Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung März II           Band März II           Anhang März II

16. März


XVI MARTII.

SANCTI QVI XVII KALENDAS APRILIS COLVNTVR.

Sanctus Hilarius Episcopus, Martyr Aquileiæ in Italia.
S. Tatianus Diaconus, Martyr Aquileiæ in Italia.
S. Felix, Martyr Aquileiæ in Italia.
S. Largus, Martyr Aquileiæ in Italia.
S. Dionysius, Martyr Aquileiæ in Italia.
S. Castorius seu Castor, Martyr Nicomediæ
S. Dionysius, Martyr Nicomediæ
S. Nonnus, Martyr Nicomediæ
S. Serenus, Martyr Nicomediæ
S. Quiriacus, Martyr Nicomediæ
S. Milissa, Martyr Nicomediæ
S. Eugenia siue Eugenius, Martyr Nicomediæ
S. Iulianus, Martyr Nicomediæ
S. Asclepiodotus, Martyr Nicomediæ
S. Pion, Martyr Nicomediæ
S. Cyriaca, Martyr in Græcia.
S. Pampinus seu Pamphilianus, Martyr in Græcia.
S. Cassiorius, Martyr in Græcia.
S. Florentius, Martyr in Græcia.
S. Iouianus, Martyr in Græcia.
S. Iulianus Anasarbenus, Martyr Ægææ & Antiochiæ.
Sancti decem Martyres in Phœnicia.
S. Romanus Diaconus, Martyr Cæsareæ in Palestina,
S. Papas, Martyr Larandæ in Lycaonia,
S. Euphrasia Martyr, apud Græcos.
S. Agapitus Episcopus, Rauennæ in Italia.
S. Columba, Virgo & Martyr in Anglia.
S. Valentinus Episcopus Taracinensis, in Theatina Aprutij ditione.
S. Damianus Diaconus, in Theatina Aprutij ditione.
S. Aninas Thaumaturgus, Anachoreta in Ephratesia ditione.
S. Ioannes Ascetes monasterij in Rufinianis.
S. Abramius Eremita, in Hellesponto.
S. Maria eius Neptis, in Hellesponto.
S. Colloquillus Rex apud Senonas in Gallia.
S. Finianus, Abbas Surdensis in Hibernia.
S. Isichius Episcopus, Viennæ in Gallia.
S. Bonifacius Kirikinus, Episcopus in Scotia.
S. Eusebia, Abbatissa Hamaticensis, Marchianis in Gallo-flandria.
S. Gregorius Episcopus Armenus, Pitiueri in Gallia.
S. Heribertus, Archiepiscopus Coloniensis.
B. Heribertus Eremita, in Comitatu Namurcensi.
B. Ioannes Episcopus Cremonensis, tum Mantuanus, dein Vincentinus Martyr.
B. Benedicta Abbatissa Assisij, Ordinis S. Claræ in Vmbria.
B. Torellus Solitarius, Puppij in Hetruria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Aelredus siue Ealredus Abbas Rieuallensis in Anglia memoratur in priore editione Martyrol. Anglicani & Catalogo generali Ferrarij. Vitam edidimus. XII Ianuarj.
Iobia, filia Saporis Regis Persarum per S. Cyriacum a dæmone liberata, occasione S. Cyriaci refertur hoc die a Laherio in Menologio Virginum Gallice edito. Mallemus antiquiora testimonia de eius virginitate & martyrio. Refertur vt Virgo a Greueno & Canisio XXIV Martij. Sed neque illi satisfaciunt. Quæ de ea sciuntur dedimus in Vita S. Marcelli Papæ cap. 3 XVI Ianuarij.
Elisabetha Tertiaria Ord. Minorum, Panormi sepulta, refertur in prima editione Martyrol. Franciscani. In secunda editione & Gynecæo sacro eiusdem Arturi remissa est ad diem, vbi inter Omissos de illa egimus IV Febr.
Cyrilli & Methodij, Episcoporum in Morauia encomium ad hunc diem profertur in Menologio Bucelini. Acta illorum dedimus IX Martij.
S. Trophimus, S. Thallus, Martyres referuntur in MSS. Synaxario & menologio Basilij Imper. & alijs Menæis MSS. De illis egimus XI Martij.
S. Sabinus Martyr, memoratur a Molano in Auctario Vsuardi, additque forsan de hoc agi, quod & nos fecimus, XIII Martij.
S. Menignus Fullo, Parij in Hellesponto martyrio coronatus, coniungitur hoc die cum S. Romano Diacono Cæsareæ in Palestina passo, vti ad huius elogium ex varijs Menæis MSS. & Synaxario Græco ostendimus. De illo egimus pridie XV Martij.
Lucretia Virgo & Martyr Cordubæ sub Sarracenis, refertur a Marietta, vt hoc die passa. Est alijs Leocritia, de qua egimus XV Martij.
B. Domnaldus, B. Franciscus, B. Antonius, Martyres ex Ordine Minorum Arsengæ in Armenia apud Arturum in Martyrologio Franciscano: nos eo quo paßi sunt die XV Martij.
Meginbodus Abbas Burbacensis magnæ sanctitatis & doctrinæ, Moguntiæ adscriptus a VVione, eumque secutis Dorganio, Menardo, Bucelino in Martyroll. Benedictinis & Ferrario in Catalogo generali. Præfuit Trithemius lib. 3 de vir. illust. Benedictinis cap. 261, a quo dicitur monachus Frislariensis, & Abbas in Burbach Moguntinensis, & magnis fertur virtutibus, claustralem ornasse disciplinam. Non est Burbach locus Moguntiæ, sed videtur Buraburg esse iuxta Fritzlar, vbi Sedem Episcopalem statuerat S. Bonifacius, & Megingus Socius S. Wigberchti Abbatis Frislariensis, putatur initio Episcopus fuisse, & eo loco relicto, factus Episcopus Herbipolensis, alijs Mengottus, Mayngudus & Megingaudus dictus. De quo videri possunt Vitæ S. VVigberchti 13 Augusti, S. Bonifacij per S. VVillibaldum in Prologo, Bruschius de Episcopis Herbipolensibus, Serarius lib. 3 rerum Moguntiacarum pag. 502 & & alij. Neque vllum Moguntiæ, Herbipoli aut alijs locis vestigium venerationis scimus haberi. Quod absque præiudicio, si forsan aliquod aliud monumentum lateat, dictum volumus.
Volferij Cōfessoris, Archiepiscopi Viennensis XLVIII, natale: cuius opera & vigilantia quasi de nouo fundata est & restaurata Viennensis Ecclesia, a Carolo Magno Imperatore anno DCCXC, quæ bellorum incommodis & ærumnis longo tempore prostrata iacuerat, Pastorisque solatio destituta. Ad ipsum Volferium Leo Papa III transmisit epistolam de reintegratione antiquorum priuilegiorum Ecclesiæ suæ. Cum in ea sedisset annis XI, plenus dierum & meritis ac miraculis felix migrauit in cælum, sepultus in ecclesia S. Seueri Viennensis. Ita cum titulo Sancti refertur in Martyrologio Viennensi, quod ab aliquo tempore scriptum, & a Ioanne le Lieure instauratum est, qui etiam in Historia Antiquitatum Viennensium Gallice anno MDCXXXIII excusa sæpius Sanctum appellat. Diploma Leonis Papæ III citatum, edidit Ioannes a Bosco in Antiquitatibus sacris & profanis Viennæ sanctæ ac senatoriæ pag. 47, vbi de succeßione Volferij agit absque vllo titulo Sancti & Beati, quem alijs valde accurate tribuit. Quod idem faciunt Claudius Robertus & Sanmarthani in Gallia Christiana, neque illum inseruit Martyrologio Gallicano Saussaius, licet hi post Ioannem le Lieure scripserint. In Chronico Virdunensi Hugonis Abbatis Flauiniaci appellatur Wlferi Bauarius, nulla etiam sanctitatis facta mentione.
Tetmechus Episcopus de Kill-tuama, Aidanus Episcopus Lismorensis, Curitanus Episc. & Ab. de Rosmeann. Barrindus Episcopus, huius diei numerum augent in Hagiologijs Hibernicis: quos cum Colgano iudicamus prætermittendos. Tantum obserua, in Martyrologio Tamlactensi Rosmac-barenn legi, vbi Marianus Gormanus Rosmean habet; ac deinde seorsim Barindi Ep. nomen tamquam hoc die colendi. Item Aidanum Mariani eumdem videri cum Laudano, qui hoc item die pro Aidano in Tamlalactensi nominatur.
Proculus Episcopus & Confessor refertur in Calendario Missalis Mediolanensis anno 1560 excuso. Omissus in Calendario Breuiarij anno 1582 recusi. Quis sit hic Proculus inter varios eius nominis Episcopos, nescimus diuinare.
Eudociæ pœnitentis memoria Agrigenti memoratur ab Octauio Caietano in Martyrol. Siculo, citato Leontio Abbate in Vita S. Gregorij Agrigentini, sed abstinet ab omni titulo Sanctæ aut Beatæ.
Lucius Præsul indicatur in Martyrol. MSS. Chamberinensi & Carmeli Coloniensis, aliunde forsan ad hunc diem translatus, in vtroque MS. subiunctus S. Heriberto Archiepiscopo Coloniensi, de quo hoc die agimus.
S. Zantinus Doctor refertur in MSS. Animaduersis Carthusianorum Bruxellensium, de quo necdum aliquid alibi legimus.
Lȩtus Abbas Passiniani, Congregationis Vallumbrosanæ in Hetruria, hoc die vt Sanctus collocatur a VVione, Dorganio, Bucelino: cur ei hunc titulum non tribuamus, ratio a nobis redditur in fine Prolegomenorum ad Acta B. Torelli hoc die relata.
S. Alexandri Papæ Romæ memoria celebratur in MSS. Menologio Basilij Imperatoris, & Synaxario collegij Claromontani & varijs MSS. Menæis, qui in excusis appellatur Alexandrion Papas qui in pace quieuit. Idem habet Maximus Cytheræus. Nullus inter Romanos Pontifices fuit Alexandrion, & ante tempora Basilij Imperatoris vnus solum Alexander, isque Martyr, qui III Maij colitur. In adiuncto disticho dicitur Alexandrion Papas, veteris Romæ Edem, seu Paradisum, antiquam patriam collocasse. An aliquis Alexandrinus Patriarcha Romæ mortuus, accipiendus sit, cuius nomen non exprimatur, non audemus diuinare. Greuenus in auctario Vsuardi, Romæ Alexandri Episcopi. Quæ verba de Alexandro Papa Martyre possunt intelligi, aut de alio Alexandro Episcopo, qui Romæ ad Christum migrauit.
Ioannes de Niuella, Doctor Theologus, Decanus Ecclesiæ S. Lamberti Leodij, dein Canonicus Regularis in Ogniacensi cœnobio ad Sabim fluuium aliquot supra Namurcum leucis, decessit e vita XVI Martij anno MCCXXXIII. Laudatur a coætaneis ac sanctimonia illustribus scriptoribus, Iacobo de Vitriaco Cardinale in Historia Orientali, Thoma Cantipratano lib. 2 de de Apibus cap. 31, & auctore Vitæ B. Guilielmi Presbyteri, fundatoris monasterij Gliuæ in Hannonia a nobis editæ 10 Febru. cap. 2 num. 13. Molano etiam ad 23 Iunij, vbi de B. Maria Ogniacensi agit. Raißius in Auctario ad dictum Molanum Beatum appellat, vti in Vitis Sanctorum ac Beatorum Oigniacensium. Referunt etiam eiusdem Acta Ioannes Chapeauillus de Gestis Pontificum Leodiensium tomo 2 pag. 253 & Bartholomæus Fisen in Floribus Ecclesiæ Leodiensis, sed absque titulo Beati.
B. Vlricus Martyr Ordinis Minorum memoratur in MSS. Animaduersis Carthusianorum Bruxellensium: nihil de eo est in Martyrologio Franciscano.
Gummarus monachus Villariensis in Brabantia, a Gaufredo Villariensi in epistola ad Idam sanctimonialem vir pius appellatur, teste Henriquez, qui eum Menologio Cisterciensi inscripsit cum titulo Beati. Hunc secutus est Bucelinus. Omiserunt eum Molanus & Miræus qui in Brabantia scripserunt, vti Rayßius in Auctario Molani. Fisen in Floribus Ecclesiæ Leodiensis aliquod eius elogium habet: sed cum Saussaio & citato Gaufredo inter Pios viros eum recenset.
Constantius Conuersus monasterij Claræ-vallis, postquam tertio iugum religionis excußit, tandem compunctus, vitam sancte peregit, ob dignum pœnitentiæ fructum & admirabilem patientiam a S. Bernardo laudatus, & ab Henriquez & Bucelino Menologijs suis inscriptus, cum titulo Beati: at Pijs a Saussaio annumeratur.
Pirona seu Petronilla Hergods, reclusa in cœmiterio S. Nicolai extra muros vrbis Mechliniensis sub Regula tertij Ordinis S. Francisci, mortua est XVI Martij, postridie Dominicæ Passionis anno MCCCCLXXII. Eam cum titulo Sanctæ refert Ferrarius ex Kalendario Gallico. Arturus a Monasterio in Martyrol. Francisc. & Gynæceo sacro cum titulo Beatæ, Arnoldus Rayßius in Auctario ad Natales Sanctorum Belgij per Molanum solum Venerabilem indigitat, & aliquod Vitæ eius compendium habet ex 2 parte Noualis Sanctorum Brabantiæ, quæ extat in Rubea-valle, monasterio Canonicorum Regularium prope Bruxellas. Habemus integram Vitam CXXXIV capitibus distinctam, a Ioanne Taye, Confessario eius, Ordinis Fratrum Carmelitarum conuentus Mechliniensis, conscriptam, & a Notario publico anno MCCCCLXXVII subsignatam, quam omittimus, quia manet hactenus absque vlla veneratione.
Rodingerus S. Elisabethæ Hungaricæ Confessarius ab Arturo inter Beatos Ordinis Franciscani relatus; vti
Christophorus a Zamorra, fidei apud Indos propagandæ insignis zelator; &
Beatrix de Rusconibus Comitissa, cuius ossa ex antiquo in nouum conuentum vna cum suo Mausoleo honorifice translata sunt Mediolani; vbi viua & mortua dicitur aliqua miracula fecisse: an autem ea translatio anno 1551 illius sanctitati, an nobilitati tributa sit non discernimus, quamdiu alius nullus cultus profertur.
Petrus ab Ecceca, Ordinis Minorum Carauaccæ in Hispania obijt anno 1582, quem Beatum statuit ad hunc diem Arturus a Monasterio.
Elisabetha de Neapoli Ordinis S. Augustini obijt in illa ciuitate anno 1621 miraculis clara. De qua agunt Crusenius, Herrera, Elsius, Simplicius Scriptores eiusdem Ordinis: illam Arturus du Monstier sacro Gynæceo cum titulo Beatæ inscripsit.
Dionysius & Victurinus Martyres Nicomediæ coniunguntur in MS. Martyrol. S. Maximini. Colitur S. Dionysius Martyr Nicomediensis hoc die, sed cum alijs socijs, iterum cum S. Victurino & alijs socijs XVII Martij.
S. Patricij Episcopi & Confessoris depositio Auernis, siue Aruernis, memoratur apud Vsuardum, Bellinum, Galesinium, & in hodierno Martyrol. Rom. in cuius Notis hæret dubius Baronius, cum inter Episcopos Aruernenses non recenseatur, & tandem putat errore prætermissum, nisi alterius fortassis ciuitatis Episcopus fuerit. Ioannes Sauaro, vir eruditus, in Originibus Aruernensibus cusis & recusis, late hoc dubium deducit, asseritque nullum vestigium esse apud Aruernos nominis, reliquiarum aut alicuius cultus S. Patricij Episcopi, sed hunc in prædictis Martyrologijs allegatum alium non esse quam S. Patricium Episcopum Hiberniæ, siue Hiuerniæ, pro qua voce alibi substitutam fuisse Aruerniæ, siue Auerniæ, maxime cum primo loco apud Vsuardum sequenti die legatur natalis S. Patricij Episcopi & Confessoris in Scotia, a quo die ob eius Vigiliam ad vltimum huius diei locum potuit in nonnullis fastis translatus fuisse, ac tandem loco Vigiliæ intrusum fuisse nomen depositionis, quod absque vlteriore examine potuit descriptum deinceps fuisse. Tamaius Salazar in Martyrolog. Hispan. arrepta hac occasione dubitantium aut reijcientium S. Patricium Aruernensium Episcopum, statuit eum fuisse Patricium Episcopum Malacitanum in Bætica, qui interfuit Goncilio Illiberitano. Verum hunc Malacitani non agnoscunt Sanctum, vt constat ex libro Martini de Roa de Malaca vrbe & eius Sanctis. Pluræ de eo non occurrunt. De S. Patricio Hiberno agemus XVII Martij.
S. Eugenia in Hispania a Saracenis interfecta memoratur in Diario historico Ioannis Schmidij. Est hodie S. Eugenia inter Martyres Nicomedienses, vbi diximus eam seorsim celebrari in multis antiquis Martyrologijs nullo addito loco. De Martyre Hispana agemus XXVI Mart.
S. Tetricus Episcopus Autissiodorensis & Martyr, refertur a Menardo, Saussaio & Bucelino, diciturque hoc die interemptus, vti etiam in Gallia Christiana Claudij Roberti & Sanmarthanorum: at qui præ his omnibus scripsit Ioannes Chenu asserit martyrio vitam finiuisse XV Calend. Aprilis, quo eum die Galesinius, Canisius & Ferrarius retulerunt. Acta martyrij sunt a Roberto monacho Autißiodorensi descripta, nulla diei obitus facta mentione. Habemus Breuiarium Autißiodorense anno 1580 excusum & duo antiquiora, in quibus celebratur eius festum XII Aprilis.
S. Seuerus Episcopus & Conf. colitur hoc die in monasterio S. Potiti a se Neapoli extructo, & iterum cum Martyrol. Romano. XXX Aprilis.
Aquilinus, Victorianus, Martyres, referuntur in MS. Florario. Videntur in Isauria occisi, qui ab alijs coluntur XVI Maij.
B. Simeonis Carmelitæ & Confessoris memoria est relata in MSS. Animaduersionibus Carthusianorum Bruxellensium. Videtur esse B. Simon Stock, qui colitur XVI Maij.
Athelburga Virgo in Anglia memoratur in MS. Florario. Videtur S. Edilburga Virgo esse, filia Annæ Regis Anglorum Orientalium, inscripta Martyrol. Romano & alijs VII Iulij.
S. Dentlinus filius SS. Vincentij & Waldetrudis inscriptus est Auctario Molani ad Vsuardum, qui ab eodem & pluribus alijs refertur XIV Iulij.
Gumbertus Episcopus Conf. memoratur in MS. Florario. Videtur Herbipolensis esse, qui in sua Ecclesia colitur XV Iulij.
S. Pantaleon, S. Almachius, in Kalendario Sanctorum in particularibus Genuæ ecclesijs celebrandorum excuso anno 1640 notantur hoc die in ecclesia S. Bartholomæi Armenorum, vbi eorum corpora vidimus in duabus capsis ex ebeno argentoque satis affabre factis, in potestate Patrum Barnabitarum, qui nunc ecclesiam illam & monasterium obtinent: & vt ibidem intelleximus, defectu documentorum antiquorum eos colunt diuersis diebus, quibus celebrium ijs nominibus Martyrum nomina occurrunt in Romano Martyrologio Almachius quidem Martyr Romanus I Ianuarij.
Pantaleon vero Nicomediensis XXVII Iulij.
Cyriacus Diaconus, Eargus, Smaragdus, alij XX, Martyres Romæ iubente Maximiano capite truncati referuntur primo loco in Martyrol. Romano post alia quamplurima, sed additur horum festiuitatem recoli, quando de ijs agemus VIII Augusti.
Crescentianus eisdem interponitur in varijs Martyrologijs. De quo etiam VIII Augusti.
S. Cyriaci Martyris corpus Gesecæ in Ducatu Westphaliæ & caput Coloniæ in basilica sanctorum Apostolorum: & ideo inscriptus est S. Cyriacus Fastis Agrippinensibus a Gelenio, qui pag. 297 eum censet S. Cyriacum Diaconum, quod examinandum erit ad diem VIII Augusti.
S. Artemia filia Diocletiani per S. Cyriacum liberata a dæmone, & dein ab eodem Sancto baptizata. In Actis S. Marcelli Papæ 16 Ianuarij num. 20 narrato ipsius. Cyriaci martyrio subditur. Ipso tempore Maximianus Augustus interfecit sororem suam Artemiam. Quæ verba etiam adduntur ad hunc diem in Martyrologijs MSS. Tornacensi, Lætiensi, Bruxellensi alijsq; item apud Rabanum & alios. Corpus eius creditur esse Romæ in Campo Martio in ecclesia S. Siluestri, vbi colitur aut cum S. Cyriaco, aut postridie, vt Pancirolus tradit, VIII aut IX Augusti: ab alijs refertur cum S.Serena matre XVI Augusti.
Translatio Sanctorum monasterij Bobiensis inscripta est Ferrarij Catalogo generali ex tabulis huius Monasterijs, & iterum Indici topographico Catalogi Sanctorum Italiæ, e quo constat agi de Abbatibus S. Attala, cuius Vitam dedimus X Martij.
& de S. Bertulpho, qui colitur XIX Augusti.
Leodegarij Episcopi Augustodunensis & Martyris translatio inscripta est MS. Florario. Colitur is II Octobris.
Seuerus Episcopus Treuirensis refertur in nonnullis Animaduersis Carthusianorum Bruxellensium. Inscriptus est Martyrol. Romano XV Octobr.
S. Abbanus Presbyter in omnibus Hibernicis fastis refertur hoc die; & S. Finianum Cluainer ardensem dicitur baptizasse: esset proinde necessario distinguendus a S. Abbano Abbate multo iuniore. Sed quia vel eadē, vel inter se confusæ sunt quæ sub Presbyteri & Abbatis nominibus habentur Acta, nec ei, quam habemus S. Finniani Vitæ multipliciter de fabulositate suspectæ, quæq; sola profundamēto esse deberet, audemus fidere; totam hanc de vno duobusue Abbanis dissertationem reijcimus in diem, quo Abbas colitur, XXVII Octobris.
S. Abbenus Eremita Abentoniæ in Bercharia Australis Angliæ prouincia refertur a VVithfordo in Martyrologio Londini excuso anno 1526: a VVilsono autem in editione anni 1640 refertur ad XIII Maij. Is an vnquam in rerum natura extiterit dubitamus. Hiberni eumdem esse volunt cum S. Abbano Presbytero: poterit igitur etiam hæc controuersia agitari ad prædictum diem XXVII Oct.
Lazari resuscitatio inscripta est Martyrologio Felicij. Colitur is XVII Decemb.

DE SANCTIS MARTYRIBVS HILARIO EPISCOP. TATIANO, DIACONO, FELICE, LARGO ET DIONYSIO, AQVILEIÆ IN ITALIA.

ANNO CCLXXXV

[Praefatio]

Hilarius Episcopus, Martyr Aquileiæ in Italia (S.)
Tatianus Diaconus, Martyr Aquileiæ in Italia (S.)
Felix, Martyr Aquileiæ in Italia (S.)
Largus, Martyr Aquileiæ in Italia (S.)
Dionysius, Martyr Aquileiæ in Italia (S.)

[1] Aquileia antiqua Carnorum vrbs, hodierno agro Foro-Iuliensi inserta, ab Attila Rege Gothorum post trium annorum obsidienem destructa, & quamuis a Narsete sit restaurata, variam dein experta fortunam, in vicum tandem redacta est. Fidem Christianam tempore Apostolorum, misso eo S. Marco Euangelista, amplexa, S. Hermagoram accepit Episcopum, [Aquileiæ S. Hilarius Episcopus.] quo martyrij palma XII Iulij coronato, ducentis circiter annis cura pastorali destituta est, aut certe si alij fuerint Episcopi, quod nobis non improbatur, eorum & nomina & res gestæ latent. Dætus postmodum huic vrbi Episcopus est S. Hilarius, alijs Hilarus, Helarus, [Acta Martyrij.] Ylarus, XVI Martij cum socij ob fidem Christi interemptus. Acta martyrij damus ex tribus codicibus MSS. scilicet monasterij Imperialis S. Maximini prope Treuirim, Bodecensis cœnobij Canonicorum Regularium diœcesis Paderbornensis, & Vltraiectinæ Ecclesiæ S. Saluatoris: in hoc nonnulla erant contracta. Ceterum ipsis Actis consentiunt tabulæ Martyrologij Romani, [cultus sacer in Martyro logijs cum 4 socijs die 16, Martij,] in quo ista leguntur: Aquileiæ natalis B. Hilarij Episcopi, Tatiani Diaconi, qui sub Numeriano Imperatore & Beronio Præside, post equuleum atque alia tormenta, vna cum Felice, Largo & Dionysio martyrium consummarunt. Eadem de quinque his Martyribus habent Martyrologia Vsuardi, Bellini, & alia quammulta MSS. Item Maurolycus, Galesinius, Canisius alijque. Solius Hilarij meminerunt Notkerus, & alijs Sanctis immisti, MSS. Aquisgranense, Treuirense S. Maximini, Auguslanum S. Vdalrici, aliaque. At Hilariani & Tatiani MSS. Martyrologia S. Hieronymi Blumianum, Lucense & nostrum MS. Richenouiense, Vaticanum ecclesiæ S. Petri, item Kalendarium præfixum vetusto computui Venerabilis Bedæ, & aliud MS. Kalendarium Ecclesiæ Aquileiensis, cui adscribitur festum duplex in illa celebrari: sed nomen S. Tatiani varie exaratum legitur, alijs Titianus, Tassianus, Cassianus, Datianus dicitur. Vnde & Datianus a Tatiano seu Tasiano vt Martyr distinctus legitur in Martyrol. S. Hieronymi Parisijs excuso, & in MSS. Corbeiensi, Tamlactensi, & alio Reginæ Sueciæ, ex quo Holstenius in Animaduersis ad Martyrol. Rom. ista adnotat legi. Aquileiæ natalis SS. Clarij, Cassiani, Datiani, pro quibus arbitramur legendum SS. Hilarij, Tatiani. Masinus in Bononia perlustrata tradit aliquas S. Hilarij reliquias adseruari Bononiæ in ecclesia S. Stephani. At XV Martij quinque hi Martyres celebrantur in MS. Martyrol. in Carmelo Coloniensi adseruato. Acta Martyrij a nobis danda contraxit Petrus de Natalibus lib. 3 Catalogi cap. 203, & hunc secuti Vghellus tomo 5 Italiæ sacræ (qui addit natione Pannonicum fuisse) Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, Baronius, sed paucis, ad annum CCLXXXIV num. IX.

[2] Ad diem sequentem Natalis S. Hilarij Episcopi refertur in Martyrol. MS. Casinensi: [& 17 Martij.] imo in Martyrol. S. Hieronymi clarius plures repetuntur his verbis: In Aquileia Largi, Hilarij, Titiani, qui huc spectant. Adduntur Caton seu Catonus, Datianus seu Datiuus, forte male efformata nomina ex Datiano Diacono. In Martyrol. S. Hieronymi Parisijs excuso ad hunc diem additur, Iuliani Martyris, ad sequentem, Iocundi. Qui aliunde videntur huc translati, & forsan Iulianus est Martyr Anazarbenus, de quo infra hoc die agimus. Si tamen aliquibus videantur adijciendi hisce Iulianus, & Datianus præter Tatianum Diaconum libenter subscriberemus, si eorum in Actis sequentibus mentio fieret.

ACTA MARTYRII
Ex III Codicibus MSS.

Hilarius Episcopus, Martyr Aquileiæ in Italia (S.)
Tatianus Diaconus, Martyr Aquileiæ in Italia (S.)
Felix, Martyr Aquileiæ in Italia (S.)
Largus, Martyr Aquileiæ in Italia (S.)
Dionysius, Martyr Aquileiæ in Italia (S.)

BHL Number: 3881

[1] Aviliante Deo Patre & Filio eius, Domino nostro Iesu Christo, Fratres dilectissimi, magnum vobis referimus mysterium, quod ipse de superno regno cælorum generi humano concedere dignatus est, [Prologus,] qui neminem vult hominum perire; sed quod ipse suis manibus in principio mundi fabricauit, custodit & cælestia præmia repromittit, qui dixit: Nolo mortem peccatoris, sed vt conuertatur & viuat. Ipse suis famulis in se credentibus talem gratiam donat, qua hodie nostris auribus intimatur, quanta Dominus præstat solatia in se credentibus.

[2] [S. Hilarius virtuti deditus,] Beatissimus Hilarius ab infantia sua eruditus, fidei arma sibi circumdans, misericors & beneuolus, separatus ab omni actu seculi in diuinis Scripturis satis eruditus, vt sensum memoriæ pro libris haberet; cum adhuc in iuuenilibus annis esset ætatis, [fit Diaconus,] raptus a populo Diaconus est ordinatus. Insistente itaque plebe, post aliquantum tempus ordinatus est Episcopus: [dein Episcopus,] qui præcepta Domini fideliter adimplebat, nullius ferens adulationem neque personarum acceptionem, sicuti est consuetudo hominum habentium spem in hoc seculo. [creat S. Tatianum Diaconum,] Cum ergo in vita sua, Deo adiuuante, omnes suos bene regeret filios, habebat discipulum, nomine Tatianum, vidensque illum bonæ conuersationis esse, ad Diaconatus honorem eum promouit: [dein Archidiaconum:] qui post Archidiaconus per ordinationem eius effectus est.

[3] Eodem itaque tempore cum a Numeriano Cæsare iussio venisset, vt Christiani idolis sacrificarent, [Sub Numeriano Imp.] apud ciuitatem Aquileiam ordinatus est Beronius Præses, & sedens pro tribunali, iussit sibi exhiberi Christianos ad thurificandum, [ad Beroniū Præsidem,] qui in carceris custodia detinebantur. Erat quidam, Monofantus nomine, Sacerdos idolorum, malitia plenus, & veniens ad Beronium Præsidem, dixit ei: Non est æquum quod agis: sed iube, vt adducatur tuis obtutibus Hilarius Episcopus Christianorum, [a Monofanto sacrificulo vocatus,] vt ipso tormentato, vniuersi eius corrigantur exemplo. Quo audito, Præses iussit Beatissimum Hilarium adduci. Hoc cum Monofantus audiuit, mox abijt, & veniens inuenit S. Hilarium legentem cū Archidiacono suo Tatiano. Qui dixit eis: Venite, Præses vos vocat. Quid adhuc moram facitis? Tunc S. Hilarius respiciens in eum, ait: Quid est, amice? At ille: Iam dixi vobis, quia Præses vos vocat. S. Hilarius dixit: Eamus in nomine Domini nostri Iesu Christi. Mox autem venerunt in auditorium. Ingressus obtulit se Præsidi, ducens mentem suam cum gaudio. [accedit:] Vt autem vidit eum Præses hilari vultu, cum nimia admiratione dixit ei: Quis vocaris? S. Hilarius respondit: Hilarius vocor, & Episcopus sum Christianorum. Præses dixit: Quia prædixisti te Christianum esse, sacrifica dijs secundum præcepta Imperatorum: sic enim iusserunt, vt omnes Christiani sacrificent dijs: qui autem noluerint diuersis pœnis afficiantur: obaudientes autem magnum bonorum honorem consequantur. Prouide ergo adquiesce: & sacrifica dijs.

[4] S. Hilarius respondit: A pueritia mea sacrificare didici Domino Deo viuo, [constanter fidem Christi profitetur:] & Iesum Christum filium eius adorare puro corde non cesso: vacuis autem & vanis dæmonijs, qui dicuntur dij, sed non sunt, non sacrifico. Præses dixit: Christus, quem dicis te colere, a Iudæorum populo crucifixus est. S. Hilarius respondit: Si scires virtutem Crucis huius, relinqueres errorem idolorum, & ipsum adorares, vt animæ tuæ resecares vulnera. Quia vnigenitus Dei filius cum voluntate Patris & sua in naturam hominum pro vita seculi huius se ipsum dedit: vt eos, qui vincti laqueis, a diabolo captiui detinebantur, pretioso suo sanguine redimeret, & impiorum insaniam atque vanitatem, quam tu colis, iudicio potestatis suæ mortis æternæ pœnis addiceret. Beronius Præses dixit: Multis sermonibus & seductionibus inflasti aures meas, quasi possis mihi persuadere Deorum gloriam relinquere, vt colam illum Crucifixum, sicuti seducis alios, qui te sibi Episcopum fecerunt. Sacrifica ergo dijs, priusquam pro tuis tormentis illi habeant correptionem. S. Hilarius Episcopus respondit; Quem semper & nunc vsque meum prouisorem Patrem omnipotentem & Dominum nostrum Iesum Christum adoraui, ipsum semper colo: [nec minis terretur:] tu autem dæmonum minister videris, & non minimis tormentis eris cruciandus. Præses dixit: Quia cum fiducia te feci loqui, deos blasphemas, insuper & me putas dæmonium habere. Si decidero ego superbiam tuam, vt dico, & quasi blasphemum crucio pœnis, & compello deos colere, qui præbent huius ciuitatis salutem, & per quos mundus gubernatur. S. Hilarius Episcopus ait: Vere, quia cæcus & infelix es, idcirco Deum factorem & gubernatorem mundi ignoras: & putas a similibus tibi immundis dæmonijs mundum gubernari. Beronius dixit: Sacrifica dijs: nam præscindi faciam linguam tuam. S. Hilarius respondit: si consueuisti timorem incutere, noli verbis comminari: sed illico age quod cœpisti: quia adest mihi susceptor meus, cui ego purum semper offero sacrificium.

[5] Ad hæc Præses commotus in iram, introiuit in templum, [inducitur in templum Herculis,] quod erat magnopere factum cum ara dealbata, plenum simulacris argenteis, & ipsa argentea, & iussit ibi induci S. Hilarium, & dixit ei: Sacrifica magno Herculi, & vide gloriam & virtutem eius. S. Hilarius respondit: Seduceris miser, & nescis quæ ventura sunt tibi. Isti enim lapidei, lignei, & ferrei vel ærei, ab hominibus sunt facti, & ornati auro & argento, vt seducant vos corde: vt eos per malum sequamini intellectum, qui nec vident, nec audiunt, nec loqui possunt, nec ambulare, nec aliquid adiuuare possunt, nec se ipsos saluare, si aliquis comminuerit eos. Audiens hæc Beronius Præses, accensus furore, iussit eum nudari, & nudatum virgis cædi. [virgis cæditur:] Cumque diu cederetur B. Hilarius, leuauit oculos suos ad cælum, voce clara dicens: Vide Domine, & adiuua seruum. Præses autem iussit magis fortiter cædi eum. Et cum se mutassent triginta centuriones, sed & virgæ & fustes mutati fuissent; amplius cœpit furere, & iussit eū extensum in equuleo vngulis radi, vt patefacta eius interanea viderentur. Tunc S. Hilarius hilari vultu, hymnum Deo canebat, dicens: Eripe me de inimicis meis Deus meus; & ab insurgentibus in me libera me. [vngulis raditur:] Eripe me de operantibus iniquitatem, & de viris sanguinum salua me. Et mirabatur omnis populus quod tam crudeliter plagis laniatus, forti animo & hilari vultu lætaretur.

[6] Iterum Præses dixit: Sacrifica vel nunc, & dimittam te. S. Hilarius nihil respondit. [carbonibus vslulatur,] Tunc Præses fremens cum ira, iussit carbonibus ardentibus vstulari dorsum eius, & sale cum aceto aspergi, & ex cilicio camelorum plagas eius perfricari. Cumque hæc flerent, S. Hilarius respiciens in cȩlum, dixit: Qui Sodomitarum terram per inobedientiam iniquitatis igne consummati, destruxisti, & desertam fecisti; & nunc Domine, ostende per me signum virtutis tuæ, vt confundatur impius Iudex iste cum omnibus idolis suis, & omnibus idola colentibus. [signo Crucis deijcit simulacra:] Et signum crucis faciens in labijs, exsufflauit in simulacris, quæ statim elisa sunt tamquam puluis. Et dixit illis Sanctus Dei: Ecce infelices, videte quæ colitis, vbi est virtus eorum? Quare non potuerunt sibi adesse? Tunc vniuersi Sacerdotes idolorum hæc videntes, clamauerunt ad Præsidem dicentes: Tolle magum, interfice maleficum: cuius magicæ artes dijs præualuerunt. Tunc Præses ira accensus, iussit eum retrudi in carcerem dicens: [carceri includitur.] Non mortem ei communem faciam. Cum autem retruderetur in carcerem, Sanctus Dei sic psallebat, dicens: Saluos nos fecisti, Domine, ex affligentibus nos, & eos qui nos oderunt confudisti.

[7] Alia autem die suggestum est Præsidi ab Officio, dicente, quod esset cum eo alius Diaconus, [S. Tatianus fortis & constans in fide] quem iussit Præses induci. Cumque fuisset inductus, ait ad eum Beronius Præses: Dic nomen vel regionem tuam. Tatianus Archidiaconus respondet: Nomine carnali Tatianus vocor, spirituali vero Christianus, Diaconus sum Ecclesiæ Aquileiensis, ordinatus a Domino Patre meo Hilario Episcopo. Præses dixit: Sacrifica dijs: nam sicuti Episcopum tuum, ita te tormentari faciam: & ambo perpessi crudeliora tormenta, iam defecti, negabitis Crucifixum. B. Tatianus respondit: Numquam tibi bene sit insipiens, quia dijs tuis cadentibus per orationem Patris mei Hilarij Episcopi, non sacrifico. Iam non erubescis? Tunc Præses iussit eum similiter extensum virgis cædi. Cumque diu cȩderetur, iussit parci ei, dicens: Si non mihi adquiescitis, [virgis cæditur:] & non obeditis Imperatorum præceptis, simul inuicem videbitis vestros cruciatus, & sic vos interfici iubeo. S. Tatianus respondit: Sic nos ammonet sancta Scriptura, vt filij cum patribus, & patres cum filijs pergamus ad regna cælorum.

[8] [includitur carceri cum S. Hilario:] Tunc Præses iussit eum retrudi in carcerem, vna cum beatissimo Hilario. Quem cum vidisset beatissimus Hilarius, omnipotenti Deo gratias egit: quod dignatus esset eum suum sequi facere pedem. Et flexis genibus orauerunt simul ad Dominum, dicentes: Domine Deus omnipotens, Pater Domini nostri Iesu Christi, qui regnas cum filio tuo & Spiritu sancto: exaudi orationes nostras ad laudem nominis tui, vt confundantur omnes, qui adorant sculptilia, & qui gloriantur in simulacris suis: ostende omnibus in te credentibus, qualis sit virtus, in quam credimus. Extende, Domine, manum tuam de altissimis, vt cadat ipsum templum, vbi simulacra ipsorum posita fuerunt, vt sciant omnes gentes, quia non est alius præter te Deus. [ambo oratione templum deijciunt Herlis:] Mox autem factum est tonitruum magnum, ita vt fundamenta commouerentur ciuitatis, & vniuersi populi Pagani ciuitatis Aquileiensis præ timore caderent in facies suas, & plures mortui sunt, & cecidit continuo templum Herculis, ita vt numquam visum esset amplius, in quo loco steterit.

[9] Videntes hæc Sacerdotes Paganorum, cœperunt clamare ad Præsidem, [incitantibus sacrificulis] dicentes: Quid hoc fecisti? Præceptum enim Dominorum nostrorum Imperatorum continet, vt, si quis ex Christianis fuerit inuentus, percunctatus puniatur; tu autem extollens te, parcere eis videris, & ecce omnes deos disperdiderunt: insuper dum eis parcis, templum destruxerunt: & noscis si hæc ad Cæsarem peruenerint, ad maius venies periculum. Audiens hæc Beronius Præses, iussit spiculatoribus, vt decollarent eos, & in pectora eorum gladium mergerent. Cumque hoc factum fuisset, [capite plectuntur,] reddiderunt sanctas animas. Passi sunt autem cum eis & alij qui pro Christi nomine in carcere vincti fuerant, id est, Felix, Largus, Dionysius, [cum SS Felice Largo, Dionysio,] sub die septimo decimo Kalendas Aprilis. In ipsa autem nocte, venerunt viri sanctæ Ecclesiæ vna cum alijs fidelibus viris, qui præmia multa & valde pretiosa custodibus dederunt: & tollentes corpora foras muros ciuitatis digne sepelierunt ea, ad laudem nominis Christi. Crescebat autem, præstante Domino, fidelibus gloria, [& sepeliuntur.] Paganis autem & idola colentibus confusio, regnante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor & gloria in seculorum secula, Amen.

DE SANCTIS MARTYRIBVS CASTORIO SEV CASTORE, DIONYSIO, NONNO, SERENO, QVIRIACO, MILISA, EVGENIA SIVE EVGENIO, IVLIANO, ASCLEPIODORO, PIONE. NICOMEDIÆ IN BITHYNIA.

[Commentarius]

Castorius seu Castor, Martyr Nicomediȩ (S.)
Dionysius, Martyr Nicomediȩ (S.)
Nonnus, Martyr Nicomediȩ (S.)
Serenus, Martyr Nicomediȩ (S.)
Quiriacus, Martyr Nicomediȩ (S.)
Milissa, Martyr Nicomediȩ (S.)
Eugenia sive Eugenius, Martyr Nicomediȩ (S.)
Iulianus, Martyr Nicomediȩ (S.)
Asclepiodotus, Martyr Nicomediȩ (S.)
Pion, Martyr Nicomediȩ (S.)

[1] Est hæc claßis Martyrum, quæ in Martyrologio nostro S. Hieronymi ante mille fere annos exarato istis verbis exhibetur: Nicomediæ Castori, Dionysij, Nonni, Cyriacæ, Milisæ, Eugeniæ, Iuliani, Asclepiodoti. In apographis Lucensi & Blumiano eiusdem S. Hieronymi, [Nomina in fastis antiquis,] post Nonni interponitur Sereni, & Quiriacæ pro Cyriacæ scribitur. In eodem Martyrol. S. Hieronymi Parisijs excuso nomina sic exprimuntur: In Nicomedia Castorij, Dionysij, Nonni, Sereni, Quiriaci, Milisæ, Eugeniæ, Iuliani, Asclipiodi, Pionis: qui solus adiungitur: Sunt autem in hoc Quiriacus & Asclipiodus, qui in alijs dicuntur Quiriaca seu Ciriaca & Asclepiodotus. Martyrol. MS. Card. Barberini acephalum, sed valde antiquum, quinque priores ex his ita refert: In Nicomedia Castoris, Dionysij, Nonni, Sereni, Quiriacæ. MS. Augustanum S. Vdalrici istos quatuor habet: Nicomediæ Castorij, Sereni, Eugeniæ, Iuliani. Qui ijdem leguntur in MS. Labbeano, sed in apographo nostro Niciæ tribuuntur. In MS. Reginæ Sueciæ duo priores referuntur In Nicomedia Castoris, Dionysij: quos inde in Animaduersis ad Martyrol. Rom. retulit Holstenius. Tertium adiungit Notkerus: In Nicomedia Castoris, Dionysij & Nonni. In MS. Aquisgranensi nullo addito loco hi quatuor recensentur: Natalis S. Eugeniæ, Castorij, Sereni, Iuliani. At sola Eugenia refertur in MSS. Casinensi, Pragensi, Treuirensi S. Martini, Bruxellensi S. Gudilæ, Coloniensi Carmelitarum, Florario Sanctorum & Auctario Greueni ad Vsuardum. In Diario historico Ioannis Schmidij dicitur in Hispania a Saracenis intȩrfecta, de qua cum Hispanis agemus XXVI Martij, vnde facilis error potuisset irrepere in illum aut hunc XVI Martij.

[2] Martyrol. Richenaugiense peruetustum ex hac & sequente classe etiam duas fecit cum aliqua Martyrum interturbatione; & ita referuntur: In Græcia Castoris, Nonni, [etiam alijs immista] Sereni, qui huc spectant: dein, In Nicomedia Pamphiliani & Eugenij, Dionis, Quiriaci. At contra in classe sequente habentur in Græcia paßi Pamphilianus seu Pampinus, Cyriacus seu Cyriaca, & Cassion, pro quo hic Dion legitur: nisi posset capi in hac classe relatus Pion aut Dionysius, vti qui hic Eugenius est, alijs foret supra memorata Eugenia. In MSS. Vsuardo antiquo S. Germani Treuirensi & Marchianensi, MS. Florario, Martyrol. Germanico Canisij & Auctario Greueni ista ad sequentem diem leguntur: Ciuitate Nicomedia sanctorum Martyrum Eugenij, Pamphiliani, Castoris & Sereni. Ex quibus Castor seu Castorius & Serenus certo ad hanc classem spectant, Pamphilianus ad sequentem. Est in hac classe Eugenia alijs, forsan Eugenius hic dictus. In MS. antiquo S. Maximini ista habentur: In Nicomedia Dionysij, Victurini, qui cum alijs ad sequentem diem spectant.

DE SS. CYRIACA, PAMPIANO SEV PAMPHILIANO, CASSIONO, FLORENTIO, IOVIANO, MARTYRIBVS IN GRÆCIA.

[Commentarius]

Cyriaca, Martyr in Græcia (S.)
Pampinus seu Pamphilianus, Martyr in Græcia (S.)
Cassiorius, Martyr in Græcia (S.)
Florentius, Martyr in Græcia (S.)
Iouianus, Martyr in Græcia (S.)

Est hæc tertia Martyrum claßis in antiquo Martyrologio S. Hieronymi: & quidem in editione Parisiensi ista leguntur: In Græcia Cyriacæ, Pampini, Cassioni. In apographo Blumiano legitur Cassionis, in Lucensi Pampinæ, in nostro Pampiliani & Cyriaci. In MS. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi est memoria Cassonis & Pampini. Hic in MS. Richenaugiensi dicitur Pamphilianus, qui etiam ad sequentem diem refertur in tribus codicibus MSS. & duobus excusis, sed alijs immistus, vti latius in præcedenti classe a nobis indicatum est. Notkerus alios duos Martyres adiungit his verbis: In Græcia Cyriacæ, Florentij & Iouiani. In perantiquo MS. Tamlactensi, indicantur hac ratione nomina, Curiacæ, Sampiliani, Castoris, Iouiani: qui alijs sunt Cyriacæ, Pamphiliani, Cassioni, Iouiani. Est ibidem alius Castor in priorem classem relatus.

DE S. IVLIANO ANAZARBENTO ÆGÆÆ PASSO, ANTIOCHIÆ SEPVLTO.

Commentarius præuius.

Iulianus Anasarbenus, Martyr Ægææ & Antiochiæ (S.)

[1] Inter antiquos Martyres plurimi occurrunt Sancti, nomine Iuliani compellati: inter quos, dum Acta martyrij a coæuis conscripta desunt, difficulter discerni potest. Habet aliquis Iulianus XVI Martij suam venerationem inter Martyres Nicomedienses supra relatos, alius seorsim tam apud Græcos quam horum exemplo apud Latinos, [Acta martyrij,] & in ipso Romano Martyrologio. De hoc paßim affirmatur, quod sacco cum serpentibus inclusus, in mare sit demersus. [ex S. Chrysostomo,] Talem nobis Martyrem Iulianum proponit S. Ioannes Chrysostomus homilia XLVII ad populum Antiochenum, tomo III operum a Frontone Ducæo editorum. Titulus ei præfigitur: Ἐγκώμιον εἰς τον ἅγιον Μάρτυρα Ἰουλιανόν. Dein, ita incipit: Ἐι εν τῇ γῇ τοιαῦται τοῖς Μάρτυσιν αἱ τιμαὶ, μετὰ τὴν ἐντεῦνθεν ἀποδημίαν. ποταποὶ πλέκονται ἐν οὐρανοῖς ὁι ςέφανοι ταῖς ἁγέαις αὑτῶν κεφαλαῖς; Si tales in terris honores Martyribus deferuntur, postquam excesserint ex hac vita; quales coronæ sanctis eorum capitibus in cælis nectuntur? Quod argumentum cum more suo eloquenter amplificasset, subdit martyrium S. Iuliani, quod inde excerptum infra damus: reliqua poterit auidus lector ibidem habere. Vnum e re nostra fuisset, si diem martyrij, Imperatorem etiam & Præsidem, sub quibus passus fuit, indicasset. Ciliciam patriam eius & palæstram victoriæ significat, ac corpus in suburbio Antiocheno Daphne miraculis clarere: at qua occasione fuerit eo delatum, silet. Quæ omnia tunc Antiochenis nota fuisse credimus ex Actis publicis, quæ apud eos extabant.

[2] Proximum testimonium desumimus ex Menologio Græco, iussu Basilij Porphyrogeniti Imperatoris collecto, in quo ad XVI Martij primo loco ista habentur, [Menologio Basilij Imp.] necdum excusa, quæ Latine damus: Certamen S. Iuliani Cilicis. Iulianus Christi Martyr erat ex Anazarbena vrbe oriundus, filius Senatoris cuiusdam Gentilis, at matrem habuit Christianam: quæ eum etiam in sacris litteris instruxit. Postquam autem annos attigisset ætatis suæ octodecim, adductus est in Ægæam ciuitatem, & ab idololatris oblatus Marciano Præsidi, & impulsus ad sacrificandum idolis, noluit obedire. Quapropter lictores violenter os eius aperuerunt, & vinum carnemque aliaque idolis oblata infuderunt. Coniectus dein in carcerem est, & mater eius adducta: quæ de illo interrogata, petijt sibi pro filio suo concedi tres dies, quibus cum illo possit consultare. Quo facto rursum in quæstionem abducuntur: & cum Iulianus dixisset se fidem Christi non abnegaturum esse; matris eius calcanea præciderunt, & eam ablegarunt. At S. Iulianum inijcientes in saccum, serpentibus venenatis & arena plenum, proiecerunt in mare: ex quo sacræ eius reliquiæ eiectæ sunt, & Alexandriæ a deuota quadam muliere vidua sepultæ. Hæc in Menologio Basilij Imperatoris: quæ si conferantur cum Encomio S. Chrysostomi, videtur consequi quod sanctum corpus Alexandria (quæ extrema Cyliciæ in sinu Ißico ciuitas est ad Beli fluminis oppidum, non longe ab Ægis, vbi deiectus est Martyr) translatum sit Antiochiam triplo longius dißitam, nec ita propinquam mari. Sunt vrbes iam memoratæ antiquis notæ, & Anazarbus quidem est Ciliciæ secundæ metropolis, & sub ea vrbs Episcopalis Ægæa, a Ptolemæo, Stephano & in dicto Menologio Αἰγαὶ dicta: cui vrbi adscripsimus ad diem XIV Februarij SS. Iulianum & Marcianum. At Marcianus alijs adiungitur in Martyrol. S. Hieronymi Parisijs excuso, & seorsim habetur, In Sicilia Ægias Iuliani. Quæ eadem leguntur in MS. Lucensi: vt vel inde suspicio oriatur, corrigi illum locum debere hoc modo: In Ciliciæ Ægea Iuliani, eumque posse eumdem esse, de quo hic agimus. In dicto Menologio iterum de eodem Iuliano agitur XXI Iunij.

[3] [MS Synaxario,] Tertium Græcum testimonium damus ex MS. Synaxario Pariensi collegij Claromontani Societatis Iesu, quod ita Latine redditur: Certamen S. Iuliani Martyris Cilicis. Natus hic erat Anazarbi in secunda Ciliciæ prouincia, filius cuiusdam Senatoris & matris Christianæ: a qua veram, quæ in Christo est, pietatem edoctus, diuinis Scripturis operam nauauit. Cum annum ætatis decimum octauum ageret, captus, Marciano Præsidi sistitur: a quo frustra impulsus ad sacrificia idolorum, varijs in corporis partibus torquetur. Positus dein in carcere, adhibitoque consilio matris, testatus se in Christiana professione victurum & moriturum, inijcitur in saccum plenum arena & reptilibus venenatis, atque in profundo mari submersus, martyrij coronam est adeptus. Quæ omnia eisdem verbis repetuntur in dicto Synaxario ad diem XXI Iunij, vbi sub finem additur: Hunc venerabilis & magnus Ioannes Chrysostomus encomiorum honore celebrauit. Eadem vtroque die leguntur in Græcorum Menæis excusis & varijs manuscriptis, [& Menæis;] & apud Maximum Cytherorum Episcopum, & die XXI Iunij in Anthologio Græcorum, auctoritate Clementis VIII edito. Quo etiam die infertus Kalendario Græcorum apud Genebrardum Iulianus Tarsensis Martyr. Secutus illum est Molanus in Auctario Vsuardi. Arrepta occasio est, quod a S. Chrysostomo appelletur συμπολίτης τοῦ Παὺλου, conciuis S. Pauli: quæ verba de regione Ciliciæ sunt accipienda

[4] [Menologio Sirleti,] Græci denique in Menologio a Cardinale Sirleto Latinitate donato, & a Canisio edito, ista XVI Martij tradunt: Sancti Martyris Iuliani. Hic ex vrbe Anazarbensi Ciliciæ, cum ageret decimum octauum ætatis annum, Marciano Præsidi oblatus, renuens idolis sacrificare, varijs modis cruciatus, postremo sacco arena & venenatis serpentibus pleno inclusus, in medium mare deijcitur, & ita martyrij palma coronatur. Quo Menologio citato, inscriptus est Martyrologio hodierno Romano his verbis: Anazarbi in Cilicia S. Iuliani Martyris, qui sub Marciano Præside diutissime cruciatus, [Martyrol. Rom.] demum in sacco vna cum serpentibus inclusus, in mare demersus est. Non est Anazarbi, vbi natus fuit, in mare deiectus, cum sit vrbs mediterranea, sed Ægææ vrbe maritima, vt supra ex Menologio Basilij Imperatoris retulimus. Galesinius vtroque die maius elogium ex Menæis edidit, quod inde ad Martyrol. Germanicum posterioris editionis translatum est. [& alijs.] In Martyrol. S. Hieronymi Parisijs excuso, relatis Martyribus Aquileiæ paßis, additur: Et Iuliani Martyris. Quæ verba, an de hoc Martyre Cilice an alio aliquo dicta fuerint, non liquet.

[5] [Tempus martyrij.] De tempore, quo S. Iulianus martyrio est coronatus, silent hactenus citati auctores. Ferrarius in Notationibus ad XXI Iunij in suo Catalogo generali asserit, a Græcis in Breuiario reformato agonem sub Diocletiano referri. Verum quod illud Breuiarium, nisi Νέον Ἀνθολόγιον auctoritate Clementis VIII Romæ anno MDXCVII editum, cuius verba eadem sunt, quæ Synaxarij & Menæorum, absque mētione Diocletiani. Paßi sunt Ægææ in Cilicia imperante Diocletiano SS. Cosmas & Damianus Arabes, sed sub Præside seu Duce Lysia, non Marciano. Passus vero est sub Marciano Præside temporibus Diocletiani S. Iulianus, maritus S. Basilissæ, cum quamplurimis socijs, sed Antinoi siue Antiochiæ in Ægypto, vti probatum est IX Ianuarij, die illorum natali. Dein forsan nomen Marciani Præsidis repertum in vnis hoeum Actis, ad alia translatum est. Ita Menologium Sirleti continet Homiliam S. Ioannis Chrysostomi, habitam de isto Ægyptio Martyre Iuliano: cuius natalis in eo refertur dicto XXI Iunij.

[6] Alia controuersia adduci potest ex Catalogo Petri de Natalibus lib. 5 cap. 141, vbi similis de Iuliano Martyre narratio adfertur, cuius corpus primo ad insulam Proconnesum vltra Hellespontum in Propontide sitam, dein ad portum vrbis Ariminensis delatum fuit. Sunt multa ex eisdem Actis martyrij desumpta, & varie amplificata: ac primo passus dicitur tempore Decij Cæsaris sub Præside Marciano in Flauiade ciuitate, [Alterius Iuliani corpus videtur Ariminum delatum.] scilicet Ciliciæ mediterranea, in qua, cum teste S. Chrysostomo per vniuersam Ciliciam circumduceretur, varios potuit cruciatus subijsse. Mater eius appellatur Asclepiodora: quæ potuit ex Actis maioribus innotuisse cum tempore Decij Cæsaris: nisi ea temere a posterioribus adiecta censeantur. Passus traditur IX Kalendas Iulij seu XXIII Iunij. At Ferrarius in Catalogo Sanctorū Italiæ die XXII Iunij ex monumentis Ecclesiæ Ariminensis asserit in Istria natum, Flauiade in Cilicia cæsum & in vincula coniectum, apud Anazarbum in mare deiectum XVII Kalend. Aprilis, Valeriano & Gallieno Imperatoribus. Cuius corpus ab vndis in Proconnesum insulam Propontidis delatum, ibi in arca marmorea a Christianis conditum, postea Ottone primo Imperatore in eadem arca super vndas Ariminum mirabiliter appulit, ibique honorifice collocatum est. [an Hispani?] Hæc ibi. Nos eum Iulianum ab illo, quem cum S. Chrysostomo & Græcis protulimus, arbitramur alium videri, licet huius Acta, vt iam diximus, isti applicentur. Admiranda & miraculis plena videbatur delatio corporis ex Cilicio mari vsque in Propontidem, sed multo magis portentosa profertur a Tamaio Salazar in Martyrol. Hispan. ad XXIII Iunij, vbi dicitur Flauiobergensis ciuis in Autrigonibus Hispaniæ citerioris, ibique in sacco cum serpentibus consutus, ac in pelagum missus, eiusq; corpus ab vndis ad insulam Proconnesum delatum, scilicet per Oceanum Cantabricum & Atlanticū, per fretum Gaditanum, mare Mediterraneum & Ægæum, denique per Hellespontum in Propontidem ad Proconnesum insulam. Adfertur huius inuentionis testimoniū ex Chronico sub nomine Flauij-Dexteri edito, & Græcorum ac Latinorum supra allata testimonia reijciuntur. Quæ poterunt ad XXII aut XXIII Iunij plenius examinari.

ACTA MARTYRII
auctore S. Ioanne Chrysostomo,
decerpta ex homilia XLVII ad populum Antiochenum.

Iulianus Anasarbenus, Martyr Ægææ & Antiochiæ (S.)

EX S. IO. CHRYS.

[1] [In Ciliciā cum S. Paulo natus,] Hvnc itaque Sanctum Cilicum natio tulit, quæ Paulum etiam tulit. Ciuis enim illius fuit, & vterque nobis inde minister Ecclesiæ prodijt. Postquam autem pietatis apertum est stadium, & ad certamina tempus ipsum vocauit, in sæuam incidit belluam, [in fide Christi constans,] quæ tum iudicium exercebat. Ac videte commentum: cum enim eum forti animo præditum videret, neque posse supplicij vehementia rigidum illud animi robur infringi, in procrastinationes illum conijcit ac dilationes, introducens identidem & educens. Non enim vno die cum audisset, illi caput abscidit, ne supplicij breuitas faciliorem illi cursum redderet: sed diebus singulis introducebat, educebat, [diu sub tortoribus detinetur:] interrogationes adhibebat, mille tormenta minitabatur, adulatorijs verbis prolectabat, omnes machinas admouebat, & immotum illud fundamentum concutere nitebatur.

[2] Anno integro per vniuersam illum Ciliciam circumducebat, ignominiaque afficiebat: imo vero, [anno integro per Ciliciam circumducitur:] quod minime arbitrabatur, illustriorem reddebat; Martyr autem vociferabatur ipse quoque cum Paulo: Deo autem gratias, qui triumphat nos in Christo, odorem notitiæ suȩ manifestat per nos in omni loco. [2. Cor. 2. 14] Vt enim vnguentum, quamdiu quidem vno in loco situm est, solum illum aërem odore inficit: cum autem in multa fuerit loca dispersum, omnia sua virtute complet; ita nimirum & in Martyre accidit. Circumagebatur enim tum temporis vt inurendus ignominia, sed contrarium eueniebat; illustrior illa transuectione fiebat athleta, cunctosque Cilicum regionis incolas suæ virtutis æmulatores reddebat. Circumagebatur quoquouersus, vt eius certamina, non ex fama solum discerent, sed & ipsum coronatum victorem contuerentur spectatores; quantoque longiores illi circuitus stadij curriculaque reddebat, tanto illustriores cursus omnes fiebant: quanto maiora illi scammata proponebat, tanto mirabiliora certamina efficiebat: quanto afflictionem temporis diuturnitate protendebat, [suo exemplo prouocat incolas:] tanto probatiorem patientiam eius reddebat. Nam vt aurum, quod diutius cum ignis natura versatur, purius euadit: quemadmodum & tum Sancti anima tempore examinata magis refulgebat, nec aliud quiddam, quam trophæum aduersus seipsum ac diabolum, Martyrem circumferebat, crudelitatis Gentilium argumentum, Christianorum pietatis indicium, virtutis Christi maximum signum, incitamentum & consilium fidelibus, vt prompto & alacri animo in ijsdem certaminibus perseuerarent, diuinæ gloriæ prȩconem, talium certaminum disciplinæ magistrum. Cunctos enim ad imitationem sui non voce tantum suadens, sed factis ipsis tuba clariorem mittens vocem cohortabatur.

[3] Et quemadmodum cæli non emissa voce, Dei gloriam enarrant, sed dum aspectus sui splendore spectatorem in admirationem conditoris traducunt: [instar cælorum Dei gloriam enarrat:] ita nimirum & Martyr ille Dei gloriam enarrabat, cum cælum esset ipse quoq; multo isto lucidius, quod videmus. [Psal. 18. 1] Non enim ita cælum astrorum chori splendidum reddunt, vt Martyris corpus splendidius vulnerum sanies reddidit. Atque vt Martyris vulnera cælo infixis astris splendidiora esse discatis, aduertite. Ad illud quidem cælum ac stellas cum homines respiciunt tum dæmones: sed ad huius etiam vulnera homines quidem respiciunt fideles, dæmones autem oculos contra non audent attollere: quin etiam si spectare conentur, continuo luminibus orbantur, [dæmones fugat.] nec possunt exilientem inde fulgorem sustinere. Hoc ego non ex ijs tantum, quæ olim acciderunt, sed ex ijs etiam, quæ hodieque fiunt, comprobabo. Sume enim quempiam a dæmone correptum ac furentem, & ad sanctum illud sepulcrum deduc, quo reliquiæ Martyris continentur, tum resilientem plane atque fugientem videbis. [vti postmodum energismenos ad Reliquias suas adductos liberauit.] Vt enim si per prunas incessurus esset, sic ab ipso vestibulo statim exilit, & ne oculos quidem aduersus ipsam thecam audet attollere. Quod si nunc tanto post tempore cum puluis & cinis est factus, suspicere in monumentum non audent, nec in nuda Sancti ossa; minime dubium est, quin tum quoque, cum illum sanguine purpuratum videbant, vulneribus vndique amplius quam solem radijs refulgentem, perculsi fuerint & luminibus orbati recesserint. Vides vt astris cœlestibus Martyrum vulnera splendidiora sint ac mirabiliora, maiorique virtute polleant?

[4] Sanctus itaque in medium producebatur, & acerba vndique supplicia circumstabant, metus futurorum, labor præsentium, dolor ingruentium, eorum quæ expectabantur formido. Tamquam enim bellicȩ quædam immanes, carnifices corpus eius circumsidentes, latera effodiebant; carnem deradebant; ossa denudabant; [dire torquetur:] viscera ipsa interiora peruadebant. Attamen cum cuncta peruestigarent, thesaurum fidei deprædari minime valuerunt. Enimuero in Regum ærarijs, vbi aurum aliæque copiosæ sunt opes reconditæ, si parietes solum perfoderis, si fores reseraueris, continuo thesaurum obiectum vides: at hic in Sancto ipso, Christumque continenti templo, contrarium accidebat. Perfodiebant muros carnifices, pectoraque disrumpebant, & reconditas opes nec cernebant nec rapere poterant: sed quod euenit Sodomitis, vt ad domus Lot ianuam quidem ipsam starent, aditum vero non inuenirent; sic nimirum & isti, cum corpus Martyris vndequaque scrutarentur, thesaurum tamen deprehendere, fideique diuitias exhaurire non valebant… Admouebant ignem illi, & ferrum & tormenta; admouebant pœnas, supplicia, flagella; perfodiebant vndique latera: loquebatur ille tantum, simplicemque vocem mittebat, & opera sermo vincebat. Exiliebat ex Martyris ore vox sancta; simulque cum ipsa lumen radio solari splendidum eliciebatur. Huius tantum est lumen, quantum inter cælum & terram interiacet interuallum. Imo vero nec hoc quidem integrum potest peruadere, si quando tectum vel murus vel nubes vel aliud quoddam corpus intercesserit, [& cælestia loquitur:] sed obstruitur, ac discluditur septis eiusmodi ne vlterius feratur: vox autem Martyris ex illa sancta lingua prosiliens, in cælum subsilijt. Præteruecta est cælum cæli, viderunt eam Angeli, locoque cesserunt; Archangeli & viam dederunt; Cherubim & aliæ virtutes sursum psam deduxerunt, nec prius recesserunt, quam ad ipsum thronum regium adduxissent.

[5] Post hanc autem vocem cum vidisset is, qui tum iudicium exercebat, se temere cuncta & incassum esse machinatum, seque contra stimulum calcitrare, atque adamantem percutere, quid facit? Eo tendit deinceps, vt victas manus dare videatur, & Martyrem ex hac vita subducit. Mors enim Martyrum, eorum qui ipsos enecant est aperta clades: eorum autem, qui e medio tolluntur, clara victoria. Tu vero mihi considera, quo pacto sæuum quoddam & acerbum genus mortis eius cogitauerit: quod & tyranni crudelitatem & Martyris fortitudinem demonstrare posset. [sacco cum serpentibus & scorpionibus inclusus, in mare deijcitur,] Quodnam igitur illud est supplicij genus? Allato sacco & arena completo, cum in eum scorpiones, viperas & dracones iniecisset, cum illis & Sanctum iniecit, & in mare demisit. Erat ergo Martyr cum bestijs, & rursus cum bestijs conclusus erat vir iustus. Rursus autem dixi, vt veterem vobis in memoriam reuocarem de Daniele narrationem. Illum quidem in lacum incluserunt, hunc autem in saccum iniecerunt: illi tum lapidem imposuerunt, hic saccum consuit, & iusto carcerem angustiorem effecit. At vbique Sanctorum corpora bestiæ reuerentur, in eorum ignominiam & condemnationem, qui cum ratione sint ornati & humanæ naturæ conditione digni habiti, [comparatur cum Daniele] feritatem illarum summa sua immanitate superant: qualem hunc quoque tyrannum fuisse conijcere possumus. Videre erat stupendum miraculum, nec eo minus quod in Daniele contigit. Nam quemadmodum, cum post multos dies e lacu leonum ascendentem illum vidissent, tum mirati sunt Babylonij; sic & animam Iuliani cum e sacco & fluctibus ascendentem in cælum viderent Angeli, mirati sunt. Daniel binos leones subegit ac vicit, sed sensibiles: hic leonē vnum, sed spiritualē, subegit ac vicit. Hostis quippe noster diabolus, inquit, tamquam leo rugiens circuit, quȩrens quemdeuoret; at fortitudine Martyris superatus est; venenum siquidem peccati deposuerat; quapropter hunc minime deuorauit, idcirco nec leonem nec iram bestiarum reformidauit. [1. Pet. 5. 8] [& Noë] Vultis & aliam quamdam veterem referam narrationem, vbi & iustus & bestiæ? Diluuij, Noe, atque arcæ recordamini: tum enim quoque iustus & bestiæ simul fuerunt. At Noe quidem ingressus homo est, & egressus est homo: Iulianus autem ingressus quidem est homo, sed Angelus egressus: ille de terra ingressus est, & in terram est rursus egressus: hic de terra in saccum ingressus est, & de sacco in cælum est profectus.

[6] Accepit eum mare non vt occideret, sed vt coronaret, & post coronam nobis sanctam istam arcam Martyris corpus reddidit: hanc in hunc vsque diem retinemus, [Corpus relictum ad hominum incitamentum:] quæ sexcentorum bonorum est thesaurus. Etenim Martyres nobiscum Deus partitus est: cumq; animas sibi ipse sumpsisset, corpora nobis quodammodo largitus est, vt perpetuæ virtutis monumentum sancta horum ossa teneamus. Nam si bellatoris arma cruentata quis cernens, clypeum, hastam & loricam, licet omnium sit ignauissimus, statim exilit, exardescit, & ad bellum promptus emicat atque a conspectu armorum sumit animum, vt easdem actiones aggrediatur: nos qui non arma, sed corpus ipsum cernimus Sancti, quod dignum habitum est, vt ob Christi confessionem cruentaretur, licet omnium simus timidissimi, qui possumus non ad summam promptitudinem animi exardescere, cum hic aspectus velut ignis quidam in mentem nostram incidat, & ad idem nos certamen inuitet? Propterea nobis Sanctorum corpora vsq; ad tempus resurrectionis commendauit Deus, vt maximæ philosophiæ materiam & occasionem haberemus. Verumenimuero ne Martyris laudes linguæ nostræ imbecillitate minuantur, sed agonothetam Deum expectent: qui eos coronat, ille & collaudabit. Laus enim eorum, non ex hominibus est, sed ex Deo, nam & hæc ipsa, quæ diximus, non vt illustriorem redderemus Martyrem diximus, sed vt vos promptiores efficeremus.

[7] Et paullo inferius in comparatione Daphnes & loci, in quo Reliquiæ eius adseruabantur:

Quid quæso properas ad suburbium ciuitatis? Ecce suburbium Hierusalem illius, quæ sursum est: ecce Daphne spiritualis. Illic fontes aquarum, hic fontes sunt Martyrum: illic cupressi arbores infructuosæ, hic Reliquiæ sanctorum sunt, ac radices, quæ in terra plantatæ sunt & ramos in cælum protundunt. Visne ramorum etiam istorum fructum intueri? Aperi nobis oculos fidei, tum subito mirabilium tibi fructuum naturam ostendam. Non enim pomorum aut nucum, nec aliud quiddam istorum, quæ corrumpuntur & pereunt, ramorum est fructus: sed corporum mutilatorum sanatio & peccatorum remissio, abolitio vitij, [miraculis claret:] morborum animæ curatio, oratio continua, fiducia apud Deum, spiritalia cuncta bonisque cælestibus redundantia. Hi fructus semper decerpti, semper pullulant, nec vnquam suos cultores deficiunt. Atque arbores quidem quæ nascuntur in terra, semel in anno fructum ferunt: quod si non decerpseris, aduentante hyemis tempore, corrupto ac dilabente fructu proprium decorem amittunt. Hæ vero hyemis nesciæ sunt & æstatis, non temporum subiacent necessitati, nec suis fructibus nudatæ possunt videri, sed eumdem perpetuo decorem obtinent: non eas vmquam corruptio, vel mutatio tempestatum attingit. Quam multi siquidem, ex quo plantatum est corpus istud in terra, sexcentas sanationes ex hoc sancto loculo decerpserunt, nec fructus defecit? messuerunt segetem, nec consumptæ sunt spicæ? e fontibus hauserunt, nec exinaniti sunt latices? Perennis est quædam scaturigo, numquam deficiens, sed eo, quod haustum est, copiosius semper miraculum manans, effundit. Et paucis omißis templi situm insinuat his verbis: Quod si nunc etiam placeat voluptare perfundi, quid iucundius hoc conuentu? quid theatro spirituali gratius, membris tuis, tuorum fratrum congressu? At etiam corporalis mensæ vis fieri particeps? Hic soluto conuentu licet iuxta Martyrium sub ficu, vel vitæ diuersanti, etiam corpori recreatione indulgere, [& vitia comprimit.] & condemnatione conscientiam liberare. Martyr enim e propinquo spectatus, & cum sit vicinus, ipsique mensæ adstet, voluptatem in peccatum effundi non sinit: sed tamquam pædagogus aut pater optimus oculis fidei conspectus, risum comprimit, indecoras voluptates circumcidit: lasciuos omnes insultus carnis tollit, quos illic non licet euadere. Hactenus S. Ioannes Chrysostomus.

DE SANCTIS DECEM MARTYRIBVS IN PHŒNICIA.

[Commentarius]

Decem Martyres in Phœnicia (SS.)

Græci in Menæis excusis & apud Maximum Cytherorum Episcopum celebrant XVI Martij anonymos decem sanctos Martyres, quos memorant in Phœnicia gladio interemptos vitam compleuisse. In Menæis adduntur hi duo versus:

Ξόρον δέκανδρον Μαρτύρων διά ξίφους
Ἀνδροκτόνοι κτείνουσι μαρτυροκτόνοι.

Decem-viralem Martyrum occidunt chorum
Gladio, virorum & Martyrum interfectores.

Nota est regio Phœnicia inter Syriam & Palæstinam, at qua occasione aut quo tempore hi decem athletæ ibi coronati fuerint, non liquet. Dedimus XXV Februarij Acta SS. Ananiæ Presbyteri & Petri clauigeri, inter quorum tormenta septem milites conuersi, baptizati, & in mare mersi fuerunt. At XX Februarij coluntur sancti Martyres Tyrij Tyrannio Episcopus, & alij quamplurimi, quorum numerum, teste Vsuardo, solius Dei scientia colligit, qui diuersis tormentis occisi sunt. Horum aut similium videtur martyrium eminens incidisse in XVI Martij, quo die Galesinius eosdem celebrat his verbis: In Phœnicia sanctorum Martyrum decem, qui securi percussi, certaminis pro fide suscepti palmam acceperunt.

DE S. ROMANO DIACONO MARTYRE CÆSAREÆ IN PALESTINA.

[Commentarius]

Romanus Diaconus, Martyr Cæsareæ in Palestina (S.)

In Menæis excusis & manuscriptis Cardinalis Mazarini alijsq; & apud Maximum Cytherorum Episcopum, paucis indicatur martyriū huius Sancti, his verbis: Eodem die XVI Martij sanctus Martyr Romanus gladio vitā finiuit. In adiuncto disticho alluditur ad vim atque efficaciam amoris in certamine hoc elucentis, quo ad propositum gladium acceßit. In MSS. Menæis bibliothecæ Ambrosianæ & Parisiensis conuentus Virginis Annuntiatæ coniungitur cum S. Menigno Fullone, quem Parij in Hellesponto martyrio coronatum celebrauimus præcedenti die XIV Martij. In peruetusto Synaxario MS. Parisiensi Collegij Claromont. & Menologio iussu Basilij Porphyrogeniti Imperatoris collecto, certamen sanctorum Martyrum Menigni & Romani sub eodem titulo proponitur, & in Synaxario vterque Pario adscribitur. In Menologio vero relato S. Menigni encomio, ista subduntur: Romanus vero Diaconus Ecclesiæ, quæ est Cæsarææ in Palæstina, cum populum veram Christi fidem doceret, comprehensus, & post varia tormenta quæ passus est, eodem quo alter die, gladio percussus, finem vitæ suscepit. De eodem Galesinius hoc die, In Græcia, inquit, S. Romani Martyris, qui pro Christi gloria gladio cæsus coronatur. Vbi Græciam more solito proponit Galesinius, quia Menæis Græcis, non alia indicata vrbe aut prouincia, repererat inscriptum. Sub Decio Imperatore passus est S. Menignus. At S. Romanus vt alio loco, ita potuit diuerso tempore martyrium subijsse.

DE S. PAPA MARTYRE LARANDÆ IN LYCAONIA.

SVB MAXIMIAN. IMP.

[Praefatio]

Papas, Martyr Larandæ in Lycaonia (S.)

[1] Tabulæ Martyrologij Romani ad XVI Martij consignant diem natalem S. Papæ Martyris, his verbis: In Lycaonia S. Papæ Martyris, qui ob Christi fidem verberibus cæsus, vngulis ferreis laceratus, clauatis calceis incedere iussus est: [Cultus in Martyrol. Rom.] deinde arbori alligatus, migrans ad Dominum, eamdem arborem ex sterili reddidit fructuosam. In Notis additur, de eo Græcos agere in Menologio, vbi & pluribus eius martyrij cruciatus narrantur. Sunt ea sub finem mensis Martij, quod in hoc aliquot dies deessent, ex alijs Menæis suppleta: in his ista leguntur: Eodem die memoria Sancti Martyris Papæ. [in Menæis Græcorum excusis,] Hic dum naufragio expositum terrarum orbem videret, accessit ad Præsidem, eumque pudore confudit, magna loquendi libertate Christi fidem professus. Ita humi abiectus, virgis cæditur, ac primo corpus illius, dein etiam facies contunditur. In altum postea sublatus, vngulis ferreis deraditur: indutus etiam crepidas, clauis ferreis, longa via ad cursum impellitur. Demum sterili arboris trunco alligatus, fertilem arborem reddidit, & simul vitam finiuit. Huius sacras reliquias Lycaones possidentes iure optimo gloriantur. Eadem leguntur apud Maximum Cytherorum Episcopum, & primo loco in MS. Synaxario Parisiensi Collegij Claromontani. In Menæis ad dictam arborem hoc disticho alluditur

Δεσμῇ πέδαις ἐις δένδρον ὡς προβὰς, Πάπα,
Σακχαῖος ὀια Χριςὸν ἐμπνέυσας βλέπεις.

Pedicis ligaris arbori ouis instar, Papa,
Christumque anhelus veluti Zacchæus vides.

Additur etiam hexametrum vnum, decimum sextum diem signans, quo sic ad arborem alligatus fuerit: ex quo colligimus metrici istius Kalendarij auctori, quouis die vnum dumtaxat Sanctum signanti, & ei quæ illo vsa est ecclesiæ, solius Papæ præcipuum tunc fuisse cultum, quamuis in Menologio iussu Imperatoris Basilij collecto non nisi nuda memoria martyrij huius reperiatur.

[2] Aliud MS. Menæum membranaceum Parisijs reperimus in conuentu S. Virginis Annuntiatæ Patrum Prædicatorum: [& alijs MSS.] in quo pro mense Martio pauca reperiebantur integra aut incorrupta, & ex ijs quæ ad S. Papam Martyrem spectabant, decerpsimus historicam relationem: quam nobis inde Latinitate donatam, cum reliquis Odis (quod est alterum præcipui aliquando hoc die cultus argumentum) transmisit pro sua humanitate R. P. Franciscus Combefis: quæ omnia hic damus, ex ijsque scimus, S. Papam oriundum fuisse ex vrbe prouinciæ Lycaoniæ Laranda, memorata a Ptolemæo lib. 5 cap. 6, [Natus Larandæ,] in qua Neonem sub initium seculi tertij Episcopum fuisse tradit Eusebius lib. 3 cap. 19 sub finem. [passus sub Maximiano:] Secundo scimus S. Papam, imperante Maximiano, sub Magno Præside decertasse & reliquias eius sacras cum gaudio detineri a Seleuciensibus. Quæ omnia confirmantur in encomijs eiusdem S. Papæ, quæ XIV Septembris referuntur: quo die in Menæis ista habentur: S. Papias Martyr vixit sub Imperio Maximiani & Magno Prȩside vrbis Larandæ prouinciæ Lycaoniæ. Genus martyrij eius fuit varium: verbera impacta & genæ contusæ sunt, suspensus vero ferreis vngulis laceratus est, & calceamentis ferreis clauis perforatis, ante currum incedere coactus, spiritum edidit. Eadem in MS. Synaxario iam indicato leguntur, & ista adduntur: Coactus inter verbera ante equos currere, [ductus Laranda Diocæsaream & Seleuciam:] venit ex vrbe Laranda in ciuitatem Diocæsaream, & ex hac in Seleuciam, terram madidam reddens copioso sanguine, quem pretioso linteo abstergebat mulier quædam religiosa, cum illo per viam currens. Tandem acquiescens ficui alicui siluestri & infructuosæ, oratione ad Deum fusa spiritum reddidit. Post mortem autem eius ficus illa, vti dicitur, frugifera est facta. Hæc ibi, ad quæ alluditur in hoc disticho in Menæis ad XIV Septembris præposito.

Ἠδεῖτο πρὸς τὰ ςίγματα ςένειν Πάπας,
Βοηθὸν ἐγγὺς τὸν θεον κεκτημένος.

Non sustinebat ad plagas gemere, Deum
Tam sibi propinquum habens in auxilium Papas.

[3] Ceterum inter vrbes plures, Diocæsareas & Seleucias, illæ hic accipiendæ, quæ minus a Laranda & inter sese distant. Est autem Laranda in confinio Ciliciæ ad Taurum montem: [vbi reliquiæ adseruata.] & in eiusdem Ciliciæ parte, quæ alijs Isauria dicitur, est vrbs Archiepiscopalis Seleucia, cognomento Aspera, & sub ea Diocæsarea vrbs Episcopalis. Atque ita ciuitas Seleucia potest reliquias huius Martyris assecuta fuisse, & sequentem hymnum innouem odas siue partes distinctum, ornando illius officio composuisse, quæ sic habent.

HYMNVS EX MENÆIS MSS.

Papas, Martyr Larandæ in Lycaonia (S.)

ODE I

[Hymnus de eodem.] Pium Regis Christi militem, qui viuifico Crucis gladio, virtutem inimici debellauit, Papam Martyrem inuictum, Angelorum conciuem, hominumque mediatorem, fideles celebremus. Hæreditatem nullis anxiam laboribus, laborans acquisijsti, sanguinis effusione, corda fidelium copiose irrigasti, Papa sapiens, Athletarum decus, Lycaoniæ gloria, ac feruentissime colentium te Patrone. Martyr fortissime, verberatus fustibus, horrende abrasus, clauis acutis calceis confixus, per longa locorum spatia fatigatus lætabaris, quousque diuinam requiem ingressus fuisti, agone tuo consummato.

ODE II

Diuinis laudibus tuam sacram, o Martyr egregie, memoriam prosequimur. Tu etenim verus Christi Martyr existis, qui dira tormenta, cruciatus atque mortem, qua vita Diuina comparatur, forti animo tolerasti. Cælorum regnum modico Martyrij sanguine, & expertem laboris hæreditatem, exiguis laboribus acquisiuisti: quapropter in vnum omnes hodie congregati, Beatum te magna voce prædicamus. Naufragantem videns, Deorum superstitione, veluti procella mundum, clauo crucis, victor inclyte, fortissime gubernans, ad tranquilla perduxisti littora, merces animæ seruans incolumes.

ODE III

In Diuinæ patientiæ petra stans, immotus pedes permansisti, omnes inimicorum machinas, o gloriose subuertisti, gressus ipsorum inhibens. Stabas o Beatissime, coram iudicum tribunalibus Christum prædicans: interque verbera gaudebas, carnis tuæ vulneribus, dæmones, o sapiens Papa vulnerans. Verberibus instar confertim in te decidentibus, more turris, inconcussus permansisti, Papa Martyr, erroris munitionem Sanctissimæ Trinitatis gratia dissoluens.

ODE IV

Facies tua, Papa Beatissime, pluribus percussa colaphis, quasi pretiosissimis exornata certaminum trophæis, hostium incorporeorum ora repercutiebat. Illæsam inter plagas mentem conseruasti; fustibus enim mimici te, gloriose victor, crudeliter affecerunt, immotum penitus, nullisque contumelijs, o Beatissime, superatum. Impressa carni tuæ verbera, inimicis tuis verbera facta sunt: vulnera tua atque cicatrices dæmones pupugerunt, cunctisque te colentibus diuinam, Papa, medicinam præbuerunt.

ODE V

Robore Dei Papa confirmatus, suspensus, radulas perferens, dæmones cruciatuum auctores, athleta generosissime, ipse cruciabas. Mentis aciem ad vniuersorum Regem, Christi Martyr, erigens, distento corpore omnino non vincebaris, sed vt columna immobilis, tormenta sustinebas. Mortem vitæ prætulisti, superadditis laboribus delectatus: vitamque futuram, victorijs clarissime Papa consecutus.

ODE VI

Patientia fideque munitus, improbi spicula retudisti, fortitudinis tuæ gladijs ipsum enecasti, & victoriæ diadema, Beatissime, reportasti. Papa pie, super terram sancte conuersatus, quasi lapis effectus es: qui dæmonum idola destruens, omnia erroris munimenta dissoluisti. Quasi splendor solis, tui memoria, Martyr eximie, refulget, ac mundi fines illustrat. Tu enim, victor fortissime, ad purissimum ipsum lumen propius accedens, ipse lumen existis. Sursum elatus, fustibusque confractus, carnis tuæ vulnera, velut alio patiente, vir inclyte, sustinuisti: arborem diu iam aridam, illi alligatus, fructiferam effecisti: postquam igitur e terra ad astra conscendisti, precare, clarissime Papa, vt eamdem tecum misericordiam consequamur.

ODE VII

Impudenti sermone demens Tyrannus, te pium ac sapientem, vt idolis immolares impellebat: Sed ipse pura Deo victima factus es. Inimici torturas euertisti, rhedȩ incedens, ferroque compeditus, & excubijs, tamquam iustificationum Christi custos, Martyr Papa custoditus. Post mille verbera, plantis tuis clauis perforatus, viuificas martyrij vias, Papa, pertransisti, inimici tela confringens.

ODI VIII

Deum viuum prædicans, eumque veneratus, qui mali auctorem passione sua inimicum sustulit, deos mortuos, o sapiens non adorasti: propterea te mortuum, qui solus est immortalis, ad sedes transtulit immortales. Ad necem spontaneam, o Martyr, abductus, venerandos tuos, ac beatos pedes, ciauis confixos habuisti, dum clamares: Illustratione tua fretus, Iesu mi, in via testimoniorum tuorum delectabor. Latam spernens viam, omnes pestilentis inimici vias coarctasti, solasque ducentes in cælum semitas omnibus complanans, Dominum eiusque opera vociferando, laudibus extulisti.

ODE IX

Impletum in te visum est mirabile prodigium. Ficus enim arida, fructifera statim effecta est, te scilicet, o admirande, in ea ligato, beatumque tuum spiritum in manus Dei reponente. Carnis tuæ verbera alacri animo suscepisti, magna pertransiens itinera: & corpore strenue solutus, incorporeis coniunctus es, Papa victor inclyte, de colentium te salute posthæc incessanter solicitus. Reliquiarum tuarum puluis, o Sapiens, morbos hominum, dæmonumque phalanges dissipat: sancta tui memoria, veram sanctificationem copiose effundens, animas sanctificat.

DE S. EVPHRASIA MARTYRE.

[Commentarius]

Euphrasia Martyr, apud Græcos (S.)

Menologium MS. iussu Basilij Porphyrogeniti Imperatoris collectum ista coniuncta habet: Ἄθλησις τοῦ ἁγίου μάρτυρος Πάπα, καὶ τῆς ἁγίας μάρτυρος Εύφρασίας. Certamen sancti Martyris Papæ & sanctæ Martyris Euphrasiæ. In Menæis MSS. bibliothecæ Ambrosianæ, signatis littera O & numero 148, relato encomio S. Papæ, ista adduntur: Certamen sanctæ Martyris Euphrasiæ & sanctorum Martyrum Romani & Menigni Parij passorum. Verum S. Romanus passus est Cæsarææ in Palæstina, & S. Menignus Parij in Hellesponto. Interim ordine inuerso legitur in Menæis MSS. Parisiensibus conuentus Virginis Annuntiatæ Patrum Prædicatorum hoc modo: Parij certamen S. Euphrasiæ Martyris, & SS. Romani & Menigni Martyrum, nisi ista a translatore sint inuersa. Reliqua nos latent. Refertur in Martyrologio S. Hieronymi S. Eufrasia cum viginti socijs Nicomediæ XIII Martij passa, ac primo loco reliquis præponitur. Est in Menæis ad XX Martij S. Euphrasia cum alijs fæminis Amisi in Paphlagonia passa, ac tertia inter illas collocatur. Alia est a nobis memorata XIX Ianuarij S. Euphrasia Virgo & Martyr Nicomediensis, cuius Acta dedimus ex Menæis & Nicephori historia: sed an illa hoc die in dictis iam Menæis & Menologio referatur, non facile resoluimus. Agitur in memorato Menologio ad XIX Ianuarij de vltima Euphrasia sub Maximiliano Imperatore capite plexa apud Vghellum tomo 6 Italiæ sacræ.

DE S. AGAPITO EPISCOPO RAVENNÆ IN ITALIA.

CIRCA AN. CCCXL

[Commentarius]

Agapitus Episcopus, Rauennæ in Italia (S.)

[1] Primos vndecim Episcopos suos Sanctorum adscriptos fastis Ecclesia Rauennas colit; omnes, vt popularis habet traditio, diuino Spiritus Sancti, [Primi XI Episc. Rau. sancti,] in columbæ forma supra eligendum apparentis, indicio designatos; omnes in abside Vrsianæ ædis, quæ vrbi Cathedralis est, expreßi tessellato opere sane antiquo, & coloribus adumbrati in alia D. Theodori seu Spiritus sancti antiquiori basilica, sed opere recentiori, prout nos ibidem coram aspeximus. Et in hac quidem etiam cathedram vetustißimam vidimus, ex qua primum recens consecrati dicuntur ad populum habuisse sermonem: imo monstrabatur ibidem per apertam supra chorum concamerationem fenestella, eo in loco per quem creditur visibiliter descendere solitus Spiritus sanctus; aliusque in angulo ad portam locus, in quo dicebatur S. Seuerus constitisse, quando textorio opere relicto, huc venit, spectaturus quem consueto prodigio Deus designaret Episcopum, & aduolantem ad se columbam non minori sua quam populi admiratione excepit.

[2] [horum vltimi Agapitus, Marcellinus Seuerus,] Huius S. Seueri Vitam dedimus ad I Februarij diem, & Commentarij præuij § 2 clare ostendimus, nihil esse rationis, quo minus anno CCCXLVI, Constantino IV & Constante III AA Coss. sicut in Vita traditur, electus esse teneatur: eademque occasione insinuauimus longe esse verosimilius, quod Romana Synodus sub Iulio Papa, cui S. Agapitum Rauennatem Episcopum constat interfuisse, habita sit anno CCCXXXVII, decennio ante Sardicensem, ad quam prædictus Seuerus accesserit non postremo ætatis suæ anno, vt vult Rubeus; sed primo a sua electione, & ad annum circiter CCCXC superstes. Addidimus etiam non propterea euerti Episcoporum Rauennatium seriem, qualis Musiuo exprimitur, in qua post S. Liberium, XXX die Decembris colendum, S. Agapitus XVIII Kalendas Apriles defunctus, post Agapitum S. Marcellinus collocatur, III Nonas Octobris commemorandus, Marcellinum vero Seuerus excipit.

[3] Nos sane antiquæ isti picturæ multum deferimus & quādiu potiora nulla suppetut monumenta, [a Rubeo confusi & gratis duplicatus Agapitus] ex quibus in eam seriē vitium aliquod irrepsisse ostendatur, eidem standum esse censemus; quamuis propterea S. Marcellini Episcopatus esset ad paucos menses contrahendus: nam quod ait Rubeus satis diu in episcopatu vixisse nullius antiquioris auctoris testimonio probat. Sed neque in tam arctum cogendus est spatium: cui enim non potuerit Rauennatem rexisse Ecclesiam quinquennio, sexennio vel septennio integro? & alicui Prouinciali Synodo Romæ post Agapiti tempora & annum CCCXL habitæ interfuisse: si tamen id opus fuit: neque enim habemus vnde id affirmemus, vel negemus, nullis Concilij Actis extantibus. His autem positis, nulla nos neceßitas cogit, vel cum Rubeo duos Agapitos statuere, quorum vnus fuerit S. Marcellini decessor, alter successor S. Seueri, quem puto in Musiuo Cathedralis suæ non inuenit; aut cum Vghello tres, quorum secundus inter Marcellinum & Seuerum medius sederit, tertius vltimus fuerit cælesti indicio ad Episcopatum euectus, quod a Rubeo gratis ille accepit.

[4] Scimus Rubeum in suo Episcoporum Rauennatium catalogo Marcellino annos dare Episcopatus administrati L, [quamdiu quisque sederit incertum] Agapito XXXVI; vnde consequens foret, S. Seueri initio ad annum CCCXLVI posito, Marcellinum quidem anno CCXCVI sedere cœpisse, Agapitum vero CCLX, atque adeo nulli Romano Concilio interfuisse; nedum ei, quod anno CCCXXXVII celebratis esse diximus, & Rubeus post Sardicense reijcere voluit ad annum scilicet CCCXLVIII: sed quamdiu non exprimit vnde istos Episcoporum Rauennatium annos acceperit aut ipse, aut qui ei materiam præparauit Ioannes Petrus Ferretus, anno MDXLIX Episcopus Lauellensis in Apulia creatus, nihil ei tenebimur respondere. Neque si catalogum aliquem tribus quatuorue seculis antiquiorem, qualem hactenus citauit nemo, forte aliquis proferret, propterea ei circa tē;pora tam antiqua crederemus, eiusmodi numeros ex arbitraria coniectura adiectos non fuisse. Et sane non minus eiusmodi catalogus si proferatur, aduersabitur Rubeo, alterum Agapitum comminiscenti, quam eidem pariter atque Vghello repugnant antiquiora Ecclesiæ Cathedralis musiua. Quid autemsi primus istorum numerorum auctor quinque scripserit, idque alij postea in quinquaginta mutarint?

[5] Ex Rubeo porro desumptæ sunt lectiones, quas nobis Rauennæ existentibus de mandato Illustrißimi Archiepiscopi, [Lectiones seculo superiori conceptæ,] studijs nostris mire fauentis, exhibuit admodum Reuerendus Dominus Ioannes Carolus Pasculus; cum alijs ex archiuio depromptis Sanctorum Rauennatium monumentis: sed eæ cum necdum essent a sacra rituum Congregatione approbatæ, ex eiusdem Archiepiscopi & Capituli mandato e Canonicis vnus, vir historicæ rei peritißimus, admodum Reuerendus Dominus Hieronymus de Fabris, cum de Antiquitatibus Rauennatibus librum vulgasset, iussus est nouas accuratiori studio componere lectiones, quas nuper prædicta Congregatio approbauit publice in Officio diuino recitandas, ipse que nobis a prælo recentes & notis quibusdam suis illustratas submisit in hunc sensum.

