Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung März II           Band März II           Anhang März II

15. März


XV MARTII.

SANCTI QVI IDIBVS MARTII COLVNTVR.

Sanctus Aristobulus Apostolus, Episcopus in Britannia.
S. Longinus Miles, Martyr in Cappadocia.
S. Longinus Centurio, Martyr in Cappadocia.
Socii duo, Martyres in Cappadocia.
S. Menignus Fullo Martyr, Parii in Hellesponto.
S. Lucius Episcopus, Martyr Nicomediȩ.
S. Fausta, Martyr Nicomediȩ.
S. Siluius, Martyr Nicomediȩ.
S. Ingenuus, sive Ingenua, Martyr Nicomediȩ.
S. Ianuarius, Martyr Nicomediȩ.
S. Paulus, Martyr Carthagine in Africa.
S. Saluator seu Solutor, Martyr Carthagine in Africa.
S. Alexander, Martyr Carthagine in Africa.
S. Theophilus, Martyr Carthagine in Africa.
S. Theodolus, Martyr Carthagine in Africa.
S. Octauius, Martyr Carthagine in Africa.
S. Petronius, Martyr Carthagine in Africa.
S. Manilus, Martyr Carthagine in Africa.
S. Nicander, Martyr Ægyptius.
S. Constantius, Martyr Romanus Antuerpiȩ in Belgio.
S. Felicianus, Martyr Romanus Antuerpiȩ in Belgio.
S. Matrona Virgo & Martyr, Barcinone in Hispania.
S. Matrona Martyr Thessalonicæ.
S. Matrona, regia Virgo Lusitana, iuxta Capuam in Italia.
S. Magorianus Confessor, frater S. Vigilii Episcopi, Tridenti in ditione Subalpina.
S. Speciosus monachus Benedictinus, Tarracinæ in Italia.
S. Tranquillus Abbas S. Benigni, Diuione in Burgundia.
S. Probus Episcopus Reatinus in Italia.
S. Zacharias Pontifex Romanus.
B. Valerius, Archiepiscopus Rauennæ in Italia.
S. Leocritia Virgo, Martyr Cordubȩ in Hispania.
S. Sisebutus Abbas, Caradignæ in Hispania.
B. Monaldus, Martyr ex Ordine FF. Minorum, Arsengæ in Armenia.
B. Franciscus, Martyr ex Ordine FF. Minorum, Arsengæ in Armenia.
B. Antonius, Martyr ex Ordine FF. Minorum, Arsengæ in Armenia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancti Nicandri Apostoli certamen. Itæ Menologium iussu Basilij Porphyrogeniti editum: alibi est Nicander Apostolus, ignotus, nisi fuerit S. Nicanor vnus e septem primis Diaconis: de quo egimus X Ianuar.
S. Habet-Deus Episcopus Lunensis, inscriptus Martyrologio a VVitfordo Anglice scripto. De eo egimus XVII Febru.
S. Aldetrudis Virginis & Abbatissæ Malbodij, aliqua hoc die mentio fit in additionibus MSS. ad Vsuardum & Greuenum, quæ Bruxellis in Carthusia adseruantur. Eius Vitam dedimus XXV Februarij.
Paula Baptistȩ Mezauacchȩ, B. Catharinȩ Bononiensis socia satis religiose iuxta eiusdem corpus asseruatur, & paßim Beata dicitur, atque vt talis refertur ab Antonio Pauli Masini in Bononia perlustrata: quod quia necdum scimus ab Ecclesia probatum, supersedimus de ea agere hoc die: maxime cum de ea nihil scribendum occurrat, quod non sit dictum in eiusdem B. Catharinæ Vita IX Martij.
Fethno S. Columbæ socius ad conuersionem Pictorum refertur in 2 editione Martyrol. Ang. De eo egimus inter Prætermissos XII Martij.
S. Martialis Martyr colitur in S. Antonij Archicœnobio in Gallia ob reliquias vel corpus eodem translatum; de eo alijsque communiter egimus XIII Martij.
Saluius, Saturninus, Martyres miscentur in MS. Tamlactensi inter Nicomedienses, videntur transferendi ad alios itidem Nicomediæ passos XIII Martij.
Aphrodisius Commentariensis cum S. Longino passus apud Hermannum Greuen in auctario ad Vsuardum; & expreßius Ado alijque ex Adone cum eo coronatum scribunt: linguæ abscißione cruciatū fuisse constat ex Actis: sed quia pene æque certo ex ijsdem colligitur non consummasse Martyrium, satis esse credimus eius hic meminisse.
Reguli nomen reperitur in vnico MS. S. Hieronymi in fine, deest in alijs tribus exemplaribus. In MS. Tamlactensi legitur etiam Efiro Reguli & aliorum IV. An Epirus intelligenda? omittimus dum clarior lux affulgeat.
Spinosi nomen insertum eidem Tamlactensi Martyrol. alibi hactenus ignotum.
S. Iuliani in Nicomedia refertur in MS. Kalendario. De eo ad Martyres Nicomedienses mentio fit.
Artebius ex anachoreta Episcopus in Pamphilia, refertur a Petro de Natalibus lib. 11 cap. 58, inter eos, quorum diem ignorauit. Eum more suo coniecit in hunc diem VVitfordus in Martyrol. Anglice edito.
S. Eusebius II Episcopus & ciuis Vercellensis circa annum 520 S. Eusebij Prædecessoris exemplo, muneris Episcopalis partes summa diuinæ caritatis testificatione agere studuit. Ita citatis Ecclesiæ picturis liber de Vita & rebus gestis a Ioanne Stephano Ferrerio Episcopo Vercellensi collectus. Hunc Eusebium hoc die refert Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum. Nos coram Vercellis aliud nihil potuimus scire. In Litanijs etiam Ecclesiæ Vercellensis anno 1581 cum Officijs proprijs excusis nulla fit mentio nisi S. Eusebij Martyris.
Tres filij Nessani, Dichullus, Munissa, Nesbugius, Tres filiæ Elsini, & Eugenius, locum tenent in hodiernis Hibernorum Fastis: ex his tres priores Colganus commemorat, additque ex Mariano cognomen de Inis-fatlein, ex Ængußio vero & Kalendario Casselensi (in quo solius primi nomen exprimitur) de Inis-Nessain in Bregijs: quin & putat Inis-mac-Nessain fortasse rectius scribendum: deinde huc refert quæ de quodam Dicholla Abbate in Cluain-mor habentur in Actis S. Maidoci XXXI Ianuarij: quasi hic certo esset vnus e tribus, quod nobis non probatur. Eltini aut Filiarum eius nusquam alibi mentio. Eugenij nomen sæpe in Hibernicis fastis recurrit.
Petrus Episcopus Vercellensis eius nominis primus, vixit sub finem seculi X, iussu Arduini Regis interfectus, cuius dies obitus Idibus Martij in Kalendario veteri Ecclesiæ adnotatur. Ita Ferrerius Episcopus Vercellensis supra citatus, sed absque titulo Sancti & Beati pag. 153 & 255 de eo agit, & pag. 241 in Catalogo Sanctorum & Beatorum eumdem omittit; quem tamen Ferrarius in Catalogo generali refert & Sanctum ac Martyrem appellat. In Litanijs Ecclesiæ Vertellensis anno 1581 excusis nulla fit mentio Petri Martyris.
Ioannes monachus in Bona-valle diœcesis Viennensis & Ordinis Cisterciensis refertur cum titulo Beati a Chrysostomo Henriquez & Gabriele Bucelino. Quem inter Pios recenset in Martyrol. Gallicano Saussaius.
Adelbertus a S. Bernardo in Lusitaniam missus, monasterij S. Ioannis de Tarouca recens extructi Prior, dein Abbas, miraculis clarus, cum titulo Beati inscriptus ab Henriquez Menologio Cisterciensi ad hunc diem, & Fasciculo Sanctorum Ordinis Cisterciensis lib. 1 dist. 10. Secuti Bucelinus, Tamaius Salazar & Georgius Cardoso. De eodem agunt sed absque titulo Beati Manxiquez tomo 1 Annalium Cisterciensium, Yepez tomo 7 Annalium Benedictinorum, Brandao lib. 3 Monarchiæ Lusitanicæ, Vasconcellus, alijque qui a Cardoso citantur.
Milo S. Mariani iuxta Altissiodorum Abbas IV Ordinis Præmonstratensis, genere, virtutibus operibusque illustris in pace quieuit hoc die, anno MCCIII. quem Beatum appellat Pagius lib. 2 Bibliothecæ Præmonstratensis pag. 526 cum Appendice Vitæ, quam nobis integram ex Roberti Altißiodorensis Historia MS. submisit D. Petrus de Venier, Pœnitentiarius Ecclesiæ Autißiodorensis; cuius summam humanitatem ipsi coram in illa vrbe experti sumus. Verum Vitam illam, in qua dicitur XVI Kalend. Aprilis obijsse, seponimus, quia Mauritius Pretus in Annalibus breuibus Ord. Præmonstr. solum asserit inter insignes numerandum, imo nec Chrysostomus Vander Sterre inseruit Natalibus Sanct. Ord. & Saussaius solum Pijs annumerat.
Walterus Abbas Viconiensis in Hannonia, anno 1229 mortuus est: qui cum ad sepulcrum deferretur, tanta lux diuinitus immissa eius corpus irradiauit, vt religiosi adsistentes eam vix ferre possint. Ita Miræus in Catalogo virorum sanctitatis opinione illustrium Ord. Præmonstrat. Hunc Natalibus Sanctorum Ord. Præmonstrat. inscripsit ad hunc diem Chrysostomus Vander Sterre. Venerationem Ecclesiasticam ei concessam non esse ipsi in monasterio Viconiensi didicimus.
Franciscus Reda Ordinis Prædicatorum S. Dominici Messanæ sanctitate & miraculis clarus memoratur ab Octauio Caetano in Martyrol. Siculo, nullo addito Sancti aut Beati titulo, ac dein in magno eius opere de Sanctorum Siculorum Vitis omissus.
Antoninus Episc. Dyrrachinus, Paulus de Prato in Etruria, Martinus Fulginas in Vmbria, Bartholomæus a Colle in Etruria, Martinus Gusmanus Hispanus, Catharina a Mendoza Hispana, Ordinis Minorum S. Francisci, cum titulo Beati sunt inserti Martyrol. Franciscano Arturi a Monstier. Meminit idem Catharinæ in Gynecæo sacro: at Pauli, Masinus in Bononia perlustrata, & Martini, Iacobillus in Vmbria & de Sanctis Fulginatibus. Ab Arturo citantur alij Auctores.
Macoldia Virgo sanctimonialis Astæ in Insubria dicitur a Bucelino in Menologio Benedictino, magna cum opinione sanctitatis mortua. De cuius obitu citat litteras sibi missas a R. P. Philippo Malabayla Visitatore Generali Fuliensium. Annus mortis siletur.
Hilarius Episcopus, Tatianus Diaconus, Largus, Felix, Dionysius, Martyres Aquileiæ: referuntur in MS. Martyrol. Carmeli Coloniensis, & duo priores in MS. Kalendario S. Maximini. Coluntur XVI Martij.
S. Ioannes in Rufinianis memoratur in Menologio iussu Basilij Porphyrogeniti Imperatoris scripto: in Menæis XVI Martij.
S. Abrahami Eremitæ meminit hoc die Ferrarius: eius Vitam damus XVI Martij.
S. Agapius, S. Romulus, S. Publius, S. Timolaus, SS. Alexandri duo, SS. Dionysij duo, Martyres Cæsareæ. Græci in Magnis Menæis, Anthologio, Menologio, & ex ijs Molanus, Galesinius, Ferrarius. At reliqui Latini cum Martyrologio Romano XXIV Martij.
S. Leo Papa memoratur in MS. Adone Leodiensi S. Laurentij, ab alijs pridie, vbi diximus Leonem magnum videri, qui colitur XI Aprilis.
Iustini Præsulis memoria habetur in MS. Martyrol. Carmeli Coloniensis. Quis sit ex nudis verbis nescimus coniectare. Colitur Iustinus Philosophus. XIII Aprilis.
& Iustinus Presbyter, alijs Episcopus, IV Augusti.
S. Iacobus Apostolus frater Domini. MSS Tamlactense & S. Cyriaci, in hoc proponitur Carthagine. In MS. S. Hieronymi inter alios Martyres Carthaginenses refertur. Colitur is I Maij
S. Orentij Ausciorum in Nouempopulania Episcopi & Confessoris natalis celebratur in Martyrologio Hispanico Tamaij Salazar, Catalogo generali Ferrarij & apud Mariettam de Sanctis Hispaniæ, & quæstio mouetur num frater fuerit S. Laurentij. Nos cum Vsuardo, Adone & alijs antiquis de eo agemus I Maij.
S. Theodulphi Abbatis Remensis corpus ex oratorio sanctæ Crucis, ad templum Dominicanorum Idibus Martij translatum fuisse narrat Browerus lib. 15 Annal. Treuir. & auctor Florarij MS. ad hunc diem. Dies eius natalis est I Maij.
Conleatus Episcopus Sodorensis memoratur in Menol. Scotico Camerarij citata Vita S. Brigidæ, sed hæc ibi dicitur eum elegisse primum Episcopum in sua ciuitate Kildara. Colganus ad 3 Vitam S. Brigidæ num. 24 addixerat se de eo acturum III Maij.
S. Vincentia Virgo & Martyr, Cauriæ in Vettonibus Hispaniæ sub Arianis passa, refertur in Martyrol. Hispanico Tamaij Salazar & Hagiologio Lusitanico Georgij Cardoso, ex pseudo-Chronico Dextri, in quo ad annum 424, dicitur Lusitana & Idibus Martij migrasse in cælum, & volunt de hac Virgine Martyre, non indicato nomine loqui, Gregorium Turonensem lib. 2 Hist. Franc. cap. 2. Verum hic tradit eam passam sub Trasimundo Rege, qui LX annis circiter serius regnauit, vt de hac non videatur loqui. Sed esto de eadem ageret, non sufficit sola Dextri auctoritas, vt ad hunc diem referatur potius, quam e sententia Higueræ a Tamaio citati ad XVI Maij.
S. Maximianus Episcopus Syracusanus, prius Abbas S. Gregorij, memoratur in MS. Kalendario Benedictino, non tamen antiquo. Est inscriptus Martyrologio Romano IX Iunij.
S. Iacobus filius Zebedei Hierosolymis Maurolycus, & plures non facta mentione patris Zebedei, & MSS. Tornacense & Lætiense cum Maurolyco eius Natalem appellant. Qua voce omißa, continetur in MSS. S. Hieronymi, Richenouiensi, Parisiensi Labbæi, paruo S. Maximini, duplici Leodiensi S. Lamberti & S. Laurentij, in hoc tamen absque vrbe Hierosolymitana. Colitur XXV Iulij.
Cyriaci Martyris natale annotatur in MS. Martyrol. Treuirensi S. Martini; at Vigilia S. Cyriaci in MS. Martyrol monasterij S. Cyriaci, & melius, quia die sequenti martyrium passus est. At præcipuum eius festum celebratur die VIII Augusti.
Theremon Abbas eximiæ perfectionis in Scythia, refertur a VVithfordo in Martyrol. Anglice edito. Agit de eo Petrus de Natalibus lib. 11 c. 57 citato Heraclide, in quo cap. 35 & apud Palladium cap. 92 Cheremonis monachi subita mors narratur, sed alia habet dictus Petrus. Cheremonem celebrant Græci in Menologio & Menæis XVI Augusti.
S. Cuthburga vxor Alcfridi, in Anglia apud Northanhumbrorum prouinciam Regis, quæ ab eo dimissa, apud Berkengum sub Abbatissa Hildelida, dein Winburnæ Deo placitam vitam transegit. Ita in MSS. additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Vsuardum, verbis fere ex Malmesburiensi desumptis, appellatur etiam Virgo electa, quod descriptum ex Capgrauio. De ea egimus 6 Febru. ad Vitam S. Inæ fratris ac Regis Occidentalium Saxonum & 6 Martij ad Vitam SS. Kineburgæ & Kineswithæ Virginum, plenius de ea acturi die eius natali XXXI Augusti.
S. Lucas Euangelista Hierosolymis MSS. S. Hieronymi, Leodiense S. Lamberti, paruum S. Maximini, Parisiense Labbæi. Natalis dicitur in MSS. Tornacensi & Lætiensi, Ordinatio in MS. Tamlactensi. Memoria Leodij a Saussayo. At solum nomen Lucæ Euangelistæ memorat Ado MS. S. Laurentij prope Leodium. Vita eius danda est XVIII Octobr.
Albuinus Abbas in Hyensi insula, & Thuringorum Apostolus memoratur hoc die a Dempstero in Menologio Scotico, Ferrario in Catalogo generali, & Colgano ad hunc diem, qui melius Episcopum facit. Citatur ab his Trithemius, sed non satis ab ijs lectus, qui lib. 3 de Viris illust. Ord. S. Benedicti cap. 367 asserit festum eius agi VII Calendas Nouemb. vti etiam legitur in MS. Serarij in Moguntiacis lib. 3 pag. 502. De eo ergo agendum erit XXVI Octobris.

DE S. ARISTOBVLO APOSTOLO EPISCOPO IN BRITANNIA.

SECVLO I

Synopsis historica.

Aristobulus Apostolus, Episcopus in Britannia (S.)

§ I Res gestæ S. Aristobuli a Græcis propositæ: aliorum laciniæ examinatæ.

[1] Venerationi S. Aristobuli attribuunt plerique Græci diem XV Martij, aliqui sequentem. In peruetusto Synaxario quod Græce extat manuscriptum in collegio Claromontano Societatis Iesu, legitur ad dictum XV Martij elogium sequens, ita Latine redditum. Commemoratio sancti Apostoli Aristobuli, [S. Aristobulus frater S. Barnabæ, ex 70 discipulis,] vnius ex septuaginta, fratris S. Barnabæ Apostoli. Hic post gloriosam & salutiferam ascensionem Domini nostri Iesu Christi sequebatur sanctum Apostolum Paulum, prædicantem. Euangelium per orbem vniuersum, eique ministrabat: a quo ordinatur etiam Episcopus in Britannorum regionem, hominum ferocium & crudelium: [a S. Paulo Episc ordinatus,] a quibus aliquando verberibus exceptus, aliquando per forum tractus, multis persuasit, vt ad Christum accederent. Vnde & ecclesiam constituit, in eaque Presbyteros & Diaconos ordinauit, & ita vitam consummauit. Hæc in dicto Synaxario, quæ paucis de ascensione Christi omißis, continentur in Menæis Græcorum excusis & manuscriptis, vti etiam in Vitis Sanctorum quas hodierno Græcorum idiomate vulgauit Maximus Episcopus Cytherorum. In Chronico Alexandrino SS. Barnabas & Aristobulus inter septuaginta Christi discipulos censentur.

[2] At sequenti die XVI Martij refertur S. Aristobulus in Græco Menologio, quod iussu Basilij Porphyrogeniti Imperatoris collectum est: in quo aliquanto latius res eius gestæ narrantur, hic subijciendæ, cum hactenus ea pars istius Menologij sit inedita: & sunt eiusmodi: Aristobulus diuinus Apostolus Christi extitit ex septuaginta discipulis. Post gloriosam & salutiferam ascensionem magni Dei & Saluatoris nostri Iesu Christi secutus est sanctum Apostolum Paulum, magnum orbis Doctorem, in omnem ciuitatem & regionem, ministrans & seruiens illi, vt genuinus & fidus eius discipulus. [in Britannia dira passus,] Cum vero ille Episcopos ordinaret, & ad docendam veram fidem & Christum prædicandum in omnes regiones mitteret, ordinauit Aristobulum, misitque in regionem Britannorum, qui tunc erant homines infideles, feroces & crudeles. Ad quos quamprimum accessit, & Christum prædicauit, verberibus exceptus est, aliquando per plateas tractus, subinde ludibrio expositus habitusque. Interim multis persuasit vt sese Christo adiungerent, & baptismum susciperent. [Ecclesiam constituit:] Vnde & Ecclesiam constituit, in eaque Presbyteros & Diaconos ordinauit, & sic vitam consummauit.

[3] Hæc certiora monumenta sunt, quæ de S. Aristobulo hactenus reperimus. Translatum est aliquod aliud Græcorum Menologium a Cardinali Sirleto, & ab Henrico Canisio vulgatum, in quo hi dies Martij a loco suo amoti sunt, & forsan ex Menæis suppleti. Certe Sancti ad hunc XV Martij spectantes, eodem ordine & numero & in dictis Menæis & in hoc Menologio referuntur; sed satis mutila est de S. Aristobulo narratio his verbis: Eodem die S. Aristobuli Episcopi Britanniæ, fratris B. Barnabæ Apostoli; [an Martyr obierit?] a quo cum esset ordinatus Episcopus, ad Britannos missus, ille Christi fidem prædicans & Ecclesiam constituens, martyrium assecutus est. En omnia omissa de S. Paulo, a quo, non a fratre S. Barnaba, ordinatus alijs est Episcopus. Præterea tacentur verbera, tractiones, ludibria, quæ aliquando passus erat, & dicitur martyrium assecutus. quasi violentia morte perijsset. In supra citatis omnibus est Græce ἐτελειὼθη. Vitam consummauit. Interim Baronius more suo, hoc vltimo Menologio citato, illud inseruit Martyrologio Romano elogium. Eodem die natalis S. Aristobuli Apostolorum discipuli, qui cursu prædicationis peracto, martyrium compleuit. Hinc Episcopus & Martyr appellatur in Martyrologio Anglicano nuper confecto, de quo infra plura.

[4] Baronius in eisdem notis, citato Dorotheo in Synopsi, arbitratur S. Paulum huius Aristobuli meminisse. Verba Dorothei sunt ista: Aristobulus & ipse ab Apostolo ad Romanos commemoratur: Episcopus Britanniæ factus est. At S. Paulus in sua ad Romanos epistola, quam Corintho circa annum Christi LV misit, mandat sub finem salutari eos, qui sunt ex Aristoboli domo, siue, vt Græce legitur Τοὺς ἐκ Τῶν Ἀριςοβούλου. Hinc in citato Martyrologio Anglicano perperam infertur S. Aristobulum fuisse origine Romanum, [an hic memoretur in epistola ad Romanos?] ex nobili prosapia oriundum, & ex primis, qui illa in vrbe fidem amplexi sunt. Vtque ea reddantur magis probabilia, ne vel verbum dicitur, quod fuerit ex septuaginta Christi discipulis; & frater S. S. Barnabæ, quem ex Actis Apostolorum cap. 4 constat natione Cyprium fuisse. Verum cum Synopsis memorata, sub nomine Dorothei, iampridem vt fabulis referta, nulliusque apud eruditos auctoritatis obelo confixa sit, num vnus idemque sit Aristobulus S. Pauli discipulus & minister, & ab eo Episcopus ordinatus, & Aristobulus ille, cuius domestici salutantur in epistola ad Romanos, plane incertum est in tanto Græcorum silentio, a quibus Aristobulum Britannis datum Episcopum solum didicimus. Si tamen videatur alijs idem esse, non resistimus; maxime si dicatur Aristobulus S. Paulo adfuisse Corinthi, cum scriberet ad Romanos, & aliqui e familia eius & Barnabæ fratris tum Romæ habitarint, quos vel ideo maiori cum solicitudine mandarit salutari.

[5] Quod extat apud Biuarium sub nomine Braulionis Cæsaraugustani Episcopi nuper excogitatum fragmentum, inter alia de S. Aristobulo ista habet: [an a S. Petro missus, & quo anno?] Britannis celebris est memoria multorum Martyrum, præcipue S. Aristobuli, vnius de septuaginta duobus discipulis… Qui cum Petro Romam petiuit. Inde relictis domesticis suis, missus in Angliam Episcopus, occubuit Martyr secundo anno Imperatoris Neronis sȩuissimi. Venit S. Petrus Romam anno Christi XLII, Claudio tūc imperante, cui anno LIV succeßit Nero, cuius annus Imperij secundus mense Martio conuenit in annum LVI. Vixit Braulio seculo septimo, quando Anglo-Saxones degebant in occupata a se Britannia, cuius nomen tunc potius quam Angliæ erat vsitatum, maxime in rebus antiquis, quæ aliquot seculis ante illorum aduentum contigerunt. Alij sub nomine Helecæ etiam Cæsaraugustani Episcopi illud testimonium citant, & inter illos ex Vsserio Alfordus in Annalibus Ecclesiæ Britannicæ ad annum 60 num. 9. vbi dicitur Aristobulus forte Petrum Apostolum comitatus in Britanniam, & forte anno secundo Neronis potius in Britanniam nauigasse, quam mortuus. In Martyrologio Anglicano etiam traditur a S. Petro Apostolo ordinatus Episcopus, & ad fidem Christi annuntiandam in Britanniam missus, additurque vitam compleuisse aut circa annum LXX, vt prior editio habet, aut anno XCVIII, vt in posteriore correctum: quod opinatur Alfordus opportunius collocari ad annum XCIX, abductus ab Arnoldo Mermanno in Theatro conuersionis gentium asserente, Britanniam Aristobulum primum Apostolum esse nactam anno & quod excurrit XCIX, Clemente Pontifice Maximo, Domitiano Imperatore Augusto. Sed quantum hic auctor fidei mereatur, ostendimus III Februarij ad Vitam S. Anscharij § XI, qui anno DCCCXXIX fidem Christi in regnum Sueciæ primus intulit, quod interim Mermannus factum scribit circa annum CCLXV, regnum Sueciæ a Sueuis, qui apud Vindelicos & Alemannos degebant, non distinguens. Sed & hic oblitus fuit se prius dixisse, S. Paulum sub Nerone Britanniam, Orcadas, ceterasque Oceani insulas extremas quasque petijsse. Quo etiam non admisso, si S. Aristobulus a S. Paulo aut a S. Petro missus in Britanniam fuerit, certe hæc Apostolum sub Nerone nacta est. At quamdiu vixerit, in silentio antiquorum magnæ temeritatis est velle definire.

[6] Demum inquirit Alfordus, cuius loco in Britannia dicendus Episcopus, additque aliquos vt dignitati vrbis Londinensis litarent, Episcopum eum aut Archiepiscopum Londinensem statuere: at mauult Alfordus eum Britanniæ Episcopum creatum nullibi constantem Sedem fixisse, & huic opinioni fauere, quod Glastoniæ in agro Somersetano mortuus dicatur. [Quo loco fuerit Episcopus?] Ita enim legi in Martyrologio Anglicano. Sed quo fundamento? Forsan coniectauit auctor eum incer socios S. Iosephi ab Arimathia numerandū, de quibus in Antiquitatibus Glastoniensibus, in monastico Anglicano editis, titulo de Sanctis in ecclesia Glastoniensi quiescentibus ista leguntur: Ibi requiescunt duodecim discipuli Philippi Apostoli, ab eo in Britanniam directi, huius loci habitatores primi, quorum primus erat ille nobilis decurio Ioseph ab Arimathia, qui Dominum Christum sepeliuit cum filio suo Iosephes. Hæc ibi absque mentione S. Aristobuli. De S. Iosepho agemus XVII Martij.

§ II Noua Tamaij Salazarij assertio de Episcopatu Britoniensi S. Aristobuli in Hispania & aliorum in Palestina reiecta.

[7] Ioannes Tamayo Salazar gloriatur se sancti huius Præsulis Martyris memoriam restituere Hispanijs, de quo ista pro Martyrologio recitanda adfert: Britoniæ in Hispania citeriori S. Aristoboli, [An S. Aristobolus pater SS. Iacobi & Ioannis Apostolorū,] sanctorū Apostolorum Iacobi Maioris & Ioannis Euangelistæ parentis, qui cum per Hispanias, quarum fuerat filius primus Apostolus & Magister, Euangelicȩ veritatis grana persereret, Britoniæ Episcopales infulas induens, pro fide in fine coronatus occubuit. Tria pro veritate hac asserenda assumit inuestiganda: quorum primum est quomodo dici queat S. Aristobolus parens sanctorum Apostolorum Iacobi & Ioannis, cum certum sit ex sanctis Euangelijs filios eos fuisse Zebedæi, qui relicto patre Zebedæo, secuti sunt Christum. Fatetur id Tamaius ex duodecim Euangelistarum (quatuor videtur voluisse dicere) clausulis elici, neque illud apud sanctos Patres & Ecclesiæ Doctores legi: duo tamen pro se testimonia habet, Iuliani Petri Archidiaconi Toletani & Helecæ Episcopi Cæsaraugustani, aut certe quæ nuper sub eorum nomine obtrusa sunt, ab Iacobo Vsserio homine erudito, sed heterodoxo, pagina 744 Somnia appellata. Rudericus Carus post Chronica-Dextri & Maximi edidit additiones Braulionis & Helecæ Episcoporum Cæsaraugustanorum, & pag. 224, quæ Braulioni tribuit Biuarius, sub nomine Helecæ traduntur: Britannis celebris est memoria multorum Martyrum, [cognomento Zebedæus,] præcipue S. Aristobuli vnius de LXXII discipulis, qui dictus est etiam Zebedæus, pater Iacobi & Ioannis, * maritus Mariæ Salome, qui cum Petro Romam petiuit, inde relictis domesticis suis missus est in Angliam Episcopus: occubuit Martyr in secundo anno Imperatoris Neronis sæuissimi. Et pag. sequenti: Fuit autem Aristobulus, cognomento Zebedæus, frater Barnabæ Apostoli Domini. Hæc ille. Similiæ habet Iulianus num. 33 Chronici: Celebris habetur memoria S. Aristoboli, cognomento Zebedæi, patris Iacobi & Ioannis. Et num. 60 Aduersariorum: Consecratus est primus Britanniæ Episcopus Aristobulus, qui & Zebedæus, pater Ioannis & Iacobi Apostolorum … Anno LX cum Iosepho ab Arimathia patrueli & alijs in Britanniam profectus, relicto fratre suo Barnaba in Cypro, egregie prædicans Euangelium Christi prius cum filio in Hibernia, Pontificales infulas martyrij gloria decorauit. Hæc Iulianus & Heleca siue Braulio: quorum assertiones se explodere ait Tamaius, quod S. Aristobulum statuant fratrem S. Barnabæ, quidni potius quod Zebedæum patrem SS. Ioannis & Iacobi faciant?

[8] Alterum a Tamaio inuestigandum erat, num Zebedæus, quem Aristobulum iam probatum credit, [a S. Iacobo baptizatus?] fuerit Christianus & Episcopus. Ac primo probatur ex Iuliani Aduersarijs num. 59, vbi ista leguntur: S. Iacobus patrem Zebedæum creditur baptizasse. Fuit vnus de LXXII. At primum Britanniæ Episcopum consecratum ex n. 60 Iuliani diximus: quem Heleca asserit missum Episcopum Angliæ, quod nomen multis post S. Aristobuli necem seculis Britanniæ inditum est. Verum iterum explodit Tamaius vtriusque assertionem, quod Zebedæum asserant vnum ex LXXII discipulis Christi.

[9] Tertium quæsitum Tamaij est, cuius fuerit Sedis aut regionis Episcopus. [An contra assertionem etiam Helecæ & Iuliani,] Ac primo Heleca dum celebrem Britannis esse eius memoriam dixit, & missum in Angliam Episcopum, clare explicat se eam Britanniæ antiquæ partem intelligere, quam etiamnum Angliam appellamus. Eamdem Britanniam statuit Iulianus, dum cum Iosepho ab Arimathia in Britanniam profectum, & prius in Hibernia Euangelium Christi prædicasse dicto num. 60 scribit, & confirmat num. 136, asserens S. Iacobum profectum cum Aristobulo vel Zebedæo patre in Hiberniam, qui dicitur ibidem relictus primus Episcopus, & inde transijt in Britanniam: reliquit in Hibernia Episcopos & Presbyteros ac Diaconos multos. Occlamat Tamaius Hellecam & Iulianum toto cælo aberrare, obstare Insulanorum monumenta, Ioannem Colganum, ab Martyrologio Britannico Aristoboli nomen penitus amandatum. Sed is de solis Sanctis Hiberniæ scripsit, & forsan non vidit has Iuliani lucubrationes, aut si viderit cum gentili Hiberno Armacano, quem sæpius sequitur, somnia credidit, vti iam ipse Tamaius credit, dum somniantis instar toto cælo aberrare statuit. Explosis ergo his assertionibus Tamaius primus in Hispania Episcopum S. Aristobolum creatum ait, [Britoniensis Episcopus in Hispania?] vbi Britonia siue Britonium vrbs antiqua fuit, quæ adhuc iuxta Mindonium in Gallæcia retinens nomen, Bretoña dicitur: quia S. Iacobus in sui Apostolatus prouincia patrem Episcopum consecrare maluit. Sed S. Aristobulum a S. Petro aut Paulo aut certe vtroque Episcopum Britanniæ consecratum ex alijs diximus, atque alium plane a Zebedæo esse.

[10] Idem Tamaius tomo 5 ad diem XVI Octobris, occasione dedicationis Ecclesiæ Mindoniensis in Gallæcia, edidit Catalogum Episcoporum Britoniensium & Mindoniensium, ac duos primos Præsules Britonienses a nullo hactenus Catalogis insertos præponit his verbis: I S. Arostobolus, qui & Zebedæus, huius nominis primus, Episcopus Britoniensis primus, pater S. Iacobi Hispaniarum Apostoli, qui martyrio coronatus est die XV Martij anno Domini LXII. Sed ad hunc XV Martij Acta a se concinnata concludit aßignato martyrij anno LVIII, At de successore in memorato Catalogo ista tradit: [eiusq; succesfor S Lucius Episc. & Martyr Cæsareæ in Cappadocia] II S. Lucius huius nominis I, Episcopus Britoniensis II, discipulus & familiaris S. Aristoboli, cui successit in Sede: qui Cæsaream Cappadociæ pergens, ibidem pro fide patitur die secundo Martij, anno Domini LXVI. De S. Lucio Episcopo Cæsareæ passo, attulimus ad dictum 2 Martij verba vltra triginta antiquorum Martyrologiorum absque vlla mentione siue Britoniæ siue Hispaniarum, & reiecimus quæ ex Aduersarijs sub nomine Luitprandi editis, adferebantur de S. Lucio, vti SS. Gorgonio, Firmo, Antonio & Agapa Martyribus, quos celebrat Tamaius X Martij, ex quibus SS. Gorgonium & Firmum Nicææ passos, & SS. Agapam & Marinam siue Marianam Virgines & Martyres Antiochenas retulimus X Martij, quo etiam die nomen Antonij loco Antiochiæ vrbis intrusum videri diximus. De primis Episcopis Britoniensibus, qui sub Gothis seculo Christi VI & VII floruerunt, egimus ad Vitam S. Rudesindi Episcopi Dumiensis I Martij § 3, ostendimusque Dumienses Episcopos a Britoniensibus & post translatam Sedem a Mindoniensibus diuersos fuisse.

[11] Alium extra Britanniam & Hispaniam aßignat Episcopatum Volaterranus lib. 19 Anthropologiæ, vbi septuaginta Christi discipulos recenset, & allegato Dorotheo, [alijs Episcopus Bethania in Palæstina?] statuit Aristobulum Episcopum Bethaniæ, sed forsan id vitiose excusum est, aut Volaterranus mendosum codicem secutus. Eum interim describunt Isengrenius centuria 1 parte 1 distinct. 7, & Galesinius in suo Martyrologio, vbi ista habet: Bethaniæ in Palæstina S. Aristoboli Episcopi, qui vnus e septuaginta discipulis, Pauli Apostoli auditor, Barnabæ frater, Euangelij prædicatione multos Christo Domino adiunxit, & in notis obseruat Bethaniam esse vicum Marthæ & Mariæ in latere montis Oliueti, secundo ab vrbe Hierosolymæ milliario situm. Baronius etiam, qui sæpe Galesinio adhæret, omisit in Martyrologio locum indicare; fassus tamen in Notationibus a Dorotheo scribi missum ad Britannos, quem allegat Volaterranus, & hunc Isengrenius & Galesinius, qui fatetur a, Græcis dici Episcopum. τῆς Βρετανιας, aut missum a Deo, εἰς χώραν Βρετανῶν, vbi homines feroces & crudeles erant. Et hæc sufficiant, vt temeritas aut inertia scriptorum reijciatur.

[Annotatum]

* ita lege pro Martyris

DE S. LONGINO MILITE ET S. LONGINO CENTVRIONE CVM DVOBVS SOCIIS MARTYRIBVS IN CAPPADOCIA.

SECVLO I

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Longinus Miles, Martyr in Cappadocia (S.)
Longinus Centurio, Martyr in Cappadocia (S.)
Socii duo, Martyres in Cappadocia (SS.)

§ I Nomen Militis & cultus in Martyrologijs: locus Martyrij Cæsarea.

[1] Militem eum, qui Christi in cruce mortui latus lancea percußit, Longinum appellant scriptores Latini; fortaßis ex apocrypho, quod sub Nicodemi nomine circumfertur de Christi Domini Paßione, [Longini nomen] scripto: e Græcis nullum reperio Longini nomine vsum esse ante Germanum Constantinopolitanum Patriarcham, qui anno DCCXV sedere cœpit: hic vero in Theoria siue ecclesiasticarum rerum contemplatione, a Gentiano Herueto Latine reddita, ita loquitur: Vice lanceæ, quæ punxit Christum in cruce a Longino (subintellige adacta vel quid simile) hæc est lancea: [e Græcis primus vsurpauit Germanus CP.] cultellus videlicet in lanceæ formam effigiatus, quo Græci Sacerdotes ante sacrificium panem benedictum diuidunt, & partem consecrandam a ceteris in eulogias distribuendis secernunt. Proprium ne id ei nomen fuerit, an a λόγχη lancea commodato acceptum, quo miles alias anonymus designetur, variant auctores. Posteriorum longe verosimilior videtur esse coniectura: cui alia quoque addi posset, videlicet occasionem eius sic nominandi sumptam ex eo quod sub Longino Centurione militiæ Romanæ stipendia meruerit: nisi forte etiam huic aliud fuerit proprium nomen, de quo infra videbimus.

[2] Inter Latinos, qui illius meminit primus locus D. Augustino deberetur, [e Latinis auctor Manualis] si ipsius esset quod sub illius nomine circumfertur Manuale, in quo dicitur: Longinus aperuit mihi Christi latus lancea & ego intraui, & ibi requiesco securus: sed nec Manuale Augustini est; neque soliloquia aut liber de diligendo Deo, ex quibus pro maiori parte Manuale collectum est; vt Catholici Critici paßim obseruarunt, quæmuis auctores pios & in Augustini scriptis versatos agnoscant. Primus igitur locus Martyrologijs detur: ex quibus simul & cultus probari solet. Horum antiquißima tria MSS. Cardinalis Francisci Barberini acephalum, Casinense Longobardico charactere, & Baronio laudatum tantopere S. Cyriaci Idibas Martij: [secutus Martyrologia antiqua] In Cappadocia S. Longini. Casinense supparis antiquitatis alterum, nulla mentione Cappadociæ facta, Natale S. Longini Martyris: Vallicellanum autem MS, non minimæ & ipsum vetustatis, vti & MS. Reginæ Sueciæ, In Cæsarea Cappadociæ passio S. Longini. Recentiora, id est, ante annos trecentos aut quadringentos dumtaxat exarata, Vaticanum vnum & Treuirense S. Martini, distinctius eum, de quo agimus, militem signant: In Cappadocia Longini Martyris, [quæ in Cæsarea Cappadociæ passum dicunt] qui latus Domini lancea perforauit: quæ eadem leguntur in MS. Carmeli Coloniensis, Cæsaream Cappadociæ præferente; prout etiam legitur in omnibus pene Vsuardi tam manu exaratis quam prælo excusis exemplaribus, in quorum multis & apud Bellinum post perforauit, additur vt in Actis eius legitur.

[3] [vti & Acta ex MSS danda,] Damus ea Acta ex duobus nostris peruetustis MSS. ad diem XXII Nouembris paßionem S. Longini referentibus & collatis ad quatuor ælia optimæ notæ MSS. Vltraiectinum S. Saluatoris, Audomarense ecclesiæ Cathedralis, & cœnobiorum Aquicinctini & S. Mariæ Boni-fontis: quæ omnia in hanc clausulam consentiunt. Hæc acta sunt in Cæsarea Cappadociæ: nec puto dissentire reliqua MSS. in quibus eadem Acta reperimus, Monasteriense Bernardi Rottendorffij, Herbipolense Hibernicorum, Duacenum, Gemblacense, Cisterciense, Vallicellanum, Florentinum Caroli Strozzi: de Florentino certe & Vallicellano inquirentes intelleximus prorsus eadem dicere. Eborense quoque Breuiarium anni 1548, eadem Acta in nouem contrahens Lectiones, annos XXVIII solitariæ vitæ in Cæsarea Cappadociæ ductæ habet: adeo vt in hoc conspirent repertæ in toto Christiano Occidente in Germanijs, Hispanijs, Gallijs & Italia monumenta. Nec alia, quam nos, Acta legisse videtur vetustißimus auctor Rabanus, ab Henrico Canisio in antiquis Lectionibus ex S. Galli MS. vulgatus, quando hoc eorum compendium fecit. In Cappadocia passio S. Longini Martyris, [atque ex his Rabanus] de quo in libello martyrij eius narratur quod aliquando militans sub Centurione Romano, in passione Domini latus eius cum lancea in cruce aperuerit, & viso terræmotu & signis quæ fiebant, crediderit in Christum, pœnitentiam agens de operibus suis pristinis: postea monachus factus per XXX & IV (alij duo infracitandi XXXVIII) annos Christo militauit, multos conuertens ad fidem: ad extremum vero martyrizauit in Cappadocia sub Octauio Præside, quem propter infidelitatem suam diuino iudicio percussum corporea cæcitate, post martyrium suum illuminauit: eadem Notkerus, annis centum HRabano iunior, verbotenus scripsit in suo Martyrologio per eumdem ex eiusdem cœnobij MSS. edito: eadem transcripsit is, qui Bedam, vt est a Molano editus, interpolauit: vacat enim genuinus Beda; & qui lacunas ab eo relictas primus suppleuit Florus, S. Matronæ solius hoc die meminit.

[4] Aliud ex ijsdem Actis elogium Ado Viennensis Archiepiscopus a Surio & Rosweido vulgatus, [& Ado.] concinnauit his verbis. Item apud Cæsaream Cappadociæ B. Longini Militis & Martyris: quem tradunt illum esse, qui lancea latus Domini Iesu Christi pendentis in cruce aperuit. Hic postmodum baptizatus ab Apostolis cum apud Cappadociam sanctitate præcipuus degeret, tandem ab Octauio Præside comprehensus, post cōfessionem fidei, lingua abscissa & dentibus excussis, capite truncatus est. Hæc Ado ad Kalendas Septembres, vti & Martyrologij in Ruffini historia ecclesiastica fere compilati auctor, quod vetus Romanum credidit vulgauitque cum Adone Rosweidus. Præcitatum porro ex Adone elogium in pauciora contraxit Maurolycus, illudque ex communi omnium pene Ecclesiarum vsu ad Idus Martij reuocauit: idem fecit Galesinius, ex Notkero vel Bedæ supplemento annos XXXVIII pœnitentiæ mutuatus. [Mantuani recentiores nihilominus apud se passum volunt]

[5] Tanto tum veterum tum recentiorum MSS. impressorumque consensu cum Romani Martyrologij fulciri poßit & defendi auctoritas, in quo, Cæsareæ in Cappadocia adscribitur passio S. Longini militis, qui latus Domini lancea perforasse perhibetur; contra eam tamen Mantuani insurgunt, pro antiqua, vt volunt patriæ suæ traditione, ex qua pro certo habent primos in Italia fuisse maiores suos, qui secundo post Christi mortem anno fidem receperint Christianam, hoc ipso, de quo agimus, Longino prædicante, eamque suo sanguine consignante in ea vrbe, quam prius defosso ibidem, quem attulerat, Christi sanguine locupletarat.

[6] Equidem vehementer addubito an centum annis antiquior ea opinatio sit, [tacent ea de re vetustiores, Bapt. Mantuanus] quæ nobis pro recepta ab immemorabili tempore traditione obtruditur: nam Ioannes Baptista Mantuanus, insigne Carmelitici Ordinis & patriæ, ex qua cognomen traxit, ornamentum, anno MDXVI vita functus, in egregio suo de S. Longino lib. 3 Fastorum carmine, corpus illius istuc per maria deuectum memorat: viuum ibidem prædicasse fidem numquam dißimulaturus, si tale quid vel fando audiuisset: congerit enim operose etiam ea quæ aliunde constabit omnino ad Centurionem, cui Miles iste suberat, pertinere. Habemus etiam Marij Æquicolæ de Alueto de rebus Mantuanis commentarios, [& Marius Æquicola] vulgari illius temporis lingua conscriptos, & typis non addito loco impreßionis subiectos anno MDXXI: nec in his quamuis a Mantus & Tiresiæ fabulis Originem patriæ suæ post Virgilium accersat, de fidei Christianæ per Longinum apud Mantuanos fundatæ verbum vspiam vllum est: ac ne de corpore quidem tunc inuento, cum primum temporibus Caroli Magni inuentum sacrum cruorem dicit: sed ad posteriorem illius inuentionem sub Bonifacio & Beatrice Comitibus, primam mentionem facit illius tunc reperti.

