Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung März II           Band März II           Anhang März II

11. März


XI MARTII.

SANCTI QVI V IDVS MARTII COLVNTVR.

San. Heraclius, Martyr Carthagine, aut forsan aliqui Alexandriæ.
S. Zosimus, Martyr Carthagine, aut forsan aliqui Alexandriæ.
S. Alexander, Martyr Carthagine, aut forsan aliqui Alexandriæ.
S. Philomus Ep. Martyr Carthagine, aut forsan aliqui Alexandriæ.
S. Candidus, Martyr Carthagine, aut forsan aliqui Alexandriæ.
S. Valerius, Martyr Carthagine, aut forsan aliqui Alexandriæ.
S. Quirillus, Martyr Carthagine, aut forsan aliqui Alexandriæ.
S. Petronius, Martyr Carthagine, aut forsan aliqui Alexandriæ.
S. Caius, Martyr Carthagine, aut forsan aliqui Alexandriæ.
S. Martianus, Martyr Carthagine, aut forsan aliqui Alexandriæ.
S. Ysicus, siue Sicipus, Martyr Carthagine, aut forsan aliqui Alexandriæ.
S. Peperion, Martyr Carthagine, aut forsan aliqui Alexandriæ.
Alij XV, Martyres Carthagine, aut forsan aliqui Alexandriæ.
S. Constantinus Confessor, Carthagine.
S. Gorgonius Martyr, Turonibus in Gallia.
S. Trophimus, Martyr, Laodiceæ in Asia minore.
S. Thalus, Martyr, Laodiceæ in Asia minore.
Plurimi sancti Martyres, Antiochiæ in Syria.
S. Georgius Theophorus & Thaumaturgus apud Græcos.
S. Vincentius Abbas, Martyr, Legione in Hispania.
S. Ramirus Prior, Martyr, Legione in Hispania.
XII monachi, Martyres, Legione in Hispania.
S. Constantinus Rex, monachus & Martyr in Scotia,
S. Sophronius, Patriarcha Hierosolymorum.
S. Vigilius Martyr, Episcopus Autissiodorensis in Gallia,
S. Euthymius Martyr, Episcopus Sardiorum in Asia.
S. Vindicianus, Episcopus Cameracensis & Atrebatensis in Belgio.
S. Benedictus Archiepiscopus Mediolanensis in Italia.
S. Ængussius Keledeus, Abbas & Episcopus in Hibernia.
S. Eulogius Presbyter Martyr, Cordubæ in Hispania.
S. Firmianus, vel Firminus, aut Firmanus, Abbas.
S. Petrus Confessor Babuci in Hernicis.
B. Auria Virgo in Hispania.

PRÆTERMISSI, ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancta Amata Virgo in Thebaide refertur hoc die a Guilielmo Gazæo in Cimeliarchio. Ea est Amma Talida de qua egimus V Ianuar.
S. Arsberti Archiepiscopi Rotomagensis hoc die Fontanellæ in ecclesia S. Pauli reconditum est corpus: vt annotauit M. S Florarium, & nos in eius vita diximus IX Febru.
S. Georgia Virgo Aruernis. Galesinius, Molanus, Canisius, Ferrarius. De ea egimus XV Februar.
XLII milites Martyres leguntur in IV Kalendario Capuano a Michaële Monacho edito. Sunt hi Martyres supra cum Martyrologio Romano relati VI Martij.
S. Victoris natalis refertur in auctario Carthusiæ Bruxellensis, & dicitur esse qui pridie Nonas Martij ponitur, scilicet cum alijs Nicomediæ passus, vti late dictum VI Martij.
S. Sternani Abbatis & Confessoris memoria habetur in Auctario Carthusiæ Bruxellensis. Videtur is esse S. Sennanus Abbas, imo & Episcopus in Hibernia, cuius Vitam dedimus VIII Martij.
Rogatus Cendeus Martyres, inserti hoc die post Martyres Carthaginenses tribus exemplaribus Martyrologij S. Hieronymi, quos, vt ibi diximus, arbitramur eosdem esse, qui cum alijs Martyribus Afris coluntur IX Martij
S. Gregorius Episcopus Nyssenus memoratur in MS. Vsuardi Neapolitanæ Ecclesiæ & in Beda excuso. Alijs IX Martij.
S. Pacianus Episcopus Barcinonensis suum cultum habet in Breuiario Eborensi, apud Bedam excusum & alios. Egimus de eo IX Martij.
Quadraginta Martyres Sebastiæ in Armenia passi suam hoc die venerationem varijs locis habuerunt, inscripti Martyrologijs Vsuardi, Adonis, Rabani, Notkeri & aliorum, Acta illorum dedimus X Martij.
Domitianus cum socijs inscriptus Kalendario Breuiarij Moguntini, Florario, Martyrologio Germanico. Sunt & hi ex XL Martyribus IX Martij.
S. Rusticus, S. Palatinus, S. Firmus, Martyres referuntur hoc die, & duo priores in MS. Leodiensi S. Lamberti, ast omnes Nicomediæ paßi in MS. S. Maximini paruo. S. Firmus, alijs Firmianus est. Coluntur simul X Martij.
Gorgonius Palatinus, Firmus siue Firminus Martyres reperiuntur hoc die in varijs Martyrologijs, nullo indicato loco, in aliquibus Nicomediæ, in vno Nicææ adscripti. Reliquiæ dicuntur Bononiæ esse, S. Firmi in ecclesia collegiata Ioannis in Monte, S. Gorgonij apud Franciscanos, quos in Bononia perlustrata Masini ad hunc diem relatos arbitramur, quod nullo loco in Martyrologio Romano sint adducti. Nicænos esse ostendimus X Martij.
S. Agapa S. Marina memorantur in MSS. Bruxellensi & Antiochiæ adscribuntur, & absque loco in Aquicinctino, sed prior Agapita dicitur. Agapa Virgo Antiochiæ refertur etiam in MS. Centulensi. De vtraque egimus X Martij.
S. Attalus Abbas Bobiensis memoratur in varijs Martyrologijs MSS. & excusis. Vitam dedimus X Martij.
Lois auia Eunice mater S. Timothei laudatæ ab Apostolo Paulo, quas 24 Ianuarij ad illius Vitam mirati fuimus nullis fastis Latinis aut Græcis inscriptas; eas iam inscripsit Gynæceo sacro Arturus a Monasterio.
Alexander filius Simonis Cyrenensis, qui post Christum eius crucem baiulauit, patitur Carthagine Spartiaria cum Candido, Zosimo & socijs martyrium. Ita Chronicon sub L. Flauij Dextri nomine editum ad an. 112 num. 10, vbi Biuarius annotat locum Equilini lib. 3 cap. 191, asseritq; coli XI Martij. Omnino arbitror ex Equilino hæc a compilatore Chronici desumpta esse, sed qui errorem non aduertit, quo Alexander pro vrbe Alexandria sumptus est. Interim Biuarium secutus Tamaius Salazar, etiam animaduerso eius errore inscripsit Martyrologio Hispanico. De S. Candido & Zosimo infra agimus.
Proba vidua Romana ex Aniciana familia laudata a Patribus antiquis, inscripta est Gynæceo sacro Arturi. Necdum reperimus eam in antiquioribus Martyrologijs.
Eulogius 2 Episcopus Ambianensis cum titulo Beati refertur a Ghinio in Natalibus Sanctorum Canonicorum: de cuius veneratione nihil alibi legimus:
Finnchanus, Airc-isiremh cognominatus Tamlactensi martyrologio, quod Colganus iuterpretatur eum qui fuit in angustijs siue cruciatibus diuturnis; a Mariano Gormano appellatur, virgo purus & amarosus. Hinc Colganus credit hunc esse Findchanum Presbyterum fundatorem, monasterij de Ardt-chain, cui manus, quam ordinando contra canones Aido Nigro temere imposuerat, iuxta S. Columbæ vaticinium ab Adamnano l. 1 cap 32 descriptum, computruit: quod vti nobis incertum est, ita incertius multo, an iste aliquem vnquam habuerit Ecclesiasticum cultum.
Libanus Abbas Hiensis, Libernus de Cluainfoda, Mosenocus vel Senocus Beithech, Gellocus vel kellochus, Cuanna Dal, id est, cæcus: quinam sint, & quando vixerint Colgano ignotum; qui duos tamen primos referens, tacet ceteros; ex quibus Senocum eadem habent, quæ duos priores, Martyrologia; postremos duos solus Marianus Gormanus retulit: Cuannæ mentionem Colganus facit, tamquam eius, qui hoc die colatur ad IV Februarij, agens de alijs huius nominis pluribus.
S. Paschasius Confessor in Beneuentana ciuitate. Ita Carthusiani Bruxellenses in quodam Auctario ad Vsuardum & Greuenum non ita pridem collecto. Eius non meminit Marius de Vipera in Catalogo Sanctorum Ecclesiæ Beneuentanæ: neque in Martyrologio MS. eiusdem Ecclesiæ, quo in Vaticana bibliotheca vsi sumus, eius saltem ad hunc diem mentionem reperimus.
Mamertus Abbas S. Petri prope Gumialem Ordinis Cisterciensis, frater S. Dominici, fundatoris Ordinis Prædicatorum memoratur in Kalendario Ordinis Cisterciensis Diuione anno 1617 excuso, in Menologio Chrysostomi Henriquez & Bucelini: ac dicuntur sacra eius ossa auctoritate Ecclesiastica eleuata inter Sanctorum corpora in altari eisdem dicato, honorifice adseruari. Interim deest in Martyrologio Hispanico Tamaij Salazar, & in Laurea Euangelica Manriquez Hispani, qui lib. 3 discursu 7 Sanctos & Beatos Ordinis enumerat. Scriptores Ordinis Prædicatorum hunc non norunt, sed Antonium in Hospitali sancte mortuum.
Iulianus ex Ordine Augustiniano transgressus ad Cisterciensem, in Clara-valle dicitur sanctitate & miraculis fulsisse, & a Philippo Seguino Sanctus, a Chrysostomo Henriquez, qui illum citat, & Bucelino Beatus compellatur. In Martyrologio Gallicano Saussay, inter Pios memoratur.
Palumbus monachus Sublacensis in Italia Henricus ex Morimundensi monacho Episcopus Trecensis memorātur vt viri venerabiles in Menologio Bucelini.
Suatacopius Rex Morauiæ vt Sanctus inscriptus est nuper edito Menologio Benedictino Bucelini. De eo egimus in Actis S. Cyrilli Morauiæ Apostoli IX huius, & laudatur, vt vir pius, non tamen vt Benedictinus monachus: neque hactenus eius nomen vllis fastis sacris insertum reperimus.
Wolframi monachi & omnium Sanctorum & Beatorum quiescentium Reinharsborni in Thuringia & diœcesi Moguntina memoria annotatur ad hunc diem in Menologio Benedictino Bucelini, qui Wolframi miracula narrat, & Sanctum pronuntiat. Interim nuspiam venerationis Ecclesiasticæ potuimus vestigium assequi, ac proinde si habeat, nullum a nobis cupimus præiudicium inferri.
Guilielmus puer Nerdouici in Anglia Martyr a Iudæis occisus, refertur in Calendario quodam Molani, & in Catalogo generali Ferrarij, qui allegat Polydorum Virgilium & Chronica Regum Angliæ ad annum 1235. quando a Iudæis is cruci affixus esset. Habentur ea in Epitome Chronices Anglorum Regum per Georgium Lilium, vna cum Polydoro excusa. Ast hic lib. 16 ad dictum annum 1235 tradit puerum integro anno enutritum, vt aduentante Pascha in cruce affigeretur, sed re detecta Iudæos merita pœna affectos. Hinc nusquam in Martyrologio Anglicano huius pueri mentio est facta.
Simon Rolandus ex vrbe Parisiensi oriundus, ob aßiduas ad aram imaginis miraculosæ B. Mariæ Vigilias, Hispanis Simon Vela dictus. qui anno MCCCCXXXIV imaginem illam, a Deipara Virgine edoctus, reperit, & in Rupe Gallica, Hispanis Peña de Francia, in Extremaduræ limitibus collocauit: vbi ob multiplicia miracula templum extructum est & monasterium Ordinis Prædicatorum adiunctum. Ibidem dicti Simonis, anno MCCCCXXXVIII, die XI Martij mortui, corpus cum solennitate sepultum est in maximo sacello prope altare, in quo dicta imago venerationi est exposita. Refertur a Ioanne Marietta Dominicano lib. 6 Historiæ Ecclesiasticæ Sanctorum Hispaniæ cap. 39 ac Sanctus inter Sanctos Confessores non Ponfices recensetur. Vita eiusdem Simonis in libro de sacræ huius imaginis inuentione Salmanticæ sæpius recuso, late deducitur, eiusque compendium exhibetur a Tamaio Salazar in Martyrologio Hispanico ad diem XVIII Maij, quo recolitur memoria inuentionis dictæ imaginis: verum ibidem solum Venerabilis appellatur: neque omisisset ad hunc diem suo Martyrologio inscribere Tamaius, si de publica veneratione ei conceßa aliquid potuisset scire.
Tres anonymi in Gallia ab Hugonottis occisi. Michaël a Perusio Viennæ in Gallia, Raphael Varthæ in Polonia, Bartholomæus Lucensis in Etruria, Gasparinus Insuper in Apulia, Ioannes a Louanio in Belgio, Ordinis Minorum cū titulo Beati, memorantur in Martyrologio Franciscano Arturi du Monstier, & de Beatificatione Raphaelis agi in Curia Romana additur. Vnde ergo Beatus cum alijs habetur?
Balbina discipula S. Claræ inscripta est cum titulo Beatȩ Martyrologio Franciscano & sacro Gynæceo eiusdem Arturi, quem secuti sunt Laherius in Menologio Virginum, & Iacobillus de Sanctis Vmbriæ.
Eunuculus, siue Eunicus, Euchus, siue Eunuchus referuntur sub finem Martyrologij S. Hieronymi Parisijs excusi, & in alijs MSS. codicibus, & apud Notkerum vt Nicomediæ paßi. Videntur esse Euengulus & Eunenus inter Martyres Nicomedienses XII Martij.
Paulus Fortunatus vltimo loco sunt in Martyrologio S. Hieronymi excuso, desunt in MSS. duobus eiusdem S. Hieronymi, vnde ex alijs diebus adiunctos credimus. Est Paulus Martyr XIII Martij.
& Fortunio XIV Martij.
Endenus refertur in Kalendario Hibernico Henrici Fitz-Simon. Forsan est Endeus a pluribus relatus XXI Martij.
Abdas & Beniamin cum socijs Martyres in Perside sub Isdegerde ponuntur hoc die in Chiffletiano Synaxario MS a pluribus cum elogio referuntur XXXI Martij.
Helenæ Martyris Translatio Bruxellas ad templum Societatis Iesv indicatur in Gynecæo Arturi. Colitur secunda Dominica Maij, proinde referenda est ad diem VIII Maij.
S. Pelagia, eiusque soror & mater Martyres Antiochiȩ inscriptæ sunt eidem Gynæceo occasione aliorum Martyrum Antiochiæ passorum, de quibus hoc die agimus. Iterum S. Pelagiam cum Martyrologio Romano celebrat Gynæcei auctor Arturus IX Iunij.
S. Gumpertus electus Episcopus Herbipolensis memoratur in varijs Martyrologijs: ast colitur in Ecclesia Herbipolensi XV Iulij.
Oswini Regis Northumbriæ & Martyris Translatio corporis contigit hoc die, & inscripta est Martyrol. Anglicano, & Calendario Ferrarij. Natalis eius celebratur XX Augusti.
S. Eberhardus, qui suam mortem S. Vdalrico prædixit, est inscriptus Martyrologio monastico VVionis, Dorganij, Menardi. Citatur Trithemius lib. 3 de Viris illustribus Benedictinis cap. 225. Est is S. Eberhardus primus Abbas Einsidlensis, ab Henrico Murer in Heluetia sancta & Bucelino relatus ad diem XXII Augusti.
S. Eleutherius Abbas, quem S. Gregorius refert mortuum suscitasse dæmonemque a puero fugasse memoratur in Kalendario MS. Ordinis S. Benedicti. In Martyrologio Romano VI Septemb.
S. Gorgonius Martyr Nicomediensis sub Diocletiano, solebat solenni Officio Ecclesiastico in Ecclesia Mindensi hoc die coli ob aduentum reliquiarum eius ad illam Ecclesiam. De eo agetur IX Septembr.
Gerontiæ Martyris Translatio Bergas S. Winoci ad ecclesiam Societatis Iesu inscripta est Gynæceo Arturi. At recolitur quotannis Dominica infra Octauam Natiuitatis B. Mariæ, proinde referenda est ad diem IX Sept.
B. Eberhardus opilio in Bauaria, occasione alterius S. Eberhardi iam memorati recolitur a Ferrario in Catalogo generali. Eius gesta paucis narrat Matthæus Raderus tomo 1 Bauariæ Sanctæ pag. 22, asseritque annum & diem obitus ignorari, ac potißimum coli circa festum S. Michaelis, differimus ergo, si certius aliquid intelligamus, ad diem XXVIII aut sequentes Septembris.
S. Gorgonij Ducis & Martyris ex societate Vrsulana Coloniæ in ecclesia S. Maximini celebritas habetur, vti in Fastis Agrippinensibus indicat Gelinius. De eo agendum erit cum reliquis Vrsulanis XXI Octobris.
Epimachi Martyris translationem Constantinopolim disticho vno Menæa celebrant: e pluribus huius nominis non reperimus de quo potius suspicemur, quam de Pelusiota Alexandriæ passo XXXI Oct.

DE SANCTIS MARTYRIBVS HERACLIO, ZOSIMO, ALEXANDRO, PHILOMO EPISCOPO, CANDIDO, VALERIO, QVIRILLO, PETRONIO, CAIO, MARTIANO, YSICO, SIVE SICIPO, PIPERIONE ET ALIIS XV, CARTHAGINE, AVT FORSAN ALIQVIBVS EORVM ALEXANDRIÆ,

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Heraclius, Martyr Carthagine, aut forsan aliqui Alexandriæ (S.)
Zosimus, Martyr Carthagine, aut forsan aliqui Alexandriæ (S.)
Alexander, Martyr Carthagine, aut forsan aliqui Alexandriæ (S.)
Philomus Ep. Martyr Carthagine, aut forsan aliqui Alexandriæ (S.)
Candidus, Martyr Carthagine, aut forsan aliqui Alexandriæ (S.)
Valerius, Martyr Carthagine, aut forsan aliqui Alexandriæ (S.)
Quirillus, Martyr Carthagine, aut forsan aliqui Alexandriæ (S.)
Petronius, Martyr Carthagine, aut forsan aliqui Alexandriæ (S.)
Caius, Martyr Carthagine, aut forsan aliqui Alexandriæ (S.)
Martianus, Martyr Carthagine, aut forsan aliqui Alexandriæ (S.)
Ysicus, sive Sicipus, Martyr Carthagine, aut forsan aliqui Alexandriæ (S.)
Peperion, Martyr Carthagine, aut forsan aliqui Alexandriæ (S.)
Alii XV, Martyres Carthagine, aut forsan aliqui Alexandriæ (SS.)

[1] Martyrologium S. Hieronymi Parisijs excusum, ab his Martyribus auspicatur hunc diem istis verbis: V Idus Martij In Carthagine Heraclij, Zosimi, Alexandri, [Carthagine, omnes passi dicuntur in MSS. antiquis Martyrologijs,] Philomi Episcopi, Candidi, Valerij, Quirilli, Petronij, Gay, Martiani, Ysici Piperionis & aliorum quindecim. Rogati & Cendei. Eadem leguntur in MS. nostro eiusdem S. Hieronymi & alio, quod apud nos extat ante mille fere annos exaratum. In hoc Gaius præfertur Philomo, siue, vt ibidem legitur Pilomo Episcopo, & sub finem adduntur XII pro XV, sed hos XV etiam habent Codices Lucenses, & Blumianus. In his deest nomen Heraclij & legitur Syci, Ysici. In reliquis magnus reperitur consensus, & vbique nomen Alexandri vt Martyris, non Alexandriæ vrbis legitur, in qua voce hic magna controuersia mouetur. Consentit dictis Martyrol. MS. Corbeiense: ex quo ista damus: V Idus Martij. In Carthagine Heracli, Zosimi, Alexandri, Philomi Episcopi, Candidi, Valeri, Quirilli. Præterea Martyrologia MSS. Treuirense S. Maximini, Pragense Ecclesiæ Cathedralis, Albergense Canonicorum Regularium, Francofurtense quod Coloniæ apud Carmelitas adseruatur, Louaniense Societatis Iesu, Bruxellense S. Gudilæ, item Leidense S. Cæciliæ, & alia quatuor, quæ apud nos extant. Item Martyrologia excusa Lubecense anni 1475, Parisiense anni 1490, Bellini anni 1498, Hermanni Greueni, Maurolyci, VVitfordi, Canisij, [& excusis] Molani, eisdem vbique verbis ita habent: In Carthagine sanctorum Martyrum Heraclij, Zosimi, Alexandri, Candidi, Piperionis & aliorum viginti. In Martyrologio Coloniensi & Doctrinali Clericorum anno 1490 excusis additur, pro Christo coronatorum. Apud Galesinium de tempore martyrij nonnulla adduntur, vt infra dicetur. In MS. Vltraiectino S. Hieronymi deest nomen Alexandri. In MS. Treuirensi S. Paulini ista leguntur: In Carthagine Heraclij & aliorum viginti nouem. Imo cum ipso Heraclio non sunt nisi viginti nouem, etiam adiunctis Rogato & Cendeo, qui post numerum aliorum quindecim subiunguntur, & forsan ijdem sunt, qui cum alijs Martyribus die X Martij coluntur, ideoque hic prætermittendi. Ita etiam in viginti codicibus iam aßignatis præter quinque nominatos indicantur alij viginti: secundum triplex Martyrologium S. Hieronymi forent viginti duo, aut si addantur Rogatus & Cendeus, essent viginti quatuor. In Martyrologio seu Kalendario MS. bibliothecæ Vallicellanæ Congregationis Oratorij Romæ præfixo libro S. Isidori de Officijs Ecclesiasticis legitur: In Carthagine Eradi, Zozimi. In MS. Augustano monasterij S. Vdalrici absque loco & inuerso ordine recensetur memoria istorum; Alexandri, Agapi, Philomi, Candidi, Valerij, Quirilli, Petronij, Heracli, Zosimi, Martiani. Iidem & isto ordine referuntur in MS. Parisiensi Labbæi, sed loco Agapi melius cum alijs est nomen Gay; loco Alexandri, quod hactenus non est factum, legitur Alexandriæ: de qua voce mox plura dicentur. In MS. Casinensi fit mentio SS. Candidi, Valeriani & Alexandri. At loco Valeriani apud alios est nomen Valerij.

[2] Petrus de Natalibus lib. 3 Catalogi cap. 191, citato Adone, ista tradit: Hiradus, (imo Heraclus aut Heraclius) Zosimus, Alexander, Candidus, Piperion, & alij eorum viginti apud Carthaginem pro Christi nominis confessione passi, victoriæ triumphum a Domino consecuti sunt quinto Idus Martij. Baronius pro Martyrologio Romano diuisit in duas classes, citato vtrobique Petro de Natalibus, [Aliqui Alexandriæ, attribuuntur:] & ista iam leguntur: Carthagine sanctorum Martyrum Heraclij & Zosimi. Alexandriæ passio SS. Candidi, Piperionis, & aliorum viginti. In Notationibus monet seorsum eos ponendos esse ob antiqua manuscripta: scilicet monasterij S. Cyriaci, in quo ita memorantur: Carthagine Eracli, Zosimi. Alexandriæ Gagij Candidi & alij XV. Consentit MS. Vaticanum ecclesiæ S. Petri sub Bedæ nomine: Carthagine Eraclij, Zosimi. In Alexandria Gagi, Candidi, absque numero sociorum. Interim si cum XX aut pluribus Martyrologijs legatur Alexandri, loco Alexandriæ, eadem vbique ratio erit: & suadent socij XV ex Martyrologio S. Hieronymi desumpti. Omißi interim in hoc sunt nominibus proprijs alijs octo Martyres indicati. Denique in Martyrologio Romano in locum Gagij aut Gagi, nomen Piperionis ex alijs substituitur, & pro anonymis XV leguntur XX.

[3] Alia erroris scaturigo videtur hausta ex iam memorato MS. Martyrologio S. Hieronymi, quod apud nos extat: quod in eo pridie siue ad X diem Martij ista legantur: In Alexandria natale Candidi, [vti X Martij.] Valerij, Petri, Marciani & aliorum XV Martyrum. Verum hæc alicuius amanuensis inscitia male intrusa esse colligimus, quod ea omnia desint in codicibus Lucensi & Blumiano eiusdem S. Hieronymi, & in huius etiam Martyrologio Parisijs excuso. Interim ex simili scaturigine error irrepsit in Martyrologia alia MSS. & sic in Adone MS. Reginæ Sueciæ legitur ad X Martij: In Alexandria S. Candidi: in MSS. Tornacensi & Lætiensi additur, & Valerij: in MS. Richenouiensi plenius describitur, additis Petri & Marciani. Est Petrus supra Petronius dictus. Iterum in eisdem exemplaribus Martyrologij sub finem diei X Martij legitur: In Alexandria Eraclij, Zosimi, Alexandri & Gaipe, siue Gaipen, aut Gai Penni: nam ita variant codices. Holstenius in Animaduersis ad Martyrol. Romanum ita reperit in MS. Alexandriæ Zosimi & Alexandri cum alijs tribus, & sic euitatur controuersia de Gaio adiuncto. Notkerus, qui eosdem tradit, solum Gaij habet: at Rabanus Gayperij, pro quo in margine excusum, Candidi & Piperionis; sed potius Gay & piperionis siue Perionis, atque ita omnes ad hos Martyres Carthaginenses possunt spectare. Si tamen quis dictos iam Martyres a Carthaginensibus alios velit statuere, per nos licet. Verum quia in Beda excuso tres priores ad hunc diem XI memorantur his verbis: In Alexandria Eracli, Zosimi, Alexandri, plane arbitramur mendum subesse & legi debere In Carthagine: quia de his seorsim non agitur in dicto Beda excuso.

[4] Iterum in Martyrologio Coloniensi, Doctrinali Clericorum, Auctario Greueni, & nonnullis MSS. ista ad hunc diem XI habentur: Apud Alexandriam SS. Philomi Episcopi, [alij attribum Alexandriæ] Candidi, Valerij & aliorum XX Martyrum. In nonnullis codicibus, omisso Candido, adduntur alij XXI. Pro Philomo, etiam scriptum est nomen Philonij & Philoromi. In MS. Tornacensi noua distincto vrbium est intrusa his verbis: In Nicomedia natalis SS. Gorgonij, Eraclij, Alexandri. In Carthagine Zosimi, & in Alexandria SS. Candidi, Marciani, Quirilli. In MS. Lætiensi leguntur ijdem Sancti Martyres, at desunt verba interposita In Alexandria: ita vt tres posteriores tradantur cum Zosimo martyrio Carthagine coronæti, ad quos etiam referendi Eraclius & Alexander. [aut Nicomediæ] Vnus Gorgonius huc non spectat, ac videtur is esse, qui die sequenti XII Martij a pluribus refertur & colitur IX Septembris. De alio Gorgonio & Firmo, Nicænis Martyribus egimus X huius. Denique in MS. Pleschionensi hi Martyres recensentur. Alexandriæ SS. Caij, Candidi, Alexandri, & Neonas Diaconi & aliorum XV. Verum inter Martyres, Alexandriæ XII Martij passos, sunt Alexander & Neonas Diaconus vt vel inde potuerit etiam arrepta esse occasio adscribendi plures ex dictis Martyribus vrbi Alexandrinæ. Ceterum relinquimus omnia iudicio eruditi lectoris. VVandelbertus duos ex his hoc versu honorauit.

Candidus hic quinas sibi Valeriusque retentant.

[5] Tempus horum Martyrum aßignat Galesinius, quando Valerianus & Gallienus fidei hostes imperabant. Verum cum in Notationibus nullam sui dicti rationem proferat, [quo tempore dicantur coronati.] videtur id ex sola coniectura fecisse. In MS. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus videtur insinuari persecutio Licinij Imperatoris. Sed ipsi etiam Martyres Nicomediæ tribuuntur his verbis: In Nicomedia SS. Eracli, Zosimi, Candidi, Cyrilli, Claudij & aliorum XXV tempore Lucini Regis. Vbi nomina Cyrilli & Claudij videntur in locum Quirilli & Gagi posita. Sin minus aliquis Martyr nomine Claudius, est inter Quadraginta Martyres sub Licinio Sebastiæ passos, qui in multis Martyrologijs etiam XI Martij celebrantur.

[6] Nouam difficultatem creauit, qui nuper Chronicon sub L. Flauij Dexteri nomine protrusit: cui ad annum Christi CCLXVIII ista inserta sunt: [an aliqui in Hispania:] Carthagine in Hispania sub Gallieno & Valeriano Imperatoribus, Heraclius & Zosimus insignes fiunt pro Christo Martyres. Intelligi vero, quos priore loco supra retulimus, tradunt Biuarius & Rudericus Carus in suis Notis, Tamaius Salazar in Martyrologio Hispanico, & alij ab hoc citati. At quæ late deduximus Martyrologia solum statuunt palæstram Carthaginem, nulla facta Hispaniæ mentione. At quorsum non adiuncti reliqui socij Martyres? nisi quia reperti seorsum in hodierno Martyrologio Romano, cui ex Galesinio tempus martyrij adiectum.

DE S. CONSTANTINO CONFESSORE CARTHAGINE.

[Commentarius]

Constantinus Confessor, Carthagine (S.)

[1] Relatis Martyribus Heraclio, Zosimo alijsque, Carthagine pro fide Christi martyrio coronatis, substituitur S. Constantinus Confessor in pluribus Martyrologijs MSS. Bruxellensi S. Gudilæ, Vltraiectino S. Hieronymi, Leidensi S. Cæciliæ, Albergensi Canonicorum Regularium, [Nomen in Martyrologijs.] Louaniensi Societatis Iesu, & nonnullis alijs sub nomine Vsuardi: item in MS. Florario, & varijs excusis; vt Lubecensi anni 1475, Coloniensi & Parisiensi anni 1590, vti etiam in Martyrologijs Greueni, Galesinij, Canisij, Molani, quo solum citato inscriptus est hodierno Martyrologio Romano his verbis: Carthagine S. Constantini Confessoris: in alijs plerisque additur, clarissimi viri & cælestium ac diuinarum actionum gloria illustris. Constantinus Ghinius eumdem in Natalibus Sanctorum Canonicorum protulit, citatis solum Molano, Galesinio & Martyrologio Romano, apposita etiam Cruce, qua indicat nullam eius mentionem fieri in Catalogo Nigræuallis.

[2] Nonnulli apud Hispanos, cum præfatos Martyres Heraclium & Zosimum absque Constantino inscripsissent Chronico Pseudo-Dextri, hunc postmodum cum illis inseruerunt Aduersarijs, [an in Hispania mortuus?] siue Fragmentis, quæ sub nomine Luitprandi, siue Eutrandi, nuper collecta prodierunt. In his cap. 4 ex editione Madritensi, aut cap. 5 ex Antuerpiensi ista leguntur: Carthagine Spartaria S. Constantinus Confessor, vir clarissimus, multarum virtutum gloria clarus, migrat Confessor sub Valeriano XI die Martij. Eodem die passio sanctorum Martyrum Heraclij & Zosimi passorum pro Christo ibidem. Secutus id Chronicon Tamaius Salazar, in Martyrologio Hispanico ista tradit: S. Constantinus Confessor Carthagine Spartaria V. C bonorum operum cumulum coaceruauit quo coronam vitæ promeruit. Addit in Notis annum CCLVII Imperante Valeriano. Quæ omnia ex mera coniectura dicuntur.

DE S. GORGONIO MARTYRE TVRONIBVS IN GALLIA.

[Praefatio]

Gorgonius Martyr, Turonibus in Gallia (S.)

Thesaurum huius Martyris hactenus vix cognicum, inuenimus Parisijs in bibliotheca Canonicorum Regularium S. Victoris in codice MS. signato numero 877 & in alio MS. codice num. 851 in secunda parte Lectionarij, in quo deerat Prologus. Agitur de Rainaldo Abbate Maioris-monasterij a S. Martino apud Turones extructi, [Historia ab oculato teste scripta editur ex MSS.] Romam anno DCCCXLVI profecto, & reuerso anno sequente cum corpore S. Gorgonij Martyris, & miraculis, quæ illa occasione contigerunt. Scripta ea sunt ab oculato teste, monacho dicti monasterij & socio Rainaldi Abbatis: huius nomen poterunt hinc addiscere, qui Catalogum Abbatum inposterum texere desiderabunt. Cultus Martyris sumptus est XI Martij, [cultus S. Gorgonij XI Martij cum alijs Gorgonijs.] quo die memoria Gorgonij Martyris inscripta erat Martyrologijs varijs ac primo SS. Gorgonij & firmi siue Firmini Martyrum, quos Nicææ passos retulimus die præcedenti X Martij. Suum etiam cultum habuit hoc XI, & magis XII Martij S. Gorgonius Martyr Nicomediensis cum SS. Dorotheo, Petro, Migdonio & alijs, vti dicitur XII Martij: at potißimum eius festum celebratur IX Septembris. Præterea in quamplurimis Martyrologijs suam venerationem habent XL Martyres Sebasteni in Armenia: inter quos etiam fuit aliquis, Gorgonius appellatus. En Nicænum, Nicomediensem & Armenum Martyres, quibus nomen Gorgonius fuit: a quibus hunc arbitramur diuersum: cuius corpus Romæ repertum est, & quidem, vt videtur, via Appia inter duas lauros iuxta ecclesiam S. Cæciliæ. Auctor, reiectis miraculis S. Alexandri, [a quibus diuersus est,] (quæ asserit se subter annotare curauisse, sed in MSS Victorinis desunt, & iam forte alibi nusquam extant) conclusionem adiunxit, coniectans corpora Sanctorum XL Martyrum tempore persecutionis ab Agabo Episcopo delata fuisse, & hoc S. Gorgonij corpus, quod Turones delatum est, fuisse alicuius ex dictis Martyribus. Verum cum corpora illa fuerint plane in cinerum massam redacta, nihil vnquam discerni potuit qui cuiusque Sancti iudicarentur fuisse; multo minus solida ossa, quæ transferri possent, tum superfuerunt.

HISTORIA TRANSLATIONIS.
Ex II MSS. codicibus Pariensibus S. Victoris

Gorgonius Martyr, Turonibus in Gallia (S.)

BHL Number: 3622

PROLOGVS

[1] Plerique ad scribendum gesta priscorum Patrum vberiori materia producuntur, dum per multiplices sensus locupletati, ingentia cognoscunt. Sanctorum tamen memoriam calamo exarare, eorumque actus & virtutes seu merita posteris propalare, scriptis etiam condignis derelinquere, præmium æternæ remunerationis accumulat, & bene viuendi exemplum demonstrat, ac laudem omnipotentis Dei in Sanctis suis sine fine multipliciter celebrat. Attamen virtutes nec nō miracula, quȩ Christus instanti tempore fecit per seruum suum gloriosum Martyrem Gorgonium nobis præsentibus atque corporeis obtutibus cernentibus, scripto notare cupientibus, [Auctor a se visa scribit.] incutitur pro miraculorum numerositate trepidatio: primoque curandum est pudorem conscientiæ humiliter custodire, & ne quid in fide quis dubitet, omni cautela prouidere, atque quo nihil erroneum ac temerarium tantæ veritati misceatur, summopere studendum: quod si non secundum velle expeditur, vt impleatur pro posse. Bonum namque opus, quibus est in voluntate, ex Dei auxilio proueniet in profectione. Excuset ergo eiusdem materiæ scriptorem, dum constat parua narrasse pro magnis, & non labori cedendum, sed tempori. Quoniam quidem superna largiente clementia, quotidie augentur virtutes, ac fama pretiosissimi Gorgonij Martyris in Occidentis partibus vsquequaque diffunditur: tantum superest, vt ea simpliciter simul & breuissime cognoscantur ab omnibus esse notata, quæ & labor continuus nobis permisit fessis, ne a memoria exciderent, breuiter elucidare: & quæ in commoditatis tempus sunt, paullulum omnibus aperire beneuolis. Præstabit igitur prædicti Martyris interuentu superabundans omni potentis Dei largitas, vt cumulum atque largitatis magnitudinem illius virtutum prolixiori stylo & luculentiori eloquio apto temporis spatio valeamus explicare: nec qui maiora contulit, minora denegabit: quique margaritum fulgens, videlicet Martyrem nobilissimum, nostris in finibus immeritis nobis condonare disposuit, vt condignis illi in omnibus pareamus famulatibus, & digno lepore digna de eo proferre queamus, fauebit.

NARRATIO HISTORICA

[1] Anno igitur incarnationis D. N. Iesu Christi DCCCXLVI diuina administrante gratia contigit, [Corpus S. Gorgonij Martyris Roma delatum, in Gallias:] vt Rainaldus Cellæ Maioris monasterij Venerabilis Abba, simul cum aliquibus Presbyteris & Diaconibus reliquisque Clericis ex prȩfato monasterio sibi commisso caussa orationis Romam pergeret, & si Dominus permitteret, & Romana seu Apostolica potestas sineret, corpus alicuius Martyris Christi ad memoratum monasterium S. Martini, quod ipse prȩtiosissimus Confessor Christi a nouo fundamento summopere ædificauit, secum deferret, sicuti Domino donante & fecit. Et ordinante Deo festiuitate ipsius S. Martini in loco prædicto nouiter constructo celebrata, iam dictus Abba cum suis Clericis Romam perrexit. Peragratis etenim oratorijs Ecclesiæ Romanæ potestatis, & thesauro quem cupiebat impetrato, decimo quarto Kal. Iunij recedentes a Roma, & beatissimi Martyris Christi Gorgonij corpus secum deferentes, celeriter Domino iuuante, cum summo gaudio summaque lætitia, ad S. Alexandrum peruenerunt: cuius inquam confessoris Christi miracula, ne forte inobedientiæ & negligentiæ nobis imputarentur, quȩ palam omnibus acta sunt subter annotare curauimus. Sequenti vero die equum Rainulfi, [sublatus equi languor:] Magistri pincernarum hominis Abbatis, validissimus languor arripuit, ita vt vix a tribus seu amplius hominibus a loco moueretur, qui oblatus ante sanctum Christi Martyrem sanitate recepta herbam carpere, & omnino nil mali sentiens currere cœpit, ita vt omnes qui aderant nimium mirarentur.

[3] [curantur febris quartana monachi,] Alia vero die Garnerius monachus, qui acutissimis quartanis febribus per aliquod tempus torquebatur, beatissimum Christi Martyrem pro sua ægritudine deprecatus est, eademque febris quasi illum tetigisset, extincta est: qui Deo gratias agens, cognouit se incunctanter beati Martyris Christi meritis liberatum. [languor Presbyteri,] Gerbertum namque Presbyterum, qui Turonis, sicut multi eius vicini nouerunt, languidus Romam in eodem comitatu abijt, languor deinceps in eundo vsque adeo inuasit, atque per totum corpus intumuit, vt vita ilsius iam ab omnibus secum comitantibus desperaretur. Qui cum locum congruum quærendo postularet, vbi remaneret ac sepeliretur, si obire contingeret; hortatus est a commeantibus sibi, vt fidem & spem suam per Deum in meritis B. Gorgonij poneret. [podagra Monachi,] Quo facto, sanitatem impetrare statim cœpit, & validius suis pedibus in reuertendo quam equitando in eundo ire valuit: cuius conciues, cum ad propria peruenit, incolumitatem illius multum mirati sunt. Denique Irmgardum Presbyterum ex cœnobio iam dicti Abbatis Rainaldi vehementissima podagra laborantem, idem sanctissimus Christi Martyr in momento mirifice liberauit, idemque postea eidem Martyri deuotissime famulatur. Milo vero Bridacensis oppidi Vicarius, [dolor renum:] qui dum renum dolore ita torquebatur, vt nec pedibus nec equitando vllo modo se posse ire profiteretur, deuouit se orando ante sanctum Christi Martyrem, & mox sanitate recepta cum comitibus suis incolumis perrexit.

[4] Transuadato igitur flumine, quod vocatur a Thar, & ad Boilanam quandam villam nobis peruenientibus, deportatus est in via quidam homo, qui iam per annos nouem paralysi assidue detinebatur, [aliorum in Italia paralysis,] & nil operis exercere valuerat: proiectusque a portantibus subtus ipsius sanctissimi Martyris feretrum, & aliquamdiu orantibus circumstantibus, atq; Clericis qui ad erant Letaniam canentibus, precibus peractis, interueniente S. Gorgonio eadē die, qui per tot annos omnium membrorum viribus caruerat, sanus effectus est. Pertranseuntes vero Placentinam ciuitatem, cum ad refocillandum de itinere fessi residentes, [contractio membrorum cum gibbo:] & cibum sumentes detenti essemus, subsequuta est nos quedam puella contractis poplitibus & brachijs, etiam gibbosa sub scapulis, Giliza nomine, deportata a patre suo Gislando, seu a matre sua Raganiberta, & proiecta sub ferculo gloriosissimi Martyris Christi, aliquantisper patre & matre orantibus, cœperunt ligata dissolui membra: cui cum Dominus Rainaldus venerabilis Abba panem in manu porrigere iussisset, acceptum diutius manu tenens, nihil tamen ex eo gustans, subito surrexit, atque panem matri currendo portauit: sexennis enim erat & sic nata fuerat. Quo audito omnes ad miraculum Sancti gaudentes, [paralysis,] & præ gaudio flentes cum festinatione cucurrimus, & agentes Deo gratias, peractis laudibus, singuli ad solita tentoria remeauimus. Arrepto deinde itinere obuiauit nobis quidam puerulus, in quamdam villam deportante matre, omnium membrorum carens viribus, protensusque sursum donante Deo arripuit scalam, diutius perrexit, & in crastino Papiam ciuitatem pedibus post nos ambulauit. Iuxta Papiam quoque tentorijs fixis, deportata est quedam puella, [febris quotidiana:] Eua nomine, Agiæ Abbatissæ neptis, quæ quotidianis febribus acerrime laborabat, ante ferculum beatissimi Martyris prolata, mirifice sanata est. Transeuntibus nobis demum Vercellensem ciuitatem, delata est quædam fœmina ante ferculum sancti Martyris Christi, quæ dextra parte paralysi ligata erat, attamen sanitatem, Domino donante, [paralysis:] illico promeruit. Inde igitur nobis promouentibus, deducta est ante sanctum Christi Martyrem quædam fœmina lumine oculorum carens, Augusta nomine, [cæcitas,] quæ statim visum recepit, agensque Deo gratias ad sua cum gaudio repedauit. Iuxta ciuitatem vero b Augustam cucurrit quædam dæmoniaca vsque ad feretrum beatissimi Martyris Christi, coacta tamen a matre: [energamena liberatur:] cædendo namque tantum vexata erat, vt eamdem matrem suam sæpissime conuitijs atque maledictionibus seu flagellis nequissime vexaret: quæ cum ferculum coacta tetigisset, signaculum Crucis in fronte sua egit, & cum magno fœtore, a quibus detinebatur ligata, soluta est, & ad pedes matris suæ prostrata, veniam petijt. Indulta vero venia a matre, Domino gratias agens gauisa recessit.

[5] Transeuntes autem c lacum S. Mauricij, nauigio ad portum vsque peruenimus, qui duobus fere millibus a ciuitate Lausana distat. [sanantur in Burgundia cæca & contracta] Deportata est autem quædam mulier cœca atque contracta, & sub B. Martyris ferculo proiecta, ex vtrisque passionibus sana redijt. Inde vero ad Vobam flumen venientes, pernoctauimus, & in crastino peractis Missis quidam homo, Haringisus nomine, lumine oculorum carens visum ante feretrum ipsius, Domino donante, recepit. In ipso quoque loco quidam dæmoniacus, [cæcus,] Lanfridus nomine, per totam diem strepens & frendens, Domino donante, ab ipsa vexatione dæmonum liberatus, [dæmoniacus,] & in crastinum S. Martyris corpus sequutus est, donec Dominus eius, accepta licentia, ad propria incolumem reduxit eum. Milliario etenim vno, [contracta,] antequam Salinis villam peruenissemus, occurrit nobis quædam puella, iam decennio contracta, & ante feretrum beatissimi Martyris Christi prostrata, statim a membrorum debilitate soluta, & sanata est. Pertranseuntes postmodum præfatam villam stationem ad pernoctandum fecimus, vbi quidam manu debilis & dextro pede claudus, & locutione mutus adijt. Prostratus autem ante S. Martyrem Christi & ambulare cœpit & loqui, [claudus & mutus.] qui in crastino per totum diem nobiscum congratulando perrexit. Appropinquantibus vero nobis Loa fluuium, quedam, [candelæ vltro accensæ.] Griminildis nomine, candelam manu gestans eam super feretrum sancti Martyris proiecit, quæ absque humano igne ex se flammas emisit palam omnibus, & qui viderunt mirati sunt dicentes: Mirabilis Deus in Sanctis suis omnibus. Transeuntes igitur d Sogonnam fluuium subsequuta est nos quædam anus, Adalrada nomine, quæ similiter, vt supra, candelam super scalam posuit, & absque humano igne flammas similiter emisit.

[6] [Apud Aurelianenses sanantur cæca,] Igitur appropinquantes mœnibus ciuitatis Aurelianensis, subsequuta est nos quædam fœmina visu carens, quæ antequam peruenisset ad B. Martyris feretrum, ipso interueniente lumen recepit. Peragrantibus interea nobis prefata mœnia, in medio foro, qui omni Sabbato in media publica agitur, sedens quidam puerulus, [contractus,] Benedictus nomine, poplitibus contractis & omni eorum virtute carens, gressum meruit atque post nos incolumis ire cœpit: ita vt multum stuperent ciues ipsius regionis. Inde vero peruenientes ad locum, vbi post etiam tentoria fiximus, in prato videlicet e S. Maximini, e latere ipsius monasterij, ibique duabus nos persistentes noctibus, adijt quædam vidua, Domnina nomine, debilis manu, sed, [debilis manu,] Domino donante, sana & incolumis redijt. Ibi etiam quidam, Adalmadus nomine, mutus veniens ante fores tentorij, quo idem beatus Martyr Christi quiescebat, absolutionem linguæ & loquutionem, ipso interueniente, [mutus,] promeruit. Ibi quoque & Godelindis fœmina a capite deorsum omni membrorum virtute carens, superuenit & dorso curua, erecta & sana ad propria remeauit. [6 contracti,] Hildeberga quoque contracta, atque in eodem loco ante beatissimi Martyris feretrum deportata, sanitati est restituta. [2 cæcæ claudaque] Mox igitur Adaltrudis lumine cæca & illuc deducta, in momento visum recepit. Illo etiam & Laudiadus quidam contractus veniens, sanus redijt. Ibi & Gisbildis gressu carens virtutem eundi promeruit. Otbertus etiam contractus illuc deuotus adijt, & Domino donante, illæsus redijt. Gumbalda, etiam cæca & cingulo tenus deorsum contracta, vsque ad beatissimi Martyris feretrum deportata, in momento visum recepit & omnium membrorum virtute recepta, sana & incolumis redijt. Nouissime ergo in eodem loco quedam fœmina, Emiltrudis nomine, cruribus & poplitibus contracta, a portantibus delata, sana est facta. Martinus denique contractus Martyrem Christi expetijt, & sanus nos vsque ad Maius-monasterium prosequutus est. Cum autem inde progrederemur, deducta est ante beatissimum Christi Marytrem quædam fœmina a natiuitate surda & muta & cæca, [surda, muta & cæca,] ibique auditum, loquelam, visumque recepit, cuius nomen requirentes, scire nequimus, sed cum nec ipsa proprium nomen aut locum suæ natiuitatis innotescere sciret, Benedictam nomen imposuimus.

[7] [Calniaci contracta,] Pergentes igitur ad Calniacum villam S. Martini Maioris-monasterij vel eiusdem gloriosissimi Martyris Christi peruenimus, ibique pernoctantibus & biduo consistentibus, deportata est quædam puella, Ermenfrida nomine, contracta de villa Fratrum eiusdem monasterij in quodam grabatulo ante ferculum B. Gorgonij, quæ poplitibus erectis, Domino donante, incolumis ire cœpit, [& cæcus.] gratulabunda: ibique & Bernehardus cæcus deductus eiusdem villæ vernaculus ac municeps, Deo donante, per eumdem Sanctum visum recepit.

[8] Igitur Domino fauente, ad monasterium S. Martini, quod vocatur Maius, [Corpus defertur ad Maius-monasterium,] beatissimus Christi Martyr cum summo honore ac reuerentia deportatus est, atque in medio ecclesiæ gremio positus est, vbi interueniente Ioanne Baptista, quem in Lateranensi ecclesia, quæ intra mœnia Romanæ ciuitatis veneratur & colitur, super hoc exornauimus, & B. Petro Apostolo permittente, [pridie festi S. Martini,] in vigilia S. Martini missus est quinto Nonas Iulij, cuius dilectio a Deo & deliberatio habebatur, vt non antea illuc deferretur, quam pridie Nonas eiusdem mensis: sed quia id nutu Dei factum esse credimus, vt vbi sepeliendus & venerandus seu in perpetuum permanendus erat, mutari non potuit, quin diem f festiuitatis pretiosissimi Confessoris Christi, cui sociandus erat, præueniret, vt cunctis appareret, vbi ei in perpetuum manere placeret: & qui de medio Principum Apostolorum sponte subtrahebatur, dignum erat, vt nobili in loco conderetur iuxta summum Confessorem Christi: in loco scilicet, vbi aduentus B. Dei Genitricis & Virginis Mariæ visitandi gratia eumdem Christi Confessorem vsque in præsens veneratur & in obsequio Apostolorum Petri & Pauli & SS. Virginum Agnetis & Theclæ eadem visitatio & collocutio recolitur, corpus pretiosissimi Martyris humaretur: vt & locus & religio per eum in quibuscumque indigebat, redintegrari mereretur: quia in loco, vnde allatus est, talis fuit promissio: & ideo interueniente B. Martino tam facilis fuit impetratio: & ne forte, quod absit, infimo reconderetur in loco, vbi per successiones hæredum succederetur, eueniret eis qui fecerint vel qui consenserint hoc, quod in Psalmo Propheta intulit, dicens de his, qui dixerunt: Hæreditate possideamus sanctuarium Dei, Deus meus pone illos vt rotam & sicut stipulam ante faciem venti: sicut ignis, qui comburit syluam, & sicut flamma comburens montes, ita persequeris illos in tempestate tua, & in ira tua turbabis eos: imple facies eorum ignominia & quærent nomen tuum, Domine: erubescant & conturbentur in seculum seculi, & confundantur & pereant & reliqua. [Psal. 62 13 & seqq.] Peractis igitur vigilijs & celebratis Missis, considerauerunt tam Clerici quam monachi simul cum g Landranno, Turonensis ciuitatis Archiepiscopo, & h Aitardo Nannetensis Ecclesiæ Coëpiscopo, & Domno Rainaldo eiusdem loci Venerabili Abbate, seu Viuiano illustri Comite & Monasterij S. Martini Rectore, vt in aperto extra mœnia monasterij loco pro vtriusque sexus concursu ad tempus deferretur: quod cum magno honore a Sacerdotum ac Leuitarum reliquorumque populorum ac Clericorum turmis actum; [deponuntur in Salicto,] in Salicto videlicet vel territorio iuxta præfata mœnia eiusdem monasterij, quousque eius tempus sepeliendi in ecclesia iuxta idem monasterium, Christo disponente, constructa euenerit. In præfato igitur Salicti loco infrascripta miracula, miserante Domino, acta sunt.

