Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung August II           Band August II           Anhang August II

11. August


UNDECIMA DIES AUGUSTI.

SANCTI QUI III IDUS AUGUSTI COLUNTUR.

S. Alexander Carbonarius episc. mart. Comanæ in Ponto.
S. Tiburtius M. Romæ & in Campania.
S. Chromatius ejus pater M. Romæ & in Campania.
SS. Socii etiam mart. Romæ & in Campania.
S. Susanna virgo martyr Romæ.
SS. Martyres anonymi Nicopoli.
S. Digna virgo martyr Tuderti in Italia.
S. Rufinus M. Marsorum in Italia episcopus.
S. Taurinus episc. conf. Ebroicis in Gallia.
S. Agilberta virg. Abbatissa Jotrensis in Gallia.
S. Rusticula virg. abb. Arelate in Gallia.
S. Gaugericus episc. Camerac. in Belgio.
S. Gerardus confess. Castro-Gallinario in diœcesi Sorana in Ital.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

Saratam, Attractam seu Taharatam Virginem Hibernam hoc die coli notat Colganus in nonnullis Hibernis Hagiologiis: addere poterat & Usuardum Hagenoyensem, hoc die inter Auctaria sic annuntiantem: Item in Scotia, S. Aratæ virginis & sanctimonialis, quæ invocatur ad liberationem captivorum, & suffragatur hominibus in pestilentia. Cetera vide eo die quo colitur & de ipsa pridem actum est IX Februarii.
In Sarchinio, translatio corporum sanctorum Trudonis & Eucherii confessorum Christi. Ipso die elevatio eorumdem Sanctorum quæ facta est solenniter a domino Rudolpho Leodiensi episcopo, hodierna est Molani annuntiatio inter Auctaria Usuardina, de qua vide quæ fuse dicta sunt ad XV Februarii.
Treviris in majori ecclesia translatio capitis S. Mathiæ Apostoli signatur in Usuardinis Coloniensibus, uti & a Florario nostro Ms. Vide dicta de Sancto XXIV Februarii.
S. Equitius abbas in provincia Valeria signatur hoc die in Martyrologio Romano aliisque paucis: ast ejus natalis ad eum diem pertinet quo de ipso pridem actum est, ubi & rationes invenies cur & hoc die festive celebretur. Vide igitur VII Martii.
Sanctos martyres Neophytum, Gaium & Gaianum: item Zenonem, Marcium & Macarium dedimus die IV Maii, tom. 1 istius mensis, pag. 471; injecta ibidem mentione, eos signari in aliis Græcis tabulis hac die XI Augusti: de quo hic visum, monere lectorem. Videat ergo dictum diem IV Maii.
SS. VII Dormientium surrectio memoratur hoc die a Greveno & Maurolyco. Videatur tota ipsorum historia die quo ab Ecclesia coluntur XXVII Julii.
S. Secundianus martyr hoc die Clusii annuntiatur a Ferrario. De eo & sociis actum est IX Aug.
Sancti martyris & archidiaconi Laurentii memoria exstat in Typico, quod vocatur S. Sabbæ. Spectat ad X Augusti.
S. Auctoris depositio in civitate Metis non recte hoc die signatur in Usuardino Codice Luxoviensi, de ipso ex aliis egimus die præcedenti X Augusti.
S. Asteriam Bergomensem loco hic iterum non suo collocat idem Ferrarius. De ea jam pridie cum Martyrologio Romano diximus X Augusti.
Venerabilis Plectrudis Pepini Crassi seu Heristalli dignissima, sed artibus Alpaidis repudiata conjux, Parthenonis Capitolini Coloniæ fundatrix a Gelenio paucisque popularibus Beatæ, Sanctæ & Divæ titulis hoc die exornatur. Nec labori nec sumptibus peperci ut unde unde veri cultus ei umquam exhibiti vestigia eruerem. Verum cum in nostris Martyrologiis etiam recentissimis nulla ejus reperiatur memoria, neque corpus umquam elevatum e terra fuerit, neque proinde reliquiæ venerationi expositæ reperiantur, demum nec ulla prodantur miracula, non video mihi licitum esse, eam inter Sanctos in hoc opere collocare. Adducunt Raderum in Bavaria sua Sancta, quod origine Bavara fuerit: at tantumdem evincit ipse, pro legitima Sanctorum veneratione ei delata. Missa est ad me Colonia delineatio imaginis ejus lapideæ in extima muri facie ecclesiæ B.M.V. in Capitolio ad Orientem exposita cum S. Plectrudis Reginæ titulo, Coloniæ, ut jam dixi, pridem recepto. Item Litaniæ aliquæ satis arbitrariæ, quibus & alia nomina Sanctorum æque dubiorum inserta sunt. Aiunt etiam commemorationem aliquam fieri die ejus obitus. Et merito sane, quemadmodum ubique recolitur memoria fundatorum & benefactorum, qui certe non ideo Sanctis accensentur. Verbo dicam; nihil a me neglectum est quo inter Sanctos collocari posset tot aliunde titulis clarissima Plectrudis. Si monumenta alia paulo firmiora accesserint, alibi de ipsa agi poterit.
De Leobaldo abbate S. Aniani Aurelianis, & fundatore Floriacensi memini ad diem XII Augusti in Prætermissis occasione alterius synonymi Trecensis, ibidemque rem omnem a Majoribus determinatam monui ad XIV Junii, ut prorsus non capiam cur a Castellano hoc die referatur in Martyrologio suo universali.
Donoaldus aliquis Milliaci prope Bellovacum a solo eodem Castellano annuntiatur, ut qui ab impiis occisus sit. Laudo Viri diligentiam in eruendis Sanctis, verum majori aliqua auctoritate opus, ut hic inter ipsos admittatur.
Beatissimi P. N. Theodori & Basilii Petschiuricorum, pass. Kioviæ ob thesaurum a principe Mstislavo, Suiatopolski filio. Legitur ita in nostro Menologio Ms. Slavo-Russico Sparwenfeldiano. Plura de his nescimus ex aliis hoc die Fastis sacris, præter hoc unum, quod in Synaxario Ruthernorum Ms. peculiari diœcesis Kioviensis, a nostro P. Georgio David huc misso aliter signetur memoria VV. Patrum nostrorum Theodori & Basilii Peczeriensium monachorum.
Goderannum Sanctonensem episcopum, monachum antea Cisterciensem, inter Sanctos suos in Menologio collocat Bucelinus cum longo elogio. Melius, opinor, eum signaverat Castellanus VI hujus in additionibus ad Martyrologium suum universale, recte observans, nec cultu gaudere, nec certo eodem die a symmistis etiam suis commemorari.
Christiana virgo abbatissa Wintoniensis signatur etiam ab eodem Bucelino; de qua ejusque cultu vellem aliunde certius edoceri.
Joannem ab Hagen abbatem recte venerabilem vocat, non absque insigni elogio.
Dies festus encæniorum perpulchri, & venerabilis, & divini templi sanctissimæ Dominæ nostræ Genitricis Dei Miserantis Mariæ notatur hoc die in Menologio Sirleti. Ædes hæc Deiparæ τῆς Ἐλεούσης seu Miserantis memoratur apud Cangium in Constantinopoli Christiana lib. 4 pag. 87, & hoc titulo distinguitur ab aliis bene multis ibidem enumeratis pag. 82 & seqq.; eodemque etiam habetur in Menæis magnis typo editis.
Aileranus seu Eleranus sapiens laudatur variis locis in Vitis Sanctorum Hiberniæ a Colgano editis, ubi non solum sapientis sed etiam sancti appellatione nonnumquam insignitur, testante præsertim eodem Colgano, quod hoc die in sobitis suis Hibernicis Martyrologis Mariano & aliis colatur. Mallem, ipsum reperisse in vulgatis Sanctorum Hiberniæ Catalogis, vel saltem in Dempstero aut Camerario; verum nec apud ipsos nec apud Wilsonum usquam notus est: neque alibi monumenta inveni hactenus, unde ejus sanctitas magnopere possit commendari: si ea suggerantur, alibi de ipso agi poterit.
Herbipoli Christianum secundum Scotorum abbatem profert hoc die Dempsterus; vellem, legitimum ejus cultum alicunde confirmasset.
Gilbertus episcopus Cicestrensis in Anglia, annuntiatur hoc die a Ferrario in Catalogo generali citante solum Martyrologium Anglicanum in quo commemoratio ejus signetur. Ipsum in antiquioribus Fastis Witfordi aut aliorum necdum licuit reperire, utut Virum laudet Westmonasteriensis ad annum 1305, eum vocans magistrum Gilbertum de S. Leopardo. Virtutes ejus, sanctitatem & miracula paucis prædicat, ast altum silet de ejus cultu, qui nec alibi usquam asseritur.
S. Gaugericum aliquem Trevirensem episcopum nobis suggerit Florarium SS. Ms. tamquam alterius veri S. Gaugerici Cameracensis avunculum, quæ qua fide nitantur invenies in hodierno S. Gaugerici Commentario.
Apud Trecas S. Euticiæ martyris, matris S. Taurini, ejusdem urbis primi episcopi, ejusdem etiam Florarii verba sunt, æque inepte connexa., ut docebunt ea quæ de S. Taurino hoc die dicta sunt.
SS. Constantius, Marcellinus & socii MM. hoc die in Florario, uti & plura alia jam notata confunduntur: de singulis loco suo actum est, aut agetur.
Blictrudis V. quid ibidem significet, fateor me ignorare.
Nicolaus Appleine sacerdos canonicus ecclesiæ collegiatæ de Premecy diœcesis Nivernensis in Gallia, pluribus titulis ut Beatus ibidem prædicatur, cui adeo illustr. Eustachius de Chery episcopus Nivernensis anno MDCXLVI, hoc monumentum poni curavit: Jacet hic bonæ memoriæ vir Nicolaus Appleine presbyter canonicus Premeziacus, qui ob crebra ejus miracula creditur beatus. Obiit XI Augusti MCDLXVI. Mira prorsus sunt quæ de ipso narrantur; at nobis prævenire non licet judicium Sedis Apostolicæ, ut proinde exspectandum omnino illud sit priusquam Viro quantumvis venerabili locus in hoc nostro Opere tribuatur.
Gerardus Hovæus canonicus regularis Ordinis S. Augustini, ut martyr hoc die laudatur a Raissio in Auctario ad natales SS. Belgii, ut qui in Waterlandia pro Christi Salvatoris nostri fide interemptus sit.
Daniel monachus Cisterciensis insigni elogio ornatur ab Henriquez, verum de cultu nec vestigium.
Item passio S. Cassiani martyris est secunda hoc die in codd. Hieronymianis interpolatio, ab eorum stylo aliena; ex qua utinam intelligi posset, quis Cassianus indicetur, quod & alibi in Prætermissis notandum fuit, ejusdem nominis occasione.
De translatione Coronæ spineæ Domini agitur in variis nostris schedis Mss. uti & de inventione Sudarii: quæ & hujusmodi alia ad Christum spectantia remittuntur ad opus de quo jam toties locuti sumus.
Monoalcus Ordinis Minorum corrupto, opinor, nomine, cum Beati appellatione signatur in solis Additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Aut multum fallor, aut indicatur Monaldus aliquis, cujus nominis diversi quatuor ab Arturo variis diebus referuntur.
Simon ab Assisio conf. Brufortii in Piceno, Thomas a Curia conf. in Gallia, Hadriana Tertiaria Corsonii cum titulo Beati referentur ab Arturo & ultima etiam in Gynacæo.
Addit Hueberus in Menologio nonnullas Turcarum victimas dum anno 1683 Austriam immaniter depopulati sunt. Inter hos præcipui pugiles enumerantur
Christophorus Sibenkiener.
Illuminatus Hölscher.
Albanus Winckler.
Liberatus Andre.
Franciscus Plazer.
Petronius Pfan.
Zacharius wörl.
Gualbertus Lenzer.
Daniel monachus in Claustro ab admirandis virtutibus & cælestibus favoribus laudatur ornaturque Beati titulo ab Henriquez & Chalemoto. De cultu nihil memorant.
Addunt ambo commemorationem spineæ Coronæ Domini, cujus festum per S. Hugonem abbatem Bonæ vallis in Ordine (Cisterciensi) præcedentibus miraculis instituitur.
S. Aphili, in Martyrologio nostro Arabico Ægyptio, ubi & Theophylacti ac sociorum certamen signatur. Quales sint, aut quo spectent, e solo nomine quis extundat?
Narratio de non manu facta imagine Domini nostri Jesu Christi, temporibus Tyberii imperatoris. Ita Menologium Sirleti; cui adstipulantur Menæa magna excusa, ipsam narrationem prodigiosam diffuse referentia.
Helena Torellas ut Dei famula laudata est a Marchesio in sacro Diario Dominicano. In Anno sancto Belgico & in Viridario Germanico Beatæ titulo exornatur.
Nicolaus Cusanus S. R. E. Cardinalis celeberrimus locum habet in Floribus ecclesiæ Leodiensis, ut qui ejusdem ecclesiæ archidiaconus fuerit.
SS. Photius & Anicetus MM. habentur hoc die in Synaxario Basiliano: sed eos remittimus in diem proxime sequentem, quo notantur in Martyrologio Romano, ac aliis Tabulis Græcorum, XII Augusti.
S. Euplus M. annuntiatur hodie in Menæis magnis Græcorum excusis, ac Menologio Sirletiano. Colitur a Latinis die, quo nos eum dabimus, XII Augusti.
Mart. Macarii mentio fit in Kalendario nostro Syriaco seu Chaldaico: qui forte est idem, qui cum Juliano M. inscribitur Martyrologio Romano XII Augusti.
Sancti martyris Ursicini martyrio, quod habemus inter apographa nostra Græca e bibliotheca Cæsarea Vindobonensi transcripta, præfigitur dies XI Augusti; sed cum Martyr ille in Menæis magnis excusis, Menologio Sirleti, ac Martyrologio Romano sub nomine Ursicii vel Ursitii notetur die XIV hujus, eum differimus ad XIV Augusti.
De Balduino Claravallensi monacho, carissimo S. Bernardi discipulo, abbate Reatino, ex Menologio Henriquez locuti sumus in Prætermissis XV Julii, cur hoc die signetur a Ferrario in Catalogo generali, prorsus non intelligo: scire potuit, coli ipsum apud Reatinos eo die ad quem ibi eum remisimus XXI Augusti.
Canonizatio S. Ludovici regis in Florario nostro descripta, uti & translatio Coronæ spineæ Salvatoris nostri Parisios ab eodem, etiam alibi relata, quamadmodum & festum Spinæ Domini in Officio Cisterciensi. Quousque hæc spectant ad ipsam sancti Regis festivitatem, de iis dicendum erit XXV Augusti.
S. Reginaldi Eremitæ Translatio in ecclesia Melinæensi diœc. Andegaven. facta an 1653 hoc die, recolitur quavis I Dominica Augusti. Optamus ut alicunde eruatur Vita & antiquus liber miraculorum ejus, in diem quo obiisse legitur, XVII Septembris.
S. Vasnulphus, seu Wasnulphus episcopus confessor, ut S. Livini in prædicatione socius laudatur hoc die a Camerario, citatque Molanum & alios plurimos. Ego apud Molanum non alium S. Wasnulphum invenio præter eum qui Condati colitur I Octobris.
S. Froilani Legionensis in Hispania translatio signata reperitur in solo Ferrarii Catalogo generali, ubi observat, natalem ejus solenniter celebrari V Octobris.
S. Calixti Papæ & martyris translatio Remis signatur hoc die a Saussayo, ut facta ex Cisonio cœnobio ad principem ædem S. Mariæ. De ea agetur eo die quo Sanctus colitur XIV Octobris.
SS. Tiburtius, Valerianus & Cæcilia male hoc die referuntur & connectuntur in codicibus Hieronymianis, errore haud dubie scioli alicujus amanuensis, qui non alium noscens Tiburtium præter cum qui in S. Cæciliæ Actis memoratur, hæc combinanda putaverit, ut pluribus explicare conatur Florentinius. De Tiburtio martyre hoc die agitur; nota porro est aliorum festivitas expressa etiam in Hieronymianis XXII Novembris.
S. Trudonis translatio præter dictam superius sola resertur in nostro Florario Ms Sancti natalis est XXIII Novembris.
S. Chromatium Aquileiensem episcopum refert hoc die Ferrarius ex Maurolyco & Petro in Catalogo; ubi tamen recte observat, & in Martyrologio Romano, & in Tabulis Aquileiensis ecclesiæ signari & coli II Decembris.
B. Ida Nivellensis inter Flores Leodiensis ecclesiæ hoc die collocatur a nostro Fisen: melius ab aliis cum Molano remittitur ad XI Decembris.

DE S. ALEXANDRO CARBONARIO EPISCOPO AC MARTYRE
COMANÆ IN PONTO

Sec. III.

SYLLOGE HISTORICA.

Alexander Carbonarius episc. mart. Comanæ in Ponto (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Comanæ istius situs; Sanctus unde inscriptus Martyrologio Romano; cognomenti etymon; mira ejus electio ex abjectissimo statu ad sacerdotium.

Comanæ (alibi Comana scribitur numero multitudinis) ad nostram notitiam variæ pervenerunt. [Inter varias] In Actis quippe Conciliorum, a nostro Joanne Harduino editis, tom. 1 col. 816, in concilio Constantinopolitano, quod anno Christi 381 celebratum est, inter alios provinciæ Pamphiliæ notatur Hesychius Commacensis *. Item tom. 2 epistolæ episcoporum Pamphyliæ regionis, ad Leonem imperatorem, col. 733 subscribitur Ephesius episcopus Comanenus. Denique tom. 3 in subscriptionibus concilii œcumenici sexti, sive Constantinopolitani tertii, anno Christi 680 habiti, Col. invenitur Cosmas .. episcopus civitatis Conanensis (in Græco est Κωνανῶν ἤτοι Μανούων) Pamphyliæ regionis. Hæc de Comana Pamphyliæ. Nota quoque est Comana in Pisidia: nam tom. 1 col. 816 modo citatis, istius provinciæ subscriptionibus intexitur Helladius presbyter Commanensis. Comanam Cappadocum dictam, urbem Armeniæ minoris, habet Baudrandus. Strabo Lutetiæ Parisiorum anno 1620 impressus, lib. II, pag. 521, Antitaurus, inquit, in quo sita sunt Comana, urbs superioris Cappadociæ. At de Comana in Ponto hic nobis sermo est cum Martyrologio Romano, Sanctum nostrum ibidem loci annuntiante. Videamus itaque, qua Ponti parte locus ille situs sit.

[2] Ferrarius in Nova topographia in illud Martyrologium fol. 38 verso Comanam Ponticam ita describit: [civitates Comanas synonymas,] Comana in Ponto (Com) C.E., id est civitas episcopalis, Cappadociæ, in ea regione, quæ Pontus Cappadocius dicitur, ad Sarum fluvium olim nobilis, ac ex primis, inter Cæsaream & Sebastopolim, Sebastæ finitima. Apud Harduinum tom. XI Conciliorum in indice geographico episcopatuum, col. 699 ponitur Comanensis in Ponto Polemoniaco, Κόμανα in Notitiis Græcis, & in Novella XXVIII, Κώμανα. Plin. lib. 6 sect. 3 Comana, in Cappadocia secunda. Sed Comana Pontica a Cappadociis distinguit Strabo citatus, quando lib. 12, pag. 557 hæc scribit: Super Phanarœam sunt Comana Ponti, ejusdem nominis cum his, quæ in magna sunt Cappadocia. Rejectis itaque Comanis, quæ sunt extra Pontum, tamquam huc non spectantibus, ac designatis, quæ in Ponto jacent, quæritur, quænam Comana in Ponto, in qua Sanctum nostrum annuntiat Martyrologium Romanum ex S. Gregorio Nysseno, hic intelligi debeat.

[3] [nostra esse ostenditur in Ponto Polemoniaco, Neocæsareæ vicina.] Pontum, regionem Asiæ minoris, triplicem fuisse lego; nempe Pontum Cappadocium; Pontum Galaticum, & Pontum Polemoniacum. Cellarius in Notitia orbis antiqui tom. 2, lib. 3, cap. 8, pag. 204 de Ponti in illas regiones divisione pluribus agit; ejusdemque partitionem fuisse non unam observat pag 205. Jam vero tametsi nec S. Gregorius Nyssenus, qui solus & unicus est fons, quantum scimus, e quo haustæ sint notitiæ, quæ de S. Alexandro ad posteros permanarunt; nec Martyrologium Romanum, qui hunc ex illo accepit, locum Comana ita determinent, ut apposito aliquo proprio characterismo, vi cujus præcise denotetur in qua Ponti parte Comana illa sita fuerit, graphice designent; circumstantiæ tamen colloquuntur tacite, & non obscure indicant, civitatem Comanam solam & unicam hic intelligi a S. Gregorio Nysseno statim citando, quæ est in Ponto Polemoniaco, ita vocato a Polemonio, quæ urbs jacet ad Pontum Euxinum. Comana vero illa Pontica adjacet Iri fluvio, ac Neocæsareæ vicina est, quam Ammianus a Gronovio editus lib. 27, cap. 12, pag. 390 urbem Polemoniaci Ponti notissimam dixit. Circumstantiæ, inquam, hanc civitatem Comanam designant: nam S. Gregorius Thaumaturgus erat episcopus istius Neocæsareæ; sanctus autem Alexander degebat Comanæ; cujus incolæ Gregorium, intellectis miraculis, quæ in ista regione patrabat, ad se advocarunt; eoque huc digresso contigit mira illa electio S. Alexandri, uti & reliqua, quæ videsis infra num. 6 & sequentibus. Consuli insuper de istorum locorum situ potest Geographia sacra Caroli a S. Paulo, in qua ad pag. 205 editionis anni 1704 expanditur mappa, patriarchatus Constantinopolitani geographicam descriptionem exhibens.

[4] [Sanctus e solo S. Gregorio Nysseno in Martyrologiam Romanum relatus.] De S. Gregorio Nysseno in Cappadocia episcopo egimus tom. 2 Martii, die IX, pag. * 4 & sequentibus; e quo desumemus S. Alexandri Carbonarii res gestas, perpetuis oblivionis tenebris sepeliendas, nisi sanctus iste Pater in Oratione de Vita S. Gregorii Thaumaturgi in lucem eas produxisset. Huic itaque uni ac soli debemus, quod S. Alexander noster, e nullis omnino sive Græcis sive Latinis Sanctorum antiquis Fastis a nobis cognitus, sed in modernum ex illo Martyrologium Romanum a Baronio adscitus, publicæ in Ecclesia Romana venerationi exhibitus sit, annua ejus hoc die memoria consecrata his verbis: Comanæ in Ponto S. Alexandri episcopi, cognomento Carbonarii; qui ex Philosopho disertissimo eminentem Christianæ humilitatis scientiam adeptus, & a S. Gregorio Thaumaturgo in thronum illius ecclesiæ sublimatus, non solum prædicatione, sed etiam per ignem consummato martyrio fuit illustris. In illius autem gestis referendis utimur editione Parisina S. Gregorii Nysseni, quæ anno 1618 edita prænotatur.

[5] Quisnam fuerit, quam sponte sua in viles & obscuras abjectus christianæ humilitatis umbras, [Virtutis gratia] & unde Carbonarii cognomentum ipsi fuerit inditum, intellige ex laudata Oratione, Laurentio Sifano interprete, pag. 994; ubi sic ea describuntur: Vir erat in extrema paupertate, ac neglecto corpore, seipsum solum spectans, ac veluti sibi placens, & gaudens eo habitu: qui habitus oculis imperitis ridiculus erat. Etenim ita se res habebat: Non urgente paupertate ad ejusmodi vitæ genus devenerat; sed philosophus quidam vir erat, quemadmodum insequuta vita indicavit, * adeo ut etiam ad martyrium usque pervenerit, per ignem cursu confecto. Latere autem dedita opera volebat, altiori animo præditus, quam ut eam, quæ vulgo expetitur, felicitatem curaret: ac pro nihilo seculum ducebat, eo quod & sublimis & veræ vitæ studio teneretur. Et ut maxime virtutem, ad quam adspirabat, assequeretur; operam dabat, ut talis esse ignoraretur, contemtiore genere vitæ veluti turpi quadam persona sese occultans.

[6] Atque alioquin etiam, quod eximiæ flore juventutis præditus esset, [voluntarium carbonarii officium exercet.] periculosum esse ducebat ei, qui continentiam sibi sectandam proposuisset, corporis sui pulchritudinem patefacere, felicitate naturæ tamquam in pompa sese ostentantem. Noverat enim ejusmodi rem gravium offensionum ac delictorum occasionem plerisque præbere solere. Ne igitur vel sibiipsi aliquid accideret imprudenti, quod factum doluisset, vel alienis oculis casus & offensionis materiam præberet; idcirco se carbonario officio, veluti persona quadam deformi consulto circumdat, quo tam corpus laboribus ad virtutem exerceretur, quam pulchritudo sordibus carbonum infecta obtegeretur, & simul pecunia, quam ex laboribus quærebat, ad mandatorum exequutionem dispensaretur. Talis itaque dum esset S. Alexander, parvulus utique in oculis suis, mundoque vilis ac despectus; sed vere magnus coram Deo; operæ pretium est, intelligere, quam miro modo, nec sine singulari Dei, qui deponit potentes de sede, & exaltat humiles, providentia, lucerna illa hactenus sub modio, at deinde super candelabrum posita, luxerit in Ecclesia Dei.

[7] S. Gregorius Nyssenus rem gestam a pag. 992 ita refert: [A S. Gregorio Thaumaturgo] Posteaquam autem ejusmodi miraculorum, quæ virtute fidei in Christum fieri (a S. Gregorio Thaumaturgo) credebantur, fama in omnes partes regionis dimanante, omnes illius fidei, quæ talium miraculorum testimonio comprobaretur, participes esse cupiebant, & ubique prædicatio procedebat; mysterium (strenue) exercebatur, studium boni intendebatur: quippe apud omnes sacerdotium constituebatur, ut per omnia fides cresceret, & augeretur: idcirco ex finitima quadam civitate mittitur ad eum legatio, ut veniret ad ipsos, & ecclesiam, quæ esset apud eos, sacerdote designato constitueret. Comana autem civitati nomen erat: cujus ut hospes magnus iste vir esse vellet, vulgo omnes hanc veniam sibi dari petentes orabant. Cum venisset ergo ad eos, & aliquot dies una conversatus, tum dictis tum factis suis magis eorum studium erga mysterium incendisset; cum jam tempus esset, etiam id negotium, propter quod legati ad eum missi erant, ad exitum deducendi, ac designandi aliquem eorum ecclesiæ primarium sacerdotem: tunc principum quidem & magistratuum civitatis omnium sententiæ in hoc occupatæ erant, ut anxie atque curiose inquirerent ac sciscitarentur, qui eloquentia, qui genere, reliquoque vitæ splendore cæteros præcedere videretur. Putabant enim, quoniam etiam his bonis magnus Gregorius cumulatus erat, nec earum quidem rerum oportere expertem esse; qui ad hoc munus deligeretur.

[8] [miro modo eligitur] Cum autem in multas partes suffragiis scinderentur, & alii alium præoptarent atque præferrent; expectabat ille vir magnus divinitus aliquod sibi consilium ad propositum negotium suppeditari. Ac quemadmodum Samuel in eligendo rege fertur non pulchritudine nec magnitudine corporum motus esse; sed animum regium requisivisse, etiamsi in contempto forte corpore reperiretur: eodem modo etiam ille studiis erga unumquemque eorum, qui destinabantur, neglectis, id unum dumtaxat spectabat, an aliquis etiam ante declarationem industria vitæ atque virtute in moribus sacerdotium gestaret. Cum autem illi quidem producerent eos, de quibus suffragium ferretur, quem quisque promoveret, ejus honorificam mentionem facientes; atque hic, ut etiam viliorum (quod ad vitæ speciem attinet) rationem haberent, eos hortaretur (posse enim etiam in talibus reperiri aliquem, qui animi bonis super eos emineret, qui vitæ splendore præstaret) quidam ex iis, qui præerant suffragiis ferendis, eam magni illius sententiam pro contumelia atque derisione accepit, si cum nullus eorum qui & eloquentia, & dignitate, & manifesto facultatum vitæ splendore ceteris prælati essent, ad sacerdotium admitteretur, ex opificibus sellulariis, quique labore manuum vitam tolerarent, ad ejusmodi munus aliqui magis apti & idonei existimarentur, & simul cavillans cum quadam irrisione, ad eum, Si hæc, inquit, jubes, ut hi quidem tales, qui ex omni civium numero electi sunt, prætereantur, atque ex quisquiliis & infima plebe assumamus aliquem ad administrationem sacerdotii, qui tali civitati præsit, tempus tibi deinceps fuerit, Carbonarium Alexandrum ad sacerdotium vocandi, atque ad hunc transitione facta, si videtur, suffragiis inter nos universi cives consentiemus.

[9] [ad sacerdotium apud Comanenses] Atque ille quidem hæc loquebatur, sententiæ ejus obtrectans, ac per hoc simulatum & cavillatorium suffragium summam & exactam diligentiam in superioribus vituperans ac reprehendens. Sed magna illi per hæc dicta subit animum cogitatio, quod non sine numine divino Alexandri a deliberantibus inter cæteros mentio facta esset. Et Quis, inquit, est Alexander, cujus mentionem fecistis? Deinde cum quidam ex iis, qui una intererant, cum risu memoratum in medium produxisset, pannis vilibus ac sordibus ne toto quidem corpore amictum, & simul apparentibus rebus, manibus pariter & facie, reliquoque corpore carbonibus infecto ac sordidato, opificio quæstum ostendentem; cæteris quidem risus materia erat talis in medio stans Alexander. At perspicacem illum oculum valde id spectaculum obstupefaciebat: quod deinde exhibet S. Gregorius Nyssenus, S. Alexandrum describens, quodque nos ex ipso jam dedimus. Quamobrem transeamus ad illa, quæ de ipsius ad sacerdotium promotione idem sanctus Pater pag. 995 commemorat:

[10] Posteaquam igitur eum ex concilio abduxit, ac de statu ejus atque conditione omnia diligenter scrutatus & sciscitatus est, [exercendum.] illum quidem familiaribus suis tradit, exequi jussis, quæ res postulabat. Ipse vero in concilium reversus, ex præsenti deliberatione sumpto argumento congregatos instituebat, de sacerdotii officio sermones eis proponens, ac per hos vitam cum virtute conjunctam præscribens. Perseverabat autem in ejusmodi sermonibus conventum detinens, quoad exequuti mandata, qui operam ei navabant, supervenerunt, secum adducentes Alexandrum, qui & lavacro fuliginis injucunditatem absterserat, & magni istius vestibus indutus & ornatus erat. Hæc enim curare jussi erant. Omnibus autem in Alexandrum conversis, & ad novam eam speciem admiratione defixis, Nihil novi, inquit ad eos magister, accidit vobis, si oculis decepti estis, & sensui soli judicium pulchritudinis permisistis. Fallax enim & incertum rerum veritatis judicium sensus est, aditum per se ad profunditatem mentis & intelligentiæ præcludens. Simul autem etiam pietatis inimico dæmoni prorsus id studio erat, ut vas electionis ignoratione contectum, otiosum & inutile esset, neu prodiret in medium Vir, qui ipsius principatum eversurus esset. Hæc locutus, cum eum juxta consuetum morem, ritusque solemnes ad hoc munus idoneum effecisset, per sacerdotium Deo Virum dicat.

[Annotata]

* l. Comanensis

* Additur in Græco καὶ τῶν λοιπῶν ὑψηλότερος i. e. & reliquis sublimior

§ II. Dictionis vis visione comprobata; elogium SS. Alexandri ac Gregorii Thaumaturgi; tempus vitæ; an philosophus, ac primus Comanensis civitatis episcopus fuerit; fides eorum, quæ de eo narrantur.

[Magna ejus in dicendo vis ostento comprobata.] Omnibus autem novum Sacerdotem intuentibus, rogatus ut aliquam ad ecclesiam haberet orationem; statim in initio suæ administrationis Alexander ostendit, haud falsum in sese Gregorii judicium fuisse. Erat enim oratio ejus intelligentiæ sententiarumque plena, dicendi floribus minus exornata. Unde petulans quidam ex Attica adolescens apud illos agens, incomptam dictionem derisit, quod non ea, quam Attici in dicendo adhiberent, exacta atque supervacanea cura exornata esset. Quem aiunt divina quadam visione emendatum esse, cum columbarum gregem incredibili quadam pulchritudine nitentem conspicatus esset, & quemdam audivisset, qui diceret, has esse columbas Alexandri, quas ille derisisset. Hæc de Sancto nostro fatus S. Gregorius Nyssenus, pergit deinde, ac S. Gregorium Thaumaturgum laudat, quod S. Alexandrum tam miro modo elegerit; Alexandrum vero etiam prædicat, quod ab isto Sancto ita electus sit, alterum in altero extollens.

[12] Utrum, ait, horum magis aliquis admiretur? Quod vir ille non motus est suffragio eorum, [Elogium S. Gregorii Thaum.,] qui dignitate præstabant; neque simul ad testimonia optimatium ac principum virorum raptus est? An magis admirari convenit in carbonibus absconditas divitias, quas statim a Deo editum recti judicii testimonium per visionem oratoris consequutum est. Nam mihi quidem horum utrumque in sese ejusmodi esse videtur, ut inter se quidem sint, ac quasi de principatu certamen habere videantur: inter omnia autem ea, quæ nomine miraculi celebrantur, primas propemodum teneant. Nam quod optimatium studiis adversatus est, constantis, recti atque excelsi animi manifestissimum indicium erat, a quo omnia, quæ per mundum apparent, ex æquo despiciebantur, sive ad magnificentiam atque splendorem, sive etiam ad humilitatem & obscuritatem accedere viderentur: cumque soli virtuti primas tribueret, & vitiosam vitam solam rejiciendam esse judicaret, pro nihilo intuebatur omnia, quæcumque per hoc seculum vel aliquo studio vel contemptione digna judicantur. Quod nimirum etiam tunc fecisse demonstratur.

[13] [& S. Alexandri.] Cum enim daret operam, ut Deo gratum ac dignum inveniret, non divitias, non dignitatem, non hujus mundi splendores, quarum rerum nihil in recensione bonorum a divina Scriptura enumeratur, res idoneas putabat, quas ad testimonium admitteret. Non igitur hoc solum est, quod & laude & admiratione dignum sit, quod respuit studia principum: verum etiam quod per ea, quæ consequuta sunt, ipse superavit. Nam qui ineptam ac minus idoneam sententiam dumtaxat rejicit, neque adjicit id quod res poscit; malum quidem prohibet; bonum vero non conficit. At qui præterquam quod non consentit deteriori, etiam bonum invenit, per utraque bonum perficit, dum neque malo auditum dat, & bonum ad effectum perducit: adeo ut utraque ratione beneficium magni Gregorii civitati contigerit, qui & id quod per ignorantiam ab iis delinquebatur, averterit & bonum apud eos absconditum per sese patefecerit. Jam vero quid dicemus de tempore, quo historia, quam ex S. Gregorio Nysseno retulimus, acciderit, atque adeo noster sanctus Episcopus ac martyr floruerit?

[14] [Floruit is sec. 3,] Baronius eam Annalibus suis intexit ad annum Christi 233 num. 22 & sequentibus. Monumentorum pro Historia ecclesiastica collector Gallus neotericus tom. 4, art. 9 pag. 333, ex eo, quod res, quas de S. Gregorio Thaumaturgo narraverat, indicent, Christianos plena pace ac integra libertate gavisos esse, vix posse dubitari affirmat, quin sub imperio Philippi contigerint, qui regnavit ab anno 244 usque ad annum 249. Idem Baronius ad annum 233 num. 28 martyrio coronatum dicit sub Decio; at dicti testem nullum citat. Castellanus in suo Martyrologio apponit annuntiationi ejus annum 251; novus autem biographus Gallus collectioni de Sancto historicæ, versus annum 248. Noster Ludovicus de Menil in opere, quod inscribitur Doctrina & disciplina Ecclesiæ, lib. 6 ad annum Christi 244, num. 17 martyrium ejus Decianæ persecutioni etiam affigit. Conveniunt itaque satis inter se auctorum testimonia recentiorum; sed antiquiorum consensus desideratur. Baronius ad annum 253 num. 138 asserit quidem ista: Gregorius Nyssenus, quod ad persecutionem in Ponto excitatam pertinet, his quæ dicta sunt, addit, passum quoque Comanæ civitatis episcopum Alexandrum nostrum .., consummasseque per ignem martyrium tradit; verum inter ea, quæ de horribili illa persecutione (Decii intellige, Philippi successoris, annis 250 & 251) a pag. 999 pathetice describit Gregorius, nullum ego vestigium de martyrio S. Alexandri Carbonarii expressum invenio.

[15] Et vero cum magnus ille vir (S. Gregorius Thaumaturgus) animadversa atque considerata imbecillitate & fragilitate humanæ naturæ, quod plerique non possent usque ad mortem pro pietate decertare, [quo & martyrio coronatur; quo autem anno, incertum.] auctor ecclesiæ fuerit, ut terribilem illum impetum atque incursum paulisper declinaret .. ac quo maxime hominibus persuaderetur, nullum animæ periculum afferre, si vel per fugam quis fidem conservaret, suo exemplo auctor secedendi fuerit (ibidem pag. 1001) ipse ante alios, secedendo periculi impetum devitans; unde constat, quod Sanctus noster idem tunc non fecerit in ecclesia Comana, quod S. Gregorius faciebat in Neocæsariensi? Quonam igitur anno martyrii lauream ille fuerit consecutus, non videmus, unde satis tuto definiri possit. Dicamus ergo hoc accidisse seculo tertio, cum annus ejusdem seculi nobis hactenus sit incompertus. Lucis fortasse huic puncto chronologico aliquid accedet, quando ad diem XVII Novembris illustrabuntur Acta S. Gregorii Thaumaturgi: cujus rei indagationem, utpote nunc nimium præmaturam, eo differimus.

[16] At supersunt breviter perstringenda duo alia puncta. 1um. An Sanctus noster professione philosophus fuerit. [An fuerit professione philosophus;] 2um. An primus civitatis Comanæ episcopus. Philosophum stricti nominis eum extitisse asserit Martyrologium Romanum, dicens: Qui ex philosopho disertissimo eminentem Christianæ humilitatis scientiam adeptus &c. Sed videtur mihi probabilius, per vocem φιλόσοφος illud significatum a S. Gregorio Nysseno non indicari; sed aliud nihil voluisse, quam quod S. Alexander amans fuerit sapientiæ (hoc enim sonat Græcum ejusdem vocis etymon, uti notissimum est) ob excellentiam virtutis eo usque provectæ, ut glorioso etiam martyrio coronata sit; quæ utique vera est & sacra atque fucata aliorum profanorum philosophorum præstantia sublimior philosophia. At fontem ipsum inspiciamus. Textus Græcus S. Gregorii sic habet: Ἀλλὰ καὶ φιλόσοφός τις ἦν ἀνὴρ, ὡς μετὰ ταῦτα βίος ἐγνώρισε, καὶ τῶν λοιπῶν ὑψηλότερος, ὡς καὶ μέχρι μαρτυρίου φθάσαι, διὰ πυρὸς τελειώσας τὸν δρόμον· τὸ δὲ λανθάνειν ἐπεχείρησεν, μᾶλλον ἐπετήδευσε &c. Id est: Sed philosophus quidam vir erat; an quia antea philosophicas disciplinas didicerat, vel etiam docuerat? Non opinor: sequitur enim alia ratio, dum dicitur, quemadmodum insecuta vita indicavit: adeo ut etiam ad martyrium usque pervenerit, per ignem cursu confecto. Latere autem dedita opera volebat &c. Fuit itaque Sanctus noster philosophus quidam sacer, καὶ τῶν λοιπῶν ὑψηλότερος (uti habet textus Græcus S. Gregorii Nysseni, sed interpres Cifanus Latine ea non reddidit) hoc est, & reliquis quidem sublimior, profanis videlicet, quorum sapientia vel cum virtute conjuncta excellentiam martyrii non habet; vel si sit expers virtutis, non est nisi æs sonans aut cymbalum tinniens. Sic equidem textum S. Gregorii non abs re exponere posse mihi videor: ut consequens sit, ex eo neutiquam extundi, quod S. Alexander veri ac stricti nominis philosophus fuerit.

[17] [an primus deinde civitatis Comanæ episcopus.] Aliud, quod superius proponebatur, inquisitionis punctum, erat situm in eo, an sanctus Martyr noster fuisset primus civitatis Comanæ episcopus. Talem fuisse ut credamus, suadent verba S. Gregorii Nysseni, quæ protulimus antea a num. 7. Neque opinioni nostræ officit, quod Eusebius lib. 5 Ecclesiasticæ historiæ cap. 16, pag. 132 editionis Valesianæ ac interpretationis, nominet Zoticum episcopum Comanensem: nam præterquam quod in Græco Eusebii textu legatur ἀπὸ Κωμάνης κώμης; id est, e villa, castello, oppido, vico vel pago Comanensi; quamquam præsul iste extiterit jam inde ab initio hæresis Montanistarum, prout ibidem videre licet; tamen quia episcopus ille vel Comanensis in Cappadocia, vel alibi in civitate synonyma ex iis, quæ num. 1 a nobis recensitæ sunt, præesse potuit; ex Eusebio non conficitur, Alexandrum nostrum non fuisse primum civitatis Comanæ in Ponto, quam ibidem designavimus, antistitem. Porro de sancto isto Zotico episcopo ac martyre actum est in Opere nostro tom. V Julii, die XXI, pag. 163, ubi cum Martyrologio Romano hodierno annuntiatur Comanæ in Armenia: quem tamen neotericus biographus Gallus ad eumdem diem col. 337 pago Comano, quem credi ait in Pamphylia fuisse, attribuendum censet; de quo loco mentionem fecimus num. 1 hujus Sylloges.

[18] [Gestorum ejus fides.] Ceterum historica de S. Alexandro Carbonario narratio, quam antea dedimus, summam meretur fidem, cum ex conditione auctoris personæ, quæ eam narrat; tum ex ætate, qua vixit; tum denique ex loco, ubi scripsit. Primo quippe illam narrat Gregorius Nyssenus, vitæ sanctitate ac eruditionis præstantia insignis. Elogia ejus invenies in Prolegomenis ante editionem supra allegatam, e qua narrationem illam huc transcripsimus; item in Opere nostro, quod num. 4 citavi. Breve est illud Jacobi Gretseri ante dictam editionem in epistola prosphonetica ad Eminentissimum Perronium: Singulari providentia Dei Gregorius Nyssenus, vir eruditissimus, eloquentissimus, acutissimus, simulque vita & moribus integerrimus, exortus est, cum variæ hæreses, nominatim Eunomiana, adversus Catholicam Ecclesiam furerent. Floruit autem seculo quarto, quod Sancto nostro, cujus gesta narrat, fuit proximum; atque adeo cum isto, quod dixi, seculo scripserit, vivebant etiamnum ac spirabant, ut ita loquar, facta mirabilia S. Gregorii Thaumaturgi, ac, quæ hisce intexuit, S. Alexandri. Auctoritatem quoque nostro scriptori conciliat locus: fuit enim Nyssenus in Cappadocia episcopus; quo proinde rerum, quas accepit, genuinæ pervagari potuerint notitiæ; vel ipsemet Nyßa Cæsaream, Sabasten ac Neocæsaream profectus, a Comanorum incolis accolisve eas intellexerit.

DE S. TIBURTIO MART., ET S. CHROMATIO PATRE EJUS, CUM SOCIIS
ROMÆ ET IN CAMPANIA,

Anno CCLXXXVI vel CCLXXXVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Tiburtius M. Romæ & in Campania (S.)
Chromatius ejus pater M. Romæ & in Campania (S.)
Socii etiam mart. Romæ & in Campania (SS.)

AUCTORE J. P.

§ I. Cultus S. Tiburtii apud Latinos ac Græcos; sanctus cum synonymo confusus; cineres, ut creditur, alio translati; non vero corpus Suessionem, quod asservatur Romæ in basilica Vaticana.

Notissima S. Tiburtii in sacris Fastis cum antiquis tum recentioribus memoria est. Romanum vetus seu parvum Martyrologium hac die ita eum signat: [Memoria in Fastis,] Romæ, inter duas lauros, Tiburtii martyris. Calendarium a Leone Allatio editum: III Id. Augusti. Natale S. Teburtii. Ado: Romæ, inter duas lauros, natalis sancti Tiburtii martyris, filii Chromatii, Urbis præfecti &c. Usuardus: Romæ, inter duas lauros, natalis S. Tiburtii, qui sub judice Fabiano cum nudis plantis super carbones ardentes ingressus, Christum majori confiteretur constantia, duci in tertium ab Urbe miliarium, atque ibidem gladio animadverti jubetur. De nostro Martyre sic item cecinit Wandelbertus:

Ternis flosque decusque pium petis astra, Tyburti.

De illo præterea meminere Kalendarium Romanum a Frontone editum, quod brevissime hoc die annuntiat: Natal. S. Tiburti; uti etiam Kalendarium vetus apud Dacherium: III Id. Nat. S. Tyburtii. Annuntiatio Martyrologii Romani moderni consonat Usuardinæ, quam dedimus; nisi quod interserat in persecutione Diocletiani, ac nomini Tiburtii addat martyris. Alios Martyrologos recentiores nihil attinet enumerare. Bedam etiam prout a nobis editus est, Notkerum ac Rabanum tamquam superioribus annumeratos hic cense.

[2] Sacramentaria a Thomasio & Menardo vulgata non sacram dumtaxat sanctissimi Pugilis memoriam notant, [ac divina liturgia] sed alia huic adjungunt, quibus antiquus ac solennis in Ecclesia cultus ipsius indicatur & confirmatur. Nam apud Menardum pag. 121 habentur ista: Beati Tiburtii nos, Domine, foveant continuata præsidia: quia non desinis propitius intueri, quos talibus auxiliis concesseris adjuvari. Per. Super oblata. Adesto, Domine, precibus populi tui, adesto muneribus, ut quæ sacris sunt oblata mysteriis, tuorum tibi placeant intercessione Sanctorum. Per Dominum nostrum. Præfatio. Vere dignum & justum est, æquum & salutare, nos tibi semper & ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus: Qui dum beati Tiburtii martyris merita gloriosa veneramur, auxilium nobis tuæ protectionis affore deprecamur: quoniam credimus nos per eorum intercessionem, qui tibi placuere, peccatorum nostrorum veniam impetrare. Per Christum. Ad complendum. Sumpsimus, Domine, pignus redemptionis æternæ: sit nobis, quæsumus, interveniente beato Tiburtio martyre tuo, vitæ præsentis auxilium pariter & futuræ. Per.

[3] [apud Latinos,] Apud Thomasium autem hæc dantur: Omnipotens sempiterne Deus, qui nos sancti martyris tui Tiburti festivitate lætificas: præsta, ut cujus commemoratione gaudemus; præsidio muniamur. Per. Secreta. Respice, Domine, munera, quæ in sancti Tiburti commemoratione deferimus, ut cujus honore sunt grata; ejus nobis fiant intercessione perpetua. Per. Post commun. Prosit nobis, Domine, sancti Tiburti celebrata solemnitas: quia quanto fragiliores sumus; tanto placentium tibi præsidiis indigemus. Per. Ex his elucet, tanta S. Tiburtium antiquitus in veneratione habitum fuisse, ut præter locum, quem in Martyrologiis classicis occupabat, singularem in divina etiam liturgia obtinuerit venerationem. At nunc a Latinis ad Græcos transeamus.

[4] [Sanctus etiam colitur apud Græcos.] Menologio Sirletiano ad diem XVIII Decembris Tiburtii nomen inscribitur una cum aliis sociis S. Sebastiani martyris; quibuscum eodem quoque die eum referunt Menæa magna Græcorum excusa. Eversiculis, quibus ibidem honorantur, hi ad nostrum Sanctum attinent:

Τιβουρτίου τέμνουσι τὴν θείαν κάραν
Σύ μου Θεὸς κράζοντος, Θεοῦ Λόγε.

Sacrum Tiburtii amputant ferro caput,
Tu mihi Deus clamantis o Verbum Dei.

Typicum, quod sub nomine S. Sabbæ editum est, dicto die signat fol. 26 verso S. Sebastianum M. cum sociis; sed nomina eorum non exprimit, uti etiam facit Menologium Slavo-Russicum Sparwenfeldianum. De cultu e Martyrologiis hactenus; cui subjungo alia, quæ de nostro sancto Martyre ad meam notitiam pervenere.

[5] [Videtur cum alio confusus] In apographis Hieronymianis a Florentinio vulgatis videtur confundi hodiernus S. Tiburtius martyr cum alio synonymo, quia ibi ad diem XI Augusti sic habetur: Romæ natalis sanctorum Tyburtii, Valeriani, Cæciliæ virginis. Id quod etiam recte observavit idem editor, quando ad hanc annuntiationem notavit sequentia: Vereor ne incuriosus aliquis antiquarius, nullum alium Tiburtium agnoscens, quam qui cum Valeriano & Cæcilia celebris in Ecclesia est, illos etiam male consultus addiderit. Nam & Sacramentarium Gregorii, & reliqua Latinorum Martyrologia Tiburtium tantum Chromatii filium Romæ miliario III venerantur .. Suspicionem auxit Notkerus, qui vetustioris M. ut plurimum anniversariis Fastis innixus, præter Tiburtii, Chromatii filii, & Susannæ .. & præter Nicopolitanos Martyres, nil de Valeriano & Cæcilia addit.

[6] At detinuit, ne depravatos omnino codices nostros decerneremus, [in apographis Hieronymianis.] vetustissimi Martyrologii S. Willibrordi auctoritas; in quo eadem cum libris nostris ita leguntur: III Idus Augusti. Romæ Natalis Tiburtii, Valeriani & Cæciliæ &c. Tribus hisce Martyribus simul, nullam hac die tributam celebritatem licuit invenire; nisi forte eorumdem titulus sub Gregorio instauratus, ut in revelatione, tempore Paschalis PP. primi, legitur apud Bosium, hac die dedicatus fuerit, & natalis potius fuerit ecclesiæ illius, quam Martyrum: quorum etiam ex aliqua in hoc die translatione potuit iterata memoria recoli. At mittamus quærere, quid hic forte factum sit, ac quid fieri potuerit: factum constat; videlicet primo, tres istos Martyres hoc die simul conjungi contra torrentem antiquissimorum Martyrologorum. Secundo, eos hic referri die non suo; ut consequens videatur, Tiburtium, in prædictis apographis notatum, hodiernum esse ac nostrum, qui vel in primigeniis vel in melioribus saltem, e quibus ista apographa accepta sint, exstiterit; Valerianum vero ac Cæciliam perperam eisdem deinde fuisse adjectos ex confusione, ut suspicor cum Florentinio, hodierni Tiburtii cum alio, qui cum SS. Cæcilia ac Valeriano nominatur in Martyrologio Romano ad XXII Novembris. Sed nunc ad alia progrediamur.

[7] Pia Fidelium erga S. Tiburtium religio non mediocre cepit incrementum ex ejus reliquiis, quæ alio commigrarunt. [Corpus Romæ:] Corpus ejus Romæ in basilica S. Petri, teste Carolo Piazza in Hemerologio sacro Romæ Christianæ ac gentilis ad hunc diem pag. 148, conservatur; ubi addit, reliquias ejus esse apud S. Laurentium in Panisperna. In Opere nostro ad diem 2 Junii, quo data est Passio SS. Marcellini & Petri MM., pag. 173 hæc memorantur: Erant autem Lucilla & Firmina Christianissimæ feminæ, parentes (id est consanquineæ) S. Tiburtii martyris, cujus nobilitas & in terris inter senatores magna fuit, & inter Martyres magnificentior probatur in cælis. Hæ dum amore parentis Martyris a sepulcro non recederent, & sibi construxissent cubiculum, atque ibi [diu] noctuque perseverarent; apparuit eis in visu S. Tiburtius cum his duobus Martyribus, & instruxit, qualiter ambularent, & corpora eorum de Silva-nigra auferrent, atque ibi juxta se in inferiori parte in crypta sepelirent: quibus adjutorio fuerunt duo acolythi Ecclesiæ Romanæ.

[8] Historia translationis SS. Marcellini ac Petri MM., auctore Eginhardo, quæ apud nos dicto die 2 Junii habetur pag. 181 & sequentibus, [cujus cineres] plura alia nos docet circa sacras exuvias S. Tiburtii; unde ea delibabimus, quæ ad hanc rem spectant. Igitur de Aquisgrano palatio profecti (Deusdona Romanæ Ecclesiæ diaconus, & Ratleicus, Eginhardi notarius) Augustam Suessionis venerunt: ibique cum Hildoino abbate in monasterio S. Medardi locuti sunt, quia memoratus diaconus ei pollicitus est, se efficere posse, ut corpus B. Tiburtii martyris in ejus veniret potestatem. Quibus ille promissionibus illectus misit cum eis quemdam presbyterum, hominem callidum, nomine Hunum, jubens ut acceptum ab eo memorati Martyris corpus sibi deferret. Inde iter ingressi, Romam, quanta potuerunt celeritate, perrexerunt .. Sed notarius, ibidem a diacono Deusdona delusus, recolens somnium quod puer suus viderat, cœpit comitem suum hortari, ut sine hospite suo irent ad cœmeteria, ad quæ visenda ille eos se ducere velle promisit. Itaque invento atque conducto duce, locorumque monstratore, primo ad basilicam B. Tiburtii martyris, in via Lavicana, tribus ab urbe passuum millibus distante, veniunt, Martyrisque tumbam quanta possunt diligentia contemplantur; & utrum sic, ut alii non sentirent, aperiri posset, cauta circumspectione considerant .. Ingressique postea basilicam S. Tiburtii, primo altare illud, sub quo sacrum ejus corpus situm credebatur, aperire tentaverunt. Sed parum successit eorum voluntati molitio operis inchoati: nam monumentum, durissimo marmore extructum, inermes id aperire conantium manus facile repellebat. Igitur omisso illius Martyris sepulcro &c.

[9] [alio translati;] Sublato autem S. Marcellini corpore, dum Ratleicus optaret S. Petri etiam corpus nancisci, Vocato ad se comite suo Hildoini presbytero, cœpit cum eo tractare, ut iterum ad basilicam B. Tiburtii, sicut prius fecerant, clanculo pergerent; ac tumbam, qua Martyris corpus conditum credebatur, aperire denuo molirentur. Placuit consilium, assumptisque, quos secum adduxerant, pueris .. clam noctu profecti sunt. Cumque ad locum ventum esset, .. ingrediuntur: divisisque sociis inter se, presbyter ad corpus B. Tiburtii quærendum in ipsius basilica cum aliquibus remansit .. Magno autem labore frustra consumpto, postquam se vidit nihil posse proficere, relicto opere, in cryptam ad Ratleicum descendit, & quid sibi faciendum esset, ab eo quærere cœpit. Cui cum ille arbitrari se diceret, quod (reliquiæ) S. Tiburtii essent inventæ .. (Nam paulo ante, quam idem presbyter ad eum in cryptam venisset, reperit in eodem sepulcro, in quo SS. Marcellini & Petri sacra corpora jacuerunt, foramen quoddam rotundi schematis, trium ferme pedum longitudine introrsus excavatum, pedali amplitudine patens, & in eo minuti pulveris non modicam portionem repositam) visum est ambobus, quod hic pulvis de corpore B. Tiburtii ossibus inde sublatis remanere potuisset: & ob hoc, ut difficilius inveniretur, medio loco inter B. Marcellinum & Petrum, in eadem tumba fuisset repositus: convenitque inter eos, ut eum presbyter sumeret, & pro reliquiis B. Tiburtii secum deferret. Hæc est fidelis narratio Eginhardi; a qua plurimum differt alia sublestæ fidei.

[10] [non autem corpus] Mabillonius in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti part. 1 seculi IV, pag. 411 profert epistolam sub nomine Odilonis ad Ingrannum, de adventu & susceptione corporum sanctorum martyrum Tiburtii, Marcellini & Petri, ac aliorum qui ibidem nominantur, in urbis Suessionensis monasterio S. Medardi. Quæ ad S. Tiburtium attinent, inde excerpo. Sunt autem ista: Et beati Tiburtii martyris adventus, & exceptio corporis ejus rationando describitur. Postquam deinde narrasset istius epistolæ seu relationis auctor, quem conveniemus paullo post, de Deus-dona diacono Aquisgrani honorato ab Eginone, reliquiarum promissione, ac irrito Romæ labore ad altare basilicæ S. Tiburtii, in quo corpus ejus positum esse credebatur; monachus quidam nomine Basilius advenisse dicitur, cujus, uti legere est pag. 413, salutaribus consiliis animati, sacris orationibus adjuti illi, quibus istius rei expediendæ cura incumbebat, quamvis cum periculo capitis, tandem sacratissimum corpus jam dicti Martyris reperiunt. Sublato itaque cum omni veneratione sacratissimo corpore operosis composito palliis, honorifice in cryptam beatorum martyrum Marcellini & Petri defertur cum omni jubilationis exultatione … Pagina autem 414 sic dicitur: Anno Incarnationis dominicæ DCCCXXVIII, II Idus Julii, venerabilis abbas Hilduinus suscepit corpora sanctorum martyrum Tiburtii, Marcellini & Petri &c. Viden', quantopere hæc pugnent cum sincera ac fideli narratione Eginonis seu Eginhardi, qua Martyris nostri exuvias spectat? Alia enim, quæ ab eadem dissentiunt, quæque spuriæ Odilonis, ut fertur, relationi immixta sunt, non tango.

[11] Tetigit quippe illa jam pridem ac castigavit noster Daniel Papebrochius, occasione sibi oblata translationis reliquiarum SS. Marcellini ac Petri MM. in Germaniam, [ad S. Medardi] de qua, ut dicebam, apud nos actum est die 2 Junii: ubi pag. 206 in Appendice prima commendatur summa narrationis Eginhardi auctoritas ac sinceritas contra prætensam earumdem reliquiarum existentiam in Suessionensi S. Medardi ecclesia, ex epistola sub nomine Odilonis ad Ingrannum edita; cujus auctor arguitur ex indisereto zelo multa incongrua commentus tam de corpore S. Tiburtii, quam de aliis; item quod tempora confuderit, ac dissimularit, usum se esse Eginhardi historia, quam truncando vitiarit; quod falsus Odilo potuerit vixisse seculo XII; verus autem ad Ingrannum decanum scripsisse videatur ante annum 932; prout pag. 207 invenies. Sed in rem nostram ea ibidem notantur: De Tiburtio narrat Eginhardus, quomodo frustra quæsitum ejus corpus fuerit; ejus tamen habiti sint cineres, reperti in sacculo, corporibus SS. Marcellini & Petri adjuncto: quæ quia non valde fundata præsumptio fuit, placuit presbytero Hilduini de reliquiis S. Marcellini subducere; & de his fortasse verificabitur, quod pridie Idus Julii, sicut in fine hyperbolymææ epistolæ dicitur: Venerabilis Hilduinus suscepit corpora SS. MM. Tiburtii & Marcellini; non item, qui pariter nominantur, Petri, Marii &c.

[12] Non etiam hoc factum fuerit anno dominicæ Incarnationis DCCCXXVIII, ut ibi præmittitur; jam enim ostensum est, [ecclesiam Suessionensem; quod est in ecclesia Vaticana.] id factum esse biennio citius; idque prius, quam S. Sebastiani reliquias idem acciperet, sub finem anni XXVI. Proinde fallitur aut fallit epistolæ auctor &c. Deinde addit Papebrochius, non esse ulla ratione verosimile, quod restitutis fideliter S. Marcellini reliquiis, ex tunc Roma allatis quidquam remanserit penes Hilduinum, præter cineres, sub nomine S. Tiburtii acceptos. Si quid autem ex aliis ad Eginhardum delatis postea idem Hilduinus suscepit; suscepit illud post scriptam ab Eginhardo historiam translationis: & hæc scripta non fuit ante annum XXX istius seculi. Hæc laudatus Papebrochius, in ejus fide huc transcripta; neque enim, quatenus ad S. Tiburtii reliquias atque adeo ad meum pertinent institutum, secundas curas merentur, cum jam dicta abunde sufficiant, & vel solus Eginhardi textus, quem supra protuli, sit satis clarus, ac rem evincens. Quæ cum ita sint, consequens est, ut illa neutiquam incommodent Piazzæ, e quo num. 6 dicebam, corpus S. Tiburtii Romæ in basilica S. Petri asservari. Aringhus Romæ subterraneæ tom. 1, lib. 2, cap. 7 pag. 239 pluribus rem describens, sic habet: Huc (in basilicam nempe Vaticanam) velut in tutum religionis asylum .. invictorum Tiburtii & Gorgonii martyrum ossa ex cœmeteriis sublata a Gregorio IV Pontifice (ac proin ante medium seculi IX) inferri meruerunt, & ab eodem sub altaribus oratorii, quod ipse in S. Gregorii Magni honorem exstruxerat, sejunctim prope nuncupatam Indicii januam, ad lævam ingredientibus collocata fuere.

§ II. Exuviæ sacræ ad Altissiodorenses delatæ non hodierni S. Tiburtii martyris, sed alterius e cryptis Romanis extracti esse videntur; aliæ alibi sub nomine hodierni reliquiæ; S. Chromatius cur a nobis tamquam sanctus hic adjunctus Tiburtio; hujus palæstra martyrii.

[S. Tibur M. hodierni] S. Hericus monachus Autissiodorensis duos conscripsit libros de miraculis S. Germani ejusdem urbis episcopi, ad diem XXXI Julii, quo præsul iste colitur, apud nos recusos a pag. 255. Libro autem secundo pag. 278 idem auctor, Anno, inquit, Incarnati Dei DCCCLXII fratres quidam .. urbem Romam expetunt .. Nicolaus Papa, Romanæ tum cathedræ præsidens .. magna sui ministrorumque ejus gratia discessuris post feliciter ibidem peracta sua negotia, sanctorum martyrum Urbani & Tiburtii reliquias tradidit, & virtute pretiosas, & quantitate præcipuas. Sequuntur deinde prodigia in earum translatione facta, uti & earumdem solennis exceptio Autissiodori, quo tandem pridie Calendarum Novembrium pervenerint. Additur insuper S. Tiburtii apparitio, cuidam e fratribus exhibita, quæ & praesenti & futuræ devotioni conduxit. Verum hæc, quæ in compendium contraxi, pluribus ibidem describuntur. Dictam translationem brevissime sic refert Chronicon Roberti Autissiodorensis: Anno Ludovici VII, qui erat ab Incarn. Domin. DCCCLXII, corpora SS. martyrum Urbani Papæ, & Tiburtii Antissiodorum sunt delata, & in ecclesia S. Germani decenter reposita. Observa obiter, auctorem hunc, qui floruit exeunte seculo XII, in voce corpora, & in additione Papæ, quam Urbano apponit, differre ab Herico, qui translationi isti fuit synchronus, ac duos libros, quibus illa est intexta, anno circiter 876 Carolo Calvo imperatori dedicavit, secundum dicta in Commentario prævio Actis S. Germani ad dictum diem pag. 192; qui tamen alibi, ut videbimus statim, aliter fuit locutus.

[14] [ac S. Urbani PP. reliquiæ] Quæres 10. Cujus Urbani reliquiæ, an Papæ ac martyris, Autissiodorum pervenerint. 20. An sacræ exuviæ S. Tiburtii hodierni; an S. Tiburtii alterius, qui Valeriani S. Cæciliæ sponsi frater nominatur. 30. An denique alicujus tertii e Romanis cryptis extracti, a Nicolao PP. I Romæ sint acceptæ, ac deinde ad cœnobitas Autissiodorenses translatæ. Respondeo ad primum. Acta S. Urbani PP. ac martyris illustravimus tom. VI Maii, die XXV; ubi pag. 8 actum est de ipsius corpore ad corpus S. Cæciliæ apposito a S. Paschali PP. I, ac de nova ejusdem inquisitione & inventione anno 1599. Non itaque istius S. Urbani corpus ad Autissiodorenses monachos delatum; an vero nonnullæ ex illo reliquiæ illuc migrarint, secundum dicta Herici superiora, non habeo unde id aliunde confirmem. Et vero idem auctor de traditione Romæ facta agens, tantummodo dicebat: Nicolaus Papa .. sanctorum martyrum Urbani & Tiburtii reliquias tradidit, non addens, cujus Urbani vel cujus Tiburtii illæ fuerint; sed posteaquam exposuisset prodigia earum uti & exceptionem solennem Autissiodori, nec non apparitionem S. Tiburtii ibidem facta, sic subjungit: Anno Dominicæ Incarnationis DCCCLXV merito suæ religionis venerabilis Herchenraus, Catalaunorum episcopus, ad cœnobium S. Germani veniens, largitione fratrum reliquias pretiosi Papæ & martyris Urbani obtinuit: eisque susceptis, monasterium in pago Pertensi ejus honore construxit.

[15] Verum ne actum agamus, consulat lector Commentarium prævium S. Urbani Papæ ac martyris ad dictam diem VI Maii paragrapho 4. pag. 10, [non sunt translatæ Suessionem,] ubi ista notat Henschenius: Interim insignis ille numerus sacrorum ossium ex corpore S. Urbani (cui forte pars ea, quæ Autissiodori remansit, haud multum cedere quoad numerum debet, ita ut simul sumpta ossa utraque integrum fere corpus constituere possint) certos nos reddunt, alterius Urbani, quam ejus qui Ecclesiam Pontifex rexit, esse omnia; sicut & alterius S. Tiburtii, quam qui in Actis S. Cæciliæ nominatur, credimus esse corpus, quod pariter fuit Roma allatum; licet utrumque, ut vere illorum, exhibitum Pontifici, & Autissiodorensibus monachis traditum sit (si tamen ita ei exhibitum, & ipsis ita ab eo traditum sit, ex iis, quæ supra insinuavimus) fide quidem bona (uti credere oportet) sed parum fundata, uti docuit posterior eorum, quæ tunc tradi putabantur, corporum inventio. Hæc, & quæ subdo, applica S. Tiburtio hodierno, ob pares utrimque rationes; nam sicut istorum corpora Romæ deposita, & postea inventa sunt, sic S. Tiburtii hodierni corpus Romæ exstat, uti dictum est.

[16] Ad secundum, quod supra quærebatur, cujusnam videlicet S. Tiburtii reliquiæ essent Autissiodorum delatæ, [sed alterius] jam ex parte responsum est, non suaderi videlicet nobis, esse eas Sancti synonymi martyris, qui in Actis S. Cæciliæ nominatur. Et illa sententia confirmatur alibi in Opere nostro ad diem XIV Aprilis, quo istum Martyrem dedimus cum Martyrologio Romano; uti licet videre in Analectis, quæ habentur pag. 208 & sequentibus. Ibidem etiam § 3 data est annuntiatio Saussayi, qua S. Tiburtium suo Martyrologio Gallicano inscribit, quæque apud ipsum legi potest ad diem XIV Aprilis. Ibidem etiam apud nos profertur narratio Herici monachi Autissiodorensis, de qua supra diximus: at recte, meo quidem judicio, & conformiter ad ea, quæ modo præmonebam, Verum, ait Henschenius, uti appellantur in prima Pontificis donatione martyres Urbanus et Tiburtius absque ulla dignitate; ita potuerunt esse aliqui Martyres eisdem, quibus celebriores isti, nominibus appellati; quales etiam hoc tempore ex cœmeteriis Romanis effossi per omnes regiones deferuntur. Et hoc mihi etiam nunc dicendum apparet; & sic respondendum ad quæstionem tertiam superius propositam. De martyre Tiburtio synonymo fit mentio in nostro Ms. ex collectaneis, uti eidem prænotatur, P. Chiffletii, quod apud nos servatur in involucro signato S 19, estque Calendarium Sanctorum Autissiodorensium Gallice conscriptum; ubi die XI Augusti signatur S. Tiburtius martyr, ob reliquias ejus missas a Papa Nicolao III. An vero reliquiæ illæ sint Tiburtii hodierni, quem Calendarium illud indicat; cum negare vel affirmare aliunde non possim, relinquo eas in sua possessione. Apud Gelenium de Coloniæ Agrippinensis magnitudine lib. 3 syntagmate 58 pag. 552 in thesauro sacro ecclesiæ S. Agathæ, quæ est virginum Ordinis S. Benedicti, notatur humerus S. Tiburtii martyris, & duo ejusdem ossicula (XI Augusti.) Præterea in indice nostro Ms. thesauri sacri cœnobii regii Scorialensis in Hispania, ponitur Tiburtius martyr cum nota hujus diei XI Augusti, & os crematum sicut una nux. Atque hæc quidem hactenus de reliquiis S. Tiburtii; nunc agamus de S. Chromatio ejusdem patre; quem ut illi hic adjungeremus, movit nos potissimum Petrus de Natalibus, qui tamquam sanctum ac martyrem eum laudat.

[17] [Chromatius tamquam sanctus inscribitur Catalogo Petri de Natalibus;] In Catalogo quippe Sanctorum lib. 7 cap. 47 Chromatius, ait, martyr cum sociis suis martyrium passi sunt apud Campaniam temporibus Diocletiani & Maximiani imperatorum: qui Chromatius prius fuit Urbis præfectus, & pater S. Tyburtii supradicti: qui gravi languore dudum pressus, a SS. Sebastiano martyre, & Polycarpo presbytero sanatus, & ad Christum conversus atque baptizatus est, ut supra proxime actum est in Passione Tyburtii. Cum autem Christianorum persecutio sub præfatis imperatoribus ebulliret, Chromatius de consilio Papæ Caii cum multitudine Christianorum, & cum omni familia, MCD numero promiscui sexus, ut persecutionem declinarent, in Campaniam perrexerunt: ibique degentes a Diocletiano proscripti sunt in exilium, & multa inopia afflicti in confessione Christi, post longum tempus in pace quieverunt martyrio coronati. Quorum dies dormitionis ignoti sunt: unde & S. Tyburtii passioni subduntur: quorum principalior Chromatius pater ipsius Tyburtii fuit.

[18] [& notatur ab aliis recentioribus bagiologis.] Laudato episcopo Equilino adde Grevenum ad diem XI Augusti, ubi eum sic annuntiat: Cromatii Urbis præfecti, patris S. Tiburcii, cum aliis multis: qui, ut dicit Ado, consilio Gaii Pontificis immanitatem persecutionis declinantes in Campaniam profecti, per multas tribulationes regnum Dei introierunt. Maurolycus dicto die illum S. Tiburtio ita subnectit: Item Chromatius Tyburtii pater cum multis aliis exilio & inopia afflicti, sub eadem persecutione in Campania defecerunt: qui a S. Sebastiano conversi, & a Polycarpo presbytero baptizati fuerant. In Martyrologio sub nomine Canisii citari consueto, datur eodem die, ac primo quidem loco ante S. Tiburtium, ac dicitur: Romæ est hodie dies S. Cromatii &c. Hagiologis modo citatis adde Felicium, nec non Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ. Voluissemus quidem plura ex antiquioribus Fastis pro ipsius cultu testimonia; sed hæc tamen, quæ supra allegavimus, sufficere visa sunt, ut eum, tametsi in antiquis Fastis ac Martyrologio Romano præteritum, una cum filio suo hic consignaremus, facta etiam sociorum mentione. In Actis, quæ post hunc Commentarium proferemus, vocatur Agrestius Chromatius urbis Romæ præfectus; qui titulus etiam habetur in annuntiationibus, quas modo dedimus. Nec miror, eumdem non inveniri inter Urbis præfectos apud Bucherium in Commentario ad Victorii Canonem Paschalem pag. 237. At de hac re paullo post pluribus. Nunc interea ad S. Tiburtium redeamus.

[19] [Locus martyrii S. Tiburtii] Ad martyrii palæstram quod spectat, Ductus est, ut dicunt Acta, via Lavicana tertio milliario ab Urbe, .. & uno ictu gladii verberatus abscessit. Baronius in notationibus ad Martyrologium Romanum hac die, Non ab ipsis, inquit, Romanæ urbis portis milliarium numerari incipiebat, sed a columna in foro Romano ad hoc posita, ut auctor est Plinius lib. 3 cap. 5. Dicebatur columna illa Milliarium aureum, quod aurata esset: in ea etenim omnes nobiles viæ Italiæ incisæ erant, ut testatur Plutarchus in Galba. Sub æde Saturni fuisse positam, tradit Tacitus, cum agit de Othone imp. lib. 17. Id ipsum Suetonius in Othone. Ab Augusto erectum fuisse Milliarium aureum, auctor est Dio Hist. lib. 54. Verum quod Milliarium aureum dictum sit columna Milliaria, apud neminem legimus, nisi apud Plutarch., licet a Xilandro fuerit incuria prætermissum. Palæstræ martyrii subnectimus ista de ejusdem tempore.

§ III. Tempus martyrii, Actorum fides, difficultates circa illa expensæ.

[ejusdemque annus] Martyrium accidit sub Caio PP. (qui sedit ab anno Christi 283 usque ad 296) ex Actis S. Sebastiani martyris, quibus Acta S. Tiburtii immixta sunt. Sed pressior temporis danda hic notitia est. S. Sebastianus apud nos ad diem XX Januarii notatur pag. 257 martyrii laurea coronatus anno circiter 287; quam Baronius in Annalibus intexit anno 286. Tillemontius tom. 4 Monumentorum ecclesiasticorum nota 3 in Acta ejusdem Sancti pag. 743 aliquo modo credibile esse ex eisdem censet, historiæ S. Sebastiani initium referri sub finem anni 284, quando Diocletianus ac Carinus regnabant, hic quidem Romæ ante iter Illyricum; ille autem in Asia. Nam ex Actorum verbis, quæ habes inferius apud nos num. 4 & 5, videtur imperator Romæ tunc fuisse quando S. Chromatius, pater S. Tiburtii, petiit ibidem sibi dari successorem. S. Sebastianus enim ita eum affatur: Tibi ipsi postula successorem, ut possis liber ab occupationibus mundi, futuræ vitæ rudimenta suscipere … Eodem itaque die mittit (Chromatius) ad amicos suos in palatio positos, per quos testimonialia scripta suscipiens, tirocinium divinæ militiæ, antequam baptizaretur, accepit. Dein idem Monumentorum collector, difficultate circa annum martyrii S. Sebastiani figendum proposita, illud affigit anno 288. Jam vero cum sanctus ille Athleta inter Martyres alios, qui in ejus historia Actorum leguntur sanguinem fudisse Romæ, occubuerit omnium postremus, prout in eadem historia narratur; idque die, ut supponitur, XX Januarii, quo signatur communi consensu hagiologorum & colitur apud Latinos; consequens est, ut S. Tiburtii martyrium differri non possit ultra illud tempus; sed consideratis insuper iis, quæ de Fabiani præfectura dicentur paullo post, innectendum videatur anno Christi 286 vel 287, die autem XI Augusti, quo in antiquissimis Fastis sacris ac recentioribus notatur & ab Ecclesia Latina celebratur. Et vero cum annus præfecturæ Fabiani, sub quo S. Tiburtium martyrii palmam consecutum narrant Acta, difficultatibus non careat, quæ utcumque explanantur ex conjecturis, secundum eas procedendum erit in figendo martyrii anno, æræ nimirum vulgaris 286 vel proxime sequente. Nunc veniamus ad Acta.

[21] Habemus compendium martyrii Ms. ex Ultrajectino exemplari S. Salvatoris, [Acta.] nec non Passionem e Ms. Lectionario ad S. Audomari satis vetusto, prout additur in nostro ejusdem apographo. Actorum quoque compendium invenies apud Adonem, Rabanum, Notkerum; quibus adde Florarium nostrum Ms., quod non recte dicit, Sanctum nostrum e vita abscessisse anno salutis CCXCIV. Acta porro quæ daturi sumus, intexta sunt Actis S. Sebastiani, & exstant in nostro Opere ad diem XX Januarii tom. 11 ejusdem mensis, a pag. 265: unde etiam delibabimus gesta S. Chromatii ac sociorum ejus, pluribus tamen, quæ in illis de ipso prolixe memorantur, prætermissis, cum a volentibus ibidem legi possint longiore sermone exposita. De Actis autem S. Sebastiani ita pronuntiat Ruinartius in Opere suo, quod inscribitur Acta primorum Martyrum sincera & selecta, editionis Parisiensis pag. 295: At ejus Acta, egregia quidem, quamvis fortasse in nonnullis locis interpolata.

[22] [Eorum antiquitas,] Illa porro de S. Tiburtio clausula, Et in eodem loco .. sepultus est: in quo loco multa beneficia semper præstitit Christus ad laudem nominis sui usque ad præsentem diem, satis indicat, Acta illa nec primigenia saltem tota, nec ab auctore synchrono conscripta fuisse. Vulgata quidem eadem sunt apud nos loco citato sub nomine S. Ambrosii episcopi, de qua re consuli potest Commentarius eisdem prævius pag. 258; Tillemontius tamen Monumentorum ecclesiasticorum tom. 4 notatione 2 in S. Sebastianum pag. 740, illa S. Ambrosio abjudicat propter terminos quosdam, & alia, quæ ibidem observat, tamquam isti sancto Patri non convenientia; deinde pag. 741 censet, ea non admodum videri juniora S. Ambrosio; unde consequens sit, magnæ illa & esse fidei & auctoritatis, a quocumque demum auctore concinnata fuerint; quæ obiter hic notasse sufficiat ad institutum nostrum, pluribus fortasse alias discutienda, quando mensis Januarius secundis curis recudetur & amplificabitur a successoribus nostris.

[23] [& difficultates] In prædictis Actis, S. Tiburtii pater Agrestius Chromatius vocatur urbis Romæ præfectus. Sed mirum fortasse cuiquam videbitur, non inveniri eum in Catalogo Bucheriano. Sed mirari desinet, si consideret Catalogum istum esse imperfectum. Quod autem talis sit, probatur ex eo, quod præfecti alii in illo desiderentur, videlicet Fabianus, qui in iisdem Actis occurrit, auctore Monumentorum ecclesiasticorum, quem modo nominabam, eidem præterea addente Junium Donatum anno 259, & Ælium Cæsetianum anno 275, uti apud ipsum videre licet notatione 4 pag. 744. At Junius Donatus P. V. notatur apud Bucherium pag. 236 cum anno 257. Fastis autem Romanis consularibus, quos in lucem edidit Joannes Jansonius ab Almeloveen subjungitur Index præfectorum urbis Romæ, in quo pag. 298 invenitur Junius Donatus una cum eodem anno 257; non vero alii, de quibus agebam, in sua annorum serie postea comparent; Ælius tamen Cesetianus pag. 321 signatur inter præfectos Urbis incertis consulibus sine nota temporis.