[6] [aliæ nunc approbatæ de S. Agapito] Agapitus natione Græcus post Liberium eius nominis primum, signo columbæ cælitus Missæ Rauennatum Episcopus est creatus: cuius tempore beatæ Virginis in Cosmedin & D. Theodori, quod postea Spiritus sancti appellatum est, templa constructa sunt. Simplicitate ac pietate fuit plane admirabili; cumque annos sex & viginti Rauennati Sedi sanctissime præfuisset, ad cælestia prȩmia vocatus in Domino obdormiuit decimo septimo Kalendas Apriles, anno post Christum natum ducentesimo trigesimo secundo. Cuius corpus in D. Probi basilica iuxta Classem sepultum fuit: atque inde in Metropolitanam ædem translatum sub ara maxima honorifice conditum asseruatur.

[7] [circa annum mortis corrigendæ.] Hæc ille & ex illius iudicio Rauennatium Ecclesia: a quo inhærente, constitutæ per Rubeum in chronotaxi contra propriam suam opinionem, amice reuerenterque recedimus saltem quoad annum mortis, donec argumentis validioribus, quam quæ sunt a nobis confutata, aliter edoceamur. Nostram autem opinionem non ignorauit Ioannes Petrus Ferretus, qui cum in catalogo Episcoporum a se conscripto in hunc modum, sed admodum confuse, Rubeo prælusisset his verbis: sepultus etiam fertur cum Prædecessoribus suis tempore L. Septimij Seueri Pertinacis Augusti & Antonini Caracallȩ, sedente in Romana Sede Calixto I & Vrbano I anno salutis CCXXX: certiorem doctrinam sic proposuit. Quidam autem asserere nituntur, imperantibus Constantino & Constante Augustis, anno CCCXL Agapitum sub Iulio I Romano Episcopo fuisse, & in Romana Synodo cum alijs Orthodoxis conuenisse.

[8] [Memoria in Martyrol.] Notandum autem Philippum Ferrarium ad hunc diem in Catalogo Sanctorum Italiæ citare antiquas Ecclesiæ Rauennatis Lectiones, quas satis constat nullas vnquam fuisse: nam quas nos istic descripsisse diximus & ipse vidisse potuit, eæ nec antiquæ sunt, nec in vsum fuerunt inductæ ecclesiasticum. Cardinalis Baronius in Fastos Romanæ Ecclesiæ S. Agapiti nomen retulit cum titulo Episcopi & Confessoris: in quo secutus videtur Florentini Martyrologij, anno MCCCCLXXXVI excusi, auctoritatem: ante illud vero impressum eiusdem cum ijsdem titulis nomen insertum fuit duplici Martyrologio MS altero Bibliothecæ Mediceæ ad S. Laurentium, altero Caroli Strozzi, Senatoris Florentini, & additur vtrobique: qui nonus rexit & floruit post Apollinarem, quod in solum S. Liberij successorem, Marcellini prædecessorem cadit, iuxta seriem in picturis Rauennensium ecclesiarum expressum.

DE S. COLVMBA VIRGINE ET MARTYRE IN ANGLIA.

[Commentarius]

Columba, Virgo & Martyr in Anglia (S.)

[1] Tres sunt huius nominis Virgines & Martyres, quarum primaria est Senonensis in Gallia sub Aureliano Imperatore pro fide Christi, igne superato, cæsa gladio die XXXI Decembris, [S. Columba, Virgo & Martyr, alia Senonensis] cuius plurima Acta & manu exarata & typis cusa habemus, & ipsi apud Senonas in propria illi dicata ecclesia sacras eius reliquias venerati sumus. Huius S. Columbæ tanta per orbem in Ecclesia celebritas fuit, vt aliarum duarum videatur memoriam absorbuisse. Hoc obseruat Ambrosius Morales in Notis ad librum III Memorialis Sanctorum editi a S. Eulogio Archiepiscopo Toletano & Martyre, qui capite X proponit martyrium S. Columbæ Virginis Cordubæ in Hispania sub Saracenis passæ Æra DCCCXCI, [alia Cordubensis,] siue anno Christi DCCCLIII die XVII Septembris. In cuius locum, quod huius Vita & paßio incognita foret, deplorat Morales ab ipsis Hispanis assumptam fuisse venerationem S. Columbæ Virginis & Martyris Senonensis. Est iam lis illa sopita, & vtraque fastis Martyrologij Romani inscripta.

[2] Tertiam proponit Anglia, & potißimum Cornwallia, vltima in Dammonijs prouincia, [alia Britannica,] Britannice Kernaw dicta, quod quasi cornibus, quæ Britanni Kern appellant, vndequaque in mare excurrat. Addit Cambdenus Saxones Britanniæ domitores exotica omnia & peregrina appellasse Wealsk, atque ita huius prouinciæ incolas Cornweales nuncupasse. In hac Cornwallia, quæ etiam recentioribus Cornubia Latine dicitur, est oppidum mercatorium S. Columbæ nomine etiamnum vocatum in Hundreda siue territorio Pidero, [a qua oppidum Cornvvalliæ appellatur,] quod ait Cambdenus memoriæ S. Columbæ Virginis & Martyris consecratum vt certo ex eius Vita se edoctum esse asserit. Hanc Vitam non potuimus hactenus assequi, ex qua licuisset tempus & genus Martyrij cognoscere. In Tabulis Spedi Geographicis Angliæ etiam proponitur oppidum S. Columbæ, sed absque vlteriore explicatione.

[3] In posteriore editione Martyrologij Anglicani, citatis Cambdeno & Spedo, ac Catalogo Sanctorum Britanniæ, [colitur 16 Martij.] ad XVI Martij illud elogium profertur: Eodem die in Cornwallia Commemoratio S. Columbæ Virginis ac Martyris, quæ multis temporibus in illa prouincia celebris fuit & sanctitate vitæ & miraculis patratis, vbi ad hoc vsque tempus multa monumenta eius nominis extant, quæ videri possunt. Hæc solum contigit hactenus obtinere, & arbitramur, si hæc sancta Virgo & Martyr fuisset Columba aut Senonensis aut Cordubensis, id indicandum fuisse a Cambdeno: qui lectorem monet oppidum non appellari a S. Columba, siue Columbano, Abbate Scoto, siue insulæ Hyensis, qui colitur IX Iunij.

[4] Alfordus in Indice Sanctorum Angliæ excuso ad calcem tomi III Annalium Historiæ Anglicanæ ista habet: [an Vrsulana?] Columba Virgo & Martyr e sodalibus S. Vrsulæ mille Virginibus, vt narrat Vsuardus. Extat ecclesia in Cornubia a S. Columba nuncupata, quæ Virgo & Martyr perhibetur, cur non ab hac Virgine? Eius meminit nostrum Martyrologium ad XVI Martij. Agit Alsordus de Virginibus Vrsulanis ad annum CCCCLIII & num. XXV recenset aciem illam sacram in Duces, Centuriones & Chiliarchas distinctam citatis verbis Vsuardi, sed quis ille auctor? In Martyrologio Vsuardi nulla harum Virginum mentio fit. Sunt illa, quæ proferuntur excerpta ex libro 2 Reuelationum, quæ B. Hermanno Steinfeldiensi attribuuntur ab Hermanno Crombrachio, & capite XIV SS. Columba & Cordula dicuntur filiæ Regis Auiti & Columba mille Virginibus principasse. Sed quidni hoc indicarit Cambdenus, qui Vitam illius se legisse indicat. Hanc qui in lucem proferet, rei veritatem edocere poterit. Ceterum ad XXI Octobris poterit hæc quæstio iterum resumi, cum de Vrsulanis agetur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS VALENTINO EPISC. TARRACINENSI, ET DAMIANO EIVS DIACONO, IN TEATINA APRVTII DITIONE.

CIRCA AN. CCCXII

[Praefatio]

Valentinus Episcopus Taracinensis, in Theatina Aprutii ditione (S.)
Damianus Diaconus, in Theatina Aprutii ditione (S.)

[1] Tarracina, alijs Teracina & Terecina, in antiqui Latij littoralis parte, quæ hoc tempore Campania Romana appellatur, vrbs Episcopalis, gloriatur Sedem suam a S. Petro Apostolo erectam, ab eoq; ordinatum sibi Episcopum S. Epaphroditum. [S. Valentinus Episc. Tarracinensis] At qui huic proximis seculis successerunt, latent, exceptis Sabino, qui anno CCCXIII interfuit Concilio Romano, & Felice, qui tempore Damasi Papæ circa annum CCCLXX vixit: inter quos duos videntur constituendi Auitus & huic substitutus S. Valentinus, qui cum Diacono suo S. Damiano apud Pelignos in hodierno Aprutio citeriore glorioso martyrio vitam finiuit: & ibidem inter Teaten & Sulmonem quiescit in oppido, olim Castro-Petræ appellato, [colitur 16 Martij.] nunc vero a suo Patrono nomen S. Valentini sortito. Hos Martyres ex monumentis Ecclesiæ Teatinæ inscripsit Catalogo generali Ferrarius primo loco ad diem XVI Martij his verbis: In territorio Teatino sanctorum Martyrum Valentini Episcopi & Damiani Diaconi Tarracinensium.

[2] Acta martyrij horum Sanctorum extare manu exarata in dicto pago S. Valentini, suggeßit in Notationibus memoratus Ferrarius: [Acta martyrij,] quæ vt obtineremus, litteris mißis Teaten, rogauimus Reuerendum Patrem Rectorem collegij nostræ Societatis, vt illa nobis procurare dignaretur. Adhibuit is omnem industriam, vt desiderio nostro satisfaceret: at cum videret suum studium frustra consumi, implorauit Archiepiscopi Teatini operam: cuius iussu municipes S. Valentini libellum dicto Rectori dederunt: in quo istorum Sanctorum martyrium ex Longobardorum chirographo, quo primum fuit expressum, vulgari characteri fidelißime restitutum fuisse testatur memoratus Rector, R. P. Marcus Antonius Rura, [charactere Langobardico exarata,] in epistola cum petitis monumentis XVII Septembris anno MDCLXV mißa. Archiepiscopus Teatinus, cuius beneuolentiæ plurimum debemus, fuit Modestus Gauazius, ante Ordinis Conuentualium S. Francisci, Sacræ Theologiæ Magister, & sui Ordinis Generalis Procurator, & Sancti Officij in Vrbe Consultor, ab Alexandro VII ad hanc Archiepiscopalem Sedem anno MDCLVII promotus.

[3] [in 9 Lectiones disposita] Acta hæc sunt in noueni lectiones disposita, solebantq; a Presbyteris dictæ S. Valentini Ecclesiæ ad Officium Matutinum recitari, quæ, vt sub finem additur, Sebastianus Venturinus Veronensis, Canonicus in Terra-Laureti fideliter anno MDLVIII scripsit, aut potius ex charactere Longobardico ad commodiorem vsum transcripsit. Eadem Acta habuit Lucius Camarra Teatinus & laudat in Teate antiquo pag. 61 & 69, [ab alijs laudata.] & pag. 70 allegat auctoritatem & notas Ioannis Baptistæ Mari, quem nobis Romæ amicißimum reperimus, at robustior illi defuit valetudo cum longiore vita, vt quæ voto conceperat, potuisset in publicum proferre.

ACTA MARTYRII
Ex MS. Lectionario Ecclesiæ S. Valentini.

Valentinus Episcopus Taracinensis, in Theatina Aprutii ditione (S.)
Damianus Diaconus, in Theatina Aprutii ditione (S.)

BHL Number: 8467, 8468

EX MSS.

CAPVT I
S. Valentini educatio & Episcopatus. S. Damiani adoptatio & Diaconatus. Persecutio Iuliani apostatæ; horum captiuitas.

LEC. I

Temporibus a Magni Constantini pijssimi Imperatoris erat quidam vir in ciuitate Terecina, Clarus nomine, [Patre Claro,] nobilis prosapia, sed nobilior moribus, Christianus & timens Deum: iuxta siquidem præsagium sui nominis pollens in seruitio Domini nocte ac die, præclarus & lucidus ab omnibus habebatur. [& matre Flauia,] Hic accepit vxorem ex nobilissimis primatibus eius ciuitatis, nomine Flauiam ex Christianis parentibus ortam, Christianissimam ac satis religiosam. Commorantes denique simul paruo tempore, Diuina fauente clementia duos filios & vnam filiam genuerunt: vnum Valentinum, alterum b Sabricium, filiam vero Florentiam nuncupauere, gratias agentes Deo largitori omnium bonorum. [nascitur S. Valentinus:] Quinquennio igitur transacto a tempore natiuitatis, Valentinus & Sabricius liberalibus artibus a parentibus traditi sunt: Florentia vere cuidam viro nobili est sociata. Post non multum vero tempus Clarus, & Flauia dormitionem accepere in Domino, filios bonæ indolis superstites relinquentes. Igitur post mortem parentum Sabricius domum suam reuertens, [liberalibus artibus instructus] curam gerebat de omnibus bonis paternis. Valentinus vero numquam ab ecclesia recedens, in lege Domini die ac nocte meditabatur: & vt prudentissima apis flores sacrarum Scripturarum sine intermissione carpere non cessabat. Videns autem Præses eiusdem ciuitatis, Auitus nomine, prudentiam sancti iuuenis, [sacræ Scripturæ incumbit:] nolentem & inuitum sacris eum Ordinibus sublimauit: sperans eum post suum decessum (sicut Deo auctore postea factum est) superstitem fore. Denique postquam summis Ordinibus sanctus vir est promotus, totum se in campo sanctæ Ecclesiæ ingerens, castitati, humilitati, [sacros Ordines suscipit:] ac ceteris virtutibus cœpit operam dare: & si quid forte ex suo labore vel aliunde habere poterat, pauperibus erogabat nihilque de crastino cogitans, irreprehensibilem secundum Apostolum, ducebat vitam.

LEC. II

Factum est autem, vt sanctissimus Auitus Episcopus migraret ad Dominum, & Ecclesia Terrecina, proprio Pastore orbata, velut nauis in pelago, tempestatibus quassaretur. Fideles Christicolæ ab impijs ciuibus durissime conuitiabantur. [in Episcopum electus,] Omnis denique fidelis populus eiusdem ciuitatis ad ecclesiam confluens, Pastorem sibi Valentinum fieri optabat: sanctum, iustum, & dignum eum esse clamitans: voces vna omnes extollebant ad cælum. Tandem eum fugientem & recusantem, inuitum & nolentem, cum magna violentia Episcopali throno sublimarunt. Videns sanctus vir voluntati Dei se contraire non posse, accipiens regiminis curam, perrexit ad Montem c Soracten, vbi sanctissimus Siluester, Vrbis Romæ Episcopus persecutione Constantini Imperatoris latitabat; [a S. Siluestre consecratur:] atque ab eodem sanctissimo Præsule satis honorifice fuit receptus, & consecratus: reuersusque est ad ciuitatem Terracinensem, vbi cum ingenti honore, ac lætitia virorum ac mulierum a Clero & vniuerso populo est receptus.

LEC. III

Postquam igitur arcem Episcopatus S. Valentinus ascendit, de virtute in virtutem proficere cœpit: curam agens de egenis, viduis & orphanis: ac necessitatem habentibus quidquid habere poterat erogabat. [Eleemosynis deditus,] Erat interea quædam vidua in ciuitate Terrecina, Prœla nomine, quæ habebat vnicum filium, nomine Damianum, & non erant cibaria, vnde cum vnico filio aleretur. Hæc accessit ad pedes almifici Præsulis Valentini, rogans eum, vt suæ inopiæ subueuiret: quatenus ipsa viuere, & suam prolem posset nutrire. [S Damianum in filia adoptat:] Motus itaq; pijssimus Pater precibus pauperrimæ mulieris, accepit infantem in brachijs suis, & amplexatus ac deosculatus est eum, atque in conspectu omnium, qui aderant, adoptauit sibi eum in filium. Mulieri vero quinquaginta aureos donauit, vt suam inde paupertatem releuaret: [curat instrui,] & sic gaudentem remisit mulierem ad propria; puerum autem secum retinuit. Cœpit itaque sanctissimus Præsul puerum diligentissime enutrire & in Dei seruitio studiosissime informare, imbuens eum Ecclesiastica doctrina iuxta consuetudinem & ritum sanctorum Patrum. Postquam autem adoleuit, [Diaconum ordinat:] a sanctissimo Patre & Antistite ad Diaconij gradum promotus, in doctrina Magistri sedulus mansit.

LEC. IV

Florebat tunc temporis Ecclesia Dei vigore pijssimi ac Christianissimi Imperatoris Constantini: qui nuper a beatissimo Papa Siluestro baptizatus, Christianos vbique Christum confiteri permittens, credentibus libertatem dedit, non credentibus vero seruitutis poculum propinauit. Tanta enim serenitate illis diebus Ecclesia Dei lustrabatur, vt nullus gentilis publice auderet dijs sacrificare, neque alicui Christiano iniuriam irrogare. Vbique Dei templa erigebantur: vbique Crux Christi vigebat. Fideles lætabantur, & infideles confundebantur vbique. d Factum est autem post mortem serenissimi Imperatoris Constantini, vt Iulianus apostata (qui erat Subdiaconus Sanctæ Romanæ Ecclesiæ, nutritus etiam & eruditus a Pigmenio Presbytero secūdum Ecclesiasticum ritum) Christum negaret, [Imperante Iuliano apostata,] & Ecclesiasticam doctrinam relinqueret, atq; imperialia sceptra obtineret, eo quod esset de stirpe & familia Cæsarum procreatus. Hic constituit ex iure Romanæ legis, vt Christiani vbique militarent, & auferebat ab eis omnes facultates & possessiones, dicens Christum in Euangelio præcepisse: Qui non renuntiat omnibus, quæ possidet non potest meus esse discipulus. [Luc. 14, 33] Addidit autem ad confusionem Christianorum & ad suæ damnationis cumulum, vt mitterentur leges & imperia per vniuersum mundum, vt siquis non negasset & idolis non sacrificasset, statim puniretur. Misit autem diuersos Duces, Præfectos, Tribunos atque Comites per diuersa regna ac loca, qui vbique Christianos compellerent idolis sacrificare secundum imperiale præceptum, [ob motam in Christianos persecutionem,] dans & aliud mandatum, vt quicumque Christum negaret, & idolis sacrificare voluisset, amplissimis donis ex imperiali aula ditaretur; qui autem eorum nefandissimis iussis non obedissent, diuersis pœnis affecti capitali sententia punirentur.

LEC. V.

Accidit interea ex hac pestifera imperiali ordinatione, vt quidam nefandissimus Præfectus, nomine Aufidianus, veniret Campaniam ad extirpandos Christianos. Qui veniens in ciuitatem Terrecinam cum magno exercitu, cœpit Christianos requirere, vt eos compelleret ad sacrificandum idolis. Audientes autem hæc turbæ virorum & mulierum Christianorum, confugere omnes ad sanctum Episcopum, & iactauere se ad pedes eius, clamantes & dicentes: Pater sancte, [subditos ad se confugientes pie solatur,] redime nos tuis sanctis precibus de potestate tyranni huius, ne quando inimicus desæuiens glorietur de ouibus Christi. Tunc B. Valentinus prorumpens in lacrymas, cœpit eos blande consolari, dicens: Fratres & filij mei, nolite timere machinas & insidias malignantium. Valet enim valida manus Domini, & hos deijcere & in terram prosternere, & seruos suos liberare de omnibus periculis & insidijs malignantium. Hæc dicens sanctissimus Præsul cum magna festinatione agens sacra Missarum solennia, tradidit omnibus almificum Corpus & Sanguinem Domini, & dans omnibus vltimum pacis osculum, commendauit eos Christo. Cum autem hæc agerentur, quidam nefandissimi Vrsacius & Hireneus accesserunt ad Præfectum & dixerunt ei: Illustrissime virorum Domine Præfecte, est quidam magus, nomine Valentinus, in hac ciuitate, qui contra Deos & contra Imperatores agens, non cessat quotidie, nescimus quem Christum prædicare, templa deorum subuertere, & omnes quos valet subtrahere a cultura deorum. [captiuus abducitur.] Audiens hæc impijssimus Præfectus ira commotus præcepit suis militibus, vt cum magna verecundia expulsus de ecclesia, traheretur ad eius consistorium. Milites vero perficientes eius nefandissima iussa, venerunt vbi sanctissimus Præsul manebat, & cum magno furore illū trahentes, præsentauerunt eum iniquissimo Præfecto. Damianus autem flens & eiulans amarissime, sequebatur eum vsque ad consistorium Præfecti.

[Annotata]

a Imperauit Constantinus Magnus a 25 Iulij anni 306, vsque ad annum 337, quo mortuus est ipso Pentecostes Festo.

b Sabricium legendum in margine notabatur, non Fabricium, vt scriptum erat.

c Soractes mons Etruriæ Pontificiæ, seu Patrimonij S. Petri, nunc Mons S. Siluestri dictus, quod ibi latuisse credatur, vt hic dicitur.

d Imo Constantino Magno mortuo tres filij, diuiso Imperio, regnarunt, Constantinus, Constans & qui reliquis vita functis, Monarcha. Superfuit Constantius, cui patrueli suo successit anno 361 Iulianus.

CAPVT II
Tormenta his Sanctis inflicta. Curatio & directio Angeli. Conuersio multorum. Martyrium.

LEC. VI

Avfidianus denique Præfectus intuens Valentinum Episcopum, interrogauit eum dicens: Tu es Valentinus sacrilegus, qui contra deos & contra Imperatores agens, destruis templa deorum, & omnes quos potes suadere, alienare facis ab eorum cultura? Sanctissimus Valentinus Episcopus respondit: Ego sum peccator Valentinus, non sacrilegus, vt tu dicis, sed Christianus; Episcopus, licet indignus: [Coram Præside fidem profitetur:] qui in quantum possum Ecclesiam Dei ȩdificare non cesso. Homines vero, qui ad imaginem Dei facti sunt, semper suadeo, vt derelinquant culturam dæmoniorum, & ad culturam Christi Filij Dei studeo illos reuocare. Hæc audiens nefandissimus Præfectus, exarsit vt ignis, & iussit ministris, vt tamdiu eum fustibus cæderent, quo vsque spiritum exhalaret. Tunc ministri cœpere iussa perficere, & extendentes eum in terra, tota virtute cȩdebant eum, intantum vt ossa & nerui eius rumperentur. [dire verberatur,] Beatus autem Valentinus vultu & mente hilaris persistens, dicebat: Gratias tibi ago, Domine Iesu Christe, qui me inter seruos tuos numerare dignatus es. Et hæc dicens ministrorum brachia dissoluebantur. Damianus autem Diaconus cœpit clamare & dicere: O filij diaboli, [vti & S. Damianus:] quis vos coarctat diabolus in sanctum Dei Præsulem ista mala exercere? Audiens hæc Præfectus, iussit vt & istum diutissime cederent. Quod cum factum esset, prȩcepit vt ambo mitterentur in carcerem, & per totum carcerem fragmenta testarū sternerentur, vt vel sic cruciati Christum negarent. Intrantes autem carcerē sancti Martyres, voce clara psallebant: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, & nos liberati sumus. [Ps. 123, 7] Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cælum & terram. [includuntur carceri,] Ministri vero constringentes catenis manus & pedes ac colla eorum, diligentissime clauserunt carcerem, atque in introitu ipsius carceris se locauerunt per totam noctem. Circa mediam vero noctem venit Angelus Domini, & stetit iuxta Martyres, & ait ad eos: Nolite, fortissimi Athletæ Dei, [ab Angelo sanati,] formidare pœnas iniquissimi tyranni, quæ ad modicum valent: quia præparauit Deus vobis requiem & lucem æternam, atque immarescibiles coronas de manu Domini accipietis, si vsque ad finem in fide nominis eius perseueraueritis. Hæc eo dicente tanta lux obumbrauit carcerem, vt custodes, qui ante ianuam carceris iacebant, putarent se ictu fulguris interire. Protinus vero consolidata sunt ossa eorum, & omnia membra eorum sanitati sunt redonata. Catenæ autem, [catenis in puluerem redactis,] quæ erant circa colla & manus ac pedes sanctorum Martyrum, redactæ sunt in puluerem. Angelus autem Domini dixit ad sanctos Martyres. Oportet vos alijs ciuitatibus prædicare verbum Dei: etenim prædestinauit vos omnipotens Deus alijs locis, [educuntur:] vt passio vestra non sit infructuosa. Hæc dicente sancto Angelo cœpit eos ducere foras ciuitatem Terrecinam: & cœperunt Sancti ire ducatu Angelico. Post tertium vero diem venerunt in Comitatu a Valuensi, & applicuerunt ciuitatem b Corfiniam, in quam ingressi, quædam religiosa vidua, nomine Hirene, [veniunt Corfiniam:] honorifice suscepit eos. Huic autem erat filia, quæ sanguinis fluxum patiebatur per annos septem, & omnem substantiam suam iam expenderat in medicos: sed nihil ei valere poterat. [S. Valentinus signo Crucis sanat laborante fluxu sanguinis] Hæc accessit ad Sanctos Dei Valentinum & Damianum, & osculabatur pedes eorum dicens: Miseremini mei, Sancti Dei, & liberate me ancillam vestram a languore, quo sum detenta. Beatus autem Valentinus faciens signum Crucis super eam, dixit: Salue esto mulier ex hac hora. Statim vero salua facta est mulier a sua infirmitate. Tunc mulier illa videns se esse sanam, [alios & alijs morbus] egressa cœpit dicere omnibus: Venite, & videte deos latentes in effigie hominum. Denique cœperunt omnes hinc inde currere, & quotquot habebant languidos ante pedes sanctissimi ponere Valentini. Beatus autem Valentinus faciens signum Crucis curabat omnes. Tunc baptizati sunt in ciuitate Corfinia a sanctissimo Episcopo quatuor millia homines extra paruulos & mulieres per septem dies, [baptizat 4000, virorum] quibus morati sunt Martyres in ciuitate Corsinia. Hæc audientes templorum Pontifices, comprehenderunt Sanctos Dei Martyres Valentinum & Damianum: quos diutissime cȩdentes ligauerunt funibus eorum colla, [percussi] & traxerunt eos foras ciuitatem, & semiuiuos eos reliquerunt. Cumque iacerent foris muros ciuitatis, quasi mortui; ecce Angelus Domini stetit iuxta illos & confortans eos dixit: [ab Angelo confortantur.] Nolite timere: surgite sani: atque properate: venite ad locum, quem Dominus vobis concessit. Surgentes autem Sancti, cœperunt iter agere cum magna fiducia.

LEC. VII

Venientes itaque iuxta fluuium c Piscariam in loco, vbi dicitur d Pons-Marmoreus, inuenerunt ibi quemdam iuuenem iacentem paralyticum. Qui cum inde transissent & vidissent miserum, misericordia motus sanctissimus Valentinus Episcopus, fecit signum Crucis super eum: [signo Crucis paralyticum sanant:] & statim surrexit homo sanus de lecto, in quo iacebat. Cumque audissent habitatores ciuitatis e Iterpromij, venere viri & mulieres ad sanctos Martyres, & rogauerunt eos vt ibi morarentur per aliquantos dies. Quibus Valentinus Episcopus dixit: Quia oportet nos ire ad locum, quem Dominus noster Iesus Christus nobis prædestinauit, prope etenim est finis nostrȩ vitæ. Hæc eis dicentibus, carpebant iter cum magno gaudio. Denique ante solis occubitum ingressi sunt in ciuitatum f Zappinam, quæ erat sita trans flumen Ortæ iuxta fluuium Piscariæ atque ex alio latere erat flumen Lauinum; Ciuitas namque illa, habebat iniquissimos & pessimos homines paganos, & idolis deditos. Intrantes autem sancti Martyres ciuitatem, hospitati sunt iuxta templum Apollinis, [Zappinæ monentur ab Angelo illum esse locum martyrij:] & ibi iacuere nocte illa. Apparuit autem eis Angelus Domini, dixitque eis: Locus iste, & ciuitas ista vobis a Domino est assignata, vt hic cursus vitæ vestræ finiatur. Hæc audientes sancti Martyres, gaudio magno sunt repleti: & surgentes mane cœpere circuire ciuitatem, & prædicare verbum Dei. Cumque ad prædicationem Sanctorum viri & mulieres Christo credidissent, relatio cucurrit de eis ad Proconsulem ciuitatis, nomine Demetrium. Huic autem erat filius, qui maximo languore vexabatur: & in extremis positus, iam vltimum flatum trahebat. Misit denique seruos suos Demetrius per ciuitatem, vt inuentos Sanctos Dei cum honore ad eum ducerent: qui euntes per totum diem illos circa vesperam reperere. Quibus dixere: Proconsul Demetrius rogat vos, vt veniatis ad eum: quia filius eius iam vltimum flatum trahit. Tunc Sancti simul cum eis ire cœpere. Qui cum venissent ad domum Proconsulis, inuenere filium eius iam mortuum; & omnes, qui aderant eius funeri lamentantes amarissime reperere. Videns autem Proconsul Demetrius Sanctos Dei Valentinum & Damianum, misit se ad pedes eorum, dicens: [resuscitant mortuum filium Proconsulis,] Miseremini mei Sancti Dei: quia vnicus filius meus carissimus, quem vt animam dilexi, ante me mortuus iacet. Cui sanctissimus Valentinus respondit: Si credideris Iesum Christum verum Deum esse, videbis viuum, & sanum filium tuum. Respondit Demetrius. In hoc apparebit virtus Dei vestri, si videro viuum filium meum: ego & omnis domus mea credam Christo vestro. S. Valentinus dixit: Deferte puerum in lecto ante fores vestri palatij. Quod cum factum esset, sanctissimus Valentinus voce clara dixit: Domine Iesu Christe, qui Lazarum quatriduanum & filium viduæ resuscitasti, tu resuscita & hunc filium Demetrij Proconsulis: vt omnes, qui astant, credant te verum Deum cum Patre tuo & Spiritu sancto. Cumque S. Damianus respondisset, Amen; subito surrexit puer, & cœpit voce clara dicere: Verus Deus Christus, quem prædicat famulus eius Valentinus. Hæc videntes omnes, qui aderant, miserunt sed ad pedes S. Valentini vna cum Demetrio Proconsule, clamantes & dicentes: Da nobis lauacrum salutis in Domino. Quibus S. Valentinus dixit: Parati estote, vt proximo die Dominico baptizemini. [baptizant 400] Constituto itaque die baptizatus est Demetrius Proconsul cum filio suo & omnis domus, & familia sua promiscui sexus quadringenti viri. Baptizati sunt cum eo omnes, qui aderant, quando filius eius reuixit, viri & mulieres quasi duo millia. Interea beatus Valentinus cœpit ædificare ecclesias, [& 2000] ordinare Presbyteros & Diaconos & ceteros ministros Ecclesiæ. Destruebat templa, lucosque succendebat, atque studebat quotidie cultores idolorum exstirpare. Hæc videntes templorum Pontifices, simul congregati cum maxima parte populi Paganorum, comprehenderunt sanctos Martyres Valentinum & Damianum, & duxerunt eos in syluam magnam non longe a ciuitate Zappina, ibique affixos gladijs decollauerunt, [occiduntur.] relinquentes inhumata corpora eorum. Audientes autem fideles transitum sanctorum Martyrum, venerunt & sepelierunt corpora eorum in eadem silua prope magnam petram, quæ erat ibi, vbi exuberant eorum beneficia vsque in hodiernum diem. [sepeliuntur.] Passi sunt autem sanctissimi martyres Valentinus Episcopus & Damianus Diaconus sexto decimo g Kalendas Martij, temporibus Iuliani Imperatoris; apud nos vero regnante. Domino nostro Iesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Valua siue Valuanus ager, aut Valuensis Comitatus in Aprutio citeriore, antiquato Pelignorum nomine, [Valuensis Episcopatus,] appellari cœpit, quod Leander asserit factum ob angustias, per quas aditus patet. Fuerunt olim propris Valuenses Episcopi, quorum Sedes Sulmonensi vnita est, & Episcopi in Conciliis Valuenses sæpius appellantur

b Corfinium, passim ab omnibus antiquis scriptoribus memoratur. Cæsari, lib. 1 Belli ciuilis ab est Sulmone VII millium interuallo. [Corfinium.] Ex huius ruinis Valuensis Ecclesia accreuit, S. Pelino Episcopo Brundisino, sub Iuliano etiam martyrium 5 Decembris passo, sacrata.

c Piscaria fluuius, vulgo Pescara, antiquis Aternus, separatAprutium citerius ab vlteriore.

d Pontis meminerunt Strabo lib. 5 & Cæsar loco citato: ille ait Corsinio abesse 24 stadijs, iste circiter 3 millia passuum, [Pons] quæ coincidunt, & hisce Actis congruunt.

e Inter-promium vicus memoratus Antonino, vbi etiam Inter-Bromio, & in Tabulis Inter-primum dicitur, [Inter-premium.] & a Corfinio VII aut XVII millibus notatur distare. Lucius Camarra in Teate antiquo asserit in Actis SS. Camitij & sociorum appellari Inter-primum, & a Diodoro lib. 11 Pollitium.

f Camarra in Teate antiquo pag. 69 Zappinam fuisse hisce Actis insertam deturpato forte vocabulo arbitratur, [Zappina.] ac legi debere Teatinam, sic exigere itineris rationem a Sanctis viris instituti & vrbis Teatinæ situm correspondentem. Ita apud Anastasium Bibliothecarium in Sergio II legi Lupum Episcopum Ecclesiæ Textinæ, pro Teatinæ, & in Actis SS. Comitij & sociorum haberi Catanenses pro Teatenses. Verum inciderat, num forsan, Zappina fuisset, vbi modo Solfanara sita est, vbi vtrimque in Aternum seu Piscaram influunt amnes. Fauet vicinum Castrum-Petræ, ad quod sacra corpora sunt delata.

g An nomen Kalendas perperam insertum? Alias foret dies 14 Februarij, quo coluntur SS. Valentinus Romanus Presbyter, S. Valentinus Interamnensis Episcopus, & alij plures Martyres.

CAPVT III
Inuentio, Translatio, & miracula SS. Valentini & Damiani:

LEC. VIII

Postquam diuina ordinatione gloriosissima corpora sanctorum Martyrum Valentini & Damiani a fidelibus collecta fuere, &, vt illis temporibus necessitas incumbebat, [Sub Longobardis,] decenter sunt tradita sepulturæ; inculta & absque veneratione mansere vsque ad tempora a Longobardorum; quando tota Italia ad Christum conuersa, omnes homines illius prouincie baptismo Christi sunt consecrati. Illis denique temporibus tanta pace tota Italia lustrabatur, vt omnes ciues habitarent in proprijs possessionibus. Eo tempore ciuitas Zappina erat destructa, [destructa Zappina,] & in viculos redacta, & in omnibus illis viculis non erant oratoria præter oratorium sancti Saluatoris, quod situm erat supra flumen Piscariæ; vbi confluebant omnes habitatores illius prouinciæ ad audiendum verbum Dei, & ibi tumulabantur omnes eorum defuncti. Accidit aute vt omnes non longe ab ecclesia manentes deferrent quemdam rusticum defunctum, [ad oratoriū deferentes mortuum,] vt in eodem loco traderent sepulturæ. Cum autem ire cœpissent, ingens pluuia mixta grandine ita eos occupauit, vt non valerent vltra procedere. Cumque essent in articulo mortis positi, vt nec domum reuerti, neque ad ecclesiam pergere possent, nutu & voluntate Dei subtus quamdam ilicem deuenere. Vbi diu multumque sedentes pluuiæ magis atque magis crescebant. [pluuia impediti,] Consilium agentes inter se, cœperant fodere subtus arborem illam, vt ibi mortuum sepelirent. Cumque non multum foderent, [fodientes reperiunt corpora SS. Valentini & Damiani,] inuenere tumulum, vbi corpora sanctorum Martyrum Valentini & Damiani quiescebant. Et inuenerunt ibi Epitaphium supra pectora eorum. Sacerdos autem quidam, qui corpus defuncti ducebat ad ecclesiam, legit titulum, in quo erat scriptum: Hic requiescunt corpora sanctorum Martyrum Valentini & Damiani. Videntes autem hæc mirati sunt, & cœperunt Deum rogare, dicentes: Domine Iesu Christe, Deus verus de Deo vero, si hæc quæ vidimus corpora Sanctorum sunt, [mortuus resuscitatur,] resurgat hic mortuus, vt nomen tuum sanctum clarificetur in seculum. Cumque astantes respondissent, Amen; statim resurrexit defunctus, & magna serenitas cæli facta est. Illi ergo homines cum vidissent tanta miracula, stupuerunt & glorificauerunt Deum, & sanctos Martyres Valentinum & Damianum. Denique aliqui ex illis custodiebant corpora Sanctorum; alij vero euntes per vicos & castella, diuulgauerunt omnia quæ viderant. Tunc omnes populi regionis illius simul congregati, construxerunt supra sepulcrum sanctorum Martyrum paruum oratorium, [oratorium extruitur.] & clauserunt diligenter eorum sepulcra. Deinde cœperunt omnes construere parua oratoriuncula in circuitu eiusdem oratorij, & ibi habitabant in eodem loco.

LEC. IX

Manserunt autem corpora sanctorum Martyrum vsque ad b tempora Normandorum, quando Trogisius egregius miles, vnus ex maximis Patricijs Normandiæ, c Castrum-Petræ, & alia plurima castella sorte & conquisite tenebat. Hic Trogisius transferre fecit corpora sanctorum Martinum Valentini & Damiani de loco, in quo manebant, oratorium, [sub Normannis corpora transferuntur ad Castrum-Petræ] quod situm erat in Castro-Petræ, vbi virtutes innumeras Deus quotidie monstrare dignatur. Mortuo itaque d Trogisio, & Roberto eius filio, & alio Trogisio filio Roberti, Riccardus filius eiusdem Roberti præclaræ indolis adolescens, & iure & consuetudine Normandorum dignus hæres, successit maiori fratri. Qui cum esset iuuenis, tanta audacia, nobilitate, prudentia ac bonitate splendebat, quod per totam Italiam ab omnibus honorabatur. Huius temporibus erat quidam homo in villa, quæ dicitur Licenesum, nomine Acto, qui per quadraginta annos a dæmonio vexatus fuerat. [energumenus 40 annis,] Ipse denique dæmon qui supradictum hominem possidebat, multa præstigia, & innumeras diuinationes per eumdem hominem exercebat: nam sepius faciebat se vinciri, & a multis ligaminibus non tenebatur: positus in caruca a centum hominibus non trahebatur: cum volebat, ecclesiam introibat: & quando nolebat, a multis se trahi non permittebat. Hic sepissime ductus fuit ad limina Apostolorum Petri & Pauli, & aliorum Martyrum Christi, sed a nullo horum potuit liberari. Accidit autem, vt quadam die prædictus dæmoniacus sponte veniret ad oratotorium, in quo sancti Martyres tumulati erant, stipatus turbis virorum ac mulierum. Cumque ingressi fuissent ecclesiam, vbi sancti Martyres, [fassus virtutem S. Valentini,] Valentinus & Damianus quiescebant, cœpit dæmon clamare & dicere: Valentine tu me eijcis, Valentine tu me eijcis. Ad hanc vocem Sacerdotes qui aderant orationibus & obtestationibus cœperunt insistere. [liberatur.] Tunc dæmon acerrime quam solebat cœpit vexare eum: & elisus in terram euomens volutabatur. Deinde tanto fœtore ecclesia est repleta, vt cunctus populus putaret se interire. Cumque Clerici, Te Deum laudamus, cantare cœpissent, tantus odor ex tumulo sanctorum Martyrum processit, vt omnes, qui aderant, putarent se in paradiso Dei manere. Ille vero reuersus in domum suam diebus omnibus quibus vixit, Deum & sanctos Martyres eius Valentinum & Damianum glorificauit.

[Annotata]

a Hic intelliguntur posteri Longobardi, eorumq; Duces Beneuentani, quorum priorem in Christianos sæuitiam ac posteriorum ad fidem conuersationem deduximus ad Vitam S. Sabini Episc. Canusini 9 Febru. § 9 & 10.

b Seculum Christi vndecimum tunc voluebatur, quando Normanni sedem in istis ditionibus fixerunt.

c Castrum-Petræ, nunc oppidum S. Valentini appellari supra diximus.

d Trogisij, Torgisi siue Turgisi, nomine appellatos fuisse Normannos isto seculo indicant Ordericus Vitalis lib. 5. Histor. Eccl. ad an, 1073, vti & Gesta Stephani Regis Anglorum & Ducis Normannorum lib. 12. At postea Roberti & Richardi passim dicti ex eadem gente Duces Capuæ & Apuliæ & Reges Siciliæ.

DE S. ANINA THAVMATVRGO ANACHORETA IN EVPHRATENSI DITIONE.

[Praefatio]

Aninas Thaumaturgus, Anachoreta in Ephratesia ditione (S.)

[1] Sanctus Aninas siue Ananias, aut Anianus, Thaumaturgus, varijs diebus inscriptus est Græcorum Menæis MSS. Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ die XX Februarij: at Parisiensi Synaxario Collegij Claromontani, & Menæis in Conuentu Virginis Annuntiatæ adseruatis XVIII Martij: [S. Aninæ cultus apud Gracos:] vnde coniecturam facimus in Martyrologio Arabico-Ægyptio, cuius Latinam versionem nuper Roma accepimus, eumdem annotari, quamuis per scriptoris incuriam nomen exciderit, & hoc solum legamus: Memoria sanctis Patris Prodigiosi. Ast hæc collocatur in MSS. Diuionensibus Chifletij nostri XVI eiusdem Martij, quibus adstipulantur Menæa excusa & Maximus Episcopus Cytherorum, his paßim verbis: Memoria sancti Patris nostri Aninæ Thaumaturgi: Adduntur in Menæis hi versus:

Σορῷ καλυφθεὶς θαυματουργὸς Ἀνίνας,
Οὐ συγκαλύπτει τὴν χάριν τῶν θαυμάτων.

Sepulcro Aninas thaumaturgus conditus,
Miraculorum gratiam haud condit simul.

[Acta.] Non dubitamus, quin Acta vitæ & obitus cum miraculis a morte eius patratis, apud Græcos extiterint: e quibus nonnulla in Menæis excusis extant, quæ Matthæus Raderus noster iam sæpius parte prima Viridarij sacri a se Latine reddita excudit & nos hic damus. Videtur autem vixisse in Euphratensi Syriæ prouincia, vbi haud procul ab Euphrate fluuio erat vrbs Episcopalis Cæsaræa, alijs Neocæsaræa dictæ.

VITÆ EPITOME.

Aninas Thaumaturgus, Anachoreta in Ephratesia ditione (S.)

[1] Hic sanctus Pater noster a prima ætate nullo magistro ad mansuetudinem & vitam quietam propensus, [Amans quietis] latere studuit & sibi vacare. Sedecennis enim vtroque parente orbatus, relictis omnibus, solitudinem petijt: repertoque viro quodam religioso, [solitudinem petit:] cui Maiumæ nomen erat, paupertati in paucis deditissimo, sese illi addixit, pariterque cum eo peruigilabat & precabatur. Tanta amborum erat abstinentia, vti sæpe per dies quadraginta, quod comederent, ex inopia non haberent. Et cum tam arcte contenteque viuerent, perinde tamen, atque si inter cupedias regias degerent, oblectabantur. Sed aliquanto post tempore, huius Aninæ institutor & magister, ab eo cogitabat discedere, quod & fecit. Hic vero perbeatus ad illum: Da veniam, venerande Pater, mihi non est animus hinc recedere. Nempe quo Deo duce peruenerat, ibi perdurare decreuit.

[2] Exibat tamen sæpius ad interiores eremi saltus, ad viginti vel triginta dies, suamque postliminio cellulam repetiuit, [2 leones sibi obsequentes habet:] & cum omnino cupiditates corporis mactauisset, vicissim illi Deus præstitit, vt obsequentes haberet feras. Nemini enim obscurum erat, geminos illi leones quocumque se conferret, assidue comites fuisse: cumque ex illis alter pedem spina induisset, Beatus extracto paliuro, pedem diligenter obligauit & curauit. [agros sanat:] Iam fama passim de illo increbrescente, ingens hominum, virorum iuxta ac fæminarum copia, qui secum ægros deducebant, ad eum confluxit: quos ipse, quocumque morbo laborarent, per inhabitantem Spiritus sancti gratiam, solis precibus restituit.

[3] Prætermissa igitur in interiorem solitudinem excursione, in cellula sua permansit. Sed aqua incommode suppeditabat: ex Euphrate enim, qui milliaria quatuor aut quinque aberat, petebatur. Ac prius quidem raro deferebatur, nec enim erat necesse: sed vbi vis hominum tanta concurrit, [precibus cisternam aqua repletam accipit:] visum est Sancto, aquam ad vsum peregrinantium prouidendam. Cisternam ergo, modicam effodit, in quam cælestem aquam colligeret. Enimuero cum illa angustior esset, & multitudo peregrinorum fontem exhausisset, aliaque turba superueniret, & ministro vt aquam hauriret imperaretur, intelligeretque Sanctus, nec vnum quidem scyphum impleri amplius posse, quod iam pridem fons exhaustus esset; sublatis in cælum oculis, imoque ex pectore suspirans, hilari mox vultu ad ministrum, Age, abi, inquit, fili, ego tibi Domini impero nomine, vt haurias & aquam subministres. Paruit ille, & o miraculum obstupescendum! cisternam aqua plenam redundantemque inuenit; eoque rem proclamante, mirificissimum factum omnes oculis inspexerunt, & desilientes, recentemque & limpidissimum laticem haurientes, præ stupore attoniti, laudes Deo immensas dederunt, qui se diligentes tanta gloria afficeret.

[4] Huius miraculi triumphum vt Sanctus opprimeret, ipse cœpit aquam ex Euphrate postea, quemadmodum & ante consueuerat, supportare. Per singulas ergo noctes æternus illi labor erat, vt aquam ex Euphrate deferret. Cumque rursum alio tempore frequentissimus populus adesset, & puteus siccatus esset totus, venerandus hic senex, arrepto vasculo, ad flumen properauit. Necdum ad iactū lapidis progressus, reuertit, vt ij, qui aderant, existimarent illum ob corporis inualetudinem regressum: occurrunt ei, vnoque hydriam ex manibus extorquente, vt ipse aquam ex Euphrate hauriret, cum aduerteret videretque vrceum aqua plenum, magna voce exclamauit: Date gloriam Deo: ex brachijs Patris aqua viua promanauit. Accurritur certatim, spectataque hydria, frigida plena, supra modum admirati, ad pedes eius se prouoluerunt, [vti & viceum,] precati ne sua caussa tantum laboris aquæ ferendæ amplius subiret. Quod nisi, inquiunt, hoc miraculum accidisset, omnino ex ipso Euphrate aquam delaturus eras. Sed perbeatus ille vicissim & se in terram abiecit, seseque puluerem & cinerem ac vermiculum vilissimum appellitabat.

[5] Tunc Cæsareæ Pontifex, cum intellexisset aquam ab ipso Sancto portari, iumentum ad onus subeundum, senemque liberandum eo destinauit. [asinos ab Episcopo acceptos,] Interim inopia quidam & ære alieno oppressus ad virum sanctum venit, suamque illi calamitatem exposuit. Hic cum nihil quod daret haberet, nec vacuum tamen vellet a se dimittere: Asinum, inquit, hunc vende, & creditori satisfacias. Episcopus cum hoc rescisset, [donat indigenti:] alterum donauit, &, Hoc, inquit, iumentum non ad tuum tibi arbitrium permitto; sed vt aquam ferat, cumque mihi illius vsus erit, illud abs te repetam. Paullo post venit alius rogator, qui cum ex Sancti inopia nihil quod acciperet videret, asinum accepit. Hoc rursum Episcopus edoctus, nouam hydrothecam effodit, quam submissis iumentis aqua repleuit, iussitque iumenta sibi per seruos reduci.

[6] Erat per id tempus in ea vicinia Stylita quidam percelebris, cui cum altero quodam, impulsu dæmonum, lis erat & pugna, ita vt lapide quoque peteretur & læderetur Stylita: [Stylitam epistola per leonem missa,] qui irritatus cœpit velle iniuriam vltum ire, ac de statione columnæ suæ descendere, perturbatoresque vindicare. Quod Aninas vere homo Dei cum diuinitus cognouisset, per leonem scriptam misit epistolam. Stylita viso leone grammatophoro, ingenti perculsus est terrore. [docet patientiam:] Discipulus autem acceptam a leone epistolam Stylitæ reddidit: quam cum legisset, paruit ille admonitioni, vindictaque Deo permissa, rescripsit per leonem B. Aninæ, magnas se Deo & seruo eius agere gratias.

[7] Matrona graui morbo vexata ad virum sanctum contendebat, cui cum in itinere barbarus occurrisset, [matronam a stupro liberat:] stuprum inferre nitebatur; quem illa solo Sancti appellato nomine cicuratum a sententia deduxit. Qui cum explicara manu hastam, (quam antea defixerat in terram quam illam aggrederetur) reperisset iam radices egisse, inusitato prodigio attonitus, [hasta radices agente,] & ipse ad sanctum virum aduolauit: a quo in Christiana lege institutus, sacrum baptisma suscepit, mansitque cum viro sancto, & sanctissime vixit. Fæmina porro curata, [conuertitur stuprator:] lætitia gestiens reuertit.

[8] Multa alia supra vim naturæ memoranda designauit Sanctus, quæ, ne fastidium crearemus lectori, [Clarus miraculis,] quamuis inuiti, præterimus. Quinque ergo supra nonaginta annos in hac virtutis palæstra versatus, cum numquam ab ea declinasset, nec locum mutasset, ad decimum vltra centesimum ætatis annum peruenit; [110 annos natus,] multis varijsque editis vaticinijs & prædictionibus, quas omnes euentus ipse comprobauit. Tandem magno Fratrum cœtu collecto coactoque, vnum virtute cæteris præstantiorem selegit: & Hunc, inquit, Deus Pastorem in meum locum designauit: simulque manu indigitabat & complectebatur, omnibusque bene precatus, [obijt 16 Martij.] post dies septem ad Dominum abijt, die sexta decima Martij.

DE SANCTO IOANNE ASCETA MONASTERII IN RVFINIANIS.

[Commentarius]

Ioannes Ascetes monasterii in Rufinianis (S.)

Nota est Chalcedon vrbs ad Bosporum, e regione Byzantij siue Constantinopolis, in qua quartum Concilium Oecumenicum anno CCCCLI celebratum est. In huius suburbio iam diu ante habita fuerat pseudosynodus contra S. Ioannem Chrysostomum: de qua Sozomenus lib. 8 hist. Eccl. cap. 17 agens, ista adiungit: Ad Quercum est suburbium Chalcedonis, quod a Rufino Consulari cognomen habet: in quo & regia & ampla ecclesia, quam ipse Rufinus in honorem Apostolorum Petri & Pauli extruxit, & Apostoleum ab ipsis appellatur. Adiunctum ab eodem Rufino, qui Roma eo aduenerat, monasterium, in eoque hunc ad mortem vsque vixisse, & sepultum fuisse tradunt Acta MSS. S. Hypatij ad diem XVII Iunij illustranda. Verum id postmodum S. Hypatius restaurauit, & in eo collapsam disciplinam restituit, vnde monasterium S. Hypatij in Rufinianis dicitur in Vita S. Auxentij Archimandritæ, a nobis edita ad XIV Februarij, qui, vt num. 36 & 39 traditur, sæpe in illo monasterio fuit, & miraculis claruit. In illo loco vixit S. Ioannes, quem XVI Martij celebrant Menæa Græca, & Maximus Cytherorum Episcopus his verbis: S. Ioannes, qui in Rufianis, siue Rufinianis, in pace vitam finiuit. Addunt Menæa hoc distichon:

Τιμῶμεν, Ἰωάννη, σὴν ἐκδημίαν,
Ἐνδημίαν δὲ πρὸς θεὸν μᾶλλον φάναι.

Tuum Ioannes colimus excessum, magis
Qui nominandus ad Deum excessus fuit.

Allusio est in ἐκδημία & ἐνδημιᾳ, quæ de transitu ex hac vita ad alteram potest intelligi, aut certe de peregrinatione ex vrbe Constantinopolitana & discessu ab honoribus, quos istic potuit habuisse, ad secessum & contemplationem rerum cælestium ac diuinarum in monasterio S. Hypatij in Rufinianis, vbi eum inter ascetas & Therapeutas vixisse arbitramur.

DE S. ABRAMIO EREMITA, ET S. MARIA EIVS NEPTE. IN HELLESPONTO.

SECVLO VI

Commentarius præuius.

Abramius Eremita, in Hellesponto (S.)
Maria eius Neptis, in Hellesponto (S.)

§ I Cultus vtriusque ecclesiasticus, & Officium apud Græcos XXIX Octobris.

[1] Carthusiæ Coloniensis Patres, post editum anno MCCCCXC Vsuardi Martyrologium iuxta quoddam suæ bibliothecæ MS, non sine augmento ex diuersis Martyrologijs collecto, illud iterum magis auctum in lucem dederunt anno MDXXI & in hac auctiori editione primum meminerunt Abrahæ Presbyteri & Anachoritæ & Mariæ filiæ fratris eius pœnitentis. [Dies hic ex Molano, vnicum auctorem secuto,] Eadem verba Ioannes Molanus in suis ad Vsuardum Additionibus anno MDLXVIII vulgatis repetijt, atque in margine annotauit: De his Efrem to. 2. Aloysij. Lipomani scilicet, folio 391, vbi eorum Acta profert ex Vitis Sanctorum Patrum Coloniæ impreßis & MS. Veronensi; quæ Heribertus Rosweidus noster rursum edidit, ac postmodum etiam cum MS. Gislenopolitano collata, cum Sueßionensi S. Mariæ conferenda reliquit, iam olim ex Græcis facta Latina, Antiquæ tamen illi versioni, & multorum forte seculorum spatijs anteriori, Gerardi Voßij nouam prætulimus: quia Græcum ipsum textum ex Vaticanæ Bibliothecæ Codice 727 nacti, posteriorem interpretationem eidem vidimus preßius inhærere: quæ autem in vtraque diuersitas, non exigui quandoque momenti, occurrit, eam diligenter descriptam lector inueniet in annotationibus, post singula capita more nostro subnectendis.

[2] Ceterum præfatus Molanus, cum anno MDLXXV suas illas Additiones recuderet, [& 2 editione retractante quod scripserat,] aliquam Menologij Græci notitiam nactus ex Horologio excuso Venetijs, vt ait, anno seculi XXXII, securius esse credidit Græcæ Ecclesiæ in publicarum precum libro expreßißimam consuetudinem sequi, quam additiunculam in sola Coloniensium postrema editione adiectam, & expunctis ijs, quæ in Martio scripserat, ad XXIX Octobris hæc dumtaxat reposuit die vigesima nona S. Patris Abramij: quem scilicet titulum, preterito Mariæ nomine, præferebant Acta a Simeone Metaphraste conscripta sub illius diei nota, & curante Aloysio Lipomanno Latinitate donata. Interim Cardinalis Baronius primam Molani editionem secutus est Martyrologium Romanum concinnans, & diem clausit hisce verbis: in Syria S. Abrahæ Eremitæ, cuius res gestas B. Ephræm Diaconus conscripsit.

[3] Tam leui nixa fundamento auctoritas non persuaderet nobis, vt alio quam quo apud Græcos coluntur die, [transiit in Romanum Martyrol.] eorum Acta poneremus: sed quia liberum est Ecclesiæ Romanæ, quem voluerit diem tribuere Sanctis, quorum cultum recipit; & hæc, Martyrologium sic recognitum recipiens atque Ecclesijs vtendum præscribens, hunc diem censenda est eligisse, nos quoque eumdem præferimus: etsi non propterea desinamus mirari, cur Molanum potius secutus Baronius sit, quam quod ipse vidit citatque in Notis Græcorum Menologium. In hoc autem S. Abramij memoria fit totidem verbis, quot Molanus est vsus in editione 2, prætermisso scilicet Mariæ nomine: [cum Græci hos sanctos colant 29 Octobris] quæ Baronio caussa fuisse videtur eiusdem similiter prætermittendæ, prout etiam faciunt cetera, quæ vidimus, Menologia aut Synaxaria MSS. Sola Menæa magna Venetijs excusa nomen Mariæ in titulo præferunt, eamque æque ac sanctum patruum disticho speciali honorant: post quam enim de S. Abramio hæc cecinerunt

Σαρκὺς νεκρώσας Ἀβράμιε πᾶν μέλος,
Θανῶν συνοικεῖς τοῖς ἀσάρκοις Ἀγγέλοις.

Abramie carnis omne delicium necans,
Morte sociaris carnis experti choro.

postquam, inquam, hæc cecinerunt Abramio, nepti eius iubent cani sequentia:

Ἀφεῖσα σαρκος τοὺς ἐραςὰς Μαρία,
Ψυχῶν ἐραςῇ μυςικῶς περιπλέκῃ.

Carnis Maria deserens amatores,
Mystice animarum complecteris amatorem.

[4] [Elogium eorum ex Menologiis] Sequitur commune vtrique elogium, quod ex Basilij Imperatoris Menologio, pulcherrimo Bibliothecæ Vaticanæ cimelio, Petrus Archudius Corcyrensis Latine vertit, apud Ferdinandum Vghellum tom. 6 Italiæ sacræ. Abramius Christianis parentibus natus, vxore, quam inuitus duxerat, propter Christum dimissa, solitudinis studio, se in angustissimam cellulam abdidit: vbi decem annos commoratus, ad Presbyteratum promouetur: & cum e vita cessisset frater, relicta puella annos septem ingressa, illam Sanctus secum abductam, in altera suæ propinqua cellula inclusit. Quæ cum vicesimum ætatis annum ageret, diaboli opera non solum in fornicationem lapsa est; sed sancto etiam vitæ instituto valere iusso, in meritorio hospitio fornicationi indulgens, in omne vitium præceps abibat. Quod vbi resciuit Sanctus, sumpta militari chlamyde, & conscenso equo, inuentam neptim ad pristinam vitæ rationem retraxit: quæ, expiatis per pœnitentiam sordibus, tantos in virtute progressus habuit, vt miraculis insignita, in sancto proposito ad mortem vsque perstiterit. Abramius vero in summa senectute in Domino obdormiuit.

[5] Idem elogium inuenimus Mediolani in tribus Ambrosianæ bibliothecæ MSS. signatis 103, 364, & 393; Florentiæ in MS. Patrum Prædicatorum conuentus S. Marci, & Parisijs in Mazariniano ac nostro Claromontano: cui postremo abest clausula de morte Abramij, [Annorum, quos vixere, distributio.] quæ in excusis Menæis sic habetur: Requieuit vero B. Abramius ad diem vigesimum nonum Octobris: & ipsa similiter paullo post. Post annos scilicet quinque, vt habent Acta: quindecim vero ab resumpto pœnitentiæ instituto, a quo per biennium aberrauerat, postquam annis viginti cohabitasset cum patruo, septennis ad eumdem adducta a consanguineis, non vltro accersita: vt vniuersim annis vixerit quadraginta quatuor, patruus autem omnino septuaginta. Hic enim vigesimo ætatis anno mundum reliquit, & amißis post annos duodecim parentibus, ad conuersionem gentilium Sacerdos est consecratus, vt primigenia Acta, ex ijsque Metaphrastes, & omnes eorum versiones consentiunt: ex quo elogij auctorem corrigas nimis leui manu versatum in numeris. Annos deinde quatuor in Apostolica mißione peregit: a qua reuersus, haud ita multo post, anno scilicet ætatis trigesimo octauo, excepit neptem orphanam in studio pietatis enutriendam. Quam temporum rationem hic subducere placuit, vt, quæ mox de Abramij patria sumus disputaturi, facilius capiantur, & locorum ac temporum accurata distinctio historiæ huic, alioqui cæcæ, pro oculis sit.

[6] [Officium seculo IX ordinatum] Habemus ex antiquißimo Friderici Lindebrogij Typico accuratum ecgraphū, in quo nulla huius Abramij mentio, vti nec plurimorum aliorum, nec S. Anastasiæ Romanæ Martyris, cui dies XXIX Octobris communiter cum B. Abrahamio nunc ita sacer est, vt illius diei Officium vtrique integre adaptetur, de alijs vero Sanctis sola fiat per elogium commemoratio: proinde prædictum Typicum ipsum esse credimus Hierosolymitanum S. Sabæ, nullis posterorum additionibus auctum, omniaque in eo non reperta Officia iudicamus ab ijs esse adiecta, quorum nomina odarum sacrarum vel tituli præserunt, vel acrostichides exprimunt. Igitur seculo nono institutum vel certe, quod quidem attinet ad Abramium & Mariam, ab Hellespontijs acceptum, ad ecclesiæ Constantinopolitanæ vsum, compositis hymnis ordinatum fuerit dictæ iam diei Officium: omnes enim illius canones vtroque modo exprimunt nomen Iosephi isto seculo florentis. Quod autem Constantinopolitana recepit Ecclesia ad Orientales Ecclesias paulatim peruenerit: nam Copticum Maronitici nostri, quod est in Vrbe, Collegij Synaxarion MS. longum Abrahami Eremitæ elogium habet vltimo die mensis Babæ, qui nostro fere Septembri respondet.

[7] In Officio porro iam dicto ijs, quæ de Abramio sunt, canonibus præmittitur hoc acrostichon carmen

Τὸν σὸν γεραίρω παμφαῆ βίον μάκαρ. Ιωσήφ.

Tuam, Beate, nobilem vitam cano. Ioseph

Quot hic litteras legis, tot strophas continet hymnus in octo partes distributus: qui ipso statim exordio precatur, vt diuinis fulgens splendoribus Beatus, luciferam ipsius festiuitatem celebrantes a passionum corruptione suis precibus liberet: [Hymnus a S. Ioseph conscriptus] deinde eximium carnis domandæ studium caritatisque ardorem commendans, optat, vt qui illius imitandi studio venerandam ipsius obdormitionem festiuo conuentu recolunt, pari felicitate perueniant ad laborum suorum terminum. Gratiam præterea curandorum morborum & fugandorum spirituum ei, vt verissimo Dei famulo, datam, nec non multiplicem de peßimo serpente victoriam, extructam vero Deo ecclesiam extollit, infidelitatis paganicæ discussas tenebras depredicat: ac denique, quod veri pastoris imitator amissam ouem requisierit retuleritque ad pœnitentæ caulas gratulatus, ipsum & in vita & post mortem medicum ægrotantium fuisse testatur: concludensque in nominis Iosephi acrostichis rursum gratulatur, quod Sanctam eius obdormitionem lȩtanter hoc die iucunditatis agat Ecclesia, conuersationem ipsius honorans. Quæ vtrumuis e duobus Sanctis Iosephis habeant auctorem (duos enim esse docet Simon VVagnereckins in prolegomenis ad Marianam Græcorum pietatem; alterum S. Theodori studitæ fratrem, alterum annis quadraginta iuniorem; cuius ad III Aprilis dabimus Acta, de priori XIV Iulij tractaturi) nono tamen seculo composita esse constat.

§ II Patria Abramij, Ætas, Acta.

Ast ipsum Sanctum vbi & quo tempore dicemus floruisse? Syriam audacter Baronius nominat, & auctorem vitæ B. Ephremum Diaconum facit, [Abramius S. Ephremi Edesseni synchronus,] Lipomanum Molanumque secutus: ac ne quis dubitare poßit, quin celebrem illum doctorem Syrum, Edessenæ Ecclesiæ solem, intelligat; addit in annotationibus, ipsum Abrahami meminisse in libello, qui testamentum Ephrem inscribitur, nouo vtique & magis palpabili parachronismo. Nam licet familiariter eademque in regione conuixissent hi Sancti (quod teneant oportet quicumque Ephremum Edessenum, vtpote vulgo notiorem, [imo discipulus perperam creditus Abramius,] re nondum examinata, hic intellexerunt) non potuit tamen S. Ephrem iam iam expiraturus, vt habetur in libello isto, benedicere eidem Abrahamio, cuius Acta ante quinquennium aut multo diutius mortui descripserat, vt illi volunt. In eumdem scopulum impegit Rosweidus noster, cum in notis ad hanc Abrahamij Vitam Sozomenum Nicephorumque citauit; velut qui illius inter S. Ephrem discipulos meminerint: agunt enim de eo Abramio cui Edessenus Ephrem moriens, vt indicauimus, benedixit vna cum alijs simul nominatis. Gerardus quoque Voßius non dubitauit Edesseno attribuere hæc Acta, fortaßis non in his solis deceptus, dum ei credidit adscribendum quidquid S. Ephremi nomine signatum repererat.

[9] Primum igitur, ad locum quod attinet, constat ex Actis, quod septimo nuptiarum die sponsam deserens, [vixit] cellam inuenerit duobus milliarijs (stadijs inquit Metaphrastes) ab vrbe distantem, vbi tandem a consanguineis ipsum inquirentibus decimo septimo die est inuentus, & decimo octauo post anno adductam ab ijsdem neptem excepit: neque enim credibile est illos septennem puellam multorum dierum aut hebdomadum itinere abducturos fuisse ad patruum. Hic autem tunc reuersus a quadriennali apostolatu, iterum primam suam habitabat cellam: quæ cella, sicut scimus ex Actis nec valde remota fuit a vico per ipsum conuerso, & fuit necessario ei vrbi propinqua, cuius Episcopus istam ei mißionem imposuit. Quare si sciamus quis fuerit vicus ille & quæ ciuitas iam dicta, sciemus infallibiliter quæ fuerit S. Abrami patria & vitæ asceticæ pœnitentiæque palestra. Audiamus igitur de vtroque Metaphrastem, distinctißime & absque ambagibus loquentem:

[10] Lampsaci, quod est oppidum ād Hellespontum, erat quidam magnus vicus & populo frequens, [prope Lampsacum in Hellesponto,] qui vocatur Tænia: quoniam autem qui in eo vico habitabant tenebantur a graui errore gentilium, magna quidem multitudo Sacerdotum & Diaconorum ab Episcopo ad eos mittebatur; plurimi quoque ex ijs, qui vitam susceperant monasticam, ab eo constituti erant vici magistri: sed nemo eos poterat conuertere ab errore; imo pijs potius illi inferebant tormenta & supplicia… cum ergo dubitaret Episcopus quid oporteret facere, & rem cum suis communicaret:… Venit, inquit, mihi in mentem… eum (Abrahamium) initiare chrismate Sacerdotij & ei tradere vicum, qui est ad Hellespontum… Hæc dixit & e cathedra statim surgens, vadit ad Abramium cum vniuerso Clero.

[11] Hactenus Metaphrastes; cui Byzantij viuenti scribentique circumiecta Propontidi loca, [secundum Metaphrasten;] in quibus est Lampsacus, potuerunt & debuerunt esse notißima, vt priuatæ diligentiæ scientiæque adminiculo deficientia in primis Actis locorum nomina supplenti fides omnino haberi debeat: Metaphrastes, inquam: ipsius enim vere esse encomium illud, cui principium Ἀνδρῶν φιλαρέτων βίος censuit eorum, quæ vulgo Metaphrasti attribuuntur, seuerißimus decimator ac Bibliothecæ Vaticanæ Custos Illustrißimus, Leo Allatius: inter centum namque ac viginti Vitas, quas ex infinita propemodum farragine, Vitarum partim proprijs attributarum auctoribus partim alijs indicijs cognitarum non esse Metaphrastis, studiose exemit tamquam proprio Metaphrastis stylo tam clare signatas, vt de ijs nemo dubitare possit; & quarum collatione facta ad alias, quæ Metaphrastis non sunt, facile esset vnicuique, dummodo infans non foret, spuria discernere a legitimis: inter illas, inquam, paucas hanc reposuit, is, quem dixi, Allatius, in Diatribra de Simeonum scriptis pag. 124, quam Vitam, Græce transcriptam habemus ex MS. Regis Franciæ & cum altero Reginæ Sueciæ MS. collatam: ac deinde in Venetis ac Vaticanis MSS. inuenimus.

[12] [procul a Syria.] Igitur qui Lampsaceno Episcopo tam habitabat vicinus, vt ad eum ordinandum consurgens Episcopus secum e vefligio comites duceret eos, quos in consilium adhibuerat, Clericos; ipse quoque vel Lampsaco oriundus fuit, vel alia tam vicina Lampsaco vrbe, vt nec a Lampsaco nec a Tenea, Lampsacenæ diœceseos ad Hellespontem vico, longe abesset: sed in eius pene suburbijs inuentus ab Episcopo, indeque ad Gentiles missus, eodem redierit post quadriennium: nam ad pristinam suam cellam reuertit… quo intellecto habitatores vici illius… accedebant ad ipsum vt docerentur & illuminarentur. Atqui immenso terrarum spatio distat a Syria Hellespontus, vt Ephrem Syrus, in sola propemodum Syria commoratus, ideoque Græce linguæ inexpertus, vel ex hoc capite non potuerit socius esse ac familiaris Abrahami, a littoribus Hellesponti nunquam longius digreßi. Nostræ huic de Lampsaco sententiæ Philippus Ferrarius in catalogo Generali subscribit, ex Metaphraste, quantum conijcere licet, accepto lumine, ad hunc diem sic locutus: Apud Lampsacum S. Mariæ neptis S. Abitæ Eremitæ: Abrahæ scribere voluit: ipsum autem hic non numerauit inter Sanctos, quia de ijs solum agit, qui non sunt in Martyrologio Romano. Addit ea se scribere Ex Menolog. Græc. qui illam apud Lampsacum C. A. Mysiæ ad Hellespontum inter Parium & Abijdum olim clarissimam, vitam duxisse tradunt: sed nihil in vllo Græcorum Menologio impresso vel MS. ad hunc aliumue diem reperientes, veremur vt aliquod eorum ipse viderit, suspicamurque ipsum, quod in Baronio legerat combinasse cum lectis apud Lipomannum, vt proinde nihil nouæ auctoritatis hinc accedat ad antiquum diei XVI cultum, vt ipsi aut eius nepti dicati, comprobandum. In peruetusto Tamlactensi sed Hibernica lingua scripto martyrologio Maria quædam nominatur hoc die: verum nihil additur, quod suadeat eam esse, de qua nos agimus.

[13] Vrbem quoque ad quam fugiens Maria in barathrum se prostituendæ pudicitiæ præcipitauit, [Maria in Asso Troadis se prostituit.] præcitatus Metaphrastes duorum dierum itinere abfuisse dicit: Æsum nomine vt legit Franciscus Zinus, interpres a Lipomano adhibitus: nostrum Medicæi Codicis cum Reginæ Manuscripto collati ecgraphum Ἴασόν τινα πόλιν habet. Sed vel plurium dierum iter dicendum fuit; recentis enim passuum millibus Lampsaco distat Ἰασσος, Vrbs Caria ad mare Myrtoum apud Ptolomæū; secundum accuratiores vero Geographorū dimensiones ducentis saltem & quinquaginta. Vel scribendum Ἄσσον, vrbs Troadis, centum quidem passuum millibus remota a Lampsaco, sed quæ expeditus eques intra biduum facile poßit conficere, itine recto & raris fluuijs, nullis maris intercurrentis sinubus intercepto; quale nobis istud in tabulis depingitur. Fauent huic posteriori & verosimiliori sententiæ tum lectio Codicis Vaticani, in quo Ἄσον legisse videtur Lipomani interpres; tum peculij in viaticum & cœnam ab Abramio accepti tenuitas.

[14] Habemus igitur Lampsacenam diœcesim, eamdemque Abramio solum natale: nunc tempus inquiramus, quo vixit. [tempore Theodosij Æliotæ] Dabit illud nobis in prato suo spirituali Ioannes Moschus, anno DCXX Romæ mortuus, sicut ostendimus XI Martij in Vita S. Sophronij, peregrinationum ac studiorum socij, num. 23. Narrat is cap. 68. De Abbate Theodosio; quod cum audisset Abramius Dux S. Mariæ-nouæ, ipsum non habere pallium quo hyeme vteretur, emerit illi. Quis dubitet respectu Ægyptiacæ, sæculo ferme integro anterioris & per omnes toto Oriente Ecclesias celeberrimæ, nouam dici illam, cuius dux & agendæ pœnitentiæ magister Abramius fuit? Et rebus tam bene inter se cohærentibus, quis eadem magistri atque discipulæ legens nomina non statim hos, de quo agimus, patruum neptemque cogitabit? Atqui Theodosius, cui synchronus fuisse legitur hic Abramius, priusquam transiret in solitudinem, monasticam vitam duxerat in Æliotarum cœnobio (cuius nos quidem situm necdum cognouimus, [circa mediū seculi VI.] haud longe tamen fuisse a Lampsaco vel ex hac congruentia suspicamur) in eoque discipulum habuit Cyriacum Abbatem, ex cuius ore narrat se accepisse Moschus, quæ de prædicto Theodosio scribit, idque circa annum DCXVI, vt ex tempore relictæ a Moscho sophronioque Ægypti intelligitur. Igitur S. Ephremo Edesseno circa annum CCCLXXVIII erepto e viuis, vt ostendimus in Prolegomenis ad eius Acta 1 Febr. duobus ferme seculis iunior censendus, atque ad dimidium sexti seculi referendus est Abramius.

[15] Quis porro Ephrem fuerit, eius sodalis in vita, &, vt Actorum titulus præfert, laudator post mortem, [Ephremi plures ijdemque scriptores.] & cur Sancti appellatione prænotatus, fatebimur nos ignorare, donec aliunde lux afferatur aliqua. Varios huius nominis Sanctos nouimus, & in prioribus tomis iam aliquos memorauimus: qui propius ad hæc secula spectant, sunt S. Ephrem Mylasæ Episcopus in Caria, cuius nomen inter auctores canticorum aliquoties recurrit in Menæis, nominatim IX die Septembris, qui videtur seculo V floruisse, XIV Ianuarij a nobis memoratus: tum Ephrem Antiochenus Patriarcha, tempore Agapiti Papæ I anno Christi DXXXV: sed hunc locus, istum, imo vtrumque fortasse, tempus arcet ab hac scriptione, quamuis Antiochenū plura eaque laudate sciamus scripsisse, in quibus S. Theodosij Archimandritæ virtutem egregie extulit vt nihil dicam de nostro Abramij laudatore, qui & ipse plura scripsisse potuit. Adeo vt tribus eiusdem nominis scriptoribus iam repertis, fortasse non omnia sint Edesseni Ephremi, quæ sub eius hactenus nomine circumferuntur; quod saltem de hac Vita iam demonstrauimus: sicut nec omnia etiamnum venerunt in lucem, quæ constat Syriaco sermone fuisse ab Edesseno euulgata olim.

[16] An Græca lingua fuerint scripta hæc Acta, nihil attinet nunc dubitare; [Epilogus Actorum an recte repudiatus a Vossio?] si tam prope Constantinopolim Sanctus vixit Abramius. Nunc tamen maiori iure quam antea videbitur posse dubitari, num legitimus sit epilogus iste, quem in Latinis quidem Actis MSS impreßisque reperimus: abesse tamen ab exemplaribus Vaticanis alijsue testatur Voßius: & eo quoque nomine sibi credidit omittendum, quod ex varijs potius alijs locis S. P. N. Ephrem a Metaphraste huc congesta & alibi sparsim apud auctorem haberi videbantur & nihil facere ad Abramum. Displicet nihilominus censura Voßij, & magis probatur Rosweydus noster, negans aliquid in eo epilogo esse, ob quod abiudicari auctori debeat: nam vt similiæ fortaßis alicubi in operibus S. Ephrem occurrant: non tamen sic eadem sunt vt inde accepta probari poßint: quod autem de Metaphraste suspicatur Voßius; patet omnibus, encomium ab eo scriptum in Surio vel Lipomano legentibus, nihil simile istic inueniri.

[17] [an antiquæ versio ex Metaphraste interpolata?] Nec multo minori temeritate notata est ab eodem antiqua versio, quasi haud pauca habeat ex metaphraste admixta: etenim duas dumtaxat reperimus clausulas desideratas in Græco, idque omnino in fine, atque ad rem adeo necessarias, vt non videri debeant acceptæ ex Metaphraste, sed ex originali perfectiori quam id quod ipse ac nos secuti sumus, in vetusti interpretis versionem venisse: eoque diligentius annotauimus diuersitatem vtriusque versionis, maxime vbi aliquid vel deficit vel abundat alterutri. Cetera, vti & ipsum Metaphrastis encomium sane graue & longe elegantissimum, satis habemus apud Lipomannum legi, ne frustra molem operis augeamus: epilogum tamen non duximus prætermittendum, quia etsi ad Abramium ille non multum, multum tamen facit ad cognoscendum auctoris ingenium & insignem animi demissionem: quod autem a MSS. Græcis absit, id studio breuitatis a transcribentibus factum licebit suspicari.

ACTA
Auctore Ephremo Synchrono
Interprete Gerardo Voßio collata cum MS. Vaticano Græco.

Abramius Eremita, in Hellesponto (S.)
Maria eius Neptis, in Hellesponto (S.)

AVCTORE EPHREMO

PROLOGVS

[1] Fratres mei dilecti, enarrare vobis volo pulcram perfectamq; vitæ rationē admirandi viri Abramij: [Excusat auctor suam tenuitatem] quam quidem ipse sic inchoauit atq; perfecit, vt post consummationem promeritus sit gloriam sempiternam. Ceterum vereor testimonium illustre atq; admirabile texere imaginis eius Deo acceptæ virtutis: ecce enim vita ac conuersatio quidem viri bona & perfecta est; at ego infirmus & imperitus. Siquidem imago virtutis eius luculenta & admiranda est; colores vero, quibus ea mihi depingenda est, valde tristes sunt ac horridi. Verumtamen, quamuis imbecillus sim & imperitus sermone, [collatam ad virtutes summas Sancti.] perfectionemque illius digne comprehendere nequeam, tentabo tamen vel ex parte enarrare qualiscumque sim, atque disserere, licet insufficiens, de vita ac moribus eiusdem viri, Abramij nimirum a secundi: quippe qui nostris extitit temporibus, & Angelicam cælestemque vitam in terris duxit; posseditque patientiam, durissimi adamantis instar, per quam meruit cælestem consequi gratiam. Et quoniam a iuuentute sua castum pudicumque se exhibuit, templum Spiritus sancti effectus est & vas sanctum: vt in eo, qui vocauerat ipsum, Deus suum hospitium domiciliumque teneret.

[Annotatum]

a Respectu Patriarchæ Abrahæ dictum intellige.

CAPVT I
S. Abrahamij vita solitaria; rara per triennium patientia inter paganos.

[2] Hic igitur B. Abramius parentes habuit admodum diuites: [Inuitus sponsam admittit,] qui cum supra modum humanæ affectionis atque naturæ, ipsum diligerent, desponsarunt ei puellam adhuc a puero, expectantes vt sic ad dignitatem aliquam secularem promoueretur. At hic longe aliter sentiens, ab ipsa mox aetate inuenili ecclesias frequentare cœpit: & si quando sacras ibi Scripturas legi audiret, lubens aures accommodabat & studiose in ijs se exercebat & meditabatur. Ceterum parentes eius, b iam tempus nuptiarum appropinquare censentes, compellebant ipsum quantumuis reluctantem, matrimonij vinculis obstringi: quibus cum ille antea obsisterat coniugiumque detrectaret, tandem tamen nimium ab ijs molestatus, pudorisque verecundia victus, acquiescere ac consentire omnino cogitur. Celebratis ergo c die septimo nuptijs ipsoque iam in thalamo cum sponsa sedente, subito tamquam lux quædam in corde ipsius diuina gratia refulsit; [eaq; deserta, fugit ad quamdam cellam:] quam veluti ducem aliquem sui voti ac desiderij nactus atque secutus, illico domo exiliens, e ciuitate egressus est. Duobus autem quasi d milliaribus procul inde cellulam quamdam vacuam inuenit, in quam ingrediens, suum ibi domicilium fixit, cum gaudio & lætitia cordis sui glorificans Deum.

[3] De quo facto eius, maximo correpti sunt stupore tam parentes quam vicini & cognati ipsius: qui egressi vbique beatum illum requirebant, eumque post decem & septem dies in iam dicta cella preces ad Deum fundentem inuenerunt; ad cuius ipsi aspectum valde obstupuerunt. Beatus autem ad eos: Quid, inquit, [vbi inuentus ab amicis rogat, ne vltra sibi molesti sint,] admiramini? Deum potius benignissimum suspicite, qui me a cœno iniquitatum mearum eripuit, & pro me orate, vt in finem vsque vitæ, iugum hoc suauissimum, (quod me licet indignum subire voluit Dominus) valeam sustinere, vitamque meam beneplacitam secundum ipsius voluntatem per omnia instituere. Cui, cum omnes verba eius audientes, respondissent. Amen: hortatus ac deprecatus est ipsos, ne sȩpius ei molestiam prætextu visitationis inferrent. Quibus iam inde recedentibus, ipse ostium suæ cellulæ obstruxit, seipsumque intus reclusit, minima dumtaxat fenestella relicta, per quam tempore e debito cibum necessarium acciperet. [& vitam perfecte instituit.] Illustrataque est mens eius diuina gratia, qua indies in optimo vitæ instituto proficiebat; continentiamque magnam possidebat, ac vigilijs & orationibus, planctui & humilitati atque caritati vacabat. Cumque vbiuis locorum, sanctitatis fama de eo percrebresceret, cuncti audientes vndique ad eum visendum, & vt ab eo spiritaliter iuuarentur atque ædificarentur, confluebant. Datus namque eidem a Deo est sermo sapientiæ & intelligentiæ: eratque opinio ac fama de ipso inter vicinos, lucidissimi luminaris instar refulgens.

[4] Accidit autem post f decem annos a tempore renuntiationis suæ, parentes eius ex hac vita migrare: [Parentibus mortuis, hereditatem suam in pauperes dispertit] a quibus, quod multæ pecuniæ opesque ipsi relictæ essent, rogauit amicum quemdam sibi fidum ac carum, vt vniuersa, quæ ipsi obtigerant, in pauperes & orphanos distribueret: ne per ea ab orationibus auocaretur impedireturque. Quibus sic actis securo animo tranquillaque mente remansit. Illud quippe beato viro erat curæ, vt mentem nullis rebus terrenis obstrictam haberet: atque ideo nihil super terram præter sagum vnum & tunicam vnam cilicinam, quam gestababat, vnumque exiguum catinum, ex quo edere ac bibere consueuerat, possidebat. Cum his vero omnibus humilitatem supra modum & caritatem erga omnes parem sibi vendicabat. [spiritu pauper,] Non diuites pauperibus in honore præferebat, nec principem subdito, nobilemue ignobili: verum omnes æqualiter citra acceptionem personarum diligebat ac honorabat. Neque interdum quemquam durius procaciusque increpabat: sed erat sermo ipsius sale caritatis & mansuetudinis conditus. Nam quis pulcherrimas eius responsiones audiens, satiari aliquando dulcedine eloquiorum ipsius potuit? aut quis vultum eius venerabilem aspectumque Angelicum quandoque intuens, non magis accensus fuit ad sȩpius eum videndum?

[5] g Toto porro tempore renuntiationis suæ, canonem seu regulam semel arreptam nunquam mutauit: [& in proposito constans.] sed quinquaginta annorum spatio in vitæ Religiosæ instituto alacriter se exercuit. Propter nimium autem amorem ac desiderium, quo in Christum erat, omne temporis illius æuum quasi dies paucos reputabat, nullaque satietate religiosi instituti sui capi vmquam poterat. Erat vero non longe a ciuitate illa vicus valde magnus ac spatiosus, in quo cuncti pariter pagani admodum atroces a minimo vsque ad maximum degebant: quos nullus plane ab idololatria auertere poterat, h sed omnes, qui id tentabant, re infecta ac citra vllum salutis ipsorum fructum, ab ijs recedebant; nullatenusque afflictionis molestiam, [Obstinatis paganis conuertendis,] qua ab ijs premebantur, perferre poterant: quoniam non solum illi non admoneri se suæ salutis patiebantur, sed & persecutiones in eos, a quibus admonebantur, mouebant seditionesque concitabant. Et cum turba nihilominus monachorum semel atque iterum illos adire & cum ijs agere tentassent, nihil omnino super eorum conuersione profecerunt.

[6] Vna ergo die Episcopus sedens cum Clericis suis, [idoneum censet Episcopus,] beatissimi huius viri memor, dixit ad eos. Talem ego virum cunctis temporibus meis non noui, nec vidi ita in omni bono opere perfectum omnibusue exornatum virtutibus, in quibus acquiescit Deus, sicut nunc habetur Domnus Abramius. Clerici autem respondentes, vere illum Dei famulum monachumque perfectum esse affirmabant. Ad quos Episcopus: Volo, inquit, eum in hoc paganorum vico ordinare Presbyterum: magna siquidem patientia & caritate sua illos ad Deum conuertere poterit. Et consurgens e vestigio vna cum Clero ad cellulam Sancti viri contendit: [& præ humilitate recusantem] quo cum pariter peruenissent eumque salutassent, cœpit mox Episcopus de gentilibus vici istius cum illo agere, ipsumque hortari atque rogare, vt isthuc ob salutem eorum proficisceretur. Quo ille audito, vehementer contristatus ait ad Episcopum: Permitte mihi, obsecro, Pater sancte, vt meas iniquitates ac peccata deplangam: neque eiusmodi negotium mihi homini vili & infirmo imponas.

[7] [obedientiæ præcepto compellit,] Ad quem denuo Episcopus: Dei, inquit, beneficio ac gratia idoneus es: quare nolim te in hac sancta obedientia cunctabundum fieri. Cui vir beatus iterum respondit, dicens: Rogo sanctitatem tuam vt paruitatis ac vilitatis meæ misereatur, meque propria deflere mala permittat. Et ad eum Episcopus: Ecce, inquit, omnia reliquisti, & mundum ac quæcumque in eo sunt odisti, teque ipsum mundo crucifixisti: verumtamen licet hæc cuncta recte perfeceris, obedientia tamen adhuc cares. Quæ cum ille audiret, fleuit amare & dixit: Quis sum ego, canis mortuus? & quæ est vita mea, quod talia de me iudicasti? Cui rursus ait Episcopus: Ecce hic residens, tuam dumtaxat salutem curas: illic vero diuina adiuuante gratia, plurimos saluare & ad Deum conuertere poteris. Perpende igitur tecum, vnde ampliorem consequi mercedem possis, [Presbytera eum admittere.] hincne an inde? vtrum si teipsum solum saluaueris, an si plures alios tecum ad salutem duxeris? Beatus autem ille vir Dei tunc plorans, dixit: Fiat voluntas Dei, attamen propter obedientiam, hinc quo iniunxeris, proficiscar. Eductumque iam illum ex sua cellula, in ciuitatem subito introduxit, ibique per impositionem manus eum Presbyterum ordinauit: ac protinus ad vicum paganorum cum gaudio comitantibus Clericis, deducendum curauit.

[8] Quo dum beatus Abramius se conferret, precabatur in via Deum, [Profectus ad vicum paganorum] dicens: Benignissime ac optime Domine, respice imbecillitatem meam, & gratiam tuam in auxilium meum mitte, vt nomen sanctum tuum glorificetur. Perueniens vero ad vicum, conspexit cunctos ibi idololatriæ insania vehementer esse detentos; quare suspirans fleuit amare, sublatisque in cælum oculis, dixit: Tu Domine, qui solus absque omni peccato es, quique solus es misericors, & solus clemens atque benignus, ne despicias opera manuum tuarum. Festinanterque misit nuntium versus ciuitatem ad quemdam carissimum sibi amicum, [ibi ecclesiam exstruit,] vt pecunias ex patrimonio suo relictas ei mitteret: quas cum accepisset, intra paucos dies exstruxit ecclesiam i, in qua assidue preces Deo offerebat, & sic multis cum lacrymis orabat atque dicebat: Congrega, o Domine, populum tuum dispersum, & introduc eum in hoc templum tuum: oculosque mentis ipsorum illumina, vt repudiata simulacrorum cultura, [idola euertit,] te solum verum Deum cognoscant. Qua expleta precatione, confestim ab ecclesia egressus, contendit ad templum Gentilium, vbi abominationes eorum destruxit, & aras cum simulacris proprijs manibus detraxit atque euertit. Quod factum cernentes pagani illi, tamquam feræ agrestes in eum irruerunt, multisque verberibus laceratum ex vico fugarunt.

[9] Ipse vero clam illuc nocte reuersus iterum in ecclesiam se recepit, [cæsus fugatusq;] vbi conquiescens nec plagarum suarum lacerationem curans, cum fletu ac gemitu pro illis, tantummodo vt salui fierent, deprecabatur Dominum. Mane autem iam facto, aduentantes pagani repererunt ibi hominem Dei orantem: vnde magno perculsi stupore, quasi k stupidi euaserunt. Quare etiam ad ecclesiam quotidie veniebant, non quidem orandi gratia: sed vt pulcritudinem ædificij & ornamentum ecclesiȩ suis oculis contemplantes, recrearentur. Cœpit itaque quadam die vir Sanctus rogare eos, vt verum Deum agnoscerent. Illi vero atrociores effecti, baculis eum tanquam lapidem aliquem exanimem percusserunt: [venientibus ad se paganis fidem suadet:] & postea adhuc pedibus eius fune ligatis, extra vicum traxerunt, lapidibusque obruerunt: mortuum autem illum existimantes recesserunt, semiuiuo eo ibi relicto.

[10] Media vero nocte ad seipsum reuersus, ingemiscens fleuit vehementer, & dixit: [ab ijs pro mortuo relictus,] Cur despexisti humilitatem meam, o Domine, & quare faciem tuam a me auertis? Et quamobrem animam meam repellis: & opera manuum tuarum contemnis? Et nunc igitur benignissime Domine, respice super seruos suos, & concede eis vt cognoscant te: quoniam tu solus es Dominus, & præter te non est alius Deus. [Deum orat pro eis,] Post orationem vero surgens intrauit in vicum, ingressusque ecclesiam, psalmos decantabat Domino. Facto autem diluculo, rursus aduentantes conspexerunt eum ibi, & obstupefacti atque in insaniam versi, vt truculenti & omnis misericordiæ expertes, [iterumq; raptatur,] diris illum tormentis crudeliter confecerunt; & iterum, sicut prius, funibus alligatum extra vicum traxerunt.

[Annotata]

a De ætate sponsalibus valide contrahendis necessaria egimus die XII ad compendium Vitæ S. Theophanis: eamdemq; materiam fusissime hic tractat in annotationibus Rosvveidus.

b Abest a Græco hæc parenthesis: Suessionense MS. cumque tempus nuptiarum propinqui habile iudicarent: alias legitur, tempus propinquabile.

c Vide Rosvveidum multis hic declarantem ritum nuptias per septiduum celebrandi: ad quæ ex hoc loco illud insuper colligimus, non nisi die septimo in thalamum deductos fuisse sponsos: [septiduum nuptiale] cum omnino credendum sit intactam sponsam esse ab Abrahamio dimissam: fauet etiam huic præsumptioni textus Græcus.

d Metaphrastes duo stadia.

e Alias die & diei: sed nec istud nec horum alterum in Græco est.

f Rosvveidus anno duodecimo.

g Græce καυκίον Caucum retinuit antiqua versio: alibi de hat voce egimus: additur in MS nec non & vnum Psiathium in quo cubitare consueuerat: vide 11 Febr. in vita S. Euphrosynæ.

h Apud Rosvveidum & in MSS. distinctius nonnulli quidem Presbyteri & Diaconi, in hoc ipsum illic constituti ab Episcopo, sine vllo effectu recesserant.

i Ibidem additur & velut sponsam optimam multo eam mirificoque decorauit ornatu. Attamen dum ædificaretur, quotidie homo Dei per media simulacra gentilium præteribat, nihil penitus dicens; sed solummodo orans in animo suo gemitusque cum fletu mittens ad Dominum Postquam vero consummata est ecclesia, quasi munus quoddam cum multis eam lacrymis offert Deo: atque ibi genibus positis has preces suppliciter in sua oratione profudit: Tu omnipotens fili Dei, qui omnem mundum erroris caligine depressum ad cognitionem luminis tui per tuam prȩsentiam deduxisti; etiam hunc populum &c.

k Græce ἐννεοὶ: quam vocem antiqua interpretatio retinuit: alij perperam crediderunt legendum esse Ænei.

CAPVT II
Paganorum conuersio feliciter ab Abrahamio perfecta.

[11] [Toto triennio inter immanes persecutiones acto,] Ista autem cum per triennium pateretur, veri adamantis instar fortiter perdurabat: neque tot tantisque tribulationibus, atque necessitatibus vnquam cessit: sed cum percuteretur & contumelijs afficeretur, cum traheretur, cum affligeretur atque opprimeretur, cum lapidibus obrueretur, cum fame & siti conficeretur; in omnibus tamen his, quæ ipsi accidebant, nunquam auersatus est illos, neque indignatus ac commotus est, nunquam aliqua pusillanimitate est fractus, vel tædio fatigatus: verum cum durissima quæque ab eis sustineret, [eius caritate & patientia inuicta,] magis magisque eius in ipsos caritas augebatur; & quasi rogum ardentem, iracundiam eorum, sua modestia ac mansuetudine restinguebat. Modo enim eos obsecrabat, modo modeste admonebat, modo dulcium verborum blandimentis ipsos deliniebat: & quidem seniores, vt patres rogabat; iuuenes autem, vt fratres; & pueros, vt filios: licet interim ex aduerso ipse ab eis irrideretur ac subsannaretur, multisque iniurijs atque opprobrijs afficeretur.

[12] [moti Pagani] Vna porro dierum incolæ vici illius simul congregati a minimo vsque ad maximum, vehementerque obstupefacti, dicere cœperunt ad inuicem. Videtis, inquientes, adeo magnam patientiam viri, ineffabilemque ipsius in nos amorem & caritatem: quoniam in tantis tribulationibus ac malis, per nos ei illatis, nequaquam hinc abscessit, neque verbum aliquod malum cuiquam nostrum dixit, neque alienior a nobis est factus: verum magno cum gaudio hæc omnia patientissime sustinuit. Nisi sane esset Deus viuus cum eo, sicut dicit, & regnum & paradisus, supplicium & retributio; [fidei christianæ veritatē agnoscunt,] non hæc vtique perferret a nobis: quin & Deos nostros omnes ipse solus confregit atque euertit, & in nullo eum offendere vel lædere potuerunt. Vere seruus Dei hic est, & quæcumque ab eo fuerunt dicta, diuina sunt ac vera. Venite igitur, credamus in Deum, qui ab ipso prædicatur. Quæ cum inter se loquerentur, omnes pariter ad ipsum in ecclesiam contenderunt, clamantes & dicentes: Gloria cælesti Deo, qui huc famulum suum misit, vt nos ab errore liberaret atque saluaret.

