Hugonem nostrum repræsentant. Denique in libro nostro Gallico Ms., qui continet gesta Pontificum Autissiodorensium, ac abbatum ibidem S. Germani &c., collectore Georgio Viole, monacho Benedictino, prout eidem libro prænotatur; in illis, inquam, documentis pag. 153 sub hoc titulo, De sancto Hugone de Monte acuto, episcopo LIV, acta ejus pluribus recensentur. Illis monumentis subjungitur a pag. 1 usque ad CIV Kalendarium de SS. Martyribus ac Confessoribus territorii Autissiodorensis, secundum ordinem & menses anni, observatum atque extractum e Martyrologio Autissiodorensi; quod factum est, uti adscribitur, a D. Bargede, cathedralis ecclesiæ Autissiodorensis archidiacono, quodque additur esse apud S. Germanum ibidem; nisi forte idem hujus collectionis sit auctor, qui superioris, laudatus Viole; sed utcumque hoc sit; a pag. CV datur aliud Kalendarium aliorum Sanctorum, aliquo modo ad urbem vel diœcesim memoratam spectantium, eodem auctore, de quo superius, ubi sub die X Augusti notatur S. Hugo de Semuro (de Semur) vel de Monte acuto (de Montaigu) qui propter raras suas virtutes fuit episcopus Autissiodorensis. Aliquot ante mortem suam horis monuit, pro se ut orarent, addens, Officio diei dicto, spiritum se redditurum: id quod accidit hoc die, anno MCXXXVI. Sed quia eodem hoc die celebratur festum S. Laurentii, anniversarium ejus notatur in Necrologio die sequente. Adde, quod Benedictini S. Germani eum invocent in suis localibus litaniis, uti huc scribit die XX Junii hujus anni 1734 in litteris Autissiodoro datis D. le Beuf canonicus & succentor ecclesiæ Autissiodorensis; in quibus etiam testatur, vidisse se alias ornatum ac illuminatum ejus sepulcrum, sicut alia, die VIII Novembris, quo omnium abbatiæ S. Germani Sanctorum occurrit festum. Atque hæc sunt, quæ, salvis Urbani PP. VIII decretis, sufficere nobis apparent, ut tot circa vitæ ejus sanctitatem nec non venerationis publicæ suffragiis non refragati, Sanctis aliis, qui hoc die a nobis dantur ac illustrantur, locum quoque ei suum tribuamus, nostro judicio non indebitum. Cultu itaque S. Hugonis sic stabilito; reliquum est, ut ejus gesta nunc illustremus, incipiendo a natalibus.

[5] Acta ejus, huic Commentario subdenda, hæc narrant: Hic siquidem in Cluniacensi territorio de castro Monte acuto ortus, [Loci, in quo Sanctus natales accepit, notitia;] a nobilibus processit parentibus: & pater ejus Dalmaticus dictus; matris vero nomen …Hæc, addito matris nomine, sic dicuntur apud Sammarthanos in episcopis Autissiodorensibus tom. 2 Galliæ Christianæ pag. 272: Hugo de Semur II, ex vetusta & clara Burgundionum stirpe dominorum de Sinemuro, cognominatus de Montaigu, Dalmatii de Sinemuro, domini de Monteacuto, filius, qui ex connubio Dalmatii cum Aremburgi de Vergeio progenitus erat. Solum itaque natale Sancto obtigit Mons acutus: de quo placet audire Hadrianum Valesium in Notitia Galliarum pag. 344: Mons omnis; cujus vertex in acumen definit, a nostris, ait, vocatus est Mons acutus: quo nomine multa sunt loca in Gallia: nam vicum aut castellum monti acuto exempli causa impositum, nostri eodem, quo montem ipsum nomine, Montem acutum appellavere. Est præ ceteris in pago Lugdunensi Mons acutus oppidum, ubi munimentum ædificasse dicitur Tetbaldus comes; ex Frodoardo, quem citat; ubi plura præterea de dicto loco. Ad hæc, Est in extremis finibus Pictonum (ita pergit Valesius) Mons-acutus castellum, Monsagu hodieque dictum, & castrum Montacutus Galliaco proximum, a Petro monacho Vallium Cernaii memoratum Montagut. Aliud etiam in Comitatu Burgundiæ Montagu vulgo dictum; aliud & in pago Burbonensi Montagut appellatum a situ. E tot autem locis synonymis, solum & unicum Montem acutum in Burgundia supra in Actis designari, e quo S. Hugo fuerit oriundus, conficitur ex eo, quod diserte addunt Acta in Cluniacensi territorio, notam utique characteristicam, qua is ab aliis distinguatur synonymis vocabulis. Jam vero cum pagus Cluniacenses situs sit in agro Matisconensi; cumque Montagut ac Semeur (de hoc statim agetur) in mappa geographica, quam ante me habeo, ad aliquam distantiam a Cluniaco notentur (secundum Annotata nostra ad cap. 1 Actorum lit. a, una circiter leuca cum dimidia inde abest Mons acutus) satis id notitiæ est, ut lectoris circa hæc loca formetur idea, in quorum uno Sanctus, sicut dictum est, ortus fuit; ex altero autem, de quo jam dicetur, generis splendorem hausit, ex .. stirpe, inquam, dominorum de Sinemuro.

[6] [ac alterius; e quo generis splendorem hausit.] Valesius pag. 526 Sinemurum, ait, a re nomen habet: ita enim dictum est, quod sine muro esset. Vulgo Semur en l' Aussois truncato nomine appellatur; quod sit in pago Alesiensi positum ad fluvium Hormentionem. Monachus quidam Floriacensis, qui ante DLXX annos librum de Miraculis S. Benedicti scripsit, in ejus libri capite XLIII, alterius castri Sinemuri meminit his verbis, quæ ibidem recitantur. Est hoc castrum in pago Cedrellensi (le Charollois) Sinemurum Brienense cognominatum, Semur en Brienois vel Brionnois; ita ut pagus hic Brienensis pagum Cadrellensem olim continuisse videatur. E textibus autem scriptorum, quos citat, delibo hunc, in rem utique nostram prorsus accommodatum: Hugo Hugonis abbatis Cluniacensis patrem Dalmatium, principem egregium, Samurensem Dominum vocat .. Utrumque castrum nomine Latino Sinemurum & Sinemuro dictum olim est: utrumque nunc Semur dicitur: utrumque in diœcesi Augustodunensi positum est; sed alterum in pago Alesiensi ad Hormentionem amnem non procul a Flaviniaco; alterum in pago Brienensi (Brienois) ad Verbincam fluvium (Verbinche) qui in Ligerim supra Marciniacum defluit: quod posterius sive castrum sive oppidum, nunc Semurum & Samurense castrum; nunc Semmurum, & oppidum Semmurum corrupte vocatum est etiam a veteribus scriptoribus pro Sinemurum, aut Sinemurus, aut Sinemuro. Atque hoc posterius castrum sive oppidum videtur præ altero synonymo priore superius designari in Actis S. Hugonis nostri episcopi; idque ut opiner facit 10. vicinitas hujus multo major, quam alterius, cum Monte-acuto ac Cluniaco monasterio. 20. Hugo abbas Cluniacensis; de quo modo dictum, ac jamjam dicentur plura.

[7] [Illustres ejus] Vita hujus sancti abbatis in Opere nostro illustrata est a Papebrochio ad diem XXIX Aprilis, tomo III ejusdem mensis a pag. 628; ubi pag. 636 in Annotatis, occasione matris ejus Aremburgis, cui Sammarthani addunt cognomentum de Vergy seu Versiaco, sicut ibidem observatur, leges, Burgundicis conjugiis posthac sæpius innexum nomen fuisse. Quæ ibi exstant de matre Hugonis abbatis, applicari possent parenti synonymæ hujus nostri Hugonis episcopi, de qua supra num. 5, si constaret, quod talis ipsi vere fuerit mater, qualis ibi vocabatur. Quæ ibidem de vetusta & clara hujus stirpe dicebamus, Bucelinus his vocibus effert: Fuit illustrissimo natus genere, princeps Samurensis. Monumenta nostra Mss. Autissiodorensia eum ex antiquis Burgundiæ Ducibus oriundum ac Hugonis comitis Cabilonensis, & quinquagesimi (Sammarthanis est quadragesimus nonus) episcopi Autissiodorensis pronepotem fuisse affirmant; Dalmatium vero dominum de Sinemuro in territorio Brienensi, ac de Monte acuto, avum ipsi obtigisse; aviam autem Aremburgem de Vergny; sed matris nomen ignorari. Guido quoque abbas, Matris, ait, nomen ignoro. Quod unde Sammarthani supra acceperint, nos latet; certe etiam illud ignoratum fuisse, ibidem vidimus in textu Actorum nostri Sancti; unde suspicari forte quis possit, nomen aviæ ac matris a Sammarthanis confusum fuisse. Sed tamen nomen Aremburgis inditum utrique fuisse potuit; si ut Burgundicis conjugiis posthac, ita etiam ante sæpius innexum fuerit. At pergamus cum laudatis monumentis Autissiodorensibus; e quibus habemus, unam ex Sancti amitis seu materteris extitisse Ermengardem, uxorem Roberti Franciæ, ducis Burgundiæ, qui ob grandævam suam ætatem senex (le Vieu) nuncupatus sit; duos ex ejus patruis vel avunculis ad statum ecclesiasticum adjecisse animum, in eoque apparuisse tamquam duo illustrissima ecclesiæ Gallicanæ luminaria; nimirum Rainaldum, archiepiscopum Lugdunensem, antea abbatem Vizeliacensem, & Hugonem abbatem Cluniacensem, qui Hugonem nostrum in isto suo asceterio educavit; de qua re priusquam tractemus, observationibus sequentibus superiora explanabimus.

[8] In novissima Galliæ Christianæ editione tom. 4 col. 114 inter metropolitas Lugdunenses signatur Rainaldus I, [consanguinei] ordine LXIX, cum hoc elogio: Rainaldus, vir primæ nobilitatis, Dalmatii Sinemuri in Burgundia domini, & Arembergæ de Vergeio filius, Hugonis Cluniacensis abbatis non frater, ut Sammarthanis placuit, sed nepos, uti ubique in Bibliotheca Cluniacensi, & a Petro Venerabili, epist. 2 lib. 3 conceptis terminis asseritur. Fuit primum Cluniaci monachus; deinde Vizeliacensis abbas, hujusque cœnobii reparator insignis, tandemque Lugdunensis archiepiscopus anno MCXXVIII, ac Ecclesiæ Romanæ legatus. Sedem tenuit ad VII Aug. anni sequentis, quo præmatura morte extinctus est, magna apud omnes sanctitatis fama illustris: unde in Gallicano Martyrologio Beatus nuncupatur. Cum itaque ex dictis præsul ille Hugonis Cluniacensis non frater, sed nepos dumtaxat fuerit; quomodo idem Hugonis nostri patruus, uti volebant Monumenta Autissiodorensia, dici possit non satis nobis persuadetur; præsertim cum hic post illum octo circiter solummodo annis supervixerit, uti conficitur ex dicendis infra num. 24. An igitur illi vel fratres vel patrueles fuerint, genealogiographis discutiendum relinquimus. Ceterum nepotismus ille, ut ita loquar, supra assertus, ab ipsomet Rainaldo superius laudato diserte exprimitur apud nos ad diem XXIX Aprilis in synopsi Vitæ S. Hugonis abbatis Cluniacensis metrica, pag. 655 his verbis:

Hæc, pater Hugo, tui Rainaldi dicta nepotis
Suscipe, quæso, pie, meque tuere, pater.

Consuli insuper possunt, quæ ibidem habentur pag. 633: ubi jam pridem Sammarthanos in hoc puncto correctos reperies.

[9] [recensentur,] Quæ de Ermengarde, ejusque conjuge Roberto num. 7 dicebamus e Monumentis Autissiodorensibus, non ita sunt explorata & clara, ut sine discussione præteriri debeant. Andreas Chesnius in Historia Gallice vulgata regum, ducum, ac comitum Burgundiæ, lib. 3 cap. 4 pag. 269 agit de isto Roberto, hujus, uti ponit, nominis primo, Burgundiæ duce, nec non principe ac fundatore familiæ ducum Burgundiæ, ab Henrico I, ejus fratre, qui e Burgundiæ ducatu ad regnum Galliæ evectus fuit, ipsi relictæ anno 1030 aut 1031; citatque pag. 270 idem auctor duas chartas ab eodem Roberto expeditas anno 1040 & 1043; unde appareat, ejus conjugi fuisse nomen Heliæ, non vero Amengardis vel Armengardis, contra Tilletum & Paradinum, quos memorat; idque confirmari ait e libro antiquo obituario S. Stephani Autissiodorensis, ibique scribi, illam vita functam fuisse XXII die mensis Aprilis, magno apud omnes sui relicto desiderio. Verum de familia ejus nihil ibi invenio; adeoque nihil, unde certo vel confirmem vel infirmem gradum consanguinitatis illam inter & Hugonem nostrum, uti superius asserebant Autissiodorensia Monumenta.

§ II. Vita ejus ascetica apud Cluniacenses; regimen monasterii S. Germani Autissiodorensis; variæ de eodem notitiæ; episcopalis in ista urbe dignitas.

[Pia sub Hugone avunculo apud Cluniacenses educatio, ac vita monastica:] Hunc cum patres satis tenere diligerent, non solum carnaliter, sed etiam spiritualiter; nutu Dei, quo omnia disponuntur, Ecclesiæ destinatus, litteris traditur: & adhuc in puerili innocentia manens, in Cluniacensi monasterio monasticum habitum suscepit; ubi sub S. Hugone avunculo suo, ejusdem monasterii tunc abbate, pluribus annis vixit, & regulam beati Benedicti in claustro ejusdem monasterii sapienter didicit: quoniam, sicut perhibetur de ipso, semper sine querela, humilis, & obediens suis majoribus, sicut decet monachum, permansit. Sic Acta ejus memorant, sequentibus commentationibus ansam præbitura. Quantum itaque ad educationem ejus attinet; recte Sanctus noster enuntiatur a Saussayo carne nepos S. Hugonis Cluniacensis; spiritu filius. Bucelinus, Cujus, ait, ut nominis heres; sic sanctitatis strenuus æmulator extitit. Brevissimum quoque est illud Mabillonii tom. 5 Annalium Benedictinorum ad an. 1100 num. 131, ubi legitur, Hugonem Montacutium, nepotem ejus, a puero sub sanctissima avunculi disciplina Cluniaci educatum esse. Quæ, tametsi summatim dumtaxat sint perstricta, sufficiunt tamen ad formandam saltem quamdam ideam, quibus virtutum rudimentis sub magno adeo magistro præluserit adultioris vitæ sanctitati Sanctus noster.

[11] Quamquam vero certum sit, eum e cœnobio Cluniacensi assumptum fuisse ad regimen monasterii S. Germani Autissiodorensis; juvat tamen audire Menardum, in observationibus ad suum Martyrologium, pag. 298 ac sequenti ita rem hanc confirmantem: [unde evehitur ad S. Germani Autissiodorensis, non vero Parisiensis] In Martyrologio Ligni vitæ (de quo dictum supra num. 3) hic beatus Hugo dicitur abbas monasterii sancti Germani Parisiensis: quod non simile vero arbitror. Nam nullus fuit Hugo abbas S. Germani Parisiensis, episcopus Antisiodorensis, ut constat ex Supplemento Aimoini, & Catalogo abbatum S. Germani Parisiensis. Deinde S. Hugo episcopus Antisiodorensis obiit anno MCXXXVI juxta Trittemium in Chron. Hirsaug. At nullus Hugo inter abbates S. Germani Parisiensis reperitur hoc anno mortuus: nam primus Hugo qui erat monachus S. Dionysii, obiit anno MCXLV; ut docet Supplementum Aimoini lib. 5 cap. 52. Quare cum Trittemius loco citato dicit, hunc Hugonem fuisse abbatem cœnobii S. Germani; hoc est intelligendum de cœnobio, quod est Antisiodori, sub patrocinio magni illius Germani, quondam istius urbis episcopi. Hinc capiendus est etiam Robertus canonicus regularis S. Mariani in Chronico ad annum MCXX, cum ait: Antisiodorensem hoc tempore regebat ecclesiam domnus Hugo. S. Germani pius abbas, S. Hugonis Cluniacensis abbatis nepos, vir pro virtutum suarum insignibus perpetuo memorandus: nam iste auctor sæpe loquitur de cœnobio S. Germani Antissiodorensis: at fere numquam de cœnobio S. Germani Parisiensis.

[12] Acta, quæ illustramus, inferius apud nos num. 1 de nostro Hugone hæc narrant: [abbatialem dignitatem.] Post decessum domini Guiberti, abbatis S. Germani Altissiodorensis, in eadem ecclesia electus & benedictus abbas &c. Quod quomodo acciderit, intellige e Mabillonio jam designato: Ante annos fere quatuor (scribit ad annum, ut diximus, 1100) Guibertus S. Germani Autisiodorensis in concilio Nemausensi præfectura motus fuerat ab Urbano PP.; mandatumque Humbaldo episcopo ut selectum e Casa-Dei, vel e Cluniaco, vel e Majori monasterio virum probum & idoneum in ejus locum substitueret, ea tamen lege, ut qui ad id muneris designatus esset, superiorum jugo eximeretur. Huic conditioni cum refragarentur Cluniacenses, aliique eorum exemplo, per annos amplius tres, frustra nitente Humbaldo, abbatia rectore caruit: sed tandem venerabilis Hugo Cluniacensis abbas, Humbaldi episcopi, Stephani Campaniæ, & Guillelmi Autrici comitum precibus se exorari passus, Hugonem Montacutium .. vacanti abbatiæ suffecit.

[13] Qualem vero sese in ea dignitate exhibuerit, memorant Acta; Non utique propter nomen abbatis elatior factus; [Exponitur] sed tamquam unus ex ceteris humilis monachus fuit: & sicut bonum magistrum decet, cœpit facere & docere, demonstrans exemplo, quod docebat verbo. Adde e Mabillonio, eum hoc in munere ita se gessisse, rebus tum spiritualibus, tum temporalibus sarciendis & provehendis, ut post annos quindecim regiminis abbatialis, ad episcopalem dignitatem, Humbaldo mortuo, promoveri meruerit. Ejus tempore nihil non tentarunt Cluniacenses, quo S. Germani monasterium contra Urbani Papæ decretum Cluniaco subjicerent. Id potissimum curavit Ivo Cluniaci prior cum quindecim monachis, qui illuc ab Hugone (abbate Cluniacensi) missi fuerant, ut novo abbati in restituenda regulari disciplina, quæ omnino neglecta erat, essent adjutores. Verum eorum conatibus restitere S. Germani monachi, nec monasterii sui libertatem minui passi sunt. Hugonis abbatis anno quarto, Hugo Trecensium comes S. Germani monasterium adiit, & quasdam donationes fecit, ut ejus loci societatis particeps esset. Ad hæc Paschalis II anno MCVII, cum Silviniaci versaretur, Hugonis abbatis institutionem confirmavit: quippe qui monasterium illud, regulari disciplina & religione penitus destitutum, & secularium injuriis ad summam redactum inopiam, in pristinum splendorem restituisset.

[14] [quomodo] Quandoquidem vero Acta ejus valde paucis perstringunt, quæ sub ipsius abbatiali regimine sunt effecta in sui cænobii favorem; juvat ea supplere ex Guidone abbate in Gestis abbatum S. Germani Autissiodorensis, postea indicandis; in quibus cap. 9, quod est de nostro Hugone abbate, sequentia percensentur pag. 576: Licet simplex esset, tamen pro posse suo ecclesiam suam studuit temporaliter augmentare. Ecclesias enim de Taix & de Alodia a reverendo patre Herveo Nivern. episcopo impetravit. Hujus tempore Hugo comes Trecensis dedit ecclesiæ S. Germani salvamentum, & multas consuetudines, quas habebat apud Brecenaium. Hugo etiam, cognomento Frangens lupum, dedit eidem ecclesiæ quidquid in dicta potestate Brecenensi habebat anno Domini mil. centes. quarto, adventus secundi monachorum Cluniacensium apud S. Germanum anno quarto. Consuetudines etiam, quas servientes Ducis habebant in terra S. Leodegarii, ab Hugone duce obtinuit moderari. Societatem cum monachis Versiliacensibus iniit. Hujus tempore principale altare S. Germani, quia in pluribus locis corruptum erat, de mandato Domini Richardi Albanensis episcopi destructum fuit, & in quodam sarcophago lapideo reliquiæ beati Germani inventæ in altari. Habes hic, lector, quæ sub Abbatis nostri præfectura accidere. Quo autem tempore munus illud administrare is cœperit, disce ex sequentibus.

[15] [in ea se gesserit, & quando eam cœperit:] Apud Labbeum tom. 10 Conciliorum col. 506 habitum notatur anno Christi 1095 concilium Claromontanum; de quo Mabillonius ad annum 1095 num. 22 scribens, inter abbates sibi notos, qui in eo adfuerint, nominat Guibertum S. Germani Autissiodorensis. Guibertus autem iste secundum ea quæ præmisi superius num. 12, decessor extitit S. Hugonis nostri proximus. Qua vero de causa huic ille locum suum cesserit; idem Annalium auctor inter Urbani PP. Nemausi acta refert ad annum 1096 num. 42: In eodem concilio (Nemausensi) Guibertus S. Germani Autisiodorensis abbas ab Humbaldo, ejusdem urbis episcopo, variorum criminum insimulatus est, & convictus; ideoque dignitate privatus: cujus pastoralem baculum Urbanus episcopo dedit, tradendum futuro abbati. Vacavit autem baculi istius gestamen per annos tres & amplius ob difficultates, quas exposuimus num. 12; atque adeo Sanctus noster ad illius usum admotus fuit anno circiter 1100, prout ibidem indicatum est; donec (cum monasterium, uti Guido, de quo postea, pag. 576 refert, XVII annos gubernasset) pedum abbatiale cum episcopali commutavit anno 1115 vel 1116: de qua re antequam plura dicamus, visum est hoc loco notitias quasdam subministrare de celebri monasterio S. Germani Autissiodorensis, cujus adeo frequens jam recurrit mentio.

[16] [variæ deinde] Cœnobium porro illud Ordinis S. Benedicti ascetas alit, ac vulgo dicitur Saint Germain d' Auxerre. Mabillonius Annalium Benedictinorum tom. 1, ad annum 510 num. 20, inter alia, quæ regnante super Francos Chlodoveo, nova cœnobia surrexisse memorat, primo loco S. Germani Autissiodorense nominat. Tomo nostro VII Mensis Julii, ad diem XXXI ejusdem mensis, Vita S. Germani episcopi Autissiodorensis illustrata fuit, & pag. 205 ad hæc ejusdem Vitæ verba, In conspectu Autisiodorensis oppidi, interposito Icauna flumine, monasterium collocavit, diximus, hoc censeri primum diœceseos Autissiodorensis, ad ortum urbis æstivum aliquando positum; at pridem jam dirutum; superstite S. Germano appellatum fuisse monasterium SS. Cosmæ & Damiani: in quorum honorem fuerit institutum; at, illo defuncto, S. Germani nomen habuisse: donec seculo VI S. Mariani vocari cœpit, ab hujus sepulcro, miraculis ibi frequentissimo; ex historia episcoporum Autissiodorensium cap. 7, 8 & 19. Consuli etiam potest Mabillonius in Annalibus suis tom. 1 ad annum 578, num. 73.

[17] Loco proxime apud nos jam citato, pag. 206 cavendum monuimus, [de monasterio S. Germani Autissiodorensis] ne illud cum alio cœnobio Autissiodorensi confunderetur, quod deinde S. Germani nomine ac tumulo celeberrimum fuerit: de quo exstant illa apud Mabillonium in Annalibus ad annum 525 num. 27: S. Germani monasterium in urbe Autisiodoro a primordiis exiguum erat oratorium, quod beatissimus Germanus, ejusdem urbis antistes .. in suo ipsius prædio, sub S. Mauritii patrocinio construxerat, & Saturnino discipulo suo sub titulo sacerdotali deputaverat. Istuc B. Pontificis corpus Ravenna, ubi decesserat, delatum, ibidemque sepultum fuit. An ergo iste locus cum alio non confunditur a Sammarthanis tom. 4 Galliæ Christianæ pag. 477, ubi habentur ista? Sancti Germani in urbe Autissiodorensi, Ordinis S. Benedicti celebre cœnobium, alias S. Mauritii appellatum: de quo Innocentius PP. III lib. 1 epist.; ubi professi monachi Herricus & Remigius, pietate ac doctrina laudabiles. In istius Pontificis epistolarum collectione a Balusio edita, tom. 1 lib. 1 exstant epistolæ 181, 184, & 286, abbati & conventui seu fratribus S. Germani Autissiodorensis inscriptæ. De S. Erico vel Errico agitur in Opere nostro ad diem XXIV Junii, pag. 829; nec non ad diem XXXI Julii pag. 192; de Remigio autem in Annalibus Benedictinis ad annum Christi 842, num. 57.

[18] Ut vero superiora magis eluceant, placet his adjungere verba Historiæ episcoporum Autissiodorensium apud Labbeum in Nova bibliotheca manuscriptorum librorum tom. 1, [notitiæ subministrantur.] cap. 7, pag. 415: Fecit (S. Germanus) monasterium in honorem SS. martyrum Cosmæ & Damiani; ubi & monachos esse constituit .. ubi postmodum sanctus Marianus a fratribus ejusdem monasterii missus est ad pecora .. custodienda .. Fecit & basilicam in honore SS. Martyrum Agaunensium Mauricii scilicet sociorumque ejus .. In quo etiam oratorio sanctum Saturninum vitæ probatissimum, suumque discipulum, ordinavit presbyterum, ut sub professione sacerdotalis tituli Martyrum inibi memoriis deserviret. Consuli præterea possunt caput 8, pag. 417, ac cap. 19, pag. 421. Hinc equidem conficio, cœnobium, quo de hic agitur, primo SS. Cosmæ ac Damiani; tum S. Germani, ac denique S. Mariani nomen habuisse, ac per illud ipsum intelligi S. Germani asceterium Autissiodorense Ordinis S. Benedicti; quomodo vero hæc dici possint de oratorio S. Mauricii, non satis percipio, neque cum præcedentibus satis queo combinare verba Operis De gestis abbatum S. Germani Autissiodorensis, auctore fratre Guidone abbate ejusdem loci anno Domini MCCXC, quod exstat apud Labbeum laudatum a pag. 570; ubi auctor in proœmio, Licet enim, ait, hanc ecclesiam a B. Germano in honore beatorum martyrum Mauricii, sociorumque ejus fundatam noverim, & plures abbates ante Heldricum (a cujus rebus gestis narrationem suam incipit) ibidem præfuisse legerim &c.

[19] [Ejusdem abbates.] Ad sæpe dicti cœnobii abbates quod attinet, fatetur Guido modo citatus, Numquam se, quando primum fuerint ibidem instituti monachi, vel electi abbates, vel aliquam continuationem ante dicti Heldrici tempus, ante quem longo tempore loco abbatum rexerant præpositi, potuisse reperire. Sed series abbatum istorum datur apud Sammarthanos loco citato, e Commentariis rerum Autissiodorensium D. Georgii Viole, monachi Benedictini; ubi primo loco ponitur anno 560 S. Aunarius, (qui Cointio in Annalibus ecclesiasticis Francorum tom. 2 ad annum 586, num. 38, ex abbatum catalogo videtur expungendus) ac pag. 478 Hugo noster, hujus nominis quintus, ordine XXXI, inde episcopus Autissiodorensis an. MCXVI: de qua re statim agetur. Robertus, pluribus infra indicandus, in Chronico fol. 79 quando dicit, Antissiodorensem hoc tempore regebat ecclesiam domnus Hugo S. Germani primus abbas, S. Hugonis Cluniacensis abbatis nepos; τὸ primus explico, quod monasterium illud regulari disciplina, & religione penitus destitutum, & secularium injuriis ad summam redactum inopiam, in pristinum splendorem primus tunc restituerit; secundum dicta superiora num. 13; vel quod fuerit abbas primus adventus secundi monachorum Cluniacensium apud S. Germanum; ex num. 14.

[20] [Sancti de episcopatu præsagium explicatur.] Monumenta nostra Autissiodorensia episcopatum ejus uno anno anticipant: nam pag. 154 ipsiusmet Paschalis II manibus eum memorant fuisse consecratum die V Martii anno 1115; eodemque die concessam suæ cathedralis canonicis ab ipso adjungunt ecclesiam de Billy dictam. Sed Mabillonius sacras ipsius infulas illigat anno 1116, sicut jamjam dicetur. De difficultatibus pontificatui Hugonis objectis, ac feliciter amotis agunt ejus Acta. Verum super illis, quæ ei a liminibus Apostolorum reduci contigisse prospera, ibidem referuntur, videlicet cujus sanctæ conversationis quasi quoddam præsagium fuit prognosticum ei divinitus destinatum, quod tale fuit: Ave gratia plena &c., super illis, inquam, quia prima fronte, quidnam sibi velint, non claram suggerunt notionem; placet audire Mabillonium in Annalibus ad annum 1116, cui ejus episcopatum innectit, num. 120, qui rem sic explanat: Mos erat illorum temporum, primis quoque seculis usurpatus, quod de S. Martino Turonum episcopo liquet, ut apertis sacris codicibus, ex versu, qui primus occurrisset, quoddam de novi episcopi futuræ vitæ qualitate præsagium conciperetur. Id cum de Hugone nostro factum fuisset, aperto libro, hic versus occurrit: Ave gratia plena &c.; quo ejus continentissimam vitam significari creditum est.

§ III. Hospitalitas ac beneficentia, obitus, Actorum notitia & cujusdam alterius auctoris.

[Laudatur Sanctus] Aliis S. Hugonis virtutibus, de quibus Vita ejus tractat, Monumenta Mss. Autissiorensia pag. 162 adjungunt benevolentiam hospitalem, a Doctore gentium episcopis commendatam, qua eum egregie præditum fuisse indicant; interque alias personas, Autissiodori ab ipso exceptos memorant Callistum PP. II anno 1119, nec non Innocentium PP. II anno 1131, a Frangipanis, Sedi Apostolicæ tunc temporis adversis, Roma exactos: quorum primus aram principem ecclesiæ cathedralis S. Stephani, ipsius rogatu, die XIV Decembris dedicarit; postremus vero altare aliud, S. Germani titulo insignitum, in eadem SS. Cosmæ ac Damiani ecclesia ultra fluvium Icaunam; in qua item ecclesia sacrosancta Missæ mysteria celebrarit idem summus Pontifex, ac coram populo Autissiodorensi ibidem concionatus fuerit de loci sanctitate, assumptis pro argumento sui sermonis sacri his patriarchæ Jacob verbis, Vere locus iste sanctus est, & ego nesciebam. Factum illud Innocentii PP. confirmatur e Chronico Roberti, ubi illud etiam legitur fol. 79 verso, & sequente. Ad hæc, auctor dictorum Monumentorum, titulis bonis compertum habere se dicit, Papam illum Innocentium II hac vice commoratum fuisse Autissiodori mensibus ut minus sex, Hugonis Montacutii, prout addit, sine dubio liberalitatibus illectum, quas una cum Hugone abbate Pontigniacensi adhibuerit ad componendam controversiam abbatum Herberti S. Petri Vivi, Renati S. Joannis Senonensis, nec non S. Joannis de Pratis anno 1132; eique insuper negotium fuisse commissum ait, in titulum abbatiæ Religiosarum Juliacensium erigendi Crisennonensem prioratum.

[22] Nec vero eum duos hosce exules Pontifices aliquamdiu dumtaxat detinuisse Autissiodori, affirmat, sed per diversa Galliæ loca etiam comitatum, fuisse; [ab hospitali urbanitate erga summos Pontifices,] præsertim Callistum II, quando, assistentibus sibi archiepiscopo Trevirensi, ac Stephano episcopo Augustodunensi, nec non Hugone Nivernensi, corpora SS. Felicis & Thyrsi, e loco sepulcri eorum, qui est in sacello subterraneo ecclesiæ collegialis Sedelaucensis (Saulieu) in tractu Autissiodorensi, ad aram majorem ejusdem ecclesiæ transtulit. Multa hic facta simul conglomerat auctor istorum, quæ supra designabamus, Monumentorum; quæ quia sine teste ac vade scribit, & nos ea ex ipso describimus, fidem hujus narrationis penes ipsum esse volumus.

[23] Ceterum singularem illam beneficentiam, quam supra num. 14 in nostro Sancto exhibuimus, [nec non a beneficentia erga ecclesiam Autissiodorensem. Interpretatio visionis:] quando erat abbas, postmodum etiam ad episcopalem cathedram evectus ex animo non delevit; uti ex Actis ejus fit perspicuum. Quibus ex Collectione Marteniana num. 2 superius assignata adjunge favores erga ecclesiam suam a laudato Antistite collatos. Qui videlicet ob amorem Dei, & sui memoriam singulis annis recolendam, ecclesiam Ausiaci ad refectionem fratrum in die aniversarii sui huic ecclesiæ donavit. Dedit etiam eidem alias ecclesias; ecclesiam scilicet Bacernæ & S. Briccii, & Induniaci, & Veniosæ, & decimas Visiaci. Præterea ipsam ecclesiam multis cappis de pallio, & duobus tapetis, & multis sacerdotalibus indumentis, & aliis ornamentis ipse dives ditavit. Accedit eo interpretatio visionis, quam refert Chronicon Autissiodorense, pluribus infra a nobis designandum num. 27. Res gesta sic habet: Per idem tempus erat in Antissiodorensi matre ecclesia clericus quidam Iterius nomine devote ibidem serviens.. & conversationis honestæ. Erat vero apud eamdem urbem ultra Icaunam fluvium locus, quem olim B. Germanus in cœnobium monachorum extruxerat, & copiose ditarat .. Is itaque locus, ubi quondam celebriter religio sacra floruerat, ad tantam tunc dirutus vastitatem devenerat, ut ibique fruteta succrescerent .. Porro præfatus vir dum in Vita B. Germani relegeret, vel lectum audiret, quanto hic locus in diebus antiquis claruisset præconio sanctitatis; ut erat devotus animi, afficiebatur medullitus .. Dum in hac itaque voluntate persisteret, visione mirabili de reparando loco meruit incitari; quæ ibidem narratur. Ut autem experrectus est, cœpit cogitare propensius; quid vidisset. Et accedens ad dominum Hugonem tunc præsulem, virum magnæ virtutis, intimat ei seriem visionis. Cui ille, Domini, inquit, & gloriosæ Matris ejus voluntas est, ut locum illum restituas, repares diruta, ruinosa reficias. Vere enim locus sanctus est, & terra sancta, utpote Sanctorum habitatio perantiqua. Hac igitur occasione cœpit homo Dei frequentius locum invisere &c. Ceterum monasteria religiosa, de quibus sanctus noster Antistes bene fuit meritus, magno numero sunt, testibus Monumentis Autissiodorensibus nostris Mss. pag. 160 & 161; nomina eorum ac favores ipsis collatos huc non transcribimus.

[24] [annus mortis] De morte Sancti ut breviter quædam dicamus; adeo inter auctores convenit de tempore, quo ea accidit, ut unius anni discrimen, quo alii ab aliis discrepant, longum contentionis funem non mereatur. Auctor anonymus in Actis, uti & abbas Guido diem quidem obitus quarto Idus Augusti, non vero annum ejusdem signant; quem Trithemius in Chronico Hirsaugiensi anno 1137; Bucelinus 1137 al. 1136; Sammarthani superius num. 19 e Chronico Autissiodorensi, ac Wionus 1136 accidisse notant. Rem proponamus e supputatione chronologica. Monumenta nostra Autissioderensia Mss. pag. 154 Humbaldi, qui proxime in episcopatu Autissiodorensi Hugonem nostrum præcesserat, mortem in via Hierosolymitana ponunt XX Octobris anni 1114; ac deinde, interjectis nonnullis (de quibus videre licet scriptorem Vitæ S. Hugonis apud nos) ei suffectum affirmant Hugonem die V Martii anni 1115, ut supra vidimus num. 20; sed apud Sammarthanos ibidem designatos factum alligatur anno 1116; ubi etiam pro eodem dedimus Mabillonium. Ex dictis igitur liquet, aliis placere annum 1115; aliis vero 1116 pro initio episcopatus: cum autem Præsul noster sederit annos XXI, prout est in ejus Actis apud nos infra num. 1; consequens est, ut pro vario pontificatus ejus exordio jam assignato, varius ejusdem simul ac vitæ finis signari possit, anno videlicet 1136 vel proxime sequenti respondens, &, quandoquidem facultas nobis deest, illum certo determinandi, visum nobis est arbitrio lectoris relinquere, uter is fuerit.

[25] [Actorum] Nunc vero de Actis tam sæpe jam memoratis quid referemus? Multa enimvero sunt, quæ eorum fidem commendant. Rem dispesco in varia capita, quæ circa hoc argumentum quæri possint. Primum itaque de ejusdem auctore; deinde de ætate; tum de valore; ac denique de editione jam pridem excusa, atque a nobis hic recudenda dicatur. Ad primum. De Historiæ episcoporum Autissiodorensium, e qua hic a nobis extracta sunt S. Hugonis Acta, confectoribus, apud Labbeum ejusdem Historiæ exordio prænotantur ista: Gesta Pontificum Autissiodorensium ab anonymis scriptoribus, diversis scripta temporibus. Et continuo additur: Prima pars incipit a S. Peregrino episcopo & martyre. Complectitur autem gesta præsulum quatuor supra sexaginta, capitibus totidem distributa, atque adeo Acta Sancti nostri, quinotatur cap. 54, tamquam ordine ac numero eodem Autissiodorensis episcopus. Prima vero pars ista desinit in anno 1277. Porro quamquam in Historia illa apud citatum editorem pag. 434 notentur Rainogalla, Halagus & Herricus, ad sua saltem usque tempora, hoc est ad seculum nonum, ejusdem auctores; dicaturque pag. 452 Goffridus, episcopus Autissiodorensis, hoc volumen innovasse; non ab uno tamen auctore, nec eodem tempore illud deinde continuatum fuisse, argumento sunt, quæ habentur ibidem in monito pag. 454, item ea, quæ statim dabimus.

[26] Ad secundum, quod modo de ætate præmisimus; gesta Præsulum, quæ prima Historiæ parte referuntur, [notitiæ,] a synchronis scriptoribus referri, ideo conficimus, quia partem secundam pag. 507 ita incipit scriptor: Vetustissima laudabilisque consuetudo ecclesiæ Autissiod. hactenus habuit a primo ipsius pontifice, videlicet beato Peregrino, in posterum gesta notabilia pontificum singulorum sedis ejusdem, post ipsorum cujuslibet obitum scribi & registrari in libro, ad hoc provide & perspicaciter ordinato, ut ex eorum recitatione frequenti gestorum laudes Deo redderentur, successoresque ipsorum peramplius ad actus strenuos incitarentur, suorum exempla prædecessorum imitantes. Ex incuria tamen seu historiographorum carentia, ecclipsata consuetudo prædicta extitit a tempore obitus bonæ memoriæ domini Eraldi de Lisigniis exclusive; cujus obitus dies extitit anno Domini MCCLXXVII. Si itaque, teste illo scriptore, episcopi isti singuli singulos post suam quique mortem habuerint gestorum præcones; suum quoque habuerit S. Hugo; eaque de causa, ac in fide laudati auctoris, e quo ista eruimus, licitum nobis esse putavimus, Acta ejusdem Sancti tamquam a synchrono conscripta prænotare.

[27] Ad tertium ac quartum. Consequens est e præmissis, [ac fides.] Acta illa mereri plenam fidem, sincera utique ac genuina; tantique esse valoris eorum scripturam, quanti & ob ætatem, & ob simplicem modum ac minime fucatum vel ampullatum, quo suam narrationem enuntiat, haberi juremerito scriptor debet. Ad quartum. Ea Labeus noster habet in Nova sua bibliotheca librorum manuscriptorum tom. 1, pag. 460 & sequentibus; sed dum nos illa denuo vulgamus, more nostro in capita ac numeros divisimus, notisque illustravimus. Ceterum quod Guido abbas antea allegatus illa præ oculis habuerit, cum ex aliis indiciis, tum ex his ejus verbis apud Labbeum pag. 576 indubitatum mihi est: In quanta autem animi puritate dictus Hugo in episcopatu vixerit; liber de gestis ejus plenius declarat. Sed antequam manum de tabula tollamus; quandoquidem Chronici Autissiodorensis verba superius plus semel producta sunt; notionem quamdam ejusdem subnectere placet. Pertexuit illud auctor (qui in fronte exemplaris anno 1609 excusi dicitur anonymus, sed in dedicatoria, ut vocant, Robertus, cœnobii S. Mariani apud Altissiodorum, regulæ Præmonstratensis monachus). usque ad annum 1211; unde colligas, eum Sancto nostro, de quo scribit, supparem vixisse, ac proin fide dignum. Superest, ut ipsa nunc Sancti exhibeamus

ACTA
Ab anonymo synchrono conscripta;
Ex Historia episcoporum Autissiodorensium parte prima apud Labbeum in Nova bibliotheca Mss. librorum tom. 1, a pag. 460.

Hugo episc. Autissiodorensis in Gallia (S.)

BHL Number: 4006

A. Anonymo synchrono.

CAPUT I.
Natales, educatio in monasterio Cluniacensi; regimen Autissiodorensis; episcopatus, virtutes, ac prophetia.

[Natales, educatio, vita monastica apud Cluniacenses;] Hugo sedit annos XXI. Hic siquidem in Cluniacensi territorio de castro Monte-acuto a ortus, a nobilibus processit parentibus b. Et pater ejus Dalmaticus * dictus; matris vero nomen .. c. Hunc cum patres satis tenere diligerent, non solum carnaliter, sed etiam spiritualiter, nutu Dei, quo omnia disponuntur, Ecclesiæ destinatus, litteris traditur, & adhuc in puerili innocentia manens in Cluniacensi monasterio, monasticum habitum suscepit: ubi sub sancto Hugone d avunculo suo, ejusdem monasterii tunc abbate, pluribus annis vixit, & regulam beati Benedicti in claustro ejusdem monasterii sapienter didicit: quoniam, sicut perhibetur de ipso, semper sine querela, humilis, & obediens suis majoribus, sicut decet monachum, permansit.

[2] Porro Dominus omnipotens, qui humilia respicit in cælo & in terra, [& abbatialis in monasterio Autissiodorensi.] humilitatem hujus respiciens multis profuturam, eum in claustro diu manere non permisit. Post decessum namque domini Guiberti, abbatis sancti Germani Altissiodorensis e, in eadem ecclesia electus & benedictus abbas, non propter nomen abbatis elatior factus; sed tamquam unus ex ceteris humilis monachus fuit &, sicut bonum magistrum decet, cœpit facere & docere, demonstrans exemplo, quod docebat verbo.

[3] [Ex abbate, superatis difficultatibus,] Cognito autem quod dominus Humbaldus venerabilis Autissiodorensis episcopus in via Hierosolymitana de hac vita migrasset, Clerus ejusdem ecclesiæ, ex majori parte, facto satis brevi intervallo, hunc jam dictum abbatem in pontificem elegerunt. Præpositus vero ejusdem ecclesiæ Hulgerius nomine, & quidam canonici cum eo, qui eumdem præpositum nominaverant in electione, electioni sancti Viri restiterunt, qui etiam regem Ludovicum f, filium regis Philippi, tunc regnantem, suæ contradictionis adjutorem habuerunt: ita ut omnia regalia ad episcopatum pertinentia, omnino concedere ei denegaret. Tunc ipse compulsus & tractus ab electoribus suis, & sui adversarii, ad limina Apostolorum adierunt, ut ibi a summo Pontifice judicaretur de electione.

[4] Sed benignissimus Dominus omnium bonorum distributor, [fit episcopus,] adversus quem non est sapientia vel consilium, tantam dedit reverendo Abbati gratiam in oculis summi Pontificis, qui tunc Paschalis nomine sedebat, ut ab ipso gratiam episcopalis consecrationis mereretur accipere: & cum pace adversariorum ad propriam sedem reversus est cum multa alacritate, occurrente sibi clero & etiam populo. Comitem quoque terræ g, qui eodem tempore captus tenebatur a Mansello, qui postea in Carthusia religionis habitum assumpsit, de confirmatione suæ electionis lætum invenit, regem etiam Francorum, qui prius ei adversabatur, in adventu suo quam cito visitavit pacatum.

[5] Denique in quanta animi puritate & quam humilis in episcopatu suo vixerit; [edito pro ejus integritate prognostico.] licet non per omnia subsequens littera declarabit: cujus sanctæ conversationis quasi quoddam præsagium fuit prognosticum ei divinitus destinatum, quod tale fuit: Ave Maria gratia plena &c. h. Nec mirum, si Filius Virginis, sine cujus nutu nec folium cadit in terram, in prognostico Servi Matris suæ, quem virginem cognoverat permansurum, illam singularem & admirabilis gratiæ salutationem voluit inveniri, ut qualis vitæ futurus esset, daret intelligi.

[6] Ordinem Cisterciensem, qui tunc temporis adhuc recens i erat, [De Ordine Cisterciensi optime fuit meritus.] læta & voluntaria paupertate circumseptus, dulcissima visitatione frequentabat, & juxta facultatem suam ei in multis necessaria ministrabat. Suo etiam tempore ejusdem Ordinis abbatiæ, Regniacum k, Rupes l, Bonusradius m, initium fundationis habuerunt, & per manus ejus, tum ministrando necessitatibus eorum, tum acquirendo possessiones, non modicum incrementum. Nam ante tempora suæ consecrationis Pontiniacense n monasterium fundatum fuerat; infirmos etiam ejusdem Ordinis non obliviscens dulci alloquio refovebat, & in expensis suis sæpius refectionem ministrabat.

[7] Civitatem & frequentias populorum congruo tempore libenter vitabat, [Amor solitudinis,] claustrum monachorum læta animi simplicitate frequentans, inter ipsos non desiderans episcopus vocari vel videri, sed monachus, non oblitus illius euangelici præcepti: Qui major est in vobis, fiat sicut minor; & qui præcessor est, sicut ministrator; illud etiam beati Hieronymi, qui & monachus fuit & doctor monachorum, semper in mente volvens; Mihi oppidum carcer, solitudo paradisus est: si cupis esse, quod diceris, monachus, id est solus, quid facis in urbibus? In claustro monachorum de Charitate o, qui juxta ordinem Cluniacensem vivebant, frequenter manebat: & de castris suis Varziaco & Cona p annonam & vinum, ne ecclesiam gravaret, ad suum usum & refectionem infirmorum ibidem sæpius præcipiens deportari.

[8] Creditur quoque de ipso, quod spiritum habuerit prophetiæ: [spiritus propheticus.] in quo quoddam signum veritatis reliquit clericis suæ ecclesiæ. Fuit namque tempore suo clericus quidam, nomine Stephanus, in acquirendo & providendo cautissimus, qui multum dilectus & familiaris fuerat abbatiæ, cui præfuerat, & præcipue abbati Gervasio successori suo, utpote de familia ejusdem ecclesiæ. Pro ipso igitur cum monachi ipsius ecclesiæ, & præsertim abbas frequenter episcopum interpellarent, ut eum canonicum faceret in ecclesia sancti Stephani q, ipse vero nollet eos in hoc audire, cum ipsi eum quotidie assiduis precibus non cessarent pulsare, fertur hoc illis responsum dedisse: Incassum pro ipso preces funditis; meo namque tempore meus numquam canonicus erit. Hoc enim credo de ipso, quod quam cito canonicabitur in ecclesia sancti Stephani, proprii commodi circa bona ecclesiæ nimius erit exactor. Et quid multa? Verbum sancti Viri veritas subsecuta est: post mortem namque ejus, successor suus prædictum clericum in ecclesia beati Stephani canonicum fecit, & familiarissimum habuit, & quod de ipso Vir sanctus prædixit, hoc in eodem clerico effectus probavit.

[9] [Satagit ne sui graventur expensis.] Archidiaconatum, qui suo tempore venit in manus ejus, diebus sui præsulatus in manu sua retinuit, non propter avaritiam, sed ne sacerdotes gravarentur, sciens archidiaconatus redditus paucissimos esse, nec ad expensas, quas nomen hujus honoris requirit, posse sufficere. Contigit autem semel, eum pro quadam necessitate velle Romanum Pontificem visitare: unde & consilio assistentium sibi pro expensis itineris tanti compulsus est a sacerdotibus suæ diœcesis auxilium postulare. Dederunt sacerdotes juxta proprium arbitrium unusquisque, nec amplius quæsitum est ab aliquo, quam de ejus procederet libera voluntate. Paratis igitur omnibus, quæ necessaria erant sibi, aggressus est iter propositum, transiens montem Cinisium r, ad Clusas s venit & ibidem intellexit, viam securam non esse. Consilio itaque inito ad propriam sedem rediit, & non oblitus quod a sacerdotibus suis pro itinere incepto pecuniam sumpserit, viso scripto, quantum unusquisque sacerdotum dederat, tantum unicuique est resignatum.