[7] His igitur Mantuanæ antiquitatis & gloriæ studiosißimis auctoribus prorsus de tali traditione tacentibus, [videtur seculo solum præcedenti nata opinio,] credere cogimur commentum post eorum mortem esse procusum, & circa medium seculi præcedentis tum columnam positam, cuius inscriptionem infra ex Posseuino dabimus, tum Lectiones illas concinnatas, quas inter Ioannis Petri Ferreti anno MDLVII dimisso Lauellensi in Apulia Episcopatu Rauennæ mortui, aduersaria reperimus, descripsimusque ex Bibliothecæ Vaticanæ Codice 5184: sunt autem verbotenus sumptæ ex Actis hic citatis, & ex tot manuscriptorum veterum consensu proferendis, atque in nouem partes, quarum tres vltimæ istic deerant, distributis cum hac cautela, vt lectioni 2 hoc detur principium. Hic cum esset in partibus laci Mantuæ, quæ appellabatur Cappadocia, ibi docebat omnes, qui ad se veniebant, & auertens multos ab iniquitate, illuminabat verbo & exemplo veritatis. Pro quibus alia omnia MSS. sic habent: Hic cum esset in Cæsarea Cappadociȩ vixit ibi agens quietam vitam annis XXVII (alij XXVIII, XXIX legunt alij) & multos auertens ab iniquitate illuminabat verbo veritatis.

[8] [male ex omni parte consuta,] Existimo vrbis Mantuana nouißimo historico, Hippolyto Donesmundi ex Ordine Obseruantium, qui anno 1613 in lucem prodijt, solas istas Lectiones habenti pro omnibus, quas idem tradere ait, patrijs historijs, crudum nimis fuisse visum, si ita plane diceretur Mantua, notißima temporibus ijs ciuitas, propter eximiam Virgilij Poëtarum principis inibi paullo ante Christum nati famam, Augusti vel Tiberij seculo nuncupata fuisse Cappadocia, idque sine vllo veteris auctoris suffragio: ergo duritiem illam nonnihil leniuit, dicens, quod Sanctus habitandi locum sibi delegit in insula ciuitati propinqua, cui paullo post nomen factum sit Cappadociæ, quam alij tamen non in insula, sed in ipsa ripa statuere malint, deinde cum de Martyrio loquens dixisset Sanctum in eodem, quem incoluerat, aut certe vicino loco, reorum supplicijs destinato, capite minutum fuisse, ita loquitur. [dum Mantuam volunt Cappadociā dictam,] Discipuli eius a conuerso post Sancti mortem Præfecto impetrarunt, vt ne quis deinceps reus eo in loco, quem suo sanguine Sanctus irrigarat, mortis subiret sententiam, vtque ferrea crate obtegeretur humus, quæ illum biberat, vnde circumiecta loca accepere postea nomen gradari (non ante profecto quam crates ab Italis grata cœpit dici) sed & nomen Cappadociæ a multitudine suppliciorum istic, & a reis nocentibus & ab innocentibus Christianis, exigi solitorum.

[9] [ibiq;ue sub Galba] Commentis hisce Antonius Posseuinus prælusit in appendice ad Apparatum anno 1608 adiecta, in fauorem Hieronymi Magagnati, qui ante triennium S. Longini martyrium carmine scripserat, & typis Venetis euulgarat, Equitibus Mantuanis Longinum inserens, vbi sic ait: In platea, quæ vocatur Cappadocia, prope templum beatissimæ Virginis, cui agnomen Gradari, extat columna antiquitus erecta cum insculptis his verbis: Longinus, qui lancea Christi latus aperuit, sanguinemque eius anno III detulit, hoc loco Cappadocia nuncup. sub Præside Octauio decoll. est, Id. Martij LXXI Galba Imperatore: ex eorum scilicet Actorum calculo, in quibus XXXVIII annis post Christi mortem traditur Longinus vixisse: [vel Tiberio cæsum Sanctum,] quibus contrarium tenet Hippolytus, interfectum Longinum statuens anno post Christi mortem III, Tiberij Cæsaris XXI, die XXII Decembris: at Tiberio imperante quidquam passos a gentilibus Christi discipulos, aut ab alijs quam Iudæis fidei suæ caußa vexatos nusquam hactenus reperimus: Galbæ septimestre imperium Neronianam persecutionem excepit, quam nullis contrarijs edictis prohibitam, mirum non est si locorum Præfecti, pro sua quisque vel crudelitate vel cupiditate, continuarint etiam post cædem Neronis.

[10] Interim, quamuis falso, tamen tolerabilius dicitur pars aliqua eius insulæ, in qua nunc est Mantua, Cappadociæ nomine dicta fuisse, quam ipsa quæ sub Romanis Imperatoribus fuit Mantua, cuius ad meridionale ipsius laci latus adhuc reliquiæ extant, [in loco a reorum supplicijs sic dicto.] amplo murorum circuitu ambitæ: merito tamen Posseuinus ambigit quomodo a suppliciorum frequentia potuerit locus iste, siue insula vicina Mantuæ Cappodocia dici: nam quamuis in libro de interpretatione nominum biblicorum Venerabili Bedæ vulgariter attributo, Cappadocia, Manus tortoris reddatur: mirum est tamen quomodo inciderit alicui vocis nequaquam Hebraicæ significationem ex radicibus Hebraicæ linguæ petere: & multo mirabilius foret, si sub ea significatione eiusmodi nomen ad Mantuanos transijsset. Quare eos existimo tunc primum de Cappadociæ nomine nouæ vrbis parti per istam columnam ponendo cogitasse, quando ab aliquo sciolo persuasi sunt, Martyris Longini corpus, quod ipsi venerantur, eius esse, qui latus Domini aperuerat, eaque persuasione inducti vulgata eiusdem Acta vrbi suæ crediderunt accommodanda; ne tanto terrarum spatio, quanto a Cæsarea abest Mantua, distare sepulcri locus a loco martyrij diceretur.

§ II De Christi sanguine inuento Mantuæ cum corpore S Longini & huius illuminatione sub Cruce.

[11] Circa annum DCCCIV tempore Caroli Magni & Leonis Papæ III, [Cum sacro Cruore refossum corpus S. Longini] iuxta hospitale prædictæ ciuitatis refossa tellus exhibuit plumbeam arculam, quæ vasculum continebat huius inscriptionis titulum habens: Iesu Christi sanguis: nec multo post refossum est corpus, quod quo indicio Longini esse cognouerint Mantuani, & quidem eius de quo agitur militis, nuspiam prodit Hippolytus, qui ista narrat. Cum igitur hunc Cæsareæ in Cappadocia martyrium subijsse tanto testium numero viderimus confirmatum, [vel a Centurione diuersi & incerto tempore passi.] si constitit corpus illud esse Longini, omnino consequens est, vt aliquis ex Romana militia Longinus pro Christi fide Mantuæ subierit martyrium, quocumque demum sub persecutore, intra quatuor prima Æræ Christianæ tempora: cuius corpus a socijs Christianis in insula humatum fuerit, refossumque deinde, & superiori seculo, quo, litterarum antiquarum monumentis necdum ita discußis, nullius alterius Longini nomen Occidentales Ecclesiæ nouerant quam Militis percussoris, pro illo haberi cœperit: vel dicendum erit, quod ante Lombardicam irruptionem, fidelium Mantuanorum opera procurata sit eorum, quæ Cæsareæ pridem fuerant culta, oßium translatio vti & Sanguinis miraculosi. Fuit sententiæ huius Ioannes Baptista Mantuanus (quem ex hoc ipso collegimus eam, quæ præfertur, Mantuani populi, [vel ab immemorabiliū Mantuam aduecti.] de Longino primum Mantuæ Euangelium predicante, traditionem penitus ignorasse) quando sic cecinit:

Secula post aliquot tua sunt translata per vndas
Corpora in Italiam, Christi cum sanguine sacro,
Ad crucis excelsæ quondam vestigia lecto,
Atque in vase breui tecum post fata sepulto,
Vltima diuino sedes tibi Mantua nutu,
Hospitiumque fuit… Hic requiescis adhuc…

[12] [Græcorum de sanguine lateris traditio] Ad sacrum Christi sanguinem, qui simul cum aqua ex percusso fluxit latere, quod attinet, eum a fideli viro Iacobo in cucurbitula exceptum, diuque clam habitum, Angelica dein reuelatione agnitum fuisse a duobus qui Iacobo successerant anachoretis, ac demum in pij cuiusdam solitarij Basipsabæ venisse manus, Ecclesiarum Orientis traditio est, ipsum Basipsabam vt Sanctum X Septembris colentium: quæ traditio an & quatenus verosimilis sit, hic non quæro: hoc liquet non posse illius veritatem consistere cum Mantuanorum hodierna persuasione, qua credi volunt eumdem, qui Christi latus percußit militem, sacrosanctum liquorem ex eo fluentem mox collegisse, Mantuamque clam omnibus delatum, ibidem nemine conscio defodisse. Verum si conscio nemine, vnde id factum sciunt? Coniecturam vtique secuti sunt in eo fundatam, quod reperto illo pretiosißimo thesauro, [opinioni Mantuanorum contraria:] repertum quoque sit alicuius S. Longini corpus, quem istic passum sunt arbitrati, nec cogitarunt diuersum esse ab eo cuius famosa erat sub eo nomine inter Latinos memoria.

[13] Neque eiusmodi censura quidquam derogat solidæ fidelium in eiusmodi sacris rebus venerandis pietati: etsi enim fateamur, quod subinde fatendum, procliue in eiusmodi coniecturas vulgus, [vtrique in circumstantijs incertis hærent:] vltra quod scitur & sciri potest aliquid discere volens & dicere solitum, circumstantijs nonnullis parum veri-similibus sacrarum antiquitatum substantiam vestijsse; manet tamen indubitatum, pertinere ad Diuinam prouidentiam veracitatemque cauere, ne circa rei substantiam obrepat falsitas, vanam redditura fidelium religionem, adeoque mendacia ipsa miracula: quæ cum sunt frequentia & diuturna, dici non possunt solo piæ credulitatis affectui a Deo tribui; vel nihil est quod vere atque in seipso venerabile esse Deus poßit miraculis declarare.

[14] Habeant igitur Græci, quod solum Angelica continebat reuelatio, e sacro Christi fluxisse latere id quod sub oleo, [quibus seclusis sua Græcis,] ad custodiam ipsius & medelam languentium superinfuso, continebat commissa S. Baripsabæ cucurbitula: Angelicone collectum & adseruatum obsequio, an humano sepulturam accurantium ministerio non inquirant: nam vt Iacobus vel Longinus ipsum, statim vt infixa est lancea, prorumpentem exceperit non apparet credibile. Habeant Mantuani, id quod solum addita lagenulæ inscriptio dicit & facta de eo reuelatio ac subsecuta diuinitus miracula confirmarunt; Christi sanguinem apud se esse: [& Mantuanis res integra est:] qualem & vnde vel quando acceptum patienter ferant ignorari, donec visum Deo fuerit reuelare, cui præ curiosæ indaginis hæsitantia placet fidei obsequiosæ simplicitas.

[15] Scimus ex Concilij Niceni II Actione IV, eiusque auctoritatem secuto Romano Martyrologio, quod die IX Nouembris fiat Beryti in Syria commemoratio imaginis Saluatoris quæ a Iudæis crucifixa tam copiosum emisit sanguinem, [cum possit vel ex Beritensi Cruce] vt Orientales & Occidentales Ecclesiæ ex eo vbertim acceperint: hoc autem miraculum sub Constantino & Irene contigit, referturque a Sigeberto in Chronico ad annum DCCLXV, atque adeo annis XL præceß Mantuani Sanguinis inuentionem. Scimus etiam sacri Cruoris portionem aliquam tum in Anglia atque alibi, tum nominatim Brugis in S. Basilij ecclesia asseruari per manus Leonis Abbatis Bertiniani eo missum a Comite Theodorico, Balduini Hierosolymorum Regis genero, anno MCXLVIII: [vel ex Christi corpore ante sepulturam abluto,] qui crystallo inclusus tota septimana concretus cernitur, nisi quod hebdomadario miraculo, vsque ad annum MCCCIX XIV Kal. Maij continuato, qualibet sexta feria circa horam sextam liquescere soleret & guttatim fluere per crystallum. Hunc autem ex depositi de Cruce Domini corpore abstergendo exceptum spongia indeque expressum, opinio est sane verosimillima: cum nihil fuerit magis congruum rationi, quam vt pij curatores Dominici funeris aromatis condiendum corpus prius abluerent, & tam pretiosam ablutionem diligenter seruarent: quemadmodum infra ad diem XVII in S. Iosepho ab Arimathæa ostendemus. Simili etiam ratione collectum credere possumus eum, qui de cruce in terram fluxerat, sanguinem: vt satis secura sit religio eorum, qui sacra eiusmodi pignora seu Brugis seu alijs in ecclesijs iuxta piam maiorum traditionem venerantur.

[16] [vel ex aliquo circa Eucharisticas species miraculo] Scimus denique circa Eucharisticas panis ac vini species plurima miracula operatum esse Deum ad confirmandam credentium fidem. Ita Bruxellis ab anno MCCCLXX incorruptæ perdurant tres sacræ Hostiæ, cruore tinctæ, quo, post inflicta ab impijs Iudæis vulnera, copioso fluxerunt: ita ab anno MCCXXX seruatur & colitur Florentiæ miraculosus Christi sanguis, cuius gutta vna a pio sed incurioso Sacerdote post sacrificium relicta in calice, sanguinis formam sumpsit, atque instar olei supernatans vino prostridie ad iterandum sacrificium infuso, & in vitreum ampullam recepta, ipsa se sustinuit in aëre pendula, nec vllum vasis latus contingens; ac denique accepto diuinitus incremento mediam ampullam implere visa est, multisque deinceps annis ipsum sub humana specie Christum, varia in forma pro intuentium dispositione, exhibuit: cuius miraculi narrationem anno 1664 eleganti Italico stylo vulgauit Augustinus Coltellini, nobisque post Ferdinandum Ducem & Vrbis Florentinæ Consules peculiari allocutione Latina inscripsit, vt esset sui erga nos & studia nostra affectus monumentum. [seruatus sanguis rite & recte coli.] Hæc autem fusius deducere placuit, ne Mantuani existiment sua de Longino opinatione non prorsus admißa, omnino vacillare cultum venerandi cruoris: vndecumque enim vel a quocumque allatus defossusque sit Mantuæ, modo vno ex tribus hisce modis Christi sanguis sit, vt præfert titulus, omni manet honore reuerentiaque dignißimus.

[17] Redeo ad lateris Dominici percussorem Militem, de quo in tragœdia Christi Patientis (communi Criticorum Catholicorum calculo iudicata non esse D. Gregorij Nazianzeni) vel Apollinaris Laodicenus, [Lateris Dominici percussor] vel alius eiusdem seculi IV auctor ita cecinit, iuxta Latinam Claudij Roilleti Belnensis versionem, Crucifixi matrem loquentem inducens:

Vidi, o puellæ, de numero satellitum,
Quemdam, latronum, crura qui pendentium
Fregere, stricta filij cor lancea
Tentare… Vis sanguinis
Promicuit & aquæ, quin nunc quoque
Inde geminus fons bulliens exæstuat:
Ipse adeo, sacrum qui latus fixit, pauens
Horrensque fato nescio quo, filium [defluente ex eo sanguine]
Vere Dei mortuum istum, voce edita
Clamauit: & iam cernere hunc licet gradum
Vt celerat ipse, & ante lignum procidit,
Premitque terram victus hoc spectaculo,
Pectusque tundit, & solum ipsum amplectitur
Vbi fixit hastam, defluentis sanguinis
Tinctam liquore. Et ecce vt vtraque e manu
Haurit, oculosque hoc vngit, hinc vt scilicet
Detergat oculum, nocte quæ cæca obtigit.

[18] [abluisse oculos Poëtice scribitur,] Cæca quem nox obtigit clariori sensu scripsisset interpres; qui, quæ poëtica licentia amplificarat auctor, licentiori amplicatione adauget: ita enim in Græco simpliciter legitur.

Ἀρύεταί τε χερσὶ κρούνου, καὶ κόρας
Ἔχρισεν, ὡς ἔοικεν, ὡς ἅγνισμ᾽ ἔχῃ

quos duos versus ita planius ad mentem auctoris & pene verbotenus exprimere poterat:

Hauritque laticem manibus, atque oculos linit
Lustrationis scilicet ritu sacræ.

est enim ἅγνισμα verbale ab ἅγνιζω lustro, consecro, sanctifico, expio.

[19] [& visum spiritualem recepisse:] Alludebat Poëta ad metaphoricum illum loquendi modum, quo videtur inter Christianos solitum circumferri, aperto Christi latere, apertos quoque vel curatos eius qui lanceam intorserat oculos: quod de oculis mentis dictum, & de sanguinis Christi virtute ac merito intelligendum, ad corporeos oculos & sensibilem Diuini sanguinis aspersionem paullatim rudis vulgi ignorantia detorsit. Quare merito Cardinalis Baronius redarguendos censuit, qui ex apocryphis quibusdam scriptis tradunt cȩcum fuisse militem, qui lancea latus Domini aperuit: inter quos prædictus Baptistæ Mantuanus ita lusit:

Tu cæcus non mente minus quam corpore, Sanctum
Lancea & admoto pectus mucrone petisti: [quod de corporali perperam aliqui intellexere:]
Inde cruor confusus aquis hostilia, circum
In digitos lapsus, tetigit cum lumina, morbum
Sustulit: ista Deus collyria misit; vt atram
Ex animo, ex oculis fugiens aorasia nubem
Secum ageret, vitæque daret te cernere fontem.

[20] [alij lippum aut coclitem sunt imaginati.] Hæc ille: qui ne tam insanus videatur, vt omnino cæco lanceam tractandam commiserit, prius dixerat eum lippis oculis & lumine tardo cohortem duxisse ad Christi necem. Alij ne hoc saltem dicere cogerentur, quod ipsum satis auditu est absonum, vnius dumtaxat oculi cæcitate vel vitio ipsum deformant, ac pro se Isidorum Hispalensem citant: sed qui eum scrutatus est accurate Sebastianus Barradius noster, negat se quæ allegantur verba in Isidoro potuisse reperire. Certe in eo qui Dominicæ Vitæ ac Paßionis seriem explicat libro, vbi huius rei locus fuisset proprius, nec minimum reperias de Longino verbum.

[21] De lancea, qua Saluatoris latus transfixum fuit, qui volet cuncta accurate cognoscere, [sacra lancea] Iacobum Bosium legat libro 1 de Cruce triumphante cap. 17 vbi fuse explicat, quomodo ea, cum sanctißimæ Crucis ligno ceterisque Dominicæ Passionis instrumentis, humo obruta a Iudæis, & cum ijsdem ab Augustißima Magni Constantini matre Helena sit reperta. Hanc autem solitam fuisse deinceps asseruari in porticu templi sanctißimi sepulcri, docet auctor libelli de locis sanctis, a Venerabili Beda, vt creditur, redactus in epitomen. Ibidem apud Bozium legi potest, quomodo eadem Lancea sacra, anno MXCVIII Antiochiæ miraculose reperta, [an. 1098 Antiochiæ reperta,] ipsam vrbem arctissima obsidione mirabilius liberauit. Item quomodo eadem ad Imperatoris Constantinopolitani manus delata fuerit, qui eius cuspidem lima abrasam primum Venetis oppignorarit, deinde S. Ludouico Francorum Regi dono miserit: [Constantinopolim delata,] reliquo ferro in vrbe regia remanente, cum qua in potestatem Imperatoris Turcarum Mahumetis II venerit, humanæ salutis anno MCCCCLIII, manseritque dum filius Baiazet, [& 1492 Militibus Hierosol. data,] vt Magno Hierosolymitanæ militiæ Magistro gratificaretur, caueretque ne is dimitteret vel reducendum susciperet fratrem armis a se pulsum; idem sacratißimum ferrum Innocentio Papæ VIII misit anno MCCCCXCII; quod solennißima exceptum pompa in Vaticana basilica religiosißime adseruatur: [nunc Romæ seruatur.] hæc inquam omnia fuse tractata & accurate legi apud Bosium possunt.

§ III S. Longini corpus repertum Mantuæ. Reliquiæ Pragæ, Olysipone: Romæ & in Sardinia aliæ eiusdem nominis Reliquiæ.

[22] Circa corpus vero S. Longini, quod Mantuæ, vt diximus, anno DCCCIV cum præfato Sanguine sacro repertum fuisse breuiter scribit Marius Æquicola; [Mantuæ an. 1304] Hippolytus Donesmundi plenius ista narrat, ex manuscripta historia, vt ait, oculati testis & rebus omnibus cum gererentur præsentis, his sere verbis. Cum anno MXLIV Beatrix, Bonifacij Comitis vxor, felicissimo partu edidisset Mathildam, illam deinde rebus pro Ecclesiæ libertate atque amplificatione gestis celeberrimam Comitissam; volens mater gratam se exhibere Deo, ecclesiam S. Andreæ Apostolo dicandam exorsa est fabricare, primum lapidem iaciente Martiali Episcopo. Huic ecclesiæ coniunctum erat vetustum vrbis Hospitale, iuxta quod olim inuenta fuerant sacra pignora; iterumque defossa in eiusdem domus hospitalis horto, multis iam annis ignota latebant; extinctis delapsisque ijs, qui absconderant & locum potuissent indicare.

[23] [Adalberto reuelatur corpus S. Longini.] Dum igitur pius senex, Adalbertus nomine, Alamannus natione, veteranus in Comitili familia minister, anno MXLIX nocte XII diem Martij præcedente, in prædicta S. Andreæ ecclesia orationi deuote insisteret, apparuit ei S. Andreas; mandans vt Comitissæ Beatrici nuntiaret, adesse tempus quo reuelare volebat hominibus Deus sanguinis pretiosi thesaurum: iuberet itaque iuxta Hospitale terram effodi. Non habuit magnam narratæ sibi visionis rationem Beatrix: itaque rursum ipsis Kalendis Aprilis S. Apostolus se videndum exhibuit Adalberto eadem imperans: qui ægre demum permouit Dominam suam, vt fossioni iuberet initium dari: sed quia nihil ea profectum fuit, vetitus est deinceps hanc rem vrgere. Tandem afflicto propter repulsam irritumque conatum Dei famulo, die XIII Maij gloriosior quam antehac apparuit Sanctus, ipsumque consolans indicauit locum, in quo reperiendum esset quod promittebat.

[24] Idem tantam Adalberti verbis efficaciam addidit, vt persuasa Beatrix eiusque maritus Bonifacius admonitioni velut diuinæ esse parendum, [& iuxta hospitale S. Andrea effossa terra] aduocarint Episcopum Martialem, qui cum insigni Præsulum, tum forte ad negotia in aula præsentium, & Cleri totius comitatu, supplicantium ritu processit ad hortum Hospitalis S. Andreæ: vbi hymnos & cantica excepit deuota populi genuflexi oratio: sub quam visa est præter naturæ ordinem certo in loco moueri terra, quæ excauata odoriferum primum vaporem cunctis inspectantibus sentientibusque exhalauit, ad modum fumi; [vna cum sacro Cruore inucnitur:] deinde duos lateritios fornices exhibuit, sub quibus malleorum vi perfractis, primum reperta est marmorea arcula sanctissimi sanguinis spongiæque reliquias continens: quam statim ac Episcopus venerabundus aperuit; resplenduit miro fulgore cælum, eamque faciem horæ vnius spatio tenuit, gaudentibus cunctis & ad venerandum sacrum pignus certatim accurrentibus; quorum religionem multæ sanitatum gratiæ consecutæ sunt.

[25] Inuentum similiter est sub altero fornice S. Longini Martyris corpus, & ex eadem S. Andreæ reuelatione Adalberto facta agnitum, vnaque cum sanctissimo sanguine humeris Episcoporum delatum ad ecclesiam Cathedralem, ibique intra Confessionem sub choro, proprio Reliquijs condendis loco, decenter repositum: donec in S. Andreæ ecclesia locus congruus cum debita magnificentia aptaretur. Hactenus Fr. Hippolytus Donesmundi: [atque a Leone IX transfertur:] prosequitur deinde & pergit narrare, quando, quomodo, & quanto cum populorum concursu sacer sanguis publico spectandus expositus fuerit; quem Leo IX anno MLIII coram adoraturus Mantuam aduenerit, frustraque conatus impetrare Romam auferendum, populi pro eo retinendo in seditionem versi collaudarit zelum, & nouam S. Andreæ ecclesiam, licet non plene absolutam, dedicarit, ac modica pretiosi thesauri particula reuerenter excepta (quæ nunc in S. Ioannis Lateranensis ecclesia seruatur) reliquum cum S. Longini corpore in præparatum ad id locum reposuerit: quod deinde ne aliqua barbarorum incursione auferri contingeret, Episcopus Conon anno MLV rursum sub terra abdi fecerit, intra fornices marmoreumque altare hunc in finem præparatum.

[26] Narrat deinde tum alia, tumpiam Adalberti mortem circa annum MLX obitam: [& an. 1055 denuo abditur:] cuius corpus in S. Andreæ conspicuo in loco religiose locatum; ossa deinde ex quadam noui ædificij caußa in sacristiam translata, denique anno MCCCLXX grauißimo incendio perierint: quæ quia ad S. Longinum nihil aut parum faciunt, satis est hic obiter attigisse. Interim anno MCCCLIV venit in Italiam Innocentij Papæ VI hortatu, ad suscipiendam Imperij coronam, Carolus Bohemiæ Rex, & componendis Italiæ rebus intentus Mantuæ, vt scribit Æquicola, a Vigilia S. Martini vsque ad finem Decembris substitit: quo tempore religiosissimus Princeps vehementi desiderio adorandi sacri sanguinis stimulatus, [Carolus IV an 1354 refodi iubet:] noctu, ne quid turbarum cieret, in ecclesiam S. Andreæ accessit paucis comitatus; scilicet Ludouico & Francisco Guidonis Gonzagæ filijs, Laurentio monasterij ipsius Abbate, Andrea de Goito Protonotario Apostolico, dictorum Dominorum Consiliario intimo, vna cum Sacrista fabrisque necessarijs ad propositum finem. Ab his coram illis & futuro Imperatore effractum pauimentum est, ad latus dextrum maioris altaris, elatæque sacræ ampullȩ sunt pretiosa spongiæ Sanguinisque Dominici lipsana continentes: ijs autem post inspectionem venerationemque congruam in locum priorem relatis reclusisque, sic vt nihil inibi motum fuisse appareret, conuertit sese Carolus ad arcam, in qua S. Longini ossa veneranda seruabantur, ex quibus rite adoratis accepit ille brachium dextrum atque humeri partem, in Bohemiam deportanda & arca denuo accurate clausa in suum sese recepit hospitiū, spirituali abundans lætitia.

[27] Hæc idem qui supra Fr. Hippolytus: quæ egregie confirmantur ex MS. Martyrologio Ecclesiæ Prægensis, [& partem reliquiarum Pragam aufert:] haud diu post ea tempora ante tria circiter secula exarato, quod apud nos extat; in quo hunc XV Martij, post supra relatum ex Adone S. Longini elogium ista habes: Huius S. Longini caput cum brachio Carolus Cæsar obtinuit in ciuitate Mantua in monasterio S. Andreæ, vbi corpus eius requiescit & donauit ecclesiæ Pragensi: in differentia autem de capite vel humero standum existimamus auctoritati antiquiori & quidem ab oculatis, vt par est credere, testibus consignatæ: quamuis inter Pragenses reliquias nullum nunc caput inueniatur, quod S. Longini credi poßit, nisi caput cuiusdam S. Innominati, vt habet inscriptio recens postquam veterem schedam, veri nominis indicem, temporis absumpsisset edacitas, sicut & in alijs multis. Certe nec scapulæ pars vlla ibidem est, [inde ablatæ Carlsteinium,] de qua Mantuani scriptoris poßit verificari testimonium: sed os brachij tantum, quod in consisignatione reliquiarum, facta anno MDCLXIV die XXIV Septembris, tibiam imperitus Sacrista vocauit, notarique iußit vt inclusum cisiulæ XXXV: vni scilicet earum, quas Ferdinandus III pientißimus Imperator de nouo fabricandas curauit opere pretioso, exornandis & seruandis sacris illis lipsanis: quæ in Carlsteinia arce non primum per Carolum IV collocatæ (vt habet titulus Germanici scripti nuper ad nos mißi) sed ad eam superiori seculo, Bohemia hæresum bellorumque facibus ardente, [solenni pompareferuntur an. 1644.] securitatis caußa auectæ sunt & prædicti Ferdinandi iussu anno MDCXLV primum in vrbem-minorem ad capellam regiam, atque inde in ipsam Cathedralem ecclesiam magna cum solennitate relatæ die XX Augusti, vt nobis perscripsit P. Arnoldus Angelus, magnus in ea prouincia fautor & æstimator studiorum nostrorum.

[28] [Ex his an. 1587 pars translata Olyssiponem.] Ab his porro Pragensibus reliquijs accepta est particula illa, quæ recensetur, vt inclusa ferculo X, inter plurima alia pretiosißima Sanctorum pignora a Rudolpho II Imperatore donata Ioanni Borgiæ, & Vlyßipponem allata anno MDLXXXVII: qui Ioannes eiusq; pientissima coniux illa consignarunt Domui Professæ Societatis Iesu in vrbe prædicta: vt dictum in prætermissis ad XXV Ianuarij, quo die solennis omnium facta est translatio, coram Alberto Austriaco, Lusitaniam Philippi II Regis vice administrante. Pragensis autem Ecclesia etiam hodie, propter dictas S. Longini reliquias Officium sub ritu duplicis peragit hac die XV Martij cum eiusmodi Oratione: Deus cui soli cognitus est numerus, electorum; præsta quæsumus, vt intercessione B. Longini militis tui electi, liber sanctæ prædestinationis nos adscriptos retineat, vt de hoc felici gaudio collȩtemur & ipsius Sancti meritis adiuuemur.

[29] [Romæ in ecclesia S. Augustini,] Eadem ecclesiastici Officij solennitate simili ex caussa Romæ, tum in Basilica Vaticana tum in ecclesijs S. Marcelli & D. Augustini, celebratur hoc festum: & in hac quidem S. Longini venerandum corpus asseruari percepi inquit in Notis ad Martyrologium Romanum Baronius. Hoc moti testimonio anno MDCLXI quosdam ibi Patres interrogando sumus scrutati: & tum quidem neminem potuimus reperire qui istic vel tenuem eiusmodi rei notitiam memoriamue esse diceret; tantum aiebant in argentea ad formam brachij hierotheca, aliquas S. Longini reliquias asseruari, quas nobis in sacristia reuerenter exosculandas exhibuere: verum rogatus a nobis R. P. Ioannes de Iudæis, Aßistens Generalis Ordinis Eremitarum S. Augustini, [corpus alicuius Longini Mart.] vt accuratius examē super ea re institueret, in hunc modum respondit. Pro certitudine corporis S. Longini Martyris studiose indagaui, & a senioribus conuentus huius Romani didici, adesse reipsa iuxta testimonium Baronij dicti Sancti potiorem partem asseruatam subtus altare consecratum in sacristia. Fuit olim integrum: sed cum facultate Superiorum partes aliquæ distributæ & communicatæ fuerunt conuentibus generalibus Ordinis nostri S. Augustini Neapoli & S. Iacobi Bononiæ: pars etiam vna donata fuit ecclesiæ Vaticanæ ad S. Petrum. Vnde male informati vobis præsentibus dubitarunt Patres illi, an adesset corpus S. Longini. Ego vt certius vobis testimonium redderem, ipsum mihi demonstrari volui, & reuera ita esse, vt acceperam, reperi: ita vt Paternitates vestræ absque scrupulo vel dubio vllo, veritatem hanc vestris de illo Sancto cōmentarijs inserere possint, stando veritati & fidei testimonij mei ocularis. Docet autem Octauius Pancirollus in thesauris absconditis Vrbis Romæ Regione 6 eccles. 1 & 2 Eremitas Augustinianos ab Honorio IV circa annum MCCLXXXV Romam admissos, [eo allatum ex veteri S. Tryphonis ecclesia,] in ecclesiam exiguam S. Tryphonis eique coniunctum cœnobiolum fuisse inductos, vbi humiliter & anguste habitauerunt, vsque dum Cardinalis Estrato-villa Rotomagensis Archiepiscopus Ordinisque protector magnificam sub titulo S. Augustini ecclesiam nouo opere excitauit a fundamentis anno MCCCCLXX: in hanc autem (quia prima illa S. Triphonis, Cardinalitio titulo spoliata & prorsus a populo infrequens iudicata fuerat esse claudenda) anno MDCI translatæ sunt quæ inibi reconditæ sub altaribus erant Sanctorum reliquiæ.

[30] Inter eas vix ambigam fuisse ipsum illud S. Longini. corpus, & hac occasione datas varijs quas supra memorauimus partes: non tamen illam quæ est in Vaticana: prius enim quam dicta translatio fieret, imo priusquam de S. Augustini templo condendo ageretur, in antiquißimo Reliquiarum Vaticanarum inuentario in membranis scripto notatur brachium S. Longini cum vno annulo: [Alterius brachium in basilica Vaticana,] de eodemque Nicolaus Signorilis sub Martino V in libro de antiquitatibus vrbis, qui Bibliothecæ Vaticanæ codex 3536 est, hæc verba habet: Item vnum brachium de argento in parte deaurato aurato cum manu, in quo est reclusum brachium S. Longini. Inuentarium autem anni MCCCCLXVI addit mentionem de vno annulo in digito annulari. Quibus ornamētis spoliata sacra reliquia cum fuisset anno MDXXVII, in excidio Vrbis a Duce Borbonio interceptæ; diuina tamen virtute & piorum adiutorio conseruatum est venerabile brachium: vt dicitur in Catalogo reliquiarum almæ Vaticanæ Basilicæ sub annum MDCXVII scripto, curantibus Paulo Bizono & Marco Aurelio Maraldo eius basilicæ Canonicis & Sacristis maioribus: ex quo habemus num. 23 Brachium nudatum argenteum, lanceam manu gestans cum simili base, in eoq; venerabile brachium S. Longini militis & Martyris, qui Christi latus in cruce diro mucrone aperuit: cum hac argenteæ basis inscriptione: Hieronymus Mapheius Canonicus & Vicarius ipie obtulit anno MDXCIV. Has autem Reliquias Mantua Romam detulisse Leonem IX, [ex eo corpore quod est in ecclesia S. Marcelli,] cum, vt supra diximus, in noua S. Andreæ basilica reconderet corpus S. Longini, eius quem venerantur Mantuani, omnino putaremus verosimillimum; nisi prædictus Pancirollus, in citato opere de ecclesia S. Marcelli agens, quæ est III Regionis septima, inter sacra corpora, quibus ista insignitur ecclesia, S. Longini Martyris quarto loco censeret, ex eoque diceret acceptam partem, quæ est in basilica Vaticana: imo eam quoque quæ est in S. Augustini ecclesia. Sed nihil vetat & in hac & in illa S. Marcelli integrum aliquando alicuius S. Longini Martyris corpus fuisset cum illud fuerit Romanæ nobilitati & militiæ frequens, [Quid si vtrumque sit Martyris Romæ passi:] quod admittere Pancirollus non potuit; cum pro indubitato habeat omnes illas reliquias vnius & eiusdem esse, qui latus Domini in cruce percußit. Vt autem diuersi sint & Romæ passi æque ac alij infiniti, quorum Acta & tempora latent, præter cultum tamen antiquum & certum, putamus nihilo plus sciri apud Patres Seruitas, qui S. Marcelli ecclesiam ab anno MCCCLXIX possident, quam Augustiniani sciant de suo Longino: qui (vt fieri in eiusmodi solet) propter homonymiam celebrioris ex Euangelio personæ pro alio quam reuera esset acceptus, occasionem quoque dederit ecclesijs alijs partem dicti corporis habentibus, illam Longino militi attribuendi.

[31] Atque hinc apparet quid tandem de Sardis sentire debeamus, [an aliud, in Sardinia nuper effossum,] qui teste Dionysio Bonfant in triumphis Sanctorum regni Sardiniæ, Hispanice vulgatis an. 1635, Longinum militem lateris Dominici percussorem, apud se natum, apud se sub Neroniana persecutione passum, apud se denique seculi præsentis anno XXVI primum esse refossum, & ex inuiolato eatenus sepulcro eductum gloriantur. His enim satis est proponere tumuli inscriptionem, cuius occasione ista, ante id tempus toti ignota & inaudita Sardiniæ, credere cœperunt & ab alijs credi voluere: estque apud prædictum auctorem folio 72 talis. B. M. LONGINVS, QVI VIXIT ANNIS L, [corpus sit S Longini militis?] REQVIEBIT IN PACE XIII K. DECEMBR. Iudicent æqui lectores an patriam Calarim, Romanam in Iudæa militiam, Neronis persecutionem, mortem pro Christi fide obitam, quæ omnia huic vni superstruuntur lapidi, ex istis litteris aliquis poßit exculpere, cui quidem sanus sensus sit. Summum quod ex ijs habemus est, Christianum fuisse, cuius bona memoria & requies in pace fuisse dicitur. Interim ad Cathedralis ecclesiæ sanctuarium corpus sic repertum transtulere Calaritani, & inuentionis quidem festum XIX Aprilis, Martyrij XIX Nouembris instituerunt celebrandum. Quapropter nemo hæc videns iure mirabitur, quod a primis Ecclesiæ viris moniti, nullam vel exiguam fidem nuperæ tot Martyrum, vt persuadere nituntur, reuelationi adhibeamus, ac sæpe ne inter prætermissos quidem eorum faciamus mentionem. Syri ad XVIII Aprilis Longinum quemdam Martyrem habent in suo Kalendario, quod cum Officio ipsorum Ecclesiastico Romæ impressum est anno MDCXXIV. Quem eum esse tantum possumus per coniecturam dicere.

§ IV De S. Longino Centurione: eius apud Græcos cultus, & Acta varia.

[32] Qvi S. Longini militis apostolatum atque martyrium Cæsareæ ereptum Mantuæ volunt pertinacius asserere, [S. Longini centurionis] aiunt apud Latinos Actorum Martyrologiorumque auctores confusum fuisse cum Milite Centurionem, quem die XVI Octobris solenni Officio venerantur Græci: & cuius Acta sub Metaphrastis nomine apud Lipomannum Suriumque leguntur. Hunc enim Cæsareæ mortuum esse concedunt: sed neque de Centurione hoc dicunt Græci, nec habetur in Actis: [alio loco & tempore passi,] tantum dicitur is in patriam Cappadociam (non primam illam, cuius caput Cæsarea est, sed secundam iuxta Metropolim eius Tyanam) recepisse sese, ibique in agro paterno vitam egisse quietam, donec ab emissarijs Pilati ibidem inuentus, & cum duobus socijs capite minutus est, nulla iudicij, nulla quæstionis forma præmißa, sed clandestina cæde & procul a populari frequentia. Manet igitur adhuc suus Cæsareæ in Cappadocia prima sub Neroniana persecutione Martyr, a Centurione distinctus: esto vtriusque & Centurionis & Militis Acta confuderint aliqui, de quibus Paullo post.

[33] Ad Martyrologia antiquiora quod attinet, Græcorum Menæa solius Centurionis memoriam agunt, [elogium ex Menæis] & hoc ei elogium scribunt ex fusioribus Actis acceptum. Fuit hic sub Tiberio Cæsare ex Cappadociæ regione Centurio, & Pilati Præsidi Iudeæ attributus, ex illius mandato ministerium suum venerandæ Domini passioni & crucifixioni impendit vnaq; cum Custodia (erat ea militaris cohors) & suo militum centenario iussus est seruare sepulcrum. Hic autem cum vidisset ea quæ propter Christum facta erant mirabilia, terram motam videlicet solemque obscuratum, [fides,] aperta monumenta ex ijsque progressos mortuos & petras scissas, exclamauit voce magna dicens: Vere filius Dei erat iste. Quapropter & oblatum sibi a Iudæis argentum ad supprimendam resurrectionis euidentiam, ipse & duo socij eius recusarunt accipere, quos etiam in martyrio comites habuit. Militiam enim sibi commissam deserens, seque in propriam regionem recipiens, Apostolico ardore Christum Deum prædicare cœpit: ideoque Pilatus a Iudæis persuasus, siue vt planius loquar, pecunia corruptus, [martyrium:] per litteras Longinum accusauit Tiberio, quod deserta militia redijsset in patriam, ibique Christum Deum prædicaret: qui deinde cum duobus commilitonibus suis capite plexus est, ita iubente Tiberio: & caput eius ex Cappadocia illatum est in Hierusalem (vt Pilato atque Iudæis de illius nece certo constaret, & ab his ille pecuniam constitutam acciperet) atque in sterquilinio extra vrbem abiectum & fimo obrutum diu latuit.

[34] Post multa vero annorum curricula mulier quædam ex Cappadocia, [caput eius inuentum Ierosolymis] videndi facultate priuata, Hierosolymam aduenit cum vnigenito filio suo, in locis illis sanctis quæsitura remedium suæ infirmitatis. Verum cum ei ad priorem calamitatem etiam orbitas accessisset per filij mortem, & geminatum lamentaretur infortunium, apparuit ei in somnis Longinus, seque quis esset aperuit, & quo loco sacrum caput suum abditum esset manifestauit; iubens vt eodem refosso oculorum reciperet sanitatem & filium suum in gloria mereretur conspicere. Fecit mulier quod iussa fuerat, repertumque fimetum manibus fodicans caput quæsitum extulit & simul cæcitate sublata videndi recepit facultatem: filium quoque suum meruit per soporem conspicere coniunctum Sancto, summaque cum ipso & per ipsum gloria perfruentem. Vno igitur in sarcophago & filij suis exuuias collocauit, & venerabile Sancti caput (sic enim iussa fuerat) atque in Cappadociam redijt, [refertur in Cappadociam:] idem fere experta quod Saul, qui patris quærens asinas regnum inuenit: oculorum enim cupiens infirmitate liberari, non tantum sui facta est compos voti, sed etiam aduocatum inuenit in Sancto suorum commodorum studiosissimum. Quare speciosum Martyri templum erigens, eiusque gloriosum pignus in eo reponens, sibi & fidelibus cunctis fontem perennem omnigenæ curationis acquisiuit.

[35] Hæc Menæa seu synaxaria tam typis excusa quam scripta manu, [alibi eiusdem memoria:] quotquot vidimus; contractius tamen aliqua vt Parisinum nostrum, & alterum Cardinalis Mazarini: eadem Maximus Cytherorum Episcopus ἐν βίοις ἁγίων in hodiernam Græcorum linguam vertit: eadem & ijsdem verbis leguntur in Anthologio: in Menologio autem, quod ex Cardinalis Sirleti versione Henricus Canisius publicauit, breuius ista: Natalis S. Martyris Longini Centurionis, qui propter Christi Confessionem apud Cappadociam cum duobus militibus obtruncatus est Nusquam fit mentio Cesareæ: [Patria & locus martyrij:] tantum in Actis dicitur ibidem baltheum exuisse, indeque abijsse in eum vnde ortus erat, & vbi corpus eius requiescit, vicum Sandralem dictum: alia autem Acta expreßius sic habent ῆλθεν εἰς τὴν ἰδίαν πατρίδα ἐν τῇ Καππαδοκίᾳ τῇ δευτέρᾳ ἐγγὺς Τυάνων εἰς χωρίον καλούμενον Αδραλὲς, τὸ ἐπιλεγόμενον ἑβραιςὶ Γαυραλὲς καὶ ἤλλαξεν τὰ περιβόλαια αὐτοῦ καὶ ἦν ποιμένων τὰ πρόβατα. Venit in propriam patriam, quæ erat in Cappadocia secunda iuxta Tyanas, in regiunculam quæ dicitur Adrales, Hebraice autem cognominatur seu potius interpretatur Gaurales aut Gabales. In Parisino Collegij Societatis Iesu Synaxario dicitur festum eius Celebrari πλησίον τοῦ δευτέρου, [Inuentio capitis 1 Nou.] iuxta secundam Vrbis CP. regionem. Idem festum eodem die celebrant Syri, vt constat ex Kalendario ante ecclesiasticos ipsorum libros Romæ excuso. At Coptæ in suo quod ibidem apud Maronitas est Menologio, V die mensis Hathur seu 1 Nouembris inuentionem capitis recolunt satis prolixa narratione, quam vt aliquis nobis Latinam faceret necdum potuimus impetrare: etsi pro ea re sæpe solliciti fuerimus, eo quod ibi quoque lateris Dominici percussor cum Centurione confundatur: nisi forte diuersa & diuersi capitis inuentio illa est ab hactenus memorata.

[36] Extat in magnis Menæis excusis plenum de S. Longino Centurione Officium ad diem Octobris XVI, [Officium apud Græca 16 Oct.] in eoque sex in partes distributus Hymnus S. Iosephi, III Aprilis colendi & Hymnographi paßim nuncupati, nomen vt auctoris præferens: cuius hymni initiales singularum stropharum litteræ hoc acrostichon faciunt:

Τὸ Λογγίνου μέγιςον ὑμνήσω κλέος.

Hymnis Longini maximam laudem canam.

Duobus autem S. Longini socijs eadem Menæa hoc distichon accinunt:

Φθάρτην ςρατείαν ἐκλελιπῇᾳ, ξίφει
Δύας συνάθλων ἐςρατεύθη κηρίῳ

Commilitones, castra dum linquunt simul
Mortalia, ensis inserit castris Dei.

