Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung März II           Band März II           Anhang März II

10. März


X MARTII.

SANCTI QVI VI IDVS MARTII COLVNTVR.

Sanctus Caius, Martyr Apameenses in Phrygia.
S. Alexander, Martyr Apameenses in Phrygia.
S. Codratus, Martyr Corinthi in Peloponneso.
S. Dionysius, Martyr Corinthi in Peloponneso.
S. Cyprianus, Martyr Corinthi in Peloponneso.
S. Anectus, Martyr Corinthi in Peloponneso.
S. Paulus, Martyr Corinthi in Peloponneso.
S. Crescens, Martyr Corinthi in Peloponneso.
S. Quirion, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Candidus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Domnus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Meliton, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Domitianus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Eunoicus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Sisinius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Heraclius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Alexander, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Ioannes, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Claudius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Athanasius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Valens, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Helianus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Ecditius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Acacius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Vibianus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Helias, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Theodulus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Cyrillus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Flauius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Seuerianus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Valerius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Chudion, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Sacerdon, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Priscus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Eutychius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Eutyches, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Smaragdus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Philoctimon, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Aëtius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Nicolaus, sive Micallius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Lysimachus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Theophilus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Xantheas, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Angias, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Leontius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Hesychius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Caius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Gorgonius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore.
S. Petrus Episcopus Sebastenus in Armenia minore.
S. Meliton, Martyr, Venetiis
Socius, Martyr, Venetiis
S. Gorgonius Palatinus, Martyr Nicææ in Bithynia.
S. Firmus, sive Firminus, Martyr Nicææ in Bithynia.
S. Agapa, Virgo & Martyr Antiochiæ.
S. Mariana, seu Marina, Virgo & Martyr Antiochiæ.
S. Marcianus, Martyr apud Græcos
Sancti Quadraginta duo Martyres in Perside.
S. Palatinus, Martyr Nicodemiæ.
S. Firmianus, Martyr Nicodemiæ.
S. Rusticus, Martyr Nicodemiæ.
S. Victor Martyr, in Africa.
S. Macarius, Episcopus Hierosolymorum.
S. Kessogus, Episcopus in Scotia.
S. Droctoueus, Abbas Monasterii S. Germani Parisiis.
S. Anastasia Patricia, in Ægypto.
S. Attalas, Abbas Bobiensis in Italia Ordinis S. Columbani.
S. Æmilianus, Abbas Latiniaci in territorio Parisiensi.
S. Hemelinus Presbyter Fenaci in Brabantia.
B. Andreas, Abbas Congregationis Vallis-vmbrosæ in Hetruria.

PRÆTERMISSI, ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctæ Agnetis Virginis Translatio ad ciuitatem Catanensium. Ita additiones MSS. Carthusiæ Bruxellensis ad Martyrologium Vsuardi, ab Hermanno Greuen Carthusiano Coloniensi auctum, & anno MDXV & MDXXI excusum. Verum hæ additiones sunt suspectæ circa hanc S. Agnetis Translationem. Egimus late de Reliquiis S. Agnetis XXI Ianuarij, quarum aliquæ Romæ sunt in variis templis, sed potißimum in suburbano a S. Constantia filia Constantini Magni ædificato, & a Pontificibus Liberio, Honorio I, Adriano I, Iulio II, Leone XI & Cardinale Sfondrato ornato, vbi Paulus Vsacras has exuuias in arca argentea pretij quinque millium nummorum aureorum recondidit. Aliquæ etiam Reliquiæ fuerunt in Gallia apud Villam-Viduam iuxta Ligerim, inde Vltraiectum translatæ a Baldrico Episcopo. Aliæ dicuntur Constantinopolim & inde in Hispaniam translatæ: & harum Translationum historias edidimus. Suspicamur autem hic legi debere Translationem S. Agathæ Virginis ad ciuitatem Catanensium. Cum Siciliam a Saracenis occupatam recuperasset Maniacus Exarchus a Michaële IV siue Paplagone Imperatore missus, S. Agathæ Reliquias transtulit Constantinopolim circa annum Christi MXL. Verum ob mandatum S. Agathæ apparentis Gislibertus Calaber dictas reliquias caute abstulit anno MCXXVI, quæ multis claræ miraculis fuerunt Catanam translatæ XVII Augusti: cuius Translationis historiam, auctore Mauritio Episcopo Catanensi scriptam edidimus ad diem eius natalem. Potuit hoc die aut noua ibi contigisse translatio, aut alia ratio venerationis obtigisse ob miracula aut apparitionem ipsius Sanctæ. Coluntur autem dicta S. Agnes Virgo & Martyr Romana XXI Ianuarij
& S. Agatha Virgo & Martyr, Catanæ occisa V Febru.
S. Phronis Smyrnæ ponitur apud Bedam excusum & Rabanum & Phonis seu Phionis in Martyrol. S. Hieronymi & eodem Parisiis editio iterum Pionis. Refertur XII huius in variis MSS. & auctario Greueni ad Vsuardum S. Pionius Presbyter & Martyr Smyrnæ, cui & alius Pionius, Pionis aliis aut Pœnis adiungitur, qui forte hic Phronis & Phonis dicitur: quod hic monuisse sufficit. Acta dedimus I Febru.
S. Apollonia Virgo Officio nouem lectionum colitur secundum Breuiarium S. Isidori Muzarabicum. Edidimus Acta eius in IX Lectiones distributa ex Breuiario Ecclesiæ Eborensis in Lusitania anno MDXLVIII excuso, sed in hisce multa memorantur, quorum nullum alibi vestigium extat, quæ videntur ex gestis S. Eulaliæ (quæ XII Februarij dedimus) conformata. Fuerunt aliquæ S. Apolloniæ reliquiæ in Hispaniam delatæ, & asseruantur etiamnum in Ecclesia Placentina. Reliqua de S. Apollonia late deduximus IX Febr.
S. Ansberti Archiepiscopi Rotomagensis Translatio. prima facta triginta post eius obitum diebus, recolitur in MS. Martyrologio Bruxellensi Ecclesiæ primariæ S. Gudilæ vrbis Patronæ dicatæ, quando ex monasterio Altimontensi prope oppidum Malbodium in Hannonia, ad quod fuerat a Pippino Herstallio in exilium missus, ad Fontanellense S. VVandregisili monasterium est delatum. Dedimus Vitam eius IX Febru.
Equitius Abbas inscriptus MS. Kalendario Sanctorum S. Benedicti. Vitam dedimus VII Martij.
B. Stephanus Abbas Obazinæ Ordinis Cisterciensis memoratur a Menardo, Bucelino, Saussaio; vt diximus ad vitam VIII Martij.
Felix, Philippus, Maryres inserti MSS. Martyrologiis. vt diximus, cum eos inter Afros Martyres retulimus IX Martij.
Bosa Archiepiscopus Eboracensis, memoratur a Menardo & aliis. De eo egimus. IX Martij.
Domitiani Martyris reliquias Tuscaniæ adseruari & hoc die celebrari eius solennitatem asserit Ferrarius ex eius Ecclesiæ tabulis. Duos Martyres Domitianos & Presbyteros referimus XIII Martij, an aliquis horum sit, num diuersus, nos latet. Potius credimus esse illum, qui inter Martyres Sebastenos hoc die refertur.
Gorgonius, Firmus, Antonius, Agapa, Martyres in Asturibus vrbe Britonia, aut alibi in Hispania paßi, aut saltem eo translati ex vrbe Nicæa referuntur in Martyrologio Hispanico. Est in his Agapa passa Antiochiæ, pro qua vrbe positus Antonius infra ad reliquos Martyres ostenditur, & res tota dilucidatur. Gorgonius in aliquibus Gordianus videtur dici.
S. Creticia, S. Criduana, Virgines & Martyres memorantur a Greueno in Auctario Vsuardi. Hactenus ignotæ. An Vrsulanæ, necdum audemus coniectare.
S. Cypriani Martyris festum Bononiæ ad S. Franciscum, vbi eius corpus requiescit. Ita Masinus in Bononia perlustrata. Vidimus ipsi in ecclesia S. Francisci reliquias certe admodum illustres, ac petiuimus Catalogum Sanctorum, quorum Officia celebrantur ob insignes reliquias ibi adseruatas: quem accepimus cum nomine Guardiani, qui tunc temporis, id est anno 1660, erat Frater Innocentius, absque mentione huius S. Cypriani, quod hic indicare voluimus, ne aliquid Sancto huic detraheremus: imo ad epistolas postea hac de rescriptas, responsum non obtinuimus.
Siluia siue Syluania Virgo, soror Ruffini Præfecti Ægypti, in Thebaide austeram vitam duxit, diligens in bonis libris perlegendis. Laudatur in Lausiaca historia Palladij c. 142 & 143 & in Paradiso Heraclidis c. 42. Inter Sanctos, quorum diem natalem ignorauit, retulit Petrus de Natalibus lib. 11 cap. 51: eamq; ad hunc diem Martyrologio Anglice scripto inseruit VVitfordus.
Syluester Episcopus hoc die inter Hibernos sanctos primū in Tamlactensi martyrologio locum tenet: eum Colganus S. Palladij socium facit, quem ex S. Patricij Actis habemus cum Salonio socio in Hibernia relictum a suo magistro, atque in ecclesia de Domnach-Arde honorari: sed hunc vel X Martij obiisse vel Episcopali gradu ab aliquo subuectum fuisse nuspiam legitur: vnde nec constat eum esse, qui nominatur hoc loco.
Sedna, quem Hibernica Hagiologia hoc die memorant, Colganus dubitat, an ille sit de quo S. Fintani Vita XVII Febr. data: quemque ipse credit Sagirensem Episcopum esse, in S. Moluani Cluainfertensis Vita nominatum: an vero alius S. Senani discipulus, de quo nos in actis magistri egimus VIII huius mensis die. Sed Colgano dubitante, eo minus possumus definire quidquam, quod nulla sufficiens appareat ratio dicendi, vnum e duobus vel tribus illis esse, qui hic nominatur.
Failbeus exiguus Abbas Hiensis, Tamlactensi martyrologio & Mariano Gormano nominatus, S. Killeno circa annum DCCXLVII vita functo succedens, septennio dicitur Archi-cœnobio illi præfuisse: an aliquo speciali cultu sui eum fuerint a morte prosecuti, non satis nobis liquet ex fastis citatis.
Ferfugillum Episcopum ex modo citatis fastis habet Colganus, Sedem vero de Cluaindolcain (quæ est in finibus Lageniæ nunc Episcopatui Dubliniensi annexa) tenuisse, atque anno DCCLXXIII exceßisse ex hac vita a Quatuor-Magistrorum Annalibus sumpsit. Nos Ecclesiastici cultus indicia certiora requirimus.
Macruadenus quamuis in Tamlact. Martyrol. & apud Marianum nomen habeat hoc die: est tamen Colgano æque ac nobis ignotus.
Finianus aliquis in Hibernia traditur hoc die coli a Colgano ad diem 15 Februarij, pag. 347 notatione 24: cuius interim hoc die non meminit.
S. Crode ex monacho Episcopus in Anglia. Bucelinus citato Andrea Bambergensi: neque aliud ait licuisse indagare.
Ioannes Eremita Cellarum Ordinis Vallis-vmbrosæ hoc die in fastis Benedictinorum refertur cum titulo Sancti vel Beati: nobis quia de cultu non constat, satis habuimus quædam de eo subiungere dicendis hoc die de B. Andrea de Strumis, eiusdem Ordinis Abbate, & titulo abstinere.
Richardus in cœnobio S. Victoris prope Parisios Canonicus Regularis, obijsse traditur VI Idus Martij anni MCLXXIII, vir eruditionis doctrina & virtutum exercitijs conspicuus. Ipsi apud religiosißimos huius cœnobij Canonicos, quorum humanitati & beneuolentiæ plurimum debemus, nullam venerationem Ecclesiasticam huic tribui didicimus.
Wirnto Abbas Formpacensis, miraculis & sanctitate clarus, hoc die anno MCXXVII mortuus, refertur cum titulo Beati a Bucelino: apud quem maius elogium legi potest.
Christiana, Virgo Sanctimonialis Ordinis Cisterciensis Monasterij Nazareth, cum titulo Beatæ memoratur a Chrysostomo, Henriquez, Bucelino & Arturo. Inter pias censetur a Saussaio.
Petrus a Catanio S. Francisci Socius, & Vicarius Generalis, quinque ante illum annos mortuus, & clarus miraculis refertur a Iacobillo de Sanctis Vmbriæ, & ab Arturo a Monasterio in Martyrologio Franciscano: a quibus varij, qui de eo scribunt, referuntur, Beatus Confessor etiam appellatur, non indicata tamen facultate publicæ ei concessæ venerationis.
Andreas Guez a Caluinistis in Normannia occisus, Alphonsus de Salona in Mexico, Antonius Laicus in Hispania, Christina in Vmbria, Ordinis S. Francisci memorantur cum titulo Beati in Martyrol. Franciscano Arturi, vti iterum Christina in eius Gynecæo.
Ioannes Abbas Pasleus & alius Abbas Sauliensis Ordinis Cisterciensis, Lancastriæ anno MDXCVI occesi memorantur cum titulo Beati ab Henriquez & Bucelino: vti etiam
Gelasius Abbas Ordinis Cisterciensis in Hibernia anno MDLXX mortuus.
Ioannes Ogilbeus Societatis Iesu Presbyter hoc die anni MDLXV Glasguæ in Scotia ab hæreticis in odium fidei orthodoxæ in patibulo suspensus obijt: cuius vita & & Martyrium extat Duaci & Herbipoli excusum. Vidimus Romæ epistolam eius propria manu exaratam, quam ibi descriptam, ne pereat, hic damus. Et est huiusmodi. Catholice Lector. Pax Christi. Ego Iohannes Ogilbeus, Societatis Iesu Sacerdos, pro vera fide ante quatuor menses captus Glasgouij, centum & amplius librarum ferro terræ affixus iaceo, supplicium exspectans. Testor harum latorem Gulielmum Monteth, multa in libertate pro fide fecisse, multaque in carcere quatuor his mensibus tulisse, insuper & Iudicis sententia morti damnatum fuisse. Quare si euadere illum contingat, memores erunt Catholici, ad quos venerit, charitatis Christianæ, dabuntque operam, ne quid ipsi deerit eorum, quæ sunt ad vitæ vsum necessaria. Datum e carcere Glasgouiensi furtim & raptim. 29. Ianuarij 1615. Idem, qui supra Ioannes. Filius huius Guilielmi, natus illo anno 1615 in Martio, seruabat dictam epistolam, & ipse Guilielmus Montesius, Societatis Iesv Sacerdos, Romæ anno 1661 Socius P. Athanasij Kircheri in libris edendis. Vnde tunc profectus in Northumbriam, inter Sacros labores in conuertendis hæreticis, & orthodoxis conseruandis mortuus est.
S. Heraclius S. Zosimus Martyres referuntur in MS. S. Hieronymi, & apud Rabanum & Notkerum & Alexandriæ attribuuntur: coluntur in plerisq; Martyrologijs, sed Carthagini adscripti XI Martij.
S. Candidus, S. Valerius, S. Petrus, S. Marcianus, Socij XII Martyres referuntur in MS. S. Hieronymi & Richenouiensi: in hoc Sociorum non estmentio. Est Candidus in Adone MS. Reginæ Sueciæ, & Treuirensi S. Martini. At Candidus & Valerius in MSS. Tornacensi & Lætiensi leguntur. Qui hic Petrus est, Petronius dicitur, alijs & corrupte Pennus. An Alexandriæ, num vero Carthagine paßi, inquirimus XI Martij.
S. Kennocha Virgo in Scotia memoratur in Gynecæo Arturi a Monasterio, sed referenda ad XIII Martij.
Longinus miles ex prouincia Isauria, sub Claudio anno 45, passus refertur hoc die in Kalendario Molani citatis Ianuensi, Vincentio & Antonino. De eo agemus XV Martij.
Hugo Archiepiscopus Rotomagensis memoratur in Martyrologijs MSS. Bruxellensi, Neapolitano, Florentino, Pulsaniensi & Florario, Colitur IX Aprilis.
S. Suiberti, S. Tamconis, & VI aliorum Episcoporum Verdensium in Saxonia inferiore corpora hoc die translata sunt anno MDCXXX a Francisco Guilielmo Episcopo Verdensi. De ea translatione agemus ad Vitam dicti S. Suiberti die XXX Aprilis.
S. Congellus Abbas in Hibernia memoratur a Molano in Auctario Vsuardi primæ editionis, citato ad marginem capite 3 Vitæ S. Columbani: quo loco agitur de Congello Abbate Benchorensi. Molanum sequuntur Canisius in Martyrologio Germanico, Dempsterus in Scotico, & Ferrarius in Catalogo generali: quem reprehendit Colganus in Actis Sanctorum Hiberniæ ad hunc diem, ac negat vel verbum de Congello apud Molanum haberi, sed hanc editionem non videtur vidisse. Asserit vero Colganus S. Congellum coli X Maij.
Luciani & Antonij corpora inuenta hoc die Calari in Sardinia, quos Dionysius Bonfantus in Triumphis Sanctorum regni Sardiniæ arbitratur Martyres fuisse lib. 1 cap. 8 & 16, & dies obitus Antonij deest, Luciani indicatur, quando, si martyrij certa scientia proferetur, de vtroque agi poterit XXVIII Maij.
S. Viti Martyris Translatio ad Corbeiam Saxonicam, inscripta est MS. Florario, antiquo Martyrologio Coloniensi, Auctario Greueni ad Vsuardum, Fastis Gelenij & Canisij, Calendario Breuiarij Moguntini. Colitur cum socijs XV Iunij.
S. Anatolius Episcopus Laodiceæ memoratur in fastis Maurolyci, Felicij, Galesinij, Ferrarij. Ast in Martyrologio Romano III Iulij.
S. Ansbaldus Abbas Prumiensis & S. Huberti refertur hoc die cum elogio satis illustri a Bartholomæo Fisen in Floribus Ecclesiæ Leodiensis, & in Martyrologio Belgico VVilloti. At mortuus est, quo die alij eum celebrant XII Iulij.
Mariæ Magdalenæ conuersio ritu Officij duplicis peragitur in Ecclesia Augustana. De ea agendum XXI Iulij.
Sarani Episcopi in Scotia, cuius pretiosæ reliquiæ in Tungland recondebantur. Ita citato Breuiario propriæ Ecclesiæ Dempsterus, cui soli non audemus fidere. A Camerario aliquis Saranus, (num hic dubium) refertur XXX Iulij.
Angelus Custos hoc die colitur Cordubæ teste Martino Roa in Cordubensibus. De eo agi poterit I Octobris.
Facundus, Primitiuus Martyres in Gallæcia. Missale Muzarabicum & Martyrologium Leodij Gallice excusum. Coluntur XXVII Nouemb.
S. Chrysanthi, S. Thrasonis Martyrum Romæ. Ferrarius in Catalogo Generali & libro Stationum Vrbis Romæ. Sunt celebres ambo Romani Martyres, licet diuersis temporibus occisi, quorum tamen aliquæ Reliquiæ in aliqua Ecclesia forsan hoc die venerationi exponuntur. coluntur Chrysanthus XXV Octobris, & Thrason. XI Decemb.

DE SS. CAIO ET ALEXANDRO MARTYRIBVS APAMEENSIBVS IN PHRYGIA

POST ANNVM CLXXI

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Caius, Martyr Apameenses in Phrygia (S.)
Alexander, Martyr Apameenses in Phrygia (S.)

[1] Ptolemæus lib. 5 Geographiæ cap. 2 dum Phrygiæ magnæ ciuitates in suo singulas situ ordinat, coniungit Ἀπὰμειαν Κιβοτόν & Ἱεράπολιν. De hac pluribus egimus VII Februarij ad Vitam S. Claudij Apollinaris Episcopi Hierapolitani, qui eam Ecclesiam seculo Christi secundo rexit, [Prope Apameam est Hierapolis: cuius Episc. S. Apollinaris.] vir doctrina, scriptis, & zelo contra Cataphryges hæreticos clarus: cuius scripta & certamen contra hos Cataphryges ibidem § 3 edidimus ex lib. 5 Histor. Eccl. Eusebij cap. 15. vbi num. 20 de SS. Caio & Alexandro ista S. Apollinaris tradit:

[2] Simul atque viri vere Ecclesiastici & Catholici persecutionis temporibus ad testimonium fidei, quæ est ex veritate, vna cum quibusdam Cataphrygum hæresi cæcatis (quos illi hæretici pro Martyribus habebant) essent forte vocati, [doce: procul ab hæresi Cataphrygum auersos fuisse] ab illis plane dissenserunt plurimum: & ne cum Montani & mulierum illarum Spiritu vlla ex parte consentire viderentur, cum illis communicare ad extremum vsque spiritum prorsus recusarunt. Atque hoc verum esse, & nostris temporibus Apameæ, quæ iuxta Meandrum sita est, gestum, Caius & Alexander Eumeniæ prognati, [SS. Caium & Alexandrum Martyres.] qui tunc martyrium subibant, satis perspicue declararunt.

[3] Hæc S. Apollinaris, cui ea scripta vindicauimus § 4 ad eius Vitam, vbi § 2 num. 8. diximus hæresin Cataphrygum exortam esse secundum S. Epiphanium sub annum XIX Antonini Pij Imperatoris, qui est annus Christi CLVI, aut certe Seuero II & Herennio Coss. anno XI M. Aurelij, [sec. Chr. 2 cœpta hæresis a Montano] Christi CLXXI, ad quem annum Eusebius in Chronico. Pseudoprophetia, quæ Cataphrygas nominatur, accepit exordium, [& 2 meretricibus,] auctore Montano, & Priscilla Maximillaque insanis vatibus. de horum erroribus & feralibus mysterijs ibidem egimus, & illis ante seceßionem a quibusdam affictam sanctitatem reiecimus num. 29 & 30, ostendimusq; verbis S. Apollinaris Montanum, cum primum siue recentissime ad fidem conuersus esset, repente, vt exponit Ruffinus, in quodam excessu mentis effectum, & velut Spiritu actum, proloqui cœpisse noua & diuersa ab his, quæ ex successione Maiorum Ecclesiæ tradita fuerant, velut prophetali specie proserentem: ita vt duas meretrices (quæ verbis S. Apollinaris retulimus num. 15) ad illud idem scelus impulerit, spirituque compleuerit adulterino, quo non aliter quam Montanus ipse, furiose, inepte, & nouo ac peregrino modo garrirent: spiritu illo veteratorio eos, qui in eo se oblectarent & effuse gloriarentur, interdum beatos prædicante & promissorum magnitudine inflante; interdum dextre & rationibus ad persuasionem appositis, aperte eorum peccata coram redarguente, vt putaretur eorum corrector vitiorum… Vbi fideles, qui Asiam incolebant, sæpenumero & multis in locis Asiæ in vnum conuenerant, [damnatis ab Ecclesia:] & doctrinam prædictam examinarant, & eam profanam ac detestabilera ostenderant, & hæreseos damnarant; fuerunt isti tum ab Ecclesia extrusi, tum a communione penitus depulsi.

[4] Horum communionem auersati duo prædicti Martyres, Caius & Alexander, prognati Eumeniæ, quæ eiusdem Phrygiæ versus Hermum Fluuium vrbs est, & Apameæ iuxta Meandrum (cui Fluuio adiacet etiam Hierapolis) pro fide Christi interempti. [Apameæ in Phrygia passi SS Caius & Alexander,] Sunt aliæ vrbes Apameæ dictæ in Pisidia & Bithynia, Asiæ prouincijs. Est & Apamea Syriæ II metropolis, vti alia in regno Galliæ ac comitatu Fuxensi. Sed vt a prioribus potißimum distingueretur horum Martyrum palæstra, a S. Apollinare dicitur Apamea iuxta Meandrum, a Ptolomæo cognominatur Cibotos. Adscripti hi Martyres omnibus fere fastis sacris ad X Martij, quo die MS. Vallicellanum: Apud Apamiam natale SS. Alexandri & Gaij. At Florus in supplemento MS. Bedæ, cum martyrologio Rosweidi: Apamiæ Alexandri & Caij de Eumenia. Ado, Notkerus alijque cum Beda excuso ista habent: Natale sanctorum Martyrum Alexandri & Gaij de Eumenia, [martyrologijs ad 10 Martij adscripti.] qui apud Apamiam persecutione Antonini Veri martyrio coronati sunt, vt scribit Apollinaris Hicropolitanus Episcopus in libro aduersus Cataphrygas. Conueniunt paßim alia Martyrologia manu exarata & typis cusa, Vsuardi, Bellini, maurolyci, Galesinij & aliorum, & persecutio Antonini Veri aßignatur. In hodierno Martyrologio paullo aliter illa persecutio explicatur: Apameæ in Phrygia natalis sanctorum Martyrum Caij & Alexandri, qui (vt scribit Apollinaris Hierapolitanus Episcopus in libro aduersus Cataphrygas hæreticos) in persecutione Marci Antonini & Luci Veri glorioso martyrio coronati sunt. Mortuo anno Christi CLXI Nonis Martijs Antonino Pio Imperatore, succeßit Marcus Aurelius Antoninus Verus illius gener, a quo consors imperij assumptus eius itidem gener Lucius Ælius Verus, circa annum CLXIX apoplexia extinctus: a cuius obitu secundum Eusebium hæresin Cataphrygum exortum diximus, atque ita persecutioni solius Marci Aurelij Antonini Veri martyrium SS. Caij & Alexandri attribuitur proximo alicui anno post CLXXI. De his XI Martij agitur in MS. Vaticano S. Petri his verbis: Natale sanctorum Martyrum Alexandri & Gaij de Eumenia, [& 11 Martij.] qui apud Apamiam in persecutione Antotonini Veri martyrio coronati sunt.

DE SANCTIS MARTYRIBVS CODRATO, DIONYSIO, CYPRIANO, ANECTO, PAVLO, CRESCENTE, CORINTHI IN PELOPONNESO

CIRCA ANNVM CCLVIII.

Commentarius præuius.

Codratus, Martyr Corinthi in Peloponneso (S.)
Dionysius, Martyr Corinthi in Peloponneso (S.)
Cyprianus, Martyr Corinthi in Peloponneso (S.)
Anectus, Martyr Corinthi in Peloponneso (S.)
Paulus, Martyr Corinthi in Peloponneso (S.)
Crescens, Martyr Corinthi in Peloponneso (S.)

DATVR EX MS

[1] Illustres hi Martyres in MS. Menologio Basilij Porphyrogennetæ Imperatoris exornantur ad diem X Martij elogio: Certamen sanctorum Martyrum Codrati, Cypriani & Sociorum. Sub imperio Decij persecutione mota, Christiani omnes aut capti mactabantur, [Elogium ex Menologio Basilij Imperat,] aut fugientes in montibus ad tempus abscondebantur. Tunc etiam mater. Codrati, ex vrbe Corintho oriunda, fuga elapsa, venit in montem & in latebris degit; & quia nupta erat, peperit filium, quem Codratum nominauit, nec diu postea vixit relicto filio adhuc infante mortua. Nutriebatur autem ille a nubibus supra ipsum coëuntibus, & aquam adferentibus, & potum ei præbentibus. Accedente vero tempore cum ætatem inuenilem attigisset, cognouerunt eum aliqui, & ad eum accesserunt: ex quibus erant Cyprianus, Dionysius, Anectus, Paulus & Crescens: quos omnes regebat Codratus & veritatem docebat. Post aliquod dein tempus ab idolorum cultoribus traditi sunt Præsidi, & vincti Corinthum abducti, ac dein quæstioni ac torturæ subiecti: sed quia constanter vsque ad finem Christum prædicarunt, capite plexi, vitam amiserunt. Eodem in Martyrologio de S. Dionysio pridie, seu IX Martij, illud elogium habetur: [aliud de solo Dionysio.] Dionysius Christi Martyr vnus ex illis fuit, qui S. Codratum cognouerunt & ad eum accesserunt. Proditus vero ad Præsidem vrbis Corinthiorum adductus est, quod mandato Imperatoris non obediret, ac magnos deos contemneret, & alium Deum, eumque crucifixum, prædicaret, dicens: hunc esse Deum, qui creauit cælum & terram & mare, & omnia quæ in eis sunt; quique e cælo venturus esset cum gloria, & iudicaturus viuos & mortuos, & redditurus vnicuique secundum opera sua. Postea vinculis constrictus stetit coram Præside, & vrgebatur modo promissis & adulationibus, modo minis Christum negare, & thus idolis immolare: sed priori proposito adhærens & Christum magna voce confitens, gladiointeremptus, martyrium consummauit. Hæc ibi.

[2] In MS. Græco Synaxario Parisiensi Collegij Claromontani Societatis Iesu ad hunc X diem illud encomium continetur; [aliud ex MS. Synaxario.] Certamen sanctorum Martyrum Codrati, Dionysij, Cypriani, Anecti, Pauli & Crescentis. Vixerunt hi tempore Decij & Valeriani & Præsidis Græciæ Iasonis: quando S. Codratus, mortua matre, plane infans derelictus, mirabiliter nutriebatur, nube supra eum coëunte & pabulum præbente. Iam vero adultam ætatem adepto, familiares ei facti sunt memorati Sancti, quos omnes regebat ac veritatem docebat S. Codratus. Elapso dein aliquo tempore ab idolorum cultoribus delati sunt & comprehensi, propterea quod Christum confiterentur. Crudeliter dein verberati ac torti, gladio capitibus amputatis, martyrium consummarunt. Alia, sed breuiora elogia continentur in Menologio Sirleti & magnis [& in alijs Menæis.] Menæis excusis & varijs manuscriptis, item in Anthologio & Vitis Sanctorum a Maximo Cytheræo editis, in quibus nomen Pauli Martyris deest.

[3] [nomina in fastis Latinis.] In Martyrologio Romano ita recensentur: Corinthi sanctorum Martyrum Codrati, Dionysij, Cypriani, Anecti, Pauli & Cresentis, qui in persecutione Decij & Valeriani sub Iasone Præside gladio cæsi sunt. Inscripti etiam Martyrologio Molani, Felicij, & cum longiore encomio Galesinij.

[4] Vitam horum Martyrum reperimus Græce scriptam Venetijs in antiquo codice MS. bibliothecæ S. Marci, quam eamdem inde habuit Aloysius Lipomanus, quam a Petro Francisco Zino Veronensi Lætinitate donatam edidit tomo VII Vitarum Sanctorum Patrum, [Vita Græce scripta,] & ex eo ad hunc diem Surius, quam ambo & post illos Baronius in Notis ad Martyrologium attribuunt Metaphrastæ, [an a Metaphraste?] quod non est certum, maxime si solum ille ediderit sex priores menses quos Græci numerant a Septembri. Ita nobis asseruit Romæ Leo Allatius in hisce scriptis admodum versatus. Hic in Diatriba de Simeonum scriptis pag. 88 citat Μαρτύριον τοῦ ἁγίου Κοδράτου τοῦ ἐν Κορίνθῳ τῆς Πελοποννήσου. [alia a Nicephoro Gregora,] Auctore Nicephoro Gregora, cuius hoc initium adfert: Ἐμοὶ δὲ τὸν τοῦ ἁγίου Κοδράτου βίον διηγεῖθαι προελομένῳ. Quam Vitam ab hæc plane diuersam arbitrati, litteris mißis ad dictum Leonem Allatium non potuimus impetrare, excusantes forsan ex ijs esse, quarum solum titulos se subinde annotasse respondit. Daturi ergo aliam solum eramus quam egregium marrium appellauit Baronius. Interim beneficio nostri Reinoldi Dehnij Hebraice, Græce & Latine eruditi, accepimus Vitam horum Martyrum quam is & Græce a Nicephoro Gregora conscriptam & a se Latinitati traditam nobis transmisit. Eam nos alteri subiungimus; quia Gregoras iunior altero scriptore, in vnum videtur collegisse varios Sanctos Martyres, qui eodem aut saltem proxime subsequenti tempore palmam Martyrij adepti fuerunt in eadem vrbe Corinthiorum, a Gregora distributi in duas turmas, quarum prior septem continet Martyres sub Tertio Proconsule passos, & sunt Victorinus, Victor, Nicephorus, Claudius, Diodorus, Serapion, Papias: de quibus egimus XXV Februarij, & agi adhuc posset cum Græcis ad diem V Aprilis. Posterior turma numerat octo Martyres sub Venusto Duce coronatos, & sunt Leonides, Chariessa, Nunechia, Basilissa, Nice, Galena, Cales, Theodora, quæ coluntur XVI Aprilis.

VITA
Ex MS. Græco Veneto edita a Lipomano, interprete Petro Francisco Zino.

Codratus, Martyr Corinthi in Peloponneso (S.)
Dionysius, Martyr Corinthi in Peloponneso (S.)
Cyprianus, Martyr Corinthi in Peloponneso (S.)
Anectus, Martyr Corinthi in Peloponneso (S.)
Paulus, Martyr Corinthi in Peloponneso (S.)
Crescens, Martyr Corinthi in Peloponneso (S.)

Ex MS GRÆCO

CAPVT I
Proœmium. S. Codrati infantia. Studium medicinæ.

[1] Omnes quidem Sanctorum celebritates, si verum fatendum est, laudibus prosequi debemus, [Martyrum excellens virtus,] vt a nobis pro viribus exornentur: sed hanc tamen potissimum, quæ sanctorum Martyrum concursu peragitur. Deo enim ab initio consecrati, ad id, quod omnium pulcherrimum est, peruenerunt. Nam cum & temporis longitudine grauitatem essent assecuti, & exquisita viuendi ratione ad pietatis fastigium peruenissent, nihil tamen a se præclare gestum, nihil laude dignum existimarunt, nisi prius sacra certamina subijssent. Itaque cum magnam magnis in rebus virtutem præstitissent, hac tamen victoria ceteras obscurarunt: imo vero apud eum, qui præmia certaminibus proponit, hac reliquas etiam illustrarunt. Declarati sunt enim Martyres generosi & Dei maximi imitatores. Ad summum igitur virtutis culmen prouecti, meritum a Deo præmium, melioremq; finem, & quæ potest in hominem cadere, immortalitatem obtinuerunt. Qui enim apud Deum virtutis obtinet testimonium, [& fortitude,] is assequitur immortalitatem. Quamobrem Martyres ex operibus admiramur, qui virtutes amplexi, voluptatibus renunciarunt; & animos suos fortitudine armantes, omnem ignauiam repulerunt; totique in spem victoriæ erecti, atque alacriter aduersa omnia perpetientes, in ea, quam sibi ab initio proposuerant, pietatis ac religionis lege immobiles perstiterunt. Vbi enim præstat se fortiter gerere, quam cum se Deus ducem præbet? Vbi satius est dare virtutis specimen, quam vna cum Iesu Saluatore? Quæ porro dulcior corona, quam illa, quæ nos cum præstantioribus coniungit? Ad hoc igitur signum Martyres respicientes, & ardentiori quodam sanctæ gloriæ desiderio inflammati, rerum turpium cupiditates reiecerunt, & in virtutis atque honestatis studio incumbentes, pulcherrimum posteris exemplum ad imitandum reliquerunt. Quæ enim tempore atque vsu sunt antiquiora, nos magis ad rerum honestarum studium incendunt. Virtutum igitur inimicus, [& de hostibus victoria:] qui in multis sæpe petulanter agens, & ciuitates euertit, & falsos rumores disseminauit, & mentes hominum immutauit, & grauitatis pulchritudinem infecit, & omnia in deterius traxit, admirandis Christi pugnatoribus inuentus est imbecillior, cum nec ab honesto illos proposito posset abducere, nec rationem ipsorum subuertere, quos Christus armabat. Itaque impetus eius aduersus Sanctos nihil naturam illorum læsit. Quinetiam quemadmodum inuidia pulchritudinem corporis obtutu, tamquam morbo, frustra conatur inficere atque corrumpere, cum decor ipsius pristino in statu conseruetur; sic etiam Martyribus accidit, quorum animi pulchritudini nec impetus inimici, nec res istæ caducæ quidquam obfuerunt.

[2] Nihil igitur metuens sanctorum Martyrum cœtus, pari consensu ad fortiter agendum se comparauit, & strenue ad sanctam gloriam honoremque contendens, præmium est consecutus. Vbi primum enim ad virtutis specimen exhibendum vocati sunt, (quod quidem fuit, [S. Codratus infans cælitus nutritur:] cum militiæ Christi fuerunt adscripti) videre licuit, Christi chorum antecedentem militem Codratum, qui seipsum Deo primum dicare festinabat, illic velle educationis gratum animum ostendere, vbi Deo placuisset. Neque enim æquum est, vt rem admiratione dignam silentio prætereamus. Nam cum educationem præter naturam habuisset, quantopere Deo esset carus, manifestum fuit. Hic enim iaminde ab ipsis incunabulis nutrimentum incertum habuit, quippe qui matrem adhuc infans amisit, & maternis vberibus caruit. Christus autem illi signis minime obscuris alimenta subministrauit, cum eius iussu nubium globus e cœlo infantem amplecteretur, alimentumque suppeditaret, vnde ipse, quantum satis esset in futurum, percipiebat.

[3] Verum cum adoleuisset, ætati congruentem disciplinam percepit, [Studet medicinæ.] & in primis rudimentis didicit medendi facultatem. Vir autem effectus, pariter cum disciplina naturam diuiniorem & perfectiorem assumpsit continuoque declarauit, quisnam esset futurus. Omnes enim labores fortitudinemque complexus, factis gloriam confirmauit, cum a Christo, quo ipsi placebat, duceretur.

CAPVT II
S. Codrati congressus cum Præfecto: fidei mysteria explicata.

[4] Iason igitur Græciæ Præfectus, post immane Decij & Valeriani Imperatorum mandatum, [ab Iasone Præfecto in fide tentatus,] ad crudelitatem se instruens, insurrexit aduersus Christianos, timoremque singulis inijciens, tormenta atq; cruciatus minabatur, nisi eos dicto audientes reperisset. Ac primum quidem pulcherrimi cœtus principem sic est aggressus: Codrate, quæ te vesania ducit, vt tantam cruciatuum acerbitatem velis experiti? At quæ te spes mouet, vt intrepide carcerem ac vincula negligas, sponteque patriam amittas, & ab amicorum consuetudine diuellaris? Cur non potius Imperatorum decretis obtemperans, & dijs immolans, nobiscum eligis beatus esse, & amabili vitæ præsentis iucunditate frui? His ille conabatur sanctum virum a recta ratione deducere. Codratus vero blanda Præfecti oratione, qua nefarius animus tegebatur, neglecta, respondit: Nemo, inquiens, cui naturæ ratio cognita sit, iucundam esse vitæ gratiam negabit: sed tamen hanc Deus largitus est. Quamobrem necessarium est, vt tanti muneris largitorem virtutis studio commendemus, & eius gloriam testimonio nostro propagemus. Neque vero tanti faciendum est huius vitæ tam breue curriculum, vt illius amittendæ metu adorationem, quæ Deo soli conuenit, idolis tribuamus. Quem porro Deum meliorem possumus appellare illo, [generose respondet] qui summis nos ab initio perpetuisque beneficijs cumulauit? Ex tot autem ac tantis beneficijs, quem nisi Christum possumus Saluatorem cognoscere? Aut quem Saluatorem prædicare fas est, nisi Iesum, qui pro nobis cruciatus & mortem pertulit? Illud inprimis ad virtutem nobis propositum est, vt pro vera pietate ac religione tormenta superemus, nec vllis vnquam difficultatibus ab eadem deficiamus. Qui autem diuinorum mysteriorum studiosos amantesque conantur corrumpere, eorum & animus impius est, [Saluatorem præ vita amandum:] & oratio detestanda. Præstat autem, quæ meliora sunt, imitari. Illud item cogitandum est, non eos protinus sequendos esse, qui probitatis speciem præ se ferunt, sed res & facta esse perpendenda: quæ si praua sint, maior periculi timor est. Scito igitur, nos Maiorum instituta complectentes ad ea, quæ meliora sunt, tendere. Quare ne studeas nobis inimicissimis persuadere, vt ad partes tuas transfugiamus, neque vt Christum relinquentes, alio nos conferamus. Veritas enim nobis adest consiliaria, pietatisque leges ad persuadendum vim habent maximam. Hæ nos genere moribusque similes Deo coniungunt. Illud præterea consideremus, communi naturæ lege omnibus esse moriendum, & ab ea quidem necessitate liberum esse neminem. Quæ autem fortiter & ex virtute geruntur, ea viris bonis gloriam parere sempiternam. In hoc animi proposito permanentes, & in hac sententia confirmati, præclarum imitari volentibus exemplum relinquemus. Nam qui recte sentiunt, nihil student, nisi vt ad ea, quæ præstantiora sunt, habeant occasionem.

[5] Ad hæc Præfectus: Codrate, inquit, si iam inde ab ipsa pueritia Dei beneficijs adductus, eum tibi merito colendum putas, recte facis, teque gratum hominem præbes. Verum vide, ne dum alterum Christum prædicas, inaniorem Dei naturam asseras. Tunc Codratus: Si vis, inquit, Præfecte, indignatione deposita, veritatem adspicere, & animum a crudelitate ad mansuetudinem reuocare, quamuis magnis de rebus loqui difficile sit, & ego tanto oneri sustinendo impar sim, tamen aliquid dicam. Admirabilem, ait Præfectus, naturæ Christi rationem perspicue declarato. Tum Codratus: Principium, inquit, [Deum omnia creasse,] mundi procreationis Deo quidem cognitum erat, Verbo autem perfectum fuit. Ac Patris quidem voluntas fuit, procreationis autem actio a Filio habuit constitutionem opere confirmatam. Cum igitur præfinitum a Deo tempus affuit, ceteræ quidem res omnes præclare factæ sunt, [Et cum ijs homines,] quas quidem opifici Verbo placuit in mundum inducere, initio atque fine singulis constituto. Sed cum rerum vniuersitatem mente ac scientia immensa perfecisset, eaque ratione diuina regeret ac gubernaret: vellet autem aliquos esse, qui bonis fruerentur, & in ijs, quæ fabricauerat, habitarent, opifex ipse condidit hominum genus, vt ei totam hæreditatem assignaret: & cum ratione quadam sensus dimensus esset, & genus ipsorum corporibus varium effecisset, animas immisit, eosque in loco deliciarum collocauit. At illi, rerum vniuersitatis perspecta varietate, statim gauisi sunt, & plantis fruendi postatem acceperunt.

[6] [quos inuidia diaboli corruptos, vt liberaret,] Cogitantes autem, quam præclara conditione atque ordine constituti essent a Deo, æquum esse iudicarunt; vt sese illi gratos præstarent, atque ita virtutis viam ingressi sunt. Verum impostor ille callidissimus rabie furens, & oris veneno dolos illinens, dolores, quos intus gerebat, in eos euomuit, & pro viribus cupiditates illis iniecit, vt a diuina vitæ conditione miseros exturbaret. Dignitatem igitur ipsorum polluens, volentibus errorem immisit. Ex quo factum est, vt qui cum Deo versabantur, in exilium eijcerentur; & qui bona mente gloriæ diuinæ participes extitissent, cupiditatibus inuoluerentur. [hominem factum,] At Deus misericordia motus, & imbecillitatis humanæ rationem habens, non diuinitate nuda, sed carne contecta, voluit nobiscum versari, vt ad nos miseros ac perditos accedens, a seruitutis vinculis liberaret, & mortis imperio subditos in libertatem restitueret. Itaque sanctum Verbum suum extremis temporibus in casto Virginis Dei genitricis vtero sic voluit inhabitare, vt totum hominem indueret. Quæ quidem Virgo concipiens e Spiritu sancto, Deum humana forma indutum edidit; atque ita oculis vere perspectus est, quem Christum esse dicimus. Hic ita se hominum cognitioni patefecit, vt cum Deus sit, corpoream e Virgine nascens formam assumpserit. Et aduersus instabilem potestatem pugnans, amplissimos sibi bene merendi terminos statuit, eos nimirum, quos illi Pater præfiniuerat, mortis decreta abrogans, eiusque fila rescindens diuinitatis potestate: a qua quidem benignitatis communione neminem repulit, & Saluator vocatus est primus, qui populos vniuersos, & integras regiones ab interitu atque periculis liberauit, & humanitatis thesauris patefactis, munera sua voluit omnibus esse communia. Cum igitur omnes a tyrannica confusione liberauerit, [eumq; Christum esse.] omnem hæreditatem suam ab exitio liberam incolumemque conseruat. Nihil enim Christi præsentiam cognitionemque fugit, non ortus initium, non vitæ spatium, non mortis exitus, non aliud quippiam, quod in cognitionem cadat: sed quæ Patris decreto facta sunt, hæc filio sunt ad opus perspicua. Hic est ille Christus, quem prædicamus. Hic est ille, cui generis humani salus curæ fuit. Hic est ille, qui gratiæ nobis magnitudinem elargitur, qui ad bene merendum semper & vbique præsto est, ne rectam viuendi rationem negligamus.

CAPVT III
Verbera ac tormenta Martyribus inflicta: Omnium generosa constantia.

[7] Præfectus, etsi Codrati responsum admirabatur, tamen cum ad veritatis fidem venire non posset. De rebus, inquit, sublimibus, Codrate, mihi videris nugas confingere, qui perturbationibus humanis Deum subijcias, eumque dicas mulierculæ gremio potuisse comprehendi, quæ vterum gerens, Christum pepererit, atque ita Deum in terra visum esse corporis formam gestantem, alibi autem esse verum Deum. Pietatis arcana perscrutari profanis non licet, inquit Codratus: nec eius cognitio parua est, aut facile comparatur; neque nos permittemus, vt homines impuri sacris perspiciendis admittantur. His se filius Dei sponte subiecit, vt Deus idem atque homo esset, & vt nos e dæmonum eriperet feruitute. Tu autem ista tua peruersa audacia impietatis indicium in te moues: neque enim improbitate tua studium nostrum corrumpis. Natura enim vbique dominatur, & actiones seruiunt voluntati. Præfectus autem, vt a virtute alienus, & veritatis rationem non intelligens, egregium Christi seruum virgis cædi iussit. [Codratus virgis cæditur.] Ministri vero homines ignauissimi, virgis admotis, cruciatuum immanitate sæuiebant. At Codratus tormentorum victor; Ignoras, inquit, Præfecte, quidquid a violentia proficiscitur, esse contrarium libertati, nec vllam ad persuadendum vim obtinere? Qui enim cogit, se iniustum atque improbum esse significat: qui vero suadet & hortatur, is se mansuetum humanumque declarat. Quamobrem cum te virtutis expertem indices, indignum ostendis, [constans in amore Christi.] cui fides habeatur. Ne putes, nos metu virtutem atque honestatem deserturos, aut morum abiecturos grauitatem. Cum enim Christi studiosi amantesque simus, eum solum confessionis habebimus adiutorem. Is nobis ærumnas omnes prȩmiorum spe leniet ac mitigabit, docebitque nos, non esse cedendum aduersarijs. Tantum in periculis virtus valet, & viris constantibus præclara proposita sunt præmia.

[8] Tum Præfectus primi fortitudine territus, ad alterum sese conuertit, & blanda dulcique oratione in sententiam suam adducere conabatur. Cyprianus autem adolescens, quamuis primo pubesceret ætatis flore, tamen libertatis dignitatem considerans, sese ad perferendos cruciatus parabat. Et Codratus hic item animo ad Christum properans, socijs generosis, [socios adhortatur:] recteque secum ac pie sentientibus consilia tempori conuenientia suggerebat: Moneo, inquiens, vos, o rerum pulcherrimarum socij, vt memineritis, quam multa vobis bona proposita sint, tum gloriæ propter religionem, tum honoris, quem a Deo consequemini, tum auxilij, quod vobis a Christo de cælis præsens aderit, inprimisque quod Iesu misericordia digni existimemini. Nunc igitur virtus exploranda est: nunc tempus postulat, vt vos maiore dignos admiratione præbeatis, vt alacri animo legem adimpleatis, vt morum vestrorum specimen detis, vt re ipsa atque factis professionem vestram comprobetis: nunc boni a malis discernentur: nunc in conseruanda pietate custodia maior adhibenda. Cauete, ne dispari morum ratione discrepetis: sed eamdem pietatis normam sequimini, vt qui a tali Deo iudicandi sitis; virtutis viam ne deseratis, qui iamiam cum Christo perfecti estis futuri. Deum bonum bona mente comprobate. Nolite propter adolescentiam ignauiæ succumbere. Cogitate in foribus esse certamen, & iuuentuti pro pietate, quæ nos Deo coniungit, pericula iucunda esse debere, cui vires suppetunt, & nerui vigent. Vos igitur mutuo cohortamini, certatim in hoc pietatis studium incumbite, idem sentite, tormentorum formidine nolite deficere: sed cruciatibus corpora tradentes, dolores æquo animo tolerate, vt victoriam adepti, gloriam consequamini, in Martyrum ordine ac numero collocati. Hac Codrati cohortatione iuuenes alacriores & fortiores reddebantur.

[9] Præfectus autem hortatorem & consiliarium audiens, cruciabatur, quod se ab eo, quod sperabat, depulsum intelligebat. Iracundia autem sæuiebat, quod adolescentes decipere non posset. Quamuis enim singuli ætate essent iuuenes, virtutis tamen proposito se viros præbebant. Itaque cum & Cyprianum multis verberibus tentasset, ab eo victus erubescebat. [S. Cyprianus verberatur.] Primus igitur pugil ante alios confessionis coronam adeptus est. Alter autem æmulationis pulchritudine primum imitatus, magno tempestatis æstu superato, cum illo in Christo sese coniunxit. Nec tertius, nomine Dionysius, inferior fuit: [torquentur SS. Dionysius, Anectus] sed illos spectans, socius eorum fieri festinauit, quamuis tortores eum a Christo studerent abalienare. Quartus vero, qui Anectus appellabatur, ductus est: qui cum torquentium crudelitate victoriam amissurus existimaretur, neglexit vim tormentorum, nec vllam cruciatuum acerbitatem recusauit, Qua re perspecta, Princeps fortitudinem hominis admiratus, atque impietate furens, quintum ad quæstionem adduci iubet, cuius præstantiam vel nomen ipsum declarabit: [Paulus,] Paulus enim vocabatur. In hunc item crudelitatem suam tortores vt exercerent, Præfectus imperauit. At Martyr futura contemplans, propositi sui excellentiam ostendit. Neque enim tyranni contumelia fractus, grauitatem abiecit: sed præcedentes socios assequendi studio incensus, libenti animo certamen subijt. Inuidia vero recte factorum inimica, hunc frustra propositis cruciatuum doloribus territans sequebatur. [Crescens:] At Crescens cum consideraret, semper esse difficile Principibus aliquid persuadere, in medio stans, virtutis specimen dedit. Cum enim ad maiora tenderet, egregium se pugilem, & sacro sociorum cœtu dignum præstitit, & firmam futuri præmij spem habens, victoriam reportauit.

CAPVT IV
Martyrium impletum. Miracula ac celebritas post mortem.