[10] [Minimam quoque] Fuit quoque quidam ejus familiaris, cui ecclesiasticum beneficium contulit. Ille vero non immemor accepti beneficci, transacto aliquanto spatio temporis, cum quadam summa nummorum venit ad monachum quemdam, qui loculos Episcopi portabat, & totius domus suæ procurator erat: obtulit ei eosdem nummos, ita dicens: Dominus Episcopus multa expendit, & indiget multis; hoc munus accipite, & in expensis sibi necessariis reservate. Monachus cum gratia, munus accepit, & acceptum reservavit. Nec multo interjecto temporis spatio, in memoriam reducens nummos acceptos, & ignorans, si aliquis scrupulus lateret in munere, qui conscientiam Episcopi posset offendere, cujus puritatem non ignorabat, sicut providus & sapiens dispensator, quale munus a quali viro sibi datum fuisset, Episcopo revelavit.

[11] [labis Simoniacæ umbram aversatur.] Quo audito, cum Episcopus cogitaret, unde donum processisset tale & tantum, statim venit ei in mentem, quod in ecclesiastico beneficio benefecerit illi; iratus sic dispensatori suo fertur dixisse: Frater, non est nostri propositi hoc tenere, quod a gentili dictum est, Non cures, unde habeas, sed oportet habere; ita ex integro, sicut munus tibi dedit, datori remitte, ne conscientia mea polluatur in ecclesiastici beneficii collatione. Monachus statim obedit, & sicut ei injunctum fuerat, munus datori remisit.

ANNOTATA.

a De loco natali consule Commentarium nostrum num. 5: quibus adde Monumenta Autissiodorensia nostra; quæ indicant, olim validum admodum fuisse castrum in cacumine montis situm, ac una circiter leuca cum dimidia distans a monasterio Cluniacensi.

b De genere ac consanguineis Commentarius.

c Alibi ci nomen datur Aremburgi, sicut ibidem videre licet.

d Vita ascetica sub S. Hugone abbate Cluniacensi breviter illustratur § 2.

e Non vero S. Germani Parisiensis; ut videsis ibid. num. 11; ubi etiam deinceps varia præmittuntur, quæ ad munus ejus abbatiale spectant.

f Philippo I Galliarum regi successit anno Christi 1108 Ludovicus Crassus.

g Intelligo hic tacite indicari Willelmum II, comitem Nivernensem, Autissiodorensem &c. ex Chesnii (quem in Comm. prævio num. 9 citavi) libro 3 cap. 28; ubi anno 1116 captus a Theobaldo comite Carnotensi ac Blesensi, ac diu sub manibus ejus detentus fuisse narratur (Occasio erat bellum cum Hugone comite Cenomanensi, du Mans, prout ibi vocatur) ac deinde in Ordine Cartusianorum religiose vixisse ab anno 1147 usque ad 1148; eodemque obiisse die 21 Augusti. Hæc, uti & alia plura de illo invenies apud memoratum Chesnium pag. 328 & seqq.

h Lucem hisce subministrat Commentarius num. 20.

i Cisterciense monasterium, Ordinis Cisterciensiscaput, diœcesis Cabilonensis, quinque circiter leucis ab urbe Divionensi distans, in Ducatu Burgundiæ conditum fuisse anno 1098, invenies apud Sammarthanos tom. 4 pag. 242.

k Rigniacum (Rigny) beatæ Mariæ diœcesis Autissiodorensis ad Armensonem fluvium, filia Clarævallis fundatur MCXXVIII, VII Idus Septembr.; prout ibidem habes pag. 790.

l Rupes (les Roches) diœcesis Autissiodorensis, Ordinis Cisterciensis, filia Pontigniaci fundatur anno MCXXXVI Nonis Februarii; inquiunt Sammarthani pag. 804.

m Bonusradius (Boras) diœcesis Autissiodorensis, filia Pontiniaci Ord. Cisterciensis, conditur VI Idus Septembris MCXIX, in Chronico S. Mariani. Ibid. pag. 187.

n Pontigniacum (Pontigny) S. Edmundi quatuor leucis distans ab urbe Autissiodoro, fundatum notatur ibidem pag. 740 anno MCXIV, & secunda esse Cistercii filia.

o Post Chronicon Roberti cœnobitæ S. Mariani, quod fol. 76 verso de isto cœnobio agit, hæc de eodem tradunt Sammarthani pag. 217: Caritas (la Charite) Ordinis Cisterciensis, filia Bellævallis, Bisuntinæ diœcesis, VII Idus Decembris anno salutis MCXXXIII fundatur.

p Locus hic non omnino ignobilis: nam inter abbatias diœcesis Autissiodorensis in Geographiæ Blavianæ volumine 7, pag. 224 natatur S. Laurentii Cosnensis. Ibidem, inter oppida & arces præcipuas ditionis Autissiodorensis notantur Cosnæ & Versay.

q Primaria est ecclesia urbis Autissiodorensis.

r Mons Cenisius (le Mont Cenis) notissimus in Sabaudia mons est, pars Alpium in limite Pedemontii.

s Clusæ, oppidum Sabaudiæ (ita breviter illud describit Baudrandus) in Fossiniaco tractu, ad Arvam fluvium, undique montibus septum, 7 leucis ab Annecio in ortum distans. Consuli possunt, quæ supra in hoc tomo dicta sunt pag. 532 num. 58.

* al. Dalmatius ac Dalmacius

CAPUT II.
Munificentia ac misericordia; serenitas aëris exorata, mira sospitatio in lapsu turris, pax inter dissidentes composita, cura in rebus ecclesiasticis, mortis prædictio, obitus, sepultura.

[Mirifica ejus charitas] Accidit etiam, ut ex defectu vinearum sub quodam anno vinum aliquantulum magis solito venderetur; ipse vero considerans loca regulariter viventium in episcopatu suo, præcipue inter alias necessitates, ad usum potus nihil omnino vini aut nimis parum habere, constituit monachis de Rupibus, & illis de Bonoradio, & illis de Charitate, a Varziaco & Cona vinum ministrari juxta quantitatem vini, quam habebat ibi, & prout cuique ecclesiæ congruum erat. Conventui autem Pontiniacensi, Regniacensi & Virginibus Christi de Crisinon a in hunc modum distribuit. Quadam die accito cellerario Altissiodorensi, cellarium proprium intravit, & cognito, quod dolia essent plena vino, fertur ita dixisse suo cellerario: Hoc vas sit conventus Pontiniacensis; istud Regniacensis; istud pauperum Virginum Christi, unumquodque designans virgula, quam habebat in manu sua. Porro cellerarius sciens vinum esse de Megrana b, quod destinaverat virginibus Christi; dolium quoque XL modiorum magni pretii fore, quasi ex consilio animum episcopi avertere voluit a tanto dono, dicens, Domine istud vinum est de Megrana, & vas XL modiorum magni pretii, putationi vinearum & aliis necessitatibus reservatum: placeat vobis vinum minoris pretii dare; quia aliud habetis præ manibus, quod ex magna accipient animi charitate. Cui episcopus: Non sapis es, quæ Dei sunt. Quod dixi, dixi. Nescis, quod verbum Dei numquam debet esse otiosum? Quid multa? Dixit, & facta sunt.

[13] [in sublevanda Religiosarum familiarum inopia;] Sed adhuc audiamus quid Dominus adjecerit huic Viro ad augmentum hujus charitatis. Vocatus est dispensator monialium: injunctum est ei, ut deferat vinum datum usui virginum; sed ille cum intelligeret, vinum tam bonum & tanti pretii esse, obtulit venale, ut de pretio vini, vilius emeret, & residuum pretii necessitatibus aliis reservaret. Episcopus hoc audiens, monachum dispensatorem jubet vocari; quare velit vendere vinum, inquirit. Monachus causam exponit: quod Episcopus intellligens, inquit: Ego vinum, quod dedi, sub eodem pretio, quod alii daretur, volo, quod in meam redeat potestatem. Obsequitur monachus voluntati Episcopi: datum est pretium monacho non minus quam potuit habere ab alieno. Quo facto, Episcopus ad monachum: Modo pretium vini habes; ecce, hoc vinum, sicut prius, iterum sponsis Christi dono, utque illud habeant & bibant præcipio.

[14] [uti & aliorum pauperum egestate.] Creditur quoque de ipso, quod semel & secundo & tertio corporis infirmitatem sentiens, ita universa, quæ habebat, pro amore Dei distribuit, ut nihil mobile, præter vestimentum, quod vix posset sibi sufficere, retineret. In quadam autem infirmitate, cum omnia dari præcepisset, allata est ei quædam pyxis cum electuario, & parvo cochleari argenteo: ipse autem statim præcepit cochlear dari, ut nihil sibi retineret, quod conscientiæ suæ puritatem offendere posset.

[15] Accidit quoque ut quodam tempore apud Claram-vallem esset; [Serenitatem aëris] ubi sæpe ex magna animi voluntate morabatur pro consilio animæ suæ: quia tunc temporis dominus Bernardus c venerabilis, magni nominis & meriti abbas, cujus vita & doctrina in universali Ecclesia celebriter divulgata multos secum traxit ad Christum; ibique die quadam cum abbas & conventus monachorum, quorum consuetudo est proprie manibus metere, unde vivant ipsi, & necessitatem patienti tribuant, in campum quemdam ad metendum irent; Episcopus cum falce conventui se interposuit, magnum fructum expectans, quoties inter eos contingeret ipsum socium esse laboris.

[16] Ventum est ad campum, ubi seges erat: secant omnes: [pro messoribus segetum, cum S. Bernardo orat, & exorat.] colligitur seges in manipulos; &, ecce, nubes tenebrosa & multis imbribus plena obnubilans cælum & circumvolvens campum, ubi erant. Quod cum videret dominus Bernardus, venerabilis abbas, imperterritus & fidem Christi semper habens in pectore suo, de qua scriptum est, Omnia sunt possibilia credenti; conversus ad Episcopum ait: Pater dic, ut imminens pluviarum inundatio transeat. Ille ad humilitatem semper respiciens, sic respondit: Non sum hujus meriti: tu ora; & confido, quod Dominus dabit tibi. Econtra abbas, Et tu, Pater, ora, & ego tecum. His dictis oravit uterque, & statim aures Domini in preces eorum: recessit caligo nubium, subsecuta est serenitas aëris, & cum siccitate colligunt messem suam sancti messores.

[17] Quodam quoque tempore ex quadam insolita nimietate ventorum, [In lapsa turris miro modo non læditur.] quædam turris lignea ecclesiæ sancti Stephani funditus trabes & ligna trans tegumenta domus penetrando, circa lectum Episcopi cecidere hinc inde, etiam ex transverso, omni læsione submota a sancto Viro. Quid ad hæc dicemus? Patet, quod ille solus & unus dormientem custodivit Episcopum, qui non dormitat, neque dormit, & custodit Israël: semper enim custodivit omnes diligentes se, de quo solo vere scriptum est; Quia nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.

[18] Cum autem de consuetudinibus ecclesiæ suæ inter præpositum & canonicos discordia tempore longo durasset, [Pacem componit inter dissidentes:] sub juramento testium, tam canonicorum quam laïcorum consuetudinibus ex majori parte scriptis & juratis, pacem inter præpositum & fratres posuit, & scriptum suo sigillo confirmavit, & auctoritate summi Pontificis communiri fecit, in pace ecclesiæ suæ illum fructum attendens, quem legerat in beati Martini opere, qui ante obitum suum sibi imminentem in Condatensi ecclesia studuit pacem reformare, quem fructum pacis per Psalmistam auctor pacis promisit: Sunt, inquiens, reliquiæ homini pacifico.

[19] Et cum inter omnes prælatos ecclesiæ, cujuscumque fuerint ordinis, [consanguineum promovere recusat: curat res ecclesiasticas ac personas:] vix unus possit inveniri, qui parentes suos etiamsi non sint digni, non sublimet honoribus & beneficiis ecclesiarum, iste singularis inter infinitos, cuidam suo nepoti numquam in vita sua præbendam voluit dare. Et licet non multum assiduus esset in ecclesia sua ob quietem spiritus, quam inveniebat inter claustrales; multam tamen sollicitudinem circa suam ecclesiam exhibebat. Ad servitium igitur ecclesiæ suæ augmentandum, considerans nihil tam utile in ecclesia ad commune bonum fratrum, quam si præpositum ecclesiæ cederet eis in communem usum, quadam die, consilio accepto non ab homine, sed a Deo, per manum sancti Stephani super altare ipsius, præposituram obtulit, & in perpetuum habendam communitatem fratrum, & d præcipue ad refectionem ipsorum concessit & donavit, ipsumque donum, ne ab aliquo posset infringi, auctoritate Innocentii Papæ fecit confirmari: verumtamen quod super hac donatione factum fuerit, tempore successoris sui observatum non fuit.

[20] [ædificia ab eo constructa.] Dedit etiam ecclesiæ beati Stephani, ecclesiam de Oysi, & ecclesiæ sancti Germani ecclesiam sancti Ferreoli: domum episcopalem de novo ædificavit lapideam amplam, & tegulis texit & in illa parte ejusdem domus, quæ respicit ad orientem, stationem quamdam construxit , quæ vulgari lingua Logis appellatur, plurimum in aspectu delectabilem cum pulcherrimis columnis exornatam super murum civitatis, unde & fluvius subtus potest videri, & vineæ & agri.

[21] [Morbo corripitur,] Appropinquante igitur termino vitæ suæ, apud illum præfinito, qui tunc dat dilectis suis somnum, quo vult eis hereditatem suam dare, universa membra ejus calor occupat innaturalis: ipse vero, carne laborante, spiritum in Psalmis & orationibus Creatori suo compellebat servire. Cumque supervenisset dies extremus, fratres circumstantes quali potuit diligentia circa horam nonam diei, his admonuit verbis: Horas diei, quæ supersunt, quas debemus, Domino persolvamus; quoniam, finitis Horis, statim requiescam. Cantaverunt igitur Domino, & Hora Completorii completa, completus est terminus vitæ ejus, sicque verbum, quod prædixerat, subsequitur effectus veritatis.

[22] [ac mortem, quam prædixerat, obit die 10 Aug.] Quibus finitis Horis requievit in Domino, quod tunc, non prius intellexerunt circumstantes. Putaverant enim verbum ejus fuisse de quiete corporis. Est autem obitus ejus quarto Idus Augusti, & a sede episcopali, ubi spiritum reddidit Domino, ad ecclesiam sancti Germani, sicut de ejus voluntate, dum adhuc viveret, processerat, corpus ejus delatum est cum debita reverentia, & ibidem in capitulo ejusdem ecclesiæ, ubi fratres disciplinantur, Domino providente, habuit sepulturam e. Nec vacavit episcopatus ab electione successoris sui per septimanam.

ANNOTATA.

a Crisennonum S. Mariæ, parthenon Ordinis S. Benedicti, diœcesis Autissiodorensis, ab Aleide, regis Hugonis Capeti filia, anno 1030 fundatus notatur apud dictos Sammarthanos pag. 311.

b Quia in mappa geographica Ducatus Burgundiæ Blaviana invenio locum Migray prope Autissiodorum, ideo suspicio mihi incidit, a biographo hic indicari vinum quod ibidem creverit; sive locus ille ex sua natura fuerit ferax vini generosi; sive terra illa præ reliquis tunc temporis Sancto nostro affuderit vindemiam melioris notæ.

c Acta ejus illustranda sunt ad diem 20 hujus mensis. Satis autem vel ex hoc solo facto conjecturæ habemus, ut cum Castellano in Martyrologii universalis indice, qui est de nominibus Sanctorum, pag. 1130, dicamus, Hugonem Montacutium S. Bernardi amicum fuisse.

d Locum hunc sic explano e nostris Mss. Monumentis Autissiodorensibus pag. 160: Tenens manibus suis lipsanum brachii S. Stephani, quod cum reverentia deposuit super magnum altare &c.

e Guido abbas S. Germani Autissiodorensis, de quo Comm. prævius, illa sic narrat: Sepultus est in capitulo B. Germani. Postea translatum est corpus ejus in ecclesiam S. Germani, & juxta altare B. Nicolai tumulatum. D. le Beuf Canonicus ac succentor ecclesiæ Autissiodorensis in litteris § 1nostri Commentarii prævii num. 4 citatis testatur, se anno 1729 die 16 Novembris in ejus sepulcrum descendisse, quadam occasione, quam addit, apertum, una cum Religiosis, ac observasse ossa femoris, tibiæ &c. His rerum a S. Hugone gestarum collectioni finem imponimus.

DE S. BLANO SEU BLAANO EP. CONF.
IN SCOTIA
Ex Breviario Aberdonensi & Martyrologiis.

Sec. X.

[Commentarius]

Blanus seu Blaanus episc. conf. in Scotia (S.)

BHL Number: 1366

AUCTORE J. B. S.

Breviarium sæpe alibi a nobis citatum, [Quamvis dubia sit historia] præ ceteris adducere visum est, quod ex ipso de veteri cultu certiores reddamur, & vitæ historia quantumvis suspecta, paulo fusius ibi explicetur in sex lectiones distributa. De eodem Sancto nonnulla observavimus inter Prætermissos ad diem XIX Julii, idque imprimis quod a Menologis Scoticis Dempstero & Camerario duplicari videatur, cum eo die ab hoc signetur ut episcopus Dumblanensis, hodierna autem annuntiatione indicetur Episcopus Soladorensis, licet fateatur ab ipso S. Blano dictam fuisse civitatem Dumblanensem. Verum nec soli illi nugantur, cum lectiones ipsæ jam citatæ fabulis non careant, ut brevi patescet clarius, ubi quæ de legitimo cultu monumenta supersunt paulo distinctius proposuero, aliunde quam ex jam dictis, sæpe nugatoriis, Menologiis accepta. Sed neque Castellano assentiri posse videor in loco depositionis dum ita annuntiat: In insula Buta, una ex Hebridibus ad oram Scotiæ, S. Blani confessoris, ubi vel ab Episcopi titulo abstinet. Audiamus vetustiora.

[2] Primum locum, utpote antiquior commemoratio meretur ea quam inter Usuardinas additiones tradit Editio Lubeco-Coloniensis, [de cultu dubium non est.] ubi Sanctus diserte ita signatur: In Scotia S. Blani episcopi & confessoris: quæ totidem verbis descripsit Grevenus, cui exemplar Cartusiæ Bruxellensis, quod modo apud nos est, ad marginem adjectam habet vocem Ms. Dumblanensis. Florarium vero nostrum Sanctorum Ms. phrasim tantillum mutat, dum scribit: In Scotia, S. Blani confessoris & episcopi. Atque hi præcipui, imo soli, quos equidem noverim, Martyrologi sunt qui de S. Blano meminerunt: est vero mirandum quam maxime, quod Wilsoni Anglicani Martyrologii collectoris diligentiam effugerit. In Hibernicis Sanctorum catalogis etiam locum reperit, sic tamen ut in uno & altero Blavius legatur pro Blano seu Blaano. Apud Leslæum ubi viri maxime memorabiles sub rege Kennetho III colliguntur pag. mihi 199, inter Pontifices etiam Blaanus connumeratur.

[3] Atque hæc satis certa & secura omnia videntur, non item Dempsteri elogium quod ei adscribit in hunc modum: [Elogium Dempsteri] Dumblani, Blani episcopi primi, qui in insula Buta ab ignoto juvene, vi compressa matre Bertha genitus, & cum ea in exigua cymba sine fundo, mari Oceano ut perderetur, a S. Cathano avunculo commissus, divina providentia servatus, matre ab ave miraculose pasta, appulitque in portum Beutorne, ubi a sanctis Congallo & Kennetho repertus, sacro fonte levatus educatusque est, & ab avunculo ordinatus, impetrata a Papa Romano benedictione, filium regis triduanum ad vitam revocavit in Anglia, & sedem suam fixit Dumblani, quo nullus in Scotia sanctior. Sit sanctior & sanctissimus per me licet, quamvis & hæc locutio in eo genere sit, quod in Præfatione sua pag. XXXIV expendit Bollandus, alibi etiam de portentosis Scotorum Sanctorum historiis tale judicium ferre solitus, ut ab iis facile admittendis, sedulo cavendum monuerit.

[4] [& lectiones] Neque tamen ea nos absterrebunt quo minus hic narrationem ex Breviario Aberdonensi, ut ut etiam incredibilem, subjiciamus sex ipsas lectiones suo ordine ad verbum describendo, in quibus idem venenum facile apparebit. Ita habet Lect. I: Blaanus de Buta insula oriundus ex matre Ertha B. Cathani præsulis sorore, qui ex spectabilibus Iberorum genere sanguinis sumpserant parentelam. Hic a sanctis viris Congallo & Kennetho pontificibus in Hibernia per septennium lumine religionis Christianæ & ecclesiasticis disciplinis insignitus, ut fortis in bello armatus in Ecclesia Dei militavit. Septennio elapso, cum matre de Hibernia ad insulam, unde originem duxerat, mirabiliter sine remis aut velo in scapha quadam exstabat perductus. Tu autem &c.

[5] [omnino sex] Lect. II. Cumque ad terram pervenisset a B. Cathano avunculo suo quam honorifice suscipitur, & quam familiariter tractatur: ubi divino servitio sese mancipatum dedit. Nocte vero dum psalmorum facerent modulationem, lumen custodiæ B. Blaani commissum exstingui contigit. Verum beatus homo Dei ne id per confratres suæ desidiæ aut negligentiæ imputaretur, aliquantulum oratione emissa, ignem ex digitorum suorum extremitatibus, ut de silice chalybe percusso vibravit.

[6] [ex Breviario Aberdonensi] Lect. III. Beatus vero Cathanus Spiritus sancti certioratus gratia, præmissa intelligens, virum magnum in Ecclesia Dei B. Blaanum esse prædixerat, eumque ad sacros ecclesiasticos ordines promovit, & in sacerdotio constituit & ordinavit. Deinde suis exigentibus meritis a multis rogatus, licet invitus, vicinis congregatis Pontificibus in Episcopum Spiritus sancti gratia consecratur.

[7] [hic descriptæ] Lect. IV. Pontificali autem dignitate decoratus Romam peregrinationis causa proficiscitur ad percipiendam uberiorem gratiam & securiorem notitiam Christianæ religionis: ubi postquam ea aperte noverat, accepta benedictione pontificali, unde venerat, cursum denuo dirigit & per Angliam, non equis sed pedibus tantum transitum fecerat, ubi pulchrum contigit fieri spectaculum.

[8] [fabulis multis] Lect. V. Namque cum per quamdam civitatem in Aquilonari parte Angliæ sitam ambularet, luctus audivit amarissimos virorum & mulierum, cujusdam reguli filium ex tunc mortuum plangentes & lamentantes. Beatus vero Blaanus lachrymis miserorum pie compatiens, puerum jam mortuum, qui dum viveret, altero oculorum orbatus fuerat, per manum levando accipiens, signo crucis primitus interveniente, animam corpori in converso adjunxit & de morte ad vitam resuscitavit.

[9] Lect. VI. Sed quia erat uno oculorum privatus, iterum puerum vita privavit, [respersæ sunt.] Deumque deprecabatur, ut simul vitam cum oculo restitueret, quæ & ejus nutu peracta sunt. Verum quia in natura puerum peccantem invenit, denuo eumdem respirare & spiritum emittere coëgit, tertioque orans, puerum ter mortuum, ter oculo privatum, & in natura deformem, sanum, incolumem, clarissimis videntem oculis, ac facie venustissima parentibus restauravit: pro quibus Deum in Sanctis suis glorificabant.

[10] Commentario hic opus non est, patent ineptiæ. Desiderantur annus & dies obitus, [Quid de ætate.] qui nescio an majori fide in principio signati sint, nempe sub rege Kennetho III annus M. vel MX, dies vero X Augusti, cum propria de Sancto oratione in hunc modum: Deus qui [per] B. Blaanum confessorem tuum atque pontificem ad vitam mortuum resuscitasti, & lumine privatum reparasti, fac nos, quatenus ipsius intercessionibus adjuti, tibi pura mente servire.

[11] [De iis viri docti judicium.] Vidit hæc omnia & haud dubie istiusmodi plura e nostra Societate sacerdos P. Patritius Ninianus Wemyß eruditissimus Nissæ in Silesia sacræ Scripturæ professor, Scotus ipse genere, qui nobis accuratissimas observationes Mss. reliquit, ad quarum normam exoticæ non raro gentis suæ ineptiæ reformarentur. Inter alia de hodierno nostro S. Blano sic disertissime statuit: S. Blanus episcopus & confessor sub Kennetho III anno Domini M: sub Kennetho melius CMXII. Missis iterum fabulis monstrosis, quas potest quis apud Dempsterum reperire, quæ vera collegimus de hoc Sancto paucis accipe: Blanus a pueritia pietati deditus & inter Culdæos (quos ut purissimos fidei cultores meritis sæpe ornat laudibus) adlectus, ab eis in abbatem promotus, demum episcopus consecratus, nihil de priore vitæ genere remittens, inter cœnobitas suos vixit & sancte mortuus est in eo loco qui deinceps ab ipso dictus Blanodunum, vulgo Dumblan, Cœnobium temporis intervallo in episcopalem sedem conversum. Cathedralis ecclesia in honorem S. Blani, qui est totius diœcesis patronus, constructa est. Nec ego plura de S. Blano. Nec mihi hisce diutius lubet inhærere.

DE S. MALCHO EPISCOPO CONF.
LISMORI IN HIBERNIA
Ex Vita S. Malachiæ.

Sec. XII.

[Commentarius]

Malchus episc. conf. Lismori in Hibernia (S.)

J. B. S.

Fontem assigno, unde qui de S. Malcho egerunt Martyrologi sua se accepisse fatentur, [A Molano X Aprilis signatus,] atque hos inter Molanus, qui, nescio quo duce, dum eum in primæ suæ Usuardinæ editionis auctario signavit X Aprilis, ita diserte loquitur: Malachi (pro Malchi) episcopi Lesmorinensis & confessoris, de quo in Vita S. Malachiæ. Eum secuti sunt Canisius in nominis sui Martyrologio, & Ferrarius in Catalogo generali: & hic quidem adeo, ut postquam Malachium episcopum Lysmorensem jam dicto die notasset, ad hunc X Augusti scripserit; In Hybernia, S. Malchi episcopi, quem certe apud Molanum, perperam pro hoc die citatum, non invenerat: hic enim in nulla ex tribus editionibus ipsum hoc die annuntiavit, & quidem in duabus posterioribus, eumdem vel ipsa X Aprilis plane prætermisit. Causam equidem explorare nequeo, cum in omnibus Catalogis Sanctorum Hibernicis impressis constanter referatur, si non in ordine mensium, saltem in tabulis alphabeticis in quibus disertissime signatur Malchus ex Vita S. Malachiæ X Augusti.

[2] Eas tabulas non videntur consuluisse Majores nostri, [ab aliis melius hoc die.] saltem ad hunc diem, dum inter Prætermissos ad X Aprilis de S. Malacho ita egerunt ac si eum quodammodo negligerent, eum remittentes ad S. Malachiam III Novembris. Melius sensisse videtur Wilsonus in suo Martyrologio Anglicano, ut verum Sanctum eum prædicans cum elogio, quale ferme Latine dedit Menardus, ita de ipso hoc die annuntians in Martyrologio Benedictino: Lismori in Hibernia, S. Malchi, ejusdem civitatis episcopi & confessoris, magnæ sanctitatis viri & miraculorum gloria illustris. Porro in observationibus lib. 2 docet, unde S. Malchi notitia accersenda sit, nempe ex dicta S. Malachiæ Vita, quam habes apud Surium loco suo & apud Messinghamum de Sanctis Hiberniæ a pag. 350. S. Bernardi ejusdem Vitæ scriptoris verba fideliter inde descripta Viri sanctitatem, etsi breviter, solide certe & mirifice demonstrant. Audi modo laudatum S. Bernardum:

[3] [Breve ejus elogium.] Subiit animum adire episcopum Malchum, qui se plenius de omnibus informaret. Hic erat senex plenus dierum & virtutum, & sapientia Dei erat in illo: natione quidem Hibernus, sed in Anglia conversatus fuerat in habitu & proposito monachali Wintoniensi monasterio; de quo assumptus est in episcopum in Lesmor civitate Mumoniæ, & ipsa nobiliore inter ceteras regni illius. Ibi tanta ei desuper collata est gratia, ut non modo vita & doctrina, sed & signis clareret, quorum duo porro exempli causa, ut omnibus innotescat qualem in scientia Sanctorum Malachias habuerit præceptorem. Puerum mente captum, ex iis quos Lunaticos vocant, inter confirmandum sacra unctione sanavit. Hoc ita notum certumque fuit, ut illum mox constituerit ostiarium domus suæ, vixeritque idem puer incolumis in eo officio usque ad virilem ætatem. Surdo auditum restituit, in quo idem mirabile quiddam confessus est, quod cum Sanctus utrique auriculæ hinc inde digitos immisisset, duos quasi porcellos ex ipsis exire senserit. Pro his atque hujusmodi fama crebrescente, nomen grande adeptus est, ita ut ad eum Scoti Hibernique confluerent, & tamquam unus omnium pater ab omnibus coleretur.

DE B. AMADEO CONFESSORE, EX ORDINE S. FRANCISCI,
MEDIOLANI IN INSUBRIA.

Anno MCDLXXXII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Amadæus conf. ex Ord. S. Francisci Mediol. in Insubria (B.)

AUCTORE G. C.

§ I. Legitimus hujus Beati cultus ostenditur, & sanctitas ejus contra Bzovium vindicatur.

Annua beati hujus Viri memoria celebratur apud recentiores quosdam Menologos, [De hodierno hujus Beati cultu Arturus, Hueberus,] inter quos Arturus a Monasterio ad diem X Augusti in Martyrologio suo Franciscano illum annuntiat his verbis: Mediolani, beati Amadei confessoris, qui regio sanguine, & vitæ austeritate, ac summis virtutibus clarissimus, tanta fulsit sanctitate, ut & congregationi Amadeorum initium dederit, & dono prophetiæ ac miraculorum illuxerit. Deinde in notis gesta ejus summatim refert, citatisque plurimis scriptoribus, qui de hoc Beato meminerunt, ibidem circa immemorabilem ipsius cultum habet sequentia: His igitur & aliis virtutibus insignis, cum præfatum Conventum de Pace a se constructum invisurus Mediolanum concessisset, ibidem expletis a sua conversione in hujusmodi laudabili vita ac pœnitentia viginti duobus annis, anno Christi MCDLXXXII e vivis ereptus, cælis est redditus, miraculis ante & post mortem clarus; cujus corpus in medio majori sacello honorifice conditum jacet. Mantellus ejusdem beati Patris in sacrario asservatur, qui mulieribus in puerperio periclitantibus opportune adest: & puteus in primo claustro ab eodem beato Amadeo effossus exstat, cujus hausta cum devotione aqua febres pellit. Fortunatus Hueberus in Menologio Franciscano Arturum sequitur, & similia legitimi cultus indicia profert.

[2] His testimonium suum adjungit Petrus Paulus Bosca, [Petrus Paulus Bosca,] archipresbyter Modoëtiæ, qui anno 1695 Martyrologium Mediolanense edidit, dum quarto Idus Augusti eumdem Beatum in eo sic annuntiat: Mediolani beati Amadei confessoris, genere ac virtutibus illustris, qui ibidem Amadeorum Ordinem, ædificato ad ecclesiam sanctæ Mariæ Pacis cœnobio, instituit, ubi obdormivit in Domino. Tum vero in notis ibidem hæc subnectit: Ecclesiam sanctæ Mariæ Pacis laudat Morigius in Sanctuario; beatum vero Amadeum Martyrologium Franciscanum, unaque scriptores omnes in ejusdem notis citati, queis adde Glussianum in Vita S. Caroli lib. 2 cap. 14, Merulam in Sanctuario Cremonensi, Valerianum Madium in Synopsi clericorum Regularium sancti Pauli, & Carolum Gregorium Rosignolum e Societate Jesu in Vita Comitissæ Ludovicæ Torellæ parte 1 cap. 10. In hac ecclesia juxta altare majus est ara dicata beato Amadeo, ibique hodie ejus reliquiæ fidelium osculo exhibentur.

[3] Hactenus relata de publico B. Amadei cultu confirmantur ex responsionibus, quas nuper Mediolano accepimus: ex iis enim intelligimus, prædictum Beatum Mediolani in Conventu Pacis obiisse, ibidemque corpus ejus sub terra delitescere. [& Minoritæ Mediolanenses testimonium reddunt] Incolæ autem ejusdem Conventus de sacris B. Amadei reliquiis & annua festivitate interrogati responderunt, nullas alias reliquias sibi superesse præter tunicam & cilicium ejus, & se quotannis die X Augusti festum celebrare ad altare ei dicatum, ubi statua ipsius exposita honoratur. Præterea addunt, sese olim ad detegendum Beati corpus fodere cœpisse; sed improviso turbine aliisque portentis territos ab incepto opere destitisse. Denique ex continua præcessorum suorum traditione asserunt, B. Amadeum sepultum esse cum libro, cujus cooperculo inscripta sunt hæc verba: Aperietur in tempore. Hanc traditionem corroborat vera beati Amadei effigies, quam sub hoc titulo Petrus Rodulphius Tossinianensis lib. 2 Historiarum Seraphicæ Religionis fol. 156 exhibet, & quam nos ex fide hujus auctoris tamquam veram Beati nostri effigiem in minori forma repræsentamus. Hic vides, memorata verba Aperietur in tempore inscripta esse cooperimento libri, qui forte genuinam B. Amadei apocalypsim continebat. Quod si liber ille una cum Beato sepultus sit, ut traditio Franciscanorum Mediolanensium habet, non immerito suspicamur, fictitia esse aut spuria similium lucubrationum exemplaria, quæ sub nomine B. Amadei passim circumferuntur. Sed de his infra fusius agemus.

[4] Ceterum de antiquo & hactenus perseverante hujus beati Viri cultu Lucas Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1482 num. 43 occasione sepulturæ B. Amadei tradit sequentia: [una cum Waddingo & Vasconcellio nostro,] Postridie in ecclesiam ducto funere, tanta repente irruit populi multitudo, ut per triduum corpus jacuerit insepultum. Interim omnes ora manusque contrectare, habitumque chordamque in reliquias discerpere, sanctum acclamare, miracula, quæ patrabat, admirari. Celebratis solemniter exsequiis per clericos, variorum Ordinum Religiosos, Fratres Conventuales cœnobii sancti Francisci ad portam Vercellinam, & domesticos sanctæ Mariæ Pacis, tandem sepultus est in capsula lignea coram altari sacelli majoris, ubi honorifice quiescit, multæque appenduntur ad ejus sepulcrum votivæ tabellæ, & lampades accenduntur. Ejus imago & nomen in magna sunt veneratione; mantellus aliæque ejus exuviæ ad infirmos non sine occultæ virtutis fructu deferuntur. Antonius Vasconcellius noster in Anacephalæosibus Lusitaniæ pag. 525 eumdem B. Amadeum brevi exornat elogio, quod pagina sequente ad rem nostram sic concludit: Obiit tandem miræ sanctitatis existimatione. Mediolani, ubi situs, multis post mortem miraculis claruit, & velut unus ex Cælitum numero suspicitur, & ad impetranda Dei beneficia evocatur.

[5] Nescimus, quid Abrahamum Bzovium Dominicanum moverit, [quem ultimum Bzovius ideo carpit;] ut integrum hoc Vasconcellii nostri elogium Annalibus ecclesiasticis insereret ad annum Christi 1471 num. 38, & ibidem deinde illud carperet his verbis: Ista Vasconcellius in descriptione regni Lusitaniæ de Amadeo; sed quam sibi ipsi, quam aliis consona, alii censuerint. Sane ut alia omiserim, quod de obitu Amadei scripsit, ipsi Minoritæ Observantes, qui Romæ ad sancti Petri Montorii ædes inhabitant, impugnare videntur, dum apud suam ecclesiam sepulcrum illius ostendunt; ubi neque ulla miracula, neque aliqua invocatio, neque tanta sanctitatis, quanta Vasconcellius memorat, indicia. Sed hæc alii dispiciant. Quandoquidem Bzovio ita placet, dispiciamus ista, & tueamur communem opinionem de sanctitate B. Amadei, quam Bzovius hac censura sua non obscure in dubium revocat.

[6] Imprimis Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1482 numero proxime citato hanc ipsam Bzovii censuram ita refellit: [sed hujus censura ex Waddingo,] Mirum quod scribit Bzovius, & sanctitati ac venerationi Amadei objicit, scilicet Minoritas Observantes, qui Romæ ad sancti Petri Montorii ædes inhabitant, apud suam ecclesiam sepulcrum Amadei ostendere, ubi neque ulla miracula, neque aliqua invocatio, neque tanta sanctitatis, quanta Vasconcellius (qui scilicet de eo scripserat) memorat indicia. Nescio, qua fide, quove fundamento hæc asseri possunt. Ego per annos sex eo in cœnobio commoratus, nullo umquam tempore hoc a quopiam somniari percepi; neque probabile aut credibile videtur, dum apud omnes in comperto & manifestum est, eum jacere in prædicto templo Pacis Mediolani. Non videmus, quid huic Waddingi testimonio opponi possit.

[7] Quare Franciscus Haroldus in Epitome Annalium Ordinis Minorum ad annum Christi 1482 num. 9 publicum B. Amadei cultum demonstrat, [Francisco Haroldo,] & eodem fundamento nixus simul ibidem Bzovium ita redarguit: Corpore per triduum insepulto, magno populi concursu & veneratione, quibus ille magnis miraculis respondebat, secularis clerus, diversorum Ordinum Religiosi, & sui Fratres tam Conventuales, quam Observantes, exsequias solemniter celebrarunt; ac tandem in eadem ecclesia sanctæ Mariæ Pacis in capsa lignea coram summo altari sepelierunt, ubi ob miracula, quibus miserorum ærumnis subvenit; multæ tabellæ votivæ & accensæ lampades appenduntur: contra quod, audaci commento, hujus Servi Dei sanctitati objicit Bzovius, Minoritas Observantes, qui Romæ ad sancti Petri Montorii ædem habitant, sepulcrum Amadei in sua ecclesia ostendere, ubi neque ulla miracula, neque aliqua invocatio, neque tanta sanctitatis indicia, quanta memorat Antonius Vasconcellius, qui in suis Lusitanicis de Amadeo scribit: cum sane nihil tale umquam Religiosis Observantibus illius cœnobii in mentem venit; quod facile erat Bzovio, Romæ scribenti, certius experiri, si tantum illi fuisset studium veritatis. Talia vero ac tanta sunt Amadei sanctitatis indicia, ut quæ de illo scribuntur, ad ejus canonizationem abunde sufficere possent.

[8] [Marco Ulyssiponensi convincitur erroris,] Præterea Marcus Ulyssiponensis in Chronico Lusitanico Ordinis Fratrum Minorum lib. 6 cap. 30 sive parte 3 istius operis pag. 179 diserte asserit, B. Amadeum Mediolani in monasterio Pacis obiisse, & ibi in medio sacelli majoris sepultum esse, ibidemque statuam ejus exstare cum radiis circum caput eo modo, quo imagines Beatorum exprimi solent. Certe Bzovius ex Marco Ulyssiponensi, quem in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 1471 num. 37 citat, & ex quo ibidem LusitanicumB. Amadei elogium Latine contraxit, errorem suum dediscere potuit, vel huic auctori fidem abrogare debuit. Videtur autem hanc posteriorem propositionis disjunctivæ partem tacite amplecti, dum loco mox citato post elogium B. Amadei ex Marco Ulyssiponensi contractum, sive Latinum Actorum compendium sic lectorem monet: Hæc Marcus scriptor domesticus de suo Amadeo, parte 3 lib. 6 cap. 30.

[9] [& testimonio duorum scriptorum coævorum] Si Bzovius non credebat domesticis aut recentioribus B. Amadei laudatoribus, saltem secure fidem adhibere poterat scriptoribus exteris & coævis, inter quos Donatus Bossius in Chronico, quod Mediolani anno 1492 edidit, de Beato nostro ad annum Christi 1482 sic breviter meminit: Eodem die beatus Frater Amadeus Ordinis sancti Francisci Mediolani moritur, multisque miraculis & vivens & post mortem claret. Vides hic, Virum illum, de cujus sanctitate Bzovius dubitat, ab auctore synchrono & causidico Mediolanensi beatum appellari, & miraculis clarum dici. Nunc audiamus Raphaelem Volaterranum, qui verosimiliter B. Amadeum Romæ noverat, & apud quem lib. 21 Commentariorum Urbanorum sive fol. 241 verso editionis nostræ Basileensis inter alios illustres Ordinis Franciscani viros recensetur Amodeus Hispanus, quem ego, inquit Volaterranus, magnopere observabam: is tantum Generali obtemperabat, cetero reliquis Observantibus similis, tertiam quamdam familiam instituit, cœnobiaque plura trans Padum, tum in urbe Roma eo more excitavit. Ipse autem sola amictus tunica nudis pedibus ambulabat; pane & aqua semel die vescebatur post horam nonam statim post Sacrificium, quod Xisti concessione Pontificis differebat. Duas post hæc horas adeuntibus audiendis, reliquum tempus precibus divinis sub caverna montis immorando, tradebat. Ita duo scriptores coævi, quorum testimonium crisi Bzovianæ præferimus.

[10] Ex omnibus, quæ hoc paragrapho relata sunt, [aliisque argumentis] probabilissime eruimus, B. Amadeum non comprehendi decreto, quod tomo 5 Bullarii Romani pag. 92 refertur, & quo Urbanus VIII Pontifex anno 1625 statuit, ne quorumvis hominum cum sanctitatis seu martyrii fama (quantacumque illa sit) defunctorum imagines, aliaque prædicta, & quodcumque aliud venerationem & cultum præ se ferens & indicans, in oratoriis aut locis publicis seu privatis, vel ecclesiis tam secularibus quam Regularibus cujuscumque Religionis, Ordinis, instituti, Congregationis aut Societatis apponantur, antequam ab Apostolica Sede canonizentur, aut Beati declarentur, & (si quæ appositæ sunt) amoveantur, prout eas statim amoveri mandavit. … Ad horum hominum sepulcra vetuit etiam ac inhibuit, tabellas atque imagines ex cera aut argento, seu ex alia quacumque materia tam pictas quam fictas atque exsculptas appendi aut affigi, & lampades sive alia quæcumque lumina accendi sine recognitione ab Ordinario omnino, prout supra, facienda, Sedique Apostolicæ referenda ac probanda.

[11] Quis porro credat, Franciscanos post tam solennem Urbani VIII prohibitionem perseveraturos in cultu B. Amadei, [legitimus B. Amadei cultus] aut vigilantissimos ecclesiæ Mediolanensis præsules id passuros fuisse, nisi Beatus ille exciperetur ab hoc decreto, quod laudatus Pontifex ibidem ulterius explicat, declarans, quod per suprascripta præjudicare in aliquo non vult neque intendit iis, qui aut per communem Ecclesiæ consensum, vel immemorabilem temporis cursum, aut per Patrum virorumque sanctorum scripta, vel longissimi temporis scientia ac tolerantia Sedis Apostolicæ vel Ordinarii coluntur. Deinde idem Pontifex in altero decreto, quod anno Christi 1634 edidit, quodque eodem tomo 5 Bullarii Romani a pag. 283 legi potest, quid antea per immemorabilem temporis cursum significare voluerit, exponit his verbis: Insuper longissimum tempus, illiusve immemorabilem cursum, de quo in prædicto decreto, intelligi declaravimus esse tempus centum annorum metam excedens. Hinc itaque colligimus, Amadeum ab immemorabili tempore sive ultra centum annos ante decreta Urbani VIII Pontificis pro Beato habitum fuisse, cum Donatus Bossius jam ab anno 1492 eum titulo Beati exornet, & mirabilis iste Vir statim post mortem suam consuetis Sanctorum aut Beatorum honoribus affectus fuerit, ut ex synchrono Actorum collectore infra clarius apparebit. Propterea denique opinamur, hunc Virum miraculis illustrem, illæsis Urbani VIII decretis, secure Operi nostro inseri posse.

[12] In hac opinione nos vehementer confirmat auctoritas S. Caroli Borromæi, [contra Bzovium vindicatur.] qui præter alia prudentissima decreta, quæ ad cultum Sanctorum spectant, tomo 1 Actorum Mediolanensis ecclesiæ pag. 94 statuit sequentia: Formam a sacra synodo Tridentina, miraculis novis approbandis, & novis reliquiis recipiendis traditam episcopi servent diligenter in omnibus, etiam Regularium & aliis exemptis ecclesiis. Nec vero patiantur, causa a se non cognita & scripto probata, altare propterea erigi, aut imagines ullas extra morem ornari, votave aut oblationes suspendi, aut quidquam novi ea in re omnino geri. Sed quia plerumque fit, ut vulgi concursu populique clamore aliquid pro miraculo aut sacra Reliquia evulgetur, quod revera non est, studeant hoc summopere, ubi ejusmodi occasio se obtulerit, ut primis illis vulgi clamoribus pie obsistant, donec rei veritas legitime comprobata constet. Quis autem sibi persuadeat, has & similes prudentissimas constitutiones, quas S. Carolus Borromæus unanimi episcoporum consensu ad legitimum decentemque Sanctorum cultum in suo concilio provinciali IV promulgavit, ab hoc concilii ejusdem præside & vigilantissimo diœcesis Mediolanensis moderatore in ipsa urbe Mediolanensi neglectas fuisse? Si Bzovius hæc omnia attente considerasset, haud dubie mitiorem censuram tulisset de B. Amadeo, cujus sanctitatem forsan confidentius in dubium revocavit propter nonnulla scripta, quæ sub nomine hujus Beati circumferuntur, & de quibus nunc disserendum est.

§ II. Examen librorum vel opusculorum, quæ sub nomine hujus Beati circumferuntur.

[Beatus scripsit librum,] Plerique bibliographi recentiores tradunt, B. Amadeum quasdam revelationes suas litteris mandasse, atque librum illum passim novam Apocalysin appellant. Præter alios Waddingus agens de Scriptoribus Ordinis Minorum istud Beati opus cum ejus elogio ita recenset: Amadeus Lusitanus nobili genere comitum Villæ Regiæ satus, in Italia Minorum subivit institutum, eaque vixit virtute & sanctitate, ut piam copiosamque multorum cœnobiorum in distinctis provinciis condiderit Fratrum congregationem, quæ ab ejus nomine appellata est Amadeorum. Viris principibus, Duci præsertim Mediolanensi & Sixto IV summo Pontifici, cui erat a confessionum secretis, summe charus; multa utiliter præstitit in proximorum salutem, orationi & contemplationi totus intentus, multas mirasque accepit a Deo revelationes: de his integrum librum conscripsit, cui titulus Nova Apocalypsis. Innumera sunt hujus libri exemplaria; sed corrupta, multisque erroribus sententia (lege scatentia) de quibus nos diffuse monuimus lectorem, auctorisque Vitam per suos annos distinximus tomo sexto & septimo Annalium. Hos Annalium tomos infra consulemus.

[14] [quem Vasconcellius, Raynaudus,] Inter varios scriptores, qui interpolationem ejusdem Operis agnoscunt, occurrit Antonius Vasconcellius noster, dum in Anacephalæosibus Lusitaniæ pag. 526 post elogium B. Amadei, de scriptis ejus ita judicat: Multis a Deo revelationibus fuit illustratus, quæ in volumen non exiguum Latino sermone concinnatum compulsæ fuerunt; sed is [liber] impiorum hominum artificio adulteratus primam illam auctoritatem amisit. Huic adde Theophilum Raynaudum, alterum Societatis nostræ scriptorem, qui in Hagiologio Lugdunensi apud nos pag. 242 de iisdem revelationibus scriptis tale fert judicium: Dolendum est, fluenta Spiritus, quibus beati Amadei hortus rigatus est, pura ad nos non manasse, ut sincere proditur in Minorum Chronico, notaruntque etiam Cornelius a Lapide, Adamus Tannerus, & Jacobus Hautinus: infectæ quippe sunt beati Amadei revelationes peregrinitate doctrinæ & falsiloquiis; cujusmodi sunt, quæ in eis nunc leguntur de quibusdam dæmonibus fatuellis, & hebetudine ingenii laborantibus; de angelis in cælo empyreo diu ante cælos mobiles ac terram conditis; de sole creato primo mundi die; de materia prima, eadem die producta & insignita nomine terræ; de Adæ corpore a tribus angelis creato. Passim Scoti sententiæ, ut cælestia oracula, fundantur in iisdem revelationibus, quales nunc habentur; ut propterea non dubitaverit vir gravis dicere, angelum beati Amadei fuisse Scotistam: exemplo enim non novo interpolatores, dum honori Ordinis velificantur, puros latices cœnosa admistione inficiunt, quod hic contigit. Ipsæ tamen revelationes, quales a beato Amadeo exaratæ erant, illimes ac labis puræ prostabant.