[13] Beatus autem vir Dei ista conspiciens, gauisus est gaudio magno, & facies ipsius vt flos pulcherrimus apparuit, aperiensque os suum dixit ad eos: Patres carissimi, fratres ac filij, benedicti vos, qui huc intrastis in nomine Domini: venite vnanimiter, demus gloriam Deo, qui oculos mentis vestræ illuminauit, vt ipsum agnosceretis; [& a Sancto instructi] & signaculum vitæ accipite, vt ab idolorum immunditie purificemini; totoque corde ac animo credite quod vnus sit Deus creator cæli & terræ, & omnium quæ in eis sunt, omnis principij expers, incomprehensibilis, inenarabilis, inseparabilis, inalterabilis, omni fine carens, dator luminis, amator ac redemptor hominum, Magnus & admirabilis, terribilis & fortis, suauis atque benignus: & in Filium eius credite vnigenitum, qui est potentia Patris, & sapientia gloriæ eius ac splendor, per quem & omnia facta sunt: & in sanctum eius Spiritum ipsi consubstantialem, qui simul cum eo regnat in immensa ac infinita secula, [baptizantur ad mille animas:] omniaque viuificat: vt credentes, vitam æternam adipiscamini. Respondentes autem cuncti dixerunt: Ita sane, Pater noster, ita dux vitæ nostræ: ita fiet sicut asseris & nos doces: ita credimus & sic sentimus. Et illico Beatus a suscepit eos, baptizandos in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti, a minimo vsque ad maximum, ad mille vsque animas.

[14] Per singulos autem dies sacras Scripturas eis legebat, disserebatque cum ipsis de fide, iustitia & caritate; de mortuorum resurrectione, [quibus plenius instruēdis] & de tremendo iudicio, de regno Dei, de delicijs paradisi, & de gehennæ supplicijs. Quemadmodum autem terra bona ac bene elaborata percipit semen bonum, affertque fructum, aliud quidem centesimum, aliud vero sexagesimum, & aliud trigesimum: ita & illi magna alacritate verba eius suscipientes, libentissimeque doctrinam ipsius audientes, vberrimos inde fructus referebant. In conspectu autem ipsorum, velut Angelus Dei videbatur, & quasi firma ac pulcra quædam ædificij ligatura: sic quippe caritaris & amoris vinculo omnis anima colligata cum eo orat, totaque ipsorum mens consolatione fidei ac doctrinæ eius illuminata. Totum porro annum egit apud eos vir beatus, postquam fidem susceperunt, docens ac prædicans eis indesinenter dies noctesque verbum Dei.

[15] [cum vnum annum impendisset Sanctus,] Ceterum vbi iam studium eorum erga Deum & fidei firmitatem perspexit; magnam quoque in ipsum caritatem, curam, honorem ac reuerentiam; veritusque ne illorum occasione cogeretur religiosæ vitæ disciplinam relaxare atque dissoluere, & ne quocumque modo mens eius terrenarum rerum curis adstringeretur, consurgens noctu, sic Deum precatus est: Tu qui solus absque peccato es Deus, qui solus Sanctus, qui in Sanctis requiescis, [pro ijs Deum precatus,] qui solus misericors & benignus Dominus, qui e tenebris populum hunc tuum reuocasti & in admirabili lumine cognitionis tuæ firmasti, quique eos ab aduersarij vinculis absoluisti, & a simulacrorum erroribus conuertisti, eisque in te fidem tribuisti; obsecro in finem vsque conserua eos, Domine, & succurre gregi tuo, quem benignitate tua possidere voluisti; eosque omnipotenti gratia tua b communias, & semper corda ipsorum illumines: vt ea, quæ grata atq; accepta tibi sunt, perficientes, æternam vitam consequi mereantur: ac mihi quoque infirmo auxilium impertias, & non reputetur mihi hæc res in iudicium atque peccatum, quoniam desiderio sequendi te flagro. Et completa oratione abiens, ter crucis signaculo vicum signauit, [clam recedit:] ac latenter in alium locum recessit, & quibus potuit latebris se occultauit.

[16] Mane autem facto, pro solito suo ad ecclesiam turbȩ conuenerunt; sed quod eum ibi non inueuenissent, [in cuius frustra quæsiti locum] obstupuerunt: vnde quasi oues errantes, diuersa loca obibant, pastorem suum perquirentes, magnoque cum timore ac planctu nomen eius inclamantes. Cum autem diutius perquirendo, eum inuenire nequiuissent, nimium contristati, e vestigio c ad Episcopum pergunt, & quod eis acciderat denuntiant. Qui cum hoc audisset, ipse quoque mœrore deiectus, confestim cum diligentia plures ad requirendum beatum virum emisit, maxime propter lacrymas & consolationem gregis ipsius. Cumque vbique tanquam lapis aliquis pretiosus quæreretur & minime reperiretur, d illique qui ad eum perquirendum destinati erant, iam re infecta redissent; [Episcopus clerum ordinat.] Episcopus cum toto clero suo ad memoratum vicum concessit, & consolatorium vitæ sermonem ad eos habuit, magnumque dolorem, quem de viri Dei discessu conceperant, leniuit. Et quia omnes in fide ac caritate Christi iam optime confirmatos deprehendit, viros ex eis magis probatos elegit, quos Presbyteros & Diacon os ac Lectores designauit.

[17] Audiens vero B. Abramius de accessu atque incremento Cleri, illorumque statu, admodum gauisus est & Deum glorificans, dixit: Quid retribuam tibi, benignissime Domine Deus meus, pro omnibus quæ retribuisti mihi? [Abrahamius suæ cellæ redditus] Adoro & glorifico salutarem dispensationem tuam: sicque orans atque exultans ad pristinam suam cellam reuertit. Fecit autem alteram paruam cellam extrinsecus, & semetipsum magno cum gaudio atque lætitia cordis sui conclusit in interiore, obstructis foribus e. Quo intellecto, inhabitatores vici illius, aduentantes ab B. Abramium, gauisi sunt gaudio magno, quod eum tanquam reuera vitæ ducem inuenissent, [magnæ ædificationi est omnibus.] accedebantque ad ipsum quasi ad patrem, vt docerentur & illuminarentur. Et quia supra quam dici possit eius vitæ instituto ædificabantur, pro maxima gratia ducebant, si saltem eum videre, & verba ab ipso salutis audire concederetur. O! miraculum, Fratres carissimi, vere laudibus & gloria plenum est hic vir talis: quippe qui in tantis tribulationibus atque angustijs, quas in sæpe dicto f vico sustinuit, nunquam religiosæ vitæ suæ regulam infregit, neque ab ea ad dexteram vel sinistram declinauit. Gloria & magnificentia Domino Deo nostro, qui talem ei patientiam præstitit, qua & alios potuit conuertere, & sui instituti gratiam seruare.

[Annotata]

a Ita ex Græco vertimus. Rosvveidus & Vossius: sanctum baptismum arripiens, baptizauit eos.

b Græce περιτείχισον: quare antiquior versio in MS. sic habet: & quasi muro validissimo eos gratia bonitatis tuæ circumdes.

c In ijsdem additur ingressi ciuitatem.

d Ibidem desunt sequentia, pro quibus hæc leguntur: habito consilio cum Clericis suis Episcopus memoratum vicum ingreditur.

e Hinc vsque ad exclamationem desunt omnia in antiquis impressis & MSS; quæ Vossius ex Græco restituit, habenturq; in ecgrapho nostro.

f Gæce κώμῃ, Vossius castello ac vico. Vide dicta 2 Martij, vbi de S. Quinto Thaumaturgo ἐν τῇ Ἀιολίδι κώμῃ.

CAPVT III
Dæmonum tentationes fortiter superatæ.

[18] [Irritatus Abramij constantia dæmon] Videns igitur Satanas, qui ab initio honestatis ac virtutis hostis fuit, quod in tantis afflictionibus, quas illo in vico aduersus eum excitauerat, non valuisset virum Dei lædere, neque in segnitiem atque pigritiam eum trahere, neque in aliquo mentem eius a bono proposito abducere; ac sicut aurum in formace, ita ipse inter pressuras magis resplendesceret, ampliusque ad multorum salutem in patientia & caritate in Christum atque alacritate proficeret: vehementer honestatis inimicus aduersus B. Abramium exacerbatus acriterq; efferatus, venit ad eum a magno cū phantasmate, vt saltem sic terrorem ipsi incutiens, facilius fallere atque decipere eum posset. Cum igitur media nocte Sanctus staret ac psalleret, [de vana gloria eum sollicitat,] repente lux magna in cella eius refulsit, & vox quasi multitudinis cuiusdam audita est, dicens: Beatus es, Domne Abrami, vere, inquam, beatus es: quoniam nullus in cunctis recte factis inuentus est, sicut tu: nullusque ita omnes voluntates meas perfecit, vt tu.

[19] [sortiterq; reiectus] Subito autem vir beatus dolum maligni cognoscens, exaltauit vocem suam, & dixit: Tenebræ tuæ tecum sint in perditionem, o plene dolo atque fallacia: homo enim peccator sum ego. Quia tamen caritatem Dei mei habeo, & spem in ipsum atque auxilium; in nullo ego te tuasque insidias pertimesco, neque plurima tua phantasmata ac spectra terrorem mihi in cutiunt. Pro muro siquidem munitissimo atque tutissimo est mihi nomen Domini mei & Saluatoris Iesu Christi, quem dilexi ac diligo; in quo nomine te increpo, immundissime canis ac miserabilissime. Quæ cum ipse diceret, illico instar fumi a conspectu eius euanuit. Beatus autem Dei famulus multa cum alacritate & tranquillo animo benedicebat Deo, tanquam qui nullum prorsus phantasma conspexisset.

[20] Rursus vero paucos post dies orante eo noctu, tenens securim satanas, [minatur cellam excindere;] cœpit cellam eius euertere. Cumque iam eam videretur perforasse, magna exclamauit voce, dicens: Festinate celeriter, o amici mei, festinate, & introeuntes cito eum b suffocate. Beatus autem vir Dei contra ad illum: Omnes, inquit, gentes circumdederunt me, & in nomine Domini vltus sum eos. Ille vero protinus hac voce audita, euanuit: cella interim sancti viri integra atque illæsa permanente. [alias ei ignis speciem obijcit;] Iterumque paucis interlabentibus diebus alijs, dum media nocte psalmodiæ vacaret, conspiciens c stoream, super quam psallens consistebat, vehementi flamma comburi, ignem intrepidus conculcans aiebat: Super aspidem & basiliscum ambulabis & conculcabis leonem & draconem, omnemq; potentiam inimici, in nomine Domini nostri Iesu Christi mihi auxiliantis superabo. Diffugiens autem satanas, exclamauit ac dixit: Ego te deuincam, improbe, artesque inueniam quibus te conteram, qui me iam despectui habes.

[21] Quadam igitur die, cum vir beatus, sicut consueuerat, cibum sumeret, [& cibum sumenti molestus,] ingreditur in cellam ad eum inimicus dæmon, in forma ac habitu adolescentis, & propius accedens, catinum eius nitebatur euertere. At ille cognoscens manu illud retinebat, nihilque eum curans, intrepidus comedebat. Tuncque exiliens cacodæmon ad aliam mox illusionem se conuertit: & ecce quasi candelabrum coram eo statuens, [etiam psallere aggreditur:] ardentemque desuper cādelam imponens, magna voce psallere incepit ac dicere: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. [Ps. 118, 1] Cumque plura ex eo psalmo verba decantasset; nihil vir beatus ipsi respondit, donec cibum solitum sumpsisset. Qui vbi iam comedit, ac e mensa surrexit, signo se Crucis muniens, ait ad ipsum: Canis immunde & ter miserande, insulsissime & timidissime, si nosti quod beati sint, cur igitur molestas eos atque perturbas? etenim vere beati sunt omnes, qui toto corde Deum diligunt. Cui respondens Diabolus dixit: Ideo molestias eis ingero, vt eos superem, ipsosque ab omni opere bono impediam. At beatus ad eum: Non, inquit, bene tibi sit, [redargutusque & contemptus euanescit.] execrande ac maledicte dæmon, quod tu quempiam timentium Deum impedire ac superare coneris, nisi forte eos, qui tui sunt similes, & propria voluntate a Deo recedunt, quos facile vincis ac decipis; quoniam Deus in eis non est: ab ijs vero qui diligunt Deum, instar fumi a vento rapti, deficis atque euanescis. Vna siquidem eorum oratio lacrymis permixta, sic te persequitur ac deijcit, sicut puluis a turbine agitatus dispergitur. Viuit Deus meus, qui est benedictus in secula, ipse gloria & exultatio mea: quare non te reformido, etiam si toto tempore tuo hic constiteris, nihilque te facio, canis impure: sic autem te contemno, quomodo si vnus catulus ab aliquo contritus sperneretur. Quæ cum vir beatus diceret, subiro ille iterum euanuit.

[22] Denuo post aliquot d dies, cum psalmodiam suam nocturnam perfecisset, [Nouas minas intentat] venit ad eum inimicus cum alio phantasmate copiosæ cuiusdam turbæ ac multitudinis hominum, e qui, vt videbatur, funes in cellam iacientes atque trahentes clamabant ad inuicem: Proijcite hominem illum in foueam. Quos beatus vir conspiciens ait: Circumdederunt me sicut apes fauum, & exarserunt sicut ignis in spinis, & in nomine Domini vltus sum eos. Et tunc exclamans Satanas dixit: Hei mihi! hei mihi! quid deinceps faciam tibi, ignoro. Ecce enim in cunctis me vicisti ac superasti, & vniuersis viribus meis despectis, [ac demum desperat de victoria.] me vndique conculcasti: verumtamen nec sic quidem aliquando a te recedam, donec superans humilem te mihi subiectumque reddidero. Ad que vir beatus: Anathema, inquit, tibi sit & cunctis viribus tuis, scelestissime atque impurissime dæmon: gloria autem & honor atque adoratio Domino nostro, soli sancto ac sapienti Deo: qui te nobis seruis atque amatoribus suis conculcandum tradidit, & ideo versutias tuas omnes subsannamus & spernimus: quare agnosce, infelicissime atque infirmissime Satan, quod nos neque te neque vllas tuas pertimerscimus phantasias.

[23] Per multum vero temporis, quamuis varijs tentationibus & imaginationibus atque insaniæ machinis beatum virum oppugnasset, [Abrahamius a tentationibus fortior,] nequaquam tamen potuit vel timorem aliquem menti ac cogitationi eius incutere: quin potius ad maiorem alacritatem & in Deum caritatem ipsum excitabat. Cum enim Deum toto corde ac animo diligeret, suamque vitam ac conuersationem secundum eius voluntatem institueret, affluenter diuinam gratiam promeruit: ideoque in nullo eum lædere diabolus valuit. Patienter enim atque perseueranter pulsauerat vt ei thesaurus Christi gratiæ panderetur: cuius cum iam ingressus patefactus esset, tres sibi sibi inde lapides pretiosos elegit, fidem, spem & caritatem: quibus & reliquæ in eo virtutes exornabantur. Texens quoque pretiosissimam ex bonis operibus coronam, [in omni se virtute exercet,] Regi regum, a quo munus acceperat, obtulit. Quis namque sic toto ex corde Deum dilexit, & proximum vt seipsum? Aut quis ita laborantibus compatiebatur & misericordiæ viscera ostendebat? Quem etiam aliquando monachum intelligens bonæ conuersationis esse, non pro eo precatus est Dominum, vt a quocumque diaboli laqueo liber conseruaretur, cursumque vitæ suæ irreprehensibiliter consummaret? Aut quem peccatorem vel impium quandoque audiens: non confestim pro eo, vt saluaretur, Deum obsecrabat?

[24] Per omne porro tempus conuersationis suæ numquam a regula sui instituti deflexit, neque vnquam ijsdem temporibus dies illum aliqua sine lacrymis præterijt. [mire erga seipsum austerus] Non facile sua labia in risum soluebat: f sed ne subridebat quidem. Non appropinquauit corpori eius oleum, neque faciem suam aut pedes aqua vnquam abluit. Sic autem se in sui instituti certamine exhibebat atque gerebat, quasi quotidie moriturus esset. O stupendum atque gloriosum in hoc viro miraculum! Fratres: quippe qui in admiranda illa sua abstinentia ac continentia, assiduisque vigilijs ac lacrymarum fluentis, g humicubationibus quoque & corporis emaceratione numquam remissior aut imbecillior factus est, neque segnitie vel tædio aliquo fatigatus: sed veluti esuriens quispiam aut sitiens, sic mens eius, quæ diuinæ gratiæ præsidio nutriebatur, nunquam sui instituti dulcedine poterat satiari. [& tamen pleno semper ac læto vultu.] Erat vero aspectus eius, tanquam flos rosæ; & corpus eius, quasi nihil abstinentiæ egisset, sanum validumque apparebat: diuina enim ipse gratia sustentabatur in omnibus, & iocunditate spiritalis lætitiæ fruebatur. Qui & in hora obdormitionis suæ ita specioso vultu cernebatur, quasi Angelorum comitatu stipatus fuisset. Sed & alia in eo admiranda Dei gratia visa est, quod totis quinquaginta abstinentiȩ suæ annis vestem cilicinam, qua indutus fuerat, nunquam mutauerit: quæ ita perseueranter ad finem vsque vitæ ipsi seruiuit, vt etiam alij participes eiusdem illius vestis postea fuerint, quæ ei prius iam inueterata vsu fuerat.

[Annotata]

a [Phantasia] Græce μετὰ πολλῆς φαντασίας, cum multiplici ac varia phantasia: Phantasiæ vocem pro phantasmate etiam vetus interpres constanter retinuit: simili in sensu eadem voce vsus est Nicephorus lib. 11 cap. 18. de Valente agens, σὺν τῇ περὶ αυτὸν φαντασία, in ecclesiam veniente.

b Ἀπόπνιξατε: antiqui minus proprie verterunt: Vitam eius violenter eripite.

c MS. S. Gisleni mattulam græce ψιάθιον: quod antiqua versio constanter retinet & Vossius stoream vertit.

d Rosvveidus & MSS. post dies quinque.

e Vossius: Quasi ex coniectis in cellam funibus se inuicem constringere ac trahere videbantur & inter sese dicere. Rosvvoidus ex MSS. velut trahentes inuicem cum clamoribus se mutuo cohortabantur. Nos autem in Græco legimus καὶ τὸ δοκεῖν βάλλουσιν ἐις τὴν κέλλαν σχοινία καὶ σύροντες ἐκραζον.

f In Græco est μήτε μέχρι δι᾽ἅιματος, neque vsque ad sanguinem: deest fortassis aliquid. Vossius mendum arbitratur & legivult μήτε μειδιάματι, qui est actus leniter ac placide subridentis vnica voce latine vix exprimibilis: vt respondeat priori membro οὐκ ἐχρήτατο τοῖς χείλεσι ἀυτοῦ γέλωτι non vsus est labijs suis ad risum.

g Græce χαμοκυτία, Rosvveido & MSS Chameunia vertitur: quod idem significat & aliquando perperam cammenia atque caumenia scribitur: [chameunia] prout scilicet tunc corrupte pronuntiabatur.

CAPVT IV
Mariæ neptis institutio & lapsus: patrui pro ea sollicitudo.

[25] Volo porro, carissimi, etiam aliam rem admiratione dignissimam, [Orbam patre neptem Abramius suscipit,] quam in senectute sua beatus vir gessit, caritati vestræ enarrare: est enim intelligentibus ac spiritalibus viris vere admirabile & plenum vtilitatis atque compunctionis exemplum a. Habuit B. Abramius fratrem vnicum, quo defuncto, filia vnica eius septem b annorum relinquitur. Quam quidem dum parentibus orbatam noti atque amici ipsius cernerent, protinus ad patruum eius adducunt. Ipse vero, quia in interiore sua cella reclusus degebat, eam in exteriore collocari iussit. Erat autem per exigua in medio vtriusque cellulæ fenestra, [& accurato exercet:] per quam edocebat eam psalterium & reliquas Scripturas: cum ipso quippe in diuinis laudibus vigilabat, psalmosque concinebat: & sicut ille, ita & ipsa abstinentiam colebat; alacriterque in arrepto pietatis instituto proficiens, cunctas animi virtutes complere nitebatur atque perficere. Vir etenim beatus frequenter pro ea obsecrabat Deum, vt mentem in eum defixam retineret, neque rerum terrenarum curis implicaretur: eo quod pater eius hac vita migrans, magnam vim pecuniarum ipsi reliquisset, quas illico vir Dei distribui mandauit pauperibus & orphanis.

[26] [egregie proficientem,] Ipsa quoque assidue suum interpellabat patruum, dicens: Pater, rogo atque obsecro sanctitatem tuam, quatenus pro me depreceris Dominum, vt ab absurdis ac prauis liberer cogitationibus; cunctisque inimici insidijs & diuersis laqueis diaboli eripiar: sicque alacriter se exercens, seruabat Regulam instituti sui. Exultabat autem vir beatus, quod ita feliciter eam in optimo vitæ instituto, ac in mansuetudine & insigni erga Deum caritate cerneret proficientem. c Viginti enim annis cum eo in abstinentia degens, velut columba castissima & immaculata Christi agna, ei conuixit. Quo annorum tempore expleto, [per annos 20] cernens eam fraudulentus ac callidus serpens in virtutibus solitariæ vitæ excellere, ac cælestia dumtaxat contemplari, vehementi inuidiæ igne tabescebat, & insidias tendebat, vt illam irretiret: ac sic saltem beato viro mœstitiam anxietatemque incuteret, mentemque ipsius, ob molestiam de ea conceptam, aliquantulum a Deo auelleret atque separaret d. Et quemadmodum in primis parentibus, liuore incensa maligna ac callida bestia serpentem pro instrumento ad decipiendum apto inuenit: vt eos, qui in felicitate demorabantur, [Inuidus dæmon,] terram spinosam atque laboriosam incolere curaret, ita & hic aliquamdiu explorans, inuenit sibi vas ad perditionem præparatum.

[27] [pseudomonachum amatorem ei conciliat:] Erat enim quidam, nomine dumtaxat monachus, qui studiose admodum, prætextu ædificationis atque colloquij ad beatum virum concedere solebat. e Sed & beatam illam per fenestellam aspiciens, miser mente excæcatus, cum ea potius colloqui cupiebat, insidiasque ipsi multo tempore tendebat quasi ad vnum vsque annum: donec tandem inuenta opportunitate, eam penitus a beata veri paradisi conuersatione alienam reddidisset: siquidem a serpente iam seducta atque decepta, ianuam cellæ suæ aperuit & egressa est. Fraude enim maligni draconis, ab eminenti piæ atque religiosæ vitæ statu purissimaque virginitate elapse est. [a quo corrupta] Et sicut primi parentes, vbi de fructu ligni, quod est in medio paradisi, gustassent, cognouerunt se esse nudos; ita & ista, postquam peccatum admisit, corde expauescens in tenebrosam desperationis caliginem se coniecit; conscindensque cilicinam vestem, qua erat induta, pectus suum tundebat & faciem manibus verberabat, cupiens seipsam nimio dolore præfocare mortique tradere.

[28] [& suum scelus sero abominans,] Aiebat enim intra se plangens: Ego deinceps mortuam me sentio: dies enim religiosæ exercitationis meæ fructumque continentiæ & laborem lacrymarum, vigiliarum atque orationum plane perdidi: Deum meum exacerbaui, & meipsam occidi, sanctumque patruum meum amarissimo mœrore affeci, & diabolo ludibrio facta sum: quid est quod deinceps ego misera atque infelix viuam! Hei mihi! quid fieri mihi passa sum? Hei mihi! vnde excidi? Quomodo mens mea obscurata est? Quomodo a maligno decepta sum? Non intelligo quomodo elapsa sum, quomodo contaminata sum ignoro. Cuiusmodi nebula obtexit cor meum: vt quid egerim, considerare nequeam? [desperansq; de venia,] Vbi abscondar? quo me vertam? aut in quam foueam meipsam præcipitabo? Vbi sunt monita beati mei patrui? vbi doctrina socij & amici eius Ephrem? f quando dicere mihi solebat: Attende tibi ipsi, & animam tuam incorruptibili atque immortali sponso tuo immaculatam conserua: nam sponsus tuus sanctus est & zelator. Hei mihi! quid agam? Non amplius in cælum respicere audeo: nam apud Deum pariter & homines, me iam mortuam esse cognosco; neque fenestram illam fixis intueri oculis deinceps valeo. Quomodo enim ego peccatrix & immunda rursus cum sancto illo viro loqui tentabo? Et si id ausa fuero, nonne ignis per fenestram erumpens illico me comburet? Satius igitur fuerit me hinc alio abire, vbi nullus sit qui me agnoscat: [fugam init.] quoniam semel iam mortua sum, nec vltra mihi spes salutis est reliqua. Consurgens ergo e vestigio perrexit in aliam ciuitatem, pristinoque habitu mutato, se ibi in quodam g diuersorio constituit.

[29] [Sub specie columbæ deuoratæ a dracone] Quæ ruina dum huic fæminæ accidisset, visio per somnium talis beato viro ostenditur: conspexit siquidem dacronem ingentem atque horribilem, aspectuque ipso fœtidissimum & in fortitudine sibilantem, qui quasi ex loco suo egressus, deuenit vsque ad cellam eius, ibique columbam repertam deuorauit, & rursus ad suum locum ac foueam remeauit. Expergefactus autem vir beatus, contristatus est vehementer, fleuitque amare, veritus ne persecutionem aliquam satanas aduersus Dei Ecclesiam concitasset, ac multos a veritatis fide auertisset; aut ne schisma aliquod vel hæresis in sancta Dei Ecclesia exsurrexisset. Quare in genua prouolutus Deum precatus est, dicens: Benignissime Deus, [& post biduum restitutæ,] qui solus vniuersorum es præscius, tu solus nosti quid magna hæc sibi velit visio. Denuo autem post alios duos dies, eumdem vidit draconem prodeuntem ex antro ac loco suo, & in cellam ad ipsum ingredientem, caputque suum sub pedibus eius posuisse ac disruptum fuisse: columbam vero illam, quam deglutiuerat, adhuc viuam in ventre eius absque læsione repertam h.

[30] [discit Abramius neptis suæ casum] Protinus autem a somno experrectus semel atque iterum Mariam neptem suam, existimans adhuc in cellula eam adesse, vocabat & dicebat: Euigila, o filia, cur pigrescis atque torpescis? hodie enim duo sunt dies, ex quibus os tuum ad laudandum & glorificandum Deum non aperuisti. Sed cum responsum ab ea nullum acciperet, totoq; biduo eam non amplius psallentem more solito audiret; intellexit suam, quam conspexerat, visionem ad illam sine dubio pertinere. Quare suspirans fleuit amare, profundensque lacrymas, ait: Hei mihi! agnam meam lupus crudelis rapuit, & filia mea captiua effecta est. Extollensque vocem suam dixit: Christe Saluator mundi, conuerte ad me agnam meam Mariam, eamque in ouile vitæ restitue: vt non senectus mea cum mœrore ad inferos descendat; neque despicias deprecationem meam, [& mœstus pro ea orat.] Domine; sed velocius gratiam tuam emitte, vt de ore draconis eam incolumem euellas.

[31] [Biennio exacto in meretricio inuentam] Duo itaque dies illi, qui per visionem ei reuelati sunt, duorum annorum curriculo terminantur, quibus dissolute viuendo neptis eius, foris, quasi in ventre sæuissimi Draconis, egit. At sanctus vir, per omne tempus die noctuque nunquam pro ea Deum obsecrando animum suum relaxauit. Duobus porro interlapsis iam annis, cum vbi esset & quomodo se gereret certo intellexisset, rogabat quemdam sibi notum atque familiarem, vt illucusque pergeret, & cuncta de ea diligenter exploraret; i locumque ac vitam eius notaret atque obseruaret. Abiens igitur ille qui missus erat, omnia certo compertoque cognouit, & reuera ei, quomodo ipsam vidisset & k qualem vitam degeret, renuntiauit, locumq; designauit. [ipse militari cultu adire statuit,] Ipse vero certior de ea factus, planeque edoctus illam ipsam esse, curauit sibi habitum militarem deferri cum equo ad sedendum. Apertoque iam cellæ suæ ostio egreditur, & habitu militari induitur, ac galerum l longum atque profundum capiti suo, quo facies velaretur, imposuit: sed & m solidum vnum secum ferens, equumque ascendens, concitus abijt. Quemadmodum enim explorator aliquis, patriam vel ciuitatem quampiam explorare cupiens, habitum loci illius, ne facile ab incolis agnoscatur, assumit: [Magno Abrahamo comparandus.] sic quoque beatus iste Abramius in alieno peregrinabatur habitu, vt inuisibilem inimicum in fugam verteret. Vere igitur admiratione dignus est egregius hic secundus Abram: siquidem primus Abraham ad Regum prœlium exiens percutiensque illos, Loth nepotem suum reuocauit: & hic similiter secundus Abram contra diabolum ad bellum perrexit, eoque superato, Mariam neptem suam secum reduxit.

[Annotata]

a Rosvveidus & MSS. addunt: Res vero gesta huiusmodi est.

b Consentit Synaxarion MS. Parisiense: quamuis Menea excusa nouem annos habeant.

c Plenius Latina MSS. Exultabat auunculus eius, quod sic eam promptam absque vlla hæsitatione in cunctis virtutibus cerneret promoueri; in lacrymis scilicet, in humilitate, in modestia & quietudine, &, quod his sublimius est, erga Deum eximia caritate.

d Sequens periodus abest a MSS. Latinis.

e Proxima breuius partim, partim diffusius hoc modo habentur in ijsdem. Et beatam illam per fenestram nihilo minus contemplabatur luxuriæ stimulis agitatus: & colloqui cum ea cupiebat, ardore libidinis quasi flamma succensus. Insidiabatur ergo ei per multum temporis spatium: ita vt vnius anni circulus volueretur, antequam eius cognitionem verborum suorum mollitie eneruaret: denique aperiens fenestram cellulæ ingreditur ad eam, & protinus eam in cœno iniquitatis contaminauit. Postquam vero tanti peccari facinus perpetrauit, expauit cor eius; & conscindens cilicium quo erat induta, faciem suam manibus verberabat, ac præ dolore nimio volebat se morti addicere. Cumque ob anxietatem maximam, per omnia inops consilij diuersis cogitationibus fluctuaret, aiebat intra se plangens, se non esse quod fuerat: &c.

f MSS. sic, qui de virginitate mea gratulans docebat, vt impollutam animam immortali sponso seruarem: sponsus namque, aiebat, tuus &c.

g Eadem MSS. Stabulum Græce πανδοχεῖον: sic infra stabularius, πανδοχεὺς.

h Addunt item: seque manum suam extendisse, ac viuam eam reperisse.

i Abest hæc sequens linea a MSS. vti & sequentia post litt.

k deinde subiungitur: Ac rogatus ab eo habitum militarem & equum ad sedendum adduxit.

l Græce καμαλαύκιον: quam vocem in MSS. Latinis varie deprauatam vide apud Rosvveidum in onomastico.

m Græce νόμισμα.

CAPVT V
Mariæ neptis conuersio & pœnitentia. Sancta mors vtriusque.

[32] [Adueniens in diuersorium] Postquam ergo ad locum appulisset, in hospitium diuertit, vbi sollicitis curis huc illucque circumspiciens vt eam videret adnitebatur. Deinde cum iam multa hora præterijsset, videndique ipsam occasio non tribueretur, subridens dixit ad hospitem. Audiui, o amice, quod hic pulchram habeas puellam: quam, si permitteres, libenter peruiderem. Hospes autem cum ætatis eius cerneret caniciem, ipsum coarguit, & deinde sic ei respondit: Est, inquit, hic quædam, & quidem supra modum speciosa: erat quippe Maria hæc pene vltra quam natura fert, formæ pulchritudine decora. Cumque senex nomen puellæ requireret, Mariam nuncupari ille respondet. [amatorem se simulat:] Tunc hilari vultu, obsecro, inquit, mihi accersas illam; vt hodie cum ea epulari possim atque exhilarari: valde enim vel ex auditu, amore eius captus sum. Quæ cum vocata iam adesset, atque in lasciuo ornatu habituque meritricio sanctus eam patruus conspexisset, parum abfuit quin ingentem ipse vim lacrymarum profunderet: quas tamen sapienti ac forti consilio repressit; ne si forte illum fæmina agnouisset, fugæ consilium illico captasset.

[33] Residentibus ergo illis atque bibentibus, cœpit cum ea a loqui vir beatus, tanquam amator quispiam inextinguibili amoris igne flagrans: [ipsa eum ostulata interius compungitur:] sic enim Sanctus ille fortiter se diabolo opponens, captiuam eam accepit & in Christi thalamum restituit. Illo autem cum illa colloquente, ipsa cōsurgens & complexa collum eius, osculis eum excipiebat. Cumque iam inter osculandum, odorata esset eius corpus suauissimo Angelici instituti odore fragrare, recordata est dierum suorum priorum, quibus vitam in summa abstinentia peregerat: quare, tanquam aliquo spiculo in corde percussa, vehementer ingemuit, & in lacrymas prorumpens, dixit: Væ mihi! væ mihi miseræ soli!

[34] Hospes autem ista animaduertens, ait ad eam: Quid est domna Maria, [admirante caupone,] quod ita grauiter ingemiscas? duorum annorum iam spatio hic degis, & nunquam talia tua suspiria aut verba audiui: nunc autem quid solito tristius tibi acciderit, velim mihi recenseas? Ad quem, illa: Vtinam, inquit, ante triennium mortua essem, & felicem me putarem. Confestimque beatus senex, ne deprehenderetur, quasi cum quadam b seueritate ad illam ait: Modo me præsente, cum hilaritati indulgendum esset, tu peccata tua in memoriam reuocare incipis? O admirabilem diuinæ dispensationis clementiam! Putasne puellam non dixisse in corde suo; Quomodo aspectus viri istius, formam mei refert patrui? Cæterum qui solus benignissimus & sapientissimus est Deus, [dissimulante patruo,] ita dispensauit, ne ipsa illum agnosceret, timoreque perculsa fortasse aufugeret. c Proferens itaque beatus senex mox solidum, dedit eum hospiti, dicens ipsi: Para nobis, o amice, bonam cœnam, vt cum hac puella hodie epulari ac lætari liceat: longo enim itineris interuallo, amore illius huc adueni.

[35] O vere secundum Deum sapientiam! o vere intellectum spiritalem! d o astutam supplantationem diaboli, & reconciliationem animæ! o prudentiam draconi exitialem & animæ illuminatricem. [& cum ipsa bilariter epulante.] Qui totis quinquaginta suæ religiosæ exercitationis atque abstinentiæ annis panem non gustauerat, nunc carnes intrepide, vt animam a diabolo captam reuocaret, comedit. e Chorus sanctorum Angelorum super hac beati istius inconsideratione, aut potius magnanimitate atque sapienti consilio solertiaque vehementer obstupuit, quod ita alacriter & sine vlla hæsitatione ibi comedit & bibit, recitans & ipse dictum illud Euangelicum: Hodie epulari & gaudere oportet: quia hæc filia mea mortua erat & reuixit, perierat & inuenta est. [Luc. 15, 32] O sapientia sapientum, & intellectus intelligentium! O stupendum miraculum & negotium suspiciendum! O dignam admiratione indiscretionem, & quauis accurata discretione eminentiorem, quæ ex venenatis draconis dentibus animam deuoratam eripuit atque saluauit!

[36] [a cœna inductam in cubiculum iubet obserare ostium,] Postquam igitur iam simul epulati sunt, prouocabat eum puella, vt ad cubandum in cubiculum introirent. At ille, Intremus, inquit. Ingressusque videt lectum altum stratum, ascendensque alacriter consedit super eum. Quo pacto te appellem, aut quomodo te nominem, O perfecte Christi vir, equidem ignoro: continentemne te dicam, an incontinentem? consideratum, an inconsideratum? sapientem, an insipientem? qui per annos quinquaginta conuersationis tuæ, super vnam tegeticulam dormiuisti: nunc quanta cum alacritate ad sedendum super lectum ascendisti? Ceterum hæc omnia ad gloriam & laudem venerabilissimi instituti tui fecisti: f mansionum quippe iter prolixum arripuisti, carnes manducasti ac vinum bibisti, & in hospitium diuertisti, vt animam perditam saluares: at nos quia pusillamines sumus, si saltem verbum vtile cum proximo loqui volumus, subito importune cuncta discernimus.

[37] Considente itaque ipso super lectum, ait ad eum puella: Veni ac permitte Domine, vt calceamenta tibi extraham. Ille vero ad eam: Obsera ac muni, inquit, bene ostium; & tunc vt ea abstrahas, permittam. Nitebatur autem illa prius discalceare ipsum: sed cum id ille non pateretur, tunc foribus diligenter obseratis, venit ad eum. Senior autem ad illam: Domna, [seq; manifestans] inquit, Maria, accede ad me: cumque accessit ad ipsum, tenuit eam firmiter per manum g, ita vt non posset eum effugere. Tollens quoque camalaucion, ceu galerum e capite suo, & in lacrymas prorumpens, dixit ad eam. Filia mea Maria, nunquid me agnoscis? Nonne ego sum pater tuus Abramius? nunquid tibi notus sum? Nonne ego sum, qui te educaui? Quid tibi nunc accidit, o filia mea? Vbi est habitus ille Angelicus, quem antea habuisti, o filia carissima? vbi continentia? vbi lacrymæ? vbi vigiliæ, quæ cum tanto dolore animi & cordis contritione erant? vbi humicubationes & assiduæ genuflexiones? Quo pacto a cȩli celsitudine in hoc perditionis barathrum prȩcipitata es, o filia mea? Cur non indicasti mihi, [ad spem veniæ reditumque inuitat,] quando procella ab inferis inuasit te? & ego sane cum dilectissimo Ephrem, clamassem ad eum, qui potest ex morte saluare. Quare tanquam omnino tuam salutem desperans, ita te diabolo tradidisti? Quamobrem sic me deferuisti, & in hunc mœrorem intolerabilem deduxisti? Quis autem inter homines, absque peccato est, nisi solus Deus?

[38] [primoque attonitam] Illa vero, quasi tota perterrefacta, abijciebat animum, nec vultum attollere poterat: verum lapidis instar immobilis & velut amens in manibus eius remansit, confusione pariter atque timore oppleta. At beatus senex iterum cum lacrymis appellabat eam, dicens: Non mihi loqueris, filia mea Maria? nonne tua caussa, mæstus huc adueni? Super me sit hoc peccatum, o filia. Ego pro te in die iudicij, Deo respondebo. Ego pro hoc tuo peccato pœnitentiam agam. Sicque ad mediam vsque noctem, eam consolabatur & salubriter admonebat. Illa autem cum parumper fiduciam accepisset, sic ad eum locuta est: Si, inquiens, [& multis persuasam] in te respicere ob confusionem vultus mei nequeo, quo pacto Sanctum atque immaculatum nomen Dei mei, dum ita cœno immunditiæ contaminata sum, inuocare audebo? Et beatus vir ad eam: super me sit, iniquitas tua, o filia: ex meis manibus Deus peccatum hoc tuum requiret: tantummodo tu me ausculta & veni concedamus pariter in locum nostrum: ecce enim & carissimus noster Ephrem vices tuas dolet ac plangit, & sedulo pro te Dominum deprecatur h. Quare senectutis meæ miserere & canitiei meæ compatere, filia mea dilecta, obsecro; & iam consurgens, me sequere.

[39] Illa vero ad eum: Si pœnitentiam, inquit, adhuc agere possum, [tandem supplicem erigit,] meamque satisfactionem suscepturus sit Deus, ecce, vt iubes, tecum veniam. Procido autem ac supplico sanctitati tuæ, sanctaque vestigia tua exosculor, quod ita pietatis tuæ viscera in me demonstraueris, & huc, vt ex laqueo diaboli me eriperes, adueneris. Ponensque caput suum ad pedes eius tota plangebat nocte, dicens: Quid retribuam tibi Domine Deus meus, pro his omnibus quæ tribuisti mihi? Diluculo autem iam facto, dicebat ad eam beatus senex: Exurge filia, & hinc recta ad cellam nostram abeamus. Quæ respondens, aiebat ad ipsum: Habeo hic aliquantulum auri, ac paucas vestes, & quid de ijs a me fieri iubes? Respondensque ei vir beatus, dixit: Relinque illa hic: nam omnia ista i, pars maligni sunt. Et surgentes confestim exierunt: illamque equo imponens trahebat, lætus præcedens. Et sicut pastor quando ouem perditam reperit, [secumque auehit,] cum gaudio eam super humeros suos tollit: ita beatus hic Abramius gaudens in corde suo, iter cum hac nepte sua peragebat.

[40] [quæ egregiū pœnitentiæ facta exemplar,] Cumque ad proprium iam locum peruenisset, illam quidem in interiore cella, in qua suam prius habitationem tenuerat, reclusit: ipse vero in exteriore permansit. Vbi illa cilicio induta, in summa humilitate animi & planctu ac lacrymis multis persistebat; & seipsam vigilijs assiduis arctissimisque abstinentiæ laboribus conficiebat, alacriter pœnitentiæ scopum persequens, & audacter Deo procidens supplicansque. Vere enim hæc sincera ac vera erat pœnitentia: vere medicina & reparatio animæ ista. Per eiusmodi certamen, cunctos oporteret confiteri ac gratias agere Deo. Quis enim ita lapideo ac duro est corde, qui cum flebilem ac lamentabilem eius vocem audiat, ipse quoque non compungatur ad laudandum, glorificandumque Deum? siquidem nostra resipiscentia cum eius pœnitentia comparata, vmbra dumtaxat quædam & imaginatio est. Tali namque studio & patientia atque solicitudine indesinenter recurrebat ad Deum, petens sibi ignosci quod peccauerat; vt etiam signum diuinitus, an accepta eius pœnitentia fuisset k, deposceret. Benignissimus itaque ac clementissimus Deus, qui neminem vult perire, sed omnes ad pœnitentiam reuerti, [etiam curationum gratia donatur] sic condignam satisfactionem eius precesque recepit, vt etiam dona curationum ipsi ad rei certitudinem concesserit.

[41] Vixit porro beatus Abramius alios adhuc annos decem, [Abramius æt. an. 70, solitariæ vitæ 50,] cemensque sinceram ac veram illius pœnitentiam & insignem animi alacritatem, glorificabat & magnificabat Deum: & sic in bona senectute quieuit vere sanctus ac seruus Dei, cursumque vitæ consummauit, cum esset annorum septuaginta. Ex quibus quinquaginta in solitario vitæ instituto, magna cum alacritate & certamine atque abstinentia admirabili, in humilitate & caritate non ficta peregit; personarum acceptionem non respiciens, sicut apud plurimos fieri est solitum, vt vnum quidem honore præferant, alium vero contemnant. Et tanto quidem temporis interuallo nunquam prorsus in suo instituto obtorpuit, segniusque egit; neque vllam regulam optimȩ ac religiosissimæ vitæ suæ mutauit: sed ita semper constitutus erat, quasi quotidie moriturus.

[42] [feliciter suos agones consummat:] Hæc fuit vita atque conuersatio B. Abramij; hæc Deo acceptissima vitæ ipsius ratio; ista patientiæ ac tolerantiæ eius certamina l. Et sicut caprea ex laqueis, ita ille ex corruptibili ac mortali hac vita excessit: neque prorsus vmquam cogitationem mentemque suam, in bono proposito firmatam atque corroboratam, retrorsum conuerti permisit. Atqui hi agones & sudores Beati huius viri fuerunt; quos quidem hic nunc ita conscripsimus, ob consolationem atque deuotionem omnium, qui vitam consequi æternam volunt, ad laudem & gloriam Dei: a quo, cunctis affluenter, quæcumque opportuna sunt atque vtilia, suppeditantur. Reliquas porro virtutes eius m alibi descripsimus n.

[43] Vixit quoque beata illa Maria, alios annos quinque post mortem patrui sui: [vti & Maria annis 5 superstes patruo:] atque ita supra modum pie alacriterque residuum illud vitæ instituebat, vt dies noctesque integras non cessarit cum planctu ac lacrymis deprecari Deum: adeo vt etiam sæpe per locum illum prætereuntes, vocem eiulatus ipsius audientes, commiseratione moti gradum sisterent, fletumque suum cum eius fletu coniungerent, ac propria peccata deplangerent o. Gratia & benignitate Domini nostri Iesu Christi: Cui gloria, & potentia, nunc & semper & in æterna secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a In MSS. ludere: eoq; verbo absoluuntur duæ sequentes lineæ ibidem prætermissæ.

b Ita MSS. omnia: Græce ἀυςηρῶι vt typographico mendo sit imputandum, quod apud Vossium legatur cum serenitate: similiter ex Græco restituimus ἱνα μὴ ὑπολάβῃ vt ne deprehenderetur: quod Vossius verterat, ne austerior videretur: est enim ὑπολαμβάνειν syllabatim idem, quod Francis surprendre quasi sub-prehendere.

c Addunt MSS. Hoc autem non ob aliud est credendum, nisi quia lacrymæ famuli tui auunculi eius, huiuscemodi apud te obtinuere locum, vt ex impossibilibus possibilia facere dignareris.

d Duo sequentia membra in MSS. his verbis absoluuntur: O vere discretio salutaris!

e Item totus reliquus paragraphus hoc modo in illis variatur: Sanctorum Angelorum choros super discretione Beati huius miratos esse non dubito: quomodo indubitanter cuncta perfecerit, vt animam in limo defixam abstraheret. Venite, Fratres, & admiramini super hac imperitia; venite, expauescite super hac indifferentia sanctissimi viri, quomodo perfectus, sapiens & discretor effectus est, vt ex ore draconis absorptam animam eijceret.

f In Græco simpliciter est μονὰς ἐβάδισεν: vereor autem ne mendum sit pro μόνος vt sit, solus, siue incomitatus, iuisti: quod magis mirandum de eremicola in congressum hominum veniente, vtpote scandalo obnoxium, quam quod simpliciter aliqua ex caussa ad locum ab hominum frequentia cultum, quod veteres interpretes hic intellexere, accesserit.

g Addunt MSS. quasi qui putaretur osculari eam.

h Reliquum huius paragraphi ita plenius est in MSS. Latinis: Noli diffidere, filia, de clementia Domini. licet tua sint peccata velut montes: sed illius misericordia omnem supergreditur creaturam. Sicut legimus accessit mulier immunda ad mundum, & non eum inquinauit; sed potius ipsa ab eo mundata est, lacrymis pedes Domini lauit, & capillis extersit. Si potest fauilla pelagus inflammare, possunt & peccata tua eius munditiam inquinare. Non est nouum cadere in luctamine: sed malum est iacere deiectum. Reuoca vnde distuleris pedem. Te cadente risit inimicus: sed fortiorem te sentiat resurgentem. Doleas, te obsecro filia, pro canicie mea: & exurge, veni ad cellulam mecum. Lubricum est genus mortalium, sed sicut citius cadit, sic velocius per Dei adiutorium surgit; qui peccantes non vult mori, sed viuere.

i MSS. Latina: quia ex parte maligna acquisita sunt.

k Suession, monstraretur.

l Abest sequens periodus a MSS. & eius loco hæc habentur. Ita siquidem in acie contra aduersarium stetit, vt nequaquam se post tergum conuerteret. Sed neque in tribulationibus quas in vico perpessus est, neque in prælio contra phantasmata dæmonum animum suum relaxauit, vel in aliquo trepidauit: maximum autem atque admirabile certamen hoc fuit, quod erga Mariam beatissimam gessit: quomodo per sapientiam spiritalem, prudentiam, inquam, & imperitiam, per indifferentiam & incontinentiam de voragine iniquitatis eam abstraxit: O miraculum! in ipsum cubile Draconis ingressus est, ibique eum pedibus conculcauit, & ex medio dentium eius escam eripuit. Hi agones &c.

m MSS. Latina in alio volumine: nihil tale nunc reperitur in ij quæ extant S. Ephremi Edesseni operibus: quod non est mirum, cum alius hic Ephrem sit ab auctore nostro.

n Rursum additur in MSS. Hora autem illa, quase ad Dominum migrare agnouit, pene vniuersa ciuitas congregata est! & vnusquisque eorum omni cum deuotione castissimo eius corpori appropinquans, benedictionem sibi ex vestimentis eius diripuit: & si quemcumque languorem id quod direptum fuerat contigisset, sine dubitatione curabat.

o Hæc quoque addenda ex MSS. Hora autem dormitionis eius, qua ex hac vita assumpta est, omnes qui viderunt eam, propter splendorem vultus eius, gloriam Domino retulerunt: Vtraque hæc additio in Metaphraste inuenitur.

EPILOGVS
Ex MS. & impreßis.

[44] Heu me, dilectissimi mei, quoniam hi quidem dormierunt, [Auctor pœnitentiæ suæ languorem] & ad Dominum cum omni fiducia peruenerunt: quorum mens nullis prorsus mundanis negotijs colligata est, sed soli diuinæ caritati: ego vero impromptus atque imparatus in ea voluntate permansi. Et ecce comprehendit me hyemis infinita tempestas; & nudum me atque expoliatum bonis operibus inueniens, admiror in memetipso, carissimi, quomodo quotidie pœnitentiam ago. Per horam ædifico, & per horam constructa subuerto. Ad vesperum dico, [cum eorum feruore comparans,] Sequenti die pœniteo: mane autem facto elatus diem prætereo. Rursus ad vesperum dico, Noctu vigilabo, & cum lacrymis obsecrabo Deum, vt peccatis meis propitius fiat: cum autem nox aduenerit, somno potius satiabor. Ecce qui mecum acceperunt pecuniam, die ac nocte negotiari contendunt, vt laudem prȩconij consequantur, & decem ciuitatibus præsint: ego vero ob pigritiam meam occultaui eam in terra, & Dominus meus appropinquabit: & ecce contremiscit cor meum, & defleo dies negligentiæ meæ, non habens quales excusationes obtendam.

[44] Miserere mei qui solus sine peccato es Deus, & saluum me fac, qui solus benignus & clemens es: [diuinam implorat misericordiam:] quia præter te benedictum patrem, & vnigenitum filium tuum, qui incarnatus est propter nos, & Spiritum sanctum, qui viuificat omnia, alium nescio, neque in alium credidi. Et nunc memento mei amator hominum & educ me de carcere iniquitatum mearū: quia vtrumq; tuum est Domine; & quando voluisti me in hunc mundum intrare, & quando migrare me ex eo præceperis. Memorare mei indefensi, & salua me peccatorem gratia tua, quæ mihi in hoc seculo opitulatio, refugium, & gloriatio recta est. [cuius auxilio hactenus vtcumque declinauit peccata.] Ipse me sub alas tuas in illa die horrenda atque terribili protegas: tu enim agnoscis, qui scrutator es renis & cordis, quod multos prauitatum & scandalorum tramites declinaui. Prauitatem execror scandalorum, prudentiam prauitatis & hæreticorum defensionem. Et hoc non ex me: sed ex gratia tua, per quam illuminata est mens mea. Vide obsecro, Sancte Domine, salua me in regno tuo, & dignare mihi benedicere, cum omnibus qui placuerunt ante te: quoniam te decet gloria, adoratio, & magnificentia patrem filium & Spiritum sanctum in seculorum secula. Amen.

DE S. COLLOQVILLO REGE APVD SENONES IN GALLIA.

[Commentarius]

Colloquillus Rex apud Senonas in Gallia (S.)

Mvltam impendimus operam, vt in notitiam huius Regis eiusque regni perueniremus: [Nomen in fastis:] sed hactenus irritus fuit noster conatus. De eo in MS. Florario Sanctorum & in Auctario Vsuardi per Hermannum Greuen ista solum leguntur: Item Coloquilli Regis. Celebrem venerationem habet in Ecclesia Cathedrali vrbis Senonensis in Gallia. Vnde IX Nouemb. anni MDCLXV vltimas nobis misit litteras Petrus Courrier, Collegij Societatis nostræ Rector, e quibus hæc excerpo: Sermones habui cum Domino Claudio Driot Canonico, qui plura non nouit de S. Colloquillo Rege, quam quȩ scripsi ad Reuerentiam Vestram, [Senonibus adseruantur reliquiæ:] nimirum eum vocari Regem, & fuisse Albionis existimari: eius reliquias notabiles in templo S. Stephani Cathedrali seruari, & vt putatur, totum corpus: eiusmodi autem reliquias nec miraculis nec peregrinatione celebres esse: chartas de illis reliquijs, si quæ sint, asseruari in quadam lipsanotheca, cuius clauim habet Illustrissimus Archiepiscopus: a quo non speratur obtineri posse vt recludatur. Mitto hic inclusam Collectam, [Oratio] quæ in festo recitari solet, & habetur in nouo Breuiario Senonensi, quod excusum est anno MDCXLI. Ipsa autem Oratio seu Collecta est eiusmodi: Propitiare, quæsumus Domine, [& Officium Ecclesiasticum.] nobis famulis tuis per huius sancti Confessoris tui Colloquilli, qui in præsenti requiescit ecclesia, merita gloriosa; vt eius pia intercessione ab omnibus muniamur aduersis. Per Dominum &c. In veteri Breuiario præscribitur Officium IX Lectionum, sed vsque ad ipsam Orationem omnia leguntur de Communi Confessoris non Pontificis. Dedimus XI Martij S. Constantinum ex Rege Cornubiæ monachum, sed Martyrem. An ab illo nomen Colloquilli fuerit detortum, quis audebit diuinare?

DE SANCTO FINIANO ABBATE SVRDENSI IN HIBERNIA.

CIRCA AN. DCX.

[Praefatio]

Finianus, Abbas Surdensis in Hibernia (S.)

[1] Colligentem Sanctorum Hibernicorum Acta Colganum suum minime fefellit iudicium, quod pluribus persuasus argumentis formauit de Vita huius sanctißimi viri, litterarum monumentis consignata, idque ante annos multos: [Vita in MS. reperta,] etenim inuenta ea a nostræ Societatis hominibus in Hibernia fuit, atque ad nos per P. Henricum Fitzimon transmissa in codice chartaceo, non illo quidem admodum vetusto, sed quem ex alio vetustiori ante annos paullo plus centum transcriptum esse satis apparet: cuius ipso in exordio satis manifestatur auctor Anglus fuisse, aliquis ex ijs qui, post Insulam a suæ nationis hominibus subiugatam Anglicæque coronæ adiunctam, eodem ad reformanda Hiberniæ monasteria inducti, pro tu batißima, quam istic inueniebant, religionis ac disciplinæ forma, abiectius de tota gente sentiebant: nam in Hibernia quidem natum Finianum fuisse, sed morum gentis penitus expertem præfatur.

[2] [seculo XI scripta.] Seculo igitur vndecimo, quo magnæ paßim æmulationis studio cœpisse conquiri & ex Hibernica lingua in Latinam transferri Sanctorum monumenta diximus ad S. Kierani Vitam V Martij: vndecimo, inquam, seculo hunc quoque auctorem floruisse merito arbitramur. Et quidem maiori quam alij paßim felicitate prima illius ac genuina Acta, atque ab Antiquariorum Hibernicorum figmentis satis munda, reperisse videtur quæ Sanctum hunc spectabant; ab ijsq; iudicio maiori arcuisse, quæ forte ex popularium incerta traditione, quod alij fecere liberalius, ijs poterat infarcire: vt præ multis fidem mereatur styli alias simplicißimi candor, & succincta breuitas etiam laudem.

[3] Vixit autem S. Finianus, [Surdensei monast. a S. Columba erectum,] quem ex auctoribus Hibernicis Colganus paßim Finanum nominat, temporibus S. Columbæ, ab eoque Surdensi est monasterio præfectus: qua de caußa a Colgano citata Hibernica quædam ipsius S. Columbæ Vita huius illum discipulum dicit, Surdensis monasterij originem his fere exponens verbis: Quadam die, cum S. Columba, S. Comgellus & S. Cannochus in eo loco consedissent, in quo hodie Surdense iacet monasterium (id est quinto lapide Dublinio) S. Comgellus rogauit S. Columbam, vt dignaretur diuina peragere mysteria, & Missæ sacrificium pro spirituali præsentium Confratrum consolatione & deuotionis fomento celebrare. Annuit vir Dei: & dum sacrosanctam Domino offerret Hostiam, S. Cannochus vidit lucidam igneamque columnam a vertice S. Columbæ ad astra vsque protensam, [commendatum S. Finiano] quod & S. Comgello mox intimauit. In illo postea loco S. Columba excitauit monasterium, quod hodie Surdum S. Columbæ nuncupatur, eique vnum e discipulis, Sanctum nempe Finianum, cognomento Lobhar, vice sua Abbatem præfecit, sacrosque Codices manu propria scriptos ei reliquit.

[4] Notat Colganus vocem Hibernicam lobhar, quamuis proprie significet leprosum, eoque sensu ab omnibus Hibernicis scriptoribus tribuatur S. Finano: [leproso:] ita tamen etiam vsurpari, vt denotet quacumque graui & diuturna corporis infirmitate, præsertim vlcerosa, percussum: aliosque enumerat quatuor sub isto cognomento relatos in Hibernicis Martyrologijs, ex quibus huius quoque Sancti cultus probatur quatenus, in antiquo Sanctorum Hiberniæ catalogo (quem Iacobus Vsserius luci datum in Britannicarum ecclesiarum primordijs pag. 913 protulit) primi in secundo Sanctorum ordine sunt duo Finiani; [huius cultus] & eius cum epitheto Præfulgidi meminit Festilogium S. Ængußij, pluris nobis æstimatum quam cetera quæ citantur, etsi omnia hactenus nobis æque ignota & in tenebris latentia; propterea quod isto in opusculo auctor selegisse videatur eos, quibus Ecclesiasticus cultus signatior deferebatur: ex pluribus quoque quæ coniunctim S. Finiano tribuuntur locis, satis apparet, quod extra eum, in quo sepultus est, celebris etiam alibi veneratio eius fuerit. [in varijs locis.] Nam licet vetustissimum Tamlactense martyrologium solum habeat Finanum Lobhar de Surdo: Casselense tamen Kalendarium Cluain-mor Madoci in Lagenia, Inis-fathlein in lacu Lenensi & Ardfinain addit; quod postremum in memoria esse dicit Cataldus Maguir, eadem loca enumerans; Mariani autem Gormani scholiastes relatis prioribus istud omisit.

[5] Quomodo ea loca viuus mortuusue sanctificauerit, explicaremus ad Acta, [An Episcopus Lismorensis;] si talia in illis nomina reperirentur: nunc vel nulla apparent, vel alia. In medio ergo rem totam relinquimus: nam ab Actis refecandum credidimus scholion, ijsdem ab ipsius Codicis collectore attextum, quo dicitur: Iste S. Finianus supradictus, Episcopus fuit Lismorensis, & iacet apud Artfinan: cuius festum agitur in vigilia S. Patricij. Fuit & alius S. Finianus Abbas, qui apud Melli-fontem dicitur esse sepultus, cuius festum colitur VIII Idus Februarij: [corpus in Cluain-mor] quo die de ipso egimus; hæc ipsæ citantes, tanquam ex S. Finiani Episcopi Lismorensis Vita: quod horum Actorum soli titulo & huic scholio creditum, ex nullo autem ipsorum loco vel alio antiquiore scriptore probatum, fatemur nunc nobis vix verisimile videri. Ac ne de Ardfinain quidem, quod istic sepultus iaceat hic Finianus, credimus: etsi aliquas eius reliquias ei loco non negemus. Nam S. Molingus apud Colganum, [iunctum S. Onchuoni.] in quodam metrico opusculo de ecclesia Cluainmorensi Hibernice composito, sic loquitur: Venerabiles sunt duo, quorum quiescunt corpora iuxta Crucem ad Austrum: S. Onchuo, qui mundi fluentis non tenebatur affectu; & S. Finanus leprosus, operum bonorū strenuus operator. Agit de Onchuone Poëta hymnographo & studioso Reliquiarum tota insula colligendarum, quæ cum ipso omnes Cluainmoriæ remanserint, ad IX Febr. diem Colganus: nos vero eum maluimus dissimulanter prætermittere, quod nihil certi offerretur, vnde definiri posset, habueritne an non verum & publicum in Hiberniensi Ecclesia cultum.

[6] Quæ multa de S. Finiani stirpe ex genealogiarum Hibernicarum quisquilijs operose idem auctor colligit, [Genealogia incerta:] malumus hic prætermittere, quam circa eam controuertenda, nullius certi monumenti prælucente lumine, per incertas coniecturas examinare. Sed omittere omnino non debemus, quæ de illius morte dedimus 31 Ianuarij in Vita S. Ædani siue Maidoci, Episcopi Fernensis num. 59. Fuit quidam homo annis triginta infirmus in finibus Aquilonalium Laginensium, nomine Finanus: hic in visione in festiuitate S. Moedoc, vidit currum mirabilem de cælo descendentem ad ciuitatem S. Moedoc Fearna, [mors in Cluain-mor reuelante S. Maidoco] in quo erat senex Sanctus, pulcherrimus facie, in clericali habitu, & clarissima virgo palliata cum eo; & ipsi sibi inuicem dabant honorem, quasi seruus Domino. Ille vir interrogauit eos, qui essent? Respondit Clericus ei: Ista est beatissima virgo Brigida, Domina Hiberniæ: ego autem sum seruus Christi Moedoc. Festum iam meum crastina die celebratur, & festum huius virginis beatissimæ post cras colitur: iam vero venimus, vt benedicamus loca nostra, & eos qui suis donis & oblationibus honorificant diem exitus nostri. Tu vero lætus & paratus esto; quia crastina die migrabis ad cælum. Surgens ille homo de extasi, ascendit currum, & exiuit ad ciuitatem beatæ virginis Brigidæ, nomine Killdara, positam in campo Liffe in terra Lageniensium, narrans omnibus visionem suam. Et, sicut prædictum est ei, die tertio feliciter post victoriam infirmitatis ad cælum migrauit.

[7] Ex quibus consequens esse videtur, [initio Februarij obita] vt primo vel secundo Februarij die mortuus S. Finianus dici debeat: quia tamen omnia Martyrologia tam Hibernica quam Anglicanum VVithfordi, tres mortuos a S. Finiano suscitatos commemorans, ipsum habent ad hunc diem; merito Colganus arbitratur, ob incidentia primis Februarij diebus S. Brigidæ & Purificationis festa, ipsius solennitatem huc translatam esse, quando reliquiæ fortasse solenniter eleuatæ, & publico cultui expositæ sunt. Tempus quoque quo S. Finianus mortuus est, imo & S. Aidanus, certius ex hoc loco eruetur, quam vel istic fecimus ex VVareo, censente Aidanum anno DCXXXII obijsse; vel hic cum Ketino hallucinatur Colganus, ad tempus Finactæ, cognomento Fleadhuigh, Hiberniæ Regis, qui ab anno DCLXXIV ad DCXCIII regnauerit, mortem S. Finiani referens. Etenim si annis dumtaxat triginta infirmus fuerit, idque decem aut pluribus annis antequam S. Columbæ anno DXCV e viuis abiret; [principio seculi VII.] (prout tempus contractæ haud diu post susceptum Episcopalem seu potius sacerdotalem Ordinem infirmitatis, & res postea gestæ plane exigunt, quamuis Surdensi præfecturæ admotum eum quis dicere vellet circa extremos S. Columbæ annos) triginta, inquam, solis annis si infirmus fuit, mortuum eum esse oportet ante annum DCXV: & aliquot annis prius Aidanum.

VITA
Auctore Anonymo Anglo
ex nostro MS. Hiberniensi.

Finianus, Abbas Surdensis in Hibernia (S.)

BHL Number: 2992

EX MS. HIBERNICO

EX MSS.

[1] Fvit vir vitæ venerabilis, nomine Finianus, in Hibernia quidem natus ac nutritus, [Natus in Hibernia,] sed gentis morum penitus expers; vtpote diuina gratia a tenera ætate perfectus: cuius sanctitatem & sinceram munditiam commendat etiam locus in quo natus est, quia in eo incolæ loci illius testantur a nulla animalia obire, nulla parere posse. Qui cum creuisset, & puer esset factus, ductus est ad quemdam venerabilem virum, nomine b Brendanum, qui in breui eum & seculares & diuinas docuit litteras. [litteras docetur. a Brendano,] Sufficienter igitur imbutus, accepta magistri sui licentia, secessit in c australes partes Hiberniæ, quia de illis partibus erat mater ipsius, peruenitque ad quemdam Episcopum, nomine Fathlad, qui eum honorifice suscepit, & per aliquantum tempus visa eius sanctitate & morum grauitate, diuina gratia vt res fieret instigante, Episcopi eum sublimauit honore. [ordinatur ab Episcopo] Consecratus autem Episcopus, quantis virtutibus claruerit, quanta per eum Dominus miracula fecerit, non est meȩ facultatis edicere; quippe Angelico colloquio & consolabatur & confortabatur.

[2] Accidit autem vt die quadam Angelos audiret, quasi laudem & gloriam celebrantes & dicentes: [Angelico cantu ad Martyrij desiderium stimulatus,] Hi qui venerūt ex magna tribulatione & lauerunt stolas suas in sanguine Agni. Vnde nimio desiderio accensus, petiuit a Domino, vt quoquo modo mereretur ad martyrij palmas attingere: promptus ad faciendum si adesset occasio, & esset qui faceret. Accidit ergo vt mulier quædam ad eum veniret, & portans puerum paruum & cæcum a natiuitate & mutum, necnon & leprosum: qui pro eo preces fudit ad Dominum, responsumque accepit, [curandi a se pueri lepram] quod aliter per eum puer non posset sanari, nisi ipse in suo corpore lepram illius vellet pati. Qui non solum vt hoc fieret optauit, verum etiam magis gratias ob hoc egit. Puer igitur sanatus est, Finianus percussus est lepra a planta pedis vsque ad verticem ad exemplum B. Iob: causa tamen extitit diuersa, quia B. Iob, quod Dominus sibi irrogauerat non quȩrens, [sponte in se suscipit,] patienter ferebat: ille vere optabat & æquanimiter ferebat. Cuius gesta ne omnia præteream, pauca perstringam.

[3] Venit ad eum mulier quædam ferens puerum morti proximum, [moribundū suscitat,] qui pro eo Dominum rogauit & saluti pristinæ restituit. Die quadam sedebat super ripam lacus cuiusdam legens: accidit vt casu liber in lacum caderet: qui aderant librum leuare non poterant, quia erat nimis profunda: tamen subito diuina vi liber de lacu sublatus est, [librum ab aqua illæ sum recipit,] multis inspicientibus, & homini Dei restitutus; & quamuis ad horam sub aqua latuit, nil læsus erat. Alio die venerunt ad eum ægroti, qui pro eis precefusa, sanos dimisit. Puer ȩger quoque ductus est ad eum, [varios morbos curat,] sanus discessit. Fecit ergo cœmeterium & basilicam, quȩ hodie claris virtutibus fulget: si quis enim in ea dormiret, licet ianuis clausis, proiectus foras super ripā lacus inueniretur: Sanctus enim Finianus non vt ibi dormiretur basilicam instituit, [ecclesiam condit] sed vt Dominus oraretur. Quodam tempore proposuit molendinum facere; sed incolæ terræ illius rixati sunt, ne aqua ad molendinum duceretur: vir Dei solitum suum refugium adiuit, [& molendinum.] Dominum rogauit; videntibus omnibus qui aderant, lacus totus in aëre suspensus est: incolæ vero perterriti statim ceciderunt ad pedes Sancti, sicque quod voluit impetrauit.

[4] Discescit autem inde, & peruenit ad quemdam locum, qui vocatur d Olnaimar, & ibi habitare cœpit. [scaturientes e corpore vermes, hospites suos dicit:] Scaturiebat totum corpus eius vermibus ob magnitudinem lepræ, fluebantque vermes de corpore eius ad aquam quamdam quæ prope erat, & iterum reuertebantur: vocatur etiam hodie via, per quam ibant, Via vermium. Accidit autem vt nocte quadam vigilantibus socijs, Sanctus acriter ingemisceret, interrogatusque a socijs quid hoc esset, Vnus, inquit, de ciuibus meis deest, & ideo non possum somniare. Dixerat autem hoc de verme vno, qui postquam reuersus est, illico dormiuit. Tempore quodam venit ad eum quidam mente compunctus, [alii, qui similem lepram optauerat, eam communicat] seculum paruipendens, dura pro Domino pati volens, rogauitque eum quatenus per ipsius interuentū mereretur fieri leprosus, volens particeps esse & gloriȩ [parum curans] quid esset de corpore tantum si anima salua est. Cui vir Dei: Non poteris inquit pati. Ille respondit: Hinc non discedo donec impetrem quod quæro. Vir ergo Dei Dominum rogauit. [eandem aufert a pœnitente.] Mox ille percussus est lepra, qui statim sentiens in membris suis immediocrem pruriginem, & intolerabilem cruciatum non ferens, reuersus est ad virum Dei, & dixit; Iam non moriar senex, pater: opem fer miser. Qui misit vt ad aquam proximam iret, & se lauaret. Iuit, lauit, sanusque factus est.

[5] Tunc Clerici ecclesiæ illius debebant Regi conuiuium vna vice quotannis, [Regem exactione conuiuij molestum clericis] & multum aggrauabat eos, quia multum expendebant: persuaserunt ergo homini Dei quatenus ipse apud Regem intercederet. Qui eis compassus, misit virginem quamdam quæ ei ministrabat, mandans Regi vt debitum dimitteret. Qui eam derisit: quod illa reuersa viro Dei nuntiauit. Tunc ipse aliquantulum commotus surrexit, ad curiam perrexit: cumque appropinquasset, misit eamdem virginem ei: Dic Regi, cito exeat, & locum dimittat, vel iam terra deuorabit eum; [nec monitis obtemperantem ruina domus suæ punit.] locus enim in quo superbus despexerat, subuertetur & desolabitur. Hæc ea Regi narrante, ecce locus totus cœpit tremere & penitus moueri. Tunc Rex fugit, & ad pedes viri Dei cecidit, & quod sponte noluit, inuitus dimisit: de loco autem factum est, quod vir Dei prædixit.

[6] Postea placuit ei patriam suam visitare, peruenit ad locum quemdam qui dicitur Sord, [a peregrinatione Romana prohibitum] vbi S. Columbam inuenit: cui cum propositum suum intimasset, quod Romam vellet ire, restitit S. Columba dicens: Non ibis; potius hic manebis. Cui vir Dei: Votum, inquit, voui, [& illud] non possum non explere. S. Columba dixit: Pone hic caput. Posuit super genu eius caput, moxque dormiuit. Expergefactus, & interrogatus quid viderat, dixit se Romam vidisse & loca eius circuisse sancta. Tunc Sanctus Columba: Modo hic manebis, Romam non ibis. [S. Columba præficit Surdensi cœnobio] Commendabat erga locum suum & circumadiacentes terminos eius, ipse vero discessit. S. Finianus vero sanabat ibi ægrotos, omnem diligentiam exhibebat hospitalitati, membra non tradebat quieti, sed quarta parte noctis sedebat in frigida aqua psallere, [quam austere ibi vixerit] reliquis tribus partibus sedebat super nudam humum, habens circa se quatuor lapides, super quos vicissim caput ponebat, quando volebat se quieti dare. Talem & tam duram vitam S. Finianus duxit: hinc quoque illi gloria.

[7] Nocte quadam scribebat, quinque e digitos læuæ manus habens pro candelis ardentes; [scribenti lumen dant digiti] quidam rusticus venit, introspexit: quod viro Dei displicuit, statimque rusticus vnum oculum amisit: quodque est mirabilius, peccatum illius vsque in hodiernum diem probat sua successio: nam sicut videmus, magna ex ex parte nascuntur priuati oculis, vel alijs diminuti membris. [cetum signo Crucis fugat:] Ibat autem frequenter ad quamdam Insulam visitare fratres qui ibi erant: vice quadam venit ad eum grande cete, mortem minabatur: homo Dei signum crucis opposuit, & cete fugit. Illo tempore erat ibi importuna murium copia, homo Dei orabat, mus non comparuit. Appropinquabat postea tempus, piscis fratribus deerat: [pisces copiosos præbet egentibus] iussit S. Finianus retia in capturam laxari, moxque triginta salmones capti sunt. Quidam de fratribus gyrans insulam, incaute pergens, cecidit in immane præcipitium, cuius mortem condolentes fratres (erat enim non solum mortuus, [præcipitatū resuscitat,] imo comminutus totus) venerunt ad hominem Dei; qui orauit, & sospitati restituit.

[8] Post hæc innotuit viro, aduentum ipsius fratribus, qui ibi erant, displicuisse, [contrario vento remeat Surdum:] & præsentiam suam molestam esse: voluit ergo eos dimittere, sed ventus erat contrarius: iussit tamen velum in altum tolli, & sic contra ventum mirabiliter optatum tenuit portum. Cum autem venisset ad locum suum Sord, erant ibi omnia ostia clausa: sed diuina vi, antequam aliquis sciret ipsius aduentum, reserata sunt. [varia istic miracula facit:] Erat ibi quȩdam arbor acerbos ferens fructus; illam benedixit: dulces non cessabat proferre fructus. Venit ad eum quidam egenus petens eleemosynam, homo Dei spuit in sinum eius, postea quamdiu vixerat diues fuit. Venit quidam leprosus; sedit, nil ei locutus est: homo Dei spuit in terra, leprosus collegit, faciem liniuit, statimque sanus effectus est. Oblatus est mutus, surdus & claudus ab vtero matris: verbo eum sanauit. Quadam die dominica defuit ei vinum, allatum est ad eum vas aqua plenum, conuertit in vinum.

[9] [mortuos ad vitam reuocat,] Quadam die cum Missam celebraret, cunctis qui aderant globus igneus super caput eius apparuit, quod & frequenter fiebat. Quidam ibat ad bellum, venit commendare se orationi viri Dei; accepit benedictionem, perrexit in bello, occisus est. Venerunt cognati eius quærere eum inter occisos, suspicantesque eum semiuiuum, nomine vocabant: surrexit mortuus per virtutem S. Finiani. Venit ad eum quidam rusticus alium mortuum ferens, flensque iurabat quod non discederet nisi filius eius suscitaretur. Vir Dei respondit: Pius est Dominus, [cædem impedit,] ipse suscitabit filium tuum: statimque mortuus surrexit. Hospites venerunt ad eum hiemali tempore, defuit eis instrumentum, quo aqua calefieret: orauit, data est de cælo patella, quæ diu ibi cunctis aspicientibus fuit. Accidit rixa inter duos, vnus fugit, alius secutus est promptus ad feriendum: qui fugit non habuit quo fugeret nisi ad refugium Finiani: ille alius percutere voluit, viro Dei deferre renuit, subito percussus est cæcitate; sicque miser euasit. [furtum retegit,] Habebat S. Finianus arietem, furati sunt fures, vocabatur aries Bedan. Qui furati sunt, venerunt ad hominem Dei, iurauerunt imo periurauerunt. Vir Dei arietem vocauit, aries ex ore f furis respondit.

[10] Cum venisset de insula supra nominata, [missale recipit alibi relictum,] oblitus est Missale secum ferre, erat autem Paschale tempus. Cum ergo in crastino surrexisset, tristis quia nō habuit librum, & ecclesiam intrasset, inuenit librū suum super altare Angelicis manibus restitutum. [puerum ab igne præstat illæsum,] Erat eius consuetudo calidum bibere: misit puerum afferre sibi lapidem de igne, vt inde potus calefieret: puer incautus manu eum tractauit, nihil ei tamen nocuit. Illo tempore parauit conuiuium suis: [epulas indeficientes præbet,] vocauit amicos, quotidie epulabantur, epulæ non deficiebant, plures sic transibant dies. Intererat quidam rusticus, dixit: Istæ epulæ nunquam deficient, [incendium restinguit, facit arborem fructuosam,] statimque ad ipsius vocem epulæ defecerunt. Quadam die ignis inuasit monasterium: vir Dei signum crucis opposuit, statimque ignis extinctus est. Ducta est mulier insana ad eum: orauit: mulier sana recessit. In monasterio erat arbor sterilis, vir Dei eam benedixit, in crastino plena fructibus apparuit. Quidam discipulus ipsius, nomine g Boecan, submersus est: vir Dei orauit: qui mersus fuerat viuus surrexit, quod qui viderant glorificabant Deum. His ergo alijsque pluribus per S. Finianum peractis miraculis, quieuit in pace, [submersum resuscitat.] apud cuius reliquias crebra fieri miracula non desinunt, [miraculis claret post mortem.] præstante & operante Domino, qui viuit & regnat in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Giraldus Cambrensis in Topograph. Hiberniæ distinct 2 cap. 4 scribit, in Momonia Boreali lacum esse & in lacu insulam, cuius incolæ, nisi in maiorem eiusdem laci insulam translati, non moriantur: vnam item in Boreali Britanniæ parte, quæ Sancta dicatur, in qua prægnantes nunquam pariant, nisi ad alteram item vicinam aduectæ. Ceterum cum infra num 6 dicitur quod Sanctus patriam volens reuisere, in Sord peruenit ad Orientalem Hiberniæ plagam; patet hanc laudem, sumptam ex popularibus indigenarum de sua insula fabellis, non vni specialiter Finiani patriæ, sed toti Hiberniæ attribui ab auctore, vt cui gloriosum sit in aliqua sui parte tam esse mirabilem, quod tamen maiori tactantia quam veritate Anglis esse per Hibernos narratum nemo dubitabit: neque enim credibile fingere voluisse quod S. Finianus fuerit suæ patriæ vnigenitus. Idem si fuisset, vt putauit Colganus in Helia, Momoniæ & Lageniæ contermina regione editus in lucem, ex Momonia abiens suam prius patriam transire debuisset quam in Surd perueniret.

b Celebres Hibernis sunt duo hoc nomine Sancti, vterque submedium seculi VI mortuus: ita vt ex ratione temporum nihil repugnet, quo minus alterutriu discipulus S. Finianus fuerit, vel Abbatis Birrani in Elia, vel Episcopi Cluainfertensis in Lagenia.

c Eæ sub Momoniæ nomine veniunt: in hac autem Lismorum est oppidum, Sedes olim Episcopalis; cui institutum Finianum esse Episcopum nusquam dicitur, neque nos temere admittere possumus: vel igitur Presbyterij gradu insignitus significatur, vel absque certa Sede Episcopus ordinatus dicendus foret, & propter ea nullam Episcopalis tituli rationem habuisse Vitæ eius scriptores.

d Fuit hoc multis Hibernicis nominibus fatale, vt ab Anglis in Sanctorum vitis transcriptæ omnem pene, ex qua agnosci possent, formam amitterent: ita & huic voci accidisse videtur, ex Hibernica in Anglicam linguam non sine aliqua a pronuntiantibus transcribentibusq; deprauatione translatæ: qua suspicamur Inismorensem in remotioribus Momoniæ finibus atque Senani fluminis alueo ecclesiam significari, a S. Senano Abbate ante medium seculi sexti extructam; de qua in eius Vita 2 ad 8 Martij num. 24 egimus. Inis-mor enim, Insula maior est, quod Anglicana paullo antiquiori dialecto Holma-mar dicebatur.

e Idem inuenitur in S. Senani prædicti Vita Metrica num. 16: sed cum altera eius Vita num. 15 miraculum sic narret, vt integra septimana laboranti in molendino vnicam candelam dicat suffecisse: existimo hoc de digitis lucentibus a S. Finiano ad Sinanum, ob nominum affinitatem, transijsse auctori istius metri. Simile miraculum in S. Patricij Vita tripartita num. 154: itemq; alia per Iocelinum num. 202 videbimus,

f Et hoc in S. Patricij Vitis omnibus legitur, vt ab eius exemplo istam retegendi furti rationem didicisse Finianus videri possit.

g Forte Boitan siue Baitan magis familiare Hibernis nomen.

DE SANCTO ISICHIO EPISCOPO VIENNENSI IN GALLIA,

CIRCA AN. CCCCXC

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Isichius Episcopus, Viennæ in Gallia (S.)

[1] Vienna Allobrogum, nobilißimæ in Gallijs prouinciæ ad Rhodanum fluuium metropolis, & celebris Archiepiscopatus Sedes; in qua seculo Christi quinto fuerunt succeßiue tres eximia sanctitate Episcopi, Mamertus, Isichius, & Auitus. Ex his Mamertus colitur XI Maij, Auitus V Februarij, ad cuius Vitam pleraque de S. Isichio, [S. Isichius an filius Auiti Imp.] cuius filius erat, sunt a nobis dicta. Bouchetus rerum Francicarum scriptor parte I de vera origine secundæ & tertiæ stirpis Regum Francorum cap. 2 Isichium Senatorem ac dein Episcopum Viennensem asserit filium Auiti Imperatoris, qui partim anno CCCCLV partim sequente regnauit. Ado Viennensis Episcopus in Chronico ætate sexta Isichium virum primum Senatorem, dein Episcopum Viennensem celebrat, at de patre alijsque progenitoribus silet: ex quibus aliquos dignitate Episcopali excelluisse docet S. Auitus filius, in Poëmate de laude Virginitatis ad Fuscinam sororem, Virginem Deo deuotam, [Senator,] quam sub finem sic alloquitur:

Iam te signiferam sequimur, vexillaque Christi
Te portante libens sectatur stemma parentum:
Quos licet antiquo mundus donasset honore,
Et titulis monstret generoso semper ab ortu;
Plus tamen ornauit diuinum insigne gerentes,
Ordine quod proprio sanctas meruere Cathedras. [Episcopos habuit maiores,]
Non atauos iam nunc tibimet, proauosq; retexam,
Vita Sacerdotes quos reddidit inclyta dignos;
Pontificem sacris adsumptum respice patrem.
Cumq; tibi genitor vel auunculus, vndique magni
Post fasces, placeant populorum sumere fascem;
Suscipe quos humiles patrum ad consortia fratres
Officio similes nectens Ecclesia iunxit.

Sunt hifratres Episcopi, scriptor S. Auitus, & S. Apollinaris Episcopus vrbis Valentinæ ad eandem cum Vienna ripam delabentis Rhodani: [& filios SS. Auitum & Apollinarem:] cui dies quintus Octobris est sacer. At qui cum S. Isichio genitore auunculus coniungitur, non æque certo statui potest quis sit. An S. Sidonius Apollinaris ex viro Senatorio Episcopus Aruernorum? Huic ante matrimonio sociatam fuisse Papianillam Auiti Imperatoris filiam testatur Greg. Turonensis lib. 2 Hist. Franc. cap. 21, tunc maxime si huius Papianillæ frater foret S. Isichius & S. Sidonij affinis, ambo, genitor & auunculus S. Auiti dicerentur post fasces secularium dignitatum, populorum Ecclesiæ fascem, siue infulam Episcopalem sumpsisse.

[2] Quam sancte in coniugio cum Audentia vxore sua vixerit S. Isichius, ita indicat in dicto Poëmate S. Auitus sub initium:

Edidit vt quartam genitrix Audentia prolem,
Teque dedit generi partu fœcunda supremo, [post susceptos 4 liberos continens,]
Confestim parcam promittit ducere vitam,
Ac deinceps paribus castum seruare cubile
Constituit votis carorum cura parentum.
Et quia principium tam sancti fœderis esses,
Tu simul offerris Christo, qui protinus ipsis[filiam Fuscinam deo consecrat:]
Accipit in cunis lactentia membra dicatis.

Referuntur postmodum in dicto Poëmate variæ ex eadem S. Isichij stirpe Virgines Deo sacratæ, Aspida, senior Fuscina, & Euphrosyna, eisque præposita Mater Seueriana: quarum exercitia sanctæ ibidem indicantur, ad quæ Fuscina filia S. Isichij a matre Audentia incitatur. Hæc namque vtrisque cura & solicitudo fuit, vt filij filiæue sancte educarentur. S. Auitus in Homilia de Rogationibus grato animo agnoscit sibi a parentibus procuratum S. Mamertum Sacerdotem, spiritalem a baptismo patrem: [S. Auitum commendat S. Mamerto Episcopo:] cui ante non paucos annos pater carnis suæ, Isichius, accepto sicut Deo visum est, sacerdotij tempore successit. Floruisse Mamertum anno CCCCLXIII & sequente indicant epistolæ Hilari Papæ, Basilio Consule & post eius Consulatum datæ in caußa Mamerti ob ordinatum extra suos fines Deensibus Episcopum. Eidem Mamerto scripsit epistolam primam libri septimi S. Sidonius tum Episcopus, ergo non ante annum CCCCLXXII quo ille ordinatus est. Imo ad annum CCCCLXXV superfuisse indicat libellus Lucidi Presbyteri, [ad annum 475 superstiti,] fidem suam profitentis iuxta statuta Synodi Arelatensis, quam circa dictum annum habitam tradit Sirmondus.

[3] Mamerto XI Maij defuncto succeßit S. Isichius: de quo dolemus nulla extare propria Acta ab auctoribus coæuis conscripta. In Vita S. Auiti hæc pauca habentur: Tempore Zenonis Imperatoris B. Auitus Episcopus, [ei succedit tempore Zenonis Imp.] sapientia & doctrina mirabilis, Deo mortalibus fauente, Ecclesiam Viennensem, post patrem Isicium æque Episcopum, suscepit regendam. Imperauit Zeno ab anno CCCCLXXIV vsque ad annum CCCCXCI, sub quo circa annum CCCCXC ex hac vita eum migrasse diximus ad Vitam S. Auiti. In Vita S. Apollinaris alterius filij solum ista huc spectant: B. Apollinaris, Valentinæ vrbis Episcopus, apud Viennam & natus & institutus est, qui nobili generis ortu conspicuus, natalium titulos mentis fastigatione sublimauit, quam nobilitatem dein repetit. Aliquanto plura indicat Ado in Chronico his verbis: Eo tempore Seuerus Presbyter, natione Indus, vir miraculis clarissimus, destructo idolorum templo, vbi error gentilis centum deos cultura insanissima adorabat, ecclesiam beatissimi Stephani Protomartyris vt consecraretur pro foribus Viennæ parabat… Isicius tunc temporis Viennensem regebat Ecclesiam sextus a B. Paschasio, cuius diebus præfatus Seuerus gloriosus Presbyter ab India Viennam venit. Qui Episcopus floruit vsque ad tempora Zenonis Imperatoris. Hæc Ado. Habemus MS. Martyrologium Sanctorum Ecclesiæ Viennensis, in quo ad XVII Kalendas Aprilis, ista leguntur: Eodem die Natale S. Isichij Magni, primi huius nominis Confessoris, & XVIII Archiepiscopi Viennensis. Qui temporibus Leonis & Zenonis Imperatorum ex Senatore Lugdunensi assumptus ad Episcopalem dignitatem, ob eius singularem doctrinam & fidei integritatem, magnum suæ sanctitatis specimen toti Ecclesiæ exhibuit; atque ambos filios Auitum & Apollinarem, [dedicat ecclesiam S. Stephani:] quos iunctus matrimonio genuerat, Ecclesiæ suæ Viennensi sibi superstitem scilicet Auitum, & Valentiæ Apollinarem, velut duo micantia sidera reliquit. Hic ecclesiam beati Protomartyris Stephani apud Viennam a S. Seuero Presbytero constructam solenniter dedicauit, atque clarus miraculis obdormiens in ecclesia Apostolorum conditus est. Cuius reliquias hac die annua visitantibus Innocentius IV Summus Pontifex Indulgentias quadraginta dierum pie concessit. Idem Martyrologium reperimus Viennæ, labore & industria Ioannis le Lieure instauratum, quod pauculis sub initium omissis ita exorditur. Viennæ S. Isichij Magni, XVIII Archiepiscopi, qui temporibus Leonis & Zenonis Imperatorum ex Senatore Lugdunensi &c. Verum quia filius eius S. Apollinaris apud Viennam & natus & institutus est, & S. Auitus etiam filius S. Mamertum Episcopum Viennensem habuit spiritalem a baptismo patrem, quidni ex Senatore Viennensi assumptus ad Episcopalem dignitatem non sub Leone, sed huius successore Zenone Imperatore, vt ex supra dictis constat? cum Mamertus videatur vixisse ad annum Christi CCCCLXXV, Imperij Zenonis secundum.

[4] Breuiarium Ecclesiæ Archiepiscopalis Viennensis anno MDXXII excusum, [colitur 16 Martij.] ad XVII Martij præscribit cultum S. Ysicij Episcopi & Confessoris vt in communi vnius Confessoris. Oratio. Da quæsumus omnipotens Deus &c. Adscriptus etiā eodem die antiquo Calendario MS. Viennensis Ecclesiæ, & Martyrologio S. Adonis ibidem postea Episcopi, apud Mosandrum & Rosweidum: Item apud Viennam S. Isicij Episcopi. Eadem sunt in MS Adone monasterij Lobiensis & S. Laurentij apud Leodienses, quæ in MS. Adone Florentino monasterij S. Crucis, & alio Ecclesiæ Morinorum desunt. Quæ eadem interim leguntur in MSS. Ecclesiæ Pragensis, & Bruxellensis & Vlariacensis monasterij S. Naboris, item in MS. Florario Sanctorum, vti in MSS. & excusis Martyrologijs sub nomine Bedæ, item apud Galesinium, Canisium, Ferrarium & Greuenum in Auctario Molani. Saussaius ab alijs differt, dum ista ad hunc diem scribit: [relatus etiam ad 12 Nouemb.] Viennæ Allobrogum ordinatio S. Isicij Episcopi, S. Mamerti successoris, cuius felix transitus colitur pridie Idus Nouembris. Quo die celebrat eum hoc encomio: Viennæ S. Isicij Episcopi & Confessoris, qui post Mamertum celebris beatitudinis illius Ecclesiæ Pontificem, obeundum pastorale munus suscepit, clarusque strenuæ administrationis actibus, virtutibus ac miraculis præstans, post vberes collectos Deo animarum manipulos abijt ad præmium. Quiescit in basilica Apostolorum, quam qui pie in hoc eius festo ob eius venerationem visitauerint, ijs Innocentius Papa quartus Indulgentiam quadraginta dierum de thesauro militantis Ecclesiæ largitus est. Quæ in Historia antiquitatum Viennensium etiam scripsit Ioannes le Lieure. [forsan a S. Isichio 2 non satis distinctus.] Verum in vtroque MS. Martyrologio Viennensi, quorum alterum a dicto Ioanne dicitur instauratum, ad XII Nouembris agitur de S. Isichio II Episcopo Viennensi, qui sub Iustiniano Imp. floruit. Vnde forsan aberrandi data occasio, tam Saussaio, quam Sammarthanis tomo I Galliæ Christianæ, dum epitaphium S. Hesychij siue Isichij II huic adscripserunt: quod ante ediderat Chesnæus ab illis citatus tomo primo Scriptorum historiæ Francorum, apud quos legebatur extare illud in Antiquitatibus Viennensibus ad calcem Bibliothecæ Floriacensis, in qua Ioannes a Bosco recte obseruat esse S. Ysicium secundum S. Pantagati successorem, cui ætas & res gestæ conueniunt, prout ibidem indicantur.

DE S. BONIFACIO KIRITINO EPISCOPO IN SCOTIA.

SEC. VII

Synopsis historica.

Bonifacius Kirikinus, Episcopus in Scotia (S.)

BHL Number: 1396

[1] Inter viros Apostolicos, qui seculo Christi septimo Scotiam Septemtrionalem, Pictorum tunc regionem, sacra Christi doctrina & varijs virtutum exercitijs miraculisq; illustrarunt, est S. Bonifacius Episcopus, cognomento Queritinus, alijs Albanus Kiritinus, cognomento Bonifacius dictus: [Acta huius in MSS.] cuius Acta ex codice MS. Vltraiectino nacti sumus, sed nonnullis fabulis permista: cuius hoc exordiū est: Albanus Kiritinus, cognomento Bonifacius, natione Israëliticus, de prosapia. Radiȩ sororis Apostolorū Petri & Andreæ, septimus &c. Eadem Acta sed aliquantisper immutata auctore Adamo Kingh intrusa sunt in Breuiariū Ecclesiæ Aberdonensis; [& Breuiario Aberdonensi:] in Lectiones distincta & ad Matutinum recitata ad diem XVI Martij, quo inscriptus est Martyrol. Coloniensi anno MCCCCXC excuso & Doctrinali Clericorum eodem etiam anno Lubecæ edito, Martyrol. Germanico Canifij, [memoria in Martyrologijs:] & Catalogo generali Ferrarij his verbis: In Scotia S. Bonifacij Episcopi & Confessoris. Hermannus Greuen Coloniæ Carthusianus, in Auctario Vsuardi tres quasi distinctos Sanctos proponit his verbis: In Scotia Bonifacij Episcopi, Albani Episcopi & Confessoris, S. Kinitimi, qui supra in Actis Vltraiectinis Kiritinus alijs Queretinus dicitur: de quo in Martyrologio MS. quodam Vltraiectino, ante ducentos aut forsan trecentos annos exarato, ista habentur: Niritini Confessoris cum socijs, quorum miri actus leguntur. VVitfordus in Martyrologio Anglice anno MDXXVI excuso, ita incipit huius elogium: In Scotia natale S. Abbani, dicti etiam S. Kyryni, cuius cognomen erat Bonifacius, & potissimum vocatur Bonifacius, ac dein ex supra indicatis Actis multa inseruntur. In MS Florario Sanctorum aliter hæc efferuntur: In Efforda S. Bonifacij Episcopi & Confessoris. Et alijs interpositis: Item sanctorum Episcoporum & Confessorum Gumberti & Kirithimi, ex quo vltimus, alijs Kiritinus seu Quiritinus est ipse S. Bonifacius, etiam Albanus dictus, [elogium ex Menologijs Scoticis:] quod in Albania Pictorum regione degeret.