[37] Acta porro, ex quibus desumpta sunt Menæorum elogia, inuenimus Græca in Bibliothecæ Vaticanæ Codice 1190, [Acta ex MS. Vaticano] quem mole maximum & in charta ante trecentos circiter annos descriptum, Paulo Papæ V in eiusdem bibliothecæ locupletationem intento, Alexander Turrianus Sitiensis & Hierapetrensis Episcopus dono dederat, vt prænotatur: in cuius folio 117 hic titulus legitur Martyrium sancti & gloriosi Martyris Christi Longini Centurionis, eius, qui ἐν τῷ ςαυρῷ crucifixioni D. N. Iesu Christi [præfuit] & sociorum eius duorum militum. Benedic Pater: [auctore Hesychio] Legebantur illa inter diuina Officia; (hoc enim indicat ista benedictionis petendæ formula) & legebantur sic vt fuerant Hierosolymis ad illius Ecclesiæ vsum composita, ab auctore qui nomen suum in hunc modum expreßit, & indicauit vnde ea quæ scribebat acceperit: Ego Hesychius Hierosolymorum Presbyter, multum solliciteque scrutatus, vix demum nec absque magno labore potui inuenite aliquid de S. Longino Centurione, qui ad crucem Christi dixit: Vere filius Dei erat iste. Inueni autem Martyrium eius ἐν χεδαριᾳ in libello Bibliothecȩ sanctæ Resurrectionis, & ipsius Confessionem cum encomijs composui. Hunc Hesychium virum clarum vixisse anno CCCCXXIX demonstrauimus ad Vitam S. Euthymij XX Ianuarij num. 42 lit. q.

[38] Eadem Acta mutato principio verbisque hinc inde & stylo mutato ijs in locis, quæ plus rhetoricæ amplificationis habent quam historicæ simplicitatis, [alibi similia phrasi diuersa.] codex idē habebat circa finem fol. 1356 hoc principio: Ο κύριος ημῶν Ιησοῦς Χριςὸς ᾑὸς καὶ λογος τοῦ θιοῦ τοῦ ὑψίςου ἠθέλησεν κλίναι τοὺς οὐρανοὺς καὶ ανθροπος γένεσθαι δι᾽ ἡμᾶε. Eadem sub nomine Metaphrastis ab Aloysio Lipomano ex interpretatione Gentiani edita sub simili styli varietate extant in Codicibus Reginæ Sueciæ Christinæ, bibliothecæ Venetæ, & Medicææ Regis Franciæ: ad quem postremum collatam habemus a viro Græcarum litterarum peritißimo Gentiani versionem, in multisq; correctam. Quæ autem Illustrissimus Leo Allatius bibliothecæ Vaticanæ Custos primarius, in sua de Simeonum scriptis diatriba, conscripta ait ab auctore præsente & vidente, prout indicare videntur hæc verba, [Item quædā fabulosa,] Et sepulturam vidimus apertam, & lumen illuxit circumquaque in habitaculo: ea in eiusdem bibliothecæ Codice 797 inuenimus hoc principio ὁι της άθλήσεως νικηταὶ, οὐρανιοι δὲ πολῖται: sed describere negleximus offensi fabellis, quas temere priori ac maiori in parte consarcinauit auctor.

[39] Comminiscitur enim Longinum iam inde a tempore Herodis agnita Christi natiuitate fidelem; & quia ad eum quærendum infantesque occidendos missus parere recusabat, dignitatis & militiæ ornamentis exutum, stetisse inuictum inter tormenta, ac mirabili luce circumfusum fuisse: de quo Herodes alter, prioris filius & in Christi paßione nominatus, scriptum inuenerit in scrinijs, quod sub parente suo fuisset auctor seditionis, omnibus suasor factus vt fierent Christiani: quare ex Præfecto Lucio plenius de tota re edoctus Herodes persecutionem mouerit aduersus Christianos, mißisque ad inuestigandum Longinum principibus tribus imperarit, vt eius sibi caput adferrent, nisi ipsi rei capitis Regi suo haberi vellent. Addit deinde fabulator ille, [immerito testi oculato attributa] prædictos tres Principes ab Antiochia Romam vsque & in Illyricum profectos, nono demum mense venisse in vicum Adralesiorum, ibique a Longino non agnito agnitos, hospitioque exceptos fuisse, & cetera vt prædictum: caput vero Hierosolymam allatum penes Præfectum Lucium remansisse, vsque dum eo veniens mulier vidua, de qua supra, illud ab ipso redemit ducentis denarijs retulitque in patriam. Quæ omnia persuadent non modo non a videntibus scripta hæc fuisse; sed nec a fabulatore tam impudente, vt sua & factæ translationis tempora cum temporibus ipsius Herodis coniungeret: adeoque librario errore potius imputandum esse, quod dicto loco, vbi de coniunctione capitis cum corpore agitur, legatur καὶ ἴδομεν & vidimus, pro καὶ ἴδον & viderunt: quod multo melius cum antecedentibus ac consequentibus cohæret.

[40] Quia tamen translati capitis historia haud paullo aliter quam in Hierosolymitanis Actis, in his referebatur, idque cum circumstantijs æque aut magis verosimilibus quam in istis, [ex his tamen capitis inuētio datur,] iudicauimus deinde hanc partem non inutiliter describi & Latine redditam hic dari posse: quia fabulator quamuis, potuit tamen circa eam fideliorem ipsorum Cappadocum aut traditionem aut historiam fuisse secutus. Tempus porro relati in Cappadociam capitis videtur ad plenam Ecclesiæ pacem spectare, atque ad Magni Constantini aut filiorum eius imperium: certe primis illis a morte Christi annis, de quibus agunt spuria illa Acta, concipi non debet ea religionis libertas, quam supponit templum a fidelibus supra corpus S. Longini erectum, & publica in eo defuncti Christionis sepultura per Paphnutium Tyanensem Episcopum procurata. Eadem Acta Sanctum Centurionem proprio nomine Primianū appellant καὶ Λογγίνος qui & Longinus; [Longinus an an alio nomine Primianus?] puta gentilitio, vel etiam vulgariter vsurpato posterioribus temporibus nomine: quod hic sufficit indicasse propter exiguam istius auctoris fidem.

§ V An Latina Acta Militis & Centurionis personas confuderint? Pseudodextri de Centurione figmenta.

[41] Poterat de hoc Longino agi a nobis Octobri mense, quo eum Græca Ecclesia colit: sed cum de vtrisque Actis; [Centurionem Græci colunt 16 Oct.] Latinis scilicet, quæ sunt Militis; & Græcis, quæ sunt Centurionis agens in suis ad Romanum Martyrologium Notis Cardinalis Baronius vnius eiusdemq; Sancti esse existimarit, & vtraque in poëmate suo Io. Baptista Mantuanus confuderit, nec defuerint qui putarent, Dominicum latus ab eodem ipso Centurione lancea apertum esse, qui ceteris ad confitendam Christi morientis diuinitatem præiuerat, cum etiam Latini nullum certum diem Centurioni attribuerint; credidimus hoc die vtriusque simul Acta esse proferenda, vt euidentius pateat quam inter se diuersi sint iste miles (natione Isauricus, & Dominicæ paßioni plurimis annis superstes, ac demum Cæsareæ Octauio Præside illustri martyrio coronatus sub Neronis tyrranide, [patria & modo martyrij diuersum a milite.] vel vno ex tribus intra sesqui-anni spatium sibi per mutuas cædes succedentibus Imperatoribus Galba, Otthone aut Vitellio) & hic Centurio, in Cappadocia quidem sed secunda eademque patria sua cæsus, idque clam & paterno in agro a Pilati emissarijs, sub imperio Tiberij; ad hoc inducti, non tam quia Christum Deum prædicabat suis (vt talem enim suo ipse in Larario venerabatur Tiberius, volueratque a Senatu Dijs ceteris accenseri) quam quod militiam deseruisse accusaretur: cuius vt amor alterum eius militem videtur in Cappadociam pertraxisse, sic exemplum potuit fuisse occasio vitæ solitariæ instituendæ.

[42] Quæ nisi forent, dubitaremus etiam ipsi vtrius eorum essent Latina Acta: nam quatuor illorum MSS. nostra scilicet duo peruetusta exemplaria, Aquicinctinumque ac Bonifontis sic exordiuntur: [An hic cum illo a Latinis confusus?] In diebus D. N. Iesu Christi fuit quidam miles Centurio, nomine Longinus, qui illo tempore adstans cruci, iussus a Pontio Pilato Præside, percussit lancea latus Domini, & videns signa quæ fiebant, sole obscurato & terra commota, credidit in Dominum Iesum Christum, & percutiens pectus suum voce magna dicebat: Vere filius Dei est hic, & post hæc recedens a militia, instruebatur in Domini præceptis, audiens a sanctis Apostolis venerabilia Christi mandata &c. verum videtur ea vox in principio abfuisse, & in ijs quibus vsus Rabanus est, fortasse sic legebatur: Miles sub Centurione Romano Longinus. Neque vero solus Centurio, sed & qui cum illo erant, custodientes Iesum, sicut testatur Matthæus, viso terremotu & his quæ fiebant, timuerunt valde dicentes: Vere filius Dei erat iste. [Mat. 27, 54]

[43] Verum si inter hos Longinus Miles, quomodo non exhorruit eius latus confodere, quem ante paucas horas Deum fuerat confessus? ideo enim multi Interpretum negant dici posse, quod ipse Centurio fuerit huius vulneris auctor. Respondemus, [An lateris confossio pugnet cum eorum confessione,] quod attinet ad Centurionem merito negari ab eo perfossum latus Domini, verum non ex vi debilis istius ratiocinij, sed quia Scriptura dicit, quod hoc fecerit vnus militum, gregariorum scilicet & eorum qui Dominum crucifixerant, atque tunc ipsius & simul crucifixorum latronum crura fracturi aderant, cum eum vidissent iam mortuum. Quamuis autem fuisset infra Centurionis dignitatem talibus ministerijs manus admouere: iubere tamen vt lancea adigeretur in pectus (quo certius Pilato constaret de Christi nece; quem infami crurifragio deformare reuerebatur) neque præter illius munus, nec contra priorem fuit confeßionem, aut illius aut militis qui iussa fuit executus. Quippe qui imperfecta dumtaxat inchoatæ fidei luce inter tot terriculamenta perstricti, ijsdem cessantibus, totoque scelere iam peracto, persuadere facile sibi potuerunt, neque ad se magnopere pertinere, quæ alieno arbitrio atque imperio velut publicæ iustitiæ ministri fecerant; neque nunc peccati futuros se reos, si vulnere minime inhonesto illius fortasse adhuc viuentis finirent tormenta, vel impleti ministerij certum acciperent signum.

[44] [ipsam prægressa?] Quod autem in citatis Actis Latinis prius fiat mentio aperti lateris quam confeßionis, non magis quemquam mouere debet, quam quod in Menæis post sepulcri custodiam eadem confeßio memoretur: neque enim credibile est tam turpiter hallucinatum esse Actorum iam dictorum auctorem, vt antequam Iesus emissa voce magna expiraret lethale hoc vulnus ei inflictum crediderit, qui fuit cuiusdam Petri Ioannis error, in Concilio Viennensi a Clemente V condemnatus.

[45] [Centurio his fingitur esse filius] Qui sub exitum præcedentis seculi chronicon sub L. Flauij Dextri nomine excogitarunt, cum animaduertissent Baronium Acta S. Longini, a Lipomanno vulgata ex Græcis, tribuere Militi Dominici lateris percussori, & viderent nusquam alibi apud Latinos mentionem fieri Centurionis, ob agnitam Christi in cruce pendentis diuinitatem merito ab Ecclesia honorandi, continuo in eius personam, tamquam vacuam posseßionem, inuolarunt; deque illius genere, patre, filijs tam licenter sunt fabulati, [Centurionis Capharnaitæ,] vt nullius nomen tractarint impudentius, tum ipsi chronici illius figuli, tum illius propugnatores Biuarius atque Tamaius. Nam primum de Centurione (cuius puerum ingressus Capharnaum Dominus, collaudata ipsius fide, sanauit) finxerunt Caium Oppium Centurionem nominatum, gente Hispanum, patria Malacitanum, qui S. Iacobo in Hispaniam proficiscenti se iungens, ab eodem Malacæ baptizatus, in magna vixerit sanctitate, Idibus Septembris mortuus; quo die S. Cornelij Centurionis, in Actibus Apostolorum a S. Petro Baptizati, memoria in Græcorum Menologio occurrit.

[46] [in Hispania baptizatus Caius nomine,] Ad annum deinde Christi XXXIV ita Pseudo-Dexter habet: Floret per id tempus in Hispania C. Oppius Centurio F. Corn. pater Centur. (Biuarius explicat, &, ne sit cum alibi fingendis contradictio, corrigit) filius Cornelij pariter Centurionis, qui morientem Christum prædicat Hierosolymis esse filium Dei, inter fragores saxorum mutuo sese collidentium obducto tenebris die. Ex gentilibusque a Christi morte primus hic Christianus Centurio credidit: qui fuit ciuis Romanus, baptizatusque a S. Barnaba (interpunctionem mutauit Biuarius, ne hic quoque non sit in Hispania baptizatus) factus est III Mediolanensis Episcopus: vir quidem Apostolicus, qui Christi mortem & eclipsim admirabilem primus omnium Hispanis gentis suæ cum audientium admiratione refert.

[47] Ad annum rursum LXX, occasione piarum, quas comminiscitur peregrinationum in Hispaniam, hæc habet: Vti fuit ab ipsis Apostolicis temporibus, cum C. Oppius Centurio peregrinos in Hispania sustentabat. Qui Caius domo Corinthius, genere Hispanus, etiam D. Paulum inde redeuntem domo tectisque liberaliter excepit: inuisit Ioannem ab exilio post redeuntem in Hispanias (ergo post mortem Domitiani, [& ibidem Pauli, ac Ioannis hospes,] anno Chr. XCVI) comitatur Ioannem, & Romam vsque Iginium (corrigit Biuarius & Ignatium iubet legi: quia in eius epistolis cum Philone nominatur Caius, qui & Agathoppius Diaconus: anno autem Christi CVIII Martyrij faciendi caußa Romam profectum Ignatium docuimus ad I Februarij) Inde venit Mediolanum, & Pontifex ibi factus, in Domino moritur. Ad quæ Biuarius. Post transitum autem Ioannis (quem anno Traiani II, id est Christi XCIX contigisse scribit ex Ireneo Eusebius) accessit carissimo illius discipulo Ignatio, [tandem S. Ignatij socius, factus esse Episcopus Mediolan.] Antiochiæ Syriæ Primati, quem Romam vsque martyrij desiderio flagrans comitatus est: eo vero frustratus, dum in Hispaniam patriam suam senex valde redire adoritur, Mediolani detentus, in Episcopum eius ciuitatis eligitur.

[48] Idem Biuarius: Quod Mediolanenses tabulæ non nouerint hactenus suum Caium fuisse illum Centurionem, qui credidit Christo morienti in cruce, nihil nobis nocere debet; cum id non negent: Dextro autem debemus quod vtriusque meminerit. Quam parum ei debeamus hoc nomine, probabunt antiquißima Bibliothecæ Ambrosianæ monumenta, inter quæ sub littera P num. 246 codex est MS, cuius pars altera, vetustiori charactere & pergameni forma maiori quam prior, post narratum S. Barnabæ aduentum Mediolanum ita exorditur Sanctorum Episcoporum Mediolanensium Vitas: Nunc vero ab ipso Anatelon tempore, [at qui circa an. 313 scripsit Vitas Episcop. Mediolan.] vsque ad hæc, quæ in præsenti decurrunt, secula, gressu licet pendulo styli huius excursum dirigam; quem nisi tu, Præsul excellentissime, dexteram extendens benedicas & acuas, callis asperitate retunsus incedet per deuia. Itaque ab Anatelone exordiens historiæ filo nuspiam interrupto prosequitur SS. Cay, Castritiani, Calimeri, Monæ atque Materni Acta, cuius cum opera hic videri, merita in cælum transijsse, dixisset, & diem atque annum mortis signasset, more solito concludit scriptionem: Regnante Domino nostro Iesu Christo cui est honor & gloria in secula seculorum Amen. Vt plane videatur sub S. Mirocle S. Materni successore ista scripsisse circa annum Christi CCCXIII: hoc enim anno Mirocles floruit, & Romano concilio sub Melchiade interfuit. Sequitur quidem in eodem Codice S. Dionysij Episcopi Mediolanensis Vita ab auctore coæuo scripta, atque adeo S. Ambrosio dedicata: sed hanc alterius esse auctoris ex noua præfatione colligimus: si enim idem fuisset & huius vitæ, & illius sic continuatæ historiæ auctor, videtur non fuisse omissurus intermedios quinque, qui Sedem Mediolanensem per annos quadraginta tenuerunt; & quidem plerique Sanctorum catalogo adnumerati.

[49] Hic igitut tam antiquus tam propinquus Apostolorum successoribus auctor: [testatur S. Caium Romanum fuisse,] ita de S. Caio scribit: Interim Prȩsul Dei reuerentissimus Caius, maximo, vt fertur, ductus amore visendi magnificum Apostolorum Principem Petrum, & sui quondam magistri Barnabæ collegam, & gentium lumen Paulum, seu etiam conferendæ gratia prædicationis suæ cum Clemente sanctissimo ceterisque Apostolorum pedissequis, anno Episcopatus sui quinto, [& obijsse an. 24 Episc. Chr. 86] qui erat Neronis vltimus [adeoque Æræ Christianæ LXVII) ad vrbem Romuleam, hoc est, ad genitalem patriam fertur tramitem direxisse. De morte autem illius sic loquitur: sæpe nominandus Præsul Domini Caius, peracto in Episcopali ministerio quatuor & viginti annorum curriculo… tandem migrauit e mundo… pridie Kalendarum Ianuariarum… mansit autem in Episcopatu vsque ad quintum Domitiani Cæsaris annum, id est, annum a Christi natiuitate LXXXVI.

[50] Festum S. Caij (quem melioribus quam Pseudo-Dexter & sequaces eius sunt, auctoribus perlucentibus, Caium Sergium Romanum appellat Vghellus tomo 4 Italiæ sacræ) agitur XXVII Septembris: quando plena eius Acta dabimus ex præcitato MS. in ijsque plurima inueniemus quibus Pseudo-Dextri mendacia possent refutari, nisi hoc loco prolata abunde sufficerent ad probandum id, quod ibidem ait Vghellus, [qui ex illis figmentis solum an. 110 factus esset Episcopus.] Biuarium in Dextrum oleum & operam perdidisse, cum hactenus nullus ex vetustis recentioribusque Mediolanensibus scriptoribus inuentus sit, qui suis in commentarijs ista retulerit. Necdum videlicet Zodiacum Ecclesiæ Mediolanensis viderat, antequam ipse prælo quartum tomū subijceret bienno dumtaxat Mediolani excusum ab amico nostro D. Placido Puccinelli, quem domesticis ad scribendū subsidijs abunde instructū optaremus ab exoticis fabulis temperasse, aut saltem aliquam inijsse annorū rationem: vidisset enim non posse cum veritate consistere, quod post annū Traiani XI, quo passum Ignatium scribit Eusebius, ad Episcopatū electus fuerit Caius, quem ex plurium sententia scribebat ipse anno Domitiani V mortem oppetijsse. Quantæ autem ætatis opportuisset fuisse hunc Caium, qui ab XI Traiani anno, annis viginti quatuor rexisset ecclesiam? vtique haud minus quam centum quinquaginta annorum senem.

[51] [an fuerit pater Caij & Demetrij?] Ex his autem satis apparet simili leuitate confictum esse, quod eius, de quo agimus, Centurionis filij fuerint Caius & Demetrius; ad quorum alterum est Epistola 3 S. Ioannis, alterius in eadem epistola insigne ab hospitalitatis virtute elogium. Æquum scilicet videbatur vt is cui Caij nomen affinxerant, non dubitaretur esse pater alterius, cui hoc nomen indubitabile faciebat Scriptura; vtque non alium potius quam fratrem fratri sanctus Euangelista laudaret. Eiusdem porro farinæ sunt, quæ apud Tamaium extant auo, patri ac filijs scripta epitaphia sub nomine Auli Haly; [cuius fidei sint epitaphia apud Tamayum?] quamuis & Codicem eius MS. apud se esse dicat Tamayus, & eidem se multum deferre, apud quem veritatis apices comperiat; maxime in Sanctorum Hispanorum rebus gestis, quas suo æuo in promptu habuit, & ex S. E. Toletanæ monumentis deprompsit: nec enim dubitare possumus quin totus hic Poëta nostro seculo confictus sit, ne prorsus seculis omnibus ignota viderentur fuisse opera, quæ sub magnorum auctorum ementitis nominibus infeliciter protrusa sunt in lucem: dignum videlicet patella operculum.

ACTA S. LONGINI MILITIS
Ex pluribus peruetustis MSS.

Longinus Miles, Martyr in Cappadocia (S.)
Longinus Centurio, Martyr in Cappadocia (S.)
Socii duo, Martyres in Cappadocia (SS.)

BHL Number: 4965

EX MSS.

[1] In diebus Domini nostri Iesu Christi, fuit quidam miles, a nomine Longinus: qui illo tempore cruci Domini astans b missus a Pontio Pilato Præside, latus Domini lancea percutiens aperuit: [Lateris Dominici percussor] & videns signa quæ fiebant propter eum, sole obscurato & terra commota, credidit in Dominum Iesum Christum, & percutiens pectus suum voce magna dicebat: Vere filius Dei est hic: & post hæc recedens a malitia instruebatur Domini præceptis, [ab Apostolis instructus,] audiens sanctorum Apostolorum venerabilia mandata. Veriritatis itaque instructus viam, accipiensque signaculum salutis, totum se obtulit Deo, faciens igitur eleëmosynas & in castitate corpus continens, puram custodiebat conscientiam, cælestem vitam gerens in terris. Omni moderatione ornatus, per abstinentiam habebat veram reuerentiam, vultum planum, moderatam speciem, ornatum aspectum, quietum sensum, humilem sapientiam, c animum lætum.

[2] Hic cum esset in Cæsarea Cappadociæ, vixit quieta monachorum vita annis viginti d octo, & multos auertens ab impietate, [annis pluribus Cæsareæ actis,] illuminabat verbo veritatis, & prohibens idolorum sacrificia, seminabat in populo venerabilia Domini præcepta. Cumq; hæc ad aures Octauij Præsidis peruenirent, iussit eum exhiberi. Inducto autem eo, [adducitur ad Octauiū Præsidem:] Octauius dixit: Quis vocaris? Beatus Longinus, cum esset perfectus sensu & venerabilis in Domino, dixit: Christianus sum: oportet enim primum donum gratiæ Dei confiteri Octauius Præses dixit: Qui ante te fuerunt, nihil lucrati sunt de hoc nomine: [Christum confitetur] tu autem quis vocaris? edicito. Vir Dei respondit: Longinus vocor. Iudex dixit: Cuius prouinciæ es? S. Longinus dixit: Isauriæ. Octauius Præses dixit: seruus es an ingenuus? S. Longinus respondit: seruus eram prius peccati: sed pius Dominus Iesus Christus per mysterium sanctæ & adorandæ crucis, & per lateris sui effusionem duplici gratia me liberauit; prius quidem per aquam & Spiritum sanctum, nunc autem per sanguinem, si perseuerauero in eius confessione.

[3] Iudex dixit: Propter quam caussam venisti huc? S. Longinus dixit: Curialis fui & militaui in seculo: nunc autem milito Christo Iefu. Præses dixit? Quis te ergo absoluit a militia? S. Longinus respondit: Fratres meos rogaui vt tollerent substantiam meam, & ego acquirerem animam meam: & consenserunt mihi. Dabant autem mihi e in sumptus solidos centum per singulos annos: quos expendebam in pauperes Christi. Nunc autem deprecatus sum Dominum meum Iesum Christum vt me educeret de carnali militia & donaret mihi spiritualem, [venuit sacrificare idolis,] & glorificetur nomen eius per me. Præses dixit: Ergo, tamquam vir ingenuus & bene natus, obaudi Regibus & sacrifica Dijs, aut manduca de sacrificijs eorum, antequam disperdaris a pœnis. S. Longinus dixit: Nemo potest duobus Dominis seruire: singuli enim eorum sibi contraria sapiunt. Meus Dominus sobrietatis & mansuetudinis, castitatis f & pietatis, humilitatis & modestiæ dux est, qui ducit hominem ad vitam æternam: dij autem tui contraria sapiunt amatoresque sunt omnis malitiæ, auaritiæ, impietatis, superbiæ, & spurcitiæ. Num possum idolorum opera exercere, & non sapere quæ Dei mei sunt?

[4] [quorum cultus vitiorum est caussa.] Præses dixit: Si, vt tu dicis, contraria sapiunt dij nostri & solus Deus tuus iustus est; quomodo ergo gentilitas defensionem præbet Regibus & Principibus, & exaltatur in gloria multiplicata: Christianismus autem humiliatur & in gloria minoratur? S. Longinus dixit, Vides ergo quia gentilitas contraria est Christianitati. Dij vestri sunt impedimenta sobrietatis, damnum pietatis, corruptores virginitatis, gulæ delectatio, paupertatis effugatio, auaritiæ desiderium, humilitatis alienatio, duces superbiæ, puritatis animæ pollutio, turpium verborum excogitatio: hæc est idolorum cultura & doctrina dæmoniorum: si autem iubes, & quæ Christianitatis sunt dico præcepta. Octauius Præses dixit: Multum locutus es & nihil stabile dixisti; accede ergo & sacrifica dijs, aut gusta de carnibus sacrificij; & indulget tibi Deus tuus propter necessitatem Regalem hoc facienti: video enim te multum gracilem & pallidum præ abstinentia pœnas sustinere non posse: ne cum cœperint in te amarissima tormenta, cum confusione hoc facias.

[5] S. Longinus dixit: Præses, si vis a me veritatem audire, magis tu sis Christianus, & indulget tibi Rex tuus, cum Regem æternum & Dominum magnum in veritate cognoueris g: si autem Rex tuus voluerit te lædere, non te tangent pœnæ. Si enim gracilis sum & pallidus; noli curare; solummodo Christianus efficere: [excussis dentibus & lingua disscissa.] non enim imperat nequitia Regum Christi pietati. Et iratus Præses dixit: Dentalem afferte, & eius dentes excutite, & linguam eius incidite, blasphemantem Imperatores & loquentem iniqua in deos. Quæstionarij vero fecerunt quod eis iussum est; linguam eius absciderunt & dentes eius excusserunt. Beatus autem Longinus viriliter hȩc sustinebat propter fidem Christi, quam habebat, & dixit Præsidi clara voce: Si credis vere deos esse quos colis, [petit sibi permitti deos;] sine me vt confringam eos; & adiuuent seipsos, si possunt. Præses dixit: O malum caput! tibi tanta tormenta sustinenti, quare non subuenit Christus tuus? S. Longinus dixit: Insensate, non vides quanta tormenta mihi intulisti, & non me tetigerunt pœnæ tuæ? Da mihi potestatem, vt conteram deos tuos, & si me aliquid nocuerint, credo quia dij sunt: si autem nihil valuerint, tu crede Deo meo, quia ipse est Deus viuus & verus.

[6] [e quibus fractis] Præses dixit: Habeas potestatem aduersus deos. Et accipiens S. Longinus securim confregit idola, & aras eorum destruxit, & omnes lapideas statuas euertit, & libationes effudit. Et statim dæmones, qui manebant in idolis & in aris, fugerunt; & quidam adhæsit Præsidi, alius Principi, alius h Commentariensi, ceteri autem intrarunt in reliquos de Officio. [dæmones in idololatras transeunt,] Et erant omnes simul velut insani latrantes, & arripiebantur & dicebant: Vt quid adduxistis sanctum Dei Longinum huc, vt nos eliminet ante tempus de habitaculis nostris? Et cadentes ante pedes S. Longini dicebant: Scimus te, quia es Longinus, seruus Dei excelsi. Et cœpit B. Longinus increpare eos dicens: Quare inhabitatis in simulacris & in aris istis? Dæmones autem dixerunt: Inuenimus statuas lapideas circumornatas, vbi non est inuocatum nomen Christi, nec eius signum impositum i quod vos colitis: & inuenientes sacrificia & libationes exercentes in nostro nomine, pariter & locum & homines nostros inhabitauimus: vbi autem Christus non nominatur & eius signum non est impositum, ibi est nostra habitatio. Huius rei caussa deprecamur te, homo Dei, ne nos præcipias ire in abyssum.

[7] S. Longinus adstanti populo dixit: Quid vultis eos deos, habere & colere, [sed & hinc eos pellit Longinus] quos ego fugaui in nomine Iesu Christi? videtis enim Præsidem vestrum virtute Dei mei spumantem & prostratum sub pedibus meis. Populus autem clamauit, dicens: Magnus est Deus Christianorum, rogamus & deprecamur te, Sancte Dei, ne sinas dæmones habitare in ciuitate nostra ad interitum & perditionem hominum. Hæc audiens B. Longinus intendens oculos in cælum, dixit: Domine Iesu Christe propitius esto mihi, propter pietatem tuam multam & inenarrabilem circa me benignitatem tuam: scio enim quia semper me audis, & credo quia, antequam postulem, eas, quæ ad salutem sunt, petitiones præstabis. Et nunc propter adstantem populum, & propter humilitatem serui tui, & propter gloriam Deitatis tuæ, iube immundos spiritus exire de corporibus istis, quia opera manuum tuarum sunt. Et cum hæc dixisset B. Longinus, [multosq; conuertit.] exclamauerunt dæmones in hominibus k & vlulantes voce magna exierunt ab eis, & mundati sunt omnes ex illa hora; & factum est gaudium magnum in ciuitate illa, & multi permanentes cum S. Longino, crediderunt in Dominum Iesum Christum.

[8] Post paucum vero tempus nequissimus diabolus corrupit cor impudentissimi Iudicis, [Pro Sancto iterum adducto] qui expugnabat famulum Dei Longinum: vnde & iussit eum exhiberi, & dixit ei: Scis quia omnis ciuitas recessit a sacrificijs deorum propter tuas magicas artes: & si hoc notum fuerit Regi periclitabitur ciuitas, & nos peribimus. Aphrodisius Commentariensis dixit Præsidi: Eum qui præstitit nobis salutem hanc & bene nobis Deus fecit per eum, ipsum iterum torquere incipies? Præses dixit: Per magicas artes hoc fecit & illusit sensus nostros. Aphrodisius respondit: Magnus est Deus Christianorum & non est apud eum dolus: noli ergo negare eum, nec prȩsumere tibi quidquam aduersus seruum eius, ne aliquid deterius tibi contingat. Tunc l Octauius Præses dixit: Iubeo amputari linguam tuam, [etiam abscissa lingua Præsidem arguit,] vt non loquaris, miser. Beatus autem Longinus dixit: Gratias tibi ago Domine Iesu Christe, qui ostendisti & alium athletam pietatis tuæ. Cum ergo incideretur Aphrodisio Commentariensi lingua, suspirauit cum gemitu S. Longinus ad Dominum, & statim manus Domini facta est super Præsidem, & dissolutus est membris, & factus est cæcus; & videns eum Aphrodisius cœcum exclamauit dicens: Iustus es Domine & iustum iudicium tuum.

[9] [qui cæcitate percussus culpam agnoscit,] Præses dixit: Frater Aphrodisi, roga Dominum meum Longinum, vt oret pro me quia nimis inique egi in seruos Dei. Aphrodisius dixit: Nonne dicebam tibi, noli inijcere manus in seruum Dei: quia Deus noster inuictus est: sicut & me indignum vides lingua incisa loquentem. Præses dixit: Non solum oculos perdidi, sed & cor meum & viscera pessime cruciantur. Sanctus Dei Longinus dixit: Si vis misericordiam consequi, celerius me puni; m ne frauder corona mea propter tuam sanitatem: & post mortem meam orabo Dominum vt sanet te: tunc enim ampliorem potero habere fiduciam deprecandi Dominum pro te, cum conspectui illius adstitero. Statim itaque vt hæc verba compleuit, Octauius iussit ei caput abscindi: & stans S. Longinus orauit tamquam vnius horæ spatio: & n sic consummatus est per gladij interemptionem, spiritum tradens Domino in pace. Et statim Præses perrexit ad corpus beatissimi Martyris Longini, [& ad corpus Martyris visum recipit.] & proiecit se in faciem cum gemitu & lacrymis dicens: Peccaui, Domine, peccaui: agnosco, iniquitatem meam: & statim recepit visum, & sanus factus est ex illa hora: & accipiens corpus B. Longini, inuoluens linteaminibus mundis cum gaudio Martyrem sepeliuit: & credens in Christo permansit cum prædicatoribus fidei, glorificans Deum semper.

[10] Hæc acta sunt in Cæsarea Cappadociæ o Idibus Martij sub Præside Octauio, regnante Domino nostro Iesu Christo, cui est cum Patre in vnitate Spiritus sancti honor & gloria, virtus, imperium, potestas, æternitas & maiestas, nunc & in immortalia secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Apponebatur in MSS Actis vox Centurio, a nobis omissa, quia abest a Martyrologijs & Breuiario Eborensi: Rabanus videtur legisse sub Centurione Romano.

b Ita MS. Aquicinctinum plura, iussus.

c Audomar. impassibile corpus & inconturbatam mentem.

d Aquicinct 27, alterum nostrum 29.

e Vtramque nostrum MS. resumptos,

f Audom. paupertatis.

g [Commentariensis.] Reliqua huius periodi ex solo Audom. sunt: desunt in alijs codicibus MSS

h Ita specialiter vocatur, inquit ex Accursio Vossius in Etymologico, qui carceri præest: a commentario scilicet, ex quo reos sistebat tribunali. In Vita S. Porphyrij Episc. Gazen. Commentarienses Consulatus, id est, ad Consulum obsequia deputatos, legimus 26 Febr. num. 27.

i In Audom. additur: per crucem eius.

k Item: Ita vt homines qui habebant immundos spiritus exirent de ciuitate, & statim allidentes eos & vlulantes.

l Ita idem Audomar. reliqua vero MSS. breuius Tunc Præses iussit linguam Aphrodisij abscindi, cumque hoc fieret S. Longinus ingemuit.

m Reliquum huius periodi est ex MS. Boni-fontis: alia breuius: prius me puni vt post mortem meam deprecer Dominum meum I. C. & sanet te: ipsam enim fiduciam habeo tunc ad Dominum I. C. & statim Octauius.

n Ita solum MS. Audomar. cetera absque vlla gladij mentione: & sic in pace reddidit spiritum.

o Ex eodem Audomar. conformiter ad vsum Martyrologiorum antiquorum: alioquin duo nostra & MSS Bonifontis atque Vltraiectinum Decimo Kalend. Decembris, in Aquicinctino vero Quarto nonas Decembris. Priorem plurium lectionem secutus Hippolytus Donesmundus in historia Mantuana, indicat eamdem in MSS quoque Mantuanis repertam: quod nobis argumento est auctores Columnæ, cuius num. 8 facta est mentio, diffisos lectionibus, in quas distributa habebant Acta, maluisse iuxta Martyrologij Romani, a Cardinali Baronio concinnati & a Gregorio XIII anno 1584 toti Ecclesiæ propositi, sententiam ordinare inscriptionem: & forte Idus Martij diem notant translati in Occidentem corporis: tali enim aut simili occasione factum videtur, vt per omnes Latinorum Ecclesias spargerentur hæc Acta, ipsis, apud quos passus est hic Sanctus, Orientalibus incognita, propter præcellentem Centurionis apud ipsos venerationem.

ACTA
S. LONGINI CENTVRIONIS
ET DVORVM SOCIORVM MARTYRVM
Auctore S. Hesychio Presbytero Hierosolymitano.
Ex MS. Græco Biblioth. Vaticanæ.

Longinus Miles, Martyr in Cappadocia (S.)
Longinus Centurio, Martyr in Cappadocia (S.)
Socii duo, Martyres in Cappadocia (SS.)
*

AVCTORE HESYCHIO EX MS. GR.

[1] [Inter aliorum Sanctorum Acta,] Mvltæ variæque sunt historiæ Martyrum: quemadmodum enim elaboratæ a pictoribus tabulæ, in quibus vrbium adumbrantur imagines, & magnitudines turrium exhibent, & formas virorum atque mulierum, alias quidem seniles aut regias, alias iuueniles vel plebeias, tristes alias vel fronte serena hilares repræsentant: sic & qui martyricorum certaminum sermones conscribunt, masculam virtutem & robur animi, in duris atque asperis imperterritum fidentemque se exhibentis necesse est audituris manifestent: nec non Christi cum athletis suis certantis præsentiam palam cognoscendam, seque modo per signorum admirabilium multitudinem, modo per affluentiam in verbis gratiȩ manifestantem: Longini vero sapientis pariter ac generosi historiam, atque imprimis illustre eius de Christo testimonium, a quo Deum confitens est exorsus, qui potero digne enarrare.

[2] Etenim cum metu confusus vniuersus Apostolorum chorus eum vel negasset vel deseruisset: cum erecti in pedes claudi, videndi facultate donati cæci, [celebrari meretur S. Longini Centur.] leprosi a maculosæ cutis defluentisque per ramenta carnis immunditia purgati, alijque soluti a miserijs, liberati a morbis, qui melius vtique nosse eum poterant, ad crucis obstupefacti spectaculum, velut tempestate appulsi ad scopulos rectores, triste suæ fidei fecere naufragium: tunc venerandi huius religiosique Centurionis cōfessio auribus vanæ atque fallacis Synagogæ insonuit: Vere filius Dei est iste. Nempe nec Pilatum reueritus est aduersus Christi innocentiam mercede a conductum, neque extimuit tam numerosam multitudinem, vel ad conspectum infinitarum propemodum myriadum obtorpuit. [martyrium,] Quidni ergo laudibus efferatur, & scriptis celebretur pulcherrimum eius certamen? Quod qui viderunt ab initio enarrantes, in futuram generationem memorandum tradiderunt; ab illa vero deinceps ad posteros atque ita ad nos vsque peruenientes Longinianæ confessionis sermones, velut margaritæ quædam immaculatæ sanctum Christi Domini thalamum exornantes, sunt conseruati.

[3] [qui sepulcro Dominico custor appositus] Itaq; cum Pilatus b Custodiam postulatus aduigilaturā sepulcro vnigeniti filij Dei eamdem petentibus Iudæis concessit, dux eorum Longinus fuit: siquidem & ipse cum sua cohorte crucifixum custodiuerat: verum eodem iam ad vitam resurgendo reuerso, quemadmodum Euangeliorum scripturæ commemorant, & relatis per milites ad Iudæorum Principes ijs quæ gesta fuerant mirabilibus; hi confusionem suam apud populum formidantes, & prodigij tanti claritatem cupientes extinguere, promiserunt militibus sufficientem pecuniam se daturos, vt resurrectionis calumniarentur mysterium; multa quoque auri vi apud Pilatum sunt vsi, vt is calumniam indiscussam susciperet. At non Longinus promissa eorum antetulit veritati, neque contra Christum pecunias admittere, [oblatam a Iudæis pecuniam spreuit] vel Deum mammonæ sustinuit posthabere: indignum quippe se iudicabat vt auaritiæ seruiens in istam lethiferam abyssum sese præcipitaret periturum, & falsitati testis accederet aduersus Christum, per quem resuscitato Adamo & morte perempta ad vitam mortales immortalem transferimur.

[4] [& dimissa militia,] Acriter ea Longini constantia Pilatum & Principes Iudæorum pupugit: & insidias quidem eidem tendebant; sed quoniam totius militaris cohortis illustrissimus erat, opportunitas defuit explendæ iracundiæ, quam contra veritatis testem conceperant. Ast ille totum se Christo tradere cupiens c Cæsareæ militiæ zonam exuit, & de cetero domi se continuit suæ, cum duobus militibus, qui & ipsi beatæ confessionis consortes effecti, præcones extitere eorum quæ viderant & audierant terribilium signorum. Deinde vero, [Cappadocibus prædicauit.] Ierosolyma relicta, reuersus cum ijsdem est, & factus Cappadocum regioni optimus prædicator, sicut Thomas Indis, Romanis Petrus, Asiaticis Ioannes, Paulus ab Hierosolymis d ad Illyricum vsque, & alij alijs; Christum annuntians, & quæ propter ipsum atque in ipso facta erant mysteria diuulgans.

[5] Pessimi autem Iudæi zelo inflammati & stimulati ira, [Accusat eum Casari Pilatus] Longini confessionem per omnes late partes diuulgatam superare non potuerunt: quare ad priores suas artes conuersi, Pilatum inducunt, vt Longinum falso criminaretur apud Cæsarem per litteras; quod alieno ab Imperio Romanorum animo militaria contempsisset insignia, & Christum Regem gentibus prædicaret, eaque persuasione iam nunc implesset patriam suam vniuersam. Cum hisce litteris & pecunias mittunt & Longini mortem deposcunt, suisque calumnijs aures occupantes Cæsareas, imperatoria mandata in Iudæam contra Longinum referunt ad Pilatum; [a quo missi sicarij] quibus gladio in eos iubebatur animaduertere, qui militiam deseruissent. Eas litteras Pilatus continuo tradidit probatis cædium a se designatarum ministris: ipsi vero festinanter discedentes peruenerunt in Cappadociam, ibique didicerunt Longinum paterno in agro philosophari, & vrbanis negotijs curisque abdicatis, animo per quietem exercendo vacare. Agrum itaque eumdem adeunt, decernuntque Pilati ac Cæsaris iussionem cum silentio exequi, ne forte in fugam conuersus Longinus, manibus suis eriperetur: vnde factum est, vt nemini quidquam eorum quæ habebant præ manibus audentes concredere, [silentio cædem facturi,] ipsimet Longino velut alteri superuenerint improuisi, ad eumque accedentes & nescientes, ipsum esse quem quærebant, interrogare cœperint, vbi esset Longinus.

[6] [ab ipsomet ignoto & diuinitus monito] Ille vero rem omnem diuini Spiritus edoctus admonitu: Me, inquit, sequimini & ipsum ostendam vobis. Nec mora: domum eos suam gaudens deduxit, seque ad martyrij pro Christo subeundi sacrificium ex tunc apparans studiose: Quam speciosi, inquit apud se tacitus, pedes euangelizantium pacem, euangelizantium bona: nunc apertos mihi cælos video, nunc Filij ad dexteram Patris contemplor gloriam, nunc ineffabilem ipsius Patris & sancti Spiritus splendorem intueor, nunc dicam: Domine Iesu, suscipe spiritum meum; quemadmodum primus Martyrum e Stephanus, cuius abeuntis e vita pulcherrimam vocem audire merui. Iam supernam Ierusalem aureis instructam turribus, Angelorum patriam, Sanctorum omnium metropolim spatiosam, cum plausibus, epinicijs, regijsque trophæis ingrediar. Iam tunicam hanc terrenam exuens & carnis vincula laboriosa deponens, a mortalitatis abducar corruptione, subuectusque ad immortalitatis felicissimum statum in portum veniam vitæ æternæ, quam simul omnes Sancti inhabitant. Exulta igitur & lætare, o anima, ad Conditorem tuum & Dominum transitura: serenam faciem hac tam optata occasione exhibe, tantorumque tibi latores bonorum hilariter atque hospitaliter habe; bene instructam mensam apponens ijs, qui ad cœnam regiam te inuitaturi aduenerunt.

[7] Hȩc intra se locutus Longinus immissos sibi sicarios in domum suā excepit, & splendide eos tractans, [hospitio excipiuntur:] vultu læto & magnæ iucunditatis indicia præferente, ad eamdem cum ipsis accubuit mensam: factaque cœna interrogare eos aggressus est, quid ijs opus esset. Illi vero iuramentum ab eo exigentes, quod neque eorum vulgaret sermonem, neque concreditum sibi secretum nudaret, dicunt ei, quod Cæsar scripserit ad Pilatum, vt Longino cum alijs duobus militibus caput auferendum curaret. Quibus ille: Ecqui autem sunt duo isti Longini socij? Intelligens autem eos esse qui Iudaicæ mercedi Christum præhabuerant, scripsit ad eos diligentissime, vt quamprimum ad se venirent, maximorum futuri bonorum participes. Dein vna atque altera die hospites suos retinens, tertia domum illos eduxit in agrum, istic operiens socios accersitos: quos vbi propinquiores factos cognouit, exposuit ipsum se esse Longinum, quem quærerent.

[8] Ipsi vero primum dictis eius fidem adhibere recusabant: persuasi deinde vera loqui, [seque manifestantem occidere renuunt,] suos vellebant capillos, & miserandas ad ipsum voces edebant dicentes: Vt quid sic agere voluisti, amice? Quare in tuam venientes necem ad tuam inuitasti domum? Cur cædem machinantes tuam mensa & conuiuio excepisti, non tantum vna, sed altera quoque & tertia die? An forte non videbas vinum tuum tuo, quem quærebamus, miscendū sanguine? Nunc autem quid dicemus? aut quid agemus? si quid in rem tuam consulere possumus, abi in pace, hospitalitatis mercedem referens remissionem mortis, alias tibi a nobis inferendæ: neque enim gladium audemus contra te attollere, reueriti salem, erubescentes mensam, formidantes Deum hospitalitatis arbitrum: expedit nobis a Pilato discrimen pati potius quam Longini caput abscindere. Quomodo vero per omnem vitam tabesceret conscientia, & conuescentes videre nobis videremur sanguinis auidos dȩmones? Quomodo tibi manus possemus inijcere? torpent enim non modo illȩ nobis, sed & pedes & corpus vniuersum; vel cogitantibus dumtaxat istiusmodi facinus, quo benefactoris nostri hospitisque efficeremur occisores.