[10] Ceterum dum carcere tormentisque constantiam Martyrum exploraret Princeps insanus, & singulis periculorum terrorem incuteret, [Adiudicantur morti.] eos salutis cursum perfecturos non putabat. Verum vbi animos ipsorum intrepidos vidit cruciatuumque victores, non dubitauit amplius, quin victoriæ præmia apud Deum essent habituri. Itaque supra quam decet ira permotus, talem in viros innocentes sententiam tulit, vt capite plecterentur, & singuli singulos sequerentur carnifices. Sanctos igitur Martyres totidem numero fraudis ministri, vt facerent imperata, traxerunt ad locum, vbi in homines sceleratos solet animaduerti, vbi damnati bestijs obijciuntur, & vbi gladiatores mutuis ictibus, quos pedum celeritate & saltu declinare non possunt, sese trucidant, vt spectantium oculi immani voluptate delectentur. At Martyres, hoc etiam in loco difficultatibus superatis, hymnum victoriæ signum Christo canere studuerunt, vt ei precibus initiarentur: & ministros, vt studio suo obsequi vellent, obsecrabant. Qui licet acerbi sæuique essent, tamen eorum optatis acquieuerunt.

[11] Sancto igitur Spiritu afflati, sic vna omnes voce precabantur: [preces fundunt:] Deus, qui diuinam harmoniam concordem indissolubilemque fecisti, & labentem ordinem nutu confirmas tuo: qui varios cæli cursus ita moderaris, vt mutuo inter se coniuncti, diuersis necessitatibus seruiant, & perpetuas eximis naturæ inimicitias: qui Solis ortus & occasus intueris, & cursum eius instabilem dirigis: qui cæli stellas & sidera, & pulchritudinem Lunæ, & amplitudinem ætheris, & quidquid a diuina quiete seiunctum est, fabricatus es atque exornasti: Pater cælestis, qui rerum terram ambientium motus perpetua celeritate confirmas, qui temporis spatia quaternis tempestatum varietatibus temperas, cuius mandato ex arboribus flores fructusque proueniunt: qui grauissimi hostis diaboli impietatem a nobis repulisti, qui peccati maculas nobis abstersisti, vt arcanis nos signis renouares: Christe Iesu, qui ex antiquo peccati genere nos eruisti, & meliorem spem in futurum adiecisti: qui ea, quæ Patre sunt digna tuo, perficiens, in immensum potestatem tuam propagasti: qui tutam & facilem viam proponis, & per illam iter facientes ad teipsum trahis: qui tuo egentibus auxilio promptus ades, maioremque gratiam tribuens, nobis, tamquam amicis, quæ commoda opportunaque sunt, subministras. Tu nobis vitam educatione dignam dedisti, & facta professioni congruentia largitus es. Tu nobis sacrorum sermonum, & exercendæ pietatis es auctor. Tu nunc ordinem nobis ostendisti, & ad præbendum virtutis specimen euocasti, vt quod honestum atque vtile est, eligamus. Tu non permisisti, vt aduersarij credulitati atque minis succumberemus. Tu perfecisti, vt omnes tormentorum acerbitates victoriæ præmijs inferiores iudicaremus, vt ad seruorum tuorum numerum adscribamur. Deus, qui antequam pateremur, effecisti, vt quæ futura sunt, omnem spem superantia cerneremus: qui te ipsum dignis fruendum, & sanctam personarum Trimitatem in vna essentia cognoscendam, studiose contemplantibus præbes, & bis trinam profecto societatem nostram vna mente coniunctam tibi conciliasti; vt libero pietatis cursu confecto, & decurso veræ victoriæ stadio, regnis cælestibus admitteremur. Largire per sanctum Filium tuum, vt in hoc pio proposito constantes simus, quo puris lucis radijs in cælum sublati, apud te victoriæ præconium concinamus.

[12] Hac precatione absoluta, malorum operarijs ceruices obtulerunt. Qui gladijs dexteras manus armantes, [plectuntur capite:] singulis ictibus, magna spectantium commiseratione, capita Sanctorum obtruncarunt. Madebat subiecta terra sanguine passim irrigata, & locum illum ingens occupabat mœror, & tristes quædam tenebræ ciuitatis oculis, ciuium suorum cædem indigne ferentis, offundebantur.

[13] [Celebritas horum Martyrum:] Rem nobis memoratu dignam diuinorum Martyrum celebritas suggerit, quæ rerum gestarum certissimum posteris testimonium afferet. Nam simul ac a sacris pugnatoribus certamen peractum est, & corpora sunt exuta, Christus maximum illis remunerationis signum dedit: quod quidem omnes, qui ad spectandum accedunt, admirantur. Quemadmodum enim Deus incolis concessit, vt sancti Martyres apud eos certamen absoluerent; sic etiam dignis magnam gloriam confirmauit, Duplici igitur spectaculo, qui præsentes erant, varie sunt affecti, tum misericordia, tum admiratione: misericordia, calamitatem humanam considerantes: admiratione, id quod Christus incredibile ac nouum effecerat, obstupentes. Prædicabant omnes diuinum opus, quod sponte Deum cognoscentibus apparuerat. [fons erumpit:] Nam vbi Martyres mirabile lucrum perceperunt, ibi Dei iussu clari fontis latices emanarunt. Ibi decliuis fluento aditus patuit, vbi sacrati Deo viri gloriam pertulerunt. Prope sacram ædem nimirum, quæ seruando sanctarum reliquiarum pignore digna fuit.

[14] [peregrinationes ad reliquias.] Ita Christus iustum se iudicem præbens, eos, qui mutua & pia beneuolentia coniuncti sunt, qui sacra nunc certamina subeunt, lætantes accipit: sacrisque coronis redimitos, Martyrum laudibus exornat: vltores autem ac vindices inimicis suis in futurum parat. Sic illi, qui virtutem complexi, se viros fortes ac strenuos in rebus arduis præstiterunt, & cum Christo coniuncti sunt, non solum a præsentibus laudantur; sed ex vltimis terrarum sinibus visuntur: & tamquam mundi stellæ, cœtu suo coronam conficiunt. Certatim igitur homines pij & omnes, qui recte factis dignam mercedem propositam esse conspiciebant, congredientes, corpora Sanctorum sacris in loculis collocarunt, vbi sanctorum Martyrum cœtus celebratur.

Æquum est igitur, fratres, vt considerantes præsentia sic a Christo disponi & gubernari, vt perpetuo nobis afferant vtilitatem, eos qui lege diuina ipsi consecrati sunt, quique se cæteris hominibus præstantiores exhibuerunt, & Christi ærumnas delicijs prætulerunt, meritis laudibus celebremus, eosque ad maiora contendentes, studeamus imitari. Quoniam est gloria, honor & imperium Deo Patri, & Filio, & Spiritui sancto, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

ALIA VITA
Auctore Nicephoro Gregora ex MS. codice Ducis & Electoris Bauariæ, eruta ab interprete Reinoldo Dehnio Societatis Iesv.

Codratus, Martyr Corinthi in Peloponneso (S.)
Dionysius, Martyr Corinthi in Peloponneso (S.)
Cyprianus, Martyr Corinthi in Peloponneso (S.)
Anectus, Martyr Corinthi in Peloponneso (S.)
Paulus, Martyr Corinthi in Peloponneso (S.)
Crescens, Martyr Corinthi in Peloponneso (S.)

EX MS GRÆCO

CAPVT I
S. Codrati patria, vita ante martyrium.

[1] Enimuero magni Martyris Codrati vitam narrare aggredienti mihi, non humanis dumtaxat rebus immorari, sed miraculorum etiam quorumdam excellentiorum Dei, quibus & recentes & antiqui libri abundant, meminisse necessum est; ne auditor intelligens, quam inusitata, quamque diuini plena Numinis fuerit ratio rerum omnis, quæ a primis infantiæ annis illi obtigerunt, fidem habere mihi reformidet. [Mirabilia Dei homines carnales non capiunt,] Ac illos quidem, qui secularem & humanis affectibus plane obnoxiam materiæ massam redolent, quidquid a nobis dicatur ad naturæ normam exigentes, inducere difficillimum fuerit, vt aliquid cogitent illa sublimius: quod quibusdam quasi vinculis, nullatenus tolerabilibus, tyrannicum in modum adstricti, atque in terram proni, omnia quæ humanitatis regulam excedunt, etiamsi Dei digitum habeant opificem, vix non nugas esse existiment. Alij autem pijs cogitationibus innutriti, quorum occupatio est diuina meditari, negotio haudquaquam arduo se præparabunt, [sed ij, qui Spiritu Dei aguntur.] vt, quemadmodum Deo dignum est, mirabilia excipiant; quæ ille & plurima, & quibuscumque voluit temporibus, & circa homines quoslibet, quibusque placuit modis, ostendit ac operatur.

[2] Vt a patria exordiar, quæ magnum nobis hunc virum produxit, Isthmus quidam longior quam latior ad occidentem solem spectat, extremis vtrimque suis, [S. Codratus in Isthmo Peloponnesi,] quasi manibus porrectis, boreæ hinc, inde austro occurrens, & Peloponnesum cum reliqua Græcia ita connectens, vt neque hanc ab illa discedere omnino, neque Peloponnesum insulam esse patiatur, dum imminentibus vtrimque aquis medium se quasi obicem murumque interponit. Temporum autem anni constitutio quam benigna ibi sit, quanta aliarum rerum quæ ab hominibus cum voluptate non mediocri audiuntur, gratia ac amænitas, quis Græcorum olim statis annorum periodis ad certamina simul & præmia concursus, cum sciatur ab omnibus qui sapientia Græca quomodocumque labra proluerunt, non est forte nunc narrare opportunum. [Corinthi natus,] Huius igitur Isthmi ad austrum fines vrbs Corinthus attingit, primis ab initijs clara & populo frequens, ardentique affectu dijs addicta, quorum omni superstitione fanaticorum in morem correpta erat: donec tandem Euangelici præconij piscatoribus, rete salutis nostræ per vniuersum orbem laxantibus, ipsa quoque extemplo salsuginis abyssum omnem excutiens, ad Pauli sese latices transferret. Hic Codrati genitores, pietate, & instituto vitæ ad virtutis normam exacto, [Christianis parentibus:] nobilitate item luculentisque opibus floruerunt: nec tamen illi orto tali patria talibusque parentibus perfrui istis multum licuit.

[3] Annis infantiæ necdum absolutis, moritur illi mater, moritur & pater, breui plane interuallo naturæ debitum vterque soluens, vt gignendo tantum Codrato vitam adepti viderentur, [quibus mox vita functis,] quo nato migrandum ipsis ac præter natiuitatem nihil filio exhibendum esset eorum, quibus natura insitusque parentibus in fœtus amor defungi cogunt, tota educationis spe reiecta in Deum. Itaque suscepit illum Dominus omni hominum ope destitutum (neque enim solet hominem in lucem semel editum Deus negligere, qui dat escam omni carni, qui iumentis producit fœnum, & cunctis in tempore opportuno cibum præbet) paruuloque a vulgari conuersatione in agrum quemdam abducto mirabiliter prospexit, [in eremo] & ineffabilibus modis, sicut alumnum illum eremi olim Saluatoris prodromum, [instar S. Ioannis Baptistæ educatur:] enutriuit. Vnde curæ & prouidentiæ Dei commissus, sapientia simul & gratia crescebat ac proficiebat, varijs circa eum miraculis quotidie contingentibus.

[4] Atque hic, non possum equidem, oratione ipsa occasionem subministrante, non recordari eorum, quæ a Deo ille electus Israël, dum post fugam ex Ægypto frui beneficijs deserti incipit, diuinitus est expertus, [& sicut olim Israëlitæ, de die protegitur nube] his de quibus agimus neutiquam, si comparentur, dissimilia. Nubes nempe hic quoque interdiu solem subiens & cum eius æstibus depugnans efficiebat, vt meridianis horis Sanctus ver haberet: noctis autem tenebræ, aduentu cuiusdam quasi lampadis, in meridiem conuertebantur. Cumque Scriptura teste in Israëlitarum tribubus nemo tunc infirmus esset, [& nocte lampade illustratur:] hic quoque desertis in locis, nulla sanitatis subsidia ministrantibus, habitans, coætaneam tamen semper sibi conuictricemque habebat sanitatem. [Ps. 104, 13] Veste enim vero, & tunica, & alijs huiusmodi rebus, [semper sanus] quæ homini ad amictum corporis necessaria sunt, toto hoc montanæ rusticæque vitæ tempore numquam indiguit: sed qua parentes ipsum antequam morerentur, instruxerant, ea illi vestis sola suffecit, [accrescit cum vestibus simul auctu :] ineffabilem in modum cum crescente Codrato, ipsa quoq; crescens & vigens semper. Quid multa? Prouidentiȩ erga ipsum tanta fuit immensitas, miraculum tantum, quantum esse conuenit erga eum, qui Deo semel consecratus est, dextræque eius ductu totus regitur.

[5] Aderat iam perfectior ætas, lanugine malas, mystace labrum obtegente, cum ad vrbem ille descendit, ac cum hominibus conuersari cœpit, diuina oracula in cibum ipsis apponens, rus olentem quidem, at fertile, & cui, vt admirandus a Salomon ait, Dominus benedixit. Itaque, [reuers us Corinthum, alios docet:] quasi a diuina quadam vifione recens redijsset, ab eius ore homines pendebant, & in eum intenti erant non secus ac Israëlitæ in magnum Dei contemplatorem Moysen. Ista sic dum fierent, iam ipsi aliquot adhæserant illorum, quos consuetudine & moribus coniunctos quasique conspirantes, [socios acquirit:] ijsdem quibus ipsum passibus viæ huic insistere iuuabat, cum quibus modo excurrebat in agros, modo ad vrbem redibat, ita tamen vt inæqualibus ista temporum spatijs definirentur. Frequentior in campis, rarior in vrbe commoratio erat; [sæpius ruri degit.] dum sapienter turbam fugit, plebis tumultum amandat, & diuinæ conuersationi hinc tranquillius cursum vitæ omnem impendit.

[Annotatum]

a Imo Patriarcha Iacob Gen 27, 27, vbi filio benedicens ait: Ecce odor filij mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus: itaque habet loco textus Græcus ἄνρου… πληροῦς

CAPVT II
S. Codrati & sociorum martyrium.

Cvm autem sceptra Imperij Romani impius ille Decius nuper suscepisset, ac Iason Græciæ præesset, pietatemque eius dogma contrarium premeret validius, multi quidem alii, vt discipulos Christi decebat, virilem exhibuerunt animum, [In perlecutione Decij] periculumque non inuiti subierunt; alacrius tamen præ reliquis diuinus Codratus, [annis & virtute prouectus.] cum amicis & morum similitudine socijs: promptissimus scilicet annoso etiam in corpore athleta, senio & asceticis laboribus, in quibus vitam pene omnem transegerat, etiam tum colluctans. Vinctus igitur ad Iasonis tribunal vir beatus sistitur, eumque alloquens, Vnde, inquit, o scelestum caput, tantus tibi in Christum meum nosque eius famulos furor exurgit? Cur ad tribunal trahis? [vinctus Iasonem Præsidem alloquitur:] Cur sæuitiam intentas, mancipiumque efficere conaris mentem liberam & nemini cessuram? Hoc etenim scire infensum nobis animum tuum quam manifestissime velim; facilius quidem tibi nos, quam te nobis esse persuasurum: quod si tamen fortassis illud primum sit difficile, alterum profecto fieri numquam poterit. [paratus ad quodlibet tormenti genus,] Nihil ergo cunctatus, nullum penitus tormentum ex ijs, quæ tuus te sapiens dæmon docet, omittito; siue illud ferrum sit, siue flamma, siue marini fluctus, siue alia quæcumque, quibus grassari contra nos soletis. Adhibe nobis omnia, atque sic scelesto tuo parenti ac ductori magnifice ministra: nos ad ista, non minus quam ferrum ad robustos fabrorum malleos, durabimus.

[7] Hæc cum dicerentur, gaudebant quidem in cælo Angeli, tamquam athlothetæ ex summo theatro despectantes; sæuus autem Dux, quasi turbine quodam omnia circa ipsum obruente, consternabatur, & iam tum ea, [cum magno stupore Præsidis,] quæ contra illos hactenus machinatus fuerat, cuncta ludibrio fore existimans, reijciebat: dumque redeuntes alterni cogitationum fluctus mentem eius non secus ac nauim, iactant hinc inde & conturbant, aduerso quasi vento retrorsum actus spiritus ille superbia & audacia tumens, conuocato frequentibus interuallis consilio omni, fortius denuo insurgebat, [a suo consilio exquirentis genera tormentorum:] reuoluebatque secum, quibusnam abstinere magis expediret, quænam cum spe successus & absque metu, sannis hominum manifesto se tamquam a potentiori aduersario deiectum, propinandi, posset experiri. Et nunc quidem illi animus erat, vno ictu Martyres vita, se molestia exuere: paullo post autem retrahebat impetum, experientiæ periculo summam rei committere formidans, vbi quemadmodum in talorum lusu, si quid eueniat sequius, tanto minus est inexpectatum, quanto magis felicior casus expectationi congruit.

[8] Sed palæstram Martyrum adire tempus est certamina ipsorum numeraturis. Carnifices primo Codratum cum sanctis socijs viribus omnibus connixi verberant. [inter verbera & vngulas ferreas] Hinc sublimes pedibus suspendunt, vngulisque ferreis carnium compage dilacerata, ignem succendunt: opera vna eademque corpora illorum se cocturos simulantes, & meatibus respirationi dicatis acrem dolorem infligentes. At Martyr mentem suam a corpore prorsus segregans, [constans in amore Christi,] ad Christum ablegabat: in cuius gratiam ista perpetiebatur. Vnde facile illi erat corporis cruciatus spernere, solum athlothetā respicere, in corpore diffluente gloriari, & victoriam liquidam existimare tātum eam, qua caro ob Christi antea pro nobis passi nomen plexa despicitur. [socios ad generose moriendum adhortatur:] Talis erat Codratus quoad dolores sui corporis: ad socios autem certaminis conuersus, huiusmodi vtebatur verbis, tamquam aliptes aliquis ad nouos & inusitatos conflictus incitans, & incendium vehementissimum animis ipsorum inserens. Viri, dicebat, qui stadium idem, quod & ego, decurritis, idem brauium respicitis, si & naturæ nostræ fluxa nobis conditio ignota, & vitam mortis expectatione liberam perpetuo prorogandi certa fiducia esset, merito nos forte eius moueret caritas, vt carni nostræ cuperemus esse consultum, & pericula hæc ingentia metu, quem nemo reprehendat, declinaremus. Cum vero euitanda nulli lex naturæ etiam nobis incumbat, qua iubente, etiamsi vitam hoc fortasse tempus indulserit, aliquando tamen aut senectus finiet, aut morbus incidens, quales plurimi varijque miseræ carni huic ordine materiæ perturbato imminent, demum abrumpet: cur quod melius est peiori non præferimus? Quod si mortem quam natura immittet expectabimus, ingloria ista profecto erit, vitæque nostræ memoriam sepulcro vna cum corporibus recondet, cum incertum insuper sit, an fortuna fauente, superstites vsuri simus. Si vero mortem quam pericula intentant, elegerimus: vitæ quidem nostræ perennis manebit gloria, idque viuere magis erit quam mori; Deus autem immortalibus præmijs nos remunerabitur.

[9] Hisce ille sermonibus tamquam belli dux sociorum accendebat fiduciam, & ad certamina imminentia ipsos reddebat animosiores. Nec cessabat interim effera tyranni crudelitas affirmantis, [Præsidis nouas & graues mœnas contemnit:] eorum quæ contra Sanctos moliebatur nonnisi exiguum se apparatum præmisisse. Minabatur etenim alia non mediocria sed acerba supplicia, & omnino talia, quæ corpus humanum ferre neutiquam posset. Ad quem Codratus animi generosi proposito exardescens, Nulla quidem nos, inquit, mortis cura angimur, quam naturæ calculo etiam ante tuum, nobis decretam esse scimus; cum nulli penitus rei, quæ gignitur, corruptioni se subducere liberum sit. Quare tormenta quidem multa & varia in nos comminisci, tui est arbitrij: at contra omnia ista prodire in aciem, carnemque vilipendere, nostrum est, ac adamante duriores nos offendes. Quin & cumulasse te supplicia, nobis beneficium erit, qui pro illorum numero coronas quoque nobis annumeraturum athlothetam Deum expectamus.

[10] Adeo non emolliebant verba hæc tyrannum, vt furorem eius etiam magis accenderent, non secus ac materia incendijs apta flammam solet. Ac illius quidem faciem ira rubore suffuderat: [Fortes omnes supplicia expectant,] Martyres autem subridebant. Iaciebat ille conuitia: hi autem par pari non reddebant. Iubebat ille carnifices supplicia addere supplicijs: hi autem cumulatis & diu protractis amplius gaudebant: cum firma animi spes debile corpus sustentaret, ac erigeret, persuadens ipsis, vt tormenta nihil aliud esse existimarent, quam gymnasium virtutis. Bestijs præterea in cibum obiecti, [bestijs obiecti non læduntur:] hinc quoque indemnes euaserunt, Angeli diuinitus submissi auxilio, qui ferarum ora obstruxit.

[11] Tandem igitur, cum nihil fere excogitatum sibi omittens tortor iste, a victoribus tamen illis vinceretur vel inuitus, supinos pedibus alligatis raptari per vrbem mandat. [rapti per plateas,] Trahebantur itaque athletæ Christi immitissime, & a promiscua turba iuuenibusque circumforaneis, lapidibus, lignis & alijs, quæ ad manum erant, petebantur: donec tandem extra vrbem ventum est, vbi capitibus gladio abscissis, finem vitæ inuenerunt. [lapidibus impetuntur:] Atque sic diuino Codrato & socijs vrbe eiectis, ad ipsa eius mœnia spicarum instar capita demessa sunt, Martij die decima, vere denuo terram inuisente. [capite plectuntur 10 Martij.] Saxum quidem, quod defluentem ipsorum sanguinem excepit, aquæ fontem confestim emisit, nostrisque etiam temporibus emittere ad morborum omnis generis remedia perseuerat. [e saxo sanguine resperso fons erumpit:] Venerandas autem reliquias ipsorum pij viri collegerunt, & in templo, quod prope vrbem Deo extructum ab ipsis postmodum est, collocauerunt, maximam vrbi tutelam, [reliquiæ miraculis clarent.] & sanationum thesaurum sacrosanctum.

CAPVT III
Martyrium aliorum XV, exemplo S. Codrati passorum.

[11] Atque hæc de Codrato eiusque socijs. Superest, vt certamina quoque paucis exequamur eorum, qui magisterio Codrati bonoque exemplo, ad pugnandum pro Christo viriliter temporibus ijsdem inualuere, mentibus in illius æmulationem accensis. [Exemplo S. Codrati,] Ad vnum itaque Iudicem omnes quidem adducti, Tertium nempe Proconsulem Græciæ, [sub Tertio Proconsule Græciæ] diuersis tamen supplicijs toleratis, vita excesserunt Victorinus primum, Victor, & Nicephorus, innumeris antea lacerati tormentis, in mortario tandem corporibus violenter contritis, [Martyres obierunt SS. Victorinus, Victor, Nicephorus, Claudius, Diodorus,] Deo reddiderunt animas saluas & incolumes. Secundo loco Claudius, manibus pedibusque abscissis ad Deum quem quærebat currens, vitæ valedixit. Tertius Diodorus, amore Dei mentem inflammans, medium in rogum sibi paratum insiliuit, igni ignem, vt ita dicam, opponens, materia carentem materiali: qui cum paululum superuixisset, vtrique igni se ipsum distribuit, terreno quidquid in se terrenum erat donans, spiritum autem diuino, atque per hunc Deo. Quartus Serapion plexus capite, [Serapion:] ad Christum tanquam genuinum caput suum, transijt. Quintus Papias maris fluctibus submersus, [Papias,] diuinos & corruptionis fluctibus non obnoxios portus occupauit. Atque isti eodem, quo diuinus ipsorum Doctor Codratus, loco depositi, inæstimabiles Corinthiorum diuitiæ sunt, solitam inde Martyribus beneficentiam per totum terrarum orbem explicantes.

[11] Effulserunt ex eodem cœtu & panegyri plures alij Martyres, quorum certaminibus Corinthus exornata est. Postquam enim pura & sincera iam olim pietatis semina a Paulo suscepisset, latices etiam Codrati ad satietatem imbibisset, ramos protulit Catholicæ Christi Ecclesiæ gloriosos, quos neque infidelitatis hyemes, neque efferati & impetuosissimi venti, quales temporibus illis aduersarius sacræ militiæ graui cum violentia incumbens emittebat, ratione vlla euertere potuerunt: cum ipse potius hostis, clade in seipsum versa fractus, & sui sibi mœroris auctor, cum ignominia fugam corripuerit. Ac Tertius quidem ille, qui implere dextram sanguine Martyrum studuerat, [& Tertio mortuo.] morte illi perpetuum exilium indicente, vita pellitur, & tormentis numquam finem habituris addicitur. [sub duce Venusto] At mali istius hominis malus successor, Venustus nomine, Dux factus, mandatis ab Imperatore sanguinarijs contra pios acceptis, Corinthum plenis, vt ita dicam, velis appellit, ac impietatis facibus quamplurimis accensis, cum multos Christi Martyres faceret, vna cum omnibus illis, etiam alios non paucos sacræ Codrati scholæ discipulos comprehendit: ex quorum numero primus Leonides occurrens, [Leonides] in altum quoddam lignum initio eleuatus, crudeliter laniatur, & lampadibus ardentibus amburitur. Tum demissus, tantisque excarnificatus tormentis, inhumanum tamen Ducem ad misericordiam adeo non commouit, vt etiam cruciatus illi decerneret longe maiores, quasi nullos hactenus tolerasset.

[12] Exutis igitur vestibus, supra ferreos tribulos extenditur, [post plurima tormēta] partes autem corporis superiores virgis immaniter cæduntur, ne superesset aliquid in illo expers doloris: sed inferna quidem membra, aculeis tribulorum ad ipsa ossa penetrantibus, acerbissimo sensu configerentur: superne autem continuis & alternis virgarum ictibus miserandum in modum carnes eius discerperentur. Nec tamen ipse dolorem (o animam nobilem, & generosissimam tolerantiam, ad quam omnis natura, siue terrena siue cælestis, obstupuit!) vel minimo prodebat gestu: gaudebat potius, dum carnem pretioso illo sanguine vndique madefactam intueretur, tamquam prætextatus aliquis sponsus, vestem indutus auro intertextam. Verumtamen sacrum hoc & certaminibus dicatum corpus alijs adhuc tormentis exerceri debebat, nec dissolui, antequam carnificem istum immanemque tyrannum satiasset, ac furorem animi illius impij & belluini expleuisset, qui ad pessima quæque consilia semper connitebatur. Et nunc vide mihi, quænam temerarij isti sint ausi, & quales circa Martyrem lusus ediderint. Corpus eius, cruciatus tantos expertum, supra focum, in quo accensus erat ignis, neglectim explicant, ne omnino diffluat, animoque deficiens fatiscat: sed riui quidem sanguinis fluere cessent, si quis autem efferuescens & putrefactus supersit, [in mare proiectus:] omnis quasi in sartagine frixus excoquatur. At cum nihil tyrannus efficeret, sed omnia tentans, in omnibus vinceretur: tandem in mare ipsum iubet proijci cum sanctis mulieribus haud paruo numero, quæ tum certamen idem pro pietate consummabant, & theatri illius Martyrum non minima pars erant, ex virilibus Codrati monitis, tamquam irrigationibus, masculo robore concepto: quarum nomina, quod memoria digna sint, hic iuuat addere.

[13] [vti Chariessa, Nunechia, Basilissa, Nice, Cale, Galene, Theodora,] Erant igitur, Chariessa & Nunechia, gratia & mente sobria repletæ. Basilissa & Nice, quæ regie contra impietatem decertarunt, & victoriæ coronis redimitæ sunt. Cale & Galene, quæ aquas vitæ huius salsas bene transierunt, & in portum appulerunt nulli expositum perturbationi. Theodora denique, donum illud Corintho vna cum ceteris a Deo concessum. Tunc enimuero, tunc etiam mare, Martyrum illa corpora reueritū, fertur ea absorbere noluisse, sed triginta stadiorum spatio, terræ ad instar, ipsis ministrasse. Chariessa quoque fluctibus inambulans, canticum hoc Domino, succinentibus reliquis, voce alta cecinisse dicitur: Vnum milliare percurri Domine, & exercitum persecutus es Domine, & non negaui te Domine, salua spiritum meum: verba, quibus similia Moysis & Aaronis soror protulit. Itaque lapidibus ad ceruices alligatis, Martyres vi in profundum detruduntur, vt cum vinculis & fluctibus colluctando deficientes, viuere desinerent, Deoque victimæ perfectæ sisterentur.

[14] Istiusmodi sunt messes diuini Codrati & laborum fructus; talia germina, quæ doctrina eius produxit; tantum lucrum, quo talentum gratiæ auxit. Ac Paulus quidem doctrinæ fontes ex illo, qui est ipsa sapientia, hauserat; hic autem a Paulo acceptam, communicauit alijs, talentumque gratiæ, [S. Codratus in his coronatur,] non tricies & sexagies tantum, sed centies multiplicauit. Adeo vt firmiter nobis persuadeamus, quod nunc omnibus bonis apud Deum libere illi perfrui liceat, ac mansiones non has vel illas dumtaxat, sed ad eumdem modum omnes inhabitando occupet, tamquam hæres & filius, in quo Deus Pater sibi complacuit, qui in omnibus eius mandatis ambulauit, & omnium optime omnia, quæ alij seorsim singula, perfecit. Vnde etiam frui illum seorsim rebus ijs dicimus, quibus non omnes, & vna cum alijs, quibus singuli fruuntur: cum symbola in illo quilibet consuetæ sibi virtutis agnoscat. Recipiunt eum in societatem chori sui ascetæ, lætitiæque suæ faciunt participem, irrecusabile hoc quasi debitum & Codrato dignum soluentes; quod & ipse multam illis lætitiam pepererit, dum idem stadium; quod ipsi olim, decurreret, contra potestates tenebrarum seculi huius in acie consistens, & incruenta singulis momentis trophæa erigens. Apostoli autem, & ante omnes magnus ille prædicator ac coryphæus Paulus, in consessum & societatem communis conuiuij, [a S. Paulo & Apostolis exceptus.] quod ex noua magnaque hostia instructum est, ipsum admittunt: vt qui post illos secundus præconem Euangelij illorum feruentiorem egerit, Paulique voces illustrauerit; qui non sua tantum quæsiuerit, Domini autem talentum, quemadmodum seruus ille nequam, defoderit; aut seminauerit quidem, at non in benedictionibus, sed maligne super aquas, petras & senticeta, vbi frustaneus labor & fructus est expectationi non respondens: qui multorum conditiones ad Lydium rationis lapidem exigens, tum dijudicans singula, spiritusque gladio bonum a malo diuidens, nudum inde protulerit Euangelium, veritatem proposuerit, quæ solis instar illunes noctes omnis malitiæ pelleret; atque sic populum omnem ad Deum perduxerit, alios quidem sine athletico sanguine, alios autem postquam illum profudissent; vtrorumque dux factus non verbo tantum, sed ipsis etiam operibus edocens illos exercitationem, quæ est secundum Deum, hos certamen, quod propter Christum suscipitur, ne, quod Paulus ait, prædicans alijs, ipse reprobus esse videretur, atque hanc ob caussam & æs & cymbalum propalam audiret. Sigmata Domini in carne etiam ipse portans, præco fuit, vt ita dicam, ineffabilis, & magister factis erudiens, verbi quidem minus indigus, aut dumtaxat quantum ad veritatem animis auditorum adumbrandam ac delineandum opus esset; opere autem plurimo post verba vtens, vt post vmbras coloribus pictores, ad integram atque dilucidam veritatis manifestationem & perspicuitatem. Frueris tu quidem nunc, o benedicte Patris cælestis, præparatis tibi bonis æternis fatoque nulli obnoxijs, quæ neque oculum humanum vidisse, neque in cor terrenum descendisse didicimus; & gaudes, dum athlotheta Christo sine omni obstaculo potiris. Verumtamen etiam nostri recordare, qui gestarum a te rerum memoriam festo die recolimus, & insultum omnem hostium, siue ex insidijs illi siue aperte nos impetant, ad abyssum perditionis relega, & quidquid in vita difficile asperumque est, complana: vt salsis eius aquis superatis, in diuinos portus appellamus, directi tua, atque perte Christi dextera, Saluatoris ac Dei nostri, cui conuenit gloria, honor & adoratio in secula. Amen.

DE SANCTIS XL MARTYRIBVS SEBASTENIS QVIRIONE, CANDIDO, DOMNO, MELITONE, DOMITIANO, EVNOICO, SISINIO, HERACLIO, ALEXANDRO, IOANNE, CLAVDIO, ATHANASIO, VALENTE, HELIANO, ECDITIO, ACACIO, VIBIANO, HELIA, THEODVLO, CYRILLO, FLAVIO, SEVERIANO, VALERIO, CHVDIONE, SACERDONE, PRISCO, EVTYCHIO, EVTYCHE, SMARAGDO, PHILOCTIMONE, AETIO, NICOLAO, SIVE MICALLIO, LYSIMACHO, THEOPHILO, XANTHEA, ANGIA, LEONTIO, HISICHIO, CAIO, ET GORGONIO

SVB LICINIO IMP.

Commentarius præuius.

Quirion, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Candidus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Domnus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Meliton, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Domitianus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Eunoicus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Sisinius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Heraclius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Alexander, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Ioannes, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Claudius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Athanasius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Valens, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Helianus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Ecditius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Acacius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Vibianus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Helias, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Theodulus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Cyrillus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Flauius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Seuerianus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Valerius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Chudion, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Sacerdon, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Priscus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Eutychius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Eutyches, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Smaragdus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Philoctimon, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Aëtius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Nicolaus, sive Micallius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Lysimachus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Theophilus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Xantheas, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Angias, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Leontius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Hesychius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Caius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Gorgonius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)

BHL Number: 7542

§ I Varia horum Martyrum Acta, & de ijs homiliæ sanctorum Patrum.

[1] Sebastiam aliis habitam Armeniæ minoris vrbem, aliis Armeniæ primæ metropolim, a nonnullis etiam Cappadociæ olim adscriptam fuisse, docuimus die III Februarij ad Acta S. Blasij Episcopi Sebasteni, [Martyres passi Sebastiæ,] qui gloriosum ibidem martyrium subijt in eadem Licinij Imperatoris persecutione, qua hi quadraginta Martyres illustre pro Christo certamen compleuere. Cædi perficiendæ ijdem vtrobique præfuere, [Lysia Duce & Agricolao Præside,] Lysias Dux & Agricolaus Præses; quos ad eadem S. Blasij Acta diximus Græcos genere, ingenio & eloquentia promptos; sed indole feroces, ac superstitionibus idolorum mire deditos, a Diocletiano ad extindendam Christianam religionem in Armeniam & Cappadociam missos, atque in ijsdem muniis & dignitatibus fuisse sub Licinio detentos. De varijs sub horum regimine peremptis Christianis sæpius agendum erit. Præcipuorum Martyrum catalogus texitur ad dicta Acta S. Blasij, cui mox ab obitu succeßit Episcopus S. Petrus. Huic Acta posteriora Latina infra num. 19 tradunt reuelatum fuisse, [tunc S. Petro Episcopo Sebasteno.] vt iret ad fluuium, & sacra pignora horum XL Martyrum studiosissime releuaret: de quo itidem ista habent Acta apud Lipomanum: Tertio post die ciuitatis Episcopo Petro per visum Martyres aperuerunt, quo in loco reliquiæ seruarentur. De S. Petro seorsim hoc die agimus: cui non diu post succeßit Eulogius, alijs Eulalius, qui Sebastenus Asiæ minoris Episcopus anno CCCXXV Concilio Nicæno subscripsit. Cardinalis Baronius tomo 3 Annalium refert ad annum Christi CCCXVI martyrium, & S. Blasij & horum XL Martyrum, asserens vnum mensem & sex dies interfuisse, a die III Februarij, ad IX Martij.

[2] [Acta antiquiora Latina ex MSS.] Acta horum Martyrum extant varia: antiquiora Latina arbitramur, quæ damus ex vetusto MS. monasterij Gladbacensis, & altero MS. codice nostro, quem Amplißimus Dominus Gauleus Cancellarius Gelriæ nobis anno MDCXLVIII donauit. In hoc tamen MS. nonnulla sub medium desunt, foliculo ex codice exciso. Eadem Acta habemus, sed phrasi subinde diuersa, ex MS. itidem vetusto monasterij S Maximini apud Treuiros, ac contulimus cum MS. codice Bernardi Rottendorffi V. CL. quem is pro sua humanitate Monasterio VVestphaliæ ad nos transmisit. Legimus eadem Acta in MSS. duobus Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ, quorum alter maior num. 482, alter minor num. 569. insigniti distinguebantur. Extant etiam Andaini, siue in monasterio S. Huberti apud Arduennates. Acta Latina alia damus ex codice MS. Longobardico monasterij sanctimonialium S. Ioannis in vrbe Capuana, ex quo illa sua manu descripsit ac nobis transmisit D. Siluester Ayossa Sacræ Theologiæ Licentiatus, [alia ex MSS. collata] Canonicus Presbyter Capuanus, ac nepos D. Michaëlis Monachi, optime etiam de antiquitate Capuana meriti. Sunt hæc Acta Moguntiæ anno MDCIV per Gerardum Voßium Borchlonium, [cum editione Vossiana ex 4 MSS,] & Ecclesiæ Tungrensis Præpositum edita inter Miscellanea aliquot Patrum, adiecta S. Gregorij Thaumaturgi operibus. Asserit autem Voßius se vsum fuisse quatuor codicibus MSS. Romanis, scilicet peruetusto Paßionario bibliothecæ Vaticanæ, & alio antiquißimo monasterij S. Cæciliæ Transtiberini, ac duobus Statianis, tunc Patrum Congregationis Oratorij; reperiri etiam in Regia Parisiensi bibliotheca, alijsque pluribus. Idem Voßius in scholiis ad Orationem S. Ephræm Syri de his Martyribus, tradit alterum codicem Statianum ab annis DCC aut amplius exaratum fuisse.

[3] Occasionem scriptionis horum Actorum ita indicat auctor in prologo: Domnus Ioannes spiritalis noster Pater, [Latine versa a Ioanne Diacono iussu Ioannis Abbatis S. Seuerini] Abbas quoque monasterij S. Seuerini, cum me infelicissimum Ioannem Diaconum, seruum S. Ianuarij Martyris diligeret… præcepit, vt passionem eorum Martyrum Latinis transferre sermonibus, minime recusarem. Floruere ambo & Ioannes Abbas & Ioannes Diaconus sub Episcopis Neapolitanis Athanasio II & Stephano III fratribus, quorum patruo S. Athanasio, fastis Martyrologij Romani ad diem XV Iulij adscripto, succeßit Athanasius II, qui, teste Leone Ostiensi lib. 1 Chronici Casinensis cap. 45, vixit cum Angelario Abbate, quem is asserit ab anno DCCCLXXXIV ad annum DCCCXC præfuisse. Huius iussu e Græco in Latinum transtulisse Ioannem Diaconum Acta SS. Eustratij & sociorum, tradit Baronius in Notis ad XIII Decembris: sed in Prologo versionis (cuius ex Logobardico Emin. Card. Francisci Barberini exemplum ipsi transcripsimus) non Ioannem, sed Guarimpotum se vocat interpres: quod potuit cognomen Ioannis fuisse. Ipse autem Ioannes Diaconus ad prædictum vsque Athanasium deduxit Chronicon Episcoporum Neapolitanorum, quod penes nos descriptum habemus. Eodem Athanasio II procurante extructum est Neapoli monasterium S. Seuerini, inducto per Acculsarium Abbatem quindecim monachorum collegio. Acculsario vita functo, præfecit Athanasius memoratum Ioannem Presbyterum; quo Abbate Stephanum III Episcopum transtulisse Neapolim corpus S. Seuerini anno XXIV Imperatorum Leonis & Alexandri, [circa annum 900.] Christi DCCCCII, scribit Ioannes Diaconus in Historia Translationis S. Seuerini, quam ex MSS. Neapolitanis edidimus tomo I Ianuarij inter Addenda ad VIII Ianuarij pag. 1098 & sequentibus hoc exordio: Scripturus, Domine Ioannes Abba, qualiter ex castro Lucullano dudum euerso translatum, tuoque in Monasterio S. Seuerini corpusculum sit collocatum &c. Et num. 9 ista habentur: Ioannes venerabilis Abbas monasterij S. Seuerini Parthenopæ constructi, vir per omnia strenuus, suis efflagitabat precibus, vt corpusculum eiusdem Confessoris non alibi nisi in suo collocaretur monasterio. Huius suæ historiæ meminit idem Ioannes Diaconus in Actis S. Sosij Diaconi & sociorum Martyrum ad diem XXIII Septembris, quæ eodem Abbate Ioanne efflagitante scripsit, testatus se Translationi corporis eiusdem S. Sosij sub Stephano Episcopo factæ interfuisse. Huic Stephano subrogatus Athanasius III, pleraque de exordio monasterij S. Seuerini commemorat in litteris testimonialibus de Translatione corporis S. Seuerini, datis Indictione XI, die XVII Decemb. anno XXX Imperij Leonis & Alexandri, ergo anno Christi DCCCCVII. Dictas litteras testimoniales edidit Bartholomæus Chioccarellus lib. de Episcopis Neapolitanis in Athanasio III sed qui, nescio quibus fastis aut Chronicis abreptus, initium Episcopatus Stephani III collocat ad annum DCCCCXX: cui dein elapsis XVII annis succeßisset Athanasius III. Verum memorati iam Imperatores Leo & Alexander prius vita functi sunt, vnus anno DCCCCXI, alter sequenti. Hæc pro certiori notitia ætatis Ioannis Diaconi dicta sufficiant: qui asserit in dicto Prologo se Abbati Ioanni præcipienti, [in quibus antiquiora Latina citantur;] vt Passionem horum Martyrum Latinis transferret sermonibus, respondisse, esse illam satis Latinitate donatam: sine dubio intelligens Acta antiquiora de quibus supra egimus, & adstipulantur vetusta Martyrologia infra proferenda.

[4] [Græca per Metaphrasten,] Leo Allatius in Diatriba de Simeonum scriptis asserit pag. 126 Martyrium sanctorum Quadraginta Martyrum a Metaphraste scriptum esse hoc exordio. Ἐῖχε μὲν τὰ Ρὡμαίων σκῆπτρα Λικίνιος καὶ βασιλέων τῶν πάλαι. Habebat quidem Romanorum sceptra Licinius & antiquorum Imperatorum &c. Ea Acta necdum licuit videre. Alia Acta perperam sub nomine Metaphrastæ indicat idem Allatius pag. 122, quæ sic incipiunt. Κατὰ τοὺς καιροὺς Λικινίου τοῦ βασιλέως ἦν διωγμὸς μέγας τῶν Χριςιανῶν. Tempore Licinij Imperatoris magna fuit in Christianos homines persecutio. [alia apud Lipomanum & Surium, hic omissa.] Sunt hæc ex MSS. Græcis Venetis Latine reddita a Petro Francisco Zino Veronensi, & ab Aloysio Lipomano tomo 7 de vitis Sanctorum vulgata, & a Surio ad IX Martij translata. Et hæc more nostro editioni nouæ aptaueramus, sed cum apud dictos auctores legi poßint, atque admodum parum ab antiquis codicibus Latinis discrepent, malumus his omißis, inedita antiqua monumenta Latina proferre. Nolumus etiam recensere auctores varios, qui ea aut in alias variarum nationum linguas transtulerunt, aut suo stylo, & quidem in compendium decurtata, scripserunt. Ex Græcis scriptoribus, inter quos intelligimus Armenos, Cappadoces, aliosque Asiæ viros eruditos, omnis horum Actorum scientia deriuata est: ac primo arbitramur ab Ecclesia Sebastena historiam martyrij horum XL pugilum conscriptam fuisse, & peruetusto Asianorum more ad alias Ecclesias instar epistolæ encyclicæ missam. Gerardus Voßius in suis scholijs ad encomium S. Basilij Magni de his XL Martyribus asserit: Acta martyrij a Ioanne Diacono Latine versa Græce extare in magno MS. Vaticano sub numero 908 antiquo charactere descripta, esseque vetustissima Acta Martyrum, quæ idem Voßius in Scholijs ad encomium S. Ephræmi Syri de eisdem Martyribus tradit a doctis adscribi Euodio, Sancti ac Magni Basilij discipulo, & in Episcopatu eius successori, [alia adscripta Euodio successor S. Basilij.] sub cuius etiam nomine in bibliotheca Sfortiana Græce reperiantur. Ita Voßius, qui addit eamdem historiam martyrij haberi etiam in Passionario Græco bibliothecæ Statianæ, Manuscripto antiquissimo, item in Græco MS. bibliothecæ Cardinalis Sirleti, tunc Cardinalis Columnæ, & nonnulla ex ijs allegat, quæ tamen non exacte respondent vlli Latinæ translationi a nobis hactenus indicatæ.

[5] Prolixi sunt sancti Patres atque admodum eloquentes in efferenda constantia alijsq; virtutibus horum Martyrum. Magnus Basilius suum erga hos Sanctos affectum & docto encomio ostendit, & alijs qui eosdem sua scriptione honorarent, [De eisdem Martyribus homilia S. Basilij,] infudit. S. Ephræm Syrus in encomio de S. Basilio fatetur per hunc sibi inditum sensum ac cogitationem pariendi XL Martyrum laudes. Omnem enim, inquit, rationem ac modum tolerantiæ ipsorum meis infudit auribus vir ille egregius, quemadmodum sibi mortem pro Christo delegerint, quantaque pericula despexerint, vt ipsum lucrifacerent: tum quot numero Sancti fuerint, reliquaque eorum commemorabat certamina. [laudata a S. Ephræmo Syro:] Quod ergo ad eiusmodi insignem effectum nos dignos censuerit fidelis Pontifex, vt triumphantium istorum virorum de tam illustri martyrij sui reportata victoria, in alia oratione laudes descriptas relinqueremus; est quod Sanctum hunc Christi, eiusdemque cum illis admirationis parisque honoris virum, beatum prædicemus atque felicem. Nam quemadmodum Sancti isti viriliter Licinio restiterunt tyranno, & Duci ac Præsidi; ita & Sanctus hic se opposuit Valenti, Ario ac Audaci Præfecto. Omittemus reliqua, in quibus res gestæ S Basilij cum illustribus horum Martyrum facinoribus comparantur. Idem Ephræm ad hunc locum adludit in sua de his XL Martyribus oratione, dum in eius exordio ait: Non enim oblitus sum mei promissi, quo vobis de egregijs pollicitus sum triumphatoribus, [huius homilia:] quando ea, quæ Sancti ac fidelis sunt Basilij, electi viri Dei, enarrabam. Et implorato patrocinio Martyrum ad virtutes illorum digne recensendas addit; Nam ad hoc præclarum munus obeundum nos vocandos censuit fidelis Pontifex Basilius. Vossius in Scholijs fatetur a S. Basilio luculenter encomia atque trophæa horum insignium Martyrum descripta esse, fusius tamen ac plenius a S. Ephræmo. Ac Lectorem ad vtriusque perlectionem atque collationem, vt melius cognoscat decernatque, inuitat & cohortatur.

[6] Plures etiam orationes de XL hisce Martyribus scripsit S. Gregorius Nyssenus S. Basilij frater, & ipse illustris scriptor. Harum prima est potius exordium orationis sequentis: nam cum tumultu ac strepitu multitudinis certatim ad venerationem Martyrum confluentis, & sese in templo constipantis, exaudiri præterquam a proxime adstantibus non posset, [plures S. Gregorij Nysseni:] in posterum diem rem distulit, & proxima oratione absoluit. Alia eiusdem S. Gregorij Nysseni oratio laudatoria dicta in Martyrio siue Ecclesia eorumdem Martyrum ex MSS. eruta est a Iacobo Gretsero nostro, & cum eius interpretatione Latina edita: in cuius exordio præclara virtus ac doctrina S. Basilij commendatur, vt quem ante se asserit beatos hosce Martyres laudibus extulisse, & quasi coronasse: Ceterum non ideo se tacere debere, quia ille prius magnifice Martyrum admiranda facta deprædicauit: non enim se in præsenti cum illo certare instituisse; sed aliquid etiam vtilitatis adferre auditoribus ex horum Martyrum trophæis voluisse. Aliqua hinc excerpimus, quæ ad horum Martyrum cultum, reliquias ac miracula spectant. De sanctis hisce Martyribus pulchrum etiam encomium scripsisse S. Athanasium asserit sæpius memoratus Vossius, [an alia a S Athanasio scripta?] ac se Romæ in bibliotheca quondam Cardinalis Sirleti, tunc Ascanij Cardinalis Columnæ Græce inuenisse, nondum, de quo constet, impressum.

[7] Inter antiquiores Patres Latinos floruit S. Gaudentius, satagente S. Ambrosio Episcopus Brixiensis circa annum CCCLXXXV creatus: [Latina a S. Gaudentio Ep. Brixiensi,] inter cuius opera extat homilia de Sanctis hisce Martyribus habita die dedicationis basilicæ ad honorem illorum a se erectæ. Retexitur ab eo historia martyrij, indicaturq; occasio reliquiarum ab se ex Oriente ad suam Ecclesiam delatarum: quam saltem partem mox proferemus. In alijs S. Basilium ferme secutus est, de quo ista scribit: plane habent idoneum suis meritis dignissimumq; præconem beatæ recordationis virum, Confessorem Basilium, [excerpta ex homilia S. Basilij,] Ecclesiæ Cæsareensis Antistitem: cuius eloquentia singularis, & sermo Apostolico sale conditus, paupertatem mei retundat ingenij. Quid enim inferri a me nouum potest, quod non ille in eorum laudibus vbertate eloquij sui opulenter effuderit, copiose ornauerit, signanter impresserit? Aggrediar tamen instituendæ dilectionis vestræ caussa vel historiam replicare gestorum. [hic danda ex versione, non antiqua,] Nos omißis tot Patrum antiquorum disertis orationibus, solum damus a reliquis laudatum encomium S. Basilij historica methodo exornatum: & extat inter opera illius cum antiqua passim translatione, & Notis Frontonis Ducæi & Andreæ Schotti, in quibus allegant ex hac versione citata verba tum ab Anastasio in Synodo 2 Nicæna Actione 4, tum ab Episcopis in Synodo Parisiensi collectis: ac nonnulla loca cum Græcis collata ostendunt emendari debere, neque Ianum Cornarium in sua editione satis apte id præstitisse. Gerardus Vossius ex antiquissimis MSS. Græcis inter se collatis nouam versionem molitus est, atque inter Miscellanea aliquot Patrum supra indicata vulgauit. [sed Vossiana.] Eam versionem vtpote minus notam hic damus. Aliquarum etiam reliquiarum horum Martyrum inuentionem describit Sozomenus lib. 9 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 2 & ex eo Nicephorus lib. 14 cap. 10. [Inuentio reliquiarum ex Sozomeno.] Eam ex priore & antiquiore scriptore addimus.

§ II Reliquiæ, templa, miracula, & veneratio horum XL Martyrum apud Græcos.

