Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung März II           Band März II           Anhang März II

17. März


XVII MARTII.

SANCTI QVI XVI KALENDAS APRILIS COLVNTVR.

Sanctvs Iosephus ab Arimathia, Hierosolymis,
S. Dionysius, Martyr Nicomediæ.
S. Ianuarius, Martyr Nicomediæ.
S. Nonna, Martyr Nicomediæ.
S. Cyriaca, Martyr Nicomediæ.
S. Victorina seu Victorinus, Martyr Nicomediæ.
S. Maria, Martyr Nicomediæ.
S. Alexander Episcopus, Martyr Romæ,
S. Theodolus Diaconus, Martyr Romæ,
S. Nicander, Martyr Romæ,
S. Theodorus, Martyr Romæ,
S. Artemius, Martyr Romæ,
S. Sisianus, Martyr Romæ,
S. Pollio, Martyr Romæ,
S. Crescentianus, Martyr Romæ,
Sancti Martyres Alexandrini.
S. Ambrosius, Diaconus Alexandriæ.
S. Agricola, Episcopus Cabillone in Gallia.
S. Patricivs Episcopus, Apostolus & Primas Hiberniæ.
S. Gertrudis Virgo, Abbatissa Niuellis in Brabantia.
S. Vicentia Virgo Coloniæ.
S. Withburga Virgo in Anglia.
S. Paulus Martyr in Cypro.
S. Theosterictus Confessor apud Græcos.
B. Iulianus Vrius, Patauij in Italia.
B. Thomasellus Perusinus Ordinis Prædicatorum.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancti Antonij Translatio Constantinopoli in Gallias ad Archimonasterium Ordinis Antoniani hoc die refertur a Saussayo in supplemento: nos de ea fuse XVII Ianuar.
S. Bathildis Reginæ translatio, tamquam in monasterio Kalensi celebranda, notatur a Saussayo: ipsum eius festum recolitur XXVI Ianuarij.
Milo IV Abbas S. Mariani prope Altissiodorum hoc die abiisse e vita hac mortali dicitur apud Robertum Altißiodorum in eius Vita. De eo egimus inter Prætermissos ad diem XV Martij.
S. Hilarius, S. Largus, S. Tatianus, seu Titianus, S. Catonus, seu Eatonus, S. Datianus, siue Datiuus, S. Iocundus, Martyres in Aquileia, referuntur hoc die in Martyrol. S. Hieronymi & apud Notkerum. Dedimus præcedenti die Acta quinque Martyrum Aquileiensium, & diximus ex Datiano Diacono videri varia nomina Titiani, Catoni, Eatoni, Datiui formata, & aliunde Iocundum adiectum, qui solus est in Martyrol. Parisiis excuso. Consule dicta XVI Martij.
Eugenius, Pamphilianus, Castor, Serenus, Martyres Nicomediæ, referuntur in MSS. Vltraiectino & Treuirensi S. Martini, Vsuardo Parisiensi S. Germani & Marchianensi, & Florario Sanctorum, item apud Greuenum. De ijs egimus XVI Martij.
Cassiodorus Senator, Theodorico & Athalarico Ostrogothorum Regibus in Italia carißimus, & scriptis inclytus anno DXIV solus Consulatum geßit, & DLXII adhuc viuebat nonagenario maior, in suo prope Scyllitanam vrbem in Calabria monasterio; quod extruxerat, & referta optimis libris bibliotheca ditauerat: qui Sanctum diceret & ecclesiastico cultu hoc die proponeret venerandum, primus repertus witfordus in suo Martyrologio.
S. Patricius, vt Episcopus Nolanus, ex illius tabulis hodie occurrit apud Ferrarium: sed Ferdinandus Vghellus tom. 6 Italiæ sacræ merito ambigit an non gratis appositus sit Patricius inter Nolanos Antistites in Diptychis, & confusus cum Hiberno præcipua deuotione in ea vrbe celebratus.
Patricius de Patricijs, alter primorum B. Bernardi Ptolomæi sociorum in fundanda Congregatione Oliuetana, hodie refertur a Bucelino vt Beatus: an & quo iure talis habeatur & colatur a suis, necdum comperimus.
Gobbanus Episcopus, Tigernachus Presbyter, Failtigerna Virgo, Conchenna Virgo, Primus a Colgano refertur vt S. Carthagi seu Mochuddæ discipulus, filius Nessaui & cum duobus Fratribus Sanctorum Albo adscriptus, in Mariani scilicet Gormani martyrologio: in quo & duo sequentes Colgano præteriti, nobis ignoti. Postrema ex antiquiori Tamlactensi est, de eaque, vt Sancta & S. Munnæ seu Mundi sorore, agit alibi: nos aliquid certi de cultu requirimus.
Becanus Solitarius a S. Cumineo, apologeticam in controuersia Paschatis epistolam scribente ipsi & Abbati Hiensi ceterisque Hiensibus monachis anno DCXXXIII, vocatur carus carne ac spiritu frater. Sanctum Colganus nominat ex Tamlactensi & Mariani Germani Martyrologijs.
S. Nessanus Presbyter, velut Corcagiensis Patronus, hodie proponitur a Colgano ex Hibernicis Martyrologijs, in quibus eidem putat alios quoque dies aßignari: sed propter plures synonymos nihil certi posse de eo proferri, nisi quod S. Barrij Corcagiensis discipulus fuerit, eique ecclesiam suam subiecerit, de quo XXV Sept. Præcipuum cultus argumentum petitur ex S. Ængußij necdum vulgatis opusculis, Festilogio videlicet metrico & libello Litaniarum, in quibus inuocat septem & decem Sanctos Episcopos ac septingentos seruos Dei qui cum B. Barrio & S. Nessano iacent Corcagiæ. Erit fortasse cum inuentis actis certius aliquid dici poterit.
Arnikius Ord. Præmonstratensis Auerbodij, miraculis in vita clarus, quæ coæuus ei Ioannes de Eppa, S. Lamberti Leodiensis tunc Prior, maiori ex parte scripsit; anno 1238, anno 30 post mortem Arnikij, creatus Episcopus Leodiensis: ex quo alijsq; Vitam collegit Nicolaus Hoghelandius, siue ab Alta-terra, eiusdem Ordinis Middelburgi in Zelandia Abbas, & vbique cum titulo Beati, inseruitque Chronicis Beatorum Canonicorum sub sancta Præmonstratensium obseruantia degentium, inchoatis a se anno 1294 & 1330 absolutis. Habemus inde eam descriptam, & libenter hic daremus, si memoria ipsius aliqua Euerbodij superstes certos nos redderet de antiquo cultu: sepultus dicitur in fossa fabrefacta in dicti claustri ambitu circa dormitoriū: quod ideo addtmus si forte aliquādo posteri reliquias eius requirant aut inueniat.
Paula Malatesta, Ioannis Francisci Gonzagæ primi Mantuanorum Marchionis vidua, in eo quod fundauit Mantuæ Corporis Christi cœnobio Sanctimonialem induit, & virtutum magnarum exempla relinquens, hominem exuit anno 1449: merito laudata a scriptoribus Ordinis Franciscani: sed non Beatis accensenda, nisi permissu Ecclesiæ quem noluit expectare Arturus tam in Martyrologio quā in suo Gynæceo: vbi etiam habet.
Iuliam Virginem in Thebaide, Oliuam Virginem Panormitanam, quarum ista S. Eupraxiæ magistra, ad XIII Martij a nobis illustratæ nullis alijs Sanctorum fastis adscripta reperitur: hæc Ordinem Minimorum ab anno 1549, quo habitum induit, raræ virtutis exemplis ornauit: sed nullo vt putamus cultu adhuc honoratur, ac ne supplicatum quidem Romanæ Sedi pro eo obtinendo esse hactenus inaudiuimus.
Agricolaus Niuernensis Episc. & Cōf. omnibus illius Ecclesiæ catalogis ignotus, in solo MS. Florario hoc die nominatur, & forsa loco S. Agricolæ Cabillonēsis qui hoc die colitur.
Conradum monachum Clarauallensem, filium Henrici Bauariæ Ducis, Chrysost. Henriquez recte distinxit ab altero eiusdem nominis & Ordinis Villariensi Abbate, cum quo confunditur a VVione alijsq; propterea quod hic sit in Clara-valle sepultus, iste Barrij rediens Hierosolymis peregrinus obierit: vterque distinguendus ab ijs, qui Ecclesia indulgente Beati vocantur: quod auctores isti eosque secutus Bucelinus non faciunt.
Iocelinus, ex Abbate Mailrosensi Episcopus Glascuensis, Beatus hoc die indigetatur a Dempstero in Menologio Scotico: fideliori nobis auctore opus est.
Michaël de Albertis, Melchior Flauius, Ioannes Cozerius, Ordinis Minorum, hic vt Martyr anno 1577 ab hæreticis occisus in Gallia, iste vt Tholosæ miraculis clarus post mortem pie obitam anno 1566 Beatis annumerantur in Martyrologio Franciscano Arturi: præter Vrbani VIII mentem, nullo quod sciamus Apostolico indulto in eorumdem fauorem limitatam. Primus vero B. Humilianæ Tertiariæ, cuius Vitam dabimus 19 Maij, instructor fuit: quod autem vt Beatus coleretur nullo potuimus indicio Florentiæ deprehendere.
Collegius Diaconus, Rogatus, Saturus, Dionysius, Martyres Alexandrini referuntur hoc die in nonnullis MSS. item apud Greuenum, Maurolycum, Canisium. De ijs & pluribus socijs agunt alii XVIII Marti.
Quintus, Luccanus, Victor, Maurus, Martyres in Campania, memorantur in MS. Coloniensi monasterij Carmelitani, MS. Florario, item apud Greuenum Maurolycum, Canisium. Nos de ijs & alijs agemus XVIII Martij.
Aprilis, Seruulus, Martyres Nicomedienses relati in dicto MS. Carmeli Coloniensis & apud Greuenum, Maurolycum & Felicium; coluntur XVIII Martij.
S. Adrianus Martyr hoc die est apud Saussayum in supplemento: qui existimat potius esse diem communis cum S. Lando aldo exceptionis. Nescimus quidquam de ipso agi hoc die Gandaui: & diem exceptionis fuisse VIII Kalendas Aprilis constabit ex S. Landoaldi Actis XIX Martij.
Olympiadis & Maximiani, passio sub Decio Imper. inscripta est Martyroll. MSS. Florentinis & alio ibi excuso. Maximus alter ab alijs dicitur. Coluntur ambo XV Aprilis.
Quiriacus Episcopus Hierosolymæ passus refertur hoc die in MSS. Martyroll. Barberiniano, Augustano, Aquisgranensi, Labbæano. Videtur S. Cyriacus esse inscriptus Martyrol. Rom. IV Maij.
S. Reginæ eleuatio corporis apud Dononium, hodierna die celebris est, teste Molano in Natal. SS. Belgij: festum eius agitur I Iulij.
Colonatus Presbyter, Totuanus Dianus, Herbipoli colendi referuntur a Canisio, Galesinio, VVione, Bucelino, Dempstero: vix dubitamus quin sint Colmanus & Toknanus socij S. Kiliani, de quibus agendum est nobis VIII Iulij.
S. Alexius homo Dei, totum pene huius diei Officium apud Græcos occupat: est Senatoris Euphemiani filius, qui Romæ colitur XVII Iulij.
S. Reginæ eleuatio reliquiarum apud Flauiacum monasterium in Æduis memoratur a Saussayo. Est hæc Virgo & Martyr, cuius dies natalis incidit in VII Septemb.
S. Gummari Confessoris Translatio Liræ in Brabantia apud Molanum, Saussayum, aliosque: colitur præcipue die XI Octobris.
S. Angadrisinæ Virg. Translatio Bellouaci hoc die celebratur iuxta Vicentium Bollouac. Ferrarium in catalogo, Saussayum in supplemento: natalis XIV Octobr.
Gertrudis filia Henrici Barbati & S. Hedwigis, monasterij Trebniciensis in Silesia ab ipsis anno 1203 fundati Abbatissa hodie Beatis annumeratur ab Henriquez & Bucelino secutis Ferrarium, qui turpi errore cœnobium istud prope Treuiros collocat, nobis de vllo eius ibidem cultu nihil lectum vel auditum: de matre eius ibidem defuncta & cultu Sanctorum honorata agendum erit XV Octob.
S. Maria ancilla cuiusdam Tertulli, quæ ob fidem Christi plurima tormenta perpessa est, memoratur hoc die in Martyroll. Notkeri, Bedæ excusi, Canisij, Galesinij, Tamaij Salazarij & aliorum, in Romano & alijs Martyrologijs I Nouembris.
Lazari iusti resuscitatio commemorationem hoc die habet in Græcorum Meneis: de eo agemus XVII Decemb.

DE S. IOSEPHO AB ARIMATHÆA HIEROSOLYMIS.

SEC. I XVII MARTII.

[Commentarius]

Iosephus ab Arimathia, Hierosolymis (S.)

§ I Cultus huius Sancti Ecclesiasticus: elogium ex Euangelijs & Traditione.

[1] Sextum decimum Kalendas Apriles Orditur Romanum Martyrologium ab hoc, tam noto Euangelistis, quam alijs fere omnibus Martyrologis ignoto Sancto; [Nomen Martyrol. Romano inscriptum] & hæc ei recitat: Hierosolymis S. Ioseph ab Arimathia, nobilis Decurionis, discipuli Domini, qui eius corpus in cruce depositum in monumento suo nouo sepeliuit. Abfuerunt quidem etiam hæc a prima eiusdem Martyrologij, iubente Gregorio XIII recogniti, [sub Sixto V] editione: sed a Vaticanæ Basilicæ Canonicis, qui huius Sancti brachium asseruant & memoriam duplicis Officij cultu honorant, admonitus præfatæ recognitionis auctor Baronius, omnino decens esse censuit, vt ecclesiæ, toto orbe Christiano præcipuæ vsum ceteræ, quibus erat Romani Breuiarij ordo tenendus, quadamtenus sequerentur: & illius iudicium probauit Apostolica sedes, quando anno MDLXXXV Sixtus Gregorij successor, iussu suo recognitum iterato Martyrologium, & ab erroribus nonnullis expurgatum, denuo typis subijci permisit, priori editione suppreßa. [absque exemplo antiquiori:] Quod autem dictus auctor nullum aliud vel prælo cusum vel manu scriptum habuerit Martyrologium, ex quo ea sumeret, indicio sunt eiusdem notationes ad hunc diem; in quibus aliud de Iosepho non reperias, quam Euangeliorum loca de eo citata. Sane in ipso Basilicæ Vaticanæ archiuio asseruata Martyrologia (quorum credibile est ibidem vsum ante impreßionem fuisse) nusquam meminerunt Iosephi: sunt autem perantiqua & breuiora duo, & recentius trium circiter seculorum alterum, idque prolixum atque ex Vsuardo Adone & alijs compilatum.

[2] [propter brachium in ecclesia Vatic. seruatū] Seruatur in eodem Archiuio catalogus sacrarum reliquiarum, de quo supra fecimus mentionem, cum S. Longini brachium se nobis obtulisset; in quo Catalogo hæc erant annotata. Brachium argenteum, forcipem manu gestans, in quo asseruatur sacrum brachium S. Iosephi ab Arimathia nobilis Decurionis, qui corpus Saluatoris nostri ex cruce deposuit. In plintho basis sunt insignia Capituli dictȩ Basilicæ: confectum totum argenteum sub Clemente VIII Pontifice Maximo in Visitatione. Nēpe prædictum brachium, cuius simplex memoria reperitur in inuentario anno MCCCCLIV, biennio post in simili inuentario alijsque duobus annorum MCCCCLXVI & MCCCCLXXXIX sic notabatur: brachium S. Ioseph ab Arimathia in argento cum teneculis in manu de argento. Verum anno MDXXVII in Borbonica vrbis expilatæ clade, argento spoliatum ipsum quoque brachium est, eiusdemque deinceps in ligneo tabernaculo seu vase asseruati memoria ad annum MDL & MDLXXXI inuenitur.

[3] [ex Oriente cum S. Lōgini brachio allatū.] Simul cum S. Longini brachio istud quoque esse ex Oriente allatum verosimiliter possumus suspicari: & simili suspicione motum Baronium attribuisse eius vel obitum vel cultum Hierosolymis, vbi Senatorio in ordine eminuisse Iosephum ex eo Cornelius a Lapide, scribens super Matthæum colligit, quod istic sepulcrum, [alibi 22 Febr.] adeoq; & locum habitationis habuerit: etenim qui Senatores Romæ, in municipijs dicebantur Decuriones, vti apud Marcum Latine legitur, Græce autem βουλευτής. An similes eiusdem S. Iosephi reliquiæ, in Leodiensem alicunde allatæ diœcesim, & die XXII Februarij cultæ, occasionem dederint auctori Martyrologij, Leodiensibus typis anno 1624 excusi, ipsum ad talem diem referendi non possumus dicere. Diem mortis Græci XXXI Iulij crediderunt fuisse: ita enim legunt isto die: [& 31 Iulij in Menæis.] ἅγιος Ἰωσὴφ Ἀριμὰθίας κηδευτὴς τοῦ δεσπότου χριςοῦ ἐν ἐιρήνῃ τελειοῦται S. Ioseph Arimathiæ curator Dominicȩ sepulturæ in pace consummatur: additur & hoc distichon:

Κήδευσιν ἐυρὼν νεκρικὴν κρύπτῃ τάφῳ
Κηδευτὰ νεκροῦτοῦ κενώσοντος τάφους.

Mortualem repperisti sub spelunca funebri
Curam, mortui curator vacuantis tumulos.

[4] Hæc Menea, non quidem magna illa typis Veneticis euulgata (quorum corpus ex partibus admodum heteroclitis, earumque nonnullis valde imperfectis collectum esse constat) sed accuratißima Diuionensia MSS. Petri Francisci Chiffletij nostri: nec opus fuit longiori elogio, quando hoc ex ipsis Euangeliorum verbis facile esset vnicuiq; texere, prout contexuit in sua Euangelica Margarita complexa Iesu Christi Vitam, doctrinam historiamq; e sanctorum quatuor Euangeliorum dispositione concordi, [Elogium ex Euangelijs.] Ioannes Parisius nostræ itidem Societatis; quem hic transcribendo sequimur. Et cum iam sero esset factum (quia erat Parasceue quod est ante Sabbatum) venit quidam homo diues ab Arimathæa, ciuitate Iudææ, nomine Ioseph, nobilis Decurio, vir bonus & iustus, qui & ipse discipulus erat Iesu, occultus autem propter metum Iudæorum. Hic non consenserat consilio & actibus eorum; qui & ipse erat expectans regnum Dei: & audacter introiuit ad Pilatum, & petijt corpus Iesu. Pilatus autem mirabatur si iam obijsset: & accensito Centurione interrogauit eum, si iam mortuus esset. Et cum cognouisset a Centurione, donauit corpus Ioseph, [&] iussit reddi. Ioseph autem mercatus sindonem, & deponens eum inuoluit sindone munda. Venit autem & Nicodemus, qui venerat ad Iesum nocte primum, ferens mixturam myrrhæ & aloës quasi libras centum. Acceperunt ergo corpus Iesu, & ligauerunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Iudæis sepelire. Erat autem in loco vbi crucifixus est hortus, & in horto monumentum nouum, in quo nondum quisquam positus erat, quod erat excisum de petra. Ibi ergo propter Parasceuen Iudæorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum. Et [Ioseph] aduoluit saxum magnum ad ostium monumenti & abijt.

[5] Ab his non recedunt, quoad substantiam; nec a maxima verisimilitudine, quoad minutiores circumstantias Euangelico supperadditas contextui, ea quæ Matthæus Parisiensis descripsit ex ore Roberti Licolniensis Episcopi, anno MCCXLVII die XIII Octobris, in solennißimo Procerum atque Episcoporum conuentu, coram Henrico III receptionem sacri sanguinis Hierosolymis sibi mißi celebrante, disserentis de eiusdem sanguinis veritate, & sunt hæc: Crucifixo igitur Iesu & mortuo, postulauit Ioseph corpus Iesu, ingrediens ad eum audacter (per quod creditur fuisse potens) & concessum est ei. Ipse igitur (licet obmurmurassent Iudæi) cum omni honore & reuerentia ipsum corpus sanctissimum deposuit de cruce, [Quanta cura Iosephus Dominicum corpus lauerit,] saucium & multiformiter cruentatum; habensque linteamen subtile, dependens a collo & humeris (ne indigne tam dignum corpus nudis manibus contrectaret) ipsa sacra vulnera, adhuc madida & stillantia, sedulo ac deuoto detersit officio. Imo etiam loca clauorum extractorum, tincta cruore in ipso crucis patibulo, exhausit abstergendo; vtens vice spongiæ ipso linteamine. Cum autem iam non procul a Golgotha corpus Christi detulisset dictus Ioseph tumulandum, in loco vbi nunc sepulcrum adoratur… lauit corpus illud … ipsamque aquam loturæ rubicundam & sanguine mixtam & tinctam, non proijciendam, excepit in vase mundissimo: reuerentius tamen ipsum purum sanguinem a vulneribus manuum & pedum distillatum: [sanguinēq; seruarit:] maximo autem timore & honore ipsum sanguinem cum aqua, quem censuit præcordialem a latere dextero feliciter eliquatum & expressum, in vase recepit nobilissimo, tamquam thesaurum impretiabilem, sibi & successoribus suis specialiter reseruandum … Hæc ergo cum pie & prudenter perfecisset Ioseph superuenit Nicodemus …

[6] Et cum inde recessissent Ioseph & Nicodemus, partiti sunt inter se (ratione amicitiæ & condiscipulatus) liquores memoratos, vtpote pretiosam acquisitionem. Sic igitur deuoluta fuit huius carissimæ rei possessio de patribus in filios, & de amicis ad amicos, [cuius pars a Patriarcha Hierosol. data Regi Angliæ 1248.] quod post multorum annorum curricula deuenit ad possessionem Patriarchæ Hierosolymitani, vtpote thesaurus Ecclesiæ, cui præesse Patriarcha dignoscitur, anno gratiæ MCCXLVII: qui tum propter discrimen Terræ sanctæ, quam tunc timuerunt amittere Christiani, tum propter hoc quod Regem Angliæ Christianissimū esse cognouerunt, ipsamque terram Christianissimam, memoratus Patriarcha de consilio suorum Suffraganeorum, Magistrorumque militiæ Templi & Hospitalariorum & aliorum Nobilium trans-marinorum, qui testimonium veritatis vel sigilla sua apposuerunt, vel assertionem mandati transmiserunt, sæpe dictum thesaurum sanguinis memorati, pijssimo Regi Angliæ Henrico III, vt sub eius tutela dignius veneraretur & tutius reseruaretur, prudenter duxit transmittendum, & non pro alicuius commercij retributione, imo in meræ caritatis liberalitate conferendum.