[2] Dauid Camerarius in Menologio Scotico eum hoc exornat elogio: S. Bonifacius Rossensis Episcopus, cuius animi candor, vitæ integritas, alienæ salutis amor, fecere vt ex Italia in Scotiam sese conferret: vt videlicet Scoticana Ecclesia per omnia Romanæ in externis etiam ritibus sese conformaret: cuius rei gratia varijs illius regni peragratis locis, Rossensem sibi selegit prouinciam, in cuius vrbe primaria, Rosmarkium nomen est, Episcopi munia non sine sanctitatis laude & miraculorum gloria annos multos exercuit, quibus feliciter percursis, necessitati religiose concessit sub annum Christi DCXXX. Thomas Dempsterus in Menologio Scotico ista habet: In Mernia ad Rosmarken natalis Bonifacij Episcopi Rossensis, qui Pontificatu maximo deposito, totam Scotiam concionando, & mysteria sacra celebrando pio labore lustrauit. Idem Dempsterus in Hist. Eccl. gentis Scotorum cap. 131 varia de S. Bonifacio Queritino congeßit, arbitratus potius Apostolicum Legatum, quam Pontificem Summum fuisse; secutus Hectorem Boëthium, qui lib. 3 Hist. Scotorum scribit a Pontifice Romano missum Legatum, & ob id rudi populo Papam creditum. Reliquum Hectoris elogium addimus plerisque fabulis expurgatum, & est eiusmodi.

[3] [Vitæ compenaium ex Hectore Boethio,] Bonifacius Queritinus, venerabilis Antistes cum piorum cœtu veniens ex Italia, nauigio in Taum æstuarium delatus, ad exigui fluminis ostia, quod Gouream regionem nunc secat ab Angusia, primum in terram descendit… insigni vir pietate, & in litteris sacris apprime eruditus, multis indicijs ad nostra secula est delatus. Quo loco etenim in terram descendit, templum Diuo Petro, Christi Apostolo, sacrandum a fundamentis iecit. Inde profectus concionabundus ad Tellein vicum, tribus passuum millibus ab Alecto, alterum templum eiusdem Apostoli nomini dicatum condidit: tertium ad Restennotum, nunc Canonicorum Diui Augustini cœnobium. Illic aliquot annos moratus, ad se confluentem populum, posteaquam salubri doctrina frequentissimis concionibus confirmasset; Angusiæ reliquum, Merniam, Marream, Buthquhaniam, Bogeuallem & Morauiam Christi dogmate gentes erudiens penetrauit: haud paucis templis, varijs in earum regionum locis in Petri Apostoli honorem conditis sacratisque. Tandem vero deuenit & in Rossiam, vbi ad vitæ exitum moratus, multis & pijs sudoribus pro veræ pietatis cultu impensis, sanctitate & eruditione insignis, [Leslæo Ep. Rossensi,] felicem animam Deo reddens, corpus apud Rosmarken sepeliendum reliquit. Ioannes Leslæus Episcopus Rossensis lib. 4 de rebus gestis Scotorum in Eugenio IV, Rege LI, ista habet: Sub Eugenio Bonifacius Episcopus sanctissimus in Scotiam venit: cuius opera cum populus omni superstitionis & Pelagiani erroris caligine discussa, Christi luce fuisset illustratus, variaq; varijs Diuis templa fixa & constituta; ad Rosmarkeum vicum in agro Rossensi sepultus fuit. [& Acta MSS.] Asserit dein Regem Eugenium anno Christi DCXX esse mortuum.

[4] Hisce pauca adiungimus ex Actis MSS. Vltraiectinis selecta, in quibus Kiritinus appellatur, & sunt ista: Tunc nutu Dei Nectauius Rex Pictorum inspiratus, baptizatus est, & locum baptisterij dedit S. Kiritino cum omni parochia sua, in seruitutem peregrinorum Christi seruorum absque alia subiectione in æternum. Accepta autem Rex benedictione ad suam curiam reuersus est. Sanctus autem Kiritinus secum ferens multas reliquias Apostolorum & Martyrum ac aliorum Sanctorum, fundauit ecclesiam in ostio fluminis Gobriat in Pictauia, & illam consecrauit. Euangelizauit autem Pictis & Scotis per sexaginta annos, & præclarū templum construxit in Rosmarkyn. Hic sanctus Domini Kiritinus virtutes Apostolicas faciebat, cæcos illuminabat, leprosos mundabat, surdos audire, mutos loqui faciebat, dæmones fugabat: mortuos septem suscitauit, captiuos multos redemit: centum & quinquaginta templa construxit, triginta sex millia hominum ad fidem Christi conuertit. Tandem consummatis octoginta ætatis suæ annis, mensibus tribus, diebus septemdecim, XVII Kalendas Aprilis migrauit ad Dominum, sepultusq; in est eadem ciuitate in ecclesia S. Petri ante altare, vbi signis & miraculis quotidianis effulget. Hæc ibi, quæ fere eadem referuntur in Breuiario Aberdonensi. Ceterum loca supra indicata ex adiunctis prouincijs in Scotia Septemtrionali sitis facile cognosci possunt.

DE S. EVSEBIA ABBATISSA HAMMATICENSI, MARCHIANIS IN GALLO-FLANDRIA,

CIRCA AN, DCLXXX

Commentarius præuius.

Eusebia, Abbatissa Hamaticensis, Marchianis in Gallo-flandria (S.)

§ I S. Eusebiæ ætas: Vita scripta. Conuersatio cum S. Amato exule perperam ei tributa.

[1] Inter quamplurima a S. Amando Episcopo Traiectensi extructa monasteria, vti ad diem VI Februarij ante eius Vitam late deduximus, est celebre ad Scarpum fluuium monasterium Marchianense, in fundo S. Adalbaldi Ducis, mariti S. Rictrudis, extructum anno Christi DCXLV & sequente, cum S. Eusebia horum filia esset biennio ante prognata, [S. Eusebiæ natiuitas,] & a Dagoberto I Rege Francorum & Nanthilde eiusdem coniuge, aut certe ab hac Regina, de sacri baptismatis fonte suscepta: cui posseßiones dederunt & reditus permultos in Francia, quæ omnia Marchianensi Ecclesiæ erant profutura, vti ea indicat Raphael Beauschampius, tractatu de VVestergothis, adiuncto ad Andreæ Siluij Historiam Franco-Merouingicam, pag. 379, & nonnulla infra referuntur. S. Adalbaldo anno DCLII die II Februarij interempto, S. Rictrudis cum S.Eusebia & alijs duabus filiabus SS. Clotsende & Adalsende vitam monasticam auspicata est in dicto monasterio Marchianensi. [vita monastica,] Erat tunc temporis ab altera parte Scarpi fluuij, nunc Hannoniensi Comitatui attributa, monasterium Hammaticum, alijs Hamagia, in quo Abbatissa florebat auia S. Adalbaldi, S. Gertrudis vidua: apud quam aliquamdiu vixit S. Eusebia, [præfecturæ Hammaticensis,] eique defunctæ successit in regimine duodennis, ac proinde circa annum Christi DCLV aut sequente. Inde a S. Rictrude matre Marchenas reuocata, aliquamdiu cum illa vixit, forsan vno alteroue anno: ac post modum ab ea Hammaticum remissa, præfuit ibidem adhuc annos tres ac viginti, [obitus,] mortua circa annum. Christi DCLXXX. Successit in regimine alia Gertrudis & hæc vidua nobilissima: quæ aliam multo augustiorem ecclesiam extruxit, ad quam Hattæ, primus cœnobij Vedastini Abbas, sacrum corpus beatissimæ Eusebiæ transtulit post annum CCXCI, [translatio.] quo anno a S. Vindiciano fuit in Abbatem consecratus.

[2] Vitam S. Eusebiæ damus ex codice MS. Monasterij Marchianensis, [Vita ex MSS. editur,] quam Diuione nobis etiam donauit Petrus Franciscus Chifletius ex alio codice descriptam. Nomen auctoris non addebatur, quem censebat Rosvveidus esse Hucbaldum monachū Elnonensem, qui anno DCCCCVII ad Stephanum Episcopum Leodiensem conscripsit vita S. Rictrudis. Verum debuit alius & forte Hucbaldo antiquior multo fuisse Vitæ huius auctor, [tollecta ex monumentis scriptis & traditione.] qui num. 9, vbi particulam virgarum, quibus S. Eusebia fuit flagellata, ex antiquitatis traditione asserit fronduisse, miratur, cur qui alia scripsere, hoc posterorum subtraxerint notitiæ: satis innuens, se ex monumentis nonnullis historicis, ab Nordmannica populatione seruatis, illa hausisse, quæ posterior Hucbaldus satis aperte in Vita S. Rictrudis indicat. Vtraque deinde Vita carmine heroico descripta fuit: priorem S. Rictrudis edidit Ioannes monachus Elnonensis ad Stephanum monachum Gandensem, rogante imo præcipiente Episcopo Cameracensis Ecclesiæ Erluino, qui in ea dignitate vixit ab anno DCCCCXCVI, [alia carmine scripta:] ad annum MXI aut sequentem. Supra memoratus Beauschampius poëma de S. Eusebia allegat sub nomine Ioannis monachi Benedictini, illius scilicet, qui poëma de S. Rictrude elaborauit. Molanus in additionibus Vsuardi ad XVI Martij censet auctorem eumdem fuisse, & quemdam profundioris scientiæ, qui eiusdem Eusebiæ actionum gesta & prosa & carmine ediderit. [historia miraculorum] Leguntur dicta verba in Historia Miraculorum S. Eusebiæ Virginis, quam nuper accepimus Marchianis, & hic addimus.

[3] Cum S. Rictrudis filiam Eusebiam duodennem ex monasterio Hammatico ad se cum regali edicto reuocaret, [Nomen Dagoberti pro Chlodouea insertum,] auctor Vitæ prosa scriptæ nomen Regis silet, qui erat Chlodouæus II filius Dagoberti: interim iudicio Regis Dagoberti, id perperam scribit poëta peractum. At maius in vtroque mendum est, cum dicatur illo tempore, circa annum DCLV, S. Amatum Episcopum & monachum a S. Eusebia conuocatum, [& S. Amati,] de nocte Hammatici cum alijs diurni cursus officium compleuisse. Quæ clarius in Poëmate indicantur his verbis:

Accitis siquidem, similis quos ardor eidem
Conciliabat. Amatus erat venerabilis in his
Iam dudum Præsul, tunc vero monachus exul,
Hammaticum properabat, eo diuina gerendo
Pernoctans, toti supplet soluenda diei.

S. Amatus, vt num. 6 dicitur: primum Antistes Senonensium, apud Theodoricum Regem de infidelitate insimulatus, & a sua Sede exiliatus, [Episcopi creati an. 675.] eidem Mauronto Dei famulo fuerat cōmendatus. S. Amati decessor in Sede Senonensi apud Claudium Robertū & Sanmarthanos in Gallia Christiana statuitur Emmo, quem anno DCLXXV mortuū esse & sepultū in monasterio S. Petri Viui tradunt duo huius monasterij scriptores in suis Chronicis, Odorannus tomo 2 scriptorum Historiæ Francorum a Chesnæo editorum, & Clarius tomo 5 Specilegij a Luca Dacherio collecti. Ab eo igitur tempore præfuit Sedi Senonensi S. Amatus: inde expulsus, postquam interfecto Childerico Rege in æstate anni DCLXXIX, huius frater Theodericus regnū recuperarat. Perductus tunc Peronam S. Amatus, [in exilium abducti Peronam an. 680.] sub Abbate Vltano custodiȩ perstitit mancipatus non paruo temporis spatio, donec Vltanus ab Angelo veheretur ad cælestem patriam. Quot annis ibi fuerit non exacte indicatur in Actis MSS. S. Amati, apud Marchianenses adseruatis ex quibus dicta & sequentia contraximus. Vltano ergo viam vniuersæ carnis ingresso, iussus est a Rege S. Maurontus, Frater S. Eusebiæ, in suo nouiter extracto monasterio S. Amatum custodiendum seruare… Finito autem viæ spatio haud procul a Marcianis loco super Scarb fluuium sito, [& postea Hammaticum,] aliquantulum Hammatico manserunt in cœnobio. Hæc duo vicina sibi & commoda sub vna lege & societate degebant amica, ita vt quamuis loco seiuncta, omnium tamen parerent vota commixta cum simplici sacræ vitæ concordia: in vno S. Gertrudis S. Adalbaldi auia cum sua pronepte & Virgine Eusebia; in altero simili florebant studio Ionatus, inclyti Pontificis Amandi discipulus & Rictrudis cum natabus duabus. Hæc ibi. Quæ etiam apud Surium sed stylo mutato leguntur: quibus alia adduntur in MS. Duacensi Ecclesiæ collegiatæ ipsius S. Amati his verbis: Interea Christi famula Gertrudis sanctæ senectutis suæ plenitudinem dierum cumulans operibus bonis, [quasi sepelisset S. Gertrudem viduam,] migrauit a seculo, & a beato Pontifice Amato cum magna veneratione ibidem sepulta est. Proneptis autem eius Eusebia, soror B. Mauronti, ab ipsa Gertrude in eodem monanasterio sacris moribus educata, bonæ indolis puella erat: quæ cum teneræ esset ætatis, vtpote duodennis, mediante B. Amati prædicatione, virginitatem suam Christo consecrauit, & in locum præfectionis proauiȩ suæ successit. Hæc quotidie ad prædicationem sancti Præsulis pergens, & verba salutis ab eo retinens, sic vixit in terris, vt æternum sibi habitaculum prȩpararet in cælis. Priusquam vero in huius præposituræ officio duo, vt fertur, annorum curricula peregisset, [& post 2 annos S. Eusebiam Virginem.] septimo decimo Kalendas Aprilis, sacris plena virtutibus assumpta est a Christo. Sacrum vero corpus sacer Præsul Amatus in supradicto B. Petri Apostoli sepeliuit monasterio: in quo venerabilis proauia eius Gertrudis sepulta fuerat ab ipso. Hæc ibi, quæ fere eadem cum magna rerum & temporum confusione leguntur in Vita S. Rictrudis.

[4] Nullum nobis dubium est, quin-horum pleraque a S. Amando, [Multa a S. Amando ad S. Amatum translata.] qui tum Elnone, ab eo iam Amandopoli dicto, potißimum residebat, perperam ad S. Amatum translata fuerint: quibus nonnulla ad libitum scriptorum explicandæ rei caußa fuerunt adiecta. Ita ab eodem S. Amando res præclare gestæ Episcopis Burdegalensi, VVormatiensi & Argentoratensi, & forsan Castellonensi, quod Amandi nomine appellarentur, sunt tributæ, imo etiam ad S. Amantium Episcopum Rutenensem & Alanun Vaurensem delatæ, vti ad Vitam S. Amandi deduximus. Et in hac sententia confirmant nos alia S. Amati Acta, quæ ipsi Atrebati ex codice MS. Ecclesiæ Cathedralis descripsimus: e quibus Baldericus lib. 1 Chronici Cameracensis & Atrebatensis caput XXII edidit, eisdem fere vtrobique verbis: & ista huc spectantia leguntur: Iter resumunt Amatus & Maurontus, Hamaticum deueniunt. Quo in loco diutissime commorantes, [desunt in huius melioribus Actis:] non minimum Deo fructum reddiderunt, nulla S. Gertrudis proauiæ aut S. Eusebiæ facta mentione: quæ iam tum ambæ migrarant ad Christum. Supererat adhuc S. Rictrudis, cuius cum S. Mauronto filio colloquium indicatur.

[5] Fuerunt hæc latius deducenda, quod posteriores scriptores prioribus Actis non recte discußis, obitum S. Gertrudis proauiæ ad tempora Theodorici Regis transtulerunt cum errore fere triginta annorum. Ex his scriptoribus est Ioannes Buzelinus, qui lib. 2 Annalium Gallo-Flandriæ pag. 80 arguit Ioannem Molanum, [30 annorum mendum apud alios:] quod anno DCLV S. Gertrudem e viuis abiuisse tradat, quod & nos cum Molano facimus. Corripit dein opinionem multorum auctorum, & minime leuium, qui duodecim tantum annos Eusebiæ tribuere, dum cœtui Virginum præficeretur, cum tamen longa plurium series annorū, quȩ iam inde a patris eius cæde ad S. Amati huc deducti aduentum pertexitur, hanc sententiā minime toleret. Verum inter auctores minime leues sunt Hucbaldus in Vita S. Rectrudis, scriptores Vitæ S. Eusebiæ tam prosa quam carmine, & miraculorum eius, & Vitæ S. Amati ex codice Duacensi relatæ. Eiusdem etiam sensus fuit Ioannes Poëta Marchianensis in Vita S. Rictrudis asserens de S. Eusebia, quod puerilis adhuc æui sub flore maneret, ac proinde vt infra in Vita habetur iussus a matre Maurontus virgis compescere eius infantiam: quam castigationem admittit Bucelinus, sed iam in prouecta quadraginta annorum matrona, quos nunquam attigit. In Lectionibus, quæ apud Marchianenses de S. Eusebia ad Matutinum recitantur, in obitu S. Gertrudis proauiæ dicitur fuisse ætate quasi ter quadriennis, sed altum in ijs de S. Amato silentium est.

§ II S. Eusebiæ dies natalis. Reliquiarum Translationes.

[6] Nomen S. Eusebiæ inscriptum est Martyrol. MS. Vsuardi ad vsum Ecclesiæ Marchianensis auctum, [Cultus sacer 16 Martij,] in quo primo loco ista habentur: XVII Kalend. Aprilis depositio S. Eusebiæ Virginis. In MS. Vsuardo Aquicinctino præponitur Apud Hammatieu, id est Hammaticum. At Molanus in Auctario Vsuardi, Marcianis, inquit, depositio S. Eusebiæ Virginis. At fusius de eadem agit Molanus in Indiculo & Natalibus Sanctorum Belgij, Miræus in Fastis Belgicis, Saussaius in Martyrologio Gallicano, Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum, VVion, Menardus, Bucelinus in Martyrologijs Benedictinis & plures alij. Postridie seu XVII Martij inscripta est MS. Martyrol. Pragensi S. Eusebia Virgo. [& 17 Martij:] [eleuatio corporis] Eleuatum eius corpus V Kalendas Nouembris infra in Historia miraculorum dicitur: quo die eius eleuatio celebratur in dictis Martyrologijs Benedictinis. Sed apud Marcianenses recolitur pridie siue XXVII Octobris, [28 & 27 Octobris.] ad quem diem ista habet Molanus: Eleuatio corporum SS. Eusebiæ atque Gertrudis. Inscripta etiam cum S. Rictrude matre Adoni MS. Leodiensi S. Laurentij, Martyrologijs Benedictinis, Germanico Canisij & alijs. [translatio 18 Nouemb.] At translationem in nouam ecclesiam, quam S. Vindicianus Episcopus in honorem Deiparæ Virginis consecrabat, factam esse XIV Calendas Decembris traditur in Historia miraculorum num. 4 quo die in pagi Beluacensis villa ex nomine eius corrupto S. Isoia nuncupata, celeberrime coli diem translationis, decimo quarto Calendas Decembris ibidem num. 18 traditur: quæ inde descripta habet ad hunc diem Molanus.

[7] Testatur idem Molanus. Se ibidem scriptum inuenisle, cœnobitas depauperatos prædicatores quosdam cum corpore S. Eusebiæ misisse in Angliam, [alia Marchianas] eo quod regnum illud ditissimos haberet incolas & erga Sanctos indigentes maxime liberales. Sed B. Eusebia nec miraculis ibi clarere voluit, nec eleëmosynis ditari. Vnde Anglis nihil offerentibus, pauperiores & confusi redierunt, & simul diducerunt, necessaria ipsis deesse non posse, nisi prius cœnobitalis disciplinæ rigorem desererent. Hæc Molanus. Miræus in Fastis Belgicis ait, quiescere illam Marchianis in feretro argenteo valde pretioso. Rayßius in Hierogazophylacio Belgico pag. 292 appellat thecam pretiosissimam & sumptuosissimam: [depositio in feretro argenteo] de qua fabricata agitur in Historia miraculorum num. 13. Idem Rayßius pag. 411 tradit in Collegiata Ecclesia S. Petri Duacenȩ ciuitatis adseruari costam integram præclarissimæ Virginis Eusebiæ, [Costa adseruatur Duaci.] cum iunctura maiori manus S. Pictrudis matris eiusdem, in theca argentea vitrum haben te transuersum in modum Crucis efformatum. Quod ex adscripto sequenti diplomate constat.

[9] Vniuersis præsentes litteras inspecturis, Iacobus Doene, humilis Abbas monasterij Marchianensis, Ordinis S. Benedicti, diœcesis Atrebatensis, salutem in Domino sempiternam. Cum venerabilis & discretus vir Magister Petrus Manare, Presbyter, Artium Magister, Decanus & Canonicus Ecclesiæ Collegiatæ S. Petri oppidi Duacensis, nuper familiaris & domesticus noster ad dictum nostrum monasterium pie adfectatus, desiderauerit, prout nobis ex eius verbis innotuit, habere aliquas Reliquias de corporibus Sanctarum Dei Rictrudis & Eusebiæ Virginis, eius filiæ, vt per eas decus & honor dictarum Sanctarum in præfata ecclesia Collegiata S. Petri multiplicarentur & accrescerent, sincereque a populo ibidem venerarentur; idcirco notum facimus, quod hoc die datæ præsentium, cum Reuerendus in Christo Pater & Dominus D. Paschasius, [in transpositione reliquiarum in nouam capsam,] Dei & sanctæ Sedis Apostolicæ gratia Salubriensis Episcopus, vacaret circa translationem seu transpositionem dictorum corporum Sanctarum Rictrudis & Eusebiæ, quam nostris cura & solicitudine in domo nostra Abbatiali apud dictum oppidum sita, faciebat; priusquam de antiquis feretris in scrinia noua, nostris sumptu & expensis conscripta, eadem corpora duceret reponenda; ipsa corpora seu reliquias, pannis fericeis conclusas & inuolutas discooperuit & visitauit, ac præsentibus ac adstantibus, qui aderant in huiusmodi translatione pro testibus inuitatis, in testimonium veritatis monstrauit & exhibuit. Ex quibus siquidem corporibus seu reliquijs pannis sericeis inclusis, videlicet ex corpore siue reliquijs S. Rictrudis iuncturam vnius digitorum, & ex corpore siue reliquijs S. Eusebiæ costam vnam cepimus & amouimus: quas partes seu portiones dictarum reliquiarum, a nobis & per nos captas & amotas, ob singularem deuotionis affectum, quem circa cultum & venerationem dictarum Sanctarum, nec non sauorem quem ad ipsum nostrum monasterium præfatus Magister Petrus Manare habere conspicitur, eidem realiter cum adfectu libere dedimus & obtulimus: sub tamen conditione & promissione nobis per eum facta, [donata] quod dictas reliquias per eum a nobis gratuito ac munere susceptas, in capsa seu vase aliquo honesto & decēti includere & reponere curabit. Prȩsentibus ad hæc præfato Reuerendo Patre Domino Salubriensi Episcopo, ac Reuerendis Patribus & Dominis, D. Carolo Aquicinctensi, Augustino Arouasiensi & Ioanne Viconiensi monasteriorum respectiue Abbatibus, cum pluribus alijs viris ecclesiasticis & secularibus ad ipsius transpositionis seu translationis actum euocatis & inuitatis… Anno Domini MDXXXVII Indict. X, [anno 1537.] die Iouis in vigilia festi B. Matthæi Apostoli & Euangelistæ vicesima mensis Septembris, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri D. Pauli diuina prouidentia Papæ III anno III.

Petrus Bonnenuyt Notarius Apostolicus & insignis Ecclesiæ Collegiatæ S. Amati secretarius & scriba.

VITA
Ex codicibus MS. Marchianensi & Burgundico.

Eusebia, Abbatissa Hamaticensis, Marchianis in Gallo-flandria (S.)

BHL Number: 2736

EX MSS.

PROLOGVS

[1] Cvm primum animum ad scribendum appuli, in hoc magnopere sudandum credidi mihi, vt, quæ oppella ingenioli mei aliorum commendanda erant notitiæ, nec obscurarentur sensu contractiori & sermone, nec fastidio essent profusiore. Malebam siquidem ex mediocritate plurimis consultum, quam ex venustate placere arbitrio paucorum: nec tamen idcirco viliori exceptu reprobari opusculum, & eam ex qua narrationis accipit emolumentum. Licet enim, iuxta Crispum, acta virorum fortium tanto sint præclariora, quanto ea potuere verbis extollere præclara ingenia; minime idcirco despicabiles habendi omnimodis, quos obscuros reddit ex clarissimis actuum textus abundantior his, quibus offenditur disciplina grammaticæ artis. [Auctor neglectum styli excusat,] Nec huiusmodi scriptoribus succensendum, quod non contigerit eis aliquando fontem lambisse Caballinum, aut infra bicipitem somniasse Parnassum, & nescita aggredi præsumpserint. Nempe post interdictum incircumcisis domus Domini ingressum, Doctrina Christi non constringitur regulis Donati: cum vtique plus contulerit Christianitati simplex rusticitas piscatorum, quam exquisita vrbanitas philosophorum. Et si est imperitus sermone sed nō scientia, cuius Doctrina per totum pene mundum fides intonat Euangelica; qui vsque ad tertium cælum raptus, audiuit ineffabilia verba, non vt Affricanus inepta somnia, Macrobij commentis euentilanda. Nauci pendendum ergo quid mendax Græcia, quid poëtica garrulitas referat falsitate ornata. Scilicet alienigenam prisca non prohibemur ducere lege: verum nisi prius raso capite ceterisq; superfluis recisis, ducatur legitime, Syromasten Finees compellimur formidare. Seruus vero ille nequam de Euangelio ideo damnationis æternæ addictus est elogio, quia talentum intellectus terræ mandare, quam cælo maluit destinare. Proinde cum hæc mihi penitus non ignota, & his pro locorum qualitate inserta aliquantulam a legentibus comparare possent gratiā; malui vsitatis incumbere, quam exquisitis illaborare. Hic igitur auro obrizo pretiosior contextus narrationis, de vita & conuersatione sanctissimæ Eusebiæ Virginis, quem compulsus obsequela fraternæ caritatis, posterorum notitiæ transmitto scriptis; inhians potissimum huic remunerationi laboris donari me a Domino eiusdem obtentu Virginis, quibus superabundo nociuis. Nec quemquam moueant quædam initio prælata, quæ minus videantur conducibilia, quia absque his non poterat exordiri narratio ipsa.

CAPVT I
Nobilis & sancta progenies S. Eusebiæ. Ab obitu S. Adalbaldi patris vita monastica cum matre.

[2] Francorum regnum a a primordio sui in status perfectione, multis angustijs floruisse, [Post Chlodoueum aliosq; Reges Francorum] cum fidem faciant aliarum gentium & maxime eorum historiæ; ex hoc satis est probabile, quod strenuissimorum Principum semper administratum est industria, & te: quod virtute: regni soliditas creditur fore. Siquidem vbi cum consilio sentit virtus, minimȩ etiā res in maximos efferuntur prouectus. Suffragatus est modernis Christianæ quoque religionis cultus: qui per Regem b Ludouic, agente S. c Remigio Episcopo Remensiū, eis feliciter initiatus, nunc vsque augmentatur felicius. Quæ vero occasio fuerit susceptæ fidei, vel Regi vel ipsi genti, suis in locis plenissime potest inueniri, [Chlothario 2 successit Dagobertus,] cuius hic summam libuit titulare in indicium vel confirmationem nostræ narrationis. Quartus autem a Ludouico d Lotharius ex auita successione regni suscepto moderamine, cum illud rexisset strenuissime quadraginta & sex annorum ferme tempore, defungitur e, Dagoberto filio relicto sibi successore. f Qui imperio potitus nequaquam pietatis & consanguinitatis suorum oblitus (vt multis, pro nefas, abusiuus est vsus) fratrem, non tamen vterinum, nomine Hairbertum assciscit in regnum, delegans dispositioni eius pagos & ciuitates a Ligeri flumine vsque fines Wasconum. g Quo ille donatus honore, [a morte Chariberti monarchas] & æmulus optima in parte amplitudinis ac ditationis fraternæ, licet quæ erant delegata possent ei sufficere in omnimoda obsequiorum expensione, tamen satisfaciens animo cupido laudis ex virtute, collimitaneum suo regnum Wasconiæ frequentibus bellis exuperans, sibi coëgit cedere. Sed eo humanis h exempto, quæ vel data vel acquisita erant rediguntur sub Dagoberti imperio.

[3] [sub quo S. Adalbaldus Francigena] Sub ea tempestate cum euentuum varia occasione Wasconia & Francis & patriensibus fieret sub permeandi communitate; quidam Francigena, nomine Adalboldus, non ex mediocribus quilibet vnus; sed inter Palatinos Proceres potentissimus, locupletissimus in i fundis & mancipiorum reditibus innumeris, visa ibi puella nomine k Rictrude iam nubilibus contigua annis, [ducit vxorem in Vasconia S. Rictrudem:] quantum ad ingenuitatem nobilissimæ conditionis, animo in eam collapsus, nuptias petit a parentibus. Et quia erat, vt dictum est, opinatissimus diuitijs & prosapia (siquidem mater eius Gerberta l S. Gertrudis, nunc in Hammatico monasterio a se constructo quiescentis, extitit filia) visum est parentibus memoratæ virginis non contraire petitionibus viri tam illustris. Fit ergo actu tum, quod Dei præscientia disposuerat fore fiendum, licet absque consensu quorumdam virginis consanguineorum. Et iuxta morem sponsalibus datis, dotibus enumeratis in exemplum Patriarcharum sociantur, propagaturi semen cui ab omnibus generationibus vsque in seculum benedicetur.

[4] Nec sterilis puerpera in conceptione, peperit viro filium, m Mauronti nomine insignitum in baptismate, qui postmodum pro merito castigatȩ vitæ Diaconij etiam donatus est gradu & honore. [gignuntur ex eis SS. Maurontus] Tres quoque filias ex eodem coniuge suscepit, n Clotsendem, quæ postea in monasterio eius Marchenensi prȩfuit, Eusebiam quoque & o Adalsendem, quæ repudiatis carnalibus nuptijs pretiosiorem his amplectentes virginitatem, meruerunt in terris vitam exemplificare cælestem. [Clotsendis, Adalsendis & Eusebia] Hos ergo parentes ad altiora contendere cupientes, & per se & per Dei seruos sibi familiares studuerunt in lege Domini efficere perfectos & probabiles. Mauronto denique sanctus Sacerdos p Richarius, bonorum omnium præconio dignissimus, Pater spiritalis extitit: Clotsensem Prȩsul q Amandus, fama virtutum suarum quaquauersum notificatus, ex sacro fonte suscepit: Eusebiam r Regina Nantildis Cōiunx Dagoberti Regis. [a Nanthilde Regina a sacro fonte suscepta.] In susceptione autem spiritualium filiorum valuit oratio tantorum Patrum, quæ eos & Deo reddidit commendabiles, & sui pro posse imitatores. Quantus enim erga Dominum eorum fuerit affectus, indicio est miraculorum & virtutum per eos ostensarum effectus.

[5] Vir igitur illustris Adalbaldus, felicissimæ Rictrudis maritus, caussis quibusdam rei familiaris exigentibus, arripuit iter Wasconiam versus, fatale sibi, vt post modicum probauit euentus. Nam inter itinerandum insidijs appetitur eorum, [S. Adalbaldo occiso,] quos supra diximus non assensisse in eius coniugium. Præualuit ergo iniquitas eorum aduersus innocentem virum, sublatumque s ab hominum oculis sistunt conspectibus diuinis, in consummatione certaminis parem factum suo sanguine decoratis. Affuit illico conuiuentia obsequij famulorum Dei, a quibus sibi debitum accepit honorificȩ sepulturæ locum, qui vsq; hodie meretur experiri, cuius pignora retineat commendata sibi. Nec potuit matrifamilias esse celatum, quod ita futurum ante erat præscitum. [S. Rictrudis] Quæ certissima facta de viri consummatione, licet tristaretur pro sua viduitate; tamen lætabatur in illius glorificatione: vtpote quem sciebat stola immortalitatis candidatum, iam cum Christo regnare. Celebratis igitur pro tempore exequialibus officijs, init consilium cum Philochristis, qui erant ei a secretis, de effectu suæ salutis: inter quos B. Amandus consilij perspicacia & salubritate erat præcipuus. [ex consilio S. Amandi,] Cuius hortatu & admonitione aggressa (quod etiam adhuc viro viuente, si humanum aliquid contingeret, disposuerat facere) decreuit se diuino famulatui mancipare sub sancta Professione. Eligitur itaque locus huic proposito aptissimus, Martianas nomine, in monasterium super Scarb fluuium situm. Quod, quantum datur conijci, tempore iunioris t Lotharij, patris scilicet Dagoberti, extructum solertia B. Amandi & impensis fidelium, ad ea vsque tempora florebat augustissime, vtpote in cuius opitulatione plurimi videbantur operam dare. [Marchianense monasterium ingreditur cum tribus filiabus.] Hunc igitur locum venerabilis Matrona eligens quasi a Deo suæ saluti oblatum, obtulit quoque secum tres filias Virgines, desiderabilem Christo thesaurum super aurum & lapidem pretiosum.

[6] At frater earum Maurontus seculari habitu adhuc potius corpore quam animo impeditus, operam dabat obsequijs regalibus, vt competebat officio & nobilitati eius. Ipse quoque tandem adeptus pro voto cupita, [S. Maurontus a B. Amando attonsus degit] abdicato omni seculari honore & pompa, a B. Amando insignitur Clericali tonsura. In monasterium etiam susceptus Conuersorum more, multis quibus erat posterior ordine, factus est in breui prior religiosa conuersatione. Cui exemplar singulare in iustitia & sanctitate, u S. Amatum Dominus in collegium dignatus est addere, vt in eo haberet speculum perfectioris vitæ. Hic primum Antistes Senonensium apud x Theodericum Regem, alterum suis temporibus Neronem in seruorum Dei persecutione, de infidelitate insimulatus & a sua Sede exiliatus, [cum S. Amato Episc. Senonensi exule.] eidem Mauronto Dei famulo fuerat commendatus. Qui beatus vir in tot sibi occurrentibus aduersis nequaquam corde oblocutus est aut labijs, sciens quod omnis vita hominis super terram tentatio est in comprobationem sui.

[Annotata]

a De Francorum origine, sedibus & migrationibus egimus 1 Februarij ad Vitam S. Sigeberti Regis § 1. pag. 206 & seqq.

b Hic est Chlodoueus I, qui regnare cœpit ab anno 479 aut sequente, Christi fidem amplexus anno 494, mortuus anno 509.

c S. Remigius consecratus Episcopus anno 457, mortuus anno 530, vti probatum est 6 Februarij ad Vitam S. Vedasti § 2 & 3.

d Sunt interponendi Chlotharius I Chlodouei filius, anno 561 mortuus, & huius filius Chilpericus anno 584 vita functus, cui filius Chlotharius II successit.

e Anno 528.

f Charibertus alijs, cui Dagobertus concessit regendum pagum Tolosanum, Caturcinum, Agennensem, Petrocoreum, & Sanctonicum, vel quod ab his versus montes Pyrenæos excluditur. Ita Fredegarius cap 57.

g Quomodo Vascones rebelles extiterint Francis & sæpius domiti, deduximus ad Vitam S. Adalbaldi 2 Februar. num. 17.

h Anno 837,

i Eius dominia in Belgio ostendimus nonnulla § 2. ad eius Vitam.

k Colitur S Rictrudis 12 Maij.

l S. Gertrudis vidua & proauia colitur 6 Decemb.

m S. Maurontus habet diem natalem 5 Maij.

n S Clotsendis dies festus est 30 Iunij.

o S. Adalsendæ sacer est 24 Decemb.

p S. Richarius colitur 26 Aprilis.

q Vitam S. Amandi dedimus 6 Februarij, vbi diximus hæc facta circa annum 640.

r Monachus Marchianensis in Vita S. Rictrudis asserit S. Eusebiam Dagoberti Regis & Nanthildis Reginæ manibus de sacro fonte susceptam, circa annum 643.

s Circa annum 652 ostendimus ad eius Vitam.

t Imo iunioris Chlodouei post obitum S. Dagoberti factum circa annum 645 ostendimus ad Vitam S. Amandi § XI.

u S. Amatus colitur 13 Septemb.

x Post receptum a Theodorico regnum anno 679.

CAPVT II
S. Eusebiæ præfectura monasterij Hammatici. Obitus, translatio.

[7] Eodem tempore sanctissima Gertrudis, cuius mētio habita est, [S. Eusebiæ duodennis] imprimis in monasterio Hammaticensi suæ dispositionis naturæ concessit debitis, ex spe diutina actiuæ exercitationis assumpta ad emeritam rem contemplatiuæ requietionis. Cui loco regiminis a successit Virgo prudentissima Eusebia, eius proneptis, ætate quasi ter quadriennis. [præficitur monasterio Hammatico] Quapropter mater præcauens ei aduersus astus persuasoris nequissimi (nec enim eam latebat, quæ sint eius machinationes contra æui etiam annositate iam maturiores, nedum Virgo fragilis eius obniteretur versutijs) iussit eam sibi accersiri, secumque voluit in monasterio conuersari. Illa agnita voluntate matris, [a matre euocata,] imperium eius renuebat omnimodis. Tentatum est id secundo & tertio, sed inuenta qualis & primo. Proinde mater compulsa est per internuntios potestatem b regiam appellare, votumque consequitur ex rescripta consignatione, quod liceret ei in filia ius maternum exercere. [inuita migrat ad Marchianense monasterium:] Legatione missa denuo cum regali edicto, illico inuita assensum præbet Virgo: assumensque auiæ loculum, & de Reliquijs inibi conditis Sanctorum, prout illi est visum, cum omnibus suis secedit ab Hammatico ad Martianense monasterium. Tota obuiam processit Congregatio, excipiuntur Sancti cum cereis & thymiamaterijs & psallentium choro, ac deferentium eos affectu & amore debito.

[8] At mater ex spe rem adepta, quot diebus agere cum filia, ne aliqua de reditu animo eius insideret molestia: deleret potius primam voluntatem secunda: disceret etiam humiliter subesse: non aliqua fastus aut secularis rei cupidine velle præesse. Verum illa nihil in eo proficere in quo vincebatur desiderij magnitudine, in alio vero igni oleum addebat: quia quod plenius ardebat, plenissime accendebat. Quid plura? Non poterat ab animo eius expungi, quod reciprocus amor quotidiano desiderio innouabat sibi. Diebus & noctibus hæc erat omnis intentio operationis eius, vt competentem effectum affectui suo tribueret Dominus: satisque faciens animo, cum hoc nō liceret alio modo, surgebat intempestæ noctis silentio, relictis pro cautela minus perpendendi ante lectum sandalijs: iuxta quod condictum conuocans c S. Amatum Episcopum & monachum cum quibusdam alijs quondam suæ congregationis, [furtim singulis noctibus Hammaticum orationis caussa nudis pedibus properat:] recurrebat ad desideratum propriæ præuisionis monasterium. In quo pernoctans celebritate vigiliarū & orationum, totum etiam diurni cursus implebat Officium, sic quod remeabat aut in ipso gallicinio, aut diem prænuntiante lucifero, vt etiam ad vigilias Fratrum interesset collegio. Nec grauabat eam quælibet asperitas frigoris, quamuis incederet pedibus nudis, essetque tenerrimȩ ætatis & corporis: quia pene impossibile effecit possibile vis amoris.

[9] [iussu matris virgis corripitur:] Nec vero latuit res diutius: fuerunt qui hanc deferrent maternis auribus. Qua illa cognita, iterum & per se & per suos cōminationes exhibens & blandimenta, cum casso labore sua videret consumi conamina, virgis compescere eius infantiam proficuum rata, imperat germano eius Mauronto sua in hoc exequi iussa. Quo obsequente non ex consensu crudelitatis, sed obtentu castigationis, subditur Virgo adiudicatæ correptioni. Sed dum inter verbera hac illacque declinando eludere nititur ictus, capulus gladij, quo qui eam tenebat forte erat accinctus, lateri illius est illisus. Quæ illisio adeo inflicta est grauis vt hac occasione sæpissime extussiret quamdam fæculentam commixtionem sanguinis, ac in testimonium patientiæ & subiectionis non careret hac passione vsque diem suæ decessionis. [earum particula subito frondescente,] Ferunt aliud quoque tunc contigisse: a flagello, dum illa corriperetur, excussam virgulam terræ inhæsisse, & absque vllo succi incremento protinus fronduisse. Est apud vulgus hoc quidem in opinione, quod ab eo ruminatur ex antiquitatis traditione: & mirum cur qui alia scripsere, hoc eo modo posterorum subtraxerunt notitiæ. Hac etenim caussa quibusdam videtur incredibile, sapientibus autē palato cordis minime, quia sciunt & in hoc illum valuisse, ad cuius nutum virga Aaron iam damnata ariditate potuit non solum reuiuiscens florere, verum etiam germinans sui seminis fructum proferre.

[10] [impetrat a matre facultatem Hammaticum redeundi:] His & similibus mater certificata nequaquam hæc fieri absque voluntate diuina, accersit Episcopos & Abbates, vt eorū consilio acciperet, quidnam ageret de filia. Qui in omnimoda adhortatione sibi vicissim succedentes, cum de flectenda Virginis constantia omnis eorum eluderetur spes, dant consilium matri relinquere illam suæ voluntati. Annuit illa licet inuita; quod libenti animo amplectitur ista. Fit ingens gaudium pro concesso reditu omnibus suis: sed & aliquantulus mœror pro separatione fraternæ sodalitatis, per quam caritate intercedente ex duabus quasi vnius erant congregationis: quod tamen instantia temporis patiebatur. Oscula multiplicantur, alterna commendatio ad Dominum affectuosa imprecatione iteratur: quæ omnia extremo vale finiuntur. Commeatu interea apparato ordinatissime, confirmata matris benedictione atque vt in proposito permaneret, adhortatione, cum sibi fauentibus soluitur abire. Præcedentibus itaque sanctis comitibus eorum exultationis, veniunt ad suum nō iam cœnobium, sed diutina solitudine quasi quoddam neglectum domicilium, continuato religionis cultu ex vnanimitate inhabitantium efficiendum protinus habitaculum deliciarum. Quis etenim referre sufficiat, quæ ibi deinceps virtutum coaluerint incrementa? Feruebat ibi caritas nec minus obedientia, assiduitas in continuatione orationum, similiter vigiliarum, & vt ita dicam, erat illic conciliabulum omnium virtutum.

[11] [præit aliis exemplo variarum virtutum:] Exemplabatur enim in capite, quid reliqua membra dignum ducerent imitari vel agere. Ipse siquidem animus Virginis prudentissimæ ex morum qualitate & habitus sui dispositione imitabilem se prȩstabat in omnimoda virtutis specie. Prudentia in eius verbis & actis, iustitia in discernendis iudicijs, temperantia in concessis, nedum in interdictis, fortitudo in aduersantibus siue prosperis. Et quid opus inferri speciale, vbi adesse illud fidem facit præmissum generale? Istæ enim quatuor virtutes etiam sapientium seculi auctoritate omnibus notantur excellentiores: quibus reliquæ supponuntur vt speciales. Si quando necessitas prælationis cogebat eam secularibus interesse negotijs, nihil penitus ex his ipsius hærebat animo, cui denegabatur ipsa etiam habendi voluntas & cupido. At ne cui sit fastidio prolixior æquo hæc ethica contexio, vtimur hoc compendiositatis epilogo: nullum omnium nostrorum fere temporum in hac gratia excellentium sic obtinere posse virtutes singulas, quomodo illa obtinuit vniuersas: quas vt promereri elaborauit, ita & occulere studuit.

[12] In huiusmodi itaque exercitijs d septem minus tricenis vitæ huius transcursis annis, [præuidet diem mortis suæ:] cum ex diuina præmonstratione præscisset diem suæ glorificationis instare; conuocat omnes, qui sub se militabant in sancta Professione. Et quamuis molestum sciret fore futurum, indicat tamen accelerari sibi transitum. Hortatur eos in caritate fraternitatis permanere, propositum illibatum inuiolatumque custodire, obedientiam exequi promptissime, nec desperare de diuina prouidentia, licet illis sua subtrahatur præsentia. Cumque consolatos eos his & huiuscemodi multis reddidisset, atque commendans illos Domino vltimum vale dixisset; repente domus, in qua decumbebat, [ædibus cælesti luce illustratis,] tanto luminis irradiata est splendore, quantum vix vnquam humani oculi potuerint videre: aut si viderunt, vt & illic astantes experti sunt, minime quiuerunt sufferre. Quo abscedente, patuit caussa præsentiæ. [moritur.] Nam felix illa anima carnis vtique intemeratæ, Spiritus sancti gratia cooperatrice, ergastulo soluta, cum eadem claritate assumpta, sponsi cælestis obtutibus assignatur, nitidissima virginitatis cyclade candidata, & pretiosissimis virtutum monilibus compta: vbi organizans canticum immaculatorum, agnum sequendo tripudiat. Quis ibi continuo increuerit luctus ex euentus & mœroris acerbitate humanus animus compatiendo facile intelligit, ex ipsa quotidiana consuetudine inter multimodos euentus hac miserabilior conditione, licet in talibus sit gaudendum potius, [sepelitur:] quia pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum eius. Tunc ex more funebribus obsequijs exequiatur, feretro imposita in ecclesiam, nomini & honori Apostolorum Petri & Pauli consecratam, defertur: vbi non sine iterato su orum gemitu & planctu in spe Resurrectionis terra terræ mandatur.

[13] Ipsa autem Ecclesia, quantum ad loci dignitatem & sui principalitatem, prorsus angustissima, adeo erat incompetens, vt tanti thesauri retineret pignora. Quædam vero nobilissima mater-familias, nomine Gertrudis, relicta cuiusdam e Ingomari, viri sane illustris, & ex seculari facta monasticæ conuersationis, Christum quærendo consolatorem suæ viduitatis, pro vitæ merito præfecta est ibi, [transfertur ad nouam ecclesiam:] locum obtinere regiminis. Quæ cum alia disponeret prudentissime, nitebatur omni ea in parte locum nobilitare, scilicet vt augustius templum ædificaret: quo beatissimæ Virginis lipsana transferret. Deputatis itaque pro posse impensis, cum opus illud vrgeretur diebus singulis, tandem ad finem vsque perductum, suo tempore est dedicatum. Tunc inuitato f Atha quodam sancto, vt creditur, viro, Patre cœnobij Atrebatensis cum conuicaneorum maxima frequentia vtriusque ordinis, sed & personæ exteriores decreuerunt in commune solennes letanias agere, triduano ieiunio intercedente: vt diuina clementia dignaretur palam facere quid sibi placitum foret super transferendo virginis corpore. Iam tertiæ noctis celebres agebantur vigiliæ, exactis duarum pari deuotione; & ecce quibusdam visum, quorum ad id singulare erat meritum, quasi missam manum hominis, quæ conando emouere sepulcrum Virginis, innuebat annuere se eorum votis. Illico sublata omni dubietate, leuantes sacras reliquias, alternantibus choris modorum sub alterna modulatione, ab ipsa in nouam basilicam detulere, ibique Missis celebratis, in designato loco recondidere. [claret miraculis:] Qui quamdiu commendato pignore est perfruitus viuere eam, per quam vigebat, meritis & virtutibus est expertus, conualescentibus inibi quacumque valetudine oppressis ad laudem & gloriam omnipotentissimæ Deitatis, in vnitate Trinitatis, nunc & in secula seculorum permanentis. Amen.

[Annotata]

a Circa annum 655.

b Chlodouei 2 filij Dagoberti, in carmine perperam Dagobertus exprimitur.

c Omissum est in Lectionibus nomen S. Amati & melius vt supra late probatum.

d In carmine legitur bis denis & tribus annis, seu 23 annis.

e Ingomarus homo prædiues & potens, Comes Veromanduorum eo tempore relatus a S. Audoëno, in Vita S. Eligij Episcopi Nouiomensis.

f Atha, aliis Hatta primus monasterij S. Vedasti apud Atrebatenses Abbas constitutus anno 690 ac sequente 691 solenniter a S. Vindiciano consecratus: mortuus creditur Kalendis Februarij anno 710. Consule a nobis dicta ad Vitam S. Vedasti 6 Febru. §. 6. pag. 788.

IDEM II CAPVT CARMINE EXPOSITVM.

Vt nituit primis gliscens virguncula gestis.

[1]

Indolis egregiæ felix Rictrudis amore [A S. Rictrude liberi commendātur perfectis Magistris:]
Accumulata, sibi documen dabat his ineundi
Moribus ornatam, se facta præduce, vitam.
Quidquid votorum fuit hoc, nequis foret horum
Exors æterni merito conamine regni.
Ac velut est moris, quibus est ea cura, docendis
Consciuisse scios in qualibet arte magistros,
Plenius vt pateat quod tecta scientia celat:
Sic vbi cognorat aliquem quem diua beabat
Actio natorum, quem perspiciebat agendum
His exercitijs, illuc mittebat, vt illic
Sumeret effectum perfectio vera cupitum.
Affectu simili simplex Eusebia, castis
Impensis auiæ Gertrudis iustitiaque
Instituebatur: Prælata fuisse refertur[S. Eusebia datur proauiæ S. Gertrudi instruenda]
Illa monasterio, quod quondam diuite voto
Extruxisse datur, & verum fama fatetur;
Hammaticum vocitat præsens ex patribus ætas.
Hic erat ille sacer conuentus, & Ordo magister[in Hammatico monasterio.]
Aduersus vitia domitor, seclique caterua
Contemptrix; auia cui decedente, beata
Præficitur Virgo: nec erat quis, qui foret in hoc
Aduersans, omnes vno sub nomine a voces.
Iam bis binos ter agitauerat illa Decembres: [& succedit duodennnis,]
Hæc licet ætatum sit inops & consiliorum,
Et quæcumque sibi post possint esse saluti,
In quamuis partem procliuis, nescia sortis
Mensuræque suæ; [supra ætatem matura.] non hæc tamen illa cauere
Nescit; maior erat annis prudentia mentis,
Vincebatque senes annosos actio solers.

Vi superante, locum linquit quē nacta regendū.

[2]

At stupet ad factum mater Rictrudis, vt ausum
Audijt illius, metuens quoque præcauet illud,
Quod non tuta fides, vbi sæuior hostis adurget,
Cum b sit in hoc æuo vitiorum fæx c adolenti.
Imperat accersi; mandatum dirigit illi,[iussu matris reuocata permanet,]
Ad se contendat, ac non sua sponte relinquat.
Itur, defertur legatio, commemoratur
Matris ei velle; sed denegat illa subire.
Tentatum crebro; sed nescit Virgo secundo
Detrudi pulsu, primo stans nixa repulsu.
Iudicio Regis * Dagoberti res ea iuris
Deficit edictu, compulsa a matre relatu
Caussam deserere: cui statim Rege fauente
Mittitur Eusebia. [addito imperio Regis:] Non differt accelerare
Hæc, licet inuita: discedens, pignora sacra,
Gertrudisque suæ loculum deuectat ab inde.
Subsequitur chorus omnis eam, plebs ipsa regenda
Nuper suscepta: sat iustum quippe probabat[inuita venit ad Marchianense monasterium.]
Omnimodis pietatis ei solatia ferri.
Vix pauci resides: sed & his placet officiales
Ne desint cursus, deserte turue locellus.
Nec mora progressus: vbi ventum, suscipiuntur
Laudibus hymnisonis Sanctæ comitatus herilis,
Affectu merito pietatis vt exigit ordo.

Non valet ex animo deleri sancta cupido.

[3]

Cesserat in votum pro nata solicitudo
Matris, sublatis reliquis hæc vltima curis,
Delendam penitus eius spem d velle prioris.
Hac etenim reside frustra conamen adesse
Tractatum, [affectu degit Hammatici.] dum semper adest fierique perurget
Hoc animus, quod spes optat, speratque voluntas:
Fit labor hinc exspes, casso conamine mater
Id tentat: non hæc vento quæ cedat arundo,
Innitens solidæ perstat fundamine petræ.
Alternis vicibus animus hinc sufficit vnus.
Terrores ridet, & blandimenta perhorret.
Non est vis vlla, quæ mentem semper amatam
Auferat aut minuat nisi permutatio sola.
Cumque satis sibimet aliter fecisse nequiret,
Impermissa die peragit sæpissime nocte: [nocte cum S. Amato & aliis:]
Accitis siquidem, similis quos ardor eidem
Conciliabat (Amatus erat venerabilis in his
Iam dudum Præsul, tunc vero monachus exul)
Hammaticum properabat, ibi diuina gerenda
Pernoctans, toti supplet soluenda diei.
Non in eundo mora, quamuis vestigia nuda
Ætatis teneræ possent incepta grauare:
Frigore vel modico leuiter pede quamuis adusto. [eo abit nudis pedibus in frigore,]
Denique præ lecto, dum discedebat ab ipso,
Hæc tegumenta pedum linquebat, ne foret horum
Quodlibet indicium, si discutiens pauimentum
Calceus erraret: quod si par illud adesset,
Forsitan absentem fore mentiretur ibidem.
Lucifer vt Veneris functus vice prodere terris
Matutam e (de qua sat congruit etymologia
Nominis, ex tuta qua designatur ab hora)
Hæc, nox diuinis qua cultus relligionis
Excubat, Hammatico digressa redibat, [reuersa mane cum aliis Officio diuino interest:] & aucto
Ex socijs numero, psallentes inter agendo
Abdebat factum, sic maturando regressum.
Abdebat: verum tenuis scintillula tantum
Accipit augmenti, quantum dat cura fomenti:
Vix modo visibilis iam seruit lumine multis.
Hinc Euangelium sonat, haud præstare profectum
Tectum funale, quod f si fors vrna pateret,
Magnum g, dum multis micat hinc scintilla salutis.

Verberibus torta, nec sic deuincitur illa.

[4]

Virginis affectus talis sub amore negoti
Insinuatus erat Matri: fuit amplius illi [iussu matris verberatur:]
Atque sibi, verbis nil suffragantibus ipsis,
Ac decuit dignus citius restringere nisus:
Tentat verberibus grassans expellere virus.
Virus credebat, quo virtus sancta vigebat:
Cor perscrutatur Deus: ast homo carne tenetur,
Cernit confusum, ceu mentis motio, vultum:
Sed non discernit: Deus hoc proprium sibi fecit.
Dicitur, (& vero fit proxima dictio) toto
Nisu conantis furari membra flagellis,
Virginis illisum capulo gladij latus: illo
Forte erat accinctus, hanc qui sustollere iussus.
Visceribus tortis intrinsecus, exteriori[capulo læditur:]
vulnere quassatæ, cruor emanabat ab ore
Eius persæpe sputo permixtus, & vsque
Extremum vitæ h hæc fertur tormenta tulisse.
Hinc renitet signum, quod non est prætereundum,
Vnde virere potes & inest quod tollere debes.
Nempe flagellata, post vulnera postque flagella,
Martyr Eusebia i, pietatis nomine compta,
Alloquitur fratrem, super hac re conqueritantem:
O Germane, viam quid in hoc quæris spatiosam? [excusat se S. Mauronto fratri]
Lucentes tenebras cernens, miraris & istas:
Inuenies aliam, quam dicunt scilicet arctam.
Quid faciat dextra, non debet scire sinistra.
In tenebris Sanctus lucem petijt Nicodemus,
Lucem, quæ verax terras perlustrat & astra.
Ioseph iustus erat & iustitiam simulabat,
Occultusque sua prudens benefacta tegebat.
Sed Saluatoris nocturno tempore nostri
In montem facta pia nos oratio saluat:
Seruula cuius ego, cuius vestigia signo.
Ipse meum speculum, simul exemplar venerandum:
Quo faciem k miror; quo mentem denique purgo:
Ipse prior sanxit quod alumnos vult operari.
His dictis, sumptum, Domino confisa, flagellum,
Atque solo fixum (dictu mirabile) siccum
Protulit in viride folium nouitatis honestæ; [flagellum solo infigit, mox frondescens:]
Virgaque porrecta larga distenditur vmbra,
Et manet hæc testis tantæ virtutis in annis.
Mox stupet attonitus frater, veniamque precatur,
Indulgetque soror prudens Eusebia Virgo.

Annuitur reditus quia non valet esse retētus.

[5]

Fit mirum matri quapropter filia tanti
Penderet affligi: stupet ad miracula facti,
Nec sibi iam per se consultum sat putat esse: [in bono proposito persistit:]
Accersit quosque, quos vulgat relligione
Percelebres fama, narratur in Ordine caussa.
Consilio placet his vti, mentemque puellæ
Attentant rursum; ludit constantia cassum
Tentamen; veluti narretur fabula surdo.
Concedunt victi: dant quod stat mage matri[& consilio virorum prudentum permittitur redire Hammaticum:]
Consilium; Velle linquatur vt ipsa, suoque
Arbitrio, quando non quit diuellier ipso.
Annuit illa, licet inuita, quod accipit ista
Exultans: celebre fit hoc fautoribus hisce
Queis Prælata fuit, & adhuc prodesse valebit,
Congaudent animis accepta spe redeundi.
Hinc tamen affectus patitur, quod dissocientur.
Hic amor haud fictus fuit his plenissime, cuius
Verax vnitur vero vegetamine virtus
Sancti l dilectus; dum multi sunt velut vnus
Enisu, quouis qui fine notetur honesti.
Finis honestatis ius sacræ relligionis,
Quæ perfecta bonum summum dat: credimus istud
Esse Deum, quem qui sapuit præcellere nouit
m Omne quod est, esse potuit, quandoque valebit.
Interea totis feruet discursio tectis
Accelerans reditum; referunt sacra xenia secum,
Ipsum videlicet thesaurum Relliquiarum.
Præcedunt illæ: succedunt hi modulante
Consensu vocum, quem temperat altius actum[reuersa locū instaurat:]
Applaudens animus, talis concordia cantus
Continuatur, eum quo fert iter vsque locellum.
Vsu mutato priscus reparatur & Ordo,
Ab his, condigne locus instauratur agendæ
Relligionis ad officium, columenque manentum.
Publica res, illa studijs feruentibus aucta,
Accepit cumulum perfectius interiorum,
Atque bonorum tunc locupletius exteriorum.
Illa sagax dispensatrix, vtrimque beatis
Exemplis socios callebat reddere cautos: [præit aliis exemplo virtutum:]
Victu consulere, vestitu quando necesse:
Sobrietas, pietas, patientia grandis in illa,
Iudicijque comes discretio, mansuëtudo
Non minor: obloquijs numquam deuicta fatiscit:
Nil docuit verbis, quod non monstraret & actis.
Et ne multa loquar, æuo prudentia maior
Omnigena virtute probam perfecerat illam.

Migrat hospitijs prudens Eusebia carnis.

[6]

His incrementis bis denis & tribus annis
Accumulat meritum, [præuidet diem mortis;] quod vltra scire profectū
Carnis sudorem parit: hinc conditor ipse
Abbreuiat requie, quæ protelanda labore.
Præscijt hoc solers industria, Flamine sancto
Inspirante, refert proprijs, quantocyus ab his
Auferri sese, sed non diffidere: quippe[adhortata sua:]
His conseruandis præsentem vim Deitatis.
Sint memores tantum mandatis inuigilandum
Eius, sic posse mercari præmia vitæ:
Intemerata sui conseruent intima cordis
Illecebris secli, quæ tradunt perditioni
Infaustas animas his colluuionibus vsas.
Finierat solando suos hortarier: at hos
Inuadit subitus terror, nam cælitus actus
Splendor, horrifice tota diffunditur æde
Qua decumbit hera: præsentum lumina tanta[ædibus cælesti luce illustratis,]
Lux vincit, trepidi nequeunt discernere quid sit,
Donec lux cedit, cum qua cedente recedit
Spiritus Eusebiæ purus, sacer, intemeratæ
Hospitio carnis, qui coniubilantibus hymnis
Carminibusque nouis in laudem virginitatis, [moritur:]
Occurrens Sponso, castis complexibus vltro
Ipsius asscitur, quos virginitate meretur.
Vestitu, cyclade super obrizo radiante, [a sponso Christo coronatur:]
Laurea condecorat caput in quo lilia vernant,
Pectore dragma micat, quā viua smaragdus inūbrat.
Tunc solio sponsi proprior, miratur olympi
Sub pedibus culmen, sub se splendescere solem
Lunaremque globum, vel quæ sunt optima rerum
Terrigenis: antiquum Beemoth videt inueteratum
Criminibus, pro se feruenti felle tumere,
Quod lucrum suimet non cum pereuntibus auget.
Reges, Magnates, proceres in honore tumentes
Ridet spe vana pasci, quasi gloria mundi
Perpetuo tribuatur eis; quæ si breuiori
Tempore permansit, non & sine fine manebit.

Quid proprium meritis hæc nāciscatur in altis.

[7]

Hinc indepta suis meritis discreta vicissim
Præmia, cælitibus summis sociata resultat:
Cui pudor ingenuus, cælebs, decus addidit istud. [comparatur cum Apostolis,]
Audet Apostolicas arces hæc scandere, ductans
Plebeculam præ se numero quamuis breuiore,
Attamen electam, pro qua mercando coronam
Inuigilauit, agens exemplis ad potiora.
Quid eum Martyribus? Est testis passio, quantus[Martyribus,]
Hinc niteat titulus, quamuis sit maxima virtus
Illecebras carnis luctamine vincere mentis.
Cur, cum Martyribus sic sit coniuncta, negetur
Huic Confessorum paritas? probat istud enigma:
Omnis Martyr, Confessor: non sic quoq; Martyr[Confessoribus:]
Omnis Confessor. Si vincitur hoc, resipisco
Dicere, quod meritis hæc associetur & illis.
Inter virgineas fausto pede Virgo choreas
Tripudians, hymnum discit cantare nouellum; [inter Virgines Virgo tripudiat:]
Quem Sion illa canunt comitantia laudibus agnum
Millia centena, decies bis bina, quaterna:
Nec valet hanc quisquam modulari doxologiam,
Quem non integritas vitæ docet hoc alalagma.
Hoc n athanasia perpetuat, quod o anastasis optat,
Extasin haud patiens, sed quæ verissima cernens
Post obitum carnis; cum duplex gloria iustis,
Iniustis contra duplex augenda gehenna,
Tunc decies decuplum prouentus semine fructum
Accipies, Virgo; nunc sexagena teneto
Præmia, iam requies, non expectare labores.

Conditur Ecclesia Petri sub honore dicata

[8]

Spiritus in cælis hac merce beatur: at ipsis
Artubus in terris iam lex impensa funebris. [Sepelitur in ecclesia S. Petri:]
Clauiger æthereus, quo suffragante supernus
Spiritui patet introitus, dignatur & artus
Sub tegumenta sui tituli; stat honore dicata
Ipsius ecclesia, requieuit qua tumulata.

Qualiter ille locus templo potiore nouatus

[9]

Nec satis ipse locus tam clari corporis aptus
Hospitio; quamuis magni stet nomen honoris
Parietibus modicis; at succedentibus annis,
Est præfecta loco matrona probabilis ad hoc.
Et hæc Gertrudis vocitata refertur, ab amplis
Secli delicijs se vitæ pauperioris
Legibus addicens. Iam mors immitis eamdem
Coniuge præclaro viduauerat: auspice Christo[ad nouam ecclesiam]
Consecratur ei sacro velamine, mentis
Integritate studens, & ei placuisse cupiscens:
Hæc, vt præfatum merito Prælata, locellum
Angustum augusto potiore reddere templo
Tentat, eo ferre satagens lipsana Beatæ.
Huic impendendis operi pro posse paratis,
Destinat inceptum: certatur: nec redimendum
Tempus credebat, quia spes contracta vetabat.
Tandem sublatum culmen templumque dicatum.
Atha Monasterij tunc temporis Atrebatensis
Procurator erat; hic inuitatur, & vna[solenni pompa transfertur:]
Ordinis & sexus vtriusuis ab vndique cœtus
Maximus; vt meritis comitata frequentia sanctis
Continuando preces Deitatis vinceret aures,
Vt sineret fieri quod cederet eius honori.
Decernunt tridui ieiunia suppeditari;
Noctu peruigiles celebrant promptissime laudes.
Taliter exactis binis, nox tertia votis
Reddebat vota, cum visio fit manifesta
His, queis mysterium fidei virtute probatum.
Missa velut manus est hominis, signādo, quid ab his
Præciperet fieri: tumuli tegumenta sacrati
Vellere conatur. Subeunt hi, nec remorantur:
Vellunt sarcophagum, populis psallentibus hymnū,
Deferturque noui sub tecta decentia templi.
Et post expletas solenni munere Missas,
In designato signatur theca locello,
Quo super inualidis validæ medicina salutis
Prosilit assidue: patiens incommoda quisquis[claret miraculis.]
Illuc, sic comitante fide, properauerit, inde
Excipit optata, fidei monumenta reportans.
Hoc, veluti barathrum, metuunt irrumpere templū
Incursus nequam, nec possunt ferre ruinam
Virgineæ dextræ, qua propelluntur ab æde.

[Annotata]

Omittitur prior liber carminis, quod progenies eius in illo describatur, cuius præcipua pars est excusa ad Vitam S. Adalbaldi patris. In sequenti libro multa & varia rerum circumstantium momenta explicantur.

a Subintellige conueniunt: nisi malis pro voces legere votant id est suffragium ferunt, quod huius & superiorum temporum vsus votum appellant.

b MS. hoc æui.

c Id est, adolescenti ætati.

d Id est, voluntatis.

e Id est auroram, a qua Matutinum officium dici vult Poëta, & sub intelligendum relinquit τὸ incipit aut quid simile. Sed neque sic sensus plene consistit, & sequens versus maiori eget luce.

f In MS. si fortuna pateret: sed manifestum est agi de lucerna quæ sub modio posita non prodest præbendo lumini.

g Scilicet profectum præstaret.

h Ita correximus pro sors hæc.

i ἐυσεβεία pietas.

k Id est, considero ad speculum, quod Francis mirer, & speculum miroir: Hispanis autem mirar pro ipso videndi verbo generice accipitur.

l Id est, sanctæ dilectionis.

m Id est omne quod est, fuit, & erit: implendusque est sensus. Omne quod est quod esse potuit, quod esse quandoque valebit.

n Vita immortalis.

o Resurrectio carnis.

* Imo Chlodouei.

MIRACVLA S. EVSEBIÆ

Eusebia, Abbatissa Hamaticensis, Marchianis in Gallo-flandria (S.)

BHL Number: 2738

EX MSS.

CAPVT I
Virtutes S. Eusebiæ. Eleuatio & translatio prima corporis. Miracula.

[1] Ecclesia Hamaticensis quatuor stadijs distat a littore Marchianensi: in quo multorum annorum basilica antiquissima cernitur, in honore B. Petri Apostolorum Principis a prolixa retro ȩtate dicata. Huic loco præfuit S. Gertrudis, [In Hamaticensi cœnobio] mater Gerbertæ Adalbaldi inclyti Ducis genitricis. Constat autem hanc ecclesiam temporibus Chlotharij Regis magni, filij Chilperici, ædificatam esse. Quem locum multa laude in scriptis suis extulerunt qui ante nos fuerunt: quod videlicet Paradisiacæ ibi fuerit exercitatio vitæ: quod seruorum ancillarumque Dei frequentia conuenticula; quod ibi in quibusdam tricesimus, in quibusdam sexagesimus, in quibusdam centesimus fructus spirituali fœcunditate pullulauerit, cælestibus horreis inferendus: [viguerunt exercitia pietatis,] quod ibi degentium Deoque seruientium conuersationi cælū erat. Ibi aliquanto tempore Angelicæ dignitatis personæ vtriusque sexus commorantes, atque sub castris Regis æterni strenua militia fortiter decertantes, crebris ictibus congressæ, antiquum hostem Saluatoris auxilio efficaciter prostrauerunt. Fuerunt hi, [& floruerūt SS. Amatus, Maurontus, Gertrudis:] Beatus scilicet Amatus Senonensis Archiepiscopus iussu Theodorici Regis exiliatus, Leuita Maurontus Domnæ Rictrudis filius, Gertrudis venerabilis eiusdem loci Domina & rectrix, Gerberta quoque venerabilis mater Adalbaldi Ducis. Hunc ergo locum Virgo gloriosa Eusebia, beatæ Rictrudis filia, [& S. Eusebia] posthabitis alijs omnibus coluisse refertur.

[2] Post emeritæ virtutis supradictæ Gertrudis famulæ Christi tranquillam dormitionem, [duodennis monasterij regimini admota] quæ accidit octauo Idus Decembris, flos virgineus, candidissimus vt lilium, pro neptis eius præfata Eusebia, Virgo prudentissima, non ventosæ ambitionis dominatu, sed caritate, cura & solicitudine in loco successit duodennis, geminam plebem sagaci industria contuendo solerter perlustrans, cælestis exhortationis verbo & piæ operationis exemplo vniuersis semetipsam virtutis speculum indesinenter ostentans, secundum eloquium Saluatoris, dicentis: Luceat lux vestra coram hominibus vt videant opera vestra bona, & glorificent Patrem vestrum qui in cælis est. [Matt. 5, 16] Quod enim in bonis maturum esse intellexerat, forti perseuerantia fiuetenus tueri, & in hoc persistere semper hortabatur: quod vero in quibusdam minus perfectum forte nouerat, [strenue præfecturam exercet:] crebris conatibus ad meliorem profectum sese paulatim extendere, & ad virtutum culmina vsque conscendere corroborando inculcabat assidue. Transmigratis autem inde beatis viris, Amato Archiepiscopo, & Leuita Mauronto, cum quibus sibi visum fuerat, ad Broilum eiusdem Mauronti monasterium (quod postea loci Incolæ Meuriuillam, id est, Mauronti villam vocauerunt super fluuium a Legiæ situm, qui de partitione hæreditatis matris suæ fundus præstantissimus sortito sibi prouenerat) B. Eusebia cum religiosi cultus matronis & ceteris fidelibus vsque in finem decreuerunt ibidem persistere in bonorum operum exercitatione, [ibidem cum alijs matronis perseuerans,] Christo fideliter seruientes die nocteque.

[3] Huius sacratissimæ Virginis vitam vel actionum gesta non mihi propositum est currente calamo plenius explicare: quia quidam scientiæ profundioris prosa & metro ea luculentissime edidit. Hoc tamen dicendum & nullatenus alicui incredibile debet esse, quod in sanctæ conuersationis proposito, dum aduixit in eisdem suis locis norma iustitiæ & sanctitatis disciplina celeberrime floruerit, opinionis quoque suæ rumor odosque beatarum virtutum longe lateque exinde diffusus ac dilatatus sit. Sed & hoc breuiter attingendum, quod mundo cum illecebris & concupiscentijs eius viriliter superato, [fama virtutis late dispersa,] & hoste maligno cum prauis suggestionibus eius triumphato, virginitatis adeptura brauium, & perpetuitatis emolumentum septimo decimo Kalendas Aprilis gratanter migrauit ad Christum. Fabricata autem sibi fuerat minusculæ quantitatis ædicula, idest tredecim pedum longitudinis & septem latitudinis, adhærens ecclesiæ ab Australi plaga. [mortua est 16 Martij] In hac ergo a parte pedum ara constructa & mausoleo composito, omni auro pretiosior sancti corporis eius gleba in pace sepulta est. Hoc vero oratorium salubre, sanctarum reliquiarum virtute præstans beneficia populis, a quam plurimis vel febribus vel quibuslibet morbis grauatis sæpius frequentatur: [& in paruo oratorio sepulta] qui solamen quærentes, in fide nihil hæsitantes, salutifero somno super tumbam ceruice reflexa soporati, statim cælestem sentiunt medelam & integræ sanitati restituuntur. Quod autem scriptorum tarditas & inertia, Dei omnipotentiam & miracula, [febres aliosq; morbos pellit:] quæ in Sanctis suis clementer operatur, occultari negligenter sinit, non mediocriter increpanda, sed vehementer culpanda est talis eorum incuria, quibus summi Largitoris prouidentia & scientiæ donum & efficaciam scribendi contulit, vt notam faciant filijs hominum potentiam suam & gloriam magnificentiæ regni sui, & Scriptura testatur apertissime, opera Domini reuelare & confiteri honorificum esse. [Tob. 12, 7]

[4] Ipso itaque in tempore a fidelibus eo loci consistentibus, & a deuotis diuersis ex partibus illuc confluentibus & præcipue a quadam Gertrude, laudabilis meriti fæmina, cuius industria in sancta religione fuerat strenuissima, [corpus ad templum B. Mariæ Virginis,] in honore beatissimæ Dei Genitricis & perpetuæ Virginis Mariæ constructum est templum non longe a memorata basilica B. Petri in dextro latere fundatum. Quod b Vindicianus, sanctæ Cameracensis Atrebatensisque Sedis honorabilis Episcopus, B. Autberti successor emeritus, nomini & venerationi eiusdem Sanctæ Dei genitricis Mariæ, [a S. Vindiciano] quarto decimo Kalendas Decembris celebriter dedicauit. In cuius consecrationis officio oportuno cum alijs ecclesiasticis personis venerabilis Hatta interfuit, qui a Rege Theodorico electus ab eodem Vindiciano Pontifice, [præsente Hatta Abbate Vedastino & Blādiniensi dedicatum,] secundo ordinationis suæ anno, cœnobij Beati Vedasti Confessoris Christi Abbas benedictus extiterat, ideoque simul Gandensem S. Petri Apostoli abbatiam, quæ in monte Blandinio sita est, nobiliter regebat. Corpus vero sanctum beatæ Virginis Eusebiæ, quod eleuatum fuerat de ecclesia S. Petri per reuelationem diuinam quinto Kalendas nouembris, ipsa die dedicationis translatum est in ecclesiam beatæ Mariæ semper Virginis. [transfertur 16 Nouemb.]

[5] Præfata autem Gertrudis sociæque eius, post laboriosam administrationem huius transeuntis vitæ, post agones continue perpessos in bonis actionibus & sancta conuersatione, vnaquæque earum in hora finis & vocationis suæ feliciter egrediuntur de corpore, tendentes ad Deum remuneratorem omnium cum certa spe pietatis illius & misericordiæ: [Aliæ matronæ sepultæ sunt in templo S. Petri.] cadauerum vero membra tumulata sunt in eadem B. Petri basilica cum magnifico honore. Quod etiamsi per Dei dispositionem quarumdam earum ossa exinde videntur esse sublata, carnis tamen & sanguinis eius residuus puluis ibi relictus est in terra, corpori proprio & speciei suæ restituendus in generali resurrectione & vltima. Vere locus iste sanctus est quamuis neglectus, & quamuis regentium culpanda incuria non fuerit, vt dignum est, decentissime compositus & sublimatus.

[6] Nisi fallor narratum mihi fuisse reminiscor a quodam boni testimonij Presbytero & monacho, quod quidam nautæ cum onusta naue ad sua reuertentes nocturno tempore, c fluuium qui præterfluit remigando sulcabant. [lux de nocte e templo emicans nautas dirigit,] Inhorruerat vero tenebrarum densissima caligo: nec luna nec sideribus apparentibus, sed, vt sibi videbatur, a cælo terratenus per inane aëris quasi omnem mundum tenebris eisdem occupantibus: cum ecce subito circa quartam vigiliam noctis per medium eiusdem tetræ caliginis a longe intuentur per illius sanctæ basilicæ patentes fenestras magni splendoris lucem emicuisse: ita vt aqua quæ præ oculis prius latebat, conspectibus eorum fieret perspicabilis, & hinc arundinetum inde comam siluestrem clarius conspicerent: quæ lucis continuatio tamdiu ab eis visa est, donec leni allapsu vicinius adessent. Factum est autem cum paullatim rarescendo se fulgor ille diffusus reprimeret, vt indeficientis perspicuitate claritudinis odor quidam gratissimus nares eorum perstringeret: [& gratissimo odore recreat:] qui nimirum terrore attonitos plenius recrearet. Sic igitur prædicti remiges animati, patrocinia Sanctorum & locum præcipuum venerationi habentes & admirationi, cœptum iter perlegunt cum exultatione ingenti.

[7] Sed væ væ malignitatibus hominum pessimorum, quorum infernalis improbitas & tyrannica rabies atque atrocitas diabolica pacis iura comminuit, & amœnitatem in iocundo aëre, in pascuis vberrimis opulentiam fertilis terræ frugibus diuersis, [ubi ditio vberrima,] sublato cultore & fugatis habitatoribus inuiam, desolatam, inhabitabilemque reddidit. Annosi etenim viri satisque decrepiti sæpissime testati sunt, quod cum adhuc prouincia meliuscule consisteret, [dein desolata,] & simplicitas hominum in omni negotio pluris esse videretur quam modo, ab exteriori atrio secus oram fluminis in Orientem longo ordine porrectæ erant ciuium mansiones, per Wandingeias quasi stadijs duobus, quod est quarta pars milliarij. Ex parte vero altera ad meridiem simili tractu domorum habitacula nihilominus extendebantur vsque ad siluam. [& domus plurimæ] Tunc piratæ non erant neque sicarij, neque qui nunc confuso nomine dicuntur d haspalici, quorum numerus modo vbique locorum pene innumerabilis est, qui diurni nocturnique raptores semper incumbunt & infestissimi sunt: vim faciunt, & pauperum conclauia, cubicula, omniaque secreta eorum violenter scrutantur, nec quietem habere patiuntur genus hominum. [dein ob grassatores vastatæ.] Non licet cuiquam ouem nutrire nec suem, nec gallinam nec anserem, quæ illi perditi non diripiant & diabolicis faucibus suis omnia deglutiant. Plangenda sunt talia & dolenda, & cum mœrore cordis clamandum quod iam olim dictum est. O tempora! O mores! Verum his interim omissis ad superioris narrationis ordinum redeamus.

[Annotata]

a Legia seu Lisa fluuius in Artesia ortus, alluit Aëriam, oppidum S. Venanti, dein Merouillam Flandris Merghem, de qua hic sermo est, dein alluit Stegras, Armenterium aliaq; Flandriæ oppida & vrbes, & postea Scaldim illabitur in vrbe Gandensi.

b S. Autberto 13 Decemb. anni 675 mortuo successit S. Vindicianu & vixit vsque ad annum 712 & diem II Martij, ad quem Acta huius dedimus.

c Scarpus is est, exortus in Artesia alluit Atrebatum, Duacum, tum Marchianas ac Amandopolim, ac dein Scaldi immiscitur,

d Forsan Raspalici legendum, & illi Flandris sunt fæces hominum vndequaque collectorum.

CAPVT II
Translatio II. Destructio ac restauratio monasteriorum. Translatio in nouam capsam.

[8] [Post translatum Marchianas corpus] De secunda autem translatione S. Eusebiæ, quomodo ab Hamatico Marchianas transsata sit, quod stylo euidentius prosequendum sit, certum nihil occurrit: sed & de Sanctis ceteris, quorum membra pretiosa meritis præclaris locum nostrum illustrant, quorum quotidie sancta intercessione & & pio confouemur auxilio, nec littera nec traditio insinuat, quod merito conscribi oporteat. Quamobrem consultius de his censuimus reticere, quam fabulosum aliquid commentando referre. Tradunt tantummodo, qui nunc supersunt & cœnobitæ & loci incolæ, quod seculo adhuc in meliori pace & gratiori prosperitate consistente, vsus huiusmodi adoleuerit, vt per singulos annos in dedicatione Ecclesiæ pridie ante diem festum illuc transferretur corpus Sanctȩ cum Reliquijs & Crucibus, quibusdam de concione Fratrum simul comitantibus, [quotannis deferebatur ad vnnm diem Hamaticum.] qui cum reuerentia & timore vespertinalem synaxim & nocturnalem consuetudinaliter quirent adimplere. In crastinum autem Domnus Abbas vel Decanus superueniret cum collegij parte residua, & sic pariter officij diurni percelebrarent festiua gaudia. Iam vero die festo mediante, celebratis Missarum solennijs & mysteriorum cælestium sacramentis, cum alacritate animi & iocunditate spiritali redirent ad sua in voce exultationis.

[9] Anno autem domini octingentesimo quinquagesimo, cum Normanni Galliarum ciuitates & castella & a monasteria igni tradidissent, & habitatores interfecissent; hunc quoque locum & Marchianensem deletis habitatoribus destruxerunt. [Vtrumque monasteriū a Normannis vastatum, restauratur sub Carolo Simplice.] Cum vero tempore b Caroli Regis, cognomento Simplicis, Normanni c Christi fidem suscepissent, Gallia pace recepta, ecclesias denuo restaurauit, in quibus & istæ sunt restauratæ. Eo autem d tempore quo sanctimoniales a monasterio Marchianensi per e Balduinum Comitem & f Lietduinum Abbatem S. Vedasti eiectæ sunt, in subiectionem monachorum Marchianensium idem locus deuenit: qui sub regimine g Fulchardi Abbatis ad summam paupertatem cum Marchianensi redactus, in tantum idem locus Hamaticensis venit despectum, vt cuidam rustico & vxori eius monasterij custodiam delegarent. [Hammaticum summa inopia laborat.] Abbas quoque cuidam militi cognato suo debili & leproso totum concessit, quidquid ibi ad sui sustentationem posset accipere.

[10] Vsque ad tempus vero h Amandi Abbatis, non fuit, qui amouere paupertatis huius sarcinam recogitaret. Sed hic ad laborem se destinatum non ignorans, dum Marchianis ad reædificandum intenderet, propter Hamaticensis Ecclesiæ destructionem, eo quod locus sanctus esset; animus eius cœpit affligi. Et vocato ad se Fratre quodam, [monachus cui restauratio mandata erat, se excusat:] qui religiosus & secundum seculum sapiens erat, cum eo loci desolationem plangens, Frater, inquit, necesse est illic per tuam industriam aliquid reædificari. Vade ad locum pauperis obedientiæ, diligens & lætus executor, quia pro tua bona voluntate certus sum, quod tibi gratia, Domini non deerit. In hoc verbo Frater stupefactus, Grandis, ait, labor apparet, sed vtilitas nulla subsequetur. Locus enim iam multis retro temporibus neglectus est, & sumptus, vnde quæ destructa sunt reædificarem, non habeo. Sic altero humiliter excusante quod alter iniungebat, Fratres nocte proxima, postquam in lectulis paullulum quieuerant, secundum consuetudinem ad confitendum Domino surrexerunt. Quibus in choro psallentibus Frater ille, cuius animus pro mandato suscipiendo nutabat, tamquam ad definiendum certius quid ageret, ante altare B. Mariæ veniens, super lapidem caput suum cubito subnixus reclinauit. Qui dum cogitationibus suis turbaretur, vt est mœrentium consuetudo, paullulum obdormiuit. Et ecce Virgo quædam inæstimabili decore, vt videbatur ei, [a sancta Virgine dormitans in templo animatus,] stans ante ipsum blande leniterque ne turbaretur admonebat. Et cur, ait, obedientiam, quæ tibi iniungitur, suscipere recusas? Ne desperes: suscipe illam, tibi nostrum non deerit auxilium. Hoc dicto Frater expergefactus est, & hæc quæ cum eo loquebatur disparuit. Tunc visionem recordatus, inanem fuisse non credidit, & consolatione recepta, mane facto, Abbati quæcumque viderat enarrauit. Et ego, inquit, Pater amantissime, ad locum destinatum cum benedictione vestra pergam, [Hamaticum abit:] confidens in Domino, quia precibus vestris promisso non destituar auxilio. Gauisus est igitur vterque, sed de duabus, reuerenda scilicet Dei Genitrice & B. Eusebia ignorabant, vtra in apparitione illa suam ostendisset præsentiam.

[11] Frater autem ad locum veniens, neminem inuenit: rustico & vxore eius, qui custodes monasterij constituti erant, ab Abbate iam expulsis. Dum vero præter locum desertum & monasterij parietes nihil aspiceret, in rimulam quamdam parietis viginti marcas argenti ex improuiso conspexit, vnde magis exultans accepit eas, tunc pro certo sciens, [20 marcas argenti reperit:] quod a Domino Deo fuisset visio quam viderat. Rebus igitur quibus indigebat comparatis, conductis quoque cæmentarijs & lignorum cæsoribus, satagebat vt inprimis parietes & tectum monasterij restaurarentur. Sed cum trabes sustentaturæ tectum præparatæ fuissent, [ædificium restaurat:] quædā in mensura trium pedum ceteris in longitudine minor inuenta est. Qua de re artifices cum monacho tristes effecti, quid agerent ignorabant. Rogantur vt iterum diligenter mensurare incipiant, ne forte errore decepti, aliter se res habeat, quam loquuntur: reiterant quod bis factum fuerat: sed mensura iusta de trabium inæqualitate non aliter quam primitus respondit. [trabem sæpius minorē repertam,] Tunc, inquiunt, operarij propter trabem vnam totum opus nostrum retardatur & dum dies prȩtereunt, vacamus otio nihil lucrantes. Aut quæratur nobis, quod ad perficiendum opus necessarium est, aut vbicumque alteri seruiemus, condictam pro labore nostro mercedem accepturi. Hoc audito monachus tristis recurrit ad Abbatem, & indicans ei rem, consilium & opem requirit. At ille, Vides, ait, fili, quod te iuuare nequeo: vade: qui tibi nunc vsque affuit, in consummandis rebus auxilium procuret. Tristior itaque quam venerat ad operarios reuertitur, quibus volentibus abire: Ad aliam, inquit, trabem comparandam mihi pretium deest: sed precor vt istius longitudinem semel adhuc diligenter consideretis. Tunc illi irascentes, Ridetis, inquiunt, nos, [alijs longiorem subito redditam gaudet:] cui semel adhuc & bis iterata, sed inaniter, geminatio non sufficit. Instantia precum denique victi cum summa repetunt diligentia rei longitudinem, quam toties consideratam non poterant fateri se ignorare. Res mira! Inueniunt trabem illam non solum ceteris coæquari, sed mensura trium pedum in longitudinem ceteras omnes excedere. [ibi valetudinarium Marchianensibus statuitur:] Vnde pro euidenti miraculo collaudantes Dominum, tectum oratorij cum gaudio perfecerunt. A diebus illis quatuor vel quinque Fratres ad seruiendum Domino illic sunt deputati, & est locus ille Fratribus infirmis de conuentu Marchianensi pro viribus corporis reparandis valde necessarius.

[12] [aurum & argentum a capsa S. Eusebiæ abstractum datur pauperibus:] Præcedenti tempore sub i Adalardo Abbate, cum villa Saliacensis igne esset concremata, qui prius ibi pauperem vitam duxerant, tunc ad inediam redacti sunt. Recurrunt ad Abbatem, pro sui sustentatione aliquid ab eo misericorditer postulantes: qui vase assumpto, quo B. Eusebiæ corpus erat reconditum, auro & argento, quo desuper ornabatur, spoliare non distulit. Et erogans ea suis hominibus, prout singulis opus erat, alienæ mendicitati clementer indulsit.

[13] Postea multis diebus transactis placuit superius dicto Abbati Amando, [fabricatur noua capsa ex auro & argento:] Marchianensi, piæque sub eodem Patre vnanimitati Fratrum præparare sibi ipsius vasculum, vtpote ex auro & argento componendum, in quo reconderentur sacra sacræ Virginis ossa, ad honorem Domini & maiorem deuotionem seu expectationem fidelium virorum. Recondita sunt igitur præfatæ sacratissimæ Virginis Eusebiæ sacra ac veneranda ossa de veteri in nouam ex auro & argento satis pulcro opere fabricatam & contextam lecticam, anno Incarnati Verbi millesimo centesimo trigesimo tertio, [reconduntur in ea reliquiæ S. Eusebiæ anno 1133 17 Maij] indictione vndecima, sexto concurrente, epacta duodecima, sexto decimo Kalendas Iunij. Hæc autem festiua ac congrua lipsanorum & ossium denominatæ Virginis Eusebiæ repositio facta est concurrente vtriusque sexus innumera multitudine cum nimia exultatione & intima cordium deuotione: hoc tamen factum est apud villam Asconium in beatȩ Virginis Eusebiæ possessione, viuente bonæ memoriæ Amando Abbate Marchianensi, præsentibus inibi quibusdam Fratribus videlicet eiusdem Marchianensis ecclesiæ. Beatæ Virginis ossa in vetusto vasculo reperta sunt integra, sed honestiori satis ornatu in noua theca sunt reposita cum sancta deuotione ac gemituum & lacrymarum effusione, testimonio monachorum necnon etiam scholarum puerorum, [post ossium singulorum inspectionem.] totum sine dubio repositum est feliciter. Nam pridie antequam deferretur Asconium, ad videndum confluenti cateruæ populorum satisfactum est Marchianis de corpore B. Eusebiæ fidei Fratrum. Quo delato, ante conspectum eorum exposuerunt, inspexerunt, denotaueruntque per singula, quidquid ipsius ossium latebat infra vetus lipsanum.

[Annotata]

a Gesta Normannorum ante Rollonem: Anno Domini 850 Normanni in oppido Gandaui venientes, S. Bauonis monasterium incenderunt, deinde Rotumum, imo Rotnacum vulgo Ronsa. vnde illis iter per Marchianas 10 leucis distantes potuit fuisse, quia vsque Beluacum pedestri itinere peruenerunt.

b Regnauit Carolus Simplex ab anno 898 vsque ad 929.

c Anno 912 Rollo Dux, accepta in vxorem Gisla filia Caroli Simplicis, baptizatus est.

d Annum fuisse 1028 testatur Meierus lib. 2 Annalium,

e Id est Balduinus Barbatus, qui vixit Comes ab anno 988 ad 1036.

f Leduinus alijs, factus Abbas Vedastinus anno 1019, mortuus anno 1040 9 Maij, & simul aliquotannis fuit Abbas Marchianensis.

g Fulchardus quid esset Officij Pastoralis plane oblitus, in regimine monasterij Marchianensis pessime viuendo, omnes facultates destruxit, dissipauit, & abliguriendo consumpsit, ac tandem suis etiam ad omnia vitiorum diuerticula diffluentibus, & ipse omnibus bonis monasterij perditis fugam inijt, & profugus ab Episcopo Atrebatensi Roberto vinculo excommunicationis est innodatus. Ita ex Chronicis Marchianensibus La Barre in suis collectaneis. Sedit Robertus ab anno 1115 ad 1131.

h Amandus ex Priore Aquicinctino in locum Fulcharij a dicto Roberto Episcopo Abbas constitutus, multum profuit monasterio, optimus œconomus. Ita ex eisdem Chronicis la Barre.

i Fuerat Adalardus Abbas sub initium 12 seculi ante Fulchardum.

CAPVT III
Varia miracula tempore Scriptoris patrata.

[14] a In oratorio autem B. Petri, ad sepulcrum beatæ Virginis, sanitates multæ, diuersis temporibus infirmis fideliter accedentibus a Deo collatæ sunt: e quibus pauca, quæ ipsi vidimus, scribere dignum duximus. Quidam Monachus, nomine Bartholomæus, qui inter religiosos ipsius temporis monachos misericordia, pietate, & compassione erat præcipuus, validissimis febribus, quartanis scilicet, quodam tempore vexabatur. Qui cum esset præ vigilijs, labore & abstinentia, [Curantur febris quartana,] naturali quoque complexione imbecillis, supradicta eum infirmitas his admixta valde attriuit. Is Marchianis cum quibusdam Fratribus suæ congregationis ad S. Rictrudem, quam nimis diligebat, caussa orationis & Fratres videndi adueniens, Fratribus ipsius monasterij suum incommodum patefecit. Fratres autem valde illi compatientes, hortati sunt vt ad sepulcrum memoratæ Virginis pro sua infirmitate Deum & ipsam oraturus properaret. Quibus auditis, vir fidelis minime hæsitans in corde suo, prædictos Fratres secum assumens, Hammaticum venit: sicque fide plenus ad sepulcrum Virginis accessit, orauit, & obdormiuit, & a somno surgens sanus & incolumis Deum in sancta Virgine mirabilem collaudauit, & gratias agens recessit. Hæc ab ipsius viri venerabilis ore audiuimus.

[15] Quædam ex Sororibus nostris honestæ vitæ valde laborabat capitis infirmitate: quæ infirmitas tam crudeliter in ea cœpit grassari, vt auditum amitteret sinistræ auris. De sinistra surditas transit ad dexteram: quæ caussa cum infirmitatis molestia magnam illi ingerebat verecundiam: nam in domo, quæ ab Abbate illi erat commissa, famulos clamantes, famulas garrientes vix audiebat. Ipsa itaque sic afflicta venit ad sepulcrum venerabilis Eusebiæ Virginis, [surditas & dolor capitis,] orationi prout potuit deuota incubuit: post orationem arripit puluerem in sepulcro iacentem, & ponit in vtramque aurem. Fide igitur roborata surgit a terra gestans puluerem in vtraque auricula, excessit a loco & abijt, & clare omnia, sicut solebat, audiuit: nec solum saluata est a surditate per Domini gratiam, sed etiam ab ipsa capitis infirmitate. Hæc prædicta Soror nobis cum gaudio narrauit, & locum supradictum infirmos visitare monuit.

[16] Vt sanctis locis congruus honor exhibeatur, istud quoque exemplum subiungimus. Quidam ex seruientibus ipsius ecclesiæ ab opere sibi iniuncto domum reuersus est, die aduesperascente, [ob neglectam reuerentiam debitam ecclesiæ] pedes habebat nudos, & de cœnoso loco vnde venerat luto repletos. Transiens autem iuxta supradictam ecclesiam S. Petri, lutum, quod pedibus suis adhærebat, ad limen extersit ostij. Necdum plene pedes exterserat, cum repente virtute diuina percussus contremuit, & pedum simul & tibiarum vsum amisit: tactusque dolore membrorum vehementissimo, clamores emittebat anxios. Fratres, qui in proxima B. Mariæ basilica excubabant, [sublatus cū dolore vfus pedum & tibiarum] audientes illius miseri clamorem, illuc citissime festinant. Illis percunctantibus caussam edicit clamoris, & ob iniuriam sanctæ ædi illatam se nimio dolore torqueri. Monachi hoc audito & Deum glorificantes, infirmum assumunt, & quia ambulare vix poterat, aliorum manibus reducitur in domum. Post dies aliquot ad sepulcrum Virginis ductus, & facta oratione melioratus, [restituitur:] euentu suo docuit loca sancta ab omnibus debere honorari. Hoc quoque a Domino Widone seniore, loci illius Priore audiuimus.