[9] [ipse vero in fide Christi constans] Ita quidem isti ad B. Longinum: non tamen persuadere potuerunt prompto atque alacri ad certamen athletæ, vt subeundum pro Christo agonem detrectaret, sed potius fidenti animo respondit, dicens: Ne me proditorem vitæ velitis aspicere, vt datam mihi gratiam vltro videar adduxisse in discrimen: non ego secernar ab ouibus lupus effectus, neque negabo quem semel confessus sum. Non obscurabo illius gloriam, qua vidi concuti elementa; neque accusabit me vniuersitas creaturarum, quod ab eo defecerim, propter quem cælum vultum suum abscondit, & sol luciferos currus dissoluit; quando dies suo excessit e stadio, & nox per vim adducta est, nec ipsa satis sustinens graue crucis opprobrium, nec pugnantium aduersus Deum Iudæorum delictum absque nota præteriens. Equidem ea omnia proprijs egomet oculis vidi, ipse spectator adstiti: quomodo igitur disperdam thesaurum tantorum quæ mihi obuenere bonorum, vel Angelorum id mihi exprobraturorum sustinebo irrisiones?

[10] Adhuc eo loquente superuenit par illud commilitonum, eidem cum Longino morti addictorū a Cæsare: [duos martyrij socios accersitos amplectitur,] quibus hilari vultu lætoque animo occurrens in amplexum Sanctus, oculos ceruioesque beatas ex osculatur; &, Gaudete, inquit, commilitones Christi, diuinorum certaminum gloriosi victores, & regni cælorum hæredes felicissimi: gaudete, inquam: aperitur enim nobis paradisi ianua, iamque parati adsunt Angeli, animas nostras translaturi ad Deum, easque oblaturi vnigenito filio eius: iam lampades video, iam coronas contemplor, iam brauia considero cum quibus cælestis sponsi in thalamum deducemur. Deinde ad lictores conuersus, inquit: Quidquid vobis imperatum est confestim perficite. Præpositum vero domus suæ stolam mundam adferre iussit, [& 16 Octob. cæditur.] tamquam ad nuptias festiuas vocatus: eamque indutus, & manu designans tumulum, in quo beatum corpus suum sepeliri volebat, genuflexit; seque ipsum cum socijs, eiusdem victoriosi agonis secum ingressis stadium, apte componens, capite minutus est die decima sexta mensis Octobris, omnesque simul adscripti sunt tam Apostolorum quam Martyrum choris, quia & horum fortitudinem, & illorum præclarum zelum sunt imitati.

[11] [Caput Hierosolymis relatum] Lictores autem assumpserunt S. Longini caput deferendum ad Pilatum, qui in gratiam Iudæorum cædem istam mandarat, accepta ab eisdem pecunia inductus. Vt vero Ierosolymam aduenerunt iussit Pilatus illud exhiberi Iudæis, mortem Sancti sitientibus, multo auro eamdem vendens iam assuetis innocentem sanguinem pecunia emere. Posthæc mandauit extra vrbis portam abijci sacrum caput, tetribile dæmonibus, amabile Angelis, elementis cunctis admirandum. Iacuit igitur ante portas tamquam thesaurus aliquis inuiolabilis f, & quamuis multus ibidem fimus esset, [in sterquilinio abiectum latet.] incorruptum seruatum est pretiosissimum margaritum, atque ibi sepulturam habuit: imo ipse fimus eidem pro arca ad tempus fuit, longanimiter agente Deo, & prouide disponente, vt opportuno tempore illud reuelans, suum erga homines amorem manifestius declararet.

[12] Etenim vidua mulier ex Cappadociæ regione, corporeis oculis amissis, [Viduæ cæcæ] fide superauit infirmitatem, & cum vnigenito filio suo Hierusalem aduenit, sperans se sacra adorantem loca visum deperditum recuperaturam. Vt igitur filij sui manu deducta collegit sacræ terræ puluerem, eosque oculis cœpit studiose applicare, si forte in ijs reperiret collyrium visui reparando idoneum; subitus ex improuiso morbus puerum inuasit, maternoque abstulit e complexu. Itaque geminatæ sunt ei tenebræ, ac pene ad extrema deducta est, intolerabilis infortunij succumbens calamitati: miserabiles autem voces ad Deum iactans, [& vnico filio Hierosolymis orbatæ] Vsquequo, inquit, Domine, obliuisceris in finem? Vsquequo auertis faciem tuam a me? Vsquequo ponam consilia in anima mea, dolores in corde meo die ac nocte? Respice, exaudi, misereri mei Domine Deus meus: illumina oculos meos ne quando propter mœroris & luctus magnitudinem absorbear a morte. Domine, num sola ego super terram peccatrix, quod in tam seuerum adducar iudicium? Certe non ego peior sum meretrice, quam suscepisti tibi vnguenta afferentem. Me vero infelicissimam & oculorum lumine, & vnigenito filio priuasti: neque vllubi relata est salutis spes.

[13] [S. Longinus reuelat caput suum;] Tali tamque inconsolabili in luctu cum perseueraret misera, apparuit dormienti B. Longinus, & quidquid circa se gestum esset eidem manifestauit: Ego, inquiens, Longinus Centurio sum, qui sub cruce Dominum Iesum Christum vere Dei filium esse confitebar: notum igitur sit tibi, quod Pilatus falsi criminis me accusans Cæsarem interpellauit, cuius iussu resectum mihi caput est, & huc delatum, atque extra ciuitatem proiectum conferentibus in hoc ipsum pecunias Iudæorum pueris. Sub sterquilinio itaque sepultum illud est, vt tibi seruaretur sors illa ad sanitatem plurimorum: statim quippe ac reuelaueris indicatum tibi thesaurum, oculos tuos recipies, deinde & puerum tibi viuum sistam cum gloria, vnde non mediocre solamen luctus tuus accipiet.

[14] [eoque inuento,] Talibus verbis consolata simul & roborata mulier, vtpote fidelis non minus quam generosa, petijt ad locum deduci, inquem deportari fimum a suis ductoribus didicit, qui & ipsi fideles erant: cumque eo aduenisset, continuo cœpit manibus scalpere, & Dei agente prouidentia celeriter reperit venerandum caput, & solis radios intuita est: ipsum vero complectens ac studiose abluens & vnguentis condiens pretiosis, regressa est in ciuitatem secum in suum hospitium deferens inæstimabile margaritum. [filium ei suum ostendit:] Nocte vero sequenti rursum ei S. Longinus adstitit, ad latus suum habens illius filium, splendidum ac subridentem & velut nuptialem vestem indutum, qui & dixit: Mulier ecce quem dilexisti: iste est filius tuus vnigenitus, quem tibi ereptum arbitrabare: cum Deus ab hac momentanea ac peritura liberatum vita, in regnum cælorum eum adscripserit. Et nunc mecum habeo illum: a Saluatore enim accepi illum, neque a dextera mea vnquam recedet. Igitur caput meum accipiens, & cum filij tui corpore vnam in arcam condens, haud amplius plora velut amissum, [in eadem secum gloria felicem,] cui a clementissimo Deo magna mecum donata est gloria, vt & altare & mystica sacrificia & celebres choreæ, & populosæ conciones, & alia adhæc plurima ei mecum deferantur, quibus in terra frui non potuisset: quod vero in cælis nobis præparauerit, non verbo dumtaxat sed reipsa suum erga nos amorem declarans Deus, id vero neque oculus vidit, neque auris audiuit, neque in cor hominis vnquam ascendit.

[15] [quæ illud cum filij corpore refert in patriam] Hos sermones vt pueri mater audiuit, tamquam si diuini alicuius Prophetæ suscepisset mandata; sic consurgens continuo in patriam remeauit, & acceptum S. Longini venerabile caput magna cum lætitia atque splendore reposuit, sicut Sanctus mandauerat, in vico, qui g Sandralis nominatur: illinc enim oriundus erat S. Longinus: sibique ipsa dicebat in corde, & lingua alijs prædicabat: Nunc scio vere quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Oculos quærebam carnis, & cum ijs etiam visum in anima spiritualem recepi: afflixit me calamitas filij, & ecce hæredem habeo cum gloria regia Deo assistentem: video iuuenem indutum purpura, & multo decore adornatum. Sidereo vultu resplendens puer ecce vt matri arridet suæ, & ad latus Longini velut lucifer ad radios solares refulget. Etenim sæpe noctu sæpe per diem apparens, neque id in somnis sed manifesta in specie, se mihi ostentat Martyrum in modum: sors autem illius inter Prophetas est, [Deo gratias agens.] etsi Prophetarum vitam non vixerit: & h crucem cum Longino baiulans, adorandum cælorum regno trophæum effert, atque inter medios Angelos prædicat, inter Archangelorum cœtus exclamat, tamquam germanus Longini discipulus, Vere filius Dei est iste. Quantum vero Seraphim permittunt Longino Deum glorificare (neque enim diuinas laudes canentibus obstrepunt Cherubim Seraphimue) tantum auditur etiam ipse, sanctam, melodicam, triumphalem vocem efferens, Vere filius Dei est iste. Est vtique & erit Dei filius: quod enim habuit ante secula, etiam in omnia secula ventura habebit: ipse antiquat secula, & citra senium indeficiens perseuerat: regnum namque ipsius regnum æternum est, & potestas ipsius in æternum non minuetur.

[16] Ego Hesychius Presbyter Hierosolymorum, multum soliciteque scrutatus, vix demum nec absque magno labore potui inuenire aliquid de S. Longino Centurione, [Encomij auctor Hesychius,] qui ad Crucem Christi dixit: Vere filius Dei erat iste: inueni autem martyrium eius in libello conscriptum in bibliotheca sanctæ Resurrectionis, & ipsius confessionem cum elogio composui. Denique credant omnes, qui timent Dominum, quia hic est vere S. Longinus Centurio, qui sub cruce Christi ipsum confessus est: cuius intercessio ac patrocinium custodiat omnes siue legentes siue audientes in Christo Iesu Domino nostro, cui est gloria, virtus & regnum Patris, Filij, & Spiritus sancti, nunc & semper & in secula seculorum Amen.

[Annotata]

a Non erat hoc quidem a Pilati ingenio alienum, quem solitum sententias vendere Philo scribit: Christi tamen damnationem ab eo exortam magis metu concitati in seditionem populi quam alio respectu vllo scimus ex Euangelico textu: pecuniam nihilominus eidem decretam esse, vt resurrectionis mysterium pateretur obscurari, satis indicant apud Matthæum Iudæi, fidenter militibus promittentes: Nos suadebimus Præsidi & securos vos faciemus.

b Græcus Matthæi interpres consuetam Romanæ militiæ vocem, & apud exteras etiam nationes vsitatam, κουςωδὶαν, vsurpauit; vt recte Menæa interpretentur ἥτις ἦν τάγμα ςρατιωτικόν: ita nunc barbare milites alicui rei vel personæ ad custodiam deputatos dicimus guardiam. [Mat. 28, 14]

c Acta Metaphrasti adscripta: secessisse eum dicunt vt Iudaici populi congressionem declinaret, intellecto quam grauiter is sibi esset infensus.

d Sed diu postquam e Iudæa S. Longinus secessisset: Pilatus enim, sub quo ille passus, prius apud Syriæ Præsidem accusatus & officio amotus est, quam eo vsque a Paulus excurreret, aut Romam se conferret Petrus Antiochia relicta.

e Passum esse S. Stephanum post septimum circiter a Spiritus sancti aduentu mensem, conformius ad Sanctorum Patrum consensum existimat Baronius.

f Citata sub nomine Metaphrastis Acta: velut perpetuo apparentem quamdam facem ijs qui transibant cernendam præbebat ante ciuitatem, & in sterquilinio iacentem tamquam in domo regia conseruatam tuto protegebat.

g MSS. Medicæum & Venetum σανδιάλῃ τῃ κώμῃ.

h Simili phrasi vtuntur iam citata MSS. μετὰ λογγίνου ςαυροφορῶν: at MS. Berodianum, cum quo habemus collatum Medicæum, λευκοφορῶν id est, candidis indutus vestibus.

* Colitur 28 Martij

INVENTIO CAPITIS S. LONGINI CENTVRIONIS
Ex alio eiusdem Bibliothecæ MS. Græco.

Longinus Miles, Martyr in Cappadocia (S.)
Longinus Centurio, Martyr in Cappadocia (S.)
Socii duo, Martyres in Cappadocia (SS.)

EX MS. GR. VATICAN.

[1] [Christina vidua a dæmone vexata] Posthæc mulier quædam vidua, Christina nomine ex nobilioribus loci vna, inuasa est a feroci spiritu crudeliter ipsam discerpente. Cogitauit igitur postera die profisci in Orientem; audiuerat enim de sanatis a a Iesu. Ipsa porro nocte, qua secum constituerat in iter se dare, apparuit eidem absque capite S. Longinus, & interroganti, quis adesset, inquit S. Longinus: [admonitu S. Longini] Vis sanari? Cui illa: Etiam, Domine; hoc est quod postulo. Dixit ei Sanctus: Vade in Ierusalem & interrogans vbi sit domus Præfecti b Lucij, quære ibi caput Longini Centurionis, & refer illud ad corpus meum: ita sanaberis: Ego enim Longinus sum, qui pascebam oues c iuxta viam, nec requieui in eo, in quo positus sum, sepulcro vsque nunc: verum tu fac, vt dixi, & sanaberis in nomine Iesu Christi; neque tu tantum sanabere, sed & filium tuum in militiam assumam: ego enim sum qui tibi absque capite loquor.

[2] Talia cum audiuisset mulier, surrexit, & valedicens ijs quos habebat amicis, [Ierosolymam abit:] dedit se in viam, & veniens ad monumentum Sancti, voce magna clamauit dicens: Domine qui es in loco hoc, quemadmodum mihi in visione dixisti, ecce vado: tu mihi opitulare. Et cōtinuo contremuit locus, & vox id ipsam allapsa dixit: Vade, Christus adiutor tuus est. His verbis auditis iuit illa, atque cum gaudio totam emensa viam cum introisset in Ierusalem; & didicisset ab incolis domum Præfecti Lucij, [& redemptum Sancti caput referens] requisiuit ab eo caput B. Longini: quod ille dedit ei, postulato argenti pretio ad numerum ducentorum denariorum. Accipiens ergo caput mulier adorauit Deum, & dedit gloriam ei qui dignatus esset eam tam insigni suæ bonitatis gratia.

[3] Cum vero, caput deferens & filium suum Christionē viæ comitem habens, [comitantibus Angelis] pararet sub vesperam iter ingredi: ecce apparuerunt ei tres Angeli, quorum gloriam intuens nequibat sustinere, qui manibus cereos gestantes albos & gradientes ante eos, tota nocte Deum hymnos cōcinendo laudabant: mane autem facto requieueruntin eo, quem attigerant, loco cibi sumendi caussa. [per filium restituit corpori.] Post tertium vero diem cum filio Christione suum in vicū redux, caput S. Longini attulit & abijt ad locum, in quo humatus erat, hora quasi sexta noctis. Ædificauerant autem fideles Christiani ȩdem Martyre dignam: ad quam accedentibus muliere cum filio, subito reclusum est proprio motu ostium, & monumentum apertum * vidimus, & lumen circumfulsit in habitaculo. Ingressus autem adolescens in monumentum cum vnguentis & aromatibus, caput corpori apposuit: quod ita coniunctum ei est, vt fuerat ante abscissionem: eoque egrediente extra monumentum, rursum conclusus est per se locus, & ipsi reuersi sunt in domum suam, gaudentes & glorificantes Deum.

[4] [S. Longinus matri apparet] Altera vero nocte apparuit Christinæ S. Longinus dicens: Nunc requiem accepi, quoniam reddidisti mihi caput meum: quare & tu sanam te noueris ex hoc die: quæro autem de filio tuo, terrestrine an cælesti militiæ adscripturus eum sim? Respondit illa tremens ac pauida: Obsecro, Domine, cælesti militiæ adscribe illum: eoque audito disparuit Sanctus. Orto autem die adolescens egressus est in vineam, ad habendam illius curam: ibique ad horam vsque septimam laboranti conspiciendum se obtulit S. Longinus, & dixit: Adolescens Christion, vin secundum; [& filio, in celestem militiam adscribendo.] nomen tuum in militiam Christi adlegi? Qui suspiciens vidit eum instar fulminis micantem, & ait ei: Quis es Domine, qui me in militiam vis adlegere? Ego sum, inquit Longinus, capite donatus. a matre tua: sicut autem illa adduxit mihi caput meum, sic & ego te volo ad Deum adducere. Ad hæc respondit Christion: Si ita est, fiat mihi secundum verbum tuum: & continuo spiritum tradidit adolescens.

[5] [Illa mortuum luget] Mater autem ipsius procedente die, accipiens hora solita cibos in prandium, ad filium suum in vineam iuit, & ingressa inuenit eum extinctum. Quod cum vidisset, cecidit super terram in faciem suam, linquente eam spiritu, & tunica laniata iacebat velut mortua, vsq; dum accedens ad eam Angelus confortauit ipsam dicens: Quid ploras? Ait illa: Quia perdidi filium quem habebam vnicum, [quam consolati Angeli,] & exaruit fructus vteri mei immatura ætate. Angelus vero respondit ei: Noli errare mulier, neque super hoc plores: ipse enim nec perijt neque exaruit: quippe qui in sinu Iesu Christi est. Abi ergo in ciuitatem, & conuoca viros religiosos ac sanctos, qui venientes suscipiant corpus filij tui, & sepeliant illud in monumento, in quo recumbit fidelissimus Longinus: post tres autem dies videbis filium in ordine militæ suæ.

[6] [rem nuntiant Episcopo Tyanensi] Hæc locutus Angelus disparuit ab ea: ipsa vero consurgens redijt in vicum, vbi continuo ei adfuerunt Angeli consolantes eam, ac veluti discere volentes, quid ipsi accidisset: quibus illa enarrauit omnia: ipsi autem audita ea, abierunt ad Episcopum d Tyanorum in habitu virorum honestorum, eique quæ contigerant annuntiauerunt. Mox autem Episcopus, Paphnutius nomine, secum assumens viros relgiosos & pios, profectus est ad locum, in quo iacebat adolescens extinctus, & conuersus iussit aduocari matrem eius: quæ cum venisset, dixit ad eam: Ne lugeas super hunc ipse enim cælorum regna possidens multum orat pro nobis: [qui mortuum apponit S. Longino:] exultemus ergo potius & non simus mœsti. Hæc dicens præcepit tolli corpus adolescentis, & cum S. Longino reponi: & obtulerunt Deo in cælis regnanti sacrificium acceptabile. Pia vero mulier facta est Diaconissa & gloriosæ fidei administra: qua multis collaudata atque admonita redijt Episcopus in ciuitatem.

[7] Vespera porro facta & nocte succedente, cum esset hora illius quarta, [mater autem filium videre merita] apparuit iterum Sanctus, dicens: Vt quid blasphemas me? Quæ perterrefacta & tremebunda: Quis es, inquit, Domine mi? At ille: Ego sum, qui filium tuum in militiam adsciui. Christina vero filij sui recordata exclamauit & ait: Domine si in militiam adscripsisses, non vtique occidisses eum. Rursus autem ad eum fidelissimus Longinus: Ecce etiam nunc blasphemias loqueris. Noli porro; sed surge & egredere e domo tua, & videbis quod militet filius tuus. Arreptaque illius manu, eduxit eam, & conspexit apertum cælum ac magnum lumen ipsa in nocte: suspiciens autem raptaque in extasim, vidit cælestem Regem & gradientem ante ipsum filium suum. Tunc dixit ei S. Longinus: Iamne vidisti filium tuum, & credidisti quia in militiam adscriptus est? Cui illa: Sufficit mihi, sicut locuta sum tibi, Domine; & ipse continuo disparuit ab ea.

[8] Ex hoc porro tempore permansit illa in domo sancta, [post actam sancte vitam] diebus ac noctibus orationibus & obsecrationibus vacans, & eleemosynas faciens, nec non & morborum curationes per inuocationem Christi & sancti Martyris eius; Deum vero glorificans in vita sua pro bonis vniuersis quæ obtigerant sibi. Defuncta est autem in diebus Paphnutij Episcopi, [ibidem sepelitur.] & deposuerunt eam iuxta S. Longinum in eodem templo, in Christo Iesu Domino nostro: cui est gloria & potestas, nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Clarius priora Acta spem sanitatis concepisse aiunt ex locorum Sanctorum celebritate: itaque ea miracula hic intellige, non quæ viuus, sed quæ ad sepulcrum suum mortuus Iesus faciebat.

b Quia hic autem fingebatur sub Herode vixisse, suspectus fit totus iste de Lucio locus, ne numquam talis fuerit in rerum natura, nequidem tempore huius inuentionis; ideoq; videtur alia relatio, caput in sterquilinium abiectum narrans, hac saltem parte verosimilior.

c Quasi nempe eius rei meminisset mulier post aliquot secula.

d Ea est Cappadociæ 2 Metropolis. Nomen vero Episcopi Ægyptium satis indicat hæc gesta eo tempore, quo multos oti Asiæ Sanctos commodare Ægyptus potuit, Monasterijs asceterijsq; efertissima, & magni Paphnutij sanctitas fama vulgata, ipsum nomen etiam Minori Asiæ reddiderat venerabile.

* imo Viderunt

DE S. MENIGNO FVLLONE, MARTYRE PARII IN HELLESPONTO.

AN. CCLI.

[Commentarius]

Menignus Fullo Martyr, Parii in Hellesponto (S.)

[1] Hellespontus sumitur tum pro angustia maris inter Sestum vrbem Thraciæ in Europa, & Abydum vrbem Mysiæ minoris in Asia, tum pro parte Mysiæ prædicto mari exposita; in qua Parium vrbs antiqua inter Cyzicum metropolim, & Lampsacum Propontidi adiacet. In hac vrbe vixit, & martyrium subijt S. Menignus Fullo, cuius memoria inscripta est hisce Idibus Martij Romano Martyrologio his verbis: [Cultus sacer] Eodem die S. Menigni Fullonis, qui sub Decio passus est. Citatur in Notationibus Græcorum Menologium, vbi summatim complexa eius Acta referuntur, & hac quidem phrasi: Eodem die S. Menigni Fullonis. Hic sub Decio Imperatore, cum persecutio magna contra Christianos commota esset, pro Christianæ fidei confessione animam tradens, martyrio consecratus est.

[2] At Græci in Menæis magnis & apud Maximum Episcopum Cytherorum in Vitis Sanctorum bis S. Menigni venerationem ingerunt, [epitome 22 Nouembris relata.] scilicet XV Martij & XXII Nouembis. Et hoc vltimo loco palæstram martyrij his verbis indicant: Eodem die memoria S. Menigni Fullonis. Oriundus hic fuit ex Hellesponti colonia Pario: cum audisset a militibus quibusdam in foro clamantibus, Iesus Nazarenus noctu adueniens subduxit nobis nostros captiuos; inflammatus spiritu, omnem operam dedit, vt & ipse martyrio potiri posset. in eadem enim vrbe multis Martyribus a custodibus in carcere conclusis, & ianuis occlusis & signatis, Sancti ab diuino Angelo soluti sunt vinculis. Vnde non repertis ipsis in custodijs persecutores illorum vehementer perturbati sunt. Postquam autem S. Menignus, cælestem vocem, qua ad subeundum martyrij certamen incitabatur, audiuit; nihil moratus, redditis Dominis suis vestibus (nam opificio fullo erat) laceratis tyrannorum edictis, quæ proposuerant; a carnificibus crudeliter verberatur, & in terram proiectus in pedes extenditur, & in stipitem erectus laceratur: digitis pedum recisis, ad tyrannum ducitur: a quo, quod sacrificaturum se idolis pernegaret, capitis damnatus, & a carnifice cæsus Domino spiritum reddidit. Eadem leguntur in vetusto Synaxario Parisiensi Collegij Claromontani Societatis Iesu. [Acta martyrij.] Quod vero distichon in Menæis præponebatur, idem in Menæis MSS. Diuionensibus Chiffletij nostri ad diem XV Martij reperitur, & est tale:

Κάραν κναφευ μένιγνε Τμηθεὶς ἐκ ξίφους
Κνάφεις σεαντον κἂν ρὕπους εἶχες πλύνων.

Gladio, Menigne fullo, dum præbes caput,
Tibi ipse fullo es, si quid est sordis, lauans,

[3] Hoc autem eodem die XV elogium ipsius prolixius habemus, quod ex recuso Sanctorum Viridario Matthæi raderi exbibemus his vebis. Eodem die S. Menigni Fullonis Martyris memoria. Decij Imperio sæua in Christianos extitit tempestas. Qui Asiam prouinciam procurabat, exitialis erat, & ingenio ferocissimus. [Captiui Christo apparente liberantur e carcere:] Ergo cum oram maritimam obiret, quoscumque ibi ex Christi disciplina reperit, cæsos flagris, robore inclusos, opaco carceri mancipauit. Nocte appetente omnes in vinculis simul in has voces eruperunt: Domine rex cælestis, qui principem Apostolorum tuorum Petrum olim per Angelum a vinculis & custodia per quietem sine tumultu liberasti, nobis quoq; auxilium præsta, & eripe nos ex his pedicis & cæco carcere: vt & ij, qui nomen tuum contemnunt, intelligant, te solum Deum & sempiternum esse Imperatorem. Hæc illis precantibus, adstitit iudiciorum Præses Dominus, pulsisque tenebris, splendore totum carcerem illustrauit, illosque compellauit: Fidite, & ne formidate: ego enim vobiscum sum. Et repente vincula, non secus ac cera, defluxere, carcerque sponte patuit: & Dominus adiecit: Abite hinc, & prædicate vbique gentium potentiam meam; atque ita in cælum redijt. Illi vero egressi sunt ex carcere. Mane custodes omnes carcerem ingressi, cum salua signa portæ offenderent, neminem tamen intus cernerent, egressi: O potentiam! exclamant, Christus Nazarenus de nocte ingressus, omnes vinctos nobis clam eduxit. Et erant qui admirabundi obstupescerent, alij custodes irridebant.

[4] [conuertitur S. Menignus] Hæc cum B. Menignus audiret admiratione captus, cœpit & ipse credere, & Christi amore inflammari: fulloniam enim exercebat, & cum labes vestium olim ad flumen elueret, audiuit vocem ad se deferri: Menigne ades, magna te gratia beabo. Territus voce & confusus, paullo post prosecutus est opus: & vox denuo aures eius circumsonat: Menigne ades, vt videas thesaurum repositum ijs, qui diligunt nomen meum. Hic Menignus verbum non amplius adiecit, sed mox abijt, vestesque suas suo domino reddidit, & se comparauit ad Præsidis aduentum: qui cum post non multos dies ad eum locum venisset, & pro tribunali sedisset, auresque quiritantibus præbuisset, recognouit etiam Imperatoris contra Christianam religionem edictum. Tum hic plane diuinus Menignus generosissime in medium posiliens, extortum e manibus Prætoris decretum in mille partes discerpsit, pedibusque proculcauit. Quod cum cernerent Prætoris deterrimi deteriores satellites, [decretum contra Christianos lacerat:] in terram prostratum, proculcatumque atrociter conciderunt. Ergo iam prope exanimato verberibus, Præses de tribunali consurgens, O scelestum caput, inquit, qua fretus audacia hoc designasti? Et Sanctus: Christo meo. Et Præses: Arripite hunc stolidum, contumacem, & refractarium, suspensumque equuleo laniate, [dire torquetur:] & fodicate assidue, vt videamus, an Christus illum ereptum sit venturus. Adeoque fœde lacerarunt illum vngulis impij, vt intestina omnia per latera apparerent. Prætor interea, velut theomachus, semper Martyri patienti Deoque maledicta ingerebat. Sed Sanctus precabundus omnia tolerabat, vltroque tyranno insultabat.

[5] Tunc Præses in furorem actus, Agite, inquit, digitos, qui Imperatoris decretum discerpere ausi, detruncatos minutatim concidi impero. [concisis minutatim digitis,] E vestigio igitur articulos ad vsque metacarpion resecant, qui pro sanguine lacteum liquorem profudere. Retrusum dein in carcerem postero die in iudicium adduxere. Sed sanctus Martyr Christum publice professus, & Imperatorem detestatus, Præsidi etiam illudebat, cunctosque in admirationem adduxit. Lata tandem capitis sententia est, vt gladio puniretur. Cum ad supplicij locum tenderet, secuta virum prosecutaque lacrymis est coniux, & ingens hominū copia. In loco iam supplicij Sanctus cum excelsus staret, populum ad fidē cohortatus est, vxorem tutoribus commendauit, [capite plectitur] & sacrosanctū caput feriendum præbuit. Vbi miraculum ingens spectantibus visum: nam candidam columbam ex ore sancti Martyris in cælum euolare viderunt, qui spectaculo perculsi omnes exclamarunt: [columba ex ore volante,] Magnus profecto Deus Menigni. Quo populi clamore tota ciuitas contremuit, ita vt Proconsul etiam trepidaret. Sed vbi caussam facti didicit, præcepit, vt insepultus relinqueretur. Videbimus, inquit, an Deus illum suus sepultura dignaturus sit: [corpus nocte] apposueruntque excubitores, qui sacras eius exuuias corporis custodirent. Sub noctis vero conticinium, germani, illius omnibus custodibus somno sepultis, truncum corporis illius ad locum a sancto Martyre desideratum transtulerunt, ipsique fratres somno ibidem correpti obdormierunt; vbi vni ex illis visus Martyr, Capitis, inquit, mei, quo Christum confessus sum, properandi studio obliti estis. Experrectus ille narrauit alijs, quæ sibi a fratre dicta essent, [ad sepulturam defertur:] & per densam noctem remensus iter, anceps quid faceret, hæsit: sed vbi ad locum in quo cæsus erat peruenit, illustre sidus super Martyris verticem apparuit. Accepto ergo capite gratulabundus ad fratres remeauit, quos porro progressuros prohibuit Martyr, qui nobiles reliquias ibi reponi iussit: quod sit ad laudem Dei nostri, cui gloria in omnes æternitates, Amen.

[6] In Menologio, iussu Basilij Porphyrogeniti scripto, martyrium S. Menigni Fullonis refertur die sequenti XVI Martij cum hoc encomio: S. Menignus vixit regnante Decio, oriundus ex ciuitate Parij, artificio fullo, & labore manuum sibi victum comparans, ministrabat Christianis tunc ob persecutionem carceribus inclusis: [claret miraculis.] desiderabat & ipse pro Christo martyrium subire idque precibus efflagitabat. Venit ergo vox illum alloquens: Menigne veni ad me, & inuenies gratiam in oculis meis. Accessit ergo ad Iudicem, & Christianum se esse confessus est. Post verbera ergo, gladioque digitis manuum & pedum abscissis, capite plexus est. Corpus eius in vrbe sepultum præbet sanitatem omnibus fidelibus vsque in hodiernum diem. Eodem die S. Menignus adiungitur S. Romano Diacono Ecclesiæ Cæsaræensis in Palestina in memorato Synaxario & alijs Menæis MSS. ibidem referendis.

DE SANCTIS MARTYRIBVS NICOMEDIENSIBVS LVCIO EPISCOPO, FAVSTA, SILVIO, INGENVO SIVE INGENVA, ET IANVARIO.

[Commentarius]

Lucius Episcopus, Martyr Nicomediȩ (S.)
Fausta, Martyr Nicomediȩ (S.)
Siluius, Martyr Nicomediȩ (S.)
Ingenuus, sive Ingenua, Martyr Nicomediȩ (S.)
Ianuarius, Martyr Nicomediȩ (S.)

[1] Pergimus singulis ferme diebus proponere aliquot Martyres Nicomediæ in Bithynia, Sede tum Imperatorum, pro fide Christi passos. Dux horum & Antesignanus, aliunde forsan adductus Episcopus, nomine Lucius fuit, qui hoc die in multis, ijsque illustribus Martyrologijs necdum typis editis celebratur: inter illa eminent, quæ adseruantur, tum Romæ in Vaticano & templo orbis primario, S. Petro Apostolo dicato, in præclarißima bibliotheca Cardinalis Barberini, & apud Patres Oratorij, quod sub nomine S. Cyriaci a Cardinali Baronio solet citari & laudari, tum extra Vrbem in præcipuis monasterijs, Casinensi, quod charactere Longobardico exaratum est, [Lucius Episc. a pluribus relatus:] Treuirensi S. Maximini, Tornacensi S. Martini, Lætiensi & alijs: quibus accedit Notkerus excusus cum MS. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus: in quibus ista fere vbique verba habentur: In Nicomedia natalis S. Lucij Episcopi & Martyris.

[2] [socij eius in Martyrol. S. Hieronymi.] Martyrologium S. Hieronymi Parisijs excusum ita exorditur hunc diem: Idus Martias. In Cappadocia S. Longini Martyris. In Cappadocia (corrige Nicomedia) Lucij Episcopi & Martyris, Faustæ, Syluij, Ingenuæ, Ianuarij. Mendum hoc indicatum corrigitur in MS. Martyrologio Lucensi eiusdem S. Hieronymi his verbis: In Nicomedia Luci Episcopi & Martyris, Faustæ, Silui, Ingenuæ. In apographo Blumiano legitur Lucini: reliqua eadem sunt. In MS. Antuerpiensi nostro eiusdem S. Hieronymi ea sic habentur: Nicomediæ Lucij Episcopi, Syluij, Pauli, Petrini, Ingenui. In MS. Richenouiensi, quod aduertimus ex simili Martyrologio excerptum, ordo inuertitur, quo reducto, sic legendum: In Nicomedia Lucij Episcopi, Syluij, Pauli, Petronij. Quos duos vltimos amandamus ad sequentem classem Martyrum Carthaginensium. Si quis tamen illos velit hisce etiam adijcere, & maxime Paulum, quod in priore Martyrologio repetatur, nolumus contentiose obesse. In MS. Parisiensi Labbæi referuntur Lucius & Fausta; [aliqui in alijs Martyroll.] at Fausti nomen est scriptum in MS. Augustano S. Vdalrici. Hermannus Greuen in Auctario Vsuardi habet; Lucij Episcopi. Item S. Faustæ. Siluius etiam adnotatur in MS, Adone Reginæ Sueciæ. Demum in MS. Tamlactensi fit memoria Lucij Martyris, Siluij, Ingenuæ, & aliorum de quibus seorsim aut inter Prætermissos agimus. Reperimus in bibliotheca Vallicellana Patrum Congregationis Oratorij Romæ Kalendarium præfixum antiquo codici MS. operum S. Isidori Hispalensis: in quo legebatur ad hunc diem: In Nicomedia S. Iuliani. An loco alterius aut ex alio die forsan insertum, dubitamus. Hoc saltem, vt honore suo Sanctum non fraudemus, voluimus indicare. [an iungendus Iulianus?] Lucius Episcopus & Martyr ad diem præcedentem translatus est in MS. Aquisgranensi.

DE SANCTIS MARTYRIBVS CARTHAGINENSIBVS PAVLO, SALVATORE SEV SOLVTORE, ALEXAND. THEOPHILO, THEODOLO, OCTAVIO, PETRONIO, MANILO.

[Commentarius]

Paulus, Martyr Carthagine in Africa (S.)
Saluator seu Solutor, Martyr Carthagine in Africa (S.)
Alexander, Martyr Carthagine in Africa (S.)
Theophilus, Martyr Carthagine in Africa (S.)
Theodolus, Martyr Carthagine in Africa (S.)
Octauius, Martyr Carthagine in Africa (S.)
Petronius, Martyr Carthagine in Africa (S.)
Manilus, Martyr Carthagine in Africa (S.)

Hæc altera classis Martyrum in pluribus Martyrologijs subiungitur Martyribus Nicomediensibus iam relatis. Eorum memoria continetur in illustri Martyrologio Cardin. Barberini, sed acephalo, his verbis: Carthagine Pauli, Saluatoris, Alexandri, Theophili, Octaui, [Memoria in varijs Martyrologijs.] Theodoli. Pro hoc Zeodoli legitur in illustri MS. Treuirensi monasterij S. Maximini: reliqui eodem ordine recensentur. In Martyrologio Blumiano S. Hieronymi post Theoduli additur Petruni, in alijs apographis S. Hieronymi, intrusum est nomen S. Iacobi Apostoli, de quo inter Prætermissos egimus; quo a nobis omisso, ita excusum est Parisijs: Carthagine Pauli, Solutoris, Alexandri, Theophili, Theodoli, Petronij, Manili. In apographo Lucensi deest nomen Manili, & nomina duo, vt supra habentur, Salutoris & Petruni scribūtur. In MS. nostro Antuerpiensi ista habentur: Carthagine Pauli, Solutoris, Alexandri, Theophili, Octaui, Theodoli. In MS. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus: In Carthagine S. Pauli, Salutoris, Alexandri, Theophili, Octauij. Ex his hoc modo apud Notkerum quatuor efferuntur: Carthagine Pauli, Salutaris: Item Alexandri, Theophili. MS. Richenouiense: Carthagine Solutoris. MS. Aquisgranense: Natalis Eucapi, Secutoris, Pauli: pro quibus legendum videtur, Octauij, Solutoris, Pauli. In MS. Tamlactensi est Paulus & die præcedenti Paulus, Theophilus, Saluator, Alexander, quibus tum adduntur in MS. Pragensi: Octauius, Theofolus bis repetitus, pro quo substituendi, Theophilus & Theodolus.

DE SANCTO NICANDRO MARTYRE IN ÆGYPTO.

CIRCA AN. CCCII.

[Commentarius]

Nicander, Martyr Ægyptius (S.)

[1] Est Martyr Nicander inscriptus fastis Latinis & Græcis. Ex illis Galesinius ista habet: In Ægypto Beati Martyris Nicandri, cuius pro Christi religione & admirabili erga Martyres pietatis studio, [Veneratio apud Latinos] res multæ fortiter sancteque gestæ litteris mandatæ extant. De eodem in hodierno Romano Martyrol. ista recitantur: In Ægypto S. Nicandri Martyris, qui cum sanctorum Martyrum reliquias studiose perquireret & ipse Martyr effici meruit sub Diocletiano Imperatore. In Notis allegantur Græci, qui in Menologio res ipsius gestas compendio narrant. Est illud a Cardinale Sirleto Latine redditum & ab Henrico Canisio editum, [& Græcos in duplici Menelogio.] in quo ista leguntur: Eodem die S. Nicandri Martyris. Hic Diocletiano Imperatore, cum Martyrum amore flagraret, & eorum reliquijs studiose ac reuerenter colligendis curandisque incumberet; delatus apud Præsidem ac detentus, libera voce Christum ipsum verum Deum esse prædicans, detracta pelle martyrij coronā adeptus est. Aliud nacti sumus Menologium Græcum, scriptum iussu Basilij Porphyrogeniti Imperatoris: in quo aliquanto plura de huius Sancti rebus gestis habentur, quæ ita Latine efferimus. Certamen sancti Martyris Nicandri. Nicander Christi Martyr floruit imperante Diocletiano. Adhibebat continuo operam inuisendi Sanctos carceri inclusos, ijsque ministrandi & necessarium victum procurandi, imo etiam reliquias eorū sepeliendi. Videns ergo huiusmodi Sanctorum reliquias ita dispersas & neglectas, cum de die non auderet ad eas accedere, ne & ipse comprehendetur, aduenit de nocte, easque abstulit, alias post alias, & vno eodemque in loco collocauit. Deprehensus igitur ab aliquo ex idololatris, proditus est Præsidi, & statim comprehensus, puniebatur & Christum abnegare cogebatur. Ipse vero noluit eum abnegare, sed magis Deum verum esse & vniuersorum conditorem prædicabat. Quapropter cum Præsidem ad iracundiam commouisset, gladio cursum vitæ finiuit: & sic defunctus accepit æternam coronam, & beatam ac numquam finiendam vitam.

[2] In Menæis tam manuscriptis quam excusis celebratur eiusdem Martyris solennitas, [& Menæis:] & in titulo præfigitur eum Ægyptium esse, & dein ista leguntur. Imperante Diocletiano vixit isdem Martyr, innutritus pietati, & singulari caritatis affectu Martyribus deuinctus: cuius vnicum studium erat sanctorum Martyrum corpora clam tollere, colere, & eleganter sancteque adornare. Itaque cum reliquias Sanctorum alicubi abiectas & neglectas videret, sub noctem accessit, & sublatas cum debita veneratione & cultu, loco certo deposuit. Sed a quodam Pagano deprehensus & ad Præsidem delatus comprehensusque, Christum verum Deum libere testatus est, quo nomine exutus cute, martyrij coronam reportauit. Quod genus mortis in præfixo disticho ita indicatur:

Νίκανδρον εκδαίρουσιν ὥσπερ ἀρνίον
Ξεῖρας βάλλοντες οἱ μάγειροι τῆς πλάνης

Ad instar agni pelle Nicandrum exuunt,
Manibus prehensum, deceptionis coci.

[3] Die vicesima quarta Martij iterum refertur in eisdem Menæis præposito eodem iam relato disticho: [iterum 24 Martij.] historia rerum gestarum phrasi solummodo mutata. Ægyptius etiam in titulo nominatur. Eadem vtroque die memorantur in Vitis Sanctorum a Maximo Cytherorum Episcopo in linguam hodiernam Græcorum translatis.

DE SS. CONSTANTIO ET FELICIANO MARTYRIBVS ROMANIS ANTVERPIÆ IN BELGIO.

[Commentarius]

Constantius, Martyr Romanus Antuerpiȩ in Belgio (S.)
Felicianus, Martyr Romanus Antuerpiȩ in Belgio (S.)

[1] Carmeliticus Ordo, per sanctißimam Virginem Theresiam feliciter reformatus & mirabiliter propagatus, [Theresanarum Antuerpiæ cœnobia duo] habet Antuerpiæ sanctimonialium Virginum monasteria duo, a primis eorumdem inquilinis & institutricibus nomen adepta; vt vnum Anglicanarum dicatur, alterum Hispanicarum; quarum hæ spiritualem directionem a sui Ordinis Religiosis accipiūt; istæ Episcopo soli subiectæ primæua instituti sui (vt aiunt) libertate gaudent, vtræque magna cum totius Vrbis ædificatione & obseruantiæ regularis rigore Deo deseruiunt. [eorum alterum per Ven. Annam a S. Bartholomeo fundatum] Hic nobis de solis Hispanicis (vt veteri vulgataque appellatione vtamur, quamuis Belgicæ nunc fere omnes) sermo est, quæ primæ instituti sui integerrimum spiritum Antuerpiensibus mœnijs intulere, Serenißimorum Belgij Principum Alberti & Isabellæ fauore subnixæ, ductuque Venerabilis Annæ a S. Bartholomeo, ipsius sanctæ Fundatricis quondam familiaris & sociæ. Hæc enim, vt in eius Vita per Chrysostomum Henriquez scripta narratur, post septennem fere in Francia moram, missa in Belgium est anno MDCXI: vrbem autem Antuerpiensem cum tribus sociabus ingressa anno MDCXII die XXIX Octobris, eam fundationem feliciter stabiliuit, vbi & Deus laboribus eius terminum requiemque statuerat: quam consecuta est felicissime ex hac vita egrediens MDCXXVI infra Octauam sanctißimæ Trinitatis.

[2] [post mortem eius nouis ædibus] Mortem eius secuta varia prodigia sunt, Episcopali auctoritate cognita & approbata supra naturæ vires esse: quorum non minimum videri debet incrementum ingens quo aucta exinde est familia per ipsam instituta, tam religiosarum probatißimarum numero, quam ædificiorum ad communes vsus a fundamentis magnifice eductorum commoditate: certante ad hoc piorum ciuium liberalitate, vt vicem gratitudinis referrent ei, cuius efficax bis patrocinium senserāt, de aris focisque amittendis periclitantes per insidiosas hæreticorum Hollandorum molitiones anno XXII & XXIV seculi huius, [& templo instruitur; in quod] nisi diuina ope huius sanctæ Virginis precibus exorata depulsi fuissent. Simili felicitate assurrexit templum, Virginis intemeratæ castißimo sponso Iosepho dedicatum: cui vt præter congrua sacræ supellectilis instrumenta & ornamenta, a Sanctorum quoque cum Christo gloriose regnantium reliquijs tutela præsidiumque accederet, effectum est anno MDCLVII, illatis eodem duorum Romanorum Martyrum corporibus, Constantij scilicet & Feliciani: quæ quomodo & a quo accepta sint, ex relatu R. P. Frederici de Champs prædictarum Virginum Confessarij hic subiungimus:

[3] Reliquiæ seu ossa S. Feliciani Martyris in vna capsula, [sanctorum Reliquiæ] & Reliquiæ seu ossa S. Constantij Martyris in altera, de mandato Sanctissimi ex cœmeterio Sanctȩ Cyriacæ extractæ, ab Illustrissimo & Reuerendissimo Domino Marcello Anania, Episcopo Sutrino & Nepesino, in alma Vrbe Eminentissimi & Reuerendissimi Domini Cardinalis Vicarij Vicesgerente, Reuerēdo admodum Patri nostro Dionysio a S. Andrea, Congregationis nostræ Carmelitarum Discalceatorum Procuratori generali dono datæ, cum facultate alijs donandi, extra Vrbem mittendi, & in qualibet Ecclesia vel oratorio publicæ fidelium venerationi exponendi & collocandi (vt patet ex litteris authenticis Romæ super hoc expeditis die vigesima secunda Februarij anni millesimi sexcentesimi quinquagesimi sexti; [Roma deuecta,] quarum originale seruatur in Archiuio conuentus nostri Bruxellis) tandem a dicto R. P. N. Procuratore Generali R. P. N. Ioanni a Matre Dei Romæ tunc præsenti donatæ, cum simili facultate de qua supra; Antuerpiamque ab eodem allatæ, a Perillustri & Reuerendissimo Domino, Patre Ambrosio Capello, Episcopo Antuerpiensi, recognitȩ & Approbatȩ fuerunt: vt pater ex litteris expeditis super hoc die octaua Maij, anni millesimi sexcentesimi quinquagesimi septimi, quarum originale in eodem archiuio seruatur. [& ab Episcopo recognitæ,] Eȩdem postmodum ab eodem R. P. N. Ioanne a Matre Dei nostro conuentui & ecclesiæ S. Ioseph Carmelitarum Discalceatarum nostrarum Antuerpiæ, sigillo præfati Domini Episcopi quinque in locis munitæ, donatæ & appropriatæ fuerunt: ita vt a dicto conuentu aut ecclesia nullatenus possint alienari: vt patet ex litteris eiusdem Patris Ioannis a Matre Dei manu propria signatis & sigillo munitis, datis Bruxellis Dei vigesima sexta Maij, anni millesisexcentesimi quinquagesimi septimi, quæ asseruantur in eodem conuentu dictarum Sanctimonialium Antuerpiæ.