[8] Ne vlla hisce Martyribus apud posteros veneratio haberetur, imo omnis eorum memoria tolleretur, collaborauit dæmon apparens; [Frustra obstante dæmone] qui, ne aliquæ etiam eorum reliquiæ reperirentur, corpora comburi debere & in flumen proijci, persuasit. Hæc infra in Actis leguntur. At S. Ephræm Syrus in sua de his Martyribus homilia asserit, contra conturbantem inimicum Angelos stagnum custodiuisse; hinc Gabrielem, inde Michaelem, & ab alto Christum vniuersorum inspectorem adfuisse. Hac diuina prouidentia reliquiæ Sanctorum, [Reliquiæ horum conseruatæ,] in flumen ab impijs proiectæ, ad gurgitem vnum collectæ, & lumine cælesti reuelatæ, a Petro Episcopo Sebasteno eiusq; Clericis alijsq; viris religiosis eleuatæ sunt, ac loculis impositæ, per orbem vniuersum venerationem obtinuerunt. Certe S. Gregorius Nyssenus in has voces erumpit: Combusta sunt corpora, eaque flamma excepit. [& delatæ ad varias ecclesias illis extructas,] Cineres vero illi & incendij reliquiæ in orbem terrarum ita diuisæ sunt, vt ferme quælibet prouincia benedictionem inde participet. Hi sunt, inquit S. Basilius infra num. 12, qui nostram regionem continentes, non vno solo loco seipsos concludentes, at multis iam locis hospites effecti, multasque regiones exornantes. Hinc templa horum nomini ac cultui passim erecta fuere. In ipsa maxima Cappadociæ ciuitate Cæsarea eosdem beatissimos insigne martyrium, siue ecclesiam, [vt Cæsareæ, in Cappadocia,] habuisse testis est S. Gaudentius in sua homilia. In hac Martyrum Ecclesia paratum Christianis auxilium scribit num. 13. S. Basilius, Qui aliqua premitur angustia, ad quadraginta Martyres confugit, qui lætatur ad ipsos recurrit: quæ dein exactius explicantur. De reliquijs quas S. Basilius Sanctimonialibus neptibus suis donarat, dein in Italiam translatis, mox agemus.

[9] Est altera Cappadociæ vrbs Nyssa etiam Martyrio siue ecclesia horum Martyrum celebris, in qua S. Gregorius Episcopus eorum certamina populo exposuit, testatus se habere particulam huius sacri muneris, & corpora, inquit, [& Nyssa] parentum meorum iuxta horum militum reliquias posui, vt tempore resurrectionis cum opitulatoribus spe & fiducia plenis resurgant. Scio enim illos posse: & qua libertate & fiducia apud Deum valeant, dilucida argumenta vidi: ex quibus vnum commemorare lubet clarum videlicet testimonium, quid efficere queant. Est ad me pertinens vicus, in quo beatissimorum Martyrum reliquiæ requiescunt. Non procul abest parua ciuitas, quam Iboran vocitant. In hac cum ex recepta Romanorum consuetudine census militum institueretur, quidam ex militibus ad prædictum vicum venit a Tribuno ad custodiam vici destinatus, vt commilitonum suorum inuasiones & iniurias propulsaret, quas milites rusticanis audacter inferre solent. [cum miraculo claudi sanati,] Ægrotabat autem iste altero pede & claudicabat: eratque affectio diuturna & immedicabilis. Porro postquam diu in martyrio & loco requietionis Sanctorum fuit, precesque ad Deum fudit, Sanctorum quoque intercessionem implorauit; & ecce noctu apparet ei vir veneranda specie, & post alia, quæ dixit, Claudicas, ait, o miles, & curatione eges: sed da vt tangam pedem. Et apprehensum in somnis pedem fortiter attraxit. Et cum nocturna visio hoc faceret, vigilantibus talis excitatus est sonitus, qualis existere solet osse ex naturali sua sede reuulso, deinde violenter restituto: vt & illi, qui vna dormiebant, expergefierent, & ipse etiam miles confestim somno solueretur, sanusque more aliorum incederet. Hoc miraculum ego ipse vidi, cum ipso milite versatus, qui vbique & apud omnes hoc beneficium a Martyribus acceptum diuulgabat & prædicabat & commilitonum suorum benignitatem celebrabat. Si vero quid, quod me peculiari modo attingat, apponere oportet, haud omittam. Quando enim primum festum diem ob reliquias acturi eramus, & vrnam in sanctam Ecclesiam illaturi, mater mea (huius enim vita cum Deo erat, quæ etiam omnem diem festum eximie ornabat) iussit me ad rerum gerendarum participationem venire. At cum procul abessem, adhuc iuuenis & in laicorum ordine, prout fieri consueuit rebus vrgentibus, occupationibus distentus, grauius vocationem insipiens accepi, subaccusans matrem, quod hanc celebritatem in aliud tempus non distulisset: sed me a varijs negotijs abstractum huc abduxisset, & quidem ante vllam synodum. Veni ergo in pagum: [& S. Gregorij Nysseni obiurgati:] & cum peruigilium obiretur in horto, vbi etiam Sanctorum reliquiæ psalmis honorabantur, mihi in vicina ædicula dormienti huiusmodi secundum quietem visio oblata est. Videbar intrare in hortum, vbi peruigilium agebatur: & cum ad fores essem, apparuit multitudo militum ad introitum excubantium, qui e vestigio assurgentes, virgasque quatientes, & minabundi in me irruentes, aditum non concedebant: quin & plagas accepissem, nisi deprecatione vnius, qui, vt videbatur, ceteris humanior erat, ereptus fuissem. Vbi vero somnus me reliquit, inque memoriam reuocaui, quæ circa vocationem deliqueram, tum quid terrifica militum apparitio sibi vellet intellexi: multis autem lacrymis defleui meam insipientiam, ipsamque sacrarum reliquiarum thecam lacrymis amaris aspersi, vt & Deum mihi propitiarem, & a sanctis militibus commissi obliuionem obtinerem. Hæc recensuerim, vt credamus Martyres viuere, & Dei quasi stipatores & assessores esse, qui hodie Ecclesiæ & emolumento & ornamento sunt.

[10] Hæc aliaque S. Gregorius Nyssenus, quibus antiquam reliquijs horum Martyrum impensam venerationem exponit, ac tandem lætatur præsidio horum quadraginta Martyrum, qui sunt validi contra aduersarios propugnatores, & fide dignæ intercessionis apud communem Dominum aduocati. His similia S. Ephræm Syrus habet, & tandem hæc breui precatione suam homiliam concludit: Intercedite, [patrocinium imploratum a SS. Patribus:] o triumphatores Christi, pro minimo ac miserabili Ephræm, vt misericordiam inueniam, Christique gratia saluus fiam. Eosdem S. Basilius infra num. 15 communes generis humani custodes, bonos curarum socios, precationum suffragatores, & potentissimos intercessores nobis ostendit. Horum exemplo S. Eutychius Patriarcha Constantinopolitanus, vt gratus in patriam foret, oppidum Phrygiæ, quod Pagus-diuinus dicitur, [Templa erecta in Phrygia,] muro inexpugnabili circumdedit, & templum in eo sanctorum Quadraginta Martyrum exædificandum curauit, vt locus ipse multis de caussis diuinus vocari debeat, & refugium fiat salusque multarum animarum. Hæc Eustathius Presbyter coæuus in illius Vita ad VI Aprilis illustranda. Constantinopoli duplex hisce Martyribus sacrum extitisse templum tradit Georgius Codinus de Originibus Constantinopolitanis: horum aliud fuit apud Thermas Constantianas, quod Anastasius Imperator cum Ariadne coniuge condidit. [& Constantinopoli duo.] At de altero ac præcipuo ista habet: Ecclesia sanctorum Quadraginta Martyrum, prætorium erat. Tiberius vero Thrax cum Anastasia vxore, eductis inde captiuis, locum purgauit, & nouo posito fundamento, muros extruxit vsque ad altitudinem quatuor cubitorum. Quo mortuo, Mauricius eius gener Imperio potitus, structuram ecclesiæ absoluit, soliumque in ea posuit. Theophanes in Chronographia asserit Mauritium anno Imperij VIII, Christi DXC, Indictione VIII, sanctorum Quadraginta Martyrum ecclesiam, a Tiberio exædificari cœptam, absoluisse.

[11] Solennißimo Officio coluntur a Græcis ad IX diem Martij cum præclarißimis odis & canticis, quæ æque in Anthologio nouo, quam in magnis Menæis continentur, additurq; martyrij eorum illustre ex Actis sumptum compendium; [Cultus solennis apud Græcos.] in cuius fine ista recitantur: τελεῖται δὲ αὐτων συναξις ἐν ἁγιοτάτῳ αὐτῶν μαρτυρίῳ τῷ ὄντι πλησίον τοῦ χαλκοῦ τετραπύλου. Agitur festus illorum dies in sanctissimo ipsorum templo, quod est iuxta æreum Tetrapylum. De Tetrapylo multa disputat Petrus Gillius lib. 3 Topographiæ Constantinopoleos cap. 6, dubitatq; num vrbs duo tetrapyla habuerit vnum aureum, alterum æreum, an dumtaxat vnum, quod fuerit primo aureum, dein auro sublato æreum remanserit. Extra vrbis Constantinopolitanæ mœnia fuisse conseruatas horum Martyrum reliquias, ac cælesti apparitione inuentas, [reliquiæ in templo suburbano.] atque in templo S. Thyrsi, procurantibus S. Proclo Patriarcha & S. Pulcheria Imperatrice, depositas, infra ex Sozomeno referimus. De S. Thyrso & socijs Martyribus egimus XXVIII Ianuarij.

§ III Reliquiæ, templa, veneratio horum Martyrum apud Latinos. Nomina singulorum.

[12] Non minorem in Ecclesia Latina obtinuere venerationem XL hi Martyres, quibus S. Gaudentius Brixiæ extruxit basilicam, & in eius dedicatione supra memoratam homiliam habuit, ex qua ista hic describimus: Iam quid de Quadraginta Martyribus dignum loquar, qui se itineri meo, cum per vrbes Cappadociæ Hierusalem pergerem, [S. Gaudentius reliquias, a neptibus S. Basilij acceptas,] fideles comites præbere dignati sunt? In ipsa enim maxima Cappadociæ ciuitate, quæ appellatur Cæsarea, vbi habent ijdem beatissimi insigne Martyrium, reperimus quasdam Dei famulas, monasterij sanctarum Virginum dignissimas Matres, prorsus Mariæ & Marthæ consimiles, quas merito diligat Iesus, natura, fide & studio & castitatis integritate germanas: quibus ab auunculo suo, Sacerdote ac Confessore Basilio, olim traditæ fuerunt horum Martyrum venerandæ reliquiæ: quas desiderio nostro incunctanter ac fideliter tribuerunt, idoneos veneratores tanti nos esse muneris approbantes, simulque sub testificatione Domini confitentes, se semper orasse Deum nostrum, vt hæc tam pretiosa possessio in tales transfunderetur hæredes, qui eas consimili fide diligentiaque imitarentur, qui studij ac venerationis ipsarum & successores & augmentatores existerent, & transmigrationem de hoc mundo suam quotidie expectarent. Exaudita est ecce fidelis oratio venerabiles ipsas Martyrum Quadraginta reliquias populis credentibus hodie proponimus perpendendas: licet eis ex illo iam tempore celebritas debita numquam defuisse nostri cognoscatur officij, præclaris eorum beneficijs salutariter mancipata.

[13] Relata dein historia paßionis ista sub finem addit: Cum cineres exustorum corporum mandato persecutoris in fluuium iacerentur; non defuerunt religiosȩ manus, quæ partem cineris vel furto eriperent, vel pretio compararent. Hinc & Ecclesia Cæfareensis exultat, & nostra fraternitas non immerito gloriatur, [Brixiam detulit:] reseruatum sibi prouidentia Dei salutare munus intelligens. Portionem reliquiarum sumpsimus, & nihil nos minus possidere confidimus, dum totos Quadraginta in suis fauillis honorantes amplectimur. Sicut illa in Euangelio fidelis mulier, quæ per fimbriam Christi saluata est, oram tenuit vestimenti, & virtutem Diuinitatis exegit: attactu fimbriæ medelam credenti fides traxit, & salutem quam præsumpserat, acquisiuit. Itaque pars ipsa, quam meruimus, plenitudo est: diuidi enim Quadraginta isti Martyres ab inuicem nullo modo possunt, quorum sunt inseparabiles & indiscretæ reliquiæ. Nam sicut animas eorum igneus ille Spiritus Dei, salutaris fidei vnitate coniunxit (erat enim omnium credentium cor vnum & anima vna) ita etiam membra eorum concremans ignis in vnum fauillæ corpus redegit. [templum illis erectum Concilium Sanctorum appellat.] Habemus ergo & hos Quadraginta & prædictos decem Sanctos ex diuersis terrarum partibus congregatos, vnde hanc basilicam eorum meritis dedicatam, Concilium Sanctorum nuncupari oportere decernimus. Dignum est enim, vt ad tantorum Martyrum venerandas reliquias processuri, ad concilium Sanctorum nos procedere fateamur. Tot igitur iustorum patrocinio adiuuandi, tota fide omnique desiderio supplices, secundum eorum vestigia curramus, vt ipsis intercedentibus, vniuersa, quæ poscimus, adipisci mereamur, magnificantes Christum Dominum, tanti muneris largitorem. Hæc S. Gaudentius, in historica relatione martyrij secutus S. Basilium; in quo cum cinerum in fluuium proiectorum miraculosa conseruatio deesset, aliam suam coniecturam de hisce reliquijs in aquas non proiectis dedit, dum partem cinerum vel furto ereptam, vel pretio comparatam, vti sæpe solebat fieri, indicauit.

[14] Romæ duo hisce XL Martyribus erecta sunt templa; arreptam occasionem ex reliquijs, quas S. Gaudentius Romanis dedisset, [Romæ duo templa ijs extructa:] arbitratur Octauius Pancirolius in Thesauro abscondito vrbis Romanæ, regione 8, ecclesia 11, vbi trans Tiberim fuit primum horum Martyrum templum, datum Confraternitati Recommendatorum B. Mariæ Virginis, Confalonis nuncupatæ, & anno MDCVIII innouatum, picturisque martyrij horum XL Sanctorum illustratum; soletque quotannis, die illorum certamini dicato, pro maiori solennitate distribui eleemosyna panum ac fabarum. De hac Confraternitate legi possunt litteræ Apostolicæ Gregorij XIII tomo 2 Bullarij num. 38. Alterum templum est regione 14 di Pignas cognominata, vbi hæc ecclesia 2 est, data Confraternitati Stigmatum S. Francisci. Eamdem horum Martyrum in Ecclesia Latina antiquam venerationem indicant Breuiaria Romana tam manu exarata, [Veneratio in antiquis Breuiarijs:] quam mox atque typis excudendi libros inuenta ars fuit, impressa: ex his habemus anno 1479, 1490 & sequentibus excusa, in quibus omnibus, etiam MSS. historia martyrij in sex lectiones, quæ ad Matutinum recitabantur, distributa continetur: quæ dein historia, cum Breuiarium iussu Pij V e decreto Concilij Tridentini recognitum ederetur, tribus lectionibus secundi Nocturni absoluenda, fuit contracta & hactenus, sed aliqua mutatione introducta, de qua infra agendum, constanter obseruata. In Breuiario etiam a Cardinali Quignonio abbreuiato tertia Lectio de hisce XL Martyribus recitanda præscribitur. Oratio propria in omnibus plane Breuiarijs eadem assignata, etiamnum eadem legitur.

[15] [& Martyrologijs ad 9 & 11 Martij] Natalis horum Martyrum celebratur in omnibus plane Martyrologijs Latinis aut IX Martij aut certe XI eiusdem. Præit antiquißimum MS. S. Hieronymi his verbis: VII Idus Martij. In Armenia Sebastiæ militum XL, quorum gesta habentur. Hæc gesta Beda habuit, & ex illis illustre encomium inseruit Martyrologio suo, cuius genuinum exemplar hactenus ineditum ista habet: VII Idus in Sebaste, in Armenia minore, quadraginta militum, tempore Licinij Regis sub Præside Agricolao, qui post vincula & carceres creberrimos, post cæsas lapidibus facies, missi sunt in stagnum, vbi gelu constricta corpora eorum nocte disrumpebantur, & mane crurifragio martyrium consummarunt. Deinde corpora eorum combusta, & in fluuium proiecta sunt: sed diuina dispensatione reliquiæ sunt eorum integræ repertæ, & honore digno conditæ. Erant autem nobiliores inter eos Quirion & Candidus. Quæ eisdem verbis referuntur in MSS. Martyrologijs Tornacensi S. Martini, Lætiensi in Hannonia, Leodiensi S. Lamberti, Aquisgranensi & Vaticano Ecclesiæ S. Petri: quæ Martyrologia sunt sub nomine Bedæ, sed a posteris aucta insertis aliorum Sanctorum nominibus. Eadem habet Rabanus IX Martij, & paucis omißis Vsuardus. Plura tradit ex Actis Ado cum nominibus Martyrum, quæ in Beda excuso adiecta. Notkerus, & iterum Rabanus XI huius, longum encomium habent, & præterea omnes nominatim recenset Rabanus ad V Idus Septembris, temporibus Licinij Imperatoris & Agricolai Præsidis & Lysiæ Ducis passos, sed quod miramur, Romæ tribuuntur, forsan quod eo die aut sint eo reliquiæ illorum translatæ, aut aliquod illis templum dicatum. Nunc ex IX Martij, [& 10 Martij] ob festum duplex S. Franciscæ Romanæ, solennitas horum Martyrum, quod & facimus, est in sequentem diem translata. Omittimus posteriorum auctorum Martyrologia recensere.

[16] Nomina Martyrum adiungo, quæ ordine diuerso a varijs collocantur, & fere conueniunt apud Metaphrasten, & in Menæis & Anthologio Græcorum cum Adone & nonnullis Latinis. [Nomina Martyrum varie scripta.] Infra in primis Actis sub finem nomina magis corrupta recensentur errore amanuensium, quæ ipsis Actis postea videntur adiecta. Qui nobiliores supra feruntur, præerant alijs, Quirion in psalmodia & orationibus, Candidus in responsionibus dādis. Quirion ab alijs Cyrion, Cyrius, & Cyrinus dicitur. Candido ad respondendum in Actis alijs; & apud Lipomanum datur socius Domnus, alijs Dominus. Quartus in Actis nominatur Meliton, quibusdam Militon, Mellitus, Melicius: quem semiuiuum derelictum, generosa mater ad reliquos Martyres portauit. Alij hisce nominibus referuntur: Domitianus, qui & Domicianus & Diometianus scribitur, Eunoicus, aliquibus Eunoichus, & magis corrupte Eunomius & Euodius. Sisinius siue Sisinnius. Aeraclius siue Eraclius, & corrupte Eradius & Erachilis, Alexander, Ioannes, Claudius, Athanasius, Valens satis constanti apud omnes lectione, pro Claudio tamen Cladius reperitur, & pro Valente alibi Valerianus ponitur. Helianus, siue Elianus. Ecdicius, Editius, Etdicius, Hecdicius & Deditus. Acacius, Achacius & Accacius. Vibianus, Bibianus, Biuianus, Viuianus & Iulianus, Græcis Βιβιανός. Helias, Helius, Heluius & alter Helianus, Græcis Ἡλίας. Theodulus, & Theodorus, Græcis Θεόδουλος. Cyrillus, alicubi Quirillus. Flauius nonnemini Flauianus. Seuerianus alibi Seueriacius, pro quo etiam Meander & Nicander ponitur. Valerius vbique eadem scriptione. Chudion, alibi Chudius & Cadonius. Sacerdon, siue Sacerdos & Sacerdonius. Priscus, pro quo vitio amanuensium alibi Dianius legitur. Eutychius & Eutyches duo diuersi, Græcis Εὐτύκιος & Εὐτυκὴς, quorum alter apud Bedam omissus, alijs Eutycius, & Euticius, alicui Euatius est. Smaragdus alicubi Zmaragdus & Vmerandus. Philoctimon aliquibus Philocinion, Filoctimus & Vlloctemonius. Aëtius, alijs Aëthius, Ethius, Etius, Ecius, Aërius. Nicolaus, varijs Micallius, Michallius, Nichalius, Nicallianus, Græcis Νικόλαος. Lysimachus, aliquibus corrupte Lisimachus, Lisimmachus, Lisanacus, Bysimachus. Theophilus nulla vsquam mutatione. Xanthias, alijs, Xanthius, Xandius, Xanctius & Sanctinianus. Angias, alijs Aggias & Aggius nonnemini Candidus, Græcis Ἀγγγίας Leontius omnibus idem est. Hesychius, alijs Hysichius, Hysitius, Isitius, Esicius, Vsitius est, Græcis Ἡσύκιος. Caius, Gaius, Gaias, Cauius etiam dicitur. Demum Gorgonius etiam Gordianus nominatus legitur. Apud Rabanum ad IX Septembris desunt Domnus & Smaragdus, eorumque loco leguntur Iuuenalis & Basilides. Sed ne nimis operose diligentes videamur, omittimus quo ordine quaue scriptione apud singulos auctores aut in varijs MSS. recenseantur. Præposuimus illos, quorum dicta factaue in Actis memorantur, quibus reliquos addimus eo ordine, quo ab Adone alijsq; Latinis proponuntur.

§ IV Genus supplicij in stagno his XL Martyribus illatum.

[17] Qvod supplicij genus hi Martyres in stagno subierunt, hic examinandum duximus: num scilicet stantes supra glaciem, solo frigore cruciati sint; an vero corpora eorum nuda aquæ frigidæ imposita fuerint, & glacie accedente attrita. Acta infra ex MS. Gladbacensi num. 7 ista habent: Tunc iubet Præses alligari eos, [Aquis stagni Martyres immersi, glacie accedente constricti, dicuntur in Actis:] & funes mitti in ceruicibus singulorum, & adduci omnes simul in stagnum habentem aquam multam. Tempore autem illo, quando Sancti martyrizabantur, habebat glaciem magnam. Adducentes autem eos statuerunt in medio stagno nudos in glacie. Erat autem ventus frigidus & hora noctis proxima. Verum absque mentione glaciei ista referuntur in alijs MSS. his verbis: Iussit ergo Præses vinctos, & in colla eorum funibus missis duci simul omnes ad stagnum. Est enim in Sebastia stagnum habens aquam multam. Illo vero tempore, quo Sancti passi sunt, habebat frigus nimium & adducentes eos statuerunt in medio stagni nudos. Erat autem & tempus hyemis, & hora acrior: ad vesperum vero erat iam dies. Quæ apud Lipomanum ita exponuntur: Tunc Præfectus imperauit, vt funibus omnes vincti in lacum traherentur. Est enim apud Sebasten lacus, in quo est magna aquæ copia. Et quo tempore sancti Martyres cruciabantur, vehemens erat frigoris vis. Nudi igitur in medio lacu sunt constituti, cum hiems esset & diei hora acerbissima: iam enim vesper appetebat. At Ioannes Diaconus infra num. 12 ista ex Græco vertit: Tunc Agricolaus furibundus præcepit eos funibus collo tenus ligari, & ad stagnum pertrahi, quod secus Sebastiam plurimis redundabat aquis, ibidemque illos proijci nudos: illis enim diebus tanta glacie coagulabatur ac si tempus hyemis esset… Mox autem ministri iussa complentes, miserunt Sanctos in medium stagni. Sed quia inclinata dies procliuior erat ad vesperam, quando Martyres sunt aquis impressi (siue vt MS. Capuanum habet, sunt aquis ingressi) necdum noctis hora prima præterierat, & Sanctorum corpora niuali tabescebant algore, ita quippe vt caro eorum exangui quodam distenta tumore altius scinderetur. At variante lectione alibi habetur, caro eorum & sanguis, siue caro eorum exanguis cruore. Quæ vltima in MS. Gladbacensi infra num. 8 ita leguntur: Hora autem noctis prima constringebat glacies Sanctos, & intumescentes carnes eorum disrumpebantur. Quæ in alijs MSS. ita variantur: Hora autem prima noctis constringebantur Sancti a glacie, & distentum corpus corrumpebatur. Ast apud Lipomanum ita transferuntur: Hora noctis prima Sancti frigore cruciabantur, & corpora illorum disrumpebantur.

[18] His consentiunt Græca exemplaria: quorum aliquot sententias profert Voßius in scholijs ad orationem S. Ephræmi: ex qua oratione pauca transcribo: ac primo dum cum tribus pueris Babylone in fornacem mißis hos XL Martyres comparat, [apud S. Ephræmum,] sic exclamat: Illos flamma tamquam ros illustrauit, hos vero purificauit amnis fluentum, τὸ ρεῖθρον τοῦ ποταμοῦ, at sæpißime τὴν λίμνην stagnum appellat, & ad aquas, quibus impositi erant, alludit, vti hac sententia: Non reliquit eos gratia superni auxilij; mentem eorum consolans in aquis, ἐν τοῖς ὕδασιν. Et postea; Μάρτυρες ἐνδοθεν τῶν ὑδάτων ἐνθαλαμευόμενοι, οὐκατεποντίθησαν. Martyres intra aquas quasi in thalamo suo diuersantes, non sunt submersi. Ita signum stagni appellat receptaculum eorum & suscipiendos ait hos Sanctos in medio aquarum μέσον τῶν ὑδάτων, & τὰ λίμνια ὕδατα stagneas aquas nominat. [in Menæis & Anthologio Græcorum,] Græci in magnis Menæis & Anthologio similia habent. Τρέχοντες πρὸς λίμνην κρυώδη, ὡς πρὸς θάλψιν. Currentes ad rigens stagnum, tamquam ad oblectamentum. τῷ γὰρ ἥδατι τῆς λίμνης εἰσῆλθον θαρσαλέως, καὶ τῷ κρύει σφυγγόμενοι, τὴν ᾠδὴν ἀνέμελπον τῷ κυρίῳ· Μὴ ἐν ποταμοῖς οργιθῆς ἡμἳν, κύριε. Aquam enim stagni confidenter sunt ingressi, & dum frigore constringebantur, hoc canticum Domino dicebant: Ne in fluminibus irascaris nobis, Domine &c. Quæ vbique in Actis ex Propheta Habacuc referuntur. [antiquis Breuiarijs,] Eodem modo antiqua Breuiaria Romana manu exarata, quorum aliqua citat Voßius, aliud penes nos est, ista habent: Missi sunt in stagnum, vt gelu constricta corpora eorum nocte disrumperentur. Consentiunt Breuiaria ante CLXXX annos & deinde excusa. In Breuiario iussu Clementis VII & Pauli III a Cardinali Quignonio concinnato verba supra allata ita explicantur: In stagnum missi sunt, instante bruma vt aqua nocturno frigore concrescente, constricta ipsorum corpora dirumperentur: In Breuiario iussu Pij V edito traduntur: in stagnum gelidissimum coniecti. Accedunt omnia antiqua Martyrologia; [& Martyrologijs.] in quibus dicuntur in stagnum missi; & hæc apud Bedam, Adonem, aliosque adduntur: vbi gelu constricta corpora eorum nocte disrumpebantur.

[19] Quæ dein diuinitus patrata miracula fuere, Martyres in aquis stetisse confirmant. Ea ita in Actis ex MS. Gladbacensi infra num. 9. explicantur: Et cum facta esset hora tertia noctis, [Frigere omni sublato] sol illuxit super eos sicut in æstate calidus, & soluta est glacies, & facta est aqua calida. Quæ in alijs MSS. ita referuntur: Et circa horam tertiam noctis sol splenduit circa eos, feruens sicut æstate, & glacies dissoluta facta est & aqua calida. Quæ apud Metaphrasten ita leguntur: [incaluit aqua:] Circiter tertiam noctis horam sol eos circumfulsit, ita calidus vt est in æstate, frigusque dissoluit, & aquam calidam reddidit. Ioannes Diaconus ista sic exponit: Lapsa est super eos de cælo lux magna, & quasi per æstiuum solem sic, dissoluta penitus niue, incaluit aqua. Quæ in antiquis Breuiarijs ita efferuntur: Circa horam vero nonam resplenduit, velut sol, lumen feruens super eos, & glacies dissoluta est. Similia leguntur in Martyrologijs Adonis, Rabani, Notkeri & alijs. Clauicularius hac luce & coronis de cælo delapsis, ad fidem conuersus, loco desertoris se alijs adiunxit, & abiectis vestimentis, saliuit introiens in stagnum, alibi exiliuit in stagnum, [cui insilijt Clauicularius:] apud Lipomanum, insilijt in stagnum, & ad eos insilijt. Apud Ioannem Diaconum, prosiliens proiecit se in lacum inter Sanctos. In Græcis Actis apud Voßium τῆ λίμνῃ ἐφὰλλεται, & ἐισεπήδησεν ἐις τὴν λίμνην, id est, mutata phrasi, insilijt in stagnum. Ita in antiquis Breuiarijs ac varijs Martyrologijs dicitur exilijsse in stagnum, [ex aqua extracti Martyres.] ex quo, vt Acta priora habent, tracti ad littus educuntur, aut iubentur ad ripam trahi, aut sicuti Ioannes Diaconus e Græcis vertit, Principes iusserunt ex aqua eos foras pertrahi. Sed & Martyres in oratione fatebantur aquas vsque ad animam intrasse.

[20] Demum fluuium aut amnem, qui vix vllius nominis apud scriptores agnoscitur vrbi Sebastiæ vicinus, non fuisse glacie constrictum, docent ipsa antiqua Acta num. 13 vbi tortores reliquias Sanctorum tulerunt, & proiecerunt in flumine, [Reliquiæ in aquas fluuij coniectæ.] & collectæ sunt reliquiæ ad gurgitem vnum fluminis, & nihil earum perdidit fluuius. Et lucebant reliquiæ in aqua fluminis, sicut luminaria in cælo, dum monitus Episcopus educeret de flumine. Quin etiam, vt in alijs MSS. habetur: fulgebant sanctorum Martyrum reliquiæ in aquæ profundo, sicut luminaria: ipsa quoque aqua decurrebat super eas, sicut sub sinum fluuij habens eas. Et apud Lipomanum, Reliquiæ Sanctorum in aqua tamquam stellæ fulgebant. Eas demum in profundissimas aquas iactatas, sed frustra, insultatur tyrannis apud Ioannem Diaconum num. 19. Similia leguntur in magnis Menæis Græcorum, in Martyrologijs Bedæ, Rabani, Notkeri, Adonis alijsq;, & Breuiarijs supra memoratis.

[21] Petrus de Natalibus, qui ante trecentos circiter annos floruit, lib. 3 Catalogi cap. 185 egregium horum Martyrum edidit encomium, ex quo pauca hæc verba excerpo: Missi in stagnum gelidissimum sunt, vt gelu constricta corpora eorum nocte superueniente dirumperentur… Circa horam noctis tertiam resplenduit, [Eadem confirmantur apud Petrum, de Natalibus,] velut sol, lumen super eos, & glacies dissoluta est… Clauicularius se Christianum profitens exiliuit in stagnum… Ossa in fluuium sunt dispersa… Episcopus inuenit Sanctorum reliquias in alueo fluminis subtus aquas, sicut luminaria, splendentes. Mombritius etiam, [Mombritium] diligens Vitarum Sanctorum ante ducentos annos collector, tomo 2. Acta paßionis horum Martyrum habet: in quibus ista leguntur: Circa Sebasten erat stagnum habens aquam multam, quod tunc vehementer frigidum erat tempore hyemis. Positi sunt Sancti in medio nudi ad vesperum… Clauicularius exiliuit nudus in stagnum… Cineres iactati sunt in amnem, sed in loco præcipiti & vadoso restiterunt & congregati sunt, & nihil eorum imminuit fluuius… Viderunt reliquias in aqua fulgentes, tamquam luminaria, super quas aqua decurrebat, illarum nihil secum trahens.

[22] [& Vossium] Gerardus Voßius in scholijs ad orationem S. Ephræmi varijs testimonijs allatis, sub finem ista habet: Ita & in picturis non solum Orientalium sed & Occidentalium hi sancti Martyres in stagno nudi depicti visuntur: sicut etiam Romæ in ecclesia XL Martyrum in regione Transtyberina: [ex antiquis picturis,] in ecclesia item S. Stephani in monte Cælio & in ecclesia S. Vitalis videre licet. Postremo probatur eadem veritas a consensione omnium nationum ac populorum. Ita hactenus tenent ac semper tenuerunt non solum Latini, sed & Græci, Syri, [& traditione Orientis & Occidentis:] Chaldæi, Maronitæ, Armeni & quicumque Orientales alij. Credatur antiquissimis ipsorum Ecclesiasticis Officijs ac libris, Menæis, Troparijs ac Breuiarijs. Credatur Syrorum & Chaldæorum monumentis. Credatur Maronitis Chaldȩorum Officium legentibus atque sequentibus. Credatur non solum Armeniæ populis, idem de Sanctis hisce, quod in stagno apud ipsos passi sint, adseuerantibus: sed & eorum antiquis Passionarijs atque Hymnarijs, idem prorsus continentibus. Credatur denique antiquissimæ in his traditioni Ecclesiæ, cui contradicere non licet. Hæc aliaque Voßius, acer propugnator lectionis in oratione S. Basilij de his Martyribus repertæ in longe antiquissimo MS. Grȩco exemplari Cryptæ-ferratȩ Sub littera M. quam vere γνήσιον ac germanam arbitratur, atque ita legit: Ἐκέλευσε πάντας γυμνωθέντας ὑπὸ τὸ ἀίθριον ἐν μέσῃ τῇ λίμνῃ πηγνυμένους ἀποθανεῖν. [Stagnum erat non in ciuitate, sed prope eam.] Iussit omnes denudatos sub dio, in medio stagno congelatos mori. Quam lectionem incuria imperiti alicuius antiquarij deprauatam atque corruptam erudite censet, dum pro his verbis ἐν μέσῃ τῇ λίμνῃ in medio stagno, positum est ἐν μέσῃ τῇ πόλει, in media ciuitate: quod mendum paßim adhuc est in codicibus S. Basilij hactenus Græce editis, aut Latine translatis, Sed mox apud eumdem S. Basilium describitur stagnum (circa quod ciuitas erat ædificata) in quo hæc martyrij certamina Sancti decertarunt. Græce λίμνη περὶ ἣν πόλις κατῴκιςαι, ἐν ᾗ ταῦτα διήθλουν οἱ ἅγιοι. Ita iam supra ad Sebasten, secus Sebastiam, circa Sebasten legimus, & Græci in Menæis asserunt condemnatos, pernoctare nudos in medio stagni, quod erat ante ciuitatem: μέσον τῆς λίμνης, τῆς πρὸ τῆς πόλεως. Denique hic modus torquendi Martyres in stagno apud Sebastiam Armeniæ illo eodem tempore adhibebatur. [in illud etiam iniecti S. Blasius,] Nam S. Blasius Episcopus Sebastenus eadem hieme, sub eodem plane Præside & tyranno Agricolao, in lacum missus, signauit aquam, & mox stetit sicut arida. Eo sedente in medio lacus, ingressi sexaginta quinque viri mox demersi sunt in profundo aquæ … Tunc surgens B. Blasius ab aqua & ambulans sicut in arida, egressus est. Vti ea III Februarij in varijs Actis S. Blasij leguntur. Ita Græci in magnis Menæis & Menologio Basilij Imperatoris & alio a Cardinali Sirleto verso, [& S. Irenarchus.] colunt XXVIII Nouembris S. Irenarchum sub Diocletiano Sebastiæ in lacum coniectum ἐν τῇ λιμνῇ ἀποριφθέντα.

[23] Hactenus dicta plane conuincere videntur, corpora horum Martyrum vestibus exutis denudata, sub dio fuisse aquæ frigidæ stagni imposita, [Supra stagnum dura glacie constrictum,] ac glacie accedente attrita. At S. Basilius infra num. 8 ipsum frigus ac glaciem adeo verbis extollit atque exaggerat, vt stagnum tradat, velut campum aliquem, planum agendisque equis accommodum fuisse effectum, & in continentem & firmam quasi terram redactum, [Martyres cruciatos fuisse] liberam atque securam accolis super terga eius gradiendi viam præbuisse: fluuios vero a fluxu cessasse, teneramque aquæ naturam in lapidum duritiem transmutasse. [innuunt S. Basilius,] Interim num. 12 scribit. Martyres adhuc spirantes, igni illuscente die traditos esse, & ignis reliquias in fluuium proiectas easque aquam excepisse: vbi eas diuina virtute adseruatas & post triduum elatas præterit. Silet etiam: hora noctis tertia, luce de cælo lapsa instar æstiui solis disloluta penitus niue, glacie ac frigore, aquam incaluisse. Quæ tamen antiqua Acta constanter inculcant. Basilium secutus S. Gaudentius, asserit: stagnum validissimo gelu durante iter solidum plaustris gementibus accommodasse, [S. Gaudentius,] ac Martyres nudatos corporibus, religatos in aperti aëris pruinosa duritie pernoctasse. Interim addit, cineres exustorum corporum mandato persecutoris in fluuium iactos fuisse. Multus etiam est S. Gregorius Nyssenus in glaciei ac frigoris exaggeratione, [S. Gregorius Nyssenus.] atque ita, inquit, mors eis paullatim ac sensim progrediens protrahebatur tribus diebus durans. At contra vna solum nocte in stagno cruciatos fuisse Martyres Acta euincunt. Fuerunt sacræ illorum reliquiæ tribus diebus in flumine conseruatæ: quos forsan dies ad illorum cruciatus transtulit Nyssenus. Ob horum tamen Patrum auctoritatem aliqua in hodierno Martyrologio ac Breuiario Romano mutata sunt. Non cum ante traderentur in rigens stagnum missi, aut in gelidissimum stagnum coniecti, nunc legitur, supra stagnum rigens pernoctare iussi. Interim Lectiones ita etiamnum concluduntur: Eorum reliquiæ proiectæ in profluentem, cum mirabiliter in vnum confluxissent locum, saluæ & integræ repertæ, honorifico sepulchro conditæ sunt.

[24] His ita discussis, profecti Romam sumus, vbi de vrbe Sebastia, & lacu & accursu ægrorum sequens scriptum reperimus, quod hic inserimus.

Die vigesima octaua mensis Decembris anno millesimo sexcentesimo primo, Reuerendissimus Iacobus Episcopus Eruan Armenus, ætatis octoginta annorum & amplius, in S. Maria Ægyptiaca, solito Armenorum loco, Romæ ad tempus residens, honoris ergo fuit visitatus a Reuerendo Domino Gerardo Vossio, & inter alia, me Bartholomæo Abagaro præsente & interprete, interrogatus super varijs circumstantijs ciuitatis Sebastiæ minoris Armeniæ, [Situs & magnitudo vrbis Sebastiæ] & stagni siue laci, in quo Sancti Quadraginta Martyres ibidem martyrium gloriosum sunt passi. Sebastia qualis sit ciuitas? Respondit Episcopus supradictus, esse ciuitatem vetustam & amplam, continentem hoc adhuc tempore focos circiter quindecim mille, quæ sub se habet circa trecenta castella habitata circumcirca, & habent suum Vice-regem, siue Bassiam, a quo reguntur, in eadem ciuitate Sebastia residentem. An Sebastia sit figuræ orbicularis, an quadrangularis? Respondit Episcopus, ciuitatem veterem Sebastensem esse figuræ orbicularis, nouam autem (quæ iam amplificata est) esse hoc tempore quadrangularem, satis magnam circiter quindecim millium focorum. An ipse Sebastiæ fuerit, & lacum ibi viderit? Respondit Episcopus, se frequenter Sebastiam transiuisse, & lacum, [& stagni vicini,] in quo Quadraginta Martyres passi sunt, oculis proprijs vidisse.

De situ laci, eius magnitudine, ac forma; Respondit Episcopus, lacum in quo passi sunt Quadraginta Martyres, situm esse non in ipsa ciuitate, sed extra ciuitatem veterem, sed prope eam, quantum distat Romæ ecclesia sancti Spiritus in Saxia a Basilica S. Petri, & sicut se habet mons Caluariæ in suo situ ad ciuitatem Hierusalem veterem, ita & lacus cum ciuitate vetere Sebastia. Quoad formam laci, seu stagni, dixit Episcopus esse figuræ orbicularis, sed exire aliquantulum, & brachium vnum in longum facere. An aliquod signum sit circa lacum, in quo Martyres sunt passi, & quodnam ibi signum appareat? Respondit Episcopus, ibi extare signum quoddam, seu petram grandiusculam ad lacum, quo in loco Martyres constitisse, [vbi 40 ceres sæpe accenduntur, & ægri sanantur,] & martyrium in congelatione aquæ affirmantur esse passi, & ibidem ex deuotione populorum sæpe quadraginta cereos accendi, multosque illum lacum frequentantes, varijs languoribus atque infirmitatibus liberari, sicut ipse præsens vidit.

[etiam infideles:] An etiam Turcæ infideles ipsum lacum frequentent? Respondit Episcopus, illum etiam a Turcis, & infidelibus in suis languoribus & infirmitatibus sæpe visitari, & multos ex illis sæpe sanari, ac etiam secreto post sanitatem ibi miraculose recuperatam, sacrum baptisma suscipere & Christianos fieri; multaque indies miracula apud eumdem lacum meritis Sanctorum Quadraginta Martyrum videri.

[distantia Sebastiæ a Cappadocia & Edessa 7] Cæsarea Cappadociæ quantum distat a ciuitate Sebastiæ Armeniæ? Respondit Episcopus distare itinere quatuor bonorum dierum. Edessa patria sancti Ephræm quantum distat a Sebastia? Repondit Episcopus Edessam Syriȩ distare inde itinere septem, vel octo dierum, aut circiter.

Ad omnia supradicta interrogata ita per me Bartholomæum Abagarunt interpretem Armenum respondit supradictus Episcopus Armenus: ita attestor ego idem Bartholomæus Armenus manu propria die & anno vt supra.

COMPENDIVM MARTYRII
Translatum ex lingua Armena per Bartholomæum Abagarum Armenum

Quirion, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Candidus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Domnus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Meliton, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Domitianus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Eunoicus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Sisinius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Heraclius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Alexander, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Ioannes, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Claudius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Athanasius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Valens, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Helianus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Ecditius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Acacius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Vibianus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Helias, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Theodulus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Cyrillus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Flauius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Seuerianus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Valerius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Chudion, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Sacerdon, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Priscus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Eutychius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Eutyches, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Smaragdus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Philoctimon, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Aëtius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Nicolaus, sive Micallius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Lysimachus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Theophilus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Xantheas, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Angias, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Leontius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Hesychius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Caius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Gorgonius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)

[1] Sanctorum gloriosa Quadraginta Martyrum nomina hæc sunt, a Domitianus, Cyrillus, [Nomina Martyrum:] Oualenus, Isicius, Eunuckus, Elianus, Flauius, Smaragdus, Kilandrus, Sisinius, Leontius, Melithon, Seuerianus, Philothenus, Anceus, Eraclius, Epichius, Addius, Iomnas, Cirion, Alexander, Acatius, Valerius, Nicolaus, Euticius, Ioannes, Bibianus, Chution, Lysimachus, Caius, Illitus, Athanasius, Priscus, Candidus, Sacerdon, Gorgonius, Theodulus, ac Theophilus. Erant illi ex regione Cappadociæ, & omnes merebant sub Licinio impio Rege: itaque Agricolaus Iudex iussit duci eos ad ciuitatem Sebasten, [Constantes in fide,] & magnis cruciatibus cogebat eos immolare dijs, & nullo pacto potuit separare eos ab amore Christi, & eius fide: & sic detrudi iussit eos in carcerem, & orantibus illis apparuit Saluator, [a Christo inter verbera animantur:] & corroborauit eos. Et post dies octo venit Prætor a Cæsarea, & sederunt simul, & palam ante se iusserunt duci, & interrogabant eos de Christi fide; an vellent negare, an sacrificium dijs offerre: & iusserunt ora eorum obtundi lapidibus, & cœperunt milites alter in alterum lapides conijcere, & accipiens impius Prætor lapidem iniecit in Sanctos, sed percussit Iudicem, & faciem eius vulnerauit; & iussit eos duci in carcerem, & vacabant orationi. Iterum apparuit eis Saluator, & ait? Qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, viuet. Confortamini, & nolite timere eorum malos cruciatus, quia adhuc parum superest temporis. Expectate adhuc paullulum, & e cælo vobis venient coronæ. Et mane statuerunt eos ante satellitem, cui dixerunt: Quod facturi estis facite, [missi in aquam, glacie frigidam,] quia nolumus nos Christum negare. Tunc vinxerunt manus & ceruices vinculis, & ad lacum eos duxerunt, & exutos in aquam miserunt hiberno tempore, & inglaciente lacu, vehementer torquebantur corpora eorum in magna glacie, & eorum versabatur sanguis super pedes suos in prima vigilia noctis, & Sancti non cessabant orare. Et ex eis vnus non potuit ferre glaciem; qui exiens ex lacu in balneum se transtulit, quem præparauerant impij; & sic ex calore destructa est glacies: & circa horam tertiam refulsit sol feruens super eos, [calore cælesti mitigatam:] & glacies resoluta est, & vnus ex militibus, qui custodiebant Sanctos, & solus vigilabat, mirabatur, vnde eorum lux haberetur: & videbat super Sanctos coronas descendentes triginta nouem, [post accessum custodis] & nouit quomodo vnus ex numero quadraginta in balneum transierat; & exuens se indumentis properauit in lacum ingressus in medium Sanctorum, clamans & dicens: Etiam ego Christianus sum. Et summo mane traxerunt eos ad ripam lacus, & ingenti ferro crura & dorsum ac ossa eorum fregerunt vehementer, [extracti ex aqua occiduntur;] & omnes simul animas suas ad Deum emiserunt die nona Martij. Sed vnus, nomine Milithon, adhuc superuiuebat, & mater eum rogans hortabatur, dicens: Dulcissime fili mi, modicum sustine, & tu cursum perficies cum Sanctis: noli timere, quia iam Christus in auxilium tuum stat. Et cum duxissent vehiculum, & posuissent corpora eorum desuper ad comburendum, Melithonem, quia adhuc viuebat, reliquerunt, & mater tollens super humeros filium suum, [corpora combusta in aquam proiecta,] virili gressu, sequebatur. Is gaudens emisit spiritum: & proiecit eum mater super Sanctos. Et postquam combusserint corpora eorum, in proximum fluentem proiecerunt, & nullo modo dissipata sunt corpora eorum, sed in vnum coaluerunt, & post tres dies apparuerunt Sancti Petro Episcopo Sebastes, & dixerunt: Corpora nostra conseruantur in fluente; ibis illuc, & abstrahes nos. Exiens Episcopus secreto ab ecclesia, nocte adiuit ripam fluminis, & micabant Reliquiæ Sanctorum in medio aquarum sicut astra: [extrahuntur.] collegit, & si aliquid remanebat ex reliquijs, signo luminis inueniebatur, & accipiens posuit in arcam. Qui es corona Sanctorum tuorum, istorum intercessione, Christe, miserere nostri.

[Annotatum]

a Desunt duo Martyrum nomina, & sunt Eutyches & Xanthias, aut certe Claudius, nam pro alterum Kilandrus hic legitur. In nonnullis alijs nomina satis discrepant. Ita qui in titulo sunt Domnus, Eunoicus, Valens, Ecditius, Helias, Aëtius, Angias, hic appellantur, Iomnas, Oualenus, Epichius, Illitus, Addius, Anceus. Reliqua nomina aut eadem sunt, aut via differunt.

ACTA MARTYRII
Ex MSS. Gladbacensi & Antuerpiensi, collata cum alijs codicibus MSS.

Quirion, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Candidus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Domnus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Meliton, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Domitianus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Eunoicus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Sisinius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Heraclius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Alexander, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Ioannes, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Claudius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Athanasius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Valens, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Helianus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Ecditius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Acacius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Vibianus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Helias, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Theodulus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Cyrillus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Flauius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Seuerianus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Valerius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Chudion, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Sacerdon, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Priscus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Eutychius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Eutyches, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Smaragdus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Philoctimon, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Aëtius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Nicolaus, sive Micallius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Lysimachus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Theophilus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Xantheas, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Angias, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Leontius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Hesychius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Caius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Gorgonius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)

BHL Number: 7539

EX MSS

CAPVT I
Martyrum comprehensio, & inter oblatos honores & minas constantia.

[1] a In tempore igitur Licinij Regis erat persecutio magna Christianorum: & omnes, qui pie viuebant in Christo, [In persecutione Licinij] cogebantur sacrificare dijs, Agricolao agente in Sebastia præsulatum impium, & crudelem executorem & velocem diaboli administratorem. Milites vero omnes, qui erant in militia, cogebantur sacrificare dijs. Erant autem quadraginta milites de Cappadocia regione, in numero vno viuentes venerabiliter secundum Deum, inuicti & fortissimi in bello b. [40 milites Cappadoces] Hi comprehensi a Præside cogebantur sacrificare dæmonibus. Cœpit autem Præses dicere illis: [inter minas & blanditias constantes,] Consensum vestrum ostendistis in bello omnibus per vnanimitatem concordiæ & victoriam: omnes vos vniuerso exercitui præfuistis: ostendite ergo & nunc consensum vestrum, & consentite legibus Regum, & sacrificate dijs ante tormenta. Responderunt Sancti & dixerunt ad Præsidem: pro mortali Rege pugnantes vincebamus, sicut & tu nosti: quanto magis pro immortali certantes, vincemus tuam malignam voluntatem? Agricolaus dixit: Vnum e duobus propositum est vobis aut sacrificare dijs & honorem magnum habere, aut non sacrificantes amoueri a cingulo & a militia. Cogitate ergo & eligite quod vobis expediat. Sancti responderunt: Quid nobis expediat Dominus prouidebit. [carceri includuntur] Præses dixit: Nolite mihi multiloquia adducere, sed crastina die accedentes sacrificate dijs. Et iussit eos mitti in carcerem. Intrantes autem Sancti in carcerem, flectentes genua deprecati sunt Dominum dicentes: Eripe nos, Domine, a tentationibus, & ab scandalis operantium iniquitatem.

[2] Cum autem sero factum fuisset, cœperunt psallere hunc psalmum: Qui habitat in adiutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur. [Psal. 90.] Dicet Domino: Susceptor meus es tu, & refugium meum: Deus meus, sperabo in eum &c. [a Christo inuisuntur:] Et cum complessent psalmum, orauerunt. Et exurgentes iterum psallebant, vsque in mediam noctem. Prior autem eorum erat c S. Quirion; ad responsum autem reddendum erat B. Candidus d. Et apparens eis e Saluator dixit: Propositum vestrum bonum est, sed qui perseuerauerit vsque in finem, hic saluus erit. Omnes autem audierunt hanc vocem & facti sunt in timore, & sine somno perseuerauerunt vsque ad lucem.

