Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Mai II           Band Mai II           Anhang Mai II

11. Mai


DIE VNDECIMA MAII.

SANCTI QVI V IDVS MAII COLVNTVR.

Sanctus Evellius, Consiliarius Neronis Imperatoris Martyr.
S. Anastasius Cornicularius, Martyr Camerini in Umbria.
S. Theopista uxor, Martyr Camerini in Umbria.
S. Esodes, Filius Martyr Camerini in Umbria.
S. Aradius, Filius Martyr Camerini in Umbria.
S. Calistus, Filius Martyr Camerini in Umbria.
S. Felix, Filius Martyr Camerini in Umbria.
S. Euphemia, Filia. Martyr Camerini in Umbria.
S. Primitiva, Filia. Martyr Camerini in Umbria.
Tres famuli, Martyres Camerini in Umbria.
S. Anthimus Presb. Martyr via Salaria in Sabinis.
S. Maximus, Martyr via Salaria in Sabinis.
S. Bassus, Martyr via Salaria in Sabinis.
S. Fabius, Martyr via Salaria in Sabinis.
S. Sisinnius Diaconus, Martyr Auximi in Piceno.
S. Diocletianus seu Diocletius, Martyr Auximi in Piceno.
S. Florentius, Martyr Auximi in Piceno.
S. Faltonus Pinianus, Conjunx, an Martyr Romæ?
S. Anicia Lucina, Conjunx, an Martyr Romæ?
S. Cyrillus, Martyr Romanus in Styria.
S. Eleutherius, Martyr Romanus in Styria.
S. Marianus, Martyr Romanus in Styria.
S. Dorothea, Martyr Romana in Styria.
S. Mocius seu Mucius Presbyter, Martyr Constantinopoli.
S. Dioscorides Martyr, Smyrnæ in Jonia.
S. Montanus seu Montanianus, Martyr Sirmii in Pannonia.
S. Majulus, Martyr in Africa.
S. Victorinus, Martyr in Africa.
S. Fortunatus, Martyr in Africa.
S. Septimus, Martyr in Africa.
S. Cominus, Martyr in Africa.
S. Julius, Martyr in Africa.
S. Crispus, Martyr in Africa.
S. Januaria, Martyr in Africa.
S. Primulus, Martyr in Africa.
S. Nereus, Martyr in Africa.
S. Manilus I, Martyr in Africa.
S. Manilus II, Martyr in Africa.
S. Victoria, Martyr in Africa.
S. Fortunata, Martyr in Africa.
S. Januarius, Martyr in Africa.
S. Jocundus, Martyr in Africa.
S. Achilles, Martyr Romæ.
S. Sipponius, Martyr Romæ.
S. Epimenus, Martyr Romæ.
S. Nereus, Martyr Romæ.
S. Demetrius, Martyr in Asia.
S. Atticus, Martyr in Asia.
S. Taddeus, Martyr in Asia.
S. Liceria, Virgo Martyr, Senonibus in Gallia.
S. Nepotianus Presbyter, Altini in Italia.
S. Mamertus Episcopus Viennensis in Gallia.
S. Agatumbrus Episcopus Metensis.
S. Walbertus, parens SS. Waldetrudis & Aldegundis, in Belgio.
S. Bertilia parens SS. Waldetrudis & Aldegundis, in Belgio.
S. Eudaldus, Martyr in Novempopulania, translatus in Cataloniam.
S. Gengulphus, Martyr Varennis in Burgundia.
S. Fremundus Rex, Martyr in Anglia.
S. Majolus, Abbas Cluniacensis in Gallia.
S. Gualterius seu Gauterius, Abbas & Canonicus Stirpensis in Gallia.
S. Illuminatus, Septempedæ in Piceno.
B. Nicolaus eremita, Martyr Neapoli.
B. Aloysius Rabata, Carmelita Randatii in Sicilia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancta Tharsita Virgo, soror S. Arnulphi credita, memoratur ab Arturo in Gynæceo sacro. Est S. Tarsitia Virgo, quam apud Rutenos coli testatur Saussajus ad diem 15 Ianuarii, ubi & Genealogiam ejus dedimus, quam modo ut non sinceram mallemus a nostro Opere abesse. Reliqua videri possunt dicto XV Januarii.
S. Antonii Magni Translatio corporis Constantinopoli ad archicœnobium Antonianum in diœcesi Viennensi Galliarum, anno MLXXXIX, inscripta est Martyrologio Gallicano Saussaji. De ea late egimus post S. Antonii Vitam XVII Januarii.
S. Gildæ Abbatis inventio corporis, in Armorica in tractu Venetensi, memoratur a Saussajo in Martyrologio Gallicano, & indicatur in Vita, quam illustravimus ad diem XXIX Januarii,
S. Anastasius, S. Asterius, S. Calianus, S. Domnio, S. Maurus, S. Paulianus, S. Septimius, S. Terlius, Martyres coluntur in ecclesia S. Venantii prope basilicam Lateranam S. Joannis, ubi illorum corpora requiescunt. Ita Piazza in Santuario Romano. Sunt illa corpora e Dalmatia translata; & loco Caliani & Terlii, sunt nomina Caiani & Thelii. Et de his egimus XI Aprilis.
S. Stanislaus, Episcopus Cracoviensis & Martyr, celebratur in Martyrologio Ordinis Prædicatorum. Vitam ejus illustravimus VII Maji.
S. Beatus, Episcopus Confessor, insertus est scriptis additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. De variis ejusdem nominis Sanctis egimus IX Maji.
Job Propheta memoratur primo loco in MS. Tamlactensi: in aliis X Maji.
S. Gordianus Martyr inscriptus est primo Kalendario Capuano, apud Michaëlem Monachum. Vitam ejus dedimus X Maji.
S. Palladius Confessor indicatur in MS. Romano Ducis Altempsii. Coluntur SS. Palladius I & II Episcopi Bituricenses, quorum aliquis hic videtur indicari, X Maji.
S. Primus Presbyter, S. Marcus Diaconus, S. Jason, S. Celianus, Martyres Tergestini memorantur ad hunc diem a Petro de Natalibus & in variis fastis. Acta martyrii dedimus X Maji.
S. Cataldus Episcopus Confessor, inscriptus est tertio Kalendario Capuano apud Michaëlem Monachum. De eo egimus X Maji.
Constantinopolitanæ urbis natalis dies: quam Constantinus Magnus, cum construendo absolvisset, Deiparæ Virgini Mariæ dicavit: eamque festivitatem ex recepta consuetudine hoc die celebrari, legitur in Menologio Basilii Imperatoris, & aliis Menæis.
S. Euphebii Martyris pars magna corporis Roma delata est Monachium urbem Bavariæ ad ecclesiam Societatis Jesu, ubi ejus festum hoc die sub titulo Translationis celebratur. Testimonium Romanum non est nobis transmissum.
S. Fabius Martyr habet venerationem sacram Bononiæ, apud Patres Cappucinos extra portam S. Mamoli, ob sacrum ejus corpus eo delatum Roma anno 1622. Ita Masinus in Bononia perlustrata.
SS. Majus & Imertius indicantur in MS. Tamlactensi, alibi ignoti.
SS. Mercurii et socii, Locrinæ et sociæ Martyrum sacra corpora, extracta e cœmeterio S. Calisti & Mantuam delata fuerunt anno MDCXIV die XI Maji, atque ex Cathedrali ecclesia solenniter translata ad ecclesiam S. Ursulæ, in duabus arcis splendide exornatis. Historiam rei gestæ & instrumentum publicum exhibet Hippolytus Donesmundus par. 2 historiæ Ecclesiasticæ Mantuanæ lib. 10 pag. 507 & seqq.
Læta, nobilissima matrona Romana, quæ a B. Hieronymo in scientia Sanctorum apprime edocta maxime profecit: ut Sancta inscripta est ab Arturo Gynæceo sacro. Inscripsit illi S. Hieronymus epistolam VII & laudatur a Baronio ad annum 410 num. 8, ubi solum clarissimam feminam appellat.
Apollinaris, Episcopus Alexandriæ, ut Sanctus inscriptus est MS. Florario Sanctorum. Videtur auctor respexisse ad ejus laudes, a Ioanne Moscho in Prato spirituali relatas cap. 193, ubi appellatur sanctus Abbas Apollinaris, Alexandrinus Patriarcha, beatus Apollinaris, sanctus Apollinaris, summus Apollinaris: Et refertur mirabilis ejus caritas erga juvenem divitem ad inopiam redactum. Aliis Martyrologiis antiquioribus necdum inscriptum legimus. Consule Baronium ad an. 553 num. 14. De eo sæpius egimus.
Finulugus, Moeldodius, Æilgnæus, Columba Cain, indicantur in MS. Tamlachtensi, de quibus alibi nihil legimus, nisi forte nomina sint corrupta.
Cormacus, Presbyter de Acadh-Finnigh, juxta fluvium Dothra in Lagenia, quiescit in quadam Tirconalliæ insula, Inis-caoil nuncupata. Ita ex Kalendario Casselensi Colganus 17 Februarii in Appendice ad Vitam S. Cormaci Episcopi Athrumensis. In MS. Tamlachtensi hoc die citatur Cormacus in Achadh-Findmaghi.
Critanus filius Illudionis, qui & Mochritocus, adfertur in eodem MS. Tamlachtensi, Colganus ad diem XII Martii in Vita S. Dagani cap. 4, Credanum sive Cridanum stauit discipulum Petroci Britanni, in Hibernia viginti annis commorantis, & in Notis num. 11 asserit Cridanum coli XI Maji, in Lagenia in ecclesia de Achad-Einnich.
Fintanus de Cluain-Caoin seu Chaoin memoratur in in MS. Tamlachtensi, & a Colgano ad 17 Februarii ad Vitam S. Fintani Abbatis de Cluain-Ednech & dicitur hic Fintanus Presbyter coli 7 Februarii, quando ejus non meminit; & hoc 11 Maji.
Lugarius in Fir, & Leogarius Lovar seu leprosus, referuntur ut distincti in MS. Tamlachtensi. A Colgano 16 Martii, ad Vitam S. Finani leprosi notatione 2 indicatur Lugarius Lobhar id est leprosus, & coli dicitur hoc XI Maji, unde forte dicti Lugarius & Leogarius pro eodem sunt sumendi.
Lassara Virgo indicatur in MS. Tamlachtensi. Colganus 23 Februarii, ad Vitam S. Finniani notat. 26 varias hujus nominis Virgines indicat, & aliquam hoc XI Maji referri, sed nequit distinguere.
Eulalia Virgo laudatur in MS. libro Alnensis monasterii Ordinis Cisterciensis, & cum titulo Beatæ memoratur ab Henriquez, Bucelino, & Arturo: omittitur a Chalemeto & aliis.
S. Willebudis Martyris memoria celebratur in MS. Lugdunensi S. Stephani. Reliqua latent.
Eleonora de Vanegas, sanctimonialis Cordubæ Ordinis S. Dominici, hoc die anno MDLVI mortua est, magnis virtutibus & miraculis clara. Ea late describunt Ioannes Lopez par. 3 lib. 1 cap. 5, Ioannes Rechate de Sancta Maria tomo 2 lib. 1 cap. 3, & alii cum Anno sancto ejusdem Ordinis.
Duo Fratres in Walachia occisi, Angelicus Parisiis anno 1378, Hugolinus, Jacobus, Fabriani in Piceno, Jacobus a Monte Mexici, Benedictus Guadalupæ, 16 seculo, Franciscus a Zamorra Petrochii, Joannes Clemens Manilæ, Maria Gomezia in Hispania, Ordinis Minorum cum titulo Beatorum referuntur in Martyrol. Franciscano: Arturi a Monasterio, uti & Maria Gomezia in ejus Gynæceo.
Joachimus Tabernicius Cellæ-Mariæ in Austria inferiore anno 1617 interemptus, memoratur in Menologio Bucelini.
S. Pancratius inscribitur Kalendario, adjuncto Martyrologii Hieronymiani Epternacensi apographo: & officio duplici colebatur olim in Ecclesia Brugensi. Vitam illius damus XII Maji.
S. Pontius, Senator Romanus Cimellæ passus, refertur hoc die in MS. Adone Reginæ Sueciæ & in MS. Florario, & cultum habet in aliquibus ecclesiis. Vitam ejus damus XIV Maji.
S. Montanus monachus memoratur in MS. Florario & aliis, uti infra dicimus in elogio S. Montani Martyris in Sirmia, & colitur XVII Maji.
SS. Sisinnius, Martyrius, & Alexander, Martyres in agro Tridentino, referuntur in Breviario anno 1490 excuso, Actis martyrii in sex lectiones distributis, & fere pro Ordine Eremitarum S. Augustini. Dies illorum natalis est XXIX Maji.
Coëmgenus, Abbas de Gleann-da-loch, primo loco indicatur in MS. Tamlachtensi. Verum obiit, quo ab aliis refertur, III Junii.
Virgneus eremita in Murebulckmar adfertur a Dempstero in Menologio Scotico: citatur Adamnanus in Vita S. Columbæ Abbatis, danda ad diem IX Junii.
B. Joannes de S. Facando, Ordinis Eremitarum S. Augustini, Salmanticæ in Hispania, refertur a Ferrario. Verum mortuus est non XI Maji, sed XI Iunii festo S. Barnabæ, ob quod solennis hujus apud Augustinianos cultus dilatus est in sequentem diem XII Junii.
S. Martinus, III Episcopus Viennensis in Gallia, memoratur in apographis Martyrologii Hieronymiani, apud Notkerum & in variis MSS. una cum S. Mamerto Episcopo, de quo hoc die agimus: ast ille colitur I Julii.
S. Spinulus, Confessor Treviris, indicatur a Ferrario, citante Canisium & Molanum: verum hi non XI Maji, sed XI Iunii eumdem post Grevenum celebrant. In Epitome seu Medulla Gestorum Trevirensium, ex Germanico Ioannis Enen, Latine a Ioanne Scheckmanno anno 1517 edita, sub finem in Indice dicitur, Spinulus monachus coli Kalendis Augusti. Ceterum omnia ejus gesta continentur in Vita S. Hildulphi Episcopi, illustranda XI Julii.
Guido, frater S. Bernardi, cui illius mors & gloria dicitur revelata, cum titulo Beati celebratur ab Henriquez, Chalemoto, Bucelino; Piis annumeratur a Saussajo. De eo agi poterit ad Vitam S. Bernardi XX Augusti.
S. Pamphilus Episcopus inscriptus est Vaticano MS. numero 5949 signato. Cujus Ecclesiæ fuerit, non additur. Sed cum dictum MS. fuerit Ecclesiæ Beneventanæ, forsan esset Capuanus Episcopus relatus VII Septembris.
Guarinus, e discipulo S. Norberti Prior cœnobii Laudunensis S. Martini, tum primus Abbas Viconiensis, postea in Abbatem dicti cœnobii Laudunensis assumptus, laudatur ut Venerabilis Abbas ab Adriano David de Reliquiis Viconiensis cœnobii cap. 17. At cum titulo Beati memoratur a Chrysostomo Vander Sterren in Natalibus Sanctorum Ordinis Præmonstratensis, & a Ioanne le Paige lib. 2 Bibliothecæ Præmonstratensis pag. 507, sed hic asserit obiisse die (quando, si contingat aliquid de cultu indicari) de eo agi poterit X Septembris.
S. Amatus, Episcopus Senonensis, indicatur in MS. Florario. Verum ab aliis XIII Septembris.
S. Faustus, Episcopus Regiensis, indicatur a Camerario in Monologio Scotico. Colitur in propria Ecclesia XXVIII Septembris.
S. Pelagiæ pœnitentis translatio ad Jotrum monasterium, diœcesis Meldensis in Gallia, indicatur in Gynæceo sacro Arturi. Colitur in Martyrol. Romano VIII Octobris.
S. Antoninæ & sex aliarum Virginum & Martyrum, sodalium S. Ursulæ Translatio, Coloniæ in ecclesia Parochiali S. Joannis Baptistæ, solennißime celebratur Feria secunda Pentecostes, supplicatione publica & proprio Officio, cum Commemoratione Feriæ, quod hic indicandum est. Reliqua communia illis sunt cum historia Vrsulana referenda ad diem XXI Octobris.
SS. Mariæ Jacobi & Salomes festum Remis celebratur sub ritu duplici, & memoratur a Saussajo in Martyrologio Gallicano: & ab Arturo in Gynæceo sacro. De utraque egimus, quando Maria Jacobi colitur, IX Aprilis: at Salome, quæ etiam Maria Salome dicitur, seorsim colitur XXII Octobris.
SS. Vincentii, Sabinæ & Christetæ, Martyrum Abulensium, translatio refertur in Martyrologio Hispanico Tamaji Salazar, circa quam variæ ab hoc proponuntur controversiæ, discutiendæ ad diem natalem XXVII Octobris.
S. Rufus, Episcopus Metensis, cum S. Agatimbro, qui hoc die colitur, refertur in Martyrologio Metensi, item a Greveno, Canisio, Saussajo. At festum ejus potißimum celebratur, etiam in Martyrologio Romano, VII Novembris.
S. Catharina, Virgo & Martyr, indicatur in MS. Lugdunensi S. Stephanis: forsan ob aliquas istic servatas Reliquias. Natalis ejus celebratur in tota Ecclesia Occidentali & Orientali XXV Novembris.
S. Nicolai Episcopi Translatio celebratur in Ecclesia Namnetensi, uti & IX hujus in variis aliis. De ea agendum erit ad diem natalem VI Decembris.

DE S. EVELLIO MARTYRE
CONSILIARIO NERONIS IMPERATORIS.

SUB NERONE.

[Commentarius]

Evellius, Consiliarius Neronis Imperatoris Martyr (S.)

G. H.

Rabanus Archiepiscopus Moguntinus, in suo Martyrologio, hunc unicum Martyrem celebrat his verbis: V Idus Maji. Passio S. Evellii Martyris, [Cultus sacer.] qui videns passionem S. Torpetis Martyris, & mirabilia quæ fecit, credidit Christo: qui antea Consiliarius Neronis fuerat, qualiter Christiani martyrizarentur. Similia, sed multo correctius, habet primo loco Notkerus, Passio S. Evellii Martyris, qui ante Consiliarius Neronis Imperatoris fuit: sed videns constantiam Christianorum quomodo Martyrizarentur, & præcipue patientiam S. Torpetis & mirabilia quæ per eum facta sunt, credidit Christo, ita ut etiam pateretur pro illo. Sequuntur Auctor Bedæ supposititii, Molanus, Galesinius, Canisius, Ferrarius, cū hodierno Martyrologio Romano, in quo referuntur ista: Eodem die S. Evellii Martyris, qui cum esset de familia Neronis, ad passionem S. Torpetis in Christum credidit, pro quo & decollatus est. Damus ex variis MSS. & Mombritio Acta martyrii S. Torpetis ad diem XVII Maji: in quibus num. 7 cum post alia miracula narratum em>fuisset, de leone, signaculo Christi interempto, & leopardo, mansueto reddito & pedes ejus lingente, [Martyrium] ista subduntur: Tunc Evellius Consiliarius Imperatoris, videns mirabilia Dei, credidit in Christum, fugiens Romam: & ibidem decollatus est. Sub die quinto Kalendas Maji complevit martyrium suum in pace. Ita plane omnia MSS. cum Mombritio & antiquo Legendario: cum tamē colatur V Idus Maji. Arbitratur Ferrarius hunc esse diem translationis, ejusque corpus in Ecclesia Pisana, ubi is colitur, asservari. Crediderim potius aliquod extitisse MS. in quo librario mendo Kalendæ pro Idibus scriptori obrepserint, [Corpus Pisæ.] idque venisse in manus Rabani aut alterius vetustioris Martyrologi, quem ipse & alii secuti sint. Interim quod jam receptum quomodocumque est, id ut mutetur non videtur magnopere laborandum: potius optandum foret, ut de martyrii istius, veritate, aliunde certius nobis constaret, quam ex prædictis Actis S. Torpetis, utpote fabulosis. Ferrarii autem assertionem em>de corpore Pisas translato petimus nobis confirmari, indicarique ecclesia in qua ipsum colatur: tunc enim non dubitabimus, quin vere talis Martyr exstiterit in rerū natura.

DE S. ANASTASIO CORNICVLARIO THEOPISTA UXORE, ESODE, ARADIO, CALISTO ET FELICE FILIIS, EUPHEMIA, ET PRIMITIVA FILIABUS, ET TRIBUS EX FAMILIA
MARTYRIBVS CAMERINI IN VMBRIA.

[Commentarius]

Anastasius Cornicularius, Martyr Camerini in Umbria (S.)
Theopista uxor, Martyr Camerini in Umbria (S.)
Esodes, Filius Martyr Camerini in Umbria (S.)
Aradius, Filius Martyr Camerini in Umbria (S.)
Calistus, Filius Martyr Camerini in Umbria (S.)
Felix, Filius Martyr Camerini in Umbria (S.)
Euphemia, Filia. Martyr Camerini in Umbria (S.)
Primitiva, Filia. Martyr Camerini in Umbria (S.)
Tres famuli, Martyres Camerini in Umbria

G. H.

Sacra horū Martyrum memoria in hodiernis Martyrologii Romani Tabulis ad XI Maji, celebratur his verbis: Camerini sanctorū Martyrum Anastasii & sociorum, [Memoria in Martyrol. Romano,] qui in persecutione Decii sub Antiocho Præside cæsi sunt. Addit Baronius, horum Acta legi in rebus gestis S. Venantii Martyris, quæ nos infra XVIII Maji examinamus. [catalogo Ferrarii,] Ex illis aliquod Vitæ compendium excerpsit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, ediditque ad hunc XI Maji. Anastasius, inquit, Cornicularius (id nomen erat officii in Prætorio: Cornicularius namque sententiis damnatorum exequendis præerat) Camerini agebat, quo tempore S. Venantius martyrio affectus est. Qui miralucis illius permotus, in Christum credidit, ac cum tota ejus familia a S. Porphyrio Presbytero baptizatus est. Quod cum Antiochus Præses accepisset, illum cum suis tentum & ad se adductum, cum in acceptæ fidei confessione immobiles persisterent, capite truncari jussit V Idus Maji Decio Imperatore. Hæc ibi. Regnavit Decius ab anno CCXLIX usque ad finem anni CCLI. Sub quo S. Porphyrium Presbyterum martyrio coronatum diximus IV Maji, die ejus natali.

[2] Ludovicus Iacobillus tomo 1 de Vitis Sanctorum & Beatorum Vmbriæ, ex Historia MS. Camerinensi Angeli Benigni & Lectionibus MSS. aliqua prioribus addit, [& Iacobilli in Vitis SS. Vmbriæ.] scilicet, a S. Porphyrio Presbytero fuisse in sancta fide instructos Anastasium, ejus uxorem, quatuor filios, & tres alios ex horum familia, eosque simul novem ab eo sancto baptismatis fonte renatos. Anastasium jam factum cum universa familia Christianum, sæpius ad S. Porphyrium accessisse, ab eoque fuisse animatum ad sanctum martyrium generose obeundum, ad contemptum rerum caducarum hujus mundi, & desiderium rerum cælestium: adfuisse præsentem cum S. Porphyrius Magister suus pro Christo Martyr occumberet; vidisse multa miracula, quæ Deus per S. Venantium est operatus. Demum glorioso martyrio hos omnes vitam finivisse mortalem XI Maji, eorumque corpora fuisse postmodum sepulta in ecclesia S. Venantio dedicata.

[3] em>Hæc ibi. Verum in Actis S. Venantii dicuntur ante S. Porphyrium martyrio coronati S. Anastasius Cornicularius cum suis: ex quibus uxor appellatur Theopista, quatuor filii Esodes, Aradius, Calistus, Felix, filiæ duæ Euphemia & Primitiva. In iisdem Actis nulla fit mentio Decii: sed dicuntur sub Antiocho Rege, qui aliis dicitur Regulus & Præses Decii, coronam martyrii adepti. Vtinam placuisset Deo eorum corpora fidelium populorum devotioni reservare! horum enim ex populari traditione credita veritas, magis nos confirmaret in fide martyrii ab ipsis tolerati, quam id poßint facere Acta prædicta, tam sero & cum tam exigua accuratione conscripta, sicut infra videbimus. Nunc cum illa sola fundamentum sint prædictorum omnium, non possumus ab animo prorsus excutere formidinem, ne hac quoque in parte, qua de S. Anastasio & sociis agunt, furfuris multum habeant admixtum, quod defectu meliorum notitiarum difficile sit segregare ab eo quod forsitan verum est. Quare ipsorum nomina hic reticenda non putavimus, licet sub nota magnæ incertitudinis de vera eorumdem existentia.

DE SS. ANTHIMO PRESBYTERO, MAXIMO, BASSO ET FABIO,
MARTYRIBVS VIA SALARIA IN SABINIS.
ITEM SISINNIO DIACONO, DIOCLETIANO SEU DIOCLETIO ET FLORENTIO,
MARTYRIBVS AVXIMI IN PICENO.
ITEM FALTONO PINIANO, ET ANICIA LUCINA CONJUGE.

SUB DIOCLETIANO.

[Praefatio]

Anthimus Presb. Martyr via Salaria in Sabinis (S.)
Maximus, Martyr via Salaria in Sabinis (S.)
Bassus, Martyr via Salaria in Sabinis (S.)
Fabius, Martyr via Salaria in Sabinis (S.)
Sisinnius Diaconus, Martyr Auximi in Piceno (S.)
Diocletianus seu Diocletius, Martyr Auximi in Piceno (S.)
Florentius, Martyr Auximi in Piceno (S.)
Faltonus Pinianus, Conjunx, an Martyr Romæ? (S.)
Anicia Lucina, Conjunx, an Martyr Romæ? (S.)

AUCTORE G. H.

Acta gloriosi certaminis, quod S. Anthimus & socii sex pro Christianæ fidei confeßione generose perfecerunt, incipiunt a conversione SS. Faltoni Piniani atque Aniciæ Lucinæ conjugum, & finiunt cum em>horum felici obitu. Ea Acta habuit Surius ex antiquis monumentis, sed præfatur a se stylum hinc inde nonnihil castigatum esse, & quæ parum ad historiam facere videbantur, [Acta ex Mss. variis dantur:] fuisse omissa. Nos ea damus primogenia phrasi ex variis MSS. comparata: aliqua ipsi descripsimus Neapoli in bibliotheca Patrum Olivetanorum: aliqua etiam inde transmisit Antonius Beatillus noster: alia etiam invenimus Romæ in bibliotheca Eminentißimi Cardinalis Barberini: alia habuimus in MSS. codicibus Trevirensi S. Maximini, Vltrajectino S. Martini: alia denique descripserunt nobis e codice Bodecensis cœnobii Canonicorum Regularium in diœcesi Paderbornensi, Ioannes Gamansius noster; & ex vetusto exemplari monasterii Andainensis S. Huberti, D. Romualdus Hancartius ibidem monachus: quædam etiam habemus in MS. codice nobis Monasterio Westphaliæ misso, Bernardi Rottendorfii beneficio: neque soliciti fuimus ut plura exemplaria nancisceremur. Acta hæc arbitramur esse valde antiqua, & quæ ut talia allegat B. Petrus Damianus in sermone XIX, quem de S. Anthimo scripsit, editum etiam a Surio sed nonnullis resectis. Nos eum, quod nihil novi ad historiam conferat, & alibi satis extet, omittimus. Galesinius in Notationibus ad hunc XI Maij, [an a Notariis descripta,] scribit Acta S. Anthimi & sociorum putari a S. R. E. Notariis conscripta. Nulla em>est in morte horum observata legitimi judicii forma: sed videntur fortuito occursu Præsidis, aut subitaneo tumultu plebis trucidati esse. Potuerunt interim quæ in vicina Sabinorum regione, quæque in Piceno gesta erant, in commentarios relata fuisse: eaque sint quæ capite primo & secundo de hisce Martyribus referuntur. [eorum Appendix.] At quæ capite tertio per modum Appendicis de virtutibus & obitu Piniani & Lucinæ adjunguntur, & in præcipuis MSS. codicibus desunt, arbitramur postea ex aliis Sanctorum Actis, uti ibidem subnotamus, fuisse descripta. In MSS. Bodecensi & Hubertino præponebatur Prologus, [Omittitur duplex Prologus.] in quo dicebantur, ex opere Eusebii Cæsariensis de Martyribus & in duodecim decades partito, hæc Acta decerpta & Latine reddita: qui Prologus nobis minus placet, quod ei varia inserantur non satis veritati congrua; ideoque omittendum duximus. Alius Prologus est in MS. Barberiniano hoc exordio, O frater, egregie cœnobii Pater, compulisti me ut Anthimi Martyris, caduca calcantis mundi, sicut eruditissimi tradiderunt more priscorum, meo texerem stylo, & post multa tergiversantis animi turgentia verba, Acta antiqua fere immutata relinquuntur. Quod vel indicasse sufficit.

[2] Memoria sacra horum Sanctorum inscripta est variis em>antiquis Fastis. Ac primo Epternacense Martyrologii Hieronymiani apographum ita hunc diem auspicatur, [Memoria sacra in Fastis S. Anthimi,] V Idus Maji Romæ S. Anthimi. Ast apographa Corbeiense, Lucense & Blumianum ista habent: Via Salaria milliario vigesimo secundo natalis S. Anthimi. MS. Vaticanum Ecclesiæ S. Petri, in additamento genuini Bedæ, & MS. Trevirense S. Maximini; Ado etiam & Notkerus, ista habent: Romæ via Salaria milliario vigesimo secundo natale S. Anthimi. Vsuardus ex Actis ista contraxit: Romæ via Salaria natalis B. Anthimi Presbyteri, qui post virtutum & prædicationis insignia in Tiberim præcipitatus, & ab Angelo exinde ereptus, oratorio restitutus est proprio, dehinc capite punitus victor migravit ad cælos. Eadem habent MSS. Leodiense S. Laurentii, & Teroanense nunc Ipris adservatum in Martyrologio Adonis, sub cujus nomine eadem tradit Petrus de Natalibus lib. 4 cap. 154, & secuti sunt recentiores, Bellinus, Maurolycus, Galesinius, aliique cum hodierno Martyrologio Romano, in quo additur persecutio Diocletiani. [& vetus ac celebre monasterium,] In MSS. Actis Neapolitanis S. Anthimus Episcopus perperam dicitur, nec forte melius in quodam MS. apud Aretinos Diaconam dici legit Ferrarius: qui propterea in Catalogo Sanctorum Italiæ, in Annotatione ad S. Anthimum, scribit diversum ab hoc videri eum, cujus hac die Aretii memoria celebratur. Causa enim S. Anthimum in Aretina vicinisque diœcesibus olim celebrandi, fuit insigne illud & opulentißimum monasterium Beatorum Martyrum Christi Anthimi & Sebastiani, quod a bonæ memoriæ Carolo Imperatore constructum est in comitatu Clusino, loco qui dicitur Vallis Starcia, uti testatur Henricus III in diplomate anni MLI, quo rogatus a Teuzone Abbate, eidem confirmavit suas omnes posseßiones, secundum exhibita sibi ab eo Prædecessorum præcepta, Regum videlicet & Imperatorum, Caroli, Ludovici, & Lotharii, & trium Ottonum. Extat diploma apud Vghellum in Appendice ad tomum 1 col. 434: deinde autem col. 436 habes Breve Anastasii Papæ, anno MCLIII Guidoni Abbati confirmantis privilegia ejusdem monasterii, quemadmodum Joannis XIII, Joannis XV. Benedicti, Stephani VII, Sergii, Hadriani & aliorum Romanorum Pontificum sanctionibus noscitur institutum.

[3] [sub Carolo Magno & Hadriano Papa fundatum.] Ex his Hadrianus Carolum Magnum, Regem Francorum & Longobardorum atque Patricium Romanorum tunc adhuc dictum, anno DCCLXXIV & LXXXI Romæ excepit: alterutra autem vice omnino existimo eidem donatam partem aliquam ex corpore S. Sebastiani, cum integro corpore S. Anthimi, quibus monasterium prædictum erexerit: quod tamen a potiori notiorique patrocinio sub nomine solius Anthimi fere innotuit, & multas tota Hetruria ecclesias habuit a se dependentes, unde S. Anthimi em>cultus debuit usque quaque diffundi per Senensem, Clusinam & Aretinam præsertim diœceses: Nec dubitandum videtur, quin ad hujus monasterii Abbatem aliquem dirigatur supra indicatus Prologus. [nunc unitum Ilcinēsi Episcopatui.] Nunc Abbatis titulus translatus est in Montilcinensem Episcopum, in cujus diœcesi situm illud est, ad pedem Castelli novi-Abbatialis, posseßionibusque ejus omnibus & juribus dictus Episcopus fruitur. Vnionis hujus auctor Pius II fuit, sub annum MCCCCLXII, idem qui istius & Pientini Episcopatus institutor: quæ duæ diœceses anno MDC indissociabiliter unitæ fuerunt, ut scribit Vghellus tom. 1 Italiæ sacræ col. 1068. Est autem S. Anthimus ipsius Ilcinensis Cathedralis Patronus titularis, & ex decreto Synodali anni MDCLXVI diem ejus natalem a servili opere feriatum agit civitas & diœcesis tota. Ad ipsam vero ejus ecclesiam in dicto monasterio maximus est eodem die concursus, quamvis unicum illius os ibidem nunc ostendatur, reliquis (ut putant) surtim ablatis, nec quantavis adhibita diligentia repertis: Quia tamen sub majori altari oratorium est, in quo plurima ossa ut Sanctorum asservantur, nullis distincta nominibus; credibile est ea omnia in hunc locum congesta, post aliquam sacrorum vasorum direptionem, militari licentia distractorum, in quibus fuerit ipsa corporis sacri custos arca; adeoque Reliquias ejus ceteris adhuc per mixtas haberi, em>cum hactenus nullus inventus sit locus, qui eas ad se quocumque casu delatas glorietur.

[4] [itē memoria SS. Maximi, Bassi & Fabii,] S. Anthimo tres, in Actis memorati, adjunguntur hoc die in Martyrologio Romano his verbis: Item Romæ sanctorum Martyrum Maximi, Bassi & Fabii, qui sub Diocletiano via Salaria cæsi sunt. Eorumdem meminerunt Felicius, Ghinius & Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ. Communi autem loquendi usu tribuuntur Romæ, quod in aliqua via Romana cæsi sint, licet procul ab ipsa urbe, uti hi omnes sunt, via Salaria Romana, quod acceperunt quidam, ac si diceretur Romæ via Salaria. Et S. Anthimus quidem milliario XXII certamen subiit, Maximus XXX, Bassus ad Forum-novum, de quo ad Vitam agimus, Fabius ibidem aut non procul inde. De tribus aliis Martyribus ista leguntur in Martyrologio Romano ad hunc XI Maji: [Sisinii, Diocletii & Florentii.] Auximi in Piceno sanctorum Martyrum Sisinii Diaconi, Diocletii & Florentii discipulorum S. Anthimi Presbyteri, qui sub Diocletiano lapidibus obruti martyrium compleverunt. Referunt eosdem illo etiam die Felicius, Ghinius, Ferrarius. At qui in hisce Martyrologiis appellatur Diocletius, in Actis vocatur Diocletianus, uti etiam in antiquioribus Martyrologiis, & apud S. Hieronymum ista leguntur ad diem XVI Maji: Civitate Piceno Ausimi, Florenti, Diocletiani. Quæ nitidius exprimuntur in MS. Vaticano Ecclesiæ S. Petri, in additamento ad Martyrologium genuinum Bedæ, In civitate Piceni Auximo, Florentii, Diocletiani. Eosdem etiam refert Rabanus, uti & Grevenus & Molanus in Auctario Vsuardi. Galesinius perperam adjungit Sanctis Sardiniæ, citato Beda, scilicet in Martyrologio supposito: in quo ista habentur. In Sardinia natale Simplicii Presbyteri & S. Rosulæ (de quibus agemus XV Maji) Et SS. Diocletiani & Florentii, loco non indicato. At qui ultimo loco in titulo referuntur, Faltonus Pinianus ejusque conjux Anicia Lucina, præcedenti die cultum habent apud Notkerum Balbulum his verbis: VI Idus Maji depositio B. Job Prophetæ. Romæ Faltonis Pinianæ (ubi legendum Piniani) & Aniciæ Lucinæ conjugis ejus, [Faltonis Piniani atque Aniciæ Lucinæ.] cum aliis Martyribus, iis scilicet quos cum illis retulimus. Rabanus vero eumdem diem sic auspicatur: VI Idus Sanctorum Faltoni Piliani (imo Piniani) & aliorum Martyrum. Horum omnium Acta hoc die illustramus.

[5] Vbi nunc SS. Bassi & Fabii, asseruentur Reliquiæ haud comperimus. [Bononiæ Reliquiæ SS. Fabii] Masinus in Bononia perlustrata tradit ad hunc XI Maji, Corpus S. Fabii Martyris depositum esse in ecclesia Patrum Capuccinorum extra portam S. Mamoli, ex locis sacris Romanis cum facultate Gregorii XV anno MDCXXII extractum, & mediante Lavinia Albergati Ludovisi, Ducissa Fanensi, impetratum; & rogatu Pauli Mortarii Notarii anno MDCXXXVIII die XVIII Februarii a Francisco Maria Sinibaldo Vicario generali Cardinalis Ludovici Ludovisi Archiepiscopi Bononiensis recognitum. Idem Masinus scribit insignes Reliquias S. Bassi Martyris, [& Bassi, an horum Martyrum?] Romæ anno MDCLII die XIII Maji acceptas, & dein Bononiæ depositas in ecclesia S. Joannis in Monte. Verum eas esse horum SS. Bassi & Fabii Reliquias, quis poterit certo affirmare? Ioannes Baldius, in libro de Sanctis Auximatibus scripto, [corpora SS. Sisinii Diocletii & Florentii ex propria ecclesia & monasterio] arbitratur corpora SS. Sisinii Diaconi, Diocletii, seu Diocletiani & Florentii jacuisse eo, quo primum sepulta fuere loco, donec S. Leopardus Auximanus Episcopus (de quo VII Novembris agendum) isthic templum construxit: cui dein additum monasterium est, utrumque amplis dotatum posseßionibus. His autem temporis decursu, ut fit, distractis, ingentem vim pecuniæ legavit Nicolaus de Romanis Auximas, is qui Gregorio XI Pontifici Romano a secretis fuit, templi monasteriique restaurationi impendendam. Fuit postmodum Episcopus Auximas Andreas e Castello-Monticulo oriundus, quem ibidem sedisse ab ananno MCCCCXXXIV usque ad annum MCCCCLIV scribit Vghellus em>tomo 1 Italiæ sacræ in Episcopis Auximatibus. Hujus, inquit, [uti & S. Maximi delata Auximum:] tempore jussuque corpora sanctorum Martyrum Florentii, Sisinii, Diocletii & Maximi, e monasterio S. Florentii, in Cathedrale templum honorifice translata sunt. Quod factum fuisse hoc XI Maji anno MCCCCXXXVII addit Baldius; & horum festum (quod eorum ibi sint condita corpora) celebrandum sub ritu duplici præscribit in Sanctorum festivitatibus, quæ ex antiqua Ecclesiæ Auximanæ consuetudine duplici Officio celebrantur, anno MDCLVI jussu Eminentißimi Cardinalis Antonii Bichi Episcopi Auximani editis.

[6] [hactenus in crypta adservantur.] Nos a dicto Cardinale Auximi anno MDCLX, V Decembris humanißime excepti, sacras Reliquias sumus venerati. Est crypta sub choro totius templi latitudinem æquans, & duplici octo columnarum serie sustentatur: ad dextram ingredientibus occurrit primo S. Benevenuti corpus in marmorea tumba cum ejus altari: una deinde series tria altaria habet, quorum medium, ante hemicyclum cryptæ sub vetustæ celaturæ marmorea arca, corpora habet SS. Florentii, Sisinii, Diocletii & Maximi: in dextro, similiter sub arca, quiescit S. Leopardi primi Auximatium Episcopi corpus. De his aliisque Sanctis ibi quiescentibus actum est XXII Martii in Vita S. Benevenuti Episcopi num. 13. Locus martyrii, ubi dictum S. Florentii monasterium fuerat constructum, modo nihil præter aliqua rudera ostentat; atque ex iis structam ædiculam, in qua Crucifixi effigies visitur miraculis celebris: quippe e qua sanguinis guttæ, qua parte capiti illius spinæ impressæ, olim defluxere, imminentis calamitatis augurium: eæque crystallo inclusæ Auximi asservantur. Hæc pluribus Baldius. Videtur autem nomen Diocletii assumptum, ne videatur impiißimus tyrannus Diocletianus inter Martyres recenseri. Bucelinus in Sacrario Benedictino asserit, horum sacra corpora quiescere in monasterio S. Simpliciani Mediolani. Verum nomine Sisinii deceptus Bucelinus, ei adjunxit Diocletianum & Florentium, omnes discipulos S. Anthimi, Auximi coronatos: nam corpora SS. Sisinii, Martyrii & Alexandri, Martyrum in agro Tridentino, esse Mediolani in dicta S. Simpliciani ecclesia, dicemus ad illorum Acta die XXIX Maji.

ACTA
Ex octo antiquis codicibus MS.

Anthimus Presb. Martyr via Salaria in Sabinis (S.)
Maximus, Martyr via Salaria in Sabinis (S.)
Bassus, Martyr via Salaria in Sabinis (S.)
Fabius, Martyr via Salaria in Sabinis (S.)
Sisinnius Diaconus, Martyr Auximi in Piceno (S.)
Diocletianus seu Diocletius, Martyr Auximi in Piceno (S.)
Florentius, Martyr Auximi in Piceno (S.)
Faltonus Pinianus, Conjunx, an Martyr Romæ? (S.)
Anicia Lucina, Conjunx, an Martyr Romæ? (S.)

BHL Number: 0561, 0562

EX MSS.

CAPUT I.
SS. Pinianus Proconsul & Lucina conversi, ac baptizati per SS. Anthimum & Sisinium. Beneficia captivis præstita.

[1] Sergius Terentianus illustris vir, secundo Urbis Præfectus, a Protinam neptem Gallieni Augusti, natam ex b Gallia filia ejus, est sortitus uxorem: ex qua nati sunt Claudius, Pompeianus, & c Lucina: quam tradidit in conjugium d Faltonio Piniano, [Pinianus, Chæremone punito, ægrotat.] qui missus est cum hanc haberet uxorem Proconsul Asiæ, acceptis codicillis a Diocletiano & Maximiano Augustis; cujus Consiliarius, e Chæremon nomine, sacrilega mente perversus, vario pœnarum genere dum interimeret Christianos, a dæmonio obsessus de carruca corruit, publiceque per multa horarum spatia vexatus a diabolo, & invocans Sanctos quos interfecerat, exspiravit. Videns hæc Pinianus, nimio pavore correptus, incidit in ægritudinem, ita ut assereretur, quod penitus non posset ab ipsa ægritudine liberari.

[2] Videns antem Lucina uxor ejus, prudentissima femina, [Lucina uxor SS. Anthimum & Sisiniū,] hunc ei languorem per illud incurrisse, quod Christianorum nece pollutus, aditum in se aperuerat inimico, requisivit Confessores Christi qui tenebantur in vinculis, & fecit eos ad se occulte adduci: inter quos erat Anthimus f Presbyter & Sisinius Diaconus, ceteri vero religiosi viri, Maximus, Bassus g, Fabius h, Diocletianus & Florentius: quibus dixit: Facite virum meum liberari de infirmitate hac, & honorabo vos censu dignissimo, & faciam vos ire liberos quocumque volueritis. Cui Anthimus dixit: Si vis virum tuum evadere, hortare eum fieri Christianum, & statim eum sanum recipies. Quæ cum audisset, gaudio repleta non modico, pergens ad virum suum, dixit: Quanti quotque medici & archiatri & diasophistæ ad te venerunt, & nulla te ratione curare potuerunt? Ego inveni viros, qui nihil se asserunt accepturos; sed hoc affirmant, quod si volueris Christianus esse, statim poteris de recuperata salute gaudere. Audiens hoc vir ejus dixit: Grandis stultus est qui non credit hunc verum Deum esse, [ad eum adducit:] qui desperatam salutem restituit, & ad vitam revocat eos quibus jam præparata est sepultura. Tunc Lucina egressa introduxit ad eum Anthimum Presbyterum & Sisinium Diaconum.

[3] [hi eum docent] Cumque ingressi fuissent cubiculum, ubi jacebat ipse semivivus Pinianus, & ille eos sedere rogasset, illi dixerunt: Nos non venimus sedere, sed aliquid agere, ut cureris. Dixit eis Pinianus: Agite ergo aliquid ut possim ab his febribus liberari. Dixit ei Anthimus: Cessent hic artes medicorum, ubi sola virtus Christi succurrit. Pinianus dixit: Succurrat mihi per vos, ut possim credere, quod & ipse solus sit omnipotens Deus. Dixit ei Anthimus: Præpara pectus tuum ut credas ea quæ dixero tibi, & dum credideris saluus eris. Dixit ei Pinianus: Ego nisi credidissem toto corde, non fecissem vos ingredi ad me. Dixit ei Anthimus: Audi ergo quod credas: [posterium Trinitatis,] Quem colimus, unus est Deus, qui fecit cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt. Hic Deus Verbum ex ore suo virtutis plenum protulit; quo Verbo firmati sunt cælum & spiritu oris ejus omnis virtus eorum: a quo congregatæ sunt velut in utre aquæ maris, & positæ in thesauris abyssi. Deus autem quem oportet nos credere, cum sit trinus, tamen unus est: Pater, qui ex corde eructavit Verbum bonum, a quo omnia; Filius, qui est sermo, quem eructavit Pater, per quem facta sunt omnia quæ facta sunt; sanctus quoque Spiritus, in quo universa animantur, quæcumque a Patre per Filium creantur. Deus autem hominem similem sibi fecit, cui legem imposuit; quam si servasset, vitam consequeretur æternam. i Sed invidus angelus persuasione sua fecit ut legem impositam rumperet: unde factum est ut deveniret in mortem. [Incarnationis,] Idcirco Verbum per quod facta sunt omnia, quod est filius Dei, dignatus est hominem assumere, nascendo ex virginali utero: qui homo factus, habens in se virtutem integram Patris omnipotentis, omnia tentamenta diaboli exsuperans, pervenit ad lignum crucis; ut lignum prævaricationis mortiferæ ligno passionis suæ excluderet; & vitam, quam homo perdiderat, moriendo pro peccatoribus repararet. Hic ergo tertia die resurrexit a mortuis, & cunctis videndum suis discipulis per quadraginta dies se manifestans, dedit eis potestatem hanc, [Crucis,] ut in ejus nomine expellerent dæmonia ab hominibus, & languentibus manum imponentes salutem eis restituerent; omnes etiam dolores infirmitatesque curarent, sed & ipsos mortuos suscitarent. [datam gratiam curationum:] Post hæc illo progresso cum eis ad montem, aperti sunt cæli super eum, & videntibus illis ascendit in cælum. Discipulis vero stupentibus apparuerunt Angeli, qui eis dixerunt: Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cælum? Hic Jesus Christus filius Dei sic venturus est, sicut vidistis eum euntem in cælum. In ipsius ergo nomine manus tibi imponimus, credentes quod impleat promissum suum.

[4] Tunc Pinianus, expandens manus suas in lectulo, dixit: Christe, [eumque divina luce circumfusū sanant,] quem numquam scivi quod esses Deus, nisi modo ex ore istorum qui te sciunt; antequam fiam Christianus, confiteor & credo quia tu mihi restitues sanitatem, quam dicunt omnes medici me recuperare non posse. Tunc prostraverunt se in facies suas Anthimus Presbyter & Sisinius Diaconus, orantes unanimes. Dum Deo funderent preces, subito fulgor splendens apparuit, qui per dimidiam fere horam permanens, paulatim abcessit. Surgentes autem ab oratione dicunt ad Pinianum: Exurge, quia visitavit te Christus filius Dei, cui credidisti. Et statim erigens se sedit super lectum suum, in quo jacuerat: & quasi pedetentim gyrans se, descendit de eo, & stans super pedes suos movere se cœpit totus incolumis, & voce clarissima dicere: Verus Deus tu es, Christe, qui me desperatum saluti integræ restituisti. [& baptizāt cū familia.] Tunc vocaverunt etiam eos qui cum ipsis fuerant in carcere, id est Maximum, Bassum, Fabium, Diocletianum, Florentium: & simul orantes docuerunt Pinianum & Lucinam ejus conjugem sermonem veritatis & perfectionis, & per septem dies instruxerunt eos omnem justitiæ legem, & docentes mysterium Christi, baptizaverunt ipsum Pinianum, & Lucinam conjugem ejus, & omnes qui pertinebant ad k familiam & hereditatem eorum.

[5] Post recuperatam sanitatem, per unum annum l Pinianus in domo sua mansit: in quo spatio omnes Christianos fecit de metallis & de ergastulis, [Pinianus captivos dimittit:] sed & de custodiis tolli, & ad se adduci præcepit. Quibus omnibus secundum doctrinam B. Anthimi & Sisinii pedes lavans, osculabatur manus eorum, & conferens sumptus datisque vehiculis ad propria remeare fecit gaudentes. Post hæc plurimos secum ducens Christianos venit ad Urbem Pinianus, famaque pervulgante dicebatur: Pinianus hic secum Christianos adduxit. Et quia multi erant & simul in unum esse non poterant, divisit eis mansiones per prædia sua in m Piceni provincia, quæ possidebat juxta n Auximum civitatem. Deditque prædium Sisinio, Diocletiano & Florentio: qui habebant secum alios plurimos, [Sanctos per diversa prædia ablegat.] cum quibus vacabant Deo & Christi laudibus: in quo sine molestia aliqua conversantes per tres annos, hoc ordine ad martyrii palmam pervenerunt.

ANNOTATA.

a MSS. Neapol. Plautinam, quod magis placeret.

b Tristanus tomo 3 Commentariorum historiæ antiquorum Imperatorum, arbitratur hanc dictam Juliam Gallam, & sub nomine Juliæ exhibet antiquam inscriptionem, sed quidni plures Gallieno fuerint filiæ? Asserit etiam Tristanus hanc filiam Gallieni a dæmone obsessam, & a S. Zenone fuisse liberatam: dedimus hujus Vitam 32 Aprilis, & diximus S. Zenonem vixisse seculo 4, & hanc filiam potius fuisse alicujus Gallieni Principis in Alpibus vicinis. Imperavit autem Gallienus ab anno 253 cum Valeriano patre, usque ad annum 260, & dein solus usque ad an. 268.

c Notkero ad diem X Maji Anicia Lucina dicitur.

d em>Rabanus ad dictum diem Maji, celebrat memoriam SS. Faltoni Piliani, & aliorum Martyrum: quibus adjunxit Notkerus Aniciam Lucinam conjugem.

e Chæremon, aliis Ceremon, Cerimon MS. Barberin: cum Cerimone Consiliario contra Sanctos perrexit: qui dum pergerent ad laniandos Christianos, sicut soliti cum suis Dominis fuerant, subito Cerimon sacrilega &c.

f MSS. Neapol. semper Episcopum apellant.

g MS. Barberin. Favius. MSS. Neapol. Fabianus.

h Eadem MSS. Diocletianus. In Martyrol. Rom. Diocletius.

i MSS. Barberin. Sed cum Lucifer, superbiendo e cælo lapsus, suasionem posuit, ut per ligni vetiti gustum, scientiam haberet boni malique: unde factum &c.

k MS. Bodec. familiam & clientelam. MSS. Vltr. Rottendorf & Hubert. familiaritatem. Surius, omnes eis familiaritate conjunctos. MSS. Barberin. familiam hereditatis eorum, in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti.

l Alia MSS. Administratio ejus, addit MS. Budec. præfecturæ, Hubert. in proconsulatu. Sur. in functione sua.

m MSS. alia: per provincias vicinas, quas latissime possidebat.

n MSS. eadem: Auximatium. MSS. Barber. & Rottendorf. Auximatiam.

CAPUT II.
Septem Martyrum cædes vario modo patrata.

[6] [Ex his Sisinius, Diocletianus, Florentius lapidibus interficiuntur] Erat ibi conventus eorum, qui sacrificantes, semel in triennio dicebant sibi dari responsa. Hi dum convenissent, & solitas impietates sceleratis sacrificiis exercerent, dicunt se talia accepisse responsa: quod nisi sacrificare voluerint Sisinius, Diocletianus & Florentius, illis dare amplius solita responsa non possent. Tunc tracti a populo violenter, cum sacrificare contemnerent, lapidibus interfecti sunt, & sub ipso monte lapidum derelicti. In quo loco, post abscessum populi maligni, Christiani mundaverunt locum, & ibidem sanctos Dei Martyres sepelierunt: in quo etiam loco orationes eorum exuberant beneficiis, usque in hodiernum diem in civitate Auximo.

[7] Anthimus autem Presbyter non longe ab urbe Roma a, milliario vicesimo secundo in via Salaria, circa Piniani prædia latitabat. Contigit autem ut dum Silvano suo rustici sacrificarent, ipso qui b auctor erat c sacrificantium, diaboli arreptus furore, omnes qui ei occurrissent gladio transverberaret. [S. Anthimus liberat energumenum,] Cumque omnes fugerent, annuntiatum est Anthimo quod jam multos occidisset, & furens a diabolo percuteret omnes qui ei occurrere potuissent. Qui orans & commendans se Deo, occurrit ei, & dixit: In nomine Domini Dei mei Jesu Christi, sta vinctus catenis spiritualibus; & projice gladium, quem ad interfectionem hominum assumpsisti. Ad hanc vocem stetit, fecit: statimque tenuit eum Anthimus Presbyter, & ducit eum ad habitaculum suum, jejuniis & orationibus vacans infra tres dies, ita ut eum menti suæ restitueret, & etiam Christianum efficeret: qui cum uxore & filiis suis Domino Jesu Christo credidit, quin etiam multos converti fecit & credere, ita ut lucum ipsum Silvani d igne combureret, reddens ei hanc vicem quod ei tale dæmonium immisisset, per quod homines innoxios jugularet.

[8] Tunc transeuntem Priscum Proconsulem increduli tenuerunt, dicentes ei: Per Anthimum eversa sunt omnia simulacra, & omnis lucus incensus est. [in Tiberis conjectus, ab Angelo eripitur,] Tunc Priscus Consularis jussit eum teneri a populo, & ad sacrificandum impelli. Sed cum contemneret minas & seditiones eorum, ligaverunt in collo saxum, & in Tiberis medio eum jactaverunt. Sed Angelus Domini apparuit ei in Tiberi, & rupit vincula ejus, & revocavit eum in cellulam orationis suæ. Cum autem mane facto viderent Gentiles, Christianos more solito venientes ad eum, cœperunt insultantes dicere: Ite ad Anthimum vestrum in fundum Tiberis, ubi demersus jacet. Christiani autem dicebant: Nos Anthimum Dei servum vidimus sanum, & benedixit nos more solito: incolumis est, & nulla macula in eo. [& persecutores convertit,] Tunc dicere inter se cœperunt: Nos eum per pedem traximus, & nullum membrum ejus sanum dereliquimus, ac manibus nostris saxo collo ejus ligato præcipitem in mediam Tiberis undam jactavimus: quomodo hæc isti affirmant? Tunc ingressi singulatim, attendebant eum sanum populo prædicantem. Tunc pœne omnes, qui jactaverunt eum in Tiberim, advoluti genibus ejus, pœnitentiam agentes, baptizati sunt.

[9] Requirente deinde Prisco Consulari, facta est de eo accusatio talis; [ac capito plectitur.] quod non solum non potuisset occidi, sed & omnes qui eum occidere conati sunt ad fidem Christi convertisset. Tunc Priscus jussit eum adduci ad se, quem per triduum in vinculis & in torturis agens, cum nulla posset ratione ad hoc perducere ut idolis immolaret, fecit eum capite cædi. Cujus corpus tulerunt populi, qui per eum fuerant conversi, & in suo oratorio ubi orare consueverat posuerunt e: in quo loco prȩstantur beneficia orationibus ejus, ad laudem Domini nostri Jesu Christi, cui est honor & gloria in secula seculorum.

[10] Maximum autem f cœperunt venerati, qui fuerat amicus Anthimi individuus. [S. Maximus prohibet defensionem sui:] Tunc Prisco Proconsolari dixerunt inimici fidei Christianæ: Quid prodest quod Anthimum occidisti? Ecce Maximus amicus ejus ampliorem populum ad se invitat g. Missis itaque apparitoribus ut comprehenderent eum, populi prohibere cœperunt. Dixit eis Maximus: Nolite, filioli mei, profectionem meam impedire. Et constanter intrepidus abiit. Cui Priscus Proconsularis dixit: Tu es qui avertis ceremonias Principum, & facis Provinciales omnes a Deorum cultura recedere? Dixit ei Maximus h: Utinam & teipsum ab eorum cultura divellere & tuo restituere Creatori possemus! Tunc indignatus Priscus jussit eum fustibus cædi & ad sacrificandum impelli. [fustibus cæsus decollatur:] Sed in Dei nomine fixus permanens, & ipse capite cæsus est: & a Christianis raptus est, & positus in via Salaria milliario ab Urbe Roma tricesimo, in eodē loco ubi orare consueverat: & celebratur dies ejus natalis i quarto decimo Kalend. Novembrium: regnante Domino nostro Jesu Christo in secula seculorum. Amen.

[10] Bassus autem in eodem loco permanens, ubi positus erat Maximus Martyr, [S. Bassus flatu idola dissipat,] hortabatur populum credentium, ut in Sanctorum passione gauderent potius quam lugerent. Factum est autem ut convenirent ad mercatum populi, in locum qui appellatur k Forum-novum, ubi fiebant sacrificia Libero Patri & Cereri. Tunc tenuerunt Bassum & duxerunt eum dicentes: Sacrifica Deo Libero, qui dat nobis vineas plenas; & Deæ Cereri, quæ dat fertiles messes. Tunc Bassus dixit ad eos: Deus in cælo est, qui dat pluviam matutinam & serotinam, ipse dat nobis omnia quæ vitæ sunt necessaria: vestra autem simulacra mortua sunt & sine voce & anima, nec sibi possunt nec aliis subvenire. Hæc dicens exsufflavit super ea, [occiditur:] & ceciderunt, & omnia confracta sunt. Tunc populi irruentes super eum, alii pugnis, alii calcibus & fustibus tamdiu eum ceciderunt, quamdiu spiritum exhalaret. Fabium deinde tradiderunt Consulari. [uti & S. Fabius.] Qui diuturna custodia maceratus, cum nollet penitus dȩmoniis immolare, & ipse capite truncatus est. Ita autem factum est, ut omnes hi, id est Anthimus, Maximus, Bassus, & Fabius in his locis ponerentur, ubi orare consueverant, juxta viam Salariam, quæ mittit ad Picenum. Sisinnius autem & Diocletianus & Florentius in eodem loco, ubi lapidibus obruti sunt juxta civitatem, nomine Auximum, quæ est in montano culmine constituta. l De quorum martyrio habet civitas ipsa gratulationem magnam, & de meritis eorum apud Deum intercessionis auxilium.

ANNOTATA.

a Hæc sunt in MSS. Neapolit. & ex iis in Martyrologiis: at desunt in aliis MSS.

b MSS. Neapol. advocatus.

c MSS. aliqua, sacrificiorum.

d Aliqua MSS. securibus cæderet, & aram ejus subverteret.

e em>MSS. Bodec. & Barberim. addunt: via Salaria Milliario ab urbe Roma vigesimo, territorio Saviniensi, seu Sabinensi, ut supra dictum.

f MS. Bodec addit Levitam tuam.

g MS. Hubert. addit: & Deo suo, quod ille minus implevit, iste eadem devotionis instantia supplens consummabit.

h Bodec. & Rottend. MSS. Desidero omnes a diabolo eripere, & suo Creatori restituere. Dein cum MS. Barb. Utinam & tu ipse a deorum cultu recederes, & tuo te restitueres Creatori.

i MS. Bodec. tertio decimo. Verum ea omnia desunt in MS. Rotrendorf.

k Hujus loci Plinius lib. 3 cap 12 ita meminit: Sabinorum Amiternini, Curenses, Forum-Decii, Forum-novum, Fidenates, Interamnates, Nursini, Nomentani, Reatini. Videtur in Itinerario Antonini Vicus-novus dici, ubi ista leguntur: Ab Urbe Ereto XVIII, Vico-novo XIV, Reate XVI. In Tabulis loco Vici-novi legitur ad Novas.

l MSS. pleraque ita concludunt: De quorum martyrio habens gratulationem magnam Pinianus vir illustrissimus, cum fide perrexit ad Dominum nostrum Jesum Christum, qui est benedictus in secula seculorum. Amen.

CAPUT III.
Appendix de SS. Piniani & Lucinæ, & aliorum Sanctorum cæde.

[11] [S. Pinianus pie obit.] Pinianus vero vir illustrissimus atque Christianissimus, post multa beneficia fidelibus Christianis impensa, post plurima prædia Ecclesiis contradita, post multa tentamenta pro Christo perpessa, cum bona fide & confessione migravit ad Dominum, suscipiens de his omnibus æternæ retributionis præmium, & cum sanctis Martyribus sempiternæ gloriæ triumphum, cum quibus splendidissime atque felicissime laureatus est in æternum. Lucina autem, relicta ejus uxor, die noctuque in oratione & lectione perdurans, castissimum Deo exhibebat obsequium. Erat quidem elegans corpore, sed elegantior sanctitate.

[12] Hæc cum supra vires niteretur, & triduana exerceret jejunia; apparuit ei a S. Sebastianus Martyr Domini; & indicavit ei locum, [S. Lucina sepelit S. Sebastianā] in quo ejus corpus a sacrilegis missum fuerat. Quod cum levasset & sepelisset, referebat ipsa venerabilis Lucina, quod ipse S. Sebastianus eam monuisset, ut & vino uteretur modico, secundum præceptum Apostoli Pauli, & quotidiano esset contenta jejunio. [1 Tim. 5] Et quoniam omnes Domini Sacerdotes, [ab eo præcepta vivendi accipit:] latentes persecutionis; causa, ad te, inquit venire non possunt, ut ipsis facientibus Missas, accepta benedictione, reficiaris; qua hora veniet ad te cornicula, & deferet tibi nucem, hanc in Christi nomine accipere ne recuses; & cum hanc acceperis, sume cibum qui tibi fuerit more solito præparatus. Cui cum respondisset Sancta Lucina, quare nucem, & non aliud aliquid? respondisse sibi asseruit Sanctum Sebastianum: eo quod duo testamenta Legis quatuor contineant Euangelia; quæ ipsa duo testamenta, corticem, indicem amaritudinis, unde tecta fuerant, derelinquant.

[13] Nunc ad miraculum hoc describendum convertamur. Cum dies Dominicus, aut Martyrum passione, aut anniversaria solennitate colendus esset, circa horam quintam adveniens cornicula deferebat nucem in ore, miræ magnitudinis mirique saporis. Ceteris vero diebus omni tempore veniebat ad Nonam. Contigit autem eo tempore, ut esset quædam viro b Beatrix nomine, soror Simplicii & Faustini, [cohabitat S. Beatrici] qui pro nomine Domini Jesu Christi juxta Sextum Philippi, via Portuensi, decollati sunt quarto Kal. Augusti. Hæc ut diximus Beatrix eorum germana, postquam sepulturam suis fratribus Christi Martyribus fecit, venit ad venerabilem Lucinam & apud eam morata est per menses septem, in quo omni spatio semper duæ corniculæ prædictis temporibus cum singulis nucibus advenerunt. Factum est autem, ut prædium quoddam, quod fuerat Beatrici commune cum fratribus, vicinus possessor, nomine Lucretius, ambiret. Fecit itaque teneri Beatricem, & duci ad sacrificandum. Cumque in Dei nomine stetisset, [quā occisam sepelit:] fecit eam ambitiosus Lucretius præfocari noctu a servis suis; quam Sancta Lucina cum suis fratribus ibidem in Sexto Philippi sepelivit. Ingressus autem prædium Sanctorum, [occisore mox divinitus punito.] fecit convivium Lucretius amicis suis: in quo insultans sanctis Domini, dum epularetur, essetque ibi mulier filium suum lactans, ille infantulus pannis involutus, vocem emisit in convivio dicens; Audi, Lucreti, quia occidisti, & invasisti, datus es in possessionem inimico. Ad hanc vocem expalluit Lucretius, & tremor invasit eum: statimque etiam satanas in eum ingressus, ibi in convivio per tres horas vexavit eum, quousque tolleret spiritum ejus. Tantus autem timor invasit omnes qui aderant in convivio, ut simul omnes ad Christianos confugerent, & Christiani facti omnibus narrarent, passionem S. Beatricis Virginis in convivio vindicatam.

[14] [pacem aliquam dandam intelligit] Lucina autem cum fugeret, asperitate passionis territa, apparuit ei ipsa S. Beatrix dicens; Noli abscedere, quia in hoc mense pax dabitur Ecclesiis Christi; quod & factum est. c Artemiam enim filiā Diocletiani Imperatoris invasit diabolus; & cum ei nullus posset approximare, dictum est Cyriacum Christianum ei posse succurrere. Qui cum fuisset adductus, [occasione Artemiæ filiæ Diocletiani,] cœpit ei confiteri diabolus quo transmigraret, & quod in sua transmigratione etiam ipsum Cyriacum fatigaret, dicens: Si me de filia Imperatoris Romani ejeceris, in filiam Regis Persarum intrabo, ibi te faciam venire ad me, vexatum longi itineris fatigatione. Cui Cyriacus dixit. Tu exi in nomine Domini mei Jesu Christi, mihi enim non deerit auxilium Dei, ubicumque ad te expellendum perrexero. Statimque egressus est ab illa satanas, & facta est sana. Et data est domus Cyriaco juxta thermas Diocletianas, quo conveniebat multitudo Christianorum. Orta est autem in populo seditio, ita ut clamarent; Tolle Cyriacum. Tunc Diocletianus Imperator allocutus est Romanos, dicens: Adhuc vos non estis satiati de Christianis? unus Christianus remansit, [& Iobiæ filiæ Saporis a dæmonibus liberatarum:] & hunc vultis occidere? Intelligentes autem animum Principis, siluerunt, & ultra nullam de hac re apud illum habuerunt suggestionem. Pessimus autem dæmon in filiam Saporis Regis Persarum ingressus, cœpit clamare, Non exeo hinc, nisi venerit Cyriacus ex urbe Roma ad me. Unde factum est, ut legatione missa ad Regem Romanorum a Rege Persarum, pergeret ad Persidem homo Dei Cyriacus. Quo cum venisset, cœpit dicere ei dæmon; Ego tibi non dixi, quia huc te fatigarem? Dicit ei Cyriacus; Et ego tibi non dixi, quia me non derelinqueret Deus meus? Ecce veni sanus, sine lassitudine; ecce & hinc te ejicio in nomine Domini mei Jesu Christi, & omnes collegas tuos ex obsessis corporibus ejiciam. Dicit ei dæmon, da mihi capsam in quam intrem: & exeo. Dicit ei Cyriacus; Ego alterius capsam tibi non dabo, sed ecce meam capsam, si potes ingredere. Tunc ululatum teterrimum diræ vocis emittens, abcessit.

[15] [sepelit SS. Memmiam & Iulianā] Post hæc reversum Romam Cyriacum Lucina suscepit, cum Largo & Smaragdo eunuchis, qui cum duabus virginibus dominabus suis Memmia & Juliana conversi fuerant: quæ virgines cum singulos haberent sponsos, Tarpeium & Persium, explicuerunt eis talia sacra, quo dicerentur debere puniri, nisi diis libamina ponerent. Sed cum nec ad conjugium, nec ad sacrificium consensissent, in suo agro in via Ostiensi occisæ sunt. Dictumque est Tarpeio & Persio, Cyriacus amicus est Imperatoris, si non eum tuleritis, faciet de vobis querimoniam & peribitis. Tunc insidiati sunt ei, [Cyriacum Largum & Smaragdū.] & invenientes eum in loco ubi martyres sepelierat orantem, ibi tamdiu ceciderunt, quo ad usque de corpore exiret. Et hunc beata Lucina sepelivit, cum Largo & Smaragdo, & Memmia, & Juliana. [annorum 95 obit.] Ipsa autem Lucina complevit ætatem annorum nonaginta quinque, in quo omni spatio non cessavit ab opere eleemosynarum d, ab oratione, a jejunio, in hymnis & canticis, in perfectione fidei & castitatis: & cum omni bono & sancto, ipsa etiam bona & sancta, perrexit ad Dominum, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hæc latius indicantur 20 Ianuarii in Vita S. Sebastiani sub finem num. 88 & 89: hinc videntur ante relati Martyres ante annum 287, quo S. Sebastianus obiit, fuisse coronati.

b Coluntur SS. Beatrix & fratres 29 Iulii, in quorum Actis MSS. & apud Mombritium hæc fusius indicantur, etiam quæ de cornicibus hic leguntur.

c Hæc ex Actis S. Marcelli Papæ, a nobis ad 16 Ianuarii editis, extracta videntur, & sunt a Surio omissa. Omnia explicantur dicto 16 Ianuarii.

d In dicta S. Marcelli Vita num. 22 dicitur B. Lucina fecisse donationem de facultate sua, omnibus sanctæ Ecclesiæ Catholicæ.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ROMANIS CYRILLO, ELEUTHERIO, MARIANO, DOROTHEA,
IN MONASTERIO S. LAMBERTI IN STYRIA.

[Commentarius]

Cyrillus, Martyr Romanus in Styria (S.)
Eleutherius, Martyr Romanus in Styria (S.)
Marianus, Martyr Romanus in Styria (S.)
Dorothea, Martyr Romana in Styria (S.)

AUCTORE D. P.

Tam illustris ubique terrarum fuit S. Lamberti Episcopi Trajectensis & Martyris fama, ut ad extimos quoque Imperii Germanici populos propagata, nomen dederit insigni monasterio, quod in Styriæ Carinthiæque confiniis, incertum quo tempore primitus fundatum, sub Otthone III reflorescere cœpit, [Monasterii illius nunc regens Abbas,] inductis eo Benedictinæ profeßionis monachis; qui, dum antiquiora principia in obscuro latent satis habent primos Carinthiorum Duces, ab Otthone prædicto constitutos, agnoscere fundatores. Abbatum & Principum, sub quibus illorum singuli floruere, seriem, accurato commentario, seculi hujus XVII initio, Salisburgi vulgavit Georgius Vlricus Chemnicensis. Ei monasterio qui nunc præest Abbas, Reverendiss. D. Franciscus, cum operis nostri tres priores menses nactus, etiam accepisset Notitias breves, ex trimestri isto acceptas & anno MDCLXVIII vulgatas, in quarum calce apponitur aliqua operis etiamnum reliqui & auxilii ad illud desiderati notitia; dedit ad nos humanißimas litteras, per Adm. em>Rev. Dom. Christophorum Iager, monasterii sui Subpriorem, in hæc verba.

[2] [zelosus ad promovendum hoc opus] Tardius ad me pervenerunt breves Notitiæ, post vulgatum Martium vestrum excusæ, quibus ad locupletanda Sanctorum Acta, summa diligentia & præstanti eruditione jam aliquousque producta, ulteriores informationes suppeditari vobis desideratis. Sentio me ad conferendam hac in parte qualemcumque symbolam vehementer exstimulari, tum studio pias id genus lucubrationes adjuvandi quo flagro, tum voluptate qua perfundor eorumdem Actorum primo trimestri pervolvendo. Excussis itaque mei monasterii monumentis, injuria temporum ex magna parte pridem deperditis, tria reperio transcriboque, quæ in rem præsentem fore censui. [inter alias notitias,] Primum est de S. Candidi Martyris Romani Reliquiis, anno MCXXVI repertis, de quibus agendum nobis erit III Octobris. Secundum de panis frustis, quas Beatrix, Henrici Carinthiorum Principis soror, sinu ferebat, em>conversis in rosas: quod usui esse poterit XXIX Iunii ad vitam B. Hemmæ, quam operosißime collectam illustratamque beneficio prædicti Domini Supprioris postes accepimus. Vltimum ipsius Abbatis verbis hic addo, est que ipsum cujus causa hæc attigimus. Sic ergo scribit:

[3] [communicat translationē horum Sanctorum;] Antecessor meus Abbas Benedictus p. m. Roma quatuor integra Sanctorum corpora dono accepit: nempe S. Cyrilli, S. Mariani, S. Eleutherii, & S. Dorotheæ. Num genuina sint hæc nomina, vel potius ascititia, non constat, nec exprimitur ab Alexandro Victricio Episcopo Aletrino in litteris patentibus, datis Romæ VII Septembris anno MDCL, quibus de cetero publicam fidem facit, dicta sancta corpora de mandato Innocentii Papæ X ex cœmeterio Calepodii fuisse extracta, cum facultate illa in ecclesiis publicæ fidelium venerationi exponendi. Verum morte præventus idem Antecessor meus, integram mihi horum sacrorum cinerum exornandorum spartam reliquit: quam equidem in S. Cyrillo & S. Eleutherio jam exsolvi; [ex quibus duos pretiosis arcis inclusos] Reliquiis eorum auro, argento, gemmis & unionibus, qua fieri potuit magnificentia & artificio, magno sumpto adornatis, & in sacrario ecclesiæ miraculosæ Beatæ Mariæ Virginis in Cella Styriæ, pariter ad meum monasterium spectantis & per meos Religiosos administratæ, cum pluribus aliis Sanctorum lipsanis, in: medio thesauri sacrorum anathematum & donariorum, tam pretio quam numero famosissimi, repositis: ubi a peregrinis, incredibili frequentia quotannis eo confluentibus, non minori pietatis sensu quam admiratione spectantur. [in Cella B. M. veneratur Cæsar cum uxore Claudia,] Et his ipsis diebus, cum Augustissimi Imperator & Imperatrix Kalendis Maji, in Cella voti causa essent, tum ipsæ Cæsareæ Majestates, tum omnes Magnates & Aulicus comitatus atque nobilitas eodem accurrens, spectantes Sanctorum dictorum corpora sic exornata, extulerunt ea laudando & devenerati sunt. Si vita mihi superstes fuerit, animus est duo reliqua S. Mariani & S. Dorotheæ corpora, paribus ornamentis exculta, ad publicam venerationem exponere. Ceterum in præfata Cellensi ecclesia solennis & anniversaria eorumdem Sanctorum Cyrilli & Eleutherii Martyrum memoria, die XI hujus mensis celebratur.

[4] Hæc sunt, Reverendi Patres, quæ vestro desiderio satisfacturus in præsentiarum communicanda habui. Deum interea rogans, ut præclaros labores secundet, ipso Cælitum quorum honori desudatis præstante patrocinio, quatenus optatam coronidem operi feliciter imponentes, seminatorum a vobis fructuum uberrimos manipulos aliquando vos reportare aspiciatis exultantes. [anno 1675.] Amplectimur optima Præsulis amantißimi vota, ejus affectui magis quam operis residui magnitudini commensa; nostra se tam procul non porrigunt, quorum summa est, ut idem qui nos indignos huic admovit labori, sufficiat alios cœpta promoturos absoluturosque. Scribebat ille anno MDCLXXV IX Maji, cum adhuc viveret, sed valetudine adversa uteretur, Augustißima Claudia Tyrolensis, Leopoldi Cæsaris tunc uxor dignißima: cujus pro Austriacæ Domus perennitate præcipuum votum apud Cellensem Virginem, ipsa nunc impletum intuetur e cælo, dum hoc quo scribimus anno MDCLXXVIII mense Augusto, Augustißimo Cæsari ex tertio bene ominato cum Neoburgica Principe conjugio, mascula proles in lucem venit, quam perennare incolumem & post multos demum annos succedere Imperio, idque diu tenere, eadem quæ dedit faciat divina Clementia, totius pœne Christiani orbis exoranda precibus.

[5] em>Quod ad Sanctos Marianum & Dorotheam attinet, iis quoque, [aliis duobus designatur idem dies cultus.] cum fuerint exornata ipsorum corpora & collocata vel in S. Lamberti ecclesia, vel in alia subjecta, diem XI Maji sacrum habendum decrevit idem Reverendißimus Abbas; ut quorum communia sunt cetera omnia, communis quoque, diversis quamvis in locis, sit dies venerationis & communis in Fastis monasterii commemoratio. Ita mihi scripsit anno MDCLXXVI, XX Februarii Supprior prænominatus: iisdem litteris etiam indicans S. Lamberti Martyris cultum iis in partibus non in solo illo monasterio consistere, sed aliis præterea tribus locis non adeo longe distantibus ejusdem honori erectas esse totidem ecclesias cœnobiales; videlicet S. Lamberti in Altenbergh, in Austria inferiori, Ordinis S. Benedicti; S. Lamberti in Seon, in Bavaria ejusdem ordinis; & S. Lamberti in Suben, Ordinis Canonicorum Regularium, in eadem Bavaria; suum autem monasterium ab illis distingui, addito epitheto S. Lamberti in Silva, extructamque ecclesiam credi ad expiationem sacrilegæ cædis, ab eorum, qui ipsam patravere, posteris, sub imperio Francorum in Carinthia em>potentibus.

DE S. MOCIO SEV MVCIO
PRESBYTERO MARTYRE CONSTANTINOPOLI.

XI ET XIII MAI.

[Praefatio]

Mocius seu Mucius Presbyter, Martyr Constantinopoli (S.)

AUCTORE G. H.

Sanctum hunc Presbyterum & Hieromartyrem celebrant & Græci & Latini; illi die XI Maji & Mocium appellant; isti vero die XIII ejusdem mensis Maji, & Mucium scribunt. Passus est varia tormenta sub Diocletiano, ac tandem Constantinopoli capite plexus est: ibidemque annuam solennitatem celebrari solitam fuisse in proprio illi dicato Martyrio sive templo, [Cultus sacer Constantinopoli 11 Maji,] legitur in MS. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, asservato in Collegio Claromontano Societatis Iesu Parisiis, & aliis Menæis tam excusis quam manu exaratis. Illud autem Martyrium illi constituisse Constantinum Magnum, ejusque sacras Reliquias ibidem collocasse, additur in eisdem Menæis & Synaxario. Georgius Codinus de Originibus Constantinopolitanis pag. 37, ubi de ejusdem urbis ædificiis agit, ista habet: Templa SS. Mocii & Menæ dicavit Constantinus Magnus, cum prius essent fana idolorum. Et quæ mox de S. Mena adjiciuntur, [in templo ei a Constantino Magno constituto,] referenda erunt die ejus natali XI Novembris. At de S. Mocio ista dein leguntur: Templum S. Mocii duplo tunc majus, quam nunc est, media parte contraxit Constantinus Magnus, & altare ibidem erexit. Quoniam vero ibi olim S. Mocius interemptus fuerat, ea re templum hoc ipsius nomini dicavit, ejusque corpus illuc transtulit. Tempore Theodosii Magni ejiciebantur Ariani Ecclesia magna: posteaque reversi, permissu Imperatoris occuparunt templum S. Mocii. Septimo autem anno, postquam hoc templum ab Arianis possideri cœptum fuerat, corruit dum sacra fierent, [quod collapsum restituit Iustinianus,] plurimosque illorum oppressit. Tempore autem Justiniani Magni, denuo templum illud extructum, & huc usque salvum mansit. Hæc Codinus. At Procopius lib. 1 de Ædificiis Iustiniani Imperatoris cap. 4 ista scribit: Parum abfuit, quin Martyrium S. Platoni sacrum prætermitterem, splendidum sane atque augustum ac vicinum foro Constantini: templum item Mocii Martyris omnium maximum, nec non Thyrsi itidem Martyris, Theodori, Theclæ, Theodotæ… Nam illa omnia Princeps hic noster, quo tempore Justinus avunculus imperabat, a fundamentis ædificavit: quæ nec facile quis describere, nec pro merito mirari spectator possit. Hæc Procopius. Verum, em>uti asserit Georgius Cedrenus in Historiarum Compendio, Basilius Imperator templum magnum Mocii Martyris, [uti postea Basilius Imperator.] ejusque penetrale solo æquatum, fractam etiam sacram mensam, e parietinis excitavit. Et hæc de cura Imperatorum in excitando restaurandoque templo S. Mocii. Præterea in Actis Concilii Oecumenici Ephesini anno CCCCXXXI habiti, tomo 2 juxta Translationem Theodori Peltani cap. 19, [in eo lecta epistola contra Nestorium.] jubentur Archimandritæ mandato Theodosii Imperatoris ad S. Mocii basilicam concedere. Omnes itaque… ad S. Mocii Martyrium abscesserunt. Tandem ubi omnes in B. Mocii basilicam ingressi essent, publice recitata es epistola Concilii de Nestorii condemnatione.

[2] Certamen S. Mocii Martyris hoc elogio exornatur in Menologio Basilii Porphyrogeniti Imperatoris: Mocius Christi Hieromartyr, ex urbe Byzantio prognatus, [Elogium ex Menologio Basilii Imp,] filius Euphrati & Eustathiæ parentum Christianorum, qui ex vetere Roma originem ducebant. Cum vero Mocius Presbyter esset Ecclesiæ Christi, cunctos hortabatur, ut ab idolorum cultu recederent, ac Christum venerarentur, eumque Deum ac Dominum universorum adorarent. Quadam autem die, cum a Præside & populo sacrificante victimæ diis immolarentur; zelo divino motus, accurrens & aram subvertit & victimas dispersit. Comprehensus itaque tormentis subjectus fuit, atque in ignem conjectus. Verum in medio flammæ visus est una cum tribus viris psallentibus: ex quibus uni præ ceteris facies sole splendidior emicabat. Ac ipse quidem ex igne incolumis evasit: flamma vero eos qui circum aderant ac simul Præsidem consumpsit. Deinde missus est Heracleam urbem Thraciæ, ubi capite truncatus est & sepultus. Postremo autem cum Constantinus Magnus templum ei ædificasset, sacras ejus Reliquias tulit, atque ibidem honorifice deposuit. Hactenus Menologium illud Basilii Imperatoris, in quo dum Acta martyrii contrahuntur, omissum fuit S. Mocii Presbyterium in Amphipolitana Ecclesia, & ex urbe Heraclea traductio Byzantium, ubi eum capite plexum atque sepultum fuisse reliqua Acta habent: inter quæ eminent quæ ex laudato supra Synaxario MS. Ecclesiæ Constantinopolitanæ hic addimus, [& Ms. Synaxario.] & sunt ejusmodi:

[3] [Presbyter Amphipoli] Hic S. Hieromartyr Mocius imperante Diocletiano, & Proconsule Europæ Laodicio, florebat Presbyter sanctæ Amphipolitanæ Ecclesiæ. Parentes habuit Euphratium & Eustathiam, illustres valde & locupletes, ex veteri Roma oriundos. Sanctus vero Mocius sese impendebat in docendo alios, & Christum prædicando, & ab errore idolorum cunctos revocare satagendo. [arā Bacchi evertit:] Cum vero Bacchi feriæ essent & sacrificia a Laodicio Proconsule pararentur, præsentibus plurimis idolorum cultoribus, accessit & Mocius aramque subvertit. Comprehensus ideo est, & quia Christum confitebatur suspensus: ejusque capitis tempora, maxillæ & latera rasa fuere. [suspensus & ab igni illæsus,] Deinde ex pice, stuppa & sarmentis tam vehementer incensa est fornax, ut ejus flamma ad septem cubitos attolleretur: ac tum in medium incendium conjectus est sanctus Martyr. Sed rogus acceptum sine ulla noxa incolumem conservavit: videbaturque in medio flammarum obambulare cum aliis tribus viris valde gloriosis, quorum unius vultus splendore ipsos * ignis radios superabat. Exivit vero Sanctus adeo intactus & sanus, ut ne pilum aliquem ejus flamma attigerit: quæ tamen effusa & Proconsulem ipsum & novem ex ejus comitatu viros penitus combussit, ut ne minima corporum pars rogo extincto reperiretur. Tunc beatus Martyr a Principe Thalassio in carcerem conjectus est: deinde Maximo Proconsulatum ineunte rursus ad quæstionem revocatur Sanctus: cumque ei persuaderi non posset ut Christum negaret, sed potius eum illustri encomio publice prædicaret; duabus rotis alligatur, a quibus contereretur & discerperetur: [frustra votis alligatur & feris objicitur.] sed miro modo ex his ereptus, feris objicitur, & ab his quoque illæsus permansit. Cum universus dein populus conclamaret eum dimittendum esse, amandatus est ad Philippesiū in Perinthon urbem Thraciæ, [Byzantii capite plectitur.] quæ nunc Heraclea dicitur, atque inde Byzantium, ubi accepta mortis gladio inferendæ sententia, capite plectitur. Et tunc quidem uno ab urbe milliario sepultus est, Postea extructa illi a Constantino Magno magnificentissima, sumptuosissima, splendidissimaque æde, in illam translatus est. Synaxis ejus sive festiva solennitas in sanctissimo illius martyrio sive templo peragitur.

[4] Hactenus MS. Synaxarium. Quæ fere eadem leguntur in Menæis Græcis excusis & manu exaratis Mazarinicis, Chifletianis, & aliis, item apud Maximum Cytherorum Episcopum ἐν βίοις ἁγίων. Verum in novo Anthologio Antonii Arcudii, typis Vaticanis sub auspiciis Clementis Papæ VIII vulgato, idem elogium habetur, quod ex MS. Menologio Basilii Imperatoris dedimus. [In Sirleti Menologio aliquot mēda sunt:] Sirletus etiam inde in suo Menologio aliqua contraxit, interserens ex jam dictis Menæis, eum ablegatum ad Philippesium in Perinthum urbem Thraciæ, quæ nunc Heraclea dicitur. Sunt interim apud Sirletum aliquot σφὰλματα, dum omisso die XI Maji, hæc aliaque referuntur ad diem X Maji: atque ad illud non reflectens Baronius, asseruit in Notis ad diem XIII Maji, a Græcis in Menologio ad VI Idus Maji eum referri. Præterea in ipso elogio Sirleti inseritur Genethliacus dies urbis Constantinopolitanæ, qui seorsim a reliquis Græcorum libris primo loco collocatur. Demum ille Mochius dicitur, qui itidem ubique a Græcis Μώκιος appellatur, ad quod nomen, a voce μῶκος irrisor non longe recedendo, in Menæis hoc disticho alluditur.

Μωκώμενόν σε δυσευδαίμονα πλὰνην,
Οἱ δυσσηβεῖς κτείνουσι μώκιε, ξίφει.

Risu arguentem erroris infausti nefas,
Beate Moci, te necant gladio impii.

Præterea ex Ephemeride metrica additur iste versus:

Μώκιος ἑνδεκάτῃ κεφαλὴν τμήθη ἀγαθόφρων

Mocius undecima sapiens dat colla securi.

[5] [Acta Græca desunt,] Demum multiplices odæ & cantica in Menæis de eo ab Hymnographis composita exhibentur: e quibus omnibus colligimus, Acta Martyrii S. Mocii fuisse olim a Græcis composita, licet ea hactenus non potuerimus obtinere. Sed hunc defectum supplent Acta martyrii, [Latine olim reddita ex Mss. dantur.] Latine olim translata, plane conformia iis, quæ in dictis Odis & hymnis Græcis continentur. Ea nacti fuimus ex pervetustis em>MSS. codicibus, Hamburgensi e bibliotheca Friderici Lindebrogii submisso; Trevirensi monasterii S. Maximini, & alio Reginæ Sueciæ num. 569; qui codex indicabatur fuisse cœnobii S. Dionysii. In his non Mocius sed Mucius appellatur. Est autem verosimile eum qui origine Romanus fuit, nomen Mutii ex antiquis Romanis accepisse, quod Thraces sua dialecto corruperint. Dicitur etiam consummasse agonem suum tertio Idus Maji, additurque eadem die Constantinum venerari eum & consecrasse natalem Constantinopoleos civitatis. Verum, quia Græci ejus Natalem & illam Dedicationem solenniter celebrarunt semper die XI Maji sive quinto Idus Maji, [cultus apud Latinos 13 Maji.] colligimus aliquem errorem irrepsisse olim in dictum numerum tertii Idus Maij, & reponendum esse quintum Idus Maji. Ex hisce interim Actis Vsuardus, & forte Florus, retulerunt S. Mucium ad diem XIII Maji: hos autem secuti sunt paßim posteriores Martyrologi, cum hodierno Martyrologio Romano, in quo ista leguntur: Constantinopoli B. Mucii Presbyteri & Martyris, qui sub Diocletiano Imperatore & Laodicio Proconsule, primo Amphipoli multis pœnis atque cruciatibus ob Christi confessionem afflictus, postea Byzantium usque perductus, capitali sententia occubuit. Est autem Amphipolis urbs Macedoniæ, ad Strymonem fluvium, [Situs urbis Amphipolis] qui in gyrum ibi decurrens locum urbis utrimque cingebat, ut vel ideo Amphipolis videatur appellata; urbs ipsa magnitudine populique frequentia olim clarißima, in Hedonum regione ab Atheniensibus condita, haud procul a confiniis Thraciæ, in qua eam Suidas & Herodotus collocant. [& Perinthi seu Heraclea.] Inde abductus est S. Mocius Perinthum sive Heracleam, metropolim Europæ, provinciæ primæ in Thracia. Est hæc urbs sita in ora Propontidis cum portu, distatque LX M. P. ab urbe Byzantio, sive Constantinopoli, in quo sanctus Martyr coronatus est & colebatur XI Maji.

[Annotatum]

* Menæa solis

ACTA MARTYRII.
Ex pervetustis codicibus MSS.

Mocius seu Mucius Presbyter, Martyr Constantinopoli (S.)

BHL Number: 6023

EX MSS.

CAPUT I.
Zelus fidei. Tormenta sub Laodicio Proconsule illata. Protectio ab exungulatione & igne. Simulacrum Bacchi dejectum.

[1] b>Sub Laodicio & Maximo a, annis quatuor vicissim Proconsulatum tenentibus Europæ, fuit insania multa Gentilium in eadem provincia: multa enim convocatio & pompa fuit omnium idolorum in Amphipoli civitate. Sacrificabant quippe Dionysio, dæmoniacum errorem perficientes. Mucius autem, [S. Mucius Presbyter Amphipoli,] pudicitiæ & sapientiæ doctor, & Presbyter Amphipoli sanctæ Dei Ecclesiæ, proponens se omnibus exemplum, multis annis docebat salutarem sermonem, dicens: Videte & audite, execramini & abhorrete idolorum insanias, & idololatriæ seductionem: [avocat cives ab idololatria.] & revertimini & cognoscite Dominum Deum, qui per unigenitum suum Jesum Christum Dominum nostrum emicuit, & per lucem justitiæ illuminavit tenebras ignorantiæ. Et per singulos dies faciebat hoc opus in civitate.

[2] Commoti igitur insania cives, tripudiabant in festis Dionysii. Quinto autem mense Laodicius Proconsul b Apolloniæ civitatis venit in Amphipolim, & sacrificavit Dionysio. [accusatus apud Laodicium Proc.] Et alia die nuntiatum est ei de forti milite Christi Mucio, quia multos revocasset de solennitate Deorum; docens novas seductiones, quibus reverti suaderet ad crucifixum & mortuum hominem: & ista credentes multi, reversi sunt a deorum cultura. Si hoc indulseris, omnes credentes iis, quæ docet, vana reputabunt nostra sacrificia. Furore autem accensus Proconsul, & sedens pro tribunali in loco excelso. jussit adduci militem Christi, & dicit ad eum Proconsul: Dic mihi, quis est tu, qui non sacrificas; sed etiam illos qui sacrificant revertere facis, [sistitur illi.] & solus eos seducis? Mucius respondit: Incognitus veritatis, cur interrogas quæ non potes scire? Sed compone prius mentis tuæ cognitionem, & intelliges veritatem. Nam & ego c discens sacras litteras, cognovi simulacra Gentium esse dæmonia: & eorum patrocinium doceo esse vanum. Laodicius dixit: Ut video, multiloquium didicisti. Mucius dixit: Multiloquium nostrum verum est: & ut veritatem agnoscas, audi quæ dico. Dii quos colitis dæmonia sunt surda & muta. Laodicius dixit: Lucrare vitam tuam, & sacrifica. Mutius respondit: Tantum lucrum, Proconsul, mors in Christo est.

[3] Laodicius dixit: Suspendatur & exunguletur a summo capite, [Suspensus & exungulatus,] quo usque denudentur omnia ossa ejus, ut per istum doceantur omnes non blasphemare Deos, sed sacrificare illis d reverenter. Exungulato eo fortiter, in Christo refectus clamabat voce magna, dicens: Qui regnas in æternum, Domine, & radiis justitiæ emicas, ostende servis tuis Deitatem tuam, & da mihi sine impedimento certare pro tuis præceptis. Et hæc eo dicente, exungulabant eum, ita ut descenderent pœnæ usque ad ossa ejus. Cessantibus autem carnificibus, & jam non valentibus præ lassitudine pœnas inferre, [robustior apparet:] Laodicius execrabilis jussit eos quasi desides & imbecilles projici & foras mitti, & ut plebeios ac molles reputari. Post hæc introductus est S. Mucius ante Præsidem glorificans Deum; & robustior apparuit & potentior in testificatione veritatis. Et dicit ei Laodicius: Sacrifica Deo Dionysio, ut liberet te de multis malis. Mucius dixit: Deum putat esse in arte hominis sculptile, factum immobile sine voce? e Persuasor omnis erroris, inventor diaboli, non vides quia non est debilitatum corpus meum tuis pœnis, & non sensi dolores earum? Difficilis quippe & inanis est virtus tua.

[4] [ostenso igna fornacis accensi non terretur:] Audiens haæc Laodicius dixit: Non est hæc virtus es Deo tuo, sed magica arte omnes seducis. Jubeo nempe te igni consumi, ut omnis compago de ossibus tuis cinis efficiatur, & ventis rapientibus dispergatur. Jubet interea Laodicius fornacem accendi ex pice & stuppa & sarmentis, ita ut videretur in altum flamma ascendere usque ad cubitos sexaginta, & fumosa nube aerem obscurare: vidensque Laodicius flammam validam, jussit Sanctum Dei adduci, & interrogavit eum, dicens: Sacrifica Deo Dionysio. Ille autem tacebat. Et iterum dicit ei: In ea qua cœpisti pertinacia mentis tuæ perduras? f Perspice tibi paratam pœnam, & vide magnam Dei Dionysii excellentissimam protectionem: conversusque ab insania, sacrifica Deo Dionysio. Mucius respondit: Dixi ego jam, Proconsul; Non sacrifico surdo, cæco & muto, qui perdit animas g, quibus ex divino præcepto omnis homo inspiratur. Vis autem scire, quia quem dicis esse Deum non est Deus, sed manufactum sculptile? Laodicius dixit: Maledicte, numquid idolum est quod virtute Dei compositum est? Virtus enim quæ in isto habitat, a nobis sacrificia suscipit, salvationemque nobis attribuit.

[5] [ingressus templum,] Mucius respondit: Vis tamen ut appropinquans sacrificem: ut per meum sacrificium omnes congoscant virtutem Dionysii. Laodicius dixit: Adora & sacrifica, & cognosce magnam virtutem ejus. Ingrediens autem B. Mucius, & faciens signum Christi in fronte sua, Crucem, Domini trophæum contra diabolum armatus h arripiens, introivit in templum: & stans, ubi firmatum erat idolum Dionysii, sic dixit: Deus, qui omnia tenes, & omnia per gloriam Christi tui fecisti; i qui diabolum alienum a tua veritate ad verecundiam detraxisti, [signo Crucis simulacrum Bacchi comminuit] & beatitudinem pudicitiæ timentibus nomen tuum dedisti; qui muta & immobilia & surda idola de Babylonia confregisti, & cum justitia & fide justi tui Danielis veritatem ostendisti; qui thronum execrabilem per tres pueros perdidisti; & k exundantem flammam fornacis extinxisti; qui fluctuantem & obcæcatum furorem Pharaonis in profundum maris demersisti; qui Moysen servum tuum in oratione exaudisti, & per virgam fontem aquæ ex petra produxisti, & vitam populo te cognoscenti dedisti; tu qui es, & qui eras, & qui venturus es Rex æternus, te deprecor: jam veni invocatus in adjutorium meum, & ostende illis, qui veritatem in mendacio detinent, ut veritatem tuam cognoscant: quia tu es qui in æternum vivis & semper manes, & per te lux tua æternas caligines erroresque idolorum absterget. Et hæc dicens, cum voce magna ait: Infructuose & inanis, surde & immobilis Dionysi, jubeo tibi per magnum & gloriosum nomen Christi, qui in altis habitat; ut corruas de firmamento tuo, & prosternaris in terram, quia error occultus in te habitat. Statimque factus est terræmotus, & cecidit Dionysius, & factus est sicut pulvis, ita ut omnes, qui prope stabant, fugientes ac territi admirarentur quod factum fuerat. Et dixit B. Mucius ad Laodicium: Ecce error, qui homines in l securitate mentis suæ viventes demergebat ad mortem, corruit: sed descende nunc, & collige pulverem ejus, & cognosce in quantis malis stas.

[6] Tunc contristatus Laodicius pro statua Dionysii, jussit eum projici in fornacem ignis ardentis. Stans ibi quasi in amœnis unius horti, admirantibus cunctis m [visus est cum tribus viris psallentibus] unius tamen vultus erat emicans ut sol, [projicitur in ignem sed illæsus:] superans omnem splendorem & candorem ignis, ita ut illius fulgore ignis obscuraretur. Et aperiens Justus os suum, dixit: Gratias tibi ago, Domine Deus Patrum nostrorum, cujus verbo omnia subdita sunt. Benedictus es Domine Deus omnis militiæ Angelorum, qui laudaris in n ore Archangelorum, qui tribus pueris in flammam missis quartus adfuisti, disperge flammā ignis camini ardentis hujus, & combure Proconsulem hunc. Da in eum importabilem furorem tuum, ut omnes tuam scientiam accipientes cognoscant, [Proconsul cū satellitibus comburitur.] quia tu es verus Deus in cælis. Et statim exivit flamma ex fornace ad Proconsulem, & sic ex integro consumpsit eum cum adstantibus sibi novem satellitibus, ut nullus penitus valeret corpora eorum colligere, quia ira Dei consumpsit eos. Cumque factum fuisset hoc, contremuerunt omnes & tabuerunt: & exivit Sanctus de fornace, illæsus ab igne.

ANNOTATA.

a MS. Hamburgense: In anno quarto Proconsulatum Ladicio tenente: quod nomen ita in dicto MS. scribitur pro Laodicio.

b Apollonia etiam urbs Macedoniæ ad fluvium Echedoram, 25 M. P. a Thessalonica versus Circium, at 70 ab Amphiboli ad Occasum.

c MS. Hamburg. docens.

d Idem, patienter.

e Idem. Non persuades omnes errores diabole.

f MS. Reg. Sueciæ percipe.

g em>MS. Hamb. quæ ex præcepto diurno omnibus sunt datæ.

h MS. S. Maximini, proferens.

i MS. Hamb. constituisti.

k Idem emicantem flammam ignis dispersisti.

l Idem sinceritate.

m Hic hiatus erat; suppletus ex Græcis.

n MS. Hamb. honore.

CAPUT II.
Tormenta sub Maximo Proconsule illata in rota. A feris illæsus capite plectitur.

[7] Thalasius igitur Princeps, furore accensus contra eum, jussit in carcerem recludi. Post dies vero viginti & sex venit Proconsul, nomine Maximus; & audiens de militia senioris quæ gesta fuerant per beatum virum, atque cognoscens perditionem Proconsulis, indignatus est valde contra eum. Die autem primo fecit consilium cum suis militibus, ut Sanctum Dei perderet. Erat autem S. Mucius in carcere, laudans & magnificans Deum. Post tres denique dies venit Proconsul ut perderet eum: & sedens in loco excelso, qui vocatur a Sarus, adducitur B. Mucius, & dicit ad eum Proconsul: Die mihi, quis vocaris? B. Mucius respondit: Si scire vis nomen meum: Magnus pater meus b Euphrates & sincera mater mea c Eustachia, purificantes me sacro baptismate vocaverunt Mucium. Sic crevi nutritus ab eis sicut carissimus filius, [Sistitur Maximo Proconsuli: siq; genus suum illustre indicat:] & sub eis crescens adolevi, & adultus accessu temporis in virilem ætatem perveni, & vir factus modo maturitate senili incipio curvari. Audiens Proconsul dixit. Quali genere in vita? S. Mucius respondit: Pater meus d civis Romanus militavit, & militiæ dignitate militantibus dominatus clarissime viguit, & ex multa largitate omnium pœne Romanorum affectum sibi conciliavit. Mater autem mea de patre Lampadio, Clari filio, Proconsule clarissima. Proconsul dixit: Quomodo autem cum sis tali genere, comminuisti magnum deum Dionysium, & amicum Imperatoris Proconsulem igni tradidisti, & consuetudinem sacrificiorum disperdidisti? Mucius sanctus respondit: Ego, Proconsul, sic existimo, quia neque aliquid comminui, neque amicum Imperatoris igni tradidi: sed timore magno uni cælorum adhærens Regi, idolum sculptile habitaculum inimici contrivi, & amicum diaboli e effugavi; execrabiles autem solennitates dispersi, & per pudicitiam & orationem Deum obsecrans, Dionysium ad nihilum deduxi, stans firmus in orationibus ex toto corde meo ad confessionem testimonii Christi. Maximus dixit: Fortem te & beatum existimasti, dum sis malis moribus implicatus. S. Mucius respondit: Propter timorem Domini mei fortis sum ad tolerantiam passionis in perditionem idolorum. Maximus dixit: Obliviscere tuam stultitiam, & accedens sacrifica Apollini, ut non male moriaris. Mutius sanctus respondit: Male moriar, [explicat factum in eversione idoli:] si obliviscar benignitatis & protectionis veri Dei mei, & adhæream illis qui non sunt dii. Proconsul dixit: Ne insanias, & non memoreris res antiquarum tuarum cogitationum, quarum impudicitia magnum Deum Dionysium evertisti, stulte agens, & non intelligens illius & virorum prudentium patientiam. Ergo sacrifica Apollini. S. Mucius respondit: Nonne tu insanis, Proconsul, per artem diaboli? nec memor eris incircumcisæ mentis Laodicii, perditi & a Deo alienati per exacerbationem mentis suæ? f Rememora & attende ad protectionem Dei, quæ in me facta est: & effuge illorum pœnam, ut non male puniaris de hac vita exiens.

[8] Maximus vero hæc audiens, jussit eum sub duas rotas mitti, [alligatus 2 rotis laniatur:] ut volventes se dividerent membra ejus. Ille autem talem pœnam non timens, dicebat: Quam dulcis dilectio ad Deum! Prorsus ad malignam mentem expositionis artis tuæ, sic namque per verba pœnarum tuarum mihi ad sanitatem animæ meæ merces ante Deum reposita. Festina autem, & mihi, desideranti ad veritatem, fac voluntatem patris tui diaboli. Nam mihi vivere Christus est, & mori in confessione ista lucrum. Volventes autem rotas, & membris Justi contritis, non prævaluerunt dolores in membris ejus usque ad animi defectionem: sed magnanimus dicebat: Pudicæ mentis dator & adjutor, protector & liberator, gratias ago tibi, Domine, quia indignum me dignatus es suscipere, & certantem contra diabolum adjuvare: quia tu es Deus, qui g contines mentem meam, ut non prævaleat in me mens impudica; quoniam nomen tuum magnum est timentibus te. [rotis dissolutis liberatus,] Et statim dissolutæ sunt rotæ, & exiit Justus visus, ac si ex omni corpore contritus, animo autem sine dolore in Domino confirmatus.

[9] Mirantibus autem hominibus ipsius passionem, Maximus Proconsul contristabatur pro eo quod vincebatur: & jussit eum retrudi in carcerem, [post triduū sanus objicitur leanacum veneranti,] & post dies tres adduci, ut a bestiis consumeretur. Cumque venisset B. Mucius, jussit eum Maximus in amphitheatrum adduci. Sedente autem eo pro tribunali, coram omni populo civitatis, magnus Athleta Christi introivit in amphitheatrum, sanus corpore, adeo ut omnes mirarentur, dicentes: Quam hilarem vultum habet advocatus ad pœnam vir iste! Silentio itaque facto, dimissa est leæna magna, rugiens vehementer: & currens cecidit ad pedes ejus, & lingebat, & osculabatur vestigia Sancti. Una autem hora facta stans leæna amplexabatur eum & sudores ejus. Et exeuntes duo venatores advocabant eam introire in caveam suam. Illa autem currens & adorans Sanctum, [& leoni lingenti sudorem ejus:] introivit in caveam suam. Post hæc dimissus est leo, qui per duos dies abstentus fuerat a cibo: & currens amplexabatur Sanctum Dei, lingens sudorem ejus. Vidensque omnis cœtus clamabat, dicens: Dimittatur Justus, quem & feræ h reverentur, & Deus misericors & miserator diligit. Acclamantibus autem eis, introivit leo in caveam suam.

[10] Maximus autem direxit S. Mucium ad Philippisium Præfectum Heracliæ civitatis, scribens omnia quæ contra eum gesta fuerant. [directus Heracleam & Byzantium,] Et abiens fecit in carcere dies octo: post hos vero dies jussit eum duci in Byzantium, uti ibi decollaretur. Incipiens autem martyrium suscipere, dixit: Benedictus es, Domine, qui secula fecisti, qui gloriosa Sanctorum certamina feliciter inchoata, felicius consummas: suscipe me in pace. [capite plectitur,] Et statim vox ad eum facta est: Gaude, bone victor Muci & athleta, publice vincens tyrannum & virtutem ejus comminuens: fiducialiter in regno cælorum lætare cum patribus: laborasti in mundo, lætare in cælis. Et facta ista voce decollaverunt eum. Consummavit autem S. Mucius agonem suum i III Idus Maji: in quo die B. Constantinus Imperator venerabatur Martyrem Christi, k & in hac die consecravit natalem Constantinopoleos civitatis. Si quis autem memor fuerit sanctæ memoriæ ejus, certissime credat se habere partem sortis martyrii, cum gratia Domini nostri Jesu Christi: cui est honor & gloria, virtus & potestas in secula seculorum Amen.

ANNOTATA.

a MS. Hamburgense Forus.

b Græci Euphratius.

c MS. S. Maximini Eustochia; Græci Eustathia.

d MS. Hamb. candidatus de sacrata & magna civitate Roma; & peragens militiæ dignitatem dedit multa.

e Idem, consumpsi.

f MS. Reg. Suec. Dememora. MS. S. Maxim. Memorare.

g em>MS. Hamb. volvis mentes magnas.

h MS. Reg. Sueciæ, dilexerunt.

i Græci omnia ista referunt ad V Idus, seu diem XI Maji.

k Addunt Græci, extruxisse illi magnificentissimam ædem, in eamque transtulisse corpus. Masinus in Bolonia perlustrata ad 13 Maji, ait Reliquias S. Mutii asservari in ecclesia Sanctorum omnium in Braina, & in æde Deiparæ de libertate. Sed quod hujus Martyris eæ sint, non facile probare poterit.

DE SANCTO DIOSCORIDE
MARTYRE SMYRNÆ IN IONIA.

[Commentarius]

Dioscorides Martyr, Smyrnæ in Jonia (S.)

G. H.

[1] Hvnc sanctum Martyrem celebrant Græci hoc die XI Maji, & de eo tale elogium in MS. Græco Menologio Basili Porphyrogeniti legitur. [Elogium ex Menol. Basilii Imp.] Hic Christi Martyr erat ex urbe Smyrna. Cum vero Christianus esset, Christum summa fiducia prædicabat, atque omnes, qui ad eum accedebant, in nomine ejus edocebat: multosque ex infidelibus ab ingenito errore, quem a majoribus acceperant, avocans baptizabat. Comprehensus igitur ab idololatris, qui Christi fidem tam libere promulgatam audire non sustinebant, flagris cæsus fuit. Deinde vinctus Præsidi est traditus; atque ab hoc interrogatus, ac sese Christianum professus, pluribus tortus cruciatibus, detrusus fuit in carcerem, ubi per plures dies graves perpessus est ærumnas. Postea e carcere eductus, iterum jussus est Christum abnegare: quod cum recussaset, suspensus est & dire cæsus. Cum denique in Christi confessione constans persisteret, Præsidis jussu fuit interemptus. Hæc in dicti Basilii Imperatoris Menologio. Aliud aliquanto brevius elogium continetur in MS. Synaxario Parisiensi Societatis Iesu, [& aliis Menæis,] & in Menæis excusis & aliis MSS. Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ, & Parisiensibus Cardinalis Mazarini, quod est hujusmodi. Hic fuit ex Smyrna illustri urbe; qui cum ad hujus urbis Præsidem fuisset adductus, ac se Christianum esse annuntiasset, vinctus in carcere includitur: & iterum interrogatus atque in Christi fide constans permanens, mandante Præside interficitur. In MS. Divionensi apud Chifletium adservato, Dioscorus junior appellatur, & gladio consummatus dicitur adjecto hoc disticho:

Παρ᾽ ἡμέραν ζῇν μύθος ἦν Διοσκόρους, [an & sub Dioscori junioris nomine?]
Διόσκορος δὲ ζῇν ἀεὶ τμηθεὶς ἔχει.