[4] [inuehuntur anno 1657.] Quæ Reliquiæ receptæ fuerunt a dictis Sanctimonialibus, processionaliter cū cereis accensis ad portā clausuræ venientibus, & in choro a singulis deuote venerationi habitæ: postmodum capsulis ex testudine & argento artificiose elaboratis ornatæ, & in maiori altari superius magnificentissime collocatæ, publicæ omnium verationi expositæ, palmis & mitra deargentatis coronatȩ, vigesima tertia Nouemb. MDCLIX, octo diebus frequenti hominum concursu solennizatȩ fuerunt, [eleuantur 1659] datis ac concessis ab Illustrissimo & Reuerendissimo Domino Episcopo, Patre Ambrosio Cappello, Indulgentijs quadraginta dierum. Qui etiam prima die solenne sacrum in Pontificalibus in eadem ecclesia cum insigni musica decantauit: cum qua duobus sequentibus continuatum est decantari sacrum, & per octo dies litaniæ cum laudibus, habitæque sunt diuersæ conciones, & finita solennitas cum solenni decantatione hymni, Te Deum laudamus; ad maiorem Dei gloriam, sanctorum Martyrum venerationem & cultum, [& quotannis proponuntur 15 Martij] cum magna populi ædificatione & pietate. Festum S. Constantij Martyris quotannis ab ijsdem Monialibus deuotissime celebratur die decima quinta Martij, & S. Feliciani Martyris die vigesima sexta Aprilis, cum Officio duplici, exponiturque theca cuiuslibet, [& 26 Aprilis.] cum suis Reliquijs in suo die, publicæ venerationi ad altare maius: sicut & alijs solennioribus cum alijs reliquijs vtraque solet exponi.

[5] [Memoria in hagiologio Belgico,] Vtriusque ad prædictos dies meminit Balduinus VVillotius in suo Hagiologio Belgico, typis Insulēsibus Gallice vulgato, sub annum 1658, intermedium scilicet inter dictam translationem & solennem eleuationem Reliquiarum prætactarum: quibus quod hic addamus nihil est, nisi vt moneamus multos hisce nominibus Sanctos & Romæ & alibi pæssos tradi, nec paucos eorum in editis hactenus Ianuarij ac Februarij huiusque ipsius Martij mensibus reperiri: [Cœmeteriū S. Cyriacæ,] prudentißime tamen institutum esse, vt quoniam nullo verisimili argumento credi potest, aliquorum ex ijs esse hæc quæ veneramur Antuerpiæ corpora; eligerentur dies, qui in Romano Martyrologio essent prorsus liberi ab alijs eiusdem appellationis Martyribus: itaq; confusionis & erroris occasio pronis ad hæc vulgi animis subtraheretur. Cœmeterium autem S. Cyriacæ, vnde venerabilia hæc ossa deprompta sunt, Via Tiburtina in agro Verano situm, multorum illustrium Martyrum atque imprimis S. Laurentij sepultura nobilitatum fuisse legitur, de quo videri potest Paulus Aringhus Romæ subterraneæ tomo 2 lib. 4 cap. 16.

DE S. MATRONA VIRGINE ET MARTYRE BARCINONE IN HISPANIA,

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Matrona Virgo & Martyr, Barcinone in Hispania (S.)

[1] Tres Idibus Martij sanctæ fæminæ, quibus Matrona nomen fuit, memorantur in Fastis variarum Ecclesiarum, & sacris ritibus coluntur, non eadem omnes palma illustres. [SS. Matronæ tres 15 Martij coluntur:] Nam quæ Barcinone, in Catalania, Virgo & Martyr prædicatur: quæ Thessalonicæ in Macedonia, Martyr, incertum an Virgo: tertia Capuæ in Campania, Virgo, dubium an etiam Martyr. Quo singulæ æuo vixerint, certa ratione concludi vix potest. Vltima, quæ Lusitana traditur fuisse, inuio sexti seculi paßim adscribitur. In Martyrologijs, quæ sola nobis Thessalonicensem Matronam exhibuerunt, [quando vixerint?] nulla Gentilium Christianos infestantium mentio sit, vt mox cum de ea agemus, patebit. Barcinonensis, si vera sunt, quæ de ea narrantur, martyrium in agro Romano, adhuc adolescentula, consummauit, cum grauißimus ferueret æstus persecutionis. Eius porro natalem inscripsit Philippus Ferrarius Catalogo Sanctorum, [I Barcinonensis inscripta Martyrologiis:] quorum nomina non extant in Martyrologio Romano, his verbis: Barcinone in Hispania S. Matronæ Virg. & Mart. Eadem in Gallico Menologio Virginum habet Franciscus Laherius noster. Prolixe de ea disserunt Ioannes, Tamayo Salazar, Antonius Vincentius Domeneccus, alijque Hispani Scriptores.

[2] Illud satis constat, Reliquias S. Matronæ in monte Iouis, [reliquiæ eius iuxta Barcinonem, in æde PP. Capucinorum:] indigenis Moniuyque dicto, prope vrbem Barcinonensem, in sui nominis ecclesia, quæ olim Seruorum B. Mariæ nunc Capucinorum est, asseruari, quod ijdem Salazar & Domeneccus affirmant; licet, vnde ea adnectæ, cuiasque ipsa fuerit, non idem omnino ac nos sentiant. Venerabilis Pater F. Franciscus a Barcinone, Capucinorum in Conuentu montis Caluariæ ibidem Guardianus, binis litteris (quas XXVI Aprilis anno MDCXLVIII, & XXIV Martij MDCXLIX, Capuam ad D. Siluestrum Aiossam V. CL Ecclesiæ S. Leucij Rectorem scripsit, [sed (vt retulit curiosus inspector)] hic nobiscum pro sua humanitate communicauit) testatur, se quæcumque ad S. Matronam Virg. Mart. spectare viderentur, omnia diligenter circumspexisse, consuluisse historias, loca perlustrasse, indagasse memoriarum veterum num quæ monumenta, num inscriptiones extarent vspiam, aut antiqui characteres: at nihil earum rerum deprehendere potuisse. Nam annis circiter XXX prius quam eas ipse litteras scripsit, ecclesiam, in qua seculis aliquot S. Matronæ corpus iacuerat, destructam, aliamque ampliorem & multo venustiorem ædificatam esse. [nulla in templo nouo aut conuentu de ea monumenta.] At nullum in hac se vestigium antiquitatis reliquum inuenisse; nec in conuentu quidem, quas olim ante eius ecclesiæ demolitionem, vidisse se ac legisse meminerat, exaratas in membrana notas superesse.

[3] Antiquam etiam arcam, in qua olim eiusdem Sanctæ Virginis ac Martyris asseruatæ reliquiæ fuerunt, [nec arca vetus;] negat modo extare. Qua enim illæ nunc continentur, eam anno MDXLVII * fabricatam: esse vero egregio artificio factam ex ære, & inauratam, modisque alijs pulcherrime ornatam. Eam se curiose extrinsecus contemplatum, [noua elegans,] ac dein, coram Episcopi Barcinonensis Vicario & Consulibus ciuitatis reclusam, reuerenter ac studiose inspexisse. Scripturam in ea non aliam fuisse, nisi qua indicabatur, S. Matronæ Virginis & Martyris ibidem corpus asseruari, vna cum cineribus SS. Fructuosi Archiepiscopi Tarraconensis, Augurij & Eulogij Diaconorum eius: qui quidem cineres intra eamdem arcam in sacculo sunt reconditi. Porro thecam hanc nouam faciendam curauit ciuitas Barcinonensis, in eamque ex alia veteri dictas reliquias S. Matronæ Martyrumque Tarraconensium transtulit Ioannes Dimas Lloris anno MDXCIII, die XV Septembris, [in quam repositæ reliquiæ an. 1593, 15. Septemb.] vti testatur in historia Comitum Barcinonensium lib. 2 cap. 37 Franciscus Diagus, qui tunc Barcinone erat, & sub huius Antistitis successore Alphonso Coloma eam historiam vulgauit. Sed pergit idem in posteriore epistola ante citata, inque dicta theca sese contemplatum esse testatur primum Diuæ caput, non tamen integrum: atque hoc se qua par erat submißione veneratum, & sacros dentes religioso osculo contigisse. Ossa quoque totius corporis in eadem repositæ, at neutiquam inuicem coagmentata, sed soluta; [quas paruulæ puellæ fuisse satis constat.] mundißima tamen ac pulcherrima, planeque eiusmodi vt paruulæ puellæ fuisse, nemini dubium esse poßit. Addit Ayossa in litteris suis anno 1647 datis fuisse Capuæ ante quadriennium Barcinonensem nobilem, qui Iudicem istic agens, affirmarit fide oculata, caput S. Matronæ seorsim a corpore in argentea theca asseruari.

[4] Atque hæc quidem pro certis habemus, quippe quæ viri tales a se eum in modum explorata testentur. [in Vita non satis certa, ex veteri Flore SS.] Quæ de Matronæ rebus gestis addit, non adeo firmam fidem mereri impune quiuis suspicetur. Ea hausit e veteri historia, sermone Catalano scripta, cui titulus Flos Sanctorum Catalaniæ, quæ historia sacri Inquisitorum Senatus iudicio probata, Regioque priuilegio munita, typis anno 1549 Barcinone excusa erat. De sancta ergo Matrona hæc fere ex ea narrat: Natam Barcinone, sed admodum adolescentem, [dicitur nata Barcinone,] vtroque parente orbatam, adoptatam a patruo, viro opulento ac potente: qui cum magnis auctibus crescere illie Christianorum res videret, in Italiam se cum Matrona recepit, inque agro Romano consedit. Hic quamquam profana Gentilium superstitio animos populorum late occuparat; non deerant tamen, [in agro Romano conuersa,] qui in cauernis alijsq; a promiscuæ multitudinis aditu semotis locis Deum religiose colerent, multis licet attriti laboribus ȩrumnisque inter comparatas vndique capitibus suis, non solum facultatibus, insidias. Tum vero factum est diuino munere, vt Matronæ innotesceret, qua caussa quibusue locis sancti illi homines delitescerent. Quos ipsa exinde, contemptis Gentilium minis, frequens adibat, ac de Scripturis Sanctis, de Christi acerbissima morte alijsque fidei mysterijs disserentes, magna animi voluptate auscultabat. Cumque indies magis ab eiusmodi colloquijs cor illi sancti Spiritus ardore incalesceret, impense Sanctos illos rogauit, sibi vt Crucifixi effigiem, qualem ipsi manibus vsurpabant, conficerent, vt eam ipsa quoque secum perpetuo gestaret; Acquieuerunt illi benigne eius votis, eique effigiem eiusmodi donarunt, quam assidue deinceps, magna pietate ac reuerentia, secum illa gestauit.

[5] Vidit quodam die oppidi aut pagi, in quo hæc agebantur, Præses, Matronam, non minis, non verberibus, non precibus virorum ac fæminarum absteneri posse ne Christianos ita fere palam adiret. [rapta ad Præsidem,] Miratur constare sic in proposito adolescentulam, quæ necdum XIV esset annorum; factoque irritatus, ad se petrahi imperat, & hunc in modum affatur: Dicito, inquit, puella, quæ te mentis perturbatio agitat, vt mandatis nostris repugnare ausa sis? At nunc tibi, per magnificam, quam obtineo, potestatem, iuro, si in animum induxeris nostris deinceps legibus obtemperare, [eius minis ac promissis spretis,] me amplissima in te opum honorumque ornamenta congesturum: sin obstinate in tua illa insania obdurescas, scito infaustam tibi mortem manere. Hic Matrona insigni constantia minas contemnere, munera oblata repudiare, nullamque verborum eius ac promissorum rationem ducere: ac demum Christi Iesv amore inflammata, profert Crucifixum, quem ei sancti illi homines in cauernis delitescentes donauerant, itaque Præsidem affatur: Credo in eum, qui cælum ac terram resque vniuersas condidit. [Christum libere confessa:] Ei viuere ac mori volo, qui me in hanc lucem procreauit, vt aliquando cum ipso in amœnis cæli sedibus vita fruar perenni & beata. Ne minas inanes intenta, nec diuitias pollicere: has enim nihili æstimo, parata pro Christo Iesu Domino meo, læta & alacri mente quoslibet subire cruciatus.

[6] Tunc ira inflammatus Præses, lictores duos accersit, iubetque vestibus nudatam inclementer cædi verberibus, [torta flagris,] quod pertinaciter suis parere imperijs abnueret. Tum in custodiam detrusæ vetat cibi quidquam ac potionis præbere. Tres ipsos dies ea tenuit abstinentia, sperante Præside, posse hac ratione flecti a proposito atque emolliri acerbiorum adhuc suppliciorum metu. [inedia,] At Virgo beata, cȩlestis patriæ desiderio flagrans, non refugit martyrium, nec mortem quantumuis diram reformidauit: [alijsq; modis:] tandemque cum diebus tredecim grauissima sustinuisset tormenta, gaudio incredibili exultans, Deo spiritum reddidit.

[7] [clam sepulta a Christianis;] Vbi eam ita mortuam comperere Christiani, qua maxima potuerunt pietate ac reuerentia, exanime eius corpus abstulerunt, & sarcophago inclusum terræ mandarunt, loco occulto. Post aliquot secula, reddita Ecclesiæ pace, cælestibus indicijs in notitiam populi Christiani deuenit sacrum beatȩ Martyris pignus, hoc fere modo. [diu post, cælesti luce commonstrante, inuenta,] Viderant sæpenumero pij homines in locum quemdam agri Romani delapsam e cælis lucem. Quare Deum precari institerunt, vt declarare dignaretur, quid ea res portenderet: atque ipso loco, qui cælesti fulgore colluxerat, humum aperiunt, & ipsummet, quo S. Matronȩ Virginis & Martyris conditum corpus erat, sepulcrum inueniunt. Hoc vero proferre in lucem visum fuit, si forte, quod tam admirabili modo detectum erat, alijs deinceps prodigijs diuinitus honoraretur. [miraculis illustratur,] Atque ipso tempore, quodam Numinis instinctu exciti, eo conuenere ægri complures, qui implorato Diuæ patrocinio, optatam sanitatem adepti sunt.

[8] Haud multi ab hac inuentione menses abierunt, cum Dei Opt. Max. benignitate in patriam suam sanctæ Martyris reuecta sunt ossa: quod in hunc modum cōtigit. Vulgata celeriter per prouincias prodigiorum, quȩ S. Matronæ ope acciderāt, fama, in Galliam quoq; perlata est, quo tempore Rex aut Princeps quispiam Francorū ex longo iam tempore febri cotinua laborabat, quam nulla medicorum depellere quibat industria. [Donatum a Pontifice corpus Sanctæ ferendum in Galliam:] Audito igitur quæ Romæ ad S. Matronæ corpus miracula fierent, cum teneretur immenso recuperandæ sanitatis desiderio, protinus Legatos ad Pontificem Maximum mittit, qui obtestentur vt ad se ossa patiatur S. Matronæ perferri, quo per ea sibi sanitas restituatur. Grata Pontifici Legatorum postulatio fuit denique ijs ossa Virginis Martyris iussit: quibus incredibili quodam plausu & exultatione in nauim impositis, eam propere soluerunt, ac secundis vsi ventis iam fere Gallicum littus attigerant, cum subito, Deo nolente vt in extera regione Virgo remaneret, sed ei redderetur quæ ipsam primum protulerat in lucem, horribilis exorta tempestas in medium mare nauim repulit, nautasque in præsentissimum vitæ discrimen coniecit. [orta tempestate,] Quare ad vota precesque conuersi, cæli Reginam Mariam Dei Matrem, Sanctamque Matronam, cuius vehebant exuuias, inuocant, vt sibi in hoc periculo opitulentur, atque ad eum portum nauim perducant, quem hoc beari thesauro velint.

[9] Senserunt enimuero opem nutumque Magnæ Matris ac Matronæ Martyris, [ad oram Barcinonensem reiecta naui, moxq; immobili eductum,] ad oram Catalanicam delati, ante rupem, quæ Mons Iouis dicitur, iuxta Barcinonem ciuitatem: vnde nullo deinceps conatu propellere nauim valuerunt: neque dubitarunt, quin ea Matronæ patria esset, ac sedes ei diuinitus assignata. Rem omnem vrbis Episcopo renuntiant: hic cum Clero ad mare supplicabundus accedit, reliquias e naui reuerenter eximit, atque in vrbem deportat, ac postmodum in verticem dicti montis, vbi ædificata S. Matronȩ Ecclesia, [in Monte Iouis collocatur.] inque eius parietibus picta historiæ iam narratæ series est. Data ea ecclesia primum PP. Seruitis, ijsque locum deserentibus, PP. Capuccinis. Postea tamē ea destructa est, aliaq; elegantior posita. Ac tunc scilicet veterum illarum picturarū memoria incercidit, & scripta sunt deperdita, [Picta in parietibus historia,] quibus quæ iā relata sunt cōtinebantur. In capsa eadem, qua S. Matronæ, trium aliorum condita Sanctorum corpora sunt.

[10] Ista, inquit idem Venerabilis Pater, traduntur in illo Flore Sanctorum Catalaniæ, recognito & approbato auctoritate sacræ Inquisitionis, inque lucem edito typis Iacobi Iaceres anno 1549. Pingitur vero illius effigies, nauim vna manu sustinens, altera palmam; [S. Matronæ effigies.] hanc quidem vt martyrij tesseram, illam vt ea significetur prodigiosus in eas oras sanctæ Virginis aduentus. Quanta sit illius Floris Sanctorum, vnde historia hæc hausta, auctoritas, haud facile est statuere. Placet quod ingenue profitetur Ioannes Marietta Historiæ Ecclesiasticæ Sanctorum Hispaniæ lib. 4, qui est de Virginibus ac Martyribus, cap. 56, vbi ita scribit: [Non est indubitabilis fides huius historiæ:] De S. Matrona Virg. & Mart. Barcinonensi. Celebrat Ecclesia Barcinonensis, die XV Martij, festum S. Matronæ Virginis & Martyris. Neque aliud de ea, quod narrari possit, mihi innotuit: non vtrum isthinc oriunda sit, aut quo tempore martyrium fecerit.

[11] [sed passim a Catalanis recipitur,] Inolita tamen Catalanis opinio est, peregre aduecta S. Matronæ, quæ Barcinone asseruantur, lipsana esse, & quidem per Gallos nauicularios. Antonius Vincentius Domeneccus in libro de SS. Catalaniæ, & Ioannes Tamayo Salazar, eam esse scribunt, quæ Thessalonicæ ab crudeli hera mactata fuit: & quidem pupillam a patruo susceptam, ac ne Christianis sese iungeret, ab eo Thessalonica Romam fuisse perductam, &, [cum aliqua tamen varietate.] quo pacto ij tradunt qui Barcinone natam volunt, Christo vt nomen daret inductam. Dein Thessalonicam, incertum qua caußa, redisse, ibique in famulitium Hebrææ mulieris datam, vt que referunt Martyrologia, ab ea enectam, sepultam Thessalonicæ a Christianis: multis elapsis seculis Gallos negotiatores eo appulsos, sacra illius pignora a ciuibus obtenta, cum deportare in Galliam vellent, in Catalaniam vi cælesti reiectos.

[12] Plures ex Italia allatam consentiunt: inde fortaßis orta coniectura, quod coli in Compania Matronam Virginem accepissent. At neque Thessalonicensis illa Martyr, nec quæ Virgo Capuæ colitur, asportata Barcinonem, quoque modo aut tempore, videtur: neque enim vel illa Virgo appellatur, vel quæ Capuæ, Martyr, saltem constanti ac certa fama; Barcinonensi vero laurea vtraque tribuitur: & sunt, vt certo testimonio iam relato constat, exilia huius ossa, vt paruulæ ea esse, ambiguum minime videatur. Cui igitur credibile sit, [Est Barcinone S. Matrona miraculis clara:] longam duxisse in cœnobio vitam, quod de Lusitana Campani tradunt? aut ancillaribus laboribus parem sub tam immiti hera fuisse? Hoc certo constat esse Barcinone S. Matronam, quæ semper Virgo & Martyr habita, & qua in cælis potitur gloriam, plurimis testata miraculis sit. Cetera quæ narrant, neque refellere valemus, neque tenemur confirmare, in tanto antiquitatis silentio.

[13] [pluuiam largitur:] Hæc de illius miraculis narrat Domeneccus: Quoties siccitate laboratur, deportari ad basilicam Cathedralem eius exuuiæ consueuerunt, inque ara principe collocari. Neque diu imbres cælum differt, honori fidelis suæ sponsæ celeriter suffragante Deo. Crebro animaduertere maiores, pluisse ipsa qua allatæ Reliquiæ luce fuerant, aut postridie, aut minimum intra dierum ogdoada, & tanta quandoque tamque assidua copia, vt referendæ ad suam ædem Reliquiæ fuerint, nondum elapso, quod de more præscriptum imbri cælitus eliciendo, tempus erat.

[14] Febribus medetur Virginis eiusdem patrocinium. Anno MDXLVII tabellionis cuiusdam Barcinonensis filium febrilis aror corripuit. [medetur febribus:] Opem Sanctæ implorat pater: continuo redit puero salus. Ante non multos annos (scribebat autem anno MDCII) venit ad S. Matronæ ædem cæca mulier, & ad valuas in genua procumbens, Sanctam non sine lacrymis precata, genibus ad summam vsque aram prorepsit, [visum reddit:] & visum recepit.

[15] [vulnus sauat:] Anno MDLIV Barcinone Franciscus Arbusies, cerdonis filius, ex edito loco prolapsus, ad saxum caput ita grauiter offendit, vt exterritus medicus adhibere vulneri manum recusarit, dicens a Deo curari plagam eam posse, non ab mortali chirurgo. Parentes animaduerso filij discrimine ad opem B. Matronæ magna cum pietate confugiunt, & filio perfectam sanitatem impetrant.

[16] [& inolitam imbecillitatem:] Anna Villela, Sebastianæ Villelȩ Notarij coniux, graui & continua ægritudine menses duos oppressa, Sanctæ ædem religiose visit: ac precibus rite conceptis, assurgens vt domum rediret, omni se languore liberam sensit.

[17] [e præcipitio lapsum seruat.] Seuerus puer erat Barcinone consobrinus Notarij, cui Moses Calopa nomen, is e rupe S. Matronæ in prȩceps prolapsus est: cumque eum sui interiturum crederent, & S. Matronam, vt ei opitularetur, obsecrarent, incolumen repererunt.

[Annotatum]

* f. 1593.

DE S. MATRONA MARTYRE THESSALONICÆ IN MACEDONIA

Sylloge historica.

Matrona Martyr Thessalonicæ (S.)

[1] Thessalonica vrbs est Macedoniæ ad Thermaicum sinum ampla & opulenta; Strabonis quoque geographi æuo, Augusto imperante, virorum copia abundans; ac ducentis annis prius, cum Persea Regem Romani debellarunt, celebris: sed maxima ei felicitas & gloria, quod Christi religionem ab ipsis Apostolis acceptam, ita coluerit vt a S. Paulo gemina epistola Christiani Thessalonicenses non tantum confirmari, sed & commendari meruerint; multique postea pro eiusdem defensione religionis illic vitam gloriose posuerint. E quibus prima in Romanis Fastis occurrit S. Matrona Idib. Martijs hoc elogio celebrata: Thessalonicæ S. Matronæ, ancillæ cuiusdam Iudææ, quæ cum occulte Christum coleret, [S. Matrona Thessalonicensis Martyr,] & furtiuis orationibus quotidie ecclesiam frequentaret, a domina sua deprehensa, & multipliciter afflicta, nouissime robustis fustibus vsque ad mortem cæsa, in confessione Christi incorruptum Deo spiritum reddidit.

[2] Quædam Martyrologia breuißime eius memoriam eodem die commemorant cum Floro in auctario Bedæ: Thessalonicæ Matronæ ancillæ & Martyris. MS. Martyrol. Ecclesiæ S. Lamberti Leodij: Apud Thessalonicam ciuitatem natale S. Matronæ. In metrico Martyrol. quod ante DCCC annos VVandelbertus Prumiensis monachus concinnauit, ista leguntur:

Thessala plebs Idus Matrona Martyre seruat. [15 Martij inscripta antiquis Martyrologijs Latinis.]

Vsuardi plurima exarata antiquißima manu exemplaria, ita habent: Apud Thessalonicam ciuitatem natalis S. Matronæ Martyris, quæ deprehensa, & multipliciter afflicta, nouissime robustis fustibus vsque ad mortem cæsa, in confessione Christi incorruptum Deo Spiritum reddidit. Eadem omnino habentur in Martyrologio secundum morem Romanæ Curiæ, per Magistrum Bellinum de Padua Ordinis FF. Eremitarum S. Augustini emendato, editoque Venetijs anno 1498. Molanus in contextum Vsuardi, ista inseruit, sed alio charactere excudi curauit: quæ cum occulte Christum colens, quotidie furtiuis orationibus ecclesiam frequentaret, deprehensa &c. Quod sub Bedæ nomine vulgatum est typis Martyrologium, paullum mutatis verbis: Apud Thessalonicam ciuitatem, natale S. Matronæ, quæ cum esset ancilla cuiusdam Iudææ, & occulte Christum colens, deprehensa a domina sua, & vsque ad mortem cæsa, incorruptum spiritum reddidit.

[3] [eius martyrium explicatum a B. Adone] Plenius eius martyrium explicuit B. Ado Viennensis Episcopus, nam integra eiusdem Sanctæ Martyris acta nusquam adhuc reperimus: Apud Thessalonicam ciuitatem, inquit, natalis S. Matronæ: quæ cum esset Plautillȩ cuiusdam viduæ ancilla, & occulte Christū colens, quotidie furtiuis orationibus ecclesiam frequentaret; deprehensa a domina sua, & in scamno extensa & ligata, & pene vsque ad mortem flagellata, atque ita vincta in scamno, obsignatis diligenter ianuis, per noctem relicta, ibi die altero diuinitus soluta, & cum ingenti oris gratia orans, inuenta est: rursumque neruis crudis in eodem scamno constricta, & loris quousque obmutesceret cæsa est, ibique per triduum obsignatis ianuis relicta. Facta autem die tertia, iterum soluta diuinitus & orans inuenta est. Tunc robustis fustibus vsque ad mortem cæsa, in confessione Christi incorruptum spiritum reddidit. Hæc Ado a Rosweydo editus, variaq; MSS. & Notkerus. Sed quam viduam vocant heram Matronæ, MS. Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ, atque aliud MS. Brugense, [& alijs,] & quod Coloniæ excusum anno MCCCCXC, vti & Romanum, ac Menæa Iudæam faciunt, Petrus de Natal. lib.; cap. 202 viduam gentilem scribit fuisse, ipsamque Sanctam in scamno ligatam, [ac paullum diuerse:] noctu diuinitus solutam & clausis ianuis eductam, ad ecclesiam redijsse, & Deo gratias egisse. Quam, inquit, iterum ibidem repertam domina sua, iterū ipsam in scamno vinxit, & crudelius flagellauit, triduo quoq; sine cibo reclusam dimisit. Illa vero iterū diuinitus soluta educitur, & in ecclesia orans a domina sua tertio reperitur &c. Adonem citat Petrus, a quo discrepat, vt liquet. Antonius Vincentius Domeneccus in libro de SS. Catalaniæ, & Franciscus Diagus historiæ Comit. Barcinonensium lib. 2 cap. 37 dominam Matronæ Plantillam vocant, aiuntque opulentam viduam fuisse, sed cultui idolorum deditam. Ioannes Tamayus de Salazar Plautillam, sed, aut gentilem, inquit, aut Iudæam. Menæa, Arcudius, Synaxarium &c. Pantilam.

[4] [colitur alibi 14 Martij] Pridie Idus Martij eam referunt MSS. Reginæ Sueciæ, monasteriorum S. Maximini & S. Martini Treuiris: Græci XXVII Martij, quo die ista habet Menologium a Canisio editum: Natalis S. Matronæ apud Thessalonicam. Hæc cum Christianam fidem profiteretur & Iudææ cuiusdam nobilis fæminæ, cuius erat ancilla, neque minis neque blanditijs aut verberibus flecteretur, quo minus in proposito permaneret, [apud Græcos 27 Mart.] diutina carceris vexatione animam Deo tradidit. Minus Menologion Græcum eodem die: Sanctæ Matris nostræ Matronæ, Thessalonicæ. Refert eam quoque Christophorus Patricius ac Proconsul. Mitylenæus in epitome Menologij.

[5] Plenius Menæa: Eodem mense, die XXVII. S. Matronæ Thessalonicæ.

Minime dignum est, latere te, Martyr Matrona,
Etsi in carcere clausa expiraris. [Vita ex Menæis:]

Hȩc ancilla fuit Iudææ cuiusdam mulieris, cui Pautila nomen. Sequens autem dominam suam vsque ad fores Synagogæ, non ingrediebatur tamen, sed deflectebat ad Christianorum ecclesiam. Deprehensa crudeliter verberatur, atque in cauea includitur, & quatuor dierum inedia maceratur: tum educta, flagris conciditur: dein rursus includitur, multoque tempore in carcere detenta, Deo spiritum reddidit. Fertur Pautila cum sanctas eius reliquias e muro præcipitasset, dignas sui sceleris pœnas dependisse: quippe prolapsa in vas subtorculare; in quod superne expressum mustum fundebatur, [cædes diuinitus vindicata:] infelicem animam efflasse. Eadem habet Anthologion Antonij Arcudij, & Maximus Cytheræus ἐν βίοις ἁγίων.

[6] Eam Menologion Basilij Prophyrogeniti Imp. & Synaxarion Collegij Claromontani Parisijs, [erat ea Thessalonicæ,] diserte asserunt ex vrbe Thessalonica fuisse, & ancillam extitisse cuiusdam Iudææ mulieris γαμετῆς, inquit Synaxaron, ςρατοπεδάρχου ἐν τῇ Θεσσαλονικέων πόλει, coniugis Stratopedarchæ, siue castrorum aut militis præfecti, in Thessalonicensium vrbe. Menologion Basilij: ἄνδρα ἐχούσης ςρατοπεδάρχην Θεσσαλονίκης: [ancilla Iudææ: non viduæ:] virum habentis Stratopedarcham Thessalonicæ. Vnde refellas quosdam Latinos, qui viduam fuisse Plautillam illam scripserunt; procliui tamen errore, vt ex iudæa fieret vidua, vnicæ litteræ mutatione, & duarum transpositione. Idem Porphyrogeniti Menologion, [sepulta a Christianis:] ista subiungit: Christiani autem sublatum corpus Martyris, noctu sepelierunt. Postea vero Alexander Episcopus cum intra vrbem Thessalonicensem ecclesiam sub eius nomine ædificasset, ibi eam deposuit. Synaxarion plenius: Postea vero Alexander Episcopus vrbis Thessalonicæ, corpus sanctæ Martyris Matronæ, [templum sub eius nomine ædificatum:] ecclesia intra muros ædificata, ibidem vt beatam & venerabilem decebat, sancte & religiose collocauit.

[7] Est autem notandum totum XXVII diei Officium apud Græcos huic Martyri vnice aptari, ideoque in Typico solum illius nomen eo die notari: ex Officio autem proprios hymnos & antiphonas Menæa citata repræsentant, quarum vna hæc est: [varia eius encomia ex Menæis.] Non te iugum seruitutis, non fæminea mollities, non fames, non flagra impedierunt, quo minus Martyrum constantiam imitarere, o gloriosa. Egregia quippe animi strenuitate, tormenta sustinuisti. Quare cælestes thalamos adepta, & diademate gratiarum ornata, adstas Creatori tuo. Hymnus autem siue canon in sex partes de more diuisus initialibus viginti nouem stropharum litteris hoc acrostichon constituens.

Τὸ της Ματρώνης ἔνθεον μέλπω κλέος.

Cȩleste Diuæ canto Matronȩ decus.

hic inquam hymnus, nullius auctoris nomine inscriptus ac proinde ex vetustioribus verosimiliter vnus, varia quoque eiusdem Martyris habet encomia hisce strophis expressa, ex quibus secunda: Qui serui formam assumere dignatus est Christus Deus, liberare eam volens e corruptionis ac mortis vinculis; a iugo seruitutis te sibi sponsam Martyrem desponsauit. Alia: Mentis firmitate, mulieris iniquæ & nefariæ grauia tormenta sustinuisti, Beata Matrona. Alia: Diuino robore confirmata, Matrona, nunc acerbæ dominæ effugisti seruitutem: animo quippe non humilis inhæserat cogitatio, cum soli Domino seruires. Alia: Frendens, bacchabunda, animoque titubans, impijssima, Hebraica crudelitate, corpus tuum flagris concidit, o victoriosa Martyr. Alia: Animo vere diuino, & sapiente, ac cælitus afflato pollens, refulges in choro Martyrum, Matrona beatissima.

[8] [non videtur Virgo fuisse,] Plura alia id genus legere est in ijsdem Menæis, in quibus omnibus, vti & in allegatis Latinorum Martyrologijs, S, Matrona Martyr solum, at non Virgo prædicatur. Vtramque tamen illi aureolam tribuit antiquum Martyrologium Monasterij Aquicinctini iuxta Duacum, & pauci quidam recentiores scriptores. Ita Maurolycus: Thessalonicæ, natale S. Matronæ Virginis, quæ a domina sua Plautilla deprehensa, ac multipliciter afflicta, & fustibus cæsa, incorruptum Deo spiritum reddidit. Idem habet Constantius Felicius: idem alijs verbis MS. Florarium. Nihil simile Galesinius, Canisius, Greuenus, alijque plurimi tradunt. Et vero Anthologium Arcudij, SS. Luciam, Agatham, aliasque Virgines, in titulis Lectionum, quæ de illis recitandæ sunt, inq; Catalogis mensium, Παρθενομάρτυρας appellat: huiusmodi autem titulum Matronæ minime tribuit, neque aliud profertur quidquam, vnde ei decus perpetuæ virginitatis asseri poßit. Atque hinc refellere eos licet, qui eamdem hanc esse aiunt, quæ Barcinonem aduecta sit: [nec paruula, vt Barcinonensis] nam Barcinonensis Ecclesia Matronam suam ab omni retro memoria Virginem & Martyrem indigetauit. Quamquam, vt superius annotauimus, virigrauis & religiosi testimonio, qui coram viris primarijs ciuitatis Barcinonensis, tam ex sacro quam ciuili ordine reclusa theca, quæ eius continet reliquias, has diligenter erat singillatim speculatus, constat, ossæ omnia paruulæ puellæ censeri debere: cum hanc Thessalonicensem ancillaribus ministerijs sub feroci hera exercitam, maiorem robustioremque extitisse certum videatur.

[9] Quo vero tempore ægonem Thessalonicensis Matrona consummarit, an cum adhuc in Christianos Ethnici sæuiebant, [quando martyrium obierit?] an quo tempore penes ipsos Christianos gubernacula Reip. iam erant, in obscuro est. Etenim nulla non ætas eiusmodi Iudæorum in gentem nostram odij & feritatis vidit exempla. Proximam tamen fuisse heroicis illis efflorescentis Christianæ religionis temporibus, conijcere ex eo licet, quod ab DCCC aut pluribus etiam annis in Fastos Martyrum sit relata. Certe quod noctu eam Christiani sepelierint, suspicionem mouere cuipiam potest, Ethnicorum metu non ausos luce palam. Sed Plautillæ fortaßis timebant familiam, in qua vel erant plures, vel poterant timeri esse, qualem Matronam fieri hera volebat. Ipse eius maritus si non Iudæus erat aut Gentilis, nimium tamen vxorius fuisse videtur, qui domestica illa probra vel dißimulabat, vel volens ignorabat: vt eius quoque formidari potentia a pijs illis hominibus potuerit. Alioquin non omnino in latebris sacra peregisse tunc Christiani videntur, cum ad eorum ecclesiam ita facilis Matronæ ancillæ erat accessus; neque ea heræ quoque ignota, quæ inde illam vi abstraxit. Quando Thessalonicensem Ecclesiam Alexander rexerit haud scimus, qui nusquam Episcoporum illius Ecclesiæ catalogum viderimus. Neque tamen si eius nota ætas esset, continuo & Matronæ foret; cum solum is dicatur ὕςερον ἔνδον τῆς πόλεως Θεσσαλονίκης ἐκκλησίαν κτίσας, ἐπ᾽ονόματι τῆς ἁγίας. Postea in vrbe Thessalonica ecclesiam ædificasse sub nomine huius Sanctæ.

[10] Huius fortaßis ecclesiæ dedicatio aut reliquiarum in eam solennis translatio occasionem Græcis dedit S. Matronæ festum mense Martio celebrandi, [Coptæ elogium eius 7 Sept. habent,] Latinis autem Martyrologis existimandi eum, quem notatum festo eius inueniebant, diem fuisse Natalem: de quo tamen vt dubitemus facit Menologium Copticum inter Manuscripta Collegij nostri Maronitici Romæ asseruatum; in quo ad diem X mensis Thoth, qui die VII nostri Septembris respondet, hoc illius inuenitur elogium. In hac die Martyrio coronata est S. Matrona. Hæc erat ancilia ciuisdam mulieris Hebrææ, & a teneris vnguiculis Christiana, Domina autem eius cogebat ipsam Iudæam fieri, & recusantem affligebat laboribus, verberibus & ærumnis. Factum est autem quadam die vt Hebræa resciens iuisse Sanctam ad templum Christianorum, orationis ex more faciendæ caussa, diceret ad eam: Quare non venisti in synagogam nostram, sed iuisti ad templum Christianorum? Respondit Sancta: Quia in ipsorum templis moratur Deus, a Synagoga autem Iudæorum recessit. Hac respondendi libertate commotata Iudæa, grauius quam vnquam antea affectam verberibus in obscurum coniecit ergastulum: quatriduo istic eam absque cibo & potu relinquens: postea vero eam eduxit, ac rursus verberatam cruciatamque denuo reclusit in eumdem carcerem: in quo vitam Sancta feliciter consummauit. [item 27 Martij,] In Martyrologio denique Arabico Ægyptiaco quod ex Arabica lingua vertendum nobis latine curauit P. Athenasius Kircherus per Gratiam Simonium Collegij Maronitici noctri Romæ alumnum Certamen sanctæ Martyris Matronæ XXVII Martij notatum inuenitur.

DE S. MATRONA REGIA VIRGINE LVSITANA, IVXTA CAPVAM IN ITALIA.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Matrona, regia Virgo Lusitana, iuxta Capuam in Italia (S.)

CAPVT I
S. Matronæ Virginis, non Martyris Vita, festum, Reliquiæ.

[1] Primum Antistitem Christianæ religionis Capua S. Iriscum habuit, vnum ex antiquis Christi discipulis, vti in Sanctuario Capuano probat Michaël Monachus ex Martyrologio Romano, alijsque monumentis ac præsertim ex MS. Catalogo Capuanorum Antistitum Cardinalis Bellarmini, [S. Prisci I Episc. Capuani & Mart. corpus] qui & ipse dudum Archiepiscopus Capuanus fuerat, & sæpius in concionibus ad populum, eodem teste Monacho, de Episcopatu & Apostolatu S. Prisci meminisse solebat. Ante ciuitatem, non longe a porta, quæ Albana nuncupatur, in via quæ ducit Beneuentum, cum duobus ministris suis habitabat Priscus, vt ex Officio Ecclesiastico idem Monachus tradit: ibi sermonibus & miraculis innumeros mortales ad Christi amplectendam Fidem permouit. Locus is, siue oppidum aut pagus, nunc S. Prisci nomine celebris est: [inuentum a S. Matrona Virgine] in quo ipse Martyrium quoque creditur consummasse, ac certe quidem tumulatus fuit. Nam isthic corpus eius traditur initio sexti post Christi natiuitatem seculi, aut potius sub finem quinti, inuenisse diuino monitu, eique ecclesiam ædificasse S. Matrona Virgo, e Sueuis Regibus Lusitaniæ Gallæciæue orta: quæ & ipsa in ecclesia S. Prisci colitur. Huius autem acta, inquit, Monachus, habuimus non atramento in chartis impressa, sed imaginibus in muris expressa; quæ ex muris in chartas ita ipse traduxit.

[2] [quæ fluxu sanguinis laborans,] Matrona, Portugalliæ Regis filia, duodennis graui sanguinis fluxu laborabat. Pater vndique remedia, sed frustra, conquirebat. Puella cæleste implorabat auxilium; & tandem sui morbi curandi rationem cælitus edocta fuit. Angelus enim in somnis illi apparuit, dixitque: Matrona in Italiam perge, in Campaniam penetra, in via Aquaria prope Capuam siste. Ibi duos necdum domitos iuuencos inuenies, qui quotidie ab armento segregati, certo quodam in loco procumbunt. [Angelimonitu] Cura tu locum effodi: B. Prisci Episcopi & Martyris, ex antiquis Christi discipulis, corpus inuenies: extractis tactisque reliquijs, consistet sanguis, & sana fies. Ne vero de voluntate diuina sis hæsitans, accipe funiculum, quem capitibus iuuencorum impones. [e Lusitania in Italiam veait.] Matrona surgens mane parentibus noctu visa narrat. Lætantur illi, eligunt XII virgines, & probatissimos viros, qui comitentur. Matrona ergo cum nobilissimo comitatu dimissa, Capuam vsque peruenit, [eoq; inuento sanatur:] & iuuencorum signo comperto, locum effodi curauit: inuenit S. Prisci reliquias, & morbus abscessit. Accessit deinde ad Pōtificem Romanum, & ecclesiæ in honorem S. Prisci construendæ dedicandæque facultatem obtinuit. [ædificat illi ecclesiam,] Itaque illo ipso in loco, supra sanctum corpus inuentum, erexit ecclesiam, & circumiacenti campo dotauit.

[3] Hactenus acta B. Matronæ, non scripta, sed picta. Erant autem, inquit idem scriptor, [in cuius muris picta huius Vita:] picturæ in muris ecclesiæ, iunctæ cum tribuna, id est, cum superstite illa parte basilicæ, quam ipsa B. Matrona construxerat. Tandem aucto populo, amplianda fuit ecclesia, diruendique picti parietes. Sed Archiepiscopus Cæsar Costa mandauit, vt pictor exempla sumeret, & secundum illa, iconi maioris altaris parerga apponeret. Septem annis post vulgatum a Monacho Sanctuarium Capuanum edidit sororis eius filius D. Siluester Acosta V. CL. sermone Italico, Breue compendium Vitæ S. Matronæ Virginis, ex iam citato Sanctuario desumptum, Neapoli typis Roberti Molle, in patente folio excusum. In eo dicitur monita ab Angelo Matrona, vt cingulo suo duos illos iuuencos, ad locum, vbi S. Priscus sepultus erat, reperiendos, colligaret: [S. Prisci corpus nunc Capuæ,] non vero funiculum, quem capitibus illorum imponeret, ab eo accepisse. Additur, Ecclesiam illam parochialem S. Prisci distare tribus millibus passuum ab noua vrbe Capua: quæ vero pars veteris basilicæ a sancta Virgine ædificatæ superest, [pars eius in hac parochiali æde:] eam nunc a populo Tribunam veterem appellari: inque altari reliquias aliquas S. Prisci asseruari, corpore reliquo in vrbem ad thesaurum Ecclesiæ Cathedralis asportato.

[4] [S. Matronæ extat domus, pars,] At de S. Matrona quid actum? Respondet Monachus. Construxit domum prope basilicam: domus supersunt reliquiæ. Dicitur locus LA MOTTA: quod nomen in personis significat corrogationem quamdam; [vbi nunc Motta:] & in ædificijs, domum vel oppidum, attributis campis cinctum: & vtrumque nobis significare potest. Nam & domus iuncta basilicæ, circumiacentis & attributi campi caput erat; & ibi cum suis comitibus puellis Virgo ad mortem vsque permansit. [corpus eius in sacello arcæ inclusum,] Mortuum corpus honorifice conditum est in arca marmorea perpolita intra sacellum, cuius testudo musiuo opere decorata, quatuor columnis innititur, & parietes candidi, marmoreis politisque tabulis incrustati, [e qua liquor (vulgo Manna) defluebat,] ad auorum vsque tempora perdurarunt. In arca paruulum foramen est inferius, e quo sanctum corpus liquorem (vulgo Manna) emisisse dicitur. Scripsit nobis paullo ante citatus Aiossa, [ad morbos salutaris,] liquorem illum sacrum e Diuæ tumulo fluere desijsse circa annum MDXL, cum flagitiosæ vitæ mulier in foramen, vnde manabat, digitum immisisset. Erat autem liquor ille, vt ipsi senes narrarunt, [iam suppressus:] qui a parentibus suis id pueri didicerant, aduersus omne genus ægritudinum salutaris & præsentis sæpius efficaciæ.