[3] Conuocans autem Præses omnes amicos suos, iussit adduci Sanctos. Et venientes omnes quadraginta steterunt ante Præsidem, & cœpit eis dicere Præses: [euocati, gratiam Præsidis spernunt:] Quæ habeo vobis dicere, dico in facie sicuti est. Quicumque milites sunt sub Imperatore, non sunt sicuti vos, nec sic laudati, nec sic amicissimi nobis. Nolite ergo amorem in odium vertere. Hoc enim in vobis est, vtrum vos velitis odire, an diligere. S. Candidus dixit: Aduersus mores tuos & nomen tibi impositum est: Agricolaus, hoc est, aggrestis f blanditor. Præses dixit: Numquid non dixi, in vobis est, vtrum vos volitis odio habere an diligere? Candidus dixit: g Eo quod in nobis est odire & diligere, te enim odimus & Deum diligimus. Tu ergo aliene a Deo, cum oderis, ne velis diligere, impie, inuide nec nominande. Audiens hæc autem Præses rugiens tamquam leo, iussit alligari eos & tractos duci in carcerem. S. Quirion dixit: non accepisti potestatem trucidandi nos, sed interrogandi nos tantum. [reducuntur in carcerem:] Tunc timens Præses iussit eos duci in carcerem, præcipiens Clauiculario, h diligenter custodire eos. Expectabat enim & Ducis aduentum. Die autem & nocte docebat eos S. Quirion. Dicebat autem eis: Secundum dispositionem Dei, amici fuimus in militia hac temporali: non ergo separemur ab inuicem, sed sicut viximus vnanimes & concordes, sic martyrizemur; & sicut hic optimi fuimus, & paruimus Regi temporali, sic festinemus inueniri in conspectu Regis Dei.

[4] Cum transissent autem dies septem, & Sancti essent in carcere, superuenit Dux a i Cæsarea in Sebastiam: Et sedens cum Præside, octauo die iussit adduci Sanctos. [educendi animantur a S. Quirione.] Et cum adducerentur, monebat eos S. Quirion, dicens: Fratres, stemus viriliter & adiuuemus nos inuicem. Nonne cum in bello iremus, inuocabamus Dominum, & ipse nobis auxilium præstabat, & vincebamus? Commemoramini quando commisimus in maiori bello & omnes fugerunt, & nos soli in medio eorum inuenti sumus, nos tantum quadraginta: & cum lacrymis inuocauimus Dominum & dedit nobis virtutem, & quosdam eorum occidimus, quosdam in fugam vertimus, & vnus de nobis non est læsus a tanto populo. Et nunc tres aduersarios habemus qui nos debellant, Sathan & Ducem & Præsidem, & hi tres vnum sunt: & ab his tribus vinci habemus? Absit. Nolite, obsecro vos: inuocemus, sicuti semper, & nunc Dominum, & non dominabuntur nobis tormenta, neque pœnæ, neque vincula. Nonne semper cum iremus ad bellum vel ad pugnam, dicebamus hunc psalmum: Deus in nomine tuo saluum me fac, & in virtute tua libera me. [Psal. 53.] Deus exaudi orationem meam, auribus percipe verba oris mei? Et nunc hunc dicamus psalmum, & exaudiet nos, & adiuuabit nos. Et cum ducerentur ad tyrannum, hunc dicebant psalmum.

[5] [inuicti inter oblatos a Duce Lysia, honores & minas:] Et omnes conuenerunt ad spectaculum; & cum stetissent ante Ducem & Præsidem, aspiciens ad eos Dux dixit: Hi suaderi volunt, vt maiorem honorem consequantur,: habetis a me honores magnos & dona multa plusquam alij; de cetero vnum de duobus propono vobis, aut immolantes dijs, dona multa & honores consequi a me; aut non obedientes moueri a cingulo & a militia, & tradi in pœnis. B. Candidus dixit: k Suscipe cingulos nostros & corpora, neminem habemus honorabiliorem & digniorem Christo. Tunc iussit Dux facies eorum lapidibus cædi. Candidus dixit: Dux tenebrarum & doctor iniquitatis, incipe hoc facere, & videbis pœnam tuam. Fremens autem Præses aduersus milites, qui ministrabant, dixit: O mali ministri, quare non celerius facitis, quæ vobis iubentur. Tollentes autem lapides ministri seipsos cædebant. [Lapidibus in tortores resilientibus illæsi:] Cum autem factum fuisset, Sancti Dei fiduciam acceperunt in Domino. Commotus autem Dux in furore tulit lapidem, vt percuteret aliquem de Sanctis in faciem: & percutiens maxillas Præsidis Dux, confregit illi faciem. Et ait S. Quirion: Domine, qui expugnant nos inimici nostri, ipsi infirmati sunt & ceciderunt. [Ps. 26, 3.] [Ps. 36, 14.] Vere gladius eorum intret in corda ipsorum, & arcus eorum confringatur. Præses dixit: per deos, magica ars præualuit in eis; per impudicas enim phantasias loquuntur aduersus Dominos suos iniquitatem, & ignominia repleuit nos, vt non sentiant tormenta nostra, sed ad nosmetipsos retorqueant. Responderunt Sancti: Obscurate diabole, & aliene ab hæreditate Christi, [fidem libere profitentur] redde commissor scandalorum; caput diaboli tu es Agricolae, cauda est chiliarchus Dux qui tecum est, qui ambo ministri estis sathanæ. Si autem non cognouistis ab initio tormentorum, præsumite vobis & alia. Ministri autem dixerunt ad Sanctos: Stulti & omni benignitati deorum inimici, quare non sacrificatis dijs. Et S. Quirion dixit: Nos vnum Deum colimus, & Iesum Christum Filium eius, & Spiritum sanctum, qui potens est os nostrum dirigere ad veritatem: vt accipiamus coronas incorruptibiles, vincentes vestram malignam adinuentionem.

[Annotata]

a In alijs MSS. præponebantur nomina Martyrum, quæ sub finem hic collocantur, & sic incipiunt: In Sebastia ciuitate martyrio consummati sunt: quorum nomina hæc sunt Domitianus … Hi omnes simul XL passi sunt temporibus Licinij Imperatoris, & Agricolao Præside & Lysia Duce. Quæ assuta videntur. Et tum sequebatur: Temporibus Licinij Imperatoris erat persecutio magna. Hic dicitur Licinij Regis more Græcorum.

b Apud Lipomanum hoc loco inseruntur nomina Martyrum.

c Alijs Cyrion.

d In aliquo MS. additur, & S. Domnus.

e In MS. Gladbacensi errore amanuensium legebatur S. Candidus.

f Græce κόλαξ, adulator.

g S. Ephræm hæc ita refert: Deum diligimus, te autem odio habemus: nobis vero cum sis odio, noli diligere nos.

h In alijs MSS. vocatur Aglaus, Aglaius & Aglaccus.

i Cæsarea Cappadociæ, vt in alijs additur.

k S. Ephræm: Sume zonas nostras, accipe & corpora: nobis enim nihil optabilius Christo est. Quæ dein amplificantur.

CAPVT II
Tormentum stagni congelati toleratum. Miraculosa substitutio custodis in locum vnius deficientis.

[6] Tvnc Dux iussit eos duci in carcerem vt consiliaretur quid de ipsis faceret. [Reducti in carcerem,] Missi ergo in carcerem, cœpit S. Quirion psallere cum commilitibus suis. [Psal. 122] Ad te leuaui oculos meos, qui habitas in cælis. Ecce sicut oculi seruorum in manibus Dominorum suorum, & sicut oculi ancillæ in manibus Dominæ suæ; & quæ sequuntur exequentes, psalmum per ordinem psallebant. Et vox facta est ad eos, & manifestauit se eis Christus Saluator, & dixit: a Qui credit in Patrem & Filium & Spiritum sanctum, [a Christo apparente animantur:] si mortuus fuerit, viuet. Confidite & nolite timere pœnas eorum; temporales sunt enim. [Ioan. II.] Patientes estote modicum, vt coronemini. Agebant autem ipsam noctem in exultatione & delectatione Christi.

[7] Mane autem facto iussit eos Dux educi de carcere. Et adducti stantes ante tyrannum dixerunt ei: Quæ habes facere, fac. Apparuit autem & diabolus, in dextera manu tenens gladium, in sinistra autem draconem. Dicebant autem ad aurem Agricolai: Meus es tu, viriliter certa. Tunc iubet Præses alligari eos, & funem mitti in ceruicibus singulorum, [nudi mittuntur in stagnum congelatum:] & adduci omnes simul in stagnum habentem aquam multam. Tempore autem illo quando Sancti martyrizabantur, habebat glaciem magnam. Adducentes autem eos statuerunt in b medio stagno nudos in glacie. Erat autem & ventus frigidus, & hora noctis proxima, ad vesperam enim erat. Et constituerant super eos custodes milites, & Clauicularium iuxta stagnum. Erat autem & lauacrum de quo calefierent: vt si quis eorum voluisset præuaricari, refugeret ad lauacrum caloris, & calefaceret se.

[8] Hora autem noctis prima constringebat glacies Sanctos, & intumescentes carnes eorum disrumpebantur. Vnus autem de numero ipsorum deficiens animo, dubitauit, [vno deficiente, & mox moriente,] & refugiens ad lauacrum cum attigisset calorem, statim dissoluta sunt membra eius, & confestim reddidit spiritum. Sancti autem videntes illum, quia defecit, dixerunt tamquam ex vno ore, vna voce: Non in fluminibus irasceris nobis, Domine, aut in fluminibus furor tuus, aut in mari impetus tuus. Quia qui separatus est a nobis, sicut aqua effusus est, & dispersa sunt omnia ossa eius: nos autem non discedimus a te, [alij ardentius opem Dei implorant:] donec viuifices nos, & nomen tuum inuocabimus: quia te, Domine, laudat omnis creatura, dracones & omnes abijssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum tuum: qui ambulas super mare sicut per arida, & eius ferocitatem spiritu manus tuæ mitigas: & nunc tu es, Domine, qui exaudisti Iacob orantem te cum fugeret minas Esau: qui cum Ioseph venundato fuisti & saluasti eum: qui exaudisti Moysem, cum daret signa & prodigia in Pharaone & in omni populo eius, & disrupisti mare, & in deserto transtulisti populum tuum: qui exaudisti sanctos Apostolos tuos, Domine exaudi nos, vt non nos demergat tempestas aquæ, neque absorbeat nos profundum, quia pauperes facti sumus. Adiuua nos, Saluator noster, quia æstimati sumus in profundum maris, & tincti sunt pedes nostri in sanguine nostro. Releua grauitudinem & acerbitatem huius frigoris, Domine Deus noster: vt cognoscant omnes, quia ad te clamauimus: & salui facti sumus, quia in te sperauimus, & non sumus confusi.

[9] Et cum facta esset hora tertia noctis, sol illuxit super eos sicut in æstate calidus, & soluta est glacies, & facta est aqua calida. Omnes autem, qui eos custodiebant, a somno tenebantur: [luce magna exorta.] solus autem clauicularius erat vigilans, & auscultabat omnia cum orarent, & cogitabat in semetipso, quemadmodum ille qui refugerat ad lauacrum statim mortuus est in calore, & illi qui in glacie orabant viuerent. Et videns lucem circa eos, respexit in cælum, vt videret vnde lumen luceret: & vidit coronas descendentes de cælo numero triginta nouem, [& coronis 39 de cælo labentibus,] & cogitabat intra se dicens: Quomodo cum sint quadraginta, vna minus est corona? Et cognouit quia ille, qui refugerat ad lauacrum, reprobatus est, & non est annumeratus cum quadraginta. Et suscitans custodes, qui secum erant; proiecit eis res suas, saliuitque introiens in stagnum clamans: Et ego Christianus sum. Et vadens in medio eorum stetit & dixit: [conuersus clauicularius, in stagnum insilijt:] Domine Deus, credo in te, in quo & hi credunt; & me annumera cum ipsis, & dignum me fac, vt propter te patiar tormenta & tentationes; vt ego inueniar in te.

[Annotata]

a In alijs MSS. & apud Metaphrasten: Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, viuet.

b S. Ephræm: Martyres intra aquas, quasi in thalamo suo diuersantes non sunt submersi.

CAPVT III
Martyrum cædes, corpora combusta, Reliquiæ repertæ, nomina.

[10] a Satanas autem victus conuertens se in hominem alligauit genua sua, & venit clamans & dicens ante omnes: [Dæmone victo] Væ mihi miserabili, victus sum a Sanctis & factus sum derisui, qui non habui vtiles ministros: nam non fuissem victussi fuissent vtiles ministri. Et nunc conuertam cor Iudicis, vt comburat corpora Sanctorum, & in flumine proijciantur: vel hoc faciam, vt ne reliquiæ eorum inueniantur. Sanctus Quirion dixit: [laudant Deum Martyres;] Quis Deus sicut Deus noster? aut quis Dominus sicut Dominus noster? aut quis Deus præter Deum nostrum? Tu es Deus qui facis mirabilia magna solus, & aduersarios nostros deduxisti ad nihilum, & Satanam confudisti. Et cœpit psallere. Saluum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus &c. [Ps. 11, 2.]

[11] Mane autem facto venerunt impij tyranni, & viderunt Clauicularium in medio eorum stantem, & conquirebant a militibus, dicentes: Quid vidit, quia hoc fecit? Dicunt milites: Nos velut mortui oppressi sumus a somno, ille autem per totam noctem vigilabat, & subito suscitauit nos, & vidimus lumen magnum circa eum. Ille autem statim proijciens vestimenta sua, introiuit ad eos in stagnum clamans: Et ego Christianus sum. Iussit autem Præses Agricolaus tractos eos deduci ad littus, & crura eorum confringi. Vnius autem eorum mater astabat iuxta eos: [extrahuntur:] erat autem filius eius omnium iunior, nomine Militon, & timebat de eo, ne forte trepidaret, & ad eum iugiter manus suas expandens tenebat, dicens: Fili dulcissime, adhuc pusillum sustine, vt perfectus fias: noli timere, ecce Christus adstans adiuuat te. Cum autem confringerentur crura eorum & animas redderent, dicebant: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, & nos liberati sumus; [cruribus fractis moriuntur:] adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cælum & terram. [Ps. 123, 7] Et omnes simul dicentes, Amen, reddiderunt animas Deo.

[12] Iunior autem, qui mouebatur a matre sua, nomine Militon, adhuc respirabat. Et iussum est vt adducerentur vehicula, & imponentes corpora Sanctorum attulerunt, & posuerunt iuxta fluuium. [Matre filium apportante,] Relinquentes autem iuniorem sperantes valere eum: mater autem eius videns eum derelictum solum, proijciens muliebrem infirmitatem, & accipiens virilem sexum & virtutem, [corpora comburuntur:] tollens filium suum super humeros suos viriliter, sequebatur vehicula, vbi erant corpora Sanctorum. Et incendentes flammam ministri combusserunt corpora Sanctorum.

[13] Et consiliati sunt ad inuicem dicentes: Has reliquias si dimiserimus, tollent eas Christiani, [Reliquiæ in flumen deiectæ,] & totum mundum replebunt. Venite ergo, proijciamus in flumine. Et radentes pauimentum scopis, tulerunt Reliquias Sanctorum, & proiecerunt in flumine. Collectæ sunt autem Reliquiæ Sanctorum ad gurgitem vnum fluminis, & nihil earum perdidit fluuius. Post dies autem b sex, reuelatum est Episcopo ciuitatis illius: Veniens ad fluuium, [cælesti monitu] saluas inuenies Reliquias nostras in tali loco. Nocte ergo educ nos de flumine. Et accipiens quosdam ex Clericis suis & viros religiosos, venit nocte super fluuium: & ecce lucebant Reliquiæ in aqua fluminis, sicut luminaria in cælo. [& luce repertæ efferuntur.] Et vbicumque relictum aliquid Reliquiarum fuisset, splendoris magnitudine manifestabantur. Et sic educentes Reliquias beatissimorum Martyrum, posuerunt in loculis. Sicque certantes consummati lucent, sicut luminaria in mundo, credentes in Patre & Filio & Spiritu sancto. Compleuerunt autem martyrium suum II Idus Martij, regnante Domino nostro Iesu Christo, qui viuit & regnat in secula seculorum, Amen.

[14] [Nomina 40 Martyrum.] Nomina autem eorum hæc sunt. Candidus, Domitianus, Dianius, Quirion, Valens, Vinerandus, Alexander, Esicius, Sisinnius, Valerius, Mellitius, Euticius. Vlloctemonius, Bibianus, Eraclius, Lysimachus, Claudius, Flauius, Ioannes, Helius, Sanctinianus, Cadonius, Domninus, Leontius, Cauius, Athanasius, Seuerianus, Candidus, Quirillus, Ethus, Sacerdonius, Eutychius, Achacius, Gorgonius, Eunochius, Nichalius, Theodorus, Theophilus, Militon c.

[Annotata]

a S. Ephræm: Tunc amare fleuit iuxta palastrum herbam … delitescens serpens. Tunc corde dissecabatur, quod accedere nequiret, & funditus gloriosum illorum exercitum succendere. Tunc stridebat in conflictu oppressus … instar passeris illusus a seruis Dei. Sibilabat draco… sed ne conturbaret Martyres Christi inimicus, Angeli spatium stagni custodiebant. &c.

b Alijs infra, Post dies tres.

c Hic videtur finis fuisse Sunt autem nomina valde incorrecta a posteris subiuncta, de quibus supra actum.

VITA ALIA
auctore forsan Euodio Episcopo Cæsareæ, interprete Ioanne Diacono Neapolitano, ex MS. Capuano & editione Gerardi Vossij.

Quirion, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Candidus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Domnus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Meliton, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Domitianus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Eunoicus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Sisinius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Heraclius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Alexander, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Ioannes, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Claudius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Athanasius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Valens, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Helianus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Ecditius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Acacius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Vibianus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Helias, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Theodulus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Cyrillus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Flauius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Seuerianus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Valerius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Chudion, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Sacerdon, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Priscus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Eutychius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Eutyches, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Smaragdus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Philoctimon, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Aëtius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Nicolaus, sive Micallius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Lysimachus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Theophilus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Xantheas, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Angias, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Leontius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Hesychius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Caius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Gorgonius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)

BHL Number: 7540

AVCTORE Evodio. Interprete Ioanne Diacono.

PROLOGVS

[1] Martyrium quadraginta Sanctorum scripturus, adiutorem inuoco Spiritum sanctum, (qui a Patre procedens, & a Filio accipiens, vbi vult spirat, & vocem eius nemo audit) quatenus ille, qui eorum corda virtute constantiæ in passione roborauit, ipse ariditatem mei pectoris stillicidijs suæ irriget gratiæ: vt hoc, quod humili simplicitate inchoaui, [Petente Abbate S. Seuerini,] digno percurram sermone, decentique fine concludam. Sane operæ pretium reor studiosis insinuare lectoribus, cuius id auctoritate fieri compertum sit, vt insolentium latratus facillime concludamus. Domnus enim Ioannes spiritalis noster Pater, Abbas quoque monasterij S. Seuerini, cum me infelicissimum Ioannem Diaconum, seruum S. Ianuarij Martyris, non meis meritis, vnice diligeret, & crederet suis iussis in nullo me ire sinistrum; cœpit sæpissime coram me deuotionem referre, quam erga prædictos haberet Martyres, & nec plene præcipiens, nec plene dubitans, medius incedebat. Tandem hilariter, sed reuerenter mihi præcepit, vt passionem eorum Latinis transferre sermonibus minime recusarem. Cui cum ego respondissem, esse illam satis Latinitate celebratam, illico Pater prouidus tali me responsione conclusit: [hæc Acta e Græcis translata sunt.] Nec me latet, sed non sedet animo meo. Vnde etiam volo, vt non te pigeat ad fontem recurrere, id est, ad Argolicum stylum, & nobis purissimum a exantlare liquorem. Huiuscemodi responso accepto conticui, & b accito Græco peritissimo, affectum tanti Patris implere curaui; paruipendens eorum vesaniam, qui solito more cum nihil ipsi facere sciunt, studium habent illos carpere, qui in tabernaculo Domini si nequeunt pretiosum monile, tamen pro vili portione vilissimum texere cilicium satagunt. [Exod. 35, 36] Ergo qui c supercilium tumens, huius martyrij seriem displicere sibi asseruerit; sciat non cuilibet alij, nisi prædicto seruo Dei id me scripsisse. Ob cuius amorem, cum meo Hieronymo, Scylleios canes surda aure transibo.

[Annotata]

a Aliquod MS. apud Vossium, exantlant

b Ita MS. Capuanum, alia apud Vossium, auito Græco peritissimo, aut accepto Græco purissimo.

c Aliud MS. supercilio tumido.

CAPVT I
Occasio persecutionis. Martyrum nomina. Quæstio sub Agricolao Præside.

[2] Temporibus Licinij Imperatoris feruebat ingens persecutio Christianorum, & omnes, qui sub Christiana religione viuebant, sacrificare idolis compellebantur. a Sed quia non abs re arbitramur disserere, qualiter huiusmodi mouerit procellam; ex historijs & chronicis Græcis & Latinis breuiter carpsimus, [Qua occasione in regni consortem assumptus Licinius:] breuiterque digerere studemus. Cum autem Diocletianus & Maximianus Herculeus deposita purpura, priuatam elegissent vitam, & b Maximinus Galerius, qui cum eis regnauerat, tenens Italiam, duos Cæsares fecisset, Maximinum in Oriente, & in Italia Seuerum; tunc Constantinus in Britannia, ciuitate Eboraci; patre c mortuo, factus est Imperator; Romæ vero a Prætorianis militibus Maxentius, [ducta Constantia vxore, se Christianum simulat:] prædicti Maximiani Herculei filius, Augustus appellatus est: contra quem Seuerus Cæsar adueniens, militum proditione d Rauennæ peremptus est. Ob cuius interitum prædictus Galerius Licinium regni fecit consortem: qui in ipsis imperij sui primordijs, varijs prælijs & rebus alijs valde prouectus, e Constantiam Constantini sororem duxit vxorem, ac per hoc omnis se pietatis & Christiani dogmatis sectatorem adeo simulabat, vt etiam plurimos eiusdem religionis quasi amicissimos secum haberet,

[3] Postquam vero Constantinus in congressione Pontis Miluij peremit Maxentium, [Cæsar] & Romanos a nefandis eius liberauit cladibus, prædictum Licinium affinem suum a Quiritibus f Cæsarem appellari fecit, & ei Orientales commisit regiones. Sed vbi a prædicto Galerio Carnuti est Imperator constitutus, [& Imperator factus persequitur Christianos:] fas omne abrupit, & g contra Constantinum tumultuari cœpit: & æstimans posse illum contristari, si calamitatem inferret Christianis, illico omnes de suo palatio propellens Christianos, plurimos Sacerdotum afflixit, multos quidem & aliorum, præcipue tamen de collegio militari. Sed huius rabidi canis vesaniam cito diuina compescuit vltio. Nam in bello Bythiniæ facto, tanto suffragatus est cœlesti Constantinus adiutorio; vt per terram & mare vinceret: Licinius vero reueritus a facie eius, semetipsum in Nicomedia tradidit, & priuatus decore Regio, aliquanto tempore Thessalonicæ permanens, [Thessalonicæ perimitur.] ibidem crudeli morte diem h clausit extremum. His hac clausula terminatis, conuertamur nunc ad narrationis seriem.

[4] Agricolao denique callidissimo, & omni crudelitate Christianis infesto, [sub Agricolao Præside] in amentiæ suæ Præsidatum reuecto, illico Christicolæ cuncti, qui sub lege militari viuebant, sacrificare compellebantur. Qua seueritate, nimium nimiumque inter scholares alas grassante, quadraginta milites Cappadociæ, compellebantur sacrificare, quorum vocabula sunt: Diometianus, [hi 40 milites Cappadoces: Diometianus &c.] Theophilus, Eutychius, Lisymachus, Gordianus, Xanthius, Cyrius, Helianus, Flauianus, Chudius, Heraclius, Eunomius, Alexander, Angias, Biuianus, Esychius, Smaragdus, Filoctimus, Athanasius, Domnus, Ioannes, Etius, seu * Quirianus, Meander, Candidus, Helia, Acacius, Valerius Claudius, Euticius, Leontius, Sisinnius, * Nicallianus, Priscus, * Sacerdos, Etdicius, Theodulus, Melittus, Gaias, Valerianus. Hi sub titulo Christianitatis & vno caritatis vinculo ita insolubiliter conglutinati erant, vt etiam in prælijs crebro sua constantia adipiscerentur victoriam. Qui cum a prædicto Agricolao essent arctati ad immolandum, omnimodo compellebantur. Sed cum omni nisu resisterent, sic callidus Præses ad eos auspicatus est loqui: [arctati ad sacrificandum,] Sicut vestræ animositatis vires in procinctu exerentes, sæpe victoriam militibus præstabatis; ita nunc vnitam vestræ mentis constantiam pandite, vt quantocyus Imperiali obedientes decreto immoletis ante supplicia. Cui Sancti tale dedere responsum: Et si pro Rege mortali ideo pugnabamus, [animoso responso renuuut:] sicut tu ipse nosti, vt prostratis inimicis, victoriam nostris commilitonibus ministraremus, multo magis conandum nobis est, vt pro immortali Rege, superborum vincamus tyrannidem.

[5] Quibus Præses: Ad eligendum vnum e duobus, in vobis procul dubio manet, aut immolantes, [inter blanditias & minas constantes,] eminentiori gradu eritis digni; aut consentire nolentes, priuabimini cominus vita præsenti. Et idcirco vos cogitare conuenit, vt commodum eligatis vestrum. Cui Sancti e contra, Dominus, inquiunt, gratuito prouidit commodum nostrum. Et Præses: Non pluribus abutamini verbis: accedite, & sacrificate. Nec plura his: statim iussit eos retrudi. Qui cum ingressi fuissent carcerem, continuo flexis poplitibus Deum postulabant vnanimiter, dicentes: Libera nos, Domine Deus noster ab omni tentatione & a scandalis operantis iniquitatem. [carcere inclusi psallūt:] Vbi autem vespertinalis hora diem claudere festinaret, cœperunt omnes consona psallere voce: Qui habitat in adiutorio Altissimi, in protectione Dei commorabitur. Dicet Domino: Susceptor meus es tu, & refugium meum: Deus meus, sperabo in eum. Quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium, & a verbo aspero. Completo itaque psalmo, suppliciter orationem fuderunt. Deinde surgentes psallebant vsque ad mediam noctem. Et cum prolixæ psalmodiæ S. Cyrius vellet imponere finem (Ipso enim in psalmis & orationibus vtebantur auctore, ad loquendum vero i S. Domno & S. Candido) tunc apparuit eis Saluator, [a Christo inuisuntur:] dicens ad eos: Bonum est initium vestrum; sed qui perseuerauerit vsque in finem, hic saluus erit. Hac itaque voce audita, tanto sunt pauore perculsi, vt peruigiles vsque ad diluculum reliquam noctis transigerent partem.

[6] Lucescente vero die, Præses matutinum agens, accersitis Magnatibus suis, iussit eos præsentari suo conspectui. Quibus astantibus, taliter vultu in terram demisso, eloqui cœpit: Hoc, quod dicturus sum, testor me nullius dicere gratia, sed tantummodo sicut se veritas habet. Quanti enim milites sub Imperiali degunt potestate, [laudes & gratiam Præsidis contemnunt:] non sapientiores, vel pulchriores, neque vobis sunt electiores: Et ideo vos recordari volueram, vt nullatenus melleam vestri amoris dilectionem in felleam commutetis iracundiam. Quippe in vobis est, vt aut diligi, aut abominari debeatis. Sic Præses. Et Præsidi contra, sic Candidus orsus: Merito secundum mentis tuæ nigredinem a tuis genitoribus præsagatum habuisti vocabulum: Agricolaus enim agrestis illector interpretatur. Mox Præses: Numquid non dixi esse in vobis, vt vel diligi, vel abominari debeatis? Et Sancti: Quia in nobis est, inquiunt, ideo te odimus: Dominum autem Deum nostrum diligimus: tu autem exose, & omnium nequitiarum tenebris cooperte, nullo modo nos amare te dicas. Auditis Præses iniurijs suis, illico fremens vt leo, præcepit eos arctius vinciri, & præcipites omnes in carcerem trahi. Quod dum fieret S. Cyrius Præsidi dixit: [reducuntur ad carcerem:] Non ad puniendum, sed ad interrogandum scimus tibi collatam esse potestatem. Hoc dicto, Præses extimuit, continuoque commutata sententia, iussit cuidam Aglaico Clauiculario, releuatis eorum nexibus, diligenter eos custodiri, vsquequo Lysias reuerteretur: qui Ducatum partis Cæsareæ illo agebat tempore. Carceralibus itaque mancipati ergastulis, quotidie a S. Cyrio his monebantur sermonibus: [S. Cyrij monitis animantur,] Viri fratres, quantum spectat ad seculum, nullus nos exteros ambigit esse: sed tamen sub hoc militiæ collegio ita spiritualiter coniungebamur, vt germana crederetur nostra concordia. Idcirco precor instantius, & iterum iterumque moneo, vt illo quo semper conglutinati amore fuimus eo nitamur perpetuum Martyrij capere diadema. Numquam ignauia nostris suppeditet viribus; sed sicut huic mortali Regi temporaliter seruiendo placebamus; ita Regi æterno æternaliter contendamus placere.

[Annotata]

a Hæc ab Ioanne Diacono vsque ad num. 4 inserta videntur.

b Imo Maximianus Galerius, qui & Armentarius cognominatus, Diocletiani gener, ducta Valeria eius filia in vxorem, cum Constantio Chloro & Cæsar declaratus est anno 291, & Augustus renuntiatus anno 304.

c Anno Christi 306, a quo anni Constantini numerantur, licet sequenti tantum Augustus declaratus.

d Zosimus, cum Rauenna Romam abiret, ad Tres-tabernas interemptum refert. Quod factum an. 307

e Anno 313, cum Constantinus anno præcedente 312 Maxentium superasset.

f Imo Licinius a Galerio Maximiano Cæsar constitutus est anno 307, ac dein non Carnuti, quod Galliæ oppidum est, sed Carnunti in Pannonia, anno 308 Idibus Nouemb. Imperator creatus.

g Anno 315, at pax dein reconciliata, iterum fracta est anno 324.

h Anno 325.

i Ita MS. nostrum. erat vitiose excusum, & Candido sanctis

* al. Quirinus.

* al Nicander.

* al. Sacerdon, Edicius. &c.

CAPVT II
Quæstio sub Lysia Duce. Inter lapidandum Martyres illæsi.

[7] Interea quasi diebus septem exactis, Dux Lysias a Sebastiam superuenit. Cui cum fuisset de eis suggestum, altera die cum Præside sedens pro tribunali, Sanctos exhiberi sibi præcepit. Hoc audito, S. Cyrius mox in hanc prorupit pectore vocem: [Sistendi Duci excitantur] Eia nunc fratres, dimicemus viriliter, neminem paueamus, neminem formidemus: memores estote, quia quando ad pugnam properabamus, inuocabamus Altissimum, & ipse auxiliabatur nobis: eoque opitulante nostros prosternebamus inimicos: & nunc consuetis misericordiam illius petamus precibus, & nulla nos percellet tentatio. Numquidnam excidit menti, qualiter in maximo illo conflictu dudum commisso totus fugit populus; & nos tantum quadraginta inter medios hostium cuneos sumus derelicti? Et si tunc inuocato Christi adiutorio ita exauditi sumus, vt fugatis alijs alijsque peremptis, tanto extolleremur tripudio, quod nec vnus saltem de nobis a tanta multitudine vulneratus fuisset: quare modo formidandi sunt nobis hi tres, qui dimicant contra nos; hostis videlicet antiquus, Dux, & Præses? Sed tamen hi tres qui dimicant contra nos, vnus esse probatur solus inuisibilis inimicus. Ergo fratres mei, nolite, obsecro, nolite tergiuersari, vt ab vno vincamini, qui non superabamur a multis. Cantemus socij, cantemus Domino illum Psalmum, quem in omni congressione cantabamus, & pro nihilo ducemus ferocis impetum inimici. His exhortationibus corroborati, [psalmum cantant:] cœperunt mentis deuotione vocisque exultatione canere: Deus in nomine tuo saluos nos fac, & in virtute tua libera nos. [Psal. 53.] Deus exaudi orationem meam, auribus percipe verba oris nostri.

[8] b Necdum psalmum compleuerant, & coram Duce Præsideque sunt perducti. Quos oblique Dux intueri se simulans, ait: Ideo isti se aliquantulum patiuntur affligi, vt in potiorem dignitatem promoueantur; [a Duce oblatos honores & terrores spernunt:] reuera enim & digni sunt. Dixit, & in dicto se totum conuertens ad illos: Non, inquit, vestri qualibet gratia, sed veritate hoc quod dicturus sum, prouocor fari. Cuncti procul dubio milites, qui Regalibus subduntur imperijs, non vobis pulchriores, neque sapientiores, neque expeditiores existunt. Et ideo, quia vestrum est, vt aut odio, aut amore digni habeamini; vnam e duobus conuenit vobis eligere optionem; vt sacrificantes, magnis donis, magnisque sublimemini honoribus; aut abnuentes, cingulis priuati, tantis addicamini supplicijs, vt quantocius huius vitæ luce careatis. Mox Candidus Sanctus, pro cunctis sic breuiter respondit solus: Ecce c cingulos; ecce & corpora nostra: nos vero nihil præponimus Christo.

[9] Tunc Dux illico furibundus mandauit eorum vultus vehementer lapidibus cædi: Cui Candidus; [lapidibus in tortores resilientibus, illæsi:] Incipe, inquit, arbiter tenebrarum, & totius nequitiæ Iudex, exercere versutias tuas, vt cernas pœnam tuam. Ad hæc Dux infremuit, superque ministros hac intonuit voce: Desides & maligni, quare non celeriter impletis, quæ vobis iubentur? At illi perterriti, sumentes lapides, dum vellent percutere Sanctos, qua nescio resultatione, semetipsos percutiebant. Hinc quantum milites Christi ad agonizandum confortabantur, tanto magis Dux atro X furebat; adeo vt manu sua saxum arriperet, atque vt quemlibet vulneraret Sanctorum, toto connixus corpore, in illorum conuertit aciem: sed resiliens lapis, faciem ipsius percussit. Confestim S. Cyrius canere cœpit: Qui tribulant nos inimici nostri, ipsi infirmati sunt, & ceciderunt. Gladius eorum peruenit in corda ipsorum, & arcus eorum contritus est. [Psal. 26.] [Psal. 36.]

[10] His Dux auditis, ingemiscens, Testor, ait, virtutem deorum, quia maleficia sunt facta. Ad quem S. Domnus: Ego veritatem testor, quia Deus noster vicit; quia ora vestra, impudenter aduersus Iustos iniquitatem replicantia, [ad Dei notitiam adhortantur Ducem, Præsidum.] repleuit opprobrio & despectione. Cur ergo tu, impijssime Agricolaë, dux scandali, hortator scelerum, nullo modo reuereris Deum; & vna cum isto Duce Lysia resipiscentes ab hac qua induti estis deceptione, fiducia reuocamini nostra? Quod si nec prima colluctatione cohibiti estis, exhibete secundam: vt cognoscatis cuius virtutis sit Deus noster, qui operatur in nobis. Talibus Dux & Præfes auditis, exarserunt in iram. Cumque diu baccharentur, astantes satellites his sermonibus increpabant Sanctos: [& satellites:] Caduci, & totius deorum benignitatis ingrati, quare non acceditis, & libantes omnipotentibus dijs, eritis domestici Imperiales? Sed hanc d verbosantium vocem, sic compescuit Sanctus Cyrius: Nos domestici Dei, adminiculante Iesu Christo Domino nostro, nitimur bona voluntate cursum implere certaminis nostri: quatenus incorruptibilem Imperatoris æterni adipisci mereamur coronam.

[Annotata]

a Ita correximus ex alijs Actis. Error in excusis & MS. nostro idem erat, quo Palæstinam legebatur.

b Alibi proflictu, in MS. procincti

c Etiam singulos, vti ante, singulis pro cingulis priuati.

d Verbosare & verbosari in ecclesia pro fabulari, vsurpant SS. Augustinus & Cæsarius Arelatensis.

CAPVT III
Martyres in stagnum frigidum immissi. Vno deficiente accessit Clauicularius. Miracula lucis & coronarum. Martyrium.

[11] His dictis, Dux eos mandauit retrudi, vt exitiale de illis consilium haberet. [Reducti in carcerem, psallunt:] Ingressi vero carcerem, inchoante S. Cyrio, consona voce psallebant: Ad te leuauimus oculos nostros, qui habitas in cælo. Decursoque psalmo, cantauerunt ex more seriatim & ceteros. Cumque grandior noctis hora esset exacta, [a Christo apparente confortantur:] vident Saluatorem clara voce dicentem: Qui credit in me, etiamsi moriatur, viuet: Quapropter certate viriliter, pro nihilo ducentes horum tormenta, quæ sunt temporalia: modicum enim aliquantulum sustinete, vt æternis coronemini laureis. Hac sponsione accepta, noctem illam transegerunt vigiles.

[12] Vbi vero inchoauit aurora lumine spargere terram, Ducis ad imperium conuentus est actus. Deinde sedentes ambo pro tribunali, præceperunt coram statui Sanctos. [dæmone instigante Præsidem,] Qui cum introire cœpissent, vident tetrum dæmonem vtrisque a manibus gladium tenentem, atque ad aurem Agricolai instigantem: Meus es, agoniza. Stantes autem Martyres in medio populi, aiunt ad Principes: Cur moras patimur? facite quod facturi estis. Tunc Agricolaus furibundus præcepit eos funibus collo tenus ligari, & ad stagnum pertrahi, quod secus Sebastiam plurimis redundabat aquis, ibidemque illos proijci nudos: illis enim diebus adhuc tanta glacie coagulabatur, ac si tempus hyemis esset. Circa idem vero stagnum erat lauacrum, quod calefieri mandauerat, [mittuntur in stagnum frigidum:] quatenus si quislibet ab incepto desisteret, calore balnei recrearetur. Mox autem ministri iussa complentes, miserunt Sanctos in medium stagni. Sed quia inclinata dies procliuior erat ad vesperam, quando Martyres sunt aquis impressi; necdum noctis prima hora præterierat, & Sanctorum corpora niuiali tabescebant algore, ita quippe, vt caro eorum, exangui quodam distenta tumore, altius scinderetur.

[13] [vno transfugiente extincto,] Proh dolor: vnus eorum amisso caritatis igne, nequaquam tolerans, ad balneum fugit, tactusque calore statim liquefactus, spiritum exhalauit. Cernentes autem Christi milites sic suum perijsse collegam, toto conuersi ad Deum corde, vna voce cœperunt dicere: Ne in fluminibus irascaris nobis, Domine, neque in fluminibus furor tuus sæuiat. Nos autem non recedimus a te, quia tu viuificabis nos, & nomen tuum inuocabimus. Te enim, Domine, omnes creaturæ tuæ laudant, dracones, & omnes abyssi. Cuncta etiam Domine; verbo tuo obtemperant, ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum: [reliqui ardentius orant:] quoniam tu solus ambulas super pennas ventorum: cuius vestigia ita mare, ac si aridam calcant. Exaudi nos Domine, exaudi, qui exaudisti Iacob, cum fugeret Esaū germanum suum vehementer sibi infestum. Libera nos Domine, qui liberasti Ioseph in similitudinem tui venditum, a tentatione: qui Moysen in Ægypto facientem portenta, & mare diuidentem, populumque tuum per desertum exaudisti ducentem: Exaudi nos Domine, & sicut implorantes Apostolos tuos cælitus exaudire dignatus es, cum prohiberentur ab impijs loqui in nomine tuo; sic nos modo misericorditer exaudi & libera; vt non demergat nos tempestas aquæ, neque absorbeat ista glacies. Auxiliare nobis, Domine Saluator noster, quoniam demersi sumus in hoc profundo: pedes nostri contabuerunt, nostri cruoris expertes. Releua misericors incommodum elementi huius, vt cognoscant omnes, quia clamauimus ad te, & liberati sumus. b

[14] Illis talia supplicantibus, lapsa est super eos de cælo lux magna, & quasi per æstiuum solem sic dissoluta penitus niue, incaluit aqua. Tunc Clauicularius ceteris custodibus somno depressis, vigilabat solus, [in luce magna] secumque reuoluens qualiter ille vnus calore lauacri resolutus, & isti omnes in tanto algore sospites essent; [delapsis 39 coronis] apertis diuinitus oculis aspexit super eos lucem, & curiose intentus, vidit per eamdem lucem, descendere triginta nouem coronas super eos. Mox ipse pertractans, [Clauicularius abiectis vestimentis, insilit in stagnum,] non illum qui fugit, dignum cœlesti fuisse diademate; repente suscitatis custodibus, & abiectis indumentis ante illos prosiliens clamabat: Et ego Christianus sum. Hæc dicens, proiecit se in lacum inter Sanctos, & cœpit voce clara sic Deum supplicare: Domine Deus meus, in te credo, in quem & isti verissimi famuli tui credunt. Suscipe ergo Domine Deus, & connumera me cum istis, [martyr effectus] vt particeps efficiar tentationibus & passionibus horum, quatenus dignus merear tuo frui regno. Illico S. Cyrius hanc prorupit in laudem: Quis Deus magnus, sicut Deus noster? Tu es Deus, qui facis mirabilia magna solus: quia eos, qui contra nos erant, pro nobis esse fecisti, supplens misericorditer quartæ decadis numerum: quatenus ne lætaretur malignus spiritus se nostrum imperfectum reliquisse collegium, sed se gemat opprobrio æterno confusum.

[15] Verum quid ad hæc humanæ salutis æmulus? quid nisi sæuitiam suæ compulsus est exhibere nequitiæ: Humana enim specie assumpta, sedebat manibus complicatis & genibus, secus stagnum illud, & hæc secum reputabat: Væ mihi, væ misero, quia superatus ab his almis viris, factus sum omnibus in derisum. [Incitante dæmone,] Nam ministri hebetes, meæ virtutis expertes, si conatus vester vnanimus extitisset, nullo modo quiueram vinci sed tamen solitas reuertor ad artes. Ibo, & Principum corda meis inflammabo facibus, vt horum crementur corpora, & illa fluminis in loco proijciantur, vbi nec minima talium reliquiarum possit particula inueniri. Dixit, & in tenuem, vt fumus, euanuit auram. Postera igitur die, crudelissimi venientes tyranni, & videntes Clauicularium consistere in medio inter Sanctos, sciscitati sunt alios custodes, qua se animaduersione damnatis immisisset. [concremandi,] At illi, Nobis, inquiunt, alto sopore detentis, solus ille vigilans pernoctabat, qui subito exclamans, nos suscitauit. Cumque expergefacti, diligentissime intueremur, vidimus super eos radiasse clarissimam lucem, & hunc, vestimentis propulsis, Christianum se clamantem, ad illos introisse. Mox stimulis Principes amarissimis agitati, continuo iusserunt ex aqua foras eos protrahi, & cum baculis eorum c capita confringi. Nec mora; accelerantes famuli exitiale complere imperium, [capitibus confractis,] cominus Martyrum capita conterebant bacillis: sed patiens grex Christi, Pastorem imitatus suum; qui sicut ouis ad immolandum ductus est, læti inter horrenda verbera canebant: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. [canentes moriuntur:] Laqueus contritus est, & nos liberati sumus. Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cælum & terram. Illis autem hæc crebro dicentibus, & Amen respondentibus, ministrisque incessanter cædentibus, spiritu migrabant ad cælum.

[Annotata]

a In alijs Actis dextra gladium, sinistra draconem tenet. S. Ephram eum sub serpentis forma describit.

b Apud Vossium & sanguis, & exangui cruore.

c In alijs Actis crura, & consentiunt Martyrologia antiqua, In Passionario Armenorum apud Vossium habetur, quod summo mane traxerint eos ad ripam lacus, & ingenti ferro crura, dorsum, ac ossa ipsorum fregerint vehementer.

CAPVT IV
Corpora combusta. Reliquiæ diuinitus repertæ.

[16] Interea vnius Sanctorum mater, qui iunior videbatur, cui nomen Mellitus erat, [Confortat mater filium ad martyrium:] præstolans, sic filium, ne paueret; monebat: Fili dulcissime, sustine paullulum, vt proueharis in cælum, quia te Christus tuus præstolatur adiutor. Mira fides mulieris, mira constantia matris, &, dum orbis voluitur, omni laudanda præconio. Prolem enim suam, quam semiuiuam tyranni reliquerant, putantes eam post tantas cædes victuram, [ad alios defert.] & suæ voluntati consensuram, virili animata robore, sumpsit in collo, & properans, in vehicula, quibus membra Sanctorum, iussu Principum, in flumen præcipitanda ferebantur, proiecit iam defunctum: expirauerat autem in baiulantis vlnis.

[17] Ecce nunc lætare chorus Angelorum: lætare chorus Sanctorum, comitibus vestris vobiscum tripudiantibus. Adhuc scelestissimi desæuiunt homunciones, & maligno in pectore maligna versantes consilia, imperant ministris, vt accenso igne Sanctorum crementur corpora. [corpora cremantur:] Eia miserrimi arbitri, ostendite iustam vestræ censuræ libram, vt pateat mundo, qua æquitate populo præfuistis. Sæuite, & contra famulos eius, qui vos ad tempus præesse voluit, irasci non desinatis. Hoc erit, credite mihi, hoc erit, quod vos modo formidatis.

[18] Postquam vero incensa sunt corpora Sanctorum, Dux & Præses talia secum reuoluunt: [Reliquiæ in aquas proijciuntur:] Si sic relinquimus cineres istos, curiose Christicolæ aggregantes, totum ex eis replebunt mundum: sed altioribus eos imprimamus lymphis, vt tale quid nullo modo fieri possit. Dicite ergo mihi, nefandissimi tyranni; Quid vobis huiusmodi profuit consilium? Numquidnam illi, in quo sunt thesauri sapientiæ & scientiæ, vesaniam vestram conferre vultis? Attendite cœlum ex nihilo factum: attendite terram libratim suspensam. Et si non dico ista, sed nec qualiter vos ipsi ex vtero matrum processistis, considerare valetis. Cur contra eum stabilire vultis consilium, qui cuncta simul creauit ex nihilo. Sed persequimini Sanctos, vt nulla vestræ perfidiæ desit adinuentio: iactate reliquias Martyrum in profundissimas aquas; vt perpendatis euidentius, quia illi Regi seruierunt, cuius potestati sunt cuncta subiecta. [cælesti monitis & luce repertæ efferuntur.]

[19] Transactis itaque diebus tribus, postquam cineres almi in fluuium sunt deiecti, reuelatum est beatissimo Petro eiusdem Vrbis Episcopo, vt iret, & sancta illa pignora exinde studiosissime reuelaret. Qui nihil de visione hæsitans, congregatis Clericis religiosisque viris, ad ripam peruenit fluminis. Mira res; vbicumque ex ipsis Reliquijs iacebat, ita coruscabat, ac si clarum lumen fuisset. Quas curiosissime colligentes, in præparatis loculis summa cum veneratione recondiderunt.

[20] Libet ergo in fine opusculi insultare aliquātulum sæuissimis tyrannis: non vt de illorum perditione gratulemur, [Apostrophe in tyrannos.] sed vt Sanctorum victoriosissimam gloriam admiremur. Dic, rogo te, Lysia, & tu quoque Agricolæ, quid vobis cernentibus Sanctos tanto fulgore coruscos, suggerit sensus? Numquid non illos retrudi, lapidari, occidi, & in fluuium mergi cogitatis? En illi paradisiaca regna tenentes, Agnum dealbatis stolis sequuntur quocumque ierit. Vos tetricam Cocyti possidentes habitationem, vermibus edemini numquam morientibus. Illi Angelica vtentes lætitia, in æternum cum Deo gaudebunt: vos vero gehennæ flammis exusti, semper lugebitis. Illi terreni Imperij dignitatem respuentes, gloriam sunt adepti perpetuam: vos sæculari Regi fauentes, & honorem transitorium & vitam perdidistis æternam. Isti sunt quippe fortissimi Christi athletæ, qui vestram & vestri patris stropham vincentes, vobis æternam confusionem, & credentibus in Trinitatis vnitatem forte reliquerunt exemplum. Sed quia iam liber claudendus est, vos iusto iudicio dignam vltionem persoluentes relinquimus: & illorum petimus suffragia, quatenus calcatis secularibus, conregnemus cum eis. Per Christum Dominum nostrum, qui cum Patre & Spiritu sancto vnus est Deus, in secula seculorum, Amen.

ORATIO S. BASILII
Latine reddita a Gerardo Vossio

Quirion, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Candidus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Domnus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Meliton, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Domitianus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Eunoicus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Sisinius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Heraclius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Alexander, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Ioannes, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Claudius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Athanasius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Valens, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Helianus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Ecditius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Acacius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Vibianus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Helias, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Theodulus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Cyrillus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Flauius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Seuerianus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Valerius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Chudion, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Sacerdon, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Priscus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Eutychius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Eutyches, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Smaragdus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Philoctimon, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Aëtius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Nicolaus, sive Micallius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Lysimachus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Theophilus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Xantheas, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Angias, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Leontius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Hesychius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Caius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Gorgonius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)

Avctore S. Basilio.

CAPVT I
Martyrum XL vnanimis constantia, patria, militia. Virtus laudanda & imitanda.

[1] Martyrum memoriam recolendi, quænam Martyrum studioso atque amatori possit esse satietas? Siquidem honor in bonos conseruos collatus beneuolentiæ erga communem Dominum significationem continet. [Martyres honorans, cum ijs honorabitur.] Perspicuum est enim, eum, qui generosos ac fortes viros excipiat, in similibus occasionibus nec imitari eosdem detrectaturum. Celebra igitur ac venerare legitime eos, qui martyrio affecti sunt: vt & Martyr ipse saltem, voluntate efficiaris, ac etiam sine persecutione, sine igne, sine flagellis ac plagis, eodem quo illi laudum præconio dignus habearis.

[2] Nobis porro hic iam non vnum dumtaxat pro positum est admirari, nec duos solos, [Martyres 40 in pietate & constantia vnanimes,] neque ad denanarium vsque, numerus tantum Beatorum, qui martyrium passi sunt, procedit: sed a quadraginta celebrandi sunt viri, qui tamquam vnam in diuersis corporibus animam habentes, in vna conspiratione ac concordia fidei, vnam etiam aduersus res duras tolerantiam, & pro veritate ac pietate constantiam demonstrarunt. Cuncti inter se consimiles, mente atque sententia pares, & certamine æquales: quare etiam æqualibus gloriæ coronis digni effecti sunt. Quis igitur verbis istorum dignitatem assequi possit? cum ne quadraginta quidem linguæ tantorum virorum virtuti celebrandæ sufficiant. Quin etiam si vel vnus tantum foret oratione commendandus, nostri facile sermonis eloquentiæque vim superaret; nedum tanta multitudo, phalanx militaris, cuneus inexpugnabilis, in bellis æque insuperabilis, & in laudibus inenarrabilis.

[3] Eia igitur, in medium eos per commemorationem adducentes, communem ab ipsis vtilitatem præsentibus exhibeamus, demonstrantes cunctis velut in quadam pictura fortia virorum illorum gesta. Nam & præclara in bellis facinora sæpe etiam scriptores siue historici, [optime laudentur] atque pictores perbelle commonstrant: isti quidem sermone ornantes, hi vero ea tabulis exprimentes: & vtrique multos ad fortitudinem imitandam excitant. b Quȩ enim historiȩ sermo per auditum exhibet, eadem pictura tacens per imitationem demonstrat. Sic sane & nos vobis hic præsentibus virtutem istorum virorum in memoriam reducentes, & velut sub aspectum facta ipsorum constituentes, eos qui sunt animo generosiores, ac voluntate ipsis coniunctiores, facile ad eorumdem imitationem permouebimus. Hoc enim verum est Martyrum encomium, eos, [ab ijs, quiecrum virtutes imitantur:] qui congregati sunt, ad virtutem eorum imitandam exhortari. Non enim encomiorum legibus seruiunt sermones, qui de Sanctis celebrandis suscipiuntur. Nam qui laudant alios, ex mundi huius rebus atque occasionibus, principia laudationum desumunt: at quibus mundus crucifixus est: quomodo quidquam ex eo, quod ad laudis splendorisque ipsorum materiam faciat, depromi poterit?