[15] Præterea noster Cornelius a Lapide in Commentariis suis ad Apocalypsin S. Joannis occasione septem Spirituum, [Cornelius a Lapide,] qui ibi cap. I ℣ 4 memorantur, de B. Amadeo, eique adscripta lucubratione sic disserit: Porro nomina septem angelorum jam recensita, divinitus fuisse revelata B. Amadæo, viro sanctitate, miraculis & prophetiis illustri, legi in Chronicis ecclesiæ S. Mariæ Angelorum paulo ante citatis, idque contigisse sub annum Domini MCDLX. Idem testatur Petrus Galatinus lib. 2 in Apocalypsin cap. 8. Fuit hic Amadæus illustris familiæ Lusitanæ, qui Dei amore incensus, spretis omnibus opibus & statibus, monitu sancti Francisci ejus Ordinem amplexus est, illiusque reformationem, quæ Amadæorum vocatur, instituit. Unde a Lusitanis beatus Amator, ab Italis beatus Amadæus vocatus est. Hinc a Sixto IV Pontifice in confessarium electus & ascitus, ab eo obtinuit Montem Aureum, vulgo dictum Montorium, ubi crucifixus dicitur S. Petrus, ibique monasterium sui Ordinis exstruxit: de cujus sanctitate & revelationibus multa habent Chronica Ordinis S. Francisci part. 3 lib. 6 cap. 30; ubi tamen addunt monentque, eas non exstare puras; sed in iis varia a variis esse addita. Ego eas Romæ diligenter quæsivi, inveni, perlegi, itaque esse comperi. Reperi nomina septem angelorum eadem, quæ paulo ante recitavi; sed & ibidem legi nonnulla paradoxa & de falsitate plane suspecta, ut angelos cum cœlo empyreo diu ante cælum & terram creatos esse; terram initio mundi creatam fuisse materiam primam; lucem initio mundi creatam fuisse, ac proinde solem non quarto, ut ait Scriptura Genes. I, sed primo mundi die creatum esse; initio creatum esse primum mobile & cælos planetarum, ac proinde ingens fuisse vacuum intermedium, quod secundo die, quo creatum est cælum crystallinum, impletum sit; corpus Adæ formatum esse a tribus angelis &c. Adde, opiniones Scoti (qui fuit Minorita, uti & Amadæus) in iis passim inseri quasi oracula, ut non sine causa vir gravis dixerit: Angelus beati Amadæi fuit Scotista.

[16] Dum superius a Cornelio nostro citantur Chronica Ordinis S. Francisci, [& scriptores Franciscani ] intelligendum est Chronicon Marci Ulyssiponensis, qui part. 3 lib. 6 cap. 30 illum revelationum librum, prout jam variis locis exstare dicitur, B. Amadeo abjudicat. Huic consentiunt plerique scriptores Franciscani, inter quos Petrus Rodulphius Tossinianensis in Historiis Seraphicæ Religionis lib. 2 fol. 156 verso & initio sequentis hæc habet: Porro beatus Amadeus, Romanæ curiæ virtutis exemplum & sanctitatis norma, plurimis gratiis fuit a Deo locupletatus: nam in quadam specu apud Urbis Janiculum in Monte Aureo (ut dictum est) habuit plures revelationes a Deo; nempe de mundi & angelorum creatione, de plasmatione Adæ, & ejus prolapsione, de gloria paradisi, de statu Romanæ Ecclesiæ; scripsit enim ingentem librum, qui fictis imaginibus & commentis fuit a nonnullis corruptus, ut jam Amadei non sit.

[17] [jam diu interpolatum agnoscunt.] At oportet, illam interpolationem sive corruptionem satis antiquam esse, cum eminentissimus Thomas de Vio Caietanus, qui anno 1484 Ordinem Prædicatorum ingressus est, in Commentariis ad Summam Theologicam Angelici Doctoris 2. 2. quæst. 174 art. 6 revelationes B. Amadei carpat his verbis: In responsione ad tertium ejusdem argumenti nota bene contra novos prophetas, & specialiter quemdam Amadeum, qui, ut aiunt, librum edidit, novam doctrinam eorum, quæ ad fidei Christianæ mysteria spectant, introducere conantem, & suos sequaces ac similes: omnes enim tales hic damnantur ab auctore, cum dicitur; Non defuerunt singulis temporibus prophetiæ spiritum habentes, non quidem ad novam doctrinam fidei depromendam. Non dicit, non quidem ad novam fidem, sed ad novam doctrinam fidei; ita quod non solam novam fidem depromentes, qui, etiamsi angeli de cælo essent, excommunicati sunt a Paulo Apostolo; sed novam doctrinam fidei afferentes, procul ab Ecclesia & prophetis sunt; sicut si docerent, alium oportere esse ritum Sacramentorum ab illo, quem communiter Ecclesia servat, aut si alia Euangeliis aut sacræ Scripturæ apponerent, tamquam sacræ Scripturæ partem; aut si aliquos actus, secundum fidei doctrinam illicitos, dicerent licitos &c. Observari velim, quod eminentissimus Caietanus hoc loco non asserat, librum revelationum ab Amadeo editum esse; sed phrasi ut aiunt satis indicat, sese id tantum ex relatione aliorum tradere, quia istud forsan audiverat ex ejus æmulis aut obtrectatoribus, quibus B. Amadeus etiam vivens non caruit, ut ex veteribus ipsius Actis infra edendis manifestum fiet.

[18] [Bzovius tamen plures hujus libri propositiones] Ceterum Bzovius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 1471 num. 39 auctorem vulgatarum revelationum sic acrius impugnat: De Apocalypsis volumine lectores, qui styli æqualitatem, argumenti thema, tractationis ordinem & modum, narrationum non interruptam neque hiantem seriem observarunt, & exempla recentiora cum antiquissimis & fere ipsis autographis, in bibliothecis Vaticana, Altempsiana, Sfortiana, Augustiniana, Escurialensi & aliis contulerunt, ovum ovo similius non repererunt præ identitate exemplarium Apocalypsis Amadeianæ, ex qua hæc digna nota exceperunt, & in tres classes distributa orbi repræsentare voluerunt, ut ostenderent, auctorem quidem sive temeratorem libri fuisse insignem hæreticum, pseudo-prophetam, atque impostorem; librum vero dignissimum, qui flammis cremetur publico judicio. Annalista ille hoc loquendi modo significat, se magis propendere, ut credat, Amadeum auctorem hujus libri fuisse. Quapropter ibidem plures propositiones ex opere isto excerpit, atque acri censura notat.

[19] Deinde Bzovius, plurimis propositionibus severe examinatis, [operose & acriter impugnat,] ad eumdem annum Christi 1471 circa finem num. 41 censuram suam ita concludit: Hæc pseudo-videns Omitto alias nugas, fabulas, figmenta, deliria, blasphemias, hæreses, errores, hominis male feriati somnia & imposturas non solum ridendas, verum etiam exsecrandas; quas si Amadeus finxit & scripsit, judicium sit penes omnes, an Sixtus IV tali impostore, falsario, hæretico, pseudo-propheta usus fuerit ad sacras confessiones, & ad munera hierarchiæ ecclesiasticæ, præsertim vero ad res fidei definiendas, ut aliqui volunt. Etiam ad judicium omnium provocare potuisset & ab iisdem petere, an talis impostor & hæreticus recte pro Beato habeatur. Verum ex testibus synchronis constat, Sixtum IV Pontificem opera B. Amadei usum fuisse, ut infra in antiquis Actis videbimus. Insuper paragrapho præcedente ostendimus, B. Amadeum Mediolani ab immemorabili tempore publicum cultum obtinuisse. Quapropter Bzovius ex his principiis potius intulisset, B. Amadeum non fuisse illum pseudo-prophetam, nec tales blasphemias hæresesque litteris mandasse. Certe hoc consectarium ex immemorabili B. Amadei cultu, & communi sanctitatis fama, quam etiam apud Sixtum IV Pontificem adeptus erat, multo probabilius deduci potuisset.

[20] Unde Arturus a Monasterio supra laudatus in notis ad Martyrologium suum Franciscanum die X Augusti § 5 de rigiao Bzovii judicio ita conqueritur: [quas alii explicant, aut supposititias volunt.] Ex quibus velim advertas, quam impune Bzovius tomo 18 Annalium ecclesiasticorum ad annum 1471 § 36 & sequentibus cavillari eum modis omnibus tentaverit, sed perperam, cum scripta ipsius B. Amadei ab ejus æmulis sive ementitis viris depravata fuisse nullus est qui non videat, uti scite observarunt præfati auctores, Ulyssiponensis, Gonzaga &c. Petrus de Alva Astorga ex Ordine Minorum tomo I Bibliothecæ Virginalis pag. 662 & sequentibus non tantum de crisi Bzoviana conqueritur, sed etiam acerbiores illius censuras operose refellit, & quasdam B. Amadei propositiones tueri nititur, aut eas in exemplaribus a se visis inveniri negat. Similiter Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1482 a num. 50 nonnullas hujus libri assertiones, quas Bzovius acri censura perstrinxerat, alio sensu explicat ac defendere conatur. At mihi videntur auctores isti de umbris litigare, cum plerique fateantur, æmulos quosdam impostores hunc librum B. Amadeo supposuisse, aut saltem opus B. Amadei ab illis ita corruptum esse, ut jam cognosci non possit, quid in eo beatus Vir revera scripserit. Quamobrem non est operæ pretium, nec nobis lubet, argumenta utriusque partis fuse transcribere, aut rationes eorum in compendium redigere, ac de iis sententiam nostram proferre.

[21] Magis itaque nobis placet cordatum Waddingi judicium, [Sed nobis placet judicium Waddingi,] quod disputationi suæ (hanc exercitii gratia, ut vulgo aiunt, instituisse videtur) & crisi Bzovianæ in Annalibus Minorum ad cumdem annum Christi 1482 a num. 62 subjungit in hunc modum: Mitius & clementius in his agendum erat, neque adeo exacerbandi manes hominis alias commendatissimi, & a probatis scriptoribus dignis elogiis condecorati. Sed is est Bzovii in rebus fidei zelus, ut tota hac acrimonia librum, tot errorum seminarium, putaverit eliminandum. Zelum laudo, & servorem rectæ fidei retinendæ commendo; sed vel fidem ejus in his, quæ retulit, exquiro; vel majorem diligentiam in examinandis, quæ accepit, expostulem. Ait in principio hujus invectivæ, hæc ab aliis excepta; & ego ea cuperem a Bzovio diligentius expensa. Non id mihi studium aut desiderium librum defendendi, vel aliis obtrudendi, quem in ipso suo ortu vel abortu cuperem suppressum; sed famæ & virtuti Amadei, indigne traducti, vellem consultum. Non hoc certe illius Opus, neque probi aut docti viri partus, sed chimerici & male feriati cujusdam Scotistæ commentum, qui putidis his revelationibus, præcipuis suæ scholæ opinationibus majorem voluit conciliare auctoritatem. Unde non immerito vir quidam gravis apud prædictum Cornelium dixit: Angelus B. Amadei fuit Scotista. Ita enim præcipua mysteria fidei percurrit, ut in singulorum explicatione semper Scoti præferat sententias, & ad leviusculas theologiæ, imo & philosophiæ & logicæ concertationes descendat, ac distinctionem formalem Scotistarum distinctioni rationis ratiocinatæ, a divo Thoma traditæ, præponat. Notionum in Personis & signorum in Deo nullus est apud eum finis.

[22] [qui ingenue fatetur,] Paradoxa quædam, falsa multa, minus probabilia habet plurima, quæ tamen tamquam oracula ab angelo accepta confingit. Pastorem suum angelicum cum tædio & nausea legentium passim inculcat, jam tunc natum, a se visum pronuntiat, cito in Sede Petri post tertium vel quartum a Sixto, qui tunc regebat, Pontificem consessurum, multos fidei articulos traditurum, divinis Litteris sacrisque Euangeliis plurima additurum falso prophetizat. Non hæc quidem Amadei, viri plane sancti, commenta sunt, neque ab angelo revelata. Ad pauca, quæ de futuro Ecclesiæ statu, morum reformatione, regnorum mutatione illi prædixit angelus, & hic scribi jussit per Franciscum Blondium, ad hæc a Domino præparatum (erat enim, ut ipse in libro fatetur, Amadeus vir simplex & illitteratus) alii farraginem exoticarum adjunxerunt opinionum, eoque compinxerunt ordine, ut quid temeratorum, quid sit Amadei, haud facile discernas. Hoc porro judicium est multorum. Hoc loco allegat testimonia aliquot scriptorum, qui hoc Opus corruptum censent, & quorum verba nos jam supra exhibuimus.

[23] [& variis argumentis ostendit,] Deinde ratiocinium suum ibidem ita prosequitur: Ferunt, Amadeum librum clausum sigillisque signatum consodalium commendasse custodiæ. Et quidem Marianus narrat, a Dominico Grimano tituli sancti Marci, Ordinis protectore, & Bernardino Carvajalio tituli sanctæ Crucis Cardinalibus, post plures annos primo apertum, lectum, & exscriptum; & Bernardinum sibi ipsi nimis complacentem ac blandientem, facile ex quibusdam in libro contentis credidisse, se proximum fore Pontificem, ac propterea temere atque insipienter conciliabulum Pisanum, insanientium audacia celeberrimum, contra Julium secundum coacervasse; sed a Julio e gradu dejectum omnium risui & contemptui expositum, derisorie ab omnibus Papam Andream vocitatum, etsi postea a Leone X fuerit pristino honori restitutus. De hoc conciliabulo Pisano consule 'Odoricum Raynaldum, Spondanum, & Labbeum nostrum, aliosque historiæ ecclesiasticæ scriptores, qui temeritatem, exauctorationem, ac pœnitentiam hujus Bernardini Carvajalii litteris prodiderunt.

[24] [hunc librum jam anuquitus ita corruptum fuisse,] Interea audiamus Waddingum, qui ibidem sic pergit: Jam tunc cœpit publicari & insanis additamentis fœdari liber; quare multa sub nomine Amadei in populum dispersa, ejus fidem & virtutem vacillare fecerunt. Unde Caietanus (omittimus verba ejus hic etiam allegata, quia ea superius retulimus) illius ferme temporis scriptor, ex aliorum relatione librum hunc repellit. … Novis deinde incrementis auctus hic codex, se ipso major, sed fide imbecillior, evasit, & proinde apud cordatos & doctos viros auctoritatis parum, sed apud imperitos & prurientas auribus plurimum obtinuit. Frater Franciscus a Montepolitiano, vir alias doctus, habitu & victu austerus, egressus ex eremitorio Montis Gargani multa per Tusciam ex hoc libro temere prædixit, quæ vicarius archiepiscopi Florentini ea in urbe retractare coëgit: adeo se delusum dolens, paucis post palinodiam diebus e vita decessit Similia etiam ex eodem fonte vaticinatus Frater Bonaventura Sublacensis, Romæ in arce sancti Angeli reclusus interiit. Alii insuper ex eodem libro multa sibi somniarunt. Mirum, quod in Vita ejus, a sociis conscripta, nulla hujus libri mentio habeatur.

[25] Hæc prolixius, quam soleam, de Amadei doctrina duxi explicanda, [ut discerninon possit, quid in eo vere ad B. Amadeum spectet,] ne propter spurium fœtum & apocryphum opus Vir vere bonus gravem pateretur nominis jacturam. Quid etiam ipse de libro senserim adjeci, ne quis mihi putaret placuisse, quem prorsus judico supprimendum; non quod eos contineat errores & hæreses, quas Bzovius ab aliis acceptas exscripsit, sed quod non expediat peregrinas quasdam opiniones, nutantia dogmata, falsa vaticinia prurienti imperitorum curiositati committere, & quorumdam de re ecclesiastica non adeo pie sentientium judicio subjicere. Ex hac Waddingi ratiocinatione, aliisque argumentis hactenus relatis concludimus, supposititiam aut corruptam illam Apocalypsin sanctitati B. Amadei nihil officere. Nunc solum superest, ut de alia quadam lucubratione, quæ B. Amadeo perperam adscribitur, paucis agamus.

[26] Henricus Willotus in Athenis orthodoxorum Sodalitii Franciscani pag. 25, [& eidem aliud opusculum recte abjudicat.] & alii nonnulli auctores huic B. Amadeo nostro quasdam homilias de beatissima Virgine Maria attribuunt; sed plures viri eruditi illas eidem abjudicant, & probabilissime easdem adscribunt Amadeo Cisterciensi, qui seculo XII ad cathedram Lausannensem evectus est. Attamen supra laudatus Petrus de Alva Astorga in Bibliotheca Virginali tomo I pag. 727 & sequentibus post hanc verosimillimam plurium auctorum opinionem adhuc dubitat, uter Amadeus homilias illas composuerit, & propterea easdem sub utriusque seu potius alterutrius nomine ibidem evulgavit. Nobis haud dubie standum videtur judicio Waddingi, qui in Scriptoribus Ordinis Minorum pag. 16 de hac quæstiuncula sic rotunde pronuntiat: Henricus Willot huic (nimirum B. Amadeo Franciscano, de quo ibidem agit) tribuit homilias de B. Virgine, quæ illius non sunt; sed Amadei ex Cisterciensi monacho, episcopi Lausanensis. Si quis cupit plura de hac re videre, consulat Carolum de Visch in Bibliotheca Scriptorum Ordinis Cisterciensis pag. 19, qui ex pluribus auctoribus ibidem elogium Amadei episcopi colligit, & prædictas Homilias eidem vindicat.

§ III. Oculati Actorum testes, antiquus eorum collector, & ab his discrepans recentiorum quorumdam scriptorum narratio examinantur.

[Scriptor anonymus cævus,] Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1464 num. 30 varios auctores, qui gesta B. Amadei breviter aut fuse collegerunt, recenset in hunc modum: Hoc tempore plurima virtute multisque prodigiis florebat in Lombardia beatus Amadeus Lusitanus, cujus Vitam scripserunt ipsius conterranei, Marcus Ulyssiponensis & Antonius Vasconcellius; diminutam valde, diversamque nimis ab ea, quam posteris tradiderunt ejus discipuli, Georgius de Valcamonica, Jacobus a Manrignano, Joannes Alamannus, Ægidius a Monteferrato, Bonaventura Cremonensis. Hi præcipui & diuturniores socii communi coasilio ejus Acta compegerunt, ea subministrantibus singulis, quæ vel ipsi viderunt, vel a Magistro acceperunt. Vitam hanc laceram, vetusto exaratam charactere, nos ex Conventu Pacis Mediolanensi, ubi corpus requiescit, accepimus. Ex Latino idiomate Italice translatam, integram fideliterque edidit Bartholomæus Cimarellus, cujus opera lacunas aliquas exemplaris ad nos missi licuit adimplere. In quibus Lusitani auctores, iique recentes, a vetustis illis testibusque domesticis discreparunt, ego obiter admonebo. Nobis etiam est animus inter se conferre ea (Waddingus nonnulla omisit) in quibus recentiores scriptores ab antiquis monumentis discrepant, postquam notitiam Vitæ Ms. veteris dederimus.

[28] [cujus apographura habemus,] Majores nostri anno 1669 ex Romano Minoritarum Hibernorum Conventu acceperunt manuscripta B. Amadei Acta, quibus Paperbrochius manu sua hanc notam præfixit: Curavit ex Ms. Conventus sancti Isidori Romæ, fugienti prorsus charactere exarato, Frater Franciscus Haroldus MDCLXIX. Hoc autem apographum, quod unicum habemus, tam vitiose ac barbare exaratum est, ut illud sæpius supplere aut emendare coacti fuerimus, salva nihilominus rei substantia, ut in Annotatis observabimus, ubi operæ pretium videbitur. Hæc vero mendosa codicis transcriptio nequaquam imputanda est doctissimo Haroldo, qui istud ecgraphum nobis subministravit, sed imperito cuidam amanuensi, qui forte difficiles prototypi sui characteres non noverat, & Latinam linguam non satis callebat. Tamen etiam non volumus omnia menda tribuere huic amanuensi, cum ipse antiquus Actorum Scriptor videatur peritior fuisse linguæ Italicæ, quam Latinæ, ut ex sola istorum Actorum lectione inferius patebit.

[29] [ex testibus oculatis collegit Acta Beati,] Porro anonymus horum Actorum scriptor B. Amadeo fuit coævus, & præter ea, quæ ipse viderat, collegit gesta Beati ex testibus oculatis; ut in prologo & per decursum narrationis sæpe affirmat. Videtur collector ille fuisse ex Ordine Minorum seu congregatione Amadeïitarum, cum in prologo dicat, se gesta B. Amadei litteris mandasse, ut rem gratam faceret diversis personis, & eisdem, inquit, de nostra etiam Religione bene meritis. Hæc autem Acta conscripsit post mortem Sixti IV Pontificis, cum propter mitigatam Beati sui abstinentiam, num. 4 de Pontifice illo ita loquatur: Per septem tamen annos vel circa, proxime obitum suum præcedentes, jussu & mandato sanctissimi domini nostri D. Sixti, divina providentia OLIM Papæ IV, vino usus est, & aliis cibariis. Itaque ex adverbio olim colligimus, hæc ab eo scripta esse post annum 1484, quo Sixtus IV e vivis excessit. Nec tamen ad plures annos post obitum Sixti IV hæc anonymi lucubratio differenda est, cum in prologo dicat, se scribere Vitam viri, superioribus annis defuncti, & ultimum miraculum, quod in fine Actorum refert, intercessione B. Amadei factum sit anno Christi 1486, ut ex Actis infra edendis apparebit. Hæc dicta sufficiant de veteri biographo, quem propter simplicem scribendi modum & testimonia eorum, quos nominat, fide dignissimum censemus.

[30] Bartholomæus Cimarellus ex Ordine Minorum hunc auctorem præ oculis habuit, [quæ alii in linguam vernaculam transtulerunt;] quando Vitam ejusdem Beati, ex Latino idiomate Italice translatam, integram fideliterque edidit, ut Waddingus supra laudatus testatur in Annalibus Minorum ad annum Christi 1464 num. 30, ubi ad assignandam hanc Cimarelli lucubrationem in margine citat Chronicon part. 4 lib. 3 cap. I & sequentibus. Haud dubie Waddingus citatione ista indicat Chronicorum Ordinis partem quartam, succedaneam tribus prioribus, a Marco Ulyssiponensi compositis, quam in Opere suo de Scriptoribus Ordinis Minorum Cimarello attribuit, & anno Christi 1621 Italice typis Venetis excusam fuisse affirmat. Etiamsi hæc quarta Chronicorum pars nobis ad manum non sit, tamen illum defectum facile supplebit Italica B. Amadei Vita, ab eodem Cimarello separatim concinnata, quam ex editione Veneta anni 1619 habemus. Certe Benignus Fremaut, ex Ordine Minorum scriptor Belga, circa finem Actorum B. Amadei, quæ in Opere suo de Franciscanis, sanctitate vel virtute illustribus, ad diem X Augusti Flandrice collegit, Waddingum & hanc eamdem editionem Venetam anni 1619, tamquam præcipuos suos duces assignat. Saltem utraque hæc Vita vernacula nobis usui esse poterit, ut luxata personarum ac locorum nomina in mendoso nostro apographo subinde corrigamus, aut ea facilius intelligamus.

[31] Ceterum uterque hic scriptor vernaculus initio Actorum secutus est Lusitanos, [sed hi, & Lusitani quidam scriptores,] aliosque recentiores auctores, qui de stirpe B. Amadei gestisque ejus narrant nonnulla peculiaria, quæ antiquus noster Actorum collector ignoravit. Nescimus, unde ea primum hauserint Lusitani, inter quos hic juverit audire Vasconcellium nostrum, qui in Anacephalæosibus Lusitaniæ pag. 525 B. Amadeum sequenti exornat elogio: Egregiam hanc cohortem claudat beatus Amadeus, secundo genitus loco a Roderico Gomesio Sylvio, præfecto arcium Campi-majoris & Ouguellæ; & Isabella Menesia, quæ patrem habuit Petrum Menesium Comitem Viannæ, & primum Septæ ducem, Villaregelensis domus auctorem, fratremque Didaci Sylvii, primi Comitis Portalegiensis, sub quo pædagogo bullam suspendit rex Emanuel. Joannes ille a matris cognomine Menesius dicebatur, & furtivos aliquos amores alebat, quorum causa in Italiam secessit ea tempestate, qua Eleonora, Eduardi Lusitani filia, Federici III imperatoris jugali thalamo uxor data, cum eodem Romæ coronata fuit.

[32] Hic Joanni divina lux affulsit, eumque in agnitionem fucatæ & labentis gloriæ induxit. [atque inter eos Vasconcellius noster,], Ergo rebus nuntium remittens; sed veteres amores non omnino delens ex animo, se dici voluit Amatorem. Franciscani tamen, quorum probavit institutum, vocabuli corruptione, vel ex veritatis expressione, Amadeum nominarunt: sic enim se totum in Dei amorem transtulit ex assiduo orationis usu, ut in summam perfectionem conscenderit, & Superioribus annuentibus vitam solitariam coluerit, impetrato a summo Pontifice sacello prope Vaticanum, quod nomen habet a divo Petro Montorio, ubi fama constans est, caput Apostolorum principi avulsum. Hic cælestem & summa asperitate constructam per multos annos vitam exegit, ob quam & summo Pontifici charus & purpureorum Patrum senatui venerabilis habebatur. Post aliquot inde annos, illius ob reverentiam Isabella Hispaniæ regina, Ferdinandi Catholici uxor, eodem in loco celebre cœnobium Franciscanis Patribus erexit. Deinde breviter meminit de scriptis ejus, felici morte & publico cultu, quæ omnia superius ex hoc auctore retulimus.

[33] [qui a Raynaudo nostro corrigitur,] Theophilus Raynaudus noster pag. 241 & sequente Hagiologii Lugdunensis supra laudati in hoc elogio Vasconcelliano nonnulla carpit his verbis: Affulgente Joanni divina luce, nuntium mundo remisit, & inter Fratres Minores cooptari voluit ac exoravit, nomine Amatoris assumpto. An quia improvidus amator fuerat, & licentiam juvenilem, minus puris amoribus deditam, puro amore extersurus, incentivum pœnitentiæ per nomenclationem illam assidue insonans habere voluit? An quia Dei amator deinceps esse, fixum habebat? Utrumque placet; sed displicet Vasconcellus in regni Lusitaniæ descriptione, ubi agens de Sanctorum Lusitanorum exemplis, nomen Amatoris sibi in novæ vitæ aditu a Joanne inditum refert ad amores pristinos, non prorsus ex animo excussos. Hoc non admitto. Patres tamen Minores, abjecto Amatoris ancipiti nomine, Amadeum dici voluerunt.

[34] [de baptismali Beati nomine,] Nobis nec Vasconcellii nec Raynaudi opinio hic placet, cum vetera Acta nostra num. 8 diserte asserant, huic beato Puero nomen Amadei in baptismo mirabiliter impositum fuisse, ut etiam tradunt Waddingus, & Haroldus, qui posterior in Epitome Annalium Minorum ad annum Christi 1464 num. 16 Waddingum contraxit hoc modo: Natus est Amadeus in Lusitania patre Roderico Gomesio Sylvio, primo Duce Septæ, & auctore nobilissimæ domus Villæ-regalis, atque in ipso baptismate hoc nomine Amador, apud Lusitanos usitatissimo, vocatus est, angelo Dei, qui in peregrini habitu apparuit, id persuadente. Ceterum de furtivis aut illicitis amoribus ejus, quos etiam Marcus Ulyssiponensis aliique nonnulli recentiores scriptores memorant, antiqua Acta nostra altum silent. Quinimo num. 10 in iis legimus, quod B. Amadeus nobilissimam uxorem, quam decimo octavo ætatis suæ anno duxerat, militaturus in bello quodam Hispanico intactam reliquerit.

[35] Raynaudus loco proxime citato rectius alterum Vasconcellii errorem refutat, [quem perperam Joannem appellant,] dum ibidem de B. Amadeo sic scribere pergit: Exacto autem aliquo tempore inter Fratres, tactus amore solitudinis, postulavit a Pontisice facultatem exstruendi sacellum eo in loco, in quo sanctus Petrus, non caput (ut ait Vasconcellus) sed vitam pro Christo posuit actus in crucem. Nomen loco illi vulgo est sancti Petri in Montorio, cum dicendum esset IN MONTE AUREO. Ibi angelicam in terris vitam duxit Amadeus, Pontifici & Romanæ curiæ acceptissimus. Aliquot deinde post annis Isabella Ferdinandi regis Catholici uxor, ob beati Amadei reverentiam & ad promovendam Principis Apostolorum illic confixi venerationem, insigne cœnobium Patribus Franciscanis exstruxit. Plura de hoc Romano Franciscanorum cœnobio apud illustrissimum Gonzagam in Origine Seraphicæ Religionis part. 2 pag. 179 videri possunt.

[36] [& de nobili ejus stemmate tradunt nonnulla.] Eumdem Vasconcellium, de nobili B. Amadei stirpe disserentem, Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1464 num. 31 ita corrigit: Patrem habuit Amadeus Rodericum Gomesium Silvium, præfectum arcibus Campimajoris & Ouguellæ; matrem Isabellam Menesiam, filiam Petri Menesii Comitis Vianæ, primi Septae Ducis, domus Villæ-regalis auctoris. Secundo loco genitum ait Vasconcellius, sed quarto Nobiliarium Lusitanum Petri Comitis de Bracælos, opus hactenus summopere desideratum, cura generosisque auspiciis Emanuelis a Moura Marchionis Castri Roderici, Philippi IV apud Urbanum VIII prudentissimi & piissimi oratoris, eximii nostri benefactoris, de re litteraria, præsertim genealogica, optime meriti, typis Romanis magnis sumptibus nuper impressum. Didacum Sylvium, primum Portus-læti seu Portalegrensem Comitem, germanum fratrem ei tribuunt Marcus Ulyssiponensis & Nobiliarium; sed magnum Amadei avunculum ex plano errore facit Vasconcellius.

[37] Non audemus hanc litem genealogicam dirimere, cum biographus coævus ingenue fateatur, [veteri Actorum scriptori contraria aut ignota,] determinatam B. Amadei stirpem sibi aliisque in Italia ignotam fuisse, dum in Actis infra apud nos num. 5 sic scribit: Progenies ejus in regione ista nota non fuit, nec alienis patefacta; quia ipse, dum vixit, progeniem suam, licet a pluribus super ea instantissime fuerit requisitus, manifestare numquam curavit: quod multi ob id eum fecisse arbitrabantur, ne, si familiam suam, quæ, quantum ex conjecturis potuit percipi, nobilissima erat & perillustris, expressisset, arrogantiæ vel jactationis crimine notari posset. Ex his verbis patet, nobile istius Beati stemma, quod recentiores passim assignant, a nobis determinari, aut antiquis instrumentis confirmari non posse. Propterea tamen non inficiamur, determinatam ipsius nobilitatem postea detegi potuisse, quando Beatus post mortem publica sanctitatis fama & miraculis coruscabat. Quare tantum requirimus antiquiora hujus stemmatis testimonia, quæ recentiores scriptores non allegant, & eam curam relinquimus eruditis Lusitanis, qui hoc tempore ad historiam patriæ suæ illustrandam gnaviter incumbunt.

[38] Certe hic Beatus ad Hispanos aut Lusitanos pertinet, [etsi ex eo constet, B. Amadeum patria Hispanum aut Lusitanum fuisse,] teste biographo nostro synchrono, qui in Actis num. 5 proxime citato narrationem suam ita prosequitur: Verum cum ex sermone suo suam non posset celare originem, ut ab aliquibus sibi * familiaribus relatum fuit, aliquando se ex patre Castiliensem & Hispanum, & ex matre Portugalensem maxima cum difficultate fatebatur. Deinde idem biographus refert varias conjecturas, quas homines sui temporis de nobilitate B. Amadei faciebant. Sed cum ex istis conjecturis nihil certi de patria ejus statui possit, & ex testimonio auctoris coævi Beatus patrem Hispanum, matrem vero Lusitanam habuerit, adhuc ignoramus, utrum in Hispania, an in Lusitania natus sit. Sixtus IV Pontifex diploma suum, quod Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1472 num. 26 exhibet, inscribit Amadeo Hispano, custodi domus B. Mariæ de la Pace nuncupatæ &c. Etiam Alexander VI Papa apud eumdem Waddingum in Annalibus Minorum ad annum 1498 num. 10 in diplomate suo meminit de congregatione quondam Fratris Amadei de Hispania. At hinc nondum evidenter inferri potest, eum ortum esse ex illa regione, quam jam stricte loquendo passim Hispaniam appellamus: nam etiam Lusitani gaudent nomine Hispanorum; ut patet ex Bibliotheca Hispana Nicolai Antonii, & Martyrologio Hispanico Joannis Tamayi Salazar, sub quo operis sui titulo uterque auctor ille Hispanus tum scriptores tum Sanctos Lusitanos recenset. Sed sive B. Amadeus in Hispania stricte dicta, sive in Lusitania natus fuerit, vehementer hic miramur oscitantiam prædicti Tamayi, qui hunc verum popularem suum in Martyrologio Hispano omisit, cum tamen multos aliarum regionum Sanctos eidem furtive & perperam inseruerit.

[39] [& in Hispania Ordinem S. Hieronymi intrasse.] Nunc discutiendum superest, in qua regione B. Amadeus Ordinem S. Hieronymi ingressus fuerit, antequam institutum Franciscanum in Italia amplecteretur. Huic disquisitioni occasionem præbet Petrus Rodulphius Tossinianensis, qui in Historiis Seraphicæ Religionis lib. 2 fol. 156 verso inter alia de B. Amadeo sic scribit: Cum in bello inter principes Hispaniarum moto pugnans, vulneratus in brachio fuisset, divinaque gratia præventus, eremitis divi Hieronymi Fratribus adjunctus est in ecclesia B. Virginis de Bessarono Cremonensis diœcesis apud Castrum Leonis, quod Insubrum est oppidum, anno suæ ætatis vigesimo, convertitque Dominus cor ejus ad divinum amorem, ut Amadei nomen retineret. Similia habet illustrissimus Gonzaga, ut alia occasione inferius ex ipso referemus. Sed uterque hic scriptor in ea re prorsus errat, cum in antiquis Actis nostris infra edendis legamus, hunc beatum Virum in monasterio sanctæ Mariæ de Guadalupo in Hispania Ordinem S. Hieronymi ingressum esse, & ibidem per decem circiter annos pie vixisse. Maxime tamen miramur, nullam B. Amadei mentionem fieri apud Gabrielem de Talavera in diffusiori sanctæ Mariæ de Guadalupe historia, quam anno 1597 Toleti typis Thomæ de Guzman Hispanice edidit, & in qua illustres hujus monasterii incolas ab initio recenset.

[Annotata]

* id est ei

§ IV. Congregatio Amadeitarum ab eodem Beato instituta, & postea jussu Pontificum Romanorum Franciscanis Observantibus unita.

[Illustrissimus Gonzaga narrat,] Ordo S. Francisci lapsu temporis in varias congregationes divisus est, ex quibus una institutionem suam debet B. Amadeo, & ab ipso cognomen assumpsit, ut illustrissimus Gonzaga in Origine Seraphicæ Religionis part. 1 pag. 20 & 21 exponit, ubi simul præcipua beati istius Institutoris gesta contraxit his verbis: Fuit nobilis quidam Lusitanus, nomine Joannes Menesius, primi Comitis Villæ-regiæ ex matre nepos, ac primi itidem Comitis Portalegrensis, nec non & pientissimæ Sororis Beatricis a Sylva, Ordinis monialium Conceptionistarum illustris fundarricis uterinus frater, regio sanguine clarus, qui ex Portugalia cum Eleonora Eduardi Lusitaniæ regis filia, ac Federici III Germanorum Imperatoris legitima uxore in Italiam trajiciens, divina gratia præventus, eremitis divi Hieronymi Fratribus in ecclesia beatissimæ virginis Mariæ de Bressanoro Cremonensis diœcesis apud Castrum-Leonis, quod Insubrum est oppidum, sub anachoritico illorum habitu adjunctus fuit. Postmodum a beatissimo patre Francisco, atque a Servatore nostro Christo, ejusque sanctissima Matre præmonitus, ut, eo vivendi instituto relicto, Assisium, a Generali Franciscanorum Ministro, Minoritico induendus habitu, peteret, divinis illorum oraculis acquiescens, ibidem a præfato Generali Ministro ceteris Franciscanis Conventualibus sub Fratrum laïcorum habitu annumeratus est: cujus cellula ipsamet ecclesia, exercitium vero perpetua oratio, aut divinarum rerum contemplatio, aut humile obsequium fuit.

[41] Ejus igitur famam cum excellentissimus Franciscus Sfortia Mediolanensium dux accepisset, [quomodo B. Amadeus instituerit] a Generali Ministro obtinuit, ut Frater Amadeus (sic enim vulgo appellabatur, licet ejus nomen Amator esset) Mediolanum de cetero moraturus se transferret. Quo cum pervenisset, & Duci atque Ducissæ ejus conjugi gratissimus amantissimusque exstitit, & illis optatissimam prolem, quam obtinere non poterant, instantissimis precibus ab Altissimo impetravit: quod in causa fuit, ut sibi magis magisque afficerentur, atque locum pro ædificando monasterio Mediolani concederent. Quo denique obtento, de summi Pontificis licentia Conventum sub titulo sanctæ Mariæ de Pace, qui usque in præsens perseverat, eo quod ibi optatissimam sui spiritus pacem assecutus esset, omni adhibita diligentia inibi construi curavit, Fratresque Conventuales, tum de Generalis Ministri licentia, tum quoque ex summi Pontificis auctoritate, sibi ad instantiam præfati Mediolanensium Ducis facta, ad se venientes recipere, & alios seculares ejus consortium affectantes Minoritico habitu, qui ei, quo Observantes utebantur, persimilis erat, induere cœpit, sanctissimisque legibus ac constitutionibus, quibus regulæ candorem felicius conservarent, sanctissimique patris Francisci vestigiis tenacius hærerent, eos astrinxit.

[42] Quibus maxime succrescentibus, novellus hic Amadeorum Ordo, [singularem Franciscanorum congregationem,] ab ejus fundatore sic dictus, anno a Dominica Incarnatione MCDLX inchoatus, mirum in modum per Italiam, cujus ambitu circumscribebatur, præcipue vero per Insubriam dilatari cœpit; adeo ut viginti octo loca, in unicam tantum provinciam erecta, & proprio provinciali Ministro subacta, sub cura tamen ac obedientia Generalis Ministri successu temporis obtinuerit. Accidit interim, ut anno Domini MCDLXXI Sixtus IV, cui Frater Amadeus notissimus erat, ad summum Pontificatum ob Pauli II mortem (ut præfati sumus) eveheretur; qui eximiam sanctitatem maximamque religionem in homine pro sua pietate veneratus, eum Romam accersivit, consecratumque sacerdotem, licet invitum ob dignitatis atque ministerii reverentiam, quo se indignum pro sua humilitate judicabat, in confessarium atque fidissimum secretarium, cui suæ conscientiæ vulnera panderet, detegeretque, atque gravissima negotia communicaret, elegit, ac ejus Ordinem, collata sibi quoque sancti Petri Montorii, sive Montis aurei ecclesia in urbis Romanæ Janiculo, qui & Mons aureus vulgo dicitur, sita; eo videlicet in loco, in quo Apostolorum Princeps divus Petrus, pro Christi confessione cruci affixus occisusque fuit, plurimis gratiis, privilegiis atque favoribus locupletavit. Quam quidem divi Petri ecclesiam Gallorum rex in justum Conventum promovere cœpit: sed cum persequendo operi supersedisset, eam Catholici Hispaniæ reges Ferdinandus, ejusque uxor Elisabetha curiosissime elaboratam omnibus suis numeris, collato etiam amplissimo sibi adjacente situ, ac regiis Hispaniæ armis parietibus affixis, absolvi, atque in elegantissimi monasterii formam redigi curarunt.

[43] Fuit beatus Pater Amadeus universæ Romanæ curiæ virtutis exemplum, [quæ abipso cognomen assumpsit,] ac sanctitatis norma; qui licet summo Pontifici charissimus esset, gravioribusque implicaretur negotiis, nihil tamen solitæ humilitatis aut asperitatis prætermisit: nam pane tantum & aqua laboribus defessum atque vigiliis attritum corpusculum semel in die reficiens, nudisque pedibus incedens, simplicissimo amiciebatur habitu, & duabus horis seclusis, quibus hilari atque benignissimo vultu cum omnibus ad se adventantibus humanissime conversabatur; quod reliquum sibi temporis ex die supererat; id vel in divinis persolvendis laudibus, vel in cælestium mysteriorum contemplatione in quodam montis ejusdem specu segregatus ab aliis insumebat: in quo & pulcherrimum libellum de revelationibus & prophetiis, Romanæ Ecclesiæ statum, angelicum quemdam Pontificem, regnorum, dominiorum, atque religionis mutationem concernentibus, composuit; quem tamen alii quidam propriis imaginationibus atque phantasticis adinventionibus conspurcantes, adeo obscurarunt atque in ordinem pro libito redegerunt, ut ipsorum potius, quam beati Amadei libellus dicendus jure optimo veniat.

[44] [& quam post obitum institutoris,] His igitur virtutibus insignis beatus Amadeus, cum præfatum Conventum de Pace a se constructum invisurus Mediolanum concessisset, ibidem, expletis a sua conversione in hujusmodi laudabili vita atque pœnitentia viginti duobus annis, anno a salutifera Christi nativitate MCDLXXXII; a Pontificatu vero præfati Sixti IV duodecimo, diem clausit extremum, atque in medio majori sacello, miraculis ante & post mortem clarus, sepultus est. Ab hoc ergo Patre Amadeorum Ordo sive Congregatio sumpsit exordium, quæ usque ad Leonem X Pontificem Maximum, licet ab anno MDVIII usque ad id tempus Observantibus adhæserit, Generali totius Franciscani Ordinis Ministro subfuit. Ab eo vero (ut inferius dicetur) Generali Observantis familiæ Ministro subacta, sub illo usque ad Pii V Pontificis Maximi tempora militavit; sub quo tandem (ut suo loco adnotabimus) cum Clarenis ac quibusdam aliis, rejecto Amadei vocabulo, nec non provincia ac provinciali Ministro propriis exauctoratis, in omnimodam Regularem observantiam transiit, subactis interim ejus monasteriis illi Observanti provinciæ, cujus ambitu continerentur. Quæ in hoc Actorum compendio incerta aut falsa sunt, jam partim paragrapho præcedente indicavimus, partim ex veteribus Actis huic Commentario prævio subjungendis apparebit.

[45] [Pontifices Romani reliquo Ordini Franciscano miscere tentarunt;] Romani Pontifices Julius II & Leo X totum S. Francisci Ordinem in unum corpus redigere sæpius tentarunt, ut apud illustrissimum Gonzagam in Origine Seraphicæ Religionis part. 1 a pag. 25, & Helyotum in Opere Gallico de Religiosis & militaribus Ordinibus part. 5 cap. 6 & 12 sive tomo 7 pag. 65 & sequentibus videre est. Verum in hoc negotio variæ difficultates occurrerunt, & præ ceteris Fratres Amadeïtæ hanc unionem subterfugere aut eludere conati sunt, ut abunde colligimus ex Waddingo, qui in Annalibus Minorum ad annum Christi 1512 num. 10 de hac re sic scribit: Fratres insuper Congregationis Amadei Hispani, quos diximus se Conventualibus aggregasse, nihilominus suam Congregationem conservare volentes, suaque per se munia exercere absque commixtione cum Conventualibus impense cupientes, obtinuerunt per vivæ vocis oraculum, factum Antonio de Monte, tituli S. Vitalis Cardinali Papiensi, cujus ille testimonium authenticum exhibuit die XXIII Aprilis, ut eis liceret Capitula celebrare secundum consuetudinem, constitutiones & privilegia eis concessa, sibique vicarium præficere.

[46] Deinde ad annum Christi 1518 num. 18 de iisdem Amadeitis hæc refert: [sed, variis difficultatibus occurrentibus,] Alia de novo constituta est provincia per speciale Leonis diploma, aggregatis in unum omnibus Conventibus Fratrum Amadeitarum, quos habebant, incipiendo a domo sancti Petri in Monte aureo seu Janiculo Urbis usque ad civitatem Parmensem, eamque sic erectam subjecit ad modum aliarum provinciarum, regimini & obedientiæ Ministri Generalis Licheti. Sacræ Religionis puritatem die XIV Novembris; & anno sequenti die XX Maii idem Generalis celebravit Capitulum provinciale horum Patrum in urbe Cremonensi, & Conventu sanctæ Mariæ Gratiarum, confirmavitque in Ministrum ejusdem provinciæ Euangelistam de Casali-majori. Sed postea commixtæ sunt hæ domus Amadeorum cum aliis Observantum, & distributæ inter provincias, in quarum erant districtu, ne conservaretur hoc germen dissensionum aut divisionum sub nomine Amadeorum, conservatis & unitis eorum Conventibus; aut capta temporis aut Pontificis propitii opportunitate, prætenderent iterum separari, & constituere sibi peculiarem Congregationem. Etenim, uti per sequentes videbimus annos, contendebant illam suam Congregatiunculam ab interitu conservare.

[47] Denique idem Annalista Minorum ad annum Christi 1520 num. 22 ad rem nostram habet sequentia: [exsecutio decreti istius dilata est,] Diximus ante biennium, Pontificem erexisse provinciam sancti Petri de Monte aureo, compactam ex domibus Fratrum Amadeitarum, eamque subjecisse omnimodæ jurisdictioni Ministri Generalis Fratrum de Observantia. Nihilominus Amadeitæ, quibus poterant artibus se in quibusdam Conventibus inter limites prædictæ provinciæ conservare satagebant, exspectantes, aliquando suos posse ad pristinum modum regiminis reverti. Hoc itaque anno favore Priorum Artium urbis Perusinæ obtinuerunt facultatem Pontificiam, ut perpetuo remanerent in Conventu sancti Hieronymi extra urbem, & retinerent gubernium domorum sanctæ Agnetis & sancti Antonii de Padua Sororum tertii Ordinis in eadem urbe: quod ubi rescivit Minister Generalis Lichetus, rogavit, ut præcluderentur omnino aditus Ordinis scissuris, & juxta tenorem bullæ unionis, omnes Congregationes & Conventus in unum corpus coalescerent. Petitioni libens assensit Pontifex, emisso diplomate, prioris revocatorio. Utrumque hic exhibeo. Tum subdit duplex Leonis X Papæ diploma, quod nobis non vacat transcribere, & loco citato legi potest.

[48] Nihilominus Amadeitæ videntur huic unioni restitisse usque ad tempora S. Pii V Pontificis, [donec S. Pius V nomen Amadeitarum exstinxit,] qui anno Christi 1568 edidit constitutionem, quæ in Bullario Romano Laërtii Cherubini tomo 2 pag. 250 post exordium, paterna solicitudine plenum, sic sonat: Motu proprio atque ex certa scientia & matura deliberatione nostra, Apostolica auctoritate deque Apostolicæ potestatis plenitudine, Amadeorum, Clarenorum etiam della Becca nuncupatorum sancti Petri in Monte aureo & S. Hieronymi sive S. Bartholomæi in insula de Urbe, aliarumque quarumlibet provinciarum respective Fratrum Ordinis S. Francisci, eorumdem institutiones, congregationes, conventus, denominationes, nomina & vocabula quæcumque, nec non quatenus regularibus institutis Fratrum dicti S. Francisci Ordinis familiæ, Minorum de Observantia vocatorum, discrepant eorum regula, instituta, constitutiones, statuta, consuetudines & ritus, modumque & normam vivendi, interdicimus & prohibemus; illaque, nec non illorum promissiones, confirmationes & approbationes Apostolica auctoritate factas, & illorum causa privilegia, indulta, gratias & litteras, etiam a Sede Apostolica, & forsan occasione concordiarum inter ipsos Fratres initarum confirmatorias, ac motu, scientia, potestatisque plenitudine similibus, vel etiam consideratione, vel ad instantiam imperatoris, regum, & aliorum principum concessa, & quibuscumque concepta formulis ac suffulta decretis, quorum omnium tenores iis litteris haberi volumus pro expressis, exstinguimus, supprimimus, revocamus, cassamus, & in perpetuum penitus & omnino omnia tollimus.

[49] [eosque Minoritis Observantibus univit;] Eos autem omnes & singulos Fratres, qui ejusmodi segregationum & denominationum erant, cum eorum omnibus domibus, ecclesiis, oratoriis, & locis quibuscumque ubicumque consistant, Fratribus Ordinis Minorum familiæ de Observantia vocatis, eorumque congregationi aggregamus atque unimus: & sic in posterum ex nunc perpetuo aggregatos & unitos esse dictis de Observantia adhærere, & eisdem, quibus illi utuntur, regula, regularibus institutis, professione, moribus, habitu ac vivendi forma, ac agnominibus & denominationibus uti, ac unam familiam tantum de cetero esse, eisdemque Generalibus seu provincialibus Ministris, ceterisque Superioribus aut officialibus, quibus illi subsunt, aut pro tempore suberunt, subjectos esse, & in eadem immediate cum illis obedientia Deo servire, pure, ordinarie & uniformiter, nullaque prorsus re nulloque discrimine sejunctos, aut dissimiles haberi decernimus… Ceterum ut universa Congregatio Fratrum hujusmodi de Observantia hoc additamento quasi colonis aucta, placida simul perpetuaque pace fruantur & conquiescant, neque uno tantum nomine, sed una etiam mente consistant, nullaque ibi altercandi occasio subrepat, eisdem motu, scientia & potestatis plenitudine statuimus & ordinamus, ut nullus ex veteribus Fratribus de Observantia quemquam sic noviter aggregatorum, recordatione priorum nominum, aut vitæ, vel alias quocumque modo irritare, aut Amadeum vel Clarenum, seu alia, quam de Observantia, nuncupatione appellare audeant &c. Dein idem sanctus Pontifex varia addit, ut decretum suum efficaciter exsecutioni mandetur, & inter Fratres jam unitos pax foveatur. Verum hæc, quæ retulimus, sunt præcipua, quæ ex hoc diplomate Ponitificio excerpenda duximus.