[5] [Capuani ne arcam auferrent cælitus prohibiti:] Testatur idem, paßim illic hominum sermonibus celebrari, venisse olim Capuanos ad oppidum illud S. Prisci, vt arcam marmoream, in qua condita S. Matronæ lipsana sunt, Capuam asportarent: cumque in atrium, quod inter cellas eiusdem Sanctæ ac templum iacet, esset elata, subito maximam obortam esse tempestatem, quæ eos cœpto coëgit absistere: idque tertio euenisse, ac semper deinde arcam in sacello suo inuentam. Aduertit hoc eorum animos, vt plane sibi persuaderent, nolle Sanctam suas reliquias inde Capuam auferri: atque ideo quæ struebant consilia, in perpetuum dimisere. Ita retulisse, quibus sui olim parentes, octoginta tunc aut nonaginta annos nati, dixerant se cum ea fierent adfuisse.

[6] [ea arca sollicite clausa seruatur.] Georgius Cardosus to. 2 Hagiologij Lusitani scribit, cum in vrbem suam vellent Capuani Sanctæ huius Virginis tumbam deuehere; non sine miraculo eam in priore sua sede inuentam: illudq; exploratum haberi, in hodiernum diem non fuisse apertam eam tumbam, quod nolint præ quodam religioso timore Reliquias illas tam sanctas & mirificas attrectari. Apertam tamen eam sibi tumbam fuisse, vt oculis vsurpare inclusas reliquias & tangere manibus posset, declarat Monachus, qui annis XXVII prius quam ille secundum sui Hagiologij tomum ederet, ita in Sanctuario scribebat pag. 150. [in ea nunc pars ossium,] Nunc ibi non est nisi vrna vitrea, plena minoribus ossibus. Credunt oppidani esse integrum corpus: at quamuis eorum sit decepta simplicitas, pietas tamen decepta non est. [integrum corpus credita:] Nam B. Matronæ sepulcrum pie visentibus, nunc etiam pietate diuina gratiæ conceduntur: & mulieres, quæ præsertim sanguinis fluxu laborant, quotidie intercessionis virtutem experiuntur. [magnus eo concursus,] Et Ianuarij die XXV, cum sit festum Dedicationis Ecclesiæ, semper nuncupatum est Festum S. Matronæ: [præcipue 25 Ianuarij] & maximus est Capuanis finibus conterminorum ad Ecclesiam S. Prisci concursus, cum votiuis muneribus inuocantium nomen & auxilium S. Matronæ.

[7] In Compendio Italico Vitæ sanctæ huius Virginis, iam ante citato, eadem referuntur de eius reliquijs in eleganti arca marmorea reconditis, quæ arca posita est in ara sacelli, ad illius honorem erecti, ac musiuo opere decorati. Est hoc sacellum in templo S. Prisci, [& 15 Martij,] paullulum a tribuna veteri distans. Alterum S. Matronæ festum, ipsiusque proprium, agitur in Ecclesia S. Prisci die XV Martij: quo etiam die, vt recte monet idem Monachus, Martyrologium Romanum alterius Matronæ mentionem facit. [quo alia SS. Matronæ coluntur:] Non tamen Virginem appellat, vt ipse id citat: qui alioquin illud recte admonet, non esse insolitum, plura festa eiusdem nominis in eumdem diem incidere, aut consulto conijci, cum proprius alterius dies ignoratur. Exempla affert, vti & nos alibi sæpe in nostro opere. [hæc cum palma picta;].

[8] Quæri illud quoque ab nonnullis scribit, cur Matrona Virgo in icone Magni altaris cernatur cum palma, id est, cum signo martyrij? Et, certissimum esse ait, id factum errore pictoris, & cuiusdam tunc Ecclesiæ Presbyteri Mercenarij: & sicut erroris fuit illo modo pingere, ita Rectorum deinde incuriæ fuit, errorem non corrigere. Monet tamen in icone illa nihil nunc innouandum videri; tum propter eos, qui B. Matronam tempore Wandalicæ persecutionis huc ex Africa seu mortuam aduectam, seu viuam concessisse opinantur; tum propter Breuiarij Capuani auctoritatem: in illo namque Idibus Martij notatur S. Matrona Virgo & Martyr: [an ergo Martyr:] nec apparet de nostrane an de altera loquatur: & de nostra si loquitur, non esse omnino respuendum. Potuit enim B. Matrona peruenisse vsque ad senectam & senium, & a Longobardis impijs & idololatris & turpibus, qui anno DLXVII vel DLXVIII in Italiam irruperunt, tormenta pro side pati, vel pro virginitate, vt alij plures.

[9] Idem tamen scriptor parte 4 Sanctuarij quinque exhibet Capuana Kalendariæ. Abest a duobus primis Matronȩ nomen, in tertio, quod inuentum in Thesauro Capuano, habetur, Idibus S. Matronæ Virginis, in quarto Idib. Matronæ Mart. Sed fatetur Martium & Aprilem huic Kalendario aliunde assutos. Quintum, præfixum Breuiario Capuano impresso, quale & manuscriptum asseruatur in arca Capitulari: Idib. Matronæ Mart. Annotat ipse Martyrol. Romanum & alia communiter agere de S. Matrona Mart. Thessalonicensi. [non videtur:] Item Barcinone in Hispania de Matrona Virg. & M. agi: sed alias esse a Matrona, quæ colitur in via Aquaria. In Officio Ecclesiæ Capuanæ de Matrona nihil agi. Inanis igitur illa eiusdem scriptoris coniectura, qua num S. Matronæ cædem fortaßis Longobardi consciuerint post annum DLXVIII addubitat. At si venit ipsa in Italiam Zenone imperante, qui anno CCCCXCI sub medium, Aprilis interijt, etsi tunc non nisi duodecim fuisset annorum cum ex Lusitania anno præcedenti disceßit, fatendum esset anno summum CCCCLXXIX natam fuisse, [neque Barcinonem translata:] vt sub primam Longobardorum irruptionem prope nonagenaria fuerit. Qua ergo ratione statuit alibi idem auctor hanc posse Matrona videri fuisse, cuius reliquiæ Barcinonem translatæ sint; cum nos antea grauißimo testimonio affirmauerimus, eas omnino paruulæ puellæ iudicari a viris grauißimis, qui eas coram accurate contemplati sunt?

[10] Sed de tempore, quo in Campaniam monitu Angeli venerit Matrona, mox quæremus, & cuius fidei sit quæ citatur ad eam rem epigraphe. Prius quid de ea sentiat. Baronius in Annotationibus ad Martyrolog. Rom proferamus. Ita ergo Idib. Martij lit. c inter alia scribit: [an ex Africa in Campaniam aduecta?] Duæ aliæ Matronæ nomine Martyres passæ habentur in Africa sub Diocletiano Imp. vna cum pluribus alijs, quorum res gestæ ex Proconsularibus Actis descriptæ habentur apud Surium die XI Februarij in Saturnino & socijs. Existimamus harum alteram illam esse, quæ apud Capuam in Campania habetur in honore: eo enim putamus translatam ab Episcopis Africanis, profugis tempore persecutionis Wandalicæ, vt de alijs Martyrum reliquijs accidit, vt de Casto, Æmilio, Marcellino & Saturnino dicimus die V Octob. Ad eiusmodi coniecturam quidem libentius in re obscura nos adduci patimur, quam fidem præstare actis quibusdam nulla ex parte subsistentibus, quibus dicitur Matrona ex Lusitania Capuam concessisse. [neque hoc probatur,]

[11] Hæc Baronius, absque alia probatione, nisi quod quæ in manibus sunt Capuanæ Matronæ acta nulla ex parte subsistere censeat. Id si daremus, an consequens esset, ex Africa vnius ex duabus illis, quæ cum S. Saturnino & alijs plurimis Carthagine coronam sunt martyrij adeptæ, colunturque XI Februarij, reliquias esse tempore VVandalicæ persecutionis in Campaniam allatas? Nonne alia potuit extitisse Matrona, cum fateatur Baronius plures eo nomine sanctas Martyres coli? Monachus de hac coniectura sacrorum historicorum antesignani, vt eum merito appellat, ita censet: Si tantus vir opinaretur, inquit, S. Matronam viuentem, cum Sanctis Episcopis Africanis huc accessisse, & de S. Prisci corpore perquirendo postea monitam, libentissime consentirem. At non alij, nisi rationem aliquam afferret, quæ solidior ac probabilior videretur ijs, quæ de Lusitana Virgine Matrona narrantur. Pergit Monachus: At vero, dum ille opinatur Matronæ defunctæ reliquias huc adductas, quia sic tota negatur historia, assentiri non possum. Cur negabo S. Matronam fuisse infirmam & laborantem sanguinis fluxu, si antiquissima & constantissima deuotio est, vt fæminȩ, imo etiam viri, quaqua laborent sanguinis infirmitate, [cum multa sint quæ repugnent.] B. Matronæ sese commendent? Cur negabo S. Matronam basilicam S. Prisci ædificasse, si festum Dedicationis illius Ecclesiæ, antiquissima & & constantissima traditione a Capuanis, Auersanis, Calatinis & Casertanis appellatur festum S. Matronæ?

CAPVT II
S. Matronæ ætas, genus regium e Lusitania.

[12] Prosequitur Michaël Monachus quam orsus erat disputationem, [In S. Matronæ historia nihil insolitum:] pro asserenda Campanis posseßione reliquiarum S. Matronæ ab Africa acceptarum, plena honoris ac dignitatis, tum ob susceptam vltro ad eos ab vltimis Hispaniæ finibus peregrinationem, Sedem ac domicilium apud eos collocatum, non ad exigui vsuram temporis, sed ab ipsa adolescentia in reliquum omne vitæ spatium; tum ob inuentionem sepulcri, quo conditæ exuuiæ erant primi ipsorum Antistitis S. Prisci, ac demum ob basilicam illius nomini constructam, cuius adhuc pars visitur; prosequitur inquam, quam instituerat a nobis paragrapho superiore relatam actionem, hisce verbis: Cur negabo acta, in quibus nihil repugnans, nihil improbabile, nihil insolitum inuenitur? Dein fuse ac docte ostendit, nihil in ijs actis narrari, quin similia sint multa in aliorum Sanctorum Vitis ac historijs Ecclesiasticis, & nimiam fere diligentiam in argumentum non necessarium impendit, cum nemo sit, qui negare poßit similia paßim extare.

[13] Duo tamen sunt capita, quæ non satis fortaßis explanata videri poßim: vnum ad tempus spectat, quo venisse in Italiam Virgo traditur, cuius afferuntur pugnantes inuicem notæ. Alterum sibi ipse obijcit, qui poßit illa filia Regis Portugalliæ dici, si ȩo tempore Portugallia Regni titulum non habebat? Huius posterioris nodi haud difficilis est solutio: [posita in templo epigraphe] prior solui si nequit, secabitur. Is in hoc situs: in muris ecclesiæ S. Prisci, præter picturas, quibus diximus vitam omnem S. Matronæ fuisse adumbratam, epigraphe extat. charactere, vt ait Monachus, quasi Longobardo, vel quasi Francico sculpta, in hanc formam: Anno Domini quingentesimo sexto, Indictione decimaquarta, regnante Zenone Imperatore in Constantinopolitana vrbe, [mendosos hæbet temporum characteres] Gelasio Papa in Romana vrbe, Beata Matrona fieri fecit istam basilicam ad honorem Beati Prisci, cum auctoritate supradicti Papæ & aliorum Prælatorum constituit & ordinauit, vt omnis, qui hanc basilicam deuote visitauerint, annis mille, centum & duobus Indulgentiam suorum peccatorum acceperit. Atqui (vt styli barbariem omittamus) hæ temporum notæ minime sane inuicem congruunt, nisi quod decimaquarta Indictio inciderit in annum Christi quingentesimum sextum: verum eo tempore ille computus annorum a natiuitate Christi ad vulgarem Chronologiam ordinandam non adhibebatur. Illum autem annum neque Gelasij pontificatus, neque Zenonis imperium attigit. Cœperat enim hic regnare Leone Iuniore solo Cos. qui annus erat receptæ nunc Æræ CCCCLXXIV: extinctus est sub medium Aprilem anni CCCCXCI, Olybrio Iuniore solo Cos. At S. Gelasius Papa sedit a die 2 Martij CCCCXCII ad 21 Nouemb. CCCCXCVI. Quid ergo? [ab inscitia scriptoris;] Tota corruet fides traditæ a maioribus de illius actis famæ? tota vetustißimæ religionis reuerentia extinguetur? omnis tot acceptorum a S. Matrona beneficiorum memoria oblitterabitur? quia memoria lapsus, aut imperitia sua delusus, qui hanc composuit epigraphen?

[14] Quid si ne error quidem inest in ijs verbis? Neque enim esse quisquam adeo hebes potest, vt hæc omnia anno vno cōtigisse arbitretur: ægrotasse nobilem Virginē, adhibita medicamina multa & diuturna: hæc cum fructu caruissent, sollicitatū ab ea castis precibus Numen; votum etiam, quod Ferrarius & alij quidam pie suspicantur, conceptum custodiendæ quoad viueret virginitatis, si sanitatem recuperasset; adornatum longinquum iter confectumque; repertum S. Prisci corpus; ædificatam illi ecclesiam; a Pontifice Romano petitum eius rei moliendæ commeatum, [nisi commode explicentur] curandæque dein dedicationis. Sed si Zenone Imperium administrante, venit illa in Italiam; postea Gelasio Pontifice, construxit illam S. Prisci basilicam; anno DVI eam dedicari procurauit, & variarum Indulgentiarum thesauro ornari ac muniri, eritne quod nulla ex parte subsistere quisquam iure queratur? An ergo vt certum indubitatumque est, hæc ita euenisse? Non id asserimus: sed qui assereret, quo is testimonio scriptoris veteris reuinci posset? Nunc ergo cum suffragentur huic narrationi reliquiæ templi a Sancta ædificati, miracula illic patrata quam plurima, festum anniuersarium Matronæ in ea æde, Idibus Martij ab omni retro memoria celebratum, [& pie,] frequens eo accursus populorum, nonne satius est opinionem retinere, aut pati vt quibus placet retineant, quæ omnium animis pridem alte inhæsit; quam alterius Matronæ comminisci allatas huc reliquias, de quibus nulla extat vspiam scriptura, aliudue monumentum?

[15] [an ipsa filia, Regis Portugalliæ?] Nodus alter est, qui poßit filia Regis Portugalliæ dici, si Portugallia tunc regni titulum non habuit. At Reges eam tamen habuerunt, non ipsi quidem e veteri Lusitanorum gente, sed aduenæ barbari, Alani, VVandali, Sueui, qui, teste S. Isidoro, Æra CCCCXLVI Spanias occupantes, neces vastationesque cruentis discursibus fecerunt, vrbes incenderunt, [fuerunt eo tempore illic Reges,] substantiam direptam exhauserunt. Sed triennio post, videlicet Æra CCCCXLIX… tandem ad pacem ineundam, Domino miserante, conuersi, sorte in possessionem sibi prouincias diuiserunt: Galliciam Sueui occuparunt, Alani Lusitaniam & Carthaginiensem prouincias, Wandali autem, cognomine Silingi, Bæticam sortiti sunt. Spani autem per ciuitates & castella residua plagis afflicti, [Alanorum in Lusitania Atax,] barbarorum dominantium se seruituti subiecerunt. Æra CCCCLIV, qui erat annus Christi CCCCXVI, VVallia Gothorum in Hispania Rex Wandalos Silingos in Bætica omnes bello extinxit: Alanos, qui Wandalis & Sueuis potentabantur, adeo cecidit, [a VVallia Gotho an. 416 victus;] vt extincto Atace Rege ipsorum pauci qui superfuerunt, oblito regni nomine, Gunderici Regis Wandalorum, qui in Gallicia resederant, se regimini subiugarent. Ista in Gothorum historia Isidorus; in VVandalorum vero hæc: Primus in Spania Gundericus Rex Wandalorum successit, [VVandalorum in Gallicta Gundericus;] regnans in Galliciæ partibus annis decem & octo. Qui dum rupto fœdere pacis Sueuorum, Balearicas Tarraconensis prouinciæ insulas deprædatur: deinde Carthagine Spartaria versa, cum omnibus Wandalis ad Bæticam transit, Spalim destruit, factaque cæde in direptionem mittit. Qui cum auctoritatem Regiæ potestatis ipsius, in Ecclesiam ciuitatis extendisset, mox Dei iudicio in foribus templi dæmonio correptus interijt. Æra CCCCLXVII, Christi nimirum CCCCXXIX, Gessericus frater Gunderico succedit in regno annis XL, qui ex Catholico effectus apostata, in Arianam primus fertur transisse perfidiam. Hic de Bæticæ prouinciæ littore cum Wandalis omnibus, eorumque familijs, ad Mauritaniam & Africam traiecit.

[16] Ab ingressu igitur trium harum gentium in Hispaniam, qui contigit, vt dictum, Æra CCCCXLVI, [Sueuorum in Gallicia, & Lusitania, Hermericus, Rechila,] Christi anno CCCCVIII semper fuere qui Portugalliam, aut notabilem eius partem, regio nomine obtinerent: Alani primum Lusitaniam; Gallæciam, cuius nunc pars sub Portugallia censetur, Sueui cum VVandalis; hisque in Africam transeuntibus, soli. Primus ijs Hermericus Princeps; huius filius Rechila, præter alias prouincias in suam potestatem redactas, Emeritam captam proprio regno associauit: qua in vrbe Æra CCCCLXXXVI, siue anno Christi CCCCXLVIII sub cultu, vt fertur, gentilitatis vitam finiuit. Ei Rectiarius filius, Catholicus factus, successit in regnum: [Rectiarius, Catholicus,] is vero post nouem annos a Theoderico Rege Gothorum, socero suo, prælio victus, deinde ad locum Portugalem captus occisusq; est. Tunc Sueui, qui remanserant in extrema parte Galliciæ, Maldram, Atsilæ filium, sibi Regem constituunt: mox altera eorum pars Frantanem. Hoc mortuo, [Maldra,] ceteri cum Maldra pace facta, pariter Lusitaniam deprȩdantur. Æra quadringentesima nonagesima octaua, [Frantanes,] Christi CCCCLX Maldra interfecto, inter Frumarium & Remismundum oritur de regni potestate dissensio. [Frumarius,] Æra DII Frumario mortuo, Remismundus omnibus Sueuis in ditionem suam regali iure vocatis, pacem reformat, fœdus init cum Theoderico Gothorum Rege, [Remismundus, factus Arianijs,] a quo arma & vxorē accepit. Inde ad Lusitaniam transit, Conimbricam pace deceptam diripit, Olysiponam occupat. Huius autem tempore Aiax, natione Galata, effectus apostata Arianus, inter Sueuos Regis sui auxilio, hostis Catholicæ fidei & diuinæ Trinitatis emersit; de Gallicana Gothorum regione hoc pestiferum virus afferens, & totam gentem Sueuorum lethali tabe inficiens.

[17] [vt & successores per 100 annos,] In ea hæresi Sueuorum Reges per annos fere centum permanserunt: quorum S. Isidorus non recensuit nomina, quia nimirum indigni habiti, quorum apud orthodoxos scriptores extaret memoria. Tandem, vt idem habet, regiam potestatem Theodemirus suscepit: [Theodemirus Catholicus an. 558,] qui confestim Arianæ impietatis errore destructo, Sueuos Catholicæ fidei reddidit, annitente Martino monasterij Dumiensis Episcopo, fide & scientia claro: cuius Vita ad XX Martij dabitur. Interfuit is, anno Ariamiri siue Theodomiri Regis tertio, Christi DLXI concilio Bracarensi primo, dein Æra DCVII Lucensi secundo: Regnauerunt autem in Hispania Sueui annis CLXX, vt habet S. Isidorus, vt Garsias Loaisa, CLXXVII.

[18] Constat ex ijs quæ hactenus attulimus fuisse in Portugalliæ prouincijs Reges eo tempore, [Quis horum S. Matronæ pater?] quo vixisse traditur S. Matrona. Sed quis eius pater fuerit, non constat. Quidam Rectiarium censent, quia Catholicus fuit. Eo argumento suspicari idem de Maldra, Fransane, Frumario liceret. Nam quod Sancta cæleste visum parentibus retulisse memoretur, illique id probasse, & necessaria ad iter subministrasse; nullus vero trium Regum horum tamdiu regnarit, vt potuerit duodennem filiam in Italiam ablegasse; potuit illa nata fuisse, antequam pater regno admoueretur: deinde quod a parentibus dicatur commeatum accepisse, intelligi id potest de tutoribus, aut etiam patris successore. Dabimus etiam illud non inuiti, si non est illa patre Rege genita, creditam tamen Regio sanguine ortam; idque vt ipsa reticeret, vel prodidisse comites, vel ex numeroso comitatu apparatuque coniecisse Campanos: & si neque hic tantus fuit, quantum pictura illa exhibuit; indicium tamen regalis prosapiæ ac regificæ indolis, illa tam longinqua molestaq; peregrinatio potuit haberi. [an certo Rex?] Quæ vero eam comitatæ Virgines duodecim narrantur, si non fuerunt vt ei famularentur adiunctæ, sponte fortaßis sua, assensu parentum quæque suorum, cum aliquo virorum mulierumque grauiorum comitatu, quorum in tutela ipsa sociæque essent, secutæ eam sunt. Denique vt vt se res illa omnis habuerit, id tamen committendum non est vllo modo, vt non, quoad licet, deferatur antiquitati. Quæ etiam Philippi Ferrarij in Catalogo Sanctorum Italiæ in Annotatione ad elogium huius ipsius Virginis Idib. Martij, sententia est.

[19] Georgius Cardosus to. 2 Hagiologij Lusitani ad XV Martij pag. 184 col. 2 lit. c. in comment. [an Remismundus Arianus?] Remismundi vel successoris eius, quem Theodulum appellat, fuisse filiam arbitratur, velut natam e spinis rosam, aut potius hoc modo ab ijs auulsam propitio Dei numine, ne virus Arianæ hæreseos castam sanctamq; eius mentem inficeret: eoque facilius in animū induxisse, vt in Italia, vbi sanitatem corporis recuperarat, sedem deinceps figeret, ne in Hispania valetudinem animi deperderet. Cui mirum videbitur, patrem Arianum pati voluisse, vt filia adiret ægritudinis depellendæ spe ad sepulcrum S. Prisci Episcopi; meminerit & Angeli verbis spem eam illi ingestam, neque Arianos Sanctorum Christi discipulorum sepulcra abominatos: cum sciamus etiam Caluinistas, iuratos Sanctorum hostes, qui superiore seculo Sanctorum monumenta euerterunt, ossaque combusserunt, nunc quandoque, quod saluti orthodoxis fuisse compererunt, osculari reuerenter Diuorum reliquias, [nam etiam hæretici, imo Gentiles, Sāctorum subinde opem sibi suis veposcunt,] sacra ijs loca venerari, e fontibus, qui ab illis olim Numinis inuocatione eliciti aliaue caußa ipsis dicati feruntur, potum sibi suisq; tum liberis tum famulis imo & iumentis haurire & vna sanitatem. Ipsi quoque Gentiles similia non auersantur. Eaque ratione, plurimi & in Catholicos homines mentem benignam induunt, & sensim eorum dogmata ritusque amplectuntur. Consimilem prope euentum narrauimus to. 1 Ianuarij, ad diem VIII, cap. 9 Vitæ S. Gudilæ Virginis: vbi Regis cuiusdam transmarini & adhuc Pagani filia, ab ipsis incunabulis multiplici eaque grauißima membrorum imbecillitate laborans, diuinitus in somnis aliquoties admonita est, vt in Bracbantū, Belgicæ secundæ prouinciam, veniret, & S. Gudilæ Virginis sepulcrum viseret, eamque supplex precaretur, certo adeptura illius patrocinio sospitatem. Quod & euenit. Quare & pater eius ac mater eamdem Diuam veneraturi, & ipsi ad Morzelense cœnobium, vbi Gudilæ tumulus erat, venerunt: & ambo baptismum simul cum filia susceperunt.

CAPVT III
S. Matronæ plurima erga mortales beneficia.

[20] Qvod traditum iam supra fuit, frequentißimis anathematis, quæ ad sacellum ac sepulcrum S. Matronæ afferunt indies virifœminæque, [S. Matrona inuocatur contra fluxū sanguinis,] plane peruulgatum apud Capuanos ac finitimos esse, eius præcipue patrocinio sisti profluuium sanguinis, id neque exemplis neque testimonijs pluribus confirmare necesse est. Non in sola tamen ea re cernitur eius erga mortales beneficentia: nam si pluuiam optant, [pro pluuia, ac serenitate,] si serenitatem, si quam rem aliam, ad eius sacellum, quod est in templo S. Prisci, supplicationes instituunt: quas cum eximiæ sensu pietatis frequentant omnis sexus ætatisque homines, & quidem adolescentulæ pedibus nudis, sparsisque capillis, altis vocibus ibidem conclamantes, Misericordia: [institutis ad id supplicationibus.] & quidquid postulant, vt nobis perscripsit R. D. Siluester Aiossa, id semper fere meritis S. Matronæ Sanctique Prisci consequuntur.

[21] Multos eadem morbos cælestibus remedijs propulsauit, sese videndam ægris offerens, adeoque & affectas corporis partes perungens. Geminum eius rei exemplum idem nobis perscripsit: nos hic, vt a viro graui, pio, & erudito acceptum; non autem vt Ecclesiæ supremo iudicio approbatum, dabimus. Primum contigit Iuliæ de Monaco, Michaëlis Monachi germanæ, amitæ ipsius D. Siluestri. Ei nouem ipsos menses dextrum brachium ac latus sideratione quadam dissolutum iam mortem minabatur, [Infirmæ apparens brachium sideratum & latus vngit,] conclamatæ aliquoties a medicis. Ast ipsa nocte, qua interituram prædixerant, excita e somno, conspicit in conclaue suum ingredientem S. Matronam, splendore mirifico circumfusam, vasculum manibus gerentem; quæ ita eam compellauit. Surge Iulia; adsum enim vt te sanem. At Iulia contuens Diuæ sibi apparentis formam esse, quali eam pictam in conclaui suo habebat, viridi nimirum veste indutam, fluente cæsarie, adolescentularum Virginum more, ita eam compellat: O Sancta mea Matrona, quæ ista gratia est? Ego viribus omnino defecta mouere me nullo modo possum. At Sancta blande renidens, ad lectum infirmæ accedit, ac brachium ei latusque perungit, omnique longæ ægritudinis incommodo liberat. Iulia continuo surgit e lecto, patremque ac matrem aduocat, [ac subito sanat:] hȩc verba sæpius ingeminans, Sana sum. Illi subito euentu attoniti, quærunt quis eam curarit: Illa, S. Matrona, inquit, me curauit, brachiumque cælesti oliuo perunctum ostendit. Parens vterque, facie solo appressa, Deo & S. Matronæ gratias agunt, [illa beneficium vulgat] ac postridie mane cum filia ecclesiam adeunt, totique populo brachium illius omnino sanum ostendunt. Et Rector eius Ecclesiæ D. Lucas Pisanus, Sacerdos doctus ac pius, ad altare S. Matronæ Missæ sacrificio oblato, grates Deo pro munere persoluit.

[22] Iulia vero per omnem vitam, quod cælitus perceperat beneficium celebrauit: [ac tota vita prædicat:] meque sæpius rogauit vt id scripto traderem ad posterorum memoriam, cum me sciret peculiari quadam deuotione deditum esse cultui S. Matronæ, eiusque vitæ epitomen Italice edidisse: quod scriptum illa omnibus Sacerdotibus qui nesciebant ostendebat, vt Rectori Ecclesiæ S. Prisci D. Cæsari Bociardo I. V. D. ac Thomæ Bociardo, insigni nostræ ætatis Medico, itemque Petro Iosepho Bociardo S. Th. & V. I. D. Petro Paulo de Angelo, consobrino meo ac nepoti suo & D. Michaëlis Monachi, nam huic tres fuere sorores. Est autem nunc D. Petrus Paulus Rector Ecclesiæ S. Prisci: studijs enim, vt vel sic auunculum nostrum imitaretur, animum adiecerat, ac deinde sermonibus ad populum habendis, quam sibi comparauerat doctrinam ac facundiam, exercuit, & multis locis Capuanæ diœcesis conciones per Quadragesimam habuit. Erat autem Iulia eius meaque amita, insigni virtute prædita mulier, ac præsertim singulari erga S. Matronam pietate. Vixit post iam memoratam infirmitatem annis multis, ac tandem anno MDCLIV obijt fere octogenaria.

[23] Non est absimile quod idem Aiossa nobis scripsit anno MDCL, hunc in modum: Anno MDLXXXIX Iulia Palmeria, ex oppido S. Prisci diœcesis Capuanæ, cum filium peperisset, cui Ioanni Carolo nomen imposuit, paucis post diebus in febrim incidit, quæ a festo Sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, ad diem vsque omnium Sanctorum ei inhæsit. [aliam lateris simili sideratione & & diuturna febri, iam prope depositam,] Multis frustra tentatis remedijs, etiam sinistrum latus dissolutio neruorum penitus debilitauit, iamque illi duarum mulierum auxilio opus erat, vt de strato moueri posset. Cum ergo iam medici de vita eius desperarent, ipsa languore totiusque corporis doloribus oppressa, dicentem quempiam audiuit, intra dies paucos morituram. Quibus verbis intime concussa, quanto potuit animi sensu ad patronam suam S. Matronam se conuertit, & vt sibi opem ferret precata est. Biduo post, tribus circiter horis ante ortum solis, cum ob nimium morbi ardorem & angustias spiritus, patere cubiculi fores opus esset, perque eas lunæ splendor subiret, vt pene clara dies videretur; ipsa autem vigil de morte cogitaret; subito intrare cernit formosissimam puellam; lucente vultu, specie ita eleganti, vt nullam similem a se visam meminisset, flaua amictam veste, passis crinibus, manibus vasculum gestantem. Quæ ingressa ægrotam salutat, istaque addit: Non potui citius ad te venire, quod in illa ciuitate (cuius nomen Iuliæ exciderat) alteri infirmo adessem. [simili modo apparens & vngens sanat;] Nunc prouide, commodo vt situ te loces, nam hoc te cupio vnguento linere. Ægra vero, Non valeo, inquit, mouere me, quæ sideratione debilitata sim. Propius accedit Sancta, & latus sinistrum, quod languidum erat, brachiumque perungit. Deinde, vt se vertat iubet. Negante illa se id posse, Iuuabo te, inquit, & manibus corpori eius appositis eam conuertit. Fassa deinde est, Iulia, sibi gossipio molliores visas tangentis manus: cumque ei vellet gratias agere, iam Diua illius se oculis subduxerat.

[24] Continuo matrem aduocat, quæ in eodem cubiculo excubabat, & percunctatur num omnia intellexerit, quæ dixerat formosissima illa, puella. Negauit mater se quidquam audisse aut vidisse. Iulia illi recenset quæcumque sibi S. Matrona dixerat, eamque rogat vt surgat, ac lumen accendat; se enim sanam esse. Mater veluti explodens dicta filiæ, eamque existimans, vi morbi, rationis impotem esse factam, abijt tamen vt candelam accenderet. Iulia interim consurgit de strato, clamitans, Sana sum, S. Matrona me curauit. Obstupuit mater, cum lumine allato deambulantem inuenit, de cuius vita paullo ante fuerat conclamatum. Illico igitur gratias egerunt S. Matronæ; cumque diluxisset, cæleste beneficium palam enuntiarunt, concurrentibus certatim oppidanis, vt viderent incolumem, quam mortuam existimabant, ac sciscitabantur quomodo valetudinem ita inopinato recuperasset. [quæ statim id diuulgat,] Illa quod sibi obiectum erat noctu visum narrat. Id vero animaduersum, quod perunctum erat brachium ac latus, longe altero, quod vnctum non erat, splendidius videri.

[25] Eodem adhuc matutino tempore, sed paullo serius ecclesiam adit: cumque sola in S. Matronȩ sacello precationi vacaret, [& ipso die sacellum eius visit:] conspicatur lapidem, quo opertus erat Diuæ tumulus, paullatim attolli, vt iam facile duo tresue digiti immitti possēt. Quo in spectaculo dum hæret suspensa, & sollicita quo res tenderet, superuenit populi multitudo, quæ attentionem eius auertit: cumque foras exisset; ac mox illa ad tumbam Sanctæ conuertisset oculos, nihil amplius vidit: persuadebat autem illa sibi, absque ea obstrepentis populi turba fuisset, ostensuram sibi Sanctam fuisse lipsana sua, quæ in tumulo condita asseruantur. Narrauit isthæc Iulia coram magnæ auctoritatis hominibus, fuitque res tota omnino publica, ipsaque Iulia est etiamnum parata (nam adhuc in viuis erat anno MDCL, cum ille scriberet) quæ dicta sunt, iureiurando firmare, si opus foret. Est vero mulier perquam honestæ prosapiæ, probatæ vitæ, grauis ac pia. Hæc Aiossa, quibus addit:

[26] [cuidam in veteri cella Sanctæ porci moriuntur:] Alia memorantur eiusdem Sanctæ Virginis beneficia, collata mortalibus. Margarita Vellonesia, vxor cuiusdam Ioannis Baptistȩ, habitauit annos octo in domibus Ecclesiæ S. Prisci, quas Mottam dici superius ex Michaële Monacho retulimus, atque ædes antiquas S. Matronȩ, quȩ sunt ea parte quam respicit sacrarium dictæ Ecclesiæ, vbi duæ adhuc sunt cellæ, quales fere Patrum Capucinorum, quadræ nimirum, octonos latæ palmos. In harum altera porci & asini aliaque animalia stabulabantur: nam cum illa pauper esset, nulli alteri rei præterquam commodis suis intendebat. Cum die quodam mihi eam rem non probari ostenderem, illa mihi simpliciter retulit, porcos & asinos, quibus illic stabulum fecerat, paucis mensibus omnes profluuio alui extinctos, vnde ingens illam desperatio incessisset. Ego, factum pessime dixi, quod tam sancto loco ita abuteretur, esse enim vnam ex antiquis cellis S. Matronæ. Suasi ergo vt locum e vestigio mundaret, dedique Diuæ, quam illic poneret, imaginem, & vt cum puellis, quæ illic aderant, Deiparæ Rosarium recitaret, monui. Quod illa prompte, [ea mundata, res ei prospere cedunt:] executa est, magno & corporis & fortunarum emolumento: nam & valetudo semper ei constitit, & auctæ domesticæ facultates, vt iam sibi pro sua conditione locuples videretur. Post plures annos emigrauit ex ijs ædibus, ac nunc anno MDCLX (tunc id nobis nuntiabat idem R. D. Aiossa) queritur res suas pessum ire, seque in egestate modo versari.

[27] [alibi S. Simmij ædes non impune profanata.] Quod hic euenit animalibus in S. Matronȩ veteri domicilio stabulantibus, idem intra Capuanam vrbem contigit in ædicula quadam sacra S. Simmio, siue, vt Monachus pag. 194 Sanctuarij interpretatur, S. Symmacho. Ea vel antiquitate deformata, vel eorum qui curare debebant, negligentia sensim profanata est: at passim equi aliaque animalia illuc inducta, intra breue tempus extincta sunt, idque multis vicibus factum. Ita Aiossa.

[28] Sed hic ad S. Matronam nos reuocat, atque hoc narrat, quod num aliud sit ab eo quod iam relatum, nobis haud satis liquet. Acta publica & legitima ita habent: Plena & indubitata fide asseuero ego Ioanna de Angelo, me, cum adolescentula essem nouem circiter annorum, cohabitasse amitæ meæ, Margaritæ dictæ, [S. Matrona adolescentulæ apparet,] in domibus Ecclesiæ parochialis S. Prisci, quæ olim S. Matronæ fuerunt. Quodam die circa horam vigesimam, video ad me venire insignem Dominam, alba byssina veste indutam: quæ vultum mihi leniter manu tetigit, itaque locuta est: Filia, vbi Margarita amita tua est? Respondi, iamiam domo egressam. At illa: [iubetq; amitam de simili neglectu monere,] Dic illi vbi redierit, mihi vt hoc gratificetur, ne deinceps porcos aliaq; immunda animalia, in istam cellam inducat; sed eam expurget, ibique Rosarium recitet. Quibus dictis, graui incessu ex atrio abiuit. Ego conspectu eiusmodi peregrinæ mulieris exterrita fui, & ad tres dies morbo detenta, ac dein consanui. Quamprimum vero domum amita redijt, dixi quæ iussa eram. Illa mox paruit, locum mundauit, recitauitque Rosarium. Ego hæc ad testificationem veritatis iuridice affirmo, quæ & referri in acta curaui, præsente D. Siluestro Aiossa, Rectore Ecclesiæ SS. Cosmæ & Damiani, dictæ de Quadrapone in vrbe Capua, vt sic in publicum veniant per eos, qui honoris S. Matronæ studiosi sunt, ad propagandam ad posteros rei memoriam. Atque ex his quæ iam narrata sunt, confirmatur S. Matronæ historia, venisse nimirum eam in has oras, hic ad mortem vsque habitasse, hic cœnobium fundasse; cum adhuc cellæ antiquißimæ cernantur, quæ & S. Matronæ vocentur.

[29] [pestis tempore vox eius audita eam oranti:] Cum pestilentia Campanos affligeret, quædam piæ fæminæ noctu ad templum S. Prisci, vt ante S. Matronæ imaginem preces funderent, ventitabant. Vni earum precanti allapsa hæc ad aures vox est: Filia, ausculta quod verbo vno eloquar. Illa, quæ & vnde ea vox esset, ignorans, metu concussa est: ac rursum paullo post hoc illi vox eadem retulit: Verbum vnicum a me audire noluisti. Eam deinde a S. Matrona missam vocem suspicata est, quia sæpe etiam per diem visa & audita quibusdam circa eam ædem commorantibus, [sæpius varijs visa, auditaq;.] viris ac fæminis, bene apprecari, aut monita de rebus curandis dare.

[30] Vnum adhuc illud addere ad S. Matronæ illustrandam memoriam reor licere, tenue quidem, sed cui in aliorum actis Sanctorum consimilia extent. Anno MDCXXIII recisa est procera malus Persica, [Malus Persica ab ea sata stetit circi, er 1100 annis,] quam olim a S. Matrona satam fuisse fama tradit a maioribus accepta. Qui censuerit non potuisse eam arborem ad vndecim secula perdurare; reuocet ad memoriam ficum illam Ruminalem sub qua Romulum & Remum lactasse lupa ferebatur, vltra octingentesimum ab Vrbe condita annum dici stetisse; nec potest cum sub ea lupa admouit vbera infantibus, humilis adhuc ac recens sata existimari. Multo autem videtur Persica malus fico firmior ac robustior. Quid, quod spinæ, in quibus sese volutasse ad restinguendum carnis ardorem S. Benedictus memoratur, [vt spinæ S. Benedicti.] adhuc extare dicuntur, sed rosæ fruticibus a S. Francisco, aut Diuo quopiam alio, insitis, in roseta mutatæ, e quibus aliquando decerpta folia, pium munusculum ob Italia religiosus amicus transmisit. At videntur illæ spinæ aliquanto nunc vetustiores esse debere, quam ante annos XL fuerit illa ab Diua Matrona sata malus. Tamen fama si fallitur, fuerit illa insitione aliterue propagata.

[31] Hactenus quæ de S. Matrona assequi potuimus, a Michaële Monacho, eiusque sororis filio Siluestro Aiossa, vtroque doctißimo viro & Sanctorum amplificandi honoris studiosißimo suggesta. Ab illo, multo ante quam Sanctuarium suum publicaret, acceperat Ferrarius, quæ in Catalogo Sanctorum Italiæ scripsit, [S. Matrona ignota antiquioribus scriptoribus Lusitanis:] vbi illud vere monuit, de hac Matrona apud Lusitanos scriptores nullā extare memoriam, quod ipse quidem sciret. Certe Antonius Vasconcellius noster in descriptione regni Lusitani, cum diligēter admodum conquiescerit quæ vspiam extarent ad Sanctos Lusitanos pertinentia, S. Matronæ nusquam meminit. Ex Ferrario hausit Ludouicus de Angelis quæ in Viridario Sanctarum Portugalliæ de Sancta hac edidit: at non quod asseruit martyrio coronatam, & reliquias eius in Hispaniam translatas, in monte Iouis prope Barcinonem asseruari; neutrum enim habet Ferrarius, nedum quod ille idem ait S. Matronam cum suis Sanctimonialibus seruasse Regulam S. Augustini: neque hoc satis probat illud eius argumentum, quod nulla ijs temporibus adeo generalis ac peruulgata, in Italia saltem, Regula erat. Sed magis id mirari licet, hanc dici ex primis esse, quæ in monasterio vixisse legantur: [an Regulam S. Augustini in suo cœnobio seruarit?] nisi de solis agit Augustinianis monialibus. Nam Sancta Eustochium vt alias innumeras omittamus, illa multo antiquior fuit: antiquior Brigida in Hibernia, & Genouefa in Gallia. Nec illud vim vllam haberet, etsi daremus vulgatißimam fuisse S. Augustini regulam. Nam Virginibus, quæ cœnobiticam vitam amplecterentur, ac plurimum Episcopi, aut celebres virtute ac sapientia Abbates, institutiones, quibus ipsarum informarentur ad perfectionem cœnobia, scribebant. Ita ipso tempore quo videtur suum illud ædificasse iuxta S. Prisci ecclesiam Matrona, S. Cæsarius, Episcopus Arelatensis Regulam præscripsit monasterio sororis suæ S. Cæsariæ, quem ad huius natalem XII Ianuarij dedimus.

[32] Ludouicum de Angelis sequitur in Chronologia monastica Lusitana Antonius a Purificatione, [asserunt quidam] & S. Matronam sui Ordinis, id est Eremitarum S. Augustini, scribit fuisse, ac martyrio coronatam, anno circiter DXL, cum ceteris omnibus eiusdem monasterij Virginibus. Philippus Elsius in Encomiastico Augustiniano eam quoque Ordini Eremitarum S. Augustini adscribit, atque anno circiter DLX cum XII monialibus Lusitanis pro Catholica fide iugulatam, & quædam eius pignora asseruari Barcinone. Quæ quidem ex Alphabeto Augustiniano Thomæ de Herrera, ipsismet auctoris verbis recitat. Quinimo coniecturæ Baronij, quam supra nu. 10 retulimus, assentiendum credit Herrera, ac mox subdit: [debili fundamento.] Sed demus Acta Matronæ Lusitanæ subsistere, vnde monachatus Augustinianus subsistet? Affert deinde rationes, ante iam relatas, Ludouici de Angelis, quem vocat primum huius rei auctorem. Et addit: At fundamenta hæc tantæ moli infirma iudicamus, & thesaurum Augustinianæ gloriæ probabilioribus saltem ditescere exoptamus. Non ergo eam absolute in suam familiam adoptat, vt tamen interpretatus videtur Cardosus in Comment. lit. c. pag. 185 col. 1.

DE S. MAGORIANO CONFESSORE FRATRE S. VIGILII EPISCOPI TRIDENTI IN DITIONE SVBALPINA.

SECVLO V

[Commentarius]

Magorianus Confessor, frater S. Vigilii Episcopi, Tridenti in ditione Subalpina (S.)

[1] Vrbis Tridentinæ præcipuus Patronus colitur S. Vigilius eiusdem loci Episcopus & Martyr XXVI Iunij, cuius in cæde adfuerunt duo eius fratres, expositi itidem vitæ amittendæ periculo, vt vel ideo in illius Actis scribantur Confessorum gloriam meruisse. Horum Frater alter Claudianus appellatur, quem Tridentini colunt VI Martij sub ritu Officij duplicis, vti hoc XV Martij S. Magorianum alterum fratrem, de quo in Proprio Sanctorum ciuitatis & diœcesis Tridentinæ, [Cultus sacer] iussu Caroli Madruci S. R. E. Cardinalis & Episcopi Tridentini edito, præscribuntur omnia vt supra in festo S. Claudiani. Certe omnia, quæ ex Actis S. Vigilij ibidem dedimus, æque ad S. Magorianum, quam ad S. Claudianum pertinent, quæ lector ibidem reperiet. Solum hic damus ex Catalogo Ferrarij de Sanctis Italiæ hoc breue elogium.

[2] Magorianus Romæ natus, S. Maxentiæ filius ac SS. Vigilij ac Claudiani frater, [elogium ex Ferrario,] in Christiana pietate enutritus, S. Virgilium vna cum matre & Claudiano fratre secutus, & ipse Tridenti subsedit. Vbi in orationibus, vigilijs & alijs pijs operibus Domino seruiens, S. Vigilium in pastorali cura adiuuit: quem ad nefandum inanium deorum cultum euertendum associatus, cum ab infidelibus lapidibus interfectus fuisset, Tridentum deferendum & sepeliendum, Claudiano fratre adiuuante, curauit. Ipse autem multis cumulatus meritis tandem in cælos euolauit Idibus Martij.