§ II Fabulosa de S. Iosepho commenta: Reliquiæ: Officium.

[7] [Acta apocrypha eidē attributa ex Euāgelio Nicodemi,] Satisfecit Roberti Lincolniensis relatio, quamuis, vt prefertur, in apocryphis, id est, scripturis non canonicis, reperta, vt de veritate accepti thesauri non putarent se debere dubitare, qui eum acceperant: & sufficere haud dubie debuit, cum nihil in ea sit quod non appareat esse optimæ rationi conforme: qua eadem iustificantur aliæ omnes eiusmodi Reliquiæ vel Brugis in Flandria vel alibi existentes. Ast Euangelium, quod sub nomine Nicodemi circumfertur hoc titulo: Incipiunt gesta Saluatoris, Domini nostri Iesu Christi inuenta a Theodosio Imperatore in Hierusalem in Prȩtorio Pontij Pilati in codicibus publicis: Hoc, inquam, Euangelium ita apocryphum est, vt maiori quoque sui parte totum appareat fabulosum esse: ergo quæ ex eo vel Petrus de Natalibus lib. 4 cap. 2 accepit vel in sua legenda Capgrauius, merito vt spuria falsaque reijcimus: nec multo plus fidei idem Petrus fortaßis meretur in eo, quod aliunde acceptum subiungit his verbis: [& aliunde a Petro de Natalibus:] Cum autem Ioseph post Ascensionem Domini a discipulis baptizatus fuisset, & Christum prædicaret, a Iudæis captus & in quodam muro inclusus est, vt ibi in fame & tenebris interiret. Cum vero Hierusalem a Tito Imperatore capta & destructa esset, videns ipsum murum Titus eum aperiri fecit, & Ioseph veneranda canicie & aspectu glorioso introclusum inuenit; & quis esset, aut cuius rei caussa ibi inclusus fuisset, ab eo audiuit; addiditque, quod a die quo intromissus fuit vsque tunc cælesti fuerat cibo refectus, & diuino lumine confortatus. Qui post captam Hierosolymam cum discipulis omni tempore vitæ suæ permansit, & in senectute bona in Domino requieuit.

[8] [afficta eidē in Hispaniam] Nonagenario aut certe octogenario maiorem fuisse oportuit, qui vrbis Sanctæ desolationi superuixit: facilius tamen hoc credemus, & ibidem viuendi finem fecisse, quam vel Pseudo-dextero asserenti cum Lazaro, Magdalena & Martha nauigio exarmato impositum a Iudæis Maßiliam appulisse, vel eiusdem farinæ Iuliano eumdem S. Iacobo Apostolo socium venisse in Hispaniam, ibique ab eo creatum Episcopum, in Carpetania, Celtiberia ac Lusitania prædicasse, ac rursum cum eodem in Iudæam reuersum ibi substitisse ad annos circiter octo; & denique cum ijs, quos diximus, venisse in Gallias: quem tradunt, [Britanniāq; profectio] inquit ad an. 48 Baronius, in Britanniam nauigasse: quæ sane traditio admodum nobis est de veritate suspecta, vt non sit operæ pretium in illam se Britannicorum scriptorum disputatißimam interponere controuersiam, qua quærunt a Philippone Apostolo in Gallijs prædicante, an ab Apostolorum Principe Petro, iactum a se in Britannia fidei semen fouere curante, eodem sit destinatus cum socijs duodecim; qui tamen, relicta alijs verbi prædicandi cura, in Auallonia insula obscuri vixerint, & primum Glastoniensis monasterij quasi principium fuerint.

[9] [quibus nitatur testimoniis?] Etenim fabulæ huius auctorem primum eumdem esse existimamus, qui Regis Arturi gesta infinitarum fabularum farragine refarsit, simulq; Angliam vniuersam impleuit figmentis: quanta ergo fides haberi poßit ei, quam prætendunt, vulgi traditioni satis ex epigraphe discet lector, qua fabulosam istam S. Iosephi Legendam concludit Capgrauius. Hæc scriptura reperitur in gestis Regis Arturi: & iterum velut recapitulando locum aßignaturus, ne per totam istam male consutam Iliadem curiosus lector quærendo fatigetur, sic ait: Ioseph ab Arimathæa, nobilem Decurionem, cum filio suo Iosephes dicto & alijs pluribus in maiorem Britanniam, quæ nunc Anglia dicta est, venisse, & ibidem vitam finisse testatur liber de gestis inclyti Regis Arturi, in inquisione cuiusdam militis illustris, dicti Lancelot de Lac, facta per socios rotundæ tabulæ, videlicet, vbi quidam eremita exponit walwano mysterium cuiusdam fontis saporem & colorem crebro mutantis. Melior & antiquior auctor nusquam reperietur: nam qui videtur a Capgrauio citari Freculfus seculi IX scriptor, lib. 2 cap. 4 non Regum Francorum, sed chronici vniuersalis, eo solum citatur, quod describat dispersionem Apostolorum & discipulorum Christi ad fidem prædicandam per orbem vniuersum: sed de Iosepho verbum toto in opere suo habet nullū. Illi porro Arturianæ Romanciæ, ne alter paris veracitatis testis desit, subnectitur apud Capgrauium liber Melkini, qui fuit ante Merlinum, famosum vtique nugi-vendum.

[10] Quibus quia parum fidei habendum videt Michaël Alfordus in Annalibus Eccles. Britan. apprehendit librum de Glastoniensibus Antiquitatibus, & tabulam æream ibidem columnæ affixam, quam Spelmannus ad viuum expressam exhibet ante tomum de Concilijs Britāniæ, & vix trecentorum esse annorum ex ipsa characterum forma rectißime iudicauit: ceterum quam nullius prorsus fidei prædictæ antiquitates sint, infra hoc die in gestis S. Patricij ostendemus. Igitur qui volet Regis Arturi reditum in Angliam expectare, expectet quoque vt impletum videat quod de Iosepho promittit Melkinus: cum reperietur eius corpus, sarcophagum integrum illibatum in futuris videbitur, & erit apertum toti orbi terrarum. Ex tunc nec aqua nec ros cæli insulam nobilissimam habitantibus poterit deficere.

[11] [memoria variis diebus adscripta:] Habet interim habebitque Vaticana Basilica nobile brachij ipsius pignus, nec ob prætensam Iosephi in Britanniam sepulturam hactenus irreclusam, quidquam de veneratione ei deferenda remittit; idque ad hunc XVII Martij. Equilinus, solitus coniungere cognomines Sanctos, quorum proprius dies ignoratur, in indice ipsum refert ad XIV Kal. Aprilis: VVilsonus in suo Anglicano Martyrologio diem XXVII Iulij elegit, forte quia alium nullum Britanniæ proprium Sanctum reperit, cui istum diem commendaret: & anno Christi LXXXII mortuum esse Iosephum asseruit, plenam fidem tribuens Capgrauio, eumque secutos Polydorum Virgillum, Cambdenum, Harpsfeldium in margine citans. Meminit eiusdem S. Iosephi ad hunc XVII Antonius Pauli Masini in Bononia perlustrata, [digitus Bononiæ.] occasione digiti qui ex sancto eius corpore acceptus creditur in S. Iacobi Maioris ecclesia asseruari. Similiter & Mantuæ in ecclesia Patrum Franciscanorum inter alias plurimas reliquias numerat Gonzaga de oßibus Sancti prænominati Iosephi: & alibi aliæ fortaßis particulæ reperiuntur.

[12] [Corpus Hierosolymis delatū in Alsatiam seculo 9] Vnde autem acceptum, nisi Hierosolymis vbi vixit, & vbi sepulturam sibi comparauerat? quam licet Dominico corpori ceßisset, inuenit tamen aut in eodem horto aut alibi homo opulentus locum, in quo condigne sepeliretur, si vera est Orientalium de eo traditio, quam corporis translatio in Gallias confirmat: de quo hæc Richerius Abbatiæ Senoniensis in Vosago Tullensis diœcesis monachus lib. 2 cap. 6 Chronici a Luca Dacherio tomo 3 spicilegiorum vulgati: Tempore Caroli Magni vir quidam venerabilis. Fortunatus nomine, Patriarcha Hierosolymitanus, corpus S. Ioseph sepultoris Domini, paganos qui tūc Terram sanctam vastabant fugiens, apportauit; & ad Medianum monasterium deueniens, ibidem cum ipsis suis reliquijs se collocauit: qui postea ipsius monasterij Abbas est ordinatus. Sed postmodum ipsum Sancti corpus per insolentiam Canonicorum, qui illum locum possederunt, a quibusdam monachis peregrinis noctu furatum asportatum est, & ita illud monasterium tali est thesauro viduatum. Ita ille, qui se vltra annum MCCL vitam produxisse satis indicat lib. 5 cap 4 & seqq. Est autem Medianum-monasterium a S. Hydulpho Treuirorum Archiepiscopo, XI Iunij vel Iulij recolendo, inter ipsum Senoniense monasterium atque alterum Stiuagiense in acceptis ab vtroque agri portionibus ædificatum, haud ita diu ante Caroli Magni tempora: vbi post dictum Fortunatum pluresq; intermedios Pipinus quidam Abbas præfuit, quem vna cum monachis anno DCCCXCIV ab Hasuma Comite, ex Zundebaldi Lotharingiæ Ducis beneficio monasterium adepto, expulsum habes cap. 7. Ab hoc autem tempore locum Canonici supradicti tenuere, vsque dum septuagesimo post anno Fredericus itidem Lotharingiæ Dux Canonicos depellens, per quemdam Adalbertum monachum Gorziensem monachos denuo restituere maturauit, in eodem statu, quo ante Clerici ibidem habitauerant, exceptis his, corpore scilicet S. Ioseph sepultoris Domini, & alijs per incuriam Clericorum alienatis, quæ restaurari non potuerunt.

[13] [Officium a Card. Berullio compositum,] Huius porro S. Iosephi venerationem Gallicanis Ecclesijs, institutoque a se Presbyterorum oratorio commendaturus Illustrißimus Cardinalis Berullius, sacratißimæ Christi Humanitati, & omnibus cum ea feliciter conuersatis pie addictus, Officio solennitatis Domini Iesu Christi cum hominibus conuersantis ex varijs sacrarum litterarum floribus contexto & Parisijs excuso an. 1627, subtexuit alterum S. Iosephi ab Arimathæa, ex ipsis sacrarum litterarum medullis expressum, vt censuit in eius approbatione Petrus d'Hardi-Villier Doctor Sorbonicus & S. Laurentij Parochus: vt autem in simili approbatione de vtroque communiter Philippus Episcopus Nannetensis, nihil habens nisi sancta piaque omnia, ac Christi amorem non spirantia tantummodo, [oratio.] sed inspirantia. In eo omnia propria sunt præter hymnum & psalmos ex Communi Confessorum: hæc autem Oratio: Deus qui Beatum Ioseph ab Arimathæa eligere dignatus es, vt corpus Iesu dilecti filij tui de cruce deponeret, & honorifice in monumento suo nouo conderet; concede quæsumus, vt eiusdem filij tui sanguine mundati, ei consepulti, ac morti eius configurati, in eo, per eum, & cū eo in æternum viuamus.

[14] Lectiones primi Nocturni. I ex Isaiæ Prophetæ cap. 11. [Lectiones ex S. Ambrosio,] In illa die radix Iesse. 2 & 3 ex Ionæ cap. 2. Et præparauit Dominus piscem grandem vt deuoraret Ionam. Secundi Nocturni lectiones desumuntur ex sermone 52 S. Ambrosij in die Parasceues: quas ab suauißimam comparationem ab hoc sancto Doctore institutam inter vterum & tumulum, Iosephum & Mariam, hic non pigebit describere. Est ergo Qvarta lectio, Videamus de ipso Domini corpore, postquam a cruce deponitur, quid geratur. Accepit illud Ioseph ab Arimathæa, vir iustus, sicut ait Euangelista, & in nouo suo sepeliuit monumento, in quo nondum quisquam positus erat. Beatum ergo corpus Domini Christi, [comparante tumulum Iosephi cum vtero,] quod cum nascitur, vtero Virginis gignitur; cum recedit, Iusti tumulo commendatur. Beatum plane corpus, quod virginitas peperit, & iustitia custodiuit. Custodiuit illud Ioseph tumulus incorruptum, sicut seruauit illud Mariæ Virginis vterus illibatum: hic enim viri pollutione non tangitur, ibi mortis corruptione non læditur.

[15] Qvinta: Vbique beato corpori defertur sanctitas, vbique defertur virginitas. Nouus illud venter concipit, nouus tumulus includit: virgo ergo Dominica vulua, virgo est sepultura. Quin potius ipsam sepulturam vuluam dixerim; est enim similitudo non parua. Sicut enim Dominus de Matris vulua viuus extitit, ita de Ioseph sepultura viuus surrexit: & sicut tunc de vtero ad prædicandum natus est, ita & nunc ad euangelizandum renatus est de sepulcro: nisi quod gloriosior ista sit quam illa natiuitas. Illa enim corpus mortale genuit, hæc edidit immortale: post illam natiuitatem ad inferos descenditur, post hanc remeatur ad cȩlos. Religiosior plane est ista quam illa natiuitas: illa enim totius mundi Dominum nouem mensibus in vtero clausum tenuit, hæc autem triduo tantum tumuli gremio custodiuit: illa cunctorum spem tardius protulit, & hæc omnium salutem citius suscitauit.

[16] Sexta. Non minor gloria est, quod tumulus Ioseph suscitauerit Dominum, [Iosephum cum Maria] quam quod eum vterus Mariæ procrearit. Sed fortasse quis dicat: quæ cōparatio ventris & tumuli; cum illa ex intimis visceribus ediderit filium, hic autem solummodo locum præstiterit sepulturæ? At ego dico, dignum esse hunc affectum Ioseph, qui cum affectu Mariæ conferatur: siquidem illa vtero Dominum, hic corde concepit: illa Saluatori membrorum suorum secretum præstitit, hic secretum sui corporis non negauit: illa Dominum pannis inuoluit cum natus est, hic linteis cum recessit: illa perunxit beatum corpus oleo, hic aromatibus honorauit. Conueniunt ergo sibi obsequia, conuenit & affectus; vnde necesse & meritum conuenire: nisi quod Angelus Mariam ad obsequium admonuit, Ioseph autem sola iustitia persuasit.

[17] Euangelium accipitur ex cap. 23 Lucæ. In illo tempore: ecce vir nomine Ioseph: & super illud Lectiones, septima ex lib. 10 Commentariorum in Lucam S. Ambrosij: Quid sibi vult etiam quod non Apostoli, sed Ioseph & Nicodemus … Christum sepeliunt: Octaua ex eiusdem sermone 53 in Sabbato Sancto: Videamus quare Saluator in aliena sepultura ponatur. Ad Missam quoque hæc inter Secreta proponitur recitanda Oratio: [Oratione Secreta] Domino-Deus, qui corpus adorandum Iesu filij tui, pro peccatoribus in cruce mortui, per Pilatum Beato Ioseph ab Arimathæa, viro iusto & expectanti regnum tuum, donari voluisti: hanc eiusdem sacri corporis oblationem & hostiam suscipe, & da fidelibus tuis, per eiusdem discipuli tui Ioseph intercessionem, spiritum Iesu dilecti filij tui; vt ab eo dirigamur in terris, & clarificemur in cælis. Denique toti sacræ liturgiæ terminandæ hæc alia additur: Domine Deus, qui nascentem filium tuum Beati Ioseph, fabri & Mariæ sponsi, tutelæ commisisti; [& Postcēmunio.] eumdemque in cruce mortuum alterius Ioseph, ab Arimathæa nobilis Decurionis, fidei & pietati credidisti; qui audacter petijt & feliciter impetrauit a Pilato corpus Iesu, & in suo monumento nouo condidit: da nobis gratiam audacter confitendi eumdem Christum coram hominibus, vt Christus ipse nos feliciter confiteatur coram te, Patre suo, qui viuis & regnas &c.

[18] [Gregorij Antioch. homilia de Iosepho.] In illustri Cæsarea bibliotheca Viennæ codex est Græcus MS. in charta, signatus num. 49 in eoq; Gregorij Episcopi Antiocheni homilia de mulieribus vnguenta ad sepulcrum Christi ferentibus & Iosepho ab Arimathæa: quam dignam rati quæ huic infereretur loco curauimus per R. P. Hermannum Horstium, antehac Professæ Domus nostræ Præpositum nunc Augustißimæ Imperatricis viduæ Confessarium, vt Codex iste Leobium mitteretur ad P. Reinoldū Dehnium sæpe nobis memoratum ac sæpius memorandum, qui eam homiliam Latine redderet; fecissetque ni monitus fuisset abstinere; quādoquidem, vt scribebat, licet is titulus foret, in ea tamen nihil de Iosepho continetur præter id quod Euangelistæ narrant, petijsse illum nempe a Pilato Christi corpus vt sepeliret, atque obtinuisse. Quin etiam, inquit: Orationi eam in rem ab auctore excogitatæ, & Iosepho tributæ, initium deesse, sicut & alia, quæ auctorem non est dubium illi prȩmisisse, facile mihi assentietur, quisquis attente homiliam legerit, licet in manuscripto nullum omissionis signum appareat, hoc quidem loco: nam alijs charta lacera defectum prodit, vt & orthographici errores frequentissimi, inscitiam scriptoris.

[19] Habuit hic Sanctus suos etiam in Hispania deuotos ad specialem eius venerationem inductos, [Maria Vasquez ei pie deuota] non intuitu prædicatæ ab eo in Hispania fidei (quod ante Pseudo-dextrum nemini vel per somnium credimus incidisse vt cogitaret) sed ratione obsequij, quod dilectissimo animarum castarum sponso de cruce deponendo tumulandoq; exhibuit: in quibus fuit deuota Soror Maria Vasquez de Mello, hoc nomine laudata a P. Paulo de Barrij cap. 9 eius libelli, quem de deuotione erga S. Iosephum Christi Nutricium scripsit: vbi ex historia Sanctarum Ordinis S. Dominici conscripta per Fr. Ioannem Rechac dictum a Sancta-Maria, narrat quod vice aliqua in monasterio Zamorensi desideratum fuit instrumentum seu charta quæpiam, cuius iactura magnum domui damnum adferre poterat: Sororibus autem singulis suum, [opem refert desideratam.] cui singularius afficiebatur vnaquæque, Sanctum inuocantibus, ipsa se ad Iosephum ab Arimathȩa pijs precibus conciliandum vertit. Neque longa opus fuit oratione: breui enim adfuit ad monasterij portam generoso equo inuectus nobilis, cognitus nemini, qui desiliens in pedes aduocari Mariam Vasquez præcepit, eique ad rotam accedenti verbum quidem nullum dixit; sed ipsam, de qua omnes laborabant, schedam illi tradidit atque recessit.

DE SANCTIS MARTYRIBVS NICOMEDIENSIBVS DIONYSIO, IANVARIO, NONNA, CYRIACA, VICTORINA SEV VICTORINO, ET MARIA.

[Commentarius]

Dionysius, Martyr Nicomediæ (S.)
Ianuarius, Martyr Nicomediæ (S.)
Nonna, Martyr Nicomediæ (S.)
Cyriaca, Martyr Nicomediæ (S.)
Victorina seu Victorinus, Martyr Nicomediæ (S.)
Maria, Martyr Nicomediæ (S.)

Diem decimum septimum Martij auspicatur Martyrologium S. Hieronymi ab Martyribus Nicomediensibus, quorum nonnulli, aut saltem eisdem nominibus appellati, sunt die præcedenti relati. De his ita agitur in apographo nostro ante mille fere annos exarato: XVI Kalend. Aprilis. Nicomediæ Dionysij, Ianuarij, Nonnæ, Cyriacæ, Victorini, Mariæ. In apographis Blumiano & Parisiensi legitur Victurinæ: in Lucensi Diunisi, Ianuariæ & Victurinæ; reliqua consentiunt. In MS. Richenaugiensi quatuor ita referuntur: Nicomedia Dionysij, Ianuarij, Mariæ, Victorini, desunt Nonna & Cyriaca. In MS. Corbeiensi duo priores leguntur: Nicomediæ Dionysij, Ianuarij. In MSS. Augustano S. Vdalrici, Parisiensi Labæi & Aquisgranensi celebrantur Dionysius & Maria. Ijdem referuntur a Greueno in Auctario Vsuardi. In MSS. Casinensi & Altempsiano sola Victurina habetur, vti solus Dionysius in MS. Treuirense S. Maximini, in quo leguntur ad diem XVI Martij ista: In Nicomedia Dionysij, Victurini. Et hæc sunt quæ in perantiquis Martyrologiis de hisce Martyribus Nicomediensibus reperimus, quos referri cum aliquo scrupulo præfati sumus, quod aliqui die præcedenti inter Martyres etiam Nicomedienses referantur, vt Dionysius qui hic ceterorum Dux & Antesignanus est, ibi secundo loco statuitur; vbi deest Ianuarius, hic in septem fastis repertus, pro quo semel Ianuaria legitur. Qui hic in Martyrol. S. Hieronymi dicuntur Nonna & Cyriaca, pridie sunt Nonnus, & Quiriacus, quamuis etiam Quiriaca seu Cyriaca reperiatur: quo die desunt Victorina vt quinies legitur, seu Victorinus, vt tria apographa S. Hieronymi habent, & Maria, quæ in nouem fastis celebratur. Qua monitione præposita omnes detinemus, cum omnes sed ordine mutato ita inscripti sint Martyrologio Tamlactensi: Mariæ, Victorinæ, Cyriacæ, Nonnæ, Dionysij, Ianuarij, Victorini, quasi hic a Victorina alius foret statuendus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ROMANIS ALEXANDRO EPISCOPO ET THEODOLO DIACONO. ITEM NICANDRO, THEODORO, ARTEMIO, SISIANO, POLLIONE ET CRESCENTIANO.