[9] [sanantur contractus,] Isernbardus igitur quidam puerulus, contractus cum scabellulis ante feretrum B. Gorgonij Martyris veniens, erectus donante Deo, incolumis redijt. Isenberga deinde quædam fæmina caussa orationis ad prefatum Martyrem iuit, & contigit vt cum alia fœmina commoto animo litigando caussaretur: quæ antequam perueniret ad locum vbi ibidem gloriosissimus Martyr quiescebat, obmutuit, [muta,] & per totum diem muta permanens, orantibus populis aduenientibus, vespere loquelam recepit, & de talibus deinceps se emendatam fore promisit. [cæca,] Berthala interea quædam fœmina cæca accessit, & recuperatis luminibus, redijt. Ibi etiam & Agildis fœmina dæmoniaca aduenit, [dæmoniaca,] & libera a quibus detinebatur, orantibus Clericis & populo, sana recessit. Ibi & Godabelus contractus ex vtrisque poplitibus accessit, [contractus,] & ex vno eorum membrorum nil per decem annos sentiens, omni virtute restituta, erectus & incolumis redijt. Adueniens itaque quidam homo dudum mutus, qui dixit se in itinere loquelam recepisse, cum ad eumdem Christi Martyrem vt sanaretur properaret, [mutus,] eius solius testimonium cum non reciperetur, subsequuti sunt eum testes idonei, qui dixerunt, quod per multum tempus vidissent eum mutum inter se conuersari. [contractus & gibbosus,] Quidam namque puer, Franco nomine, poplitibus curius & gibbosus sub scapulis, cum a matre sua de villa cum amico ante Christi Martyrem deportaretur, cum ad littus perueniret Ligeris, cœperunt solui membra pueri, ascendentesque nauim, melius ac melius sanari cœpit, & transito flumine, ante sanctum Corpus peruenit erectus. [surdus & mutus,] Eodem vero die deductus est ibi quidam puer a domina sua a natiuitate surdus & mutus, qui statim cum ad locum feretri peruenit auditum & locutionem, interueniente S. Gorgonio, promeruit. Contigit denique suadente hoste iniquo, vt quædam fœmina, de qua superius mentionem fecimus, quæ a natiuitate surda & muta & cæca fuerat, & de his omnibus ante corpus S. Gorgonij sanitatem impetrauerat, [ob furtum cæca facta,] quoddam munusculum argenteum a capite ipsius furtim abstulerit. Quo sublato, lumen amisit, quæ statim præfatum munusculum reddidit, & lugens, quȩ commiserat, pro lacrymis sanguinem fundendo, amarissime fleuit. Ipsa quoque die & sequenti nocte & alia mediante die, ipsa flente, & alijs qui aderant orantibus, lumen Deo donante recuperauit. [contractus,] Ibi namque quidam puerulus, Betto nomine, iam triennio contractus aduenit, & solutis poplitibus, qui cum scabellulis aduenerat, erectis pedibus ire cœpit. Fœmina igitur, Plectrudis nomine, virtute renum carens, curua super croceos quodam vespere accessit, [incuruata,] & recuperata virtute, dimissis croceolis, a quibus sustentabatur, erecta & incolumis redijt. Quidam etenim homo, Gislebertus nomine, de Maiore-Monasterio domum suam pergens, & villam eiusdem monasterij, quæ vocatur Asmarias, transiens, domum cuiusdam hominis intrauit, [segetem monasterij carpens punitur.] & manipulos segetis ipsius hominis ante caballos suos posuit. Vxor vero eiusdem hominis proclamare cœpit, ne eis suam paupertatiunculam tolleret, etiam flendo S. Gorgonium inuocare cœpit, vt vltor illius esset, si suos manipulos ei auferret: quorum equorum vnus segetem carpere cœpit, & statim ore obserato cœpit tremere, vsque dum declinans foras, mortuus cecidit. Quo viso, prædictus Gislebertus timore perterritus, cum suis fugam quantocyus inijt.

[10] i Quamuis sit nobis incognitum, quomodo corpora sanctorum quadraginta Martyrum Romæ sunt delata, tamen habemus scriptum quod Agabus Dei cultor & eiusdem patriæ Episcopus, cum reuerentissimis viris condiderunt cum aromatibus pretiosis corpora eorum in loco, qui dicitur via Appia, inter duas lauros iuxta ecclesiam S. Cæciliæ Virginis ab vrbe Roma milliario, donec impiorum in Christianos per annos plurimos persequutionis turba transiret, vbi Deum diligentes Christoque credentes, ac sancto Spiritui confitentes, glorificant Iesum Christum Dominum nostrum, qui viuit & regnat in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Thar, siue Tarus fluuius, irrigat agrum Parmensem; ac dein in Padum defluit. At notæ recto itinere vrbes Placentia, Papia, Vercellæ.

b Hæc est Augusta Prætoria, vulgo Aoste, in Italiæ limite constituta.

c Lacus Lemani pars, quæ versus Agaunum, siue S. Mauritij monasterium vergit, inde versus Lausanam nauigatum, vnde iter fit Salinas vrbem hodierni Comitatus Burgundiæ.

d Sagonna, Latinis Arar fluuius, Ducatus Burgundiæ, qui Lugduni Rhodano illabitur. Ammiano, Arar, quem Sauconam appellant, vulgo Saone, seu Saune dicitur.

e Miciacense monasterium a S. Maximino fundatum. Colitur is 15 Decemb.

f Est illud ordinationis festum, imo & Translationis Corporis.

g Hic est Landrannus 11, Vrsmari successor, & hoc eodem anno 847 interfuit Concilio Parisiensi, & anno 849 Turonensi præsedit.

h Aitardus, siue Actardus successor Gunhardi anno 843 a Normannis occisi.

i Hunc epilogum reiectis miraculis S. Alexandri adiectum vider supra diximus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS TROPHIMO ET THALO LAODICEÆ IN ASIA MINORE.

CIRCA AN. CCC.

[Praefatio]

Trophimus, Martyr, Laodiceæ in Asia minore (S.)
Thalus, Martyr, Laodiceæ in Asia minore (S.)

[1] Cvm multæ hoc nomine vrbes sint, de quibus in Thesauro Geographico Ortelius: eam tamen, quæ in Caria est, horum Martyrum certamine fuisse præ ceteris illustratam, persuadet vrbis Stratonices eadem in regione vicinia: ex qua oriundi Sancti illi dicuntur in elogio quod subiungimus; & ad quam post triumphum memorantur translati. Baronium tamen eius, quæ in Syria est, [Horum memoria in sacris Fastis die 11] Laodiceæ celebritas maior induxit, vt primus nullo præeunte scriberet: Laodiceæ in Syria sanctorum Martyrum Trophimi & Thali, qui in persecutione Diocletiani post multa sæuaque tormenta coronas gloriæ sunt assecuti: quæ paulo pluribus verbis, sensu eodem prius scripserat Galesinius: Laodiceæ sanctorum Martyrum Trophimi & Thali, qui in persecutione Diocletiani religionis Christianæ accusati, eoque nomine varie ac grauiter excruciati, in summa tormentorum acerbitate liberius Christi fidem profitendo, insigni martyrij corona ornantur. Nulla hic Syriæ mentio: nec apud Græcos vlla, quorum menologium ad hunc diem: SS. Martyrum Trophimi & Thalæi, qui Diocletiano & Maximiano Imperatoribus, sub Præside Laodiceæ Asclepio, pro Christiana fide passi sunt: [& 16 Martij.] Baronius citato in annotationibus eodem Menologio, Asclepiadem vocat: pari vtique accuratione qua antea Laodiceam Syriæ. Referuntur iterum, nullo indicato loco, XVI Martij in Menelogio Basilij Imperatoris, Synaxario Claromontani collegij, & alijs Menæis MSS.

[2] [Laodiceæ, non in Syria] Est porro ea, quam diximus, Cariæ Vrbs inter Lycum atque Mæandrum Asiæ Minoris flumina, quatuor vel quinque passuum millibus ab vrbis Occidentali latere confluentia, in confinijs Cariæ Lydiæque, cui etiam a Suida attribuitur: sed Philostratus & Ptolomeus Lydiæ tribuunt: in quinquagesimo nono altitudinis gradu, latitudinis vero trigesimo octauo; & Rhoas olim, & prius etiam Diospolis dicta, si Plinio credimus: Laudichiam hodie esse credit Ortelius: Leunclauius Noue-Leske interpretatur: [sed in Caria] ab hac non plus quam nonaginta circiter passuum millibus, seu leucis horarijs triginta, Stratonica remouetur in ipso regionis meditullio, Laodiceæ ad Austrum sita: medioque inter vtramque spatio videtur eiusdem nominis fuisse altera Stratonica, ignota Ptolomeo, sed Straboni & Stephano cognita, atque distinctionis gratia ad Taurum cognominata; cuius extrema iuga in Cariam proijciuntur, & Cadmi nomen peculiariter obtinent apud Ptolomæum. In Syria huius nominis nullam reperies: itaque dubium vix vllum relinquitur, quin ex alterutra prognati Martyres Cares sint, & in Caria paßi; quibus hoc Menæa atque ex Menæis Maximus Cytheræus elogium recitant, quod Matthæus Radeus noster Latine sic reddidit.

ELOGIVM EX MENÆIS

Trophimus, Martyr, Laodiceæ in Asia minore (S.)
Thalus, Martyr, Laodiceæ in Asia minore (S.)

Diocletiani & Maximiani temporibus, Præside Asclepio Laodiceæ, sæuiente in Christianos tyrannide, comprehensi sunt Trophimus, [post prima tormenta dimissorum,] & Thalus, & propter Christianam fidem ad multas horas lapidibus appensi, sed clypeo tutelæ diuinæ defensi, illæsi perstiterunt. Quos admiratus, cum Concilio Prætor eosque veneratus, dimisit ad tempus impune agere, sed rursum delati & ad tribunal iudicum rapti, cum Christum verum Deum libera voce publice testarentur & idola exploderent, cultoresque eorum seu tyrannos damnarent, omnes ad iram accenderunt, vt nudos ab equuleo suspenderent, & corpora eorum vehementer cæderent & lacerarent. Sed Sancti precibus intenti paganos irridebant, [iterumque captorum,] & Prætorem prope in rabiem egerunt. Proinde sententia lata iussit illos in crucem agi; quos ad locum supplicij ductos, maxima populi multitudo comitata est. Sancti porro e cruce suspensi precabantur, & cum populo tractabant, quæ ad animarum salutem pertinebant. Ita plebs properabat sacra illorum corpora contingere; [& crucifixorum,] alij guttas sanguinis, alij illorum sudaria, alij annulos, alij alia, pietatis & venerationis causa, velut malorum omnium amuleta rapiebant. Sancti vero omnes precabundi animas præmittendo, Deo commendauerunt. Dein ex religiosis pijsque viris nonnulli illorum reliquias vnguento delibutas, & linteis inuolutas in templo reposuerunt. [corpora Stratonicam delata.] Ipsius Prætoris Asclepij vxor, tumbam Sanctorum pretiosis odoribus impletam nobilissima tela vestiuit. Quidam autem viri Zosimus & Artemius, Sanctorum olim populares & ciues, vrnam sacram reliquiarum secum ad suam vrbem Stratonicam detulerunt, & in latomijs vno milliari a ciuitate remotis, collocarunt.

DE PLVRIMIS SANCTIS MARTYRIBVS ANTIOCHIÆ PASSIS.

CIRCA AN. CCCIV

[Commentarius]

Plurimi Martyres, Antiochiæ in Syria (SS.)

[1] Evsebius libro VIII Historiæ Ecclesiasticæ, quasi tædio affectus in recensendis Martyribus, ita exorditur caput XXIV secundum antiquam editionem, aut certe caput XII, prout seiunxit Valesius Martyres Palestinæ: Quid nunc opus est, inquit, reliquos nominatim commemorare, aut multitudinem hominum recensere, aut varias tormentorum species orationis penicillo depingere? Et summatim perstrictis Martyribus in Arabia, [Martyrium relatum,] Cappadocia, Mesopotamia & Alexandriæ pro fide Christi coronatis, addit quæ huc spectant: Iam vero ea, quæ Antiochiæ gesta sunt, quid opus est in memoriam reuocare, vbi alij craticulis impositi, non ad mortem vsque, sed ad diuturnitatem supplicij torrebantur. Alij dexteras suas in ignem immittere maluerunt, quam impia libamina contingere. Hæc ibi: quæ ita a Nicephoro narrantur: Quis vero Antiochena supplicia memoret? vbi ignes & craticulæ fiebant, non confestim mortem accelerantes, sed sensim Martyrum corpora torrentes, suppliciaque & pœnas in longum extrahentes. Fuerunt ibi etiam, qui dexteras citius igni ardenti comburendas immitterent, quam execranda sacra & sacrificia attenderent. Ruffinus etiam in Historia sua Ecclesiastica lib. 8 cap. 12 hæc martyria attingit.

[2] Non est nobis vllum dubium, quin sæpe in hoc nostro opere de hisce Martyribus, etiam suis nominibus, ex antiquis Martyrologijs, Latinis & Græcis, [Martyrologio inscriptum] manu exaratis & typis excusis mentio fiat, tamen ne memoria illorum deficiat, renouatur in Martyrologio Romano ad hunc XI Martij his verbis: Antiochiæ, commemoratio plurimorum sanctorum Martyrum, quorum alij Maximiani Imperatoris mandato candentibus craticulis superpositi, non ad mortem, sed ad diuturnum cruciatum assati, alij alijs sæuissimis affecti supplicijs, ad palmam martyrij peruenerunt. Brautius Episcopus hoc eos celebrat disticho in Martyrologio Poëtieo:

Non omnes eadem tormenta tulere; Coronam
      Martyrij certe promeruere parem:

DE S. GEORGIO THEOPHORO ET THAVMATVRGO APVD GRÆCOS

[Commentarius]

Georgius Theophorus & Thaumaturgus apud Græcos (S.)

Latent huius Sancti Acta & miracula, quæ ei duo gloriosa cognomina pepererunt. Dedimus Kalendis Februarij Vitam & martyrium S. Ignatij Episcopi Antiocheni, qui & appellatione & reipsa Theophorus fuisse dicitur in Actis Græcis. Qui etiam Traiano Imperatori sciscitanti, Quare Theophorus vocaretur, respondit, illum Theophorum esse, qui Christum circumfert in anima, aut secundum Acta Latina, qui Christum habet in pectore. Hac ergo de caußa hunc S. Georgium fuisse Theophorum cognominatum arbitramur. Aliud autem Thaumaturgi vocabulum paßim Sanctis dari solitum ob frequentia miracula, quæ ad eorum reliquias patrabantur, ex hoc opere nostro luce clarius constat. De hoc autem Sancto ista solum leguntur in magnis Menæis excusis. Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ τοῦ ὁσίου Πατρὸς ἡμῶν Γεωργίου, Θεοφόρου καὶ Θαυματούργου, τοῦ ἐν τῷ Ἱπτίῳ λεγομένου τοῦ Νεοφανοῦς. Eodem die sancti Patris nostri Georgij Theophori & Thaumaturgi, qui in Hiptio appellatur Neophanes. Eadem leguntur in Vitis Sanctorum Maximi Episcopi Cytheræi. Ceterum vbi sit Hiptius, siue Hiption nos latet.

DE SANCTIS MARTYRIBVS VINCENTIO ABBATE RAMIRO PRIORE ET XII MONACHIS, LEGIONE IN HISPANIA.

CIRCA AN. DLV

Commentarius præuius.

Vincentius Abbas, Martyr, Legione in Hispania (S.)
Ramirus Prior, Martyr, Legione in Hispania (S.)
XII monachi, Martyres, Legione in Hispania (SS.)

[1] Legio vrbs Hispaniarum in Asturibus, & regni proprij caput, inter alios Sanctos colit XXX Octobris tres illustres Martyres, Claudium, Lupercium, & Victoricum fratres, in persecutione Diocletiani coronatos: quorum corpora postmodum, data Ecclesijs pace, in basilica suis nominibus dicata, honorifice fuerunt sepulta, cui etiam adiunctum deinde monasterium est, cui præfuerunt S. Vincentius Abbas, & sub eo S. Ramirus Prior, cum XII monachis a Sueuis, in hæresim Arianam delapsis, in odium orthodoxæ fidei occisi. [Cultus sacer in Breuiarijs Hispanicis] Hunc suum Martyrem S. Vincentium Abbatem Officio Ecclesiastico colit sub ritu duplici vrbs & diœcesis Legionensis hoc XI Martij: ad quem diem obseruat Tamaius Salazar in Martyrologio Hispanico, vetusta Breuiaria & Kalendaria, Abulense, Placentinum, Asturicense, Compostellanum, & omnium fere Castellæ Ecclesiarum exhibere cultum S. Vincentij. Et Acta eiusdem allegat ex Breuiario Compostellano, in quo traditur passus V Idus Martij. Eodem die colitur Officio XII Lectionum in Breuiario monastico regnorum Portugalliæ, Conimbricæ anno MDCVII excuso. Eumdem itidem martyrij diem ex aliquo epitaphio, de quo infra, indicat Ambrosius Morales lib. 12 Chronici Generalis Hispaniarum cap. 19. eumque secuti Athanasius Lobera in Historia Legionensi cap. 30, Ioannes Marietta lib. 3 de Sanctis Hispaniæ cap. 11, Prudentius Sandouallius libro de Fundationibus monasteriorum Benedictinorum in monasterio Legionensi S. Claudij, Antonius Yepes tomo 1 Chronici Benedictini ad annum 554 cap. 1 & Franciscus Padilla tomo 2 Historiæ Ecclesiasticæ Hispaniarum centuria 7 cap. 17, alijque. Non diu post cædem S. Vincentij vixerunt SS. Ramirus & alij XII monachi, postridie aut certe proximo aliquo die martyrio coronati. Natalem XI Martij ita Martyrologio monastico inscripsit Arnoldus VVion: [& Martyrologijs.] In Hispania passio SS. Vincentij Abbatis & Martyris & Ramiri monachi, qui ab Arianis occisi sunt. Quæ eadem habet Bucelinus. Adiunxit Ferrarius in Catalogo generali, & aliorum. Exactius Menardus. In Hispania, inquit, passio SS. Vincentij Abbatis, Ramiri & duodecim aliorum monachorum. Tamaius Salazar in Martyrologio Hispanico his eos verbis celebrat: Legione in monasterio S. Claudij, floret memoria Martyrum SS. Vincentij Abbatis & Ramiri monachi, eius socij, qui cum Catholicam fidem noluissent deserere, & Arianis erroribus adhærere, ab eorum sectatoribus comprehensi, coronam fidei adepti sunt.

[2] Conqueritur idem Tamaius Acta S. Vincentij recludi in bibliothecis Hispanicis S. Benedicti, quorum copias nec visu permittunt religiosissimi & obseruantissimi Patres, forte ne euulgentur; contenti quod in marsupijs seu scrinijs, puluere & aranearum telis occludantur potius, quam in commune patriæ bonum demonstrentur. Hieronymus Romanus in Historia Ecclesiastica Hispaniæ apud Yepes, [Acta martyrij] qui illam ait necdum editam, asserit sibi Legione in monasterio S. Claudij scrutanti chartas, oblatum esse quaternionem de membrana, charactere quasi Gothico exaratum, qui præcipue Vitam S. Vincentij exhibebat, Abbatis huius monasterij atque Martyris, vt constans ac verissima fama est. Yepez inde excitatus ipsa Acta S. Vincentij conquisiuit. Hausi, inquit, hanc historiam ex ipso fonte, nimirum ex antiquissimo libro MS. cuius copiam mihi monasterium S. Claudij fecit; vbi se S. Ramiri sepulcrum vidisse ait. Eam Historiam Hispanice translatam inseruit suo Chronico, quam ex illo Latine nuper edito damus: alias imploraturi fuissemus beneuolam caritatem R. P. Francisci de Cachupin, Prouinciæ Castellæ, sub qua Legio continetur, Societatis nostræ Prouincialis, per quem obtinuimus Vitam S. Rudesindi ad Kalendas Martij editam. [eorumq; compendia:] Huic Vitæ S. Vincentij addimus Acta S. Ramiri ac XII monachorum, prout illa edidit Tamaius Salazar ex peruetusto MS. codice, quem apud se habuit, abhinc CCCXX annis, scilicet cum scriberet, exaratum. Contulimus priora Acta cum quatuor Lectionibus in allegato Martyrologio monastico Conimbricæ excusis, & alijs Breuarij Compostellani ab eodem Tamaio descriptis.

[3] De tempore martyrij controuersia est inter viros eruditos, ob aliquod eius epitaphium ab Ambrosio Morales erutum, & a varijs descriptum, quod ille ante trecentos annos, cum anno MDLXXII Chronicon vulgaret, fuisse exaratum affirmat: ex cuius carmine admodum rudi nomen Vincentij in primo versu tollendum est, & tunc ita legendum.

[epitaphium.]Hoc tened ornatum venerandum corpus Abatis
Sed tua sacra tened anima cæleste, Sacerdos,
Regnum; mutasti in melius cum gaudia vitæ.
Martyris exempla signant quod membra sacrata
Demonstrante Deo vatis hic repperit index.
Quater decies quinos & duos vixerat annos,
Mysterium Christi sincera mente minister: [al. Ministerium.]
Raptus æthereas subito sic venit ad auras.
Sic simul officium finis vitamque remouit
Spiritus adueniens Domini, quo tempore Sanctus
In regionem iam deduxit, animamque locauit.
Omnibus his mos est de flammis tollere flammas.
Obijt in prȩceptis Dei V Idus Martij Æra DCLXVIII.

Annus is foret Christi DCXXX, quo tempore regnum Sueuorum, sub quibus Acta tradunt hosce Martyres fuisse coronatos, erat excisum. Hinc torquet se Tamaius Salazar ac per verbum, obire, translationem corporis vult intelligi. Quid si numeros Æræ turbatos dixerimus, ac pro Æra DCLXVIII, substituendam æquali numero characterum Æram DLXXXIII dicamus? [martyrij tempus:] Foret is annus Christi DLV. Antonius Yepes ad annum huic præcedentem DLIV refert, ac plane reijcit epitaphium memoratum, vt pote vel per ignauiam vel per ignorantiam auctoris quingentis aut pluribus post martyrium S. Vincentij annis perperam lapidi insculptum, præsertim, inquit, cum veritatem ambabus manibus teneamus. Sunt igitur hi Martyres sub Riciliano vltimo Ariano Sueuorum Rege interempti. [sub Rege vltimo Sueuorum Ariano,] Regum Sueuorum Catalogum texuit S. Isidorus Hispalensis, sed noluit multorum Regum, quod Ariana impietate infecti essent, nomina prodere, quæ aliunde adduci debent, & duorum vltimorum notitiam suggeri in his Actis plurimum gaudet supra memoratus Hieronymus Romanus, & cum illo Yepes. Postmodum regnum Sueuorum, inquit Isidorus, suscepit Theodomirus, qui fidem Catholicam adeptus, Arianæ impietatis errore destructo, Sueuos vnitati fidei reddidit. Huius temporibus Martinus monasterij Dumiensis Episcopus fide & scientia claruit: cuius studio pax Ecclesiæ reddita est, & multa monasteria condita. Vitam S. Martini damus XX Martij, eumq; ex Gregorio Turonensi dicemus vita functum esse anno V Childeberti Regis, Christi DLXXXI, vnde apte hæc tempora conciliantur. Vnum adhuc inquiri posset, quomodo hi Ariani Reges noua ibidem monasteria a Benedictinis monachis, quorum Ordo non diu constiterat, permiserint erigi? Quid si ibidem antiquum extiterit monasterium, postmodum ad Benedictinos translatum? Ita alibi sæpius factum fuisse constat.

[4] Corpus S. Vincentij adseruatur Oueti in Camera sancta Ecclesiæ Cathedralis arcæ argenteæ inclusum, cum hac isti incisa inscriptione: [Corpus S. Vincentij est Queti in Camera sancta] Hoc opus fecit fieri Magister Garsias, huius almæ Ecclesiæ Archidiaconus, ad honorem S. Vincentij Martyris, quondam Abbatis S. Claudij Legionensis ciuitatis: cuius corpus reconditur in hac arca Æra MCCCVI. Est annus Christi MCCLXXVIII. Quo anno corpus eo translatum sit, non constat. Colitur in vrbe & diœcesi Ouetense sub ritu Officij duplicis XI Septembris: quo die ista leguntur in Martyrologio Romano: Legione in Hispania S. Vincentij Abbatis & Martyris. Sequuntur VVion, Bucelinus & Dorganius in Martyrologijs monasticis. Præiuit Thomas de Trugillo in Thesauro Concionatorum. Quo etiam die ista habet Tamaius Salazar: Legione in Hispania citeriori S. Vincentij Abbatis, qui mirabilis apud omnes ob virtutum cumulos, & mirabilior in constantia confessionis fidei in hæreticorum manibus Martyr celebris vitam reliquit. In Notis nonnulla de Translatione adferuntur ex Chronico Maximi; vti de obitu ad XI Martij: quæ vt plane friuola & nuper excogitata, omittimus.

[5] De Translatione corporis S. Ramiri ex Yepes & Sandoualio tradit ista Tamaius Salazar XI Martij: Anno MDXCV F. Alphonsus del Corral, Abbas monasterij S. Claudij, deuotionis affectu ad S. Ramiri lipsana, [Corpus S. Ramiri anno 1596 translatum 26 Aprilis.] ingrauescente infirmitate, promisit ea ex humili, quo detinebantur loculo, ad sublimiorem, adepta sanitate, subleuare. Deus per merita sancti Martyris Abbati salutem restituit. At ipse aut Ordinis negotijs implicatus, aut alijs occupationibus præpeditus, ad longiora promissionem tempora dilatauit. Sed cum Sanctorum vota non sint tempore prosperitatis contemnenda, euenit, vt dictus Abbas in maiorem inciderit ægritudinem: iterum promissionem effecit, & salus per ostia voti intro se recidiua coniecit. Denique ne tertio Martyris exploraret auxilium, adueniente visitandi gratia Ordinis Generali, votum explicat, & translationem exponit. Annuit Prælatus, concessit Episcopus, & omnes vno concordes spiritu, die XXVI mensis Aprilis anni MDXCVI, actum auctorantibus Episcopo, & Ecclesiæ Cathedralis Capitulo, Clero & populo, qui processionaliter in cœnobium cum Parochialium insignijs, labaris & crucibus perrexere, aperto sarcophago, corpus cum capite S. Ramiri conspexerunt, nihil mutilum, omne integrum, ossa nec putrida, nec corruptionem redolentia, quin potius aliquot sanguinis notulis interlinita. Omnia (præter aliquas exuuias, quas Ecclesiæ Cathedrali, & Domino Regi obtulit cœnobiū) in affabre facta illustriori manu theca, quam Abbas fabricari fecerat, reclusa, in Capellȩ altaris tabernaculo, S. Ramiri nomine vocitatæ, collocata quieuerunt, & adhuc quiescunt. Nec erit silentio relinquendum, quod in huiusmodi euenit translatione miraculum: nam cum quidam Ecclesiæ Cathedralis Archidiaconus, aliquot inordinata de hac translatione verba dixisset, quibus pauculi affectus symbolum indixisset; successit irrisioni supplicium. Quia cum cursum ipso die equitum inspectaret, & vnus effrænato equi lupo ex arena discederet, tanto impetu Archidiaconum conculcauit, vt elinguis e vita, sine vita decesserit. Refert Ferrarius ad XI Octobris S. Ramyrum Martyrem citatis Tabulis Ecclesiæ Legionensis: quo tamen die de eo in ordine recitandi Officium Madriti sæpius recuso nihil indicatur.

ACTA MARTYRII
Ex MS. Legionensi edita ab Antonio Yepes, collata cum Lectionibus Breuiarij monastici Conimbricæ excusis.

Vincentius Abbas, Martyr, Legione in Hispania (S.)
Ramirus Prior, Martyr, Legione in Hispania (S.)
XII monachi, Martyres, Legione in Hispania (SS.)

[1] Sveui, Alani ac Wandali, aliquot Hispaniæ prouincijs subactis, sic arma diuiserunt, [A Riciliano Rege Sueuorum Ariano] Vt Wandali traiecerint in Africam, Sueui sedem fixerint in Gallicia ac parte Portugalliæ. Tenentibus deinde sceptra Regibus Catholicis successerunt Ariani. Postremi fuerunt Hermenericus & Ricilianus, qui hæreticos sinu tulerunt: insolentis atque crudi Hermenerici similis filius Ricilianus (quidam Richilam appellant) omnes Catholicos, quotquot regnum ipsius colerent, [ad conciliabulum] acerbe vexauit, nec templa tantum æquauit solo, sed etiam mortales vita per supplicium exuit, nisi in hæresin iurassent. Insuper viros litteris quomodocumque tinctos e toto regno in conciliabulum contraxit, quod tamen is Concilium vocauit, vt dictis actisque conciliaret auctoritatem, & vel e styge auxilia cogeret. Vastare &, si fortuna sequeretur, radicitus Catholicos vellere animus fuit. Olim, vt hoc etiam admisceam, Gallicia non tantum Leonem, sed etiam Sahagunum vsque exporrigebatur. Ergo Leonem suos mystas exciuit Ricilianus. Hic tripodi insidere & oracula palmis tensis ab omnibus excipienda edere iussit. Porro Ariani monasteria superioribus annis tolerarunt: vnde monasterij S. Claudij nemo Sueuorum aliquot annis admolitus est manus, a cui S. Vincentius præerat, cum Synodum ageret Ricilianus.

[2] [euocatur S. Vincentius:] Fuerunt ergo, qui bilem mouerent Regi, Abbatem hunc cum suo cœtu a parte Catholicorum stare, nouas leges a Synodo sancitas hunc non admissurum. Accitus S. Vincentius sese infert: ab inimico Rege barbarum in modum excipitur, præsente conciliabulo collecta bile aspergitur: Numnam tu es, tumido ore vociferante Riciliano, cedo, num tu es Vincentius ille, qui leges a me latas pedibus subigis & doctrina noua, nec vera, aures imbibis? Ego vero, subiecit S. Vincentius, sanctorum Apostoli Petri & Pauli fidem profiteor, nec non S. Iuliani, qui cum duceretur, preces fudit rogauitque Christum, [fidem Catholicam profitetur:] pro quo supplicium subibat, destrueret templum inimicorum; eos vero, qui personarum æqualitatem & coæternitatem candide confiterentur, amore prosequeretur atque defenderet: se cum Episcopo Athanasio profari: Patris & Filij est Spiritui sancti vna est Diuinitas, æqualis gloria, coæterna maiestas. Capto deinde hoc argumento, laruam Arianæ hæresi detraxit, inæqualitatem personarum Sanctissimæ Trinitatis non secus quam fumos per orbem venditanti.

[3] Turgida ad hæc colla Rex sustulit multum indignatus in suo regno esse, [flagellis dire cæditur:] qui tam libere errores incusare ac condemnare auderet. Quocirca vt litaret iræ, negotium dedit lictoribus, raptum e vestigio Vincentium tamdiu proscinderent flagris, donec carne discussa in conspectu ossa venirent. Dictum, factum. At corpore flagellis misere secto, [carceri includitur:] natanteque solo cruore innoxio, regia ira restincta haud fuit: in b carcerem compungi virum c sera obsignata iussit, die altero supplicijs nouis promendum, nisi vlularet cum lupis Arianis.

[4] Exclusit, vti aiebam, omnes mortales: penetrauit tamen in carcerem Diuina bonitas, [ab Angelo inuisitur & sanatur:] ac ea gratia S, Vincentium prosecuta est, qua raro Martyres potiti sunt. Scilicet Angelum cælo demisit, qui obscuro carcere collustrato, cæli candidatum ferro exemit, collapsam cutem & diffluentia viscera restituit, animumque erexit, iterumque astra petiuit. Vincentius accepto insigni beneficio, totam eam noctem fatigauit, benigno Numini gratias ac laudes persoluendo.

[5] Prouecta iam luce reditum in Concilium fuit. Recilianus e carcere cæco erutum Vincentium accersit, vel a sententia dimouendum, vel e medio tollendum. Hic nominis sui & victoriæ iam semel partæ haud immemor, tantum abest, [professus iterum fidem,] vt vel latum vnguem a fide Catholica discesserit, vt non secus, quam si foret Antistes Concilij, in hæresim Arianam summis viribus sit inuectus: rem vero Ecclesiæ acerrime propugnauit. Quin illud quoque notum in hostes iecit: Odiui congregationem malignantium, & cum impijs non sedebo. [Psal. 25.] Quo dicto iugulum decretorum conciliabuli petiuit foditque. Non sibi temperauit vnus de impio cœtu, [colaphis caditur:] quin colaphum loquenti infringeret strictissima manu. Alios insuper in necem sancti viri accendit, Ario haud consulturos, si parcerent. Inde vocibus per calumniam effusis obruitur: doctrina Catholica differtur maledictis, ipse cum Athanasio ringentibus occinit: In Trinitate nihil prius aut posterius, nihil maius aut minus: sed totæ tres personæ coæternæ sibi sunt & coæquales. Hic omnes insano furore corripi: monachum mortis reum pronuntiare: sublatoque ferali clamore isto Concilio excedere. Rex pariter ardens, insontem duci iussit. [condemnatur ad mortem:] Mos pridem obtinuit, vt criminibus magnis affines ibi persoluant pœnas, vbi flagitium designarūt, vt alijs inijciatur metus: hac caussa Vincentium ad monasterij fores raptarunt, vt acerbum sic exemplum in Abbatem statuendo, ceteros monachorum timore perculsos, ad ingenium Arij fingerent.

[6] Volens, lubens, pedeque pruriente in arenam contendit Vincentius, vtque Christum Iesum, qua posset, sequeretur, non modo lictoribus veniam dedit, sed etiam Seruatoris vsus verbis, Domine, dixit, [coronatur martyrio.] ignosce illis, quia nesciunt, quid faciunt. Bona verba noui furoris materia fuere. Quidam enim, ceu fulmimine ictus, ferrum duxit, inque caput Vincentij librans, tam altum imposuit vulnus, vt illico conciderit, humique fusus laureatam animam efflarit. d Discipuli, quamuis ægre tanto Magistro carerent, hanc tamen ei clausulam vitæ congratulati sunt. Tantum vero potuit amor erga pium Patrem, vt noctu præsens periculum adeundo, sublegerint corpus, [sepelitur a suis.] & clam subductum, in templo, qua Occidentem spectat, proxime SS. Claudium, Lupercium & Victoricum, condiderint. Debebatur enim ipsi locus inter Martyres.

[7] Forte vigilem noctem ducebant, quibus Pater magis cordi erat. Tristitiam intendebant imminentes ac inhiantes luporum Arianorum dentes, quibus volupe fuisset, in oues quoque inuadere, deglubere, dilaniare. [apparens suos ad martyrium excitat:] His itaque S. Vincentius radijs vallatus, cum Martyrum choro se obijciens, tempus sacrificij adest, est, mei filij, dixit. Quisquis statuit pro Christo experiri tormenta, pedem in monasterio figat: supplicia in expedito sunt & palmæ simul. Ceteri matura fuga sese in montes conferant. Ego vita fruor æterna, & me cinctum Martyribus videtis. Hæc vbi verba fecit, in astra se sustulit.

[8] Inde in vtramque partem versari monachorum animi: [alijs fugientibus] tandem qui vim se ferre posse diffidebant, in pedes se coniecerunt. Non autem sparsi vagabantur vel diuersi, sed vnum ad locum, veluti ad metam, confluebant, nouumque monasterium struxerunt in Gallicia, quod S. Clodio dicarunt. Ramirus Prior cum duodecim firmi pectoris monachis animum induxit, [S. Ramirus & XII monachi] corpus offerre quibusuis tormentis: intenderet Tyrannus discrimina mille, subituros. Iam enim cæli ambrosia inescatus erat, [Martyres occumbunt.] spectando Patrem suum, luce insolenti vndantem, beatis Martyribus hinc & hinc septum, æternis gaudijs diffluentem. In decretoriam pugnam etiam socios accendit, vt non modo terga hostibus fidei non verterint sed insuper effusi obuiam iuerint, ardua hac via ad Superos vltro nitentes. Non traxerunt vota carnifices, solas in pœnas ingeniosi, cito desiderij compotes fecere. Nec enim sæuitia cum sanguine S. Vincentij truculento hominum generi effluxit, sed irritata ea vehementius fuit. Globus igitur hic infamis parricidarum non obsedit innocentes monachos patre orbos, sed moræ impatiens subito inuasit ceciditque. Porrectis hac illac corporibus, animæ magnis virtutibus, denique martyrij palma effultæ, in cælum sublimes abiuerunt. Alijs fuga dilapsis, nemo erat, qui funera curaret, atque loco certo conderet, posteris colenda. Vnde non immerito etiamnum hodie dolet monasterio S. Claudij, tot gemmarum se iacturam fecisse. Vbi enim depositæ sint, nemo est qui sciat. Abbatis tamen & Prioris maior habita cura, quod vulgo magis noti essent. A Catholicis enim sepulti, Sueuisque ad fidem Romanam traductis, loco nobiliore donati sunt e:

[Annotata]

a Breuiarium monasticum Conimbricæ excusum ita exorditur Lectiones 2 Nocturni: Vincentius Abbas cœnobij sanctorum Martyrum Claudij, Luperci & Victoris in suburbio Legionis vrbis, vir orthodoxæ fidei, monasticæque disciplinæ obseruantissimus, cum Arianorum perfidiam detestatus, publicis concionibus & disputationibus in his profligandis totus incumberet, ab eis in conciliabulum adductus &c. In Breuiario Compostellano, dicitur vir orthodoxæ fidei obseruantissimus sub Diui Benedicti regula.

b Idem Breuiar. monast. carcerem obscurissimum appellat.

c Breu. Compostellanum: Obsignatis annulo regio carceris foribus.

d In Breuiar. monastico additur, anno sexcentesimo trigesimo.

e Idem finitur his verbis: Postea autem diuino monitu repertum est Martyris corpus, & Ouetum deportatum in Cathedrali ecclesia argentea theca reconditum asseruatur.

COMPENDIVM MARTYRII
S. RAMIRI ET XII MONACHORVM.
Ex MS. Codice editum a Tamaio Salazar.

Vincentius Abbas, Martyr, Legione in Hispania (S.)
Ramirus Prior, Martyr, Legione in Hispania (S.)
XII monachi, Martyres, Legione in Hispania (SS.)

BHL Number: 7078

[1] Ramirus ex etymologia nominis fuit origine Gothus, in monasterio SS. Claudij, [S. Ramirus, Gothus,] Lupertij & Victorici Martyrum, in vrbe Legionis, cucullum Ordinis P. N. D. Benedicti induit. Subsequentibus temporibus vitam tam perfecte monasticam egit, vt omnibus Fratribus vitæ speculum & virtutis specimen præberetur. Prioratum cœnobij acceperat, quando gloriosissimus Pater noster Abbas, & Martyr Vincentius habenas Ordinis in S. Claudio moderabatur, quo per martyrium, vt diximus, sublato, ipse Pater noster Ramirus, [Prior monasterij,] qui tamquam Prior in locum Martyris Vincentij gubernabat, vocatis Fratribus, post apparitionem sancti Abbatis, hæc illis verba intimauit: Iam vidistis, Fratres carissimi, visionem, quam Dominus per ministerium Patris nostri dignatus est reuelare, & audistis, quæ oporteat fieri, vt qui constanti animo sunt, morti corporeæ vitam sacrificent, & qui spiritu pusilli vitam conseruent. Vnde si libero aspectu Deum cernere anhelamus, [suos animas ad martyrium:] prius fide corda purificanda sunt; operibus consecranda, & muro caritatis hinc inde vallanda; quibus profecto illius sacri Euangelij sponsione incunctanter condigni habeamur, qua dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. [Matth. 5, 8] Vnde quæso vos, carissimi fratres, ne perdatis coronam vobis paratam, nec vos a caritate Christi cuiuspiam rei mundialis oblectatio segreget, sed æquo animo cum Apostolo dicamus: Quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? en nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est, quoniam propter te mortificamur tota die, æstimati sumus vt oues occisiones. [Rom. 8, 35] Sed in his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. Quin potius ista omnia propter æternam retributionem, alacrioribus animis votisque ardentibus & quærenda sunt & ferenda. Manet enim vnicuique apud Dominum reposita laboris sui corona, & pro qualitate certaminis repensabit ille fructum mercedis. Ne terreamini, Fratres, furoribus persequentium, neque formidetis a faciebus eorum, neque enim timere vos faciet Dominus vultum illorum. Vobiscum ille est, qui vos armauit, idem propter vos pugnat, qui incitauit, nec adiuuare desistet ille ipse, qui vos ad peragendum hunc agonem elegit: quo deuictis aduersitatum stimulis secum iure perenni conregnare faciet temporibus infinitis.

[2] His dictis segregatis imbecillibus osculo, & benedictione porrecta, [aliquot dimissis,] ad interiora Gallæciæ montana remisit: & secum XII Fratres, quos Spiritus sanctus ad trophæi agonem selegerat, ad Ecclesiam reduxit. Ibidem orationi instantes, & congressum propter fidem Catholicam Christi auxilio contemnentes, Arianorum furorem spectabant. Quo audito Ramirus illico portas monasterij aperiens cum XII Christi militibus, dæmonis ministros adspiciens, alta & intellibili voce monastico more concinebat, sequentibus monachis alternatim: Credo in vnum Deum Patrem omnipotentem, factorem cœli & terræ, [cum alijs 12 fidem profitens,] visibilium omnium & inuisibilium. Et in vnum Dominum Iesum Christum filium Dei vnigenitum. Et ex Patre natum, ante omnia sæcula. Deum de Deo, Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero. Genitum, non factum, Consubstantialem Patri. Quibus iterum atque iterum repetitis, [interimitur:] omnes quotquot venerant ex Arianis, in sanctos monachos impetum facientes, vt rabidi canes, Sanctorum corpora discerpserunt, postea in cœnobium intrantes, omnia igni tradentes & diripientes, quæ ad commodum profutura repererunt.

[3] [seorsim ab alijs sepelitur.] Quibus absolutis in propria remearunt, relictis sanctorum Martyrum corporibus in campo dilaniatis. Quæ adueniente nocte pia Catholicorum caritas congregauit, & in ecclesia conglomerate sepelierunt. Excepto corpore S. Ramiri, quod lapideo licet busto & rudi marmore inclusum, requiescit, donec in resurrectione mortuorum suæ sanctissimæ animæ adunetur, vt, sicut ipsa æternam gloriam adipiscatur, per merita Domini nostri Iesu Christi, cui cum Patre, & Spiritu sancto sit laus, gloria & potestas in secula seculorum. Amen.

DE S. CONSTANTINO REGE MONACHO ET MARTYRE IN SCOTIA,

CIRCA AN. DLXXVI

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Constantinus Rex, monachus & Martyr in Scotia (S.)

BHL Number: 1932

[1] Memoratur sanctus hic Rex in Breuiario Scotico Ecclesiæ Aberdonensis ad hunc XI Martij cum hoc elogio: Constantinus Paterni Regis Cornubiæ filius, [Regnum filio tradit:] Regis Britanniæ minoris filiam duxit in vxorem. Sed ecce sinistrante fortuna moritur Regina: de cuius mortis dolore cum Rex consolari noluerit, filio suo regnum & ipsius regimen consultius commisit & tradidit. Tunc valedicens omnibus, relicto regno, [in Hibernia molenda fert & refert:] in Hiberniam transfretauit, veniensque ad quamdam domum religionis, humiliter laborem sustinuit, quo molenda quæque de granario ad molendinum ferret per septennium & referret, de regno ad molendinum descendens. Sedens autem Constantinus molendinarius quodam die in molendino, & neminem videns, dixit: Sumne ego Constantinus Rex Cornubiæ, cuius caput tot galeas, cuius corpus tot loricas sustulit? Sumne ego se interrogans, respondit: Non sum. [in monasterio eruditus] Cumque hæc secum replicasset, quidam in molendino latitans, quæ audiuit, Abbati exposuit. His auditis, occurrunt omnes, & extractum de molendino in claustrum ducunt, [fit Sacerdos:] litteras docent, & ad Sacerdotij gradum, Spiritu sancto inspirante, subleuant. Nec mora: cunctis valefactis, inde recessit, & ad S. Columbam, virum siquidem Deo carissimum, [adit S. Columbam, & S. Kentigernum.] peruenit: deinde ad prædicandum verbum Dei in Galuediam a S. Kentigerno dirigitur, vbi cum in Abbatem esset electus, gregem sibi commissum verbo & exemplo studuit reformare. Iamque Constantino ad decrepitam ætatem prouecto, [fit Abbas,] quod diu in mente habuerat, petijt a Domino vt Martyr pro Christi Ecclesia moreretur, audiuitque vocem de cælo dicentem, quod sic fieret, [in insula Kintyre] vt rogauerat. Cum autem vir Dei hinc inde patriam perlustrando, verbum Dei prædicaret, & in insula Kintyre moram traheret; quidam maligni conuenerunt in vnum, & ad insulam properabant, vt inique explerent, quod vir Dei pie petierat. Venientes igitur ad virum Dei, manum ministri sui amputabant, quam statim solo tactu sanabat. Sæuientes igitur in virum Dei, [cupidus martyrij læditur:] plagis varijs affecerunt, & inter cetera lethalia vulnera, & brachium eius truncauerunt, & tamquam mortuum relinquentes abierunt. Tunc Sanctus Fratres suos conuocans, & in caritate consolatus est, & sic coram positis Fratribus obdormiuit in pace, [moritur.] inter sanctos & electos Dei Martyres digne computandus. Obijt autem circa annos Domini quingentos septuaginta sex. Hactenus ex Breuiario Aberdonensi.

[2] De eodem Rege arbitramur agi in Vita S. Dauidis Archiepiscopi Meneuensis, a nobis ad Kalendas huius mensis Martij illustrata, [vixit in monasterio Meneuensi sub S. Dauide,] in qua num. 7 ista habentur: Audita boni odoris fama S. Dauidis, Reges, Principes, seculares deserunt sua regna, eiusque monasterium petunt. Hinc contigit, vt Constantinus Cornubiensis Rex suum desereret regnum, ac se in huius Patris cella obedientiæ subiugaret. Ioannes Tunnemuthensis in eiusdem Dauidis Vita a Capgrauio edita accessum Regis ac discessum ita explicat: Constantinus Cornubiensium Rex, relicto regno suo, in eius monasterio monachus effectus est: ibique diuino conuersatus seruitio, tandem in aliam longinquam patriam migrans, monasterium fundauit. Latius hæc explicat in Chronico Ioannes Fordonus apud Colganum his verbis: Contemporaneus fuit S. Columbæ Abbati S. Constantinus Rex Cornubiæ, qui relicto regno terreno, regnū cæleste meditari cœpit: & cum S. Columba ad Scotiam peruenit, [Pictis & Scotis prædicauit:] & fidem Scotis prædicauit & Pictis. Monasterium Fratrum in Gouane instituit iuxta Cludium, quibus ipse Abbas præfuit. Totam terram Kintire conuertit: vbi ipse Martyr pro fide occubuit, & in suo monasterio apud Gouane sepelitionem accepit.

[3] [Martyrologijs inscriptus cum titulo Martyris.] Memoria eiusdem S. Constantini peragitur apud Hermannum Greuenum anno MCCCCLXX in Carthusia Coloniensi vita functum: hic in additionibus ad Vsuardum ista habet: In Scotia S. Constantini Regis & Martyris. Eadem leguntur in Martyrologio Coloniæ & Doctrinali Clericorum Lubecæ anno MCCCCXC excusis, & in Martyrologio Germanice a Petro Canisio collecto. In MS. Florario Sanctorum ita legitur: In Scotia S. Constantini primi, Regis & Martyris. Meminit & Ferrarius secutus Canisium.

[4] [Primus aut senior Constantinus.] Et hæc certiora nobis videntur monumenta: ex quibus colligimus hunc S. Constantinum primum, aliquem seniorem esse, qui ibidem seculo Christi sexto floruit inter alios minores Reges, quales sub Vthero, & Arturo Regibus Britanniæ plures vixisse statuit Alfordus in Annalibus Ecclesiæ Anglo-Saxonicæ anno 501 num. 3. Hic ergo relicto regali dominio, quod in Cornubia siue Cornwallia poßidebat, venit ad S. Dauidem Archiepiscopum Meneuensem, & sub illo in monasterio Meneuensi diu conuersatus, migrauit in longinquam patriam. Interim Rege Arturo vita functo circa annum DXL, inter Britanniæ Reges (non hic agimus de Anglo-Saxonibus) primarius habebatur Constantinus alius, [alius a Constantino Arturi successore:] a Gilda in excidio Britanniæ, vbi eius vitia describit, Tyrannus Dammoniæ cognominatus. Incolebant antiqui Dammonij prouincias Deuouiam & iam dictam Cornubiam. An & quo gradu consanguinitatis attigerit priorem Constantinum, non liquet. Tempore huius Constantini posterioris a viuis disceßit S. Dauid Meneuensis anno DXLIV, vt ad eius Vitam diximus. Illo ergo tempore S. Constantinus in longinquam patriam migrarat, quam Hiberniam esse ex supra dictis constat; vbi postmodum in notitiam venit S. Columbæ Abbatis, ac tandem cum illo in hodiernam Scotiam discessit: quod ab isto factum esse anno DLXV docet Beda lib. 3 Historiæ Ecclesiasticæ Anglorum cap. 4, & lib. 5 cap. 10 asserit, transmontanis Pictis ad Aquilonem primum Christianæ fidei Doctorem fuisse Columbam: quo tempore S. Kentigernus excolebat alios versus meridiem in Albania Pictos, vti ad huius diem natalem diximus XIII Ianuarij, & IX Iunij dicendum erit ad Vitam S. Columbæ Abbatis. Ac tandem Constantinus in decrepita ætate, e vulnere pro fide Christi inflicto, mortuus est circa annum DLXXVI. Hector Boethius lib. 9 Historiæ Scotorum, videtur vtrumque Constantinum in vnum conflasse, asseritque cum Scotos Christi dogmate erudiret, impiorum manibus passum martyrium: [templa ei dicata.] eique aliquot post secula relato in Diuorum numerum, templa nonnulla sacrorum Pontificum auctoritate dicata, adhuc conspici.