[24] [quæ in eisdem] In Annalibus Cyprianicis ad annum Domini 260 num. 1, occasione consulum Secularis & Donati, qui ibidem notantur admittendi, hæc occurrunt in rem nostram: Neque mirum, eos hoc anno simul consulatum gessisse qui alternatim præfecti Urbi fuerant. Nam in optimo libello (auctor inter alia documenta proxime citaverat excerpta Codicis Gregoriani) “Valeriano IV, & Gallieno III Junius Donatus P. V. Tusco & Basso Cornelius secularis P. V. Æmiliano & Basso Cornelius Secularis P. V.” Sed aut ejus loco, aut potius post eum ponendus fuit Junius Donatus iterum. Nam illis consulibus Donatus sub initio mensis Junii P. V. fuit, ut patet ex constitutione eo mense facta, quæ in excerptis Cod. Gregoriani extat: “Ac si facere hoc tentaverit opponet auctoritatem suam Julius (seu Junius) Donatus V. C. P. F. V. amicus noster, ut tam improba petitio repellatur. Dat. prid. Id. Jun. Æmiliano & Basso Coss. Sic etiam paullo post anno Domini CCLXXIII idem libellus Aureliano III & Marcellino, Postumius Syagrius P. V.” priori nempe anni parte; posteriori enim parte, certe die septimo Cal. Octob. non Postumius Syagrius, sed Ælius Cæstianus præfectus Urbi fuit, ut ex Vopisci Tacito constat. Imo ipso anni initio, imperante adhuc Aureliano, Furius Orfitus adhuc præf. V. fuit. Inscriptio p. 276: “Furius Orfitus V. C. præf. Urb. devotus numini majestatique ejus Dedic. Kal. Febr. Aureliano Aug. III & Marcellino Coss.” Sic enim imperio mutato, mutari etiam solebant præfecti Urbi.

[25] Ex his itaque sequitur primo, ut duo isti Urbis præfecti Junius Donatus ac Ælius Cæsetianus vel sint admittendi, [occurrunt,] tametsi in Catalogo Bucheriano ignoti, vel expungenda circa illos documenta, quæ protulimus. Sequitur secundo, ut ex eo, quod Agrestius Chromatius ac Fabianus in eodem catalogo non ponantur, concludi haud possit, quod ibidem poni non potuerint imo potius non debuerint; si aliunde elucescant. Elucent autem clarissime cum Urbis Romæ præfectorum characterismo in Actis S. Sebastiani; superest igitur, ut Acta ista solido cum fundamento reprobes in hoc puncto, vel, si hoc non possis, præfectos istos approbes. De Chromatio certe hæc jam pridem dicta sunt apud nos in notis ad cap. 2 Actorum istorum pag. 266: Videtur Chromatii expunctum e tabulis nomen, religionis odio. Tillemontius notatione 4 pag. 744 non ausus illum e catalogo præfectorum Urbis expungere, quamquam alibi tam sæpe dubitare consuetus, fatetur Chromatium verosimiliter ponendum esse sub finem anni 284 inter Roburrum & Varum, qui exstant apud Bucherium pag. 237. Ad Fabianum quod attinet, qui secundum ordinem Actorum debuerit fuisse præfectus a mense Julio anni 286 usque ad mensem Augustum 287, difficilius inveniri fatetur tempus ejus; cum in Catalogo Bucheriano Junius Maximus signetur præfectus anno 286 & 287. Ad hæc, nescire se addit, an dici possit, quod Junius Maximus præfectus exstiterit anno 286 ante Fabianum, & anno 287 post illum; sicut præfectus fuit Ruffinus anno 312 ante ac post Anulinum, ex eodem Catalogo. Fortasse etiam acciderit, ut Actorum scriptor in monumentis, e quibus Acta sua elaboravit, inveniens, a Fabiano præfecto fuisse judicatum S. Tranquillinum, ac alios Martyres anni 286; nec non a præfecto etiam judicatos esse illos, qui ad annum 287 pertinent; fortasse, inquam, inde acciderit, ut prædictus scriptor crediderit, eumdem tunc etiam temporis præfectum extitisse Fabianum, tametsi esset Maximus. Post hasce duas conjecturas, e citato collectore depromptas, indicat is, sibi præplacere primam; cum Acta locis aliis de præfecto loquantur, sed non expresso ejusdem nomine; prout videre licet in eisdem apud nos pag. 276, num. 74, & pag. 278 num. 85.

[26] Atque hæ quidem, quas in rebus adeo obscuris ac implexis hactenus protulimus, [examinatæ.] conjecturæ ac rationes non improbabiles, nobis multo magis arrident, quam vocem præfectus in Actis toties repetitam detorquere a propria significatione ad impropriam; prout libuit facere Bailleto ad diem XI Augusti col. 134, qui Chromatium urbis Romæ præfectum, in Actis sæpe jam allegatis inveniens, sed non item in Catalogo Bucheriano, atque hunc illis esse sine comparatione certiorem tamquam ex tripode pronuntians, magis propenderem, ait, ut crederem, eum simpliciter vicarium vel præfecti loco substitutum fuisse, ejusque nomen illi dari potuisse, quod præfecti postestate fungeretur, tamquam ejusdem locum tenens. Idem iste hypercriticus eodem, uti ex dictis videtur posse colligi, falso principio nixus, contra expressionem Actorum, quæ Fabianum diserte vocant præfectum, judicem illum dumtaxat nuncupat. Nobis sane, qui antiqua ac probæ notæ Acta adversus sciolorum hujusmodi morsus defendere volumus ac debemus, fixum animo sedet, vocum significationes non torquere, sed in eadem, qua in Actis exstant, notione relinquere, quamdiu non cogit urgens ratio in contrarium, quæ hoc in casu non occurrebat.

§ IV. Quidam Actorum locus in favorem Sedis Apostolicæ expensus.

[Antiquitas tituli] Locus ille Actorum habetur infra apud nos cap. 1 num. 7, & sic sonat: Exclamavit Tiburtius, vir clarissimus S. Caio Papæ dicens: Obsecro te, pater, & episcoporum episcope &c. Tillemontius notatione 2 pag. 740 Titulus, ait, episcopi episcoporum Papæ hic datus, est verosimiliter cujusdam Romani seculo quarto posterioris. Assertio illa sapida est admodum hæreticæ factionis Jansenistarum palato. Ibidem vero pag. 742 nodum in scirpo quærit, dum quæstionem movet heterodoxis Jansenistis iterum valde gratam, dum ibidem dicit, quæri posse, quando titulus ille episcopus episcoporum cœptus fuerit dari summis Pontificibus, prout factum fertur a S. Tiburtio. Et respondet: Quantumvis iste loquendi modus non fuisset introductus nisi a paucis seculis, nonne amanuensis aliquis eum adjungere potuit? Sed criticus ille rectius consuluisset suæ in perscrutandis antiquorum Patrum ac monumentorum documentis diligentiæ, quam ubique profitetur, si sapiens ad sobrietatem, locum hunc intactum reliquisset. Ut igitur rebellibus Ecclesiæ filiis, ac Sedis Apostolicæ auctoritati odio plus quam Vatiniano, ut ita dicamus, infestis adimatur ansa traducendi titulum hunc tamquam novum, & Romanæ Cathedræ Præsidibus indebitum, ista respondemus. Eum nec esse cujusdam Romani, nec seculo IV posteriorem; sed Petri successoribus eum dari cœpisse jam tum a primis Ecclesiæ temporibus, inde deducimus, quod in testimoniis primorum ejusdem seculorum, quæ scripta ad nos pervenere, iste titulus, Sedi Apostolicæ jure meritissimo debitus, non tantum clarissime reluceat, sed etiam diserte expressus inveniatur iisdem omnino terminis, nullam in iis, quæ citabimus, quodam illo Romano, seculo quarto, ut volebat Tillemontius, posteriore partem habente.

[28] [episcopi episcoporum;] S. Cyprianus, qui, prout admittit ipsemet Tillemontius tom. 4 Monumentorum eccles. pag. 45, Afer & forte Carthaginensis fuit, ac floruit medio seculo tertio, quique ante S. Tiburtium, atque adeo antequam cogitatum fuerit de conscribendis ejusdem Actis, martyrio coronatus est, in sententiis episcoporum concilii Carthaginensis tertii pag. 399 editionis Pamelianæ, Neque enim, ait, quisnam nostrum EPISCOPUM se esse EPISCOPORUM constituit, aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit. Concilium porro illud apud Harduinum nostrum tom. 1 Conciliorum col. 159 innectitur anno 255. Usitatus ergo tunc erat iste titulus: qui ne a filiorum iniquitatis morsibus impetatur, juvat meminisse eorum, quæ circa illum observat Pamelius in Annotationibus pag. 406, ubi citatis S. Augustini locis, ut doceat, Donatistas exemplo Cypriani, etsi sententiis differant, in pace tamen unitatis manere oportere, hæc subdit: Quum autem vel ipso illo, & D. Hieron. contra Lucife, testibus, de collegis suis loquatur, frustra detorserit quispiam contra primatum Romani Pontificis illud: Neque enim quisquam nostrum episcopum episcoporum se esse constituit. Verum de hoc latius supra epistola ad Quintum (quæ est apud ipsum 71) in annotationibus pag. 177. Pamelio adde Schelstratium, qui postquam in Antiquitate Ecclesiæ illustrata tom. 2, Dissertatione 4, cap. 3, pag. 255 protulisset verba S. Cypriani, quæ paullo ante recitavimus, sic ea illustrat: Quibus verbis agit de Stephano Papa, qui tamquam episcoporum episcopus collegas in Africa existentes ad antiquæ traditionis usum revocavit. Hanc potestatem Africæ episcopis competere negat Cyprianus, quod singuli commissas sibi plebes regerent, & nemo alterius ecclesiam ad se spectare contenderet. Plura ad hanc materiem pertinentia ibidem legi possunt.

[29] Fuit Tertullianus Afer Carthaginensis ante S. Cyprianum, [qui a primis Ecclesiæ seculis] qui utpote secundo seculo vixit, ac post seculi tertii exordia supervixit. Hic Romano Pontifici titulum dedit episcopi episcoporum in iis, quæ de Pudicitia scripsit pag. 715 editionis Rigaltianæ secundæ, anno 1641 Parisiis excusæ. Studio inquit etiam edictum esse propositum, & quidem peremptorium, Pontifex scilicet Maximus, quod est, EPISCOPUS EPISCOPORUM, edicit &c. S. Hieronymus de Scriptoribus ecclesiasticis in Tertulliano, Specialiter, inquit, adversum Ecclesiam texuit volumina de Pudicitia &c. Est itaque Tertulliani opus illud. Theophilus Raynaudus tom. 10 in Corona aurea Romani Pontificis pag. 55 hanc ipsius prærogativam, qua de sermo nobis est, a Tertulliano perspicue expressam, adversus cavillatores defendit his verbis, quæ ex ipso transcribimus: Tertullianum per ludibrium sic appellasse Pontificem, atque adeo nihil inde solidi colligi, affirmat Cujacius ad cap. ult. de foro compet., & Sadeel rejectus a Turriano lib. 1 de Eccles. & Pastore cap. 18, nec non Junius castigatus a Gretsero in notis contra animadversiones ipsius Junii in Tertullianum. Fateor Tertullianum mordaciter ea verba in Pontificem detorsisse, tamen ex usu tunc recepto locutum dico. Sicut si quis succensens episcopo, diceret, pudendum esse, quod is, qui audit reverendissimus præsul, hoc aut illud probrosum designaret; non esset sensus, episcopum per ludibrium ac jocum vocari præsulem reverendissimum; sed sensus esset, abhorrere a dignitate hominis, talem titulum vere præferentis, sic se gessisse.

[30] Petrus Coustant cœnobita Benedictinus edidit epistolas Romanorum Pontificum ab anno Christi 67 ad annum 440, [Romano Pontifici datus fuisse] & in istius operis Appendicem rejecit epistolam Clementis PP. ad Jacobum Hierosolymorum episcopum, tamquam spuriam ac falso ei attributam. Rationes laudati auctoris videre licet in ejus monito ante eamdem epistolam in exordio istius Appendicis. Hanc tamen epistolam ab antiquitate commendans, Postquam, ait, a Rufino latinitate donata est hæc epistola, etiam nonnullis antiquis canonum collectionibus, nominatimque Codicis a Pasch. Quesnello vulgati quibusdam exemplaribus vulgata est. Unde minime mirum est, eam anno CDXLII a concilio Vasensi 1 can. 16, ac subinde a Nicolao I, Johanne VIII aliisque Clementis nomine fuisse laudatam. Quanto autem tempore ante Rufinum ea fuerit exarata, an seculo forte tertio an quarto, tametsi non constet; constat tamen ex dictis antiquam esse. Jam vero cum ejusdem inscriptio sic habeat: Clemens Jacobo domino, & episcoporum episcopo, ἐπισκόπων ἐπισκόπῳ &c., hinc inferent auctoritatis Pontificiæ osores, titulum quidem illum sapere prima Ecclesiæ secula, sed non convenire unico ac soli Christi in terris Vicario tamquam proprium ac characteristicum, cum ibidem tribuatur S. Jacobo, qui pontifex quidem Hierosolymitanus, Romanus vero numquam fuit.

[31] [ostenditur] Verum est, inquit Raynaudus supra laudatus pag. 56, S. Clementem epist. 1 in fronte epistolæ, donare S. Jacobum titulo episcopi episcoporum: cujus æmulatorem S. Lupum S. Sidonius Apollinaris lib. 6 epist. 1 ita affatur; “Benedictus Spiritus sanctus, & Pater Dei omnipotentis, quod tu pater patrum, & episcopus episcoporum, & alter seculi tui Jacobus, de quadam specula charitatis, nec de inferiore Ierusalem, tota Ecclesiæ Dei nostri membra superinspicis, dignus qui omnes consoleris infirmos, quique merito consularis ab omnibus”. Et mox vocat eum “primum omnium toto, qua patet, orbe pontificum, qui in Apostolica Sede novem jam decurrerit quinquennia”. Et tamen S. Lupus Tricassinus erat episcopus, non Romanus Pontifex. Aliud tamen est, quod per proprietatem & vi muneris citra omnem auxesim de aliquo dicitur (Qua ratione solus Romanus Pontifex est episcoporum omnium episcopus:) aliud quod dicitur de quopiam ad designandam ejus super aliquos sibi subjectos episcopos authoritatem. Qua ratione in fine Actorum S. Danielis Stylitæ Ephræmius Constantinopolitanus vocatur antistes sive episcopus episcoporum. Et ita interpretatur Clementem S. Jacobo tribuentem titulum amplissimum de quo agimus, in epistola allegata Turrianus l. 2 contra Magdeburg. cap. 13. Vel certe dicendum est, eam denominationem inferiori cuipiam episcopo aliquando deferri ad insinuandam insignem in obeundo episcopali munere excellentiam, ita ut præstantissimus episcoporum, & omnium præsulum velut exemplar & idea haberi possit: qui est germanus sensus, quo S. Jacobus & S. Lupus dicti sunt episcoporum episcopi, salva illius tituli prærogativa soli Romano Pontifici vi muneris, ac quamcumque vitam vivat.

[32] [adversus cavillos Tillemontii;] Hactenus Raynaudus; qui postquam ibidem ostendisset, non refragari S. Cyprianum, cum initio concilii Africani, cui præerat, negat, quemquam debere se episcopum episcoporum dicere (de qua re supra actum est) recte & orthodoxe subnectit: Potiatur ergo Romanus Pontifex titulo episcopi episcoporum, quem profanissime Ariani apud Luciferum Calarit. l. Quod moriendum sit pro Dei Filio, Constantio imperatori acclamantes detulerunt. Unde denuo intelligitur, titulum illum seculo Christi quarto cognitum & usitatum fuisse, tametsi impie applicatum. Transeamus ulterius ad seculum quintum. Exstant typis excusi Commentarii in Psalmos sub nomine Arnobii Afri, qui vixit seculo IV; Arnobius alter, qui dicitur Junior, vixit seculo V: qui Gallus fuit, uti ex conjectura censet Oudinus in suo Commentario tom. 1 Col. de scriptoribus ecclesiasticis. Hujus autem, non illius Arnobii opus esse istos super Psalmis Commentarios, lego cum apud bibliographum citatum, tum apud alium neotericum. Esto igitur elucubratio illa, prout ipsi volunt, Arnobii Junioris: nam uter fuerit ejusdem auctor, parum nostra interest, quando habemus saltem testimonium in rem nostram seculi V. Arnobius itaque Commentario suo in Psalmum 138 intexuit ista: Quid nunc facimus, Novatiane, perdidimus Apostolum Petrum, an recipimus revertentem ad Christum? Ecce Christus eum recepit, tu ejicis. Ecce Apostolo pœnitenti succurritur, qui est EPISCOPORUM EPISCOPUS &c.

[33] Hæc sunt, quæ respondenda judicavimus frivolæ ac ineptæ assertioni ac quæstioni Tillemontii: [& fit digressio] unde perspicere quilibet clarissime debet, titulum episcopi episcoporum Vicariis Christi debitum ac datum, non esse Romani cujusdam adulatoris inventum seculo IV posterioris; nec esse paucorum aliquot seculorum cognomentum; nec opus fuisse ut ab amanuensi aliquo adjungeretur Actis S. Tiburtii, cum jam tum a primis Ecclesiæ seculis, imo vero eodem etiam ipso seculo, quo ille fuit passus, adhibitus sit, atque adeo non probari, quod nuncupatio ista honorifica abfuerit a primigeniis Actis, & a recentiore quodam amanuensi eo sit intrusa. Indicavimus supra, Tillemontii assertionem sapidam esse admodum hæreticæ factionis Jansenistarum palato: eumque quæstionem movere heterodoxis Jansenistis valde gratam. Tametsi enim rem ipsam, titulo sæpe dicto contentam ne tangat quidem, multo minus abroget summis Pontificibus; sed tantum agat de tempore, quo is dari illis cœperit; habet tamen, unde sibi quæstio hujusmodi complaceat, male feriata Jansenii ac Quesnelli asseclarum colluvies, qui titulum illum tamquam Sedi Apostolicæ indebitum totis viribus impugnare, subdolis ac fucatis effugiis eludere, nec non fraudulentis contorsionibus convellere conantur. Id quod egregie ostendit Constitutionis Clementis PP. XI theologice propugnatæ auctor in Prolegomenis ante tomum primum istius operis cap. 11, ubi expendens idem auctor secundum Quesnellianæ ad laudatum Pontificem epistolæ paragraphum pag. 71 & seqq., Vis autem, lector, ait, intelligere, quid tribus illis honorificis appellationibus successor Principis Apostolorum, Heres Primatus Apostolici, et Supremus Christi Vicarius significatum Quesnellus cupiat? Nihil aliud quam QUOD INTER EPISCOPOS SIT VELUT NATU MAJOR INTER FRATRES. Hæc ejus comparatio est in Dialogis anni MDCCIX pag. 331. Huc applica titulum, quo de egimus, episcopi episcoporum. Pergamus cum laudato auctore.

[34] Ægidius de Witte, candidorum Jansenistarum coryphæus, [eadem occasione] Quesnello amicus & arcta junctus Jansenismi necessitudine, anno MDCLXXXV solita sua temeritate, candide tamen, sic sensum suum, suorumque expresserat propositione 2 inter 4 ad examen Facultatis theologicæ Lovaniensis delatas: “Papa non est, nisi primus episcopus; nec illi competit inter episcopos major potestas vel prærogativa, quam quæ competit plebano sive pastori S. Rumoldi, respectu aliorum pastorum parochialium ejusdem civitatis, & ea, quæ competit primo scabino civitatis Gandavensis, sive aliarum civitatum respectu aliorum inferiorum scabinorum.” Pag. 72 sic pergit laudatæ Constitutionis propugnator: In Judicio æquo, cujus auctor idem Ægidius de Witte seu Candidus, pag. 4 dicitur: “Neque scandalosum est, neque perniciosum dicere, Pontificem esse in Ecclesia per concilium œcumenicum repræsentata, id quod præses est in concilio arcano”. Ubi Pontificis cum arcani concilii præside videtur paulo honorificentior, quam cum primo scabino magistratus, aut plebano, seu principis ecclesiæ pastore comparatio; verum sensu quodammodo convenit: quod durius Quesnellus exprimit in citatis Dialogis pag. 68 dicens Pontificem Romanum, & cæteros in suis diœcesibus episcopos ÆQUALEM habere judicandi de dogmatibus potestatem. Tertia Ægidii Candidi propositio, quatuor testium, interposito juris-jurandi sacramento, denuntiatione sic continetur: “Ad hoc, quod aliquis ei opponeret, archiepiscopos, & alios episcopos in publicis litteris solere dicere, se esse Dei & Apostolicæ Sedis gratia tales; respondit, esse abusum, & errorem a quingentis circiter annis introductum, nec primis decem seculis episcopos tali modo fuisse locutos; sed dum rem quamdam haberent cum Papa sive Episcopo Romano, eum simpliciter nominasse confratrem; non autem Papam vel Pontificem &c. Quarta Ægidii propositio est: Dictum Christi: Tu es Petrus, & super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, solum fuisse dictum Petro personaliter, non in illo successoribus suis”. Censuræ adversus istas propositiones latæ videri possunt loco citato. Vide jam, quibus artibus utatur versipellis ista secta, ut fucum faciat.

[35] [ad Jansenistas, qui subdole titulos hujusmodi illudunt,] Et tamen, prout observat dictæ Constitutionis defensor, nullus ex istis Anti-pontificiis est, nullus ex Jansenistis, qui cum Quesnello non adhibeat omnes honoris titulos a Quesnello Clementi XI ad blandiendum pariter & fallendum attributos. Est, inquiunt, Pontifex successor Principis Apostolorum; sed Princeps ille, etsi dignitate primus, ut inter fratres natu maximus, ut ordine primus inter canonicos, & inter senatores.., nullum tamen in cæteros Apostolos jus habuit, velut Superior in subditos, cum juxta novos Augustini discipulos essent omnes in universalis Ecclesiæ gubernatione æquales. Quæ hæresis pluribus eorum libris tradita, ab Innocentio X anno MDCXLVII, XIV Januarii anathemate confixa est (sicut pluribus ibidem pag. 72 & 73 videre datur:) Nimirum subordinatio illa & subjectio nimium contraria est novatoribus volentibus episcopos subducere jugo obedientiæ Romano Pontifici debitæ. Et quia justo longiores essemus, si transcriberemus quæ pag. 73 laudatus Constitutionis propugnator pluribus deducit, eo lectorem mittimus. Ita Quesnellus, inquit, cum suis, dum blandiri videtur Pontifici magnis nominibus, non nisi pulverem in legentium oculos injicit, ut obcæcet. Itaque ex hactenus dictis constat primo, honorificum illum titulum Episcopi episcoporum a primis Ecclesiæ seculis Romano Pontifici datum fuisse. Secundo, eumdem ipsi deberi in vera, propria ac Catholica significatione, non vero in phalerata, illusoria ac fraudulenta factionis Jansenianæ, prout ex antecedentibus abunde conficitur.

[36] Ast auditu plane dignissima sunt, ac coronidis loco opportune attexi jam dictis merentur, [tametsi jure optimo debitos Apostolicæ Sedi.] quæ scripsit Eminentissimus Baronius ad annum Christi 216 num. 8: Quæ Tertullianus de edicto a Romano Pontifice publice in Ecclesia promulgato, universæque simul Ecclesiæ præscripto, tradit; antiquam plane illam in Ecclesia œconomiam insinuant, ac potissimum in ea Romani Pontificis auctoritatem testatam reddunt: nimirum ejus partium esse, hæreses emergentes, rectam fidem & disciplinam ecclesiasticam corrumpentes edictis editis cohibere, legesque pariter Ecclesiæ universæ præscribere, titulumque illis præfigere, quem ipse Tertullianus recitans ait: Pontifex maximus, episcopus episcoporum. Quod si quis hæc verba esse Tertulliani potius quam edicti contendat; ironice certe dicta, numquam poterit demonstrare: quippe qui non de Romana se tantum Ecclesia loqui, sed de universali, quam Catholicam dicimus, declarat inferius; uti pluribus ibidem videri potest apud Baronium; qui subdit: Sed æquius atque verius dici posse videtur, verba illa non esse Tertulliani, sed ab ipso recitata ex edicti illius inscriptione: ejusdem namque auctoris fuisse tituli illa verba, cujus ab eo recitantur verba decreti, quod ille impugnaturus, a titulo incipit recitare, quis dubitat? Verum sive sint verba decreti solius, sive Tertulliani, sive utriusque, parum illud hic refert, quando ex dictis constat de eorumdem usu & antiquitate. Laudatus Baronius ibidem a num. 9 exponit titulum utrumque supra nominatum; unde delibare, quæ habet num. 11, suffecerit. Quod igitur, ait, in Ecclesia Dei, ex gentibus magna ex parte collecta, regale Christi sacerdotium unum idemque sit, & in primariæ Sedis Episcopum potissimum declaratum, qui non tantum Urbis, sed orbis sacerdos summus existat, ac insuper a Deo rerum divinarum humanarumque arbiter constitutus, judiciaria potestate super omnes effulgeat, apposite Pontifex Maximus dictus est, & Episcopus episcoporum. Illud ob insignem sacerdotii eminentiam: istud additum ne, quod apud gentiles quinto loco positus haberetur pontifex maximus, sed tamen, ut & alii quoque Maximi dicerentur, ne iste alios supra se vel sibi æquales videretur habere pontifices; Pontificis Maximi nominis amplitudini jure junctus est titulus, Episcopus episcoporum.

ACTA
Ex editis apud nos S. Sebastiani martyris Actis tom. II Januarii, ad diem XX ejusdem mensis, cap. XII pag. 271 & seqq.

Tiburtius M. Romæ & in Campania (S.)
Chromatius ejus pater M. Romæ & in Campania (S.)
Socii etiam mart. Romæ & in Campania (SS.)

Ex editis tom. 11 Januarii.

CAPUT I.
S. Chromatius ab idolis ad Christum conversus; apparitio; S. Tiburtii baptismus ac miraculum.

[Tranquillinus, actis Chromatio gratiis, aperit se Christianum esse factum,] Diebus igitur acceptæ dilationis expletis, Agrestius Chromatius urbis Romæ præfectus a ad se Tranquillinum b patrem Marcelliani & Marci c venire jubet. Quem cum de suorum perquireret arbitrio filiorum, Tranquillinus respondit: Ad referendas beneficiis vestris gratias nullus mihi oris sufficit sermo. Nisi enim currentes sententias vestri frena moderaminis tenuissent, & ego filios amisissem, & me patrem filii non haberent. Congratulantur mihi omnes, quos tenet paternus affectus, & pungit caritatis stimulus; etiam vestra, credo, quod mihi congaudeat celsitudo, quando morituris vita collata, & anxiis lætitiis reddita, sollicitis securitas restituta. Tunc præfectus æstimans filios ejus suas velle idolis inclinare cervices, ait: Venienti ergo die debita numinibus a filiis tuis thura reddantur, per quæ & tu filiis perseveres incolumis, & tibi filii condonentur. Audiens hæc Tranquillinus dixit: Illustrissime virorum, examinis vestri libram si velitis erga me & filios meos æqua lance pensare, agnoscere poteritis hoc Christianum vocabulum magnæ esse virtutis. Præfectus dixit: Insanis Tranquilline. Tranquillinus respondit: Insaniam passus sum & animæ & corporis; sed statim ut credidi Christo, & animæ meæ recepi & corporis sanitatem. Deinde præfectum docet, non errare Christianos, sed gentiles; quorum deos ostendit deos non esse, addens Jovis Junonisque scelera; Christianos item non esse causam cladium imperii, nec solem esse Deum.

[2] [Christi divinitatem defendit, ac minas tyrannorum contemnit.] Præfectus dixit: Si ergo unus & invisibilis est quem colitis, Christum, quem Judæi crucifixerunt, non colitis? Tranquillinus dixit: Recte hæc inquireres, si credere destinares. Incredulis enim omne quod nolunt vanum videtur.. Præfectus dixit: Ego te de Christo vestro interrogo. Si enim a vobis hoc colitur quod istis oculis non videtur; Christum non colitis qui & visus est & auditus & interrogatus, & omnia, quæ humanæ fragilitati competunt, in ejus leguntur passione completa? Tranquillinus dixit: Audi similitudinem, & intellige veritatem.. Præfectus dixit: Ignoras, Tranquilline, quanta invictorum principum erga Christianos ira desæviat, & ideo quasi securus quod tibi videtur sine timore prosequeris. Tranquillinus dixit: Stultus timor est, quo plus timetur humana indignatio quam divina.. Tunc præfectus jussit eum recipi a Commentariis, dicens: Proxima te audiam sessione. Post hæc mittit, & adduci eum ad se præcepit per noctem occulte, & offerens ei infinitum pondus auri, dicebat: Ostende mihi medicamentum, ex quo recuperasti salutem. Cui Tranquillinus ait: Scias grandem iram & furorem Dei passuros esse, qui gratiam ejus vel venumdandam existimant vel emendam. Unde si vis a podagrico dolore liberari, crede Christum filium Dei, & liberaberis, & sicut hodie me vides, ita salvus eris. Nempe vix manibus deferebar, & undecim annos per omnes juncturas nervorum in corpore meo dolorum nodis adstrictus, vix ori meo panis alienis manibus tradebatur: illico ut Christum verum Deum esse credidi, salutis meæ gaudia recepi, & sum incolumis, quia verum Deum salvatorem meum agnovi.

[3] [S. Polycarpum deducit ad eum; a quo petit sanitatem; confringuntur idola:] Tunc præfectus dimisit eum dicens: Adduc ad me qui te Christianum fecit, ut si mihi promiserit sanitatem, possim & ego fieri Christianus. Adducitur itaque ad eum S. Polycarpus d; qui ejus dona pro recuperanda sanitate respuens, suadet ut credat, eumque instruit, indicto tridui jejunio. Igitur cum dies tertia, quæ constituta fuerat, advenisset, ad domum sustinentis præfecti veniunt pariter properantes. Qui ingressi dixerunt: Pax fidei tuæ. At ille resalutavit eos officiosissime, & hortatur eos sedere juxta se, & dixit: Ex ore Tranquillini ratio egressa oculorum meorum assertione declaratur. Video enim hunc sanissimum quem podagrico & chiragrico videram dolore contractum: a quo genus medicamenti, unde fuisset salvatus, inquirens, tale ab eo accepi responsum. Hæc audivi auribus, probavi oculis, corde credidi; superest, ut quod fecistis Tranquillino, & mihi faciatis, ut possim mei corporis recipere sanitatem. Tunc Chromatius urbis Romæ præfectus cum unico filio suo Tiburtio dedit nomen suum, dicens: In hoc de fide mea certos vos esse convenit, in qua etiam filium meum Christianum fieri mecum exopto. Deinde referunt Acta, quod Chromatii idola suasu & opera S. Sebastiani confracta sint, uti & instrumenta astrologiæ judiciariæ.

[4] Tunc accesserunt ad universa idola crystallina & holovitrea, [angelo apparente sanatur Chromatius, ac cum Tiburtio confitetur Christum.] & omne opus illud mechanicum; & subito dum Sanctorum manibus frangerentur, apparuit ante oculos Chromatii juvenis, cujus facies flammeo radiabat aspectu, & dixit ei: Misit me Dominus meus Jesus Christus, cui credidisti, ut omnium membrorum tuorum recipias sanitatem. Ad hanc vocem sanissimus redditus cœpit currere post juvenem, ut pedes ejus oscularetur. At ille dixit: Vide ne contingas me, quia nondum baptismatis sanctificatio te a squalloribus abluit idolorum. Videns hæc Tiburtius filius ejus, advolvitur ad pedes S. Polycarpi. Ipse autem Chromatius præfectus astringebat plantas B. Sebastiani, & ambo una voce clamabant: Verus Deus est Christus, verus & omnipotens unigenitus Filius Dei, quem prædicatis boni ministri ejus. Tunc B. Sebastianus dixit Chromatio: Sicut ipse nosti, principatum primæ cohortis ago; sed utrum sit militia hominis, nescire olim decrevi, nec vellem. Ad hoc tantum sub chlamyde latere volui, ut nutantium animos instruerem, & dubitantes constantes efficerem, ne passionum doloribus cederent, quos fides fecerat bellatores. Tu autem amplissimæ potestatis apicem gerens, non potes temetipsum nec a spectaculis tollere, neque judicandis negotiis absentare. Simulans e igitur ægritudinem, tibi ipsi postula successorem, ut possis liber ab occupationibus mundi futuræ vitæ rudimenta suscipere, ut secunda nativitate iterum natus æternis efficiatis parentibus proles.

[5] Eodem itaque die mittit ad amicos suos in palatio positos, [Ante baptismum peccatis renuntiat, ablata restituit, concubinas dotatas collocat.] per quos testimonialia scripta suscipiens, tirocinium divinæ militiæ, antequam baptizaretur, accepit. Quid memorem, quam plenissimæ fidei fuerit? quamque acris ingenii contra infidelium asserta constiterit, sequens lectio manifestat. Nam in initio qualiter sit sacrosancti fontis unda perfusus, mentis ejus fides evidenter enituit. Interrogatus si crederet, dixit: Credo. Iterum interrogatus, utrum abrenuntiaret omnibus idolis, respondit: Abrenuntio. Prosecuta est interrogatio sacerdotis, utrum renuntiaret omnibus peccatis. At ille ait: Ista prius debuisti inquirere, antequam has aulas regis cælorum intrarem. Nunc autem reinduam me non baptizatus, ut omnibus prius, quibus sum iratus, indulgeam; omnibus debitoribus meis chirographa restituam; si cui aliquid violenter abstuli, integrum reddi præcipiam: duæ mihi post uxoris obitum concubinæ sunt; & istis dotem & maritis tradam: ab omni nexu servili, ingenuo, privato vel publico actuum meorum nodos exsolvam: & ita demum promittam renuntiaturum me ombinus peccatis diabolicis & voluptatibus mundi. Dicit ei Polycarpus presbyter: Beatiorem te cælestis unda perfundet, cum ea, quæ arbitrio tuo dicis te esse facturum, tota festinatione compleveris.

[6] Tunc Tiburtius juvenis sapientissimus dixit: Pater, [Baptizatur cum filio ac 1400 ex suis:] si tibi pro renuntiandis negotiis tempus flagitas, ego quæ adhuc suscepturus eram negotia fori, soli susceptionis voluntati renuntio: & qui futurus eram advocatus ad agendas causas mortalium, suscipiam christianitatem ad agendas actiones angelicas, cum unus esse cœpero ex eorum numero, qui æternam vitam accipiunt, & efficiuntur caussidici sanctitatis. Tunc amplexus est eum B. Sebastianus, quem cum baptizasset S. Polycarpus, ipse pater susceptionis ejus est factus. Igitur dum pauci admodum transacti fuissent dies, omnibus rite abrenuntiatis a Chromatio mundi negotiis, suscepit Chromatius sacri baptismatis novitatem, & cum eodem ex familia ejus promiscui sexus mille quadringentæ animæ f, quos omnes prius manumissionis gratia a servitutis nodo exsolvit, & donis optimis instruxit, dicens hoc: Illi qui Deum incipiunt habere patrem, servi hominis non debent esse.

[7] [Christianos alit, ac persecutioni subducit, S. Tiburtio Romæ manente:] Erat autem Papa urbis Romæ nomine Caius g, vir magnæ prudentiæ magnæque virtutis, imperantibus Carino h, Diocletiano i & Maximiano k. Sed Diocletianus in Urbe erat cum Maximiano.. Tunc S. Caii episcopi consilio habito, Chromatius illustris vir omnes Christianos in domo sua suscepit; & universos ita fovebat, ut nullus omnino sacrificandi necessitati succumberet. Verum quia tanta vis persecutionis extiterat, ut opinio ipsa christianitatis ejus celari non posset, meruit ex sacro rescripto Chromatius, ut medendi gratia in Campano littore moraretur, in quo erat lati cespitis dominus, tribuitque copiam omni Christiano ire volenti cum eodem ad persecutoris rabiem declinandam l.. Exclamavit Tiburtius vir clarissimus dicens: Obsecro te, pater, & episcoporum episcope m, ne me patiaris terga persequentibus dare: mihi enim valde jucundum est & optabile, si possem millies pro vero Deo occidi, tantum ut illius dignitatis vitam inveniam, quam nullus mihi successor eripiat, cui nulla tempora finem imponant. Tunc S. Caius congaudens fidei ejus lacrymas effundebat.. Remanserunt autem cum venerabili Caio Papa hi, Marcellianus & Marcus n.. item B. Sebastianus, & pulcherrimus juvenis, sed & mente pulchrior, S. Tiburtius. Deinde commorationi eorum ac miraculis hæc subduntur:

[8] [qui quemdam e lapsu exanimem sanat, eumque ac parentes ejus convertit.] Interea dum hæc aguntur, transiens B. Tiburtius occurrit homini, qui de alto lapsus, & caput & omnia membra quassaverat, ita ut de sola sepultura ejus agerent hi, quorum filius esse dignoscebatur. Tunc dicit eis flentibus: Permittite me præcantare ei, forsitan recuperabit sanitatem. Cumque omnes dedissent spatium, accessit juxta eum, & dicens supra vulnera ejus lente orationem Dominicam & symbolum, ita solidata sunt ossa ejus & caput, & omnia viscera, ut quasi nihil ei evenisset, ita factus sit incolumis. Hæc itaque cum fecisset, cœpit ire. Tenebant autem illum parentes ejus dicentes: Veni & habe eum servum, & omnia bona nostra tibi tradimus cum eo, quia ipsum unicum, quem habebamus, nobis jam mortuum reddidisti vivum. Dicit eis: Si ea, quæ vobis dixero, feceritis, magni pendam mercedem sanitatis hujus. Dicunt ei parentes ejus: Nosmetipsos si servos habere digneris, contraire non possumus: quinimo & optamus, si ipse judicaveris dignum. Tunc apprehendens manus eorum, segregavit eos a turbis, & indicavit eis virtutem nominis Christi. Et videns animum eorum fixum fortiter in timore Domini, perduxit eos ad Papam Caium & dixit: Venerabilis Papa ac divinæ legis antistes, ecce quos per me hodie lucratus est Christus, in quibus fides mea velut arbuscula novella, primum prorupit in fructum. Tunc S. Caius episcopus baptizavit eos, hoc est juvenem cum parentibus suis, Deo gratias referentes.

ANNOTATA.

a De ejus præfectura pluribus disserit Commentarius prævius § 3.

b De isto Sancto actum apud nos tom. 2 Julii, die 6, pag. 263.

c Dedimus eos tom. III Junii, die 18, pag. 568.

d Sanctum illum habes tom. III Februarii nostri, die 23, pag. 369.

e Quæ a Tillemontio tom. 4 Monum. eccles. in notis pag. 742 adversus hunc locum opponuntur, qui utpote, sicut vult, sine dubio totus sit auctoris Actorum, non satis instructo de reverentia veritati debita; responderi potest, non videri satis constare, quod Actorum auctor illum addiderit locum: cum multa occurrant in Sanctorum Actis, quæ bona fide dicta vel facta excusari possint. Hanc vero non fuisse in S. Sebastiano, quando Chromatio suasit, ut simularet ægritudinem, quomodo probabit Tillemontius?

f Idem Monumentorum eccles. auctor censet tot mancipiorum libertate donatorum numero inesse aliquid difficultatis; non quod senatores plura quoque non haberent mancipia: sed tum quia libertas tunc non concederetur nisi cum multis formulis, tum quia tam magnus mancipiorum libertate donatorum numerus deberet excitare rumorem ac splendorem. At quod ad solennitates attinet, difficultatem mitigat ex eo quod emancipationes istæ coram Romanæ urbis præfecto, uti credit, fierent, qui in hoc casu ipsemet erat Chromatius. Ad hæc, si aliquid Tillemontio hic creditu difficile videatur, non ideo falsum est.

g Sanctum hunc invenies in Opere nostro ad diem 22 Aprilis pag. 13; de quo etiam mentio facta in Commentario nostro § 3 in initio.

h Carinus cæsar creatus anno 282, Augustus 283, occisus est 285.

i Fuit ad imperium electus anno 284.

k Maximianus Herculius creatus Augustus anno 286.

l Quo mortis genere & quo tempore obierit, exploratum non habemus; eum tamen cum aliis sociis tamquam martyrem referri ab hagiologis, notavimus in Commentario prævio num. 17 & 18, & ideo eos S. Tiburtio adjunximus Sanctorum titulo insignitos.

m Titulus ille expenditur in Commentario prævio § 4 cum digressione pro Sede Apostolica.

n De SS. Marcelliano & Marco actum est apud nos die 18 Junii, tomo III ejusdem mensis pag. 568.

CAPUT II.
S. Tiburtii martyrium.

[Tiburtius a Torquato, cujus morum levitatem] Interea dum S. Caio episcopo quidam se simulata fide sociasset, dicens se esse Christianum; porro hic apostata extiterat, & erat fraudulentus in omni sermone, & callidus in omni commisso. Quid multa? Dum a B. Tiburtio viro scholasticissimo & nobii & sancto frequenter argueretur, quod capillos super apicem frontis tonforis arte componeret, & quod assidue pasceretur, & ridendo pranderet, & quod licentius feminarum se aspectibus daret, & quod a jejuniis se & orationibus tolleret, quod somno deditus non interesset pervigil in hymnis Dei ducentibus noctes: dum pro his, ut diximus, a B. Tiburtio acrius argueretur, simulat se æquanimiter monentem accipere, & egit arte quatenus orantem S. Tiburtium comprehenderent infideles. In comprehensione se ipsum teneri fecit, & simul ad secretarium perduci judicis sævientis. At ubi introducti sunt, Fabianus præfectus a dixit ad eum, qui se arte tradiderat: Quis diceris? At ille respondit: Torquatus. Fabianus dixit: Quid profiteris? Torquatus dixit: Christianus sum. Fabianus dixit: Ignoras quod jusserunt invictissimi principes, ut qui sacrificare diis noluerint, diversis suppliciis macerentur? Torquatus dixit: Hic magister meus est, & ipse semper docuit; quod hunc videro facere, necesse est, ut faciam.

[10] [ac fictam fidem reprehendebat, proditus;] Fabianus conversus ad S. Tiburtium dixit: Audisti quid Torquatus asserat? Quid ad ista respondes? S. Tiburtius dixit: Torquatus diu est, quod se Christianum esse mentitur. Virtus enim nominis ipsius sancti graviter fert & moleste, suum nomen non a suis amatoribus usurpari. Revera enim, vir illustrissime, hoc Christianum vocabulum divinæ virtutis est, sectatorum videlicet Christi, qui vere philosophati sunt, qui vere Christiani dicti sunt, qui ad obterendas libidines fortiter dimicarunt. Credisne, vir illustrissime, hunc esse Christianum, qui in lenocinio sui moliendo capitis fimbrias committit, qui tonsorem diligit, qui scapulas molliter gestit, qui fluxum gressum improbo nisu distendit, qui viros negligenter agit, feminas diligentius intuetur? Numquam tales Christus habere dignatus est servos. Verum quoniam me hic se imitaturum asseruit, hic in tuo conspectu probabis eum esse mentitum. Hic enim qualis semper fuerit, nunc evidenter ostendet.

[11] [præfecti blanditias contemnit] Fabianus dixit: Consultius facies, si saluti tuæ consulas, & principum decreta non contemnas. S. Tiburtius dixit: Ego saluti meæ melius non consulo, quam ut deos deasque contemnens, unum Dominum Jesum Christum Deum meum esse confitear. Torquatus dixit: Non solum ipse Christianus crudelis est; verum etiam multos persuadet & decipit, ac docet omnes deos dæmones esse: ipse autem cum sociis suis, cum quibus magicas artes exercet, diu noctuque incantationibus occupatur. S. Tiburtius dixit: Falsus testis non erit impunitus. Et ait judici: Iste, quem vides, illustrissime vir, malitiæ suæ curis exæstuans, ad nihil aliud Christianis est junctus, nisi ut cogitaret, quomodo se nobis quasi Christianum ostenderet, quomodo aliis se fidelissimum mentiretur. Reprehendebam tamen in eo Cyclopeam edacitatem, & mersum vino pudorem, & sepultam divini nominis sanctitatem. Ebrius pariebatur sitim, & esuriem vomens: nec ut Christianus, sed ut Antonianus quondam ille conviva manducabat, bibebat, vomebat, & nunc Christianos arguit, Christianos accusat, in nos mitem judicem incitat, gladium nolenti judici porrigit, & ut dæmoniis cervices nostras inclinemus hortatur. Videmus votum tuum, videmus cruenta consilia, & scelerata arte verborum venena tui pectoris intuemur. Accingere nunc, crudelissime: utere carnificis officio: vendica tibi & ipsius judicis vocem: applica eculeos, suspende Christianos, damna, percute, incende, universa tormenta adhibe, bene nos accepisti. Si exilium minaris, hoc philosophantibus totus est mundus: si supplicium; evadimus mundi carcerem: si ignes; majora horum in cupidatibus vincimus. Decerne quidquid libet, omnis nobis vilis est pœna, ubi pura comes est conscientia.

[12] Fabianus præfectus dixit: Restitue te generi tuo, [deos ridet:] & hoc esto, quod te natura dictavit. Nobilis enim natus ad tantam devolutus es fæcem, ut velis & supplicium simul & infamiam subire & mortem. S. Tiburtius dixit: O prudentissimum virorum, & Romanis judicem constitutum! quia meretricem Venerem, & incestum Jovem, & Mercurium fallacem, & Saturnum filiorum occisorem colere nolo, infamiam generositatis incurro: & quia unum & verum Deum, qui in cælis regnat, adoro & veneror, suppliciis me macerandum esse minaris. Non annuimus tuæ persuasioni: non negamus Christum Filium Dei ad hoc de cælis descendisse ad terras, ut a terris homo ad cælum posset ascendere: ideo istas omnes vanas effigies, quas colitis sine causa, proculcans pedibus meis, Deo me omnipotenti subjeci.

[13] Tunc Fabianus jussit ante pedes ejus carbones ardentes effundi; [ardentes carbones calcat illæsus,] & ait ad eum: Elige tibi unum e duobus, aut thura in istis carbonibus adjice, aut pedibus super eos nudis incede. Tunc B. Tiburtius faciens signum crucis, constanter nuda super eos ingressus est planta, & cœpit præfecto dicere: Depone infidelitatem, & disce quia hic solus est Deus, quem confitemur creaturis omnibus dominari. Mitte tu, si potes, in nomine Jovis Dei tui manus in calidam aquam, & si potest Jovis b tuus faciat te non sentire fervorem ardoris. Nam mihi in nomine Domini mei Jesu Christi videtur, quod super roseos flores gradior, quia creatum Creatoris sui famulatur imperio.

[14] [ac perstricto blasphemo judice plectitur capite.] Fabianus dixit: Quis ignorat magicam vos docuisse Christum vestrum? S. Tiburtius dixit: Obmutesce, infelix, & noli auribus meis hanc injuriam facere, ut audiam te rabido ore latrantem, mellifluum nomen ejus sanctum nominare. Tunc iratus Fabianus dictavit sententiam, dicens: Blasphemator deorum, & reus atrocium injuriarum, gladio animadvertatur. Ductus est autem via Lavicana tertio milliario c ab Urbe, & effundens orationem ad Dominum, uno ictu gladii verberatus abscessit: & in eodem loco apparente quodam Christiano sepultus est: in quo loco multa beneficia semper præstitit Christus ad laudem nominis sui usque ad præsentem diem d.

ANNOTATA.

a De ejus præfectura egimus in Commentario prævio § 3.

b Jovis nominativum pro Jupiter apud antiquos fuisse, norunt Grammatici.

c Vox illa expensa in Commentario num. 19.

d Hinc collige, Acta hæc non esse primigenia, prout observat idem Commentarius num. 22.

DE S. SUSANNA VIRGINE ET MART.
ROMÆ,

An. CIRCITER CCXCV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Susanna virgo martyr Romæ (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Antiquus Sanctæ cultus, prima sepultura, translatio, & reliquiæ.

Quam inclyta & vetusta sit hujus Sanctæ veneratio, patet ex concilio I Romano, quod exeunte seculo quinto sub Symmacho Papa celebratum est, [Sancta Susanna Romana,] & cui apud Labbeum nostrum tomo 4 Conciliorum col. 1315 Asellus presbyter tituli sanctæ Susannæ, atque Agatho presbyter tituli sanctæ Susannæ subscripserunt. Præterea annua S. Susannæ festivitas in veteri Kalendario Frontonis, variisque Martyrologiis Hieronymianis annuntiatur. Sed quia in his aliisque monumentis titulus virginitatis & martyrii ei non additur, Tillemontius tomo 4 Monument. eccles. pag. 761 de utroque dubitat. At in antiquissimis Kalendariis plerumque neuter ille titulus adjungitur Sanctis, quos tamen Ecclesia Catholica, tamquam virgines vel martyres, ab immemorabili tempore veneratur, & quos ipse Tillemontius pro talibus agnoscit. Sic in ipso Frontonis Kalendario ad diem X Augusti Natale sancti Laurentii, ad diem XXII Novembris Natale sanctæ Ceciliæ, & aliæ innumeræ hujusmodi annuntiationes leguntur. Quis tamen ex hoc silentio prudenter concludat, tales Sanctos vel Sanctas nec virgines nec martyres fuisse.

[2] [quæ verosimillime fuit virgo & martyr,] Præterea in veteri Martyrologio Romano, quod Rosweydus noster edidit, hac eadem die uterque iste titulus diserte exprimitur his verbis: Romæ inter duas lauros, Tiburtii martyris, & Susannæ virginis martyris. Usuardus hac die in Martyrologio suo utrumque hunc titulum eidem Sanctæ sic adscribit: Item Romæ sanctæ Susannæ virginis, quæ cum esset nobili prosapia orta, & beati Gaii Pontificis neptis, martyrii palmam tempore Diocletiani, capitis obtruncatione promeruit. Brevi huic elogio plane consonat annuntiatio hodierni Martyrologii Romani, quæ ex Usuardo desumpta est. His virginitatis & martyrii assertoribus adde Adonem, Rabanum, & Notkerum, qui in suis Actorum compendiis S. Susannam illam lilio virginitatis & laurea martyrii condecorant. Cum itaque argumentum Tillemontii sit prorsus negativum, jam dicta ejusdem tituli omissio in aliis virginibus vel martyribus, & positiva veterum istorum testium assertio nobis sufficere visæ sunt, ut S. Susannam in titulo hujus Commentarii virginem & martyrem appellaremus, etiamsi non admittamus omnia, quæ auctores illi de gestis hujus S. Susannæ tradunt, ut ex paragrapho tertio clarius patebit.

[3] Romæ non diu post martyrium S. Susannæ videtur ecclesia sub ejus nomine consecrata esse, aut potius domus patris ejus, [immemorabilem cultum habet in domo sua,] in qua lauream martyrii acceperat, & quæ domui sancti Caii Pontificis jungebatur, in ecclesiam mutata, ut ex Actis infra edendis discimus. Certe hæc Sancta habuit Romæ ecclesiam, inquit Fronto pag. 119 in notis ad vetus Kalendarium Romanum, quæ est inter stationes, & dicta est titulus sanctæ Susannæ, qui AD DUAS DOMOS vocatur, ut legimus in Vita Sergii ad annum DCLXXXVII. Liber Pontificalis, quem Joannes Vignolius non ita pridem Romæ edidit, pag. 302 in Vita Sergii Papæ hæc ita exponit: Sergius natione Syrus .. Romam veniens sub sanctæ memoriæ Adeodato Pontifice, inter clerum Romanæ ecclesiæ connumeratus est … & acolythus factus, per ordinem ascendens, a sanctæ memoriæ Leone Pontifice in titulo sanctæ Susannæ, qui AD DUAS DOMOS vocatur, presbyter ordinatus est. Dein ibidem in notis ad hunc textum observat sequentia: Duæ enim ibi præcipuæ domus; una scilicet S. Gabini, sanctæ Susannæ patris; altera vero sancti Caii Papæ, ejus patrui, a quibus apud scriptores ecclesiasticos ei nomen inditum. Denique laudatus Vignolius ad probandam appellationis istius antiquitatem ex Actis, quorum stylum Surius more suo mutavit, ibi profert nonnulla verba, quæ nos inferius ex Ms. nostro codice fideliter allegabimus.

[4] Floravantes Martinellus in sua Roma Sacra topographiam harum domorum assignat, & ibidem pag. 310 ac sequente scribit, [quæ in ecclesiam mutata est,] templum S. Susannæ esse dictum AD DUAS DOMOS, in colle Quirinali situm, in vico olim dicto Mamuri, prope Sallustii forum, nunc in Thermis, in propria sancti Gabinii, patris sanctæ Susannæ excitatum domo, apud quam erat alia sancti Caii Papæ, fratris dicti Gabinii in templum versa, obque id statio deputata fuit in duabus domibus. Antiquissimum a Joanne VI ciborio marmoreo ornatum; ab Hadriano I novo tecto restauratum, a Leone III a fundamentis noviter ædificatum, ut sequens inscriptio in abside musiva indicabat: Dudum hæc beatæ Susannæ martyris aula coangusto et tetro existens loco marcuerat, quam dominus Leo III Papa a fundamentis erigens, et condens corpus beatæ Felicitatis martyris compte ædificans ornavit atque dedicavit. Quod sub Clemente VIII vetustate deformatum Hieronymus Cardinalis Rusticucius fere totum renovavit, picturis undequaque decoratum monasterium pro monialibus construxit, templi prospectum ex Tiburtino marmore a fundamentis pulcherrimum erexit. Franciscus Scottus scripsit in suo Itinerario, habuisse pulcram cisternam & vas æneum aquæ lustralis. Est titulus presbyteri Cardinalis, parochialis sub cura confraternitatis sancti Bernardi, quæ monialium hic existentium curam habet. Etiam Joannes Ciampinus part. 2 veterum Monimentorum cap. 23 de hac Sanctæ ecclesia consuli potest.

[5] Laudatus Martinellus pag. 403 ejusdem Operis iterum obiter agit de templo sanctæ Susannæ INTER DUAS LAUROS, [& cujus situs describitur.] cujus meminerunt Fulvius & Faunus. Est idem AD DUAS DOMOS, inquit, citatque ibidem Ugonium, qui de stationibus urbis Romanæ scripsit. Sed Pompeius Ugonius in Historia stationum Romanarum a fol. 189 fuse disserit de Actis temploque S. Susannæ, & ibi fol. 193 verso contendit, Andream Fulvium & Lucium Faunum errasse, quando ecclesiam S. Susannæ appellarunt inter duas lauros, eo quod cognomen istud apud nullos antiquos auctores reperiatur. Quidquid sit de hac controversia, quam hic operosius discutere non vacat, Bartholomæus Marlianus in Topographia urbis Romanæ lib. 5 cap. 24 pro situ illius templi testem allegat S. Ambrosium (nusquam tamen textum hujus sancti Doctoris assignat) & ad rem nostram habet sequentia. Vicus autem Mamurri, in quo illi statua fuerat posita, apud ecclesiam sanctæ Susannæ a divo Ambrosio collocatur: fuit enim haud procul a Sallustii foro, cujus horti ab eadem ecclesia ad campum Sceleratum prope portam Collinam existentem, diffundebantur. Vicus vero Mamurri cognomen accepit ab inclyto fabro Mamurro, qui sacerdotibus Saliis sub Numa Pompilio olim ancilia conficiebat, & cujus Mamurri statua eo loco circa forum Salustii posita erat, ut Pompeius Ugonius pagina proxime citata testatur.

[6] [Sancta post martyrium sepulta est] Suspicari quis posset, S. Susannam in ea domo, in qua lauream martyrii acceperat, primo sepultam fuisse. Verum Acta nostra qualiacumque tradunt, quod Serena sacrum illius cadaver collocari jusserit juxta corpora Sanctorum in cœmeterio Alexandri in Arenario in crypta juxta sanctum Alexandrum juxta civitatem Figlinas tertio Idus Augustas. Non intelligo, quid sibi velit Mombritiana eorumdem Actorum editio, in qua apud nos præcedentibus verbis immediate subnectuntur sequentia: Natale Tiburtii in cymiterio inter duos * lauros via Lavicana, & Chrysanta & Dariæ & Susannæ via Salaria. Paulus Aringhus lib. 4 Romæ subterraneæ cap. 29 num. 7 testatur, similia quædam legi in manuscriptis basilicæ Vaticanæ codicibus, in quibus hæc eadem Acta recitantur. Deinde hinc colligit, S. Susannam apud corpora sanctorum Chrysanthi & Dariæ sepultam fuisse, & utrumque hunc textum inter se conciliare conatur.

[7] [in cœmeterio sancti Alexandri,] Denique laudatus Aringhus de memorato S. Susannæ sepulcro ibidem sic ratiocinatur: Eodem insuper cœmeterio nobilissima Christi virgo & martyr Susanna sub impio imperatore Diocletiano celebri quondam martyrio coronata, ut iidem Ado & Beda affirmant, tumuli obsequio excepta est … Ex recensitis autem, cœmeterium illud prope Figlinas olim exstitisse, manifeste convincitur, quarum frequenter in pluribus sanctorum martyrum Actis mentio iteratur: & iste quidem locus, ut credere par est, civitatis forte nomen ob plurimas figulorum domos ibidem existentes obtinuit, quæ civitatis cujusdam faciem intuentibus præ se ferebant. Quod autem in hac potissimum regione figulorum officinæ olim exstiterint, aperte, ut reor, ex ipsomet Viminalis portæ, quæ proxime adjacet, nomine comprobatur, quæ, ut jam supra ostendimus, figulensis dicebatur.

[8] [apud figlinas, de quo nomine disputatur,] Verum id lector præmonendus est, in hujuscemodi videlicet Actis mendum irrepsisse, ut pro Fidenæ corrupto vocabulo Figlinæ legantur: Salaria enim via ad quintum ab Urbe lapidem Fidenæ erant, vetus ac celebre quondam oppidum, ubi nunc castellum exstat, quod Jubileum nuncupatur. In his vero Actis oppidi hujus nomen in Figlinas, vel exscribentium aut certe legentium inscitia detortum commutatumque esse crediderim. Alterum enim oppidum, quod Ficulea dicebatur, ex quo Ficulensis porta, Nomentana via situm erat. Quapropter in epistola septima Innocentii Papæ primi pro una eademque recensetur Nomentana sive Feliciensis vel Ficulensis parochia: hoc quippe modo legendum istic videtur, cum alterum ex præmemoratis nominibus, velut quid sibi minus notum, librariorum imperitia ipsorum verborum sensum ac litteras immutando corruperit. Sed Fidenæ, ut diximus, viæ Salariæ, cum Ficulea Nomentanæ viæ haudquaquam ab imperitis hominibus confundendæ sunt, ni forte ob ipsius loci propinquitatem hoc nomen promiscue usurpatum fuisse asseratur. Eruditi antiquitatum Romanarum indagatores judicent de hoc Aringhi ratiocinio, ut libuerit. Nos interim monemus, in duplici antiquo Ms. codice nostro, aliisque Actorum apographis distincte & constanter Figlinas legi.

[9] Nunc superest, ut pauca dicamus de sacris S. Susannæ reliquiis, [& postea corpus ejus translatum est in ecclesiam sui nominis,] quarum antiquam translationem Paulus Aringhus lib. 4 Romæ subterraneæ cap. 29 num. 15 memorat his verbis: Porro præclaræ virginis & martyris Susannæ corpus eodem e cœmeterio (nimirum de quo supra cum ipso egimus) in ecclesiam ejus nomini dicatam translatum fuit; ubi & paterna quondam ejusdem domus fuerat, in regione scilicet Altæ semitæ Diocletianas prope thermas; quo loco magnificentius ad nostra hæc tempora exornato, majori sub ara conditum, summa Urbis totius, ut par est, veneratione colitur. In præmemoratæ autem ejusdem olim ecclesiæ confessione versus hujusmodi insculpti legebantur:

Olim presbyteri Gabini filia felix
Hic Susanna jacet in pace patri sociata.

Thomas Reinesius in Syntagmate inscriptionum antiquarum pag. 989 in his versibus pro in pace legit tumulata; Tillemontius autem tomo 4 Monument. eccles. pag. 761 pro in pace vel tumulata posuit tumulo, etiamsi ibidem in margine Reinesium citet. Saltem lectio Reinesii & Tillemontii melius cum metro carminis convenit.

[10] Ex hoc ultimo Aringhi testimonio sequitur, errasse Hispanos aut Lusitanos, [non autem in Hispaniam,] si putaverint, corpus hujus S. Susannæ jam a multis seculis Braccaram, atque inde anno Christi 1102 Compostellam translatum esse. Dixi conditionate si putaverint, tunc corpus hujus S. Susannæ translatum fuisse: etsi enim Adrianus Bailletus in sua Legenda Gallica ad diem XI Augusti opinionem illam generatim Hispanis adscribat, & ad narrationem suam confirmandam in margine citet Bollandianos tomo 2 Aprilis pag. 436 & 437, tamen videtur utrumque istud temore ac perperam asseruisse. Non ignoramus citato Operis nostri loco ab Hugone archidiacono Compostellano narrari translationem S. Susannæ, cujus corpus ineunte seculo XII cum aliis Sanctorum reliquiis Compostellam delatum est; sed testis ille synchronus nusquam innuit, illam S. Susannam fuisse virginem & martyrem Romanam. Quinimo illustrissimus Rodericus Da Cunha in Historia ecclesiastica diœcesis Braccarensis part. 1 cap. 43 diserte affirmat, S. Susannam istam fuisse sororem sancti Victoris, & cum aliis Christianis Braccaræ martyrio coronatam esse. Porro ibidem addit, corpus istius S. Susannæ in urbe Braccarensi quievisse, donec Didacus Gelmires, præsul Compostellanus, illud initio seculi XII Compostellam transtulit, exiguis quibusdam ejusdem Sanctæ virginis & martyris ossibus in priori sepultura relictis. Non debet hic nos morari Joannes Tamayus Salazar, qui in Martyrologio suo Hispanico ad diem XI Augusti asserit, S. Susannam nostram origine Hispanam fuisse, & processisse ex genere Serenorum, qui ex Gallæcia Hispaniæ oriundi Romam illustribus ditarunt civibus: nam similes hujus scriptoris ineptias jam sexcenties ad nauseam refutavimus.

[11] [etsi minora quadam ossa in alias regiones transferri potuerint.] Quamvis Romæ hodiedum adhuc præcipua S. Susannæ lipsana honorifice conserventur, ut supra ex Aringho didicimus, tamen facile nobis persuaderi sinemus, etiam aliqua minora ejusdem Sanctæ ossa aliis regionibus aut urbibus communicata fuisse: nam Masinius in Bononia perlustrata ad diem XI Augusti part. 1 pag. 409 scribit, in variis ecclesiis Bononiensibus sacras hujus S. Susannæ reliquias honorari. Præterea Papebrochius noster in Ms. Itinerario suo pag. 170 & 191 testatur, sibi Venetiis apud Franciscanos corpus S. Melitonis martyris una cum capite S. Susannæ ostensum esse. Sed cum ipse non addat & forte ipsimet possessores probare non potuerint, cujus S. Susannæ caput istud esset, prorsus ignoramus, an hæ reliquiæ ad S. Susannam nostram spectent. Denique Arnoldus Rayssius in suo Hierogazophylacio Belgico pag. 8 inter alias Sanctorum reliquias, quæ Namurci in ecclesia cathedrali conservantur, aliquid de capite sanctæ Susannæ recenset. Cum itaque in Martyrologio Romano præter hodiernam S. Susannam, duæ aliæ SS. Susannæ martyres annuntientur, & jam in Opere nostro tres ejusdem nominis Sanctæ præterierint, requirimus ab his aliisque possessoribus similium reliquiarum authentica testimonia, quibus probent, eas ad S. Susannam hodiernam pertinere. Multo magis talia exigimus a Parmensibus, qui hac die solenniter celebrant festivitatem S. Tiburtii & S. Susannæ nostræ, eo quod credant, sese sacra eorum corpora possidere, ut Ranuccius Picus in Theatro Sanctorum Parmensium pag. 136 & 141 testatur.

[Annotata]

* lege cœmeterio inter duas

§ II. Varia exemplaria & compendia Actorum, quæ eminentissimus Baronius propugnat.

[Habemus varia S. Susannæ Acta,] Majores nostri ad diem XVIII Februarii ex veteribus Mss. codicibus jam ediderunt magnam horum Actorum partem, excepto ultimo capite, quod præcipue ad S. Susannam nostram spectat, & quod huic diei reservarunt. Habemus hæc eadem Acta in duobus antiquis Mss. codicibus, quorum unum sub littera Q Ms. 6, alterum sub Q Ms. 7 in Museo nostro conservamus. Præterea nobis ad manum sunt tria eorumdem Actorum apographa, in compendium redacta, quorum primum desumpsimus ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris, quod fere ad verbum convenit cum Adoniana Actorum synopsi, quam mox infra exhibebimus. Secundum in tres Lectiones Officii ecclesiastici distinctum ex manuscripto ecclesiæ Audomarensis Lectionario prodit. Tertium denique Suessione accepimus, etiam in Lectiones ecclesiasticas divisum, quod Ludovicus Nicquet Cælestinus & Suessionensis bibliothecarius anno 1666 officiose ad præcessores nostros misit. Compendia illa satis inter se similia sunt, & diversis verbis eamdem rem narrant, ita ut si unum noris, omnia noris. Nihil hic dicimus de variis ejusdem Sanctæ Actis eorumve compendiis, quæ apud Petrum Equilinum, Mombritium, Surium, Gallonium, Tristanum typis excusa tum Latine tum vernacule leguntur.

[13] Acta S. Claudii & sociorum martyrum, jam ad diem XVIII Februarii a Majoribus nostris edita, [inter quæ ad majorem sequentium intelligentiam] cum gestis S. Susannæ connectuntur, iisque immiscentur. Ne igitur varia, quæ martyrium S. Susannæ præcesserunt, hic cum tædio lectoris repetere cogamur, ad clariorem rerum intelligentiam jam dabimus accuratam illorum epitomen ex Adone, qui ad tertium Idus Augusti haud dubie ex longioribus & antiquioribus Actis hæc ita contraxit: Eodem die Romæ, natale sanctæ Susannæ virginis & martyris sub Diocletiano & Maximiano Augustis, judice Macedonio. Fuit autem filia gloriosi presbyteri & martyris Gabinii, fratris Gaii episcopi & martyris, nobili satis orta progenie, quam pater nutriverat, & divinis Litteris imbuerat. Audiens itaque Diocletianus de puella, quod pulchritudine & sapientia præcelleret, misit ad Gabinium quemdam, qui erat ex genere ejus consobrinum suum, nomine Claudium, & petivit eam Augusto Maximino filio suo in conjugem. Veniens denique Gabinius ad filiam suam Susannam, rogavit interesse Gaium episcopum Urbis, avunculum ejus, & narravit eis, quomodo Diocletianus Augustus direxisset Claudium consobrinum eorum, ut Susannam filio suo Maximino in conjugem peteret: quæ Spiritu sancto corroborata, conjugium hujusmodi respuit; & respondens patri & avunculo dixit: Pater, scio, quia de ore tuo sum erudita; ut castitatem studeam servare, & pudicitiam Domino Jesu Christo exhibere. In ejus ergo timore jam constituta numquam coinquinabor virili commixtione; sed cui me semel tradidisti, ipsi servio, & in ipso confido: ipse enim novit conscientiam meam.

[14] Proinde Claudius ipse respondens ei & aperiens votum Diocletiani, [hic ex Adone præmittimus] cum nullo modo ejus animum potuisset inclinare, ut conjungeretur Maximino filio ejus; sed insuper eruditus & instructus in via Dei a beatis Gaio & Gabinio, pœnitentiam de sanguine Sanctorum, quem effuderat, poposcisset, baptizatus est una cum uxore sua, nomine Præpedigna, & filiis Alexandro & Cutia, & in tantum in fide convaluit, ut omnes facultates suas venderet, & pauperibus Christianis erogaret; & quoscumque adire poterat, qui in custodia tenebantur, victu & vestimentis relevabat, mittens se ad pedes singulorum, atque orationis gratiam ab eis tantum exoptans. Interea dum post mensem unum & dies sexdecim requiritur a Diocletiano, & responsum est ei, quod ægritudine teneretur, misitque fratrem ejus ad eum, nomine Maximum, Comitem rei privatæ, ut visitaret eum & ageret cum illo de puella Susanna. Veniens igitur Maximus invenit Claudium in cilicio orantem & obstupuit. Cumque rem, pro qua venerat, per ordinem enarrasset, perduxit eum Claudius ad domum beati Gabinii, & diligenter ei beatus Gabinius & sanctus Gaius viam Domini exposuerunt. Unde compunctus credidit Maximus & baptizatus est. Ab eadem vero die cœpit facultatem suam vendere per quemdam amicum suum, nomine Thrasonem, christianissimum togatum, qui occultus Christianus erat, quem ante multos annos beatus Gaius baptizaverat; qui circumiens nocturnis horis vicos & carceres, pauperibus Christianis necessaria ministrabat, & gesta eorum colligebat, memoriasque exornabat.

[15] Post dies quindecim nota facta sunt omnia Diocletiano, [exactum eorum compendium.] & misit Julium, qui Claudium & Maximum, Præpedignam & Alexandrum atque Cutiam puniret; Gabinium vero & Susannam vinculis constringeret. Et post dies quinquaginta quinque jussit Diocletianus, ut Susanna adduceretur ad Serenam uxorem suam, quæ occulte Christiana erat. Cum itaque hymnis & orationibus cum ea vacaret, & die noctuque in laude Dei psalmos recineret, nuntiatum est hoc Diocletiano. Tunc idem dixit Maximino filio suo, ut revocaretur Susanna ad patris sui Gabinii domum, & ibi abuteretur ea, ut ipsi liberet. Ipsa vero nocte, postquam revocata est, ingressus Maximinus in domum, ubi orabat Susanna, vidit nimiam claritatem super ipsam, & extimuit, & cursim rediit ad palatium. Diocletianus vero hoc arti magicæ deputans, misit Macedonium, quit eam constringeret infra domum ejus, ut sacrificaret qui dum vellet eam flectere, ut diis immolaret; exspolians eam cœpit fustibus cædere. Beata vero Susanna dicebat: Gloria tibi, Domine. Sicque beata virgo permanens in confessione Domini, gladio percussa est intra domum suam; & spiritum incontaminatum Deo reddidit. Ejus corpus collegit Serena Augusta noctu, & manibus suis cum linteaminibus & aromatibus ornavit, & posuit juxta corpora Sanctorum in cœmeterio Alexandri in arenario in crypta juxta sanctum Alexandrum tertio Idus Augusti. Sanguinem vero Martyris, qui effusus fuerat in loco domus suæ, velamine detersit, & posuit in capsa argentea in palatio suo, ubi die noctuque furtivis orationibus semetipsam Domino effundebat. Passa est autem tertio Idus Augusti.

[16] [Eminentissimus Cardinalis Baronius] Hoc Actorum compendium sive ipsa Acta prolixiora, quæ ab eruditis viris hodiedum impugnantur, eminentissimus Cardinalis Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 294 explicat & tuetur hoc modo: Qui sequitur annus Christi ducentesimus nonagesimus quartus novos Cæsares Constantium Chlorum & Galerium Maximianum consules habuit. His consulibus, tertio Idus Augusti Susanna Gabinii filia, Caii Papæ neptis, cum nuptias Maximiani renuisset, a Diocletiano affine tentatas, quod Christiana esset inventa, jussu ejusdem imperatoris in paternis ædibus capite truncata, martyrii palmam est consecuta. Hæc autem quo modo contigerint, ejus martyrii Acta declarant; quæ quidem in ecclesiis legi consueverunt, quibus & vetera quæque Martyrologia fidem adjiciunt. Ad ea autem elucidanda, quæ videri possunt ambigua, illud imprimis est intelligendum, Diocletiani filiam, quæ conjugio juncta fuit (ut dictum est) Galerio Maximiano Cæsari, haud diu post nuptias fuisse superstitem: nulla enim penitus exstat ejus memoria in antiquioribus monumentis; sed nec ex ea proles aliqua legitur esse suscepta. Pater autem ut filiæ defunctæ memoriam consecraret æternitati, Pannoniæ partem (sic inquit Ammianus) ejus nomine institui atque cognominari voluit. Sed & ejusdem Valeriæ nomine nuncupavit civitatem sitam ad ripam Danubii, ut Ennodius tradit; frequentior tamen est provinciæ Valeriæ mentio, quam civitatis: ejus enim post Ammianum Zosimus, & ex nostris S. Ambrosius meminerunt. Dicta est autem Valeria Pannoniæ ad distinguendam eam a Valeria provincia in Italia, de qua alibi a nobis fusius dictum est.

[17] [varias difficultates,] Diocletianus igitur, qui (ut demonstratum est) omnem adhibuit diligentiam, ut Galerium, quem creasset Cæsarem, affinitatis vinculis obligaret, & ob id coëgisset eum, quam duxerat, repudiare conjugem, atque filiam suam Valeriam sumere in uxorem; illius morte resoluto jam vinculo, quam in sua cognatione haberet gradu propinquiorem virginem, eam illi fœdere nuptiarum conjungere festinavit. Fuit hæc Susanna filia Gabinii, germani Caii Papæ, qui ambo Diocletiano sanguine conjuncti erant; consobrini nempe, iidemque ex Dalmatia oriundi. Quod vero ejusdem Susannæ Acta habeant, quæsisse Diocletianum uxorem Maximiano, vel, ut alii codices habent, Maximino (sed nil refert; nam utroque nomine dictus habetur) filio suo adoptivo: sane quidem peculiare principibus erat, ut, quem cuperent imperii successorem, eumdem in filium adoptarent. Nam sicut ipse Galerium Maximianum, ita & Maximianus Herculius collega adoptavit Constantium Cæsarem, quod panegyricus ipsi dictus testatur. Sane quidem & in alio panegyrico idem Galerius Cæsar filius nominatur Diocletiani imperatoris; quod non nisi per adoptionem legitime fieri potuit, cum nulla penitus Diocletiano proles mascula esset. Huic igitur, defuncta Valeria Diocletianus (ut dictum est) statuit Susannam matrimonio jungere. Quæ autem post hæc secuta sint, ejusdem martyrii Susannæ Acta declarant, quorum quatuor exemplaria nacti sumus, ex iisdemque alia prolixiora, alia vero breviora legimus, parum ab invicem discrepantia. Nos vero, quod diversis plane verbis eadem prope invenerimus esse narrata, ex iisdem hæc summatim desumpta describemus.

[18] Susannæ in primis stemma in eis sic deductum invenimus: [in his Actis occurrentes,] Maximum seu Maximinum Diocletiani fuisse germanum, eumque vita functum duos reliquisse liberos suos Caium atque Gabinium, quos Christianæ religionis professio ab ejusdem Diocletiani consuetudine segregavit. Duxit uxorem Gabinius, ex qua Susanna est orta; idemque postea, uxore defuncta, sacris Ordinibus initiatus, presbyteratu dignus est habitus: Caius vero, quod duxisset vitam cælibem, summo quoque sacerdotio auctus, & creatus est Urbis episcopus, totiusque simul Christianæ religionis antistes. Porro legimus in iisdem Actis, Gabinium egregia eruditione præditum, adversus gentiles scripsisse pro religione Christiana defensionem. Valeria igitur (ut dictum est) ex hac vita sublata, agit per Claudium propinquum Diocletianus, ut Susannam Galerio Maximiano jungat uxorem. Tum exponit irritam Claudii legationem, invictam S. Susannæ constantiam in proposito servandæ virginitatis, miram Claudianæ familiæ conversionem & gloriosum martyrium, aliaque nonnulla, quæ ad diem XVIII Februarii in Opere nostro fusius relata sunt, & ex superiori Adonis compendio satis intelligi possunt.

[19] Deinde eminentissimus Annalium ecclesiasticorum parens ad annum sequentem num. 2 gesta S. Susannæ sic speciatim prosequitur: [explicare nititur,] Dum autem Diocletianus de Susanna nepte sua Maximiano Cæsari matrimonio conjungenda initum semel consilium (quod dictum est anno superiori) implere satageret; & jam compertum habuisset Susannam refragantem, esse Christianæ religioni addictam, eamdem una cum patre Gabinio voluit custodiæ detineri, ut sic tam parentis, quam filiæ animum emolliret. Sed postquam quinquaginta & quinque dies ambo sic detenti fuissent, agit idem princeps cum Augusta conjuge, ut Susannam ad se perduceret, ejusque animi consilium exploraret, & a suscepta nova religione revocare studeret. Hisce eminentissimus Annalista immiscuit disputatiunculam de uxore Diocletiani, quam nomine Serenæ appellatam fuisse contendit, de qua controversia ad diem XVI hujus mensis agendum erit.

[20] [& authenticam illorum fidem] Denique eminentissimus scriptor ad eumdem annum Christi 295 num. 6 reliqua sic narrare pergit: Serena igitur jussu imperatoris Susannam accersens, tantum abest, ut eam conata sit a suscepta religione, quam & ipsa Augusta clam coleret, dimovere; ut eam in ipsius confessione vehementer corroborarit, & fortiter atque constanter agere hortata sit: nam ipsam apud se diebus plurimis detinens, una simul cum ea ex Christianorum instituto diu noctuque quæ erant Christianæ religionis officia frequentabat. Cum vero innotuisset imperatori, Susannam perstare in sententia de Christiana fide sectanda ac conjugio refutando, eamdem in Gabinii patris domum reduci mandat, ad quam Maximianus Cæsar, cui eam Diocletianus spoponderat, veniens vim virgini illaturus, resiliit correptus numine *, cujus fulgore eam ambiri atque custodiri cognovit. Sed totum magiæ tribuitur, cum Diocletiano, quod acciderat, aperitur. Quamobrem imperator, misso ad eam Macedonio, jubet eam occulte subjici quæstioni, & in refragantem animadverti. Abiit ille; convenit eam; admovet tripodem; jubet, ut thura offerat Jovis, quod statuerat, simulacro: sed detestata illa facinus, flexis genibus Deum est deprecata, ut abominabilem impietatem everteret. Quamobrem divinitus factum est, ut Jovis statua ab eorum oculis evanesceret, & alibi sit inventa in terra prostrata. Quæ cum a Macedonio renuntiarentur Diocletiano, jussit eam intra domesticos parietes gladio necari; quo percussa spiritum Deo reddidit, sicque gloriosam martyrii coronam laureæ virginitatis adjecit.

[21] [diversis argumentis] Quæ autem post hæc secuta sint, ipsa Acta habent his verbis: Ubi comperit Serena Augusta Susannam martyrium suum forti animo consummasse, gaudens noctu in ædes illius advenit, corpusque ejus propriis manibus curavit, linteo involvit, & aromatibus condivit opere prolinctorio, sepelivitque in arenario, in crypta apud sanctum Alexandrum, tertio Idus Augusti. Velum autem, quo sanguinem ejus abstersit, apud se in theca argentea retinuit, & diu noctuque erat furtivis precibus ibi orans. A die, quo Susanna percussa est, beatus Caius Papa in domo Susannæ, in loco ubi percussa est, jugiter obtulit Sacrificium pro ejus commemoratione. Erat conjuncta Caii domus cum ædibus sanctæ Susannæ & Gabinii patris ejus. Atque inde factum est postea, ut statio Christianorum in duabus illis ædibus fuerit instituta. Facta sunt hæc in sexta regione apud vicum Mamuri, ante forum Sallustii.

[22] [tueri conatur.] Mentio est de vico Mamuri seu Mamurci in regione sexta apud Sextum Rufum & Publium Victorem. At de statua Mamurii plumbea, quæ loco nomen dedit, celebris est apud antiquos scriptores memoria. Claruit Mamurius statuarius temporibus Numæ. Celebris atque frequens est mentio apud gentiles auctores de ædibus hortisque Salustii, in eadem regione positis. Perseverat hactenus nobilis memoria sanctæ Susannæ eodem in loco; sed quæ erat Caii illi propinqua, jam est vetustate collapsa. Mentio crebro fit in tabulis ecclesiasticis tituli sanctæ Susannæ; qui locus nostra ætate auctus est nobili monasterio sacratum virginum institutionis sancti Bernardi. Quomodo vero eamdem ex causa, tum pater Susannæ Gabinius, tum etiam Caius Papa subiere, eodem Diocletiano jubente, martyrium, dicemus anno sequenti, quo vetera monumenta contigisse testantur. Hactenus eminentissimus scriptor, cujus opinionem Majores nostri in illustrandis quorumdam Sanctorum Actis, quæ cum hac materia connexionem habent, secuti sunt, cum nondum prodiisset liber Cecilii vel Lactantii de Mortibus persecutorum, ut ex sequenti paragrapho apparebit.