[Commentarius]

Alexander Episcopus, Martyr Romæ (S.)
Theodolus Diaconus, Martyr Romæ (S.)
Nicander, Martyr Romæ (S.)
Theodorus, Martyr Romæ (S.)
Artemius, Martyr Romæ (S.)
Sisianus, Martyr Romæ (S.)
Pollio, Martyr Romæ (S.)
Crescentianus, Martyr Romæ (S.)

[1] Mvltiplex in hisce sanctis Martyribus ordinandis exorta est controuersia, in qua discutienda primo sinceram nominum scriptionem proponimus. Est quadruplum apographum Martyrologij S. Hieronymi, [Martyres Romani in MSS. antiquis Martyrol.] scilicet nostrum ante annos fere mille charactere Britannico exaratum, alterum ex antiquo codice Corbeiensi excusum Parisijs in tomo IV Spicilegij Lucæ Dacherij, tertium reperimus Lucæ apud D. Franciscum Mariam Florentinum, qui illud ibidem typis excudit: quartum in Germania inuenit V. CL. Henricus Iulius Bleumius. Addimus alia quatuor antiquiora Martyrologia a præcedentibus & inter se diuersa: horum aliquod adseruatur in monasterio Richenouiensi siue Augiæ-diuitis in Sueuia Germanica prope vrbem Constantiam: alterum reperimus Parisijs e veteri codice Corbeiensi descriptum, tertium acephalum quidem, sed valde præclarum in bibliotheca Cardinalis Barberini detinetur: quartum est inter codices Reginæ Sueciæ, cui vltimi menses desunt. In his octo codicibus vna eademque lectio est eiusmodi; [Alexander Episcopus & Theodolus Diaconus:] Romæ Alexandri Episcopi & Theodoli Diaconi. Hanc lectionem vt certiorem proponit in Animaduersis ad Martyrol. Rom. Lucas Holstenius, potißimum vsus vltimo ex indicatis codicibus. Notkerus decimo Christi seculo eosdem retulit, vnica tantum vocali mutata: Romæ Alexandri Episcopi & Theoduli Diaconi. In Martyrologio monasterij S. Cyriaci, quo plurimum vsus est Baronius, ita referuntur: Romæ Alexandri Episcopi & Theodori, omißa voce. Diaconi, forsan culpa amanuensium, & Theodori loco Theodoli scripto. Nuda etiam nomina Alexandri & Theodoli habentur in MS. Tamlachtensi & Labbæano, & solius Alexandri in MS. Augustano; vti passim in illis Martyrologijs solent nuda Martyrum nomina proponi. Greuen in Auctario Vsuardi XVI Martij habet: Romæ S. Alexandri Episcopi. At Pragense MS. S. Theodori Diaconi.

[2] Et hæc de certiore lectione horum Romanorum Martyrum, ex qua constat Alexandrum, Episcopum haberi, & S. Theodolum alijs Theodulum aut Theodorum, Diaconum in nouem codicibus appellari. Iam inter Episcopos seu Pontifices Romanos Martyres vnus est S. Alexander, de quo eiusque socijs ad III diem Maij ista in Martyrol. Rom. leguntur: Romæ via Nomentana passio sanctorum Martyrum Alexandri Papæ Euentij & Theoduli Presbyterorum &c. vbi in Notationibus obseruat Baronius, Acta illorum extare apud Surium, sed plura irrepsisse menda. Hinc nos magis soliciti Acta horum Martyrum conquisiuimus: ac primo in bibliotheca Serenissimæ Christinæ Reginæ Sueciæ extat codex membranaceus in magno folio, signatus num. 58, in quo continetur Catalogus Pontificum Romanorum, adscriptus Damaso Papæ, sed vltra huius tempora deductus ad Ioannem I & Felicem III alijs IV, post cuius paruum elogium sequuntur nuda nomina cum tempore Pontificatus aliorum duodecim vsque ad Pelagium decessorem S. Gregorij Magni. Ex hoc Catalogo damus sequens elogium: [relati in Catalogis Pontificum Romanorū,] VII Alexander, natione Romanus ex patre Alexandro de regione Caput-tauri sedit annos X menses VII, dies II. Fuit autem temporibus Traiani vsque Heliano & Vetere. Hic passionem Domini miscuit in prædicatione Sacerdotum: Martyrio coronatur & cum eo Euentius Presbyter & Theodolus Diaconus. Hic constituit aquam sparsionis cum sale benedici in habitaculis hominum. Hic fecit ordinationes tres, Presbyteros sex, Diaconos duos, Episcopos per diuersa loca quinque, per mensem Decembrem: qui & sepultus est via Nomentana, vbi decollatus est, ab Vrbe Roma milliario septimo, V Nonas Maij, & cessauit Episcopatus dies XXXVII. Eadem fere leguntur apud Anastasium Bibliothecarium, & quod huc maxime spectat, dicuntur cum eo martyrio coronati Euentius Presbyter & Theodorus siue Theodulus Diaconus. Alia Acta habemus valde vetusta sub hoc titulo: [& in vetustis Actis MSS.] Incipit passio Alexandri Episcopi & Theodoli. Et horum exordium est eiusmodi: Comprehenso beatissimo Alexandro Episcopo ex Vrbe ab Aureliano tyranno. In hisce Actis nulla mentio est S. Euentij, sed cum S. Alexander in camino ignito fuisset illæsus, quidam iuuenis de populo lacrymans, nomine Theodulus, exclamauit dicens: Iustus vir & magnus Episcopus & Doctor moritur sine caussa, quia Deum suum confitetur. Et post alia: Ego ab eo sum Christianus effectus in patria mea … Missi ambo in furnum… Vox de cælo facta est: Ecce aperti sunt cæli, Alexander & Theodule, venientes suscipite requiem, quod vobis præparatum est ab initio mundi, statimque spiritus eorum receptus est. Denique sub finem ista habentur: Martyrizauerunt autem beatissimum Alexandrum Episcopū & Theodulum laicum apud vrbem Romam quinto Nonarum Maiarum sub Aureliano Imperatore, imo Iudice seu Præside. Alia demum Acta sunt a Mombritio olim edita, & postmodum a Surio sed mutato stylo, quæ nos habemus ex varijs codicibus MSS. & hoc fere exordio: Quinto loco a B. Petro Apostolo Romanæ Vrbis Ecclesiæ Cathedram (alijs regimen) Alexander suscepit (alijs tenuit, aut sedit) sanctitate incomparabilis, iuuenis quidem ætate sed fide senior. In his Actis mentio fit de SS. Euentio & Theodolo: & passim Presbyteri ambo appellantur, sed sunt illa Acta a Baronio notata, tamquam mendis respersa. Quod huc facit ex antiquo Catalogo Romanorum Pontificum, ab Anastasio Bibliothecario postmodum descripto, constat S. Theodolum habitum Diaconum; eumq; in Actis MSS. peruetustis socium S. Alexandri Episcopi absque S. Euentio statui: quæ plane Martyrologijs supra relatis congruunt. Ex quibus omnibus videmur potuisse hosce duos sanctos Martyres ad III Martij remittere, [plenius proponendi 3 Maij.] quo die in antiquioribus codicibus MSS. socius Theodolus appellatur, rarius Theodulus aut Theodorus. Potuit autem eius & S. Alexandri Translatio reliquiarum aut alia solennitas ad hunc diem celebrata fuisse: quæ omnia erunt accuratius examinanda ad dictum III Maij.

[3] His positis progredimur ad Martyrologium Romanum: in quo ad XVII Martij ista recitantur: Romæ SS. Alexandri & Theodori Martyrum. Addit Baronius in Notis: Alexandri, [alij ab his Nicander & Theodorus Mart.] alias Nicandi & Theodori. Restituti sunt hi ex eo, quod diximus vet. manuscr. exemplari. Nicandri & Theodori Martyrum corpora translata sunt a Sergio Iuniore Papa in titulum Equitij, vt vetus inscriptio marmori incisa illic posita testatur. Hæc Baronius. Ac primo vetus manuscriptum, occasione cuius ipse restituit, & retulit hos Martyres ad hunc diem, est Martyrol. monasterij S. Cyriaci in quo diximus ista legi, & quidem absque vllius alterius Sancti mentione: XVI Kalend. Aprilis Romæ Alexandri Episcopi & Theodori, pro quo mutata littera octo codices optimæ notæ habent Theodoli Diaconi: & multo plures ad III Maij Theodulum quo interim die in Beda genuino & alijs MSS. legitur Theodorus. Cum Alexander etiam Episcopus in codice S. Cyriaci statuatur vti in alijs octo MSS. non videmus quomodo poßit censeri esse Nicander, cuius corpus a Sergio dicitur translatum in titulum Equitij. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ob hanc Baronij annotationem ista scribit: Alexander, siue vt alij codices habent, Nicander & Theodorus Romæ martyrij palmam promeruere (licet sub quibus Imperatoribus ignoretur) quorum corpora vna cum alijs a Sergio II Pontifice circa annum salutis DCCCXLVI in titulum Equitij translata quiescunt, vt marmorea inscriptio monet. Hæc Ferrarius, a quo alij codices debuissent indicari: vt nos supra decem attulimus, omnes antiquitate venerabiles, in quibus S. Alexander Episcopus statuitur. Quo posito non potest in eius locum substitui, [cum aliis ad hunc diē relati.] qui in allegata inscriptione ab alijs Episcopis secernitur. Plures ex Martyribus in illa nominatis refert primo loco Ferrarius in Catalogo generali his verbis Romæ SS. Martyrum Crescentiani, Sistani, Pollionis Anthemi, Theodori & Nicandri. & citat tabulas Ecclesiæ S. Martini in Montibus. Ecclesiæ huius SS. Siluestri & Martini de Montibus antiquitatem edidit Romæ anno MDCXXXIX Ioannes Antonius Philippinus, Prior Conuentus Ordinis Carmelitani, ad quem dicta Ecclesia spectat, qui p. 77 citatam inscriptionem habet: in qua hi Martyres ita exprimuntur: Artemius, Sisianus, Pollio, Theodorus, Nicander, Crescentianus. Sed ipsam inscriptionem addimus.

[4] [Inscriptio translationis sub Sergio II Papa factæ.] Temporibus Domini Sergij Iunioris Papæ recondita sunt in hoc sacro altari corpora Beati Siluestri & Martini Pontificum: item corpora beatissimorum Fabiani, Stephani & Sotheris Martyrum ac Præsulum, Adsunt etiam corpora Asterij & Sanctissimæ filiȩ eius, nec non corpora Sanctorum Cyriaci, Papiæ, Mauri, Largi, Smaragdi & sociorum: item corpora Sisinij, Anastasij & Innocentij Pontificum, vna cum sanctis Episcopis Quirino & Leone, pariterque Artemio, Sisiano, Pollione, Theodoro, Nicandro Crescentianoque Martyribus: cum quibus adhuc reposita fuerunt corpora Beatorum Sotheris, Paulinæ, Memiæ, Iulianæ, Quirillæ, Theopistis ac Sophiæ Virginum & Martyrum, nec non Beatæ Quiriacæ viduæ, beatæque Iustæ cum alijs multis vtriusque sexus, quorum nomina Deo soli sunt cognita: quorum corpora sacro altari, illud ipsis dedicans, collocauit. Sunt autem hæc Sanctorum corpora translata de cœmeterio Priscillæ via Salaria, & dictus Pontifex concessit singulis ad hanc ecclesiam Sanctorum Siluestri & Martini deuote venientibus in festiuitatibus istorum Sanctorum, tres annos & tres quadragenas de vera indulgentia. Hæc ibi, quibus, si Philippinus addidisset ipsas festiuitates siue dies, quibus ipsi Sancti olim soliti sint habere suam venerationem, huic nostræ inquisitioni lucem attulisset. Venerati ipsi Romæ anno MDCLXI ipsas reliquias sumus, & dictam ibidem inscriptionem legimus, quam aliqui non admodum antiquam censent: ceterum ex ea colligi nequit S. Nicandrum ibi memoratum esse S. Alexandrum Episcopum seu Papam Martyrem, eiq; iunctum S. Theodorum esse Theodolum eius Diaconum. Differunt etiam loco sepulturæ, quia SS. Alexander Papa & Theodolus habuerunt suum cœmeterium via Nomentana, & hæc corpora dicuntur translata de cœmeterio Priscillæ via Salaria.

[5] Vltimam controuersiam adfert Tamayus Salazar dum in Martyrol. Hispan. ad XVII Martij ista scribit: Romæ S. Alexander Martyr, [aliquod corpus S. Alexandri delatum Roma Madritum,] qui cum Theodoro agonem consummauit, & a Sergio Iuniori Papa eius corpus translatum, & post apud Matritum allatum, vbi in Conuentu S. Bernardini Fratrum Excalceatorum S. Francisci in capella D. Martini de Cordoba honore debito adseruatur. In Notis ait, monasterium illud in solitudine a Francisco de Gornica, Philippo II Regi Catholico in regalium rationum cœtu a consilijs, anno MDLXXII extructum, & in huius conuentus angulo D. Martinum a Corduua Cruciatæ Generalis Cōmissarium Priorem & Dominum de Iunquera insignem capellam erexisse: in qua aliquot Sanctorum corpora Roma delata honorifice collocauit. Ægidius Gonzales Dauila in Theatro Madritensi lib. 1 cap. 8 asserit esse tria sacra corpora SS. Alexandri Guillermi & Eustachij a Paulo V Papa submissa cum varijs alijs reliquijs. Hieronymus Quintana lib. 3 Hist. Madritensis cap. 113 ait coli S. Alexandrum XVII Martij, Guillermum X Februarij, [is ibi colitur 17 Martij.] Eustachium XX Septemb. & Iocundum IX Ianuarij, cuius corpus etiam esse addit. Videntur Fratres Excalceati dicti conuentus absque alia reflexione dies illorum venerationi assumpsisse ex Martyrologio Romano, quasi in eo omnes Sancti essent enumerati. Hinc quia in eo deerant Romæ paßi Iocundus & Cuillermus, illum acceperunt Martyrem Afrum, hunc eremitam & Ordinis proprij fundatorem, cuius corpus Castilione Piscaliæ in ditione Senensi, & caput Antuerpiæ in templo Societatis Iesu adseruari, late ostendimus dicto X Februarij. At Tamayus in S. Eustachio maiorem difficultatem veritus, citata ad XX Septembris Historia Madritensi Quintanæ, addit huius auctoritate se ab alia comprobatione liberum existere, quod ad hunc diem etiam potuisset facere, [alius a S. Alexandro & Nicandro statuēdus.] omißa vetere inscriptione, in qua cum nullius Alexandri fieret mentio, intrusit nomen Alexandri seu Nicandri. Verum huius sacra pignora ibidem detinentur, neque inde extracta sunt, ac Madritum, vt scribit, allata.

[6] Eodem modo Patres Theatini Bononienses in sua ecclesia, Apostolo Bartholomæo sacra, habent corpus S. Theodori Martyris, a Paulo V Pontifice acceptum, cuius venerationi elegerunt etiam XVII Martij, [Corpus & reliquiæ S. Theodori Mart. Bononia.] quod hoc die in Martyrol. Rom. adscribatur S. Theodorus Martyr. In eiusdem vrbis ecclesia S. Gabrielis ad portam Rauennatem inuisuntur aliquæ reliquiæ etiam S. Theodori Martyris: de quibus omnibus agit ad hunc diem in Bononia perlustrata Antonius Pauli Masini.

DE MARTYRIBVS ALEXANDRINIS IN TEMPLO SERAPIDIS.

ANNO CCCXC

[Commentarius]

Martyres Alexandrini (SS.)

Theodosij Imperatoris regnum tum alia multa nobilitarunt, tum eximij religionis Christianæ profectus, subuersa penitus totoque Imperio excisa idolorum profanorum superstitione: [Sub Theodosio idololatria exscinditur:] cuius professores in Ægypto abominandis deorum patriorum ritibus ad insaniam dediti, extrema quæque amenti furore exorsi sunt propter Theophilum: qui anno Theodosij IX, Christianæ Æræ CCCLXXXVII, Timotheo Alexandrino suffectus fuerat, & zelo religionis actus profana gentilitatis mysteria in publicam lucem irridenda protraxerat, anno post suam consecrationem tertio. Etenim in apertam demum seditionem correptis armis & multa cæde patrata prorupere: deinde in Serapidis templum sese recipientes, [sed Alexādriæ nō sine sanguine Christianonorum,] ex ijs quos captiuos fecere Christianos, nec ad impiorum communionem rituum potuerunt pertrahere, multos illustri coronatos martyrio transmiserunt ad Superos. Numerum ac nomina eorum adscripta in libro vitæ habet Deus, fortium fidelis munerator certaminum: vt autem confusa saltem eorumdem memoria annue recoleretur, Romana Ecclesia effecit, cum eis in Martyrologio Romano a Baronio recognito locum hunc tribuit. Rem porro vt gesta est Sozomenus, temporibus illis vicinus scriptor, historiæ Ecclesiast. lib. 7 cap. 15 in hunc modum exposuit.

[quos plebs primum in seditionem acta occidit,] Per hoc tempus Alexandriæ Episcopus templum Bacchi, quod apud ipsos erat, in ecclesiam transformauit: dono enim illud ab Imperatore petitum acceperat. Dum autem expurgantur simulacra, dū aperiuntur penetralia; cum ille opportune deridere studeret mysteria Paganorum, hæc ipsa pandebat: ac Priapos, & si quid aliud in secretis penetralibus ridiculum erat aut videbatur, publice in conspectum proferebat. Ibi & veritate & nouitate rei gestæ consternati Pagani quiescere non sustinuerunt, sed conspiratione inter sese facta, Christianos adorti sunt, & aliis occisis, aliis vulneratis templum Serapidis occupant. Erat hoc templum & pulchritudine & amplitudine illustrissimum in colliculo situm. Hinc igitur velut ex arce quapiam de improuiso irruentes, ex Christianis multos comprehenderunt, ac tormentis adhibitis sacrificare coëgerunt: quod qui facere detrectabant, [deinde captiuos in tēplo Serapidis varie interemit:] eorum alios in crucem egerunt, alios confractis cruribus, alios aliis modis sustulerunt. Cum autem ad tempus multum durasset hæc seditio, accedunt eos Principes ac legum commonefaciunt, & a bello cessare iubent, ac Serapidis templum relinquere. Præerat autem tunc militum cohortibus per Ægyptum Romanus, ceterum Euagrius Præfectus Alexandriæ erat: qui quidem cum nihil proficerent, Imperatori factum indicarunt … Imperator vero, annuntiatis his quæ facta erant, [martyribus adnumerandos] Christianos eos qui sublati erant Beatos pronuntiauit, vt qui martyrij præmium consecuti essent pro fide sua periclitati: interfectoribus autem veniam concedi iussit, vt accepti beneficij reuerentia promptius ad Christum conuerterentur: templa autem, quæ Alexandriæ erant, quoniam seditionum populo fomes essent, euerti voluit.

Similia fere Socrates narrat lib. 5 cap 16 & ex vtroque Nicephorus Callistus lib. 12 cap. 25 apud quos eorum qui ante occupatum Serapidis templum cæsi sunt magis dubius est Martyrij titulus: quoniam hi non spontaneæ Christo victimæ, [præ ijs qui prius cæsi sunt] sed vim vi repellentes cæsi sunt. Nam Gentilibus promiscua ex improuiso cæde grassari incipientibus se quoque ad defensionem accinxere Christiani: & pugna vsque eo creuit, quoad cædis faciendæ satietate tumultus sedaretur. Interieruntque in ea dimicatione Gētilium pauci, Christianorum permulti, ex vtraque parte sauciati propemodum innumerabiles. Dubium tamen non est, quin in istis multis potior pars inermium fuerit, quos subita oppresserit violentia, [vim vi repellentes.] multi quoque diuinitus roborati & illustrati, lætanter etiam prompteque animas suas posuerint, & veris Martyrum titulis glorientur in cælis. Hos igitur adiunctos ijs, quos non efferuescentis iracundiæ impetus e medio sustulit, sed deliberatus impietatis, tanto sanguine necdum satiatæ, furor extinxit, hodierno die recolit Ecclesia.

De Serapidis autem mysterijs ac templo Romani capitolij æmulo eiusq; subuersione, plura qui volet ex varijs videre collecta, Annales Cæsaris Baronij consulat ad an. CCCLXXXIX num. 84 & seqq. Nos ad sequentem annum hæc acta retulimus, [Acta breuius ex Theophane.] secuti Theophanis accuratiorem chronographiam, qui anno Theodosij XII eadem breuius his verbis narrauit. Theophilus Alexandriæ Episcopus a Theodosio Imperatore licentiam precatus, gentilium fanum, phallosque, & si quid magis prophanum atq; obscœnum erat, publico exposuit risui; vnde Gētilium plebs pudore perfusa, cædes quamplurimas perpetrauit. His porro Theodosius auditis, & de tantis cædibus certior factus, Christianos morti traditos inter Martyres Beatorum numero statuit recensendos: Gentilibus vero, si modo se ad Christianam religionem transferrent, veniam obtulit: fana demum euerti, idolaque conflari, & in pauperum necessitate erogari mandauit.

DE S. AMBROSIO DIACONO ALEXANDRIÆ IN ÆGYPTO.

CIRCA AN. CCCC.

[Commentarius]

Ambrosius, Diaconus Alexandriæ (S.)