[50] [sancto Carolo Borromæo] Ad hanc unionem perficiendam strenue laboravit S. Carolus Borromæus, teste illustrissimo Carolo a Basilica Petri, episcopo Novariensi, qui in Vita ejusdem sancti Præsulis Mediolanensis lib. 2 cap. 5 honorificum de B. Amadeo testimonium reddit, & simul in hac re constantem S. Caroli Borromæi laborem ita narrat: Addemus hic non dissimile munus, quod postero anno Carolus obiit in Ordine Franciscano, cujus item erat moderator; ac in ea quidem parte, quæ laxiorem videtur sequi disciplinam, quædam magni momenti jam perfecerat ad cœnobiticæ vitæ æqualitatem, tum in victu tum in habitatione servandam. Alia deinceps præstitit valde utilia per Alexandrum Cribellium Cardinalem, virum pium & gravissimum, quem in munere illius Ordinis regendi pro se substituerat. In reliquo autem Ordine, qui Observantiæ nomine appellatur, illud auctoritate Pontificia curavit ac effecit, ut quædam ejus quasi partes tollerentur, Clarenorum, Amadeorum, aliorumque; & nominibus quoque ipsis deletis, cum reliquo corpore conjungerentur; qua de re constitutio edita est. Eas partes omnes puto ex bonis initiis profectas: fit enim sæpe in sacris Religiosorum virorum societatibus, ut primo illo sancti Spiritus ardore cum optima disciplina paulatim pro humana miseria refrigescente, quoniam universi moveri non possunt, ut ad pristinos se mores referant, pars tantum id faciat, & a ceteris separata, veteribus perfectioribusque utatur institutis: quæ cum item spatio temporis remittantur, eo res tandem recidit, ut nomine tantum, & præterea dissidio sæpe relicto, ea veluti disjuncta membra omnino expediat reliquo ejusdem conditionis corpori rursus conjungere.

[51] Amadei Pacis ecclesiam Mediolani tenebant, nomenque traxerant ab Amadeo Ulyssiponensi, [fortiter ad hanc unionem collaborante,] viro religiosissimo, qui sibi ob præcipuam sanctitatem non mediocrem Fratrum numerum pluribus abhinc annis adjunxerat, & una cum iis asperiorem veterum vitam renovare conatus erat. Iis cum posteris temporibus novi, hisque alii successissent, mansit quidem distractus numerus; sed disciplina tandem a ceteris non differebat. De iis reliquo corpori aggregandis ne constitueretur, principes viri multi primo sese interposuerunt, sine quorum intercessione, vel oblata sponte, vel postulata, quod maxime dolendum est, vix quidquam in Ecclesia paulo gravius componi corrigive potest; deinde vero, ne statutum quod erat, efficeretur, plura, voluntasque Amadeorum ipsorum in primis impediebat. Carolus autem nihil a proposito declinans, minime destitit, donec bono rem exitu concluderet. Aggressus ad litteras Pontificias, quas ad eam rem proprie curaverat, in Conventu Pacis promulgandas, remque conficiendam, ea incurrit, ut uno verbo dicam, quibus tunc quidem sibi cedendum, & re infecta discedendum, clementer statuit. Rediit tamen, remque totam confecit arbitratu suo. Tum vero eorum, qui restiterant, apud Pontificem, ob ejus graviter offensum animum, deprecator fuit. Ea re peracta, conventum habuit, in quo promiscue cœnobii cujusque numero constituto, rectoribus electis, salutatibus constitutionibus opportune renovatis, provinciæ res composuit.

[52] Nonnulli ex Amadeitis aut Clarenis transierunt ad Franciscanos Conventuales, [etsi nonnulli ex iis ad Franciscanos Conventuales transierint.] ut Laërtius Cherubinus in titulo prædictæ constitutionis lectorem monet his verbis: Scias, nonnullos de prædictis Fratribus ad Conventuales Fratres transivisse, quos tandem ibi permanere posse concessit Gregorius XIII, die XX Decembris, MDLXXXI; cujus tamen Bullam, uti minus necessariam, prætermisi. Sic tandem post varias difficultates exstincta est Congregatio Amadeïtarum, quæ ab Amadeo nostro cognomen acceperat. Hinc tamen sanctitati beati Institutoris nihil opponi potest, quemadmodum satis liquet ex relato ratiocinio illustrissimi episcopi Novariensis, qui illum appellat virum religiosissimum, eumque ob præcipuam sanctitatem sibi plures socios adjunxisse affirmat. Ita quoque nihil dedecoris redundant in S. Joannem Columbinum, etiamsi Clemens IX Pontifex Ordinem Jesuatorum, ab ipso institutum, justis de causis suppresserit. Hæc sunt præcipua, de quibus lectorem in hoc Commentario præmonendum censuimus. Quare tantum restat, ut prælo subjiciamus veterem Beati Vitam, quæ numquam antea Latine typis excusa est, eamque consuetis annotationibus nostris illustremus.

ACTA
auctore anonymo coævo.
Accepimus ex Ms. quod R. P. Franciscus Haroldus, Minorita Hibernus, nobis describi curavit, & quod anno 1669 adhuc in Romano S. Isidori Conventu servabatur.

Amadæus conf. ex Ord. S. Francisci Mediol. in Insubria (B.)

BHL Number: 0320

EX MS.

PROLOGUS.

[Auctor synchronus præfatur, se rogatu aliorum] In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, Patris & Filii & Spiritus sancti, ac in exaltationem sanctæ Crucis, & Catholicæ fidei, ac ad augmentum Christianæ Religionis. Quoniam nonnulli venerabiles Religiosi, aliique quamplures magnifici, & clarissimi viri, aliquando certiores sese reddi summopere petierunt de nonnullis gestis, vita, & moribus reverendi nunc quondam & Religiosissimi Patris domini Fratris Amadæi Hispani, Ordinis ac regulæ Fratrum Minorum sancti Francisci observantissimi, Mediolani superioribus annis defuncti in Conventu S. Mariæ de la Pace nuncupato, extra a muros Portæ Tonsæ seu portæ orientalis b Mediolani ejusdem Ordinis, qui de mense Augusti in festo beati Martyris S. Laurentii circa horam vesperarum in orbem obiit de anno curso MCDLXXXII, & in ipsa ecclesia S. Mariæ de la Pace nominata, de ipso mense sepultus fuit: ac de nonnullis gratiis & miraculis, a summo rerum omnium Opifice per eum, seu ejusdem Patris domini Fratris Amadæi meritis & intercessionibus, ut dicitur, elargitis in vita & in morte, & post ejus decessum, quæ a diversis personis incidenter collecta fuerunt; cupiens eisdem, de nostra c etiam Religione bene meritis, pro virili mea rem gratam efficere, ac eorum voluntati morem gerere, licet idoneum me non sentiam ad tanti operis descriptionem, divino tamen fretus auxilio ego ipse, qui de ejus Vita, & aliis ab eo sancte gestis, plene edoctus sum, quia etiam multa vidi, intellexi, & de propriis manibus palpavi, si non diserte, & eleganter, fideli saltem studio & accurata recitatione nonnulla, quæ relatu digniora esse comperero, attingere decrevi.

[2] [certa & sibi nota B. Amadei gesta conscribere.] Licet ergo de ejusdem reverendi Patris Vita, & gestis, ac gratiis, ab Altissimo per eum obtentis, alias aliqua particulariter descripserim, nunc tamen aliquantulum copiosius atque majora de his omnibus, quæ in dies ad communem pervenere notitiam, tamquam e spatiosissimo campo pulchriores flosculos excerpens, usque in præsentem diem brevem admodum fasciculum collegi, quem pro majori omnium consolatione, & fidei augmento, quo potui, meliori modo juxta tenues ingenii mei vires in scriptis redigere curavi, ne per longa temporum curricula, tanti Patris memoria oblivioni mandaretur, & ut in Seraphica divi Francisci Religione, quæ indies magis florescit & pullulat, talem tantæque ubertatis fructum prodivisse [sciretur, &] apud posteros nosceretur, quem in terris novimus.

ANNOTATA.

a Hic dicitur Conventus ille extra muros situs, eum tamen apud Joannem Ludovicum Gotofredum lib. 1 Archontologiæ cosmicæ inter pag. 254 & 255 in ichnographia civitatis Mediolanensis num. 61 intra muros ejusdem urbis collocetur. Quare suspicor, muros Mediolanensis urbis postea latius extensos esse, & hunc locum iis inclusum fuisse: nam illustrissimus Gonzaga in Origine Seraphicæ Religionis pag. 342 de eodem Conventu sic scribit: Præcedentem Conventum sequitur is, qui INTRA Mediolanensis ejusdem civitatis mœnia aliquantulum a porta Tusa, sub titulo sanctæ Mariæ de Pace, in amœnissimo quodam loco surgit.

b Porta Tonsa vel Tusa in laudata Gotofredi ichnographia non parum ab Orientali distat, etsi forte olim una eademque fuerit, ut biographus hæc phrasi disjunctiva videtur innuere.

c In Commentario prævio num. 29 ex hoc loquendi modo conjecimus, anonymum Actorum collectorem, fuisse professione Franciscanum.

CAPUT I.
Beati patria, variæ virtutes, pueritia, & adolescentia.

[Beatus Amadeus, natione Hispanus,] Fuit ergo, ut jam rem ipsam aggrediamur, Frater iste Amadæus, de quo inpresentiarum sermo habetur, patria Hispanus, quæ sane regio tanti viri illustrata natali, ad has auras nostras fruendum Amadæum nobis transmisit; qui B. Franciscum Religionis suæ authorem, & fundatorem mirifice sequutus, in Beatorum consortio vita functus collocari promeruit. Felix ergo Mediolani hæc civitas, quæ & in vita, & in morte, & post decessum Amadæi meritis & intercessione quamplurimas a summo totius orbis Conditore, gratias suscepit, & apud quam corpus ejus quolibet thesauro pretiosius, humari contigerit a. Et certe non mirum videtur, si omnipotens hunc Deus pro infinita ejus bonitate, & misericordia humillimum profecto, mundoque penitus abjectissimum se exhibentem, in fine bonorum operum suorum exaltaverit in cælum, quia scribitur: Qui se exaltat humiliabitur, & qui se humiliat exaltabitur.

[2] Per ea enim, quæ de eo jam diu etiam, usque quo in humanis agebat, [diverso virtutum genere,] vidi & audivi & in morte & post mortem dicta & audita a fide dignis percepi, existimabatur vir iste incorruptæ & religiosissimæ vitæ, & postremo sanctus homo a sapientissimis dignissimisque viris inventus est & judicatus: fuit namque homo multum mirabilis in Religione Fratrum Minorum sancti Francisci Regulæque ab eo institutæ diligentissimus observator ac Ordinis sui. Fuitque pro majori parte temporis sui, saltem per triginta annos, vel circa, quibus in Italia Religiosus vixit, contemplationi & orationi mirum in modum deditus & occupatus, ita quod sæpenumero & aliquando per decem & octo horas in continua meditatione & oratione sine intermissione & sine aliquo intervallo genibus flexis stare visus fuerit; Fuitque etiam maximis jejuniis & vigiliis & abstinentiis maceratus; fuitque sermone gravis, humanus, purus, simplex, pius, veridicus, modestus, justus, devotus, humillimus, mansuetus, benignus & charitate plenus, spiritualibusque facultatibus & devotionibus suis non solum in domesticos & notos, sed etiam in ignotos liberalissimus; in insidiis quoque, & contumeliis, injuriis & persecutionibus, ac variis perturbationibus, quibus ubique, dum vixit, affectus & molestatus fuit, patientissimus ac prudentissimus, hilaris & jocundus; pauperibus & divitibus, potentibus & infimis, sine aliquo discrimine gratissimus erat & acceptus.

[3] [variis naturæ dotibus;] Ipse quoque F. Amadæus fuit maximæ & præclaræ virtutis & gratiæ apud Deum & homines, & principes & etiam apud maximos Ecclesiæ prælatos: & licet in omnibus humillimum & abjectissimum se præberet, ab illustrissimis principibus in summa veneratione habebatur. Sedulus in oratione & contemplationis actu, ut præfertur, adeo etiam fuit, ut quandoque, quæ futura essent, prædiceret. Vitam suam per multos annos tam acriter duxit, ut numquam, nisi semel in die, cibo uteretur; vino ut plurimum per multos annos usus non fuit, nisi in celebratione Missæ, vel aliquando gratia complacendi amicis, dum ab eis, ut secum discumberet, invitatus esset. Temporibus vero jejuniorum, Quadragesimarum, & temporalium utplurimum solum pane & aqua utebatur, & aliquando eis temporibus jejuniorum in contemplationibus taliter occupabatur, quod per tres dies & aliquando plures & noctes totaliter corporali cibo abstinebat.

[4] [austera vivendi ratione;] Temporibus autem hyemalibus & glacialibus, sive etiam æstivis, per multos annos continuos sine aliquo calceamenti genere, sine aliquibus calceis, & calopodiis per nives, per lacus, per aquas nudis pedibus iter agebat. Vestigia beati Francisci imitatus, jejuniis, abstinentiis & macerationibus [se affligebat,] caducis mundi honoribus, & adulationibus solicite quibuscumque contemptis. Per septem tamen annos vel circa, proxime obitum suum præcedentes, jussu & mandato Sanctissimi Domini nostri D. Sixti Divina providentia olim b Papæ IV, vino usus est, & aliis cibariis, moderate tamen & semel in die tantum, ac calceis, quia senex & valde infirmus effectus erat. Fuitque idem Pater quodammodo angelici intellectus, & in naturalibus multum circumspectus; omnibus quidem, maxime temporibus, quibus contemplationi & orationi non vacabat, erga omnes benignus erat & humanus; fuitque fide fervens, spe stabilis, humilitate præstans, pietate affluens, charitate plenus, patientia fortis. Et tandem, spretis omnibus mundi deliciis, suum diem clausit extremum.

[5] [nobili natalium splendore fulsit,] Progenies ejus in regione ista nota non fuit, nec alienis patefacta, quia ipse, dum vixit, progeniem suam, licet a pluribus super ea instantissime fuerit requisitus, manifestare numquam curavit; quod multi ob id eum fecisse arbitrabantur, ne, si familiam suam, quæ, quantum ex conjecturis potuit percipi, nobilissima erat & perillustris, expressisset, arrogantiæ vel jactationis crimine notari posset c. Verum cum ex sermone suo suam non posset celare originem, ut ab aliquibus sibi familiaribus relatum fuit, aliquando se ex patre Castiliensem & Hispanum, & ex Matre Portugalensem, maxima cum difficultate fatebatur. Aliqui vero sunt, qui dixere, & magis in hoc communis inclinat opinio, eum fuisse de Regali Domo Castiliæ Hispanæ; alii vero affirmarunt, eum fuisse principem Castiliæ Hispanæ; alii eumdem fuisse principem aliquarum civitatum Hispaniæ tantum in regione Castiliensi, alii fuisse principem regionis Hispaniæ; alii aliter dixerunt.

[6] Sed undecumque fuerit & sit ejus origo & progenies, [ut biographus refert ex testibus synchronis,] fuit nobilissimæ staturæ & ex nobilissima stirpe, &, ut creditur, ex regali prosapia: & dum vixit, fuit mirabilis & potius angelici, quam humani intellectus; & per ea, quæ ab ipso, dum in humanis agebat, aliquando apud aliquos ex fratribus suis multum sibi familiaribus prolata fuerunt, prout ab aliquibus ex eis fide dignis relatum fuit, præsertim a dominis Fratre Georgio de Vallismoncha d, Fratre Jacobo de Merliano, Fratre Joanne de Alamania, Fratre Ægidio de Monserato, Fratre Bonaventura de Cremona, & ab aliis, qui cum eodem multum conversati fuerunt.

[7] Ipse Pater dominus Frater Amadæus aliquando asserebat, [quibus ipse Beatus] sibi alias a nutricibus suis nuntiatum fuisse, quod, cum genitores sui per multos annos conjugati filium vel filios non haberent, licet ipsa genitrix sua pluries in conjugio prægnans exstitisset, postremo ipsa genitrix sua prægnantem se reperiret, & jam de pluribus mensibus ex ipsa prægnatione tumefacta esset; nec tamen gauderet ipsa prægnatione, timens, ne abortum haberet, prout habere consueverat, causa solatii una die esset super porta domus suæ, quæ erat juxta plateam illius civitatis amplissimam una cum aliquibus ex domicellis suis, & quædam pluvia cito & repente descenderet, ob quam matrona quædam hortulana subtus eamdem portam venit, ut evitaret, ne ab ipsa pluvia balnearetur, & inveniens eam dominam prægnantem, subtus portam ipsa matrona eam salutavit, benedicens prolem, quam in ventre habebat; ipsa vero prægnans de ejusmodi salutatione admirabatur, aliquantulum ingemiscens, & recogitans, nullum filium potuisse alere; cui ipsa hortulana dixit: Magnifica domina, si vultis alere filium, quem in ventre habetis, quamcitius peperistis, faciatis sibi in baptismo apponi nomen, quod vobis nuncupabitur a primo paupere mendicante, qui post partum vestrum ad domum vestram veniet petere eleemosynam. Demum ipsa hortulana, cessata pluvia, inde recessit.

[8] Quæ audiens ipsa domina cum ancillis suis rediens in domum suam, [de sua nativitate,] prædicta verba, quæ ipsa hortulana protulit, pro quadam monitione habuit, eaque in corde suo, & ancillæ ipsius dominæ usque ad tempus partus ipsius magnificæ dominæ conservaverunt, donec peperit filium. Et cum peperisset memoria habens ipsa domina prædictam monitionem, per septem dies expectaverunt, maxima cum instantia, ut aliquis ex pauperibus mendicantibus ad ejus domum ad eleemosynam petendam veniret. Et cum nullus pauper comparuisset post ipsum partum, licet antea quotidie multi pauperes ad portam ejusdem magnificæ dominæ ad eleemosynam petendam ire consuevissent, contristabantur omnes de ipsa domo, & genitores, & famuli, quia nullus pauper ad eleemosynam petendam veniret. Septima vero die, cum jam advesperasset, & jam clausa esset janua domus, ecce quidam pauper peregrinus pulsans januam petit eleemosynam, cui una ex ancillis cito respondens ex fenestra exposuit, quod ibi natus erat filius ex uxore patroni domus, petiitque ab eo, quale nomen ipsi infanti in baptismo apponi deberet; cui pauper respondens subito ait: Amadæus; & statim non expectans eleemosynam recessit. Et sic in baptismo eidem infanti impositum fuit nomen Amadæus e.

[9] Et cum ipse infans a nutricibus lacte educaretur & a parentibus aleretur, [pueritia,] tunc crescens valde debilis erat, ita quod usque ad annos novem vel circa, cum valde debilis permaneret, a pluribus nutricibus lacte nutriebatur, & tamen ita debilis erat, ut aliquando cum jam puer factus esset, non tamen poterat abstinere, quin a nutricibus lacte educaretur, nec seipsum sustinere valebat. Ex quo parentibus ipsis & famulis, ac omnibus fere odio erat, & aliquando contumeliis & injuriis ab eisdem valde afficiebatur & molestabatur; ipse vere Amadæus multotiens verecundia affectus, non audebat a nutricibus nisi in occultis lac sumere in nutrimentum, & sic sæpe Frater Amadæus aliquando asserebat, se usque ad novem annos vel circa fuisse nutritum & educatum.

[10] [juventute & conversione] Postea vero crescens ipse Amadæus infra aliquot annos & in persona & in discretione, valetudineque ac fortitudine usque ad decimum octavum annum pervenit; quo anno nobilissimam uxorem, ut asserebat, desponsavit, quam tamen numquam carnaliter cognovit, nec ad maritum transduxit, & artem militarem cum aliis principibus & baronis Hispaniæ exercere cœpit. Anno vero vigesimo suæ ætatis, ut asserebat, dum in quodam bello esset in Hispania, quod, ut creditur, tempore serenissimi regis Don Joannis f, inter prinicipes Hispanos contendentes agebatur, ipse Amadæus vulneratus fuit in uno brachio. Ex quo bello exiens & domum rediens divina quadam motus inspiratione, relictis omnibus, solus versus locum seu monasterium sanctæ Mariæ de Guadalupo g in Hispania pro salvanda anima sua iter suum direxit.

[11] [plura mirabilia narravit.] In quo quidem itinere, ut ipse Frater Amadæus aliquando incidenter familiaribus suis Fratribus ad eorum consolationem & patientiæ ac fidei introductionem referebat, tres satellites eum armis & verbis aggressi fuerunt eumque occidere minabantur; a quibus multum perterritus fuit, & ad Deum confugiens, ecce quidam miles armatus cum una mazza h aurata in manu supervenit, qui sibi auxilium præbuit illos increpans de tali aggressura & effugatis ipsis satellitibus per manum eum apprehendit & in quamdam parvulam ecclesiam ibi propinquam deduxit. Cui postea ipse miles dixit, se scire, quo iter habebat, & pro salvanda anima sua; illumque monuit, ut omnino ire deberet ad dictum locum de Guadalupo, ubi moram traheret, donec sibi aliud a Spiritu sancto indicaretur; quibus dictis, ipse miles evanuit. Ipse vero pater Amadæus solus, qui tamen secularis erat tunc, auditis prædictis, ad ipsum locum de Guadalupo audactius iter suum direxit; & in eo itinere progrediens, dum idem pater quietem in quodam hospitio quæreret, ecce quædam mulier inhonesta ad eum venit, ut cum eo super lecto in camera i cubaret, quam videns ipse Pater, statim fugam rapuit, nec in eo hospitio amplius morari voluit.

ANNOTATA.

a Hinc manifesti erroris convincitur censura Bzovii, quam num. 5 Commentarii prævii retulimus, & sequentibus numeris refutavimus.

b In Commentario prævio num. 29 ex hoc adverbio collegimus, hæc Acta post mortem Sixti IV Pontificis conscripta fuisse.

c Ex his patet, determinatam B. Amadei stirpem antiquitus in Italia ignotam fuisse. Incumbit itaque neotericis, qui plura peculiaria de nobili ipsius stemmate tradunt, fide dignos sententiæ suæ testes allegare, ut num. 37 Commentarii prævii monuimus.

d Hic testis a Waddingo in Annalibus Minorum ad annum Christi 1264 num. 30 Georgius de Valcamonica appellatur.

e Hinc num. 34 Commentarii prævii refutavimus errorem eorum, qui putarunt, Beatum nostrum in baptismo Joannem nominatum fuisse.

f Is verosimillime est Joannes II rex Castellæ, qui eo tempore contra Mauros, aliosque intestinos hostes bellum gessit.

g Est oppidum Hispaniæ, ad amnem cognominem in provincia Extremadura situm, quod Latine Aquæ Lupiæ vocatur, ubi visitur monasterium Ordinis Hieronymiani, prodigiosa Deiparæ imagine inclytum, de quibus omnibus consuli potest Gabriel de Talavera, qui originem, situm, & viros illustres hujus monasterii fusius Hispanice describit, ut in Commentario prævio monuimus.

h Vox Italica mazza Latine clavam significat.

i Camera Italice hic pro cubiculo usurpatur, ut ex sensu colligitur: nam vox Latina camera proprie fornicem significat. Hujusmodi voces barbaras, quæ facile intelliguntur, deinceps non explicabo.

CAPUT II.
Religiosa ipsius vita in Ordine S. Hieronymi, desiderium martyrii, & quædam miracula eo tempore patrata.

[Ingressus Ordinem S. Hieronymi, culinæ servit,] Tandem ad ipsum locum de Guadalupo perrexit, ubi postea per decem annos vel circa devotissime ac religiosissime cum fratribus ejusdem Conventus vixit, & ibi humiliora ac viliora obsequia quantum poterat pro Christi amore exercebat. In quo quidem Conventu de Guadalupo in Hispania a quædam memoratu digna ex relatu ipsius Patris Amadæi ad quosdam ex Fratribus suis accidisse dicuntur, quæ pridem ipse Pater aliquando incidenter ad instructionem eorum confratrum suorum cum eo commorantium & ad fidei confirmationem referebat, de quibus aliqua & breviori sermone, quo potero, ad majorem Dei laudem, & vitæ ejusdem Patris commendationem narrare decrevi: inter quæ dicitur quod una die dum ipse Pater in coquina ejusdem Conventus ex interiori cordis humilitate deserviret, & datæ sibi essent carnes ad coquendum, quas ad ignem in cacabo posuerat & contemplationi & orationi hoc medio tempore aliquantulum operam daret per certum temporis spatium in quodam loco apud ipsam coquinam aliqualiter remoto, donec carnes coquerent, tantum distulit, quod redeundo ad cacabum carnes nimis decoctas & quasi dissolutas invenit.

[13] Quæ quidem ipse Pater considerans multa tristitia affectus fuit, [& in eo ministerio mirabiliter divinam opem experitur;] cum non nisi maximam reprehensionem a suis Superioribus expectaret: tandem confisus gratia Dei ad orationem rediit, Deum exorans & beatum Virginem Mariam, tali anxietati suæ provideret; & dum ipse orationi assisteret, vidit quemdam Fratrem, qui infirmarius conventus ipsius videbatur, seu qui infirmario ipsius Conventus assimilabatur, qui cum quodam baculo in eo cacabo hincinde carnes revolvebat & miscebat, quæ in ipso cacabo erant, de qua quidem revolutione, & immixtione ipse pater Amadæus fortius contristabatur; sed postea regrediens ipse Pater ad coquinam, & perquirens, quæ in cacabo contigissent, invenit statim petias b carnium integras bene coctas & ordinatas: quibus visis & repertis, Deum læto animo glorificavit, & de eis postmodum Fratribus ipsius Conventus ministravit. De quibus ipsi Fratres multum congratulabantur cum eodem Patre, asserentes se numquam carnes sic optimas & bene adaptatas [pro] cibo sumpsisse: de qua quidem revolutione & immixtione, infirmarius ejusdem Conventus super ea interrogatus, ignarum se asserebat, & protestabatur; de quibus quidem omnibus, quæ acciderant, ipse Pater infinitas Deo reddidit gratias, nec tamen de ejusmodi gratia alicui tunc innotescere curavit.

[14] [dein ardens desiderio martyrii,] Et eo Patre Amadæo in eodem Conventu commorante, cum etiam ad obsequia coquinæ deserviret, & aliquando ibi pluribus etiam aliis negotiis implicitus esset, & tempus non superesset, ubi commode aliquando orationi & contemplationi vacare posset, cupiens devotioni suæ satisfacere juxta suam voluntatem, ut ipse Pater, ut præfertur, aliquando incidenter referebat, & ad martyrii palmam pro Christi amore pervenire, quodam Spiritus sancti instinctu ductus fuit licentiam a Superioribus suis petere: & quomodocumque fuerit, idem Pater versus Granatam iter suum direxit, ut ab infidelibus pro fide Christi aliquo modo cruciandus esset.

[15] [quod Granatæ frustra quæsierat,] Et cum applicuisset apud civitatem Granatæ a quibusdam custodibus viarum infidelibus aggressus fuit, quem credentes esse exploratorem denuntiaverunt & ad quemdam eorum Superiorem ligatum deduxerunt, qui eum multis atrocibus verberibus nudum affligere jussit, eumque cum canis seu arundinibus acutissimis pungentibus cruciandum, crudelique morti adjudicavit; sed cum postea ab aliquibus exeuntibus, aut Baptismatis lavacro lotis, & qui a fide Christi declinantes apostatæ & infideles effecti fuerant, Pater ipse vestibus spoliaretur, ut tam crudeli morti supponeretur, invenerunt eum duro cilicio ad carnem indutum, & circulum ferreum super carnes habentem; & tunc hi aliquali compassione moti, agnoscentes, eum esse pauperem purum, & simplicem, & non exploratorem, ipsum ad eorum Superiorem retroduxerunt. Qui eorum contemplatione, jussit eum flagellari & deinde flagellatum dimitti: & demum, restitutis sibi vestibus suis, ab ipsa civitate dejectus fuit.

[16] [mortua puella ad vitam revocata,] Deinde regrediens ipse Pater versus Hispaniam, & procedens versus mare, disposuit se cum aliquo mercatore ad infideles ire, ut omnino ad martyrii palmam pro Christi fide prosequeretur; & cum jam sero ipsa die factum esset, ipse Pater ad quoddam hospitium applicuit, ubi invenit quamdam mulierem viduam plorantem propter mortem cujusdam ejus filiæ, quæ tunc de proximo defuncta erat, & videns ipsum Fratrem effigiem unius Religiosi habere, rogavit illum instanter, ut Deo effunderet preces pro ipsa filia sua: & cum ipse Pater recusaret, se indignum reputans, tandem compassione motus ob instantissimas ejusdem viduæ preces, completa per eum oratione, Dei gratia filia ipsa viva & sana statim inventa fuit: quibus operatis, illico ipse Pater ab eo loco recessit, ne ab aliquibus lauderetur aut cognosceretur.

[17] [in Africam trajicere statuit;] Deinde progrediens in itinere invenit navem, quæ ducebatur versus partes infidelium, & procurans omnino ut martyrii palmam pro Christi amore consequeretur, ipse Pater in ipsam navem se collocavit, ut per eam ad optatas auras duceretur: & cum in mari esset, & non tamen multum a littore distaret, vidit multos fluctus ipsam navem agitantes, ex quibus patronus navis ipsius & alii in ipsa navi existentes multum perterriti erant, & timebant, ne periclitarentur in mari. Ipse vero Pater Amadæus, rogavit patronum ipsum, ut eum in terram remitteret; & sic ipse patronus eumdem Patrem super quodam scopulo seu lapide in littore maris posuit, demum recessit. Et cum ipse Pater ex navi descendisset super ipso lapide, vidit nullam amplius in mari esse fluctuationem, & cognovit, seu tunc cogitavit divinam non esse voluntatem, ut ad infideles se transferret. Unde postea inde recessit, quia de eo Rex regnantium forte aliud decreverat; & tandem ad dictum locum de Guadalupo rediit, ubi etiam per quoddam longum temporis spatium ad ecclesiæ deserviendum & Conventui & sacristiæ ipsius mansit.

[18] Hoc autem tempore dum in dicto Conventu sacristiæ ejusdem de Guadalupo deserviret, [sed ab eo itinere impeditus,] evenit, quod, dum una die ipse Pater Amadæus alteri fratri in eadem ecclesia in celebratione Missæ deserviret, & tempore purificationis Sacramenti vinum in urceolo deficeret, & ipse Pater Amadæus non haberet tempus eundi ita cito ad sacristiam pro vino habendo, quia longe erat, orationem ad Deum porrexit, ut statim de vino provideret; qua oratione perfecta, urceolus ipse statim plenus mirabili vino effectus fuit. De quo vino sic mirabili sacerdos, qui eo vino postea in ea Missa usus fuit, finita Missa, multum cum sacristano congratulabatur, dicens, se numquam tam mirabile vinum gustasse, de qua quidem congratulatione ipse sacristanus admirabatur, quia penitus hujus rei inscius erat; ipse vero Pater Amadæus hujusmodi gratiam Deo referebat, nec tamen eam tunc aliter patefacere curavit.

[19] Alia vero die, ut ipse Pater referebat, dum ad obsequia ipsius ecclesiæ & sacristiæ se exerceret, [ad cœnobium suum rediit,] & in altum pro quadam lampade aptanda in ipsa ecclesia ascendisset, cecidit ipse Pater, & in eo actu statim gloriosæ Virgini Mariæ se commendavit, & tandem sublevatus a terra remansit, ita quod terram, aut lapides non tetigit, nec ei aliquod nocumentum fuit: quam gratiam ipse Pater referebat esse divinam, non humanam.

[20] Altera etiam una die dum idem Pater ad obsequia ipsius sacristiæ deserviret, [ubi in ministerio sacristiæ] & in sero multis negotiis valde implicitus esset, quamdam candelam ceræ accensam armario ligneo in ipsa sacristia fixit, qua fixa, & consumpta taliter igne urebatur armarium ipsum, quod vix posset ignis extingui; quod videns ipse Pater valde contristabatur, quia solus erat, & non videbat modum ignem extinguendi, cum aquam ibi no haberet; ecclesia vero esset clausa: & nesciens aliter huic rei providere, statim ad beatissimam gloriosissimamque Virginem Mariam se commendavit, & ecce statim duo juvenus, quos credidit Dei Angelos esse, in nocte ipsa, & ecclesia tota clausa mirabiliter apparuerunt cum aqua, ex qua statim ignem extinxerunt, demum clausis januis evanuerunt, & tamen in ipso armario sic adusto nullum signum adustionis remansit, quam ipse Pater gratiam divinam fuisse reputavit.

[21] Eodem etiam tempore, quo ipse Pater in dicto Conventu commoraretur, [varia miracula ei evenerunt.] & per quoddam temporis spatium gravi infirmitate, & membrorum debilitate detineretur, ita quod quasi in omnibus membris præterquam in lingua perditus esset, nec quiesceret, nisi dum officia divina cantare in ecclesia audiret, Superiores ipsius Conventus, ut aliquali eum refrigerio reficerent, dato sibi custode infirmario, ut eidem Patri deserviret, ordinaverunt carriolam c, per quam ipse Pater omni die conduceretur ad Matutinum, & ad alia officia in ecclesia. Et dum uno mane per custodem ei deservientem ductus esset in ecclesiam per dictam carriolam ad Matutinum audiendum, ibique ab eo custode relictus esset in quadam capella ipsius ecclesiæ, ut quiesceret, audiens divina officia, mentem suam orationi tradidit coram quadam effigie gloriosissimæ Virginis Mariæ, quæ in eadem capella depicta erat, eamque gloriosissimam Matrem Virginem Mariam maxima attentione & fervore exoravit, ut ab ipsa infirmitate liberaretur; & oratione perfecta, statim Pater ipse, ut idem retulit, a seipso & sine alio juvamine, sed gratia Dei superveniente, sanus surrexit & demum carriolam ipsam, in qua jacebat, ad solitum locum deputatum solus reduxit. Et dum postea per custodem suum in ecclesia perquireretur, idem Pater ab eodem custode in cella sua inventus fuit liberatus. Hæc ipsa omnia per custodem ipsum Superioribus ipsius Conventus maxima cum admiratione notificata fuerunt; ipse vero Pater de eis omnibus Deo gratias reddidit, sed de ejusmodi notificatione non curabat.

ANNOTATA.

a Ex repetito illo ejusdem monasterii situ in Hispania constat, errare Fortunatum Hueberum, dum in Menologio suo Franciscano ad diem X Augusti de eodem Beato sic scribit: Is cum Eleonora imperatrice ex Portugallia in Italiam trajiciens, divina gratia præventus, primo Hieronymitanis eremitis apud Castrum-Leonis adjunctus fuit. Sed hic secutus est Arturum a Monasterio aliosque errantes, quos num. 39 Commentarii prævii correximus.

b Petia apud scriptores medii ævi pro frusto usurpatur, & forte deducitur ab Italica voce pezzo vel Gallica piece, quæ idem significat.

c Est parvum vehiculum, quod Itali carriola & Galli brouette appellant.

CAPUT III.
Revelatio de intrando Ordine Minorum, iter in Italiam, consultatio cum quodam eremita, & varia mirabilia, quæ ei in via contigerunt.

[Cælitus de instituto S. Francisci amplectendo monitus,] Denique, ut ipse Pater etiam alias aliquando retulit, dum quadam visione trinis vicibus replicata in somnis a beatissima Virgine Maria, beatisque Francisco & Antonio de Padua monitus fuisset, ut habitum & regulam Fratrum Minorum sancti Francisci assumeret, considerans postea talem monitionem & visionem, mirabiliter triplicatam, non esse vanam; sed animæ suæ salubrem, licentiam petiit, quam a Superioribus suis in Capitulari unione congregatis & in scriptis obtinuit, ut ex litteris, sub anno Domini currente MCDLII die undecima mensis Decembris, sigillatis sigillo authentico apparet, datis Guadalupæ, & signatis per fratrem [Gundisalvum] Illesensem a, Priorem de Guadalupo per me visis & examinatis: & ea licentia sic in scriptis obtenta, iter suum direxit versus Italiam ut ad civitatem Assisii b proficisceretur. Et veniens per Hispaniam invenit quemdam locum, qui dicitur de Ubeda c in Hispania, ubi aderat Conventus fratrum Minorum Sancti Francisci, & ibidem ipse Pater Amadæus volens obtemperare mandatis in ea licentia descriptis, Ordinem & habitum Religionis sancti Francisci devotissime suscepit.

[23] Demum iter accipiens versus Assisium, in itinere quosdam satellites invenit, [proficiscitur in Italiam,] ut ipse alias retulit, qui eum aggressi fuerunt, atque vestibus suis eum spoliaverunt, & eis laceratis, eum atrocibus verberibus afflixerunt, credentes eum in illis vestibus pecunias habere, quas si habuisset, eidem eripere volebant; & non invenientes pecunias, aliqui eorum ejus paupertatis miserentes, aliam vestem sibi tradiderunt. Deinde procedens in itinere per quosdam colles & montes, ut etiam ipse Pater asserebat, ad quoddam hospitale leprosorum applicuit, ut in eo refectionem & quietem haberet; & cum discumberet, a quadam muliere leprosa de quodam sancto eremita notitiam habuit, qui in partibus illis propinquis tunc commorabatur. De cujus sanctitate tamen alias sibi nuntiatum fuerat: & interrogavit illam, an tam sanctæ vitæ esset, prout fama erat, & per quam viam pro visitando sancto ipso eremita iter habere deberet; quæ mulier respondendo dixit, ipsum sanctum eremitam profecto esse sanctæ vitæ, sed quod iter ad eum visitandum durum erat & asperum, & quod duabus viis, seu duobus modis posset ad illum accedere, uno modo, videlicet, per circuitus montis per tres dies duraturos, alio vero modo per transversus montis ipsius ascendendo, & postea descendendo multum arduos, & pro eundo per transversus montis cum in summitate esset, inveniret quemdam stabularium seu pastorem cum multis animalibus ad pascendum super ipso monte, habentem quosdam canes grossissimos & ferocissimos, a quibus vix vitam d evadere posset.

[24] Quæ omnia considerans ipse Pater Amadæus, cum tamen jam multis itineribus fame & siti aliisque austeritatibus valde fessus seu depressus esset, [& assignatum quemdam eremitam] ut citius ad ipsum sanctum eremitam pergeret, credens cum eo pauperem suam degere vitam aliquo tempore, ut cum aliquo refrigerio Deo quiesceret, confidens Dei gratia & beatæ Virginis Mariæ, quibus multum se commendavit, peracto primo signo sanctæ crucis, iter suum accepit, transitum sumens per dictum montem, de quo supra; & tandem inventis canibus prædictis, in summitate ipsius montis dormientibus, libere & sine aliqua læsione pertransivit. Demum descendens ab alio latere montis, invenit duos discipulos ejusdem sancti eremitæ, qui eidem Patri obviam veniebant, dicentes, se habere commissionem a suo venerando eremita, ut ei obviam venirent, eumque ad ipsum eremitam associarent, ne viam disperderet, quia quadam visione monitus fuerat eremita, ut accedere deberet ad ipsum Pater ipse Amadæus.

[25] Hi ergo discipuli Patrem Amadæum associaverunt prope cavernam, [pervias difficiles adit,] in qua habitabat eremita: & cum prope cavernam applicuissent, ecce ipse sanctus eremita multum senex & barbatus extra cavernam exiens, ipsum Patrem Amadæum læto animo suscepit, osculumque pacis sibi dedit, & eum postea bonis cibariis carnibusque & vino refecit cum Dei benedictione & alacritate. Demum multa verba, & sermones devotos per aliquod temporis spatium cum summa jubilatione & devotione invicem habuerunt. Deinde cum crederet ipse Pater Amadæus, se in eo loco cum eremita per aliquos dies posse morari, ut propter difficillimam montis viam majorem in modum fatigatus & conquassatus quiesceret, dixit ad illum sanctus ille eremita: Oportet te hinc, Pater Amadæe, discedere, & multa graviora itinera facere & multas persecutiones pro Christo pati; & quod unum de duobus eligeret, vel quod in juventute sua multas tribulationes & persecutiones pateretur, & postea in senectute quiesceret, vel quod in juventute vellet quiescere, ut postea in senectute multas tribulationes & persecutiones pateretur.

[26] [eoque consulto, multa sibi eventura cognoscit:] Quibus quidem auditis; ipse Pater Amadæus, qui tunc etiam juvenis erat, ex tunc disposuit, se potius in juventute pati; ut in senectute aliquando quiesceret, cum in juventute fortior futurus esset ad eas persecutiones tolerandum, quam in senectute. Et tandem suscepta benedictione ab eodem sancto eremita, & cum ejus licentia iter suum versus Italiam accepit, & recedens ab eo Patre, datis sibi duobus sociis, ut eum dirigerent in via, qua iturus erat, usque ad quamdam villam, progredientes in via socii ipsi interrogaverunt eum, an ipse Pater Amadæus ad eremitam carnes & vinum detulisset, ut cum eo sancto eremita comederet, cum in eo loco numquam soliti essent carnes comedere, nec vinum bibere: qui respondens dixit, se nihil, ut comederet & biberet, attulisse; ex qua responsione socii ipsi valde mirabantur, cum certi essent, ipsum sanctum eremitam nullam provisionem fecisse vini, ac carnium, arbitrantes, hoc divina potius providentia, quam humana opera factum fuisse.

[27] [quare Deo fretus, iter suum prosequitur,] Demum procedens ipse Pater Amadæus solus in itinere suo per duos dies non invenit unde refectionem haberet, nisi de brugolis e, & aliis fructibus silvestribus, & tandem perveniens ad quoddam hospitale, ut quiesceret, dato sibi cubili in quadam camera, ut quiesceret, velletque super lecto quiescere, invenit anguem grossissimum longissimumque, in lecto astantem, ex quo multum perterritus, cum in camera solus clausus esset, & conclavatus, nec ab ea camera per ostium exire posset, ad quamdam fenestrellam altam ex magna anxietate festinanter ascendit, ex qua maximo cum tremore cum Dei benedictione sine aliqua læsione descendit, & alio iter accepit.

[28] Et cum in ipso itinere perrexisset, & aliquando non inveniret cibaria, [& cibaria non habens,] quibus mediantibus refectionem haberet, essetque aliquando multum famelicus & propter continuam itinerationem fessus & fatigatus, non tamen desinebat a suis ordinatis * devotionibus & quotidianis orationibus, & omni die per aliquod temporis spatium in Dei bonitate & gratia confisus in aliquo loco remoto morabatur, & Altissimo Deo & beatæ Virgini Mariæ se commendabat, & progrediens in itinere ipso cum a via aliquantulum aberrasset, famelicusque multum esset, vidit quemdam juvenem, canem habentem sibi alligatum ante eum Patrem Amadæum per aliquod spatium præcedentem per quosdam colles, & cum jam per aliquod terræ spatium ipse juvenis fortiter præcessisset cum ipso cane, idem Pater Amadæus in strata per terram invenit medium panem frumenti albi & bene ordinatum, quem cum Dei benedictione suscepit, animo tamen, ut eidem juveni præcedenti traderet, credens ipsum panem ab eo juvene cecidisse, & cum post ipsum juvenem per aliquod spatium terræ cucurrisset, ipse juvenis cum cane evanuit, nec umquam amplius ipsum vidit, & retento dicto pane, ipse Pater Amadæus dubitabat multum, ne opere diabolico panis ipse inventus esset, & ne ab eo tentaretur, quia valde famelicus erat, ab alio latere cogitabat, quod forsan Dei gratia inventus esset, ut ejus famelicam passionem recrearet: tandem facto super eo pane crucis signo pluries, confisus in Dei bonitate, de eo pane & cibo sumpsit cum Dei benedictione, ex quo valde recreatus fuit.

[29] Alia vero die, dum in ipso itinere per Galliam transitum faceret, [sæpius miro modo pascitur,] & versus Italiam tenderet, & per civitatem Avinionensem f quæsivisset, ut in aliquo loco ipsius civitatis refectionem, & quietem amore Dei haberet, non invenit nisi hospitium leprosorum, ubi refectionem & quietem in sero habuit. Demum prosequens etiam in ipso itinere, invenit quemdam nobilem habentem famulum, qui calathum cum cibariis habebat, ut deferret operatoribus suis, cui ipse Pater eleemosynam petiit; ipse vero nobilis panem, & dimidium pulli decoctum ei dedit, de quibus postea ipse Pater bonam refectionem cum Dei benedictione sub arbore ad umbram suscepit, & regrediens ipse nobilis, invenit ipsum Patrem sub arbore, ubi refectionem sumebat; cui ipse nobilis ait: Nonne dedi tibi medium pullum decoctum? Cui respondens dixit ipse Pater: Dedisti. Ipseque nobilis dixit: Ego inveni pullum integrum decoctum in nihilo deficientem. De quibus quidem omnibus ipse Pater Deum glorificavit.

[30] Deinde etiam procedens in itinere per aliquos quos dies, [Musaque dæmonis tentatione,] quadam die invenit quemdam hominem in modum caldirarii g habentem bulgias h, qui interrogavit ipsum Patrem Amadæum, quo iter haberet; cui ipse pater respondit, se versus Januam i iturum, ille vero caldirarius dixit, & ego similiter; eamus ergo in societate: & inde peregrinantes, cum tandem ad umbram cujusdam arboris, cum maximus calor esset, ambo se exposuissent ad quiescendum, ipse caldirarius dormire cœpit, habebatque ille caldirarius unam lesinam k in bulga, quam ipse pater accipere volens, ut ea operaretur pro suenda veste sua, quam multum laceratam habebat, & accipiens ipsam lesinam, eam invenit gravissimam, & disnodatam in medio manici l concavatam, quam etiam ducatis m plenam invenit: quæ videns ipse Pater, timens ne diabolico spiritu tentaretur, lesinam ipsam ad suum reposuit locum, & illico tamquam a colubri facie fugam arripuit, ibique caldirario ipso relicto cum lesina & rebus & pecuniis suis, per multos & multos passus Pater ipse numquam retro aspicere ausus fuit; sed cum jam longe esset, retrospiciens nullum vidit hominem, sed perterritus maximo ex terrore erectis capillis suis eo in loco, ubi se ad umbram ambo exposuerant, vidit maximum in aëre elevari pulverem cum quodam terribili & sulphureo odore, quem ab eo caldirario processisse putavit, eo quod forte diabolus Patrem illum cum pecuniis illis tentare vellens caldirarii faciem assumpserat.

[31] Demum transiens per Galliam, Januam venit, ubi per dies multos infirmus existens, [divinam providentiam experitur.] maxima cum difficultate hospitium invenit, & tandem cujusdam Hispani medici contemplatione ad hospitium quoddam positus fuit, & dum ibi morbo gravi detineretur, dormienti sibi visum fuit, se in ipsius hospitii capella esse, ubi gloriosissima Virgo Maria tota veste candida exornata apparuit, quæ Patri eidem ingens præbuit gaudium, & in ipsa apparitione Patrem eumdem valde fortificavit, ita quod die altera diluculo mane Pater ipse ab eo recessit hospitali, & per multos montes & colles usque ad terram Chiavari n pervenit, ubi quamdam invenit mulierem Tertii Ordinis habitu sancti Francisci indutam, quæ multis tribulationibus vexabatur, in tantum, quod desperata vestes habitus ipsius deponere volebat: ipse vero Pater tot religiosis & devotis exhortationibus sic eam mulierem corroboravit, quod ipsa tota reconciliata in habitu prædicto se confirmavit, a qua postea refectionem bonam habuit.