Vivere vicissim fabula erat Dioscoros:
Perenne vivit sectus ast Dioscorus.

em>alluditur nempe ad id quod de Castore ac Polluce, Iovis filiis, Helenæ ex Leda fratribus, fabulantur Poëta, in quibus Virgilius:

Si fratrem Pollux alterna morte redemit.

Et Martialis

Pro Polluce moves Castora ne redeat.

Ceterum valde suspicor, diversos esse Dioscoridem, de quo supra, & Juniorem istum Dioscorum: omnia enim in eum quadrant, qui apud Scenopolitas in Ægypto vel Arabia natus, sub Diocletiano martyrium fecit capite plexus, & ad XIII diem Octobris in Menæis relatus: quando licebit quærere in alium Seniorem Dioscorum, respectu cujus alter dicatur Junior. Qui autem hodie colitur, rectius in Menologio Sirleti Dioscorides scribitur, abbreviato nonnihil ex Menæis elogio. Verum omisso XI Maji per errorem, cum Genethiliaco die urbis Constantinopolitanæ, & elogio S. Mocii Martyris refertur ad diem X Maji. Quo errore, ut jam dictum, abductus Baronius, eumdem Dioscoridem ad dictum X Maji inscripsit Martyrologio Romano.

DE S. MONTANO SEV MONTANIANO,
MARTYRE SIRMII IN PANNONIA.

[Commentarius]

Montanus seu Montanianus, Martyr Sirmii in Pannonia (S.)

G. H.

Egimus XXVI Martii de Sirmio, antiqua Romanorum colonia ac totius Pannoniæ metropoli; occasione SS. Montani Presbyteri, [S Montanus an alius a S. Montano Presbyt.] Maximæ conjugis, & aliorum quadraginta, ibidem in fluvio aut lacu profundo mersorum. Quod hic voluimus indicatum, quia videtur posse controverti, num forte ille idem posset dici habere hoc die venerationem, ob aliquam corporis aut reliquiarum translationem. Interim quia hic nec Presbyter dicitur, neque adjunctam habet S. Maximam uxorem aut alios socios, neque cum iis submersus traditur, potius alium arbitramur, & indicamus in quatuor Martyrologii Hieronymiani antiquis apographis ista referri: In Sirmi, seu Sirmia natalis S. Montani. Quæ eadem in MSS. Trevirensi S. Maximini, & alio Corbeiensi valde antiquo leguntur, & loco non indicato in MSS. Pragensi, Romanis em>Vallicellensi Patrum Congregationis Oratorii, alteroque Ducis Altempsii. In MSS. Richevoniensi & Rhinoviensi ista habentur: In Sirmia natalis S. Montaniani: itemque, sed palæstra omissa, in MSS. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi, & Romano monasterii S. Cyriaci, quo plurimum usus est Baronius. In MS. Hibernico monasterii Tamlactensis habetur nomen Montaniani & Montani: quasi diversi essent.

[2] [plane alius a S. Montano monacho Gallo.] At S. Montanus Confessor memoratur in MS. Carmelitano quod Coloniæ asservatur: item in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno MCCCCXC excuso, & in Auctario Greveni ad Vsuardum. Hic monachus dicitur in MS. Florario: de quo in MS. Vsuardo in Alsatia aucto ista leguntur: Item Remis S. Montani monachi, prius cæci, per lac Elymæ matris S. Benigni restituti. Sed hic a priore plane alius est, de quo latius agimus XVII Maji.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS,
MAJULO, VICTORINO, FORTUNATO, SEPTIMO, COMINO, JULIO, CRISPO, JANUARIA, PRIMULO, NEREO, MANILO, ITEM MANILO, VICTORIA, FORTUNATA, JANUARIO, ET JOCVNDO.

[Commentarius]

Majulus, Martyr in Africa (S.)
Victorinus, Martyr in Africa (S.)
Fortunatus, Martyr in Africa (S.)
Septimus, Martyr in Africa (S.)
Cominus, Martyr in Africa (S.)
Julius, Martyr in Africa (S.)
Crispus, Martyr in Africa (S.)
Januaria, Martyr in Africa (S.)
Primulus, Martyr in Africa (S.)
Nereus, Martyr in Africa (S.)
Manilus I, Martyr in Africa (S.)
Manilus II, Martyr in Africa (S.)
Victoria, Martyr in Africa (S.)
Fortunata, Martyr in Africa (S.)
Januarius, Martyr in Africa (S.)
Jocundus, Martyr in Africa (S.)

G. H.

Referuntur hi Athletæ Afri in quatuor antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis: cum aliqua in scribendo varietate. Nam Majulus etiam Majolus scribitur: Victorinus & Fortunatus, in Lucensi Victorina & Fortunata: Septimus & Cominus in MS. Blumiano Semtimus & Comminus: & deest hic in Corbeiensi, uti Crispus in Epternacensi, sed sunt in aliis. Loco Victoriæ in Epternacensi est Victoris, & huic Fortunata, aliis est Fortunatus, quibus Jocundus additur ex MS. Corbeiensi Parisiis excuso. Ex his sex memorantur in MS. Richenoviensi hoc modo: In Africa Mauvili, Septimi, Julii, Januariæ, Victurii, Fortunati. Majulus in Africa est in MS. Rhinoviensi. em>Notkerus ista habet: In Africa Majoli, Victorini, Fortunati, & aliorum multorum. At MSS. Leodiensia ecclesiæ Cathedralis S. Lamberti & cœnobii S. Laurentii, cum MS. Florario, duos ex iisdem ita proponunt: In Africa Victorini & Fortunati. Palæstra martyrii non indicata, in MS. Tamlactensi in Hibernia, referuntur sola nomina Julii, Victorini, Fortunati, Commini, Septimi, Primuli, Nerei, Marnili & Martini Martyris loco secundi Manili: nisi sit Martinus Episcopus Viennensis etiam hoc die relatus, sed is non fuit Martyr. At MSS. Augustanum S. Vdalrici & Parisiense Labbæi suggerunt SS. Septimum & Majulum. Inter Romanos mox referendos collocatur Januarius: sed is videtur inter Afros Martyres hosce censendus. De Mavilo Martyre Adrumeti in Africa egimus IV Ianuarii, & ab em>hoc Majulo diversum æstimamus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ROMANIS
ACHILLE, SIPPONIO, EPIMENO, ET NEREO.

[Commentarius]

Achilles, Martyr Romæ (S.)
Sipponius, Martyr Romæ (S.)
Epimenus, Martyr Romæ (S.)
Nereus, Martyr Romæ (S.)

G. H.

Progredimur cum antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis. Ex his Codex Lucensis hos quatuor ita proponit: Romæ Achelli, Sipponi, Epimini, Nerei. Eosdem quatuor refert MS. Blumianum hoc modo: Romæ Achilli, Sipponiæ, Pimini, Nerei. Eorum tres in MS. Epternacensi ita indicantur: Romæ Achilis, Epimeni, Nerei. In MS. Corbeiensi Parisiis excuso, non indicata Roma palæstra martyrii, em>fit mentio Syppiani, Apimini. In MS. Tornacensi S. Martini ista habentur: Romæ via Salaria passio SS. Achillis, Sepionis, Januarii. Quæ eadem habentur in MS. Lætiensis cœnobii: sed loco Sepionis, legitur Serapionis, qui supra Sipponus, & Sipponia dicitur. At Januarius videtur referendus ad præcedentem classem Martyrum Afrorum. Est S. Epimenus inscriptus MSS. Augustano S. Vdalrici, & Parisiensi Labbæi. Forsan Romani ulteriorem notitiam horum Martyrum aliquando suggerent.

DE SS. DEMETRIO, ATTICO, TADDÆO,
MARTYRIBVS IN ASIA.

[Commentarius]

Demetrius, Martyr in Asia (S.)
Atticus, Martyr in Asia (S.)
Taddeus, Martyr in Asia (S.)

G. H.

Epternacense Martyrologii Hieronymiani ecgraphum hos tres Martyres supra relatis addit: In Asia Sanctorum Dimetri, Attici, Tadhæi. Ast alia tria apographa ejusdem Martyrologii, [Memoria in fastis.] omisso Attico, ita habent: In Asia natalis Sanctorum Demetrii, Taddæi. Quæ fere eadem leguntur in MS. duplici Trevirensi S. Maximini: item in MS. Florario & in MS. Leodiensi monasterii Laurentini, nec non apud Notkerum. In MSS. Richenoviensi & Rhinoviensi memoratur in Asia Demetrius: qui, non indicata palastra, nominatur in MSS. Casinensi & Parisiensi Labbæi, notus etiam sub nomine Trimetri in Augustano S. Vdalrici: at Demetrius magnus appellatur in MS. Vsuardo, quo epitheto significaretur is qui Græcis Latinisque em>celeberrimus, Proconsul Thessalonicæ ab his VIII, ab illis XXVI Octobris colitur. In Auctario Greveni ad Vsuardum vocatur Demetriaticus: quod nomen ex Demetrio & Attico, male conjunctis, emersisse arbitramur. In MS. Hibernico monasterii Tamlactensis indicantur nomina Dimetri & Attici: & hujus nomen altera vice repetitur. [cultus S. Demetrii in diœc. Novariensi,] Carolus a Basilica Petri, Episcopus Novariensis, lib. 1 Historiæ Novariensis pag. 184, tradit in ecclesia S. Julii coli XI Maji, Demetrium Martyrem, eique fuisse in ea altare dicatum; de cujus tamen translatione quod referret, non habuit. Credibile est ex Romanis cryptis adductum aliquem, cui hic dies mere arbitrarie sit dicatus. De S. Julio Presbytero, a cujus nomine dicta ecclesia in diœcesi Novariensi ad locum Verbanum fuit appellata, egimus XXXI Ianuarii.

DE S. LICERIA VIRGINE MARTYRE
SENONIBVS IN GALLIA.

[Commentarius]

Liceria, Virgo Martyr, Senonibus in Gallia (S.)

AUCTORE D. P.

Senonensem urbem Archiepiscopalem transeuntibus nobis anno MDCLXI, non libuit licuitve Reliquiarum ibidem multarum & insignium thesauros scrutari accuratius, propterea quod eam tunc Sedem obtineret vir, in fide non satis Catholice sentiens, præ Iansenianæ factionis studio; [Colitur in ecclesia S. Petri-vivi corpus,] nostræ autem Societati eo affectus animo, quo posset maximis ab ea affectus injuriis, cum tamen publice notum esset, quanto ea beneficio ipsum sibi haberet obligatum. Ne tamen nihil inde efferremus in rem nostram, datus ibidem nobis indiculus est, per Kalendarii ordinem digestus, de præcipuis ea in urbe ac diœcesi Sanctis, quorum vel corpora vel partes corporum insignes habebantur: ubi inter alia sic notatur pro die XI Maji, S. Liciera Senonensis, Virgo & Martyr, cujus corpus est in Abbatia S. Petri-vivi positum. Cum ergo post annos ab eo tempore sedecim, in manu nobis esset hic dies prælo parandus, neque vel antiquiora Martyrologia ab Vsuardo & Adone confecta in Galliis, vel medii temporis ecgrapha plura, ibidem ad variarum ecclesiarum usus aucta; neque novißimus omnium Andreas Saussajus, ullam ejus facerent mentionem; datis ad nostri em>istic collegii Rectorem litteris, petiimus de illa distinctius informari, an & quomodo coleretur.

[2] Erat is R. P. Nicolaus Rogerius, nobis familiariter Romæ notus, quo missus a sua Provincia venerat cum jure suffragii ad Congregationem Societatis XI. Hic oblata de opere nostro bene merendi occasione lætus, egit cum R. D. Priore Abbatiæ prænonimatæ: qui totis fere tribus hebdomadis accurate scrutatus omnia, de vita, martyrio, sepultura & translationibus antiquis nihil omnino reperit; sive propter scriptorum incuriam, seu verius propter temporum præteritorum calamitates; nisi hæc, quæ subjicimus, pauca. [ex Monasterio S. Remigii, ubi geminum ejus festum servabatur,] Primo extitisse olim in antiquo civitatis ipsius suburbio vetustißimum sub nomine S. Remigii monasterium, de cujus restauratione ab Hieremia Archiepiscopo curata, apud Sammarthanos tomo 4 legitur diploma Ludovici Pii Imperatoris, signatum Aquisgrani anno Imperii XIV, XV Kalendas Iunii, quod fuit anno Christi DCCCXXVII: ipsum deinde translatum a Wenilone Archiepiscopo fuisse in locum Vallilias dictum, octavo ab urbe milliario, cum consensu Caroli Regis, in villa Carisiaco signantis ea de re privilegium anno regni sui XII, Nonis Maji, quod fuit anno Christi DCCCLI; [an. 1567 translatum] ibique stetisse ad annum usque MDLXVII, quando Senonenses cives ipsum destruxerunt metu Calvinistarum, monachis qui supererant ad S. Columbæ em>Virginis ac Martyris ecclesiam traductis. Ita ille. Mabillon vero in notis ad Vitam S. Romani, ipsorummet Calvinistarum furore, solo tenus eversum fuisse scribit, & circa annum MDCXL Abbatiæ S. Petri-vivi unitum. Vt ut sit, credimus quod additur, in vetustioribus illius monasterii Kalendariis, Breviariis atque Missalibus notari geminum festum S. Liceriæ Virginis ac Martyris (quæ vulgo S. Liciere seu Lissiere dici consuevit) alterum XI Maji, alterum XII Octobris. In dicta autem transmigratione, traductas pariter fuisse arcas, quibus continebantur corpora S. Valeriani Martyris, S. Romani Confessoris, & S. Liceriæ Virginis ac Martyris.

[3] Secundo ipsam S. Columbæ ecclesiam, a prædicto Wenilone, juxta jam citatos Sammarthanos dedicatā, [ad aliud S. Columbæ ubi ejus pictura in altari:] monasterialem quoque ipsam fuisse: quam Gerardus Abbas a fundamentis renovarit, & ab Alexandro Papa III magna celebritate dedicandam curarit anno MCLXIII: in hujus autem ecclesiæ altaribus censeri unum, supra quod cernatur etiam hodie antiqua pictura, SS. Valerianum, Romanum, & Liceriam repræsentans; ac Liceriam quidem cum palma in manibus, martyrii signo. Verum hæc ipsa trium Sanctorum conjunctio verosimile mihi facit, tabulam em>illam, si seculo uno antiquior est, simul cum sanctis corporibus ceteraque ecclesiæ Remigianæ supellectile, ad hanc S. Columbæ basilicam fuisse traductam: in qua tamen S. Valeriani corpus dumtaxat retentum fuit, [deinde ad parochiam S. Romani an. 1571] duobus aliis ad parochialem ecclesiam S. Romani deportatis, haud diu post monachorum migrationem: nam anno MDLXXI die XX mensis Julii, Pontificatus Sanctissimi Domini Pii Papæ quinti anno VI, Serenissimi Francorum Regis Caroli noni XI, per Illustrissimum Dominum Nicolaum de Pelleve Archiepiscopum Senonensem, anno VIII sui Archiepiscopatus, visitatæ & probatæ fuerunt Reliquiæ SS. Romani & Liceriæ, quæ ibi sub deposito erant, ut patet ex processu verbali desuper tunc confecto.

[4] [ac denique in urbem an. 1645.] Tertio, inquit idem Prior, Jussu & auctoritate Illustriss. D. Octavii Bellegarde Senonensis Archiepiscopi, die Dominica XIX post Pentecosten, anno Domini MDCXLV, coram magno populi concursu, solenniter rituque processionali translata sunt S. Romani caput, & capsa S. Liceriæ Virginis & Martyris, cum aliis Sanctorum reliquiis, e parochiali ecclesia S. Romani ad nostram S. Petri-vivi, juxta processum verbalem hac de re confectum, per nobilem virum Joannem Baptistam Driot, & a Joanne Cornus Senonensi Notario & Ludovico Benoist etiam. Notario exceptum. Dicta Dominica XIX anno isto cadebat in XV Octobris, quia Cyclo lunæ 12 solis 2 litt. Dominicali A, Pascha celebratum fuerat XVI Aprilis & Pentecoste IV Iunii. Colitur autem S. Romanus Abbas, qui hic intelligitur, XXII hujus: Sanctus vero Valerianus & S. Columba Martyres, quorum supra facta mentio, coluntur, hæc XXVIII Iulii, iste XV Septembris. Nec plura suppetunt quæ certo affirmari circa hoc argumentum poßint, nisi ipsi Processus verbales præcitati, verbotenus attexendi, mittantur.

[5] Saussajus de S. Ebbone Archiepiscopo Senonensi (quem Sammarthani dicunt anno DCCL die XIX Augusti ad Superos abiisse) in suo Gallicano Martyrologio, [An forte soror S. Ebbonis anno 750 defuncti?] ad XXVII Augusti agens, longumque ex Actis ei texens elogium, sic illud concludit: Duas sorores habuit Ygoaram & Letheriam, quæ fratris pietatem æmulatæ, cœlibes in Christi famulatu consenuerunt, distributis ecclesiis & pauperibus facultatibus suis, ex quarum fœnore sibi aditum ad æterna tabernacula aperuerunt; viraque functæ, juxta fratrem, quem in cælo comitantur, sepultæ fuerunt debito cum honore, scilicet em>in ecclesia S. Petri-vivi. Rursumque in Catalogo Beatorum & Piorum, qui proprias historias vel natales non habent, ponuntur Ygoaria & Letheria Virgines, caritate in pauperes succensæ, tamquam in natali S. Ebbonis earum fratris commemorandæ. Habemus nos quamdam S. Ebbonis Vitam, ex tomo 5 Senonici MS. Legendarii transcriptam, sed absque ulla de sororibus mentione, nedum de earum apud fratrem sepultura. Libenter itaque disceremus, unde ista sumpserit Saussajus, prius quam vel suspicari audeamus, eam quam ipse Letheriam vocat, fortaßis esse Liceriam sive Lissieram, quam non solum ut Virginem, sed etiam ut Sanctam Martyrem esse colendam, indiciis fortaßis nimium levibus, posteriora secula crediderint; aut etiam mors violenta, virtutis alicujus causa illata, vere Martyrem fecerit. Hoc leve tamen, quod affinitas nominum suggerit, fundamentum ad tale quid suspicandum, Senonensis historiæ curiosis volui indicare; occasionem forsitan hinc sumpturis plusculum circa sanctas istas Virgines quærendi, inveniendique saltem temporis, quo Sancta superius memorata vixerit, si posset ad Ebbonis ætatem referri.

DE SANCTO NEPOTIANO
PRESBYTERO ALTINI IN ITALIA.

SEC. V.

[Praefatio]

Nepotianus Presbyter, Altini in Italia (S.)

G. H.

Qvam hactenus ad singulos dies referimus memoriam Sanctorum, ex quatuor Martyrologii vetustißimi apographis deductam, D Hieronymi nomine haud male referri, colligi potest ex depositione Nepotiani ad diem XI Maji ubique sub finem adjuncta & ab ipso ex certa scientia notata. [Refertur a S. Hieronymo in Martyrologio,] Huic namque Nepotiano S. Hieronymus inscripsit epistolam secundam de vita Clericorum & Sacerdotum, in qua, uti ille petierat, plurima, ad eorum vitam recte instituendam pertinentia, luculenter exponit hoc exordio: [in epistola illi inscripta,] Petis a me, Nepotiane carissime, litteris transmarinis, & crebro petis, ut tibi brevi volumine digeram præcepta vivendi, & qua ratione is, qui seculi militia derelicta, vel monachus cœperit esse vel Clericus, rectum Christi tramitem teneat, ne ad diversa vitiorum diverticula rapiatur. Quomodo autem Nepotianus Presbyter illius monita observarit, indicat idem Hieronymus epistola tertia ad Heliodorum Episcopum Altinensem illius avunculum. [& epitaphio ejus,] Hujus a se scriptæ epistolæ sive Epitaphii Nepotiani idem Hieronymus in Vita sive Epitaphio Fabiolæ sive epistola XXX ad Oceanum, ita meminit ipso exordio: Plures anni sunt, quod super dormitione Blesillæ, Paulam venerabilem feminam recenti adhuc vulnere consolatus sum. Quartæ æstatis circulus volvitur, ex quo ad Heliodorum Episcopum Nepotiani scribens epitaphium, quidquid habere potui virium, in illo tunc dolore consumpsi. [& Notkero,] B. Notkerus Balbulus, in suo Martyrologio, ante annos circiter octingentos scripto, ad hunc etiam XI Maji, secutus Martyrologium S. Hieronymi, tali eum exornat elogio: Item depositio Nepotiani Presbyteri, nepotis Heliodori Episcopi de sorore. In cujus Epitaphii consolatione S. Hieronymus totum mundum, pro eis quæ in eo fiunt malis & accidunt calamitatibus, in luctum & lamentationem convertit, scilicet dum humana miseria, Imperatorum aliorumque Procerum exemplo, docte atque ingeniose exponitur. Nos istis superfluis omißis, quæ apud S. Hieronymum legi possunt, solum ea, quæ ad Nepotianum spectant, excerpimus.

VITA SIVE EPITAPHIVM
Auctore S. Hieronymo.

Nepotianus Presbyter, Altini in Italia (S.)

BHL Number: 6057

EX EP. III S. HIER.

[1] Grandes materias ingenia parva non sustinent, & in ipso conatu ultra vires ausa succumbunt: quantoque majus fuerit, quod dicendum est, tanto magis obruitur, qui magnitudinem rerum verbis non potest explicare. Nepotianus meus, [Singulare affectu amatur a S. Hieronymo,] tuus, noster, imo Christi, & quia Christi idcirco plus noster, reliquit senes, & desiderii sui jaculo vulneratos & intolerabili dolore confectos. Quem heredem putavimus, funus tenemus. Cui jam meum sudabit ingenium? Cui litterulæ placere gestient? Ubi est ille ἐργοδιώτης noster, & cygnæo canore vox dulcior? Stupet animus, manus tremit, lingua balbutit. Quidquid dixero, quia ille non audit, mutum videtur. Stylus ipse quasi sentiens, & cera subtristior, vel rubigine vel situ obducitur. Quotiescumque nitor in verba prorumpere, & super tumulum ejus Epitaphii hujus flores spargere; toties lacrymis implentur oculi, & renovato dolore totus in funere sum… Quidquid de Scripturis super lamentatione dici potest, in eo libro, quo Paulam Romæ consolati sumus, breviter explicavimus. Nunc nobis per aliam semitam ad eumdem locum perveniendum est, ne videamur præterita & abolita quondam calcare vestigia. [translatus ad Christū & Sanctos:] Scimus quidem Nepotianum nostrum esse cum Christo & Sanctorum mixtum choris; quod hic nobiscum eminus rimabatur in terris & æstimatione quærebat, ibi videntem cominus dicere; Sicut audivimus sic & vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri. Sed desiderium absentiæ ejus ferre non possumus, non illius sed nostram vicem dolentes. Quanto ille felicior, tanto amplius nos in dolore, quod tali caremus bono… Quanto magis tu & avunculus & Episcopus, hoc est, & in carne & in spiritu pater, doles abesse viscera tua, & quasi a te divulsa suspiras? Sed obsecro ut modum adhibeas in dolore, memor illius sententiæ, Ne quid nimis; obligatoque parumper vulnere, audias laudes ejus, cujus semper virtute lætatus es. Nec doleas quod talem amiseris, sed gaudeas quod talem habueris…

[2] Igitur & Nepotianus noster, quasi infantulus vagiens & rudis puer, [avunculo Heliodoro dilectus a pueritia] subito nobis quasi de Jordane nascatur. Alius forsan scriberet, quod ob salutem ejus Orientem eremumque dimiseris, & me carissimum sodalem tuum redeundi spe lactaveris, ut primum, si fieri posset, sororem cum parvulo viduam; deinde, si consilium illa respueret, saltem nepotem dulcissimum conservares. Hic est enim ille, de quo tibi quondam vaticinatus sum; Licet parvulus ex collo pendeat nepos. [miles sancte vivit:] Referet, inquam, alius, quod in palatū militia, sub chlamyde & candenti lino, corpus ejus cilicio tritum sit; quod stans ante seculi potestates lurida jejuniis ora portaverit; quod adhuc sub alterius indumentis alteri militaverit, & ad hoc habuerit cingulum, ut viduis, pupillis, orphanis, oppressis, miserisque subveniret. Mihi non placent dilationes istæ imperfectæ servitutis. Dei, & Centurionem Cornelium, ut lego justum, statim audio baptizatum. [Act. 10] Verumtamen velut incunabula quædam nascentis fidei comprobemus, ut qui sub alienis signis devotus miles fuit, donandus laurea sit, postquam suo Regi cœperit militare. [& suis in pauperes distributis,] Baltheo posito habituque mutato, quidquid castrensis peculii fuit, in pauperes erogavit: legerat enim: Qui vult perfectus esse, vendat omnia quæ habet, & det pauperibus & sequatur me. [Matt. 19, 6] Et iterum: Non potestis duobus Dominis servire, Deo & mammonæ. Excepta vili tunica & operimento pari, quo tecto tantum corpore frigus excluderet, nihil sibi amplius reservavit. [Matt. 6, 24] Cultus ipse, provinciæ morem sequens, nec munditiis nec sordibus notabilis erat. Cumque arderet quotidie aut ad Ægypti monasteria pergere, aut Mesopotamiæ invisere choros, vel certe insularum Dalmatiæ, quæ Altino tantum freto distant, solitudines occupare, avunculum Pontificem deserere non audebat, tot in illo cernens exempla virtutum: domique habens unde disceret, in uno atque eodem & imitabatur monachum & Episcopum venerabatur: nec, ut in plerisque accidere solet, assiduitas familiaritatem, familiaritas contemptum illius fecerat; sed ita eum colebat quasi parentem, ita admirabatur quasi quotidie novum cerneret.

[3] Quid multa? Fit Clericus, & per solitos gradus Presbyter ordinatur. [Presbyter ordinatur:] Jesu bone! qui gemitus, qui ejulatus, quæ cibi interdictio, quæ fuga oculorum omnium! Tum primum & solum avunculo iratus est: querebatur se ferre non posse, & juvenilem ætatem incongruam Sacerdotio causabatur. Sed quanto magis repugnabat, tanto magis in se studia omnium concitabat; & merebatur negando, quod esse nolebat; eoque dignior erat, quo se clamabat indignum. Vidimus Timotheum nostri temporis, & canos in sapientia, electumque a Moyse Presbyterum, quem ipse sciret esse Presbyterum. Igitur Clericatum, non honorem intelligens, sed onus; primam curam habuit, [excellit in omni virtute tā foris,] ut humilitate superaret invidiam: deinde ut nullam obscœni in se rumoris fabulam daret; ut qui mordebantur ad ætatem ejus, stuperent ad continentiam. Subvenire pauperibus, visitare languentes, provocare hospitio, lenire blanditiis, gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus: cæcorum baculus, esurientium cibus, spes miserorum, solamen lugentium fuit. Ita in singulis virtutibus eminebat, quasi ceteras non haberet. Inter Presbyteros & coæquales primus in opere, extremus in ordine, quidquid boni fecerat, ad avunculum referebat: si quid forte aliter evenerat, quam pararat; illum nescire, se errasse dicebat. In publico Episcopum, domi patrem noverat; gravitatem morum hilaritate frontis temperabat, gaudium in risu, non cachinum intelligeres. Viduas & virgines Christi honorare ut matres, hortari ut sorores, cum omni castitate. Jam vero postquam domum se contulerat, & relicto foris Clerico, [quam domi apud Episcopum.] duritiæ se tradiderat monachorum. Creber in orationibus, vigilans in precando, lacrymas Deo non hominibus offerebat: jejunia in aurigæ modum pro lassitudine & viribus corporis attemperabat. Mensæ avunculi intererat, & sic apposita quæque libabat, ut & superstitionem fugeret & continentiam servaret.

[4] Sermo ejus per omne convivium de Scripturis aliquid proponere, libenter audire, respondere verecunde, recta suscipere, prava non acriter confutare, disputantem contra se magis docere quam vincere; & ingenuo pudore, qui ornabat ætatem, quid cujus esset simpliciter confiteri, atque in hunc modum, eruditionis gloriam declinando, eruditissimus habebatur. Illud, aiebat, Tertulliani, istud Cypriani, [profert sententias auctorum,] hoc Lactantii, illud Hilarii est: sic Minucius Felix, ita Victorinus, in hunc modum locutus est Arnobius. Me quoque, [& S. Hieronymi,] quia pro sodalitate avunculi diligebat, interdum proferebat in medium: lectioneque assidua & meditatione diuturna pectus suum bibliothecā fecerat Christi. Quoties ille transmarinis epistolis deprecatus est, ut aliquid ad se scriberem? Quoties nocturnum de Euangelio petitorem, & interpellatricem duri judicis mihi viduam exhibuit? Cumque ego silentio magis quam litteris denegarem, [cujus ad se epistolam magni æstimat.] & pudore reticentis pudorem suffunderem postulantis; avunculum mihi opposuit precatorem, qui & liberius pro alio peteret, & pro reverentia Sacerdotii facilius impetraret. Feci ergo quod voluit, & brevi libello amicitias nostras æternæ memoriæ consecravi. Quo suscepto, Cræsi opes & Darii divitias se vicisse jactabat: illum oculis, illum manibus, illum sinu, illum ore tenebat. Cumque in stratu frequenter evolveret; super pectus soporati dulcis pagina decidebat. Si vero peregrinorum, si amicorum quispiam venerat, lætabatur nostro super se testimonio, & quidquid minus in opusculo erat, distinctione moderata & pronuntiationis varietate pensabat: ut in recitando illo, ipse vel placere quotidie vel displicere videretur. Unde hic fervor, [fervet amore Dei & desiderio Christi:] nisi ex amore Dei? Unde legis Christi indefessa meditatio, nisi ex desiderio ejus qui legem dedit? Alii nummum addant nummo, & in marsupium suffocantes, matronarum opes venentur obsequiis: sint ditiores monachi, quam fuerant seculares: possideant opes sub Christo paupere, quas sub locuplete diabolo non habuerant; & suspiret eos Ecclesia divites, quos tenuit mundus ante mendicos. Nepotianus noster aurum calcans, schedulas consectatur: & sicut sui in carne contemptor est, & paupertate incedit ornatior, ita totum animæ investigat ornatum.

[5] Ad comparationem quidem superiorum modica sunt quæ dicturi sumus: sed & in parvis idem animus ostenditur. Ut enim Creatorem non in cælo tantum miramur & terra, sole & oceano, elephantis, camelis, equis, bubus, pardis, ursis, leonibus; sed & in minutis quoque animalibus, formica, culice, muscis, vermiculis & istiusmodi genere, quorum magis scimus corpora, quam nomina, eamdemque in cunctis veneramur solertiam; ita mens Christo dedita, æque & in majoribus & minoribus intenta est, sciens etiam pro otioso verbo reddendam esse rationem. Ergo solicitus si niteret altare, si parietes absque fuligine, si pavimenta tersa, [solicitus in ornatu ecclesiæ,] si janitor creber in porta, vela semper in ostiis, si sacrarium mundum, si vasa luculenta & in omnes ceremonias pia solicitudo disposita, non minus, non majus negligebat officium: ubicumque eum quæreres, in ecclesia reperires… Basilicas ecclesiæ & Martyrum conciliabula diversis floribus, & arborum comis, vitiumque pampinis adumbrabat; ut quidquid placebat in ecclesia, tam dispositione quam visu, Presbyteri laborem & studium testaretur. Macte virtute! cujus talia principia, qualis finis erit?

[6] O miserabilis conditio humana, & sine Christo vanum omne quod vivimus. Quid te subtrahis, quid tergiversaris oratio? quasi enim mortem illius differre possimus, & vitam facere longiorem, sic timemus ad ultimum pervenire. Omnis caro fœnum, & omnis gloria ejus quasi flos fœni. Ubi nunc decora illa facies, ubi totius corporis dignitas, qua veluti pulcro indumento pulcritudo animæ vestiebatur? Marcescebat, [in morbo ultimo lætus,] pro dolor! flante Austro lilium, & purpura violæ in pallorem sensim migrabat. Cumque febribus æstuaret, & venarum fontes hauriret calor, lasso anhelitu tristem avunculum consolabatur. Lætus erat vultus, & universis circa plorantibus, solus ipse ridebat: projicere pallium, manus extendere, videre quod alii non videbant: & quasi in occursum se erigens, salutare venientes. Intelligeres illum non emori, sed emigrare; & mutare amicos, non relinquere. Volvuntur per ora lacrymæ, & obfirmato animo, non queo dolorem dissimulare quem patior. Quis crederet in tali illum tempore nostræ necessitudinis recordari, & luctante anima studiorum scire dulcedinem? Apprehensa avunculi manu, [moritur S. Hieronymi memor;] Hanc, inquit tunicam, qua utebar in ministerio Christi, mitte dilectissimo mihi, ætate patri, fratri collegio: & quidquid a te nepoti debebatur affectus, in illum transfer, quem mecum pariter diligebas. Atqui in talia verba defecit, avunculi manum mei recordatione contrectans. Scio quod nolueris amorem in te civium sic probare, & affectum patriæ magis quæsisse in prosperis: sed hujuscemodi officium in bonis jucundius est, in malis gratius. Tota hunc civitas, tota planxit Italia: corpus terra suscepit, anima Christo reddita est. Tu nepotem quærebas, Ecclesia Sacerdotem. Præcessit te successor tuus. Quod tu eras, ille post te judicio omnium merebatur: [qui avunculum solatur,] atque ita ex una domo duplex Pontificatus egressa est dignitas, dum in altero gratulatio est, quod tenuerit: in altero mœror, quod raptus ne teneret. Platonis sententia est, omnem sapientium vitam, meditationem esse mortis. Laudant hoc philosophi & in cælum usque ferunt. Sed multo fortius Apostolus: Quotidie, inquit, morior per gloriam vestram. [1 Cor. 15] Aliud est enim conari, aliud agere; aliud vivere moriturum, aliud mori victurum. Ille moriturus est ex gloria, iste moritur semper ad gloriam… solum habemus lucri, quo Christi nobis amore sociamur. [& defuncti commendat memoriam.] Caritas patiens est, benigna est: caritas non zelatur, non agit perperā, non inflatur: omnia sustinet, omnia credit, omnia sperat, omnia patitur: caritas numquam excidit: hæc semper vivit in pectore: ob hanc Nepotianus noster absens præsens est, & per tanta terrarū spatia divisos utraque complectitur manu. Habemus mutuæ obsidem caritatis. Jungamur spiritu, stringamur affectu: & fortitudinem mentis, quam beatus Papa Chromatius ostendit in dormitione germani, nos imitemur in filio: illum nostra pagella decantet, illum nostræ litteræ sonent: quem corpore non valemus, recordatione teneamus: & cum quo loqui non possumus, de eo loqui numquam desinamus.

DE SANCTO MAMERTO
EPISCOPO VIENNENSI IN GALLIA.

POST AN. CCCCLXXV

[Praefatio]

Mamertus Episcopus Viennensis in Gallia (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Inter sanctos Episcopos, qui Gallias seculo Christi quinto & virtutis & doctrinæ eximio splendore illustrarunt, merito censendus est S. Mamertus: per quem agnoscit Ecclesia, dies Rogationum, quæ ante festum Ascensionis per triduum celebrantur, sumpsisse exordium. Quid egerit ante Episcopatum, aut quo tempore ad illum promotus fuerit, plane latet. Habuit in Sede sua decessores SS. Nicetium & Simplicium: quorum prior floruit sub finem seculi quarti, ejusque Acta retulimus die V hujus mensis em>Maji; [Decessores SS. Nicetius & Simplicius:] uti S. Simplicii die III Februarii, quem diximus vixisse usque ad Zosimi Pontificis Romani tempora, id est usque ad annum CCCCXVII & sequentem, quibus solis præfuit Ecclesiæ Zosimus. At prima memoria S. Mamerti invenitur in duplici epistola S. Hilari Papæ, cujus prior data est VI Idus Octobris Basilio V. C. Consule, id est anno CCCCLXIII. In hac committitur Leontio Episcopo Arelatensi examinanda in Synodo causa Mamerti Episcopi Viennensis, [Memoria S. Mamerti in epistolis S. Hilari Papæ an. 463 & seq.] qui extra fines suos indebite Diensibus Episcopum ordinaverat. Altera epistola data est anno sequente VI Kalendas Martias, post Consulatum Basilii V. C. ad viginti Episcopos, ut per Veranum Episcopum moneatur Mamertus, ut ab ordinationibus indebitis, ordinis sui & privilegiorum periculo in posterum abstineat, utque qui Diensibus a Mamerto consecratus fuerat, Leontii Arelatensis Episcopi, a quo consecrari debuit, arbitrio confirmetur. Quod debita cum animi submißione fecisse S. Mamertum, & acquievisse decreto summi Pontificis, plane arbitramur. Memoria ejusdem Mamerti inter triginta Episcopos, quibus Lucidus Presbyter errorem emendans libellum misit, [& libello Lucidi Presb. circa an. 475.] in quo fidei suæ profeßionem secundum Synodi Arelatensis statuta & Fausti Rejensis Episcopi epistolam ad se missam depromit. Exhibet ista Sirmondus tomo I Conciliorum Galliæ, & circa annum CCCCLXXV gesta arbitratur. Habuit autem S. Mamertus successores S. Isichium, [Successores SS. Isichius & Avitus.] cujus Acta dedimus XXI Martii, & vixisse diximus usque ad annum CCCCXC; quando huic succeßit S. Avitus, Isichii filius, qui spiritualem a baptismo patrem habuit S. Mamertum, uti Latius in ejus Vita quinta Februarii diximus. Et hæc de tempore quo sedit.

[2] Vixit eodem tempore S. Sidonius Apollinaris Episcopus Arvernorum, qui scripsit S. Mamerto epistolam primam em>libri septimi de irruptione Gothorum & aliis rebus, & libro 5 cap. 14 invitat Aprum, ut in urbem redeat Rogationum contemplatione. Quarum, inquit, nobis solennitatem primus Mamercus, [Zelus ejus in Rogationum diebus, instituendis laudatur a S. Sidonio Apollinari,] Pater & Pontifex reverentissimus, exemplo & utilissimo experimento, invenit, instituit, invexit. Erant quidem prius (quod salva fidei pace sit dictum) vagæ, tepentes, infrequentesque, utque sic dixerim, oscitabundæ supplicationes: quæ sæpe interpellantium prandiorum obicibus hebetabantur, maxime aut imbres aut serenitatem deprecaturæ, ad quas (ut nihil amplius dicam) figulo pariter atque hortulano non oportuit convenire. In his autem, quas suprafatus summus Sacerdos nobis & protulit pariter & contulit, jejunatur, oratur, psallitur, fletur. Ad hæc te festa, cervicum humiliatarum & sternacium civium suspiriosa contubernia, peto: & si spiritalem animum tuum bene metior, modo citius venies, quod non ad epulas, sed ad lacrymas evocaris. Hæc S. Sidonius Apollinaris, cujus festum celebratur XXIII Augusti.

[3] [a S. Avito in Homilia infra dāda,] Proximus his temporibus est S. Avitus, filius S. Mamerti a baptismo spiritualis, qui reliquit Homiliam de Rogationibus: in qua etiam describit, quomodo ea em>consuetudo Rogationum processerit a S. Mamerto, cujus laudes prosequitur. Hanc nos Homiliam loco Actorum infra damus. Ex Aviti Homilia citata Gregorius Turonensis, seculo sexto sequenti, hoc S. Mamerti factum lib. 2 Historiæ Francorum cap. 34 describit in hæc verba: [a S. Gregorio Turonensi,] Magnæ facundiæ beatus Avitus refert in quadam Homilia, quam de Rogationibus scripsit, has ipsas Rogationes, quas ante Ascensionis Dominicæ triumphum celebramus, a Mamerto, ipsius Viennensis urbis Episcopo, cui & hic eo tempore præerat, institutas fuisse, dum urbs illa multis terreretur prodigiis. Nam terræmotu frequenti quatiebatur; sed & cervorum atque luporum feritas portas ingressa, totam, ut scripsit, urbem nihil metuens obertabat. Cumque hæc per anni circulum gererentur, advenientibus Paschalis solennitatis diebus, expectabat misericordiam Dei plebs tota devote, ut vel hic magnæ solennitatis dies huic terrori terminum daret. Sed in ipsa gloriosæ noctis vigilia, dum Missarum celebrarentur solennia, subito palatium regale intramuraneum divino igne succenditur. Pavore omnibus perterritis & ecclesiam egressis, credentibus ne aut hoc incendio urbs tota consumeretur, aut certe disrupta tellure dehisceret; sanctus Sacerdos prostratus ante altare, cum gemitu & lacrymis Domini misericordiam imprecatur. Quid plura? Penetravit excelsa poli oratio Pontificis inclyti, restinxitque domus incendium flumen profluentium lacrymarum. Cumque hæc agerentur, appropinquante Ascensione, ut jam diximus, majestatis Dominicæ, indixit populis jejunium, ostendit orandi modum, edendi seriem, erogandi hilarem dispensationem. Cessantibus quoque exinde terroribus, per cunctas provincias dispersa facti fama, cunctos Sacerdotes imitari commonuit, quod Sacerdos fecit in fide. Quæ usque nunc in Christi nomine per omnes Ecclesias, in compunctione cordis & contritione spiritus, celebrantur. Ita Gregorius Turonensis.

[4] [a S. Adone] Meminit harum Rogationum etiam Ado Episcopus Viennensis seculo Christi nono, sed aberrat in tempore assignando, quasi Chlodoveus I Francorum Rex; post obtentam de Alamannis victoriam, ante illud tempus anno decimo quinto regni sui credens, fuisset baptizatus; cum & S. Mamertus & S. Sidonius Apollinaris jam pridem e vita deceßissent, & S. Avitus (inter quem & S. Mamertum præfuerat Ecclesiæ Viennensi S. Isichius) jam tum Episcopus Viennensis in ea ubique dignitate fulgeret, ut potuerit Chlodoveo de suscepto baptismo mißis ad eum litteris gratulari. em>Consule Acta S. Aviti ad diem V Februarii edita. Habemus aliquam S. Mamerti Vitam, [in Actis Mss. omissis.] ex MS. Bodecensi diœcesis Paderbornensis in Westphalia descriptam, in qua dicuntur inter Episcopatum S. Mamerti & obitum S. Martini Episcopi Turonensis interceßisse anni septuaginta. Verum constat quod S. Martinus hanc vitam reliquit Attico & Cæsario Consulibus anno CCCXCVII: cui si addantur anni septuaginta, assurgeret annus CCCCLXVII, ante hunc autem diu fuerat Mamertus Episcopus, & aliquandiu postea superfuit. [& Breviario Viennensi.] Reliqua in dicta Vita absque ullo examine ex Adonis Chronico & Aviti homilia desumpta sunt: & similia etiam leguntur in Breviario Viennensi anno MDXXII excuso, ibidemque in novem lectiones ad Matutinum recitari solitas, distributa: quæ omnia judicamus in hoc opere locum non mereri. [Frater ejus Claudianus Mamertus.] Fuit S. Mamerti frater Claudianus Mamertus, Sacerdos, & illius strenuus adjutor, vir singularis doctrinæ, qui edidit libros tres de Statu animæ adversus Faustum Reiensem Episcopum; item Carmen contravarios errores seu vanos Poëtas. Hæc opera ut perperam S. Mamerto Episcopo adscribuntur in Martyrologio Viennensi, opera & studio Ioannes le Lievre renovato; ita proprie ad eum spectat S. Ferreoli Martyris translatio.

[5] Fuerant sub Diocletiano paßi S. Julianus Brivate apud Arvernos die XXVIII Augusti, & Ferreolus in territorio Viennensi XVIII Septembris: eratque basilica S. Ferreoli super ipsum Rhodani littus ab antiquis collocata, in qua corpus S. Ferreoli erat conditum cum capite S. Juliani: ut narrat Gregorius Turonensis lib. 2 Miraculorum de Gloria Martyrum cap. 2, & ista huc spectantia adjungit: Cum impulsante violentia amnis, [Ecclesia S. Ferreoli ab illo structa:] porticus, quæ ab ea parte erat locata, corrueret; providens Sacerdos, Mamertus nomine, qui tunc Viennensem regebat Ecclesiam, futuram ruinam, præveniens, aliam basilicam eleganti opere & in ipsa mensura sagaci intentione construxit, illuc sancti Martyris transferre cupiens corpus. Advenit autem ad hoc opus Abbatum atque monachorum magnus numerus, vigilataque nocte accepto sarculo fodere cœperunt… Et invento sepulcro Antistes gaudio magno repletus, ait: Hoc esse cadaver Ferreoli, [qui illuc infert ejus corpus cum capite S. Iuliani.] hoc esse caput Juliani Martyris, dubium non habetur. Tunc cum magno psallentio, plaudente populo, in loco ubi nunc adoratur, Domino annuente, perducitur. Hæc Gregorius, qui conspexit versiculos ibidem hoc modo conscriptos.

Heroas Christi geminos hæc continet aula,
      Julianum capite, corpore Ferreolum.

em>Agitur porro dies Translationis istius in ecclesia Viennensi die XIII Decembris, & meminit harum Reliquiarum Sidonius Apollinaris epistola 1 lib. 7 ad ipsum S. Mamertum scripta, & ex ipsa Gregorius Turonensis loco citato his verbis: Tibi soli concessa est, in partibus Orbis Occidui, Martyris Ferreoli solida translatio, adjecto nostri capite Juliani: unde pro compensatione deposcimus, ut nobis inde veniat pars patrocinii, quia vobis hinc rediit pars Patroni.

[6] [Memoria in fastis SS. Mamerti & Martini] Memoria sacra S. Mamerti est inscripta antiquissimis Fastis sacris, & primo quatuor Martyrologii Hieronymiani apographis sub finem his verbis: Viennæ depositio Mamerti & Martini Episcoporum. Eodem modo uterque memoratur in Martyrologio Notkeri, & in MSS. Trevirensi S. Maximini, Augustano S. Vdalrici, Parisiensi Labbæi. Verum S. Martini III Episcopi Viennensis festum celebratur in Ecclesia Viennensi & Martyrologio Romano Kalendis Iulii. In supra citata Vita MS. a transitu S. Martini Viennensis Episcopi usq; ad transitū B. Mamerti colliguntur anni trecenti triginta octo. Sed quia annus mortis S. Martini isti auctori non certo constat, hinc etiam nihil certi inde concludi potest. [& solius Mamerti.] Florus Lugdunensis Ecclesiæ Subdiaconus, in MSS. Atrebatensi, Tornacensi & Lætiensi, de S. Mamerto ad Martyrologium Bedæ ista adjunxit. Viennæ depositio S. Mamerti Episcopi & Confessoris, cujus Præsulatu in Vienna urbe terremotus permaximus fuit: sed & bestiæ in homines irruentes devorabant. Unde isdem Antistes multorum consultu, triduanum jejunium, quod ante Ascensionem Domini Galliarum populus celebrat, instituens, iram Dei in misericordiam convertere promeruit. Secuti dein sunt Vsuardus, Ado, Bellinus & alii recentiores cum hodierno Martyrologio Romano.

[7] Jacuit corpus ipsius primum in Basilica Apostolorum, extra muros Viennæ, [Corporis prima sepultura:] ad dexteram altaris partem: ad cujus sepulcri ostium adhuc hi versus visuntur:

Mole sub hac lapidum sanctissima membra teguntur
      Hujus Pontificis urbis, sacrique Mamerti.

Postea vero ad Basilicam Constantinianā S. Crucis Aurelianensis translatum, [translatio in Ecclesiam Aurelian,] novissime circa annum MDLXIII a Calvinistis incendio deletum est. Ipsa vero Aurelianensis Ecclesia inter sui Cleri Ordines sacrificos, Mamerti nomine insignitos, qui ante ejus corpus, dum illic habebatur, pulsarent, quique Mamertini dicuntur, ei attribuit, ac festum ipsius quotannis tertio adhuc celebrat. Ita Ioannes Chenu in Archiepiscopis Viennensibus. Festa autem tria sub ritu em>duplici celebrantur in diœcesi Aurelianensi; Natalis ejus hoc XI Maji, [cum triplici festo,] Translatio corporis XIII Octobris, & Translatio capitis XIV Novembris: & invocatur S. Mamertus in Litaniis ejusdem Ecclesiæ Aurelianensis. Ast in vicino Floriacensi monasterio hoc XI Maji, celebratur festum SS. Mamerti & Majoli officio Ecclesiastico trium Lectionum. Carolus Saussajus, in Notitia Beneficiorum diœcesis Aurelianensis cum Annalibus Aurelianensibus excusæ, indicat duos Canonicos constitutos ad altare S. Mamerti, [& altari.] seu duos Mamertinos & Matricularios Clericos ejusdem Ecclesiæ, cum annexa S. Joannis de Ruella, ad dispositionem Capituli Aurelianensis. Addit idem Inventarium Reliquiarum Ecclesiæ sanctæ Crucis, factum 11 Maji anno MDLXII, in Turrim novam illatarum, ubi nominantur Capsa corporis S. Mamerti ex parte argento incrustata, & Caput S. Mamerti argenteum auro obrizo deauratum. Masinus in Bononia perlustrata ait, aliquas reliquias esse in ecclesia Confraternitatis Reginæ-Cæli in platea Nosadella.

Homilia S. Aviti
De Rogationibus & S. Mamerto institutore.

Mamertus Episcopus Viennensis in Gallia (S.)

BHL Number: 5203

[1] [Rogationū apud Viennenses] Currit quidem tramite vitali, non per Gallias tantummodo, sed pæne per orbem totū, Rogationalis observantiæ flumen irriguum; & infectam vitiis terram, uberi fluxu annuæ satisfactionis expurgat. Peculiarior tamen nobis in hac ipsa institutione festivitatis & gaudii causa est: quia quod hoc modo ad utilitatem cunctorum defluit, ex nostro primitus fonte manavit: & forte nunc pertinet ad cujuscumque privilegii ornatum, sumptæ primitus institutionis exordium.

[2] Ceterum cum ad hujusmodi humilitatem, ineffabilis necessitas rigida Vienniensium corda perdomuit, [instruendarum causa terrores varii,] sentiens Ecclesia nostra causam ægritudinis suæ, non sibi, quasi maxime præ omnibus, sed quasi soli ex omnibus, existimans esse opus instituenda observatione præsenti, solicitius captavit remedium quam primatum. Et quidem terrorū temporis illius causas, multos nostrum adhuc recolere scio: siquidem incendia crebra, terræmotus assidui, nocturni sonitus, cuidam totius urbis funeri prodigiosum quoddam bustuale minitabantur: nam populosis hominum conventibus domestica silvestrium ferarum species obversabatur; Deus viderit, an ludificans oculis, an adducta portentis. Quidquid tamen ex iis duobus foret, perinde monstrosum intelligebatur: seu sic veraciter immania bestiarum corda mansuefieri, seu tam horribiliter conspectibus territorum falsæ visionis phantasmata posse confingi. Inter hæc, diversa vulgi sententia, dispariumque ordinum variæ opiniones: alii quod sentiebant dissimulando, quæ fletui nolebant dare, casui dabant: alii spiritu salubriore abominabilia nova, congruis malorum proprietatis significationibus interpretabantur. Quis enim in crebris ignibus, imbres Sodomiticos non timeret? Quis, trementibus elementis, aut decidua culminum, aut disrupta terrarum imminere non crederet? Quis videns (certe videre se putans) pavidos naturaliter cervos, per angusta portarum, usque ad fori lata penetrantes, non imminentem solitudinis sententiam formidaret?

[3] Quid multis? Tracta sunt hæc, inter timores publicos & rumores privatos, usque ad imminentem Vigiliarum solennium noctem, [in Paschate aucti per incendium.] qua celebrari festum Dominicæ Resurrectionis annua consuetudo poscebat: siquidem hanc omnes laborum opem, malorum finem, metuentium securitatem, animis communibus operiebantur. Affuit igitur nox illa venerabilis, quæ ad spem publicæ absolutionis votivum solenne patefecerat; sed mox illic multo vehementior strepitus, ictu flagelli gravius ferientis, intonuit: utpote quem jam emensis gradibus superlativum, nihil sequi aliud quam chaos intelligeretur. Ædes namque publica, [reliquis sugientibus] quam præcelso civitatis Viennensium vertici sublimitas in immensum fastigiata protulerat, flammis terribilibus conflagrare crepusculo cœpit. Interpellatur itaque, nuntio discriminis, jucunditas solennitatis: pleno timoribus populo ecclesia vacuatur: omnes namque similem facultatibus vel domibus propriis casum, de quadam præminentis incendii arce, metuebant. Perstitit tamen coram festivis altaribus invictus Antistes S. Mamertus; & calorem fidei suæ accendens, [S. Mamertus persistit in altari:] flumine lacrymarum permissam ignibus potestatem, incendio abscedente, compescuit.

[4] Igitur desperatione deposita, reditur ad ecclesiam; & restincta flammarum luce, clarescit luminum pulchritudo. [Rogationes concipit,] Nec sane ulterius trahitur arripiendo compunctionis medicamine mora; prædecessor namque meus, & spiritualis mihi a baptismo pater, S. Mamertus Sacerdos, cui ante paucos annos pater carnis meæ, accepto (sicut Deo visum est) Sacerdotio, in tempore successit; totas in ea (quam supra diximus) vigiliarum nocte sancti Paschæ, concepit animo Rogationes, atque ibi cum Deo tacitus definivit, quidquid hodie psalmis ac precibus mundus inclamat. Revoluta ergo solennitate Paschali, non jam quid, sed quando, aut quomodo fieri debeat, secreta prius collatione tractatur. Putabatur a quibusdam Viennensis Senatus, cujus tunc numerosis Illustribus Curia florebat, inventis non posse adduci, cum vix acquiesceret legitimis inclinari. Sed pius ac solicitus Pastor, sapientiæ salibus largus, mansuefaciendarum ovium prius orando animum, quā perorando mollivit auditum. Pandit igitur dispositionem, indicit ordinem, exponit salubritatē: viro tam religiosi quam solertis ingenii parum fuit, si obedientibus propositum tantummodo institutionis promeret, nisi inter initia etiam vinculum consuetudinis assignaret. Inspirante igitur compunctorum cordibus Deo, auditur a cunctis, confirmatur, [& tempore tridui ante Ascensionē] attollitur: eligitur tempori triduum præsens, quod inter Ascensionis sacræ cultum diemque Dominicum, quasi quodam opportunitatis propriæ limbo, circumpositis solennitatibus marginaretur.

[5] Explorante autem Episcopo fervorem inchoationis, & maxime verente, ne ob tardam populi sequacitatem, [felici progressu eas incipit,] paucioribus eductis observatio ipsa confestim in sui novitate revilesceret; ad basilicam, quæ tunc mœnibus vicinior erat civitatis, orationem primæ processionis indicit. Itur celebri alacritate, copiosa multitudine, maxima compunctione; & revera populi lacrymis laboribusque brevis atque angusta processio videbatur. Ubi vero sanctus Sacerdos de minorum effectu majorum indicia collegit, sequenti die institutum est, quod nunc primo, id est crastino (si Dominus annuit) die laboraturi sumus. Secutæ sunt, succiduo tempore, quædam Ecclesiæ Galliarum rem tam probabilis exempli; [aliis Ecclesiis Galliarū secutis,] sic tamen, quod hoc ipsum non apud omnes iisdem diebus, quibus penes nos institutum fuerat, celebraretur. Nec porro magni intererat, quod triduum eligeretur, dummodo psalmorum officia lacrymarum functionibus annuis persolverentur: tamen cum dilectione Rogationum etiam Sacerdotum crescente concordia, ad unum tempus, id est, ad præsentes dies universalis observantiæ cura concessit. Porro autem eo attinuit ista præfari, ut seu recolentibus hæc seu ignorantibus forte retulimus; omnes tamen attendant, quod Ecclesia, quæ misit aliis formam institutionis, multipliciter debitrix est ostendendæ alacritatis; & prima debet esse compunctionis officio, quæ in re tam necessaria omnibus facta est mater exemplo.

[6] Unde nunc imminere (si Deus annuit) Rogationum nostrarum operosissimam festivitatem, non quasi nescientibus indicimus, sed quasi expectantibus commendamus. Quia licet non absque labore constet servanda professionis ipsius consuetudo, delectat tamen asperitas medicaminis, in quo frequenter inveniri probata est spes salutis. Si dixerimus, inquit Apostolus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. [1 Joan. 18] Et, si confiteri debemus, assidue nos peccare; opus est confitendi officio, [Rogationū utilitas,] & humilitate pœnitendi; præsertim cum plebis adunatæ compunctio, sic ad incitamentum boni operis possit aptari, ut rebelles convenientius erubescant, si cunctæ multitudini propriæ mentis solitudine contradicentes, peccata sua vel vitia cum populo flente non defleant. Necessaria est igitur boni operis conspiratio: sumit alter ex altero, aut de humilitate exemplum, aut in confessione solatium. Periculosius agitur singulare certamen, in quo vires altrinsecus experiri posse paucorum est. At vero, cum contra hostem communem multitudinis pugnat assensus, trahit etiam timidum militem virtus aliena. Robustis bellantibus, infirmitas delitescit; & quodam unitatis suffragio, laus fit invalidis, in exercitu fortium computari. Denique cum victoria contigerit, omnibus acquiritur: & cum paucorum dextræ pugnaverint, omnium gloria triumphat.

[7] Hoc dico de infirmitate communi; quæ si se rogantibus non subtrahat, etiam cum ipsa per se minus fecerit, non tamen ad integrum fructu carebit. In illa gloriosa & admodum singulari historia Ninivitarum, contra exertum commotæ divinitatis gladium, juncta seniorum viribus etiam ætas infantilis pugnare compulsa est: humani quoque mercedem & gratiam jejunii pecorum fames adauxit. Quin & ipsa irrationalis creatura, quæ offensam timere non potuit, quodammodo veniam postulavit: & quia homines, in morem animalium vivendo, peccaverant; rursus animalia sua quasi homines jejunare cogebant. Propter hanc ergo discretionem in Euangelio Dominus ait: Petite, & accipietis: quærite, & invenietis; pulsate, & aperietur vobis: petere enim docti est, quærere religiosi; petit sciens, quærit nesciens. [Matth. 7, 7] Cum petis, vis accipere quod intelligis: cum quæris, adhuc conaris invenire quod petas. Ideo qui jam superiores sunt, orando petant; qui infimi, laborando quærant. Porro autem pulsare, commune est; nullus quippe obstructum aditum vocibus pulsat: ad manus istud pertinet, & corporis actus est. Petat ergo scientia, quærat amor, pulset operatio, maxime in observatione præsenti. Festivitas siquidem est, cujus jucunditas, tota est seria gravitas: cujus epulæ, lacrymæ sunt; cujus pastus, esuries est; cujus principium ex necessitate, perseverantia in dilectione, [& necessitas.] actus in requie, requies in labore: cum enim tota ista observantia, confessio pœnitendi pro culpa sit, & rogandi pro venia. Enimvero Euangelica lectio utilitatem supplicationis exposuit, dum in navi dominum dormientem chorus discipulorum, sub tempestatis strepitu, trepidus suscitaret. Neque porro aliud fuit, in tanto repugnantium sibi invicem fluctuum ventorumque conflictu, sopitum profundius Dominum nostrum interrita quiete jacuisse; nisi ut ad eum, inter discrimina quæ patimur, timoris nostri causa confugeret. Assiduo nos ictu tempestas ista fatigat, impulsu terribili contra nos tonitruum seculi clamat; scintillantibus ad punctum radiis mundana commotio non illuminat, sed coruscat. Ecclesia est navis, quæ nos per varios casus, velut inter marinos gurgites ducit: aures quidem nostras obtrectationum & blasphemiarum stridor, quasi laxata laterum compage, reverberat: sed puppim veritatis soliditate constructam, penetrare non potest, quod fatigat. Et quia promisit noster Dominus Ecclesiæ; Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem seculi; in navi quidem est, in qua sumus; sed metuere jam ipse non potest, quod nos timemus. [Mat. 28, 20] Post resurrectionem enim ascensionemque suam, totus inter pericula nostra requiescit: alienæ magis formidini opus est, ut qui securus jacebat, evigilet.

[8] Clametur ergo vocibus supplicationis, & si ingravante periculo necdum audit, pulsetur manibus largitatis, & dicatur ei: Exsurge, quare obdormis, Domine, oblitus inopiæ & tribulationis nostræ? Dicturus est quidem expergefactus; Cur timidi estis, modicæ fidei? Reddat salutem, & increpet infirmitatem: & si parva fides est, quia timemus seculum; tamen est aliquantula, si recurramus ad Dominum. Non autem timeretur coram ipso, si ipse timeretur: [Peroratio.] sed minima conscientia recti, maxima causa trepidandi est, in nostra præcipue vita, cui criminum continuatio fit discriminum multitudo. Quocirca si non diximus Christo, Vigila nobiscum; saltem dicamus, Evigila propter nos. Non rogavimus, ne discederet: obtineamus, ut redeat, nec deserat cursum navigationis infirmæ, donec vento & mari silentium jubeat, & furorem insanientis seculi fine celerrimo compescat: & fiat in retributione judicii tranquillitas magna, quæ in hoc mundo esse non potest (quia si de mundo essetis, mundus quod suum erat, diligeret) sed devicto mundo, perveniatur ad supernam quietem; ubi quoniam possibilitas pereundi aberit, nec periculi causa renascetur; ubi semper nobiscum Dominus, semper cum illo, si dederit, nos erimus; & qui hic aliquoties negligentibus dormit, illic perpetuo fruentibus sine fine vigilabit.

DE SANCTO AGATVMBRO
EPISCOPO METENSI.

CIRCA AN. DXXX

[Commentarius]

Agatumbrus Episcopus Metensis (S.)

AUCTORE G. H.

Martyrologium antiquum Ecclesiæ Metensis, a Meurißio in Historia Episcoporum Metensium allegatum, duos proponit Episcopos XI Maji his verbis: Metis sanctorum Confessorum pariterque Pontificum Ruffi & Agatumbri. [Memoria in Martyrologiis] Ambos referunt etiam Grevenus in Auctario Vsuardi excuso anno XV & XXI seculi præcedentis, & Canisius in em>Martyrologio Germanico. At S. Ruffus colitur præcipue die VII Novembris, etiam Martyrologio Romano inscritus. Hinc Ferrarius in Catalogo generali ad hunc XI Maji, ista solum habet: Metis S. Agathymberi, Episcopi ejusdem urbis: ad quem diem Sammarthani ejus obitum quoque aßignant. Paulo Warnefrido in Episcopis Metensibus appellatur Agathander. Saussajus majore em>elogio utrumque exornat: Metis, inquit, sanctorum Confessorum pariterque Pontificum Ruffi & Agatimbri. Quorum ille nonus, [elogium ex Saussajo.] iste vicesimus secundus serie Episcopi sedentes, etsi tempore dispares, æquales tamen ut dignitate sic meritis, Ecclesiam illam magna cum religionis gloria gubernarunt. Relato dein elogio Ruffi, ista de Agatimbro prosequitur idem Saussajus.

[2] At vero Agatimbrus, Græcus natione, cum in Italiam pietatis ergo transmeasset; hinc, Theodorico Wisigothorum Rege Ariano fidei orthodoxæ cultores exagitante, in Galliam pulsus, Metas concessit, subque Gramacii Præsulis gentilis sui præsidio, eximios edidit cum pietatis tum doctrinæ præcellentis splendores. Mortuo igitur Gramacio, omnium votis ejus in locum sublectus, Apostolicæ virtutis sese virum actibus gloriosis, quibus Cathedram ornavit, & direxit gregem, exhibuit: demumque in omni sanctitate expleto munere Episcopali, fine beato defunctus, cum ipso S. Rufo in crypta S. Clementis sepultus fuit. Unde cum ipso ad venerationem eductus, communem obtinuit meritorum celebritatem. [Tempus obitus.] Hæc Saussajus. Quorum nonnulla, maxime de adventu ob persecutionem Theodorici, refert etiam Meurißius: qui hujus Sancti mortem aßignat ad annum Christi DXXXI. Memoratus S. Clemens fuit primus Episcopus Metensis, & colitur XXIII Novembris.

DE SS. VVALBERTO ET BERTILIA PARENTIBUS SS. WALDERTRUDIS ET ALDEGUNDIS,
CVRTISSOLRÆ IN HANNONIA.

CIRCA DCLX.

[Praefatio]

Walbertus, & Bertilia parentes SS. Waldetrudis & Aldegundis in Belgio (SS.)

AUCTORE D. P.

Habet Lector XXX Ianuarii & IX Aprilis vitas nominatarum in titulo Sanctarum, illustratas Commentario & Annotationibus Bollandi, quem hujus initiatorem operis veneramur. [Cultum iis ab immemorabili delatum] Idem de earum parentibus, essentne ut Sancti aut Beati colendi, interrogatus ab aliquo Prælatorum Hannoniorum, respondit, salvo meliori judicio videri Walbertum & Bertiliam Sanctos esse, ac tales ab immemorabili tempore habitos, & coli publice posse, nec fas esse Prælatis ejusmodi cultum interdicere aut supprimere. Pergit deinde hoc suum judicium sequentibus argumentis stabilire & munire, quæ ut in ejus schedis reperta sunt, pro tanti auctoris memoria ipsis ejus verbis hic dare placet.

[2] Anno MDXLV denuo consecrata sunt omnia altaria ecclesiæ S. Aldegundis Malbodii a Reverendiss. D. Martino Cupero, [probant altaria sub eorum nomine consecrata,] Episcopo Chalcedonensi: atque inter cetera XXVII Aprilis in veteri ecclesia, quam vocant, minus altare in honorem S. Aldegundis, S. Bertiliæ, S. Ableberti & Walberti. Patet id ex libro manu exarato anni MDLXI, qui extat apud Domicellam d'Yve, Canonissam Malbodiensem, in nigro corio compactus. Confirmatur autem hujus libri auctoritas, quia apud eamdem Rev. & Nobilem Domicellam exstat authenticum testimonium, in membrana pergamena exaratum, subscriptumque manu ejusdem Reverendiss. D. Cuperi, repertum intra altare SS. Dionysii, Antonii de Padua, Leonardi, Marculphi, Gertrudis: quo testatur se illud sacellum & altare XXVI Aprilis ejusdem anni consecrasse. Unde verosimile fit ceteris quoque altaribus ejusmodi membranas inclusas fuisse, & reperiri adhuc posse, nisi humore & situ consumptȩ sunt: præsumi vero potest, in ea quȩ in supradicto altari reperiretur membrana, similiter cum aliis Sanctis invenienda nomina SS. Bertiliæ & Walberti. Magna est porro D. Cuperi auctoritas; qui cum esset Abbas Crispiniensis, in rebus & Sanctis patriæ versatus, non debet præsumi ab eo consecratum esse altare, nisi iis qui jam ab antiquo habiti sunt Sancti, aut de speciali Sedis Apostolicæ indulto habentur.

[3] Probatur II ejusdem cultus legitima observatio, quia Montibus in æde S. Waldetrudis fertur consecratum altare in honorem S. Walberti ab Illustriss. & Reverendiss. D. Francisco vander Burcht, [& honor publicus reliquiarum.] Archiepiscopo Cameracensi: neque apparet cur, quæ olim communem cum viro honorem consecuta est Bertilia, eo nunc privetur, cum plura de ejus quam de viri virtute prædicentur in vita filiæ Aldegundis. Probatur III. Ossa utriusque a longissimo tempore cancellis conclusa expositaque fidelium venerationi sunt: & nostra memoria auctoritate Archiepiscopi Cameracensis intra thecam novam elegantemque reposita. Unde negari non potest ea esse elevata. Nihil enim est elevatio, quam ossium e terra sublatio secretioque ab aliis ut honorentur, ubicumque demum arca, cui inclusa sunt, recondatur. Probatur IV. Quotannis illa theca in supplicatione circumfertur, cum utriusque Walberti & Bertiliæ Reliquiis: quod certe virorum gravium complurium testimonio probatum habeo, uti & tertium argumentum.

[4] De utrisque in prima & antiquiori S. Aldegundis Vita dicitur, quod, quamvis superbi fastu sanguinis ditati, [commendatio virtutis ex Vita S. Aldegundis,] Christianitatis nomine titulo præmuniti fuerint. Tertiæ vitæ auctor, Gislenopolitanns Abbas vel monachus, cum de Dagoberti, Francorum Regis hoc nomine 1, consiliariis Ecclesiasticis præmisisset aliquid: Huic tanto collegio, inquit, non deerat militaris frequentia, cultui quidem Christiano satis admodum subjecta: quam decorabat Major-domus, Princeps præcipuus, Miles egregius, nomine Walbertus. Hunc venerabantur Palatini Proceres ut Principem, Principes ut Majorem, Regia majestas ut fidelem. Erat quippe Christianæ religionis cultor, pauperum Christi largus amator, omnium mœrentium pius consolator. Affluebat divitiis & honoribus, videlicet cui suppeditabat multimoda & pœne incredibilis hereditas a parentibus. His ita præpollens, Regali stemmate claram accepit uxorem, nomine Bertiliam. Fuisse Majorem-domus Walbertum alibi non legimus, nec credibile videtur. In Austrasia certe rerum sub Dagoberto jam inde ab ejus initio potiebatur B. Pippinus, & titulum Majoris-domus etiam ad posteros dimisit: apud Neustrios succeßive præfuisse sciuntur Erchanualdus, Ebroinus, & Warado. Eadem quidem ætate sub Clothario II Rege, Dagoberti patre, floruit Dux aliquis & Regis Domesticus Waldebertus, qui anno illius XLIII, Christi DCXXVII super Godinum, Warnacharii Majoris-domus filium ac successorem, cum exercitu irruens, eumdem interfecit teste Fredegario: qui ejusdem iterum meminit ad Chlodovæi II annum IV, DCXLVIII Christi, cum aliis tribus Neustrasiorum Ducibus pugnantis pro Erchanualdo contra Willebadum Patricium. Et hac ratione Domestici titulus dedisse occasionem potuit Majorem-domus scribendi. Sed quis prudenter asseruerit, hunc Fredegario commemoratum, eumdē esse cum hoc nostro, uxorē, liberos, posseßiones, sepulturam in Austrasia sortito; etsi id prorsus impoßibile non sit?

[5] em>Hoc igitur ut incertum est, sic certus titulus egregiæ inter Francos Proceres nobilitatis, & longe certißima laus ex veræ Christianitatis cultu utrique conjugi ab antiquiori auctore tributa. [cujus fugam a nuptiis] Priorem obiisse Walbertum apparet ex 2 Vita, quam Hucbaldus monachus Elnonensis composuit. Postquam enim narrasset Aldegundis fugam ex Curtissolra, ubi parentes habitabant, & omnia parabant ad mox futuras filiæ nuptias, ultima eorum acta circa eamdem filiam sic prosequitur:

Percipit inde pater rem gestam claraque mater,
Atque simul natam deplorat uterque beatam … [probat Pater;]

Sed pater pius, in animo reputans, hanc esse in filia dexteræ Excelsi mutationem; divina id operante gratia non minimam doloris percepit relevationem, Domino commendans propositi filiæ principium & finem: mater vero, filiam ac si mortuam lugens, tanto dolore afficiebatur, ut usque ad divisionem corporis & animæ periclitaretur. [ac deinde etiam mater,] Videns autem supernæ bonitatis Clementia, matrem absentiam filiæ ultra modum graviter fetre; ipsius immisit pectori desiderium visendi filiam, cujus non leviter pati poterat absentiam. Assumptis igitur comitibus nonnullis, properat filiam invisere. Cujus adventu filia quanto exultarit gaudio, non est nostræ possibilitatis evolvere. Suscipiens itaque matrem filia, post salutationes & oscula cum dilectione caritatis exhibita, monet hortaturque piam matrem, ut penitus terrestria spernat, appetat cælestia, amicosque sibi faciat ex iniquitatis mammona, a quibus in æterna recipi posset tabernacula.

[6] Videns igitur felix mater meliorem sibi viam elegisse filiam, [exemplo filiæ aversa a seculo.] quæ jure hereditario ipsi debita proposuerat conferre ad virginitatis corruptelam, ad incorruptionis gloriam properat concedere, centuplum receptura, vitamque æternam insuper in æterna beatitudine. Igitur utriusque sexus familiæ a pia matre filiæ fit absque mora traditio, prædiorum silvarumque traditur non minima possessio, cujus rei testamento fit coram omnibus confirmatio. Gaudet filia, matrem sua Domino tradidisse; lætatur mater, filiam in maritali copula non sibi paruisse: sicque utrimque lætatur mater de filia, & filia de matre. Cumque mater ejus ægrotaret, & jam de vita desperaret, vocat virginem filiam suam, dat ei aurum & argentum, [& viro consepulta Curtissolra] vestimenta pretiosa, prædia, villas, servos & ancillas, & omnia quæ habebat, præter illa quæ pauperibus in præsenti pro remedio animæ suæ distribuit, & quæ in usus servorum & ancillarum Dei, in cœnobiis Domino famulantium delegavit. Defuncta vero mater in prædicta villa Curtissolra, & in ecclesia sanctæ Dei genitricis juxta virum sepulta est.

[7] Post hæc, in fundatum a se Malbodiense monasterium receptura se S. Aldegundis, elusis proci prioris conatibus, a Sanctis Episcopis Autberto & Amando, in Altimontensi monasterio per S. Waldetrudis maritum exstructo congreßis, sacrum velum suscipit. Factum id circa annum DCLXI diximus ad Vitam S. Amandi VI Februarii num. 98: Si tunc autem Aldegundis annorum fuerit viginti quatuor, [circa an. num. 660,] in lucem venerit regnante adhuc Dagoberto primo, qui anno DCXXXVIII vivere desiit; Rex autem in Austrasia fuit jam inde ab anno DCXXII; ut sub hujus regno commode potuerit & gratia in aula floruisse Walbertus, & uxorem duxisse Bertiliam; & ex hac inter primos liberos genuisse Waldetrudem, quatuor liberorum matrem cum adhuc juvencula esset Aldegundis, & de ea in matrimonium collocanda parentes utriusque agerent, circa annum DCLV: intra quem annum, & jam dictum DCLXI mortuum primo Walbertum, deinde etiam Bertiliam ejus uxorem, annorum non multorum viduam, concipiamus oportet.

[8] Annis haud multo pluribus quam duodecim matri em>supervixit Aldegundis: in cujus Vita antiquiori legitur, quod sepulta est in villa suæ quondam ditionis vocabulo Curtissolra, [Cum iis collocata S. Aldegundis] ubi uterque suus parens tumulati dicuntur. Est ea inter Malbodium & Laubacum, vulgo Courtsore: unde ab inclyto Rege Sigeberto translatum corpus fuisse Malbodium, eadem Vita asserit. Quod primo nobis de falsitate suspectum, non alium tunc Sigebertum intelligentibus quam Dagoberti I filium, [transfertur Malbodiū circa 678.] quem ante S. Aldegundem obiisse constabat; postea visum est nobis posse verificari in Dagoberti II filio, similiter Sigiberto, qui cum patre regnavit in Austrasia post annum DCLXXV usque ad DCLXXX. Quid autem si eadem occasione elevata etiam de terra fuerint Beatorum ejus parentum Walberti & Bertiliæ corpora? Sin minus, ipsa eorum sepulcra, quæ aut ipsi sibi viventes, tamquam in proprio Dominio & fundo, construxerāt; vel S. Aldegundis mortuis erexerat, quæ addito postmodum etiam altari fuerunt honorata; dotataque ibidem Capellania est, [ea sepulcra fuerunt in ecclesia veteri,] hodiedum appellata Capellania S. Walberti. Ita certe & sepulcra & altare & capellania fuerunt in ecclesia veteri Curtissolrensi, priusquam ea innovata & amplificata est, in eam quæ nunc videtur formam. Testis ad hoc fide dignißimus offertur nobis, Eximius D. Thomas Gozæus, Bellomonti prope Curtissolram natus, Sabaudici in Academia Lovaniensi Collegii Præses ac sacræ em>Theologiae Doctor, nec non Serenißimis Belgii Principibus Alberto & Isabellæ insignis prudentiæ titulo carus, mortuus anno MDLXXI. Hic vir talis & tantus, de cultu SS. Walberti & Bertiliæ interrogatus anno MDLXIII, post alia sic scripsit: Locus sepulturæ S. Walberti & Bertiliæ & S. Aldegundis non fuit is in quo nunc est vestra ecclesia: sed alius locus, qui nobis digito monstrabatur, in quo aliquando ecclesia fuit, uti apud vos notissimum est.

[9] [loco qui hodie vetus monasterium dicitur;] Hunc autem locum invenio ab incolis vocatum vetus monasterium. Quomodo autem inde translata sint omnia, fuit olim scriptum: quod utinam nunc extaret! Extat interim illius scripti hæc memoria, nobis inde missa, quam ex Gallico sic Latine reddo. Ego Anselmus Martin, civis & Major terræ de Courssolre, certum facio, quod optime meminerim me, inter scripta & schedas meorum quondam parentum, reperisse chartam, signatam a pluribus Doctoribus in Theologia & Licentiatis, continentem translationem Reliquiarum S. Walberti & Bertiliæ, ex loco qui vocatur monasterium vetus, in hodiernam ecclesiam Courssolrensem: ibique legisse hæc aut similia verba in substantia. Certificatio & scriptura de translatione ex veteri monasterio in novam ecclesiam, intra capellam D. Virginis ex latere altaris intra parietem dictæ cappellæ. Quod cum legissem, dixi adstantibus: [unde in nouam ecclesiam translata sunt,] Vide, quæso, qualis charta. Ecce, ecce translatio corporum S. Walberti & Bertiliæ, quando fuerunt translata ex veteri monasterio in hanc ecclesiam. In fidem quorum hæc signavi anno MDXIII. Anselmo Majori Curtissolrensi adstipulatur verbis similiter Gallicis ejus frater in hunc sensum: Angelus Martin, Major Dominii de la Glyselle Courssolræ, certifico omnibus quorum interest, quod ante annos aliquot, frater meus Anselmus Martin, d. loci Major, pervolvens scripta matris nostræ defunctæ, monstravit mihi, & post quam legisset dixit: Ecce quomodo facta est translatio corporum SS. Walberti & Bertiliæ, ex veteri monasterio in hanc ecclesiam. Videbantur autem infra eam scripturam subsignationes tres aut quatuor personarum honoratarum, Doctorum & Licentiatorum. In cujus veritatis approbationem consueto meo sigillo hæc subsignavi. [cum altari S. Walberti, ubi manserunt usque ad 1503.]

[10] Et hoc est, inquit Thomas Gozæus prælaudatus, quod nobis coram narrabant illi probi senes; ante annos sexaginta, id est ante annum MDIII, priusquam videlicet ecclesia vestra in majorem capacitatem redigeretur; vidisse se duos loculos & sepulcra aliquantulum elevata, eo loco posita, ubi nunc est columna sacello D. Virginis proxima: quibus sepulcris commune erat altare, ad quod celebrant Capellani S. Walberti. Postea vero in unum loculum reposita sunt viri & uxoris ossa, [quando illa ampliata fuit & ossa in unum collata,] sine aliqua ab invicem discretione, & in murali crypta apud altare D. Virginis recondita, prout nunc ibi visuntur. Lapsu deinde temporis cum loculus ille, qui ex ligno non valde durabili confectus fuisse videtur, pœne inveniretur consumptus; Archiepiscopus Cameracensis mandavit D. Decano du Bois, ut visitaret illum, ad videndum an possent discerni ossa S. Walberti ab ossibus Bertiliæ. Itaque ipse in die S. Eligii, assumpto Doctore medico & Guardiano Capuccinorum, secreto volebat facere illam visitationem. Sed cum non posset celare Abbatissam, ipsa voluit adesse & aliquot Canonissæ. Sicque fuere præsentes forte triginta vel quadraginta personæ: [rursumque in novum loculum translata 1619:] Nihilominus occasione hujus visitationis mundavit ossa, & reposuit involuta bysso in novum feretrum; quia vix apparebat vestigium alterius feretri. Hæc autem omnia facta sunt absque aliqua solennitate vel ceremoniis aliis, ostiis ecclesiæ clausis, anno MDCXIX, uti indicat Miræus in fastis Belgicis ad XXX Aprilis: in hoc tamen errans, quod dicat tunc corpora e terra elevata, idque per Franciscum vander Burchium; Archiepiscopum & Ducem Cameracensem: quorum neutrum, sic ut verba sonant, intelligendum, patet ex prædictis.

[11] Decanus autem, qui ea non elevavit, sed ex veteri in novam arcam, auro & coloribus variegatam, transtulit, nimia certe abstinentia usus est; eaque scrupulum injecit posteris, ne si ex majorū instituto ipsa pergerent honorare, contra sacrorum Canonum forte præscripta peccarent; maxime post Vrbani VIII decreta anni MDCXXV. Et hic scrupulus augeri etiam potuit, cum allegatum fuit, quod liber Canonissarum Malbodiensium, quem vocant Capitulare, inter preces quæ fiunt in die Parasceves, [sed nimis timide sobrieque,] sic habebat scriptum, teste Thoma Gozæo, Oremus pro Domino Walberto & Domina Bertilia, & generatione eorum sancta. Sed ut scrupulum auferre potuit ipsius Thomæ Gozæi sententia, quod hoc ita ab antiquo & proxime a morte SS. Aldegundis & Waldetrudis institutum, non sine aliqua nimiæ simplicitatis nota, & a sacris Virginibus absque ulteriori discußione continuatum, nihil derogaret certitudini antiquæ de illorum sanctitate cultuque populari; ita huic non derogant Vrbaniana decreta, quæ ipse anno MDCXXXV declaravit non præjudicare in aliquo iis, qui aut per communem Ecclesiæ consensum vel immemorabilem temporis centum annorum metas excedentis cursum, aut per Patrum virorumque sanctorum scripta, vel longissimi temporis scientia ac tolerantia Romanæ Sedis vel Ordinarii, celebrantur.

[12] Sic autem celebrantur hi de quibus agimus. Nam in antiquis Litaniis ecclesiæ S. Waldetrudis Montensis olim dicebatur; [supposita antiquitate cultus tum alias tum fere 2 Pentecostes] Sancte Walberte ora pro nobis: S. Bertilia ora pro nobis: & passim ab immemorabili vocantur Sancti a populis circum vicinis, qui quotannis feria secunda Pentecostes Curtissolram, cum Pastoribus suis Crucibusque & vexillis accurrunt, tam numerosi, ut credi vix possit. Sacellum autem, in quo condita sunt ossa utriusque vocatur Sacellum S. Walberti, propter capellaniam sub ejusdem Sancti nomine cum onere trium Missarum ibi fundatam: cujus etiam imago in principali sacelli vitrea fenestra spectatur, & de ipso ibidem passim dicitur Sacrum. Prout hæc omnia ex ore præfati D. Decani du Bois ad Bollandum scripta invenio, [miraculis confirmati:] circa prima operis nostri initia: ad quem etiam missa duplex collectio gratiarum, sub annum MDCXIX usque ad MDCXXIX invocatione SS. Walberti & Bertiliæ obtentarum, quarum aliquas descripsit is, qui sub annum MDCXXXIV erat loci Pastor; alias ejus prædecessor, ante annos tunc duodecim defunctus, uterque testimonio D. Decani, bonus, non male doctus, & satis judiciosus: in quorum fidem ipsas collectiones hic ex Gallico Latinas dabo.

[13] De die alterutrius conjugis in cælis natali, nihil uspiam reperio: haud tamen sine causa fecit Bollandus, quod omnes quas de iis habebat memorias ad hunc XI Maji reposuerit: quia hic primus anni dies est, [& titulo vetusto sanctitatis.] in quem cadere potest Feria II Pentecostalis, quando littera Dominicali D Epacta XXIII, Pascha cadit in XXII Martii, quamvis id sit rarißimum. Arturus du Monstier in Gynæceo sacro ad ad VIII Novembris notat, Cursorii in Hannonia diocesis Cameracensis memoriam B. Bertiliæ, genere miroque religionis fervore, eleemosynarum liberalitate, & rebus sancte mirabilitetque gestis præclaræ. Sed quos in Annotationibus allegat Molanus, Miræus atque Malbrancus, nusquam aut talis diei meminerunt aut Beatæ titulum adjungunt: quod merito potuisset saltem Molanus, qui ad IX Aprilis in S. Waldetrude dixit, ejus parentes, sororem, ac liberos omnes in Litaniis Montensis Ecclesiæ invocari. Sed quod illi omisere, fecit ipsis omnibus senior, & ante annum MCCCC scriptis Hannoniæ Annalibus, postea in compendium editis clarus Guisius: qui lib. 11 cap. 4 ita loquitur. S. Walbertus Dux fuit Lotharingiæ (idest in ea regni Austrasii parte, quæ postea nomen istud obtinuit) cujus uxor fuit S. Bertilia. Inter cetera autem quæ habuit; allodiis multis propriis tam in Hannonia quam in Brabantia ditatus fuit. Fuit vero Guisius ex ordine D. Francisci sacræ Theologiæ Doctor, & ejus Chronica extat Ms. Montibus apud Franciscanos: cujus verba nobis inde descripta sic sunt, ut in margine addatur ex Ghilberto: fuit autem Ghilbertus Balduini IV Flandriæ & Hannoniæ Comitis Cancellarius, & ad S. Germanum in urbe Montensi Præpositus, scripsitque ac floruit seculo XII.

[Miracula]

Walbertus, & Bertilia parentes SS. Waldetrudis & Aldegundis in Belgio (SS.)

EX MSS. GALLICO

I. SYLLOGE GRATIARUM,
anno MDCXIX descripta Gallice a Parocho loci R. D. Ioanne le Clercq.

[1] [sanatur dolor primo unius,] Barbara Bastien, filia legitima Joannis Bastien laboratoris, habitans Barbenzonii, a nativitate sua clauda, & ad decimum quartum ætatis jam provecta, adeo debilis erat crure dextero, ut quantulumcumque ambularet, oppido inde lassaretur; sentiebatque in eo dolorem fere continuum, nec nisi cum maxima difficultate usque ad ecclesiam d. loci progredi valebat. Hæc intelligens, multos esse qui visitatis SS. Walberti & Bertiliæ reliquiis levamen experirentur in suis necessitatibus, in ecclesia Courssolrensi quiescentibus, ex consilio consanguineorum suorum die XV Octobris anni MDCXVIII illuc se transtulit; indeque revertens Barbenzonium asseruit, non amplius se priores dolores sentire. Sed hi eidem rursum renovati sunt circa diem XXI, [deinde utriusque cruris.] XXII & XXIII Aprilis anni MDCXIX, idque in ambobus cruribus, adeo ut gradum promovere omnino nullum posset. Quare mater ejus, filiæ compatiens, vovit aliquam eleemosynam ad Dei & S. Walberti honorem. Quo completo, statim melius habuit puella, & cito dolore omni liberata fuit. Itaque ejus parentes rursus eam ad d. locum misere, gratiarum referendarum causa: ipsaque venit & redivit absque ulla prorsus lassitudine: clauda tamen remansit. Atque hæc serio & sub signaturæ suæ confirmatione asseveravit pater puellæ hac II Maji MDCXIX.

[2] [puella ex febri fere paralytica,] Ægidius Gravet, mercator habitans Berchilleyæ natā filiam habuit circiter octodecim annos, nomine Mariam: quæ anno MDCXVIII continua febri prostrata, adeo sui impotens reddita est ut a cingulo deorsum nullum omnino usum corporis haberet; adeo ut instar paralyticæ neque attollere sese neque movere posset, toto quo malum durabat tempore, unde domestici ejus multum ei compatiebantur. Quamvis autem ejus pater ex devotione misisset pro ea aliquam eleemosynam ad S. Gislenum; imo filiam assumptum in dorsum tulisset ipsemet ad eremitorium prope Montiniacum, ubi est sacellum Deo & S. Annæ dicatum: nihilo tamen levius habuit infirma; donec post octavum aut decimum morbi illius mensem, ex consilio Parochi Bercheleyensis, misit eam oraturam ad ecclesiam Courssolrensem ante Reliquias S. Walberti: unde rediit libera a febri, & sub exitum novemdialis orationis tunc factæ prorsus firmam habuit valetudinem; qualem habet etiam nunc.

[3] Idem Gravet habuit alteram filiam sedecim aut septemdecim annos natam, [ejusque soror a tertiana.] nomine Joannam: quæ circa novembrem ultimo præteritum anni MDCXVIII similiter in febrim tertianam incidit: quam cum duodecim aut quindecim diebus sustinuisset, visitavit eam Pastor suus, suasitque ut prædictas sanctas Reliquias visitaret. Illa autem hoc se facturam vovit, ipso pūcto temporis, quo solebat febris recurrere: & die postero ultimoq; Novembris Courssolram se transtulit orationis causa: exindeq; rediit, affirmans se ab hora facti voti usque in præsentem frui perfecta sanitate: quod & pater ejus subsignando affirmavit. Et ego præfati loci de Berchiley Pastor indignus, tamquam oculatus testis, fidem facio, omnia in præfata narratione contenta sincera veritate niti. Joannes Marischal MDCXIX.

[4] [liberantur puer & puella a febri continua,] Joannes Pochiet, pannorum laneorum mercator, Bellomontii habitans, liberos habet duos, Joannem annorum novem, & Annam annorum decem, qui mense Novembri anno MDCXVIII simul ambo inciderunt in febrim continuam, eumque passi sunt per hebdomades novem aut decem. Post quas cum eorum pater jusisset fieri novenam ante reliquias S. Walberti, animadvertit prædictos liberos suos recipere vires, & in fine secundæ novenæ prorsus a febri absolutos invenit. Certificat autem d. Pochiet distincte observatum a se esse, quod unus eorum citius receperit sanitatem quam alius, is scilicet pro quo prior novena fuerat inchoata. Ambo autem exinde usq; nunc integra fruuntur valetudine, idque coram Parocho & aliis duobus testibus serio affirmavit pater, III Maji anni MDCXIX.

[5] Vincentius Martin, filius legitimus Anselmi Martin Majoris Courssolrensis, annorum decem, mense Majo anno MDCXVIII, tactus fuit febri continua, quæ vitalem prorsus colorem ei abstulit, [item alius puer.] pallidumque & marcidum prorsus fecit. Qua ejus mutatione conspecta parentes pueri statim curarunt ante Reliquias S. Walberti novenam faciendam: statimque multo melius habere cœpit æger, & octavo die prorsus liber fuit a febribus: exindeque sanus atque alacer vivit, rem in omni sinceritate attestante patre, similiter III die Maji anno MDCXIX.

[6] [tertius gradiendi facultatem impetrat.] Joannes Gobert operarius, Courssolræ habitans, filium habet parvulum annorum duorum & decem vel undecim mensium: qui ad anni sui tertii dimidium nullatenus potuit insistere pedibus. Quod cum docere eum vellent parentes sui, frustra dabant operam, puero semper in terram cadente, quamvis de dolore in cruribus aliquo non quereretur. Videntes ergo illi ita compositum, ut numquam in sua vita posset ambulare; curaverunt novenam in d. loco, excitati fama quæ vulgabatur, quod plures ea ratione morborum suorum medelam accepissent. Illa autem cœpta, cœpit etiam puer corroborari, gressumque ipse moliri per se; & circa finem ejusdem novenæ assumpsit colorem prorsus vividum cum plena sanitate potentiaque gradiendi, quā & nunc utitur, secundum attestationem patris signatam eodem III Maji anni MDCXIX, coram quinque testibus.

[7] Catharina, filia Balthasaris de Preux annorum octodecim, mense Aprili anni MDCXVIII invasam se sensit febri vehementi atque continua: [curatur puella a febri continua,] qua cum vehementer debilitaretur, de suorum parentum consilio petiit novenam fieri: qua durante duravit etiam continua febris usque ad diem octavam, quando advocans matrem suam affirmat quod se bene haberet, plene atque integre sana, prout etiam nunc; affirmante id ipsum coram duobus testibus prædicto ejus patre, hac III Maji MDCXIX.

[8] [& puerulus:] Joanne Sponlet, mercator lanarius, habitans Courssolræ, habet parvulum filium annorum quatuor nomine Nicolaum, qui mense Majo anni MDCXVIII acuta & continua febri oppressus fuit. Quo periculo animadverso continuo parentes ejus fieri jusserunt novenam: eaque facta sanatus est puer, uti coram tribus testibus asseruit præd. pater ejus hac III Maji MDCXIX.

[9] [item adolescens] Stephanus Goblet, adolescens annorum quatuordecim aut quindecim, anno MDCXVIII circa mensem Januarium continuam accepit febrem, quæ ei per tres menses jugiter adhæsit. Quare pater ejus Adrianus, naturali compassionis affectu motus, decrevit novenam curandam ante reliquias S. Walberti: & quarta die pæne in instanti sanatus integerrime fuit qui ægrotabat, neque ullum exinde malum aut febrem sensit: prout XXI Maji anno MDCXIX prædictus ejus pater serio attestatus est.

[10] [& mulier vidua.] Joanna Rondeau, uxor Nicolai Thiery, habitans Courssolræ, annos nata quadraginta, anno MDXVII circa mensem Augustum febrim incurrit, quæ eam usque ad Martium sequentis anni MDCXVIII exercuit: quando ab aliquibus sibi notis persuasa fuit novenam curare: qua durante melius habere cœpit, & finem accipiente totaliter convaluit, quemadmodum subsignando testatur XXVII mensis Aprilis.

[11] [puella icterica,] Petrus de Remis, manu operans & in d. loco commorans, filiolam habebat triennem, quæ anno MDCXVII peregrino satis morbo vexata, tota colore flavo tincta ac debilis erat, neq; consueta ratione digerens quem sumebat cibum: quo in statu cum fuisset octodecim mensibus, secunda curatæ a parentibus novenæ die, prorsus alia videri cœpit, uti testantur vicini, & perfectam deinde obtinuit, quali nunc utitur sanitatem, hac XXVII Aprilis MDCXIX.

[12] [puer toto corpore paralyticus sanantur] Circa finem Maji anni MDCXVIII Joannes Bertau, laborator Courssolræ habitans, habebat filium septennem Jacobum nomine, languore & morbo gravissimo sic affectum, ut omni appetitu cibi destitutus, membrorumque sensu atque usu privatus, eo maneret situ in quo fuerat collocatus, nec tantillum quidem commovere se valens, ac ne conqueri quidem si diutius ita relinqueretur; neque jam aliud expectabant parentes quam pueri mortem, postquam eadem morbi violentia, per quatuor aut quinque hebdomadas continuata, nullam eis vitæ spem reliquerat. Interim audiverunt famam vulgatam de iis, qui multi a Deo curati dicebantur per invocationem SS. Walberti & Bertiliæ, curantes novenam ad honorem eorum faciendam. Quare cum idem etiam ipsi fecissent, quinto d. novenæ die puer cibum petiit: exindeque paulatim valentior, brevi totus convaluit: quemadmodum serio attestatur illius mater Barbara Gravis, die III Maji MDCXIX coram Rectore capellæ & aliis testibus.

[13] [curatur mercator febricitans,] Nicolaus Minon, mercator Courssolræ habitans, mense Aprilis anno MDCXIX aliquamdiu fatigatus inflammatione quadam, & ab ea pæne liberatus, incidit in febrem vehementem, quæ vires ejus omnino prostravit. Cum igitur bis terve ea recurrisset, audissetque solatium quod multi antehac receperant in simili morbo recurrendo ad Deum per intercessionem S. Walberti, curavit novenam fieri: sub qua liberum sese sensit a febribus, nihil ultra incommodi patiens, prout testatus fuit in præsentia Pastoris & aliorum testium, III Maji anni MDCXIX.

[14] Joanna Hellin, vidua quondam Jacobi Jacquey, annorum triginta quinque Courssolræ habitans, [& mulier cruribus tumefacta:] anno MDCXIX mense Majo passa est magnam tumefactionem utriusq; cruris: quæ toto uno mense & amplius durans magnos ei pariebat dolores punctionesque acutissimas, eamque sic debilitavit, ut caveæ suæ gradus non posset absque alieno subsidio ascendere, nec ad unius leucæ quadrantem posset ambulare. Tandem decrevit orando ad Deum recurrere, & postulare intercessionem S. Walberti. Cumque eum in finem promisisset anathema ex cera, in figuram crurum tam male affectorum, in viam se dedit Bellomontium versus, oppidum leuca una dissitum, emptura ceram: & hoc iter peregit nullo adhibito fulcro aut alio adjumento. Ex eoque die inflatio ipsa successive detumuit, & intra paucos dies de perfecta sanitate recepta sibi est gratulata: quemadmodum asseverando deposuit coram Pastore, Rectore & aliis tribus testibus.

[15] [illuminatur cæcus octogenarius,] Robertus quidam, habitans Solræ ad Sambram, annorum circiter octoginta, cum cæcus fuisset ab annis quindecim, die XXVIII Maji anno MDCXVIII ad ecclesiam nostram Courssolrensem venit, deductus ab uxore; ubi prostratus in genua ante reliquias SS. Walberti & Bertiliæ, rogavit Deum ut per eorum intercessionem, dignaretur sibi visum reddere, si quidem sibi id expediret. Idemque porro per novem dies facere instituens, septimo die cum reverteretur ab ecclesia in suum hospitium sub vesperam, dixit hospiti suæ, conspicere se quæ numquam viderat, videlicet paleam strati sui & uxorem quam tempore cæcitatis certæ & confirmatæ sibi desponderat. Quare cœpit iterum orare & agere Deo ac S. Walberto gratias. Sequenti autem mane, statim atque in ecclesiam venit, & candelas, & vitream fenestram, & altare ipsius capellæ conspexit; visumque suæ ætati proportionatum recipiens, deinceps viæ ductore non eguit. Quod cum publice cognitum testatumque esset, instituta celebris processio circum vicum, qualis in solennioribus festis solet; quam comitatus est ipse Robertus, cereum præferens, cum aliisque cantans Hymnum; Te Deum laudamus, ac Deo de tam insigni miraculo gratias agens. Postea vero coram omni populo sub jurejurando testatus est quæ sibi acciderant. Laus Deo.

[16] Alius cæcus ex Francia Courssolram venit ad ecclesiam nostram, [item alius.] circa annum MDCXIX: qui similiter integram recepit videndi facultatem, quarto die inchoatæ eum in finem novenæ. Dixitque oblationum curatrici, in capella S. Walberti constitutus, se clare intueri omnia quæ intra ecclesiam erant. Ivit illa, & Pastori significavit quod acciderat miraculum. Interrogavit autem eum Pastor, num auderet juramento confirmare quod dixerat: quod ille mox præstitit coram omnibus.

[17] Petrus Carlier, civis Landeriacensis, annorum circiter quinquaginta, [vir a multis annis privatus gressu,] audiens miracula quæ fiebant per intercessionem SS. Walberti & Bertiliæ in ecclesia Courssolrensi, ubi eorum quiescunt reliquiæ; seque membrorum omnium usu ac sigillatim crurum destitutum dolens, quibus jam a multis annis nequiverat insistere; erectus est in spem recuperandæ sanitatis. Quare in carrucam se fecit imponi, venitque ad visitandas prædictas Reliquias. Cum autem inde reveheretur domum melius sibi esse sensit: atque post tres hebdomadas misit qui nuntiaret Pastori, se plene sanatum esse. Modico deinde tempore evoluto venit ipsemet in capellam, ubi sanctæ reliquiæ servantur, adferens ipse subaxillaria sua fulcra: Deoque gratias agens pro miraculo die XXIX Junii anno MDCXIX, cuncta juratus affirmavit, coram Pastore & aliis testibus subscribentibus.

[18] [item alias eumdem recipiunt.] Quidam ex Winhiza venit ad prædictam ecclesiam, duobus fulcris subaxillaribus gressum promovens, cum absque iis nequiret insistere pedibus, die VII Junii anno MDCXIX. Ita cum ecclesiam circuiret, sensit motum atque tremorem per omnia sua membra diffusum, plane ac si fuisset ebrius: cumque regressus in ecclesiam esset, unusquisque interrogabat eum quid morbi pateretur. Ille vero respondit, nunquam ita se constitutum fuisse; quodque necesse haberet magnas gratias agere Deo & S. Walberto: omnino enim confidere se, quod per hujus intercessionem liberandus esset a suis malis. Quo dicto, relictis ibi fulcris suis, cœpit iterum circumire ecclesiam, totus sanus ac valens. Quapropter postea redivit, gratias acturus de beneficio, & juratus affirmavit veritatem rei gestæ consueta subsignatione sua.

[19] [curantur pueri herniosi duo.] Eodem anno & mense, feminæ duæ ex Castro Solrensi attulerunt duos pueros herniosos: qui cum essent intra ecclesiam, cœperunt ejulare tam enormiter, ut cogerentur matres eos foras efferre. Accurrit ad tumultum insolitum Pastor; interrogat quid pueris illis desit. Respondent illæ; Eheu! Domine, filii nostri rupti sunt. Quod ille intelligens & compassione motus, donavit singulis particulam lintei, cui sacræ reliquiæ fuerant involutæ; mandavitque ut ipsi rupturæ eam imponerent, cum illa erumperet. Quod illæ facientes post tres hebdomades redierunt, acturæ gratias pro miraculo, facto per intercessionem S. Walberti, attestando pueros suos integros modo esse.

[20] [& vir honoratus,] Cornelius ex Castro Solrensi, vir honoratus, cum nemini fuisset unquam ausus monstrare rupturam, quæ graves ei quotidie inferebat cruciatus, sic ut quandoque nec ambulare posset, nisi forte nixus fulcris duobus; cum audisset miracula quæ fiebant indies Courtissolræ, per intercessionem SS. Walberti & Bertiliæ, ut potuit melius ad ecclesiam venit; ibique non parum relevatum sese sentiens, unum fulcrorum suorum dimisit. Non multo autem post tempore rediit pro agendis Deo ac S. Walberto gratiis, adferens fulcrorum alterum, quoniam perfecte sanatus eo non egebat amplius, uti testatus est coram Pastore & aliis testibus, sub consueta juramenti formula.

II SYLLOGE GRATIARUM
usque ad annum MDCXXIX notatarum Gallice, sub eodem & successore Parocho.

[1] Ioannes Coupin, opilio in obsequio Anselmi Martin Majoris Courtissolrensis, annorum quinquaginta; cum junior, annorum circiter viginti duorum, esset in famulatu magistri cujusdam fusoriæ fornacis præfecti, Gaucherii Polchet; noctu sensit pustulam quamdam seu tumorem in inguine: [sanantur pedibue debilis,] qui se diffundens per crus dextrum brevi adeo impotentem reddidit, ut non nisi adhibitis subaxillaribus gradum potuerit promovere totis tribus mensibus, ac ne sic quidem tibiam dexteram posset attollere ultra limen cujuscumque domus; quam vellet ingredi; sed necesse haberet alterius eam sublevantis auxilio. Cum autem in adeo miserabili statu constitutus audivisset a senioribus loci, valde frequentatam olim fuisse visitationem Reliquiarum S. Walberti, novenam faciendam curavit: sub cujus finem melius se habere sentiens, fulcrorum unum ibi reliquit; & post duos menses misit etiam alterum; atque ex eo tempore numquam se illis eguisse, licet una tibiarum brevior remanserit altera, testatus est subscriptione nominis sui die III Maji anni MDCXIX, coram Joanne le Clerque Pastore loci, Adriano Gollet & Baltazare de Preux.

[2] Petrus le Clercq, civis & aurifaber Bellomontensis, annorum nunc XLV, [periculose lapsus in humerum,] cum esset puer circiter novennis; Curtissolram venit ad visitandos consanguineos, in præcipuo loci prædio, quod vulgo dicitur Curia Curtissolrensis, habitantes, ubi cum coætaneis luctans, temere cecidit pronus in humerum sinistrum, eoque casu ita graviter affectus fuit, ut plerique assistentium judicarent, costarum unam eidem verosimiliter ruptam esse. Qui equo impositus & Bellomontem reductus, non cessabat die noctuque ejulare propter doloris vehementiam. In tam misero statu perseverans notabili tempore, adductus per matrem suam fuit Curtissolram, & ante Reliquias SS. Walberti & Bertiliæ devote præsentatus. Precibus autem finitis reductus domum, indies melius ac melius habuit; adeo ut tandem totus convaluerit, nullas deinde cruciatus prioris reliquias sentiens: quē admodū in omni sinceritate testatus est IV Maji anno MDCXIX, nomen suum subscribens coram Joanne le Clercq Parocho & I. Mareschal Sacellano ipsius loci. Parentes autem prædicti Petri nominabantur Guilielmus le Clercq & Margarita Pigeon.

[3] Philippus Bosquez, filius legitimus qu. Joannis Bosquez Mercatoris Curtissolrensis, [facie & inferiore parte corporis enormiter tumefactus,] ætate vicennis, anno MDCXIX mense Aprilis, afflictus fuit maximo tumore tum faciei totius tum reliqui infra cingulum corporis usque ad plantam pedum: adeo ut ad omne officium ineptus, cogeretur dimittere magistrum, sub quo eatenus exercebatur. Cumque in tam misero statu transegisset integras tres hebdomadas, in domo viduæ matris suæ, nec ullum inveniret remedium; decrevit dicta mater ejus preces quasdam pro eo secreto ad deum facere, per intercessionem SS. Walberti & Bertiliæ. Ipsumque decretum suum executura die VI Maji, venit ad ecclesiam, cœpitque preces ferventes fundere, cum intentione easdem ita secreto continuandi per dies novem. Ipsa autem vespera melius cœpit habere juvenis, [simulque scabie & disuria laborans;] tumorque ille valde diminui: postridie vero tibias suas considerans, omnino detumuisse miratus est. Advenerat illi simul cum tumore quædam veluti scabies, pruritum continuum ciens; quam similiter sibi evanuisse est gavisus. Quin etiam, qui eodem tempore in reddenda urina maximam passus fuerat difficultatem, quam vix curabilem esse judicabant qui consulebantur medici; ipso die quo novemdialē devotionē auspicata est mater, relevatum se sentiēs, citra molestiam exoneravit vesicam, implens mensuram unius loti, idque deinceps uno die pluries; cum antea vix semel, idque parcissime mingere diatim posset. Exindeque, ut modo est, mansit in optima sanitate; quemadmodum, ut oculati testes prædictarum infirmitatum, confirmaverunt Petrus Teillier, Joannes Regnaut, & Franciscus Brussart; subscribendo autem asseruerunt Margarita de Gozee Philippi mater, Joannes Renault, & Philippus ipse, coram Parocho & testibus tribus.

[4] Joannes Grevault civis & tegularius Bellomontensis, annorum quadraginta, XVI Maji anni MDCXIX accepit gravem in crure dextro cruciatum, qui plane impotentem reddebat, cogebatque domi se continere se ubi non nisi baculo sustentatus formare gressum poterat. [ex gravi cruris dolore gradi absque fulcris non valens,] Duravit cruciatus ille octo aut novem diebus, intra quos nullam noctu potuit quietem capere. Itaque ex quorumdam suorum consilio decrevit, ut melius poterat, Curtissolram adire, ad visitandas SS. Walberti & Bertiliæ reliquias. Hunc in finem die XXIV Maji circa sextam matutinam discessit Bellomonte, subaxillari fulcro ex una & baculo ex altera parte nixus, non sine molestia maxima. Cum autem unum circiter leucæ quadrantem sic esset emensus, acutissimas in eodem crure punctiones persensit, quantas antea nunquam. Sed his paulatim se remittentibus, cœptam via prosecutus est usque Curtissolram, una solum leuca Bellomonte distantem, quatuor integras tamen horas impendens itineri. Mox autem ut ecclesiam est ingressus, valde relevatum se sensit: atque in genua procidens, ipso ubi sanctæ Reliquiæ servantur loco, nullum deinceps dolorem percepit. Facta igitur oratione, rursus, in viam se dedit rediturus, suoque se fulcro axillari juvans: quando iterum eosdem pati cœpit cruciatus; sed post primum leucæ prædictæ quadrantem denuo eos remitti expertus est, planeque evanescere ipso instanti quo domus suæ limen attigit. In cujus beneficii gratam agnitionem, ultimo die mensis præfati, totus sanus & expeditus Curtissolram redivit pro agendis gratiis, suoque fulcro ibi ad rei memoriam relinquendo, quo post diem primæ peregrinationis suæ usus non fuerat: itaque rem actam manus suæ subscriptione testatus est, coram quatuor pariter subscribentibus testibus.