Ambrosius Alexandrinus, auditor Didymi, scripsit aduersum Apollinarium volumen multorum versuum de dogmatibus: &, vt ad me nuper quodam narrante relatum est, [Laus a libris scriptis ex S. Hieronymo] commentarios in Iob. Qui vsque hodie superest. Ita Hieronymus in libro de Scriptoribus ecclesiasticis: vnde habemus eum circa initium quinti seculi sub Theodosio Iuniore floruisse, prout asserit Constantinus Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum, Ordini eum suo adscribens: sicut & ante ipsum Ioannes de Nigra-valle Bibliothecarius Apostolicus fecerat, liberaliter eidemdij ciens titulum Cardinalis: nec mirum quando etiam Didymum illius magistrum suis adscribunt. Et hoc quidem minoris facimus, pluris existimamus quod in tam multis antiquis MSS. Sanctorum numero adscribatur, [cultus & titulus Cōfessionis gloriosæ] in quibus sunt duo valde vetusta & illustria Anglicana, alterum Bibliothecæ Altempsianæ Romæ, alterum Musæi nostri, ante annos sexcentos scriptum: quod inquam in talibus hæc legantur: Alexandriæ natalis S. Ambrosij eiusdem Ecclesiæ Diaconi, qui cōfessionis Dominicȩ gloria insignis fuit. Eadem leguntur in duobus alijs, [ex Martyrologijs antiquis] haud multo inferioris antiquitatis, Adonis MSS. exemplaribus, apud Reginam Sueciæ Christinam & in monasterio S. Germani a Prato repertis: nec non in Vsuardo a Carthusianis Coloniensibus aucto & excuso anno 1490; iterumq; anno 1521 ab Hermanno Greuen: quibus consonat vetustißimus Ado MS. ecclesiæ S. Laurentij Leodij. Alia, vt MS. Ecclesiæ Remensis SS. Timothei & Apollinaris, & MS. Florarium nostrum, atque Molanum omisso confeßionis elogio solum Diaconi titulum habet: at Carmeli Coloniensis MS. etiam Martyris. his accedunt VVitfordus in Anglicano, Canisius in Germanico Martyrologijs, præcitatum Confeßionis elogium gloriose extollentes.

DE S. AGRICOLA EPISCOPO CABILONE IN GALLIA.

AN. DLXXX

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Agricola, Episcopus Cabillone in Gallia (S.)

[1] Sanctus Gregorius Turonensis, cui vni tantum debet historia Francica quantum alijs scriptoribus ante ipsum simul omnibus, totam pene dedit notitiam, quæ nobis de S. Agricola Cabillonensi Episcopo est relicta; [Ex S. Gregorio Turon. coæuo] idque breuibus, sed non exiguæ virtutis indicibus verbis, quæ huc ex libro Historiarum quinto transcribimus. Hic liber quintus finitur in anno pariter quinto Childeberti Regis, qui anno DLXXV, mortuo die XXV Decembris Sigeberto, succeßit, prout manifestißimis characteribus euicimus I Febr. § 9 Prolegom. ad Acta S. Sigeberti Austrasiorum Regis. Frustra igitur est quicumque existimat lapsum Gregorium memoria esse, cum huic anno quinto mortem S. Agricolæ adscribit: quasi is anno Christi DLXXXIII respondeat, [certo habetur annus mortis,] cum sit annus ipse DLXXX, quo mortuum esse hunc Sanctum Episcopum nemo hactenus dubitauit. Sane cum istum de quo agimus scriptorem, ex suo ipsius testimonio constet, anno post S. Martini transitum CLXXII Episcopum esse ordinatum, desijsse autem historiam scribere anno suæ ordinationis XXI, adeoq; anno Christi DLXXXIX: mirum est quomodo alicui venire in mentem poßit, vt in rebus, tum cum scriberentur gestis, pene oculatum testem putet esse arguendum erroris; quamuis ad eius tuendam auctoritatem alia nulla argumenta adessent: nunc vero cum ea adsint plurima, eaque, vt diximus, conuincentia, absque vllo dubitationis scrupulo teneamus, vera esse ac solida omnia, quæ de coæuo sibi Antistite scripsit.

[2] [& elogium S. Agricolæ,] Sub annum igitur Childeberti V, Christi DLXXX, hæc habet. Agrœcula autem Cabillonensis hoc obijt tempore: fuitque homo valde elegans ac prudens, genere Senatorio. Multa in ciuitate illa ædificia fecit, domos composuit, ecclesiam fabricauit, quam columnis fulciuit, variauit marmore, musiuo depinxit. Magnæ autem abstinentiæ fuit: nam numquam prandio vsus est, nisi tantum cœna, ad quam sic temporiue residebat, vt sole stante consurgeret. Humanitatis, id est, staturæ, exiguæ, facundiæ vero magnæ erat. Obijt autem Episcopatus anno quadragesimo octauo, æui autem octogesimo tertio: cui Flauius Referendarius Guntchramni Regis successit. Ex quibus sequitur, anno Christi DXXXII ad gradum Episcopalem, in vitam vero anno CCCCXCVIII venisse. Quæ alia de eodē idem Gregorius scripsit, libro de gloria Confessorum cap. 85 & 86, [Acta inuētionis & eleuationis] inseruntur Actis inuentionis, quæ damus ex veteri Legendario Cabillonensi olim ad nos transcripto a Claudio Perrio Societatis Iesu, ac deinde ad calcem Historiæ suæ Cabillonensis ab eodem editæ impressa, sicut & a Petro Cusset post eiusdem historiæ tomum 2: nos autem sic accepta contulimus cum alio MS. Diuione apud P. Franciscum Chiffletium reperto.

[3] [ipsius & aliorum,] Est quidem hæc inuentio pluribus alijs Cabillonensibus Sanctis communis; Sanctis videlicet Lupo & Siluestro, eiusdem Ecclesiæ Episcopis etiam ipsis: sed de S. Agricola præcipue atque accuratius agitur in relatione, quæ & miraculo terminatur, ipso, quo Ioannes Papa sacrum eius corpus publicæ venerationi exposuit, anno patratum. Hic autem quis? Octingentesimum septuagesimum nonum designat auctor, [non an. 879] rem sua ætate, vt præfatur, gestam scribens: octauum scribi debuisse ex tēpore Concilij Tricaßini sic demonstramus: Pridie nonas Maij inuentum est corpus, eodem autem anno venit Cabilonem Pontifex, indeque ad Concilium Trecis indictum abijt, ac rursum rediens Cabilonem, repertos nuper Sanctos Sanctorum Albo canonice accensuit: [sed 878 factæ:] cumq; VIII Kalendas Decembris Taurinum peruenisset in Italiam rediens, Episcopis Lombardiæ scripsit epistolam, quæ inter editas est 142, qua eos Papiam ad celebrandum Concilium accedere iußit in ante IV Nonas Decembris: adeo vt geminus Papæ Cabilonem accessus non possit duobus diuersis annis attribui, sic vt postremus inciderit in annum DCCCLXXIX. Nec enim nisi quatuor mensium mora Pontifici in Gallia fuit, prout liquet ex dictis, idq; anno DCCCLXXVIII Indictione XI, vt pluries in Concilij Tricaßini Actis epistolisque celebrationem eius prægreßis ac subsecutis dicitur: [vti & miraculum subsecutū.] cum vero annum sequentem DCCCLXXIX Indictionis XII inchoarent Franci non a Ianuario, sed a Paschate, quod tum in vltimum Aprilis diem cadebat, consequens est quod illuminatio cæci, quæ narratur ipso anno Canonizationis facta, dici debuerit anno quem diximus octauo accidisse, quamuis pertinuisset ad quatuor primos menses anni noni more hodierno a Ianuario inchoandi.

[4] [Nomen S. Agricolæ in Concilijs,] Præter hæc, quæ sunt præcipua, memoriam & nomen S. Agricolæ posteritati commendarunt tum Concilia Gallicana varia, eius tempore celebrata, tum Martyrologia antiqua MSS. quæ ei titulum Sancti confirmant. Concilia sunt Aurelianense III, anno DXXXVIII habitum, cui Auolus Presbyter directus a Domno suo Agricola Episcopo Ecclesiæ Cabillonensis subscripsit; tum quibus ipse per se nomen suum apposuit, IV & V, annis DXLI & DXLIX: item Aruernense, Parisiense, Lugdunense secunda omnia, annis eiusdem seculi XLIX, LV, & LXVII. Martyrologia vero hæc inuenimus: [& Martyrologijs,] Vaticanum atque Pragense; tum Vsuardus varie auctus in vetustis MSS. Aquicinctino, Treuirensi, Parisino S. Victoris; excusus quoque auctusq; a Molano & Greueno, nec non Florarium Sanctorum MS. quæ omnia ijsdem vtuntur verbis: Cabilonis, alias Cabilone S. Agricolæ & Confessoris: eoq; titulo Ecclesia Cabilonensis ipsum Officio ritus duplicis honorandum instituit, ac duas ei proprias lectiones, [festum Cabilone,] anno 1620 impressas, concinnauit: quæ ex præcitato D. Gregorij Turonensis loco, mutatis dumtaxat verbis, acceptæ, de corpore eius ista habent: Eius corpus, primo sepultum in ecclesia S. Marcelli, Gilbardus Episcopus reuerenter extumulatum decenti ac honesto loco reposuit, anno salutis DCCCLXXIX; quo eodem anno Ioannes Papa VIII, sanctitate miraculis testificata conspicuum, Sanctorum numero adscripsit. Nos miracula Canonizationem prægressa nusquam reperimus: pro anno nono scribendum esse octauum iam demonstrauimus.

[5] Reliquiarum eius nihil amplius superesse dolenter testatur Claudius Perrius, quod nouitijs seculi superioris iconomachis imputari potest ad execrationem impijssimæ sectæ. Idem ait in prædicta S. Marcelli ecclesia tumulum monstrari episcopalem, [& cœnotaphium.] qui S. Agricolæ esse dicatur, iunctum parieti alæ eius, quæ est ingredientibus sinistra ad cornu Euangelij, proximum septo sacelli minoris: sed addit nullam apparare inscriptionem, quæ id confirmet, ideoque non posse se quidquam in alterutram partem pronuntiare. Pene exciderat fuisse Agricolam nostrum non coæuum tantum ac familiarem Venantio Fortunato, insigni seculi sui Poëtæ; sed etiam eumdem, qui Agricolæ pater fuit, Venantio fuisse scientiarum & virtutis magistrum; idque eo testatum esse carmine, quod libro 3 poëmatum ordine 22 legitur, [Venantij Fortunati poëma ad ipsum] & Agricolam inuitat in eiusdem tituli successionem:

Præsul, honoris apex, generis fideique cacumen,
      Cultor agri pollens, pastor opime gregis.
Cum mea terra manu meruit genitoris arari,
      Reddatur nati nomine culta sui.
Nam pater affectu dulci, memorabilis orbi,
      Me vobiscum vno fouit amore duos. [vt sibi magister vice patris esse velit.]
Corde parens, pastu nutrix, bonus ore magister,
      Dilexit, coluit, rexit, honesta dedit.
Ille pio studio sulcata noualia seuit;
      Quod pater effudit hoc mihi semen ale.

ACTA ELEVATIONIS
S. AGRICOLÆ ET ALIORVM
SS. Lupi, Siluestri ac Desiderati.
Ex veteri MS. Legendario Ecclesiæ Cabilonensis.

Agricola, Episcopus Cabillone in Gallia (S.)

BHL Number: 0169

EX MSS.

[1] Beatorum Patrum gloriosa merita prædicare desiderantes, [Deo fidens auctor] mole grauida peccati conscientia nos terret, vt eorum exempla alijs proponenda suscipiamus, a quorum operibus, errorum laqueis innexi, omnino alieni existimus. Sed dum eos cernimus ob insignia gestorum cælesti lumine coruscantes, non pro his in desperationem lapsi, veniam quærere omittamus: imo omni corporis ac cordis nisu ad eorum saluberrimam intuitionem mentis fiduciam erigamus: vt sit nostrorum criminum clementissimus indultor, qui eorum tolerantiæ & agonis copiosissimus extitit recompensator. Dabit nobis, huic operi intentis etiam loquendi suffragia Sanctorum, qui nos arripere hoc a [voluit] non iactantiæ studio, sed, quam in seipso cunctis mirabilem reddidit, obedientiæ voto. [scribit inuentionem S. Agricolæ & aliorum] Iam itaque sacratissimorum Christi Confessorum atque Pontificum, Siluestri atque Agricolæ, & beatissimi Desiderati Presbyteri pretiosa corpora formidolosa laudatio expromat, qualiter nostri temporis ætate diuino instinctu contigerit reuelari.

[2] Nam licet scriptor quidam multa de ijs mirifica, quæ semper in promptu aderant, suis indiderit opusculis, tamen quibus specialiter locis eorum gloriosi cineres haberentur humati, incuria faciebat & negligentia dubitari. [sub Episcopo Girbaldo] Vnde ne semper fidelibus incogniti manerent, placuit diuinitati, modo inferius annotato, eos diu desideranti clero & populo manifestare. Dum venerandus b Girbaldus Cabilonensis vrbis Antistes Ecclesiæ Pontificatum administraret, inter reliqua sacræ actionis studia, frequenti indagine perquirebat corpora sanctorum eiusdem ciuitatis Episcoporum; præcipue horum, quorum memorias nonnulli scriptorum suis inseruerunt libris. Pia satis sollicitudine permotus, vt scilicet cognitis & patefactis eorum mausolæis; populos maior venerationis deuotio inflāmaret.

[3] [qui refosso S. Lupi corpore] Primum itaque aliorum vsus consultu & consilio Episcoporum, beatissimum Dei Confessorem Lupum, de cuius gleba nulla ambiguitas erat (quia sicut relatio Vitæ c eius indicat, in basilica Sancti Petri suburbana, ad dexteram partem altaris sepultus, frequentibus miraculis colebatur) vt amplior accederet veneratio, & facilior aduenientibus pateret intuitus, adhibito secum d e vicino Matiscensis vrbis Pontifice, & conuocatis fidelium populorum cateruis inde reuerenter effossum, & Sacerdotum manibus elatum, exultantibus psallentium choris, post altare digno loco humauit, & lecticam super de more erexit. [an. 877] Hoc autem religiose actum est quarto calendarum Septembrium die, octogentesimo septuagesimo septimo dominicæ Incarnationis anno. Deinceps vero antedictus Præsul, magno ardebat desiderio reperire corpora sanctorum Antistitum e Siluestri & Agricolæ, atque B. f Desiderati presbyteri. De quibus licet compendiose splendide tamen magnificus vir Gregorius Turonensis Episcopus in libris g miraculorum ita scribit. [etiam aliis quærendis intendit.]

[4] Beatissimus vero Siluester Cabilonem rexit Ecclesiam, qui quadraginta duobus annis Sacerdotio h huius vrbis functus, [Elogium S. Siluestri Ep.] plenus dierum atque virtutum migrauit ad dominum. Habuit enim lectulum funibus innexum, sub quo cum semel atque iterum infirmi, siue quartanarij siue varijs febribus oppressi subderentur, statim virtute diuinitus indita sanabantur. Idcirco i lectulum hunc in Ecclesiæ sacrario deportatum, simili virtute nitescit. Multi enim sicut oculis proprijs inspexi abscissis de funibus lecti illius faciebant particulas, & in longinquo deferebant, ipsisque super infirmos locatis sanitatis beneficium contuebantur. Nam mater mea ad hoc decisa particula, vt puellæ a frigoribus febricitanti collo dependi fecit, morbo extemplo depresso, puellam sanari aspexit.

[5] [& S. Desiderati Presb. a S. Agricola translati.] Fuit in hac vrbe & Desideratus Presbyter, quem ego in monasterio Guerdonensi vidi virum sanctitate magnificum, qui sæpius frigoriticis, dolore dentium laborantibus, aliisque morbis, orando finem imposuit. Nam etiam vsquequaque reclusus erat, hoc est non egrediebatur cellula: sed qui voluisset eum videbat in cellula. Hic, vt diximus, eximiis illustratus virtutibus emicuit seculo. Quod audiens benedictus Agricola Episcopus, misit Archidiaconum suum, vt beatum corpus vrbis cœmeterio deferret. Sed resistentibus monachis, quod iussum fuerat, non impleuit. Post hæc ædificato xenodochio leprosorum Sacerdos suburbano, in eius basilicā collectis k ciuibus & omni Clero, beatum corpus transtulit, & in basilica superius nominata summo studio sepeliuit: qui se nunc viuere cum Christo magnis virtutibus manifestat.

[6] [Acta deperdita:] Et quidem de vniuscuiusque horum venerabilium Patrum egregiis actibus conscriptos esse libellos nemini est dubitandum, vbi series natiuitatis, & ordo sanctæ conuersationis eorum, dignitas Sacerdotij & miraculorum insignia liquidius fuerint comprehensa: quos tamen frequentibus eiusdem vrbis incendiis cōstat absumptos. [memoria in Martyrologiis.] Nam in martyrologiis pluribus dies sacri eorum transitus inueniuntur adnotati. Sed in titulis sepulcrorum apud Ecclesiā Sancti Marcelli Martyris trans Ararim amnem, quam laudabiliter in vita miraculis claruerint, lucide exarata carmina pandunt: quæ sæpe memoratus Pontifex recitans, magno & continuo inueniendi eos amore æstuabat. Tandem diu clausum animo desiderium exponens illuc accessit, & relecto Beati Siluestri Epitaphio, leuatoque a sinistra parte altaris cum inscriptis versibus marmore, accipiēs rastrum primus ipse Sacerdos fodere cœpit, [refoditur corpus S. Siluestri,] & postea alij quique, qui vndique congregati confluebant; huius voti effectum psalmis a domino & laudibus quibus poterant operientes.

[7] Iam ergo egesta telluris congerie apparet sarcophagum diuino intus honore plenum: hoc proprie expectanti Episcopo statim intimatur, & gaudio ductus accurrit. Nec mora reserato a Presbyteris & Diaconibus tanti thesauri tegmine ingentem seu suauis vnguenti fragrantiam sacra pignora contrectantes, diuino munere hauserant. Iacent ossa omni pretio cariora, ipsa adhuc caro tamquam recens sentitur & vuida. Quæ Sacerdos lachrymis infusus reuerendis luminibus conspicatus, aliis quibus visum est, intueri permisit. Sicque sacro velamine contegens, diem ipsam cum nocte laudibus continuauit & hymnis.

[8] [dein S. Agricolæ Ep.] Interea cum circa huiusmodi officium Sacerdotes cum reliquis ministris intendunt, Dominus Pōtifex cum aliquibus clericorum ad sanctum Agricolam properat: cuius corporis l transferendi caussa hæc fuit. Idem beatissimus vir secus pedes S. Marcelli vnius tantum maceriæ interclusione fuerat humatus. In quo loco postmodum a deuotis & religiosis crypta est mirifico opere & ornamentis extructa, adhærens lateri domus extrinsecus, tabulatis & columnis decorata marmoreis, vsque ad summitatem basilicæ in altum porrecta: sepulcrum vero tegebat tabula speciosa marmorea, [cuius olim fuerat splendidum sepulcrum.] titulum in se continens scriptum, quo pandebatur quantum esset colendus, cuius ibi seruabantur exanimes artus.

[9] Sed cuncta huius operis fabrica ob incuriam seniorum eiusdem loci iam deperierat, adeo vt sepulcrum Sancti nullo tegmine coopertum pluuiis infunderetur & imbribus. Quod dedecus vltra non ferens deuotus Sacerdos, eodem die sicut diu animo voluerat reuelata sepulcri tabula, beata ossa cum sacris cineribus inspexit, & qua potuit diligentia curauit; inuoluensque linteis & capsula recondens, super aram Sancti Petri intra ecclesiam, [vtriusque solennis translatio] clero & populo exultante, sequenti die deuexit. Ibique magno exhilaratus gaudio Missas fecit. Quibus Ecclesiastico more celebratis, sumens ex vtroque reliquiarum partem, beatum Siluestrum, sicut pridem fuerat, iterum humo & marmore texit: Beati vero Agricolæ pretiosa membra, sigillis munita & palliis cooperta, supra iam dictum altare dimisit. Acta sunt hæc circa Sanctos Dei pridie nonas Maij: quorum ipso die reliquiæ, fauentibus vndique populorum occursibus, propriæ sunt illatæ vrbi.

[10] Eodem autem anno, qui est ab Incarnatione Domini octingentesimus septuagesimus m nonus Dominus Ioannes summæ sedis Romanæ Apostolicus Pontifex, pro iniatis n eidem Ecclesiæ contumeliis cum Ludouico o Balbo tractaturus, [Ioānes VIII Cabilone transit,] & cum Episcopis generale Concilium habiturus, Gallias penetrauit. Et dum contiguas suo itineri ciuitates attingeret, Cabilonum deuenit, vbi dum duodecim dierum moras innecteret, ab Episcopo relatum est ei de inuentione beatorum corporum. Sed tunc multimodo caussarum fasce grauatus, illuc accedere distulit. Cabilone autem digressus Augustam Trecorum Vrbem expetiit, vbi cum multo Episcoporum cœtu diu pertractauit, atque inibi cum eis Ludouicum olei sacrati vnctione Regem confirmauit.

[11] [& illac rediens eos Sanctis adscribit.] His & aliis propter quæ venerat pro modo & tempore adimpletis, cum regredi pararet, denuo Cabilonensem ciuitatem repetiit: a qua cum discederet, ad monasterium Sancti Marcelli a præfato Episcopo est deductus. Tunc delato iuxta altare B. Agricolæ sarcophago, Dominus Papa inibi digno honore pretiosum eius corpus recondidit, & vt deinceps hi Beatissimi Dei confessores venerationi haberentur, & dies eorum gloriosi transitus festiue celebrarentur Apostolica auctoritate iniunxit. Quod quanta debeamus reuerentia adimplere, non multo post hæc patrata inibi virtus ostendit.

[12] [cæcus ad S. Agricolæ corpus illuminatur.] Ipso nempe anno quidam in pago Turonico Salomon nomine, iam decem annis carens lumine oculorum, sæpe monetur in somnis vt expetens Burgundiam, monasterium Beati Martyris Marcelli festinus adiret, ibique ad sepulcrum Sancti Agricolæ accedens meritis illius suæ illuminationis gaudio potiretur. Qui quemdam locorum peritum gressum suorum rectorem adipiscens, ferens pro munere modicam ceræ particulam properare aggreditur. Adfuit pergenti velox cælestis misericordiæ medicina: nam medio itineris diu clausa acies oculorum, fugatis aliquantulum tenebris, aperitur. Quæ quotidianis gaudens profectibus, ad Sancti tumulum hominem perfecte intuentem adduxit, vbi triduum peragens fratribus eiusdem loci suæ saluationis ex ordine gaudia pandit. Sicque oblato quod secum tulerat suȩ deuotionis munusculo, agens gratias Deo, qui eum Sancti sui meritis illuminauerat, patriam suam iam non indigens rectore reuertitur p.