[5] Alius fuit inter Reges Scotiæ Constantinus, quem asserit Ioannes Maior de Gestis Scotorum lib. 3 cap. 2 relicto sceptro in S. Andrea religiosum effectum, [Alius Constantinus R. Scotiæ seculo 10 monachus.] illic quinquennio vsque ad mortem stetisse. Idem scribunt Leslæus, qui Regem LXXV statuit & Constantinum appellat, & Boethius, qui anno DCCCCXLIII tonsum & cœnobio sacratum asserit. Hunc Dempsterus & Camerarius suis Menologijs, omisso alio, inscripserunt, & iterum Camerarius XX Decembris, & in Indice vt duo distincti indicantur. Gormanus Marianus in Martyrologio MS. Hibernico hoc die collocat primo loco Constantinum Britannicum Abbatem de Rathen S. Mochuddæ de quo in fastis Tamlactensibus ita legitur: Constantinus Brito vel filius Fergussij de Cruthenis; apud Ængußium Constantinus Rex Ratheniæ dicitur: ex quibus nihil certi proferri potest, nisi S. Constantinum hoc die coli, cui singuli suas explicationes adiunxerunt.

[13] Hermannus Greuem iterum ad XIII Martij ista habet: Constantini Regis Protomartyris Scotiæ: [memoria 13. Martij.] quem vnum eumdemque arbitramur, qui hoc die ab eodem auctore erat relatus.

S. SOPHRONII HIEROSOLYMORVM PATRIARCHÆ

AN. DCXXXVIII

VITA EX VARIIS COLLECTA.

Sophronius, Patriarcha Hierosolymorum (S.)

EX VARIIS

CAPVT I
Communia cum magistro suo Ioanne Moscho studia Alexandriæ; vnde Prati spiritualis auctor dictus?

[1] Sophronium, Hierosolymitanæ Ecclesiæ Episcopum sexagesimum secundum; Ex ciuitate Damasco, multiplici eruditione, diuinarum litterarum scientia & pietate insignem natum esse, asserit Græcorum Menologium hoc die; assentiuntur & Menæa: a quibus parentum nomina proferuntur, quæ patri Plinthas, [S. Sophronij natales:] matri Myro fuere. Sacrarum doctrinarum studium in eo ingens fuisse, nec minorem studio peritiam posterioris vitæ Acta luculenter probant: dialecticarum quoq; præceptionum atque rhetoricæ artis professionem in adolescentiori, & necdum monasticā vitam professo, indicat honorifica Sophistæ appellatio; [Sophistæ cognomen,] sub qua eius, nomini Pratum spirituale inscribit Ioannes Moschus: siquidem Sophronius Ioannis discipulus sociusque hic est, de quo agimus. Esse autem maxima cum probabilitate creditur S. Ioanni Damasceno, τὸ λειμωνάριον τοῦ ἁγίου πατρὸς ἡμῶν Σωφρονίου ἀρχιεπισκόπου Ἱεροσολύμων citanti ac producēti, in fine libri quem pro imaginibus conscripsit, altero dumtaxat a morte Sophronij seculo, eadem autem in Palestina viuens.

[2] At qua ratione, qui Ioannis Moschi certo esse cognoscitur tam ex Photio vol. 199 quam ipsa prologi ad Sophronium inscriptione; Sophronio ipsi tribuitur a Damasceno, nec nō a Nicæna secunda Synodo ad sacrarum imaginum cultum restituendum, [Pratum spirituale cur Sophronio attributum?] non multo post quam Damascenus scripserat, celebrata? In huius enim Actione IV, suggerente Eustachio, Hegumeno mansionis Maximi, Stephanus monachus e Limonario Patris nostri Sophronij legit ad verbum ea, quæ cap. 45 Prati, vt diximus, spiritualis continentur. Respondet Aloysius Lipomanus, Veronensis Episcopus, cuius studio præclarum illud opus ex Hieronymi Camuldulensis versione primum Latinis typis subiectum fuit: Sophronio his de caussis attribui; Vel quia ad ipsum per carissimum socium inscribitur; quemadmodum & Rhetorica Ciceronis ad Herennium, [quia ipsi dicatum,] & eiusdem ad Atticum epistolæ, Ad Herennium & Ad Atticum libri appellantur: sic Sophronij liber hic dicatur, quia ad Sophronium dirigitur: atque ex eo maxime, quod ad vsum illius in primis conscriptus est. Namque auctor ipse in epistola, quam libro præmittit, fatetur se ex hoc Prato coronam Sophronio contexuisse, ac per eum alijs deinceps obtulisse.

[3] Seu quia in hoc libro dicta & gesta ipsius Sophronij pro maiori parte continentur: nam is totius itineris libri huius auctoris fuit indiuiduus comes; & quæcumque ambobus ambulantibus occurrerunt, [auctoris indiuiduo comiti in itineribus,] vel quærentibus responderi contigit, diligentissime descripta sunt. Quare etiam hæc verba sæpissime iterata videbis: Venimus ego & dominus meus Sophronius sophista ad Abbatem talem, &c. Et ideo semper etiam plurali locutione vtitur, dicens: Perreximus, accessimus, vidimus, narrauit nobis senex monasterij dux. Per quæ omnia conspici datur, scriptorem numquam solum fuisse in his quæ narrat perquirendis. Sicut ergo Platonis Phædrus, Timæus, Gorgias, & Parmenides, & Tullij liber de senectute Cato Maior inscribuntur a personis, quæ ibi colloquentes & disputantes inducuntur; quid obstabit huic libro, quin Sophronij dicatur; cum in eo is ambulans, visitans, operans, interrogans & respondens vbique fere asseratur? Aut demum ex illa caussa Sophronio adscribitur, [forte & adiutori in opere,] quoniam vna cum Ioanne prædicto conscriptor, vt ita dicam, forte eiusdem libri fuit. Lege huius voluminis caput LXXVII. & in eius principio ita scriptum reperies: Ego & dominus meus Sophronius perreximus ad philosophi Stephani domum doctrinæ gratia: &c. Deinde in fine eiusdem capitis hoc modo scriptum legitur: Ista cum audiuimus, innuit mihi dominus meus Sophronius, & recessimus, & dixit mihi: Vere, Abba Ioannes, hodie nihil vltra studeamus; satis enim ædificati sumus. Hæc ergo scripsimus, vt & vos pariter ædificemini.

[4] Vna ergo ex his rationibus, seu potius omnibus simul accedentibus, iure meritoque liber iste Sophronij nomine inscriptus videtur: quibus Lipomani rationibus hæc quoque adiungatur si placet: [nam tam in Palæstina,] quod Sophronij opera vulgari liber ac celebrari primum cœperit, quem ipse a Magistro Romæ, vbi perfectus demum est, moriente, velut testamento acceptum, vna cum defuncti cadauere in Palæstinam attulerat, quemadmodum paullo post videbimus. Quod tamen pro secunda ratione assumit Aloysius, fuisse Sophronium indiuiduum auctoris comitem, id post ea intelligendum est tempora, quibus hic illi sese in Ægypto coniunxit: nam credibile non est omnibus ijs, [quam in Ægypto:] quæ in Palæstina Syriaque narrata fuere, audiendis (quamuis comites adfuisse indicet Ioannes pluraliter loquens) comitem semper habuisse Sophronium qui necdum monasticæ profeßionis voluntatem susceperat, & nusquam in ijs nominatur. Dicunt quidē Græcorum Menæa quod ad Magni Theodosij cœnobium se conferens, ibi in quiete & silentio diuinarum litterarum meditatione roborarit animum: & præterea (cum maiori adhuc studio discendæ Philosophiæ arderet) Alexandriam nauigarit: verum perturbatis rebus temporibusque, in eo elogio memorantur plura; & quod a viro factum mox constabit, adolescenti tribuitur, siquidem de suscepto habitu monastico intelligere Menæa volumus: nam alioqui sciendi proficiendique auidum adolescentem patriæ suæ vicina monasteria non infrequenter adijsse, ipsumque illud S. Theodosij, & in eo iam tum famosum Ioannem, Limonarij postea auctorem cognouisse, colligitur ex hoc initio capitis 91 Narrauit nobis venerabilis Pater noster Abbas Gregorius Archimandrita monasterij S. P. N. Theodosij, mihi scilicet & fratri Sophronio Sophistæ.

[5] Vbi quod eum appellet fratrem, haud aliter potest accipi quam per anticipationem quamdam eius vocis, [vbi secularem habitum,] qua inter se vtebantur Romæ, cum ista scriberentur: alias Dominum appellat capite 69. Perreximus vna ego & Dominus Sophronius, priusquam sæculo renuntiaret, in Alexandriam ad Abbatem Palladium. Et expreßius cap. 77 supra citato, & cap. 110 Assumpsi, inquiens, Dominum meum Sophronium, & perreximus in monasterium, quod ab Alexandria decem & octo passuum millibus distat, ad senem quemdam magnæ virtutis, Ægyptium genere, dixique seni: Dic nobis verbum, Pater, quomodo debemus simul habitare: quia Dominus Sophista voluntatem seculo renuntiandi habet. Ait senex: Bene facis, fili, renuntians seculo, saluansque animam tuam: sedete igitur in cella, vbi vultis, sobrie & vigilanter, quietem ac silentium seruantes, & sine intermissione orantes.

[6] [cum monastico permutat:] His porro alijsque similibus monitis excitatum Sophronium credo monasticum habitum assumpsisse: atque huc spectare, quod de visione eidem oblata per viam legitur cap. 102. Cum interrogatus esset Abbas Sophronius Sophista, frater meus, assistebamus prope illum ego & Abbas Ioannes Scholasticus, & Abbas Quiricus & alij quidam ex Patribus, dixitque nobis; Pergebam modo in via & ante me adolescentulæ choream agebant, tripudiabantque dicentes: Bene veniat Sophronius: coronatus est Sophronius. An autem deinceps quoties Limonarij auctor in plurali dicit: iuimus, perreximus, &c. intelligi debeat Sophronius adfuisse, etiamsi hoc non exprimatur, ambigi merito potest; nec enim de nihilo esse videtur quod cap. 262 tam clare hoc addat: Vidimus Abbatem Theodorum Pentapolitanum (erat autem nobiscum Sophista Sophronius) & interrogauimus eum &c.

[7] Atque ex his, historiæ elucidandæ caußa hic prolatis, alterum quoque intelligi potest: [atque virtutum exempla] videlicet, quale studium fuerit, cuius in vtroque cupiditas par tam arcta illos inter se neceßitudine copularit: hoc agebant nempe vt ex ijs, quæ vbique videbant audiebantque, selectiores, vt sic loquar, flosculos carperent, & in illud quod meditabantur pratum transferrent, ad suum aliorumque profectum: cuius rei exempla possent ex nominato libro proferri varia: vnum hic pro omnibus est, quod capite vndecimo reperitur, his verbis: Ego & sodalis meus Sophronius cum in Alexandria essemus, die quadam perreximus ad Theodosij ecclesiam, [cum Magistro studiose obseruat:] obuiumque in via habuimus in vico virum quemdam caluum, indutum sacco vsque ad genua: videbatur autem quasi fatuus & amens. Dixit igitur mihi Abbas Sophronius: Da mihi nummos, & videbis virtutem venientis. Dedi ego illi quinque nummos; qui acceptos dedit illi, qui videbatur vt amens: accepit autem eos ille, nihil omnino loquens: nos autem clam illum secuti sumus e vestigio: ille vero cum flexisset a via, extendit in cælum manum suam dexteram habentem nummos, & post hæc prostrauit se coram Deo, positisque in terra nummis abijt.

[8] [ex quibus Pratum spirituale confectum.] Circuibant nempe tamquam apes argumentosæ æque discipulus atque magister: & in spirituales fauos iunctim referebant quæ collegerant. Eoque alludit pars illa hymni a Græcis soliti hoc die decantari, cuius initiales litteræ hunc versum constituunt:

Σωφροσύνης μέλπω τὸν ἐπώνυμον αἴσιμα ρἕζων

Sapientiæ nomen ferentem cano, quod æquum est faciens.

huius inquam hymni versus a fine decimus tertius huc alludit, cum dixit: ὅλος ἀνάθημα θεῷ τὰς πον ἀσκητῶν φυτουργίας περιπτάμενος, σοφὲ, λειμῶνα τὸν σὸν κατεφύτευσας, ἀρετῶν ἐμμελέτημα τῷ θεῷ τῷ ἐν ὑψίςοις καθιερώσας. Totus Deo deuotus, ascetarum circum volitans plantationes, limona, id est, pratum tuum conseuisti, studiosam exercitationem virtutum Deo, qui est in altissimis, offerens: vt hic Limonarij opus Sophronio non obscure tribuatur, tamquam alteri illius auctori.

[9] [Quis Ioannes Moschus?] Primi porro auctoris elogium (quod bona ex parte Photius Bibliothecæ suæ inseruit, integreque ex MS. Codice Vaticano antiquo a Francisco Oliuarij Latine redditum, Heribertus noster Rosweydus edidit inter vitas Patrum) hic iuuat proferre; quoniam ad res discipuli illustrandas non parum conducere videtur, vt eius magistri historia cognita ex parte aliqua habeatur. Sic igitur habet: Conscriptus est hic liber Prati, seu Vitæ sanctorum ac virtute præditorum Deoque placentium Patrum, qui in ipso continentur, reliquæque perutiles animæ narrationes, ac scite dicta sacrorum iustorum, Christiq; amantium Patrum & Fratrum, a Ioanne sanctæ memoriæ Presbytero, & monacho cognomento Moscho: qui principio quidem seculo renuntiauit in monasterio sancti Patris nostri Theodosij, Abbatis & Archimandritæ omnium, quæ sunt Ierosolymis, cœnobiorum siue monasteriorum: cum autem in deserto ad sanctum Iordanem non exiguo tempore versatus esset cum sanctis Patribus, qui illic degunt, [Limonarij auctor?] eorumque virtutes collegisset, eas huic operi inseruit. Cumque habitaret in Nouo, quod dicitur monasterio, quod a sancto & magno Patre nostro Saba eiusque discipulis constructum ad hoc vsque tempus permanet, audiens qua tyrannide Persæ Romanos oppressissent, occasione cædis Mauritij Imperatoris eiusque liberorum, a Nouo-monasterio secedens, perrexit ad partes Antiochiæ magnæ.

[10] Atque inde rursus, cum præualere gentem videret, Alexandriam se contulit; & tota quæ circa illam est solitudine peragrata (fuerat enim iam a principio Imperij Tiberij missus in Ægyptum ad ministerium obeundum) & vsque ad Oasim, proximamque illi solitudinem perueniens; [eius itinera,] postquam eos qui illic erant Patres inuisit, atque inde rursus audiuit sancta loca fuisse occupata, & Romanos metu correptos; Alexandria relicta, ad magnam Romanorum vrbem nauigio appulit vna cum carissimo discipulo suo Sophronio. Dum autem essent in itinere, diuersas insulas lustrarunt. Tali vero donatus a Domino gratia fuit vir beatus, vt si quid de vita rebusque gestis virtute insignium virorum audijsset vel vidisset, id scriptis mandaret: quo factum est, vt & Romæ cum esset, idem consilium sit executus. Hactenus elogium, cuius pars altera propius Sophronij vitam attingens sequenti paragrapho proferetur. Hic tantum obseruo Tiberium, quo regnare incipiente, visendi Ægypti occasionem Moschus habuit, Æræ Christianæ anno DLXXIX exeunte, Imperij habenas suscepisse: Mauritium autem, cuius mortem secutæ clades eidem Moscho neceßitatem attulere Palestinæ deserendæ, ex vita sublatum circa finem anni DCII.

[11] Quod autem Antiochiam discedens socium Sophronium duxerit, atque adeo testem habuerit multorum, [ad quæ tempora spectent?] quæ visa a se auditaq; scribit a Patribus circa Antiochiam degentibus; ab eoq; adhuc seculari sumptibus ad iter necessarijs adiutus sit, suspicari possumus, affirmare nequaquam; cum Menæa dicant ipsum Alexandriæ inuentum a Sophronio: quod tamen magnam apud nos vim non habet propter alios in isto elogio, quod ex Menæis inferius subijciemus, parachronismos: [an cum eo e Palestina abierit Sophronius?] aliud autem nullum in contrarium est argumentum: neque ratio vlla temporum repugnat, quominus iam tum Moscho potuerit adhærere: nam si annos saltem sexaginta vixisse Sophronium concedas, fuit ille, moriente Mauritio, viginti trium amplius annorum: quæ sane ætas itinerum studiorumq; laboribus maxime est opportuna.

CAPVT II:
SS. Cyri & Ioannis miracula scribit S Ioanni Eleemosynario familiaris: Romam abit: redit in Palestinam.

[12] Omißis igitur coniecturis, hoc certi habemus ex præcedentibus, Moschi contubernio vsum esse Sophronium in Ægypto, primum quidem secularem, deinde monachum: [Miracula SS. Cyri & Ioannis,] item vtrumque simul obijsse regionis illius monasteria, atque in ipsa vsque deserta penetrasse: quid autem Alexandriæ speciatim egerit Sophronius, partim ex argumento Prati spiritualis liquet, maxime ex capitibus præcitatis 77, 110, 111 alijsque: partim ex D. Ioannis eleemosynarij Vita, insigniq; de SS. Cyro & Ioanne volumine, ibidem per Sophronium scripto; quod ad XXXI Ianuarij, quo die Sancti isti coluntur, frustra desideratum, & perijsse creditum, feliciter reperimus in Romano itinere nostro, & quidem vtraque lingua, seruamusque ingentis thesauri vice suo tempore proferendum, cum supplementum operi semper crescenti non contemnendum adijciemus: illius autem scribendi occasionem & quæ scriptionem comitata sunt mirabilia, ex protheoria seu præfatione cognosce:

[13] [oculorum ægritudine ab ijs liberatus,] Propter ægritudinem oculorum ad Cyrum & Ioannem Martyres accurrentes apud eorum basilicam morabamur, miraculorumque exundantiam intuentes, hæc memorantia scripta volebamus legere, quæ nos Martyrum certamen instruerent, quæue de præcedentibus miraculis prædicarent: nihilque inuenientes quæ diximus, nisi tantum duos breues sermones magni Cyrilli, qui propugnator & præco extitit veritatis, ad zelum sumus intolerabilem excitati. Si pagani quippe falsa conscribentes, cum nihil verum nec fabulis liberum dicant, tot libros super dæmonijs conscripserint: nos ad instar quadrupedum, secundum amicos iusti Iob, tacebimus tanta ac talia veritatis, quæ Christus Deus noster est, opera magnifica contuentes per veros famulos eius effecta? … idcirco & nos flagrantiori zelo feruentes ad confessionem Sanctorum cucurrimus pie procidentes in faciem, totoque animo deuouentes, vt si nobis concesserint visionis officium, de certamine eorum, quæque ab eis fiunt, eorum miracula conscriberemus, diuina gratia cooperante nobis…

[14] Vnde assurgentes, & apud nos postmodum recollecti; [scripturum se vouet Sophronius:] hinc quidem Martyrum celsitudinem spectabamus, & miraculorum quæ fiebant multitudinem cernebamus: inde imbecillitatem nostram… vnde recusare hanc, quæ in votis Deo & Martyribus eius a nobis promissa est, redemptionis oblationem voluimus: sed hæc nos agere volentes Salomon coërcebat, dicens: Iuxta quod vouisti Deo, votum tuum ne tardaueris exoluere… His igitur viris obstrictus, interdum quidem scribere propter priora perterritus, interdum non scribere propter sequentia contremiscens, & quid agerem nesciens, atque ad eosdem Martyres confugiens, quid agendum esset ab eorum sanctimonia deposcebam. Illi vero affectus suscipientes propositum, [ab ijs adiuuatur in opere:] scribere præcepere, præsidium & consilium suum conferre pollicentes. Multoties itaque scribentibus nobis apparuere, quod repromiserant adimplentes: nunc quidem atramentum & calamum porrigentes, nunc vero quaternionem sumentes, & quæ nos fefellerant corrigentes: interdum, vtpote narrationibus aggaudentes, vultus hilaritate monstrabant ea se cum delectatione discutere: quod & nos sæpius patimur, dum lætis oculis peruenerimus ad loca gratiam relationis habentia. Millies quippe nobis, dum in alijs occuparemur, conquesti sunt, & tamquam negligentem increpauere, dicentes: Quousque non perficis veritatem? hæc de scriptura & laude sui nominis defendentes: quæ omnia si scribere velimus, eos qui lecturi sunt onerabimus. Sufficit autem per hæc modo, sæpius nobis ab eis collatum præsidium, dum scriberemus, adstruere; Deumque atque eos testes veritatis, quæ in his est, habentes.

[15] [huius partitio.] Inprimis ergo horum martyriale certamen conscripsimus, & quod in templo sint venerabilis Marci depositi, & quomodo demum in ædem Euangelistarum sunt deinde transpositi: horum occasiones & semina ex vocibus S. Cyrilli colligentes. Post quæ, has septem decadas miraculorum conscripsimus; millia decadum multarum habentes describere; si vtique nos dicere possemus, audire vero, qui hæc lecturi sunt, valuissent… & harum quidem septem decadum tres primariæ ea, quæ post martyriale certamen sepulturamque & translationem gesta sunt, continent: sed & quartæ dimidium Cyri & Ioannis, quæ in Alexandrinis factæ sunt virtutes, enumerat; quartæ vero residuum & decas quinta ea, quæ in Ægyptijs & Lybicis acta sunt, prædicant: sexta autem & septima beneficia, quæ aduenis concessa sunt, intimant… Nos autem non ignoramus quod sacris miraculorum narrationibus mollis stylus magis congruat & solutus: sed nos hunc relinquentes, extensum suscepimus, vt per hunc concitum Sanctorum feruorem & ad curas egentibus conferendas, designemus instantiam.

[16] [Modus redditæ sanitatis.] Hæc ibi atque alia plura, breuitatis caußa hic prætermissa, punctisque signata: in ipso vero de laudibus dictorum Sanctorum sermone, qualis fuerit oculorum infirmitas & quomodo ab ea curatus sit, clarius sic exponit: Nos quippe oculis infirmati, quos Saluator totius corporis appellauit lucernam… & cæcitatem afferre infirmitatem hanc a Medicis audientes, quorum alij quidem vitium hoc effusionem, alij vero platycorian, seu pupillæ dilationem nominabant; ad hos bene operantes Sanctos, Cyrum scilicet & Ioannem, profecti sumus, omnem nostram videndi spem in diuinitus illis data gratia suspendentes, & humanum auxilium, tamquam infirmum & contra passionem minus validum, repellentes: at illi fidem admittentes… celerem præbuere sanitatem languoris, & de futuris, quod hinc nihil essemus passuri, quæ Asclepiadæ nos passuros dixere, certos reddidere: Homericam nostram cæcitatem per visiones & ænygmata, vt illis gratum est, effugantes.

[17] [S. Ioannis Eleemos. conciliarius,] Sed hæc priuata Sophronij studia fuere, quæ nemo mirabitur alienis sæpe occupationibus fuisse interrupta: qui modo legerit quanto, tam ipse quam eius Magister Ioannes, in pretio fuerint apud S. Ioannem Eleemosynarium, Alexandrinæ vrbis Archiepiscopum: & quanta publicarum curarum pars ad eos pertinuerit. De quibus hac Leontius num. 60 in Vita a nobis edita ad XXIII Ianuarij. Misit ei Deus viros sapientes & semper memorandos, Ioannem & Sophronium: consiliarij enim erant veraciter boni, quibus & tamquam patribus indiscrete obediebat, & gratias agebat tamquam constantibus maxime & viriliter agentibus militibus pro pietate religionis. Etenim sancti Spiritus virtute freti, cum Seuerianitis ac ceteris circa regionem nostram existentibus immundis hæreticis sapientia sua ac disputationibus pugnas habentes & conflictum, multa quidem castella pluresque ecclesias, similiter & monasteria ab ore talium bestiarum, tamquam boni pastores, euellere studuerunt: propter quod & maxime plurimum honorabat Sanctos hos ille vere sanctissimus.

[18] [imo domesticus,] Imo domesticos illos videtur habuisse: ita familiariter in Vita per Metaphrasten conscripta num. 9. eum sub vesperam domi suæ mœstum interrogat, quod alius audebat nemo, diuinus qui aderat Sophronius: Quid est, inquiens, o vir diuine, quod te afficit molestia? … ille autem miti & leni voce, Hodie, inquit, miserandus Ioannes non ab aliquo vllam accepit mercedem, neque vllum vel minimum piaculum potuit offerre Christo pro multis & magnis suis delictis… Cum itaque sacrosanctus intellexisset Sophronius, quid sibi vellet, quod ab eo dictum fuerat: Te potius, inquit, lætari oportet & non tristitia affici, o Beatissime Domine, quod tibi commissum gregem feceris viuere in tanta pace, vt nullus de re aliqua cum vicino habeat controuersiam: sed tamquam Angeli aliqui absque vlla lite & contentione homines viuant in terra.

[19] Quem igitur habuit in hierarchico munere ministrum probatißimum, [mortui laudes scribit:] & suarum virtutum arcanorumque conscium dum viueret: eumdem etiam habuit a funere laudatorem: in eius enim (vt testantur Menæa) beata pace sopiti mortem hic Sophronius de immenso ipsius eleemosynarum thesauro excellentissimaque virtute funebrem laudationem scripsit, ipseque multis lacrymis obitum eius est prosecutus: Huius laudationis Leontius meminit num. 2. Iam quidem, inquit, & alij ante nos de hoc admirabili viro & summo Sacerdote Ioanne philosophati sunt, potentes existentes in opere & in sermone. Dico enim Ioannem & Sophronium Dei cultores, & amatores virtutum, & pietatis propugnatores: attamen quamuis tales essent, de dignitate & merito viri istius multa omiserunt… deinde vero, quia sapientes & potentes in opere & sermone, amatores historiæ erant, sapienter & sublimiter materiam depinxerunt.

[20] [Persis Alexandriæ imminentibus,] Prius tamen, quam emigraret e viuis Antistes sanctißimus, Alexandriam reduces Ioannes atque Sophronius, peragrata interiori Ægypto, inuenere turbata omnia: cum Persæ Iordanis loca, Palæstinam & sanctam ciuitatem armorum vi subegerunt. Capto vero Hierosolymorum Patriarchæ Zacharia, pretioso etiam & viuifico Crucis ligno locis illis erepto, captiuorum hominum multitudinem innumeram in Persidem abduxerunt, & vniuersam populati sunt Syriam. Qui autem eorum manus effugere potuerunt, (vt ex Metaphraste describit Baronius, quamuis auctores confundens Leontium nominet) & laici, tam ij, qui magistratum gerebant quam priuati; & Clerici cum Episcopis confugerant Alexandriam. Sed nec illic diu tutis esse licuit: anno enim sequenti Persæ Ægyptum, Alexandriam, & Libyam ad vsque fines Æthiopiæ subegerunt. [inde cum magistro socijsq; discedit:] Id futurum Ioannes Moschus præuiderat: ergo cum Sophronio ceterisq; discipulis nauim conscendens Romam nauigat, & in Cyprum quidem vna cum Ioanne Patriarcha recepisse se, eoque defuncto, per Ciliciam aliosq; Asiæ tractus, qui in Limonario memorantur, Samumque & Archipelagi insulas, demum in Itaham peruenisse facile crederem, si quod pro ea opinione argumentum offerretur.

[21] [an etiam cum S. Ioanne Patriarcha?] Nunc autem in alto auctorum silentio diuinare non licet: quod tamen inter tam multa, quæ in Cypro facta auditaq; narrat Moschus, nulla sit mentio discessus ab Alexandria in comitatu Patriarchæ, non me commouet: video enim, quod toto illo opere ne semel quidem Ioannes Patriarcha nominetur: ideo fortaßis, quod quæcumque de eo commemoranda nouerant Moschus & Sophronius, retulerint in Vitam eius a se conscriptam Romæ: quod si ab hac diuersa fuit Laudatio funebris per Sophronium, eamque constaret in exequijs dictam, tum vero certum pene foret simul cum Episcopo in Cypro adfuisse Sophronium. Verum de his nihil liquet. Fortaßis etiam Limonarij opus non integrum ad nos peruenit; sed bona parte mutilum: nam vt Photius ait: Non eumdem narrationum munerum seruatum in omnibus libris deprehendas: cum in quibusdam ad duo & quadraginta supra trecentas sese extendant (hodie autem solum nouemdecim supra ducenta capita numerantur) idque vel ex capitum quorumdam diuisione, vel certe aliorum interiectione adaucto numero.

[22] In exitu erat Papæ Deus-dedit Pontificatus, vel Bonifacij V inchoatus, [Quid Romæ egerint Ioannes & Sophronius:] quando Romam cum suis Ioannes appulit, vbi credibile est, non infructuosam tantorum virorum fuisse præsentiam, vt de gliscentibus repullulantibusq; indies per Orientem hæresibus Romana Sedes plenius informaretur: quas Sophronij pæcipue partes fuisse existimo; nam deuexa magistri senectus quietem potius postulabat: qui interim, ne posteritati esset inutile senile otium suum, ex omnibus quæ viderat, audierat, annotarat ad ædificationem profutura, Limonarium seu Pratum spirituale conscripsit, cum suæ ad Deum migrationis tempus præuidisset, inquit Elogij superius prolati auctor, quod in hunc modum prosequitur: Non tamen iuxta ordinem eorum, quæ audita vel spectata a se fuerant; sed vt paria erant inter se, tam quæ audita quam quæ spectata fuerant, sibi inuicem copulata scriptis mandauit. [hic magistri mortui corpus] Cum autem ab his terrestribus secessurus esset tumultibus, atque ad tranquillam & quietam vitam transiturus, aduocato carissimo suo discipulo, librum hunc ei tradidit, quo sanctorum Patrum Vitæ ac res gestæ Deo acceptæ continentur: eique mandauit, vt Reliquias suas ne Romæ relinqueret, sed arca lignea inclusas ad montem Sinæum transferre conaretur, quantum in eo situm esset, vt cum sanctis, qui illic sunt, Patribus deponerentur. Quod si quem exoriri barbaricum tumultum accideret, quo id fieri prohiberetur; in monasterio S. Theodosij, in quo ab initio seculo nuntium remiserat, ipsas deponi.

[22] Hoc igitur implere mandatum cum studeret carissimus discipulus, [refert in Palestinam] assumpto secum Ioanne cum suis condiscipulis (erant quippe duodecim numero) magnum Ioseph imitatus est, qui cum fratribus suis Israëlem sumens ex Ægypto transtulit ad patres suos, quemadmodum ipsi fuerat a genitore mandatū. Cum autem ille Ascalonem appulisset, & fieri non posse didicisset, vt ad sanctum montem Sina perueniret, propter tyrannicas incursiones eorum, qui vocantur Agareni; assumptis B. Ioannis Reliquijs, initio octauæ Indictionis Ierosolymam venit; & inuento Antistite magni monasterij sancti Patris nostri Theodosij Georgio Presbytero, postquam illi cuncta renuntiauit, quæ sibi fuerant a sene præcepta, cum illis Fratribus monasterij, qui tum inuenti in vrbe fuerunt, & monachis, qui cum ipso degebant, B. Ioannem deuexerunt: & sicut iusserat, in S. Theodosij cœmeterio deposuit, vna cum sanctis Patribus, qui illic iacent, reliquumque vitæ suæ tempus in eodem cœnobio transegit. Hactenus præfixum Prato spirituali elogium, cuius postrema verba, nisi alium a Sophronio Hierosolymitano Moschi socium fuisse velimus credere (contra totius pene Græcæ antiquitatis consensum, quem sequitur auctor Menæorum) necesse est benignius interpretemur de longe maxima vitæ reliquæ parte, cuius tredecim omnino anni in cœnobio acti sint; tres autem dumtaxat in Patriarchatu.

[23] [anno 620.] Annum reuersionis significat octauæ Indictionis character vigesimum supra sexcentesimum fuisse; quod sane adadmiratione non caret: cum non minus de hoc quam sequenti anno credibile sit verum fuisse, quod ait Theophanes ad annum Heraclij XI, Chosroëm dominationis suȩ iugum omnibus intolerabile per crebras cȩdes atq; vectigalia fecisse. Ad annos porro in monasterio traductos a Sophronio potius quam ad breue tempus episcopatus, pleraque illius, quæ nunc perijsse dolemus, opera existimo pertinere: nec non Sanctorum Vitas: si quidem præter taxatas hactenus, scripsit aliquas: prout S. Mariæ Ægyptiacæ Vitam, quæ nunc in manibus est ab eo descriptam Nicephorus Callistus auctor est, historiæ eccles. lib. 17 cap. 5 idemque de Anastasij Persæ Vita suspicatur ad annum 622 Eminentißimus Baronius: [Vitas aliquas scripsisse dicitur] quam vtramque talem esse fatemur, vt nihil contineat, vnde Sophronij esse vel non esse certo poßit negari vel affirmari: multum alioqui diuersus est stylus ab eo, quo SS. Cyri & Ioannis laudationem atque miracula descripta per eumdem auctorem gaudemus nos reperisse, & quidem indubitata.

CAPVT III
Patriarchatus Sophronij & certamina aduersus Monothelitas.

[24] Gemebat interim sub immani Persarum seruitute captiua Hierosolyma & cum ea Syria vniuersa, [Ierosolymis is Cosroe captis.] donec iniurias suas vlciscens Deus, blasphemum Cosroëm ter prælio victum, per parricidales filij Sirois manus vita simul & regno expulit; redditisque vtrimque captiuis pax inter Heraclium Siroëmq; coaluit, anno Christianæ Æræ DCXXVIII, captiui Zachariæ locum implente Modesto cum Vicarij nomine (Episcopum quidam minus recte scribunt statim ab vrbe capta) monasterij Theodosiani Abbate, qui difficillimo tempore afflictißimæ diœceseos curas sustinens, [redit Sophronius;] monachorum regimen transtulerat in Georgium: quamuis illi ex cœnobio, vt ea ferebant tempora, nec murato, nec aduersus quotidianas Persarum infestationes vlla ex parte tuto, intra vrbem se receperant: quæ Sophronio Roma reuertenti cum magistri corpore eiusque socijs caussa fuit veniendi Hierosolymam, [ijsdem ab Heraclio receptis,] &, vt mihi quidem videtur, ibidem remanendi vsque ad conclusam pacem; quando licuit monachis ad veteres sedes aut potius vetustarum sedium ruinas remigrare: & episcopatui suo restitutus Zacharias est ab Heraclio Imperatore, salutiferæ Crucis lignum ad suum locum referente.

[25] [deperditos sacri Officij libros restaurat,] Hæc anno DCXXIX contigere, quando etiam existimo Sophronium, ex Zachariæ Pontificis, Vicarijque Modesti mandato, sacris codicibus restituendis, in ordine ad diuinum Officium toto Hierosolymitano Patriarchatu prisco more decoreq; concinendum, intendisse: id enim ex Simeonis Thessalonicensis verbis constat, citatis a Leone Allatio dissert. 1 de libris Græcorum pag. 7 qui eum auctorem hactenus ineditum, & ante sexcentos annos clarum, in dialogo contra hæreses sic loquentem inducit. Ordinatior & suauior… ex Hierosolymitano monasterij S. Sabæ Typico ordo præscribitur, qui etiam ab vno eoque solo perfici potest… & absque cantu… Etenim S. P. N. Saba eum ordinem præscripsit a Sanctis Euthymio & Theoctisto acceptum: hi porro a maioribus & homologeta Charitone desumpserunt. Sacri vero Sabæ constitutionem, vt audiuimus, locis illis irruptione barbarorum vastatis deperditam, Sophronius sanctæ ciuitatis Patriarcha studio laboreque restituit: & post eum rursus… Ioannes Damascenus renouauit, scriptoque demandatam tradidit: [iterumq; post Saracenorum inuasionem] quia scilicet Saraceni fidem Sophronio datam non seruantes, simul & sancto Patriarchæ, sancta a canibus conculcata videre non sustinenti, viuendi finem ex mœrore attulerant; & libris quoque ac rebus omnibus sacris vastitatem maximam, primo barbaricæ irruptionis impetu: nam postea, constabilito in Syria ac Palæstina Saracenorum imperio, egere modestius, & facile Damasceno fuit deperditæ instaurare. Et hæc quidem diu insola Hierosolymitana Ecclesia fuere vsurpata: [S. Ioannes Damascenus.] nunc autem postquam extincta propemodum est Orientalis Ecclesia, sub imperio Turcarum, reliquis aliarum Ecclesiarum ritibus obmutescentibus, inquit Allatius, ille qui S. Sabæ fuisse dicitur, vti melior & rebus accommodatior, ideoque plausibilior apud Græcos inualuit; quo non tantum qui S. Sabæ regulis nomina dedere, sed ceteri etiam aliorum Ordinum sectatores, & Sacerdotes in seculo vitam agentes, & quod maximum est, vniuersa fere Græcia ad recitanda diuina officia diriguntur.

[26] [Athanasius Iacobita Heraclium circumuenit] Anno DCXXX Imperatorem adhuc Hierapoli morantem conuenit Athanasius, Iacobitarum Patriarcha, & simulans Chalcedonensem se admittere Synodum, duas in Christo naturas profitendo, vafra sua interrogatione circumuenit, quærens vnicaue an gemina in Christo operatio atque voluntas dicenda foret: incautumque in Monothelitarum protraxit hæresim, cuius incendio totum pene Orientale conflagrauit Imperium: ne autem deflagraret, Sophronij potißimum opera factum, Catholici omnes scriptores agnoscunt. Ipse enim tectos primus dolos aperuit, latebrasq; quærentem hæresim in lucem protraxit, prout ad hunc annum, quo perniciosam scintillam in animum Heraclij Athanasius iniecit, refert Theophanes, totam Monotheliticæ flammæ historiam sub vnum hic aspectum ponens, & quæ annis pluribus quam quinquaginta gesta sunt, vsque ad DCLXXXII scilicet, continua narratione pertexens; vt nemo existimare debeat ex mēte Theophanis principium sedentis Hierosolymæ Sophronij ad hunc annum esse referendum, quamuis id dici videatur, quo adiuncte tabulæ chronographicæ. Zachariam Pontificem exhibent, vti & anno sequenti.

[27] [Modesto Patriarchæ] Anno autem DCXXXII habemus in ijsdem tabulis Episcopum ecclesiæ Hierosolymitanæ Modestum: eum qui Zachariæ Vicarius antehac fuerat, & duobus annis sedisse indicatur. Huius quoque Antistitis Patriarchatus omnino turbulentus fuit nouis ex Arabia motibus per Saracenos, contra quos per suos duces pugnans Heraclius, alternante fortuna victus victorque aliquoties, tandem anno DCXXXIV, substituto in locum mortui Modesti Sophronio, quasi rebus in desperatis Syria relicta, & venerandis lignis Hierosolyma asportatis, Constantinopolim recessit, [substituitur Sophronius:] vt inquit ad hunc annum Theophanes. Interim viuente adhuc Modesto, quem ex die cultus sacri eidem in, Menæis delati, XVIII Decembris mortuum suspicamur; adeoque anno DCXXXIV apud Græcos iam a trimestri inchoato: Modesto, inquam, adhuc viuente, Cyrus Alexandrinus Patriarcha collegit Alexandriæ Synodum mense Maio, vt ex sextæ Synodi Actis docemur; & Monothelitarum hæresi, [Cyrus viam aperit Monothelitica hæresi,] hactenus clam gliscenti, viam aperuit; eo simulato pretextu, quod hæreticos omnes in Ægypto positos, Ecclesiæ Catholicæ iungere posset, si duarum voluntatum & operationum voces silentio supprimeret: satis esse dicens, si in Christo tantum theandrica voluntas & operatio diceretur, ex qua duarum in Christo naturarum exacta satis profeßio ederetur; eo quod, etsi non voces, res ipsæ tamen expressæ haberentur.

[28] Res visa est, inquit ad hunc annum Baronius, speciem præferens pietatis & caritatis; si (vt dicebant) absque detrimento Catholicæ fidei, voces interdum tacerentur, quibus discordiæ nutrirentur. Verum dolo malo cuncta tunc acta esse, exitus declarauit: nec fraudulenter agi Sophronium latuit: Gloriabantur siquidem inde Iacobitæ & Theodosiani, inquit Theophanes, [cui se opponens Sophronius] palam iactantes se non quidem cum Chalcedone, at Chalcedonem secum doctrina communicare: & vna operatione admissa, vnicam quoque Christi naturam docere. Itaque agnoscens hæreticorum dolos atque fallacias pacis inuolucro tectas, scripsit ad Sergium Constantinopolitanum Patriarcham; qui Catholicam simulans pietatem, etsi occultum in pectore venenum foueret, orthodoxus ab omnibus habebatur, miroque plausu exceperat missum ad se Alexandrinæ pseudosynodi decretum & vnionem aqua male tinctam, vt loquitur Theophanes; [scribit ad Sergium CP.] rogans vt illud de vnica operatione capitulum Synodi Alexandrinæ deberetur: imo & Constantinopolim ea de caußa ad eumdem Sergium profectus est, vt ipse Sergius testatur in Epistola ad Honorium Papam. Cuius ex sextæ Synodi actione XII hic proferimus verba.

[29] [Sergius ad Honorium Papam] Sophronius venerabilis monachus apud Alexandriam tum temporis positus, cum præfato sanctissimo Papa (Cyrum intelligit) quando, vt diximus, admirabilem illam circa eos, qui dudum hæretici fuerant, Dei beneplacito vnitatem componebat; atque cum eo de ijsdem capitulis pertractabat, aduersatus est; & contra dixit ad vnius operationis capitulum, duas omnino operationes Christi Dei nostri dignum inquiens censeri… Quia igitur pro hoc cum litteris eiusdem sanctissimi comministri ad nos coniunxit, de hoc quoque apud nos sermonem mouendo insistens, vt de talibus adimeretur capitulis, post factam vnitionem, vox vnius operationis: durum nos hoc arbitrati sumus: [refert querelas Sophronij:] quomodo enim non esset durum & valde onerosum, quando hoc resoluere euertere erat futuram quidem omnem illam concordiam, quȩ bene fuerat effecta, tam apud Alexandrinam ciuitatem quam per vniuersas sub ea prouincias; quæ nullo tempore acquieuerant vsque nunc, nomen saltem simplex diuini atque laudabilis Patris nostri Leonis, aut sancti & magni atque vniuersalis Chalcedonensis Concilij mentionem facere. Multis igitur a nobis de hoc motis sermonibus, ad prænominatum venerabilem Sophronium, postremo adhortati eum sumus, testimonia nobis proferre sanctorum ac probabilium Patrum, illorum videlicet, quos omnes communiter Doctores confitemur, & quorum dogmata legem sanctæ Dei cognoscunt Ecclesiæ, duas nominatim & ipsis verbis operationes in Christo dicendas tradentia. Ille autem hoc facere penitus non valuit…

[30] [eiq; de vna vel duabus naturis silentium indicit:] Hanc igitur contentionem incipientem accendi videntes, necessarium iudicauimus attritas potius sanctorum Patrum voces & synodice definitas semper sequi: & neque quæ raro a quibusdam Patribus dicta sunt, & non circa hæc intentionem habentibus, quasi planam & inambiguam de eis doctrinam exponerent, [acquiescit Sophronius] ad regulam & legem per omnia dogmaticam reducere; quale est & quod de vna operatione ab eis dictum est: neque iterum quæ nullatenus dicta sunt a probabilibus Patribus, nunc vero ab aliquibus proferuntur, duas, inquam, operationes proferre. Et ad vltimum stetit ac placuit, quatenus prædictus Sophronius venerabilis nullum sermonem de cetero, de vna siue duabus operationibus mouere debeat: sed ei sufficiat præfata cautaque ac trita sanctorum Patrum recta traditio atque doctrina. His itaque contentus sæpe nominatus venerabilis vir, & hæc custodire certificans, petimus nos etiam per epistolam de his ei præbere responsum; quatenus huiusmodi epistolam (vt ait) ostendat ijs, qui forsitan interrogare eum de prædicta quȩstione voluerint: quod & alacriter egimus, & ille quidem in his hinc enauigauit. Hactenus Sergius caute ac vafre: qui & sensa sua in sequentibus Romani Pontificis iudicio subijcit: & vtrique dumtaxat parti indicat indicendum silentium: licet obscure innuat primas ac potiores partes eorum esse, qui vnicam asserebant operationem in Christo.

[31] [sed Patriarcha effectus] Sophronius autem quamprimum Constantinopoli redijt in Palæstinam (quod vix ante finem Iulij vel etiam Augusti vel Septembris factum possumus arbitrari) & Modestus morte sua vacuam Sedem Patriarchalem reliquit, ad eumdem euectus est: id quod in supra citata epistola Sergius audituse didicisse commemorat, nec dum autem de ordinatione illius Synodicas litteras suscepisse. Suscepit autem non multo post: nam vt Theophanes ait: Sophronius Hierosolymorum Episcopus institutus, [Synodicam monothelismi damnationem] congregatis quibus præerat Episcopis, Monotheliticum dogma condemnauit, Synodicaque Acta Sergio Constantinopoleos & Ioanni (Honorium voluit dicere: nam Ioannes eo nomine Tertius ante annos sexaginta duos vita functus erat, [Sergio mittit & Honorio,] cum forte adhuc puer esset Sophronius: Quartus vero non nisi triennio post Sophronij mortem elapso electus fuit: & tamen hunc calami seu memoriæ lapsum ex Theophane Anastasius bibliothecarius transcripsit, ex Anastasio historiæ Miscellæ auctor, ex his alijsque pari errore seductis Baronius in notis ad Maroyrologium: sed ipse se in Annalibus correxit.) Acta, inquam, Synodica Sergio Constantinopoleos & & Honorio Romæ Episcopo transmisit per Procuratorem Leontium, sanctæ Resurrectionis Diaconum, & secretarij Cancellarium, primumque Notariorum; eique additum socium Polyeuctum litteras Sophronij deferentes. Quæ quidem litteræ in Actis sextæ Synodi integræ recitantur; in quibus, vt ait Photius, orthodoxam sententiam accurate expendit, & sacrorum dogmatum doctrinam minime vulgarem demonstrat… rogat autem corrigi si quid in epistola vel omissum vel aliter dictum quam par sit.

[32] Nempe de Sergio nihil sinistri adhuc suspicabatur Sophronius, ideoque de nouis vocibus silentium optanti sine fuco fallacijsque consentiens, ab eo discesserat, & nunc ad eumdem litteras fide bona mittebat: quod idem & Honorius Pontifex fecerat: atque ad priorem Sergij respondens epistolam: Litterarum, [Sergij consilium probanti.] inquit ad eumdem Sophronium directarum suscipientes exemplar, & intuentes satis prouide circumspecteque fraternitatem vestram scripsisse, laudamus nouitatem vocabuli auferentem, quod posset scandalum simplicibus generare: nos enim: in quo peruenimus oportet ambulare… confitentes Dominum Iesum, Christum operatum diuina, media humanitate, Verbo Dei naturaliter vnita; eumdemque operatum humana, ineffabiliter atque singulariter assumpta carne discrete, inconfuse atque inconuertibiliter plena diuitate. Hæc Honorius pacis atque tranquillitatis ecclesiasticæ caußa, nec ipse de Sergio quidquam suspicans mali: verum eius iniquitatem retexit tempus, & Synodus œcumenica prædicta multoties condemnauit: Actione autem XIII hoc de Sophronio testimonium Patres congregati tulere: Pertractauimus autem & Synodica Sophronij venerabilis memoriæ, [Sophronij sententiam Concilium suscipit.] quondam Archiepiscopi sancti Dei Hierosolymorum ciuitatis, & hæc reperientes cum vera fide conuenientia, Apostolicisque & sanctorum atque probabilium Patrum doctrinis paria, vtpote quæ sunt orthodoxa, recepimus, & vt salubria sanctæ Catholicæ Ecclesiæ suscepimus, & nomen eius inseri sanctis diptichis sanctarum Ecclesiarum iustum esse iudicauimus.

CAPVT IV
Romam mittitur Stephanus a Sophronio: hic vrbe a Saracenis capta moritur.

[33] Ceterum cum minime quiesceret Cyrus illiusque æsseclæ, vnam predicare in Christo voluntatem, [Sophronius iterum se Monothelitis opponens] non amplius indicti a Sergio silentij legibus se teneri Sophronius credidit, eorumq; temeritati obuiam ire volens, dedit in duobus libris sexcenta testimonia ad euictionem impietatis eorum & veritatis ostensionem, vt in Concilio Lateranensi sub Martino 1. Pontifice testatus est Stephanus, olim super hisce legatus ad Honorium missus ab ipso Sophronio, qui Reuocare, inquit, minime eos valuit: [eorum calumnijs petitur:] commouit autem contra se ad insidias & malignam detractionem: dum scilicet omnium turbarum in ecclesia per ipsos exurgentium causam esse clamitant Sophronium; qui (vt Pyrrhus Constantinopolitanus post illius mortem in disputatione cum S. Maximo ait) tempore inopportuno sermonem de operationibus excitauit: a qua calumnia egregie idem Maximus Sophronium vindicauit, ostenditque omnem culpam refundendam in Sergij mutabilitatem & inconstantiam, in alias alio tempore transeuntis sententias, & nullo sensu permanentis, dum scilicet vult orthodoxus videri: nec tamen ab ea, quam Heraclio instillauerat, opinione receßisse.

[34] Quid autem Sophronius? pergit Stephanus: Nullo modo propter hoc reueritus est omnino ille, [adiurat Stephanum,] nec timuit timorem vbi non erat timor: quoniam iustus sicut leo, confidit. [Prou. 28, 1.] Zelo autem Dei & fiducia repletus, duxit me indignum & statuit in sanctæ Caluariæ loco, vbi propter nos, ipse qui super nos secundum naturam Deus est, Dominus noster Iesus Christus sponte crucifigi secundum carnem dignatus est; & ibi alligauit me vinculis insolubilibus dicens: Tu dabis rationem ipsi, qui propter nos secundum carnem in hoc sancto loco sponte crucifixus est Deus, quando cum gloria in terribili eius aduentu iudicaturus est viuos & mortuos, si distuleris & postposueris fidem eius periclitantem: licet ego hoc facere corporaliter, vt nosti, propter emersam ex nostris peccatis incursionem Saracenorum præpedior. Quantocyus ergo de finibus terræ ad terminos eius deambula, [vt Romam pergens causam fidei agat:] donec ad Apostolicam Sedem, vbi orthodoxorum dogmatum fundamenta existunt, peruenias, non semel, non bis, sed multo sæpius; aperiens sacris viris ibidem consistentibus omnia secundum veritatem, quæ in istis partibus mota sunt: & non quiescas instantius expetens atque exorans eos, donec ex Apostolica prudentia, quæ in Deo est, ad victoriam iudicium perducere debeant, & nouiter introductorum dogmatum perfectam faciant secundum canones destructionem…

[35] Hac sui Patriarchæ adiuratione adactus Stephanus, quid egerit passusq; sit, pergit in hunc modum Synodo explicare: [quod ille satagens] Igitur in his pertimescens ego atque perterritus, propter impositam mihi terribilem in tremendo ac venerabili loco coniurationem, nec non & creditum mihi ex Dei permissu Episcopale ministerium (Dorensis Ecclesiæ videlicet) considerans, sed & supplicationes omnium pene habitantium Orientalem tractum reuerendissimorum Episcoporum, & Christianorum populorum consonanter prædicto beatȩ memoriȩ Sophronio ad hoc me inuitantium, vtpote primum Hierosolymitanæ diœceseos (sacerdotali scilicet in officio cum a Sophronio adiuraretur, prout præfatur in principio) non dedi secundum Scripturam somnum oculis meis, & palpebris meis dormitationem, [studiose implere,] & requiem temporibus meis, quatenus adimplere debuissem eiusmodi desiderabilem iussionem. [Ps. 131 14] Sed absque vlla mora propter hoc ipsum tantummodo huc properaui: a quo tempore tertio visus sum vestris Apostolicis adesse vestigijs, expetens ac deprecatus, quod ille & omnes libenter postulare noscuntur, hoc est, fidei Christianorum periclitanti manum porrigere.