[5] Franciscus de Moriamme, vir conjugatus, Bellomonte habitans, annorum XXIII aut XXIV, [Renū cruciatus validos patiens,] famulatui cujusdam Joannis Sauveur civis Bellomontensis adstrictus, die XXVI Maji anni MDCXIX gravissimo renum dolore oppressus sic fuit, ut ad omnem ineptus laborem cœptum opus cogeretur dimittere, nec cibi vel somni appetentia moveretur. Ex aliorum proinde consilio in viam se dedit ad visitandas Reliquias SS. Walberti & Bertiliæ: tresque horas uni quæ interjacet leucæ emetiendæ impendens, tandem venit Curtissolram. Inde post fusas preces, rediit levior aliquantum, ipsa cruciatuum causa e renibus ad genitalia descendente, quæ mox ad pugnorum duorum similitudinem intumuerunt: quare timere cœpit ne herniam incurrisset. Ergo jam magis anxius quam antea, nec minus cruciatus, VII die Junii iterum Curtissolram revertit; fusisque ibi precibus curavit Salve Regina cantandum: eodemque instanti detumescere partes inflatas sensit, plena sanitate subsequente. Quapropter differre nolens debitam tanto beneficio gratiarum actionem, nono mox die ejusdem mensis adfuit denuo Curtissolræ, & solennē Missam sibi cantari petiit, credens se meritis SS. Walberti & Bertiliæ sanatum: quemadmodum & subsignando professus est, coram Parocho, Majore, & inquilinis ejusdem loci duobus.

[6] Jacobus Herman villicus, habitans in Maudrez prope Binchium oppidum, ex uxore genuit filiolum, [puer herniosus,] nomine Guilielmum, qui modo est annorum quinque. Cum autem explevisset primum annū ætatis, inventus herniosus est in inguine dextro: visitatus autem ab ejusmodi morborum peritis, judicatus est vere ruptus esse: crescebatque malum usque in Augustum anni MDCXXI, quando ipsius parentes agnoverunt totum disparuisse. Quia igitur ante menses quatuor visitaverant reliquias S. Walberti, Curtissolræ asservatas, eodem rediverunt hac XVI Maji anni MDCXXII, una cum filiolo suo jam integerrimo, ad reddendas Deo gratias pro beneficio, prout testatus est pater.

[7] Gissenus Parcoletz, Lætiensis incola, annorum LV, [pedibus cruribus debilitatus,] ab annis quatuor male affectus erat tibiis cruribusque, potissimum autem tibia sinistra, ita ut ab eo tempore cœperit uti subaxillaribus: maxime ab annis duobus, quando etiam per intervalla cœpit sentire acres dolorum puncturas, quæ denique omnem progrediendi absq; fulcris aut quidquam operis agendi facultatem sustulere. Hoc in statu contigit eum fortuito transire Curtissolra, atque ecclesiam ingressum visitare Reliquias S. Walberti, ibidem requiescentes. Quo loco mox sensit vehementer alterari totum suum corpus, & dolores tibiarum evanescere: quod ei fiduciam ingessit, dimissis ibidem fulcris, experiendi num absque illis posset ambulare. Itaque ab oratione surgens ter quaterve circuivit ecclesiam, totus ut sibi videbatur sanatus: in cujus rei testimonium fulcra sua hic reliquit, & hæc omnia sigillatim professus est, coram subscriptis testibus tribus, XXII Maji MDCXXII.

[8] Petrus du Mont, modo habitans in Beaufort prope Malbodium, [stomacho diu cruciatus,] Abencurtii prope Cameracum natus, annorum LXII, ab annis viginti & amplius gravi stomachi torquebatur dolore, qui sæpius ei syncopen & reciprocandi spiritus difficultatem pariebat: erat autem adeo difficile malum, ut cum eo tenebatur, cogeretur se non movere loco, in quo ipsum id apprehenderat. Quamvis autem varias medicinas adhibuerit, numquam tamen melius habuit usque ad annum MDCXXI, quando cælestem proposuit medicinam quærere atque recurrere ad S. Walbertum, visitando Reliquias ejus Curtissolræ: quo facto, integre consanatum se, atque a malo liberatum invenit. Quamobrem eodem rediit hac XXIX Septembris anni MDCXXII, ad gratias pro recepto beneficio agendas Deo, sincereque profitendum, quod sibi contigerat; prout fecit nomen subscribens, coram Joanne le Clercq, Nicolao Planart & Gollet. Hactenus sub Parocho Ioanne, aliena manu descripta seu transcripta: sequentia tria eadem manus descripsit, sua vero manus, addito proprio ac testium nomine, confirmavit singula Ioannis successor, M. Brunebarbe: reliqua integre ab ejusdem manu sunt, anno MDCXXIX exarata.

[9] Die XXII Junii MDCXXIV, Fredericus Saincte, Medicus, [filius medici herniosus,] habitans in Bellievre prope Chimacum, ejusque uxor Maria Huart, venerunt Curtissolram quarta vice, in gratiarum actionem pro beneficio, quod acceperant in persona filii sui Gilberti septennis, a gravi hernia sanati: qui singulis etiam vicibus parentes comitatus est ad serviendum bono maximique meriti Sancto Walberto: atque coram me Pastore loci, Joanne Renard, Petro Bosquez aliisque protestati sunt, pro ea gratia alium nullum Sanctum a se invocatum: & addebat pater, se nullum artis experimentum in eo fecisse: sed prima vice qua venerunt ad serviendum Deo & S. VValberto, levamen mali aliquod apparuisse; majus autem vice secunda: plenam integritatem consecutam esse vice tertia, quando disparuit omne indicium herniæ, nec quidquam amplius molestiæ intulit. Ex quo parvulus ille, veluti divinitus inspiratus, vehementer affici cœpit erga bonum hunc Sanctum; & puerilis devotionis affectum testatur continuum desiderium veniendi Curtissolram ad S. VValbertum: quod etiam coram me ostendit, recitans particularem orationem, qua S. VValbertum inter alios suos sanctos Patronos nominabat & invocabat.

[10] [item alius puer,] Die XIV Septembris anni MDCXXIV, Marcus Pouillart & Maria Manteau ejus uxor, Curtissolram venerunt, ad agendas gratias pro curata gravi hernia, qua affligebatur eorum filius novennis Ægidius, qui etiam pro fecunda vice venerat. Prima autem vice in die dedicationis Bercellensis huc veniens cum sua sorore, adeo male afficiebatur per viam ut incedere vix posset, identidemque rogaret sororem ut se vellet gestare: intrans autem ecclesiam perfectæ redditus est integritati, unde & exclamavit, Ecce me sanatum. Postea curarunt ibi faciendam novenam, ipsique fecerunt in vico suo: ubi nonnullum adhuc dolorem per biduum sensit: iterumque hodie Curtissolram veniens, in ipso territorii Curtissolrensis ingressu, quæstus est sibi ventrem dolere, per spatium quo tertio recitaretur Pater & Ave: atque exinde nihil sensit amplius: unde gratiæ sint Deo & S. Walberto.

[11] Hac X Novembris anni MDCXXVI, Ioannes Salhadin & Aldegundis Bertrand, Marulli commorantes, [& tertius,] venerunt Curtissolram, gratias acturi Deo Sanctisque VValberto & Bertiliæ pro sanata hernia filii sui Antonii. Quem ita affectum videntes, voverunt peregrinationem ad S. Trudonem & Marpinum, quam etiam utroque loco visitato impleverunt. Cumque nihil inde auxilii retulissent, post quindecim dies attulerunt puerum Curtissolram, ibique curarunt novenam fieri. Qua durante, cum cessaret ex more plorare infans, deprehenderunt evanuisse malum: rursum tamen post duos annos aliquod ejus indicium inveniunt. Timentes igitur ne propter negligentiam & ingratitudinem suam id evenisset, quia non venerant ad gratias agendas sicut promiserant: iterum voverunt venire huc, atque etiam ad visitandam Dominam nostram de Bona-voluntate prope Havret se conferre: ex eoque tempore etiam illud ipsum disparuit.

[12] [aliique plures,] Anno MDCXXIII, die II Novembris, Romanus Minon, habitans in Gestru, attestatur, quod filius suus Matthæus, graviter ruptus, visitatis S. Walberti reliquiis sanatus sit. Testor etiam alias duas personas mihi retulisse, quod sui quoque filii similiter rupti, simili modo sanati sint, quarum attestationem authenticam invenire non potui. Anno MDCXXIII die X Augusti, Isabella Remy, vidua quondam Ioannis Forgois, coram me & D. Anselmo Martin Majore, atque Ioanne Bertaut retulit, quod filius suus Ioannes ab anno ruptus, voto ad S. VValbertum facto & impleto sanatus fuit: cumque postea in altero inguine similis hernia apparuisset, simili obsequio erga Sanctum, perfectam filo meruit sanitatem. Eodem anno & mense ipse ego subscriptus, graviter & periculose secundum judicium medicorum, [curantur, Pastor ipse periculose æger,] ægrotavi: curans autem novenam S. VValberto faciendam, quarto quintoque ejus die valde relevatum me sensi, atque in fine sanatum. Cumque recidivam deinde passus essem, aliamque novenam instituissem; circa nonum diem convalescere cœpi, atque exinde recte valeo, idque attribuo meritis S. VValberti, hac II Maji MDCXXIX. M. Brunebarbe Pastor.

[12] Anno MDCXXV die VI Iunii, revertens a dicenda Missa in Bono-succursu, [febricitantes duo,] assecutus sum juvenem venientem ad S. VValbertum vice jam tertia; annis utique diversis & propter diversas infirmitates febrium: qui dicebat, quod bis veniens, bis speratam sanitatem retulisset, & hac etiam vice eamdem speraret. Addebat autem, alteri cuidam amico suo, febrim patienti, idem suasisse se; & illum quoque, post impletum votivæ peregrinationis officium, convaluisse.

[13] Anno MDCXXVII die XVIII Novembris, Adriana Massart, uxor Iacobi de Gelluy junioris, [duæ feminæ cruribus male affecta.] ex Dausoit prope VValcurtium, venit Curtissolram cum suo marito, male affectum crus habente, sic ut ad ambulandum opus ei sit sustentaculo baculi, eo quod pedem elevans illud sentiat quasi loco motum. Venerunt autem, eo quod ipsa Adriana ante biennium, idem malum passa, cum huc peregrinabunda venisset Missamque curasset, perfectam obtinuisset sanitatem. Tunc autem venerat, persuasa ab alia ejusdem vici femina, Magdalena Wautier, quæ idem patiens parem gratiam fuerat eadem ratione consecuta: nunc autem mandarat prædictæ Adrianæ, ut gratiam sibi factam mihi pro se testaretur, sub juramento: quod fecit, duobus insuper testibus præsentibus.

[14] [puer eadem distorta habens,] Anno MDCXX Anna Meuris, vidua qu. Adriani Brunebarbe, habitans Solræ ad Sambram, cum haberet filium Balthasarem, utroque crure difformiter tortum, eoque difficilius gradientem, venit ad S. Walbertum, adducens ipsum puerum septennem vel octennem: & perfectam ei obtinuit corporis rectitudinem. Anno MDCXXII Antonius del Rue agricola, habitans Busseniaci, filium habet Jacobum, quatuor aut quinque annos natum: qui cum in cineres foci lapsus esset, nihil timebatur minus quam cæcitatis malum, eo quod per mediam horam, remediis quibuscumque adhibitis nullum omnino lumen posset percipere. [& alius lapsu in cineres cæcatus:] Itaque mater ejus Catharina, domo egressa extra tumultum populi, qui ad clamores & ejulatus copiosus confluxerat, vovit visitare S. Walbertum: Iterumque regrediens invenit filium habentem sanos & expeditos oculos: eique rei præter parentes magnus præsentium numerus testes fuerunt.

[15] [tertius natus mortuus] Anno MDCXXVI die III Junii, Nicolaus Colson, in Gestru habitans, comitantibus eum Joanna Paren & Sebastiana Wautier, attulit filium suum, quem sibi mortuum uxor pepererat, confidens meritis S. Walberti. Cumque eum tenuisset bono spatio temporis ante sanctas Reliquias, suaque vota & preces fecisset; rediens inde, & non longius remotus ab ecclesia quam arcus sagittam jaceret, vidit copiosum sanguinem fluere ex naribus, & lacrymas stillare ab oculis. Omnis itaque moræ impatiens, quia nullam habebat aquam ad manum, proprii oris saliva baptizavit infantem, rediitque ad ecclesiam gratias acturus pro beneficio. Ibi cum narraret quid egisset, sanguinemque monstraret; docui eum errorem suum; & quoniam baptismus talis nullus fuit, exhortari eum cœpi, ut ante S. Walbertum preces renovaret suas, novenam faciendam voveret, aut quidquid aliud suggereret affectus. Quibus expletis, cum iterum reverterentur, [ad baptismum reviviscit.] distarentque ab ecclesia sagittæ jactibus tribus aut quatuor, circa piscinam quamdam; inspicientes puerum, viderunt denuo lacrymantem, mox vero immutari totum, rubescere, incalescere, quasi recens a ventre matris prodiret. Quo viso hilares omnes revertuntur ad pagum suum Gestru, moxque accedunt ad ecclesiam pro gratiis Deo agendis. Hic vero rursum ex oculis stillarunt lacrymæ, motusque in venis ac pluribus corporis membris sentiri cœpit, uti experti sunt varii: aliquantum deinde post sanguis bene vivus rursus profluxit ex naribus, lineam ducens usque ad medium pectus, clauso interim ore. Quibus visis, Pastor Gestrucensis sub conditione baptizavit puerum (baptizaverat enim eum pater suus ad piscinam prædictam) atque de nomine suo vocavit Stephanum, & die postero in cœmeterio sepelivit. Deinde huc rediens pater cum duabus mulieribus prænominatis, testimonium rei gestæ daturus, attulit varia linteamina, pueri sanguine tincta, quæ ego & populus omnis vidimus. Hactenus MSS. Gallica, quibus libenter addemus si quæ adhuc mittantur.

DE SANCTO EVDALDO
MARTYRE IN NOVEMPOPVLANIA, ET IN CATALONIAM TRANSLATO.

SEC VIII.

[Commentarius]

Eudaldus, Martyr in Novempopulania, translatus in Cataloniam (S.)

BHL Number: 2663

AUCTORE G. H.

Aquensium civitas Episcopalis Novempopulaniæ in Vasconia, [Loca passionis] vulgo d'Ax sive d'Acqs dicta, inter diœceses Bajonensem & Ayrensem ad Aturum fluvium, sub Archiepiscopo Auxitano & Parlamento Burdegalensi, est caput totius Præfecturæ seu Senescalliæ Landarum, ubi Curiæ præsidialis tribunal quoque est constitutum. Huic urbi attribuit Martyrem hoc die Ferrarius em>in Catalogo generali his verbis: Aquis in Aquitania S. Eudaldi Martyris. At pluribus eum celebrat Saussajus in Martyrologii Gallicani Supplemento. Aquis, inquit, in Aquitania natalis S. Eudaldi Martyris, qui natione Italus, natus in Longobardia, cum gloriæ Dei incrementa quæreret, se in Gallias transferens, a barbaris irruentibus impie trucidatus, animam in sua innocentia effudit. Corpus ejus deinde signis divinis illustratum, [& cultus.] hinc ad cœnobium Rinipollense, inter Gerundam & Vicum, in ipsa Vicensi diœcesi translatum est, ubi condigna in veneratione habetur. Alii Rivipollense oppidum scribunt, ob fluviorum Ther & Breser confluentiam, incolis Ripol dictum, ubi peculiarem S. Eudaldo consecratam esse ecclesiam scribit Antonius Vincentius Domeneccus, in Historia generali Sanctorum Cataloniæ; ubi Vitam Hispanice edidit, desumptam ex Legenda antiqua lectionum ad Matutinum recitari olim solitarum, quam Latine redditam ad hunc diem dedit Tamajus-Salazar in Martyrologio Hispanico. Verum quia hæc Vita, [Fabulosa Acta martyrii,] post translatum in Cataloniam corpus, ex vulgi traditione parum fundata, videtur conscripta; eam nolumus huic operi inserere, cum & Latine & Hispanice apud dictos auctores poßit legi. De tempore Martyrii hoc solum dixerim. Si ex Longobardis parentibus em>in Italia natus Sanctus, transivit in Galliam (barbaram autem originem satis probat barbarum Eudaldi nomen) fieri non posse ut ante annum DLXX, [verosimilius sub Saracenis peracti, seculo 8.] circa quem Longobardorum regnum in Italia cœpit, natus ille fuerit: adeoque impoßibile est ut sub Walamiro Gottho, qui una cum Attila irrupit in Galliam, anno CCCCLI pro fide sit occisus, ante a Rege Hunnorum Wilhielmo in urbe Faste multos cruciatus perpessus. Monstrosa nimium sunt em>hæc omnia: nullam in Gallia urbem Fasten, nullum inter Hunnorum Reges Wilhielmum historiæ norunt. Si autem quæramus barbaros, a quibus post seculum VI irrumpentibus in Gallias occisus Eudaldus fuerit, haud facile invenias alios, huic argumento opportuniores, quam Saracenos: qui sub Carolo Martello Rege Franciæ anno DCCXXV Aquitaniam occupaverunt, ab Eudone Francorum Duce vocati, & tenuerunt per annos duodecim sæpe quidem a Rege victi, numquam tamen non molesti & formidati, donec anno DCCXXXVI penitus pellerentur. Et secundum hanc conjecturam ad seculum VIII pertineret paßio S. Eudaldi.

[2] Tamajus Salazar ad diem XIV Maji, festum translationis ex Aquitania in Cataloniam celebrari asserit, [Translatio] ejusque Acta ex dicto antiquo Legendario excudit, quæ sunt hujusmodi. Anno Domini nostri Jesu Christi Servatoris currente DCCCCLXXVIII, æra MVI, pridie Idus Maji, regnante Barcinone Borrello Barcinonensium Comite, Idisclus Abbas Rivipollensis, auspiciis memorati Comitis, adduxit ex urbe Aquensi Galliæ corpus S. Eudaldi Martyris ad istud suum Rivipollense cœnobium, [anno 978 14 Maji facta:] ubi per istius Beati merita Deus quotidie plurima ægrotis impertitur auxilia. Quæ ne in totum e memoria hominum dilaberētur, breviter, in compendium obedientiæ vigore perductus, & devotionis fervore protractus, deducere sum aggressus. Igitur eodem die XIV Maji anni memorati, quo sanctæ Reliquiæ in ecclesiam cœnobii pervenerunt, beatissimus Abbas Idisclus jussit œconomo monasterii, ut capsam peragi faceret elegantem, in qua reponerentur sanctæ Reliquiæ, ut honorificentius conderentur. Cui cum responderet œconomus in consulte, [detrahentes puniti:] se non posse tot expendere sine fructu nummos; illico a Domino correptus, in lethalem incidit ægritudinem: a qua liber evasit, voto coram Reliquiis emisso, se capsam elegantiorem facturum, si a periculo S. Eudaldi intercessione liberaretur. Alius cœnobii famulus temere dicere cœpit, quod ossa, quæ in ara beatæ Virginis Mariæ, nomine S. Eudaldi, populo exponebantur, nec alicujus erant Sancti nec deberent ibidem honorari, ne forte fuissent alicujus hominis malefactoris. Quo dictu, statim dæmones sunt ingressi in corpus famuli, quem severissime vexabant. At vero ad S. Eudaldi reliquias illatus, [14 obsessi liberati:] iidem maligni spiritus confessi sunt sancti Martyris beatitudinem, & verum ibidem consistere illius corpus. Quo & orationibus Fratrum, famulus a dæmonum molestia sanus exsurgit. Postmodum alios quatuordecim obsessos liberavit S. Eudaldus.

[3] Post nonnulla temporum curricula, frigescente accolarum fervore, [publicæ plagæ represset] festivitas S. Eudaldi cessavit in totum, sic ut nulla jam videretur superesse memoria, imo nec devotio cognosceretur. Tantam ergo Deus civium ingratitudinem punire constituens, maximam in regionem illam siccitatem, famem & mortalitatem immisit. Quam ut a populo Deus avertere dignaretur, Prior & monachi hujus cœnobii corpus S. Eudaldi, de loco ubi erat repositum, in publicum processionaliter extrahentes, populis innumeris interessentibus ostenderunt. Qui devote a Deo propter sancti sui Martyris merita auxilium expetentes, voverunt, se imposterum ejus diem culturos, festum celebraturos devote, si pluviam agris, salutem ægris, & panem famelicis misericorditer tribueret. Annuit votis Dei miseratio: & protinus cæli cataractæ apertæ sunt, & pluviam dederunt salutarem: innumeri cæci, claudi, & infirmi sanati sunt, mortalitas cessavit, & fames saturata est. Cum quidam homo lumine captus, ad visitanda limina Corporis S. Eudaldi e [longingua] regione venisset, [alia plura miracula.] & ad sancti tumulum Martyris pro adipiscendo visu pernoctasset assidue, in propria absque curatione commeans, ad usque populi sui terminos lacrymabundus accessit: qui lacrymas ab oculis abstergere festinans, continuo & visum recepit, & Deo & sancto Martyri gratias flexo utroque poplite peregit. Ad S. Eudaldi tumulum fuit quadam die delatus puerulus, gravissimo paralysis morbo laborans: nam manus ad cubitum adhærentes declinabant, distortis genibus & capite valde luxato: pro cujus salute preces ad Martyrem quam plurimæ sunt factæ, donec sanitatem integram recepit. Quidam homo nomen S. Eudaldi juramento interposuit falso: quem sic Deus inopinate punivit, ut illico exanimis in terram collapsus occumberet.

[4] Hactenus Acta Translationis & miraculorum. Est autem dictum cœnobium Rivipollense seu Ripollense conditum a Wifredo cognomento Piloso, [Ripollense cœnobium conditum.] Barcinonensi Comite, circa annum DCCCLXXXVIII, sub invocatione Deiparæ Virginis Mariæ, ob sacram hujus imaginem in profundo spelæi vicini inventam; uti tradunt Franciscus Diago, lib. 2 Historiæ Comitum Barcinonensium cap. 11; & Antonius de Yepes, tomo 4 Chronici Benedictini fol. 216: qui fol. 220 recenset dicti monasterii Abbates, quorum quintus traditur supra memoratus Idisclus, apud Yepes Guidisolo, a quo idem dicit corpus S. Eudaldi translatum anno DCCCCLXXXIII, locuples dicti monasterii thesaurus. Fuit vero Borellus Barcinonensium Comes ab anno DCCCCLXIV usque ad annum DCCCCXCIII, cujus virtutes & bella cum Saracenis late describit Diagus. Succeßit illi filius Raymundus Borellus, & superfuit usque ad annum MXVII, cujus tempore fuit sacrum Corpus S. Eudaldi ad novam Ecclesiam translatum die IX Augusti: ad quem Acta hujus quoque Translationis, ut dixi, apud Tamajum Salazar leguntur.

[5] [Delato ad locum condendæ ecclesiæ corpore,] Postquam anno Domini DCCCCLXXVIII, regnante in Catalonia Borello Barcinonensium Comite, fuit venerabile corpus B. Eudaldi Martyris translatum ad cœnobium Benedictinorum Vallis Ripollensis, quo insignia Deus sancti Martyris intercessione miracula patrarat; evenit quod sanctus Martyr in somniis apparuit Abbati & aliis monachis præfati cœnobii, exhortans eos, quatenus illi capellam seu basilicam peculiarem erigerent, & ad illam ex eo loco ubi ejus pignora requiescebant transferrent. Tum inter monachos habito consilio & deliberatione præcedente, actum fuit & unanimiter decretum, quod Corpus sancti Martyris deduceretur ad locum ubi basilica erigenda esset, & esto quod ibidem collocatum recentiora patraret miracula, tunc ejus voluntatem firmam de novo erigendo templo cognoscerent & crederent. Igitur sacra pignora, ad locum delata magnifico processionis apparatu, [multa denuo miracula fiunt:] vix situm tetigere, cum Deo disponente frequens miraculorum visebatur instantia. Nam quædam femina, quæ vix propter febrium continuarum gravedinem sacras exuvias insequi valebat, confestim in ipso itinere, sancti Martyris precibus sanata est. Eadem ægritudine aliæ duæ feminæ laborantes, concursum sequebantur in processione devote, quarum Deus pietatem intuitus, sancti Martyris precibus liberæ in domum reversæ sunt. Quidam adolescens pedibus & tibiis emortuis ad ferculum Reliquiarum adductus, cum tangeret illud, extemplo sanus deambulavit & credidit. Quinimo & alius paralyticus manu, deosculans thecam, in qua sancti Martyris exuviæ recondebantur, protinus sanitatem recepit. Quibus miraculis ad oculum conspectis, [ipsumque in eam transfertur an. 1004,] omnis populus continuo necessaria ad ædificium colligere cœpit: cujus fabrica sic crevit, ut die IX Augusti, anno Domini millesimo quarto, regnante in principatu Cataloniæ Raymundo Borello Barcinonensium Comite, sacra lipsana ad novam basilicam translata, ibidem honorifice collocarentur. Quæ sic venerantur oppidani, ut quotannis in ejus anniversario natalis die undecumque integri populi circumjacentes ad celebrationem festivitatis hujusmodi confluant, devotionis & voti causa. Sed per hoc tempus evenit quod accolæ territorii Val-Fogonæ insuperabilem & inexorabilem plagam paterentur: nam medio diei termino Angelus in forma equitis stricto ense apparebat, [incolæ Vallis Fogonæ a plaga divina liberati] quo incolas obvios crudeliter percutiebat, ita ut nullus ex cæsis cum vita remaneret. Cui malo ceteri ut occurrerent, ad ecclesiam S. Eudaldi continuo humili contritione devoti processionaliter devenere. Tunc sacrificium Missæ cœpit celebrari, in cujus exordio unus ex incolis prædictæ vallis saucius in medio ecclesiæ cecidit: sed Abbas cœnobii dixit superstitibus, quod in oratione permanerent, & sanctum Martyrem in sui auxilium invocarent. Ita factum: & homo percussus absque læsione consurgens, gratias Deo & Martyri offerens, concivibus devotionem commendavit, & eos a periculo præterito liberos fore nuntiavit, ita ut in posterum nihil tale videretur in Valle: [fabricam promovent.] cujus præcipui homopoli, ob favorem acceptum, in gratiarum actionem sancto Martyri obtulerunt cædere & trahere omnem lignorum struem, ad calcem coquendam ad ædificium necessariam. Hinc illud splendide perfectum est.

[6] Hactenus illa Acta; post quæ Domeneccus indicat, festum S. Eudaldi in monasterio Ripollensi, [specialis S. Eudaldi cultus.] & in propria illi dicata ecclesia, nec non in ejusdem oppidi ecclesia parochiali S. Petro sacra, celebrari hoc XI Maji; ejusque nomen in Orationibus tam in sacrificio Missæ quam reliquo Officio Ecclesiastico nominati, idque per totam Octavam fieri, ac præterea mense Novembri festum Translationis peragi, idque æque ab Ecclesiasticis Clericis quā monachis. Quando vero apud hosce monachos fiunt Commemorationes in Vesperis & Laudibus de Sanctis suæ Religionis, addi & S. Eudaldi Commemorationem: idemque fieri in ecclesia parochiali, & alia S. Eudaldi; eumque in dicto oppido ejusque districtu ut præcipuum & magnum Patronum haberi.

DE SANCTO GENGVLPHO
MARTYRE VARENNIS IN BVRGVNDIA.

CIRCA DCCLX.

[Praefatio]

Gengulphus, Martyr Varennis in Burgundia (S.)

AUCTORE G. H.

Floruit octavo Christi seculo, sub Pippino Francorum Rege, Caroli Magni Imperatoris parente, eximia vir pietate S. Gengulphus, uxoris suæ machinatione ab hujus adultero perfide occisus, & inter Martyres habitus: qui mox eodem & sequenti seculo in cultum & venerationem suam attraxit non solum Burgundiam, [In Burgundia Varennæ possessio S. Gengulphi] sed vicinas ad Mosam, Mosellam & Rhenum regiones. Præcipua ejus posseßio & habitatio majorumque ejus fuit Varennarum locus, in hodierno Burgundiæ Ducatu em>& diœcesi Lingonensi, a qua urbe (teste Claudio Roberto Lingonensi in Gallia Christiana & Erlulpho XXXI Episcopo Lingonensi) quatuor leucis distat; scilicet haud procul a Besuensi monasterio, cujus monasterii Advocatum fuisse electum aliquem e majoribus ejus, etiam nomine Gengulphum, addiscimus ex Chronico Besuensi edito ab Acherio tomo 1 Spicilegii, [& majorū sub Chlothario 3.] in quo pag. 499 sub finem ista leguntur. Chlotharius Rex Francorum, scilicet tertius, Chlodovei II filius, Defensorem & Advocatum Gengulfum, virum illustrissimum constituit, quod ejus litteræ indicabunt, istic editæ, datæ XV Kalend. Septembris, anno X regni Domni Chlotharii Regis, id est anno Christi DCLXVI aut sequente. Ab hoc monasterio Besuensi haud procul distant Varennæ, in quo loco erat basilica S. Petri Apostoli, quam summa dilectione S. Gengulphum excoluisse, utque necessarios reditus haberent, qui inibi deserviebant, prædiorum suorum posseßiones delegavisse, testantur Acta num. 11; ubi & in eadem basilica sepultus & miraculis claruisse dicitur.

[2] Fuisse ibidem, aut potius versus Germaniam, illustre aliquod monasterium aut ecclesiam sub nomine & veneratione S. Gengulphi constructam, [Ecclesia illi dicata extabat anno 870.] colligimus ex divisione ditionum Lotharii Regis anno DCCCLXX facta inter em>patruos ejus, Ludovicum Regem Germaniæ, & Carolum Calvum Franciæ Occidentalis: ubi in portione, quam Ludovicus accepit, nominantur primo quinque urbes Episcopales, dein illustriora monasteria, & inter hæc Inda prope Aquisgranum, S. Maximini prope Treviros, Epternacum Trevirim inter & Luxemburgum, tum S. Gengulphi, dein Faverniacum, Polemniacum, Luxovium in Comitatu Burgundiæ. [Prioratus 2] At supra citatus Claudius Robertus dicit; In diœcesi Lingonensi multas S. Gengulpho Martyri dicatas Ecclesias, interque eas eminere Prioratum nomine insignem Varennis, dependentē a Molismo Ordinis Benedictini monasterio: cui confirmavit Raynardus donationem de ecclesia S. Gengulphi, & de multis rebus sitis in Varennis, anno MLXXXIV. Esse etiam apud Lingones Prioratum S. Gengulphi sub Patronatu Abbatis Besuensis, indicatur in Registro generali diœcesis Lingonensis pag. 5, ubi & pag. 7 dicitur Chalindræ in Decanatu Mogensi esse Ecclesiam Parochialem S. Gengulfi.

[3] Consentiunt antiqua Martyrologia, inter quæ MS. Leodiense S. Lamberti ista habet ad hunc XI Aprilis. [memoria in Fastis] Burgundia, civitate Lingonis, S. Gengulphi Martyri. Additur, longe lateque miraculis gloriosi, in MSS. Pragensi, Albergensi, Vltrajectino & aliis multis, em>sub nomine Vsuardi auctis. MS. Divionense S. Benigni, & Florentinum Consiliarii Strozzii istæ habent: Varennas S. Gengulphi Martyris. Ita eumdem Varennis adscribunt Bellinus, Molanus aliique cum Martyrologio Romano. In Appendice ad Adonem apud Mosandrum & Rosweidum ista leguntur: Eodem die S. Gengulphi Martyris, cujus gesta habentur: ex quibus etiam quam plurima referuntur in MS. Florario, & MS. Leodiensi S. Laurentii, uti XIII Maji in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ em>anno MCCCCXC excuso: item apud Grevenum in Additionibus Vsuardi. [& 9 Maji,] Quo item die inscriptus est Martyrologio sub nomine Bedæ excuso, sed uti post eum vixit S. Gengulphus, ita & Martyrologium illud postea concinnatum est. Præterea die IX Maji coli eumdem, consuevisse ab Ecclesia Vltrajectina patet ex veteri ejusdem Ecclesiæ Breviario. Quo etiam die MSS. Martyrologia, Vltrajectinum S. Mariæ, Trevirense S. Martini, aliaque Kalendaria ejus meminerunt. [& 12 Octobris.] Demum XII Octobris aliæ Ecclesiæ illum colunt, uti indicant Bruxellense & Brugense Breviaria, ac Tornacense Missale, in quo propriam Missam habet.

[4] Hanc S. Gengulphi antiquam venerationem augent plurimæ illi extra diœcesim Lingonensem dicatæ Ecclesiæ, [Variæ dicatæ Ecclesiæ,] ut est, In urbe Moguntina templum S. Gangolphi, excitatum temporibus Ruperti XVI Archiepiscopi, qui sedit ab anno LXIX ad LXXVII post nongentesimum. Nunc vero a laudatissimæ memoriæ Reverendissimo & Illustrissimo Daniele insigniter constructum, novo cœpit appellari nomine, Templum arcis. Ita Serarius lib. 1 Rerum Moguntiacarum cap. 31. Dictus autē Daniel LVII Archiepiscopus præfuit ab anno MDLV, usque ad annum MDLXXXII. Embricius, Eremi Deiparæ in Helvetia Abbas quintus, S. Gangolpho nobili Martyri ædem in vicino campo Bruelensi posuit, quam anno MXLI Eberhardus Constantiensis Episcopus consecravit, uti in ejusdem monasterii Annalibus scribit Christophorus Hartmannus, idemque ad annum MCCLXXXVIII profert Indulgentias quadraginta dierum, sub Nicolao Papa IV concessas a duodecim Episcopis, fere titularibus in dicti Papæ Curia existentibus Reate, omnibus qui ad festa istic nominata accesserint ad capellam SS. Galgolfi & Laurentii Martyrum, apud locum Eremitarum Abbatis & conventus Ordinis S. Benedicti Constantiensis diœcesis, aut manus porrexerint adjutrices, seu in extremis quidquam legarint. Est etiam antiqua Parochialis in urbe Metropolitana Trevirensi, & ei subjecta Cathedrali Tullensi, quam ferunt a S. Gerardo Episcopo seculo X constructam: item Parochialis in urbe Leodiensi, de cujus antiquitate nihil certi reperiri indicat Fisen lib. 5 Historiæ Leodiensis ad an. 814 num. 32. Esse in Franconiæ primaria urbe Bambergensi ecclesiam collegiatam S. Gengulphi coram vidimus, & inde rogati fuimus antiqua monumenta de vita & cæde ejus submittere, ut inde Ecclesiasticæ Lectiones efformarentur. Philippus præterea Scouville, Societatis Iesu Mißionarius per agrum Luxemburgensem, indicavit nobis cultum S. Gengulphi celebrem esse in pagis Lichterbom, Haspelt, Schreidwiler, Osperen, Sonle, Wellonstein, & em>potißmum in Santgolffen, nomine, ut videtur, usu vulgi corrupto pro Gangulphi. Denique eamdem S. Gengulphi venerationem confirmant plurimæ Ecclesiarum traditiones, quarum vice (ut de Ecclesia & diœcesi Lingonensi, quæ solennem cultum præcipit, sileamus) loquuntur antiqua Breviaria, [cultus in aliis.] qualia sunt Ecclesiæ Metropolitanæ Vesontionensis tam manuscripta quam typis excusa; Ecclesiarum Metropolitanarum Senonensis, Moguntinæ, & Vltrajectina, item Antverpiensis, Leodiensis, Spirensis, Bambergensis; & monasteriorum Epternacensis, S. Maximini & S. Naboris, aliaque supra indicata, quæ piget plura nominare ne id sit molestum lectori. Ad quam autem ecclesiam spectet dedicatio oratorii indicata XVI Aprilis, in Martyrologio Adonis aucto atque post opera Surti excuso, nescimus divinare.

[5] [Acta dantur ex multis Mss.] Vtinam æque ac sumus de antiquo cultu S. Gengulphi confirmati, ita essemus de Actis vitæ & necis ab aliquo coævo auctore bonæ fidei securi! Quæ hic damus, accepimus ex antiquis MSS. codicibus Trevirensibus monasteriorum S. Maximini & S. Martini, Wingartensi in Franconia, Florinensi in diœcesi Leodiensi, de quo mox agemus, item ex codice Reginæ Sueciæ signato numero 81, & alio illustri codice nostro. Extant eadem in Carthusia Confluentina, in Rubea-valle prope Bruxellas, & variis em>aliis, quæ ne quidem annotare operæ pretium judicavimus. Extant etiam, sed absque Prologo & parte ultima a numero 13 in Legenda Lovanii anno MCCCCLXXXIII, & Coloniæ post duos annos excusa. Quæ ultima etiam desunt apud Surium, qui præfatur, stylum a se passim nonnihil mutatum & pleraque comprehensius reddita. Alia compendia extant in pluribus variarum Ecclesiarum Breviariis; etiam in Responsoriis, Antiphonis & Hymnis relata, item in MS. Vltrajectino S. Salvatoris, & apud Vincentium Bellovacensem in Speculo historiali libro 23 cap. 159, & paßim apud recentiores. Auctor horum Actorum in Præfatione conqueritur, Vitam priorem S. Gengulphi in immanißima Paganorum persecutione deperditam fuisse; [scripta post irruptionem Normannorum,] sed se aliqua, quæ per succedentium relationem fideli contigit narratione manasse, conatum fuisse colligere & explicare. Quibus similia iterum sub finem indicantur. Auctor Chronici Besuensis late destructiones sui monasterii describit, & aliquam indicat contigisse anno DCCCXXXI, quando Saraceni Augustodunum civitatem destruxerunt: sed immanißimam æstimat quando anno DCCCLXXXVIII Normanni, quos repererant in monasterio Besuensi monachos aliosque relictos crudeliter mactarunt. Quam eamdem persecutionem ab auctore Vitæ S. Gengulphi indicari arbitramur. Cessavit autem ea persecutio, em>quando Dux Rollo impetravit in uxorem Gislam, filiam Caroli simplicis Regis, accepta pro dote parte Neustriæ, quæ ab illo tempore, scilicet anno DCCCCXII cœpta est Normannia appellari. Tempore hujus Rollonis, aut potius filii ejus Guilielmi, videtur hæc Vita scripta: & mox late dispersa per vicinas regiones, devenit in Saxoniam, ubi degebat Roswitha, illustris pietate & doctrina sanctimonialis in Gandershemiensi agri Brunswicensis monasterio: quæ inter alias suas lucubrationes Vitam S. Gengulphi Martyris carmine elegiaco conscripsit, [& a Roswitha 10 seculo carmine ornata.] ducentis & nonaginta distichis pro usu istius temporis non ineleganter deductam Hanc ex reliquis operibus, procurante Conrado Celte (qui sui temporis habebatur Poëta laureatus) Norimbergæ anno MDI excusis, curavimus describi, ut priori Vitæ subnecteretur. Verum quia tota series historica ex priore illa Vita desumpta est, ne moles operis nimium excrescat, curiosum lectorem ad jam indicatam impreßionem remittimus, eumdemque monemus dictam Roswitham temporibus secundi & tertii Ottonum Imperatorum floruisse, & sui ingenii opuscula dicavisse Gerbergæ Abbatissæ tempore Ochewini Episcopi Hildesiani constitutæ, adeoque ante annum DCCCCLXXXVI, quo hic Episcopus traditur a Bruschio obiisse, cum suæ Ecclesiæ annos omnino triginta præfuisset.

[6] em>Sacræ Martyris Gengulphi Reliquiæ videntur, in jam dicta Normannica devastatione, delatæ ad urbem Lingonensem, & inde per varias Ecclesias distributæ. [Reliquiæ in Ecclesia Florinensis] Harum aliquæ pervenerunt ad pagum ditionis Arduennæ Geldinam, ubi S. Gengulpho fuit ecclesia constructa. Hinc deinde ad Florinensis oppidi ecclesiam deportatæ fuerunt: ubi Arnulphus Toparcha eidem S. Gengulpho ecclesiam construxit, adjecto Canonicorum collegio. Est locus hic situs in finibus agri Leodiensis, duabus leucis a Philippopoli seu Philippivilla. Dicti Arnulphi filius fuit Gerardus, circa annum MXII primus istius nominis Episcopus Cameracensis, de quo Baldricus lib. 3 Chronici Cameracensis cap. 18 ista habet: Domnus Episcopus apud Florinas (pro reverentia siquidem loci quo natus fuerat, imo & pro salute animæ patris) & illud monasterium S. Gengulphi, quod pater imperfectum reliquerat ab finem perduxit; & alterum S. Joannis, ex rebus suis & fratrum suorum, non tam pulchra ædificiorum, quam forti operositate fundavit. Sed hoc S. Gengulphi Clericorum, illud vero S. Ioannis Monachorum; utrumque annuente Baldrico Leodiensium Episcopo, in cujus parochia sunt, consecravit. Hæc ibi. Huic monasterio S. Joannis quartus Abbas præfuit Gonzo, religione doctrinaque adeo clarus, ut summus Pontifex Leo IX de eo sic scribere non dubitaverit: In quo quia suum pleniter honorem monastica obtinet religio, mihi complaci. At Gonzo in æde S. Gengulphi septem Sacerdotia sive Canonicatus instituit. Ejusdem Sancti miracula, monasteriique originem scriptis ad posteritatem reliquit, ac tandem magna gestæ dignitatis laude insignis mortuus est. Certum est illum vixisse anno MXXIX, videturque etiam vixisse anno MXLIX. Ita Bartholomæus Fisen in Floribus Ecclesiæ Leodiensis, parte 2 Paralipomenon pag. 561 citatis antiquis Florinensis monasterii monumentis, sibi a R. D. Guilielmo de Hamaide ibidem Religioso communicatis: cui etiam debemus Vitam S. Gengulphi supra citatam, ac potißimum quam subjungimus historiam monasterii fundati, & miraculorum, ejusdem Sancti meritis ibidem patratorum.

[7] Observat Monanus in Natalibus Sanctorum Belgii ad hunc XI Maji, natalem S. Gengulphi ibidem hac die celebrari, adventum vero Reliquiarum sexta Augusti. Quas tamen dolent, inquit, sibi anno quinquagesimo quarto præcedentis seculi aut incendio aut direptione periisse in bello Henrici Regis Galliarum. [anno 1638 translata in Lusitaniā:] Edidit Molanus Natales prædictos anno MDXCV: post quem annum oportet credere restitutas fuisse pristino loco & cultui Reliquias jam Laudatas. Siquidem Georgius em>Cardosus in Hagiologio Lusitano, præsentem diem ab his verbis exorsus, In capella Ducali Villæ-vitiosæ Translatio inæstimabilium Reliquiarum S. Gangulphi, prolixam vitæ paßionisque epitomen his verbis concludit: Sacrum ejus corpus e Germania in hoc Regnum transtulit D. Eduardus, Princeps scilicet Brigantinus, anno MDCXXXVIII. Cum enim oppidum Florinense, in quo sub ejus nomine stabat ecclesia Collegiata, violentia armorum ad deditionem coëgissent Cæsarei milites, & extorsionibus depecularentur; videns pientissimus Princeps sacrum istud pignus expositum insolentiæ & ludibrio hæreticorum, qui ipsum nulla cum reverentia servabant in angulo abjectum; pretiosis illud pannis involvit transtulitque in Lusitaniam, magnifico cum cultu a Catholicis venerandum. Atque hæc Florinensium Reliquiarum fortuna fuit. Alias ex ejusdem Sancti corpore partes notabiles obtinuisse & cultum in diœcesi Coloniensi vehementer auxisse jam olim, dicitur Philippus de Heinsberg, Archiepiscopus Coloniensis electus anno MCLXVII, mortuus anno MCXCI. [aliæ in diœcesi Coloniensi] Hunc enim ex singulari erga S. Gengulphum pietate præter alios honores dedicasse illi ecclesias in oppidis Bonnēsi, Heinsbergensi, & Radensi ante silvam appellato, scribit Gelenius in Fastis Agrippinensibus ad hunc XI Maji; ad quem diem Theodorus Rhay, in Animabus illustribus Iuliæ, Cliviæ & vicinarum provinciarum ex chartis Canonicorum Heinsbergensium ista tradit: Heinsberga, Juliæ non ignobile monumentum, magnum Christi athletam Gengulphum celebrem habet, & Varennis majorum pietate istuc translatum, ægris inquilinis frequens sanitatis asylon. Coloniæ vero in Ecclesia collegiata S. Gereonis, & Ecclesia S. Catharinæ Ordinis militaris Teutonicorum, aliquas etiamnum S. Gengulphi reliquias esse in veneratione testatur dictus Gelenius lib. 3 Syntagmate 2 & 35.

[8] At sacrum caput S. Gengulphi a Ferdinando, Maximiliani nunc Sedem Coloniensem tenentis patruo & decessore, donatum & depositum Eystadii, & aliquam ejus partem translatam Bambergam, hoc quod subjungo testimonium, inde nobis transmissum, testatur: Ego F. Ferdinandus Bulsanensis, Ordinis Fratrum Minorum Capucinorum per Tyrolim, Bavariam & Franconiam Minister Provincialis, immeritus licet, his publicis litteris pro me & reliquis Reverendis Definitionis Patribus in Capitulo nostro, celebrato ante annum Brunovii in Bavaria, rite & canonice congregatis, fidem facio & sancte attestor, Reliquias illas, quas admodum Reverendis, Prænobilibus & Magnificis Dominis, Præposito, Decano, & reliquis Canonicis Ecclesiæ Collegiatæ S. Gengulphi Martyris Bambergæ, [Capitis partes Eystadii & Bambergæ.] post multiplicem eorum requisitionem & instantiam gratiosissime dono dedimus, verissimas & a Reverendo Patre F. Simone Brixinensi, ejusdem Ordinis nostri Sacerdote & tunc Provinciæ Definitore, nec non Guardiano & Concionatore ad S. Martunum, Bambergæ a nobis ad hoc singulariter deputato, desumptas seu abscissas esse de ipso venerabili sancti & gloriosissimi Christi Martyris Gengulphi capite, quod integrum novo nostro monasterio Eystadii, una cum aliis quibusdam Reliquiis, quæ adhuc ibi magna cum veneratione asservantur, ex gratia singularissima liberalissime obtulit & donavit anno millesimo sexentesimo vigesimo septimo Reverendissimus & Serenissimus Ferdinandus, utriusque Bavariæ Dux, S. R. Imperii majorem fidem has propria manu subscripsi, & ordinario Provinciæ sigillo communivi. Bambergæ, in Vigilia Corporis Christi, quæ erat VI dies mensis Junii, anno millesimo sexcentesimo quadragesimo. Fr. Ferdinandus Bulsanensis, Minister provincialis Minorum Capuccinorum per Tyrolim, Bavariam, Franconiam. Præter cultum & venerationem, in Ecclesia S. Gengulphi apud Trevirenses exhiberi solitam, [Reliquiæ alibi.] asserit Scheckmannus in Epitome seu Medulla Gestorum Trevirensium anno MDXVII excusa, folio LXII, dictam Ecclesiam Reliquiis sacris & ornamentis, quæ ad cultum divinum pertinent, sufficienter ornatam esse. Addit fol. LIX aliquas S. Gengulphi reliquias esse in ecclesia Prædicatorum. Alias præterea esse in Ecclesia S. Mathiæ Apostoli in altari majori, & in altari S. Stephani, diximus XXIV Februarii, ubi de Reliquiis agitur num. 19 & 23. Pragæ quoque esse partem inferiorem de humero & de lorica ejus, asserit Peßina, in Diario Reliquiarum Pragensium.

[9] Molanus in citatis Natalibus Belgii testatur, in vernaculis Hollandiæ Chronicis legi, S. Wulfranno Frisiis Christum annuntiante, [an jecerit fundamēta ecclesiæ in Ostwoude?] S. Gengulphum Equitem & Burgundiæ Comitem, auctoritate & mandato Regis Pippini, potentia seculari cooperatum fuisse, eumque ob id toto anno resedisse in Medenblic, & Episcopo petente prima jecisse fundamenta Ecclesiæ in Ostwoude. Hæc Molanus. Est Medenblica Borealis Hollandiæ oppidum, ad mare quod Australe vocant, duabus leucis ac dimidia ab Enchusa, & haud em>procul inde est dictus pagus Oostwoude vel Oosterwoudt. Dedimus Acta S. Vulfranni ad diem XX Martii absque ulla S. Gengulphi aut dictæ Ecclesiæ mentione. Præterea si vera esset hæc relatio, non sub Pippino Rege, sed sub Pippino Herstallio anno DCCCIV vita functo, vixisset S. Gengulphus. Sed potius alius ejus nominis S. Wulfranno cooperatus fuisse, aut loco Wulfranni alius ex sociis S. Willibrordi substituendus esse videtur. Eodem modo S. Gengulphum fuisse fratrem S. Gudilæ & S. Emeberti Episcopi Camerancensis tradunt nonnulli. [perperam traditur frater S. Gudilæ.] Verum ut diximus XV Ianuarii ad Vitam S. Emeberti num. 10, videtur error ex vulgi sermone natus, quod Gengulphum Belgæ Gengoal, & Gudilam Saincte Goule vocent: & est hæc parentibus Belgis nata, ille Burgundionibus. Non etiam merentur refutari Saussajus, Ferrarius, aliique, dum Varennas in Belgio, aut in Burboniensi Ducatu aut in Lotharingia collacant.

VITA
Ex pluribus codicibus MSS.

Gengulphus, Martyr Varennis in Burgundia (S.)

BHL Number: 3328

EX MSS.

PROLOGUS.

[1] Veneranda commemoratio beatissimi Gengulphi, egregii Confessoris Christi, adest litteris intimanda: quæ licet omnibus pie viventibus sit venerabilis & colenda, illis tamen est præcipua devotione amplectenda, quos promptiores in ejus veneratione dignissima reddit affectio. Hic enim eorum est specialis Patronus & certa provisio, quos protegit meritis, virtutibus illustrat: [Antiquis Sanctis æqualis creditur:] qui post priorum sanctorum virtutes & exempla, in ultimis ævi temporibus ipsorum imitator existens, veluti jubar splendidissimum in orbe refulsit; & in seculari habitu constitutus, ad spiritualis agonis tirocinium se præparans, contra antiqui hostis tentamenta viriliter decertavit; cum prius, tamquam miles emeritus & diutina exercitatione instructissimus præliator, cum triumpho bonæ operationis, cælestis patriæ senatum possedisset laureatus. Vere felix, vere gloriosus! cui concessum est ut, mundo jam ad exteriora lapso & plurimis a via veritatis exorbitantibus, per semitam justitiæ indefesse incederet, & arcem fidei super Christum fundatam merito suæ actionis nobiliter extolleret, proveheret, sublimaret. Jure ergo eum æqualem ceteris Sanctis possidet cælum, quibus adhuc in terris positus mente inseparabiliter sociatus extitit. Sed de isto nobis specialiter sermo agitur, cujus tota conversatio bonorum speculum operum facta est mundo: cui juxta Apostolum vivere Christus fuit, & mori lucrum; & carne, ut diximus, minus detentus, animo semper in cælestibus versabatur, dissolvi cupiens & esse cum Christo; quique, secundum quod Vates divinus præcepit, spirituale canticum in tuba ductili & voce tubæ corneæ Deo jugiter modulatus est. [Philip. 1, Psal, 97] [comparatur tubæ ductili & tubæ corneæ:] Tuba quippe ductilis, quæ crebris percussionibus ex metalli massa producitur, mortificationem carnis designat: & ille in tuba ductili Deo canit, qui carnem suam cum vitiis & concupiscentiis crucifigit, qui castigat corpus suum & in servitutem redigit, ut productum extenuatumque disciplinis cælestibus supernam possit concinere melodiam. Tuba vero cornea cælestem conversationem exprimit figuraliter: cornu quippe ex carne nascitur; sed carnem excedens, carneam mollitiem deserit, & in osseam perficit firmitatem. In tuba ergo cornea Deo psallit, qui in carne ambulans non secundum carnem militat. Talis hujus Sancti conversatio, talis ejus tota vita fuit; sancta, innocua, cælestibus gratiosa, fide integra, spe robusta, caritate diffusa, omni postremo bonitare conspicua. De quo quia nihil est quod digne satis valeat dici, idcirco hæc breviter perstringimus, & veluti quasdam conversationis ejus lineas ducimus: quia, quod non sine magno cordis dolore dicimus, nusquam eam scriptam reperire valemus. Equidem tanti viri actus & miracula non dubitamus fuisse scripta: [Ejus Acta in Paganorum invasione perierunt.] esset quippe inhumanissimum, imo impium, supprimi silentio, quæ per famulum suum ad profectum multorum Deus dignatus est operari. Sed candescente contra Ecclesiam Paganorum immanissima persecutione, adeo ut, plerisque vel fugientibus, vel in necem occumbentibus, maxima raritas superesset Christianorum: & (ut noster Poëta dicit) vacabat tunc temporis potentibus opprimere, prioribus rapere, privatis perdere, miseris flere. Et hoc modo, sicut & aliorum justorum Sanctorum, sic etiam vitam Beati hujus, de quo loquimur, Gengulphi perditum iri contigit; dum unusquisque cogitabat magis qualiter vitam morti jam jamque imminenti eximeret, quam in custodiendis proferendisque libris operam daret. Atque ideo, quæ in primæva ætate gesserit, vel quas diaboli tentationes pertulerit, haud pleniter scimus: sed quæ clam ad nos per succedentium relationem fideli contigit narratione manasse. De quibus omnibus quoddam breve corpusculum colligentes, quæ de Sancto nobis comperta sunt, ipsius adjuti precibus conabimur explicare.

CAPUT I.
Ortus, educatio, conjugium, venationes, militia, fontis miraculosa translatio.

[2] Vir itaque Domini Gengulphus, alto a parentum germine & superbi sanguinis nobilitate in Burgundia extitit otiundus, [Ortu Burgundus,] & disciplinis Christiani dogmatis a parentibus apprime eruditus est. Qui puerulus adhuc & præclaræ indolis forma ornatus, [pie educatus,] assuescebat crebris interesse piorum conventibus; & favos divini eloquii ab eorum ore suscipiens, Catholicas ruminare sententias, & in ventrem memoriæ trajicere, non desistebat: adeo ut in tenero ipsius pectore impressam cerneres imaginem sanctitatis: [studiis sacris imbuitur:] & licet seculari esset toga prætextus, b scripturas tamen normæ ecclesiasticæ sitienti indesinenter epotabat pectore. Erudiebatur profecto divinitatis occulto judicio, ne quid minus perfectionis postmodum inesset beatissimo viro. Erat enim reverendus vultu, affabilis alloquio, prudens in opere, facundus ore, universa morum præclarus honestate. Ludicra nihilominus irreligiosorum spectacula veluti baratri profunda respuens, [evitat colloquia prava:] obscœnas vitare studebat juvenum confabulationes, quæ animi puritatem solent suis illecebris deturpare: atque Euangelicæ admonitionis non surdus auditor, serpentinæ prudentiæ astutiam retinens, columbinæ simplicitatis mansuetudinem non amittebat. Moxque ut prædiorum amplitudo, qua nimium pollebat, & patrimonii census ditioni ejus cessit; quantum circa egenos dapsilis dispensator extiterit non est nostræ facultatis enarrare. Nam juxta exemplum B. Job, oculus fuit cæco & pes claudo, ostiumque ejus viatori patuit. [Job 29]

[3] Dehinc decursis adolescentiæ metis, cum in robur virilis evasisset ætatis, [ducit uxorē] genere consimilem sortitur uxorem. Quæ licet nobilissimis afforet orta natalibus, dissimilis tamen extitit moribus, ut postmodum nostræ narrationis monstrabit textus. Quam idcirco occultus Arbiter permisit, ut remur, degenerem esse, ut illa beati viri patientiæ experiretur præconium, & innocentis probaretur simplicitas: qua ita virtutum suarum merita studuit occulere, ut ab illis, qui bonis parati sunt invidere, [cum magna patientia exercitio:] inertia quadam animi diceretur torpere. Venationi præterea solitus erat operam dare, quia prædia illius, quibus immorari præ ceteris consueverat, silvis densata erant, diversoque ferarum genere exuberabant: quod hodieque demonstrat locus, quo sacri ejus c somatis exuviæ habentur d reconditæ, silvis nemorosus. Si quem igitur movet, [Venationi operam navat:] cur tantus ac talis vir impendium laboris sui in his sæpissime voluisset occupationibus expendere; sciat pro certo, quia sunt quædam negotia, quæ si animo simplici exerceat aliquis, nulli exinde detrimento bonæ conversationis subjacebit. Sunt etiam & quæ vix aut nullatenus sine peccato exerceri possunt, sicut legimus in Euangelio beatum Petrum Apostolum, post sui vocationē, passionemque Salvatoris ac resurrectionem, spretis jam seculi actibus abjurataque mundi gloria, piscationi insudasse; Matthæum vero, post electionem suam, numquam in telonii negotiis resedisse. Aliud est enim (sicut B. Gregorius dicit) victum per piscationem quærere, aliud telonii lucris pecunias augere. [Hom. 24 in Euang.] Ita & hic beatus a Deo dilectus Gengulphus, ceteris virtutum insigniis ornatus; ne otiositate torperet (quia otium virtutes eneruat & vitiis alimenta ministrat, & otiositas inimica est animæ) ne desidia segnis redderetur, causa exercitationis lustra ferarum circuire, & eas aut canum sagacitate capere aut cassium nodis nitebatur irretire.

[4] [sub Pippino militiam exercet:] Ea tempestate regnum Francorum Pippinus strenue gubernabat: cui hic sanctus vir militari officio conjunctus inserviebat. Qui Pippinus, antequam regalibus insigniretur fascibus, e Major-domus ideo cognominabatur, quia qui palatio adhærebant & per provincias jura dabant, cum eus consilio quæ agenda erant regni gubernacula administrabant. Hic beatissimum hunc, de quo loquimur, Gengulphum, inter fortissimos exercitus sui deputabat: quia erat acer animo, fortis viribus, strenuus in armis, & omni militari exercitio instructissimus. Cujus rei indicium patefacit insignis ejus armatura, quæ hodieque conservatur in ecclesia, ejus in honore & nomine dedicata, quam sacratissima ejus illustrat præsentia: ubi habentur reposita galea, lorica, gladius, ejus & brachialia. Qui licet exterius talium videretur armorum habere munimina, interius tamen in pectore ejus refulgebant invictissima arma, fidei scilicet galea, justitiæ thorax inexpugnabilis, æquitatis clypeus, gladiusque verbi Dei, qui mentis illius secreta mira ac penetrabili acie acuendo illustraverat f.

[5] Quodam itaque tempore, peracta expeditione in Regali servitio, cum in patriam regredi tentaret; accidit ei iter agere per loca, quæ Franci g Campaniam vocant; quia sunt ibi prolixa telluris interstitia, [Domum revertens] frondibus minime densata nec saltibus nemorosa. Cumque quodam die ab itinere diverticulum cum suis peteret, ut h jentaculum sumeret, & equorum famem pastione solita relevaret, devenit ad quemdam fontem, qui puras atque perspicuas emanabat aquas. Qui locus optatæ refectioni habilis visus est tam sibi quam animalibus suis, quia inerant etiam ibi herbarum gramina. Cumque ut cibos caperent una consedissent, homuncio in cujus hæc gerebantur prædiolo advenit: eumque beatus vir, ut erat plenus caritate, ad convescendum invitavit. Dehinc intra prandendum athleta Dei Gengulphus novum hospitem alloquitur, quatenus fontem, super cujus insederant marginem, [fontem in via repertum emit] taxato pretio sibimet venderet. Hæc ille audiens, cœpit eum tacite irridere; non considerans puritatem innocentiæ ejus, sed præ stoliditate ab eo dicta arbitrabatur. Cœpitque intra se i comminisci utrumque sibi cedere, & quantitatem pretii posse retinere, & (quia transmutari de loco ad locum non poterat) fontem de reliquo possidere. Non enim animo advertebat ille cupidus possessor fontis, in famulo Dei virtutem illam refulgere, quam Dominus Apostolis, imo per Apostolos fidelibus ceteris promisit, inquiens; Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti tollere & mittere in mare, & non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit; quodcumque dixerit, fiet ei. [Matt. 21] Quid plura? Centum solidorum quantitatem venditori fontis beatissimus dari jussit. Peractis interim omnibus quæ ad reficiendum necessaria erant, ascensis equis cœptum iter cum suis carpere studuit. Transmissaque viarum intercapedine ad suæ proprietatis habitacula devenit, constituta in loco qui Varennas dicitur, ubi etiam ipsius Sancti nunc Ecclesia habetur. Tunc uxori, quæ jam sociati connubii copulam illicite ipso ignorante fœdaverat, [eumdemque uxori, quæ factum riserat,] cuncta quæ egerat retulit, & pretii summam quam pro superius fato fonte dederat eidem indicavit. Tum illa, ut erat animo lubrica, quæque sinistra interpretatione pervertere laborabat quidquid ab eo gestum fuisset; clam eumdem virum suum hebetudine pressum, & sua prodige dispensantem causando conqueri cœpit, nihilque utilitatis percipere posse ex hoc quod tanti emerat.

[6] In illis diebus visendi gratia loca domui suæ contigua circuiens, baculum, quod manu ferebat, solo infixit, [Varennis exhibet,] eoque relicto rediit. Postera die cum surrexisset mane, aqua abluendis manibus & facie defuit. Tunc Sanctus ille, plenus fide, uni ministrorum jussit, ut celeriter pergeret, & denominatum baculum humo defixum abstraheret, & lympham quæ subsequeretur quantocius ad lavandum deportaret. Moxque famulus, præcipientis obsecundans imperiis, ut lignum a terra sustulit, maxima statim aquarum abundantia ab imis telluris visceribus profluxit; coloremque pristinum, quem [habuerat] in loco unde divina virtute transmutata fuerat, quasi repræsentando ostendit: siquidem naturale est fontibus regionis illius, ut subalbidum retineant colorem, secundum qualitatem humi unde videntur oriri. Sic avara spes cupidi venditoris k fonte privata est, quem possidendum æstimavit: nam numquam postea in loco, quo prius fuit, aqua visa est manare. Tua sunt, o Domine Jesu Christe, hæc opera, qui quondam per eremi vasta, de saxi duritia, larga fecisti profluere fluenta, unde satiasti sitibunda Israëliticæ plebis pectora. [ægris salubrem.] Qui fons hodieque saluberrime exundat, per B. Gengulphi suffragia; divinaque virtus exinde maxima languentibus præbet sanitatis beneficia.

ANNOTATA.

a Inter majores S. Gengulphi videtur fuisse, illuster vir Gengulfus, qui jussu Chlotharii III Regis Francorum omnes causas monasterii S. Petri Fontis-Besuæ ad persequendum & redintegrandum deberet recipere, uti diploma Regis habet, relatum in Chronico Besuensi, edito ab Acherio tomo 1 Spicilegii pag. 500. Est autem monasterium Burgundiæ, 4 leucis a Divione distans, in Lingonensi diœcesi, a quo monasterio non nisi leuca distat Varenna, ubi videtur iste Gengulphus habitasse.

b MS. Windberg. Scripturarum tamen normam ecclesiasticam. MS. nostrum: Scripturæ tamen normam Ecclesiasticæ.

c Σώματος id est, corporis. Ita sæpe medii auctores, licet satis absone, Græcas voces elegantiæ causa interserunt.

d em>Corpus Varennis conditum fuisse infra dicitur.

e Scilicet ab obitu Caroli Martelli anno 741, at Rex creatus est an. 751, mortuus an. 768.

f In MS. Florinensi & Legenda Coloniæ & Lovanii olim excusa sequentia inseruntur in MSS. S. Maximini & S. Martini inferius relata. Cum quadam nocte coram Rege pro more solito requiesceret, accidit ei, proprius ubi Senior quietem habuerat, protinus lucernam extinguere. Quam deinde, haud quolibet accendente, luminis sui obsequio reparatam Rex a somno expergefactus obstupuit: & quantocius a lecto consurgens, præstolaturus quid rursus accideret; lucernam propria manu restinxit, & se tandem quieti reddidit. Quam ubi iterum ac tertio extinctam divinitatis nutu videret reclarescere, se in laudem Dei cum gratiarum actione erigens, sanctum virum devotissime excitavit, sibique eum justissime præferens, ait: Oportet, virorum inclite, me tibi, utpote Sancto Dei, potius deservire, & famulatu congruo tuis suppliciter obsequiis interesse &c. Desunt ista in aliis MSS. & in Poëmate Hroswittæ & aliis compendiis, & apud Surium: erant autem in MS. Florinensi recentiore manu ad marginem adscripta.

g Apud Gregorium Turonensem in Historia Francorum memoratur cum adjuncto, ut Campania Remensis, & em>sæpius Campania Catalaunensis, cui-adjungitur Bassiniacus ager cum urbe primaria Lingonensi.

h MSS. Montis S. Mariæ & Accinti, cibum.

i MS. nostrum, conjicere.

k Molanus dubitat num hæc fideli relatione comperta habeantur. Extant in omnibus MSS. & eorum compendiis & Breviariis quam plurimis, & apud Hroswitham, cujus poëma late in hujus fontis laudem excurrit. Cetera judicio lectoris relinquimus.

CAPUT II.
Vxor ob adulterium relicta. Mors ab adultero illata. Horum vindicta. Sancti miracula.

[7] His ita decursis mulier præfata, beati viri connubio rejuncta, antiqui serpentis suasu, [uxorem-adulterio fœdari intelligens,] qui in paradiso Evam seduxit fraude maligna, amore cujusdam Clerici illecta, nefaria commixtione se maculare non est reverita. Hic autem Clericus non est cognominandus, sed apostata perfidus, qui a via justitiæ & a sorte Dei aberrando deviaverat, & in Sanctum Dei talia committere pro nihilo duxit mente obstinata. Et primo hoc clanculo est gestum: dehinc per multorum ora vulgatum, ad hujus, de quo loquimur, Sancti postremo pervenit auditum. At ubi ad aures sanctitatis ejus hujuscemodi iniquitatis perlatum est elogium, diversos cœpit cogitatus ancipiti versare in animo. Sæpius enim cordi inhærebat, ne eam diutius vivere sineret; ne crebro in hujus volutabri cœno devoluta, decus nobilitatis ejus gravi dehonestaret infamiæ turpitudine. Sin autem morti addiceret, homicidii reus effectus, præteritæ vitæ suæ innocentiam alieni sceleris nævo commacularet; non immemor Scripturæ, quæ ait: Mihi vindictam, ego retribuam, dicit Dominus. [Deut. 32] His atque hujusmodi cogitationum tumultibus defatigatus, judicio Dei hoc reservandum esse censuit, qui nihil inultum relinquit, nisi quod pœnitentiæ remedio deletum fuerit.

[8] Quadam igitur die, fidelibus suis diversis obsequiorum functionibus implicitis, cum sola conjuge cujusdam prædii sui fines lustrando aggressus est circuire. At ubi ad quemdam perventum fontem aquæ, eamdem mulierem talibus studuit vocibus compellare; Multa, inquiens, o conjux, de te noxia atque dictu horrida circumquaque per cuncta vulgantur compita, quæ tuis sunt natalibus contraria, & ignoratur utrum vera sint an falsa. Tunc illa more muliebri cœpit sacramentis multimodis asseverare, [ad Dei judicium in aqua provocat:] se a cunctis detrahi injuste, & numquam infectam esse contagio pollutionis injectæ. Tunc ille; Dei, inquit, providentia, quam nulla latent occulta, certa dabit denegatæ rei ostentationis signa. Ecce fons in propatulo positus, quem non ultra modum algidum reddit algor frigidus, nec ferventem nimium facit calor fervidus: immitte igitur manum, & lapillum sine cunctatione abstrahe in imo ejus positum: Deus vero, qui absconditorum est cognitor, qui scit omnia antequam fiant, si ita est ut asseris, nullam patietur ut sufferas calumniam: sin autem falsitatis nebula tua manet obvelata sententia, diu tuam non permittet latere indicio nequitiam. Illa, viri Dei verba inertiæ deputaris sicut & cetera, [eoque convictam] sine ambiguitare manum injicere in aquam non est reverita: moxque ut lapillum tangens manum ad se retraxit, statim manifesta Dei virtute videres omne tergus manus, & brachii, quantum de eo unda tetigit, retrocedere, ita ut in summitate digitorum pendentem carnem cerneres nudata cute.

[9] O quicumque ista miraris, attende quantum humana a supernis distent judiciis. Ille fide plenus cuncta Dei judicio potestatique commisit; illa vanitati subjacens, & spem in Deo minime ponens, qui cuncta conspicit, pœnas præsumptionis & mendacii sui luit. Cerneres illam præ stupore quodammodo omnibus membris obriguisse, & manifesta Dei ostentatione deprehensa, nihil aliud quam imminentem sibi interitum adesse suspicabatur. Tum ille; Optaveram, inquit, si fidem debitam servasses, & in lege Dei ambulasses, omnia tecum seculi discrimina perferre: quæcumque prospera, quæcumque adversa contigissent, [hortatur ad pœnitentiā,] collato tecum robore sustinere, simul patienter vivere, simul delectabiliter mori. Ergo quia his te sceleribus involuere non timuisti, morte quidem esses digna, sed nullo modo meis interimeris manibus. Et quia non est in hominis manu vita ejus, sed in illius qui cum tranquillitate judicat omnia; illius te reservandam judicio censeo. Et siquidem fructus dignos pœnitentiæ egeris, indulgentiam ab illo consequi poteris: sin autem his negotiis terminum non imposueris, cum auctore tuæ perversitatis diabolo gehennalibus cremaberis incendiis. [eadēq; relicta discedit.] Illud denique quod tibi in sponsalitio jure dotis dedi, ut vivere possis habeto: nam de cetero numquam meo frueris aspectu. Dictorum itaque finem faciens, convocatis suis, ascensisque vehiculis suis, prædia procul posita in a Avalensi territorio petiit; pietatis & misericordiæ operibus vacans, nullumque a solita bonitate tempus vacuum prætermittens.

[10] Mulier interim illa infelix, sibi concessam a beato viro possessionem adiens, jam quasi libera utens potestate, cum illo detestando Clerico nesanda perpetrare luxuriæ scelera non omisit. Verentes itaque, ne forte zelo iracundiæ succensus B. Gengulphus repertino ambos interitu necaret, omni conamine cœperunt comminisci, ut quoquo modo ei necem inferrent. Tunc ille Clericus, furia mentis agitatus, a Deo alienus & diaboli vas effectus, loca quibus idem famulus Dei immorabatur, [ab adultero atrociter vulneratur,] omnis moræ impatiens, efferata mente aggredi nititur. Et quia optime secreta illius domicilia noverat, nullumque erat aditum quod cognitioni ejus non pateret; latenter studuit operiri tempus, quo famulorum deessent obsequia, & horam qua strato jacentem somnoque pressum invenire quivisset, ut ei clanculo mortem inferens liber aufugeret. Quod & ita contigit; nam ut tempus aptum sacrilegii atque facinoris fui vidit, cubiculum ejus ingressus, gladium qui capiti illius contiguus erat b arripuit, eoque evaginato ut caput dormientis amputaret, dum manum in alto libravit, Athleta Dei expergefactus de lecto prosilire voluit. Et licet cervicem Sancti appetere maluisset, tamen aliud contigit: quia dum vir beatus ictum ferientis in parte declinare studuit, mucronis summitas in coxam ejus delapsa grave vulnus inflixit. At ille profanus nihil moratus, perpetrato facinore gladium manu projiciens, concitus ne deprehenderetur exiit, & præpeti cursu sonipedem ascendens perniciter aufugit. Gengulphus itaque sanctus Dei famulus aliquot diebus supervixit: [& sacro viatico munitus obit:] moxque ut ultimum sibi jam jamque imminere vitæ terminum sensit, exitum suum Dominici Corporis & Sanguinis sacramentis munivit: consummatisque viriliter ævi præsentis curriculis, felici etiam dudum exoptato transitu, S. Gengulphus migravit ad Dominum: tuncque; ut vere fatear, mori desiit & vivere cœpit; exutusque mundi tenebris, cælesti est claritate vestitus. Nunc vero assistit vultui Dei omnipotentis, accipiens de manu ejus stolam primam, animæ dico incorruptionem & indefectivam beatitudinem; præstolatur autem stolam duplicem, cum resumpto in finem mundi corpore, carnis simul & animæ gaudebit immortalitate.

[11] Duæ vero amitæ ejus c Willetrudis & Willegisa, quæ constitutæ in loco possessionis ejus superius nominato Varennas, [cura amitarum sepelitur Varinnis:] sanctimoniæ atque castitatis studiis inserviebant, comperto beati viri obitu, sumptis Clericorum ordinibus atque adunata religiosi apparatus frequentia, comitante nihilominus non modica plebis caterua, ubi positum erat ejus corpus exanime properare maturaverunt: sicque inde elevatum cum staurophoria ac cereis, cum divinorum hymnorum melodia, ad præfatum locum miraculis coruscantibus est deportatum: sepultusque est ab ipsis ancillis Dei in sua ipsius basilica, in honore principis Apostolorum Petri dedicata, quas gemina in diversum dispertiebat affectio; quoniam illi lætandum esse noverant, sibi dolendum; illius congaudendum glorificationi, suæ ingemiscendum desolationi. Circa quem locum Sanctus Dei, antequam vita decederet, tanta se benevolentia & largitate profudit, ut eum summa dilectione semper incoleret, & omnem prædiorum suorum possessionem inibi delegaret, ut necessarios redditus habere possent qui inibi deservirēt. Et quia nefas erat mundanis tenebris lucernam obnubi sideream, [miraculis claret.] & ipsa Veritas civitatem super montem positam non posse abscondi protestata est; ad communem omnium utilitatem atque profectum, placuit Divinæ potentiæ hunc Sanctum suum virtutum exhibitione cunctis innotescere ac divulgari: ut quem apud se glorificaverat in cælo, apud homines magnificaret in mundo.

[12] Qualis interea Sancti persecutores ultio subsecuta sit, non est incogruum huic narrationi inserere. [Punitur adulter fœda & repē, tina morte] Præfatus namque Clericus, quem diximus, post perpetratum facimus fugam arripuisse, ad illam Deo odibilem mulierem concito pervolavit discursu, quasi maximum nuntiaturus gaudium de admissi sceleris contagione, nesciens sibi repentinum interitum imminere. Nam postquam tripudio ineptæ lætitiæ sibimet applauserunt, ut ventrem purgaret secessum petiit latrinarum: moxque ut diversorium petiit naturæ debitum persolvere, ad instar Judæ proditoris & Arii hæresiarchæ (quorum alter humanitatem Christi extinguere, alter inseparabilem Trinitatis unitatem nisus est dividere) diffusa sunt viscera ejus: & sicut erat vacuus sensu, sic vacuus quoque ventre remansit: sicque infelix, negato sibi spatio pœnitendi, in cloacam descendit inferni. Illa vero impudens muller, cui subjacuerit pœnæ, non est ineptum, licet horrendum dictu, huic paginæ inserere. Nam Dei famulo viam universæ carnis ingresso, per loca, quibus corporis sacri vehebatur gleba, multa ineffabilis Dei pietas largiebatur per meritum ejus populis beneficia. Cumque ad hujus exoptati muneris largiflua dona capienda non parvæ plebis conveniret copiosa frequentia, circumquaque diffundebantur prodigiorum ejus insignia. Tunc una ex illis, quæ prædictæ mulieri videbantur ancillari puellis, pernix currens ad Dominam, hæc intulit: Domini Gengulphi corpus in antro defertur tumulandum sepulcri, quod maxima impertitur gaudia sanitatis. [adultera probro perpetuo.] At illa furiali amentia debacchata ait: Sic operatur virtutes Gengulphus quomodo anus meus. Statim ut hæc vox nefanda a gutture illius exiit, a parte abstrusa corporis obscœnus prodiit sonus. Illum diem quo hæc acta sunt Christianus populus feriam sextam vocare consuevit. Tali quippe postea subjacuit opprobrio, ut per omne vitæ suæ tempus, quot eo die protulit verba, quasi tot prodierunt probra ab illa parte corporis, cui viri Dei miracula æquiparare non est reverita. Cujus rei fama adeo per totius regni divulgata est confinia, ut præfatus Rex Pippinus, per eadem loca transitum faciens, aliquos sciscitandi causa direxerit, qui omnia hæc percunctarentur, utrum vera essent: quod veritate subnixum comprobantes, Regi & Proceribus, quæ auditu & visu compererant, intimare fideliter studerunt d.

[13] Nec otiose prætermittendum est, quibus signa & miracula in tantum grata sunt, ut nihil putent Deo placere nisi quod eorum exhibitio commendaverit, cum ille potius vitæ meritum quam signorum corporalium requirat effectum. Ut enim ait Euangelicus Poëta:

Merito cessante bono, miracula nil sunt,
Quæ faciunt plerumque mali.

Et ipse Dominus Apostolos docuit, ut a se non signa & miracula; sed mansuetudinem discerent & humilitatem: inquiens, Discite a me quia mitis sum & humilis corde. Quapropter & si B. Gengulphi miracula, quæ in corpore gesserit positus, [Licet Miracula in vita non supersint,] non legimus; non ideo impar ceteris Sanctis habendus est, quibus parem fide & sanctitate eum fuisse non dubitamus. Sed & hoc dicendum, quia si & miracula quæ per se fecerit parum ignoramus, tamen quia Sanctorum exempla ad spiritualis exercitii studia imitanda secutus sit, novimus. Et quidem non dubitamus, eum multas dum adviveret fecisse virtutes: sed vel segni scriptorum negligentia non sunt litteris traditæ (quæ res non minimum Sanctorum præconiis persæpe intulit detrimentum) vel certe, si qua operum ejus certa fuerunt, aut situ diutinæ vetustatis consenuerunt, aut tempore infelicitatis, monasteriis & ecclesiis depopulatis, rebusque omnibus profligatis & perditis, illa nihil ominus ad nihilum devenerunt: quippe hominibus quaqua versum fugientibus, & sibi tantum suæ que vitæ consulentibus, nullamque de custodiendis archivis curam habentibus. Dicat itaque qui volet nulla ejus in vita extitisse miracula, [a morte innumera sunt facta,] dum sciat eum jam mortuum innumera fecisse & facere quotidie miraculorum signa. Deus enim, qui ab æterno sua sapientia cuncta præordinavit, eaque ex arcano divini consilii locis temporibusque prolata visibiliter manifestat; acceptissimum sibi famulum eo potissimum tempore miraculis voluit illustrare, quando superato omnium tentationum luctamine fas esset justum exultare in Domino, & rectum secura deceret laudatio, nec jam exinde laudis semper timeretur elatio. Hæc breviter scripsimus pro memoria sanctissimi Confessiosoris Domini Gengulphi, indignum arbitrantes tantum ac talem virum silentii nodo arceri, & non ad summæ lucis & viæ & veritatis & vitæ societatem efferri, Dei ac Domini nostri Jesu Christi, qui cum Deo Patre & Spiritu sancto vivit & regnat & benedicitur, in omni genere, loco & tempore, nunc & per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Videtur Avala, in mappis Avau dici, 2 leucis Varennis dißitum versus Boream.

b Aliqua MSS. ista habent: arripuit, eumque libravit. Atleta vero Dei: reliquis omißis.

c MS. S. Maxim. Wildetrudis atque Willegosa.

d In Legenda Coloniæ & Lovanii olim excusa loco sequentium, quæ desunt, ista subjunguntur: Anno autem Domini DCLXVII, beatus vir Gangulfus in castro Avalensi spiritum feliciter efflavit, cum Christo in perpetuum regnaturus. Interim Pippini Regis ejusque regni ante fuerat mentio facta: nec tamen ullus dicto anno Pippinus aut Major-domus aut Rex vixit, sed Clotharius III, sub quo Gengulphum aliquem ex Majoribus S. Gengulphi vixisse, supra diximus.

HISTORIA MIRACULORUM
Florinis factorum.
Auctore Gonzone Abbate Florinensi Ex MS. Florinensi.

Gengulphus, Martyr Varennis in Burgundia (S.)

BHL Number: 3330

PER GUNZON. AB. EX MS.

PROLOGUS.

[1]

Gengulphi meritis, o Doctor Spiritus, adsis,
Aspirans menti, da linguam currere laudi,
Et mea polluta tibi munda, Sancte, labella;
Ut resones per me, Gengulphe, quæ facis ipse.
Dic cordi, Sic, sic; elingui suggere, Dic, dic.
Sunt a te, resonant per te, te cuncta redundant,
Te quoque posco, * Sacra, mihi Gengulphum rogo placa.
Et tu Sancte Dei, quem paucis scribere sumpsi,
Spiritui sancto scelerosum conciliato,
Et tibi, vel cunctis, offendi quos male, Sanctis:
Nec indigneris, quod a tantillo refereris:
Fistula nam latices emanat plumbea dulces.
Nec depravantur bona, si a nequam referantur.
Nam tempus Christi fatur Sybilla futuri.
Non videat quis dixero, sed quid dixero, quisquā.
Verborum phaleris simplex cum syrmate victis,
Prænoto rusticulus, quæ dictet scriba futurus.
O miseris care Martyr, mihi jam miseresce,
Verbo, corde, manu, peccanti semper, & actu,
Veste cucullanti, heu! mundo morigeranti.
Valde infirmatus per te sum spero levandus,
Te, qualiscumque confidens, ordior ecce.

[Annotatum]

* id est, Deipara

CAPUT I.
S. Gengulphi Reliquiæ Florinas delatæ. Ejus ibi veneratio & miracula.

[2] Matribus ubique terrarum Ecclesiis minima earum Ecclesia Florinensis gratiam & pacem divinæ Majestatis. Vita excellentiori reverendissimæ Ecclesiæ Matres, fide compari dilectissimæ Sorores, quæso, magnificate Dominum mecum, & exaltemus nomen ejus in idipsum: immense magnum Dominum, Beatum apud nos Gengulphum magnificantem, magnificate mecum: ejus mirabile nomen, quod assidua miraculorum jocunditate exaltat Sanctum suum, [Ex ecclesia Geldina Reliquiæ efferuntur:] tripudiatim exaltemus cum gratulatione laudum. Hujus B. Gengulphi quotidiana miraculorum apud nos insignia, quæ si adhuc viveret, ille velocissimus Thespis Poëta adscribere non sufficeret per singula; pauca tamen ex pluribus principia multorum summatim referimus. In pago Ardennensi villa a Geldina S. Gengulphi habebatur ecclesia: in qua ejus Sancti, sicut & ubique, mirificabantur lipsana: cui ecclesiæ Sacerdos, nomine Reinoldus, deserviebat: Comes vero Godefridus de Griso-Monte, hereditarii territorii jure eam possidebat. Exorta autem inter eos dissensione vehementi, Presbyter illius abiens, sustulit secum Reliquias Sancti; deveniensque in villam nomine b Villeriacum, retro altare ecclesiæ in scrinio suo, nullo sciente, inclusit eas. Ibi anus quædam erat, quæ in offerendis oblationibus Sacerdoti ministrabat. Huic tunc senex quidam, visione persæpe assistens, importunabatur, dicens: Vade, dic Reinoldo, ut tollat me de illo in quo reposuit loculo. Quæ nesciens quid esset, cum jam creberrima admonitio ei tædio fieret, Presbyterum adorsa, inquit ei joculabunda: Quem quæso habes repositum, nescio ubi, qui tam importune se inde rogat tolli?

[3] Eo tempore c Arnulphus, Alpaidis & Godefridi Hainoënsis pagi Comitis filius, Florinis dominabatur: qui tam prȩ militari severitate, quam pro sibi dilecta religione, ab omnibus reverenter formidabatur, & fomidolose reverebatur. Erant secum commanentes tres filii, [Florinis depositæ clarent miraculis,] non degeneres, sed jam tunc ut posse erat patrissantes, & post ejus obitum intentione mentis cœlibes. Horum patri, quem diximus, Arnulpho, de Reliquiis S. Gengulphi Reinoldus intimavit: quas Florinas deferens, in ecclesia S. Matthæi intra castrum ejus rogatu reposuit. Quæ dum essent ibi mensibus Martio & Aprili, & circa viciniam debiles & infirmi haberentur multi; quidam faciei ignotæ ad singulos eorum in visione veniebat, & ut Florinas ad recuperandam sanitatem irent monebat: qui & creduli confluebant, & sani redeuntes hoc mirabile propalabant. Tunc Sacerdos memoratus, aperire cœpit omnibus, quod S. Gengulphi meritis hæc fierent & precibus: cujus ibi habebat ipse pignus. Appropinquante interea ejus martyrii die, cœpit idem Sacerdos præfato Arnulpho supplicare, ut sibi liceret eam diem, deportatis extra castrum Reliquiis, solennizare. Cujus petitioni a viro religioso ut annuitur, papilio in campi medio protenditur, duæque altrinsecus scenæ componuntur, ubi mirificum pignus componi disponitur.

[4] Erat tunc in villa d Rolceas homo, nomine Boso, multo tempore paralytico ita contractus morbo, [paralyticus sanatur:] ut defunctis vivens membris ad usum vitæ torperet inutilis. Huic nocte ante vigiliam solennitatis soporanti quidam astitit, & sic proloquens: Vade Florinas ad diem festum S. Gengulphi: ibi minorabitur tædium tui languoris. Qua auditione bona mane excitatus, & jam jamque credula spe levigatus, asinum sibi bajulum sterni postulavit: scabellula, quibus asinum adiret, sibi dari rogavit. Sed quia ministro tardante ea minime habuit, e stratu sese corripuit, baculotentim asinum ascensurus adiit, super quem se levari petiit. Sed in se protinus reversus, ait: Quia S. Gengulphi meritis a lectulo ad asinum usque pervenire potui gradiendo, ejusdem fiducia modo tentabo, si hoc iter sine asino perficere potuero. Quid plura? Iter arripit pedibus, & baculo Florinas pervenit: Clericis Reliquias Sancti cum laudibus ad præscriptam mansiunculam deportantibus obviat: quid sit interrogat, interrogans docetur, doctus lætatur, lætus prosequitur, prosequens tentorium ingreditur, ingressus candelam gerit, gerens accendere quærit, accensam Sancto offerre intendit. Sed nondum illic ignis, nondum erat lucerna obsequialis. Quid pluribus? [candela ultro accenditur.] A populo circumstante qui advenerat dum cernitur, dum attenditur, absque ignis adminiculo in manus ejus candela succenditur, succensa candelabro affigitur, affixa Martyris honori famulatur. Tunc in Sancto suo mirabilis Deus laudatur: a Deo suo mirificatus Sanctus attollitur. Quam pulchre ibi initiantur miracula! Quam manifeste majestas declarat divina, quod sibi acceptabuntur votorum munuscula, quæ Sancto suo ibi devoverit adventatio populica! Sunt & alia jocunda eo die ibi gesta miracula: quæ quia sunt multa ceteris dicendis reservantur interserenda.

[5] [ecclesia construitur.] Videns autem religionis cultor Arnulphus, quod Sanctum suum ibi honorari vellet Dominus; peracta ejus glorifica in tentorio celebritate, statim ecclesiam ejus honori ipso in loco construxit: a e Nothero Pontifice consecrari fecit: quam postea Dominus Abbas f Werricus amplificavit. Audiens vero prædictus Godefridus tot tantaque ibi miracula fieri, dolensque ecclesiam suam seseque tanto honore privari, accersito blande & pellaciter Reinoldo Sacerdote, gratiam interruptam festinat resarcire. Cui dans multa, promittens ampliora, hanc ab eo promissionis exegit fidem, ut Reliquiarum sibi sublatum restitueret honorem. Qui Sacerdos hac intentione dum Florinas tenderet, ut furtim Reliquias easdem reciperet; in articulo hujus inceptionis repentina correptus molestia corporis, morte non clauda in medio præventus est itineris.

[6] Intererat tunc Gerardus, præfati Arnulphi filius, Remiensis Ecclesiæ Clericus reverendus, postea Cameracensium a Deo institutus g Episcopus: cujus salutari monitu omnia agebat pater suus. Hic a Remis multorum Reliquias Sanctorum deferens patri, ut eis ecclesiam construeret suggessit illi: cujus hortatu id facere deliberavit, sed vitæ clausura præventus obiit: quique Deo disponente a filiis intra veterem ecclesiam S. Martini sepelitur. Ejus quam deliberaverat devotio de construenda ecclesia a filiis perfici quæritur: sed cujus nominative Sancti ad honorem fiat, ambigitur. [dein eodem deferuntur Reliquiæ S. Ioannis Baptistæ,] Sciebat Gerardus beatum Joannem Baptistam apparuisse devoto viro, conquerentem quod non fiebat sibi ecclesia, sicut multis aliis Sanctis in Episcopatu Leodiensi. Subiit quadam die absque ulla occasione Remensibus Clericis intentio, ut Sanctorum suorum Reliquias in eo, in quo diu erant, respicerent loculo. Ad hoc opus tremendum Ricardus, ejusdem ecclesiæ religiosus tunc Canonicus, postea multorum monachorum Pater effectus, quæritur: quæsitus contra easdem Reliquias in crypta orans invenitur: inventus accersitur, arcersitus hoc opus aggreditur, aggrediens singula oculis perscrutatur, perscrutans juncturas pollicum S. Joannis Baptistæ cum breviculo inveniens, contemplatur: contemplans tam insperatum pignus miratur, mirans congratulatur; quod regresso a Florinis venerabili Gerardo, sibi in amicitia spirituali unico, intimavit: isque ei inpræmeditatus statim sic ait: Date mihi e juncturis unam, & ego Congregationem ecclesiasticam ejus honori faciam: quam mox ab eo ut impetravit, Florinas cum tanto thesauro tetendit.

[7] [honoratæ miraculo candelæ inextincta] Quadam nocte in ipso itinere in quodam prato eum jacere contigit: qui tenebris ingruentibus Clericorum uni suorum præcipiens, dixit: Vade & lumen accensum ante Reliquias pone. Incipiebat jam ventorum flatus suboriri, & cælum ad pluendum obnubilari. Cui Clericus cum demirans responderet, quod incassum inter ventos lumen poneret, sicut ab ejus ore ego didici, hæc verba intulit Clerico miranti: Ille, cujus hæc sunt Reliquiæ, quia lucerna est mundi ardens & lucens, faciamus ei obsequium condecens: quod si ei placuerit, ad contuendam hanc lucernam non erit impotens. Quid plura? Candelam Clericus accendit, sub nudo aëre ante lucernam mundi statuit. Tanta vis ventorum & imbrium tunc ingruit, & totam usque mane noctem tenuit, ut scutorum protectione nullus se valeret defendere. Sed lumen illud nec ventis vacillatum, nec imbre complutum extinguitur. Tunc diluculo surgentes, & lucernam illam admirantes, prosperato itinere Florinas pervenere. At religiosus Gerardus ecclesiam quam devoverat ædificare maturavit: in qua nativitatem Domini supervenientem cum Clericis suis celebravit h. Et quia opus adhuc erat imperfectum & incultum, Reliquias sacras recondit intra murum.

[8] Erat tunc ibi homo quidam simplex, nec seculo deditus, [& monachi ibidem constituuntur.] nomine Amalricus, S. Gengulphi servitio intentus, qui quadam nocte post Matutinas vigilans, & contra ecclesiam S. Joannis aspectans, videt columnam igneam a loco, quo sanctæ erant Reliquiæ, in cælum usque protensam. Quod mane facto Domino Gerardo fideliter retulit; isque mihi postea Episcopus narravit. Necui autem illud videatur incredibile, quod de S. Joanne nullæ præter Caput habeantur Reliquiæ; i Ecclesiastica refert historia, quod ejus sanctissima ossa cum igni imponeret Julianus Apostata, duo monachi interfuerunt, qui furto laudabili articulos & minora quæ poterant rapuerunt. Venerabilis vero Gerardus intelligens tam Sancto Sanctorumque summo summam Ecclesiastici ordinis convenire religionem, canonicam quam ibi prius statuerat eliminavit conversationem, monasticum substituens ordinem.

[9] Sic in Florinis S. Gengulphus Præcursoris Domini præcursor est factus: sic locus ille, cum esset antea aridus & Cleri pauperculus, [miracula ex certa scientia scribuntur.] per Sanctorum merita ad ubertatem terræ & monasteriales habitus est incrementatus. Hic itaque innumera S. Gengulphi per merita facta sunt & fiunt miracula, quæ tam prȩ sui inȩstimabili frequentia quam prȩ scriptorum inopia magna ex parte excidunt a memoria: quorum ea quæ scribo vel ipse vidi, vel ab his a quibus sunt visa, vel ab eis in quibus sunt facta, veraciter audivi. Quæ quoniam sunt plura & quotidie augmentantur & augmentabuntur, plurima succincta facilitate sunt transcurrenda, pro quibus factis vel fiendis sit Deo, glorioso in Sanctis suis, laus honorabilis, & honor laudabilis.

ANNOTATA.

a Geldina forsan ob Reliquias dicta Santgolfen, ut supra indicavimus.

b Villeriacum (sic enim legere videor in apographo nostro) intepretor vicum, in tabula Hannoniæ notatum ad latus occidentale Philippopolis, intervallo unius leucæ, Villery l'eglise.

c Baldrico lib. 3 Chronici Cameracensis cap. 1 Gerardus Episcopus Cameracensis, dicitur non infimis parentibus Lothariensium atque Karlensium editus apud Arvitam, aliis Arintam, villam Saxoniæ. Vbi annotat Colvenerius; Pater ejus Arnulfus Florinensis, ex præcipua nobilitate Leodiensium, mater Ermentrudis: at quibus parentibus natus sit dictus Arnulphus hic indicatur, dum dicitur, quod sit filius Alpaidis & Godefridi Hainoënsis pagi Comitis. In Comitatu tamen Hainoënsi est difficultas, quod is proprie sit Comitatus Hannoniæ seu Montensis, uti vocat Fisen lib. 7 Historiæ Leodiensis ad annum 1000. Nam istis temporibus fuerunt Raginerii, nullus Godefridus cum Alpaide uxore. Quid si loco Hainoënsis, poßit substitui Ardennensis, ubi fuerunt Comites Godefridi? Nam Sigebertus ad annum 1005 ista scribit: Mortuo Othone Duce, Ducatus Lotharingiæ datur Comiti Godefrido, filio Godefridi Ardennensis. Quid autem si hic nominatus Godefridus Ardennensis sit filius alterius Godefridi & Alpaidis, ex quibus fuerit dictus Arnulphus Florinensis etiam prognatus? Quid si etiam loco Hainoënsis legatur Hugardensis? Nam ut Fisen lib. 7 Historiæ Leodiensis ad annum 980 scribit: In ecclesia S. Pauli, Collegii vectigalia incremento non levi fertur auxisse Hugardiæ Comes nomine Alpais, femina religione præstans. Hæc illæ ex archivo S Pauli: & tempora optime congruunt. Sed hæc omnia viris eruditis ulterius discutienda proponimus.

d Vereor ut recte scriptum Rolceas, & suspicor esse vicum, Philippopolileuca una distantem ad austrum, vulgo Roully.

e Notgerus Episcopus Leodiensis creatus anno 971, vita functus anno 1007.

f Wenricus, seu Wericus Abbas Florinensis, acdecessor Gunzonis scriptoris.

g Gerardus creatus Episcopus anno 1014, mortuus 1049, cujus fratres fuerunt Arnulphus & Godefridus, nomine patris & avi appellati.

h Fisen refert hæc ad annum 1000.

i Præclarißime totam hanc controversiam deduxit Carolus du Fresne, Dominus du Change ac Consiliarius Regius, in Tractatu Historico Capitis S. Ioannis Baptistæ, quem pro sua humanitate dono ad nos misit. In eo tractatu cap. 13 describit Reliquias Corporis S. Ioannis Baptistæ; & quænam partes non sint jussu Iuliani Apostatæ combustæ, ubi sub finem agit de digitis ejusdem Sancti.

CAPUT II.
Cæci, paralytici, & alii ægri curati. Injurii puniti.

[10] Puerulus quidam, Geruinus nomine, dentium dolore ita torquebatur, [curatur dolor dentiū.] ut de vita ejus omnimodis desperaretur: cui mater duas ad mensuram capitis candelas fecit: cum quibus puerum in ulnis deferens, ad Reliquias Sancti, dum adhuc essent in papilione, venit. Cumque ante altare adstaret pro nati anxietate anxia; in manu ejus succensa est divinitus candelarum altera, sicque ex tunc & postea ejusmodi passionem nullam pueruli sensit mandibula.

[11] [reconciliatur somnus:] Idem puer jam factus adolescens, monachus, gravi infirmitate lectulo compressus, insomnes ducebat noctes & dies tribus hebdomadibus. Cumque jam oculorum acies hebesceret, totumque corpus hac diutina vigilantia crudesceret; a quodam, qui se visitare venerat, duas ceræ a deneratas petiit, quas ab eodem pro ea qua laborabat angustia super altare S. Gengulphi deferri fecit. Quod ut factum est, statim sopore gratissimo confovetur, humoresque corporis suo igni recoquuntur; &, ut dicere adhuc solet, ex tunc & postea ita dormitare valet, ac si quotidie Styge, b dormitationis, ut dicunt, fluvio inebriatus, vel soporifero papavere saturatus.

[12] Hujusce mortis laqueo hic idem extricatus, acrius morticinii genus incurrit rursus. [e longo gutturis malo non valens comedere, convalescit.] Per tres nimirum hebdomadas infirmitatis lectum tenuit, nec cibi aliquod genus omnino deglutire valuit: totius enim corporis dolor quasi in unum conveniens, gutturis locum obsidebat, sumendisque alimentis aditum denegabat. Et cum jam maciali defectu, consumptis carnibus, cohærerent ossa pellibus; petivit Reliquiis Sancti aqua perlutis, inde sibi daretur potus. Quo facto cum nondum levigaretur, sed morte tenus extenuaretur; ceteris de ejus desperantibus vita, ipse fiducia de meritis & pietate S. Gengulphi resumpta, Reliquias ejus sibi postulavit afferri, & invalescenti morbo superponi. Quibus allatis cum gyraretur locus pertinacissimæ pestis, sicut isdem Frater referre solitus est nobis, quasi gravissimum saxum disruptum cadere de loco sensit gutturis. Qui mox se circumstantibus & graviter patienti pie sibi compatientibus; Currite, inquit, pro Dei nomine, currite citissime: quod manducem comportate: quia mihi esuries tanta tantum incumbit, quod nisi statim reficiar mihi mortem rursum inculcabit. Interea Fratribus coquinæ accelerantibus, insistentibus, & custodibus ad ecclesiam Reliquias reportantibus, sibi assistentibus repente clamat moribundus: Currite, currite post pignus sacrum: referte precor medicamentum meum. Mors enim aufugiens de gutture, ecce reversa prævalet in ventre. Tunc sacræ Reliquiæ cursim referuntur, eisque venter morbidus gyratur: quarum tactu salutifero languor emortuus, a toto corpore evanescit penitus: statimque cibos illatos Frater ille impetit, tam esuriens & avidus ac si gravissimo & longo labore fatigatus. Toties impetu mortis sic ereptus iste, tandem parvo convalescit tempore.

[13] Euangelicum nobis miraculum iteratur, antiquatum itidem novellatur, & sicut illud tunc mirabatur, ita istud modo admirabile veneratur. Native cæcus ibi a Domino illuminatur, a nativitate cæca B. Gengulphi meritis hic quomodo sit illuminata, audiatur. Puellula quædam in quodam erat viculo, nomine c Ivio, Florinensi viciniæ contiguo: hanc matris uterus fœtu opportuno gravidatus, [cæca illuminatur,] in mundi lucem sine luce & inanibus perfudit orbibus. Cujus naturali imperfectui annos per plures parentes cum vicinis condolentes, de ejus recuperatu jam nec cogitabant, diffidentes: sicque unius cæcitate capitis, oculi fidei cæcabantur in multis. Orbitatur interim gratus temporis recursus, quo annuatim amabillimi Martyris Gengulphi dies venerat natalitius, ægrotis & debilibus expectabiliter desideratus, & desiderabiliter expectatus. Fit tunc occursus & concursus e longinquo & proximo; votiva dona ubertim congeruntur Sancto, tribulatis in sua vota semper vocato, semper succurrere parato. Præfati quoque viculi mansoribus ejus ad festa se præparantibus, parentibus puellæ spes cœpit succrescere, ut eam ad Sancti clementiam deberent conducere. Illa itaque nocte, quæ præcedebat vigiliam Sancti irruente, fide & spe comitibus sopori se suosque dedunt artus. Jam noctis peplo crastina luce discusso, cum rarescunt sidera, cum polum surgens purpurat aurora; puella evigilans suscipit mane coævæ noctis, videt mane mundanæ lucis; statimque diutina caligine occlusis, impetu luminario patentibus fenestris, color ater exulat, lux peregrina resultat. Quæ puella per parietem, cui adjacebat, novello lumine rimata: Quid, inquit, clamans matri, jacentes tardamus, cum jam vicinus vadat populus? Cui, quomodo nosset, cum mater succlamaret; Non somno, inquit, id fallaci, sed visu video pupillari. Mox parens uterque consurgens celerrime, stata præ oculis prole de rei hujus certificantur veritate: factoque invicem festivo congratulamine, Florinas properant pro gratiarum reddenda actione. Quod non famæ opinione, sed rei gestæ præsentatione, a Clero & populo in die festo sancti Martyris agnoscitur, & in laudibus divinis celebriter attollitur.

[14] Puellus quidam, nomine, Arnulphus, in monasterio S. Joannis, quod est Florinis, modo monochus, vermium comestione ita erat debilitatus, ut tam sibi quam ceteris videretur moribundus. Nam genarum & gulæ ita vermes vivi invaserant loca, [morbus vermium aufertur.] ut scatendo densim eorum visibiliter ebullirent capita. Nec mora erat, neo requies: sed ossa etiam mordicus perforantes, carnem quoque putrefacientes fœtide, officinas edendi suo esu intolerabili præripiebant esuribundo illi. Quid ageret? & quod refugium expeteret? Jam S. Gengulphus super hoc sæpe erat expetitus, nec adhuc gravis deferbuerat morbus. Sed credere est S. Gengulphum pestem illam gravius invalescendo expectasse, ut tandem mirabilius dignaretur sanare. Nam puerulus ille mortetenus jam afflictus, & mortali angore constrictus, petiit Sancti Reliquias cursim deferri, locumque mortis incubantis congyrari. Quo facto cerneres statim putridam carnem cum suis vermibus ita emori ac divelli, ac si novaculam acutissimam profunde impressam contigisset imponi. Quibus coram omnibus mortuis & cadentibus, statim & tunc & postea puer convaluit, sed signa hujus rei in carne sua adhuc ostendit.

[15] Radbodus d Namurcensium Comes, audiens quotidie innumerabiles populos undique Florinas confluere, & quæsita solatia reportare; [Radbodus Comes ob blasphemia punitus, pœnitens sanatur,] cœpit illos stoliditatis arguere, quod tanto studio hominem talem certarent requirere. Dicebat enim, illum Paganum fuisse, nec posse omnino quemquam juvare. Cumque pro hac falsissima sua opinione suos sibique vicinos, ne ad eum irent, minis cœpisset deterrere, nec posset eos ita compescere; jussit vias diligenter observare, & venientes diris flagris impositis, quæ portarent diripere. Ab hujusmodi malis operibus cum non revocaret animum Comes incredulus, repente in ejus sano corpore omnigena febris furibunde grassatur, & usque ad ejus medullas penetrans bacchatur. Tum cerneres illum tali hoste prostratum, ardoribus excoqui, frigoribus congelari, dentibus stridere, manus contorquere, brachia cruraque huc illucque jactare, escas fastidire & rejicere, noctes & dies insomnes ducere, & omnia milleformis illius mortis genera importune sustinere. Sic jam morti vicinus, ita se incusare cœpit gemebundus. Merito, inquiens, hæc patior, juste sic cædor, qui S. Gengulphum blasphemavi, qui ejus homines flagellavi. Sed ecce toto corde credo, plena fide prædico, magni eum meriti esse: horrendum esse, ejus iram incurrere, saluberrimum venerari illum & quærere, unde meam culpam quia eum offendi profiteor. Si eo juvante mortem evasero, emendaturum me polliceor: & qui ceteros ab ejus veneratione compescebam, ipse cum donis meis, si ea acceptare dignetur, ad eum, ut servus ad Dominum, veniam. Quam ejus miserandam humillimamque pœnitudinem tam perfecta subsecuta est celeriter sanitas, ac si nulla eum attigisset infirmitas. Qui pristino incolumitatis statu revigoratus, Florinis ad Sancti ecclesiam, cum sui corporis pensa e & aliis donariis, quæ illuc devoverat venit: [uti & filius.] & palam omnibus se culpabilem reddidit, & pro recepta sanitate gratias egit; S. Gengulphum pronuntians terribilem se spernentibus, pium & facilem pœnitentibus. Postea f filio suo morte gravato & pensa corpusculi ad eamdem ecclesiam transmissa, de ejus celerrima lætatus est recuperatione, & in omnibus adversis suis sancto Gengulpho semper solebat se commendare.

[16] Herimannum g Comitem Comes Lantbertus h insequebatur: quo Florinis recepto, furialiter in seipso bacchabatur: & quia dolebat ipsas Florinas tunc & semper suorum inimicorum aptas esse refugio, aggressus est omnia delere incendio. Unde nec S. Gengulphi ecclesia ab eo est reverita: sed omnia atrii tecta sunt incensa, propinqua & muro cohærentia. Res mira, & tribus pueris in camini medio positis simillima. Ecclesia in medio stabat: flamma furens circumquaque ardentium domorum, [Ecclesia ab incendio liberatur:] circa ipsam & supra incumbebat: plumbum & stannum, & quæ intra ecclesiam erat cera, nimio calore liquescebat; nec tamen ipsam ecclesiam ignis, alias insatiabilis, denigrare poterat. Tunc hostes, qui ad tam nefarium incendii opus adstabant, hoc videntes stupefiebant: qui revertentes necdum a finibus illis exierant, & ecce equi ipsorum insanire cœperant, & sibi infidentes laniando excutiebant. Ipsorum quoque hominum plurimi, insania & membrorum dolore contorti, fœde ad propria sunt reversi: qui intolerabili pœna gemiscentes, & Dominium Florinense sibi inimicum pertimescentes, per amica silentia noctis Florinas furtim adibant, & S. Gengulpho se peccasse fatentes, meliorati redibant. Quod factum laudabile fidelis custos ecclesiæ, sicut dum gerebatur consentiendo sciebat, ita gestum fideliter referebat.

[17] Parvo post elapso tempore contigit eumdem Lantbertum contra Ducem Godefridum i in Florinis ad bellum venire: & quoniam plures, quam Dux, tunc bellatores habebat, [Lantbertus auctor incurius perit.] procul dubio se victurum fore jactabat. En, inquit, hodie, sicut in meis viribus confido, si vicero, Florinis exitialem funditus interitum post victoriam parabo, nec etiam ecclesias excipere volo. Unde & vias si vicerimus præcipio anticipari, ne quisquam fugientium ibi possit recipi, & contra nos illud munimen tueri. His dictis in bello congreditur, & totis viribus præliatur: nec credimus S. Gengulphum tunc dormitasse, cujus ecclesiam non timuit prius exhonorare, & modo minabatur omnino evertere. Sed sicut cito a facie venti deficit fumus, sic illo mortuo omnis ejus moriendo & fugiendo evanuit exercitus.

[18] [cæcus visum recipit.] Puella quædam, Rotsendis nomine, cæca facta est meridiano tempore, non aliqua percussionis vel offensionis læsione, sed subitanea visus extinctione: cujus cæcitatem parentes inconsolabiliter quotidie lugebant, nec tanti luctus remedium excogitare poterant: sed omnino humanitus insolatiati, cælitus quærunt subvenimen. Recordantes S. Gengulphum laborātium omnium presto esse refugium, faciunt ei præcordiale votum, corpusculi scilicet illius appensum, & de cera circumpositum pileum. Quo facto, die subsequente altero, puellula subito meruit visum recipere: & acum unam in terra conspicata jacere, Cur inquit, o mater, acus ista perditur, quæ a me hic jacere conspicitur? Quam vocem genitrix lætabunda raptim excepit, &, si vere videret, interrogavit. Quæ cum vero didicisset experimento, gratias reddidit Deo & Sancto ejus Gengulpho, & hoc omni notificavit populo.