ANNOTATA.

a Prænomen hujus Prioris, quod in Ms. nostro deerat, supplevi ex Gabriele de Talavera lib. 2 Historiæ Guadalupensis cap. 20, & Josepho de Siguença in Historia Ordinis S. Hieronymipart. 2 lib. 4 cap. 5, ubi illum Hispanice Gonçalo de Yllescas nominant, & egregia hujus viri gesta narrant.

b Passim nota civitas Italiæ in Umbria, quæ natalibus S. Francisci & S. Claræ potissimum illustris est.

c Est urbs Hispaniæ in Vandalitia ejusque parte orientali versus confinia Castellæ novæ, & una leuca in Septemtrionem a Bæti fluvio distat.

d Ex sensu satis patet, auctorem hac inversa phrasi significare voluisse, canes istos fuisse tam feroces, ut Beatus vix mortem evadere posset.

e Vox Italica brugnola indicat fungum, aut prunum silvestre, qualem cibum tunc Beato occurrisse, facile ex adjunctis colligitur.

f Est notissima urbs Galliæ in Provincia ad Rhodanum fluvium sita sub dominio summi Pontificis, quæ Latine Avenio & vernacule Avignon vel Avignone vocatur.

g Caldararius vel calderarius, ab Italico caldaraio, est ærarius faber vel lebetum opifex.

h Bulgia est saccus ex corio confectus, quem Latini quidam auctores bulgam appellant.

i Sic passim ab auctoribus medii ævi exprimitur nomen istius notissimæ urbis, quam nunc communiter Genuam vocamus.

k Vocabulo Italico lesina significatur instrumentum, quo sutores utuntur, & quod Latine subulam dicimus.

l Vox Italica manico, quam auctor hic Latine inflectit, significat manubrium, ut etiam ex sensu fatis patet.

m Est passim nota monetæ species, primum anno 1240 cusa a Rogerio rege Siciliæ, & nomen accepit a Ducatu Apuliæ, ut Cangius in Glossario ad hanc vocem tradit.

n Claverinum seu Clavarum, quod Leander Albertus, seu potius Latinus hujus scriptoris Itali interpres, in Descriptione Italiæ pag. 30 Claverium vel Claverum nominat, vernacule Chiavari, est oppidum Italiæ in ora Genuensi orientali situm, & non procul a mari dissitum. Dum itaque hic dicitur Beatus ad terram Chiavari venisse, biographus verosimiliter indicare voluit territorium istius oppidi.

* forte ordinariis

CAPUT IV.
Pia ipsius commoratio prope Assisium, dæmonis minæ, & mirabilia quædam precibus ejus facta.

[Beatus, frustra petito ingressu in Ordinem Minorum,] Postmodum Pater ipse ad Florentiæ civitatem gressus direxit, ubi tamen per diem totam quærens, nullum invenit hospitium, nisi hospitale, ubi quietem ea nocte acciperet. Altera vero die inde discedens, Perugiam a venit, & ibi reverendissimum dominum Fratrem Angelum de Perugia sacræ Theologiæ Professorem & totius Ordinis Seraphici sancti Francisci Ministrum b invenit, quem visitavit. At ipse dominus Minister eumdem Patrem Amadæum audire noluit, imo videns ita vestibus abjectissimum eum expulit. Quæ audiens ipse Pater Amadæus, suum versus Assisium statim iter direxit, & ad Conventum divi Francisci ivit, quem in Conventu accipere Fratres Conventus ipsius recusaverunt.

[33] Verum Pater ipse omnia pro Christi amore tolerans, [prope Assisium pie vivit,] prope ecclesiam sancti Francisci Conventus ipsius Assisii in remotis tamen partibus mansionem patienter fecit per tres fere annos continuos maxima cum egestate, & tolerantia, prout inferius dicetur, in eoque etiam loco multas alias tribulationes, egestates, persecutiones, tentationes, & anxietates passus fuit, ut ipse Pater aliquando asserebat. Et eo tempore, quo idem Pater, ut alias asseruit ut supra, apud ipsum Conventum Assisii mansit, & quia totus pauper & a principio incognitus erat, non habebat tunicam, neque cappam in habitu Religionis prædictæ, sed laceratis vestibus indutus erat, & propterea non habebatur pro Fratre ipsius Religionis, quia ita abjectus erat, imo se abjectissimum & vilissimum exhibebat, in ipsoque Conventu die noctuque orationi, & contemplationi vacabat, & ex eleemosynis, quæ sibi interdum erogabantur, alimentum assumebat.

[34] Et cum certa die in dicta ecclesia superiori sancti Francisci, [spretaque dæmonis comminatione,] orationibus & contemplationi vacaret, solusque in ecclesia ipsa circa horam Tertiarum ante altare majus ecclesiæ ipsius superioris existeret, ecce quidam in forma hominis gigantis magni & grossissimi ante ipsum sese obtulit, qui maximo cum impetu, & animo feroci, verbis atrocibus, ac minis ipsum Patrem Amadæum increpabat, procurabatque eum ad desperationem salutis suæ provocare, dicendo, quia ipse Pater abstinere deberet a tot orationibus & devotionibus, & ab ejus tanta vigiliarum & abstinentiarum observantia & ab ejus tanta vitæ austeritate, quia in omnem modum damnatus erat Pater ipse ad damnationem perpetuam; ex quibus & multis aliis atrocibus verbis & persecutionibus, & ejusdem feroci aspectu ipse Pater multum perterritus totus inveniebatur; confisus tamen in Domino, manus suas Pater ipse ad altare fixit dicens maxima cum fiducia: Si totus mundus subverteretur, ego verus servus Dei esse volo, donec vivam, & tunc statim gloriosæ Virgini Mariæ se commendavit. Quibus dictis gigas ille maximo cum impetu & turbatione retrocessit, & statim extra ipsam ecclesiam exivit, nec exinde comparuit. Ipse vero Pater Amadæus aliquantulum a tali terrore relevatus, ex recessu ipsius gigantis lætus remansit Deumque glorificavit crediditque, eam fuisse diabolicam tentationem, & quod ille fuisset dæmon, qui ad eum tentandum venerat in forma gigantis.

[35] [ægrotanti sacristæ sanitatem precibus suis obtinet:] Demum cum multum in ipsa ecclesia moraretur ipse Pater, & propterea aliquantulum sacristæ ipsius ecclesiæ familiaris effectus esset, aliquando ad servitia ecclesiæ ipsius ab eo requirebatur, quibus Pater ipse aliquando libentissime se exhibebat, & eis in multis & ipsi ecclesiæ serviebat. Et cum ipse Pater Amadæus multum orationi & contemplationi in dicta ecclesia deditus esset, multumque se servitiis sacristarum exhiberet Conventus ipsius; aliquando ab eisdem cibos in eleemosynam suscipiebat: tandem una die, dum alter ipsorum sacristarum morbo pestifero detineretur in modum, quod ejus vita esset multum periculosa, ipse Pater stimulatus & persuasus fuit ab ipso infirmo, ut Deum exoraret pro ejus sanitate; cui ipse Pater complacendo per multos dies in suis orationibus Deum exoravit pro ejus infirmi liberatione, qui tandem infra paucos dies ab ipsa infirmitate sanus & liberatus remansit; qui postea, attenta liberatione habita per ipsum & sacristam ab ipsa pestifica infirmitate, quam obtinuisse credebat mediantibus orationibus & intercessione Patris ipsius Amadæi, quem tamen tunc laïcum esse credebat, vestem eidem Patri & habitum Religionis sancti Francisci donavit, illumque etiam multis aliis personis commendabat, ita quod a pluribus etiam laïcis in tanta veneratione habebatur ipse Pater, quod pro eorum infirmitatibus & adversitatibus ad præfatum Patrem aliquando recursum habebant, ut in orationibus suis pro eis; seu pro eorum liberatione Deum exoraret, inter quæ multa mirabilia memoratu digna de eo & ejus orationibus, meritis, & intercessione ab altissimo Creatore collata esse dicuntur.

[36] [sterili matronæ filium impetrat,] Illa Romæ & alibi in Italia & præcipue in regionibus Romæ, & Assisii propinquis notoria esse dicuntur. Et de quibus inter alia quædam, a quodam Fratre Georgio, ejusdem Patris Amadæi socio, relata fuerunt; qui dixit de quadam magnifica domina Catharina uxore magnifici domini Cæsaris ex Condonis c civitatis Lucanæ, sorore Sanctissimi Domini Nicolai tunc Papæ quarti d, quæ dum multis annis nupta filiis careret, recursum habuit ad eumdem Patrem, tunc in dicto Conventu Assisii commorantem, ut ad Deum pro prole habenda preces funderet, & tandem per eumdem Patrem precibus ad Deum porrectis, Deo sic concedente, post statutos & limitatos menses filium peperit, quem per annos nutrivit seu nutriri fecit; sed cum de gratia hujusmodi a Deo sic obtenta, ipsa domina Catharina irrideret, ab eodem Patre Amadæo monita fuit, ut nisi a tali irrisione & infidelitate desisteret, ipsum filium infra certum tempus ab eo statutum & præfixum perderet, & sic in termino statuto, ipsa Domina in ea irrisione & infidelitate perseverante, eumdem filium suum mortuum vidit.

[37] [& aliam nobilem mulierem a periculo submersionis] Fama quoque etiam dicitur esse de quadam alia magnifica domina alias uxore & relicta a quodam magnifico domino civitatis Fulginei tunc vidua, quæ cum vocata esset Romæ comparere coram tunc Sanctissimo Papa, & ipsa ire dubitaret, consulta e ab eodem Patre Amadæo fuit, ut iret; qui tamen prænuntiavit maximum periculum in itinere sibi evenire *, sed quod speraret in Altissimo Deo &, si in ejusdem gratia confideret, evasuram affirmans & bonam superinde fortunam ab eodem Sanctissimo Papa consecuturam, pro qua idem Pater frater Amadæus se Deum instanter obtulit & Virginem Mariam velle exorare, quæ domina dum honorabiliter progrederetur versus Romam super equo & famulis comitata, dum super quodam ponte supra. Tyberim transitum fecit, equus super quo ipsa equitabat præcipitanter in flumen una cum ipsa domina cecidit.

[38] Tandem Deo & beata Virgine auxiliantibus meritis & intercessionibus orationum, [virumque ab hernia liberat.] ut creditur, ipsius Patris Amadæi ipsa domina, quæ totaliter submersa cum equo ab omnibus plangebatur, equo tamen submerso, illæsa super ejusdem fluminis ripa reperta fuit, exclamans, se Dei & Virginis Mariæ gratia, & meritis orationum domini P. Amadæi de Hispania fore illæsam; quæ quidem omnia per eam & famulos ejusdem notificata esse dicuntur prælibato Domino tunc Papæ & aliis Romæ & alibi; quæ Domina postea bonam expeditionem & magnalia munera ab eodem Sanctissimo Domino Papa consequuta fuit, prout ab eodem Patre fratre Amadæo sibi prænuntiatum fuerat. Dicitur quoque etiam famam esse de quodam nobili Castellano, qui cum valde crepatus esset juxta genitalia, habuit recursum ad eumdem P. Amadæum ut pro ejus liberatione Deum exoraret, & tandem, per eum Patrem perfecta oratione, ab ipsa crepatura liberatus remansit.

ANNOTATA.

a Hæc urbs Italiæ vocatur Latine Perusium, Italice vero Peruggia, a quo vernaculo nomine biographus hoc loco eam Latine inflexit. Sed ad famosas hujusmodi urbes, sive Latine sive Italice expressas, imposterum nihil annotabo.

b Oportet, hoc contigisse inter annum Christi 1450 & 1454: nam Angelus Perusinus anno 1450 primum Generalis Ordinis Minister electus est, & mense Augusto anni 1453 e vivis excessit, ut Waddingus in Annalibus Minorum ad hos annos testatur.

c Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1464 num. 35 hunc virum cognominat de Comitibus pro ex Condonis. Utra lectio præferenda sit, parum interest, nec vacat inquirere.

d Voluit biographus, ut opinor; indicare Nicolaum Quintum, qui hoc tempore Ecclesiam gubernavit. Nescio, utrum amanuensis, an ipse auctor in illo numero erraverit, cum Cimarellus, Italus Actorum interpres, etiam Nicolaum IV Pontificem assignaverit. Sed cujuscumque sit error, Benignus Fremaut in Flandrica Beati Vita, & Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1464 num. 35 recte eum emendarunt, & pro Nicolao Quarto Pontifice Nicolaum V substituerunt.

e Auctor hic utitur verbo consulere contra regulas syntaxeos, ita ut hoc loco sensis sit: consilium ei ab eodem Patre Amadeo datum fuit, ut iret.

* forte imminere

CAPUT V.
Admissio ad Ordinem Minorum, variæ in eo persecutiones, migratio ad Conventum Mediolanensem, & publica sanctitatis miraculorumque ejus fama.

[Beatus, emissa professione in Ordine Minorum,] Eo autem medio tempore, quo ipse Pater Amadæus in dicto Conventu Assisii commorabatur, præfatus dominus frater Angelus de Perusio, qui Generalis Minister erat ipsius Ordinis sancti Francisci, decessit, & demum reverendus dominus frater Jacobus de Mozanica, sacræ Theologiæ Professor, in Generalem Ministrum totius ejusdem Ordinis sancti Francisci electus fuit a, Qui cum postea venisset Assisium pro Conventum ipsum visitando, ubi per aliquos dies moram traxit, eumdem Fratrem Amadæum ad professionem ipsius Religionis S. Francisci clementer & devotissime suscepit. Et adhuc eo Patre Amadæo commorante in dicto Conventu Assisii, ubi fere per tres annos vel circa in totum, computato tempore novitiatus, religiosissime & observantissime vixit, ut prædictum est; & eo valde instante orationibus & contemplationi, multæ personæ etiam ex laïcis ad eum recurrebant ut pro adversitatibus suis ad Deum funderet preces in suis orationibus; ipse vero gratis & libentissime similibus se exhibebat, orabatque & gratias aliquando pro eis obtinebat, ex quo aliquibus sacristis ecclesiæ prædictæ tædio erat ex eo, quod similibus pro nihilo & gratis se exhibebat.

[40] [incurrit invidiam aliquorum Fratrum,] Sed cum aliquando ipse Pater socios Fratresque ipsius Conventus pro suis negligentiis & defectibus gratiose increparet, tandem in tantam derisionem, contumeliam & odium devenit aliquibus ex Fratribus & præcipue sacristis ecclesiæ ipsius & maxime prænominato sacristæ, qui intercessionibus Patris ejusdem ab infirmitate phthisica liberatus fuerat, quod superveniente morte Sanctissimi Domini Nicolai Papæ Quarti b taliter ipse Pater Amadæus ab eisdem Fratribus impediebatur, ut non posset orationibus, & contemplationi, nec etiam aliis suis devotionibus, ut solebat, vacare. Unde cum ex eis impedimentis, & aliis perturbationibus multum vexaretur ab eisdem Fratribus, ipse tamen Pater Amadæus patientissime ea omnia pro Christi amore tolerabat, Deoque gratias quotidie agebat, quia in tribulationibus & persecutionibus, virtute & gratia Dei corroborabatur, & participem passionum Christi, & electorum suorum se recognoscebat. Et ut magis ipsi Fratres eundem Patrem Amadæum conturbarent, & impedirent, prohibuerunt modo quodam indirecto, ne eidem Patri Sacramentum eucharistiæ concederetur, prout concedi solebat, quia singulis diebus Dominicis eucharistiæ Sacramentum sumere consueverat; eique taliter insidiabantur, quod vix in eodem Conventu vivere poterat.

[41] [qui innocentem per sequebantur.] Ipse tamen se innocentem sentiens eorum, quæ sibi imputabantur, in Domino confidens, patiens & magis fortis erat, omniaque pro Christi amore patienter tolerabat, se gratiarum, quæ sibi ab Altissimo Deo concedebantur, indignum reputans. Et cum quadam die vocatus esset in refectorio a Superiore suo, ut eis, quæ sibi ab ejusdem Conventus Fratribus in adversum objiciebantur, responderet, quia aliqui multas injurias & increpationes sibi inferebant, aliqui vero de eum incarcerare volendo minabantur; alii vero eum volendo a Conventu expellere minabantur; alii vero eum graviter verberare volendo minabantur, & omnia patienter tolerabat, & os suum ad contradictionem non aperiebat; sed cum illum hæreticum esse imputarent & extra fidem, ipse vero diceret se, non esse hæreticum, sed fidelem Christianum, & in Dominum nostrum Jesum Christum fidem tenere suam, & ita eum Patrem similibus & aliis atrocibus injuriis, & minis afficerent, quorum Fratrum persuasionibus Superiores ipsius Conventus prohibuerunt ei, ne aliquos laïcos alloqueretur; qui cum obedientiæ deditus esset, Pater ipse Amadæus per multos & multos dies laïcos alloqui abstinuit, referens hanc prohibitionem sibi gratissimam fore, ut magis orationibus & comtemplationi vacare posset.

[42] Quo medio tempore aliqui ex ipsis Fratribus dicti Conventus, [eique insidias struebant;] non tamen ex Superioribus, imo ipsis Superioribus insciis, decreverunt de volendo eum Patrem Amadæum per aliquem modum Romam mittere, ut jussu Sanctissimi Domini Calisti c tum Papæ versus regiones Hispanas remitteretur, ut sic eum disperderent, vel ab eo Conventu segregarent, & ordinatis quibusdam litteris missivis per aliquos ex Fratribus dicti Conventus Assisii, non tamen a Superioribus, imo eis insciis, quæ dirigebantur aliquibus aliis Fratribus Religionis ejusdem tunc in Curia Romana commorantibus ab eorumdem Fratrum amicis, per quas litteras ab eis requirebatur, ut mediante jussu ejusdem Sanctissimi Papæ Calisti ipse Pater Amadæus ad partes Hispanas vel alio transmitteretur, ut tandem disperderetur; quæ tamen omnia Pater idem ignorabat.

[43] Tandem statuto die, & datis eidem Patri duobus sociis, [sed de insidiis ab angelo monitus,] quibus datæ fuerunt ipsæ litteræ, commissum fuit ipsi Patri Amadæo, ut cum eisdem sociis Romam iret; & suscepta licentia, iter suum direxit cum eisdem sociis versus Romam. Et cum ad quoddam hospitale in itinere hospitium in sero suscepissent, ipse Pater in nocte sequenti, dum loco dormitionis ad orationem se in cella exposuisset, quadam visione per angelum, ut creditur, in forma unius juvenis monitus fuit, ut Romam non iret, quia litteræ sociis datæ male de eo referebant: cui ipse Pater respondit, quomodo cum bona conscientia obedientiæ Superiorum suorum rebellare posset; ad quæ ipse juvenis respondens, dixit ipsum non debere de hoc curare, quia a veris Superioribus suis litteræ ipsæ non fuerunt destinatæ, & quod omnino Romam non iret, sed potius ad Ministrum Provincialem suum, tunc Perusii commorantem pergeret, pro habenda licentia se ad R. P. Ministrum Generalem Ordinis totius transferendi, qui tunc ad Capitulum Provinciale celebrandum in civitate Brixiæ residebat. Demum ipse juvenis evanuit.

[44] Mane autem facto, cum ipse Pater Amadæus a sociis in itinere versus Romam procedere vocaretur, [persecutoribus in odio suo perseverantibus,] respondit, se non iturum, nisi prius sibi exhiberent literas Romæ directivas, nuntians eisdem, quæ in litteris ipsis scripta erant, & quæ de eo ordinata fuerant per eosdem, & eas litteras non fuisse scriptas de mente Superiorum suorum; quibus auditis, ipsi Patres socii admirantes, eo tamen a sua mala opinione non declinantes, sed disponentes omnino ipsum Patrem Romam gressurum, iter arripere instabant; & cum ipse Pater ire renueret, ipsum magis increpabant, inter quos erat ille sacristanus, qui mediantibus orationibus ejusdem Patris in Conventu Assisii ab infirmitate phthisica liberatus fuerat. Tandem volentes ipsi Fratres, ut Pater ipse Amadæus omnino Romam iret, litteras ipsas eidem Patri exhibuerunt, quas ipse Pater aperuit & invenit, prout sibi in nocte prænuntiatum fuerat, & retinuit, eumque sacristanum superius liberatum de ejus malitia, dolo, & malignitate atque de ejus bonorum operum & beneficiorum ab eo susceptorum ingratitudine increpabat, pro quorum quidem punitione ipse Pater indicavit, eum non evasurum mortem post annum exinde secuturum, quæ postea, prout intellexit, veraciter eidem sacristano evenit.

[45] [adiit Generalem Ordinis Ministrum, a quo Mediolanum missus,] His peractis, ipse Pater, relictis dictis sociis, versus Perusium ad Ministrum Provincialem iter accepit, a quo licentiam petiit & obtinuit, se ad Brixiæ civitatem transferendi, ubi per præfatum R. P. Jacobum de Mozanica, Generalem Ministrum, Capitulum Provinciale celebrabatur, ad quod Capitulum ipse Pater interfuit. Demum jussu ejusdem reverendissimi Patris domini Magistri Jacobi de Mozanica Mediolanum venit in Conventu videlicet Fratrum sancti Francisci portæ Vercelinæ d Mediolani, ubi per aliquos menses aliquando ad obsequia sacristiæ ejusdem Conventus conversatus fuit. Sed cum multum orationibus contemplationique deditus esset videretque, quod propter occupationes, quæ ei ad obsequia dictæ sacristiæ implicito accidebant, orationibus, & contemplationibus vacare non poterat, licentiam a tunc domino Ministro Conventus ipsius petiit, ut ab ejusmodi occupationibus eximeretur, quam ab eodem domino Ministro obtinuit, & assignata sibi quadam camera seu cella in Conventu ipso in veteri infirmaria Conventus ejusdem Mediolani, ut magis a conversatione aliorum Fratrum longius stare posset, assignatoque sibi uno ex Fratribus dicti Conventus, nomine Fr. Georgius de Valchamonicha e ad eidem Patri serviendum, ibidem per multos menses in magna religionis observantia permansit.

[46] [contemplationi vacabat,] Quo quidem tempore, secundum quod ab eodem fratre Georgio pluries relatum fuit, ipse Pater Amadæus in eodem Conventu Mediolani sancti Francisci singulis diebus orationibus & contemplationi valde se dabat, & in tantum aliquando contemplationi & orationibus sic occupabatur, quod pluries per quatuordecim horas continuas & aliquando plus in tali meditatione & contemplatione sine aliquo intervallo stare visus fuit, ibique etiam multas abstinentias, & vigilias sustinebat, & raro aut numquam vino in cibariis suis utebatur. Sed cum idem Pater aliquando valde admiraretur recogitans vias suas, & videns, se Mediolanum & Lombardiam sic advenisse, uno sero eundo per claustrum superius in infirmaria ejusdem Conventus sancti Francisci Mediolani videns quasdam plantas seu arbores prunarum in horto ipsius Conventus multum telis araneorum suffocatas, super quibus erant vermes, frondes arborum ipsarum devorantes, coram Fratre ipso Georgio, tum socio suo, dixit: Si voluntatis divinæ fuerit & est, quod venerim in hunc Conventum, & in Lombardia remaneam, hoc signum altissimus Deus mihi demonstret, videlicet, ipsos vermes, & telas araneas cito ab eis arboribus depellat; & tandem mane sequenti, Deo sic providente, arbores ipsæ ab ipsis vermibus & araneis mundatæ repertæ fuerunt, nec ab inde ipso anno a similibus vexatæ fuerunt, ut retulit idem frater Georgius; quæ quidem, ut creditur, acta fuerunt anno currente MCDLVI.

[47] Et eis temporibus quibus ipse Pater commorabatur in eodem Conventu sancti Francisci Mediolani, [& corpus suum jejuniis affligebat,] prout asseruit idem Frater Georgius, communiter tribus diebus in qualibet hebdomada jejunabat, & eis diebus, quibus jejunabat, solum pane & aqua utebatur, & multoties eis diebus jejuniorum a totali cibo abstinebat; sed continue in diebus Veneris & sabathinis pane & aqua tantum utebatur: in aliis vero diebus utebatur aliquando illis cibis, qui sibi ministrabantur, & communiter non comedebat, nisi semel in die sive jejunaret, sive non; nec umquam comedebat, nisi prius complevisset orationes & meditationes suas, in quibus per septem usque in octo horas continuas communiter occupabatur; & aliquando visus est stare occupatus contemplationi usque ad decem octo horas: eloquia vero sua erant rara &, cum loqueretur, verba sua ipsa pro majori parte circa divina & sanctorum virorum exempla proferebantur; nec umquam nisi utilia & exemplorum digna loquebatur. Multumque solitarius in cella sua & in oratorio stabat, & sæpenumero viri nobiles notitiam habentes de ejus religiosissima vita, ad eum recurrebant, ut in orationibus ejusdem Patris pro suis necessitatibus aut adversitatibus gratiam ab altissimo Deo obtinerent, licet ipse Pater a personis secularibus, quantum posset, se abstineret.

[48] Inter quos nobiles, ut relatum fuit, dicitur de quadam domina Catharina, [ubi nobili cuidam mulieri,] cognata domini magistri Dionysii de Nursia, olim Mediolani physici, quæ, dum gravi morbo & febre ecthicali per multum tempus detenta esset & detineretur, ita quod ab ipso magistro Dionysio cognato suo in civitate Mediolani insanabilis relicta esset, & ita etiam pro ejus vita apud medicos nulla spes esset, & notitiam habuisset a quodam F. Aloysio de Lencho ejusdem Conventus de ejusmodi Patris Amadæi religiosissima & devotissima vita, ad eumdem Patrem Amadæum recursum habuit, ut pro ea, & ejus liberatione Deum exoraret. Tandem per eumdem Patrem Amadæum, peractis pro ea precibus, infra tres dies sine aliis medicaminibus ab ejusmodi infirmitate gratia Altissimi Dei liberam se invenit, de cujus gratia seu convalescentia idem Magister Dionysius physicus valde admiratus fuit, judicavitque, ipsam dominam Catharinam fuisse gratia & miraculo Dei, & non virtute medicaminum, nec alia humana gratia liberatam.

[49] Dicitur etiam de quodam Fratre Stephano de Cararrazio f ejusdem Ordinis & Conventus, [Fratrique Ordinis Franciscani, mirabiliter sanitatem impetrat,] qui cum jam diu gravi morbo febris & debilitatis juncturarum depressus esset, ita quod crura sua & tibiæ & pedes ferme mortui esse viderentur, nec ejus vitæ spes aliqua esset, & Pater ipse Amadæus multa persuasione a Fratribus ipsius conventus inductus fuisset pro eo Fratre Stephano Deum exorare; tandem perfecta oratione, per eumdem Fratrem Amadæum ipse frater Stephanus infra modicum tempus & cito liberatus remansit, qui postea etiam per annos duos vel circa sanus vixit.

[50] Et cum prædicta notificata fuissent domino Ministro & Fratribus ipsius Conventus per ipsum Fratrem Aloysium de Lencho & Magistrum Dionysium de Nursia, quibus aliquando hæc talia referebantur, ipsique Magister Dionysius & alii, qui notitiam habuerunt de liberatione supradictæ dominæ Catharinæ tamquam multam familiaritatem habentes cum illustrissimis Principibus D. Francisco Sfortia & D. Blancha Maria ejusdem consorte Vicecomitibus, [ita ut Dux Mediolanensis aliique Beatum ideo impense venerarentur,] tum Mediolani Ducibus &c.; & cum eorum familia, eamdem gratiam præfatis illustrissimis Principibus retulerunt, & habita per eosdem diligenti informatione de prædictis & de ejusdem Patris Amadæi religiosissima vita & regulæ suæ observantia, tum ab ipso domino Ministro & tum ab aliis ex Fratribus ipsius Conventus, qui de ejusmodi liberatione supradictæ dominæ Catharinæ & supradicti Fratris Stephani de Cararrazio ac de ejusdem Patris religiosissima vita informati erant, eumdem Patrem Amadæum postea in maxima reverentia habuerunt, decreveruntque ipsi illustrissimi Principes, ac imposuerunt domino Joanni Giapano, tunc Ducali expenditori & secretario, ut cibaria pro ejusdem Patris & sociorum suorum necessitate convenientia ex Ducali dispensa quotidie transmitteret: & quandoque pro suis adversitatibus, tunc eisdem Principibus occurentibus, ad eumdem Patrem Amadæum recurrebant, ut pro eis Deum exoraret.

[51] [ejusque preces sæpe exposcerent.] Ipse vero Pater Amadæus de aliqua ejus laude aut fama non curabat; sed quantum poterat similem gloriam, famam, & honorem fugiebat, vilemque se exhibebat & reputabat, fugiebatque etiam quantum poterat laïcorum familiaritatem, & etiam pro posse suo a Fratribus Conventus ipsius se abscondebat, ne eum venerarentur, nec curabat, quod aliquis præter socium suum ipsum alloqueretur. Latitabat quoque multotiens in ecclesiæ angulis, aliquando in sancti Spiritus capella, quæ est in infirmaria ipsius Conventus, & aliquando alibi in eodem monasterio se occultabat, ne eum invenirent, ubi in oratione & contemplatione aliquando raptus, ut mortuus inventus fuit. Aliquando etiam ab eisdem illustrissimis Principibus vocatus fuit, ut ejus puritatem & bonam & virtuosam conversationem aliquo modo experirentur. Tandem, Deo sic annuente, in tantum crevit ejusdem Patris religiosissimæ austeritatis & sinceritatis vitæ suæ fama apud Principes ipsos, ut quodammodo ab eorum quotidianis intercessionibus valde vexaretur, & in modum, quod aliquando, imo multotiens eorum causa, orationis & contemplationis gratiam dimittere & prætermittere coactus erat, quod tamen illi molestum erat, cum non posset orationibus & contemplationi, ut solebat, vacare.

ANNOTATA.

a Cum Angelus Perusinus obiisset anno Christi 1453, ut supra notavimus, mox Jacobus de Mozanica electus est vicarius, ac deinde anno 1454 Generalis Ordinis Minister, tandemque anno 1457 ex hac vita discessit, ut apud Waddingum videre est.

b Hic recurrit idem error, quo Nicolaus Quartus Pontifex pro Nicolao Quinto ponitur, quem supra correximus.

c Is est Callistus III Pontifex, qui ab anno Christi 1455 usque ad mensem Augustum anni 1458 Ecclesiam gubernavit.

d Porta Vercellina ex opposito portæ Tonsæ vel Tusæ ad alteram urbis Mediolanensis partem sita est, ut ex supradicta Gotofredi ichnographia colligimus.

e Hic nomen ejusdem Fratris alio modo scribitur; sed jam supra monuimus, quomodo ab aliis auctoribus passim exprimatur.

f Cimarellus hunc Fratrem cognominat de Caravaggio. Nos Ms. nostrum secuti sumus.

CAPUT VI.
Migratio ipsius ex Mediolanensi Minorum Conventu ad alios ejusdem Ordinis Conventus, in quibus varia patrat miracula.

[Beatus propter crebras interpellationes] Cognoscens idem Pater postea, quod in eodem monasterio [propter] similes occupationes suam non posset perficere voluntatem, disposuit licentiam petere ab eodem domino Ministro Conventus ipsius Mediolani, ut ad alium locum (sub regula tamen & obedientia ejusdem domini Ministri) magis civitati longinquum se transfere posset cum ejus socio, ubi magis quietem haberet & regulæ ejusdem Ordinis observantiam exercere posset: quam licentiam tandem pluries petitam ab eodem domino tunc Ministro, & etiam a toto generali Capitulo in eodem Conventu sancti Francisci Mediolani per præfatum D. Ministrum Jacobum de Mozanica tunc Ministrum totius Ordinis Generalem in festo Pentecostes anno curso MCDLVII celebrato obtinuit. Cujus licentiæ gratia & virtute ipse Pater Amadæus se cum ejus socio transtulit ad quemdam Conventum situm in Burgo de Merliano diœcesis Mediolanensis, ubi antea tantummodo unus ex Fratribus ejusdem Ordinis sancti Francisci commorabatur, & ibi per aliquod breve tempus religiosissime vixit & Conventum ipsum aliqualiter reformavit.

[53] Sed quia etiam ibi a multis nobilibus nimis frequentissime visitabatur, [Mediolano migrat ad locum magis solitarium,] ipsum Conventum de Merliano cum licentia tamen & voluntate venerabilis domini F. Gabrielis de Litia tunc Ministri Conventus & provinciæ Mediolani, & cum participatione & consensu præfati illustrissimi Principis Ducis Mediolani dimisit cuidam alteri Fratri ejusdem Ordinis, & ad Conventum sancti Francisci, prope locum de Opreno Mediolanensis diœcesis perrexit, ubi & in quo Conventu sito apud dictum locum de Opreno erat & est quædam ecclesia, quæ, ut dicitur, fuit prima ecclesia ædificata in Lombardia in honorem sancti Francisci, & in qua ecclesia alias fuit quoddam monasterium ejusdem Ordinis sancti Francisci, & ad quam ecclesiam tunc commorabatur unus tantum ex Fratribus ejusdem Ordinis S. Francisci, qui eumdem Patrem Amadæum cum licentia prædicti tunc Ministri in locum suum dimisit, & ad dictum Conventum de Merliano ad habitandum ivit. In eaque ecclesia sancti Francisci sita apud dictum locum de Oppreno per multos menses, imo per aliquos annos, ipse Pater Amadæus pro majori parte mansionem fecit, & Conventum ipsum aliquibus ex bonis Fratribus & humilioribus ejusdem Ordinis sub regulari observantia, & sub ejus custodia, sub obedientia tamen ejusdem domini Ministri Provincialis Mediolanensis communivit; ubi etiam ipse Pater Amadæus una cum fratribus prædictis religiosissime & cum maxima regulæ suæ observantia ac abstinentia vixit, & devotissimis exhortationibus ibidem ac piis operationibus etiam in seculares valde se exercebat, multumque orationi & contemplationi semper deditus fuit, multosque nobiles & ignobiles ibi vicinos devotissimis & ecclesiasticis exhortationibus, atque Sanctorum exemplis instruebat.

[54] [ubi varia charitatis opera exercet,] Infirmos pro salvandis eorum animabus visitabat eosque ad salutem & ad ecclesiasticorum Sacramentorum & documentorum susceptionem invitabat, dirigebat & provocabat; & licet non multum litteratus esset, tamen quodam angelico intellectu & non humano, sed potius divini Spiritus spiraculo multos ex eis ad pœnitentiam & morum disciplinam, ac peccatorum suorum dimissionem totis viribus sine ulla arrogantia & elatione, imo quadam humillima & devota sinceritate, motus charitate, excitabat: frigora, & æstiva, pluviosa & niviosa ac etiam ventosa tempora & gravia itinera sive montuosa sive alia quævis onerosa, quasi nihil æstimabat, dummodo aliquos vel aliquem ad salutem animæ perducere posset.

[55] [& sacerdotali dignitate ornatur.] Quibus quidem temporibus dum etiam in eodem Conventu apud dictum locum de Opreno moraretur ipse Pater Amadæus, ordines minores & sacros usque ad sacerdotalem dignitatem inclusive per intervalla tamen temporis devotissime suscepit, suamque primam Missam celebravit in eadem ecclesia, in festo videlicet Annuntiationis beatæ Mariæ Virginis anni cursi MCDLIX. Discurrebat aliquando ipse Pater per multas regiones præfato illustrissimo Principi Mediolani subjectas, & aliquando in aliis regionibus secundum quod aliquando sua devotione vel devota inspiratione ad aliquod bonum opus faciendum movebatur, & aliquando persuasione vel impositione præfatæ illustrissimæ Dominæ Ducissæ Mediolani, quæ ipsum Patrem pluries pro aliquibus negotiis suis aliquando ad summum Pontificem, & aliquando ad alios pro negotiis importantissimis, & ad salutem animæ spectantibus secrete eum misit. Multaque in eis temporibus judicio meo memoratu digna, ut relatum fuit, acta fuere, mediantibus orationibus & intercessionibus ejusdem Patris Amadæi in eisdem regionibus Lombardiæ & locis ibi propinquis, quæ diversimode a Deo collata esse dicuntur, de quibus aliqua inferius recitabuntur.

[56] [Ibidem habitans sterili feminæ prolem impetrat,] Retulit quidam dominus Hubertus de Merliano, Potestas a loci de Merliano diœcesis Mediolanensis quod cum ipse dominus Hubertus vixisset per annos sex vel circa cum domina Catharina de Landriano, ejus uxore, & numquam habuisset prolem, præfatusque Pater Amadæus tunc casu habitaret in dicto loco de Merliano, & ipsa domina Catharina desideraret habere prolem, recursum habuit ad præfatum Patrem, ut ad Deum, & Virginem Mariam preces porrigeret pro habenda prole; qui Pater Amadæus ob beneficia, quæ aliquando habebat ab ipso domino Huberto, obtulit se pro ea exorare, ut desiderium suum in hoc adimpleret, & una die venit ipse Pater Amadæus ad domum ipsius domini Huberti, & vocavit eos, dominum Hubertum scilicet, & Conjugem suam, & deinde dixit ipsis jugalibus: Gloriosissima Virgo Maria obtinuit gratiam, quod habebitis prolem, & jam ipsa domina Catharina est gravida de una puella, quam vocabitis Annam, in honorem beatæ Annæ matris Virginis Mariæ; & licet ipsa domina Catharina tunc non cognosceret, se esse gravidam, tamen in statuto termino peperit filiam, quam postea vocavit Annam.

[57] [mercatoris morbum & mulieris apostema] Dicitur etiam de quodam nobili cive Cumarum b, mercatore lanarum, qui cum valde gravi infirmitate detineretur, tandem visitatus una die ab eodem Patre Amadæo, statim Deo dante suscepit sanitatem, mediantibus orationibus & intercessionibus seu meritis ejusdem P. Amadæi.

Quidam Dominus Palamides de Carpanis habitator plebis Incini, dixit, & ejus juramento referendo affirmavit in effectu, quod jam actis pluribus annis, dum domina Constantia uxor sua in ejus collo haberet quoddam apostema, quod a vulgo natta c appellabatur, a medicis vero aliquando appellabatur topinaria d, essetque magna & nigra ipsa natta, qua multum ipsa domina afficiebatur: & dum a medicis dubitaretur, ne in incisione ejusdem aut punctura domina ipsa aliquo spasmo e moreretur, & ipsa domina dubitabat, quod se exponendo tali periculo, ne incideret in aliquo peccato mortali, cum res ipsa esset multum periculosa in curatione ipsius apostematis; & narrato facto una die præfato domino Fratri Amadæo, ab eo consulta fuit, ut procederet ad curationem ejusdem, dicens, ut deberet bonam spem habere in Dominum nostrum Jesum Christum, & ipse oraret pro ea, & quod sub spe orationum suarum non timeret, quia non incideret in aliquod periculum mortis nec spasmi.

[58] Ipsa quoque domina quæ devotissima erat, & maximam in eumdem Patrem habebat confidentiam, [precibus suis mirabiliter sanat,] quem jam multis vicibus in hospitiis susceperat, cognoscensque ipsum fore Dei & Virginis Mariæ devotissimum, & religiosissimæ & austeræ vitæ, purum, simplicem, & humanum, ac Dei servulum, attendens verba ipsius Patris, audacter se exposuit in manibus medicorum, qui medici cum per certos dies medicinas maturativas exposuissent, & demum ad incisionem seu puncturam ipsius nattæ devenissent, ipsamque putredinem seu saniem in collo una die jam extirpassent seu expurgassent, ita quod in collo nervi seu cordæ colli apparebant, essetque adeo ipsa domina sic afflicta tali ardore & dolore, quod valde de ejus morte dubitaretur, in sero ipsius diei coram imagine Virginis Mariæ se genibus flexis exponens ipsa domina oravit ad eamdem gloriosissimam Virginem Mariam & ejus Filium, ut ejus misericordia & meritis ipsius F. Amadæi servuli sui eam a tali afflictione cito curaret, cum sub fide orationis ejusdem Patris tali periculo se exposuerat. In mane autem sequenti ipsa domina reperit se cum carne suborta collo, & curata, ita quod medici, qui eam curabant, judicaverunt, eam carnem subortam Dei miraculo & non medicinarum virtute, cum non ita cito curata fuisset cum medicinis, nisi gratia Dei supervenisset, & sic Deo dante, & meritis, ut firmiter creditur, orationum ejusdem Patris domini Fratris Amadæi remansit cito sanata & liberata a dicto apostemate, de quo supra.

[59] Idem dominus Palamides eodem modo dixit, quod dum eumdem P. Amadæum in ejus domini Palamidis domo in hospitium suscepisset cibo reficiendum (modo anni sedecim possunt esse vel plures præteriti) & transitum faceret per quamdam ejus domini Palamidis vineam seu petiam ronchi *, f [vineam a grandine servat,] ubi multa quantitas uvarum erat, quæ prope maturationem erant, & conquereretur idem dominus Palamides cum eodem Patre Amadæo, quod sæpe & sæpius in ipsa vinea a grandinibus vexabatur, tandem ipse Pater acceptis aliquibus granis ipsarum uvarum & eis benedictis & gustatis, genibus flexis, & oculis ad cælum elevatis oravit, & postea benedixit uvas in ea vinea tunc existentes, & vineam; & dixit ipsi domino Palamidi, ut teneret bonam fidem in Dominum nostrum Jesum Christum & beatam Virginem Mariam, & amplius non timeret grandines; & sic, Deo dante, ab inde citra numquam vexatus fuit a grandinibus in ipsa vinea, ut ipse dixit, & quod licet plures aliæ vineæ circumquaque existentes fuerint a grandinibus vexatæ, tamen ipsa vinea semper fuit præservata ab ipsis grandinibus.

[60] [duas feminas a vexatione dæmonis,] Dicitur quoque de quadam domina de stirpe Crinelorum, quæ cum valde a malignis spiritibus aliquando imo multotiens per aliqua intervalla temporum vexaretur, ita quod multas fatuitates & stultitias, quæ in hominem sanæ mentis non conveniebant, agebat, & ducta esset ad ipsum P. Amadæum ad dictam ecclesiam sancti Francisci sitam apud dictum locum de Oppreno, ipseque Pater multis persuasionibus a parentibus, & amicis mulieris ipsius inductus fuisset ad Deum exorandum pro ejus mulieris liberatione, ipse Pater charitate & compassione motus orationes pro ea porrexit, quæ mulier infra modicum tempus ab ipsis vexationibus ad Dei laudem, gloriam & honorem liberata permansit.

Dicitur etiam de quadam alia juvene Modoëtiensi, quæ nupta fuerat, ut dicitur in loco de Sexto, cujus nomen ignoratur, quæ a spiritibus malignis simili modo valde vexabatur: & cum præfato P. Amadæo præsentata fuisset ad dictam ecclesiam de Oppreno, & per eumdem Patrem pro ea muliere oratio perfecta esset, die sequenti liberata remansit.

[61] [puerum ab hernia, & alterum] Dicitur etiam de quodam filio spectabilis Domini Thadæi Bucerini tunc Martezanæ capitanei, cujus nomen erat Antonius, qui cum parvulus esset, & in partibus genitalibus crepatus, ejus parentes ad eumdem P. Amadæum recursum habuerunt, ut pro eorum filio Deum exoraret, quibus per eumdem Patrem perfectis orationibus puer ipse ab ejusmodi crepatione liberatus fuit. Dicitur etiam de eodem filio ejusdem domini Thadæi, Capitanei tunc, ut supra, Burgi Vico-mercati, qui cum ipse puer jam studio legum deditus in civitate Papiæ commoraretur, essetque taliter infirmitate gravatus, quod quasi pro mortuo haberetur, & cum apud medicos de ejusdem infirmitate nulla spes vitæ esset, & fuissent hæc eidem domino Thadæo ejus genitori notificata, ad præfatum dominum Patrem Amadæum cucurrit, ipsum maxima cum instantia rogando, ut pro ejusdem filii sui liberatione Deum exorare vellet.

[62] [ab alia gravi infirmitate liberat.] Quæ quidem audiens ipse Pater Amadæus versus ipsum dominum Thadæum dixit, se gratias ab omnipotenti Deo non mereri obtinere, illum increpans de ejus domini Thadæi mala conscientia, avaritia & blasphemiis, quæ per eum dominum Thadæum proferebantur, & quod non multum admirari deberet, si ab altissimo Creatore propter ejus demerita & scelera adversitates, castigationis seu correctionis causa patiebatur, pro quibus ipse Pater Amadæus preces pro eo porrigere recusare videbatur, dubitans ab Altissimo gratiam obtinere, nisi prius ipse Dominus Thadæus de se corrigendo promitteret, cum Deus peccatores non exaudiat; & cum ipse dominus Thadæus verbis Patris ipsius Amadæi multum attenderet, doleretque admodum de ipsius Antonii filii sui morte, cum tunc alios filios masculos non haberet, promisit ipsi Patri Amadæo, ab ipsis sceleribus aliquantulum pro suo posse se retrahere, & abstinere, cujus rei gratia idem Pater Amadæus tunc orationem porrigere promisit; qua oratione Deo per eum porrecta, eidem domino Thadæo dixit; Vade, filius tuus vivet, & ego Deum pro eo exorabo. Quibus auditis, ipse dominus Thadæus nuntium proprium misit ad ipsum Antonium ejus filium in dicta civitate Papiæ commorantem, qui nuntius eum Antonium invenit ab ipsa gravi infirmitate, qua detentus fuerat, liberatum. Et interrogans eum Antonium de die & hora liberationis suæ, cognovit eum Antonium liberatum fuisse tempore, quo per eumdem Patrem Amadæum porrecta fuit pro eo ad Deum oratio. De qua liberatione idem dominus Thadæus maximam habuit jocunditatem, pro qua gratia sic obtenta, multa munera & alias eleemosynas ipsi Conventui de Oppreno in dies offerebat, & ulterius pro signo gaudii ipsius vestem unam drapi g argentei sibi fieri fecit, & Deo gratias retulit.

ANNOTATA.

a Potestas apud Italos accipitur pro supremo alicujus ditionis aut urbis rectore, ut sæpe alibi explicuimus.

b Cumæ fuit olim urbs inclyta Italiæ in Campania, cujus rudera adhuc inveniuntur. Sed propter viciniam loci, in quo Beatus tunc habitabat, potius suspicor, biographum hic ea voce voluisseindicare urbem Comum vel Novocomum, vulgo dictam Como, quæ in Ducatu Mediolanensi sita est. Etiam Cimarellus in Actis Italicis hunc textum biographi Latini de civitate Novocomensi interpretatus est.

c Natta, quæ etiam in Vocabulario Academiæ Cruscanæ giarda appellatur, præter alia vernacule significat tumorem, qui plerumque equos affligit. Ex adjunctis hic abunde patet, quale fuerit hoc malum, etiamsi vocem Italicam natta proprie explicare non possimus.

d Frustra istud morbi nomen apud medicos Gorræum & Castellum quæsivi; sed in Dictionario Italico inveni vocem topinari, quæ significat tumores, quibus interdum nervi equorum afficiuntur, & quos Galli vernacule grappins appellant. Quare suspicor, istud mulieris apostema ob quamdam similitudinem hic a medicis Italis topinariam appellatam fuisse.

e Spasmus significat deliquium animi, aut contractionem nervorum, & interdum inflammationem cujusdam vulneris aut apostematis, de qua significatione Gorræus aliique medici consuli possunt.

f Runca vel runcalis apud Cangium in Glossario significat agrum incultum, atque hinc conjicio, hoc loco per petiam ronchi indicari partem agri.

g Vox Italica drappo pannum significat; cum autem hic dicatur, fuisse vestis illa drapi argentei, pannum argento intextum intelligo.

* id est partem agri

CAPUT VII.
Alia miracula, quæ precibus Beati contigerunt, dum in Conventu de Oppreno habitabat.

[Beatus vinum e vase effusum.] Dicitur etiam, quod, cum idem Pater Amadæus in dicto Conventu loci de Oppreno utplurimum commoraretur, essetque fama apud multos in regione ipsa de ejusdem Patris Amadæi religiosissima & sanctimoniali vita, præcipue apud quosdam nobiles dominum Antonium de la Ecclesia & Blanchinam de Aliprandis consortem ejus & habitatores terræ Modoëtiæ, qui aliquando ad eum Patrem, ut orationes pro adversitatibus suis porrigeret, recurrebant, & Conventui suo & pro eorum Fratrum sustentatione multa offerebant, & multam idem dominus Antonius cum Patre ipso Amadæo haberet conversationem, & ita quod ipse Pater Amadæus alio quasi vino non uteretur in Missæ sacrificio, nisi de quodam vino vernazolæ a quod ei condonabant dicti dominus Antonius & ejus consors: & cum uno sero quidam filius dicti domini Antonii foramen sponzoni b obturare oblitus esset in vase, ex quo vernazola ipsa hausta erat, ita quod in nocte sequenti tota ipsa vernazola, quæ satis bonæ quantitatis erat, in mane sequenti expansa tota inventa est in & per canepam c.

[64] [prodigiose conservat;] Et cum idem Pater Amadæus eodem mane ad domum ipsius domini Antonii applicuisset, & prædicta sibi notificata fuissent, ipse Pater Amadæus jussit, ut eam omnem vernazolam in ipsa canepa quomodocumque spanditam d colligerent, & in eo vase remitterent, demum ex ea exhaurire deberent, & de cetero dispensare deberent, prout soliti erant, dicens, se in Christo confidere, quod nihil de eo vino perderent tam in quantitate quam in bonitate: &, prout jussit, factum fuit. Denique cum de ipsa vernazola exhaustum fuisset, eam bonam & validam, imo meliorem quam antea fuisset, invenerunt. De quibus quidem sic gestis idem dominus Antonius de la Ecclesia multum admiratus fuit, Deumque glorificavit; sed plus idem Pater Amadæus Deum glorificabat.