[Annotata]

* forsan lumine,

§ III. Judicium, quod viri quidam eruditi contra eminentissimum Baronium de iisdem Sanctæ Actis tulerunt.

[Tillemontius] Tillemontius tomo 4 Monument. eccles. pag. 760 & sequentibus Acta S. Susannæ impetit variis levioris momenti argumentis, quibus utcumque responderi posset, & propter quæ prorsus fidem non abrogaremus illis Actis, quæ certe tantam habent antiquitatem, ut Adoni præluxerint, quemadmodum liquet ex compendio illius, quod paragrapho præcedente exhibuimus. Sed cum alii viri eruditi ante Tillemontium iisdem Actis opposuerint graves difficultates, quas dissolvere non possumus, eas ipsis auctorum illorum verbis hic proponemus, sicuti paragrapho præcedente totum eminentissimi Baronii ratiocinium ad eadem Acta propugnanda retulimus. Hoc modo ipse lector, auditis expensisque utrimque rationibus, facilius ac securius judicium de controversia ista ferre poterit.

[24] Primo audiamus Stephanum Baluzium, qui anno Christi 1679 opus Lucii Cæcilii sive Lactantii ex diuturnis tenebris in lucem produxit, [& Baluzius] & qui tomo 2 Miscellaneorum pag 378 ad caput 15 Operis istius notat, Valeriam, Diocletiani imperatoris filiam, nuptam fuisse Galerio Maximiano Cæsari, quæ miseram vitam traduxit post mortem mariti, inquit, & miserabili morte cum matre periit sub imperio Licinii, ut docet Lactantius in fine hujus operis. Tum ex hoc Lucii Cæcilii vel Lactantii testimonio contra opinionem eminentissimi Baronii sic argumentatur: Ex qua narratione pessumdatur omnino conjectura illustrissimi Cardinalis Baronii, qui ad annum CCXCIV scribit, filiam Diocletiani, quæ conjugio juncta fuit Galerio Maximiano, haud diu post nuptias fuisse superstitem, cum nulla ejus memoria exstet in antiquioribus monumentis, sed nec ex ea proles aliqua legatur esse suscepta.

[25] Addit deinde, patrem, ut filiæ defunctæ memoriam consecraret æternitati, [ex testimonio Lactantii] Pannoniæ partem ejus nomine institui atque cognominari voluisse, citatque in eam rem librum XIX Ammiani Marcellini. Verum id non dicit Marcellinus; sed tantum eam Pannoniæ partem ad honorem Valeriæ Diocletiani filiæ & institutam & ita cognominatam. Referam autem ipsa ejus verba: Valeriam venit partem quondam Pannoniæ; sed ad honorem Valeriæ, Diocletiani filiæ, et institutam et ita cognominatam. Porro nec institutam a Diocletiano nec cognominatam; sed a Galerio Maximiano, docet Aurelius Victor in libro de Cæsaribus: Provinciam uxoris nomine Valeriam appellavit.

[26] His ita constitutis, tamquam certa essent, addit Baronius, [Acta S. Susannæ impugnant,] Diocletianum, cum Valeriæ morte resoluta esset affinitas, quæ inter eum & Galerium contracta erat, quam in sua cognatione haberet gradu propinquiorem virginem, eam illi fœdere nuptiarum conjungere festinasse, Susannam nimirum filiam Gabinii, germani Caii Papæ; qui ambo Diocletiano sanguine conjuncti, erant, utpote nati ex fratre ejusdem Diocletiani, ut patet ex Actis ejusdem sanctæ Susannæ. Verum tota hæc historia ruit, ruente fundamento, super quo posita fuerat, id est morte Valeriæ, quam diu supervixisse Galerio constat. Adeo autem periculosi sunt magnorum virorum errores, ut hic Baronii lapsus plerosque viros doctos secum traxerit, Odoricum Raynaldum, Bollandum, alios. Post hæc ibidem agit de uxore Diocletiani, quæ in laudatis S. Susannæ Actis Serena appellatur, & quam nonnulli alio nomine compellant. Sed utrum ea fuerit uxor Diocletiani imperatoris, disquirere oportebit ad diem XVI Augusti, quo festum S. Serenæ in Martyrologio Romano occurrit.

[27] [quibus accedit Antonius Pagius;] Interim audiatur Antonius Pagius, qui in Critica historico-chronologica Annalium ecclesiasticorum ad annum Christi 294 num. 2 & sequentibus de hac materia sic disserit: Quod ait Baronius ex Actis sanctæ Susannæ, eam scilicet ad nuptias Galerii Maximiani nulla arte induci potuisse, eamque anno sequenti martyrio coronatam fuisse, & deinde patrem, ut filiæ defunctæ memoriam consecraret æternitati, Pannoniæ partem ejus nomine institui atque cognominari voluisse, verum esse non potest, ruente fundamento. super quo positum fuerat, id est morte Valeriæ, quam diu supervixisse Galerio, constat, ut observavit Baluzius vir doctissimus in notis ad Librum Lactantii de Mortibus persecutorum cap. 15, ubi Lactantius loquens de iis, quæ gesta sunt anno CCCIII, postquam Diocletianus persecutionem adversus Christianos excitavit, ait: Furebat ergo imperator Jam non in domesticos tantum, sed in omnes, et primam omnium filiam Valeriam, conjugemque Priscam sacrificio pollui coegit.

[28] [qui iisdem fere argumentiis] Imo tam Valeria quam Prisca Maximiano Augusto, anno CCCXIII exstincto, superstites fuere, ut infra ex eodem Lactantio cap. 50 demonstrabo. Deinde locus Ammiani lib. 19, quem Baronius citat, aliud non dicit, ut recte ibidem Baluzius, quam eam Pannoniæ partem ad honorem Valeriæ Diocletiani filiæ & institutam & ita cognominatam. Hæc Marcellini verba: Valeriam venit partem quondam Pannoniæ, sed ad honorem Valeriæ Diocletiani filiæ et institutam et ita cognominatam; non a Diocletiano, sed a Galerio Maximiano, ut tradit Victor de Cæsaribus: Provinciam uxoris nomine Valeriam appellavit. Ideoque hæc ad rem non faciunt, cum, Valeria vivente, id nomen ea provincia acceperit. Bollandus die XXIII Januarii (forsan Pagius indicare voluit diem XVIII Februarii, qua de martyrio Claudii & sodalium, cum gestis S. Susannæ connexo, in Opere nostro actum est) in Vita sanctæ Susannæ, eadem, quæ Baronius refert: neuter enim laudatum Lactantii Librum, summo historiæ ecclesiasticæ emolumento dein a clarissimo Baluzio publicatum, viderat.

[29] [refellit sententiam Baronii,] Quæ de sancta Serena, Diocletiani uxore, a Baronio dicuntur juxta fidem Actorum sanctæ Susannæ, corruunt ex dictis numero præcedenti; indeque constat, ea Acta vel in toto, vel saltem in parte, esse supposititia: etenim si Prisca, Diocletiani uxor, mater Valeriæ fuit, ut sane fuit, necesse est, eam Diocletiano nupsisse, antequam is fieret imperator; cum Valeria Galerio Maximiano juncta matrimonio sit anno CCXCII, ætatis suæ ut minimum duodecimo. Vixisse autem tum Priscam, matrem ejus, hinc certo colligitur, quod diu postea superstes fuit, & anno tantum CCCXIII exstincta est post victoriam, quam Licinius de Maximino reportavit. Baronius, licet Librum Lactantii de Mortibus persecutorum non vidisset, suspicabatur tamen, futuros, qui eam de Serena Augusta historiam in dubium revocarent; quod nulla penitus de ea mentio alibi habeatur, neque apud scriptores ethnicos, neque in antiquis inscriptionibus; ac tamquam ei difficillimæ quæstioni finem imposuisset, interrogat litteratulos, si his displiceat nomen Serenæ Augustæ, ut dicant, quonam alio nomine Diocletiani conjux Augusta ab antiquioribus dicta inveniatur, & cum non invenerint, non faciant de nomine controversiam.

[30] Verum huic interrogationi satisfactum est cumulatissime, [ac dubiis ejus solide respondet.] inquit Baluzius loco citato, ubi & rejicit Hadriani Valesii opinionem in defensionem Disceptationis suæ de Basilicis, ubi colligit ex Anastasio Bibliothecario in Vita Vigilii Papæ, Eleutheriam vere Diocletiani uxorem fuisse. Sed cum certum sit, Diocletianum toto principatus sui tempore aliam uxorem non habuisse, quam Priscam, locus Anastasii, ubi de Diocletiano & Eleutheria sermo, corruptus. Corrupta & Acta sancti Georgii martyris, in quibus agitur de sancta Alexandra Diocletiani conjuge, licet Henschenius & Papebrochius tomo III Sanctorum mensis Aprilis die XXI de sancta Alexandra, tamquam si Diocletiani uxor fuisset, loquantur, asserantque, Serenam, priorem Diocletiani uxorem, circa annum CCXCVI exstinctam, coli XIX mensis Augusti (lege XVI Augusti, ad quem diem S. Serena in Martyrologio Romano refertur;) Alexandram vero, alteram ejus conjugem, anno CCCIII gloriosam ad cælum evolasse, ejusque sacram memoriam celebrare Græcos die XXI Aprilis; ac denique afferant encomium, quod Alexandræ tribuitur in perantiquo Menologio Basilii Porphyrogeniti imperatoris seculo Christi X conscripto, aliaque ex Græcorum Menæis: non enim Lactantii Librum viri doctissimi viderant, cum hæc scripsere.

[31] At Papebrochius postea vidit illum Lactantii Librum, [Papebrochius, viso Lactantii libro, varia proponit effugia,] ubi primo in lucem prodiit, & propterea in Commentario prævio ad Acta SS. Theodoti & sodalium martyrum die XVIII Maii, tomo IV istius mensis pag. 149 lectorem ita monet: Adde, quod ex eodem Lactantii Libro etiam constet, Diocletiano, cum ista agerentur, Priscam conjugem filiamque Valeriam fuisse, & utramque vixisse usque ad annum CCCXIII. Quid ergo Alexandræ in Passione sancti Georgii; quid Serenæ in Actis sanctæ Susannæ nominatis Diocletiani uxoribus fiet? An dicemus, concubinas ejus fuisse? An omnino confictas fatebimur, adeoque eliminandas ex Sanctorum fastis? Licebit majori cum otio id examinare ad XI Augusti. Interim placuit hæc indicare, ut appareat, nos non ita mordicus adhærere semel constitutis, quin, nova aliunde oblata luce, parati simus illa retractare.

[32] Mihi non placet effugium istud, quo Alexandra & Serena dici possent concubinæ, [inter quæ unum non placet,] quas Diocletianus præter uxorem suam Priscam habuerit. Equidem non ignoro, interdum talia divinæ gratiæ miracula evenisse, ut pellices seu concubinæ gentilium imperatorum ad Christianam fidem & sanctiorem vitam converterentur: teste enim S. Joanne Chrysostomo, inter alias causas crudelissimus Nero principes Apostolorum Petrum & Paulum martyrio affecit, quia pellices suæ ab illis ad Christianam fidem & ad servandam deinceps pudicitiam inductæ fuerant. Sed ex communi veterum scriptorum testimonio videtur Diocletianus superstitioni, crudelitati & avaritiæ potius, quam libidini, deditus fuisse. Præterea Alexandra & Serena nomine imperatricis vel Augustæ appellantur, quo titulo pellices imperatorum ornari non solent. Ceterum quid de his duabus Sanctis censendum sit, in fine hujus paragraphi indicabimus, postquam judicium unius alteriusque viri eruditi retulerimus.

[33] [ideoque cum Nicolao le Nourry,] Nicolaus le Nourry, eruditus monachus Benedictinus, Dissertatione in Librum Lucii Cecilii Lactantii cap. 9 art. 1 ad rem nostram sic scribit: Quam sæpe ab antiquis auctoribus Valeriæ, Diocletiani filiæ, tam raro uxoris ejus Priscæ mentio facta est. Scimus quidem hujus imperatoris conjugem in quibusdam Sanctorum Actis Serenam, in aliis Alexandram vocari. Sed hæc Acta nec vera jure sane merito videntur nec sincera. In Gestis præterea Pontificalibus, ab Anastasio editis, appellatur Eleutheria, & in vetustissimo eorum codice Leutheres. At id sola horumce gestorum scriptoris testimonio nititur: Prisca porro a Cecilio nostro cognominatur. Sed utrum potiori jure, eaque pluribus nominibus nuncupata sit, ab aliis eruditioribus libenter audiemus. At quocumque demum nomine hæc imperatrix, sive legitima Diocletiani uxor, appellata fuerit, ex testimonio Lactantii constat, eam diis sacrificasse. Neque Lactantius usquam meminit de posteriori hujus impietatis pœnitentia, quam certe cum opprobrio Christianæ religionis non tacuisset, dum præsertim violentam hujus imperatricis ejusque filiæ mortem diserte enarrat. Deinde laudatus scriptor Benedictinus ita pergit: Ceterum Diocletianus ex hac uxore sua filiam suscepit Valeriam, quam in matrimonium, ut infra ostendemus, collocavit Maximiano Galerio, cum ipsum Cæsarem imperiique sui participem fecit. Hic vero, cæsis, ut scribit Aurelius Victor, immanibus sylvis, ac Peltonæ apud Pannonios lacu in Danubium immisso, provinciam nomine uxoris suæ Valeriam voluit appellari. Suffragatur huic opinioni Ammianus Marcellinus, qui litteris mandavit, eam provinciam sic fuisse cognominatam in Valeriæ Diocletiani filiæ honorem. Exstat porro in gazophylacio regio istud ex ære secundi moduli numisma, quod acceptum referimus amantissimo sodali nostro Anselmo Bandurio, qui illud aliaque plura non sine eruditis observationibus publicam in lucem brevi emissurus est.

[34] [Anselmo Bandurio, aliisque viris eruditis] Hisce subjungit ipsum Galeriæ Valeriæ numisma, quod Anselmus Bandurius anno 1718 inter numismata imperatorum Romanorum tomo 2 pag. 146 etiam expressit, præfixa ejusdem miseræ principis Vita, quæ cum supra memoratis concordat. Laudatus Bandurius pag. 43 proxime citati tomi agit de Prisca, cujus nullum numisma invenitur, & de qua brevem notitiam suggerit his verbis: Prisca Diocletiani uxor, ex Cecilio tantum nota, a nonnullis scriptoribus Serena, ab aliis Alexandra, ab Anastasio Eleutheria appellatur. Christianam fuisse, recentiores quidam volunt, quorum conjectura nullo satis certo argumento nititur: sed avitis superstitionibus anno CCCII operatam constat, quo anno nostros exagitari cœptos suo loco observavimus. Diocletianum Salonas recedentem secuta; deinde, sed incertum quo tempore, Valeriæ filiæ, Galerii Maximiani conjugi, comitem se dedisse videtur, quæ, cum viro orbata esset, in Syriam a Maximino amandata est, Diocletiano frustra eam repetente. Tyranno denique cæso, cum per varias provincias quindecim menses plebeio habitu pervagata esset, postremo Thessalonicæ comprehensa, Licinii jussu una cum matre capite plexa est extremo anni CCCXIV.

[35] Omnibus his rerum ac temporum circumstantiis mature expensis, [contra heteroclitam Ilbachii opinionem] ingenue fatemur, historiam Actorum nostrorum cum testimonio Lucii Cecilii vel Lactantii a nobis conciliari non posse: nam imitari non volumus Odoacrem Ilbachium, qui, cum nodos illos solvere non possit, eosdem desperabundus scindit, & in Actis Martyrum vindicatis lib. 3 cap. 10 & Opus Lucii Cecilii seu Lactantii de Mortibus Persecutorum temere vocat supposititium, etiamsi illud communi totius litterati orbis applausu exceptum fuerit, & hodiedum ab eruditis omnibus magno in pretio habeatur. Non est operæ pretium, heteroclitam & singularem hujus scriptoris opinionem pluribus argumentis refellere, cum potius explosionem doctorum hominum quam refutationem mereatur. Sinamus itaque hunc bonum virum, & ad quælibet credenda promptum, sub obscuro nominis sui anagrammate latere, ac contra eruditos omnes sibi soli sapere.

[36] Nos interim assentiemur doctissimo Antonio Pagio, [potius censemus,] qui in Critica Historico-chronologica Annalium ecclesiasticorum ad annum Christi 295 num. 2 sic recte judicat: Refert Baronius ex Actis sanctæ Susannaæ martyria Maximi Comitis rei privatæ, Claudii clarissimi ejus fratris, Præpedignæ Claudii uxoris, Alexandri & Cutiæ filiorum, quæ & leguntur in Martyrologio Bedæ vulgato; imo & in veteri Martyrologio Romano, a Rosweydo edito, ad diem XVIII mensis Februarii, ad quem diem Bollandus exhibet partem Actorum sanctæ Susannæ, in qua de his omnibus Sanctis martyribus sermo est. Verum jam anno superiori præfata sanctæ Susannæ Acta sincera non esse, sed a posterioribus scripta diximus, quia Spondanus, cujus ordinem in prima hujus tomi editione sequebamur, sanctæ Susannæ martyrium in eumdem annum retraxit. Susanna itaque, Serena, Maximus Comes rei privatæ, aliique mox memorati morte quidem a Diocletiano in fidei Christianæ odium mulctati; sed quæ de iis posteriores scriptores retulere, vel ex toto, vel ex parte, fabulosa.

[37] Franciscus Pagius in Breviario Pontificum Romanorum tomo 1 pag. 59 & sequente hanc patrui sui Antonii sententiam ita confirmat: [Acta illa esse partim supposititia,] Nec obstat, quod Baronius ex libro Pontificali & ex Actis sanctæ Susannæ scribit, Caium nempe cum fratre Gabinio, patre sanctæ Susannæ, martyrio coronatos esse, quod Diocletianus, mortua Valeria filia, Galerii Maximiani uxore, ut hunc sibi magis conciliaret, illi voluisse nuptiarum fœdere conjungere Susannam, quam in sua cognatione haberet gradu propinquiorem, utpote filiam Gabinii, filii Maximi seu Maximiani, Diocletiani germani: illud enim subsistere non potest, cum certum sit, Valeriam Galerii Maximiani conjugem marito supervixisse, ut observavit Baluzius in notis ad Librum Lactantii de Mortibus persecutorum; indeque constat, sanctæ Susannæ Acta, vel in toto, vel in parte esse supposititia. Novissime etiam Joannes Vignolius, qui Romæ anno 1724 Librum Pontificalem edidit, ac Benedicto XIII Pontifici dedicavit, de authentica eorumdem Actorum fide videtur dubitare: cum enim in notis ad hunc Librum pag. 67 retulisset, S. Caium Papam & S. Gabinium presbyterum laurea martyrii coronatos esse propter S. Susannam, cujus animum a nuptiis Galerii Maximiani Cæsaris averterant, prudenter hæc addit: Ita enim ejus Acta (quæcumque sint, alii viderint) rem istam exponunt. Nunc judicium nostrum de his Actis candide proferamus.

[38] [etsi non dubitemus de legitimo cultu Martyrum, qui in iis memorantur.] Imprimis favile credimus, illustrem quamdam virginem, nomine Susannam, filiam S. Gabini presbyteri, & forsan S. Caii Pontificis ex fratre neptem, oblatas nobilis ethnici nuptias recusasse, ac propterea de professione fidei Christianæ invide accusatam, domique suæ capite truncatam fuisse. Hæc Actorum substantia cum supra allatis verbis Usuardi, & annuntiatione hodierni Martyrologii Romani haud difficulter componi potest. Sed insuper suspicamur, Acta hujus præclaræ Virginis & martyris (si umquam copiose conscripta fuerint) injuria temporum aut in posteriori sævissimaque Diocletiani persecutione periisse, & post aliquot secula imperitum scriptorem iis deperditis pro arbitrio suo substituisse alia, quibus pro genio sui seculi & ad ornatum immiscuerit ea, quæ de Maximiano & Serena Augusta narrantur. Ut ut est, ex his omnibus cum Pagio concludimus, S. Susannam aliosque martyres, in his Actis memoratos, legitimum & immemorabilem habere cultum, quem ex antiquis Martyrologiis abunde stabilivimus. Jam tantum superest, ut legas ipsa Acta, consuetis annotationibus illustrata, eaque cum Commentario prævio studiose conferas.

ACTA
auctore anonymo,
Ex antiquo Ms. codice Fuldensi, qui in Museo nostro sub littera Q Ms. 6 conservatur, & quem cum aliis Mss. contulimus.

Susanna virgo martyr Romæ (S.)

BHL Number: 7937

EX MSS.

[Sancta nuptias nobilis ethnici respuens,] Post dies quinquaginta quinque jussit (Diocletianus) Serenæ a uxori suæ, ut adduceretur ei Susanna, ut mores ejus flecteret; quæ cum vidisset milites ad se venire, oravit Dominum dicens: Domine, ne derelinquas ancillam tuam. Et adducta Susanna ad Serenam Augustam, adoravit eam Serena Augusta in introitu ejus. Susanna autem prostravit se in pavimento, & dixit Serena ad Susannam: Gaudeat in te Christus Dominus noster. Et cum cognovisset, quia Christum invocavit, hoc dixit: Gratias ago Deo meo, quia in omni loco dominationes ejus sunt. Et fuit cum Serena Augusta Susanna multis diebus. In ipsis diebus die noctuque Susanna hymnis & orationibus non cessabat Domino adsistens gratias agere. Imperator autem Diocletianus semper sperans, quod Susanna ad conjugium filii sui Maximini b per Serenam declinaretur, misit quemdam Curtium familiarem ad Serenam Diocletianus Augustus dicens: Jungamus puellam filio meo Maximino per tuam industriam. Serena dixit ad Curtium: Nisi voluntas fuerit, non est congrua conjunctio *; quia ego non cognosco amorem puellæ juxta filii tui consortium. Puella vero die noctuque lacrymabiliter in laudem Dei sui non cessabat vocem psalmorum canere, sicut faciebat pater ejus Gavinius c presbyter. Hoc nuntiatum est Diocletiano Augusto.

[2] Tunc Diocletianus Augustus furore plurimo accensus jussit Maximino, [eidem violenter stupranda traditur,] ut revocaretur ad domum patris sui Gavinii presbyteri dicens: Non coinquinetur palatium nostrum; sed in domo patris sui ibidem ea utere, sicut desideras, & relinque eam. Eodem tempore dimisit eam. Respondit Serena dicens: Qui liberavit famulam suam Susannam priorem, liberet & te, & sit tibi auxiliator, dans ei pacem cum gloria. Veniens autem Susanna cum duabus mulieribus in domum suam introivit, & jactans se in pavimento, cœpit orare Dominum Jesum Christum. Ipse autem noctu veniens ad eam Maximinus, introivit in cubiculum, ubi orabat Susanna, & in ingressu ejus apparuit angelus Domini supra Susannam: ille autem videns claritatem tantam, timuit, & cursim fugit ad palatium, & non contigit eam, & narravit omnia patri suo Diocletiano Augusto. Dixit autem Diocletianus Augustus: Hoc genus non est, nisi ars magica, & misit Curtium, & jussit ut in domo sua eam audiret amplissime. Veniens Curtius cœpit magis ac pavere.

[3] Eodem tempore Diocletianus Augustus introivit ad Serenam uxorem suam, [sed ab angelo contra vim illam defensa] & cœpit cum ea habere altercationem de Christi adventu, & de idolorum cultura: & dum convictus d fuisset a Serena, convertit se ad Sulannæ disciplinam, dicens ad Serenam: Quare ita egisti, ut non consentiret puella prudens & pulcra filio meo in conjugium. Serena dixit: Quia elegit melius, quod nobis filius tuus in relatione sua enarravit, lumen æternum, quod Maximinus enarrare non tacuit. Iratus Diocletianus Augustus misit ad quemdam Macedonium sacrilegum paganum, cui hoc præcepit dicens: Coarcta eam in domo sua, ut sacrificia diis offerat; tamen occulte propter mansuetudunis nostræ invidiam.

[4] Veniens autem Macedonius introivit in domum ejus in regione Salustii, [jubetur sacrificare simulacro Jovis,] & cœpit coarctare eam ad sacrificium, deferens deunculum aureum Jovis, & mensam tripodam. Cum vidisset hoc Susanna insufflavit, & flectens genua, ad Dominum dixit: Domine, ne videant oculi mei dæmonum thecas; sed consolare ancillam tuam. Tunc dixit Macedonius ad eam: Erige te a terra, & adora deum Cæsaris. Erigens caput suum Susanna ad cælum, subito simulacrum nusquam comparuit. Tunc Macedonius dixit ad eam: Cupiditas auri seduxit te, & in impetu cupiditatis clarefecit te; tamen gratias ago tibi, quia nisi amore deorum non furata esses eum. Illa autem consignans pectus suum dixit: Dominus misit angelum suum, & tulit eum a facie mea, ne polluerentur oculi mei.

[5] Eadem hora introivit unus de servis Macedonii, & nuntiavit Jovem aureum in platea ante palatium Salustii jacentem. [quod precibus suis abigens, martyrio coronatur,] Accensus ira Macedonius ipse manibus suis exspolians eam, cœpit eam fustibus cædere. Susanna autem gaudens dicebat: Gloria tibi Domine. Dixit ad eam Macedonius: Consule tibi, & sacrifica. Illa autem consignans pectus suum dicebat: Ego Deo meo me ipsam desidero sacrificium offerre. Eodem tempore Macedonius renuntiavit Diocletiano Augusto rem gestam, & quomodo Jovis simulacrum expulsum est, & confractum in platea & reductum fuisset. Tunc jussit Diocletianus Augustus, ut ubi intra domum sua juxta domum Gaii episcopi gladio puniretur; quæ percussa intra domum suam emisit spiritum.

[6] [& honorifice sepelitur.] Hoc cum audisset Serena Augusta cum gaudio noctu veniens collegit corpus sanctæ Susannæ martyris, & sanguinem, quem effuderat in eodem loco, cum suo velamine detersit, & posuit in capsam argenteam in palatio suo, ubi die noctuque furtivis vicibus orare non cessabat; corpus autem sanctæ Susannæ ipsa manibus suis ornavit cum linteaminibus & cum aromatibus, & posuit juxta corpora sanctorum in cœmeterio Alexandri in Arenario, in crypta juxta sanctum Alexandrum, juxta civitatem Figlinas e tertio Idus Augustas. Ab eodem die cœpit beatus Gaius episcopus in eamdem domum introire, ubi gladio fuerat percussa, & Sacrificium Domino Deo suo offere pro commemoratione beatæ Susannæ populo. Quia domus ad domum beati Gavinii presbyteri jungebatur beati Gaii episcopi, ab eodem tempore jam tale erat signum Christianis, & statio deputata in duas domos f, quod est usque in hodiernum diem. Factum est autem hoc Romæ in regione sexta juxta vicum Mammurtini g * ante forum Salustii, regnante Domino in universo mundo cum Patre & Spiritu sancto, Domino nostro Jesu Christo in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a In Commentario prævio de Serena satis dictum est, & circa illam plura discutienda erunt ad diem 16 Augusti, quo annua ejus memoria in Martyrologio Usuardino & Romano celebratur.

b In aliis Mss. pro Maximini legitur Maximiani. Baronius supra apud nos § 2 Commentarii prævii num. 17 notat, utrumque illud nomen promiscue scribi, eoque Galerium Maximianum designari. Sed hic dici non potest filius Diocletiani, nisi adoptivus, ut eminentissimus scriptor ibidem fatetur.

c Alibi vocatur Gabinus vel Gabinius, cujus Acta ad diem 19 Februarii Majores nostri utcumque illustrarunt.

d Quandoquidem Serena erat occulte Christiana, ut alibi in iisdem Actis dicitur, satis mirari non possum, quod de Christi adventu & de idolorum cultura tam aperte disceptaverit, ut Diocletianus ab ea convictus fuerit. Hæc itaque non videntur satis cohærere.

e De hoc loco in Commentario prævio num. 7 & 8 satis superque disputatum est.

f Titulus ille ad duas domos num. 5 & 6 Commentarii prævii etiam abunde explicatus est.

g Vicus Mamurri vel Mamuri ab aliis appellatur, & a statua Mamurri fabri nomen accepit, ut in Commentario prævio num. 5 exposuimus.

* al. corona junctio, vel corona conjugio;

* al. Mammuri

DE SS. MARTYRIBUS ANONYMIS
NICOPOLI.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Martyres anonymi Nicopoli (SS.)

J. B. S.

Inter alias annuntiationes in codicibus illis suspectas, de quibus in Prætermissis egimus, hæc satis secura videtur, tametsi nullum Martyrem nominet. Verba sunt: In Nicopoli, passio multorum Martyrum, quorum nomina Deus scit, quomodo & alibi classes Martyrum anonymorum connectit hoc Martyrologium; quorum nomina solus Deus scit. De ipsa positione seu martyrii loco Florentinius merito dubitat, ita Observans: Quæ vero Nicopolis sit inter plures hujus nominis urbes, affirmare difficile est. In Nicopolim Thraciæ sive Bythiniæ propenderem, quod ibi major, temporibus præsertim Diocletiani, fuerit Martyrum carnificina. Valeat conjectura, cui quod superaddamus, non occurrit.

DE S. DIGNA VIRGINE
TUDERTI IN ITALIA.

[Commentarius]

Digna virgo martyr Tuderti in Italia (S.)

J. B. S.

Nullis antiquis Fastis aut Martyrologiis innotuit hæc S. Digna virgo Tudertina, [Signata in Romano,] signata primum hoc die a Baronio in Martyrologio Romano: Tuderti, S. Dignæ virginis, pro qua citat vetera monumenta Mss. ecclesiæ Tudertinæ, quæ inde se accepisse testatur; de eadem etiam agens in Annalibus tomo 2 ad annum 303, ubi inter plurimos alios sanctos, plerosque Martyres, & ipsa connumeratur, sed solo ferme nomine cognita. Pluscula suggessit Ferrarius ex Officio ecclesiæ Tudertinæ anno MDCVI Romæ approbato, quæ hic describenda censui, cum aliunde nihil traditum reperire potuerim præter gloriam posthumam, in translatione reliquiarum ejus cum aliis multis potissimum consistentem, quam habes non semel repetitam in Commentario de S. Romana ad diem XXIII Februarii. Hic igitur Ferrarii textum in Catal. SS. Italiæ protulisse sufficiet. Sic habet:

[2] [laudatur a Ferrario.] Digna virgo Tudertina, Diocletiano & Maximiano imperatoribus, admiranda pietate Christianam religionem colens, virginitatem Christo dicatam integram etiam mente conservare studebat. Ea humilis erat, in oratione frequens. Cum vero persecutio in Christianos invalesceret, ejus declinandæ causa cum diutius eam ferre non posset, sæpius Deum precata, ut se a tantis malis eriperet, huc illuc latitando in solitudinem se recepit: ubi vitam in orationibus, vigiliis, jejuniis, cælestique conversatione traducens, miraculis, quibus sanctitas illius comprobata est, plurimis claruit. Denique in morbum incidens, brevi ad Sponsum III Idus Augusti evolavit. Cujus corpus Tuderti in basilica S. Fortunati condigno honore requiescit. Subditur hexastichon ad S. Dignæ nomen alludens, in quo nihil magnopere video lectoris attentione dignum.

DE S. RUFINO MARTYRE
MARSORUM IN ITALIA EPISCOPO

Sec. IV.

COMMENTARIUS CRITICUS.

Rufinus M. Marsorum in Italia episcopus (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. S. Rufinus M. qui XXX Julii colitur ab hodierno S. Rufino distinguendus.

In eosdem scopulos relabimur unde vix bene emerseramus die XXX Julii, [Inter Rufinos distinctio] ubi de S. Rufino Assisiensi martyre agendum fuit. Frustra rogati sunt Assisienses, lucem aliquam nempe tolerabiliora monumenta suggererent, unde id solvi posset, quod ibi a nobis quæsitum est, Unusne an plures sancti Rufini Assisii celebrentur, quibusque diebus singuli? De Martyre, quem dicta XXX Julii retulimus, dubium mihi quidem non est quin is indicetur quem in celebri descripto a nobis sermone laudavit S. Petrus Damianus, dum ita scripsit: Beati igitur hujus Martyris corpus de suburbio Assisiensis oppidi, ubi antiquitus fuerat positum, intra mœnia postmodum fuit gentilis impetus terrore translatum: ubi & Ughellum refutavimus rotunde asserentem, quod Hugo episcopus anno 1050 corpus S. Rufini transtulerit. Habes ibidem num. 4 rejectam Ferrarii assertionem, qua eodem die alium S. Rufinum obtrusit, ab eo S. Martyre toto cælo diversum.

[2] [æque ac confusio vitanda;] Superest modo quærendus Episcopus, qui Assisii etiam martyrio coronatus sit, de quo ita Jacobillus de Sanctis Umbriæ tom. 1 a pag. 701: Vita S. Rufini martyris, episcopi populi Marsorum, qui sanctam fidem Assisii plantavit & in ea civitate martyrio affectus & sepultus, ejusdem protector est. Videtur hic satis aperte collusisse Jacobillus cum Ughello, quem audire juvat sub titulo de Marsorum episcopis tom. 1 a col. 955, ubi primo loco Rufinum collocat, longiorique oratione nescio quæ Acta commemorans; Et hæc quidem sunt, inquit, quæ summatim de vita S. Rufini videntur posse adferri. Acta porro illa quanti facienda sint & Baronius pridem & Ughellus ipse satis declarant; mihi certe tanti non sunt, ut ea huc velim adducere: ea nobis hic sola dirimenda est quæstio, jam a tanto tempore proposita Unusne an plures sancti Rufini Assisii celebrentur? Loquamur pressius: Num is quem dedimus XXX Julii cum eo qui hoc die colitur sit confundendus? De aliis enim Rufinis Assisinatibus, quos Ughellus ibidem commemorat, hic non agitur. Audi ipsum loquentem:

[3] Unum autem tantum Rufinum esse, qui tam Marsos quam Assisinates in Umbria illustraverit Euangelio, [in quo Ughelli opinio] ac Antistes utrisque præfuerit populis, PRO CERTO HABEO, tametsi monumenta Mss. utriusque ecclesiæ de genere mortis locoque videantur discrepare, in ceteris tamen conveniunt. S. Petrus Damianus in suis sermonibus, illorum temporum haud satis peritus, duos Rufinos invexisse videtur cum narrat in XXX diem Julii ejus mortem incidisse, affirmatque, eadem die Assisii ejus festum celebrari solere. Quamobrem Martyrologium Romanum authoritate Petri Damiani innixum S. Rufinum retulit in hanc diem tamquam episcopum Assisinatem, in XI vero diem Augusti alterum Rufinum Marsorum episcopum, cum tamen constet, utriusque Rufini Acta vel simillima vel eadem esse, atque apud Marsos Assisiumque XI die Augusti festum S. Rufini celebrari cum iisdem lectionibus officioque in quibus narratur, primum Marsis deinde Assisinatibus eumdem Rufinum episcopali munere insignitum præfuisse. Perperam igitur unus idemque in duos fuisse dissectus videtur ex petri Damiani errore.

[4] Bona Ughelli venia, nec S. Petrus Damianus duos Rufinos invexit, neque Martyrologium Romanum S. Rufinum retulit in hanc diem (XXX Julii) tamquam episcopum Assisinatem. [refellitur] En ipsissima ejus verba: Assisii in Umbria, S. Rufini martyris, in notis autem: Exstat de eodem sermo S. Petri Damiani. Ex toto autem S. Petri Damiani sermone, quem ad istum diem dedimus, nec verbum extuderis unde de Episcopo vel remotissime agi intelligatur. Ut quid igitur tanto conatu insurgit ut S. Damianum & ex ipso Baronium de geminato S. Rufino episcopo accuset? Sinat, obsecro, sanctum Martyrem, de cujus solo labro vel urna lapidea inter Hugonem episcopum & cives Assisinates anno 1050 disceptabatur, cultu suo gaudere tamquam simpliciter Martyris, Episcopum vero ab eo diversum audacter statuat, de quo non XI sed XIII seculo reperto ne quidem somniare potuit Damianus. Testem ipsum Ughellum advoco in Vidone Assisiensi episcopo dum ita loquitur: Meruitque S. Rufinum primum Assisii episcopum & martyrem invictum, qui ad eam diem mortales latuerat, reperire, repertumque in Cathedrali honorificentiori loco collocare die III mensis Augusti MCCXII.

[5] Habes hic S. Rufinum primum Assisiensem episcopum & martyrem invictum, habes seculo primum tertio decimo repertum ejus sacrum corpus, tumque in ipsa Cathedrali totius populi venerationi expositum quod ante eam diem mortales latuerat. [& Assisinat. sui tribuuntur.] At certe non latuerat sanctus ille Martyr synonymus de quo in sermone suo loquitur S. Damianus, utpote cujus urnam (num. 6) corripientes septem homines ad S. Rufini basilicam tanta celeritate provexerunt. Exstabat itaque Assisii seculo illo undecimo notissima S. Rufini basilica a populo in tanta veneratione habita ut Hugone episcopo loci nequidquam repugnante, eo etiam repertam ejus urnam detulerint, qui proinde alius omnino censeri debet ab eo S. Rufino episcopo, qui duobus post seculis primum repertus est & in Cathedrali depositus. De priori illo quem proprio natali die XXX Julii retulimus, dicta sunt quæ dici potuere ex S. Petro Damiano, nunc disquirendum superest, quis ille sit S. Rufinus episcopus item & martyr, qui hac die XI Augusti in Martyrologio Romano refertur.

§ II. S. Rufinus, qui hoc die Assisii colitur, videtur dicendus Marsorum episcopus.

[Qui hoc die colitur,] Hodierna annuntiatio Martyrologii Romani his plane verbis concipitur: Eodem die passio sanctorum Rufini Marsorum episcopi & sociorum sub Maximino imperatore. Ad quam hic omnino præmittenda Baronii notatio in hæc verba: Agitur de eodem (Rufino episcopo) hac die in ecclesia Marsicana. Legi tam ejus quam S. Cæsidii ejus filii martyrii Acta ab eadem ecclesia accepta, quæ tamen non levi indigent emendatione. Reperimus vero alia illis fideliora, sed imperfecta, nobis impartita ab ecclesia Pistoriensi, producta tantummodo usque ad Rufini carcerem, in quem Romæ detrusus fuit. Cetera autem quæ desiderabantur in primo exemplari, ab alio aliquo superaddita, qui maluit ea suo ingenio ad finem perducere, quam relinquere imperfecta … Vetus traditio prædictæ ecclesiæ & antiqua monumenta contradicunt; quibus constat S. Rufinum una cum Silone & Alexandro apud Reate fuisse truncatum capite tertio Idus Augusti, Cæsidium autem passum esse Transaquis apud lacum Fucinum pridie Kal. Septembris. Viget ibidem utriusque martyris religiosa memoria multis miraculis illustrata. Hinc manifeste colligitur, in Actis illis quæ vidit Baronius, nullam prorsus Assisii fieri mentionem.

[7] [Marsis videtur vindicandus,] Neque vero a dictis multum dissentit Ferrarius, sic sua torquens, ut a Baronio non videatur velle discedere. En ejus textus: Rufinus episcopus Marsorum, cum Maximino Imp. fidem D. N. I. C. gentilibus in Marsicana civitate prædicaret, a Luciano quodam Imp. ministro, qui ex Piceno Romam per Valeriam transibat, cum apud Arcum Augusti ab urbe Roma ad 75 M. P. distantem, magnam populi multitudinem ad Rufini prædicationem conversam vidisset, apud Imp. delatus est, una cum Cæsidio presbytero qui Transaquis prædicabat. Is Ascanium Cornicularium eo misit: qui Rufinum vinctum Romam perductum carcere inclusit, Cæsidius vero cum Rufinum captum & Romæ in custodia detineri accepisset, ad Urbem veniens, Rufinum nocte allocutus, ad eum per fenestram ingressus est. Post aliquot dies e carcere cum aliis Christianis emissi, Rufinus ad propriam ecclesiam reversus est. Cumque prædicatione & signis multos ex gentilibus in dies converteret, iterum ab idolorum cultoribus captus una cum Alexandro & Silone varie exagitatus, tandem apud Reate capite truncatus martyrium consummavit III Idus Augusti.

[8] Multa ibi citat Ferrarius, longe plura Jacobillus, quæ utinam ex fontibus ipsis clarius liceret perspicere. [semotis variis adjunctis] Verum ut ut ea sint, certe Jacobillus & a Ferrario & a Baronio recedit quam longissime, ut ex solo ejus titulo superius relato, satis aperte ostenditur. Repetamus verba: Vita S. Rufini martyris, episcopi populi Marsorum, qui sanctam fidem Assisii plantavit, & in ea civitate martyrio affectus & sepultus, ejusdem protector est. Historiam porro ita contexit, ut multa incongrue misceat, Rufinum ex Amasia Cappadociæ metropoli Romam adducens tempore Imp. Maximiani, quem cum S. Fabiano Papa inepte connectit; de cetero ita sua commiscens ut Ughello succenturiari voluisse, satis manifeste pateat. Non eo tamen cum aberrante Ughello progressus est, ut celebre martyrium sanctarum Niciæ & Aquilæ historiæ Rufinianæ imperite innecteret, Romamque adduceret quas in Lycia martyrium subiisse constat; de quibus videnda quæ diximus ad diem XXIV Julii quo ab Ecclesia celebrantur.

[9] De cetero præiverat Ughellus in inchoanda S. Rufini passione Amasiæ sive in Cappadocia, [non facile conciliandis] sive fortasse in extrema Germania, ubi Proconsule cum aliis ad fidem converso, liberatus carcere in Italiam profugit ibique populo Marsicano Euangelium ferventi zelo prædicans, iterum captus Romamque perductus Andream Proconsulem illum a se antea conversum ad martyrium fortiter subeundum animare non destitit; deinde vero ex divino nutu, permittente præfecto, vincula discussit, ad Marsos suos feliciter rediit, solatusque tantisper pusillum gregem, Assisinatibus in Umbria, tum idololatriæ tenebris adhuc immersis eodem pietatis ardore episcopum se præbuisse dicitur & apostolum, adeoque primum scilicet Euangelii in ea regione prædicatorem.

[10] Quo munere, (Ughelli verba sunt) cum ardentius, ideoque cum incredibili gentis admiratione perfungeretur, iterum teterrimo carcere mulctatus est, adolendaque Apollini thura abominatus, cum sociis ignis tulit sententiam, [rejectisque iterum] sed insufflante angelo, cum dissipatus ignis decidisset * ardorem, liberis illibatisque ad exitum patuit fornax, eoque perspicuo miraculo, cum plures convicti evasissent Christiani, solus Aspasius præfectus in Christianam rem odio pertinaciori concepto, Rufinum sociosque vivere non est passus, quibus surdus edaxque ignis, voracitatem suam oblitus pepercisset; siquidem cum extra muros Assisinates duci jussisset Rufinum, mola lapidea ad ejus collum alligata in ingluviem fluvii Eloasii præcipitatum, omnesque ad unum sævissime tortos occidit die XI mensis Augusti. Ita Ughellus cum suo Jacobillo S. Rufino martyrii palæstram Assisium statuere contendit, nequidquam refragante Martyrologio Romano.

[11] [Ughelli conjecturii.] Pergit autem postmodum idem Ughellus æque magistraliter: Et hæc quidem sunt quæ summatim de Vita S. Rufini videntur posse adferri, utinam majori fide & auctoritate. Audisti jam supra; Unum autem tantum Rufinum qui tam Marsos quam Assisinates in Umbria illustraverit Euangelio ac antistes utrisque præfuerit populis, PRO CERTO HABEO, tametsi monumenta Mss. utriusque ecclesiæ de genere mortis locoque videantur discrepare. Fallor equidem nisi recte discrepent, & in hoc discrepare debeant quod unus tantum Rufinus fuerit. Jam binos istius nominis Assisinatibus asseruimus, Martyrem nempe, de quo meminit S. Damianus, & alium primum Assisiensium, sed non Marsorum episcopum, cujus sacrum corpus anno MCCXII repertum ostendimus, ut adeo duobus illis contenti esse possint Assisienses, eumque, quo de hic modo agimus, Marsis relinquere, sicque ambæ ecclesiæ proprium synonymum episcopum suum, vel eodem hoc die merito celebrare possint, quidquid, nescio a quo tempore, confusi videantur. Utrum vero e duobus Pistorienses, Hispellenses aliique a Jacobillo enumerati, ut patronum venerentur, ipsismet curiosius disquirendum relinquo.

[Annotata]

* f. depulisset

DE S. TAURINO EPISC. ET CONF.
EBROICIS IN GALLIA.

Forte sec. V.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Taurinus episc. conf. Ebroicis in Gallia (S.)

AUCTORE P. B.

§ I. Ejus cultus & reliquiæ.

Ebroica, sive Ebroicæ, vulgo Evreux, civitas est Galliæ in moderna Normannia tum rebus aliis, [Cultus ejus antiquitas] tum episcoporum antiqua sede nobilis. Horum agmen duxisse creditur sanctus Taurinus, quem illa ut primum apostolum suum ac patronum jam a duodecim retro seculis veneratione solenni est prosecuta; nisi forte etiam antequam revelatum esset indicio cælesti corpus ejus, notus apud suos cultusque fuerit; quod ut inficiari non debemus; ita non suppetit, quo probemus. De seculo VII, & quidem non multum provecto dubitare non poterit; qui primæ inventionis ejus Historiam, Vitæ infra subjectam expenderit. Martyrologis innotuit serius; ut Usuardo, qui declinante seculo IX sic illum annuntiabat ad III Idus Augusti: Apud castellum Ebroas, sancti Taurini episcopi; item haud satis exploratæ ætatis amplificatori cuidam Martyrologii Hieronymiani in codice Corbeiensi apud Acherium ac Florentinium, ubi eodem die legitur: Ebrocas, natalis sancti Taurini episcopi & confessoris; tum quibusdam eorum, qui Bedæ ac Flori nostri Martyrologium auxere post editam sancti Præsulis Vitam, ex qua memoriæ sancti Gaugerici episcopi Cameracensis subjecisse censendi sunt: Et sancti Taurini, fratris ejus; ac tandem, ut recentiores præteream, Romani Martyrologii reformatoribus, qui sic illum hoc die Gaugerico præmittunt: Apud Ebroicenses in Gallia, sancti Taurini episcopi, qui a beato Clemente Papa illius civitatis episcopus ordinatus, Euangelii praedicatione Christianam fidem propagavit, ac multis pro ea susceptis laboribus, miraculorum gloria conspicuus obdormivit in Domino. An a beato Clemente Papa sit ordinatus episcopus, postea dispicietur.

[2] Ex his facile quisque intelligit, primariam cultus Tauriniani sedem habitas fuisse semper Ebroicas. [& solennitas apud Ebroicenses,] Et ibi sane præter hunc ejus natalem, qui per totam illam diœcesim in populo festus est, & cum Octava celebratur, colitur insuper, Officio tamen semiduplice tantum, dies V Septembris, tamquam perpetuæ inventi corporis ejus memoriæ consecratus, ut ex loci Breviario constat: quamquam vix dubium est, quin hæc ipsa inventionis ejus memoria ibi fuerit olim quotannis instaurata solennius, ubi conditus tamdiu sacer ille thesaurus, iterato spirituum cælestium concentu & prodigiosæ lucis columna commonstrante, refossus tandem fuit, nec sine assiduis exinde miraculis ad seculum usque nonum servatus, in loco videlicet suburbano versus occidentem, cui ecclesia primum elevato imposita tumulo, tum adjunctum Ordinis Benedictini cœnobium, sancti utraque Taurini nomine celebria, religionem asseruere; donec ab ethnicis Normannis eversa funditus conciderunt; nimirum ut per eosdem, Christiana subinde sacra professos, titulo eodem, sed loco tutiore, intra urbis videlicet ambitum, erecta consurgerent; iterum tamen sub Philippo Augusto Galliarum rege seculo XII diruenda; iterumque, ut modo subsistunt, posterius excitanda. Consule Arturi Du Monstier Neustriam piam a pagina 360; ubi etiam queritur, istius monasterii per hasce calamitates omnia pene monumenta manuscripta esse obliterata & oblivioni tradita: quæ quidem inter alias causa me movit, ut nihil inde solidæ lucis aut poscerem aut sperarem.

[3] Crevit interea, longeque per alias etiam provincias propagatus est cultus ejus peculiaris ac proprius, [Arvernos, & Burgundiones in cœnobio Gigniacensi,] & maxime per sacras ejus reliquias, frequentissimis, quocumque devenerunt, prodigiis illustratas. Neque enim illæ omnes in monachorum ejus apud Ebroicas potestate manserunt; sed earum pars magna, versus medium seculi noni, ne grassantibus identidem ibi tum Normannis in prædam aut sacrilegia cederet, usque in Arverniam translata, per annos aliquot fulsit miraculis; uti narrat coævus auctor ac testis in Historia primæ inventionis ejus, superius memorata, & post hunc alius in Historia translationis, quam infra tertio loco proferemus in lucem. In hac porro posteriore ad hoc scriptor præsertim incumbit, ut rationem exponat oppido mirabilem, qua sacer idem thesaurus ante finem seculi IX ex Arvernia furtim sublatus, atque in Burgundiæ Comitatum & cænobium Gigniacense, ultra quod asportari nullo modo poterat, invectus, ita conquievit, ut statim hac occasione S. Taurinus ex universi cœnobii decreto patronus recentis istic ecclesiæ perpetuus & nuncupari cœperit & honorari. Sed nihil ad venerationem ejus quaquaversum extendendam cogitari potest illustrius, quam illa earumdem reliquiarum e cœnobio jam laudato ad vicinas usque Lugdunum ecclesias anno Christi 1158 instituta & infinitis passim ornata miraculis circumvectio, quam infra postremo loco descriptam exhibebimus.

[4] Videntur autem ista ejus pignora ad hunc usque diem Gigniaci manere deposita; nisi forte (quod nescimus) inde mota sint post annum Christi 1547 & eorum inspectionem legitimam, cujus a Gigniacensibus exscriptum habemus instrumentum authenticum, quod e Gallico sic Latine vertimus: [in quo rite inspectæ fuerunt ejus reliquiæ] Hac die XIX mensis Maii anno MDXLVII, festo Ascensionis Domini nostri Jesu Christi in ecclesia Prioratus conventualis S. Petri Gigniacensi, hora circiter meridiana dictæ diei, nobiles & religiosæ personæ Fr. Simon de Grandmont eleemosynarius & vicarius generalis reverendi in Deo patris ac domini Ludovici De Rye, episcopi & principis Gebennensis, abbatis abbatiarum S. Augendi (S. Oyon de Joux, Albæ-ripæ, Aceii (Accey sur l' Ognon,) Prioris ac domini dicti Gigniaci; Joannes de Grandchampt, Prior claustralis & cellerarius, Joannes De Montionet, sacrista, Leonardus Du Saix, Gaspar De L'aulbespin Religiosi claustrales dicti Prioratus, Paris de la Lye diaconus, Franciscus De Montrichard, Joannes De saint Germain, in dicto Prioratu novitii, & Ludovicus Chappon dicti Gigniaci notarius; ad hoc vocati & requisiti prædicti vicarius, Prior claustralis sacrista, commissarii ac deputati dicti domini Reverendissimi, ut visitemus capsam, in qua requiescit corpus domini nostri S. Taurini in theca lignea argento desuper puro & multis locis auro obducta, in quo argento elaboratæ exstant effigies variæ, ut domini S. Taurini, nostræ Dominæ (Mariæ virg. Deiparæ,) & aliæ, nos supradicti commissarii venimus, die & hora ut supra, in dictam ecclesiam, & secundum commissionem nostram aperuimus dictam capsam, in qua invenimus caput & ossa dicti domini sancti Taurini simul cum vertusta schedula membranea sic inscripta: Hic requiescit corpus beati Thaurini episcopi et confessoris: & quia dicta schedula jam tunc erat valde antiqua, renovavimus illam per aliam schedulam priori appositam. Quod caput & ossa involuta sunt telæ candidæ superinducto tapete serico.

[5] [anno Christi 1547.] Item invenimus in dicta capsa reliquias S. Siagrii & S. Ferradei, cum schedula imposita, in qua scriptum est, Hic sunt reliquiæ sancti Siagri et Feradei, telæ involutas. Insuper invenimus in quadam tela ossa domini S. Marini martyris, ut notat hæc epigraphe: Hic sunt reliquiæ sancti Marini martyris, id est, duo ossa. Invenimus præterea in pyxide lignea operculo inducta, in qua sunt plures reliquiæ & scheda membranea, in qua scriptum est: Reliquiæ de Sanguine Domini. Reliquiæ de Sancta Maria; de sancto Joanne; de sancto Marino; de sancto Amane; de sancta Juliana, de sancto Leodegario; de sancto Desiderio; de sancto Romano; de sancto Eugendo; de sancto Joanne apostolo & euangelista. Item in alio panno lineo invenimus reliquias sequentes cum sua singulis superaddita epigraphe, nempe prima: Reliquiæ S. Lupi confessoris atque pontificis. S. Eustasius: S. Columbanus. Reliquiæ S. Eusebii confessoris: item unam costam, et unum dentem [de] reliquiis S. Salvatoris confessoris. Reliquiæ sanctæ Tigridis virginis de urbe Moriana. Reliquiæ S. Joannis confessoris: Sanctus Vauldebartus. Et eodem die & momento accepimus de duobus ossibus magnis, quæ erant in capsa domini S. Aquilini, unum, & posuimus in capsa Domini S. Taurini. Et nos dicti commissarii & Ludovicis Chapon notarius certificamus, supradicta esse vera & ita per nos comperta, sub subscriptione manuali nostra cum illa dicti Ludovici Chapon, hic apposita jussu nostro, &c. Sequuntur subscriptiones legitimæ. A tergo legebatur: Apographum ex autographo de reliquiis & ossibus, quæ requiescunt in capsa domini sancti Thaurini.

[6] Observari hic velim, hujusmodi vocibus Corpus beati Thaurini; [Dicitur tamen ejus corpus adhuc esse Ebroicis;] Caput & ossa sancti Taurini, non semper significari corpus integrum, sed partes sæpe tantum aliquot corporis; nam in hisce phrasibus, uti jam sæpius dictum, frequentissima solet esse figura synecdoches. Non sequitur adeo ex instrumento jam dato, ut alibi nullæ possint esse corporis ejusdem partes, quæ & ipsæ hoc sensu corpus appellentur. Ita sane explicandus videtur auctor Neustriæ piæ, cum ad Joannem de Glatigneio, abbatem S. Taurini apud Ebroicas decimum, qui seculo, XIII floruit, hæc notat pag. 361: Cujus tempore inventum est corpus S. Taurini. Sic & Tillemontius Monumentorum tomo 4 in S. Dionysio pag. 488, cum ait, etiam nunc in eodem Ebroicensi cœnobio S. Taurini corpus asservari, addens, vidisse se scripta authentica de quibusdam miraculis, quæ contigisse asserantur ibi die XVII Augusti anno 1690 & X Maii anno 1691. Et vero quod ipse corpus appellat, reliquias alii nuncupant cum ipso Ebroicensis ecclesiæ Breviario anni 1587 in Lectionibus propriis de Sancto pro Octava, ubi de eodem illo monasterio legitur: In quo ad hoc usque tempus in honore & veneratione habentur ejus (S. Taurini) reliquiæ.

[7] Non ita mihi promptum est ostendere, quis esse debeat aut possit sensus eorum, [& esse, vel certe fuisse Fiscamni;] quæ relatus a Chesnio inter Normanniæ scriptores Ordericus Vitalis, auctor seculi XII, sic habet pag. 557: Post longum tempus (ab obitu Sancti) religio Christiana crevit, & clerus Ebroicensis cum fidelibus indigenis primi præsulis sui Taurini polyandrum * quæsivit, Deoque monstrante invenit. Deinde reverenter de terra levatum est, (hæc satis aperte pertinent ad seculum VII seu primam inventionem & elevationem, cujus infra vetus Historia proferetur) & post aliquod tempus a fidelibus Fiscannum translatum est. Ibi venerabile cœnobium monachorum ad Deitatis cultum jugiter agendum constructum est, ibique in capsa pretiosa sancti Viri corpus veneranter aptatum est. Quid hic est post aliquod tempus, a prima inventione videlicet? Haud dubie multo minus, quam post longum tempus, quod supra dicebat inter obitum ejus & primam inventionem intercessisse; imo qui phrasim illam quam latissime accipient, vix ad centum, opinor, annos, hoc est, ad octavum usque seculum, extendi patientur. Atqui tum in cœnobio Fiscamnensi monachi nondum erant, qui in capsa pretiosa sancti Viri corpus aptare potuerint; sed seculo primum XI, sive annis post primam inventionem fere quadringentis, quod valde longum tempus est; & annis circiter quinquaginta post capitis ejus & ossium translationem in Arverniam; & annis fere ducentis ante secundam reliquiarum ejus inventionem apud Ebroicas, de qua modo diximus. An hic ergo tertiam aliquam intelligemus ejusdem corporis portionem? Statuant illi, quorum interest: mihi non liquet.

[8] Id certum videtur, quod ibi Sanctus noster eximio fuerit in honore; cum aram habuerit suo nomine consecratam, [quo loco & aliis, colitur Sanctus honore singulari.] juxta quam sepulturæ sibi locum abbates aliquot Fiscamnenses olim elegerunt; ut in eorum catalogis apud Arturum Neustriæ piæ pag. 236 & seqq. videre est. Cultum ei quoque proprium deferunt ecclesiæ Rotomagensis & Bajocensis in Normania, quem ambarum testantur Breviaria. In archicœnobio Cluniacensi Papebrochius noster, illac anno Christi 1661 Roma in Belgium cum Henschenio rediens, S. Taurini scapulam inter alia Sanctorum ibi celebrium pretiosa lipsana veneratum se esse, testatur in Itinerario suo Ms. Et vero quis loca memoret sigillatim omnia, ad quæ cultus ejus aliquis peculiaris penetraverit; quando etiam trans mare dicitur usque in Hiberniam pertigisse, apud Castellanum in indice Martyrologii sui universalis? Imo vero piaculum esset præterire hoc loco ecclesiam S. Joannis Calybitæ Romanam, in qua & corpus ejus esse, & festum hoc die celebrari dicitur; nisi de illa solidius aliquid optarem, quam quod sine instrumentis idoneis narrant Octavius Pancirolus in Thesauris Romæ absconditis pag. 627, & Carolus Bartholomæus Piazza in Hemerologio Romano ad XI diem Augusti. Itaque cultu asserendo supersedens, ad Acta discutienda progredior.

[Annotata]

* i. e. sepulcrum

§ II. Acta ejus, aliaque consequentia monumenta.

[Vitæ ejus multa sunt exemplaria ex eodem fonte,] Acta S. Taurini dudum typis expressa prodierunt; non tamen intacta prorsus & integra; ut in Sanctuario Mombritiano tom. 2 a fol. 325, & in Speculo historiali Vincentii Bellovacensis lib. 10, capp. 33, 34, 76, 77, 78, 79. Eadem accepimus integerrima ex pluribus Mss. a Patre nostro Petro Francisco Chiffletio, puta (ut ad marginem adnotavit ipse) Ex Ms. codice Gigniacensi, & Mss. Accincti monasterii, & Vallis Lucentis, & Corneoli, & Cartusiæ Divionensis. Eadem habemus in ecgrapho separato Ex Ms. Rubeæ Valiis. Sed, quoniam horum autographa non vidimus quantam præ se ferrent ætatem, ea dare maluimus ex codice nostro membraneo signatoMs. 84, in quo scripta fuerunt manu perelegante, ex mea & sociorum conjectura circa seculum decimum. Divisio in capita & numeros erit nostra; cetera auctoris, qui se num. 7 & alibi Deodatum nominat, & ab ipso S. Taurino baptismum ait suscepisse atque ordinem presbyterii, imo & morienti se jurat adstitisse num. 14. Ex hac porro eadem Vita manifeste profluxerunt ejus compendia quædam seu Sancti elogia in Breviario Ebroicensi anni 1587 ad diem XI, XII, XVIII Augusti; in Equilini catalogo lib. 7 cap. 50, apud S. Antoninum in Historiis part. 1, tit. 7, cap. 5, § 2; apud Saussayum in Martyrologio Gallicano hos die; apud Ordericum Vitalem in editione Chesniana a pag. 555; ubi referuntur sequentia, quæ non meminimus alibi legi:

[10] [tum integra, tum contracta;] Signa quoque, inquit, nonnulla per eum (S. Taurinum) apud Ebroas adhuc quotidie fiunt: dæmon enim, quem de Dianæ fano expulit, adhuc in eadem urbe degit, & in variis frequenter formis apparens, neminem lædit. Hunc vulgus Gobelinum appellat; & per merita S. Taurini ab humana læsione coërcitum usque hodie (scribebat seculo duodecimo nondum dimidiato) affirmat. Et quia jussis sancti Antistitis sua frangendo simulacra obsecundavit, in baratrum non statim mersus fuit, sed in loco ubi regnaverat, pœnas luit, videns salvari homines, quibus jam dudum ad detrimentum multimode insultavit. Fertur aliud ab incolis, & verum est; quod in Ebroicensi urbe animal vivere nequit venenatum. Nam pinguis humus imbuta fluentis Ittonæ fluminis, colubros & serpentes pariebat, & ejusmodi animantibus Ebroica civitas nimis abundabat. Civibus autem pro tali peste conquirentibus, deprecatus est Dominum beatus Taurinus, ut urbem ab hoc incommodo liberaret, nec ulterius venenatum reptile intra mœnia urbis vivere sineret. Oravit, & exauditus est. Si casu coluber seu bufo in fasciculo herbæ defertur, statim dum intra muros urbis venerit, moritur. Sic ille.

[11] Quæritur modo de Vita integra, unde ad epitomas facilis erit argumentatio, quid sentiendum putemus: [sed auctoritatis perquam suspectæ;] nam vetustam esse, satis apparet certum cum ex codice, quem sequimur, tum ex Historia inventionis ejus primæ scripta seculo nono, in qua citari videtur num. 2. Sinceram quoque sine dubio crediderunt, quotquot ejus vel apographa vel epitomas conscripsere. Recentiores interea, ut illustrissimus Franciscus Bosquetus Ecclesiæ Gallicanæ historiarum tom. 1, lib. 1 cap. 29, Tillemontius Monumentorum pro historia ecclesiastica tom. 4 editionis secundæ pag. 488 & 728, aliique plures eam ut fabulosam explodunt. Et sane turpius identidem peccat auctor, quam ut cujusquam patrocinio defendi possit, aut historicam apud viros prudentes mereri fidem. Quod ne temere quisquam a me dictum existimet, en tibi errorum ejus de multis aliquot specimina.

[12] Primum esto, quod in Prologo manifeste significat auctor, [ut ostendunt] ante hanc Vitam, nullam aliam fuisse scriptam: ideo enim se scribere hanc monet, ut, sicut recenti memoria præsentes & coævi, sic in hac relatione, qualis vel quantus fuerit (S. Taurinus,) per temporum successionem scire valeant futuri. Vides præsentibus & coævis adscribi unicere recentem memoriam; futuris, hanc scripto solam relationem parari. Atqui in Vita num. 13 & 14 disertissime affirmat contrarium: Ego autem, inquit, Deodatus, filiolus ejus, jam edideram unum libellum de sanctis & bonis operibus ejus, & de libris, quos exposuerat: mirabilis enim doctor fuit. Ne autem cogites, libellum illum periisse antequam hæc relatio scriberetur, audi quod sequitur: Longum est autem enarrare, quomodo ivimus cum illo Romam: quomodo matrem suam ibidem honorifice sepelivit, & cetera, quæ ibi vide, Quæ omnia in libello superius memorato inveniuntur. Erat ergo libellus hoc anterior, & non erat; si Deodato credimus.

[13] In Vita num. 1 proponit sub Domitiano Tarquinum instar sævissimi lupi persequentem Christianos, [mendaciorum & contradictionum] antequam ei filius nasceretur Taurinus. Natum hunc ergo non statuit ante annum æræ vulgaris 93, ante quem non cœpit sub Domitiano secunda Christianorum persecutio. Et interim num. 3 inducit S. Dionysium Areopagitam Taurino dicentem: Ego autem nonagenarium, tu vero quadragenarium ducis annum. Fingit ergo, anno Christi circiter 133 nonagenarium fuisse S. Dionysium; adeoque anno tantum Christi 43 natum, diu scilicet post Christi mortem: & simul hoc ipsum negat, cum ibidem hæc S. Dionysio verba subministrat: Quando enim Dominus noster pro nobis mortem subiit temporalem, solque suos retraxit radios, adhuc ego ignarus notitiæ ejus, dixi: O viri, credite &c. Quid hoc rursum, quod Taurinum anno Christi 93 aut serius aliquanto natum, adeo senem facit num. 9 & 11, ut a Licinio vocitetur inveterata canities, & canities veternosa, idque diu ante mortem, quam obiisse tamen illum narrat num. 13 antequam rescisset martyrium Sixti Papæ primi, hoc est circa annum Christi 126, quo Taurinus vix explesse poterat annum ætatis trigesimum tertium? Dixi, Sixti Papæ primi: nam si vixisse Taurinum Deodatus velit usque ad martyrium Sixti Papæ secundi; ætatem illi tribuet æque paradoxam, annorum videlicet 165.

[14] [pauca de pluribus specimina.] Vivebat Deodatus, aut potius vixisse se fingit in Galliis, hoc est sub dominatione Romani imperii; & num. 1 tamen Domitianum facit regem: fingit se fuisse ethnicum usque ad adventum S. Taurini; & tamen num. 6 Dianam Jovis conjugem facit ac sororem: fingit se scripsisse seculo post Christum secundo; & tamen in prologo novit Ebroicenses, num. 3. Ebroicam civitatem, num. 4 Ebroicas; num. 1 pro idololatra paganum appellat, num. 3 Parisium pro Lutetia Parisiorum, & Cameracam civitatem; quæ omnes voces per priora tria a Christo secula nec usitatæ erant nec auditæ; recentiora quoque sunt nomina senior pro hero seu domino juvene num. 12, & filiolus pro suscepto respectu suscipientis de sacro fonte seu patrini num. 2. 3 & aliis. Tædet enimvero plura notare; quando hæc abunde sufficiunt, ut scriptori mendaci perjuroque omnis abrogetur & fides & auctoritas. Fallor profecto, nisi octavo seculo sit junior: nam Dionysium Areopagitam eumdem facit cum Dionysio episcopo Parisiensi; quod Pagius in Critica Baroniana ad annum 834, num. 13, asserit e Græcis fecisse neminem ante Tarasium patriarcham ab anno 784 Constantinopolitanum; e Latinis vero neminem ante Hilduinum, circa annum Christi 835.

[15] [Quid credi possit de S. Taurino;] Quæret fortasse quispiam, quid igitur de S. Taurino nostro satis putemus posse certo credi. Respondent aliqui, nec male: Ex Vita prorsus nihi. Ex Historia inventionis autem non video in dubium revocari debere scriptum, quod repertum dicitur una cum Sancti corpore, tempore Clotharii regis & sic notatum: Hic requiescit beatus Taurinus primus episcopus Ebroicæ civitatis. Quamquam si sincerum est illud epitaphium, & scriptum fuerit statim ab obitu Sancti, credibile non sit, hunc obiisse ante seculum quintum, quo jam usus ferre poterat, ut Ebroici, & Ebroica civitas vulgo nuncuparentur, qui antea dicebantur Eburovices, item urbs eorum Ebroicæ appellaretur æque ac veteri nomine Mediolanum Aulercorum; de quibus vide Valesium in Notitia Galliarum pag. 66. Potuit vero tum facile sepulcri ejus & corporis aboleri memoria; potuit & ecclesia ejus diu caruisse successore, quod volunt Ebroicenses; utpote toties ab anno Christi 407 proculcata per barbaros, quorum immanitatem præ ceteris copiose describit, qui tum vivebat, S. Hieronymus in epistola ad Ageruchiam de monogamia. Censetur enim S. Taurino in episcopatum Ebroicinum successisse proximus S. Gaudus; huic autem infulis anachoresim præferenti, proximus Maurusius, seu potius Maurusio, qui anno Christi 511 concilio Aurelianensi primo subscripsit. Quibus hæc nostra conjectura non placet, videant, ne Pseudo-Deodati nostri mendaciis Clementem Papam, Dionysium, Sixtum &c. crepantibus nimium tribuant.

[16] [quid de Historia inventionis ejus,] Instrumenta, quæ Vitæ subjungimus, etsi Sancti res in vita gestas non attingant, merita tamen ejus maxima atque insignem sanctitatem per miracula tot ac tanta, quæ referunt, non obscure demonstrant. Primum est Historia inventionis ejus primæ & eam secutorum miraculorum; quam accepimus ab eodem Petro Franc. Chiffletio nostro ex Mss. antea memoratis; item ex Ms. Cluniacensi, Papebrochii nostri manu exaratam. Dabimus tamen eam ex eodem potius codice membraneoMs. 84, in quo Vitam sequitur eadem ætate cum illa, eodem omnino usque ad finem charactere scripta. Auctor anonymus est; sed S. Taurini apud Ebroicas monachus; ut apparet ex numeris 2 & 5 inter se collatis. Scripsit vero non diu post medium seculi IX, ut colliges ex numeris quinto, ubi miracula narrat, quæ vidit ad Sancti sepulcrum fieri ante corporis translationem in Arverniam, & sexto, ubi & translationem illam & secuta subinde prodigia memorat: translationem autem illam accidisse post medium seculi noni sub Carolo Calvo rege, ibidem observavimus in annotatis ad litteram n.

[17] Alterum instrumentum est Historia translationis ejus primæ in Arverniam, [quid de 2 sequentibus instrumentis.] quam auctor præcedentis Historiæ tantum delibaverat, multo verbosior; deinde translationis secundæ ex Arvernia in Burgundiæ Comitatum & cœnobium Gigniacense. Hanc uti & sequentem descriptionem circumvectionis factæ anno Christi 1158 a solo accepimus Petro Franc. Chiffletio (cujus benevolam diligentiam mirari satis ac laudare non possumus) ex iisdem, unde monumenta præcedentia prompsit, codice Gigniacensi & ceteris Mss. nitidissime exscriptas. Videtur ex stylo anonymus quidam opus utrumque scripsisse; sed non eodem tempore: nam primum absolutum fuisse ante annum Christi 1158 ex eo colligimus, quod num. 20 Sancto adscribat perpetuam cœnobii Gigniacensis immunitatem ab infortuniis; quod post annum jam dictum non fuisset verum; quando nimirum infelici incendio monasterium omne deflagravit. Alterum aliquamdiu post annum illum fuisse compositum indicant hæc verba in fine post revectionem corporis ad Gigniacenses descriptam posita: Ubi exhinc magnis & præclaris miraculis coruscare non desistit. Ceterum ubique opusculorum horum distributio nostra est.

VITA
Auctore, ut quidem ipse asserit, Deodato, & Sancti discipulo, ac presbytero, ex pervetusto codice nostro, signatoMs. 84, & cum aliis Mss. collato.

Taurinus episc. conf. Ebroicis in Gallia (S.)

BHL Number: 7990

EX MSS.

PROLOGUS AUCTORIS.

[Auctor indicat, cur, quibus, quomodo hæc scribat.] Beato quidem Taurino plenarie sufficit, quod vitæ suæ testem illum, qui est in cælo fidelis, habere meruit, & quod in illo supernorum civium senatu laudabilis extitit. Sed ad ejus reverentiam fidelibus pro ipsorum profectu commendandam quamvis non omnia, quia non sufficimus, tamen vel pauca de eadem vita sunt scribenda; ut videlicet, sicut recenti memoria præsentes & coævi, sic in hac relatione, qualis vel quantus fuerit, per temporum successionem scire valeant futuri; & cognoscentes, promptius ac studiosius eum venerentur; inde autem consequenti ordine ejus patrocinium plenius promereantur. Alioquin vulgari fama, qua nunc certatim celebratur, paululum dehiscente, & magnificentia illius in dubium veniret, & pietas devotorum dementaretur a. Ebroicenses autem semper noverint, quod hic primum eis verbum bonum eructavit, ipsique sunt signum apostolatus ejus in Domino. Ipsi ergo dijudicent, quanti habendus sit per quem super eos divina stillare misericordia cœpit. Si quid sane in eadem seriuncula inusitatum forte sonuerit, superfluum est inde curiosius retractare: facile enim quisque prudens advertet, quod alias vel talia vel similia persæpe reperiuntur. Et, ut hoc inferam, ipse temporum ordo poscebat, quo ad discutiendam ipsam originalem hominum cæcitatem majora miracula coruscarent. Verborum autem compositio non est nobis curanda; quia simplex homo non debet pomposa relatione proferre.

ANNOTATA.

a Hæc omnia non cohærent cum ipsa Vita, num. 13 & 14; uti ostensum est in Commentario prævio. Erunt alia plura per decursum, quæ quoniam ibi satis illustrata sunt, hic taciti præteribimus.

CAPUT I.
Sancti natales, Baptismus, missio in Gallias, episcopatus Ebroicæ, opera prodigiosa & apostolica.

[Sancti patria, parentes, nativitas revelata matri:] Temporibus Domitiani regis fuit vir quidam Romæ, nomine Tarquinus, paganus, genere Romanus, cui erat uxor Euticia, verissima Christiana, nobilique prosapia Græcorum orta. Tarquinus autem ut sævissimus lupus persequebatur Christianos, nesciens uxorem suam esse Dei famulam. Illa autem sine cessatione assiduabat Dominum orationibus, ut virum suum converteret ad Christianitatis ritum; insuper etiam ipsis talem filium daret, qui veluti Samuel semper Domino deserviret. Et, ecce, quadam nocte, cum fessa quiesceret, vidit sibi astare angelicum vultu, uterum suum virga tangentem; & post paululum procedere virgam instar lilii, cujus flores nimium dabant odorem. Expergefacta autem, cœpit intra se cogitare, quæ esset hæc visio. Confisa autem in Domino, arcana sibi secretim revelata suo hilaris abscondit in pectore: & jam creberrime loca Sanctorum frequentare cœpit. Adveniente autem tempore infans nascitur, & Taurinus a parentibus vocatur.

[2] [baptizatus a S. Clemente PP. I, committitur S. Dionysio Areopagitæ,] Mox autem ut sacri baptismatis tempus advenit, ad baptizandum sancto Clementi Apostolico tradidit, eique somnium quod aliquando viderat, narravit. Quod audiens beatus Clemens, ipse eum de sacris fontibus sustulit. Vocans autem beatum Dionysium Areopagitam, qui cum eo tunc Romæ versabatur, retulit ei somnium Euticiæ, & ait illi: Suscipe illum quoadusque gratia Spiritus sancti confirmem illum. At ille gratanter suscipiens eum, fertur tali voce erupisse Dionysius: O fili, multa tibi pro Christo debentur certamina. Interea ut efferbuit a Domitiano gravissima Christianorum persecutio, advocavit ad se beatus Clemens sanctum Dionysium episcopum, cœpitque cum deprecari, ut pro nomine Christi Galliarum peteret parte, & populum ibidem commorantem Domino acquireret, dicens: Forte etenim a Domino huc advenisse constat, quia sic erit. Mox jussum libentissime complectens, convocato a beato Clemente concilio, innotuit illis desiderium beati Dionysii. Quod audientes, lætati sunt. Sanctus autem Clemens exhortatus est illos, ut si qui essent inter illos, habere se eamdem voluntatem, dicerent. Et illico conjuncta est cum illo caterva Sanctorum plurima, ita ut legio fieret. Qui, accepta benedictione apostolica, exierunt ab Urbe: secumque beatus Dionysius filiolum suum Taurinum, precibus matris victus, adduxit, & eum cum omni diligentia spirituali nutrivit.

[3] Nunc longum est mihi enarrare, quæ ipsi Sancti & qualia pro Domino sustinuere tormenta. [a quo creatus episcopus Ebroic., animatur ad patientiam:] Ad beatum Taurinum vertamus pennulam nostram. Post multa autem curricula annorum crudelissimus Sisinnius commovit persecutionem gravissimam Christianorum. At ubi audivit famam beati Dionysii, Parisium adiit, & eum ante se præsentari fecit. Ut autem cognovit vir sanctus, cum hoste rabido se habere conflictum & suum affore de illo triumphum, elegit, inspirante divina clementia, salubre consilium, & Taurinum filiolum suum Ebroicæ civitati ordinavit episcopum. Jam enim ordinaverat Germanum ejus Gaudericum * in civitate Cameraca. Cœpit autem vir sanctus Dionysius quasi neophytum confortare Filiolum episcopum, ut ipse solitus erat dicere: Vade, o fili, in pace, & plebem a Deo & a me tibi commissam diligenti cura custodi, & viriliter age, sicut fortis miles. Ego autem nonagenarium, tu vero quadragenarium ducis annum. Noli minas pavere mortalium peccatorum. Hodie sunt, & cras non erunt: cito enim ut fœnum marcescent. Quando enim Dominus noster pro nobis mortem subiit temporalem, solque suos retraxit radios, adhuc ego ignarus notitiæ ejus dixi: O viri, credite mihi, perpetua lux adventura est mundo post tam densas tenebras. Ita scias & tu nunc, Fili, post præsentes tribulationes cito pacem Ecclesiæ redituram, quod ita evenit. Sisinnius tyrannus post tres menses capitalem suscepit sententiam, & pax Ecclesiæ restaurata est.

[4] Interea beatus Taurinus monita salutis suscipiens, & Ebroicas adiens, [Ebroicæ larvas dæmonum ridet ac superat.] susceptus est a quodam honorabili viro civitatis, nomine Lucio. Prius autem quam appropinquaret portæ civitatis, in tribus se opposuit figmentis contra illum dirus hostis; una in specie ursi, secunda leonis, tertia bubali a. Quibus divina virtute superatis, ait ad sathan: O miser, modo assimilaris mutis animantibus, derelicto consortio tui conditoris. Est tibi modo melius, aut aliquod gaudium? Respondit sathan & ait: Quale mihi gaudium erit modo, dum tu huc adveneris potestatem meam evertere cum Deo tuo? Tantum mihi remanserat in hac provincia. Illum * enim qui te huc transmisit, cito faciam interire; & ego ineam tecum singulare certamen. His dictis, nusquam comparuit. Tertia autem die cum Vir Dei in præfati viri domo prædicationem in populo faceret, multique ad fidem convolarent, subito adversarius filiam ejusdem Lucii, nomine Eufrasiam *, vexare cœpit, atque in ignem mersit. Quæ statim mortua est. Et dixit diabolus ad beatum Taurinum: Taurine, inique agis contra me; in omnibus enim tibi adversabor. Sanctus Taurinus respondit: Dominus mihi adjutor est; non timebo, quid faciat mihi homo.