[19] [curatur paralysis brachii,] Puer quidam, Tietselinus nomine, brachii dextri otio torpebat, quia illud gravissima paralysis jam diu invaserat: quem pater suus ante Dominum suum, nomine Godefridum, cujus erat servus, deduxit, & talem infortunium coram eo deflere cœpit. Cui cum Dominus responderet, se nescire quomodo ei subveniret; a quodam sibi adstante Clerico hoc audit continuo: Sancto, ait, Gengulpho detur, a quo, ut credo, curabitur. Vos inquit Dominus ille, ex manu mea ecce illum apprehendite, & Sancto habendum deducite. Quem is Clericus statim suscipiens, & brachium ejus debile super altare Sancti imponens; Hunc, inquit, audi, S. Gengulphe, Dominus suus tibi dat servum: quomodo tibi placet habeas illum. Mox ille brachuium ad se sanum retraxit, ac deinceps nullum in eo dolorem sensit. Quod factum omnibus mirabile percrebuit: & ad laudes Dei & venerationem S. Gengulphi multorum corda excitavit.

[20] [ob culpam contractus,] Clericulus quidam, nomine Tiedboldus, trans ecclesiam S. Gengulphi quædam jacula joculando jaculabatur: qui ab adstantibus, sub comminatione S. Gengulphi, ne id faceret, compescebatur. Qui comminantium parvi pendens monita, addebat jaculis jacurla, nec aliqua in hoc dicebat esse offendicula. Cumque irreverenter petras jaceret trans ecclesiam, etiam contra Sancti altare; subito cœpit omnibus membris contrahi & deficere, & in eodem quo stabat loco laxis nervis contractim accubare. Quod videntes qui aderant, juste hoc ei accidisse dicebant, quia eum castigando a jactionibus compescere nequiverant. Quo comperto pater ejus, dolore gravissimo mœstificatus, ante Sancti altare filium deportavit: & culpa lugubriter defleta, & clementia B. Gengulphi præcordialiter implorata, voto facto statim sanum erectumque recepit, & laudibus Dominum ejusque Sanctum magnificavit.

[21] [paralyticus.] Erat quidam, nomine Amalricus, per temporum subitaneos accensus paralysi ita resolutus, ut omnium membrorum officio repente destitueretur, nec fandi copia potiretur. Cujus rei timore anxius, auxilium Sancti efflagitans suspiriis, gemitibus seipsum illi sub censu annuo devovit: & sic peste illa caruit. Postea autem securus de sanitate factus, censum cœpit negligere, & annis undecim non timuit retinere. Cum autem pœne jam oblitus esset suæ devotionis, præ securitate incolumitatis; recidiva infirmitas illa, quasi ultrix tantæ negligentiæ, cœpit recurrere, & eum sicut a principio ex tunc & postea vexare.

ANNOTATA.

a Denerata ceræ videtur mihi esse, quantum pro denario emebatur.

b Non Styx, sed Lethe, æque infernalis fluvius, soporem seu potius priorum curarum oblivionem conciliare dicitur apud Poëtas.

c Ivium, in mappis Yve, inter Florinas & Walcurtium.

d Radbodus, Baldrico lib. 3 cap. 5 Rotbodus, ubi dicitur cum Lansberto Comite Lovaniensi aggressus Baldricum Episcopum Leodiensem, quod factum esse anno 1013 asserit Sigebertus.

e Pensa, idest mensura tritici, juxta pondus corporis: quod oblationis votivæ genus usitatißimum est in Belgio, & rursum infra indicatur num. 18; & num. 28 appensa dicitur.

f Hic videtur esse Albertus, primus istius nominis Comes Namurcensis, cujus mater Regelindis, filia Gothilonis Magni Ducis utriusque Lotharingiæ, fuisset Radbodi uxor. Tempora huic conjecturæ congruunt.

g Herimannus Comes Dagisburgensis in inferiore Alsatia, haud procul a confiniis Lotharingiæ hodiernæ.

h Lantbertus II Comes Lovaniensis succeßit B. Aufrido, dein Episcopo Vltrajectino, patrueli suo. Eodem enim avo paterno Raginero primo Comite Hannoniæ nati sunt, Lambertus patre Raginero II, Aufridus Lamberto I Comite Lovaniensi. B. Aufridi Acta damus 3 Maji.

i Godefridus Dux Lotharingiæ inferioris factus anno 1005, frater jam relati Herimanni Comitis, paßim Improlis dictus, quia absque liberis mortuus anno 1023, habuit fratrem Gothilonem Magnum successorem.

CAPUT III.
Varii ægri sanati, & injurii puniti.

[22] Arnulphus a, Arnulphi senioris filius, venatum ire debebat; [ob injuriā nequit surgere Comes,] nec in quem ascenderet equum tunc præsto habebat. Sacerdos autem S. Gengulphi unum domi in atrio habebat: quem ab illo ut sibi commodaret postulatus, præstare nolebat. Unde ille iratior stabulum ejus intravit, & caballum Presbytero invito eduxit. Tunc Sacerdos imprecando ei talia: Tibi, inquit, & S. Gengulpho conveniat de hac mihi a te facta injuria. Arnulphus vero præcepit, ut sibi ille equus interea pararetur, dum ecclesiam Sancti oraturus ingrederetur. Ingrediens igitur prostratus oravit, sed oratione facta resurgere omnino non potuit: iterum iterumque surgere nitebatur, sed quasi occultis vinculis ligatus detinebatur. Tandem reminiscens factæ a se Sacerdoti injuriæ, & imprecationis ab eo illatæ, pectus tundendo, terram osculando, culpam fatendo, corde & voce pœnitendo, sic Sancto Dei satisfecit: & ejus jussu, imo precatu, equo reddito, statim surrexit, & libere ad cœptum negotium exivit.

[23] Mercatores, Huyi b super flumen Mosam manentes, [uti neque mercator] ad forum quoddā erant tendentes. Transeuntibus autem eis per viam, quæ erat prope ecclesiam S. Gengulphi, alter alterum hortatus; Oratum, inquit, ad S. Gengulphum eamus. Cui alter; A via mea, ait, propter hoc non divertam, ne tardius ad negotium meum perveniam. Tunc ille prior, cui erat fides & fidei cultus major, Saltem, inquit, sedens serva nostram supellectilem, donec pro me & te quam citius orem. Ille igitur abiit, oravit, reversus surgere & abire rogavit: qui surgere cito volebat, sed nequaquam poterat. Tunc manus socio dabat: ut valenter traheret, rogabat: sed per se nisus, per socium tractus, quasi vinculo terræ vinctus adhuc hærebat. Juste, ait alter, hoc contigit tibi, qui ad ecclesiam Sancti ire despexisti: sed modo culpam tuam confitere, aliquid ei devove ad misericordiam, & adhuc te iturum promitte. Quod ille ut fecit, statim per se potenter surrexit: & quod sponte prius noluit, postmodum coactus ad Sancti ecclesiam properavit.

[24] [Curantur genæ distortæ unius,] Erat in Florinis quædam femina, nomine Wlferada, quæ a viro suo sibi irato graviter fuerat percussa: qua percussione nimia, ejus, mandibula, a loco suo distorta & avulsa, laxabatur a genis pendula. Hæc stratu infirmitatis multis diebus reclinata, nulla poterat subveniri medicina. Quadam die unus vicinorum ejus illam visitavit: cui & increpans dixit: Quare oblita es semper præstro medici, Sancti scilicet Gengulphi nostri Patroni? Surgens ire ad illum enitere, & quod potes defer ei devote, & curam tui doloris misericordiæ eus committe. Mox ad illius exhortationem, sperans illa suæ recuperationis certitudinem, lectulo doloris se excussit, & cum hortatore suo ad ecclesiam Sancti munuscula comportans accessit. Cujus infirmitatem homo ille manibus apprehendens, Sancto curandam obtulit, dicens: Ecce S. Gengulphe, paupercula hæc adstat, sanari se a tua misericordia efflagita. Quam vocem tam perfecta mox subsecura est sanitas, ac si in ea hujusmodi non fuisset infirmitas.

[25] In pago c Laudunensi alia mulier fuit, quam similis ægritudo diu detinuit. [& alterius mulieris,] Nam ejus ita a genis divaricaverant mandibulæ, ut deformiter penderent in pectore. Ibi tunc de Florinis aderat Sacerdos, nomine Stephanus, qui his verbis eam, ut vidit, est consolatus. Si ires, ait, Florinas ad S. Gengulphum, vere scias, quod curaret dolorem tuum. Sed modo fac illi votum, promittens dum potueris te ituram ad eum. Fecit igitur mulier, ut ille suaserat: & misericordiam S. Gengulphi fiducialiter expetebat. Nocte autem insecuta, languoris sui lectulo soporata, videt per somnium virum sibi pulcherrimum assistere, & manibus suis lenissime infirmitatem suam attrectare, suoque loco recomponendo restituere. Quæ mox a somno expergefacta, manibus palpare cœpit genarum loca, probare volens verumne esset quod viderat: quas tam firmiter reperit ac sensit sanatas, ac si numquam habuisset a loco suo dimotas. Læta itaque de sospitate, solicita de reddenda gratiarum actione, vota sua celeriter præparavit, Florinis Curatori suo se præsentavit, gratias & laudes reddidit, omnibus hoc gratulabunda notificavit, ad propria exultabunda repedavit.

[26] In villa, quæ Curcellis d dicitur, mulier quædam habitabat, [brachium contractū.] quæ dextrum brachium ita contractum habebat; ut nullum opus ex eo faceret, nec etiam se signare posset. Quæ adveniente sæpe memorati Sancti solennitate, Florinas adiit pro sui recuperatione. Sed festivitatis nocte & subsequente crastina die nullum sensit effectum petitionis suæ. Jam autem dies festiva finiebatur, jam omnes ad sua revertebantur; cum illa, quasi pro licentia abeundi petenda, pavimento humiliter prostrata, lacrymosa a tristi pectore trahebat suspiria, quia sibi quam quærebat non aderat clementia. Surgens vero ab oratione, sensit sibi pietatem divinam adesse, & brachium ad caput extendens, cœpit se, quod ante non solebat, signare. Quod videns filius sibi assistens e proximo; Quid, inquit, o mater video? dextram tuam ad signandum levas, quod tandiu facere non consueveras. Hæc est, ait mater, misericordia Dei: hæc est, quam sperabam, medicina S. Gengulphi. Nam ecce talem brachii mei virtutem sentio, qualem numquam me habuisse recolo. Sic gratias Deo reddens mulier illa, incolumis rediit ad propria, nec ulterius aliqua illius infirmitatis sensit incommoda.

[27] [Sanantur cæca,] In Florinis quædam erat puellula, per triennium omnino cæca: pro cujus longa cæcitate pater ejus etiam cæcabatur tenebris tristitiæ. Quadam vero die præsumpta sperandi fiducia, cum oblationibus suis & filia ecclesiam Sancti intravit cum mente humillima. Tunc altari supposita oblatione, & statuta cominus prole, attentissima cordis & vocis supplicatione pro ejus instabat recuperatione. Cujus respiciens fidem S. Gengulphus & devotionem, non diu suam protraxit pietatem. Nam necdum paternis finitis gemitibus, nox atra ab orbibus filiæ evanuit, & dies lucis inclaruit. Quod genitor videns, & gratias Deo ejusque Sancto persoluens, domum lætissime reversus, ut gestum erat ostendit omnibus.

[28] [clauda,] In Florinensi vicinia alia puella fuerat, quæ multo tempore gravissime claudicabat. Hanc parentes ad solennitatem Sancti memorati portarunt, & pro ea munera precesque obtulerunt: sed nullum petitionis suæ tunc consequentes effectum, non sine magno mœrore regrediuntur domum. Evoluta autem hebdomada dies erat festivitatis octava, cum pater puellæ deambulans in atrio domus suæ, sic orsus cœpit orare: Domine mi, S. Gengulphe, omnibus aliis semper præsto es & præstabilis, me solum scio propter peccata mea aspernaris: ad tua festa meam sobolem conduxi, nec tibi eam ibi placuit medicari. Sed ecce adsunt tuæ Octavæ: credo, si vis, tam potes modo quam tunc succurrere: mirabilius etiam sanabis hic absentem, quam in tua ecclesia præsentem. Ejus appensam tibi si placet devoveo: & ne differas amplius oro, quod te posse credulus confido. Necdum pater talia credulus finivit, cum ecce filia a domo exilivit, & hac voce inclamavit: Pater, pater: ecce, vide: firmiter vado, nec aliquam debilitatem in pedibus meis sentio. Mox pater plantas ejus circumspiciens, & se exauditum esse vere comperiens, cum filia & oblatione votiva ad præsentiam Sancti venit: gratiarumque actione reddita, hoc omnibus retulit, nec ulterius filiam claudicare doluit.

[29] Quidam homo habebat filium a prima ætate contractum, [contractum ob avaritia patris relapsus.] cujus magis gaudebat contractione quam paterna condoleret pietate. Eum scilicet ad Sanctorum festa & ad populi conventus deportabat, & ejus debilitatem ostentans multas a multis eleemosynas accipiebat. Quem cum ad S. Gengulphi solennitatem Florinis detulisset, ut sibi quas solebat pro eo eleemosynas acquireret, sine ejus deprecatione, sola sancti Gengulphi larga miseratione, erigitur solutus ab omni contractione. Extolluntur in Dei laudes populi hoc videntis voces; sed Pater male cupidus, arrepto in brachiis puero, delitescendo declinans a populo, negat hoc esse factum, dolens sibi subtractum iri solitum quæstum. Durus pater, siquidem pater: pater quidem sola generatione, non pater affectu dilectionis paternæ: plus quippe tristatur de sibi subtrahenda acquisitione, quam gaudeat de filii optanda sospitate: huic patri non patris inest affectus, sed mendici avarissimi rapax animus; qui ideo infirmum mavult quam sanum, non ut ejus infirmitati ex caritate concurrat, sed ut insatiabili suæ cupiditati aliquid congerat. Igitur hic talis pater furtim aufugiens, & filium raptim subducens, dum erectum & sanum deplorat, contractum subito & debilem respectat: sicque contigit ut ejus malitia eum iterato contraheret, pro cujus acontractione Deu supplicare debuisset.

[30] [phreneticus.] In Cameracensi pago quidam erat homo, quem phrenesiaca passio impatienti & horrendo lacerabat morbo. Hunc cognati fortissimis fortiter constrinxerant vinculis, ne animo manibusque efferatus rabiei suæ exerceret impetus: sicque constrictum pro ejus remedio Sancto curandum deducebant Remaclo e. Qui iter per Florinas habentes, a quibusdam hujusmodi perceperunt adhortationē, ut S. Gengulphum adeuntes, ei pro illo effunderent preces. Intrant itaque ecclesiam Sancti, orantes intentissima devotione animi, condolentes patienti; expletaque oratione, cum vincto suo tendunt cœptum iter peragere: parvoque intervallo confecto, ægrotus ut solveretur petebat ex voto, non capite insano. Illis autem putantibus illum insanire, cœpit ipse ingeminando subjungere: Solvite, solvite me citius, quæso, quia Dei miseratione & S. Gengulphi ab omni insania me absolutum sentio. Qui statim solutus, tranquilla mente & quieto corpore permansit sanus.

[31] De vico, cui nomen Bovinia f, quædam in præsenti adest puella, [contracta brachio & digitis.] nomine Grida, cui brachium ita adhærebat lateri, & digiti ejusdem partis sic erant contracti, ut omnino omni vacarent opere. Quæ a matre nuper Sancto deducta Gengulpho, dato oblationis suæ voto ante ejus altare pernoctabat, infirmitatem suam ei deplangebat. Jam autem appropinquante die, & custode ecclesiæ, nostro scilicet monacho, Osmaro nomine, Matutinorum laudes decantante; cœpit illa sudando, gemendo, angustiando, voces emittere. Cui mater cum diceret quidem, Quid sic doles filias? O mater, inquit, carissima, præ nimia sic clamo angustia. Quia ecce S. Gengulphi per meritum, a latere meum disjungitur brachiū. Hæc dicens cœpit brachium extra sinum paulatim extendendo extrahere, & extrahendo pleniter extendere: & palmam extensis digitis in terra porrigere. Erat tunc Pentecostes celebritas sacra: in qua ex diversis partibus plebs confluens multimoda, sicut semper erat solita, S. Gengulphi requirebat suffragia. Quæ mane facto, audiens ab ipsa puella rei gestæ ordinem, in Dei & ejus Sancti laudem cum devoto corde extollit vocem. Sic itaque sanata, pluribus ibidem diebus morata, videntibus cunctis potens erat filare & consuere quæque necessaria.

[32] [ob lites dominorum relapsa & cæca, iterū sanatur.] Audita est res mira, sed modo audiatur mirabilior & jucunda. Hæc eadem muliercula, postquam domum rediit sana, & ab universis vicinis satis est admirata; duo fratres, quibus illa ancillabatur, inter se cœperunt de ea litigare: dum familiam suam partientes, illam, quia utilior erat, alter alteri vellet subripere. Dum vero lis illa protenditur, puella ut prius contrahitur, & insuper obmutescens ad omne opus inutilis redditur. Stupenda hæc circumquaque vulgantur, ab universa vicinia catervatim curritur, & quia post S. Gengulphi curationem a Dominis suis mancipata sit, blasphematur. Quid plura? Cogente necessitate tantæ infirmitatis & persuasu populi confluentis, S. Gengulpho ancilla traditur a senioribus suis. Tunc a parentibus & vicinis suscipitur, S. Gengulpho perpetualiter habenda repræsentatur, ejus præstabili misericordiæ commendatur, & confestim brachium, manus, loquela redduntur. Quam ecce sanam quotidiano operi insistere videmus, & de ejus iterata curatione Deum ejusque Sanctum tam propinqui quam longinqui laudamus.

[33] Ecce dum, Sancti hujus beneficia aliis impensa refero, de memet ipso, quod mihi contulit, de pluribus unum subscribo. Jussus g fueram miracula ejus denotare, [Ipse scriptor obtenta sanitate negligens,] sed ingenii mei paupertate vel rusticitate tam nobilia & urbana timebam deteriorare. Sed scriptorum inopia permanente, & miraculorum frequentia quotidie succrescente, aggressus sum hoc opus utcumque. Verum me forensibus injunctæ obedientiæ rebus occupato, & negligentiæ torpore teporato, omiseram illud tempore non modico. Præsenti autem anno a Pentecoste usque ante mensem Augustum graviter langui, & cogente infirmitate, quod intermiseram iterum incipiens, scripturum me promisi: convalescensque ab illo languore, præpeditus rursum cura forensi, & quod verius fateor tædiosus, tardioris (ut semper sum) studii ad omne opus utile, quod promiseram præsumpsi negligere, quasi jam securus de redeunte sospitate. Vix penitus morbus ille meritis illius a me noviter diffugerat, cum ecce, qua adhuc laboro, [febri vehementi quassatur:] hujusmodi me pestis invaserat. Repēte cum alio gravissimo morbo febres omnes, cum suis omnibus viribus, me vallant; & interiora quæque & exteriora occupantes, suis frigoribus & caloribus confricando, & conquassando, & conterendo, me graviter coangustant: cibum & potum & omnia corporis alimenta intercipiunt, & ut gravius sæviant tertianis reditibus dolores mortis infligunt. Quid plura? Hac transacta Dominica, præ oculis erat mors sola: jam desperaveram vivere. Ultra rogabam Fratres assistentes perquirere viaticæ unctionis Oleum, & reliquum talis exitus providere obsequium. Hoc solum votum, fateor, erat animi, & petitio declamantis ad Sanctos Domini, ut in futura saltem Dominica, [facta promissione scribendi miracula, convalescit.] in qua deberet esset Nativitas Genitricis Dei, pro tantæ diei patrocinio, in quo multum confidebam, timor protenderetur exitus mei. Inter morticinos angores suggerunt mihi Fratres assistentes; Adhuc S. Gengulpho, quod jam vovistis, firmius vovete, & aquam in Sanctis ejus Reliquiis perlutam bibite: nec impotens erit adhuc vobis succurrere. Quæ salubris aqua ut est citius nostra petitione allata, manibus illam sumens, culpabilem & voti reum me reddidi; & ante dies octo, si convalescerem, incepturum me quod omiseram devotissime promisi. Qua sitibunde hausta, cum hoc voto cœpi meliuscule habere continuo. Cœpit enim salutaris illa porio igneum in me furorem debellando colores ejus refrigerare, & per sudorem extra medullas & ossa diffluxim propellere. Sic ex illa nocte, Deo gratias, per Sancti ejus meritum evasisse me gaudeo mortis periculum. Inde est quod ecce promissionem meam infra dies octo reddo, quod in lectulo infirmitatis, hebenti animo, tremula manu, scribo: & hoc cogor velim nolim, quia tanto Districtori toties mentiri non ausim. Caveo enim illum offendere, quem expertus sum sic districte posse vindicare.

[34] Mulier quædam in pago, qui Condrotium h dicitur, [caca illuminatur.] erat: quæ per multum tempus cæca manebat. Hanc præsenti anno maritus suus ad solennitatem S. Gengulphi conduxerat: quæ usque ad altare ejus per manum viri tracta, palpando & offendendo pervenerat. Tunc custos ejusdem ecclesiæ, monachus noster, Osmarus nomine, sicut ipse mihi retulit, altari adstabat: qui & eidem petenti caput cereum, super altare statim ponendum vendiderat. Quæ hac oblatione data, ibidem die illa est commorata: & in crastinum Matutinis sonantibus ecclesiam ingressa, auxiliumque Sancti profusius adorsa est petere. Finitis autem laudibus Dei cœpit frigescere: unde necesse habuit ab ecclesia exire. Exiens vero ita clare cœpit videre, ut ad hospitium rediret nullo ducente. Cui se calefacienti ad ignem complangebat suus hospes, quod graviter domum reverteretur, non videns lucem. Respondensque, inquit, O hospes gratissime, noli mihi condolere super hoc, sed congratulare: quia Dei misericordia Sanctique Gengulphi modo repente cœpi videre. Unde ram hospes quam maritus satis admirati, post quam gratias retulerunt tali Curatori, mulier illa, quæ prius marito manipulante advenit, libero & inoffenso gressu domum rediit, & clare videns vivit.

[35] [sanatur contractus unus,] Hoc eodem anno de vico Bovinia, homo quidam servulum, duodecim fere annorum, contractum habebat: quem cunabulo constrictum, asinoque impositum, ad natalem ejus adduxerat. Hunc brachiis accipiens, altarique imponens, Sancte, inquit, Gengulphe istum tibi sub annuali censu trado: nec unquam, si ei subveneris, contra voluntatem suam meo coactus erit servitio. Hoc dicens manui ejus denarium immisit, & pro censu super altare jactare fecit. Quo facto domum revertens, secum revexit, & post tertium diem contractione dissoluta puer ambulare cœpit. Qui postquam plenius convaluit, cum Domino suo ad S. Gengulphum pedibus suis rediit, & gratiarum actione reddita, a Domino suo reductus est ad propria.

[36] In pago Faimenna i puerulus quidam quinque annorum, [alter etiam mutus.] a nativitate numquam ambulare nec loqui poterat: qui post nativitatem suam orphanus utroque parente relictus, pauperem fratrem habebat. Hunc ille frater suus, ut potuit, enutrivit: & operando manibus suis victum quæritans, illum sustentavit. Quem quia secum circumferens pascebat, multis, quorum opera faciebat, oneri erat: plurimi etiam illum de opere suo repellebant, quia duos pro uno se non posse pascere dicebant. Qui postquam illum per plurima Sanctorum loca deportavit, nec sanari vidit, ad S. Gengulphum attulit: & duabus hebdomadibus ante festivitatem ejus inibi demoratus, ipso festo adveniente ante altare posuit, dieque transacto ad hospitium suum reportavit. Die autem tertia post festum subito cœpit contractulus ille per domum, quasi puer unius anni, gressum conari, & sic paulatim de die in diem firmius eniti. Et pro S. Gengulphi amore Advocatrix nostra, Gisla nomine, illum postea de suo pascit & vestit, & quasi mater fovet & enutrit: quem ecce pleniter sicut puerum ambulare cernimus, & loqui audimus & pro magna ejus simplicitate aliquando & congaudemus. Sic S. Gengulphus utrumque fratrem gemina pietate est consolatus, minorem de corporis alimento & membrorum erectione, majorem de minoris compassione & bajulationis impeditione.

[37] Quædam etiam Nonna, nomine Bertrada, Cameracensium urbis incolebat mœniac cujus oculorum aciem per quatuor annos ita penitus obduxerat cæcitas, [cæca illuminatur.] ut vix quidem minimam illi reliquerit visus scintillam. Hæc circumquaque ducitur, ubi siquidem sanitatum remedia insignius per Sanctorum merita frequentabantur. Sed incuratam revertentem spes voti frustrabatur. Quadam vero cum sopori commisisset artus nocte, cernit in k oromate S. Gengulphum sibi assistere, orbes oculorum leniter humectantem benedictæ aquæ conspersione. Quod cuidam retulit Clerico, qui hoc quoque annuntiavit Domino nostro Gerardo, ejusdem urbis Antistiti venerando.

ANNOTATA.

a Arnulphus, frater Gerardi Episcopi Cameracensis.

b Hoyum oppidum ad Mosam 10 circiter Leucis distat Florinis.

c Laudunum vulgo Laon, urbs Episcopalis Picardiæ superioris, sat procul a Florinis abest.

d Cursellæ: forsan is locus qui juxta Dionantum notatur Castrum Sellæ, aut ipse vicus Selle, supra illud castrum, distinctionis causa, Curia-Sellæ dictus.

e S. Remaclus, Episcopus Trajectensis, colitur 3 Septembris Stabulai, ubi mortuus fuit, in confinio Ducatus Limburgensis.

f Bovinia seu Boviniacum oppidum ad Mosam in Comitatu Namurcensi, haud procul ab oppido Dionanto.

g Hinc apparet scripsisse antequam esset Abbas, fortaßis an. 1017 vel 1028, quando litt. Domin. F Nativitas Deiparæ cadebat in Dominicam, ut infra dicitur.

h Condrotium vulgo Condrotz, ubi antiqui Condrusii habitarunt, in agro Leodiensi circa Hoyum em>oppidum.

i Faimenna, Condrusiis proxima, in finibus Comitatus Luxemburgensis. Hos esse quos Cæsar lib. 2 de belle Gall. Condrusis, Eburonibus Cæræsis junctos, uno nomine Germanos appellari dixit; neque Pæmanos, sed Fæmanos legendum esse ex ipso locorum situ accurate docet in suis San-Maximianis Annalibus, hactenus ineditis, noster Alexander Wilthemius: proindeque errare Ortelium, qui in nostra Brabantia collocavit, eosque putavit, quos Pelandos nunc dicimus. Hubertus Thomæ Leodii, in Commentariolo de Germaniæ inferioris populis, idem quod Wilthemius sensit de Pæmanis Cæsaris, quoad situm; sed quia ibi vicum Pemont dictum reperit, quasi id significaret Pæmanorum montem, nihil ultra quærendum sibi censuit, nec de Faimenna, in qua vicus is est, cogitavit; uti neque Ioannes Rhellicanus Tigurinus, neque Ioannes Glandorpius Monasteriensis in dictum Cæsaris locum; Hubertum coævum suum secuti, tamquam in locis suæ patriæ distinguendis certiorem ducem.

k Orama, rectius horama, ὅραμα spectaculum, visio.

DE SANCTO FREMVNDO REGE
MARTYRE IN ANGLIA.

[Commentarius]

Fremundus Rex, Martyr in Anglia (S.)

BHL Number: 3147

G. H.

Notitia S. Fremundi recolitur in variis Martyrologiis ad hunc diem XI Maji: ac primo in MS. Romano Ducis Altempsii, quod est Vsuardi, sed Sanctis Anglis in Britannia auctum, in quo ista leguntur: In Britannia majore S. Fresmundi Regis & Martyris. [Cultus sacer] In MS. Florario etiam refertur: In Anglia Fremedi Regis & Martyris. Grevenus in Vsuardi Auctario anno 1515 & 1521 excuso, Fremedi Regis Angliæ & Martyris. Eumdem referunt Molanus, Canisius & alii recentiores. Cambdenus in sua Britannia, agens de Comitatu Warwicensi, inter alia loca describit Vehindon, nunc, Ichingdon & Harbury. Nec alio, inquit, sane nomine hæc duo memoranda sunt, quam quod inter ea Fremundus, Offæ Regis filius, ex insidiis nefarie olim occisus fuerit: vir magni nominis & singularis in Deum pietatis: [Martyrum] cui nihil aliud invidiam conflavit, quam quod infelici tempore felicibus auspiciis hostium audaciam contudisset. Quod tamen ejus fatum in majorem illi gloriam cessit. Nam sepultus ad Offæ patris palatium (Off-Church nunc dicitur) posteritati adhuc superstes est, utpote qui inter Indigetes relatus, divinos honores apud multitudinem meruit. Melius & magis Catholice scripsisset, qui in Sanctorum Album relatus, sacros Sanctis debitos honores in Ecclesia Catholica meruit: Sed pergit Cambdenus: Vita ejus carmine satis eleganti ab antiquo auctore descripta: e qua non sit piaculum hos pauculos versus subjungere de homicida, qui regnandi libidine percitus, illum sustulit.

Non sperans viro Fremundo, Regis honore
Optato se posse frui, molitur in ejus
Immeritam tacite mortem, gladioque profanus
Irruit exerto servus, Dominique jacentis
Tale nihil veritum, sævo caput amputat ictu.
Talis apud Wydford Fremundum palma coronat,
Dum simul & sontes occidit & occidit insons.

Hæc Cambdenus. Ex locis aßignatis in Comitatu Warwicensi Lang-Ichingdon in mappis ejusdem Cambdeni Long-Itchingdon, [in Warwicensi Comitatu:] & Harbury ibidem Harberbury sita sunt in Hundreda seu districtu Knichtlowensi, prope oppidum Southamum, nec procul inde distat versus Lamum fluvium locus Off-Church. At qui in poëmate citatur Wydford, in mappis Wichfort videtur esse, qui in Hundreda Kynetona & confiniis Oxoniensis Comitatus collocatur. Verum utinam poëma illud antiqui auctoris integrum haberi posset: inde forsan reliqua ejus gesta & miracula cognoscerentur.

[2] [Filius Regis censetur,] Extat aliqua ejus Vita in Legenda Ioannis Capgravii: verum in ea pleraque adeo dubia, incerta, & ἀσύστατα referuntur, ut indignam censeamus, quam velimus huic operi inserere. Annus Martyrii aßignatur octingentesimus sexagesimus sextus. At quis tunc Rex in istis partibus usque ad decrepitam ætatem Paganicis detentus ritibus vixit? Dicitur is Offa, a Cambdeno & aliis. Videtur autem innui Offa Rex Merciorum: sed hic Christi fidem a pueritia amplexus, monasteria Bathoniense & Albanense construxit, anno DCCXCV vita functus, a quo in agro Warwicensi ecclesia condita traditur, unde postea emersit oppidum ab eo Off-Church dictum, quo corpus S. Fremundi translatum fuit, unde potuit Offæ filius habitus esse. Huic succeßit Egfridus filius; ejusque, post annum & 140 dies, mortui suffragio Kenulsus Rex est constitutus, virtutum fama illustris. Frustra igitur ad hujus Offæ tempora confugeretur. Nec potest intelligi Offa Rex Orientalium Saxonum, oblocorum em>& temporum nimiam distantiam, utpote qui cum Coenredo Rege Merciorum, relicto regno, anno DCCIX Romam ad limina Apostolorum profectus, Selderum pacificum successorem habuit. Harpsfeldius seculo 9 cap. 12, citato ad marginem Ioanne Capgravio, asserit S. Fremundum, [aliquibus Comitis Algari:] Algari Orientalium Saxonum Ducis filium, a perdito quodam cæsum anno DCCCLXVI quinto Idus Maji. Annum & diem Martyrii habet Capgravius. At cum Rege Offa patre Fremundi tradit extitisse eadem tempestate in eadem provincia Algarum, qui ex conjuge sua Thova filium procreavit, qui tertia die nativitatis de Rege Offa prophetavit, quod filium procrearet Fremundum, qui leprosos mundaret, cæcos illuminaret, & patriam ab hostium irruptione simul & strage liberaret. Et sic puer baptizatus spiritum emisit. Quidni potius dictus Algarus in provincia Warwicensi vixerit, quam ita procul ablegetur ad Essexiam? Fuit etiam aliquis Comes Merciorum Algarus, em>qui teste Simeone Dunelmensi anno MLVIII a Rege Eduardo secundo ex legatus. Sed tempora ad ducentos fere annos distant. Interim Harpsfeldio assentiuntur Alfordus ad annum DCCCLXVI, & Bucelinus in Melonogio: quod minus probamus, nisi alia nobis argumenta assignentur.

[3] In antiquo poëmate & antiquioribus Martyrologiis Fresmundus, Fremundus, [an Reguli in Comitatu Warwicensi ;] aut Fremedus Rex & Martyr habetur. Desunt antiqui historici, qui post Bedam proximis duobus seculis scripserint, & inter posteriores laudatur Malmesburiensis, qui plures Reges Northumbriæ omisit: quidni ita omissus etiam ab eo sit aliquis Rex, qui in Comitatu Warwicensi & vicinis locis aliquamdiu regnarit? Dum Wulfherus maritus S. Ermenildæ Rex, Merciorum imperaret, Peada frater fuit Rex Middelenglorum, sive Mediterraneorum Anglorum, & alter frater Merwalus erat Rex Weston-hecanorum, scilicet qui teste Wigorniensi in Occidentali plaga Merciorum regnum obtinuit: uti latius diximus XXIII Februarii ad Vitam S. Milburgæ, Virginis & filiæ dicti Merwali; & XIII Februarii, ad Vitam præfatæ S. Ermenildæ Reginæ. Quidni similiter censeatur S. Fremundus Rex, aut Regis (sive is Offa sive alio nomine appellatus) filius, cui regnum debebatur: qui ne illud obtineret, occisus fuerit? em>Dicitur dein apud Capgravium Fremundus, victoriam nactus de Inguar & Hubbe, Danorum Ducibus, a quibus S. Edmundus Rex Orientalium Anglorum anno DCCCLXX die XX Novembris occisus fuit: & ita dicitur Fremundus in citato poëmate sontes occidisse, [corporis depositis & elevatis.] dum plura millia hostium (Capgravius quadraginta scribit) Christi virtute prostravit: dein a quodam Oswio, qui Dux exercitus sub patre ejus fuerat, latenter crudeli ictu gladii amputato capite interemptus; sed ab eodem, ob miraculum fontis enati, in loculo plumbeo depositus, & in Off-Church sepulturæ traditus. Narrantur etiam apud Capgravium illustria quædam miracula, ac tandem dicitur corpus cum hymnis & laudibus de sepulcro veteri elevatum V Kalendas Aprilis, auctoritate Episcopi Dorcestriensis: ubi primus fuit S. Birinus, anno DCXXX die III Decembris vita functus, cujus propterea nomen, loco alterius Episcopi, perperam eo loco intrusum legitur. Reliqua apud Capgravium videri possunt, sed magno cum judicio discernenda: in quo ne laborandum nobis nunc putemus, facit spes per D. Dugdallum obtinendi antiqui poëmatis, cujus supra specimen ex Cambdeno dedimus, totum, si obtinuerimus, daturi in hujus tomi Appendice. Iuvat enim sperare, quod tot illustrium, ex nostra præsertim Iesu Societate, Martyrum sanguis, hoc quo imprimimus em>anno MDCLXXIX effusus in Anglia (sub prætextu quidem chimericæ cujusdam conspirationis contra Regem, revera autem respectu solius Catholicæ Religionis, nobisque propriæ in Ecclesia Romana profeßionis) pariturus cito sit em>turbatißimis ibidem rebus pacem pietatemque veram, per quam juvare hoc opus volentibus expedita prius sint omnia, quam ad hujus Mensis Appendices, post alios quatuor tomos impressos, procedatur.

DE SANCTO MAIOLO
ABBATE CLVNIACENSI IN GALLIA.

ANNO DCCCCXCIV.

[Praefatio]

Majolus, Abbas Cluniacensis in Gallia (S.)

AUCTORE G. H.

Præconia cœnobii Cluniacensis sæpius protulimus, maxime ad diem XIII Ianuarii, quo colitur B. Berno primus Abbas, & ad diem XXIX Aprilis, qui sacer est S. Hugoni sexto ejusdem Abbati, inter quos medius floruit S. Majolus quartus Abbas. [Cultus 11 Maji] Varia ejus Acta damus ad hunc XI Maji, quo die ad Christum migravit postridie Ascensionis ejusdem, anno DCCCCXCIV, quando cyclo Lunæ VII, solis XXIII littera Dominicali G, Pascha celebratum fuit ipsis Kalendis Aprilis, & festum Ascensionis die X Maji. Antiquam S. Majoli venerationem indicant quam plurima antiqua MSS. Martyrologia sub nomine Vsuardi, sed aucta, cum MSS. Centulensi S. Richarii, Florario Sanctorum & aliis: item Martyrologia em>Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excusa, nec non id quod biennio citius Venetiis prodierat a Bellino secundum morem Romanæ curiæ compositum. Successerunt paßim alii Martyrologi, Maurolycus, Felicius, Molanus, Galesinius, Canisius, Saussajus, uti & Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus cum hodierno Romano, in quo ista leguntur: Apud Silviniacum depositio S. Majoli Abbatis Cluniacensis, [& 4 Maji ac 17 April.] cujus vita sanctis meritis fuit præclara. Festum etiam aliquod Translationis S. Majoli Abbatis celebratur ad diem IV Maji in MS. Leodiensi S. Lamberti. Quo item die nomen S. Majoli insertum est Auctario Greveni ad Vsuardum. In Martyrologiis quibusdam Florentinis, impreßis ac manuscriptis, ad diem XVII Aprilis refertur S. Majolus Abbas, pater multorum monachorum, qui requiescit in loco Silviniaco: quod cur ibi potius quam alibi sic scriptum sit, nequeo divinare.

[2] [Vita scripta a Nalgodo discipulo] Cum vita S. Majoli esset meritis præclara, & miraculis divinitus patratis confirmaretur; a variis varia de iis collecta fuerunt, sed quæ fuisse confusa diffusione potius dispersa quam digesta, testatur Nalgodus, aliquibus Nagoldus, monachus Cluniacensis & S. Majoli discipulus, qui primus ordinate Vitam Magistri composuit: quam hactenus ineditam, ipsi anno MDCLXII em>in monasterio Cluniacensi repertam descripsimus, & nostris Notationibus illustratam primo loco damus. Ab hac Auctor Chronici Cluniacensis in Haymardo sive Aimardo decessore & in S. Majolo, plurima iisdem verbis servatis descripsit, uti commodius ad ipsa Acta observamus. Interim in S. Odone Abbate secundo videtur aberrare, dum inter hujus discipulos numeratur Nalgodus monachus, vitæ simplicis & honestæ, qui post decessum ipsius S. Odonis vitam ejus & miracula luculenter descripsit. Quæ de S. Majolo plane intelligenda arbitramur. S. Odilo Abbas & S. Majoli successor infra in hujus Vita num. 10 remittit Lectorem, ut discat ab eis, qui eum visu & auditu noverant, qualiter vixit, qualiter docuit, & qualiter plenus dierum adornatus virtutibus ab hac luce discessit. Vbi hanc Nalgadi historiam vitæ ejus intelligi non dubitamus. Abbit ibidem S. Odilo, volumina a doctissimis viris ordinata, [alia a Syro & Aldebaldo,] sensu catholico, calamo conscripta rhetorico, & in nonnullis locis metro variata dactylico. Vt ea volumina nancisceremur, fuimus soliciti: ac primo ea in bibliotheca Reginæ Sueciæ reperimus, sed acephala, & quæ habebantur in codice numero 696 signato, inde a num. 22 descripta damus. Postea eamdem Vitam tribus libris seu voluminibus distinctam reperimus Florentiæ apud Illustrißimum Senatorem em>Carolum Strozzi, ubi quæ nobis deerant, ex codice membranaceo num. 5 signato, ipsi descripsimus. Deinde ex Italia per Galliam in Belgium redeuntes invenimus eamdem Vitam in Archimonasterio Cisterciensi in tomo 3 de Vitis Sanctorum, cum præpositiis versibus Reimbaldi, ex quibus scimus petente Warennerio ea Acta fuisse composita a Syro; eoque vita functo fuisse ab Aldebaldo absoluta. Omnia denique ex MS. Divionensi S. Benigni descripta nobis obtulit Petrus Franciscus Chifletius noster: & sic ex tot diversis MSS. collecta & collata edimus secundo loco. Hæc autem hactenus inedita fuerunt omnia.

[3] Tertio loco damus Vitam quam dictus S. Odilo, S. Majoli successor, postmodum scripsit: [tertiā a S. Odilone successore:] cujus sermonem Laurentius Surius nonnihil expolivit, quædam etiam aut em>comprehensius reddidit, aut plane omisit. Habemus eamdem integram in illustri codice nostro MS. eamque, sed omisso initio & fine, uti infra observamus, ex MS. Fiscanensi transmisit nobis Fredericus Flouët noster: ipsam vero contulimus cum eadem Vita in Bibliotheca Cluniacensi pag. 279 excusa: [quarta omissa.] in cujus Bibliothecæ Additamentis extat adhuc alia, ad Auctore, ut videtur, monacho Silviniacensi composita: quam quia in ea fere nihil habetur, quod in prænominatis Actis non accuratius traditur, hic omittimus, cum curiosus Lector ipsam ibi legere poßit: ejus autem loco damus libros duos Miraculorum, [libri 2 Miraculorum dantur.] quæ dictis Actis ibidem subnectebantur, post aliud Vitæ compendium interpositum. In supra citato MS. Cisterciensi habetur sermo in Natali S. Majoli, hoc exordio: Diei hujus sacrosancta solennitas solennem desiderat tanta expectatione sermonem, ergo adjuvante Domino ministramus vobis quod dedit a quo omne bonum procedit: cum quo totum, & in quo totum, & sine quo nihil. Aderat & Admonitio ad Fratres hoc exordio: Athletæ Dei estis, in stadio spirituali decertatis: legitime certandum est ut ad bravium pertingatur. Quæ ibi videri possunt.

[4] Majus operæ pretium esse videtur, neque hic prætermittendum instrumentum, quo ceßio Haymardi Abbatis & em>Majoli substitutio continetur ex tomo 6 Spicilegii Acheriani desumptum ut sequitur. Ordine divinæ dispensationis, [Instrumentum, quo Haymardus Abbas Officio cedens,] cum primum sacris legibus a Patriarchis & Prophetis, tum etiam humanis a Consulibus & Regibus motus populorum comprimeretur; post, tempore incarnati Verbi, ignea romphæa in ostio paradisi fonte lateris Christi extincta, ut regnum Dei violentius raperetur, cœpit status Ecclesiarum ab Apostolicis viris piis moribus informari, & demum a sacris viris & Abbatibus in subditorum mentibus Regularis ordo disponi, ut per eum currentibus facilis cælestis patriæ videretur ascensus. Sicque fit ut quanto quis per exempla pietatis, paterno cultu se ad celsa erigens, processerit, & subditis ab cælestia sequendi ducatum præbuerit, tanto a remuneratore Domino multiplex mercedis & filiationis fœnus percipiet. Et quoniam ad Prælatos respicit, quidquid a subditis delinquitur, exemplum pravæ vitæ neglignetiam subditorum, sententia divini examinis, ignis gehennæ inexhaustus vindicat. Quapropter ego Haymardus, S. Petri Cluniacensis cœnobii Abbas indignus, præsentibus atque futuris omnibus generatim notum esse volo, quia hæc & hujuscemodi mente pertractans, ætate defatigatus, officiis quoque corporis imminutus, dum minus me Pastorali curæ idoneum persentisco, B. Benedicti capitulatim de constituendo Abbate solicitudine præmonitus, cum omnibus Fratribus meis, filiis & conservis, Beati quidem Petri pridem Clericum, Fratrem ac Filium, monachum Majolum religiosum, eligimus & Abbatem esse decernimus, ne insolentia nostræ infirmitatis ordo deterescat, & repulsam in aliquo patiatur. Domino propitio semper ad meliora provehendus. [Majolum legitime electum instituit,] Et ne technam alicujus excusationis prætendat (nam, sicut qui indignus ad regimen incautus aspirat, [repellendus]; ita si quis dignus refugit, merito constringendus habetur) consilium Episcoporum & Abbatum adhibuimus. Et sicut Cluniacense monasterium Domino auctore a Guilielmo Duce fundatum, nomine Principis Apostolorum sacratum, Privilegiis Romanæ Sedis insignitum, Regalibus præceptis confirmatum, a Reverendis quoque Abbatibus Domno Bernone & Odone ordinatum constat; ita cum omnibus Abbatibus, locis & cellis, ubique eorum vel nostro nomine acquisitis, prædicto Fratri ordinandum tradimus: atque tam ad ordinem servandum, secundum B. Benedictum & instituta Patrum nostrorum, quam ad res disponendas, sub omni integritate, propitia Divinitate, vinculis obedientiæ adstringimus, & Abbatem unanimiter omnes proclamamus. Hujus vero electionis & ordinationis ejus seriem, per consultum ut diximus. Primatum Comitis & etiam nostri, & Advocati Leotoldi litteris sanciri præcepimus, atque regulariter celebratam ordinationem in Christi nomine confirmavimus, & a Patribus & Fratribus nostris scriptis confirmari precati sumus. Acta Cluniacensi cœnobio, feliciter. Amen. Et sequebantur subscriptiones primo ipsius Haymardi Abbatis, tum Maguboldi Matiscensis Episcopi, duorumque Episcoporum aliorum & totidem Abbatum, ac denique monachorum triginta duorum.

[5] De Silviniaco, ubi sacrum S. Majoli corpus asservatur, in Catalogo Abbatiarum & Prioratuum, monasterio Cluniacensi subditorum, [Prioratus Silviniacus,] qui sunt de Provincia Arverniæ, ista traduntur: Prioratus S. Majoli de Silviniaco Arvernensis diœcesis, ubi debent esse quadraginta monachi secundum definitionem anni MCCCXXXVII. Et reperitur in pluribus locis, quod fuerunt quinquaginta temporibus retroactis. Et debent ibi celebrari quotidie quatuor Missæ cum nota, & quatuor sine nota… Sunt ibi Sacrista, Infirmarius, Eleemosynarius & Camerarius Officiarii perpetui. Et dein numerantur immediate subditi Prioratui de Silviniaco, alii Prioratus undecim, & Domus quinque, quorum nomina cum personarum numero, quæ in hisce degere solebant, [in diœcesi Arvernēsi.] ibidem Lector reperiet. Infra lib. 1 Miraculorum num. 9 cum corpus esset depositum, ad sanctissimum ejus caput dicitur altare quoddam esse constructum, quod Domnus Beggo, Arvernensis Sedis Episcopus, in cujus diœcesi isdem erat locus, magna cum reverentia consecravit. Hinc correxi Catalogum, in quo erat excusum Æduensis diœcesis, loco Arvernensis. Dictus autem Beggo traditur Arvernensis sine Claromontanus Episcopus fuisse, cum S. Majolus ad æternam felicitatem migraret.

VITA
Auctore Nalgodo S. Majoli discipulo.
Ex codice MS. Cluniacensi

Majolus, Abbas Cluniacensis in Gallia (S.)

BHL Number: 5181

PER NALGODUM EX MS.

PROLOGUS.

[1] Vitam Beatissimi Patris Majoli, confusa diffusione dispersam potius quam digestam, ut simplici brevitate colligerem & expedirem, Fratrum studiosa caritas imperavit: caritas injunxit ut scriberem, & ut præsumerem tantum opus, piæ securitatis audaciam inspiravit: ipsa quoque, quæ numquam excidit, felicem exitum pietatis proposito non negabit. In hoc ergo spiritu libertatis atque fiduciæ dilucida veritate breviter deflorabo, quos per B. Majolum sol justitiæ radios suæ virtutis infuderit huic mundo; [Auctor simplici se usum stylo asserit,] & propositis auctoribus qui de illo scripserunt, sicut ex eorum tractatibus deprehendere potero, sensum veritatis eorum meo loquendi genere palliabo: nec opus erit compendia virtutum ejus rhetoricis coloribus investire, ne gloriam tanti viri non meritorum radiis illustrasse, sed verborum nebulis videar obruisse. Ipsa per se sobria nuditas gestorum ejus habet plurimum claritatis & luminis, cui certe si alienos colores induxeris, non amplificas gratiæ dignitatem, sed obumbras & minuis gloriæ majestatem. Auro quippe suus splendor omnino detrahitur, si argenti claritas inducatur; & argenteæ puritati non mediocrem injuriam irrogas, si ei vilitatem plumbeam superducas. [ut virtus tanti virē melius appareat.] Non indiget vita Majoli ut urbanæ facundiæ titulis coloretur, quæ variis & festivis cælestium signorum splendoribus mirabiliter insignitur. Sed nunc ad ipsam pietatis historiam maturetur accessus: faveat huic operi simplex Spiritus veritatis, qui voluntaria oris mei sic bene disponat & ordinet, ut me & a vitio superstitionis immunem, & a culpa mendacii faciat innocentem.

CAPUT I.
Ortus. Studia. Archidiaconatus. Eleemosynæ. Vita monastica.

[2] b>Beatus itaque Pater Majolus, major meriti dignitate quam generis, [in Provincia natus,] transcendit suorum natalium claritatem nobili privilegio sanctitatis. Provinciæ regionis indigena a, usque ad ipsos Galliæ Proceres affinitatis suæ terminos dilatavit, & a linea sanguinis Gallicani magnum sibi nobilitatis apicem comparavit: illustrior tamen fide & religionis honore nobilior, quidquid sibi ad luxum & superbiam vitæ contulerat gratia carnis & sanguinis, prudenter transtulit in argumenta virtutis. Nutritus tenere parentum cura, litteratoriis artibus traditur informandus: [liberalibus studiis imbutus,] processu temporis cum ætas in eo adolesceret & facultas, liberalibus studiis liberaliter imbuendus: cui etiam in scholaribus disciplinis gratia præsto fuit, quæ vivacitatem ingenio, tenacitatem memoriæ subministrans, vas electionis suæ thesauris cælestibus cumulabat. Mira facilitate animi combibebat omnia, assignabat memoriæ universa, ut quidquid semel in pectoris armarium trajecisset, perennis memoriæ laqueis irretiret. Coætaneis & & conscholaribus exemplo erat: eis vero, qui in illo cælestis gratiæ præludia noverant auspicari, miraculo habebatur.

[3] Cumque adhuc sub annis puerilibus, ætatis impotentia teneretur, & ipsa debilitas pupillaris virtutis studium propulsaret; concepto spiritu fortitudinis cœpit pueriles ineptias declinare, & lenocinia verborum manu sanctæ gravitatis abigere, Jam tunc Spiritus adoptionis eum in filium lucis adoptans, cœperat apud eum familiariter conversari; & ponens in ejus pectore thronum suum, in illius conscientiæ tabula amoris sui rudimenta sculpebat. Innatus est ei amor perpetuæ castitatis: [perpetuam castitatem vovet:] devovit Domino primitias carnis suæ; & seipso melius nihil habens, seipsum obtulit, præparans Deo virgineam in suo corpore mansionem. Horrebat divinitus informata voluntas blanditias carnis; votis puerilibus blandientes satellites voluptatum delicias, quasi venena mortifera fugiebat: quidquid immunditiæ vicinum fuerat & cohærens, amicus munditiæ respuebat: verecundus pudor faciem nobilis pueri venustabat, & pudicus oculus pudicæ conscientiæ nuntium se præbebat & testem. Videres in virgine puero lascivam pueritiæ levitatem censoriæ gravitatis acrimonia condemnari: videres insolentiam puerilem & motus incompositos ætatis illius matura morum canitie castigari. Hæc in eo, mater gratia, seminaria virtutum spargens, suis eum artibus imbuebat, suis disciplinis & legibus informabat: præsignans qualis postmodum futurus esset, cujus infantiam tanta compositionis arte Spiritus sanctus informasset.

[4] Jam pueritiæ metas evaserat, & in florem adolescentiæ ferebatur; cum parentes illius mortis publicum iter ingressi, eum sibi reliquerunt superstitem & heredem. Sed cum violenta Saracenorum manus, a b finibus suis ebulliens, Provinciam occuparet, vastaret, [Matiscone creatur Clericus] dirueret atque diriperet; relictis fundis, qui sibi ex paterno jure numerosiores obvenerant, c Matisconam Burgundiæ civitatem advenit: ubi a quodam suorum affinium, qui inter urbis Proceres nobilitate & opibus eminebat, gratanter exceptus, & illo medio apud d Episcopum conciliatus in gratia, divinis deinceps ministeriis mancipandus, ordinatur in Clericum & in Canonicum majoris ecclesiæ promovetur. In quo dum Pontifex pietatis auspicio primitias bonæ spei ex ipsa honestatis claritate colligeret, sæpius inculcans & repetens miscebat cum eo de servanda integritate sermonem: hortabatur eum familiari colloquio, ut nitorem munditiæ & sanctimoniæ candidatum integro corpore custodiret & corde: decere puerum, qui puritatis Auctori sacramento Clericatus fuerat dedicatus, virgineam carnem & mentem integram retinere; primogenitum castitatis, ne a contrario spiritu suffocetur, sigillo fidei muniendum. Quod libenter audiens devotus puer, in custodiam castitatis tanta ambitione concaluit, ut minus honestas confabulationes & suspecta consortia fugiens, honestis & gravibus personis adhæreret, & suos quoque contubernales honestos faceret & pudicos; terram quoque cordis sui & agrum conscientiæ spiritalium virorum doctrinis spiritalibus compluebat: & mentem suam, ne otiantem & oscitantem spiritus malignus irrumperet, honestis occupationibus exercebat.

[5] [Lugduni Philosophiæ studet:] Qui etiam sapientiæ zelo ductus, amore & desiderio litterarum, Lugdunum, Galliæ primam Sedem, expetiit; & sub Antonio quodam, sub quo Philosophiæ studia præcipue tunc florebant, disciplinis liberalibus operam dedit: multumque in brevi proficiens, discipulum exuit, & in Magistri vocabulum & honorem felici transitu convolavit. Inde quoque rediens Matisconam, cum celebris odor virtutum ejus circumjacentium aures & animos solenni opinione compleret, imponitur lucerna candelabro: & juvenis totus ex merito subsistens & gratia, invitus & nolens subit Archidiaconii personatum. Diaconii suscepto gradu, legibus Apostolicis se totum collineans & conformans, talem se vita & moribus exhibere curabat: qualem esse debere Diaconum Paulus in suis Epistolis præfigurat. [fit Matiscone Archidiaconus:] Fit Majolus, juxta nominis sui allusum, major oculus Episcopo Matisconensi: qui non tantum privatis actionibus exequendis, sed toti Ecclesiæ dispensando, curam provisionis impendebat; & acceptæ administrationis officium viva diligentia prosecutus, studio prædicationis insudabat; cumque plura ageret quam doceret, seipsum illis, cujus imitatores deberent fieri, proponebat. [1 Tim. 3, 8]

[6] [misericors erga pauperes] Caritas, quæ sibi in illo summum vendicaverat principatum, sua negligens, aliena curabat, magis eligens communis fieri quam privata. Tam vera condescensione affluebat in pauperes, ut compassionis igne super afflictorum miseriis ureretur. Nihil illi gratiæ cum turpi lucro; sed quod sibi refundebat personalis officii ratio, in usus pauperum misericordi providentia diffundebat. Si vocem pauperis ad ostium clamantis audisset, ipsum Jesum in illius miseria peregrinari cognoscens, ad tantam misericordiam flectebatur, ut non requiesceret spiritus ejus, donec ex sua copia illius inopia suppleretur. Multa cum frequentia pauperum diversi sexus & generis sequebatur, ut si benignitatis ejus affectum aspiceres in egenos, virum cum misericordiæ non negares. Gaudebat se contingere vir beatus fimbriam vestimenti Jesu, & extrema in corpore Ecclesiæ Christi membra humilibus obsequiis excolebat; non ad libidinem, sed prout cuique expediebat; totus ad singulos, totus ad omnes, singulorum opportunitatibus totus accurrens, studebat omnibus prodesse pariter & adesse.

[7] Eo tempore quo vir Domini Majolus his invigilabat misericordiæ disciplinis, corrupti aëris intemperies agros regionis illius infœcunda sterilitate damnaverat. Exhauserat in usus & subsidia pauperum, quidquid in horreo & promptuario potuit inveniri: [in publica fame,] nilque fere supererat, quod non in operam pietatis adolescentis pietas insumpsisset. Accessit œconomus, cui domus dispensatio credebatur, anxius & contestans omnem in pauperes substantiam distributam; pauca in horreis resedisse, quæ in stipendia quotidiana familiæ partirentur. Quem vir Domini, qui sibi nec de crastino cogitabat, blande consolatum dimisit, asserens, nihil Deum timentibus defuturum, sed ipsum diligentibus omnia cooperari in bonum. Instabant vocibus pauperes; viduæ & pupilli lacrymosis vocibus inclamabant; pietatis ardorem, qui numquam tepuerat in viro Dei, suis clamoribus suscitantes. Quid faceret? Quo se conferret? Liberalis animus, qui se dudum offerebat, etiam non petenti, toties & tot vocibus imprecatus, quod porrigeret non habebat. Contulit se ad Deum misericordiæ fontem, ut quod sibi in seipso defecerat, in illo qui numquam evacuatur hauriret. Ingreditur oratorium, quod in honore S. Michaëlis trans Ararim ipse construxerat, in quo a seculi tumultibus se conferre & privatæ orationis studio consueverat incubare. Accumbit precibus, suspiriis Dominum interpellat, & solutus in lacrymas pauperibus, [Deū 7 orans solidos reperit.] quibus victualia non ministrat, orationum suffragia devotior elargitur. Adest Divina pietas famulo deprecanti, & septem solidos, Majoli suspiriis & singultibus fabricatos, oculis jacentis supposuit. Caput ab oratione sustollens, videt solidos, miratur & refugit; & ne illusio fieret inimici, aut eos aliquis perdidisset, æstuans cogitatio reveretur. Avertit oculos tertio, & tertio reflectit in solidos: procumbit tertio ut oratione solveret phantasiā. Erat quasi miraculum, ante faciem ejus solidos, a nemine deportatos, a nullo depositos, post orationem inibi perdurare: quæsitum est, & inventum neminem perdidisse. Lætus igitur donum supernæ benedictionis accepit: & per manum Grimaldi, qui hujus facti fuerat occultus & familiaris inspector, quod diei sufficeret reservato, reliquum in pauperes præcipit dispartiri. [& in pauperes distribuit:] Cumque domestici suaderent ut totum in usus proprios detorqueret, ac futuræ provideret inopiæ; Deus, inquit, noster amplius consuevit tribuere quam rogatur: qui circa nos hodie solicitudinis curam exhibuit, crastino quoque providentiam adhibebit. Quæramus primo studio regnum Dei, & secundo ordine necessaria tempori subsequentur. Gratias agamus Domino de impensis, & necessario impendenda bonæ illius fidei committamus: non deerit ipse nobis, non deerit, qui se in veritate poscentibus assistere consuevit. His verborum blanditiis vir mansuetudinis atque modestiæ, querulosæ familiæ satisfecit. [plaustra vini accipit.] Sequenti die plaustra vino onusta deducuntur ad virum Dei, quæ sibi & domui ejus sufficerent in multos dies: quæ ipse cum gratiarum actione suscipiens, largitori bonorum omnium Deo laudis sacrificium obtulit, qui benedictioni primæ donum secundæ benedictionis apposuit. O bonitas nullis temporum angustiis coarctanda! Nudis & simplicibus Majoli verbis condescensio divina subservit, parique diligentia nec dissimili studio tam verba quam preces ipsius provehit ad effectum. Ne videretur forsitan minus dignum & quasi minus conveniens Majestati, solidos præstitisse, adjecit & vinum. Rem magnam majore miraculo cumulavit, ut utroque conjuncto famulum suum in facie totius Ecclesiæ faceret clariorem. Hoc vero probabili argumento probavit se Dominus, & ostendit Majoli devotionem & studium approbasse.

[8] Per idem tempus civitas e Vesontionensis, suo viduata Pastore, [Archiepiscopatum Vesontion. recusat,] cum de substituendo Episcopo diversa inter se studia partium conflictarent, in hanc sententiam tota consensit, ut sibi Domnum Majolum præficeret Sacerdotem: felicem se fore, si juvenem spectabilem genere, prædicabilem meritis, litteris eruditum, in Pontificem sortiretur, cujus ope & industria sciret sibi vitæ victualia ministrari. Quod ubi comperit vir beatus, se imparem tanto oneri, se indignum tanto honore conclamans, tota vocis & animi libertate, linguaque & manu ne fieret obviabat: bonus discipulus bonum imitatus Magistrum, qui omnem hominum gloriam fugiens, ne a turbis Rex constitueretur aufugit. Numquam potuit libera voluntas ejus ad consensum provectionis inflecti, ut Sacerdotio fungeretur; qui ipso quoque Diaconii gradu se penitus fatebatur indignum. Nolebat vir Deo dignus surgere ante lucem, sed sedere & humiliari cum Christo; ut ei in convivio locum ultimum occupanti cæleste oraculum insonaret; Amice ascende superius.

[9] [alios docet Philosophiam:] Toto hoc tempore honestus juvenis scholas rexit, liberalibusque disciplinis & artibus suos imbuens & informans; ut calicem Philosophiæ, quo ipse ab ineunte ætate fuerat debriatus, caritative in alios docendo transfunderet. Nec illud faciens, ut avaritiæ suæ consuleret, qui præsentia prorsus aspernans, futura votis solennibus ambiebat; sed ut providus dispensator, talentum quod acceperat distribuens ad usuram, ut traditam aliis pecuniam cum multo fœnore reportaret. Nec humani gloriam favoris aucupari, aut sui nominis terminos dilatare quærebat: sed eorum utilia magis affectans, thesaurum desiderabilem, qui ejus requiescebat in ore, dispensative in alios dividebat.

[10] Hinc jam Majolus in oculis suis minor, sed in oculis hominum major apparens, puritate vitæ & gravitate operum ab ipsis æmulis & invitis magnæ sibi reverentiæ gratiam exigebat. [caduca respuens] Cœpit ardua sequi, majora tentare, & currens in odorem cælestium unguentorum toto ad æterna desiderio contendebat. Prægustabat jam, quam bonus sit Deus Israël rectis corde: & vitæ dulcedinem naribus pietatis odorans, totus in Deum virtutis amore & gratia ferebatur. Magnus quippe consilii Angelus hunc spiritum infuderat cordi ejus, ut Ægyptum mundi hujus mente & corpore deserens, ad vicina cœnobialis Ordinis deserta migraret: hoc sibi utile apud se judicabat: hæc pia deliberatio mentem juvenis occupaverat, ut spreta libertate carnis in monachi puritatem transieret, & ab Hierico in Jerusalem, a terra miseriæ & tenebrarum in regionem quietis ac lucis, felicem sibi præpararet ascensum. f Erat locus in territorio Matisconensis, in valle, quæ dicitur Cluniaca, privatus quidem situ, [& Cluniacense monasterium ingressus,] sed opinione & fama toto jam orbe celeberrimus & solennis. Qui longe ab humana communione semotus, tantum habebat solitariæ quietis & pacis, ut cælestem quodammodo videretur solitudinem imitari: ubi etiam ab antiquo monasterium fundatum fuit, in quo sub vito vitæ venerabilis Aymardo numerosior conventus Fratrum, cura morituræ carnis abjecta, victuro in æternum spiritui militabat: apud quos religio & honestas tanto fervore & studio colebatur, ut vivere homines more divino, & in corporibus positos præter corpora fieri mirum esset. Virtus quippe monasticæ professionis, quæ in negligentiam tota deciderat, & in Ecclesiis Gallicanis præcipue frigescebat, sic per eos est ad suum reformata principium, ut fere totus orbis religionis inde & ordinis veritatem se gaudeat consecutum. Hinc in Ecclesias Galliæ rivi sanctitatis & gratiæ defluxerunt: hinc in Occiduas mundi partes regularium præceptorum & rigoris monastici fluenta manarunt. Huc bonæ indolis adolescens Majolus, non animum deponens sed habitum, inter scholares tirocinii cælestis alas Domino militaturus intravit g. Videres juvenem more aquilæ renovatum, pennarum deposita vetustate plumescere, & ad virtutum gratiarumque reflorescere novitatem. Videres adolescentiam meritis pubescentem, pallio vetustatis exui, & ad cælestis sponsi suspirantem amplexus, in veram Christi plenitudinem reformari. Pannis infantiæ Jesu & vestibus humilitatis indutus, sacramenta ordinis, humilitatem scilicet & obedientiam, [in virum perfectum evadit:] miro fervore animi sequebatur; & in his viriliter exequendis nullum sibi patiebatur æqualem. Puritati cordis & corporis ordinatæ scientiam caritatis annectens, funem, qui difficile rumperetur, intextor subtilissimus triplicabat; totus in monachum transiens, totus monachum redolebat; & monachi lege vivens, ad summum monasticæ religionis culmen evasit.

[11] Responsa Cluniacensis Ecclesiæ ad Sedem Apostolicam delaturus Majolus, vere monachus, [in itinere Romano] Romam dirigitur ab Abbate: qui negotio fideliter & prospere terminato maturans reditum, h Yporediam Italiæ civitatem devenit, ubi unus ex ejus sociis monachus subito languore correptus, acri cœpit ardore febrium fatigari. Indignata febris invaserat omnia membra jacentis, ut fere jam moriturus in proximo videretur. Anxiabatur spiritus viri Dei, & morienti pœne commoriens dolorē suum lacrymis & singultibus solabatur. Sustinuit per tres dies: [socium ægrum sacra Vnctione sanat:] & ægrotus in nullo melius se habebat. Insecuta nocte, cum defatigatis artubus soporis gratiam indulsisset, quidam ei reverentiæ personalis apparens, hortatur ut Oleo sancto perungat ægrotum, & sicut Jacobus attestatur, oratio fidei salvaret infirmum. Surgit congratulans visioni, & infirmum perungens Oleo, totum hominem qui tota desperaverat de salute in spatio unius diei reformat integræ sospitati. Multum quidem valuit Unctionis sacramentum: sed non minus Majoli lacrymæ meruerunt, quibus datum est ut tam veloci remedio infirmitati corporeæ corporalis unctio mederetur. [Jac. 5, 14] Quibus reversis Cluniacum, cum Fratribus innotuisset hoc factum; qui prius servum Domini pro vitæ meritis honorabant, nunc per manifestam gratiam invitati, majori eum reverentia & miraculo habere cœperunt.

ANNOTATA.

a In Chronico Cluniacensi inter hæc verba ibi inserta interponitur in oppido, quod dicitur Valentiola, vulgo Valensola, in diœcesi Reiensi, anno 990 donata ordini Cluniacensi. Consule Bouchæi Chorographiam Provinciæ pag. 232.

b Degebant Saraceni tunc in Alpibus vicinis, maxime maritimus, & habebant Fraxinetum oppidum refugii in Comitatu & diœcesi Foro-Iuliensi, de quo latius agetur XXII Maji, ad Vitam S. Bobonis, qui Saracenosexpulit.

c Matisco seu Matiscona, ad Ararim urbs Episcopalis, inter Lugdunum & Cabilonem quasi media.

d Forsan Berno, is fuit aut qui illi succeßit Maymbodus anno 937 ordinatus, mortuus an. 962.

e Videtur id factum post obitum Guifredi seu Goffridi 45 Archiepiscopi, qui traditur fuisse in ea dignitate anno 932, & adhuc anno 947 vixisse. Quod vero apud Sanmarthanos dicitur præfuisse adhuc anno 951 & 953 nullo modo consistere potest, eo quod tum inter Cluniacenses monachus vixerit Majolus.

f Sequentia verba, auctore Nalgodo, citantur in Cluniacensi Chronico, in Gestis S. Majoli.

g Circa annum. 948.

h Eporedia vulgo Yurea, hinc etiam Yporedia, urbs Episcopalis sub Archiepiscopo Taurinensi, sub titulo Marchionatus Pedemontio addita.

CAPUT II.
Abbatis munus impositum. Illustres virtutes. Cæci illuminati. Alia miracula. Monasteria reformata.

[12] Interea venerabilis Aymardus, attendens in se naturalem occasum ætatis pariter & virtutis; ne defectus ruina fieret ordini, [ab Aymardo Abbate desiderante liberari,] & ipsius debilitas remissionem pareret disciplinæ, pia formidine verebatur. Advocat in Capitulum virtutis & sanctimoniæ legionem, cunctisque in unum corpore & animo congregatis, in suspensas circumsedentium aures hujus orationis formam deposuit. a Ex magnanimi Regis audacia novimus, ait, in milites spiritum fortitudinis derivari, sicut ab opposito negligentia remissi Ducis b collateralibus animum dissolutionis inspirat: adversa capitis valetudo toto redundat in corpore, sicut eo incolumi permanente membra cetera sospitate & gaudio penitus hilarescunt. Rex etenim formidolosus & pavidus, si terga vertat, si fuerit elapsus in fugam, numquid non statim quisque fortissimus & virilis femineo pavore solvetur? Quis in capite molestiam sustinens & in membro patiens principali, non illico totis animi & corporis viribus elanguescat? Quorsum evadat oratio perspicuum est. Ego enim vobis in cælesti militia ducatum præstans, & more capitis c toti Cluniacensis Ecclesiæ corpori providentiam exhibens generalem, senio & debilitate confectus, officio meo responsum operis exhibere non possum. Processi in dies multos, & jam grandævus & senex totius virtutis in me defectum sentio naturalem. Facilis excursus annorum me ignorante deprædatus est vires meas; caligant oculi, luminum acies tota retunditur, & sensuum veritas imminuta sentit d dejectionis suæ injuriam. Licet sit animus perseverans & spiritus victor annorum, totius corporis tamen ruinam passus excubias ordinis celebrare non possum. Provideat sibi discretio vestra Pastorem, qui præcedat vos in via Dei, & veluti columna luminis in nocte offensionis dirigat gressus vestros. Navis sine remige commissa ventis, non enavigare ad portum, sed illidi scopulis & mediis insepeliri fluctibus consuevit: castrensis militiæ multitudo, nisi Ducis legibus informetur, præsentia muniatur, firmetur auxilio, sævas circum frementium hostium manus incurrit: Ecclesia viduata Rectore, dum non habet oculum providentiæ quo regatur, foveam præcipitationis offendit.

[13] [propositus in successorē,] Cum hæc & his similia venerabilis Senex in virtute spiritus loqueretur, & ad ejus vultum & verba circumsedentium mentes & oculi raperentur; adjecit: Vobis quidem Abbatis incumbit electio, & vestrum erat communi providentia præfecisse Pastorem. Sed quoniam in nostræ discretionis judicio vestri quoque posuistis arbitrii libertatem, de Domini misericordia pie præsumens, hortor atque commoneo, ut Fratrem Majolum in custodiam gregis Domini substituatis vigilem & rectorem; cujus honestas & gratia, frequentibus virtutum indiciis approbata, totius ei auctoritatis exigit personatum. Hunc nobis amor conciliat, commendat prudentia, sanctitas reconsignat; ut qui in Domino est adeptus gratiæ plenitudinem, consequatur etiam dignioris officii claritatem. Ad hanc Senioris vocem omnium qui aderant pectora Spiritus unitatis implevit, [concordem omnium electionem,] & pariter concurrentes in unum, simili voluntate & animo, Domnum Majolum protinus in Abbatem elegerunt. Nulla ibi diversitas partium, nulla dissonantia voluntatum: sed pari devotionis affectu renitentem & invitum ad officium pietatis impellunt. Vir autem Domini, tanto violentius, quanto humilius se excusans, suam verbis aperit indignitatem, & curæ Pastoralis attollit & prædicat dignitatem. Cumque in hac repudii voluntate humilitas obstinata duraret, [visione confortatus admittit:] & Conventus pro eo triduanæ orationis ad Dominum vota fudisset; vidit personam in visione noctis, quæ libellum Regulæ manibus præferens hortabatur, ut Fratribus consentiret, & in testimonium virtutis suæ eamdem sibi Regulam perenni matrimonio desponsaret. Evigilans post quietem timore concutitur, & de inobedientia satisfaciens fraternæ se subjicit voluntati. Ascendit invitus locum e Abbatis; & in Domino vitam ducens, mensuram impositæ dignitatis meritorum floribus exornavit.

[14] Promotus igitur, & gratiæ privilegiis cathedram Abbatis implens, Deo placuit innocentia cordis & operis, & hominibus profuit doctrina & magisterio pietatis. [omnibus virtutibus eminet:] Speculum fuerat humanæ vitæ conversatio & vita ejus, in quam si diligentius vultum intenderes, omnium deformitatem & formam plenissime pervideres. Nihil illi commune cum seculo, sed totum se ab illo exhibens alienum, Christum vita & moribus loquebatur: in terra corpore positus cælum meritis possidebat, cælestis illius munditiæ quemdam in carne præferens candidatum: Christum sapere, Christum loqui, terrena postponere, ad æterna suspirare, lectioni insistere, doctrinæ studiis insudare, familiare illi fuerat & amicum. In vultu ejus matura jucunditas, in incessu honesta gravitas apparebat. Jugis abstinentia illi, crebræ vigiliæ, in precibus frequens & pœne assiduus, orationis suæ sobriam siccitatem lacrymarum medullis sæpius irrigabat. Sic in edendo sobrius & parcus erat, ut, gustando de singulis, vitium superstitionis effugeret, & de omnibus parum delibans numquam periculum satietatis incurreret. Totus caritate redundans & gratia, & in Angelicam imitationem aspirans, virtute super hominem ferebatur.

[15] Cum jam fere summos gradus attingeret sanctitatis, & in virtutum plenitudinem erupisset orationis gratia, Velaunorum civitatem, quæ f Podium S. Mariæ vel Anicium nuncupatur, expetiit: communi occurrentium favore susceptus, solennem ecclesiam Beatæ semper Virginis Mariæ populorum frequentia stipatus ingreditur: procumbit in terram, in orationem prosternitur, & per gemitus & suspiria sui desiderii coram Domino puritatem effundit. Ruit obviam pauperum turba, & stipem necessariam deprecatur. Aliis stipendia vitæ deposcentibus, unus qui aderat, [cæcum illuminat] oculorum privatus officio, lucis remedium mendicabat: revelatum sibi per B. Petrum Apostolum confitetur, ex aqua illa, qua vir Domini manus ablueret, posse sibi videndi gratiam reformari: preces accumulat, & Majoli sæpius nomen inculcans, Præceptorem suum Apostolum Petrum medium interponit. Poterat jam afflicti miseranda miseria viri Dei viscera commovisse; sed pietas pie dissimulans, misericorditer avertebat auditum: in circuitu & intus plenum oculis cæleste animal sollicite providebat, ne fundamentum propositi sui, quod in petra humilitatis erexerat, vanæ gloriæ turbine quateretur. Denuntiat assistentibus sibi, ut oranti cæco manuum suarum aquam nullatenus largiantur. fiebat in pectore mendicantis rixa mirabilis: hinc etenim repulsam passus, desperationis tædio frangebatur; illinc salutis desiderio & amore suspensus, pietatem hominis Dei suis inclamationibus commonebat. Interim ex circum loquentium testimonio cognovit beati viri celerem a civitate digressum: procedit illico & viam regiam non incautus explorator ingrediens, in loco, qui Mons-gaudii dicitur, finem sui desiderii præstolatur. Erigit aures, suspendit auditum; & se totum intra se colligens, totum se impendit ut audiat. Tandem violentus viarum obsessor ex frequentia viatorum exoptatam viri Dei præsentiam deprehendit: prosilit in medium, & habenas equitantis invadit: flectit genu, preces ingeminat, & Apostoli replicans visonem, ut suæ passioni compatiatur adjurat. Victus igitur tam prece quam miseria deprecantis, [aqua benedicta:] & totum se ad misericordiam inflectens descendit, & aquam quam cæcus attulerat exorcizans, cæco abluit oculos, ita dicens: B. Petrus Apostolus, quem tibi hoc ipsum asseris revelasse, in nomine Domini Jesu Christi oret pro vobis. Ad hanc vocem divina gratia præsto fuit, & oculis, qui videndi officio diu caruerant, desideratæ lucis solatia reinfudit. Mirati qui aderant, & ne publicum facerent quod quasi secreto contigerat adjurati, Deo gratias sub silentio referebant: ei quoque cui beneficium curationis impenderat, sub testificatione præcepit ne cui diceret; sed Dominum glorificans in corde suo, semetipsum donis cælestibus idoneum præpararet.

[16] Processu temporis in Viennensi pago, villa quæ juris fuerat Cluniacensis, [alium cæcū aqua lotionis manuū:] Dominus per B. Majolum non impar suæ virtutis exhibuit judicium. Rusticus habens filium, cujus oculos caligo cæcitatis obduxerat, tristis & auxius adversa filii valetudine torquebatur: accessit latenter ad cubicularios beati viri, & aquam ablutionis manuum ejus humiliter expetens, tandem obtinuit. Qui de merito Sancti viri & Domini virtute præsumens, acceptam aquam stupentibus oculis filii superfudit: & quod dictu quoque insolitum est, statim cæcitate detersa, temporalis ei lucis gaudia reparavit. Quod factum cum innotuisset Abbati, non in tumorem elationis evanuit, sed magis in cumulum humilitatis, excrevit: illos autē, qui fuerant quasi occasio virtutis ejus, verbis austerioribus increpavit, præcipiens, ut lavacrum manuum suarum omni die funderetur in terra, & in nullos usus deinceps servaretur. Non autem ad invidiam vel contemptum cælestis beneficii hoc præcepit; sed minister humilitatis Christi, totius vanitatis occasiones circumspectionis clypeo repellebat. Ministri tamen non ideo destiterunt: sed aquam manuum ejus ægrotis petentibus occulte dantes, multis debilibus cooperati sunt in salutem.

[17] Quodam tempore cum iter faceret, unus ex Fratribus, qui ejus lateri assistebant, [febri laborantem,] cœpit subita febrium indignatione vexari; tantaque intemperie caloris & frigoris urgebatur, ut calorem nimium nulla diligentia temperaret, & frigus interveniens nullo vestium pondere solveretur. Nimio frigori calor intemperans succedebat; nulliusque sentiens infirmus Frater quietis remedium, aut frigidus totus semper, aut calidus, gravi ad mortem incommodo laborabat. Nulla ei fuerat spes vivendi, sed totus exanguis & aridus sola præferebat indicia morituri. Abbatis pietas compatitur ægrotanti, & ex animo ei condescendens, obsequium consolationis impendit. Exuens tunicam, induit frigoreticum, fomentum orationis adhibuit, & fugitivum naturæ calorem membris repescentibus reinfudit. [indutum sua tunica sanat:] Ad precem sancti viri debilitate soluto Fratri repentinus sopor illabitur, sudor effluit salutaris, & in momento semimortuus revocatus ad vitam, consueta sospitatis gratia reflorescit: in quo satis aperte claruit quantum sit meritum Sancti hujus, cujus dum sentit tunicam infirmitas, evanescit: cujus orationis gratiam languor fugiens expavescit.

[18] Sanctorum loca devotionis studio visitans, Apostolorum limina sæpius orandi gratia frequentabat. In eundo nulli præcedenti vocalis, nulli prætereunti molestus, totum iter illud eleemosynis & operibus misericordiæ respergebat. Sciens se peregrinum esse & hospitem super terram, peregrinandi laborem frequentius subibat, in hoc totis viribus elaborans, ut peregrinus obiens, terrenæ hujus peregrinationis evaderet incolatum. Aliquando Romam devotione solita proficiscens, transcensis Alpibus, a href="#PE021465">g Coriam civitatem ingreditur. Pontifex ejusdem urbis, Alpertus nomine, impatientissimis doloribus æstuans ægrotabat. [Episcopi ægri confessionē auait,] Invitatus vir Domini Majolus visitat infirmatum, animum consolatur, & ne sub virga correctionis deficiat inhortatur. Confitetur Episcopus occulta sua, & coram medico pietatis suorum vulnerum cicatrices exponens revelat, & aperit Domino viam suam; cumque illicita multa commiserit, præcipue tamen vanitati operam se dedisse contribulato spiritu loquebatur. Vir autem Domini singulis quæ audierat consilii medicinam apponens, id ad summam exhortationis adjecit, ut in camino purgatorii doloris positus, virilis patientiæ præsidio muniretur. At quoniam Paschalis dies propinquior imminebat, & Pontifex virtute corporis viduatus conficere Chrisma non poterat; rogat sibi per B. Majolum, ad executionem sui saltem officii, exhaustam virtutem divinitus innovari. Accumbit precibus filius caritatis, & pro salute Episcopi Domino supplicans, ad thronum misericordiæ affectus sui porrigit devotionem. Nec mora virtus & oratio beati viri virtutem Episcopo reformavit, [eiq; sanitate impetrat:] ut Chrisma conficeret, quod Canonicus ordo poscebat. Ita Majoli meritis sospitatis gaudio restitutus, a se ipso vanæ gloriæ vitium prorsus exclusit, & pro subsecuta hominis utriusque salute gratiarum Domino vota persolvit.

[19] Emenso labore itineris, Romam deveniens, B. Pauli ecclesiam visitavit. [famuli tenacitate mediatam fuisse eleemosynam suam,] Fratres allocutus ad custodiam religionis & ordinis; suspensa in ejus verba monachos invitabat: infundebat eis gratiæ divinæ dulcedinem, & ex sua commonitione pendentes ad amorem cælestium, verborum stimulis excitabat. Loquendi finem fecerat, & proprio dispensatore vocato, in procuratione Fratrum integram argenti libram præcipit elargiri. Oeconomus, prudens sibi & quasi præcavens in futurum, fideliter ut sibi videbatur & caute dimidiam retinens, dimidiam Fratribus erogavit. Quo facto cum ad ecclesiam B. Petri reditum maturaret, obvius ei quidam decem solidos pro benedictione porrexit: quos benigne suscipiens œconomo tradidit, eique dixit: Accipe libram dimidiam quæ offertur; libram integram recepturus, si eam integram, sicut tibi injunctum fuerat, expendisses. Amplissimus retributor est Deus, [recepta similiter media libra agnoscit & arguit.] & in cælestes usus fideliter distributam substantiam eodem pondere reconsignat. Cave tibi de cetero, ne fraudator existas, ne in pauperes erogandam benedictionem imminuas. Quo audito dispensator erubuit, suumque reatum agnoscens, occulta viro Dei manifesta fieri per spiritum intellexit.

[20] [pauperi largitus tunicā, accipit meliorem:] Aliquando iter agens media hieme, quæ solito acrior intemperanter urgebat, pauperem quemdam rebus & habitu nudum invenit: cujus miserabili nuditate compunctus, qua indutus fuerat tunica pauperem investivit. Confecto diei illius itinere successit hospitio. Cum ecce Episcopus civitatis illius, in qua mansionem acceperat, vestem novam, ei quam dederat pauperi colore & habitu similem, sed aliquanto meliorem, per manus suorum pro benedictione transmissit. Oblatum munus quasi cælitus mitteretur gratanter accepit, asserens Deum bonum depositi custodem esse, qui pro simplici tunica quam dederat mendicanti, meliorem sibi vestem multiplicato fœnore reddidisset.

[21] Cœpit interim beatissimi Majoli fama dilatari & crescere, [fama sanctitatis vulgata] & angustias finium suorum excedens, in ultimos fines orbis processu mirabili tendebatur: opinio virtutum ejus augmentabatur in dies, & odor sanctitatis ejus ebulliens, in mundi terminos fundebatur, & omnium corda replebat. Cluniacense nomen in publicam cognitionem se erigens, operante Domino per Majolum in aures Regum & usque ad Principum solia magnifice decucurrit: multi etiam magni & abundantes in seculo, virtutem sancti hominis audientes, corde mutabantur & habitu, atque in cœnobio Cluniacensi sub signis Dominicis militaturi, cingulum sibi cælestis militiæ imponebant. h Florebat egregie ordo atque religio sub imperio tanti viri: & verbum frequens in ore omnium volvebatur, non esse domum religionis sub cælo, apud quam posset via saluti vicinior inveniri. Otto igitur reipublicæ Imperator & i Adelaides uxor ejus, qui justitiam atque fidem virilibus studiis excolebant, [ab Ottone 1 Imperatore advocatus,] per Heldricum jam monachus, olim inter aulæ regiæ Palatinos præcipuum, sancti viri notitiam se attigisse gavisi sunt. Missa legatione ad eum litteras quoque invitatorias destinarunt, desiderabilem Majoli præsentiam devotis supplicationibus ambientes. Qui a Burgundia tandem egressus, & præsentem se offerens Imperatoriæ majestati, solenni reverentia qua decebat exceptus est. Cumque diu inter se familari jungerentur colloquio, [præficitur reformationi monasteriorum:] precibus apud eum Imperator obtinuit, ut Ecclesias Imperii, in quibus Ordinis fervor tepuerat, reordinans in melius suscitaret. Acquievit honesta petenti, & in ecclesia B. Apollinaris Ravennatis posuit religionis Abbatem: juxta Ticinum, id est Papiam, in honore S. Salvatoris construxit ecclesiam: monasterium, quod vulgo k Cella aurea dicitur & collapsum pœne fuerat in ruinam, restauravit ad unguem.

ANNOTATA.

a Sequentia verba leguntur in Chronico Cluniacensi in Gestis Aymardi usque ad ultima hujus verba. Ipsum electionis instrumentum supra dedimus ex tomo 6 Spicilegii Acheriani pag. 419.

b Chronicon, commilitonibus.

c Idem toti humano Ecclesiæ corpori.

d Idem, directionis.

e Additur in eodem Chronico. Quo facto ipsum ab Episcopo Cabilonensi, nomine Holdebado ordinari rogavit Aymarus. Appellatur is Sanmarthanis Hildebodus seu Hildebadus 23 Episcopus, ubi etiam hoc Chronici testimonium adfertur. Instrumento ordinationis ante vitam dato, post Maguboldum sanctæ Matiscensis Ecclesiæ Episcopum, subscribunt Childebodus peccator ipso jubente, & Eilbadus Episcopus & monachus ipso jubente: quorum alterutrum hic notari opinamur. Contigit autem res anno 954.

f Odo Gissejus, Societatis Iesu vir eruditus, Historiam Deiparæ Virginis Podiensis edidit anno 1620, & lib. 2 cap. 15 hanc S. Majoli peregrinationem describit, cum miraculo cæci illuminati; addens, festum S. Majoli ideo in Ecclesia Podiensi celebrari. Sed corrigendus annus hujus perigrinationis ab eo indicatus 950, qui forsan fuit 960.

g Coria, aliis Curia, Gallice Coire, urbs præcipua Rhætiæ & Episcopalis. Qui hic Alpertus Episcopus nominatur, in sequenti Vita Arpertus, Bruschio in Episcopis Curiensibus Hardobertus, diciturque sedisse ab anno 948 usque ad 969.

h Hæc sententia hinc in Chronicon Cluniacense est translata.

i Adelaides aliis Adelheidis colitur 16 Decembris. Ejus vitam & miracula scripsit S. Odilo.

k Ab aliis Cælum aureum dicitur a Luitprando Rege Longobardorum extractum, in quo corpus S. Augustini e Sardinia delatum quiescit. De eo egimus 4 Martii, ad Vitam S. Apiani, ibidem seculo 8 monachi.

CAPUT III.
Captivitas sub Saracenis tolerata. Pontificatus Romanus non admissus. Varia prædicta. Alia miracula.

[22] Tantorum operum studiis continuatim B. Majolus insudans, moram fecerat redeundi: pulsabatque ejus animum dulcis filiorum memoria, quos instinctu publicæ caritatis diu sua præsentia viduaverat. Movebatur ad eos toto pietatis affectu, & cogitationis æstum ultra non patiens, optato disponit de reditu: expensisque & evectionibus præparatis, maturus regredi festinabat. Transcensis igitur Alpibus cum a Jovini montis declivia sequerentur, Saracenorum indomitam crudelitatem incurrit: [a Saraconis capitur:] qui ex præruptis scopulorum latibulis erumpentes, servum Dei cum sociis in fugam cogunt, & in villam quæ dicitur b Pons-Ursariæ violenter abducunt: consecuti capiunt fugitivos, diripiunt, deprædantur, & raptos miserabiliter homines cum rapina in abditas cavernas & diversoria montis inducunt. Distractis rebus & toto illo agmine perturbato, vir sanctus obtinuit apud Deum, ut nullus suorum in illo periculo deperiret. Cumque unus ex infanda illa numerositate prædonum gladium in cujusdam famuli caput vibraret; Majolus mediam manum opponens, ictum dextræ ferientis excepit: qui graviter sauciatus famulum suum sævi vulneris exceptione servavit incolumem. [ut socium servet, vulneratur:] Invicta quidem caritas in Majolo pro fratre animam posuit, sed caritas otiosa non fuit: quæ totum dolorem evacuans, manum ejus plenariæ sanitati restituit. Signum tamen vulneris resedit in manu, & quasi in testimonium reservata cicatrix apparuit.

[23] Ex ea quæ acciderat sibi victoria plurimum læta barbaries, servum Domini super lapidem sedentem invenit: qui suam solitudinem psalmis & orationibus consolans & refovens, noluit sibi soli præsidio fugæ consulere: ne conviatores & socios relinqueret inconsultos: [in carcere] poterat autem, si vellet, facile periculum imminens evasisse. Invadit eum circumstans barbara multitudo, & innectens duris compedibus pedes ejus, ad remotiora deductum, carceralem servandum deponit in foveam. Vir autem venerabilis, a divinis operibus numquam vacans, pensum canonicæ servitutis suis temporibus persoluebat. Incarceratus etiam a doctrinæ studio non quiescens, ad constantiam socios hortabatur, dicens, sibi a Domino auxilium proxime affuturum. Nocte, [suos solatur spe libertatis] inquit, præterita, cum tædio & anxietate confectus, somno torpentia membra laxassem, visus sum mihi videre Romanum Pontificem, solenni veste & habitu astantem, protensoque thuribulo bonum odorem thymiamatis offerentem: unde fiduciam habeamus in Domini Apostolorum merito, quod Deus omni incenso gratiosius odoratur, ab instanti pressura nos omnes in proximo liberandos. Cumque ablatis sibi aliis libris suis, libellum B. Hieronymi c de Assumptione perpetuæ Virginis, quem in sinu suo familiari reverentia circumferre solebat, [ante Assumptionem B. Maria.] sub amictu suo repositum invenisset; toto illum gaudio mentis amplectitur, quod sane librum invenerit quasi miraculo deputans. Quod supererat temporis usque ad Assumptionem B. Virginis computavit, & ut illam diem apud Christianos solutus & liber celeberrimam ducere posset, ab eadem Regina pietatis expetiit. Oratione completa caput inclinavit ad rupem, & graves oculos clausit in somnum. [interim solvuntur ejus compedes] Mane facto inventus est emancipatus & liber, qui hesterno compeditus carceri fuerat mancipatus. Tentat eum iterato sæva barbaries compedire, sed ad signum Crucis Christi seris excussis compedes solvebantur. Animadversum est a Gentilibus illud miraculum in servo Dei, & completis omnino compedibus, sola contenti custodia, remissius illum habere & honestius tractare cœperunt.

[24] Obtinuit tandem vir Domini apud illam crudam & crudelem barbariem, ut pro redemptionis suæ æstimatione & pretio Cluniacum sub celeritate transmitteret. Missi nuntii litteras amaritudinis & doloris Capitulo intulerunt: quibus perlectis in communi præsentia, compuncti sunt universi usque ad lacrymas. Ingens tamen solatii genus erat, quod eum posse redimi admissæ in publicum litteræ testabantur. Vincula beati viri gemitus filiis extorquebant: subsecuta redemptionis occasio dulcem consolationis inspirabat affectum. [& lytro allato liberatus] Corrogata undequaque pecunia iter accelerant, & inventis prædonibus pretium redemptionis annumerant. Extrahitur de lacu, educitur de fovea carcerali, recipit socios vinculorum suorum, & sic unus evinculatus & liber; sociam multitudinem captivorum restituit libertati: diem Beatæ Virginis inter Christianos celebrem ac lætum duxit, & emenso totius itineris spatio, desideriis filiorum finem jocunditatis & lætitiæ reportavit. Ruit obviam potius quam procedit, gaudens occurrentiū multitudo: cui sola visio sancti viri satietatis plenitudinem ingerebat. Inducitur solenniter in conventum, [cum latitiā excipitur:] & videns in se pariter omnium vota concurrere, dum seipsum ad omnes dividere & partiri non sufficit, totum effundit ad singulos paternitatis affectum: incumbit singulis, collacrymatur omnibus & congaudet, & inter paternos amplexus & oscula dulcia filiorum, ubertim lacrymæ prorumpentes, ignem amoris suscitant, non extinguunt.

[25] Nec impune tulit sæva barbaries quod impudenter commiserat in servum Dei. [puniti Saraceni,] Tanta cælestis animadversio & vindicta incubuit super eos, tanta populi Christiani conspiratio insurrexit adversus eos, ut partim nimia clade subacti, partim gladiis obtruncati, omnes fere qui manus sacrilegas extenderant in virum Dei deleti, pariter de medio tollerentur. Via quoque illa, quam diu sævissima latronum manus occupaverat & in solitudinem pœne redegerat, communis facta est & quieta. Pauci vero residui, qui ex illa perversa multitudine superesse potuerunt, confitentes se just puniri, quia injuste vexaverant virum Dei, ad baptismi gratiam convolarunt. [asserunt Angelos cū S. Majolo cecinisse.] Qui etiam vivis vocibus postmodum asserebant, quod cum solus Majolus in carcere teneretur, & exceptis custodibus nullus adesset; noctis medio voces concinentium sæpius sunt auditæ, quæ præcinente viro Dei succinebant: quas voces fuisse Angelicas, ipsi quoque barbari, Angelos nescientes, publice testabantur.

[26] Cum deserti viam aliquando vir beatus incederet, famuli qui in ejus obsequiis insistebant d boletos, id est moruclas, quæ se offerebant viantibus, [pro fungii corruptis] collectas Abbatis conspectibus intulerunt. Vir autem venerabilis, qui semper minoris pretii delectabatur edulio, moruclas illas, coquorum diligentia præparatas, sibi crastino præcipit exhiberi. Dies illuxerat & minister de pulmento solicitus, invenit moruclas e defructatas penitus & imminutas, ita ut omnino parari non possent. Sibrardus famulus, cui præparationis hujus incumbebat officium, turbatus expavit: non quia in talibus viro Dei cura esset, sed ne in moruclis negligentius dissipatis ejus incuria notaretur. Audiens Sanctus famulum perturbatum, [alios inveniri facit,] clementer advocat hæsitantem, metuentem blande alloquitur, & his omissis alias jubet cura diligentiore perquiri. Qui ad præceptum sancti viri egrediens, sufficientes invenit, cum prius diligenter quæsitas minime reperisset: quod pro miraculo habitum & mirabiliter contigisse certissimum fuit.

[27] Provinciæ Princeps f Willermus laborabat molestia corporali, [Principem Provincia sanat,] qui ad se Domini servum precibus accersivit, ut ejus interventu incommodum quo urgebatur evaderet: cujus visitatione atque consilio de infirmitate convaluit, & soluto militiæ cingulo cælesti militiæ se devovit. Ad Avennorum declinaverat oppidum, & ad eum audiendum tumultuosa multitudo convenerat. Ut autem liberius Deo vacaret, strepitum multitudinis fugiens in insula, quam sub ipso castello Rhodanus ambit, mansionem sibi præcipit exhiberi. Nomen ejus, quod ubique latissime fundebatur, [submersa cymba periclitantes] populos innumeros ibi fecerat congregari, videndi Sanctum cupidos, sed transmeare Rhodanum non valentes. Cymbula fragilis & totis fere compagibus dissoluta, deducitur: ingrediuntur incauti promiscui sexus pariter & ætatis, attendentes solummodo quod ipsi vellent, non quod instrumentum debile pati posset. Oneratam plus nimio cymbam in Rhodanum furentem impellunt, & præcipiti effrænes audacia non efferri ad portum, sed mediis student fluctibus absorberi. Quid plura? Cymba fragilis & rimosa, pondus aquæ & undarum molem non sustinens, circumfertur, involvitur & amne rapidissimo insepulta universis timentibus & acclamantibus absorbetur. Virum Dei, quem honesta legendi occupatio detinebat, circumstrepentium vociferatio perturbavit: erigit oculos, intendit in Rhodanum, & audiens absorptam naviculam, confugit ad familiare remedium: ingreditur oratorium B. Martini, & in oratione curvatus aures Domini suspiriis lacrymosis everberat. Exsurgit a prece, [& signo Crucis liberat:] in amnem porrigit oculos, & invocato nomine Domini signum nostræ redemptionis emittit: sedat violentiam gurgitis, undarum cumulos dispergit ac dividit, & absorptam inimo naviculam precum efficacia deducit ad summum. Nullus ex his qui navem ascenderunt periit, sed integra tota cum suis transfertur in portum. Stupentes hinc inde homines facti hujus novitate, gratias agunt Deo, & in viro Dei majestatis insignia venerantur. Quidam etiam, qui a prædicto Willermo Comite directus, Abbati sex panes pro benedictione portabat, cum turbis illæsus exivit: qui tribus amissis e panibus, tres residuos illæsos & integros viro Venerabili reconsignavit.

[28] [Cereum extinctum] Ex honesta consuetudine monachorum, id apud virum Domini præcipue servabatur, ut quocumque noctu quiesceret, cereus accensus in medio usque in mane lucem jacentibus ministraret. Nocte quadam ex itinere fatigatus membra laxaverat in quietem: & lucerna deficiens cubiculo viri Dei nocturnæ caliginis horrorem induxerat. Excitati subito socii, & lucernam defecisse videntes, lectis desiliunt; & sero subcineratum negligentius ignem studiose volventes, [benedictione accendit:] extinctum inveniunt. Famuli longius aberant, incompetens noctis hora foras exire monachos non sinebat. Majolus ad orationem recurrit, & quietis impatiens nocturnum Officium seriatim exequitur: cum unus e Fratribus, ex corde g lectionem dicturus, benedictionem expetiit. Sub eodem momento, quo vir Domini benedictionem dabat, divinus cereum ignis invasit, ac si ex ore Abbatis ignis pro benedictione fluxisset. Admirati socii Deo gratias referunt, & expletis Matutinis, adjurati & admoniti ut silerent, mirabilem in Sancto illo virtutum efficaciam reverentur.

[29] Sub eodem fere tempore h Romanus Pontifex clauserat extremum diem, & navis Ecclesiæ Rectoris præsidio destituta, in hujus vitæ fluctuantis incerto diversis molestiis pulsabatur. Otto i juvenis cum matre sua sceptra publici moderabantur Imperii: fit in eorum præsentia matura discussio, quis in locum Petri regiminis gratia debeat subrogari: [Pontificatū Romanum oblatum] fit districta examinatio personarum, quæ scilicet ad tantum honorem & gradum dignior & magis idonea valeat exhiberi. Per innumeros evagata sententia, dum non invenit quo recurrat, in Majolo tandem ut Papa fieret requievit; dignum esse atque conveniens, ut vir spectabilis & vitæ merito reverendus, singularem justitiæ Cathedram sortiatur. Mittuntur epistolæ matris & filii, nuntii regiæ majestatis accedunt, & Majolum precum violentia de finibus k suis eductum, tribunaliis Imperatoriis induxerunt. Magna totius Imperii benevolentia & amore susceptus, magnæ apud omnes habetur reverentiæ & honoris: eventilanda quæstio de substitutione Romani Pontificis exponitur ante eum. Quid multis morer? Viris personalibus & famosis in communi illa præsentia nominatis, cum in eos generalis sententia non sedisset, dirigitur consensus omnium in Majolum. Juvenis Imperator cum devota matre sua insistunt viriliter, humiliter deprecantur; & procellis Ecclesiæ replicatis, quæ per eum facile sedarentur, ut tanto oneri sese subjiciat violenter exorant. Majolus, cui magis abjecta humilitas quam sublimitas honorata placebat, abnuit precibus, vota repellit, & propositas rationes, quibus ad Pontificium urgebatur, suis rationibus adductis evacuat. Suam promotionem in Papam nocivam esse Cluniacensi Ecclesiæ, Romanæ Sedi prorsus inutilem, asserebat. Absurdum potius & omnino incompetens matris causa filiam desolari, [omni conatu rejicit.] & ipsi matri nihil solatii, nihil consilii ministrari. Cumque matris & filii pie obdurata voluntas nullis rationibus solveretur, ne Majolus in superbiam notaretur, quia nollet acquiescere dignitati, petit inducias usque mane, ut sibi quæ sit Domini voluntas appareat. Accepto spatio quod poposcit, precibus vacat & lacrymis; & totus in oratione suspensus ad Deum, expeditum ad filios reditum totis medullis & desideriis imprecatur. Facto mane cum decretum consilii sui proferre urgeretur, in medium librum, qui ei fortuito fuerat oblatus, aperiens hoc Capitulum Apostoli primum invenit: [Col 2, 8] Videte nequis vos decipiat per vanam philosophiam & inanem fallaciam. Quo perlecto: Ecce, inquit, Apostolus consonat votis meis; & in eadem sententia ejusdem intelligentiæ sensum habentes ego & Apostolus pariter invenimur. Providete vobis alium secundum cor vestrum, me deinceps in Pastorem nullatenus habituri. Sub tam gravi enim pondere negotiorum secularium & causarum debilitatem meam non stare, sed ruere; nō proficere, sed deficere posse prævideo: electionem quoque in me factam cassat Apostolus, & ego divinam sentio voluntatem ex Apostoli pendere judicio. O virum per omnia devotum & humilem! qui dum semper humilia sectatur & infima, summos gradus obtinuit sanctitatis: vere magnifice prædicandus, qui universali decreto in summum Ecclesiæ Pastorem electus, toto studio ne Papa fieret obviavit.

[30] [Ottoni II reconciliat matrem:] Cum tam admirabili splendore virtutum Majoli vita claresceret, tanta quoque lucebat gratia in verbis ejus, tanta majestas & reverentia in vultu ejus, ut ad consentiendum sibi cujuslibet etiam obstinati raperet voluntatem. Nam cum Adelaides Imperatrix apud Ottonem filium suum adulantium delationibus accusata fuisset, & apertis criminationibus filius matrem impeteret; Majolus medium se objecit: qui utrumque conveniens, & odii seminarium de filii corde delevit, & matrem apud filium conciliavit in gratiam. Multis etiam qui dominorum suorum faciem fugiebant, verborum ejus splendor & gratia quietis & pacis plenitudinem impetravit.

[31] Hunc autem virum Domini prophetiæ Spiritu claruisse, patentibus indiciis novimus declaratum. Aliquando siquidem eum ab Urbe rediret, in ipso itinere suspirans ingemuit. Percunctati sunt, quid causæ esset: quibus cum gemitu responsum dedit, se in somnis vidisse leonem immanissimum, catenis ferreis in cavea colligari. Noveritis ergo, [præscit obitū Ottonis I] Ottonem Imperatorem humanis rebus in proximo excessurum. Ipse enim est magnus Leo, qui cavea sepulturæ catena mortis ferrea vincietur. Cumque peracto itinere ad propria commeassent, nuntius ex Alemannia veniens Imperatorem nuntiavit obiisse.

[32] Similem Spiritum prophetiæ erga Ottonem juvenem, præfati Ottonis filium, constat virum venerabilem habuisse. Viennæ namque positus vir beatus, ad Imperatoris colloquium evocatus, intravit. Cumque inter loquendum vultum ejus attenderet, [& prædicit obitum Ottoni II.] & utramque manum juvenis stringeret manu sua, lacrymis suffusus ait: Optime fili, si mihi aurem placidam admoveres, consilii mei esset ut ab incepto itinere animum revocares. Nam si in præsentiarum Romam adire volueris, natale solum ulterius non videbis. Alemannia tibi cunas exhibuit, Roma tibi sepulturæ exequias ministrabit. Quod totum evidenti exitu claruit: quia Romæ postmodum idem juvenis Imperator l occubuit.

ANNOTATA.

a Mons-Jovis, Italis Monte Jove, Gallis Mont-Jov idem est, qui Germanis aliisque Mons S. Bernardi major dicitur, situs in Alpibus Penninis, uti infra asserit S. Odilo. Regino etiam, Luitprandus & Viterbiensis consentiunt, relati a Cluverio lib. 1 Italiæ antiquæ cap. 32.

b Pons-Ursariæ, in sequenti Vita, Pons-Ursarii, prope decursum Dranci fluminis in dicti montis confino exorti, vulgo Dransa.

c Inter Epistolas B. Hieronymi duæ inveniuntur de Assumptione, scilicet 10 & 11, similiter adscribitur eidem libellus, de ortu & nativitate Virginis: sed hæc omnia aliorum & multo recentiorum esse auctorum concors est criticorum sententia.

d Boletus est species fungi, & Anonymus in Vita altera cap. 14 moruclas asserit species esse cujusdam boleti: quæ fortaßis a nigricante colore sic dictæ sunt.

e Defructatus, inutilis, marcidus, quod fungis citißime accidit: invenitur etiam defructare pro usufructu privare. Vide Voßium de Vitiis sermonis pag. 764.

f Regnante Conrado in Alemannia, Burgundia & Provincia, fuit ibidem Guillelmus Comes anno 977, & Guillelmus totius Provinciæ Princeps anno 991 in antiquis chartis apud Bouchæum lib. 6 Historiæ Provinciæ pag. 804, de quo hic agi videtur. Hic idem ab Odilone habitum S. Benedicti suscepisse dicitur.

g Ex corde, id est , de memoria, phrasi Gallica, par cœur.

h Intelligitur tempus, procellis Ecclesiæ (ut infra dicitur) perturbatum, & videtur esse quando Benedictus Papa VI, anno 974 conjectus in carcerem, ibique strangulatus est a Francone quodam impio homine, qui tyrannice Sedem invasit, & Bonifacius VII, sed Antipapa, est appellatus. Nam licet eo pulso, & Constantinopolim se recipiente cum thesauris expilatæ a se ecclesiæ, legitime institutus esset Donus, Benedicti VI, non decessor, sed successor, ut alibi demonstrabimus; eodem tamen circa finem Octobris anni 975 mortuo, cum Bonifaciani factionarii rursus pararent eum reducere, necesse habuerunt Romani, pro libertate Electionis manu tenenda, recurrere ad Imperatorem: qui hac occasione usus, videtur ad se evocasse Majolum in Germaniam, quasi cum eo super tanti momentinegotio consultaturus, prius quam Legatos suos Romam mitteret interfuturos electioni.

i Otto secundus, solitus Junior appellari, qui cum patre, qui Otto senior dicebatur, imperavit. At hoc Nonis Maji anni 973 vita functo, filius a matre Adelheide plurimum usque ad mortem adjutus fuit.

k Fines illos intellige Cluniacum in Burgundia.

l Anno 983, die 7 Decembris.

CAPUT IV.
Alia miracula. Morbus. Obitus.

[33] Papiæ vir Domini aliquando morabatur, ubi consuetudinis illi erat Ecclesiam a B. Syri orandi studio frequentare. Nocte quadam præveniens Matutinos, [candelam precibus accendit:] comitibus duobus assumptis, procedit ad ecclesiam oraturus. Candela, quam unus e sociis manibus præferebat, subita venti impulsione extincta est: ubi ad ecclesiæ januam pervenitur, vir sanctus orationi pronus accumbit; dumque prolixius precem fundit, candela subito reaccensa, lucis gratiam, quam extincta negaverat, divinitus ministravit. Conversi socii ad candelam, & ultra spiritum non habentes, in Majolo Dei magnalia mirabantur. In eadem Papiensi civitate locus erat luteus & palustris, qui inter majorem ecclesiam & Cluniacensem cellam, in qua vir sanctus tunc temporis morabatur, medie positus, dividebat quasi quoddam chaos magnum, [quod] ex nimiæ collectione paludis difficultatis molestiam transeuntibus ingerebat. Vir autem Domini, cui moris erat ad majorem ecclesiam sæpius devotionis gratia proficisci, eamdem quam & ceteri viatores transeundi patiebatur injuriam. Cumque ad imperium sancti viri locus idem lignis & lapidibus sæpius impleretur, imbrium inundatio superveniens opus illud manuum hominum destruebat. [palustrem locū oratione solidum reddit,] Jam sudor laborantium cum expensis nihil proficiens inutiliter fusus erat, cum vir Domini locum visitaturus advenit: qui videns hominum labores & sumptus in vacuum cecidisse, familiare subsidium orationis expetiit: incumbens diutissime precibus, limosam loci illius & palustrem molestiam subito complanavit, & in solidam redegit planitiem: & usque hodie meritis beati viri liberum sine difficultate transeuntibus exhibet commeatum.