[17] Engelrannus quidam iuuenis de Piscatorum-curte quartano typo ita vexabatur atrociter, vt totius corporis vires amitteret. Nam accedente febre vix aliquem cognoscebat, nemini intendebat, [febris quartana tollitur:] illa vero recedente, non somnum capere vel cibum poterat. Hac itaque grauatus infirmitate, totus deficiebat. Hiems erat, nec aliquis medicorum ante vernale tempus illi sanitatem promittebat. Is itaque cum Domno Theobaldo venerabili viro, qui prædicto præerat loco, loqui cupiens in nocte festiuitatis S. Martini, quæ celebratur mense vndecimo, illuc aduenit. Præfato igitur viro suam patefaciens ægritudinem ipsius concessione & consilio illa nocte ad sepulcrum Virginis solus pernoctauit. Mane igitur facto surrexit, & oratione facta febris ex integro illum reliquit. Et gratias agens Deo & beatæ Virgini recessit a loco & abijt.

[18] In pago Beluacensi est quædam villa peroptima, quæ ex nomine S. Eusebiæ S. Isoia vocatur, quæ quondam extitit monasterij Marchianensis: [ecclesia & villa S. Eusebiæ apud Bellouacenses,] nunc vero possessio est Canonicorum Episcopij Beluacensis. Ibi est ecclesia in honore eiusdem Virginis dedicata; vbi eius memoria ab incolis celebratur deuotione plenissima, sed festiuitatem depositionis eius, quam celebramus septimo decimo Kalendas Aprilis, ipsi festiuam agunt in Octauis S. Martini, in die scilicet primæ eius translationis. Nec silendum est quæ ibi agat diuina misericordia per sanctæ Virginis merita: nam eiusdem pagi mulieres cum in partus difficultate periclitantur, ex antiqua consuetudine edoctæ, inuocant nomen eius. [partus redditur facilior:] Quæ fideliter inuocant, absq; mora partu emisso per diuinam clementiam sentiunt leuamen. Expletis vero purgationis suæ diebus, consuetudinaliter ad ecclesiam supradictam non manu vacua Sacerdoti se præsentantes, Deo & liberatrici suæ gratias agentes, ad propria redeunt.

[19] Neque illud prætereundum esse putauimus, quod in pago Suessionensi, [apud Suessionenses est, villa S. Eusebiæ:] b Ludouico septimo regnante, per S. Eusebiam operatus est Dominus. Est enim ibi villa, quæ Verniacus dicitur, quam Dagobertus Rex Francorum præcelsus & Regina Nanthildis dederunt ei, quando eam susceperunt de fonte salutari; hæc enim sola illi remansit ex omnibus, quæ in illo pago regalis munificentia illi contulit c. Inde singulis annis vinum Marchianis adducitur vnde altari Christi, hospitibus, infirmis & ceteris Fratribus & Sororibus, pro posse ministratur. Quodā autem tempore cum monachus, qui ibidem ex præcepto Abbatis præerat, lapides sibi necessarios de rupe proxima sibi præcidere vellet, [ibi in fouea profunda obrutus mole lapidea] quemdā cœmentarium cum seruientibus suis direxit, & vt lapides de concauitate illius rupis certatim eijcerent, præcepit. At ille qui magister huius operis erat in foueam nimis profundam & aspectu terribilem descendens, malleo ferreo lapides de rupe præcidebat: monachus vero per manum sibi seruientium sursum rotali machina trahebat. Quadam vero die cum ille fortiter malieo rupem percuteret, subito omnis illa moles lapidea super eum cum horribili sonitu immutata cecidit. Accurrunt omnes villæ incolæ illum quasi mortuum plangentes. Quis enim non eum crederet mortuum, videns super eum tantam molem lapidum? Lapidibus autem cum magno omnium labore remotis a loco, inuenerunt inter lapides sedentem viuum quem putabant mortuum. Fit cum stupore clamor, laus & exultatio. Interrogatur homo, quomodo mortem euaserit? Ego, inquit, videns rupem super me ruentem, subito nomen S. Eusebiæ huius loci Dominæ inuocaui: quo inuocato lapides mihi cameram facientes, me non tetigerunt: hoc modo per Deum & eius sanctam Virginem Eusebiam a morte saluatus sum. [ope S. Eusebiæ incolumis seruatur.] Ex his paucis quæ retulimus potest quisque fidelis perpendere merita beatæ Virginis. Pro his omnibus benedicendus est Deus per secula seculorum a nobis, qui est mirabilis in Sanctis suis. Amen.

[Annotata]

a Die 18 Nouemb. seu 14 Kal. Decemb. vti etiam obseruauit Molanus.

b Regnauit Ludouicus VII ab anno 1137 vsque ad 1180.

c Addit Beauschampius pag. 379. Quæ villam hanc Verny cum appendicijs suis, sicut liberam possidebat, eidem Ecclesiæ Marchianensi perpetuo & libere possidendam contradidit.

DE S. GREGORIO EPISC. ARMENO PITIVERI IN GALLIA.

PAVLLO POST AN. M

Commentarius præuius.

Gregorius Episcopus Armenus, Pitiueri in Gallia (S.)

[1] Armenorum nomen, vndecimo Christi seculo mulplicis hæreseos nota tam infame fuit apud Occidentales, vt nouisse aliquem Armenum dici, idem esset quod hæreticum detexisse, sicut loquitur ad annum 1016 num. 6 Cardinalis Baronius; [Non sic infecta hæresibus Armenia] ex quo scilicet duobus præcedentibus seculis gentem eam Manichæorum insana factio subiugarat infeceratque. Excusare tamen illam Europæ nostræ satis & abunde potuerunt multi ex ea natione illustres viri, huc eodem profecti seculo; vt eorum nota virtus præteritorum temporum inuidiam leniret, & efficeret ne gens tota in errores prolapsa fuisse crederetur. Etenim postquam S. Nicon, cognomento Μετανοεῖτε, cuius festum XXVI Nouembris recurrit, Apostolatus sui primitias in Armenorum conuersione consecrauit (vt colligitur ex fragmento illius epistolæ, quam de eorumdem prauitatibus scripsit, extatque in tomo 3 Bibliothecæ Patrum) egregie restitutam oportuit fuisse orthodoxam religionem in Armenia, quæ tales nobis Sanctos dedit, [quin varios Orthodoxos sanctos Europæ dederit] quales ipsemet Eminentißimus Annalium scriptor ostendit fuisse Simeones duos; quorum alterum officio publico Mantuæ colit, die XVI Iulij ad annum Christi 1016 aliosque in Annalibus notum; alterum apud Treuiros inclusum vixisse scimus, & in Sanctorum numerum anno 1037 relatum esse a Benedicto Papa IX, ipsis Iunij Kalendis honorandum.

[2] [S. Gregoriū quoque Ep. Nicopol.] His duobus vt longe sublimior dignitate Gregorius fuit; monachis scilicet Episcopus ipse, & quidem in Armenia, quæ Trapezuntini Imperij prærogatiua nobilior merito inter tres cis-Euphratanas Prima dicitur, Nicopolitanæ Ecclesiæ infulis decoratus: ita vtroque ignobiliorem eum reliquit obscurior illius loci, in quo corpus eius requiescit, fama, quam Mantuæ fit vel Treuirorum. Pitiueris is est, haud ignobilis alias iam dictis temporibus Dynastia, quæ vna cum Nongento castro per mortem Rainardi patris, Brecarum Domini & Pitiuerensis Toparchæ (vt eum Sammarthani indigetant) obuenit Odelrico, postquam e viuis Gregorius abijsset, [dedit Pitiuiri,] Aurelianensi Episcopo: & hoc circa annum MXXXIII, moriente Isambardo Brecarum Domino, nepoti ipsius Odelrici ex fratre natu maiore: qui frater si ipse quoque Odelricus dictus est, sicut volunt ex Chesnæo ijdem Sammarthani, credibile fit eum, relicto post se filio, prius esse extinctum, quam secundis nuptijs pater suus gigneret istum Odelricum. Isambardus autem, Episcopus etiam ipse creatus Aurelianensis, [Episcopij Aurelian. oppido,] eo in munere vsque ad annum MLXIII vixit, & sorori suæ, Vgoni Bardulfo nuptæ, si non totam ceßit hæreditatem paternam (quod ij dicant necesse est qui Brecarum Dominum Vgonem appellant) Pithiuerim certe castrum habendum dedit: qui Vgo illud contra Henricum Regem toto biennio pertinaciter est tutatus, quemadmodum mox dicetur, filiumque reliquit Hadericum, & ipsum Aurelianensem ab auunculi obitu Antistitem. Ceterum Regisne iniuriam condonantis clementia ad priores Dominos Pithiuerense castrum redierit, aut sopiendæ controuersiæ caußa Aurelianensi Episcopatui innexum fuerit, nusquam reperimus: tantum apud Papirium Massonum in descriptione Franciæ per flumina legitur pag. 60: quod ad Aurelianenses Episcopos tria, vt dici solet, oppida pertinent Pitiueris, largolium & Magdunum: hodie Puthiuiers, Mont-Agris & Meun nuncupata.

[3] Est autem Pitiueris, in his Actis Pithuria & Pithueris dicta, [vbi colitur 16 Martij:] super eum fluuium, qui post decursa milliaria non multa Iunnæ iunctus, in Sequanam se tandem ad Corbolium immergit: eademque ab Aurelijs & Parisijs pari leucarum circiter duodecim interuallo distat, Estampis vero haud amplius tribus: quibus etiam proxime S. Martini vicus adiacet, solius seu solitarij cognomine hic appellatus num 6. & S. Gregorij septenni anacharesi nobilitatus: [indidem accepta Acta,] vnde corpus illius illustre miraculis pia Matrona, prædicti Odelrici mater, transferendum Pitiuerim curauit ad S. Salomonis templum, vbi eum deinceps cultum in Actis indicatur. Ea Acta ex ipsis, vt credibile est, dictæ Ecclesiæ monumentis iam olim Aurelijs ad Heribertum Rosweidum missa habemus, & damus primigenio stylo, quem in Martyrologio Gallicano mutauit Andreas Saussayus; sed ad XXVI Martij, quia forte VII Kalendas legerat, vbi nos XVII; & omisit miracula ac finem: ex quo tamen constare debebat ab auctore pene coæuo esse scripta; prout partim suis ipse oculis viderat, partim ab ijs acceperat, qui sanctissimo eius colloquio & familiaritate fruentes vidisse se testabantur, [scripta ab auctore pene coæuo.] partim a parentibus & amicis, qui viuere eum putantes, post obitum illius istuc aduenerant. Postrema autem memoria fit templi S. Salomonis in Pithuerensi obsidione incensi: de qua obsidione intra annum MXXXVII & MXLV ista leguntur in fragmento historiæ Francicæ tom 4 Chesnæi fol. 87. Vgo Bardulfus circa idem tempus contra eumdem Regem (Henricum) Petueris castrum munierat, quem Rex biennali obsidione cingens, inclusis inedia consumptis, ad deditionem compulit, castrumque recepit.

[4] [tempus mortis.] Aliud porro præfandum nobis non restat, quam circa initium vndecimi sæculi ideo a nobis mortuum credi S. Gregorium siue Georgium, quia Pithiuerim eum aduenisse constat, cum adhuc sub matris viduæ tutela educaretur Odelricus; quem ex obitu S. Theodorici decessoris anno MXXII ad XXVII Ianuarij a nobis aßignato & donatione Alberici Comitis eodem anno ab Odelrico signata & a Sammarthanis citata, constat illo præcise anno ad Episcopale fastigium euectum esse. Ab initio autem vel anno X sæculi istius ad annum circiter quadragesimum aut quinquagesimum, quo scripta sunt Acta, satis iustum est interuallum, vt miracula aliqua post non parui temporis spatium: itemque post multum temporis gesta esse verißime dicantur.

ACTA
Ex MS. Pitiuirensi.
Auctoris pene coæui.

Gregorius Episcopus Armenus, Pitiueri in Gallia (S.)

BHL Number: 3669

EX MSS.

CAPVT I
Vita & Episcopatus in Armenia: aduentus in Galliam.

[1] Macarius Gregorius, Armeniorum Nicopolitanus a Archiepiscopus, morum probitate decorus, præfatæ gentis, ortus extitit Religiosis parentibus. [In Armenia natus,] Hunc dum vnicum dilecta piorum parentum cura cuidam venerabili viro sacris literis imbuendum tradidisset, cælesti gratia præuentus in breui vetus nouumque Testamentum didicit, & quidquid Catholicæ fidei dogma expostulat, vigilanti studio percurrens, non inerti memoriæ commendare non distulit. Nec mora, sapientior ipsis exstitit doctoribus, quem Spiritus sancti gratia repleuerat largius. Mirantur Doctores tam subito fieri magistrum, quem paullo ante in ipsis foribus disciplinæ nouerant esse discipulum. Erat enim ipse puer venerabilis Gregorius in sermone verus, in opere iustus, corpore castus, [& littera instructus] humilis in obedientia, in eleëmosyna largus, sibi parcus, alijs prodigus: sobrietatem comitemque eius luxuriam quasi pestem euitabat: ecclesiæ sancta limina assidue frequentabat. [ac virtutibus,] His alijsque huiusmodi pollens virtutibus venerabilis puer, multum diligebatur ab omnibus.

[2] [circa Nicopolim fit monachus,] Sublatis autem ex hac vita parentibus, athleta Christi Gregorius non modicas suorum parentum possessiones in pauperum distributione consumpsit, atque in Nicopolitanorum Sanctæ Matris Ecclesiæ finibus se Deo seruiturum deuouit: ibique præ ceteris insistebat ieiunijs, orationibus atque vigilijs. Post solis occasum, ianuis ecclesiæ iam obseratis, intra ecclesiam solis custodibus scientibus remanens, per totam noctem vigilijs & orationibus sedulus insistebat; ante b Saluatoris vultum toto corpore prostratus, atque pauimento inhȩrens, solis auricularibus digitis succurrentibus centies in noctem exurgebat. Quod cum ad aures venerabilis Archiepiscopi deuenisset, [ab Episcopo adiutor adsciscitur:] diuini amoris feruore concepto, tantæ probitatis virum suæ familiaritatis expertem diutius non patiens, interpositis quibusdam sacris collocutionibus sui secreti conscium, atque in omni Ecclesiastici ordinis cura consortem sibi fieri laborauit. Et quoniam iam senio erat confectus, hunc pro se diuini verbi prædicatorem, atque suæ vicis executorem, plebis consensu fieri destinauit: & vt impositi oneris munus plenius perageret, ipse Sanctissimus Pater eum Sacerdotij honore sublimauit.

[3] Recepto igitur Sanctæ prædicationis officio, tantam illi diuina pietas gratiam conferre dignata est, [prædicat vtiliter per diœcesim:] vt peragratis illius regionis partibus, torrentis eloquij dulcedine immundorum spirituum procul inde repelleret infestationem: nam discordes ad concordiam reuocabat, pupillos, viduas, orphanos ab opprimentium faucibus non per vim, sed boni verbi dispensatione, quasi bonus Dei athleta extrahebat: maximam Paganorum multitudinem, quorum non minima pars eidem Episcopatui adhærebat, melliflui oris dulcedine, relictis simulacrorum ritibus, ad fidem Christi conuertebat.

[4] Non post multum vero temporis ipse sanctissimus Pontifex, [euehitur ad Episcopatum] qui iam prius ipsum sibi successorem delegauerat, in pace migrauit ad Dominum: cui venerabilis Gregorius omnium consensu in Archiepiscopatu successit: & quamuis ante Episcopatum in Dei opere perstitisset, in Episcopatu tamen vigilantiori studio virtutum omnium incrementa exercens, vt suo exemplo omnibus proficeret, seque ab omni crimine immunem conseruaret, laborare festinauit. Quicumque ad eum veniebant infirmi, eius orationibus sanitate recepta, sani atque incolumes reuertebantur ad propria. [claret miraculis;] Tantas per illum Dominus dignatus est operari virtutes: vt non solum omnes morbidi a cunctis liberarentur infirmitatibus, verum etiam inter suos pace constituta, nimia frugum vbertate omnis illa ciuitas lætaretur & patria. Laudabatur inde Summæ Trinitatis potentia, quæ per illius sanctissimi viri meritum Armeniorum populis conferre dignata est tantæ salutis gratiam. Pastorem vero suum, ob cuius meritum sibi dari talia credebant, magnis laudibus in sublime extollentes, eum pretiosissimis muneribus decorare satagebant.

[5] Fatigabatur autem Dei seruus ab instantis populi frequentia; &, quod nimium dolebat, [quietis & solitudinis amore] inde magis magisque a solita oratione reuocabatur. Timens enim ne ab humanis fauoribus in superbiam elatus, quod in Dei opere tam longi temporis spatio cum tanto sudore conquisierat, prorsus perderet, ad solita arma recurrit: diuinæ pietatis clementiam deprecans, quatenus dare vellet ei consilium, quod sibi valeret in futurum. Decreuerat quippe iam diu apud se eremum petere, [relicta patria] mundique huius gloriam fugere, vt ampliorem inueniret. Igitur sub cuiusdam noctis silentio, sumptis secum duobus religiosis Fratribus, quibus omne sui cordis arcanum denudauerat, celeris fugæ iter arripiens, Alpium crepidines transijt, & ad Gallias copiosum iter direxit.

[6] Cumque, peragratis pluribus ciuitatibus & oppidis illius regionis, [Pitiuerim in Gallijs aduenit] Pithuerim deuenisset oppidum, in domum cuiusdam religiosi Sacerdotis, c Arlefredi nomine, qui eiusdem oppidi ecclesiarum custodibus præerat, hospitatus est. In eadem vero nocte, quæ sui aduentus diem subsequebatur, dum primæ vigiliæ noctis more solito excubias celebrauisset, quod sui itineris terminum vellet, Deum deprecaturus, vox de cælis super eum intonuit dicens: Carissime mi Gregori, diu pro me multa passe plurimaque passure, certum hic tui itineris terminum adfore constituo. Est enim non longe hinc, quædam parua ecclesia in honore S. Martini d Vertanensis consecrata, ab omni strepitu hominum segregata. Quam propter solitudinem incolȩ Solam vocant, [monitus de S. Martini Vertan, ecclesia] non plus ab hoc oppido duobus passuum millibus distans: hanc iubeo vt subeas, ibique Deo, cui te seruiturum spopondisti, omni tempore vitæ tuæ libenter deseruias; peractoque vitæ tuȩ spatio, hinc te recipiam sub confessionis titulo. Mane autem facto B. Gregorius præfatum suum hospitem his verbis allocutus est, dicens: Dic mihi, carissime hospes, estne circa hoc oppidum aliquis locus, quem Sanctum Martinum solum nominetis? Cui Sacerdos respondit: Est, mi Domine. Tunc ille: Distat multum ab hoc oppido? Presbyter respondit: non plus duobus milliarijs. Tunc venerabilis Antistes Gregorius noctis præteritæ ostensionem sibi cælitus esse illatam agnoscens, [suo recessui apta,] accepto a prædicto Sacerdote ductore, ad dictum locum iter direxit continuo. Videns autem locum a Deo sibi præparatum, perfusa facie lacrymarum fletu, flexis genibus gratias agit Deo cum oratione; & surgens, cum ductore suo ad supradictum reuersus est oppidum.

[7] Erat autem in eodem oppido quædam nobilis matrona, e Ailuisa nomine bonæ memoriæ, quæ & ipsa genitrix vnigenitum suum, nomine Odolricum, illius videlicet oppidi hæredem, [eam ab Ailuisa pia matrona] qui & ipse postea Aurelianensis Ecclesiæ factus est Episcopus, Patre suo Rainardo iam defuncto atque ante fores Romanæ Ecclesiæ sepulto; amicabiliter educabat. Hæc autem ad suæ bonitatis cumulum, pro animæ suæ suique mariti salute, Canonicalem, in honore f S. Gregorij sanctique Læti Confessoris atque Leuitæ, basilicam in præfato oppido nouiter construxerat: atque vt inibi canonicali ritu Dei seruitium assidue fieret, de Vssello quodam allodio suo, quod dotalitia lege sibi acciderat, eum locum ditauerat. Hanc talibus alijsque huiusmodi insignibus decoratam, & longe lateque bonis moribus diffamatam, vtpote illius oppidi sceptra tenentem, vir Dei Gregorius allocutus est dicens: [petit,] Tuæ bonitatis fama, Domina mi, ad aures vsque meas deueniens, oppido me compellit, vt mei cordis arcanum tibi denudare non timeam. Sum quippe ex Armeniorum finibus non infimo genere ortus, eiusdemque regionis Archiepiscopalis officij pondere pressus: huc vsque Deo ducente perductus, & in Ecclesia, quæ iuxta vos est, quam S. Martinum solum nominatis, cælesti admonitione omni tempore vitæ meæ ad seruiendum Deo viuenti deditus: quod volo vt fiat cum tua licentia. Video enim te super huius regionis populos iura potestatis exercentem, eaque super illos (quamuis mulier sis) bene & optime disponentem. Quapropter ego aduena infra tuæ potestatis terminos habitare nequeo absque tuo imperio. Tunc venerabilis matrona omnipotenti Deo gratias referens, qui tanto Pastore, ex tam longinquis regionibus adducto, suæ potestatis patriam illustrare dignatus est: & post ad Episcopum conuersa, respondit; Habitandi licentiam habeas, Domine Pater, quocumque tibi placuerit confidenter. Tunc prædictus Antistes valedicens matronæ & omnibus, [& obtinet.] ad præfatam ecclesiam reuersus est quantocyus: ibique suæ quantitatis extruens tugurium, solitariam, quam diu optauerat, incepit ducere vitam.

[Annotata]

a Armeniæ I metropolis Sebastia est, Nicopoleos sub ea Episcopus Ioannes Concilio Chalcedonensi subscripsit: ad eam vero translatum fuisse Primatum non ausi solis his Actis credere, Archiepiscopi appellatione in titulo abstinuimus.

b [Imaginis Christi in Armenia cultus.] Crucifixum vertit Saussayus: perperam. Nam famosæ illius imaginis Edessenæ, quam ad Abagarum Regem Christus misisse fertur, cultum e vicina Syria in Armeniam penetrasse nemo dubitabit: & quoniam ad portas fere Vrbis Genuæ in S. Bartholomæi Armenorum templo, vel ipsa vel eius miraculosum ectypum in hodiernum vsque diem seruatur, credi potest ex Armenia aduectum fuisse sacrum illud pignus: quæ enim alia caussa fuisset monasterij & templi ad illius custodiam erecti Armenis committendi? Etenim nullo auctore vel fundamento asseritur a Ioanne Giacchetti in IconologiaSaluatoris, eam, quæ Genuæ colitur, ipsam esse quam Constantinopoli obtinuit S. Paulus Latrensis, cuius Vitam dabimus XV Decembris. Esto enim prima ac genuina imago Edessa Constantinopolim, inde Romam translata sit: non continuo sequitur aliam omnem ab ea diuersam istam esse, ae qua Vita Pauli, quamuis & in Græcia, vbi is vixit, frequentes fuerint Armeni, quos Constantinopoli Genuam transijsse facile credimus, sed quod in horum potestatem venerit imago, quæ S. Pauli eiusq; discipulorum fuerat, non audemus suspicari.

c Saussayus Alfridum vocat, & Archipresbyterum facit.

d Colitur hic sanctu Abbas XXIV Octobris.

e Siue Alisia, vt est in ecgraphi nostri margine: Saussayus Heloysiam legit: Sammarthani, vbi de filio eius Odolrico Aurelian. Episcopo, Aloysam vel Helvvidem.

f Turonensis, vt existimo, XVII Nouembris colendi: cum ipsa esset filia Odonis I Blessensis Carnotensis ac Turonum Comitis: cuius etiam reliquias in eamdem illatas ecclesiam indicat communis ipsi & S. Leto hymnus. Colitur S. Lætus V Nouembris.

CAPVT II
Pia post septennium mors: miracula post mortem.

[8] Vixit autem in eodem loco venerabilis Dei Sacerdos Gregorius circiter septem annos, [Septem annis in Gallijs sancte viuit,] tota puritate mentis seruiens Deo, in legitimis ferijs totius hebdomadæ nullo modo cibum capiebat; in ceteris vero, hoc est, in tertia & quinta ferijs, occaso sole ieiunium soluebat. Solutio ieiunij talis erat: lenticulas ad solem in aqua germinatas, quantum manus sinistra eius supportare valebat, & panis hordeacei tres vncias in lixiuia decocti, & herbarum crudarum radices, quas sibi ipse præparabat, in præfatis ferijs quotidie manducabat. In dominicis vero diebus ac in ceteris sacris solennitatibus, excepta carne & abdomine, communem cibum capiebat: nam in illis diebus oppidani, [de sua paupertate omnibus largus,] & diuites rustici, illius viri sanctitatem noscentes, prout quisque poterat ei afferebant. Quibus cum gratiarum actione receptis, & ijsdem deferētibus sacras eulogias, Sancti Pontificis manu & benedictione communicatas, ad propria læti reuertebantur. Partem autem, quȩ ei remanebat, pauperibus, quorum non minima pars illic aderat, humiliter diuidebat. Sacerdotes quoque & sacri Ordinis ministros necnon etiam & quosdam laicos Religiosos ad prandium inuitabat: quibus etiam non solum corporalia alimenta, verum etiam spiritualia subministrabat. Contigit autem vt quidam rusticus, qui eius conuiuium spreuerat, cum ad domū cum suis famulis reuerteretur, arreptus a dæmonio, sese in aquas volebat proijcere, nisi a famulorum manibus retentus fuisset: sed per orationem serui Dei liberatus a dæmonio, quod eius conuiuium spreuisset, veniam humiliter implorauit.

[9] His & alijs multis insignitus miraculis, tandem Dei seruus de sui exitus a termino Deo reuelante certior factus, Corporis & Sanguinis Domini nostri Iesu Christi perceptione se muniens, spiritum Deo, corpus terræ decimo b septimo Kalendas Aprilis humandum tradidit. [ac pie moritur:] Quanta in eius exequijs lamenta fuerint, quantaque turba fidelium illius obitu commota ad eum confluxerit, reticeri non iudico. Nam non solum ex finitimis, sed etiam ex longinquis regionibus tam Clerus quam deuotus populus ad eum conuenerat: qui Sancti viri corpus de tugurio extrahentes, ad Sancti Martini Ecclesiam cum hymnis & canticis transtulerunt deflentes, [in S. Martini æde sepultus.] atque ibi iuxta altare honorifice sepelierunt. Ibi quamdiu in eodem loco iacuit, supernæ virtutis operatio plurima miracula fieri voluit. Nam quicumque æger ad eum veniebat, Sancti viri meritis sanus & incolumis inde redibat, a quacumque detinebatur infirmitate.

[10] Tunc præfata Matrona, nomine Ailuisa, pijssimæ deuotionis igne succensa, [deinde Pitiuerim translatus,] Sancti viri glebam cum summo honore Pithuriæ oppido transtulit, & in Ecclesiam Sancti Salomonis, in qua nunc Deo volente requiescit, ante vultum Saluatoris iterum honorifice sepeliuit, in qua fecit & faciet benigna Dei dispensatio, per serui sui merita, plurima miraculorum genera. Quidam enim rusticus, [cæcam illuminat,] qui lumen oculorum amiserat, ante feretrum, vbi ossa huius Sancti iacebant, tamdiu in oratione iacuit, donec per eius meritum lumen oculorum suorum recepit. Denique transacto non parui temporis spatio quædam mulier, cuius manum dexteram paralysis retorserat; quod sui Sacerdotis verbis diem festum annuntiantis obedire noluerat, ad feretrum, in quo Sancti viri ossa requiescebant, confestim concurrit, [contractam curat,] ibique in oratione prostrata tamdiu iacuit, donec per viri Sancti meritum manus eius pristinæ sanitatis modum recognouit.

[11] Post multum vero temporis c Henrico Rege Francorum Pithuerim oppidum obsidente, illa Ecclesia, in qua Sancti viri corpus iacebat, [incendium coercet.] cum toto oppido igne cremata est. d Absconsa vero, quam Sacerdos, dum Missam ad altare Sancti Gregorij cantabat, manu tenere solitus erat, in fenestella feretri Sancti Gregorij forte relicta, post ignem inuenta est illæsa. Hæc autem, quæ superius dicta sunt, partim oculis nostris vidimus; [scribentis fides.] partim ab alijs qui illius sanctissimo colloquio atque familiaritate fruentes, ea proprijs oculis viderunt, accepimus; partim a parentibus & amicis, qui post illius obitum eum quærebant, putantes viuere, cognouimus. Laudetur inde summa & indiuidua Trinitas, quæ in Sancti sui Confessoris Gregorij multiplici virtute triumphat: cui est honor & gloria, laus & iubilatio per infinita secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Saussayus plenius: Denique oranti seruulo tertia noctis vigilia Sabbati Dominus apparens, luce quinta subsequenti ipsum ad se transiturum, cælestemque gloriam intraturum notificauit. Quæ si de nocte Dominicam præcedente & Feria V intelligantur: concurrens cum ea dies 16 Martij, annum 1004 vel 1010 indicabunt.

b Absunt hæc a Saussayo: videtur is tamen solum septimo legisse: cum eius elogium referat ad diem 26.

c Intra annum 1037 & 1044.

d Qui hæc Acta P. Heriberto transcribenda curauit, notarat in margine, malle se sic legi. Capsa vero, in qua B. Gregorij sacræ reliquiæ erant repositæ, in fenestra iuxta altare, vbi quotidie Sacerdos diuina mysteria celebrabat forte relicta, post ignem inuenta est illæsa: cur autem sic legi velit hanc dat rationem: nam & iuxta vetus altare eiusdem ecclesiæ extat fenestra tamquam magnum reconditorium: nos malumus ignorare, quam sic diuinare in textu hac vna voce obscuro, alias clarissimo.

DE SANCTO HERIBERTO ARCHIEPISCOPO COLONIENSI.

AN. MXXI

Commentarius præuius.

Heribertus, Archiepiscopus Coloniensis (S.)

§ I Dignitas Cancellarij collata. Tempus Archiepiscopatus Coloniensis accepti & obitus.

[1] Inter illustria monumenta, quæ Coloniam Agrippinam præ alijs vrbibus admirandam reddunt, plurima a varijs scriptoribus & recentius ab Ægidio Gelenio & Hermanno Crombachio in lucem proferuntur: quod ille præstitit in suo commentario de admiranda, sacra & ciuili magnitudine Coloniæ Claudiæ Agrippinensis Vbiorum vrbis, [Inter Sanctos Archiepiscopos Colonienses] iste in historia tum Vrsulana tum trium Magorum Euangelicorum, idem facturus, in alijs tractatibus, quos etiamnum prælo apparat. Nos etiam illud censemus admirandum ab alijs forsan non animaduersum, quod singulis olim seculis in Ecclesia sua habere meruerit Episcopos siue Archiepiscopos, Sanctorum Albo inscriptos: inter quos millesimum Æræ Christianæ annum clausit S. Heribertus, [S. Heribertus] vir generis nobilitate, rebus præclare gestis, & miraculis tam in vita quam a morte perpetratis, æterna memoria dignus. Inter primas dignitates quas geßit merito censeri potest, quod ante susceptum Episcopatum fuerit constitutus Ottonis III Imperatoris Cancellarius. Ita apud Ioannem Paulum VVindekium tractatu de Electoribus Imperij, [ante Cancellarius Ottonis III,] Coloniæ anno MDCXVI excuso, cap. 12 in litteris Ottonis III subscripsit Herbertus Cancellarius nomine Petri Cumani Episcopi anno DCCCCXCVII Romæ. Vtinam ipsas Cæsareas litteras edidisset VVindekius, forsan colligeremus ex die & mense, & anno Imperij siue Indictione, quo tum adhuc tempore Romæ fuisset: nam sæpius cum Ottone III Romam fuisse profectum Heribertum indicat infra num. 6 Lambertus. Nam vice VVilligisi Archiepiscopi Moguntini, Archicancellarij (quæ dignitas pro Imperio Germanico ad huius Sedis Archiepiscopos spectabat) ipse Heribertus subscripsit apud Christophorum Gewoldum, qui in suis additionibus ad Metropolim Salisburgensem tomo 1 page. 363 edidit tertium Ottonis tertij priuilegium, [recognouit priuilegia Romæ anno 999] Episcopo Christiano & Ecclesiæ Passauiensi concessum cum hac formula conclusionis: Signum Domini Ottonis Imperatoris Augustissimi. Heribertus Cancellarius vice Willigisi Archiepiscopi recognouit Data III Nonas Ianuarij anno Dominicæ Incarnationis DCCCCXCIX Indictione XIII [imo XII) anno Ottonis tertij regnantis XV, Imperij III. Actum Romæ feliciter Amen. Simile priuilegium tunc Romæ datum est Vltraiectinæ Ecclesiæ II Idus Aprilis eiusdem anni apud Miræum lib. 2 Diplomatum Belgicorum cap. 26, vbi recte Indictio XII scribitur. Erat tum Archicancellarius per Italiam Petrus Episcopus Comanus siue Comensis, quando supplicante Domno Papa Siluestro & interueniente Heriberto dilectissimo Cancellario, Otto Imperator se erga Vercellensem Ecclesiam munificentißimum præbuit, donans ei ipsam Vercellensem ciuitatem cum Comitatu nec non Comitatum S. Agathæ: quam donationem Heribertus Cancellarius vice Petri Comani Episcopi Archicancellarij recognouit Romȩ Nonis Maij anno & Indictione iam indicatis. Consule Baronium ad dictum annum 999 num. 17, 18 & 19. Quo etiam modo VI Kal. Iunij, eiusdem anni recognouit Romæ priuilegium dicto Petro Episcopo & Comensi Ecclesiæ concessum, quod tomo 5 Italiæ sacræ edidit Vghellus in Episcopis Comensibus pag. 266.

[2] Non videntur diutius substitisse Romæ tam Otto Imperator, quam S. Heribertus Cancellarius: nam hic ab illo, discedente in territorium Beneuentanum, missus est Rauennam ad discordes reconciliandos, quod feliciter peregit. Interim adfuerunt Cæsari Colonia ablegati, [Archiepiscopus Coloniensis ordinatur] qui S. Heribertum expeterent Archiepiscopum. Hic Cæsareo mandato euocatus Romam aduolauit, & dum Episcopatum non posset detrectare, permisit se designari. Mansit dein paullo plus duobus mensibus apud Cæsarem. Accepto dein a Siluestro II Papa Pallio, expleuit breui prolixum viæ spatium, & in vigilia Natalis Christi Coloniæ in Cathedra sua sublimatur, [in vigilia Natalis Christi.] vt ea a Lamberto infra in Vita exacte traduntur. Annum tum Christi fuisse DCCCCXCIX ita certo constat, vt non detur controuersiæ locus. Annus ille præscribitur a Ruperto sub initium, indicatur a Lamberto in priore Vita, dum anno Ordinationis suæ vicesimo tertio asserit obijsse. Verum quod apud Rupertum legatur vixisse in Sede annos viginti tres, [anno 999.] menses duos, dies viginti duos, priorem assertionem Ruperti voluit Baronius ad annum MXXI, vbi de obitu agit, corrigere, & annum DCCCCXCVIII statuere primum Archiepiscopatus suscepti. Sed ex Lamberto corrigendi erant anni Sedis viginti tres, & substituendi viginti duo. Nam dum Romæ, vt diximus, supplicante Domno Papa Siluestro, & interueniente Heriberto Cancellario priuilegium vrbi Vercellensi Nonis Maij anno DCCCCXCIX concederetur: si fuisset Archiepiscopus, ille titulus fuisset insertus more illius æui: ita interuentu Heriberti Archiepiscopi Coloniensis donauit S. Henricus Imperator anno MVII Erluino Episcopo Cameracensi Comitatum Cameracensem: vti legi potest apud Miræum in Notitia Eccles. Belgij cap. 78. Præterea, si, vt assumebatur, reuersus Coloniam fuisset anno DCCCCXCVIII, in vigilia Natalis Domini, quomodo poterat III Nonas Ianuarij anni sequentis, siue post nouem a Natali Domini dies iterum Romæ recognoscere priuilegium Episcopo & Ecclesiæ Passauiensi concessum? Errores Sigeberti & aliorum Chronologorum non lubet refutare, cum in ordinanda Sede Apostolica Siluestri II ad quatuor annos a vero discedant, cum vterque intra eumdem annum fuerit ad suam Sedem sublimatus.

[3] Mortuum esse S. Heribertum XVII Kalendas Aprilis anno MXXI clare tradit Lambertus in eius Vita & sequuntur paßim alij: [moritur 16 Martij an. 1021] quod itidem tempus insculptum fuit plumbeæ tabulæ ad caput eius, cum in monasterio Tuitiensi sepeliretur, depositæ, in qua ista continentur: Anno ab Incarnatione Domini nostri Iesu Christi millesimo vigesimo primo, XVII Kalendas Aprilis Heribertus sanctæ Coloniensis Ecclesiȩ Archiepiscopus, qui de suo proprio sumptu hoc monasterium fecit. Alter titulus ad pedes ipsius in sarcophago depositus, repertus est eiusmodi: Heribertus Coloniensis Archiepiscopus, constructor huius ecclesiæ, anno Incarnati Verbi millesimo vigesimo ipsam consecrauit in honorem Saluatoris mundi eiusque Genitricis. Dies consecrationis in vtrisque Actis indicatur V Nonas Maij, in festo Inuentionis Sanctæ Crucis. Verum cum ipsemet S. Heribertus in diplomate fundationis huius monasterij, dato anno MXIX, affirmet se V Nonas Maij in ipso consecrationis die contulisse prædia & reditus agrorum, vinearum & curiarum, decimarum & siluarum; dubitamus de secundi tituli veritate, qui saltem corrigi debet & legi anno millesimo duodeuigesimo, aut si numero Romano fuerit exaratus, anno MXV, ex quo facile irrepserit annus MXX. Citatum diploma donationis edidit Gelenius in sua Colonia syntagmate 14, § 1.

§ II Vita S. Heriberti a varijs scripta.

[4] Intra paucos ab eius obitu dies ad eius sepulcrum quadraginta quinque miracula fuisse patrata, [Ob miracula ad venerationem promouendam] aduertit in fine Vitæ Rupertus. Hinc, vt tradit num. 31 Lambertus, ciuitas Coloniensis fecit consuetudinem per totam Tricesimam, id est triginta dierum spatium, quotidie eum adire, & eius frequentare memoriam. At Metropolis Agrippina Colonia curauit Vitam S. Heriberti conscribi, ac suo nomine dedicauit sanctæ Romanæ Ecclesiæ & vniuersis filijs vniuersalis Ecclesiæ, [Vita curante Metropoli Coloniensi scripta] petens vt XVII Kalendas Aprilis in perpetuum dies festus habeatur. Scripta autem est dicta Vita viginti aut paullo pluribus post obitum S. Heriberti annus, imperante Henrico III, qui Conrado patri subrogatus est anno MXXXIX, mortuus anno MLVI, Herimanno Archiepiscopo Coloniensi, qui illi Ecclesiæ præfuit ab anno MXXXVI vsque ad annum MLV aut sequentem, & Abbate Tuitiensi Werimbaldo, inter quem & Fulbertum seu Volpertum, sequenti post obitum S. Heriberti mense defunctum, solus interfuit Radolfus. Auctor, qui nomine Metropolis Coloniæ Agrippinæ scripsit, est monachus Tuitiensis, nomine Lambertus siue Landbertus. Nos eam damus ex tribus illustribus codicibus MSS. horum primus est Domus nostræ Professæ Antuerpiensis, [a Lamberto monacho Tuitiensi,] quem nobis anno MDCXLVIII donauit Amplißimus Dominus Gaule, Cancellarius Geldriæ, alter Codex est Imperialis monasterij S. Maximini prope Treuirim, ac tertius Canonicorum Regularium Rubeæ-Vallis prope Bruxellas. Habent etiam cœnobitæ Tuitienses eamdem hanc S. Heriberti Vitam in paruo sed crasso codice MS. vna cum hymnis, [in 4 MSS. reperta.] responsorijs, antiphonis ab eodem Lamberto compositis, pro Officio Ecclesiastico ordinario, ac Sequentia in sacrificio Missæ recitanda: quæ ex dicto monasterio Tuitiensi descripta transmisit nobis Ioannes Gamansius noster.

[5] Quia hactenus hæc Vita non fuit excusa, de auctore eius Lamberto plurima commenta prodierunt. [De Lamberto scriptore] Præiuit Trithemius in Chronico monasterij Hirsaugiensis ad annum 1048. Lampertus, inquit, monachus nostri Ordinis cœnobij S. Laurentij Leodiensis, Adelmi Grammatici Brixiensis Episcopi quondam auditor, [errores Trithemij,] vir certe in omni scientia magnifice doctus, hac quoque tempestate Ordinem nostrum eruditione sua mirifice illustrauit. Scripsit Vitam S. Heriberti Coloniensis Episcopi, & multa alia, de quibus alibi diximus: scilicet in Catalogo virorum illustrium. Quod eum monachum cœnobij Leodiensis S. Laurentij scribat, veremur valde ne occasione Ruperti, initio monachi S. Laurentij apud Leodienses, ac postmodum Abbatis Tuitiensis, qui, vt mox dicetur, etiam Vitam S. Heriberti vulgauit, aberrarit Trithemius. Nos Lambertum auctorem huius Vitæ potius monachum Tuitiensis monasterij fuisse arbitramur. Certe Metropolis Agrippina Colonia in Prologo ait: Tituletur hæc Vita obsecundantis nobis Fratris nostri Lamberti nomine & memoria. Qui a Trithemio appellatur Adelmus Grammaticus Brixiensis Episcopus, Vghello tomo 4 Italiæ sacræ in Brixiensibus Episcopis, est Ordine LVII Adelmannus siue Alamannus Grammaticus Leodiensis, creatus anno MXLVIII, mortuus post annum MLXI. Num huius discipulus fuerit scriptor huius Vitæ Lambertus, an alius huius nominis Lambertus, monachus Laurentinus apud Leodienses, relinquimus alijs discernendum. Ioannes Molanus in Annotationibus ad Martyrologium Vsuardi a se auctum hoc XVI Martij ait: Lambertum Leodiensem, Monachum Tuitiensem, [Molani,] mandante metropoli Agrippina, scripsisse hanc Vitam, ex qua magnam partem prologi edidit, sed quod velit hanc & miracula duobus libris ab eo conscripta, aberrat cum Trithemio, quia infra in Epilogo dicit, se virtutes Sancti & miracula, quæ per eum Deus post obitum eius operatus est, intacta deseruisse, quod & scripta sufficerent lectioni simplici, & ea ad leporem vetustatis inflectere, vacantioris temporis & operosioris erat studij. Arnoldus VVion lib. 2 Ligni Vitæ cap. 71 ista habet: [Arnoldi VVion.] Lambertus Leodiensis; monachus monasterij S. Laurentij Tuitiensis Congregationis Cluniacensis, qui laruit anno Domini MCCXX, scripsit de Vita S. Hereberti Archiepiscopi Coloniensis libros duos. Hos duos libros potuit ex Molano & Trithemio descripsisse VVion, at monachum fuisse monasterij S. Laurentij ex Trithemio, sed addit hic monasterij Leodiensis esse, non Tuitiensis, quod ipse S. Heribertus asserit in diplomate donationis se construxisse & dedicasse in honorem Saluatoris nostri Iesu Christi, & pijssimæ Genitricis eius Dominæ nostræ perpetuæ Virginis Mariæ. Sed quo auctore aberret VVion ad centum & septuaginta aut octoginta annos, in tempore aßignando, quo scriptor Lambertus claruit, non assequimur. VVionem sequuntur Posseuinus in Apparatu sacro, Valerius Andreas in Bibliotheca Belgica, Franciscus Swertius in Athenis Belgicis, Gerardus Ioannes Voßius de Historicis Latinis & alij. Posseuinus ait Wioni testanti anno MCCXX vixisse, [Posseuini,] fidem magis adhibendam esse, quam Eisingrenio scribenti eum vixisse anno MCXLVII, imo adhuc centum annis citius floruisse ait Eisingrenius in Catalogo testium veritatis, quod & nos asserimus. Voßius suum errorem peßime confirmat istis verbis: Omnino huius loci est si vixit sub Werimbaldo tertio Abbate, vt Valerius Andreas in Bibliotheca Belgica refert. [Vossij,] Creatus est Rudolfus secundus Abbas anno MXXI, cuius si tribuantur regimini ducenti anni, ad annum requisitum MCCXX, vnus solummodo deesset. Et ne effugium detur ad tertium eius nominis VVerimbaldum monasterij Tuitiensis Abbatem, tuto opponitur hactenus inter omnes eius monasterij Abbates non nisi vnicum, de quo egimus, ibidem fuisse VVerimbaldum. Lectorum beneuolentia abuteremur, si Gesneri bibliothecam a Simlero & Frisio auctam refutaremus, quod ætatem dicti Scriptoris Lamberti referant ad annum MCCCCLX, [Gesneri.] id est integris annis quadringentis serius quam oportebat. Sed illud non est abs re adiungere in eadem bibliotheca referri Lambertum de Legia, Ordinis S. Benedicti monachum, vixisse anno MCCCCLXXX & scripsisse de Vita & miraculis S. Matthiæ Apostoli carmine & de S. Agricio. De hoc egimus XIII Ianuarij & de S. Mathia Apostolo XXIV Februarij, & Acta Inuentionis corporis S. Mathiæ & miraculorum edidimus auctore Lamberto monacho Treuirensi, qui se anno MCXXVII ope S. Mathiæ scribit liberatum: sed eum de Legia cognominari non legimus nisi apud similes bibliothecarum indices Posseuinum, Valerum Andream & Voßium. An aliquis horum duorum fuerit Leodiensis, num vterque, aut nullus eorum aliorum resolutioni relinquimus.

[6] Inter Abbates Tuitienses nonus numeratur Marcuardus, anno MCXVII vita functus, cui subrogatus Rupertus vixit vsque ad annum MCXXXV. [Alia Vita a Ruperto dein Abbate Tuitiensi, scripta] Quantus hic vir fuerit, e libris quampluribus ab eo conscriptis, & sæpius Coloniæ, Louanij, Parisijs & alibi excusis, orbi vniuerso constat. Petente autem dicto Abbate Marcuardo, Vitam S. Heriberti virtutibus splendidam, sed prioris styli rubigine subobscuram, nouo se rescripsisse stylo fatetur, scilicet monita spiritualia inserendo, & varias sacræ Scripturæ sententias pie interpretando. Ceterum quod ad accuratam rerum gestarum narrationem spectat, suam fere energiam ex priore Vita debet accipere, aut alias non videtur veritatem habuisse satis exploratam. Quæ hinc inde interserit, aut sub finem adiungit, videntur illa esse, quæ Lambertus neglexit ad leporem venustatis inflectere. Reliqua infra ad ipsam Vitam obseruamus, quæ ante inter Ruperti opera & a Surio ad XVI Martij fuit sæpius excusa.

[7] Vitæ S. Heriberti compendia plures ediderunt, inter quos præcipui sunt Zaccharias Lippelous, Franciscus Haræus, & ante illos libello particulari Mathias Agricius VVitlichius, [Vitæ compendia:] qui præter Vitam ex antiquis historijs breuiter excerptam, eam versibus elegiacis in sedecim poëmata distinctis celebrauit: in quo displicet, quod S. Heribertum sæpius appellet primum Electorem Coloniensem, quod etiam nonnulli graues auctores fecerunt, ex Chronico Martini Poloni seducti, cum origo Electoralis collegij referenda sit ad tempora Innocentij IV Papæ, quando in Lugdunensi Concilio, anno MCCXLV contra Fredericum II Imperatorem habito, Electores septem fuerunt constituti, nec diu post ijdem, [in ijs perperam primus Elector statuitur.] qui hastenus ea dignitate fulserunt, confirmati. Legi possunt, quæ erudite disserit Bernardus a Mallenkrot cap 3 addimentorum ad librum de Archicancellarijs & Cancellarijs Imperij.

§ III S. Heriberti translatio: Canonizatio; Cultus sacer

[8] Post Vitam S. Heriberti a Lamberto & Ruperto scriptam, contigit Translatio corporis S. Heriberti, quam a Theodorico Custode monasterij Tuitiensi descriptam accepimus, & est eiusmodi: Anno ab Incarnatione Domini nostri Iesu Christi millesimo centesimo quadragesimo septimo, [Translatio corporis facta anno 1147.] Indictione decima, translatum est venerabile corpus sanctissimi Patris nostri & Confessoris Christi Heriberti, Coloniensis Archiepiscopi, Fundatoris monasterij Tuitiensis tertio Calendas Septembris, feria Sabbati, hora diei tertia, a Venerabili Arnoldo primo Coloniensium Archiepiscopo, anno Episcopatus sui octauo; Papatus vero beatæ memoriæ Eugenij III tertio; anno autem Imperij Gloriosi Domini Conradi secundi octauo, & filij eius Henrici primo; porro Gerlaci Abbatis eiusdem loci duodecimi anno secundo. Hæc ibi. At Bulla Canonizationis est eiusmodi: Gregorius Episcopus, seruus seruorum Dei, vniuersis sanctæ Catholicæ atque Apostolicæ Ecclesiæ filijs, vel maxime tamen Cisalpinis gentibus, [Canonizatio a Gregorio Papa.] salutem carissimam cum benedictione Apostolica Quidquid diuinis testimonijs roboratur, humanis non indiget vt roboretur. Heribertus Coloniensis Archiepiscopus sanctissimæ vitæ meritis inter Sanctorum agmina in cælesti numerari aula promeruit: quod asseuerant & dum vixit in hoc seculo factæ per eum virtutes, & posteaquam illuc translatus est, signa subsecuta. Vitam eius stylo traditam vidimus, in qua magnam eius sanctitatem didicimus. Annuente igitur Domino, auctoritate Apostolica nobis diuinitus tradita, iubemus illum amodo inter Sanctos connumerari, & in Sanctorum catalogo scribi, atque ab omnibus vt sanctissimum in suo natalitio celebrari. Condignum enim videtur, vt quem Deus Pater honorauit in cælis, a nobis eiusdem seruis honoretur etiam in terris. Hactenus bulla submissa absque clausula de tempore aut loco, e quibus possemus iudicare de Gregorio, [an hic eius nominis VII] quotus huius nominis Papa dederit. Theodericus custos conijcit factam Canonizationem a Gregorio VII, qui sedit ab anno MLXXIII vsque ad annum MLXXXVI, atque adeo antequam a Ruperto, qui eius non meminit, esset Vita conscripta, in qua aliqua post mortem patrata miracula narrantur, [an VIII aut IX.] quæ in bulla signa subsecuta appellantur. Si alij arbitrentur Gregorium VIII, aut quia hic non diu vixit, Gregorium IX potius intelligi debere, etiam per nos licet.

[9] [Nomen fastis sacris inscriptum] Nomen S. Heriberti inscriptum est Fastis sacris & manu exaratis & typis excusis. In MS. Coloniensi S. Mariæ-ad Gradus: In Colonia Heriberti Archiepiscopi, ita etiam non apposito titulo Sancti memoratur in antiquo MS. Kalendario S. Maximini: at cum Sancti titulo obitus eius aut natalis indicatur in MSS. Treuirensi S. Martini, & alio S. Paulini, Leodiensi S. Lamberti, Pragensi, monasterij S. Maximini, Bruxellensi, & pluribus sub nomine Vsuardi aut Adonis, sed auctis. Martyrologium Coloniense anno 1490 excusum, primo loco ista habet: Apud Coloniam Agrippinam natale S. Heriberti eiusdem loci Archiepiscopi & Confessoris, qui sedit annis viginti tribus, mensibus duobus, & diebus viginti duobus, & sepultus requiescit trans Rhenum in monasterio Tuitiensi: quod ipse Præsul in vita sua a fundamentis eius ædificauerat, & in honore B. Mariæ Virginis consecrauerat. At legendum esse eum sedisse annis viginti duobus supra demonstrauimus. In Martyrol. Germanico plura leguntur ex Actis decerpta. Galesinius citatis Actis a Ruperto & Lamberto scriptis, alia quæ apud eos non leguntur, scribit: eum parentibus traditum in disciplinam Gerbertho, viro spectata probitate & doctrina singulari, qui deinceps Pontifex creatus, Siluestri secundi nomen accepit &c. Quæ parum considerate scripta sunt, si conferantur cum ijs quæ de Gerberto siue Siluestro II a Baronio in Annalibus traduntur. In Martyrologio Romano ista habentur: Coloniæ S. Heriberti Episcopi sanctitate celebris. Quæ in Notis dicuntur de egregijs miraculis a Lamberto Leodiensi scriptis, & de ordinatione a Sigeberto relata ad annum DCCCCXCVI, supra refutauimus.

[10] [Corpus in monasterio Tuitiensi.] Inscriptus etiam est S. Heribertus Fastis Agrippinensibus Gelenij, qui in recensendo thesauro sacro monasterij Tuitiensis primo loco asserit corpus S. Heriberti argenteo sarcophago inclusum, eiusque casulam, scipionem, & pectinem in alijs hierothecis custodiri. At sacra hæc lipsana, cum anno MCCCLXXVI a ciuibus Coloniēsibus monasterium solo æquaretur, [reliquiæ Coloniæ,] Siburgum delata fuisse: in ecclesia Collegiata S. Cuniberti esse calicem & stolam S. Cumberti Patroni; in ecclesia vero sanctorum Apostolorum etiam Collegiata adseruari calicem cum duobus pectinibus eiusdem S. Heriberti Archiepiscopi Coloniensis. In celeberrimo S. Laurentij monasterio Ordinis S. Benedicti ad muros vrbis Leodiensis venerationi exponi solitam costam S. Heriberti cum vno eius dente, [Leodij,] tradit Rayßius in Hierogazophylacio: [Vltraiecti:] qui ex epistola Frederici Episcopi Vltraiectini a VVilhelmo Heda edita scribit, aliquas ibidem in Ecclesia Collegiata S. Ioannis fuisse reliquias S. Heriberti. Eiusdem nomen inuenitur scriptum in Kalendarijs præfixis antiquis Ecclesiæ Vltraiectinæ Breuiarijs & Missalibus. [Officium Ecclesiasticum:] In Breuiarijs antiquioribus Ecclesiæ Coloniensis ex IX Lectionibus sunt desumptæ sex ex Vita a Ruperto scripta. In Officijs proprijs Ecclesiæ Osnabrugensis e nouem Lectionibus tres de eius Vita recitantur.

[11] [memoria 30 Augusti.] Celebris etiam memoria translationis factæ XXX Augusti, ad quem diem in Martyrologio Coloniensi anno 1490 excusa, ista leguntur: Monasterio Tuitiensi super littus Rheni, translatio B. Heriberti Archiepiscopi Coloniensis Agrippinæ, quæ ab Arnoldo primo, Archiepiscopo Coloniensium, sub anno Incarnationis Domini millesimo centesimo quadragesimo septimo facta est. Eadem leguntur in Doctrinali Clericorum Lubecæ dicto anno 1490 impresso, & paucis transpositis apud Greuenum in additionibus Vsuardi, & aliquanto contractius in MS. Florario Sanctorum, Martyrologio Germanico Canisij & Fastis Agrippinensibus Gelenij.

VITA
Auctore Lamberto Tuitiensi.
Ex quatuor Codicibus MSS.

Heribertus, Archiepiscopus Coloniensis (S.)

BHL Number: 3827, 3828

AVCTORE LAMBERT

PROLOGVS
sub nomine Metropolis Agrippinæ Coloniæ.

[1] Matri Ecclesiarum sanctæ Romanæ Ecclesiæ, & vniuerso orbe terrarum vniuersis filijs vniuersalis Ecclesiæ, Metropolis Agrippina Colonia, Deo opifice, omne datum optimum & omne donum perfectum a Patre luminum. Operatus est Deus, o membra Christi, & operatur apud nos sua gratia magna & mirabilia: quæ licet iam dudum agnouerit Christiana militia (nam multiplex claret gestorum materia) futuris tamen ea occulere periculum censuimus de anima. Exaltauit apud nos Oriens ex alto Sacerdotem excelsum suum, Heribertum de plebe sua electum: qui quoniam habuit bene viuendi summam, indeptus est bene viuentium gloriam. Sepultus est autem in cœnobio suo, quod ipse a fundamento fundauit, perfecit & dedicauit; [Certitudo huius historiæ.] vbi tot & tanta per eum, donante Deo, acta sunt mirifica, vt immensa requirerentur volumina, si describerentur a vniuersa. Curam scribendi communi consensu vni ipsius monasterij Fratri commisimus, qui b ministra obedientia nihil aliud scripsit, quam quod vidimus aut a fidelibus audiuimus. Nam per eum quam plura facta sunt in externis & longe positis gentibus, quæ solo auditu ab idoneis testibus comperimus. Scripsimus hæc ad vtilitatem legentium, vt in omniterra nobiscum gauderent, congaudentes transcriberent, & septimo decimo Calendas Aprilis in perpetuum diem festum haberent. Scripta sunt autem imperante Henrico tertio, Herimanno metropolis nostræ Archiepiscopo, cœnobij ipsius, in quo requiescit, Abbate c Werimbaldo: ne vero suppresso dictantis nomine caussetur muta pagina, tituletur obsecundantis nobis Fratris nostri Lantberti nomine & memoria.

[Annotata]

a MS. S. Maximini, singula.

b MS. Rubeæ-vallis, ministri.

c Idem MS. VVerimboldo. De eo, Imperatore Henrico, & Archiepiscopo Herimanno supra egimus.

CAPVT I
Nobilis progenies: studia: Officium Cancellarij sub Ottone III Imp.

[2] [Progenitas VVormatiæ, patre Hugone,] Dilectissimus itaque Archiantistes Creatori omnium rerum Heribertus, ante tempora secularia in sapientia Dei præelectus, clarissima a Wormatiensium progenie mundo editus, natales suos, Deo auspice, meritis illustrauit & moribus. Pater eius Hugo in dicta vrbe Germaniæ multo celebris nomine, mater vero Tietwidis, alto b Alemanniæ c Comitum insignis profluxit a sanguine, [matre Tietvvide, quæ est nata] habens & ipsam genitricem Immam, generatam ab ingenuo d Reginbaldo Comite: quæ cum sororibus forti genitoris sui munita præsidio, iudicio Dei ab e Hungris captiua abducitur, facto castri ipsius excidio: quibus Wormatia oras attingentibus, &, vt in Chronicis legitur, [ex Imma filia Comitis Alamanniæ,] absque misericordia cuncta diripientibus, pusiola lugubris venalis exposita, a probo quodam & spectabili viro redimitur, & post tot discrimina diligenti cura reficitur. [ab Hungris capta] Nulla eam deinceps recuperandi spes maioribus eius erat: & pater eiusdem ad palatium primi f Ottonis pro republica descendebat, cum honesto prælibati viri vtens domicilio inter morandum filiam agnoscit casu, specie & colloquio. [& VVormatiæ vendita.] Exoritur ingens vtrimque tripudium: magnificatur supernæ clementiæ beneficium: quæ mœrentes pijs consolationibus attollit, ne abundantiore tristitia eiusmodi absorberi possit. [Heb. 13, 4] Statim confertur secundum Apostolū casti cubilis & immaculati thori legitimum coniugium: datur a patre filia eidem patrifamilias in matrimonium: congeritur dos, census, familia, & patrimonium, sicque cum lætitia perficitur omne bonum. His maioribus prætitulata Tietwidis exoritur, & felicibus adulta successibus, legitimis sponsalibus & dote Domino Hugoni contraditur & iungitur.

[3] Post dies felicis sobolis futura puerpera, dispensatione diuina fit grauida: incedebant ambo maritus & coniux in mandatis & iustificationibus Domini sine querela, quemadmodum euangelizatur de Zacharia & Elizabeth sancta. [Luc. 1. 6] Insistentes in recreandis egenis, insudantes refouendis miseris & egenis, orationibus & fructuosis operibus vacabant, altaria donis & honore cumulabant: quatenus de germine ventris sui, sibi & posteris fieret gaudium, & id clementer operaretur salus omnium. Instabat partus euolutis mensibus, quem præcedunt reuelationes per fideles congruis visionibus, quibus videbatur plus solis radijs infundi prægnantis cubiculum, [nascitur luce cælitus per cubiculum sparso,] edituræ eodem ictu & momento salutiferum terrȩ subsidium. Nec defuit visioni rata veritas, cum enixa beata mater benedicibile puerperium, erumpit in laudem Dei & gratias: obstetrices quoque perfruuntur luce melliflua, vtpote vbi iure administratio credebatur Angelica. Procedunt stupentes & perterritæ ancillæ Domino suo obuiam, & intimant ei tantam iucunditatem & inexpertam lætitiam. Domus tota vocibus & plausu concrepat: insitum nomen Heriberti ingeminando concelebrat: festus dies in iubilo ducitur: omne onus & opus seruile remittitur: mensa copiosior peregrinis pro rudimentis pueri extruitur & apponitur. Nec tardatur abhinc per manus Sacerdotum lauacro sanctificationis innouari: in quo tanta Spiritus Sancti meruit multiplicitate repleri & consecrari, vt numquam in reliquum ab eo offensus recederet, [baptizatur:] sed inuiolabile pectus eius protegens in æternum & vltra in eo quiesceret. Suscipitur de fonte a viris ecclesiasticis & religiosis, & ab auctoratis & Deum timentibus matronis, ne quid ominum cælesti deesset consilio, quæ in eo commendari voluit semper viuens & regnans dignatio.

[4] Tunc Dominicæ mancipandus scholæ plurima educatur sinceritate & munditia, [pie educatur:] quæ fieri habebat in sancta sanctorum viuens sancta & Deo placens hostia. Amoto eo ab vbere parentum, augebatur desiderium & deuotio, quia dilectissimam prolem prouehi ardebant ætate & litterali studio, ac per hoc Wormatiæ idoneis personis contradunt eum in domo Apostolorum Principis, vbi cum exteriori disciplina vtriusque Testamenti imbueretur paginis. [studiis incumbit profanis] Patent illi prȩpropere quæcumque obscure geruntur in poëmate: nec latent eum fugæ & nodosi anfractus in Socrate & Aristotele & in quolibet alio sinuoso rhetore. Quibus interim sinistrorsum postpositis, adeo emicuit in sacro dogmate collato diuinitus Ecclesiæ, vt propemodum totum agnum valeret comedere, [& sacris:] & parum restaret, quod ignem oporteret absumere. Iam adulto non sufficiebat natalis regio, in qua sitienter haurire posset, quæ diuinitatis consonant seruitio, sed via regia & angusta animabatur ad ardua, donec iuuenili attrita infantia, triumphali virtutum potiretur victoria.

[5] Florebat iam dudum in g Gorzia districtus cœnobitarum feruor, & ab eis vbiuis terrarum diffundebatur boni odoris dulcis vapor, quod essent charitate & religione ceteris præstantes, & honestæ peritiæ auditorio redundantes. [degit in Gorziano monasterio:] Quod vbi fidelis adolescentis aures serio attigit, omni instātia eo peruenire sategit, nec destitit donec votum effectu perfecit. Mox in suo habitu, eorum admittitur h collegio, componendus ab eis, vt diadema floribus, exemplo & imitando proposito. Perpendebat in eis quomodo Deum sitiens anima prius timore compungitur, post amore accenditur. Mirabatur in illis rebus impleri, quod sola lectione tenebat, quomodo alter alterum vigilijs & abstinentia præcedebat, vt ille hunc humilitate & obedientia præcurrebat: & cum, vt dictum est, in eis florerent diuisiones gratiarum, in vno spiritu absque inuidia consummatum perfectionis conficiebant gradum. Vniuersa hæc mirabilis Heribertus vt prudens apis in se opere congerebat, & superior cunctis inferiorem se alijs protestans, [reuersus amatur ab Hildebaldo Ep. VVormatiensi,] omnes sibi indissolubili familiaritate deuinciebat. Carnis curam in desiderijs penitus calcauerat, mundo præeminens eius concupiscentias subegerat; vt breui discrimine a seruis Dei non amplius, cœnobitam mox professus, reuertereretur, nisi ad reuisendum patrem missis legatis expeteretur. [Col. 3. 20] Qui iuxta sententiam Apostoli dicentis: Obedite parentibus per omnia; Præpositorum benedictione & subditorum regreditur licentia. Statim comperto eius reditu i, Hildebaldus Wormatiensis Episcopus, in agendis canonicæ sanctionis tunc præcipuus, continuo eum ceteris sui præfecit obsequij: disponens ipsum post se insignibus sublimari Pontificij. Verum quoniam non est in homine via eius, k breui post defungitur, & præter opinionem suam, alter loco suo substituitur.

[6] l Otto iunior idem & tertius in fascibus monarchiam regebat, & vltra annos seruos Dei passim requirebat, [creatur ab Ottone III Cancellarius,] requisitos amplectebatur & excolebat, & iuxta traditionem canonum dignitatibus extollebat. Is pretiosiorem carbunculo Heribertum ad se accersitum m, Archicancellarium & secreti sui voluit esse primum. Nec mora: promouetur consecratione Presbyterij, [consecratur Sacerdos:] vt, quantum ab homine, sine offensa tanti tractaret commemorationem mysterij, & vt cælitus sibi salutis illaberentur consilia, quibus factis Augustus acquiesceret cum Romana curia. Vacabat eo tempore Wirtzburgensis Ecclesia, perfuncta sui n Pastoris sorte vidua, & Cæsar hunc Sanctum eidem exoptabat præfici: sed enixius renitens germanum o Henricum se iuniorem obtinuit eligi, inungi, sanctificari, [renuit Episcopatum Herbipolensem:] magni vice Sacerdotij. Ipse vero lateri Principis indesinenter adhærebat, & Clero ac Primoribus ac plebi acceptissimus strenue commissa gerebat. Quoties cum Imperatore Romam ierit & redierit, vtque Augustus arcem Imperij, res Italiæ moderando, disposuerit, potius regiæ videtur inscribendum Chronicæ, quam in laudem Sancti violenter inflectendum. Illum aliquando Imperator Rauenneæ p reliquerat ad reconciliandos sibi industria sua discordes; [discordias Rauennatium tollit.] ipse Romam contenderat, ad comprimendos vi & armis rebelles & hostes. Hic superabat aduersantia mansuetudine modificante & iustitia: illi potestas nulla restabat, contraria Maiestate perterrita,

[Annotata]

a VVormatia vrbs Vangionum ad Rhenum, Spiram inter & Moguntiam notissima. Quod alij non VVormatiensium progenie, [Progenies.] sed Retenburgensium ad Tubarum aut Leiningensium prognatum velin, mallemus auctoritate antiquorum probari.

b Alamannia eo tempore pro Sueuia superiore fere accipiebatur inter Lycum & Danubium ad Orientem & Septentrionem; [Alamannia,] ad Occidentem vero Tugæam & Zurichgæam Heluetiam complectabatur

c Præerant eo tempore Duces Alamanniæ, ex quibus Hermannus obijt anno 948, [Duces & Comites,] cuius Ducatum Lutolfus Ottonis Regis filius accepituta Hermannus Contractus & alij. Verum sub Ducibus varijerant Comices.

d Reinbaldus, aliis Reymbaldus, Reginbaldus & Reginboldus.

e Acta S. Vdalrici Episcopi Augustani 4 Iunij referunt anno 955 tantam multitudinem Vngarorum erupisse, [Vngarorum irruptio.] quantam tunc temporis viuentium hominum nemo se antea vidisse in vlla regione profitebatur, eosque Lycum transcendisse, Alamanniam occupasse, totam prouinciam deprædauisse, & maximam partem igne combusisse. Consentiunt illius seculi Chronologi

f Sæpius Otto I VVormatiæ solitus erat morari. Certe anno 961 in Italiam ire disponens, [Otto I VVormatiæ.] maximam suorum fidelium multitudinem VVormatiæ coadunauit, vbi consensu & vnanimitate procerum totiusque populi filius eius Otto Rex eligitur. Ita Continuator Reginonis & passim alij. Sed ad anteriora Ottonis I tempora hoc matrimonium referendum est, cum S. Heribertus circa annum 970 aut non diu post videatur natus.

g Gorziense monasterium a S. Chrodegango, Episcopo Metensi haud procul ab ipsa vrbe circa annum 740 extructum, [Gorziense monast.] diximus 27 Februarij ad Vitam B. Ioannis Abbatis Gorziensis, qui Eginoldo Abbati, sub quo disciplina fuerat reformata, seculo 10 successerat. De S. Chrodegango egimus 6 Martij.

h Vixisse ibidem eodem 10 seculo SS. Guibertum, & Machalanum diximus ad Vitam B Ioannis § 2, [in eo Sancti.] adde S Kadroen Metensem, cuius Vitam dedimus 6 Martij, & S Forannanum VValciodorensem Abbates, qui ibidem cum S. Ioanne sæpe sunt familiariter versati

i Hildebaldus siue Hildeboldus, si Bruschio fidendum, constitutus est Episcopus 5 Ianu. anni 975, non tamen, vt is tradit, [Hildebaldus Ep. VVormatiensis.] mortuus 4 Augusti anni 993, cum anno 997, Aulæ Imperialis Cancellarius Aquisgrani recognouerit donationes Ottonis III, tum V Idus Aprilis collegio Canonicorum S. Ioannis in insula fluminis Mosæ a Notgero Episcopo Leodiensi fundato, quam pridie Idus Octobris monasterio Epternacensi S. VVillebrordi factas quæ referuntur tomo I historiæ Leodiensis pag. 210 & apud Miræum in Notitia Ecclesiarum Belgij pag. 138. In priore intrusum perperam est nomen Siluestri Papæ, anno solum 999 ad eam dignitatem promoti Iterum Otto tertius apud Vghellum tomo 5 Italiæ sacræ pag. 269, Petro Episcopo & Ecclesiæ Comensi confirmauit Romæ anno 999 priuilegium de Clusis & parte Clauennæ, quoniam, inquit, Villigisus venerabilis Archiepiscopus sanctæ Maguntinæ Ecclesiæ, atque Hildebaldus egregius Præsul Varmaciensis, reuerentissimi Consiliarij nostri, pietatis nostræ celsitudinem petierunt. Hinc forsan apud Bruschium corrigendum, obijsse 4 Augusti anni 999.

k Melius hæc de obitu eius breui subsecuto desunt apud Rupertum. [Otto 3 Imp.]

l Otto III in Germania rognare cœpit anno 984, Imperatoris titulo & honore Romæ anno 996 a Gregorio V donatus. [Cancellarius.]

m Rupertus, primum Cancellarium vocat & in titulo præposito Archicancellarium. Erat Aulæ Imperialis Cancellarius sub VVilligiso Archiepiscopo Moguntino, Archicancellario in Germania & Petro Comensi Episcopo Archicancellario in Italia, vt supra probatum.

n Est is Bernvvardus mortuus, si Bruschio fidendum, 20 Septemb anno 995, [Bernvvardus Ep. Herbipol.] & forsan serius, diciturq; eidem Comes a Rotenburgh ad Tubarum, & S. Heriberri cognatus.

o Hic ob breuem corporis statutam Hezelinus dictus est.

p Imo Romam secutus Imperatorem, & inde reuersus Rauennam:vti ex recognitione Priuilegiorum Ottonis Imp. de quibus supra egimus, constat, si sequentia cum ijs conferantur.

CAPVT II
S. Heriberti electio & consecratio in Archiepiscopum Coloniensem. Ottonis III mors, & sepultura procurata.

[7] Inter hæc Coloniæ a Metropolitanus a seculo migrat, & post exequias Clerus & populus de substituendo vestigat, nec omnino secundum caussam Dei per scita maiorum & tradita: [in schismate Coloniensiū] & idcirco vtrimque his & illis parti suȩ fauentibus diuiditur Ecclesia. Tunc eiusdem Sedis Apostolicæ b Præpositus, & ipse a suis electus, medium se offert in vtroque schismate; immeritum se & inutilem protestans tanto regimine. Sed sedatis omnibus sanam, ait, sibi videri & approbandam sententiam, Domnum Heribertum Archicancellarium eligendum, [eligitur Episcopus:] & ab Augusto expetendum per eamdem concordiam: cuius vitæ munditia singularis sapientia radiaret & virtutum luce omnium præ cunctis huius mortalitatis. Necdum perorauerat, cum ab ore loquentis vniuersa multitudo coniubilat, attollens in excelsis voces, Deo gratias, Deo laudes, qui respexerit plebem suam & visitauerit, si Præsulem talem ab eo promeruerit. Ordinantur Maiorum meliores ex Clericis: qui commune decretum Italiam cum pastorali baculo perferant ad solium Cæsaris, cum quibus pro totius in idipsum assensu militiæ destinatur Comes Herimannus, [missa legatione expetitur apud Imperatorem] vir probus & nobilis. Nulla fit dilatio properantium, ne quis malignantium fraude præoccupet salutem ciuium expectantium: & quia moris est Principum accusare moras tardantium, talia portantium. Post tot igitur emensos viæ labores, tandem ad Augustum iampridem Roma c egressum perueniunt: insignia præsulatus ipsi d prostrauerunt: legationem suam & suorum clementer expetunt acceptari, quam sine vitio & integra fide constabat ordinari. Releuat eos Imperator benigna consolatione, & in spem suæ petitionis inducit fixa promissione, & si qui essent qui obuiare pertentarent huic vnanimitati, proculdubio repellerentur importunitate sua iure repudiati. Taliter a conspectu eius egressi, succedunt hospitio, iter suum & caussam committentes indiuisæ Trinitatis arbitrio.

[8] Imperator subtristis quidem pro morte prioris gratulabatur in desiderata sibi restitutione Heriberti mox futuri successoris, qui, vt dictum est, Rauennæ positus pro cohibendis seditiosis, totam regionem tranquillam effecerat forma & moderamine suæ conuersationis. Ad eum propria manu scribit epistolam in hæc verba, dono pollicens cum pallio Coloniam: [litteris a Cæsare acceptis, ad eum properat:] Otto Imperator sola Dei gratia Heriberto Archilogothetæ gratiam & Coloniam & pallij cubitum vnum. Obstupuit repente vir Dei super inopinata Dei prouidentia, & extemplo domum Domini ingressus, prona reuerentia terræ procumbens, nomen eius benedicebat, & superexaltabat laudabile & gloriosum in sua magnificentia. Deinde in crastinum assumptis suis, cum e Episcopo loci pergit ad palatium, & in oculis suis solito humilior, nulli contiguȩ suæ exaltationis prodit mysterium, Comitibus dumtaxat aperiens Præsulis Agrippinensis recentem obitum. Perueniens itaque ad Principem, infinito excipitur amore, amplectitur, exosculatur familiarissima deuotione, [benigne excipitur:] vtpote de cuius integerrima fide pene totus pendebat, & cui specialius animæ suæ salutem vlterius committere habebat. Educuntur ad medium Legati ciuium, & in consessu Pontificum & Magnatorum consonam electionem fatentur suam & suorum, seruum Domini Heribertum donati & transmitti expetentium Beati Petri in Sede ipsius Vicarium. Annuit Augustus eorum preci votiua clementia: fauet in idipsum tota curia vna consequentia, prudentissimum hunc & meritum inculcans animarum pontificium: in quem distillari iure deberet a Spiritu Paraclyto Patris & Filij benedictio. Vir autem sanctus e diuerso actus suos accusare, nota sibi conscientia: nil eorum in se, [detrectat Episcopatum:] quæ oportet Episcopum commendare: onus vitæ suȩ sibi grauissimum: vereri se propter se populi Dei lapsum & scandalum. O pia humilitatis defensio, quæ alto euehitur alarum remigio? vincitur ab omnibus obiecta sibi obedientia, qua neglecta contrahitur offensa, & qua perfecta reatus omnis aboletur & pœna.

[9] Defertur ob id a Roma ipse Petri baculus, & præsente f Papa per eum vas electionis Heribertus Agrippinæ Coloniæ creatur Episcopus: & decenter Matres Ecclesiæ, quæ vnius erant patrocinij, mirabili vnius confœderabantur tenore participij. [designatur:] Inde paullo plus duobus mensibus agit cum Cæsare, post ab eo absoluitur cum multo mutuæ caritatis fœdere. Tum ad confessionem cælestis ostiarij ascendit, a g Domno Apostolico Pallium exposcit & accipit: [pallium accipit:] & sic cum auctoritate eius ad Sedem suam gressum dirigit. Expletur breui prolixum viæ spatium, prosperum facit iter ei Deus salutarium: cum compatriotæ Pontifices, comperto ipsius introitu, longe illi occurrunt cum plurimo obsequentium ambitu. Iam in proximo erat metropolis suæ vicinia, cum præmittit Pallij insigne, [regreditur Coloniam:] & reliqua sacerdotalia: ipse procul ab vrbe nudis procedit pedibus in asperrima hyeme, & illo igne accensus, quem Dominus misit in terris, [vrbem nudis pedibu ingreditur:] prorsus carebat frigore. Mens eius omnimodo supernis infixa flagrabat: os hymnis, psalmis & orationi vacabat: transfigurans in se, quas executurus erat vices Christi, & quā tam Sacerdotem curam habere deceat gregis sui: hoc actu, hoc schemate a circumlatero Præsulum agmine perducitur fidelis Samuel ad Petri limina, vbi excipitur cum processione plenaria, & eo modo inductus in domum Domini sublimatur in sua Cathedra, [sublimatur in Cathedra] ipsa natalis Domini vigilia. Laudatur Deus secundum multitudinem misericordiæ suæ in choro & organo, coronis, lampadibus, & omni decore suo ornato sanctuario. Non fuit similis lætitia in Coloniensi populo: nec frustra, qui tali Rectore protegi habet perpetuo. [& consecratur:] Inungitur a Suffraganeis chrismate principalis olei: redimitur ecclesiasticis sponsalibus in dotem Catholicæ fidei: stigmata Iesu in eius corpore vniuersa canonice perficiuntur: chorus & reliqua multitudo letanijs & supplicationibus accinguntur. Consonabant & indicia boni testimonij, vt, cum ab Episcopis aperiretur textus Euangelij, vltro ingereretur lectio Isaici vaticinij: Spiritus Domini super me, propter quod vnxit me: euangelizare pauperibus misit me. [Isai. 61. 1]

[10] Quis expediat qualis post consecrationgm vixerit, quantum pro conseruandis in pace subditis prædicationi inuigilauerit, vt pauperum hospitum subueniret inopiæ: [virtutibus excellit:] vt de longe & de prope mœstorum & degentium consolandæ institerit penuriæ. [Iob 29. 15] Vigebat in eo viua lectio Iobi, Oculus fui cæco & pes claudo, pater eram pauperum, ostium meum viatori patuit, sinistrorum opus & eorum declinans cœtum, vt dextris vniretur, quibus promittitur & cum benedictione datur regnum. Erat interim Lia lippa & Martha laboriosa, vt per has postmodum fieret Rachel pulcra & Maria, parte quæ non auferetur electa. Meriti & virtutum eius nullus finis, præsertim cum soli Deo placere desiderans, vitam suam absconderet & amicis: timens ne oleum peccatoris impinguaret caput eius, & lingua adulantium immutaret gloriam conscientiæ eius; ac per hoc, vt Beata Cecilia, etsi auratis & mollibus desuper tegebatur, intus ad carnem cilicio vtebatur: & si necessario occupabatur exterioribus, semper circumspectus, & sui bene memor, non dimouebatur a spiritibus.

[11] h Nouissime Augustus Italiam non rediturus ingreditur, & vndique valida collecta manu, iterum insurgentes in se irrumpere & conterere nititur. [abit cum Ottone III in Italiam:] Virum Dei ad eumdem comitatum secum inuitat, quod, vt dictum est, de salute sua in eum cunctis vberius confidat: vt si quando armis deficeret, consultu huius & prece proficeret. Inter viandum vterque de communi animæ commodo ad inuicem pertractat, quid memorabile secundum Deum post se posteris relinquat. [in via accipit ab eo prædia pro constructione monasterij,] Placet ambobus, vt quilibet eorum sospes reuerteretur, quocumque casu alter detineretur, de rebus hæreditarijs ædificaret decens cœnobium, titulatum Dei Genitrici, Matri & Virgini Virginum. Protinus ad id operis eidem Archipræsuli contradit Cæsar optima maiorum suorum prædia, legibus rem charta & atramento roborans sub assignatis testibus. Deinde Romæ proximans, & diuiso exercitu aduersantes sternens & populans, non multo post in i Patyrna castro per mulierem veneno perit, quod in gestis eius, si qua sint, plenius inuenieti, si quis addiscere velit. Inter Optimates statim de subrogando exoritur controuersia: [eius veneno sublati corpus,] vnde & Henricum tunc Baioariorum Ducem eligunt & substituunt rata concordia. Seruus Domini Heribertus huic aberat consilio, quoniam & speciali mœrore turbabatur pro priore Domino, & quod viuens eum adiurauerat, vt k Aquas, delatus ibidem sepeliretur, [Aquisgranum defert.] ac per hoc super ipso occupabatur, quemadmodum id efficeretur. Verum dedit ei Deus virtutem & fortitudinem, & inuitis & insequentibus Romanis, transfert cadauer Senioris Cæsaris per ferrum & hostium sanguinem, donec Aquas delatum vt voluit, in choro S. Mariæ, vt in promptu est, terram terræ reddidit. Imperialia, quæ penes se erant, recens electo Principi contulit, & Optimatum in hoc vnanimitati resistere, & si ad modicum voluit, omnino non valuit.

[Annotata]

a [Euergerus Archiep. Colonien.] Euergerus, in Necrologio Sibergensi dicitur pridie Idus Iulij defunctus, ergo anno 998, ac per dissensionem Sedes diu vacauit. In antiquo Chronico Coloniensi dicitur electus anno 983 & annos quindecim sedisse.

b VVeselinus a Ruperto appellatur.

c Rupertus asserit discessisse in territorium Beneuentanum.

d MS. Rubeæ Vallis, prostrati erexerunt.

e Hic est Leo, seu Neo, aliis etiam Neomutus & Hermutus dictus: [Leo Ep. Rauennæ.] de eo Rubeus lib. 5 pag. 276. vbi & S. Hereberti meminit tunc Rauennæ degentis.

f Ita codices 3 MSS. at legendum videtur, præsente Ottone Imp. Rupertus abstrabit, scribitq; Beneuenti Pontificalem ei honorem datum VII Idus Iunij.

g Hic est Siluester 2, ante Gerbertus Archiepiscopus Remensis & dein Rauennatium, [Otto 3 & S. Heribertus Papiæ an. 1001.] qui post obitum Gregorij V ad Apostolatum festinus conscendisse traditur ab Helgaldo monacho Floriacensi eius discipulo.

h Anno 1001 hæc potissimum facta sunt: quo anno Papiæ existens confirmauit X Kal. Iulij Petro Episcopo Nouariensi omnia suæ Ecclesiæ priuilegia: quæ Heribertus Cancellarius vice Petri Cumani Episcopi recognouit. Consule Nouariam Caroli a Basilica Petri pag. 311. Vghelli Italiam sacram tom. 4 pag. 955. & Annales Baronij an. 1001 num. 10 & 11.

i Dithmarus lib. 4 scribit, in Paterna vrbe pustellis interiora prementibus, & interdum paullatim erumpentibus infirmatum, [Otto 3 Paterni obit an, 1002.] IX Calend. Februarij exiuisse ab hoc seculo. Petrus Damianus in Vita S, Romualdi 7 Febru. num. 53 ait, a Roma reuerti incipientem mox languore correptum apud Paternum defunctum esse. Ademarus monachus S. Eparchi, auctor coæuas, scribit in Chronico haustu veneni in partibus Beneuenti perijsse. Hinc vbi castrum Patyrna aut Paternum fuerit liquet, scilicet circa Fucinum lacum apud Marsos in vlteriore Aprutio, tunc in partibus sen Ducatu Beneuenti situm. Annus obitus eius fuit 1002, dies V, alij X, aliis XII, Dicmaro, IX Kalend. Februarij.

k Marianus Scotus, Hermannus Contractus alijq; tradunt intestina Augustæ, reliquum corpus Aquisgrani sepultum.

CAPVT III
S. Heriberti opera pia: eleemosynæ, monasterium Tuitiense constructum; miracula.

[12] Laborabat exoccupari vlterius curis vitæ huius, quibus eum salubriter occupabat Ottonis amor profusus: ac per hoc solis Ecclesiarum intendebat caussis, in eis destructa reformans de redditibus suis, de residuo pauperes recreans visceribus pijs. Periclitabatur fame depressa Gallia & Germania, & Domini seruus magnopere instabat, [In fame publica pauperibus subuenit:] vt eorum medicaretur inopiȩ, adeo vt Colonia infinito talium repleretur populo, & omnes eius viderentur compassionis oculo, & per fideles ipsius alerentur vestitu, cibo, & poculo: seorsum eis hospitia disposuit, & pro varietate languorum annonam instituit, & vt singulis competebat sollicitudinem adhibuit, ipse secreto priuatus ad eos descendebat, & pedes eorum abluens & abstergens, [hospitale erigit:] imbecillitati eorum vehementer condolebat: dominos & fratres eos nominans, si quo indigerent, ab eius prudenti astutia perquirebat, [pedes abluit:] & sic erga ipsos exercitatiores eorum ministros faciebat. Per alias etiam vrbes familiarissimos animæ suæ Clericos idoneos habebat, quibus & certæ pecuniæ quantitatem clam dirigebat, vt in similes vsus ab eis fideliter expenderetur, [pecuniam ad vrbes alias mittit pro egenis:] & ea exposita identidem ab eo alia repeteretur. Cumque sequentibus annis emendata terra, in sua qui possent redirent; rogabantur a benigno patre, vt ab eo quod vellent peterent & inuenirent.

[13] Factum est & alia tempestate, vt messis omnino deperiret præ siccitate, & alter Elias, saluo Ioanne Baptista, ad nota præsidia confugiens a Deo monuit esse quærendum, [in nimia siccitate instituit supplicationes publicas,] & Clerum & populum hortatur tridui afflictione secum atterendum, vt pariter quotidie votiua Sanctorum frequentarent patrocinia, & conculcatos & humiles eorum adiuuarent merita. Sic pastor & emeritus greges suos ante se ducebat, ipse subsequens sua & eorum peccata deflebat: obsecrans vt ab Altissimo impetrarent misericordiam & miserationes, & ne despicerentur tot gemitus & orationes. Secundo processionis die a a S. Seuerino egredientibus, & ad egregium b Pantaleonem Martyrem diuertentibus Sacerdos magnus in timore Domini, vt moris est, sequebatur, [in iis honorari visus a columba circum volitante,] & columba capiti eius crebrius imminens candidissima a quibusdam videbatur, quibus a Deo dabatur. Vt autem eo peruentum est, vbi S. Seuerinus c B. Martini vidit ascensum, & Angelorum pro exaltatione eius audiuit concentum; ter verticem ipsius circumuolans apparuit, & alta repetens denuo non comparuit. Credebatur & ferebatur in hoc ingens figurare mysterium, vt familiari sibi alite Spiritus sanctus hominibus suum proderet sacrarium. Tum Missas, [imputat malum suis peccatis,] illa sua nobili assiduitate cum eis tenens, & eis finitis, frequentiam cum benedictione dimittens, domum regressus, cum domesticis ad mensam discumbit, & inter prandendum totus eius & suorum sermo de enormitate peccati incumbit, soli sibi imputans, quod non exaudiuntur alij, & intemperiem aëris suo ascribebat reatui: ergo manus inserens digitis, caput suum in mensa posuit, & ad Deum conuersus, sufficienter ingemuit: sed quid eius Spiritus cum Deo sit locutus nemo vnquam scire potuit. Mox a mensa cum S. Scholastica capite leuato inundantia pluuiæ erupit, [impetrat pluuiam:] & eiusdem anni frugum fertilitas immensa fuit. Horum numquam laudem appetijt, nec recepit, sed in omnibus his Creatoris nomen magnificari prædicauit & fecit.

[14] Præterea recordans pactæ cum Ottone Augusto, fidei pro fabrica cœnobij, diligenti instantia perscrutabatur situm in loco habili. Fiebat res molesta & in scandalum quærenti & non inuenienti: cum ei visa est ipsa Mater Domini, post protensas excubias parum quid ante diluculum quiescenti, dicens, preces eius super hoc admissas intra sacrarium exauditionis, ac per hoc iubens in Diuitensi castro monasterium construi, [monasteriū Tuitiensi extruit;] designato ordine cuiusque habitationis. Continuo venerandus paterfamilias somno excutitur, Dei filius & eius Genitrix ab eo adoratur & benedicitur, & accersitis Officialibus locus idem mundari præcipitur: & euerso publico horreo spatium complanatur, & in d largum extenditur: vt vbi antiquitus colebatur area dæmonum, decus exurgeret Dei & Sanctorum omnium. Iacta locantur fundamenta; proficit in altum operosa maceria, & ocyus quam quisquam ratus erat, opus ipsum plurimo cultu condecoratur, sed felicibus auspicijs consummatur. [lignum pro Cruce formanda cum nullum inueniretur, aptum,] In vno Dominicæ Crucis expoliendo patibulo quædam difficultas erat, & in quocumque ligno dolarent artifices, non procedebat: vt & in hoc meritum Sancti proderetur, dum per eum congruum inueniretur. Suæ diœceseos quosdam Fratres visitandi gratia processerat aliquo, non multum a suæ sedis confinio: cum ad mensam recumbente eo in pomerio, annosa pyrus oculis eius obijcitur: a cuius trunco extensis in directum brachijs figurata vnguetenus Crux emittitur. Qua curiosius inspecta, [miro modo inuenit:] in gratiam Dei erumpit pro omnibus quæ sibi tribuit: & amputatam dolatoribus composite formandam dirigit. Quæ vt in palam est vltra non defecit, & omni compage sua perfecta prouenit.

[16] Præterea in eadem ecclesia cumulatis Sanctorum pignoribus altare dedicatur, vt profectui murorum consecratio adhiberetur & honor Deo pronior habeatur. Archisacerdos Domini primum Abbatem e Fulbertū loco præponit, cœnobitas fideiussores animæ tertij Ottonis & suæ ibidem ponit, & in vsus quadraginta Fratrum abundantem omni tempore stipem disponit. Verum siue quoniam inuidia diaboli mors introiuit in orbem terrarum, seu quoniam in hac rerum mutabilitate nihil est immutatum; nocte vna, finitis Matutinis, [fabricam collapsam restaurat:] & egressis Fratribus, eadem fabrica in vnum ruit aceruum, euersa funditus. Quod Sacerdos egregius certa relatione comperiens, & aduersos casus æquanimiter tolerare præsciens, a primordio repetens, eidem animatur operi: & priores a loco lapides efferens, extruendis destinat officinis monasterij. Inde ad modum naualis mali in altum effossa terra, fundamentum firmat in solida petra, primis peritiores architectos ab externis finibus exquirens, & eis disciplinā totius structuræ committens. Quapropter mirabili velocitate perfecit, propitio creaturarum opifice, & quinto nonas Maij dedicauit in lætitiæ & exultationis plenitudine. In muris illis & in domo illa omni tempore Trinus & vnus Deus solenniter honoratur, sancta Virgo Virginum cum Sanctis omnibus veneratur, vt eis intercedentibus perueniamus ad societatem eorum, vbi perpetuo laudemus Dominum viuentem & regnantem in secula seculorum,

[16] De virtutibus Sancti, quas in vita sua per eum Deus operatus est, aliqua sunt prælibanda, quarum attestatione non scripta comprobanda sunt & commendanda. Dominica sancta Palmarum Clero præuio & sequente populo ad basilicam f S. Mariæ deuenerat: vbi in eminenti stans, [Liberatur energumenus:] disputare gregi suo decreuerat de perditissima protoplasti inobedientia, & de spe resurrectionis, & gloria; cum a longe in plebe catenatum videt dæmoniacum, qui suorum ducatu diu per terram lustratis Sanctorum patrocinijs, nullū admisit solatium. Intendebat in miserum hominem totus affluens pietatis visceribus, & prædicationem interrumpens, soluebatur in planctum & gemitus: cum idem vinculatus custodes exorare cœpit, vt ferro & nexibus enodaretur, & sermone Sancti liber pasceretur & recrearetur. Expertum est ab eis, & obtentu Heriberti in reliquum vixit sanȩ mentis. Notata fideliter est hora compunctionis, & ipsa inuenta est momentum liberationis.

[17] Memoratus Abbas Fulbertus Diuitensis Ecclesiæ capitis & oculorum molestia laborabat incommode. Is ipso dolore compulsus ingreditur ad Archiepiscopum, simpliciter profitens, se per eum consequi posse remedium, asserens se per visum admonitum, si aqua manibus eius elapsa caput infunderetur, qua in sacramentis vteretur. Repellit a se hominem cum iniuria, [sanantur aqua lotionis manuum eius in Missa Abbas Fulbertus a dolore capitis & oculorū,] improperans non [esse se] beatum virum respicientem in insanias falsas & inania: sufficeret totius corporis lauacro pleno Rhenus alueo. Sic quippe vt scriptum est, metuebat humilitatis suæ securitatem perdere, quemadmodum solent auari diuites perituras diuitias custodire. Repulsam suam patienter ferens Abbas, etsi ad modicum erubuit, tamen aquam clam a ministris obsequij obtinuit, lauit, convaluit.

[18] Simile quid & mulieri cæcæ, contigit, [& simili vino mulier cæca:] quæ dum se vino manuum eius post Sacramenta medicandam in visu conspicit, videt mox vt experimentum facit.

[19] [benedictione paralytica;] Paralytica quædam omni membrorum compage soluta, officio vitæ & vtilitate destituta, sanari se Sancti benedictione dormiēs videt: & somno excusso, per amicos salutis suæ negotium explet. Transeunti Præsuli facit se obijci, & auras clamore replens, ingeminat se ab eo respici, sicut beata Cananæa rogabat Dominū pro filia, donec intercessoribus Apostolis exclusa est diaboli nequitia. Præterierat, non despiciens orātem, sed turbam euitans sibi pro talibus fauentem: vnde & a pedisse quis exquirens quid petat, quid velit; agnita caussa eminus signum Crucis edit, & sic ægra veniens sospes erigitur, & nullo opitulante alacris regreditur.

[20] Persona nobilis quidam, Clericus ipsius & Vicedomnus, cum eo gradiebatur ad palatium, cum repente acerrime occupatur a vi febrium. Erat lāguor fortissimus; [periculosa febri Clericus;] vt non remaneret in eo halitus, & omnimodo vita eius desperaretur, & de funere & exequijs tractaretur. Ingreditur ad visitandum eum Sacerdos Altissimi: superponit manum ex mandato iacentis capiti: munit eum viuificæ Crucis signaculo, & potat eum aquæ salubri poculo: & mox egrediens, accingitur pro eo Missarum mysterio. Quibus finitis, intime compatiendo ei reuertitur, & meliuscule valentem reperiens, consolatione attollitur: atque iterum egressus, & paratæ mensæ accumbens, transmittit ei de sibi appositis. Quibus vberrime refectus, lectum relinquit ægritudinis, & præcurrens ex more vices sui exequebatur ministerij in agendis, quæ tanto debebantur Pontifici. Priuilegium humilitatis eius & prærogatiua cuius, vt dignum est, exprimetur lingua?