[Annotata]

a Desideratur hoc aut simile verbum.

b Ipse se Girboldum subscripsit diplomati restitutionis ecclesiæ S. Laurentij, anno 873, & sic etiam nominatur in rescripto Caroli Crassi non multo ante mortem illius dato an. 885. Saussayus ipso, quo datum est die XII Iunij elogium eius habet in supplemento ad martyrolog. Gallicanum

c Dedimus illam die XXVII Ianuarij, quo colitur.

d Sammarthani, Claudium Robertum secuti, errore perquam ridiculo nomen proprium hic sibi imaginantem, [Episcoporū Cabill. series correcta.] Euicinum vigesimum ei Vrbi finxerunt Episcopum: Lambertumq; quem & Synodo Pontigonensi inuenerant interfuisse anno 876, & in charta Ludouici Regis signata Indictione XI adeoq; anno 878 nominari legebant, in duos sciderunt; quorum Euicini decessor primus, secundus eiusdem successor fuerit: nos eo expuncto non alium quam Lambertum vnicum hic accipimus.

e Colitur XX Nouembris.

f XXX Aprilis.

g Illo scilicet quipost duos libros de gloria Martyrum, singulariter inscribitur de gloria Confessorum cap. 85 & 86.

h Apud ipsum Gregorium est sacerdotio ministrato itaq; habet MS. Chiffletij.

i Alias & rectius in Gregorio lectulus hic, vt etiam legimus in MS. Chiffletiano.

k Ibidem Abbatibus.

l Festum eius agitur IV Septembris.

m Imo octauus, vt patet ex tempore Concilij Tricassini anno 878 Indict. XI signati: ad hoc autem tum properabat Ioannes VIII.

n Carolomanni excommunicatum se non ferentis, arma fugientem Papam in Gallias venisse scribit Petrus Cusset; quod non satis consistit cum iis, quæ de eiusdem Carolomanni fuga narrat, Baronius ad an. 877.

o MS. Chiffletij Ludou. Rege.

p In eodem hæc addebantur: Comparandus est hic per omnia Euangelico illi leproso, qui missus est cum reliquis ad Sacerdotes, atque cum illis in eundo mundatus, solus pro emundatione sui ad Dominum, cadens in facie ante pedes & gratias agens, reuertitur. Hic ad destinatum sibi tendens locum, atque inter eumdum incolumitate donatus, non ante ad propria remeauit, quam illuc accederet, suoque illuminatori munus, quod poterat, exhiberet.

DE S. PATRICIO EPISCOPO APOSTOLO ET PRIMATE HIBERNIÆ,

ANNO CCCCLX

Commentarius præuius.

Patricius Episcopus, Apostolus & Primas Hiberniæ (S.)

§ I S. Patricius vna cum Christiana fide litterarum vsum primus in Hiberniam inducit.

[1] Dvm in Britannia maiore, Romanorum exhausta delectibus & præsidio militaris iuuentutis destituta, Scotorum ex Hibernia, Pictorum a Septentrionali Albania incursibus atteritur affligiturque res Christiana, [Patricius Hiberniæ destinatus Apostolus,] auspicijs Magni Gregorij felicius sub Anglo-Saxonum dominatu resurrectura; alteri Britannicarum Insularum (quam Iouerniam Ptolomæus, Iernem antiquiores, Iram medij seculi scriptores vocauere; Scotiam vsitatiore veteribus, atque Hiberniam, vsitatißimo nunc apud omnes nomine, Beda) fidei Magistrum Doctoremque induxit Deus, qui Christiano imperio extremum adiungeret Occidentem, ad quem sua Romani arma numquam promouerant: Patricium scilicet, magnum quinti seculi Thaumaturgum, antiquis Britonibus oriundum; eo in tractu qui primus Scotorum vim excipere solitus, variaque fortuna nunc ijs subditus, nunc contra eosdem a Romanis munitus, tandem nouæ Scotiæ regno sic acceßit, vt inter ipsam Angliamque medius relinquatur. [Scoto-Britannis venerabilis,] Quare suum illum merito Scoto-Britanni dicunt, & cultu celebrant singulari: a quo, intra suæ nunc ditionis terminos nato, antiquam patriam Hiberniam ita meminerunt fidei illustratam lumine, vt & ipsi eodem perfusi sint, dum transeuntibus identidem ad noui in Britannia imperij confirmationem auxilijs, partim armorum socios fidem in patria edoctos accipiunt; partim e Patricij schola sacrorum & veræ pietatis magistros. [magis autē Hibernis-Scotis;] At longe maiori iure Scoti Hiberni eum venerantur Patronum, cui vni debent, quod patria sua facta sit Sanctorum Insula, & litterarum scientiarumque fuerit aliquando gymnasium. Nam quamuis nonnulla Christianæ doctrinæ semina, sciamus ante eū in Hibernia spargi cœpisse, & ideo S. Palladium ad Scotos in Christum credentes missū dici, ipsumq; etiam aliquid in Lagenia conatum: conuersæ tamen Hiberniæ decus & titulus vni debetur Patricio, per quem non pauci aliqui atque ex vulgo homines, sed Reges & Principes populiq; gregatim salutari tincti baptismate, iugo fidei submisere ceruices.

[2] [ab ipso præcipue ad Christum conuersis:] Non igitur sine caussa factum videmus, vt cum in antiquissimis Martyrologijs tum Bedæ tum aliorum hoc solum legeretur: in Scotia S. Patricij Episcopi, a posteris deinde sit adiunctum: qui primus ibidem Christum euangelizauit: & maximis miraculis & virtutibus claruit: quamuis enim non absolute primus tempore; primus tamen fuit signorum virtute, missionis Apostolicæ auctoritate, efficacissimæ per totum regnum prædicationis fructu atque successu. Quod antequam aggredimur demonstrare, euellendus est e quorumdam animis scrupulus ille, [quorum patria vsq: ad seculum 12 sola Scotiæ nomine venit,] qui circa Hibernicos passim Sanctos mouerisolet, verentibus nonnullis ne plerique eorum, qui fidem Christianam a S. Patricio edocti, sanctitatis nomine inter Hibernos sunt celebres, Britannis potius sint adscribendi; & Hiberniæ ipsius conuersio, vera quidem S. Patricij laus, non tamen præcipua ac summa fuerit: quoniam ex hodierni temporis vsu, nec Scotos nec Scotiam nunc aliam nominamus, quam quæ Britannicæ insulæ parte vna tenetur, regio titulo ipsi par Angliæ. Est quidem etiam nobis indubitatum, quod iam inde a seculo tertio cœperint in Britanniam transire Scoti: fatendum tamen omnino est, Scotici nominis dignitatem præcipuam apud Hibernos remansisse ad vndecimum vsque seculum: quia & Bedæ & antiquis scriptoribus omnibus, vt recte Vsserius pag. 734 in Antiquitatibus Britannicarum Ecclesiarum, Scotia semper vnica est eademque Hibernia. Nam neque Dalrieda, quæ vsque ad annum DCCCXL Scotorum-Britannicorum sedes erat, Scotiæ nomen est consecuta; neque etiam integra ipsa Albania, statim a debellatis Pictis: sed tum demum cum, populo vtroque in vnam gentem coalescente, obsoleuit plane Picticæ nationis memoria. Quod vt ante annum MC haudquaquam factum, ita vix vllos, qui toto antecedentium annorum spatio vixerint, posse produci arbitramur, qui Scotiæ appellatione Albaniam designarint.

[3] [iis qui nunc sunt in Britannia Scotis] Tantum porro abest, vt dici possit nomen illud dumtaxat fuisse communicatum Hiberniæ, ideo quod coloniæ Scotorum nonnullæ eo sint propagatæ ex Britannia, quorum tamen & nomen & natio prius in hæc fuerit, & ad hæc vsque tempora sit conseruatum: vt ante tertiū, quod diximus, seculum (quamuis sub Augusto & successoribus eius tam accurate cœperit orbis describi) nullus antiquorum Geographorum vel historicorum Scotos in Britannia legatur nominasse. Etenim postquam hac de re inter vtriusque gentis eruditos viros acriter est, velut pro aris ac focis depugnatum, nihil Britannici Scoti pro suæ in Albania commorationis antiquitate proferre potuerunt, nisi recentiorum commenta & leuissimas quasdam coniecturas, qualis est hæc ex quodam somniantis Scaligeri delirio sumpta, quo hic Poëtæ versus. Et cœruleos scuta Brigantes, in suspicionem mendi vocatur, quasi Scoto-Brigantes scriptum ab initio fuerit. Verum vt hoc cum aliquo fundamento Scaliger suspicaretur, non sufficiebat dici, a Brigantibus vicinas hodiernæ Scotiæ regiones fuisse insessas, sed ante omnia ostendendum erat, Scotos in Britannia tamquam incolas fuisse notos Claudij Cæsaris, cum iste versus scriberetur, æuo: [frustra de nominis, antiquitate certātibus.] quod tamen est tam incredibile, quam certum est nullum Imperatorum Romanorum, victoriarum etiam fictarum titulos auide sectantium, licet multa cum indigenis barbaris extra Romanæ prouinciæ fines muro illo nominatissimo exclusis, bella gesserint, Scotici sumpsisse cognomentum, sed omnes contentos fuisse se Britannicos dici. Quod si in illo versu vitiatum est aliquid, longe verosimiliori coniectura, cæruleos cute Brigantes, iuberemur legere; cum nihil sit apud veteres prosa ac versu notius, quam Britannos, [Est hoc a pingendo corpore inditum genti:] quorum pars non minima Brigantes erant, solitos cutem corporis glasteo vel cæruleo colore depingere. Quod quia hisce insulis omnibus commune fuit, sic sua quæque in lingua nomen ab eo vsu sumpsere: nam Britones quidem ita dicti sunt, quia veteri lingua eorum Brith, coloratum conscriptumque significat, vnde etiam hodie writh Anglis litteras pingere est: de Scotis vero scribit Isidorus lib. 9 Etymolog. c. 20 propria lingua nomen habere, eo quod aculeis ferreis cum atramento variarum figurarum stigmate notentur. Scotha enim Hibernis florem seu floridam variegationem coloris significat: vt frustra sint qui nominis originem accersunt a Scythis, quamuis Scothos Scyttan vocitet Alfridus Rex, Orosij historiam e Latina Saxonicam faciēs: istam vero Hibernicæ vocis significationem si Cambdenus cognouisset, citata Isidori verba minus fuisset admiratus.

[4] [cui litterarum prorsus ignaræ,] Porro quam erant describendi pingendiq; atramento vel alio quouis colore corporis periti Scoti siue Hiberni, de quibus agimus; tam erant Gentilismi tempore imperiti litterarū, in charta aliaue vlla materia ad memoriam pingendarum; æque ac Iberi, Galli, Britanni, Belgæ, atque Germani, antequam Romano subiecti imperio litteras ab ijs disciplinasq; acciperent, amissæ libertatis solatium non leue. Ex omnibus liberalibus artibus Scoti, Romanorum armis ne tentati quidem, nec alij prius iugo quam Christiano per Patricium subiecti, vnam rythmicam Poësim norant & habebant in pretio. Vnum hoc (vt cap. 2 de Moribus Germanorum Tacitus) apud illos memoriæ & annalium genus erat. Hanc autem scientiam soli Druides eorum Bardique exercebant: quorum qui plures & antiquiores barbaricæ compositionis versiculos memoriter nouerat, is doctior habebatur; qui vero in nouis pangendis felicior, eius erat præcipuus in vulgo & apud viros principes æstimatio. Iuuat de his Magnum Odonellum Tirconalliæ Principem audire libri tertij initio, quem de S. Columbæ Vita Hibernice composuit, [& solam Poëtarum suarum memoriam suspicienti] ita interprete Colgano loquentem. Natio illa laudis auida & suæ antiquitatis studiosissima, ab ipsa prima gentis origine consueuit in magno & pretio & numero habere rei antiquariæ professores, quos tempore Gentilismi Druidas, Vates, & Bardos; a Christi fide suscepta Antiquarios & Poëtas vocabant. His ex officio incumbebat Regum, Principum, & Heroum res gestas, bella & triumphos celebrare; familiarum nobilium genealogias & prærogatiuas studiose obseruare; regionum agrorumque metas ac limites notare & distinguere. At quia, partim consulendæ memoriæ caussa, partim ne licentius & fabulosius in prosa diuagarentur, consultius visum est res gestas & Heroum præconia angustioribus metri terminis plerumque perstringere; hinc carminibus assueti, auctique honoribus, & Principum abusi indulgentia ac fauore, sua sæpe poëmata conuertebant in excessiuas laudes horum nobilium, quorum gratiam & donaria venabantur; sæpe in Satyricas inuectiuas, in alios, quibus non æque affecti & beneficiis allecti erant. Qua insolentia commeriti sunt, vt de iis tota insula pellendis, & abolenda penitus disciplina Rex Aidus Ammyrei filius cogitarit: fecissetq; ni suam in Druim chettensibus Comitijs auctoritatem S. Columba interposuisset.

[5] [litteras primus communicauit Patricius,] His autem, vt diximus, nulla præter memoriam aderant conseruandæ antiquitatis, & artis suæ propagandæ vel instrumenta vel adiumenta. Patricius, Romanis excultus disciplinis, litterarum (sine quibus sacra nequeunt Christiana tractari) vsum in Hiberniam primus induxit: cumq; auxiliarium e Britannia & Romano orbe sociorum non tanta ei adesset copia, vt omnium Ecclesiarum neceßitati posset facere satis; priuatim ipse instituebat erudiebatque indigenas, quos erectis ab se ecclesijs idoneos inueniebat: quibus sua manu scribebat tradebatque Alphabetum, ex quo nouos ipsi discipulos informarent. Sic in Vita Tripartita dicitur, vna septimana apud Loarnachum mansisse, litterarum & pietatis instruendum rudimentis, eique Alphabetum scripsisse: quod de pluribus alijs eadem in Vita postea repetitur. [ordinatis a se Ecclesijs] Balæus inter opera Patriciana Abiectoria quædam CCCLXVI numerat, tot ferme quot a Patricio memorantur Episcopi consecrati. Sed vim atque originem antiquæ vocis, eiusmodi Alphabeticas tabellas significantis, non capiens, ratusque abiectioris cuiusdam operæ scripta designari, ab ortographia deflexit, qua apud waræum lib. 2 de Scriptoribus Hiberniæ cap. 1 ex Nennio discimus Abgetoria esse scribendum.

[6] Hanc suam correctionem waræus confirmat ex Tirechano, cuius hæc sunt verba lib. 1 Baptizauit quotidie homines, & illis litteras legebat & abgatorias. Iterumque lib. 2. scripsit illi abgatorias & benedixit eum benedictione Episcopi. [Abcatoria scribēs.] Quid autem hæc sibi velint ex alijs eiusdem Tirechani locis intelligi iubet, vbi elementa vocat, quas alibi Abgatorias; & specialiter lib 2 de Mac-erca loquens: & scripsit elementa, & benedixit eum benedictione PS. id est, Presbyteri. Ex quibus patet Abgatorias tabulas dici, sicut Abecedarias dicimus; nomine desumpto a tribus primis Latini Alphabeti litteris A, B, C. quam vltimam difformiter nunc a plerisque solitam pronuntiari, sic vt ante E & I sonet vt S; ante alia vero elementa habeat sonum τοῦ K, constat veteribus omnibus vniformiter fuisse pronuntiatam: quod adhuc Hiberni seruant, quibus nulla est inter C & K soni differentia. Hinc factum vt Abcatorias seu Abketorias primum vocarent: sed vsu (vt fit) ad molliorem sonum paulatim deflectente subasperam vocem, cœpere Abgatoriæ seu Abgetoriæ dici. Porro characterum formis per ordinem Alphabeti sic expreßis credimus adiunctum fuisse quoddam Christianæ doctrinæ compendium, & Sacramentorum conficiendorum consuetas formulas: imo hæc duo vel sola vel præcipua quandoque in talibus fuisse tabulis, quibus nihilominus petitum ex Grammatica nomen apte relinquebatur, vt significaretur ea esse prima Christiani hominis & doctoris elementa, ac velut alphabethum quoddam.

[7] [cur primæ antiquitates Hibernicæ incertæ sint?] Hæc quicumque considerauerit, non mirabitur cum præcipuos quosque in Hibernia Sanctos tanta discipulorum multitudine stipatos, in eorum Vitis leget: siquidem consuetudo erat, atque vt esset exigebat neceßitas, quod ijdem & Episcopi essent, & Abbates, & ludi-magistri. Nemini etiam peregrinum videbitur quod genealogijs historijsque Hibernicis, maxime circa secula Patricio anteriora, non magnam habeamus fidem: & in ijs quæ ab Antiquariorum fere disciplina pendent, ne post hæc quidem maximam. Præterea non difficulter lector animaduertet, vnde tam multa in Sanctorum Hibernorum Vitas irrepserint aut fabulosa, aut fabulosis simillima: nec non cur ab initio nascentis in Hibernia Ecclesiæ non modo Latina lingua (qua sola omnes Romani quondam Imperij nationes, [& cur multæ ex primis Vitis Hibernice scriptæ?] etiam diu post eius extinctionem, vsi sunt in conscribendis publicis rerum gestarum monumentis seu sacris seu profanis) sed etiam Hibernica patria scribi cœperint Sanctorum Vitæ; vt de coæuis Patricio auctoribus Iocelinus testatur. Latina enim lingua, quæ subiectis Romano Imperio in Occidente atque Africa prouincijs, abolita antiqua patria, facta fuerat naturalis, etsi non sine deprauatione multiplici; Hibernis peregrina omnino erat, nec nisi sacra tractantibus, & domi vel peregre operosius eruditis cognita: cum alibi etiam fæminæ Latine nossent & loqui & scribere.

§ II S. Patricij patria, parentes, consanguinei.

[1] [Alcludensis regio patria S. Patricij,] De Britannis Alcludensibus natum esse Patricium Tripartitæ Vitæ auctor scribit: eorum regio vulgo nunc Cluides-dalia dicitur, quam Vitæ quartæ auctor apud Colganum Stratoclud nominat, vocabulo idem significante: Vita S. Gildæ Arecludæ meminit. Cluda seu Glotta fluuius hæc nomina genuit: ex quibus postrema tria ipsi præcipue regioni conueniunt, primum idq; antiquißimum a prærupta est petra, ad Cludæ & Leuini confluentiam sita, de qua lib. 1 Hist. Eccles. cap. 1 Beda. Est sinus maris permaximus, qui antiquitus gentem Britonum secernebat a Pictis, vbi est ciuitas Britonum munitissima vsque hodie, quæ vocatur Al-cluit; ad cuius partem Septentrionalem Scoti aduenientes, sibi locum patriæ fecerunt. Quod Al Scotorum lingua Petram significet, omnibus Hibernice scientibus notum est: vt mirum sit Cambdenum dubitare, quorumnam lingua Beda cap. 12 dicat Alcluit significare Petram-Cluit. Ceterum pulsis ea arce Scotis, cum locū Britones recuperassent instaurassentq;, dictus exinde Dun-bretan est, & Dunbretannici freti nomen fecit illi, quod Beda memorat, maris sinui, in hunc vsque diem conseruatum.

[9] [in qua Taburniæ cāpus,] Quem peculiarem locum ista in regione natali suo illustrarit Patricius, ipsemet in sua Confeßione, atque ex ea Probus, nec non & Iocelinus expressum reliquere quidem, sed nominibus nunc penitus antiquitatis. Iocelini verba hæc sunt: Extitit vir quidam … Brito natione, in pago Taburnia, hoc est, tabernaculorum campo, eo quod Romanus exercitus (excubans scilicet ad custodiam finium & celebris illius muri, ad excludendos a Romana Prouincia Pictos a freto ad fretum ducti) tabernacula ibidem fixerit, secus oppidum Nemthor degens, mari Hibernico collimitans habitatione. Nemthor turrim cælestem significat, [oppidum Nemthur,] eamque pro ipso quod nunc est Dunbritannico oppido, Hardingus accipit in Scotiæ descriptione. Verum (si recte locum cognouit, Iocelinus num. 8, vbi dicit: Erat autem in quodam promontorio supereminenti præfato oppido Nemthor munitio quædam extructa, cuius adhuc apparent minora vestigia) fuit & est modo Dunbritannica seu Alcludensis arx, ipso oppido Nemthor eminentior.

[10] Hoc in oppido adoleuisse Patricium constat: in eo enim habitabat matertera ipsius, quæ proprijs carens liberis, sanctum puerum educauit vt suum: [vicus Bannauen] non tamen ibi est natus, sed secus illud; vt recte & clare scripsit Iocelinus. Probus autem, locorum non æque peritus, admodum obscure & mendose, vicum Banauen, Patricio ex ipsiusmet confeßione natalem, dicit se indubitanter comperisse prouinciæ esse Nentriæ: Nemthuriam scilicet voluit vel debuit exprimere: prouinciam autem perperam vocauit, quæ oppidum erat, nisi prouinciam strictius acceperit pro districtu, suburbanos dumtaxat vicos, quorum vnus Banauen, comprehendente. Ceterum quamuis de Alcludensi Britannia clarum illum, quem superius attulimus, non haberemus locū: ex eo tamen solo, quod Probus constituat vicum Bannaue haud procul a mari occidentali, sat clare pateret nulla ratione hic intelligi posse Bannauennam seu Benauentam, quæ, ante Anglorum in Britannia dominatum, [alibi non recte quæsitus a quibusdam.] a viris doctis creditur in ipso Insulæ meditullio & Nortamthonensi prouincia fuisse, circa Ausonæ fontes: qui autem in Penbrochiensi agro Dimetarum hunc vicum statuunt Angli recentiores, Scoto-Britannis inuidentes gloriam nati in ipsarum nunc ditione Patricij, nescio an alium a Cambdeno auctorem habeant: qui tamen prudenti cautela adiecerat, vt aliqui, nescio an vere, scripserunt.