[34] Civis quidam Papiensis, magni nominis & homo pecuniæ Hildebrannus, qui monetariis præerat, gravi tactus carnis molestia decumbebat. Is in medicos multa expenderat, sed eorum diligentia nullum sibi salutis remedium senserat provenisse. Jam omnino desperatus a medicis, non parum de ea quæ sibi superfuit facultate, pro salute animæ suæ in usus pauperum & ecclesiarum distribuit. [agrū sanat sua præsentia & tactu:] Adventus interea beati viri suspensæ urbi subito nuntiatur: qui cum civitatem intraret, per internuntios humiliter advocatus, ægroto decumbenti præsentiæ suæ gratiam libenter exhibuit. Primo ingressu salutat infirmum; & eum porrecta manu tactu leviore contrectans, affectu compatientis alloquitur. Ad tactum & colloquium viri Dei dolor evanuit, & natura recipiens vires suas languore depulso vivam induit sospitatem. Quo cognito civitas Papiensis erupit in laudem, & attollens magnifice præconia sancti viri, opera virtutum ejus digna reverentia cœpit excolere.

[35] Matrona quædam nobilis, in b Vivariensi pago inedia longiore torpescens, variis dolorum aculeis pungebatur: quæ audiens sanctum virum ad c B. Saturnini ecclesiam declinasse, [matronam oleo & aqua benedicta.] cum indignam se ejus præsentia sive colloquio judicasset, missis ad eum nuntiis salutavit; multisque eum in Domino verbis contestans, propensius obsecrabat, ut vel salutare se miseram dignaretur. Vir sanctus mulieris precibus auditum applicavit, & ei oleum unctionis cum aqua benedicta per nuntios remisit: quorum alterum devota mulier in potum hauriens, alterum membris dolentibus superducens, in ipsa funditus hora convaluit. Quod miraculum satis factum est solenne & publicum, quoniam famosa & nobilis erat matrona illa, in qua signum illud contigerat sanitatis.

[36] In Alemanniæ partibus Comes quidam nimio languore corporis premebatur: gravi quippe tabescens incommodo, oblatos sibi cibos, quacumque fuerant arte curati, letali fastidio respuebat. [Comitem submissis eduliis] Virtus in eo penitus exhausta defecerat, & continuo pallescens jejunio, cum per se latus immutare non posset, totus inedia solvebatur. Adventu cognito viri Dei, nuntios dirigit, supplicat & exorat, ut aliquid de reliquiis mensæ ejus in spem salutis & remedii mereretur. Majolus caritatis affectu compatiens, panem quo vescebatur cum paucis amygdalis ei transmisit: ex aliis quoque cibariis quidquam admiscuit, plus caritate conditum, quam coquinæ art ificiopræparatum. Quo facto Fratres ad orationis instantiam cohortatur. Finis orationis intulit finem languori. Oblatos etenim sibi cibos tanta Comes aviditate consumpsit, ut sopito fastidio totius incolumitatis gratia lætaretur. Interpositis paucis diebus advolutus vestigiis sancti viri, de percepta sanitate gratias egit, & ipsius suffragiis se muniri humili devotione poposcit.

[37] Cum in omnem fere terram Majoli gloriam Dominus dilatasset, ipsam quoque Franciam, quæ quasi regina est regionum, claritate virtutum ejus illustrem reddidit & jucundam. Apud ecclesiam B. Dionysii juxta Parisium vir Domini fuerat hospitatus: distributa in monachos substantia verbi Dei, & sermone ad eos habito, Dionysium de cælesti hierarchia secreto lecturus accepit. Diei partem expenderat in legendo, & noctis spatium eodem studio decreverat occupandum. Defesso jejuniis viro Dei, & sacris actionum exercitiis fatigato, repentinus sopor irrepsit. [Candela super librum consumitur innoxie,] Candela, quæ sibi famulabatur ad lumen, manu dormientis elapsa, super libri paginam cecidit: ignis tamen vim virtutis suæ oblitus, candelam omnino consumpsit, librum suppositum servavit incolumem. Ad declarandum igitur meritum beati viri, ignis naturæ cursum tenuit, dum candelam redegit in favillam; nec totam vim virtutis obtinuit, qui nec solium quidem libri violare prævaluit. Somno excitatus, dum secum quod contigerat admiratur, signo Crucis edito favillam exsufflavit, & paginam illæsam invenit: nihil tamen suis meritis tribuens, sed totum quod contigerat potentiæ Divinitatis adscribens, hoc virtutis insigne B. Dionysii meritis imputabat.

[38] A Pictaviensi pago rediens aliquando vir beatus, apud quemdam nobilem, Gaufridum nomine, præmissis cursoribus mandavit sibi hospitium præparari. Verbum illud de adventu Sancti viri gratanti animo Miles devotus accepit: quæ tanto hospiti fuerant necessaria, se ad manum habere respondit; solis piscibus, qui in illis regionibus aridis difficile inveniebantur, exceptis. Equum itaque promptus ascendit, & conductis piscatoribus ad lacunas, laxat retia in capturam: sed siccatis æstivo sole torrentibus nihil penitus apprehendit. Cumque ipsi piscatores capturam piscium desperarent, recurrit Miles anxius ad suffragia beati viri: [invocato ejus nomine piscis capitur:] invocat sæpius & iterato repetit nomen Majoli, & ad retia iterum distrahenda per aquam socios cohortatur. Cumque vocabulum beati viri frequenter & vivis vocibus implorarent, corpulentissimum d esocem, id est salmonem, qualis in ipsa aqua numquam fuisset inventus, fidei nexibus magis quam retibus apprehendunt: gratias agentes Deo & viri Dei meritum prædicantes, nobilem prædam illam domi cum gaudio retulerunt: suscepto illo magno hospite, reverentia qua decebat, clarissimum ex ejus præsentia diem celebriter exegerunt.

[39] Quadam die per silvam iter faciens, præmissis comitibus suis posterior omnibus equitabat: solitarie quippe secum habitans, [subsistente nelæderetur equo,] secum loquens, nolebat vagis & inutilibus fabulis occupari; & hanc sibi semper solitudinem præpararat, ut præcurrentibus ceteris solus sequeretur in itinere præeuntes. Cumque totus meditationi & precibus incubaret, inter lacrymas & alta suspiria subitaneus ei somnus obrepsit. Arbor acclivis mediam viam occupabat, læsura durius transeuntem, nisi præscius cavens sibi discrimen illud per viam aliam declinasset. Dormitans igitur super equum vir beatus advenerat, & sese contrastanti periculo nescius ingerebat. Nutu divino substitit equus, & quasi sessoris sui periculum formidaret, stetit immobilis. Longius sociorum turba processerat, & nullus erat qui meliorem præpararet exitum dormienti. Evigilans tandem a somno, arborem vidit, periculum quod evaserat intellexit, & salutis suæ provisori Deo dignam gratiarum obtulit actionem. [liberatum se experrectus cognoscit.] Aiebat sane se in somnis quemdam puerulum vultus egregii conspexisse, qui habenas equi ejus manu-tenens, subjugale mutum, ne periculum illud incurreret, gubernabat: quem Angelum ejus fuisse, nemo sani capitis prorsus ignorat.

[40] Cæcus ab utero, mendicans eleemosynam ostiatim, de longinqua regione suffragante præambulo pervenerat ad virum Dei: eleemosynam petiit & accepit. Latenter accessit ad famulos, asserens sibi divinitus revelatum, per aquam ablutionis manuum beati viri, videndi beneficium sibi debere conferri. Multotiens repulsam passus, [sanat cæcum aqua lotionis manuum,] fructum laboris sui, propitio sibi famulo quodam Sibrardo, tandem obtinuit. Acceptam aquam perpetua nocte damnatis oculis superfudit: & statim caliginis horrore depulso, lucis gratiam consecutus est. Evidens illud miraculum tanto magis notum factum est & in publicum decurrit, quantum persona pauperis apud benefactores suos nominatior habebatur.

[41] [monachum ventris torsionibus ægrum,] Quidam Theobaldus monachus sancti viri, gravissimis atque continuis ventris torsionibus angebatur. Medici ad eum sæpius introducti dispendia potius moriendi quam vivendi solatia promittebant. Omnis in eum medicina defecerat, & artis illius periti apud eum amiserant vires suas. Visitat Abbas duris passionum molestiis aggravatum, blande alloquitur, & dulcium verborum copia consolatum admonet, ut quiescat: misericordiam Domini sibi in proximo nuntiat affuturam, & melius solito se habebit. Devotus Frater, credulus verbis Abbatis, ex quiescit, spectans quam ex ore viri Dei acceperat sponsionem. Vir autem Domini pro infirmo Fratre diutius orationi incubuit: ad cujus precem Frater ille totus convaluit, ac si in eum transfusa Majoli supplicatio ægrotanti fuerit efficacissima potio.

[42] Idem Frater, alio tempore gravi ulcere percussus sub humero, gravissimæ passionis injuria frangebatur. Alterno denique vexabatur incommodo, [& gravi ulcere percussum.] quod in tantum exasperaverat naturam ejus, ut modo quasi exanimis fieret caloris intemperie, modo ex frigoris intemperantia quasi furere videretur: nullum sentiens passionis defectum, vicina jam morte vivendi quoque subsidium desperabat. Successit ei cogitatio salutaris: & pileum, quem ad obtegendum caput Abbas ei dederat, ulceri sævienti opposuit. Invocat humiliter Majoli nomen, & sedatis omnino doloribus e vestigio plene convaluit: qui percepta lætitia plenariæ sanitatis, virtutis signum, quod in eo contigerat, Fratribus intimavit: quod ipsi quoque non mediocriter admirantes, intellexerunt, quantæ esset potentiæ vir beatissimus apud Deum, cujus nominis invocatio ita celerrime in periculis subveniret.

[43] Magnificus ita apud Deum & apud homines reverendus Majolus, multis & aliis operum & signorum splendoribus longitudinem dierum suorum illustrem exhibuit & coruscam: quos huic operi sigillatim apponere, ne fastidium pariant audienti, succincta brevitas eluctatur. Cum autem beatissimus Pater vitæ longioris excursum usque ad maturam canitiem protraxisset, [In senio vegetus] juvenili fervore & studio in sanctitate & justitia Domino serviebat. Florebat cano jam vertice caput Abbatis, & reverentiam vultus ejus veneranda canities ampliabat. Jam provectior ætas vergebat in senium: jam eum ad otium & quietem ipsa carnis debilitas hortabatur; spiritus tamen ejus, victor ætatis, sequebatur tirocinii sui legem; & quasi recenter assumptus in militem, viribus innovatus, in agone justitiæ desudabat. Eadem illi erat orandi frequentia, eadem fere diligentia jejunandi, quæ & primam illius ornaverat juventutem. Licet fractior ætas videretur in illo fortitudinem minuisse; [more solito omnia peragit;] sensus tamen corporei mira in eo integritate vigebant. Non caligavit oculus ejus, non auditus obsurduit, non manuum vigor evanuit; sed totus integer sensu & animo, residuum vitæ suæ disciplinis cælestibus occupabat; nihil de consuetudine prorsus imminuens, totus lectioni vacabat aut lacrymis: volens quippe dissolvi & esse cum Christo, emeritæ militiæ donativum suspenso ad cælum desiderio sequebatur.

[44] Jam sibi obitum suum imminere, jam terminum suæ vocationis adesse certis indiciis declaraverat. Movebantur pleno compassionis affectu devoti filii erga patrem, qui suæ desolationis periculum formidantes, ægre illius patiebantur excessum. Movebatur etiam pater ad filios, quos inter hostium tela, inter tentatonum incerta, sine Pastoris cura, sine Provisoris diligentia relinquebat. Desiderium quidem habebat in victoriæ gloria mortis stimulos absorbere, sed magnis quoque ad consolandos filios desideriorum aculeis urgebatur. In eo igitur vivendi spatio, quod sibi poterat superesse, proponit visitare cellas, filios consolari, ut veniens Dominus non eum remissioni vacantem & otio, sed honestis intentum occupationibus inveniret. [Silviniaci ager] Egressus Burgundiam, & Avernicam regionem ingressus, villam quæ dicitur Silviniacus, longævus viator advenit: qui locus peroptimus, & suarum meritis copiarum toto orbe notissimus, Cluniacensis cœnobii cellam habet; quam vir Domini Majolus ingrediens, seminaria divini verbi spargebat in filios. Cumque expeditus ad omne bonum, cœptum iter maturaret ad alios, subita corporis tactus molestia, exire non potuit. Advocat electam multitudinem filiorum, & consolatoria verba præmittens, suæ discessionis ad Dominum tempus instare pronuntiat. Turbantur omnes, erumpunt in lacrymas, & impatientes totius solatii, animum beati viri suspiriosis singultibus vulnerabant. Communis quippe affectus filiorum in patrem, [suos solatur:] communem omnibus gemitum extorquebat. Ipse tamen viriliter agens in Domino, amaritudinem & dolorem eorum verborum blanditiis deliniebat; se a Domino vocari ad requiem, & expleto cursu certaminis ad repositam sibi coronam asserit invitari; nullum superesse locum tristitiæ, ubi doloribus gaudia, momentaneis sempiterna felici commutatione succedunt: dolorem compassionis humanæ, respectu consequentis præmii temperandum; dum ille, qui diligitur, a miseria transfertur ad gloriam. Pastor & Episcopus animarum devotos sibi non patietur diutius inconsultos: totum fiduciæ suæ robur ad Dominum referant, & ipse qui suis supplicibus pius adjurotr assistit, melioribus optima subrogabit. Interrogatus igitur an doleret, nihil se pati molestiæ, nihil sentire doloris, sed totis medullis ad Deum fontem virum sitire & anhelare respondit. Confitebatur Domino virtute qua poterat, & medullitus suspirans ad Dominum, Psalmistæ versiculos lingua & spiritu loquebatur: Domine, dilexi decorem domus tuæ & locum habitationis gloriæ tuæ: Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit & deficit anima mea in atria Domini. [Psal. 25, 8 & 83, 2] Expetitus igitur ut paternam benedictionem in filios suos emitteret, porrecta manu absolutionis gratiam cum voce benedictionis effudit, [& facto signo Crucis obit.] exitum suum cælestis Viatici perceptione munivit, & frontem iterata Crucis impressione consignans, fatigatum divinis operibus cælo spiritum expiravit. Ad cujus triumphales exsequias infinita diversi sexus & ordinis hominum multitudo convenit, Ruebat passim in obsequium funeris monachorum caterva, laicorum numerosa congeries, & in apparatum defuncti tota aviditate animi confluebant. Videres ibi discretam confusæ multitudinis devotionem, dum alios hymnis cælestibus resultantes, alios singultire & in lacrymas effluere mirareris. Majoli quidem gloria dolorem & gemitum compescebat, sed affectus pietatis exuberans eliciebat lacrymas, etiam ab invitis. Officiosa igitur caritate suorum, [claret miraculis] solenni apparatu sepultus est in ecclesia B. Petri Silviniacensis, retro altare Crucis: ubi tantis usque hodie floret miraculis, coruscat virtutibus, ut etiam post mortem carnis cælo se vere vivere manifestet. Ibi siquidem per orationes ejus fugantur immundi spiritus ab obsessis, cœcorū oculi visum recipiunt, gravis intemperies febrium temperatur, paralytici convalescunt, peccatorum venia condonatur, & omnis inquietudo sine molestia consopitur. Ibi etiam, quod ipsi hodie oculorum testimonio comprobamus, visibili miraculo invisibilis ignis extinguitur, & ardentium undique conveniens multitudo meritis beati viri ad sospitatis plenitudinem reformatur, Plenus itaque dierum & vitæ gloriosus Pater Majolus, in senectute bona deficiens, dormivit in pace; & corporis mole deposita, quinto Idus Maji, vi feria, quæ Asscensionem Domini sequebatur, [mortuus II Maji anno 994.] appositus est ad Patres suos, anno Dominicæ Incarnationis DCCCCXCIV, ordinationis autem suæ XLI, stola incorruptionis & gloriæ vestiendus a Domino: cujus est honor & imperium in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a S. Syrus primus Papiensium Episcopus eorumque Apostolus colitur 9 Decembris.

b Vivarium, seu Vivario, urbs Episcopalis Languedociæ sive Occitaniæ, ad dexteram ripam Rhodani, estque ei subjectum magnum territorium.

c Est ecclesia seu parochia S. Saturnini ad Ardecam infra Albenacum urbem. Est autem S. Saturninus Episcopus Arelatensis, & colitur 29 Novembris.

d Esox Plinio, qui aliis Exos dicitur: an inde Eso formatus?

ALIA VITA
Auctoribus Syro & Aldebaldo coævis.
Ex variis MSS.

Majolus, Abbas Cluniacensis in Gallia (S.)

BHL Number: 5179, 6901

AA. SYRO ET ALD. EX MSS.

VERSUS REIMBALDI
De vitæ hujus scriptoribus.

Inclyta Sanctorum cum sint tot gesta priorum
Nobilibus scriptis & pluribus edita libris,
Lucis ut exemplum ferat inde fides populorum; [Vitam S. Majoli in exemplum virtutis]
Patrem Majolum, merito cunctis imitandum,
Auctrix cunctorum pietas Divina bonorum
Exemplar vitæ dedit admirabile nostræ:
Quo, tam præclara nobis splendente lucerna,
Lumen inaccessum digne laudemus in ævum:
Per donum cujus perlucens ille Patronus,
Vivendi normam nobis dedit omnibus æquam:
Quam si servemus, dubio sine perveniemus,
Hunc ubi gavisum fore credimus Archimagistrū;
Cujus in hoc parvo retinentur gesta libello
Pauca, velut pratis flores carpuntur amœnis.
Ad Christi laudem quæ Warennerius autem,
In cunctis vitæ monachus nimium reverendæ, [petente Warennario scripsere Syrus,]
Persuasit Domno supplex multa prece Syro
Scribere, communi cunctorum commoditati:
Ne Patris tanti possent pia facta recondi.
Qui tandem precibus & amore sui superatus,
Discere quæ potuit narrantibus edere cœpit.
Tegmina sed carnis soluens per debita mortis,
Hoc opus exiguum dimisit semiperactum: [& eo mortuo Aldebaldus,]
Mox Aldebaldus quod supplevit studiosus,
Congrua subnectens, &, ut aspicis, ordine jungēs,
Certus in hac opera meruit sibi præmia digna.
Postulo, commendens huic Sancto, lector, ut hos tres,
Qui vitam cunctis ejus pandere futuris.
Gentibus exemplo, crescente favore superno;
Sitque sui memorum memor ipse quiete polorū.

PROLOGUS.

[1] Superna Christi rorante dextera atque opitulante gratia, quotiescumque Sanctorum actus vitamque describere litterisque mandare satagimus, eo valde est metuenda temeritas, quo eorum nequaquam pleniter actuum vel meritorum valet comprehendi sublimitas. Caute enim ac veraciter discutere debet humana fragilitas, quod in eis benigne disponit Divina majestas. [Auctor honorem Sanctorum quærit:] Nequaquam tamen debet virtus eorum silentio obtegi, cum debeat etiam posteris, juxta quod divina tribuerit largitas, imitanda propalari; gaudeat etiam augmentatione fidelitas, quoties Sanctorum annua recurrit solennitas, & cum virtutum eorum per Dei famulos declaratur ubertas: quia liquido apparet quod nonnulli qui per desidiam torpebant ad pœnam, auditis eorum virtutibus excitentur ad palmam. Quod si aliquis in hoc opere me reprehendendo, quasi artis ignarum dijudicare nititur, eo quod non per omnia ordo constructæ locutionis mihi servetur, ideo illud ita quam maxime absque faceta urbanitate relictum noverit, ne forte aut penitus a more sacræ Scripturæ discrepare viderer, aut certe si aliorum verba descripta, quorum studia in hoc opusculo jam pridem videntur detrita, mutare vellem, aut aliud meum ex toto, quasi proprio ex sensu, adscribere conarer; ab aliis velut temerarius judicarer. Constat scilicet Sanctorum quorumque præclarissimorum vitam ideo plerumque silentio suppressam, [excusat tenuitatem styli,] dum per successus temporum juniores quique, simplici seniorum relatione contempta, numquam hæc arbitrabantur a memoria posse obsolescere. Quandoquidem vulgaris inurbanitas tum se optime credit diuturnitati prospicere, cum illustria quæque & maxima succidua solum narratione ad posteros fecerit emanare. Res ista non insana minus quam improvida, perniciosa Sanctorum præconiis interdum peperit detrimenta: quod qui imperitæ rusticitati fidem adstruat, raro quemquam reperias; dum ea quæ afferret partim fabulosa, inepta partim & ridicula perque hoc litterarum sacrariis æstimantur indigna. Ita factum est quod quædam ignorata penitus, alia ad successorum judicium insincere manantia, multorum & magnorum Sanctorum præcelsas memorias inofficiosissime obscurant. Quod si cuiquam forte curioso rerum ea quæ de tanto feruntur Patre minus plena, minus deniq; virtute subnixa videantur, quod prius quam hæc ederentur aliquot temporum dicuntur interfluxisse curricula; hunc inspecta ratione diligentius, quod non probe sentiat, seniorum nostrorum venerabilium revincet auctoritas. Accipite ergo & hoc opusculum, eumque erga B. Majoli reverentiam concipite animum, qui vestram sane deceat sanctitatem. Et quamquam astuti sit omnia ad suam utilitatem referre, in hoc tamen & pro hoc quantus est labore [non tam] B. Majoli laudem, quam personæ propriæ requiro favorem: quem quanti faciam facile pernoscere potestis, si mei rationem animi diligenter inspicitis. [desiderat Deum in Sanctis honorare,] Longi itaque sudoris usuram eam captare percupio, ut glorificetur Deus in miraculis, qui voluit admirandus esse in Sanctis: ut sanctissimo Majolo in terris veneratio crescat & gloria, qui hanc in cælestibus obtinuit per bonorum operum incrementa: ut acquiratur ædificatio legentibus, pax credentibus, salus imitantibus, immortalitas in fide perseverantibus.

[2] [& Christū invocat.] Christus Jesus, unica Dei virtus, lux & salus nostra, fons & principium decusque rerum, qui est verus Redemptor noster; in quo est omne desiderium nostrum, qui per gratiam suam ad hoc opus me impulit, cui omnia bona placent, quia ipse omnium largitor est bonorum; o utinam ipse laboris hujus initium & finis, ipseque mihi sit principium operis! Fortissimum plane solatium in illo retinemus, qui confugimus ad detinendam propositam spem; quam sicut anchoram animæ habemus tutam ac firmam & incedentem usque ad interiora velaminis: ubi præcursor pro nobis introiit ipse Christus, secundum ordinem Melchisedech Pontifex factus in æternum. Hic ergo hortatur, invitans omnes ad dona cælestia; spondetque hæc facile impetrari posse, si spretis cunctis cupiditatibus hujus mundi, per fidem, spem & caritatem, quis ea digne quæsiverit. Hæc quidem donec ipse in hunc mundum veniens, carnalemque amorem gladio separationis interficiens, per Euangelii sui prædicatores seminaverat, & fructum pacatissimum in agro suo conquisiverat. Hoc quidem semper optimus magister docuit, ut intellecto Euangelio suo inolitam sævitiam morum deponerent, & mites ac mansueti discerent; quatenus in secundo suo adventu, cum advenerit in gloria Patris sui cum Angelis suis, tales inveniat, quibus propter bona merita æterna reddat & præmia. His interim prælibatis, nunc jam ad ordinem textus redeam; ne forte, cum rusticitate tum etiam simplicitate, pagina inculta displiceat.

LIBER I.
Acta S. Majoli privata tam ante quam post ingressum in monasterium Cluniacense.

[3] Igitur a in partibus Galliarum, ex ingentibus causis, cum disponeret Dominus affligi genus hominum per sævitiam Paganorum; nefandæ gentis exercitus Saracenorum, vaginam suæ habitationis egrediens, ac maritima quæq; ultra citraque peragrans & peragrando demoliens, in Provinciam venit, nominis Christiani impugnandi gratia, & suo eam Dominio subjugandi: cujus incolas occulte Deus judicio ejus mucroni tradidit feriendos. [A Saracenis irruentibus in Provinciam] Quæ gens longe lateque suæ cædis extendens crudelitatem, ita in solitudinem pœne totam redegit regionem, ut in eremi vastitatem, loca prius desiderabilia versa viderentur. Urbes enim nobilissimas terræ adæquans, villasque depopulans, castella subruens, ovilia Domini evertens, non minimas Christianorum strages edidit. Unde inter cetera facinora sua, b Lirinensem insulam, religione pollentem, depopulans, [Lerinenses 500 occisi,] rebus omnibus inhabitabilem reddidit; servos Dei, qui inibi inter reliquos & præ ceteris sanctitatis ac vigiliarum primas tenebant, millies seipsos immolantes, gladio tracidans fere quingentos & eo amplius. Fertur enim (quod minime reor prætermittendum) quod, antequam classis Saracenorum illo adventaret, Angelus Domini S. Porcario Abbati per visum apparens, evidenter prædixerit, & tempus, & diem, & horam, certumque omnibus imminere exitium die ab hinc septimo illucescente. Qua de re maturato consilio commonet, ut unum e duobus eligant, aut fugæ consulant aut palmam martyrii incunctanter rapiant. In eorum arbitrio & potestate posuisse Dominum hoc donum tam bonum, [juxta prædictionem Porcarii:] tam optimum tamque præcipuum, utrum velint aut nolint brevi sanguinis commercio hoc immortale acquirere compendium. Facto itaque mane, B. Porcarius convocatis Fratribus cuncta, quæ viderat & audierat, refert. Ex quibus quidam paventes, quidam non credentes, universi tamen re inopinata, & ancipiti sunt turbati periculo. Hoc accepto oraculo, [videres] alios ad insulas tutiores velle recedere, alios locum ipsum nolle relinquere.

[4] His ita inter se varie dissidentibus, exspectata dies advenerat, noctis tantum intercapedine divisa. Jamque instante vigilia, matutina clara luce, e speculis in longum dirigentes obtutus, vident hostile agmen adventare, oppansis velis, æquata fronte, in obliquum deductis cornibus; totumque adlabi classibus æquor. Extemplo turbati animis disjectique a proposito. Cumque cuperent malum evadere, non patebat usquam locus effugii: jam enim & hoc per spiritum prævidens B. Porcarius naves omnes a portu clam longius abduxerat, interdicens nautis, ne intra præfinitum sibi tempus ullo modo redirent. Ergo cum vidisset athletas Dei immenso certaminis pondere fatigari, ingemuit tam triste nefas fortissimus heros, dextro socios decedere cornu, invictamque manum quondam sine cæde perire. Tunc vexillum sanctæ Crucis, [qui exposita Cruce] quod in agmine primo dux bonus præferre consueverat, defixa cuspide ponens, [suos adhortatus,] instaurat animos dictis mordacibus. O, inquit, fortissimi milites! o instructissimi divini prælii bellatores! quo ruitis? cui colla datis? Quis furor insanas agitat caligine mentes? State precor, state; neve velitis manu stivam tenentes retrospicere. Pro pudor! Vincimur heu! segnes, nec nostra potentia profert vim solitam. Quin potius, o nimium dilecta juventus, hortor & moneo, resides attollere animos, ne nos tamquam imparatos præoccupent. Olim devotas animas, ultro properantes, subdamus pretiosissimæ passioni. Experimento jam cognoscetis quantus illis ex nostra constantia timor, quanta nobis proveniat gloria. Talia Senior perorabat, nomine quemque vocans; simulque acrimoniam, quam gestabat corde, frontis præferens dignitate. Quibus verbis incaluit virtus: paulatimque timore depulso maduerunt corda tepentia, repentino Spiritus sancti rore perfusa. Suda redit facies, veluti si videas purpuream clarescere lucem sine nube diei. Agmina sancta super vultum sensere Tonantis, gaudentque hilares Christum suis victoribus arces ætheris ac patrium famulis aperire profundum. [cum illis martyrium subit:] Itaque alacres & de victoria securi procedunt castris, portis patentibus, omnes ornati, omnes albis induti, tamquam agni immaculati & incontaminati Jesu Christi, præcogniti ante constitutionem mundi. O quali gaudio tunc ille tripudiavit Angelicus cœtus, tantis beatorum Martyrum occurrens agminibus! Nulli dubium omnem cælestem Hierusalem tunc exultasse ineffabili lætitia, tunc jucundatam esse inæstimabili caritate, tuncque cum omni gratulatione obviam processisse, eosque ingenti lumine circumfulsisse, & usque ad thronum, olim sibi etiam ante constitutionem mundi paratum, cum laudibus & canticis spiritualibus perduxisse.

[5] Hac igitur cæde patrata, simulque vastitate subsecuta, & multis effluentibus annorum curriculis, ex c Avennicorum venerabilis vitæ Majolus splendidissimis parentibus est procreatus; Provincialis quidem genere, [S. Majolus in Provincia natus,] nobilium Gallorum clarus generositate. Hic ab ipsis infantiæ rudimentis studiis litterarum traditus, superna providente clementia, quæ sibi eum prædestinaverat vas electionis futurum, gemina scientia efficacissime claruit. [excolitur studiis & honestis moribus;] Cujus Jesus jam tunc sua possidens dignatione corpusculum, non hoc fœtidis ab antiquo permisit pollui hoste lusibus, obscœnisque actibus: quippe qui suam, antequam nasceretur, in eo præscierat consecrare sedem. [1 Tim. 4, 7] Dumque adhuc esset parvulus, Apostolum non legerat; & tamen jam ejus imitator existens, aniles fabulas & verborum obscœnitates devitabat, actuque & voce illud Psalmographi resonabat: Cogitavi vias meas & converti pedes meos in testimonia tua. [Psal. 118, 59]

Haud multis opus est in illo nobilitatis
Egregiæ memorare decus, quæ dote gemella,
Splēdidaq; & locuples, opibusq; & germine fulsit:
Indicium documenque rei numerosa retentant
Prædia, succiduis olim notissima chartis.

[6] Processu vero temporis decursa pueritia, cum eum jam sibi vindicaret adolescentia, [Matisconem migrat:] parentibus humana sorte præventis, prædiisque barbarica invasione in solitudinem redactis; divina disponente providentia, naturale solum coactus est deserere, ac Burgundiæ partes expetere: veniensque in urbem Matiscensem, susceptus est ibi in hospitio a quodam suo propinquo, qui inter reliquos ejusdem urbis Proceres nobilitatis gerebat decus. [Episcopo carus] Cumque aliquamdiu in ejus moraretur diversorio, ejus fultus adminiculo, uti cœpit ejusdem civitatis Episcopo: qui eum liberali cernens ingenio valere, Canonicorum studuit collegio copulare: qui etiam eum secretius summa hortabatur instantia, ut se virginem conservaret, & velut vas electionis in Ecclesia dignus fieret. [virginitate servat.] Sed Virginis filius jam olim castitatis amore pectus ejus afflaverat, ut ne puncto quidem temporis ab ejus intuitu pateretur divelli. Dulcorem Domini hic a tenero imbiberat, & ideo pudicitiæ nitor in eo incanduerat, auxeratque largitrix gratia pectus infantis

Muneribus geminis: quodque assolet esse duobus
Gratum & sufficiens, hoc præcumulaverat uni.
Namque ut septenis sapientia nixa columnis
Aptificare domum dilecto in pectore posset;
Ingenium vivax conamen juvit ad omne:
Inque vices animo genialiter exspatiante,
Sedulitas prætendit opem studiosa magistri.
Utraque res, moderante Deo, felicia cœptu
Tempora gliscentis jam tunc provexit ephebi.

[7] [studet Philosophiæ Lugduni sub Antonio insulæ Barbaræ Præfecto.] Per idem tempus Lugduni Antonius quidam bonis pollebat moribus, in Philosophia satis eruditus, quem virtus & religio d Insulæ Barbarensis præfecerat cœnobio. Hoc vir Dei quorumdam relatu comperto, quia nimio discendi fervebat desiderio, Lugdunum perrexit, ejusque magisterio se ad erudiendum commisit: cujus multum convaluit, non modo doctrina, verum moribus & vita. Prædicta quidem tunc civitas omnes excellebat sibi propinquas, tam religione virtutum quam studio liberalium artium. Offensa namque sapientia, quæ propter se tantum appetenda est, quorumdam lucris turpibus, multorum indisciplinata vita, omnium postremo tepide sese appetentium inhonesta desidia; præceptorum inopia intercedente, priorumque studiis pœne collapsis, hujus nostræ exitialiter perosa regionis, Lugduni sibi aliquamdiu familiare consistorium collocavit. Ibi, quas dicunt, disciplinarū liberalium peritia, quasque ordine currere hoc tempore fabula tantum est, eo usque convaluit, ut quantum ad scholas, publicum appellaretur citramarini orbis gymnasium. Et ut aliquid rationis afferre videar, eo id argumento colligimus, quod quisquis artium profitendarum afficeretur studio, non ante professis adscribi merebatur, quam hac explorata diligentia examinatus abiret. Cui rei Satyricus quoque adstipulatur, qui (ut exempli circumstantia res eluceat) primo operis sui libro acriter diuque in impudicos invectus, fert eos conscientia frequentati sceleris perinde pallescere.

Ut Lugdunensem Rhetor dicturus ad e aram. Ita claret hanc sapientibus & palmas & nomina fuisse largitam. In ea itaque urbe, ut jam diximus, cum Philosophos virosque audiret ecclesiasticos, divina inspirante gratia, omnes suos præcessit æmulos sapientia. Facunditas eloquentiæ, gravitati tunc componebatur sapientiæ: ex materia hujusce compositionis vas esse cœpit electionis.

Cumque foret vehemens animique ad cuncta capacis,
Nil intentatum, nil denique liquit inhaustum.
Quidquid ab indigenis potuit manare magistris,
Cuncta brevi, nam pœne puer citraque juventam
Omnia combiberat: furit intimus omnibus ardor
Ulteriora sequi: & studiis ne copia desit
Otia conterere
Inque mori studiis. Perparva & vilia scitu,
Si qua patent [credit,] cara & prægrandia censet,
Si qua latent. Erat ingenuis tunc artibus usque
Certus honor, studiisque addebat gloria calcar.

[8] Cumque jam vestiri cœpisset vernantibus juventutis floribus; ita suam adolescentiam bonis instruxit moribus, ut eo tempore jam putaretur monachus. Integrum se & sincerum omni custodia ab his observabat vitiis, quibus contaminari solent homines hujus ætatis. His enim imbui timebat, ne tenera in ætate iis infectus esset, quibus cum vellet carere non posset, juxta illud quod scriptum est: Adolescens juxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea. [Prov. 22, 6] Bonorum virorum & maxime prudentum contubernio potitus, turpitudininis sectatores exosus. Jam vero per cunctos, ut moris est, [Diaconus ordinatur:] gradus conscendens Ecclesiasticos, cum Levitarum potiretur officio, ad ejusdem usque arcem, doctrina id exigente justitiæ, ab eodem est sublimatus jam prædicto Pontifice. Officio igitur ministrationis acceptæ cum cultui vineæ manciparetur Dominicæ, ut hujus se assignaret colonum, commune utile multorum magis quærebat quam proprium. Cunctis benignus, omnibus æquus, nemini nocebat, quibus poterat prodesse studebat. Sana quippe ei doctrina inerat, quia suæ conditioni quod competebat illud solerter agebat, propter illud Apostoli: Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum, sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros. [2 Cor. 6, 3]

Crescebat meritis natus successibus heros,
Perfectique sequax primam tendebat ad arcem
Cursibus impigris, ne non perfectus ab omni
Parte foret, Sacer & Pastor jam jamque futurus;
Utque ad letiferas animum contendere pestes
Emersasque hereses unde unde extrudere posset,
Armabat doctam vivax facundia lingnum.

[9] Legerat mortem per fenestras ingredientem, & per easdem domum interius penetrantem; ideoque suas sic studuit aures oppilare prudentiæ pessulo, [accuratus custos sensuum & lingua:] ne penetral cordis illideretur cruentæ mortis jaculo. Nam unaquæque sui potiens officii, expers fieri cogebatur alieni, Taliter ejus intuitus a concupiscentia deductus, sincerus reddebatur & purus. A lingua vero carente mendacio procul distabant adulatio & detractio: opportunitas tamen si exegisset, severa non deerat correctio, quoniam quidem si hic est vir perfectus qui in lingua non offendit; nullatenus habetur deterior, qui quemdam fratrem videns peccantem, admonendo, exhortando, increpando juxta Apostolum ad viam veritatis reducit. [Jac. 3, 2, 2 Tim. 4, 2, 2. Pet. 2, 9] Et quia nec lingua nec oculis facile delinquere volebat, recte illud ei congruere videtur, quod dicitur, Quoniam aspectu & auditu justus erat; sanctis etiam & modestis sermonibus inditus, obscœnis & turpibus omnino intercludebatur auditus, propter illud quod scriptum est: Sepi aures tuas spinis, & noli audire linguam nequam. [Eccl. 28, 28] Jam pedes a spatioso mundi itinere retrahebantur, & arduum callem cælestis patriæ jam proficisci nitebantur. [Act 20, 35] Doctrina quidem qua fovebatur justitiæ sibi prudenter ingerente, beatius fore dare quam accipere, suas ipsius manus sæpe contractio capacitati, sæpius tamen & facilius extensio habebat largitati.

Scire erat haud magnum, si non & posse subiret:
Et stulto sapiens minimum differre putatur,
Si non & possis: melius duo juncta feruntur,
Quæ si dispescas perit alterum: ita alterius res
Altera poscit opem rei & conjurat amice.

[10] Caritatis equidem affluens visceribus, pro pauperibus semper erat solicitus: [munificus in pauperet:] Christum vero totis diligens visceribus, dum sicut Martha corporaliter non valebat, in egenis illum quotidie reficiebat, suo ipsius testimonio, qui ait in Euangelio: Pauperes semper habetis vobiscum, me autem non semper habebitis. [Joan. 12, 8] Unde idem ipse suis dicturus est in fine: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Sic igitur in pauperum susceptione Christo suo lætabatur mansore. [Mat. 25, 40] Sed ad opus exercendæ misericordiæ, illa quamvis impelleretur beatitudine, quæ inter ceteras in Euangelio Domini denuntiatur voce; Beati misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur; ordinatæ tamen caritatis qua stringebatur vinculo, non ad luxuriam, sed ad necessitatem, prout cuique opus erat, singulis egentibus subveniebat. [Matt. 5, 7]

Omnibus hospitii perlargum præbuit usum:
Nemo est exceptus, perpessus nemo repulsam:
Collegit cunctos, struxit convivia cunctis,
Intulit ipse dapes, cunctisque exinde refectis
Esuriit solus ---

[11] Quodam igitur tempore, cum rerum victualium fertilitas more solito non proveniret, [in publica fame,] totamque regionem alimentorum indigentia fames acerrima constringeret; ad virum Dei plus solito venire cœpit pauperum multitudo. Quorum importuna precatio dum quotidie miserabiliter insisteret, ut suæ inopiæ viri Dei pietas subveniret; caritatis perfossus cuspide, nimia cœpit cogitatione æstuare. Larga enim habendi copia in magna penu jam defecerat, [cum deesset facultas subueniendi omnibus,] in similia dispertita opera: hinc eis, qui tuendi cura sibi domestica fuerant alendi, necessitas; istinc omnibus egentibus subveniendi, solicitabat voluntas. Cuncta quibus humanæ vitæ continetur actio abesse videbantur; cellario suæque domus præposito protestante, sibi suisque parva quæ superfuerant non suppeditare, nedum tot petentium quivisset penuriam sublevare. Tunc vir Dei oratoriolum (quod in honorem S. Michaëlis ipse trans Ararim reædificarat, & ad quod propter popularem tumultum sese a civitate contulerat, quo secreta quiete pervigil in orationibus, divino famulamini manciparetur attentius) ingressus, pauperum miseratione commotus, cœpit Dominum enixius exorare. Cumque pronus in terram sese cum lacrymis prosterneret, ac largiter flens diu in oratione persisteret; ut oculos a terra subduxit, ante se septem solidos aspexit: quos quidem tangere noluit, quia sibi metuit; ne aut sphantastica illusio, aut alienum damnum esset, [Deum orans,] & culpam velut ex actione pietatis perpetraret. [7 solidos reperios in pauperes distribuit:] Egressus ab oratorio solidos, quos reperit, per omnes huc adventare solitos direxit, eosque qui perdidisset percunctari præcepit. Omnibus se denarios non perdidisse, suosque qui reperti fuerant asserentibus non fuisse, non ad usus proprios, sed eos ad alimenta deputavit pauperum.

[12] Porro divinorum præceptorum, sicut avidus erat indagator, ita studiosus operator semetipsum ad pietatem exercebat, & quos poterat ad eamdem trahere procurabat. Adolescentiam suam, ut contemni posset a nemine, sic in bonam quam assecutus fuerat doctrinam satagebat informare, ut ceteris esset exemplum bonæ vitæ, in verbo sanctaque conversatione.

Hic cæcis oculus, pes idem denique claudis,
Pauperibusque pater, sic omnibus omnia factus,
Offecit nullis, certavit profore cunctis.

Apostolum quippe legerat promittentem, quod illi, qui bene ministraverint, gratiam sibi acquirent & multam fiduciam, quæ est in Christo Jesu. [1 Tim. 3, 13] Sic ministerio sibi credito attendebat, ut suis omnibus profectus esset manifestus, omnibusque prodesset se audientibus. [gratis alios Clericos docet:] Doctrinam, quam secundum sibi concessam gratiam fuerat assecutus, ut ad usuram commodaret pluribus, ne de talento sibi credito, torpente damnaretur cum servo, de diversis ad se partibus Clericos convocabat: & quos dociles cernebat, eos gratis libenterque docebat. Hoc autem studebat cupiens facere, propter illud Danielis Prophetæ: Qui docti fuerint, splendebunt sicut stellæ firmamenti; & qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates. [Dan. 12, 3] Et hoc ideo, ut non solus, sed suis ipse cum auditoribus inseri sidereis dignus inveniretur splendoribus.

---Numquam sermonibus ille
Rem gessit tantum: poterat sic denique sperni
Si non & faceret; contemnendusque putatur,
Doctor in eloquiis, nisi fert suffragia factis,
Cumque ipso tantum videas hoc tempore, multos
Secretos a plebe loco, nulloque pudore,
Affectare animis itidem popularia laxis.
Hic vice conversa (raro quod contigit ulli)
In populis nitidam secreti munere vitam
Obtinuit: quodque est mirum, mundalia tractans
Fallacis minime traxit contagia mundi.
O mirum! piceas quemquam contingere sordes
Nec pice fœdari. Mirum quod conditus imis
Ignis erat sinubus, vestesque ferantur inustæ.

[13] Vir igitur Dei cum talibus & ejuscemodi polleret moribus, [Archiepiscopatum Vesontionēsem non admittit.] ejusque nomen fama celebri divulgaretur; Vesontiensi Archiepiscopo viam universæ carnis ingresso, tam ipsius terræ Principis quam totius Cleri consensu & populi, ad ejus culmen suscipiendum Pontificatus B. Majolus impellebatur. Sed ejus animus, robore licet firmatus auctoritatis, ac erectus foret culmine virtutis; sub hujus tamen specie, ne mundi lucrum cogeretur expetere, & ad mundi gloriam, quam mente jam spreverat, per seculare negotium delectabiliter tendere; grave pondus procellosi culminis per custodiam refugit humilitatis; Creatoris omnium sequens exemplum, qui cum ante seculum regnaret in cælis, regnum percipere vitavit in terris. Scriptum quippe est: Jesus, cum sciret, quia venturi essent ut raperent eum & constituerent sibi Regem, ascendit iterum in montem solus orare. [Joan, 6, 15] Quocirca B. Majolus, æterni Regis magisterio edoctus, qui oblatam gloriam fugit culminis, & postea sponte venit ad paribulum crucis, quatenus ejus membrum fieret, omnem spem suam in eo collocans, hoc studuit opere adimplere, quod ille præcepit sermone. Hoc enim præceptum est in Euangelio: Qui vult post me venire; abneget semetipsum, & tollat crucem suam, & sequatur me. [Luc. 9, 23] Ita vir Dei per cælestis studii disciplinam, mundi labilem contempsit gloriam; & supernæ vitæ tactus dulcedine, quæ a mundi amatoribus concupiscuntur, omnia a se funditus tentavit abscindere. Igitur cœnobium in collis valle, [Cluniacum petit:] quod Cluniaca dicitur, cui vir vitæ Venerabilis Heimardus præerat, pro morum honestate & virtutum studiis appetiit; ibique secundum B. Benedicti Regulam, ab eodem viro jam præfato conversationis habitum petens, ut reciperetur rogavit.

[14] Spretis itaque omnibus terrenæ possessionis stipendiis, ob spem futuræ repromissionis, habitum sanctæ conversationis sumpsit: sicque deinceps alieno vixit imperio ut in nullo deviaret a sanctæ conversationis proposito. Hic enim procul a se remotis hebitudine & murmure, [ibique inobedientia excellit:] singularis præ ceteris obedientiæ prominebat virtute; implens illud in Fratribus, quod præcipit B. Benedictus: Obedientiæ bonum non solum Abbati exhibendum est, sed etiam sibi invicem obediant Fratres. De Abbate vero Apostolico instruebatur exemplo: Obedite, inquit, Præpositis vestris. [Hebr. 13, 17] Enimvero B. Benedicti, cujus subjacebat discipulatui, imitator existens, induta parvuli humilitate, stulto Philosophorum neglecto dogmate, sapientem Dei stultitiam est adorsus, juxta quod præcipit Apostolus: Si quis vult inter vos sapiens esse in hoc seculo, stultus fiat ut sit sapiens. [1 Cor. 3, 18] Unde qui prius doctor Grammaticorum, discipulus esse cœpit simplicium virorum. Haud secus enim ac Philosophi ad syllogismorum argumenta tota se conferunt mentis instantia, ita se contulit ad ea discenda, quæ quotidianum per usum in monasterio sunt explenda. Quibus omnibus solerti sibi cura cognitis, & experimento memoriæ commissis, videri jam cœpit doctior cunctis. [præfectus bibliotheca] Hunc ergo ut in monachico ordine ita prudentem jam dictus Pater intellexit, bibliothecæ præficiens, apocrisariatus officium eidem injunxit: quod ministerium tanta auctoritate tantaque adimplevit solicitudine, ut omnibus secum versantibus exemplo fuerit & terrori. [libros profanos spernit:] Legerat idem vir Domini libros olim antiquorum Philosophorum, Virgiliique mendacia, quæ nolebat nec ipse jam audire, nec alios legere. Sufficiunt, inquit, divini Poëtæ vobis, nec egetis luxuriosa Virgilii vos pollui facundia. Regulari quidem contentus conversatione, sic studebat parcimoniæ, ut differre nullatenus videretur a societate communis vitæ. [in conversatione circumspecte se gerit:] Quorum vitia dum conspiceret reprehendenda, hoc exquisito, quod unicuique competebat, initio, prius in unoquoque laudanda canebat, dehinc velut ignarus reprehendenda carpebat; cunctos tamen sæpius admonebat, ut tales se Deo exhiberent interius, qualis humana opinio pro religionis habitu ferebat exterius. O! virum cui semper summa debentur: qui amore vitæ æternæ voluntariam amplexus paupertatem, Christo dedit quod in ara cordis invenit, nihil suis meritis tribuens.

[15] Quodam tempore pro monasterii utilitate B. Majolum, cum altero Fratre, [Eporediæ socium ægrum] Romam dirigi contigit ab Abbate. Qui expleta legatione dum redirent, ut Yporediam ad hospitium venirent; Frater, qui eum comitabatur, nomine Heldricus, febrium correptus languore, fatigari cœpit acri ardore. Verumtamen ægritudine invalescente, cum toto jam pateretur corpore, de vita desperatus, circa mortem tendebatur solicitus. Vir autem Dei, qui nihilominus quam qui patiebatur de fraterno cruciatu tristabatur, duplicato tunc afficiebatur infortunio: quia hinc eum Fratris manifesta vexabat ægritudo, inde paterna quæ incepta pendebat legatio. Sed quid ageret nescius, divinam clementiam exorare cœpit attentius. Tribus tandem diebus peractis, post Matutinas laudes, cum se sopori dedisset; quidam vir canicie reverendus ei visus est, dicens: Quid ignavo mœrore deprimeris? Quid a memoria excidit, quod frater meus Jacobus de infirmitatibus præcepit: Tristatur aliquis vestrum, oret; æquo animo est, psallat; infirmatur quis ex vobis, inducat Presbyteros Ecclesiæ, & orent super eū, ungentes eum oleo in nomine Domini, & oratio fidei salvabit infirmum, & alleviabit eum Dominus. [Jac. 5, 14] Hac visione aliquantulum sublevatus animo, statim ut surrexit e somno, celeri actione deduxit ad effectum, quod Apostolica fuerat revelatione compertum. Res mira & vehementer stupenda! Eadem quippe die, [sacro oleo sanat:] qua sanctificationis oleo qui patiebatur est delibutus, ita sanitati pristinæ restitutus convaluit, acsi nullam molestiam corporis pertulisset, Altera die Domini gratulantes virtute, conati sunt iter cœptum perducere ad effectum. Quoniam quidem B. Jacobi voce sanati testabatur infirmus fidei oratione, ideo luce clarius patet beatum virum hoc suis obtinuisse precibus, quod iste tam citæ sanitati est redditus. Hoc plane miraculum Fratribus fideli relatione cum fuisset agnitum, deinceps in magna veneratione habere cœperunt B. Majolum, quem jam ita Deo proximum noverant effectibus per signa virtutum.

[16] Sed vir sanctus gloria laudis abjecta, plus despici quam venerari in hac cupiens vita, quo Fratrum devotione attentius honorabatur, eo magis omni se vilitate & extremitate dignabatur. Omnium licet caritate diligeretur; munditiam tamen cordis, ne jactantia fœdaret, a nemine laudari volebat. Et ideo hominibus fugiens esse in pretio, sua se conscientia carum exhibebat Deo. [humilis in oculis suis] Christique etiam indutus tunica, cujus sequebatur vestigia, miraque ornatus patientia, meliora secundum Apostolum semper sectati studebat charismata: ideoque vitia aversando, de virtute in virtutem proficiendo, per obedientiæ quadrivium ad humilitatis usque supremum conscendit fastigium. [1 Cor. 12, 31] [in omni virtute proficit.] Sed quia obedientiam nemo bene valet imperare subjectis, nisi qui hanc ipse dedicerit prius exhibere prælatis; ideo hunc longo tempore Dei dispensatio statuit subesse, ut sub alterius magisterio disceret, quomodo sine errore aliis prodesse posset.

O meritum sublime viri, quem gratia summi
Hactenus evexit virtutum culmine Christi!
Omnia cum parent, respondent omnia votis.

At ego hic a deflorationis opere paululum respirabo, ut debitum finem hic liber accipiat,

Indigna quamquam cogi brevitate queratur.

ANNOTATA.

a Saraceni seculo 9, præter Hispaniam & Africam, quas diu obtinuerant, etiam Cretam, Siciliam, Calabriam & Apuliam occuparant, sicuti circa annum 890 partem Provinciæ, navibus ex dictis regionibus accedentes. Consule Historiam Provinciæ Bouchæi lib. 6 pag. 772.

b Hæc de cæde monachorum Lerinensium refert eisdem verbis Vincentius Barralis in sua Chronologia Lerinensi pag. 223 ex antiquo MS. Lerinensi; & adfert aliam relationem, in qua dicuntur hi 500 monachi occisi tempore Caroli Martelli: quod & Mabillon fecit seculo 3 Benedictino, par. 1 pag. 525. Verum id non potest cum hac relationesubsistere: secundum quam videntur occisi circa annum 990. Sed hæc accuratius erunt discutienda 12, aut 19 aut 23 Augusti, quibus diebus asserunt Mabillon & alii eos referri. Interim conferantur cum iis, quæ supra ad Vitam primam de hac irruptione annotavimus.

c Natum esse S. Majolum Valentiolæ, vulgo Valensola, tradi in Chronico Cluniacensi supra diximus, sed videtur prosopia nobilis trahi ex urbe Avenionensi.

d Insula Barbara prope Lugdunum, alveum Araris medium scindit, in qua illustris Abbatia extitit, quam suo Commentario illustravit Iosephus Chanonerius Societatis Iesu, & cap. 13 recensens Abbates hujus temporis, fatetur Catalogos esse imperfectos: in quibus nulla Antonii mentio. Sed forsan solum fuit studiis præfectus.

e Strabo lib. 4 Geographiæ, postquam templi meminit, ibidem ab universis Gallis Augusto erecti: aderat, inquit, & ara cum titulo gentium sexaginta. Ad hanc autem videtur Caligula instituisse certamen Græcæ Latinæque facundiæ, quo ferunt (ut scribit Suetonius) victoribus præmia victos contulisse, eorumdem & laudes componere coactos: eos autem qui maxime displicuissent, scripta sua spongia linguave delere jussos, nisi objurgari aut flumine proximo mergi maluissent. Reliqua in hac Vita observanda, sunt adpræcedentem Vitam notata.

PROLOGUS LIBRI II.

[17] Gyranti cuneos Christicolarum, quos humus extulit, occurrit ratio tum vehemens tū moderatior, lector, pace tua quam liceat prodere prius; nulli deterit hæc officii magnificentiam. Inspecto, alium muneribus dogmatis melliti præpollere, alium pro meritis scandere sidera, [quodque] hunc silvis celebrem clarificat fama beatior; vix unum invenias cui simul hæc omnia confluunt. Sic donis homines munificus Spiritus imbuit, qui cum simpliciter simplificus substet & unus, ob fœcunda tamen multiplici dote charismata, cælestis potius septifluum pagina prȩdicat; seu potius quod sic per omne currat, ut numquam tamen extra se feratur. Θεὸς [enim], quod est Latine Deus, aut a verbo quod est θεορῶ, id est VIDEO derivatur, aut ex verbo θέω idest CURRO; aut quod probabilius est (quia unus idemque intellectus inest) ab utroque recte accipitur derivari. Nā cum a verbo θεορῶ deducitur Θεὸς, VIDENS interpretatur; cum vero a verbo θέω Θεὸς CURRENS recte intelligitur. Ipse enim in omnia currit, & nullo modo stat, sed omnia currendo implet, juxta illud, Velociter currit sermo ejus. [Ps. 147, 15] Attamen nullo modo movetur: de Deo siquidem verissime dicitur, motus stabilis & status mobilis. Stat enim in seipso incommutabiliter, numquam naturalem sui stabilitatem deserens: movet autem seipsum per omnia, ut sint ea quæ a se essentialiter subsistant. Motu enim ipsius omnia fiunt, cum sit motus; & idem ipse status & motus stabilis,

Hoc non est, nec hoc est: sed extat omne:
Non hic, non ibi; sed per omne totus.
Sic parvis, mediis, adestque magnis,
Ipse individuus manensque totus:
Ex ipso quoniam, per ipsum, atque in ipso
Sunt quæcumque vigent: ad ipsum æque
Tendunt omnia, tamquam ad quietem.

Itaque

Cum se sic habeat: fluenta veri
Ultro concipias subest necesse est,
Nullis nos animis, lepore nullo,
De Deo proprium bonoque nomen
Profinire Deo: nec esse promptum
Qualis, quantus, item quis esse possit,
Ortu melius propinquiusque
Legabis animo, si quid subornas
Orari placidis vult ille verbis,
Largiri facilis, dedisse promptus.
His ergo modulis adito Patrem,
Patrem cum Genito piumque Pneuma.
Lux hæc nostra, salus, redemptioque,
Lumen glaucumeas agens in umbras,
Cæcis empyreos reclude cælos.
Quærentes valida juvato dextra,
Quando non potis est adire tete
Quisquam, des nisi tu venire per te.
Ostendas faciem Deus tremende,
His qui nil aliud petunt nisi te.
Nubes rumpe malas phantasiasque,
Queis mentis acies reverberata,
Pure non sinitur Deum tueri.
Ceu te invisibilem videre præstat,
His qui lucifluum sitire fontem
Noverunt, requiem, suumque finem.
Quod restat siquidem, quod instat, inquam,
Præsentes operas tui indigentes,
Componas petimus; favensque voto
Et sensus cumules, & ora soluas,
Ut mutis liquidæ fluant loquelæ.

Excursis igitur principio moribus optimis, huc nos auspiciis ire bonis, luminis fons idemque Pater qui merito diceris, annue.

LIBER II.
Abbatis munus impositum. Illustres virtutes. Cæci illuminati. Alia miracula. Monasteria reformata.

[18] Cernens interea vir Domini Heimardus, B. Majolum virtutum pennis ad alta subvehi, terrena cuncta despicere, [Ab Heimardo Abbate cæco] mundi gloriam declinare, verbis pollere, miraculis coruscare, & toto conamine de virtute in virtutem velle proficere; at contra se infirmum, lumine privatum, senio fessum, atque emeritæ militiæ jam veteranum; convocatis in unum Fratribus, his eos compellare cœpit affatibus. Me privatum lumine vobis utiliter præesse cernitis minime posse: ideoque talem ex vobis ipsis eligite, qui tutor & custos sit vobis in Dei famulamine. Illis autem hæsitantibus & nihil ad hæc respondentibus, quod mens conceperat divina inspiratione, allegavit sermone; [proponitur successor eligendus:] B. Majolum ut eligerent adhortans, solum hunc esse ad id officii idoneum affirmans. Unus omnium consensus nec dispar fuit assensus.

Cernere erat omnes in consona vota ruentes:
Namque greges monachorum nec non agmina Clericorum,
Nobilibus conserta viris; plebs rustica, plebi
Concurrit urbanæ: par est sententia cunctis,
Vox eadem, studiisq; ardent communibus omnes,
Majolo titulum decernere [jam] pastoris.
Hunc claris meritis, hunc nobilitate legendum,
Dogmate præcipuum, generoso pectore primum,
Principibus notum, & non nulla parte verendum;
Cautum consiliis divo de fonte petitis.
Multa viri castam cumulant præconia laudem:
Materiem merita alta dabant, perq; ora volentum
Libera, sponte fluunt sermonis famina veri:
Cuique aliud non est, nec præstat copia fandi,
Majolum ingeminat, Majolum ad sidera jactat.
Quaque foras oculos, quaque aures ducere tentes,
[Omnia Majolum resonant, iterumque remittunt]
Omnia Majolum, tanta est concordia vocum.

[19] Sed assensum ut præberet cum nullis flecteretur precibus, Abbas bono usus consilio, quod sibi denegabat possibile, ei qui omnia potest studuit committere. [sed non assentiens,] Quocirca post singularum determinationem Horarum, super hac petitione prostratis in terram Fratribus, octogesimus sextus decantabatur Psalmus. Hocque dum fieret per triduum, tale Dei pietas intulit indicium. Vir namque Dei nimia solicitus cura, cum sequentem noctem mediam duxisset insomnem; longa tandem cogitatione fesso cum sopor irrueret, ut adhuc quasi vigilantem se putaret; quidam religionis habitu coopertus, venusta facie decorus, visus est sibi adstare & dicere: Securus esto, Frater, [in visione monetur, a S. Benedicto] ne timeas in suscipiendo regiminis honore: quia ad hoc peragendum officium, divinum tibi non deerit auxilium. Tunc libellum, quem forte manu gestabat, protendens, Hunc, inquit, tu comitem habeto, ejusque testimonio quæ agenda sunt agito. Hoc autem qui fabatur, non alius sibi quam D. Benedictus videbatur. Itaque hac visione aliquantum recreatus, titubare nequivit, se ad hoc opus divina cogi dispensatione. Jactans ergo in Dominum curam suam, totumque suum posse in ejus ponens velle; facto mane in conventu Fratrum, corpore in terram prostrato, tum Abbati tum Fratribus satis fecit in Capitulo, arguens se culpæ, talique eos conveniens sermocinatione: O Patres & Fratres, hoc contumaciæ imputare nolite, quod obstinato animo vestræ jussioni distuli obedire. [onus admittere.] Animarum enim regiminis dum vim & magnitudinem mente pertracto, meæ imbecillitatis conscius ad hoc suscipiendum minime me fore idoneum sentio: & ideo fuit obedientiæ dilatio, quia tanti ponderis sub mole ruinam perpeti formido. Nemo enim alter alteri sic est notus ut sibi: unde si me ut ego cognosceretis, ad id officium nullatenus cogeretis. Sed quia vestra urget jussio, cui contradicere non audeo; nunc in eo qui lenire aspera, relevare valet gravia, superare valet adversa, omni spe posita, vestra mutor ab immutata sententia. Hoc Fratres audito, omnes gratulabantur Deo, cujus benignissima miseratione exaudiri meruerunt in sua petitione.

[20] Tunc Domnus Abbas multitudinem convocans nobilium, Pontificum & Abbatum, [ab Episcopis & Abbatibus convocatis,] adhibuit consilium: in quorum præsentia hæc prorupit in verba: Vestram minime latet prudentiam, quod ad Prælatos respicit quidquid a subditis delinquitur: quapropter exemplum pravæ vitæ & negligentiam subditorum ignis gehennæ inexhaustus vindicat. Idcirco ego Heimardus, Cluniacensis cœnobii Abba indignus, [habita ab Heimardo oratione,] præsentibus atque futuris omnibus generationibus notum esse volo, quod hæc & hujusmodi mente pertractans, ætate defatigatus, officiis quoque corporis imminutus, dum minus me pastorali cura idoneum persentisco, B. Benedicti capitulatim de constituendo Abbate solicitudine præmonitus, cum omnibus Fratribus meis filiis & conservis Beati quidem Petri, pridem electum Fratrem ac filium Majolum reeligimus & Abbatem esse decernimus; ne, insolentia nostræ infirmitatis, ordo deterescat & repulsam aliquam patiatur, Deo propitio semper ad meliora provehendus. Nam sicut qui ad regimen incautus aspirat [repellendus]; ita si quis dignus refugit, merito constringendus habetur. Et sicut Cluniacense monasterium Deo auctore a Guillelmo Duce fundatum, nomine principis Apostolorum sacratum, privilegiis Romanæ Sedis insignitum, Regalibus præceptis confirmatum, & reverendis quoque Abbatibus, Dominis Bernone & Odone, ordinatum constat; ita cum omnibus abbatiis, locis & cellis, ubi ubi eorum vel nostro tempore acquisitis; prædicto Fratri ordinandum tradimus, atq; tam ad ordinem servandum secundum B. Benedictum & instituta Patrum nostrorum, quam ad res disponendas sub omni integritate, [benedicitur & Abbas constituitur:] propitia Divinitate, vinculis obedientiæ adstringimus, & Abbatem unanimiter proclamamus. Post hæc denique verba electione conscripta & universitatis consensu roborata, impositaque Antiphona, ducitur in ecclesiam, benedicitur, & in sua sede omnibus gratulantibus levatur.

Discite Doctores, decretorumque datores,
Pastoresque gregis, sed multi nomine tantum,
Mystica qui rudibus committi posse negatis
Sacramenta Dei (verum nec esse negamus)
Discite Spiritui sed vos submittere sancto:
Cujus opus lex est, & dispensatio norma,
Atque ubi vult spirat, quoniam Natoque Patriq;
Majestate pari communicat. Inde docendo,
Non eget ille mora: quoniam tetigisse, docere est,
Et voluisse agere, & mutat cum denique lustrat.
Factus (ergo) Apostolici compos & compar honoris,
Duxit Apostolicam factis & nomine vitam:
Indixitque suæ mox ardua prælia carni,
Æternasque cruces, animi commenta ferocis.
Siquid erat luteum prudens convertit in aurum,
Augmentoque gradus virtutum copia fluxit.

[21] [se aliis exemplum præbet:] Eadem virtus mansit humilitatis, opere multiplicato caritatis. Omnia quæ agebat virtutum sapore condiebat. Ut speculi fieri solet inspectione, ita se interius divina considerabat lectione, & ex hac mentis ornatus componebatur, deformitatis vero si quid deprehendebatur, virtutis moderamine corrigebatur. Ideo divinorum præceptorum plus delectabatur eloquiis, quam dapium ditissimis ferculis: quia ex his & suos mores componere, & sibi commissos instruebatur docere & corrigere. Cunctis tamen seipsum bene vivendi præbebat exemplum: & ideo sicut in ordine, ita primus studebat ut esset in opere, juxta illud Euangelistæ: Cœpit Jesus facere & docere. [Act. 1, 1] Adeo lectioni semper erat deditus, ut in itinere positus libellum superius gestaret in manibus, ita quod in equitando reficiebatur animus legendo. [ex libris profanis utilia seligit:] Philosophos vero secularisque sapientiæ libros quando legebat, illud sagaci sectabatur industria, quod ad Legislatorem divina vox in Legis secundatione præcepit de captiva, quæ sumpto calvitio, unguibus præsectis, capillis abrasis, omnibus purgata sordibus, ejus a quo capta fuerat transibat in amplexus. Hac quippe similitudine, quæ in Philosophorum libris reperiebantur utilia, hæc sua dignabatur memoria: quæ vero superflua, de amore scilicet rerumque secularium cura, hæc quasi venenata radebat & mortifera: his calvitium inducebat, hæc unguium more ferro acutissimo desecabat. [in sacris libris optime versatus.] Ergo ex assiduitate lectionis Scripturarum informatus auctoritate, ita in canonicis ac monasticis valebat institutis: ut nulli videretur cedere in legum decretis ac Philosophicis argumentis. Tum virtute & sapientia præditus, fandi quoque honestissime copia ditatus, ita se coaptabat singulis, ut omnibus esset diligibilis; implens illud Apostoli, Omnibus omnia factus, ut omnes lucrifacerem. [1 Cor. 9, 22] Quidquid loquebatur sapientiæ gravitate componebatur. Sermo ejus sale conditus, quo virtutis pondere brevis & rarus, eo prudenti suavitate habebatur pretiosus: ideoque quotiescumque ad ædificationem moralem faciebat sermonem, ut disertissimus, ita habebatur gratissimus. [suos in virtute roborat;] Gregem sibi commissum provida regens pietate, adversus pessimum sanctis omnibus inimicum, concordi sanctoque certamine, admonebat certare; ut eorum quilibet quod posset operari bonum non desisteret, ne tunc vellet, quando non liceret. Illis etiam B. Joannis seipsum conformabat monitis, qui in sua ait epistola, Pacem sequimini cum omnibus, & sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum.

[22] [delinquētes paterus monet,] Vetus pro verbium est, parem pari facile congregari. Ideo perpetuæ virginitatis custos, nullius ignominia maculari patiebatur sibi subditos; peccantes vero zelo pii amoris coram omnibus arguebat, ut ceteri timorem haberent. Sed & verba quæ sub increpatione proferebat, ut reprehendenda reprehenderet, quasi stimuli dura videbantur & aspera; ut pœnæ timerentur, juxta illud, Verba sapientis quasi stimuli, & quasi clavi in altum defixi. [Eccl. 12] Quin etiam paterno more, quos aspera redarguebat invectione, mirum est referre, quam sancte, quam pie eos postmodum demulcebat, pro ut cuique expedire videbat, proferens de thesauro cordis sui nova & vetera; alios quidem blandimentis, alios autem monitionibus, alios terroribus [flectebat]; ita omnibus omnia factus, juxta Apostolum, prædicans verbum, instans opportune, importune, arguens, obsecrans, increpans in omni patientia & doctrina. [2 Tim. 4, 2] Verum, quia caritate replebatur Christi, [miseris compatitur,] qui omnes homines vult salvos fieri, & ad agnitionem veritatis venire, omnium bonorum, ut propriis, gratulabatur provectibus, malorum ingemiscebat iniquitatibus; miserorum vero, haud secus, ac si ipse pateretur, afficiebatur calamitatibus.

Hostia viva, placens, rationis acumine fulta,
Sic se virtutum casta mactavit in ara.
Post Christum portare crucem, seseque negato
Gnarus ad astrigeri contendere culmina cæli.
Confixus cui mundus erat, qui denique mundo.
Prudentes assunto viri, sensuque coacto
Expendant hujus causas sensusque negoti;
Consultisque animis tulerit quod maxime dignū
Quisque ferant: mihi certe eadē sententia perstat,
Inque dies animo est magis illapsura tenaci;
Majolum, quantis hac vixit sorte diebus,
Nobile martyrium totidem traxisse diebus.
Nemo molestus eat; ferat ista superflua nemo.
Quod satis emineat non est hinc dicere multa.
Inferior nulli, multis præstantior extans,
Id sibi privatum Christi fert munere munus,
Dogmate quod rutilus signisque frequentibus ingens,
Et verbo & claris confecerit omnia gestis.

[23] Augustorum vero seu Regum palatia, cum per diversas partes frequenter adiit, in eis non quæ sua sunt, sed quæ Domini Christi, quæsivit; ut ex eorum scilicet familiari oblocutione, [Aulas Regū ob majorem utilitatem accedit] subveniret oppressis sua interventione; aut certe ex seculari & clericali habitu Deo lucrifaceret; ut juxta Domini præceptum, propria relinquerent, & secularibus rebus semotis, Deo in tranquillitate studerent servire. Itaque licet in terreno sæpius conversaretur palatio, animus tamē in nullo se flectebat a cælestis vitæ proposito: quoniam humanis cælestia præponens, ideo a cælesti Rege separari non poterat, cui tota mente adhærebat. Deinde, [magna cum ædificatione:] ut obscœni rumoris nulla de se fabula, sed bene vivendi exemplum ex sua procederet continentia; in incessu, in omni corporis motu, tali se perornabat habitu, ut omnis ejus actio, omnis locutio, doctrina esset Apostolorum & institutio. Os ejus ita replebatur ex cordis abundantia, ut in eodem ore pene nihil aliud, nisi lex resonaret divina. [Ap. 22, 17] Et quia Scriptura jubet, Qui audit dicat veni; ideo quoscumque poterat, a seculi nequitia suadendo subtrahebat; & sicut cæleste per desiderium totis ipse viribus ad supernum regnum anhelabat, ita secum pergere omnes homines, si fieri posset, exoptabat. Sed nullatenus est fraudatus desiderio, quod in se conceperat vera dilectio: ille enim, qui caritas est, qui se timentium complet voluntatem, viri Dei ferventem affectum perduxit ad effectum. Ad ejus quippe monita, multi quæ possederant relinquentes, regulari se disciplinæ subdiderunt; & B. Benedicti sequentes vestigia, [multos ad vitam monasticam attrahit:] semet ipsos abnegantes, vero Regi totis viribus militaverunt. Partibus namque ex diversis ad ejus cœnobium multitudo confluxit innumerabilis; sed nationibus licet diversi, mente tamen ita erant uniti, ut illud ad litteram in eis impletum esse videretur, quod de initio nascentis Ecclesiæ dicitur, Erat illis cor unum & anima una. [Act. 4, 32] Lætabatur pastor in sui gregis augmento, magisque gaudebat quod omnes instabant operi proposito. Verum quia super gregem suum sibi commissum solerti vigilavit cura; divina promeruit gratia de fructu laborum suorum in hac gaudere vita. Nam regularis vitæ disciplinam, quæ jam pene deciderat per veterum negligentiam, prout B. Benedictus eam composuit, in pristinum statum corrigendo restituit: [in variis monasteriis ordinat Abbates:] ac per diversas mundi partes, per plura monasteria a regulari tramite devia, tam per se quam per suos, quos Abbates odinaverat, monastico ordini subdidit. In hoc vero gaudens gratulabatur Deo, quod eorum quos sua sub cura educaverat, ad monasticum regendum ordinem fore multos idoneos videbat.

[24] Siquidem, ut discretus Pater, simul omnibus quæ agebat discretionem præferebat; [magna utēs discretione,] & tali discretione communis vitæ utebatur sermone, ut & abstinentiæ supra ceteros studeret, & ex eadem abstinentia se laudandi materiam nemini præberet: regulari enim præcepto concessis ita utebatur & licitis, non ut voluptas adderetur, sed ut corporis necessitas brevi sumptu aleretur; Apostolique obtemperans præcepto, vino utebatur modico. Sic sanctis & moderatis jejuniis corpus semper attenuabatur, [in refectione,] sic adulantium lingua vitabatur, sic a mente jactantia pellebatur. [1 Tim. 5, 23] Nobilium mensis, quotiens coactus intererat, sic apposita libabat, ut & superstitionem fugeret, & continentiam reservaret: quoniam quidem mensura ubique est laudabilis: rebus enim in omnibus, etiam in bonis, est vitium, quidquid excesserit modum. Ita sibi competens & moderatus erat habitus; ut nec nimium speciosus, nec plurimum videretur abjectus. Ex his enim sæpius se solent homines vel insolenter jactare, vel indiscrete abjicere: quocirca discretione usus, inter utrumque incessit medius, ut nec jactantiæ argui possit de pretiosis vestibus, nec simulatæ sanctitatis de nimium abjectis & vilibus.

[25] Disertis quoq; viris quotiens jungebatur, & de Scripturis, [& disputationibus:] ut fieri adsolet, aliquid proponebatur; prudenter & verecunde respondebat: [bona] libenter ac laudabiliter suscipiebat; prava vero, si qua proponebantur, non acriter, sed ingenuo pudore confutabat; non callida argumentatione disputantem contra se superando, sed per venerabilium Doctorum exempla benigne docendo. Tunc dicta orthodoxorum trahebat ad medium cum Euangelicis & Apostolicis tonitribus; atque in hunc modum & eruditissimus declarabatur, & eruditionis jactantiam fugere videbatur. In diversorio vel in itinere, per singulos dies ubicumque esset, secretum sibi adhibebat locum, mœroris amicum; ut remotus ab hominibus, Deo jungeretur propius. Sed dicere non possum, [in diversoriis secretū quærit,] quantis tunc gemitibus, quantis afficiebatur fletibus. Plerumque terra ante oculos ita lacrymis videbatur irrigata, ac si foret unda perfusa. Si qua levia contingerent, quæ pro humana fragilitate solent evenire in cogitatione; tali hæc eadem plorabat mœrore, ut gravissimorum criminum eum crederes reum. Porro quia justus in principio est accusator sui, ipse sæpius se accusabat, se reum esse clamabat, illud beati Job frequenti memoria replicans; Nonne cognoscit Deus vias meas, & cunctos gressus meos dinumerat? In itinere positus, sæpius iter carpebat ab aliis semotus. Orationi dum insistebat, aut lectioni dum incumbebat, suorum nullus eum aggredi præsumebat; quia juxta illud Beati Job; Subditis erat tremendus, & lux vultus ejus non cadebat in terram. [Job 29, 24] Omnem intentionem suam ideo fore volebat in occulto, ne qua laudandi daretur occasio, ex qua mentis subrepere potuisset elatio. [fugit laudē humanam:] Sed quo minus petebat gloriam, eo magis illum sequebatur: quoniam (ut Augustinus ait) melior est virtus, quæ humano testimonio contenta non est, nisi conscientiæ suæ. Vera etenim virtus est, quæ ad eum finem tendit, ubi est bonum hominis, quo melius non est. Ideo virtutes habenti, magna virtus est contemnere gloriam: quia contemptus ejus in conspectu Dei est, & non aperitur judicio humano.

[26] Diversi namque fideles viri diversis laudantur virtutibus; beatus tamen Majolus, non in una, sed in omnibus est laudandus. Verum nos eas in eo laudare debemus, quas tota novit Italia, non ignorat Germania, in quibus tota exultat Gallia, restaurationem scilicet cœnobiorum, pacem Ecclesiis redditam, Regum & Principum concordiam, intemeratam regulæ observantiam, lucrum animarum, quas (ut quondam David) manu fortis a sævissimis ursorum brachiis abstraxit, [patrat miracula.] & a cruentis leonum faucibus eripuit, easque ita Domino restituit, ut cum justo viro dicere posset; Conterebam molas iniqui, & de dentibus illius auferebam prædam. [Job 29, 17] Toties enim ex molis iniqui, idest diaboli, prædam tulit, quoties ex erroris morsu animam prædicando diripuit. A multis quippe dæmonia expulit, quos præripiens diabolo, Christi servitio subjugavit: pluribus quoque veneno serpentis tumidis, per antidotum subvenit suæ exhortationis: infirmos in bono opere, per manus impositionem perplures sanavit, dum suæ operationis exemplo, illorum vitam roboravit. Leguntur plurimi miræ sanctitatis viri, qui suorum obtinuerunt precibus, ut ad corpora redirent hi, qui olim suppliciis erant deputati infernalibus; sed si hoc est mirabile, cum anima post dissolutionem ad hanc vitam resuscitatur corruptibilem; illud mirabilius & gloriosius, cum ad suum revocatur Auctorem; eique a quo alienabatur perverse agendo, ita postea ut unus cum eo sit spiritus, adhæret bene vivendo. Multos enim mortuos mente beatus resuscitavit Majolus ad gaudia æternæ vitæ, & submersos in fluctibus magni maris retibus suæ prædicationis ad littus traxit firmæ soliditatis. Mortuorum igitur suscitatoribus nullatenus inferior beatus decernitur Majolus; sed sagaci mente, si quis vult indagare, quis unquam valet enarrare, quot in tenebris & umbra mortis sedentibus, viam rectam ostendit, & ad civitatem habitationis, cælestem scilicet Jerusalem, ut irent, edocuit; quique in bono claudicabant opere, eos salutare iter docuit currere? Verum sicut nonnulli, qui eos tantum efferunt, quos signa fecisse visibilia audiunt; operatores vero invisibilium, quia perpendere nesciunt, minoris fore meriti contendunt; quo circa exteriora perpetrandi beatum Majolum ut compotem fuisse monstremus, pauca de multis, quæ mirabiliter gessit, dicemus.

[27] [Peregrinatur ad S. Mariam Podiensem:] Quodam tempore, ut supplici devotione misericordiæ deposceret Matrem, Dei scilicet genetricem, aggredi studuit Velaunorum civitatem. Tota tunc civitas tripudiabat ejus visione, utriusque sexus indiscreta ætas gaudebat: omnes petunt benedictionē, audire exoptant ejus sanctum sermonem:

Occurrunt Proceres, properat promiscua plebes.
Tunc sacer Ecclesiæ denso ruit agmine Clerus,
Laudibus hi plaudunt, persultant plausibus illi,
Et commune decus pari pietate salutant.

Ex in multi flua comitante turba iter dirigit ad sanctam ecclesiam

Sternitur & Christum solito prostratus adorat.

Rigat lacrymis solum, vocat planctibus Christum,

Cui lacrymæ fecere viam super astra volanti.

[28] Postquam itaque spiritali suavitate in Christo debriatus, locum ditissime virtutum dapibus explevit; diversorium repetens,

Occurrit mendica manus stipemque petebat, [Ibi cæcus quidam]
Docta & sufficiens aliena vivere quadra.

Inter quos accurrit unus, qui multos jam per annos lumine fuerat privatus. Dum ceteri corporeum sublevamen, ipse solus petebat lumen: Apostolorum a Principe scilicet sibi testabatur revelatum fuisse, ut si ex unda, qua vir Dei manus abluerat, oculos lavaret; expulsis tenebris oculorum lumen ipse recuperaret. Cumque ab eodem aspera fuisset increpatione repulsus, expetere id tamen non destitit a sibi famulantibus. Hoc idem comperto, eis interdixit sub interminatione, hoc facere caverent temeraria præsumptione. [sæpius repulsam passus,] Sed lumine qui carebat, eadem quin peteret quiescere nesciebat. Denique sua sæpius frustratus petitione, cum quod quærebat in civitate non posset impetrare; virum Dei, suæ egressionis in itinere, sua tentat improbitate lacessere, illi per omnia similis in petendo, de quo Dominus ait in Euangelio, Et ille si perseveraverit pulsans, dico vobis, & si non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, & dabit illi quotquot habet necessarios. [Luc. 11, 8] In locum quidem qui Mons-Gaudii dicitur, quod hinc Matris Christi ecclesia spectatur, tunc virum Dei præcessit, ejus operiens adventum: & equum advenientis per frænum arripiens tenuit, atque cum juramento dixit: Hunc equum non dimittam, etiamsi vapulavero, nisi prius quod deprecor impetavero. [aqua per eum benedicta illuminatur.] Aquam quoque, ne exinde aliqua excusandi subriperetur occasio, secum ille deferebat in vasculo, sibi pendente a collo. Tunc vir Dei in multa solicitudine constitutus, tandem flectitur ad misericordiam, petentis pietate compassus. Descendens itaque, aquam more ecclesiastico exorcizavit, ac ipsi salutare lignum Crucis infudit, & super cæci oculos eadem de aqua salutare signum imposuit; de sua nihil virtute præsumens, nec tamen in fide hæsitans, dum eum, cujus nomen super aquam invocavit, & ex hac salutare lignum lavit, lumen posse cæco reddere non dubitavit. Et quia hoc fideliter credidit, effectu suæ fidei minime caruit: nam flexis dehinc in terram genibus, cum his qui secum tunc aderant Fratribus, Matrem misericordiæ, fusis cœpit lacrymis postulare. Mira res! Ille qui privatus fuerat lumine, antequam vir Dei surgeret ab oratione, tenebris evacuatis lumen recepit veritatis: & qui gressum figere solebat, dirigente altero; lætus rediit ad sua, nullo ductus auxilio. Cujus vocem a clamore vir Domini compescens, hoc in mandatis dedit: Vade, inquit, in pace ad domum tuam, & narra quanta tibi fecerit virtus B. Mariæ Virginis. Hoc miraculum non aliunde commendatum, verum ex eorum qui interfuerunt sincera relatione insertum est.

[29] Aliud quoque haud dissimile virtutis indicium, per eumdem novimus operatum opificem omnium Dominum. In Viennensi pago, quadam in villa, quidam rusticus, filium quem habebat lumine privatum, flebat. Ad eamdem, quia sui juris erat, Dominus Pater Majolus ad hospitium venerat. Rusticus ergo sumpta fiducia, lumen filium posse consequi, si aqua, qua vir Domini manus abluerat, ejus abluerentur oculi; quia vitum Dei super hoc convenire timuit, [Alius cæcus aqua lotionis manuum sanatur.] hoc ab ejus ministro clam petere studuit. Accepta ergo latenter aqua, mox ut filii oculos abluit, lumen quod amiserat, recipere meruit. Hoc vir Dei ut comperit, quia humanæ laudis gloriam fugiebat, aquam, qua manus abluerat, deinceps ante se spargere faciebat: sed ex hac furtum sæpius factum laudabile, multos longa debilitatis infirmitate, lætos optata reddidit sospitate.

[30] Quodam vero tempore cum iter ageret, Frater qui secum comitabatur, immensis cœpit agitari febribus: qui ita nimio irriguerat algore, ac si funditus vitali careret calore. Fratres qui aderant, suis eum vestimentis tegebant: ipse tamen calere nullo modo valebat. Tunc vir Domini, sua se tunica exuit, qua eum induens sic collocari præcepit: ipse vero ad solitum orationis confugit auxilium. [& laborans febri, ejus tunica,] Sed quid Christus non operatur in Sanctis? Extemplo enim sancti viri tunica frigoritici corpus ut obtexit, illico per ejus qui patiebatu membra placidus se sopor infudit, & sudoris inundatio totum corpus, quod nimio prius inhorruerat algore, resumpto operuit optato calore. Post modicum intervallum, ut surrexit a somno, ita pristina usus est sospitate, acsi nulla prius opprimeretur infirmitate. Ex qua re potest animadverti, ejus anima quid virtutis intus, quidve haberet meriti, cujus vestis exterius sanitatem restituit infirmanti.

[31] Illud vero quis explicet digne, quoties ad Apostolorum limina iter dirigeret, [magna devotione limina Apostolorum invisit:] qua devotione iter illud explebat? Cuncta Sanctorum loca, suo itineri contigua, spiritali visitabat studio; ibique fundens lacrymarum flumina, sibi eos quo succurrerent orationis deposcebat instantia. Pauperū quos in via reperiebat, neminem sine consolatione transire sinebat: fidelemque per ministrum, cui hæc cura commissa fuerat, singulis subveniebat; & quidquid in eos contulerat, in Christum se contulisse gaudebat. Apostolorum ad sepulcra cum perveniret, dici non potest quid lacrymarum, quantumve gemituum, quid ibi doloris effunderet; corporis ejus ut hic esset dissolutio, illic vili quo regeretur mauseolo, omni exposcens desiderio. Romæ dum erat, cordis in lætitia plus solito erat, & nimio præ gaudio, sicut ipse fatebatur, sibi sæpius gloriosos Principes quasi in præsenti cernere intuitu videbatur. dies festiva & celeberrima, dies ducebatur accessionis; expers vero gaudii & plena mœroris, deputabatur recessionis.

[32] [Ep. Curiensis æger,] Aliquando vero iter illud cum ageret, & Curiam per Penninas Alpes transiret, prædictæ civitatis Episcopus, vir vitæ venerabilis Arpertus, gravi peste percussus, acerrimis indesinenter cruciabatur doloribus: qui viri Dei adventum rumore populi ut comperit, ut ad se visitandum pergeret precibus obtinuit: & morbo ingravescente jam desperans, sua ei studuit confiteri delicta, [S. Majolo confessus,] in multis se confitens offendisse, maxime in elatione; & quod boni egerat, per inanem gloriam se perdidisse timebat. Dum hæc & alia eidem confiteretur maximo cum mœrore; ab immenso quo torquebatur dolore aliquantulum sublevati se sensit beati viri visitatione, & se ideo per ejus meritum credidit sanitati reddendum. Et quoniam Paschalis dies jam appropinquaverat, & dies qua sanctum Chrisma conficitur jam imminebat; cum ad altare non posset accedere & debitū obsequium exsolvere, ideo Dei famulus [ejus] clementiam obnixius cœpit deposcere, quatenus tantum sibi virtutis ab omnipotente Domino sua ipsius deposceret oratio, quantum ea die sufficeret, qua more ecclesiastico sanctum Chrisma conficeret; sed totus qui possidebatur a pietate, quod juste petebatur, nescivit negare. Oratorium mox petiit, seseque cum lacrymis in orationem dedit; [liberatur morbo corporis & animæ:] & oratione in brevi completa ut exiit, Antistitem ægritudo deserere cœpit; præfata nimirum die pro qua petebatur, se lætatus tantam virtutis sumpsisse constantiam, ut ægritudinis in se nullam sentiret molestiam. Gaudere denique cœpit, quod Majoli precibus ex infirmitate convaluit; sed ex hoc plus, quod præscripto vitio, sicut ipse fatebatur, magna ex parte caruit: unde datur intelligi, non tam pro corporis sospitate, quam pro salute animæ beatum virum libentius Dominum exorasse.

[33] Romæ quondam dum moraretur, ad B. Pauli limina placuit ut orationis causa proficisceretur. Ad egregii Doctoris ædem ut pervenit, ante sepulcrum sese cum lacrymis in orationem solotenus stravit. Surgens vero ab oratione, [Oeconomi eleemosynā præscriptam mediantis,] ejusdem loci monachos fraterno visitavit amore; quibus verbum dum faceret, & eorum mores ut pius pater instrueret, suis quo subveniret necessitatibus, agere ipsi cœperunt cum precibus. Tunc ille, ut semper misericordiæ visceribus affluebat, dispensatori præcepit, ut eis argenti libram tribueret. Sed dispensator, parvam quantitatem quia fore sciebat in sumptibus, medietatem tantum libræ concessit improvidus, Mox vero, ut ad beati Petri basilicam repedavit; vir quidam ei adfuit, qui ei decem solidos obtulit. At ille suscipens. Hæc cape, ministro dixit.

--- Ac te succumbere noxæ
Disce, quod in fratribus fraudē meditatus egenis, [tenacitatem novit & arguit,]
Malueris esse tenax: nam si quod tradere jussi
Cessisses, solito, Christo tribuente, refusos,
Viginti caperes hodierno fœnore soldos.
Invadit formido hominem secreta reatus
Majolo patuisse sui, non sane putato.
Hoc mirum bone vir, tanto quod clausa prophetæ
Intima cordis hiant: plenus qui numine Flatus,
Jam Deus est, jam divinos sortitur honores.

[34] Alio quoque tempore cum iter carperet, pauper in itinere est repertus, [vestem pauperi largitus, meliorem accipit] pede nudus, cucullo vacuus; super quem vir Domini misericordia motus, eum induit, veste qua tegebatur exutus. Ad hospitium quo tendebat, ut venit; ejusdem compositionis & similitudinis, sed meliorem, ejusdem civitatis Episcopus obtulit. Hanc vir beatissimus ut sumpsit, suos affari taliter cœpit: Non debemus hæsitare illi nostra impendere, qui abundantius tam cito quæ tribuimus, valet restituere.

[35] Hujus igitur sanctitatis opinio, mira per eumdem patrante omnipotente Deo, cum apud hominum notitiam magis ac magis inolesceret, ejusque nominis fama longe lateque se spargeret; Magnus Otto, [ab Ottone I Imperatore religiosissimo,] qui tunc temporis rempublicam gubernabat, tanti viri virtute plurimorum relatione comperta, ejus præsentiam ardentius cupiebat. Hic enim vir, licet Imperiali potiretur fastigio, magna tamen erat illi circa monasteria devotio: quia nequaquam se feliciter Imperium sperabat tenere, nisi summo Regi studeret non displicere. Et ideo sæpius ingemiscebat, dum qui per religionis habitum Deo se devoverant; seculari intentos negotio ire per abrupta cernebat. Nam regiminis ad cultum ita videbatur idoneus, quatenus nulli non modo secundus, sed ut planius dicatur, primis & summis videretur præferendus. Nihil leve moliebatur, quia gravitatis eum modestia comitabatur: verum quidquid incipiebat, efficacia nullo modo Deo auctore carebat. Huic conjunx Adeleidis inhærebat, quæ Deo amabilis & omnibus diligibilis, ita Regali copulabatur thoro, ut mentem castam omni custodia Regi servaret superno: pauperibus subveniebat, ægrotos & debiles sine intermissione fovebat, [& Adeleidæ conjuge pientissima,] gaudebat cum gaudentibus, flebat cum flentibus, spes miserorum, solamen lugentium; quo regali nobilis stemmate, eo per omnia pollebat nobilior sanctitate. Virtutum in culmine posita, cum superbiendi non defuisset materia, ita se humilitatis protexit custodia, quatenus nullius jactantiæ exemplum ex sua deprehenderetur continentia; illud mente pertractans, quod ait Salomon, Rectorem te constituerunt, noli extolli; sed esto quasi unus ex illis. [Eccl. 32, 1] Si enim, juxta Apostolum, vir infidelis per mulierem fidelem, & mulier infidelis per virum fidelem, alternato fidei bono, salvabuntur; multo magis hi in Christo copulati, qui sunt per fidem justitiam operati, ipsius testimonio repromissiones, quas repromisit qui non mentitur Deus, sunt sine dubio adepti: ambo enim Euangelii auditores, & quia auditores ideo operatores, quoniam quidem ex Euangelio didicerant, Qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet; ideo quos in Dei famulamine cernebant devotiores, eos sibi habebant cariores; sed illi præ ceteris diligebantur, qui falsa mundi abrenuntiantes gaudia B. Benedicti sectabantur vestigia devotione promptissima. Itaque, ut prælibatum est, B. Majoli fama plurimorum relatione comperta, haud secus ac perfrui vita ejus, potiri delectabantur notitia: quorum adimplere non distulit desiderium, qui fide pulsantibus beatæ vitæ pandit ingressum. Enimvero Heldricus, cujus supra meminimus, in laicali potentia præcipuus, [excitatis conversione Heldrici summe amatur.] qui quondam in Italia inter ceteros Palatinos extitit honorabilis; uxori cum magna rerum temporali copia abrenuntians, deposito cingulo, Cluniaco se conferens, B. Benedicti se subdidit proposito. Hujus quippe familiaritas gignere diffamatur causam, qua Romanus Princeps habuit sancti viri notitiam. Tunc enim eum sibi accersivit: quem adeo pro salutari dilexit doctrina, ut quæ in Italia sibi subdebantur & Germania, ejus ordinationi vellet committere monasteria. Imperatrix vero, acsi ancillarum ultima, impendere cupiebat ei devotionis obsequia; quoniam B. Majoli per preces abundantiori se visitari divinæ præsentiæ sperabat gratia. Cuncti venerabantur eum Optimates, cunctique diligebant Principes. Hunc Imperator habebat auricularium, hunc a secretis fidum internuntium: si quis apud Imperatorem aliquod haberet negotium, mediatorem beatum quærebat Majolum.

[36] Per idem tempus B. Apollinaris cœnobium, quod per viginti quatuor stadiorum spatium a Ravennate urbe fertur sepositum, [duo monasteria ordinat.] ad B. Benedicti instituit tramitem, ibique suum ordinavit Abbatem. Præterea Imperatricis non contemnendæ petitionis tunc exoratus instantia, juxta Ticinensem urbem sancti Salvatoris desudare cœpit in fabrica. Interim vero jam debitum finem secundus hic liber postulat, ea quæ restant, tertius, signis evidentibus, ad finem usque perducat.

PROLOGUS LIBRI III.

[37]

O Lux terrigenum mentibus addita!
O mirande nimis Spiritus artifex!
O largitor bonorum! o facundia fertilis!
Olim formifluos qui latices super
Portabare, fovens, formificans quoque
(Cuncta informia nam sine te) Conditor,
Aspira placido flamine cursibus.
At non sufficiunt verba fluentia,
Ni sit materies splendida. Approbat
Usus utrumque & nos utraque poscimus:
Quamquam tanta sit hæc, tamque perefflua,
Ut sensus merito mensque perhorreat,
Ut molis rupeæ intacta cacumina.
Nam multas operas postulat, explicat
Cum per aperta se latius; attamen
Urget materies, amor coarctat
Majolo titulum parare laudis:
Cui fas non fuerit negare quidquam:
Non os, non animam, nec illa certe
Quæ sunt officiis amica pulchris.
Id quo congrue, quo fiat decenter,
Et spes omnimodas speique summam
In te conferimus repertor artis,
Qua pectus hominis præominatum
Scandit sidereos honore campos,
Distinctum placidæ nitore mentis.
Hæc non ob meriti beatitatem,
Majoli peto sed ob almitatem:
Si quid lucifluum peregit ille,
Quod laudi fuerit Patri superno;
Si vexilla Dei secutus heros
Oppressit rigidum severus hostem;
Si jejunia, si cruces iniquas,
Si noctes tulit idem inquietas;
Si quidquid gladius potestque flamma
Contempsit, patiens amore Christi;
Nec bis nec semel ille…

LIBRI III

PARS I.
Captivitas sub Saracenis tolerata. Pontificatus Romanus oblatus. Acta circa Ottonem I & Ottonem II Imperatores.

[38]

Huc pede difficili quamquam decurrimus usque,
At nunc ulterius tentans intendere gressum,
Materiæ novitate premor: tum pondere pressus;
Ire quidem nequeo: pudor est deponere fascem.
Atque utinam rebus cælum crescentibus usque
Crescere verba dares, nasci qui verba dedisti!
Eligerem sub fasce mori, quam cedere cœptis.
Sed quid agam? priscumne sinam periisse laborem?
Cuique datum pelagi pœne contingere littus,
Unius objectu & trepida formidine saxi,
Lintea retro dare & patiar succumbere noxæ?
Huc, Pater, aspires votis ingentibus oro:
Spesque procul fusas, in pectoris antra refundas:
Vitalem functis animam cui reddere membris
Quondam posse fuit cœnosa mole gravato.
Argumenta tui capiam tamen inde favoris,
Si modo quod memini rite percurrere dones.

Vir itaque Domini, [Rediturus Cluniacum] ut supra diximus, Imperatricis animis satisfaciendo, longo temporis spatio jam evoluto, cum Cluniacensi deesset monasterio, accessit libitum, quo Fratres pergeret visitatum. Cunctis igitur in via necessariis præparatis, laborem aggreditur itineris. Magna tandem cum difficultate laboriosi itineris, cum jam cacumina Alpinæ præterissent altitudinis, ad villam usque descendunt, quæ prope Dranci fluvii decursum posita Pons-Ursarii quondam vocitari erat solita. [ultra Alpes] Nam rivulus qui decidit e montibus, cum flexuosos revolvendo per globos inter Alpes decurrit, sua ibi revolutione tantum planitiei porrigit, quantum prædictæ villæ positio occupare possit. Multi autem ex diversis regionibus, B. Majolum tunc comitabantur, quia sanctitate ejus se liberari posse arbitrabantur. Ad hunc igitur locum cum sine discrimine venissent, eumdemque rivulum transissent; mox inter ipsos arctæ viæ difficiles reflexus, qui parvo intervallo se præbent descendentibus, subito eos invasit perfidæ gentis Sarracenorum exercitus. Subita itaque incursione turbati & conantes plurima frustra, [a Saracenis cingitur,] omnique spe meliori deposita, fugæ consulunt: sed ne quidquam. Vesana enim impiorum turba calle citato hos persequens, omnes quos comprehendere potuit, in vinculis conjecit. Cumque unus ex illa impiorum turba, ab alta rupe, unum ex viri Dei famulis telo appeteret; [pro suis exponit se & vulneratur;] ut famulus eriperetur; vir Dei venienti jaculo caritativam manum opposuit: in qua quamdiu postea vixit, inflicti vulneris cicatrix apparuit. Nil vero de sua morte formidans, pro reliquis tamen exæstuans, altius tunc ingemiscebat; dum his quos impiorum crudelitas turbabat, subvenire nequibat. Evadendi itaque cum non deesset facultas, hunc tamen immobilem mentis tenebat caritas: quia eos pro quorum dilectione animam optabat ponere, etsi non poterat ab impiorum manibus eripere, magno tamen dolore convictus, nolebat relinquere. Apostoli interim reversus ad exemplum, qui dum pateretur naufragium oratione salvavit animas omnium secum navigantium, cum eos humano auxilio ab imminente nequiret liberare periculo; hoc suis apud Deum promeruit precibus, ut ex illa miserabili turba nemo moreretur inter hostium tela.

[39] [& cum illis captivus abducitur:] Feroces itaque barbari, peracto scelere, ad suas latebras dum redirent cum captivorum multitudine; beatum Majolum cernunt a longe, solum sedentem in lapide. Celeres ad eum tunc pedites accesserunt, & sceleratas manus in Sanctum injecerunt, eumque tenentes cum ceteris captivis duxerunt. Tunc B. Majolum qui ceteris habebantur præstantiores, honorare; qui vero leviores, illudere, Christianæque fidei cœperunt detrahere. [fidem Christi professus,] Protinus ergo B. Majolus, belligerator optimus, scutum fidei arripiens, cuspide verbi Dei perfodiebat inimicos Christi, Christianæ religionis cultum approbans; & eum quem Deum colebant, nec se a supplicio liberare, nec se in aliquo posse adjuvare, certis & evidentissimis aggressus est rationibus demonstrare. Quo audito barbarorum jactantia, furore inflammata vesano, sanctos pedes compede constringentes ferreo, abscisso rupis sub antro, horrendo claudunt exgastulo. Sanctus itaque Domini, [ergastulo includitur:] ut eos in sui perniciem conspicit dira frementes;

Martyr ut emeritam certamine sumere palmam,
Utque sui posset perfundi fonte cruoris
Optat, & intrepido profundit talia vultu:
Quod satis est, supraque satis, huc viximus usque.
Nunc faciem penetrare cupit cum spiritus ardens,
Christe, tuam, tædetque viæ, tædetque laboris;
Qua breviora patent recti compendia callis,
Ire juvat; via sit trepidis nimis ardua quamquam,
Sidereos propere dabitur contingere campos.
Sanguinis effusi si nos vestigia ducant,
Martyrii titulum tensis complectimur ulnis,
Et sponte expetimus pulchram per vulnera mortē,
Tu modo nos dignare tuo pro nomine testes.
Hæc dicens, animumque neci collumque parabat
Carnifici: stat fixa viro sententia mortis
Intrepido. Sed, Christe, tuis mundissima castris
Lilia cum rosis pariter candentia vernant:
Nec te martyrii constantia sola meretur,
Nec fuso tantum quisquam fit sanguine Martyr:
Sæpe etiam multis peperit pia vita coronam,
Estque Sacerdotum confessio munda tuorum
Grata tibi, quos justitiæ perfectio vestit.

[40] Ergo, ut prælibavimus, vir Domini ferreis astrictus vinculis, horrendo in antro tenebrosi carceris, pro confitendo nomine Deitatis, suffragia est expertus divinæ pietatis. Nocte igitur subsecuta, cum sopori dedisset membra, nimio mœrore confecta, talis sibi visio divinitus est ostensa. Apostolicis insignitus vestibus Romanus Antistes videbatur adstare juxta se, cum odore thymiamatis thuribulum deferens. [recreatus visione nocturna] Hac denique visione certior redditus, per Apostolorum interventum ab impiorum manibus se intellexit liberandum. Ad hoc itaque quod vidit per somnium, aliud accessit magis evidens indicium. [& libello de Assumptione S. Mariæ] Pro dilectione Matris misericordiæ, libellum, quem de ejus Assumptione Beatus edidit Hieronymus, sæpius gestare sanctis solebat manibus. Hunc, dum ceteros sacros codices cum omnibus quæ hic habebat perdidit, Virginis, ut fatebatur, tuitione sibi salvari meruit. Quem vestis sub tegmine dum se sentiret habere, quot dies superessent ab hinc ad eamdem Assumptionem Matris misericordiæ, solicita nisus est mente discutere: qui numero supputato viginti quatuor sunt inventi. Tunc eam sua interventione hoc apud suum filium orat obtinere, ut ipse eripiatur ab hac licebit captivitate; quatenus divina sibi pietas inter Christianos concedat, cum suis concaptivis, tantæ solennitatis potiri celebritate. Hac finita oratione, ut ad rupem caput convexit, e vestigio præ mœrore sopor irrepsit: post paululum vero expergefactus, [compedibus solutum se reperit.] se ferreis reperit solutum compedibus. Mane autem facto hoc barbari stupentes miraculo, quod eum cernebant compede divino solutum Numine, ulterius ut vinciretur ausi sunt nullo modo præsumere; sed ferocitate paulisper mitigata, venerari deinceps cœperunt, quem prius in derisum habuerunt.

[41] Tunc vir Domini, annuentibus sibi barbaris, per monachum, qui secum captus fuerat, epistolam manu propria conscriptam direxit Fratribus: textus autem epistolæ hæc continebat. [missa Cluniacum epistola petit lytrum:] Dominis & Fratribus Cluniacensibus Majolus, miser captus & catenatus. Torrentes Belial circumdederunt me, præoccupaverunt me laquei mortes. Redemptionis pretium, si placet, mittite pro me & his qui una mecum capti tenentur. Hæc epistola Cluniacensi prælecta in Capitulo, omnem illam stirpem, quæ ejus doctrina & exemplo hactenus læta fructificaverat in Christo, mœstitia extemplo suo confecit auditorio. Exprimere non valet ullus, quantus tunc ibi omnium gemitus. Ubique inter eos luctus, una vox omnium plangentium, unus audiebatur clamor mœrentium & dicentium. Versa est in luctum cithara nostra, & gaudium nostrum in mœrorem; quia juxta illud Jeremiæ lamentum, Christus Dominus captus est in peccatis nostris, cui diximus: In lumine tuo vivemus. [Thr. 4, 20] Ecce enim profanæ gentis irretitus est laqueo, cujus in Deo gloriabamur documento. Cujus interea isti afficiebantur de vinculis, hunc Dei dignatio magnificabat miraculis. [interimque concentu honoratur Angelico.] Eorum namque, quos ad Dei cultum viri Dei persuasit disputatio, postquam Christianæ professioni a ritu se contulerunt barbarico, sicut jurejurando protestabatur assertio, dum quiescerent immites nocturno tempore milites, & vir Dei Regi regum debitas redderet laudes; multorum secum canentium audiebant voces: quas quidem, quia nemo sibi hominum familiare tunc præstabat contubernium, ipsi procul dubio Angelorum fore asserebant cum eo psallentium. Itaque ut erat statutum, infiniti ponderis pecunia, vel ex his quæ ad usum necessaria, vel quæ monasterii hactenus servabantur ad decorem insignia, sive bonorum virorum largitate in unum congesta, ceteris qui præstantiores videbantur Fratres, cum multorum thesaurorum copia, die accurrerunt statuta; qui prædonibus omnia, quæ solerti congesserant indagine, præbuerunt; omnesque prius vinculis qui trudebantur, novissime vero hunc quem diligebant, ab impiorum manibus traxerunt: [liberatus circa festū Assumpt.] factumque est, superna gratia disponente, ut unius captivitate multi donarentur libertate: & sicut superni Regis a piissima Matre petiit, ita inter fidei domesticos ipsius Virginis interventu Assumptionis festivitatem celebrare promeruit.

Prævia fama ruens totum conciverat orbem,
Mille trahens secum rumores, mille susurros;
Obscuris vera involuens ---

Majolum redemptum, Majolum pristinæ libertati redditum, Galliam certa celerem ratione subire.

Urbibus & vicis, per compita, perque plateas,
Hoc vir, hoc mulier, hoc tunc infansq; senexque,
Hoc juvenis, medium & si quid juvenemque senemque
Despicit, validæ quatiebant omnia voces.
Omnia fervebant, instabant omnia votis.
Majolum dives, Majolum denique pauper
Venturum, resono passim clamore fremebant.
Tantus amor Sancto, tanta est instantia vulgo
Visere doctorem, certamque referre salutem.

[42] Tandem suscipitur a Fratribus, cum cereis & thymiamatibus sibi obviantibus, in hymnis & confessionibus Deo exultantibus. It clamor cælo omnium, gratulantium Deo. [magno gaudio a suis excipitur.] Cum vero quia nihil sit in terra, Scriptura teste, divinæ providentiæ [expers; eidem] non abs re credimus placuisse, quatenus vir sanctitate præcipuus ideo volveretur tot casibus, ut exinde & vir Dei pressura proficeret, & mortalibus beneficium divino munere concessum proveniret. Vitæ namque hujus in conversatione, [quæ quidem tribulatio ipsi ad probationem] licet humanis contraheret ex affectibus unde diceret, Dimitte nobis debita nostra (Si enim dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus) ab hoc tamen seculo, prout potuit, immaculatum se custodire studuit. Sed totus quamlibet videretur mundus, juxta Dominicam tamen sententiam illud fateri cogimur, quod negare non audemus, quia adhuc indigebat, quo summus magister sibi pedes lavaret; ut in eo impleretur quod dicitur, Qui sanctus est sanctificetur adhuc: propterea hæc viri Dei tribulatio, patientiæ fuit probatio; quoniam, ut ait Augustinus, Nullus hominum tanta justitia est præditus, cui non sit necessaria tribulatio tentationis, vel ad perficiendam, vel ad confirmandam, vel ad comprobandam virtutem. [Joa. 13, 10, Ap. 22, 11] Sed justo Dei judicio, unde venerabilem [virum] probatio, inde se tribulantes justa consecuta est damnatio. Angustos namque inter Alpes obsidentes aditus, insperato insidiabantur Apostolorum limina petentibus; sed ab eisdem dum capitur, qui ab Omnipotente plurimum diligebatur, ejus sanctitatis ex merito cominus super eos divina se contulit ultio. Pro ulciscenda siquidem injuria viri Dei, clade intersurgente, [Saracenis profecit adultionem,] paulatim viribus cœperunt deficere; adeo ut divino se puniri verbere ore proprio faterentur intelligere. Verum nobilissimis viri Dei ditati spoliis, magis ac magis quotidie dum laborarent incommodis, ad Fraxinetum, per consueta devia, expetere propria adgressi sunt cubilia. Tum vero a Christianis itinere eorum explorato, iter securi dum per Alpes more tererent solito; super se cum impetu venientium auribus a longe exceperunt sonitum. A clamoribus venientium & clangore tubarum, consonat omne nemus strepitu, callesque resultant. Ex templo barbaris gelidus per dura cucurrit ossa tremor: qui divina perculsi formidine, nullum sibi senserunt auxilium præter fugæ præsidium. [aut occisis in discessis] Certamen tunc magnum erat Christianis, cum barbaris fugientibus, & ideo resistendi mente divinitus absente secedentibus, post principia [pugnæ] certabant nuda prætendere terga. Fugam tamen dum facerent multi, perplures sunt neci dati: hi vero qui effugerunt ad tempus dilatam mortem, cujusdam promontorii supercilium tutaminis sibi eligerunt præsidium. Sed decentius occumberent, si hostium inter tela ruerent. Illud promontorium ita vastis rupibus circumcirca videtur subductum, ut præter unam partem devexi lateris facultatem undique deneget commeandi. Hanc itaque partem Christianis obsidentibus, cum nullus eis adesset fugiendi aditus, nulloque nostrates munere a sui obsidione quivissent avertere, humilem locum explorant, quo ad ima se saltibus deponant: consequens enim erat ut ipsi peterent ima, super quos superna incubuerat ira.