[5] Sed dum terror nimius omnes invaderet intolerabilisque Lucius, simulque nescirent, quis cum illo loqueretur, [Mortuam suscitans, multos convertit:] sanctus Taurinus taliter est eos allocutus: O filii, nolite timere. Si credere volueritis in Dominum meum Jesum Christum, cujus ergo sum famulus, mox videbitis filiam vestram resurgere. Qui omnes pari voce consenserunt, se ita esse facturos. Tunc beatus Taurinus cum suis in orationibus positus diutissime oravit. Post finitam vero orationem cum omnes respondissent: Amen: infusus lacrymis, tenens manum ejus, dixit: Eufrasia, in nomine Domini mei Jesu Christi surge. Quæ statim surrexit; & nullum signum adustionis in ea apparuit. Videntes populi prostraverunt se ad pedes ejus, & cœperunt ab eo auxilium Domini imprecari, & ut subveniret perditæ civitati. Baptizati sunt autem illa die centum viginti homines, octo cæci illuminati, & quatuor muti sanati, aliæque virtutes non modicæ patratæ. Tunc advocans populum, interrogavit, cui Deo voluissent servire. Qui dixerunt: Si quis est, qui alium Deum adorare voluerit, nisi illum, quem tu prædicas, & in cujus virtute fecisti Eufrasiam exurgere, vivus incendatur.

[6] [diabolo e simulacris ejecto,] Sanctus autem Taurinus hæc audiens, agens gratias Deo dixit ad populum: Eamus ad deam vestram. Intrantes autem fanum Dianæ, dixit Taurinus: Ecce dea vestra; rogate illam ut adjuvet vos. Sacerdotes autem prostrati cœperunt clamare, dicentes: Sancta Diana, invictissima dea & regina cæli, vindica nos & te de malefico isto. Dæmon vero, qui intus latebat, dixit: Cessate, miseri, cessate me invocare: ex quo enim Vir iste, servus Dei altissimi ingressus est hanc civitatem, ego catenis igneis religatus teneor, nec auderem loqui nisi ipse jussisset. Et ait Vir sanctus: Vultis Dianæ deæ vestræ servire, quam frater ejus Jovis accepit in conjugium, quod nefarium est in omnibus legibus Romanis b; aut Deo qui fecit cælum & terram & omnia, quæ in eis sunt? Et respondentes omnes populi una voce dixerunt: Unus est Deus vivus, qui fecit cælum & terram, & non est alter; & illi volumus deinceps servire, in cujus nomine tu fecisti Eufrasiam exurgere.

[7] [fanisque purgatis, Deodatum aliosque Christo lucratur:] Tunc beatus Taurinus dixit ad illos: Vultis videre deam vestram? Et ait ad dæmonem: In nomine Jesu Christi exi de simulacro, dæmon iniquitatis, ut videant te, qualis sis. Et, ecce, apparuit Æthiops niger sicut fuligo, barbam habens prolixam & scintillas igneas ex ore emittens; stetitque ante illos, & ait ad beatum Taurinum: Quando huc advenisti, arbitratus sum te superare & interficere; nunc autem invaluisti, & fortior me es; quia Deus tuus te defendit; cum multis enim habui conflictum, & nullus sicut tu me superavit. Nunc autem quia vicisti precor, ne ante tempus jubeas me in abyssum mitti. Videntes populi hanc effigiem, timentes prostraverunt se ante pedes Sancti Dei, obsecrantes ut ab ac bestia mortifera eos liberaret. Quos benigne consolatus est, dicens: Nolite pavere, fidem habete tantummodo. Et, ecce, angelus Domini advenit, splendens ut sol, omnibusque cernentibus, a templo, ligatis manibus a dorso, eum abduxit. Videntes autem omnes cœperunt clamare: Adjuva, sancte Taurine. Et baptizati sunt illa die duo millia virorum. Infirmus autem vix remansit, qui tunc non curaretur. Inter quos ego Deodatus credidi, frater Eufrasiæ, & baptizatus, ab ipso susceptus sum a fonte. Postea vero ad honorem presbyterii ab ipso sum promotus. Tunc expurgavit templum Dianæ omni spurcitia idolorum & consecravit illud in honorem sanctæ Dei Genitricis Mariæ c. Tunc cœpit circumquaque idola destruere, & ecclesias Christo consecrare, diœcesim omnem circuire, canonice ordinare, hospitalitatem in omnibus construere.

[8] Sed antiquus hostis, invidus bonitatis, suscitavit quemdam præfectum, [persecutores quoque miraculis vincit:] Licinium nomine adversus illum. Interea erant duo magi Cambises & Zaraa, qui fuerant sacerdotes templi Dianæ; qui concitaverunt viginti discipulos suos, ut eum interficerent. Quos cernens Vir Dei a longe, cognovit nequitiam illorum porrexitque illis signum crucis; & illi steterunt illo in loco fixi. Et ait ad illos: Quid statis? Facite, quod jussum est vobis. Sin autem, abite si vultis. Ut autem cognoverunt se solutos, ceciderunt ad pedes ejus imprecantes baptismum consequi immortale. Qui statim catechizavit * eos. Videntes autem magi, sua figmenta deludi, propriis se interemerunt cultris; ut sermo divinus adimpleretur: Qui parat fratri suo foveam, ipse prior incidet in eam. Audiens interea Licinius beati Viri famam, Gysaico villa d eum sibi præsentari fecit. Qui cum traheretur, obviam habuit virum paralyticum, sororemque ejus cæcam, surdam & mutam; accepitque aquam & benedixit, ac perfudit eos. Qui mox adepti sunt sanitatem. Carnifices autem, qui eum trahebant, crediderunt in Domino.

ANNOTATA.

a Breviarium Ebroic. ad hunc diem, postquam docuit, hæc vera fuisse animalia, sed per dæmones in Sanctum agitata, de Taurino subdit: Animantia illa sibi subjecit; ita ut bubalo cornu inusitatæ magnitudinis detraxerit, quod usque ad hæc tempora ad rei memoriam in monasterio sancti Taurini apud Ebroicas servatur & ostenditur. Miror equidem non minus, hæc ibi legi, quam nusquam alibi, ne apud Deodatum quidem.

b Hæc & alia rescidisse suspicamur Vincentium Bellovacensem in Speculo hist. lib. 10, cap. 34, & Mombritium, tamquam indigna scriptore, qui seculo æræ Christianæ primo, ex patre idololatra Romæ sit natus. Sed leguntur omnino in Ms. codice Gigniacensi, in Mss. Accincti monasterii, & Vallis Lucentis, & Corneoli, & Cartusiæ Divionensis, & Rubcæ Vallis, & vetustissimotandem etiam codice nostroMs. 84: ut plane existimemus ejusdem hæc esse biographi, cujus tota est historia.

c De hoc templo ita Breviar. Ebroic. ad diem 12 Aug.: Quod etiam hodie nominatur ecclesia sanctæ Mariæ rotundæ, ob formam quam sub idolo gerebat. In ea adhuc rotunda cathedram episcopalem Taurinus collocavit, ubi diu mansit. Sed alia ampliori extructa ecclesia in laudem & memoriam ejusdem Virginis, in istam postea cathedra episcopalis translata est.

d Gysaico villa. In Breviario Ebroicensi anni 1587 ad diem 12 Augusti appellatur villa agri Ebroicensis, nomine Gisiacum, additurque de illa paulo inferius: Et ad hoc usque tempus in villa Gisiaca duravit corylus, renascentibus a radice per successionem virgultis, quæ nuces inanes ac sine nucleo producit: quod accidisse narrant incolæ ex eo, quod de illa corylo cæsus fuerit beatus Taurinus, vel ad illam alligatus, cum cæderetur.

* al Gaudericum

* i. e. S. Dionysium

* lege Euphrasiam

* al. baptizavit

CAPUT II.
Ejus flagellatio; conversio judicis aliorumque per miracula maxima; Sancti obitus & sepultura, plena prodigiis.

[Interogatur a judice Licinio:] Mox autem ut vidit eum Licinius consul, ait: Unde es, inveterata canicies? Beatus Taurinus respondit: Patre sum Romanus, matre vero Græcus. Licinius dixit. Quod est nomen patris tui & matris tuæ? Taurinus respondit: Genitor meus Tarquinus, mater mea Euticia vocatur. Licinius dixit: Quantum tempors est, ex quo fugisti patrem tuum? Meus etenim avus fuit. Taurinus respondit: Non fugi; sed patre meo Jesu Christo rogante, huc adveni. Licinius dixit: Qui vocaris? Respondit Taurinus: A nativitate Taurinus, fide tamen Christianus. Licinius dixit: Propter hanc dementiam ante sex annos occidi jussi matrem tuam. Sanctus Taurinus audiens, matrem suam coronatam martyrio, ait: Gratias ago tibi, Domine, quia matrem meam ante me recipere voluisti. Licinius dixit: Quem Deum adoras? Taurinus respondit: Stulte, nonne dixi tibi, quia servus sum conditoris cæli & terræ? Audiens autem Licinius, se illudi, ait: Consule senectuti tuæ & adora deos invictissimos: miror enim de tam nobili progenie, undes es genitus, quomodo ad tantam dementiam pervenisti. Taurinus dixit: Non est dementia; sed Domini mei Jesu Christi misericordia. Licinius dixit: Noli vana loqui, sed adora Deos meos. Dixit vero Taurinus: Ubi sunt dii tui? Licinius dixit: Adsunt in præsenti. Taurinus dixit: Quomodo isti vocantur? Licinius dixit: Aureus Jovis, argenteus Mercurius. Et Taurinus: Quis fecit ista simulacra? Licinius respondit: Ego jussi facere. Ait Taurinus: Quare non ambulant, sicut tu? Dic mihi, quis te fecit? Respondit Licinius: Deus meus. Ad hæc Taurinus dixit: Nonne dixisti antea, quia tu eum fieri rogasti? Utquid cum inclusum tenes in scrinio, si factor tuus est? Nonne te debet ille potius custodire?

[10] [cæditur virgis: convertuntur carnifices & Leonilla:] Audiens itaque suam Licinius irrideri insaniam, jussit eum nudum virgis cædi. Cumque percuteretur, ait: Domine, respice in me, & miserere mei jam senis. Et facta est vox ad eum: Noli timere, famule meus, quia tecum sum. Statim autem aruerunt manus carnificum. Leonilla vero, uxor Licinii, dixit monita a Spiritu sancto, adhuc tamen pagana: Nonne antea, Domine meus, dixisti, quia pater istius Senis avus tuus fuit? Cur tam ferreum habes pectus, ut consobrinum tuum tam pessime jubeas flagellari? Ille vero ira accensus, dixit ad illam: Et tu maga effecta es? Per salutem deorum, quia easdem pœnas similiter patieris. Cum ergo illa traheretur, dixit: Serve Dei, si potes, adjuva me, & ego credam in Deum tuum. Sanctus Taurinus dixit: Noli timere; nihil mali sustinebis. Dum hæc agerentur, nuntius venit, dicens, mortuum filium ejus esse, & unum armigerum illius: venationem enim exercentes circa castellum Alerci veloci cursu præcipitati interierant. Quod audiens Licinius omnisque exercitus ejus, nimia astrictus angustia, jussit laxari, uxorem. Quæ veniens, cecidit ad pedes Licinii, dicens: Precor, domine, ut credamus in Deum Taurini, & reviviscat filius noster.

[11] Et Licinius jussit eum sibi præsentari, cui & dixit: [suscitatur Marinus, Licinii filius, & baptizatur] Canities veternosa, potes mihi per tuas artes magicas resuscitare filium meum? Audierat enim, unum mortuum ab eo resuscitatum. Taurinus dixit: Deus meus dixit: Omnia possibilia sunt credenti. Tu ergo tantum fidem habe, & mox recipies filium tuum. Ubi vero in fide est verbis confirmatus, dixit beatus Taurinus: Pergamus omnes ad civitatem. Intrantes autem ecclesiam sanctæ Dei Genitricis Mariæ, prostraverunt se omnes in orationem. Et dum ab oratione surgerent, venerunt ad corpora defunctorum. Elevans autem beatus Taurinus oculos ad cælum, dixit: Domine, ut credat populus iste, quod Filius tuus est Dominus Jesus Christus, & ipse est salvator mundi, & dedisti ei potestatem omnis carnis, qui dixit discipulis suis: Omnia quæcumque petieritis Patrem in nomine meo, fient vobis, in ejus nomine precor, ut surgat puer iste Marinus. Apprehendit autem manum ejus, & protinus exurgens quasi a somno, excussit a facie sua pulverem pariter quoque & sanguinem: procidensque ad pedes ejus, deprecatus est, sibi dari immortale baptismatis sacramentum, ut sibi fuerat ab angelo imperatum. Quod ita factum est.

[12] Surgens autem a fonte, ait ad patrem: Heu pater, [una cum parentibus &c.: suscitatur Paschasius:] nescis, quam miseram vitam ducimus, quantasque pro hac nostri similes suscipient pœnas, & quanta gloria est his, qui diligunt & serviunt illi Deo, quem colit Vir iste consobrinus noster. Vidi eum inter angelicos choros interesse, & pro nobis deprecari. Cumque hæc & alia his similia de vita æterna prædicaret, Licinius & uxor ejus, omnesque optimates procidentes ad pedes ejus, postulaverunt, sibi dari sacri baptismatis donum. Et baptizati sunt in illa die mille ducenti viri. Marinus autem postravit se ad pedes ejus, & dixit: Vir Dei altissimi, resuscita armigerum meum, ne remaneat in pœnis, in quibus ego dereliqui eum. Et ait beatus Taurinus: Bene postulas, fili: erit enim tibi * bonus nuntius. Et ait beatus Taurinus ad omnem populum: Oremus fratres ad Dominum, ut reddat nobis mortuum istum. Omnes autem prostrati in oratione, clamabant, dicentes: Exaudi, Deus noster, Famulum tuum. Postquam autem surrexerunt, dicentes, Amen, convertit se beatus Vir ad corpus, & ait: O juvenis Paschasi in nomine Jesu Christi surge. Qui statim & velut e somno surgens, ait ad beatum Virum: Magnas sustinebam pœnas, Vir sancte, quando nuntius venit ab Altissimo, me ad te reduci *. Et ait ad seniorem suum Marinum: In die qua albas deposueris, mandat tibi ille, qui me huc adduxit, ut ad eum redeas. Qui mox levi febre corripitur, & secundum mandatum octavo die mortuus est. Videntes autem Paschasium quoque resuscitatum, fide jam firmati, in secunda die penitus nihil * remansit, qui tunc ibidem aderant de illa parœcia, qui non convolaret ad baptismum Christi Jesu. Jam vero Gallia omnis ejus florebat eloquio.

[13] Interea dum hæc agerentur, & omnis plebs esset ovans, [Sanctus ex angelo discit diem obitus sui] zabulus * inimicus veritatis iterum vastissimam * Orientalem contra Gallos concitavit hostem. Cum vero certius compererunt Galli, se casuros, nec ullo modo quivissent resistere, omnes unanimes ad Viri Dei confugerunt auxilium. Vir autem Dei triduanum ilico indixit jejunium. Quo peracto, dixit ad eum angelus Domini: Gratias age Creatori tuo; quia animas tantummodo impetrasti. Locus vero iste defectus erit usque ad longum tempus; sed iterum in melius reformabitur. Tu vero octavo die recipies coronam a Domino laboris tui. Quod ita factum est. Mane autem facto, & convocato in ecclesia populo, nuntiavit illis, quid sibi Dominus ostendere dignatus esset. Audiens autem populus, valde perterritus est; sed Vir Dei blande consolabatur eos. Populus vero ait ad eum: Scimus, quia vir Domini es: dic ergo nobis, quis ibit nobiscum, & ad quam partem fugiemus? Respondit beatus Taurinus: Nolite diffidere; properate Romam, & nuntiate beato Papæ Sixto diem exitus mei, si adhuc non est martyrio coronatus. Ego autem Deodatus filiolus ejus jam edideram unum libellum de sanctis & bonis operibus ejus & de libris quos exposuerat: mirabilis enim doctor fuit.

[14] [moritur circumfusus angelis] Longum autem est enarrare, quomodo ivimus cum illo a Romam; quomodo matrem suam ibidem honorifice sepelivit; quomodo etiam Licinius simul cum uxore sua pro nomine Christi gloriose coronam sunt adepti, & quomodo, accepta benedictione Sixti, remeavimus ad propria. Quæ omnia in libello superius memorato inveniuntur. Ut autem advenit dies Dominica, affuit omnis populus in ecclesia secundum consuetudinem. Vir autem Dei post expleta Missarum solenia ait ad omnem populum: Fratres, quinta die huc omnes congregamini. Postera igitur luce, quinta feria, affuimus in ecclesia omnes. Interea exortus est luctus intolerabilis de excessu Patris. Ipse vero, inchoato Officio & ex more peracto, consolatus est populum vehementer, & prædixit eis multa futura, quæ postea probavimus: & post multa prædicationis verba, residens in sede episcopali, benedixit nobis dicens: Abite, filioli mei, in pace: Dominus autem Jesus Christus erit vobiscum. Nos vero prospicientes ad eum, vidimus subito circa altare innumerabilem multitudinem hominum candidatorum. Et audita est vox dicentium ab omnibus: Veni nobiscum, sancte Dei Taurine, qui multas pro Dei amore sustinuisti passiones; & intra in gaudium Domini tui. Testor Deum b, non me laudans; quasi unus ad cælum me vidi esse (nescio tamen, quomodo) in ejus obsequiis. Mox autem ut facta est vox, tam densa nebula implevit domum, ut nullus ibidem potuisset comparem suum aspicere. Transacto vero quasi unius horæ spatio, recessit odorifera nebula, & apparuit sedens in sede episcopali quasi orans, extensas manus oculosque habens versos ad cælum.

[15] [suos post obitum allocutus, sepelitur, angelo assistente.] Facta autem quæstione in populo, quo in loco sepeliretur, ne ab hostibus potuisset inveniri, deprecati sunt Dominum, ut dignaretur eis ostendere, quid facerent de sanctissimi Viri corpore. Moxque apparuit eis vir honorabilis vultu, candidus velut nix, dicens ad illos: Fratres, sumite corpus Patris vestri, & me præeuntem sequimini. Confidentes autem de visione nihilque hæsitantes, sumpsimus corpus, & exivimus per portam occidentalem, sequentes virum usque ad tertiam partem miliarii ejusdem occidentis, & ibidem vir ille substitit, & ait: Deponite corpus, fratres. Deinde intulit: Habetis mausoleum? Respondimus, nos habere valde optimum *. Conducto itaque mausoleo, semper eodem viro stante nobiscum, fecimus fossam. Cumque ex more, intus posuissemus eum, fletusque & luctus pertingeret quasi usque ad cælum, erexit se, quasi vivus de fossa, & ait ad nos: Filioli mei, quid hoc facitis? nolite timere: istum virum audite; &, inclinato capite, siluit. Nos autem aspicientes ad virum, qui nobiscum erat, quid vellet dicere, ait: Fratres, vos timetis, Patrem vestrum a vobis auferri ab hostibus: non enim erit hoc: ego namque fui custos illius in vita, eroque custos illius in morte; & ejus memoria multa erit in seculo. Nunc autem civitas ista subvertetur; sed nullus vestrum peribit. Et postquam omnia consummavimus sepulturæ ornamenta, ait ad nos vir ille, ut credimus; angelus ejus, Recedite velociter, ne involvamini ab hostibus. A Deo recipietis mercedem laboris vestri, & sit vobis pax. Postea nusquam comparuit. Sed prius dixit: Per longa enim tempora incognitus erit locus iste.

[16] Ego Deodatus, filiolus ejus, breviter ista percurri consistens Mediolanis civitate apud beatum virum Benedictum, [Epilogus auctoris.] febre detentus. Nos, accepta benedictione angelica, aufugimus timorem gentium; jam enim hostes imminebant, & appropinquabant. Orate pro me; quicumque hanc ejus Vitæ legeritis paginulam. Ora pro me, Pater sancte, qui me a fontibus sacris suscepisti, & in omni fuga mei timoris solatium mihi assis; & liberer a febribus, tuis sanctis orationibus, per Dominum nostrum Jesum Christum. Amen.

ANNOTATA.

a Cum illo, scilicet S. Taurino. Agit ergo non de itinere Romano modo imperato propter instantem vastationem; sed de alio anteriore, sub eodem tamen Sixto Papa, quamquam valde confuse.

b Os enimvero durum, si pseudo-Deodatus est; ut ego quidem esse existimo! Itaque annotatis peperci admodum, ne fabulis explicandis tempus insumerem absque operæ pretio.

* al. sibi

* al. reducere

* pro nullus

* i. e. diabolus

* deest forte gentem

* al. opportunum

HISTORIA
inventionis ejus primæ; & eam secutorum miraculorum.
Auctore anonymo; ex eodem codice nostroMs. 84, cum aliis Mss. comparato.

Taurinus episc. conf. Ebroicis in Gallia (S.)

BHL Number: 7992

EX MSS.

[B. Laudalfus ep. invento corpori S. Taurini superædificat ecclesiam,] Tempore Clotharii regis a, dum beatus Laudulfus b more solito Ebroicas civitatem pergeret matutinorum solennia celebrare, audivit angelorum choros psallentium ac dicentium: Beatissimi Taurini laudanda est hodie festivitas, cujus lingua fulget in Gallia: & nuntiavit suo episcopo Viatori. Sed Viator morte præventus, non potuit invenire eum. Post mortem vero ipsius electus est a populo S. Laudulfus, qui nocte ac die non cessabat supplicare, ut ei Dominus venerabilem ostenderet thesaurum. Vertente autem anno, uno tantum comite secum, perrexit nocte ad locum, ubi in præterito avus audierat voces angelorum; prostratus autem in oratione, iterum audivit voces psallentium simili modo. Sed ignarus loci, iterum in oratione prostratus, rogavit, ut ei Christus manifestum faceret locum. Inde autem elevans oculos, vidit a terra usque ad cælum columnam pertingentem, claram velut solem. Qui accepto sarculo fodiens, invenit sarcophagum; & reperit ibi scriptum: Hic requiescit beatus Taurinus, primus episcopus Ebroicæ civitatis. Require in libello de vita sancti Laudulfi scripto c. Tunc desuper ecclesiam ligneam ædificavit in honore beati Martini d. Mox sequuntur miracula, quorum istud est primum:

[2] [ubi mox plurima accidere miracula: nam cæcavisum,] Erat quædam femina ultra Sequanam e cæca, quæ vidit hanc visionem, ut in honore illius transmitteret sancto Laudulfo suum horreum novum f, ad annonæ scilicet receptionem nuper constructum, unde fabricaret ecclesiam S. Taurini: quod illa mox implere studuit. Statim autem ut carro Sequanam fluvium transierunt, illa proprium lumen recepit. Deinde frequentabatur locus ille ab omnibus vicinis: gaudebant enim plurimum, quia proprii ac primi Patroni corpus reperissent, quo jam dudum fuerant viduati. Siquidem necesse erat, ut juxta quod angelus in hora sepulturæ ejus prædixerat, locus ille per longa tempora incognitus fieret: quod videlicet ita contigisse refertur. Chunorum g namque sævus & innumerabilis exercitus nimis longe in præteritis temporibus totam propemodum civitatem usque fundamentum destruxerat, cunctasque ecclesias populaverat, ita ut nec jam esset vestigium alicujus ædificii; & propterea ignotus erat ille locus omni homini; donec miseratus Dominus, nolens amplius suum desiderabilem thesaurum abscondere, beato, ut dictum est, Laudulfo, longa pro hoc suspiria protrahenti, revelare dignatus est eum. Verum in hoc ipso discrimine gloriosius uterque magnificatur; cum in laude beati Viri angelicus semel ac bis concentus auditur, columna quoque cælitus, ubi sanctum corpus sit, demonstratur; & sanctus Laudulfus inter reliquos ad hanc revelationem dignus esse ostenditur. Jam vero nullus ibi pene veniebat infirmus, qui non rediret sanus, nullus, qui votum illic faceret, cui adjutorium non præstitisset, maxime postquam ibidem plurima turba monachorum congregata est h, postea semper ejus ibi floruerunt miracula.

[3] [mutus loquelam obtinent: alia liberatur a serpente, &c.:] Sed ne hoc dixisse tantum videamur, pauca de innumeris referamus, quibus dubitantium fides firmetur, & fastidiosi lectoris tædio parcatur. Erat in pago ipso Ebroicino regius homo, nomine Herveus, cujus filius, nomine Heldinus, in infirmitate positus, effectus est mutus. Quem dum pater portavit ad corpus sancti Viri & posuit super altare, faciens votum, mox recepit sanum & linguæ officio penitus restitutum.

Alio quoque tempore erat quædam mulier in villa, nomine Lonia, quæ noluit ire cum aliis ad festivitatem sancti Taurini; sed ivit in campum ligare manipulos. Mox autem insiluit serpens super illam, & circumdedit collum ejus. Illa ejulando, quod antea noluerat spontanea, cucurrit ad ecclesiam invita; sed tamen pii Patroni clementia non distulit ei subvenire: nam mox ut atrium ingressa est, cecidit serpens & fugit. Ipsa etiam die ostensa sunt plurima miracula, quæ longum est enarrare.

[4] [sanantur cæci 10, muti 2, paralytici 4, &c.,] Septimo autem regni Caroli i anno, adveniente sanctæ festivitatis tempore, adducti sunt decem cæci, & duo muti, quatuor paralytici in carrucis, qui omnes receperunt pristinam sanitatem; sed unus ex paralyticis miram rem fecit: cum enim non haberet copiam eleemosynarum, sicut erat solitus, iterum in suam intravit carrucam. Qui statim dissolutus est omnibus membris; adeo ut deterius illi esset, quam antea. Tertia namque die quædam femina a nativitate clauda meritis sancti Taurini fuit erecta.

Alio quoque tempore quidam omnibus illic notus donavit ibi bovem suum meliorem; quem cum filius ipsius hominis vellet mutare, & meliorem illum secum reducere, statim in ponte alto super vicinam aquam constructo cecidit ante eum mortuus: & tunc nec in mercede, qua noluit, nec in usu, quo voluit, eum habere potuit.

Quidam autem homo, Geroinus nomine, dum nollet ire cum aliis ad Missarum solennia; sed potius staret solus in prato, arreptus est terribiliter a dæmonio. Cum ergo cœpisset clamare, dicens: Sancte Taurine, cur ante tempus incendunt me orationes tuæ? adductus est ad commune refugium, scilicet ecclesiam sancti Taurini. Quo cum per octo dies debacchando staret coactus, ubi videlicet noluerat modico solennis diei spatio persistere voluntarius, demum pio miserante Patrono, sibimet est restitutus.

[5] Item alia vice quædam femina, nomine Romana, quæ cum esset muta & surda, [item surda & muta, cæca, clauda.] primo a beato Taurino fuerat curata, intravit in hortum colligere herbas; quas cum incauta discerperet, subito in manu a serpente percutitur. Cum itaque jam tota intumesceret, ac de humano, vicina morte, suffragio desperaret, ad expertum pii Patroni recurrit auxilium; & dum se ante lectum k sancti Viri prosterneret, illico, ut vidimus omnes, per ipsum serpentis morsum cœpit decurrere venenum; membris vero, quæ nimio tumore succreverant, sensim medificatis, pristinæ saluti reparatur.

Deinde Aldetrudis alia femina, surda cœca, & muta a nativitate, omnibusque vicinis ab infantia nota, dum die Dominica Missarum solennia ageremus l, a S. Taurino mirabiliter est curata.

Item vidi mulierem quamdam, nomine Veranam, cum ibidem clauda advenisset, post tertiam diem sanitati restitui. Sed quia eadem ipsa miracula in infirmis vicissim sibi succedentibus pene semper replicantur, per singulas personas, non sunt necessario referenda: hoc potius attendendum est, quia isdem noster Patronus ad hoc beneficia quæsita corporibus visibiliter exhibet, ut de his, quæ animabus invisibiliter tribuit, fidem simplicem certificet; & si illa interdum cessare contingat, ista tamen numquam fidelibus denegantur.

[6] Jam vero cum, sicut a Domino prædictum est, [Corpore Laudosum translato, ibi sanantur claudus, & ægri 2] iniquitas abundavit, & caritas multorum refrixit, adeo peccata incolarum concreverunt, ut tota illa regio inhabitabilis esse videatur m; & corpus beati Taurini apud Laudosum Arvernensis provinciæ honorabilem vicum translatum est n. Sed nec ibidem oblitus est consuetudinis suæ, supplices videlicet exaudire, & miraculis etiam supplicandi affectum accendere: nam erat ibi claudus quidam a nativitate, qui & Germanus vocabatur; is cum ecclesiam, ubi sanctum corpus est, frequentaret undecimo Kalend. Decembris, omnibus attonitis, qui aderant, propriis gressibus firmatus est.

Alius autem ipso laborans incommodo, ut in prædicto Germano virtutem hujus Patroni expertus est, cœpit attente jam devotior supplicare, quatenus eum sancti Viri clementia similiter respicere dignaretur, nec fefellit eum spes sua: quinta namque die postquam illud actum fuerat, exauditus & integræ sanitati est restitutus. Vocatur autem idem homo Aigulfus.

In festivitate vero SS. Apostolorum Petri & Pauli, quæ est III Kal. Julii, quidam, Helfridus nomine, cum teneretur simili incommodo, non dissimili est donatus beneficio: ipse enim suæ reparatus est saluti; & omnes, qui ad festum convenerant, de sui novelli Patroni visitatione non mediocriter rediere consolati o.

[7] [imo & bos & equus,] Erat quidam homo in monasterio sanctæ Crucis p, qui bovem simpliciter comparavit; sed non a simplici: quem diligentius contuens cum uxore, cognovit, quia esset cæcus. Uxor vero ejus cœpit eum vehementer increpare; & improperabat ei, quod dissipasset ipsorum paupertatem. Ille verba impatientis conjugis patienter ferre; tum (ut semper simplicitas de divina solet pietate præsumere) cepit candelam, qua posset caput ipsius bovis cingere, & portavit eam ad beati Viri ecclesiam. Reversus autem domum, reperit bovem sanum. Sic beatus Taurinus fideli homini bovem illuminavit, quem nuper * infideli totum extinxit.

Alius, nomine Gisloinus, habebat equum optimum: qui dum cœpisset injuriari q, & nullis eum valeret remediis erigere, sed mox speraret illum mori, venit ei subito ad mentem quo sanctum Taurinum pro eo supplicaret. Fecit ergo candelam, ac eum cinxit, & beato Viro eam transmisit. Nec distulit ei pius Patronus etiam in tali supplicatione subvenire: nam mox ut illa candela perlata est, equus exilivit sanus.

[8] [& apes.] In ipso autem tempore erat quidam clericus, nomine Framigarius, cui in eleemosyna datum est unum vas apium; quas dum cerneret mori, transposuit ipsas, quæ remanserant, in aliud vasculum. Accipiens vero ceram, fecit cereum, & transmisit ad sanctum Taurinum. Mira res contigit: nam crastino, Dominica videlicet die, advenit illi unum examen apium, unde magnum postea habuit nutrimentum. Et illud vas, ubi moribundas apes collegerat, hyemales occasiones r sufficienter evasit. O mirificum debitorem! Ecce susceptum fœnus & hic præter spem duplicatum restituit, & in futuro mirabiliter restaurabit.

Ista interim sufficiant studiosis, ne fastidium exaggeremus tædiosis. Si quis de his forte dubitat; pro eo scilicet, quod non semper eadem continuari videt, temporum debet extremitatem attendere, quando virtutes Sanctorum oportet cessare: nam & ipse potens est adhuc similiter, si id nostra fides meruerit, operari. Ceterum nobis hoc unum necesse est, ut ejus præsentiam, quam per miracula interdum exhibitam veneramur, semper spiritaliter supplicibus adesse credamus.

ANNOTATA.

a Tempore Clotharii regis &c. Videtur hic designari Clotarius II, ab anno 584 rex Suessionensis; ab anno vero 613 usque ad 628 monarcha Galliarum: cum enim Ebroicis sederit Licinius episcopus ultra annum 549, quo interfuit synodo Aurelianensi quintæ; post Licinium autem sederit Viator, inter quem & Ragnericum (qui anno 650 adstitit synodo Cabilonensi) solus apud Sammarthanos intercessit Laudulfus, verisimilius apparet, adscriptam huic inventionem accidisse diu post annum 561, quo decessit Clotarius I, quam ante annum illum.

b Beatus Laudulfus. Ita Mss. nostra pleraque; at Breviarium supra memoratum Ebreicensis ecclesiæ Landulphum appellat die 13 Augusti, quo ibi colitur Officio duplici.

c Libellus hic pridem interiit; ut ibidem asserit Breviarium proxime citatum.

d In honore beati Martini. Sic omnia Mss. nostra; sed idem Breviarium ad diem 5 Septembris ponit: In honore sancti Taurini; ita ut ecclesiam hanc videatur confundere cum illa, de qua hic dicetur num. 2.

e Sequana (vulgo la Seine) notissimus in Gallia fluvius Normanniam secans, decurrit in mare.

f Horreum novum; non de fructibus quos eo anno in horreo congregaverat; ut habet Ebroicense Breviarium 5 Septembris.

g Id est Hunnorum, ut habet Ms. Cluniacense: Ordericus tamen pag. 557, Nulla, inquit, nobis historia prodit, quæ gens illa fuerit, vel unde venerit, sive sub quo principe vel tyranno sævierit. Pro Chunis ergo vel Hunnis, malim alios illos credere, de quibus dixi in Comment. num. 15; quam ad Attilam Hunnosque posteriores respicere, quorum vastatio si Ebroicas attigit, nimis deproperata fuisse videtur ac brevis, quam ut Ebroicenses diu patria prohiberet, tantamque induceret religionis ac rerum sacrarum ignorantiam aut oblivionem; ut ne illi quidem sepulcrum Apostoli sui jam nossent amplius, quiillum ante non multos dies tanto numero ac pompa sepelissent.

h Hinc patet, cœnobium S. Taurini Ebroicense, tametsi valde antiquum, nondum exstitisse circa initia seculi septimi. Ejus primordia refert ad annum circiter 690 Arturus du Monstier in ejusdem descriptione, quam si lubet, consule in Neustria pia a pagina 360.

i Intelligo Carolum Calvum, sub quo scripsit auctor, & cujus annus regni, si ducatur ab obitu Ludovici Pii, septimus incidit in annum Christi 846 a mense Junio.

k Lectus hic significat feretrum, seu thecam in qua Sancti ossa quiescebant. Adi Cangium in Glossario.

l Hinc licet colligere, scriptorem huic miraculo non tantum fuisse præsentem; sed unum etiam ex iis fuisse, qui tum ibi Missarum solennia celebrabant; adeoque monachum ejusdem cœnobii; quod proinde nondum a Normannis eversum erat.

m Proptor incursationes videlicet Normannorum; ut ex historia sequente planum fiet.

n Quid sit vicus Laudosus, nondum didici, nec operæ pretium est curiosius investigare; quando satis est novisse provinciam Arverniæ, ad quam pertinuit. Porro translationem hanc auctor sequentis historiæ num. 7 refert ad eam tempestatem, qua securitatis ergo delata fuerunt corpora S. Philiberti abbatis Trinorchium, S. Martini episcopi Turonensis Autissiodorum; quorum hoc attigit asylum suum anno circiter 852; illud post longos circuitus circa annum 875: utrumque sub Carolo Calvo, nondum imperatore.

o In variis Mss. hoc loco subjicitur titulus separatus in hæc verba: Miracula in bestiis, &: Miracula, quæ ad hominum fidem in bestiis egit. Unde sequentia non videntur vel tempore vel loco nectenda cum præcedentibus, tamquam continuata.

p Forte cœnobium assignatur Benedictinum, quod appellatur Crux sancti Leufridi, secundo ab Ebroicis lapide; de quo Neustria pia a pag. 346.

q Injuriari hic est ægrotare; ut ex sensu manifestum est.

r Hiemales occasiones, intelligo aëris inclementiam, qualis esse solet in hieme.

* supra num. 4

HISTORIA
Translationis ejus ad castrum Laudosum, & inde ad cœnobium Gigniacense.
Auctore anonymo, ex Ms. codice Gigniacensi, & aliis Mss.

Taurinus episc. conf. Ebroicis in Gallia (S.)

BHL Number: 7995

EX MSS.

PROLOGUS AUCTORIS.

[Profitetur auctor, vera se scribere:] Qualiter gleba pretiosi corporis, beati Taurini, primi Ebroicæ civitatis episcopi, ad locum, in quo cum omni honore & devotione hodie colitur, pervenerit, brevi quidem, sed veraci stylo explicandum dignum duximus. Non est voluntatis nostræ aliquid falsitatis huic opusculo interserere; sed famam, quæ ex relatione seniorum per successionem generationum & per revolutionem temporum ad nos usque manavit a, ad posteros dirigere: est enim adeo frequens & assidua in ore omnium accolarum regionis illius, ut parum temporis emensum videatur, quo facta dignoscatur. Unde major fides audientibus adhibetur, cum nulla potuerit antiquitate dierum oblivioni commendari. Honesta quidem res est, & omni homini religionem profitenti conveniens, ea dicere, quæ vera esse creduntur: e contrario impudens & periculosa, ea asserere, quæ dubia existimantur, multoque melius est silere, salva conscientia, quam loqui contra conscientiam. Non eget prædictus Confessor, qui jam in veritate consistit, falsitate aliqua, & * quasi vera gloria, quam jam suscepit, ei non sufficiat, falsis laudibus attolli opus habet. Tanti est veritas, ut nulla vetustate possit infirma esse, nec falsitas aliqua novitate stabilis permanere. Sed jam ad rem, de qua tractandum proposuimus, dimissa verborum lascivia b, Deo juvante, perveniamus.

ANNOTATA.

a Per hæc & similia satis indicat auctor, se valde diu scripsisse post ea, quæ mox narraturus est.

b Lascivia, id est, superflua copia.

* l. nec

CAPUT I.
Ebroicenses corpus S. Taurini sui pridem ad Arvernos translatum, clam inde surripientes, deferunt usque Gigniacum.

[Normanni, Rollonem] Tempore, quo cunctarum rerum Dispositor habitatores Neustriæ provinciæ judicio suo, semper quidem justo, sed non semper manifesto, delere voluit, suscitavit gentem, ab extremis & frigidis partibus, scilicet a plaga aquilonari. Illa vero diu inhabitans insulam, quæ dicitur Norweia a, & pertæsa assidui lactis & carnium, quæ ad victum quotidianum habebat, ariditatem naturalem meliori conditione & fœcundiori mutare, salubre elegit. Confidens in magnitudine brachii sui & spem ponens in rege suo, qui Rollo b vocabatur, pauperrimis & sterilibus finibus suis in spiritu vehementi præsumpsit egredi, & fortissimum regnum Francorum, quod omni fœcunditate & jucunditate gloriatur, tentavit aggredi. Prædictus vero rex illius tam contrarius erat religioni, quam privatus omni bona voluntate: non enim in Christo regeneratus, infidelitatis tenebris obcæcabatur, & verum lumen, quod Christus est, infirmis oculis aspicere non poterat: rationi obvius, naturæ contrarius, paganitatis legibus obstrictus tenebatur; ita ut multos deos crederet, & eos in diversis simulacris adoraret: unum verum & æternum blasphemabat, & ejus jugum suave & leve ferre detrectabat. Tantus erat illi fervor circa culturam dæmoniorum, quanta animositas cordis.

[2] Et quoniam superbia & avaritia oculos ejus exobcæcaverant, [secuti regem,] inter sanctum & profanum, inter malum & bonum discernere non poterat. Gloriam autem suam in ore hominum, non in Deo, nec in bona conscientia posuerat & in humani cruoris effusione gloriabatur. Denique mores humanos exuens, & belluinos induens, belluam vivebat. Nihil commune cum hominibus habebat, propter naturam, quam adeo pravis operibus corruperat, ut vix aliquid de homine præter effigiem sibi retineret: fas, nefasque confundebat, &, ut tantummodo ferocitatem animi sui expleret, intentus erat. Ille vero, gentis suæ voluntate cognita, consilio inito, navigium præparat, omni armatura munitus. Barbara gens & more bestiali vivens, quamvis & natura rationalis, & fere usu irrationabilis esset, tamen regem suum ubique locorum se secuturam promittit, & marinis & terrenis laboribus propter amorem ejus, ac si in verba ejus jurasset, sese exponit. Et quia nec voluntatem nec spem repatriandi habebant, de omni supellectili sua nil relinqui faciunt, quin uxorem parvulosque earum secum adducant. Sic classibus diligenter præparatis, fortunæ maris se committunt.

[3] Cumque diu per mare latum & spatiosum navigarent, aspirantibus prosperis ventis, [occupatæ Neustriæ] ad provinciam Rothomagensem, quæ tunc Neustria vocabatur, appulerunt. Videntes vero regionem vicinitate maris & silvarum opacitate idoneam, placuit in oculis eorum, & eam sibi in perpetuam mansionem elegerunt. Habitatores illius alios in ore gladii occiderunt, alios diversorum genere tormentorum affecerunt; quicumque vero præsidio fugæ evadere potuerunt, feliciores se reputarunt, quam si Crœsi opes acquisissent: quanto enim vita plus diligitur, tanto magis mors timetur. Tantus terror circumjacentes provincias affecit, ut publice in processionibus & Missarum solemniis devotus clerus & humilis populus corde & voce ad Dominum clamarent: A gladio Normannorum libera nos, Domine.

[4] Prædictus vero tyrannus, communicato consilio cum primatibus suis, [nomen indidere Normanniæ.] antiquum nomen provinciæ illi mutavit, & novum imposuit: antea quippe Neustria vocabatur, & compositum nomen, scilicet Normanniam, adinvenit: est enim compositum nomen ex man, quod verbum dicitur homo, & Norweia, quæ est remotissima insula. Normannia, secundum interpretationem nominis, patria est hominum qui de Norweia venerunt; Normannus, de Norweia homo. Et tunc mutatum est antiquum nomen, & novum impositum. Gens illa pluribus bellis assueta, & arte decipiendi edocta, tam gladio quam astutia provinciam illam sibi adquisivit, & adquisitam usque hodie possidet c. A facie illius totum nobile Francorum regnum expavit, &, ut superius prælibavimus, divinum auxilium (quoniam humanum non sufficiebat) cum gemitu & lacrymis imploravit.

[5] [Horum metu translata sunt corpora SS. Philiberti & Martini,] Translata sunt illis diebus multa corpora Sanctorum; & ne ab illis occuparentur, ad remotissima loca sunt delata. Inter quæ corpus pretiosi confessoris Philiberti, abbatis de Gemetico d in Burgundia, videlicet in pago Cabilonensi, ad locum qui dicitur Trinorchium * (qui locus in margine regni & super Ararim fluvium situs est) est delatum; ubi cum magno honore nec dissimili devotione a fidelibus populis usque hodie adoratur, & humiliter se petentibus suffragatur. Corpus vero summi & incomparabilis antistitis Martini Turonensis, causa timoris Normannorum ad besilicam beati Germani Autisiodorensis tam salubriter, quam humiliter a viris probatæ religionis invectum est. Cumque juxta pretiosa pignora beati Germani collocaretur, non est silentio prætereundum, quantum qualeve miraculum ibi per eum Dominus operari dignatus est, ad declarandum meritum sui confessoris.

[6] [(cujus hic miraculum narratur;)] Leprosus quidam horribilis aspectu, carne ulcerosus, anhelitu fœtidus, voce susurrans, turbas adstantium irrumpens, per terram dissoluta membra trahens, non timens multitudinem hominum; sed sperans, posse se consequi salutem, in medio sportellarum e, quæ pretiosa corpora prædictorum duorum Confessorum continebant, se dedit, Martinum corde, Martinum ore invocans. Martini præsto sibi sensit adesse auxilium. Quod dictu mirabile est, & relatu jocundissimum, in ictu oculi, videntibus adstantibus populis, leprosus ille mediam partem corporis sui exuit, & decorem induit, acsi numquam infirmitatis illius nævo attactus fuisset. Reliqua pars corporis, quæ proxima erat glebæ beati Germani, infirmitatis propriæ medelam nullam sensit. Videres hominem tamquam divisum ac biformem. Biformis re vera erat, quia ex parte candidus & quasi lacteus, ex parte elephantiosus & sordidus. Detulit in hoc facto hospiti suo beatus Germanus, volens, ut Martini virtus ibi sola operaretur, nec ipse cooporaretur. Poterat & ipse, ut credimus, si vellet, vel si fides credentis exposceret, non solum partem quamlibet hominis, nec unum quemlibet hominem, sed multos ab omni infirmitate liberare, & pristinæ restituere sanitati. Leprosus suspiriis & lacrymis insistens, cum sibi beati Germani suffragium deesse videret, ad Martini totum se contulit, [&] adjuvantibus fidem illius fidelium circumadstantium orationibus, sanitatem per beatum Martinum inceptam consequitur, & alteratus ab illis qui venerant *, non extra turbas, sed cum turba regreditur, magnificans Deum, qui mirabilis est in Sanctis suis, & laudans Martinum, qui numquam est deficiens in bonis operibus suis.

[7] [uti & SS. Taurini, Aquilini, & Florentiæ,] Ea tempestate quidam de ordine cleri, perfectæ fidei pleni, religione locupletati, operibus bonis insignes, mira devotione circa sanctissimum confessorem Taurinum ferventes, corpus illius, omni sibi thesauro carius, in loculo gestatorio decentissime ornato posuerunt, & cum eo Aquilini confessoris f pignora, qui post eum Ebroicensem rexit ecclesiam, collocaverunt, Florentiæ quoque virginis g corpus cum his duobus confessoribus compositæ condiderunt. Intentio eorum erat, ut sanctum Dei a canibus & margaritæ omni pretio pretiosiores a porcis, id est Normannis, [non] conculcarentur. Et quanto vehementiori amore circa prædictos Sanctos Dei detinebantur, tanto meliori studio ad eos conservandos accingebantur.

[8] Ut igitur omnino securi essent, omnino a vicinitate illius provinciæ recedere, [quæ in Arverniam delata, ibi diu miraculis claruerunt;] commodum duxerunt: quanto enim quis plus timet, tanto longius fugere, securum ducit. Multum timens, nusquam securus est: qui autem nihil timet, ubique tutus manet: vix timenti securitas, vix securo timor ingeritur.

Prædicti heröes, & sibi & corporibus Sanctorum providentes, non solum longe a Normannia, sed etiam extra Franciam exire, & intra Arverniæ provinciam, ut in Vita prædicti Confessoris h scriptum est, apud Laudosum honorabile castrum, ubi nullus timor, nulla mentio Normannorum habebatur, abire utile crediderunt, & maxime, quia episcopus i Ebroicæ civitatis, qui corpora præfata secum fugitando ferebat, indigena ejusdem provinciæ esse videbatur. Ibi itaque corpora Sanctorum post mortem prædicti episcopi, miraculis coruscantia per multa annorum curricula permanserunt.

[9] Sed postquam miseratione divina, terra Normanniæ ad pacem deducta est k, [donec Ebroicenses] & cultus fidei christianitatis ibi abundavit, [ut] compererunt pro certo accolæ Ebroicæ civitatis, quod proprii ac primi Patroni corpore cum aliis pignoribus Sanctorum diu per longa tempora essent viduati, mærore nimio non immerito afficiebantur. Qua de re consilio inter se habito, tres clericos elegerunt, quos magis in tota illa patria astutia & calliditate imbutos esse arbitrati sunt. Hos in provincia Arverniensi direxerunt, quatinus corpora Sanctorum sæpe dicta quoquo modo inde asportare, & ad proprium locum (quia vi non poterant) furtim tentarent reducere. Qui venientes apud jam dictum castrum Laudosum, quasi discendi gratia diu ibi permanserunt, & omnes ibidem manentes, & maxime canonicos, qui ibi Deo serviebant, ad amorem sui in tantum provocaverunt; ut unum ex ipsis, qui in litteris & in omnibus, quæ ad seculum pertinent, eruditus esse videbatur, canonicum efficerent. Et postea ecclesiæ, in qua corpora jam dicta recondita erant, custodem constituerunt. Exinde tres clerici soliciti inter se disponere cœperunt, qualiter hoc, pro quo venerant, ad effectum perducerent.

[10] Tandem nocte quadam in ecclesiam ingressi, ad cancellos, [ea inde furtim sublata Gigniacum usque abstulere.] ubi corpora Sanctorum manere diligenter didicerant, accedentes, & eos contingentes, invenerunt tria corpora, licet in uno loco, tamen sigillatim posita: nam duo in sacculis de corio optime & diligenter consutis, & tertium in serico sacculo de pallio Constantinopolitano l positos * invenerunt. In quo tertio invenerunt titulum: Hic requiescit beatus Taurinus, primus Ebroicæ civitatis episcopus: quod etiam in sarcofago ipsius, tempore suæ revelationis, scriptum repertum est. Hæc videntes, inæstimabili gaudio sunt repleti, & singula corpora in singulis portellis, quas diligenter ad hæc præparaverant, mittentes, unusquisque eorum onus suave ac multum sibi leve super colla imponentes, quo celerius potuerunt, de ipsa villa & patria intempestæ noctis silentio recesserunt: & ne ab insequentibus comprehenderentur, iter Normanniam tendens relinquentes, ad ortum solis, ubi nemo eos pergere æstimaret, iter arripuerunt, magis in nocte, quam in die pergentes, & hoc non sine magno timore, & inter fortissima montuosa loca Burgundiæ, in quibus nullus timor, nulla mentio Normannorum habebatur m, abire velle crediderunt. Cumque piscosum fluvium, qui dicitur Arar, qui nunc temporis dividit regnum ab imperio Romanorum n, transissent, Deo annuente, ad locum qui vocatur Gigniacus, attigerunt.

ANNOTATA.

a Norvegia quidem insula non est; sed hic forte insula dicitur, quia maxima ex parte mari cingitur. Sunt etiam qui eam latius accipiunt, cum de Normannis agunt, prout totam videlicet Scandiam includit; quæ quidem ipsa peninsula tantum est; tametsi olim credita & nuncupata passim insula sit.

b Imo vero diu Normanni ante Rollonem, qui anno demum Christi 875 primum ad Gallias appulit, Neustriam aliasque provincias infestare identidem cœperant, puta ab initio seculi noni;ut ostendit Pagius in Critica Baronii tom. 3.

c Hinc sequi videtur, ut auctor scripserit ante annum Christi 1202 vel sequentem, quo Normanniam possidere per se denuo cœperunt Galliæ reges.

d De S. Philiberto abbate agendum erit cum Romano Martyrologio ad diem 20 hujus mensis.

e Sportella, vel potius portella, ut in eodem apographo æque infra diserte scribitur num. 10, hic manifesto hierothecam significat, in qua quiescant & circumferri possint lipsana Sanctorum. Ceterum videri potest hoc idem prodigium descriptum a S. Odone in Bibliotheca Cluniacensi col. 119 & seq.

f Colitur S. Aquilinus ep. Ebroic. die 19 Octobris, quo discutienda erunt ejus Acta; quantumvis aliis diebus ac mensibus eum celebrent Ebroicenses, puta 15 Februarii, & 18 Julii.

g Ecqua sit hæc S. Florentia virgo, prorsus ignoramus. In Breviario Ebroicensi nulla ejus memoria. Gratum fecerit, qui majorem nobis illius suggesserit notitiam.

h Non video, quis hic esse possit prædictus Confessor, nisi vel S. Taurinus, vel S. Aquilinus. Atqui in horum Vita nulla fit mentio hujus translationis; nisi forte ad Vitam S. Taurini pertinere quis velit Historiam inventionis ejus, quam Vitæ subjecimus. Sic ergo hunc locum intellige, licet minus accuratum ac proprium.

i Guntbertus, opinor, qui per ea tempora vixit, ut ostendunt Sammarthani in episcopis Ebroicensibus.

k Puta post annum Christi 912, quo Rollo cum suis de sacro fonte susceptus, dein per se ac successores religionem Catholicam & restituere & promovere impense cœpit in ea Neustriæ parte, quam armis primum, deinde solenni pacto obtinebat.

l De pallio Constantinopolitano. Erat olim pallium, seu pannus, seu tela serica Constantinopolitana, sive imperialis in usu ac pretio, etiam ad ornatus ecclesiasticos; ut vide apud Cangium in Glossario ad voces Panni imperiales.

m In quibus nullus timor &c. Sensus videtur hic esse, illac eos ivisse, ne ullam cuipiam suspicionem injicerent, sese e Normannia venisse, aut eo cum recuperata, quam gestabant,præda sacra reverti.

n Sic venerabilis Petrus abbas Cluniacensis, qui decessit anno Christi 1158 ineunte, etiam scribit lib. 2 de Miraculis cap. 1 .. In finibus regni Francorum, quod a Teutonicorum, vel Romanorum imperio Arar fluvius, a Lotharingia sumens initium, Rhodanusque, in mare Mediterraneum habens profluxum, disterminat. Vide Bibliothecam Cluniacensem col. 1299.

* vernacile Tournus

* f. ab illo, qui venerat,

* f. posita

CAPUT II.
Iidem triplici miraculo moti, corpus illud abbati Gigniacensi tradunt.

[Gigniaci abbas tum erat Berno, vir tam sanctus,] In loco illo Berne abbas a, vir geminæ nobilitatis, corporis & mentis luce conspicuus, basilicam in honore beatorum Apostolorum Petri & Pauli, & habitationes Ordini monastico congruenter ædificabat b. Ille plus abbatem operibus, quam verbis ostendebat; plus re, quam voce officium abbatis gerebat. Nihil illi de monacho superbia usurpabat; de abbate negligentia nihil illi auferebat: monachus vita, opere abbas erat; & quia multarum virtutum charismate plenus erat, ut lumen super candelabrum & civitas supra montem sita erat. Multum personam illius humilitas, quæ monachalis habitus ornamentum est, commendabat. Vigilantia circa gregem sibi commissum nomen ei bonum in vita præsenti (quod melius est, quam divitiæ multæ) & mercedem bonam in æterna patria acquirebat. Et sicut præibat aliis dignitate, sic præcellebat operatione. Primus ad omne bonum, tamquam aries dominicus, gregem ovium per diversa bonorum operum exercitia post se trahebat. Tanta gravitate, quæ abbati congruit, plenus erat, ut nullus dubitaret, qui videret, ipsum esse pastorem gregis.

[12] Tanto zelo religionis fervebat, ut Heliam vel Phinees in resecandis vitiis referret. [ut miretur auctor, cultum ipsi publicum non esse decretum;] Adeo misericordiæ visceribus circa pœnitentes affluebat, ut sanctum Nicolaum pene redoleret. Quanto itaque erga delinquentes austerus erat, tanto benignus circa emendatos. Unde austeritate misericors, & misericordia non remissa pene hominem excedebat: sic itaque quos auctoritate Christo lucrifacere non poterat, misericordia competenti ad Christum revocabat. His duobus modis nullam ovem in ovili suo positam aberrare sinebat. Evolabat Francia ad ejus magisterium: virtutum ipsius insignia Anglia odorabatur: Burgundia pendebat ad ejus arbitrium, & manum suam ferulæ ejus ponebat: Alemannia mirabatur sub ejus fama, quæ longe major erat re, quam opinione: Italia, nutrix sapientum, sapientiam illius audire desiderabat; & omnia alia regna Bernonem sui temporis decorem & honorem affirmabant. Unde mirum videtur, quid causæ exstiterit, cum opus & nomen sanctitatis habuerit, quod, ut festum ejus in terra celebretur, non obtinuit c. Multos inferiores in humanitate, patientia, religione, & aliarum virtutum dotibus legimus, quorum festa celebramus: si enim propter merita & bona opera quis sanctus efficitur, profecto cum magni apud Deum meriti, & apud homines præclari nominis Berno sit, non immerito sanctus putatur.

[13] Unde sub dispositione sua, dum mundanum militem indueret *, [& unus plurimis præfectus olim cœnobiis.] multa monasteria regenda susceperat; videlicet Cluniacum monasterium, tunc propter sui exordium tenue & exiguum, nunc propter sui religionem & monastici Ordinis rigorem omnium monasteriorum monasterium: sicut enim oleum omnibus liquoribus supereminet, sic & ipsum omnibus locis Religionis disciplinæ regularis observantia, hospitalitatis gratia, prærogativa charitatis, & copioso numero Fratrum excellit: Balmense quoque, quod, peccatis habitantium exigentibus, sæpe destructum, divina miseratione sæpe constructum constat: Etiense * etiam, quod, decrescente religione, post ejus obitum decrevit & ad pristinam dignitatem resurgere minime potuit. Fuerunt alia servo Dei monasteria commissa, quorum longum est revolvere seriem; & qualiter postea permanserunt, non est præsentis temporis ostendere. Hæc & his similia omittentes, cœptum prosequamur iter, & quod proposuimus Deo auctore, compleamus.

[14] [Ex hoc loco cum ter ita discessissent mane bajuli nostri,] Gigniaci locus, ad quem corpora prædictorum sunt evecta Sanctorum, situs est inter Lugdunensem provinciam, quæ primas est Galliarum, & Bisuntinam, quæ nobilis est inter provincias Cisalpinas: ibi namque uterque archiepiscopatus, Lugdunensis & Vesuntiensis, finem facientes, terminum, quem de jure transgredi non possunt, præfixerunt. Locus ille positione sua decorus, aquarum & fontium meatu jocundus, opacitate circumpositarum sylvarum amœnus, pratorum ridentium colore delectabilis, clementia aëris saluber Religioni colendæ idoneus erat, & est, Deoque propitio, semper erit. In eo bajulatores pretiosorum corporum, prima die adventus sui, in domo cujusdam pauperis hominis jocundam invenientes requiem, noctem illam feliciter transegerunt. Mane autem facto, valedicentes hospiti suo, & omnia prospera loco imprecantes, ipsumque omni benedictione prosequentes, tota die ambulantes, adveniente crepusculo, ad domum, de qua exierant, sunt reversi, [&] credentes, se errasse, & ob hoc rectam viam prætermisisse, errorem, qui in humanis actibus plerumque versatur, detestari cœperunt. Dominus domus pauper, sed dives bona voluntate, non timens fures, quia non habebat unde posset exspoliari, eos non tamquam hospites & advenas, sed tamquam cives & domesticos gratanter recepit. Cumque pro sua facultate, eis tam devotum quam gratum exhibuisset convivium, quietem noctis in eodem, quo prius, eis paravit loco.

[15] [ut post insumptos itineri dies singulos,] Reficientes itaque somno artus, factoque mane, de lecto surgentes, qua pergere deberent, omni diligentia inquisierunt. Auditis regionum vocabulis & terrarum proprietatibus, diem totam frustra ambulando consumpserunt; quoniam, eo advesperascente, ante fores jam dictæ domus se positos invenerunt. Attoniti autem, & ultra quam dici posset, admirantes, valde timuerunt: jam voluntatem Sanctorum, quorum corpora gestabant, aliquantulum suspicantes, non tamen plene agnoscentes, velle eos ibi requiescere, crediderunt. Pauper hospes eis obviam procedens, repletus gaudio, En, inquit, benedicti a Domino, gratias Deo & vobis, quia ad hospitium meum iterum diverti dignati estis. Non privabor benedictione; quia gratanter volui vos suscipere. Benefecit mihi Dominus, quia recepi vos; melius mihi faciet, quia diligo vos. Modicæ opes meæ non sunt propter vos attenuatæ, sed augmentatæ. Panem, quem vobis dedi, Dominus mihi reddidit; & ditior sum hac hora, quam qua ad me intrastis. Videor mihi videre, quod Dominus est vobiscum, quoniam in adventu vestro mihi & rebus meis alacritas & sospitas provenit. Quæso, manete mecum, quot diebus vobis placuerit, & ego vobis comitabor, & ducam ad locum optatum. Forte gestatis aliquid pretiosi, de quo tam salutifer odor emanat, qui pro intellectu meo omnium specierum vires exuperat; cui etiam cum tanto timore & reverentia astatis. Si vero aliquid vobis timori est, in me tutam reperietis fidem, si me secreti vestri conscium efficere dignemini. Non, inquiunt, o hospes, ibi non timemus, ubi non est timor; quin potius de Domini misericordia præsumentes, qui de remotis partibus per diversa pericula nos cum salute conducens, ad locum quem optamus perducet, cras discedemus, tibique & hæredibus tuis vicem amoris & servitii rependere desiderabimus.

[16] Recedente nocte, & aurora prævia, die adveniente, [præter mentem vesperi semper ad idem hospitium consisterent.] invocato nomine Salvatoris, & signo crucis frontibus suis imposito, confidentes in patrocinio Sanctorum, quorum deferebant corpora, viam arripiunt. Quid plura? A mane usque ad vesperam, arreptam viam carpentes, post crepusculum in atriolo prædicti hospitis sui, non sine admiratione se translatos viderunt. Jam eis res aperte claruit; & quod Sancti Dei, quorum secum habebant corpora, locum illum, in quo requiescerent, elegerunt, pro repetitione trinæ reversionis suæ ad domum, quasi per ostensionem trini miraculi, eis innotuit. Revera miraculum erat: utpote insolitum & contra cursum naturæ exhibitum, ut tribus diebus iter agentes, non possent a domo sæpe dicta elongari.

[17] Interrogant, quis esset locus ille, quo nomine censeretur abbas, [Miraculo tam evidente, & loci sanctitate moti,] cujusmodi bonitas & perfectio in grege sibi commisso esse crederetur. Respondetur eis, quod ad placitum impositoris locus ille Gigniacus appellaretur; mirumque, si ipsi soli Bernonem abbatem non agnoscerent, cujus fama & Religio fere ubique terrarum nota erat; adjunctumque est, quod sicut sol illuminat terram, sic ipse sua sapientia & Religione totam illuminaret patriam, vixque ei secundum in universa morum honestate posse reperiri. Monachi ejus, similes angelis, in terra corpore positi, cælum mente inhabitabant; nil eis commune cum hominibus, nisi natura; internis perfecti, externis irreprehensibiles erant; Christum in corde habebant, Christum in ore sonabant, Christum ostendebant in opere; terrena omnia respuebant & tamquam lutum platearum calcabant; hominis vires in vigilando, in jejunando, in orando transierant; Regulam sancti Benedicti, quam professi erant, ad unguem servabant: in melius operando quidam illorum magnarum virtutum pleni præcepta regulæ transcendebant, adjicientes sibi ad laborem, tamquam eis non sufficeret Regulæ observantia: orationibus eorum inclinabatur Dominus, insensibilia obediebant elementa; cum ad preces eorum pluviæ diffunderentur, & serenitas rursus pro opportunitate cælum & terras lætificaret: non esse aliquem tantis criminibus irretitum, qui [ad] jussum & admonitionem eorum non resipisceret, & exemplo eorum sese non castificaret.

[18] Cum hæ & his similia longeque majora, quæ veritas approbabat, [Bernoni abbati sacrum hunc thesaurum tradiderunt; qui hoc mirifice lætatus,] super abbate Bernone & monachis ejus, jam dictis bajulatoribus sanctorum corporum a multis ostenderentur, intellexerunt, divina factum voluntate, ut ad locum sine labore & onere venirent, a quo nulla efficacia, nulla possibilitate recedere possent. Accedentes itaque ad præfatum abbatem, cum omni mansuetudine & humilitate, qui essent, unde venirent, quid gestarent, quomodo detinerentur, seriatim narraverunt. Pater ille, audito, quam impretiabile pretium servis suis Dominus de longinquis regionibus deferri voluisset, repletus gaudio & perfusus ora lacrymis, pectusque pro devotione tundens, erupit in vocem laudis divinæ & cum Psalmista corde & voce exclamavit: Domine Deus virtutum, beati omnes, qui sperant in te; non privabis bonis eos, qui ambulant in æquitate; in secula seculorum laudabunt te. Deinde convocans universum cœtum Fratrum, qualiter eos Dominus in benedictionibus dulcedinis prævenisset, diligenter exponit: perorat tamquam facundus rhetor misericordiam Salvatoris, merita Sanctorum, quorum corpora in præsentia eorum consistebant, voluntatem eorum, cui resisti impossibile erat; pronuntiat, desiderio suo satisfactum, orationes eorum divinitus exauditas, cum pretiosas reliquias haberent, sub quarum patrocinio tutam deinceps & quietam agerent vitam. Videbat oves illas Dominicas nova cantica præ lætitia frequentare, insolitam jubilationem ostendere: credebat, eas Spiritu sancto repletas, quoniam magnitudinem earum laudum præferebant, quas humana mens vix capere poterat.

[19] [ecclesiæ suæ patronum perpetuum nuncupat S. Taurinum,] Tota villa vertitur in jubilum; felicem locum, felicem patriam proclamat, cui Dominus tam pretiosa corpora Sanctorum suorum largiri dignatus sit; extendit palmas ad cælum, Salvatoris magnalia laudans; doloris & mœroris deinceps insciam se futuram, pronuntiat. Uterque sexus virorum & mulierum, infantum quoque immaturitas certatim ruunt [in] terram, super quam Sanctorum corpora delata sunt; loculum, in quo continebantur, tam amore, quam veneratione osculantur. Suscipiuntur a devotis Fratribus pretiosæ reliquiæ; ponuntur in ecclesia recens ædificata. Patronus & advocatus loci illius, & tunc usque modo & in æternum beatus Taurinus constituitur.

[20] [innumeris exinde miraculis ibi celebrem.] Quanta miracula ad declaranda Sanctorum merita divina ibi pietas ostendere dignata sit, non est nostræ facultatis evolvere: si enim diligenter scripta essent, magna volumina complessent; sed quia negligentia in culpa fuit, non sunt annotata nec memoriæ commendata. Postea locus iste a fulgure, a tempestate & peste fuit immunis. Paupercula domus & lignea, in qua Sancti Dei tribus noctibus requieverunt, vix potuit vetustate consumi, cum omnia vetustas consumat. Sæpe in medio flammarum, cum circumpositæ domus arderent, illæsa permansit. Locus ille, qui continuit eos, in signum fuit populorum. Si vir vel mulier irreverenter eum intravit, statim divino judicio correpta pœnas luit: si brutum animal tetigit, cæcitate oculorum, vel infirmitate membrorum divinitus est percussum: plerumque sub obscura nocte visæ sunt candelæ ardere; auditæ sunt voces suavitatis & dulcedinis repletæ. Quod si domus & parvum in ea spatium, in quibus aliquantulum moræ peregerunt sacratissima corpora Sanctorum, id obtinuerunt, ut magnæ reverentiæ habeantur; quid potissimum meretur ecclesia, in qua non solum per tres noctes, nec per tria tempora, sed usque ad finem seculi permanent & permanebunt? Si invisibilia elementa tanta mercede donata sunt, ut eis a rationabili & irrationabili creatura deferatur; quanta donabuntur fidelium mentes, in quibus sanctissimi Confessores per amorem requiescunt, & per bonam voluntatem unum sunt.

[21] [Scriptoris epiphonema.] Felix, inquam, Gigniacensis ecclesia, quam tria luminaria tamquam splendor firmamenti in cælesti Jerusalem splendentia illustrant! Beata congregatio, quam Taurinus, gemma sacerdotum & honor sacerdotii; Aquilinus, gloria populi & laus Dei; Florentia quoque, virginitatis speculum, meritorum suorum radiis decorant, orationum suarum suffragiis ab hostibus aëriis & terrenis defendunt, & virtutum suarum charismatibus Christo consociant & similes faciunt! Cui sit gloria in æterna secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a De B. Bernone actum est ad diem 13 Januarii a pagina 824.

b Puta ante annum Christi 895, ut est in Annalibus Benedictinis, tom. 3, pag. 272 & sequente, item Galliæ Christianæ tom. 4 novissimæ editionis, a columna 218.

c Et hinc patet, auctorem recentem non esse: nam præter ea, quæ de festo B. Bernonis loco citato diximus, ad festi antiquitatem facit, quod legitur in Annalibus Benedictinis tom. 3, pag. 388: In veteri Necrologio Silviniacensi memoratur Idibus Januarii, “Depositio domni Bernonis abbatis”: quo die plenum de eo fiebat Officium, & duodecim pauperes reficiebantur. Vide tamen etiam Acta Sanctorum Ordinis Benedictini seculo 5, pag. 89.

* l. exueret

* seu Æthicense

CIRCUMVECTIO
Ejusdem corporis anno MCLVIII instituta, eamque comitata miracula.
Auctore anonymo, ex eodem codice & iisdem Mss.

Taurinus episc. conf. Ebroicis in Gallia (S.)

BHL Number: 7996

EX MSS.

CAPUT I.
Circumvectionis occasio, & progressus ad cœnobium Cluniacense.

[Cum Gigniacum universum conflagrasset anno 1158,] Anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quinquagesimo octavo, qui primus a erat ordinationis domni Hugonis [qui] de humili monacho in magnum abbatem Cluniacensem sublimatus est, villa Gigniacensis, quæ per multa annorum curricula sub protectione sanctissimorum confessorum Taurini, Aquilini, & Deo datæ virginis Florentiæ immunis ab incendio, a peste, & a tempestate fuerat, quam terribilia sint judicia Regis seculorum & rectæ viæ ejus, veris argumentis agnovit. Aquilone namque, vento gelido & sicco, vehementius solito perflante, flamma vorax de scintilla ignis concreta, quamdam domum in eadem villa combussit, & inde globatim erumpens, a læva & a sinistra parte & ante sitas domos & quæque obvia invenit, in favillam & cinerem redegit. Officinæ monachorum, inibi nocte & die devote Deo servientium, quæ Religioni incolendæ plurimum idoneæ erant, similem sententiam destructionis susceperunt, & pœnas divinæ permissioni aut voluntati dederunt; & quæ prius erant ad honorem & decorem habitantium, versæ sunt in stuporem & dolorem intuentium. Sic pariter villa cum officinis in vastitatem tamquam eremi redactis, habitatores earum nimia tristitia affecti sunt, & tamquam spe vitæ amissa, quid facto opus eis esset, quid consilii inirent, nesciebant.

[2] [visum est circumferre corpus S. Taurini ad regiones circumjectas;] Fuerunt inter eos quidam magnæ fidei, quorum forsitan corda Deus inspiratione sua sic tetigit, ut profiterentur, super tanta calamitate ad suffragia sancti Taurini debere conversum iri: noverant enim ab ejus pietate multa sibi beneficia præstita, multaque solatia in visceribus misericordiæ ejus reposita; possibile esse ut tanti Patroni meritis ipsa villa & officinæ Fratrum a præsenti possent resurgere ruina, & ad priorem vel meliorem statum revocari. Unde in commune decernunt, ut unicum suum refugium, beatum videlicet Taurinum, qui per crebra miracula, plurima eis contulerat beneficia, votis sedulis adirent, & tamquam dormientem precibus sedulis & orationibus continuis excitarent. Placet omnibus, quod communis dictat oratio, & Sanctum Dei per regiones circum positas deferendum, dignum credunt; ut devotio credentium augeretur, & infirmorum cura ac medela proveniret. Hac igitur spe ducti, nec seducti Fratres, quibus nulla nota suspicionis inerat, quibus honestas reverentiam comparabat, de multis paucos quosdam eligunt, quos tam sancto operi præponunt. Illi purificantes conscientiam confessione, & tegentes, siqua eis inhæserant, reprehensionis pœnitentia, capsam, in qua sanctissima pignora continentur, suscipiunt.

[3] [ut Cluniacum; ubi magnifice suscipitur:] Egressi villa sine magno pondere per loca meticulosa & periculosa sine timore & periculo Cluniacum usque veniunt b. Domnus abbas Hugo, vir satis humilis in oculis suis, comperto adventu gloriosi Confessoris, exultat in Domino: præcipit totam villam obviam procedere; monasterium Cluniacum, quo vix in terra pretiosius & speciosius inveniri potest, omni studio, omnibus ornamentis suis adornari; venerabilem Conventum Fratrum, quo vix usquam terrarum major vel religiosior videri potest, diligenter præparari, & ad suscipiendum corpus gloriosissimi Confessoris corde & corpore aptari. Fit lætitia insolita in populo, fit gaudium spirituale in Conventu illo venerando; ipse abbas, sicut prior erat dignitate, ita prior egreditur ordine, &, subsequente toto conventu extra portam monasterii cum crucibus argenteis & thuribulis aureis, summa cum devotione capsam suscipit. Frater, qui officium præcentoris habebat, Antiphonam imponit, & cum melodia suavi cordis & oris super altare sanctæ crucis, capsa ipsa imponitur. Populus villæ in unum coadunatus, & in amorem beati Confessoris conglutinatus, non apparuit vacuus in conspectu illius, sed pro sua quisque facultate & voluntate devotam ei obtulit oblationem; illis vero, quibus copia offerendi non affuit, bona voluntas, qua Deo nihil carius immolatur, non defuit.

[4] [moxque femina, animo & corpore inutilis sanatur,] Erat in eadem villa quædam mulier, quæ, obtenebrata mentis ratione, solam effigiem hominis exprimebat. Nihil ei memoriæ, nihil ingenii inerat: sensum & censum suum in omnibus membris suis & officinis amiserat: destituta erat officio linguæ, & sicut nec audire, ita nec loqui poterat: cetera membra decore naturæ carebant, & id, ad quod facta fuerant, facere non poterant. Horribile erat videre mulierem, naturam mulieris retinentem, & vitiis membrorum effigiem mulieris vix habentem. Hæc ut monasterium exprimeret c, & qua poterat valitudine renitens, invita ante sanctissimum corpus trahitur & deponitur. Infirmitas, qua premebatur, eadem hora adeo eam solito gravius gravare cœpit, ut in conspectu circumadstantium ad humum corrueret, & humi procumbens, tamquam exanimis jaceret. Quidam vero hæc videntes, eam exspirasse & debitum naturæ persolvisse crediderunt. Quid multa? Per merita beati Confessoris, quæ mortua videbatur, viva apparuit, jacens surrexit, infirma sanitatem consecuta est: membra suis officiis restituuntur; vigor naturalis redit; vires suæ animæ recepit, & per corporis instrumenta effectus suos operatur: monstruosa similitudo propellitur; mulier in mulierem reformatur; ægritudines omnes recedunt; salus naturalis naturæ comitatur & mulieri.

[5] Astantes admirantur, & devotis laudibus ac clamoribus magnificant Dei magnalia. Taurinus benedicitur, [mirantibus, quotquot aderant, & accurrebant:] qui in vita sua mirabilia fecit, & post mortem mirabilius operatur; qui etiam in hoc tempore, in quo faciem Antichristi præcedit egestas miraculorum, saturitates signorum administrat fidelibus populis. Ad tale, tantumque spectaculum domnus abbas, velocior devotione, quam pede, accurrit; & licet censura monastica & personalis maturitas cursum prohibeat, tamen non potuit sibi imperare, quin aliquantulum curreret: non potuit eum detinere necessitas naturæ, nec gregem sibi commissum, quin jumentis corporum suorum, quæ reficiebant, pabulum subtraherent, & mensam dimitterent, & alius alio velocior & devotior videre magnalia Dei in ecclesia festinarent. Quæritur a cognatis & nobis vicinis mulieribus, quanto tempore hujuscemodi ægritudo eam obsedisset: sciscitatur domnus abbas cum Fratribus, utrum vera, an fictitia invalitudo illa fuisset. Postquam testimonio populi & totius patriæ infirmitatem illam non in voce, nec in similitudine, sed in veritate fuisse domnus abbas & Fratres comprobarunt, erectis oculis & manibus in cælum, viventi in secula seculorum gloriam & honorem dant, & hymnum, qui Te Deum laudamus dicitur, dulci & excelsa melodia in psallendo decurrunt.

[6] In eodem loco quidam clerici, Senonensibus partibus oriundi, [item alia mulier cæca;] quæstum sibi faciebant, deferentes phylacteria, cruces, & brachia deargentea *, quæ referta esse dicebant reliquiis Sanctorum illorum, qui magis favori sunt rusticanæ multitudini & plebeiæ; inter quæ brachium sancti Donati præconabantur manifestis miraculis coruscare. Ad eos itaque mulier quædam lumine oculorum privata se contulerat, sperans consequi salutem per merita Sanctorum, quos deferebant. Cumque aliquantulum temporis ante pignora illa pernoctando peregisset, & dies plures frustra consumpsisset, seque sacris injuriis afflixisset, & sic salute optata non potiretur; melius sperans, & fiducialius præsumens de meritis piissimi Taurini, duce quodam puero, ad ipsum gressus direxit. Sed priusquam propius ad capsam ipsius accessisset, præventa est in munere benedictionis & salutis. Cæcitas ab ea recessit, & sicut illuminata est in corpore, ita & mente: cœpit oculis videre solem corporis, qui habet ortum, & oculis cordis illum, qui nescit occasum: fit ipsa sibimet ductor, quæ antea regebatur ductore; reddit gratias corde summo Salvatori, & ore Taurino, suo curatori: illum in Taurino gloriosum, Taurinum in eo laudabilem prædicat.

[7] Sed quia malorum auctor diabolus, illius fidem odio habebat, [sed quæ perfide ingrata, denuo cæca facta est,] & Taurini gloria eum cruciabat, ad fraudis propriæ commenta recurrebat, quibus salutem istius deleret [ac] Taurini nomen obnubilaret. Quod ut callide & more suo machinari posset, mulierem cupidine, & prædictorum clericorum corda replevit invidia: nam Taurino gloriam suam furari, & eam suo sancto Donato injustius comparare volentes, infelicem mulierculam, voluntate instabilem, desiderio vagam (quod proprium est hujuscemodi sexui) verbis decipiunt, promissione corrumpunt, pretio ligant, ut confiteretur, se non a sancto Taurino (quod verum erat:) sed a sancto Donato (quod falsissimum erat) curatam esse. Et confessa est, culpa sua non deficiente, & pœna crescente: nam cæcitas, quæ est privatio visus, cum augmento ad eam rediit, & majori, quam antea, infirmitate cœpit gravari. Fit mulier misera in corpore, afflicta in anima: exterius luit pœnas infidelitatis; interius atteritur flagello malæ conscientiæ. Nil gravius est animæ ad æthera suspiranti, quam pondus malæ conscientiæ.

[8] [donec agnoscens & culpam & benefactorem suum, iterato sanata fuit:] Inter corporis dolores & angustias animæ illa misera posita, Deo inspirante, qui constitutos in Babylone sæpe liberat, cœpit facti pœnitere, & pœnitentia ducta, exponit omnibus audientibus, quod a clericis male fuerit seducta; adeo ut pravo consilio inducta, ingrata existeret liberatori suo: merito multum se dedisse pœnarum; dignam fuisse, quæ viva a terra juste deberet absorberi, vel in saxorum duritiem constringi. Spem itaque sibi reponens in misericordia beati Confessoris, ipsum fide adire, charitate deposcere proponit. Propositum suum digno complet effectu: ad Taurinum tota mente, tota virtute conversa, & sanitati antiquæ restituta, ad propria cum gaudio est reversa. Populus villæ admirans quod mirabiliter factum fuerat a Sancto Dei, multis injuriis clericos lacessens, loco eos cedere fecit.

[9] [ibidem alii plures variis morbis liberati sunt.] Alia mulier fide & corpore ad eum accessit, quæ digniorem partem sui amiserat, scilicet caput, propter incurabilem infirmitatem ipsius. Quæ infirmitas, cum a medicis curari non posset, per Taurinum, medicum animarum, sine expensis & medicinis velociter curata est. Illa peplum, quo mulier caput ornabat, cum candela offerens, & una tantum nocte vigilans, in mane perfectam sanitatem est adepta.