[36] [multis insidijs petitus] Quod addiscentes contrarij, non leuibus me implicuerunt afflictionibus, præceptiones propter me per loca & prouincias dirigentes, quatenus comprehendi, & ferris constrictus ad eos deberem destinari, sicut omnes cognoscunt: sed Dominus auxiliatus est mihi, & liberauit me ab omnibus persequentibus me, ad propositum currentem, & ad brauium properantem vestræ Apostolicæ Sedis. [Romam peruenit:] Neque despexit Deus preces cum lacrymis oblatas supplicum suorum, sed excitauit non equidem mediocriter præcessores Apostolicosque Præsules in commonitione, nec non contestatione prȩdictorum virorum. Hos Apostolicos Præsules arbitramur fuisse Seuerinum, [ad successores Honorij Seuerinum,] Ioannem, & Theodorum, quorum primus non modo non suscepit Heraclij Imperatoris a Sergio socijsque concinnatam ecthesim, ad quod per Isæcium Italiæ Exarchum coactum illum esse mendaciter gloriatur Cyrus, in epistola ad Sergium, in Concilij Lateranensis Secretario 3 producta: sed, vt ibidem ait Martinus, eam condemnauit & anathematizauit. Ioannes, quoque teste Theophane, conuocata Episcoporum Synodo, Monothelitarum sectam inflicto anathemate damnauit; atque, vt ex S. Maximo docet Baronius, ad annum 640 operam dedit, vt requisitus is qui Honorij primam epistolam scripserat, illius sensum dilucide interpretaretur ad Imperatorem Constantem scribens, [Theodorum,] vt sic ansa tolleretur hæreticis calumniose ventilaudi nomen Romani Pontificis, velut pro se facientis. [Ioannem IV,] Theodorus denique, qui Pyrrhum, S. Maximi disputatione conuersum, benigne exceperat, eiusdem, mox vbi Rauennam appulit, ad vomitum reuersi, ceterorumque, qui cum eo communicauerant, abdicationem & condemnationem propria manu exarauit; ex viuifico Christi sanguine stillam excutiens in atramentum, idque ad Coryphei Apostolorum sepulcrum inter Missarum solennia calyce afferri iusso, atque in vniuerso ecclesiæ conuentu ad id conuocato, vt habemus ex Theophane.

[37] Cum autem Paulum æque hæreticum Constans fecisset Patriarcham, eique adhærens Ioppensis Episcopus Sergius (qui Patriarchalem auctoritatem iam inde a Persarum recessu, viuente videnteque Sophronio, seculari potestate nixus arrogarat, & Episcopos sibi consentientes sacrilege ordinarat) ijsdem adiutoribus mire turbaret subiectas Hierosolymitano Patriarchatui ecclesias; tum denuo Orthodoxorum rogatu secunda vice (nam prima ad indictum a Ioanne Concilium venisse crediderim anno DCXL) Romam appulit, caußaque exposita, loci sacri seruator ordinatus a Theodoro Papa, de mandato eius in hæresi pertinaces deposuit, eosq; recepit tantum, qui libellum pœnitentiæ obtulerunt, quorum libellos, inquit in Concilio Lateranensi, [ac denique ad Martinum.] nuper deferens obtuli sacratissimæ præsidenti Sanctitati vestræ, Martino ter Beatissimo Papæ anno DCXLIX: atque hæ tertiæ vices fuerunt, quibus se dicit Stephanus Apostolicis Patrum Romæ congregatorum vestigijs adesse, ex quo tempore fuerat a S. Sophronio adiuratus: atque huc eæ insidiæ pertinent, quas sibi Romam venturo positas, superius est conquestus.

[38] Verum hæc ad posteriora pertinent tempora & S. Sophronij mortem sequuta, [Saraceni occupatis Phœnicia & Ægypto] ad illius autem historiam pertinet propius, quod anno DCXXXV Saraceni, cæsis duobus Prætoribus Sacellario & Bahane, quadraginta millia militum ducentibus, splendide triumphantes, Damascum, Sophronij patriam, bene composito exercitu aggreßi, eaque potiti sint, & reliqua simul Phœniciæ prouincia: in qua cum proprias sedes constituissent, mox in Ægyptum tendunt, & ipsam quoque sibi subijciunt: sequenti autem anno Vmarus in Syriam destinauit Iasdium, & totam Saracenico adiunxit Imperio: per se vero expeditionem suscepit in Palæstinam: in qua cum omnia paßim oppida præsidijs occuparet; [Hierosolymas obsident, obtinentq;.] agros vero viasq; haberet latrocinijs infestas, non potuerunt sanctæ ciuitatis incolæ diem natalem Domini in Bethleem solita pietate peragere; sed ad eos Saracenorum metu intra vrbem conclusos, habuit orationem Sophronius, quæ in magna Patrum bibliotheca extat, & illius temporis calamitates graphice enarrat: nusquam tamen obsidionis vel oppugnationis in ea sit mentio, eoque magis mouemur, vt credamus non nisi post Ianuarium anni DCXXXVI datum esse obsidioni principium, qua per biennium continuata, hoc scilicet anno, & XXXVII fortaßis toto (saltem iuxta Græcos annum a Septembri inchoantes) Vrbem fide data Vmarus obtinuit, vt narrat Theophanes, vmari ingressum, & sequutam Sophronij mortem describens his verbis:

[39] Sophronius autem Hierosolymorum Antistes fidem ab eo pro totius Palæstinæ incolumitate acceperat. [Vmari Hypocrisim arguit Sophronius] Vmarus itaque cilicinis camelorum vestibus, ijsque laceris & sordidis opertus, & hypocrisim plane diabolicam pietatis velamine ostentans, sanctam ciuitatem ingreditur; & mox templum a Salomone constructum, in impietatis & blasphemiæ oratorium illud conuersurus, sibi ostendi postulauit. Hunc cum Sophronius vidisset: Hæc est vere, inquit, abominatio desolationis a Propheta Daniel prænuntiata, quæ modo stat in loco sancto: multaque simul lacrymarum copia insignis ille pietatis propugnator Christianam gentem deflebat. Intra templi igitur septa dum ille moraretur, precibus apud eum agebat Patriarcha, vt acceptam a se syndonem ac vestem indueret: quam cum assumere detrectasset, Episcopus vix exorauit, vt ista gestaret, donec solita indumenta lauarentur; & proprijs resumptis, statim ista Sophronio restituit.

[40] In ea rerum calamitate Sophronius preclaris verbis & gestis Hierosolymorum Ecclesiam olim amplificans, [& moritur] de Heraclio & Monothelitarum ipsi addictorum prauitatibus & commentis, deque Sergio & Pyrrho confutatis clarissima trophea referens, defunctus est, magno vtique rei Catholicæ detrimento, quæ fortissimum pugilem amisit eo tempore, quo Antiocheno, Alexandrino, Constantinopolitanoque Patriarchis vna cum Heraclio contra ipsam certantibus, maxime vacillabat: cum Pyrrho tamen necdum Patriarcha Sophronio fuit, si qua fuit, contentio: [anno 638.] huius namque annus primus cum XXIX Heraclij componitur a Theophane, atque adeo cum anno Christi DCXXXIX; cum intra paucos ab vrbe dedita menses expirauit Sophronius, mense, vt credimus, Martio anni præcedentis: neque enim Baronio possumu, assentiri ad annum Heraclij XV cœptam obsideri vrbem statuenti: nam quod ad annum XXVI Heraclij Theophanes susceptam referens in Palæstinam expeditionem, etiam sanctæ ciuitatis deditionem & Sophronij mortem narret, id non alia facit de caußa, quam quod huius expeditionis historiam noluerit per plures annos distrahere satisque habuerit indicasse, hoc anno sic cœptam obsideri Hierosolymam, vt non nisi sequenti, id est biennij spatio capta sit: quo posito omnino consequens est, vt Sophronius (siquidem est Martio mense, eo, quo colitur die, ex hoc seculo translatus) annum XXXVIII viuendo ingressus sit tribus integris in Patriarchatu expletis: quibus additi menses vel hebdomades non multæ eorum quibus ordinatus mortuusque est annorum fortaßis vix dimidium annum aut etiam trimenstre constituent: namque contra Cyrum post Alexandrinam Synodum Sophronius egisse legitur, dum eunt redeuntque nuntij totum fere annum DCXXXIV abstulere:

[41] [succedentem] Hierosolymitanorum Patriarcharum catalogus apud Nicephorum Constantinopolitanum Patriarcham, finem accipit in Sophronio: post cuius mortem pastore viduatam remansisse Ecclesiam quidam ex Zonara colligunt, qui sub Constantino Pogonato Oecumenici Concilij, anno DCLXXXIX celebrati, Principes enumerans, & excusans cur Hierosolymitanus & Alexandrinus Patriarchæ non adfuerint, ait: Neque Alexandria neque Hierosolyma Patriarcham habebant a Saracenis occupatæ: [fortasse Theodoro] sed vt tunc nulli in ijs ecclesijs fuerint: non tamen recte dixeris nullos omnino sub Saracenis fuisse: cum varij in historijs nominentur: qua de re pluribus ad Acta Martyrum Sabaitarum 20 Martij, vbi de Helia eiusque successoribus. Quare nihil vetat Theodorum, Theodori Pontificis Romani anno DCXLI electi patrem, S. Sophronio suffectum credere, quem Florarium Sanctorum MS. XV Kal. Aprilis Diuis addit his verbis; Item S. Theodori Hierosolymorum Episcopi, patris S. Theodori Papæ. Neque refragantur Pontificum Romanorum catalogi, siue in antiquißimis olim Palatinæ, nunc Vaticanæ Bibliothecæ membranis, siue apud Anastasium Bibliothecarium; qui simili fere exemplo vsus, ita de hoc Pontifice scribit: Theodorus natione Græcus, ex patre Theodoro, Episcopo de Hierosolyma, siue de ciuitate Ierusalem, vt est in præcitatis membranis. Sed nec filium nec patrem alibi reperimus Sanctis adnumeratos.

[42] Celebris autem S. Sophronij cultus hoc die apud Latinos æque ac Græcos est: [S. Sophronij cultus sacer.] atque in Martyrologijs Galesini, Molani secundæ editionis, Baronijque Romano recensetur hoc die: a Græcis autem in Anthologio, Menologio, maioribusque Menæis, ex quibus hoc vitæ compendium damus, quamuis rerum ordine non nihil perturbato conscriptum, maxime vbi de Hierosolymitano Patriarchatu agitur, velut ante captam a Persis sanctam ciuitatem suscepto, quod, vt iam vidimus, ad vltimos vitæ annos pertinet: commoratio vero Alexandrina cum Ioanne Eleemosynario ad mediæ ætatis annos: vt ex hactenus deductis clare liquet.

VITÆ EPITOME.
Ex Menæis Græcorum.

Sophronius, Patriarcha Hierosolymorum (S.)

[Sophronij natales,] Hic maximum Ecclesiæ sidus ex Phœnice thurifera, vrbe Damasco originem traxit, piorum, & frugalium soboles parentum. Patri nomen erat Plinthas, matri Myro. Sophronius per præstantem vim ingenij, studio tamen & cura auctam, mox ad omnium scientiarum culmen quasi vltra fines naturæ, euasit. Cum adhuc Damasci degeret, virtutem eorum tamen, qui in solitudine erant, æmulabatur. Deinde ad magni Theodosij cœnobium se contulit, [educatio,] vbi in quiete & silentio cum Deo familiariter agebat, & pectus diuinarum litterarum meditatione, mentemque constabiliebat; cogitationesque omnes, & sensus in obsequium Christi redigebat. Præterea cum maiori adhuc studio discendæ philosophiæ arderet, Alexandriam vrbem nobilissimam nauigat, ibique Ioannem quemdam sapientiæ, [doctrina,] & prudentiæ laude florentissimum clarissimumque virum conuenit; cuius & contubernalis & conuictor sociusque factus, cum eo concordi plane animo vixit; a quo & ipse sapientiam hauriebat, & vicissim quæ norat, magistro suo impertiebatur. Factum indo, ex assidua lectione, vti nescio quæ nox, & caligo oculos eius occuparit, sed a SS. Cyro & Ioanne diuinitus curatus est, qui aliud sostrum ab eo non petiuere, [scripta.] quam vti quotidiana per eos patrata miracula litteris consignaret, quod præstitit diligenter. Postea Hierosolymorum Pontifex ob singularem vitæ sanctimoniam creatus est; sed ciuitate sancta ab impijs Persis capta, Alexandriam se ad Ioannem, qui ab eleemosyna nomen inuenit, & thronum Apostolicum administrauit, profectus est. [commoratio Alexandrina] In cuius beata pace sopiti mortem hic Sophronius de immenso ipsius eleemosynarum thesauro, excellentissimaque virtute funebrem laudationem scripsit, ipseque multis lacrymis ipsius obitum est prosecutus. Posteaquam vero in sanctam ciuitatem reuertit, exprimi non potest quanta cura, laboreque Ecclesiam sibi a Deo commendatam rexerit: somnum enim oculis non dedit, nec palpebris dormitationem; neque enim cōtra vim, impetumq; [Hierosolymitanus Patriarchatus] hostium æternorum; sed contra hæreticorum quoque exitialia dogmata illi depugnandum erat; quos scriptis, & auctoritate Patrum in viam reuocabat, suisque ipse disputationibus exarmabat, & frangebat. Interim plurima, & nobilia ingenij monumenta ad Ecclesiæ vtilitatem reliquit, quibus & cum virtute viuere, [pugna cum hæresi.] & ex præcepto diuino tractare præsentia docemur. Ex quorum numero est liber ille omni admiratione deprædicandus, quo res gestas Mariæ Ægyptiacæ cum Angelis merito comparandæ, & vltra humanæ vitæ modum progressæ, explicauit. Hæc illius viuendi ratio, qua se Deo probauit, alios erudiuit, Christi linguam vicariam exhibuit, commissumque sibi gregem rexit & intra triennium Pontificatus beata potitus pace ad Dominum est translatus.

DE S. VIGILIO EPISCOPO AVTISSIODORENSI IN GALLIA,

ANNO DCLXXXIX

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Vigilius Martyr, Episcopus Autissiodorensis in Gallia (S.)

BHL Number: 0000

[1] Philippus Labbeus in Noua bibliotheca Manuscriptorum librorum vulgauit tomo 1 Gesta Pontificum Autissiododorensium diuersis temporibus ab anonymis scriptoribus exarata: in quorum parte 1 cap. 22 de S. Vigilio ista traduntur.

Vigilius sedit annos viginti quinque, menses quinque. Fuit enim temporibus Martini Papæ & Eugenij atque Vitaliani, [Extruit monasterium & Xenodochium,] regnante apud Francos, siue Burgundiones, Chlothario Iuniore. Nam & genere nobilis extitit & sanctitate præclarus. Inter cetera namque virtutum suarum insignia, etiam monasterium in suburbio ciuitatis Autissiodorensis extruxit, quod pluribus ditatum muneribus, vt testamenti ipsius series demonstrat, in honore Sanctæ Dei genitricis Mariæ dedicauit: quod etiam muro circumcingens, monachorum esse constituit, simulque Xenodochium pauperum ibidem esse præcepit. Fertur de eodem sancto viro veridica relatione, quod iubēte Waratone Principe Palatij, qui Ebroino in eodem Principatu successerat, in Cotia silua martyrium sit perpessus. [occiditur a VVaradone.] Imitatus videlicet est eumdem antecessorem suum Ebroinum, qui olim S. Leodegarium Augustodunensem Episcopum gladio animaduerti præceperat. Martyrizatus est autem S. Vigilius sub die V Iduum Martiarum. Cum autem sacrum corpus eius ad propriam veheretur vrbem, contigit eius transitum per vrbem fuisse Senonicam; cumque pertransiret quamdam domum, qua rei vincti catenis tenebantur, [liberat captiuos:] subito omnia vincula disrupta sunt, sicque miserorum turba ergastuli illius noctes euadens, sacri cœpit corporis exequijs deseruire: extant hodieque in testimonium tanti miraculi eædem catenæ, sacro eius inhærentes sepulcro. Sepultus est autem in basilica sanctæ Dei genitricis Mariæ, quam ipse construxerat: fuitque ciuitas sine Episcopo dies quinque. Hactenus illa Gesta Pontificum Autißiodorensium, quæ eadem leguntur in Breuiario Autißiodorensi, quod habemus anno MDLXXX excusum: in hoc citantur Pontificale Autissiodorense, & Hugonis Chronicon. Eadem aliquanto contractius continentur in lib. 23 Speculi historialis Vincentij Bellouacensis cap. 126, & lib. 2 Chronici S. Antonini tit. 13 cap. 6 § 28, & in codice MS. Serenißimæ Christinæ Reginæ. Prior etiam pars de monasterio & Xenodochio extructis narratur eisdem verbis in Chronologia Monachi Autißiodorensis: plura descripsit Petrus de Natalibus lib. 6 Catalogi cap. 11.

[2] Ex dictis præter hunc XI diem Martij, etiam certum habemus martyrij tempus, [interemptus anno 689.] quando e viuis sublato Ebroino, Maior-domus seu Princeps Palatij Theodorici Regis creatus est VVarado siue VVaratto, quod contigit anno DCLXXXVIII. Supplantatus is a filio Gislemaro fuit, sed cum hic non diu postea morte peruicaciam lueret, priorem dignitatem recepit VVarado, qui post obitum S. Audoëni anno DCLXXXIX vita functi, non diu vixit, nactus Bertharium generum suum successorem; qui anno sequenti DCXC Maioris-domus dignitatem obtinebat, vti alibi accurate probauimus. Ex quibus colligimus probabilius anno DCLXXXIX S. Vigilium fuisse occisum in Cotia Silua; quæ sita dicitur in Breuiario prope Compendium: vbi etiam eamdem collocat Gregorius Turonensis lib. 4 historiæ Francorum cap. 21. Si autem S. Vigilius sederit annos XXV, [creatus Episcopus anno 663.] menses V, creatus est anno DCLXIII circa XI diem Octobris. Cum iam anno secundo regnaret apud Francos Neustrios & Burgundiones Chlotharius III seu Iunior, cui successerunt eius fratres Theodoricus, eoque pulso, Childericus, atque hoc interempto, iterum Theodoricus. At iam pridem mortui erant Pontifices Romani S. Martinus & Eugenius, & præsidebat Ecclesiæ S. Vitalianus, cum ordinaretur S. Vigilius, quo viuente, fuerunt deinceps Romani Pontifices Adeodatus, Domnus, Agatho, Leo II, Benedictus II, Ioannes V, Conon, & qui tunc præerat S. Sergius creatus XXI Decembris anni DCLXXXVII, mortuus IX Septemb. anni DCCI.

[3] Andreas Saussaius in Martyrologio Gallicano exornat cum longo encomio, in quo varia aut contrariantur iam relatæ narrationi, aut in hac non contenta referuntur his verbis: [Sub Ebroino occisus a Saussaio dicitur:] In tractu Compendiensi in silua Cotia, trophæum S. Vigilij Episcopi Autissiodorensis & Martyris, ibi ab Ebroini tyranni satellitibus illiusque iussu, ob pietatis & iustitiæ cultum crudeliter necati. Hic beatus Antistes genere nobilis & sanctitate prȩclarus, Palladio, notæ etiam sanctitatis Præsuli, succedens, totus in id incubuit, vt quem Apostolus expressit Episcopum, sanctissimis moribus, castissimaque religione imitaretur. Pauperum pater Ptochodochion condidit: religionis fautor eximius, monasterium in suburbano Autissiodori construxit, quod pluribus ditatum muneribus, in honore sanctæ Dei Genitricis dedicauit. Iustitiæ animosus zelator, oppressorum defensor strenuus, Cleri pius vindex ac populi verus amator extitit: propter quos pastore optimo dignos affectus in odium inimicorum iustitiæ incidit: efferatamque rabiem prædicti tyranni, qui pios quosque Episcopos persequebatur, expertus est: cuius quod impia scelera vigore Sacerdotali redarguisset, ab Warachone ab illo misso sicariorum Duce, cum ab aula rediret sanctissimus Præsul, dire ac impie trucidatus, reddita Deo anima, aureolam gloriæ obtinuit perennem. Hæc Saussaius, penes quem sit rei narratæ fides. Fæuent eidem Galesinius, eumq; secutus qui auxit Martyrol. Germanicum, & vtroque citato Ferrarius: sed hi non videntur inter Principes Palatij siue Maiores-domus Regum Franciæ agnouisse VVaradonem, siue VVarattonem, & ideo omnia attribuisse Ebroino.

[4] Pergit Saussaius constanter in opinione semel concepta, & ista habet in Supplemento die XXVI Iunij; [memoria 26 Iunij] Autissiodori e Compendio susceptio corporis S. Vigilij Episcopi & Martyris in silua Cotia impie interempti iussu Ebroini tyranni quinto Idus Martij. Colitur die XXVI Iunij S. Vigilius Episcopus Tridentinus, cuius elogium cum edidisset Petrus de Natalibus lib. 6 cap. 10, more suo adiunxit alios tres eiusdem nominis Sanctos, scilicet Vigilium Episcopum Autissiodorensem & Martyrem, Vigilium Papam & Martyrem, & Vigilium Diaconum & Confessorem. Secuti dein alij sunt, & hunc saltem Episcopum Autißiodorensem Tridentino adiunxerunt auctor Florarij MS. Maurolycus, Greuenus, & Canisius in priore editione Martyrologij Germanici, qui addit Vigilium Diaconum & Confessorem. Meminit & Ferrarius, sed nulla vspiam Translationis fit mentio, quæ etiam in Breuiario Autißiodorensi non reperitur.

[5] Iterum Ferrarius ad XVII diem Iulij, citato quodam Kalendario Galesinij, ista habet: Apud Compendium in Gallia S. Vigilij Episcopi Autissiodorensis & Martyris. In Notis conijcit forte esse Translationem. [& 17 Iulij.] Sequitur iterum Saussaius & in Supplemento sic scribit: Autissiodori Translatio S. Vigilij Episcopi & Martyris. Altum interim in Breuiario Autißiodorensi silentium est ad illum diem.

DE S. EVTHYMIO MARTYRE, EPISCOPO SARDIVM IN ASIA,

CIRCA AN DCCCXL.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Euthymius Martyr, Episcopus Sardiorum in Asia (S.)

[1] Sardis, seu Sardeis Lydiæ metropolis, ad radices montis Tmoli sita, vna ex septem Asiæ vrbibus; quæ fidem Christi primæ suscepere. S. Ioannes, vti cap. 3 suæ Apocalypseos scribit, reperit In Sardis, [Sardium Episcopus S. Euthymius] qui non inquinauerunt vestimenta sua, & vestiendi erant vestibus albis, & quorum nomen non delendum erat ex libro vitæ. Talis ibidem Episcopus Euthymius seculo IX floruit: de quo in tabulis Martyrologij Romani illud encomium est XI Martij. Sardis S. Euthymij Episcopi, [colitur XI Martij] qui ob cultum sanctarum imaginum a Michaële Imperatore iconoclasta in exilium missus, demum Theophilo imperante, martyrium consummauit. Addit in Notis Baronius Græcos etiam de hoc agere in Menologio hac die. Sed aliud necessario illud est a Menologio opera Canisij in lucem edito: in quo neque hoc die, neque vllo alio nomen eius proditur. At Græci in magnis Menæis & apud Maximum Cytheræum ἐν βίοις ἁγίων celebrant eius sacram memoriam die XXVI Decembris, & hoc illustre tradunt elogium. [& 26 Decemb.]

[2] Memoria sancti Patris nostri Euthymij Episcopi Sardium & Confessoris. [e monacho Episcopus,] Floruit hic Sanctus imperantibus Irene & Constantino Augustis, ac primum in vita monastica instar sideris refulsit: dein Episcopus creatus, in secunda Synodo Nicæna hæreticos funditus euertit. Quod vbi Imperatores viderunt, [& Legatus Imperatorum,] illius opera & publicis conuentibus & varijs legationibus vsi sunt. Imperante postea Nicephoro cum alijs Episcopis in Patalaream ad Occidentem sitam exulatum missus est, [Exulmissus Patallaream,] quod Virginem quamdam attonderit. Ab illo tempore vsque ad palmam salutis obtentam elapsi sunt anni nouem & viginti, quibus sanctus Episcopus ad Sedem suam Pontificiam non est reuersus. Sublatis interim e medio Imperatoribus, & Leone, ferarum cognomine, Romani Imperij sceptra accipiente, Sanctus ab exilio reuocatur, & ab Imperatore interrogatur, an imagines coleret? Sancto autem pro more suo liberrime respondente, & illum etiam anathemate feriente, concitatus ira tyrannus, illum in Ason iterum exulatum ablegat. [tum in Ason,] Leone post improbissimo gladio cæso, ab ipsius successore denuo reuocatus ex Aso, beatus iterum cogitur sanctis imaginibus cultum negare. Hic Sanctus denuo hunc quoque Imperatorem fulmine orationis prosternens, illud Synodi decretum magna voce proclamauit: Si quis Dominum nostrum Iesum Christum in imagine descriptum non adorat, [denique in Acritam.] anathema esto. Hinc cæditur & exul in Acritam amandatur, & in tenebricosissimū carcerē detruditur. Postea a quatuor corporis partibus extensus, crudis boum neruis vehementer contunditur, ita vt Sanctus ex intolerabilibus illis plagis & verberibus instar vtris intumuerit, nec post hoc patientiȩ certamen vltra octiduum vixerit. Itaque solem splendore superans, animam suam in manus Dei tradidit. Hactenus Menæa.

[3] Cœpit imperare Constantinus sub tutela Irenes matris, anno Christi DCCLXXX, [in Synodo Nicæna 2 inter primos Episcopos sedit:] sub quibus Nicæna secunda Synodus œcumenica coacta est anno DCCLXXXVII, in cuius Actione prima habita VIII Kalendas Octobrias, post Legatos Apostolicæ Romanæ Sedis, & S. Tarasium Archiepiscopum Constantinopolitanum, & vicarios Patriarcharum Orientalium, quintus sedit Euthymius Episcopus Sardis, cum vniuersim ad illam Synodum conuenerint CCCL Patres. In eadem actione sunt Ecclesiæ Catholicæ conciliati tres Episcopi, Basilius Ancyræ, Theodorus Myrorum & Theodosius Amorij, & cum singuli fidei suæ profeßionem legissent, [conciliatos Episcopos approbat:] approbauit eam Synodus, ac nominatim post S. Tarasium de Theodoro Euthymius sanctissimus Episcopus Sardis dixit: Benedictus Deus, qui vniuit eum Catholicæ Ecclesiæ. Cumque hi tres a Synodo iußi essent sedere in gradibus ac sedibus suis, Euthymius reuerendissimus Episcopus Sardis dixit: Orthodoxum Deus bene adduxit. Dein Actione secunda VI Kalendas Octobrias habita post lectam epistolam Hadriani Pontificis Romani sextus inter Episcopos Euthymius sanctissimus Episcopus Sardis dixit: [Pontificis Romani sententiæ adhæret] Et ego prælectas epistolas sanctissimi Papæ senioris Romȩ sincere ac indubitanter sequens, polliceor ac confiteor ita me sapere, tam de orthodoxa fide, quam de sacris iconis: [in cultu imaginum:] non quasi quiddam nouum dogma admittens, sed tamquam certissime sciens de illis traditionem sanctorum Apostolorum & sacratissimorum Magistrorum, qui has reliquerunt, in sancta Dei Ecclesia constitutam. Propter quod tota anima recipio huiusmodi venerabiles iconas cum conuenienti honore ac salutatoria adoratione. Eos autem, qui aliter vel aduerse sapiunt aut dogmatizant contra sanctas iconas, [ei aduersantes, hæreticos denuntiat:] alienos a Catholica Ecclesia æstimans abijcio & hæreticos denuntio. Hæc ibi a versione Anastasij.

[4] Iterum Actione 3 habita IV aut III Kalendas Octobris inter Episcopos sextus Euthymius sanctissimus Episcopus Sardis dixit: Vt in omnibus veritatem executus & in traditionibus sacratissimorum Apostolorum & Patrum educatus, [eamdem Patriarcharum Orientis doctrinam laudat:] consentio etiam his exarationibus, quæ modo lectæ sunt, tam scilicet Tarasij sanctissimi ac beatissimi Archiepiscopi & Patriarchæ, quam his, quæ ad has missæ sunt ab Orientalibus Patriarchis: & eorum ac meum sensum super sacris dogmatibus & sanctis iconis vnum & immutabilem existimo: eos vero, qui præter hæc vana loquuntur & garriunt contra sanctas imagines, & non conueniunt cum sanctissimis Patriarchis, hæreticos & peruersos agnosco, & ab eorum communione longe me pono. Præterea Actione IV habita Kalendis Octobris Euthymius sanctissimus Episcopus Sardis dixit: Librum sancti Confessarij Maximi habeo præ manibus & offero eum ad legendum. [scripta sanctorum Patrum,] Et cum ex varijs Patribus & Vitis Sanctorum quamplurima lecta essent, inter Episcopos octauus subnotauit hac formula. Euthymius indignus Episcopus Sardorum libenter omnia, quæ præscripta sunt, [& Vitas Sanctorum,] suscipiens, subscripsi. Item Actione V habita IV Nonas Octobris cum obtruderentur fabulæ ex falsis superscriptionibus Itinerariorum sanctorum Apostolorum, irridens Euthymius sanctissimus Episcopus Sardorum dixit: Decebat conuenticulum illud habere librum istum in testimonium. Denique Actione 7 die III Idus Octobris statuta approbat his verbis: [& traditiones Ecclesiæ admittit:] Euthymius indignus Episcopus Sardorum paterna dogmata sequens & traditionem Catholicæ Ecclesiæ, definiens subscripsi. Ex quibus sincerus eius animus in rebus fidei cognoscendus est.

[5] Constantino Imperatore anno DCCXCVII excæcato, & paullo post vita functo, & Irene Imperatrice anno DCCCII Imperio fortunisque omnibus exuta, Nicephorus Imperium arripuit, [ab exilio primo redux,] & in bello a Bulgaris circumuentus vitam & Imperium amisit anno DCCCXI. Sub huius Imperatoris primis annis in exilium actum S. Euthymium esse infra constabit. Nicephoro succeßit Michaël Curopalates, sed eo a Bulgaris victo anno DCCCXIII, imperium capeßiuit Leo Armenus, impius iconoclasta, qui sacrarum imaginum excidium conceperat. Quare, vti Menæa ad VIII Martij in elogio S. Theophylacti Episcopi Nicomediensis tradunt, S. Nicephorus Patriarcha Constantinopolitanus, [Leonem Armenum cum alijs Episcopis accedit:] lectissimum quemque Episcopum ad se euocauit, Æmilianum Cyzicensem, Euthymium Sardium, Iosephum Thessalonicensem, Eudoxium Amoriensem, Michaëlem Synadensem, & dictum Theophylactum Nicomediensem aliosque multos, qui omnes Imperatorem conuenerunt, & multa illi ex oraculis sacrarum litterarum pharmaca salutaria propinarunt. In Vita S. Nicetæ Abbatis ad III Aprilis illustranda Theosterictus eius discipulus refert, quid singuli Episcopi protulerint: inter quos de B. Euthymio acerrimo & fidei & sacrarum imaginum propugnatore ista traduntur: Posthæc, inquit, sacer Euthymius Sardensis Episcopus liberiore vsus oratione, [pro veneratione imaginum perorat:] sic Imperatorem affatus est: Audias Imperator, ex quo tempore Christus in terram descendit vsque ad hunc diem, per octingentos annos & amplius, in ecclesijs, quæ vbique gentium sunt, Christus ipse depingitur & in imaginibus adoratur. Et quisnam tam arrogans est, qui audeat tot annorum traditionem, a sanctis Apostolis, Martyribus ac pijs Patribus profectam, dissoluere, vel paullulum mouere, Apostolo ipso dicente: State igitur, fratres, & tenete traditiones, quas edocti estis, siue per personam, siue per epistolam nostram. [2 The. 2. 14] Et alio loco: Quamuis Angelus de cælo euangelizet vobis præter id, quod accepistis, esto anathema. [Gal. 1. 8] Quamobrem aduersus eos, qui ante nos hæresim hanc excogitarunt, Synodus apud Nicæam vrbem iterum collecta est sub Irene & Constantino pijs Imperatoribus. Hanc Synodum ipse Dei filius proprio digito signauit. [anathemate percellit aduersantes:] Quicumque audebit aliquid ex ipsa mouere vel expungere, anathema esto. Cum hæc audisset Imperator, facile se hæc pati dissimulauit. Respondit autem & Theodorus, vehemens Ecclesiæ Magister, Dux Studitarum &c.

[6] De vtroque Leo Grammaticus in Chronographia in Leone Armeno ista addit: Imperator Nicephoro laude digno Patriarchæ, & qui cum ipso erant Episcopis coram Senatu vocatis, ait: Nullatenus vos latet emersisse quosdam, Imagines non adorandas asserentes. De repente vero sacer Euthymius Sardium Episcopus cum fiducia perorans, ex diuinis Scripturis obiurgauit: cum eo Theodorus feruens orthodoxæ fidei defensor & Studij Præpositus ait: [Imperatorem obiurgat:] Ne Imperator Ecclesiȩ statum immutes: tibi rerum politicarum status & exercitus incumbit cura: horum satage: Ecclesiam vero in fide orthodoxa esse permitte. Tyrannus his auditis furore accensus, leonum more, cum simius esset, infremens, cunctos euomitis iniurijs eiecit, magnumque Nicephorum ciuitate pulsum, & Theodorum pariter Studij Præpositum in exilium egit. Colitur S. Theodorus XII Nouemb. Socius exilij fuit S. Nicolaus Studita, in cuius Vita IV Februarij hoc certamen ita describitur num. 15. Cum in sacra quadam palatij æde Sacerdotum ac Patrum nostrorum, circumquaque ipsum stipante milite, turbam congregasset, medius ipse præsidens, arroganti ac fremebundo sensu aduersus magnum Pontificem sociosque, quod per errorem in venerabilium imaginum restitutionem consensissent, velut pro concione orabat. Tumque deinde videns, vt ij Spiritus gladio nugarum eius garrulitatem varie mediam secarent, ea re miser in furorem actus, omnes ad vnum, [regia cum alijs expellitur,] multa ira exæstuans, regia expellit, ac quamprimum singulis locum exilij sancit. Ea omnia late in Vita S. Nicephori Patriarchæ XIII Martij ab Ignatio, tunc Diacono, postea Episcopo Nicæno, describuntur; vbi inter alia dicitur Leo Imperator inuictam veritatem ac plane insuperabilem reperisse. Quamobrem nugas eiusmodi, quæ nihil e re essent, præclaris illis æmulatoribus in ruinam impellendis congerens, [& in exilium relegatur:] vbi suam ipse cladem resarcire nequiuit, minis incussis, palam eos foribus expulit… Mox etiam, vt ipsorum animum spectes, volentes fortissimos pugiles exilio relegat, aliosque alijs locis, procul ab ecclesiæ atrijs semotos, addicit. Hæc ibi.

[7] Leone Armeno inter sacra ipso Natalis Dominici die, anno DCCCXX ad finem vergente, misere trucidato, Michæël Balbus regnauit, sub quo exulibus licitum fuit redire. Tunc, vti apud Cedrenum legitur, [e quo reuersus,] ad eum Nicephorus epistolam misit, petens ea sacrarum imaginum instaurationem & pietatis reuocationem. Respondet Michaël se neque vllum decretorum de fide conuellere statuisse, neque etiam quidquam eorum, quæ tradita iam & confessa haberentur, damnaturum vel mutaturum: quiuis secure id sequeretur atque ageret, quod sibi probaretur atque liceret. Nō tamen in hoc proposito perseuerauit: [coram Michaële Balbo honorem imaginum propugnat:] quippe qui ne initio quidem verus fuerit Christianus. Sed quamdiu Imperium tenuit, bellum Christianis & gentilibus suis animo malo atque crudelissimo mouit: modo monachos despuens, eosque varie affligens, aliaque in eos super alia statuens supplicia, modo alios pios in carceres conijciens extorresue agens. Inter hos Methodium, qui non multo post ad Solium Patriarchæ euectus est, ac Euthymium eo tempore Sardium Præsulem: quod suæ voluntati non obsequerentur, neque sacris imaginibus deberi honorem diffiterentur, vrbe eiecit. Et Methodium quidem in insula Acritæ in custodiam dedit: Beatum vero Euthymium opera proprij filij Theophili crudis boum neruis acriter verberatum, necauit. Hæc Cedrenus, quæ plane eadem habet Ioannes Scylitza Curopalates, imo & Ioannes Zonaras, qui mortem S. Euthymij ita refert: Præter multos alios crudeliter tractatos, etiam in D. Methodium grassatus, Euthymium Sardium Archiepiscopum ob sanctarum imaginum cultum in exilium misit. Deinde Methodium in Acrita conclusit: inclytum vero Euthymium a filio suo Theophilo crudeliter flagris cæsum, Martyrum morte affecit. [in Acritam exul ablegatur:] In Acritam etiam ablegatum fuisse supra ex Menæis traditum. Fuit autem Acrita promontorium Bithyniæ ad initium Propontidis, in quo monasterium extabat, in quo abductus a S. Michaële Episcopo Synadorum S. Gregorius, inde Acritensis, nuncupatus, vitam austerißimam duxit, vti IV Ianuarij die eius natali dictum est. Et SS. Theodorus & Nicolaus Studitæ, cum Michaële Balbo Imperatore iubente, iterum vel inuiti in regiam vrbem fuissent reuersi; non diu post inde abeuntes vicinara Acritȩ promontorio peninsulam, magni Martyris Tryphonis nomine appellatam petierunt, vbi tandē multis certaminibus gloriosum Patrem ac beatissimū Theodorum communis vitȩ finis excepit. [sub Theophilo Imp. Martyr obit circa an. 840.] Ita Vita S. Nicolai Studitæ nu. 32. Michaëli Balbo anno DCCCXXIX vita functo, Imperium suscepit filius eius Theophilus, cuius iussu dire cæsus S. Euthymius, martyrium consummauit circa annum DCCCXL, cum ab exilio primo sub Nicephoro, qui anno DCCCXI cœpit regnare, elapsi statuantur viginti & nouē anni, imo & ipse Theophilus, anno DCCCLXI labente aut sub initium sequentis, sit extinctus. In Notis ad Synodum Nicænam II pag. 679 tomi 19 editionis Luparææ præ reliquis Patribus confessionis gloria celeberrimi censentur Plato & Theophanes monachi, [sub Constantino Copronymo natus] item Euthymius Sardicensis Episcopus: qui tempore Constantini Copronymi vincula & exilia, Sediumque priuationem passi fuerunt. Imperauit Copronymus ab anno DCCXLI ad annum DCCLXXV, sub cuius Imperio natum S. Euthymium & adultum agnoscimus, vtpote qui sub nepote illius, Constantino & Irene monachus fuerit, ac dein Episcopus creatus. Quare in illa ad Synodum nota addendum foret, hos sub Copronymo aut alijs Imperatoribus vincula & exilia passos esse.

DE S. VINDICIANO EPISCOPO CAMERACENSI ET ATREBATENSI,

ANNO DCCXII

Commentarius præuius.

Vindicianus, Episcopus Cameracensis & Atrebatensis in Belgio (S.)

[1] Inter antiquos Episcopos Cameracenses & Atrebatenses, zelo diuino & vitæ sanctitate illustres, a S. Vedasto, de quo actum est VI Februarij, numeratur octauus S. Vindicianus: qui S. Autberto, XIII Decembris anni DCLXXV defuncto, succeßit, saltem sequenti anno DCLXXVI, [Tempus Sedis & obitus] cum apud Francos post obitum Chlotharij III regnaret Theodoricus, quo dein pulso, regnum illud suscepit Childericus: vti ad Vitam S. Sigeberti Regis, I Februarij num. 89 late deduximus. Sedisse eum annis sex & triginta, atque e vita disceßisse anno DCCXII, tradit Coluenerius in Notis ad caput 28 libri I Chronici Balderici de Episcopis Cameracensibus & Atrebatensibus, vt qui anno DCCX S. Hadulphum Abbatem monasterij Vedastini consecrarit: quod accuratius ad huius diem natalem XIX Maij comprobandum erit. Dies obitus S. Vindiciani aßignatur XI Martij: inscriptus MSS. Martyrologijs Ecclesiæ Cathedralis Atrebatensis, [cultus sacer:] & monasteriorum Marchianensis & Aquiscinctini his verbis: In pago Atrebatensi depositio S. Vindiciani Episcopi. Locus depositionis est Mons-S. Eligij sesquimilliari ab Atrebato, Abbatia Canonicorum Regularium illustris. Eumdem referunt hoc die Hermannus Greuen & Molanus in additionibus ad Vsuardum, auctor Florarij MS. Galesinius, Canisius, Balinghemius, item Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij, Miræus in Fastis Belgicis, Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum, Ferrarius & alij.

[2] Officio nouem Lectionum celebratur S. Vindicianus hoc die in ecclesia Cathedrali Atrebatensi, eiusque diœcesi: & solennißimo ritu primæ claßis apud Canonicos Regulares Montis-Eligiani: [Officium ecclesiasticum:] cuius Abbatem conuenimus Atrebati anno MDCLXII, ab eoque accepimus Vitam S. Vindicianicum Chronico Montis-Eligiani, collectam ex varijs monumentis ab illius decessore Francisco Doresmieux. [Vita scripta:] Hunc conuenit Ioan-Gamansius circa annum MDCXXXVII, vt tum nobis scripsit, reperitque hominem iam tum ab annis quatuor & viginti historiarum sui monasterij & annexorum Prioratuum ita studiosum peritumque, vt primus ipse omnes in certos libros digesserit, & præsentissimam etiam minutissimi temporis haberet memoriam. Hanc ergo Vitam S. Vindiciani curauimus nobis describi, damusque, deletis nonnullis parergis & ad institutum nostrum minus necessarijs. Multa de eodem Episcopo habent Baldericus lib. 1 cap. 20 & sequentibus, & VValterus Abbas sancti Sepulchri apud Cameracenses, qui ambo vndecimo Christi seculo floruerunt. Accepimus e dicto sancti Sepulchri monasterio Vitam S. Vindiciani a VValtero collectam, sed plane mutilam, quam cum altera a nobis danda contulimus. Eamdem a se contractam ediderunt Lippelous, Haræus, Gazetus, Rosweidus alijque. Aliqua sacra ossa S. Vindiciani adseruari Cameraci in ecclesia S. Autberti Canonicorum Regularium traditur in Hierogazophylacio Belgico Arnoldi Rayssij pagina 81. [Reliquiæ:] De corpore apud Montem-Eligianum in veneratione summa hactenus habito agitur in ipsis Actis; [dies Translationis.] vbi num. 24 dicitur Translationis anniuersariam feriam celebrari Nonis Iulijs, quo die in Martyrologio Eligiano ita legitur apud Molanum: Eodem die Translatio sanctissimi Patris nostri Vindiciani. Meminit eiusdem Balinghemius in Calendario Mariano.

VITA
Auctore Francisco Doresmieux Abbate Montis-Eligiani.

Vindicianus, Episcopus Cameracensis & Atrebatensis in Belgio (S.)

CAPVT I
S. Vindiciani vita ante Episcopatum, Virtutes in ea dignitate eximiæ.

[1] Constat ex sacris scriptorum nostratium monumentis, Ecclesiam tum Atrebatensem, tum Cameracensem, a S. Vedasti opera & prædicatione fundatam, & diuturno deinceps tempore vtramque ab vno dumtaxat Episcopo administratam, [Post alios Episcopos] complures habuisse Pastores, continua serie sibi mutuo succedentes, omni doctrina & pietate præstantissimos: quibus disseminando & propagando per has regiones Dei verbo, & procuranda animarum salute, nihil fuit antiquius. Inter hos maxime eminuit sanctissimus Pater Vindicianus, Atrebatensium & Cameracensium Episcopus longe clarissimus: [S. Vindicianus præfuit Ecclesiæ Atrebatensi & Cameracensi:] qui Apostolici instituti æmulus, nihil prius habuit, quam diuino pabulo ouilia sibi credita assidue reficere, pijsque operibus continenter vacare, & nullum denique laborem detrectare: quo populares Christo lucrifaceret, atque immunitates & iura Ecclesiastica sarta tectaque tueretur. Non hic libet inutili curiositate indagare, num ipse nobili stemmate prognatus, quandoquidem b Baldericum Nouiodunensem Episcopum, & c Walterum sancti Sepulchri Abbatem, qui pleraque eius gesta litteris consignarunt, ea de re omnino siluisse videam: sors enim nascendi non est in nostra potestate sita. At quoniam iuxta vetus dictum, fortes creantur fortibus & bonis; haud est dubium, quin vir tantus, ab optimis pijssimisque parentibus sit in lucem editus, non secus ac generosiores fructus ex nobilioribus quibusque plantis prodire conspicimus. [Horat.]

[2] [natus Bellecurtij circa annum 620] Circiter annum Domini sexcentesimum vicesimum nascitur Vindicianus noster apud Bullecurtium Artesiæ vicum, qui in Bappalmensi territorio est positus. Neque temere illud nomen sortitus censetur, ad imitationem scilicet istius Vindiciani celeberrimi quondam Medici, cuius Diuus Augustinus in epistola ordine quinta meminit. Is enim veluti ad profligandos corporis morbos, curandaque vulnera, solertissimus simulque rigidissimus habebatur. Sic & Vindicianus noster ad hoc natus videbatur, vt aliquando Ecclesiæ Præpositus, in spiritalem medicum admodum famosum euaderet: qui salubria remedia & antidota, tum dulciora, tum amariora, pro re nata varijs personis præscriberet: quod reipsa erga Theodoricum Francorum Regem animose præstitit. Ipse ab ineunte ætate pietatem vna cum nutricis lacte imbibisse videbatur; adeo vt tener etiamnum adolescens, [cum pietate & timore Dei accreuit:] in professionem Ecclesiasticam resque sacratas totus propenderet. Crescentibus annis, creuit pariter timor Domini, quo extimulatus, cunctis voluptatibus, quibus adolescentia plerumque solet esse obnoxia, vltro abdicatis, id vnum curabat, vt frequenter ex rure suo Bullecurtiano in conterminam Atrebatiam ciuitatem commearet per viam quamdam, id temporis, nullis hominum vestigijs detritam, quæ etiam hodie ab eius nomine Vindiciana appellatur. Illic templa orandi gratia adire, atque inprimis sacris concionibus attenta aure animoque audiendis vacare erat solitus. Construxerat sibi apud Anziacum haud procul ab ea ciuitate oratorium quoddam anachoreticum, quo tranquillius totam mentem ad rerum cælestium contemplationem conferret. In eo secessu auditas conciones cum ruminaret, simulque veterum Patrum volumina diligenter versaret, carnis petulantiam assiduis vigilijs ieiunijsque refrænabat. Hisce exercitijs occupatus, cum omnia caritatis officia proximo etiam præstaret, vix dici potest, quantum in ceteris virtutibus acquirendis exiguo temporis interuallo profecerit. [instructus a SS. Eligio] Qua in re plurimum Diui d Eligij Nouio-dunensium Episcopi alloquio & consortio iuuabatur, qui ad montem quemdam Squavijs contiguum, incolis ea tempestate carentem & desertum (is postmodo Eligianus dictus est) frequenter orationis & meditationis ergo solebat diuertere. Etenim in eo oratorium sibi etiam cum parasset, virosque pios numero decem sibi constituisset, qui instar veterum anachoretarum, separatim viuerent, Deoque inseruirent, eos crebro vna cum B. Vindiciano inuisere consueuerat. Is vero idem vitæ genus professus, magis magisque eos imitari, & seipsum, vt ita dicam, superare indies enitebatur. Quod vt maiore cum fructu præstaret, crebro cum Diuo e Autberto peculiari suo Episcopo, [& Autberto:] alijsque viris sanctimoniæ laude florentibus versabatur; atque instar apum, quæ mella ex varijs flosculis conficiunt, singulas eorum dotes exprimere, & quamdam virtutum omnium encyclopædiam sibi comparare studebat. A quibusdam enim patientiam, mansuetudinem, atque indefessum in iuuando proximo zelum; ab alijs vero modestiam, castimoniam, opportunum silentium, rerumque fluxarum contemptum perdiscere satagebat.

[3] Tantis virtutibus instructus diu latere non potuit. Erat per id tempus in ciuitate Atrebatia Diuus f Amandus, Episcopus Traiectensis ad Mosam, vna cum diua Rictrude, [euocatus a S. Amando subscribit testamento S. Rictrudis:] quæ priusquam monasterium suum g Marchianense ingrederetur, testamentum eius opera condere, bonis omnibus pie distributis, decreuerat. Ad hanc rem conficiendam, præter Autbertum Episcopum, & Honoratum Archidiaconum, euocauit etiam Vindicianum Amandus, præclara eius fama permotus: qui in eo negotio, solertis iudicij, ingenijque facultates abunde exercuit, comprobato subsignatoque D. Rictrudis testamento. Ea ætate sancti duo illi Episcopi in hanc curam potissimum incumbere videbantur, vt scilicet in varijs vtriusque diœcesis locis complura templa & monasteria, dote addita, eo euentu erigerentur, vt quamplurimi cuiuslibet ordinis, sexus & ætatis homines, ad ea tamquam certa tutaq; suæ salutis asyla, repudiatis fallacibus huius seculi illecebris, sponte confugerent: quos optimi illi Pastores summo affectu omnique beneuolentia & ope prosequebantur. Imo Diuus Autbertus de successore sibi diligendo, instar Diui h Amandi solicitus, quo expeditius rerum diuinarum meditationi totum sese addiceret, in vnum Vindicianum, propter præclaras animi dotes, [a S. Autberto] oculos animumque coniecit, iam inde iudicans eum tanto oneri ferendo fore parem. Nouerat enim, [Vicarius Atrebatensis constituitur:] quantum doctrina, quantum eloquentia valeret, & quo feruore & spiritu impulsus, ad excolendam Domini vineam accederet. Euocatum itaque in ciuitatem ex suo secessu Squauiensi, Vicarium Atrebatensem renuntiauit. Quo in munere ita se gessit, vt peculiares Diui Autberti virtutes sibi imitandas omnino proposuisse videretur. Proinde ea pietate & indole cum foret præditus, [adest in Translatione S. Vedasti] verisimile est Vindicianum per id tempus ad S. Vedasti fanum & monasterium construendum, suum consilium & facultates contulisse: eius i translationi ex æde Deiparæ Virginis ad hoc monasterium, vna cum Diuo Audomaro alijsque sanctis viris interfuisse. Item Diuo Eligio, qui ad hoc a Diuo Autberto euocatus fuerat, in translatione k. Diui Fursei etiam adfuisse: ipsum denique perpetuum extitisse D. Eligij comitem, [& S. Fursei.] cum ille incredibili studio & labore & Martyrum & Confessorum corpora passim conquireret.