[4] Non vna his Sanctis patria erat: nam alius aliunde prodierat. Quid igitur, fine patria eos dicemus? aut orbis ciues? Quemadmodum enim in symbolorum atque conuiuiorum collationibus, [dicendi patriam habere cælum,] quæ a singulis collata sunt, communia cunctis, qui attulerunt ea, redduntur; ita etiam in Beatis hisce, vniuscuiusque ipsorum patria communis omnibus erat, & omnes erant vndiquaque natale solum inter se commutantes. Sed quid necesse est terrestres hic patrias inquirere; cum liceat eam, quæ nunc vera ipsorum patria ac ciuitas est, intelligere? Ciuitas igitur istorum Martyrum, [patrem Deum,] Dei ciuitas est, cuius opifex ac conditor est Deus, superna Hierusalem, quæ libera est, quæque mater Pauli, & cunctorum illorum qui ei sunt consimiles. Genus autem humanum quidem, aliud alius: spiritale vero, vnum est omnium. Communis quippe ipsorum pater est Deus, & fratres omnes, non quidem ex vno & vna generati: [& ipsi fratres in spiritu sancto:] verum ex adoptione Spiritus, in vnam inter se concordiam per caritatem coaptati. Chorus paratus, accessio magna eorum qui a seculo Dominum glorificant; non sigillatim congregati, sed aceruatim simulque translati. At quæ tandem translationis fuit ratio? Hi corporis magnitudine, & ætatis vigore ac flore, viribusque quia cunctos sui temporis superabant, ad militares copias ducendas destinati erant: cumque ob bellorum experientiam, animique fortitudinem, [illustres in militia.] iam primos honores ab Imperatore consecuti essent, celebres apud omnes propter virtutem euaserunt.

[Annotata]

a In Synodo 2 Nicæna actione 4 hæc ita ab Anastasio Latine redduntur: Nam honos, quem in bonos conseruos conferimus, beneuolentiæ significationem apud communem Dominum habet. Eadem in alia translatione habentur. Consule Notas Frontonis Ducæi & Andreæ Schotti.

b Hunc locum citari & in dicta Synodo Nicæna, & alia Parisiensi tradunt ijdem Ducæus & Schotus.

CAPVT II
Constantia Martyrum: reiecta blandimenta & minæ.

[5] [In magna contra Christianos persecutione,] Postquam vero impium illud atque iniquum denuntiatum est edictum, ne quis Christum confiteretur, periculaque cum omni a suppliciorum genere confitentibus proponerentur; & multa ab iniustis iudicibus ira ac feritas aduersus pios moueretur; variæ quoque insidiæ ac doli contra eosdem struerentur, & diuersi generis tormenta pararentur; tortoresq; implacabiles adessent, ignis insuper paratus, gladius exacutus, crux posita, fossa, rota, & flagella; alij fugiebant, alij succumbebant, alij fluctuabant; [varijs deficientibus,] aliqui etiam ante periculum ad solas comminationes deterriti sunt: nonnulli cum vicini periculis essent, trepidare cœperūt: alij vero in ipsis iam certaminibus constituti, deinde vsq; ad finem laborum perdurare non valentes, circa medium ferme certaminis pugnam atque periculum detrectarunt: & velut in pelago naufragantes, etiam eas, quas iam virtute patientiæ acquisierant merces, deperdiderunt. [40 milites in fide constantes,] Tunc igitur hi b quadraginta inuicti ac generosi Christi milites in medium prodeuntes, cum Præfectus litteras Imperatoris ostenderet, ac obedientiam exigeret, libera voce audacter ac fortiter, nihil eorum quæ viderant reformidando, neque minas intentatas curando, in medium progressi, sese Christianos esse professi sunt. O linguas beatas, [se Christianos] quæ sacram illam emiserunt vocem; quam aër excipiens, sanctificatus est, Angeli audientes applauserunt, diabolus cum dæmonibus vulneratus est, [esse professi sunt.] Dominus vero eam in cælis descripsit. Quilibet igitur illorum in medium procedens, dixit: Christianus sum. Et sicut, qui in stadijs ad certamen prodeunt, simul dicunt sua nomina, & in locum pugnæ transeunt; ita sane & hi tunc abiectis nominibus, quæ a natiuitate ac genere ipsis imposita erant, a communi omnium Saluatore sese denominarunt, illudque omnes consequenter fecerunt ordine, ita vt vna cunctorum facta sit appellatio: non enim amplius talem ac talem, sed Christianos se cuncti appellarunt.

[6] [Obiectis a Præside blandimentis] Quid igitur tunc Præfectus? vafer enim erat ac varius, vt partim blandis eos verbis tentaret, partim comminationibus in errorem impelleret: primum quidem ipsos adulationibus decipere aggreditur, firmitatem pietatis euertere tentans. Nolite (inquit) iuuentutem vestram sic deperdere: neque mortem intempestiuam cum dulci ac iucunda hac vita commutaueritis. Absurdum namque est; eos qui in bellis fortiter se gerere consueuerunt, facinorosorum morte vitam finire. Ad hæc, pecunias promittebat, partimque præbebat: honores item ab Imperatore, & dignitatum distributiones offerebat, infinitisque eos inuentis atque astutijs oppugnabat. [& minis] Cum autem nihil ad hæc tentamenta concessissent, ad aliud machinæ genus transibat, plagasque eis ac mortes, & tormenta intolerabilia intentabat. Atque is quidem talia. Quæ vero martyres egerunt, qualia? Quid, inquiunt, inescare atque decipere nos studes, o Dei hostis, vt a Deo viuente discedamus, [forti anima resistunt,] ac perniciosis dæmonibus seruiamus, tua nobis bona palam offerens? Putasne tantum te daturum, quantum eripere conaris? c Tua respuimus dona, quæ damna nobis conciliant: non suscipimus honorem, ignominiæ matrem. Pecunias tribuis non permanentes, & gloriam deflorescentem. Notos Imperatori nos vis reddere? sed a vero Rege abalienare intendis. Quid præparce pauca ex rebus mundanis offers? totus nobis mundus est contemptui. Non sunt cum ijs, quæ spes nobis expetenda proponit, comparanda cuncta quæ oculis cerni possunt. Vides hoc cælum, quam pulchrum aspectu sit, quam magnum,. & terram, quanta, quæque in ipsa sunt admirabilia? Nihil ex his omnibus æquiparari potest felicitati ac beatitudini iustorum: hæc enim cito transeunt; [præferunt æternam felicitatem,] at nostra continuo durant ac permanent. Vnum concupiscimus donum, coronam iustitiæ; circa vnam gloriam, quæ in regno est cælorum, in stuporem rapimur. Ad supernum honorem consequendum ambitiosi sumus; supplicia gehennæ timemus: ille nobis ignis horrendus est. Qui vero a vobis intentatur, conseruus est: nouit reuereri eos qui idola contemnunt. Sagittas infantium vestras reputamus plagas. Corpus enim cædis, quod si diutius restiterit, clariore corona donabitur: at si citius defecerit, discedit liberum a Iudicibus ita violentis: qui cum corporum vtamini ministerio, etiam in animas dominari contenditis: & nisi etiam Deo nostro præferamini, non secus quam si extrema a nobis affecti essetis ignominia, indignamini: & hac ratione formidabilia ista supplicia intentatis, pietatem nobis tamquam crimen obijcientes. Verumtamen non cum, timidis, neque cum huius vitæ amatoribus, neque cum ijs, qui facile consternantur, congrediemini: pro caritate ac dilectione in Deum, ecce nos & in rotam agi, ac torqueri, [parati amore Dei omnia pati,] & comburi, & omne tormentotum genus perferre parati sumus.

[Annotata]

a Similia tormentorum genera & certantium varij exitus describuntur ab Eusebio lib. 8 hist. Eccl. cap. 3 & 4

b S. Ephræm: Habebant signacula quod strenui & inuicti essent, & interiora cordis eorum Crucifixi figura insignita erant.

c Similia habent SS. Ephræm, Nyssenus & Gaudentius.

CAPVT III
Tormentum in stagno congelato subitum.

[7] Vbi vero ista superbus ille ac barbarus audiuit, non ferens virorum in dicendo libertatem, furore percitus, considerat secum quamnam excogitaret machinam, vt longiorem simulque acerbiorem ipsis mortem compararet. Inuenit itaque consilium, & considerate quam sæuum ac durum. Circumspiciens enim ille regionis naturam, [Nudi in stagnum gelidum proijciendi,] quod frigore horrida esset, annique tempus, quod hibernum, noctemque obseruans, in qua maxime malum ipsum intensum esset (Borea tunc per eam multo etiam magis spirante) iussit omnes denudatos sub dio in medio stagno congelatos mori. Nostis autem cuncti, qui hiemis asperitatem experti estis, quam intolerandum illud sit tormenti genus. Neque enim alijs possibile est illud demonstrari, quam ijs, qui similibus prius experti sunt exemplis quæ dicuntur. [graue tormentum passuri:] Corpus enim algore dilapsum, primum quidem totum in liuorem atque pallorem concreto sanguine vertitur: deinde turbatur ac efferuescit, dentes concutiuntur, fibræ conuelluntur, & tota corporis moles per vim contrahitur. Dolor autem quidam acutus, & cruciatus inenarrabilis ipsas medullas penetrans, intolerabilem efficit sic congelatis sensum doloris. Deinde extremitates obrigescunt, vt quum extremæ partes ab igne aduruntur. Calor enim ab extremis corporis partibus depulsus, & ad interiora ac penitiora confugiens, membra a quibus recessit, mortua relinquit: ea vero, ad quæ depellitur, doloribus affligit, morte paullatim per eiusmodi congelationem procedente.

[8] Tunc igitur sub dio pernoctare condemnati sunt, quando stagnum (circa quod ciuitas ædificata erat) in quo hæc martyrij certamina Sancti decertarunt; [in summo frigore] a velut campus aliquis planus agendisque equis accommodus, effectum erat: cum glacies ipsum transmutasset, & per frigus in continentem ac firmam quasi terram redactum, liberam atque securam accolis super terga eius gradiendi viam præbebat: fluuij vero perpetuo fluentes, glacie constricti a fluxu cessarant, teneraque aquæ natura | in lapidum duritiem transmutata erat. Asperi autem atque acuti Boreæ flatus animata omnia ad interitum impellebant. Tunc itaque audito damnationis mandato (cerne iam mihi hic inuictam virorum constantiam) cum gaudio, vltima etiam nuditatis veste abiecta, [læti vestes abijciunt:] singuli per horridum frigus ad mortem contendebant, & velut ad spolia diripienda se inuicem incitabant ac cohortabantur. Non enim vestem, aiebant, exuimus; sed veterem hominem deponimus, qui per fraudis concupiscentias corrumpitur. Gratias agimus tibi, Domine, quod cum isto amictu simul & peccatum abijcere licet: [& eum gratiarum actione:] quoniam ob serpentem eum induimus, propter Christum vero exuimus: ne vestes retineamus, propter paradisum quem amisimus. Quid retribuemus Domino? exutus est & Dominus noster: quid magnum seruo, si ea quæ passus est etiam Dominus, subeat? Imo vero nos sumus qui ipsum Dominum sua veste exuimus: militum enim illud est facinus: illi exuerunt, & vestes diuiserunt: accusationem igitur nostram perscriptam & in acta relatam per nos ipsos deleamus, oportet. Aspera ac dura est hyems? sed dulcis est paradisus. Permolesta est congelatio? sed periucunda fruitio. Modicum sustineamus, [sese inuicem consolantur:] & sinus nos Abrahæ Patriarchæ confouebit: vnam noctem cum æuo sempiterno commutabimus. Aduratur frigore pes, vt cum Angelis perpetuo tripudiet: diffluat manus, vt liberam facultatem habeat se ad Dominum attollendi. Quot commilitones nostri in acie ceciderunt, Regi mortali fidem seruantes? nos autem pro fide in Regem verum seruanda, vitam hanc non proijciemus? Quam multi in sceleribus deprehensi, morte facinorosis debita multati sunt? nos vero pro iustitia mortem non subibimus? Ne obsecro, o commilitones, declinemus: neque locum diabolo demus. Carnes sunt, ne parcamus. Quoniam omnino mori oportet, moriamur vt viuamus. Fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo, Domine: & suscipiamur velut sacrificium viuum, gratum & acceptum tibi, dum hoc sæuo frigore ac gelu instar holocausti, immolamur. Pulchrum sacrificium, pulchra oblatio, nouum holocaustum, quod non per ignem sed per gelidum frigus consumitur.

[9] Hosce consolatorios sermones mutuo inter se colloquio conferentes, & se inuicem adhortantes, velut quamdam in bello custodiam excubiasque peragentes, noctem illam traducebant: fortiter ac generose præsentia aduersa perferentes, spe futurorum bonorum gaudentes, ac hostem deridentes. Vna autem omnium erat precatio: [orant pro perseuerantia.] Quadraginta in stadium ingressi sumus, vtinam & quadraginta simul, o Domine, coronemur; nec deficiat ab hoc numero ne vnus quidem. Est in honore hic numerus, quem tu quadraginta dierum ieiunio honorasti, per quem & diuina lex in orbem intrauit. Helias item cum quadraginta diebus in ieiunio Dominum exquisiuisset, aspectum eius consecutus est. Et hæc quidem illorum talis erat oratio.

[Annotatum]

a De hac glacie supra pluribus actum § 4

CAPVT IV
Apostasia vnius. Accessus alterius.

[10] Vnus porro ex eorum numero, tormentorum grauitate fractus, ordine deserto, abscessit, [Vno transfugiente] luctu inenarrabili Sanctis relicto. At non permisit preces ipsorum irritas fieri Dominus. Nam is cui Martyrum custodia concredita erat, e propinquo loco in quodam | gymnasio se calefaciens, exitum rei spectabat, paratus milites excipere, si qui ad eum confugerent. Nam & hoc excogitatum erat, vt prope lauacrum aquæ calidæ adesset, [ad balneum calidum,] quod repente auxilium ijs, qui mentem mutassent, compromitteret: quod sane nequiter etiam ab aduersarijs excogitatum erat, vt talem inuenirent certaminis locum, in quo paratum refugij solatium esset, quod decertantium constantiam eneruaret atque dissolueret: sed hoc ipsum martyrum patientiam clariorem illustrioremque reddidit. Non enim qui necessarijs indiget, tolerans est ac patiens: sed qui in fruitionis ac oblectationis abundantia constitutus, dura perferre potest. Vt autem hi quidem in certamine persistebant, ille vero exitum obseruabat, spectaculum peregrinum vidit; copias scilicet quasdam e cælis descendentes, [reliqui ab Angelis donantur coronis:] & velut a Rege munera magna militibus distribuentes: quæ alijs quidem omnibus dona diuidebant, vnum vero solum indonatum dimiserunt, indignum cœlestibus eum honoribus iudicantes; qui statim laboribus fractus ac debilitatus transfugit ad hostes. Lugubre iustis spectaculum, miles transfuga, fortis ac strenuus in bello captiuus, Christi ouicula a feris direpta: quodque miserabilius, & a cælesti vita excidit, & neque huius præsentis diu particeps fuit, carne ipsius mox ad appulsum caloris dissoluta. Et hic quidem vitæ amans cecidit, frustra lege violata.

[11] At lictor vt conspexit iam illum declinasse, & ad balneum incurrisse, [accedit lictor,] seipsum in locum eius, qui ab ordine defecerat, subrogauit, abiectisque vestimentis seipsum nudis immiscuit, eamdem ac Sancti vocem clamoris edens, [fit Christianus,] Christianus sum. subitaque mutatione, simul ijs qui aderant stuporem incutiens, tum numerum compleuit, tum dolorem illorum ob emollitum transfugam, sua accessione deliniuit: eos imitatus, qui in acie belli subito, vbi is cecidit qui in prima acie steterat, statim eum locum explent, ne propter eum qui deest, acies interrumpatur. Tale sane aliquid etiam ipse egit. Aspexit cælestia miracula, agnouit veritatem, confugit ad Dominum, inter Martyres adnumeratus est. Et illud discipulorum exemplum renouauit; Abijt Iudas, & pro eo introductus est Mathias. [Act. 1.] Imitator factus est & Pauli, qui heri persecutor, hodie factus est euangelizator. [Act. 9.] Superne & ipse vocationem habuit, non ab hominibus, neque per homines. [Galat. 1.] Credidit in nomine Domini nostri Iesu Christi, [baptizatur in proprio sanguine.] baptizatus est in ipsum, non ab alio, sed a propria fide: non in aqua, sed in proprio sanguine.

CAPVT V
Corpora combusta: reliquiæ honoratæ. Pietas matris in filium Martyrem.

[12] Atque ita illucescente die adhuc spirantes, igni traditi sunt, & ignis reliquiæ in fluuium proiectæ, vt per omnem creaturam beatorum certamen penetrauerit. [Corpora comburuntur:] In terra decertarunt, in aëre tolerantiam ostenderunt, igni traditi sunt, aqua eos excepit. Illorum vox est ista: Transiuimus per ignem & aquam, & eduxisti nos in refrigerium. [Psal. 65.] Hi sunt qui nostram regionem continentes, quasi quædam turres simul iunctæ, [reliquiæ in varijs locis sunt.] securitatem ab aduersariorum incursu præstant, non vno solo loco seipsos concludentes, at multis iam locis hospites effecti, multasque patrias exornantes: & quod admiratione dignum est, non sigillatim separati ad suscipientes accedunt, sed inter sese permixti, coniunctim choros ducunt. O rem miram, neque deficiunt numero, neque redundant: nam si in singulos eos diuiseris, proprium numerum non excedunt: si in vnum congregaueris, quadraginta etiam sic remanent, qualis est ignis conditio ac natura: nam & is ad eum transit qui ab alio mutuatur, & totus est apud habentem. Sic & hi quadraginta, & omnes simul sunt, & omnes sunt apud vnumquemque.

[13] [Sancti Martyres pro nobis orant:] Largum ac amplum Dei beneficium, gratia quæ non consumitur: paratum Christianis auxilium, Ecclesia Martyrum, exercitus triumphantium, chorus glorificantium Dominum. Quantum laborares, vt vel vnum aliquem reperires, qui pro te Dominum oraret atque placaret? quadraginta hic sunt, concordem orationem simul emittentes. [Matth. 18.] Vbi duo, vel tres congregati sunt in nomine Domini, ibi est in medio ipsorum: vbi vero quadraginta, quis de Dei præsentia dubitet? Qui aliqua premitur angustia, ad quadraginta Martyres confugit, qui item lætatur, ad ipsos recurrit: ille, vt a molestijs atque difficultatibus liberetur; hic, vt in rebus lætis ac prosperis conseruetur. Hic, mulier pia pro filijs orans deprehenditur, quæ marito peregrinanti reditum, [ad eos confugiendum.] & ægrotanti salutem deposcit. Cum martyribus vestræ iungantur preces; adolescentes, suos æquales imitentur: patres, talium esse filiorum parentes exoptent: matres, bonæ matris exemplum addiscant.

[14] a Mater vnius illorum Beatorum, cernens alios iam gelido frigore consumptos, [Mater filium Martyrem ad alios defert:] suum autem filium adhuc spirantem, præ robore & aduersus res duras tolerantia, cum ipsum lictores relinquerent, velut qui posset adhuc mutare consilium; ipsa suis manibus sublatum imposuit plaustro, in quo reliqui compositi ad pyram ac rogum ferebantur. Martyris reuera mater: non enim lacrymam effudit degenerem, neque humile quid & indignum tempore prolocuta est: [pie adhortatur.] Sed abi, inquit, o fili, ac bonum iter cum æqualibus, cum contubernalibus tuis confice: ne a chorea deseraris, neue posterior alijs Domino appareas. Reuera bonæ radicis bonum germen. Ostendit generosa mater, se pietatis institutis eum magis quam lacte educasse. Et hic quidem ita enutritus, sic a pia matre præmissus atque deductus est: diabolus vero confusus recessit. Cum enim omnem aduersus ipsos commouisset creaturam, cuncta reperit eorum virtute superata: noctem horridam ac ventosam, patriam hibernalem, tempus anni frigidissimum, corporum nuditatem.

[15] O chorus sanctus, o sacer ordo, o constipatum & inuictum agmen, o communes generis humani custodes, [apostrophe auctoris.] boni curarum socij, precationum suffragatores, potentissimi intercessores, astra mundi, flores ecclesiarum. Vos non terra contexit, sed cœlum excepit: apertæ sunt vobis paradisi portæ. Dignum sane exercitibus Angelorum spectaculum, dignum Patriarchis, Prophetis, iustis; viri in ipso iuuentutis flore, vitam despicientes, ac super parentes, super liberos Dominum diligentes, ipsumque ætatis vitalem cursum ducentes. Spreuerunt temporariam ac momentaneam vitam, vt Deum in suis ipsorum membris honorarent ac glorificarent, mundo simul & Angelis atque hominibus spectaculum facti, lapsos erexerunt, dubios confirmarunt, pijs desiderium auxerunt: vnum pro pietate cuncti trophæum erigentes, vna quoque iustitiæ corona exornati sunt, in Christo Iesu Domino nostro: cui gloria & potentia, in secula seculorum, Amen.

[Annotatum]

a Generosus animus huius pijssimæ matris multis encomijs extollitur a SS: Ephræmo, & Gregorio Nysseno.

HISTORIA INVENTIONIS RELIQVIARVM.
Ex Sozomeno lib. 9 Histor. Eccl. cap. 2

Quirion, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Candidus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Domnus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Meliton, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Domitianus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Eunoicus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Sisinius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Heraclius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Alexander, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Ioannes, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Claudius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Athanasius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Valens, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Helianus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Ecditius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Acacius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Vibianus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Helias, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Theodulus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Cyrillus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Flauius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Seuerianus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Valerius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Chudion, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Sacerdon, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Priscus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Eutychius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Eutyches, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Smaragdus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Philoctimon, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Aëtius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Nicolaus, sive Micallius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Lysimachus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Theophilus, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Xantheas, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Angias, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Leontius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Hesychius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Caius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)
Gorgonius, Martyr Sebastiæ in Armenia minore (S.)

Mvlier quædam, Eusebia nomine, hæreseos Macedonianæ ministra, domum & hortum habebat extra mœnia ciuitatis Constantinopolitanæ: & sanctas Reliquias hic asseruabat Quadraginta militum, [Reliquiæ Martyrum prope Constantinopolim depositæ latent:] qui apud Sebastiam Armeniæ tempore Licinij martyrium fecerant. Ea cum esset moritura, locum hunc reliquit monachis sibi in religione conformibus, & eos iureiurando adstrinxit: vt se ibidem sepelirent, atque vt supra caput in sublimi loculum suum priuatim expolirent, & secum vna Martyrum Reliquias reconderent, ac nemini rem indicarent. Ac monachi quidem fecerunt sicuti mandatum fuerat. Vt autem debitum cultum Martyres consequerentur, & externi tamen rem nescirent, secundum datum Eusebiæ iusiurandum, oratorium sub terra construxerunt ad illius loculum: in ædificio autem conspicuo superne coctis lateribus vestitum pauimentum, & ex eo descensum clancularium ad Martyres. Post hæc a Cæsarius: vir ea tempestate cum primis potens, qui & ad Consularem & ad Præfectoriam dignitatem peruenerat, defunctam vxorem suam iuxta loculum Eusebiæ sepeliuit: hoc enim illis ita decretum erat, dum adhuc in viuis essent, cum & miro amore inter sese mutuo tenerentur, & in religione ac doctrina concordes essent. Et hinc Cæsario huius loci emendi data occasio fuit, vt & ipse prope vxorem sepeliretur. Prædicti ergo isti monachi alio emigrarunt, neque tamen de Martyribus quidquam indicarunt. Domo postea collapsa, terraque ac ruderibus ingestis, vniuersus ille locus exæquatus fuit, quia templum inibi magnificum Deo Cæsarius ipse in honorem b Thyrsi Martyris ædificarat. Deus autem, vt apparet, hunc locum ita obscurari, & tantum temporis elabi de industria voluit, vt & Martyrum inuentionem & inuentricis pietatem admirabiliorem illustrioremque redderet. Et erat imperatrix c Pulcheria, soror Imperatoris. Huic enim cum tertio apparuisset admirandus ille Thyrsus, [a S Thyrso reuëlantur S. Pulcheriæ:] eos qui sub terra absconditi latebant, indicauit, & ad se transferri iussit, vt & eiusdem loci & eiusdem quoque honoris secum participes essent: simul & ipsi quoque Quadraginta Martyres, militaribus vestimentis candidis induti, semetipsos illi conspicuos fecerunt. Hæc vero res & supra fidem, & prorsus inextricabilis esse videbatur: neque enim aut Clerici, qui hoc in loco seniores erant, quamuis sæpe rogati, aut alius quisquam indicare Martyres poterat. Ad extremum cunctis iam desperantibus, Polychronio cuidam Presbytero, qui olim ex familiaribus Cæsarij fuerat, in mentem Deus redegit, istos monachos, qui hunc locum quondam incoluerāt: qui quidem ad Macedonianorum Clericos veniens, sciscitatur de ipsis. Omnibus autem illis iam defunctis, cum vnum dumtaxat superstitem reperisset, qui in hoc ipsum videbatur in vita conseruatus, vt quæsitos Martyres indicaret: orabat, vt diceret, cognouissetne sanctas Reliquias sub indicato loco reconditas? sed cum eum propter datum Eusebiæ iusiurandum subdetrectantem videret Polychronius, [Polychronio Presbytero omnia indagante,] diuinam illi apparitionem, & perturbationes Imperatricis, & ipsorum desperationem commemorat. Tum ille vera esse confitetur ea, quæ Deus Imperatrici reuelarat. Nam se, quia adolescentulus tum ibi sub senibus præceptoribus ad monasticam institutus esset, certo scire, Martyres iacere circa loculum Eusebiæ: ignorare tamen, vtrumne sub delubro, an vero alibi defossi sint: propterea quod multum temporis effluxerit, & prior loci facies in eam sit mutata, quæ nunc est. Atqui, inquit Polychronius, mihi non idem accidit. Recordor enim me forte adfuisse sepeliendæ coniugi Cæsarij, & ex vicina via publica rationem ducens, conijcio eam iacere circa ambonem, quod est suggestū lectorum. Proinde, respondens monachus, etiam Eusebiæ loculus (inquit) prope vxorem Cæsarij quærendus est: quandoquidem & viuæ plerumque vna erant, & post mortem se coniunctum sepulchrum habituras pactæ sunt. Cum itaque secundum hæc, quæ dicta sunt, fodere, & sanctas istas Reliquias inuestigare oporteret, Imperatrix facta certior, opus vrgeri iussit. Effosso igitur illo circa ambonem loco, repertus fuit loculus vxoris Cæsarij, sicuti coniectarat Polychronius. Paullulum autem hinc distans ex transuerso stratum coctis lateribus pauimentum erat, & ad huius ambitum æquali mensura respondens tabula marmorea, sub qua ipsius Eusebiæ loculus ostendebatur, & huic imminens delubrum perquamscite marmoribus leucoporphyris incrustatum. Ipsum porro loculi tegmen, velut in mensam sacram fabrefactum erat. In summo autem, vbi Martyres iacebant, exiguum foramen apparebat. Astans igitur quidam de familia Imperatoris virgulam, quam forte habebat, per foramen immisit, & extractam naribus admouit, & vnguentum fragrantissimum olfecit: ex quo statim tum laborantibus, tum astantibus bona spes suborta fuit. Itaque cum loculum auide aperuissent, Eusebiam inueniunt. Illud vero quod ad Caput eius eminebat, [inuentæ in pyxidibus argenteis:] in arcæ formam cælatum, proprio intus tegebatur operculo: & vtrimque ei ad labra circumdatum, plumbo conglutinatum ferrum, ipsum continebat. In eius medio rursus foramen istud apparens, etiamnum manifestius declarabat intus haberi Martyres. Hæc vbi annuntiata essent, euestigio accurrunt Imperatrix & Episcopus ad martyrium. Tum solutis per artifices ferreis istis vinculis, confestim sine negotio operculum extractum fuit. Sub hoc autem multa vnguenta, & in his pyxides argenteæ duæ repertæ sunt, in quibus sanctæ Reliquiæ iacebant. Tunc igitur Imperatrix Deo preces gratulatorias fundebat, tum quod se tanta reuelatione dignatus esset, tum quod sanctarum Reliquiarum inuentionem assecuta esset. Post hæc pretiosissima theca Martyres honoratos, iuxta venerabilem Thyrsum composuit; publica festiuitate, vt æquum erat, [pompa solenni eleuantur.] cum debito honore ac pompa ac psalmodijs celebrata: cui & ipse ego interfui. Atque hæc quidem sic esse gesta, testabuntur illi, qui huic festiuitati interfuerunt: omnes enim ferme adhuc supersunt, cum multo postea gesta fuerint. d Proclo scilicet Ecclesiam Constantinopolitanam gubernante.

[Annotata]

a Fuerat Flauius Cæsarius cum Nonnio Attico Consul anno 397. qui forsan idem Cæsarius, Præfectus Palatij, Theodosij senioris, ab hoc Antiochiam missus est, vt ciuibus ob deiectam Augustæ statuum extrema minaretur: ita Theodoretus lib 5 hist. Eccl cap. 19, & nos ad 24 Ianuarij in Vita S. Macedonij anachoretæ. At 28 Februarij dedimus Acta S, Proterij Patriarchæ, & § 4 diximus reos cædis eius punitos, misso a Leone Imperatore anno 2 regni, Christi 458 Cæsario Alexandriam, qui linguis mutilatu, relegauit eos, qui Proterij cædi communicauerant: vti illa apud Theophanem leguntur. Forsan ab vtroque hic diuersus Cæsarius fuit, qui medius inter vtrumque floruit circa an 438.

b Acta varia SS. Thyrsi ac sociorum dedimus 28 Ianuarij, ac de hoc alioq; templo ad eius honorem Constantinopoli erecto egimus § 3.

c Colitur S. Pulcheria Augusta 10 Septemb.

d S. Proclum factum Episcopum anno 434, 12 Aprilis, sedisse annos 12, menses 6, ac mortuum esse 24 Octob. anno 446 probauimus 18 Februarij ad Acta S. Flauiani successoris num. 29.

DE S. PETRO EPISCOPO SEBASTIÆ IN ARMENIA

INITIO SEC. IV

[Commentarius]

Petrus Episcopus Sebastenus in Armenia minore (S.)

Venerationem & cultum huius Sancti Episcopi suggerit S. Gregorius Nyssenus in epistola ad Flauianum Episcopum his verbis: Tandem cum memoriam beatissimi Petri, [S. Petri Ep. Sebasteni antiqua veneratio:] quæ tum primum celebrari cœpta est, apud Sebastenos peregissem, itidemque sanctorum Martyrum, qui vt eodem cum Petro vixerunt tempore, ita celebrari vna cum ipso consueuerunt; conuerso itinere ad meam me Ecclesiam recipiebam. Existimauit quidem Cardinalis Baronius in Notis ad Romanum Martyrologium IX Ianuarij, Petrum, SS. Basilij, & Gregorij Nysseni fratrem, hic significari: quem propterea censuit tempore Valentis Imperatoris, [ætas.] adeoque fratri vtrique præmortuum: sed sicut istic ostendimus Petrum hunc, moriente Basilio, recens dumtaxat ab eodem fuisse Presbyterum consecratum: ita non satis certum est, an esset, scribente ad Flauianum Gregorio, Sebastenus Episcopus: tantum abest, vt eius iam vita functi festum ageretur. Qui autem fuissent illi Sebasteni eodem tempore Martyres? At Quadraginta nostri iam ante annos minimum sexaginta celebrem istic, atque per totam Armeniam, vicinasq; Ecclesias, [diuersus a fratre S. Basilij, de quo 9. Ian.] cultum habebant: & eorum, vt mox videbimus, Reliquias Episcopus Petrus diuina reuelatione admonitus recollegit. Vnicus ex citato Nysseni loco moueri posset scrupulus circa tempus festiuitatis, Marryribus pridem institutæ, deinde cum Petro communicatæ; quod scilicet Gregorius in eadem Epistola conqueratur de æstu, quo pressus fuerat, in reditu versus Ecclesiam suam ad vicinos diuertens montes, (videlicet Antitauri iuga inter Nyssam & Cæsaream media), vbi Helladius Episcopus Martyrum commemorationem celebrabat, vtique vno alteroue post Sebastenam festiuitatem die. Sed huic scrupulo facile occurritur dicendo, quod vti frigus, quo cruciati sunt Martyres, insolens fuit ac præter illius temporis rationem in Armenia, quæ in in eadem cum Hispanijs, eleuatione poli, tum vel maxime verna consueuit amœtate frui; ita non valde insolens videri debeat, si alio anno dies aliqui fuerint sereniores mense Martio, feruentiori sole, qui per illas regiones iter agentibus molesti fuerunt, ipso viæ labore æstum augente.

Petrus porro prænominatus, quem respectu posterioris sub Theodosio ad Episcopatum euecti, Primum possumus appellare, [collegit reliquias 40 Mart.] S. Blasij, cuius Acta III Februarij dedimus, fuit successor: de eoque Quadraginta Martyrum Paßio ex Ioannis Diaconi versione num. 19 hæc habet: Transactis itaque diebus tribus, postquam cineres almi in fluuium sunt deiecti, reuelatum est beatissimo Petro eiusdem vrbis Episcopo, vt iret, & sancta illa pignora exinde studiosissime reuelaret. Qui nihil de visione hæsitans, congregatis Clericis religiosisque viris ad ripam peruenit fluminis. Mira res: vbicumque ex ipsis reliquijs iacebat, ita coruscabat, ac si clarum lumen fuisset. Quas curiosissime colligentes in præparatis loculis summa cum veneratione recondiderunt. Similia, sed nomine Petri non expresso, habent Acta eorumdem Latina, in quibus Dei cultor cognominatur. In ijs quæ supra ex testimonio Iacobi Episcopi Armeni retulimus, inque Actis sub Metaphrastæ nomine vulgatis, Petrus appellatur: ei succeßisse videtur. Eulogius, siue Eulalius, qui anno CCCXXV Concilio Nicæno primo interfuit.

DE S. MELITONE ET SOCIO MARTYRIBVS, VENETIIS

[Commentarius]

Meliton, Martyr, Venetiis (S.)
Socius, Martyr, Venetiis (S.)

Anno millesimo sexcentesimo sexagesimo Venetijs aliquot diebus subsistentes, inter alia pia loca inuisimus templum S. Lazari in Ptochotrophio, seu Pia domo Mendicantium, sub directione venerabilium Sacerdotum Somaschensis Sodalitatis: ibique prope aram S. Sebastiani reperimus varias Sanctorum Reliquias, [Venetijs in templo S. Lazari,] in lignea arca inaurata & intrinsecus præclare exornata honorifice collocatas, & aptis loculamentis in perlucenti crystallo, vt spectari & debita honorari veneratione poßint, reconditas. Nec procul inde appensam legimus bullam Ioannis Francisci Mauroceni Patriarchæ Venetiarum, Dalmatiæque Primatis, qua dictæ reliquiæ vt legitimæ approbantur. Hanc bullam nobis curauit describi Petrus Maurus Somaschensis Sodalitatis Sacerdos, & dicti Ptochotrophij Rector, ac sua manu attestatus est post recognitionem & approbationem in bulla annotatam, dictas Reliquias ad aram S. Sebastiani fuisse delatas mense Ianuario anni MDCLIII. Testatus item de ijs Sanctis, quorum insignes ibidem reliquiæ sunt, Officium ritu duplici diebus in Martyrologio annotatis celebrari.

[2] Inter has Reliquias, vti in Bulla Patriarchæ exprimitur, est Corpus S. Melitonis vnius ex Quadraginta Martyribus, [corpus S. Melitonis & brachium socij, adseruatur:] & brachium alterius ex Quadraginta Martyribus, Quæ reliquiæ cum alijs variorum Sanctorum ex Antiochia seu Bithynia, Natolia nuncupata, alias translatæ, per Dominum Nicolaum Orlandum mercatorem & coniunctum Domini Vincentij de Busis, concessæ fuerunt Domino Dominico Biauæ per hæredes Domini Ioannis Baptistæ Combi: qui Dominus Combi dictas reliquias, antea depositas in sacristia interiori ecclesiæ venerabilium monialium S. Mariæ in Cælestibus, Venetijs, vbi cum alijs Reliquijs honorabantur; postea vero ab ipsa sacristia translatas ad chorum venerabilium monialium sanctissimi sepulchri Venetijs, de licentia Domini Ioannis Theupoli Patriarchæ die IX Februarij anni MDCXXVIII, habuit a dicto Vincentio Busis deponente, & vsque ad mortem custodiuit deuote in capella magnifice constructa in propriæ habitationis domo: quam ipsi etiam lustrauimus a Domino Ioanne la Noue, dicti Combi genero, beneuole excepti: a quo & alijs hæredibus ex voluntate D. Combi dictæ Reliquiæ donatæ fuerunt memorato templo S. Lazari. Vbi hoc die Officium Ecclesiasticum de ijs ritu duplici celebrari ibidem intelleximus.

[3] Haud tamen satis persuasum est nobis S. Melitonem Martyrem eiusque socium, quorum ibi Corpus & brachium adseruantur, eos esse, qui inter XL Martyres Sebastenos numerantur. Nam corpora illa XL Martyrum igni iniecta fuere & in cineres redacta. [sed non videntur esse ex 40 Sebastenis Martyribus.] Errore communi quæsitum nomen Melitonis in Martyrologijs, cumque aliud nullum inueniretur, creditum est debere illius esse Melitonis corpus. Idem in S. Gorgonio factum, cuius corpus Roma ad vrbem Turonensem translatum est, vt dicetur infra XI Martij.

DE SS. GORGONIO PALATINO ET FIRMO, SIVE FIRMINO MARTYRIBVS NICÆÆ IN BITHINIA

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Gorgonius Palatinus, Martyr Nicææ in Bithynia (S.)
Firmus, sive Firminus, Martyr Nicææ in Bithynia (S.)

[1] Celebratur horum Sanctorum Sacra memoria in pluribus Martyrologijs ob suam antiquitatem æstimandis, qualia sunt Martyrologium S. Hieronymi Parisijs & Lucæ excusa, item MSS. eiusdem S. Hieronymi, quorum aliud apud nos adseruatur ante mille prope annos exaratum, aliud apud Henricum Iulium Blumium extat. Item Martyrologia MSS. monasterij Casinensis charactere Longobardico: [Nomen horum in antiquis Martyrologijs X Martij.] Romana, aliud ecclesiæ S. Petri in Vaticano, aliud Ducis Altempsiani, aliud Bibliothecæ Valliscellanæ Patrum Congregationis Oratorij, quod olim fuit monasterij S. Cyriaci, quo plurimum vsus est Baronius in ordinando Martyrologio Romano: Item MSS. Reginæ Sueciæ, & Corbeiense, quorum priore vsi sumus Romæ, posteriore Parisijs in monasterio S. Germani de Pratis. In his Martyrologijs ista leguntur: VI Idus Martij, In Nicæa Gorgonij Palatini, & Firmi. Loco Gorgoni etiam Gurgonij, & semel Golgoni legitur, vti & semel pro Nicæa scribitur Niceria. Ast omisso Firmo, legitur in MS. monasterij Richenaugiensis, siue Augiæ-diuitis prope Constantiam: In Nicæa Gorgonij Palatini. At contra prætermisso Palatino, ista sunt in MS. Vaticano charactere Longobardico, codice 5949. In Nicæa SS. Gorgonij & Firmini. Verum in MS. Augustano monasterij S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi nostri: Nicia Gorgonij, Firmi. Non indicata etiam palæstra, martyrij, referuntur SS. Gorgonius & Firmus Martyres in MSS. Leodiensi S. Lamberti & Aquisgranensi, vtroque sub nomine Bedæ: item in MSS. Romano Ferdinandi Vghelli, Parisiensi S. Victoris, Rotomagensi V. CL. Bigotij, Bruxellensi S. Gudilæ, Aquicinctino & alijs diuersis sub nomine Vsuardi: demum in Florario MS. & Martyrologijs Coloniæ & Lubecæ anno MCCCCXC excusis. Ita etiam SS. Gorgonius & Firminus leguntur in MS. Pleschionensi, quo Neapoli charactere Longobardico vsi sumus in bibliotheca Clericorum Regularium, & Vsuardo Reginæ Sueciæ: in cuius Reginæ altero codice MS sub nomine Adonis solus Gorgonius memoratur. Hactenus Martyrologia antiqua, in quorum alijs cum legatur Palatini nomen, ab alijs omissum, nos S. Gorgonio instar appellatiui illud adiungimus, quod monere voluimus Lectorem, maxime quia alius Palatinus inter Martyres Nicomedienses hoc die colitur. Florentinus potius nomen Martyris, quam dignitatis esse arbitratur.

[2] Relatis hisce Martyribus immediate in pluribus iam adductis Fastis subiungitur: In Antiochia Agapæ Virginis. At loco Antiochiæ legit Galesinius nomen Antonij, [perperam ijs adiuncti Antonius & Agapa.] & citatis in Notis vetustis Martyrologijs manu exaratis sic scribit: Nicææ in Bithynia beatorum Martyrum Gorgonij, Firmi, Antonij & Agapæ Virginis. Citato Galesinio, eoque solo ista scribit in Catalogo generali Ferrarius: Nicææ in Bithynia sanctorum Martyrum Antonij & Agapæ Virginis. Omittit Gorgonium & Firmum, quod de ijs arbitretur agi in Martyrologio Romano die proxime sequenti, vti iam dicemus. Reliqua de Antonio loco Antiochiæ intruso clarius infra patebunt, cum de Agapa ibidem paßa, agemus.

[3] Iterum XI Martij ijdem Martyres referuntur, ac primo in Martyrologio Richenouiensi, in quo diximus hoc die legi, In Nicæa Gorgonij Palatini, tunc ista habentur: [Memoria SS Gorgonij & Firmi XI Mart.] In Nicæa Gorgonij & Firmi. Alibi omißa vrbe Nicæa memorantur. Ita MS. Casinense, aliud a supra allegato, sed charactere etiam Longobardico exaratum: Natale S. Gorgonij Martyris & S. Firmini Martyris. At Bellinus, Maurolycus, Molanus, Canisius, & cum ijs hodiernum Martyrologium Romanum ista tradunt: Item Sanctorum Gorgonij & Firmi. Solius Gorgonij Martyris mentio fit in MS. Treuirensi S. Martini. Ast ambo in alijs etiam Martyrologijs iunguntur Martyribus alibi paßis. Martyrologium S. Hieronymi Parisijs excusum: [quibus etiam alij iuncti.] In Nicomedia Eunuculi, Euchi. Et Gurgoini, Firmi, Pauli, Fortunati. Vbi per copulam Et videtur alibi notari. In MS. nostro eiusdem S. Hieronymi ita legitur: In Nicomedia Eunuchi. Et Gorgonij, Firmi, Agapiti. Hisce Notkerus fere consentit, dum ista profert: In Nicomedia Eunici. Et Gorgonij, Firmi. Et Agapiti. In his Agapitus videtur loco S. Agapæ collocatus, quod hæc, vt infra patebit, SS. Gorgonio & Firmo in pluribus Martyrologijs sit substituta, & Agapita etiam appelletur. Denique MSS. Tornacense S. Martini & Lætiense omisso Firmo, & Eunuculo & Eucho, siue Eunucho aut Eunico, nihilominus Nicomediæ adscribūt Gorgonium adduntq; Eraclium & Alexandrum, quos illo die Carthagine passos dicemus. Est interim Martyr Nicomediensis, alius Gorgonius, [Alius Gorgonius Nicomedia passus.] qui S. Petro cubiculario Diocletiani & alijs Martyribus Nicomediensibus reperitur in varijs Martyrologijs adscriptus ad diem XII Martij, vnde facile ad diem præcedentem potuit nonnullis Martyrologijs insertus esse, maxime cum idem Martyr Nicomediensis Gorgonius eodem XI Martij solitus fuerit solenni Officio Ecclesiastico coli in Ecclesia Mindensi ob Reliquiarum eius aduentum. Inscriptus est dictus Gorgonius cum S. Dorotheo Martyrologio Romano alijsq; antiquis ad diem IX Septembris. De Hispanis, qui in sua regione SS. Gorgonium & Firmum vna cum SS. Antonio & Agapa passos dicunt, mox in Commentario de S. Agapa agemus.

DE SS. AGAPA ET MARIANA, SIVE MARINA VIRGINIBVS ET MARTYRIBVS ANTIOCHIÆ

Synopsis historica.

Agapa, Virgo & Martyr Antiochiæ (S.)
Mariana, seu Marina, Virgo & Martyr Antiochiæ (S.)

[1] Martyrologiorum verba proferimus, vt nihil Sanctorum venerationi, aut scriptorum auctoritati detrahatur. Ac primo Martyrologia MSS. Casinense, Vaticanum S. Petri, Altempsianum, S. Cyriaci, Augustanum, Parisiense, & Reginæ Sueciæ, de quibus iam egimus, post relatos Martyres Nicææ passos Gorgonium & Firmum, immediate addunt: In Antiochia S. Agapæ Virginis: [seorsim a Nicænis Martyribus celebratur S. Agapa Antiochiæ passa,] quam inepte adiunxit Galesinius dictis Nicænis Martyribus, pro vrbe Antiochia assumpto Antonio, quasi is vna passus fuisset: sed reijcimus, quem consensus Martyrologiorum non admittit: quorum aliqua, vti MSS Leodiense S. Lamberti, Coloniense Carmelitarum, MS. Vsuardus Cluniacensis & alius Reginæ Sueciæ omisso loco celebrant solum S. Agapam Virginem. Ante dictos Martyres Nicænos hæc celebratur in MS. Romano Vaticano num. 5949, Neapolitano Clericorum Regularium, vtroque charactere Longobardico his verbis: In Antiochia S. Agathæ Virginis. In Nicæa S. Gorgonij & Firmini.

[2] In Martyrol. Hieronymi Lucensi & Blumiano, relatis eisdem Martyribus Nicænis, adiungitur: In Antiochia S. Agapæ Virginis & Marianæ. At loco huius in MS. nostro, quod etiam est S. Hieronymi, legitur: & Marcianis. In excuso Parisijs, [& Mariana,] etiam S. Hieronymi, ita habetur: In Antiochia S. Agapæ Virginis & Martyris. Mariani. At Marini legitur in MS. Richenouiensi. Verum cum prioribus apographis Rabanus & Beda excusus, vti MSS. Lætiense & Tornacense S. Martini ita tradunt: In Antiochia natalis S. Agapæ Virginis & Marianæ. At Marinæ habet Notkerus. MS. Coloniense S. Mariæ ad Gradus: [siue Marina:] In Antiochia Agapæ & Maurinæ Virginum. Ita inscribitur Marina Virgo Calendario antiqui Breuiarij MS. quod penes nos est. Hermannus Greuen in Auctario Vsuardi meminit sub nomine Agapitæ Virginis & Marinæ Virginis. Denique S. Agapa, sed alijs Sanctis Martyribus huius diei immista in MSS. Treuirensibus S. Martini & S. Maximini & Aquisgranensi colitur. Vtramque, Agapam & Marianam Menologio sacrarum Virginum inscripsit Laherius noster.

[3] Die proxima sequenti, siue XI Martij MS. Centulense, siue S. Richarij, S. Agapen Virginem Antiochiæ celebrat. MS. Bruxellense S. Gudilæ: [relatæ etiam XI Martij:] Et in Antiochia Agapæ Virginis & Marinæ. At in MS. Aquicinctino, in quo hoc die Antiochiæ adscribebatur Agapa, proximo, siue XI die iterum, quasi de alia, mentio fit SS. Agapitæ & Marinæ Virginum. Quo etiam die post SS. Gorgonium & Firmum in MS. sub nomine S. Hieronymi, & apud Notkerum refertur nomen Agapiti, pro quo Agapita, siue potias Agapa, legi debere videtur. Memoria S. Agapis facta est XXV Ianuarij in Martyrologio Romano, cui aßignantur socij SS. Donatus & Sabinus. Alia Agape Virgo & Martyr colitur Interamnæ in Vmbria XV Februarij; alia cum XXVIII socijs relata est XVII Februarij. [aliæ SS. Agapæ & Marinæ:] Aliæ huius nominis Sanctæ postmodum proferentur, ex quibus celebrior est S. Agape, socia S. Chioniæ, III Aprilis Thessolonicæ passa. Duas etiam hactenus produximus Marinas Martyres, singulas in magno Martyrum comitatu, alteram XXVII Ianuarij in Africa, alteram XXII Februarij Nicomediæ passam: aliæ in posterum referendæ occurrent.

[4] Huc reieci controuersiam ab Hispanis motam post edita Fragmenta, siue Aduersaria sub nomine Luitprandi, siue Eutrandi: in quorum editione Madritensi num. 67, & Antuerpiensi num. 75 ista habentur: [cædes SS. Agapæ, Gorgonij, Firmi & Antonij Hispaniæ afficta.] In Asturibus Hispaniæ vrbe Britonia, sanctorum Martyrum Gorgonij, Firmi, Antonij & Agapis Virginis, natorum in Nicæa Bithyniæ, casu ad Hispaniam delatorum, in persecutione crudelissimi Decij, qui decimo Martij per varios & terribiles cruciatus palmam martyrij tandem consecuti sunt. Hæc ibi. Occasio huius assertionis, ne dicam figmenti, arrepta est, partim ex Bellino, Maurolyco, Molano referentibus die XI Martij cum Martyrol. Romano SS. Gorgonium & Firmum Martyres, nullo addito martyrij loco; partim ex Galesinio ijs adiungente Antonium & Agapam Virginem & Nicææ adscribente. Verum contra vnum Galesinium, S. Agapam Virginem separandam, atque Antiochiæ, vbi passa est, adscribendam esse persuadent supra indicata Martyrologia supra viginti antiqua, tam manu exarata, quam typis cusa: in quorum varijs socia martyrij aßignatur S. Mariana aut Marina Virgo. At nusquam vel vmbra alicuius Antonij apparet, quod nomen vitio & negligentia amanuensium in locum vrbis Antiochiæ irrepsit. His non obstantibus Tamaius Salazar cum aliqua textus Luitprandi correctione ita inscripsit Martyrologio Hispanico ad diem X Martij: Britoniæ in Asturibus Hispaniæ, SS. Gorgonius, Firmus: Antonius & Agapis Virgo, qui ex Nicæa Bithyniæ illo delati in persecutione Decij Imperatoris pro Christi gloria martyrio coronantur. Arguit dein errorem Luitprandi in impreßione Ramirez, sed qui etiam in editione Tamaij de Vargas reperitur, & restituendus locus asseritur, si solum corpora sacra Britoniam ferantur delata, ac ipsi Martyres Nicææ coronati. Coluntur II Martij SS. Lucius Episcopus & alij Martyres Cæsareæ in Cappadocia occisi, & XX Martij S. Martinus Episcopus Dumiensis, qui in eisdem Fragmentis aut Aduersarijs dicuntur Episcopi Britonienses, vbi errare Luitprandum, aut glossema insertum Mentiri asserit Tamaius Salazar supra ad Acta S. Lucij II Martij citatus. Quæ, ob hactenus a nobis allata, de tota assertione Luitprando afficta dici possent. Alia asserit Higuera apud Tamaium in Martyrologio Hispanico his verbis: Noëglæ in Bœtica, vt aliquorum est opinio, Noëgæ Vsecæ in Asturibus, corpora ex Nicæa Bithyniæ delata Sanctorum Martyrum Gorgonij, Firmi, Antonij & Agapes Virginis in pace quiescunt. Sed errasse Higueram addit Tamaius.