[11] Patrem Calphurnium, Concessam matrem Patricius habuit: [Genealogia paterna S. Patricij.] iste Potiti filius, aut (vt suo in hymno Fiecus scribit) Otidi, a Fieci Scholiaste, reliquam porro genealogiam pertexente, per hos gradus adducitur ad fabulosum nationis Britannicæ principem. Patricius filius Calphurnij, filij Potiti, filij Odissij, filij Gorniæ, filij Menchidij, filij Leonis, filij Maximi, filij Hencreti, filij Ferini, filij Briti, a quo sunt Britanni nominati. Ad hanc conclusionem lector aduertat animum; & non magnopere commouebitur Sanctologij, quod Colganus citat, Genealogici auctoritate, per plures gradus & nomina quædam diuersa similem seriem contexente; cui non putamus aut referendæ aut examinandæ esse immorandum. [Mater ex Gallia,] S. Martini Turonensis Episcopi sororem fuisse Concessam Patricij matrem, scribunt plerique recentiores post Sigebertum, Florentium wigorniensem, aliosque a Colgano citatos Append. 5 cap. 3 Consanguineam simpliciter ait Iocelinus; vox Hibernica Siur ad vtramuis significationem indifferens est, inquit Colganus, & cum Vsserio pag. 822 probabilius censet, Martini ex Sorore neptem fuisse: cum enim S. Martinus fuerit Pannonius: [neptis potius quam soror S. Martini Turonen.] qua ratione fieri posset vt sororem ille haberet ex Gallis (Francos abusiue scripserunt biographi) oriundam? prout non hic modo, ed & apud Fieci Scholiasten, & apud Iocelinum legitur. Adhæc S. Martinus, cum natus Patricius est, annum agebat circiter sexagesimum: quis autem credat tam seni tam iuuenculam fuisse sororem, vt etiam peregre in seruitutem abducta, domini sui coniugium ob formæ excellentiam mereri posset?

[12] Huius felicißimi coniugij sanctißimos fructus operose Colganus in Append. 5 cap. 4. sub vnum voluit aspectum ponere; nec non numerosam sanctamque e Patricij sororibus tribus aut quinque posteritatem: qua in parte cum omnes seduli scriptoris numeros ille expleuerit, nec res magni sit ad intelligenda Acta Patriciana momenti, [frater Sennanus Diaconus:] non putamus hoc loco retractandam esse; sed satis habemus insinuare paucis, alterum Patricio fuisse fratrem, Sennanum nomine, gradu Diaconum, ante susceptos Ordines sacros patrem Iunioris Patricij, qui secundus a sancto patruo Primatum Ardmachanum tenuit, & vt infra dicetur, S. Sen-patrick dictus est, non quasi senior-Patricius (etsi eo trahat vocis sen significatio) sed Senani-Patricius. Sororum vna, [Sorores S. Lupita virgo, S. Tigrida Gallo nupta,] Lupita nomine fraternæ particeps & socia captiuitatis, virginitatē videtur perpetuam coluisse: Tigrida atque Darerca complures suis maritis liberos dedere vtriusque sexus ex quibus alij etiam forte sunt nati: qui nunc catalogum nepotum Sancti Patricij valde augent, cum essent tertio loco inter pronepotes referendi. Tigrida Gallum videtur habuisse maritum; Gollit alibi nuncupatum, incertum an proprio an gentilitio nomine: Darercæ duo fuere coniuges: vnus Restitutus huabaird siue Longobardus, [& Darerca vxor Restituti & Conis:] inquit Colganus: quod vt idem nunc Hibernis sit, & pro eodem auctores accipiant; non putamus tamen dubitari posse, ab eo qui Longobardica tempora & ortum nouerit, quin iuxta etymon vocis Huabaird intelligi debeat nepos Bardi, ita vel proprio nomine, vel a Poëtica profeßione inter Britones aut Gallos nuncupati. Alteri eiusdem Darercæ marito, nobili Britanno nomen Conis fuit; [nepotes ex his multi.] qui citra controuersiam extitit pater sanctorum Episcoporum Melis, Munis, Melchuonis & Riochi, de quibus ad VI Februarij egimus. Reliqui Patricij ex prædictis sororibus nepotes ac neptes: qui, quot, quibus nominibus ac parentibus fuerint in tanta Hibernicorum auctorum, qualem apud Colganum videre est, confusione, non facile est explicare; nec ad rem nostram facit.

§ III Prima & antiquiora S. Patricij Acta a quibus & quando conscripta.

[13] [de Actis S. Patricij tractatus 66:] Antequam Hiberniam ferro flammaq; depopularentur Normanni, Æræ Christianæ seculo nono, sexaginta sex libros extitisse de gestis & miraculis magni Patricij, Hibernice partim, partim Latine conscriptos, testis est Iocelinus, idq; ex Interpolatore Tripartitæ hausit. Vitæ 3 auctor sexaginta tres numerat: nec Vitam secundam nec Tripartitam post se scriptas numerans, inquit Colganus, quæ vna cum ipsius libro sexaginta sex faciunt. Hisne annumeretur liber ille, quem ipsemet de sua vita & conuersatione composuit, [an in his propria eius Confessio?] vt loquitur auctor Vitæ 4 apud Colganum, integrum ex eo paragraphum transcribens, incertum est: hoc certum, omnibus eum esse alijs antiquiorem, &, si satis integer emendatusque inueniretur, omnibus præferendum. Damus eum, qualem habere potuimus ex MS. antiquißimo codice, in bibliotheca celeberrimi Nobiliacensis Monasterij S. Vedasti Atrebati, [vnde eam demus,] erutum cura & labore R. P. Andreæ Denys Societatis nostræ & a plurimis quibus scatebat mendis vtcumque emaculatum: qui licet alium titulum non præferret quam Vitæ S. Patricij; dubitare tamen non potuimus, quin hic esset liber ille, quem omnes antiquiores auctores sub diuersis titulis sic citant, vt eadem verba omni. Sarijs locis ex ipso referant. Nos ei titulum fecimus Confessionis, quem ipse Sanctus eidem facit num. 36: & sub quo eum extare MS. in Bibliotheca Ecclesiæ Sarisburiensis in Anglia testatur waræus de Scriptoribus Hiberniæ l. 2. cap. 1. vna cum Epistola commonitoria ad Coroticum tyrannum: [cum epistola ad Coroticum?] quæ tamquam Patricianæ Confeßionis appendix in MS. Atrebatensi coniunctim descripta reperitur. Vidit hæc, citauitque non semel Iacobus Vsserius inter Britannicarum Ecclesiarum antiquitates cap. 17 ceteri Biographi, quotiescumque locum aliquem hinc proferunt, librum citant Epistolarum, [liber epistolarum S. Patricij.] quæ si omnes nunc extarent, magnam haud dubie lucem Actis Patricianis esset allaturæ.

[14] De tempore, quo ea scripta Confessio est, non possumus nisi per coniecturam dicere, [quo tempore,] quod scripta videatur post Ardmachanæ Sedis erectionem, adeoque post annum CCCCLIV, cum ipse iam septuagesimum septimum ætatis suæ annum exceßisset: videtur enim discipulis suis hoc veluti testamentum voluisse relinquere, occasione quarumdam persecutionum aduersus se suscitatarum eorum inuidia, qui tantam illius ea in Insula auctoritatem, [qua occasione scripta Confessio?] Ardmachanæ Sedis erectione magis etiam roboratam, non æquis aspiciebant oculis; siue ij ex residuis Gentilibus fuerint, siue ex tepidioribus Catholicis, Principum opes & potestatem imminui quærentibus ecclesiarum dotationibus & immunitatibus. Simili in senio scriptam existimamus epistolam ad Coroticum: quæ si alicui videatur, sicut & ipsa Confeßio, non satis esse Latina, ideoq; minime imputanda Patricio, optimis in Gallia atque Italia magistris vso; is sciat stylum esse eumdem qui, in fragmentis a Biographis ex Confeßione citatis reperitur, [an propter styli barbariem reijcienda.] atque inter barbaros Latinæ linguæ penitus ignaros viginti & pluribus annis in tanta ætate excidere facillime potuisse, si quid purioris latinitatis iuuenis didicit: ideoque Confeßionis istius num. 3 fatetur, pridem se a scribendo fuisse deterritum, quia se videbat non scripturum, sicut ceteri qui studium suum ex infantia numquam mutauerunt, scribere solent. Nam sermo, inquit, & lingua nostra translata est in linguam alienam. [Iocelinus vidit 4 coæuos scriptores,]

[15] Inter eos, quorum scripta suo adhuc tempore superfuisse testatur Iocelinus, auctoritate haud dubie primi fuere quatuor discipuli Sancti Præsulis: Benignus scilicet eius successor, Mel Episcopus, Lomanus nepos, Patricius filiolus magni Patricij; omnes Sancti, omnes rerum a se litteris consignatarum testes oculati quos vtinam ipsos haberemus: vix enim dubitamus quin reliqua libellorum sexaginta ac plurium farrago, aliud non fuerit, quam Vitarum a prædictis quatuor auctoribus conscriptarum diuersa compendiæ, prout vnusquisque Episcopus & Patricij discipulus, ad suum suæque Ecclesiæ vsum, [quibus S. Fieci Hymnus addendus, si ipsius est,] ea breuius prolixiusue habere voluit. Sic S. Fiecus Sleptensis Episcopus, & omnium Lageniæ Episcoporum Caput a S. Patricio constitutus, hymnum de eius Vita edidisse creditur, quem, tamquam certißimum & antiquißimum de magno Hiberniæ Apostolo monumentum, ex Hibernico Latinum faciendum curauit Colganus, & vtraque lingua primo loco vulgauit in sua Triade thaumaturga, SS. Patricij, Columbæ & Brigidiæ Acta, quæcumque potuit nancisci, omnia continente, non sine doctis vtilibusq; annotationibus, quibus nos multum adiutos agnoscimus; salua tamen semper libertate maiorem veri-similitudinem, sicunde affulserit, amplectendi. Hymnum autem iam dictum libenter nos quoque hic daremus: sed fatemur ingenue vereri nos ne non ipsius Fieci sit, eius saltem qui primus Sleptijs a S. Patricio est constitutus Episcopus: nam quomodo talis hoc modo ordiretur. Natus est Patricius Nemturri, vt refertur in Historijs? vix inducimur vt Patricianas Vitas statim a morte scriptas intelligamus eo nomine, & tam familiarem ipsi Sancto poëtam tam multa fabulam redolentia huic suo carmini inseruisse, ideoque putamus consultius ipsum hic omitti: cum poßit etiam apud Colganum legi. Qui ne Fiecum amittat auctorem aut ipsum plus æquo annosum faciat, ista hymni verba in quibus de Temoriæ desolatione, post annum DXL facta, agitur, prophetico spiritu dicta tamquam de re futura mauult credere; nobis autem explicatione tam violenta auget formidinem prænotatam. Sed & scholia in hymnum illum scripta non videntur nobis tam esse antiqua quam existimant aliqui: cum in ijs non pauca occurrant, quæ seculo septimo posteriorem auctorem sapiunt.

[16] [Aliæ duæ Vitæ antiquæ & probæ:] Post hymnū S. Fieco adscriptum quotquot alias antiquas Vitas Colganus potuit ex MSS. colligere optima voluntate omnes dedit: e quibus secundam ac tertiam merito prætulit ceteris quatuor. Secundæ auctorem conatur Patricium iuniorem adstruere, tertiæ S. Benignum. Vtriusque duodecim prima capita sic eadem sunt, vt inter se conferenti euidens sit, non posse a diuersis auctoribus esse, nisi sic vt alter ab altero transcripserit integre: quod tamen mirum est eisdem non accidisse in aliquammultis capitulis subsequentibus. Quare nobis longe verosimillimum videtur, librarios qui tertiam Vitam fuerant acephalam nacti, ex secunda desumpsisse, quod sibi deerat: quam quidem secundam, si integram fuissemus assecuti, libenter prætulißemus ceteris: plurima enim signa habet præcipuæ & magis sinceræ antiquitatis; & in ea quæ nobis restat parte nihil occurrit, quod interpolatorum audacia merito suspiceris esse infartum. Nunc quia minimam maximeq; confusam vitæ Patricianæ portionem in ea habemus, sufficere credimus quod Colgani opera cautum sit ne ea omnino pereat.

[17] Quædam etiam circa S. Patricij Vitam scripta esse a S. Columba, [Scriptoribus Actorū a seculo 6 ad 8] docet nos Vitæ Tripartitæ Interpolator, eos, quibus vsus est, auctores enumerans: Columba-kille, Vltanum filium O Conchauarij, Adamannum nepotem Tinnei, Ernanum Sapientem, Kieranum de Belachduin, Ermedum Episcopum Clochorensem, Colmanum Huamacensem, Collatū Presbyterum de Druimrelgeach; de quorum ætate & sanctitate pluribus Colganus in notis ad illum locum. [accensendi Tirechanus Maccuthenus,] Eumdem catalogum idem auctor retexit postea, præterito vtrobique S. Tirechano, Vltani discipulo, quem etiam S. Patricij Vitam scripsisse Vsserius indicat, ea adhuc in MSS. superstite non semel vtens: præterito etiam Maccutheno, qui ad Aidum Sleptensem Episcopum, sub finem seculi VII mortuum scripsit de gestis S. Patricij opus; cuius licet solos titulos ad se peruenisse scribat Vsserius pag. 818, alibi tamen iusta ex eo fragmenta profert: quis autem is fuerit varijs coniecturis indagat Colganus Append. 4 parte 3. Præterito denique, quod maxime mirari poßis, Euino, de quo tamen Iocelinus num. 163. Nihilominus Euinus simili modo actus S. Patricij in vnum codicem compilauit, [Euinus auctor fortassis Vitæ Trepartitæ] quem partim Latino sermone partim Hibernico composuit: assumens, vt nos quidem existimamus, ex antiquioribus Latinis aliquas, indeq; nunc paragraphos, nunc periodos transcribens, eosque Hibernice reddens, atque eadem lingua adiungens reliqua, quæ ipse aliunde cognouerat, atque addenda iudicabat.

[18] Causa præteriti in eo auctorum catalogo Euini alia non fuisse videtur, quam quod ipsemet auctor esset eius Vitæ, quam Interpolator prædictus in tres partes diuisam atque ex numeratis a se auctoribus plurimum auctam dabat: nec aliter quam sic auctam Iocelinus vidit prout colligimus ex interpolationibus ab eo vna cū textu indiscriminatim transumptis. Harum interpolationum nullam esse, quæ fuerit post annum millesimum addita, censet Colganus: [ab aliis interpolatæ,] quod vt verum sit (neque enim desunt quæ scrupulum moueant) non tamen necessarium duximus ipsam sic interpolatam Vitam hic recudere, vti nec de illius auctore pluribus disputare. Et quidem vt neutrum faceremus suadere potuit operis huius moles, nouis identidem acceßionibus crescens: maius tamen consilio huic momentum attulit, qued videremus fastidio futura lectori tot Hibernicas voces, & tam minutam relationem de fundatis a S. Patricio ecclesijs eiusq; discipulis ad earum administrationem a Magistro constitutis: maxime cum de ijs æque ac de miraculis & prophetijs suspicio tanta & tam iusta esset, partem fortaßis potiorem ab Interpolatore, eoq; non vno esse adiectam: qui videri etiam poßit plusculum indulsisse ipsarum Ecclesiarum desiderio, quo sua singulæ principia ad Magnum Patricium referre satagebant, & quos venerabantur Sanctos discipulorum eius catalogo inserere. Tantum igitur hic obseruamus ab hoc auctore & interpolatoribus eius nullam videri habitam esse rationem temporis: [rerum potius quam temporum seruata serit.] sed ecclesias quidem prout cuiusq; Prouinciæ conuersionem continuo stylo describenti occasio se dabat, ab eo fuisse memoratas; Episcopos autem Presbyterosque non semper nominatos eos, quibus earum curam primum Patricius demandauit; sed illustriores ex ijs, quos ad eorum administrationem idem ordinauit, siue cum primum eas institueret siue, cum mortuo aliquo ex primo constitutis, locum illum vacare contingeret. Nam istud ipse significat textus de Conacia sic loquens: Tribus autem vicibus traiecto Sinnano flumine venit in Conaciam; in eaque in verbi Dei prædicatione, & in opere Euangelij mansit annis septem. Postremum ex eo non obscure colligitur, quod nusquam memoretur Patricius alicui Episcopo Presbyteroue viuis erepto successorem substituisse; quod tamen de viginti octo, quibus in Hibernia vixit, annorum spatio credibile est sæpius ab eo factum fuisse.

§ IV De Probo, Iocelino, alijsque medio æuo Vitæ Patricianæ Scriptoribus.

[19] [Quarta & quinta Vita apud Colganum:] Præter secundam, tertiamq; Vitam, de quibus supra, aliæ duæ apud Colganum extant, ideoq; innoxie a nobis prætermittendæ: altera incerti temporis atque auctoris & quartum inter editas ab eo Vitas locum tenet; quintum altera, a Probo, ad ignoti temporis dignitatisque Paulinum aliquem, duobus libris exarata, falsoq; imputata Bedæ, inter cuius opera aliquando prodijt. Priorem Colganus Elerano sapienti tribuit, quippe post mortem Brendani, Senani, Columbæ, [an prior a S. Elerano scripta?] Baitheni scriptam, qui omnes ante annum DC exceßere e viuis; haud diu tamen post seculi VII initium, inquit; sed ante annum DCXXX quatenus cap. 50 ait: Fidem vbique seruabo, vt nihil aliud stylo commendem, nisi aut quæ in veteribus libris sparsim inueni, vel quæ veracium relatione virorum didici. Qui enim essent, inquit Colganus in generali Præfatione, illi veraces viri, quorum relatione didicit quæ refert, nisi qui vel ipsas res gestas viderunt, vel a videntibus audierunt, & qui per consequens ante annum DCXXX ea ipsi retulerunt? Cui responderi potest quod veraces relatores ei esse potuerint viri fide digni, testantes quædam S. Patricij miracula, etsi scripta non sint, certis tamen in prouincijs & locis apud incolas ex indubitata maiorum traditione credi: Quare cum nihil in illa Vita reperiamus quod magnam sapiat antiquitatem, nedum Eleranum auctorem vel per vmbram probet; eamq; integris capitibus triginta quatuor aliunde assumptis interpolatam ex styli diuersitate alijsque indicijs non obscuris Colganus fateatur, non credimus eam esse talem, quam hoc loco magnopere desideraturus sit lector.

[20] [an posterior ab Eluodugo Probo,] De posterioris Vitæ auctore agens Vsserius pag. 817 exploso Dempsteri delirio, Mellonem siue Melanium Rotomagensem Episcopum, cui Posseuinus, Pitseus, alijq; Probi cognomentum addunt, auctorem huius vitæ facientis; annis scilicet centum antequam S. Patricius nasceretur: si eiusmodi cognomentorum, inquit, a Balæo excogitatorum aliqua habenda esset ratio; Eluodugus Probus multo maiori cum ratione quam Mellanius Probus ab eo nuncupari potuisset inter monumenta enim litteraria, quæ suis reliquit Eluodugus, Balæus historiam Britannorum nominat, ex qua plura annotauerit discipulus eius Ninius; quem de B. Patricio multa, eaque parum probatæ fidei chronico suo Britannico inseruisse nouimus. Et tunc addit Colganus, suspicari liceret, eum, cui dedicatum est opus, fuisse S. Paulinum Roffensem, qui iuxta Matthæum Florilegum defunctus est anno DCXLVI sed asserendum foret, ista capitis 10 verba: Scotiam atque Britanniam, Angliam atque Normanniam ceterasque gentes insulanorum baptizabis, pro parte saltem ab aliquo interpolatore, non minus insulse quam falso, esse intrusa in hunc Probi textum, alioqui non probatißimum: cum hic sæpe mendosus deprehendatur in notißimorum locorum Hiberniæ nominibus. Quin & in Hibernicarū interpretatione vocum ipsius linguæ ignarum se satis probat hic auctor, [aut alio etiam iuniore & extraneo.] vt merito Colganus suspicetur Anglum fuisse Probum, vel natiuitate vel origine & lingua, quam Angli in Hiberniā translati non mutauere, sed potius suam induxere Dublinum & alias in vrbes Angliæ obiacentes.

[21] Anglus certe Iocelinus fuit, & vt habet Vitæ prædictæ titulus Monachus de Furnesio; [Iocelinus, Monachus de Furnesio in Lancastria:] quod est monasterium in agro Lancastrensi a Stephano Comite Bononiensi & Mortonensi, postmodum Angliæ Rege, ædificatum anno MCXXVIII, & D. V. Mariæ dicatum; atque Euauo de Abrincis primo Abbati commissum sub Regula S. Benedicti, & Ordine Sauigniacēsi seu Tironensi: [quod cœnobium Benedictini primum Ordinis,] verum Venerabilis Serlo, quartus Abbas Sauigneij, quæ est materna domus Furnesij, reddidit apud Cistercium in capitulo generali domum suam Sauigniacensem cum filiabus suis de Ordine Tironensi ad Ordinem Cisterciensem in manus S. Bernardi tunc Abbatis Claræuallis: prout legitur in monastico Anglicano ex Furnesiensis cœnobij monumentis. Hanc ob rem Furnesiense cœnobium, adnitente Petro de Eboraco Abbate & Eugenio Papa III annuente, a matre sua receßit, permissum remanere in perpetuum de eo Grdine, in quo primum fundatum fuerat: mansissetque, nisi redux a Curia Romana Petrus captusq; a monachis Sauigniacensibus ceßisset dignitate Abbatiali: [tunc ad Cisterciensem erat translatum.] eo autem submoto, facile fuit nouo Abbati Richardo de Baiocis, ex Sauigniacēsibus monachis assumpto, monasterium Furnesij ad matrem suam Sauigneiam & Ordinem Cisterciensem reducere, atque ita ex Griseis monachis facti sunt albati, vt habes in carmine de fundatione eiusdem monasterij.