Frater quidam, nomine Goffredus, cognomine Moret, propter gravem, quam incurrebat, infirmitatem dies in luctu & noctes in mœstitia deducebat, & idcirco diutius durare non poterat, quia requie alterna carebat. Pustulæ crura ejus afficiebant & vitam sibi tædiosam faciebant. Nil ei medicina remedii, nil frequens cura salutis operabatur; sed quod vis humanæ medicinæ ei conferre non poterat, Taurinus curationum potens in momento & in ictu oculi contulit: & sicut dolor omnis ab eo recessit, ita signa infirmitatis nulla apparuerunt. Plures febricitantes, & quatuor caduco morbo dediti, ibi infirmitatem evaserunt.

ANNOTATA.

a Consentit editionis novissimæ Gallia Christiana tom. 4, columna 1140. Sed cur hic pro chronico charactere ponitur abbatis Cluniacensis epocha? Credo, quia scriptor hic vel monachus fuit Cluniacensis, vel Gigniacensis quidem, sed abbati Cluniacensi subjectus: quia cœnobium Gigniacense jam tum in prioratum Cluniaco subditum fuerat commutatum

b Cluniacum autem ad Graonam fluvium in diœcesi Matisconensi situm ab occasu in orientem distat Gigniaco leucis Gallicis communibus circiter sedecim.

c Est hic aliquid vitii. Forte scribi debuit: Hæc, ne monasterium expeteret (hoc est, adiret,) omni, qua poterat, valitudine renitens, &c.

* i. e. argento obducta

CAPUT II.
Ejusdem continuatio Lugdunum usque.

[Cluniaco defertur Sancti corpus Matisconem;] Civitas est in provincia Burgundiæ, quæ Masticus a dicitur, cui abundantiam temporalium bonorum situs loci administrat. In illa cum insonuisset jocundus adventus sanctissimi corporis Taurini episcopi, tota obviam procedit: uterque sexus sacro desiderio succensus, domos exponit; quidquid præ manibus habet, abjicit; urbe egreditur, & qua eum venturum audiebat, campos late replet. Pulsantur campanæ per civitatem; via ruderibus emundatur; aulæis, & tapetis a læva & a dextera vicus adornatur. Suscipitur cum magno honore, & cum majori exultatione in ecclesia sancti Petri deponitur. Ad famam miraculorum ejus patria tota commota, plures in grabatis, qui paralytici erant & membrorum olim habilitatem amiserant, defert. Cumque advenientes tam sanos, quam ægrotos, ecclesia recipere non posset, quisque quomodo potuit accubitum sibi fecit intus & extra.

[11] Mulier quædam, quæ & habitum & effigiem mulieris causa infirmitatis fere amiserat, [ubi post sanatos continuo miseros] vidente populo, de gestatorio suo surrexit. Ea virtute divina surgente, nervi, qui diu adbreviati fuerant & constricti, ita resonare cœperunt, acsi res quælibet solida abrumperetur & scissuram faceret. Deinde membra, quæ per languorem diu arida fuerant & contracta, extensa & splendida [facta] sunt & antiquam dignitatem receperunt. Populus in admirationem conversus, laudes Deo multiplicare, & Taurino gratias exhibere non differt.

Alia mulier dissimiliter, sed non dissimili infirmitate correpta, salutem corpoream meritis sancti Taurini in eodem loco est adepta.

Quædam alia mulier in eadem infirmitate constituta, sed præ ceteris duabus ejusdem infirmitatis majore dolore afflicta, languorem omnem exuit & sanitatem induit; & sanitate induta, cœpit recte ambulare, Christum laudare, & Taurinum prædicare.

[12] O quot in eadem ecclesia tenebris cæcitatis & infidelitatis obscurati, [propemodum innumerabiles,] corporale & spirituale lumen receperunt! O quot vitio naturæ, & studio pravæ vitæ, incedere non valentes, aut etiam claudicantes, rectos gressus direxerunt, & in via mandatorum Dei currere cœperunt! Quamplures auditu aurium cordis & corporis privati, utrique sunt restituti. Multi articulata voce & laude cantoris vacantes, discrete loqui & Christum laudare potuerunt. Nonnulli diversis & variis infirmitatibus detenti, diu desideratam sospitatem sunt consecuti. Septem namque de immensa multitudine, quæ divinitus curata est, commendati sunt memoriæ, qui præ nimia ægritudine solam naturam hominum retinuerant & cetera fere amiserant. Quidam presbyter devotione magna ductus, totum ovile spiritualium ad beatum Taurinum adduxit: in ovili illo multæ erant oves morbidæ, quarum, ut refertur, numerus curatarum fuit quadragenarius.

[13] [blasphemus in Sanctum dire punitus interiit.] Accidit in eodem loco meritis beati Præsulis stupendum & notandum miraculum. Quidam, qui acquirendi studio male studiosus invigilabat, candelas faciebat de adipe, & ceram quæ debebat offerri beato Taurino, suis usibus male reservabat. Admonitus a quodam convicaneo suo, ut tam pravo operi finem daret, & in Sanctum Dei ne peccaret, salutaribus verbis amici credere noluit, & amabilem correptionem surda aure pertransiens, etiam in injuriam & in blasphemiam egregii Confessoris erupit dicens, non esse vera miracula, quæ ab eo fiebant. Quam blasphemiam ultio divina justa perculit vindicta. Tamquam elinguis effertur: adeo gula ejus intumuit, ut visu humano indignus esset. Delatus ad sacratissima pignora, vinum benedictione sanctificatum nec recipere nec gustare potuit: & sic indignam ac miserabilem vitam digna & miseranda morte finivit.

[14] [Dum inde corpus transfertur Balgiacum, sanatur paralysis,] Ad Balgiacum b, nobile castrum, in Lugdunensi diœcesi situm, cum venerandum corpus deferretur, obvius factus est ei quidam æger, membris omnibus dissolutus. Hunc quatuor viri deferebant, & multa turba a dextris & a sinistris & retro eis comitabantur: exhortatur frequens turba, ut in eundo aliquid moræ ineant, in qua spei suæ optata gaudia consequi mereantur. Pratum multiplici colore herbarum vestitum in via erat, & in medio ipsius quercus antiqua, densis foliis & ramis adornata: sub illa devotus clerus & populus genua flectentes ante sanctissimum corpus, antequam ab oratione surgeret, surrexit ægrotus a lectulo, &, tamquam nulla infirmitate affectus fuisset, sanus cœpit stare, alacer currere & gratias Deo & beato Taurino referre. Populus in testimonium præclari miraculi ramos de quercu evellens, & in plures particulas dividens, pro devotione secum portavit, & aliquid sibi profuturum credidit.

[15] [sedatur tempestas aëris,] Vigilia sancti Joannis Baptistæ universa plebs prædicti castri annuo de more festivam se paraverat; ecce, subito ventus vehemens excitatur, aër turbatur, facies cæli mutatur, concutiuntur domus crebris coruscationibus, cælum aperiri, & metuendis fulgoribus terra effodi videtur: fit clamor & tremor per universam villam; extremi judicii metus incutitur: nubes conglobatæ pro pluvia lapides demittunt: hominum alii præ timore ad terram corruunt, alii exangues & tamquam exanimes efficiuntur: curritur ad sanctissimum corpus, &, ut subveniat, votis omnibus & vocibus expetitur: trahitur summa cum festinatione de ecclesia, & aëri, nubibus, fulgoribus, fulminibus & lapidibus opponitur. O potentia divina! Elementa, quæ insanire videbantur, tranquilla redduntur: aër in serenitatem redit, & mundus statum suum recepit, & omnia ruinæ proxima rident, in semetipsa reversa. Hujus rei tot sufficientes testes emergunt, quot homines in castello & patria illa commorabantur.

[16] [ægri convalescunt.] Mulier quædam filium suum, vitæ suæ solatium & spei gaudium, ad beatum Taurinum ibi attulit. Ille, ætate puer, affectu & effectu innocens, licet esset speciosus facie, tamen ex majori parte sui corporis aridus erat & nulli officio aptus. Mater ejus nihil impossibile credens esse beato Taurino, pervigil ante ipsum tota in oratione nocte stetit, &, finita tam prolixa quam devota oratione, mane ad hospitium suum est reversa. Cumque pro reparatione naturæ aliquid requiei [&] somni sibi indulgeret, puer divinitus curaratus, clamare cœpit: Mater, surge, & mecum ad salvatorem meum beatum Taurinum proficiscere. Illa ad vocem pueri excusso somno evigilans, se omni hilaritate, & infantem omni sospitate repletum, omnibus, qui in eodem castro habitabant ostendit. Quot in eadem ecclesia febricitantes sanati fuerunt, quia non magnum aliquid videbatur, non est annotatum nec in scripta redactum.

[17] A prænominato castro fere sex milliariis burgus quidam Canariacus distabat, [Apud Canariacum sanantur paralysis,] qui jure fori proprius est ecclesiæ Cluniacensis. Ad eum cum pervenisset egregius Confessor, mulier quædam., quæ clinica * jacebat, & grabato ostiatim deferebatur, & sic viatico sustentabatur, cœpit convicaneos suos instanti prece interpellare, ut id sibi misericordiæ impenderent, quatenus ad beatum Taurinum, qui strata * publica transibat, se deferrent, a quo voti sui compotem se futuram profecto credebat. Illi vero, magis suam utilitatem, quam proximi curantes, miseram audire vel exaudire contempserunt. Illa omni humano adjutorio destituta, & in sola Christi pietate constituta, benedictum Confessorem Christi prosequi desiderans, genibus & cubitis morbidum corpus suum laborare faciens, fideliter incepit quod Sanctus Dei efficaciter perfecit: nam continuo omni infirmitate, quæ paralysis dicitur, deposita, liberatorem suum beatum Taurinum pede prosecuta est & consecuta. In quo opere virtus egregii Confessoris attollenda est, quæ absentibus & longe positis præsens & prope consuevit esse collatis beneficiis.

[18] Quædam mulier Aula tanto incommodo laborabat, ut omnium membrorum naturali potentia destitueretur; [aliæque miseriæ.] cui ad majorem pœnam accedebat, quod vix aliquo genere vehiculi, nisi plaustro, poterat deferri. Hoc modo ad Sanctum Dei delata, dum Missarum solennia celebrarentur, sensit vera beati Taurini suffragia: incolumis namque reddita, quid inter ægram & sanam distet, jocundo cognovit argumento.

Vir quidam passione inaudita afficiebatur, quæ etiam a peritis physicæ artis cognosci non poterat; & quotiescumque tangebat eum, acsi letali vulnere percuteretur, vocem terribilem emittebat. Pulsanti ei ad ostium misericordiæ eximii Confessoris aperta est janua pietatis; & ex tunc & infirmitate caruit &, quemadmodum debuit, siluit.

Rusticus quidam dum de arbore in præceps rueret, in ruendo os humerale de loco suo excussum est. Proinde tantus cruciatus ei inerat; ut mallet mori, quam ita vivere. Visum est ei in somnis, quod beatus Taurinus tactu blandissimo brachium illud tractaret. Evigilans a sopore, infortunium casus & jacturam naturæ meritis eximii Confessoris restauratam invenit.

[19] Apud locum, qui dicitur Nova-Villa, monasterium est sanctimonialium, quæ secundum regulam Sancti Benedicti, [Apud Novam-Villam contractus erigitur.] & sub cura abbatis sancti Eugendi præteritos decoquere errores, & novos induere mores Deo promiserant; ubi cum beati Viri corpus deferretur, quanta lux miraculorum effulserit, longum est revolvere. Quotquot fere advenerunt, qui salutem corpoream devote quæsierunt, feliciter invenerunt. Quidam tamen inter ceteros, qui contractus erat, ut vulgo dicitur, testimonio populi rectus efficitur.

[20] [Apud Montem-Bertaldi multi servantur a ruinis.] Juxta Ararim fluvium in loco uberi ab antiquo jure fundata est decania Cluniacensis, quæ Mons-Bertaldi dicitur. Ad hanc cum gleba inclyti confessoris Taurini delata fuisset, a monachis inibi Deo militantibus in spiritu jocunditatis & voce exultationis suscepta est. Cumque super scamnum resedissent qui eam detulerant, præcipua pars domus, scilicet tectum, cecidit. Sed pietas egregii Confessoris a tantis periculis illæsos eos custodivit. Mane facto, Frater, qui officium Prioris & nomen gerebat, ut jacturam resarciret, operarios ponit; qui dum incepto operi certatim incubarent, murus ejusdem domus gravem ruinam fecit. Ad casum illius, cui beatus Taurinus in ore & in corde fuit, sine jactura evasit: duo tamen, qui ejus auxilium non imploraverunt, miserabiliter contriti conciderunt.

[21] [Apud Triverium cæca visu donatur.] Burgum quemdam novum, Triverium, cum pertransiret beatus Taurinus, obvia facta est quædam mulier lumine oculorum privata: hanc prosequebatur multitudo maxima utriusque sexus. Illa manibus cordis & corporis loculum, in quo sanctissima pignora deferebantur, amplectens, fide & oratione circumadstantium adjuta, desideratum recepit lumen oculorum.

[22] [Apud Lehennacum injuria sacri corporis pœnam,] Operæ pretium esse videtur, breviter enarrare, quæ pœna subsecuta sit infidelitatem cujusdam villæ, quæ dicitur Lehennacus; & pœna quod remedium invenit. Habitatores illius, tamquam filii Belial, corda in malum indurata habentes, non solum Sancto Dei debitam reverentiam exhibere noluerunt, sed eum ignominiose a finibus suis exterminarunt: Fratres, honestate refertos, qui eum deferebant, omni genere contumeliarum affecerunt; & comminantes eis, quod non impune fines suos intrassent, & quod pœnas eis juste daturi essent, verbis facta compensare voluerunt. Sed omnipotens Judex, qui & bonis bona, & malis mala quandoque retribuit, indigenis illius vecordis villæ dignam exhibuit retributionem. Tempestas subito exorta, cæli faciem mutavit & obscuram reddidit: turbo vehemens domus concussit & segetes subvertit: lapides de nubibus aëris, tamquam guttæ aquæ distillantes, spicas omnes excusserunt, vineas decorticaverunt & arbores foliis & ramis despoliaverunt.

[23] [veneratio veniam attulit.] Non potuerunt diffiteri miseri habitatores, quin ob injuriam sancti Viri tanta afficerentur calamitate: metuunt, ne sicuti in corporibus dignam sustinuerunt pœnam, ita in animabus æternam sentiant damnationem: credunt, quod ipse, qui tam terribiliter damnat in præsenti, terribilius posset damnare in futuro: de præsenti igitur judicio futurum magis timendum non dubitant: in afflictione corporis & amaritudine animæ positi, ad misericordiam beati Taurini conversum iri, dignum judicant, quam humiliter postulantes, facile invenerunt. In ipso anno, quo, defectu messis, se periclitaturos timuerunt, majorem solito abundantiam in temporalibus bonis adepti sunt. Affuit eis tempestas ad terrorem incutiendum, non ad inferendum damnum.

ANNOTATA.

a Masticus, pro Matiscus vel potius Matisco, vernacule Mascon, sita est ad Ararim fluvium, Lugduno leucis fere duodecim Gallicis.

b Balgiacum seu Balgium, vulgo Baugey, situm est trans Ararim in Brexia; sed quid opus est hic loca singula persequi, quando ad eumdem omnia tractum pertinent, qui Cluniaco Lugdunum & inde retro Gigniacum ducit?

* i. e. paralytica

* i. e. via

CAPUT III.
Reditus ad cœnobium Gigniacense.

[Lugdunum afflictum recreavit sacri corporis adventus,] In provincia Burgundiæ supra Rhodanum, rapidissimum & turbulentum fluvium, civitas quædam est fundata, nomine Lugdunum; quæ antiqua dignitate primas est Galliæ. Illi subjectione obedientiæ subditæ sunt a tres opulentæ civitates; prima Rothomagensis, quæ caput est provinciæ, quæ, mutato nomine, nunc appellatur Normannia; secunda Turonensis, cui præfuit magnus in oculis Dei Martinus episcopus; tertia Senonensis, quæ finis dicitur esse Galliæ, & initium Burgundiæ venientibus a mari Britannico. Archiepiscopus prædictæ civitatis b & comes masticonensis Gerardus, expeditione incaute facta, castellum quoddam, quod vocatur Isirus, quod est quasi clavus confixus in oculis civitatis Lugdunensis, eversum iri cupientes, in virtute brachii sui ferro & flammis vehementer aggressi fuerant. Dumque totis viribus elaborarent eum * expugnare, duo Comites, Albonerus & Forensis, derepente ab insidiis erumpentes, irruerunt super eos; impetum quorum ferre non valentes, castro cesserunt, expugnationi finem fecerunt, ac deinde terga eis dederunt. Illi fugientes velociter insequentes, alios in ore gladii trucidarunt, alios membris mutilaverunt. Hoc audito infortunio, civitas tota & vultum & habitum mutaverat, cui grandis erat materia dolendi, dum alius audiret, patrem suum morti traditum; alius, fratrem, vel amicum, ad mortem vulneratum, vel aliquo membrorum privatum.

[25] His ita gestis, supervenit corpus beati Taurini, quod dolorum multorum remedium eis fuit. [suscitato infante, qui mortuus credebatur,] In ipsius adventu spem salutis prædicta civitas concipiens, & in ejus meritis confidens, visa est tamquam a mortuis resurgere & dolorem omnem deponere, & jocunditatem, quæ floridam reddit ætatem, induere. Erat in ea vir quidam nomine Heldinus, unicum habens filium, in cunabilis tanta infirmitate depressum, ut per quinque dies nec somnum caperet, nec mammillam matris sugere posset. Cumque membra infantilia vitalis calor dereliquisset, vix spiritus tenuissimus in ejus pectore sentiri poterat. Parentes illius infantis de … eum tamquam … exposuerant c. Nutrix fide & devotione accensa, infantem ad sanctum Taurinum deferendum & reddendum, mente concepit; & quod mente conceperat, melius opere pariens, cum jam mortuus putaretur, obtulit eum beato Viro. Oblatus puer, oculos aperuit; deinde oscitavit; & multum somno indulgens, vagire cœpit & sanus existere, & mammillam matris avide exhaurire. Ad tantum miraculum accurrunt pater & mater & multi vicinorum, laudantes magnalia Dei & magnificantes opera sancti Taurini.

[26] In ecclesia beati Nicetii, in qua sanctissimum corpus honorifice depositum a populo adorabatur, turba mulierum, [& quinque paralyticis una sanatis.] quæ usque ad quinarium numerum excreverat, in grabatis delata est. Istæ stipem publice a singulis domibus quæsitantes, vitam morte infeliciorem ducebant: eis namque ariditas omnium membrorum ita dominabatur, ut vix caput erigere, vix digitos manuum possent movere. Cumque diu non frustra præstolarentur misericordiam magni Sacerdotis, eadem hora simul de gestatoriis suis surrexerunt, & recte ambulare cœperunt. Ad relationem tantorum miraculorum civitas tota permutatur: fiunt alacres, quos antea nimia tristitia sorbuerat: matronæ, sexus & maturitatis suæ oblitæ, rejectis palliis, ad ecclesiam properant: adolescentulæ teneritudinem ætatis & virgineum pudorem postponentes, demissis discriminalibus capitis sui, citius adolescentibus præcurrunt: senes vitia capillorum suorum detegentes, proprio, non alieno, adminiculo roborati, pedum suorum segnitiem abjiciunt: viri & juvenes in semetipsos impingentes, viam ab invicem frustra occupari causantur: monachi & clerici dissimili induti cultu, simili rapiuntur desiderio: ab omnibus Taurinus prædicatur, a singulis Taurinus laudatur.

[27] [In Monte Loëlli sanantur innumeri.] A prædicta civitate castrum quoddam, Mons Loëlli d, non multis millibus distat: hoc positione sua satis jocundum, hinc habet vineas, inde prata multiplici colore ridentia; proximitas Rhodani fluvii piscium penuriam eum pati non permittit: hoc militaribus viris plenum, & pudicitia dominarum adornatum, dulcem solet præstare advenientibus mansionem: in quo cum venisset inclytus Taurinus, non est facile relatu, quanto studio gens illa se præparavit in occursum ejus; & sicut exterius veste composita, ita interius mente devota occurrit. Ibi tantis miraculis virtus Beati effloruit, ut innumeri a dolore capitis, dentium & lateris liberarentur: nonnulli diversis vitiis corporis deturpati & turbati, speciosam formam receperunt.

[28] [Ad fanum S. Christophori sanatur paralysis, punitur blasphemia.] In territorio Lugdunensi villa quædam est, vocabulo Sanctus Christophorus, in jurisdictione abbatis Rainberti posita: in ecclesia illius cum quidam fideles, qui advenerant ante benedictum Confessorem, devotas orationes funderent, quædam pars rusticorum villæ, incredulitate adulta & ingrata de Dei bonitate sibi indulta, paralyticum quemdam in ecclesia deposuit, cum voce insultationis & blasphemiæ dicens: Eia, sancte Taurine, qui multos alios curasse probaris, nunc in isto oportet manifestari virtutem tuam. Sed Sanctus Dei non iniquitatem rusticorum, sed necessitatem male habentis pie prospiciens, petitioni ejus non defuit & sanitati eum restituit. Illius vero miseræ plebis miserrimus presbyter indignatione commotus, & frendens insania, detestari cœpit evidens miraculum & affirmare, quod falsum erat, & negare, quod verum esse constabat, rabido ore lacerans *, propria voluntate ægroti, non patrocinio beati Taurini, ipsum ab infirmitate liberatum. Ad hanc vocem intolerabilis eum infirmitas arripuit, & tamdiu vexavit, quousque animam ejus de corpore miserabiliter extorsit.

[29] [Maximiaci mulier quædam longo & miro malo liberatur.] In loco, cui Maximiacus nomen est, quædam infirma mulier conversabatur, cujus infirmitatis causam aut originem medici cognoscere non poterant: namque modo mugitus taurorum, modo ululatus luporum, quandoque latratus canum, & alias diversitates inarticulatarum vocum terribiliter proferebat. Deducta fuerat per multa pignora Sanctorum; sed nullus ei subvenerat. Exhibita fuerant ei multa genera medicamentorum; sed nihil remedii consequi poterat. Intellectum est a religiosis & sapientibus viris, miseram misericordissimo Pontifici curandam divinitus reservari; quod ita factum est. Denique per suffragia beati Viri terribilium vocum confusionem perdidit, & unam discretam & articulatam vocem, quam competenti silentio frænare posset, recepit, & plenariam sospitatem obtinuit.

[30] Villæ, cui vocabulum est Chalamont, cum appropiaret Sanctus Dei, [Apud Chalamontem sanatur mater cæca cum filiolo;] universus populus utriusque sexus finibus suis egressus, in occursum ejus procedens, eum cum magna jubilatione recepit, & cum majori honore in sua ecclesia collocavit. Ibi erat quædam mulier conjugali adjutorio viduata, & cæcitate oculorum temporaliter damnata, nil in terris solatii vel spei habens, nisi infantulum solum, unigenitum suum. Ille, in quantum ætas imperfecta & fragilis natura admittebat, genitrici suæ tam fidelem, quam devotum præbebat ducatum: eo duce, pauperrima mater victum quotidianum mendicando adquirebat, & sic suam & filii vitam sustentabat. Accidit, ut puer gravem incurreret infirmitatem, quæ genitricis suæ non sineret eum deinceps esse ductorem. Illa infelix in desperatione vitæ posita, quid ageret, quomodo viveret, penitus ignorabat. Imposuit autem puerum in humeros suos, & vocem pueri, quæ sola sibi remanserat, ducem suum instituit. Videre erat piam mulierem parvulum bajulantem, & parvulum voce, qua poterat, gressus maternos dirigentem. Id genus vivendi multis diebus non sine multorum creberrimis lacrymis, pietate fusis, exercuit. At ubi comperit, advenisse beatum Taurinum, ad auxilium ejus, quo plurimum indigebat, qualiter potuit, cucurrit; & pius Pater in auxiliando ei occurrit: nam dum januas ecclesiæ ingrederetur, recepit lumen oculorum, & puer vigorem omnium membrorum; sicque mulier videns, & puer sanus redditus, postea sibi ad requiem, populo villæ ad lætitiam, & sancto Taurino vixit ad honorem.

[31] Matrona quædam ætate matura, incessu gravis, clericum habens filium, [eleemosyna mire restituitur; insecta immunda necantur; cæca videt.] post mortem viri defuncti in viduitate permanserat: hæc amore sanctissimi Taurini medullitus accensa, dum ad eum raptim abire properat, oblita est secum deferre quod ei offerret. Cui clericus filius obvians, cum a responsione ipsius collegisset, nil secum præter bonam voluntatem gestare, duos de tribus denariis, quos in privato loculo habebat, sanctissimo Viro in oblatione dandos donavit. Clericus domum reversus, redintegratum numerum suorum denariorum invenit, non sine admiratione sui & multorum, qui audierunt.

Quod gloriosissimus Confessor virgo sit electus a Domino & Agnum, quocumque ierit, sequatur, in hoc probari potest, quod omnem immunditiam & spurcitiam semper deleverit. Inde est, quod, quoties immunda animalia parva & importuna, scilicet muscæ, argenteæ imagini ejus insidebant, toties ad terram mortua corruebant. Nequis vero hæc duo præmissa, quasi nulla, silentio digna judicet, audiat, quod in pictura diligenter elaborata, & multoties repetita, post pretiosos & varios colores, niger sedet. Sic in operibus celeberrimis Confessoris, post præclara & stupenda miracula, quædam non magna placent, & consterni * non debent.

In eadem villa quædam femina propter concubinatum, quo diu cuidam clerico amasio suo male & illicite serviebat, pœnam cæcitatis incurrerat. Remordente eam mala conscientia, qua nullum tormentum gravius est, conversa est ad beatum Taurinum; & dum culpam humiliter ante eum cognoscit, piissimus Pater pœnam ei ignoscit: claritate namque oculorum recepta, spem salutis diu optatæ cum gaudio est adepta.

[32] [apud vallem de Curneias sanatur æger.] Cum inde ad vallem, quæ dicitur de Curneias, pervenisset reverentissimus Confessor, turba copiosa, quæ ad famam ejus convolarat, fines undique repleverat. In ea erat quidam clericus de villa Gisiaci, quem tanta infirmitas opprimebat, ut impotentiam omnium membrorum pateretur. Et quoniam nulla arte, nulla possibilitate incedere valebat, in gestatorio de virgis intexto a populo vicissim gestabatur. Hic propter ordinem sacrum, quo insignitus erat, & propter magnam fidem, quam habebat, ut apothecam sanctissimi corporis prospexit, sanus surrexit, & tam alacriter, quam constanter ad eum usque perrexit cum admiratione omnium circum adstantium.

[33] [Dum in reditu corpus Gigniaco propinquat,] Tot igitur regionibus peragratis, & immensis locorum spatiis emensis, paucisque, de multis miraculis factis, in scripto redactis, sanctissimus Confessor ad delectabile habitaculum suum, Gigniacense monasterium, redire cœpit. Ad occursum ejus tota patria, quæ cum gravi molestia absentiam ejus diu sustinuerat, ad duo miliaria prope eodem monasterio, cum conventu Fratrum vestibus albis induto, obvia venit. Erat in ea quædam muliercula de Burgo Cuiselli, cui continuus languor de muliere, præter naturam, nihil dimiserat: jacebat autem tamquam simulacrum male effigiatum: pedes ejus incessu vacantes, manus, non ad requiem, sed ad infirmitatem, otiosæ erant; cetera membra non ad jocunditatem naturæ, sed ad pœnam mortis, ei inerant: qualiscumque vita ejus morte deterior erat. At vero ubi misera illa juxta odoriferum corpus beati Viri deposita & exposita est, mundissima ossa ejus concussa sunt & contremuerunt; ita ut circumadstantibus magnus timor incuteretur (id namque consuetudinis habebat, quando de illo virtus exire & sanare infirmos volebat.)

[34] [salutem affert paralyticæ:] Per hoc signum grex humillimus monachorum, & devotus populus cognoscens viscera misericordiæ ejus esse commota, sese in oratione cum contritione cordis dedere. Sed priusquam ab oratione surgerent, surrexit mulier a grabato suo, & alterata ab ea, quæ fuerat, sicut corpore ita anima mutata est: corpus recepit diu optatam sanitatem, & anima deposuit, qua gravabatur, tristitiam. Mirantur omnes qui aderant, & nullum Sanctorum parem vel similem beato Taurino in virtute miraculorum prædicant. Reportatur ad ecclesiam suam cum magna jubilatione sanctissimus Præsul, & in sede sua cum magno honore collocatur; ubi ex tunc magnis & præclaris miraculis coruscare non desistit, ad laudem & gloriam nominis Domini nostri Jesu Christi, qui cum patre & spiritu sancto vivit & regnat per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Jure videlicet primatus; quod quidem jus quid sit, & quam controversum accisumque, breviter indicatur in nuperrima Gallia Christiana tom. 4, pag. 3 & seq.

b Erat is Heraclius, inter archiepiscopos Lugdunenses ordine septuagesimus quartus, inter quem & Comitem Forensem, seu Forestensem gravia & sanguinolenta de jurisdictione apud Lugdunenses diu ferbuere dissidia; de quibus obiter Severtius in Archiepiscopis Lugdunensibus pag. 246.

c Hasce lituras seu lacunas ita Papebrochius ad marginem supplere conatus est: Parentes illius [salutem] infantis de[-sperantes] eum tamquam [mortuum] exposuerant. Nutrix &c.

d Hinc reditus describitur ab urbe Lugdunensi usque ad Gigniacum. Est autem Mons-Loëlli, seupotius Mons-Lupelli, corrupte in mappis Montluët, municipiolum in pago Dumbensi; uti notat Valesius in Notitia Galliarum.

* Isirum scilicet

* f. blaterans,

* forte contemni

DE S. AGILBERTA VIRGINE ABBATISSA JOTRENSI
IN GALLIA.

Sec. VII.

Brevis notitia de cultu.

Agilberta virg. Abbatissa Jotrensis in Gallia (S.)

J. B. S.

Ad eum solum & præcipuum hic articulum de S. Agilbertæ cultu reducenda est tota hæc disquisitio, [Certa cultus] cum de cetero vix quidquam de ipsa memoriæ proditum sit, imo ne nomen quidem repererim in ullis classicis Martyrologiis aut Usuardinis additionibus præterquam in Molano ad XII hujus: Jotro monasterio, sanctæ Agilbertæ abbatissæ, quam ad hunc diem melius retraxit Castellanus in Martyrologio suo universali. Eumdem cultum confirmat Mabillonius tomo 2 Actorum Ordinis S. Benedicti pag. 487 & 488, atque item in Annalibus tomo 1 pag. 364 & 456: sic enim ubique loquitur, ut de S. Agilbertæ (quæ & Aguilberta & Agliberta appellatur) cultu videatur omnino dubitari non posse, tumulos etiam prominentes enumerans in quibus cum S. Theodechilde, prima ibidem abbatissa, Sanctæ aliæ reconditæ sunt, quas inter S. Agilberta diserte exprimitur.

[2] Indubitatum vero ejusdem rei prodit idem Mabillonius dum narrat, Anno seculi decurrentis MDCXXVII illustrissimum D. Cospeanum Lexoviensem episcopum sacras BB. Theodechildis & Agilbertæ reliquias, [argumenta.] e tumulis levatas, argenteæ thecæ deauratæ solenniter inclusisse, & cum aliis aliorum Sanctorum ossibus in sanctimonialium basilicam transtulisse. Porro S. Agilbertam in Jotro coli XI Augusti expressissime notat laudatus Mabillonius in Annalibus pag. 456. Atque hoc solum de recepto Sanctæ cultu probandum suscepimus, cum de ejus gestis nil plane compertum sit, non magis quam de ætate aut certo obitus anno. Id unum constare videtur, secundam fuisse post S. Theodechildem Jotrensis cœnobii abbatissam. Cum vero illius obitus a Mabillonio referri videatur ad annum 660, si Sanctæ nostræ viginti regiminis anni tribuantur, ad annum 680 supervixisse dici poterit & forte etiam diutius. Atque hæc sola sunt quæ de S. Agilberta tuto prædicantur. Videri potest Bucelini elogium die XII, quod hic referendum non censuimus; præplacet quod habet Saussayus:

[3] [Elogium ex Saussayo.] In territorio Meldensi, Jotro monasterio, S. Aquilbertæ virginis, ejusdem cœnobii abbatissæ, quæ illustri regum sanguine procreata, patre Abobino, Pientia matre, sancti Ebregesili gloriosissimi episcopi Meldensis germana, primis virentis ævi annis Christi obsequiis devota, virginitatis florem eidem dedicavit: atque illo in cœnobio facta sub S. Theodechilde monialis, ita se sanctissimis religionis studiis applicuit, ut omnibus exemplar & speculum fieret castissimæ divinorum placitorum observationis. Unde emigrante ad supernas sedes beata ipsa Theodechilde, gubernatrix virginalis sodalitii effecta, largisque a Deo gratiæ perfusionibus inundata, cœtui sibi commisso uberrima charismatum, quibus affluebat, dona verbis & actibus suis influxit; quibus tandem perfecte emensa viam pietatis & justitiæ, meritis sanctæ vitæ & administrationis plena, æternam vocante sponso perrexit ad gloriam.

DE S. RUSTICULA VIRG. ABBATISSA
ARELATE IN GALLIA.

Anno DCXXXII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS,
De cultu, ætate & gestis.

Rusticula virg. abb. Arelate in Gallia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Sanctam hic producimus binomiam, nam & Marcia appellatur, seculo septimo celebrem; de qua id mirandum prorsus, [Culta olim XVI Aug.,] quod in nullis classicis Martyrologiis, ipsa multo posterioribus, signata reperiatur, imo nequidem in tam copiosis, quæ dedimus, Usuardi auctariis. Unum hoc de ipsa notarunt Majores nostri in Prætermissis ad XVI Maii: Rusticulæ seu Martiæ abbatissæ translatio indicatur in Ms. Adone Reginæ Sueciæ. Natalis ejus celebratur XVI Augusti. Eodem die S. Rusticulam signavit Ferrarius in Catalogo suo generali; Arelatæ in Gallia, sanctæ Rusticulæ virginis, in notula observans, eam se accepisse ex Tabulis ecclesiæ Arelatensis, ubi hac die, inquit, colitur. Saussayus item in Martyrologio suo Gallicano iisdem plane inhæret vestigiis. Et recte quidem pro eo tempore: nam in Officiis propriis Sanctorum Arelatensis ecclesiæ Avenione excusis anno MDCXII S. Rusticulæ festivitas eo die XVI Augusti diserte signata reperitur.

[2] Quæ deinde causa suborta sit, cur in festivitatis die anniversario mutatio fieret, [nunc proprio natali die celebratur.] nusquam explicatum invenio; certe in eorumdem Officiorum editione posteriori Parisiensi, anni MDCLXI, quæ etiam apud nos exstat, non jam XVI refertur S. Rusticula sed hac die XI, S. Rocho, ut merito suspicari licet, proprio suo natali die in illius locum substituto, ipsaque etiam ad verum obitus diem retracta, cum ex Vita constet postridie festi S. Laurentii accidisse, ut recte signavit Mabillonius seculo 2 Sanctorum Ordinis S. Benedicti, ubi prædictam Vitam describit a pag. 139, atque ipsum rectissime imitatus est Castellanus in Martyrologio suo universali, quos proinde & nos hic sequendos putavimus, de S. Rusticulæ cultu securissimi, dum tam indubitatis monumentis comprobatur, quibus merito accedere potest insigne ipsius Saussayi elogium, ex quo gratum erit totius vitæ synopsim perspicere. Ita habet, sed die XVI:

[3] Ipso die Arelatæ, S. Rusticulæ virginis, quæ apud Vasconenses nobilissima Martiorum familia, eodem die nata est quo pater Valerianus piissimo fine, [Insigni elogio] stadio carnis excessit. Cumque quinquennis jam venustate corporis eximia niteret, magis vero animi dotibus decora omnium in se affectus traheret, eam Cheraonius Guntrami regis familiaris adhuc tenellam rapiens, sibi connubio jungere voluit. At divino nutu e manibus ejus erepta, suadente Siagrio Augustodunensi piissimo episcopo, annuenteque ipso Rege, ad monasterium, quod Arelatæ olim S. Cæsarius sorori suæ Cæsariæ construxerat, religionis cupiditate profecta Liliolæ abbatissæ instituenda traditur: sub cujus disciplina tot charitatis, humilitatis, prudentiæ, patientiæ & benignitatis signa in omnes edidit, ut, defuncta Liliola, eam adhuc octavum decimum ætatis annum agentem sancta illa virginum turma in coryphæam sibi elegerit.

[4] Suscepto quo non sine renitentia regimine, talem se omni solicitudine ac sanctimonia præstitit, [eam ornat] qualem S. Cæsarius sororem instituens, matrem cœtus hujus virginalis in omnibus se habere præscripserat. Nam imprimis Deo intenta sic orationibus & divinæ legis meditationi incubuit, ut Psalterium integrum, & totos sacræ Scripturæ libros memoriter retineret. Vigiliis & jejuniis ita se dedidit, ut tertio tantum quoque die cibum sumeret: reliquis vero sororibus nocturnis horis quiescentibus, in ecclesia excubaret, psalmis & orationibus cum lacrymis insistens. Lectum siquidem ad somnum non nisi semel in anno sibi componi permisit. Nihil quod ad Dei cultum & sororum curam spectaret, umquam prætermisit.

[5] Sed tamen invidia Ricamiri comitis falso accusata, ad Clotarium regem per Nimphidium præfectum Arelatensem vincta deducta est, [Saussayus in Marlio.] permultis in itinere editis miraculis: quorum fulgore & evidentia sanctitatis innocens comperta, honorifice ad suum cœnobium remissa, a sororibus ingenti cum gaudio recepta est, quarum cellas post reditum ampliavit. Multa oratoria itidem in urbe exstruxit, demumque omni ætate in Christi famulatu consummata, plusquam septuagenaria ad cælestes nuptias immortalitatemque beatam, Christo invitante, perrexit: inque S. Trophimi ecclesia funere glorioso sepulta, dum in feretro deferebatur ægrotantium, qui loculo ejus pio affectu colla summiserunt, languoribus optatam præstitit medelam: atque deinceps perpetuis opitulationis beneficiis, totius civitatis & tractus Arelatensis populorum devotionem sibi devinxit; apud quos hodie sacris honoribus celebris est.

[6] Ad definiendam S. Rusticulæ ætatem quod attinet, nulla usquam occurrit difficultas: ex Vita etenim num. 9 constat Liliolæ, [De ætate non magna disceptatio,] a qua in virginum cœnobium adoptata fuerat, non multo post defunctæ, in abbatissæ munere successisse, ætatis suæ, quod certe rarissimum est, anno octavo decimo, idque Christi anno DLXXIV, ut natam oporteat anno DLVI. Cum vero parthenonem sanctissime rexerit annis totis octo & quinquaginta, verissime jam dictum est, septuagenaria majorem fuisse dum ad cælestes nuptias perrexit; id quod in Vita num. 30 diserte asseritur septuagesimum septimum ætatis suæ annum egisse dum postquam diabolum adversum se jugiter dimicantem Christi juvamine roborata viriliter triumphasset in terris, ad præmia parata læta evocata est ad cælos, ut reciperet quod oculos non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, postridie festi S. Laurentii anno DCXXXII.

[7] [Vita etiam satis fideliter descripta.] Neque in ejusdem Sanctæ gestis quidquam reperitur quod longo Commentario opus habeat, totius Vitæ decursum accurate complexus est Florentius presbyter Tricastinæ seu Tricastrinæ ecclesiæ (quæ est urbs episcopalis sub metropolita Arelatensi (Gall. Trois chateaux) eamque dedicavit Celsæ abbatissæ, quæ non multo post S. Rusticulam monasterii Arelatensis (vulgo S. Cæsarii aut magni monasterii) regimen susceperat, ut auctor rebus gestis aut synchronus aut certe proximus dici possit. Istius Vitæ bina exemplaria sed mutila inter chartas nostras reperi, aliud plenum, cujus fragmenta varia publicavit V. Cl. Andreas Chesnius tom. 1. Histor. Franc., integram vero ex ipsius Chesnii cod. Ms. aliisque apographis edidit Mabillonius, ut jam diximus, tom. 2 Actorum Ordinis S. Benedicti a pag. 139, ex quo ipsam cum apographo nostro etiam Chesnæo collatam, hic recudi curavimus, necessariis hinc inde observationibus illustratam. Notabile est quod in præfatione testetur auctor, se ea scribere quæ relatione fideli ipsius Celsæ abbatissæ & quæ de virtutibus præfatæ Rusticulæ quidam fideles se simul nosse & vidisse asserebant, ut de auctoris fide non videatur omnino dubitandum. En modo

VITA
Auctore Florentio presbytero Tricastino fere coævo
ex editione Mabillonii.

Rusticula virg. abb. Arelate in Gallia (S.)

BHL Number: 7405

A. Florentio.

Præfatio ad Celsam abbatissam.

Dominæ venerabili in Christo sorori matri gregis, Christo præsule, adgregati, Celsæ abbatissæ Florentius presbyter ecclesiæ civitatis Tricastrinæ * perpetuam in Domino salutem. Merito inter omnes virtutes obedientia sibi vindicat principatum, dum considerata sui possibilitate aliquid imperantibus obsequitur. Patrocinante ergo omnipotentia divina, simulque precibus vestris adjutus, ortum nativitatis sanctæ recordationis dominæ Rusticulæ sive Marciæ, vitæque ejus qualitatem ac primordia religionis virtutisque, quam gratia divina exercuisse perhibetur, ex ordine prosecutus, in unius libelli opusculo conscriptum sancto cœtui vestro obtuli lectitans *, unde obsecro, ut pro me vestris orationibus impetretis, ne qui culpam contemptoris fugio, præsumptoris noxam incurram. Sed credo quod orando me implere faciatis quod arripere jubendo fecistis. Nam certissimum est, quia siquid in hoc scribendi studio vituperationis exstiterit, meæ erit audaciæ; vestræ vero orationis, si non evasero culpa, ne aut quidquam superflue, aut non veraciter dictum esse videatur: cum me noverit id procul dubio indidisse opusculum, quod relatione fideli tu mihi, venerabilis in Christo, scriptis simpliciter ac fideliter indicasti, etiam & quidam fideles de virtutibus præfatæ se simul nosse & vidisse testificatione perspicua narraverunt. Orate ergo, quæso, virgines Christi, ut dum ego auctoritati vestræ pareo, quod ministerium in me obtineri non potest, vestra mereatur intercessione haberi.

[Annotata]

* de Troischateaux

* lectitandum

CAPUT I.
Prolem unicam religioni destinari per visionem intelligit mater; quinquennis ab aliquo rapta, restituitur. Pisce suos reficit, & abbatissæ Liliolæ invita matre consignata virtutibus elucet. Facta abbatissa sacris ædificiis cœnobium exornat.

Clarissimis igitur orta natalibus Valeriano & Clementia conjugibus Romanis a cultum Christianitatis cum summa veneratione colentibus, [Vix nata patrem amittit; baptizatur, fuit binomia:] commorantibus eisdem in agro Hebocasiaco, qui est situs in territorio Vascionensi, factum est ut nasceretur eis filius: etenim multo post tempore dedit eis Dominus hanc sacratissimam prolem Rusticulam. Contigit autem ut eadem die qua hæc nata est, pater ejus de hac luce migraverit. Transactis igitur non plurimis diebus defunctus est & parvulus: postmodum vero mater viduitatis veste contecta, tristitiam quam conjugis amissione vel filii assumpserat, per hanc prolem fœcunditatis suæ utero editam consolabatur. Quam genitrix ad sacri baptismatis undam Christo obtulit sanciendam, eamque in regenerationis fonte ex suo genere Rusticam vocavit; ab omni vero domus familia Marcia nuncupabatur. Erat itaque pulchra facie & eleganti corpore, tanta vero dilectione a notis & amicis vel a domus familia habebatur, tamquam si cælesti jam sibi gratia condonatam omnes congauderent.

[3] Quadam igitur nocte cum mater ejus sopori dedita obcubuisset, [a S. Cæsario in somnis monetur mater de filia Deo sacranda.] vidit in ecstasi quasi duos pullos columbarum suo affectu enutrire: & unum quidem niveo candore præfulgentem, alium varietatis tegimine tectum. Cumque super eos nimio affectu congauderet, videtur sibi quod domus familia nuntiaret, quod S. Cæsarius urbis Arelatensis episcopus præ foribus adstaret. Quod ita audiens, sanctissimi viri gavisa adventu, in occursum ejus læta properat, atque officiosissime eum salutans, ut ingressu suo benedictionem domui suæ largiretur humili prece poscebat: ingressusque domum benedixit eam. Cumque illa honore debito deprecaretur, ut eulogias ejus accipere mereretur, dignaretur ipse potum vel cibum capere, hoc ab eo responsum accepit: Dominus tecum sit, filia mea; nam ego ut pullum illum columbarum quem tu dulciter tibi videris enutrire, ut mihi concedas exopto. At illa hæsitans circa semetipsam, cogitabat unde hoc sciret, quod hæc illa apud se haberet, dicens se hujusmodi rem non habere. At ille dixit ad eam: Coram Deo dico, non hinc egrediar, priusquam petitioni meæ satisfacias. Mox illa negare non potuit, sed exhibuit & statim viro sancto obtulit. Ille vero cum magno gaudio apprehendens eum qui nimio candore præfulgebat, ovans pectore suo collocavit & valefaciens abscessit. At illa expergefacta cogitabat intra semetipsam quid hoc esset, & revolvebat in animo suo quare ille, qui defunctus fuerat, sibi apparuisset, ignorans quod famulam suam Christus sponsam sibi eligere adoptaret, qui ait: Non potest civitas abscondi supra montem posita, sed neque accendunt lucernam ut ponant eam sub modio, sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt.

[4] [Quinquennis rapta, sed restituta Liliolæ abb. committitur.] Igitur cum esset hæc virgo annorum quinque, rapta est a quodam viro nobili nomine Cheraonio. Cumque eam ad domum suam perduxisset, genitrici suæ eam obtulit ad enutriendam, ut cum ad legitimam pervenisset ætatem, sibi eam matrimonio copularet. Sed ille qui non dormit neque dormitat in ævo, qui custodit Israël, revelavit spiritu suo sancto beatissimæ Liliolæ abbatissæ monasterii quod sanctæ recordationis urbis Arelatensis Cæsarius papa fundavit, ut peteret a venerabili Siagrio episcopo * qualiter agere deberet apud gloriosissimum Gonderanum regem, ut intra septa monasterii faceret eam introire. Tunc suprascriptus Cheraonius cum hoc factum comperisset, cœpit multis precibus & muneribus precari, ut illa concederetur ei in matrimonium; sed divina concedente gratia, ita ipsi regi in suo corde largitus est Dominus, ut eam per quemdam abbatem, virum magnæ conversationis, ad sanctam Liliolam dirigere deberet. Parabat denique jam illam sibi Dominus Christus vas electionis in sanctificationem honoris.

[5] [Piscem miraculo capit, quo multi satiantur.] Qualem vero virtutem per eam Dominus, dum adhuc in rudimentis infantiæ esset, ipso in tempore fecerit, intimabo. Igitur adimpletur jussio regis. Venientibus ergo illis in itinere, cum applicuissent ad ripam nobilissimi fluminis Rodani, cœperunt secum quærere qui cum ipsa erant, quod alimenta ciborum minime haberent. Sed Dominus qui non privat bonis cos qui ambulant in innocentia, ut eripiat animas eorum a morte & alat eos in fame, ipse per famulam suam tribuit egentibus donum misericordiæ suæ. Dum vero sic ambularet venerabilis puella cum una ex famulabus suis, comperit juxta marginem fluminis piscem miræ magnitudinis, & apprehendens pallium quo induebatur, extendit per ora fluminis, captumque eum tenuit fortiter. At ille reluctari cœpit & ad se eam trahere: Domini vero gratia præstitit virtutem famulæ suæ & prædam quam ceperat omni cum velocitate extraxit. Tanta autem fuit magnitudo piscis illius ut omnes qui cum ipsa erant ex eo satiarentur. Et admirantes super hoc factum dicebant: Vere in hoc apparet, quia multas animas ista per verbum Dei capiet & Christo Domino consecrabit.

[6] [In monasterium admissa, a matre repetitur] Venientibus autem ad civitatem Arelatensem, ubi Pontifex erat illis temporibus Apostolicus vir Sapaudus, introduxerunt eam ad sanctam Liliolam abbatissam: quæ gavisa de adventu ejus, excepit illam cum gaudio magno intra septa sancti monasterii b: & edocens illam omnem fidei sanctitatem, adgregavit virginibus Christi. Quod factum [ubi] mater ejus comperit, cum nimio dolore & lacrymis mittit ad Pontificem civitatis: & cum magnis precibus atque muneribus ab eo poposcit, ut qualicumque occasione inventa, proprium ei pignus quolibet modo redderetur, hujusmodi preces ad eum dirigens: Miserere, quæso, humilitati meæ, sanctissime pater, & releva afflictam unico pignore orbatam. Adspicio domus facultates, familiæ innumeram multitudinem, & cui hæc derelinquam ignoro. Imple mihi spei meæ fructum. Quis nunc ætatem meam fovebit, unica quam habebam amissa? Quæro sobolem meam, & non invenio: ubi curram, ubi divertam, ignoro. Precor beatitudinis gratiam & per Deum obtestor, ut miserearis mihi tam intolerabili dolore percussæ & viduitati meæ unicam filiam jubeas reddi. Ad hæc vir Deo plenus talia remandat: Nobilitati tuæ quolibet voto obtemperare cupio, sed divini nominis præceptum transgredi non audeo. Opes quas tu ei dare promittis, momentaneo fine transeunt: divitiæ vero quæ ipsi a Christo patefactæ sunt, perpetuis gaudiis perfruuntur. Consolare ergo, quæso, jam, dulcissima filia, & noli flere amissam, quam credimus cum Christo esse regnaturam.

[7] Hæc audiens genitrix, nullam consolationem accepit; [sed ejus blandimenta respuit.] sed majorem animi dolorem sustinens dirigit quosdam e suis cum diversis generibus munerum, divitias atque ornamenta seculi secum portantes, quatenus possent Christi virginem a sancto proposito revocare. Sed illa cujus fidei fundamenta stabilita jam erant supra petram firmissimam, omnia tamquam stercus respuens, una eademque perseverabat immobilis.

[8] Tantam autem ei gratiam Dominus & memoriæ capacitatem dignatus est tribuere, [Mira in discendis sac. Scripturis, venerationem apud suas meretur,] ut intra pauca temporum spatia Psalmos omnes disceret & omnes Scripturas divinas memoriter retineret. Nam fertur aliquando dum infans Psalmos pararet &, ut adsolet, infantia somno occuparetur, recumbens in genua unius de sororibus, Psalmum & ipsa in aure dicebat. Quæ mox ut expergefacta fuisset, tamquam si eum legisset, ita memoriter recensebat, implens illud Scripturæ dictum: Ego dormio & cor meum vigilat. Tanta autem caritate & humilitate circa sanctam illam congregationem se exhibebat, ut omnes eam nimio venerarentur affectu. Erat enim strenua in omnibus, prudens in verbis, moribus bonis, elegans specie, ætate conspicua, in omnibus mansueta, præceptis Christi morigera, ut suis proprietatis nomine actibus demonstraret, ut jam illo in tempore dignam sponsi vocem mereretur audire: Speciosa sicut luna.

[9] Itaque beatissima Liliola c de hac luce migrante ad Dominum, [Liliolæ substituta qualiter vixerit.] visum est ad omnem illam sanctam Congregationem, ut dilectam Dei Rusticulam sibi eligerent fieri matrem. Illa autem refutabat, indignam se dicens esse ad hoc opus. Quid multa? Favente Domino impletur devotio ancillarum Dei: impositoque sibi honore, Christi sancto moderamine invigilabat pro animabus ad se pertinentibus. Erat autem tunc annorum circiter decem & octo, & ita se cœpit in abstinentiis & vigiliis dare, ut etiam tertio die cibum caperet & cilicio tegeretur, implens Apostoli dictum: In vigiliis & jejuniis, in laboribus multis. Reliquis vero sororibus nocturnis horis quiescentibus, illa per totum noctis spatium in ecclesiis, Psalmis, hymnis & orationibus insistebat, & pro tradito sibi grege, vel pro universo populo fletibus multis Dominum precabatur.

[10] [Ecclesias duas construit.] His igitur sanctissima virgo florens concepit animo, Spiritu sancto instigante, ut ampliorem orationis locum virginibus Christi institueret. Interea construxit templa, munivit mœnia sanctis. Ab inchoatione ecclesiæ dum fundamenta ponerentur, manibus suis beatissima mater exultans, lapides artificibus porrigebat: perfectoque opere Domino favente atque inspirante, ecclesiam in honore sanctæ Crucis instruxit. Dehinc demonstratum est eidem per revelationem ædificium miræ magnitudinis in cælo ædificatum, quod intuens jubetur a Domino ut simile fabricaret in terris. At illa fida festinabat gaudens implere jussionem Domini sui, perfecitque templum micanti pulchritudine constructum. Cogitavit autem apud se ut in hoc ædificio, quod eminentius erat, crucem Domini collocaret & illam quam prius fundaverat in honore S. Archangeli Michaëlis adoptaret. Ergo sanctis sacerdotibus Christi septem altaria ibidem collocavit; primum in honore Crucis Christi, deinde sanctorum archangelorum Gabrielis atque Raphaëlis, addens post aliquot annos S. Thomæ apostoli, S. Mauricii, S. Sebastiani & S. Pontii. Vere enim secundum Apostoli dictum ut sapiens architectus fundamentum posuit: ædificavit in terris quod postea invenit in cælis. Ipsi namque eidem sidereas mansiones paradisi suis interpellationibus paraverunt, quos tanto amore venerabiliter excoluit in terris.

ANNOTATA.

a Id est civibus in Provincia ortis, quæ Provincia Romanorum olim dicta est, vulgo La Provence, intra quam provinciam sita est sedes episcopalis Vasionensis sub comitatu & archiepiscopatu Arelatensi.

b Notat Mabillonius, sexennem tunc esse debuisse Rusticulam, alias secundum B. Cæsarii Regulam cap. 5: Nulla umquam in monasterio infantula parvula, nisi ab annis sex & septem, quæ jam & litteras discere, & obedientiæ possit obtemperare, suscipi permittebatur.

c Observat idem, Liliolam successisse Cæsariæjuniori, quæ post Cæsariam seniorem, S. Cæsarii sororem, prædicto monasterio præfuerat. Sic quarto loco Rusticula illic abbatissæ dignitatem gessit.

* Æduensi

CAPUT II.
Multis miraculis coruscat, de sua salute fit certior. Dæmonem ter vincit, & apud Clotarium regem accusatur.

[Plures Christo lucratur.] O quanta, Domine, dispensatio procurationis tuæ, quæ per famulam tuam Rusticulam tantum gregem de luporum faucibus ereptum tuo ovili collocasti! O quantæ virgines, crebrescente fama ejus, sponsis relictis, Christo se sociaverunt! Quantæ viduæ per ejus prædicationem laqueum seculi relinquentes, claustrum monasterii expetierunt. Facta est ergo, ut Apostolus ait, omnibus omnia ut omnes salvaret.

[12] [Multis miraculis inclarescit.] Tantam vero gratiam ei contulit Deus, ut quisquis ægrotus ex devotione eulogias ei petiisset, protinus pristinam reciperet sanitatem. Quædam mulier ita diabolico tremore erat correpta, ut nec panis ori ejus nisi alienis manibus porrigeretur. Petens vero de vestimentis Beatissimæ, lavit illud aqua mundissima & bibit, & ita mox pristina recuperata est sanitas, tamquam si nihil mali habuisset. Una de sororibus gravissimum dolorem sustinens oculorum, dum non diebus, non noctibus quietem ullam haberet, revelante ei divina clementia petiit, ut de aqua, unde beatam * faciem laverat, eidem donaretur. Statim vero ut oculos de aqua ipsa tetigit, maximam continuo consequi promeruit sanitatem, atque ad glorificandam Dei omnipotentiam, quæin se fuerant gesta, cum magno gaudio sororibus indicavit.

[13] Quædam virgo habens spiritum malignum, videntes parentes ejus graviter eam fatigari a diabolo, rogaverunt beatissimam Matrem, [Energumenam liberat.] ut filiam ipsorum intra septa monasterii recipi permitteret, non manifestantes quæ illi ab immundo spiritu evenissent. Illa ut erat plena Spiritus sancti dulcedine, recipit eam, duciturque ad oratorium sancti antistitis Cæsarii, statimque spiritus immundus, ut solitus erat, cœpit graviter ipsam puellam fatigare: nuntiatumque est beatissimæ Matri. At illa veniens, mox genua flexit in oratione & sanitatem a Creatore proprio ut obtineat, humili prece deposcit. Cumque surrexisset, in oratione signum Crucis in fronte ejus defixit. Illa vero spumans & ululatum diræ vocis emittens lugebat dicens: Heu me miseram! quia jam orbata sine filiis remaneo, in uno die amitto, quod tantis annis enutrivi. Dehinc beatissima Mater intentas dirigens ad Deum preces, ut memorata sanitati pristinæ restauraretur confidenter obtinuit: ad puellam vero ipsam numquam spiritus malignus amplius accessit, & perfectam postmodum sanctimonialem sibi eam Dominus consecravit.

[14] Quadam die cum faciem suam lavaret Christi ancilla, [Radiis coruscat.] ex famulis quæ eidem inserviebant, nomine Onoridia, oculis elevatis, cum vultum ejus conspexisset, tantum splendorem in facie ejus se vidisse asseruit, tamquam si radius solis ibidem rutilaret: quæ tremens cursitans reliquit eam. At piissima Mater progressa post ipsam, sollicite inquirebat quid apud se vidisset, quod sic cursu rapidissimo fugere festinaret. Illa tremens indicavit quod præclaram lucem micantem in oculis ejus conspexisset. Beata vero hæc audiens, non jactantiæ tulit, sed expansis manibus ad Deum dicebat: Domine, ne prævaleat famulæ tuæ inimicus, sed scuto gratiæ tuæ dignare protegere ancillam tuam. Ipse vero præfulgebat in facie ejus, cujus amorem tota intentione gerebat in pectore.

[15] Quadam nocte fatigato corpusculo modicum quieti indulgens cum sopori dedita fuisset, apparuit ei quædam virgo auro textis vestibus induta, [A S. Lucia de sua salute fit certior.] vultu fulgenti, nimio fulgore coruscans, & pulsans latus ejus & inquirens ab ea utrum vigilaret, dixit: Marcia, cognosce quia quando de hoc corpore migraveris, mecum vel cum reliquis Christi discipulis virginibus, quæ pro nomine Domini certaverunt, portionem habebis. Illa autem pavefacta sciscitabatur ab ea quisnam esset qui hoc illi diceret. Tunc dixit ei: Ego sum Lucia, quæ pro Christi nomine dimicavi. Fertur namque non post multos dies sanctam Melaniam ei apparuisse & similia dixisse.

[16] Nec illud siquidem omittendum putabo quod ei Dominus revelare dignatus est. Nocte quadam cum solita consuetudine vigilias celebrasset, Matutinis jam expletis post nimium laborem, corpusque modicæ quieti dedisset, quasi in ecstasi posita vidit de sublimibus cæli virum præclarum metuendum venientem. [Cum dæmone ter luctatur, eumque vincit.] Cumque intra se tacita revolveret quisnam hic esset, locutus est ei dicens: Noli timere; Ego sum Michaël princeps militiæ Dei & missus sum a Domini Jesu Christo, ut videam certamen tuum quod depugnatura es. Hæc eo loquente, ecce apparuit ante oculos ejus persona quædam horrenda & valde detestabilis atque vilissima: altitudo autem ejus videbatur eminentior nubibus cæli. Cumque eum vidisset tremens, archangelum intuebatur auxilium ab eo petens. Qui conversus dixit ad illam: Ne timeas, sed accedens dimica cum isto, & scito quia si eum modo viceris, & usque in æternum vinces. Illa autem cum grandi timore eum apprehendens adduxit usque ad dextram. Ipse vero excutiens se de manibus ejus, iterum in altius erigebatur. Adspiciens eam angelus dixit: Viriliter age, quia adhuc depugnatura es. Auctoritate vero accepta ab angelo, fecit sicut & prius. Cumque in altitudinem erigeretur, dixit ad eam angelus: Apprehende eum tertio, & pone pedem tuum super cervicem ejus, & scito quia modo tibi numquam prævalebit. Cumque fecisset sicut ei præceptum fuerat, confusus atque prostratus spiritus nequam ab oculis ejus evanuit: angelus vero Domini lætissimo vultu evolavit ad cælos. Expergefacta vero Beatissima, cum ipsam adstantes virgines precarentur, ut quæ vidisset narraret, eo quod sic eam per soporem luctantem vidissent, cœpit cum grandi mœrore referre quæ sibi revelata fuissent. Vere pius Dominus quæ revelavit famulæ suæ secreta mysterii sui, quod nunc vobis narrare perutile fore cognovi.

[17] [Apud Clotharium accusatur de occultato rege] Quadam die cum in basilica S. Petri hora meridiei convenisset, vox ad eam facta est & vocavit eam nomine suo dicens: Marcia imitare Dominum tuum in cruce pendentem, imitare & conservum tuum Stephanum, quando a Judæis lapidabatur, dicentem: Deus ignosce illis quia nesciunt quid faciunt. Evigilans vero in hoc ipso mirabatur, quæ esset visio ista. Diabolus vero bonis semper invidens, consilio suo maligno suasit cuidam episcopo, Maximo a nomine, (nam non opere) & cuidam principi secundum seculum (nam non apud Deum) nomine Riccimiro, ut falsum testimonium cogitarent adversum famulam Christi, quod illa occulte regem nutriret: & abeuntes ad regem Chlotharium accusaverunt eam. Ille autem hæc audiens, commotus est ira vehementer, & jussit suprascripto principi, ut diligenter hæc inquiri juberet & sibi denuntiari. Ille vero cum multis episcopis & reliquis similibus suis ad civitatem Arelatensem veniens, cœpit plus minas ingerere quam rei veritatem inquirere. Congregatio vero sancta cum videret Matrem suam verbis fallentium nimium opprimi, illa suo solito more arma gratiæ cælestis arripiens, modulatis vocibus psallentes illum poscebant defensorem e cælis, qui S. Susannæ ab impiis condemnatæ S. Danielem præmisit liberatorem. Quidam perditus ex amicis suprascripti viri, nomine Andoaldus, voluntati principis sui parere cupiens, [Temerarii hominis pœna.] evaginato gladio verberare voluit famulam Christi. Sed Dominus qui per Prophetam suum dixit: Gladius eorum intret in corda ipsorum, & arma eorum conterantur, ipse de manibus ejus resupinum gladium ruere fecit & innocentem liberavit a morte. Ipse vero qui hoc conatus est facere, non multo post tempore manibus pedibusque truncatus has ejulans voces dabat: Heu me miserum! quia tantum facinus admisi, famulam Dei trucidare cupiens; & ideo in tam nefandis & amarissimis cruciatibus mereor dari. Et ita ut dignus erat vitam finivit.

ANNOTATA.

a Maximum illum ait Mabillonius fuisse episcopum Avenionensem, eumque ut sanctum coli, quod alterius indaginis est: certe nec a Saussayo nec a Castellano inter Sanctos computatur. Sanctam accusaverat, quasi occulte regem enutriret, nempe Childebertum Theodorici filium, qui ex fratrum cæde, a Clotario patrata, se subduxerat.

* Beata

CAPUT III.
Iterato accusata custodiæ mancipatur, unde ad regem honorifice deducitur, plurimis miraculis in via patratis.

Postmodum vero suprascriptus vir Riccimirus direxit quosdam e suis ad regem qui adserere deberent quod culpabilis inventa fuisset beatissima Virgo Christi in hoc falso crimine. [Iterum accusata] Et amplius furore accensus rex misit quemdam de optimatibus suis nomine Faraulfum, qui suis eam præsentaret obtutibus. Ipse vero veniens cœpit graviter insistere, ut extraheret a sancto ovili virginem Christi. Illa autem cum Regi cælorum plusquam terreno se obedire protestaretur, & magis se mori velle quam transgredi præceptum S. Patris Cæsarii a, videns suprascriptus vir quia quod sibi jussum fuerat, si non adimpleret, periculum sibi esse venturum; cœpit ex jussione regis principi civitatis ipsius nomine Ninfidio minacibus verbis adserere, quod si eam ipsa die de monasterio non abstraheret, periculum capitis sui esset futurum. Ille vero eoquod nimium veneraretur famulam Dei, cum lacrymis & humilitate qua decebat eam precabatur, ut absque aliqua injuria voluntarie egrederetur: hoc cum juramento protestans, quod si jussio impia juberet sanguinem suum cum sanguine Christi ancillæ fundi, maximum ei gaudium esset futurum.

[19] Igitur instigatione præsentium nec innocentiæ fides attenditur, nec accusationis veritas flagitatur, sed falsis assertionibus condemnata, [custodiæ mancipatur.] abstrahitur a sancto ovili atque in cella monasterii quod est in civitate sub custodia mancipatur. Congregatio vero quæ ducatum suæ sanctitatis gerebat, videns impie direptam fuisse sibi pastorem, non potest dici quali mœrore sint afflictæ. Fundunt lacrymas, nec est qui opem præbeat pietatis, vel qui ferre valeat consolationum solatia. Ovile Christi quod modulatis psallentium vocibus in Dei laudibus resultabat, pro Matris absentia ululatibus & gemitibus resonabat. Conversus est illis dies in nocte, dulcedo in amaritudine, cantica in luctu, lux in tenebris, vita in morte: omnes omnino mori magis quam piissima Matre absente vivere cupiebant. Denique, ut supra diximus, introgressa in cella monasterii ipsius, more consueto dum pervigil in sanctis orationibus insisteret, iniqui homines consilio diabolico armati, lapidibus domum obruentes super ipsam venerunt, sed nihil illi nocere poterant quam Christi gratia protegebat.

[20] Expletis igitur septem diebus, adducitur de civitate, itinere quo cœperat pergens. Dominus autem qui non derelinquit sperantes in se, [Ad Regem honorifice deducitur.] sed exaltat humiles, ipse misit angelum suum & abstulit opprobrium a filiis Israël, revelavitque per spiritum suum sanctum cuidam apostolico viro episcopo civitatis Viennensis nomine meritisque Domnulo, ut protinus ad regem graderetur & denuntiaret gravem se offensionem Dei habere, eoquod injusto judicio condemnasset famulam Christi, & protinus se a filio orbari pro tam immisericordi jussione. Audiens autem hæc rex timore nimio corripitur, & direxit duos comites viros Deum timentes, qui cum honore & reverentia ad se eam deberent perducere, sed & de singulis civitatibus quæ ei necessaria erant opes ministrari præcipiens.

[21] [Dæmones ab obsessis corporibus ejicit.] Quanta vero mirabilia in itinere ipse Dominus per ejus operationes sit operatus, plane referam. In civitatibus vero in quibus famula Dei ventura erat, vexati a spiritibus immundis, ante plurimis diebus adventum ejus prænuntiabant dicentes: Ecce famula Dei jam venit ut nos torqueat & de habitatione nostra ejiciat: & quasi stadiis tribus aut quatuor venientes obviam ei humiliter prosternebantur confitentes atque dicentes: Cur nos, famula Christi, torquere venisti & de domiciliis nostris expellere? Inquirenti vero Christi ancillæ quo casu vel negligentia spiritus maligni in hominibus introissent, confitebatur unusquisque per singula, unus quia poculum aquæ sine signaculo hausisset, alius per gulam, alius quia per perjurium, alius per furtum, alius per homicidium, vel reliquis malis. Unus autem ex ipsis dicebat, quia in fonte se posuerat: cum autem velet bibere de aqua ipsa infelix ipse homo & signum Crucis ibidem minime fecisset, ita in eum fuisset ingressus spiritus malignus; & obtestabantur eam per crucem & clavos Domini, ut non eos juberet egredi de domiciliis suis. Illa autem ne vel modicum jactantiæ subiret, redemptionis Dominicæ crucem, quam secum deferebat, super capita eorum imponens & orans, protinus salvabantur.

ANNOTATA.

a Nempe Cæsarius in Regula virg. cap. 1 statuit, inquit Mabillonius, ut monacha usque ad mortem suam de monasterio non egrediatur, nec de basilica, ubi ostium esse videtur.

CAPUT IV.
Regi præsentatur, sed percusso ejus filio, libera dimissa, suis post alia miracula restituitur, vindicta cælesti punitis adversariis.

[Orando fores basilicæ aperit.] Cum ad basilicam S. Desiderii martyris * maxima cum devotione venisset & fores clausas reperisset, ubi Sancti corpus erat positum, fidei alacritate repleta postulabat Martyrem Christi dicens: Beatissime amice Dei, adesto mihi nunc tribulatæ, & permitte me accedere, ut procumbens exorem ad sancta vestigia tua. Hæc ea dicente, disruptæ sunt catenæ & reserata sunt claustra & toto prostrata humi obtinuit precibus quod fidei alacritate poscebat.

[23] Verum quia longum est quæ & quanta mirabilia per singulas quasque civitates ad laudem sui nominis Dominus per eam sit operatus per ordinem enarrare, [Regi præsentata, percusso ejus filio, dimittitur.] ad rerum exitus redeamus. Igitur cum perducta fuisset ad regem, Christo duce salutatura eum aggreditur. Interea famulam Christi non jam fama vulgante, sed corporali præsentia comprobante, tam rex quam regina & optimates sui cum magno honore & reverentia venerari cœperunt. Inquirenti ergo regi principibus suis, si vera essent quæ ipsi de ea fuerant nuntiata; ista cum juramento asseruit, testificans Deum non solum se non fecisse, sed nec cogitare potuisse hujusmodi rem. Cumque ista agerentur & rex ipse dubietatem in animo suo gereret, filius suus quem valde diligebat, extrema agere cœpit, & quod ei antea fuerat prædictum per injusta juducia quæ in Dei famulam exercuerat, filium se amissurum a, complevit in meritum. Defuncto itaque eo tristis ac mœrens rex quidnam de Christi ancilla fieri juberet ignorabat. Accedentes vero ad eum palatii illius primarii, hoc ei dederunt consilium, ut dilectam Dei Rusticulam, quam cum injuria ad se fecerat venire, cum magno honore juberet ad propria remeare. Quod & factum est. Auctoritate igitur accepta Beatissima revertendi ad propria, quantum gaudium illus provinciæ fuerit, quis valeat narrare?

[24] Cum autem venisset in civitatem Senonis, quidam a diabolo correptus de altiori cenaculo se projecit, [Arreptitium a dæmone liberat.] & ad basternam * ubi Dei famula ducebatur, cursu rapidissimo properavit, detraxitque illud velum quo fenestra basternæ tegebatur, & intrinsecus caput admittens manus Beatissimæ devorare conabatur. Quæ elevata confestim dextera crucis vexillum in fronte ejus defixit; prostratusque in terram, qui effigiem hominis sanguine plenam evomuit, & continuo pristinam recuperavit salutem.

[25] Verum quia longum esset cuncta de virtutibus ejus referre, [Suis cum gaudio restituitur.] illud referam cum quali gaudio vel exultatione a suis civibus est recepta. Igitur cum nuntiatum fuisset, venerabilem Dei famulam reverti atque propius imminere civitati, egreditur in occursum ejus omnis ætas omnisque sexus, Religiosi, laici nobiles & ignobiles, divites & pauperes, incolæ & advenæ, omnes gaudent, omnes lætantur, omnes Deo gratias referunt, quia talem exoratricem, quam dudum se amisisse lugebant, protinus sibi Dei gratia redonatam esse gauderent. Interea adventus ejus Christi virginibus nuntiatur, quæ mox inenarrabili lætitia repletæ hymnum exultationis Domino canunt qui reddidit Pastorem ovibus afflictis. Introgressa igitur in sanctum ovile, unde abstracta fuerat, excipitur a filiabus modulatis vocibus psallentibus atque dicentibus: Gloria in excelsis Deo, & in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Constipata igitur choris virginum, solioque proprio residens, pia Magistra pari Domino voce gratias referebat: exhortansque discipulas, quæ nimium afflictæ fuerant absentia sui, earum orationibus se in loco pristino restauratam Mater sancta fatebatur. Et in Psalmistæ prorumpens vocem: Magnificate, inquit, Dominum mecum, dilectissimæ filiæ, & exaltemus nomen ejus in invicem, quia exquisivi Dominum & exaudivit me, & de omnibus tribulationibus meis eripuit me; habitareque fecit sterilem in domum matrem filiorum lætantem.

[26] Non multo post tempore inimici illi homines qui crimen objecerant famulæ Christi, confusi atque compuncti veniunt ad eam humiliter veniam postulantes, [Vindicta cælestis in adversarios.] atque pro sua culpa indulgentiam flagitantes. Illa vero quæ erat repleta dulcedine Spiritus sancti, alacri animo eos suscipiens tamquam si magnis honoribus eam sublimassent, ita dulciter alloquens, Dominum pro ipsis deprecabatur. Legerat enim sanctum Euangelium quod ait: Si dimiseritis hominibus peccata eorum, & Pater vester cælestis dimittet vestra.

[27] [Monacha a dæmone capillis ejus curata.] Transacta hac tempestate, commorata est cum filiabus, quas dulciter enutriebat annis quatuordecim, edocens illas omnem fidei sanctitatem. Nam una de sororibus cum graviter ab infestatione meridiani dæmonis b nimiam fatigationem sustineret & corpore tremenda nullatenus se erigere posset, divina clementia largiente aliæ fideli sorori dignatus est Dominus incordari, ut ex capillis beatissimæ Matris igne subposito ureret, & in aqua munda eidem bibere daret. Quæ statim pristinam recipiens sanitatem simul pro recuperatione corporis maximas cum devotione gratias retulerunt.

ANNOTATA.

a Hunc Clotarii regis filium historici omnes ignotum habuere. An forte id intelligendum de Meroveo Theodorici filio, quem Clotarius e sacro fonte excepit, & a nece quam duobus Theodorici filiis Sigeberto & Corbo intulit, utpote filiolum excepit & Ingobodi Graphioni commendavit? Ita Mabillonius hic remittens ad Fredegarii Chronicon cap. 42.

b Plura de dæmonio meridiano notat Mabillonius ex Gregorio Turonensi. Sufficiat hic paucis observasse, incursum illum dæmonii meridiani antiquis dici solitum, subitam & apertam quamvis morbi violenti incursionem, qua quis sensuum mentisve facultate deperente privabatur: sic dictam, tum quod a dæmone imprimi crederetur, tum quod summo die proveniret.

* scilicet ep. Viennensis.

* id est vehiculum

CAPUT V.
Binis monialibus ab imminente morte revocatis, ipsa jam senex deficit, omnibusque recte dispositis moritur.

[Moniales duas ab imminente morte revocat.] Quodam tempore cum nimia clade populus civitatis opprimeretur, etiam & famulæ Dei subitaneo fine ad Christum migrarent, cœpit beatissima Mater graviter affligi pro eis. Contigit autem ut duæ ex sororibus gladio ipso percussæ invicem prosternerentur: & cum vicinæ jam morti oculis obtenebratis lucem diei cernere non possent, Matrem sanctam pro se oraturam vix jam languentes exposcunt. Veniens vero Dei famula in loco oratorii S. Cæsarii ubi ipse jacebat, humi prostrata cum lacrymis auctorem Deum ut morti jam proximas vitæ restituat deprecatur. Cumque surrexisset ab orationis officio, credula quodammodo præstitum sibi fuisse a Domino quod postulaverat, ad visitandas eas accedit & de salute earum inquirit. Quæ protinus revalescentes, gratias Deo & Matri referunt, suis se orationibus mox fuisse a mortis periculo liberatas.

[29] Sunt præterea plurima quæ de virtutibus ejus scribi prolixius possent; [Auctor multa omittit.] sed ne fastidium legentibus prolixitatis meæ sermo generare videatur, finem operi demus, ut & legentes verba lectionis reficiant, & audientes tali exemplo provocati, intercedentibus bonis operibus, vita potiantur æterna. Sufficere sanctis animabus vestris credo, dilectissimæ Christi virgines, quanta pro recordatione sanctissimæ Matris dominæ meæ Rusticulæ sive Marciæ, de virtutibus, institutis, atque doctrinis ejus, ad laudem honoris Dei omnipotentis parvissimo locutionis meæ sermone prout fandi facultas concessit, fideliter explicavi. Sed quia jam nunc tempus exigit, ut qualiter ad illa beata præmia, quæ justis sunt parata, eam Dominus vocaverit, intimemus, licet mœstitiam vobis ingeram, jam tamen accedam.

[30] Septuagesimum septimum agens ætatis suæ annum, cum adversum se diabolum jugiter dimicantem Christi juvamine roborata viriliter triumphare valuisset in terris, [Anno LXXVII ætatis, recte institutis virginibus, deficit,] ad præmia parata læta evocatur ad cælos, ut recipiat quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis adscendit, quæ sunt parata diligentibus Deum, eo quod triticum horrei Dominici familiæ sibi commissæ prudenter atque fideliter dispensaverit, zeloque spiritus sancto succensa, templa Dei nutantia justitiæ vigore stabilierit. Hæc illius jugis opera, jugis intentio fuit, ut ne quam illarum superflue tristitia affligeret, neque nimio labore gravarentur aut quiete torpescerent, sed ferventi spiritu omnes cogebat ad regimen. Mirandum est quomodo beatissima Mater tot officia compleverit, dum quotidie ægritudo suo corpori non deesset. Hinc illud erat quod congregatio ex diversa terrarum parte collecta in illius amorem ardentes, omnes dominam, omnes piam Matrem vocarent. Didicerant enim omnes, ipsam sibi compatientem dolores ipsius suos computare, ipsaque afflicta affligi, & respirante convalescere. Quando autem congregatæ fuissent omnes in unum ad opus sanctum celebrandum, productis fontibus cælestium doctrinarum, singularum corda rigabat. Cum quali vero dulcedine & pia caritate eas castigaverit, corripuerit & iterum clementi affectu non ut domina, sed quasi pia genitrix monitis salubribus imbuerit, non dicam disserere, sed nec cogitare me posse profiteor. O vere beata! quæ Christi amorem toto pectore gerens, digne cum servo illo qui duplicatis talentis a Domino mereretur audire, quia super multa constituatur; audiatur & hæc propria & fideli descriptione quam circumspectionem circa hunc gregem habuit: Euge ancilla bona & fidelis, intra in domum Domini tui.