[65] [& divina providentia fretus, tum in Conventu,] Quidam dominus Aloysius de Invitiatis, civis Mediolanensis, olim habitator Burgi Vicomereati, apud dictum locum de Oppreno per miliare unum vel circa, dixit, se alias intellexisse a quodam Fratre Joanne consocio & familiari ipsius Patris Amadæi tunc commorante in dicto Conventu de Oppreno cum dicto Patre Amadæo, quod una die, dum ipse Pater Amadæus in quodam ejus oratorio orationi & contemplationi per plures horas usque in noctem jejunus vacasset, & ipse Frater ejus consocius jam in cella sua somnum accepit; & ecce quod ipse Pater Amadæus, dum ad ejus cellam accederet & invenisset in refectorio tupodem e præparatum cum pane & aqua, ad cellam ipsius consocii sui ivit valde admiratus de tali præparatione, & cum eum socium suum interrogasset, quisnam in refectorio præparasset panem & aquam super tupode; ipse Frater Joannes consocius de hoc admiratus respondit, se nescire, cum nullus alius homo hoc præparare potuisset, & consurgens a dormitorio suo ad refectorium ivit cum eodem Patre & invenerunt unum panem finum f & album; & craterem unum aquæ recentis super tupode, de quibus valde ipsi Pater & Frater admirabantur, putaveruntque, hæc a Deo & divina gratia processisse, & eis benedictis signo sanctæ crucis, de eis cum Dei gratiarum actione gustaverunt, asserebatque ipse Pater, numquam de tali pane & aqua sic suaviter, degustasse. De quibus Deo altissimo ingentes referebant gratias.

[66] [tum in itinere,] Dixit quoque etiam idem dominus Aloysius, se etiam ab eodem Fratre Joanne audivisse, quod cum ipse Frater quadam die iter accepisset in societate cum eodem Patre Amadæo ab eo conventu de Oppreno versus plebem Incini, ipseque Frater Joannes in itinere fame & debilitate jam oppressus esset, ut non posset ultra procedere, nec ipse Pater haberet, unde eum reficere posset, videretque ipsum consocium ulterius procedere non posse, compassione motus oculos ad cælum erexit, & statim ex quadam manica vestis Patris ejusdem ipse Pater detulit panem unum, quem ipsi Fratri consocio suo pro cibo dedit, ad reficiendum; quo quidem sumpto, ipse Frater totus refectus fuit: de qua quidem gratia ipse Pater Deum glorificabat, dicens versus ipsum Fratrem Joannem, quod si in Domino bonam confidentiam haberet, de aliquo dubitare non deberet.

[67] Relatum fuit quoque per prænominatum Fratrem Georgium de Valchamonica, [sæpius mirabiliter cibaria invenit,] ejusdem Patris Amadæi consocium, quod cum ipse Frater Georgius cum eodem Patre Amadæo in dicto Conventu de Oppreno commoraretur, aliique Fratres ejusdem Conventus una die ab eo Conventu abeuntes essent, ita quod tantummodo ipse Pater Amadæus & Frater Georgius in Conventu ipso soli remanserant, non haberentque panem nec alia cibaria pro vita sustentanda die illa, nec pariter modum haberent pro ipso cibo habendo, ipse Frater Georgius de ejusmodi carentia cum eodem Patre conquereretur; cui Pater ipse dixit, ipsum aliter curare non debere, quia Dominus provideret: tandem cum sero factum esset ea die, quidam venit ad pulsandum campanellam ostii conventus ipsius; ipse vero Pater Amadæus, qui in & per ipsum Conventum deambulabat, absque eo quod aliter videre posset, quid ad dictum monasterium deferreretur, dixit eidem Fratri Georgio, ut ire deberet ad ostium dicti Conventus, quia Dominus provisionem fecerat, & sic ipse Frater Georgius invenit ibi ad ostium delatum fuisse unum canistrum pane plenum, de quo postea cum Dei benedictione refectionem susceperunt cum gratiarum actione.

[68] Retulit etiam alias prænominatus dominus Palamides de Carpani, [& semel socios in via murmurantes] se alias a quibusdam Fratribus consociis ejusdem Patris Amadæi audivisse, quod cum una die ipse Pater Amadæus cum pluribus ex eis sociis Fratribus congregationis suæ ab eo loco de Oppreno iter accepissent, ut in plebem Incini irent, ut locum quemdam in ipsa plebe examinarent, quem pro una ecclesia, & uno Conventu construendis eidem Patri Amadæo quidam offerebant, decrevissetque ipse Pater ad domum ipsius domini Palamidis hospitium pro eorumdem Fratrum refectione omnino suscipere, & non alibi, cum ipse dominus Palamides eidem Patri multum familiaris & benefactor ac amicus esset; essentque etiam multa miliaria ab ipso loco de Oppreno usque ad locum, ubi morabatur ipse dominus Palamides, & cum in via eidem Patri & confratribus suis a multis oblata essent cibaria pro eorum refectione, & ipse Pater acceptare non voluisset; aliqui ex ipsis Fratribus ipsum Patrem in via increpabant, asserentes, eum esse indiscretum; aliqui alii licet verba non proferrent, tamen contenti fuissent hoc medio tempore refectionem suscipere.

[69] Ipse vero Pater Amadæus eos valde de impatientia increpans, [opportuna cibi inventione monet,] eosdem Fratres exemplis Sanctorum, moralibusque & euangelicis documentis & auctoritatibus ad patientiam & ad sustinendam famem, sitim, æstus, frigus, injurias & contumelias, ac persecutiones pro Christi amore, etiam usque ad mortem, prout ipse Christus pro nobis sustinuit, & ad bene agendum eos excitabat & invitabat, ut per multas tribulationes, & per ignem & aquam ad æternam scandere possent gloriam. Et multis aliis devotis exhortationibus, monitionibus & increpationibus ita in itinere procedendo ad patientiam inducebat & fortificabat. Itaque cum applicuissent domum ejusdem domini Palamidis, & eum dominum Palamidem non invenissent, nec ejus uxorem, ipsi Fratres famelici valde contristabantur & de tali absentia conquerebantur, ipsumque Patrem admodum increpabant.

[70] [ut deinceps Deo confidant,] Ipse vero Pater Amadæus tanto magis ferventior & fortior erat, reprehendens eos de ejusmodi impatientia, asserens eos nihil velle pro Christi amore sustinere, & cum sub umbra quarumdam arborum castaneorum sedentes quiescerent in circulo audientes, quæ ab eodem Patre laudabiliter & quodammodo angelico sermone ad eorum institutionem proferebantur, & quod non timerent, quia Dominus certe & cito eis de refectione provideret: & eis sic in sermone stantibus & quiescentibus, ecce quædam puella parvula, filia ipsius domini Palamidis, supervenit dicens, se cibaria cito præparata habere, ut refectionem haberent, licet parentes sui a domo abessent, eosque invitavit, ut ad refectionem in domo sua irent. Quibus auditis, idem Pater eos magis increpabat, & de eorum impatientia redarguebat, quia perfectam fidem in Deum non habebant, & alia quædam ad propositum facientia dulci sermone pronuntiabat. Tandem ipse Pater cum sociis ipsis Fratribus in domo dicti domini Palamidis venerunt, ubi gratiosissima cibaria pro eorum refectione cum Dei benedictione sumpserunt, cui refectioni parentes ipsi videlicet D. Palamides & uxor supervenientes, maximo gaudio, & jubilatione de ejusmodi venerandi Patris & Fratrum suorum adventu, & refectione repleti fuerunt, de quibus quidem omnibus idem Pater Deum glorificabat.

[71] [ac alias duabus ægris statim sanitatem restituit.] Quidam nobilis Richardus Crinelius, frater domini Joannis, habitator burgi Mazente Mediolanensis diœcesis asseruit, quod dum jam actis pluribus annis ab antedicto Patre domino Fratre Amadæo Hispano, quem tunc in hyeme glaciali transeuntem, in hospitio suscepisset igne reficiendum, data esset benedictio cuidam puellæ filiæ suæ, quæ tunc antea gravi morbo tenebatur, & semiperdita erat, & quæ, licet ab omnibus desperaretur posse ad sanitatem opere humano redigi, tamen ex facto consecuta fuit sanitatem: cui Richardo prius Pater ipse dominus Frater Amadæus dixit & fidem fecit, eam filiam suam gratia Dei ab ea infirmitate esse liberandam.

Retulit quoque etiam quidam presbyter Laurentius de Tomago, pater ecclesiæ burgi Concorecii, non multum distantis ab eo loco de Oppreno, quod cum quædam Domina Elizabetha de Ruschonibus, tunc uxor spectabilis domini Philippi de Casate, esset graviter infirma in loco de Achiori, ubi tunc habitabat, non multum a dicto loco de Oppreno distante, ipsaque domina a medicis judicata esset eam morituram de ipsa infirmitate, nec de ejus vita spes erat, tandem visitata a præfato domino Patre Amadæo sanitatem cito suscepit, quam dominam tamen ipse Pater Amadæus judicavit cito morituram, sed de una alia infirmitate cito superventura: & prout ipse Pater judicavit, ita fuit, quia infra modicum tempus, superventa alia infirmitate, ipsa domina decessit. Quibus omnibus ipse presbyter Laurentius dixit, se interfuisse. Multaque alia etiam mirabilia a Deo collata esse dicuntur eis temporibus, quibus ipse Pater Amadæus commoratus fuit ad dictam ecclesiam sancti Francisci loci de Oppreno, quæ hic brevitatis causa omittuntur.

ANNOTATA.

a Nescio, an vinum istud ita nominetur a terra, in qua crescit; an vero a voce Italica vernacciuola, qua species quædam vini albi designatur.

b Ex sensu conjicio, hac voce sponzoni indicari epistomium vasis, etiamsi illam vocem in Lexicis Italicis frustra quæsierim.

c Canepa vel canava præter alia significat caveam aut cellam vinariam, ut in secunda editione Glossarii Cangiani ad utramque hanc vocem videre est.

d Id est effusam ab Italico verbo spandere, quod idem est ac effundere.

e Forsan pro tupode legendum est tripode: nam quid sibi velit vox tupode, hactenus invenire non potui.

f Est iterum Italicismus, in quo idiomate adjectivum fino pro bono accipitur.

CAPUT VIII.
Miracula, quæ precibus Beati patrata sunt, cum ad alterum Conventum in terra Castri-Leonis transisset.

[Beatus post legationes, ad Pium II Papam obitas,] Ejusdem Patris religiosissima & sanctimonialis vita, ac ejus bona & benigna conversatio ita notoria fuit, quod illustrissima & religiosissima domina D. Blancha Maria tunc Ducissa Mediolani confidenter eumdem Patrem Amadæum pluries ad sanctissimum Papam Pium secundum a, tunc in civitate Mantuana pro universali Principum Christianorum Concilio congregando pro subsidio contra Turchos infideles, & etiam in aliis locis pro ejusdem illustrissimæ dominæ specialibus & præcipuis negotiis transmisit, pro quibus, quæ voluit, ab eodem sanctissimo Papa audacter & gratiose obtinuit, quæ acta fuerunt anno Domini curso MCDLX.

[73] Eodem etiam anno post prædicta, prælibata domina Ducissa talem dedit operam cum hominibus terræ Castri-Leonis, [accipit Conventum apud Castrum-Leonis,] Cremonensis diœcesis, quod eidem Patri Amadæo per eosdem homines terræ Castri-Leonis & per Fratres Ordinis sancti Francisci tunc in quodam Conventu sito apud ipsum locum Castri-Leonis commorantes oblatus fuit Conventus ipse, & locus cum ecclesia ibidem, quæ alias constructa fuerat sub vocabulo sanctæ Mariæ de Bressanorio b, qui Conventus tamen tunc & per longa tempora tenebatur per Fratres Ordinis ipsius sancti Francisci, & in eo tunc ejusdem Conventus Guardianus erat & Custos quidam dominus Frater Stephanus de Castro-Leone ejusdem Ordinis sancti Francisci; quem Conventum ipse Pater Amadæus de mense Augusti dicti anni MCDLX, ut creditur, acceptavit, ipsumque Conventum de novo construi fecit sub eodem vocabulo sanctæ Mariæ, & bonis Fratribus ejusdem Ordinis sub regulari observantia & ejusdem Patris obedientia, & custodia communivit, præhabita tamen licentia ab eodem sanctissimo Papa, & etiam a reverendo domino Generali Ministro ejusdem Ordinis ac etiam a prælibata domina Ducissa, ubi & ad quem locum seu Conventum ipse Pater Amadæus cum ejus sociis per multos menses, imo etiam annos, pro majori parte moram traxit vivendo in regulari observantia, & orationibus & contemplationibus assidue insistendo.

[74] [quam donationem nonnulli frustra impedire conantur,] Notandum est, quod per ea quæ a quodam domino Ladino, dictæ terræ Castri-Leonis habitatore, sub onere conscientiæ suæ relatum fuit. Dum ipse Pater dominus Frater Amadæus procederet vel procedi faceret ad fabricationem præfati Conventus de Bressanorio, ecce quidam religiosi, qui apud Cremonam commorabantur, multas moverunt insidias in homines dictæ terræ Castri-Leonis, etiam multas promissiones & persuasiones faciendo erga ipsos de Castro-Leone, ut omnino dejicerent seu repellerent ipsum Patrem Fratrem Amadæum, & ejus socios a prædicto Conventu de Bressanorio, & non permitterent eos Patrem nec socios in eo Conventu habitare, imo nec habere ibi societatem, nec habitaculum: quibus tamen licet pluries ipsi Religiosi de prædictis cum eisdem hominibus maximam instantiam & sollicitudinem fecerunt, ut omnino ipsum Patrem ab ipso Conventu depellerent, tamen ipsis Religiosis per eosdem homines nulla præstita fuit audientia, imo attendentes ipsi homines bonam conversationem, doctrinam, devotionem ac puritatem ejusdem Patris etiam cum consensu, & beneplacito prælibatorum illustrissimorum dominorum Ducis & Ducissæ Mediolani in eodem Conventu ipsum Patrem pariter & socios suos confirmaverunt & manutenuerunt ac manuteneri voluerunt.

[75] [& ibi commorans, mulierem gravidam] Eisdem Patre Amadæo & sociis in eodem Conventu maxima cum devotione & regulari observantia, ac vitæ ipsius Patris Amadæi austeritate commorantibus, multa alia mirabilia diversis personis a Deo collata esse dicuntur meritis & intercessionibus Patris ejusdem, inter quæ dicitur de quadam nobili domina Richarda Laudensi, prout per magistrum Martinum de Laude Physicum Laudensem famosissimum relatum fuit. Cum dicta domina Richarda prægnans esset quinque vel sex mensium vel circa, & febrire cœpisset febre intentissima cum vomitu assiduo, instantia vigiliarum, & reliquis accidentibus mortem infalanter c attestantibus, cujus curæ tres aderant medici, qui omnes secundum medicinæ canones ipsam sine dubio morituram attestabantur; Quadam vero die, dum idem Magister Martinus, unus ex eis, qui & primus fuerat in cura, dum colloquium haberet cum eodem reverendo Patre Fratre Amadæo Hispano, idem Pater Amadæus dixit: Martine fili, quid cum aliis medicis sentis de domina Richarda, an sit moritura, vel non? Cui ipse magister Martinus respondit: Ego ante aliorum adventum de ejus morte valde dubitabam; nunc vero omnes ipsam morituram dicimus & attestamur. Ipse vero Pater Amadæus dixit: Volo, ut in hac cura maximum consequaris honorem; vade, & dic ipsam infalanter evasuram ex hoc morbo. Cui ipse magister Martinus respondit: Pater hoc facere non auderem, quia & mihi ipsi, & aliis sine ratione contradicerem, cum ipsam momento vidimus deficere. Et ipse dixit; infalanter evadet.

[76] [ab imminente mortis periculo liberat,] Quadam altera die, dum in domo ipsius dominæ Richardæ adesset ipse magister Martinus, essentque & ibi ipsius dominæ Richardæ fratres, & affines, nec non & Guardianus tunc sancti Bernardini extra & prope Cremonam, omnes exitum ipsius dominæ Richardæ expectantes ea nocte, ipsa domina Richarda potum aquæ frigidæ petiit, quam ei dari idem magister Martinus præcepit, & tunc ab ea hora in antea de bono in melius processit, ita ut & jam in tempore debito filium peperit, & ab ea infirmitate evasit, & adhuc sana & viva permanet. Hæc quidem relata fuerunt per eumdem dominum magistrum Martinum ex litteris suis reverendo D. Romano de Barm archiepiscopalis sedis Mediolanensis tunc vicario Generali.

[77] Relatumque etiam fuit a quampluribus hominibus dictæ terræ Castri-Leonis, [& cella ejus cælesti splendore illustratur.] quod, dum ipse Pater Amadæus in prænominato Conventu de Bressanorio commoraretur, & pro majori parte in quadam cella ab aliis ædificiis separata apud hortum ejusdem Conventus de die & de nocte orando & contemplando secretus permanebat; quadam autem nocte seu in summo mane multum tempestive venientes multi ex eis hominibus dictæ terræ versus locum dicti Conventus pro eundo ad possessiones suas, & ad prata circumexistentia ad ipsum Conventum, viderunt ipsi homines super ipsum locum, seu super ipsam cellam, quam ipse Pater Amadæus pro oratorio suo secreto habebat, maximas flammas igneas viventes, maximis cum vocibus, & canticis amœnis, & quodammodo angelicis, qui quidem homines prædicta videntes & audientes suspicaverunt, quod locus ipse, seu oratorium ipsum igne concremaretur, & quod Fratres ipsius Conventus de ejusmodi igne dictum oratorium concremante, non se adverterent, putantes eos Fratres dicti Conventus in ecclesia sua ad Matutinum cantandum esse, & venientes ad portam ipsius Conventus pulsaverunt, ut intrarent & ignem prædictum extinguerent. Quæ autem audientes ipsi Fratres dicti Conventus, apertis januis dicti Conventus, cum eis hominibus ad dictum oratorium concurrerunt, & nullum ignem invenerunt, nec etiam de ipsis canticis aliquid audiebant, sed pulsantes ad ostium ipsius oratorii eumdem Patrem Amadæum invenerunt in oratione existentem, cui ipsi Fratres & homines prædicta narraverunt, quæ viderunt & audierant; ipse vero Pater Amadæus, eis omnibus auditis, sub pœna obedientiæ eisdem Fratribus & hominibus jussit prædicta omnia sub taciturnitate [servare.] Sed cum aliqui ex his hominibus hoc tacere non possent, ipsa omnia nuntiaverunt venerabili domino tunc præposito Castri-Leonis nominato Domino… de Cipellis de Pisleone, qui dominus Præpositus prædicta audiens, ea patefacere hortatus fuit ad augendum devotionem & bonam famam ejusdem Patris Amadæi, & sociorum suorum, licet idem Pater de hoc non curaret, imo male contentus esset.

[78] Eisdem etiam temporibus, quibus ipse Pater commorabatur pro majori parte in dicto Conventu de Bressanorio, [Filiam Ducis Mediolanensis ægram,] accidit etiam, ut relatum fuit, quod cum illustrissima domina Ipolita filia illustrissimorum principum dominorum Francisci Sfortiæ & dominæ Blanchæ Mariæ Ducum Mediolani parvula esset, & infirma gravi infirmitate in castro Modoëtiæ, habuerunt recursum ad præfatum Patrem Amadæum, ut preces pro ejus sanitate ad Deum porrigeret; cui annuens ipse Pater Amadæus, precibus ad Deum per eum porectis, statim ipsa domina Ipolita meliorata, & in brevi tempore sanata fuit.

[79] Quidam nobilis dominus Matthæus de la Ecclesia filius nuncupatus quondam domini Antonii, [& alium nobilem morti proximum precibus sanat,] civis & habitator Modoëtiensis retulit, dum ipse dominus Antonius de la Ecclesia olim, & tunc ejus pater, de anno MCDLXVI de mense Junii taliter insirmaretur quadam infirmitate, quam vulgus appellat infirmitatem canalis, medici autem eam appellant infirmitatem tenasmorum d quodammodo incurabilem, a qua paucissimi, ut dicitur, curantur & liberantur, essetque taliter ea infirmitate, & aliis gravatus ipse dominus Antonius, quod quasi ad novissima vitæ suæ devenerat, & in modum quod nec eis loquebatur, nec spiritus artus regebat, & jam sepulchrum, ubi cadaver humaretur, fabricatum erat, imo de ejus sepulchro, seu loco sepulchri inter clericos quæstio erat, ubi sepeliri deberet. Medici autem ob insperatam salutem eum reliquerant, & cum uxor ejus & filii litteras per nuntium præfato venerabili Patri Amadæo direxissent, qui tunc in prædicto Conventu sanctæ Mariæ de Bressanorio apud prædictum locum de Castro-Leone commorabatur, cui preces per easdem litteras destinaverant, ut summo omnipotentique Deo orationes porrigeret pro eo domino Antonio amicissimo suo, ut eum dominum Antonium pristinæ saluti reddi impetraret, & insuper quod idem Pater Amadæus celere iter haberet ad ipsum dominum Antonium sibi multum dilectissimum, si eum vivum videre optabat. Ipse vero P. Amadæus, dictis litteris, receptis, & precibus attentis, in mane sequenti Missa jam per eum celebrata, dixit nuntio, eum D. Antonium ea infirmitate tunc non moriturum. Demum amore charitatis accensus idem Pater post triduum se Modoëtiam transtulit cum ejusdem Patris ipse D. Antonius esset devotissimus: & cum intra portas Modoëtiæ applicuit, interrogavit quemdam Modoëtiensem, an ipse D. Antonius de la Ecclesia adhuc viveret, cui responsum fuit vivere; cui ipse dixit, nec morietur ista infirmitate: & tandem intrans in domum habitationis ipsius D. Antonii, invento ipso infirmo semivivo, ad eum solus applicuit, & quasi tribus horis cum eo moram traxit, & exeunte thalamo ejusdem ægrotantis inventis uxore & filiis ejusdem D. Antonii singultus & lacrymas effundentibus, ait; Nolite nec lacrymas, nec singultus emittere, quia omnipotens, & misericors Deus, misericordia motus ipsum D. Antonium ad pristinam sanitatem brevibus diebus reddet. Et cuidam Joanni Petro Seroldano agenti in servitiis pro ipso domino Antonio & filiis tunc dixit, quod deberet sepulchrum obturari facere, quia pro ista vice non indigebat sepulchro; & sic infra breves dies mirabiliter ob preces ejusdem venerandi Patris domini Fratris Amadæi fuit liberatus, cum apud humanos impossibilis esset ejus cura & liberatio ab ipsa infirmitate, quia paucissimi humano opere liberantur.

[80] [mulieri prolem impetrat,] Relatum etiam fuit de quadam juvene uxore D. Joannis Stephani de Federicis, ex condominis loci & Castri de Chigicolo Comitatus Papiensis, quæ, cum pluribus annis fuisset sterilis & filios habere non potuisset nec filias, recursum habuit ad præfatum R. P. Amadæum, ut in orationibus suis pro ea Deum exoraret, ut prolem susciperet. Qui P. Amadæus desiderio ipsius dominæ annuens, multiplicatis ad Deum precibus & orationibus a Domino impetravit, quod ipsa domina tandem infra annum Dei gratia prolem suscepit, cujus rei gratia per eos D. Joannem Stephanum & uxorem oblata fuerunt munera ad præfatam ecclesiam de Bressanorio, quæ aliquando etiam nuncupabatur a pluribus ecclesia de Guadalupo e, & pro monasterio seu Conventu ipso tunc perficiendo. Sed cum deinde ipsa domina irrideret, & tali gratia sic obtenta ipsam ejus prolem infra modicum tempus morte perdidit: & cum iterato præfata domina ad præfatum P. Amadæum rediisset condoluissetque & pœnituisset de tali irrisione, de novo supplicans ad eumdem Patrem Amadæum, ut orationes novas Deo porrigeret pro ea, ut prolem haberet, & porrectis de novo precibus per eumdem Patrem, aliam prolem infra modicum tempus suscepit, quam postea aluit & nutrivit.

[81] Narravit quoque etiam Frater Jacobus de Merliano ex consociis ejusdem Patris, [vinum multiplicat,] quod cum a Mediolano versus locum de Castro-Leone cum eodem Patre iret una die in sero tempore æstatis, habuissetque idem Frater Jacobus amore Dei botigolum f unum parvulum vino plenum a venerabili domino Presbytero Leonardo de Monti Mediolanensi clerico, valde ipsius Patris Amadæi domestico & benefactore, residente tunc ad ecclesiam seu ad hospitium S. Petri extra portam Romanam Mediolani, ut aliquando in ipso itinere fiendo, a Mediolano ad dictum monasterium seu Conventum sanctæ Mariæ de Bressanorio diœcesis Cremonensis aliqualiter sitim excutere posset propter magnam caliditatem tunc vigentem. De quo vino ipse Pater Jacobus in itinere gustavit, ita quod verisimile est, modicum remansisse in botigolo, dum postea applicuissent ipse Pater Amadæus & Frater Jacobus socii apud civitatem Laudæ, videlicet in hospitio de sancto Grato, & ipse Pater Amadæus magna siti afficeretur in sero, ipse Frater Jacobus obtulit botigolium cum illo modico residuo vini, & accepto cyatho ipsum modicum vinum in ipsum cyathum misit, quod vinum, suo comprehendere multum multiplicatum ipsi Patri Amadæo dedit ad bibendum, & cum bibisset ipse Pater, reliquum reddidit ipsi Fratri Jacobo in ipso cyatho, ut omnino ipse Frater Jacobus de eo biberet; & cum ipse Frater Jacobus vidisset vinum ipsum valde multiplicatum, non solum in cyatho, sed etiam in botigolio, & de eo gustasset, sibi visum fuit, ipsum vinum fuisse & esse in tanta bonitate, quod sibi videbatur, quod potus ipse a paradiso esset missus, & satis melius, quam Malvaticum g & manna. De qua multiplicatione & melioramento bonitatis ipse Frater Jacobus multum admiratus fuit: de quibus ipse Frater Amadæus multas Deo reddidit laudes; ipse vero Frater Jacobus credidit & credit firmiter, prædicta ad Dei laudem, gloriam & honorem processisse & meritis & orationibus Patris ipsius.

[82] Sed quid plus? Cum sero esset valde, & se exposuisset super fœno in eodem hospitio ad quiescendum; [viam per pontem Abduæ apertam prænovit,] ipse vero Frater Jacobus aliquantulum dormisset, vidit ipsum Patrem Amadæum orantem ipso tamen super fœno loco dormitionis, & cum aliquantulum quievisset circa mediam noctem, ipse Pater Amadæus dixit: Surgamus & eamus, ut transitum faciamus per pontem Laudensem super Abduam, h & sequamur iter nostrum: de quibus verbis ipse Frater Jacobus admodum admirabatur sciens, consuetudinem esse, quod communiter de nocte non possit fieri transitus per dictum pontem, nisi aliquo fortuito casu contingeret; tamen ut filius obedientiæ iter cum eodem Patre ea nocte direxit usque ad ipsum pontem Laudensem super Abduam, quem mirabili gratia nocte ipsa apertum invenerunt, ita ut pacifice Abduam per ipsum pontem transiverunt: quod quidem mirabile ipsi Fratri Jacobo visum fuit, & tanto magis, cum ipse Pater per duo miliaria citra ipsum pontem apertum inveniri nuntiasset, & ita invenissent. De quibus etiam Deo retulit gratias.

[83] Ipsis etiam temporibus accidit, ut relatum fuit, [venam ruptam redintegrat,] quod quidam nobilis miles, qui tunc hospitatus erat in terra Casalis sancti Evasii i , cum haberet venam ruptam in corpore multum sanguinem effundentem, ex qua effusione ipse miles taliter debilitatus erat, quod medicis de ejus vita nulla spes esset; & cum ibidem in ipso loco de laudabili vita & sanctitate ipsius venerandi Fratris Amadæi fama esset, ipse miles recursum habuit ad præfatum Patrem, ut ad Deum pro ejus liberatione oraret, pro quo porrectis precibus, ipse Pater dixit, quod ulterioribus medicinis uti non deberet; sed solum Dei gratia & meritis Beatissimæ Virginis Mariæ confideret, & statim ipsa vena clausa fuit. Sed cum ipse infirmus persuasionibus medicorum hujusmodi monitionem procedendo in medicinis despexisset, ipsa vena illico de novo aperta fuit &, hujusmodi gratia neglecta; tanta effusio sanguinis accidit, quod in ejus militis perditionem devenit, prout quidam Frater Georgius ejusdem Patris consocius asseruit.

[84] [conjugibus prole carentibus] Accidisse quoque fertur de quadam nobili domina ex principalioribus ipsius terræ Casalis, ut asseruit idem Frater Georgius, quæ cum multis annis cum suo conjuge sterilis extitisset, ad præfatum Patrem Amadæum recursum habuit, ut Deum pro ea & prole habenda exoraret. Tandem porrectis precibus per eumdem Patrem, ipsa mulier gratiam obtinuit, ita quod infra annum prolem suscepit: pro cujus gratiæ gratitudine ipsa domina munera satis notabilia ipsi monasterio de Bressanorio obtulit apud Castro-Leonem pro eo monasterio construendo.

[85] [fœcunditatem obtinet;] Eisdem etiam temporibus, dum idem Pater Amadæus in eodem monasterio seu Conventu de Bressanorio apud Castri-Leonem commoraretur, quadam die quidam dominus Thadæus Bonzalinus k Cremonensis alias Capitaneus Burgi Vicomercati Ducatus Mediolani cum domina Joanna ejus uxore, etiam certis aliis utriusque sexus nobilibus esset in dicto monasterio pro eodem Conventu visitando, & ipse dominus Thadæus cum dicta ejus uxore valde cum eodem Patre Amadæo institissent, ut ad Deum funderet preces & intercederet, ut ipsi consortes alium filium masculum haberent, pro qua intercessione, sua sponte promisit ipse Dominus Thadæus eidem monasterio largiri tantum argentum ad pondus, quantum ponderaret ipse filius tempore, quo nasceretur; quibus idem Pater complacere desiderans, affectioni ipsorum consortium promisit Deum pro eis exorare, ut obtinerent, quod optarent: pro quibus quidem demum multas speciales porrexit preces, & tandem post certum tempus ipsa domina Joanna se gravidam invenit, & filium masculum infra annum peperit, licet per annos octo antecedentes continue sterilis exstitisset, pro qua gratia sic obtenta ipsi consortes ad dictum monasterium multa munera & argentum promissum obtulerunt.

[86] [socio suo lasso auxilium prænuntiat,] Retulit quoque præfatus Frater Jacobus de Merliano, quod, cum alia vice una cum eodem Patre Amadæo ab ipso monasterio de Bressanorio ad civitatem Mediolani venirent, ipseque Frater Jacobus haberet plagam in pede, qua multum afficiebatur, ita quod vix ire posset & cum maxima difficultate, & eis existentibus in itinere, cum præteriissent civitatem Laudæ usque ad hospitium Thanasani, & ultra, ipse vero Frater Jacobus taliter gravabatur ipso itinere, quod ipsum Patrem in itinere sequi non poterat, & cum ipse Pater jam fortiter præcessisset, aliquando illum expectabat, & sibi dixit: Non dubites, quia subito habebimus recursum, Deo dante; quibus dictis, ecce quidam homo nominatus Garlinus, famulus domini Pagani de Ponzonibus, equester venit, cui ipse Pater dixit, ut amore Dei deberet accipere ipsum Fratrem Jacobum super equo post eum; qui Garlinus de equo libenter descendit & gratiose obtulit, & dedit equum ipsi Fratri Jacobo, quem postea sociavit usque ad civitatem Mediolani, ita quod ipse Frater Jacobus valde admirabatur, quod ita repente ad votum ipsius Patris Garlinus ipse supervenisset: nec credidit aliter fuisse, quam gratia Dei, & meritis ipsius Patris Amadæi ad Deum fidelissimi.

[87] Quidam magister Joannes Crinelus, recamator l Mediolani, [& ipse per nives transit, nullo relicto vestigio.] dixit se jam pluribus annis elapsis intellexisse a quodam Fratre Jacobo consocio præfati Patris Amadæi, qui sibi retulit quod dum alias ipse Pater Frater Amadæus iret a civitate Laudæ versus Pirleonem m in Cremonensi [tractu] essentque altæ & multæ nives in terra, ecce quod equus unus oneratus per stratam sive per senterium n parvum obviam veniebat, cui prænominatus D. Frater Amadæus una cum eodem Fratre consocio suo cedere festinans ipsi equo, cum aliter eidem locum dare aut cedere non posset; idem Pater cedens in & super nives ire cœpit, & super nives quasi volando pergebat, nullum vestigium pedum, aut aliud signum in nive relinquens, ut permitteret equum ipsum sic oneratum pertransire in & per senterium ipsum cum conductore suo; consocius vero suus, usque ad genua in & per nives pergens fundabat o, cum nives ipsæ eum non sustinerent, qui exclamans dixit: Domine Pater, vos transitis in & super nives volando, nullo relicto vestigio; ego autem usque ad genua in & per nives vado; expectate ergo aliquantulum, quia ita propere non possum post vos venire. De quibus ipse Frater multum admirabatur; sed junctis multis aliis mirabilibus, quæ vidit de ejusdem Patris religiosissima & austera vita, eum judicavit esse sanctissimum virum & admirabilem apud Deum.

ANNOTATA.

a Pius II ab anno Christi 1458 usque ad annum 1464 toti Ecclesiæ præfuit.

b Illustrissimus Gonzaga in Origine Franciscanæ Religionis pag. 493 hunc Conventum nominat sanctæ Mariæ de Brixianore, & ejus situm describens, de Beato nostro simul ita meminit: Hujus loci accola aliquando fuit beatus Pater Amadeus, hicque duplicem Eliæ spiritum imbibit, prout ejus oratorium atque eremiticæ quædam cellulæ, quæ adhuc supersunt, facile indicant.

c Biographus hoc barbarum adverbium aliquoties repetit, illudque verosimiliter composuit ab Italico infallantemente, quod certo vel infallibiter significat.

d Morbus ille a medicis proprie vocatur tenesmus, Græce τενεσμὸς, & est continua cupiditas egerendi excrementa, cum interim nihil præter materiam cruentam & mucosam egeratur. Hinc facile colligitur, quare vulgus hunc morbum infirmitatem canalis appellet, ut supra dicitur.

e Ex hoc cognomine forsan occasionem errandi sumpserunt illi auctores, quos num. 39 Commentarii prævii refutavimus.

f Auctor vocem botigolum vel botigolium derivavit ab Italico nomine bottiglia, quod lagenam significat. Affines ejusdem vocis barbaræ inflexiones jam dudum in Actis nostris explicuimus.

g Est species pretiosi vini, quod Malvaticum cognominatur, quia crescit circa Epidaurum in Peloponneso, quæ urbs vulgo Malvasia appellatur.

h Abdua vel Addua est fluvius Italiæ in Insubria, qui vernacule l'Adda dicitur, rigatisque aliquot oppidis., prope Laudem Pompeiam currit, & tandem Pado flumini miscetur. Plura de ejus origine & fluxu apud geographos obvios licet videre.

i Hæc munita Italiæ civitas ad differentiam aliorum Casalium cognominatur Casale sancti Evasii ab Evasio urbis patrono, jacetque ad Padum fluvium, & est episcopatu illustris sub archiepiscopo Mediolanensi.

k Cimarellus in Actis Italicis cap. 16 hunc dominum Thadæum cognominat Bucermi. Utra lectio verior sit, ignoramus.

l Per vocem Italicam ricamatore Latine phrygionem intelligimus, provenitque hoc nomen a verbo recamare vel ricamare, quod Latine acu pingere aut artem phrygionum exercere significat.

m Piceleo, quod ab incolis Picighitone vocatur, est oppidum Ducatus Mediolanensis cum arce munita ad Adduam fluvium in territorio Cremonensi, jacetque medium inter Cremonam & Laudem Pompeiam.

n Italice strata significat viam seu plateam; hic autem angustam plateam indicari patet ex additavoce senterium, Italice sentiero, quam Latine semitam vel callem interpretamur.

o Hic fundabat, quantum colligo, idem est quod subsidebat vel mergebatur.

CAPUT IX.
Lis Beato intentata ob acceptatum quemdam Conventum, donatio aliorum Conventuum, & nonnulla miracula, quæ tunc contigerunt.

[Dum aliqui litem movent de Conventu, qui B. Amadeo datus erat,] Eis etiam temporibus, prout a fide dignis intellexi, dum idem Pater Amadæus in eodem Conventu de Bressanorio apud dictum locum Castri-Leonis diœcesis Cremonensis multas passus fuisset tribulationes, vexationes, contumelias, ac persecutiones ab quibusdam Religiosis, qui sub habitu & Ordine sancti Francisci & sub regulari observantia habebantur, in eo quod ipsum Conventum sanctæ Mariæ de Bressanorio Religiosi prædicti ad eos pertinere asserebant, virtute illius indulti, seu Bullæ Apostolicæ eidem Patri Amadæo concessi seu concessæ, asserentes illi Religiosi, nullos alios ex Ordine sancti Francisci præter ipsos, & Superiores suos & de eorum familia aliquem locum, aut Conventum sub regulari observantia erigere aut acceptare posse &c., quorum causa ipse Pater ad sanctissimum tunc Papam recursum habere coactus fuit. Et cum ob favores adversariorum ipsorum in curia Romana per multum tempus ad expeditionem in longum deduceretur, recursum habuit ipse Frater Amadæus primo ad Reverendissimum D. Cardinalem Boloniensem, qui attenta puritate & simplicitate, ac paupertate ejusdem P. Amadæi & ejusdem Patris puritati compatiendo, non solum habitationem, sed etiam victum in ejus domo præbuit, & favorem.

[89] [causa cadunt,] Cum alii multi Cardinales ad multorum aliorum Religiosorum de Observantia ejusdem Ordinis nuncupatorum persuasionem eidem Patri Amadæo, & voluntati suæ multum obstarent & contrarii essent, tandem Dei gratia factis per prius inter ipsos Cardinales multis colloquiis & disputationibus, attenta ejusdem P. Amadæi simplici & pura devotione nec non ejus religiosissima & austera vita, de quibus singuli eorum dominorum Cardinalium diligentem habere voluerunt informationem, & eis omnibus dominis Cardinalibus & multis aliis Romanæ curiæ Prælatis in unum concurrentibus, maxima licet tamen difficultate ab eodem sanctissimo Papa obtinuit, ut ipsum Conventum de Bressanorio sub ejusdem P. Amadæi obedientia & custodia, in Regulari observantia gubernari deberet, & nedum ipsum Conventum, sed & alios tres, ut fertur, Conventus sub eadem regulari observantia & obedientia erigere, & gubernare posset ipse Pater Amadæus.

[90] Et dum idem P. Amadæus a Roma ad eumdem Conventum de Bressanorio cum victoria, [& Beatus benignitate incolarum,] Deo favente, rediisset & multo magis atque magis religiosissimam atque sanctimonialem vitam cum austeriori vitæ observantia humanitateque & benignitate; licet ipse Pater, quantum posset, devotionem suam occultam & celatam tenere procuraret, quidam nobiles cives Brixienses habitatores loci de Rabusto diœcesis Brixiensis religiosissimam & sinceram vitam præfati Patris Amadæi laudabilem fore & de ejus & Fratrum suorum bona conversatione intelligentes, tantum institerunt cum Patre eodem Amadæo, ut Conventum, quem habebant alias fabricatum sub titulo & vocabulo sancti Bernardini, & sub regimine & observantia domini Ministri Provincialis Ordinis S. Francisci apud locum ipsum de Rabusto acceptaret; quem Conventum seu quod monasterium maxima cum difficultate sub ejus custodia præcedentibus tamen debitis consensibus R. P. domini Ministri provinciæ illius, & etiam P. D. tunc episcopi Brixiensis, ac Apostolicis Bullis, acceptavit. Quem Conventum Fratribus societatis suæ postea ad Dei laudem & gloriam & honorem & ejusdem gloriosissimæ Matris Virginis Mariæ, ac Seraphici S. Francisci commendationem & devotionem communivit.

[91] Et dum fama esset apud multos & multos in regione illa de ejusdem P. Amadæi sanctimoniali vita & religiosa, [qui pietatem ejus venerabantur,] & austera ejus vitæ observantia ac de benignitate sua, quidam alii nobiles Brixienses commorantes in loco de Iseo diœcesis Brixiensis, aliud monasterium seu alium Conventum ipsi P. Amadæo obtulerunt, alias sub titulo & vocabulo S. Francisci ædificatum apud dictum locum de Iseo, quod monasterium tamen regebatur & gubernabatur sub custodia & regimine dominorum Fratrum Conventualium Ordinis S. Francisci, & ubi habitabant aliqui ex Fratribus dictæ Religionis S. Francisci. Quæ quidem audiens ipse P. Amadæus, & maxime quod Fratres ibi habitantes ad hoc consentientes erant, cupiens ipse Pater religionem, & observantiam S. Francisci ad majorem Dei & gloriosissimæ Genitricis suæ laudem & gloriam & honorem, ampliare annuendo precibus dictorum nobilium, ut & ipsi & alii nobiles regionis illius aliqua a Deo beneficia salutaria obtinere peroptarent, rigore indultorum alias eidem Fatri concessorum, eumdem locum seu Conventum seu ipsum monasterium in ejus custodiam anno MCDLXV & de mense Augusti, ut creditur, gratiose acceptavit; quem Conventum postea reformavit, & de ejusdem societatis suæ Fratribus sub eadem regula observantiæ communivit. In eo Conventu Guardianum religiosissimum sub ejus obedientia & gubernatione instituit. Et demum ipsum Conventum & in eo positos maxima cum diligentia, doctrina, ac exemplis aliisque bonis exhortationibus & moribus instruxit & educavit.

[92] [alios Conventus acquirit,] Denique prædicta audientes quidam alii nobiles Brixienses loci de Quinzano ejusdem diœcesis Brixiensis Patris ejusdem Amadæi bonam famam, sinceramque & humilem, ac religiosissimam vitam, conspicientesque, (revera quilibet bonus homo considerans & conspiciens, sane in eum taliter trahebatur, quod vix ab ejusdem Patris societate abstinere posset) ad eumdem P. Amadæum concorditer adiverunt una cum venerabili domino Thebaldo de Blanchis de Paratico, ecclesiæ S. Mariæ dicti loci de Quinzano archipresbytero, & tandem ipsi D. archipresbyter una cum nobilibus eisdem, maximis etiam cum precibus, & suasionibus Patrem ipsum hortati fuerunt, ut apud locum ipsum de Quinzano alium Conventum sub ejus custodia & gubernatione construi faceret, & ex Fratribus societatis suæ communiret & ornaret, & aliquando cum eis in eodem Conventu mansionem faceret pro eorum consolatione & salutari doctrina: inter quos nobiles fuit quidam Joseph de Ferrandes civis Brixiensis & habitator dicti loci de Quinzano, qui pro hujusmodi Conventu construendo petiam a unam terræ cum certis plantis vitium perts… decem donare obtulit apud ipsum locum Quinzani, ubi & in quo Conventu ædificia ac ecclesia construi ac ædificari deberet, quam petiam terræ ex facto eidem Patri pro prædictis Conventu & ædificiis, ut supra construendis donavit.

[93] [obtenta prius Sedis Apostolicæ licentia,] Quæ quidem audiens ipse Pater Amadæus & considerans ingentem affectionem & devotionem nobilium ipsorum, nec minus venerabilis D. archipresbyteri prædicti, & dicti Joseph, qui nullum aliud terrenum b habebat in territorio dicti loci de Quinzano, nisi illud, quod donaverat, ut supra; & omnia sic oblata & donata gratiose acceptavit, & de eis omnibus Deo, & gloriosæ Virgini Mariæ infinitas reddidit gratias, cujus rei gratia postea idem Pater talem operam dedit, quod in ea petia terræ, de qua supra, anno domini currente MCDLXVII, & de mense Aprilis, ut creditur, monasterium seu Conventum sub vocabulo gloriosissimæ Virginis Mariæ Gratiarum c construi cœptum fuit, obtentis tamen superinde prius Apostolicis Bullis a sanctissimo domino Paulo Papa secundo d quæ, licet ab eodem sanctissimo Papa gratiose concessæ fuissent, maxima tamen cum difficultate a datario haberi potuerunt. Quem quidem Conventum postea Deo coauxiliante eleemosynis, & aliis coadjuvantibus, Dei gratia & præfatæ gloriosissimæ Virginis Mariæ complevit, ipsumque ex Fratribus societatis suæ & sub ejus custodia & regimine communivit.

[94] [& tunc juvenem graviter læsum precibus intra tres dies sanat,] Eis etiam mediis temporibus, dum idem Pater Frater Amadæus pro majori parte in & per prædicta monasteria seu per prædictos Conventus conversationem haberet atque interdum moraretur, multa etiam mirabilia accidisse dicuntur orationibus, seu intercessionibus ac meritis ejusdem Patris Amadæi, de quibus aliqua memoratu digna judicio meo hic inferius, prout relata fuerunt, & eo breviori & effectuali sermone, quo potero, enarrabo. Quidam Christophorus de Pischeria, juvenis aromatarius e, habitator in dicto loco de Iseo diœcesis Brixiensis, prout fideliter relatum fuit, cum ex quadam altissima turri, super quam fabricabatur unum horologium, in terram cecidisset, ita quod totus confractus & conquassatus erat, nec de ejus vita spes esset, idem Pater Amadæus rogatus est, ut ad ipsum juvenem visitandum iret, & pro eo preces effunderet. Altera vero die in mane, celebrata per eum Patrem prius missa, & porrectis per eum pro eodem juvene Deo precibus, ad ipsum juvenem visitandum fuit; & ipso juvene visitato, ipse Pater dixit, Teneo fidem in Dominum nostrum Jesum Christum, quod ejus gratia iste juvenis sanus veniet infra tres dies ad visitandum ecclesiam S. Francisci Conventus nostri, exhortans illum juvenem & parentes suos, ut firmam fidem haberent in ipsum Dominum Jesum Christum, quia sanus efficeretur hinc ad tres dies, & quod ita gratia Dei infra ipsum terminum ipse juvenis, de cujus cura, & sanitate nulla apud medicos spes erat, sanus effectus ad ipsam ecclesiam visitandum ivit.

[95] Dixit etiam quidam dominus Ladinus de Blanchis de Laude, [paupertati cujusdam prospicit,] habitator loci de Castro-Leone, sub onere conscientiæ suæ, quod cum ipse Pater Amadæus pro majori parte in dicto monasterio seu Conventu de Bressanorio commoraretur, ipse vero dominus Ladinus in maxima esset paupertate haberetque duas sorores nubiles, quas collocare viris non poterat propter suam paupertatem, anxiabaturque, quoniam non habebat quodammodo, unde vivere, nec ipsas suas sorores dotare posset: & cum ad præfatum dominum Patrem Fratrem Amadæum adivisset pro peccatorum suorum confessione, & hujusmodi anxietates & conditiones suas eidem Patri nuntiasset tamquam consultori suo, ut sibi consilium præberet in talibus adversitatibus, & anxietatibus suis, ipse vero Pater dominus Pater Amadæus tamquam pius & misericordia motus, eidem domino Ladino dixit: Ladine, noli dubitare; habeas bonam fidem & spem in Domino Deo nostro, & in brevissimo tempore Deus ipse providebit necessitati tuæ; & in veritate infra brevissimum tempus altissimus Deus talem provisionem fecit, quod, eo altissimo Deo coadjuvante, maritavit ipsas suas sorores, easque dotavit satis condecenter, & ita bene se habuit, quod gratia ejusdem altissimi Dei & Virginis Mariæ, &, ut creditur, precibus & meritis ejusdem venerabilis Patris Amadæi, abinde citra, satis bonam fortunam & prosperitatem habuit: de quibus ipse dominus Ladinus Deo & sacratissimæ Virgini Mariæ, ac præfato Patri Amadæo immensas retulit gratias.

[96] Dixit quoque suprascriptus dominus Ladinus, quod longa experientia maxime ab eo tempore, [regulam in sua congregatione se vere observari curat,] quo idem Pater Amadæus prædictum Conventum de Bressanorio habitare cœpit, & idem dominus Ladinus in eo Conventu conversatus fuit, vidit & comprehendit societatem, & conversationem ejusdem Patris Amadæi tali fuisse prærogativa a Deo munitam, quod, siquis hujusmodi religionem & observantiam, aut societatem ingressus fuerit sub regulari observantia & obedientia Patris ejusdem Amadæi vel receptus fuerit in ipsam societatem, & demum aliquam malignitatem in eadem societate perpetratus fuerit *, ita quod vere prosequutus non fuerit secundum dispositionem regulæ datæ a sancto Francisco in vera observantia, & secundum monitiones ab eodem Patre Amadæo datas, maxime eo Patre Amadæo vivente, subito talis malignitas propalata fuit, ita quod impossibile fuit quodammodo eam talem malignitatem perseverasse, & remansisse in ipsa societate, & prædicta vidisse, cognovisse, & intellexisse a pluribus, qui in ea societate perseverare non potuerunt, propter eorum defectus, & hoc tamen ex experientia jam multis annis, & etiam ex relatione quamplurium ex eis Fratribus, qui fuerunt de dicta societate, ut ipse Dominus Ladinus protestatus fuit.