[3] Celebrat eumdem iterum Ferrarius in Catalogo generali, vti Georgius Cardoso in Hagiologio Lusitanico. [locus natalis.] Tamamaius Salazar in Martyrologio Hispanico, eo quod S. Maxentia Hispana Cauriensis Tridenti florere dicatur in nuper excogitato Chronico sub nomine Dextri ad annum CCCCXIX: cum in antiquis Actis S. Vigilij, S. Maxentia mater tradatur Romanorum genere præclara, & mulier præclara nobili familia Romæ nata. Quod omnes de S. Vigilio asserunt. Addimus pro clausula, distichon in eius laudem scriptum ab Episcopo Brautio in Martyrologio Poëtico.

Cum sancta genitrice petit binisque Tridentum
      Fratribus, hinc meritis plenus ad astra migrat.

DE S. SPECIOSO MONACHO BENEDICT. TARRACINÆ IN ITALIA.

SECVLO VI

[Commentarius]

Speciosus monachus Benedictinus, Tarracinæ in Italia (S.)

BHL Number: 0000

[1] Qvæ de sancto hoc monacho nouimus, retulit S. Gregorius lib. 4 Dialogorum cap. 8 asserens se ea a fidelibus S. Benedicti discipulis, de quibus cap. 7 egerat, accepisse, quæ ipsis eius verbis damus, ac sunt eiusmodi:

[2] [Epitome Vitæ ex S. Gregorio.] Eisdem quoque discipulis illius narrantibus didici, quia duo nobiles viri, atque exterioribus studijs eruditi, germani fratres, quorum vnus Speciosus, alter Gregorius dicebatur, eius se Regulȩ in sancta conuersatione tradiderunt. Quos idem Pater venerabilis in monasterio, quod iuxta Tarracinensem vrbem construxerat, fecit habitare. Qui multas quidem pecunias in hoc mundo possederant, sed cuncta pauperibus pro animarum suarum redemptione largiti sunt, & in eodem monasterio permanserunt. Quorum vnus, scilicet Speciosus, dum pro vtilitate monasterij iuxta Capuanam vrbem missus fuisset; die quadam frater eius germanus cum Fratribus ad mensam sedens atque conuescens, per spiritum subleuatus aspexit & vidit Speciosi germani sui animam, tam longe a se positi, de corpore exire: quod mox Fratribus indicauit & cucurrit, iamque eumdem fratrem suum sepultum reperit, quem tamen hora ea, qua viderat, exisse de corpore inuenit. Hæc S. Gregorius.

[3] Est Tarracina vrbs Episcopalis Volscorum in Pontificia ditione, in confinio regni Neapolitani prope mare. Quomodo S. Benedictus monachos eo ex Casinensi monasterio miserit, ita S. Gregorius narrat in illius Vita ad XXI Martij: Alio quoque tempore a quodam fideli viro fuerat rogatus, vt in eius prædio iuxta Tarracinensem vrbem, missis discipulis suis, construere monasterium debuisset. Qui roganti consentiens, deputatis Fratribus Patrem, & quis ei secundus esset, ordinauit… Qui benedictione percepta, illico perrexerunt.

[4] Speciosum Monachum cum titulo Sancti adscripsit Molanus Auctario Vsuardi edito anno MDLXVIII, [Nomen in fastis sacris.] secutus est Canisius in Martyrologio Germanice anno MDLXXIII excuso. Baronius in Martyrologio Romano, ista habet: Romæ S. Speciosi monachi, cuius animam germanus eius frater ferri vidit in cælum. De eodem hoc die agunt VVion, Menardus, Dorganius, Bucelinus in suis monasticis Martyrologijs, & Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ: qui miratur cur Romæ adscribatur, cum in monasterio apud Tarracinam vitam egerit, & apud Capuam mortem obierit. Arbitratur tamen Romæ tribui, vel quia Romanus esset, vel quia Romam corpus relatum fuerit, & in dubio suo ausus est in titulo appellare Speciosum monachum Romanum. Meminit deniq; Petrus de Natalibus libro XI Catalogi, in quo de Sanctis agit, quorum asserit diem festiuum penitus sibi ignotum fuisse. Vbi capite 106 S. Speciosum monachum proponit.

DE S. TRANQVILLO ABBATE S. BENIGNI, DIVIONE, IN BVRGVNDIA.

SECVLO VI

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Tranquillus Abbas S. Benigni, Diuione in Burgundia (S.)

[1] Diuione Ducatus Burgundiæ primaria vrbe peruetustum S. Benigni Martyris, qui Kalendis Nouembris colitur, extat monasterium: cuius venerandorum Abbatum, benefactorum & fundatorum editum est Chronicon a Luca Dacherio tomo 1 Spicilegij, scriptum a monacho huius Benigniani cœnobij, qui hoc opus ad annum Christi quinquagesimum secundum supra millesimum conclusit: vbi pagina 358 narrata inuentione & translatione corporis almifici Martyris Benigni ad nouam extructam ecclesiam a B. Gregorio Lingonicæ vrbis Episcopo; [S. Tranquilli tempore varij viuunt Sancti:] anno non CCCCLXXXV, sed CCCCCXXXV facta, adduntur sequentia. Fulgebant tunc per Galliam plurimi sanctitate vitæ conspicui: inter quos erant S. Ioannes Abbas monasterij, quod Reomaus dicitur, nec non Eustadius ac S. Sequanus huius prouinciæ alumni: e quibus Eustadium huic loco præfuisse per aliquot annos & subiectos sibi religiose educando vixisse, [illius miracula] certum tenemus. Vnde & moriens condignam meruit sepulturam iuxta corpus sȩpe dicendi S. Benigni Martyris: cui successit Tranquillus, [sepultura:] qui quantæ sanctitatis fuerit, crebræ sanitates infirmis ex eius tumulo præstitæ testantur, vt refert Gregorius Turonensis in seipso expertus. Sepultus vero est ad dexteram partem sepulcri sancti Martyris Benigni iuxta S. Paschasiam, iuxtaque eum posita fuit S. Florida. Ex altera vero parte iuxta S. Eustadium sepulcrum fuit S. Hilarij Senatoris, coniugisque eius S. Quittæ. Hi fuerunt progenitores supra memorati Ioannis. Hæc ibi. Ex his quatuor coluntur mense Ianuario. Eustadius Abbas die III, Gregorius Episcopus Lingonensis IV, Paschasia Virgo & Martyr IX, & Ioannes Abbas Reomaënsis XXVIII. Huius parentes inscripsit Saussaius Martyrologio Gallicano ad XXVIII Nouembris. At S. Sequanus discipulus S. Ioannis, & Abbas Segestrensis colitur XIX Septembris. His seculo Christi sexto conuixit S. Tranquillus, de quo S. Gregorius Episcopus Turonensis, libro de Gloria Confessorum, cum egisset de memorato Hilario Senatore Diuionensi & SS. Florida & Paschasia ibidem quiescentibus, ista cap. 44 addit.

[2] In hoc loco & Tranquillus beatus Confessor requiescit, super terram sepulcrum habens, de quo magnum beneficium præstatur petentibus. Nam de mussulis supernatis medicamina populi promerentur, vnde ego valde experimentum tuli. Namque cum manus meæ minutis efferbuissent pustulis & dolores pessimos ob hoc grauiter sustinerem, [sanitas S. Gregorio Turonensi collata.] de hac mussula tactas, quiescente humore, protinus sustuli sanas. Hæc S. Gregorius, anno DXCIV die XVII Nouembris vita functus. Qui postmodum illius librum de Gloria Confessorum capitibus distinxit, cum in MS. titulo solum nominaretur S. Tranquillus, Episcopum appellauit, qui Abbas potius seu Præpositus monasterij fuit. Interim Galesinius hoc eum elogio exornat ad diem XV Martij: [Cultus sacer 15 Martij.]In oppido Diuionensi S. Tranquilli Episcopi & Confessoris, cuius sanctitas valde admodum eluxit ad eius sepulcrum diuinitus editis multis miraculis. Eodem modo Episcopum scribit Ferrarius in Catalogo generali. At solum Confessorem vocant Molanus in prima editione auctarij ad Vsuardum & Canisius in Martyrol. Germanico. Saussaius in Martyrol. Gallicano ista habet: Diuione S. Tranquilli Abbatis & Confessoris: qui multorum monasteriorum Pater sanctissimus, omnium virtutum gloria decorus, subditos præclaris exemplis informauit: demumque cum cœnobio proxime post S. Eustadium pari pietatis & prudentiæ laude præfuisset, ingenti meritorum parto cumulo, felicitatem consecutus est sempiternam. Tanta autem cum sanctitatis existimatione mortalium e consortio excessit, vt dignus habitus sit, qui S. Benigni Martyris inclyti fieret consors tumuli: ad cuius læuam digna honorificentia sepultus, gloriosus euituit perpetim coruscantis ibi diuinæ virtutis splendore, vt S. Gregorius Turonensis, opitulationis eiusdem Beati gratiam expertus; luculento prodidit testimonio.

[3] [non videtur Abbas fuisse monasteriorum S. Apri & S Marcelli,] De alijs monasterijs, quibus dicitur præfuisse, annotauit Claudius Robertus in Diuione, legi ad oram apographi Catalogi Abbatum S. Benigni, Abbatem etiam S. Tranquillum fuisse monasteriorum S. Apri Tullensis & S. Marcelli, scilicet Cabillonensis. Quæ inde descripserunt Sanmarthani tomo 4 Galliæ Christianæ in S. Benigni Abbatia. Verum hi sibi contrarij sunt dum S. Marcelli Abbatiam olim, nunc Prioratum Ordinis Cluniacensis, tradunt a Guntramno Rege postea extructam fuisse: quod præter istos faciunt etiam Historiæ Cabillonensis vrbis scriptores Claudius Perrij fol. 39, Petrus Cusset tomo 2 pag. 118, & auctor Chronici S. Benigni pag. 373. Imo quæ hic dicuntur de vtroque monasterio & S. Apri Tullensis & S. Marcelli Cabillonensis, arbitramur transferri debere ad S. Guilielmum Abbatem S. Benigni, quem a S. Maiolo, Abbate Cluniacensi varijs monasterijs præfectum fuisse diximus I Ianuarij in illius Vita. At vice versa Cabilonensibus proponi posset, num S. Tranquillus, de quo iam agimus, non sit inter Episcopos Cabilonenses perperam relatus, tertius a Claudio Roberto, at quintus a Claudio Perrij & Petro Cusset, quem Sanmarthani ex Albo Episcoporum eiecerunt.

[4] [Quæ tunc obseruata regula?] Gabriel Bucelinus citatis Annalibus suis Benedictinis, & Lilijs Bened. Gall. (præter Gregorium Turonensem, Chronicon S. Benigni, & Martyrol. Gallicanum, quorum verba dedimus) inscribit Menologio Benedictino Galliæ S. Tranquillum, quod ante non fecerant VVion, Menardus, Dorganius: & melius, cum nullum sit vestigium eius in Chronico S. Benigni. Viuebant hi monachi, vt paßim alij in Gælliarum monasterijs seculo quarto & quinto, secundum propriam a singulis assumptam Regulam, aut alijs quibusdam communem. Cum Guntramnus Rex, vti in dicto Chronico legitur pag. 370 nouis reditibus monasterium ditasset, [dein Agaunensis monasterij,] insuper etiam instituit, vt ad similitudinem monasterij Sanctorum Agaunensium diu noctuque diuinum in hac ecclesia persolueretur officium. Vtque hæc institutio per succedentia tempora non tepesceret, vel monasticus Ordo deperiret, constituit, vt Abbates illius loci, scilicet Agaunensis, Rectores & Prouisores in hac domo Diuionensi, essent, vt vna congregatio, vnusque vtrobique seruaretur ordo Similiter instituit de loco S. Marcelli, vbi ipse Rex corpore quiescit: vti dicetur ad diem eius natalem XXVIII Martij. Ceterum Regulam Agaunensis siue Tarnatensis monasterij edidit Lucas Holstenius, quam sæpißime citat S. Benedictus Anianensis Abbas in Concordia Regularum, Assumpta tamen postmodum est Regula Benedictina, aut sub Ludouico Pio, aut saltem sub huius filio Carolo Caluo, quando Isaac Episcopus Lingonensis basilicam S. Benigni iam pene dirutam in pristinum statum restaurauit, monachicum ordinem restituit, [postea seculo 9 assumpta Benedictina.] possessiones ad victum eorumdem monachorum addidit… Congregauit igitur in hoc loco monachos sub Coëpiscopo & Abbate, nomine Berthilone… inprimis habere propriam electionem succiduis temporibus & ex ipsis secundum Regulā S. Benedicti Abbatem eligere monachis istius loci concessit. Vti ea leguntur pag. 411 & seqq. Chronici S. Benigni, vbi & pars diplomatis siue priuilegij Caroli Calui inseritur. Vt videatur tunc exemptum fuisse a subiectione monasterij Agaunensis, eique indultum vt secundum Regulam S. Benedicti viuerent monachi, qui Sanctos pristinos istius loci Abbates perrexerunt venerari.

DE S. PROBO EPISCOPO REATINO IN ITALIA.

CIRCA AN. DLXX

[Commentarius]

Probus Episcopus Reatinus in Italia (S.)

[1] Reate Sabinorum ciuitas, quæ sua antiquitate & Romam & Troiam traditur superare, ab Vrbe distat circiter XL millia passuum. Inter suos primos Episcopos, quorum memoria extat, habuit S. Probum, de quo illa solum nouimus, quæ de eius obitu narrat S. Gregorius Magnus libro 4 Dialogorum cap. 12, quæ ex eo hic describimus. Hic cum de egressu animarum a capite 7 varia retulisset, ista de hoc Sancto tradit:

[2] Qua de re neque hoc sileam, quod Probus omnipotentis Dei famulus, qui nunc in hac vrbe monasterio præsto est, quod appellatur Reatum, de Probo patruo suo, Reatinæ ciuitatis Episcopo, mihi narrare consueuit, dicens: Quia appropinquante vitæ eius termino, eum grauissima depressit ægritudo: cuius pater, [In obitu apparent SS. Iuuenalis & Eleutherius.] nomine Maximus, pueris circumquaque transmissis, colligere medicos studuit, si fortasse eius molestiȩ subueniri potuisset. Sed congregati ex vicinis locis vndique medici, ad tactum venæ denuntiauerunt eius exitum citius affuturum. Sed cum iam tempus refectionis incumberet, atque hora diei tardior excreuisset, venerandus Episcopus de illorum potius quam de sua salute solicitus, eos qui aderant admonuit, cum sene patre in superioris episcopij sui partes ascendere, seque post laborem reficiendo reparare. Omnes igitur ascenderunt domum: vnus ei tantummodo paruulus relictus est puer, quem nunc quoque prædictus Probus asserit superesse. Qui dum lecto iacentis assisteret, subito aspexit intrantes ad virum Dei quosdam viros, stolis albis amictos, qui eumdem quoque candorem vestium vultuum suorum luce vincebant. Qua splendoris etiam claritate perculsus, quinam illi essent, emissa cœpit voce clamare. Qua voce etiam Probus Episcopus commotus, intrantes eos aspexit & cognouit: atque eumdem stridentem vagientemque puerum consolari cœpit, dicens: Noli timere, quia ad me S. Iuuenalis, & S. Eleutherius Martyres venerunt. Ille autem tantæ visionis nouitatem non ferens, cursu concito extra fores fugit, atque eos quos viderat patri ac medicis nuntiauit. Qui concite descenderunt, sed ægrum quem reliquerant, iam defunctum inuenerunt, quia illi eum secum tulerant, quorum visionem puer ferre non potuit, qui ibi remanserat.

[3] De S. Probo Episcopo eadem hinc descripta tradit Petrus de Natalibus lib. 11 Catalogi Sanctorum cap. 108, [Cultus sacer] vbi de Sanctis asserit se agere, quorum asserit diem festiuum penitus sibi ignotum fuisse. De eo ad XV Ianuarij sic scribit Galesinius: Reate S. Probi Episcopi & Confessoris, cuius res plurimas pie admirabiliterque gestas Gregorius Magnus commemorat. [16 Ianuarij & 15 Martij.] Iterum idem Galesinius ad XV Martij ista habet: Reate S. Probi Episcopi & Confessoris; citatque in Notis Tabulas Ecclesiæ Reatinæ. Meminerunt eiusdem Molanus in primo additamento Vsuardi & Canisius in Martyrologio Germanico. In Martyrologio Romano istud habetur elogium: Reate S. Probi Episcopi, cui morienti Iuuenalis & Eleutherius Martyres adfuerunt. Est Iuuenalis Episcopus Vrbis Narniæ, quæ circiter viginti millibus passuum Reate distat, & colitur III Maij. At S. Eleutherius videtur esse ille Martyr, cuius & S. Anthiæ matris corporum partes Reate adseruari tradit Vghellus tomo primo Italiæ sacræ: quorum dies natalis celebratur XVIII Aprilis.

[4] Ecclesia Cathedralis beatißimæ Virgini Assumptæ extructa, traditur ab Honorio III Pontifice anno MCCXXV die XI Septembris consecrata: [corpus Reate.] in cuius crypta sub confeßione corpus S. Probi Episcopi cum alijs Sanctorum reliquijs ab eodem Honorio reconditum est, vti ea apud dictum Vghellum leguntur. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ vbi S. Probi elogium habet, [tempus obitus.] arbitratur paullo ante S. Gregorium deceßisse: alij circa annum DLXX id contigisse conijciunt.

DE S. ZACHARIA PONTIFICE ROMANO

AN. DCCLII

Commentarius præuius.

Zacharias Pontifex Romanus (S.)

[1] Res gestas S. Zachariæ Papæ descripsit Anastasius Bibliothecarius in libro de Vitis Pontificum, Parisiis typis regijs recuso cum varijs sub calcem libri lectionibus, cum quibus hanc S. Zachariæ Vitam contulimus, vti cum alijs peruetustis tribus codicibus Treuirensi S. Maximini, [Vita scripta:] Audomarensi S. Bertini, & Cusano S. Nicolai. In hac Vita dicitur sepultus ad B. Petrum Apostolum Idibus Martij: quo die nomen eius inscriptum est Martyrologijs MSS. Vaticano Ecclesiæ S. Petri, Treuirensi S. Paulini, & adseruatis Parisijs apud S. Cermanum & Coloniæ in monasterio Carmelitarum. [cultus sacer] Ado a Rosweido excusus ista habet primo loco: Romæ, Zachariæ Pontificis, qui Romæ sedit annos X. In MS. Lobiensi eiusdem Adonis additur: Hic in Patriarchio caput S. Gregorij (imo Georgij) Martyris reperit in capsa reconditum, in qua & pittacium pariter inuenit, & hoc ipsum Græcis litteris exaratum. Similia habentur in MS. Leodiensi S. Lamberti, & in MSS. codicibus Vsuardi Aquicinctino & aliquo Reginæ Sueciæ. Ast illo elogio omisso, Dialogos S. Gregorij Papæ in Græcum transtulisse legitur in MS. Adone Leodiensi S. Laurentij, [& varia elogia:] Vsuardo Bruxellensi S. Gudilæ & Florario Sanctorum. Quibus præterea in MSS. codicibus Vsuardi adseruari solitis Vltraiecti, Leidæ, Hagenoæ & alibi additur: Hic etiam per B. Bonifacium Episcopum Moguntinum, Pippinum patrem Caroli Magni in ciuitate Suessionensi in solium regni sublimauit. Eadem habent Greuenus & Molanus in Auctario Vsuardi primæ editionis, Maurolycus, & Canisius. At Martyrologia Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excusa, illis præterea adijciunt. Hic etiam Karolomannum Regem Francorum, fratrem Pippini, fecit fieri Clericum, & misit eum in Casinense monasterium, vt monachus fieret: cui etiam monasterio dona plurima cum priuilegijs Apostolicis contulit. Tandem post illa omnia paruo, sed eleganti encomio inscriptus est hodierno Martyrologio Romano his verbis: Romæ, natalis S. Zachariæ Papæ, qui Dei Ecclesiam summa vigilantia gubernauit, & clarus meritis quieuit in pace.

[2] [Casinensi monasterio collata dona,] Dona collata monasterio Casinensi eiusque Abbati Petronaci, ita describit Leo Ostiensis lib. 1 Chronici Casinensis cap. 4 Sanctissimus Papa Zacharias plurima huic adiutoria contulit, libros scilicet aliquos sacros, sanctamque regulam, quam Pater Benedictus manu propria scripserat; pondus etiam libræ panis & mensuram vini: quæ olim sub Longobardorum impetu fugientes monachi Romam secum inde detulerant. Varia etiam ad ministerium Ecclesiasticum ornamenta, [& priuilegium immunitatis:] nonnulla item ad diuersas monasterij vtilitates pertinentia, Apostolica liberalitate largitus est. Ab hoc etiam Papa sanctissimo prædictus Abbas priuilegium primus accepit: vt hoc monasterium cum cellis omnibus ad se pertinentibus, vbicumque terrarum constructis, ob honorem ac reuerentiam sanctissimi Patris Benedicti ab omnium Episcoporum ditione sit liberum: ita vt nullius iuri subiaceat, nisi tantum Romani Pontificis. Hæc ibi in Chronico, cui subiecta sunt duo priuilegia huius Papæ Zachariæ: quæ cum inter viros eruditos, etiam Ordinis Benedictini, sint controuersa, tacetur in hoc negotio tutius, cum illa negantes, diplomatis Pontificijs & iudicijs virorum prudentum suam partem tueantur. Interim his innixi VVion, Menardus, Dorganius, Bucelinus, Fastis Benedictinis eum inscripserunt, [nomen in Fastis Benedictinis,] & VVion lib. 2 Ligni vitæ cap. 2 collocat inter Summos Pontifices Ordinis S. Benedicti, quorum profeßionis locus ignoratur, & allegatur præterea auctoritas Onuphrij Panuinij in Chronico Summorum Pontificum sic asserentis: Zacharias Polycronij filius, Græcus monachus, S. R. E. Presbyter Cardinalis &c. At quo nos vtimur libro, Venetijs apud Michaëlem Tramezinum anno 1557 excuso, in eo deest vox illa monachus. Et quamuis adesset, & apud antiquos etiam aut coæuos scriptores; Basiliani monachi possent æquo iure suo Ordini adscribere, cum ipsi magis apud Græcos floruerint. Verum neque lis ista a nobis videtur dissoluenda. Ament, colant & venerentur tantum Ordinis sui benefactorem. Contra Constantinus Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum ita encomium huius Pontificis auspicatur: Romæ S. Zachariæ Papæ, qui Seberenæ in Calabria natus, [& Canonicorum Regularium.] Canonicus Regularis, a Gregorio Tertio S. R. E. Presbyter Cardinalis creatus, eidē in Pontificatu successit. Et citatur Alphonsus Ciaconius in Historia Summorum Pontificam & S. R. E. Cardinalium. Sed is, vt omnibus gratificetur, ait, ex Canonico Regulari factum monachum S. Benedicti. Verum cum apud antiquos scriptores nihil huiusmodi reperiamus, non audemus, neque possumus similibus inuentiunculis assensum prebere. Certe silent Luitprandus Ticinensis, Baptista Platina, Ioannes Stella & paßim alij in Vitis Pontificum, & cum ijs Petrus de Natalibus, qui eius Vitam habet lib. 10 Catalogi cap. 26, Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad hunc diem, Baronius in Annalibus alijque.

[3] Ægidius Gelenius in Fastis Coloniensibus eum hoc die inscripsit his verbis: S. Zachariæ Pontificis, [distinctæ diœceses Germanica:] qui Germaniam Transrhenanam diœcesibus distinxisse scribitur, & inter alias Coloniensi Ecclesiæ impense fauit: cuius Principem Pippinum solenni Christianoque ritu per Bonifacium Archiepiscopum Regem consecrari constituit. Miræus hac etiam de caußa inscripsit Fastis Belgicis & Burgundicis. Sed hæc potißimum V Iunij ad Vitam S. Bonifacij erunt dicenda. Pauca hæc ex epistola XIII S. Zachariæ ad dictum Bonifacium decerpimus. Auctoritate, inquit, B. Petri Apostoli sancimus, vt Ecclesia Moguntina perpetuis temporibus tibi & successoribus tuis in Metropolim sit confirmata: habens sub se has ciuitates, id est, Tungris, Coloniam, Wormatiam, Spiratiam & Trectis, & omnes Germaniæ gentes, quas tua fraternitas per suam prædicationem Christi lumen cognoscere fecit. Datum pridie Nonas Nouemb. Indictione V scilicet anno Christi DCCLI. Erat eo tempore Sedes Tungrensis Leodij, vrbe Tungrorum a S. Huberto ex vrbe Traiectensi ad Mosam translata. At Trectis vrbs supra indicata est Vltraiectum ad Rhenum, vbi Sedes Episcopalis iam erat a S. Bonifacio stabilita. De Pippino in Regem Francorum de mandato Zachariæ Papæ coronato per S. Bonifacium paßim agunt Annales Francorum, [Pippinus Rex Francorum coronatus:] ab antiquis & coæuis auctoribus scripti.

[4] Pridie Idus Martij, siue huius die XIV, in Martyrologio Bellini, secundum morem Romanæ curiæ anno 1498 Venetijs edito, [memoria 14 Martij,] ista habentur: Eodem die Zachariæ Pontificis, qui sedit Romæ annos decem. At multum senior Notkerus, his eisdem relatis addit capitis S. Georgij inuentionem, & illius sepulturam. Quæ plane eadem leguntur in Appendice Adonis a Rosweido excusi. In MS. Pragensi laudatur ob Dialogos S. Gregorij Græce translatos, & Pippinum in solium regni sublimatum. Eadem habet Molanus in posterioribus editionibus, qui in priore ad hunc diem citato Martyrologio Romano Bellinum descripsit. Maurolycus ista habet: Eodem die S. Zachariæ Pontificis, Græci, qui Synodo in Gallijs habita, venationem & aucupium Clericis interdixit. Res alias tunc præclare in varijs Concilijs constitutas lector in Tomis Conciliorum reperiet, [forsan die obitus,] quibus etiam inseruntur illustres ab eo conscriptæ epistolæ. Multa ex ijs & Vita mox danda congerit Galesinius ad diem etiam XIV, quo eum quoque retulit Felicius. Posset autem S. Zacharias dici, XIV die e vita deceßisse, qui Idibus Martij sepultus ab Anastasio traditur.

[5] Apud Michaëlem Monachum in tertio & quarto Martyrologio, [& 6 Martij.] in Sanctuario Capuano edito, refertur veneratio S. Zachariæ Papæ ad diem sextum Martij, vbi videtur error illapsus, & pro pridie Idus Martij, substitutum esse pridie Nonas Martij.

VITA
Auctore Anastasio Bibliothecario
cum varijs MSS. collata.

Zacharias Pontifex Romanus (S.)

CAPVT I
Virtutes S. Zachariæ. Pax cum Luitprando Rege inita. Ditiones Sedi Apostolicæ restitutæ.

[1] Zacharias, natione a Græcus, ex patre b Polychronio, sedit annos decem, menses tres, dies c quatuordecim. Vir mitissimus atque suauis, [Zacharius mitis & misericors.] omnique bonitate ornatus, amator Cleri & omnis populi Romani. Tardus ad irascendum, & velox ad miserandum: nulli malum pro malo reddens, neque vindictam secundum meritum tribuens, sed pius, ac misericors. A tempore ordinationis suæ omnibus omnia factus, etiam & his, qui ante sui fuerant persecutores, bona pro malis reddidit, eosque honoribus promouens, simul & facultatibus ditauit.

[2] Hic inuenit totam Italiæ prouinciam valde turbatam simul & d Ducatum Romanum, persequente e Luitprando Longobardorum Rege ex occasione f Trasimundi Ducis spoletini, qui in hac Romana Vrbe, eodem Rege persequente, refugium fecerat. Et dum a prædecessore eius beatæ memoriæ Gregorio Papa, [Italiam & ditionem Pontificiam sub Gregorio III conuulsam,] atque ab Stephano, quondam Patricio & Duce, vel omni exercitu Romano prædictus Trasimundus redditus non fuisset, obsessione facta, pro eo ab eodem Rege ablatæ sunt a Romano Ducatu ciuitates quatuor, id est g Ameria, h Horta, i Polimartium, & Blera. Et sic isdem Rex ad suum palatium est reuersus per mensem Augustum, k indictione VIII. Trasimundus vero Dux habito consilio cum Romanis, collectoque generali exercitu Ducatus Romani, ingressus est per duas partes cum eis in fines Ducatus Spoletini. Qui continuo timore ducti præ multitudine exercitus Romani, eidem Transimundo se subdiderunt, l Marsicani, & Forconini, atque Baluenses seu Pinnenses. Deinde ingressi, per Sabinense territorium venerunt in m Ratinam ciuitatem. Quibus continuo & & ipsi Reatini se subdiderunt. Exinde pergentes ingressus est Spoletum per mensem Decembrem n indictione VIII. Eratque magna turbatio inter Romanos & Longobardos: quoniam & Beneuentani & Spoletani cum Romanis tenebant. Sed dum idem Trasimundus Spoletinus Dux noluit implere quæ prædicto Pontifici & Patricio simul & Romanis promiserat pro recolligendis quatuor ciuitatibus, [compositurus,] quæ pro eo perierant, & alijs quæ spoponderat capitula; & prænominatus Rex ad motionem contra Ducatum Romanum se præpararet; in his prædictus beatæ memoriæ Gregorius Papa diuina vocatione ex hac luce o subtractus est, & diuino nutu prænominatus sanctissimus Zacharias in Pontificatum est electus. Cui omnipotens Deus tantam contulit gratiam, vt etiam pro salute populi Romani suam ponere animam non dubitaret.

[3] p Missa igitur legatione apud iam dictum Regem Longobardorum salutaria illi prædicauit: cuius sancti viri admonitionibus inclinatus, prænominatas quatuor, quas a Ducatu Romano abstulerat ciuitates, reddere promisit. Dumque motione militum facta ad comprehendendū Trasimundum Ducem Spoletinum pergeret, ad exhortationem sancti viri exercitus Romanus in adiutorium prædicti Regis, [adit Regem Luitprandum:] egressus est. Et dum ipse Trasimundus suam deceptionem conspiceret, egressus a Spoletina ciuitate, sese prædicto tradidit Regi. Cumque isdem Rex protraheret dilationem, ad reddendum iuxta suam promissionem iam factam, quatuor ciuitates; prænominatus Pontifex, vt vere Pastor populi sibi a Deo crediti, spem ponens in Deum, egressus ex hac Romana ciuitate cum Sacerdotibus & Clero, perrexit fiducialiter & audacter, ad ambulandum in locum q Interamnensium vrbis, vbi in finibus Spoletinis ipse residebat Rex. Qui dum in Ortanam conuenisset ciuitatem, ipseque Rex eius cognouisset aduentum, misit Grimoaldum Missum suum: qui ei obuius factus vsque ad Narniensem perduxit ciuitatem. Ad cuius sancti viri aduentum obuiam iam nominatus Rex misit Duces, [benigne excipitur:] Satrapas suos, pluremque exercitum: & a Narniensium ciuitate octauo fere milliario eodem Rege eum suscipiente, sextæ feriæ die perduxerunt ad basilicam r B. Valentini Episcopi & Martyris, sitam in prædicta Interamnensium vrbe Ducatus Spoletini. Ante cuius fores basilicæ isdem Rex cum reliquis optimatibus, & exercitu suo sanctum virum suscepit: factaque oratione, mutuam salutationem sibi persoluentes, dum diuinis eum fuisset commonitus colloquijs, impensaque caritate ab eadem egressus ecclesia, in eius obsequium Rex dimidium fere milliarium perrexit, & sic in suis tentorijs vterque eadem feriæ sextȩ die sunt morati.

[4] Sabbatho vero iterum conuenientes, diuina perfusus gratia Deo placitis admonitionibus eum est allocutus, [pacem & restitutionem ei suadet:] prædicans ei ab hostili motione & sanguinis effusione quiescere, & ea quæ pacis sunt semper sectari. Cuius pijs eloquijs flexus & constantiam sancti viri & admonitionem admiratus, omnia quæcumque ab eo petijt, per gratiam Spiritus Sancti obtinuit, & prædictas quatuor ciuitates, quas ipse ante biennium per obsessionem factam pro prædicto Trasimundo Duce Spoletino abstulerat, eidem sancto viro cum eorum habitatoribus redonauit. Quas & per donationem firmauit in oratorio Saluatoris, [olim ablata recipit:] sito intra ecclesiam B. Petri Apostoli in eius nomine ædificato. Nam & Sabinense patrimonium, quod per annos prope triginta fuerat ablatum, atque Narniense etiam & s Auximanum, atque Anchonitanum, nec non & Humanatense, & vallem, quæ vocatur magna, sitam in territorio t Sutrino per donationis titulum ipsi B. Petro Apostolorum Principi, reconcessit, & pacem cum Ducatu Romano ipse Rex in viginti confirmauit annos. Sed & captiuos omnes, quos detinebat ex diuersis prouincijs Romanorum, missis litteris suis tam in Tusciam suam quamq; [Episcopum coram Rege consecrat:] trans Padum, vna cū Rauennatibus captiuis, Leonem, Sergium, Victorem, & Agnellum Consules, prædicto Beatissimo redonauit Pontifici. In prædicta vero basilica B. Valentini, per eiusdem Regis petitionem, in locum u Consignensis Antistitis, qui transierat, alium ordinauit Episcopum. In cuius consecratione: dum adesset ipse Rex cum suis Iudicibus, compunctione inspirationis diuinæ, tantæ orationis dulcedine ab eo sunt prolata, vt, cum sanctum virum conspicerent fundere preces, plures ex eisdem Longobardis ad lacrymas sint permoti. Eodem vero die Dominico, post peracta Missarum solennia, [cum illo prandet:] ad prandium eumdem Regem ad Apostolicam benedictionem suscipiendam ipse beatissimus Pontifex inuitauit. Vbi cum tanta suauitate esum sumpsit & hilaritate cordis, vt diceret ipse Rex, tantum se numquam meminisse x comessatum.

[5] Alia vero die, quæ fuit secunda feria, valefaciens ei ipse Rex misit in eius obsequium y Agibrandum Ducem Clusinum nepotem suum, seu Tacipertum Castaldium in eius obsequium, [honorifice educitur] & Ramingum Castaldum Tuscanensem, atque Grimoaldum, qui eidem sancto viro vsque ad prædictas ciuitates obsequium facerent: easdemque ciuitates cum suis habitatoribus traderent; quod & factum est: inprimis Amerinam ciuitatem, deinde Hortanam. Dumque in Polimartio castro conuenissent, [loca nuper ablata recipit:] eumque recepisset, & fuisset itineris longitudo per circuitum finium Reipublicæ eundi vsque ad Bleranam ciuitatem per partes Sutrinæ ciuitatis; per fines Longobardorum Tusciæ, quia de propinquo erat, id est, per castrum Viterbium, ipse Missus Regis Grimoaldus eumdem beatissimum Pontificem perduxit vsque ad Bleranam ciuitatem, quam & ipsi sancto viro prænominatus Ramingus Castaldius, & iam dictus Grimoaldus missus contradiderunt. [Romam reuersus publicas gratias Deo agit.] Et sic regressus est, Deo propitio, cum victoriæ palma in hanc vrbem Romam. Qui etiam omnem populum aggregans, eos est allocutus, vt ad persoluendas omnipotenti Deo gratiarum actiones ab ecclesia Dei Genitricis, quæ vocatur ad Martyres, egressi omnes cum letania generaliter properarent ad Beatum Principem Apostolorum, & ita factum est.

[Annotata]

a Ciaconius: Siberenæ magnæ Græciæ, nunc Calabriæ dictæ, [Seberena vrbs,] vrbe natus. Est Siberena, nunc Sanseuerina, vrbs Archiepiscopalis, de qua Vghellus tomo 9 Italiæ sacræ agit, sita ad Neæthum fluuium in confinibus Calabriæ citerioris & vlterioris, cui adscribitur. Ceterum in silentio antiquorum fides sit penes Ciaconium.

b Idem Ciaconius: Policronij Pontinij filius.

c [quo die creatus Papa.] Est varia lectio de diebus, & pendet ex diebus, quibus post obitum S. Gregorij III cessauit Sedes. Passim apud Anastasium habentur dies quatuor, & tunc creatus esset Zacharias Kalendis Decembris, vti Ciaconius habet, sic recte sunt dies quatuordecim, pro quibus alij solum decem habent & cessasse ante creationem Sedem dies octo, & creatum quinta Decembris. Ita Baronius.

d Baronius ad annum 710 nu. 12 Ducatum Romanum dici consueuisse, [Ducatus Romanus.] quod Respublica Romana gubernari his temporibus sit solita per Duces, qui mitterentur ab Imperatore. Erat hic Ducatus satis paruus, conclusus inter Ducatus Spoletinum & Beneuentanum. Consule Camillum Peregrinum in Historia Principum Longobardorum, vbi & mappam Geographicam exhibet de his Ducatibus.

e Luitprandus regnauit ab anno 712 vsque ad annum 744.

f [Trasimundus Dux] Trasimundus, alijs Trasemundus, Transimondus, Transamandus, e Comite Capuano, a Grimoaldo Rege, ob nauatam huic præclare operam, data filia in vxorem, gener constitutus& Dux Spoletinorum, Paulus Diaconus lib. 5 de Gestis Longobard. cap. 16.

g Ameria vrbs Vmbriæ, & Ducatus Spoletini, vulgo Amelia.

h Horta, Orta, Hortia & Hortanum in Patrimonio S. Petri ad Tiberim fluuium versus dictam Ameriam.

i Polimartium, alijs Polimantium, & Blera, aliis Bleta, Bleda & Bieda in eodem Patrimonio S. Petri Situs infra satis insinuatur.

k Annus is erat Christi 739.

l [Vrbes Aprutij sub Spoletinis.] Sunt 4 ciuitatum incolæ tunc sub Ducibus Spoletinis, nunc in hodierno Aprutio. Marsicani ad Fucinum lacum: ex Forconij tunc deleti ruderibus excitata a Longobardis Aquila: Balua, alijs Valba ad dexterum Aterni, nunc Pescaræ, fluuij ripam: & Pinna, aliis Prina, celebris etiam nunc ciuitas.

m Reate in confinibus Vmbriæ & Aprutij, nec procul inde distat ager Sabinensis.

n Ita MS S. Nicolai prope Cusam. MS. S. Maximini, Præd. Ind. VIII passim alij prædicta Indictione, quæ supra VII erat mense Augusto, & dein VIII inchoata mense Septembri.

o 28 Nouemb. anni 741.

p Excusum: Spoletinum coniungeret se exhortatione.

q Interamna, vulgo Terni ad Ner fluuium, qui Narniam præter lapsus, prope Hortam vrbem in Tiberim dilabitur.

r Vitam B. Valentini dedimus 14 Februarij.

s Sunt tres Episcopales vrbes Piceni, Auximum, Ancona, a quo ditio Anconitana dicitur & Humana seu Numana, nunc diruta, & Episcopatu anno 1422 suppresso, Anconitanæ Sedi subiecta, [Vrbes in Piceno restitutæ.] vicina Laureto. Distant hæ tres æquali fere ab inuicem distantia, & triangulum constituunt. Ciaconius omittit Humanæ seu Numanæ restitutionem.

t Sutrium vrbs prouinciæ Patrimonij S. Petri: vbi vallis videtur intelligi versus Viterbum, quod ditioni Longobardorum annumerabatur,

u Locus obscurus, an Episcopus Interamnensis Ecclesiæ sit consecratus an alterius. Si nomen proprium Episcopi indicatur, [Constantinus Ep. Interamnensis.] omissum miramur ab Vghello, qui Constantino, quem tradit 12 Kal. Aprilis anno 726 decessisse, potuit successisse, ac præfuisse 16 annis, quo anno 742 vita functo, consecratus coram Rege esset Trasimundus, e Duce Episcopus: cuius nomen hic non exprimitur. Baronius ad annum 742 num, 32, edidit Consentini Episcopi, & in margine, Constantini. In aliis MSS. etiam Continensis, Consinensis, Cosinensis, & Cosensis legitur. Quid si Constantinus ad hoc vsque tempus Interamnæ vixisse dicatur?

x Ita passim MSS. pro quo correctionis gratia alij scripserunt comesum & comedisse.

y Aribrandus, aliis Ariprandus, Aldeprandus, & Hildebrandus, ex Duce Clusino in ditione hodierna Senensi versus Perusiam, [Aribrandus] creatus in locum Trasimundi Dux Spoletinus, vti indicat Paulus Diaconus lib 6, cap. 57.

CAPVT II
Bellum Luitprandi cum Rauennatibus a S. Zacharia extinctum. Restitutio procurata.

[6] His autem expletis a X Indictione, in subsequenti XI Indictione dum nimium opprimeret prædictus Rex prouinciam Rauennatium, [In noua Rauennatium oppressione,] fuissetque præparatus ad motionem faciendam, & obsidendam Rauennatium vrbem; cognita motione eiusdem Regis, b Eutychius excellentissimus Patricius & Exarchus vna cum c Ioanne Archiepiscopo Ecclesiæ Rauennatis, atque vniuerso populo prædictæ ciuitatis, ac ciuitatum d Pentapolios & e Æmiliæ, facta in scriptis obsecratione, prædicto sancto viro miserunt, petentes vt pro eorum curreret liberatione. [mittit legatos ad Luitprandum,] Qui sanctus vir missa legatione & muneribus ad obsecrandum eumdem Regem per Benedictum Episcopum & Vicedominum, atque Ambrosium Primicerium notariorum petijt, vt a motione cessaret, & Cesenatense Rauennatibus redderet Castrum, sed passus non est. Cuius dum duram perseuerantiam conspiceret iam nominatus sanctissimus vir; trophæo fidei munitus, relicta Romana vrbe, iam dicto Stephano Patricio & Duci ad gubernandum, non sicut mercenarius, sed sicut vere Pastor, relictis ouibus, [ad eum iturus in in itinere] ad eas quæ perituræ erant redimendas occurrit. Quo egresso itinere, dum se orationibus commendaret Beato Apostolorum Principi Petro, cum suis Sacerdotibus & Clericis viatoribus, nutu omnipotentis Dei, vt calore non vrerentur per diem, [a nube tegitur.] vsque ad locum, vbi tentoria figebant, f nubes eos tegebat, quæ ad vesperum residebat. Alio autem die in eorum protectione erat diuinitus instituta, cui obuiam occurrit denominatus excellentissimus Exarchus vsque ad basilicam B. Christophori, positam in loco, qui vocatur ad-Aquilam, quinquagesimo fere milliario a Rauennatium vrbe. Ipsa vero nubes cum eis vsque ab basilicam S. Apollinaris in Rauennatium vrbem tegendo conuiauit. Exinde factum est signum, vt sanctum Pontificem, quo erat iturus, in Ticinensium vrbem acies igneæ in nubibus præcederent. Egressi autem de ciuitate Rauennatenses viri ac mulieres, diuersi sexus & ætatis, agentes gratias omnipotenti Deo profusis lacrymis eumdem sanctum susceperunt Pontificem, [a Rauennatibus gratanter excipitur:] clamantes atque dicentes: Bene venit Pastor noster, qui suas reliquit oues, & ad nos, qui perituri eramus, liberandos occurrit.

[7] Ex eadem quoque Rauennatium vrbe misit Papa ad prænominatum Regem, Stephanum Presbyterum & Ambrosium Primicerium, qui annuntiarent ei suum aduentum. Qui viri ingressi in finibus Longobardorum in ciuitatem quæ vocatur g Imola, cognoscentes, quod præpeditionem nitebantur facere prædicto sancto viro; [ad Regem abit,] ne illuc ambularet per epistolam scriptam per noctis silentium nuntiauerunt. Quo cognito, iam nominatus Pontifex lucescente die Sabbato, non mortis timore perterritus, sed Christi fretus auxilio, audacter egressus de Rauennatium vrbe, in finibus Longobardorum ingressus, sequipes factus est suis missis. Quos quidem præcedentes ante eum, iam dictus Rex dolore perculsus, suscipere noluit. Ipse vero Summus Pontifex vigesima octaua die mensis Iunij ad Padum conuenit: vbi & ad suscipiendum eum ipse Rex suos misit Optimates: cum quibus h Ticinum conueniens, vbi ipse residebat Rex foris muros eiusdem ciuitatis, pertransiens ad horam orationis nonam, [celebrat Papiæ festum SS Petri & Pauli:] pro Vigiliarum beati Apostolorum Principis Petri celebrandis solennijs Missarum, in basilicam eius, quæ vocatur i Ad cælum-aureum, perrexit, & post completam oblationem in eamdem vrbem ingressus, moratus est. Alio quoque die pro natali celebrando ipsius Principis Apostolorum in prædicta ecclesia a prænominato Rege inuitatus, Missarum solennia celebrauit: ibique mutuo se inuicem salutantes, pariter susceperunt cibos, & sic in prænominatam ciuitatem regressi sunt. Quem sanctum virū alio die isdem Rex per optimates suos ad suum palatium procedere inuitauit: [mouet Regem ad restitutionem, Cæsenæ,] & ab eodem Rege nimis honorifice susceptus, salutaribus monitis eum allocututus est, obsecrans ne amplius Rauennatium prouinciam opprimeret facta motione, sed magis & ablatas Rauennatium vrbes sibi redonaret simul & castrum Cæfenatense. Qui prædictus Rex post multam duritiam inclinatus est, fines Rauennatium vrbis dilatare, sicut primitus detinebantur: & duas partes territorij Cæsenæ castri ad partem Reipublicæ restituit: tertiam vero partem de eodem castro sub obtentu retinuit, inito constituto, vt vsque ad Calend. Iun. dum eius Missi a regia reuerterentur vrbe, idem castrum, & tertiam partem, quam pignoris caussa detinebat, parti Reipublicæ restitueret. [educitur a Rege & optimatibus:] Post hæc autem is ipse Rex egressus de loco in locum, vsque ad Padum eidem sancto viro conuiatus, eum deduxit: in quo loco ei valefaciens, cum digna ordinatione eum repedandum absoluit, dans in obsequium eius Duces & primates suos, sed & alios viros, qui sæpe dicta Rauennatium territoria & Cæsenate castrum redderent: & ita factum est. Operatus est autem Deus mirabiliter: & Rauennatium atque Pentapolensium populos ab oppressione & calamitate, qua detinebantur, liberauit, & saturati sunt frumento, oleo & vino.