[31] Factum est autem quadam die quæ est sexta sabbati, [& recte dispositis omnibus moritur,] Vesperam cum filiabus ex more decantans, adjuncta etiam Duodena a, valde se corpore jam fatigari sentiens, super viribus sibi imponens solita consuetudine lectiones fertur dixisse. Sciebat enim se jam celerius ad Dominum migraturam. Die itaque sabbati illucescente cœpit modico frigore teneri & membris omnibus dissolvi. Posthæc lectulo incumbens cum nimia ægritudine febrium teneretur, non tamen a Dei laudibus os ejus cessavit, sed oculis in cælo intentis invictum ab oratione spiritum non relaxans, commendabat Domino filias, quas orphanas relinquebat, flentesque forti animo consolabatur. Digna enim erat jam tunc cum Apostolo dicere: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de cetero mihi reposita est corona justitiæ. Tempus erat quo ad regimen convocata consors fieret Dei electorum. Aliqua vero die Dominica gravius tædiare cœpit: & quia consuetudinis suæ erat ut lectulus suus nonnisi revoluto anni curriculo fieri deberet, poscentibus famulis Dei ut aliquantulum mollioribus stramentis sibi indulgeret, eo quod tam gravem fatigationem corporis sustineret, penitus adquiescere noluit. Secunda vero sabbati, Natale S. Laurentii martyris, cœpit viribus corporis amplius distendi, & validissime fleuma ejus pectori sonare. Hæc videntes virgines Christi, contristatæ omnes fletum gemitumque reddebant. Cumque hora diei tertia facta esset, & congregatio præ nimia tristitia sub silentio psalleret, contristata Mater sancta inquirit, cur voces psallentium minime audiret. Respondent mœstitiæ mœrore se non posse. Clarius, inquit, psallant, ut & ego confortationem capiam, quia vere satis mihi dulce est. Alia vero die cum nullus vitalis motus in ejus jam pene corpore remansisset, oculi tamen ejus in vigore, quo fuerant, persistebant tamquam stellæ micantes: & huc illucque circumspiciens, minime jam loqui potens, manu silentium flentibus, consolationemque insinuabat. Cumque una de sororibus pedes ejus attrectaret, ut utrum videret si calidi essent an frigidi, dixit: Adhuc non est hora. Post paululum vero hora diei sexta lætissimo vultu, oculis præfulgentibus quasi subridens, gloriosa anima felix ad cælum transfertur b, innumeris sociata choris Sanctorum.

ANNOTATA.

a Completorium intelligit Mabillonius, plura notans circa variam ejusdem horæ canonicæ observationem.

b Annum signavimus 632 in Commentario prævio, de quo pluribus hic disputat Mabillonius, nobiscum plane conveniens.

CAPUT VI.
Relicto sui ingenti desiderio, sepelitur ab episcopo. Cæcus lumen recipit, aliique multi curantur. Auctoris epilogus.

[Ingens sui desiderium relinquit.] Jam vero dici non potest, quali dolore sint percussæ famulæ Christi a gemitu: nulla a fletu, nulla ab ululatu cessare potuit, piissimam Matrem se amisisse ingementes, ita ut tecta oratorii ipsius discessu ruere putarentur. Parem luctum dilectio universalis indixerat, eratque veluti seminarium lacrymarum generalis dolor omnium diligentium, & desinente voce gemitus resonabat clamantium & dicentium; O, inquit, piissime Domine, quare avertisti faciem tuam a nobis, ut non meruissemus amplius tali dulcissima Matre educari vel ejus pio affectu enutriri? Et hæc quidem pro suis justis laboribus feliciter se congaudet migrasse in cælis; sed nobis væ quas tam cito orphans reliquit in terris. Quis enim in filios illam dulcedinem ostendit quantum nobis piissima Mater? Quis umquam poterit ore proprio prodere, quo ingenio bajulabat exiguitatem nostram diebus ac noctibus pro peccatis nostris incessabiliter Deum deprecans? Sed quid multis morer? Dum de tali Dei famula quidquid laudanti ore pro ejus recordatione dicetur, omnia vobis inter damna, Christi virgines, computantes dolor vos plus vincit.

[33] Sanctum vero illud corpus magna fidei ambitione ex more compositum lugentium orphanis frequentabatur officiis. [Corpus ejus sepelitur ab episcopo.] Alia vero die veniens episcopus civitatis Theodosius pontifex, clero omni aggregato, accepit sanctum corpus super aurum & lapidem pretiosum, crucibus & columnis ardentibus cereorum. Ad obsequias autem venerandas non solum fidelium, sed etiam Judæorum concurrerunt agmina populorum, omnium lacrymæ invicem se superare certabant. Igitur dum præ multitudine plangentium virginum vix funus elatum a monasterio psallentium choris honoraretur, unus de senioribus servientibus monasterii dum oculorum sibimet perditum fuisse graviter defleret lumen, [Cæcus lumen recipit,] submitti se ejus feretro petens, lumen sibi ab omnium Domino ut restituatur cum summa fidei ambitione deposcit; statimque videndi usum refusa luce recepit. Deinde S. Mariæ basilicæ a corpus venerandum infertur & sacri altaris mysteria celebrantes cum digno honore sanctum illud corpus, splendore nimio coruscante, ad dexteram partem altaris tumulo collocatur: nempe ut quæ decorem propriæ virginitatis Christo fide plenissima obtulit, choro virginum, quarum principatum tenet gloriosa Maria Virgo, dextræ parti sedens Agni, canticum illud novum decantans, niveo vestimentorum tegimine, gemmisque pretiosis decorata perpetuis laudum titulis honoretur.

[34] Ad declaranda vero merita virtutum suarum, quæ per ejus orationes post ejus transitum Dominus sit operatus, [sanatur febricitans] nefas est silentio præterire. Una de Christi ancillabus tertianæ febris typo ingentibus ardoribus urgebatur. Accipiens autem linteum, quo corpus beatissimæ Matris fuerat involutum, magna cum fide lavat illud aqua munda, & bibens illam, a febribus vel ab angustiis resoluta, salva effecta est.

[35] Unus de servientibus monasterii ipsius cum per ægritudinem gressum sibi ablatum graviter defleret, in sopore positus jubetur petere a Christi ancillis ut de grabato, [& varii alii curantur.] ubi sancta Mater quieverat, quatuor anguli lavarentur & ipsi bibere daretur. Id ubi factum est, maximam continuo promeruit consequi sanitatem. Quisque vero ægrotus, quamvis in gravi angustia positus, ejus implorans sanctitatem, qualemvis parvum linteum aut pannum de ipsius vestimentis suo corpori fide plenissima collocaverit, promeretur a Domino & recuperationem corporis & animæ recipere sanitatem.

[36] [Quam de suis fuerit solicita.] Qualem vero curam vel sollicitudinem de animabus ad se pertinentibus, dum adhuc superstes esset, hæc beatissima Mater habuerit, ex hoc cognosci potest, dum post discessum pia sollicitudine unamquamque earum visitans monuerit, castigaverit, ut ferventi studio ad opus sanctum festinare deberent.

[37] [Auctoris invocatio:] O venerabilis famula Christi, dum pro tuis laboribus justis paradiso læta exultas, preces gregis Deo Patri offerre dignare. Esto advocatrix pro ipsis ad Dominum Jesum Christum, ut mereantur omnes tecum in illa beatitudine gaudere, ubi est lætitia Angelorum, gaudium Prophetarum, laus Apostolorum, victoriæ Martyrum, exultatio Virginum, gloria sacerdotum, & omnium sine fine laudantium Deum perpetua beatitudo.

[38] [sanctimonialibus se commendat.] Obsecro igitur bonitatem vestram, sanctæ virgines Christi, per ineffabilem Dei omnipotentiam, ut quoties hæc a vobis recensita fuerint gesta, semper memoriam mei in vestris orationibus habeatis, cujus hæc studio scripta sunt: ut ipse Dominus noster Jesus Christus, cui omne judicium Pater dedit, animam meam innumeris criminibus obligatam a morte liberet & de profundo inferni gurgite extractam in illa gloria beatarum animarum largo indulgentiæ suæ munere jungat: qui cum Patre & Spiritu sancto vivit, dominatur & regnat Deus per cuncta secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hæc una fuisse dicitur ex tribus, quas in gratiam sanctimonialium S. Cæsarius construxerat, in qua S. Rusticulæ corpus diu religiose servatum, postea in majorem ecclesiam S. Trophimo sacram illatum est, excepto capite quod in prædicto parthenone, nunc S. Cæsarii dicto, condigne honoratur.

DE S. GAUGERICO EP. CONFESS.
CAMERACI IN BELGIO,

Inter DCXIV et DCXXII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Gaugericus episc. Camerac. in Belgio (S.)

AUCTORE P. B.

§ I. Cultus ejus.

Inter antistites, qui a S. Vedasto Cameracensem simul & Atrebatensem ecclesiam gubernarunt, quartus numeratur S. Gaugericus, [Cultus ejus ab obitu statim cœptus,] Vedulfi, qui sedem Atrebato Cameracum transtulit, successor. Nomen varie quidam torsere; alii Gaudericum, Gangericum alii, alii demum Goëricum, Gauricum, Gauritium &c. nuncupantes: sed Gaugericum & Actorum exemplaria vetera, quotquot vidimus, & Belgicarum ecclesiarum cum antiquus tum hodiernus usus constanter appellat. Cultus ejus & venerationis publicæ principium vix potest a vivendi fine sejungi. Colligitur id ex Actis nostris secundis num. 69; ubi sepulcrum ipsius & affluxu supplicantium frequens, & anathematis onustum exhibetur ac dives, cum illud per insigne sacrilegium Launericus quidam spoliare frustra tentavit; hoc est (ut in Chronico Cameracensi & Atrebatensi lib. 1, cap. 15 Baldericus, vel quisquis alius hoc nomine vulgatus, affirmat) ipso episcopi Bertoaldi, Gaugerico defuncto statim suffecti, tempore. Idem auctor lib. 2, cap. 4 cœnobium describens, quod juxta Cameracum Sanctus erexit, & in quo sibi tumulum vivus apparavit, statim ubi vita functum ibique conditum narrat fuisse, de cultu hæc subdit:

[2] Mox igitur reges & principes ac potentissimi quique signis & prodigiis, quibus ante obitum multifarie coruscaverat, [auctusque Cameraci,] excitati, ac multo amplioribus, quæ per ejus merita misericors & miserator Dominus post obitum indesinenter operari dignatus est, attoniti, ad sanctissimi Viri sepulcrum diversis ex partibus confluxerunt, tantique Viri patrocinio sese juvari implorantes, opulentissima munera obtulerunt: statimque ex affluentia rerum cum omni sedulitate monasterium ampliatur, Fratrumque numerosa cohors ad serviendum Deo & suo sanctissimo Confessori in perpetuum delegatur. Post hæc ad primi hujus fervoris incrementa procedens, Exin vero, ait, locus ex diversi generis ope ditatur, multisque beneficiis virorum bonorum adeo augmentatur; ut non modo circum & circa viciniam crassiores uberioresque villarum colonias, verum & in longe remotis regionibus (ut scripta, quæ in archivo ecclesiæ sunt, attestantur) diversa, &, ut ita dicam, totius generis emolumenta donarent. Qui locus olim tam elegantia quam tota opportunitate præeminens, universæ provinciæ gratiam multiplicem & maximum honorem præstabat, urbemque excellentia suæ dignitatis quam plurimum insignibat: erat enim veneranda atque regalis abbatia, ex omni sufficientia florens, cujus multiplici gratiæ nihil conferre putares. Nimirum hæc omnia ex dilatata jam tum erga sepultum ibi Thaumaturgum nostrum pietate ac religione fluxerunt.

[3] Diu ergo Cameraci multumque floruisse videtur cultus ejus, [celebrior evasit a sec. 9, per Martyrologos ad hunc diem ejus natalem:] antequam diffundi longius per Martyrologia celebriora seculo demum nono cœperit. Præisse ceteris Wandelbertum, atque eodem fere tempore Rabanum, putamus: ille in Martyrologio suo metrico ad III Idus Augusti sic habet:

Ternis flosque decusque pium petis astra, Tiburti.
Hæc & Goëricus * confessor possidet almus.

Rabanus uberior est, ad eumdem diem hoc ei texens elogium: Eodem die, depositio B. Gaugerici episcopi, qui in Eposio castro ortus fuit. Hic statim in juventute meditationi legis Dei & psalmodiæ intentus fuit. Post vero a B. episcopo Remensium civitatis, in Cameracorensi civitate episcopus est ordinatus. Qui multis virtutibus claruit, maxime in absolutione vinctorum, qui in carceribus custodiebantur. Cum ergo eos a præsidibus absolvi non posset impetrare, ad Dominum prece fusa absolvere promeruit. Qui etiam cæcos illuminavit, & infirmos curavit. Cum autem in episcopatu suo XXX & tres * annos feliciter explevit, ad Dominum migravit; quod multis indiciis miraculorum juxta sepulcrum ejus ita factum claruit. De Floro, qui ambos hosce superat ætate, nihil dicimus; quia quæ de S. Gaugerico ad hunc diem leguntur in editione nostra, incertum est, ipsiusne sint Flori; quandoquidem nihil eorum habet Ado, qui Flori tamen opus amplificavit. Ut ergo Rosweydus noster S. Gaugerici annuntiationem hodiernam Adoni abjudicatam rejecit in Adoniani Martyrologii appendicem; ita ejusdem annuntiationem ad Flori potius auctaria, quam ad ipsum Florum pertinere existimamus. Eodem porro seculo IX notatus ab Usuardo sanctissimi hujus episcopi natalis, exinde ad omnia (si Notkerianum excipias) Martyrologia generalia paulatim accessi, & quidem ad eumdem hunc ubique diem, quo in Actis decessisse scribitur, tertium Idus Augusti, quo & in Romano jam celebratur his verbis: Cameraci in Gallia (Belgica scilicet,) sancti Gaugerici episcopi & confessoris.

[4] Sed Cameraci plus diu fuit, quam unicum illud depositionis S. Gaugerici festum; quia tamen cetera minus distincta reperiebam, recurri ad eruditissimum Dominum Henricum Dionysium Mutte, illustrissimo jam aliquot annis, [Cameraci tamen etiam servantur alia ejus festa;] quod equidem ignorabam, archiepiscopo Cameracensi a secretis; sed studiorum nostrorum, quod sciveram aliquamdiu, amantissimum expertissimumque, & ad S. Gaugerici Canonicum. Respondit vir doctissimus VIII Aug. 1734 in hunc modum. Beatissimi Patris nostri Gaugerici tria præcipua festa celebramus, quæ in omnibus libris nostris ritualibus diserte distincteque exprimuntur: scilicet Depositionis XI Augusti; Elevationis XVIII Novembris; Translationis XXIV Septembris. Priora duo antiquissima sunt; tertium celebrari cœpit anno MCCXLV, quo anno S. Gaugerici corpus e veteri (quam dabimus infra littera D) in novam pretiosioremque thecam (exhibendam num. 8) solemniter translatum fuit a Guidone de Lauduno, episcopo Cameracensi: quod festum solemnius evasit altero mense Novembri celebrari solito. Major (seu cathedralis) ecclesia Cameracensis, quæ Depositionis & Elevationis festa nobiscum hactenus recoluerat, novæ quoque Translationis a Guidone factæ memoriam suis inscripsit Fastis modo sub nomine Translationis, aut exaltationis; modo (quod frequentius est atque a pluribus seculis unice obtinet) sub nomine Elevationis. Prævaluit eadem in ecclesia istud Elevationis, quod nos semper Translationis appellavimus, festum; antiquiore altero mensis Novembris illic ex desuetudine ab aliquot seculis omisso. Hæc cum non satis perspecta haberet diligentissimus scriptor Joannes Molanus, sibi ipsi parum de iis constitit in editionibus Usuardi.

[5] [puta Elevationis antiquum die 18 Novembris,] Ne vero cuiquam deinceps similis possit error obrepere, quæ velut summa capita proposuimus, ea expendamus sigillatim … Ac de Depositione quidem nulli dubium esse potest: quotquot enim S. Gaugerici natale adscribunt Fasti ecclesiastici librive rituales, illam ad diem III Idus Augusti referunt. De Elevatione ad XIV Kal. Decembres celebranda idem est librorum omnium Cameracensium ante annum Domini MCCXLV descriptorum consensus. Martyrologii Cameracensis in bibliotheca majoris ecclesiæ duo supersunt exempla optimæ notæ seculi duodecimi, quorum unum signatum CX, alias 18, ante annum MCXLIV; alterum sub finem ejusdem seculi exaratum est: duo item ejusdem Martyrologii codices exstant in bibliotheca cœnobii S. Sepulchri; unus non multum post medium seculi XII descriptus; alter vero ante annum MCCXLVI: in quatuor istis codicibus eisdem plane verbis scriptum est: “III Id. Aug. Cameraci natale S. Gaugerici ep. & Conf., qui & vitæ sanctitate conspicuus exstitit, & miraculis clarus in pace quievit. XIV Kal. Dec. in Gallia, civitate Cameraco, Elevatio corporis gloriosissimi Confessoris Christi Gaugerici”. Mitto, qui hic citantur idem affirmantes eadem ferme ætate codices Mss. decem, aliosque sex posterius exaratos. A seculo tamen XIV in textu codicum ecclesiæ cathedralis adscribitur quidem festum illud Novembris, sed omittitur in Kalendariis; deinde vero tam in textu quam in Kalendariis neglectum est; neque ibi certo proinde amplius fuit celebratum.

[6] [& translationis die 24 Sept., institutum an. 1245,] Translatio vero ab eodem ita describitur: Anno Domini MCCXLIV, cum Collegium nostrum destinaret S. Gaugerici corpus de quadam capsa, ubi erat reconditum, in meliorem honorabilioremque transferre, ut in solemniori frequentiorique cœtu id fieret, summo Pontifici Innocentio IV Lugduni agenti supplicavit, propositis indulgentiis fideles ut evocaret. Annuit votis Pontifex anno Pontificatus sui secundo, IV Idus Februarii directis epistolis ad universos Christi fideles per Remensem provinciam constitutos. Huic solemnitati diem XXIV Septembris anno MCCXLV præstitutam fuisse discimus ex libris nostris: “Translatum est, inquiunt, corpus gloriosi Confessoris beatissimi Gaugerici de capsella veteri in honorabiliorem & pretiosiorem & decentiorem, in qua modo est, a venerabili patre Guidone de Lauduno, Cameracensi episcopo, VIII Kal. Octobris, anno gratiæ MCC quadragesimo quinto”. Hoc initium fuit Festi Translationis ad XXIV Septembris, quod sub eadem primum appellatione receptum fuit in majori ecclesia: id perspicuum fit ex Breviario Ubaldi de Sartis, decani defuncti sub finem seculi XIII, aliisque Mss. ejusdem seculi & sequentis. Elevationis eo die appellatio prævaluit in postremis Mss. & pluribus editis libris, si pauculos excipias. Porro solemnitates mensis Augusti & Septembris nobiscum celebrat major ecclesia, inquit Muttius; Elevatio autem mense Novembri, quæ in illa desiit, nobis nunc propria est, & ritu minus solemni recolitur.

[7] Addit & sequentia: Est quartum, quod soli celebramus, [& recentius festum Confratrum.] festum S. Gaugerici, quod Confratrum dicitur. Initio seculi XIV tres solummodo S. Gaugerici solemnitates enumerantur; quartum istud illa ætate recentius esse oportet. In Ordinario antiquo diversa manu, & seculi, ut videtur, decimi quinti extra Ordinem adjectum est: “In solemnitate Beatissimi Gaugerici pro festo nuncupato Joculatorum, quod fit feria V post Octavam Paschæ”. A sesquiseculo celebratur Dominica II post Pascha, qua Dominica ritu Romano recitatur Euangelium, Ego sum Pastor bonus; tunc fit, ut vulgus hoc festum appellet festum S. Gaugerici boni pastoris, Gallice, Saint Gery bon Pasteur. De Joculatoribus nihil habeo certi quod proferam. Ad confraternitatem quod attinet, ea celebris est; nec dedignantur Archiepiscopi nostri illi nomen dare. Hæc ille de festis S. Gaugerici Cameracenis. Cum vero id etiam ego rogassem, an nulla prorsus memoria sacra servaretur ultimæ translationis reliquiarum sub Carolo V imperatore, qui celsum urbis locum, destructa in eo funditus ecclesia S. Gaugerici vetusta, mutavit in arcem; hæc reposuit: De luctuosa illa migratione ab ecclesia in monte constituta ad S. Vedasti templum, quod ex illo tempore cessit Canonicis, cum scilicet die Jovis XVI Julii anno MDXLV sacras Patris nostri exuvias & tumulum in ædem parochialem S. Vedasti intulimus, nullum agimus festum: neque enim bene lacrymis cum festorum gaudio conveniebat. Accedit, quod sacrum corpus illic velut per transennam deposueramus, dum liceret illud in novum, quem moliebamur, chorum solemniter transferre; quod tantum factum est anno MDLXIII die X Augusti, pridie depositionis sancti Patris nostri hora vesperarum, duabus in unam concurrentibus solemnitatibus.

[Annotata]

* al. Has & Gauricus

* imo XXIX

§ II. Ejusdem reliquiæ.

Corpus S. Gaugerici miraculis celeberrimum ubi sepultum primo fuerat, diutissime quievit, [In ecclesia propria Cameraci servatur corpus ejus,] intra sepulcrum lapideum, ut putamus, in argentea capsa confici jussa exeunte seculo X vel initio sequentis per Ansfridum archidiaconum, sedente Erluino episcopo, ut infra dicetur, conclusum; sicut erat anno MXX, teste auctore tum Chronici Cameraceni lib. 2, cap. 7, tum Vitæ nostræ secundæ lib. 3, num. 77: donec illud extra sepulcrum hierothecæ augustiori altiorique, minus tamen longæ, imposuit episcopus, de quo hæc nuperrime sic meminit eruditissimus Muttius: Feretrum hodiernum (cujus en tibi speciem) illud ipsum est, in quod Guido de Lauduno, episcopus Cameracensis, S. Gaugerici ossa solemniter transtulit anno MCCXLV. Collocatum vero est in apside chori in intercolumnio post aram maximam, loco eminenti ut conspicuum omnibus sit. Semel quotannis feria secunda post Dominicam sanctissimæ Trinitatis ex hoc sublimiori loco demittitur, cantante choro & alias ceremonias ecclesiasticas adhibente, adstantibus duobus Canonicis e Collegio majoris ecclesiæ, & Canonicis Regularibus S. Autberti, qui cum ejusdem Sancti lipsanis in ecclesiam nostram velut S. Gaugerico obviam veniunt. Deinde in solemni supplicatione una incedimus, præeunte feretro S. Autberti, feretro S. Gaugerici sequente. Quid vero adhuc in hoc Sancti feretro servetur, ita docet ibidem: Seniores Collegæ nostri, olim oculati testes, adhuc superstites asserunt, contineri ossa ejus grandiora pleraque omnia, sacculis corii cervini decenter obtecta.

A. Hierotheca ex argento deaurato capitis S. Gaugerici, amovibilis apparente a; ubi visitur pars capitis.

B. Hierotheca inferioris maxillæ S. Gaugerici, ex argento deaurato.

C. Hierotheca brachii S. Gaugerici ex argento deaurato.

D. Sepulcrum vetus S. Gaugerici ex lapide subalbo in modum arcæ excavato, in medio crȳptæ novæ sacelli subterranei habentis aram consecratam e regione tumuli.

E. Ecclesia anno 1545 in loco, ubi nunc est Castellum, destructa. Ex apographo anni 1543 Melchioris Fallonis.

[9] Excipe tamen quæ ibidem separata pridem custodiuntur in hierothecis tribus pretiosissimis, [in pluribus hierothecis,] hic expressis de quibus ita Muttius: Prima hierotheca A caput Sancti continet; altera B maxillam inferiorem; tertia C os unum brachii. Ad primam hoc insuper notat: A quatuor & amplius seculis caput S. Gaugerici sejunctim ab aliis ossibus in proprio vase inclusum legimus, ut fidelium cultui proponeretur. Moderna, qua continetur, hierotheca octogona est. In uno latere exstat signum S. Gaugerici pontificalibus vestibus induti, manuque benedicentis. Hoc signum mobile est. Eo sublato, apparet cavitas (a,) cujus in meditullio foramen rotundum partem cranii detegit, ut fidelium oculis pateat. Deinde ad tertiam, In festo, inquit, quod Confratrum appellamus, Dominica secunda post Pascha, hierotheca brachii S. Gaugerici in forum majus defertur; ibique sub porticu domus civicæ in ara ex tempore erecta, exposita manet tribus horis; qui mos sane antiquus, propter populi reliquias veneraturi frequentiam, inductus fuisse existimatur.

[10] His adjeci ad litteram D arcam lapideam seu S. Gaugerici sepulcrum antiquum, [& sepulcrum vetus.] quod anno 1545 migrantes Canonici una cum ceteris ejus lipsanis ex ecclesia veteri ad novam transtulerunt, ibique in crypta post chorum collocarunt; ad quam, teste Muttio, etiam frequentissimus populus festis B. Gaugerici convenit, monumentum ejus veneraturus. Est autem, ut alibi scribit, hoc sarcophagum ex lapide subalbo in modum arcæ excavato impositum basi operis recentioris, in medio cryptæ novæ, seu sacelli subterranei, habentis aram consecratam e regione tumuli. Addidi & ad litteram E veterem S. Gaugerici ecclesiam, biennio antequam Caroli imperatoris jussu in monte dirueretur, accurate depictam cum circumjectis domiciliis, quæ prætermisi. De hac unum te moneo, ait Muttius: cum aspicies formam tumuli pro foribus exstantem, ne continuo credas, tumulum S. Gaugerici sub dio extra ædem constitisse: quæcumque enim supersunt de Patrono nostro scripta, ipsius tumulum in subterranea crypta locatum memorant; & certe in ecclesia nostra adhuc exstat tabula alia antiquior ex quodam epitaphio pensilis, quæ frontem ædis veteris exhibet absque tumuli figura in aditu. Atque hæc quidem omnia ampliori longe & elegantissima forma sumptu suo nitidissime delineata ultro submisit idem clarissimus Muttius.

[11] Quis autem enarret, hoc sanctissimi corporis depositum quanto semper in pretio Cameraceni servarint? Exarsit ecclesia primum per Normannos, ut asserit Chronicum lib. 1, cap. 59, anno Dominicæ Incarnationis DCCCLXXXI; [Corpus vero ibi maximo semper in pretio servatum,] & iterum per Hungaros anno .. CMLIII, ibidem cap. 74; sed abstrusis, ut additur, tempestive reliquiis. Sed nihil fortius quam quod circa tempus illud fecisse narratur ibidem cap. 77 Fulbertus episcopus Camer acensis Ottoni Magno imperatori, de se maxime merito: Otto iste, inquit, gloriosus princeps eo tempore circa institutiones ac restaurationes ecclesiarum exercebatur attentior; jamque quatuordecim pontificalis magnificentiæ sedibus conditis, quamdam etiam metropolim, Magdaburch vocabulo, struxit; cui cum ab episcopis suis multa Sanctorum pignora impetrasset, Fulbertum episcopum sanctorum Gaugerici videlicet atque Autberti corpora sibi dari postulavit, felicissimam sane arbitratus suam fore metropolim, si sanctorum Confessorum patrociniis fulciretur. Hujus vero petitionem episcopus declinare formidans incerto hæsit; sed tamen beneficiis, quæ multa jam ei præstiterat, ut diximus, ne videretur ingratus, suæ petitioni effectum promisit. Qua in re præsul anxius, in diversa parte animum ancipitem flectit; vidensque difficultatem negotii, sive donet, sive neget, utrumque sibi fore periculosum advertit: si enim neget, imperatoris benevolentiam offensum iri; si vero donet, suæ provinciæ futuram perniciem, utpote viduatæ Patronis, per quos & temporalem meruit salutem, & cælestem sperat beatitudinem.

[12] [nec sive Magdeburgum in Germania missum umquam,] Inter hæc medius pontifex tandem sibi provida vida ratione consuluit; paucisque suorum, quibus secreta credebat, adhibitis, clam duorum sacerdotum corpora, sancti videlicet Theoderici episcopi, de quo supra diximus, & alterius cujus nomen excidit (Juniores Rotradum fuisse putant, qui post Joannem Theodorico successerat) detectis sepulchris accepit, feretrisque honorifice involuta cum aliquot etiam articulis sancti Autberti imperatori concessit. Quod siquis latius scire desiderat, quem Fulbertus, doctor clarissimus, de Vita sancti Autberti, jubente domno episcopo (Cameracensi) Gerardo (primo hujus nominis) inscripserit, legat. Hoc autem absque Dei pia dispositione contigisse non dicam, cum etiam beatus vir Domini Theodericus hanc remunerationem a Domino & venerationem a populo mereretur; & ne nostra provincia suis defensoribus privaretur; quos etiam si subducere vellet, fateor quidem, nullo modo posset. Quem enim sensum cives habituros existimas, si advocatum suum Gaugericum eripi sibi cernerent, per quem felix civitas Cameracus feliciter illustrata nomen suum propagavit ubique gentium? Imo ne ipsi quidem imperatori, credo, vivi cederent. Hæc auctor Chronici Cameracensis & Atrebatensis.

[13] [sive Elnam in Hispania:] Vide ergo, qua, non dicam fide, sed venia dignum censeas Tamayum ad hunc diem in Martyrologio Hispano, cum ex Helleca aliisque fabulatoribus de S. Gaugerico nostro hæc audet affirmare: Cujus sacras exuvias tumulavit devotio in ecclesia S. Medardi, a se in monte constructa. Quarum partem maximam Witerius, episcopus Hellenensis in Hispania, ad suam ecclesiam transtulit; ubi mirifice collocatam fidelium frequentia coluit. Witerium autem hunc, seu potius Witericum, aut Ibitaricum, interfuisse ac subscripsisse ait concilio Toletano decimo, anno Christi 656, hoc est quatuor fere seculis ante, quam Fulbertus doctor in Vita S. Autberti episcopi adversus Germanos quosdam, qui & ipsi S. Gaugerici corpore, tamquam Ottoni imperatori per Fulbertum antistitem Cameracenum pro ecclesia Magdeburgensi dudum submisso, in eaque deinceps honorifice conservato, gloriabantur, ita scriberet: Sed illis aliud opinio favebat; nobis aliud veritas servabat: nam nostris temporibus contigit, quemdam vitæ venerabilis urbis ipsius (Cameracensis) archidiaconum, nomine Ansfridum, inter multa quæ per loca Sanctorum distribuerat, beato Gaugerico scrinium unum, auro vel argento manu artificis decoratum, fabricasse, in quo Confessoris membra nobilius reconderentur. Superveniente ergo die, quo immutationis ministerium explere debuisset venerabilis præsul Erluinus, qui tunc Cameracæ plebis curam agebat non adeo otiosus, pretiosi membra corporis diligenter perscrutatus, pretiosum corpus MAXIMA EX PARTE invenit; non utique Helenæ seu Elnæ in Catalonia, sed Cameraci in ecclesia Sancti propria; pro qua contra Hispanos & Magdeburgenses etiam faciunt quæ habet Baldericus de eodem corpore lib. 1, cap. 74; lib. 2 capp. 5, 6, 7; lib. 3, cap. 49.

[14] Fieri tamen potest, ut occasione superius memorata particulas aliquot de corpore S. Gaugerici acceperit Otto; [quamquam ejus aliquot particulas accepisse aliquando Magdeburgum videatur;] uti accepit aliquot de corpore S. Autberti, ne Fulbertus episcopus quod ipsi de Gaugerico promiserat, mentitus omnino videri aliquando posset, & pro veris ejus reliquiis nullas ejus veras, sed alterius cujusdam nec noti nec postulati, exposuisse publicæ imperatoris & Magdeburgensium venerationi. Non meminit, fateor, de ejusmodi particulis reliquiarum S. Gaugerici Fulbertus doctor, sicut meminit de articulis S. Autberti; sed nimirum hujus Vitam tum scribebat; non illius; hinc res Autberti minutius attendere debuit, quam Gaugerici. Deinde innuit, de corpore S. Gaugerici decerptum aliquid fuisse, antequam illud Erluinus maxima ex parte invenit. Atqui nulla cogitari potest ante Erluini tempora urgentior umquam occasio decerpendi fuisse, quam fuerit antistiti Fulberto sub Ottone. Quid ni ergo tum id factum credatur? Nec obest Balderici silentium; quia hic ad Fulberti doctoris textum, quem habebat præ oculis, de suo nihil addere voluit, ne parum fidelis appareret. De reliquiis porro S. Gaugerici Elnensibus, præterquam in confictis chronicis vel hæc secutis auctoribus neotericis, nihil uspiam comperi.

[15] Melioris notæ sunt utique, quas assignant quidam in Belgio; [sicut aliæ plures ecclesiæ] ut Muttius, qui ecclesiæ B. Dei Genitricis semperque Virginis Mariæ apud Ivodium Canonicis supplicantibus pro dictis reliquiis ait rescriptum ita fuisse: Nos de consilio & assensu patris nostri Joannis (de Bethunia) Cameracensis episcopi … unam juncturam de manu ipsius Sancti liberaliter eis tradidimus. Sic est anno 1214, XI Kal. Jun. in diplomate Ænelmi decani & Canonici S. Gaugerici. Sed bellicis injuriis miseri illa junctura privati cum redirent anno 1665, die XII Junii, concessimus particulam maxillæ S. Gaugerici … nec non partem sepulchri seu tumuli lapidei, quem vivens sibi præparari curaverat. Acta Capitularia. Major ecclesia, ait idem, Cameracena os aliquod digiti S. Gaugerici olim accepit: etenim in descriptionibus authenticis vasorum ejusdem ecclesiæ confectis anno MCCCLXXI & seqq. inter multas alias hierothecas recensetur vas ex argento deaurato continens digitum S. Gaugerici. Anno MDCXXXIV, XXI Aprilis abbati Lætiensi particula brachii S. Gaugerici destinatur. Acta Capituli. Anno MDCLXXII, XXV Novembris, instante Illustrissimo D. Ladislao Jonnart, archiepiscopo nostro, & Excellentissima D. uxore D. Ludovici Zuniga Comitis de Monterey præfecti Belgii & Comitatus Burgundiæ, separata fuit vertebra una S. Gaugerici pro magna illa, quæ Bruxellis exsistit, parochia ejus nomine dicata. Ita Capitulum. Sed anni sequentis mense Maio, die XIX, Illustrissimus Alphonsus de Berges archiep. Mechliniensis, vertebram illam sive spinam dorsi rite separavit in duas partes; quarum tunc altera eidem Comitissæ cessit; altera jam dictæ ecclesiæ S. Gaugerici, ubi ad hunc usque diem honorifice colitur, & XI Augusti solenniter circumfertur per urbem, ut me nuper docuit R. A. D. Ægidius Neerdaels, ibidem Pastor. Anno MDCCXV, XXIX Julii concessimus ecclesiæ parochiali S. Gaugerici Attrebati partem reliquiarum corporis S. Gaugerici de cranio ejus detractam. Acta Capituli.

[16] [in Belgio.] Addit & alias memoratus auctor ex Rayssii Hierogazophylacio Belgico, pag. 81 dentem ejusdem Sancti, Cameraci in cœnobio Autberti; pag. 199 in ecclesia S. Donatiani Brugis, S. Gaugerici os notabile; pag. 415, in collegiata S. Petri Duaci, notabilem partem S. Gaugerici antistitis; & reliquias ejusdem in ecclesia parochiali Raulicuriæ pag. 449. Item e Cimeliarchio Lætiensis ecclesiæ pag. 70: De vestimentis S. Gaugerici ep. Cameraceni: pag. 137: Partem ossis longitudine digiti auricularis, de qua num. præterito. Item ex Sanctis sanctorum Hannoniæ pag. 245; S. Gaugerici os de brachio ex dono ejusdem Capituli in abbatiali S. Gisleni; & pag. 298: Parochialis S. Gaugerici Valencenis habet costam S. Gaugerici ep. & Patroni sui ex dono Joannæ Comitissæ, quam ipsa a Cameracensibus anno MCCXXXII obtinuit: Exceptionis memoria recolitur I Dominica Februarii. Additur quoque ecclesia Begginasii Valencenensis, sed reliquiæ non describuntur. De ecclesiis porro ejus nomine consecratis longum esset dicere: Clariss. D. Mutte in sola, ut nunc est, diœcesi Cameracensi rurales istiusmodi ecclesias superesse asserit viginti duas, inter quas illa, inquit, antiquitatis plurimum habet, quæ in Buxuto, vico Hannoniæ secundo a Montibus lapide exstabat, vivente S. Waldetrude, ut fert ejus Vita apud nos tom. 1 Aprilis, pag. 838, num. 5, ubi & apparitionem insignem videre est, qua Sanctam illam istic olim dignatus est S. Gaugericus.

§ III. Ejusdem Acta vetera quæ fuerint; quæ supersint.

[Vitam nostram secundam scripsit idem, qui Chronicum Cameracense;] Commentario nostro duplicia S. Gaugerici subjiciemus Acta; breviora primum, dein ampliora. Hæc illis recentiora sunt; sed quoniam vetustiorum exemplarium sola notitiam offerunt, videndum ante omnia, quantæ sint ipsamet ætatis ac fidei. Censemus igitur primo, longiora hæc Acta nostra eumdem adornasse, qui sub Gerardo episcopo Cameracensi istius nominis primo scripsit illustre Chronicum Cameracense & Atrebatense, quod, præfixo Balderici Noviomensis & Tornacensis episcopi nomine, typis edidit primus Georgius Colvenerius. Id arguunt 10. operis utriusque ætas: nam utrumque eidem Gerardo inscribitur; Vita in epistola prævia, Chronicum in præfatione ad librum 1: 20 scriptoris conditio: utrobique enim dominum agnoscit Gerardum, ejusque jussu hæc se composuisse affirmat, in Vita ibidem & sæpius, in Chronico quoque loco assignato: 3o. Operis utriusque præfationes: ambarum namque una fere hæc sententia est: Arduum est imperium meæ tenuitati; sed malo me censorum quorumlibet exponere periculis, quam tibi non obtemperare, idque fide optima: 4o voces parum usitatæ, sed operi tamen utrique communes; ut bacchania pro furore, in Vita num. 1, in Chronico lib. 2 cap. 5 & XI; funebritas pro exsequiis, in Vita num. 60, in Chronico lib. 1, cap. 28 & alibi: Æolice pro Græce, in Vita num. 62, in Chron. lib. 1, cap. 88, &c.: 5o denique ipse auctor; qui sicut lib. 2 cap. 5 Chronici narrando in prima persona, quæ vidit antea junior, manifeste significat, se eumdem esse, qui præcedentia omnia scripserat ab initio Chronici; sic eadem iisdem verbis attexendo Vitæ nostræ in prima itidem persona a num. 72 disertissime significat, se illum esse, qui quæ in Vita eadem præcedunt, omnia narraverit; atque adeo eumdem omnino esse, qui & Chronicum illud & hanc Vitam composuerit.

[18] Censemus secundo, eumdem hæc Acta nostra longiora prius edidisse, quam Chronicum suum. [imo illam ante hoc; quod probatur,] Fatebitur hoc ultro, qui utramque lucubrationem expenderit: nam Chronicum nitidius, brevius, nervosius multo elaboratum est, sapitque stylum usu exercitatum, maturum & gravem; at Vita maxime verbosa & interjectis ornata versiculis ad juvenilem propius accedit garrulitatem. Et vero Vitam hanc fuisse scriptorum suorum primitias his verbis ad Gerardum in epistola prævia satis videtur innuere: Nec, si ausim dicere, tuæ summæ prudentiæ fuit famulum fatiscentem ad tantæ periculum cogere functionis; ut, QUI NECDUM SCRIBENDI GENUS ATTIGERAM, jam quasi, novus veterum reprehensor, ad tantum opus impudenter erumpam &c. Præterea in Chronico lib. 2, cap. 4 sub finem de miraculis S. Gaugerici posthumis ita meminit: De quibus maximam partem invidæ auræ se rapuisse lætantur: paucissima vero, quæ non potuere celari, in primo libello succincte perstrinximus; plenissime tamen in illo volumine, quod de Vita ipsius inscribitur, si cui libet, poterit invenire. Hic citat certo codicem de Vita ejus inscriptum, & Chronico prius editum (utpote, dum hoc scriberetur, cuilibet volenti legere opportunum,) in quo miracula posthuma, quæ succincte tantum perstrinxerat in Chronico suo, lib. 1, capp. 13 & 15, (non 74, ut Colvenerio placuit) plenissime inveniebantur explicata. Atqui codex nullus tum erat publici juris & cuilibet in promptu, in quo miracula Sancti posthuma inveniri possent præter hunc unicum, quo de agimus. Probo id ipso auctoris nostri textu, ex quo simul intelliges, quot ejus ætate nota fuerint Gaugericianæ Vitæ exemplaria diversa.

[19] Sic igitur habet in epistola Vitæ prævia ad Gerardum: [etiam ex auctoris textu,] cum olim, pater sanctissime, de vita patris nostri … Gaugerici grandem & miraculosum codicem, de quo hic præmodicus, quem nunc habemus, decerptus fuerat, a senioribus didicisses late compositum; sed sub bacchania paganorum (Normannos denotat, per quos arsisse docet ecclesiam seu monasterium Sancti anno 881, vel Hungaros, a quibus incensa denuo fuit anno 953) … in ipsis monasteriorum incendiis una cum thesauro reliquo & quammultis voluminibus illum etiam concrematum; hoc profecto ingemiscens, diutina posthac indagine laborasti; &, sicubi thesaurum tanti pretii reperires, non modo a confinibus, verum & a longe remotis bibliothecariis solicitus perquisisti. Neque vero poteras quievisse, donec forte ad laboris tui solatium, favente, credo, tuis desideriis divinæ voluntatis suffragio, vetustissimum librum, nescio, quis peregrinus ab Arctois finibus nobis detulit venumdandum, tamen perdito curtiorem, sed habito latiorem: quem tu pie ac desiderabiliter amplexatus, quoniam quidem agresti & minus culto sermone horrebat, illico me jussisti meliore stylo corrigere; & ex duobus libellis, ex nuper invento videlicet, & ante habito, mutatis tamen sermonibus, sed servatis rerum sensibus, unum corpus efficere. Quod exinde dicit, fideliter a se factum.

[20] [Vitas omnes Sancti veteres recensente;] Hinc intelligimus primo, biographi nostri tempore quatuor tantum S. Gaugerici Vitæ exemplaria inter se discrepantia fuisse nota; primum in grandi & miraculoso (forte quia in illum referri consueverant quæ ad sepulcrum crebro accidebant olim prodigia) codice; sed pridem perdito; quem proinde nec videre potuit, neque citare supra chronographus noster: alterum tum quidem superstes & ab eodem chronographo non semel citatum; sed præmodicum, idemque adeo, quod elimato stylo e veteribus Mss. edidit Surius ad XI diem Augusti, & nos infra sine ulla primigenii styli limætione producemus; sed neque hoc assignari supra potuit, cum ibi agatur de miraculis posthumis, quorum hoc exemplar nullum narrat sigillatim: tertium in vetustissimo illo libro ab Arctois partibus delato; quod quidem (ut erat minore latius & valde vetustum) aliquot miracula post obitum patrata & valde etiam vetusta sine dubio continebat; verum quis hoc unicuique volenti legendum proposuisse supra credet auctorem nostrum; cum in solius episcopi fuerit potestate; cum numquam prodierit, certe numquam apparuerit hactenus in Mss.; cum denique tam agresti & inculto sermone horreret, ut ea ipsa causa fuerit, ne sic prodiret, ut illico jussus fuerit ab episcopo scriptor noster illud meliore stylo adhibita quoque in subsidium vita minore, corrigere, & sic demum vulgare? Restat ergo, ut ad ita tandem expolitam & in quartum proinde jam exemplum, hoc est, nostrum, immutatam lectores dicto jam sæpius loco remitti potuerint; opusque hoc proinde in publicum ante prodierit, quam Chronicum scriberetur; quod cum maxima ex parte jam absolverit auctor ante obitum Gerardi I, sive annum Christi 1051 (ut contra omnes recte ostendit Henschenius tom. IV Junii pag. 585;) sequitur, ut Vita nostra non paulo sit anterior.

[21] [Appendix tamen libri tertii Chronico posterior est; sed auctoris ejusdem,] Intelligimus secundo, ad hujus Vitæ secundæ primam editionem pertinere non posse partem illam libri tertii, quam nos Appendicem nuncupavimus: Quia, cum auctor Vitam hanc tantum composuerit ex duobus exemplaribus ætate sua vetustissimis in unum corpus redactis, mutatis tantummodo sermonibus, sed servatis rerum sensibus, non potuit illi admiscere res novas, & utrovis prototypo recentiores, nisi quatenus erant utiles ac necessariæ ad rerum ibi veterum sensus modernis lectoribus suis clarius explicandos; uti factum lib. 1, num. 8, & lib. 3, num. 67 & 68. Recentiora sunt autem neque ad præcedentium sensus explicandos inserviunt, quæ habentur in Appendice; imo illud, quod narrat biographus de febre a se ope Sancti depulsa num. 77, si legas in Chronico lib. 2, cap. 7 una cum ibi sequente capite, videbis, illud miraculum accidisse post inchoatum caput illud septimum, & ante quam fuerit absolutum. Ergo ad primam editionem non spectant; sed ab eodem auctore posterius ad Vitam dudum editam ex Chronico translata sunt eodem prorsus modo, quo ex eadem Vita num. 65, 66, & 69 in Chronicum translata ab eodem ad libri primi caput 13 & 15. Idem elucescit ex primigenia libri tertii nostri divisione servata in codice seculi ferme 13, quam dabimus in Vita num. 64, & quæ tantum pertingit exclusive, ut aiunt, usque ad Appendicem. Item ex ea, quod in codice seculi 12, liber tertius, item ut ambo præcedentes, majori & æquali charactere sit scriptus usque ad initium Appendicis nostræ; ab hoc autem initio usque ad finem litteris minutioribus magisque compressis, qualibus uti plerique solent in auctariis & appendicibus, ut a primigenio textu secernantur.

[22] Quæret nunc forte quispiam, ecquis demum fuerit auctor ille & Chronici Cameracensis & Vitæ nostræ secundæ. [qui non videtur fuisse Baldricus ep. Noviomensis.] Respondeo, Gerardi episcopi Cameracensis primi ac viri maximi familiaris; ecclesiæ ibidem cathedralis canonicus, & in antiquitatibus Belgicis fide apud posteros & auctoritate gravissimus, quæ omnia Colvenerio in Chronici prolegomenis demonstranti libenter assentimur, nobisque sufficiunt, ut opus ejus qualecumque, puta Vitam S. Gaugerici hactenus anecdotam, e tenebris, priusquam intercidat, eruamus in lucem. Ceterum quod idem ibi Colvenerius per instrumenta non uno ex capite suspecta contendit, auctorem hunc Baldericum illum fuisse, qui episcopatum subinde Noviomensem ac Tornacensem sit consecutus, adduci non possum ut credam; maxime ex quo mihi solertissimus Muttius inter Baluzii Miscellanea tom. 5 pag. 309 epistolam ostendit decani & ecclesiæ Noviomensis ad Lambertum episcopum Atrebatensem de electo jam Baldrico ut quamprimum confirmetur. Habet enim, inquiunt scribentes de sua ecclesia & Balderico, communi cleri plebisque consilio & assensu pastorem non aliunde illatum, non alium *; sed suum, suo profusum utero, quem gremio susceptum ipsa sibi lactavit, quem sibi ablactatum ipsamet educavit, & ab ipsis cunarum exordiis per ætatum & ordinum gradus sibi penitus vendicavit; ut habere gaudeat ex filio patrem, ex alumno rectorem, ex canonico suo & archidiacono Baldrico pontificem. Connectat hæc qui potest cum chronographi nostri pueritia Cameraci traducta, cum longa familiaritate & obsequio domestico in palatio episcopi Cameracensis Gerardi, cum canonicatu denique ac diuturna residentia in ecclesia Cameracensi; & per me quidem licebit, ut eum Baldricum faciat episcopum Noviomensem. Interim & nos hic Baldericum non raro appellamus, ne a recepto nunc modo discedamus omnium primi.

[23] Porro hanc lucubratiunculam appellamus Acta altera, seu Vitam secundam; quia præmittimus illi præmodicam aliam longeque vulgatissimam, [Unde hic demus Vitam primam;] cujus jam diximus elimatum fuisse stylum a Surio: est enim multo antiquior, ut ex eo patet, quod sit rivulus ex primario fonte, nescio quanto anterius, quam hic periret, eductus. Sunt, qui scriptam fuisse velint seculo octavo; forte quia in fine de celeberrimis nundinis meminit ad Sancti sepulcrum institutis, ibique ait, etiam usque in hodiernum diem beneficia incessanter præstari divina; quæ sane ætatem non indicant cum Gaugerici sepultura proxime conjunctam. Novelli rigidique censores dum accurationem ejus gravitatemque laudant, id solum queruntur, quod limam ab ea Surius non abstinuerit. Queri desinant: nam hic pura prodibit ex Mss. antiquis; puta ex Ms. ecclesiæ S. Gaugerici apud Cameracenos collegiatæ, in quo adnotatur collatio facta cum vetusto Ms. Atrebatensi in magno quarto; item ex elegantissimo codice nostro membraneo P. Ms. 155. Alia duo quæ habemus, ut Ms. Ultrajectense S. Salvatoris, & Ms. S. Maximini Trevirense, quia nimis interpolata sunt, missa facimus. Priora tria inter se mirifice per singula fere verba consentiunt usque ad initium numeri 14; ubi Ms. Cameracense discedit ab aliis, & primam Vitam per secundam prosequitur (absque ulla tamen interruptione, absque ullo titulo, absque ulla mentione vel indicio novi operis) a num. 56 usque ad finem Appendicis libri tertii: Ms. Atrebatense cum codice nostro laudato primam Vitam continuat usque ad finem numeri 14; ubi cum Surio recte desinit: nam quæ subduntur in codice P. Ms. 155 duo miracula, ea manifeste adjecta sunt ex Vita secunda, ubi legi poterunt num. 65, 66 & 69; adeoque in Vita prima, ad quam non pertinent, inducentur.

[24] [unde Vitam secundam,] Vitæ secundæ rariora sunt exemplaria, & apud nos quidem nonnisi unicum, communicatum olim cum Rosweydo nostro ex Ms. vetustissimo, ut ipsemet adscripsit apographo nostro, D. Preudhomme, canonici Cameracensis; sed ita truncato, ut in libri tertii præfatione consistat. Jacturam hanc aliunde diu sarcire frustra conati, jam ejus loco ad prælum destinabamus miracula Sancti posthuma, quæ in Ms. Cameracensi mox laudato cum Vita prima tenore perpetuo connexa legeramus; cum ecce, præter spem, Patrum nostrorum Cameracensium ope in virum incidimus, cujus vel ex solis epistolis nemo nostrum satis mirari potuit in vetustis patriæ suæ monumentis eruderandis industriam, in communicandis cum profusa benignitate facilitatem, eruditionem denique in iisdem illustrandis exercitatissimam simul ac modestissimam. Fuit is, quem iterato jam compellavimus, R. admodum D. Henricus Dionysius Mutte Cameraci ad S. Gaugerici canonicus, qui nos præter alia docuit, hujus Vitæ secundæ superesse in eadem urbe exempla duo a Preud-hommiano mutilo (quod ipsum non ita pridem vidit, aitque seculo XI sibi exaratum videri) diversa; alterum in codice monasterii sancti Sepulcri, scripto circa finem seculi XI vel initium sequentis; alterum in codice basilicæ S. Gaugerici, sub exitum, ut videtur, seculi XIII ad usum chori sic digesto, ut, quæ nos ad Appendicem redegimus, ibi a fol. 37 ante alia reperiantur; a folio 41 sequantur (absque prolegomenis tamen, quæ haud dubie cum folio præcedente resecta creduntur) liber primus, secundus, & pars tertii; ubi iterum post hæc verba, Quid vero gestum sit in vicinia civitatis Sessonicæ, cum sit dignum deficit folium sequens; sed hujus capituli quarti residuum, æque ac tria præcedentia ejusdem libri, recurrunt infra Octavam Sancti.

[25] [seu Acta altera.] Ex his diligentissime collatis vix librum tertium officiosissima illa manu conscriptum accepimus, cum eum omnino congruere mirati sumus cum auctario Vitæ primæ in Ms. nostro Cameracensi; in quo tamen illum antea non poteramus agnoscere; quia, uti jam dictum est, sine præfatione, sine ullo signo diversitatis ita Vitæ primæ erat accommodatus, ut opus unum videratur a quocumque amplificatum. Ergo jam tria ejusdem libri tertii conferri possunt exemplaria; sed ne minutiis inutilibus lectorem distineamus, visum est in iis manuscripta duo consona sequi, neglecto tertio discrepante; nisi discrepantia sit alicujus momenti. Libri priores duo cum tertii præfatione dabuntur ex Ms. Preud-hommiano. Nusquam autem religio fuit illam scribendi rationem corrigere; quæ medio ævo communis fuit, ut in verbis ammonere, inlimis, pro admonere; illimis, &c.

[Annotata]

* f. non alienum

§ IV. Capita quædam ad Sanctum spectantia, sigillatim discussa.

[S. Gaugericus ep. Camerao, unicus fuit:] In Commentario ad Acta S. Vedasti die VI Februarii, num. 6 & 7, scriptores non paucos adduximus, tametsi non veteres, qui sanctum aliquem Gaugericum, Gangericum, seu Sagericum adstruxere episcopum Cameracensem & S. Taurini episcopi Ebroicensis, de quo hoc ipso die satis multa memoravimus, fratrem. Dubium ergo cuipiam videri potest, nosterne sit ille, an alius ejusdem nominis ac sedis antistes. Sed respondeo, nec nostrum esse posse; nec alium videri, nisi fictitium. Primum patet ex epitaphio S. Taurini, quod versus initia seculi VII, una cum ejus corpore repertum, superius exhibuimus: cum enim in eo scribatur fuisse primus episcopus Ebroicensis ecclesiæ, dudum obiisse debet, antequam ei successerit post S. Gaudum Maurusio, qui anno 511 subscriptus legitur concilio Aurelianensi primo; episcopum ergo creatum fuisse S. Taurinum necesse est integro, ut minimum, seculo antequam Cameraci Gaugericus noster longissimum suum episcopatum ordiretur: non hic igitur illius frater. Cur autem fictitium illum Gaugericum putemus, præter altum & antiquum de illo silentium in ecclesia Cameracensi, facit imprimis Vita S. Taurini, quam hoc die ostendimus nulla omnino fide dignam esse; tum novitas eorum, qui sola hujus ejusdem Vitæ auctoritate niti videntur, dum Gaugericum Taurini fratrem episcopum jactant Cameracenum. Cautior his fuit (nescio tamen an vero propior) amplificator ille Martyrologii nostri Bedani ad hunc diem; ubi Gaugerico nostro fratrem quidem sanctum Taurinum adjungit; sed episcopum fuisse non dicit, nedum Ebroicensem; forte quod hic error Vitæ Taurinianæ nimis ipsi crassus apparuit. Nos præter Landonem in Vita secunda num. 57 relatum, fratrem hactenus S. Gaugerici nullum novimus.

[27] De primordio episcopatus ejus auctores plane insignes perquam disparata scripserunt. [ibi quamdiu sederit.] Massæus Chronicorum mundi lib. 13 pag. 181 ordinatum ait anno 595: Contra Colvenerius, quem diu omnes passim præterito seculo absque ulla discussione secuti sunt, anno 555. Utraque sententia multum exerrat: cum enim ex ejus Vita prima num. 6, ex secunda num. 28 certo fuerit episcopus ordinatus ab Ægidio archiepiscopo Remensi, non potuit hoc fieri ante annum 569 quo Mapinio Remensi successit Ægidius; neque post annum 590, quo legitime condemnatus ac depositus urbe cessit idem ac pontificatu suo. Imo ut ex iisdem Vitis constat, id ab Ægidio factum esse rogatu Childeberti regis; ita certum esse debet, non accidisse ante annum 575, quo Childebertus II Austrasiæ regnum Sigeberti patris morte suscepit. Sed neque istam ordinationem ultra annum 584 aut sequentem ullo modo differri sinunt anni XXXIX, quibus eum utraque Vita nostra & Chronicum Cameracense aliaque monumenta præfuisse consentiunt; tametsi Sanctum vixisse quis posset ostendere usque ad annum, quo Bertoaldus ejus defuncti successor subscripsit concilio Remensi, qui fuit Christi 624, ut Pagius probat in Critica, vel. 625. Adde, in neutra Vita ullam fieri mentionem Dagoberti; sed Clotarii, qui Dagobertum filium anno 622 regem creavit Austrasiæ, ad quam pertinebat Cameracensis ecclesia: obierat jam tum ergo S. Gaugericus. Nihil porro satis ultra solidum occurrit, quo initium ejus finemque pressius consignemus, quam ut illud inter annum Christi 575 & 583; hunc inter annum 614 & 622 locandum asseramus. Ita vere Sigebertus in Chronico ad annum Christi 594 scripsit: Gaugericus Cameracensis episcopus claret. Claret, inquit; non, ordinatus est, ut Massæus; non mortuus est, ut Colvenerius salso interpretantur.

[28] [An a sede Cameracensi & Atrebatensi] Golscherus, seu quisquis fuit, qui Gesta Trevirorum jam ter edita composuit seculo duodecimo, postquam de S. Magnerico Trevirensium antistite mentionem fecisset cap. 37, sic pergit: Cui successit Gaugericus discipulus ejus, qui in castro Trebirorum Evosio fuerat educatus. Hanc assertionem de S. Gaugerico nostro; tamquam ab ecclesia Cameracena & Atrebatensi ad altiorem Trevirensem evecto non posse esse veram satis demonstravit Browerus noster in Annal. Trevirensibus ad annum Christi 596, seu lib. 6, num. 92; ut hic repeti ejus argumenta non debeant; cum nemo, quod sciam, Golscheri & sequacium ejus modo non agnoscat errorem; qui natus videtur ex corrupto quodam episcoporum Trevirensium catalogo, Gandericum seu Gaugericum exhibente pro Gunderico, quem idem Annalista in vetusto catalogo reperit, non ut Sanctum tamen, aut discipulum decessoris, in castro Evosio educatum; sed sine ulla prosus alia notitia, quam quod S. Magnerico successerit. Unde ergo auctor Florarii nostri Sanctorum manuscripti, qui ante duo, & quod excurrit, secula Gaugericum legit & a nostro tamen diversum censuit; unde, inquam, hujus sanctitatem & natalem didicit, cum ad hunc diem notaret: Apud Trevirim, depositio sancti Gaugerici episcopi & confessoris, avunculi sancti Gaugerici episcopi Cameracensis? Ipse viderit: ego certe nescio.

[29] [ascenderit ad Trevirensem.] Eodem, opinor, luto immersus erat Ferrarius in Catalogo generali cum ad diem XXV Julii scripsit: Romandissiæ, sancti Gangrici episcopi Trevirensis, discipuli sancti Magnerici: nam quas ibi citat in annotatis Molani Additiones, vel suppositæ sunt, vel saltem ineditæ. Quis iste Gangricus? An non idem cum supra memorato Gunderico? At hic unde Sanctus fuisse scitur; unde illo die defunctus? Non intellexit, credo, Saussayus in Supplemento ad Martyrologium suum Gallicanum eodem die pag. 1152; ideoque sic emendare conatus videtur: Apud Treviros, Translatio non corporis, sed cathedræ sancti Gaugerici, quando, demortuo sancto Magnerico Trevirensi metropolita, de sede Cameracensi, tum simplici diœcesana, ad Trevirorum principantem ecclesiam superiori jussu transcriptus est. Romandissæ autem, postquam sacra est præfectura undequaque ad Dei gloriam perfunctus, extremos spiritus exhalavit. Nimirum Gangricum ignotum in maxime notum S. Magnerici discipulum commutandum putaverit S. Gaugericum; quem cum unicum nosset, eumque sciret obiisse die XI Augusti, ejus hic tantum aliquam translationis memoriam notandam censuerit. Sed cujus translationis; eo præsertim die, quo celebratur natalis S. Magnerici? Non invenerit forte opportuniorem, quam cathedræ successoris ejus. Ut ut est; malim ego quidem Ferrarii annuntiationem obscurissimam præterire; quam admittere Saussayanam, quæ anniversariam præscribit memoriam rei, quæ numquam accidit, nedum fuit aut est umquam Treviris celebrata.

[30] Falsa quoque & omnino conficta videri debent ex modo dictis, [Quid gesserit apud Clotharium regem.] quæ inter sanctum Præsulem nostrum & Clotarium regem dicta, scripta, gestaque narrantur apud infelicem Joannem le Carpentier in sua Historia Cameracensi part. 2, cap. 2, pag. 321 & seqq.: nam omnia manifeste pertinent ad Clotharium I; quem, utpote anno 561 mortuum, numquam vidit Gaugericus episcopus. De Clotario II agit Massæus Chronicorum mundi lib. 13, pag. 181, ubi catalogum texens episcoporum Cameracensium, Quintus, inquit, jam dictus Gangericus (quem paulo superius ordinatum dixerat anno 595) convertit populum. Convertit & regem Clotarium, qui dedit ei copiosum thesaurum, quo monasterium extruxit in monte, ubi nunc quiescit. Sed quid est, Convertit Clotarium? Ad fidem? Non est ita. Ad vitam sanctiorem? Esto. At phrasis obscura est. Datum ei a Clotario thesaurum nemo dubitat: verum hoc thesauro exstructum fuisse monasterium illud, mallem in utravis Vita legere, quam apud recentiorem chronographum. Atqui contrarium legi videtur in Vita secunda num. 57. Siquid ergo in hunc locum contulit umquam Clotarius, post obitum Sancti contulit. Sed enim quid Acta moramur?

ACTA
Auctore anonymo, ex insigni codice nostro membraneo Ms. P. 155, cum aliis Mss. collato.

Gaugericus episc. Camerac. in Belgio (S.)

BHL Number: 3287

EX MSS.

CAPUT I.
S. Gaugerici natales, studia eximiæ sanctitati juncta, evectio ad sacros ordines & episcopatum.

[Sancti patria, parentes, prima studia;] Beatus igitur Gaugericus Evosio a, Galliarum oppido, quod ecclesiæ Trevirensi subjacet, oriundus, patre Gaudentio, matre Austadiola b, licet juxta elati sanguinis fastum nec summis nec infimis, Christianis tamen & ingenuis parentibus & orthodoxis editus puer est. Qui cum procedente tempore & ætate, ut in Dei rebus jam a puero cresceret, traditus est sacrarum litterarum studiis; quaetenus futurus pontifex limina sapientium tereret, & cum Maria ad pedes Domini sedens, verba ex ore illius audiret. Contigit interea, episcopum Treverensem, Magnericum c merito & nomine, canonicis sanctionibus obtemperantem, parœciam suam circuisse, & ad ejusdem castri ecclesiam solito pervenisse; ubi ex more sacrum agens mysterium, cœpit a sacerdote loci ipsius requirere, si rarus inibi concurreret ordo ecclesiasticus; & quos & quales haberet in Dei servitio adjutores. At ille, Habemus, inquit, hos & illos in Christi famulatu altaris ministros; inter quos pollet Gaugericus nomine quidam, adolescens quidem ætate, sed ceteros sacris studiis antecellit & sanctitate.

[2] [fervida pietas, & abstinentia quotidiana;] Eruditioni quoque sacrarum litterarum traditus, primis adhuc inbuitur litteris, Ceterum tirocinii sui tempus morum probitate jam in emeritam transfudit ætatem. Nam audito signo, quo ad laudes Dei horis canonicis admonemur, ille habitu laicus, mente devotus, relictis omnibus, quæ etiam in manu sunt, imperfectis, properans ad ecclesiam mature alios antevenit. Verum in auditorio manens, est inter lascivos continens, inter impudicos verecundia & pudore honestus, suavis eloquio, parcus cibo, vigiliis deditus, eleemosynis largus, in oratione perseverans, & animum gerens mentemque virilem, operibus bonis suos jam vincere studet annos. Ceteris siquidem coëtaneis (ut talis patitur ætas) cibum sumentibus, ille, velut alter Daniel in aula Babilonica, inserviens abstinentiæ, prandium cœna mutat; & quod suo corpusculo subtrahit, pauperibus erogare contendit: at nocti proximus, inedia & maceratione attritus, modicum & castum sumens cibum, sustentato potius quam alito corpusculo, ad opus simile reparatus assurgit.

[3] [attonsio clericalis per S. Magnericum ep.,] Quibus auditis, venerandus pontifex, Nostris, inquit, reverendus actutum præsentetur optutibus Adolescens. Qui cum adductus in ejus staret præsentia, cœpit eum venerabilis pontifex blande ac leniter affari, dulcique sermone præclare indolis animum confortare. Compertaque illius sanctitate, suis eum sacris manibus, fusa super ipsum benedictione, summus pontifex totondit, & regia & sacerdotali corona famulaturum Domino in jus perpetuum insignivit. Sed inter agendum interrogavit illum episcopus, quam nuperrime lectionem redditurus a magistro accepisset. At ille dignum memoria responsum ita reddit, aiens: Lectionis meæ, inquit, hoc habetur exordium: Postula a me, & dabo tibi. Ad quod gaudens venerabilis episcopus, ait: Cum ad hunc locum, fili, rediero, totum mihi redditurus Psalterium esto paratus; volens videlicet, quod postea probavit eventus, sacris illum ordinibus sublimare.

[4] [promotio usque ad diaconatum, post mandatum memoriæ Psalterium.] Saluberrimo igitur præcepto instructus, cœpit vir Domini Gaugericus vigil & sobrius instanter studio & exercitiis spiritualibus operam dare, ac macilento ventre sensum tenuem enutrire d. Et quod vix alii sub crepantibus ferulis longo peragunt tempore, hic admonitiuncula una, & semel data, intra paucos dies totum sacræ memoriæ Davidicum commendavit Psalterium. Nec multo post ad idem castrum beatus rediens pontifex, memor jussionis suæ, famulum Christi Gaugericum suis præcipit aspectibus præsentari. Quo exhibito, cœpit eum præsul monere suam quantocius reddere pensionem. Qui concitus paternis obtemperans jussis, totum ex integro memoriter sub oculis recitavit Psalterium. Quem mox pio animo amplectens episcopus, ne lucerna tanta maneret sub modio, sed super candelabrum posita omnibus in domo Dei agentibus eluceret, gratias agens Deo, ordinavit illum diaconum. Sublimatus autem Levitæ officio, gratiam omnem transcendebat in clero.

[5] His ita sese habentibus, dum vir Domini Gaugericus semper in dies in bonis operibus fructificaret, quadam die more solito loca orationis adiens, [Ethnicum leprosum Baptismo sanat:] obvium habuit gemina sorte leprosum; exterius videlicet superficie cutis luridum, & interius gentilitatis spurcitia fœdum. Sed vir Domini Gaugericus intelligens, corporis maculam ex peccatorum rubigine fusam, aggressus, nec mortale sonans, cœpit verbum Dei leproso prædicare: quatenus conversus ad Dominum, mereretur & a peccatis exui, & lepræ fœditate mundari. Qui statim visitatus a Domino, per admonitionem Viri Dei credidit, ac diabolo & omni idolorum spurcitiæ abrenuntians, sese Christianum fore promisit. Quo dicto, hunc mox ad sacerdotem, velut Naaman ad Jordanem, lavandum baptismate duxit. Perfususque baptismatis unda, quia peccatis caruit, exterior cutis ostendit: nam ita mundus apparuit, acsi numquam lepræ contagio tactus fuisset. Quem famulus Christi Gaugericus e fonte suis sacris manibus excepit, & imbutum deinde sacris litteris coronæ Fratrum religiosorum sociavit. Postea vero episcopus factus, per gradus singulos usque ad sacerdotii culmen provexit. Et quod a minimis cœpit opus, consummatum ad excelsa perduxit.

[6] Cumque jam crebra beati Gaugerici vulgaretur fama, [succedit Vedulfo episcopo Cameracensi,] & odor sacræ opinionis ejus longe lateque suavius fragrantiam * emanaret, cœpit etiam longe positis nomen ejus magnum haberi; quia, ut Dominus ait, Civitas in monte posita non potest abscondi. Interea contigit, Vedulfum e, Cameracensis sedis episcopum, diem obisse & exemptum rebus humanis ad meliora transisse: denique grex a pastore destitutus, cœpit quærere, ut sibi spiritalis pater ad regimen sanctæ daretur ecclesiæ. Sed inspirante divina clementia, sancti viri fama comperta, omnes uno animo, eadem voluntate, clerus & populus ipsius ecclesiæ petierunt ab Hildeberto f, Francorum rege, sanctum sibi Gaugericum ordinari episcopum. Nec difficile fuit. Quin illico missis litteris ad Ægidium, Remanæ urbis episcopum, decrevit satisfieri votis populi, quatenus bonæ opinionis levita Christi Gaugericus Cameracensis ecclesiæ ordinaretur episcopus. Quo percepto beatus Pontifex & acclamantibus cunctis beatum Gaugericum honore pontificali fore dignissimum, incunctanter illum throno episcopali mox reddidit sublimatum g. O felicem populum, felicem clerum, qui talem ac tantum habere meruit a superno Rege patronum!

[7] Sacra igitur ordinatione percepta, cum oves sibi a Domino commissas visitaturus pius Pastor adiret, [& mox uno miraculo liberat vinctos duodecim.] atque a clero & populo choros obviam ducente fuisset officiosissime susceptus, transire habebat ante ostium carceris, ubi duodecim noxii tenebantur nexibus ferreis astricti. Quod audiens vir Domini Gaugericus episcopus, miseratione solita motus, cœpit insistere & precibus insudare apud Waddonem h, urbis ipsius comitem, ut miseros illos suæ non dedignaretur donare petitioni. At vir ille typo seculari & fastu mundanæ potentiæ inflatus, non timuit sancti Viri preces contemnere, & quod fuerat rogatus, negare. Ille vero spretus ab homine, & humano auxilio cessante, totum se ad Dominum precibus contradens, petiit divinam clementiam, quatenus de pædore carceris erepti, in ecclesia, quam petebat, invenirentur cuncto populo manifesti. His dictis, mox divina operante clementia contritis manicis, nervo confracto, compedibus dissolutis, suffragio angelico ecclesiam, cui sanctus deducebatur Pontifex, quantocius sunt ingressi. Intrante autem ecclesiam summo Pontifice, clero ac populo spectante, apparuerunt hi, qui paulo ante vincti fuerant, flexis poplitibus Episcopo dicentes: Nos sumus, Pater Sanctissime, illi qui modo de interiori ergastulo tuis sumus precibus sanctæ matri Ecclesiæ restituti. Quo audito, venerandus Vir gaudio repletus, gratias agens Deo, simul cum ceteris intuenti & admiranti hujusmodi alloquens comiti dixit: En, generose vir, expertus cognosce, quam major est miseratio Domini solvens compeditos; quam tua severitas volens perdere hos vinculis aggravatos. Quibus monita præbens salutis, ut emendatius viverent, liberos ad sua quemque reverti concessit.

ANNOTATA.

a Euosium, alias Eposium, Epoissus, Epusium, Euusium, Ivodium, vulgo Yvois, modo Carignan, oppidum est Trevirorum in moderno ducatu Luxemburgico ad Carum fluvium, 12 circiter leucis horariis Luxembergo distans versus occidentem. De hoc plura dicentur in Vita secunda.

b Austridiolam nescio unde arripuerit Surius:nam Austadiola constanter legitur in Mss. nostris & vetustis Breviariis. In Vita secunda num. 7 Stadiola, nuncupatur in apographo nostro unico.

c De S. Magnerico actum est die 25 Julii, ubi ejus Actis multa hinc assumpta inseruisse videbis Eberwinum a pagina 185.

d Alludere videtur auctor ad illud S. Hieronymi epist. 2 ad Nepotianum: Pulchre dicitur apud Græcos, & nescio, an apud nos æque resonet: Pinguis venter non gignit sensum tenuem; id est, subtilem.

e Ab isto, ait auctor Chronici Cameracensis lib. 1, cap. 12, ceterisque successoribus ejus Cameracensis ecclesia specialem principatus aulam, id est episcopale domicilium, accepit. Tum addit, de gestis ejus nihil superesse, præter quod in Gestis B. Gaugerici legimus, illum rebus humanis exemptum ad meliora transisse. Per quod datur intelligi, non eum ejusmodi meriti fuisse, cui supplicia pro culpa, verum præmia reddantur pro innocentia; quod est ad meliora transisse.

f Quædam Mss. cum Surio habent Childeberto & recte; intellige tamen secundum, qui regnarecœpit in Austrasia anno 575; nam primus dudum obierat, antequam Remensi ecclesiæ præsidere cœpisset Ægidius, de quo mox. Vide Commentarium num. 27.

g Nempe post annum 575 & ante 583, uti dictum in Commentario num. 27.

h Surius legit Waldonem & Waldonium; Vita secunda Vadonem.

* al. fragrans

CAPUT II.
Alia miracula viventis, felix obitus, & locus sepulcri celeberrimus.

[Iterum alio miraculo tres alios liberat:] Confirmatus autem in sede pontificali, studebat vir Domini prædicationi operam dare, verbis pluere, miraculis coruscare. Dum vero ex more Gallico Letaniæ, id est, Rogationes a fierent, ac pius Pastor in hoc sacrosancto studio vexillo sanctæ crucis fretus, gregi suo prævius ducatum præberet, erat illi ante carcerem transire, in quo tres viri tenebantur jussu Walacharii judicis vinculati. Quod cognoscens Vir sanctus, solita pietate motus, supplicavit eidem judici (præsens siquidem erat) ut miseros illos sibi emendandos donaret. Illo autem negante, beatus Gaugericus pro foribus carceris aliquantisper orationi incubuit, quatenus omnipotentis Dei clementia concederet, quod inflata mundi potentia & judex ira debriatus negabat. Surgente autem sancto Viro ab oratione, protinus ipsi vincti nutu divinæ potentiæ a vinculis sunt absoluti. Quibus venerandus Pontifex medelam adhibens animarum, & mente ac corpore absolutos, ut deinceps melius viverent, ad propria eos remisit.

[9] Quodam b vero tempore cum ad occursum Lotharii c regis in villa, [eodem iterum modo liberat captivos duos:] quæ Cala d dicitur, properasset, summa cum veneratione a principe optimatibusque palatii est susceptus. Ubi dum more suo pro miserorum salute curam gereret, audivit, duos pueros a Landrico illustri viro, qui major dominatu in aula regia fascibus excellebat e, in vincula conjectos ad mortem teneri. Quem aggressus Pastor pius, preces in omnes descendens, rogare cœpit, ipsos pueros solvi eosque ob amorem Domini emendandos suis precibus dari. Quod vir ille obstinato corde stomachans abjuravit, precesque saluberrimas sprevit; sed Vir Domini non oblitus, sui, præsidium, quod solebat, adiit. Nam se suosque pro ereptione illorum, quos liberare cupiebat, jejunio & orationi contradens cum vigiliis & hymnis, quia negabatur humanum, divinum flagitabat auxilium. Nam in sequenti nocte in oratione perseverans, in miseros illos supernum operiebatur respectum. Mane autem facto, angelico, ut credimus, mysterio * absoluti hi, qui tenebantur in vinculis, in eadem basilica, qua Vir sanctus agebat, ejus se conspectibus obtulerunt. Interea jam dictus vir Landricus mature oraturus ad ecclesiam properans, reperit in præsentia sancti Gaugerici medecinam animæ præstolantes, quos putabat in diris manicis morti adhuc retineri addictos. Quibus Vir Domini medicamenta præbens salutis emendatos ad propria libere permisit abire.

[10] Cum igitur opinio præcelsa sancti Viri huc illucque viritim private publiceque discurrens, [Clotharii regis eleemosynas distribuens,] usque ad aulam regiam pervenisset, comperta rex Lotharius sanctitate illius, de domo æternitatis mente pertractans, incidit illi salubre consilium, ut per manus tanti Viri erogatio fieret in pauperes Christi. Statimque beatum Gaugericum suis conspectibus adesse præcepit. Quod Vir Domini audiens, quoniam sciebat, se potestatibus sublimioribus subdi debere, concitus ad jussum regis perrexit, & quæ in usus pauperum collata sunt, liberali manu distribuenda suscepit. Quibus susceptis, tractabat apud semetipsum, quomodo ea in solatium melius inopum cederent, juxta quod scriptum est: Desudet eleemosyna in manu tua, donec invenias justum, cui tradas eam. In qua deliberatione incidit cogitatio illi, ut ad limina beati properaret Martini, ibique pro suis suorumque erratibus tanti viri meritis Dominum precans, prout dignum videretur, etiam in usus sanctorum pauperum daret.

[11] Arrepta namque profectione, cum iter cœptum carperet, [cæcum sanat signo crucis:] in vicinia Turonorum erat cæcus quidam, jam annis triginta solari luce privatus: qui cum audisset, beatum transire Gaugericum, clamare cœpit, quatenus per sanctitatis ejus orationem mereretur a sole justitiæ Christo Domino oculorum illustrationem. At ille in Domini fisus clementia, dextera super oculos cæca nocte diutius pressos sanctæ crucis signum impressit; & cæcitatis tenebras manu sancta detersit. Verum lumine recepto, qui cæcus fuerat, pro collato sibi beneficio largitori Domino gratias agens, ad propria remeans, plures postea videns & valens duxerat * annos.

[12] [Dum orat, dimissus baculus, ne precem ejus lapsu turbet, per se consistit.] Beatus vero Pontifex iter, quod arripuerat carpens, ad beati Martini sepulcrum pervenit; ubi a fratribus cum magno susceptus gaudio, agens opus pro quo venerat, ad propriam repedare disponebat provinciam; sed inter hæc disponendum placuit ei, ut possessiones episcopii sui, quas in territorio Petragorico f habebat, visendas adiret. Ad quas cum tenderet, quid ad cumulum præconii ejus Dominus ostendere dignatus est, non est silentio comprimendum. In eodem namque itinere ad sepulcrum beati Frontonis deprecaturus Dominum accedens, baculum, quo sustentabatur, retro tenendum ministris porrexit. Quibus aliorsum intentis, nemo illorum exstitit, qui tanti Pontificis obsequio in retentione baculi deserviret. Sed misericors & miserator Dominus nolens * vel ad modicum Servi sui orationem cujuscumque incuria vel labentis baculi strepitu fuscari g, immo cujus esset meriti, hominibus manifestum fieri, angelicis, ut credo, manibus, acsi radicitus terræ figeretur, baculus ipse immobilis stetit. Orato autem Domino suo, surgens ab oratione beatus Gaugericus, reperit eum, quem dimiserat, baculum stantem, quasi rem sensatam, suis officiis deservire paratam. Unde gratias agens Deo, qui semper & ubique dignatur famulantibus sibi adesse, ad patriam est cum honore & prosperitate reversus.

[13] [Iterum prodigio mancipia liberat e vinculis:] Operæ pretium autumo, non præteriri silentio, quod ad laudem & gloriam suam per Servum suum Deus omnipotens in fano Martensi diœcesis suæ territorio h est operari dignatus. Nam cum pro solicitudine sanctionis ecclesiasticæ inibi vir Domini Gaugericus moraretur, contigit, negotiatorem quemdam pueros captivos vinculis aggravatos per locum eumdem ducere venumdandos. Quo comperto, beatus Episcopus cœpit eidem instare negotiatori, petens obnixe, ut pro absolutione criminum suorum eos, quos ducebat vinctos, absolveret, & in die Domini metuendo mercedem perpetuam expectaret. Quod audiens institor ipse, obstinato corde, ut servus avaritiæ, qua potuit excusatione quod rogabatur ab Episcopo sancto, negavit. Ille vero Domini fretus auxilio, supplicans oravit, quatenus superna potentia præstaret, quod avarus ille mercator lucris inhians, pernegasset. Illo autem diversorium petente, nutu divino gravissimo est sopore depressus. Nec mora hi, quos catena premebat astrictos, dissolutis nexibus, in præsentiam se contulerunt Pontificis. Expergefactus vero negotiator, cognovit, suos, quos habuerat in vinculis, solutos fugam inisse; cogitabatque apud semetipsum, quod verum erat, beati Gaugerici precibus illos a vinculis esse subtractos. Unde festinus ad ecclesiam, in qua vir Dei Gaugericus habebatur, currens, invenit quos quærebat, de sui absolutione lætantes, qui paulo ante fuerant amaris fletibus & mœrore deflentes; & qui prius sanctum Pontificem voluntarius audire noluit, coactus divinæ potentiæ cessit i.