[97] [ad solvendo debita cujusdam Conventus] Dixit etiam idem dominus Ladinus sub onere conscientiæ suæ, quod alias, & pluries intellexit a quodam Fachino de Gandulfis de Castro-Leone, qui per multos annos se execuit pro præfecto fabricæ dicti monasterii seu Conventus de Bressanorio apud dictum locum Castri-Leonis, de quo supra, quod cum occasione ipsius fabricæ ejusdem Conventus multa & magna debita superessent ipsi Conventui, seu fratribus ipsius Conventus seu exercentibus pro eis, & non haberent, unde solverent laboratoribus & magistris fabricantibus ipsum monasterium, nec perficere [possent] ædificia jam cœpta, & fieri ordinata ab eodem Fratre Amadæo, ipseque Pater una die instaret cum ipso Fachino, ut procederet ad eorum ædificiorum perfectionem; ipse vero fachinus responderet, se non habere pecunias, nec modum solvendi nec satisfaciendi laborantibus ipsis nec magistris, nec aliis ad fabricam ipsam convenientibus, cui ipse Pater dixit: Veni mecum; & eum conduxit ad quemdam buschetum f existentem tamen inter confines hortorum ipsius Conventus, & postea eidem Fachino imposuit, ut in ipso buscheto quæreret, an ibi esset una cistella, & cum ipse Fachinus quæsivisset, & nihil invenisset, ipse vero Pater replicando dixit, & eidem Fachino denuo imposuit, quod attentius perquireret, & inveniret, & tandem ipse Fachinus invenit cistellam unam coopertam, & gravissimam, quam ad ipsum Conventum exportavit, &, aperta ipsa cistella, ipsam cistellam plenam monetis aureis & argenteis invenit, inter quas erant multæ monetæ argenteæ valoris solidorum trium imperialium pro qualibet.

[98] [mirabiliter pecuniam invenit,] Quibus sic repertis, sine alia mandatione de eis tunc facta, ipse Pater dixit ipsi Fachino: Vade, & solve debita, & facias procedere in laborando, quia etiam Dominus de aliis providebit: de quibus quidem sic repertis idem fachinus & alii, qui tunc præsentes erant, valde admirabantur, nec putabat ipse Fachinus pecunias ipsas aliter humano opere provenisse, nisi ex abundanti & mirabili gratia Dei, & intemeratæ Virginis Mariæ, cujus ipse Pater erat devotissimus & fidelissimus: & impossibile videbatur ipsi Fachino, quod aliqua persona-humana, rebus sic se habentibus, prout se habebant, ponere potuisset ipsum cestinum g in ipso buscheto, roccedis h & spinis pleno, & aliis arboribus virentibus multum spisso. Et ita demum ipse Fachinus de ipsis pecuniis plura debita ipsius Conventus persolvit & processit in laborari faciendo pro ipso Conventu perficiendo, quæ monetæ ascenderunt circiter ad valorem librarum septem centum imperialium monetæ Mediolani: & quæ quidem omnia ipse dominus Ladinus dixit pluries audivisse, & intellexisse ab ipso Fachino, ut supra, quem dixit fuisse bonæ conscientiæ, vocis & famæ, quousque vixit.

[99] [ac mulieri ægre parturienti succurrit.] Iisdem etiam temporibus, prout relatum fuit per quemdam venerabilem Fratrem Jacobum de Merliano ejusdem Congregationis & societatis præfati Patris, dicitur de quadam juvene filia domini Abraham de Federicis, nupta cuidam nobili juveni de cognatione de Capriolis civi Brixiensi, quæ cum per dies duos continuos & noctes maternis doloribus affligeretur in partu, nec tamen pareret, & cum ipse Pater hospitium accepisset in domo magnifici domini Petri de Advocatis civis Brixiensis, in civitate Brixiæ pro quibusdam negotiis contingentibus ad ipsum Patrem Amadæum, ecce domina Marina mater illius juvenis in doloribus existentis ad præfatum dominum P. Amadæum adivit, quem suppliciter exoravit, ut ad ipsam filiam suam in tanta calamitate & doloribus constitutam & anxientem iret, pro eaque orationes ad Deum porrigeret; cui gratificando ad domum ipsius juvenis misericordia motus accessit, & cum in quadam camera ejusdem domus preces pro ea porrexisset, cingulum seu cordonum, quem circa personam suam habebat, ad eam juvenem transmisit, dicendo, ut bonam fidem in Domino Jesu Christo, & in gloriosissima Virgine Maria ejus Genitrice haberet: quo cingulo per eam juvenem tacto, statim peperit prolem, quam postea educavit & nutrivit, ex quo ipsa domina Marina ejusdem juvenis mater cingulum ipsum maxima cum devotione retinuit & retinet, & de alio cingulo tunc eidem Patri provisionem fecit, eo tamen domino P. Amadæo invito, & de cujus retentione non curabat, imo etiam contristabatur. De quibus quidem sic gestis ipse P. Amadæus nullam aliam mentionem faciebat, nec fieri volebat.

ANNOTATA.

a Petia, id est pars, ut supra & alibi sæpe explicuimus.

b Terrenum ab Italica voce terreno hic pro parte terræ vel agro usurpatur.

c Illustrissimus Gonzaga in Opere laudato pag. 493 agit de Conventu sanctæ Mariæ de gratiis Quintiani, & testatur ibidem inter alias Sanctorum reliquias conservari partem pallioli etiam ac cilicii beati Patris Amadei.

d Paulus II Pontifex anno Christi 1464 cathedram Romanam ascendit, eamque mense Julio anni 1471 moriens reliquit.

e Aromatarius hic compositum est ab Italico nomine aromataio, quo intelligitur is, qui aromata vendit.

f Buschetus vel busquetus est parva silva, ut in secunda editione Glossarii Cangiani ad vocem boscus & sequentes videre est.

g Cestinus vel cestinum hic significat parvamcistam, ni fallor, cum biographus eamdem rem superius cistellam appellet.

h Roveda probabilissime hic derivatur a voce Italica rovetta, quæ Latine rubus dicitur, ut ex sensu etiam colligi potest.

* id est perpetraverit

CAPUT X.
Venenum Beato propinatum, apparitio Deiparæ, fœcunditas mulieribus obtenta, mira ægrorum sanatio, & quædam B. Amadei prophetia.

[Deipara apparens Beatum ab hausto veneno liberat,] His etiam temporibus, dum præfatus P. Amadæus commoraretur in dicto Conventu de Quinzano, qui tunc in honorem B. Virginis Mariæ construebatur, ecce malignus homo, invidia & malignitate commotus, persuasione quorumdam æmulorum ipsius Patris illi invidentium & contristantium propter tot bona opera, quæ quotidie fiebant & exercebantur solicitudine orationum, & gratia ipsius venerandi Patris, quamdam fugatiam a venenatam ipsi venerando Patri dono transmisit, & cum idem Pater ipsam fugatiam lætus acceptasset, de eaque manducasset, & gustasset, subito mortali veneno affectus fuit, & cum a medicis visitaretur, & de ejus vita nulla spes esset apud medicos, ut mortem evitaret, & ab hominibus ipsius terræ die noctuque custodiretur, ne abinde mortuus exportaretur, ipse vero Pater hac omnia patienter sustineret, continueque in anxietate hujusmodi altissimo Deo, & gloriosissimæ Virgini Mariæ se recommendaret, quadam die eidem Patri in camera seu cella sua, ubi jacebat, quædam domina satis formosa & pulchra apparuit, quæ illi dixit, ut deberet linteamen unum habere cum foliis nucum, in quo totus ipsis foliis in linteamine involvi deberet, & non timeret, quia Dei gratia ea vice mortem evitaret. Quibus auditis, ipse Pater, prout ipsa jussit, fecit & statim lanus effectus fuit; & cum quæsivisset a Fratribus suis, quomodo ipsa domina Conventum intrasset, & usque ad cellam suam, cum in Conventus suos mulieres intrare non permitterentur, responsum illi fuit, nullam mulierem eos vidisse ingredi, nec regredi, & nullam potuisse intrare, cum ostia Conventus clausa fuissent. Ex quo putavit ipse Pater eam dominam, Reginam angelorum fuisse, quæ sub hujusmodi velamine ad ejus Patris visitationem & curam devenerat: de qua quidem visitatione & cura ipse Pater infinitas Deo & præfatæ gloriosissimæ Reginæ reddidit gratias.

[101] [qui jam sanus conjugibus sterilibus] Eisdem etiam temporibus, quibus præfatus Pater Frater Amadæus conversabatur in prædictis Conventibus de Bressanorio, & de Quinzano, de Iseo, & de Rabusto, quoniam ipse Pater aliquando in uno, aliquando in alio, ex ipsis Conventibus commorabatur, dicitur de domina Antonia, filia quondam magnifici & strenui militis Comitis Aloisii de Verme & uxore magnifici militis & strenui armorum ductoris Sfortiæ, quæ dum careret filiis, habuisse recursum ad præfatum P. Amadæum, ut habendæ sobolis causa ex eadem & viro suo Deum exoraret: & tandem, Deo dante, licet per plures annos sterilis fuisset, habuit filiam, quam aluit, & nutrivit, meritis & intercessione ejusdem Patris.

Idem dicitur de magnifico domino Matthæo a sancto Angelo, strenuo armorum ductore & capitaneo dominationis Venetorum, qui, dum careret filiis, recursum habuit ad præfatum Patrem Fratrem Amadæum, de cujus religiosissima devotione & observantia fama erat; qui cum pro eo orasset, infra annum ab uxore sua habuit filium, quem aluit & nutrivit.

[102] [fœcunditatem precibus impetrat,] Idem dicitur de quadam domina Maiola, uxore domini Gregorii civis Januensis, quæ, cum jam multis annis nupta esset, & jam ætatis annorum XL vel circa, careretque filiis, habuit recursum ad præfatum Patrem, cujus religionis observantia & gratiarum actiones apud Deum, & gloriosam Virginem Mariam multis notæ erant; quem tamen Patrem ipsa domina numquam viderat, nec cognoverat, sed de eo fama erat, & litteris multis transmissis ad eumdem Patrem rogavit, ut pro se, ut prolem haberet, ad Deum & ad Virginem Mariam oraret, & tandem infra breve tempus, porrectis per eum Patrem precibus, filiam peperit, quam Dei gratia postea aluit & nutrivit.

Idem dicitur de quadam magnifica domina Margarita de Aramboldis, uxore magnifici domini Bon-Joannis de Fiscilaga civis Laudensis, quæ dum careret filiis, ipseque dominus Bon-Joannes jam senio confectus esset, ad præfatum P. Amadæum recursum habuit, & tandem, per eum porrectis precibus, & multis orationibus & jejuniis, ipsa domina Margarita filium obtinuit, quem aluit & nutrivit, nec alios filios postea habuit.

[103] Iisdem etiam temporibus, dum quidam infans nepos magnifici domini Petri de Advocatis civis Brixiensis per quamdam nutricem lactaretur in loco de Erbusto diœcesis Brixiensis, [puerum fascino liberat,] essetque ita extenuatus, quod vix vivere posset, nec de ejus vita spes esset; & cum præfatus Pater in monasterio S. Bernardini dicti loci de Erbusto commoraretur, ipse infans per nutricem ad præfatum Patrem delatus fuisset, ut pro eo Deum rogaret: ipse vero Pater, celebrata per eum prius Missa in eadem ecclesia S. Bernardini, interrogavit ipsam nutricem, an aliquid superstitionis haberet super personam infantis ipsius; quæ respondens dixit, se habere quoddam scriptulum, sibi datum a quodam cerretano b, quod ad collum ipsius infantis apposuerat. Cui Pater ipse dixit: Scriptulum ipsum mihi exhibe, quia infirmitatis ipsius infantis est causa. Ipsa vero quærens, scriptulum non invenit, & tunc dixit idem Pater: Nihil amodo super dorsum ipsius infantis apponas, quia pure ipse sanus remanebit; & tunc eam a se dimisit, & demum infra sex dies nutrix ipsa alia vice præfato Patri puerum ipsum sanum & liberum in bona prosperitate, & valetudine detuli: de cujus gratia Pater ipse infinitas Deo reddidit gratias.

[104] Iisdem etiam temporibus, quibus præfatus dominus Frater Amadæus in dicto Conventu de Quinzano commorabatur, [graviter vulneratum sanat,] dicitur, quamdam maximam quæstionem inter aliquos ortam fuisse ex hominibus loci de Bordelano propinquo dicto loco de Quinzano citra flumen Olii c, cujus occasione quidam multum crudeliter vulneratus fuerat, ita quod ab omnibus eum esse mortuum judicabatur, cujus etiam occasione, odium, quæstiones, & lites indies crescebant, ex quibus multi armis sese dabant. Cumque ipsa omnia ad notitiam præfati Patris domini Fratris Amadæi devenissent, ipse Pater misericordia motus præparabat ad locum dictæ quæstionis ire, ut eos jurgiis contendentes, & rixantes increparet, & pacem persuaderet, cum ad vindictam adeo multum festinarent; ipse vero persuasionibus aliisque bonis exemplis & monitionibus in tantum persuasit, & induxit etiam cum promissione, quod ille vulneratus non moreretur, & tantum cum eis adversantibus institit, qui habebant vulneratum pro mortuo, quod depositis armis ad præsentiam ipsius vulnerati cum eodem Patre iverunt, & tandem per eum Patrem Amadæum ad Deum porrectis precibus pro ipso vulnerato, eis omnibus quodammodo videntibus, & audientibus, ipse vulneratus, qui quasi mortuus erat, revixit & in brevissimo tempore liberatus remansit, de cujus quidem revivificatione ipse Pater infinitas Deo reddidit gratias.

[105] Dicitur etiam de prænominato domino Thadæo Buzalino, [virum periculose ægrotantem] cive Cremonensi, qui, cum maxima iisdem temporibus infirmitate gravaretur in civitate Mediolani, ipse Pater Amadæus tunc commoraretur in Conventu de Bressanorio diœcesis Cremonensis, ipseque dominus Thadæus litteras ad præfatum Patrem Amadæum mitti fecit eum orando, ut illum ante ejus mortem visitaret. Quibus habitis idem Pater ab ipso Conventu ad ipsam civitatem Mediolani, & ad domum habitationis ipsius domini Thadæi se transtulit, &, visitato ipso domino Thadæo per eumdem Patrem suis exhortationibus eumdem infirmum restauravit ab ipsa gravi infirmitate.

[106] [bis sanitati restituit,] Eisdem etiam annis, dum idem dominus Thadæus Buzalinus civis Cremonensis quadam alia infirmitate valde gravaretur in terra Boschi diœcesis Alexandriæ, ubi ipse dominus Thadæus tunc capitaneus Venetus erat, & derelictus a medicis, & nulla spes vitæ suæ haberetur nisi per viam orationum & intercessionum ejusdem Patris Fratris Amadæi, & directis ad eum Patrem litteris, ut hujusmodi infirmitatis suæ notitiam haberet, Deumque pro eo & pro ejus sanitate oraret, dignaretur quoque eum personaliter visitare. Quibus litteris receptis, ipse Pater maxima affectione motus, etiam quia ipse dominus Thadæus magnus monasteriis suis benefactor erat, ad ipsum locum Boscho se transtulit, &, visitato ipso infirmo personaliter, ipse dominus Thadæus infirmus subito beneficium recepit magnæ levationis ægritudinis suæ, & demum infra paucos dies totaliter liberatus remansit.

[107] [& mulieri, cujus confessionem in abjecto loco exceperat,] Quædam domina Catharina de Gualteriis, uxor domini Joannis de Vayrolis civis Laudensis, alias solita habitare in loco de Castro-Leone diœcesis Cremonensis, demum residens in civitate Laudensi apud ecclesiam sancti Laurentii, dixit, quod, dum temporibus quibus labitabat in dicto loco de Castro-Leone aliquantulum solita esset peccata sua confiteri, & conditiones suas cum præfato Fratre Amadæo conferre, tunc in dicto Conventu de Bressanorio propinquo ipsi loco de Castro-Leone commorante, supervenissetque Quadragesima, ita quod ipsa domina libenter, ut solita erat, confessionem suam facere intendebat cum præfato Patre Amadæo; & cum ipse Pater Frater Amadæus, Deo sic permittente, in civitate Laudæ pro suis negotiis devenisset, eum Patrem domina ipsa oravit, ut confessionem suam audiret: qui Pater Amadæus nesciens eidem mulieri tale opus denegare, eam in ecclesia prædicta sancti Laurentii propinquiori domui habitationis suæ, in quodam angulo ipsius ecclesiæ multum dejecto expectabat, ut ab ea peccatorum suorum confessionem haberet.

[108] [futuram ejusdem loci venerationem prædicit.] Ipsa vero domina, cum nobilis esset & magni animi, in ipso loco tam dejecto ejusdem ecclesiæ ire seu genua flectere non volebat, arguens & illum increpans, quia eum locum tam dejectum elegisset. Cui respondens ipse Pater, dixit: Non admireris, quia tibi videtur, me istum locum tam dejectum, & non condecentem elegisse pro tua confessione; quia non præteribunt multi anni, & videbis in isto loco maximæ devotionis & reverentiæ locum ad gloriosam Virginem Mariam. Quibus sic auditis, ipsa domina Catharina habuit patientiam, & acquievit verbis ipsius Patris, & ei tunc confessa fuit patienter peccata sua; & cum hæc pronuntiaverit ipse Pater abhinc possunt esse anni decem octo vel circa, & quod verum est, quod post quosdam annos in eo angulo ipsius ecclesiæ per quosdam cives scholares Laudenses erectum fuit maxima cum devotione & reverentia altare unum in honorem gloriosissimæ Virginis Mariæ, quod de præsenti etiam videri potest, ubi maxima personarum multitudo ob præfatæ gloriosissimæ Virginis Mariæ devotionem confluit.

ANNOTATA.

a Italice fugaccia est species rei cibariæ, quam Latine placentani vocamus.

b Quid proprie nomen certetani significet, non possum explicare alia modo, quam quo editores Glossarii Cangiani nuper illud exposuerunt, ex Constitutionibus PP. Prædicatorum, quæ pag. 101 sic habent: Fratres nostri cerretanorum consortium, qui vulgo BIANTI dicuntur, illorumque quæstuandi modum omnino evitare tenentur, caveantque Prædicatores, ne illorum indulgentias prædicent. Deinde iidem ibi vocantur clerici officii, ut patet ex sequentibus verbis: Nullus … præsumat de cetero quascumque indulgentias per cerretanos, seu clericos officii, ita appellatos &c. Iidem Glossarii editores ad vocem bianti hæc notant: Sic appellantur in Constitutionibus FF. Prædicatorum per Vincentium Mariam pag. 101 clerici quidam, qui quæstus ergo prædicabant indulgentias. Alio nomine vocabantur CERRETANI. Forsan etiam sacrilegi isti quæstuarii superstitiosa scripta aut amuleta vendebant.

c Hoc flumen Italia vernacule l' Oglio, & Latine Ollius vocatur. Oritur ex montibus supra Edulum, rigatisque variis ditionibus, tandem in Padum labitur. Leander Albertus, aliiquegeographi, ipso posteriores, hunc fluvium pluribus describunt.

CAPUT XI.
Variæ Beati prædictiones eventu probatæ, & acceptio novorum Conventuum.

[Beatus adversariis suis.] His etiam temporibus & annis, quibus ipse Pater in dictis Conventibus aliquando in uno, & aliquando in alio conversabatur, cupiens ipse Pater habere locum unum deputatum ad honorem gloriosissimæ Virginis Mariæ, ubi ipsa gloriosissima Virgo aliqua miracula, & gratias a Deo obtinere inclinata esset, idem Pater Amadæus a quibusdam nobilibus ex burgo a Caravagensi b ductus fuit Caravagium maximis aquarum fluctuationibus imminentibus, ut locum sanctæ Mariæ, ubi adest fontana c, obtinere ipsumque locum sub regimine suo & regulari observantia Fratribus ejusdem societatis & Ordinis communiret, gubernaretque & administraret: qui cum in pleno consilio ipsius burgi secundum consuetudinem præsentatus esset, & opinionem & animum suum laudabiliter declarasset, quod a principalioribus & a nobilioribus ipsius burgi approbabatur, inimicus, ut creditur, humanæ naturæ taliter animum quorumdam regentium locum ipsum ad avaritiam promovit, quod licet a majori parte ipsius consilium approbaretur & laudaretur, quod locus ipse sanctæ Mariæ ad fontanam sub regimine præfati Patris & consociorum suorum regeretur & administraretur, & non per seculares, qui in se nullam religiositatem vel morum venustatem habent, tamen aliqui ex ipso burgo ex inferioribus, qui avaritia moti fuerant, accingentes sibi cingulum superbiæ, dixerunt, sese aliquo modo pati nolle, quod ipse locus per religiosos administraretur, imo eumdem Patrem Amadæum, qui per multos dies in eo burgo commoratus fuerat, multis contumeliis & injuriis vexabant, ita quod in consilio præfato ob renitentiam prædictorum contradicentium ab aliquibus jussus fuit, ut super hujusmodi re aliter non procederet, de quo ipse Pater admodum admiratus fuit, quia a multis ex eis, & præcipue ex nobilioribus ad hæc vocatus fuerat.

[110] [divinam vindictam,] Sed cum quidam Franciscus Stagninus ex principalibus contradicentibus, non tamen ex nobilioribus ex ipso Burgo, qui magis, & majoribus injuriis & contumeliis adversus eumdem Patrem afficiebatur, obviam veniret versus ipsum Patrem animo irato &, ut creditur, contra eum injurias inferendi, ipse Pater dixit ipsi Francisco Stagnino: Stagnine, non videbis annum, & alii contradicentes, multas tribulationes & anxietates patientur, quia fuistis contradicentes, & adversarii voluntati divinæ & Beatæ Virgini Mariæ: & demum ab eo burgo ipse Pater recessit; & ad dictum Conventum de Bressanorio rediit. Verum infra annum dictus Franciscus Stagninus propter suos defectus mala morte & judiciali auctoritate suspensus fuit. Quidam dominus presbyter de Ganis ejusdem burgi, qui etiam præfato Patri adversarius fuit, in proximum mala morte mortuus est, multique alii ex ipsis contradicentibus in proximum male se habuerunt, quia aliqui ex eis, non more Christiano, sed bestiali decesserunt: alii vero morbo pestilentiali prostrati fuerunt, ut a quibusdam ex dicto burgo Caravagii relatum fuit.

[111] [cuidam Guardiano sumptus ædificii non habenti,] Retulit etiam prænominatus dominus Frater Jacobus de Merliano, quod, cum idem Pater Amadæus una die in proximum recedere intenderet ab ipso Conventu de Bressanorio, & ire Romam pro quibusdam negotiis societatis suæ contingentibus, nondumque facta essent ædificia ipsius Conventus seu completa, nec spes esset facultatum habendarum ad ipsa ædificia facienda, maxime ubi Fratres ipsius Conventus commodum habitaculum habere possent; ipse vero Pater misisset eumdem Fratrem Jacobum Cremonam, ad accipiendum decem ducatos, alias ex voto ipsi ecclesiæ de Bressanorio per dominum Joannem Folianum civem Cremonensem promissos, & cum ipse Frater Jacobus invenisset ipsos ducatos fuisse datos certis aliis Fratribus alterius tamen societatis, ipseque Frater Jacobus totus contristatus ex tali fraudulentia, rediens versus ipsum Conventum de Bressanorio invenit eumdem Patrem Amadæum in itinere transeuntem, ut Romam iret, cui ipse Frater Jacobus totus contristatus dixit, eos ducatos non habuisse, sed aliis Fratribus fraudulenter datos fuisse.

[112] [magnam eleemosynarum copiam;] Respondens ipse Pater dixit: Frater Jacobe, vade & noli timere, quia Deus providebit. Vado Romam, & tu magna facies in ipso Conventu in Quadragesima proxime ventura, faciendo ædificari in ipso Conventu, prout ordinatum fuit. Et Dominus ita providebit, quod hæc poteris facere. Quo relicto, ipse Pater Amadæus iter suum versus Romam perrexit; ipse vero Frater Jacobus, qui tunc temporis ejusdem loci seu dicti Conventus de Bressanorio fuerat constitutus Guardianus, ad ipsum Conventum rediit; & certe mirabile sibi visum fuit, quod, licet ipse Pater Amadæus ab ipso Conventu absens esset, & in longinquis partibus, tamen in ipsa Quadragesima tot eleemosynæ erogatæ fuerunt ipsis Conventui & ecclesiæ de Bressanorio, ex quibus multa ædificia in loco ipso constructa fuerunt, quæ credit non aliter processisse, nisi ex gratia Dei & meritis orationum ipsius Patris Amadæi, qui quasi continue, sive itinerando, sive morando, orationibus intendebat.

[113] His etiam mediis temporibus, dum fama esset per totum ducale dominium Ducis Mediolani, quod illustrissimus D. Franciscus Sfortia vice-comes, tunc Dux Mediolani decesserat, [& proximam Ducis Mediolanensis mortem uxori ejus prædicit.] quod fuit de anno MCDLXI, de mense Augusti seu Septembris; ipse vero Pater Frater Amadæus tunc commoraretur in dicto Conventu de Bressanorio, & de his notitia fieret ipsi Patri Amadæo per quemdam dominum Joannem Cremonensem, cui ipse Pater dixit, & affirmavit, eum dominum Ducem non esse mortuum, & quod nec etiam pro ea infirmitare decederet. Tandem veniens Mediolanum idem Pater, præfatum D. Ducem invenit vivum & liberatum ab ipsa infirmitate; sed alio tempore, videlicet de anno MCDLXVI de mense Februarii ejusdem anni, cum idem Pater Amadæus Mediolanum venisset & ad illustrissimam dominam D. Blancham Mariam Mediolani Ducissam ejusdem D. Francisci conjugem visitandam adivisset, post multas monitiones, & exhortationes idem Pater eidem dominæ ejusdem conjugis sui Ducis Francisci mortem nuntiavit esse proximam, & ita in mense Martii tunc proxime sequuto idem illustrissimus D. Franciscus Sfortia Dux Mediolani diem suum clausit extremum.

[114] Eis etiam mediis temporibus dum fama esset apud multos nobiles & ignobiles de hujusmodi Patris Amadæi religionis observantia, [Tunc etiam sacellum quoddam] benignitate, & morum venustate, ac humana ejus conversatione, quidam eremita, nominatus Frater Petrus, qui suam vitam degebat eremitanam ad quemdam locum altum, seu montuosum, ubi capella una tantum erat constructa in honorem Beatæ Mariæ Virginis Annuntiatæ apud terram Burmii per miliaria duo vel circa in valle Camonica diœcesis Brixiensis, cui nota erat ejusdem Patris Amadæi vera religionis observantia, benignitas, & humana conversatio, multas fecit suasiones eidem Patri Amadæo, ut ipsum locum, de quo supra, acceptaret sub ejus custodia & regimine, & in eo Conventum construi faceret, quoniam a multis ex ipsa valle coadjuvaretur, & cum ipse Pater super ejusmodi suasionibus multum dubitaret, nullumque responsum super prædictis daret, post multos dies, ut intellexi, monitus ipse Pater divina inspiratione, dum orationibus & contemplationi vacaret, deliberavit ad dictum locum ire, ubi maxima cum aviditate temporibus hyemalibus & glacialibus nudis pedibus, imo vulneratus ex frigiditate & globorum terrestrium glacierum molestia, sociatus uno ex confratribus suis, ivit, ut omnino divinam voluntatem, & pro honore, & memoria Annuntiationis præfatæ Beatæ Virginis Mariæ, cujus devotissimus erat, observaret.

[115] Quem locum vidit, & valde considerans esse multum alienum, [ab eremita oblatum acceptat,] & solitarium a conversatione secularium, & attentis etiam promissionibus factis per aliquos ex nobilibus ejusdem terræ Burmii, cui magis propinquus erat ipse locus ad Dei & Genitricis suæ laudem, gloriam, & honorem etiam virtute Bullarum suarum Apostolicarum, eum tamen post multos menses benigne acceptavit anno MCDLXVIII, de mense Junii circa festum S. Joannis Baptistæ; quo accepto, & ordine dato ipsius Conventus construendi, relictis ibi aliquibus ex confratribus suis ejusdem Religionis, & obedientiæ, dataque super inde benedictione, instituto ibi Guardiano per eum, ab eo loco recessit, dicens ipsi Guardiano, ut ad constructionem ipsius Conventus procederet, & non timeret, nec dubitaret, quia procul dubio sibi Deus & Beata Virgo Maria de rebus ad eum Conventum perficiendum necessariis provideret. Mane autem facto, ut mihi a Fratribus prædictis relatum fuit, & etiam multis aliis diebus sequentibus, ut creditur divino motu & inspiratione, infinitæ personæ ad dictum locum silvestrem cum sappis d; & badilibus e & aliis instrumentis, in similibus necessariis, pro Conventu ibi construendo convenerunt, & pro ecclesia ibi construenda cum ædificiis & aliis ad ipsum Conventum pertinentibus: & tanta de die in dies inter homines villarum dictæ vallis Camonicæ crevit devotio, & tanta fuit eleemosynarum & aliorum suffragiorum erogatio, quod infra annum constructa fuerunt in eo loco pro ecclesia & Fratrum ejusdem congregationis habitaculo multa ædificia, ubi penitus habitaculum non erat, nisi ipsa capella tantum, ubi dictus eremita commorabatur, ita quod potius Dei & Beatæ Virginis Mariæ miraculo prædicta processisse viderentur, quam opere & ingenio humano. Verum hoc medio tempore, dum Conventus ipse S. Mariæ de la Nunciata fabricabatur, multa quidem digna, ut dicitur, acta fuerunt, quæ hic brevitatis causa ob temporis angustiam omittuntur.

[116] [& duplicem Conventum construit,] Et cum procederetur ad fabricationem dicti Conventus de la Nuntiata apud dictum locum de Burmio, ut supra, quia non potest candelabrum super montem stare absconsum, & per sanctos homines aliquando manifestatur gloria altissimi Dei, fama erat apud multos de ejusmodi Patris Amadæi vera religiositate, & humana & devota conversatione, & ideo per nonnullos nobiles loci de Antignate diœcesis Cremonensis eidem Patri Amadæo oblatus fuit alius locus apud ipsum locum de Antignate, quem tandem acceptavit & postea virtute præfatarum Bullarum Apostolicarum in honorem & sub titulo sanctæ Mariæ de gratiis construi & ædificari cœpit, ipsumque ex Fratribus congregationis suæ & sub ejus obedientia & sancti Francisci regulæ observantia communivit.

[117] [eique alius offertur a Venetis, apud quos falso accusatus fuerat,] Et cum hujusmodi monasteria, seu Conventus, videlicet de Bressanorio, de Erbusto; de Quinzano, & de Burmio, & de Antignate construerentur sub obedientia & regimine ejusdem Patris Amadæi, ecce quod a nonnullis invidentibus, & molestum habentibus, quod eadem societas P. Fratris Amadæi ampliaretur, & locum haberet, quadam die sub quodam velamine asserentibus, quod ipse Pater Frater Amadæus esset idiota & superbus, & quod sectam adversus dominationem congregare volebat, imputatus fuit idem Pater coram gubernatoribus civitatis Brixiæ, a quibus postea ut iret Venetias ad principaliores civitatis Venetiarum officiales monitus fuit, ut se ab hujusmodi imputationibus, si posset, excusaret, & veritatem religionis suæ eis probaret. Quibus ipse Pater obtemperare volens, statim acceptis Bullis suis cum uno socio Venetias pedester more solito ivit, & ad illustrissimum Ducem Venetorum primo se consignavit; a quo Pater ipse honorabiliter susceptus fuit. Demum coram eo & aliis principalibus civitatis ipsius Venetiarum, & confisus ipse Pater bonitati Dei & gloriosissimæ Virginis Mariæ, quibus totus deditus erat, & eis cooperantibus, confisusque etiam veritati religionis suæ, audenti animo, & laudabili modo se exhibuit, & tandem ab eis omnibus tamquam innocens dimissus fuit, imo quidam eorum principalium eidem Patri Amadæo alium locum in eadem civitate Venetiarum maxima cum instantia & precibus sub ejus obedientia & custodia etiam cum ducatis duobus millibus aureis pro ipso loco construendo, & erigendo sub ejus regimine obtulit, ut relatum fuit: quem tamen locum ipse Pater acceptare noluit.

ANNOTATA.

a Burgus ab Italica voce borgo hic pro civitatula usurpatur, ut ex observatione sequenti patebit.

b Caravagium vernacule Caravaggio, ab aliis Latine Carraca appellatur, estque oppidulum Italiæ in ducatu Mediolanensi circa confinia agri Bergomensis situm, & victoria Francisci Sfortiæ ducis Mediolanensis contra Venetos memorabile.

c Fontana est vox Italica, quæ fontem significat.

d Sappa seu sapa est instrumentum rusticum, quod Latine ligonem vocamus, & quod Italice zappa appellatur.

e Badile in idiomate Italico est simile instrumentum sappæ, ad evellendas herbas accommodatum, quod Columella marram nominat.

CAPUT XII.
Mediolani invidia contra Beatum exorta, & ibidem locus ei datus ad ædificandum Conventum, propter quem multis contumeliis & injuriis afficitur.

[Occasione hospitii, quod B. Amadeus Mediolani] Prædictis etiam temporibus cum ipse Pater Amadæus constructioni & gubernationi prædictorum Conventuum intenderet, & aliquando etiam Mediolanum venire oporteret pro negotiis circa ipsos Conventus construendos, perficiendos & gubernandos contingentibus, & pro majori parte in adventu suo, quando Mediolanum veniebat, hospitium haberet in monasterio, seu apud monasterium dominarum sancti Apollinaris a, extra portam Romanam Mediolani, quod monasterium tunc, & jam diu, & ab initio ejusdem in maxima observantia & bona fama sub regimine & custodia dominorum ministri & Fratrum Conventus sancti Francisci Mediolani maxima cum devotione & sollicitudine regebatur & gubernabatur, a quibus dominabus religiosis ejusdem monasterii sancti Apollinaris ipse Pater Amadæus tamquam verus religiosus & regulæ suæ observantissimus in maxima veneratione habebatur, cui in eodem monasterio seu apud ipsum monasterium, intra confines tamen ipsius monasterii, una cum eorum capellano hospitium dabant ipsæ dominæ.

[119] Verum cum in dies aliquando ipse Pater ad idem monasterium conversaretur, [apud moniales S. Francisci habebat,] & ibi juxta consuetudinem suam orationi & contemplationi valde intenderet, nisi tantum quantum negotia, pro quibus Mediolanum venire contingebat, curaret: quanto magis ipse Pater Deo deditum se præstaret, tanto magis invidiæ ignis æmulos suos crescebat & contra ipsum & ad ipsum turbandum & inquietandum magis ipsi æmuli se provocabant, ita quod, Deo sic permittente, ad majorem ejusdem P. Amadæi, ut creditur, patientiæ & tolerantiæ experientiam, ecce zizaniæ seminator venit & inter easdem dominas religiosas ejusdem monasterii maximas contumelias & discordias movit & suscitavit, ita quod aliquæ ex eis dominabus ipsius monasterii occulte, & sine aliarum participatione, brachio aliquorum ex adversantibus ipsi Patri Breve Apostolicum subreptitium & obreptitium, ut creditur, a sanctissimo tunc Papa obtinuerunt effectus, quod amplius dominus Minister, & Fratres Conventus S. Francisci Mediolani de ipso monasterio & de dominabus ipsis non se intromitterent, sed monasterium ipsum de cetero regeretur, & gubernaretur sub custodia & regimine dominorum Fratrum de sancto Angelo b Observantiæ S. Francisci sic nuncupatorum, licet aliquibus ex eis sororibus dicti monasterii hoc ignotum, & alienum esset, imo displiceret cum ab eis, domino Ministro & Fratribus Conventualibus, bonum exemplum, & bonam custodiam in bona fama, & regulari observantia suscepissent.

[120] [contra eam excitatur persecutio,] Quæ omnia, ut creditur & præsumitur, aliter non evenerint, nisi ut idem Pater Amadæus alio quæreret hospitium, quorum etiam omnium occasione multæ exortæ fuerunt contumeliæ & discordiæ, primo inter Fratres Conventuales sancti Francisci & aliquos ex Fratribus S. Angeli, & etiam inter multos cives Mediolanenses, quorum aliqui pro una parte intercedebant, & aliqui intercedebant pro altera parte; imo ad instantiam eorum dominorum Fratrum Conventualium facta fuit quædam denuntiatio præfatis Fratribus de sancto Angelo de illo Brevi seu Indulto, seu privilegio Apostolico, quod alias emanatum fuit per sanctissimum Dominum tunc Papam effectus, quod ipsi Fratres nuncupati de Observantia se intromittere non deberent de locis aut Conventibus aut monasteriis hactenus suppositis dominis Ministris & aliis Conventualibus; & e contra ipsi Conventuales non se intromitterent de locis aut Conventibus suppositis ipsis de Observantia nuncupatis etiam sum pœna Papalis excommunicationis, prout in eo Indulto continetur.

[121] [cujus vitandæ causa ad aliud hospitium migrat,] Verum idem Pater Amadæus, licet videret, se undique molestiis premi, tamen omnia patienter tolerabat, imo ea omnia cum devotione & alacritate loco meriti acceptabat. Nec tamen ab orationibus & contemplationibus, in quibus consueverat, deficiebat, imo attentius eas frequentabat; etiam pro persecutoribus ipsis, ut intellexi, exorabat, sed tamen de eis contumeliis & discordiis se intromittere non voluit, imo ab eodem monasterio sine alia turbatione recessit, & ad domum cujusdam venerandi Patris domini presbyteri Leonardi de Monti, tunc commorantis in ædibus hospitalis S. Petri extra portam Romanam Mediolani, accessit, ubi aliquando veniens Mediolanum ipse Pater Amadæus una cum sociis suis hospitium suscipiebat, & ubi cum benignitate & humanitate ejusdem domini presbyteri Leonardi horis consuetis pro orationibus & contemplationibus suis locum secretum habebat, & quanto magis ab ipsis persecutoribus molestia afficiebatur, tanto magis serventior ad Deum pro eis orandum erat, aliquando autem alios consocios suos ad patientiam pro Christi amore bonis verbis & exhortationibus invitabat, hortabatur & provocabat.

[122] [ubi pie & austere vivens,] Erat ipse Pater Amadæus ita sermone gravis, purus, sincerus, & boni timoris plenus, ac bonæ vitæ sectator, quod si quæ verba proferebat, ea tanto cum intellectu & prudentia & breviter loquebatur, quod ab omnibus audientibus ad bonum exemplum, & ad sanctam doctrinam communiter percipiebatur, & taliter in austera vita ciborum atque vestium suorum sic se habebat, & pedibus nudis sine calceis, vel calopodiis c temporibus glacialibus & omnibus aliis temporibus per aquas & nives iter faciendo; quod quidem impossibile videbatur humanam creaturam talia sufferre & tolerare, quæ tamen sibi Patri pro nihilo videbantur, & hæc omnia pro Christi amore tolerabat.

[123] Cum ipsis temporibus aliquando ad R. D. Stephanum de Forlivio d tunc archiepiscopum Mediolanensem, [ab archiepiscopo Mediolanensi locum accipit,] & in ejus curia archiepiscopali Mediolani sæpius adiret ejusdem venerandi domini archiepiscopi contemplatione, apud quem aliquando ejusdem Patris religiosissima conversatio nota erat, tandem idem dominus archiepiscopus Mediolanensis quamdam parvulam ecclesiam sanctorum Jacobi & Philippi extra portam orientalem seu extra portam Tonsam Mediolani cum quibusdam domunculis & hortulis obtinere & sibi condonare procuravit; quam ecclesiam cum ipsis domunculis & hortulis ipse Pater libenter acceptavit, ubi postea cum ejus domini archiepiscopi deliberatione consensu & participatione, & in ejus præsentia, ac in præsentia illustrissimi Principis D. Ducis Galean-Mariæ Sfortiæ e vicecomitis tunc Ducis Mediolani, & majoris partis aulicorum suorum, & etiam in præsentia, & consensu reverendi domini Fratris Francisci-Mariæ de Septara, tunc Ministri Generalis, ac Fratrum Conventus S. Francisci Mediolani, & eis omnibus ad hæc concurrentibus, ecclesiam sub titulo S. Mariæ de la Pace, obtentis tamen prius superinde Bullis Apostolicis, fundavit, seu fundare cœpit, & primum lapidem ipsius ecclesiæ imponi fecit anno Domini MCDLXIX die XXIX mensis Octobris. Et relictis ipsis domunculis a secularibus, in eis habitantibus, ipsum locum ex Fratribus Societatis suæ laudabiliter communivit, procedendo seu procedi faciendo ad fundamenta constructionis ecclesiæ prædictæ & ædificiorum pro ipso Conventu.

[124] Cum ad fundamenta ipsorum ecclesiæ & Conventus procederetur, idemque Princeps & alii multi cives & præfatus dominus archiepiscopus Mediolanensis pro construendis ipsi Conventu & ecclesia multa ex eorum devotione de rebus suis contribuerent & erogarent, [in quo Conventum construere cœpit;] ita quod usque ad brachia duo muri vel circa a terra supra ex fundamentis ipsius ecclesiæ jam perfecta essent, ecce inimicus tantam zizaniam inter immundos & iniquos seminavit, ex qua multos adversarios exemplari vitæ ejusdem Patris Amadæi invidentes commovit, ut inde multæ persecutiones, contumeliæ, insidiæ, & injuriæ ipsi Patri Amadæo illatæ fuerint; & indies crescebant eorum iniquitates, & insidiæ inter eos maxime, qui ex Ordine & de Observantia sancti Francisci nuncupabantur; qui apud principes, & multos cives, ac magnates, maximos habebant favores, ita quod ipse Pater, & consocii sui deficientibus eleemosynis vix inopem vitam ducere poterant, nedum procedere ad hujusmodi Conventus & ecclesiæ constructionem poterant: his enim ab eis undique insidiis infestabantur, & trahebatur ipse Pater dominus coram illustrissimo tunc Principe, aliquando coram domino archiepiscopo Mediolanensi, & aliquando coram venerando domino Francisco de Ruere de Savona f, tunc Ministro generali totius Ordinis Fratrum Minorum sancti Francisci, tunc nuperrime de numero reverendissimorum dominorum Cardinalium a sanctissimo Papa electo, dum idem reverendissimus dominus Cardinalis Papiæ commorabatur; ita quod ab eis persecutoribus valde contemnebatur & hinc inde trahebatur, & molestiis afficiebatur. Ipse vero Pater Amadæus de his tamen modicum curans, ea omnia pro Christi amore patienter tolerabat.

[125] [sed propterea ab æmulis accusatus,] Sed cum in eis persecutionibus & contumeliis ipsi malevoli non cessarent, ipse Pater Amadæus ad reverendissimum dominum Cardinalem & ipsius Ordinis Generalem Ministrum tamquam ad protectorem & gubernatorem suum & totius Religionis, sæpe a Mediolano Papiam convolabat, ut eidem Patri veritatis & justitiæ subsidium præstaret: & cum præfato reverendissimo domino Cardinali & Generali Ministro jam nota esset ejusdem Patris Amadæi religiosa & bona consuetudo, ac bonæ vitæ morumque ejus disciplina & regularis observantia, attendens adversariorum ejus maximos favores, & continuas persequutiones, quas adversus ipsum Patrem Amadæum exercebant, dum quodam die coram se haberet ille reverendissimus dominus Cardinalis, prout relatum fuit, aliquos ex principalioribus eorumdem adversariorum, & ipsum pauperculum Fratrem Amadæum, & coram eo ipsi adversarii multas disputationes & articulos proposuissent, ipse autem Pater Amadæus nihil aliud responderet, nisi quod verus filius sancti Francisci esset, proponebat & quod in Ordine & regulari observantia Fratrum Minorum sancti Francisci in manibus reverendissimi tunc Ministri Generalis & sub ejus obedientia & cura professionem suam fecerat, & quod sibi non conveniebat tantarum scientiarum copia; sed quod solum Jesum Christum & ejus gesta scire & contemplari, & divinam voluntatem, quoad posset, sectari sufficiebat, & quod ea, quæ ejus opera fiebant & gerebantur, non ad injuriam aut vilipendium alicujus, sed solum ad Dei cultum, gloriam & honorem fiebant, Deo & gloriosa Virgine Maria sic annuentibus & auxiliantibus, & ad eos nihil de ipsis Conventibus seu constructis sive construendis pertinere.

[126] [Ministro Generali frustra causam ejus defendente,] Quibus omnibus sic auditis, prout a fide dignis personis relatum fuit, tunc reverendissimus ipse dominus Cardinalis & Generalis Minister ipsius Ordinis ut supra, increpans eos adversarios, & accusans præsumptionis & judicii temerarii dixit, affirmavit, & in præsentia ipsorum ipsum Fratrem Amadæum verum Religiosum esse, & eum multo plura & majora bona, & dominia propter Deum relinquisse, quam ipsos, & quod eum molestare non deberent. Sed cum idem reverendissimus D. Cardinalis a Papia recessisset, Romam iturus, alias novas perturbationes & insidias apud illustrissimum Principem & dominum tunc Ducem Mediolani commoverunt ipsi adversarii & eorum sequaces contra eumdem Patrem Amadæum, ut relatum fuit, ex quibus ipse Pater postea Romam venit, & a sanctissimo domino Paulo tunc Papa secundo statim Breve Apostolicum directivum præfato illustrissimo Principi obtinuit, ut ipse Princeps causam ipsam cognosceret, & provideret præcipue, ut in perficiendo Conventu prædicto sanctæ Mariæ de la Pace Mediolani procederetur.

[127] [ad judicium seculare citatur,] Cum ipsum Breve Apostolicum prælibato Principi domino Duci Mediolani præsentatum esset, ipse Princeps videns, & considerans multos & infinitos favores adversariorum ipsorum ipsi Patri invidentium, nedum ab ipsis adversariis, sed etiam a multis aliis civibus & magnatibus emergentes contra eum pauperculum Fratrem Amadæum; sciens tamen ipse Princeps, eum esse verum & optimum religiosum, & nolens displicere ipsis adversantibus, causam ipsam non voluit ipse cognoscere, sed vices suas subdelegavit magnifico domino Alexandro Sfortiæ, Pisauri domino, tunc gubernatori & locum-tenenti ejusdem Principis tunc Papiæ commoranti, coram quo ipsi adversarii tantum eumdem Patrem Amadæum insequebantur & insidiabantur, & ab aliis insidiæ parabantur ad eorum instantiam, quod ipse pauperculus Frater Amadæus, qui de regione Hispania erat, & in partibus Lombardiæ ignotus, quodammodo ab omnibus derelictus reperiebatur, nec in humanitatis litteris multum eruditus erat, & ob insequentium favores & insidias ipsorum adversariorum suorum nullus pro eo quodammodo adesse, aut eum defendere audebat. Ipse vero Pater Amadæus, qui solum Deum & gloriosam Virginem Mariam & beatum Franciscum adjutores veritatis & justitiæ suæ habebat, ad eos solitis orationibus & contemplationibus horis nocturnis recurrebat, & eis multo plus vigiliis & orationibus ac jejuniis inserviebat, aliosque Fratres consocios suos ad patientiam in persecutionibus hortabatur, aliquando eis proponens quomodo in tribulationibus virtus perficitur, & Beati qui persequutiones patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cælorum, & aliis similibus exhortationibus eos continuo ad sustinendas egestates pro Christi amore inducebat & hortabatur.

[128] Et cum coram magnifico domino Alexandro prædicto aliquando compareret ipse Pater Amadæus pro hujusmodi causæ suæ expeditione, [ubi indigne habitus,] ex persuasione eorum adversariorum sæpe & sæpius ab eodem magnifico domino Alexandro ipse Pater spernebatur, & repellebatur; asserente illum esse hypocritam, simulatorem, superbum, & populorum deceptorem; cui ipse Pater Amadæus cum humilitate aliquando respondebat, notam Deo esse suam voluntatem. Aliqui vero ex ipsis adversantibus, & ex sapientioribus familiæ coram eodem magnifico domino Alexandro eum Patrem increpabant, & arguebant de prædictis, & ulterius eum esse idiotam, apostatam, hæreticum, & novæ sectæ inventorem asserebant; eumque aliis atrocibus injuriis, & minis, tam coram præfato magnifico domino Alexandro Papiæ & alibi audaciter & palam afficiebant, & non solum ab eis, sed etiam a multis aliis doctoribus, & magnis viris vexabatur eorum adversariorum persuasione. Adducebantur etiam multi cives & mercatores, ne ei & religiosæ ejus vitæ, tamquam simulatæ & fictæ, crederent, ita quod multis eorum adversariorum sequacibus derisui erat: ipse vero Pater Amadæus de prædictis non curabat, sed ea omnia patienter tolerans tanto magis humilem & dejectum se reputabat; sed cum aliquando coram eo magnifico domino Alexandro argueretur, ut supra, ipse Pater humiliter respondebat, altissimum Deum omnium gestorum suorum & interioris voluntatis suæ esse cognitorem & judicem, de vita & de mente sua ad eos non pertinere.