[22] Quæ cum sub Eugenij prædicti Pontificatu sint gesta, atque adeo ante annum MCLIII, patet Iocelinum non fuisse de monachis illis Nigris, quos ex Cestria accitos in Hiberniam anno MCLXXXII Ioānes Gurcy in Ecclesia Cathedrali Dunēsi substituit, pulsis inde Canonicis secularibus. Decepit Colganum obscurus Cambdeni locus f. 766. sic scribentis: In hoc Duno Ioannes Curcy bellicosus ille Anglus, [Monasteriū Inisense in Hibernia,] & supra militem in Deum deuotus, cum sui iuris hanc regionem fecisset, Benedictinos monachos primus induxit monasteriumque de Carick, quod in Erinaich, prope fontem S. Finani Mac-Nel, Mac-Eulef Rex Vltoniæ exstruxerat, in insulam, ab ipso Inis Curcy dictam, transtulit, prædijsque assignatis locupletauit. Quomodo autem & quando prædictum monasterium facta sit filia Domus Furnesiensis & Cisterciensi Ordini addicta, in eodem Monastico Angl. fol. 710 subiungitur primæ fundationi pertinenti ad annum MCXXVII. Post S. Euodij primi Abbatis transitum, qui translationem monasterij futuram præsciens, corpus suum in dictam insulam iußit efferri tumulandum, mansit dictum monastariū de Carryke de Ordine Sauigneacensi per tempora trium Abbatum, videlicet Odonis, Deuincij & Ioannis; in cuius tempore redditum fuit ipsum monasterium Ordini Cisterciensi, [filia Furnesij,] sub conditione quod in perpetuum esset deinceps filia Furnesij: sed tempore conquestus Vltoniæ præfatus Dominus Ioannes de Curcy penitus illud destruxit, quia fortalitium fuit, & multum eum infestauit: sed in compensationem fundauit, seu potius transtulit illud in insulam suam de Ynes-Cuscre, & dedit domui suæ maternæ de Furnesio ad construendum illud easdem terras, quas in loco priori habuit ex dono Macnelli Regis antedicti: & sic dicta Abbatia de Ynes effecta est filia Furnesij, sicut antea fuerat in loco priori:

Anno milleno, centeno, bis quadrageno
Curcy fundauit Ynis: hostes hinc superauit.

[23] [in quo Iocelinus Cisterciensis] Iocelinus igitur, non Benedictini, sed Cisterciensis Ordinis monachus; non Dunensis Prioratus, sed Abbatiæ Ynesensis incola; post annum MCLXXX aggressus est S. Patricij Vitam (quæ a multis, vt ait, illitteratis multipliciter dictata ob confusionem & obscuritatem styli nec probabatur, nec placebat pluribus) colligere dispersam, ordinare confusam, & Latini magis sermonis sapore condire; tum sua ad hoc motus erga Sanctum pietate, tum præceptis Reuerendissimi Thomæ Armachani Episcopi, totiusque Hiberniæ Primatis & Malachiæ Dunensis Episcopi: nec non petitione Illustrissimi Ioannis de Cursi Vlidiæ Principis. Thomæ illius principia Vsserus in indice Chronologico refert ad annum LXXXV seculi XII. Quo eodem anno cum inuenta Duni sint SS. Patricij, Columbæ & Brigidæ corpora: [S. Patricij Acta colligere cœpit,] hæc ipsa inuentio caussam dedisse videri posset prædictis Episcopis eiusmodi opus Iocelino imponendi vrgendiq; properatam eius absolutionem, quo scilicet eulgato accenderentur animi ad Sancti tam mirabilis cultum atque destinatam translationem, pro qua missa Romam legatio erat, deuotius celebrandam: sed nec inuentionis factæ nec translationis faciendæ vspiam meminit Iocelinus; quod Colganum mouit, vt hæc a Iocelino concinnata crederet paucis illis mensibus, quæ inter Thomæ promotionem, & corporum dictorum refoßionem potuerunt interceßisse.

[24] [annis paucis ante corporis inuentionē;] Quibus tantilli temporis angustijs cum non videatur opus tantum potuisse absolui; nec tamen, si serius scriberet Iocelinus, res adeo memorabiles potuisse silentio præteriri: suspecta apud nos fit Annalium Hibernicorum fides, ex quibus isto anno scribit Vsserius, Amlano O Muredo defuncto, Thomam hunc (Tomaltach O Connor Hibernis dictum) in Archiepiscopatu Ardmachano successisse; vehementerq; metuimus ne annis aliquot citius ad hunc ille gradum dignitatis promotus sit, ipsumq; in eo iam constitutum Iocelinus inuenerit, cum primo pedē posuit in recens fundatum ab Ioanne cœnobium: suspicamurque non multo post annum LXXX tempore datum esse operi isti initium: præclaro sane si maiori cum delectu prudentiaque collectum fuisset. Parcius tamen in eo locorum personarumq; proferuntur nomina, quam in Tripartita, ijsque describendis supersedere profitetur Iocelinus num. 80 imo studiosius ea deuitare voluisse ob inconditam verborum barbariem, ne Latinis auribus fastidium aut horrorem ingereret: quamobrem non semel a Colgano Fastidiosus auctor nuncupatur. Opus illud anno primum a natiuitate Domini MDXIV typis Adriani Berghensis Antuerpiæ subijciendum curauit Cornelius Hugonis, [quæ typis excusa Antuerpiæ, Parisijs, Louanij.] Fratrum Minorum de Obseruantia prouinciæ Hiberniæ Prouincialis Vicarius. Idem ex MS. Codice Dungallensis monasterij Ordinis FF. Minorum in Hibernia recudi voluit in suo Florilegio Thomas Meßinghamus Parisijs, vbi in lucem venit anno MDCXXIV: ex vtraq; suam editionem Colganus accepit; & nos accipiemus: si tamen dicendæ duæ editiones sunt, quæ ex eodem fluxisse MS. indicant errores plane ijdem in vna atque in altera.

[25] Quemadmodum autem Iocelinus Vitæ a se collectæ molem maxime auxit ex Tripartita superius memorata: [Operis Tripartiti auctore apud Vsserium] ita eamdem secutus videtur is, qui de S. Patricij Actis opus quoque Tripartitum Latine conscripsit sæpius ab Vsserio prolatums de cuius antiquitate & auctoritate certi nihil possumus constituere. Illo autem MS. ipsoque Iocelino antiquior est Ninnius Historiæ Britannicæ, [Ninius antiquior, & Iocelino] quæ falso Gildæ nomine circumfertur, auctor circa annum DCCCLIX: in qua fuse S. Patricij gesta describuntur. Antiquior etiam Guilielmo Malmesburiensi, qui in Præfatione libri de Antiquitate Glasconiensi necdum editi, [ac Malmesburiensi:] sed sæpe ab Vsserio, sæpe a Michaële Alfordo citati, profitetur, quod Vitam S. Patricij & miracula Venerabilis Benigni conscripserit; quod fecisse credendus circa finem seculi XII, quādo refossum Glasconiæ S. Patricij alicuius corpus, alteriusque Benigni ab Ardmachano diuersi (quod anno MCLXXXVI factum scribit) occasionem dedit ad hasce Vitas & prædictas Antiquitates scribendas. Ex Malmesburiensi porro desumptas contractasque esse putamus Vitas eorumdum Sanctorum ab Ioanne Tinmuthensi, [hunc Tinmuthensis & Capgrauius transscripsere. Alij de S. Patricio scriptores:] monacho Anglo Benedictino, relatas in opere de Sanctis Angliæ, quod Ioannes Capgrauius typis vulgauit, collectum circa medium seculi XIV, quæ quam nullius sint auctoritatis videbimus infra.

[26] Prætermittimus referre quod Patricij Acta summarie referantur in Vicentij Bellouacensis Episcopi speculo Historiali lib. 20 cap. 23 Iacobo de Voragine, Episcopo Genuensi in Legenda, vt vocant, Aurea: S. Antonino Episcopo Florentino in Chronico: Petro de Natalibus in catalogo generali Sanctorum; alijsque eiusdem claßis scriptoribus. Omittere tamen non debemus Dauidem Rothum Ossoriensem Episcopum, [Dauid Rothus,] totiusque Hiberniæ Vice-primatem; qui cum in Officium D. Patricij ad ritum Breuiarij Romani redactum elucidationes octo edidisset, quibus puncta aliquot Vitæ Patricianæ fidem difficilius inuentura conabatur a suspicione falsitatis eximere; eas Thomas walsingamus in Florilegio suo Iocelini textui subiūxit & adaptauit. [Philippus Osulleuanus,] Decadem quoque Patricianam D. Philippus Osulleuanus, Bearrus Hibernus, conscripsit ac libris decem D. Patricij gesta & miracula complexus est, quibus multa in Catholicorum Hibernorum defensionem, multa in Anglohæreticæ factionis insectationem subiungit, cum mantißa acerbæ confutationis aduersus Iacobum Vsserium, non ob ea quæ Latino sermone docte & modeste conscripsit de Britannicæ Ecclesiæ antiquitatibus, sæpe a Colgano cum honore citatis, nobis quoque ex merito caris: sed ob libellum quemdam Anglicanum, in quo eiusdem Osulleuani rerum Hibernicarum historiam acerbius contumeliosiusque tractauerat.

[27] [Richardus Stanihurstius,] Hic Osulleuani liber Madriti anno MDCXXIX prodijt: sed multo citius Antuerpiæ ex Christophori Plantini officina prodierat eiusdem S. Patricij Vita, libris duobus succinctius comprehensa a Richardo Stranihursto, editaq; in lucem anno MDLXXVII, ac dedicata Alexandro Farnesio, Parmæ & Placentiæ Duci, pro Rege Catholico tunc Belgium gubernanti: qui cum nullum de Vita Patricij editum librum vidisset, nisi qui falso. Bedæ venerabilis nomine circumferebatur inscriptus, quem reuera Probi esse superius memorati conclusio indicat: eumque crederet propterea prætermissum a Surio, probatas Sanctorum Vitas colligente, quod permulta cum anili futilitate coniuncta, & nonnulla a veritate Euangelica omnino aliena contineret, nouum ipse feliciori stylo delectuque maiori concinnauit. [Probi censor plus æquo seuerus] Huic vt ignoscendum est, quod antiquorum monumentorum destitutus subsidijs perficere quod optabat non potuit, quin graues multosq; committeret in chronologia errores: ita iuuenilis temeritatis merito videtur arguendus ob illam censuræ acrimoniam, qua Probum immerentem perstringit; quem si antiqua scripta versare solitus perlegisset, plura in eo ordinandæ historiæ Patricianæ subsidia reperisset; vt ex sequentibus cognosci poterit: quod autem esset a veritate Euangelica omnino alienum, fatemur in eo nos nequijsse deprehendere.

§ V Totius historiæ Patricianæ chronotaxis.

[28] Qvamquam tam multos vitæ suæ scriptores magnus Hiberniæ Apostolus habuerit; omnes tamen, antiquiores præsertim, ita eam tractarunt, vt mirabilibus prodigijs & fidem quandoque excedentibus congerendis magnam, [Quanti hæc momenti sit ad totam historiam Hibernicā,] distinguendis ordinandisq; temporibus curam nullam impenderint. Pendet interim ab hoc principio tota quanta est Hibernica historia, cymmerijs, quibus implicatur tenebris, numquam euoluenda, nisi hinc lucem accipiat lector: nam scriptorum antiquorum hac in parte obscuritatem, Hibernensium quædam circa annorum numeros traditiones, & Antiquariorū calculationes incertißimis nixæ fundamentis, noua caligine offusa duplicarunt. Multa igitur præter recentiorum scriptorum mentem adstruenda nobis, multa aliter ordinanda erunt: quod vt distinctius commodiusque fiat, primum hic vniuersæ Patricianæ chronotaxeos seriem exhibemus, quam deinde per varios consequenter paragraphos, quanta fieri poterit soliditate, conabimur stabilire, quoad singula puncta vel obscura vel controuersa: parati nihilominus aliorum iudicio submittere nostrum, quamprimum prolatis certioribus documentis, aliquis nos docuerit a veritate aberrasse. Ita ergo ætatem recensemus.

[29] [S. Patricij pueritia & adolescentia,] Anno Christi CCCLXXVII non valde prouecto nascitur S. Patricius apud Britannos Alcludenses.

CCCXCII, ætatis suæ anno XVI necdum expleto, raptus a prædonibus Scotis cum sorore Lupita in Hiberniam abducitur, ibiq; Milchoni in Dalaradia venditur.

CCCXCVII pene exacto, anno seruitutis VI, ætatis vero XXI fuga elapsus, atque ad Boandi ostia a nautis in Britanniam soluentibus gratis admissus, post vnius fere mensis errores domui paternæ restituitur: vbi ad Hiberniæ conuersionem per visum reuocatur, atque hinc porro initium sumunt sexaginta anni Apostolicæ eius vitæ, quæ alios ipsam in anno ætatis LX inchoantes eo abduxit, vt CXXII annis vixisse putarent.

CCCXCVIII tres menses commoratus in patria, cum parētibus proficiscitur in Aremoricam illisque ibidem barbarorū incursu amißis, iterum captus ad Pictos abducitur; atq; post duos menses reuertitur in patriam: ac tertio captus Burdegalam auehitur; vbi redditus libertati confert se Turonas, [eiusdem peregrinationes in Gallia & Italia,] ibiq; in Clericum Monachumque attonsus in S. Martini monasterio Maiori triennium transigit.

CCCCII anno, quarto sui monachatus, ætatis XXV, in Temarensem, id est, Hibernicam insulam denuo vocatus per crebras visiones vadit in Britanniam, & desperato traiectu redit in Gallias.

[30] Anno CCCCIII in Italiam profectus Patricius, septennem per montes & insulas eremitarum ac monachorum, peregrinationem suscipit.

CCCCX Ibidem Angelico monitu in Presbyterum ordinatur & apud S. Seniorem Episcopum (fortasse Pisanum) triennio studet.

CCCCXIII nouis visionibus animatus in Hiberniam se confert: sed barbaris ad eius prædicationem aures obturantibus, legitimam a Pontifice Romano mißionem, [prima profectio in Hiberniam irrita] maioremque auctoritatem sibi necessariam iudicans statuit Romam adire.

CCCCXIV dum per Britanniam reuertitur, amore solitudinis captus pene hæsisset in Valle-Rosina, nisi intellexisset S. Dauidi nascituro locum esse destinatum. Ergo iussus se Hiberniæ reseruare Antißiodorum adit, & istic Episcopo (quem S. Amatorem ostendemus fuisse) se adiungit.

CCCCXVIII Patricius annum agens XLI S. Germano ad Episcopatum euecto per Angelum commendatur, illique adhæret annis quatuor.

CCCCXXI ex Angeli iussu Arelatensem insulam (quam Lerinensem esse putamus) adit Patricius, ibique nouennium commoratur.

CCCCXXX monitus Hibernicæ mißionis serio auspicandæ tempus adesse, ea de re confert cum S. Germano, post Britannicam legationem Arelatem, indeq; Lirinum forte excurrentem: a quo Romam abire iubetur: illuc paulo post Palladij discessum adueniens repulsam patitur a S. Cælestino, atque ad S. Germanum redit.

[31] Anno CCCCXXXI S. Palladius Hibernorum conuersione desperata reuertitur, & in Britannia apud Pictos moritur VI Iulij. Patricius cum litteris commendatitijs & Segetio Presbytero Romam remittitur a S. Germano. CCCCXXXII S. Cælestinus, audita Palladij morte, paucis ante obitum suum diebus Hibernicam legationem Patricio committit: [initium Apostolicæ missionis,] quod Sixtus Cælestino succedens confirmat: ergo cum nouem socijs in viam se dat; & Eporediæ obuiam factus Palladij discipulis, illius exitu iam certo cognito, a vicino, forte Taurinensi Episcopo, Episcopus consecratur: alij socij ad Ordines inferiores promouentur. Denique S. Germano per Gallias transiens valedicit, & anno in Autumnum prouecto appulsus in Lageniam, vbi initia quædam Palladius posuerat, primum omnium Sinellum baptizat.

CCCCXXXIII In Dalaradiam transit, antiquo suo Domino Milchoni fidem Christi prædicaturus, & inde rediens varios in Vltonia conuertit, atq; inter fructuosos ibidem labores Saballense circa Dunum monasterium fundat.

[32] Anno CCCCXXXVI, Regis Leogarij quinto (nam ab ingressu Patricij anni eius numerantur) videtur primum cum Rege congressus Patricius & publice disseminandæ fidei facultatem miraculis extorsisse ab obstinato, [progressus] nec multo post Athrymiæ Episcopatus instituitur, & primus in Hibernia Episcopus S. Loëmanus consecratur. Postea certatim populis fidem amplectentibus, prædicante & totam insulam circumeunte Patricio, plurimæ aliæ sparsim Ecclesiæ, & in ijs Episcopi ordinatur.

CCCCXLV Roma rediens obuiat S. Kierano de Sagir & alijs quinque Clericis eodem studiorum causa profectis. Traiecturus in Hiberniam, in Britannia Occidentali prædicat, monasteria ordinat sociosque in Hibernicam messem auxiliares complures secum transuehit, præsertim e paterna familia.

CCCCL S. Brigida a S. Patricio velatur expleto ætatis anno decimo quarto.

CCCCLIII aut circiter quadragenarium in Monte Cruachan-aichle ieiunium instituit, S. Munem Roma reuertentem cum Reliquijs excipit, ac S. Kieranum, Cluanmicnosiæ fundatorem prædicit.

CCCCLIV Ardmacha in metropolim erigenda fundatur: & concilia celebrantur, loco solenniter dedicato. Extant apud Spelmannum vnius alteriusq; Concilij acta ex antiquis MSS, Primis hic titulus est Incipit Synodus Episcoporum, id est, Patricij, Auxilij, Issernini: quos duos, quia per cæteris nominantur, legatorum Apostolicorum personam sustinuisse Colganus æstimat. Coniectauit Spelmannus ad annum CCCCL vel LVI ista referenda.

CCCCLV vel LVI Romam Angelico iussu iterum adit Patricius: reliquiasque & metropolis a se constitutæ confirmationem refert. Secundinus iterato Vicarium agit.

CCCCLVIII cum S. Brigida vltimum agens Patricius, eam mortis & sepulturæ suæ præsciam rogat, vt vestem mortualem texat, & sibi ad plures annos superfuturam prædicit.

CCCCLIX S. Secundinus componit hymnum de S. Patricio eoq; perfecto moritur XXVII Nouembris, ætatis anno LXXV.

[& finis anno Vitæ 83:] CCCCLX Patricius, ætatis annis octoginta duobus expletis, in decursu anni LXXXIII, Leogario annum XXVIII regni sui explente, moritur & Duni tumulatur, cui S. Sen-Patricius subrogatus fit Episcopus Ardmachanus, primus numeratus ab ijs qui Sanctum Apostolum, pro vniuersali omnium ecclesiarum cura, supra numerum habuere.

[33] Atque hactenus quidem S. Patricij vita digesta per annos, absque illis L annis quos pene otiosum egisse fateantur necesse est qui illos defendunt: nunc quædam adhuc reliquæ Hibernicæ chronologiæ puncta ad huius aliorumque Sanctorum historiam illustranda magnopere profutura hic attexamus. Anno igitur CCCCLXII Moritur Leogarius, & in regnum vi vel electione euadit Alildus-Molt, filius Nathi. S. Patricij Vita scribitur a varijs eius discipulis.

[Successores in Admachano primatu] CCCCLXIV Romæ a S. Hilario Papa Episcopi ordinantur SS. Albeus & Declanus qui ecclesias apud Mummonios & Desios fundare pergentes, demum inducuntur a S. Sen-Patricio vt se subijciant S. Patricio, id est, Ardmachano primatui, quæ concordia ante quartum vel quintum annum ab eorum reditu non videtur confecta.

CCCCLXX Peregre apud Glasconienses moritur S. Sen-Patricius: cui S. Mocteus Lutmagensis substituendum curat S. Benignum, annos natum XXXV. Interim S. Fiecus Sleptensis Episcopus suum de S. Patricio hymnum componit: in quem antiqui Scholiastæ notæ pertinent ad seculum nō VI sed VIII, vt illis antiquior sit Vita tum illa quam Euinus scripsit, tum alia quam Tirechanus fecit; qui ambo seculo VII floruere.

CCCCLXXX S. Benignus moritur, die XIX Nouembris: substituitur ei Iarlathius, inter Sanctos a Colgano reputatus ad XI Februarij.

CCCCLXXXII Oilill-Molt Rex Hiberniæ in bello magno in regione Midi occisus est, vt ex MS. S. Patricij Vita lib. 3 tradit Vsserius pag. 947. credibile est Nielli potentißimum genus vniuersaliter contra eum insurrexisse, in gratiam Lugadij siue Lugdach filij Leogarij: vt impleretur quod deprecanti matri concesserat Patricius, ne hic saltem, quem gestabat vtero, communi Leogarianæ posteritatis maledictioni subiectus, ab auito regno excluderetur.

[34] Anno CCCCXCVIII, Iarlaitho mortuo, in sedem Ardmachanam instituitur Corbmacus.

DVIII Lugadio propter blasphemiam in S. Patricium fulmine extincto, toto quinquennio certatur de regno inter illius patrueles.

DXII Corbmaco defuncto succedit Alildus: ceteri deinceps obscurißimi sunt, nec inde vsque ad mortem S. Celsi anno MCXIX & electionem S. Malachiæ, quidquam nobis est exploratum de Episcopis Ardmachanis, nisi quantum eos nobis Colganus indicauit Append. 7 ad Acta S. Patricij parte 3.

DXIII Muircheartah Ercæ filius ex Muredacio, filio Eugenij, pronepos magni Nielli, regnum obtinet, [reliqua Regnum Hibernicorū series vsque ad an. 664] Eugenij posteris a S. Patricio promissum.

DXXXIV cœpit regnare Tuathal Margarb annis 10: cuius in Vita S. Finani & S. Kierani Cluanensis fit mentio.

DXLIV Diermitius I Ceruailli filius cœpit regnare: contra quem S. Columba precibus adiuuit cognatos suos Conallios in prælio Cuildebnensi, cæsis ad tria millia aduersarijs: eaque occasione tamquam cædium tantarum reus de consilio Cleri Hibernici voluntarium exilium pœnitentiæ nomine suscepit, atque in Hiensem insulam migrauit: quæ an recte ad annum DLXI & II referantur videbimus die IX Iunij. Regnauit Diermitius annis XXI.