[5] Arturus du Monstier sacro Gynecæo S. Agapam Virginem & Martyrem Nicææ passam inscripsit cum hac annotatione: [& perperam in Gynecæo sacro exposita] Illius meminerunt Menologium Græcorum, Galesinius in suo Martyrologio & Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum. Passa est cum sanctis Martyribus Antonio, Gorgonio & Firmo, de quibus in Martyrologio Romano die sequenti anno CCLIII. Quorum corpora Britoniam in Asturibus Hispaniæ translata fuisse scribit Ioannes Tamaio in Martyrologio Hispano hac die. Hæc omnia absque delectu, sed non absque mendis Arturus: ac primo pro his citat Menologium Græcorum, forsan ex præcipitanti lectione Ferrarij abductus, qui annotauit Galesinium a Græcis accepisse: sed ipse Galesinius consulendus erat, qui Martyrologia vetusta manu exarata allegat. Secundo profert Galesinium, quem poterat fateri ducem errorum suorum. Quidni potius secutus est Rabanum, Notkerum, Bedæ exemplaria excusa, Hermannum Greuenum, quibus quam plurima antiqua Martyrologia MSS. consentiunt, & cum Agapa acquisiuisset alteram suo Gynecæo inserendam, Marianam scilicet, siue Marinam, & didicisset Antiochiæ, non Nicææ passas. Præterea Gorgonius & Firmus solum inscripti sunt Martyrologio Romano, non Antonius, quem illis præponit a Galesinio loco vrbis Antiochiæ insertum. De corporum translatione in Hispaniam, glossema Ioannis Tamaij arbitramur. Quæ de anno martyrij dicuntur nihil nisi figmentum est commentatoris Aduersariorum Luitprandi.

DE S. MARCIANO MARTYRE

[Commentarius]

Marcianus, Martyr apud Græcos (S.)

Mvltos diebus varijs Marcianos Latinorum fasti & Græcorum celebrant: sed cui idem genus mortis Martyrij coronam dederit omnino nullum: itaque eum hic tamquam singularem damus ex Meneorum Græcorum fide, vnde & Maximus Cytheræus accepit, quem & in MS. Petri Francisci Chiffletij nostri Synaxario ijsdem plane verbis reperimus: τῇ αυτῆ ἡμέρᾳ ἅγιος μαρκιανος ξύλου θλασθεὶς τελειοῦται. Eodem die S. Marcianus lignis seu fustibus contusus consummatur. Tempus & locus certaminis in obscuro latent.

DE SANCTIS XLII MARTYRIBVS IN PERSIDE

[Commentarius]

Quadraginta duo Martyres in Perside (SS.)

[1] Magnus omnium pene Latinorum consensus est in Sanctorum horum Martyrum Natali die ad X Martij aßignando, at nulla temporis aut vrbis seu prouinciæ peculiaris, persecutionis, aut vllius nominis notitia suggeritur. [Sancti adscripti fastis sacris:] Ista vbique fere indicantur: In Perside natale sanctorum Martyrum numero quadraginta duorum. Ita Vsuardus, Ado, Notkerus, Bellinus, Maurolycus, Galesinius, Vetus Romanum Rosweydi & hodiernum Baronij, cum Martyrologijs MSS. plurimis. In Martyrologio S. Hieronymi Parisijs excuso dicuntur Martyres XLVII, contra in MS. nostro Martyres XXII, at rectius cum alijs in Lucensi & Blumiano eiusdem S. Hieronymi scribuntur Martyres XLII. consentit Florus MS. in supplemento Bedæ, & paßim alij. De varijs in Perside motis persecutionibus sæpius egimus, & ipsam Assyriam Regibus Persarum subiectam sub Perside comprehendi dictum est XXI Ianuarij ad Vitam S. Anastasij Persæ. VVandelbertus hoc eos disticho olim laudauit:

Quadragena & bina cohæret turba cruore,
Quos parirer sæua celebramus Perside cæsos.

[2] Antiqui codices MSS. dictorum Martyrologiorum liberant nos aliquo quo angebamur scrupulo, ne hi XLII Martyres forent ijdem, qui a nobis supra ad diem VI relati sunt, Amorij capti & in Syria occisi. [diuersi a 42 Amorij captis, & in Syria occisis.] Sunt etenim numero etiam XLII Martyres, apud Græcos valde celebres, Latinis antiquioribus fere ignoti, a Molano inserti additionibus suis ad Vsuardum. Secuti Galesinius ac Baronius, qui vt diuersos ad istum & hunc diem inscripsit Martyrologio Romano: & recte, cum Amoriani Martyres sint a Saracenis occisi circa annum DCCCLXI, ante quod tempus integro seculo & amplius exaratum est apographum nostrum S. Hieronymi, vt sæpius indicauimus.

DE SS. PALATINO, FIRMIANO ET RVSTICO MARTYRIBVS NICOMEDIÆ

[Commentarius]

Palatinus, Martyr Nicodemiæ (S.)
Firmianus, Martyr Nicodemiæ (S.)
Rusticus, Martyr Nicodemiæ (S.)

In Martyrologio S. Hieronymi post relatos Martyres Persas, subduntur tres Nicomedienses, de quibus agitur ita in Lucensi. In Nicomedia Palatini, Firmiani & Rustici. In MS. codice quem penes nos habemus, [Nomina in Martyrologijs.] legitur Firmani: quo omisso, ita legitur in Martyrologio S. Hieronymi Parisijs excuso: In Nicomedia Palatini, Rustici, Pionis. Verum primam lectionem confirmant Martyrologia Rabani & Bedæ excusi: In Nicomedia Palatini, Firmiani & Rustici. Quibus adiungitur Martyrum in MS. Richebergensi, & apud Galesinium & Ferrarium. MS. Tornacense S. Martini: In Nicomedia Firmiani & Palatini. In MS. Aquisgranensi & Blumiano solus Palatinus est, qui apud Greuenum in Auctario Vsuardi Palastinus scribitur. Hoc eodem die in citatis Martyrologijs S. Hieronymi, codicibus & alijs antiquis MSS. referuntur in Nicæa passi Gorgonius Palatinus & Firmus. [Alij Palatini cognominati.] Ita etiam XXII Februarij dedimus XXXII Martyres Nicomedienses suis nominibus indicatos, quorum primus & reliquorum Antesignanus est Euterius Palatinus, quasi is ita appellatus esset, quod in palatio militaret, aut militiæ Palatinæ esset adscriptus, quod etiam de dicto Gorgonio statuimus, si forte aliqua huius nominis esset repetitio facta. Interim hunc Nicomediensem Palatinum proprio nomine ita appellatum arbitramur, quod reliquis aut præponatur, aut particula coniunctiua Et, vt distinctus athleta, in societatem aliorum duorum admittatur.

Qui loco Firmiani in Martyrologio S. Hieronymi Parisijs excuso suppositus est Pion, a nobis omittitur, [an adiungendus Pion] quod a Pione seu Phione Smyrnæo, in eodem Martyrologio ad hunc diem & iterum ad XII Martij relato, non videatur alius statuendus, vitio amanuensium hisce adscriptus.

[cultus II Martij.] Iterum XI Martij Rusticus & Palatinus referuntur in MS. Leodiensi S. Lamberti, & ijs adiunctus Firmianus in MS. antiquo S. Maximini.

DE S. VICTORE MARTYRE IN AFRICA

[Commentarius]

Victor Martyr, in Africa (S.)

[1] Poßidius S. Augustini discipulus, a cuius erudito calamo habemus Vitam eius præclare scriptam, confecit Indiculum librorum a S. Augustino conscriptorum, in cuius capite vltimo indicat Sermones eius & quidem de varijs Sanctis elucubratos, vbi inter alios titulos hunc proponit: De Natali S. Victoris & de versu Psalmi centesimi decimi quinti, [Memoria ex S. Augustino] Pretiosa in conspectu Domini. Quis hic Sanctus fuerit, hactenus ignoratur. Dedimus in Ianuario nouem Sanctos, nomine S. Victoris, in Africa passos, duos in Februario, multos alijs decem mensibus daturi, præter illos qui Victorij aut Victorini appellantur: ast hactenus non reperimus vllos antiquos Martyrologos, qui hunc S. Augustini sermonem allegarent. In hodierno Martyrologio Romano, vt nomen & memoria eius non periret, adscriptus est ad hunc diem X Martij his verbis: [in Martylogio Romano.] In Africa S. Victoris Martyris, in cuius solennitate S. Augustinus ad populum tractatum habuit.

[2] Masinus in Bononia perlustrata aßignat duas ecclesias vrbis Bononiensis, [An huius reliquiæ Bononia.] in quibus hoc die aliqua S. Victoris memoria recolitur, quod S. Victoris, (huius an alterius non explicat) reliquiæ nonnullæ adseruentur. Harum prior ecclesia appellatur S. Mariæ de Gratia, quæ vulgo appellatur ecclesia Scholarium, quod hi istic soleant conuenire, antequam studia sua auspicentur: & est anno MCCCCLVI aßignata Patribus Fesulanæ Congregationis. Altera ecclesia est Fratrum Conuentualium S. Francisci, in qua ipsi conspeximus plurimas Sanctorum reliquias eximie exornatas.

DE S. MACARIO EPISCOPO HIEROSOLYMORVM

CIRCA ANNVM CCCXXXV

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Macarius, Episcopus Hierosolymorum (S.)

§ I Tempus Sedis. Fides orthodoxa contra Arium propugnata.

[1] Sanctißimus Ecclesiæ Hierosolymitanæ Episcopus Macarius hoc die proponitur in fastis Martyrologij Romani, qui quamplurimos pro Ecclesia Dei, contra Arium eiusq; asseclas propugnanda, labores sustinuit, & victor contra hæreses vexilla triumphalia in varijs templis Hierosolymis, sua cooperatione a Constantino Magno Imperatore eiusque matre S. Helena extructis, appendit. Eusebius Pamphilus, [Creatur Episcopus anno 314.] qui eius tempore vixit, in Chronico aßignat initium Episcopatus sub Consulibus Volusiano & Anniano, is est annus Christi CCCXIV, quo itidem anno S. Siluester Papa Romanus Pontificatum suscepit Kalendis Februarij, de quo etiam ante ipsos Consules, vt citius more Orientalium incipiebat annum, egerat Eusebius, ac dein subiunxit Ιἑροσολυμῶν λθ᾽ κατέςη Ἐπίσκοπος Μακάριος. Hierosolymarum trigesimus nonus constituitur Episcopus Macarius. Consentit huic nostro calculo Theodoretus lib. 1 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 3 his verbis: Eodem tempore Siluester Romanæ Ecclesiæ gubernaculum tenuit, successor Melchiadis… Episcopatus vero Hierosolymorum post Hermonam delatus fuit Macario, qui ob beatam viuendi rationem, [ob virtutes merito Macarius dictus.] & multiplicia bona, quibus exornatus fuit, vere nomini suo respondit; scilicet vt Macarius siue Beatus, diceretur.

[2] Pullulabat eo tempore hæresis Ariana, paullo ante ex Meletij Ægyptij Episcopi factione exorta: quæ maxime innotuit, vt Idatius scribit, Gallieno & Basso Consulibus, siue anno Christi CCCXVII, quando S. Alexander Episcopus Alexandrinus, concilio habito, Arium partinacem cum asseclis vrbe expulit, scriptis ea de re ad varios Episcopos septuaginta epistolis, atque vt asserit S. Epiphanius hæresi 69, scripsit inter alias ad Eusebium Cæsareæ Episcopum, qui adhuc supererat, [Arij aduersarius,] & ad Macarium Hierosolymorum… & alios. Ast Arius scriptis ad omnes Episcopos litteris, ab omnibus passim exclusus, præterquam a fautoribus suis suscipiebatur: quorum princeps erat Eusebius, grandi admodum natu Episcopus Nicomediensis. Ad hunc scripsit Arius epistolam relatam a Theodoreto dicto lib. 1 cap. 5, cui hic addit, aduersarios ab illo vocatos Philogonium Antiochiæ Præsidem, & Hellanicum Tripolis, & Hierosolymorum Macarium: hosque falso in crimen adductos propterea quod Filium Dei, cum æternum & ante secula esse dixerunt, tum eiusdem cum Patre honoris participem & ei consubstantialem esse. [inter Apostolicos viros habitus:] Hoc patrocinium S. Macarij laudat S. Athanasius Episcopus Alexandrinus disputatione prima contra Arianos, vbi de illo & alijs orthodoxis Episcopis asserit sincera & simplicia Apostolicorum virorum ingenia esse. Ea optime potuit agnouisse in Concilio Oecumenico Nicææ anno CCCXXV habito: vbi inter Episcopos Palestinæ primus subscripsit Macarius Hierosolymitanus. [interest Concilio Nicæno] De ordine quo sedit inter alios præcipuos Episcopos, coniecturam suam profert Bellarminus lib. 1 de Concilijs cap. 19. [inter primos] In Catalogo sanctorum Episcoporum, per quos sancta magna & vniuersalis Synodus Nicææ coacta misit omnibus in toto orbe terrarum Ecclesijs, ea quæ ab ipsis per Spiritum sanctum in ea constituta sunt, post Hosium Pontificis Romani Legatum & Alexandrum Alexandriæ Episcopum, [damnat Arium,] tertio loco scribit Macarius Hierosolymorum cum Eusebio Pamphili Episcopo Cæsareæ Palestinæ, Ecclesijs in Palæstina, Arabia & Phoenicia, vti ea leguntur pagina 471 & sequenti in editione regia. Damnata est in ea Synodo hæresis Arij, & de Paschate celebrando alijsque rebus controuersiæ diremptæ: inter quas fuit de præeminentia Sedium Alexandrinæ & Antiochenæ canone sexto præscripta, & quæ dein canone septimo de Sede Hierosolymitana adduntur his verbis: [honoratur cum æstimatione Sedis.] Quia consuetudo obtinuit & antiqua traditio, vt Æliæ Episcopus honoretur, habeat honoris consequentiam, salua Metropoli propria dignitate. Erat Metropolis Cæsarea Palæstinæ, cuius Episcopus Eusebius cum S. Macario memoratur in supra relato Catalogo Episcoporum. Verum honos ex antiqua traditione debitus Sedi Hierosolymitanæ explicatur in epistola Synodali Concilij proximi Oecumenici Constantinopoli habiti ad Damasum Papam: in qua attenta eius antiquitate, Mater Ecclesiarum habetur, ibidem a Christo Domino fundata.

§ II Industria S. Macarij in extruenda basilica Dominicæ Resurrectionis & in Inuentione crucis Christi. Tempus obitus; cultus sacer.

[4] His in Nicæna Synodo gestis Constantinus Imperator, vt in eius Vita scribit Eusebius lib. 3 cap. 25 & sequentibus, beatissimum Resurrectionis Dominicæ locum, qui est Hierosolymis, illustrem ac venerabilem cunctis efficere, sui officij esse existimauit, nec dubium, quin plurimum a S. Macario incitatus, cui epistolam ab Eusebio cap. 30 relatam scripsit his verbis: Victor Constantinus Maximus Augustus Macario, [In epistola Constantini Imperatoris ipsi scripta,] tunc temporis, vt ante ibidem dictum, Episcopo Hierosolymorum. Tanta est Seruatoris nostri gratia, vt nulla sermonis copia ad præsentis miraculi narrationem sufficere videatur. Nam sacratissimæ illius passionis monumentum, sub terra iampridem occultatum, tot annorum spatio delituisse, quoad communi omnium hoste sublato, famulis eius in libertatem vindicatis affulgeret, omnem reuera admirationem superat. Nam tametsi omnes, quotquot vbique terrarum sapientes habentur, in vnum coacti, aliquid pro huius rei dignitate dicere instituerint, ne ad minimam quidem eius partem aspirare posse mihi videntur. Quippe huius miraculi fides omnem humanæ rationis capacem naturam tantum excedit, quantum humanis diuina præcellunt. Quocirca hic vnus mihi ac præcipuus semper est scopus, vt, quemadmodum veritatis fides nouis quotidie miraculis inclarescit, sic etiam mentes omnium nostrum ad sanctissimæ legis obseruantiam cum omni modestia & concordi alacritate incitentur. Quod quoniam omnibus perspectissimum esse confido, illud tibi inprimis persuasum velim, nihil mihi antiquius esse, quam vt sacrum illum locum, quem Dei iussu turpissima adiectione simulacri, velut graui quodam pondere, exonerans, & qui ab initio quidem Dei iudicio sanctus fuit, postea vero multo sanctior effectus est, ex quo Dominicæ passionis fidem in luce protulit, eum, inquam, locum fabricarum pulchritudine exornemus. [constituitur architectus basilicæ Resurrectionis Dominicæ extruendæ:] Decet itaque prudentiam tuam singula ad opus necessaria ita disponere & curare, vt non modo basilica ipsa omnium, quæ vbique sunt, pulcherrima, sed & reliqua membra eiusmodi sint, vt omnes quantumuis eximiæ singularum vrbium fabricæ, ab hac vna facile superentur. Ac de parietum quidem substrictione & elegantia Draciliano amico nostro, agenti vices Præfectorum Prætorio, & Præsidi prouinciæ, scias a me curam esse demandatam. Iussit siquidem pietas nostra, vt artifices & operarij, & quæcumque ad hoc opus necessaria esse, ex prudentia tua cognouerint, protinus instante illorum solicitudine dirigantur. De columnis vero & marmoribus, quæcumque & pretiosiora & vtiliora esse ipsius aspectu iudicaueris, cura, vt ad nos perscribas: vt, cum ex litteris tuis cognouerimus, quot & qualibus opus sit, ex vndequaque possint comparari. Æquius est enim, vt qui præ totius orbis locis maxime admirabilis est locus, pro dignitate sua exornetur. Porro cameram basilicæ, vtrum laqueatam, an alio quopiam operis genere faciendam censeas, certior a te fieri velim. Nam si laqueata fiet, auro quoque poterit exornari. Restat igitur, vt sanctitas tua supra memoratis Iudicibus quamprimum significet, quot operarijs & artificibus & sumptibus opus erit: vsque ad me celeriter referat, non modo de marmoribus & columnis, sed etiam de lacunaribus, si hoc opus venustius esse censueris. Diuinitas te seruet, frater carissime.

[4] [omnia ad effectum deducit] Addit Eusebius cap. 33. Et hæc quidem ab Imperatore scripta sunt. Ceterum effectus verba ipsa statim subsecutus est, & in ipso Seruatoris nostri Martyrio noua fabricata est Hierusalem, ex aduerso veteris illius celeberrimæ, quæ post nefariam Domini cædem, vltimam vastitatem experta, pro incolarum impietate pœnas persoluerat. Contra hanc igitur Imperator tropæum victoriæ, quam Seruator noster de morte retulerat, ambitioso cultu erexit. Atque hæc forsitan fuerit recens illa ac noua Hierusalem, Prophetarum vaticinijs prædicata, de qua in sacris voluminibus tot præconia ab ipso diuino Spiritu pronuntiata leguntur. Primum igitur sacram illam speluncam, vtpote totius operis caput, exornauit diuinum scilicet monumentum: iuxta quod olim cælesti luce radians Angelus, regenerationem, quæ per Seruatorem ostendebatur, omnibus nuntiauerat. Reliqua, quæ sequuntur de fabrica templi, septem capita omittimus, quia ex dictis satis constat, ea omnia e prudentia S. Macarij Episcopi fuisse ordinata & ad debitam perfectionem deducta. Meminit & Socrates lib. 1 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 13 epistolæ Constantini Magni scriptæ ad Macarium Episcopum vt ædificia maturet.

[5] Alterum eximiæ prudentiæ & caritatis documentum effulsit, quando S. Helena mater Constantini Magni Hierosolymam peregrinata, ab eodem Macario excepta, instructa & adiuta fuit, [S. Helenam in inuentione Crucis Christi adiuuat.] maxime in Crucis Christi inuentione. Nam tres cruces, vt ait Theodoretus lib. 1 cap. 18, repertæ sunt. Quod autem vna ex his Domini nostri & Seruatoris Iesu Christi crux fuit, reliquæ vero duæ latronum, qui pariter cum eo crucibus suffixi fuerant, ad vnum omnes sine controuersia crediderunt: sed tamen ignorarunt prorsus, quæ illarum corpus Domini sustinuisset, & guttis pretiosi Sanguinis eius aspersa fuisset. Ceterum sapientissimus ille & plane diuinus Macarius, vrbis illius Antistes, tali via illorum animos dubitatione liberare aggressus est. Mulieri cuidam nobili, morbo diuturno oppressæ, vnumquamque crucem sigillatim, precibus ad Deum simul ardenter fusis, admouens, crucis Seruatoris virtutem facile perspexit. Nam vt primum ea mulieri adhibita fuit, illico grauis ille morbus depulsus est, & ipsa ad integram valetudinem restituta. Hæc ibi, quæ aliquot circumstantijs adiunctis ita enucleatius explicat Rufinus lib. 10 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 7 & 8 Accidit, inquiens, in eadem vrbe primariam quamdam loci illius fœminam, graui ægritudine confectam, seminecem iacere. Macarius per idem tempus Ecclesiæ illius Episcopus erat: is vbi cunctantem Reginam atque omnes pariter, [ea sanat seminecem] qui aderant, videt, Afferte huc, inquit totas, quæ repertæ sunt, cruces: & quæ sit, quæ portauerit Dominum, nunc nobis aperiet Deus. Et ingressus cum Regina pariter & populis, ad eam, quæ decumbebat; defixis genibus, huiuscemodi precem effudit. Tu Domine, qui per vnigenitum Filium tuum salutem generi humano per passionem crucis conferre dignatus es, & nunc in nouissimis temporibus adspirasti in corde ancillæ tuæ perquirere lignum beatum, in quo salus nostra pependit, ostende euidenter ex his tribus, quæ crux fuerit ad Dominicam gloriam, vel quæ extiterint ad seruile supplicium: vt hæc mulier, quæ semiuiua decumbit, statim, vt eam lignum salutare contigerit, a mortis ianuis reuocetur ad vitam. Et cum hoc dixisset, adhibuit vnam ex tribus, & nihil profecit: adhibuit secundam, nec sic quidem aliquid actum est. Vt vero admouit tertiam, repente apertis oculis mulier consurrexit, & stabilitate virium recepta, alacrior multo, quam dum sana fuerat, tota domo discurrere & magnificare Domini potentiam cœpit. Sic euidenti indicio Regina voti compos effecta, templum mirificum in eo loco, in quo crucem repererat, regia ambitione construxit. Hæc Rufinus, quæ etiam narrantur a Socrate loco supra indicato, Sozomeno lib. 2 cap. 1, Nicephero lib. 8 cap. 29 & alijs posterioribus.

[6] Nicephorus in sua Chronologia annos XX Macario tribuit: sed numeri annorum in plerisque Hierosolymitanis Episcopis apud ipsum vitiati hoc loco fidem non mererentur, [vixit ad an. circiter 335] nisi vtcumque eos saluari posse sequentium Pontificum verior chronologia doceret: nam Macarij successorem Maximum plusquam XX annis sedisse demonstrat Baronius, alij XXIII ei concedunt: non vixit autem vltra principia anni CCCLV, vt ostendemus XVIII Martij ad S. Cyrillum successorem. Ergo vel annum CCCXXXIII vltimum habuit Macarius & cum primo Maximi anno communem; vel certe anno CCCXXXIV exceßit e viuis, expletoque XX Episcopatus sui, alios item annos XX plenos successori Maximo reliquit. Eius nomen ad X diem Martyrologio Romano insertum est cum hoc elogio: [inscriptus Martyrologio Romano.] Hierosolymis S. Macarij Episcopi & Confessoris, cuius hortatu loca sancta a Constantino & Helena expurgata, & sacris basilicis illustrata sunt. Quo etiam die hoc eum disticho exornat in Martyrologio Poëtico Brautius Episcopus Sarsinæ.

Purgatas Solymas Præsul curauit, vt aris
      Ornaret Magni Principis alma Parens.

DE S. KESSOGO EPISCOPO IN SCOTIA

SECVLO VI

[Praefatio]

Kessogus, Episcopus in Scotia (S.)

[1] Dauid Camerarius lib. 3 de Scotorum pietate in Menologio ad hunc diem de S. Kessogo ista tradit: Eodem die S. Makkessogus, qui & Kessogus dictus est, Confessor & Episcopus in Boina Scotiæ prouincia, miraculorum gloria celebris, qui cum magna apud Congallum, [Veneratio apud Scotos] Scotorum Regem hoc nomine secundum, esset in gratia, multa per eum gessit ad Dei gloriam, multaque publicum ad exemplum: multis etiam viris principibus auctor fuit concordiæ & pacis: Regemque adeo pietati addictum Scotis efformauit, vt is moderatione animi morumque probitate cum ipsis monachis decertasse videretur. Superis dedit Makkessogum Boina prouincia sub annum Christi DLX, anno Congalli Regis secundo. Agunt de S. Makkessogo Paslatensia Chronica & Aberdonense Breuiarium, quod ita de illo loquitur; Beatus Christi Confessor nobili natus familia a primæua ætate multis fertur claruisse miraculis &c. Verum non satis fideliter verba Aberdonensis Breuiarij allegat, omißa origine ex Mamonensi ciuitate & Regum Hibernensium illustrium stemmate quos Momeniæ Reges fuisse vix dubitamus: & prouinciæ nomen, cuius regia sedes Casselia erat, facili in eiusmodi traditionibus errore, acceptum pro nomine ciuitatis: nam Mamonia ciuitas in Hibernia nulla est. Dein in titulo huius Vitæ apponitur annus DXX. quo tempore Conradus successor Congalli primi & huius patruus statuitur a Leslæo & alijs regnasse. Thomas Dempsterus in Menologio itidem Scotico hoc eum elogio honorat: In Leuinia Makkessagi Episcopi: cuius nomen a militibus operose imploratur, & ipse militari habitu cum sagittis arcu tenso depingitur. Est Leuinia aliter Lennoxia dicta, ad antiquæ Northumbriæ terminum, cuius oppidum Dumbritonium satis notum est. At procul inde in Boreali Scotia est Boina regio & Boinum castrum vltra Buchaniam prouinciam.

[2] Eiusdem Episcopi meminerunt alia Martyrologia: & bis quidem MS. Florarium his verbis: [& externos Martyrologos.] In Anglia Kessegij Episcopi & Confessoris: & alijs interpositis, In Scotia B. Bessogi Episcopi & Confessoris. Martyrologium Coloniæ anno MCCCCXC excusum, vti & Doctrinale Clericorum eodem anno Lubecæ editum: In Scotia S. Kessogi Episcopi & Confessoris. Eadem habent Hermannus Greuen in Auctario Vsuardi, & Canisius in Martyrologio Germanico. Greuenus iterum XII Martij asserit eum secundum aliquos referri. Duos etiam recenset Ferrarius in Catalogo generali, dum illa habet: In Scotia S. Kessogi Episcopi. In Leuinia regione S. Makkessagi Episcopi. Pro primo citat Canisium, pro secundo Martyrologium Scoticum, scilicet Dempsteri cuius verba describit. Priorem videtur tribuere velle Hibernis: & mirum est, quod a Colgano non referatur, cum tamen ex Hibernia natus in Scotiam hodiernam dicatur venisse. Inscripsit Catalogo præcipuorum Sanctorum Hiberniæ Henricus Fitz-Simon noster & Bissogum appellat. Quod subijcimus ex Breuiario Aberdonensi elogium, est initium maiorum Actorum, quæ perierunt: in quo Kessogus in titulo & vulgo Makkessage dici prænotatur.

VITÆ INITIVM
Ex Breuiario Aberdonensi.

Kessogus, Episcopus in Scotia (S.)

BHL Number: 4650

[1] [filius Regis in Hibernia vrbis Mamonensis,] Kessogus Christi Confessor perspicuus, ex Mamonensi ciuitate, & Regum Hybernensium illustrium stemmate originem duxit & nomen: qui a sua pueritia, primæuæ ætatis exordio, virtutum miraculis claruisse legitur, ac multorum præsagijs varijs languoribus subsidio fuisse. Pater siquidem eiusdem viri sancti dum prædictam ciuitatem regio diademate & sceptro vltro regeret, caritatis & dilectionis amore, quem erga alios eiusdem patriæ conreges continue habuerat, conuiuandi gratia eosdem ad secum epulandum incitauit & hortabatur apprime, vt suos filios secum adducerent. Prædicti igitur Reges cum duobus suis filijs corpore satis pulcherrimis, quos indubitanter apprime dilexerant, [cum 2 filijs Regum ambulat:] versus prædicti Regis ciuitatem sese disponebant: quos cum omni reuerentia & honore, ingenti triumpho & tubarum clangore, ac musicalium instrumentorum sonitu & strepitu regio, lætando recepit, & quam amicabiliter traxit. Et cum dicti Regum filij cum S. Kessogo adhuc iuuene iuxta quoddam stagnum solatiandi gratia pertransirent, mirabilis satis contigit euentus. Nam hi tres Regum filij soli adinuicem ambulantes, [quos in stagno submersos] duo forte fortuna in stagno natantes demersi sunt, & Kessogus viuus euasit solus, qui singula patri secrete retulit. Audiens hæc quidam, Elinthus nomine, eiusdem ciuitatis ciuis, ne inter eiusmodi Reges maius malum inde oriretur, pertimuit: cupiens quantum potuit, Regum de morte filiorum mitigare dolorem. Tamen Beatum excusando Kessogum, totalem rei seriem & euentum eiusdem lamentabilem lacrymando eisdem Regibus nuntiauit. Qui cum factum ipsum intelligerent, [vt Regum parentum iram auerteret,] tanto furore affecti sunt, vt, si eorum filios viuos non haberent, quod totam ipsius Mammoniæ Regis ciuitatem & regnum incendio & cladi pessimæ darent, solenniter vouerint. Beatus igitur Kessogus ne in ipsorum Regum, aut sui patris odio aliquo incideret, & de ipsius ciuitatis & regni sui patris per dictos Reges subuersione condolendo cogitans, [precibus resuscitat.] patris hortatu & persuasione in oratione ad Deum se prostrauit: vbi integra nocte vsque ad galli cantum perseuerabat. Vbi tandem cœlestis nuntius eumdem Dei virum contemplando excitauit dicens: Kessoge, surge velociter ab oratione, [alijs miraculis clarus,] quia tuas Dominus exaudiuit preces: nam Regum filij, pro quibus deprecatus es, reuiuiscunt & incolumes existunt: quos euigilans cum omni humilitate dictis Regibus deliberauit, ex quo non minimam lætitiam consecuti sunt. Quamplurima interim per eumdem Dei virum alia fiebant miracula, [in ecclesia de Lus quiescit:] quæ in eius latius describuntur Vita. Tandem plenus gratia cœlos penetrauit æthereos, & in Ecclesia de Lus solenni traditur sepulturæ, & ibidem requiescit.

DE S. DROCTOVEO ABBATE MONASTERII S. GERMANI PARISIIS

CIRCA ANNVM DLXXVI

[Praefatio]

Droctoueus, Abbas Monasterii S. Germani Parisiis (S.)

[1] Monasterium Parisijs celeberrimum visitur S. Germani de Pratis, nunc Congregationis S. Mauri Ordinis S. Benedicti, olim sub nomine S. Vincentij Leuitæ & Martyris conditum a Childeberto Rege, filio Chlodouæi primi Regis Francorum: cuius exequiæ celebratæ sunt, cum ecclesia a S. Germano Episcopo Parisiensi dedicaretur. Constitutus postmodum Abbas S. Droctoueus, hoc X Martij ibidem sancte diem extremum obijt, [Cultus sacer,] varijs Fastis sacris adscriptus, de quo Vsuardus ibidem monachus in suo Martyrologio ista habet: Parisius depositio S. Droctouei Abbatis, discipuli B. Germani Episcopi. Labbæus in Martyrologio Franco-Galliæ Chroctouerum appellat. Longiore encomio, & fere ex Vita aut Historia Aimoyni desumpto, celebrat eum Saussayus in Martyrologio Gallicano. Eumdem suis Martyrologijs inscipserunt Maurolycus, Galesinius, Felicius, Canisius, auctor Florarij, & consentit Martyrologium Romanum. In nonnullis Fastis etiam pridie sub nomine Droctonij colitur. [etiam apud Benedictinos:] Inter Benedictinos recensent VVion, Dorganius, Menardus, Bucelinus. Verum mox in Vita num. 5 dicitur cum hic monachus esset sub Abbate S. Germano, necdum illis in partibus notum fuisse S. Benedictum. Præclare tamen faciunt, dum eos Sanctos colunt, qui in illis vixerunt monasterijs quæ postea regulam S. Benedicti susceperunt.

[2] [Vita ex MSS. edita:] Vitam damus a nobis Parisijs in huius S. Germani monasterij bibliotheca repertam in codice pergameno signato numero 464. Deplorat auctor priorem Vitam tempore Danorum cum alijs bibliothecæ libris disperijsse: ceterum hanc magno cum iudicio selegit, indicatis in proœmio auctoribus, quos secutus est. Quanti Droctoueum Abbatem iam senio confectum & morti vicinum æstimarit S. Fortunatus Episcopus Pictauiensis, [encomium ex S. Fortunato] indicat lib. IX Carminum poemate XI his verbis:

Vir venerande, sacer meritis & honore colende,
      Droctouee, mihi semper amore Pater:
Qui de discipulis Germani iure Beati,
      Norma magisterij factus es ipse sui:
Cuius Pontificis sacra per vestigia currens
      Despicis hunc mundum, dum cupis ire polo:
Perge libenter iter cæli, mansurus in orbem,
      Et pro me famulo, quæso, precare Deum.

VITA
Ex MS. Parisiensi monasterij S. Germani

Droctoueus, Abbas Monasterii S. Germani Parisiis (S.)

BHL Number: 2336

PROLOGVS

[1] Priscorum permaxima semper cura fuit & intentio, ne ingenij sui sagacitas ac facundiæ claritudo omnino deperiret inertia vel silentio. Vnde monumentum sui relinquere posteris, non moribus vel operibus probis, sed potius rerum figmentis & scriptis studebant. Si ergo hos fingere falsa non puduit, cur veridica Christi fidelium monumenta nos litteris mandare pigebit? Vitam igitur sanctissimi Droctouei Abbatis, [Acta S Droctouei priora incendio perierunt:] discipuli scilicet Germani Patroni nostri, quæ in euersione ecclesiæ nostræ tempore a Danorum cum alijs bibliothecæ libris incendio disperijt, ne aliquatenus mentio eiusdem almifici viri in reliquum æuum oblitteraretur, stylo digessi: illius deuotione magis instigatus, quam præsumptionis supercilio vsus. Et insuper operam dedi eius laudem quibusdam deflorare virtutibus. Et hoc quidem non puto fore indignum. Si enim laus Sanctorum Deus est, Deum vero laudare dignum est: Sanctos igitur laudare non indignum est: dum enim sanctus vir laudatur, Deus vtique laudatur, quia iuxta Psalmistam semper laus Christi fuit in ore eius. Sed ne quispiam refragetur huic nostro operi, cum non perpendit ibidem digesta miracula Sancti, quia, cum liber vitæ eius, vt dixi, incendio crematus sit, longo senio, cui eius gesta tradita obliuioni, nullum penitus memoriale sui nostræ mandauere ætati. [Ps. 33, 2] Extant tamen quidam de eo versiculi a B. Fortunato editi, sibique ab eodem directi, quos in calce huius operis annotare curaui. Porro haud dubium constat, illum sanctimoniæ ditatum munere, [hæc vnde digesta.] quem peritorum peritissimus studuit in suis opusculis commendare. Addidi præterea etiam illud, quo videlicet instinctu nostrum a gloriosissimo Rege Childeberto sit fundatum cœnobium, quia hoc reperitur in gestis Francorum. Nec vero illud omisi qualiter idem pijssimus vir Droctoueus a B. Germano primus Abbas delectus sit ibi, sicut in tomis reperitur antiquissimis, qui seruantur in archiuis nostri monasterij.

[2] Iuuat autem in Christi laude paucis præludere versibus, sanctumque virum obnixis deposcere precibus, quatenus operi de se cœpto opem ferat propitius, nostrumque memoriale commendetur in futuris generationibus, [Inuocatur Sanctus.] sicque finiatur huius operis prologus.

Gloria, vita, salus Sanctorum, spes, bonitas, lux,
In Genitore, pio Genito, vel flamine sacro
Subsistit, trinus colitur, qui semper & vnus.
Laus cuius superis simul & celebratur in imis:
Et sceptrum regni retinet sine fine perenni.
Magnificat proprios hic cœli dote ministros,
Aurea pro meritis concedens prœmia iustis.
Reddere nunc decet his, sed in ipso, munia laudis:
Virtutis specimen quia Sanctis contulit idem.
Sanxit quippe suis, sine me nihil esse potestis.
Ergo laudandi parili problemate Sancti,
Dum diuina manus cunctorum vindicat artus:
Illorumque sibi laudes laudabilis addit.
De quibus excolimus, veneramur pectore, cultu,
Inter præcipuos te, Doctrouee, patronos.
Te flagrant animi calamis extollere nostri,
Haud tibi digna meis referam præconia verbis.
Agnoscis fragiles, quas noli spernere, vires.
Exiguos apices, exiles accipe laudes.
Commendans Domino, qui te commendat in æuo
Pars horum prima præsignat omina vatis.

[Annotatum]

a

Obsessa fuit vrbs Parisiensis anno 886, & soluta anno sequenti. De qua obsidione edidit libros 2 Abbo Monachus S. Germani testis oculatus, & inter alia de suo monasterio lib. 2 canit:

Efficitur bostar Germani Antistitis aula,
      Completur tauris, suculis, simisque capellis.

CAPVT I
S. Droctouei pia edicatio. Vota monastica Augustoduni sub S. Germano Abbate.

[3] Inter agmina Christocolarum, quorum dogmate edocta & pio exemplo illustrata fulget vt Sol & Luna, Sancta mater Ecclesia, conspicuus nitet beatissimus Droctoueus, velut clarissima stella: [S. Droctoueus, in Gallia natus,] cuius iubare obumbrantur cetera astra. Qui vir pietatis eximiæ Occiduas partes, scilicet Galliæ, suo exortu irradiauit, Domino muniente, respersusque vitali lauacro, linitus etiam Christi oliuo, flagrabat virtutum nectare sacro. Nam bene excolens hortulum suæ mentis, studebat illic serere multimoda semina virtutis, [pie educatur,] vnde extirpabat noxia quæque germina carnis. Hic igitur tantus ac talis meruit secus decursus aquarum transplantari, vt velut palma floreret in Domo Domini, & fructum suum daret in tempore suo in atrijs Dei nostri.

[4] Nam ea tempestate vrbs a Ædua speciali nitebat decore, redimita viro Sanctitatis præcipuæ, Germano scilicet, pollenti nobilitatis stemmate, [Augustoduni] qui veluti cedrus in Libano & quasi cypressus in monte Sion infima spernendo, cœlestia amplectendo, tendebat ad alta virtutum augmenta. Cumque folia eius, scilicet verba semper veritate virentia, cunctis ferrent medelam, [sub disciplina S. Germani,] & fructus eius, opera videlicet, satietati forent fame periclitantibus, non modica insonuit auribus b Nectarij prædictæ ciuitatis Antistitis tanti viri excellentia. Est in eadem vrbe Christi testis c Symphoriani monasterium insigne, [a S. Nectario] qui olim sub persecutione martyrium passus est sub Aureliano Principe, [constituti Abbatis monasterij S. Symphoriani,] qui ceu rosa, decoris & præcipui odoris purpureo sanguine tinctus, cœlumque meritis nactus in eadem ecclesia iacet humatus. Huius anima felix iuncta ciuibus æthereis cum vna concrepet d alalagnia Tonanti superna dispositione, qui Sanctos suos & in hac vita mirificat, merito iugiter turba fratrum Monastici Ordinis ante eius mausolæum concinit æterno Regi dulciflua carmina laudis. Horum itaque fratrum a Pontifice iam dicto Germanus præficitur Pastor, sacraturque Abbas e nomine dignus & merito.

[5] Sanctitatis igitur præconio venerandus Pater oues sibi cōmissas monebat sagaciter, corrigebat prudenter, tolerabat patienter, & ad pascua vitæ æternæ inuitabat alacriter: qui inter reliquos, quos hortatu simul & exemplo Christi mancipauit, tyrocinio, [monachus in omni virtute exercetur:] beatissimum Droctoueum insignire studuit schemate monastico, atque asciuit discipulatui suo: quem pie, vt vere pijssimus, aluit, & iuxta normam sanctorum Patrum, Antonij scilicet & Basilij (nam Sceptriger huius Ordinis, Beatus scilicet Benedictus, necdum his erat in partibus f notus) viuere instituit, tradensque sibi iura obedientiæ, inculcans lenitatem patientiæ, replicans munditiam continentiæ, hortans sectari iter iustitiæ, edocens amplecti virtutem prudentiæ, iubens insigniri stabilimento constantiæ, suadens moderari placore temperantiæ. Inter omnia etiam monebat viam humilitatis tenere, quæ omnia aure sedula percipiebat vir sanctissimus, atque animo ruminabat frequentius, nec non opere complebat attentius. Erat igitur flos candens innocentiæ, pollens astuta simplicitate vigensque animi sinceritate. Præceptoris vero sui existens imitator sedulus, carnem ieiunijs attenuabat crebrius, [S. Germani sedulus imitator] corpus domabat pernoctationibus, nimijsque afficiebat algoribus. Cuius plectrum linguæ organa Dauidica semper resonabat, & infatigabiliter Christi præcepta relegebat: sicque diuino munere ditatus virtutibus, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus, odore sancto fragrabat omnibus.

[Annotata]

a Ædua vrbs est Augustodunum Æduorum caput, populi Iulio Cæsari alijsque antiquis scriptoribus notissimi.

b S. Nectarius Episcopus interfuit Concilio 5. Aurelianensi anno 547. colitur 13 Septembris.

c [Alalagnia.] Festum S. Symphoriani incidit in 22 Augusti, quo die in Fastis Romanis dicitur tempore Aureliani Imperatoris Martyrium consummasse.

d Alalagnia, iubilatio. Est Græcis ἀλαλὰ interiectio iubilantium, hinc Græcis ἀλαλάζω, clamo Alala, & ὰλάλαγμος, quod hic alalagnia, aut melius alalagmia dicitur: nisi forte librario mendo scriptum sic fuerit pro Aleluia, nota in Apocalyptico iubilo voce, & in ecclesiastico festiuiori cantu toto orbe vsitatissima.

e Aimoinus lib. 1. De Gestis Francorum cap 24. De hinc a venerabili Pontifice Nectario Abbas Germanus ad S. Symphorianum adsciscitur. Quæ a Fortunato in huius Vita 28 Maij eisdem verbis dicuntur.

f Imo iuuenis tunc accrescebat, vt dicetur 21 Martij in eius Vita.

CAPVT II
Occasio ædificati templi & monasterij S. Vincentij, nunc S. Germani Parisiis.

[6] Porro illo in tempore Francigenum regnum a Childebertus Rex inclytus sua tenebat ditione, qui torrens pulchritudinis, fonsque præcipuæ vbertatis, speculum etiam extitit pietatis & æquitatis. Recolens etenim viri sapientis dictum, quod redemptio viri propriæ diuitiæ sunt, [Childebertus Rex pijssimus.] non pluris habuit thesaurizare copiosum censum gazarum, quam illum distribuere in vsus egenorum. Christo igitur erat subditus, hostibus erectus, Christicolis carus, perfidis inuisus. Humiles autem sibique parentes exaltabat, proteruos atque rebelles forti dextra proterebat. Religiosis etiam Christoque sinceriter famulantibus, non se vt principem & dominum, quin magis exhibebat se vt fidelissimum famulum. Huic itaque cum non fortuitu, sed, vt creditur potius, superno nutu Germanus beatissimus occurrisset aliquando, eique sanctitatis præconium attolleret populi multitudo, Princeps Serenissimus iocundatus in Domino, sanctum virum Præsulatu b Parisiacæ Sedis sublimauit illico. Decesserat enim nuperrime Eusebius, Episcopus ciuitatis prædictæ. [S. Germanū constituit Episcopum Parisiensem:] Fit inde permaximum tripudium Ecclesiæ, quæ tali se cernebat donatam Antistite. Gratulabatur plebeia turba, quæ tali Rectore fuerat commissa. Felix plaude Lutetia, quæ dum nites Dionysij c macarij gloria, hac etiam ditaris pretiosissima gemma.

[7] Procedente igitur tempore d Childebertus Iberorum regnum petijt cum valida expeditione, iuncto sibi Clothario fratre, [Cæsaraugustam obsidet:] qui Cæsaraugustam ciuitatem aggressi, vndique eam vallarunt valida manu militari. At ciues vrbis obsessi, cum non quirent tantæ resistere multitudini; ei, qui oraculo prophetico hortatur vnumquemque, inquiens; Inuoca me in die tribulationis tuæ, eripiam te & magnificabis me, spem suæ commisere salutis. Nam conuersi ad Dominum, indictoque ieiunio sibi, induti etiam cilicijs, cum tunica beati Vincentij Martyris, eiusdem ciuitatis olim Archidiaconi, cum hymnodijs circuibant muros ciuitatis. Mulieres quoque pullis amictæ pallijs, cinerem imponentes capiti, [a ciuibus deuote Deum orantibus] sparsis crinibus sequebantur reliquum vulgus, eiulando planctibus nimijs. Cum vero ita spem suam omnino in Domino statuerant, vt diceretur ibi Niniuitarum ieiunium celebrari, non dubium fuit alicui, quin eorum precibus, interuentu sancti Martyris Dominus misertus, eos ab imminenti exitio liberaret quantocyus. Quæ res nequaquam eos fefellit. Nam hostes ignari, quid obsessi agerent, dum eos ciuitatis muros processionaliter circuire viderent, putabant quod aliquid maleficij perpetrarent, apprehensumque vnum de ciuibus, cœperunt quid hoc esset perquirere attentius: qui ait, Tunicam B. Vincentij, deportamus, & vt nobis Sancti Martyris precibus misereatur Dominus, flagitamus. [accipit stolam S. Vincentij,] Quod cum relatum esset Regi pijssimo, flexus ad misericordiam pectore mitissimo, a Cæsaraugustanis accipiens stolam sancti Leuitȩ & Martyris in munere gratissimo, vna cum fratre se reddidit genitricio solo.

[8] Veniens igitur Parisius in suburbij loco, qui olim nuncupabatur e Lucotitius, in honore B. Vincentij ecclesiam accelerauit construere propensius. Oppresserat vero idem Rex inclytus dudum f Amalricum Regem Gothorum caussa sororis, [Amalrico Rege Gothorum deuicto,] quam idem Almaricus cum consensu amborum fratrum, g Childeberti videlicet & Chlotarij, in matrimonium iunxerat sibi: sed cum esset Arianæ sectæ, dum Regina venerabilis frequentaret limina Catholicæ Ecclesiæ, eam vir suus diuersis h contumelijs afficiebat quotidie: quem, vt prælibauimus, Rex Christianissimus opprimens bellico iure, recepta sorore ex Toletana vrbe, [Toleto defert Crucem,] qua idem Amalricus sedem habebat, asportauit crucem auream pretiosis gemmis redimitam, nec non in opere Salomonis, vt fertur, triginta calices, quinque patenas, viginti quoque Euangeliorum capsas: [Calices aliasq; res,] quæ omnia, vt vere princeps Christo omnino deuotus, maluit Ecclesiæ distribuere potius, quam retinere in proprios vsus.

[9] Gratia igitur viuificæ Crucis, Ecclesiam sanctissimi Martyris, vbi ipsam cum alijs pretiosissimis ornamentis delegauit, in modum Crucis ædificare disposuit. Cuius Basilicæ opus mirificum describere nobis videtur superfluum: qualiter scilicet distincta fenestris, [ædificat templum in honorem S. Vincentij,] quibus pretiosissimis marmorum fulta columnis, quoue modo crispante camera compta auratis laquearijs, nec non parietes, vt Christi decebat aulam, quo decore nitebant pictura aurei coloris, strato inferius pulchro emblemate pauimento. Tectum vero ipsius basilicæ apprime deaurato cupro ære, repercussum solis iubare, sic flammigero rutilabat fulgore, quatenus intuentium aciem reuerberaret nimia claritudine. Vnde præ nimio decore non immerito olim ipsa domus per metaphoram inaurati Germani aula vocabatur vulgi ore. [lib. 2 cap. 11] Sed ne quis incredulus existat nostræ assertioni, proferamus in medium, [poëmate a S. Fortunato exornatum:] quid de hac domo disertissimus vir Fortunatus in suis opusculis ediderit. Ait enim:

Si Salomoniaci memoretur machina templi,
      Arte licet par sit, pulchrior ista fide.
Nam quæcumque illic veteris velamine Legis
      Clausa fuere prius, hic reserata patent.
Floruit illa quidem vario intertexta metallo:
      Claruit hæc Christi sanguine tincta nitens.
Illam aurum, lapides ornarunt, cedrina ligna:
      Hic venerabilior de Cruce fulget honor.
Constitit illa vetus ruitum structa metallo,
      Hæc pretio mundi stat solidata domus.
Splendida marmoreis attollitur aula columnis;
      Et quia pura manet gratia, maior inest.
Prima capit radios vitreis ornata fenestris,
      Artisicisque manu clausit in arte diem.
Cursibus auroræ vaga lux laquearia complet,
      Atque suis radijs & sine sole micat.
Hæc pius egregio Rex Childebertus honore
      Dona suo populo non moritura dedit:
Totus in affectu diuini cultus inhærens,
      Ecclesiæ miles amplificauit opes.
Melchisedech noster merito, Rex atque Sacerdos,
      Compleuit laicus relligionis opus.
Publica iura regens, ac celsa palatia seruans,
      Vnica Pontificum gloria, norma fuit.
Hinc abiens illic meritorum viuit honore:
      Hic quoque gestorum laude perennis erit.