Vertitur interea cælum & ruit oceano nox,
Involuens umbra magna terramque polumque.

Conticuere omnes: sed nulla miseris quies. Ocius accelerare cupiunt negotium: denique impediente se sathana, locum sibi exploratum minime adierunt; sed ab eminentis rupis vertice in imum se profundum tota nocte præcipitaverunt. [aut submersis.] Nostrates autem jam die illucescente, cælestis victoriæ stupentes magnitudine, ei gratias libuit referre, cujus forti numine prostratum cernebant agmen hostile. Quosdam tamen eorum qui demersioni se subtraxerant, in remotiori quodam montis latere offendentes comprehenderunt: qui salutari se ablui deposcentes lavacro, (hos enim, sicut diximus, vir Dei verbis edocuit salutaribus de Christo) corpori matris uniti Ecclesiæ, quanta inter barbaras gratia servum suum Omnipotens illustravit, [Majolus ex præda libros sacros recipit.] soliti erant referre. Opima tunc spolia colliguntur, æquasq; per partes inter Christicolas distribuuntur. Ast B. Majolum, corpore licet absentem, meritis tamen in fugandis hostibus præsentem, hujus distributionis cuncti qui aderant expertem fore, dignum nullatenus judicant. Hujus namque pro ulciscenda injuria hostes pessundatum iri, cælesti testabantur in victoria; propterea sacros codices, quos barbari rapuerant, beato viro sua pro parte miserunt. Sic Omnipotens, sui famuli meritis præcipitatis impiis, eliberavit cunctis viam Romani itineris.

[45] Non longa vero post tempora, Romana sede proprio viduata Pastore; idem Dei famulus, Ottonis secundi juncta cum matris prece, [ab Ottone II Romam ad Pontificatum invitatus,] Italiam repetere a partibus est coactus Galliæ. A matre tunc & filio honore susceptus dignissimo, ad culmen Apostolicæ dignitatis precibus impelli cœpit continuatis: sed cui magis abjectio quam expeteretur exaltatio, nullatedus ad se promovere potuit sublimitatis ambitio. Pusillum gregem nolebat dimittere, quem Christo placuit sibi committere: & cum ipso volebat in paupertate vivere, qui in paupertatem descendit a cælesti culmine: sed ab utraque cum cogeretur potestate, excogitandi dilationem studuit postulare. Tunc ad orationis se contulit præsidium, quo sibi concederetur divinitus, quid agendum, quidve tantæ potestati esset respondendum. Ab oratione ut surrexit, Apostolicæ lectionis codex casu sub oculis tunc adfuit; quo aperto, illa se in prima marginis fronte obtulit lectio, cujus se instrui divinitus credidit documento. Insertum quoque quod reperit, sibi adhærentibus legere cœpit: Videte ne quis vos decipiat per inanem Philosophiam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, & non secundū Christum. [Col. 2, 8] Agere se oportere fatetur suis, omni studio, quod divina suggerit lectio. Imperatoris & sanctæ matris iterum precibus, alternis id ipsum flagitatur successibus: cum nobilibus qui aderant Antistites insistebant, & imperialis quo fieret petitio supplicabāt. [se excusat.] Ast ille divina illustratus gratia, solerti studuit se excusare prudentia. Ea, inquit mihi abesse cognosco, quæ viro conveniunt Apostolico: nec videor idoneus, ferre qui possim tantæ magnitudinis pondus: nec decet quemquam hanc prȩsumere sarcinam, cujus non potest vitare ruinam. Postremo, ego & Romani, sicut divertimus regionibus, ita minime convenimus moribus; & si ipsis morigerabor, monastica professione privabor; ideoq; alium vos acquirite, quia indubitanter potestis scire me ad culmen Apostolicum hac in vita non accessurum, gregemq; mihi commissum numquam dimissurum. Hac quidem ex reliquido possumus colligere, hunc Dei famulum multæ humilitatis fuisse, qui rogatus a summo terrenorum Principe, ad culmen Apostolicum distulit ascendere. Sed quod ille distulit rogatus, multi longe inferiores, quos nec litteratoria professio, nec honestȩ vitæ provehebat conversatio, se, si possent, ultro ingererent, omni se despectui multiplicatis precibus subderent; postremo tantæ dignitatis quo sublimarentur culmine, magno promisso munere, se damnari sua sponte simoniaca non spernerent peste. Ast vir Dei, quem interius virtutum magistra docebat humilitas, in cujus spiritu Euangelica regnabat paupertas; quamquam polleret eximiæ virtutis præconio, ideo tamen sublimari refugit temporali fastigio, quo seculari remotus negotio, firmius insisteret Omnipotentis obsequio; & longius mundo, proximus semper fieret Deo.

Secreti cupidus, sancto vir numine plenus,
Non magis externos doctus vitare favores,
Quamque ministrorum solatia crebra suorum:
Voto detulerat latebramque fovere perennem,
Immunemque aulæ quam longa est ducere vitam.
Inconvulsa manet magni sed sponsio Jesu,
Montibus impositam non abdi visibus urbem:
Quemque tegit meritis adsistens gloria pulcris,
Indicat egregiis illustrans gratia signis:
Et quaqua tulerat facilem per compita gressum,
Urbibus & vicis raptim promiscua sese
Obvia turba dabat, præclaris excita factis,
Et quamquam longi facile secura laboris.

[46] [Gliscente discordia inter Ottonem II & matrem,] Sub eodē tempore prædictus Imperator matrē zelabatur, quia apud se falso crimine deferebatur: in eamq; tunc, quasi in reipublicæ dilapidatricem, & sui ab ea expulsatricem, per falsos delatores tali stimulabatur jurgio, ut eam versa vice pellere minaretur regno. Suorum Principum nullus eum convenire, falsumque crimen a sancta matre tentabat avertere: ipsi eam defendere negligebant a crimine falsitatis, quos illa sustulerat ad summos gradus dignitatis: hanc omnes excusationem prætendebant, quod Imperiali majestati contradicere non audebant.

Ecce ferebantur precibus mandata coactis
Cunctorum, quiqui fuerant ex parte piorum;

iret quantocius, ac dilectissimæ sibi Imperatrici succurreret: nullam jam illi restare salutem, nisi ut rebus amissis etiam regno discederet.

Periculo vitæ in dubio his vocibus iras
Excitat, impatiensque moræ mox arma reposcit,
Arma celer: notis artus inducitur armis.
Voverat ille, suum fidei pro nomine pectus,
In quamcumque daret casus, incumbere mortem.

[illū arguit,] Ast ubi venit, mox Imperatori in faciem restitit, & eum publice corā omnibus increpavit. Apice, inquit, sublimatus transitoriæ dignitatis, cur præcepta aspernaris Veritatis? Potens est te redigere ad minima, qui ad mortaliū te sublimavit fastigia. Tunc Imperator. hac audita comminatione, subito contremuit: eique supplici voce respondit, & in quo præcepta Veritatis contemneret inquisivit. Cui vir Dei. Parētes, inquit, honorare illius est jussio, qui cū Deus esset virgineo editus utero, matri se subdere dignatur in Euangelio. [Luc. 2, 52] Sic enim ait Euangelista, Descēdit cū illis Nazareth, & erat subditus illis. Sic matri se subjecit, qui per potētiam divinitatis omnia fecit. Te ab illo formatū vili ex luto, superbire in matrem eur elata persunsit præsumptio. Ad hanc Imperator vocem irarum flammas temperans, immanissimum furorem deposuit, Patrisq; Majoli per omnia se obtemperaturū jussis perhibuit. Promissione tandem sanctissimi Patris ante matrem ut venit, [eique matrē conciliat:] suis se vestigiis projecit, & ei obsequens, ut matri filius, in nullo eam offendisse deinceps est inventus. Hunc itaque, qui inter mortales summus Princeps eminebat, quem ad matris concordiam nullus convenire audebat, ab hoc scelere, quod facile potuit, compescere, matrique satisfacere, & ei ut consequebatur obedire solo jussu coëgit; liquido claret hunc magnæ mentis culmine potestati inhærere supernæ, qua præditus illud facere potuit sola jussione, quod nullus aggredi ausus est supplicatione. Quod enim illi inhæserat cui nihil est impossibile, ideo meruit ab eo accipere, ut huic sua dominaretur jussio, cujus terrarum Principes subjiciebantur Dominio.

[47] Inter cetera siquidem miracula, quæ Dominus operabatur ad ostendenda servi sui merita, spiritu prophetiæ dignatus est eum erudire, ut vētura sæpius prædiceret, & absentia præsentibus quasi præsentia denuntiaret. Quodam tempore, dum Roma rediret, Fratribus, cum quibus iter carpebat, suspirans cum lacrymis dixit: Hac nocte per somnium leone videbam immanissimum, qui clausus in cavea, catena constringebatur ferrea; & ideo indubitanter sciatis, quia Otto Imperator hoc anno rebus excedet humanis: [prædicit obitum Ottonis I] quod ita rei probavit eventus. In proximo enim Provinciam reversus, ibique paucis diebus in sua cellula commorans, legatus ex Alemaniæ partibus advenit, qui præfatum Imperatorem ab hac vita migrasse detulit. Sed sicut vir Dei absentem rem tamquam præsentem Fratribus retulit, quoniam Imperatoris magni, [& dein II] licet longe positi, mortem innotuit; ita postea ipsius filio, cujus supra retulimus, sicut contigit Veronæ, de suo obitu prædixit. Nam manus Imperatoris utrasque suis complectens manibus tenuit, ejusque vultum contemplans ait: Fratris Majoli consilio si aures præberes, hinc unde venis retro redires: pro certo enim scias, quia si Romam perrexeris, quo ire disponis, nativitatis regnum numquam amplius videbis; sed Romæ, quo pergis, sepulcrum habebis. Hoc quod Dei prædixit famulus, rei postea probavit eventus.

PARS II.
Varia S. Majoli miracula: pius obitus.

[48] In Alemaniæ partibus quodam tempore dum moraretur, ejus adventu rumore diffamato, ad eum cujusdam Comitis concita pervenit legatio. Ex longo namque tempore prædictus Comes nimia deprimebatur ægritudine, quæ quotidie per augmenta succrescens noxia, ita totum infecerat, ut nec de lecto surgere, nec ex uno in aliud se latus potuisset vertere. Cibus ei & potus ita erant fastidio, [Sanat Comitem ægrū] quod corpus nimio simulacrum videretur jejunio; ideoque ad beatum virum directa legatione, ejus pietatem supplici postulavit devotione; quatenus ex his quæ ad victum proprium parabantur Dei famulo, suæ imbecillitatis subveniretur incommodo. Hac itaque legatione, ab eo qui visceribus affluebat misericordiæ, [submissis cibis suis,] panem quo vescebatur cum amygdalis & odoriferis suscepit pigmentis. Tunc Dei famulus ad suos conversus: Familiaritate, inquit, nostra fisus, hoc iste suis deposcit precibus, quatenus omnipotens Medicus nostris ei subveniat orationibus; ideo flagitanda est Dei clementia, quo sublevari mereatur corporis molestia: potens est enim Deus ille, qui Reguli filium sermone sanavit imperiali, hunc nobis absentibus pristinæ restituere sospitati. Mox itaque ut vir Dei cum Fratribus se orationi dedit, extemplo qui aberat meliorari cœpit. Reversi vero qui fuerant directi, ea hora qua a viro Dei recesserunt, meliorari cœpisse suum Dominum cognoverunt. Posthac viri Dei munere se cibavit, & adeo integra sospitate convaluit, ut paucis interpositis diebus ipse ad Beatum pergens, ejus vestigiis advolutus, immensas pro beneficio gratias retulerit.

[49] Vivariensi in climate quædam nobilis matrona longa afficiebatur infirmitate. [Matronam nobilem aqua & oleo benedictis:] Hæc S. Saturnini cellula virum Dei morari ut comperit, mox eum sua legatione [movere] studuit, aquam sibi ut benediceret, ad hauriendum, & ad ungendum, olei liquorem, suæ dexteræ signo sanctificatum, dirigeret. Hæc quæ petiit a viro Dei, percipere ut meruit, illico recedere corporis molestia, & ad pristinum officium ita reparari cœperunt membra languentia, ut depulsa ægritudine sic proximo tempore toto valeret corpore, acsi antea nullius ægritudinis inficeretur peste.

[50] Sed & illud supprimi non decet silentio, quod ejus quem sospitate donavit beati viri visitatio, hactenus celebri diffamatur testimonio. Vocatur hic nomine proprio Hildebrannus, [monetariū sua visitatione & tactu:] & ab officii agnomine Monetarius; officium namque quod agebat, plus suis sodalibus, ne deterioraretur, custodiebat: & quoniam bonis pollebat moribus, ideo beato viro cœpit esse cognitus. Hic languore correptus corporeo, laborare cœpit multo incommodo: qui dum cerneret se a languore non sublevari, sed crescente corporis molestia magis ac magis se sentiret prægravari (ut solent divites facere, qui suo se munere arbitrantur redimere) multa per medicos & sacerdotes, multa per monasteria erogavit & pauperes: sed his licet offensorum sublevaretur pondere, nimia tamen deprimebatur ægritudine. Jam morte solicitari cœperat, cui languor nimius vitæ desperationem ingesserat. Ultima se interea præveniri dum cogitaret sorte, beatum sibi Majolum fama præcurrens Papiam denuntiat advenire. Cujus adventum prævenire studens sua legatione, eum poposcit sua se dignari visitatione. Ad hæc vir beatissimus, misericordia repletus, petenti non denegavit desideratum adventum. Mox æger ita gaudio repletus est beati viri præsentia, acsi manifesta fuisset sanitas ingressa. Statimque vir Dei ad ægrum accessit, & corpus ægritudine debilitatum nimia, tangere non despexit medicabili dextera; cujus salubrem tactum longa sentiens infirmitas, aufugit: & sanitas ita mox festina cucurrit; ut qui diu æger lectulo decubuerat, die tertia quocumque vellet sospes effectus pergere potuisset.

[51] [Domini sui gravem offensam meritum,] Illud quoque nunc placet inseri, quod constat relatum fama vulgatum celebri. Quidam Domini proprii præsentiam fugiebat, quem graviter offenderat; suum namque comparem ex industria neci addixerat, & ideo in senioris sui gratiam revocare nemo hominum poterat. Multifarie igitur quærebatur a Domino, ut dignum & ipse persolveret emolumentum socio. Qui mortus periculum ut evaderet, nullo fisus in loco, dum diversa percurreret, ad locum, quo vir Dei forte degebat, accidit ut veniret. Quem Dei famulus, [& ideo errabundum] cum petentem stipendium, militiæ cerneret idoneum; tunc ab eo cur errabundus pergeret percunctatur: suus ipsius Dominus cognoscitur: causa, cur diversa percurreret, detegitur. Cui vir Dei compassus, & hospitalitatis consolationem impendit, & sui Domini gratiam se adepturum promisit. Erat autem suus ipsius Dominus vir in armis strenuus, & temporalibus præpotens in rebus, & a sententia quam animo disponebat, nequaquam se amovere præter difficultatem quemquam finebat; ideoque difficile placabatur, quotiescumque irascebatur. Proximo post hoc in tempore eum vir Dei convenit, & suo famulo quo indulgeret eum blande rogare cœpit. Qui ad vocem viri Dei ita extremuit perterritus, & vox ita hæsit faucibus, ut quid responderet non habere. [reconciliat.] Mox autem prostrato corpore se in terram dedit, ejusque vestigiis advolutus suis se commendavit orationibus. Hunc siquidem ante commilitones rogaverant, majores & inferiores ad eum preces copulaverant; atque omnes, ad parcendum famulo, flectere non potuerant: sed pro B. Majoli merito, ita eum coram omnibus prostravit Dei dignatio; ut haud secus indulgeret famulo, quam servi Dei decreverat jussio. Hoc ergo quotidie in suis fidelibus Dominus operatur, quod sacræ auctoritatis pagina testatur, dum prudentiam prudentium reprobat, & se glorificantes glorificat. Ad beati viri miser quia confugit auxilium, duplicatum ab eo promeruit beneficium, quo & Domini donatus est gratia, & reatum delevit pœnitentia.

[52] Quodam tempore iter per quamdam silvam dum carperet, & ceteris more solito præmissis solus incederet; sopor illi inter lacrymas & crebra irrepsit suspiria. [ne læderetur ab arbore] Eadem proinde via, qua pergebat, cujusdam arboris ita impediebatur ruina, ut ejus sub robore equitans facilius læsionem incurreret, nisi humiliato vertice se caute protegeret. Ad hanc itaque equus cui insederat ut venit, sic hæsit immobilis, acsi stipiti fuisset vinculis impeditus. Egregio tunc vultu puerum per somnium contemplabatur, [equum agnovit ab Angelo detentum,] qui equum, ne pergeret, tenebat per frænum. Evigilans vero, ut arborem sensit præ oculis, clementiam veneratus est Omnipotentis, cujus per Angelum, mortis gaudebat evasisse periculum; sed separatus ab aliis, quia hostiam se exhibebat in lacrymis, ab hoc ideo ne læderetur protegi meruit Angelo, a quo ante Deum lacrymosa deferebatur oratio.

[53] Illud etiam quod contigit dum Papiæ moraretur, prætereundum silentio pessimum videretur. Multitudinis intuitū quo declinaret, [properanti ad ecclesia S. Syri,] & per hoc mentis oculum jactantia purgaret; in nocturno silentio horas Canonicas præveniebat, atque beatissimi Syri adiens ecclesiam, profusis lacrymis ante januam, orationis sibi studio postulabat indulgentiam. Quadam itaque nocte, dum ad consuetum opus surgeret, & more solito ad ecclesiam proficisci disponeret; eum, si posset, fraudulenta conatus est infestatione terrere, qui bonorum actibus sole invidere. Inundatio quippe pluviæ, ut solet fieri in hieme, totum tunc redebat iter difficile; nube insuper opposita micantia tegebantur sidera. Tunc tentator ante mentis aciem, & tenebrarum densitatem, & itineris reducere cœpit difficultatem. At vir Dei maligni spiritus suggestiones protinus agnovit, & iter dispositum sine dilatione arripuit. Malorum tamen auctor viro Dei in ipso itinere multis modis insidiari studuit: [extinctum lumen] sed quia hunc in nullo lædere potuit, lumen, quod ante ipsum ferebatur, extinxit. Turbati cum viro Dei, qui aderant, lumen quo peterent nesciebant. Sed vir Dei bonorum invisorem, hujus facti fuisse non dubitavit auctorem: qui suos a timore signo repressit, certus ac fidens, quod ille, cujus adsistebat ante januam, illuminare extinctam sibi posset lucernam. [precibus accenditur.] Verum quia plus de beatissimi Syri quam de sua virtute confidit; quod fide credidit, effectu mox consequi meruit. Mox enim ubi ab oratione surrexit cum Fratribus, igne divino candelam viderunt ardere, quam ad suam perniciem diabolus est ausus extinguere. Hoc vero miraculum multum Fratribus [contulit] ad profectum: quoniam justi deprecationem dum multum valere intellexerunt, ad orationis studium majoricum devotione semet ipsos dederunt.

[54] Hierarchias quoque beati Dionysii Ariopagitæ quodam tempore cum legeret, & more solito, quæ die legerat, sui pectoris bibliothecæ nocturna meditatione eadem deponeret; subrepente somno contigit, ut candela, quæ lumen suggerebat legenti, supra paginam rueret quam legebat. [Candela super librū illæsum consunitur.] Sed quid non operetur Christus in Sanctis? Edax flamma candelā consumpsit, sed folium super quod ardebat torrida damna non sensit: virtutem flamma habuit ad candelam comburendam, quam ad paginam perdidit lædendam. Protinus excusso somno vir Dei, consternatus est animo, quod librum, qui vix alicubi inveniri possit, consumptum incendio esse putavit. Sed excussa favilla, cum in superficie nullius læsionis appareret macula, immensas ei gratias retulit, cujus potentia [ignis] vim suæ naturæ amisit, dum arida nutrimenta, super quæ candelam consumpsit, in nullo lædere potuit.

[55] Cum Willelmus Provincialium Princeps prȩgravari se sentiret ultima sorte, Majoli meritis salvari posse ab animæ credidit morte: qui sibi ad Avennorum accersitus oppidum, ut multitudinis visitaret conventum, in insula quæ Rodanum sub præfato castro scindit fluvium, sibi ponere jussit tentorium. Sed ejus adventus rumore circum circa diffuso, undique ad eum concurrere cœpit innumerabilis multitudo. Quisque tunc alios præcedere, & prior quisque ad virum Dei certabat transire. Adfuit tunc navis adeo vetusta, quæ rimis patentibus submergi facile irruenti posset sentina. Hanc, utriusque sexus oneratam multitudine, ut ad virum Dei navigandi gnari tentant dirigere, inundans decurrentis fluminis impetus eamdem submersit in mediis fluctibus. Res visu mirabilis, quod hi periclitabantur naufragio, qui Majoli se tutari petebant orationum suffragio. [videns navem cum hominibus submergi,] Viros cum mulieribus & mulieres cum parvulis, quos adhuc alebant uberibus, in profundum jam voluebat fluvius; cum ad viri Dei aures tale pervenit facinus. Sed Christus, qui clamantes ad se exaudit, sibi dilectum Majolum magnificare non distulit. In ipsius præscripti Rodani ripa, ab antiquis beati Martini constructa fuerat ecclesia; ad eam namque vir Dei, aqua submersos tegente cum eorum neminem conspiceret, oculos cum lacrymis levavit, & tristem ad terram vultum deinceps inclinavit: [oratione & Crucis signo omnes liberat:] sed licet adstantibus tunc ignotum fuisset, quid ille tacitus paulisper oravisset, efficaciter tamen adipisci meruit, quod mente pia quæsivit. Crucis enim signum ut edidit, & cernuo vultu paulisper, ut diximus, oravit; diversi sexus & ætatis mox nantes apparuerunt in gurgite, quos unda difficilis contorsit sub flumine. Undarum pueri deferebantur summitate, mulieres in flumine diffusa rotabantur veste, & viri natatu ripam conabantur appetere: ad quos periti nautæ currentes cum carabis, omnes traxerunt ex voragine fluminis. [& panes ad se missos ab aqua intactos accipit.] Sed & illud videtur mirabile, quod ad virum Dei sex panes a Comite, dum suus deferret famulus, eodem licet cum ceteris captus naufragio; sic tamen directi muneris eum defendit delatio, ut ipse non modo illæsus exiret, verum ex panibus tres intactos ab aqua abstraheret.

Plausus ubiq; sonat, pulchræ & modulatio laudis,
Christum cuncta boant, Majolū cuncta resultant:
Gloria sic Domino, sic crescit opinio servo.
Innatus subiit cunctorum pectora fervor,
Nosse virum, mira meritorum luce coruscum.
Multa quidem suberant clarum gignentia nome,
Dogma, labor, comitas, mores, constantia, fervor,
Quodque est præcipuum, dilectio plurima fratrū.
Qua grave quidquid erat patiensque libensque ferebat.
Quid tu, quid gressum raptas per devia sodes?
Quid cancellato flectis compendia ductu?
Ire brevi poteras, qua te per longa fatigas.
Arvernis certe melius via regia ducit.
Non abs re tulerim quod diverticula quæris.
Immo ego sic, animus sic denique ferre videtur:
Arvernum triste aliquid portendere credo,
Quod vel exitio, vel possit cedere damno,
Contiguis quod tam succedere mœnibus horres.
Quidquid id est, subsiste parum: statuque recepto,
Obnixis animis, super est quodcumque, subibis.

[56] [in senio fervens] Igitur Majolus senectutis tempore, quo solent ceteri remissius vivere, acri se labore in Domini studuit servitutem redigere: & quasi tunc novus accederet, ac juvenilis fervor in toto corpore ferveret, ita incredibili mentis fervore divino famulamini insistebat. Corpus namque defatigatum senio, nullo modo quiescere sinebat ab opere consueto. [biennio ante obitum abstinet publico:] Biennio itaque priusquam obiret, corpus plus solito viribus destitui, & ex hoc vocationis suæ tempus appropinquare deprehendit: ideoque ad publicum jam procedere nolebat, sed aut in monasterio aut in quadam cellula, suorum Fratrum utilitati immorari cupiebat, ut ibi aut Fratres solerti studio corrigeret, & ad meliora paterna admonitione proveheret; aut sæpius remotis omnibus solus soli Deo inhæreret; atq; frequenti attentius alternatione aut lectioni aut orationi vacaret, quod ei quoque in omni vita sua speciale fuerat studium: præsertim tamen adhoc desudavit præcipuum circa mortis confinium. Sæpius lugebat, dum spiritales viros ad memoriam reducebat, quos in divina religione florere, ac pro desensione Ecclesiæ sanctæ viderat viriliter decertare: eorum quidem recordatione, omni se in hoc mundo fore destitutum deflebat solatio; & ideo solamen sibi sola divina lectio; ideoque modis omnibus dissolvi solvi & esse optabat cum Christo. [ad refermandum S. Dionysii monasteriū evocatus,] Eadem siquidem tempestate Regis Francorum impellebatur nimia importunitate, ut secundum beati Patris Benedicti magisterium, B. Dionysii disponeret monasterium. Qui ut opus bonum ad finem vitæ usque perduceret, licet finem dierum suorum jamjamque adfore non ignoraret, proficisci tamen ob istiusmodi causam minime recusavit: bonam hanc virtutum suarum consummationem existimans, si ordinis monastici professores in justitia & sanctitate sibi socians, caritatis unitos vinculo dimitteret. Arrepto itaque itinere territorium Arvernense expetiit, ibique in quadam sua cella, [Silviniaci æger,] Silviniaco scilicet, nunc loco celeberrimo, ultima ægritudine exerceri cœpit. Sensit illico prudentissimus virorum, suæ resolutionis tempus summum. Tum vero mœror & luctus omnium, vox una plangentium. Cumque a Fratribus fuisset percunctatus, gregem sibi commissum cui committeret, taliter eos fuisse dicitur affatus: Jesum summum Pastorem, hunc habebitis protectorem. Peregrinationis ergo quia deserebat exilium, [anhelat ad cælum:] & ad proprium lætus pergebat domicilium, ideo gaudens, hos frequentabat versiculos: Domine dilexi decorem domus tuæ & locum habitationis gloriæ tuæ: &, Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum, concupiscit & deficit anima mea in atria Domini: &, Elegi abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. [Psal. 25, 8 & 83, 2 & 83, 11] Ita Deo protegente, omnibus sui corporis membris integris atque illibatis, præclaro scilicet visu, puroque auditu, & sana memoria, sicut fuit integer a corruptione carnis, nesciens labem nivei pudoris, pervenit ad exitum, immortale adepturus compendium. A Fratribus an aliud doleret interrogatus, respondit nihil se habere molestiæ, sed omnia tranquilla & prospera videre: & perspicere bona Domini in terra viventium. Tunc ante ipsum prostrati in terram, eum taliter cœperunt deprecari: [suos absolvit:] Nos tibi commissos, Pater beatissime, paterno more absolve, & sanctissimis tuis orationibus tuere: fides enim tua & opera tua te Christo sociant; & ideo quidquid ab eo postulabis, præsens facilius impetrabis. Quos ut absolvit, & sanctissimis orationibus confirmavit, a communi locutione cessavit. Jam humana despiciebat, & sursum oculos ad cælum erigebat; eos denique versiculos usque ad expirationem animæ repetebat, ut aure apposita vix audire posset, quod dicebat. Signum vero sanctæ Crucis sæpius dextera sancta sibi depingebat.

Nec patitur Christus clarum per secla clientem
Vel torpere diu partove absistere regno,
Martyrium cui vita fuit: quin mole laborum
Defessum invitat superas Moderator in arces.
Spiritus arctatis ardens emergere vinclis
Emicat, & liquidas liber transfertur in auras,
Hymnizante polo lætumque alalagma canente,
Sepserunt comites miro splendore superni:
Victoremque ferunt trans ignea sidera lætum,
Et sistunt solio summi per secula Regis.

Dormivit vero cum patribus suis V Iduum Majarum, sepultusque est in basilica sancti Petri: ubi sanctissimis ejus meritis, multa præstantur beneficia, [mortuus clares miraculis.] regnante in perpetuum Domino nostro Jesu Christo, cui est cum Patre & Spiritu sancto, honor, virtus & gloria, per immortalia seculorum secula. Amen.

VITA III
Auctore S. Odilone Abbate & S. Majoli successore.

Majolus, Abbas Cluniacensis in Gallia (S.)

BHL Number: 5182, 5183

A. S. ODILONE AB.

PROLOGUS.

[1] Hugoni a & carissimo Fratri Almanno, Odilo Presbyter, in Domino salutem. Cum residerem præterito tempore Paschali in Claustro b Romani monasterii, pridie quam Patris nostri Majoli superveniret solennitas; unus e Fratribus, nomine Joannes (qui secundum sui nominis congruam interpretationem, Domini gratiæ ditatus est munere) incepit inquirere, in quo volumine eadem nocte lectiones deberet annotare. Ad quem ego: Consequens est ut in hujus Patris memoria beatissimi Patris Gregorii recitentur eloquia: quippe quia idem Pater dum advixit, eadem studiosissime frequenter & audivit & legit, & cum libuit de eisdem facundo sermone disseruit. Exempto post modicum Vespertinali officio, ac præfinito diurnæ servitutis tempore, tam ordo quam necessitas invitabat nos ad stratum accedere. Eram tunc temporis lugens & deflens, non modo damnum rei familiaris, sed & insolitæ calamitatis & inauditæ miseriæ ingens c periculum, & quod magis urgebat, totius patriæ & omnium pauperum grande lamentabileque dispendium. Tanti vero discriminis tantique mœroris anxia cogitatio, [Ad Vitam scribendam] per plures jam me noctes insomnem reddiderat. Sed eadem denique nocte, cum solito more mordax cogitatio sensibus nostris importune se vellet ingerere, [memoria Sancti excitavit.] ut mihi a Domino deposceret consolationis auxilium, Beatum cœpi exorare Majolum. Post paululum vero mihi suggerere cœpit tanti Patris dulcis memoria, & quodammodo promittendo dicere, ut si animum in ejus laudibus occupare satagerem, cælestis consolationis præsidium quantocius procul dubio invenire possem. Idcirco, dilectissimi Seniores & Fratres, etsi non secundum magnitudinem sui, tamen secundum parvitatem intellectus nostri, opus subjectum scribere curavi. Qualecumque etenim istud opus sit, ignis spiritualis sensus vestri ut examinet, discernat & corfigat, nostra fraternitas optat & orat.

ANNOTATA.

a Videtur esse S. Hugo, Odilonis successor, factus Abbas anno ætatis suæ 25.

b Romanum monasterium a B. Petro Damiano in Vita S. Odilonis 1 Ianuarii num. 25 & 26 appellatur monasterium Jurense, sive in territorio Jurensi constitutum, olim a S. Romano constructum, cujus Acta dedimus 28 Februarii. Illud monasterium a Rodulpho Rege Burgundiæ concessum fuit Adalheidi sorori suæ, a qua creditur S. Odiloni traditum. Consule Notas Andreæ Quercetani ad Bibliothecam Cluniacensem pag. 72.

c An illud forsitan, quod anno 1032 secum traxit mors Rodulphi prædicti, Conradum Imperatorem sibi substituentis, quod Eudoni Carnutensium Blesensium & CampaniæComiti, ex Berta ejusdem Regis sorore altera nato, occasionem dedit belli per annos aliquot contra Imperium continuandi? An vero ad annum 1019 melius hæc referentur quo idem Rodulfus, insolentiæ subditorum pertæsus, cum S. Henrico Imperatore egit de regno in ipsum transferendo, quando intra metum res stetit?

CAPUT I.
Introductio ad S. Majoli ætatem. Hujus virtutes in seculo, Monasterio, & cura Abbatiali.

[2] Post Apostolorum & Euangelistarum sacrosancta, divina, [Post Apostolos & Martyres,] & salutaria documenta, ac victoriosissima & invictissima beatorum Martyrum gloriosa certamina, tertio (ut ita dicam) loco, præstitit divina dignatio Ecclesiæ suæ nova solatia, luminaria videlicet amore ardentia, sermone lucentia: Apostolicos dico Sacerdotes & illustrissimos viros, humana scientia, [viri Apostolici;] non vane, sed salubriter præditos, divina sapientia refertos: per quorum spiritalem intelligentiam, & in divinis litteris perspicacissimam indagationem, Legis umbra lucesceret; sermo Propheticus, sui profunditate altissimus, suique altitudine profundissimus, spiritaliter intellectus ad lucem procederet; Euangelici quoque luminis gloria, virtus ac majestas totius mundi densissimas effugaret tenebras. Per horum etenim sincerissimam industriam, Apostolici actus exponuntur & commendantur fidelibus. Per horum devotissimum studium, beatorum Martyrum triumphus Ecclesiæ sanctæ commendatur & meritum. Istorum namque fide, sapientia, & prædicationis instantia, susurrantium & oblatrantium contra fidem Catholicam murmur compescitur & opprimitur, schismaticorum strepitus sedatur, & os vana loquentium obstruitur, idolorum potestas destruitur, gentilium crudelitas superatur, Philosophorum insania contemnitur, conspuitur & annullatur; omnium hæreticorum falsitas, perfidia, infidelitas, error & rabies, veluti fœtor fumosus & fumus fœtidissimus, ut numquam & nusquam possit apparere, exsufflatur, & in nihilum resolvitur & exhalatur.

[3] Postquam tales & tantos viros, ut pote cives suos & Regis sui domesticos, aula cælestis lætabunda suscepit; ex ipsa suprema cælestique republica, Divina censura quarto loco ordine congruo parvulis Ecclesiæ consulere voluit, ita ut gratiam quam præstare dignabatur per sublimes & fortes, postmodum præstaret per humiles & innocentes & simplices. Deinde cœpit monasticus Ordo pullulare, &, ut verius dicamus, reviviscere; [dein viri monastici, floruerunt:] quem a beato Helia & Joanne Baptista novimus a processisse, & ita per Apostolicam & conversationem & vitam, & incrementa virtutum & exercitia sanctorum spiritualium Patrum, ad nos usque gaudemus pervenisse. Per ipsos etenim & ab ipsis perfectissime adimpleta est perfectio illius unius ac specialis Euangelici, immo Dominici præcepti: quod deerat illi adolescenti, de possessione vitæ æternæ apud Salvatorem conquirenti; respondente sibi eodem Domino Christo ac dicente; Si vis perfectus esse, vade & vende omnia quæ habes, & da pauperibus, & habebis thesaurum in cœlo, & veni sequere me. [Matth. 19] Inter hujus vero salutiferi præcepti intentissimos auditores, & strenuissimos executores, beatissimus Pater, [S. Benedictus,] merito Benedictus & nomine, quasi quoddam sidus cæleste præclarus enituit: qui tantus ac talis, vita, moribus, & miraculis extitit, ut ejus ortum, vitam, & obitum describendo, sanctissimus Papa Gregorius, per omnia vir Apostolicus & Apostolicæ Sedis Episcopus, testimonium ei præberet, qui inter principales Primates Ecclesiæ insigne quoddam & principale privilegium, & vita & doctrina, [S. Maurus,] dignoscitur obtinere. Processu vero temporis, post transitum videlicet supradicti piissimi Patris, per B. Maurum b ejus discipulum, omnis pene Gallia ejus institutionis & religionis suscepit exordium: deinde per eum, & eos quos ipse ad justitiam erudivit, per plurima c temporum spatia, eadem religio ad cumulum perfectionis excrevit.

[4] Eis ab hac vita decedentibus, justitia rarescente, nequitia crebrescente, & matre omnium bonarum virtutum disciplina tepescente, cœperunt studia Patrum piorum deficere: & sicut per religiosos & fervore sancti Spiritus plenos, sanctæ institutionis norma gradatim perfectionis accepit augmentum; ita per negligentes & desidiosos, paulatim decidit in defectum. Salutaris igitur propositi perniciosa defectio usque ad tempus illud irrepserat latitando, [tum Cluniacenses B. Berno,] quo favente Wilelmo, Christianissimo Aquitanorum Principe, beatæ memoriæ Abbas d Berno nomine, in partibus Burgundiæ, cespite Matiscensi, pago qui vocatur Cluniacus, monasterium cœpit construere; & in quantum potuit, in eadem constructione elaborare studuit, & piæ devotionis affectum laborioso certamine ad laudabilem perduxit effectum. Hujus enim merito & exemplo, plures tranquillum portum monasterii requirentes convertuntur de seculo: ex quibus omnibus unum excipiendo recolimus, & recolendo excipimus, quem ad salutem multorum provenisse comperimus. Fuit vir ille e Odo nomine, vir per cuncta laudabilis, beatissimi Martini Ecclesiæ Turonensis Pontificis fidelis devotissimus, [S. Odo,] & ejusdem Ecclesiæ Clericus & Canonicus. Hic etenim vir honestus & humilis, admodum in regulari exercitatione edoctus, postquam supradictus Pater ab hac luce discessit, ad regimen Abbatiæ multorum fidelium electione successit. Deinde qualiter ad culmen virtutum pervenit, studiis ejus narrantibus, Romanus orbis edidicit. Huic successit felicis memoriæ Heymardus nomine, beatæ simplicitatis & innocentiæ filius. [Heymardus,] Hic in augmentatione prædiorum & acquisitione temporalis commodi adeo studiosus fuit, & in observatione satis devotus: hic & amissionem temporalis luminis, & quidquid sibi adversitatis accidere potuit, absque omni murmuratione & indignatione patientissime tulit. Hic etenim vir, ob meritum patientiæ, simplicis & innocentis vitæ, tanto talique a Christo ditatus est munera, ut ejus tempore ad amorem monastici ordinis auctor nostræ salutis B. Majolum dignatus sit accersere. In hujus vero conversionis obsequio, multum valuit venerabilis viri f Hildebranni dulcis collocutio & spiritalis suggestio. Hic cum esset ex prioribus Cluniacensibus monachis, & ejusdem monasterii Præpositus g, bis invitatus est ut officium Abbatiæ susciperet; [Hildebrannus,] sed noluit, quia semper plus obedire quam præcipere, & magis subesse quam præesse voluit. Putat me aliquis forsitan desipuisse, idcirco quia, cum de B. Majolo disponerem scribere, de superioribus me tanta contigit edixisse: non tamen quis credat fortuitu accidisse, sed de industria provide factum esse. Quidquid enim in superioribus de justis & sanctis hominibus diximus, totum in isto de quo loqui volumus, vel pleniter, vel ex magna parte redolere cognovimus.

[5] h Fuit vir iste beatissimus Pater noster Majolus, præclaro stemmate ortus, [ac denique S. Majolus.] & a nobilibus parentibus pervigili cura ab ipsa infantia nobiliter enutritus. Procedente pueritiæ tempore, addictus est Ecclesiasticis studiis, ut imbueretur litteris spiritalibus. Superno igitur nutu & divina providentia actum est, ut tam bonæ spei puer tunc in divinis actibus arctius intentus esset, ut totum adolescentiæ tempus sine periculo castitatis transigeret; & ita factum est, ut per totum vitæ suæ spatium, decus in corpore suo retineret virgineum. [Hic post studia Lugduni,] Juvenili jam imminente ȩtate, altiora & potiora in divinis, acriora in humanis studiis & graviora non distulit attentare; & ideo per utramque exercitatus doctrinam, non timuit accedere Lugdunensem ad aram. Deinde apud hanc urbem, philosophiæ nutricem & matrem, & quæ totius Galliæ ex antiquo more & Ecclesiastico jure non immerito retineret arcem, Antonium, virum eruditum & prudentem, in liberalibus studiis habere voluit præceptorem. Postea vero multo magis exempla secutus Antonii, illius magni & solius Christi discipuli, quam studia istius Antonii seculari professione Philosophi; a supradicta urbe ad civitatem Matiscensem, a proceribus patriæ & civibus suis, videlicet cognatis & amicis, invitatus veniens, ut erat vir religiosus, religiose aliquantulum apud illos mansit: cujus vita laudabilis & admirabile studium, non potuit latere supradictæ civitatis Episcopum: a quo humiliter invitatur, [factus Archidiaconus Matisconensis:] consultu Clericorum & civium, ut in eadem Ecclesia non dedignaretur administrare Archidiaconatus officium. Vir quippe ut erat humilitatis gratia præditus, parere non distulit, quod sibi divinitus per ministerium Pontificis imperari cognovit. Et ut res postmodum late patuit, totum illud negotium ad majoris utilitatis dirigebatur cumulum. Suscepto denique tantæ dignitatis officio, talem se exhibuit, ut Deo placeret & mundo: non mundo in maligno posito, sed mundo per sanguinem Christi reconciliato Deo Patri.

[6] Habet enim prædicta civitas vicinum monasterium, quod multis videtur spiritalibus studiis decentissime adornatum, [amice attrahitur a Cluniacensibus,] ad quod jam dictus Senior a Patre monasterii & Fratribus frequenter accersitur; cum quibus & frequens habebat colloquium & spiritale contubernium. Inter ipsa denique dulcissima colloquia & mutua sincerissimæ caritatis obsequia, videntes Fratres supradicti cœnobii mentis intuitu ejus Angelicam faciem, audientes cordis auditu mellifluam facundiam, desiderabant ut eum possent sibi acquirere Fratrem, quem postmodum habere mererentur & Patrem. Erat ad hoc intentus grex omnis Dominicus, sed ille senior Hildebrannus, de quo supra diximus, ut evenire posset elaborabat ardentius. Generabat jam in eo gratia Domini contemptum seculi, secundum & votum Fratrum supradicti cœnobii. Quid plura? Deposito Ecclesiasticæ dignitatis officio, spreto mundanæ nobilitatis supercilio, relicto seculari & amicorum & parentum consortio, ut libere posset servire vero Regi Christo, totum se subdidit cȩlesti magisterio. [habitu suscepto] Nec multo post condicto tempore, certo die ad moansteriū veniens, officiosissime suscipitur, regulariter introducitur, & (ut moris est) honorabiliter & caritative tractatur. Quam grande fuerit gaudiū inter Fratres de ejus adventu, quam ingens lætitia, quam celebris exultatio, non potest ad plenum noster edicere sermo. Deinceps adfuit ei ad contemptum mundi prompta voluntas, ad amorem Dei firmissima caritas, ad dilectionem proximi cara fraternitas, ad perdiscendum regularis observantiæ ordinem nulla difficultas, [sancte vivit,] & ad exhibendum non solum Abbati sed etiam Fratribus obedientiæ bonum celeris alacritas, & ad dandum omnibus exemplum regnabat in eo pura simplicitas.

[7] Qualis fuit ejus conversatio inter Fratres in initio suæ conversationis, apparuit ex affectu eorumdem Fratrum tempore celeberrimæ suæ electionis. Non erat jam necesse, ut aliquis eum ad observantiam regularem instrueret, quem, ut sanctus Euangelista dicit, unctio gratiæ cælestis de omnibus erudiebat. [1 Joan. 2] Cœpit interea vita & doctrina tam perfecte clarescere, ut in domo Dei, laude fidelium, omnium primum & præcipuum locum meruerit obtinere. Sic enim placuit Divinitati, ut per diversos gradus humilitatis ascenderet ad culmen monasticæ perfectionis; ut non jam ex aliis unus, [In locum Haymardi cæci] sed inter ceteros & super omnes videretur præcipuus. Sexto namque anno (ut fertur) conversionis suæ a seculo, supra nominatus Abbas felicis memoriæ, Domnus videlicet & pius Pater Haymardus nomine (cujus monachus beatus erat Majolus, cujusque monitis & jussionibus tota mentis intentione & corporis possibilitate parebat, semperque parere decreverat) cœpit destitui interea tota valetudine corporis, & (quod sibi gravius erat, licet patienter ferret) amissione temporalis luminis. Et cum jam se ad occasum vergere præsciret, & cognosceret se non posse diu tanti cœnobii tantarumque spiritualium ovium curam gerere; de ordinatione cœpit monasterii, suique successoris electione, cum spiritalibus & religiosis Fratribus spiritaliter tractare, & cum tranquillitate animi patienter disponere. Facta est autem ab omnibus inquisitio; & ad quem omnium Fratrum tendebat, [creatur Abbas:] ad Domnum scilicet Majolum, pervenit electio: de cujus etenim electionis negotio, secundum granditatem sui dicere non sufficio; sed, ut eloquio utar brevissimo, nec ibi nec alibi ad illud officium, B. Majolo nec potuit nec poterit præstantior inveniri.

[8] Quid plura? Electus advocatur, invitatus resistit, rogatus contradicit, adjuratus tremiscit, interdictus quiescit: proinde laudes Deo referimus, [ab omnibus honoratur:] quoniam superavit contradictionis decretum obedientiȩ prædicabile documentum. Postremo a Fratribus eligitur, a populo acclamatur, a Pontificibus benedicitur, & a supradicto Patre monasterii in loco sublimi celeberrime collocatur, & a Fratribus officiosissime salutatur, & ab omnibus Domnus & Abba honoratur & colitur. Et non solum a suis, sed etiam ab omnibus, qui eum videre & cognoscere potuerunt, ultra omnes sui temporis homines, omni honore & veneratione est habitus: de cujus ortu vita & moribus, miraculis & obitu, majorum nostrorum dicta præclaro famine prolata sufficiant. Illi vero qui de magnis maxima dicere potuerunt, clarissimos ejus actus & merita a Domino sibi collata magnifice descripserunt. Ego vero ultimus servorum illius servulus, non alia sed ea quæ ipsi præfati sunt, stylo paupere ac brevissimis distinctionibus capitulatim quoquomodo ausus sum adnotare, secutus Alcuinum i, majoris Caroli Imperatoris Magistrum: sic & impar eo, quantum peccator justo, illitteratus perito, fari nesciens facundissimo. Ille summi & incomparabilis viri & sanctissimi Sacerdotis Martini vitam, [comparatur S. Martino:] a Severo Sulpitio altissimo stylo descriptam, dictis plenioribus elucidatam, ad nostram nostrorumque similium destinavit notitiam: sicut autem nemo post Apostolos beatissimo æquatur Martino, ita & ego multum me imparem profiteor Alcuino. Dixit ille, utpote magnus, magna de magno: dicam ego parvus, parva de magno. Dixit ille de suo Martino, sicut de summo Sacerdote & incomparabili viro: dicam ego de Majolo, sicut de piissimo Patre & Abbate sanctissimo, præstantissimo viro, & vere Catholico.

[9] Fuit igitur ille clarissimis natalibus ortus, & ex utroque parente gemina nobilitate coruscus. Hic ad illuminationem multorum, ab ipso æterno Lumine luminum, [illustris dotibus corporis & animi:] velut astrum persplendidum, humanæ conditionis destinatur ad ostum. Fuit enim ipse nobilis ut erat, & nobiliter nutritus, & solerter eruditus. Et ut ab inferioribus ad altiora conscendere valeamus, erat vir jam dictus, sæpe dicendus, sæpeque recolendus, ingressu gravis, voce sublimis, ore facundus, visu jucundus, vultu Angelicus, aspectu serenus, in omni motu, gestu vel actu corporis honestatem præsentans. Omnium membrorum convenienti positione decentissime comptus: omnium mortalium mihi videbatur pulcherrimus. Erat enim fide firmus, spe certus, gemina caritate refertus, sapientia clarus, intellectu mirabilis, consilio providus, robustus fortitudine, spiritualis scientiæ assiduus cultor, & caritativȩ pietatis verus amator. Replevit eum spiritus timoris Domini: qui ut David Propheta testatur, initium sapientiæ esse dignoscitur: illius videlicet sapientiæ, cujus claritate B. Majolus perfusus, cælestium beatitudinum meruit percipere munus. [Psal. 110] Hujus muneris lumine noster Majolus accensus, cum pauperibus spiritu pauper voluit fieri, ut a Rege cælorum regno cȩlesti mereretur ditari. [Matth. 5] Cum beatis mitibus studuit mitescere, ut cum ipsis posset terram viventium possidere. Cum beatis lugentibus desiderabat, [instructus 8 beatitudinibus,] filiorum suorum negligentias & totius mundi discrimina plangere, ut ad æternam consolationem cum suis omnibus posset pervenire. Esurientibus & sitientibus justitiam, eamdem justitiam esuriendo & sitiendo studuit sociare, & cum ipsis in cælesti convivio epulari, semper & spiritualibus deliciis satiari. Studuit ut miseris misericors esset, ut cum beatis misericordibus misericordiam a Domino consequi posset. In quantum homo intentus assidue cælesti desiderio, divinam contemplationem justis meritis & jugi deprecatione meruit obtinere, ut cum beatis cor mundum habentibus dignus meretur Domini visione. Et ut verissime mereretur Dei filius vocari & esse, perfecte didicit esse pacificus, ut non tantummodo ad possidendam animam suam haberet patientiam, sed ut omnes discordantes (ut potuit) ad concordiam revocaret & pacem. Propter justitiam persecutiones & passiones ab antiquo hoste & malis hominibus patienter didicit sustinere, ut beatus propter justitiam patientibus & spiritu pauperibus, ad percipiendum & possidendum regnum cælorum, posset fieri sociatus. Tribus supradictis adornatus virtutibus beatissimus Pater Majolus, & octo ex Euangelio benedictionibus circumfultus undique, [& 4 Cardinalibus virtutibus,] etiam quatuor Cardinales disciplinas ferventi desiderio studuit acquirere, & acquisitas operibus justis incolere, ut per prudentiam suam suorumque in antea provideret salutem; per temperantiam, quæ alio nomine vocatur modestia, temperamento justæ discretionis modeste disponeret spiritalia injuncta sibi negotia; per fortitudinem, diabolo vitiisque ejus valeret resistere, & resistendo ipsum auctorem malitiæ, decertando legitime, viriliter superare; per justitiam vero, quæ per omnia genera virtutum diffunditur, & earumdem virtutum condimentum esse videtur, sobrie & pie & juste vivendo, bonum certamen certando, cursum consummando, fidem servando, repositam sibi coronam justitiæ ab ipso mereretur percipere, qui est omnium virtutum largitor & auctor, & ante omnia & super omnia Deus benedictus in secula: cujus benedictionis largitas & clemens benignitas contulit nobis in munere, quo tali tantoque frueremur Pastore. In quo habemus exemplum quod sequamur, & in quo nobis apposita est forma cui imprimamur: sicut B. Gregorius de capite nostro Jesu Christo Domino nostro dicit, in cujus corporis propagatione B. Majolus, veluti sanctissimum membrum, optimum locum meruit obtinere.

ANNOTATA.

a Hanc proceßionem monastici Ordinis ab Elia & Joanne Baptista, a diversis antiquis scriptoribus commodo sensu assertam, dum in sensu eodem accipiunt aliqui, quo a S. Benedicto dicitur proceßisse Ordo Benedictinus; sibi aliisque negotium creant, quod in alterutram partem tractari vix poßit integra veritate & caritate, propter affirmantium zelum ex una, & negantium fundatißimas rationes ex altera parte. Nobis ab eo licet adhuc abstinere, donec in Iulio agendum sit de S. Elia, nisi tunc quoque conducibilius esse silentium judicemus.

b Acta S. Benedicti, illustravimus ad 21 Martii, & S. Mauri 15 Ianuarii: cœpisse autem hic dicitur in Glannofoliensi monasterio, & ibidem mortuus esse.

c Scilicet tribus sequentibus seculis, uti constat ex Actis Sanctorum Ordinis Benedictini ad Acherio & Mabillono editis.

d B. Bernonis Acta late deduximus ad diem 13 Ianuarii, ubi Originem Cluniaci, diploma Willelmis Ducis, & similia Lector reperiet.

e Colitur S. Odo 18 Novembris, cui anno 944 defuncto succeßit Haymarus, qui hic dicitur Haymardus.

f Hillebrannum tempore S. Odonis Præpositum fuisse, indicatur in hujus Vita.

g Scilicet post obitum S. Odonis, & in depositione Haymari.

h em>Hinc incipiunt Acta in Ms. Fiscanensi.

i Colitur B. Alcuinus 19 Maji, cujus tractatum de Vita S. Martini habes in 3 parte operum editionis Parisinæ, studio Andreæ Quercetani ex Mss. Codicibus emendatum.

CAPUT II.
Miracula. Conversio multorum. Obitus.

[10] De cujus vita & virtutibus animæ cum quis audierit præscripta prædicamenta retexere, [Claret miraculis ab aliis ante conscriptis:] curabit forsitan de miraculis visibilibus & corporalibus signis inquirere, quibus astipulatur & corroboratur fides illorum, qui solent dubitare de meritis & præmiis electorum: quibus B. Gregorii verbis respondendum est: Fides non habet meritum, ubi humana ratio præbet experimentum. Et ne quis dubitet de sanctitate ejus & gloria, discat ab eis, qui eum visu & auditu noverunt, qualiter vixit, qualiter docuit, & qualiter plenus dierum, adornatus virtutibus, ab hac luce discessit: & cum cognoverit eum fidelium attestatione sancte vixisse, recte docuisse, credat eum proculdubio ad Sanctorum omnium gloriam Christo duce pervenisse. Quanta per eum Dominus & ante & post transitum ejus ostendere dignatus est miracula, testantur volumina a doctissimis viris ordinata, sensu Catholico, calamo conscripta rhetorico, & in quibusdam locis metro variata dactylico. Et quia Deus omnipotens nullum tempus patitur transire sine testimonio suæ benignitatis, ad corrigendas negligentias nostræ fragilitatis, frequenter renovat exempla sanctitatis. Sed & isto tempore frequentius solito contigit evenisse. Inter omnes titulum sanctitatis præferentes, qui nostris temporibus effulserunt, B. Majolus præcipuus apparuit: de cujus honestis moribus, & vitæ honestæ virtutibus, [præ reliquis Sanctis istius tēporis eminet:] a nobis pro tempore pauca dicenda sunt. Ut vere fatear, fuit ad omnia utilis, & per cuncta laudabilis. Erat enim honestas in actione, sobrietas in consuetudine, humilitas in prosperitate, patientia in adversitate. Mansuetis erat affabilis, superbis terribilis, parcus cum debuit, diffusus ut decuit: non diversus in habitu, non confusus in actu; quantum ab hominem, unus semper & idem. Devotus imitator Sanctorum, & eorum maxime intentus auditor esse studuit, quorum servituti & disciplinis ad obediendum & serviendum se subdidit. Illam septenariam copulam, ab Apostolo Petro in ternario & quaternario numero, ordine mirifico luculenter dispositam, non aure surda audiens, audiendo addidicit, & ut alii discerent, lingua ac manu perdocuit; ministrans in fide virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. [2 Pet. 1, 6] Præferebat etiam dialecticis syllogismis, & rhetoricis argumentis, & omnibus ingeniis philosophorum omnium, Apostolicæ simplicitatis prædicabile documentum, dicens cum Paulo: Ego enim didici, in quibus sum sufficiens: scio & humiliari, scio & abundare: ubique & in omnibus institutus sum, & satiari & esurire, & abundare & penuriam pati. Omnia possum in eo qui me confortat. [Phil. 4.]

[11] [placet Deo & hominibus:] Tantorum doctorum & divinorum philosophorum sapientia perdoctus, & totius ecclesiasticæ disciplinæ eruditionibus & virtutibus illustratus, ut de Moyse Ecclesiasticus sermo loquitur, Factus est Deo dilectus & hominibus, & ideo memoria ejus in benedictione est. [Eccli. 45.] Vere dilectus Deo & hominibus extitit Pater Majolus, quia per dilectionem Dei & proximi (quam firmiter tenuit) Deo placuit & hominibus: ita studuit placere hominibus, ut Deo non displiceret; ita Deo, ut hominibus prodesset. Placuit Deo, bene vivendo, & recte docendo: placuit hominibus, pro posse spiritalia & temporalia eis beneficia exhibendo. Vere enim memoriam ejus in benedictione cognoscimus existere, dum recolimus & adhuc perspicue cernimus, per eum & eos quos in Christo genuit, ædificia fabricæ cælestis excrevisse, crevisse, & crescere. Et ut pace spiritualiū artificum, in eadem fabrica laborantium, dicam; unus præcipue refulsit, qui nuper rebus humanis excessit, & qui plus omnibus nobis laboravit, Dominus videlicet & Abba a Willelmus: de cujus clarissimis actibus, & vita laudabili, & mirabili conversatione, parvitas nostra non sufficit, quod sentit, ad plenum referre. Quam perspicue beatissimi Majoli ejusq; discipulorum in benedictione existat memoria, respondeant monasteria ab ipsis, alia a fundamentis constructa, alia de corruptione cum incremento virtutum ad meliorem statum reducta. Quantum vir iste, de quo loquimur, Deo placuit, per signa & miracula, quæ per meritum ejus Dominus operatus est, hominibus manifeste dignatus est demonstrare; dum, multorum fidelium ut fidelissima testatur relatio, multi diversis infirmitatibus constricti, etiam de vita desperantes, ab eo visitati, [varia patrat miracula:] per gratiam Domini pristinæ sanitati sunt redditi. Plures, oculorum detersa caligine, per meritum ejus clarius cœperunt videre. Multi, diversi generis febribus affecti, præstante Domini gratia, ejus orationibus sunt liberati. Multi, ut ferunt, a veneno serpentium, morsibus luporum & canum, incursione & illusione dæmonum, per Dominicæ Crucis signaculum dextera ejus expressum, meruerunt recipere salutare remedium. Multi in periculis fluminum, ab ictibus fulgurum, & ceteris incommoditatibus, ejus sunt liberati intercessionibus. Aliquando candelæ, vel negligentia cubicularii, vel occasione alicujus eventus, in noctibus ante lectum ejus extinctæ, ut testati sunt qui adfuerunt, divinitus sunt lumini restitutæ.

[12] Cum esset aliquando in monasterio sanctissimi Martyris Dionysii, & nocturno tempore legeret (ut sui moris erat) ejusdem Martyris & admirabilis utraque lingua, utraque conditione philosophi, librum de Principatu cælesti; gravi somno superveniente, candela de manu ejus super libri paginam defluit. Accidit tunc quiddam mirabile insolitum. Ignis naturæ suæ officium prosequens, linum consumpsit & ceram; paginam dimisit illæsam. Si non resuscitavit mortuorum corpora, [plurimos ad Christum convertit:] sunt alia potiora & clariora, quæ per eum Dominus patravit, miracula. Si anima plus est quam corpus, multo major & excellentior est animarum ad vitam æternam reparatio, quam resuscitatio corporum, ad vitæ hujus ærumnas & pericula redeuntium. Quantos de morte animæ & vitiorum voragine suscitavit, & in vias vitæ suo exemplo introduxit, eorum numerositas soli Deo cognita, dinumerare non sinit. His & ejuscemodi virtutibus clarus, Deo & hominibus extitit carus. Multi Catholici & honorabiles Clerici, [carus Principibus ecclesiasticis & secularibus.] religiosi monachi & reverendi Abbates venerabantur illum, ut sanctissimum Patrem. Sancti & sapientes Episcopi tractabant illum, ut carissimum Fratrem. Ab Imperatoribus & Imperatricibus, Regibus & mundi Principibus, Senior appellabatur & Dominus. Honorabatur a Pontificibus Apostolicæ Sedis, & vere erat eo tempore Princeps religionis monasticæ. Ille Divus Cæsar & Maximus Otto, eum diligebat pectore toto: diligebat eum ejusdem Cæsaris conjux Diva Adaleida, Imperatrix Augusta, caritate sincerissima & devotione carissima. Diligebat eum eorum filius humili devotione Imperator Otto; affectu & non dissimili voto b Conradus, supradictæ Imperatricis frater nobilis & pacificus, ejusque c Mathildis nobilissima conjux, quanto frequentius faciem ejus cernebant, tanto amplius in ejus amore crescebant. Quid dicam de nobilissimo d Henrico, Burgundionum Duce? quid de e Lamberto, illustrissimo viro & nobilissimo Comite? quid de f Willelmo? quid de g Richardo, Aquitanorum & Normannorum fortissimis Ducibus? quid de Italicis Principibus & Marchionibus? Quantum illum h Willelmus Rector Provinciæ coluit, vita illius & finis ostendit: per ejus quippe meritum & fidele obsequium, B. Benedicti percipere meruit habitum. i Archenbaldus etiam, Silviniacensis loci Provisor fidelissimus, inter suos clarissimus, & adjacentis patriæ pater, & pauperum tutor fortissimus, quantum & qualiter extitit B. Majolo devotus, supradictus multimode prædicat locus; ab eo, & ante & post transitum semper dicendi Patris, ædificiis & divitiis, & diversorum ornamentorum speciebus ornatus & nobilitatus, ita ut deceret si tale quid fecisset aliquis ex Regibus. Iste vero qui nunc superest, honoris ejus heres & nominis, bene tractat locum illum, nullum etiam infert habitatoribus damnum.

[13] Adeo magnificatus & glorificatus est B. Majolus Domini præveniente gratia, [ab Hugone Capeto] in conspectu Regum & Principum, coram omni populo, ut possimus dicere de eo sine dubio, quod de Moyse Dei famulo Ecclesiasticus replicat sermo; Glorificavit illum in conspectu Regum, & ostendit illi gloriam suam. [Eccli. 45] Hugo Rex Francorum quotiens illum vidit, humili devotione suscepit, & cum magno honore tractavit: tempore vero suæ vocationis ad se venire rogavit, ea intentione ut monasterium S. Dionysii ejus consilio & adjutorio, melius quam tunc erat, ordinari posset. Ille, sciens dictum a Domino; Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, & quæ sunt Dei Deo. [Luc 20, 24] Et illud Apostoli præceptum; [etiam post obitum honoratus,] Deum timete, Regem honorificate. [1 Pet. 2, 4] Ad illud negotium peragendum, gaudens iter suscepit, usque ad locum Silviniacum pervenit, ubi, se Deo vocante k, plenus dierum & sanctitatis ex hac vita obiit quinto Idus Maji, illucescente feria sexta post celebrationem ipsius sacratissimæ solennitatis, qua Christus Jesus Dominus noster, subacto mortis principe, ad dexteram Patris ascendit, & fideli suo Majolo ascendendi post se iter ostendit. Post cujus transitum supradictus Rex Hugo, adventus sui præsentia & regalibus donis, exequias ejus honoravit & tumulum: ubi præstante Domino multa patrata sunt & patrantur miracula, & plurimis plurima præstita sunt & præstantur beneficia. Quorum numerositatem & magnitudinem non sufficit per ordinem omnium nostrorum enarrare memoria: sed, ut brevissima utar conclusione, ad sepulcrum istius sanctissimi viri de quo loquimur, & cujus vitam & merita caritati fidelium commendare nitimur, gratia & misericordia Christi a quacumque infirmitate detenti, multi sanati sunt & sanantur infirmi. Ibi paralytici eriguntur & claudi, [claret miraculis.] ibi febricitantes sanantur & cæci, ibi a dæmonibus possessi mundantur, & nescimus cujus generis igne terribiliter & miserabiliter adusti liberantur: & quisquis ibi devotus adveniens de quacumque necessitate fideliter auxilium expetit, voti sui compos effectus redit ad propria sospes & & lætus l, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit & regnat in unitate spiritus sancti Deus, per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a em>Hic est S. Guilielmus Abbas Divionensis, a S. Majolo ad cœnobium Cluniacense adductus, & reformationi plurimorum monasteriorum præpositus: a quo ipse S. Odilo ad Religionem conversus est: uti deducit Glaber Rodulphus in ejus Vita, a nobis edita ad Kalendas Ianuarii.

b Conradus seu Chuonradus, Rex Burgundiæ Transjuranæ Alamanniæ & Provinciæ, cujus aliqua donatio facta monasterio Cluniacensi anno 943 continetur in Bibliotheca pag. 267, & traditur vixisse usque ad an. 994.

c Mathildis filia Ludovici Transmarini & Soror Lotharii, Regum Francorum.

d Henricus Dux & Marchio Burgundiæ, frater Hugonis Capeti Regis, tradidit S. Majolo monasterium Autissiodorense S. Germani reformandum, & Heldricum Abbatem confirmavit circa an. 983.

e Lambertus, Comes V Cabilonensis, monasterium Cabilonense, a S. Gunthramno fundatum subjecit Cluniacensi reformationi, ad id evocato S. Majolo. Consule Historiam Cabilonensem.

f Willelmus est Dux Aquitanorum, sive is fuerit Willelmus, Caput-Stuppæ cognominatus, filius Eboli Ducis, ei anno 963 monacho effecto apud S. Cyprianumsucceßit filius, etiam Willelmus dictus; qui & Abbatem S. Hilarii se ipse scribit. De his consule a nobis relata ad Vitam S. Guilielmi eremitæ 10 Februarii §. 2.

g Hic est Richardus I Dux Normannorum, habitus monachorum auctor, provisor Clericorum, & personarum Ecclesiasticarum propagator, ut Epitaphium ejus loquitur. Succeßit Guilielmo patri anno 943 occiso, & superfuit usque ad annum 1013. Consule 9 Ianuarii Fragmentum 3 Vitæ S. Waningi.

h De hoc Willelmo supra actum est ad caput 3 Vita primæ, littera d.

i Archembaldus aliquis, forte pater hujus, fuit fundator Silviniacensis monasterii. Consule Quercetani Notas.

k Curarat S. Majolus jam ante eligi in successorem S. Odilonem: cujus electio extat apud Acherium tomo 6 Spicilegii pag. 425.

l Hic finit Ms. Fiscanense.

CAPUT III.
Præsagium de Saracenis e Provincia ejiciendis.

[14] Cum enim huic sententiæ vellem finem imponere, in qua de B. Majoli vita & moribus fideli temeritate & humili prȩsumptione nisus sum aliquid dicere; venit in [mentē] memorabile quoddam prȩsagium, quod in genitore illius quorumdam fidelium relatione audiveram gestum; quod, ut quidā referunt, isdem pater frequenter jucundo sermone solitus erat referre; sed ego huic operi timebam inserere, ne alicui videretur incredibile. [Sed] postquā accidentia quædam, quæ temporibus illius evenire contigit, quibus præsagium illud apertissima ratione favebat, recolere cœpi; indubitanter inde aliquid dicere disposui: sed insolitæ rei nova materies contradicebat incipere, quod ob granditatem sui timebam, me non posse perficere. Et cum hæc cogitarem, dicebat ipsa mea cogitatio mihi: Tam idonee poterit quis referre ingenio alicujus viri boni delusam crudelissimam rabiem lupi, sicut ille retulit mansuetudinem & obedientiam leonis, qui scripsit vitam a B. Hieronymi divinȩ Legis interpretis, doctissimi, eruditissimi & Catholici viri. Imminente itaque tempore illo, quo ab Hispaniæ finibus ebulliens crudelissima Saracenorum ingens multitudo, [S. Majolus a Saracenis captus] per iter navale ad terminos usque Italiæ atque Provinciæ pervenit, & in utroque regno utriusque ordinis sexus & ætatis hominum strages dedit; deinde monasteria destruens, urbes, vicos, villasque depopulans, & sic per Alpes Julias, usque ad Juga Penninarum Alpium rapido cursu pervenit: ibique impietatis suæ fræna relaxans, per multorum temporum spatia Christiani nominis populos diversis infestationibus & calamitatibus afflixit; & alios occidendo, [& liberatus.] alios capiendo, alios bonis suis omnibus expoliando, impietatis suæ vota taliter tyrannica exercitatione complevit. Inter cetera mala, quæ populus ille nefandissimus gessit, beatissimum Patrem Majolum, a liminibus Apostolorum redeuntem, fraude & insidiis cepit, rebus omnibus expoliatum vinculis alligavit, fame & siti afflixit. Ille vero divinitus absolutus, ad postremum pecuniis monasterii sui redemptus, de manibus illorum Domino protegente evasit illæsus; & ejus injusta captio, expulsionis illorum & perpetuæ perditionis fuit occasio. Sicut vero post passionem Christi, Judæi sunt a suis exulati; ita post captionem servi illius & fidelissimi ejus famuli Majoli, Saraceni a finibus Christianorum sunt expulsi. Et sicut per Titum & Vespasianum Romanorum Principes Dominus de Judæis vindictā exercuit, ita per Wilelmum illustrissimum virum & Christianissimum Principem; meritis beati Majoli, jugum Saracenorum ab humeris Christianorum deposuit; & multa terrarum spatia, ab eis injuste possessa, ab eorum tyrannica dominatione, potenti virtute eripuit. Sed his dictis, necesse est ut ad proposita redeamus.

[15] Quæ sunt quæ proposuimus? Præsagium quoddam memorabile, favens accidētiis, temporibus B. Majoli supervenientibus. Quæ sunt illa accidentia? Saracenorum improvisus adventus, Christianorum afflictio, monasteriorum & urbium destructio, ipsius B. Majoli captio, redemptio & liberatio, & ejusdem ferocissimæ gentis, a Christianorum finibus, Christo auxiliante, dejectio. Quod vel quale est illud præsagium memorabile? Præcessit enim crudelissimam infestationem Saracenorum rabies inaudita luporum, in illis maxime partibus, in quibus post transitum maris totus Saracenorum efferbuit impetus. [Pater S. Majoli patriam a lupis liberat] Diximus pro modulo, qualiter liberata est fidelium multitudo a Saracenorum persecutione: dicamus pro posse, quo ordine liberata est patria a luporum infestatione. Fuit eodem tempore quidam miles in illis partibus, nomine Folcherius, in armis strenuus, jure hereditario ceterisque bonis & divitiis ditissimus, & ut de nobilissima ejus prole diximus, ex utroque parente gemina nobilitate coruscus; vir magni consilii, prudentis sagacisque ingenii; pater videlicet istius sanctissimi Patris nostri, de quo loquimur, Majoli: in cujus possessione & affinitate, supradicta rabies luporum excrevit quam maxime. In quorum, horum videlicet luporum multitudine, unus videbatur ceteris corpore validior, cursu velocior, ad dilacerandum crudelior, ad devorandum elatior, in tantum ut humanorum corporum membra sua ferocitate deglutiret integra.

[16] Tunc vir ille audiens & videns quotidie talem pestem tantamque calamitatem excrescere, non modo suam, sed etiam aliorum necessitatem cœpit intra se tractare, & intensissime cogitare qualiter se suosque cives de tanto talique periculo potuisset liberare. Tunc demum divino nutu admonitus, cælesti consilio confortatus, præcepit sepes erigere, caulas componere, arietes, oves, & agnos in eas introducere, quod nullus eo tempore, propter luporum rabiem, ausus erat facere. Deinde armis militaribus, lorica videlicet & galea indutus, desuper totus ovinis pellibus tectus, cœpit nocturno tempore juxta caulas residere ovium. Facta est autem in una noctium, [capto præcipuo uno,] super easdem caulas ovium, incursio luporum. Nutu Dei accidit ut lupus, qui crudelior erat, super virum præstolantem se irrueret; super dorsum ejus saltum dedit, utrosque pedes super humeros ejus posuit, cœpit circumquaque exquirere unde facilius arietem, qui non aderat, posset extinguere. Guttur & collum inveniebat lorica munitum, caput galea tectum, corpus regio septum munimine: nulla parte potuit illum nocere. Vir ille statim utrasque manus extendens, lupi pedes ambos arripiens, fortis, ut erat, fortiter lupi membra suis membris adstringens, concito cursu ad socios redivit: quibus diu expectantibus, & de tali agone dubitantibus, offertur eorum obtutibus magnus pro magno munere lupus. Servatur vivus in crastinum, præsentatur hominibus, quibus fuerat semper infestus: occiditur, dilaceratur, & inter ejus viscera humanorum corporum inveniuntur integra membra. Occisus trunco suspenditur, & dum unus occiditur, omnes alii ab illis finibus effugantur.

[17] Si quis hæc prudenter intelligi voluerit, aliquid spiritale inde conjicere poterit. Per luporum rabiem, ego credo denuntiatam Saracenorum sævitiam. Per illum virum, in laico habitu in multis laudabilem, qui lupum delusit, & deludendo occidit; filium ei intelligo præmonstratum, qui lupo invisibili, antiquo videlicet hoste, Christi virtute superato, cum suis omnibus vitiis & illusionibus spreto, cælesti virtute & spiritualibus armis subacto, multorum fidelium animas, de potestate ejus, exemplo, doctrina, & meritis suis eripuit, & in viam salutis, vitæ, & veritatis, & justitiæ introduxit, ipso præcedente, comitante, & subsequente, qui est via, veritas, & vita, Dominus videlicet Jesus Christus, qui vivit & regnat Deus, per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Vitam S. Gerasimi Anachoretæ, cui Palæstina leo servivit, dedimus V Maji, docuimusque populari errore, in nominis celebrioris affinitate fundato, factum videri, ut ea res tribuatur S. Hieronymo, maxime a pictoribus: eumdemque errorem potuit aliquis intexuisse ejus vitæ, nescio quando factæ, nec enim antiquitus scripta ulla fuit.

LIBRI DUO MIRACULORUM
Auctore, ut videtur, monacho Silviniacensi.

Majolus, Abbas Cluniacensis in Gallia (S.)

BHL Number: 5186

EX BIBL. CLUNIA.

PROLOGUS.

Gloriosa virtutum opera, quæ omnipotentis Dei providentia per beatum suique dilectorem Majolum dignata est operari, [S. Majolus, quæ vivus fecit, occultare studuit:] dum fragile sui ipsius corporis indumentum vivificaretur vitalis spiritus additamento, compendiosa, prout scire potuimus, descripsimus ratione, ne diffusa verborum series legentibus fastidium generaret. Unde excerptio virtutum abbreviata ex innumerabilibus insignibus gestorum, o utinam placeat legentibus cunctis! non perpensantibus interim nec respicientibus vile meritum & pauperculum scire exaratoris. Quis etenim tantæ fuerit perspicacitatis animi, ut omnia laudabilia gesta, quæ pro suis fidelibus Christi Domini nostri dignatio peragit, scriptis vel verbis in toto comprehendere possit? Ipsi denique per Dei misericordiam patratores virtutum, quædam per eos divinitus gesta, magistraliter occultare procurant: & quamvis admoneamur, ut videant opera nostra bona, & glorificent Patrem nostrum, qui in cælis est; tamen hoc præceptionis admonitum expolire debemus quodam salubri artificio, ne humanæ laudis favor illud obnubilet in aliquo. Nam magni meriti apud Deum esse cognoscitur, qui in terra adhuc peregrinans, pro bono fidei suæ elaborato opere, aliquibus præmonstratis miraculis honestatur: sed & inter diversorum meritorum speciale prærogativum alicui nil esse poterit sanctius & utilius, quam ut per inhabitantem fidei, spei, & caritatis spiritum, præparet in cordis sui hospitio Domini templum: ut de eo sanctæ & individuæ Trinitati, per Spiritum Paracletum dicere complaceat, [præ quibus revera æstimandus fructus] Veniemus, & mansionem apud eum faciemus. [Joa. 14, 23] Venit etenim ille septiformis spiritus, septemplicibusque virtutibus illud purificatum beati Patris Majoli replevit domicilium, dum eum exornavit spiritu sapientiæ & intellectus, adimplevit eum spiritu consilii & fortitudinis, adornavit Spiritu scientiæ & pietatis, & ignescere fecit in spiritu timoris Domini. His etenim virtutum charismatibus, illas innumerabiles legiones monastici nominis, ipse signifer prævius, coaptavit ad unanimitatem eximiæ probabilitatis. Et sic unus cum Deo spiritus factus, sicut dicitur, Qui adhæret Deo, unus spiritus est, in quadrifidis terrarum spatiis plurimos quosque fideles in Christi Domini nostri servitio reddidit unanimes. [1 Cor. 6, 17] Quam enim inviolabiliter magistrali censura & dulcedine paterna decus cœnobitalis normæ custodire fecerit, [quem fecit in formandit monasteriis.] quam non suo, sed alieno imperio viventium amator fuerit, testatur illud Cluniacense nobile collegium. Hoc Alamannia & Longobardia, Burgundia & Provincia, Francia intonat cum Pictavensi patria. Plurima namque antiqui decoris monasteria, suo exhortatu deifico, meliorationis recaptaverunt commoda, salutis, & honoris: multa ab eo incrementi & profectus habuere principia: & ex omnibus, ut in Propheta legitur, in cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami & junci, [post] resecata venenati vitii venena, exortum deinceps granum honoris ad incrementum succrevit æternæ benedictionis. [Is. 35, 7] Attamen inter multarum virtutum insignia, [post mortē facta hic scribuntur jussu S. O. dilonis.] in illo laudum fundamento, quod apud Deum speciale & copiosum est, se semper exercuit, ut multos scilicet heredes Dei, coheredes autem Christi institueret, vel pro demonstrata in anterioribus via, vel pro insinuatæ recompensationis dono. In tali cooperationis studio se coaptavit assiduo, & horum studiorum in vita sua consecutor & cooperator fuit præpotens: & nunc deposito carnis onere, in cælis lucidum & sanctissimum sidus renitens, ampliatarum virtutum eructat cumulos. Hos ex parte aliqua, pro paterno imperio Domni ac reverentissimi Odilonis Abbatis, obedimus mandare scriptis. Quoniam & ejusdem Patris nostri Majoli, ad Deum specialis Advocati, armatus confidentia, fide, spe, præstolor, ut quantum distat Ortus ab Occidente, tantum longe faciat a me commissarum negligentiarum iniquitates proprias. Nam plenus bonitatis & misericordiæ isdem B. Majolus, jucundum seculi memoriale, post multa in vita sua patrata miracula, post, secundo depositionis suæ die, prærogativa miraculorum resumpsit gesta: quæ indeficientissime ad laudem Dei, & ad memoriam ejusdem Patris perseverant: quoniam dum adviveret, ut id promereretur, fide & rebus obtinuit.

LIBER I.

[1] Ad tumulationem igitur pretiosi corporis Domni ac Dei dilectoris Majoli, quædam perditæ mentis mulier, [Sanantur dæmoniaca,] dum diu multumque vexaretur gravissimo incommodo, tandem similis mortuæ ad terram corruit, & post parvissimum sana & incolumis, recepto mentis sensu, surrexit: nobisque se sanatam esse innotuit, dum rationis non ignaram se, verbis & factis, demonstravit. Pro cujus sanitatis commercio læti & alacres Fratres Silviniacensis a cœnobii, & quia tam honesto initio seriem suarum virtutum beatus Pater Majolus decorabat, Deum cum circumadstanti populo benedicunt, eique laudationis vota persolvunt.

[2] Quidam vero associatus magni conventui populi, oculorum visusque aggravatus dispendio, ipso eodemque die, quia fidem habuit, dum sancti Patris Majoli gratiam invocat, [cæcus,] & meritum ipsius corde & voce petit; cum lumine mentis, lumen promeruit recipere capitis, Deum benedicendo. Cujus virtutis agnoscentes præconium, cum illuminato homine reddunt ejusdem loci Fratres Illuminatori cordium laudes, pulsatis campanis & collaudato Deo.

[3] Altera dehinc die, dum monasterii Silviniacensis familia, cum ceteris operariis, exhortatu Fratris Malguini, qui super id opus sedulus invigilator aderat, super beati viri Majoli tumulum aliquid lapidei operis perageret; unionique satis quid facere parum videbatur, quamvis unusquisque quantum posset laboraret, [habens manum læsam,] Unde inter ceteros cæmentariorum artifices, extitit quidam, nomine Constantius, qui dum solicitius operi insisteret, magnumque quadrum super cœptum opus vellet volvere, repente super manum ejus volvitur, & inde graviter affligitur. Sed ad demonstrandum beati viri meritum, & ad confirmandam famuli fidem, dum sancti Patris Majoli nomen invocat, leni tractu oneratam manum ad se revocat sanam & incolumem, & sic tantummodo solum digitale b guanti perdidit, & in reliquo corpore sanus remansit.

[4] Quædam igitur mulier, Stephana nomine, de S. Juliano c, prolongatæ cæcitatis tenebras miserabiliter patiebatur; [illuminātur cæca una,] & per multa Sanctorum pignora auxilium deprecatura progrediens, super cæcitatis suæ moras remanebat gemens. Tandem lassabunda diffisaque de suæ sospitatis incolumitate, domi remanet, & detrimentum sui visus tantummodo condolet. Sed tandem beati Patris Majoli famam virtutum per multos veridicos audiens, resumpsit vires, & recaptat orationis dies. Ad beati viri tumulum se pertrahi fecit a ductore prævio: dumque orationis verba inibi multiplicat, & fide Deum invocat; adest B. Majoli generale auxilium, quo depellitur ab oculis orbatæ mulieris cæcitas, quia filius lucis, & non filius tenebrarum, fuit. Resumpto denique claritatis die, revertitur ad propria sine ductore. Et læti & alacres, pro miraculorum frequenti replicatione, ejusdem loci remanent Fratres: & pro viso miraculo, sicut & pro quam plurimis, decantant Hymnum, Te Deum laudamus, in excelsis.

[5] Altera mulier, ejusdem infirmitatis elaborans incommodo, nomine Heldeardis de Mauziaco d, ducere se fecit ad beati Patris Majoli tumulum, [alia cæca,] & ne sola privaretur antidoto sanitatis multis collato, sumpsit lumen oculorum subito. Unde satis rustica, & intellectu scientiarum nescia, dum sine gratiarum actione redire ad propria voluit, lumen receptum perdidit illico, & replicatus est ei dolor cum lucis dispendio. Sed tamen omnipotens Deus, qui humilia respicit, & alta a longe cognoscit, huic noluit tollere spem sanitatis recuperandæ. Nam & in animo illius posuit, ut ad expetendum iterum beati Patris Majoli remedium reverteretur, si quoquomodo posset gaudere, ut sui ipsius misereretur amplius. Unde rediens & cum fide Deum invocans, post prolongatas nimiæ importunitatis querelas, sicut dicitur, quia regnum cælorum vim patitur, & violenti rapiunt illud; rapuit & extorsit precibus lumen oculorum, quod perdiderat neglectu reddendarum [gratiæ] actionum. Hoc replicatum miraculum cognoscens congregatio monachorum, inibi manens, æternum Patrem vocibus collaudat, & pro viso miraculo campanas aliquandiu sonare commendat.

[6] Hildeburgis & altera mulier ab Arvernensi patria, ejusdem infirmitatis non dispariliter orbitate damnata, dum beati Patris Majoli interventum replicat, apportatam cæcitatem ab oculis abdicat. Hæc ante sancti viri sepulcrum solo tenus prostrata, [& tertia:] dum pugnis pectus lacerum verberat, disrumpitur oculorum cæcitas, & redit ejus corpori alacritas, & tenebroso quondam capiti claritas. Sic lætificata præoptatæ benedictionis munere, ad suæ stationis locum revertitur sine terreno ductore; & viam & veritatem & vitam, quæ Christus est, collaudat, propter in se factam virtutem, quam ubique annuntiat.

[7] Quam libenter servientium sibi, beatus idem Pater Majolus obedientiam suscipiat, multis virtutibus demonstrat. [candela extincta ultro accenditur:] Unde enarretur unum miraculum, satis abundeque in vita sua frequentatum: ut servientes sibi ad fidem veritatis excitet, & ad meliora de die in diem tendere submoneat. Paucis enim elapsis diebus, postquam beatus Pater Majolus ad cæli curiam transiit lætus, quidam Frater Odo ad beati viri tumulum inter alios servitutis obsequium adhibebat. Dum autem uno dierum candela, quæ ante sancti viri tumulum ardebat, fuisset extincta; expavit negligentiam, & pro inertia sui, veritus est aliorum Fratrum & circum adstantis populi verecundiam. Sic extinctam arripiens candelam, & ad eam accendendam aliubi portans, in medio itineris resumpsit candela lumen claritatis: sicque admirans prædictus Frater lumen cælitus datum, revertitur lætus ad beati Majoli nobile mausolæum; & laudibus Deum intonat pro viso miraculo, aliosque Fratres pariter non modico lætificavit gaudio.

[8] Herbertus quidam vocabulo extitit, qui sancti ac Dei dilectoris Majoli gratiam & meritum misericorditer invenit. [Sanantur, contractus] Hic per multa dierum spatia, manuum ac pedum perdens supplementa, vivebat cum dolore, edebat panem suum cum fletu sine intermissione. Cujus miseriæ importunitas accrescebat illi quotidie, quia nec aderat quæ eum lætificaret sanitas, nec communis eum a mundo subtrahebat mortalitas. Sic diebus ac noctibus continuans plorationis singultus, tandem resumpsit spem consolationis, & ad requirendum Patris Majoli adjutorium, se in carrucam imponere, & ad sancti Patris limina se adducere fecit. Ubi aliquamdiu commoratus, dum multos & innumerabiles videret & audiret redire sanos, [ante fores ecclesiæ,] quamvis pro Sancti virtutibus gauderet, crescebat ei tamen dolor, quia solus supererat, cui non præstabatur salutis & sanitatis honor. Sed tandē excoctus in camino paupertatis, vicit fide infirmitatem grandem corporis. Nam per B. Majolum data est illi cælitus perfecta corporis sanitas, ante ejusdem ecclesiæ forenses januas. Unde de carruca, ubi positus fuerat, desiliens, in ecclesiam intrat, Deum ac Dominum benedicens; & gratiarum vota obtulit medico suo suæque salutis [auctori] beato Patri Majolo; & Fratres ejusdem loci reddunt Deo vota solennia laudationis frequentata, pro his & similibus quotidianis miraculis.

[9] Postquam igitur primo B. Majoli corpus, cum maximo honoris & reverentiæ cultu, est sepultum; & ad sanctissimum ejus caput, [& alius in consecratione altaris,] altare quoddam est constructum; Fratres, Deo inibi servientes, commune ac salubre tale invenerunt consilium. Ad Episcopum namque, in cujus diœcesi isdem erat locus, transmittunt, ut altare illud consecraret. Unde veniens Domnus Beggo, Arvernensis Sedis Episcopus, altare illud cum magna consecravit reverentia. Quod audientes circumquaque divisi populi, convenerunt innumerabiles inibi. Inter quos quidam homo, nomine Constantius, contractus nullique usui aptus, dum in ecclesia positus premeretur a circumstanti populo, & volveretur in terram velut ligatus a vinculo, subitam invenit salutis & sanitatis viam: sanus & incolumis surrexit pro meritis S. Majoli, & sic Deum collaudans ad propria rediit.

[10] In ipso enim eodemque die, duæ quædam seminæ, quæ occulto Dei judicio sensum mentis perdiderant, [amētes duæ] rationis & sanitatis recipiunt remedium, & sic annuntiantes omnibus S. Majoli meritum, amicis & parentibus suis, magnum contulerunt pariter gaudium.

[11] Altero die puer quidam de Cavannis e villa advenit, qui virtutem unius manus totam perdiderat: nam ea velut lignum aridum ad corpus illius dependebat, & nec caloris nec frigoris ullum sentiebat temperamentum, nec erat valida ad faciendum alicujus utilitatis artificium. [habens manum aridū,] Cum crescente ætate corporis, crescebat quotidie in illa parte augmentum infirmitatis: & quamvis non haberet isdem puer ætatem, ad perfecti sensus retinendam gratiam, invenit sibi tamen salubris consilii semitam. Hic ad commune salutis remedium, Patrem scilicet Majolum, appropiat, eumque super necessitatis suæ summam, adjutorem invocat. Cujus pueri preces suscipiens Dominus meritis S. Majoli, ad pristinam sanitatem manum illius reduxit, & sic perfecte melioratam reportavit.

[12] Alio etenim die advenit alter, puerilis ætatis non transcendens terminum, nomine Heldinus, [puer cæcus,] qui cæcitatis erat aggravatus turbine: qui licet exterioris perdidisset officium luminis, interioris tamen non perdidit bonam voluntatem mentis. Hic parentum suorum adjutorio ad S. Majolum adductus est, & in ecclesia positus attendebat illuminationis suæ horam. Illius autem miseriæ condolentes amici & parentes, vota precum solenniter replicant pro eo, & misericordiam omnipotentis Dei invocant assiduo. Dum itaque diebus & noctibus sancti viri expetunt suffragium, cordis sui in fine adimpletum congaudent desiderium. Nam una dierum dum isdem puerulus in ecclesia resideret, subito se videre candelas ardentes proclamat, & quæ in ecclesia agebantur se videre manifestat. Super quod negotium sanitatis certi facti parentes pueri, magnæ laudationis jubilos secundum suum scire decantant: sic læti & alacres revertentes ad propria, suo exhortatu multos venire faciunt ad S. Majoli limina.

[13] Brioderensis f dicitur vicus in pago Biturico, de quo quidam contractus & omni membrorum officio perditus, [senex contractus,] a parentibus suis apportatus fuerat ad S. Majoli ecclesiam, si quoquomodo illius intercessionis promereretur invenire gratiam. Hic in decrepitæ ætatis senio, tali laborans incommodo, pro adipiscendæ salutis & sanitatis utilitate instabat attentius in ipso ætatis jam fine. Qui clausus pugnis, recurvatus ad ventrem genibus, in solo capite formata videbatur hominis effigies, cetero autem corpore deformis materies. Hunc parentes & amici desperabant posse amplius aliquid sanitatis consequi: sed, ut in antiquis est sapientia, vicit tandem veternosum debilitatis & contractionis nodum importunitas ejus orationum. Nam celebrantibus Fratribus in ecclesia Missarum solennia, venit super miserum B. Majoli interventu visitatio Angelica, quæ ad pristinam sanitatem manus debiles reducit, & genua quondam titubantia viam carpere fiducialiter permisit: & reformatur tota perdita corporis virtus, quoniam non dubitavit hanc sese posse assequi veteranus B. Majoli intercessionibus. Hoc adjutorium consecutus in fine dierum, revertens benedicit Deum, & Sanctum ejus collaudat Majolum.

[14] Dira paralysis quidam aggravatus erat nodositate, qui se fatebatur esse de Eglismonte g: cujus juvenile corpus fœdaverat gravis contractio manuum ac pedum; ita ut manus illius chiragra, [paralyticus unus,] pedes autem ejus vexarentur infesta podagra. Hic in vehiculo quo recumbere solitus erat, circumligatus fasciolis, adducitur a parentibus suis ad S. Majoli perquirendum adjutorium. Deportatus autem hic in ecclesiam, super negotium suæ salutis, invigilat precibus, & super hoc invigilare suos parentes admonet instantius: invitat precaturos adesse, quorum ductu inibi videbatur adductus fuisse. Tandem uno dierum advenit languenti hora miserendi ejus, pro dilectoris Dei Majoli precibus. Nam ejus interventu recepit rectitudinem mannum & convenientem motionem digitorum, pedibusque ejus, ambulandi non defuit fortitudo: quæ beneficia adduxit S. Majoli meritorum magnitudo. Post resumptam corporis sanitatem, diu multumque expectatam, ad propria rediit, & gratiarum actiones Deo Sanctoque Majolo reddidit.

[15] Ejusdem h infirmitatis afficiebatur damno quidam de Nevernensi pago. Hic similior deformi materiæ, præ nimia condemnatione corporis, magis videbatur ad devolvendum habilis, quam servaretur ad honorem standi vel ambulandi. Qui simul opere manuum perditus, ob hoc magis videbatur esse deformis, quod mentum ejus conglutinabatur genibus ambobus. Hic audiens multos populos advenire S. Majoli ad auxilium, [item contractus,] hoc opus se debere experiri deliberat; confidens quia ejusdem Sancti apud Deum tanta esset gratia meritorum, ut per eam sanari posset a distortuosa contractione membrorum suorum; & posse se assequi ejus interventionibus sanitatem, si adductus fuisset ad ejus sanctissimam ædem. Hanc voluntatem parentibus & amicis suis indicat: quibus sanior mens fuit, illius voluntatem laudant; minus creduli, hoc inaniter se facere pensant. Sed Deus, qui alta a longe cognoscit, salubriori consilio hunc confortavit. In quodam comportatorio loculo transpositus, ad Silviniacense monasterium adducitur; ubi paucis diebus salutis & sanitatis attendens remedium, non remansit frustratus spe, quia illius itineris voluit subire laborem devote. Nam post Matutinale obsequium, ante S. Majoli tumulum hic residens, cælitus subitaneam recepit corporis alacritatem. Manuum ac pedum ejus consolidantur nervi: mentum a genibus ipsius disrumpitur, gratia Christi: & qui antea, ut pronum animal, terram respiciebat solummodo; erectus in statu naturali, proclamat S. Majoli virtutes in publico.

[16] Ejusdem diei Vespertinali jam hora, post multa patrata miracula, quædam mulier adducitur muta. Quæ post receptum loquendi officium, se dixit esse de pago Autissiodorensi, Helenamque se vocari innotuit. [muta,] Hæc præ nimia infirmitate totius corporis, perdidit modulos promptæ locutionis, quos reformavit B. Majoli interventus, quoniam & hanc adjuvare volebat placatus. Nam dum resideret ad januas præfatæ ecclesiæ, subito obdormivit: post evigilationem vero, levi motu linguam deducere intra fauces cœpit. Posthinc horrificum quoddam screans & sanguinolentum sputum, suavius agere cœpit. Balbutiendi initium inchoat, & postmodum formatos sermonum discursus enarrat. Sic Deum collaudans Sanctumque Majolum prædicans, repedavit ad propria, hilaris & jucunda.

[17] Unius manus virtutem perdiderat quædam mulier, cui & ad multiplicandum doloris numerum, accrevit locutionis dispendium. His tantis & tam gravibus afflicta doloribus, similis videbatur mortuæ, quia operationis & locutionis miserabiliter privabatur munere. Vicit tandem mulieris infirmitatem expetita B. Majoli misericordia, quȩ multis profuit, nobisque in perpetuum prosit. Hæc in ecclesiam, ubi ejus sancta condita sunt membra, [alia muta, etiam manu manca,] intrat gemens & plorans; & quamvis non posset necessaria sui corporis verborum officio dicere, ea tamen revolvebat fide; & in seipsam comprobavit, quia ad cor contritum & humiliatum Dominus Deus respicit. Nam uno dierum recepit prius sanitatem condemnatæ manus, remansit tamen interim perditæ locutionis ploratus. Super quo adjutorium S. Majoli corde, non voce invocat, ut clare post innotuit, quoniam sanitatem linguæ tali modo recipere meruit. Residens namque hæc in ecclesia, ante S. Majoli tumulum, recepit oris & linguæ prius perditum officium.

[18] Quidam pauperum pauperrimus filiam unicam habebat, quam horrifica contractio totius corporis, monstro simillimam reddiderat. Hæc manibus & genibus, cubitis & pedibus condemnata graviter, [contracta,] eo loci tantum ubi ponebatur, remanebat, suique cruciatus dolorem lamentando & plorando replicabat: huic quippe reservata erat vita ad amaritudinem animæ, quia nec ad sanitatem revertebatur, nec ad optatam mortem perveniebat. Remanserat interim illi sola vocis & linguæ potestas: cujus horrendæ vociferationis singularitas, heu! nimium tædebat circumstantes audire, & commovebat dicere ad eam venientes, Domine Deus miserere. Vocem hujus, orationis audivit Dominus, & eam meritis & interventu S. Majoli, pristinæ sanitati restituit propitius. Nam transposita hæc in quadam parte præfatæ ecclesiæ, divinitus recepit corporis integerrimam sanitatem. Quod pater ejus aspiciens, lætus cum ea ad propria est reversus, quam quondam apportaverat lassabundus.

[19] Uno dierum, Vespertinali jam hora peracta, quidam homo, nomine Bernardus, ante fores ecclesiæ prædictæ remansit graviter contractus: ubi per totam noctem invigilans, attendebat consolationis locum orans. [alius contractus,] Dum autem ejusdem loci custodes Matutinalem sonassent horam, apertis ostiis cum reliquo populo hic introivit, adhuc reptando, eoque plus accendebatur ad orationis & deprecationis replicationem, quia plurimos videbat & audiebat attentos ad reddendas gratias, propter receptæ sanitatis divitias. Tali animatus fiducia, & de Dei non desperans misericordia, & ut dicitur, Ad aliquem Sanctorum convertere, in adjutorium suum Sanctum invocat Majolum: idcirco recepit pro fide sua, & pro intercessoris sui gratia integerrimam sanitatem, & amicis & parentibus suis apportavit magnam jucunditatem. [Job 5, 1]

[20] Quidam in jam perfecta ætate corporis, mutus manebat ab utero suæ matris, qui nec linguam ad loquendum movere poterat, nec bene buccam ad tale officium aperiebat. Tali laborans incommodo, exquirebat medicorum medicamina; quæ sibi nihil proficiebant, sed ad incrementum laboris semper illi veniebant. Vivebat mutus cum dolore, [mutus] necessitatis suæ diversitates perquirens manuum demonstratione. Hic audiens & videns multos infirmos ad sanitatem redire, B. Majoli interventione; arripuit baculum, & ad Sancti festinat venire sepulcrum. Ubi dum uno dierum divinum auxilium sibi adesse deprecatur corde, vocem locutionis meruit recipere; & in tali est redditus loquendi virtute, ac si numquam tali laborasset infirmitate.

[21] Omnipotens Dei misericordia, ad glorificandum fidelem suum Majolum, redire fecit ad suæ mentis statum quamdam mulierem. Hæc, [cæca & impos mentis,] cum amissione mentis & rationis, patiebatur pœnas superimpositæ cæcitatis. Et quamvis teneret oculos apertos, nullos tamen videndi recipiebat radios. Quæ ad S. Majoli tumulum adducta, in proximo & rationis & videndi recepit officia.

[22] Inter reliquum populum aderat & quædam miserrimarum mulierum miserrima: quæ nec poterat coaptare digitos ad lanificium, nec perfecte retinebat aliorum membrorum officium. [contracta,] In tam gravi nodositate contractionis vincta, a parentibus ad S. Majoli sepulcrum est adducta. Ubi dum deplorat doloris sui multitudinem, divinitus recepit integerrimam corporis sanitatem; & sine ulla titubatione corporis, ad propria rediit; quia pium adjutorem dolentium S. Majolum devota requisivit.

[23] Quædam incendiosa pestis per multa terrarum loca excreverat, quæ multorum corpora exanimata reddiderat. Hujus tremendæ afflictionis horrore, quidam homo afficiebatur a pedum parte. Qui dies & noctes deducens cum gemitibus & lacrymis, [laborans igne sacro,] veteranam barbam & cygnæum caput detrahebat manibus; nec edebat cum requie panem, nec poterat donare corpori ullam pausationem. Hunc talem quasi infernalem cruciatum, non solum ab illo uno, sed etiam a pluribus extinxit S. Majoli meritum. Hic ad expetendam ejusdem Sancti misericordiam vovit, & non remansit frustratus prece, quia in S. Majolo magnus inveniebatur fons misericordiæ. Extinctum est ab eo ipsius meritis infernale detrimentum corporis, nec amplius depastus est ignis vestigia pauperis. Stillicidium misericordiæ ad hoc propellendum incendium, hic adinvenit; & dum in se factam misericordiam aliis indicat, ad eumdem Sanctum Dei venire multos confortat.

[24] Advenit alter ejusdem calamitatis afflictus miseria, qui jam pene, simili adustione cælestis vindictæ, manus perdiderat. [item alius,] Nam plurimorum unguium, digitorum scilicet, numero jam carebat, & decurtatos digitos aliis intuentibus demonstrabat. Sed dum hic in S. Majoli ecclesiam introivit, & orationis vota quam frequenter replicavit, finem ardentis infirmitatis, initium lætus suscipere meruit sanitatis.

[25] Quædam rusticarum mulierum inscia, acris ardoribus solis quodam die perusta, inscienter maledixisse radios ejusdem solis se imposterum pœnituit: nam post finitum ejusdem stultitiæ maledictum, & ipsa lumen perdidit oculorum. [cæca:] In cujus cæcitatis caligine permanens per longum tempus miserrime, licebat ei satis deplorare tam grandem negligentiam. Sed confidens posse se reilluminari per B. Majoli meritum, ad ejusdem Sancti se fecit adduci sepulcrum: ubi deplorans cæcitatis suæ tenebras, eradebat paulatim commissæ negligentiæ causas. Tandem Dominus de cælo prospiciens, abstulit peccatum illius; & pro meritis S. Majoli, reddidit illi pristinum lumen oculorum.

[26] Altera extitit, cui Deus demonstravit quantum fides illorum valeat, qui eum in veritate diligunt. Hæc in domo sua quamdam particulam ceræ posuerat, [cera S. Majolo oblata] de qua in honore Dei & amore S. Majoli facere candelas disposuerat: sed una nocte eamdem domum mulieris vorax flamma consumpsit. Facto autem mane, consumptis omnibus rebus quæ introrsus erant, in quodam vase quod dependebat ad medium stipitem domus, ceram illam integram invenit. Super quam rem admirata, [ab incendio servatur:] intellexit hoc accidisse pro B. Majoli merito, cui prius promiserat illud donum ex bono animo. Sic eam assumens, & candelas exinde faciens, ad sepulcrum Sancti venit, & promissionis suæ dona reddidit.

[27] Ce monasterio i Cuciaco quidam adductus est, [curatur cæcitas,] privatus lumine oculorum claro. Qui per multa dierum spatia tali laborans cæcitate anxia, victum quærebat mendicans cum suo ductore. Unde adductum eum ad ecclesiam S. Majoli reliquit ductor suus: & exinde accrevit ei doloris locus. Sed in eadem ecclesia remanens, precibus & fide extorsit & recepit lumen oculorum, advocato S. Majoli adjutorio: & resumpsit sine ductore viam gaudens, qui prius venerat cæcus & gemens.

[28] Quædam mulier Nivernensis k patriæ, gravi febrium cruciabatur languore, pro quo similis jam videbatur mortuæ, quia illum sustinebat cum magno dolore. Super illius infirmitatis curationem, multorum medicorum jam requisierat medicamen: sed illud nullomodo adjuvabat eam, nec tollebat ab illa tantam miseriam. Unde divina dispositione contigit, [febris,] ut hæc candelam quamdam ad mensuram suam faceret, eamque si posset apportaret, vel si non posset, per aliquem hominem transmitteret. In hac bona voluntate permanens, & factam candelam in domo sua ponens, in anteriori nocte, quando eam in crastino debebat apportare ad S. Majoli ecclesiam, obdormivit. Horam autem veniendi, quam deliberaverat, prævenit adjutorium S. Majoli: nam surgens illa diluculo, sensit se sanatam medicamine divino: & factam candelam alacrior accipiens, ad prædictum locum venit, & gratias Deo & Sancto reddidit Majolo.

[29] Gravi infirmitate cancri quidam homo, nomine Christianus, affligebatur, qui brachia & cubitos habebat jam pœne consumptos. [infirmitas cancri.] Hic ad S. Majoli venit sepulcrum, & super infirmitatis suæ querimoniam, ejusdem Sancti requirebat misericordiam: & custodes ejusdem loci multa prece submonuit, ut ei aliquid vini darent, unde corpus S. Majoli ablutum esse scirent. Quod accipiens, & ex eo membra infirma perfundens, pristina sanitas venit, & cancri acerba depastio recessit. Sic medicatus divino medicamine, suffragante S. Majoli pia interventione, lætus rediit, & lætos suos amatores fecit.

[30] Sicut omnia credere, mentis est præcipitatæ; ita nihil credere, est mentis pertinacissimæ. [nolens filiū S. Majolo mancipare,] Cuidam namque mulieri habenti unicum filium, quædam honestatis persona dormienti apparuit, eamque admonuit, ut suum illum unicum filium S. Majolo ad serviendum traderet. Huic visioni non apponens animum, inane credidit & vanum, ut ad mulierem tantæ paupertatis, commendatio illa veniret cælestis. Hoc primum mandatum tradens oblivioni, secundo admonetur, ut huic det studium operi, si remanere velit in sanitatis suæ loco. Sed brutum animal, nec primum cælestis visionis, nec secundæ comminationis recepit arcanum. [punitur,] Non paucis postea evolutis diebus admonetur tertio, ut suum illum filium reddat ad denominatum officium; sed in inchoatæ incredulitatis permanens adhuc nodo, perdidit virtutem corporis pro neglecto interim mandato. Ea ad ultimum devicta molestia corporis, reddidit demandatum infantem ad serviendum S. Majolo: & sic post nimios cruciatus corporis, [sanatur.] rediit ad sanitatem hilaris: eumdemque ipsum puerum tradiderunt ejusdem loci Fratres litteris erudiendum.

[31] De Theothisca l terra, quidam advenit privatus claritate luminis perspicua. Hic in longissimæ cæcitatis remanens tenebrositate, non requirebat die illa jam tunc aliquod medicamentum: nam super hoc quondam instantissime invigilaverat, sed omni adjutorio caruerat. Sed & hunc B. Majolus, [cæcus illuminatur.] quamvis in longissimis terrarum esset positus locis, misericorditer adjuvit. Is etenim cæcus, assumpto longi itineris ductore, ad limina ejusdem Sancti se adduci faciebat, magna inquisitione. Ubi per aliquantos dies remanens, recepit visum oculorum, per S. Majoli adjutorium.

ANNOTATA.

a Silviniacum, de quo pluribus in prævio Commentario, videtur in tabula topographica Arverniæ notatum sub vulgari nomine Sauvagnac, leucis non nisi 5 versus Occidentem Claromonte distans.

b Guantum chirotheca, Francis gant, Teutonibus want pro quo perperam impressum quanti.

c S. Juliani oppidum, haud longe a ripa Dordonnæ in Lemovicibus, leucis circiter 10 distat Silviniaco.

d Mausiacum in dicta tabula videtur dici Massiac, oppidum Alagnoni rivo adjacens, in confinio superioris inferiorisque Arverniæ, 12 leucis a Claromonte versus Austrum.

e Cavannas nullas habent tabulæ.

f Brioderæ, vulgo Bridiers, ad fluvium Anglimum in Marchia Lemovicina, ipsique Lemovicum Metropoli duplo vicinior quam Biturigibus, unde solum 20 circiter leucis distat, uti etiam a Claromonte Arverniæ.

g Eglismontem non invenio in tabulis, sed Gliseneufe, quod ad Ruam amnem intra 10 leucas a Claromonte versus Meridiem situm est: & possumus suspicari eum locum, cum addito novitatis, ab altero cognomine, per designationem montani situs distingui.

h Videtur paralysis intelligi: in hoc tamen dißimilis fuit utriusque morbus, quod prior cum paralysi chiragram podagramque, posterior contractionem corporis pateretur.

i Cuciacum, vulgo Coussy aut Cuissy, in Laudunensi diœcesi, 80 minimum leucis Silviniaco distans, anno 117 ceßit Ordini Præmonstratensi.

k Nivernensis Comitatus, ab Arvernensi dispescitur, Borboniensis ditionis interjectu.

l Theothiscus, alias Teutonicus, fortaßis ex Suevia, ceteris Germaniæ partibus viciniore Arvernis.

LIBER II.

Digne etenim Dominus Deus omnipotens, æquissimus retributor meritorum & operum, B. Majolum tantis & innumerabilibus miraculis coruscare facit in terris: [S. Majolus glorificatur per miracula] quoniam quidem illud promeruit semper bene vivendo, & in stadium præsentis vitæ juste currendo. Nam quinos sensus corporis sui, coërcitos semper censura magistrali, aptos & idoneos exhibuit donativo cælestis bravii: unde semper se exhibendo hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, glorificavit & portavit Dominum Deum in corpore suo. Igitur digne & laudabiliter illum clarificat miraculis, complens in eo illud signaculum benedictæ promissionis; Qui me, inquit, glorificat, glorificabo eum. Nam hujus promissionis est immemor, qui super B. Majoli, cui vivere Christus fuit & mori lucrum, audita vel visa miracula aliquod incredulitatis posuerit asperum, vel malæ infectionis ruminaverit inventum. Is etenim quantus fuerit in salute aliorum, [qui Deo placuit per virtutum opera.] testatur illud quadrivium virtutum, in quo semper invigilavit, & pro recipiendæ beatitudinis præmio, & pro aliorum salutis exemplo. Ab ipso namque prudentiam constantis vitæ, temperantiam discretionis maternæ, fortitudinem victricis palmæ, & justitiam æquissimi libraminis sumpsit, quicumque sancto ejus comitatui veraci fide adhæsit. In his virtutibus se semper exercuit, non autem per speculum & in ænigmate, & his repletus est in suo tempore. Pro his virtutibus, se semper comitantibus, peregit in vita sua miraculorum innumerabilia signa, & nunc post felicis vitæ suæ cursum, illud centuplicatum redditur gaudium a.