[21] Egenus erat peculio, pagano onustus infantulo, quem per totam vrbem baiulans a nullo Sacerdotum poterat exigere, vt aquæ salutis eum dignaretur immergere: [puerum mendicum ab al is contemptum] quod hi sui pompa penuriæ huius non attenderent, isti dissimularent, nisi quæstum acciperent. Mirum quod qui intendere deberet expellendæ suæ necessitudini, eius oblitus fideliter filio fontem exquirebat lauacri: & qui pro sui despectu primo aditu poterat deficere, importune instabat a se non renati culpam auellere. Videtur ergo, sibi non succurrentibus alijs, speciale procedenti Heriberto, omnibus omnia facto, [baptizat:] obuiare; difficultatem qua premebatur intimare; solum eum qui sibi subueniret restare. Ventum est: dictum est. Descendit promptissime ad fratres: dat futuro per baptismum filio albarum vestes: immergit eum baptisterio, & eumdem suscipit a baptisterio: delegat ambobus stipendium, & dum vni subuenitur, fit duorum solatium: & vt totum super eodem concludatur, præteriens de mensula eiusdem pauperis se inuitantis, coram omnibus libare non dedignatur. Sic mundi Redemptor ad filium Reguli non descendebat, ad seruum Centurionis ire paratus erat.

[22] In diebus huius Gallia secunda arctabatur famis angustia, [benignus in pauperes:] & per turmas dispergebantur, quocumq; audiebatur sua fœcundior patria: prȩcipue [respiciebant] ad paternum Heriberti gremium, iam pridem expertū sibi familiarem & domesticum. Super hoc in omni terra celebre nomen eius innotuit, ac per hoc nudus, famelicus, & sitiens ad eum confugere disposuit: cum quibus & Clericus mendicans venit Coloniam, vt per eum suam exhauriret inopiam. Admiscetur agapen quærentibus (nec enim quæstio aut mora fiebat ingredi volentibus) sed despectui sibi erat, & quod abundabat in turba populosiore, & quod priuato non excipiebatur honore. Quocirca in vlteriorem impellitur Saxoniam, Heriberti nihil habens eleëmosynam, & tendens in altum cadit ab alto: & nullo se curante sit pessimus latro, sanctuaria violat, sacrilegium perpetrat, & dum pretiosam margaritam fugit, præda dæmonum mare subit. Noctu cum furatis sarcinulis fugam inijt: non dormitat: non loco quiescit: fugit tamquam calcetenus prosequatur: non desistit dum male vsurpatas distraheret g rescellas, quasi iam non quidquam petens ad fores pulsaret externas. Sed dum euadere nititur vindicem, incurrit in iudicem, & contiguus Coloniæ comprehenditur a quodam negotiatorum præposito, & statim custodiæ mancipatur sublato publice latrocinio. Insequuntur amissorum possessores peruasoris vestigia, [Clericum reum mortis obiurgat:] nec quouis subsistunt, donec ad neruum catenati veniunt per indicia. Expositæ res agnoscuntur, agnitæ repetuntur, repetitæ redduntur, redditæ referuntur. De sola cruce versabatur iudicium, nec erat spes euadendi periculum: dilatio nulla in crastinum, quin deficeret per suspendium. Notitia gestorum Domnum adierat Metropolitanum; cum sibi iubet sisti, iudices & iudicatum, animaduersionem suam simulans se in eum intendere, aliud corde prætendens veritatis facie. Adducitur, sistitur, de arte disquiritur, disquisitus scriptorem se fatetur, & inter verba pro venia exorat, vt sui misereretur. Non, inquit, vltio sinit te viuere, qui fœdissimȩ te subegeris infamiæ, & Clericale decus ad dedecus violentus intorseris, [& mira simulatione liberat a supplicio:] qui modo tuo contentus superflua appetere non debueras. Tradit igitur eum seruandum egenorum procuratori, ipse iusta hora ad mensam discumbit, quid reo faceret secum consilio pertractās altiori. Tum vt moris est in ea frequentia alia curantibus, accito custode, clam mandat, vt copiose reficiatur Clericus: inde data ei argenti libra ambulatorio Episcopi eum imponat, ipse comitans, donec eum tutæ libertatis viæ reponat. Sic Dei filius clausos inferis soluebat a tenebris: sic perditum hominem cruce redemptum restituebat Superis: vnde & is qui iure mori poterat pro iniquitate, pœnitentiæ seruatus est abundanti caritate.

[Annotata]

a Fundata & dotata ecclesia cum collegio Canonicorum ad honorem SS. Cornelij & Cypriani a S. Seuerino Episcopo Coloniensi, [Ecclesia S. Seuerini.] sed istorum Martyrum pene abolito nomine deinceps ecclesia S. Seuerini est appellata: cuius sacrum corpus ibidem adseruatur, sarcophago inclusum, auro, argento & gemmis præstanti. Obijt & colitur 23 Octobris.

b Est celebris Benedictinorum Abbatia, a S. Brunone Archiepiscopo Coloniensi, fratre Ottonis primi Imper. fundata, [monast. S. Pantaleonis,] vbi aliqua ante traditur ecclesia S. Pantaleonis extitisse, quæ ad huius Vitam 27 Iulij erunt excutienda.

c Historiam hanc refert S. Gregorius Turonensis lib. 1 de Miraculis S Martini cap. 4. obijt is anno 397. vt alibi ostendimus.

d MS. S. Maximini, in longum distenditur.

e Fulbertus, aliis Volbertus.

f Est ecclesia Collegiata S. Mariæ in Capitolio a Plectrude vidua Pippini Herstallij dotata. [Ecclesia S. Mariæ.]

g Rescella pro recula vsitata a Carolo Caluo in Edicto Pistensi. Consule Vossium de Vitiis sermonum pag. 575. [Rescella.]

CAPVT IV
Simultas inter SS. Henricum Imperatorem & Heribertum exorta & sublata. Comparatio S. Heriberti cum alijs Sanctis.

[23] Dicendum ab hinc, Henricus Augustus quamobrem Christi militem diu suspectum & infensum habuerit, videlicet, vt aiunt, [S. Henricum Imp. a maleuolis incitatum,] quod primo electionis suæ tempore imperij insignia ei cum dilatione concesserit, & quod in alterum diadema transferre tentauerit. Mansit inter seruos Dei a simulatæ pacis longa discordia, & maior a minore plus iusto portabatur inueterata patientia, quod ab eo crebra premeretur contumelia, imponendo dona & mandata ad rem non attinentia. [patitur aduersarium:] Ad vltimum Coloniam eidem iratus nimium deuenit: quem officiosissima vir Dei assumptione excepit. Proposuerat namque seuerius cum arguendum, &, vt sibi videbatur, certæ infidelitatis caussa affligendum: cum imminente nocte per spiritum soporato Cæsari persona Sacerdotalibus infulata, [cælitus monitum,] terribilis apparuit, & eum cum auctoritate, ne quidquam sinistri vlterius in seruum suum Heribertum moliretur, interminando exterruit. S. Petrum hunc fuisse conijcio, etsi neque dictum neque scriptum inuenio. Sic b Alexander Magnus cum Hierusalem conaretur irrumpere, territus est a simili pontificij veteris imagine, prohibente, ne quam vim suis inferret ciuibus, nisi gratus sibi esset præsens vitæ exitus. Sequenti die cum procederet ei Iadus Pontifex cum stola, de curru exiliens adorauit eum reuerentia prona, dicens: Non hunc adoro, sed eum, qui mihi per visum uisus est eodem modo. In crastinum igitur sedit Augustus ex industria graui facie, & per internuntios exigens immensam pecuniam a beato Præsule, [euocatus accedit:] Deum corde laudabat, quod ab ignorantia sua & indiscretione meruerit liberari, & condignum cælis Sacerdotem didicerit venerari. Stabant qui in multis falsis instanter accusarent eum, & vir Domini non amplius ferens persecutionis huius flagellum, suffusus lacrymis ingreditur ad Principem, coram conquerens passionis suæ morosam intemperiem. Delictum suum in eum se nescire, neminem id sibi posse obijcere, & ex vero diffinire: satius sibi de reliquo præsulatu abstinere, quam tot malis vrgeri, & numquam requiem habere.

[24] Ad hæc Augustus de throno prorumpit, & in amplexus ipsius exosculando reuerenter incumbit: [triplicioscule reconciliatur:] se reum ac deprauatum iniquorum consilio confitens, & commissi veniam, suppliciter expetens. Non erat iste labor in Heriberto, sicut nec in Martino difficilis, & Euangelico more ex corde indulget omnibus offensis. Tum trino fœderantur osculo sub Trinitatis testimonio, aduersarijs suis erubescentibus, & per prona fuga delitescentibus. Deinde viri Dei suo iuxta se componuntur solio, vtiliter summa tractantes super statu & Imperij negotio. Eadem nocte expletis Matutinorum vigilijs, viua Dei hostia solus pernoctabat in psalmorum & orationum excubijs; cum Imperator Clerico vno comite oratorij ostium pulsat, & aperto sibi silenter solus subintrat. [in terram se proijcientem eleuat:] Duobus in vnū ita positis, Imperator chlamydem abijcit, remotics arbitris pedibus Sancti aduoluitur, se peccasse, se reum prosequitur: erroris memoriam remittat, serio sciens, quod nec in eum deinceps aliquam suspicionem habeat, neque alicuius accusationem admittat. Erigit præpropere Præsul a terra Dominum; stupet humilitatis eius animum & habitum; protestans hesternam reconciliationem suffecisse, vestigia in se præteritæ offensionis nulla resedisse. Addit etiam post discessionem ab inuicem vlterius se non visuros, vt in eo aduerteres prophetiæ oculos futurorum scios. Hȩc vt acta vere credantur, ab eodem relata sunt, vt vere dicantur. Mirum quod Sancti ab alterutro aliquoties dissentiunt, sicut in Actis Apostolorum Paulus & Barnabas, & Sanctorum in Scripturis quamplures faciunt. [Act. 15. 2] De peruersis & iustis nihil mirabile, si vni non inserantur concordiæ: quoniam nulla conuentio Christi ad Belial, nec societas luci ad tenebras, nec pars fideli cum infideli. Verum hæc sunt incomprehensibilia Dei iudicia, & inuestigabiles viæ eius, & occulta consilia: non enim quis nouit sensum Domini, & consiliarius eius fuit, & ostendit ei, & prior dedit illi, & retribuetur illi: quoniam ex ipso & per ipsum & in ipso sunt omnia, ipsi gloria in secula.

[25] Non multum in Sancto hoc exteriora sunt attendenda miracula, communia magis Ægypti & operarijs iniquitatis exclusis a regno, dicentibus: Domine in nomine tuo prophetauimus, dæmonia eiecimus, [excellit cum S. Martino in contemplatione:] & virtutes multas fecimus. [Matt. 7. 22] Et fatuæ virgines a beatitudinis aula secluduntur, quæ & virgines dicuntur, & tamen non recipiuntur. Tot & tanta scripta sunt, vt ad fidem meriti eius sufficiant, quæ, si singula visa & audita de eo scribantur, modum excedant. Erat ei, vt nihilsupra, familiare & solenne in commemorationem Dominicæ Crucis Missas tenere, vt eo licentius interior obtutus eius infigeretur, quo a beatis mundo corde contemplatio diuina videtur: vbi aliquoties adeo interiori rapiebatur Spiritus sancti subtilitate, vt, quod numquam aut raro auditū est a paucis, vix exterius perspici posset in ipsa faciei suæ humanitate. Beato Martino Sacramenta offerente, globus igneus super caput eius videbatur, [cum S. Laurentio in eleemosynis dandis:] & fragor gemmarum adinuicem collidentium in digitis eius audiebatur: sed de facie eius non visa simile quid non recitatur. Et quoniam vtcumque eum contulimus Martino, considerandum est, quemadmodum conferendus sit magno Laurentio, cuius iustitia manet in seculum seculi, quod dispersit & dedit pauperibus & per eum Ecclesiæ facultates in cælestes thesauros deportauerunt pauperum manus. Quis mœrens & desolatus Heriberti leuamine non est consolatus? Quis quolibet indigens necessario ipsius promptissimo non est fultus subsidio? Famosissimus nominis altitudine, stipatus obsequentium condensa multitudine, descendebat vno contentus puero clam ad salutandam egenorum matriculam, sicut craticulatus Laurentius Lucillum nocte illuminatum visitabat, & Ciriacam viduam, & pauperum pedes, qui in domo eius conuenerant, cum lacrymis abluebat, & ecclesiasticum censum eis vberrime expendebat. Ita lux mundi & sal terræ Heribertus, contentus præsentibus, iuris sui redditus & victuum sumptus liberalissime in non habentium dispergebat vsus. Ardebant coram eo, credente in lucem & filio lucis, per noctem clara luminaria: quiescebantque cum eo Clerici viri probi in omni castitate & munditia, qui eius ineffabilia virtutum viderunt & agnouerunt, & per eos mundo innotuerunt.

[26] Contigit aliquando negligentia, vt casu eidem extingueretur lucerna, [in tenebris luce cælesti illustratur cum SS. Vincentio, & Benedicto:] & cubiculum & dormientes remanerent in tenebris: sed vir Dei in circuitu suo claritatis perfunderetur radijs, & in stratu suo recubans Deum profusis exoraret precibus, defixis in cælum oculis & erectis manibus. Quod vnus eorum qui intererant somno excitus vidit, & expalluit, & vera dicens testimonium perhibuit, id non semel protestans accidisse, quod multoties constabat eum vidisse. Sic Archileuita Vincentius victorioso magnificus martyrio, tenebris horrendi clausus ergastuli, cælitus emissa luce illustrabatur a Domino, & venerando Angelorum fouebatur obsequio, & mulcebatur alloquio. Sic Benedictus Pater substratis sibi transitorijs, speculatione euectus in alta, machinam vniuersam habuit sub oculis, quando & c Seruandum Diaconum magnæ perfectionis virum, mirȩ visionis testem adhibuit, & Germani animam in sphæra ignea ab Angelis in cælum deferri videre promeruit. Quorum virtutibus & conuersatione in terra positus non effulgeret, qui sic Omnipotenti & eius militiæ placeret? Non exceptioni quorumdam quisquam eum comparauerit, qui spiritu omnium iustorum plenus fuerit. Æquiparandus, inquam, est Patriarchis & Prophetis, iustis etiam ante legem siue sub vmbra legis, qui licet futura præuiderent in figuris & ænigmate, tamen ignorabant, quando veniret & appareret incarnata Veritas manifesta facie. Beati huius oculi, qui videbant, quod illi videre non potuerunt, & consummatum audiebat, quod illi non audierunt: ac propter hoc non immolabat in columba, turture & hircis, vsq; ad tempus correctionis impositis, sed in labiorum vitulis & cordis contriti sacrificijs. Ininterpretabilis, inquam, est sermo ad dicendum, [perfectus ex præscripto vriusque Testamenti,] vt perfectus vixerit secundum vtrumque Testamentum: vnum in eo complendum erat, vt iustus adhuc iustificaretur, & Sanctus sanctificaretur, quod & ipse crebrius suspirando in sua inculcabat oratione, dicens: Vnam petij a Domino, hanc requiram, vt inhabitem in domo domini omnibus diebus vitæ meæ. [Psal. 22. 6., Psal. 41 3] Et, Sitiuit anima mea ad Deum viuum, quando veniam & apparebo ante faciem Del, [anhelat ad cælestem gloriam:] & videbo eum. Et cum Paulo Apostolo: Cupio dissolui & esse cum Christo: multo enim hoc melius, quoniam conuersatio nostra in cælis est. [Phil. 1. 23] Appetebat ardenter veram repromissionis terram; terram viuentium, non eam quam Moses, Aaron, & Maria non acceperunt per sortis suæ funiculum, saluo quod filij eorum Leuitæ & Sacerdotes deseruierint in fœderis tabernaculo, & ipse Deus hæreditas eorum fuerit & possessio. [3. 20]

[27] Ergo priusquam inseratur felix eius obitus, [pro sepultura tumulus excreuit:] de sepulcro eius memoretur, quod traditum tenetur a maioribus. Primis temporibus ibidem excreuerat tumulus, viuo semper cespite gramineus, & ab omni prorsus fœditate mundissimus: vt olim in eo illius aperiretur sepulcrum, qui in cælis mitteret æterni germinis fructum. Nonne eius semper virent herbidi odores & gratissimi cum varietate repræsentantur flores, cum in Ecclesia ad ædificationem audientium recitantur vitæ eius actus & mores, dum fideles populi beneficia reportant per ipsius orationes, quando & tot ægri sanitati donantur, & ab obsessis dæmonia fugantur? Et plane Patribus diligens fuit sepulturæ cura, & filijs suis super ea imperiose mandauerunt, sicut testatur vbique Scriptura, & legitur de Abraham, Isaac & Sara; & Iacob exhorruit recondi in Ægypti terra, Ioseph quoque adiurauit fratres suos efferri ossa sua ab ea: nec breui claudi potest testium numerositas tantorum, quando & frequenter legimus, Sepelies me, & sepultus est ille, & ille in sepulcro maiorum: & non abs re commendatur de Domino, quod sepultus sit in monumento nouo, & lapide exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat, quomodo & B. Maria post partum semper Virgo permanserat. Poterat intexi longa series sanctitatis tuæ, o venerande Pater Heriberte, in comparatione Beatorum ante legem, sub lege, sub gratia in mandatis Domini detritorum, nisi iure vitaretur fastidiosa incommoditas auditorum: verumtamen bonum certamen certasti, cursum consummasti, fidem seruasti: in reliquo reposita est tibi corona iustitiæ, qua iam perfrueris perfectæ requiei plenitudine, & perfrueris in immensa dierum longitudine. d

[Annotata]

a [S. Heriberti cum S. Henrico amicitia,] Interim S. Heribertus mansit adhuc Cancellarius S. Henrici Imperatoris, & recognouit anno 1007 donationem huius, factam Thorensi Virginum nobilium Canonicarum collegio, apud Miræum lib. 2 Donattonum Belg. c. 21. Item S. Heriberti Archiepiscopi Coloniensis interuentu atque petitione donauit S. Henricusanno 1007 Erluino Episcopo Cameracensi Comitatum Cameracensem, & anno 1008 Balderico Episcopo Leodiensi & Balderico Comiti bannum bestiarum in siluis, quas possidebant. Idem Miræus in Notitia Eccl. Belg. cap 78 & 79 idem S. Henricus vt S. Popponem, constituendum Abbatem Stabulensem, impetraret a Richardo Abbate VVasloënsi, S. Heribertum Agrippinæ Coloniæ Episcopum euocauit, eoque sibi adiuncto, apud prædictum Abbatem preces adhuc admittere curauit: vti ea scripsit Euerhelmus Abbas in Vita S. Popponis a nobis edita 25 Ianuarij cap. 8 num. 28.

b Refertur hæc visio Alexandro Magno facta a Iosepho lib. 11 Antiquitatum Iudaicarum cap. 8.

c Seruandus Diaconus & Abbas in Campania, vti dicitur in Vita S. Benedicti 11 Martij, ex qua hæc sunt excerpta.

d S. Germanus Episcopus Capuanus colitur 30 Octobris.

CAPVT V
Præparatio ad mortem: morbus: obitus: sepultura.

[28] [Visitans diœcesim,] Sacerdos itaque Domini Heribertus, gloria & honore reuerendus, sciens sibi transitus sui diem imminere, consummationis suæ opera voluit augere. Sancta loca circumiens, Sanctorum corpora & eorum patrocinia requisiuit, oues suas circumquaque reuisit: aduersus luporum insidias armauit eas prædicatione, discedens Sacerdotali muniuit benedictione. Præoccupabat sibi sumptus abiturus peregre, vt & sufficerent in itinere, [Nouesij fiebri laborat:] & vt abundarent in peruentione. Applicuerat portum a Nussiæ, celebrem beati b Quirini Martyris merito & nomine, cum importuna febrium vi sensim cœpit pulsari, & inualescente molestia indies acri dolore fatigari. Stratu suo recubans cælo totus inhiabat, & indeficientem ab oratione spiritum non relaxabat. Sentiens autem se corporis viribus repente destitui, inflexibilem retinebat vigorem animi, asserens exemplum peccati filijs relinqui a Metropolitano, si quid sibi deesset, quod Ecclesia omni debet Christiano. [euocat Eliam Abbatem:] Vnde & legatos festinanter Coloniam mittit, seruum Dei præcipuum, Domnum Abbatem c Heliam, ad visitandum se properare deposcit, a Fratribus vrbis precis suæ implorat auxilium, vt tali propugnaculo suum tueretur exitum. Adueniens dictus Pater iacentis cubiculum ingreditur, [preces aliorum expetit:] sermo spiritalis ad inuicem de consolatione animæ conseritur: quod si princeps mundi ad filium Dei venit, & suum in eo nihil inuenit, cauendum est viam vniuersæ carnis ingressuris, ne eius obstaculo fructu suæ priuentur salutis. Additur etiam quod Ioannes Euangelista dilectus, est electus a Domino Virgo, & in æuum permanens Virgo, in ipsa dormitionis suæ assumptione, ne Princeps tenebrarum sibi occurreret imprecatus sit cum oratione. Sanctus quoque Seuerinus in transitu S. Martini comitanti Archidiacono exposuit quid viderit, quod inimica pars illi obstando obuiare tentauerit, & nihil suum inueniens, confusa recesserit. Pro his omnibus prouidendum quantum sinit hæc mortalis infirmitas: vt ante horam obstruatur cuique aditus aduersus illius versutias, & ideo crebro per Euangelium monuit Dominus vigilare, ne dormiente patrefamilias effodientes fures domum possent intrare. [Mat. 24. 43., Iac. 5. 4] Proinde hortatur epistola B. Iacobi Apostoli, vt ad infirmum inducantur Ecclesiæ Presbyteri, [inungitur sacro Oleo,] & orent super eum inungentes eum oleo in nomine Domini, & oratio fidei saluabit infirmum, & si in peccatis sit, dimittentur ei. Quapropter, inquit Archipræsul, tu Pater mihi a Deo destinatus, perfice in me huius auctoritatem vnctionis exoratus, vt quidquid nociuum contractum est a meis sensibus, his sacris euacuetur donis sancti Spiritus. [& sacro viatico munitur:] Induitur Abba vestibus huic aptis officio, defertur Oleum cum honore debito: more suo conficitur in corpore Sancti, Dei salutaris vnctio, & in conclusione ipsius officij participatur Corpore & Sanguine Dominico.

[29] Deinde naui inuectus Rheno Coloniam transportatur, & in multa sera perueniens iubet, [naui Coloniam defertur,] vt domui S. Petri cum grabato ante Crucifixum inferatur. Ibi diutissime caussam animæ suæ Deo commendauit, & commissum sibi gregem ipsi & Petro sæpenumero committendo perorauit. Quanta in a tum per excessum raptus fuerit subtilitate, cuius mens excogitare, cuius lingua valet sonare? Refertur posthæc in cubilis sui secretorium, meliori spe temperat mœrorem circumstantium. Memoratum Abbatem & alios fideles, vere filios Ecclesiæ, non patitur se deserere, [aspirat ad cælum:] suadens eis pro consolatione sua de Scripturis sanctis & Patrum testimonijs sermonem conserere, & aliquoties pro se orationi incumbere. Corruptionem hanc despiciens, terram iam dedignabatur respicere, vnum habens desiderium tibi, omnium Conditor, assistere. Intimantur certe seruis Dei reuelationes, [sua omnia curat distribui,] propediem assumendum eum inter Superorum congregationes, nec celantur ei visa caritate votiua. Vnde & mox exponitur ad medium, quod thesauri eius erat reliquum, distribuiturque in oculis eius ad Dei seruitium, ne post se alicuius auaritia male vsurpando haberet in eo dominium. Dantur quædam Sanctis in ecclesiæ suæ ornamentum; nonnulla conferuntur parentibus & amicis in vltimum familiaritatis & amicitiæ monumentum; alia domesticis eiulantibus attribuuntur, ampliora Christo & pauperibus suis seponuntur. Recordabatur Apostoli dicentis: [potissimum pauperibus:] Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec quid auferre possumus. [1 Tim 6. 7., Iob. 1. 21] Et lob: Nudus egressus sum de vtero matris meæ, & nudus reuertar illuc. Erat luctus & mœror omnium, vox vna plangentium: inter quos germanus eius iunior, & ipse Comes, inconsolabili mœstitia torquebatur, & præcauens in futurum, & tactus dolore cordis intrinsecus intolerabiliter affligebatur. Audierat & viderat fratri & suis Augustum semper infestum; & idcirco metuebat, [consolatur fratrem suū,] ne amisso hoc clypeo in se vltionis retorqueret ictum. Hinc geminatus dolor amarissimos emittebat fletus, quibus intuentium compatiendo mouerentur affectus. Tum senior motus eius lacrymis; Declina, inquit, frater mi amabilis, & de his quæ tibi a Deo collata sunt bonis honestis & egenis esto liberalis & non formidabis horrorem potestatis: d maxime cum non multo post facto eo de medio, alterum maneat honor principalis. Stantem quoque respiciens dispensatorem egentium, rogat an aliquo domini sui & amici indigerent propter occupationem sibi inseruientium: Defecit, ait, Pater mi, [pauperes commendat:] eorum horreum & pecunia, nec est residui quod ab hodierna die detur in explenda eorum penuria. Obtestatur maiores illico, quibus curam committebat Episcopij, ne quid æris deesset prospicerent vsque ad subrogationem alterius Domini: [successorem indicat:] nec quidquam secus actum est ab eius mandato, quolibet iussionis suæ verbo immutato. Cumque a quibusdam Præpositis requireretur, quis eorum sibi substitueretur: Nullus, ait, horum mihi succedet, sed Pilegrinus Coloniæ post me e in longum præsidere habet.

[30] His ita in ordine suo compositis, apponendus populo suo erat expectantibus Angelis. Ergo astantibus paterna benignitate salutatis, & de his quæ Dei sunt, plenius informatis, vltimum vale faciens eis, ingreditur officium egressionis, moras iam perosus dilationis, quibus remorabatur ab aspectu diuinæ visionis. [pie moritur:] Sic sancta illa anima carnis soluitur ergastulo in multitudine pacis obdormiens in Domino. Assumpta est igitur margarita, quæ iacebat in sterquilinio, & posita in cælestis Regis ornamento: sterquiliniū hanc ipsam corruptibilitatem carnis appello & abiectionem humanæ infirmitatis nomino. Iam inter supernos ciues emicat: iam inter ignitos illos lapides æterni diadematis coruscat. Descenderat ei Maria obuiam cum choro virgineo: vt eum in æterna tabernacula excipiens, repræsentaret filio. Solenniter immixtus est Sanctis omnibus, quorum enituit vita & virtutibus: Patriarcharum & Prophetarum exultat collegio, Apostolorum medio locatur numero, victoriosa Martyrum insignitur laurea, Confessorum in mandatis Domini fidelium tripudiat iustitia, & perpetua Virginum floret munditia: agnum sequens quocumque ierit, & in calculo candido nomen nouum scriptum sciens, [17 Martij anno 1021. Ordinationis 23.] quod nemo scit nisi qui accipit. O quam beata Sanctorum sunt agmina: quibus, o sanctissime Pater Heriberte, tua beata sociatur anima in æterna gloria! Migrauit ad Dominum XVII. Cal. Aprilis: Ordinationis suæ anno vicesimo tertio, ab Incarnatione vero Domini anno millesimo vicesimo primo.

[31] Ipsa nocte suæ assumptionis longe positis Episcopis & viris religiosis f manifestata est veritas suȩ dormitionis. Translatum est autem Rheno corpus eius, & illatum est sanctæ Dei Genitricis, quod ipse fundauit, [sepelitur in monasterio Tuitiensi:] cœnobio, & cum maximo Cleri & plebis honore humatum ante altare in eodem oratorio, vbi quid viuens eius spiritus egerit, testatur caro mortua: dum per eum ibidem tot miranda signa fiunt & miracula. Nam mox ad sepulcrum eius trahebantur languida diuersorum corpora, & saluti redintegrata, virtutem a defuncto accipientia redibant sanissima. Vnde & consuetudinem fecit ciuitas per totam Tricesimam quotidie eum adire, & eius frequentare memoriam, & pro mirabilibus Dei celebrem innouare lætitiam. Pro quibus omnibus benedictus Deus Pater & Filius & Spiritus sanctus, [miraculis claret.] qui facit mirabilia magna solus: cuius regnum æternum, salus perpes, honor perennis, virtus permanens, benedictio indesinens, gloria perpetua: cuius essentia nec incipit nec desinit in secula. Amen.

[32] g Virtutes Sancti & miracula, quæ per eum Deus post obitum eius operatus est, intacta deserui, quod & scripta sufficerent lectioni simplici, & ea ad leporem venustatis inflectere, vacantioris temporis & operosioris erat otij. [Epilogus.] Visum est mihi post hæc, vt ex corde mea in laudem viri Dei h musicæ symphoniæ quiddam adderem, & si non ad quemlibet Ecclesiæ vsum, saltem votum animi mei Sancto impenderem. Quædam etiam alia necessaria, vt videbatur, apposui, quæ vt in palam est disposui: quæ etiam singula, sicut digessi, ita manu propria scripturæ impressi: vnde etsi olim cuiquam grata erunt, peccatoris Lamberti memoriam tenebunt: & hæc & prior epistola precatu meo semper in capite opusculi mei claues erunt.

[Annotata]

a Nussia vrbs inferioris diœcesis Coloniensis vulgo Nuys, Tacito lib. 4 histor. aliisq; Nouesium, ad amnem Erpiam haud procul a sinistra ripa Rheni. [Nouesium.]

b Est S Quirinus Tribunus & Martyr, cuius corpus Roma Nouesium delatum fuit: de quo agendum erit 30 Martij. [S. Quirinus.]

c Helias tertius S Martini Maioris, & quintus S. Pantaleonis Abbas habetur monasticis Martyrologiis ad diem XII Aprilis inscriptus. [Helias Ab.]

d Superfuit S. Henricus annis 3 & mensibus fere 4, mortuus anno 1024, 13 Iulij.

e MSS. Rubeæ-Vallis & nostrum habent, non in longum præsidere habet: quo etiam modo videtur Rupertus legisse, [Pilegrinus Archiep. quamdiu sederit:] dum scribit, Pontificatus officium breui tempore administrabit. In MS. S. Maximini omissa particula non legitur, in longum prȩfidere habet. Præfuit Pilegrinus seu Pilegrimus annis quindecim, cuius corpus in Ecclesia collegiata Sanctorum Apostolorum inuentum est anno 1643: sub cuius capite iacuit plumbeus discus vel orbis, cui hæc incisa: Anno Incarnationis Domini MXXXVI. Indictione XV. VIII Kal. Septemb. Θ Piligr. Archps Fundator ecclesiæ huius, vti ea pluribus tradit Gelenius in Magnitudine Coloniæ Agrippinæ pag. 303.

f In sequenti Vita visiones referuntur.

g Deest hic epilogus in MSS. S. Maximini & nostro, Datur ex MS Rubeæ-Vallis & est etiam in MS Tuitiensi.

h Sunt hymni tres cum reliquis Antiphonis & Responsoriis pro sacro Officio, & Sequentia quæ in Missæ sacrificio posset recitari: quæTuitij nobis descripta breuitatis caussa omittimus.

II VITA Auctore Ruperto Abbate Tuitiensi

Heribertus, Archiepiscopus Coloniensis (S.)

BHL Number: 3830

AVCT. RVPERT. AB.

[Prologus]

Tv mihi hoc opus in angaria, venerande Pater Marcuuarde, imposuisti, [Vita S. Hereberti nouo stylo exornatur:] quatenus sancti Archipræsulis Hereberti vitam virtutibus splendidam, sed prioris, vt tibi videbatur, styli rubigine subobscuram, nouo rescriberem stylo, pro gloria & laude Domini nostri Iesu Christi. Ibam quippe alias, quo me scribentem ducebat ardor studij: & idcirco tibi obtemperare, nimirum quasi in angaria seruire existimaui. Cum autem & te instante iugiter, & mea voluntate ad alia tendente, diutius angerer, venit tandem in memoriam illud, quod summus veræ dilectionis Magister, inter cetera perfectionis Euangelicæ præcepta, congrue in monte locutus est: Et siquis angariauerit te, ait, mille passus, vade cum illo & alia duo. Sed & ille Simon Cyrenæus in mentem venit, quem, sicut Euangelista testatur, prætereuntem angariauerunt, vt tolleret crucem Iesu. [Matth. 5. 41., Mar. 15. 21] Denique exemplum eiusdem, qui crucem quidem Iesu tulit, sed non ipse crucifixus est: & hoc ipsum, quod crucem non suam baiulauit, inuitus & in angaria fecit, vehementer Christianum hominem redarguit, quicumque ille est, qui Christi vel Sanctorum eius labores ita prædicat, vt non collaboret imitando: & hoc ipsum quod prædicat, magis ex præcepti necessitate facit, quam ex pio mentis desiderio. Acquieui igitur, & omisso interim cursu proposito, diuerti huc, non iam inuitus, sed bonam habens voluntatem, si Spiritus Patris nostri Dei, quid vel qualiter loqui deberem, suggerere dignaretur. Ecce habes quod iussisti, imo ad quod agendum me magis rogando, quam iubendo compulisti: tu ipse iudicato, vtrum id efficiendo quidquam profeceris, id est, vtrum prioribus scriptis, quȩ non tibi satisfaciebant, hoc posterius scriptum ad ædificationem audientium magis an minus idoneum sit. Porro me & apud Deum conscientia testis, & apud eos, qui audire vel legere dignabuntur, præsens epistola excusare poterit: quia non quasi mihi ipsi placens, prioribus me scribendo superposui; sed postulanti tuæ caritati placere cupiens, obediendo supposui. Dignum quippe te, cui obaudire deberem, existimaui, licet monachicam sub tuo regimine militiam professus non fuerim. Tu namque de cœnobio a Sigebergensi assumptus, & quasi virgultum viride de illo deliciarum horto translatum, & in ecclesiam eiusdem beati Confessoris transplantatum, sanctæ religionis, quæ illic plane exaruerat, fructum rediuiuum protulisti: ita vt illud Dauidicum, annuente Deo, dicere merearis: Ego autem sicut oliua fructifera in domo Dei speraui in misericordia Dei b. [Psal. 51. 10]

[Annotata]

a Sigebergum seu Siburgum nobilissimum & potentissimum prope Coloniam Benedictini Ordinis cœnobium a S. Annone Archi-Episcopo circa an. 1060 extructum,

b In Vita inter opera & a Surio edita interponuntur capita cum suis capitibus, quæ in tertia Surij editione sunt omissa. Nos ea hic damus, & loco capitum numeros more nostro constituimus. Sunt autem eiusmodi.
Cap. 1. De ortu B. Heriberti, & qualia illo nascente signa diuinitus apparuere.
2. Quod lucis inuisibilis, qua illuminandus erat, signum fuerit visibilis lux, quæ illo nascente in domo refulsit.
3. De materno genere eius, & vt stirps, vnde talis nasciturus erat, e captiuitate, Deo prouidente, redempta fuerit.
4 Vt apud Hildebaldum VVormatiæ Præsulem per Dei gratiam in sacris disciplinæ ecclesiasticæ studijs profecerit.
5 Quomodo per bonam famam Imperatori Ottoni innotuerit; & Archicancellarius effectus suasusque ab eo, Presbyterij gradum cum socio Brunone ascenderit.
6 Vt a Coloniensi populo facta concordia in Archiepiscopum electus sit.
7 Vt pro electione eius Imperaror gauisus sit, & quam sapienter electionis eius gratiam acceperit.
8 Quam liber ab ambitione fuerit, & de morte Argentinensis Episcopi.
9 Quanta cum humilitate Coloniam venerit, & quando consecratus fuerit.
10 Vt quorumdam sustinuerit inuidiam, & Henrico Imperatori cœperit esse suspectus.
11 De siccitate & quomodo per speciem columbæ gratia Spiritus sancti super eum apparuit vtque lacrymis suis repentinam e cælo pluuiam obtinuerit.
12 Quod communi proposito suo & Imperatoris Ottonis ipse superstes cœnobium construere deliberauit.
13 Quod sancta Dei genitrix illi apparuit, & quo in loco cœnobium construere deberet, indicauit.
14 De structura templi vt ceciderit & alia structura surrexerit, & cuius rei exemplum conuenienter inde possit accipi.
15 De Cruce Dominica, quæ non de qualicumque ligno, sed de vna tandem arbore formari poterit, & cuius rei etiam in hoc exemplum sit.
16 Quod faciendo signa, semper famam vel gloriam fugit: & de Elisæo, cur duplicia signa quam Elias facere voluerit, dicens: Oro vt fiat spiritus tuus duplex in me.
17 De homine dæmoniaco vt eo sermonem faciente liberatus sit.
18 De Abbate Volberto, qualiter per visum monitus de aqua, vnde vir sanctus post Missam manus lauit, sanitatem recepit.
19 Vt mulier cæca per visum monita, de vino, quo post Missam digitos lauerat, oculos intinxerit & illuminata sit.
20 De muliere paralytica, quomodo item per visum monita benedictionem ab eo flagitauit & sanata est.
21 Vt familiaris Clericus ab eo visitatus repente de ardore febrium conualuerit,
22 Vt ipse inter tenebras noctis orans, circumfusa diuinitus luce clarificatus fuerit, & quod multoties hoc ipsum acciderit.
23 De humilitate eius, qua contemptum a Presbyteris omnibus pauperis sui filium baptizauit.
24 De misericordia eius: vt damnatum pro sacrilegio Clericum, de suspendio liberauerit.
25 De sancti viri perfectionibus.
26 De S. Henrico Imperatore, qui ab inuidis male persuasus, sancto viro infensus erat.
27 Vt Imperator sanctum virum, cernentibus æmulis, ter osculatus sit.
28 Vt Imperatori suppliciter denuo veniam petenti, prædixerit obitum suum.
29 Febre corripitur vir sanctus, & Ecclesiasticis Sacramentis munitur.
30 Visiones Eliæ Abbatis de obitu sancti viri.
31 Vt vir sanctus fratrem suum flentem consolatus sit.
32 Vt in extremis pauperum memorem sese declararit.
33 Prædicit quis ipsi sit successurus, & moritur.
34 Visio oblata Epponi Episcopo post obitum sancti viri.
35 De miraculis ad eius monumentum & quadam visione mirabili.

CAPVT I
Nobilis progenies. Acta ante Archiepiscopatum.

[1] Anno ab Incarnatione Domini nostri Iesu Christi nongentesimo nonagesimo nono, Romanorum regente imperium Ottone tertio, insigni metropoli Germaniæ Coloniæ Agrippinæ Pontifex a Deo datus est S. Heribertus, vixitque in eadem Sede laudabiliter annos a viginti tres, menses duos, [S. Herebertus nascitur] dies ferme viginti duos. Huic donum gratiæ, quod daturus erat Ascensor cæli, de quo scriptum est: Ascendens in altum, captiuam duxit captiuitatem, dedit dona hominibus: in ipso eius ortu præsignare dignatus est. [Psal. 67. 19.] Denique cum noctu materno funderetur ex vtero, lux immensa cælitus in loco effulsit, [luce cælitus sparsa & somniantibus visa:] quam & dormientes nonnulli oculis cordis, & vigilantes oculis viderunt corporis. Dormiens erat pater eiusdem infantuli, & cum eo quidam ex amicis, b Iudæus tamen, qui tunc venerat ad eum pro consuetudine colloquij siue negotij familiaris. Hi ambo dormientes hora ipsa, qua in lucem prodibat felix puerperium, vnum idemque vident somnium: & euigilantes, continuo loquebantur ad alterutrum, quasi proprium singuli narraturi visum, quippe qui nescirent commune fuisse vel vnum. Narrauit prior is, qui propter familiaritatem aduenisse iam dictus est, & deinde ipse paterfamilias idipsum, & non aliud se vidisse, vehementer admirans testatus est. Erat autem huiuscemodi somnium: Cubiculum, in quo mulier decumbere proximaque partui non ignorabatur, a fronte aperiri, admissumque iubar infulsisse velut solis meridiani. Porro vigilantes eadem hora circa parturientem de more aderant sexus illius personæ sedulæ, & ipsæ corporalibus, vt iam dictum est, oculis viderunt miraculum cœlitus infusæ claritatis. Adhuc enim loquebantur illi somnium, quod viderant, miraculum & felicitatem partus non vanis præsagiendo coniecturis: cum ecce vna ex illis gaudio & pauore simul attonita, bonum patri nuntiauit nuntium, videlicet elegantis filij exortum, & in ortu eiusdem editum miræ suauitatis & circumfusæ magnæ lucis diuinum miraculum.

[2] Hoc igitur quis dubitet conferendæ illi gratiæ fuisse signum, significans quod copiosius illuminaret illum lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum? Et quidem si sola illi conferenda fuisset lux gratiæ spiritualis, quam Iudaica cȩcitas nescit, [in Ecclesiæ Coloniensis maxime florentis, ab ipso regendæ] recte forsitan cuiuis incredibile videretur aut indignum, Iudæum participem extitisse eiusdem somnij luminosi, quod pater Christianus videre meruit. At ille electus & gloriosus filius lucis, fulgere habebat & interiori dono luminis interni, quod Iacob simplex maxime optauit: & exteriori prouentu gloriæ temporalis, quam venator Esau solam quæsiuit ex benedictionibus paternis. Quis enim nesciat splendorem magnæ Ecclesiæ Coloniensis, quantum illis præcipue temporibus splenduerit, etiam in facultatibus & honoribus seculi? Cum ergo tantæ Sedi præesse deberet, & super tale tantumque candelabrum exaltanda esset hæc lucerna Domini, habendo tot facultates, habendo nomen etiam & ius eximium apud fastigium terreni imperij, sicut sequens narratio declarabit; non indignum videri debet, quod Iudæus quoque præsagium futuræ claritatis eius acceperit, qui & patri eiusdem dixit: Certissime noueris, quia quod nascitur tibi, teipsum iucunditate replebit, suosque natales magno sui nominis splendore illustrabit. Hoc dicere potuit ille, solam respiciendo lucem vel gloriam seculi: Christus autem lux vera & gloria patriæ cælestis, mirabile eius præsagium mirabiliter adimpleuit. Nam qua nocte, illo de Virgine nato, exortum est in tenebris lumen rectis, & pastores super gregem suum vigilantes claritas Dei circumfulsit; [cuius Pontifex nocte Natiuitatis Christi erat consecrandus:] ipsa nocte, imo sub ipso lucis sequentis crepusculo, inter Missarum sacra solennia, quorum hæc prima vox est, Lux fulgebit hodie super nos; consecratus est Pontifex, veri baiulus luminis, eorumque sortitus ministerium, quibus dictum est: Vos estis lux mundi, &c. Quis dubitet hoc euenisse per prouidentiam siue ordinationem Domini, eadem cura vel gratia, qua memoratum signum eo nascente præmisit? Verum de hac re suo loco plenius dicendum erit. [Matth. 5. 14]

[3] Tali, vt dictum est, cum præsagio puer hic, beatæ prædestinationis filius, in Wormatia c Galliarum vrbe ortus est. [natus VVormatiæ] Porro illuc, scilicet in Gallicum Wormatiæ territorium, genus eius maternum de fonte Alamannico casibus aduersis deriuatum fuerat. Siquidem auia eius materna nomine Emma, [habuit Emmam auiam filiam Comitis Alamannorum,] Regimboldi nobilissimi Alamannorum Comitis filia extitit, & ab Hunnis deprædantibus e castro patris cum duabus sororibus extracta, atque in prȩdictæ vrbis territorio captiua violenter abducta est: quam vir quidam nobilis vt vidit, protinus instinctu Dei, sine quo nec passer vnus in terram cadit, formam captiuæ liberalem misertus est, eamque redemit. Quid multa? Prouidente Deo, [VVormatiæ venditam:] vt radix seruaretur, de qua nasciturus esset fructus qui permaneret in acquisitione salutis, pater eius puellæ, dum forte pergeret ad curiam Imperatoris, in domo eiusdem viri nobilis hospitium habuit. Illic inter multa colloquia filiam recognouit, gratulatus est, eamque viro, qui redemerat, postulanti coniugem, cum dote multa tradidit. Ex illis nata nuptijs Sancti huius mater est. Hoc idcirco non præterire libuit, quia nonnihil spectat ad laudem & gloriam Dei, quod amaritudo illa tantis superata est benedictionibus dulcedinis, vt redempta captiuitas, talem tantumque cruem cæli partu ederet.

[4] Igitur prospiciente proposito Dei, qui & ante tempora secularia Sanctos omnes præsciuit & prædestinauit conformes fieri imaginis filij sui, [traditur studis litterarum:] & in suo quemque tempore vocauit, iustificauit & magnificauit; hic Sanctus præscitus, vt nasceretur, vocatus est, non solum vt per baptismi gratiam iustificaretur, verum etiam vt honore Pontificalis gratiæ magnificaretur. Huius nimirum magnificentiæ præparatio in eo extitit, quod in eadem Ecclesia Wormatiensi studijs liberalibus traditus est. Tanta quippe facilitate diuinæ pariter & humanæ philosophiæ fluenta potauit, vt dubitandum non esset, eum intrinsecus doctorem habere illum, de quo Apostolus dicit: Ego plantaui, Apollo rigauit, Deus autem incrementum dedit: maxime quia cum spiritu scientiæ clarescebat in eo spiritus pietatis & timoris Domini, a quo Sanctus omnis ad sapientiam ascendere incipit, sicut scriptum est: Initium sapientiæ timor Domini. [1. Cor. 3, 6] Hoc perpendens vir venerabilis Hildebaldus, qui tempore illo Pontifex erat eiusdem Ecclesiæ Wormatiensis, & prudentem adolescentem cognoscens ex studijs ipsius, sicut Scriptura dicit: Ex studijs suis cognoscitur puer, vtrum munda sint opera eius; gaudebat in eo spe bona, [ab Hildebaldo Ep. VVormatiensi amatur:] reputans quod homo hic vtilis foret sanctæ Ecclesiæ. [Psal. 110. 10., Prou. 20. 11] Erat namque idem Pontifex eius beneuolentiæ, quam in Propheta Spiritus sanctus insinuans: Dicite, inquit, iusto, quoniam bene, quoniam fructum adinuentionum suarum comedet. [Isa. 3. 10.] Et in Euangelio Dominum dixisse nouerat: Messis quidem multa, operarij autem pauci. Rogate ergo Dominum messis, vt mittat operarios in messem. [Luc. 10. 2] Itaque sanctæ Ecclesiæ prospectum esse cupiens, & in ea, cui præerat, Sede iam paratum sibi a Deo sperans successorem, [fit Præpositus Ecclesiæ VVormatiensis:] bene agentem condigna laude confortare studebat. Denique defuncto tunc temporis eiusdem Ecclesiæ d Præposito, protinus hunc subrogauit. At ille Sanctus & Verus, qui habet septem stellas, qui ambulat in medio septem cande labrorum aureorum, in alio firmamenti sui loco stellam istam figere, & super alterius Ecclesiæ candelabrum lucernam istam ponere disposuit.

[9] Proinde vt longius innotesceret, qui longius erat expetendus, Otto Romanorum Imperator tertius, de viro illustri, quis vel qualis esset audiuit: [tū Cancellarius Ottonis III Imp.] & inclinante cor eius Deo, sicut scriptum est, Cor Regis in manu Dei; adeo viri probitas illi complacuit, vt eum suo lateri sociaret, primumque Cancellarium sibi constitueret. [Prou. 21. 1] A quo etiam persuasus hic Beatus, iugum Domini, scilicet Presbyterij honorem, alacriter suscepit, socio e Brunone, qui postea Romani dignitate pontificij functus est. Attamen tunc idem Bruno, vt Presbyter fieret, non cito acquieuit, humiliter excusans veluti maiorem suis meritis accipere gratiam. Sane vterque laudabilis, & hic qui animo alacri cito acquieuit: & ille, qui primo stupefactus, rem arduam refugere tentauit. [Matth 8. 7. & 8.] Nam & Centurio, qui dicenti sibi Domino, Ego veniam, & curabo puerum tuum iacentem in domo paralyticum; respondit, dicens; Domine, non sum dignus, vt intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, & sanabitur puer meus; statim ab eodem Domino secundum fidei suæ humilitatem laudatus est: & Zachæus, qui dicente illo, Zachæe festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere; statim festinans descendit, & excepit illum gaudens; secundum caritatis suæ lætitiam dignus iudicatus est, cui diceret Dominus: Quia salus hodie huic domui facta est. [Luc. 10. 5] Verum hic quoque, qui Presbyteratus officium rogatus, cito, vt iam dictum est, subijt, adhuc excellentiorem Pontificij gradum, [recusat Episcopatum Herbipolensem,] postmodum sibi oblatum, suscipere humiliter recusauit. Defuncto namque paullo post Ecclesiæ Wirzeburgensis Episcopo, optabat Imperator, vt illi subrogaretur. Recusauit, vt iam dictum est, indignum se profitens, & in fratrem suum, nomine Henricum, tamquam seipso longe digniorem, mox eamdem transferri obtinuit electionem. Factumque est: frater eius Ecclesiæ iam dictæ præsedit; ipse autem in humilitate & dilectione sua, præfinito sibi a Deo tempori & loco seruatus est. Interea Romano Pontifice defuncto, iam dictus Bruno Sedem sortitur Apostolicam, agnominatus f Gregorius, vixitque in ea annos ferme duos, & menses nouem, vndecimus supra Brunonem alterum, qui & nonus g Leo dictus est. De isto, qualiter a Romanis Imperatori rebellantibus, primo h expulsus, ac deinde i veneno peremptus sit, quoniam ad rem præsentem minus attinet, nunc omittentes, potius propositum prosequamur.

[Annotata]

a De hisce annis supra actum est.

b De hoc Iudæo nihil in antiqua Vita legitur.

c Erat VVormatia iam tum Imperij Germanici vrbs illustris, in antiquæ Galliæ Notitia Germaniæ primæ adscripta, [VVormatia.] & vrbs Vangionum dicta.

d In priore Vita, dicitur Episcopus eum ceteris sui præfecisse obsequij, idq; cum ex Gorziensi monasterio esset reuersus. Quam habitationem silet Rupertus.

e

Bruno, Ditmaro lib. 4 Ducis Ottonis filius, nepos Ottonis Imp. aliis sobrinus aut consanguineus. [Bruno] Inuenis VVormatiæ vrbe Vangionum studuit: hinc in epitaphio dicitur:

Lingua Teutonicus, VVangia doctus in vrbe.

f [dein Gregorius V Papa] Gregorius V creatus anno 996 mortuus mense Febris. anni 999 num. ante fuerit Episcopus Verdensis in Saxonia inferiore controuertitur.

g S. Leo IX Papa ex Episcopo Tullensi creatus anno 1049, mortuus an. 1054, die 19 Aprilis, Martyrol. Rom. inscriptus. [S. Leo IX]

h Intruso Antipapa, Ioanne XVII, Episcopo Placentino.

i De violenta eius morte nihil alibi legimus.

CAPVT II
S. Heriberti electio & consecratio in Archiepiscopum Coloniensem.

[6] [in schismate Ecclesiæ Coloniensis] Non multo post Colonia metropolis vidua facta est, defuncto Euergero eiusdem ciuitatis Archiepiscopo. Ecce autem dum eligere conantur successorem, sciderunt vnanimitatem, Clerusque & populus grauiter dissentiebat ab inuicem. Nam alium Clerus, aliumque sua electione poscebat populus: & intantum processit partium diuersarum conflictus, vt prope ad arma concurreretur. Itaq; velut absente Iesu, nauicula in medio mari iactabatur fluctibus. Sed laborantibus velocius succurrit ipse, & venit ad eos supra mare. Nam is, quem non probante populo Clerus eligebat, videlicet Wezelinus, domus S. Petri Præpositus, repente silentium flagitans, per voluntatem Dei sic omnes alloquitur: In caussa ista, Patres & Domini, non sua singuli, sed pariter ea quærentes quæ Domini sunt, melius quoad possumus ineamus consilium. Nam præesse vobis nec ipse cupio, nec alteri inuideo: sed in hac re liber ab vtroque, scilicet inuidia & ambitione, alium vobis notum designo, qui dignus sit, videlicet illustrem Herebertum, valentem secundum Deum & secundum seculum, vtpote Christo deuotum & Imperatori carum. [proponitur & elegitur Archiepiscopus.] Soluamus ergo litem, in huius dignissimi concedendo electionem. Vix ille hæc dixerat, raptimque ex ore eius, Herebertum vniuersa turba conclamabat. Vna omnium vox, vna voluntas, quos eatenus discordantes, nunc miro modo in vno absente homine vinculum pacis alligabat. Ita Domino imperante, cessauit ventus, & tranquillitas facta est. Huius vero tranquillitatis tam celerem euentum magis memorabilem nobis facit aliorum temporum siue locorum nonnumquam audita vel visa tempestas, vbi quodammodo dormiente siue absente Iesu, non ante motus maris sedatus est, quam multus animarum, imo & corporum rerumque ceterarum periret ac profligaretur numerus. Nimirum iusto Dei iudicio propter peccata inhabitantium, vbi tale quid accidit, asscribendum est. Nam quod nauiculæ Coloniensis Ecclesiæ, [cum pace & concordia omnium:] dum illis discordiæ fluctibus iactaretur, tam cito, ne ad arma perueniretur, subuentum est, misericordiæ Diuinitatis asscribi debet. Porro meritorum beati viri in hoc quoque euidens adstipulatio est, quod oblato ad electionem nomine ipsius, animosa Cleri & populi discordia quieuit, & pax reddita est. Subtiliter namque attendentibus res ipsa loquebatur, quod mitteret illum Princeps pacis, lapis angularis, & pax nostra Christus, qui fecit vtraque vnum: qui inimicitias interfecit in semetipso, & per sanguinem suum pacificauit omnia, quæ in cælis & quæ in terris sunt.

[7] Igitur cum præsentia Domini electio memorabiliter celebrata est serui fidelis, & hæc tam a Deo quam ex hominibus continuo testimonium laudemque habere meruit. Siquidem & Imperatoris supra memorati cor iam tetigerat manus Domini, vt per hunc virum sedaret iam fama compertos sibi motus ciuitatis discordantis. Nam & cum pecunia tentaretur ab alio, quem (vt iam supradictum est) acclamauerat dissensio populi; ipse responsum differens, contemptumque oblatæ pecuniæ dissimulans, hæc interim a territorio Beneuentano, vbi tunc temporis commanebat, manu propria beato viro scripsit, tunc Rauennæ cum ciuitatis eiusdem Antistite iussa ab Imperatore negotia peragenti: Otto Imperator Augustus sola Dei gratia. Hereberto Archilogothetæ gratiam & Coloniam & Pallij cubitum vnum. Vbi vero Coloniensium adfuit legatio, viri complures honorati, tam de Clero quam de populo, & qui in vtroque ordine videbantur præstantissimi, cum quibusdam de Principibus terræ maximis, electionem coram deprompserunt personæ talis. Tum vero vehementer exhilaratus idem Imperator prudenti consilio ciuitatis grates non minimas egit, quia quod ipse optabat, quodque optimum sibi videretur, hoc ipsi quoque sentirent & eligerent, vno eodemque secum spiritu. Ita prorsus euidenter huic ostiarius aperuit, intraturo in ouile ouium, pacificans cunctos in electione eius, vt nullum fieret obstaculum. Hæc omnia vir laudabilis reuera sapienter accepit: qui interea petens ecclesiam, [de nuntio isto valde exhilarati,] stratus solo, gratiarum cælestium largitori Domino Deo toto mentis affectu grates egit, non vtique pro gloria temporali exultans, sed supernæ benedictionis munus adorans. Quomodo enim non gauderet, qui se tam euidentibus experimentis Deo curæ esse perspiceret? Imitatus namque est sanctum Regem & Prophetam Dauid: qui, cum audisset sermonem Domini per Prophetam Nathan, dicentis; Cumque impleueris dies tuos, vt vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filijs tuis, & stabiliam regnum eius; ipse ædificabit mihi domum, & firmabo solium eius vsque in æternum &c. ingressus est & sedit coram Domino, & dixit: Quis ego sum, [& exemplo Dauidis] Domine Deus, & quæ domus mea, vt præstares mihi talia? [2. Reg. 7. 12] Et subiunxit: Nunc igitur Domine, sermo quem locutus es famulo tuo super domum eius, confirmetur in perpetuum, & fac, sicut locutus es. Hæc & cetera cum diceret Rex fortis, sapiens & humilis, exultabat, non vtique pro temporali memoria domus vel templi manufacti, quod filius eius Salomon facere habebat nomini Domini; sed pro æterna Christi, sui secundum carnem filij, & Ecclesiæ gloria, quam in illius Salomonis filij sui & templi eius figura prophetico spiritu intelligebat. [gratias agit Deo:] Hoc nimirum exemplo & hic Beatus egit & agere debet omnis, qui vocatur a Domino, vt domui Dei rector, siue ouibus Christi Pastor præsit, non humanam gloriam, sed diuinam amplectedo gratiam. Quia profecto magna gratia est, Pastorem & Episcopum esse animarum, computanda inter dona maxima, quæ dedit hominibus ascendens Christus in altū. Nam & Apostolus cum dixisset; Qui descēdit, ipse est, & qui ascendit super omnes cælos, vt impleret omnia: & ipse dedit quosdam autem Prophetas, alios vero Euangelistas, secutus est & ait: Alios autem Pastores & Doctores ad consummationem Sanctorum. [Ephes. 4, 10 & 11.] Recte igitur & sapienter hic pro collato siue conferendo benedictionis & pastoralis gratiæ munere grates egit.

[8] Iam de ambitionis vitio quam liber ab illo fuerit, cum tota eius vita inditio sit, illud quod, [differt consecrationem] est memorabile testimonium, quod VIII Idus Iulij, quæ dies S. Kiliani martyrio erat celebris, cum creari deberet Archiepiscopus, differri in crastinum præoptauit, propter præsentes exequias lugubres, quæ ibidem agebantur, a Strasburgensis Episcopi: videlicet ne alijs lugentibus & flentibus, ipse ridere videretur cum suis, memor Scripturæ, dicentis: Hæreditas ad quam festinatur in principio, in nouissimis suis benedictione carebit, Et reuera dolendum erat pro exitu eiusdem Episcopi: quia videlicet terribiliter acciderat, præeunte signo non bonæ æstimationis. [Prou, 20. 21] Nam cum ille mitra redimitus, Missarum solennia celebrare ingrederetur, [vt Episcopi Argentinensis, cuius leuitas notatur,] vbi se ad populum vertit, dicturus de more, Pax vobiscum; Imperatorem intendens, tanto risu solutus est, vt funditus oblitus esse videretur, ad quid se conuertisset. Vt vero ad prandium ventum est, cunctis pariter considentibus, percutitur morbo b pleuretico, interque manus ad proprium delatus hospitium, die decimoquarto reddidit spiritum. Viderat autem ante annos septem, vt solitus erat narrare, visionem: [exequijs possit interesse:] videlicet adstitisse sibi senem quemdam, veste purpurea pontificalique redimitum infula, qui se profitens esse Kilianum, tale, inquit, ille mihi profudit oraculum: Age per hos septem annos, qualia Episcopum decent opera: quia non longius tibi a Domino vitæ spatium positum est. Quomodocumque ille visionem acceperit, qualitercumque se præparauerit, qualiscumque in illa hora suæ mortis iuuentus fuerit, recte nimirum sapienti huic talis, vt prædictum est, illius exitus meditationem mortis renouauit vel auxit, magnumque fuit temperantiæ eius iudicium, quod tempore flendi, differendo sibi vel suis tempus gaudendi, tristibus exequijs priuatus interesse maluit.

[9] Et quidem Beneuenti Pontificalis ei honor datus est VII Idus c Iunij. [Beneuenti creatur Episcopus, Romæ accipit pallium:] Et exinde Romam profectus, Pallium ab Apostolicæ Sedis Præsule accepit: sed ciuitatem Coloniam ingressus est, & in Sede sua sedit die, quæ apud Christianos non incognita est, scilicet in vigilia Domini. Quo cum accederet, iamque in vicino adesset, dignum memoria est, qualiter Apostolicæ doctrinæ recordatus est, qua dicitur: Obsecro autem vos ego vinctus in Domino, vt digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, cum omni humilitate & mansuetudine, nam vere humilis & mansuetus, Pallio missionis Apostolicæ præmisso, ipse indutus linea, [Coloniam indutus linea & discalceatus ingreditur:] discalceatusque, lento pede secutus est, cum frigus hiemale pro tempore calceatis quoque permolestum esset. [Ephes. 4.] Attendebat etiam vocationem suam, quod non ad regna gentium, sed ad ministerium vocaretur sanctorum Christi discipulorum. Et quamuis ad insignem iam veniret suam ciuitatem Coloniam, tali schemate confitebatur cum beatis Patriarchis, quorum Apostolus meminit, quod peregrinus & hospes esset super terram, patriam se quærere significans meliorem, id est, cælestem, & eam, quam parauit illis Deus, ciuitatem. [Hebr. 11] Venit itaque duce Spiritu sancto, in spiritu humilitatis, cū animo contrito, non tamen absque sancto & spirituali gaudio: & sicut superius iam prælibatum est, ipsa nocte gaudij sui, scilicet Natalis Domini, consecratus est inter Missarum solennia, quæ ex more celebrabantur paullo ante vel circa ortum diei. Venerant quippe ad hoc ipsum cum eo plures Episcopi. Iam vero in illa consecratione eius quis diuinam ordinationem non miretur? Quis non vereatur hic altitudinem consilij diuini, [consecratur Episcopus] quo ita fieri complacuit? Denique totum illud officium matutinum sanctis Pastoribus ouium Christi Spiritus sanctus composuit, quorum nimirum mysticum exemplar pastores illi fuerunt, qui nocte illa vigilantes & custodientes vigilias noctis supra gregem suum, circumfulgente se claritate Dei, nuntium bonum, [in aurora Natiuitatis Christi:] gaudium magnum nati Saluatoris, quod a sanctis Angelis primi audierant, videre meruerunt, sicut sanctum eiusdem Missȩ narrat Euangelium. [Luc. 2] Cunctæ nimirum eiusdem officij partes, pastorum Ecclesiæ voces sunt, quales rationalibus curæ suæ ouibus personare debent, natum de Virgine pro salute mundi Saluatorem. Plane nisi legentium vitandum esset fastidium, promptum erat exponere partes singulas secundum eiusmodi sensum. Vnum tamen est, quod iure non prætereundum sit, videlicet propheticum capitulum, quod in eodem officio lectionem Apostolicam ex more præcedit: maxime quia huius sancti Pastoris personæ locus ille miro modo sese accommodauit. Denique dum in consecrando illum, Episcopi duo codicem euangeliorum super caput ceruicemque eius tenerent, reuoluto mox eodem codice versiculus iste primus occurrit: Spiritus Domini super me: propter quod vnxit me: ad euangelizandum pauperibus misit me. [Isa. 61. 1] Propheticum namque hic Esaiæ capitulum Euangelicis litteris hoc modo insertum est: Et regressus est Iesus, inquit Lucas, in virtute spiritus in Galilæam, & venit Nazareth, vbi erat nutritus, & intrauit secundum consuetudinem suam die Sabbati in Synagogam, & surrexit legere. [Luc. 4. 14. & seq.] Et traditus est ei liber Esaiæ Prophetæ. Et vt reuoluit librum, inuenit locum, in quo scriptum erat: Spiritus Domini super me, propter quod vnxit me: euangelizare pauperibus misit me, prædicare captiuis remissionem, [quare aperto super caput eius libro Euangeliorum,] prædicare annum Domini acceptum & diem retributionis. Et cum plicuisset librum, reddidit eum ministro, & sedit. Et omnium in Synagoga oculi erant intendentes in eum. Cœpit autem dicere eis: Quia hodie impleta est hæc Scriptura in auribus vestris. Constat ergo, quia persona Christi est, quæ hæc in Propheta suo de semetipso loquitur. At ille nimirum non solum vnctus, sed vnctus est præ omnibus, sicut alia Scriptura dicit: Vnxit te Deus, Deus tuus, [fuerit inunctus:] oleo lætitiæ præ consortibus tuis. [Psal. 44.] Omnes namque Sancti, omnes quicumque illius speciosi & gratiosi Regis participes siue consortes sunt, eodem spiritu, eodem oleo lætitiæ vncti sunt: quippe qui nec Sancti absque vnctione hac vllo modo esse possunt. Cum itaque vniuersos eius participes vnctos esse constet eodem Spiritu Domini, de quo ille Princeps & potentissimus dicit: Spiritus Domini super me, &c. contestans & dicens: Quia hodie Scriptura hæc completa est in auribus vestris: sine dubio Præsules Ecclesiarum, quorum est pauperibus euangelizare, & prædicare captiuis remissionem, & ad hoc sacro chrismate vncti sunt; ipsi singuli scire debent, & de semetipsis post Christum dicere possunt: Spiritus Domini super me, propter quod vnxit me. &c. Igitur dum in huius beati Pontificis vnctione, aperto super caput eius euangelico volumine, primam Scriptura sancta vocem hanc edidit, reuera iure omnes, qui aderant, venerabiliter pro vero diuinitatis oraculo sententiam arripuerunt, credendo quia Dominus hunc misit: non dubitando, quia hunc Spiritus Domini vnxit. Cum hac lectione prophetica, sicut est ordo eiusdem officij matutini, consonantibus atque alternantibus choris, concrepabant diuinæ voces sacra præconia lucis & decoris, quem princeps pastorum Deus & Dominus noster induit, qui nocte illa illuxit nobis: de quibus non est modo explanatio continuanda: ne, sicut iam dictum est, prolixitas fastidium pariat. Hoc tantum indubitanter dixerim, quia quædam signa erant hæc persistentis in tenore fui propositi & Dei: qui & dum nasceretur hic beatus, splendorem lucis pro signo mirabiliter edidit, & dum consecraretur, sic eamdem consecrationem disposuit, vt solennia circa illum audirentur præconia veri luminis, cuius nuntij debeant esse pastores cuncti animarum, secundum exemplum pastorum illorum, quos nocte illa claritas Dei circumfulsit.

[Annotata]

a Hic est VVilderoldus 36 Episcopus Argentinensis Guillimanno, qui hæc verba ex Chronico Hermanni Contracti citat: [VVilderoldus Fp. Argentinensis.] Anno 1000 mortuo in Italia VVilderoldo Argentinæ Ecclesiæ Episcopo, Alavvicus Augiensis Abbas pro eo ab Imperatore promouetur. In Chronico Hermanni a Pistorio, vti & ab Vrsticio edito, solum indicatur ad annum 1000 promotio Aleuici. Forsan alius ex Ruperto adiunxit obitum VVilderoldi, anno 999 extincti: aut certe Rupertus vltro hanc historiam adiunxit, quæ non satis cohæret, cum priuilegijs supra indicatis, in quibus indicatur vsque ad finem mensis Maij Romæ adfuisse, discessisse Rauennam, atque inde Beneuentum regressum ante VIII Iulij. Forsan melius abest a priore Vita.

b Hinc fabulam, quod a muribus corrosus foret, potuisset Guillimannus melius refutare.

c Supra VIII Idus Iulij noluit hunc honorum accipere, at quomodo VII Idus Iunij suscepit? Quidni VII Idus Iulij Rupertus scripsit. Et forsan Augustus mensis accipiendus.

CAPVT III
Acta S. Heriberti in obitu Ottonis III Imperatoris, & in fame publica.

[10] Tvum est hoc opus, Christe, cuius sermo verus est, imo qui es ipsa veritas, cuius sententiam permanere oportet, dicentis: Non potest ciuitas abscondit, super montem posita. Item: Nemo accendit lucernam, & in abscondito ponit, neque sub modio, sed super candelabrum, vt qui ingrediuntur, lumen videant. [Matth. 5. 15., Luc. 11. 33] Sed quæ vnquam ciuitas sic super montem posita, non inuidiam passa & oppugnata est a ciuitate Cain terrena & in valle posita, cuius princeps est Satanas? At quæ vnquam lucerna sic super candelabrum posita fuit, [Cum alijs Sanctis a Deo exaltatis,] & nullus ei nequam oculus inuidit? Quod vt iam manifestius dicam, quis vnquam Sanctorum ædificatus in monte virtutum, verboque & exemplo lucens ad ædificationem videntium & audientium, nullam ab ingratis & inuidis passus est tribulationem? Quis inter supernarum gaudia gratiarum propriam non habuit mensuram eiusmodi lacrymarum, quas faciunt filijs lucis habitatores Cedar, id est, tenebrarum? [Psal. 119. 5 & 6] Nam hoc est, quod in Psalmo gementes singuli dicunt: Heu me, quia incolatus meus prolongatus est: habitaui cum habitantibus Cedar: multum incola fuit anima mea. Cum his, qui oderunt pacem, eram pacificus: cum loquebar illis, impugnabant me gratis. Et quamuis tribulentur, non tamen permittuntur tribulari sine mensura, id est, supra id, quod sustinere possunt. Item ipsi dicunt: Domine Deus virtutum, cibabis nos pane lacrymarum, & potum dabis nobis in lacrymis in mensura. [Psal. 79. 6] Oportebat igitur & hunc Sanctum, [aduersa patitur ab inuidis,] cuius anima erat Regis Dei ciuitas supra montem posita, qui lucerna erat super insignis Ecclesiæ candelabrum constituta: oportebat, inquam, & hunc pati aduersa inter prospera virtutum, quibus intus proficiendo ardebat, & inter radios signorum, quibus foris ad gloriam Dei lucebat, sicut protinus narrationis ordo monstraturus est. Quomodo autem vel per qualem occasionem aduersitas in eo reperit aditum? Videlicet per ingentem muri vel præcelsæ turris eius ruinam, id est, per mortem Imperatoris sæpedicti: cuius, dum adviueret, amicitia pro muro illi esse poterat contra aduersarios, quos contra eum postmodum inuidia suscitauit. Qui nimirum Imperator si, vt in ceteris, ita & in caussa, per quam mortem incurrit, consilium beati viri attendisset, multo melius sapientiæ appropinquasset, & non pœnituisset eum, quemadmodum ipsa Sapientia dicit: Omnia fac cum consilio, & post factum non pœnitebis. [Eccli 32 24] Quod quia non fecit, [quia post obitum Ottonis III] incidit in insidias mulieris malæ, videlicet eius, cuius virum Crescentium, sibi rebellantem, captum iusserat capitalem subire sententiam: & ab illa non præcauens, quamuis a sancto viro sæpius esset commonitus, veneno intra cubiculum dormiens infectus est. Obijt itaque a Romæ anno post ordinationem beati viri tertio. Ierat autem tunc quoque Sanctus idem cum illo, [regalia penes se habuit,] vtpote ad disponenda maxima regni negotia pernecessarius. Cui cum die sequenti confessus fuisset pestem quam perceperat, seque mori persentiret, id quoque supremum ab eo postulauit, quatenus corpus eius Aquisgrani sepeliendum transferret. Hoc agere insistens vir fidelis regalia quoque penes se habuit, [& electioni S. Henrici non adfuit:] & electioni non interfuit noui principis Henrici, tunc Baioariorum Ducis: quem secundum seculi dignitatem locupletissimum, & litterarum studijs non tenuiter instructum, Principes regni Regem sibi elegerunt. Hæc fuit occasio, quam aduersus illum rapere potuerunt aduersarij, quales in Ecclesia numquam defuerunt, ex quo sacrificia Deo primi obtulerunt Abel & Cain, scilicet falsi fratres, de quibus Scriptura dicit: quia abierunt in via Cain, quorum pressuram Apostolus quoque inter cetera pericula sua maxime gemit. [Ludæ 11] Et hæc quidem regalia repetita, cito reddidit: sed quia noui, vt iam dictum est, Principis electioni non interfuit, ex tunc illi suspectus erat. Vnde & idem Rex obtrectatoribus Sancti pronius aurem præbebat. Denique impacato semper eum odio persecutus est, donec a Domino redargui meruit paullo ante obitum Sancti, quod in suo loco præsens narratio non præteribit. Nunc memorabilium eius ad laudem Domini miracula percurramus.

[11] Res ipsa, quæ iam nunc enarranda est, satis lucide commendat, non casu, sed per diuinam dispensationem id, quod supra memorauimus, euenisse: vt scilicet in consecratione sancti Præsulis prima se ex Euangelij codice offerret illa vox misericordis Pontificis Christi: Spiritus Domini super me, propter quod vnxit me. [Isai. 61. 1] Subsecuta namq; postmodum siccitas, [Fame & peste grassante] peccata populorū vehementer arguebat, vt fere omnis herba præmortua, omnis ager exustus, nonqualemcumq; famem, sed famem mortiferam iamiamque minaretur. Denique cum siccitate pestilentia quoque sæuiebat, multique moriebantur, multi adhuc ægra vix trahebant corpora. Erat ergo pijssimo Pontifici non parua vel qualiscumque solicitudo: sed & in solicitudine compatientis animi tribulatio, & in tribulatione iugis & lacrymosa oratio. Vnde quia ferrum transibat animam eius, & in corde eius gemebat Spiritus sanctus, sicut dicit Apostolus; Nam quid oremus, sicut oportet, nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus; meruit & populum reconciliare Deo, sicut de Sacerdote magno & digno quidam Sapiens dixit: Et in tempore iracundiæ factus est reconciliatio, [indicit triduanum ieiunium:] & inter reconciliandum glorioso glorificatus miraculo. [Rom. 8. 26., Eccli 44. 17] Indicto ieiunio triduano, luctuosus ibat populus per vrbem fœcundam tot Sanctorum millibus, & ad singulorum patrocinia locorum fideliter atque suppliciter lacrymosas fundebat preces, quatenus ab imminentibus, iamiamque præsentibus, malis eriperetur. Erat autem publicus Cleri & populi, monachorum quoque atque sanctimonialium processus, & ex omni ordine vtriusque sexus: lingua quidem diuersa, sed vna intentione & eodem sensu concrepando, Kyrie eleison, altitudo cæli pulsabatur. Inter omnes & præ omnibus mœstus & supplex tristium filiorum spes & pater patriæ procedebat Archiepiscopus, [in processione publica] ita vulnerato corde tantisque cum gemitibus, vt miro modo consolatione sua dignum eum iudicaret Spiritus sanctus paracletus. Cum igitur oratorium S. Seuerini litania solennis egressa, B. Pantaleonis adiret oratorium, [visus honorari a colūba circumuolante,] ecce niuei candoris columba, videntibus multis, caput eius circumuolitabat, eademque repente disparens, iterum visibilis comparebat. Videbant eam multi, sed non omnes: quia videlicet non terrena species, sed cælestis erat gratia, quam aliquibus videre donatum est. Vt autem ventum est ad locum, vbi iam dictus Confessor Domini Seuerinus in transitu B. Martini voces Angelorum psallentium audire meruit: vident eminus eamdem columbam caput beati viri tertio circumuolantem, quæ & protinus in sublime eleuata, cælos petijt, nec vltra comparuit. Vnde quis dubitet Spiritus sancti gratiam, qualis in domo pectoris eius habitabat, talem deforis apparuisse, præsertim in tali luctuoso tempore? Columba namque, sicut & turtur, auis gemituosa est, gemitumque pro cantu edere solet: & sicut illa soliuaga, sic ista auis gregatim gemere consueuit. Verissime ergo cum signo huiusmodi orantem pariter & gementem prȩ omnibus hunc designabat Spiritus sancti gratia, & de isto quoque quodammodo idipsum dicebat, quod de alio quodam non ignoto, sed eximio Propheta dictum sacra narrat Pagina: Hic est fratrum amator & populi sui: hic est, qui multum orat pro populo & pro ciuitate ista. [2. Mac. 15. 14] Nimirum & iste vir in populo suo mitissimus apparuit, secundum similitudinem columbæ mitis & simplicis, sancto redundans Spiritu pietatis: atque idcirco gemitus & oratio eius perire non potuit. Nam vbi ad prandium ventum est, cum ipse appositis cibis fere ieiunaret, ita tamen more suo, vt tunc maxime ieiunium dissimularet; quibusdam ad ipsam respicientibus, & cum dolore loquentibus, quod ea die profusis tam multorum lacrymis necdum propitiato Domino cælum aperiretur; [suis peccatis imputat siccitatem publicam:] dignum memoria verbum respondit hic Beatus, vere mitis, vere mansuetus: Vestri, inquit, o carissimi, pastoris est culpa, quod cælum desuper tam ferreum est, quod multitudo viscerum Domini & miserationum eius continuerunt se super vos. Nisi enim Dominus meis irritatus esset sceleribus, qui inter ipsum & vos debebam stare medius, iam dirupisset cælum, & beneficium eius descendisset & stillasset super vos. Hæc eo dicente, pariter quasi quidam sanguis fluebant animæ vulneratæ ex oculis lacrymæ: quas erumpentes, & cum impetu currentes coram multis volebat quidem, sed non poterat continere. Lacrymis ergo victus, caput super mensam declinauit in manibus, & cum fortissimo spirituum Deo forti humilitate atque ardenti oratione luctabatur. [lacrymis & precibus] Erat autem hora eadem tanta cæli serenitas, vt nulla in aëre nubes appareret: cum ecce subito fragore magna pluuiæ vis inundando erupit, ita vt prius imbrium crepitus audiretur, [pluuiam impetrat.] quam vir sanctus caput ab oratione subleuaret. Cuncti protinus circumsedentes, a mensa sese excusserunt, & prosilire conati sunt, vt in laudem Christi tantique eius Pontificis hymnis personarent, & signa ecclesiastica concrepare facerent. At ille vir prouidus & humilitatis suæ custos vigilantissimus, terribiliter adiurando illos, hoc fieri vetuit, vixque obtinuit, vt interim quidem a semetipso quiescerent, Dei vero laudem ac gratias Christo agendas numquam tacerent. Nec vero insufficiens pluuia tunc extitit: sed ita vberrime terram irrigauit, vt iam præmortuas segetum radices ad fœcunditatem repararet.

[Annotatum]

a Hic aliquod σφάλμα Ruperti est, cum non Romæ, sed Roma reuertens in castro Patyrno seu Paterno obierit; vt supra in altera Vita, & in Notis ad illam dicitur.

CAPVT IV
Monasterium Tuitiense extructum, & post ruinam reparatum.

[12] Interea cum multis & magnis misericordiæ operibus insisteret pauperum pater, [In itinere Romano cū Ottone Imp.] viduarumque & orphanorum quotidianus prouisor, incumbebat animo eius cura continua, seruituris Deo monachis construere cœnobiū: quorum ordo videlicet profitetur, quia pauperes sunt, pauperes volutarij, nihil in hoc mundo habendo proprium. Habuerat autem Imperatorē Ottonem, dum adviueret, huiusce rei monitorem. Denique cum nouissima profectione Italiam ingrederetur rempublicam dispositurus, beatum virum habens in comitatu, cunctis prospere succedentibus, tractans cum viro Dei de salute animæ suæ, & quodammodo dicens, [constructionem monasterij concipit:] Quid retribuam Domino, pro omnibus quæ retribuit mihi; consilium hoc accepit, quatenus ob salutem suam cœnobium construeret monachorum in honorem sanctæ Dei Genitricis omniumque Sanctorum. Hoc inito salubri consilio, necessaria protinus ad hanc rem prædia Christo delegauit, quæ & beato viro in manum dedit, cum pollicitatione vel sponsione huiusmodi, vt quoniam vita mortalium incerta est, si quem ex ipsis necessitas mortis præoccuparet, alter quicumque superstes existeret, votum perficeret. Talis, Christo mediante, inter illos conditio conuenit, & ita pauperum memores extiterunt viri summi, hæredes æternæ viriditatis, de qualibus in Psalmo Spiritus propheticus dicit: Saturabuntur ligna campi, & cedri Libani, quas plantauit. [Psal. 103. 16] Hoc namque præconio, [prædia ab eo accipit:] sub nominibus lignorum campi & cedrorum Libani, mystice a sancto Spiritu diuites & potentes seculi promissi sunt hospitales futuri pauperibus, id est, Ecclesiæ filijs spiritualibus, de qualibus ibidem continuo subiungit: Illic passeres nidificabunt: Herodij domus, dux est eorum: quia propter ipsum pauperes fiunt, præparando animos diuitum secularium: vt quomodo passeres in ramis lignorum campi cedrorumque Libani nidificant, ita ipsi in possessionibus siue facultatibus illorum parata sibi vitæ huius necessaria percipiant. Hæc idcirco commemorare libuit, vt pariter recogitet quisque, qui de talium constituto viuit, professus Christi seruitium sanctamque paupertatem, quam Christus ipse docuit, quia tamquam passer volare, id est, cȩlestia cogitare debet, vt dignus sit hospitio vel stipendio, quod passerum id est pauperū siue humilium spirituali vitæ paratū est. Nam hinc est, quod idem Dominus Christus, instruens pauperes suos: Nolite, inquit, cogitare de crastino. [Matt. 6. 34 & 25. & 33] Item: Nolite soliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? Scit enim pater vester cælestis, quid vobis necesse sit. Quærite ergo primum regnum Dei & iustitiam eius, & hæc omnia adijcientur vobis. Quod idem est, ac si dicat: Securi o vos omnes, qui laboratis & onerati estis, venite ad me, & ego reficiam vos: securi & confidentes venite ad vitæ contemplatiuæ requiem, nihil de crastino soliciti: quia iamdudum pater vester cælestis, sciens quid vobis necesse sit, promisit & parauit vobis victum & vestitum, dicendo in Propheta: Saturabuntur ligna campi, & cedri Libani, quas plantauit: illic passeres nidificabunt. [Psal. 103. 16] Sed his omissis, reuertamur ad rem: neque enim propositum nobis fuerat docere monachos, quod statuta percipere stipendia non debeant, nisi per contemplationis pennam volent & a seruili opere peccati vacent, sed gestorum beati viri texere narrationem.

[13] Cum igitur B. Herebertus propositum electo in loco construere optaret cœnobium, & nusquam locum reperiret, quem aptum putaret satis & idoneum: conuertens sese ad Dominum lanctamque eius Genitricem in ieiunijs & orationibus, postulabat sibi ipsius reuelari voluntatem. Fecit hoc instanter, & sicut de S. Anna Prophetissa scriptum est, Vultus illius non sunt amplius in diuersa mutati: non ante destitit, [a Deipara apparente edocetur monasterium in Tuitiensi castro extruendum:] donec suis condignum meritis responsum cælitus accepit. [1. Reg. 1. 18.] Denique nocte quadam, dum post vigilias fatigata sopori membra dedisset, ecce adest per visum illa beata Angelorum & omnium Regina Sanctorum: quæ stellato sedens solio, latum & amplum cælorum cum filio suo possidens regnum, non parui pendebat etiam hoc paruum, quod sibi in terris fideli deuotione offerebatur domicilium. Et assistens, Scias, inquit, o Hereberte, exauditas esse orationes tuas: iam ecce venio ad te, vt indicem tibi votum, quod mente geris, quo in loco perficias. Ego enim sum Maria mater Domini. Surge ergo, & Diuitense castrum petens, locum in eodem mundari præcipe: ibique monasterium Deo, mihi & omnibus Sanctis constitue: vt vbi quondam abundauit peccatum & cultus dæmonum, ibi iustitia regnet in multitudine Sanctorum. His dictis, misericordiæ Mater disparuit, beato scilicet viro euigilante, atque ita relabente a dulcedine tantæ visionis. Erat autem in eodem castro sita chors, pertinens ad seruitium Episcopij. Surgens igitur, & gratias Deo corde & ore deuotissime agens, & ei, quæ sibi apparere dignata fuerat, salutis perpetuæ Genitrici non ingratus existens, confestim prædictæ chortis ministerialem accersiuit, iussitque quantocyus chortem illam emundari, quoniam Regis cælorum & Genitricis eius iam deberet curia fieri: vt exportata suppellex vniuersa, locum daret aduenienti, [id curas fieri.] atque habitaturo illic nomini Domini. Factumque est, & exportata rerum omnium quæ multa erat copia, citius quam sperari poterat locus emundatus est. Quid multa? iactis fundamentis, alacriter atque celeriter structura speciosa surrexit.

[14] Sed quid dicam? Cum enim opus fere peractum esset, iamq; sicut propositum fuerat, seruientium Deo monachorum cœtus adunatus existeret, [Templum collapsum,] quadam nocte dum finitis Matutinorum solennijs, omnes fuissent egressi, repente sic tota structura concidit, vt lapis super lapidem non remaneret, præter vnum parietem paruulum, qui solus inter illas ruinas stans repertus est. Quid de euentu sapiens auditor arbitretur? Nisi enim cælesti auctoritate structura surrexisset, nisi talis tamque sublimis personæ, quæ apparuit, sicut iam dictum est, dignitas opus tali in loco fieri iussisset, & nisi fundator operis hic Pontifex notæ sanctitatis existeret; fortuito accidisse arbitraremur. Nunc autem considerata rerum vel personarum qualitate, arbitrari licet, [cuius mystica interpretatio indicatur,] diuina & iusta hoc actū esse dispositione. Et quidem quoniam altitudinem diuini consilij perspicere non valemus, hoc tantum dicere libet, quia cunctis loca sancta inhabitantibus, & eis maxime, qui eodem in loco sanctum deinceps subituri erant seruitium, terribile signum datum est. Nam quod veraciter de filio Virginis dictum est: Ecce hic positus est in ruinam & in resurrectionem multorum; idipsum non inconuenienter de isto, & eiusdem Virginis oratorio, & de omni Sanctorum loco dici potest, quia in ruinam & in resurrectionem multorum positus est. [Luc. 2.] Quorum in ruinam? nisi illorum, qui sancto in loco vitam perditam ducunt, & idcirco maius portaturi sunt iudicium? Et quorum in resurrectionem? nisi illorum, qui de seculo nequam exeuntes, & peccata præterita fugientes, ad sanctum locum, pœnitentiam acturi, confugiunt, atque ita in statum iustitiæ resurgunt? Nimirum & illorum ruinam in iam dicta ruina lapidum, & istorum resurrectionem non absurdum est intelligi in structura iterata, quæ protinus in melius consurrexit. Nam vir Dei grauiter quidem tulit id quod accidit: sed cito resumptis viribus sancti desiderij, totum ipsum spatium ædificandi monasterij in altitudinem mali naualis effodiens, rursus fundamenta iecit, ocyusque consummatum, quinto Nonas Maij monasterium dedicauit. Porro de lapidibus prioris structuræ, [instaurat & dedicat,] claustrum cum officinis construxit. Igitur dum eiusmodi rem gestam legis aut recolis, quicumque mente studiosa exempla spiritualium de quorumlibet corporalium similitudine scrutari delectaris, non curans quali fine, quam humili ex re tuæ capias instrumenta salutis, dummodo possis vtiliter ædificari: opportune simul & illud ad memoriam reduc, quod manifeste diuina cum auctoritate scriptum est, vbi Dominus ad Prophetam dicit: Surge & descende in domum figuli, & ibi audies verba mea. Et descendi; inquit, in domum figuli, & ecce faciebat opus super rotam. [Ierem. 18. 2] Et dissipatum est vas, quod ipse faciebat e luto manibus suis. Et conuersus, fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis eius vt faceret. Hæc & cetera persequi vel tractare, præsentis narrationis propositum non admitmit: hoc breuiter studio intendente, quatenus hoc loco ad memoriam reuocaretur, in omni ordine & superbos pro sua duritia cadere vel dissipari, & humiles pro sua mansuetudine ad pœnitentiam conuersos, restaurari.

[15] [ad Crucem Dominicam efformandam,] Accidit & aliud, quod similiter non prætereundum, neque ratione vacare putandum. Nam vir Domini statim vt ecclesiæ fundamenta iecit, Crucem Dominicam, quæ ibidem statueretur, formari præcepit. Artifices vero vigilanter quidem institerunt, vt præceptum perficeretur, sed nullo modo diligentiam sequebatur effectus. Quotidie reiectis alijs alia ligna cædebant, & nullatenus ex quolibet ligno, quamuis electo, suæ artis officium peragere valebant. Multo igitur labore, sed & maiore defessi tædio, omnino ab eiusmodi opere desistere decreuerunt. Quadam vero die vir beatus in quamdam deuenerat possessionem ad se pertinentem, mensaque illi iussu ipsius in pomario, quod domui suæ contiguum erat, parata est. Stabat pyrus ex aduerso in altum porrecta, quæ ramis deductis, imo quasi brachijs distentis, quodammodo Domini effigiem manus in cruce expandentis, [non quodlibet lignum,] imitari videbatur. Cum itaque sedens, oculos inter prandendum fortuitis motibus deduceret, ecce talis effigies in arbore illa repente sese obiecit, miroque modo ad primum intuitum quemdam terrorem diuinum animo eius incussit. Nec mora, facto præ oculis illo familiari sibi signo Crucis, totus in se rediens, rem diuinitus præuisam, suisque oculis oblatam esse prudenter intellexit. Statim igitur accersito artifice, arborem illam succidi, & ex illa Crucem Dominicam, & in ea Saluatoris imaginem diligenter formari imperat. Paruit ille, & compendio satisque efficaciter artem operis elegantia secuta est. [sed pyrum aptam reperit.] Quid ex facto huiusmodi conijci potest? Numquid de lignis aut de truncis Deo cura est, vt indicare debeat, quod vel quale lignum sibi eligat aut eligere debuerit artifex? Sed reuera est aliud, vnde curat Deus, quod prudens auditor non inutiliter secundum hanc similitudinem contempletur. Nam signum Crucis vel imaginem, quam in recordationem Saluatoris Christianus veneratur populus, subleuatam ante oculos, sicut Moyses in deserto serpentem æneum pro signo exaltauit, imitari honore secundarij debent Pastores, quos Spiritus sanctus posuit regere Ecclesiam Dei, quam sanguine acquisiuit, vt vice Christi honorentur, quod vicem constat agere Christi. [Num. 21] Nimirum non humana præsumptione ad dispensationem domus Dei sunt intrudendi, sed electione Dei vocandi: vt videlicet ille constituatur, quem Deus elegerit, quem vt præesse mereatur, Deus velut operarium suum dignum Spiritu sancto demonstrare dignatus sit. Recte ergo huius veritatis, huius diuinæ electionis meminisse nos facit res ipsa, quæ pene similiter accidit, dum non qualecumque lignum, non quodcumque volebant homines artifices, sed quod nutu diuino monstratum est, ad eiusmodi operis effectum perduci potuit.

CAPVT V
Varia miracula a S. Hereberto in vita patrata.

[16] Operandi virtutes hic Beatus a Spiritu sancto, diuidente singulis prout vult, [In miraculis fugit gloriam:] gratiam habuit, sed gloriam semper fugit: quippe qui egregie custos humilitatis, nolebat imo fugiebat iustitiam suam ab hominibus videri. Denique talium maxime operum luce, Sanctorum vita coram hominibus innotescit. Huius rei clarum satis & euidens indicium est, quod cum gratiam hanc haberet, vt iam dictum est, numquam tamen precem ad Dominum fudisse reperitur pro cuiuslibet operatione virtutis: sed nihilominus per eum nonnulla facta sunt miracula eiusmodi, nonnumquam inuito, nonnumquam & nesciente ipso, sicut sequens sermo declarabit. Verumtamen in hac laudatione humilitatis huius, nihil magnorum Sanctorum auctoritati vel gloriæ derogauit, qui opus huius gratiæ fusis persæpe precibus impetrasse leguntur. Omnia namque tempus habent, dicit, Ecclesiastes. [Eccles. 3. 1] Denique sicut de generibus linguarum, quæ ab eodem Spiritu dantur, dicit Apostolus, Quia linguæ in signum sunt, non fidelibus, sed infidelibus; [neque precibus virtutem miraculorm petijt:] ita & de operatione virtutum recte dicas, quia virtutes ad testimonium sunt, non fidelibus, sed infidelibus: & ibi summopere Sanctis optandæ sunt, vbi ignorantiam veri Dei habens, ad fidem eruditur populus. [1. Cor. 14. 22] Vnde S. Elisæum laudabiliter egisse animaduertimus, qui dicente sibi Elia: Pete quod vis, antequam tollar a te; protinus petens: Oro, inquit, vt fiat spiritus tuus duplex in me. [4 Reg. 2] [vt aliqui Sancti,] Videbat namque miserabilem Israë, sequentem fornicationes impijssimæ Iezabel, claudicare in duas partes, sequendo Baal idolum Iezabel, & hæsitando post Deum patrum suorum, qui vnus & verus Dominus Deus est: & non posse populum eumdem in suum restitui gradum, nisi per multarum operationem virtutum. Proinde rem difficilem quidem postulauit, attamen quia non suam, sed Dei gloriam & communem quærebat populi salutem, factum est quod petiuit, & duplex spiritus Eliæ super eum requieuit. Duplum namnue donum spiritus in operatione virtutum ille accepit. [& Elisæus,] Nam si Scripturam consulas & diligenter computes, Elias quidem octo, Elisæus autem circiter sedecim miracula operatus est. Igitur & illi laude digni sunt Sancti, qui per caritatem vel propter ædificationem infidelium, fusis ad Deum precibus, virtutes operati sunt: & hic atque ceteri iure honorandi sunt, quicumque propter humilitatis custodiam quodammodo fugere studuerunt datam sibi cælitus & vltro prosequentem eamdem virtutum gratiam. Sed iam earumdem virtutum Sancti huius narrationem ingrediamur.