[4] Iam vero ab ista corporis Diui Vedasti translatione, l tempus effluxerat, cum viuendi finem fecit Autbertus, maximo bonis omnibus relicto sui desiderio, tum ob deplorandam tanti Antistitis iacturam, tum potissimum, [ordinatur Episcopus:] quod monasterium Vedastinum ab eo inchoatum, morte præuentus perficere non potuisset. Verum B. Vindicianus in Sedem eius Episcopalem suffectus, ne latum quidem vnguem a sectandis antecessoris sui vestigijs sibi discedendum existimauit. Ingenti ergo animo & industria, neque vllis parcens sumptibus, [perficit Vedastinum monasterium:] opus istud interruptum vrgere aggressus, feliciter tandem absoluit. Hinc suæ conditionis memor, nihil earum rerum prætermisisse censebatur, quæ ad complendum eximij Pontificis officium poterant desiderari. [explet officium boni Pastoris:] Ipse enim oues sibi commissas pascere, easque in vberrima pascua deducere, quod perierat requirere, & quod abiectum erat reducere, & quod confractum fuerat consolidare, & quod forte & pingue custodire; eaque omnia denique præstare, quæ Deus Optimus Maximus per Ezechielem Prophetam a bonis Pastoribus exigit. Nihil enim Vindiciano erga bonos humanius, nihil erga malos seuerius, nihil ad pauperum famem sedandam & nuditatem tegendam munificentius, nihil denique ad cetera caritatis obeunda munia, quæ a D. Paulo Apostolo Episcopis præscribuntur, extitit propensius. Solebat frequenter per suæ diœcesis oppida & vicos obambulare; verbum Dei serere; hominesque ærumnosos re & alloquio subleuare. Et cum ipse foret ab heroica corporis forma plane amabilis, vix fando exprimi possit, quam modeste & suauiter erga quodlibet hominum genus, prout res locusque postulabant, sese gerere consueuisset. Tam pijs operibus intentus, nominis sui famam, non modo per vrbes conterminas, sed & prouincias longe dissitas, celeriter extendit. Et licet assiduis etiam secularibus distineretur negotijs, non raro tamen relicta Episcopali curia ad Religiosos Vedastinos secedebat, [benefacit Vedastinis:] quorum consortio mirifice capiebatur. Eos vero tanto amore affectuque complectebatur, vt instar indulgentissimi parentis huic familiæ bona omnia procuraret, quæ vel a proceribus sine alicuius iniuria obtinere, vel ipse sua frugalitate & parcimonia poterat corradere. Neque id præstare destitit, donec m Hatta Abbatum Vedastinorum primus, eam domum administrare cœpit.

[5] [subscribit testamento S. Amandi:] Interea Diuus Amandus tamquam mortis sibi iam impendentis foret præsagus, Ecclesiam monasterij sui Elnonensis a se ædificatam, consecrare statuit. Et quo ea dedicatio esset celebrior. n Reolum Remensium, & Vindicianum Cameracensium siue Atrebatium Episcopos euocauit. Qua peracta, o testamentum etiam condere voluit, quo sancte cauit sub anathematis pœna, ne post obitum corpus a quoquam extra monasterij septa alio transferretur, sed ibi apud Fratres suos, cum quibus maxima concordia vixerat, quiescere sineretur, donec Angelica tuba vniuersum hominum genus ad resurrectionem horrendumque supremi Iudicis tribunal vocaret sisteretque. Eius testamentum tum a ceteris Episcopis, tum peculiariter a B. Vindiciano in hæc verba fuit subsignatum. Ego vindicianus vtpote peccator, Episcopus, ad petitionem Domini mei Amandi, hanc epistolam confirmaui & subsignaui. Sub id tempus Ioannes Toparparcha Hasnoniensis, Eulaliæ sororis pijssimæ matronæ opibus adiutus, cum in p contractu insigne monasterium extruxisset, vocatus eo fuit Vindicianus, [consecrat Ecclesiam Hasnoniensem.] qui Ecclesiam consecraret, simulque selectos viros & mulieres intra cœnobij istius claustra introduceret, vt nimirum in eo sacro loco separatim habitarent Deoque militarent. Quod a B. Vindiciano magna celeritate, alacrique quamplurimorum Ecclesiasticorum & secularium hominum concursu peractum est.

[Annotata]

a Colitur S. Vedastus 6 Februarij, vbi in Commentario præuio § 1 & 4 late deducuntur, quæ de Episcopis vsque ad S. Vindicianumvtriusque Sedis hic innuuntur.

b Baldericus Gerardo I, B. Lietberto, & Gerardo II Episcopis Atrebatensibus & Cameracensibus fuit a secretis, ac chronicon deduxit vsque ad monasterium Cameracense sancti Sepulchri a B. Lietberto anno 1060 fundatum, nisi reliqua hactenus lateant. Fuit Baldericus dein Canonicus & Cantor Ecclesiæ Morinensis, postea Archidiaconus Nouiomensis, denique Episcopus Nouiomensis & Tornacensis consecratus anno 1097, mortuus anno 1112. Pro Nouiomo multi cum hoc auctore dixerunt Nouiodunum.

c VValterus infra num. 21 primus Abbas sancti Sepulchri, e vita discessit 7 Martij anni 1095.

d Consecratus est S. Eligius Episcopus 14 Maij, Dominica ante Ascensionem Domini 646, mortuus anno 665.

e S. Autbertus circa annum 640 factus Episcopus Atrebatensis & Cameracensis.

f Fuit S. Amandus Episcopus initio Apostolicus, dein ab anno 646 ad 650 Episcopus Traiectensis, vti ad eius Vitam diximus 6 Februarij, vbi Cathedram vrbi Traiectensi, vti hic auctor recte appellat, vindicauimus.

g Circa annum 652, vti ad S. Amandi Vitam diximus § 13. Colitur S. Rictrudis 12 Maij.

h Qui curarat sibi substitui S. Remaclum in Sede Traiectensi.

i Translationem S. Vedasti factam anno 667 probauimus ad huius Vitam § 5. Agit Fulbertus de ea Translatione in Vita S. Autberti, nulla tamen S. Vindiciani facta mentione.

k Colitur S. Furseus 16 Ianuarij, cuius Translationi, factæ post 4 ab obitu annos circa 657, adfuisse SS. Eligium & Autbertum cum alijs sanctis viris habet Vita num. 39.

l Tempus octo annorum: quia S. Autbertus mortuus est 12 Decemb. anno 675.

m Est Hatta Abbas constitutus anno 690, an. 691 solenniter a S. Vindiciano benedictus, vti ad Vitam S. Vedasti probatum § 6.

n S. Reolus Episcopus Remensis consecratus est anno 679. S. Mummolenus, qui etiam adfuit, Episcopus Nouiomensis & Tornacensis factus anno 666, vti S. Vindicianus anno 676.

o Est id confectum anno Theodorici Regis secundo Christi 681, vt in Appendice ad Vitam S. Amandi pag. 902 correximus.

p Inter oppidum & monasterium Amandinum, & Marchianas extructum anno quarto Theodorici, Christi 683 Hasnoniense cœnobium.

CAPVT II
Illustriora in Episcopatu gesta.

[6] Eodem autem a anno, b tertio Nonas Nouembris, inauditum contigit facinus, quod hic paucis memorare libet. [Corpus S. Muxellendis Virginis,] Harduinus quidam apud Cameracenses nobili ortus genere, Maxelendem Virginem, etiam generosis pijsque prognatam parentibus, perdite cum deperiret, & in coniugium frustra ambiret (ea enim Iesu Christo corpus animamque dicauerat, parata potius mortem oppetere, quam fidem tanto sponso datam violare, certa in omnem euentum duplicatam virginitatis & martyrij palmam in cælo consequi) furore præceps puellam propria manu interfecit. [ex amore castitatis Martyris,] Verum simulatque cruorem ex casto corpore emanare vidit, oculis captus est, socijs confestim præ nimio metu diffugientibus, ne & ipsi simile quidpiam paterentur. Mox parentes ingenti mœrore perculsi adfuerunt, corpusque trucidatæ filiæ in templo c Pomerellensi tumularunt, vbi totum triennium quieuit, donec Almaldrudis matrona illustris & religiosa, diuinitus admonita, Vindiciano indicauit, placere Deo, vt ipse sanctum Virginis corpus, ad eum d locum, vbi passa fuerat, [solenni pompa transfert:] referret; asserens eum varijs propediem illustrandum miraculis. Haud grauatim Almaldrudi acquieuit Vindicianus: imo nulla interposita mora, magnam Cleri populique aduocauit multitudinem, atque indictis prius ieiunijs & orationibus, sacras Virginis reliquias, vti iussus fuerat, transferre cœpit. In ea pompa, ante turbam primus ipse incedebat, spiritali gaudio plenus, adeo, vt Dauidem Regem quondam ante fœderis arcam psallentem & exultantem quodammodo referre videretur. Sed o stupendum prodigium! Ecce huius rei factus certior Harduinus, ille virginicida cœcus petijt, vt ad sacratum corpus deduceretur. Quo postquam peruenit, facinus suum cum amara lacrymarum profusione serio detestatus, visum recepit. Hinc Vindiciani pedibus aduolutus, totius rei seriem confessus est, [virtutes eius e concione diuulgat:] & expiatus. Populus autem tanto miraculo attonitus, cum de huiusce Virginis virtute & potentia Vindicianum prolixe disserentem audisset, lætabundus in Dei Optimi Maximi laudes effundebatur, quod scilicet Episcopo suo, puritatis & castimoniæ per totum æuum studiosissimo & obseruantissimo, hanc peculiarem contulisset gratiam, qua honoranda B. Maxellendis ossa suis manibus sepelire meruisset.

[7] In Hannonia e Humbertus Abbas Marollensis, cum ab auia sua f Andelina agros, prædia, pascua, nemora, iuraque omnia, quæ in territorio g Xindunensi iuxta Iseram flumen possidebat, [donationes Marollenses confirmat:] numerata pecunia coëmisset, ea cuncta magnis imprecationibus adhibitis, cœnobio suo (quod olim Diuus Humbertus inchoauerat) liberaliter addixit, eamque donationem, quo in perpetuum foret rata & valida, coram B. Vindiciano, præclarisque viris alijs, quos expresse euocauerat, sancte confirmauit h.

[8] In Francia Theodoricus Rex, Chlothario fratri i successerat; Franci vero, mota seditione ab eo secesserunt, odio Ebroini potissimum adducti; qui meram tyrannidem sub Chlothario Rege nuper exercuerat. Hinc Chilpericus Rex Austrasiæ in Theodorici; & S. Leodegarius Episcopus Augustodunensis in Ebroini locum ab eis suffectus est. Chilpericus dein Rex, k ob luxum vitamque perditissimam a suis interficitur, coortis passim per regnum ingentibus turbis. Theodoricus itaque regnare iterum iubetur, & Ebroinus pristinæ dignitati restitutus, [Theodoricus Rex] Palatij Maior rursus euasit. Hic nihil ad vindictam exercendam intentatum, nihil ad patrandum quodlibet flagitium inausum prætermisit: S. Leodegarium quoq; vna cum Gerino fratre in vrbe Augustodunensi captum, in suam potestatem redegit. Gerinum coram se lapidibus obruit: deinde S. Leodegario teterrimi carceris squallore & fame propemodum enecto, [permittit ab Ebroino] oculos effodi, labra & linguam amputari, plantasque ferro discindi eo consilio iussit, vt ille tormentorum atrocitate victus in desperationem prolaberetur, eaque ratione martyrij palmam, [St Leodegario oculos erui:] ad quam vir insons & innocens anhelabat, amitteret. Ebroinus necdum tot malis satiatus, sed magis magisque vindictæ succensus cupiditate, Theodorico Regi persuasit, vt conuentum quemdam apud Compendium indiceret. Eo præter Magnates seculares, accessere complures Episcopi, a quibus Ebroinus alieno erat animo. Contigit autem diuina quadam prouidentia, [S. Vindiciano procurante,] vt in ista qualicumque Synodo plurima ad publicam salutem conducentia constituerentur; atque Vindicianus noster admirabili sua dexteritate, tum Regis tum Procerum, & Episcoporum beneuolentiam sibi conciliaret. Et quoniam nouerant illi, quanto ad domum Dei condecorandā flagraret zelo & desiderio, quandoquidem ipse ex proprio censu Cathedralem suam Atrebatensem Ecclesiam iampridem agris, nemoribus, [Ecclesiæ Atrebatensi Rex possessiones & immunitates concedit,] villis & molendinis collocupletasset: haud ei fuit difficile, Regi in animum inducere, vt eamdem amplioribus ditaret possessionibus & immunitatibus. Quod non modo Rex præstitit, sed & hanc Ecclesiam a seculari iugo & iurisdictione prorsus exemit. Præterea Vindiciani rogatu priuilegium istud solennibus tabulis confirmauit, quod etiam Ioannes eius nominis quintus Pont. Max. primo sui Pontificatus anno ab Rege interpellatus l conprobauit, atque adeo vna cum pluribus Episcopis subsignauit Vindicianus noster, [a Pontificibus confirmatas:] ita iubente tum Rege tum Pontifice: vnde profecto satis liquet, quanta ipse eo tempore, ad promouendam Dei gloriam valeret apud Principes gratia & auctoritate.

[9] Sed Ebroinus, humani cruoris sitibundus, S. Leodegarium, quem irreconciliabili odio prosequebatur, iam antea ad ædes cuiusdam Chrodeberti relegauerat, e quibus post menses aliquot per quatuor equites iussit extrahi, [post S. Leodegarium occisums] atque per loca deserta & auia crudeliter raptari. Illic vnus equitum, educto gladio innocentissimum virum m obtruncauit. Stetit corpus reciso capite (dictu mirabile) genibus innixum, toto adhuc vnius horæ spatio, donec barbarus ille pedis impulsu truncum prosterneret: qui eodem momento præsentem magni numinis vindictam expertus est. Sublatum corpus sepelijt vxor Chrodeberti in exiguo quodam oratorio, haud procul Hursingha vico, qui ad diœcesis Atrebatensis limitem est positus. Eo in loco, huius Martyris intercessione & meritis Deus tot & tam prodigiosa operatus est miracula, vt ægri homines quamplurimi a quibuslibet morbis sanarentur. Rumor ille, posteaquam Compendium ad Regiam curiam delatus est, in qua etiam aderat Ansoaldus Pictauiensis, Ermenecharus Augustodunensis, alijque Episcopi, Vindicianum etiam præsentem impulit, vt omni diligentia studioque adhibito, martyris corpus solicite vestigaret, inuentumque penes se retineret, quandoquidem in sua diœcesi foret occisum & & tumulatum. At Deus, qui illi antea S. Maxellendis ossa peculiari beneficio tradiderat, certis indicijs signauit, sibi placere vt S. Leodegarij reliquiæ venerabili Ansoaldo n committerentur. Nec diu tot cædibus superfuit Ebroinus; qui iusto Dei iudicio, [& Eboinum trucidatum,] a maleficijs cum non temperaret, a quodam Hermenfrido trucidatus, diras flagitiorum suorum pœnas o luit, verumenimvero, quoniam Theodoricus Rex in culpæ consortium etiam trahebatur, quod eo conniuente, & Leodegarius interemptus, & cetera ab Ebroino admissa scelera crederentur; statuerunt Episcopi, vt Vindicianus Regem adiret, eique libere exponeret, quam enormibus peccatis coram Deo obstringeretur, [S. Vindicianus rogatis Episcoporum] nisi tempestiua ductus pœnitentia resipisceret, & ad meliora consilia sese recipere maturaret. Hic Vindicianus, etsi haud ignoraret, quam periculosum foret (iuxta Satyrici dictum)

Auriculas Regum mordaci radere vero;

nihilominus salutem publicam priuatæ anteponens, Prouinciam istam, tametsi duram, intrepidus suscepit. Posteaquam ergo in conspectum Regis prodijt, fiducia plenus coram Proceribus, & compluribus, [Regem monet ad pœnitentiam & expiationem criminis,] qui aderant, Episcopus tanto feruore & facundia cœpit orare, vt Regis & omnium auditorum animos statim ab initio, non sine manifesto sancti Spiritus subsidio commouisse, & in suam sententiam rapuisse omnino videretur. Inter disserendum, in eam orationem ingressus est, vt diceret: Sacerdotis esse, reum noxæ admonere, ne in ea moriatur, & Sacerdos pro eo plectatur. Oportere Regem æquis auribus hæc monita admittere, ob inhumanam S. Leodegarij cædem, eo conscio perpetratam: crimen istud adeo grande & horrendum esse, vt Episcopi ad hanc Synodum congregati, ignorarent, quodnam cataplasma tam periculoso vulneri foret adhibendum: necesse esse Regi cum omni submissione Deo reconciliari culpamque agnoscere & cum iusto Iob (qui etiam in sua regione olim Princeps erat) dicere: [exemplo Iobi] Ego peccatum meum non abscondi, sed illud coram omni populo annuntiaui. [Iob 31, 33] Postremo, [& Dauidis] ipsum debere Dauidem Regem in re simili imitari, noxamque palam confiteri, & cum eo hȩc verba vsurpare: Venite adoremus & procidamus ante Deum, ploremus coram Domino qui fecit nos. [Psal. 94. 6, 2. Reg. 12. 13] Vt scilicet Rex cum Dauide cælitus audire mereretur: Ecce quia peccati te pœnitet, illud tibi remittitur: neque morieris. Hæc & alia monita ex intimis animi penetralibus deprompta, magno affectu proferebat Vindicianus, non vt Regem pudore suffunderet, sed eum ad culpæ agnitionem, veramque metanœam adduceret. Qua in re voti compos factus est: [felici euentu] Rex enim iustam esse sancti huius Episcopi reprehensionem iudicans, sese eius statutis & iussionibus vsque adeo submisit, vt ab auditoribus ambigeretur, vtrum Vindicianus ad arguendum foret liberior, an Theodoricus ad obsequendum propensior.

[10] Ceterum pro peccatis expiandis, iubetur Rex nouum Benedictinis monachis cœnobium iuxta Teruanam Morinorum condere, [mandat extrui Teruanense monasterium,] addito sufficienti censu. Item quoniam effuso D. Leodegarij Martyris sanguine, publicam Ecclesiæ pacem, iampridem Diui Vedasti sacris concionibus in diœcesi Atrebatia stabilitam, perturbauerat, ei iniunxit Vindicianus, vti monasterium suum Atrebatense (postmodo Vedastinum nuncupatum) quod id temporis ipse Principis & Cleri permissu regebat, muris & ædificijs, amplioribusque possessionibus & priuilegijs exornaret. Hisce mandatis non solum obtemperauit Theodoricus, sed etiam monasterium illud ab Regali potentia, [& Vedastinum dotari,] & iurisdictione seculari, fore inposterum immune & liberum pronuntiauit, scriptis super ea re litteris & diplomatibus a Vindiciano, ceterisque Prælatis, qui aderant, [Romam profectus curauit ab Episcopali iurisdictione eximi:] eius iussu confirmatis: imo Vindicianus, ne in conferendo tanto beneficio a Rege superatus videretur, hoc etiam cœnobium ab Episcopali iurisdictione exemit. Et quoniam Sedem Apostolicam singulari obedientia & submissione venerabatur, Romam contendit, p & coram Sergio Pontifice Maximo, curam & onus monasterij Vedastini, tam pro se quam successoribus Episcopis, deposuit: vt illud deinceps foret dumtaxat sub Sedis Apostolicæ tutela. Assensit Sergius, iussitque expediri bullas Indictione tertia datas: quæ a q Constantino & Georgio (qui post Sergium tiaram Pontificiam gestarunt) atque ab Ioanne Episcopo Portuensi, & Bonifacio itidem Episcopo, simulque Consiliario sunt subsignatæ. Hæc acta fuere anno Domini sexcentesimo nonagesimo.

[11] Ceterum Vindicianus ad proferenda Ecclesiastica numquam non intentus, locum idoneum nactus r Hunelcurtium vicum in ipso Franciæ confinio, aura quadam diuina afflatus, [Humelcurtium monasterium extruit:] monasterium ædificauit. Cui latifundia, aliaque bona assignauit, ad alendos vtriusque sexus ascetas, qui ex varijs prouincijs eo conuenerant, vt sub regulari disciplina, & S. Petri Apostolorum Principis patrocinio Deo Optimo Maximo inseruirent. Ita statuit Vindicianus, aduocatis eo nomine aliquot Episcopis, vna cum B. Lamberto Traiectensi ad Mosam Antistite. Impetrauit etiam a Summo Pontifice Ioanne quædam diplomata ad sui monasterij vtilitatem spectantia, quæ altero suscepti Pontificatus anno in vrbe fuere descripta. Neque ita multo post Almefridus & Childeberta coniux monasterium hoc suis possessionibus, quæ non erant mediocres, amplificarunt, quoniam Auriana filia, assentiente Vindiciano, eius loci Abbatissa fuerat renuntiata.

[12] Ea tempestate peculiari Dei gratia, multa crebraque fiebant miracula, quæ s B. Eusebiæ meritis & precibus adscribebātur. Ea B. Richtrudis erat filia. Itaque propter infinitam populi ad Hamagium Vicum confluentis multitudinem, peregrinationis ergo, t Gertrudis Abbatissa omnem diligentiam & studium adhibuit, vt eius templi spatium laxaretur, quo tot excipiendis peregrinantibus foret capax. Hinc a Vindiciano enixe contendit, vt illud consecraret, simulque B. Eusebiæ & u amitæ suæ corpora humo eleuaret. Excusauit ille serias occupationes, quibus id temporis omnino distinebatur. Eo tamen Hattam Abbatem Vedastinum cum aliquot Prælatis alijs, transmisit. Hi post tridui ieiunium effusasque preces manū quamdam humanæ similem, loculos sanctarum harum mulierum mouentem animaduerterunt, tamquam isto signo monerentur, hasce reliquias alio esse transferendas. Quod vbi consuetis cæremonijs peractum fuit, [dedicat Ecclesiam Hamagiensem & eleuat corpora SS. Eusebiæ & Gertrudis.] tandem ad præscriptum consecrationis diem adfuit Vindicianus, fanumque illud Deiparæ Virgini dicauit. Et mox sacrosancto Missæ sacrificio decantato, ingenti pompa, summaque animorum alacritate ossa hæc veneranda in constitutum locum transtulit.

[Annotata]

a Eodem anno 4 Theoderici Regis, Christi 683.

b Imo Idibus Nouembris seu 13 die colitur natalis S. Maxellendæ.

c Baldericus lib. 1 cap. 23, vbi hoc martyrium narrat, villam, Pomeriolas vocat. Vulgo Pommereal dicitur, locus inter castrum Cameracesium & Landracum situs.

d Calderiacum, vulgo Caudri, inter Cameracum & castrum Cameracesium, æque ab vtroque distans.

e Hic locus plenius elucidatur ad Vitam S. Humberti 25 Martij:

f Haudiliana auia S Humberti in diplomate ad huius Vitam edendo.

g In Superiori Picardia.

h Anno Childerici 12, Christi 676,

i Anno 676.

k Baldericus cap. 20, propter leuitatem & insolentias suas, Optimatibus Palatinis minus gratum alij notant. Interfectus autem est anno 679 in æstate.

l Ioannes V comprobauit 8 Idus Maij, Theodorici anno 7, Christi 685. Priuilegium editum esta Balderico lib. 1 cap. 25. Subscriptiones Episcoporum postea intrusæ sunt, ex pietate erga sanctos Episcopos tum pridem mortuos.

m Die 2 Octobris anni 884.

n Translatum corpus est Pictauium ad monasterium S. Maxentijanno 688, 16 Martij.

o Ebroinus occisus est sub finem anni 687 aut initio sequentis.

p Coronatus est Sergius ipso die Natiuitatis Christi in fine anni 687. cuius tertius annus conuenit in Indictionem 3 & annum mox notatum 690.

q Inter Sergium & Constantinum fuerunt tres Pontifices: fuit hic creatus anno 708, eiq; successit anno 714 Gregorius II, cuius Vitam illustrauimus 11 Februarij.

r Hunecurtium in confinijs agri Cameracensis, Artesiæ & Picardiæ prope Scaldim, quod Almefridus fundator obtulit S. Bertino 8 Februarij anno Theodorici II, Christi 690, & Rex Theodoricus confirmauit 1 Aprilis anno regni 14, Christi 693. Ita Iperius in Chronico MS.

s Colitur S. Eusebia 16 Martij, vbi hæc accurate traduntur, & de Hamagio agitur.

t Fuit hæc ante coniugata Ingomaro viro illustri.

u Imo proauia S. Gertrudis Hamaticensis, quæ colitur 6 Decembris.

CAPVT III
Obitus S. Vindiciani. Corporis eleuatio & veneratio: miracula.

[13] Hactenus Vindicianus tot ac tantas res pro domo Dei gesserat, vt ceteros suæ ætatis Antistites, benefactis aut superasse aut certe æquasse merito videri possit. [Intentus vt cunctis benefaciat,] Toto enim vitæ spatio, nullum detrectauit sumptum aut laborem, quo suæ diœcesis Ecclesias & monasteria secularibus spiritualibusque bonis compleret, & quamplurimos vtriusque sexus ascetas Christo lucrifaceret. Postremo, quoniam iuxta Sapientis dictum, Suadet loquentis vita, non oratio, ipse id vnum præcipue curare videbatur, vt boni Pastoris functus officio, verbo & exemplo ad omnem pietatem & virtutem gregi suo præiret; neque interea destitit priuatas opes, quæ sane haud erant exiguæ, in egenos ærumnososque homines munifica manu erogare, eaq; ratione Euangelici oraculi dicto obaudire, sibique thesaurum numquam interiturum cælo recondere. [Luc. 12, 33] Hoc dum agit, parta late præclara nominis fama, & iam melioribus vegetioris suæ ætatis annis pedetentim elapsis, cum tandem senuisset, statuit in vetus suum Squauiense prædium remeare, ibique ab omni mundi tumultu strepituque procul remotus, veram Philosophiam, quæ est mortis meditatio, sectari. In ea solitudine, modo in propinquo D. Martini Delubro orationi vacare, [secedit ad mortis imminentis præparationem.] modo in monte Eligiano cum ijs Clericis, quos ad vitam regularem adduxerat, magna cum animi suauitate & tranquillitate versari solebat. Hic forti animo cunctis voluptatibus contemptis, & longe abdicatis, & vnis tantummodo rebus immortalibus intentus, cælestes delicias quodammodo prægustare videbatur, vsque adeo, vt ad illud summum æternumque bonum anhelans, crebro suspiraret, & cum Paulo Apostolo, corporis ergastulo eximi, & esse cum Christo præoptaret. [Phil. 1. 23]

[14] [Bruxellas profectus,] Interea ob quædam magni momenti negotia, affecta iam valetudine ad vrbem a Bruxellanam profectus, quæ id temporis ad suam diœcesim pertinebat, lenta ibi febre corripitur, qua admonitus haud procul abesse mortem, mature domesticam familiam ad omne obsequium Deique timorem iamdudum edoctam, [in febrim incidit:] aduocauit, & efficaci oratione consolatus est: cui etiam suam benedictionem impertijt, quæ a tanto viro non potuit non esse eximij ponderis. Inter postrema mandata statuit, [eligit sepulturam:] vt post obitum, funus ad montem oratorium Eligianum, quod haud procul Atrebato abest, deportaretur, & ibidem sepeliretur: vbi etiam Honorati sui nuper Archidiaconi corpus quiescebat. Venerabatur enim istum locum cumprimis Vindicianus, propter celeberrimam S. Eligij Nouiodunensium Episcopi famam & memoriam, cum quo inibi familiarissime vixerat, neque ab eo etiam post mortem omnino separari sustinebat. Rebus ita compositis, inter suorum preces lacrymas & suspiria, expirauit Vindicianus quinto Idus Martias. b Corpus vero, [moritur 11 Martij.] sicut iusserat, loculo conditum, & honorifica pompa, cantuque lugubri ad Eligianum collem delatum, ab Episcopis & Prælatis, qui aderant, in præparato monumento deponitur: vbi tamdiu quieuit, donec, diuina prouidentia ita statuente, [sepelitur in monte S. Eligij] humo fuit elatum propter creberrima, quæ eo in loco, tanti Pontificis meritis obueniebant miracula.

[15] Quoniam hæc regio, sub Franciæ Regibus & pecularibus Dominis diuturna iam pace & opibus floruerat, vix credi potest quam frequentibus incolis, tum Ecclesiasticis tum secularibus, qui eo religionis ergo confluxerant, Mons-Eligianus habitabatur. Ea de caussa permotus c Alegarius Atrebatium Episcopus ordine decimus septimus, vir & vitæ sanctimonia & varijs legationibus longe clarissimus, ibidem etiam post obitum voluit sepeliri: qui incidit in septimum diem ante Calendas Iulias anni DCCCXXX. Tanta erat huius loci celebritas, vt d Hincmarus Lugduni Clauati Episcopus (veluti in archiuis istius Ecclesiæ legitur) publica plurimorum prodigiorum, quæ ad BB. Autberti & Vindiciani sepulcra crebro edebantur, fama adductus, neptem suam oculis captam eo transmitteret, atque e Ioanni Episcopo nostro commendaret. Placuit autem Deo, [Illuminatur cæca, neptis Hincmari Episcopi:] vt puella horum Beatorum meritis & precibus restituto lumine, sanaretur. Quamobrem Ioannes scripta ad Hincmarum epistola, vti ab eo rogatus fuerat, testatus est beatos Confessores istos, toto vitæ spatio, fuisse eximia virtute & doctrina admirandos: sed Vindicianum præcipue diuino zelo, & feruentissimis concionibus commendatum, ceteris Antistitibus sibi coæuis dicto & exemplo præluxisse.

[16] Verum vti est rerum omnium humanarum vicissitudo, tranquilla & beata hæc tempora, exceperunt alia longe turbulentissima, simulque calamitosissima. f Normanni enim & Dani, etiamnum ethnici, infesta classe aduecti, instar rapidissimi torrentis, per vniuersam prouinciam longe lateque effusi, repugnante nemine, ædificia omnia, delubra, monasteria, vicos, [vastatur Mons-S. Eligij a Normannis:] castella, munitasque vrbes, & inter has Teruanam, Cameracum, Atrebatum, cum vicini Montis-Eligiani sacris profanisque ædibus, igni ferroque exciderunt. Passim videre erat templa expilata, pretiosa ornamenta conuasata, Sacerdotes trucidatos, ascetas vtriusque sexus profugos sine duce, sine pastore aut custode, huc illuc per agros & nemora oberrare & palari; aut in antris trepidanter latitare. Imo tanta calamitas eo atrocior euadebat, quod insano barbarorum, cædibus & flammis immaniter omnia miscentium, furori auderet nemo obsistere: imo coactus est Carolus Simplex aliquam Franciæ prouinciam istis habitandam relinquere, quæ etiam hodie ab eorum nomenclatura vocatur Normannia. Vastatis ad hunc modum locis omnibus, Mons etiam Eligianus tot quondam incolis, prodigijs & sacris monumentis inclytus, cum iam in miserandam solitudinem foret redactus, contigit vt enatis passim frutetis, & dumetis totus siluesceret, & proinde subsecuto sexaginta annorum spatio D. Vindiciani sepulcrum vepribus obsitum, quonam in loco lateret, penitus ab omnibus ignoraretur.

[17] Tandem post euolutum tanti temporis interuallum, placuit Deo (qui fideles seruos non solum in cælo remunerat, sed & in terris eorum reliquias vult esse in pretio & honore) vt B. Vindiciani monumentum admirabili euentu fuerit rursus repertum. Etenim circiter annum Domini DCCCCXL sub g Fulberto Atrebatium & Cameracensium Episcopo, [circa annum 940] quoniam liberalium artium studia Atrebati quammaxime florebant, scholares aliquot siue Clerici, natalibus clari, præceptorum suorum permissu, ad hunc montem animi relaxandi gratia pariter processere. Quem cum inuenissent totum rubis & sentibus torridum, iuuenili quodam ardore concitati, cœperunt per fruteta & arbusta huc illuc excurrere, ad grana quædam vestiganda, conficiendo atramento idonea. Hic vnus istorum, [aliquis scholarium temere fodicans sepulcrum S. Vindiciani, excæcatur:] nescius quod inter ruinosa veteris ecclesiæ rudera consisteret, nimia forte ductus curiositate, baculi ferrata cuspide B. Vindiciani sepulcrum fodicare temere aggressus est, & quoniam minus reuerenter sese gerebat, repente vtroque lumine fuit orbatus. Tum miser, tanto perculsus infortunio, gemere & eiulare, socij vero trepidare, eumque hortari vt mature ad opem diuinam confugeret, locique genium supplex deprecaretur. Paruit monitis cæcus adolescens, sodalesque pari formidine correptos obnixe rogauit, vti se ad B. Vindiciani monumentum reducerent sisterentque. Illic prostratus humi, factumque detestatus, profusis vbertim lacrymis, palam profitebatur, se indignum esse, sacratum hunc locum, quem ipse sua temeritate violasset, [eius meritis visum recipit:] contingere. Neque prius lamentari & nomen Domini inuocare destitit, accedentibus etiam attonitorum sociorum suorum precibus & suspirijs, quam ipse, suffragante haud dubie B. Vindiciano, visum cœlitus reciperet. Itaque summo mœrore in summum gaudium commutato, scholares illi exultabundi, diuinasque laudes pariter merito celebrantes præconio, in vrbem rediere. Publicato tanto prodigio, vix quisquam credat quam varie ciuium Atrebatium animi sint affecti. Pars enim B. Vindiciani formidabant manus vindices: pars ingenti lætitia perfundebantur; [excitatur Atrebatensium deuotio:] quod insolens a Deo miraculum suis in finibus contigisset: vtrique autem magno concursu ad hunc montem properabant, vt Diui Tutelaris patrocinium & fauorem sibi conciliarent.

[18] At Fulbertus Episcopus, id simulatque inaudijt, lacrymis præ gaudio ex oculis prolabentibus, manibusque in cælum protensis, cœpit Deo Optimo Maximo depromptas ex imo pectore gratias agere, quod Ecclesiam suam scilicet tanto munere condecorare dignaretur. Neque vllam sibi moram attulit, quin per epistolam, aduocatis finitimis Episcopis & Prælatis, [a Fulberto Episcopo] cum Optimatibus, & numerosa promiscuæ multitudinis turba Montem-Eligianum maxima pompa adiret. Subsecutam noctem Clerus suauissima symphonia psalmos & hymnos decantando, cum insomni populo fundendis votis precibusque occupato, posteaquam totam absumpsit; [25 Iunij] mane Fulbertus, exorto sole ad septimum Calendas Iulias eiusdem Anni, ad sanctissimi Patris B. Vindiciani monumentum cum maxima reuerentia accessit: sublatoque eius operculo, scriptum quoddam deprehendit, quod certo indicabat Vindicianum eo in loco quiescere. Iuxta enim iacebat, tametsi separatim, tumulatus beatus Honoratus quondam eius Archidiaconus, cuius loculum non attigit Fulbertus. Verum tantummodo cum omni submissione & veneratione Reliquias S. Vindiciani, [corpus S. Vindiciani capsæ argenteæ incluum, altari imponitur:] ritu solenni humo eleuatas, in præparatam capsam argenteam intulit, quam altari recens a se extructo imposuit; quo tanti Pontificis memoriam & tumulum, apud posteritatem efficeret celebriorem & augustiorem veneranda hæc Eleuatio, quoniam apud populum incredibilem excitasse videbatur deuotionem, propter singularia, quæ eius meritis & suffragijs hominibus ibi supplicantibus conferebantur cælitus beneficia. Fulbertus eodem in loco, senticetis syluisque repurgato, [noua ecclesia illi dicatur:] magno molimine sumptuque nouam a fundamentis excitauit ecclesiam, & SS. Petro & Paulo & S. Vindiciano consecratam, octo Clericis, siue Canonicis, [8 Canonici constituuntur:] tamquam ædituis custodiendum commisit.

[Annotata]

a Baldericus cap. 28 appellat Brosellam diœcesis suæ territorium, quia vrbs Bruxellensis fuit olim in diœcesi Cameracensi.

b De anno obitus eius supra egimus.

c Halitcharius Balderico, qui huius sepulturæ meminit cap. 4.

d Est Hincmarus iunior Episcopus Laudunensis, Hincmari Archiepiscopi Remensis nepos, qui præfuit tempore Caroli Calui.

e Sedit Ioannes ab anno 866, ad annum 878, mortuus 5 Augusti, & Sanctus a nonnullis indigetatur.

f Anno 881 de quo consulenda Gesta Normannorum ante Rollonem.

g Fulbertus sedit ab anno 933 ad annum 956. Quæ hic referuntur, contractius habent Baldericus cap 29 & 30, & VValterus Abbas, addens testes harum rerum ad sua vsque tempora superfuisse. Gazetus, sed perperam; ista ad annum 885 refert.

CAPVT IV
Varia miracula. Reliquiæ exportatæ & reportatæ.

[19] Tali rerum statu, a mulier quædam Atrebatia audiens miracula quæ varijs personis, [Illuminantur cæcus] Vindicianam opem implorantibus, diuinitus contigerant, filium vnicum, qui a multis annis cæcus erat, plena spe & fiducia S. Vindiciano sancte deuouit, & mox ad eius sepulcrum deduxit. Cui ille cum lacrymis & suspirijs supplex aduolutus, cereum ardentem eius altari imposuit. Quo facto, omnibus qui aderant stupentibus, aperti sunt eius oculi. Ipse vero conspecto sole, quem tantopere intueri iampridem concupierat, nullo vsus duce, non sine prolixa gratiarum actione, parentem suam lætus domum reduxit. Huic prodigio accessere & alia maiora: Nobilis enim & locuplex matrona Pontiuij territorij iampridem oculorum vsu priuata Romam contendere meditabatur, in certam spem vocata, se ad sepulcra & reliquias Apostolorum & Martyrum visum recepturam. Proinde Deum assiduis precibus obtestabatur, vti suam profectionem prosperaret, quam postridie inire decreuerat. Verum ea nocte in somnis b ab Angelo fuit admonita, vt consilium istud Romam adeundi abijceret, [& cæca:] & breuioris itineris compendio, ad D. Vindiciani monumentum cum oblationibus pergeret: fore enim, vt ibi voti sui compos fieret. Paruit mulier Angelicis monitis, & sine mora propter tenuissimam corpusculi valetudinem ex ipsa cæcitate obortam, conscensa rheda, eo peruenit, spe bona & gaudio repleta. Mox eius altari admota, & cum sincera animi demissione crebra figens oscula, ecce inter preces & suspiria, non solum oculorum, sed & ceterorum artuum integram recepit sanitatem; quam secundum Deum S. Vindiciani meritis vere cum adscriberet, vix verbis explicari potest, quantis cum laudibus & præconijs, domum cum suo comitatu hilariter reuersa, diuulgatoque passim prodigio, per reliquum totius æui spatium sit prosecuta. Subsecuta sunt & alia miracula ex eodem fonte promanantia, veluti breuiter dictum imus.

[20] c Balduinus Flandriæ Comes, eius nomis d quartus, quoniam Arnulpho e Comiti Valentianam ciuitatem ademerat, f Henricus Imperator eius nominis secundus eam obsedit. Huic autem bello sese immiscuit Robertus Franciæ Rex, vna cum Richardo Normanniæ Duce, qui infinitas suæ gentis Normannicæ copias secum trahebat. Is per Artesiam infestum agmen cum raptaret, latrones aliquot Normanni a signis digressi obuia quæque, siue sacra siue profana, crudelissime deuastarunt. Nonnullis autem cum suboluisset, [Normanni irruentes in ecclesiam Montis S. Eligij,] quamplurimam supellectilem in ecclesiam Eligianam a colonis comportatam, ibique præterea congesta esse & alia magni pretij donaria, Vindiciano monumenta addicta, perditissimi illi homines, insita latrocinandi & rapiendi auiditate incitati, eo statim conuolant, atque irruptionem moliuntur. Verum a Canonicis strenue repugnantibus turpissime reijciuntur. Quo in congressu, Canonicorum vnus hostili telo traiectus occubuit. Ei confestim ceteri, relato in templum cadauere, dum parant exequias: ecce miles alius diris agitatus, conscenso tecto & superiore tabulato perforato, in Ecclesiam armatus sese dimittit, magnoque impetu in Canonicos funeri procurando intentos, stricto ferro irruit. Ibi quantumuis inopinato casu forent attoniti, [mactant Canonicos, diripiunt omnia ad aram & sepulcrum S. Vindician] furiosi hominis tamen impetū tamdiu sustinuerunt, donec reliqua hostium multitudo effractis foribus intra templum violenter irrumperet. In eo tumultu interfecti sunt & alij Canonici, vasaque omnia cum pretiosis ornamentis direpta, totumque templum cum ipsa S. Vindiciani ara & sepulcro, humano cruore perfusum: nullum denique immanitatis genus ab istis barbaris, innata feritate & auaritia insanientibus, memoratur prætermissum. At impij sicarij haud diu impune tantum facinus tulerunt. Vix enim ex eo loco discesserant, prædam & sacra spolia partituri, quando diuinam vltionem in procinctu adesse, tremebundi sensere, magno scilicet Numine illatā Confessori suo contumeliam atrociter puniente. [misere puniuntur:] Alij enim a cacodæmone correpti immaniter cruciabantur; alij capite instar cucurbitæ inflato, humi allidebantur, spurcissimam mephitim ex ore blasphemo exhalantes: alij rursus pigra omnium artuum capti torpedine intolerandis doloribus a sacro quodam & occulto igne torquebantur. Omnes denique crescente cruciatu tamquam furibundi tauri, cœperunt per agros & nemora huc illuc ferri præcipites. Imo quidam sibimet linguam suis manibus euellebant: multi vero poplites ferro succidebant, lamentabili clamore eiulantes sese in Deum & Sanctos eius ministros infanda admisisse flagitia. At ceteri, qui isti sacrilegio sese non miscuerant, tali spectaculo exterriti, atque vindices haud iniuria Vindiciani manus extimesentes, sibi mutuo gratulabantur, quod tanti sceleris haud fuissent participes. Porro exercitus cum iam ex Artesiæ finibus excessisset, Richardus demum quæ acciderant intellexit. Et mox edicto cauit, vt bona omnia a suis rapta, [iussu Ducis restituunt] quantumlibet forent minuta, e vestigio Ecclesiæ Eligianæ penitus restituerentur. Paruerunt omnes, suo malo abunde edocti, quam durum esset aduersus stimulum calces iactare.

[21] [detinens campanulam,] At horum vnus peruicacioris animi nebulo, campanulam ȩneam e loco sacro sublatam, contempto Principis edicto: penes se retinuit. Et licet ea res exigui momenti videri poterat, non iste tamen iustitiam Diuinam effugit. Quippe miser sacro igne correptus ambustam corporis sui medietatem pene amisit. [igne sacro affligitur:] Cum vero ita affectus, mortuo similis humi iaceret, multi misericordia moti, ad eum accesserunt, opem ferre cupidi. At malum illud quodlibet remedium respuens, magis magisque ingrauescebat, donec ille doloris impatiens, furtum palam fateretur, & illud oblato duplicis pretij munere redimeret. [fassus culpam liberatur.] Recepta enim animi corporisque incolumitate, campanulam argenteam pro ænea S. Vindiciani monumento appendit. Vnde liquet, Deum hisce signis pro sua clementia bonos admonere, vt amicos suos iam cælo donatos debito obsequio & honore in terra prosequantur; malos vero deterrere, ne quid simile cum Normannis inposterum audeant; vsque adeo vt a S. Vindiciano, flagellum huiuscemodi sacrilegis minaciter intentante, illud merito posse vsurpari videretur

Discite iustitiam moniti, & non temnere Diuos.

Quatuor ista, quæ iam recensuimus stupenda miracula fuse a Waltero, primo sancti Sepulchri apud Cameracum Abbate, compendiosius autem a Balderico Historico referuntur. Is erat a secretis g Gerardo, & Lieberto Atrebatium & Cameracensium Episcopis. Porro vterque, puta Abbas ille & Baldericus, abunde scriptis suis testantur, quantopere indignarentur, quod præclara Pontificis Vindiciani Acta indigno inuoluerentur silentio; siue istud socordi scriptorum illius ætatis negligentiæ, siue vastationi ciuitatum huius prouinciæ per Normannos & Danos non semel editæ, siue denique damnosis bellorum nostrorum ciuilium iniurijs adscribi debuerit.

[22] Id etiam memoratu dignum videtur, quod vir quidam pius & eruditus circiter annum millesimum ducentesimum quadragesimum (velut ex manuscriptis Breuiarijs colligitur) hymnum in Patroni nostri laudem conscripserit, cuius est initium: Dvx noster Vindiciane, &c. In eo autem hymno, per verba hȩc, quȩ subsequuntur, Vt in vno probent facto terna ter miracvla, auctor iste videtur innuere Deum quondam voluisse Confessorem suum insignibus nouem illustrem fieri miraculis. Hinc est fortasse, [Claudus sanatur] quod Bulletus Abbas Eligianus eius capsæ argenteæ, quam fieri curauerat, effigiem hominis claudicantis insculpi iusserit, qui luxata coxendice, inuocatoque Vindiciano domum sanus reuerterat.

[23] Quam vero foret passim eius nomen celebre, vel hinc etiam apparet, quod decimoquinto Calendas Nouembris anno millesimo trigesimo Gerardus Episcopus eius nominis primus, Cathedralem ecclesiam Cameracensem, quam ipse a fundamentis excitauerat, consecrare parans, [reliquiæ deportatæ Cameracum,] eo inter complures Sanctorum Reliquias, S. Vindiciani feretrum deportari, & illud in sede Episcopali honorifice collocari curauerit, in memoriam scilicet Ecclesiæ ab eo quondam prudentissime & sanctissime administratæ. Legimus etiam eamdem capsam, ad similes actus solenniores condecorandos, ad diuersa loca fuisse comportatam, [& ad alia loca:] vt patet ex donatione mansi de Insulis nobis facta a Balduino Pio Comite.

[24] Labentibus continuo fluxu seculis, tandem ad ea tempora deuentum, in quæ Ioannis Burgundiæ Ducis a Carolo Delphino ex insidijs inhumaniter h trucidati miseranda cædes incidit. Ob quam inter Burgundos & Aurelianos Principes, ciuile dissidium longe luctuosissimum exarsit, [& tempore belli] quod vniuersam Galliam & hasce prouincias funditus euertit. Et quoniam Angli in huius belli societatem venerant, diuturnum fuit, & in multos annos protractum. Quapropter Michaël Dalennes Abbas, qui tunc monasterio Eligiano præerat, pretiosiorem domus suæ supellectilem in loca tuta munitaque deferri iussit. At inter præcipua Ecclesiȩ suȩ decora, cum nullum foret capsa S. Vindiciani excellentius, nullū sanctius, statuit, [ad refugium Duacense:] vt ea Duacum deuecta, ad asylum Eligianum deponeretur: quo in loco triginta quatuor annorum spatio postea emansit. Tandem post istud tempus euolutum, Ioannes Bullotus Michaëlis successor, quo frequentibus ascetarum suorum interpellationibus satisfaceret, sacrum hoc depositum ex vrbe Duacensi accersitum, [nouæ capsæ] antiquo domicilio reddere decreuit; sed fabricata prius eximij operis noua capsa, argento, auro, gemmisque insigni artificio distincta. Post hæc conuentum est inter Bullotum Abbatem, & Hugonem de Cayien Atrebatum Episcopum, vt sacri eius pignoris Relatio siue Translatio ad Cathedralem Deiparæ Virginis ecclesiam fieret ipsis Nonis mensis Iulij anno millesimo quadringentesimo quinquagesimo tertio. [Atrebati imponuntur anno 1433] Ea dies vbi aduenit Hugo coram Legato Apostolico, qui tum Atrebati aderat, & Abbate Vedastino, & Martelano, alijsque Prælatis, vniuersoque cœtu Eligiano, & maxima populi cuiuscumque ordinis turba, Sancti nostri Vindiciani Reliquias ex vetere capsa exemit omnique adhibito honore & debita reuerentia puro puto serico panno inuolutas, in recens feretrum transtulit, & rite composuit. Interea modulante choro, organa ceteraque nablia suauissime personabant. Hic videre licuit flagrantissimam ascetarum nostrorum totiusque populi pietatem, qui osculando feretro, fusis etiam præ lætitia lacrymis, satiari vix poterant; imo comminuto veteris capsæ ligneo tegumento, [solenni processione referuntur in Montem-Eligianum.] certabant omnes frustum aliquod religionis ergo domum referre: Episcopus vero, ne ceteris tanto Pontifice honorando cedere videretur, Capsam solenniter cum omni Clero, ad suburbana vsque pomaria deduxit, campanis omnibus tum ecclesiæ Cathedralis, tum Vedastini monasterij læto sonitu perstrepentibus. Hinc pompa magno apparatu Eligianum montem versus procedere cœpit. Præcedebat vrbana ordinariorum Balistariorum cohors vna cum suo Rege, & Connestabili, explicatis vexillis, signisque volitantibus non sine grato lituorum auras & aures demulcentium clangore. Sequebantur congruo ordine ascetæ omnes, cantica & hymnos decantantes, vna cum suo Antistite, qui instar quondam Dauidis Arcam Domini præcedentis, spiritalem lætitiam, qua in sinu agitabatur, vultu gestuque abunde prodebat. Postremo agmen claudebat, cælo admodum sereno, tanta populi multitudo, vt via militaris tota hominibus constrata & cooperta conspiceretur. Postquam autem ad ecclesiam Eligianam ventum est, sacrata Capsa in egregio tabernaculo ad id nuper præparato, reuerenter admodum fuit collocata. [hæc Translatio celebrata 7 Iulij.] Et quo tanti Pontificis memoria apud posteros foret augustior, statutum est ab Abbate & Capitulo, vt huiusce translationis feriæ anniuersariæ Nonis Iulijs inposterum celebrarentur, suppresso scilicet Eleuationis die, quæ quotannis etiam ad septimum Calendas Iulias recolebatur.