[14] [sedit annis 39: sepultus fulget miraculis:] Rexit igitur venerandus Præsul prædictam Cameracensium ecclesiam annos circiter XXXIX k, insignis virtutibus, & miraculis coruscans, fide integer, operibus indefessus, animumque licet quasi arcum semper haberet intentum, viribus tamen corporis destitutus, ætate provectus, in senectute bona plenus dierum in pace sanctæ Dei Ecclesiæ tertiis Idibus Augusti quievit, & appositus est ad patres suos. Sepultus est autem in basilica, quæ est in montis vertice, ab ipso sancto Viro in honore beati Medardi l constructa; estque locus ipse haud procul ab urbe Cameracensi ritibus dæmonum priscis temporibus ab idolatris ad subversionem animarum dedicatus; unde vir Domini Gaugericus gaudenter memorandus idola expulit, lucum succidit, & locum spurcitiis deditum fecit orationis & sacrificii domum: est etenim & memoria Viri Dei venerabilis locus, & celeberrimis nundinis longe lateque institorum ore vulgatus: ubi etiam usque in hodiernum diem beneficia incessanter præstantur divina ad laudem & gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus per omnia secula seculorum m. Amen.

ANNOTATA.

a More Gallico Letaniæ, id est, Rogationes &c. Intellige Litanias seu Rogationes, quæ intercedunt inter festum Ascensionis Domini & præcedentem Dominicam, quæ in Gallia ante annos centum institui cœperant per S. Mamertum ep. Viennensem.

b Nota, totum hunc numerum a Surio esse omissum, cum legatur in omnibus Mss. nostris, & in Vita secunda a numero 41 res eadem narretur.

c Lotharii pro Clotarii; ut ante Hildeberti pro Childeberti. Factum hoc ergo refer ad annum, quo regnum Austrasiæ, cui suberat Cameracum, ad Clotharium II cum tota Galliæ monarchia transivit, Christi 613 aut sequentes.

d Cala, seu Kala, nunc vulgo Chelles, villa fuit regia in agro Parisiensi ad Matronam fluvium. Subinde nobilissimum ibi parthenonem fundavit S. Bathildis regina; de quo videri possunt Sammarthani in Abbatiis, Acta Sanctorum Ordinis Benedictini seculo 2, pag. 776, &c.

e Landricum, seu Landericum sub Chilperico & hujus filio Clotario II fuisse Majorem domus, sive Palatii, ex antiquis ostendit Cangius ad vocem Major domus.

f Petragorico seu Petrocorico, vulgo Perigord, in Aquitania. Agnoscunt autem Petrocorii apostolum suum & primum episcopum S. Frontonem, cujus & lipsana magno habent in honore. Colitur 25 Octobris, cum de illo fusius agendum erit in Actis.

g Fuscari, id est turbari, vel eventu minus decoro quasi vilescere apud homines.

h Fanum Martis & pagum Fano-Martensem in Hannonia collocat Valesius in Notitia Galliarum; aitque ad pagum illum pertinere Valentianas, seu Valencenas, ut modo loquimur. Vide tamen Vitam secundam num. 54.

i Hinc diximus Ms. nostrum ecclesiæ S. Gaugerici Cameracenæ a prima Vita ad secundam transire eique deinceps insistere.

k Annos circiter XXXIX. Ita monuimus habere codices optimos Vitæ hujus, imo & secundæ; & Chronicum quidem Baldericianum seu Cameracense lib. 2, cap. 4 innuit, annos illos fuisse completos, cum docet obiisse post trigesimum nonum sui episcopii annum. Errat ergo Rabanus, vel qui illum edidit, quando illi annos tantum tribuit XXX & tres supra in Commentario prævio num. 3.

l Additur in Vita secunda: & Lupi. Ibidem de hujus ecclesiæ constructione plura dicentur.

m Huc usque codex noster Ms. P. 155; at Ms. vetustius Marchianense addit, Amen, ac desinit, uti & Surius. Et sane quæ in codice nostro sequuntur duo miracula Sancti posthuma, ad primæ Vitæ exemplaria non pertinere patet etiam ex Chronico Cameracensi lib. 1, cap. 13, unde totidem fere verbis exscriptum est miraculum primum; alterum propius accedit ad verba, quibus narrabitur in Vita secunda; ubi utrumque dabitur ab initio libri tertii. Porro de Vita secunda seu Actis alteris vide Commentarium prævium § 3.

* al. ministerio

* al. duxit

* pro Domino nolente

ACTA ALTERA
Auctore anonymo; eodem tamen illo, qui Chronicum Cameracense & Atrebatense vulgatum composuit. Ex vetustissimo Ms. D. Preud-homme Canonici Cameracensis usque ad librum tertium; inde ex aliis non inferioris notæ codicibus Mss.

Gaugericus episc. Camerac. in Belgio (S.)

BHL Number: 3289, 3290

EX MS. VETUSTO.

LIBER PRIMUS.

[Epistola et Praefationes]

Argumentum epistolæ præviæ.

Præsulis almiflui nimis ardua jussa Gerardi,
Majoremque stylo commendat epistola caussam.

Epistola auctoris prævia ad Gerardum episcopum Cameracensem.a

[Auctor jussus hanc Vitam componere ex duabus vetustioribus,] Cum olim, pater sanctissime, de vita patris nostri & gloriosi pontificis Gaugerici, grandem & miraculosum codicem, de quo hic præmodicus, quem nunc habemus, decerptus fuerat, a senioribus didicisses late compositum; sed sub bachania b paganorum, qui, peccatis Christianorum exurgentibus *, Galliam vastaverunt, in ipsis monasteriorum incendiis una cum thesauro reliquo & quammultis voluminibus illum etiam concrematum; hoc profecto graviter ingemiscens, diutina posthac indagine laborasti; &, sicubi thesaurum tanti pretii reperires, non modo a confinibus, verum & a longe remotis bibliothecariis solicitus perquisisti. Neque vero poteras quievisse, donec forte ad laboris tui solatium, favente, credo, tuis desideriis divinæ voluntatis suffragio, vetustissimum librum nescio quis peregrinus ab Arctois * finibus nobis detulit venumdandum; tamen perdito curtiorem, sed habito latiorem; quem tu pie ac desiderabiliter amplexatus, quoniam quidem agresti & minus culto sermone horrebat, illico me jussisti meliore stylo corrigere, & ex duobus libellis; ex nuper invento videlicet, & ante habito; mutatis tamen sermonibus, sed servatis rerum sensibus, unum corpus efficere.

[2] Sed nec mearum virium est, mi Domine, quod injungis; [etsi tenuitati suæ plurimum diffidat;] nec, si ausim dicere, tuæ summæ prudentiæ fuit famulum fatiscentem ad tantæ periculum cogere functionis; ut qui necdum scribendi genus attigeram, jam quasi novus veterum reprehensor ad tantum opus impudenter erumpam. Quam vero inconsulte id facias, satis perspicuum est, si tantæ rei, & mei quæ sit imparitas, æqua judicii lance perpendas. Ardua namque materies meisque viribus multo major, [sese] extollens, diserti ingenii & eloquentissimum exigit prosatorem c, sane cui Tulliana facundia digne competeret, si aut loci aut temporis affinitas indulgeret. Ergo quia hinc tuæ jussionis sedulitas urget; illinc vero operis magnitudo ex desperatione facultatis exterret, tanta nimirum hæsitatio mentem occupat fluctuantem, ut, utrum incipiam, nec ne, prorsus ignorem: est enim periculi onus gravissimum temere attentare; & est offensionis non modicæ tuo imperio non parere; cui certe, quantum possum & scio, debitor sum, etiam cum detrimento pudoris, moram non facere. Quare si periculum fugio, inobedientiæ crimen incurro; si autem obtempero; imo quia obtempero, ridiculæ notæ discrimen ipsa parturiet obsequela; quia excellentiam rerum humili sermone fuscaverim. Ipse, qui rusticum præcipior castigare, rusticior fortasse ridebor.

[3] Has itaque syrtes ambiguitatis eluctans, tuis nutibus consilium anchorabo; [parere tamen statuit.] malens videlicet tibi cum periculo, sicut & debeo, sententiam gerere quam salvo verecundiæ meæ signaculo inobedientiæ subjacere; præsertim cum hoc spernenti amplius, quam diffidenti soleas imputare. Tibi igitur, plus quam mihi, confidens, immo & de ejus, qui dicit: Aperi os tuum, & implebo illud, largitate præsumens injuncto labori studium applicabo, tuæque voluntati, etsi non quo decet, quo tamen modo potero, satisfacere non morabor. Tuum vero sit, mi patrone, lectorem scholasticum admonere, ne in hoc opusculo pompas verborum phalerasque sermonum expectet; verum etiam, quod longe melius est, simpliciter & sine fuco expressa gestorum insignia fideliter admiretur.

Præfatio ejusdem ad lectores.

Talis epistolicæ succedit prologus alphæ.

[4] Largiente Domino, decursurus præcepti laboris opusculum, [Distribuetur hoc opus in libros tres;] totius corporis summam in trium dimensionem tripertiar libellorum, ut in limite videlicet singulorum gratæ respirationis silentium lectorem reficiat fatigatum non tam copia rerum quam inconcinna rusticitate sermonum: nihil enim magis, quam corrupta oratio, est eruditis auribus onerosum; maxime vero cum ambitioso circuitu procedit in longum. Qua in re meæ infirmitati consulere non mediocriter reor, si tam rebus interdum non multum necessariis, quam & verbis supersedens, longa succinxero; quippe ut, si leporis penuria rejecerit auditorem, ipsa saltem brevitas blandiatur. Commodum itaque force videbitur, ut primus libellus ab infantia Viri sancti usque ad præsularis gratiæ fastigium cursim ascendat: secundus autem, quantus in præsulio effulserit, & quomodo cursum hujus vitæ finierit, strictim evolvat: tertius vero de miraculis, quæ post gloriosum transitum ejus sanctis meritis divina clementia præstiterit, etsi non omnia, tamen vel pauca perstringat. Eos ergo, qui lecturi sunt, suppliciter quæso, ut si incultioribus verbis offendantur, incorrupta tamen veritate mirabilium rerum dociliter allectentur; præsertim cum gloriam regni Dei non in splendore facundiæ, sed in fidei sinceritate noverint collocatam, neque ab oratoribus quoque, sed a piscatoribus vitam seculo prædicatam. Ut autem meæ imperitiæ veniam largiantur, nullius obsecrationis indiget argumento; cum me ad hoc videlicet non erupisse spontaneum, sed aliena viderint præceptione coactum.

Prologus ut docile effecit lecturientes,
Incipiunt primi capitalia membra libelli.

VETUS DIVISIO LIBRI PRIMI IN CAPITULA DUODECIM.

[5] [Ordo vetus captium;] I. Parentes sancti Viri principio præmittuntur, locusque natalis ejus celeberrima descriptione ostenditur.

II. De enutritura infantis, & quod postmodum a parentibus Domino commodatus traditur litteris instruendus.

III. Magnerico Trevirorum archiepiscopo de vita clericorum Euusianæ ecclesiæ sciscitanti sancti Pueri mira nuncia referuntur.

IV. Ubi archiepiscopus sacrum Puerum sibi præsentari præcepit, compertaque ejus sanctitate, ipsum regia & sacerdotali corona, tonsis capillis, clericaliter insignivit, &, ut Psalterium perdisceret, monefecit.

V. De studio & capacitate ejus ingenii, quod in diebus admodum paucis totum perstrinxit Psalterium.

VI. Ubi archiepiscopo ad Euusianam ecclesiam brevi reverso totum Psalterium absque ulla hæsitatione sub oculis recitavit, ejus denique archiepiscopi monitis mancipatus majoribus disciplinis ætatulam occupavit.

VII. Quod ab ipso archiepiscopo illico Diaconus solemniter ordinatur.

VIII. Ubi Levita Dei sanctissimus leprosum gentilem euangelicis institutionibus catechizans & ab errore convertit, & a lepra mundavit.

IX. Ubi Vedulpho Cameracensis ecclesiæ defuncto episcopo beatum Gaugericum omnis clerus ac populus ab Hildeberto rege substitui petierunt.

X. Quod rex libenter annuens, Magnerico archiepiscopo ut suum sibi Diaconum transmitteret, epistolam destinavit, transmissoque Episcopio, quamvis ille diu resisteret, omnium acclamatione donavit. Dehinc vero in metropolitana Remorum ecclesia fecit honorifice ordinari.

XI. Sacra ordinatione suscepta, Præsul venerabilis urbem sibi commissam visitare intendit; ubi a clero & populo ductis obviam choris solemnibus, cum gaudio magno susceptus est.

XII. Quod in ipso urbis introitu XII noxios in carcere mancipatos, cum a superbo Comite obtinere non posset, pia oratione coram populo ad Dominum fusa dissolvit.

ALIA PRÆFATIO.

[6]

Præsulis en magni clarissima Vita patroni
Incipit; Heroicus quem recte dicere versus
Non nisi Gauge-potest, diviso nomine, ricci d
Est autem geminis brevibus succincta libellis; [cui subditur alia præfatiuncala metrica.]
Paucaque post obitum de multis tertius addit.
Majus opus modulo flens impar arripit. Ergo
Si quid agat vitii quod acutæ dissonet auri,
Flectetur monitor, veniamque merebitur auctor e.

ANNOTATA.

a Gerardi, intellige primum hujus nominis: nam & Chronicum majori ex parte sub eo scriptum fuisse, docet Colvenerius; nos autem ostendimus in Commentario, Acta hæc scripta fuisse & vulgata antequam Chronicum scriberetur. Quam vero egregie hic præsul erga S. Gaugericum fuerit affectus, partim hac epistola significatur; partim in laudato Chronico lib. 3 cap. 49.

b Bacchania vox est auctoris nostri propria pro debacchatione, insania, furore.

c Prosatorem appellat a prosa, seu sermone pedestri, non ligato.

d Nimirum Poëta non vult aliorum exemplo nomen immutare in Goëricum, aut Gauricum, ut ita sine divisione hexametro versui aptetur; ratio colligi poterit ex etymologia inferius.

e In codice S. Sepulcri Cameraceno post Præfationem solutam sequitur hæc metrica, omissa distributione interjecta capitulorum duodecim; quæ tamen fuisse putatur in codice Collegiatæ ecclesiæ S. Gaugerici, antequam hoc loco folium excidisset.

* f. exigentibus

* i. e. Septentrionalibus

CAPUT I.
Sancti patria, parentes, educatio sancta, memoria & ingenium felix, tonsura clericalis.

Cap. I.

Beatus igitur Vir Domini Gaugericus, cælestis videlicet gaudii adeptione ditatus a, ex nobili parentum prosapia secundum seculi fastum progenitus in Gallia, [Evusium, Sancti patria & sacrarium,] castellum Evusium b, quod ecclesiæ Trevirorum subjacet, per Dei providentiam gratia sui consecravit exortus. Hujus pater Gaudentius; mater vero Stadiola dicebantur; ambo certe sancti, ambo in fide Catholica orthodoxi. Qui, quamvis de magno & superbo Romanorum genere descendissent c, in timore tamen & humilitate Domino servierunt. Locus autem fertilitate terræ valde præcipuus, usuque vitæ mortalium admodum opportunus, situ quidem delectabili & diversarum rerum opulentia præstat, suique nominis hereditatem suarum rerum gratiæ evidenter exæquat: Euusium d namque græcizantibus gaudii substantiam sonat; & merito: quippe quia cum fructuum varia ubertate etiam verum gaudium se prætulisse non inconvenienter exultat: terra siquidem diverso culturæ genere nitens, pecorum nutrix, seminum ferax, campos herbosa viriditate venustat, arboresque pomiferas cujusvis generis pro cultoris arbitrio subministrat; adeo quippe mollis [est] ad cultum, & tantæ fertilitatis ad usum; ut fugitantem laboris & pigrum facile alliciat ad colendum.

[8] Cujus multimodas laudes etiam præterfluens amnis, nomine Karus, non parum augmentat, qui juxta honorem vocabuli incolis carus, illimis, visu argenteus, piscium dives, haustu saporus *, [a fertilitate nomen habet.] circumquaque terras opimat, plantisque quibuslibet ac seminibus alimenta subcommodans, amœna pratorum longe diffusa naturali irrigatione fœcundat. Porro illuc ciborum invitatoria * copia, reges Galliæ videlicet & Germaniæ, cum suis multis millibus de magnis rebus aliquando colloquentes ex alterutro regno ambos accersere consuevit e; quia nusquam potest refectio tam caballis, quam hominibus clementior inveniri. Dignum itaque & congruum valde fuit, ut veri gaudii (quantum quidem ad rusticam linguam) riccitatem adeptus f, in ricco etiam & gaudenti oppido nasceretur, cujus vitæ & doctrinæ dulcimonio quandoque filii Israël dirigendi, ab ærumnis Ægypti supernæ patriæ repromissa gaudia sortirentur. Sed quod majori gratiæ potest conferri, ex tunc temporis quidem in honore & memoria ipsius, basilicam ipso in loco, quo natus fuerat, fidelis antiquitas dedicavit, & perennis signum testimonii posteris reservavit g.

II.

[9] Summa itaque cura parentum & diligentia clarus & innocens educatus, [Ibi Gaugericus a parentibus Deo devotus,] & in Christo sacri Baptismatis fonte, renatus, vagitus infantiles paulatim exuit, & de die in diem majusculis proficiens incrementis, quibusdam ineuntis ætatulæ evidentibus signis prætendebat insignia gratiæ & virtutis; forma utique speciosus & toto corpusculo lætabundus. Ubi vero processu dierum jam grandiusculus, & semiverba balbutientis infantiæ prætergressus, pleno linguæ potiretur officio, omnes suos collactaneos, sicut forma, ita & verborum suavitate vincebat. Igitur parentes suæ Prolis felicitate gaudentes, supernæ clementiæ pro collato beneficio laudes & gratias jugiter referebant; imoque altiore consilio cælitus animati, ipsum Domino serviturum in jure perpetuo devoverunt.

[10] [excellit in schola ecclesiastica studio & moribus;] Nec mora; votum implere festinant; viroque, inibi non secus disciplinis, ac moribus instituto, non solum videlicet litterarum, verum etiam morum ordinationibus informandum commendant. Ecce alter Samuel ablactatur a sanctis parentibus, ad templum deducitur, &, ut in perpetuum illuc excubet & serviat Domino, commendatur. Ecce namque novus Discipulus Dominicam scholam ingressus, notas elementorum, ut moris est, primordialiter edocetur; quatenus magistra Spiritus sancti gratia, de litteræ vetustate gradatim ad novitatem spiritus & gratiam attollatur. Super Psalterium vero sui laboris recte posuit fundamentum; quia nimirum olim in domo Domini cum sanctis cantoribus ipse etiam psaltes idoneus non postremum canendi erat adepturus officium. Jam vero de sedulitate discendi, de morum ornamento mirabili, & quantopere mundi gloriam calcaverit, nullius rationis indiget; cum in sequentibus evidenter appareat: namque ultra modum ætatulæ semper pii laboris exercitio occupatus, aut se orationibus fatigabat, aut sacris lectionibus scholizabat h. Temperior i vero lectum accedens, serior recedebat; & si quid recti aure perciperet, in cordis armariolo recondebat.

III.

[11] Interea vir Domini Magnericus archiepiscopus, nomine videlicet & meritorum dote magnificus, exigente pastoralis curæ officio, [unde S. Magnerito archiep. locum visitanti suæ] parochiæ * ecclesias circumibat, &, secundum sanctionis canonicæ instituta, doctrinæ & ædificationis gratiam ministrabat. Cujus rei studio cum etiam ad dictum superius deveniret castellum, tractaturus utique de statu ecclesiæ, & de provectibus animarum, illico primum ex fratribus, qui dignitate & cura ipsi ecclesiæ præerat, accersivit; &, qui eorum, & quomodo in divinis cultibus se haberent, cum omni solertia requisiit. Ad cujus interrogationem sacerdos veridicus responsionem congruam, prout visum fuerat, ordinavit; & inter cetera etiam sacri Pueruli miras primitias hoc modo fideliter inculcavit: Habemus, inquit, hos & illos in Dei servitio comministros: illos quidem juvenes conversatione modestos; hos vero tam virtute quam & ætate provectos; inter quos singulariter pollet quidam Dei tirunculus, nomine Gaugericus, domini Gaudentii filius; qui cum sit adhuc parvus ætate k, tanto tamen ceteros conversationis gratia & morum superat honestate, quanto minores stellas Lucifer claritate.

[12] Nuper namque eruditioni traditus, vixdum primis litteris immoratur; [præ ceteris commendatus,] & tamen jam magisterii quoddam & scientiæ privilegium sanis moribus imitatur: signo etenim, quo ad laudes Dei canonice admonemur, accepto, ille statim solicitus, quæque * in manu sunt, imperfecta relinquens, habitu laicus, mente devotus, præveniens omnes, ad ecclesiam primus accedit, piisque orationibus ad Dominum evolutis, postremus abscedit. In auditorio autem inter lascivos continens, inter buccones & garrulos taciturnitate deserviens, annos primævulos grandævæ maturitatis officio commetitur, perfectumque hominem exemplis & moribus evidentissime pollicetur. Ceterum coætaneis laborem litterarum quiete levantibus, &, ut poscit ætatis teneritas, cibum sumentibus, hic nimirum lectioni assidens indefessus, prandiolum, offensis parentibus, in vesperum protrahit; &, ut sanctus Daniel, a cibis delicatioribus abstinens, parvo contentus, sustentare magis, quam alere corpusculum assuevit; sed quod sibi subtrahit, pauperibus erogare contendit.

IV.

[13] Audiens hoc arhiepiscopus, gaudio quippe repletus, [ab eoque coram interrogatus,] tantæ laudis Puerulum suis conspectibus statim præcepit adesse; volens videlicet, an ita se res habuerit, purius ventilare. Qui cum venisset in ejus præsentiam cœpit præclaræ indolis animum verborum dulcedine & blandis affatibus aucupari, paulatimque in ejus sanis responsionibus, ultra spem, sanctitatis mysterium intueri. Inter ipsa vero colloquia etiam addidit sciscitari, quoto Psalmo & qua lectiuncula occuparetur ad præsens. Mea, inquit, lectio, pater mi, quam hodie reddendam accepi, ab isto versiculo secundi Psalmi exordium sumet: “Postula a me, & dabo tibi”. Ad quod gaudens episcopus, ait: Satis aptum tuæ beatitudini, fili mi, & dignum memoria reddidisti responsum: vult enim Deus, ut postules, & dabit tibi petitiones cordis tui.

[14] His itaque præsul tam evidentibus signis edoctus, [clero adscribitur; jubeturque Psalterium ediscere memoriter;] cum hoc esse divinæ animadverteret voluntatis, ex sententia parentum, Nazaræum Domino mancipare disposuit; juxtaque ritum ecclesiasticum benedictione adhibita, suis sacris manibus nitentis capitis comam attondens, solemniter clericavit; quatenus in numero aggregaretur illorum, de quibus per archiapostolum * dicitur: Vos estis genus electum, regale sacerdotium. Illum vero deinceps ardentissimo dilectionis affectu affilians l, paternis monitibus ac præceptis vitæ salutaribus sapienter instruxit; &, ne ab incepto desisteret, sed magis de die in diem proficiens, clerocinari m cum omni devotione satageret, monefecit. Verum quoniam ipsi alio fuerat secedendum, hoc etiam inter amplexus & oscula exhortatus est, ut quam ocissime Psalmos percipiens, ad altiorem tenderet disciplinam, & cum ad idem in proximo reveniret castellum, totum sibi redderet ex habitu certiore Psalterium.

V.

[15] Ergo sui Catechistæ monitu Puer domini salubriter incitatus, [quod brevi præstitit.] & in procinctu obedientiæ fideliter apparatus, cœpit vigilantius labori insistere, studiisque spiritualibus se indesinenter excitans, ventris macilentia sensum tenuem enutrire; molem vero propositi condignis moribus coæquare, virtutes alere, ignique succenso & piarum fomitem actionum & dignæ conversationis indeficientem materiam adhibere. Quinimo Spiritus sancti gratia debriatus *, in paucitate dierum (mirabile dictu!) rem confecit annorum; quia nimirum infra paucissimos dies totum memoriæ commendavit Psalterium, quod infra annum aut amplius vix alii possunt, etiam sub crepantibus ferulis magistrorum: neque enim poterat ulla mora [esse] discendi, ubi Spiritus sanctus vicem susceperat edocendi. Jam vero sacer Christi Scholasticus de assumpto clericatus honore solicitus, ipsum honoris vocabulum, prout dignum fuerat, didicit definire; ipsamque magnificentiam nominis, quod dicitur, esse quidem melius quam videri aut dici desiderans, ad mores & observantiam mandatorum Dei studuit acclinare: ut enim, juxta interpretationis gratiam, pars Domini & funiculus hereditatis ejus n fieri mereretur, mundanas gloriolas ac fallaces divitias seculi omnino contempsit, simplicique victu & veste contentus, nihil extra Dominum possidere curavit.

ANNOTATA.

a Nominis hæc etymologia paulo post explicabitur.

b De Euosio seu Euusio vide dicta ad Vitam priorem cap. 1, num. 1.

c Nescio, an satis hæc possint convenire cum Vita 1, num. 1. Forte hic auctor secutus fuerit vetustissimum codicem suum ab Arctois partibus allatum.

d Euusium ergo ab ἐυ & ουσί derivat; quasi bonam seu lætam voce ista composita substantiam significaret.

e Alludit auctor haud dubie ad celeberrimum conventum S. Henrici imperatoris cum Roberto Francorum rege habitum ibi anno 1023; de quovide Chronicum ejus lib. 3, cap. 37. Hinc patet, eum recentia miscere vetustis suis exemplaribus, cum loca describit, quæ in istis tantum obiter nominabantur; ut iterum siet lib. 3 hujus Vitæ.

f En tibi iterum nomen Gaugerici etymologice, sed satis inepte propositum; ex radice videlicet Latina (sed oppido luxata) gaudium, & Teutonica Rick seu Ryck, quæ divitem sonat. Atqui ejusdem nominis vel partem utramque Latinam vel utramque Teutonicam decuisset invenire; vel etymologia prorsus abstinere. Sed apage nugas.

g De hac basilica dictum in Commentario num. 5 & 6. In eadem S. Henricum imperatorem celebrasse S. Gaugerici natalem III Idus Augusti, narrat idem auctor in Chronico lib. 3, cap. 37.

h Scholizabat, id est operam dabat, a Græco σχολάζειν.

i Melius dixisset adverbialiter temperius. Significat vero, Sanctum, quamvis ante alios sese ad cubiculum reciperet vesperi, tamen ibi tamdiu rebus spiritualibus consuevisse semetipsum detinere; ut post alios concederet cubitum.

k Noli hæc omnia diminutiva ætatis Sancti nostri nimis crude & absolute accipere: cum enim sanctum Magnericum ad episcopatum Trevirensem evectum esse statuat Calmetus in prolegomenis ad Historiam Lotharingiæ, anno circiter 569; & nos etiam aliquanto serius; non potuit Gaugericum invenisse adeo puerum cum Evosium primo visitavit; sed sacris ordinibus prope maturum: utpote quem obiisse ostendimus ante annum 624, & quidem episcopali dignitate annos novem ac triginta functum, atque adeo, ut in priori Vita jam vidimus num. 14, ætate provectum, in senectute bona plenum dierum.

l Affiliare & adfiliare est apud scriptores medii ævi adoptare in filium. Vide Cangium.

m Clerocinari, idem quod egregium se clericum præstare; ut sensus indicat.

n Nam Clericus dicitur ἀπὸ τοῦ κλήρου, hoc est a sorte, portione, hereditate.

* i. e. sapidus

* i. e. alliciens

* i. e. diœceseos

* pro quæcumque

* i. e. S. Petrum

* i. e inebriatus

CAPUT II.
Ejus promotio usque ad diaconatum; conversio & sanatio ethnici leprosi.

VI.

Nec multo post denique jam dictus pontifex depositi sui non immemor, [Obstupuit ad id S. Magnericus,] ad Evusianam ecclesiam iterum repedavit, scire volens videlicet, quemadmodum Filius carissimus suis obediens institutionibus deserviret, sique normam clerocinii dignæ conversationis usibus coœquaret. Hunc siquidem evocatum mox paternis amplexibus & pia dilectione suscepit; &, quanto se susceptæ dignitati astringeret, explorato, pensionem paulo ante injunctam reddere imperavit. Nec mora, librum complicuit totumque Psalterium a capite in finem usque decurrens, cum magna admiratione eorum, qui audierant, peroravit. Ex qua re æstimari non potest, quanto Dominus archiepiscopus gaudio resultaret; cum nimirum in Filio & effusionis ingenii & divinioris naturæ gratiam approbaret.

[17] Cupiens ergo sacris illum ordinibus ordinare, altioribus etiam disciplinis monuit insudare; [eumque ad altiora destinat & animat.] ut, cum columbina simplicitate niteret, etiam serpentis astutia, juxta præceptum Dominicum, non careret; ne vitia videlicet & virtutes discernere, quid vero fugere *, vel amare, nesciret, imo autem quid Domino placere, quidve etiam displicere, sapienter intelligens, juxta Apostolum, rationabile Domino obsequium redderet, totumque vitæ cursum ex ejus sententia ordinaret: quia sicut majus est Dei voluntatem facere, quam nosse, ita prius est nosse, quam facere. Hoc itaque patris consilio roboratus, totum se in exercitamine lectionis effudit, & de magnis ad majora contendens, annos adolescentiæ maturis quotidie operibus occupavit. Porro bonæ conversationis successibus & longe consuetudinis beneficiis vegetatus, ad hauriendum præcepta vitæ salutaria amore insatiabili sapientiæ cælestis fontibus incumbebat, ac veluti apis florilega, divinorum eloquiorum prata decerpens, intra cordis alvearium favos fidei & virtutum gemmiferos coaptabat.

VII.

[18] Procedente vero tempore, videns archiepiscopus Alumnum Dominicum & ætate & moribus decenter ornatum, jamque majoris gratiæ suscipiendis honoribus tempestivum, ne sub modio quidem diutius lucerna lateret, sed super candelabrum posita in domo Dei agentibus luminis beneficium ministraret, [Ab eodem deinde promotus usque ad diaconatum,] sane prudenti usus consilio, divinis illum cultibus & altaris ministerio admovere decrevit, ac per Dei providentiam per singulos gradus, prout decebat, solemniter ad Diaconatus officium usque promovit. Jam vero vix poterit enarrari, quantus & qualis in administratione assumptæ dignitatis effulsit; quantoque & morum & operum moderamine jugum impositum, non impari tamen cervice, portavit. Sciebat, sicut legerat, septiformis Ecclesiæ sacramentum & quid altari adstantium septenarius numerus exigat columnarum: neque enim septem angelorum, in Apocalypsi tuba canentium, neque candelabrorum totidem ignorabat mysterium a; quod nimirum cum Dei satis provida dispositione attigisset officium, incredibile est, quantum se præstiterit in Dei observantia mandatorum, ne videlicet tantæ gratiæ videretur usurpare vocabulum. Porro juxta legis entolen * in Dei tabernaculo die & nocte didicit excubare, & vasa quoque & hostias quam purissime tractans, mensæ dominicæ irreprehensibiliter deservire: totus videlicet absque ruga, totus absque macula, virtutum operatione præclarus, suscepto ministerio dignus, utque nihil præteream, totus apostolica descriptione b perfectus.

[19] [omni virtute fulget, præsertim humilitate, & caritare erga proximum:] Infatigabiliter siquidem laborabat; & cum labore tamen omnem industriam adhibebat, ut vitam suam de præsentibus ad futura seponens, terram spiritui subjecisset, regiamque imaginem ex hujus mundi luto sublatam Domino obtulisset. Magnatorum vero contubernia longe declinans, pauperibus semper se ac parvulis adjuxtabat *; & quibus se parvulis [parem] facere aut coëxtendere poterat, multo inferior subdescendens, comparem quidem supparibus, supparem vero comparibus sublibrabat. Ut autem perfectius ac liberius viveret, honores & divitias pro nihilo ducens, patrimonia sua pauperibus erogavit, pauperque Christum pauperem studuit imitari. Sed ne forte evacuaretur in se aut candelabri aut angeli sacramentum, semper quos poterat, monitis salutaribus instruebat, nec non clarissimis vitæ exemplificationibus illustrabat. Erat autem illi præcipuum tuguria pauperum manu semper stipendiaria frequentare, cellulas decumbentium pietate consolatoria visitare, cunctisque dolentibus humanissime subvenire.

VIII.

[20] Sed paulo post intervallo dierum quantæ gratiæ ac meriti haberetur Diaconus, [eluxit hæc tum in ethnicum leprosum,] divina pietas voluit hominibus fieri manifestum: quadam siquidem die, cum de more ecclesiam peteret oraturus, affuit illi miser, duplicis morbi spectaculo miserandus, quem videlicet error gentilis insaniæ interius impiabat *, & exterius lepræ contagio adeo deformiter aspergebat, ut turbæ prætereuntium aspicere procul vitarent, ne in aspectu tantæ immunditiæ oculorum pudicitiam incæstarent. Servus autem Domini prout fuerat incredibili pietate propensus, mox ut sensit, misericorditer absque ulla cunctatione respexit, propiusque accedens, comperta utriusque ægritudinis causa, magis tamen animæ, quam corporis injuriam suspiravit. Intelligens quippe, ex traduce languentis animi miserabilem corpori subrepsisse pruriginem, desperatiori causæ adhibere primitus existimavit euangelicam potionem; ut medicante Domino, recuperata salus interior ad exteriora prorumperet, horroremque cadaveris in speculum humanæ pulchritudinis excitaret.

[21] Si vis, inquit, ab hac lepræ fœditate curari, prius, [quem ab idololatria ad Christum convertens,] miser, patiaris oportet interius vas ab idolatriæ ritibus & superstitiosis erroribus emundari: ante omnia etenim primum necesse est, ut culturas dæmonum fugiens, stultitiam exuas, & per timorem primos accessus in aulam sapientiæ quærens, resolutis sensim errorum obicibus, ad Dominum vivum & verum aciem puræ mentis extendas; quam pia videlicet & quam provida dispositione lapsum hominem reparavit, & quantam gloriam, si perseveraverit, repromisit. Ergo si vis corporis curam, ne postponas animæ medicinam; quia si, primo posthabito, inferius excolis, utrumque corrumpis; si vero anima, quod primum est, meo consilio perceperit medicinam, promitto, etiam corpori, quod secundum est, sospitatem in brevi affuturam. Expergiscere igitur, quæso, & veneno, quo mades, gentilitatis longe rejecto, ipsius Salvatoris antidotum bibe, quod fero. Nisi, ait, renatus fueris ex aqua & Spiritu sancto, regnum Dei non poteris introire. Accede ergo ad sanctæ regenerationis lavacrum; festina subire baptismatis sacramentum: ubi certe habes exuere vetustatis pelliciam c, & induere novitatis Euangelicam stolam. Quid plura? Acquievit idololatra, neque sui depudescens erroris, dejecit se ad pœnitentiæ & confessionis substernia d; quia nimirum, operante Spiritus sancti gratia, tuba Prædicatoris angelici prævaluit tonabunda.

[22] Quo Vir Domini gaudens, festinavit continuo ad sacerdotem perducere, [de sacro fonte suscepit simul & sanavit; deinde fovit, ut filium;] cujus sacrum intererat baptisterium apparare. Quod dum de more componeret, interim sacer Diaconus lacrymis & precibus Domini misericordiam precabatur, ut, sicut erat in hoc fonte baptismatis gentilitatis furnedinem e mundaturus; ita lepræ etiam maculas ad laudem suam & gloriam abstergere dignaretur. Sanctificato igitur fonte, ut ad interrogationem sacerdotis de abrenuntiatione satanæ omniumque ejus pomparum, sed & de symbolo orthodoxæ fidei convenienter respondit; ecce, illum in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti sacerdos submersit, præsensque Diaconus baptizatum excipiens, statim divinæ operationis muniis lætus expiavit: inter suas etenim manus externis quoque, qui aderant, ita integer atque mundus, &, ut vere fatear, totus alter ex altero factus, enituit, ut nullum veteris lepræ vestigium penitus posset inveniri. Si ergo illi in fonte crimina laxentur, cutis exterior præsenti testimonio fungebatur. Unde vir Domini Gaugericus, pro tanto beneficio Dominum largitorem, quam multis potuit, gratiarum actionibus cumulavit; suumque Naaman alens postea & vestiens, in filium adoptatum, tonso capite, clericavit; nec non litteris institutum religiosis fratribus in monasterio sociavit. Quem utique ipse, deinceps per gratiam Dei factus episcopus, per singulos gradus ad sacerdotii culmen usque provexit; & quod in minimis cœpit opus, decentissime consummatum ad excelsa perduxit.

IX.

[23] Cum itaque ex ejus sanctitatis præconio usquequaque odor suavissimus emaneret, [qua re mirifice apud omnes inclaruit ejus fama.] imoque etiam de præsentis exhibitione miraculi fama celebrior huc illucque diffusa crebresceret, cœpit nomen ejus præcipuum longe lateque grandescere, absentisque præsentia longinquorum pectoribus interesse; quia, ut Dominus ait, civitas in monte posita, non potest abscondi. Porro omnibus, tam longe remotis, quam affinibus, non magis admirationi erat, quam etiam charitati; præsertim cum necdum visus aut agnitus, in tantum a plurimis amaretur, ut nihil suavius quam de ejus fama sacratissimis laudibus aut audire vicissim aut dicere putavissent.

ANNOTATA.

a Hæc omnia nimirum mystice significant, ut brevissime dicamus, Ecclesiæ ac ministrorum ejus sacro sancto altari ministrantium, populoque euangelizantium sanctitatem & perfectionem; & sigillatim diaconis aptata lege inter opera S. Hieronymo abjudicata de Septem ordinibus ecclesiæ, & alibi.

b Hæc apostolica descriptio datur in Epist. 1 ad Timoth. cap. 3 & c.

c Pellicia seu pellicea indumentum est expellibus factum, & symbolum peccatorum; ut Adami & Evæ post lapsum.

d Substernia de stramine dicuntur, quod sternitur sub equis stabulantibus. At hic tropice pro demissione animi, qua & Christi religionem veram confessus est, & impium hactenus erroremsuum & cæcam impietatem detestari cœpit.

e Furnedine, id est fuligine; a furno ducta.

* pro fugiendum esset &c.

* ab ἐντολὴ, mandatum

* i. e. jungebat

* i. e. impium faciebat

CAPUT III.
Ejusdem evectio ad episcopatum Cameracensem; prodigiosa liberatio vinctorum duodecim.

[Itaque a Cameracensibus] Eo temporis vero contigit, Vedulfum, ecclesiæ Cameracensis antistitem, hujus vitæ cursu fideliter consummato, diem obiisse, & humanis rebus exemptum, vocante Domino, ad meliora transiisse. Cujus utique grex regimine & custodia viduatus, cum luporum grassatibus ac diversorum inimicorum insidiis caulas Dominicas patere doleret, mox profecto ad providendum alium in diversis partibus animos intendebat. Quamobrem ex communi decreto tam clerus quam populus triduanum una celebrantes jejunium, Dei omnipotentiam rogaverunt, ut sibi dignaretur idoneum subornare patronum, qui virtute animi præditus, & Deo familiariter mereretur adsistere, & regendam ecclesiam sciret verbis & operibus informare. Nec infructuosa certe aut otiosa potuit esse oratio, cujus necessitatis effectus ex divinæ voluntatis pendebat arbitrio.

[25] [defuncto Vedulfo episcopo successor expetitur, Childeberto rege favente,] Multimoda namque superioris famæ prædicatione succensi, imo & divina inspiratione vehementissime incitati omnes, uno animo, eadem voluntate, pari sententia beatum Gaugericum pariter acclamabant; &, ut hoc fieri posset, cuncti uno fremitu unoque ore Dominum flagitabant; omnes certe ejus laudibus (instinctu Domini credimus) ita unanimiter applaudebant; omnes illum pari desiderio sibi dari a Domino pontificem ita concorditer adoptabant, veluti eos sibi quadam contubernalis & condomesticæ conversationis gratia devinxisset, aut quasi forte quibusdam beneficiorum officiis alligasset. Sed neque hoc parvi possumus æstimare, quod tota civitas, licet multa terrarum intercapedine remota, Viro procul absenti nec viso tam præsentem & tam favorabilem gratiam exhiberet: una quippe vox omnium, una erat acclamatio diversorum, Hominem angelicum, operibus sanctum, virtutibus admirandum, episcopatu dignissimum: beatam certe ecclesiam, & ter quaterque felicem, cui tantum ac talem divina benignitas concederet sacerdotem. Dein vero, patrum, imo & Dei, consilio statim ex cunctis majoribus urbis personæ tam verbis quam scientia nobiles eliguntur, paratisque viaticis obtentum ire negotium ad regis videlicet Hildeberti præsentiam diriguntur.

X.

[26] Rex vero, ut causam audierat, non modo assensum non distulit; [a quo per S. Magnericum evocatus,] verum etiam cum omni affectu faventibus favens, omnipotentem Dominum, ut annueret, invocavit; quia nimirum fama sancti Viri illustrior jam dudum crebra sibi relatione innotuit. Statim igitur & suo & suorum usus consilio, legationem Magnerico archlepiscopo destinavit, & ut suum sibi Diaconum, beatum scilicet Gaugericum, transmitteret, epistolariter obligavit, sane qui, populo acclamante, Cameracensis ecclesiæ moderaturus habenas, oves quidem Dominicas susciperet gubernandas. Episcopus autem, comperta regia voluntate, in incerto paululum hærens inter nolle & velle, sententiam tacitus ponderavit, & ex divino sane intuitu suum charissimum Adjutorem, licet sibi & suæ ecclesiæ præparasset, tamen viduatæ & acclamanti ecclesiæ timuit invidere. Tegens itaque mysterium, caute quidem, ut sapiens vir, Filium evocavit; &, ut ad invitantis regis curiam cum præsentibus nuntiis properaret, admonuit: justum enim esse, sublimioribus potestatibus subdi debere, eisque, quantum ad Dominum, humiliter deservire.

[27] Qui mox incunctanter obediens, patris exequitur jussionem, [& propemodum coactus,] ignarusque negotii, regiam adiit majestatem. Quo viso, rex hilarior factus, post resalutationem & oscula, & post alterna colloquia, præstantioris gratiæ hominem intellexit, & ex lenitate sermonis ac vultu serenissimo vitæ sanctimoniam deprehendit: erat namque in verbis mellifluus, in forma angelicus, ita plane, ut exterioris specie homo interior liquido nosceretur. Tandemque rex causam, cur accerseretur, aperuit, cunctisque, qui aderant, faventibus, Cameracensis ecclesiæ donum porrexit. Ille vero statim perterritus, præ formidine totus oppalluit, contraque ætatis & scientiæ infirmitatem opponens, quomodocumque poterat, refutavit; maxime cum nec Dominus archiepiscopus, qui eum nutrierat, forsitan aspiraret, ad cujus sane arbitrium suæ vitæ moderatio spectare deberet. Sed quid plura? Post longam namque resistentiam vir Domini Gaugericus & palatinorum instanti acclamatione convictus, & episcoporum adstantium consilio roboratus, cum nec copia temporis differendi, nec locus suppeteret fugiendi, regis tandem precibus acquievit; sicque coactus magis, quam voluntarius donum pontificale suscepit.

[28] Dein vero rex illum datis comitibus cum perfunctoria epistola ad Ægidium, [sacerdos & episcopus ordinari Rhemis jubetur;] metropolitanum Remensis sedis archiepiscopum honorifice deduci præcepit, utque ab ipso juxta sanctorum canonum instituta & sacerdos quidem & pontifex quam decentissime ordinaretur injunxit. Archiepiscopus igitur, juxta mandatum, venerabilem Diaconum summa cum veneratione suscepit, convocatisque provincialibus episcopis, die indicto, clero & populo solemniter congregato, prout dignum fuerat, primum quidem presbyterum; dein vero episcopum compositissimo ordine consecravit, sane populo, qui circumfusus aderat, favente unanimiter & clamante sanctum Virum, pontificem clarum, dignum præsulem animarum; beatam certe ecclesiam & valde felicem, cui tantum & talem divina pietas præstiterit adjutorem.

XI.

[29] Ordinante igitur divina clementia sublimatus vir Domini Gaugericus dignitate pastoria, [unde Cameracum redien, maxima gratulatione suscipitur,] statim cursum itineris ad commissam sibi ecclesiam disponit intendere, & cum pio affectu gregem Dominicum, prout cura poposcerat, visitare; ne lupus videlicet pastoris absentiam aucupatus, ovile patens ex improviso irreperet, damnumque aliquod aut mortis fortasse aut vulneris minus cautis infligeret. Cujus vero adventus ut civibus præstolantibus innotescit, nunc profecto est & audire & dicere plurimæ voluptatis, quanta videlicet species gaudiorum, quanta exultatio totam urbem concitaverit in ejus occursum: tota namque civitas obviam ruit, lætumque devotionis obsequium Patri desideratissimo exhibere contendit: certe tum omnes sua seria postponentes, ac celeberrimis cultibus diei festi gratiam prætendentes, domibus desolatis, raptim cerneres exilire atque omni studio catervatim occurrere. Denique latitudo camporum multitudine confluentium tegebatur; nec minor aut impar exultantium strepitus agebatur. Porro summi habitum erat, quemque in hoc festo certamine alios prævenire primisque aspectibus faciem Pontificis occupare. Omnis sexus & ætatis disparitas exultim tripudiat; Omnis conditio dignitatis & ordinis ipsum diem, suis quisque suspensis operibus, solemnizat. Præterea vero palliata agmina clericorum cum crucibus aureis & aliorum supellectile multa insignium choros obvios gloriosa celebritate disponunt, antiphonasque altisonas modulando, Dominumque pariter collaudando, suum suscipiunt summa & debita cum veneratione Patronum.

XII.

[30] Inter has autem fautorias voces psallentium cum gloriosus Episcopus ad urbis pervenisset vestibulum, [quam auget miraculo, quo vinctos duodecim,] mox divina pietas ad augendum popularis lætitiæ strepitum, imoque ad declarandam novi Pastoris magnitudinem meritorum, insignis miraculi gratia dedicavit ingressum: nam cum paululum mœnia prætergressus, ad ecclesiam prope tenderet oraturus, erat illi ductu itineris transitum facere ante domum Comitis urbis illius: ubi duodecim noxii ex præceptione ejusdem in ferreis nexibus carcerati, suspendio pro crimine servabantur. Hujus sane Comitis judiciariis nutibus civitas subjacebat, & ejus sententia totius reipublicæ summa pendebat. Cum vero miseri prætereuntem Episcopum de carcere didicissent, repente una pariter ejulando preces ingeminant, &, clamore ad cælum sublato, de nomine appellantes Pontificem, sibi auxilio adesse implorant. Quod ex adverso subaudiens Præsul, fixit illico gradum; &, unde tantus clamor eruperit, a circumstipantibus percunctatur; compertoque, solita pietate concutitur, ipsumque Vadonem (præsens siquidem erat) cum omni humilitate aggressus, ut sibi miseros concederet, deprecatur.

[31] [obnitente frustra urbis Comite,] At ille, typo seculari & fastu mundanæ potestatis inflatus, non timuit sancti Viri preces contemnere, & quod rogatus fuerat, objectis quidem eorum multis criminibus, abnegare. Quam repulsam beatus Pontifex, prout erat patientissimus, non contumeliose accepit; sed carceratis tamen effugii facultatem aliunde procurans, philopompi a tyrannidem divinæ virtutis operatione fefellit: ad omnipotentem namque Deum, qui novit solvere compeditos, rectius exclamare putavit, orationemque hujusmodi pie & lacrymabiliter eructavit: Deus, consolator humilium, spes miserorum, liberatio captivorum, qui non mortem, sed vitam desideras peccatorum, succurre, quæso, his peccatoribus in vincula conjectis; & propter nominis tui gloriam ab his, quæ juste merentur, absolve tormentis. Nihil enim tibi, Domine, est impossibile, nihil umquam difficile; cum semper tuum sit velle, fecisse. Cum ergo te, Pater, omnia posse, cum tuis imperiis credam omnia deservire, jube, oro, Christe Fili Dei Patris altissimi, jube omnipotenter hæc vincula relaxari, & ereptas oviculas suo reddere pastori; si me tamen gregis tui vere postorem ac magistrum fieri voluisti.

[32] Vix autem finitis sancti ac piissimi Pontificis precibus, [divinitus impetrat carcere, vinculis, morte liberari.] ecce, statim dum se ad ecclesiam ferret, divina favente clementia, paratissimus servit effectus. Ad Christi namque gloriam, & ad fidem sancti Viri plurimum prædicandam, continuo, seris ac vectibus resolutis, carcer ingenti stridore cælitus aperitur, compedes eliduntur, miseri absolvuntur: qui per merita sancti Pontificis divinæ virtutis præsentiam sentientes, ab ergastulo circumspecte pavidi emerserunt, mancipisque interpolatione remota b, turbis confertum incedentibus fugaci impetu correpentes, statim Episcopo, cum intraret ecclesiam, clero populoque spectante, cum hisce [se] vocibus obtulerunt: Ecce, tuis, aiunt, meritis, Præsul sanctissime, reddimur libertati, qui modo ad te clamavimus de carcere diriter coarctati: tuæ etenim orationis malleo contritus est laqueus, & nos liberati sumus. Quo gaudens Episcopus, largitori Domino gratias egit, reique fidem exhibitæ ipsum Comitem cum populo permirantem, &, quod sanctas preces non audierit, pœnitentem, hujusmodi sermone corripuit: Pervide, inquit, præses clarissime, præsentique experimento cognosce, omne Deo esse possibile, & quos sua morte redemit, malle servare, quam perdere. Dein vero conversus ad illos, dictis salutaribus castigavit &, ut emendatius viverent, admonitos in pace dimisit.

ANNOTATA.

a Philopompi, id est pompam ac fastum amantis, superbi; a πομπὴ & φιλέω.

b

Mancipisque interpolatione remota. Intelligo per mancipem, custodem carceris; deinde pro interpolatione legendum videtur interpellatione.

Clauditur hic primus concesso fine libellus.
Subsequiturque dehinc quoque prologus iste secundi.

LIBER SECUNDUS.

PROLOGUS AUCTORIS.

[Hic liber expediet reliqua Sancti gesta usque ad sepulturam.] Quia jam, adminiculante Domino, aliquantulam promissi muneris portionem exegimus, finem poposcit primus libellus; ut quod reliquum est, secundus etiam partito laboris officio prosequatur. Dignum namque est, ut, cum in primo ab ipsa sacra nostri Patris infantia de multis paucissima decerpentes, ad pontificale culmen ascendimus, in secundo etiam, quantus & qualis in possessione dignitatis extiterit, evolvamus, & cum ætatis declinio * procedentes, adusque vitæ exitum descendamus. Domino itaque Episcopo in urbem suam cum debita veneratione suscepto, clausulam primo statuimus, ut lectores paululum respirantes, illum qui sequitur attentius amplectantur; ubi nimirum etsi pauca, tamen majoris gratiæ ac ponderis facta narrantur. Quos interim volumus admonere, ut, cum in illo flores parturientis adolescentiæ potuissent eorum benevolentiam allectare, in hoc etiam, qui sapiat senilis maturitas, aut quos fructus pepererint, placeat degustare.

Prologon explicitum sequitur sua pars titulorum.

VETUS DIVISIO LIBRI SECUNDI IN CAPITULA DUODECIM a.

[34] I. Descriptio perfectionis sancti Gaugerici episcopi & confessoris. [Ordo vetus capitum]

II. Quod ipsa in civitate Cameraco, cum Litaniarum solemnia agerentur, tres miseros a carceris nexibus coram clero ac populo pia oratione dissolvit.

III. In villa quoque Galliæ, quæ Cala dicitur, dum in obsequio regis Lotharii moraretur, duos similiter noxios a Landrico principe ad mortis supplicium vinculatos pietate solita liberavit.

IV. De studio prædicationis ejus, de cura pastorali, de ædificatione animarum.

V. De fœneranda eleëmosyna, & quomodo populum suum ad opera misericordiæ verbis & operibus excitabat; sua videlicet pauperibus erogans, nihilque præter necessitates exigentis naturæ retentans.

VI. Ubi rex Lotharius sancti Viri eleëmosynario odore perfusus, ut sibi occurreret, epistolariter obligavit; eoque audito, suarum gazarum sarcinas ejus dispensationi credidit in usus pauperum dividendas

VII. Quod ad sepulcrum sancti Martini profectus, in vicinia Turonorum cæco ab anni XXX solari luce privato visum restituit.

VIII. Quod Petragoricis partibus sua prædia visens, dum ad sepulchrum properat oraturus, baculum quem ministris porrexerat retro tenendum, eis quidem aliorsum intentis, angelus Domini repente adsistens vicario officio sustentavit.

IX. Cum in castello Fano-Martensi ecclesiasticæ sanctionis gratia moreretur, vincula mercatoris solitæ orationis malleo fregit, &, quos tenebat captivos, filios ecclesiæ sociavit.

X. Ubi locum, quem Bublemontem veteres appellabant, prope mœnia urbis, suæ sepulturæ delegit; lucoque succiso, fanoque destructo, ecclesiam in vertice fabricavit, infra quam parato sepulchro, ut post obitum tumularetur, admonuit.

XI. De ægrotatione ejus, & de migratione sancta ad Christum.

XII. Quam solemni planctu & quam peculiariter tota ecclesia ejus exequias celebravit, & de urbe translatum in basilica, quam in monte superius ædificavit, juxta petitionem ejus cum aromatibus honorifice sepelivit.

Explicitis titulis liber incipit alter, & infit.

ANNOTATA.

a His capitum titulis numeros nos ipsi apposuimus, tamquam a librario oscitanter omissos; quippe qui eos in divisione præcedentis libri expresserat.

* pro declinatione

CAPUT I.
Virtutes ejus episcopales; gemina liberatio captivorum divinitus obtenta.

Cap. I.

Præsul itaque sanctus ac venerabilis Gaugericus in sede Pontificali Apostolice confirmatus, [Sancti virtutes in episcopatu eximiæ, & imprimis humilitas,] quantuam se & qualem effuderit in administratione dignitatis assumptæ, nec styli certe est nec temporis explicare; cum siquidem rerum magnificentia orationis inopiam vincat, grandique materiæ ingenii parvitudo succumbat: nam etsi exteriora opera, quæ occultari non potuerunt, utcumque valeant comprehendi, vitæ tamen interioris arcana, & quotidianæ conversationis insignia non possunt facile æstimari; cum multo majora exuberent, quam ut vel animo concipi, vel sermone valeant expediri: sicut enim pudore & ingenio præcedentem ornabat ætatem; ita etiam auctoritate & gratia satagebat componere præsulatus honorem; ut cum nomine videlicet etiam meritum possideret: quippe idem, qui ante fuerat, constantissime perseverans, neque sanctæ humilitatis propositum (uti plerosque cernimus) ex honoris occasione declinans.

[36] Verum enimvero quam in custodia gregis solicitus, [cura gregis, exemplum vitæ, eruditio, prudentia,] quam in prædicatione assiduus, in correctione benevolus, in charitate præcipuus, pietate egregius, oratione diutinus, quam promptus in lacrymis, potens in jejuniis, constans in vigiliis, largus eleemosynis; quam gravis in sermonibus, quam maturus in moribus, quam efficax suadelis, quam perspicax fuerit in Scripturæ quæstionibus exsolvendis, nulla facultas rhetoris digne sufficit enarrare; præsertim cum inter homines solo corpore conversatum, mente tamen cælum noverit superare. Qui nimirum in subditis magis amoris obsequium, quam terroris dominium pendens, semper amari maluit, quam timeri. Sed pro qualitate tamen labentium, prout sciebat mores varios diversorum, plerumque faciem * castigationis immutans: hunc palam videlicet, hunc secreto; illum vero blande, illum aspere corrigebat; domi siquidem pater, in publico præsul. Qui etiam verba vertens in opera, ut plura faceret, quam doceret, non tam verbis utique, quam operibus populum animabat; quia cujus actio prætendebat virtutis exemplum & vitæ, ejus erat imitatio magistra publicæ disciplinæ.

[37] Erat namque illi jugis opera, insolentiam coërcere, [pacificatio, misericordia erga omnes, & præsertim captivos,] rixas compescere, scissam amicitiam resarcire, justitiam colere, pauperibus subvenire, languidos visitare, vagos & egentes hospitio provocare, captivos redimere, gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Præterea vero cæcorum oculus, claudicantium gressus, debilium baculus, esurientium cibus, spes miserorum, solamen egentium, pater sedulus orphanorum, tutor fidissimus viduarum, &, ut ita concludam, omnium erat officina virtutum; ita certe singularum gratia nitens, quasi ceterarum privilegio carens. In quarum quidem fastigio tametsi efficaciter versaretur; semper tamen nisibus indefessis ad altiora & perfectiora conscendere conabatur; & quotidianis processibus gaudens, iter hoc vivendi non de transacto, sed de reliquo meditabatur. Sed quia virtus semper patet invidiæ, hanc profecto tanta humilitate studuit superare; ut, etsi omnes opere anteiret, videri tamen procul infimus & loco & ordine laboraret. Inter cetera vero hoc unum beati Pontificis laudibus potest sufficere, quod, eo præsente vel sciente, numquam carcer aut vincula miseros poterant retinere; cujus rei fides ut certior astruatur, ipsa, ecce, miracula protestantur.

II.

[38] Eodem namque tempore cum de more Gallico Letaniarum, [quorum tres] id est Rogationum solemnia agerentur, ipsum pium Pontificem popularibus studiis religionis gratia contigit interesse, in ipsoque processionis accinctu, de more pastorio, ducatum prævium ovibus exhibere. Cum ergo per plateam civitatis clerus ac populus catervatim procederet, erat illis forte carcerem contiguum præterire, in quo tres viri pro culpis exigentibus tenebantur adstricti sub judicis Malacharii * jussione. Quod ubi Vir sanctus audierat, illico miseratione solita motus, turbis incedentibus stare præcepit, ipsumque interim judicem, quia præsens aderat, relaxari miseros suppliciter exoravit.

[39] [uno miraculo liberavit;] Quo vero nolente ac pertinaciter resistente, statim Præsul piissimus pro foribus carceris aliquantisper genua flexus, orationi incubuit, &, ut divina pietas daret, quod ira judicis abnegabat, obtinuit: necdum enim preces finierat, &, ecce, (mirabile dictu!) carceris convulsa repagula, valvæ patentes, compedes dissolutæ coram clero ac populo, miseros, quos tenebant, liberos reddidit *. Cujus rei eventu credi non potest, quæ mox oborta sit exultatio populi admirantis, qui clamor in laude Pontificis, imo & quæ detestatio judicis inclementis, qui non erubuit sanctum Episcopum non audire, cui in præsenti miraculo videbantur cælestia obedire. Beatus vero Pontifex procul vitans jactantiam, non suis hoc meritis, sed divinæ pietati sapienter adscripsit, Dominoque gratias agens, miseros pio sermone correptos cetero gregi fidelium sociavit.

III.

[40] Neque vero illud dissimile fuit, quod ejus quoque meritis in villa Galliæ, quæ Cala dicitur, [altero, cum apud Clotarium regem esset,] superna clementia condonavit: ad hanc siquidem cum beatum Pontificem regiæ servitutis negotia invitassent, ab ipso utique rege Lothario, qui illuc aderat, ac Palatinis primoribus summa cum veneratione suscipitur, & cui ministrare venerat, honorifice ministratur: celeberrima enim opinione succensus, multa cum dilectione colebat, &, licet imperio sublimatus, tamen se piæ ædificationis alloquio subjicere lætabatur, cupiens videlicet & præceptis salutaribus erudiri, & sacris ejus benedictionibus præfoveri. Nec solum autem rex, sed etiam summi eum principes diligebant, vitæque monita capientes, semper ab ejus ore pendebant: totus etenim illius sermo fuerat de contemptu mundi, de timore judicii, de gloria Sanctorum, de æternitate justorum. Nihil umquam in ejus ore aderat, nisi Christi, nihil in corde, nisi pacis & ingenitæ pietatis affectus: cujus quidem animo nihil clementius, nihil erga humiles blandius habebatur.

[41] [ejusque ministro frustra supplicasset, ut alios duos absolveret,] Ceterum senes honorabat, ut Patres aut dominos; juvenes instruebat, ut filios; pauperes vero quicumque occurrerent, sustentabat; divites, ut bene facerent, admonebat. Cum ergo illuc aliquamdiu regis gratia moraretur, quorumdam suggestione cognovit, a Landrico principe duos viros in vinculis cruciari, dieque in postera judiciali sententia suspendio reservari. Horum certe misera sorte compunctus, principem ipsum convenire non distulit, &, ut compeditos absolveret, sibique ob amorem Domini castigandos concederet, episcopali auctoritate deposita, humiliter supplicavit. Ille vero, quoniam in aula regia ceteros fascibus excellebat, ac sub regis dominio moles & onera regni pro sua voluntate tractabat, non timuit sancti Viri precibus procaciter obviare, & gravium criminum reis veniam abjurare, sane cum nec enormitas scelerum mereretur, nec censura judicum ullo modo pateretur. Sic ergo beatus Pontifex contemptus ab homine nihil tamen motus, supernum Principem, qui voluntatem timentium se facit & deprecationem eorum exaudit, melius putavit adire: nam & se & suos discipulos, pro ereptione vinctorum jejunio & orationi cum vigilia mancipavit, & ut impunitatem miseris impetraret, ipse quidem cum suis pariter in psalmis & orationibus in ecclesia nocte pernoctavit, ubi certa spe & suæ orationis effectum & divinæ misericordiæ præstolabatur eventum.

[42] Et quid plura? Quia nimirum oculi Domini super justos, [eosdem in libertatem divinitus impetratam asseruit.] & aures ejus in preces eorum, pia Sacerdotis oratio compedes fregit, miseros solvit, abduxit; ipsa certe liberos suo reddidit oratori: mane etenim facto, divinitus absoluti, ipsam, ubi Vir sanctus agebat, basilicam quantocius petierunt; suisque oblati conspectibus, pedibus advoluti, pro sua absolutione immensas ei gratias retulerunt. Quo Vir Domini gaudens, sed eorum gratias ingratas a abhorrens, largitorem Dominum quammaximis laudibus pro tanto munere cumulavit, ac deinceps miseros, etiam nunc recenti formidine pavitantes, dulci consolatione refovit. Ut autem pœnitentes errata corrigerent, notasque pristinæ vitæ contractas futuræ emendationis lavacro expiarent, quam sancte & quam pie commonuit; tandemque bullam ostentationis evitans, ne umquam sibi, sed divinæ misericordiæ, suæ redemptionis gratiam deputarent, multa eos interminatione constrinxit. Vix ea fatus erat, cum, re necdum audita, Landricus ad ecclesiam pro consuetudine orationis intendens, miratur hos ab ore Pontificis vitæ alimoniam haurientes, quos putabat in vinculis certum mortis periculum præstolantes. Qui mox conscientia & pudore confusus, ac Præfectoriæ potestatis oblitus, ante sanctum Pontificem genua incurvavit, culpamque confessus, quia cum humilitate rogabat, veniam impetravit. Postea vero Episcopus ad regem ingressus, verba ei vitæ & salutaria monita ministravit, ipsoque dehinc, ut decuit, salutato, ad suam ecclesiam remeavit; quoniam quidem diu ab illis abesse non poterat, quorum custodiæ peculiariter præsidebat b.

ANNOTATA.

a Gratias ingratas; qui nullas sibi deberi censebat; sed unice Deo, ut mox dicetur.

b Pauca hic noto, quia satis illustrata sunt pleraque in Vita minore.

* f. speciem

* al. Walacharii

* f. reddiderunt

CAPUT II.
Materia concionum ejus ordinaria; misericordia erga pauperes maxima; sanatio cæci.

IV.

Reversus itaque, omnem operam prædicationis cum magna sedulitate subditis impendebat, & pro dispari intelligentia diversorum, alios quidem lacte; alios solido cibo reficiens, [Conciones ejus ac monita personis attemperata,] omnes tamen Domino lucrifacere cupiebat: nam ut sapiens medicus pro diversitate morborum variat supellectilem medicinæ; ita & iste singulis quibusque pro ætatis & sexus intuitu formabat verba doctrinæ rudibus videlicet plana atque communia; provectis ardua, spiritualibus spiritualia sapienti ministratione ministrans. Qui nimirum, utpote scriba doctus, de thesauro suo nova & vetera promens, tam lepide proponebat præcepta virtutum, & tam rationabiliter pandebat mysteria Scripturarum, ut facile sibi alliceret fidem ac benevolentiam auditorum, omniumque in Christo Jesu, sancti desiderii provocaret affectum: erat enim tantæ auctoritatis & gratiæ, tantæque suavitatis & sapientiæ; ut omnes illum & tacentem lubentissime sustinerent, & loquentem cum omni attentione respicerent; sane quia & Christianæ fidei sacramenta magnifice disputabat *, & cuncta suæ exorationis insignia suæ vitæ imitationibus ostendebat; magis scilicet in subjectis conversatione, quam exemplis a proficiens, & majorem fructus & ædificationis gratiam vita, quam verbo extendens.

[44] [eorumdem argumenta præcipua;] Erat autem frequens ejus exhortatio de dilectione Domini & proximi, de observantia mandatorum Dei, de regula recte vivendi, de instantia orandi, de cæremoniis fidei Christianæ, de cultura justitiæ, de summa religionis, de pace, de longanimitate, de hostibus tolerandis, de pauperibus sustentandis, de virtutibus nutriendis, de vitiis conterendis, de novissimis meditandis, de temporalibus postponendis, de cælestibus acquirendis. Aliquando vero historiam typice tractans, morali exitu deformabat b; & inter cetera monitorum problemata quam sanctissime inferebat Ægypti exilium abhorrere, Pharaonis jugum procul excutere, ad patriam jugiter festinare, per regiam tamen viam incedere, insidias Amorrhæorum & Chananæorum in diverticulis præcavere. Ceterum tam euangelicis, quam apostolicis plebem Christi excolens documentis, certe de immanibus mites, de superbis humiles, de nuptiantibus * continentes, de adversantibus fratres, de avaris munificos, de tenacibus largos, de nepotibus parcos, de intemperantibus sobrios, &, ut vere astruam, de lapidibus filios Abrahæ fecit non paucos.

[45] [vis ejus & constantia in arcendis a grege lupis:] Si autem aliquando rabies vesana luporum circa caulas ovium grassaretur, hic profecto, non ut mercenarius, sed ut pastor fidelissimus, zelo charitatis ardebat minis adversantium reclamare, vivaque voce & libera impugnantibus contraire, atque gregem dominicum ab infestis hostibus liberare, ne forte sibi etiam cum reprobis pastoribus diceretur: Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israël, ut staretis in prælio in die Domini. Præesse vero nullatenus, sed prodesse gaudebat; quia nec potestatem ordinis, sed æqualitatem conditionis pensabat; haud utique lucris inhians temporalium rerum, sed suarum solicitus custodiæ animarum, ut eas ab Ægyptiaca servitute eriperet, & ad cælestia cælestis patriæ repromissa secum perducere potuisset.

V.

[46] Inter hæc autem animarum convivia etiam vegetandis corporibus opportuna curabat Episcopus providere subsidia; [ardor in misericordia erga pauperes commendanda] ne forte videlicet sub exteriorum penuria thesaurus interior quædam sui pateretur dispendia; cum sæpe nimirum humana infirmitas soleat gravi pondere paupertatis oppressa fatiscere, ac per multa offendicula corruens, baratrum desperationis incurrere. Ex divinis igitur Paginis multa misericordiæ colligens argumenta, de fœneranda eleemosyna specialiter disputabat, omnesque, quos poterat, studio pietatis accendens, ut sibi de mammona iniquitatis amicos efficerent admonebat, profecto asserens, nec virtutes & divitias posse pariter possideri, nec subsarcinatos opibus Christum pauperem imitari: facilius enim secundum Euangelium, camelum per foramen acus transire, quam regnum Dei divitem penetrare. Habentes itaque hortabatur non habentibus subvenire, & ex illorum abundantia horum indigentiam sublevare: non enim, juxta Apostolum, pro cibo debere pauperes perdi, pro quibus Christus dignatus est mori, & in quibus ipse non refugit pasci, vestiri, seu etiam in quibuslibet aliis usibus ministrari: Quod uni, ait, ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Ne quis vero obtenderet paupertatem, ut non posset vel pauculam pietatis impendere portionem, duo æra pauperculæ in medio proferebat; quæ nimirum muneribus divitum gratiora fuisse Domino, Euangelice perhibebat; non enim pondere, sed voluntate pensata. Recitabat etiam [exemplum] nobilis Sareptanæ; cui, quia (videlicet Heliæ esuriem tam suæ quam & filiorum saluti præponens) maluit vitam perdere quam eleemosynam præterire, & pugillus certe farinulæ in spem messis accrevit & lecytus olei non defecit.

[47] Ut autem suæ prædicationis officium devotiori gratia commendaret, [non verbis tantum;] & mentes audientium propensius ad misericordiæ opera incitaret, verba vertens in opera, cœpit videri jam solito in largitate profusior, & in miserorum diutina consolatione uberior: quod enim prius ad devitandam jactantiam fecerat in occulto, hoc jam ad invitanda corda fidelium operabatur in publico: quippe ut videntes ejus bona opera, & patrem suum, qui in cælis est, collaudarent, & ejus sacra imitatione proficerent: sancti namque propositi viros, quos pertenuis census & æquo victus contractior angustabat, hos utique nec petentes de rebus propriis ultro misericorditer solabatur; &, ne in via Domini deficerent, hortabatur. Nulli stipem rogantium denegabat, nullum a se redire vacuum sustinebat; tamen pecuniam Domini sui non adulatoribus imprudenter effundens, sed Christi pauperibus ad mensuram dispertiens; ne, si indifferens dispensatio ageretur, canes immeriti filiorum panibus alerentur.

[48] Fores ejus quotidie examina mendicantium obsidebant, [sed vel maxime exemplo,] omnesque ab eo, tamquam a communi fonte bonorum, sibi necessaria deportabant. Sed quid plura? Porro Euangelicus Dispensator quia præceptum audierat; Si vis perfectus esse, vende omnia, quæ habes, & da pauperibus, & sequere me; omnia erogare contendit, nihilque sibi, præter vestem & victum simplicem reservavit, paupertate siquidem ditior, humilitate sublimior, contemptu ornatior. Alii vero in mortuis lapidibus fabricando * insudant; iste in vivis potissimum, de quibus in Apocalypsi magni Regis civitas extruitur, laborabat. Porro alii ædificant cellas c, novant monasteria, columnas aliunde apportant, epistylia cæsa cum basibus fabre desculpunt, marmorum crustis parietes vestiunt, altaria gemmis & auro distinguunt; huic vero propositum erat, semper Christum in pauperibus pascere, in nudis vestire, & in aliis similibus pecuniam fœnerare. Si autem res aliquando exhausta deficeret, voluntas tamen locuples & fons vitæ scaturiens non minore merito affluebat.

VI.

[49] Interea rex, quem supra nominavimus, sancti Viri celeberrimæ opinionis, quæ huc illucque fragrabat, odore perfusus, miro illum desiderio cernere sitiebat, [cujus fama motus rex ipse Clotharius,] & ab eo haurire vitæ præcepta & ædificationis consilium percipere gestiebat; quia eloquia ejus super mel & favum suavia & cælestis sapientiæ sale condita. Huic ergo legationem epistolicam destinavit, & ne venire differret, obnixe rogavit. Quo audito, sanctus Episcopus mandatum obedienter adimplens, præsentiam regis adivit, & cum eo, sicut petierat, per dies aliquot demoratus, piis eum exhortationibus ad supernæ vitæ desiderium excitavit. Nam de salute animæ consulenti, & de beatitudine cælestis patriæ sciscitanti præcepta Euangelica nec non & Apostolica invicem conferebat, & ut divitiarum affluentiam & regalis potentiæ gloriam in virtutum materiam verteret, admonebat; quatenus videlicet æterna transitoriis, mansura caducis, divina præsentibus mercaretur.

[50] [eleemosynas ei regias dispertiendas commisit.] Ut vero attentiorem redderet, hæc divina exemplaria promulgabat: Beati misericordes; quoniam misericordiam consequentur, &: Sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna extinguit peccatum; item: Facite vobis amicos de iniquo mammona, qui vos recipiant in æterna tabernacula: dehinc etiam Danielis consilium quo regem Nabuchodonosor admonuit, annectebat, ut eleemosynis redimeret peccata sua. Hæc itaque & his similia domino Episcopo proferente, & gratia Sancti Spiritus, qui ubi vult spirat, operante, statim rex divino amore succensus, ut de iniquo mammona sibi amicos efficeret, æstuavit, tollensque thesaurum in cælis, divitiarum sarcinas in usibus pauperum consumendas liberalitati Pontificis commendavit.

VII.

[51] Quibus susceptis, continuo cœpit intra se fidelis Servus ac prudens pia meditatione tractare, [Adiens sepulcrum S. Martini,] quonam modo potius posset pecuniam sibi creditam fœnerare, juxta quod scriptum est: Desudet eleemosyna in manu tua, donec invenias justum, cui tradas eam. Quod cum sagaci animo volutaret, visum illi fuerat ad limina sancti Martini orationis gratia properare, & in ipso itinere liberalitatis officium celebrare; ut illuc videlicet majora impendia profligaret, ubi pauperum numerosior copia conveniret. Cum ergo iter carperet, & ad Turonum viciniam perveniret, forte inter mendicantium turmas obvium cæcum habuerat, qui sole privatus, ab annis triginta in tenebris vitam agebat. Hic autem quoniam sanctitatem Pontificis longe ante, fama divulgante, cognoverat, mox duce assumpto, prætereunti occurrens, exosculandis pedibus se revolutum admovit, utque suæ almitatis suffragio beneficium luminis sibi a Sole justitiæ impetraret, miserandis vocibus imploravit. Episcopus vero, prout fuerat semper deserviens pietati, divinæ quidem imaginis decorem extinctum condoluit, ac pro eo omnipotentem Dominum fiducialiter interpellans, facto crucis signaculo super eum, hanc orationem effudit: Illuminator mundi, omnipotens Jesu Christe, qui olim per tuæ omnipotentiam medicinæ cæci nati dignatus es oculos aperire, tu etiam ab hoc famulo tuo cæcitatem expelle, & lumen, quod optat, propitiatus infunde; ut ex hoc videlicet Christiani tibi gloriam referant gratulantes; non ut Judæi ex illo moveant scandalum invidentes.

[52] [cæcum obvium prece sanat.] O mira & infinita misericordia Dei! O immensa & inæstimabilis munificentia Salvatoris, qui nec in momento suorum preces fidelium differt, imo & juste petentium prævenit voces. Necdum etenim Præsul orationem suam finierat, cum subito, nocte fugata, jam diu damnatas irruperit dies inopina fenestras, & quas ille aure didicerat, jam etiam visu certissimo deprehendere cœperit rerum quarumque figuras. Qui statim Deo & suo Famulo pro tanto munere gratias agens, duce contempto, ad sua hilariter remeavit, vitamque dehinc integer in tempora longa producens, laudes Pontificis etiam tacitus prædicavit. Beatus vero Pontifex, itinere confecto, quod cœpit, ad sepulchrum beati Martini cum omni devotione pervenit, ubi nimirum ab ipsis fratribus cum magno susceptus est gaudio, &, prout dignum fuerat, decentissimo ministratus obsequio: nam quoniam Christi odor suavissimus, ubique fragrantiam dilatabat, & fama sanctitatis ejus, fidei, & virtutum ubique celebriter volitabat, omnes ideo illum, tam externi quam affines, perinde venerabantur, ut præsulem; omnes honorabant ut Apostolicum sacerdotem, imo etiam diligebant tamquam filii charissimum patrem.

ANNOTATA.

a Quam exemplis, scilicet aliunde, quam ex sua conversatione, de qua tamen nihil verbo dicebat, petitis.

b Deformabat, id est, ita tractabat, ut narrationem historice primo propositam, formandis deinde moribus accommodaret; ut fieri solet in concionibus ecclesiasticis, & Patrum homiliis; & vero exemplum hic subditur.

c Cella multiplices habet significationes apud Cangium; hic potest intelligi monasteriolum alteri grandiori subjectum; qualia fere Prioratus vel Obedientias vocant.

* f. dispensabat

* i. e. incontinentibus

* f. fabricandis

CAPUT III.
Ministerium angelicum; mancipiorum liberatio; præparatio sepulcri; morbus, obitus, exsequiæ.

VIII.

Post beata vero implorata Martini suffragia, & post multa pauperibus collata stipendia, [Orantis baculum sepositum sustinet angelus.] in eodem procinctu itineris prætermeare disposuit sumptuarius Pontifex ad prædia visitanda, quæ proprio jure tunc in Petragoricis partibus sua possidebat ecclesia: ubi cum tenderet, quid etiam ad cumulum ejus præconii divina pietas ostenderit, non est silentio comprimendum, sed ad laudem & gloriam Domini atque sui Confessoris in perennis memoriæ seculis reservandum. In ipso namque profectionis articulo cum ad beati Fronti * ecclesiam oraturus accederet, ac ministris sequentibus baculum retro tenendum porrigeret, divina contigit voluntate, præsto neminem suorum affuisse, quorum intererat ipsum sacrum baculum de manu sancti Patris excipere. Ejus autem animus fide non fallitur; quia cælestis bacularius ei subito per Dei providentiam subornatur, qui nimirum dum is ante Dominum in oratione prosternitur, suscepto ipso baculo, humanæ servitutis officio fungebatur. Subsequentes vero discipuli, per se stantem baculum in aëre mirantur, nec angelum dubitantes, obstupefactis mentibus miro spectaculo tenebantur. Surgens itaque sanctus ab oratione Sacerdos, divinæ pietatis munus agnovit; neque in gloriam elatus humanam, Dominum Jesum Christum, tanti beneficii collatorem, debitis laudibus humiliter cumulavit. O ineffabilis gratiæ Virum! O Sacerdotem omnibus seculis prædicandum, cui ad præmiorum gloriam cumulandam vitæ perfectio angelicam peperit obsequelam! Quod etsi mirum, dignum tamen maxime videtur & justum; quia ejus * conversatio peculiaris inerat angelorum. Post hæc autem [de] possessionibus suis, ad quas ierat visitans, ad suam se patriam cum honore & prosperitate recepit.

IX.