[17] Die solenni hic Sanctus Dei sermonem de more faciebat ad populum. [inter concionandum ad populum] Erat autem dies ille; quem Christianitas appellat diem Palmarum, quo videlicet die Rex cælorum sanctam ingressus est ciuitatem Hierosolymam, sedens super pullum asinæ, nimirum ob contemptum superbiæ Regum terræ, de qualibus Psalmista dicit: Hi in curribus, & hi in equis: subiungens protinus, Nos autem in nomine Domini Dei nostri inuocabimus: in quo videlicet nomine tunc ille passurus aduenit, clamantibus turbis: Benedictus, qui venit in nomine Domini. [Psal. 19, 8] Erat ergo sermo in ore eius tempori & rei congruens, videlicet quomodo diabolus per seductionem primi hominis, atrium huius mundi tamquam fortis armatus occupauerit, & quomodo superueniens fortior filius Dei, per humilitatem crucis & passionis suæ fortem illum vicerit, & vniuersa eius vasa, id est, nos homines ab eo, iure victoris tulerit. Ecce autem in maxima turba audientium quidam aderat, ab eodem forti & tenebrarum principe corporaliter obsessus, & ob hoc nexibus duris obstrictus; iam antea per multa Sanctorum loca fuerat deductus, vt meritis Sanctorum liberaretur, & non prouenerat illi optata salus: quia videlicet liberatio eius, beatissimi huius meritis per Dei prouidentiam reseruabatur. Cum igitur sermo eiusmodi ab ore beati viri proflueret, non sustinuit virtutē virturis fortitudo inimici, qui ad singula dicta, tamquam ad totidem verbera, vehementius eiulabat, dentibusque miserrimi hominis tamquam suis in semetipso stridebat, audiens illas, quibus a Christo victus narrabatur, historias. Itaque qui iam notus fuerat multis homo captiuus, omnibus innotuit, dum clamoribus cunctorum silentia turbaret, atque ad audiendum Dei verbum intentam totius regionis multitudinem solus inquietaret. Ad clamores eius maxime, vir ille misericordiæ filius, totus intendit: & sermonem, quem habebat in ore, prosequi non præualens, quoniam magnitudine compassionis occupabatur, orabat tacita mente, vt in vno manifestaretur homine virtus Liberatoris, qui totum mundum liberauit. [oratione ab obsesso pellit dæmonem:] Hæc tacitus orans, iterum atque iterum de industria repetebat capitulum, victoris Christi gloriam, & victi diaboli referens ruinam: ita vt mente excessisse videretur, vnam eamdemque toties iterando sententiam flens pariter, & vberibus, quod perpulcrum est, lacrymis perornans oris eloquentiam. Non ergo sustinuit, vt iam dictum est, ille hostis antiquus; sed virtute Verbi omnipotentis coactus effugit, liberumque, quem diu possederat, hominem reliquit. Illo namque exturbato, is qui vinctus a multis tenebatur, placido sermone: Obsecro, inquit, soluite me, vt ea quæ beatus ille Pontifex loquitur, possim & ego quietus audire. Cum hæc primo diceret, putabatur adhuc in illo nequam hostis fallere: sed loquebatur homo constantius, iterum atque iterum se liberatum asserens beati Pontificis meritis, & sana verba proferēs. Soluerunt ergo illum, & stabat sana mente, cum audientibus reliqua sermonis intentius audiens. Testes atque miratores virtutis erga beatum virum tanti extiterunt, quanti illum sermocinantem tali in loco circumstabant, qui & diligenter attenderant eius intuitum gestumque lacrymosum, cum nihil quidem labijs pro liberatione captiui diceret, & tamen liberationem eius tacitæ orationis virtute perficeret.

[18] [sanat aqua lotionis manuum in Missa] Aliud sub eodem tempore actum est virtutum eius indicium, in quo amplius splenduit de sursum, qui humilitatis studio apud se premebatur deorsum. Tres namque ex eis qui male habebant, ob meriti eius testimonium cælica visio direxit ad illum, tamquam ad salutis medicum. Primus illorum, cœnobij supra iam memorati, quod idem Sanctus construxerat, Abbas, nomine Volbertus, extitit, vir venerabilis, qui capitis oculorumque duro ac diutino vexabatur incommodo. Huic vna noctium diuinitus per visum intimatum est, vt ex aqua, qua sanctus Dei Ponfex post Missarum celebrationem manus de more lauisset, caput sibimet oculosque perfundendo foueret, indubitanter credens, quod protinus sanitatem recepturus foret. Credidit ille, quippe qui præ multis alijs familiariter conscius erat vitȩ illius Sanctissimæ Venit ergo, prius tamen ab eodem accersitus, vt sæpe solebat accersiri & requiri de monasterij iam dicti necessarijs rebus. Cumque ad celebranda Missarum solennia Pontifex de more pararetur, accedens propius, vt erat familiaris, visum retulit, aquam de manibus iussu eiusdem sibi, vt præmonstratum fuerat, dari poposcit. At ille quasi vehementer commotus, [Abbatem a dolore capitis & oculorū,] & quodammodo suæ mansuetudinis oblitus, in qua veraciter dicere poterat; Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulaui in magnis, neque in mirabilibus super me; repulit a se hominem velut delirum & amentem, qui nesciret aut non vidisset Rhenum pro foribus suis præterfluentem, in quo non solum capite & oculis, sed & toto posset corpore, quantum vellet, mundari. [Psal. 130. 1] Repulsus ille, perstitit non incredulus visioni, & a ministris eiusdem Pontificis clam sibi, quod petebat, reseruari obtinuit: moxque vt caput & oculos ex aqua illa perfudit, integram sanitatem recepit.

[19] Post hunc quædam mulier, quæ multo tempore cæca fuerat, visum pene eumdem vidit. [mulierem simili vino a cæcitate,] Dictum namque illi est, quod si ex vino, quo idem Sanctus Dei post Dominici Corporis & Sanguinis Communionem digitos de more lauisset, sibimet oculos intingeret, amissum protinus lumen reciperet. Credidit illa, dansque operam, vt ostensum posset remedium consequi protinus vt oculos vino intinxit, lumen optatum recepit.

[20] Alia deinde mulier, diu paralytica, per visum commonita est, [signo Crucis paralyticam,] quatenus beati viri benedictionem expeteret, confidens de virtute Christi, quod per meritum beati Pontificis, infirmitate propulsa, confestim sanitas succederet. Illa nihil dubitans, virorū manibus sese deferri postulauit, & secus viam collocari, qua transiturus esset vir Dei. Itaque illo prætereunte clamauit, benedictionem petens in nomine Domine. At ille paullulum subsistens, cum ex præsentibus cognouisset, quod paralytica esset, & quod benedictionem postularet, stans eminus, eleuata manu signum Crucis edidit: statimque reddita sanitas dissoluta membra solidauit, & quæ aliorum manibus deuecta fuerat, surgens ad propria remeauit incolumis. Ita miro modo qui apud se latere volebat, magis ac magis ex Deo clarescebat, & vox veritatis implebatur dicentis: Non potest ciuitas abscondi supra montem posita: & Nemo accendit lucernam, & in abscondito ponit, sed super candelabrum, vt qui ingrediuntur, lumen videant. [Matth. 5. 15., Luc. 11. 33]

[21] Aliquando quidam familiaris Clericus, & in ministerio quotidiano necessarius, valida febre cōrreptus, grauissime vexabatur, ita vt pene a cunctis vita eius desperaretur. Erat autem tunc sanctus Pontifex a cum Imperatore in profectione, & de Vangionum ciuitate cum illo Moguntiam proficiscebatur, [varia visitatione Clericum a febri periculosa,] habens Clericum iam dictum secum in itinere, & semper foris & intus obsequio eiusdem consuetudinaliter vtebatur. Cum ergo febris illum in profectione corripuisset, & pene vsque ad mortem fatigaret, Patri semper pium super afflictos habenti affectum, cum eodem pietatis affectu solicitudo quoque familiaris obsequij non parua pro tempore & re suborta est. Accessit ad lectulum, suumque pronius visitauit infirmum; paterne percunctans, si quid vellet, si quid saltem gustare præualeret. Ille vt ardebat valido æstu febrium, nihil præter aquam se poscere professus est. Qua cum benedictione concessa, ipse de more solennia Missarum ingressus est. Nihil quod audiretur foris, pro virtutis operatione, vt sibi ægroti concederetur salus, orauit, sicut iam superius dictum est; quia numquam pro huiusmodi signis aut virtutibus precem manifestam fudit. Orabat tamen, Deo quidem loquens, sed hominibus tacitus, & maxime in eiusmodi caussis Euangelicum consilium obseruabat Domini, dicentis: Tu autem cum oraueris, intra in cubiculum, & clauso ostio, ora patrem tuum. [Matth. 6. 6] Clauso namque oris ostio, orabat pro talibus, vt cum prouenisset virtutis effectus, ipse nihil egisse putaretur: atque ita iustitia eius non videretur ab hominibus. Quid multa? Peractis Missarum solennijs, dum suum rursus visitaret ægrotum, ille iam sine dubio meritis eius de magnis febrium ignibus ac suspicionibus mortis instantis ereptus, adeo conualuerat, vt auiditatem quoque ciborum adeptus, rogaret sibi transmitti pulmentum de mensæ ipsius apparatibus. Factum est, & exinde vsque ad satietatem refectus, adeo de infirmitate conualuit, vt proxima die cum alijs proposito itinere Moguntiam præiret, & Episcopalis obsequij munia ex integro, vt erat solitus, adimpleret.

[Annotatum]

a Contra in priore Vita, Clericus ipsius Vice-dominus cum eo gradiebatur ad palatium.

CAPVT VI
S. Heriberti studium orationis, humilitatis & benignitatis erga pauperes & afflictos.

[22] Idem familiaris Clericus, postmodum domus S. Petri Præpositus, [Orans in tenebris,] plurima de eodem Patre magna & magnifica nouerat & narrare consueuerat; quorum pleraque cum ob breuitatis studium a præterita sint, vnum est quod silentio transire non libuit: quia vere signum magnum est & euidens, quod oratio eius vere ignis fuerit, & ante oculos diuinitatis velut lampas ardens & lucens, caritas eius extiterit. Nocte quadam, [luce circumfunditur:] cunctis circa ipsum dormientibus, lumen, quod de more coram ipso positum fuerat, vt toto noctis spatio luceret, extinctum est, At ille iam dictus familiaris Clericus repente somno excitatus consurgens, & hac illacque sub horridulo silentio circumspiciens, dum pro recuperando lumine solicitus trepidat, rem diuinam & memoria dignam, vt ipse cum iuramento testabatur, conspicatus est. Nam inter ipsas noctis tenebras, ecce de lectulos, in quo beatus Pontifex peruigil orabat expansis manibus, lux immensa refulsit: cuius etiam magnitudine inualescente, nec manus eiusdem, vt ipse fatebatur, videre aut discernere potuit. Hoc nimirum signo satis claruit, quod vere filius esset lucis & filius diei: & quia oratio eius vere vt ignis peccata consumit, & potestates tenebrarum vincit. Nec vero illa tantum vice, sed & multoties cum post Matutinales hymnos, psalmorumque continuas decantationes lumen materiale alicubi reconderetur, lumen spirituale Pontificem sanctum secretius orantem ita circumfulsit, vt putaretur adesse præsentia solis meridiani.

[23] [humilitate perfectus,] Iam de humilitate eius gloriosa signa præmissa sunt, quia in operatione virtutum, & Patris, qui in cælis est, glorificationem quærebat, & sic operantem sciri vel videri se ab hominibus refugiebat. Porro ipsa humilitatis virtus tunc demum dulcis & sua perfectione laudabilis est, quando is, qui intus plenus Deo Creatori suo sese subijcit in confractione cordis, foris quoque ad infimorum condescensionem hominum semetipsum quanto maior est tanto amplius pro eo in tempore submittit. Libet igitur narrationi huic inserere rem gestam, magnæ humilitatis exemplum ferentem, & testimonio vtilem, vt maxime in sacris rebus nulla Ecclesiastica dignitas qualemcumque despiciat pauperem fidelem. Simul quia plerique salutarium Sacramentorum ministri nimium peccant, dum sacra venditant, cunctaque quæstus caussa faciunt, libenter hoc illis exemplum ingerendum est: quia videlicet peccatum quoque illorum vehementer hæc res gesta redarguit, in qua Sanctus iste magna, vt iam dictum est, laude refulsit. Pauperi cuidam ex his, quos Pater sanctus ope quotidiana sustentabat, infantulus natus erat: is quia pauper erat, & quia nihil quæstus in manu habebat, contemnebatur a Sacerdotibus, per totam vrbem Coloniam puerulum illum circumferens, & eidem filiolo regenerationis gratiam offerri postulans. Defessus ergo & contemptus, [baptizat pauperis filium, ab omnibus reiectum:] ad sanctum recurrit Pontificem, & quod tali in re contemptus esset, magna & flebili voce conquestus est. Ille vt vere sapiens, Currens, inquit, affer illum ad me, ego enim eum habeo baptizare. At ille: Suscipe, inquit, ergo eum tu quoque de sacro fonte, & Compater meus esse dignare. Baptizauit itaque pauperculum, non pro personis nostræ salutis appendens Sacramentum: suo nimirum facto & exemplo tantæ ciuitatis tam multos redarguens Presbyteros, quod ausi fuissent fidem Domini nostri Iesu Christi habere in acceptione personarum, iudicantes, vt ait Apostolus, apud semetipsos, & facti iudices cogitationum iniquarum. [Iacob. 2. 2. & seqq.] Etenim, inquit, si introierit in conuentum vestrum vir annulum aureum habens in veste candida, introierit autem & pauper in sordido habitu, & intendatis in eum, qui indutus est veste præclara, & dicatis ei, Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis, Tu sta illic: aut, Sede sub scabello pedum meorum: nonne iudicatis apud vosmetipsos, & facti estis iudices cogitationum iniquarum? Quod si in quouis iudicio iure hæc auctoritas Apostolica redarguit aeceptores personarum; quanto magis in dispensatione Sacramentorum, quæ de cælo gratis profluxerunt, vir sanctus exemplo suo redarguere debuit paupertatis contemptum? Recte igitur gradiens secundum regulam vel consilium Sapientiæ dicentis: Si bene feceris, scito cui feceris, & erit gratia in bonis tuis multa; tradidit Sacramentum salutis, non personæ intendens, sed creaturæ formatæ ad imaginem Dei: & ipse de sacro fonte suscepit puerum, factusque compater, dedit patri vnde nutriret eum. [Eccli. 12. 1] Quadam postmodum die, cum celebrata statione apud S. Seuerinum reuerteretur, multa Cleri & populi turba comitatus, transibat exiguum iam dicti pauperis tugurium. Ille vt prætereuntem vidit, non parum alacri vsus confidentia prorupit, trænum equi corripuit, simul clamans & adiurans per nomen Christi & per maiestatem diuinæ caritatis, vt paullulum subsisteret, & vel modicum quid de compatris sui apparatu perciperet: memor fœderis, quod secum pepigisset in iam dicta regeneratione vel susceptione filioli. Audiant & hoc exemplum, quicumque quasi iure Sacerdotali de pauperibus libenter obsonia capiunt, imo & violenter exigunt: qualibus per Prophetam Dominus cum dixisset, Væ qui opulenti estis in Sion: subsecutus & hoc addidit: Qui comeditis agnum de grege, & vitulos de medio armenti. [Amos 6. 1] Audiant, [non respuit inopem mensam tenuis hominus.] inquam, hoc, & imitentur exemplum, quia Pontifex magnus ad huiusmodi tugurium compatris digressus, optimum sumpsit conuiuium, panis videlicet frustum, & gallinæ pullum, nec non & tenuis ceruisiæ poculum. Talis caussa sit, talis pietatis custodia, talis caritas, vbi vel quoties Sacerdotalis dignitas, pro accipiendo munere ad pauperes sese inclinat. Hȩc pro humilitatis eius testimonio vel exemplo dicta sint.

[24] Porro de misericordia, quam magnam in pectore eius domum sibi ædificauerit, [Benignus in pauperes,] quam vere misericors & misericordiæ filius fuerit, testes erant pauperum multitudines, & pene innumerabiles esurientium cunei: quos non vno tantum tempore vel anno, sed pluribus episcopatus sui annis, fame per totum pene orbem grassante, de multis regionibus confluentes, paterno affectu & materna pietate in magna benignissimi cordis sui latitudine suscipiebat; dispertiens illos per Episcopij sui possessiones, quantum cuiuscumque fundi facultatem sustinere posse perpendebat. Verum præter quotidiana hæc pietatis eius experimenta, quamdam aliquando memoria dignam rem gessit in qua propter abundantiam misericordiæ, prope mendacij siue simultationis ac duplicitatis iniquitatem incurrisse possit existimari. Sed nos eiusmodi rem gestam commemorantes, simul ad memoriam reuocemus illud dictum Sapientis: Melior est iniquitas viri, quam benefaciens mulier. Res hoc modo gesta est: Clericus quidam ex pauperibus, qui, vt iam dictum est, ad beati Pontificis curam & eleëmosynam confluxerant, non contentus stipendio caritatis, quod sibi ex illo die porrigebatur, vsque in Saxoniam transuolauerat, & otiositatem sectatus, quæ, vt ait Sapientia, multam docuit malitiam, furtum perpetrauerat. [Eccli 42. 14., Eccli 33. 29] Denique tres noctu effringens ecclesias, cum vasis & vestibus sacris exinde sublatis, sacrilegus Coloniam versus repedauerat. Illic deprehensus; imo subsequentibus e vestigio his qui damnum pertulerāt, iudici eiusdem ciuitatis reus repræsentatus fuerat. Nec erat dubia sententia, quin sicut habet forensis lex, conuictus fur sacrilegus, statim suspendio interiret. At tum sanctus Pater in ipsa vrbe præsens aderat. Audito ergo quod acciderat, confestim iudicem ad se euocat, iubetque tamquam furti vindex animosus, vt furem secum in suam præsentiam deducat: Non, inquit, hodie quidquam cibi aut potus percipiam, donec in conspectu meo ille mortis reus appareat. Factumque est, & coram adductum, quamuis toruis oculis adspiciens, Te, inquit, viuere fas non est, cui mors tanto acquisita scelere, [reum mortis Clericum mirasimulatione liberat a supplicio:] iam debita iamque parata est. Hæc palam cunctis minaciter elocutus, optimo illum executori, scilicet pauperum prouisori, reum committens, secretius edixit, vt necessarijs sumptibus vbertim reficeretur. Ipse ad prandium discumbens, quæ sola causa pœnam illius differe videbatur, assidente omni frequentia, cunctisque ad epulandum intentis, ipse propositi non immemor, iam dictum prouisorem pauperum clam aduocans, clamque auri insusurrans: Educ, inquit, Clericum, meumque fessuro illi sterne quantocyus equum, tuque pariter adequitans, deducito vltra syluam proximam: dansque illi libram argenti, illo in salutem dimisso, tu quantocyus reuertens, coram adstabis. Factum est vt imperauit. Et ministro, qui redierat coram adstante, ipse simulata seueritate: En, inquit, vbi est reus ille. Hæc dicens, videbatur, imo videri volebat de pœna illius iam maturanda tractare. At ille voluntatis eius simul & facti conscius, tristitiam simul & pauorem confingens: Fuga, inquit, mi Domine, lapsus est. Tunc & ipse discurrens, fictumque metum verbis atque questibus depromens, cunctos qui aderant, attonitos reddidit. Quem sanctus Pontifex quasi vehementer increpitans & minaciter obiurgans, conuersus ad populum, spectaculi caussa confluentē: Ecce, inquit, reus ille effugit, euasit. Ite, currite, quatenus retractus ex fuga, debitam quantocyus pœnam soluat. Hoc insigne pietatis egit memorandus hic fraternæ salutis artifex, simulator fidelis, &, si dici fas est, splendide mendax: de cuius tali commento si cuiquam mendacij nota non carere videretur, iterum atque iterum decantare licet id, quod supra dictum iam est: Quia melior est iniquitas viri, quam benefaciens mulier. [Eccli 42. 14] Vir namque is est, qui ad virtutem tendit, & in omnibus, quæ agit, regno caritatis intentus est. Mulier autem, id est, mollis iudicatur, quisquis quolibet in sexu malum intendit, & regno cupiditatis deditus est. Ergo hic in facto suo, quamquam simulationis vitium subijsse videatur, vir est, & hæc iniquitas melior est, quam benefactum eius, qui dum iustitiæ zelum simulat, crudelitatem exercet.

[Annotatum]

a Præterita, scilicet in priore Vita, vti quod hic refertur.

CAPVT VII
Inimicitiæ ab inuidis procuratæ inter SS. Henricum Imp. & Herebertum, ac diuinitus sublatæ.

[25] Inter tot ac tanta pietatis opera seruus Christi quasi male operans, persecutionibus, vt iam superius prælibatum est, non carebat. Nec mirum. Dicit enim Apostolus, imo is, qui in Apostolo suo loquitur Christus: Omnes qui pie volunt viuere in Christo, persecutionem patiuntur. [2. Tim. 3. 12., Psal. 106. 23. & seqq.] Et in Psalmo prophetica Veritas cum dixisset de sanctis Ecclesiarum Rectoribus, Qui descendunt mare in nauibus, facientes operationem in aquis multis, ipsi viderunt opera Domini, & mirabilia eius in profundo: continuo subiunxit: Dixit, & stetit spiritus procellæ & exaltati sunt fluctus eius: ascendunt vsque ad cælos, & descendunt vsque ad abyssos &c. Oportebat ergo & istum, quoniam pie in Christo viuebat, persecutionem pati: & quia nauim in mari, id est, Ecclesiam in hoc seculo regendam susceperat, oportebat eum fluctibus turbari & moueri. Persecutionem patiebatur ab inuidis, quorum moribus ipse minime conueniebat: [Inuidos patitur infestos:] illis namque grauis erat etiam ad videndum, & vbi sanctius atque reuerentius coram Domino, humilis & paruus in oculis suis, procedebat siue adstabat, ibi amplius inuidis displicebat. Erat vero vultu valde reuerendus, & earum, quæ in mente illius regnabant, [maiestate vultus inter sacrificandū elucet:] virtutum quædam maiestas forinsecus in facie quodammodo visibiliter sentiebatur, maxime cum sancto altari assisteret, sacris Missarum solennijs intentus. Tunc etenim tam reuerendus apparebat, vt in faciem eius intendere volentes, quadam velut magisterij dignitate subditos terreret, nisi quos dilectio confortabat, quæ sola Dei & Sanctorum eius adspectu digna est. Hoc amplius indignantes inuidi execrabantur, procaciter ad alterutrum loquentes, & dæmonem eū esse dicebant, quem constabat esse Angelum Domini, secundum veritatem Scripturæ dicentis: Labia Sacerdotis custodiunt scientiam, & legem requirunt ex ore eius, qui Angelus Domini exercituum est. [Malac. 2. 7] Videte, aiebant, dæmonem, quomodo se in effigiem transfigurat Angeli, ita vt nemo nostrum faciem eius intueri possit. Et quid mirum, [aduersarijs magis inuisus,] si veritas verum dixit, & secundum dictum eius locuti sunt domestici falsitatis? Dixit enim; Si patremfamilias Beelzebub vocauerunt, quanto magis domesticos eius? [Matt. 10. 21]

[26] [ab his incitatum patitur aduersarium S. Henricum Imperatorem:] Porro maiores fluctus illi excitabat in Imperatoris animo ventus contrarius, quia videlicet suspicionem, quam contra sanctum virum initio regni sui, sicut iam supradictum est, mente conceperat, inuidi iam dicti semper augere laborabant detractorijs susurrationibus. Denique res eousque processit, vt iam dictus Imperator, nimio contra illum furore succensus, Coloniam peteret, hoc propositum habens, vt eum Pontificatu amoueret: aut certe, si hoc rationabiliter fieri non posset, quolibet modo iniuriose illum & indigne tractaret. At vero Deus, maris & fluctuum Dominus, qui ad Beatum Iob mystice loquens: Circumdedi, inquit, mare terminis meis, posuique vectem & ostia, & dixi: Hucusque venies, & hic confringes tumentes fluctus tuos. [Iob. 38.] Non permisit procellam hanc hucusque procedere, vt perficeret Imperator, quod intenderat: sed occurrens subuenit ambobus, videlicet & ei qui patiebatur immeritus, & illi qui de innocentis conscientia male sentiens, peccabat errore deceptus. Caussa, propter quam tali cum animo Imperator Coloniam properabat, huiusmodi extiterat: Imperator exercitu commoto, Comitem quemdam Ottonem, seculi dignitate præpollentem, in castro, quod dicitur Hamerstein, sito supra Rheni littus, obsederat. Is namque Otto Episcopatum Moguntinum multa infestatione sæpius peruagans, ferro & igne populabatur, odio magno contra eiusdem ciuitatis Præsulem vehementer inflammatus: fuerat namque ab illo propter illicitum connubium iudicio generalis Concilij anathematizatus. Cum ergo quærimonia eiusdem Præsulis excitatus Imperator, prædicto in castro illum obsedisset, venerabili huic viro demandauit, quatenus & ipse cum suis ad hoc negotium festinus adueniret. At ipse tunc immensis vexabatur febribus & idcirco adimplere non valuit, quod imperabatur. Quam impossibilitatem eius caussantē vt audiuit Imperator, [cum vocatus, ob febrim non veniret:] non credidit, videlicet antiqua suspicione præoccupatus, & putans illum semper exosa sui habere tempora imperij. Respondens igitur cum furore magnoque spiritu iracundiæ. Si, inquit, ad me dedignatur venire, ipse eum, quia ægrotat, habeo visitare: atque cum hac iracundia mox, vbi hostem expugnauit, Coloniam, vt iam dictum est, properabat, imminentibus nimiumque sese ingerentibus inuidis supra memoratis, qui satis ardentem furoris eius ignem magis ac magis perflabant, linguis maleuolis detrahendo innocenti viro Dei. Sed quia tempus erat iam consolandi, terminumque ponendi fluctibus illis & tempestati diutinæ aduersitatis, prospiciens de cælo Dominus, statuit procellam eius in auram, & siluerunt fluctus eius. Nam ipsa nocte, qua Coloniam ingressus & officiosissime a viro Dei erat susceptus, cum se sopori dedisset, videt in somnis quemdam quasi venerabilem virum, Pontificali veste ornatum, qui illum sic allocutus est: [eum cælitus monitum,] Caue, inquit, o Imperator, ne posthac amplius pecces in conseruum meum Herebertum. Scito illum Deo esse acceptum: in quem si quid admiseris, tu sine dubio portabis iudicium. Nimirum gratia miserentis Dei, taliter præmonendo Imperatorem, ignorantiæ eius pepercit: quia videlicet in eo, quod virum eiusmodi suspectum habebat, non malitia sed ignorantia peccabat. Siquidem eiusdem Imperatoris animam timor Domini possidebat, neque scienter disponere aut iudicare quidquam in regno cupiebat, per quod cælestis offenderetur Maiestas. Denique cum aliquid de regni negotijs disponere aut iudicare intenderet, dispositiones omnes siue iudicia sua precibus & eleëmosynis præueniebat: quatenus mens eius & actus cælesti regimine gubernaretur, ne quando exorbitaret agendo vel iudicando quod diuinis contrairet legibus. Recte igitur secundum intentionem suam diuino, vt iam dictum est, oraculo præuentus & seruatus est, ne tantorum meritorum Pontificem iniuriando, vt proposuerat, ipse reus iudicio diuinitatis existeret.

[27] Quid multa? Mane facto, cum Imperator mente mutatus virum Dei aduocasset, & id, [plane mutatum & errorem fatentem reperit:] quod cȩlitus euenerat, quod superno respectu Rex compunctus fuerat, vir sanctus adhuc ignoraret, ac perinde lacrymosis oculis apud illum querelam depromeret, caussas requirens, propter quas sibi tamdiu Imperator infestus existeret; repente, quod non sperabatur, idem Imperator exurrexit, & virum Dei amplexatus est. Ille admirans, hæc pariter consolationis ab eodem dicta accepit: Ex quo ad regni fastigium, Deo donante conscendi, detrahentium linguis nimium credulus fateor, venerande Pater, te exosum habui, & hanc odij trabem in oculo gestans, & ideo nihil videns, iniquum de te iudicium habui, tuamque iustitiam, imo Dei gratiam in te fulgentem, videre non merui. Porro, te tacente, cælum clamat super te tuamque caussam defendit apud me. Nam ipse, qui de Sanctis suis curam habet semper & habuit, sicut scriptum est, Non reliquit hominem nocere eis, & corripuit pro eis Reges, dicens, Nolite tangere Christos meos, & in Prophetis meis nolite malignari; ipse me pro te corripuit, vt sciam, [& triplici osculo reconciliatur:] quod inter electos eius computatus sis. [Ps. 104] Indulge ergo, precor te, quod in te malignatus sum, vel quod te seruum Dei tangere deliberaui: quia peccatum meum cognosco, nec amplius addam aduersari tuæ Sanctitati. His dictis, semel & iterum ac tertio sanctum Pontificem deosculatus est, triplicem nimirum nectens dilectionis nodum, de quo Sapiens loquitur: Funiculus triplex difficile rumpitur. [Eccl. 4] Profecto Imperatorem dignum & ecclesiasticum virum, vt erat eruditus & litterarum scientia ad vnguem perfectus, arbitrari licet Euangelij memorem fuisse, vbi primus Apostolorum Petrus trinæ negationis culpam trina dilectionis deleuit confessione, tertio respondens: Tu scis Domine, quia amo te. [Ioan. 21. 17] Pulchre igitur & digne trinum dedit osculum dilectionis & pacis sub testimonio sanctæ Trinitatis; atque hac dulcedine gratiæ & honoris præteritæ infestationis amaritudinem superauit: nec moratus, virum Dei, iam amicus amicum, prope se residere fecit. Hæc videntes aduersarij, qui quasi tempus opportunum nacti, aduersum illum conuenerant, suasque diu linguas ad accusandum acuerant, confusi, protinus in fugam conuersi sunt. [Prou. 21. 1] At vero ceteri benedicebant Dominum, veritatem magnificantes Scripturæ, dicentis: Quia cor Regis in manu Dei est.

[28] Nec contentus hac satisfactione Rex religiosus, adhuc de iudicio diuino erat solicitus. Etenim is, in quem peccatum aliquod commissum est, præceptum quidem vel consilium habet Euangelicum, vt peccanti in se corde suo dimittat: sed adhuc timendus est ille, qui legem dedit, quique per Prophetam dixit: Qui tangit vos, tangit pupillam oculi mei. [Matt. 18. 35] Et de quo item scriptum est: Mihi vindictam, & ego retribuam, dicit Dominus. [Zach. 2. 8] Bene ergo solicitus, & præterea reconciliatione non contentus, nocte sequenti, finitis Matutinorum solennijs, assumpto vno ex Clericis, idem Imperator cubiculum sancti Pontificis adijt: sed non ibi quiescentem, verum in proximo S. Ioannis oratorio vigilantem, vt solebat, [se in terrum proijcientem eleuat,] & orationibus insistentem reperit. [Rom. 12. 19] Protinus abiecta chlamyde, solo stratus ante pedes eius, in spiritu humilitatis & in animo contrito se suscipi postulat, & ea potestate, quam Sacerdotibus suis Dominus contulit, veniam sibi dari cunctorum, quæ in ipsum commiserat. Nec moratus omnipotentis Dei famulus, Imperatorem prostratum a terra subleuat, & Christo mediante, qui dixit: Vbi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, in medio eorum sum. [Matt. 18] Ac deinde: Amen dico vobis, quæcumque alligaueritis super terram, erunt ligata & in cælo: & quæcumque solueritis super terram, erunt soluta & in cælo: absolutio culpæ secundum fidem Regis in cælo & in terra peracta est. Erat autem hoc seruo Domini initium sempiternæ consolationis, quippe qui de ista valle lacrymarum protinus ascensurus erat ad gaudium diunæ visionis, [obitum suā ei prædicit.] sicut Psalmista dicit: Beatus vir, cuius est auxilium abs te: ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrymarum. [Ps. 83] Et subinde: Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion. Etenim hoc idem vir Domini, reuelante sibi spiritu, prænoscens, ait in illo secreto inter cetera ad eumdem Imperatorem: Noueris certissime, quia post discessum nostrum, quo nunc separandi sumus, nostras inuicem facies iam in hoc seculo nequaquam videbimus. Eo magis Imperator corde compunctus, iterum in amplexus & in oscula ruit, flens pariter & cuncta pene membra, manus & oculos, collum quoque fixis demulcens osculis. Hoc facto, clam ad cubiculum redijt, mœstam reportans memoriam prophetiȩ beati viri, quam & postmodum, transitu eiusdem subsequente, veram fuisse comperit, & ipse, vt audierat, ore proprio denarrauit. Nec vero sui transitus tantummodo, sed & obitus Imperatoris prophetico spiritu hic Sanctus Dei præscius extitit, quod postmodum suo loco præsens narratio non tacebit.

CAPVT VIII
Præparatio ad felicem mortem: morbus; obitus, sepultura.

[29] Igitur post discessum Imperatoris, B. Herebertus, cælorum ciuis, longa in hoc seculo peregrinatione fatigatus, [Nouesis coripitur febre,] cum suspirans prospiceret mansionem æternam patriæ cælestis, tandem febre corripitur: & ecce seruus Domini pro ipsa expectatione peruigil, sentire sese arbitratus est quod iam veniret, iamque pulsaret Dominus, vt sibi aperiretur. Erat autem tunc temporis in quadam suæ diœcesis villa, quæ Nussia dicitur. Cum igitur vrgente atque ingrauescente molestia vexaretur, propere Coloniam mittens, Abbatem Eliam accersiuit. Quo veniente, ipse, secundum præceptum Apostoli, sacro est vnctus Oleo in nomine Domini, pariterque Corporis & Sanguinis Dominiei sacramentis munitus, [Extremam vnctionem & Eucharistiam moriturus accipit:] tunc demum carinæ illatus est, vt Coloniam deduceretur. [Iacob. 5. 14] Tunc in Apostolorum Principis oratorium iussu suo delatus, atque coram altari sanctæ Crucis, quod ad medium situm est, depositus, prout valuit, capite oculisque ac manibus in cælum protensis prolixius orauit. Aderant namque tam ex Clero quam ex populo quamplurimi, mirantes pariter & compuncti pro suauitate orationum & pietate supplicantis, cui veraciter omni tempore & tunc maxime in extremis suis congruebat illud Dauidicum: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, eleuatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Oratione ergo bono cum odore ac religioso exemplo completa, in cubiculum oratorio coniunctum delatus est. [Psal. 140. 2.] Prædictus Abbas ab eodem pro consolatione retentus, continuis duabus noctibus, vbi parum quid somni percepisset, visionibus clarissimis instruebatur, quod eadem infirmitate sine dubio idem foret e corpore migraturus.

[30] Erat autem huiusmodi vna visio, quam mox hora matutina beato viro, carnis suæ solutionem desideranti, hoc modo retulit: Videbam, inquit, me B. Petri oratorium introisse: & ecce illud erat quasi magna & solenni frequentia plenum, [visiones in somno habitas de obitu suo hilaris audit:] splendidis Clericorum atque sanctimonialium choris consistentibus, & quasi ad procedendum paratis obuiam cuidam magnæ personæ, vt ab ipsis honorifice susciperetur: quo videlicet honore sacras illustresque personas in tempore præuenire, Ecclesiasticæ consuetudinis est. Nesciebam, inquit, quæ illa deberet esse persona, verumtamen magnam aliquam atque insignis reuerentiæ suscipiendam fore personam, meus somniantis sensus habebat. Ergo licet tremebundus, in gradu meo consistens immotus, eum, qui primus inter eos videbatur, acciui, & quisnam ab ipsis suscidiendus foret, percontatus sum. Ille respondens: Deo, ait, Sanctisque omnibus dilectum, videlicet Archiepiscopum Herebertum venimus susceptum. Ego vehementer admirans tanti tamque splendidi occursus festiuitatem, hæc audiui ab eodem protinus: Si scires qualiter vel a quibus postmodum suscipiendus est, nequaquam admirareris super hoc processu nostro, qui re ipsa longe minor est. Huiusmodi visum is, qui viderat, beato viro confestim diluculo referens: vere tamquam bono nuntio sanctam lætificabat animam, dissolui & cum Christo cupientem esse. Nam expectationi desiderioque eius anhelanti celerem adesse pollicebatur effectum, & eam, de qua iam supradictum est, discessus sui confirmabat præscientiam. Denique & ante visionem hanc aliud quiddam iam dictus vir venerandus Elias viderat, quod proculdubio ad eiusdem rei significationem pertinebat. Fuerat autem huiusmodi somnium, eumdem Pontificem, sacris atque festiuis indumentis perornatum, procedere quasi ad celebranda solennia Missarum, solum tamen atque incomitatum, Clero expectante taciturno, cuius idem Pontifex, quasi Romam peregre profecturus, benedictionem flagitaret: qui & solus, vt videbatur, declinauit, & nusquam repertu: est. Talia, non dubiam interpretationem habentia, cum ille tristis referret, vir beatus in abundantia lætitiæ suscipiebat: quippe qui iamdudum finem suum habens præcognitum, præsentibus adhuc iuuabatur documentis, vt diceret: Disrumpe vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. Maiora his, per quæ longe vel prope beati huius viri transitus vel meritum significatum est, loco alio seruata sunt: nunc eumdem eius cœptus sermo prosequatur transitum.

[31] Cum ergo absque dubio per præsentis ægritudinis molestiam pulsaret Dominus, [moriturus hic seruus fidelis aperire illi properabat, omnia sua largitur pauperibus:] lumbis iamdudum præcinctis & lucernis clare ardentibus. Distribuebantur omnia, quæ superfuerant, pauperibus, vt profecturus ad æterna tabernacula, pauper ipse grata vice reciperetur. Residebat autem ad caput lectuli frater eius Comes, nomine Gezemannus, profundas lacrymas atque amarissimos continuans gemitus, velut qui in magno pelago tempestatem circumspiciens, fractoque gubernaculo naufragus periclitaretur. Cui vir pijssimus valde compatiens: Quid, inquit, frater mi, tam miserabili temetipsum afficis eiulatu? Parce, quæso, lacrymis & gemitibus: quia sperantibus in se non deerit consiliarius & consolator Deus. Tu ergo iacta cogitatum tuum in illo: & quia cunctis in hoc seculo viuendi tempus breue est, & migrare oportet, nunc interim præparare, & miserere animæ tuæ, vt dignus habearis seculo venturo. Præparationis hic modus tibi pernecessarius & optimus est, vt de rebus tuis quoad potes, [optime consulit fratri suo Comiti.] pauperibus impertiendo, amicos tibi facias: vt cum defeceris, sicut ait Dominus noster, recipiant te in æterna tabernacula. Hæc & huiusmodi salubria monita danti, ille respondit: Ista, Domine mi, Deo aspirante, libenti animo agere curabo: sed tuus ab hac vita discessus, fratris tui orphanitas & inconsolabilis animæ meæ viduitas est. Nosti præterea, quia maiestas Imperialis tuis omnibus propinquis aduersa semper extitit, & dum adviueres, tunc quoquē nobis propter ipsum periculosus erat status vitæ præsentis. [Luc. 16] Ecce autem refugium nostrum, murus & antemurale nostrum cadit, dum tu ab hac vita discedis, cuius muniebamur virtute & gratia, magnisque apud Deum & homines meritis peruulgatis. [prædicit obitum Imperatoris,] Ad hæc vir Dei spiritu prophetico prædoctus: Regem, inquit, immortalem modis, quibus iam dixi, stude tibi efficere propitium: de isto autem homine communis necessitas finem factura est, vt & ipse viam vniuersæ carnis ingrediatur. Noueris enim quia post obitum meum, trium a non peraget annorum curriculum.

[32] Post hæc, morbo inualescente, iamque non incerto eius transitu, spirituales ipso iubente a Fratribus exequiæ psalmorum decantationibus inchoantur. Ipse quoque pectoris anhelantis, quoad poterat, cytharam extendebat, pariter psallens & quodammodo dicens: Ingrediar in locum tabernaculi admirabilis vsque ad domum Dei, in voce exultationis & confessionis. Interea pauperum procuratorem, cui curam illorum ipse commiserat, [pauperes vocat fratres suos & dominos.] inter mœrentium cateruam cominus sibi assistere vidit: Et quid, inquit, nunc agunt fratres mei? [Psal. 41.] Num illorum seruitio deest aliquid? Dicebat autem de pauperibus: etenim illos humili conscientia fratres suos, imo & dominos & patronos apud Deum æstimare consueuerat. Cum ille cuncta, quæ sibi assignata fuerant, se expendisse, iamque nihil superesse respondisset, protinus Ecclesiæ Præpositum & ciuitatis accersiens aduocatum, his illos allocutus est: Audistis, carissimi, imo & vigilanter audire debetis Scripturam dicentem: Quia fœneratur Domino, qui miseretur pauperi: & quia sicut ignem extinguit aqua, ita eleemosyna resistit peccatis. [Prou. 19. 17., Eccli. 3. 33] Ego si quid exempli boni secundum verba hæc vobis præbui, si quid in pauperibus seminaui, nunc iam reposita compensabitur merces, & messis, quam acquisiui,tunc iam recipienda est, sicut item scriptum est: Qui parce seminat, parce & metet: & qui seminat in benedictionibus de benedictionibus & metet. [2. Cor. 9. 6] Iam enim vobiscum diutius non ero hic, vbi seminatur. Migrandum est, & iam hora instat, vt eam illuc, vbi metitur, propria corporis mei, prout gessi, recepturus. Vos igitur tamquam filios carissimos pater moriens & vltimum spiritum trahens, [commendat pauperes primariis viris.] hac nouissima testatione conuenio, quatenus pauperum memores sitis, atque hoc animæ meæ solatium impendatis, vt quoadusque successor Episcopus subrogetur, constitutum a me pauperibus refrigerium, vestra suppeditante cura, non desit. His auditis, vehementer compuncti sunt: seque hoc libentissime acturos spoponderunt, eo magis abeuntem congemiscentes, quod factis præteritis perpendebant conuenire verba nouissima, respicientes qualis erat, qualiter vixerat, quanto sibi semper studio misericordiam thesaurizauerat, & instantis horæ necessitatem finemque, in quo laus omnis canitur, quam sapienter prouiderat.

[33] Et quia de successore mentionem fecerat, altius in planctum excitati, velut pupilli iam deserti, percunctabantur & quæritabant, quisnam tanto Præsule viduatam recepturus foret matrem ipsorum Ecclesiam. Ille, aiebant, virtute venerabilis est, & ille alius vtcumque idoneus est: atque ita diuersorum qualitates perpendendo, solicitudinem suam inuicem anhelando conferebant. At ille prophetico, vt iam supra dictum est, [prædicit successorem:] prædoctus spiritu: Neque illum, inquit, neque hunc, [pie moritur:] quem putatis: sed Pilegrimum habebitis Episcopum, & hic in hac Ecclesia Pontificatus officium b breui tempore administrabit. His dictis, carne solutus, de vitæ præsentis angustia ad æternæ patriæ sempiternam consolationem ascendit, fructum percipiens perpetuæ iucunditatis. Migrauit autem septimo decimo Calendas Aprilis, [sepelitur.] sepultusque est in Diuitensium castro, in oratorio sanctæ Dei genitricis, quod ipse condidit, multis deinceps ibidem coruscans miraculis ad laudem Domini nostri Iesu Christi. Vbi cum sanctum corpus eius humatum fuisset, tunc demum reminiscens is, qui villicus sancti Pontificis extiterat in chorte ipsa, in qua iam dictum per superius memoratam reuelationem constructum erat oratorium, admirando diuinam prouidentiam, dicebat: Locus hic, in quo corpus hoc sanctum sepultum est, tumulus erat omni tempore herbidus, semper mundus & amœnus, omniumque oculis iugiter gratiosus. Quod nimirum laudibus proficit beatissimi viri, cuius futuris exequijs seruandisque reliquijs taliter sese loci facies, iubente Deo, præparauit, vt semper seruaretur viridis ille sinus terræ, in quo requiescere haberet possessor sempiternæ viriditatis, cui reposita erat hæreditas incorruptibilis, incontaminata & immarcescibilis. [1. Tim. 1. 17.] Proinde cum Apostolo Regi seculorum immortali, inuisibili, soli Deo honorem dicamus & gloriam, in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Imo vixit S. Henricus post huius obitum annis tribus & mensibus fere quatuor, mortuus anno 1024 die 13 Iul. [S. Henricus Imp.] Lambertus solum habet dixisse. Cum non multo post, facto eo de medio, alterum maneat honor principalis.

b Annos quin decim, vt ad priorem Vitam diximus.

CAPVT IX
S. Heriberti variæ apparitiones post mortem.

[34] Eodem tempore vir memorabilis a Eppo Babenbergensis Episcopus, [In visione] præclaris moribus & non contemnendis florebat virtutibus. Hic tam longe positus, eadem nocte, qua vir Domini Herebertus, post emeritam vitæ huius militiam, supernum, vt iam dictum est, donatiuum accepit, visionem vidit huiusmodi. Ingrediebatur quasi quoddam magnum splendidumque Capitolium: & ecce illic innumerabilis residebat concio personarum venerabilium, Episcoporum, Abbatum, Regum atque Imperatorum, ceterorumque cuiuscumque ordinis virorum illustrium, secundum suum quique ordinem vestīti, & omnes pulchri ac reuerendi, quasi ad agendum generale Cōcilium congregari. [Episcopo Bambergensi hora mortis facta,] Porro in medio considentium, loco euidenti sella videbatur Episcopalis, sessorem nondum habens: verumtamen ad hoc parata, vt in illa resideret aliquis. Vt ergo tantæ amplitudinis locum, tamque venerandæ multitudinis conuentum introspiciens vidit, sicut ipse referebat, admiratione pariter & timore compressus stetit, & nequaquam introire præsumpsit. Nam visionem hanc diluculo Imperatori Henrico festinus intimare curauit. Is enim tunc inibi degens, Quadragesimam celebrabat. Aiebat ergo: Cum ita starem stupefactus, ecce vnus de illo sancto senatu, tantoque quasi patriciorum cœtu surgens, & vsque ad me pro foribus stantem procedens, quem & ego dudum noueram, apprehensum manu introduxit me, annuens vt super sedem vacantem, sicut iam dictum est, residerem. [in consessu nobilissimo] Ego veritus, hoc facere recusaui. Sciebam enim sellam eamdem positam non mihi, sed alteri, quem eatenus ignorabam, viro maioris reuerentiæ & dignitatis amplioris. Nec mora is, qui conuentus eiusdem primatum tenere videbatur, duobus ex eodem consessu venerabilibus Episcopis præcepto edixit, vt foras exuntes, eum quem primum inuenirent stantem & paratum introducerent, & in sede illa media, quoniam sessioni eius præparata fuisset, digne collocarent. Fecerunt illi, vt fuerat imperatum: & ecce quem adducebant, is erat Dominus Herebertus Archiepiscopus Coloniensium, [præcipuus apparet absque balteo,] sacro redimitus ornatu, tamquam in die solenni ad celebranda solennia Missarum. Eum in illa sede medium, vt fuerant iussi, sedere fecerunt. Verumtamen vnum ad ornatum eius, scilicet balteus, deesse videbatur. Cum ergo vidissent illum Principes tanti consedentes, balteumque illi deesse animaduertissent, quasi vehementi admiratione concitati, sciscitabantur quisnam ille esset, qui tanti Pontificis ornatum diminuere præsumpsisset. Ad hæc ipso tacente, prælocutus est vnus de Primoribus, dixitque, quod is esset Imperator Henricus. Hæc, vt iam dictum est, venerabilis Episcopus mane facto Imperatori retulit, [quod a S. Henrico Imp.] pariterque, vt erat certus de visionis veritate, affirmabat, quod Sanctus Domini Herebertus iam separatus a terrenis, & translatus esset ad immortalem Senatum curiæ cælestis. Nec vero illum constantia sua fefellit: nam post dies aliquot nuntius venit, qui Imperatori sacram, vt iam dictum est, Quadragesimam celebranti, Coloniensis Archiepiscopi obitum annuntiauit. [non esset pro merito honoratus:] Requisitus quoque diligenter, quando obijsset; & vtrum noctu, an interdiu de corpore migrasset, cum sicut se res habebat respondisset, admirati sunt, tam Imperator quam is qui visionem viderat Episcopus, quod talia tamque longe positis Dominus fuerit reuelare dignatus: nam ipsa nocte, qua visum Episcopus viderat, Sanctum Domini migrasse constabat. Sed & antequam nuntius iam dictus adueniret, Imperator non incredulus visioni, responderat eamdem Episcopo narranti: Si balteo caruit, me prædone, ille sanctus & venerandus vir; Domino adiuuante, meque operam dante, rapina hæc restituetur illi. Recordabatur autem & nouissimæ eius collocutionis, qua Imperator pro reatu suo coram illo satisfecit, & hoc ab eodem audiuit, quod suas inuicem vlterius facies non essent visuri. Item & illud prudenter in hac re coniectorem non latebat, [honoratur a morte eleemosynis, sacrificijs, precibus:] quia, quod a se dicebatur vir tantus balteo suo spoliatus, hoc erat, quod a se non fuisset digne pro meritis suis honoratus. Igitur Imperialem manum largius extendens, dona Christi Ecclesijs pauperibusque distribuit, sacrisque Missarum solennijs, psalmis & orationibus transitum beati Præsulis edixit celebrari, cui balteum ipse sustulisset: id est, qui viuentem longe minus quam decuerat honorificasset. Vere vt sapiens hoc egit, quia nimirum nullo modo melius rapinam eius poterat restituere, quam faciendo pro semetipso fructus dignos pœnitentiæ. Quapropter arbitrari licet, visionem huiusmodi non tantum pro beati Præsulis honore, verum etiam pro eiusdem Imperatoris melioratione celebratam fuisse: quoniam ipse superius memorata satisfactione sua promeruisset, vt sicut eum persona non accusabat, ita nec illum superstes caussæ vestigium accusaret. Nam in prædicta visione sancto percunctante Cōcilio, quis ornatum eius minuisset, diligenter notandum, quod non ipse beatus Præsul respondit, neque Imperatorem accusauit: quia videlicet viuens Euangelici memor præcepti, totum ex corde suo dimiserat illi. [Matt. 18. 35] Itaque vel modicum caussæ vestigium, quod supererat, ne accusaret eum, pulchre talis visio iuuit, ad misericordiæ opera suscitans eius animam.

[35] Interea tumulus beati viri, locus (vt erat) apparebat esse refugij fidem habentibus & ex quacumque necessitate consugientibus ad protectionem Dei cæli: [claret miraculis.] & velut quidam riuus paradisi, gratia curationum exinde fluebat vbertim. Sanabantur infirmi, illuminabantur cæci, erigebantur contracti, currebant claudi, paralytici curabantur, dæmones de obsessis corporibus effugabantur. Vnum autem inter cetera cōtigit infra tricenarium funeris, quod pro sui magnitudine non præterire, imo & inprimis narrare dignum est. Res enim gesta est valde mirabilis, & pene esset incredibilis, si non ex sanctis canonicisque constaret Scripturis, Angelos quoque, qui vtique spiritus sunt & carne non teguntur, interdum visos & auditos fuisse ab hominibus sensibus corporeis. Siquidem hoc accidit, [Volperto Abbati, viro sancto apparet,] vt spiritus beati huius viri, iam carne solutus, homini viuenti visibiliter appareret, sermonemque conferret: cuius videlicet sermonis subsecuta veritas testatur, non phantasticum, sed verum & diuinum fuisse, quod ostensum est. Res hoc modo gesta est. Vir vitæ venerabilis Volpertus, cœnobij, quod ab eodem sancto Pontifice constructum fuerat, Pater primus, recenti tanti Præsulis obitu magis excitatus, quotidianis maximeque nocturnis peruigil insistebat orationibus. Erat multorum monachorum Pater, quippe cui propter egregiam vitæ conuersationem, scientiam quoque & dilectionis abundantiam, non solum præfati cœnobij, verum etiam monasteriorum S. Pantaleonis, Sanctique Viti cura vel prouidentia commissa fuerat. Huic per omne tempus vitæ continuum pene studium fuerat, Matutinos præuenire hymnos, solitarijsque vigilijs psalmos decantare Dauidicos: & hunc sanctum feruorem eius dolor, qui de tanti patris obitu acciderat, maiorem, vt iam dictum est, effecerat. Cum ergo quadam nocte ad hoc ipsum opus ardentius assisteret, & magno caritatis igne sanctæ orationis incensum adoleret, reuera fumus aromatum eius altius ascendit, & ante oculos Domini in cælum vsque peruenit. Nam illo diutius orante, respectus Diuinitatis super eum factus est, & locus contremuit, iuxta quod in Psalmo, saluo altiori sensu, scriptum est: Qui respicit terram, & facit eam tremere. [Psal. 103. 32] Stabat autem ipse prope sepulcrum beati Antistitis, & quem viuentem dilexerat, eidem sepulto mente & corpore ardenter inhærebat. [a tumulo visus egredi:] Cum igitur locus intremuisset tam valde vt tota monasterij fabrica funditus quati videretur, mortalis, vt erat homo, inhorruit quidem, sed non modicam habens fidem, cœptam continuabat orationem, cornu altaris apprehendens. Iterum a parte Orientali murus templi cum magno sonitu intremuit & omnia circumstantia moueri visa sunt. Ecce autem & sepulcrum beati viri patefactum est, & Sanctus Dei egredi visus est. Isque stans prope virum iam dictum, leniter tangens illum, quid operaretur sciscitatus est. Hoc, vt iam supra dictum est, omnino incredibile videretur, si nusquam Ecclesiasticis contineretur litteris, aliquos Deo volente corporaliter visos fuisse mortuorum spiritus; si non etiam Angeli ab hominibus Deo placentibus fuisse hospitio suscepti legerentur. [Gen. 18. 8 & 19.] Sed & Daniel in visione Angelica conturbatus, eodem, qui apparuerat, satagente confortatus est. Cum igitur & istum beatus Pontifex alloqui inciperet, tangens prius latera eius baculo Pontificali, cū quo fuerat tumulatus, vires ille resumpsit, & ad interrogata respōdere præualuit. [Dan. 10.] Nam sic ex visione & ex prædicto fragore fuerat tremefactus, vt non præualeret stare, imo & vix ad sedendum virtus sufficeret. Cum ergo percūctanti quid operaretur, breuiter pro se respondisset, [obitus diem ei prædicit:] confestim is, qui apparuerat, intulit hæc: Orationibus, frater mi, sedulus vigilanter insiste, & viuorum atque mortuorum parentum vel familiarium tuorum salutem exorans, mei quoque memoriam abundantius habe. Scito enim & veritatem loquenti mihi præbe fidem, quia obitus mei die tricesimo, qui nunc imminet, mecum pransurus es. Hoc ille audito, pene exanimatus resedit in eodem loco. Tandem vero spiritum paullatim attrahens, respirauit, baculoque innixus surrexit, & corpore ac mente tremens, vix ad lectulum peruenit. Mane facto, in conuentum Fratrum de more processit, sermonem protulit ædificationis satis eloquenter & cum spirituali ornatu magnȩ venustatis: inter cetera maxime illud exhortans, quod egregium decus est monachorum, vt videlicet oris sui custodiam haberent ad silentium: quia sicut Propheta testatur, cultus iustitiæ est silentium. [Isa. 32.] Porro visionem, quam viderat, tunc interim reticuit. Conuentu autem soluto, seniores tantum, & qui magis spirituales esse videbantur, secretius aduocauit, & quæ viderat, quæque audierat, cuncta per ordinem retulit. Illi rem non vt erat attendentes, & longe minus quam erat æstimantes, suo sensu loquebantur, dicentes ei nihil aliud fuisse quam quod est humanæ consuetudinis: scilicet quem viuentem dilexerat, eumdem mortuum præ oculis cordis cogitatione continua versabat, & cogitationes vigilantis curamque dilectionis, quam erga illum habebat, sequebantur huiusmodi somnia. At ille audiens hæc, nihilominus sciebat, quid vel qualiter vidisset, magisque suæ conscientiæ, quam aliorum credebat opinanti ignorantiæ. Quid multa? Obitus beati viri dies instabat tricesimus, & prædictus monasterij Pater ad eumdem diem copiosas pauperibus impensas præparat. Oportebat autem illum propter hoc ipsum exire ad quamdam suæ vel Ecclesiasticæ possessionis villam, quæ ferme decem milliaribus a monasterio procul aberat, vbi quæ necessaria erant futuro diei, præparare præsens ipse properanter iussit. Hoc facto, nauem conscendens, velociter per alueum Rheni ad monasterium reuertebatur. Iam hora sexta rogabatur a comitibus, vt pranderet: & quoniam ipsis ita iucundum de more erat, & hora satis opportuna commonebat, ipse quoq; non abnuens, imo & ex caritate iuuentuti famulanti condescendens, præmisit opus Dei, Sextamque Horam de more cum duobus, qui obsequio eius aderant, Fratribus canere incepit. At vbi ventum est ad lectionem, [qui subito obdormit in Domino:] quam nos Capitulum dicimus; hæc autem erat, Christus resurgens ex mortuis, iam non moritur: mors illi vltra non dominabitur: quod enim mortuus est &c. respondentibus illis, Deo gratias: continuo spiritum exhalauit. Quod videntes qui simul aderant Fratres, socijque vel comites, vehementer attoniti, & repentino stupore præuenti, paullisper attendentes, protinus voces cum eiulatu leuauerunt, paullo ante læti, nunc autem tristes; quippe qui cytharam suam in luctum, & organum suum videbant versum esse in vocem flentium. Egressus est vnus, vt terrestri itinere præcurreret ad monasterium, vt rem Fratribus intimaret. At illi qua hora nuntius hic ingressus est, ad cœnandum consederant, alacriter sui Patris aduentum, & subsecuturæ diei, qui tricesima beati Præsulis erat, spiritualem expectantes lætitiam. Vt ergo nuntium huiusmodi consedentibus innotuit, pariter cuncti non leuiter congemuerunt, mente concussi, & suis pene cuncti sedibus excussi, tam miserabili gestu tamque lacrymoso processu, vt nulla sermonis copia satis exprimere possit. Vulneri quippe adhuc recenti, id est, dolori, qui de beati Præsulis obitu acciderat, vulnus hoc aliud superaccesserat. Itaque filiorum animos non mediocri er tangebant tam confinia tamque contigua Patrum funera. At ille venerabilis Pater, qui nunc taliter discesserat, reuera feliciter ad æternæ vitæ prandium cœnamque immortalitatis inuitatus processerat, veram visionem suam, verum oraculum illius exitu suo comprobans, qui dixerat illi, Quia die obitus mei tricesimo mecum es pransurus.

[36] [contractus &] Allatum itaque defuncti corpus prope sepulcrum eiusdem vatis sui, videlicet sancti Præsulis, cum libitina depositum est. Ecce autem inter exequiarum vigilias pauper quidam, a cunabulis contractus, quem idem sanctus Pontifex, dum adhuc viueret, alebat, inter sepulcrum sancti & huius defuncti feretrum tristis prorepserat, & inter duos mortuos, suæ inopis vitæ patronos iacens tota nocte, se illis superstitem esse deplorabat. Viderunt illum, qui coram Deo viuebant, & eadem clementia, qua viuentes in carne victualem illi præbebant alimoniam, [alij 45 sanantur.] defuncti ijdem mirabilem totius corporis eius operati sunt medelam. Denique circa lucis exortum, Matutinos Fratribus hymnos persoluentibus, repente is, qui contractus iacuerat, vehementer exclamauit, velut ad succurrendum sibi, videlicet virtute inuisibili concussus, neruisque solutis in longum extensus. Quo eius clamore audito, nonnulli ex Fratribus seniores accurrunt, videntique illum extensum iacere, riuumque tetri sanguinis per pauimentum. Allata protinus aqua, resocillatus est, & post pusillum sanus surrexit, ac permansit incolumis. Huius opus virtutis recte vtriusque asscribi debet meritis. Ceterum a beati Præsulis transitu, intra paucorum dierum decursus, viri pariter & mulieres ferme quadraginta quinque diuersis incommodis liberati sunt ad sepulcrum eius gloriosum, laudantes nomen Domini nostri Iesu Christi, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus per omnia secula seculorum, Amen.

[Annotatum]

a [Eberhardus Ep. Bambergæ.] Qui hic Eppo dicitur, in litteris S. Henrici, de erecto abs se Episcopatu Bambergensi, appellatur Eberhardus, & traditur ab anno 1007 ad annum 1042 præfuisse. Eum VVippo in Vita ConradiSalici, qui S. Henrico successit, vocat virum moribus reipublicæ valde necessarium. Dithmarus lib. 6 Cancellarium S. Henrici appellat & reperitur donationes S. Henrici recognouisse in Notitia Eccl. Belg. Miræi cap 78 & 79. Historia Leodiensi Chapeauillæi tomo 1. pag. 213. Metropoli Hundij tomo 3 pag. 526.

DE B. IOANNE EPISC. MARTYRE, VICENTIÆ IN CISALPINIS.

AN. MCLXXXI

[Præfatio]

Ioannes Episcopus Cremonensis, tum Mantuanus, dein Vincentinus Martyr (B.)

[1] Sacra vrbis Vicentinæ monumenta lustrantibus nobis anno MDCLX, inter alia Cathedralis ædis ornamenta ostensa est arcæ super aram eleuata, in qua B. Ioannis Episcopi & Martyris corpus pio indigenarum aduenarumque cultui propositum religiose asseruatur: [Cultus Vicentiæ,] de quo ne multa nobis viderentur requirenda, Francisci Barbaraui de Mironis diligentia faciebat, qui accuratißime cuncta quæ haberi possent dicebatur collegisse, & per plura distinxisse capita, eaque inseruisse libro 2 historiæ ecclesiasticæ Vicentinæ, a se Italica lingua composito, & tunc recens ante octennium vulgato. Quia tamen primos narrationum quarumcumque fontes requirimus ipsi, & lectori nostro libentius proferimus, operam nonnullam dedimus, [Vita vnde hic data?] vt inueniremus quas Vghellus citat inquisitiones, anno MCCXXIII de mandato Honorij Papæ III confectas tum Vicentiæ tum Cremonæ: rogauimus postea Vicentinos vt eas nobis vellent submittere: sed spe expectationeque frustrati (cum diuturniores moras properans impreßio non pateretur) necesse habuimus Barbarani contextum Latinum facere ex Italico, eoque iubere contentum esse lectorem, nisi aliquis instrumentum illud mature submittat, saltem in appendice attexendum.

[2] [Amus orditionis & mortis] Interim certus manet huius Beati cultus ex ijs, quæ cap. 2 hic proferentur, nosque oculis ipsi nostris vidimus: quæque eadem a Ferdinando Vghello tom I Italiæ sacræ in Episcopis Vicentinis proferuntur. Tempus Vicentinæ Sedis ab eodē aditæ annum fuisse MCLXXIX credimus Barbarano, quippe qui contra aliorum, annum vel LXXIV vel LXXVI scribentium, diuersos calculos, prouocet ad authentica & publica Ecclesiæ Vicentinæ documenta, ex quibus in libro 4 Historiæ suæ, necdum a nobis viso, [varius a varijs iraditur.] demonstraturus sit Aribertum decessorem Ioannis vsq; ad annum LXXIX vixisse. Quin etiam eidem credimus B. Ioannis martyrium ad annum eiusdem seculi LXXXI referenti, vt qui propius omnia scrutatus sit quam præcitatus Vghellus: qui proinde vt in principio Episcopatus aßignando erroris dicitur posse conuinci: ita nihilo certiorem ducem secutus credi potest, cum annum LXXXV scripsit. Facit tamen hæc controuersia, nunc demum nobis cognita, vt prædictæ inquisitiones auidius poßint desiderari. Sicut enim per easdem clare videtur qua-pietate qua sanctimonia vixerit, idque ex testibus oculatis: ita suspicari licet circa initium finemque Episcopatus a Ioanne administrati certius aliquid posse ex ijsdem haberi.

[2] [Non videtur Mantuæ Ep. Garsiodoro mortuo successisse,] Quod magis etiam suspicari licet circa Episcopatum Mantuanum, quem etiam ab hoc Ioanne gestum habemus ex Epitaphio quod inscriptum est arcæ post translationem sub maius altare, factam fortasse tempore istius Honorij, qui in vitam & mores iußit inquiri; adeoque haud multo post annum MCCXXIII. Etenim de Mantuani regiminis annis admodum variant auctores, nec absque chronographicis mendis omnes. Nam Hippolytus Donesmundus, Garziodoro, Mantuano Episcopo, pridem excommunicato, quod esset Frederici Imperatoris assecla, sed inita Venetijs pace cum Ecclesia reconciliato, ac tandem circa annum MCLXX mortuo, succeßisse scribit Guidonem, Guidoni autem septimo post anno extincto substitutum Ioannem: huic vere similiter defuncto (nulla facta Vicentiæ aut Martyrij mentione) suffectum fuisse Sigisridum a Clemente tertio; atque adeo post annum MCLXXXVII. At contra est quod pacificatio Veneta indubitanter pertineat ad annum MCLXXVII integro decennio posteriorem eo, quo Donesmundus factam scribit. Multo autem magis quod Garsiodorus iste dicatur ab Vghello vt Catholicus anno MCLXXIX inter Concilij Lateranensis Patres numerari, eique subscriptus inueniri post Aquileiensem Patriarcham.

[4] Itaque aliam viam Vghellus ingreditur agens de Ioanne nostro, [an illo deposito fuerit substitutus?] elogiumque & chronologiam eius sic texens: Concionator insignis fuit & ecclesiasticæ libertatis indefessus propugnator: quippe qui in illo teterrimo schismate, contra Alexandrum III excitato, partes Alexandri amplexus, pro S. R. Ecclesiæ libertate se contra schismaticum Fredericum eiusque fautores quasi inexpugnabilem murum opposuit… quamobrem ab eodem Pontifice, exauctorato Grassiodoro Mantuano Episcopo schismatici Octauiani aslecla, defunctoque Vuidone, Mantuanus Episcopus renuntiatus est, eamque Ecclesiam annis aliquot administrauit: quo tempore cum Vicentinum popullum ad partes Alexandri fouendas adduxisset, decedente Vicentino Præsule, eius vrbis acclamatus Episcopus est anno MCLXXVI. Ceterum cum inter Alexandrum Pontificem & Fredericum Imperatorem pax coijsset, & Grassiodorus censuris exolutus ad suum Mantuanum Sacerdotium redijsset, anno MCLXXIX, Ioannes Vicentinus remansit Episcopus. Quam Ecclesiam cum sanctissime rexisset, tandem pro libertate Ecclesiæ suique iure Episcopatus tuendis… gladio confossus, Martyr euolauit ad superos, anno MCLXXXV.

[5] Nos qualia Vghellus allegat Concilij Lateranensis Acta & subsignationes nusquam vidimus, [vel potius vt Administrator ecclesiam Mantuæ rexerit?] nec viderunt quotquot hactenus. Conciliorum corpus compilarunt: sed nec Epistolam Papiensis Conciliabuli ad Imperatorem, cui prædictus Garsiodorus vt Comes Cameræ Imperiales subscripserit anno MCLX. Hoc interim videmus, quam non dubium est Mantuanum anni istius Episcopum, quocumque demum dictum nomine, excommunicatum fuisse, quod schismatico Victori adhæreret: tam non facile esse credendum quod Alexander in eorum quos excommunicarat locum Episcopos alios ordinarit, nisi id alijs certioribus exemplis probetur. Quare si vsque ad pacificationis tempora superuixit Garsiodorus: verosimillimum nobis videretur tam Guidonem (si tamen vllus Guido tunc Mantuæ fuerit, de quo necdum vlla publica documenta prolata) quam Ioannem desolato per Garßiodori excommunicationem Episcopatui Mantuano solum datos esse Administratores cum potestate & charactere Episcopali: eoque munere recte gesto, pace inter partes inita meruisse Ioannem, vt in Episcopatum Vicentinum tum forte primum vacantem per Ariberti mortem, vt se demonstraturum Barbaranus promittit, ab grato Pontifice induceretur.

VITA
Ex Italico Francisci Barbarani de Mironis.

Ioannes Episcopus Cremonensis, tum Mantuanus, dein Vincentinus Martyr (B.)

AVCTORE FR. BARBARANO.

CAPVT I
B. Ioannes ex Priore S. Victoris S. Laurentij Abbas & in exilium pulsus, primum Mantuanus, dein Vicentinus Episcopus creatur.

[1] Beatum Ioannem, patria Cremonensem, Placentinis adscripsit Ioannes Petrus Crescentinus lib. 15 cap. 5 de nobilitate Italica; [Cremonæ nobiti familia natus,] eo fortasse deceptus, quod alius eiusdem nominis & familiæ Episcopus etiam ipse Vicentinus circa annum MCCCLXXXVI Placentiæ natus fuerit. Pater ei Euangelista de Surdis fuit ex familia nobilissima, vnaque earum quȩ anno ab Vrbe condita DXXXI huc in Coloniam a missæ sunt Consulibus Marco Claudio Marcello & Caio Cornelio Scipione Caluo. Matri ex illustri familia Persicorum Bertæ siue Albertæ nomen fuit: quæ post Ioannis natiuitatem ad secundas transiens nuptias, coniuncta est Adamo Cacciafrontio, & ipso eiusdem ciuitatis nobili indigenæ: vnde factum vt cognomine vitrici potius quam patris cœperit infantulus priuignus appellari.

[2] [pietate instructus ac litteris,] Educatio eius natalibus conueniens multum habuit pietatis, ad quam velut a natura factus Ioannes videbatur: adeo vt cuncta puerilis ætatis obsectamenta fugiens, quidquid a scholis liberi haberet temporis, faciendæ aut domi aut in ecclesia orationi impenderet. Adhæc operibus caritatis erga proximum exercendæ mire addictus, larga manu dispensabat in egenos quidquid poterat opis: erga se ipsum vero iam tum austerus, quo thebdomadis tres ieiunabat dies: & magnæ voluptati erat vitrico ac matri ex eiusmodi principijs futuram eius sanctitatem prænoscere. Deinde vt satis fuit ab humaniori litteratura instructus, cum animum a seculo prorsus abductum ad securum religionis portū transferre vellet, [fit monachus in S. Laurentij,] Ordinem elegit Benedictinum & in monasterio S. Laurentij, extructo olim circa annū DCCCCXC per b Oldoricum Francum Episcopum Cremonensem, sacrum suscepit habitum anno ætatis suæ XVI, Christi vero MCXLI. Vbi tantum in religiosis profecit virtutibus, humilitatis videlicet, patientiæ, silentij, orationis, vt anno MCLIX, qui ipsi fuit vigesimus quartus ætatis, constitutus fuerit Prior monasterij S. Victoris: quod fuerat anno MXXIV ab Episcopo Cremonensi Laudulpho c fundatum: & deinde anno MLXXXV per Hubertum Zenobonum, eiusdem ciuitatis Antistitem annexum fuit d Abbatiæ S. Laurentij. In hoc Prioratu, [dein Prior in S. Victoris,] octo dumtaxat monachos numerante, annis tribus continuis gubernaculum tenuit, verbo & exemplo cunctis ad veram perfectionem prælucens; vsque dum ab ipsis suis monachis Laurentianis, eductus e Prioratu, præesse Abbatiæ iussus est: quod munus nisi obedientiæ suæ probata virtute suscipere noluit, expresso illius mandato adigendus.

[3] Abbas consecratus, inter alia quæ laudabiliter ordinauit, instituit statas eleëmosynas in pauperes erogandas, easque multas & magnas quod vsque ad annum MCCXXIII in vsu deinceps fuisse, testatus est Odo de Comitibus Cremonensis. Mater autem filij sui æmulata virtutes, [ac denique a suis Abbas eligitur:] ipsam se diuino mancipauit obsequio in sacra illa æde, in qua etiam vitā hanc temporalem cum magna virtutis opinione finiuit, inchoatura æternam. Quantum autem Ioanni accessit ad eminentiam dignitatis, [quibus magno cum exemplo præest.] tantum quoque ad studium addidit consummatæ virtutis, testisque est Petrus Aruituanus (is qui Ioanni famulare obsequium exhibuit) anno post mortem eius duodecimo interrogatus iuridice, quod laneo indusio vestitus ad carnem, non prius illam soleret ponere quam vsu tritum disrumperetur: lineis autem vsus sit numquam, nec præter ordinarios ceteris monachis cibos vllos admittere voluerit, noctu diuque intentus orationi qua voce qua mente pertractandæ, in qua sola repositas habebat omnes delicias suas.

[4] Hæc inter occupato Ioanne, & monasterium suum cum magna prudentiæ & virtutis laude gubernante, [In schismate] Fredericus primus eo nomine Imperator anno MCLXIV curauit mandatum Cremonæ vulgandum, quo sub interminatione grandis pœnæ omnes cogebantur agnoscere vt Vicarium Christi creatum ab ipso Antipapam Victorem contra ius Alexandri III, legitime in Sedem Apostolicam sublimati. Fuit ea res beato viro & zeli exercendi & patientiæ materia ingens: etenim dum ad præstandam vni vero Papæ, Alexandro obedientiam, [pro Alexandro vero Pontif. animose agit,] monachos suos populumque hortatur, & spe metuue deficientes ad partes Imperatoris fideles nititur retinere, publice contradicentes sibi ministros Imperiales sustinuit mansuetudine singulari, quemadmodum Ioannes Bonus Ecclesiæ Cremonensis e Massarius præsentem se audiuisse asseruit: quin etiam Raimundus de Hortica adfuisse se dicit quando conuitiantj sibi in faciem Anselmo de Douaria generose respondit: Quidquid volueris dicite: audiam ego agnina mansuetudine iniurias, ab Ecclesiastica tamen libertate & iustitia defendenda numquam desistam.

[5] [ideoque in exilium pulsus] Fidelis Abbatis prædicatio & exemplum tantum valuit apud Cremonenses ciues, vt qui antea in fauorem Imperatoris haud modice propendebant, ex ijs non tantum Clerus sed plebs etiam omnis veri Pontificis partes haud obscure amplecterentur. Quare indignatus Fredericus pelli eum omni Cremonensi ditione iussit. Cessit violentæ tyrannidi vir beatus & in agro Mantuano iuxta f Ollium flumen habitationē delegit in tuguriolo paruo, adiuncto ecclesiæ nō magnæ B. Mariæ Virginis: [ad ditionem Mantuanā se recipit:] ibique resedit aliquot annis quietus, & finē præstolabatur tempestatis illius: donec res ad Alexandrum Pontificem delata, illum commouit, vt g Vlmineti monasterium ipsi attribueret, prout nouimus testimonio Landfranci Abbatis S. Petri de Montirone, antea Prioris in cœnobio S. Laurentij.

[6] [vbi Episcopus fit.] Interim Ecclesiam Mantuanam contigit suo orbatam Pastore, requirere alium, & communibus votis Ioannem eligi, anno, vt volunt quidam MCLXVII, at secundum Iosephum Brixianum LXIX: quæ electio mire Pontifici grata, proindeque ab illo fuit continuo confirmata, & Ioannes iussus est Episcopalem admittere dignitatem. In qua tantis mox virtutibus resplenduit, vt omnes sibi de tali gratularentur Præsule, & Petrus de Tinctis familiarissimus quondam illius dixerit, solitum dies noctesque soli orationi & Scripturæ sacræ lectioni intendere, annuos autem sui Episcopatus prouentus omnes in Christi pauperes distribuere. Mortuo deinde sub annum MCLXXIX Ariberto Episcopo Vicentino, Vicentini ciues (qui Fredericianorum pridem exosi tyrannidem, cum Patauinis Treuisanisque & Veronensibus, ad vindicandam Ecclesiæ libertatem, Veronæ inierant fœdus anno MCLXIV, & imperialibus ministris, a quibus immanibus expilabantur modis, [indeque ad sedem Vicentinam transfertur,] Consules populum recturos substituerant, cum ijsdemque ausi in campum procedere, recipiente se Papiam Imperatore, plures quoque Italiæ vrbes Brixiam, Bergomum, Mediolanum, Mutinam, Bononiam & Arretium in fœdus Veronense attraxerant h) ciues inquam Vicentini Episcopum ab Alexandro postulauere Ioannem; & pro ingentibus suis in Ecclesiam meritis facile obtinuere, eo quo diximus anno, quamuis Iosephus Brixianus annum MCLXXIV scribat, confutandus ex publicis documentis, quibus constat ab anno MCLXXII vsque ad LXXIX eiusdem seculi Aribertum præsedisse: similibusque instrumentis refellitur Mantuanus historicus Hippolytus Donesmundus, qui mortuum Mantuæ Ioannem videtur asserere.

[7] In Vicentinum Episcopatum ingressus Ioannes, eumdem quem antehac tenuit vitæ seuerioris rigorem, [eius in episcopatu priuatæ virtutes,] sub Pontificali habitu monastico semper indumento capucioque vestitus, citra lini vsum; & contextam ex lana interulam rudiori cingebat fune, prout Domnus Henricus de Creazzo (totis quatuor annis in eius cōmoratus famulitio & induendo beato viro atque exuendo solitus quotidianam commodare operam) est cōtestatus: addens insuper consueuisse die Veneris sancto coëmere quidquid haberi poterat vestimentorum pauperibus contegendis, in eosque suis manibus distribuere: quibus etiam sæpe abluebat eorumdem pedes, modo quinos aut duodenos, aliquando etiam viginti quinque & plures accersens, in quos omne liberalitatis genus effunderet, quantum ex Episcopalibus redditibus habere potuit. Testis etiam est Ioannes de Malaterra de Mandalbertis, quinquennio domi ipsius commoratus, suis manibus præparatum cibum deferre solitū ad infirmos & parturientes, neque quidquam prætermisisse eius solicitudinis, qua paterna erga oues suas caritatem exerceret: erga omnes mitissimus, præterquam erga suum corpus, quod vilibus operire pannis non satis habuit, nisi etiam rigido ad carnem cilicio maceraret.

[8] Animaduertens autem multum relanguisse Vicentinorum ciuium religionem erga sanctos Martyres i Felicem & Fortunatum, [& publici boni studiū.] quorum ipse templum sanctas que reliquias frequens gaudebat visitare, idque propter lutum quo obsita platea erat, a porta Castri vsque ad præfatum templum ducens; sumptibus suis eamdem mundandam & sternendam curauit, magnumque ex eo impendio retulit pietatis in populo auctæ fructum. Defectum etiam necessariæ doctrinæ magnum in Clero esse obseruans, quo fiebat vt regendis animabus haud satis idonei parochi suæ diœcesis essent, sumptibus item suis Theologiæ Lectorem aduocauit, qui Clericos sacras doceret litteras. Denique vigilantissimi Pastoris partes omnes & numeros explens nouam Ecclesiæ Vicentinæ inducebat faciem, & turbulentissimis illis temporibus, velut in quietæ pacis securitate, suos, qua poterat, conseruabat atque fouebat.

[Annotata]

a Hanc fuisse 4 millium ciuium Romanorum Vicentini putant. Florus in epitome Liuij vltimo libro Decadis 2. meminit Romanorum exercituum circa hæc tempora primum trans Padum progressorum, Gallorumq; Insubrium ad deditionem coactorum, deinde opimorum spoliorum, cæso eorumdem Insubrium Duce Viridomaro, relatorum a Marcello Cos. & Coloniarum in agrum a Gallis captum deductarum, Placentiam & Cremonam.

b Ferd. Vghellus to. 4 Italiæ sacræ col 801 hunc ait circa an. 980 Luitprando Episcopo successisse, & decennio post tum SS. Hymerij & Gregorij Corpora Spoleto Cremonam transtulisse ad ædem Cathedralem, tum hanc abbatiam extruxisse, quam Barbaranus scribit anno 1547 a Cardinali Vberto Gambara illius Abbate traditam monachis Oliuetanis.

c Postquam scilicet ab exilio reuersus fastum & insolentiam posuisset, quam antea inuisus ciuibus tam postea dilectus eisdem: videtur autem hac fundatione eluere voluisse maculam in vexando S. Laurentij cœnobio ante exilium contractam.

d Veremur ne error hic aliquis auctori obrepserit: constat enim Vbertum siue Obertum ante annum 1117 ad Episcopatum non accessisse, quem tenuit vsque ad an. 1169. Anno autem, quem Barbaranus notat, Episcopum fuisse Arnulphum ab anno scilicet 1075 ad 1107.

e [Massarius] Ita dictus a massa seu communis pecuniæ summa, cuius distributio inter Canonicos & Clericos aliosq; Ecclesiæ ministros ex antiquo vsu pertinet ad Archidiaconum: nunc fere nomine Massarij Quæstor capitularis, siue, vt vocant Thesaurarius intelligitur ab Archidiacono diuersus: quandoque & gazophylax seu sacræ supellectilis custos.

f [Ollius flu.] Fluuius hic, ex Tridentinis ortus Alpibus perq; Sebinum transfusus lacum, ab occasu & meridie Brixianum circuit territorium, tandemq; in Mantuano sese effusurus in Padum riuulum quemdam recipit, quem tabulæ Camezzassum nominant, ad cuius ripam locus a S. Maria cognominatus notatur.

g An eo loco, vbi nunc Vimum notant tabulæ intra quintum a Vicentia lapidem, ad Reronem fluuium, Maximiliani Imperatoris clade postea ad annum 1510 nobilitato? Hinc certe pronum erat virtutuem Ioannis innotescere Vicentinis.

h Plenius ex Annalibus Ecclesiasticis disci possunt, quæ hic in epitomen contraxisse satis sit, eo dumtaxat deducta fusius a Barbarano, vt Vicentinorum merita exaggeraret; iam enim de pace conuenerat, prius quam promouendi Vicentiam Ioannis daretur occasio.

i Coluntur die XI Iulij.

CAPVT II.
B. Ioannis pro Ecclesiastica libertate martyrium: sepultura, translatio.

[9] [Petrum ecclesiasticæ iuriusdictionis contemptorem] Res fuit præteritis seculis frequens, & infinitis publicorum instrumentorum probari potest documentis, quod Episcopi, hominibus potentia & auctoritate conspicuis fulturi spiritualis iurisdictionis imbecillitatem, contra hæreticos, schismaticos aliosque Ecclesiæ rebelles, frui eam iuribus ac legibus suis pacate non ferentes, viros bene meritos aut bene merituros fundorum Ecclesiasticorum dominio, quod vtile vocant, inuestirent: qui exinde facto intra manus Episcopi iuramento homines eius ligij ac feudatarij nuncupabantur, & iure sibi excidebant concesso, si iuratæ fidelitati suȩque obligationi defuisse cognoscerentur. Hac ratione Petrus quidam (Bononiensem aliqui fuisse volunt) ab Ioannis beati prædecessoribus contra Fredericum sese armantibus, varios fundos Castelli a Malensis (quod olim ad possessiones Episcopales pertinens nunc ab ipsa vrbe Vicentina tenetur) sub nexu & obligatione feudi obtinuit: quos deinde vt proprios cœpit administrare, statutumque Ecclesiæ censum, quem pendere pactus fuerat, recusare: quin etiam alios in eodem castello feudatarios, obnoxios sibi facere, eisque vt dominus imperitare.

[10] [feudo & communione priuat Ioannes:] Commouit querelarum de hac iniustitia delatarum acerbitas zelosi Pastoris animum, & aduersus monitiones omnes obduratum inueniens Petrum, feudo eum suo priuatum & a communione fidelium sequestratum declarauit. Qui tantum abest vt pœnæ magnitudine flecteretur ad pœnitentiam, vt contra sanctissimum Pontificem nil nisi vltionem spirans, in omnem consciscendæ necis occasionem intendere cœperit. [ille vindictam meditatur,] Ita animatus, socios comparauit ad scelus, seque collocauit in insidijs, præstolans dum more suo egrederetur Episcopus ad inspiciendum ædificium, quod in vsum docendæ discendæque Theologiæ eo moliebatur in loco, vbi nunc templum S. Antonij est. Progredienti ab episcopio Præsuli socius ibat prænominatus Dominus Ericus de Creazzo, narrauitque postea, [& eleemosynæ caussa] obuiam forte venisse pauperem seminudum vt eleëmosynȩ nomine aliquid in vestitum emendicaret: cui quamuis mandaret Episcopus vt statim prospiceretur, cunctatum tamen se Ericus dixit, ne tali in tempore desereret Dominum, cui malas manus haud ex vano metuebat. Verum cum ille diceret non abiturum se inde, donec reuertisset Ericus, abijt sane, & reuertens eodem loco Episcopum reperit: eoque fidentior rursum digressus est, ministerij alicuius caussa, in vinariam cellam.

[11] Ita incomitatus cum degeret Episcopus, neminem secum habens præter Ioannem de Malaterra item prænominatum, [incomitata nactus.] suam hanc occasionem rati sicarij insiliunt in inermem, Petrusque parricidalem gladium pectori eius infixit. Cecidit continuo innocens barbari furoris victima, & (sicut qui præsens aderat famulus testatur sub iurisiurandi fide) suis inimicis ignouit facinus, ac bene ipsis sæpius sæpiusque precatus a Deo, animam reddidit Creatori. In cuius rei memoriam, & vt posteris certius constaret de loco in quo sanctus Præsul expirauit, [occidit ignoscentem inimicis.] collocata ibidem columna est, quæ hodieque permanet in area ecclesiæ Cathedralis, e regione templi S. Antonij Abbatis. Sparsa mox fama atrocis facinoris ad arma & vltionem conuocauit populum, concursuque ad Petri ædes facto firmiter obseratas reperere: quare lentum existimantes, dum perfossis parietibus aut effractis ostijs aditum molirentur, flammas iniecere tectis, quibus tota domus conflagrauit, sed sine domino: qui fuga elapsus incertum est quidem quem vitæ habuerit sceleratæ exitum, dignam tamen credendus est luisse pœnam, aut in hoc aut in futuro seculo.

[12] [cuius hæredibus vetat Pontifex adempta restitui.] Nihil tamen minus conati sunt consanguinei illius subintrare in feudum ab ipso possessum: quod ne fieret Innocentius Papa III responsum misit, quod in sacros deinde Canones b legitur hisce verbis relatum. Ad aures nostri Apostolatus peruenit quod cum quidam parochiani tui ausu diabolico bonæ memoriæ Ioannem Episcopum Vicentinum prædecessorem tuum nequiter interemissent, feuda & beneficia quæ illi a Vicentina: Ecclesia obtinebant, ipsis per sententiam fuerant cum multa deliberatione sublata. Quia igitur sunt maiori animaduersione plectendi, nos tam tibi quam successoribus tuis auctoritate. Apostolica prohibemus, ne ipsis aut hæredibus eorum beneficia prædicta restituantur; seu de nouo eis alia quælibet conferantur.

[13] [Corpus Episcopi an. 1181 occisi] Facta porro hæc cædes est anno MCLXXXI XVII Kalendas Aprilis, cum Vicentinum Episcopatum duobus circiter annis Ioannes rexisset: non septem, vt scribit Iosephus Brixianus, initium Episcopatus eius perperam cum anno MCLXXIV componens: non etiam in XX diem Aprilis martyrium iam memoratum recurrit, vt in tabula Patronorum Vicentinorum imprimi permisit Iulius Carcanus: quod typographico mendo imputare malumus, nisi forte translationis infra memorāndæ dies caussam illi errandi dedit. Etenim sacrum illud corpus statim a morte honofice tumulatum in æde Cathedrali, postea crebrescentibus miraculis refossum & in marmoream arcam collocatum fuit, [ad aram principem transfertur] depositumque eo in loco vbi nunc chorus, sed tunc princeps ara, erat: sub qua requiescens, quis & qualis fuisset, in vita, tali titulo lectori cognoscendum proponebatur.

Hic situs est verus Pastor, Cazafronte Ioannes,
Schismate qui quondam partem defendit honestam
Patris Alexandri Papæ; cum sanctior Abbas
Cœnobium Sancti Laurentij ouante Cremona [cum epitaphio]
Sortitur patrium: tanto mox Præsule felix
Mantua lætatur, quo nunc Vicentia gaudet.
Orphanus & vidua atque miser, spoliatus, egenus
Pontificis manibus alitur, vestitur, amatur.
Ecclesiæ dum iura suæ tuetur, iniquo
c Vaxali gladio d Cymbri secure necatur.
Post obitum claris monstrant miracula signis
Conspicuum virtute poli meritisque beatum.
Aridus & cæcus, surdus, febrisque dolorque
Exulat, atque abit sospes qui venerat æger.
Hic est e translatus Ioannes f Caza beatus.

[14] [dein an. 1441 ad sacellum,] Postmodum cum maior Cathedrali templi capella, quæ hodie cernitur & chorus nuncupatur, esset ædificanda anno MCCCCXLI, translatus est sacri corporis thesaurus ad sacellum Beatæ Virginis, Assumptæ olim, nunc Incoronatæ dictæ, vbi supra altare multis gradibus eleuatum conspicitur & honoratur, prorsus integrum & expers corruptionis, cum hac inscriptione: Ioannes Cacoia-fronte pietate, iustitia miroque Dei zelo plenus, Federico Imperatori Apostolicam libertatem lacessenti primum Cremonæ restitit: deinde huius vrbis Episcopus, Ecclesiæ suæ g campio, confossus gladio, martyrij triumphum, immortalitatis gloriam, æterna laborum præmia felici labore mercatus est. Pia eius ossa huc deuote translata sunt Anno Domini MCCCCXLI XII Kalendas Maias. Sub hoc epitaphio ad viuum exsculpta in saxo cernitur huius Beati effigies, nec non ferramenta eidem infixa lapidi, sustinendis, quantum coniectare fas est, candelis, quas istic fideles consueuerant accendere. [& an. 1482 per dies 16 ostenditur populo.] Inuenitur autem in quodam antiquo MS. cui titulus, Chronica ad memoriam temporis præteriti & futuri, quod anno MCCCCLXXXII die XVIII Septembris, indeque per sedecim continuos dies, ostensum populo sanctum corpus fuerit, eaque occasione multa patrata miracula, quæ mox proferentur. Sciendum porro dictam modo translationem solius sancti corporis fuisse, relictamque loco suo esse marmoream arcam, ijs quæ supra protulimus versibus inscriptam. Principio autem huius seculi cum crypta sub choro construeretur anno MDCVI, eamdem terræ exemptam ipsam illam epigraphen distincte exhibuisse, & nunc inueniri in ecclesia S. Iustini de h Monticello prope Lisieram.

[15] [Epitome miraculorū ex tabella ad aram appensa.] Ad prædictum Diuæ Virginis altare sacrumque beati Martyris mausoleum miraculorum epitome talis legitur tabellæ inscripta. Decem membris varijs per omnem vitam manci aut debiles, subito ad sanitatem adducti. Duo surdi, voto ad Beatum facto continuo auditus facultate donati. Duo cæci illuminati; quorum vni ablata etiam dicitur nebula, quæ oculum eius impediebat. Arthritici duo, quorū alter etiam paralyticus fuit curati ad sepulcrum Beati. Quidam mortali pressus infirmitate, quia exercitium religiosi cultus erga Beatum exhibiti explodendo contempserat, ad idem sepulcrum sanitatem recepit. Duo ex pestilentia periclitantes voto emisso salui facti sunt. Sedecim recuperarunt valetudinem, propter febres aut alios morbos letales desperatam, per merita Beati. Quinque cephalalgia laborantes, vel letali vulnere caput læsi, eiusdem beati Episcopi intercessione conualuerunt. Tres sanati ab apostematis dolore & laterum, post votum emissum. Quidam ad articulum mortis calculi cruciatu deductus, vitam seruauit similj voto. Duo alij item, quibus inueterata cancroque exesa vulnera spem vitæ abstulerant longioris. Fuit qui statim a voti nuncupatione liberum se a cordis oppressione sensit: alius qui ab ischiade sanatos lumbos, tertius cui in statum suum mens redijt, quam coniuncta febri phrenesis concusserat, simulque restitutus ei est linguæ vsus eo malo impeditus.

[Annotata]

a Vulgo Malo dictum; abestq; circiter 10 P. M. ad Occidentem vrbis, ad Australem Giaræ fluminis ripam, videturq; illud esse quod in diplomatis apud Vghellum reperiendis toties nominatur Maladū seu Malladum castrum, nisi hoc forte vrbi ad Meridiem sit, ad Brendolæ fluuioli Guæ se infundentis ostium, Moledo vocatum in tabulis.

b Per Gregorium 9 in Decr. lib: 5 tit 37 de Pœnis cap. 10. Creatus est autem Innocentius anno 1198 sub eoq; Vicentiæ sedit Pistor, sed iam tunc exul; deinde Vbertus initio seculi 13, ac denique circa annum 1213 Nicolaus Maltrauersus: ex quibus verosimilius est Vbertum fuisse eum, ad quem Innocentij Breue dirigitur.

c In Legibus Longobard frequens Vasallus & Vassallus, pro cliente fiduciario; atque antiquius etiam eo Vassus est similis significati. etymologiam varij variam allegant, cui hic, vt in re omnibus de iure feudorum scribentibus decantatissima, non lubet immorari.

d Petri scilicet, origine, vt videtur hic indicari, Dani: nam Cymbri Germaniæ borealis populi sunt, a quibus Cymbrica Chersonesus nunc Daniæ regnum.

e Non ergo, quod Vghello per inaduertentiam excidit, in hac arcaprimum sepultus est cum tali epitaphio.

f Barbaranus & hic & in primo versu Cacciafronte scripsit: sincerius Vghellus, vt ex ipsa metri lege apparet; qui etiam in principio dicit quod Ioannes ex priuigni (imo vitrici) cognomine dictus sit Cazinfrontes (forte Cazafrontes scribere voluit) cuius posteri deinceps de Cacciafrontibus nuncupati sunt: vtrouis modo scribas, eum reperies significari qui contumeliam (Italis Afrontam) vel abolet vel depellit.

g Id est, Pugil: Campiones autem potissimum dicuntur Teutonibus qui singulari depugnant certamine: quod ipsi camp vocant, & sic decertare Campen: forte a Campo seu loco patenti ad eiusmodi actus deligi solito: nam Camp hoc quoq; in sensu vere Teutonica vox est, nec a Latinis accepta.

h Intra quartum ab vrbe lapidem versus boream, trans fontes Tribuli fluminis, huius nominis vicum notant tabulæ: sed eædem Monticellum a Lisiera tanto interuallo dissitam locant, vt cum eo constituat basim æquilateri versus vrbem trianguli, vnde forte alius a priori diuersus Monticellus intelligi hic debet.

CAPVT III.
Miracula & gratiæ acceptæ ex processu formato anno MCCXXIII de mandato Honorij Papæ III.