[Annotata]

a Continentur hæc duo miracula apud Baldericum cap. 31 & 82, & VValterum Abbatem.

b Baldericus. diuinitus commonetur.

c Meminit sequentium Baldericus cap. 33 & 114.

d Barbatus cognomine, filius Arnulphi Iunioris, ac pater Balduini Insulensis.

e Valentinianensi Comiti, alij a Comitibus Montium, qui Hannoniæ solent Comites appellari. Infra num. 27 dicitur hæc obsidiofacta anno 1006, alij ad annum 1004 referunt. Consule Doutremannum lib. 1 Historiæ Valencenensis cap. 15.

f S. Henricus colitur 14 Iulij.

g Gerardo primo anno 1049 mortuo, successit Lietbertus vita functus 1076.

h Anno 1419.

CAPVT V
Varius S. Vindiciani cultus. Fures puniti.

[25] [Singulis hebdomadis recitatum Officium,] Præterea fuit constitutum, vt semel singulis septimanis fieret simplex trium lectionum Officium, si nullum aliud occurreret impedimentum. Id quod deinceps fuit perpetuo obseruatum, donec hac ætate receptum est a nostris Breuiarium Romanum sub Reuerendo Abbate D. Adriano du Quesnoy. Tunc enim præscriptum fuit, [aut Missa cantata,] vt semel in hebdomade post Primam Missa S. Vindiciani decantaretur, si modo per alias occupationes liceret. Porro Legatus Apostolicus, cuius mentionem supra fecimus, centum dierum indulgentias ijs concessit, qui annuis huiusce translationis recurrentibus ferijs, [Indulgentiæ concessæ a Legato Apostolico,] aut alioquin quibuscumque totius anni solennioribus Festis S. Vindiciani Reliquias veneraturi, hæc loca adirent. Item biennium postea Nicolaus Cardinalis titulo S. Crucis in Hierusalem, [Cardinale S. Crucis,] qui tunc Atrebati ad pacis fœdera inter Carolum septimum Franciæ Regem & Philippum Burgundiæ Ducem conficienda occupabatur, quo populi zelum & studium excitaret augeretque, pares conditiones impertijt omnibus, qui facta contrito animo exomologesi, aut eleëmosyna egenis erogata, ad ecclesiam Eligianam, intra Translationis octauas Superis & Patrono suo supplicaturi accederent. Iamdudum vero antea Innocentius quartus sui Pontificatus nono, [& olim ab Innocentio 4] & Incarnati Verbi anno plus minus millesimo ducentesimo quinquagesimo secundo, quadraginta dierum Indulgentias ab ijs pariter percipiendas promulgarat, qui festum eius religiose coluissent.

[26] Temporibus nostris post bellum inter Philippum secundum Hispaniæ & Henricum quartum Franciæ Reges exortum, quod toto quadriennio in hisce potissimum finibus gestum est, [Reliquiæ Atrebati in Processione delatæ anno 1598,] non sine singulari & Artesiæ & monasterij nostri detrimento, tandem apud Veruinium, sublato dissidio, in pacis conditiones ab vtraque parte descensum est, postridie Calendas Maias anno millesimo quingentesimo nonagesimo octauo: quæ demum Atrebati proclamata fuit septimo Idus Iunias. Quo die instituta est maximo apparatu publica supplicatio, cui intererat infinita hominum multitudo. Inter sacratas reliquias primo S. Vedasti caput, hinc eiusdem Diui item S. Vindiciani & S. Bertiliæ corpora, cum sacro Atrebatensi cereo, circumferebantur. At Vindiciani Capsa a sex ascetis nostris, indutis pretiosioribus suis dalmaticis, gestabatur, comitantibus ministris domesticis cum splendidis facibus & fumalibus. Hos proxime sequebatur D. Adrianus du Quesnoy Abbas Eligianus, tiara & Pontificali amictu venerabilis. Vbi vero ad augustum Deiparæ Virginis fanum pompa substitit, feretrum S. Vindiciani fuit aræ impositum. Ibi mox populus magno concursu studioque cœpit illud certatim deosculari, pieque deuenerari. Porro Balistarij Atrebatenses a Monteligianis efflagitauerant, vt liceret ipsis feretrum hoc in ea supplicatione humeris deferre. Sed Præsuli & ascetis aliter visum, ne forte in tanta inconditi vulgi turba, iurgium aut tumultus suboriretur. Illi tametsi repulsam passi, tædis nihilominus accensis, varijsque luminaribus prælatis, palam eo die ostenderunt, quanto honore & cultu S. Vindicianum, veterem sodalitij sui Patronum, prosequerentur. Ceterum Veruiniano fœdere sublato belli metu, & securitate huic Prouinciæ reddita, actum est inter Eligianos de capsa S. Vindiciani, clam & sine vllo strepitu, [solenni pompa relatæ anno 1601] ex Channensi Asylo domum reducenda, constituto etiam die ad duodecimum Calendas Iulias anno millesimo sexcentesimo primo. At consilium hoc Balistarijs secreto indicauit Magister Ioannes le Ricque, qui tunc Monasterij erat Bailliuus. Itaque hi illo die egregiam rhedam nostris obtulere, cui sacrum hoc pignus fuit impositum: adeoque omnes militariter instructi, cum signis & vexillis, illud ad Montem-Eligianum deduxerunt. Posteaquam vero ventum est ad vicum De le Warde, adfuit cum omnibus Ascetis Abbas Eligianus Pontificali veste indutus: ibique feretrum duorum ascetarum humeris fuit exceptum, qui inter ceteros erant honoratiores. Et mox chorus non sine lacrymis, in Psalmos & in conuenientia Responsoria effusus, ecclesiam versus cœpit progredi, rursusque exoptata hæc tantopere capsa ad aram principem fuit deposita, eodemque momento S. Ambrosij & Augustini hymnus, præeunte Præsule, cum incredibili exultatione spiritali, modulantibus organis est decantatus. Interea incolæ Montani non minori gaudio & pietate impulsi, eam impressis osculis, fusisque votis sunt venerati, sibi mutuo vdis etiam genis gratulantes de sanctis Diui Tutelaris ossibus domum rursus postliminio reportatis. Balistarij autem in operæ nauatæ pretium lauto epulo fuere excepti, & ab Antistite honorario munere donati. Hinc eodem apparatu domum reuersi, Eligianorum humanitatem & munificentiam apud suos ciues, non sine applausu prædicauere.

[27] Priusquam vero huic narrationi finem imponam, illud silentio nequaquam prætereundum videtur, quod scilicet S. Vindicianus monasterium hoc in sua peculiari tutela perpetuo habuerit: quandoquidem a compluribus seculis Eligianam domum in eo statu & splendore, quo etiam hodie clarere conspicitur, hactenus conseruarit: eiusque sacra profanaque bona, non modo aduersus veteres, tum bellorum tum Procerum nobis infestantium contumelias, sed & nuper aduersus recentes inferioris notæ hominum iniurias & sacrilegia, non sine mox subsecuta atroci vindicta, egregie defenderit. Quod hic paucis, facta vtriusque comparatione, memorare haud abs re fuerit. Nam veluti anno millesimo sexto, hæc ecclesia pretiosis donarijs referta, ob crebra, quæ ad monumentum S. Vindiciani fiebant miracula, a Normannis violenter irruentibus, non sine multa cæde, penitus eo consilio fuit expoliata, vt prædam scilicet comparatam inter se partirentur; sic & nostris temporibus, anno videlicet millesimo sexcentesimo vigesimo septimo, simile quippiam contigisse vidimus. Siquidem scelerata quædam deploratorum caterua, ex Mareolo & contermino Squauiensi vico adunata, certior facta, aram nostram principem, omni sacra supellectile, [fures anno 1627,] tum argentea, tum deaurata esse exornatam, ad celebrandas postridie Deiparæ Virginis in cælum assumptæ ferias, audax & impium facinus iampridem decretum, & sæpius animo recoctum, tandem aggreditur, obseruato etiam constitutæ noctis idoneo momento, cum post decantatas ab ascetis preces matutinas, templum hominibus esset omnino vacuum. Itaque sub auroram adfuere præ foribus cum ferramentis rustici isti prædones, quibus trium portarum seras, cunctaque repagula perfregerunt. Hinc scalis tribus muris superatis, clatrum ferreum etiam comminuerunt, quo in cryptam siue fanum inferius pateret descensus. Inde superioris chori ostia cum reperissent aperta, [direpta ecclesiæ supellectile,] recta ad altare contendunt, atque sacro-sanctam Eucharistiam ex theca deaurata detractam, nefarijs manibus indigne attrectant. Item crucem argenteam, cui Spina Dominica includebatur, vna cum imaginibus & sex candelabris ex argento conflatis, rapiunt, atque sub effossam in nemore Squauiensi & Gondofrido scrobem recondere trepidanter festinant. Certe si olim Normanni in conuasando huius Ecclesiæ thesauro, multa impie & immaniter perpetrauerint: non videntur ijs cessisse Squauienses & Mareolanenses sacrilegi. Etenim non modo imagines & cetera spolia argentea in varia frusta dissecuerunt, sed etiam diuino humanoque iure proculcato, execranda, infandaque flagitia erga venerabilem Eucharistiam, & Spinæ dominicæ Crucem admiserunt. Refert fama Normannos post sacrarum rerum expilationem, diuina quadam, occultaque vi agitatos, neque satis mentis compotes e vestigio ex templo, quod profanauerant, compulsos fuisse excedere. Non secus nostratibus vsuvenit, qui more furum ad quemlibet strepitum vel leuissimum trementium, [exterriti fugiunt:] perpetuo vicini horologij motu exterriti, & timore quodam panico correpti, relictis præ nimia formidine supra & infra altare iconibus aliquot argenteis, mox sese ex eo loco, perturbatis proculdubio sensibus, certatim eiecerunt.

[28] Rursus Normanni, veluti post admissum sacrilegium a malis geniis omni tormentorum genere excruciati, statim coacti sunt, ea, quæ rapuerant, ad sacrum monumentum referre: sic & nostri, mente diuinitus obcœcata, dum existimant sese asportata vasa arcano tutoque loco defodisse; [recepta suppellectile] ecce contigit vt illa eodem die, diligentissima indagatione, sint ab ascetis & incolis Eligianis deprehensa, & aræ suæ, cui dicata erant, reddita. Normanni quidem iusto Dei iudicio absque vlla mora atroces suæ temeritatis pœnas dedere. At nostri, tametsi ad tempus domi impune remanserint, falso arbitrati factum suum celari posse; ipsi interea nihilominus tantorum scelerum sibi conscij, intrinsecus perpetuo metu lancinabantur, atque reipsa experiebantur nullum grauius esse facinorosis hominibus tormentum, quam nocte dieque suum gestare in pectore testem. [capti & morte punitā] Porro Normannis immania fuere a cacodæmonibus irrogata supplicia: pariter nostris, tum Atrebati, tum Burburgi a publicis lictoribus fauces laqueo elisæ, sed prius & equuleo, & infami carcerum pœdore pene exanimatis. Ad hæc Normannorum nonnulli furibundi & ad insaniam redacti, linguas sibi & poplites ferro dissecuisse memorantur: idem vero vni ex isto grege contigisse videtur, cui nomen erat Morontus Durasnel. Huic enim lictor, priusquam in malam crucem ageretur, manum securi præcidit. Præterea Normannorum quidam, propter sublatum ex loco sacro tintinnabulum a corporis totius sæuissimis, quibus diuinitus affligebatur, doloribus, prius liberari, quam illud restituisset, nequaquam potuit: eadem passus est & iste, cuius supra meminimus, qui aliquot candelabra igne fusa in laminas argenteas transmutarat: quas deinde in Montrolio Picardiæ oppido venales cum exponeret, in vincula coniectus est, & postea Atrebatum transmissus, reste luit, nec nisi post eius supplicium, argenteæ hæ laminæ, Eligianis fuere restitutæ. Ferunt Richardum Normannorum Comitem, audita magni numinis tam rigida in suos animaduersione, serio edixisse, vt res omnes ablatæ cœnobio prorsus reponerentur. Quod Richardi factum imitata videtur Serenissima Hispaniæ infans, Isabella Austriaca, Belgicarum Prouinciarum Gubernatrix. [præscripta executione ab Serenissima Isabella.] Etenim intellecto tam enormi sacrilegio, non modo suum Audientiarium ex vrbe Bruxellana huc transmisit, vt diligenter de tota re gesta inquireret: verum etiam Amplissimis Cameræ Artesiensis Senatoribus per literas sedulo iniunxit, vt mature in reos istius criminis conuictos lege agerent, atque seuera statuerent exempla. Postremo quemadmodum olim pars Normannorum sanior, quæ a maleficio abstinuerat, in patriam postea redux, attonitis popularibus suis enarrauit, quanta mala furacibus socijs ad Montem-Eligianum ex manifesta S. Vindiciani vindicta obuenerunt; sic & hac ætate, simul atque sparsa fuit per Artesiam & remotiores prouincias nuperi sacrilegij fama, vix dici potest, quanta bonorum animos incesserit religio, qui vnis S. Vindiciani secundum Deum meritis acceptum ferebant, quod & sacræ reliquiæ essent recuperatæ, & rustici latrones tam cito capti punitique. Certe hinc liquido constat Eligianam domum ab Tutelari suo Patrono, aduersus quorumlibet aduersariorum sed precipue sacrilegorum impios conatus & rapinas, fuisse quouis tempore prodigiose vindicatam; vsque adeo vt a nostratibus Distichon istud haud abs re iam vsurpetur:

Discat posteritas: en Vindicianus ab æuo
      Prædonum vindex vt fuit, est & erit.

DE S. BENEDICTO ARCHIEPISCOPO MEDIOLANENSI.

CIRCA AN. DCCXXXV

[Commentarius]

Benedictus Archiepiscopus Mediolanensis in Italia (S.)

[1] Missale Mediolanense, ad morem sanctißimi Domini & Pontificis Ambrosij anno MDLX excusum, refert in Kalendario præsixo ad XI diem Martij memoriam S. Benedicti Episcopi & Confessoris. quem postmodum Martyrologio suo inscripsit Galesinius his verbis: Mediolani S. Benedicti Episcopi, qui Ecclesia Mediolanensi ad Dei voluntatem pie administrata, miraculis clarus, [Nomen in Martyrologijs.] & virtutum laude in omni Italia florens, quieuit in Domino. In Martyrologij Germanici Canisij secunda editione, S. Benedicti Episcopi Mediolanensis cultus notatur: quod etiam fit in Martyrologio Romano. Illustre testimonium de eo præbet Paulus Diaconus lib. 6. de Gestis Longebardorum cap. 29. Tunc quoque, scilicet tempore Regis Ariperti, [testimonium Pauli Diaconi] venit Benedictus Archiepiscopus Mediolanensis Romam & caussam egit pro Ecclesia Ticinensi. Sed victus est, eo quod a priscis temporibus Ticinenses Episcopi a Romana fuerant Ecclesia consecrati. Fuit autem isdem venerabilis Benedictus Archiepiscopus, vir egregiæ sanctitatis, de quo per vniuersam Italiam bonæ opinionis fama flagrauit.

[2] Decessor eius in Sede Mediolanensi fuit S. Mansuetus, mortuus post annum DCLXXX, die XIX Februarij, vbi de eo egimus. [aliæ res gestæ.] Post Mansuetum, inquit. Vghellus tomo 4 Italiæ sacræ, promotus est S. Benedictus Crispus Mediolanensis, tum doctrina tum sanctimonia clarus. Hunc suæ iurisdictionis acerrimum defensorem grauis lis coram Pontifice Romano exercuit. Cum enim contenderet Ticinensem Episcopum Mediolanensi throno subesse; ille vero contra niteretur, se ad arbitrium Romani Pontificis ex antiquo iure immediate spectare, felicior litis euentus a Ticinensi stetit. Benedictus vero cum caussa cecidisset, reuertitur Mediolanum, vbi S. Benedicti cœnobium ædificauit, quod hoc tempore pœnitentibus mulierculis est pro domicilio ac sepimento pudoris… Codoaldi Anglo-Saxonum Regis epitaphium ipse composuit, qui abiurata idololatria, ad Christum se conuerterat, sacroue fonte a Sergio Pontifice ablutus fuerat, defunctusque paullo post, apud S. Petrum cum eiusmodi epitaphio est tumulatus. Ceterum Benedictus e viuis exemptus est anno sui Pontificatus XLIII, vel, vt alij volunt, XLVII, quinto Idus Martij anno DCCXXXV, sepultusque est in basilica Ambrosiana & in numerum Sanctorum relatus. De Rege Cadoaldo siue Ceadwalla late omnia discutit Alfordus in Annalibus Anglo-Saxonum ad annum Christi 687, quo mortuus est XX Aprilis, & ad illum diem inscriptus Martyrologio Anglicano. Interim epitaphium, quod huic Regi composuit S. Benedictus Episcopus Mediolanensis, apud eumdem Alfordum, Baronium & plurimos alios legi potest. De S. Benedicto eadem, quæ dedimus, fere habent Tabulæ Archiepiscoporum Ecclesiæ Mediolanensis ex decreto Concilij Prouincialis IV sub S. Carolo Borromæo habiti, Franciscus Besutius, Ioannes de Deis alijque scriptores Historiæ Pontificalis vrbis Mediolanensis, & cum ijs Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, qui annotat Benedictum Officio Ecclesiastico non celebrari. Brautius Episcopus Sarsinæ in Martyrologio Poëtico eum elogio isto veneratur:

Hic Benedictus erat factis & nomine Præsul,
      Maxima qui cessit post benefacta senex.

DE B. ÆNGVSSIO KELEDEO ABBATE ET EPISCOPO IN HIBERNIA.

CIRCA AN. DCCCXXIV

[Praefatio]

Ængussius Keledeus, Abbas & Episcopus in Hibernia (S.)

Ængußium, ab insigni in Deum pietate Keledeum cognominatum, titulo Abbatis ornat antiquus ipsius scholiastes: Episcopum autem Martyrologia tam Mariani Gormani quam ipsum Tamlactense: auctum videlicet Sanctorum aliquot iuniorum acceßione post auctoris sui, id est, ipsius Ængussij mortem. Hunc Colganus Hagiographum non immerito vocat, scripsit enim de Sanctis Hiberniæ opuscula varia: quorum præcipuum maiorisque in rem nostram auctoritatis Festilogium metricum est; in quod nobis persuademus præcipuos omnes, & quibus singularis aliquis cultus deferretur, esse relatos: cum in alijs opusculis & Hibernicis martyrologijs Sancti appellatio latius accepta videatur fuisse quam vsus, non hodierni tantum, sed etiam antiqui temporis tulerit per Ecclesiam reliquam. Itaque locus ei inter Sanctos dandus, tum quia eum tenet in Hibernicis Martyrologijs, tum quia egregio suo circa honorem Sanctorum studio ea adiunxit eximiarum virtutum, præsertim humilitatis exercitia, & ijs dicitur claruisse miraculis, quæ persuadent talem virum, in natione ad constituendum Sanctorum suorū cultum minime rigida, obtinuisse post mortem eos honores, qui solis ab Ecclesia canonizatis Sanctis nunc permittuntur. Et quoniam, qui de eo extat Hibernicus hymnus perantiquus, necdum Latine redditus est, satis habebit lector Vitā a Colgano cōscriptam videre; donec ille Hymnus, cum ipso quod promittitur Festilogio, publici aliquando iuris fiat.

VITA
A Ioanne Colgano ex antiquis monumentis collecta.

Ængussius Keledeus, Abbas & Episcopus in Hibernia (S.)

CAPVT I
Res præclare gestæ a S Ængussio

[1] Floruit in Hibernia, seculo octauo ad exitum declinante, [Ængussij, nobili genere nati,] vir antiqua generis nobilitate, & virtutum splendore clarus, patrio sermone Ængus, Latine Æneas, & Ængussius appellatus, qui sanctis operibus & scriptis æternam sibi comparauit memoriam, & patriam egregie nobilitauit. Ængussio pater erat Ængauanus, auus Hoblenius, Fidhrao natus, ex regio Dal-aradiorum in Vltonia sanguine oriundus, generisque seriem per auos atauosque viros principes ad Coelbadium, vltimum e sua familia Hiberniæ Regem, referens. Hic ab ipsa pueritia charismata æmulatus meliora, [ac primum in Cluainedhnaich monachi,] militiæ Christi suum inscripsit nomen, Monachum professus in nobili monasterio de Cluain-edhneach in regione Lageniæ, Hifalgia appellata: vbi in studijs virtutum pariter ac litterarum sub sancto Abbate Mal-athgenio circa annum septingentesimum sexagesimum septimum e viuis erepto, insignes fecit profectus: quibus tandem tantum sibi sanctimoniæ & doctrinæ comparauit nomen, vt neminem suo æuo in patrio solo habuerit omnigenæ eruditionis laude parem, neminem sanctitatis opinione superiorem. Licet enim integra acta, dubio procul olim extantia, & luce dignissima ad nostram notitiam non venerint; tamen quidam alius priscus scriptor, ipsi quantum colligimus synchronus & homonymus, [vita ex antiquis collecta.] (Ængussium enim se nuncupari indicat) qui eius laudes vetusto metro descripsit; & alius vetus auctor, qui præfationem siue argumentum eius operibus præfixit; talia de eo posteritati reliquerunt virtutum signorumque testimonia ac doctrinæ encomia, quæ eum virum fuisse raro tum sui tum etiam mundi contemptu mirabilem magis quam imitabilem; cœlestium insuper visionum gratia illustratum; eximio zelo ac singularis sapientiȩ dono prȩditum; nec non signis & virtutibus clarum abunde demonstrent.

[2] Ab ineunte ætate summæ addictus austeritati, propriæ carnis sensum cōtinuis castigationibus reprimebat. [Raræ austeritatis studio clarescens,] Non procul a Monasterio de Cluain-edneach coluit eremum, ex eius nomine Disert Ængus, id est, Desertum Ængussij appellatum: vbi diuinis laudibus, & continuis cum carne & sathana conflictationibus ita intentus erat, vt diebus singulis totum psalterium decantarit, & trecentas genuflectiones inter alias diuinas precationes piaque exercitia fecerit. Psalterium in tres partiebatur quinquagenas, ex quibus primam in oratorio, secundam sub dio iuxta proceram arborem oratorio adiacentem, tertiam dolio aquæ gelidæ immersus, & fune seu reti ad collum cinctus atque ad palum alligatus persoluebat. Et cum eius sanctitas his alijsque cælestis vitæ arduis exercitationibus cœpisset vulgo propalari, [& clam Tamlactum profugiens,] & in ore omnium cum admiratione & laude versari; concepit popularis auræ & mundi spretor eximius modum, quo mundo ignotus populi acclamationes & omnem vanæ gloriæ ventum declinaret. Audiens nempe S. Moelruani Abbatis nomen, monastici instituti rigore, & eximia vitæ sanctimonia eo tempore inter Hibernos longe celebre; iter suscepit versus Tamlactense Monasterium tertio milliario a Dublinio vrbe, vbi magnum monachorum cœtum S. Moelruanus, regularis disciplinæ eximius restaurator & pietatis promotor, sanctissime regebat.

[3] Dum conceptum iter suscepisset, diuertit in via ad Ecclesiam de Buil-bennchuir in regione Hifalgiæ; [Angelica visione] vbi circa cuiusdam recens defuncti tumulum conspicatus ingentem Angelorum multitudinem ad cælos vsque diffusam, & diuinam melodiam ac cælestia cantica concinentem; petijt a loci præfecto Presbytero qui vel qualis esset, qui in isto recenti tumulo iaceret sepultus. Respondet Presbyter esse quemdam Conuersum, qui ex seculi milite miles Christi factus, in pœnitentia & laudabili conuersatione perseuerans, finem pœnitentiali vitæ paullo ante posuisset. Et cum inquireret amplius, qualia fuerint eius opera & quibus deditus exercitijs; respondit præter consueta pœnitentium exercitia, se nihil aliud in eius operibus notanter obseruasse, præterquam quod in more habuerit, dum se ad quietem componeret, omnes Sanctos, quorum memoria occurrebat, vt sibi sint intercessores propitij, [ad quotidianam Sanctorum inuocationem excitatus,] per nomina inuocare: quam consuetudinem & vesperi & mane quotidie iterabat. His auditis, cogitauit secum vir Dei, quanta mercede repræmiaretur, qui panegyrico eorum in laudem composito, singulis diebus imploraret opem & intercessionem præcipuorum Ecclesiæ Sanctorum: & cogitatum suum postea opere exequutus est, iuxta mox dicenda.

[4] Interea susceptum iter prosecutus, habitumque ementitus, [Tamlacti inter Conuersos receptus,] venit ad S. Moelruanum: ab eoque, nomen alias ex fama notum & clericale institutum occultans, petijt & obtinuit, vt inter Conuersos in monasterio admitteretur. Veteranus ergo Christi miles, tamquam nouitius tyro, probationis caussa, deputatur ad quæuis viliora & difficiliora monasterij opera: quæ ille munera lubens & sedulus obibat. Applicatur inprimis horrei & granarij durioribus & vilioribus operibus: quæ mundi rarus contemptor & sui persecutor spatio septennij ita executus est, vt seruus Dei electus, reconditæ sapientiæ arca, & summus cælestium inter agrestia opera contemplator, [laboriosissimam] ad nihil aliud quam ad vilis mancipij munia obeunda idoneus videretur. Nunc maturam messem in sudore vultus metebat, nunc collectos manipulos dorso vectos, adhorreum adportabat, nūc spicis tribulario flagello obtusis, grana exprimebat: expressa demum euentilatione a paleis segregabat, segregata trituratione repurgabat, repurgata saccis inclusa, velut asinus, hodie ad granariū, cras ad molendinum, dorso vehebat. In his omnibus laboribus seminudus, [& rigidissimam vitam agit.] sudans, sordibus & cineribus perfusus, nulla corporalis cultus vel exterioris compositionis habita ratione, perseuerabat adeo, vt prolixis pilis impexo promissoque capillamento (quo membra diutino squalore horrentia potissimum obtegebat) implexa grana paleasque non prius abs se excuteret, aut extricare satageret, quam vel ex se deciderent, vel (quod nonnumquam contigisse animaduersum est) carni iam coalita germinascere viderentur: ratus vir sanctus, præclarum monastici specimen instituti, tum se pro meritis honoratum, cum ab omnibus non iam vilis abiectusque homuncio, sed horridum hirsutumque monstrum haberetur.

[5] In mira austeritatis studia sapientissimum virum adegit, qua interius æstuabat, diuini amoris flamma; quam probe norat in mortificata carne & spiritu humiliato ardere felicius, & lucere gloriosius. Et hinc merito cognomentum illud adeptus est, quo vulgo Kele-De indigetatur: quæ vox Latine reddita, Deicolam seu Amadeum designat. Nec Dominus, [amputatum brachium ipse sibi restituit:] cuius amore tanta humilitatis & abdicationis fiebant argumenta, permisit ea præteriri sine euidentibus approbationis testimonijs. Quadam enim vice dum hic vir sanctus in vicina sysua in vsum monasterij ligna cæderet, casu contigit, vt, dum ramum trunco abscindere vellet, non ramo, quem manu sinistra abscindendum tenebat, sed proprio brachio securis ictum incautus inferret, illudque plane dissectum a reliqua compage abscinderet. Res duplici miraculo miranda subsequitur. Aues istius syluæ viro Angelicæ innocentiæ & puritatis ante (vt apparet) familiares, inopinatum illum casum & miseriam, auctore naturæ earum naturalem instinctum immutante, quasi miserantes & ingemiscentes accurrunt; stridioribus & sonoris vociferationibus se, qua licuit, compati indicant & contristari. Vir autem sanctus, cogitatum suum in creaturæ omnis Conditorem mirificum & pijssimum reparatorem sine hæsitatione conijciens, altera manu abscissum brachium suo loco adaptat, & mox plene coadunatum & redintegratum, quasi numquam auulsum, reperit: & in mirifici creatoris & reparatoris omnium laudes resoluitur.

[6] [alteri scientiam infusam impetrat:] Contigit & ibidem alius casus, & subsequens prodigium, quod lucernam illam sub modio adhuc positam, super candelabrum posuit, virtutemque eximiam, quam occultare tam operose studuerat, omnibus patefactam reliquit. Erat inter Moelruani discipulos quidam puer, qui, quod diurnum lectionis a magistro præfixæ pensum addiscere vel neglexerit vel non valuerit, seueri magistri animaduersionem pertimescens aufugit, & in granario, in quo S. Ængussius manuali operi insistebat, se abscondit. Vir sanctus ab eo petijt sui recessus vel fugæ causam: quam vt puer, prout erat, aperuit, vir Dei blande illum consolatus, iussit accedere, somnoque in sinu suo parumper indulgere. Acquieuit puer: & postea a somno excitatum iubet Sanctus, vt præfixum recitet pensum. Paret ille, & fideliter recitat prælectionem; additque sibi videri se iam plene instructum in omnibus, quæ a magistro ediscenda possunt proponi. Mandat vir sanctus, vt puer scholam frequenter, & nulli aperiat, quæ circa ipsum diuinæ bonitatis indulgentia dignata est operari. Scholam igitur frequentans, inuentus est non solum suum pensum optime calluisse, sed & raro infusæ scientiæ dono illustratus. Quod cum nimium admirans S. Moelruanus aduerteret, petijt ab eo, vt enarraret, quid sibi contigerit, quæue sit tantæ immutationis & illustrationis caussa. Et cum puer conaretur aliquamdiu occultare rei, vt contigit, circumstantias, magistri minis coactus, totam rei gestæ seriem enarrauit.

[7] [& hinc notus S. Moelruano] Ad hæc nimium stupefactus, & aliquamdiu præ admiratione hærens S. Moelruanus; diuinitus illuminatus, tandem exclamauit dicens: Ecce filius promissionis & vas electionis Ængussius est, quem tamdiu mancipij loco & granarij custodem habemus! Et cum vno tantum esset indutus calceo, non remoratus est intantum, vt alterum indueret; sed illico surgens cucurrit ad granarium, & irruens in amplexum Ængussij ait: O electe Dei, quomodo nos ita decepisti? qualiter nobis imposuisti? nonne iustitiæ & æquitati magis erat consentaneum nos humiles & pusillos venerabili tuæ paternitati, quam te magnum & electum Christi seruum nostræ paruitati & abiectioni inseruire? Et cum vir Dei sic detectus, præ verecundia & confusione nihil valeret loqui, S. Moelruanus adiecit & aliud, quo magis adhuc confundebatur. Coram illo enim prostrauit se in genua prouolutus, [eidem cum Abbatis & Episcopi titulo videtur suscessisse.] & humiliter veniam erroris deprecatus est. Post hæc erubescentem, & reluctantem perduxit secum ad monasterium, & in summa de cetero habuit veneratione ac respectu: ictoque cum eo spiritualis necessitudinis fœdere, intima deinceps coluit amicitia. Licet S. Ængussius, vt iam vidimus, summo studio contenderit, omnes mundi effugere honores; fugientem tamen virtutis semper comites secuti sunt. Legitur enim & multorum monachorum Pater & Abbas extitisse, & ad Episcopalis dignitatis apicem insuper euectus. Munus Abbatis in monasterio de Cluainedhneach vel saltem in cœnobio de Disert-Ænguis, videtur exercuisse: & licet Martyrologiorum auctores, qui eum appellant Episcopum, non exprimant cuius Sedis fuerit Antistes, existimo ipsum dignitatem illam eodem loco, in quo & munus obijt Abbatis, sustinuisse.

CAPVT II
Varia a S. Ængussio exarata monumenta.

[8] Scripsit hic sanctissimus vir varia opuscula, quibus non minus quam meritis & virtutibus patriam illustrauit, [scripsit Festilogium metricum] & nomen suum apud posteritatem, de qua bene meritus est, longe famosum reliquit. Inter hæc notissimum, & apud conciues in summo semper pretio habitum est, illud Martyrologium, siue, vt ipse vocat, Festilogium, vetusto parrij idiomatis metro conscriptum, quod non continet ad singulos dies nisi aliquot ex præcipuis Sanctis, siue, vt ipse loquitur, aliquot Sanctorum Principes. Breuitatis autem tantæ caussa fuit, quod per modum diurnæ precationis intenderit, & consueuerit ipse illud singulis diebus recitare ad imitationem viri Sancti, cuius supra fecimus mentionem. Si enim omnes illo concluderet Sanctos, esset ei impossibile cum toto psalterio alijsque quoridianis exercitijs iam memoratis, totum illud Festilogium diebus singulis recitare. Addidit postea aliquis vetus scholiastes glossemata ad hoc Festilogium; in quibus aliquando aliquas memorabiles virtutes, aliquando pleniora gesta eorumdem Sanctorum compendiose refert.

[9] Sed ne vir sanctus alijs Sanctis, quos in iam memorato Festilogio metrico omiserat, videretur iniurius, eorumue sanctitatem in dubium vocare, [postquam vna cum S. Moelruano compilasset] vsus opera S. Moelruani, compilauit soluta oratione aliud Martyrologium longe copiosius, pluresque complectens Sanctos omnis gentis & ætatis quam vllum aliud, quod vidimus vnquam prodijsse. In eo enim longa serie primo recenset ad singulos dies nomina Sanctorum aliarum gentium: & postea seorsim adiungit nomina Sanctorum Hiberniæ, vt hinc merito liceat conijcere, quod prior eius pars continens innumeros Sanctos in Martyrologio Romano & alijs omissos, sit Martyrologium illud Hieronymi vel Eusebij, a multis vetustis scriptoribus sæpe laudatum, & a modernis diu desideratum; vel saltem ex eodem compilatum. Ængussius enim in secunda præfatione vel appendice sui Festilogij metrici, citat & Eusebij & Hieronymi Martyrologium. Et in duobus huius Martyrologij exemplaribus, ijsque mutilis, quæ adhuc supersunt, solum nuda Sanctorum nomina plerumque leguntur.

[10] Nos tamen illud sub nomine Martyrologij Tamlactensis duximus citandum, quatuor moti argumentis. Primum, [Martyrologium Tamlactense:] quod in Monasterio Tamlactensi, in quo hi duo viri sancti (vt supra vidimus) simul habitabant, sit compilatum. Secundum, quod sine tædio & etiam confusione (quandoquidem aliud Ængussij Martyrologium ab ipso solo compositum, sæpius citemus) non posset sub vtriusque nomine continuo citari. Tertium, quia arbitramur illud a priscis scriptoribus eodem nomine appellatum esse: nam Marianus Gormanus (qui ante quingentos annos vixit) in præfatione ad suum Martyrologium scribit S. Ængussium compilasse suum metricum Festilogium ex Martyrologio Tamlactensi ante composito; ex quo perpaucos desumpsit, & ad quem lectorem remittit: illud autem Tamlactense non aliud a præsenti arbitramur; cum hoc fuerit, vt diximus, Tamlacti compilatum, & nullum aliud extet hodie Martyrologium, quod Tamlactense appelletur, vel potuerit extitisse, quod potiori iure Tamlactense appellari posset. Quartum quod hoc Martyrologium contineat natales ipsorum Sanctorum Moelruani & Ængussij, & aliquot aliorum Sanctorum, qui eodem seculo cum ipsis vixerunt, quos & constat post ipsos obijsse: hanc autem additionem factam arbitramur ab aliquo Tamlactensi monacho, qui sub finem seculi noni vixit, & sub initium decimi decessisse videtur. Meminit enim sancti Corprei Episcopi Cluanensis, qui anno octingentesimo nonagesimo quarto obijt: non tamen S. Corbmaci Regis & Episcopi anno nonagesimo tertio mortui, vel vllius Sancti, quem constat vixisse post seculum nonum.

[11] Quod vero quidam tradunt non solum hoc Martyrologium soluta oratione compilatum, sed & aliud metricum, de quo primo loco diximus, [Molruano nempe iam mortuo;] fuisse a S. Ængussio Tamlacti, dum ibi curam granarij sub S. Moelruano ageret, compositum; triplici nobis argumento improbatur. Primo, quia in eo tradit natalem S. Moelruani, (quem lucidum Hiberniæ solem appellat) celebrari die VII Iulij: non igitur existens sub S. Moelruano, sed post eius mortem illud scripsit. Secundo, quia S. Ængussius in primo prologo sui Festilogij scribit Dunchadum Domnaldi filium, Hiberniæ Regem iam mortem obijsse, quando ipse composuit vel absoluit illud opus: Dunchadus autem, iuxta nostros Annales, & alios historicos, obijt anno septingentesimo nonagesimo secundo, & S. Moelruanus septingentesimo octogesimo septimo. Post mortem igitur S. Moelruani opus illud fuit compositum, vel saltem absolutum. Tertio, quia ipse Scholiastes Festilogij Ængussiani, qui primus asseruit illud opus fuisse compositum Tamlacti tempore S. Moelruani, tradit idem opus fuisse absolutum & euulgatum eo anno, quo Aidus Sextus, cognomento Oidnidhe, Hiberniæ Rex, suscepit expeditionem versus fines Lageniæ, Commacho Archiepiscopo Ardmachano, B. Fothadio, [& B. Fothadio illud exhibet] multisque alijs Cleri & populi proceribus Regem ad illam expeditionem comitantibus.

[12] Refert enim tunc illud Festilogium fuisse a S. Ængussio, primo præsentatum B. Fothadio viro ob summam sanctitatis & doctrinæ opinionem inter Hibernos suo tempore clarissimo, & Fothadium etiam S. Ængussio exhibuisse aliud opusculum, quod eodem tempore ad eumdem Regem pro Cleri defensione & immunitate conscripsit; & quo meruit Clerum, quem abusiua quadam consuetudine solebant Reges ad bellicas expeditiones in magnum Ecclesiasticæ immunitatis præiudicium trahere, a tali iugo imposterum liberari. Illam autem expeditionem, Clerique exemptionem in annum septingentesimum nonagesimum nonum referunt nostri Annales. Ex his ergo relinquitur illud metricum Martyrologium fuisse post mortem S. Moelruani primo absolutum & euulgatum. Secus est de illo alio opere S. Ængussij, [anno 792] quod Martyrologium Tamlactense vocamus; nam illud, licet postea ab aliquo, qui seculo sequenti vixit fuerit auctum aliquot Sanctorum adiectione, fuit compositum ab Ængussio, viuente & cooperante S. Moelruano, ante annum septingesimum octogesimum septimum, quo S. Moelruanum decessisse domestici tradunt Annales, vt colligitur ex titulo operi præfixo, qui talis est: Incipit Martyrologium Ængussij, filij Hua-oblenij & Moelruanij hic. Vnde Marianus Gormanus in præfatione sui Martyrologij recte obseruauit S. Ængussium desumpsisse Sanctos in suo metrico Festilogio recensitos ex Martyrologio Tamlactensi prius composito.

[13] [item varios de Sanctis libellos] Nec solis iam memoratis Martyrologijs, de patria, & Dei Ecclesia bene meritus est S. Ængussius, sed & pluribus alijs egregijs opusculis, etiamnum extantibus, & luce perdignis publica, qua Numinis fauente gratia breui donabuntur. Scripsit enim de Sanctis Hiberniæ quinque libellos, innumeræ multitudinis Sanctorum illius regni, & nominis Insulæ Sanctorum iustissime ei impositi indices & testes locupletissimos. [1. Sanctorum diuersi Ordinis] Primus libellus tribus capitulis recenset Sanctos diuersorum ordinum siue Classium. Primo Episcopos numero circiter trecentos quadraginta quinque; secundo Presbyteros & Abbates ducentos nonaginta nonem; tertio Diaconos septuaginta octo sanctitatis laude conspicuos. Secundus libellus Homonymorum dictus, complectitur Sanctos inter se homonymos siue cognomines in duas diuisus partes; prima pars per capita quinquaginta recenset Sanctos homonymos, [2 Sanctorum Homonymorum] secunda vero per duodecim capita sexaginta duo Sanctas homonymas. Et hic liber, (quod fidem pene superat) licet contineat diuersa Sanctorum nomina, recenset in vniuersum Sanctos octingentos quinquaginta quinque, quorum nullus sit quin habeat plures alios homonymos ibidem recensitos.

[14] [3 filiorum Sanctorum] Tertius liberorum siue filiorum appellatur, in tres classes distinctus: classe prima continet plures filios Sanctos eodem parente progenitos, secunda vnicos sui parentis filios, quorum quisque proprio nomine suppresso non aliter quam talis determinati parentis filius consueuit appellari; tertia plures filias eodem parente natas, & sanctitatis opinione celebres. Et licet numerus Sanctorum, de quibus in hoc libello agitur, sit incertus; parentum, qui vnum vel plures Sanctos genuerunt, nomina nonaginta quatuor exprimuntur, omissis aliquot alijs, quæ præ nimia exesi codicis vetustate legi non possunt. [4 de materna genelagia Sanctorum] Quartus libellus continet maternam ducentorum decem circiter Sanctorum Hiberniæ genealogiam: quod indicio est paternam Sanctorum genealogiam vel ab eodem, vel ab aliquo antiquiore auctore fuisse ante contextam. Quintus libellus est litaniarum, [5 litaneuticus] in quo longa serie per modum diurnarum precationum, inuocantur aliquot Sanctorum cœtus, qui fuerunt vel condiscipulatus sub eodem magistro, vel societatis caussa fidei inter gentes propagandæ sub eodem duce, vel sepulturæ in eodem monasterio, vel Ecclesiæ communione, alioue simili titulo inter sese coniuncti. [quæ simul omnia] Et hinc aliquot milleni sub talibus titulis Sancti inuocantur.

[15] Opus ex iam memoratis opusculis conflatum in quibusdam antiquis patriæ membranis patrio sermone in titulatur Saltuir-na-rann: quæ vox latinæ reddita, nunc Psalterium metricum, nunc Psalterium multipartitum denotat. Et in vtroque sensu, diuersa S. Ængussij opera recte sic inscribi poterant. [æque ac metricam eiusdem historiam veteris Testimenti] Præter enim iam memorata scripsit hic vir deuotissimus metrico & eleganti stylo historiam veteris testamenti; quam, omnia Dei opera in Creatoris laudem finaliter referendo, mentemque legentis & recitantis in eius laudem & amorem accendendo, ita in formam orationis efformauit, & in partes distribuit; vt aptissime in vtroque sensu Saltuir-na-rann vocari posset; [Psalterium metricum seu multipartitum vocari] vti & de facto in alterutro vel vtroque sensu nuncupari & intitulari consueuit. Aliud etiam opus ex quinque iam memoratis opusculis conflatum, & in formam orationis quasi Sanctos ipsos inuocando, succincte redactum ob varias partes in quas diuisum est, recte in posteriori sensu Psalterium multipartitum inscribi potuit: & sic inscriptum, & a S. Ængussio compositum esse, & auctoritas testatur, & ratio persuadet.

[16] Auctoritas est vetusti codicis membranei, ex quo libellus homonymorum descriptus, [auctoritate] nobis nuper ex patria missus est, cum tali inscriptione; Homonymi Hiberniæ Sancti ex Saltuir-na-rann, id est (vt ego interpretor) ex Psalterio multipartito; quod composuit Ængussius Keledeus. Ratio etiam suadet Ængussium esse huius conflatilis operis auctorem: nam nullus in aliqua eius parte recensetur Sanctus, qui non decesserit ante tempora Ængussij, [& ratione probatur] vel saltem eodem cum ipso tempore floruerit, vt ex diligenti totius operis collatione cum nostris Annalibus alijsque domesticis monumentis probauimus. De nullo enim Sancto in his libellis recensito, quem post annum octingentesimum constat vixisse, agunt Annales vel alia monumenta domestica, præter solum S. Tigernachum Doire, Mellensis monasterij fundatorem, quem tradunt anno octingentesimo quinto obijsse: quo tempore S. Ængussium superuixisse, non est cur ambigamus. Licet enim referant S. Moelditribium decessisse anno octingentesimo quadragesimo; incertum tamen est, an is sit, cuius mentio fit in laudato opere libello secundo cap. XL.

[17] Ex hactenus dictis constat hunc clarissimum virum de patria & posteritate, cui tot innumerabilium Sanctorum, alias ex magna forte parte perituram, reseruauit memoriam, optime meritum, proindeque æterna memoria dignissimum; ad æternæ felicitatis præmia vocatum, migrasse post seculi noni initium. Et licet mortis eius annum obseruatum non reperiamus, ex eo tamen quod natalis eius celebratur die XI Martii, & Feria sexta decesserit secundum alterum Ængussium, qui addit quod in Monasterio de Cluain-edhneach sepultus iacet; possumus conijcere quod anno DCCCXIX, XXIV vel XXX decesserit: cum illis annis dies XI Martij in feriam sextam inciderit.

DE S. EVLOGIO PRESBYTERO MARTYRE CORDVBÆ IN HISPANIA,

ANNO DCCCLIX

Commentarius præuius.

Eulogius Presbyter Martyr, Cordubæ in Hispania (S.)

§ I Tempus vitæ & martyrij. Vita scripta. Cultus sacer.

[2] Occupata ab Saracenis Hispania, sedes regni, quæ Hispali paucis annis constiterat, Cordubam per Abdalazim translata fuit, quam barbari sublimi vndique magnitudine & maiestate ættollere sunt conati, relicto etiam Christianis suæ religionis cultu, & templis plerisque ac monasterijs intactis. Paullatim tamen præualentibus impijs Saracenis, [scribit S. Eulogius Acta martyrum sub Saracenis occisorum] oppressa & afflicta Christianorum libertas est, & cæde Martyrum irrigata Corduba, potissimum vltimis annis regni Haldarahmani, eiusque filij Mahomadi. Qualia tunc fuerint Cordubæ Martyrum certamina & trophæa, declarat S. Eulogius libris tribus Memorialis Sanctorum, in quibus ab Æra DCCCLXXXVIII, siue anno Christi DCCCL, [ab anno 850 ad 857] regni Habdarrahgmani XXIX vsque ad Æram DCCCXCIV, siue annum Christi DCCCLVI, singulorum Martyrum Acta describit, a nobis toto hoc opere ad diem vniuscuiusque natalem proferenda. Scripsit etiam, Eulogius Apologeticum sanctorum Martyrum, eique inseruit martyrium SS. Ruderici Presbyteri & Salomonis, qui paßi sunt Æra DCCCXCV, siue anno Christi DCCCLVII, die XIII Martij, vti tunc latius explicamus. Quo adhuc anno, sed vltimo die mensis Decembris VVistremirus Episcopus Toletanus, [anno 858 eligitur in Episc Toletanum:] vti ex eius epitaphio constat, e vita disceßit: in cuius locum anno DCCCLVIII electus est S. Eulogius, sed vt in Vita num. 12 dicitur, dispositio diuina, quæ eum sibi ad martyrium reseruabat, quibusdam repagulis obuiauit. Anno ergo proximo DCCCLIX, [anno 859 occiditur:] gloriosam martyrij palmam assecutus est, & quidem quinto Idus Martij, die Sabbato, hora nona, vt infra num. 20 in Actis obseruatur, & recte: nam eo anno cyclo Solis XXVIII & littera Dominicali A, dies XI Martij incidit in Sabbatum.

[2] [Vitam & martyrium scripsit Aluarus eius familiaris:] Vitam & martyrium S. Eulogij composuit Aluarus Cordubensis, intimus & maxime eius a iuuentute amicus, & omnium gestorum eius conscius. Videtur in aliqua dignitate Ecclesiastica constitutus fuisse, vt qui scribit nu. 90 Vitæ, se cuidam Diacono præcepisse, vt legeret epistolam aliquam S. Epiphanij. Huic misit S. Eulogius Documentum martyriale, quod Virginibus Floræ & Mariæ scripserat, e carcere epistola mißa: quia propterea, inquit, quod milites Christi viriliter inimico iustitiæ restiterunt, crudelitas nos tyranni carceralibus mancipauit ærumnis, nostris deputando hortamentis, quod in eos diuinitus inspiratum est. Eidem Aluaro misit Martyrum Floræ & Mariæ passionem, iam tum e carcere liberatus. Eidem in carcere misit prædicti Memorialis Sanctorum librum primum, censuram & limam eius exposcens. Extat cum his epistolis duplex Aluari ad S. Eulogij responsum, affectu singulari erga illum plenum, quo etiam ipsa Vita mox danda abundat. Scripsit idem Aluarus præterea librum Scintillarum, collectum de sententijs sanctorum Patrum per locos communes de virtutibus & vitijs: cuius triplum exemplar manuscriptum se vidisse testatur Ambrosius Morales in suis Obseruationibus ad opera S. Eulogij; vti etiam excusum Basileæ, sed mutilum, & sine nomine auctoris. Eidem etiam Aluaro tribuitur opus egregium Cordubæ anno DCCCLIV scriptum, cum mentione variorum Martyrum ibidem ob fidem Christi tunc occisorum. Titulus huic operi est Indiculus Luminosus, [e 2 MSS. edidit Morales,] quem Gothicis literis Cordubæ in bibliotheca Fani maioris, sed sine auctoris nomine adseruari scribit idem Morales. Hæc de Aluaro scriptore Vitæ S. Eulogij, cuius duo habuit Morales exemplaria: alterum in vetustissimo codice Ouetensi, alijs S. Eulogij operibus absque vllo titulo annexum: alterum illi commodauit Michaël Ruizius Açagra, Serenissimorum Principum Bohemiæ Rodulphi, postea Imperatoris, & Ernesti a secretis. Erat hic codex itidem vetustissimus, & litteris Gothicis in membranis descriptus, & cui hic titulus erat præfixus: Vita vel passio beatissimi Martyris Eulogij Presbyteri & Doctoris, qui passus est Æra DCCCXCVII, anno Incarnationis Domini DCCCLIX sub Rege Mahomad, die quinto Idus Martij, auctore Aluario Cordubensi. Extabant in eisdem MSS. codicibus Hymnus in diem S. Eulogij Presbyteri, [cum hymno & epitaphio] quinto Idus Martij, & Epitaphium cum oratione Aluari: quæ omnia existimat Morales ab Aluaro composita: certe digna ad complementum historiæ vt simul edantur.