[8] Regressus autem in vrbem Romanam cum omnibus, qui secum erant; gratias agentes Deo, [Romæ iterato celebrat festum SS. Petri & Pauli:] denuo natale Beatorum Principum Apostolorum Petri & Pauli cum omni populo celebrauit, & sese in orationibus dedit, petens ab omnipotenti Deo misericordiam, & consolationem fieri populo Rauennatium & Romano ab insidiatore & persecutore illo Luitprando Rege. Cuius preces non despiciens Diuina clementia, eumdem Regem ante diem superius constitutum de hac k subtraxit luce, & quieuit omnis persecutio. [mortuo Luitprando,] Factumque est gaudium non solum Romanis & Rauennatibus, sed etiam genti Longobardorum, quoniam & l Aldeprandum nepotem suum, quem ipse reliquerat Regem maleuolum proiecerunt de regno, & Rachisum, qui fuerat m Dux, sibi Longobardi elegerunt in Regem. [cum Rachiso pacem firmat.] Ad quem misit legationē ipse Beatissimus Pontifex, & continuo ob reuerentiam Principis Apostolorum eius precibus inclinatus Rex est, & vsque ad viginti annorum spatium inita pace vniuersus Italiæ quieuit populus.

[Annotata]

a Indictio X absoluta est cum mense Septembri anni 742 quando incepit XI Indictio & continuata anno 743, ad quem sequentia refert Hieron. Rubeus lib. 4 Histor, Rauenn. pag. 220.

b Eutychius Eunuchus, Patricius Brizantinus, ab Leone Isaurico missus Exarchus.

c Ioannes eius nominis V, dictus VI, sedit ab anno 718 ad 748.

d Ciuitates Pentapoleos erant Rauenna, Cæsena, Classis, Forum-Iulij & Forum-Pompilij. [Pentapolit.] Rubeus lib. 4 p. 223.

e Æmilia regio apud Ferrarium ab Arimino Placentiam vsque continet 18 vrbes Episcopales, a via Æmilia nomen habet. [Æmilia.]

f Ciaconius meminit caloris: at protectionem nubis omittit.

g Imola, olim Forum-Cornelij, vrbs Romanulæ versus Bononiam.

h [Cælum aureum.] Ticihum Papia iam dicitur, Longobardorum Regum Sedes.

i Paulus Diaconus lib. 6 cap. 58. Luitprandus monasterium S. Petri, quod foras muros Ticinensis ciuitatis finem est, & Cælum aureum appellatur, instituit. De eo egimus 4 Martij ad Vitam S. Appiani. pag, 320.

k [Luitprandi mors.] Idem Paulus: Luitprandus postquam triginta & vno annis, septemque annis principatum obtinuit; iam ætate maturus, vitæ huius cursum expleuit: hinc ab anno 712 vsque annum 744 peruenisse diximus. De ecclesiis ab eo erectis ibidem agitur.

l Supra Aribrandus, Ariprandus, &, sicuti hoc loco, etiam Hildebrandus dicitur.

m Dux Foroliuiensis.

CAPVT III
Varia S. Zachariæ facta. Ecclesiæ ornatæ, ditatæ. Eleemosynæ. Carlomannus & Rachis monachi facti.

Hic in Lateranensi patriarchio ante basilicam beatæ memoriæ a Theodori Papæ a nouo fecit triclinium, quod diuersis marmoribus, & vitri-metallis, [Exornat patriarchium Lateranense,] atque musiuo, & pictura ornauit, sed & sacris imaginibus tam oratorium B. Siluestri, quamque & porticum decorauit. Vbi etiam & omnem substantiam suam per manus Ambrosij Primicerij notariorum introduci mandauit. Fecit autem a fundamentis ante scrinium Lateranense porticum, atque turrem, vbi & portas æreas atque cancellos instituit, & per figuram Saluatoris ante fores ornauit. Et per ascendentes scalas in superioribus super eamdem turrem triclinium, & cancellos æreos construxit. Vbi & orbis terrarum descriptionem depinxit, atque diuersis versiculis ornauit, & omne patriarchium pene a nouo restaurauit: in magna enim penuria eumdem locum inuenerat. [& templum SS. Petri & Pauli,] Hic in ecclesia Apostolorum Principum Petri & Pauli pendentia vela inter columnas ex pallijs sericis fecit. Hic in Ecclesia prædicti Principis Apostolorum omnes codices domus suæ proprios, qui in circulo anni leguntur ad Matutinas, in armarij opere ordinauit. Hic domum b cultam Lauretum nouiter ordinauit, adijciens & massam c Fonteianam, quæ cognominatur d Paunaria. Hic viginti auri libras pro emendo oleo aunue, vt de lucro eorum in luminarijs Apostolicis proficiat, [varia ornamenta conficit:] instituit: & constitutum sub anathematis vinculo obligauit. Hic fecit vestem super altare B. Petri, ex auro textam, habentem natiuitatem Domini Dei & Saluatoris nostri Iesu Christi, ornauitque eam gemmis pretiosis. Simulque & vela serica alithyna quatuor, quæ & ornauit cum rotis & ornamentis varijs auro textis. Idem fecit coronam de argento purissimo cum delphinis ex proprio suo, pensantem libras centum viginti.

[10] Hic Beatissimus vir iuxta ritum Ecclesiasticum & fidei suæ sponsionem orthodoxam, Synodicam misit Ecclesiæ Constantinopolitanæ, simulque & aliam suggestionem dirigens Serenissimo e Constantino Principi. Et Pergentibus Apostolicæ Sedis Responsalibus ad regiam vrbem, inuenerunt intra palatium Regiæ potestatis inuasorem quemdam & rebellem f Artaustum nomine: dum enim isdem Imperator ad dimicandum contra Agarenorum properasset gentem, [mittit suos Constantinopolim:] illico præfatus Artaustus datis populo, qui in regia remanserunt vrbe, præmijs, imperiale arripuit solium. Et postmodum aggregans orientalium exercituum multitudinem antelatus Constantinus Princeps, pergensque Constantinopolim, eamdem viriliter expugnans, atque extrinsecus circumuallans, comprehendit ciuitatem, & pristinum regni sui adeptus est fastigium. Statimque iam fati Artausti eiusque filiorum g eruit oculos, & plures ex suis rebellibus exules a proprijs fecit habitaculis. Posthæc requirens Missum Apostolicæ Sedis, quem ibidem in tempore perturbationis contigerat aduenisse, eumque repertum ad Sedem absoluit Apostolicam, & iuxta quod Beatissimus Pontifex postulauerat, [accipit petita loca,] donationem in scriptis de duabus mansis, quæ Nymphas, & Normias appelantur, iuris existentes publici, eidem Sanctissimo ac Beatissimo Papæ sanctȩ Romanȩ Ecclesiæ iure perpetuo direxit possidendas.

[11] Huius temporibus Carlomannus, filius Caroli Francorum h Regis, prȩsentis vitæ relinquens gloriam atque potestatem terrenam, ad B. Petrum Apostolorum Principem deuotus cum aliquantis suis i aduenit fidelibus, [Carlomannum Principem induit veste Clericali:] seseque eidem Dei contulit Apostolo, atque in spirituali habitu se fore spondens permansurum, Clericatus iugum ab eodem Sanctissimo suscepit Pontifice. Et inter alia multa dona obtulit B. Petro Apostolo ante confessionem arcum argenteum maiorem, pensantem libras septuaginta. Est post aliquantum temporis ad B. Benedicti, quod in Aquinensium finibus situm est, profectus est k monasterium, in quo & suam finiri vitam iure professus est iurando.

[12] Porro eodem tempore contigit plures Veneticorum hanc Romanam aduenisse in vrbem negotiatores, [Christiana mancipia vendi Paganis vetat:] & mercimonij nundinas propagantes, multitudinem mancipiorum, virilis scilicet & fæminini generis, emere visi sunt, quos & in Africam ad Paganam gentem nitebantur deducere. Quo cognito, isdem Sanctissimus Pater fieri prohibuit, hoc iudicans, quod iustum non esset, vt Christi abluti baptismo, Paganis gentibus deseruirent. Datoque eisdem Veneticis pretio, quod in eorum emptione se dedisse probati sunt, cunctos a iugo seruitutis redemit, atque more liberorum degendos absoluit.

[13] Ipsis itaque temporibus Rachis Longobardorum Rex ad capiendam ciuitatem Perusinam, [Rachisum Regem a bello amouet,] sicut cetera Pentapoleos oppida, vehementi profectus est cum indignatione, quam & circumdans fortiter expugnabat. Hoc audiens sanctissimus Papa continuo spe Diuina fretus, assumptis aliquantis ex suo Clero cum optimatibus quantocyus ad eamdem peruenit ciuitatem, impensisque eidem Regi plurimis muneribus, atque oppido eum deprecans, opitulante Domino, ab obsessione ipsius ciuitatis eum amouit. Cui & salutifera prædicans, Deo auctore valuit animum eius in spiritali studio inclinare. Et post aliquantos dies isdem Rachis Rex l relinquens regalem dignitatem, deuote cum vxore & filijs ad B. Petri Principis Apostolorum perrexit limina, [& habita monastico vestit:] acceptaque a præfato sanctissimo Papa oratione, Clericusque effectus, monachico indutus est habitu cum vxore & filijs.

[14] m Huius denique temporibus magnum thesaurum Dominus Deus noster in hac Romana vrbe per eumdem almificum Pontificem propalare dignatus est. In venerabili itaque Patriarchio sacratissimum B. Georgij Martyris isdem Sanctissimus Papa in capsa reconditum reperit caput, in quo & pictacium inuenit pariter litteris exaratum Grȩcis, ipsum esse significantes. Qui Sanctissimus Papa omnino hilatis & satisfactus, illico aggregato Romanæ vrbis populo, cum hymnis & canticis spiritualibus in venerabili n Diaconia eius nominis, sita in hac Romana ciuitate, regione secunda, ad Velum aureum, illud deduci fecit. Vbi immensa miracula & beneficia omnipotens Deus ad laudem nominis sui per eumdem sacratissimum Martyrem operari dignatur.

[15] Huius temporibus defunctus Theodorus, maior filius Megisti Cataranti, ob veniam suorum delictorum, prædium, quo ex hereditate fruebatur paterna, situm quinto ab hac Romana vrbe milliario via Tiburtina, in quo & oratorium S. Ceciliæ esse dignoscitur, Beato Petro reliquit. [Varias possessiones S. Petro acquirit:] Quod ipse beatissimus Papa magnæ constructionis fabricis atque picturis decorauit, ampliauitque in eo fines ex omni parte. Data enim digna recompensatione his, qui in vicino eiusdem loci possessiones tenere videbantur, nemini vim inferens, sed magis vt condecet patri, cuncta secus eumdem locum amica pactione pretio emit prædia: & domum cultā, B. Petro eumdem locum iure perpetuo statuit permanendū. Quæ domus culta, S. Cæciliæ vsque in hodiernum diem vocatur. Construxit quippe & in ea oratorium S. o Abba-Cyri, vbi & multas Sanctorum condidit reliquias. Quam videlicet domum-cultam vsui proprio, Dominicæ videlicet traditioni, descripsit. Hic constituit aliam domum-cultam in decimo quarto milliario ab hac Romana vrbe patrimonio Tusciæ, & constitutionibus obligauit vsui Ecclesiæ permanendum, etiam loca quæ ab Anna, relicta quondam Agathonis Primicerij, B. Petro videntur esse concessa. Hic massas quæ vocantur Antrus & Formias, suo studio iure B. Petri acquisiuit, quas & domos-cultas statuit. Et de omnibus superius adnexis domo-cultis Apostolicæ exarationis constituta faciens, atque Sacerdotale Collegium aggregans, sub anathematis interdictionibus statuit, nulli quoquo modo successorum eius Pontificum, vel alij cuilibet personȩ licere ipsas p domos-cultas ab vsu Ecclesiæ quoquo modo alienare.

[16] Hic fecit vestem super altare B. Andreæ Apostoli ad B. Petrum nimis optimam. Hic beatissimus Papa statuit, crebris diebus alimentorum sumptus, [eleemosynas largas facit:] qui & eleemosyna vsque nunc appellatur, de venerabili Patriarchio a Paracellarijs, pauperibus & peregrinis, qui ad B. Petrum morantur, deportari eisque erogari: nec non & omnibus & inopibus & infirmis per vniuersas regiones istius Romanæ vrbis constitutis, ipse eamdem similiter distribui alimentorum constituit eleemosynam.

[17] Huius temporibus contigit subito tegumen tituli beati Christi Martyris q Eusebij cadere. Qui sanctissimus vir cum tota sua decertans virtute, [templa reficit & exornat:] prudenterque elaborans, sicut antiquitus fuit, rursus quod ceciderat, reparauit, atque optime restaurauit. Hic præcipuus Pontifex multa loca Sanctorum in meliorem statum perduxit. Et vestes optimas super altaria earumdem Dei Ecclesiarum fecit. Hic dilexit Clerum suum valde, [Clerum sonet:] atque Presbyteria eis annue in duplo & amplius tribuit. Omnes vtpote pater, & bonus pastor amplectens, & vtiliter fouens, & penitus quempiam minime tribulari permittens. Huius itaque temporibus in magna securitate & lætitia populus a Deo illi commissus degens vixit.

[18] Hic beatissimus Papa suo prudentissimo studio, quos beatæ recordationis Gregorius Papa fecit quatuor Dialogorum libros, [Dialogos S. Gregorij Græce transfert.] de latino in Græcum transtulit eloquium, & plures, qui Latinam ignorant lectionem, per eiusdem lectionis illuminauit historiam. r Hic fecit ordinationes tres per mensem Martium, creauit Presbyteros triginta Diaconos quinque, Episcopos per diuersa loca octoginta quinque. Qui sepultus est ad B. Petrum Apostolum Idibus Martij, indictione V & cessauit Episcopatus eius dies duodecim.

[Annotata]

a Theodorus Papa sedit ab anno 641 ad 647. quem ait Anastasius fecisse oratorium B. Siluestro intra Episcopium Lateranense, vbi & dona largitus est. [Theodorus Papa] De eo hic agitur.

b Alijs occultam Laureatam, aut Laurentum.

c Al Fontanum & Fontinianum.

d al. Paunasia & Pannaria.

e Hic est Constantinus Copronymus, qui patri suo Leoni Isaurico successit anno 741.

f [Carolus Martellus Rex.] Artabasdus Græcis Annæ sororis Constantini maritus.

g Mense Nouembri Indictione 12, anno 743. Consule Theophanem.

h Hic est Carolus Martellus mortuus anno 741, ob regiam auctoritatem supra ipsos Reges, a posteris passim Rex appellatur.

i Anno 747.

k Casinense, a quo Aquinum parum aistat.

l Cum annos quinque & sex menses regnasset, ergo circa annum 750.

m [Paulus Rex monachus.] Inde Casinum discessisse scribit Leo Ostiensis lib. 1 Chronici Casinensis cap. 8. Imo Thesiam vxorem & Rattrudam filiam in monasterio vicino Plumbariola a se extructo, vitam monasticam duxisse.

n Pancirolus in Thesauro Ecclesiarum Romanarum, regione 9 ecclesia 26 de hac S. Georgio dicata agit.

o Colitur S. Cyrus cum S. Ioanne Alexandrinus Martyr 31 Ianuarij.

p Baronius has domos cultas explicat latifundium cum domibus adiunctis, in quibus familiæ colonorum adscriptæ ad culturam forent.

q S. Eusebius sub Constantio Imp. occisus colitur 14 Augusti; vbi obseruat Baronius hanc restaurationem testari inscriptiones marmori incisas. [S. Eusebius M.] Agit de ea Pancirolus ecclesia 16 regionis 2.

r Sequentia desunt in nonnullis codicibus.

DE B. VALERIO ARCHIEPISCOPO RAVENNÆ IN ITALIA.
Ex Hieronymi de Fabris Antiquitatibus Rauenn. Italice editis.

ANNO DCCCXII

[Commentarius]

Valerius, Archiepiscopus Rauennæ in Italia (B.)

Sanctus Valerius, quem alij nominant Valerianum, anno DCCCVII Ioanni, eius nominis septimo Archiepiscopo Rauennati, in cura pastorali successit: cuius fama in nostris historijs celebris est, [Creatus Archiep. an. 807.] laudataque ab insigni zelo cultus diuini promouendi in ornandis sacris templis, atque imprimis eo quod in Classe S. Apollinari est consecratum: vbi inter alia S. Eleuchadio, XIV Februarij Sanctorum Fastis adscripto, altare consecrauit, quod ecclesiam intrantibus ad sinistram est iuxta campanile. Vrsiana quoque basilica multis ab eo argenteis vasis locupletata est, [ecclesias ornat;] cui & mensam donauit argenteam, ingeniosissimi artificis manu sic laboratam vt opacam platanū celatura repræsentet. Legitur præterea ex duarum antiquarum ecclesiarum ruinis (quarum vnam S. Georgio, alteram S. Eusebio olim dedicauerant Ariani extra portam S. Victoris, quasque ipse, [Valerianam condit;] hæreticorum abominatus memoriam, solo æquari iusserat) pulcherrimam ædificasse ecclesiam, cui ab auctore nomen mansit Valerianæ. Quibus alijs gloriose & magnifice gestis nec minus virtutibus egregie cultis, migrauit e vita anno reparatȩ salutis DCCCXII XV Martij, cum adhuc Romanam Cathedram Leo III teneret, & Imperium Occidentis quidem Carolus Magnus, [eius corpus ex Classe solenniter translatum:] Orientis vero Michael, successor Nicephori. Corpus eius sepultum est in Classensi basilica, indeque anno MCCXXII IX Maij ab Archiepiscopo Simeone solenni pompa translatum; honorantibus eam actionem præsentia sua Hubertello Foro-Pompiliensi, Odone Cæsenate, & Rustico Ceruiensi Episcopis. Huius translationis ita meminit historicus noster Hieronymus Rubeus libro VI: Eodem die D. Valerij Archiepiscopi ossa in æde Classensi ab ipso Simeone, solenni indicta Episcoporum supplicatione, Vrsianam in ædem translata sunt. In historiarum quoque Camaldulensium, ab Augustino Fortunio vulgatarum, parte II, libro I, capite IV, legitur, prædictum Archiepiscopum Simeonem iam memoratam Classensem basilicam ornasse vno anno Indulgentiarum, ob reuerentiam B. Valerij. Ex quibus testimonijs habemus quam indubitata temporibus ijs fuerit B. Valerij sanctitas quam vere religiosus & publicus cultus etiam reliquijs eius delatus; [memoria apud Posteros obscurata.] etsi obliuiosi incuria seculi nunc pene memoriam illius amiserit, incertumque lateat qua in parte Metropolitanæ nostræ ædis sacra eius ossa requiescant; quemadmodum in obscuro quoque virtutes illius sunt, ob quas sic meruit honorari. Vt de eo quoque dici possit, quod occasione B. Franceschini Rauennatis in Alphabeto Augustiniano dixit Thomas Herrera: Habent quandoque & Sancti occulta Dei dispensatione nescio quid infelicitatis, vt cum in summa felicitate sint clara Dei visione fruentes, & infelices esse non possint; nihilominus sodalium oscitantia vel negligentia, sine infelicitate careant felicitate cultus humani.

DE S. LEOCRITIA VIRGINE MARTYRE CORDVBÆ IN HISPANIA.

ANNO DCCCLIX

[Commentarius]

Leocritia Virgo, Martyr Cordubȩ in Hispania (S.)

[1] Vita & martyrium S. Leocritiæ continentur in Actis S. Eulogij Martyris ab Aluaro teste oculato conscriptis; quæ illustrauimus ad diem XI Martij: vbi lector omnia, quæ de S. Leocritia sciri possunt, reperiet cap. 4 & 5 in hoc eodem tomo II mensis Martij pagina 93 & sequentibus. Hæc sancta Virgo, vt ibidem dicitur num. 23 quarta post martyrium S. Eulogij die extitit decollata, ergo hoc XV Martij, quo die ista leguntur in Martyrologio Romano: [cultus sacer.] Cordubæ S. Leocritiæ Virginis & Martyris. Additur apud Galesinium: Hæc e parentibus impijs nata, studio Litiosæ, cognatione sibi coniunctæ, fidem Christi complexa est: quam a teneris annis susceptam, deinde spiritalibus exercitationibus auctam, primo occulte, post palam & publice coluit: a quo cultu nullis parentum, neque cohortationibus assiduis, neque teterrimis minis abduci potuit. Diuino igitur munere ad fidei confessionem indies vehementius confirmata, inuicto animo martyrij cursum confecit. Eamdem inscripserunt Laherius magno Menologio Virginum, Arturus a Monasterio sacro Gynæceo & Tamaius Salazar Martyrologio Hispanico: cuius elogium addimus: Cordubæ, inquit, in Hispaniæ Bœtica, S. Leocritiæ Virginis & Martyris, S. Eulogij Presbyteri discipulæ: quæ cum ex Saracenorum origine esset progenita, & per Litiosam eius consanguineam fidei regulam accepisset, Christumq; occulte coleret; demum eius pietas propalata, carceri per parentes inducta, varijs conuulsa cruciatibus, colio mucroni extenso, victrix cælum ascendit. Hæc Tamaius, qui valde miratur festum in Ecclesia Cordubensi de hac Sancta Virgine non haberi. Martinus Roa de Sanctis Cordubensibus & Marietta de Sanctis Hispaniæ lib. 4 cap. 40 referunt martyrium ad sequentem diem XVI Martij, sed error ille forsan in prælo commissus est. De Translatione eius ad Ouetensem Ecclesiam ac postmodum ad Cameram sanctam eiusdem ecclesiæ, ad Vitam S. Eulogij, cuius corpus vna translatum fuit, egimus § 2 pag. 90.

DE S. SISEBVTO ABBATE CARADIGNÆ IN HISPANIA.

ANNO MLXXXII.

[Commentarius]

Sisebutus Abbas, Caradignæ in Hispania (S.)

[1] Caradigna antiquum apud Burgenses in Castella vetere monasterium, anno DCCCXXXIV per Regem Mahometanum Zapham, interfectis, vt VI Augusti dicendum, in odium Christianæ religionis ducentis monachis, destructum est, ac postmodum circa annum DCCCLXXXIV iussu Alphonsi III, Magni appellati, cœptum reparari, & circa annum DCCCC demum inhabitatum. Quæ omnia pluribus deducuntur a Prudentio Sandouallio tractatu particulari de hoc monasterio Caradigna S. Petro dicato. Vixit postea huius monasterij Abbas S. Sisebutus, mortuus XV Martij, quo die inscriptus est Martyrologio Hispanico Tamaij Salazar his verbis: [Cultus sacer:] Burgis in Hispania citeriore S. Sisebuti Abbatis, qui postquam cœnobium S. Petri Caradignense per aliquot annos rexisset admirabilis, & vitam inculpabilem peregisset Angelicam, pietatis honore conspicuus, & mirabilium patratione percelebris, æternam sanctitatis acclamationem promeruit. Modestius Menardus in Martyrol. monast. In cœnobio Caradinensi in Hispania S. Sisebuti Abbatis. Aliquanto plura congerit Bucelinus. Vt Sanctum etiam venerantur iam memoratus Sandouallius, & Antonius Yepez tomo 6 Chronici Benedictini ad annum 1076 cap. 2. Acta S. Sisebuti seruantur in monasterio Caradignensi in peruetusta membrana, [Vita:] quæ inde a P. F. Ioanne de Arebalo se accepisse testatur Yepez, & Hispano idiomate edidisse, quæ iterum Latinitati reddi curauit Tamaius, ex quo ea hic edimus.

Sisebutus qui fuit III Abbas tempore Episcopi D. Gometij floruit regnante Ferdinando I Sanctio II, & partim regni Aldephonsi VI, & gubernauit hoc S. Petri Karadinensis cœnobium per aliquot temporum curricula, [Virtutes in regimine,] taliter se gerens in vitæ disciplina, in religionis complemento, in Regulæ obseruantia, in monachorum moribus, in monasterij cura, & in ministerij exercitio, vt vsque nunc vix alicuius memoria inest, qui ante eum vel post eum sic monasticam seruaret integritatem, aut normam instituti felicius exequeretur. Qui in eius contubernio vixerunt, penitus ipsius vitæ ordinem in scriptis redigere neglexerunt, nec mirabilia, quæ Deus per eius intercessionem perfecit, memoriæ mandarunt. Fuit ergo tunc in nostris incuria communis & oscitantia vniuersalis, prout nunc adest maiorum lacrymabilis inertia. Et licet in membranis papyri defuisset sedulitas; attamen quanta sancti Abbatis fuerit sanctitudo, marmoreis sarcophagis commendarunt. Nam eius corpus non inter alios cœnobij Abbates sepelierunt, sed ei, diuerso ab illis sepulcro deposito, debitam vt Beato venerationem offerebant. Mortuus est sanctissimus Abbas Sisebutus XV mensis Martij anno Domini MLXXXII. [sepultura,] Sacra pignora iacuerunt in capella S. Iacobi in monumento lapideo sub arcu marmoreo, vbi omnium venerationi exposita perdurarunt. Quot afflicti ad eius sepulcrum venientes, ab omnibus liberi miserijs, voto expiato, alacres reuersi sunt? [sanatur paralytica,] Extat D. Mariæ Franchæ in memoria miraculum, quæ ex paralysi membris orbata, B. Sisebuto quotidie suam afflictionem commendans, eiusq; sepulcro adhærens, continuo a vinculis absoluta, per ecclesiæ ambitum gratias agens Deo, libera agiliter ambulauit. Hæc illustrissima fæmina tanti beneficij memor, proprijs expensis hospitium in peregrinorum subsidium iuxta Capellæ aditum extruere curauit: [item paralyticus & mutus:] in cuius parietis planitie miraculum egregijs picturæ coloribus exprimi fecit: & vt perpetuo ante sancti Abbatis vrnam exardesceret lampas, apposuit, & censuali munere ditauit, aliaque non contemnenda hæreditario iure donauit: donec e viuis sublata, intra hospitij a se facti aditum sub miraculi pictura sepeliri se iussit. Alia item miracula adhuc obseruat & asseuerat traditio, scilicet cuiusdam paralytici, & muti alterius, qui, ille pedes, iste linguam, receperunt. Post aliquod tempus, [corpus maiori altari impositum.] quo Sancti exuuiæ ibidem honorifica veneratione fuerunt excultæ, & a peregrinis, quos attraxerat & deuotionis affectio & miraculorum opinio, diu noctuque visitatæ, monachi pignora sacra de Capella S. Iacobi, in theca honesta excultaque inclusa, ad altare maius iuxta sacrarij tabernaculum reposuerunt, vbi quiescunt.

[2] Solebat autem, vt addit Tamaius, ante & post translationem, Conuentus omnibus Sabbatis properare ad sacra lipsana post Vesperarum Officium, vbi Antiphona & Oratio proprio canebatur. [inuocatio patrocinij.] Præterea in Breuiario anni MCCCXXVII nomen S. Sisebuti legitur in Litanijs inter Confessores, & in suffragijs Sanctorum cum propria Collecta. Eadem reperiuntur in Breuiario anno MCCCCXCVIII recognito.

DE BB. MONALDO FRANCISC. ANTON. EX ORDINE FF. MINORVM.

AN. MCCLXXXVI

[Commentarius]

Monaldus, Martyr ex Ordine FF. Minorum, Arsengæ in Armenia (B.)
Franciscus, Martyr ex Ordine FF. Minorum, Arsengæ in Armenia (B.)
Antonius, Martyr ex Ordine FF. Minorum, Arsengæ in Armenia (B.)

BHL Number: 5991

[1] Arsenga Armeniæ ciuitas est, horum beatorum Martyrum glorioso fine condecorata, quod qua ratione acciderit, docebit Fr. Carlinus de Grimaldis per epistolam, quæ in Lucæ VVadingi Annalibus talis extat. Reuerendo in Christo P… Guardiano loci Ianuensis salutem & pacem. Quoniam, vt credo, ad vestram notitiam peruenire non potuit, qualiter SS. Martyres, Fratres Ordinis nostri Minorum, scilicet Fr. Monaldus de Ancona, F. Franciscus de Petrillo seu de Firmo, & Fr. Antonius de Mediolano pro Christo sua corpora tradiderunt: ideo ergo scribo veraciter modum ipsorum martyrij, prout ab Armenis & Græcis, qui præsentes fuerunt, [Tres Fratres ceram Cadi] diligenti inquisitione primum intellexi, nec non a fideli quodam nuntio ad inuestigandam huius rei veritatem per nos specialiter destinato. Noueritis igitur, quod dum prædicti Fratres, pro veritate fidei Catholicæ se morti exponere proponentes, in Arzenga ciuitate morarentur, ibant qualibet sexta feria Quadragesimæ ad prædicandum ibidem Sarracenis; quia illum diem Sarraceni, vt nos diem Dominicum, solennizant; Sarracenis proponentes coram Cadi, id est, Episcopo eorum, qualiter Christus est verus Deus, & pro salute omnium crucifixus; [Sarracenis Christum prædicant,] & quod isti, qui illa non credunt, non sunt in lumine veritatis. Sarraceni vero econtra negabant Christum Deum fuisse. Et Fratres: Istud quod nos dicimus, multi Prophetȩ & multa miracula protestantur, & nos in huius fidei lumine confirmati, parati sumus pro ista fide mori. Mahometus vero vester quis fuit? Quoties etiam alios decepit, seipsum ingerens vt Prophetam? Quæ lex, quæ Scriptura, quæ miracula attestantur ei?

[2] Tunc Cadi videns Sarracenos præsentes turbatos, dixit Fratribus voce turbulenta: Recedatis hinc quo citius poteritis, quia ista verba non sunt hic dicenda: ite pro factis vestris: & ita Fratres recesserunt; & istud fuit in Quadragesima prima sexta feria. Secunda vero vice reuersi sunt Christi pugiles ad fidei certamen, [de fide disputant,] & dicta replicantes, multa alia ad nostræ fidei explanationem & confutationem legis Mahumeticæ addiderunt. Tunc Cadi vocatis senioribus Sarracenorum & Falquerijs, id est, Religiosis, fit longa disputatio de fide nostra & concertatio inter partes. Tandem frementibus Sarracenis & Fratribus comminātibus, illi Spiritu sancto repleti frequenter replicando intrepide respondebant: Ecce sumus in manibus vestris, occidite quomodocumq; volueritis: quia nos paratos & gaudentes inuenietis quantamcumque tribulationem & mortem pro Christo sustinere. Tunc Sarraceni qui aderant furore succensi voluerunt in Fratres insurgere: sed Cadi prohibuit, dicens, ne festinarent. Fratres vero licentiati ab eo recesserunt.

[3] Postea Cadi vocatis Senioribus & Falquerijs fecit consilium, [damnantur ad mortem,] ad quod etiam multi de populo concurrerunt, & auditis quæ proponebantur contra Fratres, omnes pariter conclamauerunt: Omnino moriantur & eradicentur de terra nostra: nam Prophetam nostrum & legem, vt lutum, vituperant & contemnunt; & pluribus moniti, vt a talibus desisterent, magis continuo fuerunt contumaces; & publice confundunt nos & legem nostram, quod nullatenus est sustinendum: & ideo celeriter extinguantur. Tunc Feria sexta ante quartam Dominicam Quadragesimæ, id est, decima quinta Martij pro sanctis Fratribus transmiserunt, qui præparauerunt se gaudentes ad mortem corporalem: & accedentes continue Sarracenis accurrentibus fidem Catholicam audacter prædicabant, asserentes hanc solam esse saluationis viam, pro qua multum desiderabant mori. Lex autem vestra, dicebant, vos omnes ad mortem æternam deducit; & sic in fide constantes mortis sententiam acceperunt.

[5] Tunc fuit per totam terram illam per multos acclamatum: [ducuntur ad supplicium,] Omnes qui volunt vindicare opprobrium nostrum per sanguinem illorum canum, qui legem & sanctum Prophetam nostrum reputant quasi lutum pedum, vadant statim ad campum. Interim sancti Fratres ducuntur ad Mardanum, id est, plateam vel campum, non tracti vel ligati; gaudentes quasi ad epulas inuitati, qui dicebant: Nunc impletum est desiderium nostrum. Cum autem ad locum Martyrij peruenissent, vallantur vndique a Sarracenis, euaginatis gladijs concurrentibus contra eos. Ipsi vero ante tribunal positi, confitebantur intrepide fidem Christi. Tunc irruentes quamplurimi cœperunt eos gladijs crudeliter pungere & grauiter vulnerare. Quidam autem Sarracenus naturali pietate forsitan vel diuino ductus impulsu, arguens carnifices, [& occisi] quia sic immaniter tractabant sanctos Fratres; facto impetu magno occiditur a Sarracenis. Fratres vero flexis genibus manicas ante oculos ponentes, postea manus ad cælum leuando, Domino suos spiritus tradiderunt, & omnes Christiani præ timore ad domos suas fugerunt.

[6] [truncantur extremis membris:] Deinde manibus & pedibus truncatis & capite, membra sic decisa per portas & muros ciuitatis, relictis truncatis corporibus, suspenderunt. Sacerdos autem Armenorum, quia fauorabilis sanctissimis Fratribus videbatur fuisse, cum socio capitur, & capite vnius Martyris ad collum eius ligato, ipsum nudum per totam terram verberando eum & fustigando duxerunt. Sanctorum vero corpora Sarraceni per totam diem & noctem custodierunt, dicentes, Ne forte Christiani furentur ea, & venerentur pro Sanctis. [sepeliuntur ab Armenis:] Deinde corpora sancta corrodenda canibus & auibus dimiserunt. Dictus autem Sacerdos Armenorum cum magna multitudine armatorum, Sanctorum corpora occulte collegit, & etiam membra alia dispersa vel prece vel pretio acquisita, tradidit honorificæ sepulturæ. Vnus tamen Armenus ex magna deuotione furatus est duorum capita Martyrum, & ea [non] sepeliuit: sed per multas preces nobis dicta duo capita propter timorem infidelium occulte apportauit.

[7] [visus cæco redditur:] Quando autem in Arzenga dicti Armeni alias Sanctorum Fratrum reliquias condiderunt; multis videntibus, ad sacrum locum (vbi conditæ fuerant, & vbi Sanctorum sanguis fuit effusus, & membra decisa postea fuerunt) luminaria de cælo descenderunt. Referunt etiam qui præsentes fuerant, quod, cum ille Cadi diceret Fratribus ante mortem, coram eis statuens quemdam cæcum: Vos dicitis, quod fides vestra est confirmata multis miraculis, facite ergo vt cæcus iste lumen recipiat, & credemus vobis. Responderunt Sancti: Potens est Christus filius Dei, si velit, istum cæcum illuminare; & facta oratione & signo Crucis super oculos cæci, cœpit ab oculis eius quasi aqua effluere, & postea sanguis, & sic recuperauit visum. Quo territi Sarraceni clamauerunt, vt cito morerentur, aliter eorum fides erat confusa. Illum etiam cæcum ita de medio sustulerunt, quod ex tunc non est visus.

[8] Cum autem ad nos sacræ Reliquiæ deferrentur, exiuimus eis obuiam solenniter cum omni populo Latinorum. [reliquiæ transferuntur.] Duobus vero Sacerdotibus ex nobis arcam, in qua erant sacra capita & Reliquiæ, ornatam & pallio pretioso coopertam portantibus, & alijs cantantibus, exultabant fideles & præ deuotione flebant: infideles autem confundebantur: Græci autem sacras venerabantur Reliquias. Cantata vero solenniter Missa, Dominica qua Euangelium illud occurrit, Ego sum pastor bonus, & facto sermone, in crastinum venit ad locum sepulturæ sanctorum Martyrum Episcopus Armenorum cum Clero & populo vniuerso, sacris Reliquijs cum magna deuotione reuerentiam exhibentes. Armeni vero habent in magna reuerentia dictos Sanctos Fratres, & Patriarcha eorum ipsos suo more canonizauit, & ipsi ex deuotione eorum vigiliam ieiunant.

[9] [Hierosolymasne?] Hæctenus Carlinus; qui vnde, & quando scripserit scire non possumus; propterea quod eius epistola fine careat. VVadinghi continuator & compendiator Aroldus suspicatur Hierosolymis habitasse, vbi tunc Fratres Minores Conuentum habebant: & suspicionem firmat ex concursu nationum: Latinorum scilicet Græcorum atque Armenorum. Verum tam longe abest Hierosolymis terrestri itinere dumtaxat adeundis Arzenga, sexcentis passuum millibus dißita, vt difficulter inducere poßimus animum, quod ea suspicio aliquid habeat veritatis; maxime cum in ea, ad quam delati sunt Sancti, vel proxima ciuitate sedem habuerit Patriarcha Armenus: itaque vel antiquam Armeniæ primæ metropolim Melitenem, hodie Malatinam paucis milliaribus supra ostium Melæ fluminis in Euphratem incurrentis sitam, suspicari mallem; vel totius Armeniæ & Imperij Orientalis sedem, ac Byzantij æmulam, Trapezuntem ad pontum Euxinum vnius duorumue dierum itinere Arzenga remotam: [An Peram?] vel denique, quod omnium mihi verosimillimum est, Peram, Ianuensium vrbem ex aduerso Constantinopoleos, vbi extincto Francorum in Oriente imperio, Latinorum remansisse reliquias nouimus vsque ad captam a Turcis Constantinopolim: neque dubium est quin suum ibidem Minoritæ conuentum habuerint, cui continuum esset cum Ianuensibus Fratribus commercium: vti certum est multa Constantinopoli esse Armenorum millia & suum habere Episcopum, qui se Patriarcham dicat.

[10] Etenim nihil facilius fuit quam corpora Trapezuntem delata ad Genuenses mercatores, toto Euxino ponto negotia sua exercentes, eorum nauibus ad alterum Euxini latus, enauigato quam longus est Ponto, transportari. Huic autem coniecturæ fauet, [num anno 1314:] quod Ianuensi Guardiano inscribatur Epistola; & quo tempore Beati Martyres paßi sunt, vtraque in Vrbe Constantinopolitana ac Trapezuntia Græci imperitarint. Tempus quidem illud ambiguum nobis VVadinghus fecit, quando, quos ex Ordinis sui Memoriali sub XII Generali Bonagratia passos retulerat, anno MCCLXXXVI, eorumdem deinde historiam, id est, Fr. Carlini epistolam, profert sequentis seculi anno XIV, nulla allata ratione, cur ab antiquis Ordinis sui monumentis recesserit. Mouisse illum videtur character temporis, quo Martyrium hoc obsignauit Carlinus, XV dies Martij in feriam sextam ante Dominicam quartam Quadragesimæ incidens: quod toto Generalis duodecimi quinquennio contingit numquam, ac ne reliquo quidem seculo XIII: contigit autem sequentis seculi anno III & eo quem ipse elegit XIV.

[11] Verum, ea ratione non obstante, omnino standum existimo vetustiori illi, [an potius 1286,] atque adeo certiori memoriæ, cuius vtinam ipsa haberemus verba: existimo enim ad Bonagratiæ Generalatum, qui ab anno MCCLXXIX ad LXXXIV extenditur, horum Martyrum fieri mentionem: non quia sub eo Martyrium compleuerunt: sed quia tunc mißi in eam expeditionem sunt, si quidem vt VVadinghus ad extremum huius Generalis annum scribit: miserat Fr. Bonagratia plurimos Fratres ad partes Aquilonares, in Asiam & Armeniam fidem catholicam disseminaturos: quod impigre illi fecerunt, & magno incremento fidem suumque sodalitium dilatarunt; at non vbique eadem facilitate: nam multis in partibus afflicti, angustiati; in periculis frequenter, in carceribus sæpius, vescebantur pane doloris & aqua tribulationis, donec ipsam vitam pro Domino, cuius caussam agebant, summo gaudio obtulerunt, quos inter gloriosa hæc, de qua agimus, fortium trias locum certaminis intra paucos annos consummandi Arzengam habuit, [Arzengæ passi sint?] quā Geographicæ tabulæ Turcici Imperij imaginem exhibentes Arazeng nominant, vel paucis milliaribus inferius Arzingan, quæ Nigro apud Ortelium Arsicha est, Aziris Ptolomæo: quorum locorū hic quidem Theodosiopoli 3 libro Procopij nominatæ respondet, Claudiopoli alter, Sinibra Ptolemeo nuncupatæ: vtramuis eligas propinquam Trapezunti ciuitatem eligis, ad dexteram Euphratis ripam, ad meridiem cursum suum flectentis Melitenen versus.

[12] Sed quid Dominicæ quartæ fiet, quæ non patitur Martyres nostros ad annum a Memoriali aßignatum referri? Respondeo: quod plurimis alijs, idem Carlino accidisse, vt Græcæ consuetudinis in hebdomadibus nominandis ordiendoque ieiunio quadragesimali non penitus gnarus, idem esse crederet, siue hebdomadam, siue Dominicam quartam scriberet; [An ante Dominicam Quadragesimæ,] & putauisse, eamdem apud nos esse, quæ est apud Græcos, hebdomadum rationem; atque ita effecisse, vt qui mortui erāt hebdomade Quadragesimæ secundum nos secunda, tertia vero secundum Græcos & ante Dominicam vtrisque tertiā (nam in hebdomadis nominandis ipsi Dominicam subsequentem, nos præcedentem respicimus) vt, inquam, ij mortui viderentur anno, quo Pascha in VII Aprilis cadebat; cum inueniendum esset Pascha, in XIV eiusdem mensis incidens, quale est eo anno, quem nos præferimus. Neque vero, si recte hebdomadas numeres, quas satis accurate recenset auctor epistolæ, aliter se rem habere inuenies: nam primus Fratrum cum Cadi congressus fuit, inquit, in Quadragesima, prima sexta Feria, post Cineres scilicet, quæ septimana apud Græcos prima dicitur ieiuniorum, & vere prima est; cum tota ipsis, [tertiam vel quartam?] non autem vt nobis dimidia, ieiunetur. Cum autem superius dixerit, qualibet sexta Feria Quadragesimæ iuisse solitos ad prædicandum, patet, secundas vices, quibus cum Saracenis disputauere Martyres, in Feriam sextam primæ Latinorum, secundæ Græcorum hebdomadis incidisse. Inter hanc porro & diem mortis nulla deinceps congreßio interponitur: sed decretum de sumendo supplicio conceptum est, ac proxima feria sexta executioni mandatum, quæ quartam Quadragesimæ Orientalis præcedebat hebdomadem: Dominicam vero dumtaxat tertiam.

[13] Dominica porro, qua Euangelium de Bono Pastore recitatur, & Corpora sancta aduecta narrantur, [An Domnaldi caput Anconam,] secunda post Pascha est; atque in XXVIII Aprilis eo anno incidebat. Dicunt aliqui, inquit VVadinghus, Corpus Monaldi translatum Iustinopolim in Dalmatia; caput Anconam in Italia esse: de Ancona vt verosimiliter hoc dici credatur, facit ius patriæ, quæ facile aliquam ciuis sui, tam glorioso Martyrio coronati, partem potuit & debuit impetrare: maxime, si Peræ, quod credimus, seruabantur Reliquiæ. Ad Iustinopolim quod attinet, videtur, circa hæc vel aliquanto post secutæ tempora, celebris in Ordine Minorum fuisse Monaldus quidam, [corpus Iustinopolim translatum.] vrbis prædictæ indigena, qui pro eaqua valebat gratia potuit hoc patriæ suæ bonum procurasse, vt sibi cognominem Sanctum vel totum vel ex parte poßideret: maxime si Archiepiscopalis in Beneuentana Ecclesia eidem acceßit dignitas, prout Posseuinus in Apparatu suo credit, a Rodulpho persuasus.

[14] Sed cum Vghellus Italiæ sacræ Tom. 8. asserit Archiepiscopum quidem hoc nomine Beneuenti fuisse, ac circa annum MCCCXXXIII viuere desijsse, [Monaldi varij.] morte in partibus Thusciæ obita, eumque Religione Minoritam fuisse dicat, patria autem Vrbeuetanum; tam facile persuaderi mihi finerem diuersum esse hunc ab Iustinopolitano, Summæ Monaldinæ aliorumque quos Posseuinus enumerat librorum auctore, quam omnino certum existimo nec Vrbeuetanum nec Iustinopolitam, sed Anconitanum fuisse Monaldum, de quo agimus, & cum vtroque prædicto imperite confusum. Arturus a Monasterio omnes istos Monaldos inter Ordinis sui Beatos adscripsit, de singulis agens diebus diuersis: de hoc autem Martyre, eiusque socijs Francisco & Antonio agit ad XVI Martij, non minus in hoc corrigendus quam Franciscus Gonzaga parte 1. Originum Seraphicarum, vbi arguitur pro Antonio Andream scripsisse.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


März II: 16. März




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 15. März

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 15. März

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.