[16] Nicolaus de a Planitie-laci totos duodecim annos ita lecto affixus hæsit, [Sanantur ab annis 12 paralyticus,] a cingulo deorsum omni membrorum vsu sensuque destitutus, vt nec minimum quidem ipse se mouere posset, nisi apprehenso fune ex solario super lectum pendulo; conuertere autem in latus aliud nullo pacto, nisi alij subsidio ipsi venirent. Hic intelligens quanta per B. Ioannem Deus operaretur miracula, votum vouit visitandi sepulcri, eoque se deduci curauit super iumento a duobus filijs suis: Posteaquam autem in ecclesia orans duas noctes continuasset, perfectam totius corporis accepit sanitatem integroque biennio superuixit: ad omnia agriculturæ opera & laboris, æque ac rusticorum alius quisquam, idoneus, cum vxore Bertha & filijs duobus. Contigit porro ea res die Veneris sancto.

[17] Corbellus de b Barbarano multis annis surdus, post simile votum cum sepulcro assisteret, [multis annis surdus,] visus sibi est sub crepusculum diurnum, a multis simul nomen eius pronuntiantibus appellari: quibus dum ille respondit, & se audire miratus est, & responso suo obstupefecit circumstantes, qui nullius appellantis vocem audiuerant. Vicentinus medicus, Burgensis nuncupatus, [puer cæcus;] filium omnino habebat cæcum, & vxori suȩ multum lamentanti super ea calamitate solebat inculcare, voluntatem nostram ad Dei arbitrium esse fingendam. Verum mulier numquam plene placata, tandem oblaturam se duos ex argento oculos vouit, & subito filium videntem conspexit.

[18] [irridens ad Beati corpus orantes] Albertus filius Bonacurtij per ecclesiam transiens, mulieres aliquas genuflexas vidit ante corpus Beati, quas ille irridens dixit, tantumdem facturas si ante lignum aliquod orarent. Non reliquit Deus impunitam blasphemiam: abiens enim in forum & piscibus istic emptis domum reuersus (erat enim dies Mercurij idemque Vigilia) interim, dum illos apparat vxor sua Maria dicta, ad ædes cuiusdam sui vicini abijt: vbi subito tam diro symptomate oppressus est, vt moueri impotens velut mortuus assisteret vsque in diem Veneris, nullo interim cibo refectus. Dicto autem die diuinitus illuminatus, cognouit culpam suam, & candelam Beato vouens ad corporis sui longitudinem, [punitur & culpam agnoscens curatur.] a duobus amicis suis in sella se portari iussit ad eius sepulcrum, quo appulsus sudore tam copioso manare totus cœpit, quasi ex aqua fuisset eductus. Permansit autem istic tota nocte orans, & in aurora perfectæ valetudini sensit restitutum se: cuius facere experimentum cupiens, per seipsum ambulauit vsque in templū S. Saluatoris, Missæ sacrificio interfuturus, quod a Fratribus Minoribus primo mane celebratur; & gratus Deo volens esse pro beneficio, cum bona vxoris gratia eorumdem Fratrum Minorum habitum regulamque suscepit.

[19] [idem ex arthritidemisere laborans,] Martinus, sartor Vicentinus, artritide tam crudeli vexatus fuit, vt omnium membrorum vsum amiserit a cingulo deorsum; ita vt, ne in lecto quidem, ipse se commouere posset: talique in statu mensibus septem permansit. Hic nocte quadam visus est sibi in ecclesia maiori Vicentina esse, & in parte illius Occidentali circa sepulcrum Beati multa videre luminaria multosque Sacerdotes & Clericos sacris indutos vestibus, canentes ibidem Deo laudes & hymnos. Dum miratur & caussam insolitæ pompæ ab animo suo quærit, adstitit ei quidam dicens, vigilias celebrari in honorem B. Ioannis, olim Episcopi Vicentini. Tantaque fuit spectaculi huius iucunditas, [& bis in somnis monitus ad Beatum accedere sanitatis gratia.] vt Martinus vbertim cœperit lacrymari præ gaudio: mox autem dictum ei ab eodem sibi adstante est, optimum esse pro peccatis lacrymas fundere. Experrectus deinde cogitare cœpit, dictum Episcopum sanctum esse, proindeque per eius merita rogare Deum vt sanitatem sibi redderet. Neque mora, sensit mox petitæ intercessionis efficaciam, tantumque membris suis robur momento infusum, vt ex vno in alterum latus vertere se potuerit, & paullatim conualescens, tertia die de lecto surrexerit, duobusque nixus fulcris ad sepulcrum Beati processerit, multas in oblationem candelas ferens: quas sub tempus decantandæ Nonæ, quo aduenerat, accendit, permansitque ibidem in oratione vsque ad Vesperas: quod quia vulgo inusitatum erat, reputatus ab aliquibus pro fatuo est; ipse autem domum suam reuersus plene se consanatum reperit, nec eiusmodi morbum quoad vixit passus deinceps est.

[20] [Sanitas redditur infanti mox a natiuitate immobili,] Tofania, vxor Ioannis Vicentini ciuis, prolem masculam peperit, quam nono a puerperio die tantum frigus & cum frigore rigor per omnia membra inuasit, vt nullo modo mater vel obstetrices valerent partem corporis mouere aliquam, non manum, non pedem digitumue: vt autem aliquid alimenti eidem infunderetur, aperiendum per vim os erat. Deinde sic inflari cœpit in pectore & tergo, vt monstro quam homini videretur similior, eoque in statu per dies viginti mansit. Hunc mater sua in comitatu mariti alteriusque mulieris, cum candelarum oblatione, ad sepulcrum beati viri detulit, & nocte illa ibidem in oratione exacta, perfectam puer accepit sanitatem, & os suū aperuit velut benefactori suo gratias habiturus.

[21] Martinus, cognomento Carpus, Vicentinus, duplici malo arthritide & paralysi ita affectus fuit, [arthritico & paralytico,] vt contractus per annos duos & dimidium fuerit: ita vt non posset neque erigere se neque manus capiti admouere, trementibus interim continuo motu membris omnibus. Eo in statu per aliquod spatium temporis Vicentiæ & Patauij vixit eleëmosynis, quas ad sustentationem illius piæ quædam personæ conferebant. Intelligens autem quanta per seruum suum Deus operaretur miracula, die Mercurij post Pascha Resurrectionis ad sacrum illius corpus accessit, ibique in oratione perseuerans vsque ad tempus Vesperarum, magno totius corporis dolore grauari se sensit, & simul tendi sibi ossa ac neruos: vnde mox sanatum se meritis B. Ioannis læta voce exclamauit: neque simile quidquam pertulisse se professus est, tertio post factum miraculum anno iuratus eiusdem testis, vna cum pluribus idem se vidisse attestantibus.

[22] [membrorū vsu destitutæ mulieri vni,] Mulier quædam, Osanna nomine, debilitatem talem incurrit, vt ipsa sibi nec vestes induere nec cibos in os inferre posset, & quamuis subinde remitteret se mali vis aliquantum, remanebat tamen ad omnes membrorum vsus inutilis. Huic infirmitati alia haud paullo grauior accessit, anno quinto antequam de beati viri miraculis intelligeret aliquid; qua infirmitate tremebant ei horrendum in modum membra omnia, non tantum perdiu vigilanti sed etiam dormienti per noctem, sic vt manus pectori continuo pulsu alliderentur. Toto autem eo tempore necessarium fuit eam instar infantis pascere. Postquam vero inaudijt quæ de B. Ioanne circumferebantur mirabilia, visitauit eius monumentum, & in oratione totam noctem ducendo perseuerauit. Interim inuasit eam per omne corpus intensissimus dolor, dum ei extenduntur membra & nerui atque articuli digitorum, stridore tanto vt etiam a longe positis exaudiretur. Ita a die Veneris post Pascha vsque ad Sabbatum remansit in templo, ac deinde sana domum redijt, tertioque post anno, cum examinanda sisteretur, testata est se numquam infirmatam ab eo tempore, sed ad quosuis muliebres in agris labores valentem fuisse.

[23] [alterīq;] Gisla, cognomine Tonsa, ex Alonte Vicentinæ diœcesis, lecto affixa iacuit per annos duos, moueri per se impotens aut cibo refici: tertio deinde anno loquela caruit, vt iam plerisque breui moritura crederetur: quamuis & audiret omnia quæ dicebantur, eaque se intelligere signis & nutibus demonstraret, & quid sibi opus foret indicaret. Exinde aliquantulum conualescere visa, mox iterum recidit in morbum priorem, alijsque annis quatuor relapsa decubuit. Rursumque eatenus sanata est, vt de lecto surgere atque in sella considere posset, non ramen erigere corpus suū, adeoque gibbosa & curua erat, vt filum nendo ducere haud absque magno incommodo posset, vestes autem in duere nequaquam nisi a filia sua adiuuaretur, neque manum supra caput attollere. Quinque annis sic infirma permansit: circa festum deinde Paschæ intellexit de prodigijs ad B. Ioannis sepulcrum contingentibus, [plurimis annis sic infirmæ.] quare magno inflammata desiderio visendi sancti ipsius corporis, multis cum lacrymis Deum Sanctumque eius deprecabatur, vt sibi, quæ neque per debilitatem eo ire neque per paupertatem portari poterat, quocūque meliori modo succurreret. Ergo die Mercurij Octauam Resurrectionis consequente, cum a scamno cui insedebat vellet assurgere, profundo cum gemitu exclamauit: O B. Ioannes; miserere mei omni suffragio destitutæ: quippe quæ nec panem habeam nec aliud rerum necessarium, & hoc in statu ipsi mihi consulere nequeam. His dictis fiducia in animum, vigor in membra venit; & subito supra pedes recto stetit corpore, manibusque & brachijs supra caput extensis in omnem ipsa se egit partem, stuporisque plena inclamauit quamdam commatrem suam, venireque iussit & videre quomodo per seipsam prout libitum moueretur, & affirmauit ad sepulcrum B. Ioannis ituram se. Sparsa rei per vicinos omnes pagos fama exciuit plurimos, vt notæ sibi antea infirmitatis fæminam viderent persanatam: ipsaque die Veneris proximo Vicentiam venit, actura gratias Sancto: & multis postea annis incolumis vixit.

[24] [item ex percussione cæco,] Albertinus Morcoffus Vicentinus, ab inimico quodam suo in oculo sinistro percussus, albam eidem maculam innasci sensit, totumque paullatim visum adimi, non absque notabili vultus deformitate. Post annos deinde quindecim Veronam cum aliquot socijs proficiscens, etiam dexteri oculi lumē amisit: itaque ad manum deducendus Veronam, indeque Vicentiam reducendus fuit: vbi in hospitali S. Nicolai mansit a festo S. Andreæ vsque ad Dominicam Palmarum. Feria sequēti adductus in templum Cathedrale est, S. Mariæ-Maioris nuncupatum, ibique in oratione cum multis viris ac fæminis ante B. Ioannis sepulcrum perseuerauit, vsque dum obdormiuit: a somno autem circa noctem mediam experrectus, sensit palpebras oculorum reduci, & versus fenestras templi occidentales respiciens, vidit lunam fulgentem: postmodum & fenestras templi & quæ ad sepulcrum ardebant candelas numerare cœpit, atque adstantibus dicere se esse illuminatum. Fidem illi experimento sumpsere, monstrando ipsi vestes sunt, quarum singularum colores cum optime internosset, diditus per vrbem rumor est tam prodigiosæ curationis, multusque ad spectaculum confluens populus collaudauit Deum in Sancto suo gloriosum, per cuius merita restituta lux esset oculis, alteri quidem per annos quatuor, alteri per quindecim eadem priuatis.

[25] [duobusq; pueris contractis incuruis,] Palmeria, vxor Gerardi Fontaniuæ Vicentini, filium Vgolinum sex continuis mensibus infirmum habuerat: qui deinde incurruus mansit, nec potuit absque baculo ambulare ob distorta fœde crura pedesque: donec ipsa miracula B. Ioannis audiens vna cum filio deuote sepulcrum Beati visitauit, & iuxta illud diebus nouem perseuerauit, intra quod tempus obdormiscens puer, sudare vehementer incepit, ipsoque in somno clamorem emittens, perfecte, vt erat, sanatum se exhibuit. Beatrix, vxor Otthonis de Montecchio, filium peperit, qui cum post annum pedibus gradi inciperet factus est gibbosus, vt neque erigere se posset, neque de lecto assurgere viribus suis: itaque annum & dimiduum incuruus permansit, vsque dum a matre delatus ad viri beati sepulcrum, ibidem sanitatem recuperauit, vtroque parente eamdem per Sancti merita ibidem iunctis precibus postulante. Quidam c Montagnanæ incola, [denique viro ac mulieri gressu priuatis.] non absque fulcris mouere se valens, eodem sepulcro visitato & oratione ad illud per triduum fusa, coram multis præsentibus gradiendi obtinuit facultatem. Dina de Costoza septemdecim mensibus infirma decubuit, mouere se impotens nisi cum duobus scabellis reptando per terram præ curuitate corporis: sed adiuta & erecta fuit, diebus aliquot perseuerans ante sepulcrum, quo fuerat adducta supra iumentum ligata.

[Annotata]

a Quinto ab vrbe milliario versus Austrum adsitus lacui Fimonensi vicus, qua parte per Debetæ alueum exonerat se in Bachilionem fluuium: & dicitur Laci ad distinctionem alterius pagi synonymi ad Boream Vicentinæ vrbis prope Marosticam.

b Insigne oppidum intra decimum ab vrbe lapidem versus Austrum.

c Oppidum trans Nouum-flumen spatiosum est, distans versus Austrum P. M. 20 circiter.

CAPVT IV.
Alia miracula sumpta ex antiquo MS. sacristiæ Cathedralis, & scripto excepta anno MCCCCXLI per Presbyteros Gasparum de Porta-S. Petri, Germanum de Cogolo & Magistrum Nicolaum Ciroicum Gastallis Fragliæ S. Mariæ & B. Ioannis Cacciafronte in æde Cathedrali.

ab

[26] Andreas Solizzus, Vicentinus ciuis, anno MCCCCXXXIX, pestilenti contactus febre cum stomachi dolore, [B. Ioannes inuocatus sanat febrim pestiferam,] instar Æthiopis nigrescebat, ideoque morti proximum credens mater, vouit eum B. Ioāni, & pro obtinenda filio sanitate sepulcrum Beati visitauit, ac porro per dies quindecim idem se visitaturam promisit, addita quotidie certa candelatum oblatione, & recitatione orationis Dominicæ aliquoties repetendæ: quibus expletis sanum eum & incolumen habuit. Filia quædam Tomasij Scriptoris & ciuis Vicentini, grauissima febri & diarrhœa ad extremum adducta discrimen erat, [febrim & diarrhœā,] animamque agebat: pro cuius funere necessaria in foro empturus pater, transijt per templum Cathedrale, vbi recordatus miraculorum B. Ioannis, cum voto & lacrymis eum orauit, vt filiam sibi suam seruaret in viuis, & domum magna cum fiducia impetratæ petitionis regrediens, ipsam extra periculum positam reperit.

[27] Catharina vxor Magistri Marci de Cogololanario grauis capitis infirmitatem patiebatur, [grauem capitis dolorē,] qua omni septimana cruciabatur, tanto cum dolore, vt cutis supra cerebrum ad duos minimum digitos sese attolleret. Interim miraculorum B. Ioannis recordata, cœpit erga eum deuotissime affici, & meruit consequi sanitatem, facto voto de curando solenni sacrificio ad ipsius sepulcrum: quod continuo adimpletum est. Dorothea de Bozo, [febrim tertianam,] cum tertiana febri frigida calidaque conflictans, magna cum deuotione vouit ad B. Ioannis altare oblaturam se statuam e cera, pro sui corporis mensura grandem: subitoque e lecto sana surrexit. Petrus, filius Ascanij de Barbarano, decennis puer, [dolores calculi,] laborabat ex calculo, totisque diebus decem vrinam mittere non potuerat; quare a stomacho vsque ad coxas totus inflammatus atque instar speculi lucidus erat, & morti appropinquabat; non cessans interim B. Ioanni commendare se & identidem repetere, B. Ioannes adiuua me. Parentes autem animaduersa filij erga Beatum deuotione, fecere votum de offerenda statua cerea ad magnitudinem infirmi cum argentea crucula, statimque dissilijt in minutas particulas calculus, & frustatim vna cum vrina egressus est, votumque cum magna lætitia parentes impleuere.

[28] [& cerebri,] Elisabetha, vxor Bartholomæi de Squarzis nobilis Vicentini, tam vehementi capitis torquebatur dolore vt cerebrum sibi crederet foras prosilire, factoq; simili de cerea ad sui magnitudinem statua offerenda voto, liberam se ab omni malo sensit. [mamillam, exulceratā] Flora Ordinis S. Francisci Tertiaria, vxor Magistri Martini Pellizzarij, plagam in mamilla inueteratam gerebat, quæ sæpe ei febrem, quandoque & mortis periculum pariebat: & simili similis statuæ voto recuperauit sanitatē, & antequam nox adueniret curatam integre plagam mirata est. Zilia, vxor Iacobi de Carpis ludimagistri, [febrim continuam in pluribus,] in febrim vna cum filio incidit, qua triduum integrum durante, ipsa se morituram credidit: itaque etiam ipsa statuam istiusmodi vouit, sibique ac filio perfectam continuo obtinuit valetudinem. Alexander Pigafetta Vicentinus, idem beneficium eadem obtinuit ratione, grauiter ex febri ægrotans.

[29] Marcus Coldognus, nobilis Vicentinus cum eodem morbo grauem quoque capitis dolorem sustinebat, adeo vt pedibus nequiret consistere, vouit pro remedio quatuor aureos oblaturum se ad sepulcrum Beati: & voti continuo factus est compos. Bartholomæo Baldo Veneto tertiana febris, quam mense integro tolerauerat, mutata in continuam est, variamque identidem formam induens, auferebat medicis facultatem certi aliquid de mali caussa & remedio statuendi: magno igitur cum labore accessit ad sepulcrum Beati, & statuam vnius aurei vouens liberum se omni incōmodo gauisus est. Bartholomæa triennis filiola Marci de Chianon, ciuis Vicentini, febri laborabat vehementi: mater pro filia cantandam Missam & statuam super altari offerendam vouit B. Ioanni: cuius merito statim puella conualuit, & cum matre alijsque puellis gratias actura accessit ad templum.

[30] Lucia vxor Anzolini Furnarij, commorantis in hospitali S. Petri, [pestem,] anno MCCCCXVIII contacta peste in coxa sinistra multis cum lacrymis & deuotionis ardore sanitatem postulauit a B. Ioanne, argenteam statuam aureis duobus æstimandam offerens, & subito voti rea fuit. Clemens Garzadorus, nobilis Vicentinus, [lumbaginem,] ex graui capitis & lumborum dolore lecto tenebatur affixus, quo tempore facta est B. Ioannis translatio. Audiēs autem quæ vulgo de miraculis eius & sacri corporis integritate narrabantur, indeque in spem recuperandæ per eius merita valetudinis erectus, sublatis in cælum manibus, & oculis lacrymantibus, liberari ab isto malo petijt, vt & ipse posset tam venerabiles reliquias videre & honorare: ipsoque momento sanus fuit. Quo die monstratum populo corpus fuit in lecto similiter decumbebat & febri Cecilia quædam, Thomæ de Oleo Vicentini ciuis decennis filia, & a frigore febrim comitante sic concutiebatur vt nisi ab alijs adiuta pedibus nequiret insistere: [tremorem insolitum,] quæ simili relatu concipiens desiderium videndi Sancti, vsque adeo exarsit ea cupiditate, vt mori sibi videretur nisi continuo ipsum posset conspicere. Quare importunis filiæ quiritationibus victa mater, adduxit eam in templum, & osculanti sudarium, quod fuerat supra corpus positum, reddita sanitas est.

[31] [brachij infirmitatē,] Crespina de Venetia, consanguinea Baptistæ Leonis, vsum brachij dexteri amiserat: sed auditis miraculis B. Ioannis, brachium eidem ex cera vouit, & sanum vt numquam alias brachium sensit. [febrim,] Filius quidam Bartholomæi de Scrofa, nobilis Vicentini, ardentissima febri reductus ad extrema, per vtriusque parentis votum de offerenda ad infirmi mensuram cerea statua, sanitatem recuperauit. Antonia de c Lonigo graui cordis oppressione immobilis iacebat in lecto: [cordis oppressionem,] vouit B. Ioanni cor argenteum cum cereo funali quatuor librarum & subito conualuit. Dominicus de Pilla Presbyter Mansionarius in æde Cathedrali Vicentina, amisso brachij sinistri vsu prorsus omni, [itē brachij] paris magnitudinis brachium e cera vouit, & vsum recepit. Corona, vxor Guilielmi de Mezza, [& lumborum mala,] ischiade laborans, prȩ dolorum vehementia totis diebus & noctibus eiulabat vociferans, & morti proxima, cerei cruris simulacrum vouit, & sanitati reddita fuit.

[32] Pascha Zuannis Vertenæ, commorans in domo Magistri Marij de Cogolo, [apostema in latere,] tumido in latere apostema ferebat durum instar petræ: ex quo quia graues patiebatur cruciatus, sub conditione certæ alicuius oblationis petijt & obtinuit vt sanaretur. Stephanus de Verona statim atque cereum caput B. Ioanni vouit liberatus est ab vnius auris tormento, quod ex ea parte auditum prohibebat. Magister Nicolaus Medicus, filius Magistri Georgij tam intensas febres ortosque ex eis capitis tolerabat dolores, [febrim letalem,] vt mortem sibi leuiorem ducens hanc ipse sibi consciturus fuisset, nisi Dei timore prohiberetur: in ipso autem paroxysmo febrili aliena loquebatur impos mentis. Huic nocte quadam B. Ioannes per visionem apparuit in ornatu splendido, cum corona in capite & multis in vestitu gemmis: circa quem in æde Cathedrali tantam accurrentis populi compressionem sibi videre videbatur, vt ægre moliri sibi aditum posset, quo tandem euicto visus est sibi ex Beato audire: Nicolaë cereum caput ad arcam meam defer, & ab ista infirmitate liberabere. Euigilauit ad hanc vocem Nicolaus, & somnium credidit ex febrili ardore natum: verum sequenti nocte rursum eidem simili in schemate & populi circumfusi turba Beatus apparuit, & increpans dixit: Neglexisti facere, quod dixi, Nicolaë: nihilominus quia mihi singulariter deuotus extitisti, cras veni & voti compos fies. Obstupuit æger animaduertens quod soli sibi tanta in multitudine loqueretur Sanctus, & euigilans ait: Certe ipsius ad me verba audiui: ibo & complebo iussa: quod dum facit curatus fuit.

[33] Matthæus Paletronis de Lonigo, sartor Vicentiæ habitans, [dolores coxendicis,] in coxendice eos sustinens cruciatus, quibus diu noctuque clamare cogebatur, mouendi corporis etiam in lecto impotens; cum nullis iuuari remedijs medicorum posset, adiutus est voto quo ceream imaginem ad mensuram sui Beato promisit offerendam. Presbyter Zauinus de Gardelinis, [& lateris,] oppressus subito dolore lateris, neq; exuere ipse se vestibus nec collocare in lecto potuit, nisi cum auxilio duorū suorū qui prompte accurrerant fratrum: quare commendauit se B. Ioanni, promisitque supra eius corpus sacrificium missæ semel oblaturum se, atque in eius honorem eleëmosynam aliquam largiturum: quo voto emisso, cessauit dolor & ille votiuum sacrum postridie sanus lætusque persoluit. [letale deliquium,] Blancaflora, filia Matthæi Zenari medici, subito quadam vespera videbatur mori, cum nec parentes ipsa suos cognosceret amplius: pater autem humana artis suæ remedia nil proficere videns, accurrit ad B. Ioannis sepulcrum, ibique vnius aurei statuam vouit, si sequenti die ad filiam rediens eam cum spe vitæ reperisset. Redijt, & sanam inuenit, & votum quod vouerat hilaris soluit.

[34] Dominicus, quadrimus filius Benedicti Triueri de Porta-S. Petri, [capitis contusionem,] collapsus in petram rupto capite moriturus putabatur: sed votum a parentibus de offerendo cereo capite factum, puerum exemit periculo, qui etiam a vulnere breui conualuit. Honesta, vxor quondam Simonis Casolini Vicentini, de sanæ mentis statu deiecta, supra arcam beati corporis collocata fuit, [amentiam,] cum illud anno MCCCCXLI die XVIII Aprilis populo monstraretur; & mox rationis vsum recepit, obtulitque funale cereum, & osculata est sudarium, quod supra ducentos annos corpus sacrum texerat: itaque cum nuru sua filiaque & consanguineis alijs domum redijt, pleno cum iudicio sermocinans; & intra paucos dies omnes mali prioris reliquias sensit abstersas. Gualterus, Martini della Seda, quadrimus filius, [epilepsiam,] ex graui infirmitate epilepsiam incurrit, ita vt sæpius in die humi sterneretur. Pater vouit curaturum se ipsius Beati imaginem in eius capella pingendam, & subito redijt puero tranquillitas, mansitque deinceps. Elisabetha della Soga, vxor Hieronymi Verlati, nobilis Vicentini, magnis doloribus, [diros cruciatus,] qui eam diu noctuque cogebant eiulare, eo deducta vt sæpius velut iam morituræ sacer cereus accenderetur, cum grandem e cera imaginem solidorum quadraginta B. Ioanni offerendam vouisset, cessantibus doloribus subito conualuit. [letale vulnus capitis,]

[35] Mariottus de Tuscania, famulus Dominici armigeri Pij Nouariensis, a rustico quodam d Valdagnanensi mortali vulnere læsus in capite, ex quo quinque ossicula medici eduxerant, eorumdem iussu se parabat ad mortem extremis sacramentis suscipiendis: quod dum fit, qui confessionem eius audierat Presbyter, consilium dedit B. Ioannis inuocandi cum voto de offerenda statua vnius ducati, alteroque ducato ad ornatum altaris, & armis numquam amplius retractandis. Paruit vulneratus, & obdormiuit, visusque est sibi in Pontificali habitu videre speciosum Episcopum: cui interroganti, Quid hic agis Mariotte? ipse responderet: Lecto decumbo propter vulnus capiti meo inflictum: reposuisse autem Episcopum: Non male tibi erit, eoque dicto disparuisse. Experrectus autem Mariottus manum capiti admouit, dolorem omnem sublatum sensit, & sanatum breui vulnus est: testatur autem Magister Venciguerra humanitus incurabile vulnus fuisse. Puerulus quinquennis, [febrim cis fluxu,] filius Ludouici Lusci nobilis Vicentini, febrim & fluxum vehementem patiens instar tympani intumuerat, & quiscumque eum videbat breui moriturum arbitrabatur: vouerunt B. Ioanni parem puero e cera statuam parentes eius, & subito remittente se morbi vi integram yaletudinem intra paucos dies recepit.

[36] [aliam cum dolore capitis,] Imperatrix, vxor Pij de Organo ciuis Vicentini a febri & dolore capitis, quibus duobus mensibus afflicta fuerat, deducta ad extrema, liberata est voto facto imaginis cereæ ad Beati sepulcrum collocandæ. Camillus de Clericatis nobilis Vicentinus, in e Alta villa morsus a canicula, gradiendi facultate priuatus fuit, [gangrænam ex morsu canis,] & gangrȩna ad vulnus accedens omnem medicorum vincebat industriam, plagasque vltro etiam alibi aperiebat: eo in statu permansit infirmus a festo S. Crucis in Maio vsque ad medium Iulij, voto autem cruris cerei offerendi emisso, extemplo conualuit. Franciscus, filius Bartholomæi Balastrazzi, ciuis Vicentini, fluxu sanguinis & graui vexatus febri, [fluxum sanguinis] atque ad mortis articulum deductus paterno pro se ad B. Ioannem voto de cerea suæ magnitudinis statua, vitam seruauit vtroque malo liber.

[37] Baptista de S. Paulo, Presbyter Vicentinus febri laborabat continua: ita iacentem inuisens quidam f Clericus suus dixit: Domine, recordare miraculorum magnorum quæ B. Ioannes operatur, atque ei te commenda. [& rursum febrim continuam in pluribus.] Recte monuisti, reponit Presbyter, vade ad sepulcrum ibique pro me ora, vt quod facturus sum votum exaudiat. Dum autem orat Clericus, vouit Presbyter pulcram e cera statuam, & sanus a redeunte altero est repertus. Venturinus filius Octauiani Garzadori, similem sibi statuam Beato vouens conualuit etiam ipse a continua febri, quæ proximæ mortis ei discrimen attulerat. Hubertini Barbarani, nobilis Vicentini, filius Ioannes, annorum viginti adolescens, ex febri sanam mentem primum, deinde sexto die etiam loquelam & motum amiserat, atque a medicis extra spem vitæ positus, obseruabatur per plures dies noctesque ab ijs, qui accensis candelis exitum eius præstolabantur. Sed pater & mater moribundi ad B. Ioannem conuerterunt sese, & decem librarum intortitium vouere si in vitam suus sibi seruaretur filius: cui mox loquela & sanitas redijt. Testificatus autem est iuuenis nescire se quidquam de applicatis toto morbi tempore remedijs: quamuis, & rasum ipsi caput fuerit eique applicati columbarum pulli, viui dissecti; tū cucurbitulæ adhibitæ sint, atque per cannam naribus eius insufflarint sæpius: quin etiam Vnctione extrema & frequenti animæ commendatione illum ad exitum præparauerint: tanta erat morbi vehementia.

[Annotata]

a Vide Vossium de Vitijs sermonis pag. 211 & 804, vbi videbis proximos Comitibus censeri Gastaldos seu Castaldos, nomen sortitos ab externarum rerum procuratione: proinde, vt in aulis principum Maiores-domus, sic in ecclesijs Ædiles eo nomine vocati videntur.

b An confraternitatem forte ea vox Lombardis significat?

c Oppidum est 13 P. M Vincentia versus Meridiem distans.

d Est Valdagnanum Vicentinæ vrbi ad occidentem intra 15 milliarium.

e Distat hic vicus Vicentia 6 P. M. versus Africum.

f Italice scribit Barbaranus vn suo Zago, & vim vocis Tuscanis ignotæ explicare videtur paullo post subiungens, dum orat Clericus.

DE B. BENEDICTA ASSISIENSI ABBATISSA ORDINIS S. CLARÆ, ASSISII IN VMBRIA.

AN. MCCLX

[Commentarius]

Benedicta Abbatissa Assisii, Ordinis S. Claræ in Vmbria (B.)

Lvdouicus Iacobillus tomo 1 de Sanctis ac Beatis Vmbriæ ista habet ad XV Martij: Re ipsa & nomine Benedicta, Assisij nata; circa annum MCCXIV, teste Waddingo in Annalibus sui Ordinis, [Succedit S. Claræ in S. Damiani monasterio] monasticum sumpsit habitum in cœnobio S. Damiani sub disciplina S. Claræ, primæ eo loci Abbatissæ: tantaque sanctitatis atque prudentiæ excellentia inter omnes eminuit, vt post mortem sanctæ Fundatricis, anno MCCLIII eidem sit subrogata Abbatissa, sacras ibidem Virgines miro regularis obseruantiæ & sanctæ paupertatis exemplo gubernans annis circiter septem, & miraculis nonnullis illustrata eodem in monasterio vitam hanc mortalem deseruit anno MCCLX, [moritur an. 1260 16 Martij. corpus Assisium transfertur Octobri proximo.] die XVI Martij. Corpus eius paullo post eodem anno mense Octobris, cum reliquarum istic defunctarum Sanctimonialium corporibus, translatum fuit in ipsam vrbem Assisiensem ad monasterium S. Georgij, ab Alexandro Papa IV, ipsi S. Claræ dedicatum: &, sicut ex Marco Vlisipponensi præcitatus Waddingus asserit, in sarcophago lapideo honorifice repositum. Mansit autem in choro iam dicti monasterij vsque ad annum MDCII quando Marcellus Crescentius, [an. 1602 collocatur sub aram] Episcopus Assisij, illud trāstulit in sacellum, quod est ad dextram maioris Aræ, vna cum corporibus B. Agnetis, quæ ipsius S. Claræ soror fuit, & B. Amatæ neptis eiusdem Sanctæ, vbi in honore & veneratione est.

Hæc Iacobillus, quem credimus annum & diem mortis ex proprijs ipsius monasterij monumentis accepisse: Arturum autem a monasterio, qui hanc Beatam ad diem XIX Octobris distulit, ad translationem primam respexisse: ob quam, & specialem illius apud Sanctimoniales ibidem Deo deseruientes venerationem licet Beatis adscribi videatur a Rudolfo de Toßignano in historia Religionis Seraphicæ, & ab Arturo prædicto in Martyrologio Franciscano; [publice honorandum,] non tamen ea nobis suffecissent nisi certius publici cultus indicium ex postrema translatione hoc seculo facta videremur posse accipere. Nam quod antea reuerenter corpus habebatur in choro, ad quem publica fidelium veneratio penetrare non poterat, dubium adhuc remanebat an Ecclesiæ & Pontificis iudicio Translationem primam vel permittentis vel imperantis, [cum B. Agnete,] Beatis accensita fuerit, an vero priuatim tantum honorari permissa: sed dubium posterior translatio tollit: maxime quod Visitatores Apostolici sub Vrbano VIII ad ordinandum per Italiam Reliquiarum cultum, omniaq; reuocanda ad eum statum, quem vel de expreßa sanctæ Sedis licentia vel vsu vltra annos centum probato, habebant, nihil circa harum Beatarum corpora inueniantur immutasse. Memoriam B. Agnetis Arturus ad XVI Nouembris collocauit, B. Amatæ ad XX Februarij.

[& B. Amata: huius elogium,] Ad quem eumdem diem idem Iacobillus de trium prædictorum corporum translatione postrema etiam meminit, eaque collocata dicit in deposito lapideo sub altari sacelli, quod est ad sinistram portæ principalis; atque in margine tabellam citat in capella ecclesiæ prænominatæ appensam. Beatæ porro Amatæ elogium in Februario prætermissum, ex waddingo ad annum MCCIX hic accipe: B. Pacificam secuta est Claræ neptis, Soror Amata, D. Martini de Corano filia. Eam parentes viro parabant, & vane in hunc finem ornabant. Lasciuienti, vt solet, ætati placuit vestium luxus & ornatus nimius, arrisitque insana procorum salutatio. Doluit Clara de consanguineæ periculo, a quo vt liberaretur, & Deum potius studeret amare quam homines, enixe rogauit. Voti compos facta est: nam cum quodam die veniret vt Claram visitaret, adeo eius verbis & sancta commota est exhortatione, vt statim seculo libellum remiserit repudij, nec a consanguinea amplius potuerit auelli. Eam nimio pœnitentiæ rigore infirmam, hydropisi & nimia tussi per annum integrum laborantem, S. Clara Crucis signo manuumque impositione repente sanauit. Cara valde fuit magistræ, eiusque opera sæpius vsa est in suis languoribus; atque in postremo ei ostendit Christum sibi adstantem, cui Dominus dignatus est semet exhibere spectandū. Notæ virtutis & sanctitatis post Claram obijt. Corpus eius conditum est cum sorore sua germana B. Balbina.

[& soror Balbina.] Vtramque exiguo tempore post mortem materteræ superfuisse asserit Iacobillus, & Balbinam ad XI Martij habet, sicut etiam Arturus a Monasterio: sed hic vnde hauserit, eam quoque miraculorum præconijs fuisse illustratam, non inuenimus. Si simili, qua Soror Amata, translatione corpus eius fuisset sub altari locatum, non esset a nobis inter prætermissos ad illum diem relata: nunc autem satis sit hic dixisse ex Tossinianensi, quod post annos quatuor ab ingressu S. Claræ assumpsit habitum & monasterium Aretij reformauit.

DE B. TORELLO SOLITARIO PVPPII IN HETRVRIA

AN. MCCLXXXII

Commentarius præuius.

Torellus Solitarius, Puppii in Hetruria (B.)

[1] Pvppium Casentini territorij, in diœcesi Aretina, oppidum est ex minoribus vnum (Terras Itali nominant) amœnam irriguamque fluuio Arno planiciem modico ex colle vndequaque despiciens; [Acta Puppij a nobis descripta.] ad cuius castrum S. Fidelis de Strumis Abbatia, seditiosis Italiæ motibus (vt videtur) incensa vel destructa, translata est post annum Domini millesimum ducentesimum, postquam vno circiter seculo congregationi Vallumbrosanæ aggregata fuisset; a præcipuo illius Ordinis monasterio decem passuum millibus distans; quæ nos emensi pedibus anno 1662, 17 Ianuarij ab admodum Reuerendo Patre Domno Sabino de Bonzi, loci Abbate, ea sumus humanitate accepti, quam Vallumbrosanorum Patrum studiosa commendatio, sperare iubebat, & ipsius Abbatis Generalis D. Danielis de Sersanis litteræ patentes: ex quarum præscripto continuo exhibita nobis sunt omnia illius monasterij monumenta, quotquot reliqua fecerat iniuria temporum. Atque in his Acta antiqua B. Torelli (quem ex vsu Italorum, propria nomina & maxime diminutiua, qualia passim gaudent vsurpare, initijs suis truncantium, sic dici suspicamur pro Victorello) anno 1541 publici Notarij manu, ex antiquiori alio transcripta ecgrapho: quæ ipsa illa nocte descripsimus, ne qua alio properantibus mora fieret.

[2] [B. Torellus solitarius,] Ex his autem Actis num. 3. tam clare habemus nulli religioso instituto, quod frustra suadere nitebantur amici, addictum Torellum fuisse; vt nihil necesse sit inani illi contentioni misceri nos, qua Vallumbrosani Franciscaniq; decertant, vtrisit Ordini adscribendus: Vallumbrosanis tamen plus aliquid in eum iuris tribuere videtur, non sola posseßio corporis, & quædam voluntaria subiectio viuentis circa spiritualem directionem ab Abbate suscipiendam: sed etiam quod solitariæ vitæ instituendæ propositum cum eo conferens, idoneum ei proposito habitum ab Abbate petierit acceperitque. Qui quidem habitus qualis fuerit accurate describitur num. 21, & multa habet cum Franciscano communia: verum qui hoc sufficere vellet, [nullius Ordinis vota professus:] vt illius Ordinis dicatur fuisse Tertiarius: is, quotquot nudipedes fune accinctos inuenerit, ijsdem adscribat necesse est: cum tamen eorum frequentia, qui, nulla ex parte ad S. Franciscum eiusq; instituta pertinentes, similem pœnitentiæ habitum iis temporibus suo arbitratu assumebant, & Fraterculi communiter dicebantur, Ordini Franciscano neceßitatem attulerit, remedium a summis Pontificibus postulandi: hodieque adhuc vbique regionum inueniuntur Solitarij tali habitu ex Episcoporum indulto vtentes: qui tamen nec Franciscanos se, nec illius Ordinis Tertiarios existimant. Qui volet auctores pro vtraque parte adductos videre, Arturum a monasterio in sui Ordinis Martyrologio consulat: nobis operæ pretium non est eos nominare, qui sola sua, tanto post tempore, assertione, & quidem alteri parti obnoxia, nihil ad rem conferunt auctoritatis.

[3] [corpus honorifice sepultum,] Ad nostrum institutum pertinet propius, verum illius legitimumque cultum demonstrare: quem primum quidem habemus in illo sepulcro, quod ipsi constitui Abbas fecit, eleuatum a terra; sub quo quicumque introibant, soluebantur a languoribus suis: vt legitur num. 17 quo modo multis stetit annis, in ipso vt credibile est Abbatiæ templo. Alius deinde Abbas in alium locum transtulit beatum corpus: credo quod accedentium peregrinorum frequentia monachorum quieti & Officijs recte peragendis officeret. Idem Abbas improbare visus est illum subeundi sepulcri ritum, bonum quidem gratumque Deo; [deinde in proprio sacello conditum,] sed qui paulatim (vt fere solent talia) in risum abusumque vertebatur a vulgo parum religioso, ideoque satius conuenientiusque duxit sacrum hoc corpus sub altari, iuxta laudatißimam Ecclesiæ consuetudinem collocare. Quo tamen ex oculis populi subducto, imminui quoque visa est celebritas cultus: quod non impune auctori fuit; quamuis is laudem potius videatur commeritus, quod proprium Beato sacellum vel exstruendum vel aptandum curauit, ad pedem, vt infra dicetur, Abbatiæ: in quod credibile est non sine pompa proceßionali translata sacra lipsana fuisse.

[4] Post hæc ob varias (inquit Lucas waddingus) belli, pestis & diuturni temporis vicissitudines ignorabatur, vbi conditæ hæ sacræ Reliquiæ fuerant: de quarum inuentione atque eleuatione veteri manuscripto subiunctam eadem manu reperimus obseruationem sequentem, [ac denuo repertum anno 1507] quā ex Italico Latinam sic reddimus. Nota, quod anno MDVII die IX Augusti, per gratiam Dei & virtutem boni cuiusdam Religiosi, tunc temporis in Abbatia Puppiensi Prioris, cuius mihi nomen e memoria excidit: miraculose inuenta fuerint ossa B. Torelli, abdita sub lapide altaris, quod est in capella ad pedem Abbatiæ: in qua capella depicta sunt illius miracula in quadro, quod est in dicta capella sub dicto lapide: quæ sancta ossa, vt fertur, ibidem occulta fuerunt per annos plus quam centum, ita vt nemo sciret vbinam reuera essent. De qua inuentione tota Terra fuit lætitia maxima & festiua solennitas; quando manibus Reuerendissimi in Christo Patris Blasij educta fuerunt ex prædicti Altaris quadro, [in nouam arcam transponitur.] & cum solenni ceremonia collocata in capsula ad id facta ordinataque, sub duabus clauibus: quæ capsula reposita est intra maiorem aliam tribus clauibus obseratam, de mandato præfati Generalis Vallumbrosani & Communitatis Puppiensis; vt patet ex publico instrumento super his confecto, per Ser-Petrum Antonium Cor. Honilli Notarium Puppiensem. Quæ capsæ cum prædictis ossibus modo sunt intra altare dictȩ capellæ; quæ semper appellata fuit & appellatur capella S. Torelli: eodemque tempore, quo inuenta sacra ossa sunt, positum eis est hoc epitaphium.

[5]

Hic recubant Diui Puppiensis sacra Torelli
      Ossa, pio genua flectite Cælicolæ. [Epitaphiū:]
Namque arcere potest procul hinc ferrumque famemque.
      Et pestem precibus hinc remouere suis.

Paullo aliter de hac translatione waddinghus ad annū 1282. Anno MDVII, ex reuelatione cuidam monacho facta, repertæ sunt in Altari, quod S. Torelli nuncupatur, Reliquiæ, arca & sericis inuolucris inclusæ; translatæque sunt, & in honorificum locum decentius repositæ, ex licentia Cosmæ Pazzi Aretini Episcopi (Cosmum Pastium Vgellus vocat tomo 1 Italicæ sacræ, [Translatio secunda,] & anno 1497 creatum, 1508 translatum dicit ad Archiepiscopatum Florentinum) Generale Præfecto, & grauioribus quibusque Patribus illius instituti viris; Generale Camaldulensium alijsque præsentibus: de quo publicum confecit instrumentum rogatus Laurentius Bonelli, Notarius Puppiensis: Ex quos consequi videtur, prius illud instrumentum, de inuentione ac repositione in nouas capsas; posterius, de solenni translationis pompa fuisse conditum.

[6] Hoc certum B. Torelli corpus ante annum MDLXXXIII, quo historiam suam scripsit Eudoxius Loccatelli, iterum esse translatum: sic enim scribit: Hodie corpus eius positum est in altari satis decoro in ipsa ecclesia prædictæ Abbatiæ: [& tertia circa annum 1570.] itaq; nos inuenimus, sacrisque ad illud operati sumus, postero quam illuc adueneramus die: ac deinde ipsum altare considerauimus ex ceruleo lapide grandiori, qualium in Florentina ditione magnus ad ædificia & templorum ornamenta vsus, non inuenuste sculptum; sic vt sculptura sit pro frontali paramento (iuxta huius temporis vsum tota Italia nunc satis frequentem) amploque ouali foramine per appositos clathros, duabus seris clausos, transmittat oculos intuentium ad arcam interiorem satis grandem: [B. Torelli icon:] eam fortaßis, cuius facta est superius mentio. Vidimus autem ad eumdem parietem (qui ingredientibus templum dexter est & prædictum altare habet) iconem cubitalem iuxta cornu Euangelij, antiqua simplicitate sculptam, eo fere habitu habitusq; colore, quo S. Antonium paßim exprimimus in pallio nigro & veste rufa: vnde nullum alterutri litigantium parti poßit subsidium accedere; maxime cum ei qui describitur in Actis non vsquequaque conueniat. Adhæc sacrum B. Torelli caput, argenteæ Hermæ maiori inclusum, [caput in reliquiario.] sumus in sacristia venerati; cuius & Locatellus meminit & waddinghus: sed hic separationem capitis a reliquo corpore factam ait ab illo Abbate, qui e primo sepulcro corpus transtulit ad sacellum: de quo alibi nihil reperimus.

[7] Illius autem sacelli nulla nobis mentio facta cum fuerit a Religiosis, credidimus illud vetustate collapsum nouæ ad templum translationis occasionem dedisse; & fortaßis etiam capitis argento includendi: neque enim plus quam vnius seculi ætatem opus, quod vidimus, referebat: quibus rebus lucis aliquid afferre potest memoria, diuersa manu subiuncta ei, quem transcripsimus, libello in hæc verba ex Italio Latina.
���In nomine Dei. Amen. die XXVI Augusti, anno MDCVIII
���Memoria & ricordum, [Instrumenta publica circa cultū] de mandato admodum Reuerendi in Christo Patris, Domni Arsenij Crudelij de Puppio, in sacra Theologia Magistri, & in præsentiarum Abbatis dignissimi Abbatiæ S. Fidelis de Puppio. Quomodo processus missus Romam ad suam Sanctitatem, pro obtinenda confirmatione Reliquiarum B. Torelli appareat registratus, & authentice descriptus in ipso Registro Magnificæ Communitatis Puppiensis, [ex Registro Communitatis,] F. C. a folio 43 ad 49: & in eodem libro apparent multæ litteræ missiuæ & responsiuæ ad personas varias, super tali negotio: atque in particulari, folio 110 apparet epistola talis venerationis: 193 apparet instrumentum translationis sacrorum ossium capitisque prædicti Beati: & 208 prima atque secunda pagina apparet Breue Indulgentiarum, pro septem annis concessarum a Sanctitate Pauli V, visitantibus ecclesiam Abbatiæ in die festo B. Torelli: in quorum fidem,
���Ego Marianus, olim Petri Mariani de Catanis, de Pupio, Notarius publicus Florentinus & Scriba, & Cancellarius ad præsens dictæ Abbatiæ, suprascriptam memoriam de mandato admodum Reuerendi Domni Arsenij Crudelij Abbatis scripsi & in fidem manu propria me subscripsi.

[8] [ad nos missa, non peruenerunt:] Quæ autem hic citantur publica documenta, cum rogatu nostro describenda curasset admodum Reuerendus Domnus Sabinus de Bonzi, Abbas supra nominatus, atque ad nos Florentiam transmisisset, tanto magis ea doluimus inter manus latoris perijsse, quanto certius ex iis doceri poteramus, quo ordine rituque recognitæ Reliquiæ illæ, & quo tempore impetrata approbatione Romana facta translatio sit: de quo tamen facere coniecturam licet ex Pontificatu Pij V, qui ab anno MDLXVI initium sumpsit, finem in anno eiusdem seculi LXXII. Festum quoque B. Torelli, vt auctor est Loccatellus, celebratur in ecclesia Eremitorij ipsius, [eius eremitorium.] quod est in Auellaneto, mille passus distante a Puppio, sicut inuenimus apud waddinghum: quod Eremitorium præsatus Locatellus inter Ordinis Vallumbrosani in Aretina diœcesi locæ enumerat, ad calcem operis.

[9] [Vita apud quot extet?] Vitam B. Torelli Lucas waddinghus in Annalibus Minorum refert, stylo mutato ad annum 1282; quo obijsse illum scribit ex Hieronymo Loccatello. Eamdem Italice in suam Sanctorum Retruscorum syllogen Syluanus Raßius prius trāstulerat, ex vetusto Latino manuscripto acceptam: ex qua vno ante ipsum seculo compendium sumpsit Hieronymus Radiolanus, quod in Bibliotheca Florentina inuentum descripsimus. Similes epitomas inueniet lector apud Loccatellum, Ferrarium, Bucelinum & Arturum a Monasterio. Meminit quoque ad hunc diem Arnoldus VVion S. Torelli Conuersi & Eremitæ miraculorum gloria clarissimi: quæ verba in Kalendario Benedictino transcripsit Dorganius. Vt autem Conuersi epithetum falsum ab vtroque omissum fuisse mallemus: ita vellemus Arnoldus nos docuisset, quæ sint illæ tabulæ Vallumbrosanæ; [An Lætus Abbas inter Beatos?] ex quibus hoc die S. Lætum Abbatem dedit tamquam in monasterio Vallumbrosæ cultum habeat aliquē; quod tantum abest a vero, vt ne in monasterio quidem Paßinianensi, cui fuit a S. Ioāne Gualberto præpositus Abbas, vlla eius reperiatur memoria, nisi in carthularijs ratione fundorum ab ipso acquisitorum. Annum mortis Loccatellus millesimum octogesimum tertium circiter aßignat; diem tacet: & Beatis quidem Ordinis sui asserit connumerari, sed fidem nobis exiguam facit; cum ab Hieronymo Radiolano, Beatorum omnium Ordinis sui elogia studiose texenti, eius nomen nusquam, nedum gesta, reperiantur: & in ipsa Vallumbrosa frustra de eo fuerit a nobis quæsitum.

ACTA
Ex vetusto M. S. Puppiensi.

Torellus Solitarius, Puppii in Hetruria (B.)

BHL Number: 8305

EX MS. PVPPIEN.

CAPVT I
B. Torelli conuersio & vitæ austeritas.

[1] [Torellus, patre mortuo,] Torellus, Pauli filius, de terra Puppij, quæ est Thusciæ prouinciæ, in regione Casentina a extitit oriundus; hunc pater, cum adhuc puer esset, instruxit in fide Christi, & vt melius documenta perciperet, ipsum posuit ad discendum. Euasit ergo iuuenis sapiens; quare pater lætatus ipsum quotidie instruebat in bonis operibus ac Dei mandatis. Abhorrebat igitur malorum consortia, bonorum vero sequebatur vestigia. [a virtute abductus,] Cum pater Paulus vniuersæ carnis esset iter ingressus, multo magis filius Dei seruitio inhærebat, quousque diabolus sanctitati inuidens, illum flectere cœpit a bono proposito, & ad illecebras huius seculi fraudulenter traduxit. Exorbitauit ergo ab eo, quod inchoauerat, diabolicæ fraudis laqueo irretitus, iuuenum consortia subsequendo: & vbi de bona fama vniuersa regio prædicabat, de vanitate eiusdem tenebat colloquium. Videns autem Deus sic esse mutatum, & ab eius seruitio omnino remotum, ipsum, ne periret, retrahere voluit, ex ore dæmonis hoc modo.

[2] [galli cantu mouetur ad pœnitentiā:] Eunte quidem Torello cum quibusdam vicinis ac lasciuis iuuenibus oblectamenti causa (sit vt omnipotenti placuit) gallus quidam, existens ad fenestram super perticam, confestim volauit super brachium eius, terque cecinit, quasi illum excitaturus a somno vitiorum; & cantu edito, vnde discesserat, reuolauit. cuius rei admonitione Torellus stetit immobilis, ac stupuit, meditans intra se, quasi diuinitus esset admonitus. Pœnituit igitur, & seipsum recognoscens relictis socijs. abijt; & Abbatis Puppiensis ad pedes cum lacrymis se proiecit: cuius tam celeri conuersione miratus Abbas, ipsum hortatus est vt in bono proposito perseueraret. Iterum Torellus ad eius pedes se proiecit, postulans, [habitum eremiticum accipit;] vt ab eo more fraterculi pauperculi vestiretur. Monachi quidem cum Abbate hortabantur, quod habitum monasticum eiusdem Abbatiæ sumeret; quo neglecto, ipsum induit, vt poposcit b.

[3] Torellus tunc benedictione accepta, clam omnibus Puppiensibus terram egressus, ad loca syluestria & deserta se contulit. Inflammatus itaque diuina gratia, solus ambulabat per nemora; & vbicumque nox illum reperiebat hospitabatur. Ceterum exquisitis octo diebus dictis locis, tandem ad quoddam immane saxum peruenit, sub quo hospitandi causa receptus est, qui locus Auellanetum c nuncupatur, moraturque ibi diebus octo, herbis & tribus paniculis, quos secum tulerat, [cellam extruit.] vescens, sua deflebat peccata; Deum rogans humiliter, vt sibi veniam de obmissis tribueret; & captus loci statione, animo duxit super eodem saxo quādam construere cellulam, in qua, donec viueret, Dei seruitio vacare posset. Post dies octo ad Terram d Puppij remeans, propinquos adijt, a quibus rogatus ne more ferȩ vellet viuere, sed vt aliquam Religionem introiret, renuit quod suadebant, & venditis omnibus, illa erogauit pauperibus; reseruata sibi exigua quantitate, qua suam cellulam construi faceret.

[4] [rigidusq; in seipsum] Reuersus igitur ad solitudinem, architectorem, qui sibi domunculam faceret, requisiuit; quam ædificauit adeo paruam, vt vix illum caperet. Habitatione constructa, emit paululum terræ pro hortulo: in hac autem pœnitentiam egit Dei vir asperrimam: gerebat enim super carnem corium suculæ semitonsæ, setula adeo horridum, vt illi corpus scinderet; nemine sciente hoc, præter suum amicum, qui fecerat quod haberet. In die quatuor vncias panis, & vnam mensuram aquæ duorum cyathorum capiebat. Nocturno autem tempore dormiebat tribus paruis horis hoc modo: constituta namque lectica ex quinque asseribus modicis, illuc se conferebat quietis causa: hæc erat longitudinis & latitudinis quantum suum corpus: in ipsam miserat spinas moriferas cum sarmentis, pro puluinari tenens sub capite duram petram: nec ibi quiescebat, nisi somni grauedine premeretur. Aliquando somnum capiebat nudus super terram, vt corpus affligeret.

[5] [carnis tentationes vincit.] Et sic perseueranti dæmon inuidit: cœpit enim ipsum vexare tentatione carnali, sibi apparens in specie pulcherrimæ mulieris. Torellus autem tentationem diabolicam sic repellebat: nam corpus nudum quadam disciplina ferrea castigabat taliter, quod cruor fluebat in terram. Aliquoties se iactabat in aquam frigidam, ibique tamdiu manebat, quousque frigiditate tremesceret. Sine cibo & potu aliquoties biduo stabat. Barbam & capillos capitis interdum pilabat, ac huiusmodi corporis doloribus superabat corporis tentamenta. Per huiusmodi autem pœnitentiæ seueritatem multas incurrit ægritudines, [ieiunij raoio per anno 80.] & sic defecit, vt non nisi cutis & ossa remanerent: ieiunando enim non manducabat nisi quatuor vncias panis cum quibusdam herbis modico sale respersis, sine oleo tamen: carnibus autem, caseo vel ouis minime vescebatur. Hanc egit pœnitentiam triginta annis. Post lapsum trigesimi anni tanta corporis debilitate oppressus est, quod omni modo compassus parumper, sancta discretione cœpit vesci herbis cum sale modico oleoque ac tantummodo vnceis quatuor panis in die, & sic vixit annis viginti. Postmodum vero cœpit bibere paullulum vini lymphati cum manducabat, & vescebatur leguminibus. hanc vitam fecit vsque ad mortem, quam obijt octogesimum annum agens.

[Annotata]

a Regio quam exoriens Arnus, atque a Borea inter Ortum & Meridiem fluens, mediam intersecat: cui deinde, circumitis montibus, a Meridie in Boream refluenti Vald'Arno seu Vallis-Arni respondet planities.

b VVaddingus ait: Retulit omnia Abbari S. Fidelis, qui bona quæque suasit; [An B. Torellus alicuius Ordinis,] sed persuadere non potuit, vt illius sodalitij leges subiret: proposuit enim firmiter, ad primam eiusdem Abbatis cohortationem de pœnitentia facienda, eam exercere in Religione Minorum, vel sub habitu Fratrum pœnitentium, hunc tandem suscepit &c. Hieronymus Radiolanus: Omnibus posthabitis ait se religionem inire optare: at Bucelinus ne vvaddingo cedere videretur: Abbatem adiens & cucullum ambiens, cum sese sanctissimo Vallumbrosanorum nostrorum instituto deuouisset, &c. quanto Locatellus, Ferrarius, Razzius rectius, quod nudam veritatem, vt in antiquo MS. repererant, maluerint lectori sine fuco exponere? & habitum eremiticum petitum atque impetratum a Torello dicere, collatum ab Abbate.

c A copia auellanarum nucum, inquit Locatellus, vno milliario dissitum Puppio.

d Ita Castella, murataq; oppidula Itali nominant.

CAPVT II.
Miracula in vita, potestas in lupos, mors, sepultura.

[6] [Cum adhuc viueret] Hvcusque de vita & pœnitentia sub breuiloquio diximus: nunc restat videre, quam cumulata gratia Deus ipsum repleuit, dum viuebat in seculo, & postquam sancti viri ad se traxit spiritum. Videns itaque Dei filius hunc sibi tam deuote tamque fideliter seruijsse, misit Angelum vt illi diceret, quamcumque gratiam & miraculum ab eo peteret, obtineret: & ex tunc illum die quolibet visitabat. Confortatatus igitur Dei seruus, & diuina gratia repletus, cœpit illam diffundere, & miracula facere: quapropter gentes deuotionem & fidem in eo habere cœperunt.

[7] [puerum eripit e lupi faucibus,] Primum miraculum, quod Deus ostendit in vita pro eo fuit hoc. Quȩdam paupercula mulier Puppiensis, vnicum habens filium triennem, causa lauandi pannos Terram Puppij egressa, iuxta se illum tenebat. Ecce lupus, quem vulgo a Moninum vocant, hoc est humana carne vescentem, puerum rapuit: mater autem planctu & voce querula proclamauit, ita vt clamor auditus est vsque ad Puppium. Lupus itaque fugiens, vt Deo placuit, ad cellam S. Torelli peruenit: quem vt vidit infantulum ore portantem, sibi ex parte Dei iussit vt illum deponeret: quæ audiens bestia rapax, præcepto viri parens, ipsum audiuit humiliter, & infantem ad Torelli pedes deposuit, & verecundus adstabat. Tunc ei præcepit ex parte Iesu, quod de cetero ipse nec alius nullam personam de Puppio, [& fanum reddit matri.] nec de curia circumstante, auderet comedere. Lupus autem se illi inclinauit, & in loca deserta recessit. Torellus puero in cellam delato quasi mortuo, orauit & confestim sanatus est. Huius mater miserrima lupi vestigia subsequens, vt saltem illius ossa & panniculos reperiret, tandem ad eremitorium peruenit: interrogatusque vtrum vidisset lupum, habentem filiū, vir Dei reddidit incolumem, consolidatis vulneribus, quæ sibi mordaci dente præfixerat: præcepitque ei Torellus, vt hoc factum ne cuiquam diceret. Reuersa tamen mulier miraculum vbique vulgauit.

[8] Quidam Comes b Carolus de Puppio, valde notus B. Torelli, cum sero c carnis-priuij aduenisset, illi scutiferum cum canistro referto carnibus & pane misit, & cum iret dominæ d Puppienses dederunt aliqua comestibilia, quæ fratri portaret. Obtulit ergo quæ sibi dederant; [lupum pascit,] ille benigne recipiens canistrum vacuum reddidit iuueni: qui miratus quomodo solus tot absumeret vno sero, ait Torello: Quando tot manducabis cum sis solus? Cui frater respondit: Ita, modo sum solus: sed statim aderit socius meus, qui magnus comestor est; extra enim iuit per nemus. Recede, fili, antequam sero fiat. Accepto canistro iuuenis abire simulans, in nemore latuit prope ostium, intra se dicens: Hinc videbo si socium exspectabit, optabat enim scire, quis foret. Interim Torellus orauit Deum rogans vt socius adueniret. Sic orante lupus accessit, ore aperto ad ostium vlulantique. Torellus aperuit, & carnes quæ sibi latæ fuerant apportauit. [& ne noceat iubet.] Postquam lupus illas abedit, adulari cœpit seruo Dei, pedesque super pectus apposuit, & veluti canis Fratrem lambebat propter suam sanctitatem, & quasi vt plura petere videretur. Cui Torellus: Mi frater, recede atque in nemus reuertere, ibique iubeo ex parte Christi, quod ex tunc nec tu nec alius cuiquam de Puppio, nec de suo territorio nocere præsumatis; saltem quantum audietur campana Abbatiæ: quo audito, caput inclinans abijt. Iuuenis autem qui latuerat, vt quid sequeretur videret, miratus recessit, & quæ gesta fuerant omnibus enarrauit.

[9] Huic adijciam duos aquæ haustu sanatos. Matrona quædam Bononiensis, nobilis valde, Victoriana nomine, Aluernam e petens deuotione S. Francisci, duos filios secum duxit: & cum ad dictum locum, multa hominum ac mulierum comitiua sociata, [duos pueros moribundo] venisset, ambo infirmati sunt, & adeo febribus oppressi, quod de salute eorum medici desperarent. Conqueritur mater, sic quod omnes ad fletum mouebat. Quædam mulieres de Puppio, quæ ibi aderant indulgentiæ caussa, relata sanctitate & miraculis S. Torelli, illam cum pueris secum ducunt Puppium, inde Auellanetum profectæ sunt. Et tunc dolorosa ac mœstissima mater, ægritudine filiorum solicita, cum fletu ad pedes Sancti se prostrauit, sic inquiens: Vir Dei sanctissime, ne hodie carissimis filijs orba ac priuata remaneam, precor tuam sanctitatem: tibi eos commendo, quod tuæ precis efficacia mihi reddat incolumes, mihi conseruet tua mirabilis pietas. Hac lamentabili vociferatione comites mouebat ad lacrymas. Tunc humilis Dei seruus compassus afflictæ & dolorosæ matri, cum magno feruore cordis se orationi dedit, sic dicens: Domine mi omnipotens, qui cælo ac terræ dominaris, qui mortem vicisti, qui pius iudex existis ac medicus humanæ ægritudinis: succurre his pueris: refice, Domine, dolorem matris afflictæ, & fidei causa subleua eius mœrorem, ac filios libera, qui Lazarum suscitasti, [sanat haustu aquæ.] qui cœco nato lumina aperuisti, qui leprosum mundasti, & paralyticum sospitem reddidisti: tu bone Iesu, precor per tuam immensam potentiam, hos matri redde salubres. Facta oratione surrexit, & haustam aquam de quodam fonte ijs bibere dedit; quæ vbi præcordia subintrauit, febris languore depulso, sanati fuerunt, & fons, de quo hauserat aquam, ex illa hora salutifer extitit febri calida pressis: potum cuius perplures experti sunt illius libamine liberati.

[10] Addam nouennis pueri qui ex ore lupi euasit miraculum valde pulcrum. Mulier quædam, Doratia nomine, de ciuitate Arretij versus Bibienam f iter faciens, filium secum ducebat. Lupus ijs obuiam iens puerum rapuit: [alium puerum a lupo abreptum] hunc mater clamore prosequitur planctuque miserrimo. Ea die Torellus casu Bibienam accesserat: audito clamore, quidnam esset quæsiuit, & postquam comperit clamoris causam, seorsim orauit: Domine, qui dominaris omnibus creaturis, cuique parent; te deprecor, quod lupus non habeat potentiam puerum occidendi; tuæ potentiæ humiliter supplico, quatenus mihi hanc facias gratiam. Oratione completa, repente sensit vocem de cælo: B. Torelle, tua est exaudita oratio, quidquid de lupo placet illi iube & tibi parebit. Tunc ille lupo mandauit ex parte Dei, quod puerum statim dimitteret; cui bestia obediens illum ex ore dimisit: [recipit & sanat.] homines vero feram secuti puerum referunt quasi mortuum. Mater dolore confecta, dulcissimum filium adspiciens sic lupinis morsibus laniatum, iuit ad medicos. Quibus de huius salute desperantibus, consilio mulierum natum ducit ad S. Torellum, ibi adhuc existentem; & matris precibus pietate succurrit: lupinos enim morsus sui oris sputo ac saliua conspersit & liniuit, dicens: Domine, qui sputo cæcum linisti, nunc per tuam gratiam hunc libera: & sic puerum matri reddidit incolumem.

[11] Architectoris casum breuiter dicam: is enim dum B. Torelli cellulam cooperiret, [fabro, de cella sua lapso, succurrit.] dæmon inuidens eum de tecti culmine proiecit præcipitem, & graui casu syncopizauit. Quod vir Dei comperiens orauit cum lacrymis: Domine mi, qui Ionam ex ore piscis eripuisti, qui Moysem de manibus Pharaonis per maris medium de luxisti, Antonium in deserto a violentia dæmonis defendisti, & Dauid de viribus Saul, & Ioannem de feruentis olei dolio illæsum exire fecisti, hunc liberare digneris. Et oratione finita surgens, ipsum vocauit, & recuperata sanitate inchoatum opus compleuit.

[12] [Energumenam liberat.] Mulieris præstigiatæ miraculum huic subnectere non erit incongruum. Nam cum quidam iuuenis amore mulieris cuiuspiam teneretur, nec eam vllatenus posset habere, ipsam præstigiari fecit ab homine artis magicæ perito, taliter quod diu noctuque clamando iuuenem semper proprio nomine nuncupabat. Cum pater huic tam enormi infamiæ remedium adhibere non posset, ad S. Torellum filiam duxit, qui postquam per spiritum cognouit, quod dæmonem habebat, illum adiurans sic inquit: Maligne spiritus, tibi ex parte omnipotentis Dei præcipio, quod hinc recedas: & facto Crucis signo abire eum coëgit. Mulier autem, eiecto magnis stridoribus dæmone, pristinæ est reddita libertati.

[13] Agenti Torello octuagesimum ætatis suæ annum Deus voluit notum facere exitum suæ vitæ: [de tempore mortis monitus] misit igitur angelum talia nunciantem: Lætare, Torelle; nunc adest tempus, in quo debes coronam gloriæ recipere, quam diu desiderasti: nunc munus recipies tuæ pœnitentiæ exoptatum, & de quo libet præmiaberis labore: exibis de huius seculi carcere hinc ad triginta dies: sexta decima vero die Martij in sede collocaberis Paradisi, inter Sanctos Patres, quorum vitam & abstinentiam secutus, diadema gloriæ meruisti. His gaudens Dei seruus pœnitentiam duplicare cœpit, contemplationi cælestium totus vacans. Cum vero finis propinquaret, [ad eam se parat.] post decem dies ad Abbatem profectus est, confessusque ab eodem Communionem recepit, atque Abbati in Confessione, quæ Angelus prædixerat, indicauit. Dato vicissim pacis osculo, rediuit ad cellulam, ibique pœnitentiam agens asperrimam, præ se ferebat Dominicam passionem. Hic viginti diebus stetit, quibus nihil manducauit, nisi de tribus diebus vno semel tantum, forsan duas vncias panis: & silentium semper tenuit.

[14] Et cum summus vitæ dies venisset, discipulum suum nomine Petrum vocauit, & illi sic inquit: [dat discipulo extrema monita.] Fili mi, tibi notum facio, quod Deus me hodie a tua societate segregabit, hodieq; meis laboribus meȩq; peregrinationi finem ponet. Rogo igitur vt conforteris, & in Dei operibus ac seruitio perseueres: laudes hominum & honores respue, & cetera huius seculi transitoria, quæ destruunt fructus nostrorum bonorum operum & mentes a Dei contemplatione abstrahunt; & cum his plura dixisset, quæ Angelus nuntiarat, intimauit. Hoc Petrus audiens ægre tulit: Heu! mi pater, quid dicis? quid audiui? quid derelictus agam tam bono magistro? quis leuamen erit laboribus meis? cuinam meas tentationes promam? quis me consolabitur postquam patrem amisero? Et sic lacrymis ora irrigabat. B. vero Torellus genibus nudis & manibus leuatis in cælum orauit: [orat pro Puppiensibus.] Deus vt preces meas exaudire digneris oro, hanc gratiam seruo tuo clementer accommoda quod lupus moninus non possit lædere nec damnum inferre alicui de Puppio, nec de curia circumstanti, saltem quantum auditur campana Abbatiæ. Finita prece venit Angelus dicens: B. Torelle quidquid in tua oratione petisti, exaudiuit Omnipotens: & cum iterum oraret sub silentio, anima eius migrauit ad dominum.

[15] Postquam taliter quieuit, vt populi ad sacrum corpus honorandum venirent, [mores eius miraculoso campanarū palsu innotescit.] Deus obitum suum manifestare voluit, hoc modo videlicet: omnes namque campanæ Puppij & curiæ circumstantis illi, persemet, nullius tractu, sonuerunt. Quo miraculo Sacerdotes mirati sunt: tum memores facti, quod nullus in patria nomen sanctitatis haberet nisi Torellus, properanter cum populis & feretris ad eius cellulam confluunt; & dum quisque ad suam ecclesiam aduehere cupit, oritur magna contentio inter eos. Simul contendentibus Abbas cum omnibus monachis superuenit: tum, cum tale videret certamen, sic inquit: Filij mei sic faciamus: quisque Presbyter per semet experiatur ponere eum in feretro suo, & quicumque poterit solus eum g mittere, hic ad ecclesiam suam ferat. [certatur de corpore,] Tunc omnes Presbyteri his, quæ Abbas proposuit, acquiescunt, & quisque a primo vsque ad vltimum conatus ter, suo feretro corpus frustra tentauit inferre: nullus enim fuit, qui vim tantam haberet, quod optata perficeret.

[16] [quod soli Abbati se permittit serendum.] Abbas autem hoc videns miraculum sic orauit: Sanctissime Pater, te precor, quod ad Abbatiam Puppij hoc sacrum corpus patiaris afferri, nec me respuas oro, quamuis pecator sim. Hac oratione completa, illud venerabile corpus intra feretrum suum solus faciliter posuit. Hoc tam euidenti miraculo Sacerdotes mirati, contenti fuerunt: simulque cum monachis & Abbate illud ferunt: cum vero vsque ad Puppij ianuam peruenissent, ibi quiescunt. Interim aliud mirabile oculis cunctorum obijcitur: porcellum namque lupus ore gerens inter populos qui aderant, nouitate rei stupentes, iuxta sacri corporis feretrum attulit, atque ibidem posuit, & confestim ab oculis eorum euanuit. Terram denique intrant Puppij cum corpore B. Torelli: [miracula ad feretrū] ægroti autem confluentes ad feretrum vndique illud tangebant, & de suis languoribus sanabantur.

[17] Quidam per annos septem contractus steterat: cum ad tangendum feretrum fuit adductus statim sanitatem recepit. Fuit mulier quædam, quæ sanguinis fluxum sex annis passa fuerat, nulloque medicorum solatio medicari potuit: cum vero vestimenta corporis B. Torelli tetigit, confestim sanata est. Abbas autem sibi constitui fecit quoddam sepulcrum a terra eleuatum, & quicumque sub eo introibant languoribus soluebantur: & sic multis stetit annis: ceterum alius Abbas ad alium locum transtulit præfatum beatum corpus: infirmatus itaque dictus Abbas, qui dictum beatum corpus occultauit, multa passione ac dolore defunctus est h.

[Annotata]

a Hieronymus, quasi etymon daturus homininum scribit: nos rem attentius considerantes, & quam multa eiusmodi vocabula sint a Longobardis: plane suspicamur hoc quoque ab iis esse: atque apud ipsos diminutiue Moninos dictos, paruos diabolos; quomodo nutrices in Belgio infantes terrere volentes, diminutiuo quoque ab eadem radice formato dæmonem vocant montje pek, piceum moninum: & vero persuasio in vulgo est eiusmodi anthropophagos lupos vel dæmones esse, vel homines dæmonum opera in lupum versos: quæ opinio pridem in vulgus apud Græcos Latinosq; inualuerat, testePlinio lib. 8. cap. 22. Franci hodie eiusmodi loup-garou vocant quasi dicant lupus-caue-tibi: primam compositi partem sumentes ex inuento in Gallia vocabulo, alteram ex patria sua Francica, quam fere cum Belgis communem habebant: nostra Brabantorum dialectus vvar V diceret.

b Hinc credo sumpsit Rassius, quod ait; Casentimum, cuius caput est Puppium, proprios suos Comites habuisse priusquam Florentinis subijceretur.

c Id est vespera eius diei, quæ quadragesimale ieiunium præcedit, & a camium priuatione quæ eam tamquam terminus extrinsecus consequitur, nomen traxit: de quo Matthias Martinius in etymologico. Teutonibus vigilia seu Vespera ieiunij dicitur: Carnestollendas Hispani nominant & item cum Francis Italisq; etiam Carnis-vale.

d Id est, mulieres: Donna namq; Italis non est titulus honoris: sed discretiuum sexus, nisi addito prænomine Ma-donna, quod ipsum hodiernus vsus antonemasticūs ad B. V. Mariam Dominam nostram solam significandam restrinxit.

e Abest mons ille toto Apennino asperrimus, in quo sacra stigmata S. Francisco Deus impressit, quatuordecim aut sedecim passuum millibus Puppio.

f VVaddingus castrum Bibienæ: conueniuntq; in ea scriptione auctores Itali omnes cum geographicis tabulis, quamuis Bibonam ex MS. acceperimus: distat autem quinque milliaribus Puppio ad Orientem trans Arnum: ab Aretio, vero, ad meridiem sito, millibus passuum minimum sedecim: Bibona vero in ea plaga, quæ Gerardesca dicitur ad mare Tyrrhenum, abest Arretio plusquam milliaribus 70 trans ditionem Senensem.

g Id est, ponere: quod in Italica æque ac Hispanica & Gallica vernacula obtinet.

h Quamuis reuera honoris & reuerentiæ maioris caußa id fecerit: nam vt ex inuentione patuit: reposuit sub altari, quod fortevti & sacellum ipsum a fundamentis erexit in honorem noui patroni, vt ei proprium esset.

CAPVT III
Miracula post mortem.

[18] [lupus 4 Puppienses intactos præterit.] Addantur his cetera miracula, quæ post mortem fecit. Hoc primum fuit: quatuor enim iuuenes, de Puppio Lucignianum a profecti sunt; quod oppidum est in Comitatu Aretij: huc accesserunt causa metendi segetes. Hi cum in quodam essent agro, vna cum quibusdam alijs iuuenibus de patria eiusdem Terræ Puppij, ecce lupus moninus inter ipsos venit, atque omnes Lucignanenses momordit: cumque venisset ad hos quatuor adeunas eos reliquit intactos, imo omnes olfaciebat & lingebat. Cuius rei miraculo stupebant indigenæ, quæruntque ab his: Cur potius nos quam vos pessima fera momordit? Responderunt hi: Hoc ideo factum est, quia habemus S. Torellum, qui pro nobis a Deo poposcit, quod lupus moninus non possit lædere quemquam de Puppio: itaque nobis nullatenus obesset, nec qui se illi deuote commendaret. Quapropter multi hoc audientes se S. Torello commendabant, nec postea a lupis tangebantur.

[19] [alterius filiū a Puppiensi iussus dimittit:] Hoc hominum, quod vero sequitur, mulieris fuit, nec minus mirabile: hæc enim de Puppio egestate coacta, cum in planum Aretij iuisset ad metendum, & ibi esset cum alijs mulieribus indigenis, & simul in agro meterent, lupus superuenit; & cui prius obuiam occurrit fuit hæc Puppiensis: & dum eam olfecisset reliquit intactam absque aliqua læsione: ab hac autem recedens puerum rapuit, qui aliarum dominarum erat. Ipsum auferenti Puppiensis sic inquit: Tibi iubeo ex parte mei S. Torelli, quod puerum deponas: cuius præcepto lupus obediens illum deposuit, sine minima læsione.

[20] [pueros B. Torello cōmendatos lambit] Sequentis narratio ei, quæ præcessit, non erit incongrua. Iuuenis quidam Puppiensis ad S. Miniatem-Tedeschi b profectus morandi causa, duos fratres paruulos secum duxit. Eo tempore obuersabatur lupus moninus circa loca S. Miniatis, damnumque personis inferebat: his iuuenis veritus, ne fratribus lupus obesset, S. Torello eos vouit, quod si a lupo custodiret, annis singulis festum eius faceret: & quamuis sic vouisset, non tamen fidebat eos mittere extra absque bona comitiua. Vidensque S. Torellus modicam fidem eius, sibi apparuit in visione, ipsumque reprehendit dicens: Modice fidei, quare non sinis fratres tuos ire, quo volunt, postquam illos meæ custodiæ tradidisti? Non credis quod possim tueri a lupo? Hac visione iuuenis experrectus gratias ei reddidit, & ex illa hora non sumpsit amplius de illis custodiam. Et cum hos lupus sæpe inueniret, eos lambebat tamquam catulos a paruulo educatos. Hoc miraculo stupebant indigenæ; interrogatusque iuuenis, cur suis fratribus potius adularetur quam alijs, modum docuit: quapropter cuncti se B. Torello vouebant, qui eos a fera pessima reddidit illæsos.

[21] Quod huic adiungam aliquid stuporis habebit. Quidam Senensis, Dominus Estagius nomine, [Pro nobili in patriam restituto] cum in contumaciam sui Comitis venisset, relegatus, Puppium missus fuit: vbi cum miracula S. Torelli videret, se illi commendauit deuote, quod si in pace sui Comitis rediret, & in sua vrbe commorari posset, singulis annis faceret eius festum; atque ipsum in sua camera pingi faceret. Hoc voto sic facto, non multo tempore post, quod poposcit, impetrauit. Recepta igitur gratia, votum adimplere voluit: accersitoque pictore, huic dixit: Volo quod mihi pingas quemdam S. Torellum de Puppio, qui mihi gratiam fecit redeundi in Statum mei Comitis. Tunc pictor: Habetis mente historiam? Huic nobilis vir respondit: Non nimis bene. Mitte ergo inquit pictor pro ea, vt sciam effigiem corporis ac habitus, & tum pingam. Fecit igitur litteras Nobilis caussa mittendi pro habitu & figura eius.

[22] [B. Torelli imaginem facturus pictor,] Illa vero nocte, cuius sequenti die litteræ mittendæ erant, apparuit pictori Torellus in visione hoc modo, videlicet more fraterculi indutus tunica super carne, chlamyde tectus, pro tegmine autem capitis habebat c caliendrum, quod huiusmodi Fratres gerunt; cinctus cordula, discalceatus; inter brachia vero videbatur habere quemdam lupum. Caput autem erat in hunc modum; capilli inter crispos & planos, vetustate tamen cani: frons lata, calua, & plana cum paucis rugis; oculi inter paruos & grossos erantque inter albos & non tralucentes, coloris ætherei & obscuri: nasus neque nimis grossus, [formā eius habitum que] neque nimis exilis; attenuatus tamen versus os: cilia cum paucis pilis, raris & curtis: dentes albi, minuti, & densi: aures paruæ & exiles cum aliquibus cirris: mentum paruum & recuruum ad os, in cuspide habens formulam ad modū parui foraminis: cutis & color vultus inter albedinem & rubedinem, nec nimis carnosus nec nimis macer: loquela vero eius inter grossitiem & exilitatem; magis tamen ad subtilitatem quam ad grossitudinem declinabat: latus spatulis: corpus longum pedibus quinque, pedes longitudinis vnius d spanæ hominis: incessus mediocris: intuitus inter obscurum & placidum; & stando efficiebatur alacer, amabilis, benignus, & gratiosus: manus longæ, digiti exiles; brachia adeo longa, quod quando stabat rectus & illa extendebat, tangebat facile cum manibus genua.

[23] [in somnis discit.] Hac igitur forma & habitu apparens hic fraterculus, ad pictorem se conuertit, & sic, inquit: Fili mi, daret tibi cor e pingere vnum Fratrem in hac forma, in qua me nunc vides? Pictor respondit: Vtique Domine. Iterum Frater dixit: Ita pingas S. Torellum de Puppio, quia eiusmodi ego sum forma & habitu. Et sistit; & his dictis statim euanuit. pictor autem hac visione experrectus mox Dominum Estasium adiuit; tum quæ in somnis viderat enarrauit, ac picturam, quam promiserat, gratis perfecit.

[24] His additur etiam & decimum septimum miraculum. Quidam notus Puppiensis, nomine Iacobus Antonius, existens miles, socius Domini Capitanei Castricani in partibus Romandiolæ f, de anno nostræ salutis millesimo quadringentesimo septuagesimo tertio, quod tempore tale g oppidum oppressabatur magnis febribus, [auxilium contra febres impetratum.] adeo quod fere omnes in eo habitantes erant infirmi, & multi moriebantur, infirmatisque omnibus de familia dicti D. Capitanei, dictus Ser-Iacobus recordans & humiliter se recommendans B. Torello, fecit votum se celebrari facere vnum festum quinque Missarum, in oratorio S. Torelli, ad hoc vt meritis eius conseruaretur incolumis: & conseruatus est: conferensque prædicta cum Notario maleficiorum h, qui erat in lecto graui febre malatus i: quapropter ipse Notarius, qui vocabatur Ser k Aloysius de Pontesæuis etiam fecit idem votum; & facto voto reliquit eum febris, & statim incolumis exiuit de lecto, intercedente B. Torello.

[25] [fides Notarij.] Ego Stephanus olim Ser-Francisci Stephani de Morandinis de Puppio, partis Casentinæ districtusque Florentini, Imperiali auctoritate Notarius, suprascriptum exemplum ex quadā copia l manu Ser-Francisci Ser-Angelis de Lapuccis de Puppio transumpsi & copiaui, nihil addens vel minuens quod sensum mutet, vel variet intellectum, nisi fuisset error calami aut visus incuria: anno ab Incarnatione Domini MDXLI indictione XV, & mense Februarij, Tempore D. Philippi Ioannis de Florentia Abbatis monasterij S. Fidelis in Puppio.

[Annotata]

a Rassius Lucigniani Comitatum æque ac Puppiensem scribit: an Lorenzanam quod aliquanto minus Poppio quam Aretio distat? [Lucignianum oppid.]

b Id est, Teutonum: est autē oppidum S. Miniatis medio inter Florentiam Pisamq; itinere, haud longe a meridionali Arni ripa, [S. Miniatis Tedeschi opp.] qua in eum fluuius Elja incurrit: a Puppio autem abest passuum millibus minimum quadraginta. Si tamen illud oppidum quod tabulæ exhibent a Teutonibus cognominatur & non vicus aliquis inter Aluernam & Puppium, quem videor mihi audiuisse in transitu nominari.

c Ea vox ornatum capitis, & quidem muliebris fere significat antiquis: sunt qui appositum crinem interpretentur. [caliendrū.] At hic sumitur pro bireto superne plano quale in icone vidimus. Waddingus Caliendrum cuspidum, inquit, gerebat in capite, secundum antiquum morem quorumdam Tertij Ordinis sectatorum: videturq; quadratum biretum intelligere, quod quatuor superne cuspidibus acuitur, quali vtuntur Clerici: quod longe ab humilitate Torelli, existimo abfuisse.

d Spanna in legibus Frisonum, apud Matthiam Martinium, idem quod Græcis Latinisq; spithama, [spana.] spatium inter pollicem & minimum digitum extensos, vnde & nomen traxit apud omnes, qui communibus cum Teutonica lingua vtuntur radicibus, quales Longobardi fuere: spannem enim extendere est.

e Italicismus est pro auderes?

f Olim Flaminia ad mare Adriaticum inter Ducatus Ferrariensem & Vrbinatem.

g Italicismus est pro oppido innominato, siue cuius nomen memoriæ non occurrit, in quo tum Puppiensis ille præsidij causa degebat: [Romandiola ab Ordisaffio subucta] nam in Prouincia hac debellatis Malatestis, Pontificis & Mediolanensis Ducis ius vindicauerat armis, eamq; cum Gubernatoris generalis Conseruatorisq; status ecclesiastici titulo, obtinebat Pinus Ordilaffius, ante biennium a Paulo II Fori-liuij Dominus creatus.

h Ita hic nominari videtur: quem nunc in castris vocamus Auditorem causarum militarium.

i Id est, ægrotans, phrasi Italis Gallisq; communi. malato, malade.

k Et hæc a Lombardis vox est, Dominum significans, qui etiam hodie Franci Belgæq; vtuntur: [Ser honorifica appellatio.] suntq; Bruxellis patriciæ aliquot familiæ antiquæ cum hoc præfixo nominatæ: cognomentum autem Aloysius hic habet a vico decem milliaribus Florentia ad Orientem dissito, ad vadum fluminis, quod Sieui dicunt accolæ, in Arnum influentis.

l Hanc factam suspicamur circa annum 1507 occasione inuenti corporis, primo exemplari post centum annorum ætatem iam fere consumpto.

COMPENDIVM VITÆ
per Hieronymum Radiolanum Monachum Vallumbrosanum
Ex MS. Bibliothecæ Medicææ Florentiæ.

Torellus Solitarius, Puppii in Hetruria (B.)

BHL Number: 8306

[1] Beatus Torellus Puppiensis, cui fuit pater nomine Paulus, vir equidem probatissimus fuit. [B. Torelli a vita lasciua] Hic itaque cum natura docilis existeret, eum pater non solum litteris erudiri, verum bonis actibus & optimis monitis institutisque instrui curauit: quæ omnia nulla animi molestia expedire satagebat. Ceterum patre defuncto, malorum æqualium congressu & consortio, a virtute procliuem ad lasciuiam animum induxit; & cuiusdam puellæ amore captus diem vniuersum, vt dicitur, in ludis ducere, oculos pascere, & paulatim ad peiora labi cœpit: quem ita Dominus Iesus, qui vult omnes homines saluos fieri, ex dæmonis faucibus eripuit. Cum, vt diximus, cum lasciuis adolescentulis diem integrum in ludis procando duceret, gallus e fenestra quadam in brachium ipsius prosiliens ter cecinit: inde ab illo deuolans ad locum suum redijt.

[2] [ad eremiticam cōuersio,] Torellus incredibili stupore perculsus non quibat animo satis discernere, quid hoc prodigij vel portenti afferret. Demum plurima cogitanti & animo reuoluenti, Christi Iesu gratia illustrante, occurrit hoc solum; salutem animæ suæ prospiceret: ad quod ex animo capessendum gallus ipsum diuinitus excitauerat. Ex quo domum suam socijs relictis properans, rem suam ex sententia & pauperibus & affinibus diuidi curauit: inde ad S. Fidelis monasterium, Abbatem Dominicum, virum religiosissimum, consulturus abit, eique ordine omnia narrat: seque omnibus posthabitis, ait, Religionem inire optare & secum esse, secumque, vt dicitur, viuere. Laudat Abbas admiratus fortitudinē animi sui, eumque instruit, vt mandata Dei omnipotentis teneat obseruetque. Torellus deinde ipsi sua peccata & admissa humiliter (vt Catholicis Christianis mos est) per Confessionem patefaciens, & ab ipso sacratissimum Corpus & Sanguinem Iesu Christi accipiens deuote, cum sua benedictione & missione recessit: inde vero eremiticam duxit vitam.

[3] [miracula] Per quem Deus multa egregia facinora & miracula, dum ipse beatissimus vitam hanc vixit, operatus est; vt in sua historia manifeste declaratur; & post etiam a viris fide dignis accepimus & proprijs insuper oculis vidimus sæpe; ex quibus multis vnum huic opusculo inserere vtile arbitror, quo quiuis percipere possit Sanctos, omni tempore & ætate, Iesu volente, miracula operari. Est enim quoddam genus luporum tetrum ac crudele, quod vernacula lingua lupos homininos, a quia homines vorant, dicimus, quorum Plinius in naturali historia meminit: vnus quorum, cum iuxta oppidum Puppiense puerum quemdam crudeliter inuasisset, & multi hinc inde ex oppido voce, clamore, canibus eum, vt interficerent, insectarentur, forte pone B. Torelli tugurium iter habuit: quibus clamoribus & vlulatibus mulierum, præsertim matris excitus vir beatissimus, fenestra, aperiens; inde, vt puerum laceratum & semianimem a morte liberaret, extra exiens, lupo, vt ipsum dimitteret, & deinceps necui noceret, imperauit. Mox crudele animal diuinæ virtuti parens iussu viri beatissimi inique & immaniter laceratum, deposuit; & deinde feritate posita, quod maius est, cum beatissimo viro, vt agnus mansuetissimus viuere voluit; assuetus de die errare in syluis, & rursus sera nocte ad limina nota redire. Inde aliud miraculum; quod, breui ad Dominum Iesum oratione habita, puerum incolumem, videntibus qui aderant omnibus, matri reddi curauit.

[4] [mors] Insuper viri Dei virtute Iesus Dominus noster, non solum Casentini prouinciam. verum & alia finitima loca ab eiusmodi ferinis morsibus & luporum talium feritate seruauit: & in hoc Scripturæ sacræ locus datus est; Mala bestia non ascendet terminos vestros. [Is. 35, 9] Qui tandem octogesimo ætatis suæ anno, omni cultu religionis & Christi Iesu deuotissime peracto, spiritum feliciter efflauit: cuius corpus sacratissimum nullus ex humo in feretrum ponere (cum multi viri Religiosi periculum fecissent) præter Puppiensem Abbatem valuit: quod quidem ex tugurio, vbi degerat, Puppium vsque honorifice deferentes venerabili sepulturæ, ea die multis per eum a Iesu Christo ostensis miraculis, viri religiosi tradiderunt. Anno ab Incarnatione Christi Iesu secundo & octogesimo supra ducentesimum & millesimum, decimo septimo Kalendas Aprilis.

[Annotatum]

a Imo moninos, vide dicta superius ad cap. 2. num. 7. vbi & locum Plinij citauimus qui est de Lycanthropis.

DE B. HERIBERTO EREMITA IN COMITATV NAMVRCENSI.

[Commentarius]

Heribertus Eremita, in Comitatu Namurcensi (B.)

[1] Celebrant Heribertum eremitam hoc die Rayßsius, Fisen & VVillotius qui ista habet: In silua Marlagnia prope Namurcum S. Heriberti eremitæ. [Habitus Heribertus Sanctus,] Honorant & alij duo eum Sancti titulo. Hic dies eius venerationi videtur assumptus, quod S. Heribertus Archiepiscopus Coloniensis, hoc die colatur: imo apud imperitum vulgus habitus vnus idemque, & ille Archiepiscopus, cuius corpus asseruatur in monasterio Tuitiensi prope Coloniam, & hic eremitæ, cuius corpus in agro Namurcensi existit. Raißius asserit non improbabili coniectura dici posse, quod vixerit circiter annum MCCX, tempore Philippi Nobilis Comitis Namurcensis, vt sibi per litteras significauit Ægidius du Monin Societatis Iesu, qui Sacrarium perantiqui Comitatus Namurcensis magna cum diligentia ac studio elaboratum secundo in lucem emisit: & in hoc Sacrario eumdem S. Heribertum eremitam celebrat. Idem Ægidius du Monin, siue Monæus; conscripsit Historiam Sanctorum Namurcensium, sed hactenus ineditam, & cap. 20 agit de S. Heriberto: ex illa sequentia damus.

[2] In saltu Marlagnia Comitatus Namurcensis oratorium est, paruum quidem, sed egregie ornatum, in honorem Deiparæ Virginis Deo consecratum, [Marlagnia corpus in oratorio B. Mariæ:] non procul a pago qui vulgo le bois-Villers dicitur. Hoc loci assidue residet religiosus ex monasterio Molinensi Ordinis Cisterciensis, qui eius curam sedulam habet. Asseruatur in hac eremo corpus cuiusdam Sancti, cui nomen Herebertus siue Heribertus, in feretro, quod post altare eleuatum est, decenter reconditum. Veritatis indagandæ percupidus, locum præfatum adij, contuli cum præmemorato Religioso, qui Sacerdos est, vir honestus & prouectæ vtcumque ætatis; quidquid ibi habetur litterarum inspexi, perlegi, quædam etiam exscripsi. Atque his omnibus ita peractis, cognoui eum fuisse austeritate vitæ & morum sanctitate celebrem: [vita olim ibi in eremo peracta:] (cuius res gestæ temporum diuturnitate vel hominum incuria perierunt) qui in ea solitudine vitam eremiticam duxit, ibidemque beato fine quieuit, & dormitionis locum accepisse dicitur in sacello, quod in honorem beatæ semper Virginis Mariæ ædificarat Balduinus Namurci Comes ac Constantinopolitanus Imperator. Ita habet manuscripta tabula, quæ in præfato sacello ex pariete dependens, continet quidquid de huius Sancti vita & rebus gestis arbitror vspiam extare. Cum Antonius Hauetius primus Namurcensium Episcopus loculum S. Heriberti in Marlagnia silua visitaret, eo aliquantulum inspecto, nihil aliud quam Sanctos non esse inquietandos, & populum in sua erga eumdem Sanctum deuotione relinquendum esse, dixit. Nullum particulare extat de hoc S. Heriberto Officium, nulla propria fit eius commemoratio: magni tamen meriti fuisse Sanctum, & in hisce partibus celeberrimum, vbi nominis ipsius adhuc frequens in baptismate impositio, euidens est testimonium. Porro vestium quædam S. Heriberti reliquiæ, quæ in Cathedrali S. Albani Namurcensi ecclesia habentur, [reliquiæ Namurci,] videlicet de panno ceruicalis ipsius, eiusdem chirotheca & calceus vnus, vtrum huius sint, vel eius qui Coloniensis fuit Antistes, aut etiam partim huius partim illius, studioso antiquitatum indagatori discutiendum relinquo. Hæc Ægidius Monæus. Ceterum Balduinus II Imperator in Belgium reuersus, [tempus quo vixit.] Comitatum Namurcensem sibi debitum obtinuit circa annum MCCXXXVII. Num post oratorium ibi a dicto Balduino extructum, vixerit Heribertus, an vero occasione sanctæ eius vitæ & pijßimi obitus fuerit oratorium excitatum, non liquet.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


März II: 17. März




DVD Heiligenlexikon als DVD oder USB-Stick als USB-Stick


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 16. März

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 16. März

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.