[54] Operæ pretium est superioribus etiam illud adjungi, [Mancipiis ab avaro mangone sibi recusatis,] quod rursus per eum Dominus ad laudem sui nominis voluit operari. Quodam namque tempore, cum ecclesias suæ diœceseos pastorali officio circumiret, viamque salutis adnuntians, ad supernæ patriæ desiderium parochos excitaret, ejus videlicet amoris gratia pro solemni consuetudine descenderat in castellum, quod fere quatuordecim millibus ab urbe semotum, ab antiquitate gentilium de Fano Martis adhuc tenet vocabulum: ubi cum pro gerendis rebus ecclesiæ aliquamdiu moraretur, forte quemdam negotiatorem audierat captivos pueros per eumdem locum in vinculis ducere venumdandos: quorum sane misera conditione pulsatus, ipsum mox negotiatorem coram se adesse præcepit, eumque piis ac benesuadis precibus æstimans emollire, humiliter obsecravit, ut, ob amorem Domini omnium redemptoris, miseros relaxaret, ac mercedem compendii cum certa spe in tremendo judicio expectaret. Miser vero vacuus pietate, servus avaritiæ adversus Episcopum nequaquam erubuit nares contrahere, & quod petebatur, impudens abdicare. Quid ergo ad hæc Præsul faceret? Qua via miseris subveniret? Eluctari non poterat obstinationem & pertinaciam mercatoris, ita videlicet vitiorum, ut opum contagione scatentis. Ceterum nulla spes pecuniæ sibi ad præsens, unde posset redimere, suppetebat, quam exhaustam penitus atque consumptam in his & aliis hujusmodi usibus profluus erogator habebat.

[55] [divinitus obtinet libertatem.] Divina vero pietate confisus, de more oratorium petiit, soloque prostratus, Dei omnipotentiam imploravit, ut, quos sæva in vinculis coarctabat venditoris ambitio, ejus miserationis solveret magnitudo. Nec certe oratio sancti Pontificis esse potuit otiosa, quæ de pleno charitatis fonticulo emanabat: nam divino nutu variis curarum æstibus mercator affectus, diversorium subiit dormiturus; defessosque vix parva quiete resolverat artus, cum rei miro eventu divinitus absoluti pueri evaserunt, raptimque ad ecclesiam convolantes, sui Redemptoris se conspectibus obtulerunt. Ut autem expergefactus abesse respexit, quos paulo ante carcerum custodiæ mancipavit, illico sese * vociferans, rem de parte curtatam ac spem quæstuariam retrocedere suspirabat; imo & (quod verum fuerat) sancti Gaugerici meritis absolutos conquerens, clamitabat. Unde cito ad ecclesiam cum maximo querelarum pondere currens, eos nimirum in conspectu Præsulis de sui absolutione reperit exultantes, quos paulo ante tenebat in vinculis lacrymantes. Verum miser quod noluit præstare spontaneus, Dei tamen operante clementia, præstitit vel invitus. Hoc autem a sancto Episcopo præter multa ædificationis consilia etiam singulare avarus audivit, sed fortasse non credidit: Quia dare, habere est; tenere vero, jam nec habere.

X.

[56] Interea vero beatus Pontifex ætate senescens, vitæque præsentis occubitum imminere prænoscens, [Morti propinquans, locum sepulturæ coëmit & parat,] sepulchrum sibi cum summa diligentia providere curavit; & cum adhuc salutis integer viveret, sacrum suæ dormitionis mausoleum digno & competenti ædificio titulavit; quia nimirum, ut se haberet philosophorum sententia, mortis meditatio est tota sapientum vita. Nam prope mœnia civitatis, ab ortu videlicet solis, mons quidam in sublime porrigitur, ex omni parte tunc temporis saltuosus; olim vero, juxta relationem veterum, nefariis dæmonum cultibus mancipatur: ipsa etenim species rerum & quædam vestigia, quæ etiam adhuc cernebantur, errorum, fidem dabant non modicam testimonio fabulonum, qui eum astruunt Bublemontem composito nomine appellatum, vel a bubus utique, vel etiam ceteris animalibus, quæ immolabantur sacrificiis idolorum. Hunc siquidem locum suæ sepulturæ commodum Præsul prævidens, adamavit, & a suo quodam Burgario a, qui eum possederat, numerata pecunia comparavit, patriarcham scilicet imitatus, qui emerat ab Ephron speluncam duplicem in possessione sepulchri b.

[57] Quem etiam novare & meliorare disponens, conductis operariis, [fundata ibi basilica cum cœnobio, cui fratrem suum præficit.] lucum succidit, ferarum latibula & dæmonum fana subvertit, omnique spurcitia & impietate supplosa, in supercilio basilicam fabricavit; quam denique ex rebus propriis c pro opportunitate dotatam in sanctorum Confessorum Medardi & Lupi, quorum semper reliquias speciali more secum portabat, honore & memoria consecravit; & constitutis fratribus in perpetuum servituris fratrem suum Landonem abbatem d præfecit. In qua nimirum basilica, ut longe ante provida meditatione disposuit, monumentum sibi de novo & exquisitissimo lapide fecit excudi; &, quomodo adhuc apparet cernentibus, in subterranea cryptula pulchre & artificiose composita collocavit e, illud quidem Davidicum commemorans: Hæc requies mea in seculum seculi; hic habitabo, quoniam elegi eam. Postea vero suos non tam imperio coarctavit, quam prece blandissima & fraterna monitione petivit, ut post naturæ vinculum dissolutum, cum de labore hujus vitæ migraret ad sabbatum *, in hoc quasi quodam terræ matris gremiolo non ejus gravarentur sepelire corpusculum, eo usque corruptibiliter dormiturum, donec, vocante Domino, resurgat incorruptibile ad sabbatum sabbatorum.

XI.

[58] Cum nos hactenus de Patris nostri gestis illustribus, dumque de sacris virtutum miraculis, Domino tribuente, [Tandem senio morboque deficiens,] prosavimus, bene profecto & prospere cum pace ventorum nostra navigavit oratio, nihilque scopulosum incurrens, jam pene portum attigit absque periculo. Nunc autem quoniam eo ventum est, ut ejusdem defectum aut obitum narrare cogamur, Austro surgente, tempestas oboritur, atque importuosi littoris æstus naufragium comminatur; cum vix sine lacrymis valeam explicare fractum illud margaritum mirabile, quod Spiritus sancti gratia radiabat & lumine, totamque Christi Ecclesiam suo decorabat honore. O certe irrecusabilis necessitas mortis! O sæva & inevitabilis conditio universis! Flavit auster, & lilium sensim in pallore migravit; quia videlicet omnis caro fœnum, & omnis gloria ejus tamquam flos fœni. Noster quidem Pater tam senectute, quam morbo confectus, diem suæ vocationis ultimum expectabat, & sicut cervus ad fontes aquarum, ita semper ad Dominum sitibundus anhelans, inter ceteros divini ardoris affectus aiebat: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! Habitavi cum habitantibus Cedar; multum incola fuit anima mea. Et rursum: Quando veniam, & apparebo ante faciem Dei? Qui nimirum in lecto decumbens, etsi fractis viribus corporis deliquescens; morbos tamen & annos fortitudine mentis evincens, incentivis adstantes affatibus infatigabiliter ad hereditatem cælestis patriæ invitabat, & usque ad expirationis extremum a sanctis exhortationibus non cessabat.

[59] [concinentibus angelis; exspirat.] Suam ergo ecclesiam XXXIX annorum curriculo felix Episcopus feliciter gubernavit, mundoque calcato, senex emeritus, vetus hospes, plenus dierum, dans pacem filiis, & vale ultimum dicens, carnis vinculis absolutus, tertio Idibus * Augusti inter manus plangentium expiravit, ad magnum utique patrem familias Jesum Christum ab angelis deportatus, & in thesauris supernæ civitatis Jerusalem cum Sanctorum cœtibus aggregatus, angelorum videlicet consors, Patriarcharum æqualis, Prophetarum concivis, Apostolorum socius; cohæres Martyrum, par Confessorum, comes non discolor Virginum candidarum. In cujus vero transitu religiosi viri, qui aderant, voces in cælo psallentium audiebant atque lætantium; quia revera dum corpus exanime in terris homines condolebant, in cælo certe angeli triumphatricis animæ reditu exultabant. Ceterum non potest facile æstimari, quanta virorum ac mulierum ex diversis partibus ad obsequium funeris multitudo confluxit, quantæque devotionis studio exequiarum solemnia communis universorum pietas celebravit.

XII.

[60] [Maximo deinde omnium luctu & concursu] De sepulturæ vero judicio aliquantisper subcrepuit controversiæ murmur in populo: quidam enim dicebant, satis indignum posse videri, si privaretur ecclesia * sui sacri tumulo Sacerdotis, cujus vitæ & conversationis insignibus coruscabat exemplis, munita præsidiis, illuminata doctrinis. Quidam autem e contrario, quorum mens sanior fuerat, offensam Dei & Præsulis verebantur; si, quod Vir sanctus disposuit, irritum haberetur. Qua vincente sententia, tota in unum ecclesia conglobatur; corpusque ferentes ad præfatam supra montem basilicam, cum magno sed pio funebritatis obsequio psallentes & flentes, pariter prosequuntur. Porro quam carus extiterat, ipso mœrore funeris indicatum est; cum magni ab omnibus penderetur aut cervices feretro subjectare, aut oscula figere, sive etiam manus propius admovere. Omnes pie plorabant, & inter lacrymarum stillamina crebris singultibus psalmodia * collidebant: nam cum scirent, ab exilio recessisse ad propriam regionem, recepturum utique sempiternam pro duplicatione talenti mercedem; non poterant tamen se continere quin flerent; quia videlicet fidei murum doloris aries quatiebat; & quas spes resurrectionis lacrymas inhibebat, condomesticæ caritatis affectus & repentinæ orbitatis calamitas extorquebat; quod vero genus lamenti licet religioni interpretandum sit; tamen vereor explicare, ne si cicatricem vulneris, quod in patribus ante curatum, mentione exulcerem, nunc quoque filiorum animos innovato dolore perturbem.

[61] [honorifice sepelitur loco, quem ante paraverat, & postea ornavit miraculis.] In illo autem sarcofago, quod ipse sibi beatus Pontifex suis in diebus excidit e saxo, cum odoramentis aromatum posuerunt, & sub ipsa cryptula, quam supra diximus, prout ipse monuerat, honorifice tumulaverunt. Qui locus postea Mons sancti Gaugerici, mutato prisco nomine, nuncupatus, a fidelibus Christi plurimum cœpit amari, incoli, multimodis rebus augeri, religione ditari, magis magisque regum munificentiis exaltari: denique in perenni sancti Patris memoria solemnibus nundinis dedicatus f, a frequentatione mercantium longe lateque vulgatus, adusque terras ultimas propagato nomine, innotescit, urbemque Cameracum, cui confinialis adhæret, ante ignobilem & obscuritate contractam, participato postmodum piæ nobilitatis præconio, ubique gentium procul extendit; cui inenarrabile est quantum gratiæ naturalis conferat & decoris; cum præter multa venustatis insignia ita promineat apice speculari, ut undique circumspicientibus ultra multa millia nihil sit obvium, nec turrita ipsius ecclesiæ * sanctæ, quæ ad occasum in urbe se subrigit, altitudo liberum & supervagantem offendere possit aspectum: ubi nimirum sancti Viri meritis aspirantibus, miracula crebra geruntur cunctisque recte ac pie petentibus divina beneficia commodantur, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est laus, honor, & virtus, & gloria cum Patre & Spiritu sancto in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Burgarius, id est villicus; ut hunc ipsum citans locum interpretatur Cangius.

b Abrahamum indicat, de quo consule Geneseos cap. 23 & 25.

c Ex rebus propriis. Vides, nullum hic fuisse locum thesauro Clothariano, quem tamen aliqui ad hunc usum a S. Gaugerico impensum scribunt.

d Nomina abbas, monasterium (ut infra & in Chronico Cameracensi sæpius recurrit,) Fratres, occasionem præbuisse videntur inferioris ætatis auctoribus, quos recens Gallia Christiana tom. 3, pag. 73 secuta est, asserendi, basilicam hanc S. Gaugerici monachorum olim fuisse Ordinis Benedictini; verum eadem omnia nomina nimis in Glossario Cangiano æquivoca probantur, quam ut ex iis solis id confici possit. Ergo Aubertus Miræus in Chronico Belgico ad annum 624, de S. Gaugerico & eadem basilica sic pronuntiandum putavit: Cameraci in colle, ubi nunc arx a Carolo V imperatore 1540 structa visitur, basilicam construxit (Gaugericus,) ADDITO CLERICORUM COLLEGIO; quod S. Gaugerici fundatoris sui cognomen postea assumpsit; & arci locum cedens, sedem in media urbe nunc habet. Eo quoque inclinare videtur ejusdem ecclesiæ Canonicus erudite quidem, sed & modeste, ut assolet: An monachi, inquit in hunc locum, fuerint isti Fratres, an vero clerici communiter viventes, ambigitur. Tum post argumenta ex hoc nostro auctore etiam in Chronico Cameracensi proposita pergit: In quo Chronico nulla monachorum mentio ante ætatem S. Autberti… Pro monachis unicus testis est sub finem seculi XII, cujus opus exstat Ms. in bibliotheca S. Sepulchri, & citatur a Gramayo in Cameraco suo lib. 1 sect. 5. Anonymi quoque fragmenta submisit; quorum unum sic habet: Notandum interea, quod beatus Gaugericus… illic ecclesiam sub honore & nomine beati Medardi construxit, ADUNATISQUE MONACHIS, fratrem suum nomine Landonem, abbatem illis præfecit. &c. Candida sunt hæc; sed & admodum sera. Multo junior Ferreolus Locrius in Chronico Belgico ad annum 594 ipsum insuper S. Gaugericum beati Benedicti regulam professum facit; sed credit nemo.

e Ad hæc iterum observat doctissimus Muttius: Ecclesiæ nostræ veteris schema habemus in tabula depictum. In ea locus tumuli notatur extra ecclesiam fere sub ipso arcu majoris portæ: illic ergo fuerit cryptula; & in ea, arca illa lapidea seu monumentum, quod nos, antiquis aris focisque inviti cedentes circa annum 1545, cum ceteris Patris nostri lipsanis in novam ecclesiam transtulimus, collocavimusque in crypta altera, post chorum; in quam etiam frequentissimus populus festis B. Gaugerici convenit, monumentum ejus veneraturus.

f

Hic denuo laudatus observator, Hoc, ait, nundinarum jus exprimit Privilegium Alexandri PP. III confirmatorium possessionum nostrarum, datum anno 1180: “In duobus festis B. Gaugerici a nona hora præcedentis diei & per totum festum diem usque ad crastinum, Teloneum Cameracen.”. Duo illa festa sunt, depositio XI Augusti & elevatio XVIII Novembris. Pridie harum festivitatum sub decantatione orationis dominicæ in Missa pulsabatur major campana, & exinde incipiebant liberæ nundinæ; in quibus a mercatoribus omnibus denarius pendenbatur ecclesiæ nostræ. Verum ex quo magis vigere cœpit ab anno 1245 Sancti Translatio, telonium rediit ad festum solum Depositionis; ut Muttius docet.

Vita liberque simul clauduntur fine secundus.
Denique de multis paucissima tertius addit
Thaumata [Note: ] [i. e. miracula] post obitum, præmittens prologon istum.

* pro Frontonis

* f. ei

* f. cæce

* i. e. requiem

* f. Idus

* nempe cathedralis

* f. psalmodiam

* sc. cathedralis

LIBER TERTIUS.

PROLOGUS AUCTORIS.

[Scriptor, Gerardo ep. præter spem convalescente,] Evolutis duobus libellulis, quibus Vitam perstrinximus magni ac beati Pontificis, restat, ut, sicut præmisimus, de miraculis, quæ meritis ejus post obitum divina pietas præstiterit, tertium componamus. Quorum quia multiplex copia & series materiosa succrescit; contraque meum ingeniolum in superiori labore consumptum, penitus exaugescit *, recte arbitror meæ parvitati consultum plurima præterire, & de paucis etiam quæ placentiora sunt, breviter annotare: ut hoc modo videlicet & lectoris benevolentiam promissi muneris executione reficiam, & domino *, qui ad hæc me impulit, officiosus existam. De cujus sane infirmitate recenti adeo totus & dolore contabui & timore obrigui; ut in his duobus fere mensibus mei etiam pene immemor, & stylum & tabulas abhorrerem, nullique studio, præter luctum & lacrymas, indulgerem. Quid enim serium inter crebra suspiria cogitare, quidve stylo vel animo poteram imperare, cum meum seniorem * charissimum post diuturnos febrium æstus etiam intolerabilis morbus, latine quidem carbunculus sive furunculus, anthrax vero Æolice dictus, arripuit pedemque phlegmonicum tantus timor & ardor invasit, ut medici desperantes, crescenti periculo obviare non possent; atque inter prognosiæ argumenta * decepti, nobis de vita consulentibus, de morte finitima susurrarent. Nunc autem quoniam erysipelata turgido a præter spem sensim resoluta, saniem puncto ulceris rheumatizat b, nosterque Ezechias protelatus, ad vitam, sola Dei misericordia protelante, repassat *, longe pulso mærore, repletum est gaudio os nostrum & lingua nostra exultatione.

[62] Itaque jam pristinæ nobis revocandæ sunt vires, acuendus est stylus, animusque, qui diu obtorpuit, [opus interruptum resumit.] excitandus; ut quas timor invexit, morarum dispendia corrigamus. Reparatur etenim spes quidlibet ultra vires audendi c, [&, quo caret infirmitas, officium usurpandi; cum mihi meus (Deo gratias) de gravi valetudine redditus vivat adjutor, cujus instinctu laborem susceptum percurrere non recuso. Porro cujus benevolentiæ complacere desidero, ita quod præcipit, etiam in rebus difficillimis, pronum &, ut ita dicam, voluptuarium sentio; ut in celeritate parendi nec meditationem difficultas interpolet, nec currentem calamum mora retardet. Sed ad hæc accedit; ut quidquid mea imperitia fuderit vitiosum, ejus spectata prudentia reddat acceptum, supervacua resecans, hiantia supplens, errata castigans. Quo nimirum penitus explorante, &, ut assolet, subtiliter elimante, nihil est profecto, quod vel adversi judicis unguem debeam formidare: non solum enim inter divinæ philosophiæ principes excellentibus vitæ meritis obtinet prioratum; verum etiam inter eruditissimos nostri temporis mundanarum palmam possidet litterarum; sane qui & assiduitate legendi, & diuturno studio meditandi bibliothecam utriusque generis in amplo promptuario pectoris memoriter collocavit. Tanto igitur adminiculo incumbentes, ad propositum revertamur, & ne in digressione Prologus modum videatur excedere, suscepti operis tramitem prosequamur.

Tertius hic titulos præordinet… * libellus.

ANTIQUA DIVISIO LIBRI TERTII IN CAPITULA QUATUOR.

[64] I. Ubi Bertoaldus successor episcopus a beato Gaugerico nocte per visum admonitus, [vetera capitula.] cubile suum deseruit; ibique altari erecto in ejus memoria, oratorium Domino consecravit.

II. Hujus oratorii situs ubi tunc temporis extitit, inculcatur.

III. Ubi etiam S. Gaugericus suo ædituo per visum apparens, furem ingressum ecclesiam intimavit; sed ut illæsum abire permitteret, monefecit.

IV. De villarum S. Gaugerici invasore Fulbodo, quomodo divina virtute reddere cogeretur.]

ANNOTATA.

a Erysipelata turgedo. Auctor ex substantivo Græco ἐρυσίπελας adjectivum componit Latinum erysipelatus. Est autem ἐρυσίπελας tumor ex fervente tenuique sanguine cum flavæ bilis permixtione existens, quem Latini sacrum ignem appellant.

b Saniem puncto ulceris rheumatizat, hoc est, saniem emittit per punctum sive exile foramen ulceris. Forte etiam primigenia lectio fuit, puncto ulcere.

c Hic deficit Ms. Preud-Hommianum: ibidemque finitur hujus libri Prologus in codice S. Sepulcri; at in codice ecclesiæ primariæ collegiatæ S. Gaugerici productior est & continuatur uti sequitur inter uncos [ ] appositos.

* i. e. deficit

* al. domno Gerardo episcopo

* i. e. dominum

* i. e. signa prognostica

* i. e. redit

*

Deest forte hosce

Tertius exequitur de multis pauca libellus.

CAPUT UNICUM.
Miracula post obitum Sancti facta.

EX MSS.

I.

Sepulto a Gaugerico patre sanctissimo, successit episcopus, nomine Bertoaldus, [Sanctus apparens successori] pastorali officio; sane virtutum dote magnificus & totus vir apostolicus, Francorum generis nobilitate præclarus. Hic profecto antecessoris cubiculum, ubi sanctam animam exhalavit, sibi dormitorium posse facere æstimavit; non lubricæ tamen præsumptionis errore, sed pio intuitu devotionis & gratiæ; certus videlicet, quia locum istum ludificator antiquus nocturnis præstigiis vexare non posset, quem tanti & tam venerabilis Viri obitus consecrasset. Lecto igitur beati Gaugerici dimoto, suum inibi collocavit; sed non diu pausare permissus, inconsultum piaculum expiavit.

[66] [jubet restitui lectum suum in cellam suam; quæ simul consecratur.] Quadam siquidem nocte, dum se sopori dedisset, apparuit ei sanctus vir Domini Gaugericus in visu, & tamquam de injuria leniter conquestus, hujusmodi promulgavit affatum: Hoccine, dilectissime fili, hoccine in me facere debuisti, ut de familiari cubiculo lectulum nostrum exturbares, tuumque protinus intromittere festinares? Tuam, quæso, fili mi, muta sententiam, & hanc mihi exhibe caritatem & gratiam, ut aliorsum tibi cubiculum quærens, ab hac cellula secedas, nostræque conversationis habitaculum in memoria nostri nominis manere permittas. Ille perterritus, cum se ad pedes ejus provolveret, suæque præsumptioni veniam flagitaret, inter has preces evigilans, reatum illico recognovit; &, ut erat admonitus, quo citius potuit, digna satisfactione correxit. Lecto etenim quem sibi straverat, propulsato, cubile sanctissimum quasi a sordibus emundavit, &, prout decuerat, erecto altari, positisque Sanctorum pignoribus, sancti Patris nostri memoriæ in perpetuum consecravit; ubi usque in hodiernum diem sacrosancta Mysteria celebrantur, nec non Christo quotidie fidelium Christianorum vota solvuntur.

II.

[67] Ubi vero tunc temporis hujus oratorii extitit cella & a quo postmodum vel cur narratur eversa; [Hujus cellæ seu oratorii situs pristinus,] necessarium duximus b scire volentibus inculcare; ne forte possint delinquere falsæ opinionis errore. Adhuc namque multos novimus superesse, qui eam usque ad tempus Rothardi c, qui ei successerat vigesimus quintus, perhibent se vidisse, beatæ videlicet Mariæ templo cohærentem contra Aquilonem parieti, parvo quidem & humili tecto, acclinem; sed cleri ac populi celebri frequentatione sublimem. Porro vir Domini Gaugericus non procul a matre d superbis in ædibus (ut nunc plerosque cernimus) habitabat, verum semper aut in ecclesia aut juxta ecclesiam versabatur; beatum videlicet Vedastum, cui quartus successerat, imitatus; qui juxta ecclesiam quoque Atrebatensem contra Austrum pari diversorio utebatur, de quo visa columna lucis ad cælum usque pertingens sancti patris exitum designavit e.

[68] [ac deinde mutatio.] Verum quia pontifex iste Rothardus in ipso monasterio cryptam facere disponebat f, & hoc sine demolitione supradicti monasterii nequaquam fieri posse cernebat; cum multa quidem formidine & lento consilio cellulam fregit, & dehinc opere consummato, altare quod intra muranum g ambitum cryptæ erat, servavit: tamen ne obstaret intrantibus, aliquanto amplius in orientem submovit. Postea vero domnus Gerardus episcopus, qui huic tertius, donante Christo successit h, quoniam principali cathedræ parvum & impar ædificium arbitratus est, caput ejusdem monasterii i cum crypta pariter fundens k, ut apparet hodie cernentibus, nobiliter innovavit, ipsumque altare patris nostri sanctissimi Gaugerici ad dexteram partem altaris sanctæ Mariæ, ubi a senioribus primum fuisse acceperat, reformavit.

III.

[69] Tempore m etiam præcedenti, quoniam sancti Viri memoria fragrantiam longe lateque dulcem spargebat, [Iterum apparens Sanctus, furem prodit sepulcri sui.] innumerabilis multitudo fidelium ex diversis regionibus diversa dona ferentium, ad ejus sacrum tumulum confluebat, multique villas & prædia, multi utriusque sexus mancipia, immo & alii alia ob animarum remedia solemni liberalitate tradebant. Sed unde solent boni proficere, inde sæpe improbos cæcitate mentium videmus devigere *. Nam quadam nocte, cunctis quiescentibus, fur nomine Launericus, instinctu diabolico monasterium illud ingressus, ex his, quæ a fidelibus collata erant, clepere aliquid gestiebat; cum idem vir Domini Gaugericus a somno custodem ecclesiæ Baudegisilum excitavit. Expergiscere, inquit; & quem furem inveneris nostram memoriam violantem, misericorditer corripe; & quæ molitur auferre, receptis, impunitum abire permitte. Ad hæc Naofilax n properato consurgens, juxta Viri Dei sermonem reperit furem onustum; sed quæ ferebat, ereptis, prout monitus erat, impunite dimisit elapsum.

IV.

[70] Quid vero sit gestum in vicinia civitatis Sessonicæ *, [Villarum ejus ecclesiæ violentus invasor] cum sit dignum miraculo, nolumus præterire, futurum videlicet cunctis divinæ correctionis exemplo, quorum effrænis in rebus Ecclesiæ subtrahendis fervet ambitio. Nam degebat in modo dicta civitate tyrannus Fulbodus nomine, tam divitiis quam genere pollens; sed degener mentis, & alieni appetens; qui villas tres beati Gaugerici, Clamentiacum, Guneum atque Banniolum o, quoniam in ipso territorio suis prædiis cohærebant, suis etiam possessionibus jungere misera cupiditate præsumpsit. Ad quem si qui ex fratribus interdum questum de injuria mitterentur, statim eos aut foribus arceri jubebat, aut, nisi effugerent, supplicium minabatur. Unde fratres pariter divinum præsidium præstolantes, hujus tandem consilii sententiam decreverunt, ut illuc corpusculum sancti Patris deportarent, sicque fortassis audacius clamaturi, illius sævitiam temperarent.

[71] Quod factum mox ut miser accepit, turbamque venientium eminus deprehendit, [cogitur divinitus restituere.] cœpit amplius solito insanire, verbis atrocibus frendere, minis augescere; cum subito inter ipsa convitia manifesto Dei judicio velut epilentico * morbo percussus, in terra procubuit, oculosque invertens morientium specie, in voce & sensu omnino defecit. Ad quem illico uxor consternata cum servis adcurrens, quia divinæ iræ ultionem advertit, impatienter id ferens, querulos ejulatus agebat, virique præsumptionem accusans, justæ vindictæ compendia allegabat, quod non solum proprio non contentus, aliena appeteret; sed & (quod gravius est) servis Dei sanctique Gaugerici verbera intentaret. Sed, Domino miserante, paulo post de gravi spasmo resurgens, mox ut oculos aperire & linguam potuit in verba movere, incredibili pœnitudine ductus, ad feretrum Sancti, quem offenderat, se bajulari præcepit, villisque redditis, reatus sui veniam postulavit. Sic Patris nostri meritis vitæ medicinam adeptus, postea plures duxerat annos; sed quia non fuerat ex integro sospitatus, notam sui criminis suomet opprobrio testabatur p.

ANNOTATA.

a Hoc miraculum transtulit auctor ex hac Vita in Chronicum suum Cameracense lib. 1, cap. 13.

b Hæc, ut monuimus, explicationis gratia veteri narrationi de suo adjicit auctor noster; quia mutata jam erant omnia.

c Rothardus obiisse scribitur anno 994 vel sequente, cum sedisset annos circiter octodecim.

d Non procul a matre, id est ab ecclesia matrice seu cathedrali, quæ est S. Mariæ Virgini Deiparæ sacra.

e Ut vide apud nos in Actis S. Vedasti die 6 Februarii, vel Chron. Camerac. lib. 1, cap. 9.

f Monasterium hic appellat ipsam ecclesiam cathedralem; cryptam vero oratorium seu sacellum subterraneum, qualia etiam nunc multa visuntur.

g Muranus, adjectivum a muro formatum.

h Gerardum I intellige, qui Rothardo post Erluinum successit anno 1013, & sub quo hæc Vita scripta est.

i Caput monasterii sive ecclesiæ est ea pars ecclesiæ, in qua erigitur princeps altare.

k Cum crypta pariter fundens, id est confundens, ut apparet, & in unum redigens ædificium, cryptam & caput monasterii. Addit Cl. Muttius: Restaurationem ecclesiæ a Gerardo factam narrat ex professo Chronicon lib. 3, cap. 49, & dedicationem refert ad XV Kal. Novemb. Concinit Martyrologium vetus Cameracensis ecclesiæ ad eamdem diem: “Cameraci, dedicatio majoris ecclesiæ in honore sanctæ Mariæ Dei Genitricis & omnium SS. facta a Gerardo ejusdem urbis episcopo, ubi plurimorum Sanctorum corpora, quorumdam vero reliquiæ interfuerunt”. Altaris S. Gaugerici (de quo mox agit Vita nostra) dedicatio ad XII Kal. Novemb.: “Dedicatio altaris Sanctorum Confessorum Gaugerici, Vedasti, Autberti, Vinditiani, & omnium Confessorum, quod fitum est in sinistra parte ejusdem (majoris) altaris; ubi etiam idem B. Gaugericus in carne adhuc vivens locum quietis sibi adoptaverat”. Vides, hic agi de altari, quod erectum fuerat in humili cella ad Septemtrionem, ut supra dicitur. Ne ergo dubites de loco hujus altaris; licet in textu Vitæ legas illud “ad dextram partem altaris S. Mariæ”; Martyrologium vero illud “in sinistra parte (majoris) altaris” collocet: hæc enim pro diverso respectu diversa sunt; prout nempe stans in summo altari vel ad altare se vertit, vel ad populum.

m Hic redit auctor ad veterem narrationem prototypi sui; quam obiter tangit in Chronico lib. 1, cap. 15.

n Naofilax pro naophylax, quæ vox Græca significat ædituum, seu templi custodem.

o Etiam nunc in locis hisce collegio Gaugericiano, etsi multa passo, census ac plura jura superesse audio.

p Huc usque tantum pertigisse narrationem primigeniam hujus Vitæ, cetera vero, quæ hic sequentur, esse posterius ab eodem auctore ex Chronico suo ad hanc Vitam adjuncta, ostendimus in Commentario prævio num. 13 & seqq.

* i. e. deficere

* vulgo Soissons

* lege epileptico

APPENDIX AD LIBRUM TERTIUM
ex ejusdem auctoris Chronico Cameracensi & Atrebatensi in antiquis Vitæ hujus exemplaribus posterius adjuncta.
Miracula recentiora præcedentibus.

[Energumenus ad ejus tumulum liberatus, ibi servire statuit;] Quædam, quæ jam ipse juvenculus in ipsa beati Gaugerici ecclesia in hodierno tempore vidi a, annectere ratum duxi. Præter quamplurimos namque utriusque sexus phreneticos, quos illuc videram sospitatos, unum seorsum dicam, cui nullum præ nimietate furoris æstimo comparandum: ipse namque ore spumans, dentibus frendens, licet manus post terga revinctus, & a suis misere cæsus, vix tamen teneri poterat, quin ex totis viribus omni bachaniæ * imperterritus, diabolo violentiam suggerente, vacaret; semper enim illicita loquebatur derepente insiliens in homines incautos, plerumque mordebat. Ad monasterium vero beati Confessoris magna difficultate perductus, non minus per aliquot dies sævire videbatur; ita ut nemo se obvium illi dare auderet. Nec longum tamen, pio intercedente Patrono, a superno medico misericorditer visitatus, sanæ & integræ mentis opem recepit, suisque cum gaudio ad sua reversis, ipse Gerardus (hoc enim illi nomen erat) in monasterio, Deo & suo sanctissimo Confessori famulaturus, manere æstimavit.

[73] Ubi cum diu summa devotione familiariter deserviret, [postea discedere volentem absterret Sanctus apparens;] contigit ut eum quadam die gratia visitandi paternam coloniam invitaret: ad quam cum tenderet, nec longe quidem adhuc distans, sacerdotem canitie decorum, vultu habituque venustum, ut ipse referre solebat, obvium habuit; qui eum interpellans verbis hujusmodi, Quo tendis, inquit? Et ille: Jam dudum est, domine mi, quod sanctissimo patri Gaugerico pro collatis beneficiis deservio; nunc autem parentes quid faciant visitaturus, ad patriam remeare exæstuo. Melius est, inquit, ut maneas, ne forte collati beneficii videaris ingratus.

[74] Hic autem, contemptis * paternæ gratiæ affectibus, [sed hic pertinax in proposito dirius corripitur a dæmone,] datos postponens monitus, dum paululum procederet, mox multo pejus, quam antea a dæmonio corripitur; adeo videlicet dementatus, ut occurrentes sibi quosque lapidare prorsus intenderet. A multis vero non facile captus, loris nexus, ad monasterium iterum attrahitur; & quia contra fidem Catholicam convitia, diabolo doctore, jactabat, nunc minis funditur, nunc flagellis quatitur; nemo tamen rabidi oris falsificam garrulitatem compescere potuit; donec inter flagella & vincula ante sancti Viri sepulchrum prostrato ex lassitudine somnus obrepsit.

[75] [donec iterum ad Sancti sepulcrum liberatur.] Qui cum vero post aliquantulum expergefactus surrexisset, mox divinitus mente recepta, cunctis admirantibus & præ gaudio illacrymantibus, cum magna confusione pudoris ante sepulchrum prosternitur, confessus culpam, veniam erroris deprecatur. Denique compos animi omnino effectus, monasticis se obsequiis fideliter mancipavit, non ausus quoquam ultra secedere; donec post multum temporis a fratribus sumpta licentia, Romam obtinuit pergere. Notandum vero, beatum Gaugericum procul dubio extitisse; eum scilicet sacerdotem, quem illi paulo ante diximus occurrisse.

[76] [Ad eumdem tumulum sanatur paralyticus.] Est adhuc homo in monasterio serviens, Hildebertus nomine, quem post longam ægritudinem meritis sancti Viri sospitatum cognoscimus. Hic nimirum per totum anni circulum, nescio cujus generis morbo, adeo angebatur, ut maxima parte corporis præmortua, circa humanorum usuum studia nullo officio fungeretur. Hujus pro restitutione salutis pater in frequentibus medicorum conductionibus, portionem suæ substantiolæ, absque ullo profectu se erogasse dolebat; nec quid intenderet, reperire valebat. In hac itaque mœstificationis perturbatione solicito tandem occurrit sanum & salubre consilium; ut beati videlicet Gaugerici expeteret medicinale suffragium; sane ubi infirmi persæpe solerent arripere sanitatem, energumeni quique sive lunatici liberarentur. Statim ergo facta deliberatione, ægrotum vehiculo impositum ad monasterium attulit, ponensque ante sepulchrum, ipsum quidem, si saluti redderetur, obsequiis beati Gaugerici in perpetuo mancipandum devovit. Cur producam sermunculum? Paululum jacuit; divinæ medelæ adeptus est gratiam, pro tantique beneficii compendio, monasticis usibus deserviens, postea in monasterio conversatur.

[77] [Exstinctum incendium; depulsa febris.] Anno Dominicæ Incarnationis septingentesimo septimo Idus Julii b oborta est in ista civitate vasta pestis incendii, quæ jam civitatis magna parte combusta, furentibus siquidem flammis, ventis agitantibus, invalescens, ad domos etiam prope sancti Viri monasterium sitas usque pervenerat, ac inevitabiliter porrectas edaci populatione involverat. Jam vero majoris metus causa de suspecta templi conflagratione exoritur: non enim fortasse dubium quin si proxima domicilia cremarentur, ipsum & monasterium igne raperetur. Flammis autem invalescentibus metus amplior incubuit, globisque volantibus, totus tam populus quam clerus, sublato in cælum clamore, infremuit; moxque duo ex clericis ex sententia ceterorum, sanctum sepulchrum celeriter adeuntes, præsumpta quidem de timore audacia, thecam argenteam sanctissimi corporis extrahunt, cursimque tollentes, flammis furentibus obviam ferunt. Statim ergo divina clementia operante, meritisque sancti Viri suffragantibus, ita totus ignis submisso furore obtorpuit, ut rorulento desuper imbre respersum æstimares. Multa etiam occurrunt referenda; sed angusta brevitas libelli non patitur. Quid vero de multitudine diversorum languentium loquar, qui illuc quotidie confluentes sanitatem recipiunt? Quid hæc dicam; cum amplius visu quam dictu semper appareant? Nuper sane & meipsum febribus intolerabiliter laborantem sospitati (Deo gratias) restituit c.

[78] [Berengarius ep. Cameracensis,] Congruum quoque, quamvis præpostero ordine d, annectere tamen ratum duxi e, quid pater beatissimus Gaugericus egerit cum Berengario, hujus Cameracæ civitatis episcopo. Hic Berengarius fuit ex nobili parentela Germaniæ ortus, sed & Ottonis imperatoris proxime consanguineus, qui quoniam magis secularibus, quam ecclesiasticis negotiis implicatus, per excellentis prosapiæ sublimitatem animum quodam pulsu jactantiæ attollebat, morum & vitæ oppugnationibus sumpto officio contraibat. Hic etiam tantæ feritatis extitisse dicitur, ut non modo lingua & natione; sed etiam moribus, populo suo barbarus esse videretur: quanto enim regii generis ei aspirabat auctoritas, tanto ferocior populum vexabat. Sæpe itaque partim propter ejus animi immoderatam levitatem, partimque propter civium repugnantium ferocitatem atque inobedientiam, inter se difficilis oriebatur seditio; aliquando vero intererat implacabilis congressio. Quod autem tantas infestationes edebat, quod tantas inquietudines irrogabat, hoc nimirum non potius episcopi quam insolentiis suorum civium possumus imputare, quos semper præ ferocitate inobedientes omnibus suis episcopis audivimus atque rebelles existere.

[79] Quodam vero tempore, cum in Germania, propter obsequium cæsaris profectus, [seditionem in se motam a civibus] aliquamdiu moraretur, interim cives una eademque voluntate collecti, facta unanimiter conspiratione, adeo sunt inter se constricti, ut Pontificem reversurum, negato ingressu, ab urbe excluderent. Qui cum, expletis rebus, sedem pontificalem repeteret, in ipso quidem reditu ei innotuit civilis conspiratio. Statim ergo, quia suos tam virtute quam numero adversus tanti populi turbam inferiores videbat, cum grandis ignominiæ probro, iter factum remensus, Brunonem f, tunc temporis monarchiam regni sub fratre tenentem aggreditur, suisque causis declamando prolatis, obnixe deprecatur, ut suo videlicet juvamine fultus, sedem clausam violenter possit irrumpere, debitamque ultionem pro accepta injuria in populo rebellante exerere. Nec difficile copioso impetrato exercitu, Arnulphum quoque Flandrensem Comitem adivit, villamque Lambras pollicitus, eum sibi consocium, imo & adjutorem adhibuit. Cives vero, eum tanto cum auxilio reverti comperientes, sibi consulere æstimarunt, longeque dissimulatis rebellionis motibus, absque suspicione ut veniret, nuntios ablegarunt. Cum suis itaque tantum, ceteris siquidem reversis, urbem est absque ulla difficultate ingressus.

[80] Nec multo post præ levitate suæ insolentiæ præfato Comiti Arnulpho, [tam immaniter ultus,] cujus auxilio urbem repetiit, villam Lambras, qua eum conduxit, VI reextorsit, minatus sane, quod si eam vendicare præsumeret, totas Flandras ei combureret. Præterea duas villas Coureng & Ferroras ab ecclesia sanctæ Dei Matris divulsit, & cuidam militi beneficiavit. Evoluto autem aliquo temporis intervallo, sibi a populo factæ dehonorationis reminiscens, socia agmina evocavit, civesque incautos subita incursione invasit, palantesque feriendo usque ad monasterium sancti Gaugerici persecutus est. Novum genus spectaculi: continuo namque armati limen sanctissimæ ædis absque reverentiæ modo irrumpentes, alios interfecerunt, alios truncatis manibus & pedibus demembrarunt; quibusdam vero oculos effodiebant, quibusdam frontes ferro ardente notabant. Deinde autem lanceas interfectorum & aliorum captas, sicuti furiosus erat, carpento ad cumulum imponi præcepit & ad infinuandam suæ ultionis atque victoriæ pompam, ad prædium suum, in villam videlicet, cui nomen Betendorth g, suis familiaribus mittere festinavit.

[81] Nec hujus pontificis factum desino demirari, qui templum beatissimi Confessoris violare non timuit, quem Walterus h castellanus, tiro i inhumanissimus, in simili negotio nostris diebus non revereri nescivit. Quadam namque die, alicunde cum suis veniens, duos fratres, [ut ne ecclesiam quidem S. Gaugerici revereretur,] Aldonem videlicet & Balduinum, sibi inimicissimos forte obvios habuit, moxque caballo, cui insidebat, calcaribus fosso, eos involans, hastaque dorsis pene contigua jam jam imminens, jam jam minitans, usque ad radicem montis fugientes persequitur distantes sane a monasterio fere novem passibus; videns autem eos effugio sanctissimi templi propinquantes, sanctumque Confessorem auxilio geminantes, sequi ulterius formidavit; tandem prorumpens in hac voce ait: Scitote, vos hodie mihi ereptos beati Gaugerici suffragio. Si ergo vir multæ immanitatis, ob amorem Dei & venerationem sui Confessoris inimicis parcens, habere tolerantiam didicit; quanto magis pontifex vel contemplatione sacerdotalis officii, quo fungebatur, debuerit?

[82] [ejus apparentis baculo percussus interiit.] Attamen quia tanto sceleri effugium aut latebram, vel aliquem pœnitentiæ modum non quæsivit, dignum sane compendium supplicii non longo post tempore solvit. Coloniam namque profectus, cum quadam nocte in lectulo pausaret, apparuit ei semivigilanti beatus Gaugericus; quippe visus eum pro admissis increpare baculoque, quem manu gestabat, postmodum graviter pulsare. Qui mox expergefactus, cum gravi planctu ingemuit, vocatisque cubiculariis, visionem in ordine pandens, casum sui periculi indicavit. Ex qua percussione aliquamdiu elaborans (certa res est) non multo post interiit, in basilica quidem sancti Gereonis k sepultus.

[83] [Series aliquot præsulum Cameracensium.] Ergo quia hujus Berengarii Cameracensis episcopi mentionem fecimus, ex occasione hujus cæteros post sanctum Vedastum nominatim adnectendos ratum duximus. Beato Vedasto successit Dominicus; Dominico successit Vedulfus; Vedulfo successit pater sanctissimus Gaugericus gaudiose nominandus; beato Gaugerico successit Bertoaldus; Bertoaldo Ablebertus; Ableberto successit beatus Autbertus; beato Autberto successit S. Vindicianus; S. Vindiciano Hildebertus successit; Hildeberto Hunoldus successit; Hunoldo Hadulfus successit; Hadulfo Trawardus successit; Trawardo Guntfridus successit; Guntfrido Albricus successit; Albrico Hildowardus successit; Hildowardo Halitcharius successit; Halitchario Theodoricus. Post hunc ecclesia tribus annis a pastore vacavit, contra canones tribus Clericis ab imperatore missis, scilicet Guntberto, Tetboldo, Hilduino. Quibus expulsis sanctus Johannes subrogatus; sancto Johanni successit Rotradus; Rotrado Dodilo successit; Dodiloni Stephanus successit; Stephano Fulbertus; Fulberto Berengarius, cujus mentionem supra fecimus; Berengario Engrannus; Engranno Ansbertus; Ansberto Wiboldus; Wiboldo Tetdo; Tetdoni Rothardus; Rothardo Erluinus; Erluino Gerardus; Gerardo Leitbertus; Lietberto Gerardus successit; Gerardo Manasses; Manassæ Walcherus; Walchero Odo; Odoni Burgardus successit l; Burgardo Liettardus, Liettardo Nicolaus successit, Nicolao Petrus, Petro Robertus, Roberto Alardus, Alardo Rogerus successit m.

ANNOTATA.

a Lege hæc eadem miracula in Chronico auctoris nostri Cameracensi lib. 2, a cap. 5, usque ad 8.

b Anno … septingentesimo septimo Idus Julii, habent duo Mss.; Baldricianum autem Chronicum: I. XXVII. Id. Julii; vetustissimus codex Vitæ nostræ Sansepulchrianus: I. XX. VII. Id. Julii, id est, 1020, VII Idus Julii. Hanc equidem lectionem ceteris præfero; quia sejungendo XX a VII, tollit ambiguitatem.

c Hic desinunt miracula, quæ vidit biographus. Dixi autem supra in Commentario hanc liberationem a febre tum accidisse, quando auctor Chronicum suum usque ad libri secundi caput septimum perduxerat, adeoque diu post editam Vitam secundam; quia cap. octavo ejusdem libri secundi, statim prosequitur, se quidem, pulsa febre, jam convalescere; nondum tamen redisse virtutem integram ad Chronicon ulterius tam plene scribendum. Hujus ergo, inquit, opusculi negotium stricto calamo interim prosequamur.

d Præpostero ordine; qui recentioribus antiquiora postponit: nam Berengarius, de quo hic agetur, sedere cœpit anno 956, ac sequente periit.

e Nota in hac transitione, quæ non est in Chronico, primam personam, ratum duxi: est enim evidens argumentum ad comprobandam eamdemomnino personam, quæ hanc transitionem cum subsequente miraculo in hac Appendice scripsit, & quæ sine ulla transitione anterius in Chronico lib. 1, a cap. 79 idem scripserat miraculum.

f Brunonem Ottonis imp. I fratrem, & archiepiscopum Coloniensem; de quo in Actis dicendum erit die, qua decessit, XI Octobris.

g Colvenerius in Chron. legit, Betencorth; sed Mss. nostra 3 præferenda putamus, ut villa quædam Germaniæ significetur longe diversa ab illa, quam quidam hic indicari putant in Cameracesio Betencourt.

h De hoc Waltero Castellano Cameracensi, & mali patris pejore filio, pluribus agit in Chronico a libri primi cap. 118.

i Tiro apud mediæ ætatis auctores sæpe hominem significat fortem ac militarem.

k Basilica sancti Gereonis martyris apud Agrippinenses dignitate proxima est metropolitanæ.

l Scriptum hic erat ad marginem: Huc usque prima manus. Scriptum ergo creditur exemplum hoc Vitæ secundæ tempore Burgardi seu Burchardi ep. Cameracensis, qui sedisse dicitur ab 1115 ad 1131. Massæus pag. 182 eum appellat Bocardum, & subdit: Sub quo incensa urbe per accidens, objectu reliquiarum S. Gaugerici extinctus est ignis.

m Sedit ab anno 1179 usque ad 1191.

* lege bacchaniæ

* Baldric. conceptis

DE S. GERARDO CONFESSORE
IN CASTRO GALLINARIO DIOECESIS SORANÆ IN ITALIA,

Anno circiter MC.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Publicus hujus Sancti cultus, sacræ reliquiæ, Acta, patria, & tempus, quo vixit, aut obiit.

Gerardus confess. Castro-Gallinario in diœcesi Sorana in Ital. (S.)

AUCTORE G. C.

Etsi apud Philippum Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ, aliosque Menologos nulla hujus S. Gerardi mentio occurrat, [Sanctus hic colitur Officio ecclesiastico,] tamen de legitimo ejus cultu satis securos nos reddit Officium ecclesiasticum, quo annua istius Sancti festivitas hac die in diœcesi Sorana jam ab immemorabili tempore celebratur. Ecgraphum hujus Officii proprii jam dudum Majores nostri Sora acceperunt. Ne quis porro de antiquitate & authentica fide illius Officii dubitet, ipse illustrissimus Hieronymus Joannellus, qui anno Christi 1632 cathedram Soranam moriens reliquit, ante Acta Sancti seu novem proprias Officii Lectiones ita testatur: In eadem sacristia (nimirum Castri Gallinarii, quod visitaverat, & in quo illud inter alia invenerat) conservatur in carta pergamena totum Officium hujus Sancti cum novem Lectionibus ad Matutinum; & quia in illis narratur ejus vita, ideo hic inserendas mandavi de verbo ad verbum, prout in dicto libello in carta pergamena exstat, ad futuram rei memoriam. Ita est Hieronymus episcopus Soranus.

[2] Laudatus illustrissimus Hieronymus etiam ex codice membraneo Castri Gallinarii totum istud Officium transcribi jussit in librum, [cujus authentica fides probatur.] qui Soræ in archivo episcopali conservatur, ut colligimus ex sequenti testimonio: Desumpta sunt hæc omnia ex libro in carta pergamena, in quo adest totum Officium dicti Sancti descriptum cum Antiphonis & hymnis propriis cum cantu firmo, & fuit dictus libellus restitutus R. D. Marco Monte de Albeto archipresbytero terræ Gallinarii hac die XV Maii MDCXXIII. Et in fidem ego D. Thomas Masius presbyter Soranus, Apostolica auctoritate notarius, ac cancellarius episcopalis curiæ, Soræ hic me subscripsi, meumque solitum signum apposui rogatus & requisitus. ✠ Loco signi. Deinde alteri novem Lectionum apographo, quod anno Christi 1683 ad nos Sora transmissum est, confirmationis gratia subjungitur sequens testimonium: Extracta est præsens copia a suo proprio originali libro, dicto camplone, existente in cancellaria episcopali Sorana, per me de verbo ad verbum, prout jacet, licet aliena manu, tamen mihi fida, & cum quo facta diligenti collatione concordat, salvo semper meliori. In fidem &c. Soræ hac die XVIII mensis Januarii MDCLXXXIII. Ita est Joseph Porretta, cancellarius episcopalis Soræ manu propria. Huic instrumento affixum est sigillum episcopale illustrissimi Thomæ Guzonii, qui anno Christi 1681 cathedram Soranam ascendit. Hactenus ea præmisimus ad probandam auctoritatem memorati Officii, cujus nunc aliquot hymnos & alia quædam propria oculis curiosi lectoris subjiciemus.

[3] [Officium istud præter hymnos ad Vesperas,] Hymnus in primis Vesperis ita habet:

Ecce Dei Confessorem
Personemus & favorem,
Qui meritis palatia
Conscendit ad cælestia.
Nunc venerantes ardua
Foveat Christi gratia.
Vir Dei clementissimus
Puerum quemdam liberat,
Qui suas vestes dentibus
Carnesque laceraverat.
Gerardum in solemniis
Pangamus cuncti gaudiis,
Cujusdam fratris clerici
Manum sanavit languidi,
Quæ sibi non profuerat,
Valentiam amiserat.
Cujus diem celebremus
Hujus aulam frequentemus,
Ut ejus interventibus
Sit regum Rex propitius.
Deo Patri &c.

[4] Hymnus vero ad Matutinum sic canitur:

Iste Confessor, socii, meritis almificus [Matutinum]
Omni laude collaudandus, regna qui cælestia
Vitam despuens præsentem penetrare meruit.
Reliquit namque patriam, mundi vana deputans
Caduca fore; penitus exultans animo
Sepulcrum Vir sanctissimus adiit Dominicum.
Alvernensi provincia ortus Vir sanctissimus
Cum labore sit confectus acri ex itinere,
Vir illustris Comini hunc suscepit hospitio.
Cum Vir Dei peregrinus spiritum emitteret,
Est ibidem tumulatus; super cujus tumulum
Requievit quidam somno compressus & anxius,
Quem Vir Dei mirificus impressit per tempora,
Mirabilia eloquens, narravit continuo;
Quæ Sanctus hic edocuit seriatim retulit.
Hujus nimirum meritis Reparator omnium
Pressos plurimos languore, febribus, & pariter
Providentia detentos condignanter liberat.
Ergo Dei confessorem Gerardum charissimum
Vero corde collaudamus totoque conamine,
Quoque nobis interventor existat perpetuus.
Gloria sit Deo Patri &c.

[5] [& Laudes,] Hymnus autem ad Laudes ita sonat:

Hymnum canamus, socii,
Devota mente seduli,
Festum Christi militis
Odis canamus consonis;
Qui spreto mundi principe
Christi ditatus munere
Per sacrosancta neumata *
Æterna tulit præmia.
Hunc Laurenti proceres
Rite sequuntur alacres,
Quos ille ductor ad æthera
… duxit cælitus.
Nunc Gerarde o inclyte
Nos adjuva precamine
Juncta caterva Superum
Pro nobis ora Dominum,
Ut tuis fulti precibus
Vitemus omne facinus
Mundi temnamus noxia
Cæli sequamur gaudia.
Laus Trinitati debita &c.

Hic idem hymnus in secundis Vesperis repetitur.

[6] Præter hos hymnos etiam in eodem Officio leguntur Antiphonæ propriæ, [constat Antiphonis & orationibus propriis, usitatis in diœcesi Sorana,] quarum prima ad Magnificat ita præscribitur:

Hinc Pater egregie possessor omnis gratiæ
Adesto tuis servulis, qui caruisti maculis.
O Gerarde sanctissime, Christi miles fortissime
Conserva tuos famulos, qui semper sanas languidos.

Huic Antiphonæ subnectitur sequens collecta sive oratio: Omnipotens sempiterne Deus, qui beati Gerardi confessoris tui nos solemnia venerari voluisti, plebem tuam concede ipsius interventionibus ab hostico spiritu erui, & tuæ magnitudinis indulgentiam promereri. Per Dominum nostrum &c. Orationem sive collectam istam sequitur Antiphona ad Benedictus, quæ exprimitur his verbis:

Ad te nunc sanctissime,
Confessor Christi fulgide,
Confugium assumimus:
Nam regnas in cælestibus.
Nos ergo tuere, quæsumus,
Ut tuis juvemur precibus.

Tum subjungitur altera collecta vel oratio hujus tenoris: Quæsumus, Domine, tuæ pietatis misericordiam, da nobis, ut qui beati Gerardi confessoris tui festivitatem gloriæ tuæ recolimus, ejus auxilio confoveri valeamus, ac perpetui nominis eloquia fideliter observare. Per eumdem &c. Denique in festo ejusdem Sancti legitur Missa, cujus introitus ita incipit: Os justi meditabitur sapientiam. Nescio, utrum alia propria in hac Missa recitentur, quandoquidem reliqua in apographo nostro desiderantur.

[7] [ubi etiam reliquiæ hujus Sancti publice honorantur.] Nunc breviter agendum est de sacris S. Gerardi reliquiis, quas plerasque in memorato Castro Gallinario conservari suspicamur, quamvis defectu evidentis notitiæ id de toto ipsius corpore confidenter asserere non audeamus. Saltem ibidem notabiles hujus Sancti reliquias honorari, supra laudatus illustrissimus Hieronymus Joannellus testatur his verbis: Brachium hujus Sancti est inclusum thecæ argenteæ noviter constructæ, quod ego Hieronymus episcopus Soranus in visitatione facta anno… mense… die… vidi, aperta theca. Exstat etiam & aliud argenteum brachium antiquum. Hæc omnia conservantur in sacristia parochialis ecclesiæ Sancti ejusdem terræ Gallinarii. Sed etiam sacra quædam istius Sancti ossa extra terram Gallinarii translata fuisse, discimus ex litteris nostris P. Joannis Francisci Vanni, ad quem Sora Ludovicus Bizzarrus mense Martio anni 1686 sic Italice scribebat: Soræ colitur festum S. Gerardi die undecima Augusti, eoque tunc confluit magnus numerus peregrinorum, qui adeunt ecclesiam Deiparæ Gratiarum in monte Sorano, ibique certatim anathemata offerunt, ut reliquias (nempe digitum) dicti Sancti venerentur. Hæc publica reliquiarum veneratio, aliaque hactenus relata, immemorabilem S. Gerardi cultum abunde ostendunt. Jam de Actis post hunc Commentarium edendis pauca moneamus.

[8] [Ex Actis colligimus, illum fuisse natione Gallum,] Habemus quatuor Actorum ac miraculorum exemplaria, quæ omnia ex codice membraneo Castri Gallinarii aut ex Sorano ejusdem apographo transcripta & ad nos transmissa sunt. Exemplaria illa secum concordant, si excipias nonnulla levioris momenti verba, quæ amanuensis suo arbitrio clarius exprimere voluit. Sic sanare ab ægritudine pro sanare a valetudine posuit, aliaque ejusmodi mutavit, in quibus nos primigeniam phrasim servabimus. At alter amanuensis nimis audacter & imprudenter patriam Sancti corrupit, & Alvernensem provinciam, ex qua S. Gerardus erat oriundus, in Ariminensem commutavit. Ariminum est nota Italiæ civitas; sed nullam hujus nominis provinciam novimus. Si itaque amanuensis ille nos fallere volebat, Alvernensem provinciam in Ariminensem civitatem mutare debuisset. Quod si id ignoranter & innocue factum sit, libenter hunc errorem ei condonabimus. Interea putamus, S. Gerardum illum, qui in aliis apographis, & etiam supra in Hymno ad Matutinum Alvernensi provincia ortus dicitur, natione Gallum esse, ac natum fuisse in provincia Alvernensi sive Arvernensi, quamvis R. D. Jacobus Branche inter Sanctos Alvernos vel Arvernos de S. Gerardo nostro non meminerit. Porro Acta illa, quæ in novem Lectiones distincta sunt, ut in margine notabimus, pauca admodum tradunt de gestis illius, quæ haud dubie Italis ignota fuerunt; verum sat fuse exponunt miracula, quibus Deus sanctitatem istius Peregrini manifestavit. Forte postmodum plura accesserunt miracula, quæ nos latent, cum nona Lectio in omnibus apographis nostris sit mutila, ut ex fine ipsius infra patebit.

[9] Ceterum ex initio Actorum præterpropter colligimus tempus, [& circa annum Christi 1100 in Italia obiisse.] quo S. Gerardus floruit & e vivis excessit: nam dicitur adhuc ephebus seu juvenis ad Campaniam Italiæ venisse ibidemque post moram quindecim dierum in Castro Gallinario obiisse tertio anno, postquam omnis spiritualis potentia, Spiritu Dei afflata, ad liberationem sancti Sepulcri sumpserat arma. At Christiani circa finem seculi undecimi præcipue arma sumpserunt ad liberandum sepulcrum Domini ex manibus infidelium, & anno Christi 1099 Hierosolymam armata manu interceperunt. Hinc non improbabiliter conjicimus, Sanctum nostrum, in peregrinatione Hierosolymitana, circa annum Christi 1100 vel ineunte seculo duodecimo ad Superos migrasse: nam eo tempore plurimi Christiani undique se conferebant Hierosolymam, ut sepulcrum Domini, quod diu sub potestate infidelium fuerat, devote venerarentur. Insuper hæc conjectura nostra confirmatur ex ætate Roffridi vel Goffridi, infra in Actis memorandi, qui anno Christi 1110 in cathedra Sorana sedebat, ut in Annotatis observabimus. Jam nihil superest, nisi ut fideliter exhibeamus ipsa Acta & miracula, eaque consuetis annotationibus illustremus.

[Annotata]

* id est nutus a voce Græca νεῦμα

ACTA ET MIRACULA,
auctore incerto
Ex antiquo codice membraneo, qui in ecclesia Castri Gallinarii conservatur, cum aliis apographis collato.

Gerardus confess. Castro-Gallinario in diœcesi Sorana in Ital. (S.)

BHL Number: 3430

EX MSS.

Lectio I.

Tertio anno a, postquam omnis spiritualis potentia, Spiritu Dei afflata ad liberationem sancti Sepulcri sumpserat arma, [Sanctus Vir ignotus moritur in Castro Gallinario,] Campanis applicuit oris quidam Peregrinus, tempore jam ephebus, Arvernensi b provincia genitus, gravi ex itineris incommoditate languore confectus. Cumque a quodam illustri viro in Castro, cui Gallinarium nomen est, fuisset susceptus hospitio, quinto decimo die, languore ingravescente, devotum Deo spiritum reddidit; sed cum, ut moris est, quæreretur locus, ubi sepulturæ mandaretur, respondit ille, qui tanto dignus fuerat hospite: Non est enitendum, fratres, non est laborandum. Notavit bonus Peregrinus trivium, quo suum vellet fodi sepulcrum. Itaque sicut fuerat revelatum, ab omnibus fere Castrensibus homo Dei honorabiliter est sepultus.

[2] [ubi a peregrino, cui apparuerat,] Elabentibus ergo viginti quinque annorum curriculis c *, in quibus certe locus ille infrequens fuerat & neglectus, advenit illuc ab Hierosolymis ad mortem usque febricitans peregrinus. Veniens igitur anhelus effectus, super sepulcrum hominis Dei forte incubuit, & repentino somno correptus aliquantisper quievit. Et ecce Servus Dei omnipotentis, qui dudum illic tumulatus fuerat, eidem in somnis apparuit, & per utraque tempora illum arctius stringens obstupescere fecit. Tanta igitur infirmus rei novitate permotus, tremebundus ad eum sic fari orsus est; Et quis es tu, inquit, qui me sic graviter constringis? Ad hæc ille, Gerardus, inquit, vocor, & hic, ubi jaces, habeo sedem, abjectam licet & vilem. Infirmus ad eum: Et quare ad ecclesiam, quæ juxta est, sedem tibi non delegisti? Hunc locum mihi, ait, a Deo paratum magis elegi, in quo, Christi gratia largiente, multa super infirmos beneficia ostendi; sed populus iste ingratus nullum pro præstitis beneficiis mihi honorem, nisi semel in anno exhibuit d. Hic dictis, iterum peregrinus obdormivit.

LECT. II.

[3] Nec mora venerabilis Servus Dei homini jam dicto iterum adstitit, [& quem mirabiliter sanaverat,] iterum illum per utraque tempora strinxit; ad quod factum miratus infirmus ab eo iterato quæsivit, cur se tam moleste jam bis coarctaverat. Et Christi Famulus ait: Dominus per me servum suum visitare te voluit, & a valetudine sanare, qua hactenus laborasti. At ille gratias agens pro sibi reddita sanitate, sic ait ad eum: Placetne tibi, domine mi, ut vadam & habitatoribus loci hujus Christi patefaciam magnalia? Et Domini servus, Vade, inquit, fidenter, & quæ vidisti, & quæ expertus es beneficia narra veraciter; quoniam Deus omnipotens tam mihi, quam duobus sociis meis, Stephano videlicet germano meo, & cuidam alio *, nomine Petro, hunc nobis locum contulit, & mirabilibus suis illustrare concessit e; quod jam certe divino munere plurimi febricitantes experti sunt. Sed postquam a languoribus fuerunt erepti, nihilominus ipsi & eorum concives permanserunt ingrati: unde commone illos, ut ab hac ingratitudine recedant, & beneficia Dei tota mente venerentur, & agnoscant; quod si contempserint, sentient in proximo pœnam, qui noluerunt cognoscere beneficia. Sed quoniam Deus noster magis vult veniam dare correctis, quam sententiam ferre puniendis, ecce ad virtutum cumulum & ad præsens hoc illis largitur beneficium, ut pestis, quæ jam sævire cœperat, desinat animalium.

[4] [sanctitas ejus manifestatur.] Hæc postquam dicta factaque sunt, homo expergiscitur, non jam infirmus, sed, ut Christi famulus promiserat Gerardus, validissime sanus. Cum igitur incolumis homo surrexisset a somno, obviam habuit quemdam Clericum, ecclesiæ, quæ in vicinia erat, œconomum, quem sic percunctatus est dicens: Dic mihi ergo, frater, si aliquis umquam in hoc loco sepultus est peregrinus? Et ille, Nuper, ait, frater, tres hic sepulti sunt viri, qui Jerosolymam erant ituri f. Cum nomina eorum perquireret, & ille penitus se diceret ignorare, peregrinus omnia, quæ in somnis viderat & audiverat, & quomodo mirabiliter a sancto Viro sanatus fuerat, seriatim retexuit: quæ videlicet clericus minime tacuit; sed concite domum revertens mirabilia Dei, quæ audierat, pariter cum peregrino populis enarravit. Currit propere omnis populus, viri cum mulieribus, senes cum junioribus; ab omnibus benedicitur Deus, & ab omnibus collaudatur. Hinc laudes resonant, hinc offerunt vota, promittunt donaria. Ex hoc igitur Servus Dei celebris est habitus, ex hoc a pluribus est frequentatus; & qui hactenus fuerat incognitus, factus est virtutum multiplicitate famosus. Unde factum est, ut infirmi, qui de proximis & de longinquis locis ad Dei Hominem concurrerant, ejus opem fide credula postularent.

LECT. III.

[5] Inter hæc quidam ex ejus oppidi habitatoribus correptus febribus cœpit tremere, [Crebrescente miraculorum fama,] pallescere, & quasi phreneticus insanire. Recordatus autem verborum, quæ dudum a peregrino audierat, illico ad Viri Dei Gerardi festinus contendit tumulum, &, accensis luminaribus, ejus suppliciter cœpit implorare suffragium. Mox autem a somno capitur, cui dormienti servus Christi Gerardus apparuit, & utrum dormiret an vigilaret interrogavit. Respondit ille, neutrum se facere, sed potius infirmitatis nimietate detineri; & adjecit Sanctus: Quænam est, inquit, hæc mulier, quæ assidet, & quid hic operatur? Infirmus, Mater, ait, domine, mea est, & mecum pariter venit tuam misericordiam supplicare. Et Sanctus: Recedat hinc procul, quoniam absque illius adminiculo divina juvamina promereberis.

[6] Hoc dicto, languidus iterum obdormivit; cui sanctus Vir iterum apparuit, [& infirmo quodam mirabiliter sanato,] & eum ex utraque parte frontis strictius coarctavit, & ad eum inquit: Sanus es sine dubio. Vade autem & perge quantocyus, & hujus municipii annuntia populo, quanta infirmitati tuæ omnipotens Deus per nostrum exhibuerit ministerium. Tu vero per gratiam Dei mihi liberatori tuo hoc beneficium repende, ut de lignis, quæ tibi adjacent, locum meæ contegas sepulturæ, ne, qui ad salutem venimus hominum, injuriis afficiamur, tempestatum & imbrium. Sed o pauperum & divitum infelix domina avaritia! Negat se ingratus homo habere ligna, quibus illorum sepulcrum contegat. Cui Servus Christi: Quare, frater, avaritiæ vel oblivionis mole deprimeris? Numquid desunt tibi ligna, quæ ad constructionem tuæ arculæ * paraveras? Arctatus homo tam evidenti indicio, mox surgens, ecclesiæ sancti Nicolai presbyterum adiit, & ab eo Euangelii librum expetere cœpit, ut ea, quæ dicturus esset, sacramento vera esse firmaret. Sed cum presbyter dare librum detrectaret, ille, quæcumque in somnis viderat & perpessus fuerat, ordinatim studuit referre; quod & omni populo veridica narratione studuit patefacere.

[7] Nulla in medium mora. Cœpit clerus cum populo concurrere ad ecclesias, [super tumulum illius ecclesia ædificatur.] pulsare signa, Christi vexilla erigere. Huic splendent luminaria, fumant thuribula, & sic ad locum, quo Sanctorum reliquiæ quiescebant, TE DEUM LAUDAMUS concelebrans jubilantium convenit turba. Videres certatim hinc inde tabulas circumquaque confluere, quas certe non solum poluli, sed ipsi etiam humeris deferebant militares viri: qua sane instantia, nimia velocitate contecta est Sanctorum sepultura. Itaque clerici ejusdem oppidi, tantorum miraculorum magnitudine attoniti, ad Soranæ sedis ecclesiam veniunt, & viro venerabili Roffrido g, ejus urbis episcopo, cuncta per ordinem pandunt. Quod episcopus audiens, Deo omnipotenti gratias egit, atque super corpora servorum Dei ecclesiam fieri præcepit: quæ pro loci augustia mox convenienter incepta, non multo post, divina gratia annuente, ad finem usque perducta est. Volens autem omnipotens Deus Servum suum glorificare, sicut cœperat, cœperunt circumquaque infirmi ad memoriam prædicti Hominis Dei convolare, & infirmitatum suarum ab eo fiducialiter remedia postulare.

LECT. IV.

[8] [Varii phrenetici,] Igitur in Castro, quod Pesclum h ad Serulam vocatur, puer quidam fuit, qui validissimam phrenesim incurrit; qui ad locum veniens Hominis Dei, plena fide eidem de suis devovit, si ejus precibus posset recipere quam sperabat salutem: cui dormienti sese Christi Servus exhibuit, atque illi in præceptis dedit, ut iret, & ad locum, ubi ipse latebat, quantocius ligna deferret. Mater vero pueri, quæ in proximo latebat & vigilabat, audiens confabulationem filii & Hominis Dei, in lætitia sobolis materno affectu congaudere cœpit. Qui mox expertus est cuncta, quæ viderat, & matri retulit, & statim domum revertens ligna detulit, & corporis integrare cœpit officia.

LECT. V.

[9] Castrum quoddam est in Sorano episcopatu, populi multitudine frequentissimum, [qui per se vel suos parentes] in quo quidam ex liberis tribus vir filium habuit ferme annorum trium, qui per quasdam illusiones phantasticas, &, ut vulgo dicitur, per umbras sensum amisit & linguam. Ergo prædictus puer amens effectus cœpit morsibus vestes scindere, &, quod dictu quoque grave est, carnes dentibus proprias laniare. Ad tam triste spectaculum familia tota perstrepere, vicinia tota percurrere, nihilque aliud nisi de adolescentis sepultura cogitare. Pater interea mœrore suffusus a pluribus monitus, omnipotentis Dei famulo Gerardo moribundum devovit filium. Vir itaque Domini, quem totus semper pietatis amor possederat, tamquam supradictus vir votum jam peregisset, tantis lacrymis tantæque fidei deesse non potuit.

[10] [opem S. Gerardi imploraverant,] Denique dum pararent ea, quæ pro liberatione pueri ad votum erant necessaria, adolescens miserabilis, qui jam per triduum sine cibo, sine potu absque ullis humanis officiis jam pene exanimis jacuerat, meritis Hominis Dei os aperuit, linguam citavit, sermonem elicuit, & ciceres balbutiendo quæsivit. Tum mirum in modum videres matrem, videres denique cunctos convicaneos i in tam subita rei permutatione præ gaudio lætitiaque fluitantes, quos prius erat aspicere tristes, lacrymisque madentes. Sane pater pueri, tantis beneficiis non ingratus, matutinus surrexit, & ad Dei Hominis habitaculum una cum sibi reddita sobole celerius convolavit, obtulit vota, gaudensque & hilaris pro præstitis beneficiis remeavit ad propria.

LECT. VI.

[11] Inter confinia Marsicani k & Sangressis l comitatus castrum situm est, [& sepulcrum ejus adierant,] cui antiquitas Templo vocabulum indidit, in quo filius cujusdam rustici exstitit, qui nimia pervasus phrenesi tam matris miserabilis artus, quam etiam proprios, belluina mente crudeliter conficiebat: rusticus vero pater videns tantam filii calamitatem, calamitosus & ipse efficitur. Cumque calamitatis suæ vel filii anxius remedium quæreret, exstitit, qui diceret, miranda perplurima de quodam venerabili se audisse viro, qui Soranam parochiam per memoriam suam multis miraculis perlustraverat. Sed cum afflictus rusticus amore sobolis percunctaretur iter, quo ad memoriam Servi Dei accedere posset, didicit, quod in Castro, quod Gallinarium dicunt, ejus haberetur vocabulum.

[12] [ad sanam mentem reducuntur.] Nulla in medium mora; festinus genitor una cum infirma sobole ad locum Hominis Dei tetendit, quem perquirens reperit, ubi, donec adviveret, si filius ejus sanaretur, Deo serviturum devovit: & quoniam filii sospitatem admodum desiderabat, de paupertacula sua medium bovis pedem repromisit, si filius ejus Servi Dei meritis sanaretur. Cui vir Dei Gerardus sequenti nocte jucundus apparuit, eique dixit: Noli, frater, solummodo pedem bovis; sed totum ex integro repromitte; alioquin ad habitaculum nostrum bos ipse sua sponte veniet, nemine comitante. Quid tantis? Rusticus annuit, & Servus Christi (mirabile dictu!) eidem pacem dedit, quod omnino esset indubius sancti viri precibus filius ejus saluti pristinæ restituendus. Mox ergo incolumitati reddito filio, pater ad propria repedavit. Unde non multo postquam rediit, locum Dei Hominis revisit, in quo non solum bovem, sed etiam filium Deo serviturum perenni die vitæ devotus obtulit.

LECT. VII.

[13] In supradictis partibus castrum fuit, quod de sancti Sebastiani nomine accepit vocabulum: [Alii quidam] ibi clericus quidam fuisse dignoscitur, qui pavore larvali amissione unius tabefactus est lateris. Cerneres miserum, membris rigescentibus, dissolutum adeo, ut præmortua parte corporis, palpebræ quoque ejus tegmine demerso, oculus nil prorsus videret: manus etiam miserandi hominis manebat languida, ita quod nec ori posset applicari, nec ad aliqua humana officia dirigi. Venit itaque & iste ad Dei Famuli sepulturam, quam videlicet jam dudum celebris fama vulgaverat; ubi dum oblationes exhiberet, vota promitteret, preces lacrymabiles replicaret, quarto decimo die, postquam ad locum venerat, ut compendio utar, oblationes susceptæ, vota sunt lacrymæque ad aures divinæ pietatis admissæ, & clericus totus ex integro factus est sanus.

LECT. VIII.

[14] Miraculum, quod per beatissimum Gerardum confessorem suum Christus in Castro Gallinario mense Septembris operatus est. [diversis morbis vexati,] Vir quidam, nomine Gualterus de Vico Alto accidit casu, quod perrexisset ad quamdam domum cujusdam consanguinei sui in supradicto Castro Gallinarii, subito tremebundus factus a quodam dolore, qui vexatus in gutture circumdationibus apostematis, tumefacto ipso gutture, moribundus ad extrema pervenit. Vehementer vocari fecit quemdam clericum presbyterum Joannem de sancto Nicolao, qui armis Christi se ab eo indueret, ut * de criminibus suis a Jesu Christo Domino, qui peccatrici mulieri indulsit, ipsum presbyterum rogavit, ut eum absolveret. Ipse presbyter, sicut consuetum est, vocavit alium sacerdotem socium suum & absolverunt eum a peccatorum vinculis in die Dominico m.

[15] Recedentibus a domo sacerdotibus illis, ipse infirmus vexabatur angustiis & doloribus usque ad alium diem: [& eumdem Sanctum invocantes,] in illo die usque ad horam tertiam vagus ac semivivus limina beati Gerardi visitavit. Antequam accederet ad ejus ecclesiæ januas, in terram se prostravit, & cum flexionibus Deum & beatum Gerardum rogavit. Revertente ipso ad domum consanguinei sui cum gemitu, morante illo per totum diem, sequenti vero nocte beatus Gerardus cum duobus sociis suis, qui non tardat suis famulis succurrere, velociter ad Gualterum nocte perrexit. Unus autem de ipsis cepit manu sua apostema, & digitis suis constrinxit, & loquitur ita dicens: Istius malum maximum est. Alius sanctus * respondit: Ne cures, quia a Deo & a nobis bene adjuvatur. Ad ultimum beatus Gerardus digito suo apostema infirmi perforavit, & sanguis putrefactus & sordidus exivit; & sic virtute Dei & beati Gerardi Gualterus sanus effectus est.

LECT. IX.

[16] Miracula Domini nostri Jesu Christi non sunt sub modio ponenda, sed supra candelabrum. [pristinam sanitatem recuperant.] Beatus Gerardus famulus Dei cuidam viro, Angelo nomine, quamdam Dei virtutem ostendere voluit. Angelus iste natione & origine Gallinarius fuit; sed habitator Piceni. Contigit ipsi, ut gravaretur quadam infirmitate, quæ vocatur fistula juxta anum. Longa suspiria &c. n.

ANNOTATA.

a Ex hoc tertio anno post expeditionem Hierosolymitanam Christianorum contra infideles, in Commentario prævio conjecimus, S. Gerardum anno circiter 1100 vel ineunte seculo duodecimo ex hac vita discessisse.

b Ex hac voce, quæ in uno apographo corrupta est, de patria S. Gerardi disseruimus, & opinati sumus, illum natione Gallum fuisse.

c Cum sanctus Vir viginti quinque annorum curriculis in sepulcro ignotus jacuerit, inde concludimus, Roffridum vel Goffridum, de quo infra mentio fiet, ultra annum 1125 in cathedra Sorana sedisse.

d Ex illo Sancti responso colligimus, populum Castri Gallinarii quamdam de peregrini istius sanctitate opinionem habuisse ante hanc revelationem, cum semel in anno ei honorem exhiberet.

e Quamvis propter hic dicta isti duo socii videantur inter Sanctos numerandi, tamen nomina eorum in titulo exprimere nolui, quia non sum certus de publico illorum cultu, cum hymni, Antiphonæ, & orationes ad solum S. Gerardum dirigantur.

f Ex isto loquendi modo patet, S. Gerardum non obiisse in reditu ex peregrinatione Hierosolymitana, ut quis suspicari posset; sed eum mortuum esse in itinere, dum Hierosolymam erat iturus. Itaque obitus ille contingere potuit non diu post recuperatam Hierosolymam, quam Christiani anno 1099 armata manu interceperunt, ut in Commentario prævio diximus.

g Ughellus in Italia sacra editionis Venetæ tomo 1 Col. inter episcopos Soranos recenset Roffredum, qui anno Christi 1073 consecrationiararum ecclesiæ S. Martini in monte Cassino interfuerit. Huic subjungit Goffridum, qui ex diplomate Paschalis II Pontificis adhuc anno Christi 1110 cathedram Soranam tenuisse probatur. Hinc denique Ughellus putat Roffredum & Goffridum inter se differre, cum inter utrumque illud ætatis testimonium fere quadraginta anni effluxerint. Utut est, ex hac narratione sequitur, Roffridum hic memoratum usque ad annum 1125 cathedræ Soranæ præfuisse, quandoquidem, viginti quinque annorum curriculis elapsis, sepulcrum S. Gerardi primo crebris miraculis clarescere cœpit, & tunc Roffridus præsul Soranus super illud ecclesiam construi jussit, ut supra ad litteram C observavimus.

h Apud Leandrum Albertum in Descriptione totius Italiæ est quoddam Pescolum in Samnitibus. An illud hic indicetur, ignoramus. Porro ignobilia hujusmodi castra aut oppida deinceps operose indagare non vacat.

i Convicaneus est ejusdem vici aut parœciæ incola, ut in nova Glossarii Cangiani editione videre est.

k Suspicor, hunc tractum Italiæ ita appellari a Marsis, qui olim inter Pelignos ad Ortum, Latium ad Meridiem, Sabinos ad Occasum, & Vestinos ad Boream habitabant juxta lacum Fucinum.

l Nomen hujus loci verosimiliter ita luxatum est, ut verum illius situm invenire non potuerim.

m Miramur, hic in tanto mortis periculo ab illo presbytero hic vocatum esse alium sacerdotem, ut eum simul absolverent, addique, quod hoc factum sit, sicut consuetum est. Hujus consuetudinis exempla nobis hactenus non occurrerunt.

n Hinc satis liquet, Acta nostra, sive ipsas Lectiones, quibus Acta S. Gerardi continentur, mutilas esse, ut in Commentario prævio monuimus.

* al. circulis

* lege alii

* al. arcellæ

* forte &

* al. sacerdos

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


August II: 12. August




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 11. August

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 11. August

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 13.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.