[3] Ecclesia Cordubensis celebrat hoc XI Martij festum S. Eulogij Officio Ecclesiastico sub ritu duplici: [Cultus sacer XI Martij,] at Toletana sub semiduplici, vt suum olim Episcopum electum. Lectiones secundi Nocturni ex Vita per Aluarum contractæ in compendium recitantur. Martyrologium Romanum hoc elogio eum veneratur: Cordubæ S. Eulogij Presbyteri, qui eiusdem vrbis Martyribus in persecutione Saracenorum adiungi meruit, quorum pro fide certamina scribendo fuerat æmulatus. Addo & encomium Martyrologij Hispanici a Tamaio Salazario confectum his verbis: Eulogius sanctissimus Presbyter Cordubensis, electus Episcopus Toletanus, vir omnium virtutum genere insignis, eloquentiæ plausu singularis, qui ad martyrium Martyres exhortando, & horridam mortis feritatem demulcendo, Martyr Martyribus associatur. Idem Tamaius reprehendir Arnoldum VVionem & Hugonem Menardum (addi possent Dorganius & Bucelinus) quod S. Eulogium credant monachalem S. Benedicti induisse cucullum & inter Sanctos huius felicissimæ familiȩ coniungant: at melius Antonium de Yepes tomo 4 Chronici Benedictini anno 859 cap. 1 hanc penitus explosisse opinionem, & procurasse vt Clericis Martyr sanctissimus restitueretur. [quo errore Benedictinis adscribatur.] Erroris occasionem præbuit VVioni Mariana lib. 7 Rerum Hispanicarum cap. 15, vbi post relatam necem S. Eulogij additur: Cordubæ sane in Eulogij locum Sampson Presbyter, consequentibus annis S. Zoili Abbas, suffectus est. Scripsit Sampson Apologeticum opus, in quo se Abbatem Ecclesiæ S. Zoili Martyris Æra DCCCCI, hoc est anno Christi DCCCLXIII factum ostendit. Is autem annus est post S. Eulogij martyrium quartus: vti ista refert Morales in Scholijs ad librum Memorialis Sanctorum Eulogij nu. 9. Verum non constat in de Sampsonem successisse S. Eulogio, cum hic nusquam Abbas appelletur, licet vt num. 2 Vitæ dicitur, iuuenis Ecclesiæ ministerio mancipatus, in S. Zoyli æde deseruierit in collegio Clericorum. Et num. 16 in basilica S. Zoyli terra tenus prostratus orans, noctes insomnes duxerit: in eadem denique dicitur num. 22 tumulatus. Ceterum in domo eadem cum sorore sua Anulone, Virgine Deo dicata, viuebat, cum ibi S. Leocritiam exciperet, & simul cum illa captiuus abduceretur. Clericus fuit basilicæ S. Zoyli, vbi primarius Cleri director Abbas appellabatur: quod ad monachos non spectat. Et quamuis monachi ibi fuissent, non continuo Benedictinis adscribendi.

[4] Die XX Septembris inscriptus est primarijs codicibus MSS Martyrologij Vsuardi his verbis: [Inscriptus S. Eulogius Martyrologijs 20 Septemb.] Cordubæ B. Eulogij Presbyteri ob Christi martyrium decollati, siue, vt non nulli codices, ob fidem Christi decollati. MS. Vltraiectinum Ecclesiæ collegiatæ S. Mariæ: Ciuitate Corduba B. Eulogij Presbyteri, pro Christi amore laureati. Eumdem isto die referunt Vsuardum secuti Bellinus, Maurolycus, Canisius, Ferrarius & cum sequenti elogio Galesinius: Cordubæ S. Eulogij Presbyteri & Martyris, qui pro fide Christi quinto Idus Martij securi percussus, hodierno die diuinis statarum Horarum Officijs ex Ecclesiæ Cordubensis vsu, vt a nobis narratum est, celebratur. Et ad hunc XI Martij ista habet: Cordubæ S. Eulogij Presbyteri, cuius hoc ipso die martyrium extitit: sed XII Calendas Octobris, anniuersario precum Officio illius celebritas agitur, vt tota huiusce rei ratio eo die narrabitur. Tamaius hos omnes redarguit a vero deuiantes. At Morales in scholijs ad Vitam S. Eulogij expendit cur in Martyrologio Vsuardi, & in Romano XX Septembris eius festum reponatur, & Breuiarium Cordubense etiam eodem die habeat. Huius rei caussam, inquit, eam fuisse crediderim, quod cum eo ipso die, Septembris videlicet vigesimo, S. Eulogij Presbyteri (eius qui inter priscos eremi cultores insignis fuit) obitus fuisset annotatus in libro, qui Vitæ Patrum inscribitur, & Diuo Hieronymo ascribitur, & in Martyrologio Romano; quidam eumdem illum & hunc Cordubensem esse credentes, veritatis alioqui ignari, eidem diei eius festum attribuerunt: & in Romano quidem vtriusque eodem die festum annotatur. Quodnam Romanum intelligatur Martyrologium, nescimus, nisi illud fuerit, quod Maurolycus edidit: in quo vtriusque Eulogij memoria recolitur. Antiquior apud Ægyptios Eulogius Presbyter refertur a Ruffino lib. 2 de Vitis Patrum cap. 14, & a Palladio in Historia Lausiaca cap. 75, & his citatis a Petro de Natalibus lib. 8 Catalogi cap. 99 asserens, quieuisse XII Calendas Octobris: quem alij secuti sunt. Morales præterea arbitratur nomina S. Eulogij & aliorum Martyrum, qui eius tempore Cordubæ passi sunt, a posteris intrusa fuisse Martyrologio Vsuardi, quod hic inscripsit Domino Regum pijssimo Karolo Augusto, quasi hic fuisset Carolus Magnus, cum videatur intelligendus Carolus Caluus, anno Christi DCCCLXXV Imperij corona donatus. Verum eo tempore Martyrologijs inscriptum fuisse nomen Eulogij eremitæ non arbitramur. Certe nullum hactenus vestigium potuimus colligere.

§ II. Variæ Translationes SS. Eulogij & Leocritiæ.

[5] [Translatio S. Eulogij facta, non 20 Septemb.] Constantinus Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum S. Eulogium ad hunc XI Martij longo encomio celebrans, asserit martyrium compleuisse V Idus Martij anno DCCCL eiusque corpus translatum XX Septembris anno DCCCLX. Verum vt de anno martyrij plane aberrat, ita videtur reliqua ex mera coniectura adiecisse, & negat Morales vllam isto XX Septembris Translationem factam. Ac primam Translationem arbitratur illam, quam in altero Codice Vitæ S. Eulogij, quem a Michaële Açagra habuerat, annotatam reperit cum hoc titulo: Translatio corporis S. Eulogij Presbyteri. Translatio facta est S. Eulogij Martyris & Doctoris in basilica S. Zoyli titulo principali. [sed I Iunij anno 860] Calendas Iunias Æra DCCCXCVIII. Celebratur autem dies VII natalis eius in supradicto loco, eo quod omni tempore in diebus Quadragesimæ occurrit illius solennitas. Est hæc Translatio siue Corporis Eleuatio anno post martyrium proximo solenni pompa Cordubæ facta & videtur per Octauam aut VII dies sequentes celebritas continuata, quod XI Martij ob tempus Quadragesimale non licebat: & hic videtur annuus festiuitatis recursus esse, in quo, vt martyrium S. Eulogij legeretur, a se scriptum innuit Aluarus num. 13. Hanc Translationem suis fastis inscripsit Galesinius his verbis: In Hispania Translatio S. Eulogij Martyris, sed in Notis cum mox indicanda ad vrbem Ouetensem confudit: quem dein Ferrarius est secutus.

[6] [Corpora SS. Eulogij & Leocretiæ Ouetum translata anno 883] Altera Translatio corporum SS. Eulogij & Leocritiæ (cuius martyrium in Actis illius recensetur) facta fuit ex vrbe Cordubensi ad regiam tunc temporis vrbem Ouetensem, in Montanis Asturum sitam: cuius Translationis historia in antiquis lectionibus Breuiarij Ouetensis ita continetur:

Cum anno Domini octingentesimo octuagesimo tertio, vigesimum quartum post martyrium Sanctorum Eulogij & Leocritiæ Magnus Adephonsus Oueti Rex quemdam Presbyterum, Dulcidium nomine, Cordubam, vt coram Mahomat Cordubæ Rege nonnulla ad vtriusque statum pertinentia tractanda dimitteret; Presbyter Dulcidius, cum esset in vrbe, quomodo ipsorum corpora Sanctorum Eulogij & Leocritiæ Martyrum in suam peruenire potestatem possent, curauit. Intentum cuidam Muzarabi Christiano cognomine Samuel, patefecit: qui promisit sanctum Dulcidij votum implere. Oblata compleuit Samuel: & dispositis negotijs, Dulcidius Adephonsum de sacris reliquijs certiorem fecit, qui cū Hermenegildo Episcopo Ouetensi & Clero, solenni processione ordinata, illis extra vrbem Ouetum obuiam fuit. Quibus receptis & in capsam cypressinam translatis, & in capella S. Leocadiæ sub aræ tabula conditis, Regis & Procerum deuotio occupauit lætitiam. Quæ Translatio facta fuit die IX Ianuarij, quo sacra corpora peruenerunt Ouetum. Hactenus lectiones relatæ a Tamaio Salazario ad dictum IX Ianuarij. [9 Ianuarij.] Gonzales Dauila tomo 3 Theatri Ecclesiastici, pagina 123 dictæ horum Martyrum Translationis meminit: quam ex supra relatis lectionibus eodem modo Hispanice edidit Ioannes Marietta de Sanctis Hispaniæ lib. 4 cap. 26. Citat eamdem Morales in sæpius memoratis scholijs, additque saxeum sepulcrum subtus altare fuisse excauatum, quod nunc etiam vacuum conspicitur. De eadem Translatione tractat idem Morales lib. 15 Historiæ Generalis Hispaniæ cap. 15, ac dein cap. 21 narrat fundationem monasterij Tunonensis factam ab eodem Aldephonso Rege eiusque coniuge Xemena, die nono Kalendas Februarij Æra DCCCCXXVIII. cui post Regem & Reginam subscripsit Hermenegildus Sedis Regiæ Oueto Episcopus: quem secundum illius nominis numerat memoratus Dauila. Hanc vero Translationem celebrat hoc elogio in suo Martyrologio Tamaius Salazar: Oueti in Hispania apud Astures Translatio sacrorum pignorum SS. Eulogij electi Archiepiscopi & Leocritiæ eius alumnæ Martyrum Cordubensium ex ipsa vrbe Patricia ad illam Regalem, vbi honorifica obseruatione in sancta occluduntur Camera. Sed hæc vltima verba ad sequentem Translationem spectant. Ferrarius etiam per errorem ad proximum diem X Ianuarij hactenus indicatam Translationem collocauit.

[7] Tertia Translatio qua occasione facta fuerit, ita narrat Marietta, & ex eo Tamaius Salazar, vterque loco iam citato: Postea vero anno millesimo trecentesimo, elapsis post priorem ad illam vrbem Translationem quadringentis ac septemdecim annis, [alia in Cameram sanctam anno 1300] cum Archidiaconus Ouetensis Ecclesiæ, Rudericus Gutteri nomine, neruorum dissolutione laboraret, taliter quod os auriculæ vicinius extitisset, quo vocis deuinctis organis, penitus loquelæ facultatem amiserat: deuotionis ergo sanctorum Martyrum Eulogij & Leocritiæ ardore succensus, protinus ad horum reliquias lacrymabundus accessit: & deprecationibus corde confectis, illico integram sanitatem assecutus est. Quo miraculo intellecto Fernandus Aluari, tunc Episcopus Ouetensis, feruore caritatis motus, Sanctorum corpora in Cameram sanctam transferri curauit. De Camera sancta ab Adelphonso Casto Rege extructa & sacris in ea repositis reliquijs legendus est Morales lib. 30 Historiæ Hispanicæ cap. 38, Idem in scholijs ad hanc Vitam asserit, arcam argenteam, in qua sacra hæc corpora recondita sunt, se anno MDLXXII oculis suis, spectaculi sanctitate perstrictis, contemplatum fuisse, & manibus vlnisque venerabundum sustulisse: ac testatur thecam bene magnam esse, argento vndique obtectam, signisque perbelle exornatam: in cuius summitate hæ litteræ argento insculptæ leguntur: ANNO DOMINI MCCC TOS QVANTO NONAS IANVARII, DOMINVS FERNANDVS ALVARI QVETENSIS EPISCOPVS TRANSTVLIT CORPORA SS. MM. EVLOGII ET LVCRICIÆ IN HANC CAPSAM ARGENTEAM. Vbi duo verba vetustate oblitterata scilicet corpora SS. ex coniectura suppleta sunt. Quæ eadem tradunt Morales lib. 15 Historiæ cap. 15, Gonzales Dauila in Episcopis Ouetensibus, Marietta supra indicatus, Martinus Roa in S. Leocritia, qui verba illa Quinto Nonas Ianuarij explicant nonum diem Ianuarij. In scholijs Morales omissa voce Nonas, legitur Quinto Ianuarij. Verum cum non sit dies quintus Nonas Ianuarij quid si legatur anno MCCCV, die nono Ianuarij translatio facta, aut certe alia emendatio adhibenda. In ordine recitandi diuinum Officium Madriti anno MDCXXXV excuso præscribitur ad diem XVI Ianuarij sub ritu duplici SS. Eulogij & Lucretiæ Martyrum. Verum in simili ordine recitandi diuinum Officium anno MDCXLVI recuso, non 16 sed 10 dies Ianuarij dictæ venerationi præfigitur: quod aliqua typothetarum negligentia videtur contigisse. Obseruat denique Morales Ouetenses pro Leocritia scribere Lucretiam, de qua XV Martij iterum agemus.

VITA
Auctore Aluaro, teste oculato.
Ex 11 codicibus MSS. ab Ambrosio Morales edita.

Eulogius Presbyter Martyr, Cordubæ in Hispania (S.)

BHL Number: 2704

AVCT. Alvaro.

PRÆFATIO

[1] Beatissimi Martyris & Doctoris Eulogij passionem disponens scribere, prius vitam eius putaui dirigendam in ordine, quam sui finis agonem pulcherrimum designare: vt quis vel quantus fuerit ante lectoribus innotescat: & sic deinceps adeptum ex merito palmam victoriæ euidentissimis a elucescat indicijs. In cuius operis principio, Domini fretus & Redemptoris nostri auxilio, profiteor me non audita & dubia, sed visa & per me probata retexere: quoniam, gratia Dei cooperante, a primæuo adolescentiæ flore, caritatis dulcedine & Scripturarum amore vno vinculo concordi innexi, huius vitæ, licet non pari ordine, tamen pari affectu, in cunctis quæstionibus duximus iugum. Sed ille Sacerdotij ornatus munere, pennis virtutum in sublime euectus, altius euolabat: b ego luxuriæ & voluptatis luto confectus, terra tenus repens, [Auctor S. Eulogij ab adolescentia familiaris, a se visa & certa scribit] hactenus trahor. Et inde est, quod non incerta & quorumcumque hominum narratione comperta, sed mecum gesta & per me cognita narrare disposui. Quia sicut de incertis temere referre sententiam periculosum fore profiteor, ita de cognitis subprimere ea, quæ c nosci debent, vacuum periculis esse non reor. Est quoque & laudabilis pro exemplo prædicanda omnibus veritas, & nihilominus detestanda Rhetoricorum composita falsitas. Quoniam melius est de multis præclaris facinoribus nihil dicere, quam ex paruis bonis multa falsa disserere: tutiusque est, omnia, quæ gesta sunt, præterire, quam ea, quæ non d fuerunt, aliqua fingere. Et mitius errat, qui non malitiæ voto, sed segnitiæ fastu vera suprimit, eo, qui diserte falsa confingit. Veritas enim, si studio veritatis, & non vanæ gloriæ iactantia dicitur, dicenti coronam implodit: falsitas autem, si ab aliquo intentatur, coniectantem occidit. Et ideo, sicut me veritatem dicentem remunerandum esse congaudeo, ita falsitatem si dixero, condemnandum esse non nego. Quibus ergo caussis ad falsitatem retexendam insilirem, ipse non habui, qui veritatem in omnibus, non mendacium, remunerare cognoui.

[Annotata]

a In altero MS. erat clarescat, de quo intelligendum, deinceps dum MS. citatur.

b Hinc colligit Morales Aluarum vxorem duxisse, & ita humiliter de se loqui.

c Aliud MS. nori debentur.

d Ibidem fuerint.

CAPVT I
S. Eulogij pia educatio, studia, Sacerdotium, titulus Doctoris, notitia cum Aluaro Vitæ scriptore.

[2] Igitur beatus Martyr Eulogius nobili stirpe progenitus, Cordubæ ciuitatis a Patritia Senatorum b traduce natus, [S. Eulogius Cordubensis.] Ecclesiæ ministerio mancipatur, sancti ac beatissimi c Zoyli æde deseruiens, & in eiusdem collegio Clericorum vitam deducens, multis & clarissimis virtutibus floruit, [Ecclesiæ minister, studet:] magnis & laudabilibus operibus viguit. Ab ipsis enim incunabulis litteris Ecclesiasticis hærens, & quotidie per studia bonorum operum crescens, perfectionem adeptus est, ac super omnes coætaneos doctrinȩ scientia clarens, & eruditionis lumine florens, Magistrorum d Doctor est factus. Quippe qui mentem senilem paruissimo corpore gerens, vincebat, etsi non ætate, certe scientia, vniuersos. Erat enim studiosissimus Scripturarum scrutator, [sacram Scripturam scrutatur] & intentissimus sententiarum inuestigator: ita vt nihil Scripturæ præponeret sanctæ, nihil magis eligeret, quam in lege Domini meditari die ac nocte.

[3] Nec contentus magisterio Doctorum suorum, alios si quos forte audiret, [Speraindeum Abbatem sibi Doctorem eligit:] procul positos, requirebat: & ne offenderet proprios, furtim se horis, quibus poterat, subtrahebat. Nam & Abbatem bonæ recordationis & memoriæ Speraindeum, opinabilem & celebritate doctrinæ præconabilem virum, sæpius inuisebat, auditorioque more ex illius ore disertissimo dependebat: qui ipso tempore totius Bæticæ fines prudentiæ riuulis dulcorabat. Ibi eum primitus videre merui, ibi eius amicitiæ dulci inhæsi, ibi illi indiuidua sum nexus dulcedine. e Eram namque iam dicti illustrissimi viri auditor: & dum frequentius eius limina tererem, incultumq; ingenium acuerem, tandem respectione diuina huius tanti viri societate coniungor. Et catenatim f insolubili nexu non innector tantum, sed vnior; factique sumus auditores viri, inquisitores veri, amatores nostri intantum, [in notitiam Scriptoris familiarem venit:] vt illa ætas indocta sibi non concessa præsumeret. Agebamus vtrique Scripturarum delectabilem lusum, & scalmum in lacu nescientes regere, Euxini maris credebamur fragori. Nam pueriles contentiones pro doctrinis, quibus diuidebamur, non odiose sed delectabiliter epistolatim in inuicem egimus, & rythmicis versibus nos laudibus mulcebamus: [& mutuo studio excitatur:] & hoc erat exercitium nobis melle suauius, fauis iucundius, & in ante nos quotidie extendentes, multa g inadibilia tentare in scripturis, puerilis immatura docibilitas egit; ita vt volumina conderemus, quæ postea ætas multa abolenda, ne in posteros remanerent, decreuit.

[4] Sed cum iam annos iuuentutis attingeret Eulogius, [fit Presbyter, & Doctor constituitur:] Diaconij ministerio fungitur, atque in breui merito vectus ad superos, gradu Presbyterij sublimatur: moxque Magistris ordine & vitæ moribus sociatur. Quanta illi humilitas, quanta bonitas quanta inhæserat caritas, amor omnium ostendebat. Et hinc cœpit se acriori vitæ austeritate constringere, & modestiæ legibus in vniuersis actionibus perornare: Scripturis vacare diuinis, & corpus suum vigilijs ac ieiunijs castigare: monasteria frequentare, cœnobia inuisere, regulas Fratrum componere: hinc inde cuncta eo modo curare, quo, si fieri posset, vtrobique adesset. Ita clericatum agens proprium, vt regularem Ordinem non dimitteret alienum: ita monachis adhærens, vt Clericus probaretur, ita in Clero degens, vt monachus videretur: vtrobique aptus accurrens, [versatur cum Clericis & monachis.] & vtrorumque professiones vnus sufficientissime complens, currebat sæpius ad cœnobiorum sacratissimos greges. Sed ne proprium Ordinem contemnere putaretur, ad Clerum iterum remeabat: in quo dum aliquod tempus persisteret, ne virtus animi curis secularibus eneruaretur, itidem monasteria repetebat. Hic doctrina oris Ecclesiam ornans, illic vitam propriam h excutiendo decorans, in cunctis virtutibus positus, viam seculi mœrens incedebat & anxius: & quotidie ad cælestia volare cupiens, corporea sarcina grauabatur intantum, vt Romam ire disponeret, [proponit Romam peregrinari.] vt adolescentiæ næuos lacrymis, & peregrinationis itinere domaret, imo domitos deleret. Sed ecce omnes hinc inde insistimus, & eum magis corpore quam animo retinemus.

[Annotata]

a [Senatores Cordubæ.] Ex gente vel familia Ordinis Senatorij. Morales opinatur Senatores ab illorum temporum scriptoribus dictos nobiles, qui ex antiqua Romanorum stirpe essent prognati.

b Ita S. Auream Virginem & Martyrem ipse Eulogius lib. 3 Memorialis Sanctorum appellat fastu Arabicæ traducis exornatam.

c Colitur S. Zoylus XXVII Iunij: in cuius æde corpus eiusdem Sancti adferuabatur.

d Et mox Sacerdos factus Magistris sociatur. Scilicet, vti in Cæsaraugustano Concilio I cap. 7 decretum, publica auctoritate titulus & nomen Doctoris conferebatur.

e In altero MS. Sperandeum, cuius meminit Eulogius in suo Memoriali, [Doctores.] & late Morales de eo agit lib. 14 Historiæ generalis Hispaniæ cap. 2.

f MS. inadibili.

g Ibidem ex Scripturis.

h Ibid. exculpendo.

CAPVT II
S. Eulogij captiuitas liberatio Martyribus constantia data: Acta conscripta.

[5] Verum dum ista & alia referuntur, tandem a Reccaffredus Episcopus super Ecclesias & Clericos quasi turbo violentus insiluit: omnesque Sacerdotes, quos potuit, carcerali vinculo alligauit. Inter quos vt electus aries ducitur, [Carceri cum alijs includitur:] & cum Pontifice suo vel alijs Sacerdotibus vincitur. In qua retrusione magis orationibus & lectionibus operam dedit, quam vinculis. Ibi sanctis Virginibus Floræ & Mariæ, pro fide comprehensis, illud b Documentum Martyriale vno libro composuit: [confortat ad martyrium SS. Floram & Mariam:] in quo eas ad martyrium verbis tenacissimis solidauit, easque & per se verbis & per epistolas mortem contemnere docuit. Seque, suosque socios, earum suffragijs vinculo soluendos commisit, quod & obtinere mox post sextum diem passionis earum promeruit: Nam illæ c octauo Calendas Decembris expleuerunt martyrium, Sacerdotes vero Domini tertio Calendarum, earumdem solutionem adepti sunt. [liberatur:]

[6] Extat super hoc illustriore stylo confecta, & mihi his diebus directa epistola, d passionem earumdem Virginum, [Vitam illarum scribit:] & ereptionem Sacerdotum ipsarum Virginum meritis continentem. Ibi e metricos, quos adhu nesciebant sapientes Hispaniæ, pedes perfectissime docuit, nobisque post egressionem suam ostendit. Inde & mihi pro libris illis, quos in f defensionem Martyrum dederat, [numquam otiosus.] epistolam facundo locutionis genere dictatam direxit. Nam cum omnes, qui cum eo erant Sacerdotes, vacarent otio & quieti, ille non noctibus, non diebus a lectione cessabat; noctes diesque ingeminans, Scripturarum mella lambens, ore & corde spiritualiter ruminans.

[7] [Martyrium aggressuros corroborat:] Verum operæ pretium reor, si paullo altius incedentes, tempore persecutionis qualiter probatus extiterit, inseramus. Nam dum Episcopi, Sacerdotes, Clerus, & sapientes Cordubæ in martyrio nuper exorto deuio calle incederent, ac timoris impulsu pene fidem Christi, si non verbis, nutu tamen negarent; hic tamen inadibilis numquam vacillare vel tenui est visus susurro: sed omnibus pergentibus ad agonem occurrens, vniuersorum animos roborans, cunctorumque ossa venerans & componens, intantum ardescebat g ardore martyrij vt ipse incentor ipsis diebus videretur esse Martyrum. Pro quo rectitudinis zelo multis extitit contumelijs propulsatus, [Acta Martyrum conscribit:] magnisque terroribus fatigatus. Nam vnus ex proceribus illum impetens, & minis exasperans, diuino iusto iudicio in reprobum sensum conuersus, fidem, quam tenens nescius impugnabat, mox miser & stultus amisit. De quo plenius in libro Memoriale Sanctorum tertio iam dictus beatissimus disputauit. In quibus libris & passiones sigillatim Martyrum claro fonte locutionis explicuit, & prosecutione sufficienti quæcumque acta sunt in Martyribus Domini & dicta, secuturis generationibus propalauit. Quantus autem, vel quam excellens fuerit scientia, luce clariora eius pandunt opuscula, quæ sale Attico & prosatico lepore, imo diuina inspiratione composuit.

[8] [plerisque furori Regis cedentibus,] Sed redeundum est ad Reccaffredi Episcopi tempora, & qua arte a sacrificio se suspenderit, ne eius glutinaretur errori, proferendum. Namque ipsis diebus cuncti ei & vi & potestate addicti, iussu regio subditi, iniquo videbantur hosti adiuncti: & qui priori insurrectione aduersi & erecti contra eum steterunt, tunc terrore h conciti, quasi familiares hærebant non mente, sed corpore; nec dilectione cordis, sed compulsione terroris; & ne aditus ei nocendi daretur in amplius. i Ita quoque Rex contra nos desæuiens legibus, necessitatem induxerat, & liberum arbitrium interpellans, omnes truci subdiderat hosti. Cuius historiæ veritas in alio opere enucleatius disseretur.

[9] Nunc vero huius admirabilis viri tantum enodare sanctissimam cupimus artem. [prudenti constantia vtitur:] Is enim graui instinctu doloris, dum vndique circa se dolosum cerneret ipsius Episcopi grassari ingenium, & ceteros ei communicantes deprehenderet, nec resistendi sibi copiam inesse videret, nec amouendi licentiam (vtpote k fideiussoribus datis) remanere sibi conspiceret; cœpit se graui atterere gemitu, magnoque intrinsecus, vt diximus, mactari dolore. Sed nutu Dei contigit, vt quadam die præsenti Episcopo B. Epiphanij Cypriæ Salaminæ Episcopi, Ioanni Episcopo Hierosolymitano directa l epistola legeretur. Quam ego cuidam Diacono præceperam legere: in qua idem beatissimus Pontifex Origenis nenias arguens, & ordinationem cuiusdam Presbyteri, in monasterio iam dicti Hierosolymitani adsignato a se consecrati; defendens, caussam ordinationis retexuit, beatissimorumque Presbyterorum Hieronymi & Vincentij continentiam sacrificandi laudando innexuit. [exemplo S. Hieronymi] Quam narrationem tum iam dictus Eulogius auida mente magis arripiens quam suscipiens, & sibi a Deo datam occasionem cognoscens, ingenti vulnere quasi percussus, ab intimo corde trahens suspiria meque intuens, conuersus Episcopo dixit: Si lucernæ Ecclesiæ, & fidei nostræ hoc egerunt columnæ, quid nobis facere conuenit, quos delicti onera grauiter deprimunt & affligunt? Cognoscat ergo vestra Paternitas interdictam a me ipso mihi sacrificandi licentiam. [interdicit sibi licentiam sacrificandi.] Sicque huiusmodi ingenio tempore Reccafredi se ipse suo ligauit arbitrio. Cuius professionis licet hoc modo ordinem sumeret, delectabili tamen vsu perfunctus, nolebat postea statum reiectum recipere. Sed Pontifex propriusin tantum eum ad omissum officium sacrificandi compulit repedare, vt eum anathemate ferire non vereretur, nisi citius redire promitteret.

[Annotata]

a Reccaffredus, vt annotat Morales, Metropolitanus fuit Episcopus, cuius ministerio Habdarrahgman Rex Christianos voluit compescere. Ille autem aut zelo prauo instinctus, [Recaffredus Episcopus] aut infideli metu compulsus, Ecclesiam Cordubensem atque alias grauiter afflixit: Episcopum Cordubensem, cuius nomen nusquam proditur, aliosque templorum ministros in vincula coniecit. Ea cœpta sunt agi ab anno Christi 850. qui erat 29 regni Habdarrahgmani.

b Documentum martyrij vna cum Oratione ad dictas Virgines extat.

c Æra 889, & anno Christi 851.

d Passio harum extat lib. 2 Memorialis Sanctorum cap. 8. & seorsim in epistola ad Aluarum.

e Intelligit Morales hymnos ijs carminum generibus scriptos, quæ Hispanis eo tempore essent incognita.

f Memorialis Martyrum librum primum intelligit, quem Aluaro misit, in epistola exposcens eius limam & censuram.

g Excusum, vt dote martyrij & ipse incentor.

h MS, concisi,

i Ibidem ira quoque Regis.

k Vadium interventu non poterat seiungi a Reccaffredo Eulogius e vinculis exemptus.

l Extat ea epistola a S. Hieronymo Latinitate donata.

CAPVT III
S. Eulogij doctrina & virtus: peregrinatio, electio in Archiepiscopum Toletanum.

[10] Et erat vir ille in omnibus professionibus principaliter, & nō medie decoratus, cūctis ex ȩquo deseruiens & cum præiret omnes scientia, humilior certe etiam nimis videbatur. [Summa eruditione præditus,] Clarus vultu & honore præcipuus, eloquentia fulgidus, & vitæ operibus luminosus. Incitator Martyrum & laudator, tractator peritissimus & dictator. Quis ardorem ingenij, quis decorem eloquij, quis fulgorem scientiæ, quis affabilitatem vsualem officij, quocumque poterit prudentiæ dicere flumine? Quæ enim illi non patuere volumina? quæ potuerunt eum latere ingenia Catholicorum, philosophorum, hæreticorum, nec non & gentilium? Vbi libri erant metrici, vbi prosatici, vbi historici, qui eius inuestigationem effugerent? [adiunxit eximiam in omnibus virtutem.] Vbi versus, quorum ille ignoraret canora? vbi hymni, vel peregrina opuscula, quæ eius non percurreret pulcherrimus oculus? Quotidie enim noua & egregie admiranda quasi a ruderibus & fossis effodiens, thesauros elucidabat inuisos. Quanta docibilitas tam pretioso munere ornatæ inesset animæ, quanta & inexhausta cura solertiæ, nullus sapiens comprehendere poterat. Et o admirabilis suauitas mentis, numquam priuatim scire aliquid volens, nobis omnia præstabat. Vitiata corrigens, fracta consolidans, inusitata restaurans, antiqua repriorans, neglecta renouans, & quæque poterat ex antiquis viris gesta competere, satagebat operibus adimplere. Seueritatem Hieronymi, modestiam Augustini, lenitatem Ambrosij, patientiam Gregorij in corrigendo errores, in sustentando minores, in demulcendo maiores, in sufferendo horrores, vnus idem se multipliciter varium exhibebat.

[11] Nec ei suffecit monasteria patriæ suæ inuisere, quin potius a occasione b fratrum suorum, qui ipsis diebus in c Franciæ finibus exulabant, indeptam viam arripuit, & in Pampilonensium territoria vltro progrediens, d monasterium S. Zachariæ ingressus, & aliorum e cœnobia ipsarum regionum gliscenti voto percurrens, [proficiscitur in Nauarram:] multorum Patrum est amicitia dulcoratus. Quorum conuersationem in epistola, quam Episcopo Pampilonensi in carcere positus dedit, nominatim f locatimue digessit. In quibus locis multa volumina librorum reperiens abstrusa, & pene a multis remota, huc remeans, suo nobis regressu adduxit. Ibi beati g Odoarij est fruitus colloquio, cui centum quinquaginta regulares monachi militabant. [adfert plurimos libros:] Inde secum librum Ciuitatis beatissimi Augustini, & Æneidos Virgilij, siue Iuuenalis metricos itidem libros atque Flacci h saturata poëmata, seu Porphyrij i depicta opuscula, vel Adhelelmi k Epigrammatum opera, necnon l Auienni fabulas metricas, & m hymnorum Catholicorum fulgida carmina, cum multis minutissimarum caussarum ex sanctis quæstionibus multorum ingenio congregatis, non priuatim sibi, sed communiter studiosissimis inquisitoribus reportauit. Idem præterea fulgorem operis & coruscationem ingenij resplendentibus semitis præsentialiter cunctis præsentibus, & vsualiter sequentibus, specificis semper ostentans indicijs, & luminosis deducens vestigijs, vbique lucidus gradiens, vndique fulgidus rediens, limpidus, dulcorosus, nectareus, Christi coronatus emicabat omnibus famulus.

[12] Nec illud omittendum in hoc opere reor, quod post diuinæ memoriæ n Wirstremiri Toletani sedis Episcopi, o in eamdem Sedem ab omnibus comprouincialibus, & confinitimis Episcopis electus, & dignus est habitus & pro relatu omnium comprobatus. [eligitur Archiepiscopus Toletanus:] Sed dispositio diuina, quæ eum sibi ad martyrium reseruabat, quibusdam repagulis obuiauit. Cumque iam ipsa communis electio eum sibi consecrare in episcopio adclamaret, rerum obuiantium aduersitate impediti, alium sibi eo viuente interdixerunt eligere. Qui licet argute frustraretur ab Ordine, tamen non priuatur eiusdem Ordinis munere. Siquidem Episcopatum cælestem adeptus est, dum per martyrij gloriam Christo coniunctus est. Omnes namque sancti Episcopi, non tamen omnes Episcopi Sancti. Ille vero sanctitatem per cruoris fusionem inueniens, Episcopij Ordine fungitur, dum cælo receptus æternis promissionibus muneratur.

[13] [meritis promouetur ad martyrium:] Cumque his virtutibus & dogmatibus insigniretur, & omnibus quasi lucerna super candelabrum posita, ac veluti ciuitas in montis sita cacumine, procul altius emicaret, & vt doctus scriba de thesauro domini sui noua & vetera vniuersis familijs præuideret, in Sacerdotibus primus, in Confessoribus summus, in Iudicibus residens non extremus: tandem voti compos effectus, diuina sibi cooperante clementia, inopinato iudicio, sed deliberatiuo studio euectus est ad superna. Et ea, quæ a Martyribus fusis postulauerat lacrymis, & per tota sua opuscula more sparserat precis, obtinere meruit operibus sanctitatis. Quod verius poterit noscere, qui ipsa eius egregia opera curauerit legere. Et quoniam expedit, & dignum vobis visum est pro vtilitate legentium, & pro annuo festiuitatis suæ recursu, passionem eius breuiter explicare: ideo sequestratim, pure & sinceriter agonis sui pulcherrimum induximus finem.

[Annotata]

a Occasio ista fuit anno 844, quando Carolus Caluus Rex Francorum Bernardum Comitem Barcinonensem, [Discessus in Nauarram anno 844.] donatum a Ludouico Pio Ducatu Septimaniæ incautum interemit, ac filius eius, fretus auxilio Habdarraghmani Regis, multo sanguine & flammis vltus est paternam necem. Consule epistolam S Eulogijad VViliensindum Episcopum Pampelonensem hic citatam, & Annales Francicos.

b S. Eulogius in dicta epistola Aluarum & Isidorum appellat.

c Apud Moguntiam, inquit ibidem S. Eulogius, [Moguntia.] nobilissimam Baioariæ ciuitatem, quod scilicet tunc iubesset Ludouico seniori Caroli Calui Fratri, Regi Germaniæ & Baioariæ.

d [S. Zachariæ, monasterium] Monasterium S. Zachariæ, ait S. Eulogius in dicta epistola situm ad radices montium Pyrenæorum, Serasiense dictum.

e Nominat S. Eulogius ibidem Legerense monasterium eiusque Abbatem Fortunium.

f In dicta epistola nominantur Cæsaraugusta, Segouia, Complutum, Toletum, eorumque Episcopi Senior, Sisemundus, Venerius, VVistremirus.

g Odorius Abbas Serasiensis S. Zachariæ, cuius & monachorum virtutes late describit in citata epistola Eulogius

h Morales arbitratur hoc verbo alludi ad Iuuenalis versum: Satur est, cum dicit Horatius, ohe. Sed potius videtur sermo esse de Horatianis Satyris.

i Idem Morales picta opera, ait, quæ ad eloquentiam spectantia recensuit Suidas.

k Sunt S. Aldelmi carmina de Virginitate, de quibus sapius egimus. Colituris 25 Maij.

l Rufus Festus Auiennus siue Abydnus poëta, Hispanus vt nonnulli volunt Virgilianas fabulas Iambicis versibus descripsit, & Æsopi fabellas, quæ Elegiaco carmine circumferuntur, huius esse multi affirmant. Ita Morales.

m Intelligit hymnos a S. Prudentio alijsq;, Hispanis potissimum, compositos.

n VVistremirus dicitur defunctus anno 858 die 31 Decembris. ad quem inscriptus est Martyrologio Hispanico Tamaij. Vbi & epitaphium eius exhibetur.

o Deest obitum, mortem aut quid simile.

CAPVT IV
Noua in Christianos sub Rege Mahomete persecutio. S Leocritia a S. Eulogio eiusque sorore instructa & adiuta.

[14] Tempore igitur, quo sæua dominatio Arabum calliditatis astu omnes fines Hispaniæ misere deuastabat, quo Rex a Mahomad incredibili rabie & effrenata sententia Christicolum genus delere funditus cogitabat; multi terrore cruentissimi Regis metuentes, [In persecutione Mahometis Regis Saracenorum,] eiusque insaniam modificare nitentes, per trucem voluntatis iniquæ officium diuersis & exquisitis occasionibus gregem Christi impetere tentauerunt. Plerique Christum negando se præcipitio commiserunt: alij duris tormentis agitati, commoti sunt: porro alij florenti virtute stabiliti sunt, & fundati. [alijs deficientibus] In cuius (vt diximus) tempore martyrium fidelium coruscando resplenduit, & error negantium fluctuauit. Nonnulli enim, qui fidem Christi tantum mentibus retinebant, instinctu Dei quod celauerant, luminositer & patule proferebant, nullo disquirente ad martyrium prosilientes, & coronam sibi ex tortoribus rapientes. [martyrium subierunt SS. Christophorus, Aurelius, Felix Flora.] Ex quibus, Arabs genere, b B. Christophorus extitit, cuius passionis ordinem alibi digerere cogitamus. Sed & ex eorum numero B. Aurelius & Sanctus extitit Felix, qui cum vxoribus ad passionis gloriam post multa & prolixa latibula prodierunt. Ex ipsis etiam florens virtutibus Flora Virgo beata, quæ contemnens secularem labilem pompam, æternam meruit sine fine coronam. Quorum hic noster sanctissimus Doctor agonem c singulatim exposuit, & actus vitasque corusco sermone explicauit.

[15] Hoc tempore puella nomine Leocritia quædam genere nobilis, mente nobilior, ex Gentilium fæce progenita, & ex luporum visceribus prodita, dudum per quamdam sibi genere proximam Christo dicatam nomine d Litiosam, aquis salutaribus tincta, & occulte fide Christi induta enituit, [S. Leocritia in fide Christi instruitur:] odoremque nectareum notitiæ suæ cunctis adspersit. Etenim cum ad iam dictam religiosam in annis infantiæ more propinquitatis recurreret, eamque, quibus illa sermonibus poterat, quotidie instrueret; tandem respectione cælesti fidem Christi mente suscepit: & ardore amoris susceptam, pectore conseruauit. Quæ dum ad annos sapientiæ veniret, & scientiæ contingeret limina; fidem illam, quam tenerrimis institutis occulte didicerat, quotidie fomentis spiritualibus auctam in amplius crescentem alebat, primum occulte, deinceps patule & aperte. [a parentibus Gentilibus dire verberatur:] Quam parentes sedule admonentes, & nihil omnino proficientes, conati sunt eam flagellis & verberibus impetere, vt, quam per blandimenta amouere non poterant, saltem terroribus coërcerent. Sed ignis ille, quem Christus in corde fidelium misit, nullis minis cedere nouit. In hoc conflictu dum diebus vapularet & noctibus, seque acerrimis impetendam vltionibus & duris vinculis præpeditam videret, metuens ne non propalata publice fide, cauterio vreretur perfidiæ; per internuntios beatissimo Eulogio, opinatissimo iam multis talibus operibus viro, vel sorori eius e Anuloni Virgini Deo dicatæ caussam suam innotuit: [S. Eulogium consulit:] & quia ad tutiora loca fidelium, in quibus fidem suam posset interrita propalare, ire vellet, exposuit.

[16] Illico B. Eulogius solitum officium recognouit; & vt erat fautor anhelantissimus Martyrum, hanc exire clam per eosdem internuntios ordinauit. Illa concite artem fingens, & parentibus quasi consentiens, nostramque fidem verbis impetens, & data opera omnia selecta ornamenta induens, [fugit ad eum, & sororem Anulonem:] seque more illorum quasi placitura & nuptura seculo ostendens, nisa est eorum inflectere animos, & sibi exosos comere gressus. Cumque sibi omnia iam tuta inesse prospiceret, ad nuptias quorumdam propinquorum suorum, quæ ipsis agebantur diebus, fingens, vt eidem officio congruit, ornate procedere, celeri cursu se beatissimo Eulogio vel sorori eius Anuloni tutandam exhibuit. [occulitur in latibulis,] Quam mox grato animo suscipientes, occulendam probatissimis tradiderunt amicis. At vbi pater eius & mater expectantes filiam non viderunt, delusos se ingemiscentes, rabie inaudita & dolore inuiso seipsos cruciantes, cuncta disturbant, vniuersa contaminant, currentes per ignotos & cognitos, & potestatiue ac iussione Præsidis quosque impetendos putabant, [alijs propter ipsam dira passis:] carceribus & vinculis onerabant, viros, mulieres, Confessores, Sacerdotes, deuotas, vel quos poterant, flagellis & carceribus affligebant, si quo modo possent filiam suam per hæc & ampliora recipere. Ille vero Sanctus immobilis ei loca diuersa mutabat, & ne traderetur ouis luporum in manibus, omni intentione curabat. Illa tamen ieiunijs & vigilijs insistens, & cilicio membra tegens, vel puluere cubans, seuere membra corporis elimabat. Sed & vir beatissimus, cum reuerentia nominandus Eulogius, [S. Eulogio pro ea orante in basilica S. Zoyli.] nocturnas vigilias appetens, & in basilicam S. Zoyli terra tenus prostratus orans, noctes insomnes ducebat, auxilium Domini & fortitudinem Virgini imprecans, & se per hæc exercitia Domino consecrans.

[17] [redit ad S. Eulogium eiusq; sororem.] Inter hæc Virgo serenissima B. Eulogij germanam, quam ardenti desiderio diligebat, videre voluit, & ad eorum habitacula nocte deuenit, reuelatione Domini prouocata, & auiditate consolationis perducta, vt vno die tantummodo cum eis moraretur, & iterum ad solita latibula repedaret. Quibus & retulit, sibi vna & alia vice oranti, liquore mellis os repletum fuisse, quod ista se non ausu temerario expuisse, sed inglutijsse, crassi elementi admirando speciem referebat. Cui ille Sanctus hoc esse præsagium, regni cælestis dulcedinem perfruendam disseruit.

[Annotata]

a [mors Habdarrahgmani Regis.] S. Eulogius lib. 2 Memorialis Sanctorum relata cap. 13 nece SS. Rogelli & Serui-Dei, illata 16 Kalend. Octob. æra 890, siue anno Christi 852, adiunctoq; duobus sequentibus capitibus nouo consilio Regis de dispersione Christianorum & horum perturbatione, addit cap. 16 Regem Habdarrahgmanum subito & misere obijsse, relicto imperij hærede Mahomad primogenito, hoste Ecclesiæ Dei & Christianorum maleuolo persecutore. Hic ergo incredibili rabie & effrænata sententia (an sæuitia legendum) Christocolum genus delere cogitabat.

b Coluntur hi Martyres, Chrystophorus 20 Augusti, Aurelius& Felix cum vxoribus 27 Iulij, anno 852 occisi, & Flora Virgo 24 Nouemb. anno 851, omnes sub Habdarahgmano.

c Libro 2 Memorialis Sanctorum, capitibus 8, 10 & 11.

d Elitiosa in altero MS.

e Eulogius in citata supra epistola memorat tempore peregrinationis anno 844 Cordubæ relictas piam matrem Elisabeth, sorores duas Niolam & Anulonem cum iuniore fratre Ioseph.

CAPVT V
Martyrium S. Eulogij & S. Leocritiæ. Corporum sepultura.

[18] Verum dum alio die redire Virgo disponeret, actum est, vt comes itineris non hora sueta, sed inlucescente aurora veniret: nec potuit aditum exeundi habere, quippe quæ nocturno tempore pro euitandis insidijs solebat incedere. Prouisum est, vt eadem die vsque dum sol metam sui luminis terrȩ subduceret, & nocturnæ tenebræ quietudinem optatam indulgerent; Virgo Dei eo, quo manebat loco, persisteret. Humano quidem consilio, sed diuino retinebatur iudicio: vt & suam sibi coronam, & B. Eulogio imponeret gloriæ diadema. Nam eo die, nescio cuius instinctu, quorumue insidijs & proditione locus Præsidi latibuli indicatur, & a militibus ad hoc missis ex improuiso omnis illa eorum habitatio circumdatur. Actumque est, vt electus & prædestinatus Martyr præsentialiter adfuisset. In cuius præsentia iam dictam Virginem educentes, eumque vna pariter comprehendentes, verberantes, multisque contumelijs affligentes, [S. Eulogius capitur cum S. Leocritia.] iniquo Præsidi, & scelerato Iudici præsentarunt. Quem mox Iudex per flagella occidere cogitans truculento vulti & impatienti animo, vehementi furore accensus, furiosis verbis interrogat, Virginemque cur domo retinuerit minitando disquirit. Cui libentissime & patientissime, more locutionis suæ, splendide rei veritatem hoc ordine pandit: Præses, ordo nobis prædicationis iniunctus est, & nostræ hoc fidei conuenit, vt disquirentibus a nobis lumen fidei porrigamus, nullique ad vitæ itinera properanti, quæ sancta sunt, denegemus. Hoc Sacerdotibus competit, hoc religio vera deposcit, [Præsidi rationem dat instructæ a se S. Leocritiæ] hoc etiam Christus Dominus noster nos docuit: vt quisquis sitiens fidei haurire flumina voluerit, in duplo potum inueniat potius, quam quem quæsiuit. Et quoniam hæc Virgo fidei sanctæ regulam a nobis inquirere visa est, necessarium extitit, vt illi nostra eo se libentius applicaret intentio, quo eius in amplius incenderetur affectio. Nec decuit talia desiderantem reijcere, præsertim illi, qui ad hoc Christi electus est munere. Vnde &, vt posse mihi extitit, illustraui & docui: & fidem Christi viam regni esse cælestis exposui. Quomodo & tibi, si me disquirendum putasses, libentissime facerem.

[19] [minas virgarum spernit:] Tunc Præses turbido vultu virgas inducere iussit, eum minitans flagellis perimere. Cui Sanctus dixit: Quid istis virgis exercere cupis? Animam, inquit, tuam per has educere volo. Gladium, ait, acue & compone, quo animam a vinculo corporis expeditam ei reddas, qui dedit. Nam flagellis membra dissecare non æstimes. [ad palatium trahitur:] Et mox clara inuectione & sufficienti eloquio falsitatem Vatis sui & legis improperans, & prædicationis verbum ingeminans, sub omni velocitate in palatiū ducitur, & ad Regis Consiliarios vsq; pertrahitur. Vbi vnus ex ipsis, illi familiarissime notus, compatiendo insiluit: Si stulti, inquit, & idiotæ in hanc mortis deflendam ruinam deuecti sunt; tu sapientiæ decore præcinctus, & vitæ moribus illustratus, quæ te dementia huic mortifero casui, oblitterato naturali vitæ amore, committere compulit? Audi me, [ne vel semel ficte vt vitam seriset, vult loqui in fide.] obsecro, & ne præcipiti casu corruas, rogo: dic tantum verbo in hora huius tuæ necessitatis, & postea tua, vbi vbi potueris, vtere fide: promittimus te nuspiam inquirendum. Cui beatissimus Martyr subridens: O, inquit, si scire potuisses, quanta fidei nostræ cultoribus maneant reposita, aut si possem, quod meo retineo, tuo committere pectori; tunc iam non me a proposito reuocare conareris, sed libentius te ab hoc mundiali honore amouere cogitares. Et cœpit eis Euangelij æterni verbum porrigere, & prædicationem regni constanti libertate infundere. Qui illico eum nolentes audire, gladio iubent transfigi.

[20] [percutienti porrigit alteram maxillam:] Cumq; duceretur, vnus ex eunuchis Regis alapa eum percussit. Cui ille alteram faciem præparans, Obsecro, inquit, vt hanc iterum verberando, priori coæques. Quam cum secundo feriret, ille patiens & mitis iterum priorem parauit. Sed impetu militum ad locum occisionis deducitur, vbi genua in oratione curuans, & manus ad cælos extendens, signoque Crucis totum se muniens, paucis verbis intra se orans, ceruicem mucroni tetendit, & celeri ictu mundum contemnens, vitam inuenit. [capite plectitur 11 Martij.] Compleuit martyrium suum quinto Idus Martij, a die Sabbato, hora nona. Et o felicem & admirabilem nostro seculo virum, qui & præmisit in multis sui operis fructum, & reliquit in Virgine se sequendum. Secum victoriæ vexillum manibus eleuans, & manipulum laboris sui pro se Domino libans, oblationem puram & pacificas hostias offerens, & in se, quæ alios docuerat, Christo rerum Domino repræsentans.

[21] [Columba in D. Eulogij corpore infidet.] Mox vero, vt proiectum est cadauer e loco eminentiori in ductum aluei, columba miro candore niuescens, videntibus omnibus, secans aëra pennis, super corpus Martyris aligerans sedit. Quam omnes missilibus petris hinc inde abigere conantes, & nihilominus consistentem repellere non valentes, manibus voluerunt cominus effugare. Sed illa in circuitu corporis non volans, sed saliens, super turrim corpori imminentem propius resedit, & ad corpus beatissimi viri vultum conuertit.

[22] [prope corpus psalmodiam Sacerdotes visi peragere.] Nec silendum est miraculum, quod ad laudem sui nominis Christus est super corpus Martyris operatus. Etenim vnus b Astigitanæ ciuitatis incola, dum inter ceteros palatinum c lunatim mansionis seruitium ageret, ibique cursum suum vigilijs expediret, nocte aquam potare desiderans, surrexit, & ad d prominentem canalis ductum, qui super illa loca producitur, peruenit, vbi vidit desuper super corpus eius, quod deorsum iacebat, Sacerdotes miro candore niuentes, luminaria coruscantia retinentes, & psallentium more psalmos grauiter recitantes. Qua visione perterritus, ad mansionis locum magis fugiens, quam rediens; repedauit. Et socio omnia renuntians, [Corpus sepelitur:] cum eo iterum ad locum reuertere voluit: sed iam secundo cernere illud non valuit. Cuius beatissimi caput alio die curiositas Christianorum redemit; corporis vero reliquias tertio die collegit, & sub vmbra beatissimi martyris Zoyli tumulauit.

[23] Beatissima vero Virgo Leocritia multis oblectationibus delinita, multisque promissionibus impulsata, [S. Leocritia capite plectitur 15 Martij.] tandem diuino munere soliditate fidei roborata, quarta post eius martyrium die extitit decollata, ac in flumine Bætis proiecta. Sed aquis nec submergi potuit, nec celari, erecto enim corpore pergens, mirum omnibus visum præbuit. Et sic a Christianis educta, in e basilica S. Genesij Martyris, quæ sita est ad locum f Tertios, extitit tumulata. Hic fuit beatissimi Doctoris Eulogij finis: iste admirabilis exitus, huiusmodi plenus opere transitus.