[10] i His ita prælibatis (videlicet de pulchritudine miri operis nostræ ecclesiæ, quæ postea peccatis exigentibus non semel, sed bis incendio pene disperijt Danorum tempore) prosequamur reliquum cœpto ordine. Hunc itaque locum Princeps Serenissimus ditatum plurimis pretiosisque ornamentis, [id pro monasterio adiungendo donat S. Germano,] affluentissimis quoque villarum copijs beatissimo Germano Parisiacæ vrbis Antistiti delegauit. Supplicansque obnixe sanctissimum Prȩsulem, gregem monastici ordinis ibidem institui, post regni gubernaculum, quod administrauerat, heu! paruo tempore, diu vexatus miro modo febris Parisius ciuitate, [moritur.] decimo Calend. Ianuar. feliciter k migrauit, regnaturus cum cælesti Principe. Quam beata Respublica foret, si tantæ pietatis Principem adhuc seruare valuisset. Sed quia vita iustorum in terris non est, sed in cœlo (sanctis enim viuere Christus, & mori lucrum) dolendum est, quod cito terris raptus sit; consolandum, quod ad meliora transierit.

[11] Ad eius itaque exequias funeris non solum vicina vrbanitas vtriusque Ordinis, verum etiam limitanei & extimi vndique affuere populi innumeri. [Dedicat ecclesiam S. Germanus,] Instabat quippe natalis Domini dies sacratissima, & ad Regis præsentiam, quem adhuc vita excessisse ignorabant, tam Episcoporum quam Principum & Procerum occurrerat multirudo quamplurima. Cernens igitur beatus Germanus tantam multitudinem populi, satius duxit sub eadem die ecclesiam dedicare commissam sibi: cumque prius patefecisset cunctis huius caussam negotij, dumque exultantibus animis vniuersos conspiceret annuere suæ benignissimæ voluntati, adminiculantibus sibi sanctis Præsulibus, videlicet l Nicetio Lugdunensi Archipræsule, & m Prætextato Cabillonensi Antistite, n Eufronio Niuernensi Episcopo, [cum multis Episcopis,] o Felice Aurelianensi, Domitiano Carnotino, Victorio Cenomannico, anno Incarnationis Verbi p DLIX, in honorem viuificæ Crucis, almique Vincentij Leuitæ & Martyris prædictam ecclesiam consecrauit. [anno 559.]

[12] Et quia, vt prætaxatum est, eadem basilica in modum Crucis ædificata fuerat, quatuor altaria continebat, ex quibus principalem aram in honorem sanctæ Crucis sanctique Vincentij Martyris, [& in ea 4 altaria,] vbi etiam ipsius stolam, quam gloriosus Rex Childebertus asportauerat ab Hispanis, recondidit; eam vero quæ ad aquilonem in veneratione sanctorum Martyrum q Ferreoli & Ferrutionis; porro illam quæ ad meridiem sub titulo Sancti Martyris r Iuliani Briuatensis; nec non illam quæ ad Occidentem Domino in honore SS. Geruasij s & Protasij & Celsi pueri sanctique Georgij Martyris consecrauit. Ad meridianam quoque plagam ȩdificatum fuerat quoddam oratoriū in honore S. Symphoriani Martyris, vbi idem Dei sacer Germanus postmodum sepeliri se mandauit. [& duo oratoria] Nec non ad Aquilonis partem erat oratorium Domino in veneratione S. Petri Apostoli consecratum, vbi sicut declarabitur in sequentibus, quondam Dominus singulis noctibus ob speciale meritum sancti Apostoli inusitatum patrabat miraculum. [exequias Regis celebrat.] Expletis igitur solennijs dedicationis apparatu Regi congruo, astante vniuerso populo complentur a Pontifice & reliquis Prȩsulibus funeris exequiæ, omni ætate & sexu fletui indulgente. Sed ne forte demus tristia funebria glorioso Principi, quem diuitum & pauperum simul vox deplangebat flebilis, supersedendum est vnius Sanctorum lamentationi.

[Annotata]

a Childebertus mortuo patre Chlodoueo 27 Nouemb. anno 509 cum tribus fratribus regnare cœpit, factus ipse Rex Parisiorum.

b Eadem de Episcopatu eius & decessore Eusebio leguntur apud Aimoinum lib 2 cap. 18.

c Colitur S. Dionysius 9 Octobris.

d Narratur hæc bellica expeditio a Gregorio Turonensi lib. 3 Historiæ Francorum cap. 29. Aimoino & alijs, & nos ea deduximus 22 Ianuarij ad Vitam S. Vincentij pag. 398.

e Locatitie appellatur in diplomate Childeberti Regis, de quo mox.

f Amalaricus filius Alarici a Chlodoueo deuicti.

g Imo cum consensu 4 fratrum vt innuit Gregorius lib. 2 cap. 1 duxit Chrotildem mox ab obitu Chlodouei.

h Hæc omnia continentur apud Gregorium lib. 2 cap. 10.

i Omnia ea late enarrantur in diplomate Childeberti Regis, quod in antiquis editionibus Aimoini, & in illa, quam IacobusBrulius excudi curauit anno 1603 cum fusa explicatione, vti & in Antiquitatibus vrbis Parisinæ. Datum diploma anno 48 regni Childeberti.

k Aimoinus lib. 2 cap. 29 ait defunctum anno regni 49, necdum dedicat a hac ecclesia. At Marius in Chronico asserit transijsse Indictione VI anno post Consulatum Basilij XVII. Is est annus Christi 558. Cuius regni mitium saltem ab anno 510 numeramus, vti etiam hinc liquet.

l Colitur S. Nicetius 2 Aprilis.

m Nonnulla hic difficultas, quod hic Prætextatus non fuerit Cabillonensis Episcopus, quia huic Ecclesiæ tum præfuit S. Agricola, vti constabit ex Actis infra 17 Martij dandis. Arbitramur S. Prætextatum Rotomagensem esse, cuius Acta dedimus 24 Februarij.

n Eufronium recte collocauit Claudius Robertus in Gallia Christiana, at quorsum expunxerint Sammarthani, non explicant.

o Ex tribus Episcopis Felix Aurelianensis collocatur, alij duo desunt in Catalogis vt videatur in hisce cum nomina solum haberentur, loca siue Sedes Episcopales non recte adiunctas fuisse: aut catalogos etiamnum incorrectos haberi.

p Imo DLVIII, vt iam probauimus.

q In diplomate Childeberti referuntur reliquiæ S. Ferreoli donatæ. Coluntur SS. Ferreolus & Ferrutio 16 Iunij.

r Inscriptus Martyrol. Romano 28 Augusti S. Iulianus Briuatensis sub Diocletiano passus, cuius etiam reliquiæ tunc donatæ.

s Horum omnium ibi reliquiæ depositæ, imo tam Nazarij quam Celsi, qui coluntur 28 Iulij, vti Geruasius & Protasius 9 Iunij, & S. Georgius 23 Aprilis, cuius ibi brachium adseruari tradit Brulius pag. 180.

CAPVT III
S. Droctouei Abbatis constituti virtutes & obitus.

[13] Qvamuis igitur longa serie Orationis, necessaria tamen huic operi, a proposito cœpto digressi, [S. Droctoueus constituitur Abbas monasterij ibi extructi:] iam nunc ad idem reflectamus intentionem sermonis. Beatus ergo Germanus locum sibi delegatum a præfato Rege non segni studuit ordinare dispositione. Instituens enim ibi gregem monachorum Deo iugiter famulantium, a Patrem eis instituit ex suis discipulis vnum, de quo in principio sermonis cœpimus exordium, Beatum scilicet Droctoueum. Sed ne forte alijs Præsulibus ipsius vrbis in hac re daretur occasio, quo scilicet per succedentia temporum curricula ibi Abbatem, quem velint instituere, aut aliquid vel ipsi vel alius cuiuslibet dignitatis præter regiam Maiestatem ibi præsumant disponere; priuilegium immunitatis procurauit manu propria describere, & Regis Clotharij auctoritate, Episcoporumque vel nobilium virorum, qui interfuerant ecclesiæ dedicationis solemnitati, studuit corroborare stipulatione.

[14] Venerandus itaque vir Droctoueus gregis sibi commissi curam peruigili procurabat solertia. Nam veluti Paradisus fructibus lætitiæ ac varijs floribus gratus, ita cumulo virtutum refertus, pabulum doctrinæ ministrabat omnibus, exemplumque præbebat pijs operibus. [vir omni virtute dotatus,] In eius quippe sacro pectore sapientia sibi sedem locauerat, & ideo vnde proferret noua & vetera, sciebat, vnguine etiam Spiritus sancti delibutus, cuius vnctio, vt ait Apostolus, docet nos de omnibus. [1 Io. 2, 27] Dulcedine alloquij sui solabatur mœstos, firmabat dubios, releuabat profligatos, pacabat inimicos, tolerabat improbos, de virtute in virtutem sedulo commemorabat conscendere pios. Munitus nec non dilectione Dei & proximi, quasi fons perlucidus & aquis exundantibus multitudinem arborum irrigans, ita auditorum corda rigabat, & vt a mandatis Dei non declinarent, docebat; sed potius legē eius sibi in corde retinerent, suadebat. Auaritiam omnino vitabat & dapsibiliter miserorum inopiȩ subueniebat. Hilaris erat in dando, reminiscens illud apostolicum, quia hilarem datorem diligit Deus. [2 Cor. 9. 7]

[15] Stabilitus igitur hic vir beatissimus a Domino super Sion montem Sanctum eius prædicabat omnibus, vt iam taxauimus, [instruit subditos.] præceptum eius, perque iter iustitiæ gradiens, nec non offendiculum iniquitatis cauens (Lux enim Dei, vt ait Iob, in tabernaculum mentis eius scilicet resplendebat) Psalmographi oraculum pio animo reuoluebat, Lucerna inquit, pedibus meis verbum tuum, & lumen semitis meis. [Iob. 18, 6] [Ps. 118. 105] Nec soli sibi vtilis existebat, sed quibuscumque poterat prodesse satagebat. Erat enim quasi ciuitas super montem posita, & veluti lucerna non sub modio sed super candelabrum constituta. Fratres sibi commissos non vt alienos, sed potius procurabat vt filios. Delinquentes corrigebat sagaciter, rectum autem tenentes callem, ne declinarent, hortabatur alacriter. Obedientiam subiectis imperans prius idem studebat opere perficere, quæ iusserat. Inobedientiæ malum, quod cunctis mortalibus intulit mortis dispendium, [præit exemplo:] propellebat monitis & correptionibus a cœtu suorum; Superbiam vitare mandans, humilitatis in se exemplum prætendebat. Continentiæ munditiam subditis amplecti imperans, in se omnem motum carnis superno auxilio refrænabat: semper enim verebatur, ne alijs prædicans ipse reprobus efficeretur. Parcus erat sibi, largus vero alijs, non quærens sua, magis autem aliorum vtilia. Internorum curam gerebat, externorum etiam solicitudinem non negligebat. Patientiæ quoque quantæ fuerit, non est nostrȩ exponere possibilitatis: nulli vnquam machinabatur malum, sed enim cunctis exhibebat prout poterat bonum. Nec vero vllis frangebatur aduersis, nec extollebatur prosperis: vnus idemque semper erat, quia vni Deo semper adhærere gaudebat. [Ps. 72, 28.] Canens cum Psalmista, Mihi autem adhærere Deo bonum est ponere in domino meo spem meam, Legem profecto Dei in corde retinebat, & idcirco gressus eius supplantari nequibant. Ad postremum dignus iam repræsentari in conuiuio æternæ felicitatis b sexto idus Martij, ab huius seculi cœno manibus Angelorum vectus, in astris cum Christo regnat sine mora pro certo felix. [10 Martij moritur:] Sepultus est autem idem Dei gloriosus sacer Droctoueus ad occidentalem plagam basilicæ, retro S. Germani altare, c vbi virtute ipsius diuina multipliciter præstantur beneficia, ad laudem & gloriam nominis Christi, [sepelitur.] qui cum Patre & Spiritu Sancto viuit & regnat Deus per omnia secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Aimoinus lib. 2 cap. 20 sub finem ista habet: Ædificata igitur & multis prædijs & ornamentis ditata ecclesia, Abbatem ibi constituit, Autharium nomine, magnæ nobilitatis virum, qui præesset ibi Deo famulantibus. Et dein cap. 36 eiusdem lib. 2. Defuncto Authario, inquit, S. Germani cœnobij primo Abbate, venerabilis vir Droctoueus, ex discipulis videlicet beatissimi Germani, ab eodem sancto Pontifice, annuente gloriosissimo Clothario Rege, loco eius subrogatur.

b Circa annum 576 aut sequentem. Nam Aimoinus lib. 3 cap. 16 relata morte S. Germani, quem constat anno 575 aut saltem 576 mortuum esse, ista subiungit: Per idem tempus defuncto sanctissimo Droctoueo Abbate, Scubilio Abbas ei successit.

c Iacobus Brullius & Claudius Malingreus in Antiquitatibus Parisiensibus lib. 2 pag. 180 tradunt in ecclesia S. Germani etiamnum adieruari capsam reliquiarum S. Droctouei secundi Abbatis.

DE S. ANASTASIA PATRICIA IN ÆGYPTO

AN DLXVII

[Praefatio]

Anastasia Patricia, in Ægypto (S.)

[1] Magna in vtroque Imperio fuit olim Patricij dignitas, &, vt VValafrido Straboni & visum, Cæsaribus proxima: nihilo minorem eam in Imperatorio fuisse Gynæceo vel inde colligas, quod Iustinianus Cæsar, propudiosis cum Theodora præludens nuptijs, infame illud prostibulum ad Patriciæ euexerit dignitatem, vt auctor est Procopius in Anecdotis cap. 8: donec Euphemia Imperatrix, vnicum infelicis matrimonij obstaculum, excederet e viuis: & lege lata Senatoribus connubia cum scenicis & meretricibus permissa sunt. Eamdem dignitatem Antonina Belizarij vxor tenuit: eoq; cum titulo semper nuncupatur ab Anastasio, scribente de rebus contra Syluerium Papam ab ipsa maritoque in gratiam impiæ Theodoræ gestis, anno DXXXV: vt autem Patricij plures, sic & Patriciæ: non tantum ratione natalium (quoniam ad hanc appellationem singulariter alicui tribuendam nulla in historijs Græcis habita ratio inuenitur) sed ex speciali prærogatiua dignitatis: qua nostram quoque Anastasiam circa hoc ipsum tempus ornasse Iustinianus Imperator videtur, moribus eius & forma captus.

[2] Sed erat hæc aliter atque Theodora instituta: itaque facile quidem virtute sua omnem pudoris labem euasit: [suspecta Imperatrici Anastasia fugit:] at zelotypæ Imperatricis inuidiam effugere omnino non potuit; iam olim solitæ in mulierculas eiusdem theatri, vt truculentius se gereret, liuida maleuolentia vsque stimulari: quanto magis quando imperij consors omnia pro libidine administrabat? Ad hæc opes ingentes & catholicæ religionis studium in Anastasia ingens, auaræ illi & Catholicis infensißimæ harpyiæ satis esse potuerunt (quamuis alia omnis suspicio abesset) vt non æquis oculis illam aspiceret. Ergo Alexandriam profugit Anastasia: ibique ex facultatibus, quas subducere potuit, monasterium construit in Quinto: id est in vico sic dicto, quia intra quintum ab urbe milliarium situs sit: ita ex Moscho suspicamur, [monasterium iuxta Alexandriam extruit] qui cum cap. 105 Prati spiritualis dixisset, Accessimus in cœnobium, quod dicitur Calamo, nono ab Alexandria milliario, tum cap. 177 commorantibus nobis, inquit, in Nono Alexandriæ & cap. 184. eramus in Nono Alexandriæ. Ita varij in Italia vici, imo & oppida nonnulla, nomen a numero milliarium habent, quo distant ab aliqua vrbe celebriori. Simili ex caußa reor Quinti nomine castella duo appellata, [in Quinto] in Dardania vnum, in Mysia alterum, quorum Procopius Cæsariensis mentionem facit. Qui tamen & hoc & posterioribus duobus Moschi locis aliquam ipsius vrbis portionem, in plura κλίματα seu regiones nominibus numeralibus insignitas, diuisæ, intelligendum contenderet, vti forte aliquando alibi; ei hoc vnum responderi posset, vrbanam frequentiam nonita ad S. Anastasiæ propositum valuisse.

[3] Hæc non multis ante obitum Augustæ annis gesta fuisse, credere iubet illa tam studiosa Anastasiæ perquisitio, de mandato Imperatoris illam in vxorem optantis: hæc enim satis recentem memoriam arguit, ætatemq; Sanctæ adhuc florentem. Verum frustra omnis diligentia fuit: fugit enim in intenteriorem solitudinem Schetin, [monachi habitu occultata recluditur a Daniele.] quam tom. 1. Ianuarij ad Acta S. Macarij Abbatis descriptam ex Rufino dedimus num. 34 ibique Anastasius Eunuchus dicta annos viginti octo sola egit cum Deo, inclusa ab Abbate Daniele; eo ipso, vt credimus, de quo initio seculi septimi Ioanni Moscho Sanctus senex Abbas Ioannes de Petra narrauit, quod vigintiquinque dierum infantulum loqui fecerit, [Quis ille?] vt est in Prato spirituali cap. 114. Congruunt enim Iustiniani Imperatoris, & huius Ægyptij Danielis tempora: ex anno autem mortuæ Theodoræ, qui in XXII Iustiniani, Christianæ Æræ DXLVIII incidit; colligimus Anastasiam, annis viginti octo superstitem, anno DLXXVII felicius ex hac mortali vita exceßisse. Quantus autem in Scithi temporibus ijs disciplinæ rigor, & numerus fuerit monachorum: [Scithanorum rigor & numerus.] idem Ioannes Senex Moscho prædicto declarans: Cum adolescens, inquit, Morarer in Scithi, quidam senum splene indoluit, & modicum aceti quæsitum est in quatuor eius loci monasterijs, & inuentum non est: tanta erat in ijs paupertas & nuditas & continentia: erant autem ibi Patres quasi ter mille & quingenti.

[4] Alios distinctiores rerum ac temporum characteres nusquam exhibent Menæa Græcorum, [vita ex Menæis:] ex quibus plenam hanc, & præter morem Synaxariorum prolixam vitæ summam damus ex interpretatione Matthæi Raderi nostri: miramur interim, quod neque in versiculis, neque in odis vlla eius mentio reperiatur hoc die: sed nempe multis in locis imperfectum est opus, quod excusum habemus, & fortasse sola tam mirabilis exempli commemoratione contenta Ecclesia Constantinopolitana, noluit quidquam circa S. Codrati ac sociorum cultum eo die primarium, immutari: quod subinde in alijs Sanctis, quorum prolixiora elogia vltimo loco referuntur, similiter factum obseruamus: cuius rei fortasse causa in hoc casu esse potuit, quod procul in solitudine conditum corpus, celebrem nusquam cultum habuerit: vt erat habiturum si occasione quapiam inde translatum fuisset ad nobilem aliquam præcipuamq; ecclesiam. Præponitur autem elogio huic consuetum Sanctæ Matris nostræ epithetum, vti & in Vitis sanctorum Maximi Cytheræi hoc die. Fuit eodem Iustiniano regnante, Anastasia alia, [aliæ eodem tempore Anastasiæ.] & ipsa nobilitate in seculo & rara vitæ sanctimonia illustris in monte Oliueti; illius Pompeij, qui Imperatoris consobrinus fuit, olim vxor; de qua, vt nota & adhuc viuente, eorumque, quæ scribit, teste loquitur auctor vitæ S. Sabæ apud Lipomannum capite 75: quam tu caue cum hac confundas virgine, vt par est credere; certe innupta: habuit & Theodora Augusta sororem, communi cum sanctis hisce mulieribus nomine eo magis indignam: quo moribus sibi similem magis: siquidem ad maturam illa peruenit ætatem, vt videtur præcitato loco Procopius indicare; cum ait, matrem vidam filias forma venustas Comitonam, Theodoram atque Anastasiam, non sub idem tempus omnes; sed vt quæque erat viri potens, immisisse in scenam.

VITA
Ex magnis Menæis Græcorum

Anastasia Patricia, in Ægypto (S.)

EX MENÆIS

[1] Ivstiniano imperante fuit matrona Constantinopoli, quam Anastasiam dixere, [Anastasia genere, dignitate, forma, spectabilis:] singularis Dei cultrix, generosis & opulentis nata parentibus, inter palatinas Imperatoris Patricia. Quæ in primis cæleste numen reuerita, præcepta eius diligenter custodiebat; præstantis femina pulchritudinis, & adeo ad clementiam & mansuetudinem propensa, vt omnes ex eius virtutibus magnam animo caperent voluptatem, ipseque Imperator mire erga illam afficeretur. Sed quia sator scelerum semper consueuit virtuti excellenti inuidere & obtrectare, nec potest quietem & concordiam animorum ferre; factum est, vt & hæc in inuidiam apud Imperatricem adduceretur. Quod cum illa per quemdam rescisset, [Zelotypiam Imperatricis fugit:] vt Deo Deique sapientia plena, suis ipsa cogitationibus in consilium vocatis, seipsam alloquitur: Anastasia, opportuna data occasione & causa, seruans serua animam meam: Imperatricem inuidia, quamuis stolida, libera, & tibi ipsi cæleste imperium procura. Hæc cum apud animum suum deliberasset, conducto nauigio, parteque aliqua auri secum accepta, cæteris omnibus relictis, Alexandriam venit, vbi in Quinto condito cœnobio telam cælestem cœpit texere, & hoc vnum studere, vt Deo se probaret. Et visitur hodie monasterium illud, quod & ab eius nomine Patriciæ cœnobium dicitur.

[2] Verum cum aliquanto post tempore Imperatrix mortem cum vita commutasset, [deinde quæsita ad Imperatoris nuptias] regressus Imperator in memoriam Patriciæ, in omnes oras quaqueversus mittit, qui illam diligentissime inquirant. Quod vbi rursum illa Dei agna sensit, relicto sub noctem monasterio, in Scetanam properauit solitudinem ad Abbatem Danielem, vitæque suæ statum beatissimo seni exponens, virilem ab eo induta vestem; dictaque pro Anastasia Anastasius eunuchus, deducta est in antrum quoddam admodum a Laura remotum, ibique inclusæ leges viuendi præscripsit, interdixitque ne vmquam e cellula sua pedem efferret, neque quemquam vnquam ad se admitteret: [ab Abbate Daniele recluditur,] vnique ex fratribus discipulo locum designauit, qui hebdomatim illi vas aquæ deferret, atq; ante ædiculam eius deponeret, & mox accepta ab ea pia imprecatione, recederet. Ergo adamantina & inuicta illa generosaque anima octo & viginti annos, per neminem adita visaue, a præscripta Danielis norma ne latum quidem vnguem discessit.

[3] Quæ iam mens, quæ vox viginti octo annorum studia, in virtutum exercitatione posita, [& annis 28 mirabili in sanctitate actis,] vel animo complectatur vel oratione exponat? aut in litteras, scripta mittere possit, quæ illa quotidie Deo per se sola obtulit? illas lacrymas, inquam, & gemitus ac planctus; illa peruigilia vota precesque, illas stationes & geniculationes; illam abstinentiam, & ieiunia? Et præ cunctis præter cetera alia cacodæmonum congressiones & insultus; corporis repressas voluptates, abiectas animo delitiarum formas, & quæ sunt eiusdem e contrario momenti: illam ab omni societate, & accessu hominum tot annis penitus exclusam fuisse, matronam Senatorij ordinis, in palatijs regijsque Imperatorum semper versatam, in tantis virorum fæminarumque turbis iactatam! Quæ omnia vltra modum, animum, mentemque nostram percellunt. Ergo in hac palæstra tanta cum laude exercitata Spiritus Sancti tabernaculum effecta est.

[4] Cum vero diuinitus sibi extremum vitæ diem instare didicisset, [mortem suam imminere absenti indicat,] scripsit in testula ad Danielem Abbatem epistolium in hæc verba: Venerande Pater, adduc tecum quamprimum alumnum illum tuum, qui mihi ministrare aquam consueuit, & sume instrumenta sepulturæ, & veni, vt cures funus Anastasij eunuchi. Scripto hoc epistolio, & præforibus cellæ suspenso, Daniel per nocturnam speciem edoctus, discipulum alloquitur: Propera, inquit, ad specum in quo frater noster Anastasius eunuchus degit, & animaduerte ad speluncæ ostiū pendere testulam litteris exaratam, quam ad me reuersus, quam potes celerrime deferas. Abijt frater, retulitque. Pater Scheda lecta, illacrymans cum discipulo, rebus ad fodiendum tumulum comparatis ad locum est profectus, apertaque cauerna offendit eunuchum febrientem.

[5] Hic Pater in pectus illius procumbens plorauit; & Felix es, inquit, frater Anastasi, quod de hac hora semper sollicitus terrarum regna contempseris: nobis ergo tuis votis Dominum propitia. Tum illa: Ego potius, inquit, Pater in hoc articulo mortis multis precibus indigeo. Et senex: Si ego ante te diem meum obijssem, rogassem pro te cæleste numen. Tum residens in tegete Anastasia, senis caput osculata, bene precata est ei. Et Pater alumnum suum ad pedes illius collocauit, &, Benedic: inquit, huic discipulo meo, filio tuo. Et illa, Deus, inquit, Patrum meorum, qui in hac hora migrationis meæ ex hoc corpore mihi astitit, [ipsiq; & discipulo bene precata,] qui nouit statum vitæ meæ in hoc antro propter nomen suum, & hunc morbum & ærumnas meas, faciat vt quiescat Spiritus Patrum super eum, quemadmodum requieuit spiritus Eliæ super Elisæum.

[6] Et versus ad Patrem eunuchus, Per Dominum, inquit, [vetat corpus suum nudari:] rogo te Pater: nolite mihi post mortem detrahere vestes, quibus tegor; nullique aperias conditionem sexus & status vitæ meæ. Perceptisque sacris mysterijs; Signa me, inquit, signo Christi; & preces ad Deum pro me fundite: respectansque versus Orientem perinde vultus illius in specu radiauit, atque si lampas illi præferretur. Signauit deinde se sancta cruce, & dixit: In manus tuas Domine commendo Spiritum meum, vnaque cum dicto animam exhalauit.

[7] Et tumulo ante cellam effosso, Pater exuta quam ferebat veste, Age, inquit ad discipulum, indue fili fratrem defunctum a superiori parte, illa, quam gestare solebat, veste. Quod discipulus cum faceret, apparuerunt quidem vbera Anastasiæ velut arentia folia, nec tamen quicquam Patri renuntiauit, [quod tamen fœminæ esse agnoscit discipulus.] sed humato iam corpore, cum reuerterentur: Nostin, inquit discipulus, Pater, illum eunuchum fœminam fuisse? & senex, Noui, inquit, fili, sed ne res vndique propalaretur de ea, ob eam caussam virilem illi cultum indui, & Anastasium eunuchum appellaui, vt extra omnem esset suspicionem; diligentissime enim ab Imperatore per omnes oras & regiones, maxime vero in his partibus, inuestigabatur: sed ecce per diuinam gratiam apud nos secure latuit; deinde totum vitæ cursum, & quæ quantaque fuisset gessissetque matrona, singillatim enarrauit.

DE S. ATTALA ABBATE BOBIENSI IN ITALIA ORDINIS S. COLVMBANI

CIRCA ANNVM DCXXVI

Commentarius præuius.

Attalas, Abbas Bobiensis in Italia Ordinis S. Columbani (S.)

[1] In Gallia apud Italos Cispadana inter alios fluuios, qui in Padum confluunt, est Trebia, nobilitatus olim clade Romanorum, quam hic a Poenis Duce Hannibale acceperunt. At meliorem modo sanctioremq; famam obtinet a Bobio monasterio, a SS. Columbano & Attala primis huius loci Abbatibus extructo. [S. Attala cum S. Columbano] Quo in loco, inquit Paulus Diaconus lib. 4 de Gestis Longobardorum cap. 43, multæ possessiones a singulis Principibus siue Longobardis largitæ sunt, & magna ibi facta est congregatio monachorum. Petrus Maria Campi tomo 1 Historiæ Ecclesiasticæ Placentinæ, in cuius diœcesi Bobium est, refert lib. 6. fol. 603 diploma Flauij Agilulfi Regis, quo Columbano vel eius socijs donat basilicam S. Petri Bobij sitam, & vna per milliaria quatuor in circuitu omnem vicinam ditionem. Habitarat ante S. Columbanus cum S. Attala in monasterio Luxouio, [Luxouio in Italiam discessit anno 612,] quod sibi in diœcesi Vesontionensi apud Burgundiones extruxerat. Inde, vt Ionas in eius Vita XXI Nouembris asserit, cum vidisset Theodebertum Regem Austrasiorum a fratre suo Theoderico Rege Burgundionum deuictum, quod anno Christi DCXII factum est, relicta Gallia & Germania, in Italiam venit, ab Agilulpho Rege honorifice exceptus. Interea Mettis profluuio ventris mortuus est Theodoricus Rex anno DCXIII, cui suffectus Chlotharius, factusque Monarcha misit S. Eustasium Abbatem Luxouiensem ad S. Columbanum, [Bobij a morte S. Columbani factus Abbas anno 614,] per quem eumdem ad se venire desiderauit: quod excusauit vir Sanctus, totus pro monasterij sui ædificatione solicitus: in quo anni curriculo expleto, vita beata functus est IX Kalend. Decembris anni DCXIV, eiq; Suffectus S. Attala, opus cœptum promouit. Quamdiu Bobiensi monasterio Abbas præfuerit, aut quo anno e vita decesserit, nusquam legimus. Succeßit illi S. Bertulphus, sed neque in huius Actis XIX Augusti dandis vllus character initium regiminis prodit. Vixit hic Abbas tempore Honorij I Papæ & Arioualdi Regis Longobardorum, sed ambo in illa dignitate traduntur fuisse ab anno DCXXVI ad DCXXXVIII. [quamdiu rexerit, incertum.] Habuit & difficultatem cum Proculo Dertonensi Episcopo, quem asserit Vghellus ab anno DCXIV vsque ad annum DCLX isti Ecclesiæ præfuisse. Sub S. Attala Abbate vixit Ionas scriptor annis nouem, sed quamdiu ante rexerit monasterium, nusquam indicatur.

[2] Res gestas dictorum quatuor Abbatum scripsisse Ionam, testatur in Prologo Vitæ secundæ S. Præiecti Episcopi Aruernorum, XXV Ianuarij a nobis editæ, auctor coætaneus his verbis: Ionas etiam nostræ memoriæ tempore vir eloquens Vitam B. Columbani & discipulorum eius Athalæ, Eustasij & Bertulfi luculentissime edidit. [Vita scripta a Iona discipulo,] Non fuit Ionas, ut perperam scripsit Trithemius de Scriptoribus Ecclesiasticis, natione Scotus, neque socius peregrinationis S. Columbani, eiusue discipulus: sed Italus Segusij, vulgo Susæ, [Susæ nato,] iuxta radices Cenisij montis in Alpibus natus: quo infra in Vita num. 9 a S. Attala se missum indicat ad matrem ac fratrem inuisendos: quod factum est ante obitum illius, cum iam nouem annorum curriculum in monasterio conuersatus fuisset. [qui annis 9 sub ipso vixit:] Idem Ionas Abbas anno III Chlotharij III filij Baltichildis Reginæ, is est annus Christi DCLXIV, cum ad vrbem Cabilonensem mitteretur, ac per monasterium S. Ioannis, quod Reomaus dicitur, præteriens paucis diebus quiesceret, Vitam eiusdem S. Ioannis conscripsit, siue, vt ad illam Vitam XXVIII Ianuarij probauimus, recognouit & interpolauit, ac se disciplinis B. Columbani eruditum asserit in Prologo, vbi alia allegata legi possunt. Edimus Vitam S. Attalæ ex codicibus MSS, Treuirensi S. Martini, Audomarensi Ecclesiæ Cathedralis, Rubeæ-Vallis Canonicorum Regularium, & Antuerpiensi domus Professæ Societatis Iesu, & continetur in isto ad diem XXI Nouembris, [edita ex varijs MSS.] ac dicitur liber secundus post Vitam S. Columbani, ac liber tertius continet Vitam S. Burgundoforæ Virginis ab eodem Iona scriptam. Ediderunt etiam eamdem S. Attalæ Vitam collector operum Venerabilis Bedæ, & huic attribuit: sed absque vel minima recognitione Vitæ, [perperam Bedæ attributa:] cum satis scire debuerit Bedam non fuisse monachum Bobij, aut natum Segusij in Italia. Eamdem Vitam ediderunt Vincentius Barali Salernus, in Chronologia Sanctorum Insulæ Lerinensis, & ad hunc diem Laurentius Surius. Sed hinc inde stylo parum mutato, licet non indicarit. Huius Vitæ epitomen habet Vincentius Bellouacensis lib. 23 speculi Historialis cap. 20, Petrus de Natalibus lib. 3 Catalogi cap. 190, & paßim recentiores, cum Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ.

[3] Idem Ionas in Vita S. Bertulphi Successoris, iter S. Attalæ Abbatis ex Italia Luxouium ad S. Eustasium factum, ita narrat: Aduentante B. Attala ex Ausoniæ partibus cum voluntate & pacis vinculo venerabilis viri Eustasij, [sub S. Bertulpho successore Ionas vixit annos 13] eius societati subiunctus est Bertulphus, quia erat illis cor vnum & anima vna, nec quidquā discordiæ manebat, sic vt mutuo ac vicissim subiectos sibi cōmutarent. Abijt ergo post vestigia venerabilis Attalȩ, Ausoniæque finibus receptus, in Bobiensi cœnobio sub obedientia B. Attalæ permansit. Cumque Repertor rerum sæpe-fatum Patrem Attalam ad cælestia regna post ærumnas seculi vexit, omnis concio monachorum voce animoque vnito, In paterno honore, aiunt, Bertulphum sublimamus. Qui per tredecim annos omni diligentiæ studio plebem docere ac imbuere salutaribus monitis non omisit. Huic videtur succeßisse Bobolenus, [dein sub Boboleno:] quo Abbate, Ionas scripsit Vitam S. Columbam: ipse Ionas se Abbatem appellat, quod & facit auctor Vitæ S. VValerici Abbatis 2 Aprilis, qui Ionam Abbatem asserit discipulum discipulorum S. Columbani. [an ipse etiam Abbas?] An Boboleno successerit, necdum legimus.

[4] Nomen S. Attalæ inscriptum antiquis Fastis Martyrologiorum. Quod habemus S. Hieronymi ante mille fere annos scriptum, [S. Attala fastis sacris adscriptus,] adiunctam sub finem diei habet memoriam S. Attalȩ Abbatis, deest in MS. Blumiano & editionibus Parisiensi & Lucensi. In MS. Martyrologio Centulensi siue S. Richarij, ista leguntur. In Italia monasterio Bobio Natalis S. Attalæ Abbatis. Addit Notkerus: magnæ sanctitatis viri, discipuli B. Columbani: in Martyrologio Romano dicitur miraculis clari. Similia paßim leguntur apud Vsuardum, Bedam excusum, Bellinum, Maurolycum, Felicium, Galesinium, Canisium, Saussaium, Miræum, & paßim alios collectores Martyrologiorum. Trithemius eumdem suo Ordini Benedictino adscripsit libro 3 Virorum illustrium cap. 71. [etiam Benedictinis.] Secuti VVion, Dorganius, Menardus, Bucelinus in suis Fastis Benedictinis. At secundum regulam & institutionem S. Columbani vixit & rexit monasterium Bobiense, quod & posteri diu obseruarunt. Extat Codex Regularum sub Ludouico Pio Imperatore collectus a S. Benedicto Anianensi Abbate, in tres partes a Luca Holstenio digestus, ac typis Romanis anno MDCLXI editus: in cuius parte secunda sunt Regulæ S. Benedicti Abbatis Casinensis & S. Columbani Abbatis, [an recte?] & aliæ plures: quas si quis considerarit, reperiet institutum S. Columbani a regula Benedictina ita differre, atque hoc tempore inter se differunt Constitutiones Ordinum Mendicantium. Non meretur Dempsterus citari, qui Scotico Menologio inscripsit, quod Scotus putetur. Forte Burgundiones olim non in Gallia, sed Scotia consedisse etiam arbitratus est.

[5] Apud Ferrarium in Indice topographico ad Catalogum Sanctorum Italiæ sub voce Bobio referuntur Attala Ab. Bertulphus Ab. Columbanus Ab. ac dein additur Translatio eiusdem 1. Septemb. Translatio aliorum, [Translatio 16 Martij.] scilicet Attalæ & Bertulphi, XVI Martij. Quo die hæc Translatio etiam inscripta Catalogo generali eiusdem Ferrarij.

VITA
auctore Iona discipulo
ex quatuor codicibus MSS.

Attalas, Abbas Bobiensis in Italia Ordinis S. Columbani (S.)

BHL Number: 0742

Avctore Iona discip.

CAPVT I
S. Attalæ educatio, vita monastica, Præfectura.
Refractarij diuinitus puniti.

[1] Cvm ergo venerabilis Columba de hac luce migrasset, in eius locum Attala suffectus est, omni religione laudabilis; [S. Attala nobilis Burgundio,] cuius post Magistrum virtutes clare fulserunt. Ex Burgundiorum genere nobilis natione; sed nobilior sanctitate, perfecte vestigia Magistri secutus. Sed qualiter rudimenta illius inter ipsa primordia vberem profectum quæsierint, prætereundum non est. Itaque dum patris studio liberalibus litteris imbutus fuisset, a Arigio quondam Pontifici a genitore commendatus est. Sed cum nihil vtilitatis agi cerneret, [apud Arigium Episc. degit] cœpit rudis affectus potiora anhelare, deditque operam, vt postpositis phaleramentis seculi, monachorum iungeretur cohorti. Clam ergo a sodalibus progressus, [dein Lirini] duobus pueris contentus, ad Lirinense cœnobium venit. Quo aliquamdiu vitam degens, cum nequaquam cerneret regularis disciplinæ habenis ceteros colla submittere; cœpit anxio animo trutinare, quo potioris consilij aditus viam panderet. Progressus ergo inde ad B. Columbanum Luxouium tenus venit: [& Luxouij.] quem cum vir sanctus ingenij sagacis solertem esse cerneret, suo ministerio iunxit, ac in omnibus diuinis monitis erudire tentauit.

[2] [Abbas factus,] Ergo cum egregie post B. Columbanum supradictum cœnobium regeret, & in omni disciplina regularis tenoris erudiret, contra eum antiqui anguis versutia letiferum discordiæ virus noxijs ictibus laxare cœpit, excitans aliquorum contra eum corda subditorum, qui se aiebant nimij feruoris auctoritatem ferre non posse, & arduæ disciplinæ pondera portare non valere. At ille sagaci vt erat animo, pia fomenta præbere & salutaris antidoti, [refractarios subditos pijs monitu instruit] quo sanies putrefacta abscinderetur, potum dare studens, tumentia corda mollire nitebatur: diuque castigatos cum secum tenere non valeret, mœrore animo turbatus, multis precibus cum pietatis obsequio prosequebatur, vt se non relinquerent & ab ardui itineris calle non deuiarent: meminissentque Patres per mortificationem & contemptum præsentis vitæ regna cælorum possidere.

[3] Cum nihil iam proficere cerneret, [in malo obduratos dimittit:] nec alibi trahentes animos, suæ societatis habenis irretire posse vidisset; pertinaces ire siuit: qui postquam segregati sunt ab eo, alij eorum marinis sunt recepit b finibus, alij locum eremi ob libertatem habendam petiere: qui temeritatis ac arrogantiæ inibi positi mox c obtecti damna sensere. Nam cum his in locis morarentur & virum Dei suis detractionibus laniarent, vnus eorum, qui d Roccolenus dicebatur, qui & iurgiorum, vt credebatur, incrementa ministrabat, subito ictu igne febrium accensus, [aliquos, vno subita morte extincto, reuertentes admittit:] inter pœnæ incendia clamare cœpit, se, si valuisset, ad B. Attalam venire velle, & admissi criminis damna pœnitentiæ medicamento lenire. Nec mora, vix hæc dicere licuit, obmutuit, ac extremum halitum dimisit. At hi qui aderant, videntes viri Dei iniurias diuina vltione vindicari, plurimi eorum ad virum Dei remeant, suasque noxas confitentur seque in omnibus, si recipiantur, emendaturos pollicentur. Quos vir sanctus miro gaudio acsi e luporum ore ereptas oues recepit, suisque locis suas culpas agnoscentes restituit.

[4] At vero alij, qui verecundia e premente, vel temeritate ac arrogantiæ vitio maculati, redire noluerunt, & ad locum datum pœnitentiæ redire contempserunt, diuersis mortibus sunt direpti, vt manifeste daretur intelligi, socios eos fuisse eius in excitanda contumaciæ incrementa, [tribus alijs morte punitis,] quem vltio diuina percusserit; propterea cum ceteris veniam non meruisse. Nam vnus eorum, f Theudomundus nomine, securi percussus interijt. Alius dum parui fluminis alueum transmearet, irretitus poplitibus perparuula vnda necatus est. Tertius vero, qui g Theutharius dicebatur, cum se in mare portaturum tradidisset carinæ, demersus est. Videntes hæc, qui adhuc supererant, [alios redeuntes recipit:] verecundia submota, post socios ad B. Attalam repedant, qui ab ipso, vt superius retuli, benigne recepti & saluati sunt.

[Annotata]

a Hic est Arigius Lugdunensis Archiepiscopus, quo instigante a Brunechilde S Desiderium Episcopum Viennensem deiectum anno 8 regni Theodorici, id est Christi 603, tradit Fredegarius, qui dein cap. 32 huius perfidi consilio S. Desiderium lapidatum, ait anno 12 Theoderici, Christi 607. Hic etiam S. Romarico pedem cum ira in faciem impegisse dicitur in huius Vita, [Arigius Lugdunensis Episcopus.] 18 Decembris. Interim Arigius potuit maculas illas pœnitentiæ lixiuio eluisse, cum X Augusti inter Sanctos Lugdunenses colatur.

b MS. Rubeæ-vallis finibus.

c Idem obiecti MS. S. Maximini intentui.

d MS. Audomar. Roccoleus.

e Idem & Antuerp. præueniente.

f Aliquibus Theodemundus.

g Alijs etiam Theucarius.

CAPVT II
Varia a S. Attala patrata miracula.

[5] Alia ab eo patrata miracula, omnium in supradicto monasterio Fratrum testimonio approbantur: inter quos ego positus, & beati viri ministerio deputatus, tenebar. Cum quodam tempore fluuiolus, cuius a superius mentionem fecimus, Bobius nomine, turgidis aquarum molibus violenter ac rapaci cursu defluens, [In periculo molæ deijciendæ,] vt solent torrentes ex Alpium cacuminibus dilapsi & imbrium effusione aucti, ita iste saxorum rupes & arborum congeries nimia tumescens vi coaceruaret, b molendinumque monasterij rapido cursu suffodere, ac totam officinam quatiens demergere nitebatur. Quo fragore audito, custos molendini, nomine Agibodus, ad molendinum pergit, vt videret, si tanti fragoris moles inibi dispendij damna generaret. Vbi cum venisset, vidit, nisi celeri auxilio subuenirent, cuncta diripi, festinusque Patri nuntianda credidit: vt solamen præbeat, c qui opportuna necessitate ex aquarum fluctibus liberarent. Ad quem vir Dei ait: Vade, inquit., voca mihi Sonoaldum Diaconum, [misso Diacono] tu vero stratui receptus, somnum cape, nec metu aliquo detentus, mœrori corda subdas. Erat enim mane priusquam aurora funderet grata lumina terris. Venit ergo Sonoaldus ad virum Dei, cui B. Attala ait: Apprehenso baculo, quo sustentor, vade ad Bobium, imperantisque voce digito signo Dominicȩ Crucis prælato, dic, vt istas desinat perfodere ripas: [fluuium curat signo Crucis in aduersum littus reijci:] nec præsumptæ audaciæ modos suppleat, sed alia cædens latera, ista sinat illæsa: imperijsque se noscat Domini recessurum. Quo viri Dei imperio supradictus vir obediens, cum fidei adminiculo pergit: imposito ripæ baculo imperat, se ex viri Dei præceptis, annuente diuina potentia, illo promoueret ex loco, aliaque collis latera violenti conatu cædat. Moxque obediens fluuius, relicto alueo, collis latera cædens, fluenta per ardua collis latera velut ales strictis laticibus sustentabat, quoad vsque concaua aluei paterent, quoadusque liquido fluerent. Itaque prorumpens aurora mundo, vt lumen panderet, surgebat: cœpit Sonoaldus semetipsum intra cogitans, Vadam, vt videam, si viro Dei violenti fluctus obedierint: venitque ad ripam aluei, vacuum cernens, spectabat qualiter alterius collis latera cæderet; vt sibi alueum, quo flueret, aperiret; festinusque ad virum Dei venit, apertæ victoriæ triumphum nuntiauit. Cui vir Dei: Nullatenus hoc me, inquit, in seculo viuente, vlli dicere præsumas: procul dubio vt ne fauor adulatorum corda plena virtutibus macularet. Quod vitium, quamuis diuersis virtutibus sint ditati, [factum sileri iubet:] ab omnibus est studiose Sanctis fugiendum. Nam hoc callidus hostis malitiose studet, vt dum in maioribus ac certis culpis Sanctos Dei maculare non valet, saltem vel in occultis, quæ minora videntur, polluat.

[6] Factumque est deinceps, cum aliquo in tempore vnus monachorum, nomine Fraimerus, ad frumenta suscipienda vomere tellurem excoleret; subito stiuæ firmitatem duræ glebæ asperitas peremit atque confregit. Quod cum supradictus Frater componere conaretur, subito inopinato ictu ferramenti pollicem ex læua præcidit, soloque conditum, supposita gleba, [pollicem inter arandum abscissum, & terra obrutum,] velut funus sepulturæ tradit, relictoque vomere ad monasterium pergit, Patrique per confessionem humo prostratus prodit. Quod videns vir Dei, Vbi est, inquit, pars abscissi pollicis? At ille fatetur, terræ conditum sulcoque sepultum. Male, ille ait, fecisti: cur mihi non detulisti? Concito ergo gradu, [curat ad se deferri:] nulli caussam indicans, perge, sumptoque eo huc deporta. Ille itaque egressus pergit, impetratumque pollicis damnum deportat. Erat enim spatium per ardui montis dorsa flexuoso itinere tendentia, vel interfluentis d Triuiæ quasi miliarium vnum. Porro vir Dei suspiciens frusta pollicis; suis saliuis illitum, manui iunxit, coniunctusque pollex carnis glutino velut antea fuerat, [sanum manui adiungit.] adhæsit: tacitoque silentio, vt abeat, imperat. O mira virtus omnipotentis Dei, vt sic suos in terris glorificet, vt frigida abscissaque membra eorum interuentu pristino decori reddat.

[7] Idem etenim vir cum quodam in tempore ad Mediolanum vrbem venisset; ibi quidam puerulus in extremis febrium anxietatibus positus, vitȩ tantum expectabat exitum: cuius parentes audito B. Attalæ aduentu, festino ad eum properant cursu, eumque precantur, [Declinans ostentationem,] vt illis subueniat. Quod cum vir Dei dissimulare voluisset, fletibus ac terribilibus sacramentis cum compellant, vt prius eat quam noxius ardor supremis eum priuet ab auris. Anxius ergo, & popularis fauoris rumores fugiens, Ite, inquit, ego vt potuero, vos prosequar. Veniens ergo, basilicas & Sanctorum loca circuit, pro infirmo precatur, vt protinus sanitati reddatur. Deinde vt promissæ fidei impleret effectum, ad infirmum festinus venit. Ne quis vero largitori muneris præco existeret, [clam ægrum a febri liberat:] domum latenter ingressus, infirmum attigit: moxque virtus diuina sanctis precibus fauens, sospitati pristinæ ægrum reddit. Gratis simul parentes Conditori referunt, qui sic suorum ad petitionem famulorum pietatis suæ accommodat aures. Erat enim is vir gratus omnibus, singularis alacritatis, singularis feruoris, singularis caritatis, in peregrinis, in pauperibus: nouerat & superbis resistere & humilibus subditus esse: [eximijs virtutibus dotatus:] sapientibus condigna rependere, & simplicibus mystica aperire. In soluendis ac opponendis quæstionibus sagax, e hæreticorum aduersus procellas vigens ac solidus, fortis in aduersis, sobrius in prosperis: temperatus in omnibus, discretus in cunctis: redundabat amor & timor in subditis, redolebat doctrina in discipulis, nullus iuxta eum vel mœrore tegebatur, neque nimia lætitia extollebatur.

[Annotata]

a In Vita S, Columbani, cui hæc Vita instar libri secundi cohæret.

b In nonnullis MSS. Molinum tertio ponitur ex linguæ Italicæ ac Francicæ idiotismo Molino, Moulin

c Videtur de esse mittens qui molendinum, aut quid simile:

d Antiquis Trebia fluuius, de quo supra actum.

e Idem Ionas in Vita S. Eustasij 29 Martij narrat Aggrestinum schismate imbutum, venenosam epistolam increpationibus plenam ad B. Attalam direxisse: quam B. Attala perlectam ridiculo habuit.

CAPVT III
Morbus vltimus, & pius obitus S. Attalæ.

[8] Cvm iam eum ab ærumnis seculi rerum Imperator liberare vellet, monstrare per visionem voluit, vt de mundo egressurus, paratum in omnibus iter haberet: quinquaginta dierum spatio suspenso, quo iter pararet venturum. [Præscit obitum suum sub obscura reuelatione.] Sed non aperte viri Dei animus cognouerat iter, istum esse exitum vitæ, an ad alium quemcunque locum progressurus. Vtrumque vir Dei præpararat, septa monasterij densat, tegumenta renouat, omnia roborat; vt si abeat, nihil imbecille dimittat: vehicula quiete fouet, libros ligaminibus firmat: supellectilia ablui, dissuta assui, corrupta componi, calciamenta parari, vt omnia præsto sint, iubet. Ipse vero ieiunijs & vigilijs ac orationibus corpus afficit, ita vt numquam sic antea in oratione visus sit desudare: & ne cui ridiculum videatur, referam quid idem vir in me egerit.

[9] Cum iam nouem annorum curriculum in monasterio conuersatus fuissem, & sæpe a parentibus postulantibus, vt eos ex permissu suo viserem, non impetrauissem, nullo exinde mentionem faciente, ait: Vade festinus, [Scriptorem ad parentes dimittit,] fili, & matrem fratremque visita mane, & nulla mora præpediente reuertere. Cumque differrem, & temporis opportunitatem euenire, in proximo dicerem, erat enim tempus a nimij frigoris, tempus Februarij; ait ille: Accelera egredi iter quod dixi tibi; nescis vtrum postmodum liceat agere. Datis ergo comitibus b Blidulpho Presbytero & Hermenoaldo Diacono, de quorum religione nihil dubitabatur, ad destinatum peruenimus locum. Erat enim locus c Sigusia vrbs, nobilis quondam Taurinatum colonia, a monasterio distans centum quadraginta millibus. Vbi vt peruenimus, gratuite a genitrice post tantorum interualla annorum suscepti sumus. Sed non diu genitrix optato fruitur dono. Nam eadem nocte febre correptus inter incendia clamare cœpi, me viri Dei precibus torqueri, ne inibi contra interdictum aliquantisper morarer? [non sinit diu hærere.] si non me cito moueam, quocunque potuissem conamine ad monasteriū repedare, me cito morte præuentum iri. Mater ad hæc: Melius mihi est, fili te inibi sanum scire, quam hic mortuum deflere. Fateor, longum fuit diei expectare aduentum; vix erumpente aurora, retro repedare studuimus. Nec quicquam cibi per triduum capiens, donec medij pene itineris loca pertingeremus. Festinantibus ergo ac iter vrgentibus nobis, sospitatem rursum recepi.