[1] In villa Briceolis b extitit quidam, attingens annos puerilis ætatis, quos deducebat cum dolore & miseria, quia manuum & pedum perdiderat officia, propter contractionem nimiam. [Sanantur contractus,] Crescebat illi misero numerositas dierum, & decrescebat moriens officium prædictorum membrorum. Sed hunc divinæ pietatis incomprehensibilitas adjuvit, & S. Majoli pietas: nam quia per se non poterat vadere, hinc parentum, hinc aliorum hominum apportatur manibus, ad S. Majoli sepulcrum: ubi plurimis diebus attendens sanationis fructus, non remansit privatus adjutorio, quamvis dimissus esset a suis in eodem loco. Post aliquos autem dies, reapportatus a parentibut ad propria loca, replicabat doloris & plorationis infortunia. Sic multipliciter decoctus igne tribulationis, reapportatur iterum ad S. Majoli sepulcrum: ubi Deum invocans fide plena, desiderati voti sui compos efficitur, & divinæ pietatis fons ei aperitur. Secundo igitur die, quo iterum ibi reapportatus fuerat, illud prius a se elongatum S. Majoli adjutorium valde sibi sensit esse approximatum: manuum namque & pedum recepit integerrimam sanitatem, & ad propria sanus rediit benedicens Deum.

[2] [mutus,] Quidam advenit mutus, nomine Heinricus, ad S. Majoli sepulcrum. Hic ad tempus perdito oris alloquio vivebat mutus, & afficiebatur magno doloris incursu. Si quid necessitatis propriæ aliquando voluisset petere, hoc tremulo capite, hoc requirebat digito indice. At uno dierum arripiens baculum, ad Sancti venit sepulcrum: ubi expectans sanitatis votum, quia ore non poterat, corde Deum Sanctumque invocat Majolum: & dum pulsat cælum precibus, aperitur ejus oris locus. Sic damnatione linguæ perdita, & sanitate adepta, lætus ad sua revertitur, & inde Deus magnificatur.

[3] Quoddam etiam miraculum adjungimus, de quo non solummodo vulgarem populum testem deducimus, sed etiam ipsum Regem Hugonem, Comitemque Burchardum c, filiumque ejus Domnum d Rainaldum Parisiensem Episcopum. Hic igitur Rex, ad S. Majoli expetendum auxilium veniens, [cæcus coram Hugone Rege:] super infirmitatis suæ gravitudinem invenire promeruit aliquantulam levigabilitatem. Qui uno dierum, post peracta orationum solennia ab ecclesia progrediens, quemdam cæcum in eodem loco illuminatum audivit. Quem ad se adduci jubet, ut ab eo veritatem retineret. Dum namque in pauperem talem virtutem factam esse, pro certo cognovit; præ gaudio, sicut vir magnæ dulcedinis, cum supradictis personis profluos lacrymarum rivulos effudit: sicque cum multa turba populorum collaudans Deum, Sanctumque venerans Majolum, & cæcus illuminatus ad propria rediit, & Rex magnificus lætior in Franciam viam assumpsit.

[4] In Euguilinensi e silva in quodam loco est S. Arnulphi ecclesia, [alius cæcus,] ubi quidam cæcus per multos dies attendebat ut mereretur illuminari. Sed quia nec ibi sanabatur, & nondum venerat hora miserendi ejus, ut ad S. Majoli sepulcrum adduceretur orabat instantius. Adductus autem, nec diutius ibi demoratus, lumen recepit oculorum lætus.

[5] Victricis palmæ beatitudo, acquisita pro laudabili meritorum donativo, heredem suum in cælis Sanctorum consortio glorificat, & in terris assidua miraculorum frequentatione honorificat. Cursus enim hujus ancipitis & incerti laboris tunc ad plenitudinem pervenit jucunditatis, quando bravium comprehenderit demonstratæ remunerationis. Illud namque bravium beatitudinis æternæ consecutus est jam in cælis beatus Pater Majolus, pro fidei fortitudine, pro spei magnanimitate, pro caritatis incomparabili dilectione. Qui in mortificationem suæ carnis sedule invigilans, pro vivificatione sui spiritus recepit de manu Domini æternæ retributionis vitale munus. Qui pro frequentata virtutum & miraculorum suorum congerie, in cælis se demonstrat perenniter vivere; & temporalis adjutorii prætendens dexteram miseris, incitat quam plurimos & innumerabiles, ad requirendum cæleste donativum salutis & sanitatis. Ad hoc consequendum dum quidam e Fratribus Cluniacensis monasterii, nomine Vivianus, assumpsit pennas fidei, transvolavit ad effectum præstolati & desiderati sui voti. Hic gravissimo amborum majorum articulorum pedum afflictus dolore, attendebat cum quotidiano mœrore, ut ungues ipsorum articulorum suppositam transforarent carnem: ipsos quoque ungues eradebat solito, [monachus laborans gravissimo dolore in digitis pedum,] in tantum ut ab ipsis articulis proflueret stillicidium sanguinis. Et dum labor superpositus labori, totum excruciaret corpus Fratris Viviani, acri experimento idem Frater in semetipso comprobabat, quod de alterutræ fraternitatis unanimitate Apostolus in tonat, dicens: Quia si compatitur unum membrum, compatiuntur omnia membra. [1 Cor. 12, 16] Super ipsos iterum articulos pedum superponebat varium sanationis emplastrum, sed illud nec adjuvabat nec effugabat doloris stimulos, qui multiplicabantur per dies singulos. Ipsius denique infirmitatis jugiter perseverans inserta acerbitas, nec caloris nec frigoris aliquantis vicibus consentiebat perquisitas horas. Si etenim alicujus lenitatis suave superponeretur velamen, asperum isdem Frater sentiebat gravamen: quod si & oneri adjungeretur caloris locus, accrescebat doloris & infirmitatis planctus. Si relevatum fuisset velamen ab infirmis pedibus, vel in modico accessisset frigoris sibilus, illico pertransibat doloris gladius ad vitalia: qui nec in calore nec in frigore minuebatur, sed in quotidianæ infirmitatis cute acuebatur. Sic nec adjutus temporali medicamine, nec valens sufferre caloris vel frigoris variabile, jam in animo proposuerat solam sufferentiam laboris, nullum attendens medicamentum curationis. Tandem ille internus inspector cordium & consolator singularis dolentium, prædicto Fratri Viviano salubres vias inveniendæ salutis aperit. Quas dum fide & opere suscipit, melioratus corpore rediit: & propter misericordiæ opera in se facta, collaudans Deum, fortem Dei esse amicum Sanctum cognovit Majolum. Is etenim Frater, non ignorans quia ubi humanum deest consilium, divinum expetendum est auxilium; ad Silviniacense monasterium, quo Patris Majoli recondita sunt membra, nunc equestris, nunc pedestris utcumque potest assumit vias. Fessus & lassabundus corpore, & servidus fidei calore, tandem ad locum prædictum accessit: & quos interni precatus obtulerit sumptus, testis & demonstratrix est consecuta sanitas sui corporis. Nam dum occultos cordis effundit precatus, super impositæ infirmitatis manifestos cruciatus, illique Patri Majolo necessaria cordis & corporis commendat; paulatim meliorari inchoat, & usque eo progreditur sanitas corporis, ut isdem Frater, nec anterioris doloris acres stimulos sentiret in pedum articulis, & in parvis officiis membrorum magnam Patris Majoli cognosceret gratiam meritorum, Hunc denique nec fastidit credere apud Deum plurimum posse, vel pro innumerabilibus auditis sanitatum miraculis, vel pro comprobato in se beneficio sanitatis: qui quorumdam frivolæ garrulitati, nolentium credere multiplicitati miraculorum sancti Patris Majoli, constanti fide responsionis obviat, & imprudentium hominum incredulitati, vel in se facta misericordiæ opera debere credere, demonstrat.

[6] Langobardensis quidam erat hydropicus, pectore & ventre nimium inflatus, qui instar utris impleti obduruerat, & instar vitri pelle relucebat. Hoc anxietatum afflictus genere, satis & nimium habebat ubi se posset attendere: nam jacens resupinus, buccam nec audebat claudere, anhelans indeficienti continuatione: nec in aliud latus se vertere poterat ullo modo, nisi tornatus f fuisset alterius adjutorio. [hydropicus in Longobardia absens:] Ligabat, super præmonstratum tumorem ventris & pectoris, herbarum & specierum diversa medicamina singulis horis: sed induratæ infirmitatis inflatio, non poterat emolliri aliquo lenitatis antidoto. Gargarismus nec proderat capitis, nec solutio aliquid commodi afferebat ventris: vel sola disruptio cutis attendebatur, vel vicina mors in exstinctione anhelitus sperabatur. Sed collocatus miser in doloris angustia, velut mortuus in perdita nominis memoria, sola ei ruminatio remanserat doloris, anxiatus & turbatus pro extuberata inflatione hydropicæ aquositatis. Sed miseriarum & dolentium promptus inspector beatus Pater Majolus, fortem suæ consolationis dexteram ei repræsentat, in memoriam reductus. Nam idem miser, ejusdem longitudinis faciens candelam, quo ipse intumuerat; eamque, quo grossior erat, circum se ponens, vicinæ ecclesiæ transmisit eam ardere, invocato Christi nomine, non obliviscens tamen sancti Patris Majoli dignum memoriale. Unde dum initiat eadem candela producere flammivomos radios luminis, tunc & inibi misero advenit sancti Patris Majoli initium consolationis. Et dum paulatim deficit oblatæ obedientiæ & fidei cera, paulatim & deficit gravis hydropici sarcina; & consumpta mensuratæ infirmitatis candela, resumpta est miserante Deo præoptatæ sanitatis hora. Tale beneficium in se factum narrat ipse Langobardus cuidam homini Roma regredienti, & per eum ejusdem longitudinis, qua fuerat candela, retransmittit filum argenteum ad beati Patris Majoli sepulcrum, pro commemoratione sanitatis, & pro gratia non oblitæ visitationis: illudque donativum recognitionis suspenditur super tumulum ejusdem Patris, pro demonstratione virtutum suarum, de quibus honorat frequenter quadrifida spatia terrarum.

[7] Quidam Carnotensis Ecclesiæ Clericus, nomine Bernardus, pro sanitatis in se facto beneficio, illi adscribitur non dispariliter numero, quo adjunguntur multiplices & varii, curati & sanari interventu piissimi Patris Majoli. Cui unius pedis & tibiæ in tantum aruerant nervi & venæ, ut dum moveretur loco, & sustentaretur baculo, illa pars reptando potius sequeretur miserum, quam præberet ad ambulandum aliquod adjutorium: [miserrime contractus,] ligneusque baculus assumebatur pro parte perditi corporis, qui pro sui deportatione in manibus, & sub ascella gestatoris quoddam jam quasi innatum callum adduxerat. Illud quoque damnatitium membrum potius dependebat ad numerum oneris, quam ad exhibitionem propriæ naturæ vel honoris: quod nec adustio ignis cum dolore rimabat, nec importuna frigoris glacies penetrare poterat: unde multotiens jam deliberaverat, ut fastiditum illud membrum corporis, a se aliquo ferri instrumento abscindere debeat. Sed ille qui non dormit neque dormitat, qui custodit Israel, divina sui providentia deliberationem illam disturbat: ne desperatus salute se mortificet in resecatione pedis & tibiæ, quem ad insperatæ salutis viam beatus Pater Majolus in posterum revocare misericorditer volet. Cui post diversos æstuationum cogitatus, illud salutare tandem suus disgregat animus, ut ad illud incomprehensibilis pietatis Patris Majoli veniat corporale margaritum, ubi & multiplex venire festinat conventus fidelium hominum. Transponitur post hæc a suis in præparati itineris caballo, & post aliquos dies adest dulci Silviniaco monasterio: ubi jam post tertium adventus sui diem, multis antea expectatam annis, tali modo recepit sanitatem integerrimam. Post Matutinale officium remanens ante sancti Patris Majoli sepulcrum, insperate emortui nervi reviviscunt, desiccatus humor revertitur venarum. Jam paulatim pedum articuli incipiunt posse commoveri, jam sentit pes & tibia manuum superimopositarum lineamenta. Extenditur & retrahitur vetus pars corporis, quæ incipit ut infans titubando carpere viam itineris. Hoc uno & altero die, si certum sit, attendit. Jam tertio die, per gratiam Dei, & interventu Patris Majoli, firmatur, & lætus & pedestris rectus ad sua revertitur.

[8] Cujusdam mulieris pauperculæ persona, a surditate sua sanata est, per beati Patris Majoli merita. Hæc in Morinniaca g villa consistens, dabat quidem verborum sonos loquens, sed nec recipiebat aliquos intelligentiæ auditu, [& surda,] quoniam patebant aures solo hiatu. Si quis autem amicorum eidem aliquid utilitatis facere voluisset, manibus hoc efferebat: si autem ab ea aliquid necessarium expetebat, signorum aliquorum hoc indicio demonstrabat. Sed his aliquoties fallebatur, quia non omnium poterat esse sciens: unde & accrescebat illi quotidie doloris status, vel pro perdito aurium auditu, vel pro aliorum demonstrato exprobrationis derisu. Sed ille veritatis internus judex & magister, hanc adjuvit miseram misericorditer. Quæ uno dierum se adjungens pluribus, qui festinabant venire ad beati Patris Majoli solennes recursus, augebat numerum venientium, nesciens interim, quos & quare tenerent illos anfractus viarum. Tandem cum illis subintrat in illo amplæ spatiositatis Silviniaco monasterio, ubi multorum ibi consistentium populorum solos videt primo die euntium & redeuntium cursus. Sed & nec campanarum, quibus satis bene idem ditatur monasterium, nec aliquorum audit sublimes fragores. Defigitur uno eodemque in loco ille surdus auditus, ante sancti Patris Majoli sepulcrum velut quidam aliquis palus. Quam dum aliquis crebro hanc propulsat nesciens, velut in tam copiosa turba populorum, huc illucque minutatim respicit, quid agere debeat nescit. Jam defatigata, vel pro dolore nimio, vel pro pulsatu aliorum assiduo & gravissimo; altero die quo advenerat, in uno ejusdem ecclesiæ angulo se collocat. Et jam miserante Deo, tertio die per quasdam rimas aurium, aliqua allabitur sonoritas vocum. Hæc accrescit, & jam bene sonat in pauperculæ mulieris capite, & jam incipit aliorum dicta plane intelligere: aliorum interrogationibus rationabilia reddit responsa; & per Dei gratiam, & interventu sancti Patris Majoli, se recepisse integerrimæ sanitatis insinuat dona. Suo quoque solo contenta comitatu, arripit viam proprii pagi, & jam non utitur aliorum indicio signorum, nec suarum naturalium privatur sonitu aurium.

[9] Beatus Pater Majolus, in omnibus afflictorum miseriis, quantæ fuerit pietatis, nec dinumerari unquam poterit: & illud genus hominum, in quibus illud misericordiarum levamen posuerit, numquam insimul in terris coadunatum manebit. In sola etenim illa incomprehensibilis speciositatis regione, de qua dicitur; Quia in domo patris mei mansiones multæ sunt, tantum prædestinati ad vitam pariter invenientur, qui ejusdem Patris & temporalis & spiritalis fruiti sunt benedictionis fructu: quo se ditatum multipliciter quidam peregrinus sensit, dum in sui angustia eumdem Dei virum adesse monuit. [Joa. 14, 2] Hic assumens quodam die, secundum suæ paupertatis modum, quædam necessaria sumptuum, ad sancti Patris Majoli tumulum venire festinat, [Peregrinus res ablatas recuperat] ut inibi suæ necessitudinis & orationis desideria compleat: sed in medio itineris inchoati persensit casum talis disturbationis. Nam quidam Vasallus h pauper rebus, superbia tumidus, eumdem peregrinum obviat & i assaillit, & sua ei omnia quæ secum portabat tollit. Quasi lætus & alacer, onustus spoliis peregrini, domum suam subintrat Miles festinanter: dividit hoc & illud per coætaneos lætus, quod post adjungit cum maximo suorum ploratu. Sed ille bonæ fidei peregrinus, non relinquit propter hoc assumptæ viæ stratus: sed ante B. Majoli præsentiam deplorat, & antiquarum suarum necessitudinum miseriam, & perpessæ in præsenti injuriæ prædam. Adjurat non se discessurum a loco illo orationis, donec videat in quanti amoris modo idem sanctus Domini Majolus apud Deum maneat, & suæ ei paupertatis spolia restituat. In crastino denique, illucescente jam diei hora, [fure a dæmone obsesso,] prædictus prædator adducitur dæmoniacus a sua familia, vinctus & catenatus; & apportatur paupertas peregrini, adhuc attendentis adjutorium piissimi Patris Majoli. Deponitur ante sepulcrum sancti viri sumptus deprædati pauperis, & revertitur antea perditus sensus castigati Militis. Sic utrique miseri, revertuntur ad propria consolati: hic recipiens suorum sumptuum spolia perdita, hic autem per Dei misericordiam ad rationabilis intellectus & sensus repatriat loca. Proprio quoque experimento discunt, quod qui beati Patris Majoli ex fide colunt meritum, non remanent disconsolati in fine dierum.

[10] Sicut diversæ & innumerabiles patriæ, sancti viri Majoli jucundum apud Deum & apud homines retinent memoriale, ita meritum & gratiam ejusdem sancti Patris collaudant utriusq; sexus, ordinis, & ætatis. Nam quia secundum Apostoli præceptum, in præsenti vita indutus est semper novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia & sanctitate veritatis; [sanatur puer per 7 annos mutus:] ita & novum in cælis positus semper peragit, & nova fidelibus Dei semper recolere facit k mirabilia: qui quosdam in matris utero, quosdam jam & vegeros, commendat tamen illos omnes unanimi & diverso miraculorum modo: illoque subventionis medicamine unicuique subvenit, quo expedire sibi secundum salutis viam intelligit. [Eph. 4, 24] Hanc salutis viam quidam infans invenit, qui ab ipso matris utero jam pœne septennium annorum transiens tempora, mutus interim remanebat: qui in ipso ætatis spatio vivebat sanus & incolumis reliquo corpore, sed tantum oris alloquio privabatur miserrime; nec valebat lingua reddere responsum, quamvis ad hoc paulatim repercuteretur superius & inferius labium. In antedicto igitur annorum spatio, in hoc permanens continuationis silentio, nec ad sibi placita valebat respondere audita, nec objicere aliquod improperium sibi illatis adversis poterat. Hic quodam die inter utrosque parentes patrem scilicet & matrem residens, eosque, ut assolet, confabulari audiens, secreta parentum celabat solo auditu, quia & illud non poterat aperire linguæ impulsu. Sed uno dierum eosdem parentes conqueri audiens super linguæ filii sui damnationem, eosque velle deliberare ut adducant eum ad sancti Patris Majoli sepulcrum venerabile; mox insperato inventum illud verbis proprii oris laudat, & ter nomen S. Majoli aperta voce proclamat. Expavescit uterque parens, pater scilicet & mater, inauditum & insolitum filii sonum, & ut eadem replicet, hortantur; sed tamen revertitur filius ad illud anterius continuationis silentium. Dehinc post aliquot dierum spatia adducunt filium, quo sancti viri speciose pretiosa tumulata sunt membra. Ibi quoque puer antedictus nomen sancti viri frequenter replicat, & inibi rationabilis linguæ officium divinitus comparat: & per Dei nostri misericordiam & per sancti Patris Majoli meritum, reservat idem puer consecutam gratiam locutionis in posterum.

[11] Cundunensis l villæ quidam Durannus agricola, occulto Dei judicio judicantis omnia, a renibus perdiderat omnium vim membrorum; unde si adjuvatus non fuisset alicujus alterius adjutorio, vel alicujus sustentationis baculo, remanebat velut aridus truncus in omni loco. Hic etiam nec genibus poterat repere, nec genibus nec pedibus poterat superiorem partem corporis sustinere. Hic licet semi corpore remaneret mortuus, vivebat tamen cum gravi dolore totus: [contractus & quasi medio corpore præmortuus,] & trahens longa suspiria doloris a superiori parte corporis, non sentiebat interim a renibus vel cohærentibus membris inferioribus aliquod adjumentum ambulationis. Sed post desperationem terreni adjutorii, præmeditari cœpit intra se, veluti quidam sapiens, ut disquireret medicamentum præoptabile piissimi Patris Majoli. Interim vel ex paupertate sua, vel partim ex aliorum adjutorio, comparat quemdam asinum; supra quem circumligatur fasciolis, ne caderet in terram, & assumit vias tendentes ad Silviniacense monasterium. Ubi dum postquam venit, & in domum illam orationis transpositus fuit, quo Patris Majoli requiescunt membra; statim meliorari miser cœpit, & se relevare & residere aliquoties jam potuit. Vadendi tamen & ambulandi desiderium tantum manebat, sed ipsius desiderii fructus adhuc deerat. Sed illa dulcedo pietatis, Patris scilicet Majoli, ad perfectum votum adducit miserum. [curatur:] Post septimum namque diem, quo inibi advenerat, ambulandi perfectum posse recepit: nec attendit ut pertranseat octavus dies, sed reddens secundum suum scire Christo Domino & sanatori suo Majolo cursus laudationis solennis, apprehendit regressionis suæ vias; & post se asinum, gestatorem suum antiquum, aliquoties trahit; varios quoque viarum anfractus salit, collaudans Deum, Sanctumque benedicens indesinenter Majolum.

[12] Quidam revertentes ad propria, post orationis vota ante S. Majoli sepulcrum peracta, mirabilem & jucundam in suo itinere viderunt ejusdem Sancti virtutem. [navis ultro ad alteram ripam appellit,] Nam quodam die Dominico, perveniunt ad quemdam Ligeris portum: ubi diu multumque expectantes manserunt, ut adducerent eis nautæ navim ad transnavigandum. Sed obstinati nautæ, petionem non curant audire eorum: unde dum nomen S. Majoli invocant, & ut eos super illud negotiū audiat, orant; divino nutu navis a loco suo submovetur, & ad ripam, quo considebant, pervenit. Quod videntes Deo gratias reddiderunt, & in navi intrantes, ad optatum littus pervenerunt, sine terreno remige & sine terreno ductore.

[13] De Baugiaco m vico quidam contractus adducitur, ad S. Majoli requirendum auxilium sanationis. Hic per aliquantos dies deplorans contractionis suæ miserias, expectabat sanationis suæ horam, ante prædictæ ecclesiæ januas: [sanatur contractus voto candelæ.] & inter replicatæ orationis verba devovit, quia si sanitas ei concederetur, omni anno ad eamdem veniret ecclesiam, & secundum paupertatis suæ modum apportaret candelam. Post hujus promissionis votum, sanitatem meritis S. Majoli obtinuit, & sanus & incolumis ad sua loca est reversus.

[14] Quidam in decrepita ætate perdiderat virtutem totius pœne corporis, propter nimiam contractionem pedum & manuum; qui per plurima Sanctorum deportatus loca fuerat a muliere sua, & ab unico filio suo. [senex contractus,] Sed ei illud laboris iter nihil profecerat; vel quia nondum venerat tempus miserendi ejus, vel quia hunc volebat omnipotens Deus adjuvari per B. Majolum, novis diebus tunc clarificatum, ut accresceret ejus laudis fama per multa terrarum loca. Unde quodam die admonuit suam mulierem, ut eum ad sepulcrum S. Majoli adduceret: sed valde super illud opus contradicentem invenit. Nam superventuræ sanationis voto incredula, exprobrabat frequenter, quod inaniter perquireret jam veterano corpore robur juvenile; addens insuper, quod ad hoc investigandum, deesset tota opportunitas sumptuum, quoniam siquidem pro his similibus rebus dispensatum erat omne supellectile suæ domus. [a querulosa uxore asino alligatus,] Sed tandem devicit querelositas assidua mariti duritiam contradicentis conjugis, nam assumit debilem & contractum maritum, & eum ligat super n præstitum asinum, & arripit cum unico filio vias insinuatas ad S. Majoli januas. Sed & quoddam difficile accidit eis in itinere. Perveniens namque ad aquam, nomine Cresam o, pluribus in locis nimium infestam, deponitur ab asino super quem circumligatus erat; & itidem animal, cum ceteris animalibus quæ tunc ibi advenerant, super quemdam pontem prædictæ aquæ cogitur ascendere. Dum autem in medio venisset ponte, cecidit ubi fortior erat unda rivi. Quod considerans mulier, allidens utrasque manus, exprobrabat misero marito, qui remanserat ad ripam cum unico filio. Prædictum autem animal ab aqua abstractum accipit mulier, & per aliam viam revertitur sola ad domum suam. [& misere in via relictus,] Relictus autem pater solus cum filio multiplicat doloris aculeos, vel quia mulier illum non adjuvatum dimiserat, vel quia filius qui cum eo remanserat, eum adjuvare non poterat, vel pro ætatis teneritudine, vel pro parvo illius intellectu. Angustiatus igitur tali miseria, & attenuatus fame prævalida, transmisit tamen quodam die filium suum ultra illam aquam, ut si posset apportaret ei quam manducaret eleemosynam. Sed misericordia miserentis Dei, dum revertitur filius, obviat in medio ponte patrem, [subito sanatur:] qui sanatus fuerat interventione B. Majoli. Unde pariter læti & alacres veniunt ad sepulcrum S. Majoli, ibique laudationis vota persolvunt, & sic postea ad sua loca redeunt.

[15] In Autissiodorensi pago, quidam extitit cæcus, qui omnia paupertatis suæ supellectilia habebat expensa, quærens illuminationis suæ dona. In caligine enim manens cæcitatis diurnæ, ambulando palpabat in meridie. Nam hic recipere meruit & tali modo videndi officium. Quoddam pratum proprii sui juris ipse habuit venale cuidam vicino suo, volens scilicet ex pretio illo habere sumptus, dum veniret S. Majoli auxilium perquisiturus. [cæcus visum recipit:] Unde dum initum pretium, qui comparabat pratum, inter manus suas numerando revolveret; qui prius cæcus fuerat unam minutam cecidisse ei videt & indicat. Quod audientes qui circumadstabant, admirati sunt, qualiter hoc veteranus cæcus cognosceret. Super hoc autem certos reddidit, & clare se videre per Dei misericordiam, & per interventum S. Majoli, prædixit. Sic igitur eamdem pecuniam accipiens, & clare videns, ad Sancti venit sepulcrum, collaudaturus omnipotentem Deum,

[16] Ex pago Augustidunensi quidam fuit homo, nomine Goszaldus, contracta habens genua & pedes; in ipsaque contractione multis remanens diebus victum quærebat mendicans, se semper duobus baculis ambulando sustentans. Hic refrigerium sanitatis expectans per multos dies, [sanatur contractus.] frequentius veniebat ad sepulcrum S. Majoli oraturus: nam inibi quondam adductus remanserat. Ob hoc autem indeficientissime profundebat ab oculis lacrymas, quia & circumpagenses, & ex alienis terrarum locis venientes, videbat redire sanos; se vero solum remanere qui non mereretur sanitatem recipere. Tandem una nocte admonetur in somnis, ut ad S. Majoli sepulcrum veniret, eique promitteret se omni anno unam candelam reddere. Surgens igitur mane, sustentatus baculis, venit ad insinuatum locum; ibique donum insinuatum promittens in anterioribus, & reddens in præsenti, integerrimam recepit sanitatem membrorum.

[17] Armanus dicebatur quidam, non de ignobili genere, de pago p Siciaco, de Villa petra: qui nec ad ambulandum erat idoneus, nec ad standum, quoniam graviter erat contractus. Hic per B. Majoli meritum audiens multas fieri virtutes, anxiabatur corde, quia sciebat longe a se esse locum, ubi tanta faciebat signa miraculorum. Sed tamen afflictus quotidiano detrimento corporis, jubet præparari sibi quoddam loculum, ubi transponeretur: ad quod deducendum præparantur duo boves, & caballus unus. Præparato itaque itinere, [alius contractus,] & denominato die motionis, commendat necessitatis suæ causas: sed præveniente misericordia Christi, die quo debebat movere, talem promeruit sanitatem recipere, ut in equo ab aliis potuisset levari. Super quem levatus, tenentibus interim suis ne ad terram corrueret, carrucam, quam ad deducendum se præparaverat, caballum & boves ante se ducere jubet, ut si ingravesceret, in ea deponeretur, & ad destinatum locum deduceretur. Sed misericordia Christi præeunte, & merito S. Majoli subsequente, nec accrescebat ejus infirmitas, sed tamen non pleniter recedebat ab eo Confecto jam ex magna parte itinere, [inter varias oblationes.] pro Dei amore & S. Majoli, ad quamdam ecclesiam, quæ diruta erat, sed tunc reædificabatur; equum & carrucam ad comportanda necessaria ecclesiæ dedit, & pro signo suæ devotionis boves ante se adducere jussit. Tandem perveniens ad locum destinatum, precatur S. Majoli misericordiam, ne inaniter tantam suscepisset viam: inibi autem per Dei misericordiam, omnium membrorum recepit integerrimam sanitatem. Pro qua recompensatione, tradit Deo & S. Majolo boves qui remanserunt, & tradidit quemdam sui juris servum, nomine Guidricum.

[18] Idem namque S. Majolus, sicut est mitis & propitius suave jugum Domini portantibus, [incredula negligens cultum S. Majoli,] sic castigator manet districtus in incredulitatis duritia permanentibus. Hoc quædam mulier de Magniaco q villa per semetipsam apprehendit, hoc modo. Vespertinali namque hora, vigilias S. Majoli aliis celebrantibus, hæc a textrino suo opere nolebat recedere. Cujus præsumptionem digna subsecuta est castigatio: nam instrumentum quoddam ferreum, operi illius aptum, [punitur ferro manui adhærente,] sic manui illius adhæsit, incurvatis & infixis digitis in palma, ut videretur inibi esse quasi natum. Quod voluntarie acceptum, præsumptuose retentum, voluntarie reliquisset, si illi post pœnam licuisset, & cum vicinis festivitatem S. Majoli custodisset. Unde ipsa mulier, recognita suæ nequitiæ culpa, in crastino S. Majoli venit adjutorium requisitura: quam innumerabilis multitudo populi, sicut ad festivitatem ejusdem Sancti convenerat, illud correptionis signum manu ferentem admirando conspexit. Hæc in ecclesia & ante S. Majoli sepulcrum, & inter multam populorum turbam, negligentiæ suæ narrat eventum, pro quo talem in præsenti pœnam sustinebat. Sed quidam, malæ curiositatis infecti vitio, hoc eam fingere pensantes portento aliquo, manum arripiunt; digitos ipsius omni conamine omnique artificioso studio aperire volunt; sed humanum ingenium aperire non potuit, quod clausit illud Davidicum sceptrum, de quo dicitur, Qui aperis, & nemo claudit; claudis, & nemo aperit. [Is. 22, 22] His itaque circumuallata adversitatibus, hinc verecundia, hinc divina ultione, & populorum derisa exprobratione, salutare illud consilii capit, ut invocet Deum, Sanctumque Majolum deprecetur esse sui adjutorem. Dum itaque in hoe sedula permanet, divina ei pietas adest: quæ illico manum illius aperuit, sicque illud demonstrativum negligentiæ ferrum ad terram cecidit. [invocans Sanctum sanatur.] Et ad comprobandum veræ virtutis indicium, pœne tota videbatur manus eo loco esse rimata & arsa, ubi illud ferrum jacuerat; & singulorum digitorum numerus in ipsa palma videbatur profundius impressus; & ea loca repleta erant sanguine, ubi infixus fuerat unusquisque. Hoc admirabili sanata signo, hilaris redit ad propria, non incredula amplius miraculorum & virtutum S. Majoli.

[19] Sicut namque idem beatissimus Majolus deduxit vitæ suæ gradus per sanctitatis incrementum quotidianum, ita suum commendat memoriale omnibus, pro multiplicatis suis semper virtutibus, bonum exemplar commendans ceteris, ut Deum Deorum possint in Sion videre. Ut hoc nempe consequeretur in fine, in vita sua laboravit intente, & ad hoc pro certo se pervenisse manifestant per eum facta quotidiana miraculorum signa; quæ tanto amabiliora sunt nostro Ordini & nostro tempori, quanto, per virum nostri Ordinis & nostri temporis, nos voluit Dominus excitare ad incrementa meliorationis. Eum fortissimum suum adjutorem invenit quædam mulier, nomine Ermengardis, de Longa-Exardis-villa r: quæ pro divino judicio damnata paralysis vinculo, sibi prodesse non poterat, [paralytica liberatur.] amicis autem & parentibus augmentum doloris faciebat. Vivebat qualitercumque poterat; super damnatilia membra non requirebat jam alicujus sanitatis emplastra. Sed ille supernæ pietatis oculus, cui cura est de omnibus, & qui miseretur omnium quæ fecit, dissimulans peccata hominum propter pœnitentiam; posuit in animo parentum eam diligentium, ut illam ad sepulcrum S. Majoli apportarent, & ibi sanitatis ejus causas requirerent. Ad hoc faciendum, arripiunt viam. Ante autem quam intrarent ecclesiam, ad honorem Dei & pro amore S. Majoli, aliquantas faciunt pro ea candelas. Insistentes autem illi operi, cœpit aliquantulum paralytica meliorari: & quæ adducebatur aliorum vehiculo, cum illis stat in ecclesia, sustentata interim baculo. Factas autem candelas reddens, & non minoratas omni anno promittens, integerrimam sanitatem recepit, & cum illis qui eam apportaverant pedestris est reversa.

[20] Sanctus autem Pater Majolus, pro fidei suæ merito, sanctitatis & reverentiæ cultu maximo adnumeratus est in vita sua. Modo autem ille adscriptus Sanctorum numero viventium cum Christo, coruscat in terris miraculorum signis, fiduciale solamen nostræ invocationis. Hoc numquam obliviscetur noster animus: hoc valde ampliatum erga se sensit quidam homo, nomine Ascellinus, qui erat de pago Senonico, qui per multos dies in quadam silva laborabat, ut exinde aliquas fruges annonæ colligeret. Unde vespertinali hora Sabbati, in illud opus nimium extra horam intentus, [cæcus illuminatur:] cæcitatis perpessus est casus; & per totam noctem illam incassas vadens vias, tandem lassabundus & defatigatus uno in loco remansit. In crastino autem, die scilicet Dominico, parentes ipsius ad ejus venerunt domum, ut cum eo venirent ad ecclesiam, audituri Missas & divinum Officium. Sed familiam ipsius valde invenerunt turbatam, quia eorum Dominus antecedenti nocte non venerat; unde pariter in silvam abierunt, quo recurrere solitus erat. Inventus autem demonstrat apertos & splendidos oculos, sed nihil se ex eis videre. Educitur aliorum manibus cæcus de silva, ejusdem cæcitatis per aliquos dies sustinens moras. Adductus autem ad S. Majoli sepulcrum, per Dei gratiam integerrimum recepit lumen oculorum. Recepto autem beneficio videndi, lætus ad suos repatriavit, & festivi diei Dominici reverentiam sic ulterius castigatus custodivit.

[21] Pietatis & misericordiæ viscera sanctus Majolus semper tenuit solicitudine maxima. Illud in se specialiter comprobavit quædam paupercula, quæ erat non solummodo vicinis & parentibus, sed etiam ipsi suo marito, pro inveterata infirmitate paralysis despecta. In hac diutissime permanens, ut lapis immobilis permanebat, [sanantur paralytica,] videndi tamen & audiendi officium non perdiderat: sed manuum tamen & pedum ita perdiderat fortitudinem, quasi numquam illam habuisset benedictionem. Hæc quoddam comportalitium instrui sibi facit instrumentum, in quo aliorum manibus ponitur in eleemosyna, non faciente tamen illi marito suo aliquod caritatis officium. Hanc altera quædam bonæ voluntatis mulier suscipit, & in carruca sua cum ipso instrumento eam levari fecit, & adhunctis bobus, ad S. Majoli sepulcrum adducere commendavit. Et jam apportata in proximo de carruca illa, de artificioso illo ingenio transportatorio se deponi oravit; & non incedendo, sed etiam reptando, ante S. Majoli sepulcrum accessit. Ubi expectans sanationis & curationis suæ medelam, desideratam invenit viam, nam prius manuum recepit sanitatem. Die autem alio, dum pro illo beneficio reddit gratias Deo, oratque S. Majolum, ut restituat ei sanitatem pedum; orationis fructum recipit; nam redintegratur ei sanitas pedum, & ambulationis recipit aptissimum usum. Consecuta itaque totius corporis sanitate, per aliquos dies inibi remanet, laudans Sancti interventionem Majoli. Unde maritus ejus sanatam suam audiens mulierem, postea pro ea venit: & reprehensus quia nullam ei in infirmitate impenderat humanitatem, ad propria tamen eam secum reduxit, lætus & gaudens.

[22] [& contractus.] Gaudentibus & iucundantibus super S. Majoli virtutes, digna laudationis accrescit semper materia. Nam idem Sanctus crebris sibi subditos exhilarans miraculorum signis, illud specialiter in sua sancta solennitate multiplicat, unde sanctæ suæ acquisitionis filii gaudeant. Nam sacrosanctæ præceptionis monemur monitu, quo dicitur: Non possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus. [Luc. 5, 34] Gaudii & exultationis certæ accrevit cumulus in solennitate ejus, quibus videre illud sanationis signum donatum est, quo quidam homo nomine Iterius sanari meruit. Hic enim per multos dies genuum contractione damnatus, reptabat semper incurvus, & nimiæ spissitudinis callum portabat in genibus & in manibus. Ante ejusdem autem loci monasterium quoddam habebat tuguriolum positum, quo sufferebat miser & inops, vel nimios gelu & imbrium fluctus, vel incendentes caloris & æstus ignes. Inibi expectabat petranseuntium eleemosynam, inibi suscipiebat maximam caritatem Fratrum Silviniacensis monasterii; quorum, ut credimus, merito, super talem miserum se sanctus Pater Majolus hoc voluit demonstrari signo. Nam ad vigilias festivitatis ejusdem S. Majoli, hic idem Iterius, cum cetero populo in ecclesia residens, super sanandi donum replicabat verba orationis. At in crastino, quo festiva solennitas ejusdem S. Majoli illucescebat, advenientium populorum adjunctus numero venit, redintegratis & sanatis membris. Apportans autem elevatis manibus, quibus ire solitus erat, scamellos, ante sepulcrum Sancti deposuit; & integerrimam & perfectissimam sanitatem se interventu sancti Patris Majoli suscepisse, gaudendo, omnibus qui ibidem convenerant, demonstravit.

ANNOTATA.

a Impressum erat, illud centuplicatum reddit gaudium, quod, aliaque leviora plura menda, correxi; tamquam librariis imputanda, non auctori.

b Briceolæ, an vulgo Brezollcs, prope Montalbanum? Leucis circiter 40 ad Austrum a Silviniaco id distat.

c Burchardus primus Comes Vindocinensis, Melodinensis & Parisiensis, sub Hugone Capeto.

d Rainaldus, Parisiensis Episcopus, anno 988 ejusdem Regis Cancellarius; ut videre est apud Sammarthanos.

e Aiguillonensis Ducatus, ad Lothum Garumnæ incurrentem situs, silvas aliquot habet, ut dubitari poßit an huc spectet nomen Euguilinensis silvæ, haud recte forsan scriptum.

f Tornare, Francis tourner, id est, vertere.

g Morinniaca villa, verosimiliter Marriniaca: ut vel intelligatur Maringues, ad occidentalem Allerii ripam oppidum, vel ad alteram orientalem vicus Morrignac; uterque enim locus, unius solum diei itinere distat Silviniaco, nec majorem distantiam hæc historia patitur.

h Vasallus dicitur, cliens fiduciarius, respectu Principis superioris: quales cum plerumque ad militiam Domini sui obstringantur, ideo nomen istud hic sumitur pro Milite.

i Assaillire idiotisimus Gallicus, pro assilire.

k Impressum hoc modo, & ea nova fidelibus Dei semper colere facit sicut ammirabilia.

l Puto legendum Cundumensis, ut intelligatur Condomum, civitas Episcopalis in Aquitania, 80 circiter leucis Claromonte distans.

m Bangiacum, vulgo Bangy, in Biturigibus prope Montem-falconum, ab Occidentali ripa Ligeris ipsaque Biturigum metropoli pari fere leucarum 5 intervallo distans.

n Præstitus, idiotismo Gallico, preste, commodato sumptus.

o Creuzam appellat Papinus Massonius, qui in Lemovicibus oriens Ligerim versus procurrit.

p Siciacus pagus, forsan est Comitatus Seissac vulgo dictus, in Occitania sub Episcopatu Carcassonensi, abest autem a Claromonte ad leucas circiter 60 in meridiem.

q In finibus Marchiæ Lemovicinæ versus Pictavos, haud procul a Dorato, Maignae oppidum notat Alphabetum Franciæ Petri du Val: sed ad 40 leucas Silvainiaco dissitum: verosimile autem est proximum aliquem locum fuisse, in quo tam festive S. Majolus coleretur, aut certe monasterio subjectum.

r Hanc Longam-Exardis-villam extra Arverniam, longeq; a Silviniaco quærendam esse non existimo.

DE S. GVALTERIO SEV GAVTERIO
ABBATE ET CANONICO STIRPENSI
IN DIOECESI GALLIARVM LEMOVICENSI.

ANNO MLXX

[Praefatio]

Gualterius seu Gauterius, Abbas & Canonicus Stirpensis in Gallia (S.)

G. H.

Gaufredus, cœnobita monasterii S. Martialis Lemovicensis ac Prior Vosiensis cœnobii, libro I Chronici cap. 12, describit regnum Anglicanum ad Guilielmum Conquestorem delatum, anno scilicet MLXVII: additque eo seculo floruisse tres viros sanctitate illustres, quorum primus nominatur S. Odilo Cluniacensis, anno MXLIX vita functus, cujus Acta dedimus ipsis Kalendis Ianuarii. [Sanctus habitus.] Dein subjungitur Gauterius Stirpensis, cui ægrotanti per hiemem desiderata fraga præter morem Divina præparavit clementia. Postea tertius additur Robertus, qui Casam-dei ædificavit: cujus Acta illustravimus ad diem XXIV Aprilis. Idem Gaufredus cap. 15 agit de Sanctis in Episcopatu Lemovicensi præclarioribus: ubi inter alia refert ista huc spectantia: Gauterium Stirpenses honorant, qui moderno tempore actu & miraculis gloriosus apparuit, id est sequenti post obitum S. Gualterii, quo florebat Gaufredus scriptor. Alia in Chronico S. Maxentii sive Malleacensi de S. Gualterio leguntur: ac primo de ejus obitu ista traduntur: Anno MLXX Domnus Gauterius, Abba & Canonicus Ecclesiæ S. Petri Stirpensis, dormivit in pace æterna, quinto Idus Maji. Dein ad annum MXCI ista habet: Eodem anno benedictio fuit cœnobii S. Petri Stirpensis, & festivitas B. Gauterii instituta est celebrari de transitu. [& festum ejus celebratum:] In Vita B. Israëlis, Canonici Doratensis in Marchia, a Philippo Labbe inter Vitas Sanctorum ad Aquitaniam spectantium edita, hæc inseruntur: Hujus sanctissimi viri discipulus extitit Sanctus Gauterius, vir pietatis & misericordiæ operibus redundans: qui cum Doratensis Ecclesiæ esset Canonicus, Stirpensis Abbas a Deo institutus est. Mortuus est B. Israël XI Kalendas Januarii anno Domini millesimo decimo quarto.

[2] Ex hactenus relatis liquet primo tempus vitæ ac mortis. Videtur natus circa annum nongentesimum nonagesimum, [Tempus vitæ & mortis.] & circa obitum B. Israëlis pervenisse ad annos XXIV ætatis suæ, & dein adhuc aliquamdiu vixisse in dicta Doratensi Ecclesia, ac postea in Stirpensi collegio seu cœnobio em>floruisse; ibidemque creatum Abbatem sive Rectorem aut Præpositum anno MXXXIV: in qua dignitate vixit annos octo & triginta: ac tandem, cum septennio cæcus fuisset, plenus dierum & meritorum senex, mortuus est anno Christi millesimo septuagesimo, [hæc accidit an. 1070 11 Maji.] annos natus circiter octoginta. Secundo constat ex Chronico S. Maxentii, S. Gualterium mortuum esse quinto Idus Maji, eodemque die celebrari festivitatem de transitu ejusdem: quod ex Chronico Lemovicensi confirmant Sammarthani tomo 4 Galliæ Christianæ pag. 850, ubi agunt de monasterio Stirpe, in diœcesi & ditione Lemovicensi sito; eumdemque diem venerationis nobis indicavit Ioannes Collinus in Catalogo submisso. Saussajus in Supplemento Martyrologii Gallicani, videtur tenuem hujus Sancti habuisse notitiam, [relata 13 Maji & 13 Apr.] dum ad diem tertium Idus Maji ista solum habet: In Aquitania s. Galtheri Abbatis. Præterea S. Galtherus, Abbas Stirpensis in diœcesi Lemovicensi, eximiæ sāctitatis vir, inscriptus est ad XIII Aprilis Ms. Kalendario Ordinis S. Benedicti apud Præmonstratenses Antverpiæ in cœnobio S. Michaëlis adservato. Sed illud neque antiquum est, neque cum magna prudentia scientiaque collectum. Gabriel Pennottus in Historia Ordinis Clericorum Canonicorum lib. 2 cap. 23 num. 14 ex unico cœnobio duo facit, dum asserit in Lemovicensi Episcopatu esse monasteria Canonicorum, primum S. Galterii sive de Stupeno, secundum S. Petri Stirpense, quod unum idemque est, atque etiamnum esse Ordinis S. Augustini Abbatiam asserunt Claudius Robertus & Sammarthani supra citati: vulgo Lesterp in Marchia Lemovicina, sex leucis Dorato, Lemovicibus octo. Est præterea in finibus diœcesis Bituricensis, supra Creusam fluvium prope Argentonium, S. Gualterii nomine parochia & oppidum, ubi illum Patronum coli existimo.

[3] Et hæc sunt quæ hactenus edita in lucem de hoc Sancto reperimus, quibus adjungimus alium hactenus absconditum thesaurum. Habemus nos codicem membranaceum in quo continentur Vitæ aliquot Sanctorum, a Marbodo Archidiacono Andegavensi conscriptæ; [Vita ex Marbodo.] ergo ante annum MXCVI, quo is creatus est Episcopus Redonensis, & hoc Ordine recensentur, S. Florentii Martyris, danda XXII Septembris; S, Licinii Episcopi Andegavensis, em>illustrata ad diem XIII Februarii; S. Magnobodi, etiam Episcopi Andegavensis, edenda ad XVI Octobris, S. Gualterii Stirpensis, quam modo damus; S. Roberti Abbatis Casæ-Dei, ad diem XXIV Aprilis excusa. Passio SS. Felicis & Adaucti, danda XXX Augusti; & dein adduntur varia ejusdem poemata, quorum aliqua indicantur a Sigeberto de scriptoribus Ecclesiasticis cap. 158. Est hic codex valde antiquus, ut videatur aut tempore Marbodi & forsan ejus cura diligenter exaratus, aut saltem non diu post ejus obitum. Allegat in Prologo priorem Vitæ S. Gualterii scriptorem, ex quo seligit quæ ei ad rei pertinere visa sunt dignitatem: [ex antiquiore scripto edita.] quomodo etiam Vitas S. Licinii & S. Roberti jam editas expolivit. Forsan erit qui priorem Vitam nanciscetur, &, si viderit operæ pretium, edet. Appellatur in hoc scripto Gualterius, ab aliis Gauterius, Galterus, & Galterius.

Vita
Auctore Marbodo Andegavensi Archidiacono, postea Episcopo Redonensi in Britannia Armorica.

Gualterius seu Gauterius, Abbas & Canonicus Stirpensis in Gallia (S.)

BHL Number: 8802

A. MARBODO EX MS.

PROLOGUS.

[1] [Vita ob fructum posterorum.] Beati Gualterii vitam scribendam suscepi, non quidem facultatis meæ quæ parva est, vel meritorum quæ nulla sunt, confidentia; sed obedientiæ potius & caritatis intuitu: quo & religiosorum Fratrum petitioni non desim & plurimorum utilitati deserviam. In quo & mihi sub ope Christi fore non dubito partem mercedis, si ex meo labore & honor Deo & legentibus aliquid emolumenti provenerit. Neque enim fieri potest, ut ex frequenti bonorum auditu nemo ædificetur: fieri autem potest ut vel præsentibus vel futuris generationibus ex hac relatione ad multos sanctæ imitationis fructus perveniat. Siquidem & in hoc prodesse velimus & ignotis, prodesse velimus etiam nondum natis. Hac igitur intentione oblatum suscepi negotium, ad quod explendum necesse mihi est ejusdem Sancti precibus adjuvari, quatenus quæ dicenda sunt breviter & dilucide, nec inornate omnino, valeam explicare. Nam si etiam in fictis vel nugacibus dicendi commoditas obtinere solet animos auditorum; multo amplius in veris ac necessariis studendum, ne vitiosæ orationis improbitas susceptæ causæ (quod absit) minuat dignitatem. Quis enim placere contendat rusticitate sermonis? Enitar ergo pro viribus hanc in dicendo mediocritatem servare, [dilucido stylo scripta,] ut nec abjecta, nec nimis elaborata videatur oratio; quoniam æquam utrumque habet offensionem. Præterea ne sit superflua vel obscura, quorum altero tædium, altero odium solet comparari. Volo autem a lectoris indulgentia precibus impetrare, ut bono animo huc accedat, id est, non ut calumniosus aut venator verborum; sed defensor potius veritatis, & dictionum amicus interpres. Quod si etiam mihi, vel ex imperitia vel ex infirmitate, [rescissis superfluus superioris Vitæ.] minus implere promissa contigerit, non difficulter ignoscat: quoniam & infirmitatem meam humana conditio, & imperitiam excusat obedientiæ supradicta devotio. Neque vero cuncta, quæ apud priorem Vitæ hujus scriptorem reperiuntur, exequenda judicavi: sed ea tantum, quæ ad rei pertinere visa sunt dignitatem. Quisquis enim circa viles sarcinulas occupatur, videtur id facere penuria meliorum, præsertim cum & bona quædam prætereunda sint, ubi meliorum abundat electio. Quædam vero strictius & quædam latius explicabo, prout quodque plus minusve ponderis habere visum est. In quorum ultimo me contra brevitatis rationem facturum nullus existimet: neque enim necessaria, sed ea tantum quæ vacant, lex brevitatis excludit. Jam si hæc satis sunt, ad narrationem properemus.

CAPUT I.
Ortus, studia virtutum & scientiarum. Migratio Stirpum.

[2] Gualterius igitur, natione Aquitanus, genere Consularis, ortus est ex parentibus honoratis, patre Raimundo, [Aquitanus, Consulari patre,] matre Gualburge: cujus maternus proavus, de Francorum nobilitate descendens, tribus non infimis Aquitaniæ urbibus imperavit. Quæ tantæ fuisse traditur abstinentiæ, ut in sorte posita conjugali, a sanctæ viduitatis proposito solo habitu videretur distare. Sumptus & ornatus & delicias matronarum ad cultum potius interioris hominis transferre curabat; prudenter attendens, nil prodesse temporalem gloriam perituris. De bonis ergo temporalibus hoc tantum sibi parcēs, quod naturæ sufficeret, cetera cuncta in usus pauperum libentius expendebat. [matri piæ ab Angelo prædictus:] quæ quoties ad debitum conjugale solvendum, solo scilicet prolis desiderio, traheretur; ingenitæ voluptatis offensam, sequentibus e vestigio lacrymis & orationibus expiabat. Unde factum, ut a Deo in somnis per Angelum visitata, secundum animi sui votum, non tam possessionum, quam sanctitatis hæredem conciperet: cujus ad custodiam, ab ipso matris utero, eumdem Angelum deputatum, evidenti postmodum miraculo claruit: quod non alienum videtur breviter recitare.

[3] Nam dum eam vir suus, ad locum quem idoneum parituræ delegerat, cum equitatu deduceret; jamque vel itineris longitudo, vel tarditas profectionis noctis tenebras viantibus induxisset; equus, cui matrona insederat, alacri gradu quam noverat viam carpens, obvium Taurionis a fluvii pontem, primus ascendit. Cumque aliquam partem longissimi pontis emensus, ad ignotum præcipitium pervenisset, quod scilicet exundātis fluvii rapidus vortex, [cum ea a periculo submersionis servatur:] divulsis ac disjectis tabulatis, recens effecerat; mirum dictu, tanta facilitate pertransit, ut nullā prægnantis feminæ mens ignara saltem ex metu molestiam pateretur. Incolæ quidem loci, tabula semipedali ruptas partes commisserant: sed quæ nulli pervia quadrupedi, solos pedites non absque cautela & periculi metu transponeret. Secutus post modicum comitatus, singula explorat, discrimen agnovit: Dominamque absorptam credentes, mœstis ululatibus inclamarunt. Sed cum se illa incolumem mutuis clamoribus indicasset, gaudio sunt simul & stupore repleti: deinde expeditos equos præcipitantes in gurgitem, ipsi per angustum transitum vix repentes, natatu difficili traduxerunt.

[4] Hoc itaque signo pueri sancti præcommendata nativitas gaudium multis invexit, ac futuri cujusdam magni boni præsagium. Quod siquis ad prægnantis meritum referre maluerit, sic quoque clasi pignoris gratiam credimus commendari: nam quorum fuisset commune periculum, horum etiam liberationis miraculum fit commune: causa tamen apparet major in altero, quoniam matri nil tale contigit ante conceptum. Sed & sequentis vitæ illius provectio, quia superavit & matrem, videtur sibi præcedens miraculum vindicare. Nam ut a primis ejus annis exordiar, pueritiam ipsam ac juventutis tempora sic peregit, ut jā tunc fieri posset senibus in exemplū. Cum enim post teneræ educationem infantiæ, sicut pleriq; nobilium liberi solent, in studium litterarū missus esset; ibi statim ingenii singularis vivacitas, & elegans suavitas morū latere non potuit. [adolescens imbuitur studiis litterarum & morum.] Obscura sententiarum intellectu facili comprehendens, tenaci memoriæ commendabat: nec sola docentis auctoritate contentus, rationis consulebat examen de singulis; breviq; post tempore tam rudimenti quam & ætatis mensuram excedens, cum ad auditorum exemplar similia multa conquireret, ut ita dixerim, plus quam docebatur discebat. Neque vero, sicut fieri solet, indiguit aliquando verbere coërceri: cum ei spontaneus amor scientiæ studii plus augeret. Non illum avocavit ludus aut nugacitas puerilis, quo minus libris aut pugillaribus vellet incumbere. Interea sub professione discipuli, morum quoddam magisterium exercebat; turpe nimi existimans, si verborum leges addiscens, utiliores multo vivendi regulas ignoraret. Cavebat ego tutpia, non solum operum, sed & verborum: nec quidquam facile proferebat, in quo non aliquid utilitatis attenderet. Iram & invidiam ac matrem utriusque superbiā noverat abhorrere, [abhorret a vitiis:] & vel levi cujuslibet detractioni aurem negabat & linguam. Subdebatur inferioribus & genere & scientia, omniumque etiam in se æmulorum provocabat affectum. Satis omnibus jam patebat, hanc puero conversationem, non a natura, sed gratia sic disponi. Sensit Turonensis b Hervæus, cujus tunc fama sanctitatis vigebat, [æstimatur ab Hernæo Turonensi,] cum forte transiret per locum; indicavitque adstantibus, quid in illa jam ætatula imitandæ perfectionis lateret. Nam ut majora conjiciamus ex minimis, sub scamno, cui se idem Hervæus preces facturus acclinaverat, puer delituit, laudabili furto cupiens ex ore tanti viri sanctæ deprecationis formam subripere. Sed, sicut postea ipso indicante compertum est, absque ullo verborum strepitu, Sanctus ille multo efficacius lacrymis & gemitibus exorabat: quam formam & istum postmodum secutum fuisse accepimus. In hoc ergo parvuli jam tunc non parvi pendenda videtur intentio, quod dum aliorum licentia puerorum occasione venerandi hospitis abuteretur ad ludum; hic solus maturitate consilii religiosi viri, brevem licet præsentiam, sibi præterire non est passus inutilem. Gaudebat Scotorensis c ecclesia tanto felix alumno; & quem erudiendum susceperat, egregium sibi fore præsumebat Doctorem.

[5] In hoc ergo studio decursa pueritia, robustiores juventutis annos ingressus, majora cœpit virtutum exercitu meditari; nec, sicut plerique solent, proclivem in deteriora ætatem otio dedit aut luxui. Sed idonea jam militiæ Christianæ laboribus membra, armis justitiæ, contra spirituales nequitias, fortiter pugnaturus, instruxit. Et, ne qua forte sibi nocere posset callidi hostis subreptio, fortitudini junxit prudentiam; qua non solum actus caveret illicitos, verum etiam causas omnes opportunitatesque peccandi sibi penitus amputaret; sapienter intelligens, tironibus castrorum spiritualium tutiorem expetendam esse, quam gloriosiorem victoriam. Aliud est enim pro vita, aliud pro gloria dimicare: nam cum sit egregium, in promptu positum peccatum declinare, & transgredi nolle cum possis; est tamen securius ipsam peccandi fugere potestatem; hæc etenim cautela neminem umquam fefellit, in illa autem experientia plurimi corruerunt. Hac igitur ratione, pessima vitiorum germina facile debellavit. Ardorem quippe libidinis (quo maxime periclitatur adolescentia, quando inexpertus ante corporis motus incautis mentibus blandæ suggestionis infigit aculeos, jejuniorum castigatione & orationis instantia ac perpetuæ castitatis amore) in ipso, ut ita dicam, conceptu, antequam oriretur, extinxit. Beatus plane, qui tenuit & allisit parvulos iniquitatis ad petram. [avaritiæ sordes declinat:] Pecuniæ cupiditatem ac turpis avaritiæ sordes, quo vitio pœne nullum est ab hominis dignitate remotius, non solum ipse numquam est dignatus admittere, verum etiam in aliis propriæ liberalitatis exemplo aut extirpavit penitus aut detrivit. Fratribus cum quibus vivebat omnibus puram exhibebat dilectionem, & eorum nihil a se alienum putabat. Studebat imitari speciales singulorum virtutes, [ex omnibus virtutem addiscit:] ut in se unum bona omnium convasaret. Nec solum ex aliorum virtutibus, sed, quod mirum videatur, etiam proficiebat ex vitiis; cum has sibi ad imitationem, illa vero proponeret ad cautelam.

[6] Impatientiæ stimulis agitatos ac spiritu furoris effrænes, tranquillitate animi & verborum suavitate vel mitigavit, vel toleravit. Unde factum est, ut d Abbatem loci, bestiali feritate in Fratres immoderatius sævientem, dum blande placare tentat, magis accenderet, adeo ut nimium pertinax miseri senis furor, simplicem sancti juvenis correptionem ad sui contemptum interpretans, moliri ei insidias non cessaret, & de insonte, tamquam de rebelli, quæreret ultionem. Cedendum itaque tempori arbitratus, locum dimisit, demigravitque in castrum, quod Confluentium e nominatur, ubi eo tempore generis sui nobilitas plurimum excellebat: in quo demoratus ad tempus, [migrat ad castrum Confluentium:] non solum domesticis ac sanctitate & prærogativa scientiæ brevi innotuit. Unde & Stirpensis Ecclesiæ Clerus, quæ supradicto castro vicina est, [in Collegio Stirpensi assumitur:] cui & divinitus debebatur, frequenti ejus colloquio delectati, multis eum precibus in suæ communitatis collegium asciverunt; spem scilicet hanc foventes, ut, si quid Abbati suo humana sorte contingeret, hunc sibi Patrem ac Doctorem unanimiter postularent. In quorum asscriptus Collegio, tanta erga singulos discretione se gessit, ut cum omnes eum communi amore diligerent, quisque tamen optime de se meritum æstimaret.

ANNOTATA.

a Taurio fluviolus, in Lemovicibus ortus, Vigennæ ibidem æque adhuc tenui, sesqui leuca supra ipsam urbem Lemovicensem jungitur. Hunc quatuor pontibus instratum tabulæ exhibent: videant autem regionis periti, qua parte sic stagnet ut longißimo ponte opus habeat, qualis hic describitur.

b em>Hic videtur esse Hervæus Thesaurarius S. Martini, qui ecclesiam S. Martini, quam S. Perpetuus ædificaverat, anno DCCCCIII combustam reædificavit, uti diximus ad Vitam S. Perpetui Episcopi Turonensis 8 Aprilis num. 4.

c Videtur Doratensis ecclesia dici in supra allegata Vita B. Israelis, cujus ibi dicitur discipulus fuisse & Canonicus Doratensis. Notatur in Mappis Geographicis locus Dorat, haud procul a dextra ripa Vartampæ, ubi hic Sevam amnem suscipit. Fortasse antiquitatis affectatione quadam, exoletum pridem nomen, nescio unde, assumpsit auctor.

d Scilicet a successore aliquo dicti B. Israelis.

e Habetur accuratißima Regiminis Aurelianensis tabula: ubi ad rivi cujusdam confluxum in Vigennam notatur Consoulens vulgo dictus locus, ex Latino Confluentii nomine, una dumtaxat leuca remotus a Stirpensi Abbatia ad Occasum.

CAPUT II.
Peregrinatio Hierosolymam. Miracula in itinere patrata.

[7] Interea, cum processu ætatis, virtutum sibi succedentibus incrementis, quamvis etiam inter suos advenam se & peregrinum, [Amore Christi Hierosolymam proficiscens] sicut omnes Patres antiqui, reputaret; peregrinari tamen Jerosolymam, sanctorum locorum desiderio ductus, decrevit; ut quod spiritualiter de Christo sæpe cantaverat, etiam corporaliter adimpleret; Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus: simul etiam, ut quoniam sibi pro fide Christi pœnas & mortem a manu carnificis ratio temporum denegabat, ex itineris necessitate per tribulationes & angustias quoddam sibi martyrium inveniret; unde contigit, ut qui pro Domino, pati graviora decreverat, majorem a Domino gratiam mereretur. [Ps. 131, 7] Testantur hoc non parva nec pauca miracula, quæ pro ipso vel per ipsum in eadem peregrinatione Christus ostendit. Quorum aliqua recitabimus, ex quibus cetera poterunt æstimari. Navigante eo cum sociis itineris per Adriaticum sinum, [in sinu Adriatico gravi tempestate & inedia vexatus,] qua Jerosolymam tendentibus transitus patet, tanta repente tempestas incubuit, ut in desperatione vitæ triduo continuo ventis ac fluctibus jactarentur. Sed cum imminens periculum orationis instantia depulisset, apprehenso vix littore, circumquaque dispersi, qualiscumque victus necessaria disquirebant: quippe qui diuturno mortis metu confecti, tempestatis etiam vexati violentia, inedia quoque longa tabuerant. Sed tanta regionis contigerat solitudo, ac sterilitas arenarum, ut nec labor humanus, nec naturæ fœcunditas illis in locis gustabile aliquid protulisset. Frustrato ergo ceterorum labore, atque iterum omnibus de famis tempestate perterritis, soli beato viro fidei suæ constantia mirabili virtute respondit. Ecce etenim ignotæ formæ volucris, ubi Sanctus in parte solus substiterat, [accipit grandem piscem a volucre sibi delatum:] placido volatu allapsa, ante pedes ipsius immanem piscem deposuit; quem cum solus levare non posset, adhibito secum uno qui propius stabat ex sociis, divinæ largitatis obsonium, gratias Domino referens, deportavit ad navem. Mirati sunt socii piscis magnitudinem: sed cognito quid evenisset, majori eos admiratione perculit insoliti ordinis magnitudo: vere enim mirandis meritis contigerat extra morem, ut recens maris præda esurienti per alitem plueretur e cælo. Sed qui quondam sub lege positis mirabiliter pluerat alitem, nunc quoque sub gratia posito servo suo mirabilius pluit piscem: minus quippe videtur insolitum, si avis, quam si piscis labatur ex aëre. Stupentes ergo qui aderant ad tantæ virtutis aspectum, & ex miro eventu mirandi hominis merita perpendentes, flexis humo genibus adorarunt: & quem eatenus Sanctum habuerant; amodo quoque clarum ac magnificum habuere; nec immerito antiquis eum Patribus comparabant, in quo viderent antiqui miraculi speciem relucere. Pavit olim Dominus Eliam per corvum, nunc quoque & istum & socios iterato exemplo per alitem pavit: & licet iste multo inferior sit Elia, in uno tamen hoc facto utriusque sibi respondet æqualitas.

[8] Item alias, dum per inaquosa campestria graderentur, & tam servore diei quam & itineris labore confecti, intolerabilem sitis paterentur angustiam, vir sanctus, sui securus periculi, cœpit saluti comitum plus timere. Mox fusa cum lacrymis oratione, tota fiducia conversus ad Dominum, [in siti magna fontem elicit, Gualterii cognominatum.] baculo quem tenebat, terram percussit. Secutæ sunt aquæ continuo salubres & lucidæ, quæ non solum sitientibus sufficerent recreandis, sed etiam novi fontis venam perpetuam ebullirent. Nam ne facti memoriam delere posset oblivio, eidem fonti Gualterii nomen impositum, usque hodie manere perhibent, qui viderunt. O quanta est fidei virtus, cui vel ipsa naturæ impossibilitas non resistit! Iam si, antiquum percussionis per Moysem in eremo factæ respiciamus miraculum, salva majestate mysterii, non longe impar videre potest similium rerum collatio: nimirum diversis temporibus, sub duobus ac dissimilibus Testamentis, operatur similia idem Dominus utriusque. Conferamus aquam aquæ, baculum virgæ, petram aridæ; respondeat sitiens sitienti, ictus ictui societur, invicems ibi alludat causarum & locorum æqualitas.

[9] Nec multis interpositis diebus, cum forte socii contra morem sexta feria carnibus vescerentur; [feria 6 comedentes carnes excusat propter festum S. Martini;] (quippe quibus quotidiani laboris intentio rationē dierum excusserat) repente superveniens negligentiam eorum corripuit, cur exterioribus tantum necessitatibus occupati sacræ diei reverentiam non cavissent. Sed cum omnes confusos videret, & cordis pœnitentiam lacrymis protestantes; fraterna motus compassione, Nolite, inquit, nimium contristari, veniale est enim quod nescientes egistis. Clemens Dominus ignorantiæ vestræ providit, dum, si quid culpæ fuit, præsens Martini festum noveritis celebrari. fuit, præsens excusat solennitas. Nam hodie beatissimi Confessoris Martini festum noveritis celebrari. Quapropter in sanctæ caritatis fiducia vos adhortor, ut cœptas epulas sumatis intrepidi. His dictis ipse carnes appositas prælibavit, ut eorum metum facti sui auctoritate firmaret, Omnibus ergo ceteris incunctanter obtemperantibus, unus tantum extitit: qui non tam religionis amore, quam obstinatia superstitionis resisteret, & ad consentiendum nulla posset ratione adduci. Sed hæc ejus consequenter est notata rebellio, ut evidenter omnibus, quanti esset caritas, appareret. Ipsa etenim die aurum totum, quod secum pro viatico deferebat, amisit. Quod justo Dei factum constat judicio, ut qui caritatis cibum solus respuerat, [amissam alterius pecuniam reperit:] necessarii victus pretio privaretur & solus. Sed, postquam damni admonitione correptus, culpam agnovit, & se peccasse confessus est; vir sanctus verbis mitibus ejus consolatus tristitiam, securum viam carpere cum sociis jubet, cuncta se ei perdita cito reformaturum promittens. Denique solus ipse per aliquantum reversus itineris, repertam sine mora Dei voluntate pecuniam reddidit possessori.

[10] Quartum quoque recitare placet miraculum, quod supra memoratis non longe videatur inferius. Cum forte juxta mare viantibus sedem in arena ponere nox ingruens suasisset, turbato repente cælo, nimborum tempestas inhorruit, ut vel si domibus tegerentur vix tegulæ possent defluentium pluviarum injuriam propulsare. Hic vir patientissimus, [ab imbre protegitur folio prægrandi cælitus lapso.] cum ceteri prout possent sibi quisque consuleret, eodem quo menserat loco persistens, solito se orationis scuto protexit. Ad cujus petitionem, misso cælitus inauditæ magnitudinis & ignotæ speciei folio, herbæ incertum an arboris, an forte neutrius, mirantibus omnibus, non solum a pluvia se defendit, verum etiam ex eodem stratum sibi mollissimum præparavit. Nec vero poterat aliqua subesse fortuiti eventus suspicio, in tanta præsertim divini muneris novitate; cum nec parvis quidem vel herbis vel arboribus arenosi illius soli sterilitas nutrimenta præstaret. Nec vero poterat aliqua subesse fortuiti eventus suspicio, in tanta præsertim divini muneris novitate; cum nec parvis quidem vel herbis vel arboribus arenosi illius soli sterilitas nutrimenta præstaret. Hæc ergo & alia; postquam reversi qui viderant, divulgarunt, brevi per totam Aquitaniam celebre sanctissimi viri nomen enituit.

CAPUT III.
Stirpensis Rectoratus & reliqua gesta cum pia morte.

[11] b>Sub idem fere tempus Stirpensis Ecclesiæ Rector decesserat, unde factum est, [Eligitur Rector Ecclesiæ Stirpensis:] ut a Clero ac Principe regionis Amardo, summæ virtutis viro, ejusdem Ecclesiæ curam suscipere multis precibus rogaretur. Sed cum obnixe resisteret, nec illi tamen cessarent a precibus, ne confusos omnino remitteret, diem statuit, ad quam eis ex consilio responderet. Die statuta dum se humiliter excusaturus revertitur, dissentientibus tamen Clericis quibusdam ac Militibus, qui secum ibant, quibus magis ut consentiret placebat, subito avicula quædam, quam rapax qui dicitur Nisus urgebat, ad ipsum mortem evasura confugit; quam ipse libenter colligens ab instanti periculo liberavit. Tum vero illi rapta occasione instare vehementius, affirmantes Deum manifesto signo de ipsorum sententia judicasse: quo videlicet signo palam esset probatum, quod deesse periclitantibus non deberet. Sic a Stirpensibus Clericis ac supradicto Principe paulo minus compulsus, ne divinæ voluntati contraire videretur, gaudentibus cunctis, curam quam rogabatur a suscepit.

[12] [in vestitu & victu moderatus,] Jam vero in regimine positus, qualem se gesserit, vix exequi verbis quisquam potest. Neque enim versa est illi, ut quibusdam solet, prælatio in elationem; nec sibi pro dignitatis loco in vestitu aut victu amplius aliquid aut melius usurpavit: imo vero multo nunc parcior ac modestior, quo majorem adeptus esset licentiam, eo sibi minus licere intelligebat: proptera quod in eminenti positorum, sicut pluribus prosunt virtutes, ita vitia plurimum nocent. [1 Pet. 5, 3.] Non igitur quasi dominans in Clero, sed secundum Apostolum forma factus gregi ex animo, amore magis ac benignitate, quam terrore vel suppliciis ad bene agendum subditos incitabat; gratiorem Domino judicans voluntariam devotionem, quam coactitiam servitutem: illa enim ex libera caritate procedit, hanc vero timor servilis extorquet. Neque tamen ubi opus esset zelus illi deerat, aut competens in rebelles districtio: sed tandem hæc & necessario velut ferrum & ignem adhibebat, ne forte pars neglecta putredinis, serpendo latius, partes integras vitiaret. Sed quænam hominis perversitas sub tanto duce invita Domino militaret, [subditos juvat doctrina, exemplo, & oratione,] cujus & doctrina pelleret ignorantiam, & vita præberet etenim tria commisso gregi Pater optimus providebat, ut instructi prædicatione, exemplo animati, oratione adiuti, contra hostem antiquū pugnare & scirent & vellent & possent. [omnibus omnia factus,] Præterea tanta circa singulos solicitudine vigilabat, ut pro cujusque vel natura vel ætate vel conditione competentem cuique curam adhiberet: more optimi cujusdam medici, qui, unde alius adjuvetur, alium noverit lædi; & unde iste sanetur, illum periclitari non nesciat. Omnibus ergo & singulis congrua providebat, omnibus omnia factus erat, & tot de se, ut ita dicam, homines faciebat, quot diversitates exhibebat hominibus. Inter vitium & naturam tam subtiliter discernebat, & in eadem persona sic alterum segregabat ab altero, ut nec isti parcendo illud foveret, nec illud prosequendo istam contereret. Nullius vel infimi necessitatem neglexit, nulli opem postulanti non adfuit. Omnium incommoda per compassionem sua fecit: prospera omnium per caritatem suis lucris annumeravit.

[13] Inter hæc abstinentiæ sectator fortissimus, eleemosynarum distributor largissimus, [corpus castigat cililicio & verberibus,] famelicos jejunus reficiebat, nudos algens operiebat, tecto carentibus conducebat hospitia, stipendiariis pretia conferebat. In alios omnes propitius, in se unum difficilis, quod omnibus aliis impendebat, sibi soli negabat obsequium. Immo vero, quasi non esset magnus jam dudum corporis triumphator, carnem suam cilicio terebat assidue; & quod magis videatur insolitum, intempesta nocte consurgens, nudatum in ecclesia corpus verberibus exponebat: non quod aliqua sentiretur, sed ne qua sentiri posset afflictæ carnis rebellio: quod ut occulte fieri posset ac crebro, fidum sibi tortorem pretio conducebat. Nec sola egentibus, ut dictum est, corporis necessaria ministrabat: sed multo magis de animarum salute solicitus, quoscumque posset, lucrari Domino satagebat. Corripiebat justus in misericordia peccatores, suscipiebat in indulgentia pœnitentes: siquidem, pro suæ merito sanctitatis, a Romanæ Sedis Episcopo b Victore c, potestatem acceperat, [a Pontifice accipit potestatē clavium,] etiam de criminibus judicare, & pœnitentibus ecclesiam pro suæ discretionis arbitrio vel claudere vel aperire. Hac ergo licentia in multorum utebatur salutem: hac licentia plurimos, sub gravi jam criminum onere desperantes, injunctione portabili ad veniæ spem erexit, & extraxit quasi mortuos de sepulcris. Nonnullos torpentes negligentia, & nimium de venia præsumentes, hac eadem potestate velut sequestrandos conterruit, & excitavit quasi dormientes de somno. Fidelis servus & prudens, quem constituerat Dominus supra familiam suam: fidelis plane, qui non sua, sed Domini sui lucra quærebat: nec suam laudem, sed Domini sui cogitabat honorem. Plane fidelis, qui Dominicæ veritatis pecuniam non abscondens, libere omnibus præcepta Domini prædicabat; nec quemlibet potentem & divitem, timore pœnæ vel amore præmii, in suis palpabat iniquitatibus. Præterea fidei Catholicæ assertor invictus, hæreticis ac Judæis, auctoritate loquentis in se spiritus, cito silentium imponebat. Erat etiam prudens: quoniam in doctrina non solum personam, sed & tempus considerabat & locum.

[14] Quantæ autem longanimitatis, quantæ fuerit inter adversa constantiæ, [inter adversa fortis,] hostiles clades & bellorum incendia probant, quibus per Principum dissensionem, non solum ecclesia ipsa sacrilega combustione deleta est, verum etiam magna pars populi cum toto pœne Clero eodem igne consumpta. Siquidem Princeps terræ, nomine Gordianus, renitente ac reclamante beato Viro, ausu nefario, ipsa ecclesiæ septa communierat, impositoque armatorum præsidio crebris incursionibus finitimos devastabat. Hæc causa fuit, ut iniquorum merito locus immeritus ab hostibus cremaretur. [combustam ecclesiam] Sed cum nec sic memoratus Princeps pravam intentionem deponeret, refectisque munitionibus, inter sacros quondam parietes priora sacrilegia exerceret, divinis tandem terroribus, per horrendas noctium visiones, expulsus est: accitoque Sancto, qui non longe inde cum paucis discipulorum, qui incendio superfuerant, latitans divinam clementiam expectabat, jurat se nihil tale deinceps præsumpturum, purgatosque parietes beato Viro restituit. Qui acceptæ calamitatis ærumnam, non ad causam desperationis, sed ad meritum probationis convertens; restaurationis opus summo studio aggressus est, obnitentibus quibusdam Episcopis, qui locum, sanguine & cæde pollutum, sacrari ultra non posse contenderent. Sed obtinuit tandem beati viri sana sententia, [meliori modo restaurat:] non solum synodali Episcoporum approbata decreto, verum etiam litteris Apostolicis confirmata. Opus ergo cœptum strenue consummavit, invitatisque vicinarum urbium Episcopis Dedicationis festum cum summa gloria celebravit. Deinde in locum absumptorum Clericis substitutis, priorem ecclesiæ statum & numero auxit & merito; de tribulatione virtutis sumens materiam, ut merito fortunatum infortunium putaretur, quod ad majorem loci gloriam contigisset.

[15] [eidem 38 annos præest, ex his 7 cæcus.] In adversis ergo probatus & prosperis, in his cautus & humilis, in illis vero fortis & constans, in utrisque merito sanctitatis imitabilem se ostendit. Cedrus erat Libani, firmis hærens radicibus. Domus erat Domini, supra firmam petram bene fundata. Inundavit fluctus, irruit ventus, & permansit immobilis. In hoc itaque tenore Domino auctore commissam sibi triginta octo annis rexit ecclesiam, ut nulla tardaretur eventuum varietate, sed semper bonis meliora, melioribus adjungeret optima. Non illi aut senectus imbecillitas, aut plaga nocuit cæcitatis, qua ejus patientia septem ante obitum annis probata est, quo minus prioris abstinentiæ legibus inserviret. Sed neque diuturnæ cursus prosperitatis, nec signorum frequens ostensio, quibus in mundo late diuque claruit, aliqua ejus animum vanitate tentavit; sed semper inter miracula humilior, inter secunda timidior, inimici laqueos duce Christo contrivit.

[16] [miraculis corporalibus clarus,] Et exteriora ejus miracula, partim attigi, partim prudens prætereo. Ut de muliere dæmoniaca, quam Vercelliaco d, in ecclesia Mariæ Magdalenæ, præsente populo, die sancto Paschæ purgavit. De alia item nobili ac religiosa matrona, cujus obitum longe positus per revelationem cognovit. Hæc ergo prætereo, ne in talibus summam videar posuisse. Illa vero quæ spiritualiter est operatus miracula, nec præteriri debent, quia dignissima, nec explicari possunt, quia innumera. Si enim quemadmodum in corpore morbi, sic vitia esse noscuntur in anima; qui innumerabiles vitiosos correxit, utique innumerabiles morbos fugavit. Et, [magis laudatur ob spirituales curationes.] si periculosior ægritudo gloriosiorem facit curationem, tanto utique majorem meretur laudem vitiorum sanatio, quanto gravius animæ periculum, quam corporis esse dignoscitur. Itaque Pater sanctus spirituales maxime fugare studuit ægritudines, & spirituales maxime tribuit sanitates: superbis humilitatem, lascivis castitatem, prodigis contulit parcitatem, largitatem avaris, mansuetudinē iracundis, luxuriosis abstinentiam tradidit, invidis caritatem restituit. Sed in singulis quid moramur? Enumeret remedia, qui numerare potest incommoda, vel qui non potest ægritudines, nec numerare cogitet sanitates.

[17] Nunc ad ejus transitum veniamus. Jam bonus miles in tabernaculo Domini usque ad senectutem habitaverat, ingressusque sine macula, & operatus justitiam, dignus erat accipere missionem, & requiescere in monte sancto ejus. [sacramentis munitus:] Correptus ergo febribus exoptatis, sensit Domini eum pulsantis adventum; convocatisque discipulis, imminentem eis sui obitus diem lætus prædixit. Consolatusque mœrentes & ad meliora cohortans, ut & moriendi ordinem demonstraret, quibus vivendi formam tradiderat; induci primum Presbyteros ac sacram sibi Unctionem fieri postulavit. Deinde percepta cum summa cordis & corporis humilitate Eucharistia, exutus linea, cilicium, quo semper ad carnem utebatur, aperuit; cujus facti ratio, cum a circumstantibus quæreretur: Nudus, inquit, cum nudo debet luctari, ne habeat unde possit teneri. Sic in ecclesiam a Fratribus deportatus, [in ecclesia, cinere & cilicio tectus, moritur,] & ante altare matris Domini depositus, exitum suum in cinere & cilicio, erectis ad Dominum mentis oculis, expectabat. Flebant cum silentio qui aderant, & orabant, in auribus ejus, ut jusserat, sacra lectio resonabat. Cumque lector ad extremam libri clausulam pervenisset, qua dicitur; Finem loquendi omnes pariter audiamus, Dominum time & mandata ejus observa, hoc est enim omnis homo; congruo satis eventu, cum fine loquendi, vir sanctus finem fecit vivendi: e perrexitque ad Dominum, quem vere timuerat, cujusque mandata observaverat, ad quod procul dubio omnem hominem constat esse creatum. Sed quanto putamus lectionis & orationis studio vivens inhæserat, a quo nec moriens potuit abstinere? aut quando a prædicatione cessavit, qui & in exitu ædificatorias sententias proferebat? [ibidemque sepelitur.] [Eccl. 12, 13] Corpus ejus cum magna populorum frequentia in eadem ecclesia honorifice sepultum est, ubi usque hodie requiescit: ad cujus sepulcrum multa fiunt miracula, multa fideliter petentes accipiunt beneficia: præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat per omnia secula seculorum.

ANNOTATA.

a Anno 1038, ut ex obitu & annis regiminis constat.

b Hic est Victor secundus, qui sedit ab anno 1054 usque ad an. 1057.

c Hæc potestas excommunicatos absolvendi aut pertinaces excommunicandi videtur extraordinaria ac plane personalis fuisse: non solum autem hæc non transivit ad posteros; sed etiam pro ordinaria ipsis mota est quastio, cujus meminit Ivo Carnotensis epistola 69 inscripta Galterio, Stirpensis Ecclesiæ Præposito: qui graviter ferebat, quod Lemovicensis Episcopus interdixerit omnibus Regularibus Clericis & regimen parochiarum & confessionem pœnitentium. Scripsit ista Ivo jamEpiscopus Carnotensis, consecratus ab Vrbano anno 1091, id est 21 annis post mortem S. Gualterii, qui occasione dicti Galterii, perperam Galterus & Galterius scribitur.

d Verzelliacum, alias Vezeliacum in Burgundia: quomodo autem Eudo primus loci Abbas illuc dicatur ab Aquensi terroritorio attulisse corpus Sanctæ, pio furto sublatum, anno 849, dicetur ad ejus diem 22 Iulii.

e Anno 1070, 11 Maji, ut supra probatum.

DE SANCTO ILLVMINATO
SEPTEMPEDÆ IN PICENO.

[Commentarius]

Illuminatus, Septempedæ in Piceno (S.)

G. H.

Tabulæ Martyrologii Romani concludunt hunc diem XI Maji his verbis: In Piceno apud Septempedanos S. Illuminati Confessoris: [Cultus sacer,] ubi Baronius annotat, ejus sacrum corpus religiose servari, & coli apud Sancto-severinates, qui olim Septempedani dicebantur, in monasterio S. Mariani. Quæ inde describit Philippus Cluverius lib. 2 Italiæ antiquæ cap. 11, & confirmat antiquam Septempedam nunc dici San-Severinum, quod constructum fuit ex ruinis Septempedæ, em>quam Gothi aut Longobardi evertisse dicuntur. Dictum autem monasterium S. Mariani, [Corpus in altari,] quod olim spectabat ad monachos Benedictinos, nunc appellatur monasterium S. Catharinæ, & inservit sanctimonialibus etiam Ordinis S. Benedicti, ubi dictum corpus S. Illuminati sub altari majore adhuc integrum servari religiose in arca lignea, partim deaurata partim variis coloribus exornata; ejus pallium sæpissime deportari ad ægros, ad cujus contactum multæ pelluntur infirmitates & ejus festum ibidem solenniter coli V Idus Maji; tradit Lucas Wadinghus in Additionibus ad tomum primum Annalium Minorum num. 3. At Ioannes Baptista Cancellottus, San-Severinas ipse, lib. 4 Vitæ S. Severini Episcopi Septempadani cap. 11, agit de S. Illuminato, asseritque in corpore S. Illuminati æstimari rem miraculo ac mysterio dignam, quod scilicet supra altare majus situm caput suum verterit versus dextrum latus, ut aspiceret versus chorum sanctimonialium, neque potuerit ullo modo in alium situm transferri: unde colligunt signum affectus, quo anima ejus gloriosa e cælo aspiciat monachas ibi degentes, eo prorsus modo, quo corpus quamvis inanime benigne eis adverterit faciem. Hæc Cancellottus. Ceterum nulla extat Vita illius, & ut certum affirmant illum ibidem obiisse, ita multi contendunt etiam natum fuisse, sed de hoc nihil certi scitur. Traditio aliqua est eum ibidem monachis inservisse, [an Ord. S. Benedicti?] & ut monachus Benedictinus antiquitus ostenditur pictus fuisse atq; hæc a Cancelloto ex MSS. profertur inscriptio, Illuminatur, D. Benedicti monachus, vir fuit celebris sanctitatis, & sepultus in ecclesia S. Mariani, quæ erat ejus cœnobium. Interim, quod miramur, non celebratur ejus memoria in fastis Benedictinis.

[2] Philippus Ferrarius aliquod ejus elogium scripsit, sed non absque errore, dum tradit hunc S. Illuminatum, [alius ab eo socius S. Francisci.] S. Francisci Assisinatis socium & alumnum fuisse: cui ille jam moriturus non modo stigmata, nulli adhuc mortalium detecta, sed & alia arcana quam plura revelavit. Ferrarium secutus est Brautius in Martyrologio Poëtico. Verum hunc Aßisii obiisse ac sepultum fuisse est antiqua Minoritarum traditio: ipsumque ad V Maji refert in Martyrologio Franciscano Arturus. Similis controversia mota fuit Romæ anno MDCXLIII, inter cives S. Severini & Iacobum Laurum: quod hic in Historia urbis Interamnensis scripserit S. Illuminatum fuisse Interamensem, & ex familia de Castellis, & quod illius corpus requiescat in ecclesia S. Francisci Minorum Conventualium dictæ civitatis S. Severini. At facta insuper relatione prædictæ historiæ, & mature discussa, Eminentissimi & Reverendissimi DD. Cardinales decrevere eamdem historiam suspendendam, donec corrigatur. Quæ latius a dicto Cancellotto exponuntur.

DE BEATO NICOLAO
EREMITA NEAPOLI OCCISO.

ANNO MCCCX.

[Praefatio]

Nicolaus eremita, Martyr Neapoli (B.)

G. H.

Philippus Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, ad hunc XI Maji ista scribit: Neapoli B. Nicolai Eremitæ Martyris. De quo, [memoria apud Ferrarium.] inquit in Notis, Paulus Regius Episcopus Equensis, in libro primo de Sanctis regni Neapolitani, ex antiquo codice Ms. ecclesiæ S. Restitutæ, ubi ejus corpus jacet: Occisus est anno MCCCX noctu in ecclesia, cui inserviebat, a quodam, qui optionem ei proposuit, dicens: Vel occidas, vel occidaris. Solitus erat occisor eleemosynas Mariæ Reginæ, cujus erat servus, Eremitæ deferre. Homicidio patrato aufugere numquam potuit, licet a nullo visibiliter detineretur. [Vita Italica apud Regium.] Hæc Ferrarius. Regina Maria, uti observat Paulus Regius, erat filia Stephani V Regis Ungariæ, & uxor Caroli secundi tunc regnantis in urbe & ditione Neapolitana. At locus, in quo erat ecclesia S. Mariæ Ad circulum, ubi degebat B. Nicolaus, [Ecclesia S. Maria Ad circulum,] & hoc tempore vocatur Ecchia, tunc temporis desertus & absque habitatoribus, modo conspicitur adornatus nobilissimis ædificiis, & excultus illustrissimis habitatoribus. Sic Paulus Regius, qui vitam hujus Eremitæ edidit, extractam ex antiquo codice Ms. Latino, asservato in ecclesia seu capella S. Restitutæ Virginis & Martyris, [Corpus in Capella S. Restitutæ,] in qua asservatur corpus B. Nicolai Eremitæ. Idem observat Henricus Baccus in descriptione regni Neapolitani, a Cæsare Engenio aucta & Neapoli anno MDCXIII excusa: ubi post enarrata undecim corpora Sanctorum, quæ in ecclesia Cathedrali asservantur, duodecimum addit, corpus B. Nicolai Eremitæ, Annus, quo occisus est, accurate indicatur, millesimus trecentesimus decimus cum Indictione octava, quæ in illum annum conveniebat. [Vita Latina.] Acta citata Latina, ab auctore ut videtur coævo scripta, nobis transmisit Neapoli Antonius Beatillus Bariensis, Societati, Iesu Sacerdos, & studiorum nostrorum circa Sanctos Neapolitanos singularis fautor. Qui in ea Vita sepulturæ tempore dicitur absens fuisse Neapolitanus Episcopus, Humbertus erat, divini cultus augendi studiosissimus, uti eum Vghellus laudat & em>patet ex Actis: inter quæ numeratur ipso anno MCCCX mense Martio facta translatio S. Severi, sicut diximus ad hujus Vitam XXX Aprilis. Talis igitur cum fuerit, non est dubium quin reversus in urbem, voluerit etiam partem suam habere in honorando eo, quem Deus tantopere voluit honorare.

VITA
Ex antiquo Ms. Neapolitano.

Nicolaus eremita, Martyr Neapoli (B.)

BHL Number: 6222

EX MSS.

[1] Homo quidam pœnitentialis, natione Lombardus, Nicolaus nomine, [Prope Neapolim solitarius,] gestans habitum Eremitæ, ab olim Neapolitanam civitatem peregre petiit: adinventaque parva basilica, vocabulo gloriosæ Virginis insignita, cui cognomen Ad circulum, ab ipsa civitate distante fere spatio milliaris unius, solitarius quidem & ab humani consortii vicinitate remotus, super exesam altamque rupem, mari conterminam positus: sed solum Deo vivo & Domino nostro Jesu Christo, cui servire regnare est, dedicavit se in illa perpetuo serviturum. In hac ergo ecclesia, quam operatione devota reparavit & auxit mundatamque tenuit & ornatam, nec carere fecit pro suæ modulo facultatis divini celebritate mysterii; dies peregit & noctes in sanctitate, [deditus orationi, jejunio] a se penitus mundialium solicitudinum curas & strepitum abdicans, jugiter orans, & afferentem servitio divino præpedium frequentiam nimiam humanæ conversationis evitans. Huic, Deo semper intento, semel in die cibus potusque fuit panis & aqua: quibus interdum fabas & crudas herbas admiscuit.

[2] [& pœnitentia rigidæ,] Vestis in carne nuda circulus ferreus, ventrem lateraque cum renibus perstringens & comprimens, geminas continens ferri corrigias, dextra lævaque parte ab alto sursum demissas ad spatulas, atque posterius descendentes ad renes, quæ connexæ dicto circulo jungebantur. Alii quoque orbiculares parvi circuli brachia gemina constringebant, & ambibat corpus tenuis catena ferrea, instar balthei inferiora prementis, quam ne caderet sera firmabat. His deinde ferrea superjecta lorica est, quam operiebat ursi corium pilis hirsutum, idque sub alba staminea latuit. Sed & lectulus fuit erecta muro scala lignea, cui dormiens inhærebat indutus: cervical autem erat lapis asper. Talem quippe vitam in supradicta ecclesia [ducens] felicissimus Eremita, & annorum fere viginti recollectioni continuæ vacans, [annis 20.] pro cælestibus terrena despexit, pro stabilibus caduca renuit, transitoria pro mansuris effugit.

[3] Sed invidentis spiritus operibus bonis plerumque valida tentatione non caruit. Quod utique divinitus permissum creditur, ut suorum actuum perfectio probaretur. Habetur enim a viris religiosis vitæ cælestis & conversationis honestæ, qui cum eo in vita versati sunt, & quorum aliquibus ipse confessus est, adjuratus ab eis & solerter exactus; [A dæmone tentatur objecta specie mulieris,] quod ipse pervigil humani generis inimicus semel in specie formosæ mulieris, occidente sole advenit ad eum, clamando: & fugiens querebatur, quod quidam viri, in illius loci solitudine insequentes ejus insidiose vestigia, se illi commiscere turpiter satagebant: sicque petebat instantius, se intra dictam ecclesiam recipi, ut conatus improborum effugeret persequentium. Ipse vero pius ac misericors Eremita, ab ea cui tunc vacabat oratione suspensus, ad exteriorem januam non segnis occurrit, & clausam januam confestim aperuit, & simulatam feminam intromisit. Qua dimissa, post illam manibus eremitæ reclusam, in medio spatio ante fores ecclesiæ, cum eam ingredi immundus spiritus non auderet, ad orationis intermissæ suffragia, rei hujus ignarus, Eremita revertitur: dumq; paulisper moratus intueretur quid illa perageret, ostio recluso, quam introduxerat, non invenit. Tunc Eremita cognovit, quod de vitio carnis astutia satanæ solicitatus extiterat & tentatus. Propter quod magis se in orationem dedit, eum qui secum misericorditer egerat benedicens. Alias autem nocte quadam, non simulatus, sed horrificus dæmon, ecclesiæ tecto insidens, [& alias terrore.] & orantem Eremitam nominatim alta voce vocans, discooperiebat ecclesiam, deorsum mittens, quod de tecto violenter excerpserat, offendere satagens virum Dei. At ille suæ præsidiis orationis adiutus, furentem e tecto expulit incolumisque mansit, & iterum omnipotenti Deo benedixit.

[4] Verum nec his contentus hostis insidians, quod per se non potuit facere, tandem opportune per alium procuravit. Ecce namque adinventus est ministerio ejus quidam, nomine Perottinus, de civitate Aquensi de Provincia, diu conversatus & obsequens in domo inclitæ & Catholicæ Principissæ Dominæ Mariæ, [a Perottino eleemosynas Reginæ accipere solitus;] Hierusalem & Siciliæ Ungariæque Reginæ: per quem eadem Domina præfato Eremitæ eleemosynaliter cibos sæpe miserat, cum ad eum pium haberet animum & integræ devotionis affectum. At is etsi cibos ipsos devotus exciperet, non tamen edebat, sed occulte pauperibus erogabat. Hinc Perottinus idem, qui & devotus apparebat exterius, & eleemosynarius Christianus, in tantam notitiam & familiaritatem ipsius sancti viri devenerat, quod admissus per eum noctu quandoque est ad dormiendum in eadem ecclesia: quod utique permissum alii non invenitur, [ab eodem apud se per noctante,] præter virum hunc solitudini deditum, ut suum quietius præberet Domino famulatum.

[5] Sane prænominatus Perottinus, qui sicut loquelæ ejus testificatione perceptum est, annis continue quatuor stimulatus maligno spiritu fuerat, ut dictum perimeret innocentem; nocte undecima mensis Maji, [11 Maji anno 1310,] indictione octava, sub anno Domini millesimo trecentesimo decimo, armatus & solus accessit ad locum; acciensque memoratum Eremitam, vigilem & orantem, se admitti in dicta ecclesia postulavit. Ipse vero Eremita, persona cognita, postulantis affectui satisfecit. Verumtamen apertis ecclesiæ foribus, prodente lampadum lumine, armatus comparuit, qui venire consueverat inermis. Eremita subridens sciscitatus est ab eo, cur venisset armatus. At ille: Ut te, inquit occiderem. Quo audito Eremita contremuit, intuens pavidus opportunum locum, & tempus habile, ac male dispositi armatique hominis insolitam voluntatem. Dum ipsum ab hoc scelesto removere proposito verbis & exemplis sanctis Eremita satageret; [cum illum occidere nollet,] ait ille: Frustra niteris & laboras in vanum. Eligendum est tibi alterum de duobus, vel tu me perimas, vel ego te perdam. Videns autem Eremita præfatam electionem iniquam, necessario sibi datam, in tutiorem partem sanctum declinavit affectum, occidere renuens, & se occidi patientia devota permittens. Confestim ergo vir ille nequam, [occiditur ipse.] ensem vagina exerens, percussit & perdidit jam mortuum mundo, sparsitque ecclesiam pretioso sanguine viri justi. Qui antequam animam, interempti corporis ergastulum deserentem, ut meruit, exhalaret in cælum; repetitis vicibus suum hortatus est & monuit occisorem, ut statim fugeret, & evadere conaretur: quantum in se fuit remittens illi, quod egerat, oransque devote ad Dominum pro eodem.

[6] [Percussor vi divina detentus,] Sed, o mira Dei virtus! & inscrutabilis ejus altitudo consilii, quam humanæ considerationis intuitus non attingit! Vir justus ferro perimitur, & causalis inde ratio humanitus non habetur. Apud eum tamen rectus ordo creditur: qui in altis habitans, nostras æque despicit actiones & cogitationes cordis. Stat proinde homicida in ecclesia solus ante illum, cujus hortatum monitaque receperat obeuntis, ut, ne reperiretur, effugeret; nequiens a prima fere noctis hora usque ad mane, orto jam sole, de loco secedere, ubi tam dirum nefas flagitiumque admiserat, veluti ejus confessione compertum est, & fide dignorum plurium assertione virorum. Quidam namque viri prope dictam ecclesiam lapides incidentes, [a redeuntibus ad opus latomis] diu soliti fuerant, pro suorum alleviatione laborum, cum noctis appropinquante crepusculo suas dimittebant operas, in eadem ecclesia penes eumdem Eremitam ministerii sui ferramenta deponero: quæ per singulos dies diluculo recipientes, ibant hujusmodi suo ministerio deservire. Illo autem mane, quod jam dicta nox tenebrosa præcesserat, dum eorum aliqui ecclesiam peterent, intra illam recepturi deposita ferramenta; mirati sunt, quod ea hora præter solitum apertis utrisque januis patuisset ecclesia; inveneruntque juvenem erectum & vigilem, sanguine irrigatum, ensem dextra manu gestantem: deflexoque ad terram lumine, occisus Eremita conspicitur. [deprehenditur in vestigio fixus,] Conspicientum mentes mirantur dum innocens videbatur extinctus; & qui perdiderat eum, non abierat fugiens, cum fugam tempus indulserat spatiosam. Alloquuntur hunc, nec ille respondet. Sæpius monent, consulunt, & impellendo provocant ut recedat, antequam præsumptæ temeritatis ausus horribilis ad communem notitiam deducatur. Tandem responso dato ait, se non potuisse nec posse recedere. Videbatur enim sibi quod pedes ejus maxima videlicet mole lapidum premerentur. Statim autem per unum virum, ex illic stantibus & stupentibus, Capitaneo Regio dictæ civitatis in templo facti tenor aperitur. [duciturque adjudicem.] Misit ille celerrime vicarium suum, & cum eo satellites nonnullos armatos, ut statim caperent homicidam, & ad curiam ducerent, meritæ pœnæ judicium habiturum. Venitur ad locum, homicida capitur, sed vix inde divellitur, ut duceretur, cum pæne saxeo invisibili pondere videretur affectus. Nec inficiebatur ipse quod fecerat, neque ex hoc etiam, quod dictu mirabile cernitur, timidus apparebat. Difficulter itaque ligatis post tergum manibus ducitur, & tota illa die ante domum præfati Capitanei vinctus & custoditus proprio conspectui præsentatur.

[7] [Corpus B. Nicolai magno cum concursu visitur,] Interea, fama divulgante negotium, fit Cleri populique concursus ad ecclesiam supradictam, in qua jacebat humi beatissimum corpus. Prævenientibus paucis aditus patet, ceteris janua clauditur, & crescens continuo illic convenit hominum multitudo, videre hunc sanctum virum, piis affectibus anxiorum. Venit & post paululum Capitaneus memoratus ad locum sanctum, qui devote illum reveritus, jussit eum adduci foras. Adductus odore suavissimo redolebat: cuncti osculabantur: ab omnibus evulluntur præ devotione nimia pili barbæ, capitisque capilli, & quidquid de his, quibus reperiebatur indutus, haberi poterat, laceratur. Hujus sanguine madefacta tellus abstergitur & desiccatur: hinc patuerunt multis ante abdita intra vestimentum ejus, quæ superius describuntur. Portatur corpus ejus, pœne Martyris, per Clerum Neapolitani Capituli, [& in capella S. Restitutæ sepelitur:] quem innumera plebs sequitur de civitate Neapolis, Antistite tunc absente, ad majorem Neapolitanam ecclesiam: & inibi in capella seu ecclesia S. Restitutæ, divino solenniter celebrato mysterio, in quadam tumba marmorea reconditur & sepelitur: in qua utique clausa, parvulo spiramine derelicto, ei commissū corpus diebus aliquibus non redolebat ut mortuum, sed suavissimum spirabat odorem. De qua tumba translatum est ad quamdam tumbam aliam, in eadem ecclesia seu capella decenti loco positam, in qua præsentialiter manet, & multa propter ejus meritum in virtute Altissimi certa variaque miracula quotidie demonstrantur.

[8] Sed redeamus ad iniquitatis ac nequitiæ virum, tanti facinoris intrepidum commissorem, describendo quem fructum de patratis acceperit. [homicidæ suspenditur.] Sequenti namque die post captionem ejus, sententialiter condemnatus ad mortem, per totam civitatem Neapolim vinctus, ut erat, trahitur, patibuloque suspenditur, finiens in amaritudine merita dies suos.

DE BEATO ALOYSIO RABATA
ORDINIS S. MARIÆ DE MONTE CARMELO
RANDATII IN SICILIA.

CIRCA ANNUM MCCCCXC.

COMMENTARIUS APOLOGETICUS PRÆVIUS
Ad querelas quorumdam RR. PP. Carmelitarum de nostro Martio & Aprili.

Aloysius Rabata, Carmelita Randatii in Sicilia (B.)

AUCTORE D. P.

Alterum hic argumentum habes, Lector, religiosißimæ amicitiæ, inter me ac R. P. Danielem a Virgine Maria obsequiis reciprocis cultæ, quamdiu licuit per satorem discordiæ. Vix ille viderat probaveratque commentarium de miraculis & cultu S. Angeli Martyris, [Ex Processibus, formatis anno 1533 & 73] ex Leocatensium Processibus a me concinnatum; quin pro aliis istiusmodi monumentis conquirendis nobisque communicandis cœpit laborare, iis præsertim, quæ S. Mariæ Magdalenæ de Pazzis, recens canonizatæ, supremum honorem promoverant apud Apostolicam Sedem. Hæc vero dum longo molimine describuntur em>Romæ, placuit communicare quod erat ad manum, & citius usui esse debebat, exemplar scilicet authenticum eorum Processuum, qui Randatii in Sicilia facti sunt anno MDXXXIII & LXXIII, ad informandum de vita, fama, bonis moribus, signis tam tempore vitæ quam post mortem quondam Venerabilis Fratris (ut in primo) seu (ut in secundo Processu appellatur) Beati Aloysii Rabata … Ordinis S. Mariæ de montc Carmelo; cujus in ecclesia S. Michaëlis sub ara Principe conditum corpus, frequenti incolarum accolarumque concursu honoratur, modico extra oppidum spatio; ubi jam inde ab anno MCCCLXXX fundari cœpisse conventum, ejusdem cum ecclesia nominis, scribit Lezana in Annalibus.

[2] [Randatii, intelligitur, Aloysium] Est Randatium, vulgo Randazzo, in valle Nemorensi seu Demonæ, oppidum novum sed ingens, nobile, locuples & muris eximiis cinctum, inquit Brietius noster in Parallelis geographicis parte 2 pag. 993, Æthnam montem a Meridie respiciens, intervallo circiter milliarium X; Catana quidem duplo minus quam Messana dißitum, huic tamen subjectum in spiritualibus; simplici autem Terræ titulo contentum, cum primus Processus conderetur; augustiori vero Civitatis appellatione glorians, prius quam conderetur secundus. Vtrumque Processum habuit, ex eoque B. Aloysii vitam Italico sermone em>contexuit, ac suo Carmelitano Horto inseruit Ægidius Leoindelicatus de Sciacca parte 3 cap. 10: sed, quod mireris, tam parum scivit characteres temporum in iis notatos observare, ut eum (de quo tamquam familiariter sibi cognito loquitur anno MDXXXIII Testis quartus, dicens se agere ætatis annum LXIII) scribat obiisse anno Christi MCCCC XLIII, [nec anno 1443,] annis utique XXVII citius quam nasceretur Testis prædictus. Similis error deprehenditur ex ætate aliorum, beato viro coætaneorum Testium, quorum primus ac senior annorum fuit nonaginta, adeoque ipso primum anno natus, quo mortuum Aloysium Ægidius asserit. In eumdem cum Ægidio errorem, dum præeuntem temere sequitur, Rocchus Pirrus impingit, de Beatis Drepanensibus agens in parte 2 Siciliæ sacræ pag. 554.

[3] [nec 1503 obiisse:] Vidit hoc & cavere voluit Biscarretus, in Palmitibus Vineæ Carmeli, & cum eo Munozius, in Propugnaculo Eliæ apud Lezanam in Annalibus: qui utrumque laudat sequiturque ad annum MDIII; aßignatum ab Ægidio annum, nativitatis potius quam mortis, dicendum arbitratus. Sed & hi deflectunt ab eadem chronologiæ stabiliendæ regula, quam ab aliis non observatam queruntur; a characteribus, inquam, temporum expreßis in primo Processu: quos si considerare sigillatim voluissent, legissent in testimonio IX miraculum factum ab annis XXXVI, id est anno MCCCCXCVII, ante defuncti reliquias, [sed aliquamdiu ante 1497.] jam subtus altari locatas, adeoque annis aliquot post Aloysii mortem. Ita scilicet auctores (dum alteri, ex inscitia vel negligentia erranti, malunt credere, quam per se scribendarum rerum scrutari fundamenta) abducuntur in præcipitia; aut unum forte animadversum caventes, incurrunt in aliud; ignoscenda humanis ingeniis imbecillitate, nisi nonnulli horum aliquando tam cæco pro suis scriptoribus abriperentur zelo, ut alii quidem meliora docentibus aut docere paratis indignentur, tamquam suæ gloriæ obtrectatoribus, ex ipsorum depreßione crescere sperantibus; em>alii, tamquam exemplo isto: um cautiores, vetusta quæ habent monumenta tineis malint blattisque rodenda relinquere; quam ex iis, per nos more nostro expensis, aliquid forsan discere, quod præjudicatis jam apud se opinionibus adversetur.

[4] [Quia non omnibus æque gratum est errores suos dedoceri,] Viderint utrique quomodo sese excusent Deo, qui prima est veritas; & Sanctis, ad suæ sanctitatis prototypon in veritate colendis Gratulor ego minimæ nostræ Societati, in qua diversum longe spiritum vigere tum alias patuit, tum nuper quando deprehensum in Actis S. Francisci Xaverii hactenus vulgatis chronologicum errorem, qui detexerat, nostris Superioribus prolixe faventibus, vulgavit, viris illis gravißimis modestißimisque ita æquitate animi & veritatis amore paratis, ut pariter acquieturi fuisse viderentur, si Externus eos quilibet illius inveterati monuisset erroris. Nos certe in hoc quod prosequimur opere, veritatem ex puteo quocumque emergentem, quamvis alicui priori nostro asserto contrariam, cupidißime amplectimur; eamque vel reservamus posteris lucubrationes nostras recognituris; vel aliqua opportunitate oblata proferimus ultro, non magis docere parati quam discere; neque pudet in quæstionibus facti, quarum decisio ex allegatis probatisque deducitur, mutare sententiam, si quando contingat certiores prioribus offerri notitias.