[129] Demum recedens a palatio ad locum, ubi suscipiebat hospitium, [& injurias patienter tolerans,] cum sociis suis aliquando maxima cum afflictione pergebat, videns & cognoscens, se indebite, & injuste ab adversariis suis sic vexari & turbari; & tamen propter hujusmodi tribulationes persecutiones, insidias & molestias non murmurabat, nec commovebatur, ut ab ipsis consociis suis relatum fuit, imo alacriter & patienter tolerabat, & aliquando asserebat: Teneo fidem in Domino Jesu Christo, quod mihi adjutor erit: nec deficiebat saltem nocturnis temporibus a suis solitis orationibus, officiis, & contemplationibus, imo fortius & attentius jejuniis solitis & devotionibus intendebat, & sæpissime egestates & fames patienter tolerabat, inducebatque etiam alios socios suos ad patientiam; allegando sæpe, quia nos oportet per multas tribulationes, & per ignem & aquam intrare in regnum Dei & sequi vestigia Pastoris nostri Domini Jesu Christi, qui cum benediceret, maledicebatur, & alia similia verba ad patientiam inducentia ad eos socios suos grato modo loquebatur.

[130] [ad opem Deiparæ recurrit,] Et cum alia vice ad præfatum magnificum dominum Alexandrum adivisset ipsius causæ suæ expediendæ causa, ipsi vero adversarii sui cum multis potentibus & sequacibus suis se opposituri venissent, secundum quod relatum fuit, ita ut non solum ipse Pater, non audiretur sed & repulsam ab eodem domino Alexandro haberet, imo & eidem Patri ab eo præciperetur, ut fertur, præsentibus ipsis adversariis suis, quod ipse Pater Amadæus infra triduum a dominio illustrissimi Principis recessisse deberet: ipse vero Pater Amadæus eis omnibus præsentibus in camera eadem ubi erant, his omnibus auditis, genua flexit, coram quadam imagine gloriosæ Virginis Mariæ, quæ in camera depicta erat, & ad Deum & Virginem Mariam preces porrexit, ut aliqua pro ejus Patris innocentia demonstraret.

[131] [ac tandem, iniquo judice] Demum eos omnes derelinquens, versus hospitium suum iter perrexit, & subito, ut creditur, sic permittente Deo, idem magnificus dominus Alexander ingentissima febre percussus fuit, ita quod sentiens se ab hujusmodi morbo percussum, in memoriam rediens quod Patrem Amadæum audiverat precantem, dubitavit, ideo morbum se habere & a Deo processisse, & pœnituit, quod jusserat. Et cum idem Pater a nuntiis ejusdem magnifici domini vocaretur, ut ad eum rediret, negaretque ipse Pater redire, ut magis corrigeretur & agnosceret, quod injuste egerat, tandem post multas persuasiones ab illustrissimo Principe, tunc Duce Galeazio, & illustrissima domina Bona tunc Ducissa conjugibus rogatus ad præfatum magnificum dominum Alexandrum infirmum rediit, qui veniam petens promisit, se amplius eidem Patri adversarium non fore, ac illum rogavit, ut Deo & Beatæ Virgini Mariæ pro ejus sanitate preces porrigeret. Quibus sic auditis, ipse Pater misericordia motus pro eo magnifico domino orare promisit, & ita, prout a sociis ejusdem Patris relatum fuit, instanter oravit, & ipse magnificus dominus Alexander in brevissimo tempore liber ab ipsa ingentissima febre & sanus effectus fuit, ut per quemdam venerabilem magistrum Martinum de Laude ejusdem Ordinis S. Francisci relatum fuit.

[132] [alteroque adversario divinitus punitis,] Quidam orator Florentinus, qui hujusmodi disputationibus coram eo magnifico domino Alexandro præsens fuerat, & multa verba adversum & odio ejusdem Patris protulerat, regressus domum, ubi hospitabatur in Papia, statim vehementibus doloribus correptus fuit ab eisque valde opprimebatur. Quibusdam de ejusdem Patris Amadæi bonitate, & vera religionis observantia, & quod Deo acceptus esset, prædicantibus, ad eumdem Patrem misit idem orator, ut ad eum accedere vellet, pœnitens, se sibi adversarium fuisse: & cum ab eo Patre visitatus esset ipse orator, rogavit eumdem Patrem, ut Deum pro ejus sanitate oraret: ipse vero Pater Amadæus statim relinquens ipsum oratorem, ad hospitium rediit, & preces ad Deum pro eo oratore porrexit, & illico, ut fertur, ipse orator ab eis doloribus sanus redditus fuit, ut a præfato magistro Martino prænominato relatum fuit.

[133] Cum ipse Pater videret se aliquo modo ex prædictis ab altissimo Deo, [æmulos suos superavit.] & Beata Virgine Maria aliqualiter in prædictis adversitatibus juvari, & ab eis relevari, multum ferventius, ut relatum fuit, instabat orationibus, & jejuniis & fortius suos confratres ad patientiam, & ad glorificandum Deum inducebat, aliquando dicens: Nullum vidi justum derelictum, nec semen ejus quærens panem; & misericordia Domini plena est terra; & alia similia verba, per quæ hortabatur eos ad patientiam & orandum Deum pro persequentibus, & calumniantibus eos; & licet aliquando ipse Pater cum sociis suis in maxima egestate & tolerantia eis temporibus afficeretur, ita quod aliquando etiam de ejus Patris vita dubitabatur, non tamen desistebat ab orationibus, officiis, & jejuniis, ut solebat, & tandem post multas perturbationes, sibi a prædictis æmulis & adversariis suis illatas, quidem in Mediolano, quidem in Papia, & quidem alibi, Deo miserante & coadjuvante, idem Pater Amadæus contra eos adversarios suos victoriam obtinuit, & gratiam a sanctissimo Papa Paulo secundo, quo ad perfectionem dicti Conventus procedi posset; & sic, Deo dante, virtute Bullæ Apostolicæ superinde sibi gratiose concessæ, ad fabricationem ejusdem Conventus de la Pace processum fuit; in qua Bulla nedum concessa fuit auctoritas, & facultas perficiendi dictum Conventum de la Pace, sed etiam construendi & construi faciendi quosdam alios Conventus sub ejusdem obedientia & custodia; cujus Bullæ vigore alium locum apud Castrum sancti Secundi in diœcesi Parmensi sub titulo sanctæ Mariæ Gratiarum obtinuit, quem etiam Fratribus suis communivit.

ANNOTATA.

a Hoc cœnobium monialium illustrissimus Gonzaga in Origine Seraphicæ Religionis Franciscanæ pag. 362 describit.

b Illustrissimus Gonzaga in Opere mox laudato pag. 341 & 342 de hoc Franciscanorum Conventufuse agit.

c Calopedes vel calopodia sunt calcei lignei, aut calcei, quorum saltem pars inferior lignea est. De distinctiore hujus vocis significatione & Græca ejusdem origine consule Glossarium Latinobarbarum Cangii, quod nuper recusum & auctum est.

d Is est Stephanus Nardinus Foro-Juliensis, qui anno 1460 ad cathedram Mediolanensem evectus est, & Romæ anno 1484 e vivis excessit, ut apud Ughellum in nova editione Veneta Italiæ sacræ tomo 4 col. 266 licet videre. Nescio, cur hoc loco cognominetur de Forlivio, cum apud Ughellum in epitaphio Foro-Juliensis vocetur, atque urbes Italiæ Forum-Julium & Forum Livii inter se multum differant.

e Hic Galeatius Maria Sfortia, Dux Mediolanensis, anno 1466 in locum patris sui defuncti successit, & anno 1476 occisus est.

f Odoricus Raynaldus in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 1471 num. 66 & sequentibus narrat, quomodo hic vir Ordinem S. Francisci intraverit, & post alias dignitates demum sub nomine Sixti IV ad cathedram. S. Petri evectus fuerit, ut etiam ex capite sequenti horum Actorum apparebit, ubi de eo sermo recurret.

CAPUT XIII.
Romana Beati commoratio, & congregatio ipsius inter adversitates novis Conventibus mirabiliter aucta.

[Beatus Amadæus Romæ,] Demum progressus fuit Romam ipse Pater Amadæus, ut sanctissimum Dominum Papam Sixtum quartum tunc noviter electum a visitaret, qui antea Cardinalis tituli S. Petri ad vincula erat, & Generalis Minister totius Ordinis S. Francisci fuerat, & qui tunc nomine Frater Franciscus de Ruere de Savona vocabatur, de quo superius tractatum fuit: a quo sanctissimo Papa ipse Pater multas gratias per Bullas Apostolicas obtinuit, inter quas Bullam obtinuit, ut sex alios Conventus erigere & construi facere posset sub ejus custodia & obedientia & sub regula Fratrum Minorum de Observantia, quorum vigore locum apud Castrum novum b in Tortonensi c obtinuit, ubi Conventum sub titulo sanctæ Mariæ de la Pace erexit d, quem postea Fratribus communivit; aliumque etiam locum apud civitatem Laudæ sub titulo sancti Petri Apostoli, quem Fratribus suis communivit: alium etiam locum apud civitatem Cremonæ, quem etiam suis Fratribus communivit.

[135] [Mediolani;] His vero mediis temporibus Conventus sanctæ Mariæ de la Pace Mediolani, Deo & multis civibus Mediolanensibus coadjuvantibus, construi & ædificari cœpit. Et licet hoc medio tempore, quo ipse Conventus sanctæ Mariæ de la Pace construebatur & ædificabatur, æmuli & adversarii sui non cessarent ipsi Patri Amadæo insidias & perturbationes quærere, & adeo eorum malignitas crevisset, ut eam in corde & ulcerata mente continere non possent; ita quod unus ex eis & doctioribus multa nefanda publice de eodem Patre, & in ejus vilipendium, quæ potuit, proferre non erubuit; ita quod in mentem multorum ex audientibus maximum scandalum venit, ac ipse F. pronuntiator a multis civibus laudatus fuit;

[136] [æmulis frustra renitentibus,] Tamen cum multa nefanda essent & intolerabilia, quæ prolata fuerant, licet ipse Pater de eis parum curaret, sed pro honore suo & societatis suæ ad præfatum sanctissimum Papam Sixtum Romam rediit, ubi jussu ejusdem sanctissimi Papæ pro evitandis scandalis, ut præsumitur, honorifice retentus fuit ad quædam obsequia ipsius sanctissimi domini Papæ; cui postea ipse sanctissimus Papa commisit per Bullam Apostolicam locum sancti Petri in Monte-aureo, sito in civitate Romæ, ubi Conventum Fratribus societatis suæ erexit & communivit; in quo Conventu per annos fere decem pro majori parte moram traxit, & in ejus solita regulari observantia religiosissime vixit. In quo tamen Conventu sancti Petri aliqua vice toxico seu veneno affectus fuit ipse Pater Amadæus, ut relatum fuit, & tamen gratia altissimi Dei, & virginis Mariæ ab eo maxima licet cum difficultate illæsus remansit. Et eis temporibus, quibus ipse Pater Amadæus in civitate Romæ in præfato Conventu sancti Petri in Monte-aureo vitam suam ducebat, de ejus religiosissima vita & regulari observantia apud præfatum sanctissimum Papam Sixtum, & DD. Cardinales & multos alios ecclesiæ Prælatos, ac multos cives & habitatores Romanos fama erat, ut per quemdam Fratrem Joannem de Alemania ex consociis ejusdem Patris relatum fuit.

[137] Quidam magnificus Comes Raymundus de prosapia Ursina, terræ de Scandrilla e dominus, tantam cum eodem Patre Amadæo amicitiam habuit, [& alibi in Italia] & adeo illi confidebat, ut ad eumdem Patrem multotiens in suis tribulationibus recurreret, illum orans, ut ad Deum pro eo preces porrigeret: & tandem eidem Patri locum apud dictam terram de Scandrilla in episcopatu Salmensi f eidem Comiti suppositam deputavit, ubi Conventum ad ejusdem Patris beneplacitum facere posset; quem Conventum postea ipse Pater Amadæus, coadjuvantibus magnifica domina Justiniana ejus magnifici Comitis uxore & vicinis in locis ibi circumstantibus, in honorem beatæ Virginis Mariæ anno Domini MCDLXXIX de mense, ut creditur, Maii fundare cœpit, quem postea construi fecit, & Fratribus suis sub ejus custodia & obedientia communivit.

[138] Erat tunc temporis, ut intellexi ab eodem Fratre Joanne de Alemania, [post impetratam] maxima siccitas in toto ipsius Comitis dominio, ita quod ex ipsa siccitate messes bladorum g multum tristes erant, propter quam dubitabatur de maxima penuria & fame: & cum præfata magnifica domina Justiniana, absente ipso ejus marito, qui apud serenissimum Regem Neapoli erat, multum negligens esset in dando principium, ut hujusmodi Conventus construeretur, angereturque propter hujusmodi maximam siccitatem dubitans, quod propter penuriam bladorum in perficiendo dicto Conventu paucæ eleemosynæ erogarentur, ex quo ipse Conventus perfici non posset. Quæ intelligens ipse Pater Amadæus ad ipsam magnificam dominam ivit, promisitque quamprimum primus lapis imponeretur in ipsis ecclesia & Conventu ædificandis, statim plueret, ita ut bonam messem in toto ipso territorio omnes colligerent, & dato ordine, quod in prima die Dominica tunc proxime sequenti ejusdem mensis Maii celebrata missa in mane per eumdem Patrem, & posito interea primo lapide pro constructione ipsorum ecclesiæ & Conventus in præsentia ejusdem magnificæ dominæ, & multorum ex habitatoribus dicti territorii in loco ad hæc deputato per ipsam magnificam dominam apud dictam terram de Scandrilla & apud ponticellum sub titulo gloriosæ Virginis Mariæ de Gratiis, statim pluvia satis notabilis Dei gratia per totum ipsum territorium descendit, ex qua ipsum totum territorium ipsi magnifico Comiti suppositum, Deo & gloriosa Virgine Maria sic volentibus, ab ipsa siccitate relevatum fuit, & fructus tam fundi quam arborum per totum dictum territorium abundanter illo anno collecti fuerunt.

[139] Quod ipsa domina & alii habitatores illius provinciæ ab ipsa penuria meritis & intercessionibus ipsius Patris Amadæi defensum esse cognoverunt. [precibus pluviam,] De quibus omnibus ipse Pater & alii de ipsa provincia Deum & gloriosam Virginem Mariam summa cum devotione glorificabant. Quemadmodum etiam retulit quidam Frater Ægidius ex consociis ejusdem Patris Amadæi, qui dixit, quod, dum jam cœpta essent ædificia dictæ ecclesiæ sanctæ Mariæ de Gratiis apud Scandrillam, quæ cœpta fuerunt sub promissione facta per ipsam magnificam dominam Justinianam, quæ promiserat, se una cum aliis vicinis ipsius territorii, construi facere dictum Conventum de quo supra: ipsa vero magnifica domina persuasionibus quorumdam pœnituit se promisisse, seu non curabat procedere ad ejusdem Conventus perfectionem, & cum ex inde retardaretur ipsa perfectio, ipse Pater Amadæus duos ex confratribus sociis suis ad eam magnificam dominam misit, ut intentionem suam circa hujusmodi constructionem intelligeret; qua responsione suscepta, cognovit eam dominam amplius non curare, quod ipse Conventus perficeretur. Verum infra brevem terminum quidam filius ejusdem magnificæ dominæ gravi infirmitate affectus fuit, qua dubitavit ipsum filium suum in ipsa infirmitate morte perdere: & in memoriam rediens ejus, quod præfato Patri promiserat, nuntium ad eumdem Patrem Romam misit, ut pro filio suo & ejus sanitate Deum oraret, promittens iterum, quod ab ea promissum fuerat se observaturam; ipse vero Pater Amadæus benignitate motus pro eodem filio preces porrexit, & tandem convaluit.

[140] [ac post alia cælestis vindictæ] Demum cum etiam ipsa magnifica domina perfectionem dicti Conventus negligeret, videns ipse Pater Amadæus, quod ipsa magnifica domina, postpositis dictis promissionibus, non curaret ad perfectionem dicti monasterii procedere, propter reverentiam magnificæ ipsius dominæ, decrevit ad eam ire tunc commorantem in dicta terra Scandrillæ, ut omnino intentionem intelligeret circa ipsius Conventus constructionem. Et cum applicuisset domui ipsius magnificæ dominæ, ipse Pater invenit eumdem filium iterum gravi morbo infirmatum; coram quo Patre Amadæo ipsa magnifica domina, ut relatum fuit, recognoscens, se eumdem Patrem alias decepisse; quia promissa non observaverat, quasi erubescens ad eumdem Patrem non audebat ire, nec recurrere: tandem audiens adventum ipsius Patris Amadæi, persuasionibus aliquorum de domo sua eumdem Patrem visitavit, & accusans se de infidelitate & negligentia sua, rogavit, ut etiam pro filio suo Deum oraret.

[141] [divinæque voluntatis indicia] Ipse vero Pater Amadæus cognoscens instabilitatem ipsius magnificæ dominæ, ut eam magis in fide Christi & multos… confirmaret, quamdam particulam funis, quo ligatus fuit Dominus noster Jesus Christus tempore passionis suæ, quam secum habebat, in ignem posuit, & tamen incombustus & illæsus remansit ipse funis. Demum istam particulam funis in uno vase pleno aquæ posuit & quodammodo contra naturam talis rei ad fundum illico ivit, & ex illa aqua, in qua posita fuerat illa particula funis, dedit bibere illi filio sic graviter infirmo, ut supra, & multis aliis diversis languoribus & infirmitatibus laborantibus, ibi astantibus in honore Dei & Virginis Mariæ; qui cum gustassent, statim sani gratia Dei effecti fuerunt, ut retulit idem Frater Ægidius. Quibus visis ab ea magnifica domina operam dedit, superveniente etiam & coadjuvante præfato magnifico domino Comite ejus conjuge, & supervenientibus eleemosynis aliorum convicinorum, ut ipse Conventus & ecclesia prædicta construerentur; quem etiam idem Pater Fratribus Consocietatis suæ communivit. Quædam alia etiam relata fuerunt per eumdem Fratrem Ægidium, & per Fratrem Joannem Alemanum, & per quemdam Fratrem Bonaventuram de Cremona, quæ dicuntur acta fuisse in civitate Romæ & partibus circumstantibus, quæ hic brevitatis causa & temporis angustia omittuntur.

[142] Ex eis, quæ videre & audire, ac perspicere potui, etiam ex relatione multorum diversorum fide dignorum talis fuit ejusdem Patris vita, [varios Congregationis suæ Conventus obtinet.] & bonæ consuetudinis ac Religionis observantia, qua usque ad sexdecim Conventus sub eadem Regulari Observantia Fratrum Minorum sancti Francisci, & sub custodia sua, sub obedientia tamen reverendorum dominorum Ministrorum Generalium totius Ordinis præfati, & cum eorum & DD. Ministrorum Provincialium ac DD. Diœcesanorum, ac illustrissimorum Principum ac DD. temporalium venla & benevolentia, Deo favente & cooperante, & auctoritate Apostolica intercedente & concedente, Romæ, Mediolani, & alibi in Italia fundasse dicitur; eaque erexit atque construxit & construi fecit ad Dei & gloriosissimæ Virginis Mariæ, quibus totus deditus erat, laudem gloriam & honorem & seraphicæ Religionis præfatæ augmentum, quorum omnium ipse Pater, dum vixit, fuit Custos dignissimus & quos quidem Conventus maxima cum diligentia bonis Fratribus de Observantia Regularibus ejusdem Ordinis & observantia communivit; Quem quidem Patrem Amadæum in eadem Regulari observantia perseverantem, & ejus paupertatem ac observantiam multi fideles sua exemplari vita, relictis eorum opibus & seculari vita, in eadem Regulæ suæ observantia, sequuti sunt. Et eos, quos in ejus commendationem suscepit, spiritualibus, & optimis exhortationibus doctrinisque ad salutem instruxit, & tam verbo quam opere & exemplo tum omnibus viribus eos ædificavit.

ANNOTATA.

a Sixtus IV electus est summus Pontifex mense Augusto anni 1471. Hinc præterpropter colligi potest tempus, quo tunc Beatus noster Romam discessit.

b Est antiquum Liguriæ oppidum, nunc ad ducatum Mediolanensem spectans, & in Dertonensi agro situm prope Scriviam fluvium. Unde vulgo Castel-novo di Scrivia velCastel-novo Tortonese dicitur, ut ab aliis ejusdem nominis oppidis distinguatur.

c Hic legendum puto in Tortonensi agro vel diœcesi: nam Dertona, Italice Tortona est urbsepiscopalis & caput agri Dertonensis, de qua geographi passim obvii plura tradunt.

d Illustrissimus Gonzaga in Opere supra laudato pag. 337 de hoc Conventu breviter meminit; sed ibidem fatetur, sibi originem & fundatores ejus ignotos esse. Unde facile colligimus, ipsum hæc Acta præ oculis non habuisse.

e Scandrilla sive Scandrilia est pagus, a quo Conventus S. Mariæ de Gratiis, tamquam loco sibi viciniore cognomen accepit, ut illustrissimus Gonzaga in supradicto Opere pag. 188 testatur his verbis: Distat autem hic locus a pago Scandrilia, a quo tamquam a nobiliori sibique viciniori denominationem accepit, licet a pluribus locus Ponticelli dicatur, duobus milliariis, & a sui erectione usque ad annum Domini MDLXVI Amadeis Patribus subfuit. Dein ibidem ad gloriam Beati nostri hæc addit: Invisere adhuc licet hoc in loco ejusdem Patris Amadei & cellulam & mantellum, ad cujus contactum, divina operante virtute, plures a diversis languoribus curantur liberanturque.

f Hic pro episcopatu Salmensi verosimillime legendus est episcopatus Sarnensis: nullus enim episcopatus Salmensis in Italia invenitur. Est autem Sarnum urbs parva regni Neapolitani in provinciaPrincipatus Citerioris, episcopalis sub archiepiscopo Salernitano. Hoc nomen alteri substituendum esse, etiam conjicimus ex Ughello, qui in novissima editione Veneta Italiæ sacræ tomo 7 col. 560 agit de episcopatu Sarnensi, ac ibidem post recensitos varios urbis Sarnensis dominos testatur, eam post multa secula Ursinis Nolæ comitibus, Coppolis, Tutavillis, ac Columnensibus dynastis titulo Comitatus cessisse, & suo tempore sub regia potestate fuisse.

g Bladum ab auctoribus medii ævi usurpatur pro frumento, ut jam sæpe alibi dictum est.

CAPUT XIV.
Discessus Beati Roma in Lombardiam, pius obitus Mediolani, honorificæ ibidem exsequiæ, & miracula, quæ ante sepulturam ejus patrata sunt.

[Beatus Roma in Lombardiam reversus,] Verum cum de anno MCDLXXXII proxime elapso, sicut Deo placuit, a præfato sanctissimo domino Papa Sixto in Provincia Lombardiæ & Mediolani ad visitanda ipsa monasteria, seu Conventus suos, veniam obtinuisset, a civitateque Romæ recessisset, & demum in itinere Conventus suos visitando ad civitatem Placentiæ devenisset, quidam Frater Jacobus tertii Ordinis S. Francisci civis Placentiæ, locum, quem ipse Frater Jacobus in honorem sancti Bernardini nuperrime construi fecerat intra muros ipsius civitatis Placentiæ eidem Patri obtulit, ipsumque solemniter & libenter, præcedentibus prius legitimis Ducalibus litteris, & alii privilegiis, in similibus necessariis, eidem Patri libere in ejus custodia dedit. Quem quidem locum ipse Pater ad Dei laudem, gloriam & honorem ac præfatæ Religionis augmentum accepit, eumque Fratribus ejusdem Societatis suæ in Regulari observantia communivit. Demum Mediolanum veniens circa finem mensis Junii ejusdem anni MCDLXXXII, in Conventu præfato sanctæ Mariæ de la Pace Mediolani sic inscripto, Deo sic providente & permittente, applicuit, ubi per aliquos dies multum ægrotus moram fecit, Romam tamen ejusdem sanctissimi domini Papæ jussu cito regressurus.

[144] [Mediolani in morbum incidit,] Et cum jam per aliquos dies in eodem Conventu pro eorum Fratrum, ibi tunc adstantium visitatione, & consolatione permansisset, disposuissetque pro obedientia prælibati sanctissimi domini nostri domini Papæ in tempore sibi statuto Romam redire; & dum jam a Mediolano Laudæ, deinde Placentiam, & denique Romam iter haberet, cum distaret ab urbe Mediolani, ut a fide dignis relatum fuit, ad primum lapidem, extra Burgos a Portæ Romanæ Mediolani, cœpit dolore laterum laborare; tamen ab itinere non desistens, dum procederet, dolor crescebat, adeo quod intellexit, divinam esse voluntatem, ne ulterius procederet, sed Mediolanum rediret, ubi suos finiret dies: & cum ad Conventum prædictum sanctæ Mariæ de la Pace Mediolani applicuisset, & cellam suam intrasset, ut a Fratribus suis fide dignis relatum fuit, statim se mortem cum vita Mediolani commutaturum judicavit.

[145] Paucis vero post diebus febri continua, & pleurisi b, ac ilium seu laterum doloribus eodem in Conventu detentus seu percussus fuit, [& ibidem anno 1482 pie moritur,] qua ægrotatione crescente & invalescente, dum discipulus suus, nomine Frater Anselmus Romanus, quem Guardianum ipsius Conventus de proximo instituerat, eidem Patri extremam unctionem conferre vellet, idem Pater prænuntians dixit, eum discipulum eo prius moriturum; sed eum Patrem ipsum cito sequuturum. Et cum ipse Pater valde gravaretur, quidam Prandus de Mapello, Mediolanensis secularis, multum ejusdem Patris familiaris & benefactor, cum jam mensibus tredecim antea infirmus febri fuisset, & adeo multum enervatus & debilitatus esset, privatusque dormiendi seu quiescendi facultate ac comedendi appetitu exstitisset, memorati Patris domini Fratris Amadæi sanctitate fretus cellam ingredi voluit, in qua tunc Pater ipse ægrotus jacebat, a quo maxima cum instantia & fide benedictionem habere procuravit & voluit; qua habita, ut ipse Prandus asseruit & juramento suo affirmavit, statim sanus, atque incolumis effectus fuit. Demum post paucos dies idem Frater Anselmus infirmatus decessit in eodem Conventu mane, & dum in vesperis circa horam vigesimam c ipsius Fratris Anselmi fierent exequiæ, ipse Pater Frater Amadæus, vocatis Fratribus ejusdem Conventus, Deo miserante, eadem die & hora vesperarum circa horam vigesimam in festo S. Laurentii Martyris, quod fit die decima mensis Augusti, anni MCDLXXXII suum religiosissime Deo & naturæ reddidit spiritum & hujus vitæ diem suum clausit extremum, cujus memoria vivet in æternum.

[146] Quo Fratre Amadæo sic defuncto, ut præmittitur, [multis ad venerandum cadaver ejus confluentibus,] & delato corpore suo in sacristia ipsius ecclesiæ sanctæ Mariæ de la Pace in vesperis, ut inde postridie deferretur in ecclesiam, & ejus fierent exsequiæ, & sepeliretur, quidam Frater, Guillelmus nomine, habitator Mediolani apud ecclesiam S. Petri in Salla extra muros portæ Vercelinæ Mediolani eremita, reperiens se ibi in dicto Conventu esse, ipse disposuit se cum aliis Fratribus ejusdem Conventus in ipsa sacristia ad custodiendum corpus ipsum. Nocte sequenti considerans ejusdem Patris austeram & religiosissimam vitam & in adversitatibus suis patientiam, multum ad Deum pro eo hoc medio tempore orabat, & cum quodam magno dolore cum inflatione in uno genu jam pergravatus esset, ipse eremita orationem & votum ad ipsum Patrem jam vita defunctum pro ejus sanitate direxit, quam, ut ipse asseruit, statim consequutus fuit.

[147] Mane autem facto, delato corpore ipsius Patris Fratris Amadæi in eadem ecclesia sanctæ Mariæ de la Pace, [inter quos varii ægri] ut sepeliretur, parataque essent omnia ad ejus exsequias faciendas, eodem mane, & eo corpore in eadem ecclesia super feretro existente, ecce magna populi multitudo ad eamdem ecclesiam cucurrit ad visitandum ejusdem Patris domini Fratris Amadæi sic defuncti corpus, & confidentes de ejusdem Patris sanctitate, multi nobiles, & Doctores, & Religiosi & Prælati & primores viri, aliique mares & feminæ diversarum qualitatum ad eum properanter currebant; & multi ex eis præ maxima eorum devotione osculabantur ejus membra, & accipientes de fune, quo cingebatur, & de tunica, qua indutus erat, maxima cum devotione ipsum tamquam Sanctum & Beatum venerabantur, & ipsum, ut apud Deum & Virginem Mariam pro curandis infirmitatibus suis intercederet, votis & orationibus ac luminaribus precabantur: & adeo ejusdem populi crevit multitudo, ut sepeliri nequiret, nec Fratres ejusdem Conventus ab hujusmodi visitatione eum defendere poterant præ nimia multitudine, & oculis hominum assidue inspicientibus, gratiis & miraculis multis coruscantibus, ita quod usque ad tertiam diem continue corpus ipsum super terram remansit.

[148] [patrocinium Beati implorantes] Tertia autem die, factis prius exsequiis ac officiis diversimode funebribus per plures Clericos venerabilesque Patres, etiam per dominos Fratres Conventus sancti Francisci portæ Vercelinæ Mediolani propriis motu & devotione ductos, & per Fratres ejusdem Conventus sanctæ Mariæ de la Pace in quodam [sarcophago] ligneo ante altare majus ejusdem ecclesiæ honorabiliter sepultum fuit. Quibus diebus omnibus multa mirabilia & prodigia ac gratiæ diversis personis ad eum confugientibus ejus meritis & intercessionibus a Deo collata esse dicuntur; de quibus ex multis aliqua præclara, & memorabilia de ejusdem venerandi Patris domini Fratris Amadæi prodigiose gestis & in specie brevissime infra annotantur videlicet, quædam nobilis mulier, Magdalena nomine, uxor magistri Francisci Bombarderii Mediolanensis dixit ac suo juramento affirmavit in effectu, quod cum per quinque annos vel circa, antea quemdam morbum, quem vulgus appellat coleram canchereneam d, insanabilem in persona propria circa umbilicum, & partes inferiores maxima cum anxietate pateretur, ita quod quodammodo ut leprosa & incurabilis a medicis judicabatur, aliquandoque etiam insurgerent aliæ intrinsecæ infirmitates intolerabiles, & aliquando maximo cum sanguinis vomitu ex ore suo, ita quod sæpissime pro mortua habebatur, quæ omnes ingenio humanoque opere insanabiles esse dicebantur; tandem visitato & tacto corpore ipsius Patris domini Fratris Amadæ, tunc in ecclesia sanctæ Mariæ de Pace Mediolani adhuc super feretro defuncti, porrectisque ad eum precibus & facto voto, statim ab hujusmodi infirmitatibus suis omni ex parte sensit se liberatam & mundatam; nec abinde citra ab eis sensit molestiam, & quæ omnia palam ipsa mulier coram omnibus prædicabat.

[149] [statim sanitatem impetrarunt.] Quidam Stephanus de Basilica Petri habitator Mediolani retulit, & ut supra, quod dum febri intensa, capitis dolore, debilitateque crurum & pedum oppressus esset, & non nisi sustentaculo inhærens ire posset, gressus ad prædicti Patris domini Fratris Amadæi corpus visitandum, oratione & voto perfectis, corporeque ipso tacto, statim liberatus & sanus effectus fuit.

Quidam Magister vincentius Pestagalla, pictor Mediolanensis dixit, quod, cum juxta genitalia apertus & concrepatus esset, oratione & voto ad præfatum Patrem jam vita functum emissis, corporeque ejus tacto, bonam statim valetudinem consequutus fuit.

Quidam Magister Antonius Vinceniala Mediolanensis dixit, ut supra, quod, cum haberet filium suum pupillum, altero lumine privatum seu cæcum, voto facto eidem Patri domino Fratri Amadæo jam defuncto, & devotione subsequenti intermissa, intra tres dies sine aliis medicaminibus eum invenit liberatum & illuminatum.

Relatum quoque fuit de quadam nobili adolescentula, filia nobilis domini Antonii de Brema causidici Mediolanensis utroque lumine orbata, ita quod oculis suis parum videbat, abhorrebatque lumina, & aërem ac solis splendorem, contactisque suis oculis manu præfati Patris Amadæi tunc defuncti, adhuc super feretro existentis in ecclesia prædicta, ut & ipsa suo juramento affirmasse dicitur, cepit aliquantulum luminis, & domum rediit sine offensione solis & aëris, & postea ex brevi duorum dierum intervallo, non cessante ipsius devotione, clarum lumen assumpsit, & ipsa sua infirmitate libera remansit.

ANNOTATA.

a Burgus hoc loco videtur significare suburbium, ut ex sensu colligi potest.

b Hic morbus vocatur Italice pleurisi vel pleuresia, a quo nomine auctor hoc loco vocem illam Latine inflexit, cum tamen proprie appelletur pleuritis, & in ablativo pleuritide inflectatur.

c Hic horæ computantur more Italorum, qui ab occasu solis horas numerare incipiunt, ita ut hora vigesima hic vesperam indicet.

d Est species cancri, qui ab atra bili gignitur, ut Gorræus in Definitionibus medicis tradit.

CAPUT XV.
Alia miracula, quæ post sepulturam Beati usque ad annum 1486 contigerunt.

[Multi ægroti] Quidam Frater Augustinus Ordinis Humiliatorum a Mediolanensis dixit, & ut supra, quod, dum quinque usque in septem dies post mortem prænominati Patris domini Fratris Amadæi premeretur atque necaretur dolore quodam, & inflatione in gula intolerabili, ut a medicis insanabilis quodammodo relictus esset, nullamque haberet viam, qua anhelitum emitteret, nisi gula ipsa aut ferro perforaretur, aut multis & multis medecinis longo tempore afficeretur, cum adeo crudele & periculosum aut mortiferum videretur, præfato domino Patri Fratri Amadæo jam vita functo se commendavit, qua commendatione una cum voto facta, cum aliquantulum dormisset, sanus surrexit.

Quædam domina Catharina uxor domini magistri Joannis Ungari Fixiti Mediolani commorantis, prostrata, ut dixit, doloribus colicis cum per dies quatuor non nisi supina jacere, nihilque cibi vel potus tunc temporis per horas quadraginta tres sumere potuisset, & quanto meliora aut crebriora ei fierent medicamenta, tanto magis gravaretur, ut nulla penitus de ejus vita spes esset, memoria repetens, se in domo habere aliquid de cingulo ipsius domini Fratris Amadæi jam defuncti, & eo cingulo ad corpus proprium cum devotione & spe apposito, factoque voto ad eumdem, statim ab eis doloribus & infirmitate liberata fuit, appetens refectionem, & proclamans; Ego, inquit, beati Amadæi meritis sum liberata.

[151] Quædam Catharina nomine de Longono Mediolanensis prægnans, [utriusque sexus] sed adeo febri continua gravata, sicut dixit, ita quod a medicis judicabatur nullum in ea sanitatis remedium, nisi effusione partus abortivi; quod renuens, ad præfatum Patrem Amadæum jam defunctum conversa, & emisso voto, ipsa febre liberata fuit absque abortu.

Quædam nobilis domina Franceschina nomine, Mediolanensis dixit, quod, cum ad sepulturam præfati Patris domini Fratris Amadæi quemdam ejus nepotem infantem detulisset, jam diu evidenter cum una tibia extorta & debili gravatum, ita quod rectus ire non posset, nec ea tibia se juvare, facta oratione & commendatione ad præfatum venerandum Patrem jam defunctum, & audita Missa in eadem ecclesia, ipse infans statim sanus & rectus tibia redditus fuit.

Quædam juvenis, nomine Margarita de la Cruce Mediolanensis dixit, quod, cum jam diu dolorem & debilitatem stomachi pateretur, ita quod quasi nihil in stomachi remanere posset, præfato Patri domino Fratri Amadæo jam defuncto facta commendatione, & oratione & voto per ejus matrem, sana effecta fuit, nec abinde citra molestiam aliquam passa fuit.

Quidam Frater Bernardus Cremonensis ex Ordine Fratrum Minorum dixit, quod, dum jam pluribus annis crepatus seu apertus esset juxta genitalia, ita quod non nisi magno cum labore ire posset, facta ad præfatum Patrem jam defunctum oratione & commendatione, in brevi bonam valetudinem absque alio remedio & opere humano consequutus fuit.

[152] [& variæ conditionis] Prænominatus dominus Palamides de Carpanis dixit, quod cum a certis proximis mensibus citra ob maximos labores, quos in equitando sustinuit, in fundo ventris super pectenegium b in inguinibus crepatus seu apertus esset, & aliquando aliqua inflatione & tumescentia ac dolore equitando afficeretur, fretus memorati Patris domini Fratris Amadæi sanctitate, visitata sepultura ejusdem Patris, & audita Missa in eadem ecclesia, factaque eidem commendatione & emisso voto, bonam convaletudinem consequutus fuit, nec abinde citra, ut dixit, ab ipsis inflatione & tumescentia ac doloribus consuetis nullam passus fuit etiam equitando molestiam.

Quædam nobilis mulier, nomine Isabetha de Ambus Mediolanensis dixit, quod, cum de mense Decembris anni cursi MCDLXXXII, quo anno decessit idem Pater dominus Frater Amadæus, ea existente apud ignem in domo habitationis suæ, quædam scintilla corticis ovi igne succensi in oculum proprium prosiliisset, & in eodem oculo cicatricem reliquisset maximo cum ardore, nec ex eodem lumen haberet: ex quibus ipsa cum paupercula esset, multum afficiebatur, timens lumen oculi in totum perdidisse, ipso die vesperi memoria repetens se aliquid de cappa seu tunica ejusdem Patris jam defuncti habere, & ad devotionem ejusdem confugiens ea particula cappæ cum vitta oculo supposita orationeque & commendatione ad eumdem Patrem facta, ad quiescendum ivit, & cum mane surrexisset, invenit, se ardore & cicatrice prorsus liberatam sine alio medicamine, acsi numquam ab eo igne læsa fuisset.

Quidam Magister Antonius de Pergamo, textor Mediolanensis dixit, quod, cum quædam puella ejus neptis, videlicet filia fratris sui, jam mensibus tredecim vel circa, febre ethicali c afficeretur, essetque multum extenuata, nec ejus vitæ aliqua spes esset cum aliæ tres sorores parvulæ ex eisdem parentibus natæ, tali infirmitate prius decessissent, & ejusdem puellæ mater de mense Decembris anni MCDLXXXII ad devotionem ejusdem Patris domini Fratris Amadæi confugiens, ipsam filiam suam infirmam eidem Patri commendavit, & apposita quadam particula cappæ seu tunicæ ipsius Patris jam defuncti super dorsum ipsius puellæ per tres dies, tandem febris ipsa eam dimisit, & demum ab ea infirmitate ethicali prorsus brevi liberata remansit.

[153] Quædam domina Catharina de Hava Mediolani habitans dixit, [ad patrocinium B. Amadei confugientes] quod, cum de mense Augusti anni MCDLXXXII haberet filium ætatis annorum viginti vel circa, infirmum & stultum, ipseque filius jam antea alia Dei gratia liberatus esset a gravi febre; sed relictus esset stultus, ita quod multas stultitias, & quodammodo intolerabiles agebat, se in aquis periculosis projiciendo & vestimenta abjiciendo, & se in sepulturis mortuorum ad dormiendum & aliis extraneis ac turpibus locis se apponendo, multotiens matrem suam & alios verberando, & multas alias insanias & stultitias spatio duorum mensium, vel circa antecedentium, sine aliquo intellectu faciendo, ipsa mater filium suum bonis verbis ad ecclesiam sanctæ Mariæ de la Pace Mediolani duxit, ubi adhuc ipse Pater dominus Frater Amadæus mortuus super feretro jacebat nondum sepultus: & cum illuc applicuisset, videns, se non posse ire ad corpus ipsum, nec feretrum, super quo repositus erat, propter maximam personarum ibi circumstantium multitudinem, accepit biretum dicti filii sui, & illud Fratribus custodientibus dictum corpus tradidit, ut tangerent cum eo bireto corpus præfati Patris Fratris Amadæi defuncti, ipsumque filium suum eidem Patri assidua oratione commendavit: quo tacto bireto, & eo super caput ipsius filii sui restituto, ipse filius suus sanus effectus est, quem postea humiliter domum duxit, nec abinde citra ullas stultitias fecit, quam gratiam ab Altissimo Deo habuisse putavit, & putat meritis, ut firmiter credit, ipsius Patris domini Fratris Amadæi, & ad Dei laudem, gloriam & honorem.

[154] Jacobinus de Curte filius quondam domini Martini civis Mediolanensis dixit in effectu, [statim opem experti sunt,] quod, dum de mense Augusti anni cursi MCDLXXXIII proxime præteriti esset ipse detentus in carcere Bassi pontis Castri portæ Jovis Mediolani, jussu illustrissimorum dominorum D. Ducis Mediolani & domini Ludovici ejus D. Ducis Gubernatoris propter quasdam imputationes de eo factas, ob quas præfati domini deliberaverunt eum Jacobinum suspendi facere per gulam, ipseque Dominus Ludovicus in faciem ipsius Jacobini ore proprio dixisset, eum per gulam suspendi velle, & jam fama esset per totam civitatem Mediolani, quod suspensus erat vel suspenderetur: dum repositus esset in dicto carcere vesperi die quinta ipsius mensis Augusti, expectaretque diem extremum vitæ suæ, quo suspenderetur, videlicet in die sequenti, nocte vero sequenti recogitans ipse Jacobinus, se juvenem nobilissimæ domus Mediolani, esse, & eum habere multos affines, agnatos, & cognatos nobilissimos, & debere tam atroci & turpi morte finem suum facere, multa vota Deo ipsa nocte protulit, ut ab ipsa atroci morte liberaretur, & tandem memoria repetens de sanctitate & gratia præfati Patres domini Fratris Amadæi jam diu defuncti, cujus meritis & intercessione multa miracula & multæ gratiæ credebantur ab Altissimo obtineri, ad eumdem Patrem assidua oratione animo & voto recursum habuit, ut pro eo apud Deum & gloriosam Virginem Mariam gratiam obtineret, ne hujusmodi crudeli & turpissima morte vitam suam finiret, promisitque etiam ecclesiæ sanctæ Mariæ de la Pace, seu Conventui supradictæ ecclesiæ Mediolani se oblaturum & largiturum certos ducatos aureos pro ipsa ecclesia perficienda, cum posset. Quo voto emisso, & commendatione facta, statim ipse carcer, licet de nocte & totus clausus obscurus esset, totus illuminatus fuit per temporis spatium minimum. Mane autem sequenti cum coram præfato illustri domino Ludovico deductus esset ipse Jacobinus, vidit ipsum prælibatum dominum totum placatum & benevolum, a quo læto animo & absque alia læsione, Dei gratia & Virginis Mariæ, dimissus fuit: quam quidem gratiam firmiter credit ipse Jacobinus ab altissimo Deo obtinuisse meritis & intercessione ejusdem venerandi Patris domini Fratris Amadæi Hispani, quem credidit in numero aliorum Sanctorum aggregatum esse.

[155] [& intercessione ipsius] Dicitur de quodam domino Bertolino Pizenino armigero illustrissimi domini D. Ducis Mediolani habitatore loci Pandini, qui fecit protestationem infrascripti tenoris rogatam per notarium authenticum, cujus quidem protestationis tenor talis est, videlicet: In Nomine Domini. Anno a nativitate ejusdem millesimo quadringentesimo octuagesimo sexto, Indictione quarta, die sabbathi vigesimo mensis Maii, dominus Bartolinus Pizeninus armiger illustrissimi domini D. Ducis nostri Mediolani, filius quondam D. Guillelmi, de Mediolano, habitator loci de Pandino Ducatus Mediolani, voluntarie sponte, & ex certa scientia, animoque deliberato & non per aliquem errorem juris nec facti, omnibusque modo jure, via, & forma, quibus melius potuit & potest, ad æternam rei memoriam, & ut beatitudo infrascripti domini Beati Fratris Amadæi elucescat, dixit & protestatus fuit, & dicit & protestatur, quod existente domina Lucia de Cursis de Pandino, filia quondam domini Zamin, habitatrice supradictæ terræ Pandini, ejus domini Bertolini uxore infirma quadam infirmitate, quod ipse Bertolinus non valebat uti secum matrimonio propter matricem, quæ vulgariter nuncupatur la madre, quæ descendebat cum effusione magna sanguinis putridi e natura, & etiam cum tanto fœtore, qui ab ea natura emanabat, quod impossibile erat se ei uxori suæ appropinquare, & quod umquam ei veniebat menstruum suum, & hæc infirmitas duravit per annos tres continuos præteritos jam anno uno proxime præterito, quo Bertolino apparuit in somniis una nocte quidam Frater indutus biretino d, & fecit ei signum crucis versus ejus faciem, & statim se absentavit.

[156] [pristinam sanitatem obtinuerunt.] Et tunc venit ei in mentem beatus Frater Amadæus Ordinis Fratrum Minorum, & se ei beato Amadæo vovit hoc modo, si ipsa uxor sua remaneret libera a dicta infirmitate, de donando unam imaginem ceream & torgias e duas cereas magnas & longas, prout dicta ejus uxor erat, ecclesiæ sanctæ Mariæ de la Pace Mediolani, ubi corpus præfati beati Amadæi jacet, & de eam ejus uxorem a dicto loco Pandini usque ad dictam ecclesiam Mediolani conducendo: & facto dicto voto, statim & incontinenti dicta infirmitas cessare incepit, & infra mensem unum tunc proxime futurum remansit liberata ab ipsa infirmitate in totum, ita & tali modo, quod nunc & jam pluribus diebus & mensibus præteritis effecta est tam libera, quod ipse Bertolinus utitur matrimonio secum, quemadmodum & prout erat, quando eam duxit ad maritum: & nihil ex dicta infirmitate nunc timet, & quod ei Bertolino etiam infra mensem unum post primam vicem apparuit in somniis quidam indutus cappa cum capuccio ad modum unius Fratris; sed videbatur ei esse drapi setæ f, cujus colorem ignorabat, ostendens se dicto Bertolino retrorsum tantum. Quæ omnia dictus Bertolinus dixit & protestatus fuit in præsentia dictæ dominæ Luciæ uxoris suæ, quæ etiam confirmavit & affirmavit prædicta vera esse, videlicet de infirmitate supradicta & etiam de liberatione, prout supra. Exceptioni dictus Bertolinus non factæ dictæ protestationis sic & taliter ut supra, & prædictorum & infrascriptorum omnium & singulorum non ita actorum & factorum omnique probationi & defensioni in contrarium: & de prædictis per me rogatum fuit, per me notarium infrascriptum publicum confici debere instrumentum. Actum in domo habitationis domini Benedicti de Lambardis sita in porta orientali, parochia sancti Pauli in compedo Mediolani, præsentibus protonotario, Joanne de Mendotio filio quondam domini Galvanæi & Joanne-Andrea de Cribillis filio domini Laurentii, ambobus portæ orientalis parochiæ S. Georgii ad puteum album Mediolani notarii. Interfuerunt ibi testes magister Joannes de Arinino, filius quondam domini Jacobi portæ Romanæ parochiæ sanctæ Mariæ secretæ Mediolani notus, Andreas de Filago, filius quondam magistri Joannis portæ Romanæ parochiæ sancti Chaldini Mediolani, & Franciscus de la Strata, filius quondam domini Leusuni portæ novæ parochiæ sancti Bartholomæi intus Mediolani omnes testes idonei vocati & rogati.

Ego Augustinus Stantius, filius domini Francisci civitatis Mediolani portæ Vercelinæ, parochiæ sanctæ Mariæ ad portam, publicus imperiali auctoritate notarius, rogatus tradidi & subscripsi & glossavi, ubi legentur eadem.

ANNOTATA.

a Sanctus Pius V Pontifex anno 1571 hunc Ordinem Humiliatorum exstinxit, ut apud historicos obvios videre est.

b Biographus hoc nomen composuit ab Italica voce petteneggio, qua ab anatomicis Latine pecten vocatur.

c Communiter vocatur febris hectica, de qua consule Gorræum in Definitionibus medicis ad vocem Græcam ἑκτική.

d Birrus vel birretinus aliquando sum itur pro qualibet veste, tunica vel chlamyde, ut apud Cangium in Glossario licet videre.

e Hic torgia, Italice torchia, tædam ceratam seu facem significat, ut ex sensu liquet.

f Seta, quæ vox Italica est, interdum pro sericousurpatur.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


August II: 11. August




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 10. August

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 10. August

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 22.09.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.