[10] Venientes ad monasterium, patrem iam febribus detentum reperimus, ac morti proximum. Quibus visis gratulatus est. Sicque aperte cognouimus viri Dei in hoc præualuisse preces, [febri decumbit:] vt me vis febrium vrgeret cito ad monasterium ante eius exitum redire. Qui cum supremis vitæ præsentis horis fungeretur, cum adhuc vigens halitus superesset, se foras cellulam pertrahi iubet: surgensque de stratu, quo valebat conamine, sustentantibus vndique Fratribus, foras cellulam est progressus: accipiensque Crucem, quam ipse in eodem loco poni præceperat, vt egrediens ingrediensque cellulam tactu eius suam frontem muniret, [solitus se attactu Crucis munire,] cœpit immensas lacrymas fundere, ac trophæum Crucis memorare. Aue, inquit, alma Crux, quæ mundi pretium portasti, quæ vexilla ferens æterna nostrorum vulnerum medicinam attulisti: [hanc salutat:] tu cruore illius illita es qui, vt humanum genus saluaret, e cælo in hanc lacrymarum vallem descendit, qui te in primi Adæ rugam extendit dudum secundus Adam, lauacro nouo veterem maculam abluens. Dumque hæc ageret, precatur omnes vt abeant, seseque cellulæ reddant, sibique paulisper locum quietum præbeant.

[11] Abeuntibus ergo omnibus vnus tantummodo, nomine Blidemundus, post tergum viri Dei tacito anhelitu stetit, cogitans si viri Dei poplites fessi, vt erat fractis conatibus, casum indidissent, [Preces ad Deum fundit:] se ad suscipiendum eum fore paratum. Cum ergo nullum superesse putaret, cœpit Conditoris clementiam cum lacrymarum vbertate conquærere, vt largitatis suæ sibi, acsi indigno, dona largiretur, & veteres maculas delens, omni saluti redintegraret, ac antiquam misericordiam exercens, se a cœlesti munere non abdicaret. Tunc inter mœsta suspiria & fluentes lacrymas cælos intuens vidit sibi apertos. [videt cælos apertos:] Quos multarum horarum spatio intuens, vberes cordis rugitus premebat. Gratias deinde referebat Omnipotenti, qui sibi ianuas cæli apertas monstraret, quas post paullulum corporis membris anima exuta penetratura esset.

[12] Facto deinde signo, vt Fratres aduenirent, qui eum cellulæ redderent, hȩc nobis supradictus Frater eadem die retulit. Hanc quippe consolationem famulo suo Christus ostendit, vt extremos halitus securus de futura venia, imo gloria dimitteret. Quod vir Dei occultare voluisset, [adhortatus suos,] si supradictus Blidemundus abdite post eius dorsum non remansisset. Altera vero die valedicens omnibus Fratribus, exhortabatur eos, vt cœptum iter non relinquerent, sed in melioribus actibus roborati quotidie perseuerando firmarent. Consolatus ergo cunctos, vitæ præsentis nexibus absolutus animam cælo reddidit sexto Idus Martij. [pie moritur 10 Martij.] Merito enim rerum Reparator Sanctos suos virtutum copia adornat, sicut scriptum est, spiritus eius ornauit cœlos: quia illi ad cælestem vitam anhelantes, eius præceptis parere student: vt de labore obedientiæ fructus recipiant vitæ æternæ. Amen. [Iob 26.]

[Annotata]

a MS. Rubeæ-Vallis niuei frigoris.

b In Vita S. Bertulphi successoris S. Attalæ, dicitur Blidulphus Presbyter ab Attala Ticinum missus, ibi quod contra Ariovvaldum Ducem, Arianæ sectæ studiosum, præclare fidem de sanctissima Trinitate esset confessus, dire cæsus & diuinitus mire curatus, percussore a dæmonio arrepto & diuersarum pœnarum incendijs flagellato: quem Ariovvaldus cum socijs ad B. Attalam misit, orans pro se, vt admissum crimen condonet, affirmansque se paratissimum ad præstanda illis officia, si eius dona recipere velint. Videns autem B. Attala membri sui iniurias diuinitus vltas, rogat, vt cuncti pro pestifero orent, vt vis aduersæ potestatis a misero homine pellatur: porro impij hæretici munera se numquam accepturum respondet. Cunctorum ergo orationibus Dominus placatus, ad tempus homini pepercit. Statim enim reualescens, sospes abijt. Hæc ibi. Reliqua legi etiam possunt addiem 2 Ianuarij, quo die S. Blidulphus colitur.

c Alijs Segusium, vulgo Susa, prope montem Cinisum, vt supra dictum.

DE S. ÆMILIANO ABBATE LATINIACI IN TERRITORIO PARISIENSI

CIRCA ANNVM DCLX

[Commentarius]

Æmilianus, Abbas Latiniaci in territorio Parisiensi (S.)

[1] Latiniacum oppidum Franciæ ad Matronam fluuium in Comitatu Bria, quod suam originem debet monasterio ibidem seculo Christi septimo a S. Furseo extructo, cuius Acta illustrauimus XVI Ianuarij; ex quibus nonnulla, quæ ad S. Æmilianum, qui etiam Eminianus, Emmianus & Emianus scribitur, spectant; hic repetimus: ac primo in Historia miraculorum post primam Vitam ista num. 14 habentur: [Ex Hibernia venit Latiniacum:] S. Furseus Latiniacum suis manibus construxit,.. ac non multo post audientes hæc vltramarini cognati atque amici, simul cum S. Eminiano acceleuerauerunt venire ad sanctissimum virum Furseum: qui eos honorifice suscipiens, & simul cum eis manibus operans, magnopere construxit illum locum. Quæ latius in secunda Vita ita exponuntur: Vnde Iesu Domini athleta inuictissimus Furseus non solum per totam Galliam vel Saxoniam magnis attollebatur laudum præconijs; sed etiam illud Hibernense natiuum solum talem se lætabatur habuisse Dominum: cuius sanctitatis famam, vt audiuit, aliquot ad id cognoscendum commouit. Nam B. Æmilianus, omni simplicitate ditissimus, dilecti Fursei sanctitatem, quam dudum compererat, quia hanc quotidie augmentari audiebat, per seipsum id scire quantocyus cupiens, assumptis quibusdam Fratribus, ad Beati properat visendam præsentiam deuotus. [a S. Furseo beneuole exceptus:] Tandemque post longos viarum recursus, illa peregrina felixque Hiberniensis cateruula Latiniacum veniens, Sanctum Dei amplioribus, quam comperissent, vident florere virtutibus; quos lætabundo suscipiens animo, eos inibi diutius in Christi Domini formauit seruitio.

[2] Succedenti vero tempore, postquam eumdem locum Deus noster per beati viri meritum multa probabilium virorum honestauit numerositate, eiusdem beato viro velle voluit, vt Saxoniam reuertens, Foillanum & Vltanum socios egregios visitare deberet. Qui sanctum virum Æmilianum Latiniacensi congregationi præferens, [constituitur Abbas:] iter accelerat; & in fundo Haimonis Ducis, nomine Macerias, hospitat… vbi aliquantisper commorans, graui infirmitate deprimitur: ex qua mortuus est circa annum Christi DCLIII: vnde tempus, quando S. Æmilianus constitutus est Abbas Latiniacensis, colligitur.

[3] Post quatuor ab sepultura annos, vt in priore Vita num. 39 dicitur, [transfert cum alijs corpus S. Fursei,] constructa ad orientalem altaris partem domuncula, ibi post tot annos immaculatum & integrum corpus a reuerendissimis subiectum Episcopis, Eligio scilicet & Autberto, & a Foillano & Emiano (imo Æmiliano) Abbatibus, & alijs sanctis viris transfertur sine vlla putredine. Coluntur S. Eligius Episcopus Nouiomensis & Tornacensis I Decemb. S. Autbertus Episcopus Cameracensis XIII Decemb. S. Foillanus XXX Octobris & ante momoratus Vltanus III Maij. Hæc in antiquis Actis Latinis S. Fursei habentur: ex quibus sua desumpserunt alij, quorum præcipuus est Iacobus Desmaius Doctor Sorbonicus & Canonicus Peronensis in Vita S. Fursei Gallice a se edita: vbi capite XVIII S. Æmilianum asserit fuisse religiosum deuotum, & virum magnæ sanctitatis habitum, præcipue ob eximiam simplicitatem & contemptum sui.

[4] Medardus eum inscripsit Martyrologio Benedictino ad X diem Martij his verbis: [inscriptus Martyrologio Menardi,] Latiniaci in territorio Parisiensi S Æmiliani Abbatis, & libro 11 Obseruationum annotat, hac die monachos Latiniacenses eius solennitatem celebrare: quod potuit ipse Parisijs eiusdem Ordinis monachus optime scire. Andreas Saussaius & ipse Parisinus, hoc eum in Martyrologio Gallicano celebrat elogio: [Saussai,] Latiniaci in eodem territorio Parisiensi S. Æmiliani Abbatis itidem & Confessoris, qui ex Hibernia in Gallias ea occasione transiens, quod a S. Furseo, sub cuius magisterio sacræ religionis elementa imbiberat, monasticæ vitæ studia propagari audierat; pias suppetias ferendi caussa ad ipsum profectus, se iterum eius asseclis adiunxit. Quem, cum eius perspectam haberet sanctimoniam B. Furseus, monasterij, quod Latiniaci Chlotharius Rex nuper suo hortatu condiderat, præesse iussit: ratus fausta fore primordia huius cœtus, cuius vir tantȩ religionis regimen teneret. Nec abs re: Æmiliani enim dictu, breui tempore noua hæc societas copioso religionis decore ornata emicuit: tantumque subinde in Christiana philosophia profecit, vt nonnullos cœtus annosiores fama sanctitatis vinceret. Ceterum Æmilianus tantæ prouectionis opifex, vberi adeo fructus exultatione plenus, manipulos messis Dominicæ referens copiosos, ad æternum euectus est gaudium. Hæc Saussaius magnifica amplificatione, nisi aliqua antiqua Acta præter S. Fursæi Vitam habuerit. [Bucelini,] Bucelinus in Menologio Benedictino Saussaium, quem perperam Carolum appellat, describit mutata sub finem parum phrasi. An tamen fuerit ordinis Benedictini, num potius regulam S. Columbani aut aliam Hibernicam SS. Furseus & Æmilianus amplexi fuerint, disquiri potest. Iam certe Latiniacum cum alijs itidem monasterijs ordini S. Benedicti innexum est, [Colgani.] vt vel inde priores suos Sanctos iure poßint ac debeant venerari. Colganus de eodem Sancto agit in Actis Sanctorum Hiberniæ hoc X die Martij.

DE S. HIMELINO PRESBYTERO FENACI IN BRABANTIA

SECVLO VIII

[Praefatio]

Hemelinus Presbyter Fenaci in Brabantia (S.)

[1] Floruit a ducentis annis inter Canonicos Regulares cœnobij Rubeæ-Vallis in Sonnia Silua, altero ab vrbe Bruxellensi lapide, Ioannes Gillemannus, qui summa industria atque labore plurimas Sanctorum Vitas collegit. Ex his est Hagiologium Brabantinorum, in cuius secunda parte edidit Vitam S. Hymelini Presbyteri & Confessoris, apud Wessenaken in Brabantia quiescentis: [Vita scripta:] quam hic damus. Post tempora dicti Gillemanni fastis varijs inscriptus est Himelinus, ac primo in MS. Florario Sanctorum, sed nomine male expresso. Apud Wassenake, inquit, villam Brabantiæ S. Hadelini Confessoris. Molanus in priore editione Vsuardi a se aucti ista scripsit anno MDLXVIII. [in fastis Molani & aliorum:] In Vissenaken iuxta Thenis-montem S. Himelini Confessoris, qui natione Scotus, & B. Rumoldo carne propinquus, præfato loco febre pestilentiali tactus, diem obijt, mirificante Domino obitum eius multis signis & miraculis. Quæ etiam repetuntur in duabus sequentibus editionibus, & descripsit Canisius in Martyrologio Germanico anno MDLXXIII & dein iterum excuso. Idem Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij anno MDXCV edito De S. Himelino ex relatione incolarum & consensu scriptorum in Rubea-Valle & Throno ista refert: Fenaci, obitus B. Himelini Scoti, Presbyteri: qui B. Rumoldo carne propinquus, aut vt alij dicunt, eius affinis, febre pestilentiali tactus, obijt, mirificante Domino obitum eius multis signis. Non est per Episcopum eleuatus, aut Apostolica auctoritate Sanctis adscriptus: locus tamen dicitur vulgo, S. Himelini Vissenaken, vbi in crypta sub campanili quiescit, & in altari imaginem habet, ac frequenti ad eius memoriam concursu multum est honoratus, etiam a longe dissitis. In registris locus nominatur Fenacum S. Martini; subest autem Archipresbytero Thenarum in Montibus. In posteriore editione additum a Doctoribus Duacensibus a Gallis nominari hoc oppidum Thiel-es-mons. Vnde a nonnullis Tillemontium appellatur, Distat Louanio, vbi Molanus scripsit, tribus leucis, siue horis itinerum. Molanum paßim alij descripserunt: Miræus in factis Belgicis, VVillotius & alius in fastis Gallice editis, Saussaius in supplemento Martyrologij Gallicani, Ferrarius in Catalogo generali.

[2] In Breuiario Aberdonensi pro Scotis edito relata Vita S. Kessogi de qua iam egimus, additur: [Scotorum,] Eodem die S. Hemelini Confessoris Scoti sub Rege Dungallo anno DCCCXXII. At Gillemannus refert ad tempora Pippini Regis Francorum anno DCCLXVIII mortui. Eumdem suis Menologijs Scoticis inscripserunt Thomas Dempsterus & Dauid Camerarius, qui eius apud Brabantos prædicationes extollit, de quibus nulla in Vita mentio. Contra Scotos insurgit Colganus in Actis Sanctorum Hiberniæ, [Hibernorum,] & duplicem Vitam edidit, priorem ex Belgica Heriberti Rosweydi Latinam reddidit, alteram nonnullis omißis ex MS. codice Rubeæ-Vallis transcripsit: ex qua simul & obseruationibus Molani suam composuerat Rosweidus, quam omittimus. In Martyrologij Anglicani vtraque editione ex Hibernia dicitur prognatus: cui S. Rumoldum Molanus adscribit: Scotiæ magis fauet Miræus: quod ad Kalendas Iulij est discutiendum.

VITA
Auctore Ioanne Gillemanno,
Ex MS. codice monasterij Rubeæ-Vallis.

Hemelinus Presbyter Fenaci in Brabantia (S.)

BHL Number: 3955

[1] Cvm corpus sancti Confessoris Christi Hymelini in Brabantia quiescere didicissemus, nihil tamen de gestis ipsius memoria dignum reperissemus; [Prologus scriptoris.] Theologum quemdum famosum conuenimus, obsecrantes, vt in villa, vbi corpus eius tumulatum est, perquiri faceret, si illic aliquid scriptum de vita seu transitu eiusdem inueniri potuisset: quod cum ille per Terminarium a ipsius loci, ac per Priorem Ordinis Carmelitarum conuentus Thenensis inuestigasset, nullum memoriale in scriptis inuenit: verumtamen, sicuti præfatus Prior a custode ecclesiæ veterano summatim acceperat, qui sese id ab auis & proauis didicisse meminerat, memoriæ commendauit, ac nobis fideliter per prædictum Theologum, qui id nobis curauit, eo modo quo sequitur transcribere intimauit.

[2] Beatus Hymelinus confessor, & Sacerdos Deo dignus, floruisse creditur tempore Pipini primi Regis Francigenarum, [Tempore Pippini Regis] de stirpe Karolidarum: qui ex quinto Archiduce Sancti Zachariæ Papæ auctoritate, ac Francorum electione obtinuit sceptra regalia, deposito Hilderico tamquam ignaro & ignauo, qui vltimus de stirpe Clodouei primi Regis Christiani, non re, sed solo nomine imperauerat. [B. Hymelinus Scotus,] Extitit itaque B. Hymelinus natione Scotus, & B. Rumoldo Archiepiscopo cognatione propinquus, ac nihilominus virtutibus, ac moribus admodum ornatus: Hic cum quadam vice summa cum deuotione limina sanctorum Apostolorum Petri & Pauli visitasset, contigit eum per partes Brabantiæ ad locum, de quo exierat, tendere, atque ad villam, [redit Roma in Brabantiam:] in qua corpus eius modo quiescit, diuertere.

[3] Cumque illic lassus & sitibundus, ac squallore macieque confectus & extenuatus subsisteret, obuiam habuit ancillam cuiusdam deuoti Presbyteri, qui pro tunc extitit verus Curatus loci illius, [ex itinere lassus,] quæ ad hauriendum aquam fontis cuiusdam irrigui, illic ad duos iactus lapidis scaturientis, destinata fuerat a domino suo: acceperat etiam in mandatis ab eo, quatenus nulli hominum ex hydria sua potum daret propter pestem, [haustum aquæ petit instanter:] quæ in tempore illo grassabatur circumquaque. Petijt itaque S. Hymelinus vir Dei potum a muliere: sed illa, vt iussa fuerat, renuit, nec ei haustum præbuit. Cumque ille non cessaret a petitione sua, illa satisfacere volens ei, dixit: Amice non possum tibi dare aquam, de hydria mea propter præceptum, quo constricta sum a Domino meo. Verumtamen rogo, vt domum nostram intretis: illic enim refectionem optimam non solum de potu, quem solum requirere videris, verum etiam de cibo inuenies abundanter. Qui renuit, sed mulieri fiducialiter dixit: Esto secura, filia, & da mihi, quod postulo, [& impetrat:] quia dominus tuus optime de hoc contentabitur. Tandem mulier precibus rogantis acquiescebat, & B. Hymelinus cœptum iter continuabat. Itaque mulier domum redijt, [aquam in vinum conuertit:] & aquam, quam de fonte contiguo hauserat, domino suo præsentauit. Mox autem vt Curatus gustauit, non aquam, sed vinum inuenit, & interrogauit ancillam suam, cur sibi vinum pro aqua offerre præsumpsit. Cui illa respondit, se ipsi aquam præsentasse fontalem, & non alium liquorem: expressit quoque illi, qualiter quidam peregrinus ex hydria eius instanter potum petierat & obtinuerat, & quod contentationem domini sui sibi promiserat.

[4] Considerans igitur Curatus, [hospitio excipitur.] quia vere sanctus homo esset hic, velociter cucurrit post eum, & cum inuenisset, cœpit constanter rogare illum, quatenus ad hospitium suum diuertere dignaretur: qui tandem precibus eius acquiescens, ingressus domum eius discubuit, & ille bonam ei refectionem ministrauit. Sanctus itaque Hymelinus, [lecti molliciem recusat:] cum tandem se quieti dare deberet, lectum & singula mollia recusauit, ac in horreo quodam super nuda stramina se cubitum collocauit, ibique infirmitatibus fatigatus, vsque ad tertium diem permansit: qui tandem æstimans se ex hoc seculo migraturum, [ægrotat:] a præfato Curato hospite suo Sacramenta Ecclesiastica petijt & obtinuit: [Sacramentis munitus, moritur.] & postremo cum solus iaceret, spiritus eius redijt ad Creatorem, qui miserat illum.

[5] Quo defuncto singulæ campanæ, nemine mortalium tangente, per se sonuerunt, adeo vt audientes attoniti mirarentur, [Campanis per se sonantibus,] cur tam solenniter præter solitum pulsarentur: tandem cognoscentes singuli, pulsum illum non ab hominibus fieri, nimium obstupuerunt. Cogitans autem Curatus ille, ne forte propter pauperculum hospitem suum hæc fierent, præsertim cum nosset eum esse virum vtique virtuosum, & per omnia tali honore dignum, ait ad suos parochianos: [reperitur facie rutilans, sepelitur in loco vltroaptato:] Habeo quemdam peregrinum decumbentem in horreo meo, videamus an propter eum hæc fiant. Conuenientes igitur singuli in horreum, ipsum beatum virū facie rutilantem & exanimem inuenerunt, & gratias agentes de loco sepulcri condigno cogitare solicite cœperunt. Præterea ingressi quidam ex eis ecclesiam, inuenerunt locum sepulturȩ aptatum corpusculo eius, ac diuinitus fabricatum, nullam terram egestam deprehendentes in circumferentia sepulcri, [miraculis claret:] & eum illic honorifice sepelierunt, vbi diuina cooperante gratia plurima fiunt miracula.

[6] Igitur o beate ac Deo digne Hymeline, Confessor Christi, pro nobis seruulis tuis ad Dominum preces fundere dignare, quatenus eius dono, qui te magnificauit & simul beatificauit, gratia conferatur: [inuocatur a scriptore,] vt qui tua inter huius mundi lubricas vias gesta recolimus, tecum gaudere mereamur æternaliter sine fine in cælestibus. Amen.

[Annotatum]

a [Terminarij] Habent singuli singulorum Ordinum mendicantium Conuentus in Belgio descriptos circumiecti territorij pagos, intra quos dumtaxat eleemosynas colligere vnicuique liceat, ne cum iactura caritatis & periculo scandali mutuis officiant commodis: hinc eos qui habendis per agros cuique Conuentui addictos concionibus destinantur, Terminarios nominant.

DE B. ANDREA ABBATE CONGREGATIONIS VALLVMBROSANÆ IN HETRVRIA

AN. M. XC. VII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Andreas, Abbas Congregationis Vallis-vmbrosæ in Hetruria (B.)

BHL Number: 4373

§ I. S. Arialdi Martyris discipulus, extrema Magistro officia impendit.

[1] Qvo tempore S. Arialdum, aduersus Simoniacam hæresim & deprauatos Cleri mores acerrime decertantem, Mediolanensis ciuitas mirata est, eodem virtutis suæ zelique specimen egregium dedit B. Andreas, [B. Arialdi Mart. discipulus,] Ligur, ab Hieronymo Radiolano cognominatus; communiter autem de Strumis dictus, ab ea, quam postea tenuit, Abbatia; Parmensis a Patria. B. Arialdi discipulum fuisse scribit Arnoldus VVion in ligno Vitæ, ex eoque Ferrarius in Catalogo, ipseque testatur de seipso. Nec discipulum tantum, sed socium laboriosæ prædicationis, gloriosique certaminis extitisse vel maxime ex ea constat epistola, quam ad ipsum Syus Presbyter scripsit, quamq; ex antiquis membranis, vna cum B. Arialdi Vita ab Andrea conscripta, typis vulgauit Ioannes Petri Puricelli, Laurentianæ Basilicæ Archipresbyter; in qua sic habetur:

[2] [eius caussa ter periclitatur de vita:] Porro de obitu eius clam peracto, quis te certior existit? qui pro hoc, mortis periculo ter te dedisti. Etenim semel vtcumque incaptus euasisti: alia vero vice quia dicebatur quod in Trauallia, arce inexpugnabili, occulte detineretur; eius desiderio accensus longo itinere confecto, multis montibus transactis, te ante eiusdem portas obtulisti; in quam quia inspicere es ausus; quis esses, cognitus, ideoque captus, atque in altissimam eiusdem turrim deductus, per foramen cum funibus in ipsius es depositus profundum; quod magis videbatur esse sepulcrum quam habitaculum: nam lectuli fulcrum erat cœnum, capitale saxum: [carcerem difficilem sustinet;] nec enim ibi erat vnde digestio occultaretur, nec desuper tectum a quo pluuia pelleretur. Ibi quippe præ nimio horrore vultus tuus & stomachus sic elanguit & emarcuit, vt cibum per funes tibi demissum gustare minime posses, ideoque nocte media te subtraxere, & sic semiuiuum dimisere. Altera autem vice lacum transfretasti; iterum cognitus & captus, donec te pretio non emisti, euadere nullo modo potuisti.

[3] Hæc ille, gesta post Arialdi mortem pleraque (nam inter hanc & eius captiuitatem non plus interceßit spatij quam inter noctem Vigiliam SS. Apostolorum præcedentem sequentemq; interceßit) de qua tamen quia non omnino sic certe constabat, vt non esset suspicio aliqua, [inquirit in mortuum,] iactari ab inimicis atrociora vero, vt animos Arembaldi aliorumque recte sentientium perterrefacerent; hæc adijsse Andreas videtur pericula, dum explorat studosius vbinam esset vel viuus vel mortuus: quamuis ea ipse, laudis suæ contemptor prætermiserit: de primo autem periculo, quod ita cum S. Arialdi captiuitate & morte coniunctum erat, vt sine historiæ damno taceri non posset: ipse capite 29 sic loquitur, vt virtutem suam caute dißimulet, studium autem erga magistrum egregium declaret manifestius; Quod ego audiens (captum scilicet atque ad lacum maiorem perductum Arialdum) tumultuosam & confusam protinus reliqui vrbem, eumque prosecutus sum. Die igitur eodem nocteque sequenti festine properans, ad præfatum, iam sole oriente, perueni lacum: supra cuius dum incederem littus, & Stationæ, vbi parentela mali Guidonis habitabat, essem propinquus; obuium habui virum, nomine Martinum, qui se dicebat fore Presbyterum. Hic me interrogauit, [& ex conscelerato Presbytero] vnde essem, quoue pergerem: cui vt veritatem securus ab eo inquirerem, ex parte mentitus sum dicens, Ex illa Plebe sum, & compares mei huc me direxerunt, vt manifeste valeam scire, vtrum verum sit, quod apud nos de Arialdo, Clericorum inimico, nouiter insonuit; scilicet quod extinctus sit, & si eis super hoc pleniter lætandum sit.

[4] At ille reuertere, inquit mecum; & cum ad ecclesiam, [modum cædis cognoscit:] quam paululum post te reliquisti, redieris, optime de hoc instructus eris. Et tunc mihi secum reuertenti ait: Hesterna namque die vox lætifera nostro insonuit loco dicens, Arialdus Clericorum aduersarius vinctus habetur in naui, & in ipsa ripa laci. Ad quem illico cum multis alijs decurri; & arrepto palo optime acuto, manuque erecta, in pectore illius illum defigere volui: sed non sum permissus. Missi sunt quidem quinque protinus viri a Domina nepte Archiepiscopi, de quorum ferocitate ipsa non dubitabat, qui eum a militibus diuiderent, & in locum, quo ipsa eis iusserat, ducerent. Quod sine mora completum est: & in tantam illico est ductus solitudinem, vt vix ibi sit aliquando accessus hominum, & tantummodo nauigantium; sed syluestrium solummodo habitatio bestiarū. Quid te verbis longius protraham? Ibi cadauer eius sine auribus, sine naribus, sine oculis, sine dextera manu, sine membro genitali esse fecere. Si absque omnibus his membris aliquando quemquam vidisti viuere, hunc esse mortuum noli credere. Nam sero nullo modo quiescere quiueram, donec ij, qui in eum hæc patrarant, sic me securum fecere, quatenus vltra non sit, vnde mea mens iam dubitare possit. Tu vero ad tuos reuertere, hæc eis intimans, eosque redde securos lætosque. Et post hæc alterutrum diuisi sumus, &, donec ecclesiam est ingressus, me redire finxi.

[5] Postea vero nolens verbis confidere perfidi, [ac similia ex alijs eum plorantibus intelligit.] regressus sum ad iter quod reliqueram. Cum autem in iam præfatum ingrederer vicum, iuxta viam reperi ecclesiam in honorem S. Petri dedicatam, ad quam tunc Clericorum laicorumque multitudo cum processione exibat. Ibi quidem seorsim duas inueni mulieres, de his, quȩ acciderant, conferentes & plorantes: quibus appropinquans inquisiui, quid haberent, & cur flerent? Quarum vna ait: Vere tu ex illo es Ordine, qui cum deberet suis bonis dictis factisque omnes leuare in cælum, econtra malis exemplis cunctos prȩcipitat in infernum: in hoc enim loco, machinante tuo Ordine peruerso, in his diebus tantum est perpetratum scelus, quatenus pro hoc omnipotens Deus omnes in abyssum demergat, anxie expectamus: & tu dicis: Cur flemus? Videns igitur mulierum fidem, ipsis quod discipulus essem illius, de quo flebant, intimaui; easque, si vera essent, quæ a prædicto audiueram viro, inquisiui. Quæ statim factæ apud me nimis gratæ, omnia testantur esse vera, præter hoc quod de eius morte adhuc erant incertæ. Viam igitur mihi contra præfatam tendentem solitudinem ostendunt, multumque deposcunt vt reuertens eas facerem sciolas, vnde eis adhuc inerat dubietas. Verum ingentium præpeditus obstaculis saxorum, illuc accedere eundo per terram nequiui; quique per nauem illuc me transferre auderet, reperire non potui: ideoque præter quæ dicta sunt pleniter de illo tunc scire non valui.

[6] [Post decem menses reperto corpore,] Hæc anno millesimo sexagesimo sexto Christianæ Ære, mense Iunio, gesta cum essent (ad quem mensem Vitam S. Arialdi seruamus) & decimo postea mense narrarentur mirabilia circa Martyris corpus incorruptum conspecta: Hæc ego, qui hæc scripsi (prosequitur B. Andreas) dum audissem, sumpto comite illuc perrexi concite: repertosque pastores: vtrumnam vera essent, quæ audieram, diligenter cauteque inquisiui: qui cuncta esse procul dubio vera respondentes asseruerunt: & ego: Si vera sunt, inquam, vbi ergo est ille? at illi: Ecce, inquiunt, locus vbi nobis videntibus sero est positus: mane vero reuertentes, locum quidem inuenimus, de eo autem nihil. Hoc tantum putamus, quod nocte eadem sursum delatus sit in arcem. His auditis velociter reuersus Herlembaldo viro prudenti, quæcumque audieram, per ordinem cuncta enarraui. Fuit hic Herlembaldus S. Arialdi & discipulorum eius protector præcipuus, [curat eius translationem;] magnisq; opibus ac clientela subnixus, ab Alexandro Papa II Ecclesiæ Romanæ creatus Vexillifer hoc ipso anno, contra schismaticum Guidonem eiusq; asseclas perduelles, eademq; in caußa decennio post mortem obijt gloriosam. Quomodo autem sancti Martyris corpus in Mediolanensem adduxerit vrbem pompa solenni, cui interfuit semper Andreas, nihil hic magnopere attinet explicare: vnum addo quod a se nominatim factum scribit capite 32.

[7] [eiusq; incorruptionem explorans] In vna autem harum noctium (quibus scilicet in Ambrosiana basilica corpus venerabile populi accurrentis pietati spectabile prostitit) timens valde ne forte ad opprobrium Christi seruorumque ipsius, ibi per æstiuum tempus diu permanens fœteret: assumpto lumine, paucis admodum vigilantibus, ad ipsum accessi, & reperto foramine, quod eius germanus ipsi sub axilla fecerat, vt sciret qualiter illius haberentur interiora, intus prospexi: & ecce eius exta, vt nix, erant candida, iecur vero æreum habebat colorem, quæ cum intromissis duobus digitis confricassem, eosq; retractos naribus apposuissem: [odorem sentit prodigiosum.] testor veritatem, quæ Deus est, tantam talemque odoris fragrantiam ex ipsis digitis emanare sensi, qualem quantamue nunquam me alibi sensisse reminiscor. Et sicut mea conscientia tunc testabatur, & nunc testatur, si ipsi digiti gladij bis acuti acumen habuissent, nares absque vulnere nullo modo euaderent: quia odoris suauitas tam erat delectabilis, vt nares valentiores essent ad odoriferos digitos intra se attrahendum, quam brachij virtus ad retrahendum. Namque plures dies, vt diu delectarer tanto odore, eos ab omni custodiui liquore.

§ II Factus monachus scribit Vitas SS. Arialdi & Ioannis Gualberti. Miracula, cultus B. Andreæ.

[8] Dvm hæc aguntur Mediolani, & per Insubriam Herlembaldo duce de perduellibus religio incontaminata triumpbat; [Factus monachus Vallumbrosanus] paria per Hetruriam, atque in primis Florentiæ contra simoniacam pestem certamina S. Ioannes Gualbertus eiusq; discipuli suscipiebant; quæ ad XII Iulij plene descripta dabimus in illius Vita, horum autem fama allectum credo fuisse B. Andream, vt ad eum iret, socio vel hortatore (vt insinuat Locatellus capite 10 libr. 2 historiæ suæ) Rudolpho, Moschettani monasterij pridem Abbate, in eiusdem Ioannis Gualberti Actis noto, atque ipsius deinde successore dignißimo: de qua re ita in citata superius epistola Presbyter Syrus; Quis tam vecors inueniretur, qui diceret te scripsisse falsa? si sciret te ideo reliquisse seculum, vt non solum a verbis vacares mendacibus, sed etiam ab otiosis: præsertim cum non ciuilia monasteria & dissoluta petijsti, sed famosum & celebre Vallis-Vmbrosæ cœnobium, itinere dierum quinque a naturali solo semotum.

[9] [Acta S. Arialdi] Scripserat hic Syrus cum Herimberto socio de Venerabili Arialdo, vt in epistola ad ipsum data Andreas ipse præfert: scripseratque iam olim, id est, statim ab Arialdi Mediolanum reuecti gloriosißimo triumpho; quæ cum legeret Andreas, ipse pars magna rerum gestarum, præsertim circa atque post mortem; reperit eum multa præterisse, quæ dici oporteret: Vnde factum est, inquit, vt iubente Beatæ memoriæ Rodulfo Patre, [inscribit Rudolfo Abbati,] cuius anima iam cum Christo gaudet, multa tam de his, quæ omisistis, quam quæ dixistis, exprimere conatus sum: quæ ad te mittens obsecro per caritatem, vt diligenter inspicias, & si vera sunt, testimonium feras: nam sicut ipsum habui, vt hæc facerem, præceptorem; sic te habere volo, vt vera sint, assertorem: quatenus, si iure pro inculto sermone eius putredinis & vermis qui cōposuit, contemnitur; pro reuerentia duorū sanctorum Sacerdotum, vnius præcipientis, alterius asserentis, suscipiatur. Hanc autem sumptionem exorsum esse Andream viuente adhuc Rudolfo, atque adeo ante anni millesimi septuagesimi sexti Nouembrim, cuius XII die illum expirasse scribit Locatellus, patet ex præliminari epistola.

[10] Neque exorsum tantum, sed & opere suscepto defunctum illa videntur indicare verba: quibus, [& eo adhuc viuente absoluit,] post redditam rationem nominis sui toto libello celati; quia in hoc, inquit, plurima sunt in verbis & factis ædificationi vtilia; duodecim monasterijs, quibus te supernus iudex præposuit, oro vt ad legendum tribuas: quatenus dum audierint in defensione veritatis, quid alij nostro tempore dixerunt & perpessi sunt; accendantur & ipsi, vt talia dicant, & si necesse fuerit, pro eadem veritate similia patiantur. [sed mortuo Herlembaldo.] Adultus tamen his annus fuit cum ista cœpit scribere: capite namque 16 de Herlembaldo loquens, qui circa Paschalia festa isto anno fuerat interfectus: Multa, inquit, bona de hoc viro familiariter cognoui: sed quia nuper in defensione iustitiæ martyrio est coronatus, ea alteri tam volumini quam scriptori relinquo, quia B. Arialdi vitam perficere velociter cupio: in quibus quia Eminentißimus Baronius, inemendato vsus apographo, legerat: in altero volumine scripta relinquo: coactus est de huius vitæ auctore dubitare, eamque Presbytero Syro adscribere: non dubitaturus si legisset epistolas, quas ex ipso veteri autographo transcriptas, hoc loco citauimus.

[11] Mortuo Rudolfo, Rusticus Abbas succeßit, [Rusticus Abbas] & ipse Beatis Vallumbrosanis annumeratus, de quibus coniunctim agemus die prima Augusti, quando eorum solennis eleuatio ecclesiastico Officio colitur, quoniam de singulorum cultu & cultus die non satis certa possumus testimonia proferre. Tenuit autem Rusticus Monasterij & Ordinis sui gubernaculum vsque ad Æræ vulgaris annum millesimum nonagesimum secundum, XII Martij translatus ad superos: dumque tenuit, decessoris sui æmulatus exemplum, qui nouem monasterijs sub B. Ioanne Gualberto vel ædificatis vel Congregationi vnitis, tria adiunxerat: eidem adiunxit alia septem, in ijsque Abbatiam S. Fidelis de Strumis in Aretina diœcesi, prope castrum Puppi, ad Arnum fluuium; [Abbatiæ S. Fidelis de Strumis Andream præficit,] monachisque Abbatem Vallumbrosa petentibus B. Andream dedit.

[12] In cuius regimen inciderunt perturbatißima illa Italiæ tempora, sub Henrico Imperatore III contra Christi vicarios, Romanos Pontifices arma mouente; inter quæ cum difficile esset seruari per vicinas ciuitates concordiam, distractis hinc inde in partes animis, diabolico instinctu inter Florentinos, Pontificijs partibus constanter adhærentes, [qui inter Florentinos & Aretinos] & Aretinos aliosque tyrannos atque homines factiosos discordia orta est, inquit in opusculo de Beatis Ordinis sui Hieronymus; aduersus quos neq; imperia magistratuum, neque ciuitatum leges valebant: adeo vt metu & pauore suspensa essent omnia ad tantam seditionem: cui cum ipse sanctus Pater interesset, nunquam mutuis precibus destitit, quoad inter eos agi de pace decretum est. Cumque fœdus demum inter vtramque partem percussum esset, in tantam omnium gratiam breui peruenit, vt vtrique parti vehementer carus existeret; & etiam (quod maius est & laudabilius) dum vitam hanc miseram vixit, suis optimis precibus & exemplis eos inter se pacatos & carissimos deuinxit. Qua omnium gratia vsus opportune, [pacem componit;] non tantum insignibus priuilegijs suum S. Fidelis monasterium auxit: sed eius iuribus varias etiam ecclesias, prioratus & hospitalia, tam in Casentino territorio quam in Aretinæ, Florentinæ, atque Tifernensis diœceseos finibus adiunxit, vt ait Locatellus.

[13] His alijsque publicis priuatisque distentur curis, non omnino cessauit a scriptione: sed ad scribendam S. Ioannis Gualberti Vitam applicuit animum: tum propria erga Magistrum sanctißimum pietate impulsus, tum Abbatis Rustici inductus hortatu: [& scribit Vitam S. Ioannis Gualberti.] quem dubium vix est hoc ab eo postulasse, cum in B. Arialdi Actis conscribendis ingenij sui atque iudicij specimen tam egregium toti Ordini Andreas præbuisset. Verum hoc tam præclarum opus nunc frustra desiderari merito Iacobus de Franchis queritur: extabat certe adhuc anno MCCCCXVIII, quando ex eo atque ex vita per S. Attonem Episcopum Pistoriensem conscripta, & Archiuij Vallumbrosani monumentis eam Vitam conscripsit Andreas de S. Ambrosio, cuius autographum feliciter recuperatum idem Iacobus de Franchis sibi gratulatur. Atque vtinam sola isthæc nunc Vita desideraretur, cuius defectum supplere potest illa altera, quam per B. Attonem conscriptam scimus fuisse, & non ita pridem typis excusam: leuior profecto iactura foret: nunc vero periere omnia, quæ de ipso Andrea conscripta fuere monumenta; quæ nisi vidisset Hieronymus Radiolanus, circa finem decimiquinti sæculi aut decimisexti scribens, [claret miraculis:] non potuisset profiteri, se prætermittere in hoc, sicut in alijs, plurima signa atque mirabilia, quæ per ipsum Dominus Iesus ostendit.

[14] Quibus quidem signis commeritus est, vt corpus eius eleuatum de terra, magna in veneratione esset toti Casentino atque Vall-arnensi districtui, quamdiu in primo illo loco de Strumis monachi permansere; cum autem inde migrauere in ipsum Puppiense oppidum, eoque transtulere Abbatiam S. Fidelis, a quo vetus de Strumis ecclesia in parochiam conuersa dependeret, alicuius belli scilicet vel incendij occasione: ossa quidem illius veneranda eodem pariter transtulere (quæ nos in quatuor thecis inauratis venerati, intelleximus super Altare populo veneranda exponi in maioribus quibuscumque festiuitatibus) sed nullum particularis cultus diem aut ritum seruauere, [ossa Puppium translata:] fortaßis quod B. Torelli Puppiensis, de quo XVI Martij maior apud contribules suos veneratio in hac noua ecclesia, cultum memoriamque Beati Andreæ, aliunde, quamuis e vicino ac pene subvrbano aduecti, obscurarit. De eo agens Eudoxius Locatelli de S. Sophia in historia Florentiæ anno 1583 excusa, præter Hieronymum Radiolanum, citat neminem, ac ne diem mortis quidem adiungit, quam obitam ab ipso fuisse dicit circa annum millesimum nonagesimum septimum.

Arnoldus VVion in ligno vitæ impresso Venetijs anno 1595 nomen illius ad hunc diem retulit, [inscriptus fastis 10 Martij.] Tabulas Vallis-Vmbrosæ recitans, quas si superstites reperissemus, non vtique neglexissemus describere: nunc illæ vt multa alia eiusmodi periere, ac ne anno quidem MDCXIII superfuisse videntur, quando confectus processus est super inuentione corporū Beatorum, quem I Augusti dandum promisimus, in quo inter puncta iudicibus proposita quintum fuit: Qualiter ab anno MDXXX in obsidione & bello Florentiæ dicta Abbatia (vallumbrosana) fuit in maximis partibus demolita & combusta, & præsertim bibliotheca, & successiue libri & fere omnes scripturæ fuerunt combustȩ & incensæ; adeo vt fuerint deperditæ scripturæ, documenta & recorda Beatorum dictæ congregationis, quæ inibi conseruabantur.

§ III De Joanne Eremita Cellarum

[16] Ex prædicto VVione easdem tabulas citante, [Ioannes Eremita Cellarum] acceperunt Gabriel Bucelinus in Menologio, & Benedictus Dorganius in Kalendario Benedictinorum S. Ioannem, ex Abbate S. Trinitatis Florentiæ, vt auctor est Locatellus, eremitam miraculis clarum: quem Ferrarius videtur omisisse in catalogo, quod nihil de eo Vallumbrosæ inuenerit: neque nos in ipsa Abbatia quidquam de eo audiuimus, aut in prædicto processu illius mentionem reperimus: tantum dubitamus an dictum nobis non sit in ecclesia Cellarum (quas incisas saxo rupis, monasterio impendentis, adire propter temporis angustias non licuit) caput illius asseruari vna cum capite B. Melioris, cuius expressa est in illo processu mentio. [an Beatus?] Quod si verum est, probabilis quoque coniectura foret, reliquum corpus inter cetera Beatorum corpora asseruatum fuisse, & deficientibus inscriptionibus nequaquam agnitum: quod tamen non temere pronuntiauerim. Itaque neque Sanctum eum cum prædictis auctoribus, neque cum Locatello Beatum dicemus: ne tamen egregiæ pœnitentiæ exemplum posteritati inuideamus hoc Vitæ compendium ex Hieronymo Radiolano accipe, prout illud in Medicea S. Laurentij Bibliotheca Florentiæ descripsimus, circa initia anni 1662.

[17] [hic propter graue flagitium] Hanc quam diximus Cellarum eremum alter Ioannes nomine incoluit, cuius in primis tetra & obscœna facinora, deinde celeberrima & honesta fuere; vt si vellem singula, quod sane faciendum esset, aperire, profecto tempus maturius quam res me desereret. Quare paucis quid Florentiæ, deinde in eremo fecerit, perscribam. Hic itaque Florentinus extitit: & cum ingenij mira perspicacitate preditus esset, inter multos codices & volumina, quæ diuturna & diligenti lucubratione volutauerat, etiam necromantiæ diabolico instinctu quædam volumina perlegit: in quibus cum longe insaniret, quod dictu quoque turpe est, puellam virginem ad se portari & ingredi in tenebris per dæmones vehementi intemperie faciebat. Demum, dæmone fallente, tanto vitio detecto, Vallis vmbrosæ Abbas (Michael, a sancto fundatore vigesimus quartus, qui ad S. Saluij vicinum Florentiæ monasterium hac de causa descenderat, [carceri mancipatur;] vt est apud Locatellum) tam tetri facinoris certior factus, eum de more consilij capiendi caussa ad se accersiri iussit, & vultu immiti in eum inquit: Impudens & scelerose, & Iesu Christi beneficijs ingrate, in puram vitam hactenus ducere te non puduit? Hic itaque in primis pertinacia ductus negare: ceterum vbi nouit scelus suum vere deprehensum, humi prostratus cum lacrymis vera esse omnia confessus est. Quem ex hoc per annum carcer teterrimus inedia & siti & odore fœdo adeo sentum, adeo squallidum, adeo ægrum & macilentum reddidit, vt vix pedibus se suis sistere posset.

[18] Demum Pater Abbas, multorum cum monachorum tum ciuium precibus impulsus, [vnde dimissus,] e carcere trahi iussit: quem trementem ante pedes eius castigat, obiurgat, minitaturq; posthac mortem, ni a tam turpi re & nefaria deinceps absistat. Ceterum cum eum monasterio & monachis suis restituere vellet, renuit penitus, asserens se illam, quam in carcere duxerat vitam, imitari velle: & hæc addebat: Hoc enim in tetro & diuturno carcere didici, solitudine nihil melius, nihil sanctius esse; in eaque diuina studia perdiscere atque æmulari magnopere intendo: liber enim iam seculi vinculis, Christo Domino opem ferente, nullum tempus vacuum fluere patiar. Probat consilium eius Abbas, probant qui aderant omnes: & ex ipsius voluntate & omnium consilio, versa vice, alter vir venerabilis (qui deinde mortuo Michaele in Abbatia Vallumbrosana, [eligit eremiticam vitam ducere,] atque adeo Ordinis Generalatu succeßit anno MCCCLXX, & per annos septemdecim gradum illum supremum tenuit) etsi inuitus (ne eam, quam multis laboribus acquisierat, quietis dulcedinem amitteret) in locum sui instituitur; cui deinde hic beatissimus eremita Ioannes epistolas, hortatorias & eremi vitam laudabilem in se habentes, scribit: erat enim illi nomen Simon & eremita cellarum.

[19] Sic igitur summa spe sua & omnium monachorum eremum cellarum petens, [in qua seueram pœnitentiam egit;] ita breui profecit, vt ceteris eremitis admirationi & stupori esset. Nam pars continentiam, pars legendi assiduitatem, vigilias, ieiuniaque admirabantur: & quod in longo carcere didicerat, iam sponte & libenti animo ipse sibi indixerat: humi enim super paleas, coopertus sago laneo, vestitus quiescebat: carnis vero lasciuiam ieiunijs & corporis laboribus supprimebat, & iam continuatis studijs diuina tantum legens, & quid crediderint quidue optauerint sacri scriptores mente semper voluens, adeo doctus & peritus breui euasit, vt nullius sacræ disciplinæ expers videretur. Exemplis igitur & graui sermone & epistolis, Florentinis ciuibus eleganter tum vernacula lingua tum latina scriptis omnium animos ad diuina monumenta & Iesu Christi cultum excitabat: malos vero & vitijs varijs corruptos reprehendebat & acriter damnabat. Extant etiam nostra tempestate epistolæ & prædicationes eius vernacula lingua scite & ornate scriptæ, & præsertim ad Guidonem quemdam de Guidis, [epistolas scribit,] magno natu virum; in quo, sicut nunc in te, (Laurentium Medicem alloquitur) spes & opes ciuitatis sitæ erant: & Florentiæ & alibi penes multos tum ciues tum religiosos, continuata lectione leguntur:

[20] Ita quidem tunc: at modo opera eius, inquit anno 1640 scribens Iacobus de Franchis, illa perierunt in manibus Antonij Benciuieni Vicarij Archiepiscopi Florentini, secundum quod scribit Abbas Valerianus Salaini in Chronico Passinianensi pagina 13. Scripsit & ad alios quos prætereo, præsertim ad Domitillam Monialem sanctissimam; [& S, Domitillæ vitam,] quas omnes credo, quia optimus es & religiosus, penes te connumerari. Hic etiam vitam S. Domitillæ, neptis Domitiani Imperatoris, non incondita & tumultuaria oratione & sermone incomposito vt quidam; verum latino & summa dignitate ornato, cum omnibus, quæ ad Officia ecclesiastica pertinent, edidit: pro quo opere vereor ne apud predictum Didacum de Franchis irrepserit tractatus de conuersatione sanctißimæ Virginis, idque alij antonomastice pro B. Virgine Maria acceperint: facilius crederem diuersum ab epistolis esse opus, quod idem ait inscriptum fuisse de Pœnitentia; aut potius illas priores epistolas hortatorias esse, de quibus ad Simonem scriptis, superius facta est mentio. [cuius conspectu sepe fruitur:] Huius autem sanctissimæ Virginis (scilicet Domitillæ) adeo extitit familiaris, vt per visum ei sæpius se conspici dignaretur. Addit Locatellus, multis post hæc annis, cum cellæ eius oratorium S. Domitillæ dedicatū, casu arsisset, imaginem sanctæ illæsam a flammis conseruatam fuisse, imo Angelorum manibus in præcipuam Cellarum ecclesiam deportatam: quod Ioannis eremitæ meritis tributum fuerit, qui tot lacrymas super altare istud inter sacrificandum sparserat, propter quod imago illa magna adhuc in veneratione eo loci seruetur.

[21] Fuit etiam S. Catharinæ Senensi familiaris, vt in eius Vita quadam legitur his verbis: Vir quidam sanctissimus, [S. Catharinæ Senensis gloriam cognoscit.] monasterij Vallumbrosani grandæuus monachus, huius sanctissimæ Christi sponsæ mortem plurimum lugens, consolationem ab ea meruit, eiusque gloriam manifesto cognouit: prout recitat pater ille sanctissimus in epistola ad quemdam Barducium Florentinum: atque hoc est quod Arnoldus VVion innuit in Tabulis Vallumbrosanis quoque significari, familiarißimum Sanctæ prædictæ fuisse. Pergit autem Hieronymus elogium eius hoc modo pertexere. Inerat huic, inter ceteras præclarissimas animi & corporis artes, natura quædam pro tempore proq; persona, clementia admirabilis, festiuus sermo, & senectus oppido iucunda, vt alterum Socratem diceres. Verum iam ȩtate, & incredibili pœnitentia corpore semicorroso & pene fracto, tempus resolutionis eius venit, [mortuus post an. 1380] & inter Fratrum psalmos & orationes commendatitias ad superos, comitante Domitilla sua sanctissima, feliciter emigrauit. De miraculis autem quibus anno MCCCLXXVI claruerit, vt habet VVion, apud Hieronymum Radiolanum vel Eudoxium Locatelli verbum reperio nullum: qui autem ab eodem VVione exprimitur annus, si pro anno mortis accipiatur, aberrat a vero: cum S. Catharinæ Senensis anno MCCCLXXX tantum mortem dicatur obijsse, quod plenius XXX Aprilis ad eius Vitam examinabitur.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


März II: 11. März




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 10. März

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 10. März

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.