[Annotata]

a Anno 859, vt supra probatum

b Astygi, vulgo Ecia, in territorio Hispalensi, vrbs olim Episcopalis.

c Morales menstruas excubias intelligit in palatio fieri solitas. Ita S. Eulogius lib. 1 sui Memorialis ait, lunariter soluere tributum.

d Aquæ ductus hic erat prope arcem, quæ Arcarum appellatur, & etiamnum extat, vbi inferius ad ripam fluminis iacebat corpusS. Eulogij: vt ea pluribus explicat Morales.

e De ea infra iterum 15 Martij agemus.

f S. Eulogius in Apologetico appellat Viculum Tertios, quo monasterium S. Genesij fundatum est in ipsa Cordubensi vrbe. Coluntur 25 Augusti S. Genesius ex mimo Romæ Martyr, & S. Genesius ab officio exceptoris Arelatæ martyrium consecutus: a quibus tertius Genesius statuitur Cordubæ sub Nerone miles pro Christo eodem die passus, atque ad eius honorem ibidem templum erectum. Verum non audemus subscribere Tamaio, quod antiquorum desint testimonia: certe neque Morales neque Roa, etsi Cordubenses, agnoscunt talem Genesium.

CAPVT VI
Aluari scriptoris erga S. Eulogium affectus, & inuocatio.

[24] Nvnc restat in fine voluminis Regi omnium seculorum gratias agere, [Aluarus grates Deo agit:] qui ab initio fidei suam ornans Martyribus Ecclesiam, dat lassis virtutem, & de se nihil præsumentes perducit ad gloriam sempiternam. Ipsi Domino nostro gloria & imperium per infinita semper secula seculorum. Amen.

[25] At nunc, quia sermone pedestri & inculta oratione agonem Doctoris nostri, & Martyris nostri expleuimus: [inuocat S. Eulogium.] restat, vt ad eumdem amicissimum nobis Patronum, quasi ad audientem & precibus nostris præsentem, sermonem vertamus, & familiaritatem nostram ei cognitam referamus. Certe potens est audire rogantes, & patrocinari miseris & afflictis: si merita nos adiuuauerint propria, si delicta non obuiauerint dura, si affectio hoc postulauerit pura. Ergo Martyr Dei excelse, dulcis nomine Eulogi, Aluarum tuum clamantem intende: & quem hic tenuisti caritate animi fixum, illic tibi adsocia seruum. Non aliorum, quam tuis te interueniam verbis. Certe ego sum ille, quem tecum vnitum est dicebas, ad quem & pro quo hoc modo locutus es: Vt non sit, inquis, alter Aluarus, quam Eulogius: nec alibi quam penes intima Aluari totus sit conlocatus amor Eulogij. Valeat, valeat, Christe Domine, hæc suauis fidelisque, inter vtrosque dilectio. Valeat perenni culmine sanctitatis, & quasi lux splendens procedat & crescat vsque ad perfectum diem. Ecce, Domine, testimonium tuum præ manibus habeo, litteris aureis, & sententiarum gemmis depictum, sed desidero patrocinij tui complementum. Iam enim, quod in terris positus oratione, vt valeret, indesinenti orabas, in cælis translatus, poteris in me suffragio, quod in te impletum est, obtinere. Seruat namque amor verus, vt ipse dixisti, in absentem fideliter caritatem, & quod sibi poterat, hoc exhibet in amantem.

[26] [spiritualia dona petit:] Ergo Martyr egregie, & amice carissime, dum licet, & adhuc misericordiæ imminet tempus, intercessionis tuæ amico porrige munus: vt sit hic mihi concessa remelioratio morum, sint crebra munera lacrymarum, sit affectio labili menti inlata virtutum, sit affectiua compunctio iugis, sit purus pœnitendi affectus, sit locus optabilis rite concessus, sit opportunus aditus nullis obicibus disrumpendus. Soluantur perplexionum omnium vincula, resiliant impeditionum cunctarum molimina, retinaculorumque obstacula; immutatione dexteræ excelsi in obsequentum mutentur auxilia. Aperiantur ianuæ cordis ad suscipiendum regnum Dei altissimi: inclinetur ceruix superba, & colla subdantur ad ferendum iugum suauissimum Christi. Vellem adhuc poscere maiora, sed temeritatis vereor incurrere notam. Sed tu, o serue Dei excelse, qui vultu Dominico satiaris, eiusque dono perpetuo iucundaris; illud adscisce misero interuentibus dignis, quo nostri millena delicta purgari. Vitam quoque æternam desidero, & regni cælestis requiem sitio. Quocumque ergo tormento aut flagello cura remedium impendere seruo, & eo ardoris igne dilectum purgare desidera, quo hic nobiscum videbaris nexus in terra: vt dilectio illa clariori luce nunc emicet, quando & ampliori lumine lucet, & potiori suffragio prorogare quæsita valet.

[27] Ego autem, mi dulcis Eulogi, memoriam nominis tui, [& pro labore impenso in Actis componendis,] quantum potui, lustraui, vitam digessi, doctrinam expressi, agonemque pulcherrimum explicaui: & vt nominis tui delectabilis semper in mundo memoria floreat, & perenni splendore, sicut in cælo vita, ita hic mentio rutilet; & si non enucleatissimis sermonibus, tamen euidentissimis, quibus valui, nisibus dedicaui. Construxi enim ære perennius monumentum gloriæ tuæ, quod nec nimbosus turbo, grandoque lapidea destruat, nec rogus flammarum quocumque igne liquefaciat. Ædificaui nomini tuo memoriam ex auro obrizo & lapidibus omnigenis pretiosis, quam nullus violentissimus valebit diruere prædonis more tyrannus. Composui fabricam culminis tui, & in sublime turrim habitationis tuæ erexi, vt sis speciosa pharus, cunctis a virtutibus hinc inde relucens. Ornaui titulum decoris tui vnionibus miro candore niuentibus & topazione fulgenti, vt vniuersis emicet finibus terræ. Adsparsi cineres sanctos nectareis flosculis, nullo æstu fatiscentibus, nec indito cedentibus igne. Vnxi pretiosum corpus nardi pistico pretioso, ac diuerso thymiamatum genere, amomo, balsamo, b bisamoque commiscens, vt flagrans sanctitatis tuæ suauissimus odor diffusus, per omnia refertus secula nullo fine tepescat. Impleui amicitiæ vinculum, & charitatis tuæ nolui nudum seculo dimitere nomen; vt sicut cælo vita resplendes & opere, ita mundo lingua elucescas & nomine. Vt generatio subsequens te laudatum inueniat, imitandum respiciat, & quantus fueris doctrina, nostro tenui ingenio recognoscat. Neque priscorum studio corporalibus beneficijs, speciebus & floribus constipatum te ætas sequutura mirabitur, quæ consumuntur temporum vetustate; sed spiritualibus donis decoratum, & immortalibus sublimatum titulis venerabitur.

[28] [mercedem optat vitæ æternæ.] Tu ergo venerabilis Domine, æquiparando nobis redde mercedem, vt quia seruitio nostro tuæ decorantur reliquiæ, & ornantur exequiæ, illustremur deinceps respectione felici, visitemur dono cælesti: vt ego ille, qui per prona hactenus, & abrupta non liquide fluens, ab iniquitate mea defeci, & tabidus hucusque in malis meis manens, a vultu Domini mei recessi, maligno adhærens hosti; præuenienti gratia illustratus, & gratuita misericordia quocumque vitæ termino consummatus, merear ita cælestia indisrupta communiter tecum possidere gaudia, sicut hic pari fletu & gemitu terrena maceratus angustia, traxi diuturna & longa suspiria. Vt etsi non æquali datum est mihi fulgere gloria, saltem vel delictorum meorum mihi illata fit venia; quatenus non pœnali doleam barathro mersus, sed in cælesti gaudeam requie, tibi vel ceteris Dominis meis, socijs tuis, condonatus. Amen.

[Annotata]

a In margine appositum, viantibus.

b In altero MS. visamo. Quid sit, fatetur Morales se ignorare.

EPITAPHIVM S. EVLOGII.

Hic recubat lepidus Martyr, Doctorque refulgens,
Eulogius, lumen, magnum per secula nomen.
Qui zelo fidei rutilans, virtute piorum
Accendit mentes magno fulgore virorum.
Hic macte celeber libris laudetur, & hymnis:
Et vita rigidus & fini sole coruscus:
Qui temnens mundum, conscendit lucida cæli.
Nec gladio perijt, sed viuit sede perenni.
Credite, quæso, mihi, Viuit per secula, Viuit,
Quisquis conscendit Superum cælestia regna.

ORATIO ALVARI.

Nvnc te, Sancte, rogo, recolas, vt nomen amici,
Quem tua hic tenuit dulcis amicitia fixum,
Aluari extremi, qui multa clade reati
Infectus vitijs pergit per deuia mundi.
Prex tua hunc teneat lapsum ad pascua vitæ,
Vt solite Sancto digno nectatur amore,
Quo tibi coniunctus mansit per secula carus,
Præsta Deus Deorum regnans per secula. Amen.

HYMNVS.

Almi nunc redeunt festa polifera
      Nostri Eulogij Martyris inclyti:
      Soluamus Domino carmina Principi
      Concentu fidei cælico munere.
Laudamus varia musico carmine,
      Quæ non sunt Domini prædita lumine:
      Hic nunc sat melius res ipsa panditur,
      Cum Christum resonant chordulæ metricæ.
Hic nunc est animus magna reuoluere:
      Splendenter anhelat balsama fulgide
      Gliscens egregia clangere libere,
      Vt dulci roboet musica flamine.
Bellator Domini verbo potentior,
      Doctrina & pariter fine celebrior:
      Christi sic igitur gloria cingitur,
      Vt florens vigeat, licet in æthere.
Rector dum populos docte reficeret,
      Gypsum cum diceret, fagmine prodiens,
      Turbam multiplici germine lauream
      Cælesti rutilus agmine, prouehit.
Vstus sic Domini zelo, fidelium
      Conuertens fluidos mores rebellium,
      Adsciscens opibus munere nobili
      Abstractos barathro sublimat æthere.
Sed iam cum meritis digna rependere
      Christus cunctipotens vellet, Leocritiam
      Recte mox lepidam Virginem extulit,
      Quæ clarum famulum axe reconderet.
Tunc celsus solitum rite solatium
      Præstat, & placidum comptæ remedium,
      Cultum tunc fidei dogmate ingerit,
      Aduersans populis iusta rebellio.
Ex templo præconans prædo peranxius
      Conturbat patriam, iussuve plebium
      Per cunctas plateas longe reuoluitur,
      Quod Princeps rabidus excitus imperat.
Regnantem tumidum respuit inclyta
      Cælestis famuli mens, Deo prædita:
      Tandem præcipiti & ductu notabili
      Comprensus, sonuit mox quoque libere.
Dicens: O Proceres temnite impium:
      Christum æthereum credite Principem:
      Vatem impudicum recte repellite;
      Qui tantos populos igne recondidit.
Gaudens hæc resonat culmine gnauiter,
      Necnon, & alia conquerens fortia:
      Hunc mandat gladio vertice tundere,
      Ne sancta valeat turba recipere.
Adest intrepidus belliger annuens,
      Tundunt, quem alapis, sed rogat horridum,
      Extendens faciem, verbere, vt alteram
      Alternans gemino palma relideret.
Tunc signo fidei pectora seruulus
      Armat Deificæ, aurea roseo
      Colla lactentia, sanguine prædita,
      Incuruat Domino: instat, & obsecrat.
Sic ictu gladij sidere conditur,
      Sic verbo fidei clare reuoluitur.
      Adesto miseris, quæsumus affatim,
      Perplexos precibus soluere concite.
Adsiste gemitis, poscimus, excitis
      Inflectens animis, nunc quoque Numinis
      Auditum placidum, atque serenius
      Mentem, vt precibus sancte refocilet.
Vt Rector deleat regna ferocia,
      Conculcet validus dogmata impia,
      Aspiret fidei comptæ refulsio
      Qua cæli reseret culmina fulgida.
Vt torquens hæresis longe resiliat,
      Vt cultus Domini altius emicet:
      Rectores patriæ flore redoleant,
      Aduersus cunctos libere ventilent.
Sit vita probis, sit quoque prouida
      Sanctis religio, per iuge tempora,
      Sit trino Domino gloria sedula
      Æternum dominans inclyte secula. Amen.

DE S. FIRMIANO VEL FIRMINO AVT FIRMANO ABBATE.

[Commentarius]

Firmianus, vel Firminus, aut Firmanus, Abbas (S.)

[1] Inter alia monumenta, quæ nobis anno MDCLXI Neapoli summa cum beneuolentia Reuerendi Patres Theatini, seu Clerici Regulares, communicarunt ex varijs circumquaque locis ab Antonio Carracciolo collecta, fuit antiquum Martyrologium Pleschionense charactere Longobardico in membranis exaratum: ex quo, pro hoc die præter varios Martyres, [Nomen in Martyrologijs MSS.] de quibus supra egimus, ista descripsimus: Eodem die natalis S. Firmiani Abbatis. Eumdem, & quidem solum, S Firmianum Abbatem inscriptum reperimus antiquo Kalendario MS. quod præfixum erat operibus S. Isidori Hispalensis, adseruatis Romæ in bibliotheca Vallicellensi Patrum Congregationis Oratorij. In Martyrologio MS. bibliothecæ Medicææ Magni Ducis Etruriæ ita legimus: Item S. Firmini Abbatis. Ex alio Martyrologio MS. Florentino Illustrißimi Caroli Strozzi, & in Martyrologio Florentiæ excuso anno MCCCCLXXXVI per Franciscum de Bonaccursijs Presbyterum, ista descripsimus: Item S. Firmini Abbatis, magnæ sanctitatis viri.

[2] En antiqua testimonia venerationis S. Firmiani siue Firmini Abbatis: sed cui is ordini aut regioni sit adscribendus, in dictis Martyrologijs non additur. Galesinius primus fuit, qui cum loco adiuncto ita illum refert: in Ambianensium finibus S. Firmini Abbatis & Confessoris. In Notis indicat Galesinius se ista habere e Calendario Ambianensi. [num is Ambianis vixerit,] Galesinio credidit Baronius, & eisdem verbis, omisso nomine Confessoris, inseruit Martyrologio Romano; & in Notis ista adiunxit: De eo Kalendarium Ambianensis Ecclesiæ, aliaque vetera monumenta eiusdem. Habemus Breuiaria ad vsum Ecclesiæ Ambianensis excusa anno MDL & MDLIV, quorum Kalendaria ad hunc XI Martij vacant. Sed Kalendis Septembris celebratur festum S. Firmini Episcopi & Confessoris, & XXV Septembris S. Firmini Episcopi & Martyris, & Idibus Ianuarij festum Inuentionis eiusdem S. Firmini, vtrobique cum Octaua siue vt ibi dicitur Septaua, quod septimo die solennitas absoluatur. Præterea dum viros Ecclesiasticos Ambianenses consuluimus, responsum tulimus, nihil de Firmino Abbate sciri. Interim ob auctoritatem duplicis Martyrologij iam citati, idem S. Firminus Abbas inscriptus est Martyrologijs monasticis a VVione, Dorganio, Menardo, Bucelino, vti & a Saussaio Martyrologio Gallicano, cum hac amplificatione: In Ambianis S. Firmini Abbatis, qui vitam monasticam sanctissime coluit, & postquam multos filios Christo peperisset, sub regulari disciplina, pijs laboribus perfunctus, quieuit feliciter in Domino. Nos in titulo omisimus locum, veriti ne propter S. Firminum Episcopum Ambianensem in errorem lapsus sit Galesinius, quem reliqui secuti sunt.

[3] [an potius in Piceno] Alias cogitationes, cum supra relatis Martyrologijs in Italia scriptis conferendas, suggerit Ferrarius tam in Catalogo Sanctorum Italiæ, quam in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt: in hoc ista pauca habet: In Piceno S. Firmani Confessoris. In priore aliquanto plura refert his verbis: Firmanus Firmi in Piceno natus, admirabili floruit sanctitate, [a S. Petro Damiano memoratus?] qui inter Confessores non solenni ritu, sed sola altaris sacelliue erectione relatus est. Eius meminit S. Petrus Damianus, ante cuius tempora vixit. In Notis ad Catalogum Generalem addit eum referri ex Tabulis nonnullarum Ecclesiarum, illum patria Firmensem dici, licet in Tabulis Ecclesiæ Firmanæ minime descriptus sit. Agit de eo S. Petrus Damianus opusculo 6 ad Henricum Rauennatem Episcopum, vbi cap. 29 de nonnullis viris Sanctis, qui tunc floruerunt, sic scribit: Nostra quippe ætate beati viri, videlicet Romualdus Camerinensis, Amicus Ramibonensis, Guido Pomposianus, Firmanus Firmensis, & quam plures alij sanctæ conuersationis: super quorum videlicet veneranda cadauera, ex Sacerdotalis concilij auctoritate, sacra sunt altaria erecta, vbi nimirum diuina mysteria miraculis exigentibus offeruntur. Baronius, eo loco in Annalibus ad annum 993 num. 8 adducto, asserit, concedere licentiam ex Synodali decreto, vt supra corpus defuncti erigeretur altare, hoc ipsum fuisse inter Sanctos annumerare: vt anniuersaria memoria de ijs agi posset. Ex his primus videtur esse S. Romualdus fundator Ordinis Camaldulensis, in monasterio Castri de Valle in Camerinensi ditione mortuus: in cuius Vita ab eodem Petro Damiano scripta & a nobis ad VII Februarij illustrata, dicitur num. 105 post quinquennium a sancti viri obitu data monachis ab Apostolica Sede licentia, vt supra venerabile corpus eius altare construerent. Factum id anno MXXXII. At pro Romualdo in aliquibus editionibus Petri Damiani legitur Rondaldus, quasi a S. Romualdo alius. Ita qui secundo loco dicitur Amicus Ramibonensis, a Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ ad diem 2 Nouembris relatus, dicitur Arabonensis ab Arabona Abbatia in Piceno. At S. Guido Pomposianus Abbas in agro Rauennate mortuus est anno MXLVI, siue postridie siue pridie Kalendas Aprilis, nisi hæc dies sit Translationis, quod ibi examinabimus. Eo igitur seculo S. Firmanus vixit, qui nobis Firmensis videtur dici, quod alicubi in Firmensis monarchiæ partibus (vti in Vita S. Romualdi num. 53 vocat Petrus Damianus) aut (vt S. Antoninus appellat) in Firmensi Marchia Abbas vixerit, supra Firmianus & Firminus dictus, & ab omnibus ad hunc XI diem Martij relatus.

DE S. PETRO HISPANO EREMITA. BABVCI IN HERNICIS.

[Praefatio]

Petrus Confessor Babuci in Hernicis (S.)

[1] Babucum Hernicorum ciuitas, Verulanæ diœceseos & Pontificij iuris est in confinijs hodiernæ Campaniæ Romanæ, non procul a Sora regni Neapolitani vrbe dißita, [Babucum a Bouillis diuersum,] vulgo Bauco dicta. Bouillarum nomine apud Liuium notam esse asserit Blondus Flauius in regione 3 Latina Italiæ suæ illustratæ de Hernicis, quod in Descriptione Italiæ in Latio repetit Leander Albertus, si, inquit, Blondo credimus. Ferrarius etiam in Topographia ad Martyrologium Romanum, & ex eo Tamaius asserunt Babucum primo Bouillas dictum. Verum procul a Babuco abfuisse Bouillas in antiquo prope Vrbem Latio docet Tabula itineraria, in qua Roma Bouillas seu Bobellas iter X millium passuum dicitur, Bouillis Ariciam tribus, quæ loca coniungit Tacitus lib. 4 Historiarum. Præmissi, inquit, Ariciam equites: agmen legionum intra Bouillas stetit. Consule Cluuerium lib. 3 Italiæ antiquæ cap. 4. Meminit citatus Flauius lib. 4 decadis 3 Babuci castelli a Pontificijs recuperati.

[2] [Filonardorum patria;] Hunc locum sua natiuitate nobilitarunt tres Episcopi Aquinates e familia Philonardorum, Flaminius, Philippus & Alexander, quorum duo priores in numerum Cardinalium Sanctæ Romanæ Ecclesiæ fuerunt adsciti, & Babuci siue Bauci, apud suos Maiores elegerunt sepeliri: de quibus plura legi possunt apud Vghellum tomo 1 Italiæ sacræ. [a quibus S. Petri notitia in Martyrol. Rom. deriuata.] Laudatur etiam Flaminius vt vir optimus & eruditus a Baronio ad hunc diem in Notis ad Martyrologium Romanum, asseritque se res gestas S Petri ab eo accepisse, cuius memoriam ideo inscripsit Martyrologio Romano his verbis: Babuci in Hernicis S. Petri Confessoris, miraculorum gloria insignis.

[3] [Vitæ compendium ex Ferrario.] Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, ex Vita illius MS. a Babucensi Ecclesia accepta, ista edidit: Petrus natione Hispanus, & nobilis, primum militiæ nomen dedit. Verum ad meliorem frugem conuersus, vitam militarem & secularem deseruit, aliam militiam experturus. Suscepta itaque peregrinatione, in qua varia loca deuotionis inuisit, in Latium venit, & in Hernicis apud Babucum demoratus, in montem vicinum conscendit: vbi lorica super nudam carnem indutus, & numquam pœnitentiæ caussa ea exutus, asperam in specu quodam vitam duxit: donec vniuersæ carnis debitum persoluens, ibi sepultus est. Cuius reliquiæ in Ecclesia ibi suo nomini extructa adseruantur & pie coluntur. Addit in Annotatione tempus, quo in humanis fuerit, se nondum didicisse.

[4] Tamaius Salazar agnoscit eum hactenus in Hispania incognitum, neque ab eius scriptoribus compertum, ex Ferrario restitui ut nouum filium agnoscat, & antiquū, licet deperditum, Protectorem veneretur: quare hoc eum elogio honorat: Babuci in Italia Natalis S. Petri Confessoris Hispani, qui relicto militiæ stadio, [elogium ex Martyrol. Hispan.] ad æternæ contemplationis studium auocatus, taliter se in ipso præbuit acerrimus & strenuus pholidoticus miles, vt deuictis dæmonum insectationibus, gloria victoriæ in cælum coronatus, ingrediatur. Ac deinde pluribus agit de loricis hamatis siue squameis, & ex Lipsio de militia Romana lib. 3 dial. 4 ait Pholidotos milites, id est squamatos propter loricarum contexturam appellatos: quæ nolumus pluribus prosequi. Brantius Episcopus Sarsinæ in Martyrologio Poëtico hoc eum disticho honorat:

Vir clarus bello, petijt montana, retenta
      Ad carnem tunica, quam grauat æris onus.

[5] [Vita ex MS. Babucensi.] Res eius gestas, quia in Vallicellana Patrum Oratorij bibliotheca non reperiebantur, Sora requisiuimus per Rectorem Collegij nostri R. P. Ioannem Nicolaum de Marinis; qui eas Italica lingua descriptas transmittens die XXX Septemb. anni MDCLXV: Obtinui illas, inquit, cura & fauore Illustrissimi Episcopi Sorani, qui eas per fidelissimos amanuenses ex probatissimis Babucensis Ecclesiȩ memorijs transumpsit: quarum diligentissimi scriptores fuere Præsules Filonardi, alijque ex eadem familia, penes quos extant Acta, quæ hac ipsa historia referuntur: nec alia prȩter hæc peruenerunt ad manus Cardinalis Baronij. Potest hoc ex Latina clausula confirmari, quæ Vitæ ex Italico Latine dandæ, subiecta legebatur hac formula: Hæc accepimus ab Illustribus de Filonardis, hominibus… & precipue ab Illustrissimo Episcopo Flaminio Filonardo. Quæ verba cum videantur esse Babucensium, penes quos originale scriptum seruatur cum Corpore; merito ambigimus, an non aliqua antiquiora monumenta apud Filonardos extent, ex quibus ea iam dictus Flaminius eleganti stylo vernacule exceperit, & habere cupientibus Babucensibus miserit; vti & Baronio, aliquam dumtaxat notitiam huius Sancti, ad locupletandum Romanum Martyrologium requirenti.

[6] [miraculorum collectio adhuc speratur,] Certe Romanorum amicorum aliquis spem nobis fecit prolixorum ad centum folia Actorum, quæ (nisi deceptus ipse fuit) oportet credere non tam Vitæ quam Miraculorum esse: cum ex infra proferendis satis patere poßit, quam pauca de S. Petro haberentur explorata; quando Illustrißimo Flaminio, tanta verborum pompa vtenti, quantam Latine noluimus verbotenus exprimere, materia defuit, qua paucas etiam sic pagellas impleret. Interim properantes ad prælum operæ vlteriorem moram non ferunt: quare, si quid præterea Roma accipiamus, id in huius tomi appendice Lector inueniet: necdum enim spem omnem ponimus: nam qui dandam mox Vitam ad nos transmisit, a Francisco Oliuerio Vicario foraneo Babucensi ex autographo transumptam & Episcopo Sorano missam, sic prosequitur epistolam suam. De miraculis, de quibus in Vita fit mentio, non extant authentica in forma Iuris: neque aliæ Lectiones præter ipsam Vitam Latinitate donatam, quæ asseruatur in archiuio D. Marij Filonardi, qui præest cuidam oppido Pophi dicto, & eadem omnino est de verbo ad verbum cum hac ipsa Italica. Absentia illius Domini non permisit eam habere: sed nihil obstat veritati historiæ & fidelitati. Quamobrem, testimonijs iam missis nixi, poteritis absque scrupulo texere Sancti huius viri historiam ad gloriam Dei. Hæc ille, quibus quod modo poßimus addere non occurrit: tantum indicamus, quod hæc Vita in genere dumtaxat meminerit innumerabilium fere miraculorum, quorum fides authenticis probata testimonijs apud varios, sed in primis apud Filonardum seruetur: quæ authentica sane optamus nancisci, etsi non sint in forma Iuris concepta.

VITA

Petrus Confessor Babuci in Hernicis (S.)

EX MS. Italico.

[1] Æternum Dei Verbum, quod pro ingenti suo erga humanum genus amore nostra se mortalitate vestiuit, [Humanæ salutis amator Deus] iam inde quidem a principio creatum a se hominem singularibus extulit prærogatiuis, imaginem ei suam & similitudinem imprimens, & participem faciens sui in res omnes creatas dominij; cum scilicet eum dotauit scientia, iustitia ornauit originali, ac paradisi terrestris constituit incolam, citra moriendi necessitatem pollicens eidem vitam æternam; ea dumtaxat lege vt creatorem suum reuereretur & coleret. Post præuaricationem tamen proto plastorum parentum, dilectionem suam erga nos multo exhibuit euidentius, hominum, quantumuis exaggerarentur peccata, haud vnquam obliuiscens; sed identidem diuinis suis præceptis communiens, atque ad sempiternam in cælesti patria gloriam consectandam inuitans & exhortans; vsque eo, vt se ipsum quoque euangelizandæ salutis nuntium indulserit mundo, in similitudinem hominum factus, verus homo æque ac Deus.

[2] Eadem diuinæ bonitatis infinitudo Angelicum virum S. Petrum Hispanum misit Babucum, [magnum hunc Sanctum Babuco dedit,] vt in ipso, tamquam in imagine & puro sine macula speculo, intueri possemus ineffabilem Diuinitatis suæ pulchritudinem. Hic est ille Sanctus, in quo expressum relucet exemplar veritatis, sapientiȩ & clementiȩ Diuinȩ. Quis autem inter fideles Christianos enumerare sufficiet heroicas S. Petri virtutes, puritatem animæ, compositionem ordinatissimam sensuum, corporis virginei custodiam atque decorem? Quis poterit explicare quantæ erga Deum pietatis, reuerentiæ erga Sanctos, seueritatis erga seipsum, humanitatis, beneuolentiæ erga omnes fuerit? Quis deinde exponere quanta vicissim gratia & benedictione eum in hac vita repleuerit Deus, quantis quamque admirandis eum prodigijs glorificauerit, infirmis atque languentibus restituendo sanitatem, mortuosque resuscitando per illius merita, totis Hernicis Campaniæque & maritimæ oræ Prouincijs notissima?

[3] Natus porro huic mundo est Petrus in ea Hispaniæ parte, quam fluuius Bœtis irrigat, ex parentibus Catholicis & antiqua nobilissimorum maiorum prosapia illustribus: [in Hispania nobili genere natum,] mox autem vt disciplinarum percipiendarum capax ætas affuit, insignibus commendatus magistris, statim præbere indicia cœpit magnæ indolis, & Deo potius quam seculo natæ. Etenim, quamuis inter paternæ domus diuitias delitiasque nutritus puer, maturæ tamen ætatis præseferebat grauitatem: vnde cito promeruit inter Hispanicæ militiæ Tribunos adscribi, iuuenis aspectu gratiosus & sapientia plenus, affabilis & benignus cunctis, pauperibus clemens atque misericors. Induebatur ille quidem vestibus, secundum natalium & ordinis sui gradum, splendidis, [militia & opibus clarum,] intexto auro alijsque ornamentis spectabilis: sed despiciebat ipse interius sese, & omnium vilissimus sibi abiectissimusque videbatur Christi verus miles: cuius exemplo cum humilibus atque pauperioribus conuersabatur libentius.

[4] Erat ex ijs, quæ sibi a fortuna obtigerant, bonis largus atque munificus: seque non sibi vni, sed toti Christianæ plebi viuere debere existimans, [alienæ salutis zelatorem:] nihili faciebat quantumcumque pecuniarum & terrenarum facultatum dispendium, ac ne ipsius quidem corporis, modo dilecto suo Iesu quamplurimos lucraretur: nihil artis, studij, diligentiæ prætermittens, vt indigenas ab inolitis auerteret vitijs, in ijsque reaccenderet extinctam propemodum Catholicæ fidei sanctitatem. In contemplandis Christi patientis cruciatibus assiduus, sumebat ab eo regulam vitæ, Angelico potius quam humano modo instituendæ. Virginitatis seruandæ cupidissimus cum esset, plane contra mentis suæ propositum accidit, quod ei parentes sui paris opulentiæ & nobilitatis coniugem desponsarint. Itaque inter nuptialis festiuitatis gaudia; [qui, ipsa nuptiali nocte dimissa sponsa,] dum tota familia lætitiæ indulget, ipse inductus in thalamum, facile modum reperit ab sopita sponsa domoque paterna subducendi se; postquam ad pedes virginis dormientis prostratus in genua, ipsam ardenti oratione commendasset Deo; instanter supplicans, vt, quam intactam pro eius amore dimittebat, seruare virginem perpetuo vellet, in cælesti deinde regno sibi felicius restituendam.

[5] Ibat profusis vbertim lacrymis & diuina consolatione plenus Petrus, velut nouus Alexius, [profugit in Italiam:] per ignota viarum, vni fretus Deo; & Christum quærebat, vt thesaurum absconditum, pro cuius desiderio dimiserat omnia: vsque dum multis terrarum peragratis spatijs, sedem sibi mansionemque Babuci elegit infra humilem, obscuram profundamque specum, [& Babuci in speluncam ingressus,] in quam per foramen exiguum vix vna per diem hora solares se radij inferebant. Hic nuda tellus corpori lectum, saxi durities ceruical capiti, non tam reclinando quam cruciando prȩbebant: quin etiam sæpe quietem sumebat sub dio, nocturno frigori & aërijs intemperijs expositus, cilicio indutus ac ferro cinctus. Adhæc sæuiebat in seipsum flagellis, & totas sæpe noctes traducebat orando, vt contra dæmonum insultus insidiasque varias victoriam obtineret.

[6] Quamdiu ibi vixit, numquam membra frigida ad focum calefecit: nec nisi nocte egrediebatur ad sitim raro Masenæ fluminis, infra Babucum labentis, [vitam asperrimam pœnitentijs duxit:] haustu sedandam: quo eodem tempore sustinebat vtcumque famem suam quernis glandibus herbarumque radicibus, non alio cibo multos per annos vsus. Inde in suam redibat fossam, exquisitis cruciatuum generibus corpus macerans, & totum Deo in sacrificium offerens. Neruis enim vinculisque ferreis ita constringebat brachia & suras, vt discisca cute, ipsam penetrarent in carnem. Reliquo corpore obtectus erat militari sago, ex ferreis annulis contexto, quibus attriti humeri ac cetera membra, vndique lacera ac fere continuo vno vulnere saucia apparuere post mortem, cum horrore & admiratione intuentium omnium. Quo in martyrio spontaneo perseuerans, Campaniam vniuersam inprimisque Babucensis oppidi indigenas replebat fama sanctitatis suæ, quamuis humanos oculos laudesque studiosissime fugeret: quia quo magis ipse abdebat se, eo requirebatur ardentius ab ijs, qui virtutem eius semel cognouerant.

[7] Accidit vt Prouincia omnis & circumiectum Babuco territorium ingenti fame premeretur: qua occasione ad placandum lacrymis ac precibus Deum conuersus Petrus, multis miraculis claruit: [prouincia fame afflicta] inter quæ haud reticendum illud, quod a muliere eleemosynæ nomine frustum panis aliquando petierit: qua excusante, indigentiam suam & proximum a fame periculum mortis, cum ille vrgeret instaretque vt saltem aperiret arcam: ipsa plenam eam recentissimo & candidissimo pane reperit. Diuinam ergo misericordiam & miraculum magnis cœpit vociferationibus propalare, ipsos manibus panes præferens, meritis viri sancti in arca, ante id vacua, repertos. [arcam plenam pane inueniri fecit:] sed subduxit se Petrus a concurrentis multitudinis præsentia, secretusque Deo gratias curauit reddere, pro impetrato mulieri egenti subsidio

[8] Suam vero in cauernam receptus, intendit prioris vitæ rigorem, & diuinis contemplationibus totus intentus, non cessabat pugnis pectus percutere; [magnaq; in sanctitate] donec a Deo impetrasset plenam conscientiæ pacem, atque animi serenitatem; oculos identidem attollens in cælum, vnde malis præsentibus postulabat remedium. Fuerunt qui ex ore cauernæ ascendentes eodemque descendentes Angelos vidisse se testarentur; nec vnquam inde egrediebatur, quin esset admirationi spectantibus hilaris semper vultus tranquillitas; maxime cum ægris infirmisque obsequium suum, vt perlibenter solebat, [mortuus] impenderet ex caritate. Denique cum eum Deus cælestium choris iungere decreuisset, & in vita æterna, fidelibus promissa famulis, requiem ei a laboribus præteritis indulgere; prostratus in terram gratias Domino reddidit, & eleuatis in cælum manibus, animam reddidit creatori; in comitatu Martyrum, Confessorum, Angelorumque ad cælestes mansiones deducendam.

[9] Tanta & tam multa mortem eius secuta prodigia sunt, [miraculis claruit:] vt æque ac ea, quæ viuus patrauit, silentio preteriri pleraque debeant: fides tamen eorum, authenticis probata testimonijs, conseruatur apud scriptores varios, & inprimis apud Illustres Filonardos, iam inde ab antiquo Babucensis oppidi primarios ciues, aliosque per Campaniæ oppida, villas & castella ætate ac religione præcipuos. Cumque populari fama sparsum esset per vicinas regiones quod mirabilium signorum indicio repertum esset S. Petri corpus, [manum ab osculo facinorosi retraxit,] & facies non vt hominis mortui, sed vt gloriosi Sancti mirabiliter refulgeret; accurrit hominum multitudo infinita, & solo corporis sacri aspectu mouebantur ad pœnitentiam multi. Fuit tamen in his vnus, qui facinoribus enormibus inquinatus, ex vicina Babuco villa, Strangolagalla dicta, ad figendum sacræ illius manui osculum se impœnitens inclinauit: sed retraxit manum Sanctus, eoque prodigio admonuit sceleratum, vt per veram de peccatis suis contritionem placato Deo, dignum se redderet contactui sacro. [mortuum puerum suscitauit:]

[10] Quid plura? dum corpus eius sacrum solenni pompa circumducitur per oppidum, mulier quædam infantem filium in balneo abluens, relicto in aqua paruulo, accurrit ad fenestram: sed inde reuertens reperit suffocatum. Ergo magna fide & recuperandæ filio vitæ spe plena, in vlnas sustulit extincti cadauer, atque ad ecclesiam cucurrit, Sancto supplicans, vt viuum restitueret sibi, quem illius honorandi studiosior amiserat. Non fuerunt irritæ mulieris preces: resuscitatus enim extemplo est puer, [& Babuci patronus colitur. 11 Martij.] & multa alia sunt consecuta miracula, quæ & ipsius Sancti grandia apud Deum merita testabantur presentibus, & certam obtinendæ gratiæ fiduciam ingenerant vniuersis, ad ipsius reliquias pie venerandas cum fide accurrentibus. Conseruantur eæ in ecclesia S. Petri Illustrium Dominorum Filonardorum: [Translatio 2 die Pentecostes.] in qua transitus eius recolitur die vndecima Martij; & memoria translatorum solenniter sacrorum ossium secundo die Pentecostes, ad laudem & gloriam Dei, ac gloriosissimæ Matris eius nec non S. Petri Hispani, Protectoris almi oppidi Babucensis. Amen.

DE B. AVRIA VIRGINE IN HISPANIA

CIRCA AN. MC.

[Commentarius]

Auria Virgo in Hispania (B.)

EX SANDOVAL.

[1] Sancti Æmiliani celebre est tota Hispania monasterium, inter asperrimos montes, qui Ibero fluuio latus septentrionale obuertentes Castellam reliquam ad meridiem habent; [Monasterium S. Æmiliani] ea in parte, quæ Calagurritano subiecta Episcopatui, Montes Cogollæ siue Cucullæ dicuntur: quod nomen traxisse ab eo Æmiliano, cuius Vitam scripsit Episcopus Braulio, XII Nouembris dandam, multis ostendere conatur Prudentius Sandouallius parte 1 de Monasterijs Ordinis S. Benedicti in Hispania. Nolim hic cum ipso sustinere, quod iam inde ab anno DLXX vel LXXX, Benedictini instituti monachos habuerit Hispania: certum enim videtur, & nobis in presentiarum satis est, saltem XI seculo Benedictinæ regulæ obseruantiam inductam fuisse a Rege Sancio: qui (vt est in quadam donatione ab eo facta Æra MLX, [Benedictinis subiectum circa 1060,] id est Christi MXXII, quam ipse Sandouallius § 42 allegat) Audiens B. Benedicti doctrinam vbique rutilare, cogitauit qualiter in regionibus suis eam posset transplantare, & mittens ad Cluniacense cœnobium, euocauit inde Abbatem Paternum, & cum illo gregem monachorum, quos in Ascysterio S. Ioannis Baptistæ constituit.

[2] Circa hæc igitur tempora indubitato credi potest etiam S. Æmiliani monasterium Ordini huic fuisse adiunctum; proindeque B. Auriam, quæ in vicino virginum Asceterio, huius monasterij Abbatibus subiecto, vitam duxit, Benedictinis Sanctis audebimus annumerare: etsi a Bucelino alijsque præteritam, qui tamen non dubitant S. Æmilianum ijsdem accensere. Et quidem a primo monasterij fundatore sacrarum quoque virginum curam fuisse susceptam, in eius habemus Vita, [etiam sacras Virgines aluit, & ante] cap. 23, cui titulus de exprobatione dæmonum cur cum fœminis habitaret: vbi hæc leguntur: Vtique habitabat cum sacris Virginibus, & cum esset ab octogesimo vitæ suæ & deinceps anno labore sancto doloreque constrictus, omnia officia, vt pater poterat, Ancillarum Dei ministerio suscipiebat blandus.

[3] Vtrumque tam monachorum quam virginum cœtum, ceteris per Hispaniam vastatis euersisque monasterijs, non fuisse a Mauris dißipatum, eodem ob locorum asperitatem vel non audentibus vel contemnentibus accedere, existimat Sandouallius: a primis Hispanicæ libertatis restauratoribus, si non restitutum, cultum certe monasterium hoc constat; quod seruitutis tempore, si stetit incolume, refugium fuisse crediderim monachis Virginibusque sacris; qui, vt primum cœpit religio respirare, in frequentes se mox diuisere colonias, quas predictus auctor curiose enumerat: quarum antiquißima est monasterium S. Michaëlis Petrosi, ad Tironij riuulum prope Veloradum, septem a S. Æmiliano leucis, quod Domna Nunnia Bella fundauit anno Christi DCCLIX, prima illius Abbatissa, huic loco se suaque tradens cum sororibus suis, quas nominatim recenset viginti septem, & a S. Æmiliani Parthenone traductas par est credere quarto Froylæ Regis anno.

[4] Quo tempore in illo Parthenone B. Auria vixerit non est ex Sandouallio facile definire: quamuis enim Petrum Abbatem nominet inter eos, qui adstitere morienti; [& post Maurorum incursionem.] ambiguos tamen nos reliquit, vtrum e duobus intelligi velit: Primumne, qui anno MLXII Gometio Abbati moriēti succeßit, & ad annum MLXX tenuit Cœnobij regimen: an secundum, qui Æræ Christianæ anno MCXVIII in locum demortui Ioannis suffectus est, cuius Prælaturam Sandouallius vltra annum MCXLII prorogat ex publicis documentis. Atque vtinam vel vetusta Latina Acta protulisset, qualia in vetustißimo Codice reperiri præfatur, vel Hispanice saltem integra reddidisset, nec ita horruisset styli barbari frequentes solœcismos; sed, vt alias sæpe, hic quoque ignouisset seculi potius quam auctoris vitio! quem Monachum huius cœnobij fuisse ait, dictumque Amunium: [ex his B. Auria sub Abbate Petro.] in margine autem annotauit hanc historiam a Gonsaluo itidem monacho versibus illigatam fuisse, quos ipsos nollemus desiderari, pro eo quo similia vetustatis monumenta complectimur studio. Interim quod suppetit hoc damus, & Sandouallij Hispanicum textum Latine reddimus, ea pro conclusione adiungentes ex quibus huius Beatæ Virginis Ecclesiasticus cultus, & antiqua Beatæ appellatio satis probatur, vt potuerit Franciscus Lahier nomen illius Gallico suo Virginum Menologio intexere. [Acta a Sandouallio edita.]

[5] Fuit S. Auria ex Villa-velayo oriunda, prope Mansillam, sex leucis a S. Æmiliano procul, parentibus probis atque nobilibus, Garcia Nunnio & Amunia, orationum feruentium merito impetrata: quæ iam inde a prima adolescentia virtutis amantior, & paternæ domus contemnens delicias, vili asperoque panno gaudebat vestiri, in lectione & oratione continua, in ieiunijs frequens, pietatis affectu tam tenero inflammata, vt duobus fontibus similes oculi viderentur. Eleemosynas quantas poterat largiebatur, non inuitis parentibus, qui haud absque cælesti presagio Auriæ nomen imposuerant virgini, hausto ex solo iustitiæ caritatis ardore in aurum septies purgatum conuertendæ. Etenim non contenta ea macerandi affligendique corporis austeritate, [monachatus,] cuius paternis in ædibus facultas non maxima aderat, habitum induit monachalem, vitam actura perpetua sub clansura in monasterio S. Æmiliani de Suso, iuxta temporum consuetudinem; quæ a monachorum habitatione propius abesse permittebat Virginum sacrarum contubernia.

[6] [miracula,] Hinc virtutis illius atque miraculorum fama, quȩ orationum illius operabatur efficacia, longe lateque diffudit sese per vniuersam regionem: quantoque ipsa arctius incluserat sese, tāto minus latere potuit ciuitas supra montem, lucerna super candelabrum posita. His nihilo minores erant fauores, quibus sponsam suam cælestis sponsus recreabat. [Visiones,] Fuit cum tertio Natalitiorum die, quo S. Eugeniæ festum recolitur, post Matutini Officij preces decantatas orationi insistens Auria, in somnum profundum rapta est (extasim verius dixeris) & conspicuas habuit tres formosas virgines, quȩ se profitebantur nominibus proprijs, Agatham, Eulaliam, Cȩciliam dici, & pretioso indutæ cultu stellisque splendidiores, albam singulæ columbam manu sustinebant. Obstupuit ad visionis insuetæ nouitatem Auria, vt autem ipsa collegit sese, & quȩnam essent ausa est percunctari, earum intellexit nomina; quodque pro eo, quo ergo ipsam ferebantur, amore, de cȩlo descendissent in terras, suam ipsi societatem oblaturæ; cui iam esset destinata a Deo: ostensurȩque quantum in diuina ȩstimatione sit pretium ciliciorum, ieiuniorum, solitudinis atq; lacrymarum. Gratias etiam eidem agebant pro eo affectu, quo Vitas ac Passiones suas solita erat legere, quarum quæ premia possiderent in cælis, ipsi se monstraturas pollicebantur.

[7] [austeritatis egregiæ meritum,] Tanto se fauore indignam cum respondisset Auria: Ne dixeris, inquit S. Eulalia: quia multos in cælis amicos atque amicas habes: & vitæ tuæ insignis rigor, iusta Dei æstimatione appensus, æterni inter superos præmij coronam tibi promeruit. Itaque istud a me velut amica, consilium accipe: hanc, quam porrigo, columbam ducem sequere omnibus diebus vitæ tuæ: quia te suam esse voluit Iesus Christus. Mox autem attollens oculos admirabunda Auria, formosam non procul inde columnam conspexit, altitudinis tantȩ, vt terræ cȩlum iungeret: cui circumducebantur scalæ quædam, quales in vetustis turribus quandoque conspiciuntur, audiuitque dicentes: Iste sunt scalæ per quas Beatorum animæ conscendunt cȩlos; & continuo columba, quam B. Auriȩ Eulalia Sancta obtulerat, per eam sursum volare cœpit, oculis eam suis prosequente Auria, vt quo tenderet, intueretur, donec subuecta altius e conspectu euanuit. Tum vero per easdem scalas subeuntes Sanctæ, & sociam secum Auriam deducētes prȩiuerunt per loca amœna, iucundeque virentia & admirabili pulcherrimorum florum varietate visenda, in quibus cœlitum multitudinem maximam gloriosa virgo conspexit.

[8] Hoc a Virginum sponso Christo beneficio prouocata Beata, [vitæ futuræ desiderium,] magis etiam intendere cœpit rigorem pœnitentiæ sponte susceptæ, & asperiorem, quam antea, vitam ducere; rerum omnium terrenarum vanitatem fastidiens, & corporis huius sarcina desiderans exonerari quam primum, quo posset ijs perfrui bonis, quorum specimen aliquod illa in visione, somno, vel raptu conspexerat: intra vndecim vero a prȩnarrata visione menses, ipsa nocte primam Decembris diem S. Saturnino sacram præcedente, Auriæ in oratione constitutæ cælorum Regina apparuit, ea in gloria, quam mortali in hac vita capere nemo possit, speciosissimis comitata virginibus, eique dixit: Par est, filia, vt vitæ tuæ asperitas aliquo mitigetur ac temperetur solatio: atque vt e duro illo, in quo dormis, [ad æternam requiem euocatio,] strato consurgens, fatigato corpusculo requiem indulgeas aliquam. Quibus dictis, accessere ad Auriam, quæ Dei matrem comitabantur Virgines, ipsamque (renitentem licet, & humiliter excusantem quod hic, cui incubabat, lectulus sibi, maiores nequaquam merenti delicias, abunde sufficeret) in aliud cubile superbissime instratum transtulere: addiditque Deipara, vitæ terminum prope adesse, breui autem futurum vt infirmitate corriperetur extrema, per quem esset in æternam requiem transitura.

[9] [mors beata,] Non caruit euentu cælestis prȩdictio: successit enim molesta atque diuturna ægritudo, quam diuinarum consolationum copiosa dulcedo leuem videri faciebat; donec spiritum suum sponso suo reddidit coram Amunia matre sua, Domno Petro S. Æmiliani Abbate, Amunio monacho huius historiæ scriptore & Gometio Oeconomo, atque vniuerso Monachorum & Eremitarum S. Æmiliani conuentu non sine signis atque ostentis illius gloriæ, ad quam euehabatur expirans. Sacrū autem illius corpus sepultum fuit, prout hodie cernitur, in monumento in ipsa rupe viua exciso, & propter loci humidi naturam non parum deformato: in quo intra non multos dies mater Amunia, filiam suam moriendo secuta, etiam ipsa est condita, [communis cum matre sepultura,] cum prius eamdem a morte conspicuam seq; solantem habuisset. Quæ aliæque reuelationes tam viuenti Auriæ, quam ab ipsa iam mortua alijs factȩ, in historia Vitȩ ipsius narrantur: quas propter styli scabritiem, quo vsus Poeta est, describere supersedi. Petrȩ autem sepulcrali insculpti sunt versus sequentes.

[epitaphium,]Hunc quem cernis lapidem sculptum, sacra tegit membra,
Beata simul Auria Virgo cum matre Amunna quiescunt
In vrna, & quia pro Christo arctam duxerunt vitam,
Simul cum eo cum Beatis lætantur in cælestia regna.

[10] Similiter in magnæ vetustatis scripto hæc verba leguntur: [Vita conscripta,] B. Auria quæ fuit reclusa in cœnobio S. Æmiliani Superioris, requiescit ibi in quadam specu post basilicam eiusdem loci; quæ multa vidit mirabilia & secreta ante corporis sui finem, quæ habentur scripta in transitu vitæ suæ. Hactenus ex antiquis monumentis Sandouallius: deinde autem ex suorum vel alienorum oculorum testimonio subiungit: Locus, in quo sepultura S. Auriæ eiusque matris Amuniæ visitur, [locus sepulturæ.] est ad ingressum ecclesiæ de Suso (id est superioris) in eumque descenditur per arctas triginta quinque graduum scalas: sub quibus excauata petra quatuor antiqua sepulcra continet: minora quidem tria; quartum autem maius, quod est S. Auriæ: qualia autem ossa in tribus illis prioribus contineantur, an Sanctorum Sanctarumue huius loci, an Regum Principumue aliquorum (cuiusmodi plures, sanctam hanc terram existimantes, in ea condi voluerunt) hactenus incertum latet. Quoniam vero idem est nomen Auria & Oria, vetustiori æuo vsitatissimum inter primæ nobilitatis homines; quodam in loco, in quo erat huic Sanctæ dicatum templum, Soria pro Sant-oria dictum est oppidum.

[11] [An ab ea nomen habeat Soria oppidum?] Est illud haud longe a veteris Numantiæ ruinis, ad duorum riuulorum coniunctim Durium fluuium constituentium confluxum, quatuordecim forte a S. Æmiliani monasterio leucis: antiquius tamen esse existimo, quam vt a templo huic Sanctæ dicato nomen traxerit, potius quam ab Aurea siue Aurelia aliqua vetustiori: quarum vna XIV Iulij sub Nerone, alia XIV Octobris sub Saracenis occurrit, vtraque Cordubæ passa.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


März II: 12. März




DVD Heiligenlexikon als DVD oder USB-Stick als USB-Stick


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 11. März

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 11. März

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.