[6] em>Non tamen veritati cuilibet, mox atque se apuerit nobis, [sensum nostrum de origine Ordinis Carmelitani] in lucem protrahendæ tam indiscreto fervore intendimus, ut eam non judicemus quandoque celandam ad tempus, respectu caritatis, periclitaturæ inter infirmos fratres & animos obfirmatos ad tuenda præjudicia, specioso traditionis nomine fallentia. Nam (ut alia taceam) de Primo & Tertio Carmelitarum Prioribus, Sanctis Bertholdo atque Cyrillo, acturus in Martio magister meus Henschenius, licet locus is poscere videretur, ut de prætensa Ordinis proceßione ab Elia, succeßioneque in Carmelo usque ad Bertholdum, suam diceret sententiam; & de ea quæstione, doque illo quem sub dictis Prioribus cœpit Ordo tenere statu, multa haberet dicere: quia tamen non poterant portare modo, quos conturbandos sciebat, amici; ex ipsorummet arbitrio sic ordinavit perbrevem de Sanctis illis tractationem, ut omißis iis quorum confutatio ingrata erat futura, certiora dumtaxat aliqua efferret, eo solum fine, ut doceretur lector, quo tempore ambo floruerint in Carmelo, & quo jure potuerint in opere nostro locum habere cum aliis Sanctis. Placuit aliquamdiu moderatio ista tum prælaudato P. Danieli, [palam exponere nolebamus:] qui & imprimenda & impressa bis terve legerat probaveratque, tum aliis moderationis zeli Patribus; eodemque pede procedebamus ad Aprilem, intactam relicturi controversiam, nec necessariam nobis, em>nec ipsis placituram. Cum subito prodiit extemporalis e veterano Theologo historicus, & suorum plerosque traxit in partes, ut judicarent publico nos scripto provocandos, atque cogendos ad reddendam silentii prioris rationem; sive, ut ille appellabat, brevitatis obscuritatisque affectatæ, quam cum sui Ordinis incredibili præjudicio conjunctam esse arbitrabatur. Quid non egi? Deus bone! quo me non demisi? suadendo, orando, verbis & scriptis apud P. Danielem, ut ab isto consilio abduceret hominem, nihil moderate facturum, persuasumque post tam diuturnam exercitationem inter scholarum cathedras, nulli disputationi se imparem esse, quacumque in materia; cum tamen Theologus, quantumvis profundus, si studium historicum tractare non didicerit cura speciali, non magis ad aliquid in hoc genere sapienter definiendum idoneus esse videatur, quam ad instruendos discipulos in arte poëtica.

[6] [sed invitos coëgit Auctor Armamentarii] Monebam igitur & orabam P. Danielem, suaderet ei ut a nobis nominatim lacessendis desisteret: sed surdo fabula canebatur. Nam etiam hic, quem sperabam mediatorem, cœperat adversari palam, & priora de scriptis in Martio retractare judicia, nescio qua ratione se deceptum causatus. Prodiit ergo justæ magnitudinis liber, contra Æmulos, sive (ut postea placuit mitiori vocabulo appellare) Amicos dissidentes, plerosque e nostra Societate acceptos, em>quasi hæc fere sola, aut certe præcipua, Carmelitarum prætensæ antiquitati se opponeret. Inter illos vero nos quoque protracti ad judicium sumus, ob quinque argumenta, dubia saltem & obscura, quæ sibi a nobis opposita in Martio ex ibi dictis elicuisse videbatur Auctor; non minori cum injuria nostra, qui dicebamur tam futilibus niti; quam Fratrum suorum perniciosa deceptione, quibus de adversariis tam leviter armatis facillima promittebatur victoria. [provocatione publica;] Hic auctor per numeros sexaginta duos aliud nihil agit, quam ut nostro nos officio defuisse ostendat: Nam, inquit num. 818, dum aliqua spectans ad materiam, quæ tangitur, notoria est controversia; qui materiam tangit & controversiæ resolutionem prætermittit, non illustrat; sed aperte, contra omnium expectationem, quasi oneri succumbens, ex controversia indecisa, in appendentibus obscuritatem & confusionem, illustrationi a se pretensæ contrariam, relinquit. Enimvero cur non relinqueremus, licet oneri pares? Cur alias contenti Carmelitanæ historiæ partes illustrare, in ea non parceremus labori, ubi lucem inferre erat odium incurrere? Non igitur imbecillitas ea fuit, sed discreta caritas, ab infirmis oculis lucem subtrahens nocituram.

[7] Sed nihil tale Armamentarii Auctor cogitare de iis em>voluit, quorum in Prologo Paragraphi tertii laudaverat beneficia, ut æterna totius Ordinis gratitudine digna; [neq; exorari se sivit] agnitione debiti erga Societatem nostram, numquam ad æqualitatem persolvendi. Interim, gratiose supposuit in eodem Prologo, quod omni scriptorum & librorum thesauro abundantissimi, forte fortiores & convincentes haberemus auctoritates: quas tamen, inquit, dum non producunt, nec nos Carmelitæ, cum notabili totius Ordinis & nostræ antiquitatis præjudicio, supponere debemus. Hactenus id ab eis non exegerat P. Henschenius, nec ego eram exacturus: abundassent illi in sensu suo, & fundamentorum suorum præsumpta solidate nixi, pleno ore dixissent, quod Triumphator Henschenii ac Papebrochii Jesuitarum, novissimorum Ordinis hostium (sic enim publice ac privatim a suis appellatur discipulis) in Partis primæ Præfatione scripsit; dixissent, inquam, non obloquentibus nobis, Carmelitanam historiam tot & tantis communitam esse scutis, ut ipsa subsistere debeat, aut nulla. Si aliquando apud P. Danielem, tamquam amicum unanimem, privatim fassus sum, illa omnia fundamenta, quantumcumq; ipsis videantur immobilia, mihi æq; ac pluribus eruditis viris esse suspecta; id feci vel verbo vel per epistolam, tamque familiariter, ut nihil inde metuens incommodi, em>nequidem retinuerim ejus apud me copiam, qua postea ad mei purgationem uterer si opus foret. Ea autem epistola vel non debuerat ad publicæ litis contestationem adduci, vel adduci integra: & tunc constitisset lectoribus omnibus, etiam Carmelitis, quam sincere candideque in hac causa processerim; & quam ex animo voluerim declinare certamen, rebus, ut tunc erant, meis studiisque perquam incommodum.

[8] [ut absisteret cœptis.] Pergebat ille nihilominus provocare: & num. 804 aliquam nobis, ex multis quibus nititur, auctoritatem adducens, aut illam, inquit, debent admittere (quod vero de illa dicit, etiam de ceteris intelligi voluit) aut fortiorem opponere: aut, si illam contra totius Ordinis indubitatam acceptationem habeant suspectam, suspectationis efficacem reddere rationem; ne ipsorum nuda stet pro ratione voluntas: quȩ si sufficeret, actum esset de Vitis & Actis Sanctorum, quibus operose & laudabilissime incumbunt. Talibus provocationibus per paginas triginta duas late deductis, cōstricti, & veluti tormenti eculei ad intima cordis arcana patefacienda adacti, quid faceremus? Impetraverant illi quidem ab omnium prædictorum inscio Reverendiss. P. N. Ioanne Paulo Oliva commendatitias ad nos litteras, quibus moneremur, ne fundatorem Eliam vellemus ereptum Carmelitis, id se timere significantibus: eorum enim sententiam, si confirmare non possemus (quod imprimis optasset) haud tamen esse oppugnandam, scilicet propter bonum pacis inter Ordines servandæ. [Quare, accepta respondendi facultate,] Verum ubi Iudex ille æquißimus, viso libro, deceptum sese, nosque non aggressores sed defensores fore intellexit, responsum, tanta cum importunitate ac violentia extortum, reddere permisit; eo etiam libentius, quod promitterem, plusquam dimidiam eorum, quæ præparata habebam, partem resecandam (quod & feci) nihilque hac vice definiendum a me circa Eliam, fueritne veri nominis monachus seu religiosus, essentialibus tribus votis religiosorum adstrictus, id enim posse differri in Iulium: sed solum rationes reddendas nostri silentii, de Ordinis, ab eodem ut prætenditur, instituti, succeßione usque ad Bertholdum, quam si reciperemus, omnes fere totius Orientis monachos & magnam partem Occidentalium teneremur Ordini isti expresse adscribere in Opere nostro. Facere autem istud intendebamus, non illam originem succeßionemque negando, sed solum demonstrando, quanto jure suspectæ nobis sint auctoritates, quibus illa hactenus probata fuit; animo videlicet sic comparati, ut si certiora istis & meliora producerent, continuo in eorum sententiam manibus pedibusque iremus.

[9] Interim occasione Alberti Legislatoris, quem Ordo em>colit VIII Aprilis, putavimus nos agere posse de Ordine, qualis ab optimo minimeque suspectabili MS. codice (quem, [per occasionem illustrandi Acta B. Alberti Patriar.] propter erutam ex eo S. Petri Thomasii Vitam, numquam sine osculo contingere solebat P. Daniel) dicitur seculo XII cœpisse; & quidem secundum Auctorem Græcum, Bertholdo coævum, ex revelatione Prophetæ; adeo ut saltem hoc titulo possent eum Carmelitæ suum appellare Fundatorem; sicuti Ordo Servorum S. Mariæ, ob similem revelationem, illam nuncupat Fundatricem suam. Auctor ille, & eorum quæ scribit pro parte testis oculatus, Joannes est Phocæ, inter Symmicta Allatiana editus: qui visitatis anno MCLXXV locis sanctis, eadem ut invenerat peculiari libello descripsit; in quo denique veniens ad Carmelum & ad Prophetæ Eliæ speluncam; cum dixisset, [Ordinis originem ex teste ocullato elicui,] tempore, quod omnia in senium impellit, & gentium incursionibus variis, penitus abolitum monasterium magnum, quod eo loci antiquitus fuisse monstrabant structurarum vestigia adhuc residua: Ante aliquot, inquit, annos quidam Monachus, dignitate Sacerdos, capillitio albus, e Calabria oriundus, ex Prophetæ revelatione in montem appellens, ea loca… vallo perparvo cinxit, & turri ædificata, temploque non ingenti extructo, Fratribusque ferme decem collectis, etiamnum sanctum illum ambitum colit. Cum ergo ex S. Hieronymi & ceterorum, quicumque post illum sacra loca descripsisse noscuntur, constanti silentio, confiderem me persuasurum minime pertinacibus, locum, Eliana Anachoresi olim nobilitatum, saltem per septem secula non fuisse inter illa numeratum, quæ pietatis causa frequentabantur a fidelibus peregrinis; &, si quod antea ibi fuerit monasterium, desertum jacuisse ac desolatum usque ad Bertholdum (qui licet non nominabatur a Ioanne, certo tamen ab illo designabatur) consultius longe facturus mihi videbar, si Ordinis, quatenus Europæ est notus, historiam a Bertholdo auspicandam suaderem. Deinde ex certius jam cognita ejusdem Bertholdi patria, ætate, ac numero primorum sociorum, pro comperto habere me credidi, contrarias eis recentiorum longe scriptorum relationes, similes esse portentosæ (ut Vghellus in Vercellensibus Episcopis loquitur) narrationi, quam de Alberto (æque ac de aliis antiquis nonnullis Ordinis sui Sanctis) instituunt scriptores Carmelitæ, Saracenus scilicet & alii: licet prior profiteatur se Sanctorum originaria, e genuinis fontibus, robusta & constanti fide, proprio recudere stylo, apocryphis omnino exulare jussis.

[10] [qualem G. Tyrii Continuator descripserat,] His autem semel statutis, & exinde per necessariam consequentiam educto, quam levis momenti esset prætensa traditio de Ordinis eo tempore amplitudine per universam Palæstinam; cujus amplitudinis neque Regula, em>ei ab Alberto data, ullum præferebat indicium, nec prima ab Honorio III pro eodem expedita Apostolica bulla; cum multa docere possem præterea circa modum orginemq; Breviarii tum primum assumpti, ex usu ecclesiæ sacri sepulchri, & formam Carpitæ seu Barratæ cappæ, quod esse suæ Religionis signum definivit Capitulum Ordinis generale, sex annis prius quam id mutaretur, Londini in Anglia celebratum; magnam obscurißimis illis initiis credebam me lucem allaturum, ordinando primorum Priorum chronologiam, errores plurimos corrigendo, ablegando supposititios quosdam auctores, ac sic demum ad notiora ipsis, expeditiora nobis, historiæ Carmelitanæ tempora transeundo. Postea vero admirabundus comperi, me, quod nescieram, in istis omnibus secutum Wilhelmi Tyrii Continuationem insignem, ab annis centum ac triginta circiter typis datam, cura & diligentia Philiperti Poyssenoti, ad Fanum D. Morandi sacris Præpositi, Philippo autem Pio Basileensium Episcopo ab auctore suo Ioanne Herold Hochstetensi circa annum MDXL dedicatam: cujus hæc sunt formalia verba lib. 5 cap. 3, Est Carmelus mons in Syria, mora tam aliorum Prophetarum quam Eliæ ac Helisæi nobilis. Hunc locum sub Almerico Hierosolymitano Patriarcha insederant Anachoretæ; ac cum sparsim circa montem agitarent, tandem coivere ad fontem qui Eliæ dicitur, uni qui honesta præcipiebat humiliter parendo, sine tamen certo instituto, sive peculiari cultu, sine cerimoniis. Albertus postea Hierosolymitanus, sub Innocentio III Patriarcha & Legatus, certas observationum regulas iis præscripsit; addidit & vestitui normam, pallium scilicet versicolorem ex albo & canusino circulatum, Eliam ejusmodi cultu ornatum incessisse, Basilium ea vivendi forma usum fuisse asserens. Erat tam gratus Propheticus Pallii habitus, non solum Christianis sed etiam barbaris, ut magnis Sultani eleemosynis familia tota sustentaretur locupletareturque: sed Pontifici Romano Honorio IV non admodum probabatur, vel quod non Romano ingenio excogitatus aut confirmatus, vel quod Religioni circulatus versicolorque habitus convenire non videretur. Igitur album illis pallium datum, ita ut dum sub eo canusinati essent, uterque color illis retineretur. Quod ubi factum resciit Melechsaites, tanta ira exarsit, ut congregatis copiis cœnobium invaderet, expulsisque omnibus incendio & fanum & cœnobium destrueret.

[11] Rebus ad defensionem nostri silentii in Martio, & ad em>supplementum affectatæ ibidem brevitatis circa Bertholdum atque Cyrillum, in eum modum comparatis; collectis etiam summatim rationibus, [& examinavi fidem alia tradentium:] ob quas suppositionis suspecta habere possemus scripta quædam, edita sub nominibus Iosephi Antiocheni, Sanctorum Dorothei atque Epiphanii, Ioannis Hierosolymitani Patriarchæ, Luitprandi aliorumque in Hispania Pseudo-Dextero succenturiatorum, Leonis Papæ IV, & aliorum sex antiquiorum Bertholdo Pontificum, ipsius Bertholdi atque Cyrilli, Enochi quoque Hierosolymitani, a quo S. Angeli vita esset edita, Patriarchæ: his, inquam, sic collectis, inspectis etiam accurate expensisque indubitatis aliis ac certis Ordinis ipsius monumentis antiquis; composui prolixum satis de B. Alberto, tamquam Ordinis Legislatore, Commentarium, & Partem 2 Propylæi antiquarii, ad amoliendas aliquas inventiones novißimas de conventuum quorumdum Europæorum autiquitate, contrarias ipsi Breviario, Pontificum assertis, scriptoris coævi Ioannis de Samwico expreßißimæ assertioni, docentium, quod, ante Latinorum regnum in Syria collapsum, Professores hujus Religionis numquam proposuerunt extra Terram-sanctam habere ad habitandum aliquam mansionem suæ Religionis; quod sub Honorio III in Europa Ordo esset ignotus; & quod sub Innocentio IV ad cismarinas partes se conferre coactorum, propter incursus barbarorum, eo aspirabat affectio, ut per Apostolicæ pietatis auxilium statum consequi valerent &c. Ita prodiit Aprilis noster: in quo an scopum intentum attigerim, meum non est judicare: sicut nec ipsorum quid effecerint, compilando secundam Armamentarii Carmelitici partem, eique addendo Indicem præ ipso libro injuriosum, ne dicam falsum, dum multa veluti probata designat, quæ auctor vix ausus erat verbo tangere, saltem non ut sibi certa asseverare.

[12] Pro me interim iudicavit, prius quam pars illa 2 componeretur, communis utrimque amicus & censor, [approbante Auberto vanden Eeden,] tunc Archidiaconus Antverpiensis, & Episcopalis Generalis Vicarius, postea etiam Episcopus noster, sed tempore, eheu! nimium brevi, Aubertus vanden Eeden. Qui non contentus approbatione illa generali, quam dederat Aprili toti præfigendam; de meo isto tractatu rogatus ferre nominatim sententiam, in hæc verba eam manu propria descripsit, postquam non semel, sed bis ac ter considerasset singula. Legi attente Vitam S. Alberti, ex Canonico Regulari Episcopi Vercellensis ac demum Patriarchæ Hierosolymitani, per R. P. Danielem Papebrochium ex variis auctoribus concinnatam: in qua Regula Patribus Eremiticis, in monte Carmelo degentibus, præscribitur; & alia continentur, quæ ad fidem historicam conducunt. Eamdem ergo typis evulgari posse censeo, non obstante quod antea approbaverim Armamentarium Historico-Theologicum Carmeli, a R. P. Francisco Bonæspei, Ordinis Carmelitani nuper Provinciali, compositum. Etsi enim Traditiones S. R. Ecclesia admittat: non tamen omnes tamquam de fide credendas præcipit; nec rejicit si quæ contra prodeunt a veritate non aliena, prout hæc Vita continet: & amica hæc concertatio tantum deservit ad obliterandas cicatrices ex Armamentarii tractatione, veritatis tuendæ causa. In quorum fidem hisce subscripsi. Datum Antverpiæ, XII Septembris MDCLXXIV. Sed forte visa & lecta parte secunda Armamentarii aliter censuisset. Vidit & legit; atque non modo non aliter censuit; sed jam Episcopus & ætatis plus quam septuagenariæ senex, ultro ad nostrum acceßit Musæum, testaturus animi sui sensum gravem, propter pædanticum, ut aiebat, ac minime liberalem scriptionis, nihil solide concludentis, stylum. Vnde colligas, minime permissurum fuisse, si vixisset, ut illa hic Antverpiæ recuderetur, attexereturque Speculo Carmelitano R. P. Danielis a Virgine Maria, sicut nunc factum, contra em>expressam mentem auctoris defuncti, communi Typographo Cnobbaro sæpe dum viveret protestati, suo in opere appariturum nihil, quo nobis videretur esse infensus.

[13] [qui postea Episcopus nostris contraria reprobavit.] Quid autem secundam illam partem recudi permisisset sapientißimus Præsul? qui prius quam tale quid esset decretum, aut forte etiam cogitatum; admittere noluit oblatam sibi Dedicationē Speculi prænominati, quamvis hoc apud eum laudaremus, nostroque consilio diceremus ab Auctore compilatum, sicut ex Præfatione, ante plures annos impressa, nobisque ab ipsomet auctore ostensa, appariturum affirmabamus. Causa vero, cur Dedicationem istam repudiaret, non erat alia, quam quod primo in aditu præferebat auctoritatem eruditißimi viri avunculi sui, Auberti Myræi, τοῦ Μακαρίτου; quasi is historiæ totius Carmelitanæ designasset Ideam, quando inter scribendorum librorum initia, minus ad veri falsique discrimen exercitatus, quam fuit postea Belgicas Antiquitates tractando factus, permisit suo illi libello (cui ad aliorum similium normam simplex titulus erat Origo Teresanarum) alium titulum præfigi, a sua consuetudine & ab ipso suæ scriptionis argumento alienißimum; nec non alloquium ad Lectorem sibi obtrusum, conforme titulo, quo promittuntur Ordinis Carmelitani, ab Elia Propheta primum inchoati, ab Alberto Patriarcha Hierosolymitano vitæ Regula temperati, a B. Teresia Virgine Hispana ad primævam disciplinam recovati, origo atque incrementa. Quæ omnia, ex nota sibi avunculi mente, omitti volebat Illustrißimus Dominus; & libellum prædictum genuinæ suæ simplicitati restitui, quando Myræi operum omnium coordinatorum editio nova, quæ parabatur, procederet.

[14] Sed quare probationem Operis nostri, improbationes adversi aforis quæro? [Eadem nobiscum sentit Carmelita eruditus,] Vltro se mihi ipso ex Ordine Carmelitano obtulit approbatur, natione Gallus, genere perquam illustri nobilis, officio non parvo inter suos spectabilis, & (quod caput est) animi sinceritate & rerum historicarum tractatione insignis; cujus epistolam, tacito loci ac personæ nomine, juvat hic attexere. Quid sentiam de iis, quæ in Aprili suo scripsit Rever. vestra de nostro Ordine, latius aperiam occasione commodiori. Dicam interim, quod in plurimis non recedo a vestris assertis, eoque minus quo plus studii & laboris per multos jam annos insumpsi in iis ad fundum disquirendis. Veritatem amo, non commenta, quibus undique repleta est historia Ordinis: a quibus utinam semel bene repurgetur! Sarraceni in Menologio absurditates sæpius demiratus sum: tentavi aliqua conciliare: sed frustra, præsertim in Alberto Legislatore. De aliis nunc taceo. Meam mentem circa illas materias sæpe discretioribus quibusdam e nostris aperui: & plura, de quibus agit Rev. V. antequam illa vidissem, jam olim judicavi: unde non difficile erit excusare Rev. V. (quod etiam præstiti, & quantum prudentia patietur præstare pergam) quasi ad hæc scribenda aliena aggressione impulsam. Utinam ille Armamentarii Auctor tacuisset, nec vobis occasionem dedisset discedendi a proposito olim facto! Utinam & imposterum taceat! quod vix crediderim. Sed de his modo satis: alias data opportunitate pluribus. Interim maxime laudo tractatum de diplomatis discernendis, qui super omnia placet. Apprecor felicia Rev vestræ festa Pentecostalia, rogoque Dominum, ut ipsam divinis sancti Spiritus charismatibus replere dignetur, ut Ecclesiam doctissimis suis lucubrationibus ditare festinet. Hoc voveo: hoc opto.

[15] [nec pauci forte assentiuntur in animo.] Quisquis hæc leget, sine dubio cogitabit, in eodem Ordine plures ejusmodi Nicodemos esse, qui gaudeant a me prolatam veritatem; quam ne ipsi palam profiteantur ac tueantur, prohibet justus metus ab indiscretiori sibique noto Fratrum quorumdam circa hanc partem zelo. Nec sane eis suaserim ut se prodant, nihil profuturi mihi, em>sibi vero plurimum nocituri, in hac præsertim Flandrobelgica Provincia. Si nunc, quemadmodum seculis præcedentibus, plures ex religiosis Ordinibus ad Prælaturas Ecclesiasticas assumerentur, plures forte haberet ex ipso Carmelitano Ordine approbatores labor noster, etiam manifestos. Sic enim paßim videmus fieri, ut qui factione potius quam ratione præoccupati meliora vel cognoscere nequeunt vel profiteri non audent; postquam occasione aliqua fuerint emancipati, incipiant mente ac judicio sereniori uti, ac minus probare aut plane etiam improbare quasdam opiniones, quas antea cum aliis defendere conabantur, aut saltem nolebant sciri apud se dubias esse. Lubet hujus rei testem suscitare mortuum (mortui enim jam non amplius habent quod timeant) nec tamen quia mortuus, rejiciendum, quia de eo nihil scripturus sum, quod ad Patrum Danielis atque Francisci prænominatorum notitiam, & per ipsos ad plurium adhuc superstitum conscientiam non pervenerit eo vivente, nec parum forsitan ob id passo; longe autem prius quam nos de Aprili nostro cogitaremus, toti post Romanum iter intenti Martio. [P. Ludovicus Iacob Carm. Parisiis,] Est is R. P. F. Ludovicus Jacob a S. Carolo, Ordinis Carmelitarum alumnus, variis libris editis clarus, quos omnes Parisiis in suorum conspectu composuit & imperimendos curavit.

[16] em>Hic anno MDCLXII mense Septembri, visitanti sese P. Henschenio dixit, scio quod Rev. V. perquam amica sit P. Danieli, [contempta majori antiquitate,] id enim apparet ex ejus Proloquio ad Vineam Carmeli, cujus ecce hoc anno editæ exemplar: noveris autem omnes A. & L. sordes in eo libro resuscitari. Nollem ego sic loqui: sed verba defuncti non debui alterare. Nam quod A. spectat, humanum non est addere afflictionem afflicto, & graviora forsan quam commeruit passo. De L. vero sic sentio, ut me ipsumque magna injuria affectum putem ab eo, qui verba mea in ejus contumeliam interpretatus est: credulitas enim nimia, a qua eum optarem immunem fuisse, ipsi cum tam multis communis est, ut veniam facillime mereatur; alioqui laudatur a me propter sinceritatem, qua verbotenus produxit verba allegatorum a se textuum, & hoc suo facto commoditatem reliquit aliis, de tota re per se ipsos judicandi. Vtinam sic fecisset Saracenus! Nec ipsum L, nec tam multos alios traxisset in labyrinthos inextricabiles. Cœpit id agnoscere, mecum agendo, R. P. Daniel a Virgine Maria, non semel mihi protestatus, se Saraceno, manifesto mendaci, jam nihil amplius credere: in quo proposito utrum perstiterit, erit ex operis, tunc ultra medietatem impreßi, posteriori parte æstimandum. Atque hæc per parenthesim dicta sunto. Pater ergo Ludovicus Iacob, cœptum prosequens sermonem; Ut intelligas, inquiebat, quam longe alrerius mentis sim, en Bibliothecam Carmeliticam opus jam ferme paratum prælo, quod ab Alberto Legislatore nostro exordior: quæcumque enim illo & Bertholdo primo Priore antiquiora esse prætenduntur, non sunt nisi somnia nostrorum. [ab Alberto orditur bibliotheca Carmelis.] Vtinam præstantißimum opus in sua origine non fuisset suppressum! Quod si abolitum penitus non est post mortem auctoris, libenter ipse prælo darem, ne pereat, aut in alicujus manus deveniat, qui alienos sibi labores supponens, ea omnia adjiciat, quæ penitus noluit alter attingere. Vtinam & superstes adhuc foret R. P. Philippus Labbe; (dum ego tunc pejuscule habens domi attinebar) comitatus P. Henschenium illa die, & totius colloquii fidelißimus testis! Hunc tamen defectum utcumque supplet R.P. Fr. Iacobus Quetif, eruditißimi viri Francisci Combefisii apud Prædicatores in conventu Annuntiationis dignißimus successor, nuperrime mihi per litteras pridie Kalen. Octobres datas testatus, quod nonnulla studiorum consuetudine conjunctus cum P. Carolo, præsertim dum apud optimum Harlæi Senatoris Amplißimi parentem degeret, sæpe ex eo audivit idem quod nos, nimirum ab Alberto tantum ductum sibi esse Bibliothecæ Carmelitanæ exordium, ex eo quod anteriora nutarent. Vix dubitem, quin Parisiis alii plurimi similia ab ore ejus acceperint, em>quos requirere non est operæ pretium: puto enim quod Patres Carmelitæ fidem habebunt etiam soli Henschenio, jam octogenario, & de reddenda Deo factorum dictorumque omnium ratione quotidie cogitanti.

[17] Credidit certe jam olim P. Franciscus Bonæ-spei, eaque occasione in P. Ludovicum quidem, tunc adhuc viventem, evomuit convitia, qualia minime decebant a Fratre in Fratrem jaci: contra nos autem concepit bilem, quam post annos septem patefecit; iterumque recoctam deinceps fovit, in secunda parte Armamentarii promendam. Ceterum quod initio vehementer reluctantem Fratres sui discipulique coëgerint iterum admovere scriptioni infelici manum, id quocumque animo ac stylo sit factum, non modo non indigne fero; sed etiam agnosco, nonnullas ei me debere gratias pro notatione duorum vel trium ex aliena informatione erratorum, & mendorum aliquot typographicorum, tam suo loco ac tempore ea paratus corrigere, quam alia recte constituta tueri contra interpretationes impertinentes verborum meorum, imo & cogitationum accusationes, comparationes disparatas, querelas intempestivas, paralogismos continuos, [Ego, si porro cogar, ad ulteriorem apolegiam,] tautologias insulsas, quibus librum istum, non causam impleri censent plurimi, qui nostra cum istis sic contulerunt, ut ea in proprio fonte suoque nativo contextu legerint; non vero distracta inter alienos em>discursus: ex quo capite vellem non mererentur argui illi, qui oblatam sibi Armamentarii partem secundam videntur approbavisse.

[18] Cum autem adversus ista tueri me meaq; scripta cogar, non id faciā, uti hactenus, velut aliud agendo; sed plana ac facili ratione. Primo enim docere conabor, ubi, quando, & quantam vim habeat argumentum negativum, [sex capitibus breviter concludam,] quod uti nullum aut stramineum paßim a Triumphatore exploditur. II. Sigillatim percurram scripta sub auctorum prænominatorum titulis obiici solita; ostendamque argumenta, ex quibus sustinui ea alienis & temporibus & nominibus supponi, hactenus manere inconcussa; proinde neque S. Cyrillo, nec alii cujuscumque & quantæcumque æstimationis viro, ullam fieri injuriam, quando auctor alicujus scripti, sub nomine Cyrilli v. g. perperam obtrusi & vulgati, causa brevitatis & phrasi in talibus usitata, vocatur Pseudo-Cyrillus &c. III. Demonstrabo quam exigua & quot erroribus atq; gratuitis conjecturis implicata usque in nostram ætatem fuerit penes Ordinem scientia, de vita & actis antiquiorum suorum Sanctorum, puta Bertholdi, Alberti, Cyrilli, Angeli, Simonis, Avertani, Petri Thomasii &c. evincentibus id monumentis coævorum testium: & eum qui hæc ex professo & longa em>experientia tractat, non impingere in id quod dicitur vulgato adagio, stultum plus videre domi propriæ quam sapientem alienæ. IV. Velut consequens ex priori educetur, quantum intersit inter eum credibilitatis gradum, [hactenus nihil solide responsum esse] in quo Societatis aliarumque hujus ævi historiarum scriptores consistunt; & eum, qui dari potest scriptoribus Carmelitis, post tot secula, circa res maximas, & si veræ fuissent, apud antiquos scriptores nequaquam prætereundas, asseverantißime loquentibus aliena ab iis, quorum indicia nunc habemus in eorumdem, ad quæ res istæ pertinent, temporum scriptoribus, ut sunt Ioannes Phocæ, Albertus in Regula, Pontifices in primis Bullis Ordini datis, Sanwicus &c. V. Expendam æquiparationes ex editis per nos Sanctorum Actis desumptas, nihil ad rem facere: nosque eorum aliqua reprobando, aut examinando severius quam antea factum erat, non solvere sed adimplere legem, ab initio fixam, de veritate paulatim eruderanda, & libere proferenda. VI. Denique aliud nihil concludam, quam prætensas Carmelitani Ordinis antiquitates ejusmodi esse, ut de iis poßit non imprudenter dubitari; atque ipsos dubitantes nullam facere injuriam Ordini, sive cum de illis agere subterfugiunt majoris boni respectu; sive cum loqui coacti tandemingenue confitentur, quid sentiant; quorum primum in Martio, secundum fecimus in Aprili. Atque hac ratione, credo, abunde satisfacturum me intricatißimo em>obscurißimoque auctori Armamentarii, etiamsi non sequar vestigia ipsius, conferendo Caput Capiti, Paragraphum Paragrapho,

[19] [a scriptore tam inerudito,] In tali porro disputatione non potero non dolenter ferre, quod totius Ordinis, tamquam magis idoneum non habentis, vice, in eam sese ingesserit homo, Scholasticis disceptationibus nomen quidem aliquod non immerito adeptus; sed principiorum Historico tenendorum omnino rudis, & nihil non negare paratus, quod effatis suis viderit adversari. Exemplum vis? Lege quæ congeßit pro asserendis Florentinæ fundationis tabulis, tamquam seculo VIII confectis, & imprimis vide deducta num. 641 ac seqq. ubi de zyfris disputat, quarum usum ante bella sacra minime notum fuisse Europæis dixeram; [ut zyfrarū orignem ignorans,] rem utique vel mediocriter eruditis tam notam, quam vulgo constat typographicam artem non esse apud nos multo antiquiorem duobus seculis. Si veritatem asserti mei explorare volenti erant ignoti scriptores Arabes, Græci, Latini quos consuleret; si nec ad manum erat Athanasii Kircheri Arithmologia, ubi parte 1 cap. 4 fufe tractatur de zyfrarum sive numerorum hodierna die usitatorum origine & fabrica; non deerant mille locis videnda MSS. volumina, originalia Regum Principumque diplomata, authentica emptionum venditionumque instrumenta, indubitabilia em>sepulcrorum vetustorum epitaphia, ex quibus, si fieri potuisset, majoris antiquitatis pro dictis zyfris peterentur exempla: erant etiam Notarii grandævi Florentiæ atque Coloniæ, (ubi originaliter extare dicuntur quæ nos falsi arguimus documenta) qui, si zyfrarum usus tam antiquus istis in urbibus fuit, sicut prætenditur, plurima ad eum confirmandum monstrarent exempla.

[20] Ast talia quærere operosū nimis nullaq; ratione necessariū visum est homini, habenti Italiæ sacræ novem tomos, [ab initio Ecclesiæ usitatas fuisse sustineat,] & Conciliorum generalium longe plures, in quibus Regiarum chartarum & Pontificalium epistolarum aliquæ inveniuntur cum zyfris istis hoc seculo impressæ, quæ persuadeant non Arabes ab Indis seculo X, non Hispanos ab Arabibus seculo XIII zyfras ipsas accepisse, sed eas diu ante sic fuisse cognitas Europæis, ut a plurimis seculis, & verosimiliter a primitiva Ecclesia, earum vel numeralium litterarum usus fuerit arbitrarius. Io! Ter io! Io Triumphe! Veteranus, atque in isto argumento optime exercitatus pugil (utor verbis R. A. P. M. Iacobi Emans S. T. D. Professoris Colon. approbantis partem 2 Armamentarii) novitia Henschenii & Papebrochii tela, in argumentis mere negativis aut conjecturis, in solo vaniloquio fundatis … consistentia … per antiquissima & indubitata monumenta … adeo fortiter atque viriliter constrinxit, elisit, atque enervavit, ut vere de iis illud Davidicum dici possit; Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum, id est, veluti quæ a pueris evibrari solent, ludicræ.

[21] [non consultis ad probationem originalibus MSS.] Sed heus, bone vir, prius quam triumphum canas eruditißima ista responsione relatum, necdum bene viso hoste, nedum victo; interrogabo ego te verbum unum. Serione credis, quod tuus iste exercitatissimus Pugil, resolutiones suas historicas fere ex tempore solitus in chartam conjicere, sicut Theologicas fundebat ex cathedra, in illis scholarum exercitationibus, quas Disputationes de Thesibus certis propositas appellatis, ubi laus omnis est habere in promptu quod statim respondeatur arguenti, & ambiguum vel conjectaneum responsum potius dare quam nullum (hunc enim stylum totum opus ubique sapit, & maxime hoc loco) credisne inquam, solicitum fuisse illum, aut tantam sibi indulsisse moram, ut ipsorum diplomatum ab Vghello citatorum & ex eo mihi objectorum originalia, iis ubi asservantur locis inspicienda curaret, atque ita ex certa scientia diceret, vere ea notata esse per zyfras? Ipse quidem parvam mihi fidem habet, simpliciter asserenti aliquid a me compertum, visum, aut factum; sed satis liberaliter mendacii insimulat: tamen nec in hoc em>ausim eum de me mentitum dicere, sed opinione sua falsum: sua autem fide asserenti quidpiam visu, auditu, aut fama cognitum, sine hæsitatione credam. Nunc cum in hoc de quo agitur casu, diligentiæ, quam requirimus in istis adhibitæ, non modo non adhibeat fidei suæ vel alienæ assertores Notarios publicos, sicut maximo cum strepitu facit uno alterove loco, in causa facti nihil ad principalem quæstionem pertinentis, sed ne quidem privata sua, quæ mihi sufficeret, fide asserat, eo se connisum; præsumere non debeo hanc ei curam fuisse in præsenti de litteris numeralibus & zyfris quæstione. Atqui, si de instrumentorum ab eo, ut dixi, allegatorum tenore est quæstio, sufficit fideliter descripta copia, & talem apud Vghellum aut alium quemcumque inveniri, par est credere. Ast ubi de characteribus agitur, Romanine an Longobardici? veteres aut novi sint? per zyfras an per litteras numerales signentur anni: quis nisi præsens oculus arbitrari poterit? Hinc in meo Propylæo antiquario ipsas etiam characterum formas spectandas exhibui; & inter alias unam hanc quoque esse viam ostendi, qua verum a falso poßit discerni.

[22] Scire ergo nunc vis, quam vitreum ac fragile scutum istud fuerit, [sed impressis dumtaxat allegatis.] quo Triumphator telū excepit istud qualecumque a me intortum? Copistas, uti nunc barbare appellant, atque Typothetas (si cum illis Tibi negotium em>aliquando fuit, uti est nobis quotidie) consulas suadeo; & statim habebis confitentes; primos quidem, se, quia vel omnino nesciunt vel nō assueverunt Romanas seu numerales litteras, quales in originalibus reperiūtur, exarare, ad signandos numeros sæpius uti zyfris; secundos vero idem crebro facere, vel quia majusculis M, D, C, L, X, V, I, toties uno in folio replicandis, quoties opus foret, desunt in typographiis non instructißimis instrumenta, vel quia sic ante ipsos fecerunt alii, vel quia linearum conformandarum symmetria id postulat, aut ex simili aliquo neceßitatis commodive respectu. Porro sicut isti, ob illas, quas dixi & alias causas, pro numerabilibus litteris zyfras substituendi licentiam sibi liberaliter arrogant: sic e converso cultioris Latinitatis aut venerandæ antiquitatis professores, non minus quam barbarismos in sermone, barbaricas in scriptione notas cavent; neque hodiedum, quando communißimus est usus zyfrarum, egregias quas eæ habent commoditates præponi patiuntur usui Romano, Europæ toti per tot secula communi. Nos in nostro opere eam moderationis viam inimus, ut in ipso antiquorum auctorum contextu nostrisq; in Commentariis fere utamur litteris numeralibus; etiam cum ex originalibus, hac nostra ætate primum confectis zyfrasque habentibus, referimus quidpiam; em>in Annotationibus vero ac marginali contextus plenioris epitome, adhibeamus zyfras compendii causa. Apud Vghellum & Compilatores Conciliorum nullam certam invenio regulam quam secuti sint: hoc solum video, neque illis neque nobis venisse in mentem, ut credi vellemus ea quæ ex codicibus chartisque vel novis vel antiquis edimus, sic edere, ut nec punctum, nec litteræ forma mutata sit arbitrio nostro; adeoque ex libris sic editis sciri non potest, utro modo numeri sint originaliter scripti, nisi cum ad rem facit hoc ipsum cura singulari notare.

[23] [Difficile est sane disputare cum iis,] Non esset difficile, pari modo, quo circa zyfrarum antiquitatem usumque repressa est jactantia temere exultantis, ad ceteras æque eruditas Triumphatoris resolutiones progredi, quibus ille secundam partem Armamentarii sui instruxit, studium & operam conferentibus fortißimis septem bellatoribus, e toto numero discipulorum lectis, sicuti Antverpiæ jactabatur in principio suscepti operis: sed istud neque locus hic, neque propositus nunc mihi scopus patitur. Quin imo diu multumque dubitavi, nec adhuc certo possum statuere apud me, an ventosæ illias machinæ armamenta contemnere debeam, ac si nusquam extarent, juxta consilium plurium eruditorum virorum, atque ita laboris, chartæ & temporis compendium facere; an vero peculiari Commentario prosequi cavillationes evasionesque singulas. Si enim Magistro similes discipuli em>sunt, oleum profecto & operam perdam disputando cum iis, quosquidem facile sit convincere, efficere tamen ut se convictos fateantur aut etiam intelligant, difficillimum, excæcante hinc sua paßione, inde fundamentalium ad res historicas cognitionum imperitia. Ex his namque duobus capitibus factum est, ut quocumque modo cum iis egerim, convitia retulerim.

[24] Dixi candide, quod respondere coacto necesse esset convellere figmenta quædam, alieno sub nomine fallentia? [qui certans non rationibus, sed convitiis,] Sathanico furore, odio, ira dicebar, vindictam, quam unus forte commeruit, expetere ab Ordine universo, qui ista pro veris Ioannis, Cyrilli &c. scriptis recipiebat. Simulavi aliquid, & negavi me velle prætensam Ordinis ab Elia proceßionem oppugnare? (sicuti revera nec volui, nec volo, modo ipsa mihi aliunde quam ex prædictis probetur) Ipse P. Daniel, quem virum esse mansuetißimum credideram, ex suo & Prioris utriusque, regentis, atque officio functi sensu, rescribit, quod utar politica non religiosa, sed nec humana: quo lecto Episcopus noster Aubertus, Restat ergo, inquit, ut te diabolica usum voluerit dicere. Disputanti excidit animosius aliquid? Non rationibus pugnare censeor, sed sarcasmis, satyris, atque convitiis. Veritatis cruditatem condivi suavitate aliqua verborum? Continuo audio, Molliti sermones ejus super oleum & ipsa sunt jacula. Docui quid Barra, quid Carpita, quid Melotes sint, atque unde seu ex qua lingua sumptæ voces? Rideor ut Grammaticus, quasi ista scilicet debeant a Theologis disci. Cum vero propositum mihi esset, non texere apologiam manifestam, sed historiam, in qua variæ utilitatis eruditio admixta, mihi Lectorique meo fastidium illud tolleret, quod solet reciprocas altercationes comitari; incredibile est, quomodo etiam innocentißime dicta, nec ulli invidiæ contradictionique obnoxia, conatus sit Triumphator commutare in sagittas; quibus negotio facili auferens acumen quod ipse dederat, infinitis sui scripti locis de imaginario hoste prostrato sibi plaudens, tela, vere straminea, sed sua, comminuta, contrita, dissipata jactat, meque in singulis hallucinatum, hallucinatus ipse, arguit. Similiter, quia assueto nobis stylo & propria Historico veraci modestia sæpe dixi, dubitari posse, mihi videri, aliquem forte opinaturum &c. aliter prorsus quam fit in scholastico pulvere, in quo vix videas dubitantem quemquam, sed plerosque de pulpito velut ex tripode pronuntiare definitivas sententias; explodit mirabiliter illam procedendi rationem; non attendens quanto facilius sit efficaciter demonstrare falsum esse em>quidpiam, quam circa id, de quo forte nullus idoneus auctor extat, certum aliquid substituere: quo casu prudenti conjecturæ, & lectori curioso fortaßis placituræ, locum esse, nemo negaverit, donec aliunde major meliorque lux affulgeat.

[25] [etiam in Societatem totam jaciendu;] De ceteris quid dicam? Solus Deus renes & corda scrutatur; fit tamen aliquando ut evidenter se prodat paßio, & hæc in Armamentario cognosci poterit. Nūc Synopsim eorum quamdam accipe ex Epigrammatis, quæ mihi unus ex triumphalium pugilum numero, olim forte meus aut discipulorum meorū discipulus, ad Ordinem consilio nostro directus vel commendatione receptus, nomine ac loco dißimulatis, misit Mechliniam, quo divertisse me inaudiverat, non multis post editum Aprilem mensibus, ad reparandas vires, quas prolixus letalisque morbus penitus exhauserat. Quatuor Epigrammata erant, indigna omnia, quæ lucem videant; itaque sufficiet specimen prædominantis paßionis vidisse in uno.

Ejicere e cunctis satagis mendacia libris.
      Optime: at a vestris incipe, quæso, libris.
Figmentis scateant quod plura volumina, dicis.
      Vellem, ne secli prima & imago tui.
Te castigatas jactas emittere Vitas.
      O primum Patris fac sit ut ipsa tui!
Eripiunt Socii cœnobia, nomina, Sanctos.
      Ergone jam patitur mundus, ut ante polus?

Omitto sequentia disticha tria, ubi furiosus Poëta rabiei suæ exundantem spumam conjicit in Societatem nostram ejusque institutorem Ignatium, calumniam sæpe refutatam arripiens ex famoso quodam libello, de locis nonnullis quæ olim Benedictini Ordinis fuere ad nos translatis, accusante Pontifices Summos & Augustißimos Imperatores, quorum dispositione & publici majoris boni causa id factum esse dignoscitur; exemplo tam noto usitatoque, & vel in ipsis Carmelitarum Annalibus reperiendo, ut mirum sit inveniri potuisse homines adeo obcæcatos invidia, qui culpæ verterint Societati, quod alii sibi ducunt honori Istis ergo omißis, solum legatur quid in me ille, suum epigramma sic prosequens:

Jactas, in magnis scribi tua scommata libris;
      Quam tibi magna nihil scommata laudis erunt?
Jactas, in magnis scribi tua scommata libris;
      Qui magna exiguum scommata ferret opus?
Jactas, in magnis te libris scribere. Quam tu
      An magnos poterit scribere nemo libros?

Tam contra veritatē hic mihi impingitur, quod ista jactem; quam ab alio, quod dixerim, Peribit libellus iste, (Armamentarium intelligens) nostra autem Opera permanebunt. Non nostra ista jactatio fuit, sed ipsorummet em>Carmelitarum querela, quam etiam ante editionem Aprilis ex ore RR. PP. Danielis & Gerardi audivi aliquoties, dolentium refutationem Armamentarii perennaturam, in magno nostro, [quorum congressum jure potui horruisse,] ut loquebantur, & solenni Opere.

[26] Finis nullus esset persequi volenti singula. Vnum dico, quod in quamcumque Commentarii mei oppositique eidem Armamentarii partem convertam oculos, causam video, cur talia subsecutura prospicienti potuerit debueritque refugere animus (sicut Baronio ad an. 664, num. 24. multo levioris momenti quæstionem inter Italos Gallosque Benedictinos agitatißimam tractaturo) tam densum controversiæ, non unius sed multiplicis, spinetum adire, quod horrebat vel e longe spectare. Apparet certe ex adversariorum dictis factisque, editionem Aprilis secutis, justum fuisse istum animi futura præsagientis horrorem; & tamen Reverendißimis suorum Ordinum Generalibus persuasere, ut inter capita accusationis, contra me ad Societatis nostræ Generalem Præpositum deferendæ, numeraretur, quod Baroniana phrasi, eodem quo ipse sensu eodemque respectu, istud quo provocabar stadium appellavi asperum aculeis senticetum. In hoc aliisque similibus nonnullis si ego forsitan exceßi septies, retribuit Triumphator ultra septuagies septies; quod sicut ei ego condono em>libens, ita mihi vicißim a discipulis ejus condonari peto; successoribus Aprilem recognituris mandans, ut quæcumque acerbius responsa vel dicta censuerint, molliant, mutent, expungant liberrime. Absit enim ut pro hoc illove verbo, gravius quam ipse intendi accepto, [ut satis probat hæc simplex narratio.] litigium mihi sit cum viris religiosis.

[27] Interim congruum duxi simplici hac rei inter nos gestæ narratione muniri lectorem; ne pauci illi qui nos & Ordinem suum conturbant, apud doctos indoctosque infimulare me pergant læsæ caritatis; quasi quietos ipsos, & salvam nobiscum amicitiam modis omnibus cupientes, ad ista contra nos Opusque nostrum scribenda vulgandaque provocaverimus; ob unius hominis factum, improbatum ceteris, infamando (ut aiunt) totum Ordinem, per istam, quam Actis Sanctorum, haud sane ad talem finem mihi creditis, inserui farraginem mendaciorum ac scommatum: sic enim, pro sua religiosa modestia caritateque, loquuntur & scribunt. Equidem melioribus longe studiis intentus parum ad istæc dicteria commoverer; nisi eadem occasione paßim suaderent, & multis etiam persuaderent, in Iesuitas (quorum tamen hactenus nemo in nostram defensionem se commovere permissus est, neque ut spero permittetur) recidere culpam scandalorum, quæ hic Antverpiæ (ut de aliis locis taceam) patiuntur fideles.

Diversum de re quavis sentire duobus
      Incolumi licuit semper amicitia.

Hac lege si mecum agere vultis, Patres Fratresque etiamnunc carißimi, non deerit in Opere nostro occasio frequens satisfaciendi objectionibus toties iteratis, fortaßis & iterandis. Sin culpas vestras in me meosque socios conjicere pergitis, & eo quo cœpistis modo rem agere, habetote vobis ambas contentiosæ illius nimiumque stridulæ serræ ansas.

[28] [Quare Episcopus consulens S. Congreg. Rituum,] Vereor tamen, ne cum nos & Societas pacis amans tacebit, loquantur alii, majores ac plures quam forte vellemus; quemadmodum anno MDCLXXVII ad finem vergente, Illustriss. ac Reverendiss. noster Episcopus supra laudatus fecit, & fecit motu proprio, sicuti postea in os dixit iis, qui ad eum mißi erant, querelas delaturi contra nos, tamquam consilii talis auctores. Quid autem fecit? Sacræ Rituum Congregationi Præsidentibus Cardinalibus libellum supplicem offerendum dedit, in hæc verba dictatum, cujus nobis postea exemplum tradidit:

Eminentissimi Domini.

Cum in totis Hispaniarum & Indiarum regnis, Belgicisque Provinciis, Catholico Regi, Domino nostro, subjectis, nulla imprimi aut venum exponi possint Breviaria aut Officia, quam quæ juxta Romanum exemplar, cum licentia Ordinarii, in & ex Typographia Plantiniana Balthasaris Moreti hic Antverpiæ prostant & prodeunt; atque adeo pro futuris deinceps impressionibus mea, ut Ordinarii, licentia requirenda sæpius sit: ad munus meum credidi pertinere, exponere Sacræ, cui præsidetis, Rituum Congregationi, quod in hisce partibus, & forsan etiam alibi, ubi magna est fidelium erga Deiparam devotio, & Catholici hæreticis aut vicini aut permixti vivunt, haud levis existat difficultas circa Lectiones pro secundo Nocturno, die XVI Julii recitandas in solenni Commemoratione B. Virg. Mariæ de monte Carmelo, juxta exemplar Officii his adjuncti, & sæpius recusi, postquam illud, rogante Serenissima Hispaniarum Regina, cum S. P. N. Clementis X præcepto, extensum fuit ad omnes, qui in prædictis Catholici Regis ditionibus ad Horas Canonicas tenentur. Patres enim Carmelitæ dicunt, scribunt, & prædicant, [queritur, occasione Lectionum B. M. de Carm. insolentius agi.] per hujusmodi Officii Lectiones proprias sic affirmari traditiones suas circa Processionem Ordinis sui ab Elia Propheta, & nomen Fratrum B. Mariæ Virg. de monte Carmelo, jam inde a temporibus Apostolorum eidem inditum, ut de earum veritate amplius nequeat dubitari, absque injuria Sacræ Congregationis ipsiusque Apostolicæ Sedis. Econtra eruditi viri passim in Clero, tam seculari quam regulari, existimant, sanctorum Patrum sententiis conformius credi, quod ipsa B. V. Maria prima fuerit, quæ vexillum castitatis extulit, suam Deo Virginitatem vovendo; contrarias autem dictorum Patrum Carmelitarum traditiones nulla antiquarum historiarum suffragatione fulciri: adeoque se cum Em. Card. Baronio ad annum 1181 num. 13 posse sentire, quod Ordo Carmelitarum, qui in Palæstina in ipso monte Carmelo fixere sedem, sub Alexandro III Rom. Pont. sumpsit originem. Non fuisse autem, nec esse putant mentem Sacræ Congregationis aut Apostolicæ Sedis, sive cum dictum Officium in Ordine recitari posse primo concessit, sive cum illud nuper ad omnes Catholici Regis subditos extendit, ejusmodi assertis ex se dare pondus irrefragabilis auctoritatis; sed in his aliisque monasticorum Ordinum lectionibus, quas illis per sua privilegia componere & imprimere licet, solum permissive se habere. Queruntur itaque lædi se ejusmodi Patrum Carmelitarum dictis, scriptis, & prædicationibus; scandalizari imperitam plebem; hæreticis, ritus Catholicos ridere solitis, materiam obloquendi præberi: & ideo optant, ut in remedium prædictorum, sacra Congregatio suam circa hoc mentem declarare dignetur: Quin etiam utile fore censent, si liberum cuique relinqueretur, pro Lectionibus II Nocturni in festo Commemorationis prȩdictæ, usurpare Lectiones præscriptas in simili Solennitate sanctissimi Rosarii de Homilia quapiam, quandoquidem ad instar hujus facta sit illius Officii extensio. Super his sacræ Congregationis responsionem & resolutionem humiliter præstolabor, ut in post futuris dicti Officii impressionibus juxta eam procedere possim, absque ullius gravamine aut præjudicio. Deus Eminentias vestras incolumes servet, 17 Decembris 1677.

Aubertus Episcopus Antverpiensis.

[29] Sesquimense circiter post hasce litteras Illustriss. D. Bernardino Casalio, [Respondent Carmelitæ Romani,] Congregatonis istius Secretario, traditas; is qui Illustrißimi Antverpiensis nomine ipsas obtulerat, convenit die XXVI Februarii MDCLXXVIII prædictum Illustriss. D. Secretariū, petens ab eo responsum quod remitteret. Respondit autem Dominus iste: Sacram Congregationē censuisse, communicandas Carmelitanis Patribus utriusque Ordinis querelas & petitiones Illustriss. & Reverendiss. Antverpiensis: Patres autem illos iis visis respondisse per Memoriale, cujus & originale transcribendum exhibebat, ac pro expectato responso remittendum. Sacram enim Congregationem, judicantem, benigne acquiescendum iis quæ proponebant & petebant dicti Patres Carmelitani utriusque Ordinis, statuisse abstinere a novo super his Decreto condendo, confidereque, incommodis, quæ Illustriss. ac Reverendiss. Antverpiensis proposuerat, sufficienter occurri per ea quæ allegabant & promittebant dicti Patres in suo Memoriali. Si tamen idem Illustriss. ac Reverendiss. Dominus imposterum deprehenderet istic quiddam ejus generis inconveniens, coërceret ipse ac corrigeret auctoritate qua pollet: aut si quid ulterius desiderabit, iterum ad sacram Congregationem scribat, opportune super delatis provisuram.

[30] Eramus tum forte, cum responsum istud reddebatur, apud Illustriss. Dominum: qui opportunitate illa utens, non tantum ipsum nobis legendum exhibuit, sed etiam cum adjuncto Memoriali conceßit transcribendum; em>Memorialis vero, post causæ expositionem hic erat tenor. Dicunt, [agnoscere se, quod B. V. prima solenniter castitatem vovit:] se ubique & semper ex intimis visceribus tenere Beatiss. Virginem fuisse primævam causam, finalem, motivam, ac exemplarem solennis castitatis votæ: ad cujus exemplum, si quid unquam fuit, est, ac erit, veram religionem sapiens in Ordine Carmelitano, prorsus totaliter emanavit: ipsique Immaculatæ Virgini unice acceptum referunt, quin unquam oppositum dixerint. Deinde mirantur, quod ex præfatis Lectionibus aliquis inferat processionem Carmelitarum, cum voto solenni castitatis, ab Elia Propheta, contra stabilitam prærogativam Beatiss. Virginis; quandoquidem nec minimum verbum ibi legitur de Religione instituta, aut Castitate ab Elia constituta. Ad hæc non dicitur ibidem, quod a temporibus Apostolorum titulum Fratrum Ordinis Beatiss. Virginis obtinuerint Carmelitæ: sed dumtaxat, quod sic appellari cœperint propter cultum Beatiss. Virgini ubique exhibitum. Facile video quo spectet bis inculcata mentio voti solennis, nusquam ab Illustrißimo nominati: sed volo id tantisper dißimulare. An autem & qua ratione poßit votum, quo se obstrinxit Virgo dici Solenne, quærant Theologi, cum disputant de voti religiosi solennitate; quam esse positivi juris, & ab Ecclesia diu post Apostolorum tempora instituti, Romani Pontifices publicis Constitutionibus * docuerunt. Sed redeo em>ad Memoriale, quoad principale punctum loquens, ut sequitur:

[31] Quantum ad auctoritatem memorati Officii spectat, nihil in eo occurrit præ aliis, continentibus historias antiquas, [& lectionibus tantum historica fides requiratur.] de quibus exacta illa certaque haberi modo notitia non potest, quæ circa vitas & res gestas Sanctorum, his ultimis temporibus canonizatorum, ut plurimum suppetit: adeoque in eodem loco & gradu est a sacra Congregatione repositum, quem, secundum Catholicorum Doctorum sententiam, possident quam plurima consimilia Officia, in Romano Breviario sine ulla jam controversia existentia… Quod si nonnulli prædicatores & scriptores indiscrete se gerant, ex nimio ac imprudenti zelo sua dilatantes phylacteria, imponentesque sacræ Congregationi, quod in liberali concessione præcitati Officii nunquam asseruit; opportunum ac efficax non est tale Officium derogare, vel in aliqua sui parte corrigere… verum Pater Generalis Ordinis Carmelitarum statim sub regularibus comminationibus præmonebit suos alumnos, præsertim Belgas, ut deinceps sine cujusquam offensione in prædicationibus ad populum se gerant: siquidem in aliis punctis non accusantur, nec præfatus D. Episcopus de aliqua injuria vel irreverentia sibi ab illis irrogata conqueritur.

[32] Videbatur non satis acquiescere Episcopus; tum quia petebant Patres, [Responso acquiescit Episcopus suasoribus nobis,] suum illud Officium in eodem loco & gradu repositum haberi, quem possident consimilia Officia in Romano Breviario existentia: tum quia in aliis, quæ attigerat, punctis multo minus satisfacere responsiones sentiebat; se quoque nonnihil uno loco perstringi. Sed nos religiosæ caritatis memores, volentesque de prædictis Patribus, utcumque meritis, bene mereri, omnino suasimus ut acquiesceret. Nam siquidem agatur de præteritis scandalis, ad insperatæ lætitiæ novitatem causatis per eos, quibus per dicti Officii extensionem omnis sua opinio velut canonizata videbatur; ea defervescentibus animis haud modice imminuta esse, atque a religiosißimo Antverpiensium Patrum conventu, qui potißimum taxari videbatur, omnino sperari debere, quod plurium moderatiorum atque prudentiorum cura contineret indiscretum paucorum zelum, maxime quando illuc accederent etiam promissæ a Reverendiss. Ordinis Generali comminationes.

[33] em>Ad fidem autem quod spectat adhibendam historiæ, in Lectionibus II Nocturni comprehensæ; [quibus satis est dubitandi libertatem concedi,] licet forsitan multum intersit inter modum, quo Romani Breviarii Officia fuerunt approbata, & quo approbari dicuntur monastica quædam; id tamen non videri examinandum curiosius: nobis ipsis, quos ea res propius spectare posset, nedum aliis omnibus abunde satis esse, si Patres Carmelitæ patiantur eadem cum libertate examinari & disputari suæ historiæ veritatem; qua patitur Ecclesia eruditos viros versari circa S. Dionysium Parisiensium Patronum, dum quærunt an idem sit, qui Areopagita, an alius; an a S. Clemente primo seculo missus, an primum sub Decio seculo III: item circa historiam, quæ XXIX Iulii in festo S. Marthæ recitatur: ac demum sicut nos in Opere nostro de Sanctorum Romualdi ac Francisci Paulani annis vitæ, multo quam Lectiones habent paucioribus, disseruimus; & fere quotidie observamus complures Romani Martyrologii errores: quos tamen, jam semel positos, non expedit continuo facileque mutari; consultius vero expectari Operis nostri de Sanctis, non absolutionem tantum, sed & recognitionem illius maturam ac seriam, ne quid mutatum præpropere ex sententia nunc nostra, postea vel a nobis ipsis vel ab aliis certiora documenta nactis, judicetur fuisse retinendum. Interim ex prædicta resolutione hoc commodi nunc haberi, quod sufficienter refutatus maneat Armamentarii Auctor, sua Præludia concludens num. 69. recitatione Brevis Clementini, Officiiq; per illud ad omnes Hispanicæ monarchiæ em>provincias extensi, quasi omnia mea in ipsum non obscure impingant, & fere unicum ad ea enervanda sufficiat.

[34] [vel de historia Carmel. silentium permitti:] Atque hæc mihi videntur posse sufficere ad probandam nostrorum scriptorum innocentiam, quamvis ad prolixum librum prolixior nulla sequeretur apologia; cessaturis forte eam postulare ulterius Patribus Carmelitis, aut prælis non ferentibus moram temporis, quæ illi operose parando, & operosius recognoscendo, deberet impendi maxime cum sua sex tomorum mole gravis Majus, bona sui parte adhuc componendus, majori imprimendus restat, propter crebras meas diuturnasque infirmitates; socii unius mortem importunam; & alterius, quem pro magistro universæque machinæ directore veneror, grande senium. Sanctorum Camelitani Ordinis indubitatorum Vitas (tales enim non paucos & valde illustres Ordo sacerrimus habet) si patiantur, eodem quo aliorum Sanctorum Acta modo ac stylo examinari & illustrari (sicut in hoc Majo nunc facio, & porro facere sum paratus) haud difficulter abstergetur omnis illa, quam ingeßit Aprilis, amaritudo; palamque fiet, quam fideli constantique amore eos semper fuerimus prosecuti, quos tanto tenerius diligendo nobis existimamus, quanto arctior inter Jesum & Mariam conjunctio est; & in Theologica ac Morali doctrina adversus em>Antimonachos Novatores consensus perfectior inter Ordines, utroque nomine appellatos. Sin autem vel historiis suis vel nostræ diffidentes sinceritati, malint Sanctos suos a nobis deinceps omnino prætermitti; fiet id non minori fortaßis cum commodo nostro, quam diminutione gloriæ, ex nostro labore Ordini ejusque Sanctis alias proventuræ; fiet autem absque ullo displicentiæ indicio ex parte nostra; taliumque nomina cum brevißimo elogio ad suos quæque dies referentur inter Prætermissos, quia sic Ordo uterq; vel alteruter voluit. Nam quod prætenderunt aliquando nonnulli, ut quidquid de istis edere vellemus inter Acta Sanctorum, id nostra Societas, quasi propriæ sibique consuetæ censuræ diffidens, examinandum præberet Censoribus ab utroque Carmelitarum Ordine deligendis; id quam non rationabile nec tolerabile, atque cum infinito ad res alias multas præjudicio conjunctum sit, facile videt, quicumque oculos habet ut videre poßit.

[35] [quod facile speramus a PP. Discalceatis,] Ceterum non ideo quia uterque Ordo hic nominatur, existimet aliquis æqualiter in hac causa commoveri Carmelitas, tam Antiquos, qui nobis primi litem moverunt; quam Discalceatos, qui nullam in ipsorum consilio partem habuerunt; libenter addiderim, posteriores colere amicitiam nobiscum Antverpiæ & alibi in Flandrobelgica, non minus quam antea; nec deesse inter eos, qui fateantur, nostros illos Commentarios, adversus quos tantopere em>insurgunt alii, non magnopere improbari sibi, multa etiam ex iis probari, saltem ut valde verosimilia. Quod si in Capitulo Ordinis Generali, Romæ per æstatem anni MDCLXXVII celebrato, persuasu Patribus istis fuit, ut Memoriale quoddā, contra nos ab Antiquis quibusdā ex hac provincia, Romæ tunc agentibus, compositū, communi nomine exhiberi facerent Reverendiss. nostro P. Generali: factum id est ad importunas solicitationes Provincialis Gallo-belgæ: quē talis consilii fuisse auctorem is solum mirabitur, qui hominem ignorat, ejusq; aversum a tota nostra Societate animum, ex causa doctrinæ, quam nostra Societas reprobat, ab Ecclesia damnatæ; cujus tamē se propugnatorem ferre ille ausus est, non prorsus impune. Nam (ut quædam alia taceam) quemdam a se scriptum ejus argumenti librum, gravißimo Patrum sui Ordinis judicio, jussus propriis manibus publice exurere & ab omni deinceps scriptione cessare. Hoc autem impulsore oblatum Memoriale cum Pater noster recepisset; missusque ad responsum referendum, Societatis nostræ Procurator Generalis esset; [licet eorum unus adversetur.] multis hinc inde allegatis, uti ad me perscriptum deinde est, non omisit Noster; mirum videri posse, quod lis eodem tempore & vis intentetur; poscatur satisfactio quasi legitimo judicio, & hujusmodi actores simul armatum aculeis librum publicent, quo quam expectare ab Arbitro videntur expiationem, præcipiant ultro sibique largiter indulgeant. Ad eaque responsum a Theresianis est; dolere sibi quod Carmelitæ Veteres alteram Armamentarii partem ediderint; se enim maluisse, ut re integra Generalis Præpositi Societatis auctoritas appellaretur. Unde obiter intellectum, conspirationem geminæ Familiæ, in libello jactatam, haud revera subsistere: quod deinde magis confirmatum est, secuto eorumdem Theresianorum ad cetera tunc proposita silentio, quasi ulterius non curantium causam ad se proprie non pertinentem; & relinquentium telam pertexendam Antiquis, quam fuerant sine ipsis exorsi.

[36] [B Aloysius circa an. 1490 videtur obiisse,] Revertor ad Venerabilem ac Beatum Aloysium; quem qui anno Christi MCCCCXLIII, & qui MDIII mortuum scripserunt, erraverunt ambo, ab ipsa quam tractabant manibus statuendæ chronologiæ regula, publicarum, inquam, testificationum Actis; ex quibus hoc unum satis certo conficitur, circa annum MCCCCXC eam mortem accidisse. Nam cujus corpus, uti dictum est, resolutum in ossa, ex eo ubi steterat loco ac loculo translatum in aliam arca, sub altari majori colebatur anno seculi istius nonagesimo sexto, non potest multo serius obiisse: & quem em>testis IV, anno MCCCCLXX natus, adibat frequenter ac familiariter, solitus sanctis illius verbis atque exemplis haud raro ad lacrymas commoveri, [incertum quo die:] non est credibile multo citius hac mortali vita exivisse. Sicuti autem in toto primo Processu, cui interfuere ii qui viventem se novisse meminerant, nemo annum mortis notavit, ita nec diem, nisi quod unus dixerit, Sabbatinum fuisse. Vnde indicium nobis fit (accedente præsertim testium utroq; Processu auditorum silentio) ad nullum certum diem, quasi qui mortis aut translationis esset, restrictam fuisse populi venerationem; sed per omnes anni dies pari jure solitam exerceri. Imo existimo, in S. Michaelis conventu, qui vivente Aloysio vix adhuc aliquam formam habebat cœnobii regularis, sicut infra apparebit, nihil omnino scripto vel memoria fuisse conservatum, de anno & die mortis atque translationis prædictæ.

[37] [refertur tamen ad 8 vel II Maji.] Vnde igitur Octavius Cajetanus noster, in Idea operis de Vitis Siculorum Sanctorum, famavæ sanctitatis illustrium, edita Panormi anno MDCXVII, in indice alphabetico II Claßis pag. 32 posuit Aloysium Priorem Carmelitam VIII Maji? Quod sine ulteriori examine secutus Rocchus Pirrus, scripsit quod obdormivit in Domino die VIII Maji. Et unde pag. 116 in Martyrologio, ad marginem Acta jurata allegans, ponit die XI Maji hæc verba: In Randatio Aloysius, Prior Ordinis Carmelitarum, pro virtute occisus, miraculis refulsit? Nolo ego divinare. Si tam diu vixisset Cajetanus, ut scribere potuisset Vitam, operi de Actis Sanctorum Siculorum, quod postumum denique in publicum prodiit, inserendam, una cum consuetis Annotationibus; sciremus forsitan quæ causa eum moverit ad Aloysii memoriam uno vel altero die notandam. Elegimus tamen hanc XI Maji præ die VIII, quod speraremus, prius saltem quam iste dies absolveretur a prælo, opus, tot jam annis expectatum R. P. Danielis a Virgine Maria venturum in lucem, unde adhuc aliquid possemus discere: sed hoc etiam commodum invidit nobis atque typographo eorum importunitas, qui contra expressam Auctoris voluntatem, voluerunt ei, tamquam insigne complementum, addi ad calcem, quā nunc recudi eum in finem dixi, partem secundam Armamentarii.

[38] [ejus Reliquiæ Drepani.] Concludo igitur hunc prævium Commentarium, indicio quarumdam Reliquiarum B. Aloysii, invento apud Rocchum Pirrum: qui sub titulo Mons Drepani, ubi agit de Conventu Annuntiatæ ibidem; Decoratur, inquit, maxime Reliquiis… de crure B. Aloysii Rabata, opera V. I. D. Leonardi Palazolo, anno MDCXX, XXVI Augusti, Randazzo huc translatis. Sub titulo autem Drepanum Urbs, laudans Carmelitarum celeberrimum & magnificum cœnobium ejusque illustrissimum templum Annuntiatæ, inter Reliquias ibidem asservatas recenset, Mandibulam B. Aloysii Carmelitani; item ejusdem brachium, quod a Fratribus Randazii recepit Mag. Basilius Cavaretta, anno MDCXL, dum Præsidem in Provincia S. Alberti ageret.

[ANNOTATUM]

* Gregor. 13 in B. Adscendente Dño, post Bonif. 8.

VIRTUTES ET MIRACULA
ex Processibus anno 1553 & 1573 formatis.

Aloysius Rabata, Carmelita Randatii in Sicilia (B.)

EX PROCESSIBUS

CAPUT I.
Vita, obitus, & cultus B. Aloysii.

[1] [Vir sanctæ vitæ,] Honorabilis Joannes de Junta de terra Randatii, ætatis annorum nonaginta & ultra, Testis juratus & interrogatus supra infrascriptis, die V Maji VI Indictionis MDXXXIII, dixit se scire, quod in conventu S. Michaëlis Ordinis Carmelitarum morabatur quondam Venerabilis Fr. Aloysius Rabata: quem ipse testis suo tempore cognovit: & scit quod præfatus Venerabilis habuerit tunc ætatem inter annos quinquaginta & sexaginta mediam: & erat venerabilissima persona, ordinatus Presbyter, Missam dicens a, pacifice ac patientissime vivens in omni sanctitate. Testis II annorum LXX, qui præd. Aloysium juvenis cognoverat, addit quod dicebatur natus b Drepani, & erat Conventus jam nominati Prior. Testis III annorū LXXVI vel IX, cognitum sibi Aloysium dixit, cum hic, quantum ipse testis meminerat, consisteret intra sexagesimum & septuagesimum annum; & addit quod publica erat per terram Randatii fama de illo, vitam ejus virtuosissimam, & ad normam atque exemplar Sanctorum exactam esse. Testis IV annorum LXIII affirmat, quod solitus erat in pane & aqua jejunare: [& solo pane vesci solitus,] & cum die quodam Paschæ conventus Fratrum manducaret carnes; ipse solitum abstinentiæ suæ tenorem secutus est, sicut ipsi testi revelavit Fr. Petrus Capuani, socius Fr. Aloysii. Atque ob hanc vitæ austeritatem corpore erat exucco, & facie decenter pallida atque oculis introrsum actis, & bono exemplo omnibus qui illum visitabant: quorum unus ipse testis, adire eum frequenter ac familiariter solitus, nec raro ad lacrymas commoveri sanctis illius verbis atque exemplis. Denique vidua quædam annorum LXXX, Testis VII asseruit, quod Fr. Aloysius, quavis hebdomada solitus bis accedere ad sui quondam mariti domum, exemplis & verbis optimis familiam ædificabat; nihil vanæ gloriæ præseferendo, sed ad singula pœne dicendo, Ad Dei laudem, hoc sit.

[2] [excellit patientia injuriarum,] Humilitatem porro & patientiam ejus distinctius probaturus Testis IV, ait, quod propter magnam virtutem ac bonitatem suam Fratribus non paucis exosus fuerit; a quibus licet male tractabatur, vitia tamen eorum multa cum tolerantia sustinebat, unice intentus omnium commodo & utilitati: quo fiebat ut Prioratum administraret tamquam unus eorum, nihil ex eo sibi arrogans, sed hebdomadatim circuibat per terram Randatii eleemosynam petens ad sublevandam conuentus illius paupertatem: quia autem erat erga pauperes misericors valde, consueverāt eorum aliqui eū assectari, ut participes fierent panum, qui ei offerebantur. Neque his solum largiebatur vir beatus, sed obvio cuivis pauperi & necessitatem habenti, inquit Testis I, beneficium bonis verbis cumulans, maximo cum amore ac benevolentia; & dicebat: Ite, & pro Dei amore vos sustentate. Imo contigit aliquando, inquit Testis II, ut transacto die nihil ad proprium suum victum reportaret in conventum, [liberalitate in pauperes,] panibus ad unum omnibus in pauperes distributis. Cum autem etiam Confessarii munere fungeretur, inquit idem Testis II, confessus ei quidam est damnum illarum cuidam Magistro Amico Picchiuni Cimaturi; qui cum resarcire damnum illud non posset, paupertate impeditus, ipse Venerabilis vir accessit ad d. Mag. Amicum supplicans ut rem injuste ablatam condonare illi suo pœnitenti vellet. Quod cum facere recusaret Amicus, redivit Aloysius per quindecim continuos dies, pluvio quamvis ac nivoso tempore, ad officinam Mag. Amici, identidem supplicans, ut ad honorem Dei remitteret pauperi isti ablatum, & lacrymantibus oculis dicens: Mag. Amice, [caritate erga pœnitentes,] si pauper iste non habet unde resarciat damnum, visne tu esse causa cur moriens æternum damnetur? Hæc observantes vicinorum aliqui, in quibus etiam ipse testis fuit, Mag. Amicum interrogaverunt, quid causæ esset ob quam pluvio atque nivoso tempore toties ad ipsum veniret Prior Carmelitarum, tremens præ frigore contracto per viam, quæ erat mille passuum. Respondit vero Mag. Amicus ipsi Testi & aliis interrogantibus, Dixit mihi Prior, quod aliquis sibi confessus sit de furto mihi facto, & quia restituere id non potest, vult & obsecrat pro Dei amore, ut ei remittam debitum; fuitque adeo molestus quotidie coram me plorando, ut fuerim coactus ei parere.

[3] [mansuetudine erga convitiantes.] Sed redeamus ad primum Testem, qui depositionem suam sic prosequitur, insignem Aloysii mansuetudinem declarans. Die quodam Randatium circumiens Fr. Aloysius, eleemosynæ pro cereo Paschali quærendæ causa, impegit in hominem Yessi nomine, qui stomachabundus ac jubens ut ad diabolum iret, multa convitia accumulavit: ad quæ aliud nihil respondit vir patientissimus, quam; Pacem, pacem habeto, fili; ne litiga, ne jurgare obsecro: vin' tibi ex his quas corrogavi pecuniis donem aliquid? Noli irasci, fili, noli clamare per Dei amorem. Alias cum Sorores quædam ipsius Ordinis eidem convitiando, vecordem c, otiosum, gallinaceum appellitarent; maxima cum humilitate ac patientia respondens dicebat, Talis esse volo: & omnia pro Dei amore sufferens parvi, faciebat verba quantumcumq; injuriosa. Idem, sed paucioribus verbis affirmavit Testis III.

[4] [Viam ad conventum sternit manu sua,] Porro cum per viam d Lautarelli ab oppido ad conventum iter esset, obliquum sane & incommodum; eaque occasione æque ac in aliis similibus viis crebra scandala offerrentur mulieribus illac commeantibus; aliam sibi a porta Xarottæ usque ad conventum, largam rectamque, sic ut a termino ad terminium liber pateret prospectus, faciendam suscepit Fr. Aloysius; multum laborans æstate atque hieme in convehenda materia, ac lapidibus dorso apportandis, nullam aliam indulgens sibi requiem, quam quæ ad Missam Officiumque sacrum opus esset. De eadē via sic stricta prælaudati omnes Testes loquuntur: sed Testis II expreßius dicit, viam hanc novam, ductam fuisse inter veteres duas, quarum una, ut supra dictum, Lautarelli vocabatur, altera procedebat a porta S. Juliani: neque hoc solum ab eo factum ait. fundis ad id necessariis precario obtentis, partim etiam (ut loquitur Testis VII) ære emendicato coemptis: sed etiam ampliatam planitiem ante ecclesiam conventumque: quod etiam Testis VII asseruit. Testis vero IV, exaggerans querelas mulierum, per viam Lautarelli patientium multa, quæ pudori honestatique adversabantur; [aliena etiam opera & eleemosynis.] de quibus deinde nihil auditum sit: non ipsum solum Fr. Aloysium in hoc laborasse dixit, sed etiam exorare solitum alios ad operam conferendam: tantamque fuisse ejus æstimationem in populo. ut quiscumque sive hac sive alia de causa ab eo rogaretur ad beneficium aliquod conventui conferendum, nemo esset a quo repulsam pateretur, sed unusquisque contenderet ejusdem obsequi desiderio.

[5] Opus insuper ad fabricam promovendam pecunia erat, quam ille, inquit Testis I, per villas pagosque circumeundo dum quæritat, atque per viam Bronti e appellatam revertitur, incurrens in eum quidam, ira succensus, quia aliquorum vitia libere castigabat, plagam f capiti ejus impegit, unde diebus multis æger decubuit: [graviter læsus in fronte,] deinde a strato surgere utcumque valens, ministravit ecclesiæ aliquamdiu. Cum autem nonnulli obtestarentur eum ut plagæ auctorem indicaret, magna cum patientia negabat quemquam a se posse nominari: sed; Cecidi, inquit, quod ad Dei gloriam sit. Medicus autem dicebat, vulnus illud non a lapsu, sed a percussione esse. Quin imo nominabatur quidam Joannes Antonius Catalucchi, qui habebat fratrem in conventu monachum, ad cujus persuasionem id ille fecisset, utpote nequissimi hominis ac pessimi monachi: sed pernegebat hoc Aloysius, dicebatque; Ad pro Dei gloriam hoc sit: quia vulnus hoc Dei amore accepi cum caderem; nec aliud habeo quod respondeam. [venuit indicare auctorem,] Testis II fronti impactam plagam dixit, eaque ex mula qua vehebatur dejectum virum sanctum: & huic attestatur Testis III, & addit, sicut & Testis IV, quod percussoris nomen silentio constanti premens aliquando dicebat; Fuerit quiscumque voluit, indulgeat ei peccatum Deus, idque in laudem suam convertat. Denique Vidua illa, quæ septimo loco testimonium dixit, marito suo idem interroganti expressus etiam respondisse Aloysium asserit; Nescio quis fuerit: non novi eum: condonet ei Deus. Cumque ipsa eum lecto decumbentem cum sua socru bis visitasset, dicit semper invenisse patientissime sustinentem dolores inde sibi provenientes.

[6] Uno g post hæc circiter anno, inquit Testis I, recruduit vulnus in carcinoma, [& anno post moritur] atq; iterū coactus vir sanctus fuit lecto decumbere. Quo in statu cum eum visitarent mulieres aliquæ h tortulasque & alia ægrorum solatia adferrent, Non hæc nobis, ait, necessaria sunt; non sane: unū vos pro Dei amore obsecro, ut quoniā cras est dies sabbatinus, adesse velitis, tunc enim moriar. Illæ vero fidem verbis ejus adhibentes, postero die ad ægrum visendum redierunt: quando hic eis rursum dixit, quod vellet hanc vitam finire atque transire ad aliam meliorem. Hæ mulieres fuerunt prædicta vidua cum socru sua, [die sabbato.] quarum prior idem asseruit, distinctius addens, dictum sibi fuisse: Parate mihi candelam accensam i spongiamque, quia cras, cras mane, vitam finiam; & eadem qua dixerat hora obiisse. Cum vero tanta vulgo esset de sanctitate defuncti opinio, inquit depositionem suam prosequens Testis I, Fratres aliique devoti seculares judicaverunt eum non esse sepeliendum in communi Fratrum monumento: sed corpus k sandapilæ inclusum posuerunt in quodam ipsius ecclesiæ loco; ubi quamdiu l stetit nullum de se emittebat fœtorem: [Clarescens miraculis corpus] quod seipsum experientia propria verum comperisse ait. Cœperunt autem, didita miraculi hujus fama, ad ipsum sanctum corpus visitandum devote accurrere multi, qui m catarrhis aut quartanis febribus laborabant, qui tacto sarcophago sanabantur a suis infirmitatibus.

[7] Inter hos advenit etiam Nobilis quondam Rogerius Romæus, ex quadam (ut dicebatur) percussione ambobus oculis graviter laborans: qui cum ad primum loculi contactum sensisset, unius oculi usum sibi redditum; eo aliisque quæ videbat miraculis motus, arcam n fabricari jussit, in qua ipsum sanctum corpus decentius servaretur; eamque honorifice coopertam subtus aram principem o collocari, prætensa crate ferrea; quemadmodum videre est usque in præsentem diem; [sub altari locatur.] venientibus ad locum ipsum visendum quotidie infirmis, & speratæ valetudinis gratiam crebro obtinentibus a Deo per intercessionem dicti Fr. Aloysii. De causa scientiæ interrogatus, dixit scire præmissa, per modum ut supra dicta sunt, quia interfuit, vidit, & audivit, ut supra: de loco & tempore, ut supra. In margine autem authentici ipsius Instrumenti additur; Lecta sibi confirmavit. Atque hac tum clausula, tum marginali affirmatione, roborantur omnium aliorum Testium afferta, quæ duobus deinceps Capitibus prosequar, eo quo prolata sunt ordine, præmißis singulorum nominibus; & iis solum punctis præteritis, quæ hic miscuimus depositioni primi Testis, ne eadem sæpius iterare oporteret,

[8] [multi aqua ejus sumpta sanantur.] Huc tamen & ad generalem notitiam miraculorum facit, quod, ut ait Testis III, solent infirmi opem postulantes collocari ante prædictum altare, & potari aqua, ablutione ossium Fr. Aloysii sanctificata, unde tam frequentes recipiunt gratias, ut nemo ab hora mortis illius usque in præsentem dubitare præsumpserit, quin homo vere sanctus fuerit, & corpus ejus ut Sancti honorandum existimarit. Et iterum dixit, quod conventus, qui ipso vivente minimissimus erat & quasi nullus, post mortem ejusdem in eam, quæ modo cernitur, excreverit amplitudinem, concurrentibus ad ecclesiam quovis matutino tempore, imo quavis hora, viris feminisque omnis conditionis atque ætatis. Neque leve, [imago miraculose picta invenitur.] eodem Teste III affirmante, testimonium obtentæ ab Aloysio beatitudinis æternæ testimonium fuit, quod iterum dixit, scire ex dicto & fama publica per oppidum Randatii, quod cum depingeretur in pariete imago S. Mariæ de monte Carmelo, eo ubi nunc est loco, una cum imaginibus aliorum Sanctorum p ibidem expressis, finito opere, miraculose apparuit caput Fr. Aloysii, a tam longo tempore mortui, inter easdem imagines: quæ omnes sic erant collocatæ, ut faciem conversam haberent versus imaginem Deiparæ: facies vero illa quæ dicebatur esse Fr. Aloysii, manu digitoque demonstrantis frontem in qua plagam exceperat, obversa erat supradictæ imagini. Eo autem tempore, quo visa est res tam prodigiosa, multus erat de eadem inter oppidanos sermo, multique accedebant ad videndum.

ANNOTATA.

a Augustinus Biscarrettus apud Lezanam addit, quod maxima cum caritate, plurima sacrarum Scripturarum argumenta & loca adducens & dilucidans [tamquam insignis aliquis Theologus, licet majora non attigerit studia] suos spirituales filios & alios ad pœnitentiam provocabat. Atque hæc fere ex Italicis Leoindelicati verbis transtulit Latine, parenthesim vero de suo sumpsisse ingenio videtur.

b In titulo ipsius Processus, quem ad finem capitis 2 rejicimus, dicitur de civitate montis S. Juliani seu Drepani. Est mons iste, olim Erycinus, alias etiam Mons Drepani dictus, ab ipsa urbe distans paßibus 1500. Vtrobique Carmelitæ ecclesiam habent, Annuntiatæ sacram: & utrobique certatur de natalibus tam hujus Aloysii quam B. Alberti ex eodem Ordine Carmelitano. Antonius Cordici in sua (ut ait Rocchus Pirrus) MS. historia asserit, Natum fuisse in domibus juxta templum Montis majus; & ipse Rocchus de suo addit, Quod in hoc Annuntiatæ conventu & habitum sumpserit & Carmelitanam emiserit professionem, liquet clarissime: sed unde hoc ei liqueat non exprimit.

c Cayordo, succhidiusi, gallinaro, quæ debui per conjecturam explicare.

d em>Ita viam istam appellant Testis II, III, IV, & VII; soli Primo est via di lo altarello, id est Via Altarioli: ut illud quo ceteri utuntur nomen, usu vulgi contractum esse videatur ex articulo & nomine.

e Brontes, recens oppidulum, inquit Brietius noster, ad radices Æthnæ 15 P. M. Randatio distans.

f Vulgari lingua, Fu insultato per camino, & datali una buzunata in testa. Hanc vocem Buzunata (qua etiam utuntur testes quatuor jam nominati, soli de hac re locuti ut primus) idem esse quod bastonata, scilicet, plaga facta bastone id est baculo, significavit P. Seraphinus, qui collatam cum originali copiam missurus in Belgium, vocabula quædam Sicula in ipsa est interpretatus, explicatione superaddita: essetque ea hic verosimillima, & cum sequentibus apte cohærens, nisi Testis III, & VII dicerent, quæsitum ab eo fuisse, cui si avia tiratu ditta buzunata, ubi verbum tirare in propriißimo sensu est jaculari. Iaculo igitur factum est vulnus; sed quali? Rocchus Pirrus, In fronte sagitta transfigitur, inquit. Verum hujusmodi vulnus; præterquam quod ipso in loco mortem adferre debuisset, aut saltem alterius plane modi curationem aperto per terebram capite faciendam requisivisset; dici non potuisset fuisse ex lapsu. Leoindelicatus melioris explicationis viam suggerit, cum id quodtestes Buzunatam vocant, ipse anno 1600 scribens, appellat Bolzonatam. Dicitur autem Bolzonata, a Bolzone seu Bolcione; quod Acadecimi della Crusca in Vocabulario Thusco anni 1623 dicunt antiquioribus quidem scriptoribus significare arietem murarium, suo autem tempore esse genus sagittæ, loco ferratæ cuspidis obtusum capitellum præfixum habentis; quo sane teli genere apparet frontem gravißime lædi, non tamen transfigi potuisse, atque ita ambigum manere, ex lapsume proprio, an ex percußione aliena vulnus esset.

g Idem Leoindelicatus solum dicit, quod accepto vulneri, cum ageret ætatis annum circiter septuagesimum, supervixit Aloysius aliquibus mensibus ac diebus, sicut ejus verba Italice sonant, & Latine redduntur a Biscarretto: cum Testis primus designet in sua vulgari Sicula, lo spatio di un anno, poco chivi o manco, id est paulo plus vel minus.

h Hinc sequi videtur, quod Conventus ille non solum tunc adhuc minimissimus fuerit (uti loquitur infra num. 8 Testis III) sed etiam absque clausura, feminis ipsum tam familiariter ingredientibus.

i Ad quid spongiam? Ad abluendum, credo, corpus: qui tam exiguæ rei defectus magnam sane Conventus ipsius paupertatem atque adeo egregiam Aloysii virtutem indicat.

k em>Vulgariter intro una caxa seu tabuto.

l Testis IV, omnium, qui Aloysium novisse se dicunt, natu minimus, utpote solum natus annos 63, si moriente illo egerit ætatis annum 17, potuit ibi jacuisse corpus fere decennio, non autem amplius: quia cum anno 1497 curaretur mater Testis nonæ, jam sub altari erat corpus; & quidem consumptis carnibus dissolutum, uti colligitur ex eo quod Testis VI narret miraculum multis abhinc (id est a Processu condito) annis in se patratum, allatis ad se costa atque maxilla, quæ dicebantur esse Fr. Aloysii.

m Vulgariter acaxunati di mali di fredda, quos in hujusmodi historicis Latine scriptis sæpe frigoreticos dici inveniens, etiam ipse infra eadem voce aliquoties usus sum, ad distinctius explicandum morbi, ex frigido aëre procedentis, genus: quod Verkoutheyt Belgis, Græcis Rheumatismus, Latinis Distillatio dicitur: & cujus tres species distinguens Theodorus Priscianus, libris Græcolatine editis clarus medicus: fit in naribus, inquit, cui nomen est Coryza; fit in faucibus, qui dicitur Bronchos, fit etiam in thorace, qui si diu permanserit & pulmones invaserit, Phthisis illum insanabilem facit. Et de hac catarrhi specie censemus potißimumagi in hoc Processu, cum hujus fere solius curatio tam lenta & difficilis sit, ut miraculis mereatur accenseri quando fit derepente.

n Hæc quoque vulgari voce Tabuto appelatur; an contracte pro Tabulato, quia ex tabulis conficitur?

o Credibile non est id factum esse inconsulto Ordinario loci: privata tamen devotione potius, quam publica pompa celebratam translationem, & sic separationem oßium aliquot a ceteris esse factam, ad benedictionem aquæ & alios pios usus, eo persuadeor, quod nemo Testium auditorum singulariter ejus rei meminerit: quæ tamen imprimis commemoranda fuisset.

p Rocchus Pirrus: Manu Angelica depicta inter imagines B. Mariæ de monte Carmelo & alios Sanctos Religionis respicitur, ut videatur significare, ipsam ibidem sic adhuc extare; quod mallem hujus Testis verbis confirmatum invenire pro anno 1533. Si enim miraculum illud perdurasset tam diu, videtur a pluribus fuisse commemorandum: nunc autem loquens ipse Testis de eo tempore quo res visa est, videtur innuere quod videri illa pridem desierit: & idem confirmat Leoindelicati, eadem anno 1600 narrantis, silentium: qui tamen alterius imaginis alibi pictæ meminit, ut a se visæ.

CAPUT II.
Miraculosæ curationes primo Processu testatæ.

[9] [Post 4 primos in genere locutos] Venerabilis Presbyter Matthȩus Ivitta, Judex Curiæ R. D. Archipresbyteri de civitate Randatii, Testis II juratus & interrogatus,… se quoque a febri tertiana per Fr. Aloysium, postquam hic sepultus erat, curatum fuisse affirmavit, eodem quo I Testis die. Magister Salimbenius Ruffo, terræ Randatii, Testis III die XIX Maji, de curatis febribus aliisque morbis, eo quem supra diximus modo locutus, in commune, nullum in particulari exemplum attulit. Hon. Mag. Matthæus Manueli de terra Randatii, Testis IV, eodem die similiter contentus fuit, ad articulum de miraculis, in genere respondisse, ea usque in diem præsentem continuari.

[10] [indicatur sanata quartana periculosa,] Hon. Leonora de Mistretta terræ Randatii, Testis V, jurata & interrogata, die XXIII Maji, VI Indictionis, MDXXXIII, dixit scire, quod adhuc in puellari ætate matri cohabitans, incidit in quartanam adeo gravem, ut in hydropisim declinatura crederetur; cumque eo processisset malum, ut indies putaretur moritura, desperantibus de vita ei servanda medicis; mater ejus, quæ maxima devotione ferebatur erga corpus Ven. Fr. Aloysii, detulit ipsam testem in ecclesiam Carmelitarum terræ Randatii, ibique collocavit ante princeps altare: ubi Fratres ei dederunt bibendam aquam, qua laverant ossa sancti corporis: & continuo testis ipsa ab omni convaluit infirmitate. Iterum dixit, quod cum quidam adolescentulus, commissus disciplinæ Ven. Presbyteri Simonis de Palermo, laboraret catarrho, & filium ita male habentem deploraret mater, dixit ei ipsa Testis: Quid si eamus, illumque portemus ad ecclesiam S. Michaelis, ubi est corpus Fr. Aloysii, erga quem magnam habemus devotionem? Nec mora: [& catarrhus:] delatum eum ante altare majus d. ecclesiæ, ubi est præd. corpus, potaverunt aqua oblata a Fratribus: ille vero modico tempore ibi remanens, prorsus liber a morbo fuit: uti & alii plures pueri, quos ipsa Testis novit a catarrho & quartana fuisse curatos.

[11] [item febris le ali]Eodem die Hon. Mansueta lo Maligno, relicta qu. Mag. Thomæ lo Maligno, de terra Randatii, Testis VI, dixit tantum se scire, quod cum filia sua quædam ex febri decumberet, susceptis Confessionis, Communionis, extremæque Unctionis Sacramentis desperata a medicis, fractosque ut in morte oculos versus parietem torqueret; ipsa Testis erga corpus d. Fr. Aloysii pie affecta rogavit Ven. Fr. Michaelem Paxumi & Fr. Hieronymum Miliatum istic præsentes, ut moribundæ opitularentur allatis Fr. Aloysii reliquiis. Attulerunt illi costam atque maxillam, quas dicebant esse Fr. Aloysii: easque intingentes aquæ, ipsam aquam bibendam porrexerunt d. puellæ: [& quartana:] quæ mox ut gustavit, aperuit oculos, & paulatim sibi restituta est, atque a d. infirmitate soluta. Iterum dixit, quod habens filium quartana afflictum, eum portavit ad ecclesiam S. Mariæ de Carmelo, atque ante altare majus collocato similem aquam porrexit, secuto qui optabatur effectu curationis. Interrogata de tempore, dixit: Sunt multi anni elapsi.

[12] Die V Junii Magnifica Joanna Zimbali, relicta qu. Magnif. Thomæi Zimbali, [renum dolor:] de terra Randatii, Testis VII, annorum LXXX parum plus vel minus, optime cognitum habens qu. Fr. Aloysium, dixit … quod eo mortuo, Ven. Sorori Seraphinæ, Sanctimoniali Ven. monasterii S. Bartholomæi Ordinis S. Benedicti, ipsius Testis filiæ, gravis renum dolor accidit, unde in iisdem excreverunt tubera duo, velut duo panes, cum tanta corporis debilitate, ut se non posset levare de lecto, neque medici quidquam curando proficerent. Itaque Magnif.. qu. Thomȩus ipsaque Testis, pater ac mater d. Sor. Seraphinæ, sub axillis sumptam detulerunt ad ecclesiam Carmelitanam, ante altare majus d. ecclesiæ, sub quo erat & etiam nunc est corpus d. Fr. Aloysii, propter magnam devotionem qua erga ipsum afficiebantur, eo quod publice ac generaliter tunc diceretur, quod faceret miracula maxima, & plurimas diversasque infirmitates curaret. Ibi ergo curarunt Missam dicendam ipso mane, & d. Sor. Seraphinam collocarunt ante præd. altare. Cumque eo in loco simul omnes tota die mansissent usque ad horam XXII, cœpit melius habere Sor. Seraphina: & quam ægre sub axillis prehensam in jam d. ecclesiam detulerant, domum redeuntes duxerunt ad manum, asseverante Seraphina sanitatem sibi restaurari. Ita in suum reducta monasterium, proximo mane jussit ad se vocari ipsam Testem matrem suam, metuentem ne Sor. Seraphina pejus haberet ex violento diei prȩcedentis motu versus d. ecclesiam. Cum ergo ad filiæ cellam se contulisset, interroganti quomodo valeret, respondit Sor. Seraphina: Domina, sana sum & optime valeo. Ex quibus verbis maximam consolationem hauriens ipsa Testis, Deo & d. Fr. Aloysio egit gratias: Soror autem Seraphina ex eo die talem infirmitatem amplius non est experta. Iterum dixit, quod multis ab hinc annis, post mortem d. Fr. Aloysii, audivit per terram Randatii publice dici, quod omni genere morborum laborantes sanarentur ante d. altare & corpus d. Fr. Aloysii.

[13] Eodem die Hon. Petrus Garagoczo terræ Randatii, [plaga tibiæ inveterata:] Testis VIII, qui ipsum Ven. Fr. Aloysium in vivis novit, dixit scire, quod cum Ven. Presbyter Nicolaus de Paterno, tibiam grandi scissura vulnerasset; ipsaq; plaga procreasset apostema cum frequentibus spasmis, d. Presbyter magna motus devotione, & sciens quod ad corpus d. Fr. Aloysii multi sanitatem recuperaverant, contulit se ad ecclesiam Carmelitarum; atque ante altare se collocans, ibi permansit aliquanto temporis spatio: exinde vero ab omni plaga persanatum se sensit, quapropter habitum Ordinis petiit atque impetravit: in eoque perseveravit longo tempore, quo sæpius auditus est Randatii incolis universim narrare miraculum in se factum. De causa scientiæ interrogatus, dixit scire præmissa vera esse, quia vidit & cognovit d. Ven. Fr. Aloysium eo vivente, & post ejus mortem dixit scire ex dicto & ore proprio d. Ven. Presbyteri Nicolai.

[14] Eodem die Becta Saytta de terra Randatii, Testis IX, dixit tantum scire, quod cum mater sua adhuc viveret & ipsa Testis parvula esset, acciderit d. matri suæ infirmitas in renibus tanta, [Item dolor renum] ut nec quiescere posset decumbens, nec stare erecta; sed noctu diuque lamentaretur. Intelligens ergo quod corpus Fr. Aloysii, existens sub altari majori ecclesiæ S. Mariæ de Carmelo, multos a multis infirmitatibus curaret; egressa est domo, una cum ipsa Teste; & pedetentim prorepsit ad d. ecclesiam, seque collocavit ante altare, & ibi mansit certo temporis spatio: deinde vero regressa domum habebat bene; neque deinceps tale quid passa est, prout solebat ipsa ipsius testis mater passim gratanterque narrare Randatii incolis, miraculo factum adscribens. Testis vero, interrogata de tempore, ab annis triginta sex parum plus vel minus rem peractam dixit.

[15] Eodem die Hon. Thadæa de Palermo de terra Randatii, Testis X, dixit tantum scire, [atque paralysis.] quod ab annis viginti aut viginti uno filiolus quidam suus Franciscus, intra tertium ac quartum ætatis suæ annum constitutus, passus sit infirmitatem in nervis, renibus, cruribusque, talem qua prohibebatur sese de lecto sublevare. Cum autem ipsa Testis intellexisset corpus Fr. Aloysii facere miracula, & multorum multos morbos sanare, ex devotione erga d. corpus, quod fuit & est in capsa sub altari majori ecclesiæ S. Mariæ de Carmelo; sumptum inter brachia parvulum detulit illuc, & ante d. altare composuit: ubi ille mox obdormiscens, somnum protraxit ad unam aut duas circiter horas; ac deinde experrectus, erexit se in pedes, manuque deducendum præbuit jam prorsus validus; ac sanus perseveravit in eadem, qua etiam nunc gaudet, corporis habitudine. Hactenus Testes anno MDXXXIII Indictionis VI, a die V Maji usque ad V Iunii inclusive, [Exempli de istis transscripti fides authentica.] recepti & examinati per Curiam Rev. D. Archipresbyteri terræ Randatii, ad litteras Reverendiss. D. Archiepiscopi Messanensis (erat hic Antonius a Lignamine) ad petitionem Rev. Prioris S. Michaelis Ordinis Carmelitarum terrȩ Randatii, ad informandum de vita, fama, bonis moribus, signis, tam tempore vitæ quam post mortem qu. Vener. Fr. Aloysii Rabata, de civitate Montis S. Juliani seu Drepani, Fratris præd. Conventus & Ordinis S. Mariȩ de Monte Carmelo: & hoc de mandato D. Judicis Curiæ Rev. D. Archipresbyteri terræ Randatii: quorum Testium dicta ex scripturis devoti Conventus præfati, existentibus penes Notarium Joseph Pandolfo, magistrum Notarium dicti conventus transcripta, collationavit cum originali jam nominatus Notarius, quem prædictum Officium exercere, Universitas civitatis Randatii fidem fecit omnibus ad quos spectat per Instrumentum, datum in præd. civitate Randatii die viginti quatuor Januarii, III Indictionis, MDCV; subscribentibus

✠ Don Francisco Romano I.
✠ Paulo Oliveri I.

CAPUT III.
Miracula in secundo Processu notata.

[16] Primo illo Processu formato, non ita cessavit negotium solicitandæ apud Apostolicam Sedem canonizationis, ut simul etiam sopitus fuerit Fr. Aloysii cultus; quin potius cœperit incrementum apud Randatienses. Nam qui anno MDXXXIII non alio quam Fr. Aloysii, vel ut summum Venerabilis Fratris titulo appellabatur, [An. 1573 supplicantibus] cœptus est pleno ore Beatus nuncupari: sicut apparet ex secundo Processu, cui die XX Augusti, I Indictionis MDLXXIII datum est initium per libellum supplicem oblatum Illustriss. & Reverendiss. D. Archiepiscopo Messanensi (qui teste Roccho Pirro ab anno MDLXIX ad MDLXXII fuit Joannes de Retana Cantaber) libelli autem, Sicula lingua scripti, hic erat tenor: Ex parte Ven. Prioris & Fratrum conventus Carmelitani hujus civitatis, humiliter supplicando significatur suæ Illustriss. Dominationi, quod in d. Conventu inveniatur quoddam venerabile corpus, nuncupatum B. Aloysii, ad quod quia multa miraculosa signa sunt facta, a multis retro annis moti fuerunt Superiores d. Conventus, ut de iis sumendas informationes curarent. Nunc autem cum ipsis a suo Provinciali imperetur, ut iterum aliæ novæ sumantur per quas constet de veritate miraculorum; recurrunt ad Illustriss. Dominationem vestram, ut cum ejus licentia & interventu religiosarum prudentiumque personarum possint excipere dictas informationes, [permittitur novas informationes curare.] juxta mandatum sui jam dicti Provincialis: quatenus, postquam probatum fuerit vera esse miracula, possint recurrere ad suam Majestatem, ad debite venerandum prædictas Reliquias. Hoc autem (præterquam quod redundet in honorem Dei Domini nostri, qui est mirabilis in Sanctis suis, & ad hujus civitatis decus) æstimabunt pro singularissima gratia. Ita illi, non quasi causam hanc, quæ pure ecclesiastica em>est, subjecturi arbitrio Regiæ Majestatis, prout sonare videntur verba; sed ejus interventionem postulaturi, ut ab Apostolica Sede ejusmodi veneratio impetretur; seu potius venerationis antiquo usu jam receptæ confirmatio & amplificatio. Mox autem fuit provisum quod capiantur informationes: [ex quibus cœptis 19 Novemb.] & die XIX Novembris, II Indictionis (cœptæ scilicet Septembri præcedenti) MDLXXIII recepti sunt Randatii & examinati Testes per Curiam Archiepiscopalem civitatis Randatii, de mandato Illustriss. & Reverendiss. D. Archiepiscopi Messanensis (ut est videre in dorso Supplicationis decretatæ die XX Augusti I Indictionis MDLXXIII) & de mandato Magnifici & Rev. D. Archipresbyteri civitatis Randatii, ad instantiam R. P. Fr. Seraphini Mancuso, Vicarii Ven. conventus S. Mariæ montis Carmeli, nec non & R. Fr. Hieronymi Stancamplano, ad informandum ad quem spectat.

[17] R. Fr. Hieronymus Stancamplano, de civitate Randatii, cognitus Testis, juratus tacto pectore more Sacerdotali, [constitit de liberata energumena,] & interrogatus super toto facto & infra scriptis, dixit tantum scire, qualiter cum ipse Testis esset Prior ven. Conventus S. Mariæ de Carmelo d. civitatis, Joannes Antonius lo Vigneri & alii quidam juvenes adduxerunt Raymundam lo Vigneri, matrem ipsius Joannis Antonii, quæ erat energumena; neque potuerunt ipsam, ore spumantem, & vociferatione diabolica cuncta turbantem, ac viribus plus quam humanis contra nitentem, inducere in ecclesiam, nisi maxima cum violentia. Dum autem sic esset inducta intra sacellum ipsius B. Mariæ de Carmelo; ipse Testis, tamquam Prior, cœpit coram d. Raymunda legere quatuor Euangelia. Recitante autem ipso Euangelium S. Marci, ubi dicitur; Recumbentibus undecim discipulis; & frontem Raymundæ signante cum reliquiis B. Aloysii; cecidit ea, & ut mortua per morulam aliquam jacuit: deinde surrexit sana, Deo gratias & B. Aloysio agens; ac domum suam rediit, tam serena mente, ac si numquam a dæmone possessa fuisset. Huic autem miraculo præsentes adfuerunt R. Fr. Philippus de Giglia, Spectabilis Don Franciscus Riolus, & alii multi, de quibus ipse Testis non amplius recordatur: qui etiam Testis, æque ac priores omnes & hic sequentes, secundum quod notatur in margine, lecta sibi confirmavit, & addidit finiens, quod multi frigoretici quartanariique aut aliter infirmi, ad d. ecclesiam venientes, fuerunt liberati.

[18] Eodem die Rev. Presbyter Joseph Malaponti de civitate Randatii… dixit tantum scire, qualiter ante annos circiter triginta quinque laborans catarrho, ivit ad ecclesiam S. Mariæ de Carmelo, [sanato catarrho in variis eodem die hoc testatis:] ibique se collocavit ante capsam, in qua repositum erat corpus B. Aloysii, multa cum devotione. Fratres autem ipsius Conventus benedixerunt aquam, intingendo ei reliquiam B. Aloysii: quam cum bibisset, liberum sese experiens, domum rediit, neque incommodum istud amplius sensit. Ex fama autem publica novit plures infirmos eodem sic accessisse, & sanitatem retulisse. Hon. Mag. Augustinus Forti Acanuxiri, de civitate Randatii… dixit scire tantum, qualiter ab annis circiter quindecim eodem morbo correptus, eodem modo quo prior sanatus fuit, sicut & de aliis multis fama indice cognovit. Sic etiam Hon. Mag. Gilius Malaponti de civitate Randatii… dixit tantum scire qualiter anno proxime præterito, idem quod priores duo fecit & expertus est: & aliquantum de ipsa aqua secum sumens, dedit cuidam nepoti suo; qui eamdem simili cum devotione accipiens ab eodem malo curatus est. Denique Hon. Mag. Albertus Caldararus, de civitate Randatii, annorum LXV, dixit tantum scire, qualiter ab antecessoribus suis intellexit, qualiter B. Aloysius fuit homo sanctæ vitæ: & quod ab annis circiter quadraginta frigoretico correptus malo, eadem prorsus em>qua alii medicina sanatus est, nec tale quidquam postea passus.

[19] Die XX Novembris II Indictionis MDLXXIII Hon. Mag. Michael Ficarra, [sicut alii 20 Nov. dixerunt de morbo letali,] de civitate Randatii … dixit scire qualiter affixus lecto, in mense Septembri proxime præterito, & jam semimortuus, visitatus fuit a Fratribus conventus S. Mariæ de Carmelo hujus civitatis, deferentibus ad se Reliquias B. Aloysii; quarum ablutione cum consecrassent aquam, hanc ipsi Testi devote bibendam dederunt: & quod ab ea gustata melius mox habens surrexit de lecto. Eamdem gratiam in ipsa Carmelitana ecclesia, ad ejusdem aquæ similiter benedictæ haustum, in continenti percepisse se dixit Hon. Mag. Antonius Messana de civitate Randatii, ante annos tredecim quartanam tam gravem passus, ut mortem sibi ab ea timeret. [febribusque curatis.] Item Hon. Ursula de Palermo de civitate Randatii, proxime transactis diebus febrim tertianam sustinens. Ac tandem Hon. Mag. Aloysius la Porta, habitans civitatis Randatii, hoc ipso anno cum febribus tertianis conflictatus.

[20] Die XXII Novembris Hon. Joannes Antonius Burdunaro, alias lo Vigneri, de civitate Randatii: & XXIII Novembris Johanella Russo soror ejus testati em>sunt, qualiter ante annos circiter septem mater sua, a spiritu maligno possessa, sit liberata, quemadmodum exorcista ejus R. P. Hieronymus Stancamplanus superius narravit num. 17. Eodem die XXIII Novembris Hon. Mag. Franciscus Domenedo, & die XXIV Magnificus Joseph Manueli, ambo de civitate Randatii, [similiter 23 Nov.] dixerunt tantum scire, qualiter anno proxime præcedenti, prior tertiana; mense vero Augusto recens transacto, posterior quartana laborantes, liberati sint veniendo ad ecclesiam S. Mariȩ de Carmelo, & bibendo aquam, istic sibi cum Reliquiis B. Aloysii benedictam. Atque hæc etiā omnia, ex Scripturis Conventus Randatiensis transcripta, idem qui supra Notarius Joseph Pandolfus collationavit, fidem Notariatus ejus faciente Vniversitate Civitatis ut supra, die XXVI Januarii, III Indictionis MDCV. Extat hæc utriusque Processus copia in Archivio Romano conventus Patrum Carmelitarum S. Mariæ Transpontinæ; unde novum exemplum transumptum, & cum authentica copia prædicta collatum, ei per omnia consonum esse attestans, Romȩ die XXI Octobris MDCLXXIII Fr. Seraphinus a Jesu Maria Notarius Apostolicus, ipsum transmisit Antverpiam ad R. P. Danielem a Virgine Maria, edendis Sanctorum sui Ordinis Actis tunc quoque intentum.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Anhang Mai II




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 11. Mai

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 11. Mai

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.