DLXV Fergussius & Donaldus, Murchertachij filij, Nepotes Ercæ, anno vno imperium communiter tenuerunt.

[36] Anno DLXVI Ainmireus filius Setnai annis tribus: qui S. Gildam, cuius nos Vitam XXIX Ianuarij dedimus, restituendæ disciplinæ Christianæ iam pene collapsæ caussa, acciuit e Britannia in Hiberniam iam octogenarium.

DLXIX Boerhanus & Eochanus commune exorsi regnum triennio tenuerunt.

DLXXII Regnauit Æda filius Ammirei: huic, ex Vita S. Ædani ad XXXI Ianuarij iam noto, tribuuntur anni XXVI.

DXCVIII Æda II cognomento Slane & Colmanus filius Diermitij I pariter regnauerunt annis VI.

DCIV Æda III filius Donaldi I annis VIII.

DCXII Malcobus Ædæ III filius annis III.

DCXV Suibneus Mendi filius annis XIII.

DCXXVIII Domnail siue Donaldus II, Ædæ I filius, nepos Amureg, apud Adamnanum in Vita S. Columbæ nominatur, & regnasse putatur annis XIV.

DCXLII Conallus & Cellachus filij Malcobi annis XVI imperitarunt.

DCLXVIII Dermitius II & Blathmac filij Ædæ II, anno VII regni sui simul extincti, qui fuit Christi annus DCLXIV; in magna illa mortalitate, quam per Britannicas Insulas græssantem accurate describit Beda lib. 3 cap. 27.

[37] [cur his detur, accepta ex Annalibus Vltonien.] Atque hæc totius historiæ Hibernicæ caußa ex Vsserio hic inseruimus: quia omnes tres Hibernicorum Sanctorum ordines intra horum Regum tempora continentur: Regum quidem solius Midiæ, sed inter ceteros quatuor aliorum regnorum (Vltoniæ, Conactiæ, Mumoniæ atque Lageniæ Reges absolutos, qui & ipsi varios sub se regulos habebant) in communibus totius Hiberniæ comitijs, vt loco mediorum sic dignitate & auctoritate præcipuorum: qua de caußa, Reges Hiberniæ ab exteris absolute vocabantur. Omnium Catalogos, si ex antiquis monumentis proferant successores Colgani, magnam forte examinandis Hibernicis rebus lucem & commoditatem adferent: quos dedimus ex Annalibus Vltoniensibus accepisse se fatetur Vsserius: Colganus eosdem Senatenses annales etiam appellat, [circa an. 1480 scriptis:?] & vtroque nomine sæpe citans laudat eorum auctorem Carolum Maguir Canonicum Ardmachanum qui sexagenarius obijt anno MCCCCXCVIII. Hic auctor si tempus siue spatium vniuscuiusque Regis ex certis habuit monumentis; ab noto pestilentiæ anno adscendere volentibus vsque ad annum aduentus Patricij similiter notißimum satis tutam strauit viam, ad quam cetera poßint examinari, licet eumdem sua fefellerit supputatio in subducendis annis Primatum Ardmachanorū: sed nec omnes hos videtur determinasse, forte quia de spatio temporis quo vnusquisque sedit minime conuenientia reperiebat catalogorum testimonia: & de tempore mortis Patricianæ nihil habebat constitutum.

[38] Vt autem ad S. Patricium reuertamur, notandus imprimis est annus MCLXXI quo Henricus I Rex Angliæ, [Gesta circa vitam & corpus S. Patricij post an. 1171] ex indulto Pontificio & titulo restaurandæ ecclesiasticæ, imo Christianæ disciplinæ prorsus collapsæ, ingressus est in Hiberniam, intestinis discordijs bellisq; ciuilibus laceram, & ab omnibus Hiberniæ Primatibus, solo Conactiæ Rege excepto & sibi iurare fidelitate recusante, est exceptus. A quo tempore Cisterciēses Canoniciq; regulares, recēti tūc instituto florentes, in Hiberniam inducti, multam ad restituendas Latineque reddendas Sanctorum Hibernorum vitas, vel ex traditis per manus popularium narrationibus colligendas, operam dare cœperunt.

MCLXXVI Ioannes Curcy, obseßa captaq; Dunensi ciuitate, Vlidiæ Principatum obtinet: & quadriennio post Inisense monasterium condit, monasterioque Furnesiensi in Anglia subijcit, ductis eodem ex Furnesio monachis Cisterciensibus, inter quos Iocelinus Vitæ Patricianæ compilator.

MCLXXXV SS. Patricij, Columbæ ac Brigidæ corpora refodiuntur; refossa auctoritate Apostolica in Cathedralem ecclesiam Dunensem solennißime transferuntur die IX Iunij, curante Malachia Dunensi Episcopo.

§ VI De anno natiuitatis, missionis ac mortis S. Patricij.

[39] Qvæ circa hanc Patricianam Chronotaxim, reliquæ deinde Hibernicorum Sanctorum historiæ pro fundamento futuram, maturiori examine indigent, sigillatim nunc aggredimur pertractare. Et primum quidem in duas patres commentarios hosce nostros diuidimus: [Missus in Hiberniam Patricius anno 432,] quarum prima præcedat Acta & viam illis sternat: posterior absoluat cetera, quæ nobis obseruanda occurrerunt circa Apostolici huius viri prædicationem, Episcopatum, miracula, prophetias & quod vulgo dicitur Purgatorium: quibus speramus vtcumque satisfaciendum ijs, qui nostrum his de rebus iudicium requirent. Nunc autem ante omnia determinando vitæ Patricianæ spatio duo præcipue statuenda sunt, eaque non admodum difficilia inuestigatu: videlicet quo vitæ suæ & Æræ Christianæ anno missus in Hiberniam Patricius venerit: tum quo anno ex hac vita migrarit. Primi puncti resolutio niti debet eo, quod a nemine reuocatur in dubium: videlicet Cælestinum Papam, a quo Hibernicam legationem constat Patricio fuisse mandatam, abijsse ex hoc seculo, anno CCCCXXXII, VI Aprilis: ab eodemq; Cælestino hoc munus prius impositum fuisse Palladio, eumque rebus in Hibernia non succedentibus, reuertentem mortem oppetijsse in Britannia VI Iulij, quo die illius festum celebratur: anni vtique præcedentis mortem iam dicti Cælestini. [post mortē S. Palladij] Ex hoc autem mox corruit, quod scripsit Ioannes Maior l. 2. de gestis Scotorum cap. 2. quinquennio post missum Palladium secutum esse Patricium. Biennium forte scribere voluit: nam Palladij mißionem cum anno Christi CCCCXXIX componit, post quem vnus tantum annus atque tres menses Cælestino in Pontificatu supersunt. Cum eodem fundamento non consistit Mariani Scoti & Sigeberti opinio, Palladij mißionem anno quinti seculi XXXII adscribens: cum vltra hunc nequeat mißio Patriciana differri: hæc autem non poßit a Cælestino adhuc viuente facta fuisse post intellectam mortem Palladij, nisi hic saltem anno præcedenti profectus sit in Hiberniam.

[40] Quibus reiectis firmum manet, quod in Chronico suo Prosper habet, & ex Prospero Beda cap. 13 Hist. Eccles. Consulibus Basso & Antiocho, qui annum CCCCXXXI signant, missum in Scotiam Palladium aduenisse: manet etiam quod Operis Tripartiti auctor apud Vsserium pag. 813 asserit, eumdem anno XXX seculi iam dicti ordinatum esse Episcopum ad Scotorū conuersionem: manet denique non potuisse de Patricio in locum Palladij subrogando consilia suscipi, nisi circa initium anni XXXII vel circa finem præcedentis. Tempus hoc demandatæ Patricio Hibernicæ legationis ex antiquo Fieci scholiaste egregie confirmatur his verbis: [vltimo Cælestini, Sixti primo:] Cælestinus non vixit nisi vna septimana postquam ordinatus est Patricius: Sixtus vero ei successit, cuius anno primo Patricius venit in Hiberniam. Pro eodemque primo Sixti anno citantur a Colgano append. 5 cap. 17 Inis-Faltenses, Senatensesque Annales, signanter eum exprimentes, quibus accedunt Quatuor-Magistri infinities propemodum a Colgano citati, & sæpe a nobis, donec in lucem prodeant, ex eo citandi: quos noueris ex Ordine FF. Minorum S. Francisci de Obseruantia & Hibernica natione, circa seculi XVII initia delectos, tamquam patriæ antiquitatis peritiores, qui ex omnibus quotquot nancisci potuerant MSS. monumentis gentis suæ, sacram profanamque illius insulæ historiam omnem ab orbe condito ad hæc vsque tempora, breui per annos Christo Chronologia digererent. De quibus videndus Colganus in Præfatione ad Acta Sanctorum Hiberniæ; & quæ de eiusmodi compilationibus infra dicturi sumus.

[41] Nunc porro videamus, quæ Sancti viri ætas fuerit, [Natus non 372,] quando in Hiberniam appulit. Conueniunt omnes fere auctores in eo quod sexagenarius tum Patricius fuerit: sed vt in reliquis Vitæ Patricianæ partibus dimetiendis sere rotundis numeris vsi reperiuntur, ita & hic, & quidem confuse admodum, cum annos triginta natum dicunt ad S. Germanum venisse; & alios triginta egisse sub eius discipulatu: solus Iocelinus numero huic quinquennium detrahit, cum post num. 168 ait: Quinquagenarius quinquennis natu fuit, quādo Episcopali gradu decoratus Hiberniam prædicandi gratia intrauit. Et quamuis solus sit in hac assertione, maiorem tamen videtur quam ceteri fidem mereri: [sed 377] etenim hic annorum numerus ab CCCXXXII ad CCCLXXII nos deducit: a quo rursum per annos LXXXII ascendentes peruenimus ad ad annum Christi CCCCLIX, quo expleto & anno LX inchoato, mortuus est S. Patricius, vt mox docebimus. Quod autem Feria IV natum eumdem, & per baptisma renatum, & per mortem denatum, dicat Sliguntinus codex apud Vsserium pag. 882, quam verum sit diuinare non possumus, nec etiam quidquam ex hoc lucis ad stabiliendam chronologiam capere; dum nescimus, quoto & cuius mensis die, natus baptizatusque Sanctus fit: nam dies V Aprilis, Patricij Baptismo signatus in Fastis, alio spectat; vt mox videbimus. Quam autem abunde sufficiant rebus ante Episcopatum gestis anni LV, subsequentibus paragraphis demonstrabitur.

[42] [quē ob annos 60 Apostolatui eius vulgo tributos] Restat inquirere quam multis deinde annis Patricius vixerit: in hoc autem pleraque Vitæ Acta & scriptores Hiberni consentiunt: quod anno Apostolatus sui LX vel LXII mortuus sit, quos prioribus LX annis coniungentes, annos vitæ S. Patricio tribuunt vniuersim CXX vel CXXII: a quibus ne dissentiat Iocelinus, qui tempus prioris vitæ quinque imminuerat annis, illos adijcit Apostolatui. Ex quo tamen solos XXXV annos (alij rotundo numero contenti sunt) vult esse prædicationi impensos, reliquos quietæ in monasterijs suis contemplationi: vnde hæc ex operis tripartiti auctore apud Vsserium pag. 873. Sexaginta annis in Hibernia vixit: triginta annis prædicando & baptizando per diuersas Hiberniæ Prouincias, alijs vero triginta annis in suis cellis & monasterijs theorice vixit: quæ auctor Hibernici poëmatis, quod S. Patricij testamentum dicitur pag. 887 apud Vsserium Latine redditum sic expreßit:

Ter denis annis peragraui lætus Iernam,
Ter denis alijs versatus in æde Saballi, [mortuum passim volunt anno 493]
Centum & vicinos annos viuendo peregi.

Mortuus itaque esset Patricius iuxta hos anno CCCCXCIII: qui annus præ alijs (quos varios aßignant varij, nec opus est operose enumerare) a Quatuor-magistris confirmatur vetusto Hibernico versiculo, cuius in lingua Latina hic sensus est: A nato Christo (calculando recte) quadringenti cum nonaginta & tribus annis vsque ad mortem Patricij præcipui Apostoli nostri.

[43] Esset autem etiam præ ceteris probandus hic annus, quatenus in eum cadit character Feriæ IV in XVII Martij incidentis. Sed vita tam longæua, licet mire faciat ad gustum Hibernorum, nobis tamen videtur incredibilis: non quia nullos omnino credimus ætatem illam attigisse aut etiam superasse; [sed quia solus Leogarius Rex nominatur in Actis] sed quia non possumus nobis persuadere, in tanta negotiorum mole, quantam recentis Ecclesiæ ordinatio & Primatis munus necessario accumulabat, nihil prorsus gestum a S. Patricio fuisse totis triginta & amplius annis quod posterorum memoria dignum Vitæ eius auctores censerent, & cuius caussa nominandus esset in Actis Rex alius, quam sub quo Hiberniam ingressus S. Patricius est. Tali certe ratiocinio conuicti S. Romualdi ætatē quam alij ad CXX annos extendebant, annorum LXX spatio concludendam iudicauimus ad diem VII Februarij: & nunc quoq; putamus, vt istic, ita hic vicinarum inter se litterarum numeralium similitudine obrepere alicui potuisse vt C pro L scriberet: [& anni illi 60 inchoari a captiuitate possunt] eo facilius quod vulgo ferebatur ab annis LX vel LXVI ad Hiberniæ conuersionem electum diuinitus Patricium, fidem cœpisse in ea prædicare. Hoc enim, vt infra patebit, de primo in Hiberniam ingressu dictum, cum scilicet adolescens in seruitutem venditus Milchonis liberos fidem docuit, & de Apostolico illius famosiorioq; aduentu intellectum, potuit ansam dedisse erroribus: vt merito pro annis CXXXII Vitæ Patricianæ, quot Probus numerat, annos LXXXII Baronius & Petauius legi iubeant. Atque hac ratione mortuus esset Patricius anno CCCCLX cum litteris Dominicalibus CB dies XVII Martij in feriam IV casura erat, nisi annus iste fuisset Bissextilis: [dicimus anno æt. 83, Christi 460 mortuum] quod non obseruatum ijs, qui feria IV natum baptizatumque Patricium alicunde inaudierant, occasionem dedit scribendi simili quoque feria esse denatum: neque enim hic character debet nos habere suspensos, vt de eo saluando magnopere laboremus, quando quidem in nullis S. Patricij Actis ille reperiatur expressus. Hoc eodem calculo mortuus S. Patricius fuerit anno Leogarij Regis XXVIII: Regis enim huius annos Annales Vltonienses apud Vsserium ab ingressu Patricij in Hiberniam auspicantur, nulla habita aliorum annorum ratione quos forte antea in regno habuit. Quare quod Vita Tripartita num. 43 ingressum istum cum V Leogarij anno componat, veremur ne ideo factum sit, quia quinto solum anno, iactis iam alibi fidei Christianæ fundamentis, in Midiam venerit Sanctus, cum Rege hoc acturus: licet id ita describant auctores, quasi primo esset anno gestum. Et vero tam multa magnaq; sunt, quæ, antequam cum Rege congrederetur, facta fuisse a Patricio dicuntur, vt nimis angustum eis sit quinque vel sex mensium spatium inter aduentum Sancti & primum Pascha (ad quod congressus iste videtur referri) mediantium.

[44] Quidquid sit non possumus illi loco Tripartitæ fidere; est enim manifesto ab interpolatore intrusa tota illa peregrinorum characterum ab annis Pontificis atque Imperatoris sumptorum collectio, [(quidquid alij, antiqua Acta temere interpolantes, finxere)] idq; post Galasij, seculo XII Ardmachanæ Ecclesiæ præsidentis, tempora, vt patebit locum ipsum expendenti, qui est talis: Imperabat Hibernis eo tempore Rex paganus, crudelis & atrox Leogarius nomine filius Nielli, qui in Temoria ciuitate regni sedem habuit. (Anno V Leogarij, VIII Theodosij Imperatoris ab Augusto sexagesimi quinti, qui & octauus Cælestini Papæ erat, vt Galasius dicit Patricius in Hiberniam auctoritate Apostolica missus venit: & anno XVIII vel VIII, variant enim MSS. Lugadij, filij prædicti Leogarij Regis, vitam hanc cum cælesti commutauit) Habuit hic Rex Leogarius multos magos &c. Quæ postrema verba optime cum prioribus, omißis omnibus intermedijs, ita apte cohærent, vt superfluum sit characterum temere in parenthesi collectorum vitia expendere ad persuadendum, quod nec Euinus nec alius antiquus auctor ista scripserit, sed aliquis ex Antiquariorum schola sciolus: qui videns cum prætensa longæuitate non consistere, quod anno Leogarij XXVIII mortuus esset Patricius, filium Leogarij Lugadium substituit, qui post annos patris sui triginta, & Alildi annos viginti exorsus regnare, annis dumtaxat XXV dicitur imperasse, & ideo pro anno XXVIII Leogarij quem forte apud antiquos reperit, XVIII vel VIII Lugadij posuit: parum attendens quod neque sic æquarentur calculi. Sic enim mortuus esset Patricius anno post suum ingressum in Hiberniam LVIII vel LXVIII, Christi CCCCXC vel quingentesimo, quorum neutrum cum antedictis consistit. [& Leogarij Regis anno 28.] Quis vero credat Sanctum ad Alildi & Lugadij conuersionem nihil egisse si vixit, aut ab obstinatis passum esse quod debuerit in Vita præ multis alijs rebus commemorari? Maneat igitur nihil tale scriptum, quia nihil tale gestum est; & eum, qui S. Secundi hymno paucis mensibus ante mortem ipsius Sanctique Patricij composito præfationem addidit apud Colganum antiquus auctor, vere scripsisse, quod hymnus ille tempore Leogarij filij Neill Hiberniæ Regis fuerit compositus: vt nostra sententia etiam huius auctoris assensu maneat confirmata. Quod si de S. VVinwaloëo agentes III Martij num. 3 commentarij præuij & de S. Kierano ad diem V num. 9 visi sumus S. Patricio annos Vitæ XCIX. concedere, quasi mortuus esset anno Christi CCCCLXXVI: fatemur eam nobis aliquamdiu stetisse sententiam, vt saluandis plerisq; difficultatibus idoneam; postea tamen accuratius expendentes quanta esset vis argumenti negatiui, quod desumitur ex silentio auctorum de morte mala vel bona Leogarij, deque successoris Alildi conuersione vel pertinacia, æque ac de Lugadio Leogarij filio, etiam ex isto numero annos XVI resecandos iudicauimus.

§ VII Triplex captiuitas S. Patricij, & vitæ monasticæ initia.

[45] Difficilem de annis vitæ Patricianæ quæstionem excipit difficilior alia circa partitionem annorum, [Annorum ratio in Patricio vsque ad an. 432 confusa.] ante solennem anni CCCCXXXII mißionem exactorum inter varias captiuitatum ac peregrinationum ærumnas: quorum annorum est apud auctores Vitæ mira confusio, quia triplicem captiuitatem, duplicem in Gallia moram, geminam in Hiberniam profectionem, Ordinationem Sacerdotalem ab Episcopali non satis distinxerunt: quæ nunc vtcumque conabimur explicare partim ex ipsiusmet Confeßione, partim ex ea quæ sub Probi nomine extat Vita: quam quia minoris sibi faciendam Colganus censuit, in difficultates sese inextricabiles induit. Nempe rudis illa annorum Patricianorum diuisio, per quaternos tricenarios, quam omnes fere Hibernici scriptores tenent, confudit omnia; dum quæritur quomodo per annos triginta potuerit S. Germani discipulus fuisse Patricius, qui Germanus ad annum vsque CCCCXVIII secularem vitam coniugatus duxit, prouinciæ iudex & ciuitatis suæ Princeps; insigni quidem iurisperitia conspicuus; sed venationi alijsq; nobilium ludicris tam insano addictus studio, vt S. Amatorem Episcopum suo aduersantem instituto, cui aliquid superstitionis profanæ inerat, immani sacrilegio ad mortem postularit.

[46] Natus igitur anno CCCLXXVII Patricius, vbi ego, [venditur in Hibernia an. 392 ætatis 16.] inquit, in capturam decidi annorum eram tum fere sedecim: quare annum CCCXCII statuimus ad æstatem vsque productum, vt decimum sextum annum ingressus fuerit, mensibus aliquot. Caussa autem, inquit Vita 2 & 3, hæc erat primæ peregrinationis atque aduentus eius in Scotiam: Scotensis exercitus classe de more conducta, stipataque multitudine nauium, cum frequenter transnauigasset in Britanniam, multos inde ducebat captiuos, & hoc item solito faciens, casus contulit vt puer cum sorore sua inter alios captiuos duceretur in Scotiam: in agro scilicet vbi pecora pascebat comprehensus. Ne autem lis de Scotiæ nomine moueatur, ipse expreßius & Hiberione adductus sum, ait, in captiuitatem. Hic Milchoni in Dalaradia venditus, pascendis in solitudine porcis annum iam sextum impendebat, [fugit inde an. 397,] nec adhuc annus Christi CCCXCVII totus erat expletus, quando oblata diuinitus, occasio est per fugam elabendi ad nauim iamiam vela facturam in Britanniam: qua ille vsus ad Boandi fluminis ostia peruenit, inciditq; in hominem gentilem: qui (vt habet Vita 4) videns iuuenem per deserta ambulantem accepit eum, & cuidam do mercatoribus illius nauis, ad quam ipse Angelo iubente tendebat, vendidit, & ingentem æneum cacabum a mercatore accepit pro eo. Sed diuinam mox in se suisque expertus vltionem, iniquam negotiationem rescidit, liberumq; dimisit Patricium.

[47] [& redit in patriam,] Qui in sua Confeßione num. 9 narrat, qua deinde ratione gratis in eam nauim receptus sit, atque subiungit: post triduum terram cepimus, & viginti & septem dies per desertum iter fecimus … In itinere autem nostro prouidit nobis Deus cibum & ignem & siccitatem quotidie, donec quarto decimo die præuenimus homines, sicut insinuauimus: viginti & octo dies per desertum iter fecimus, & ea nocte qua præiuimus omnes, de cibo nihil habuimus: sed nouo per Patricium miraculo prouidit Deus, vt ex oblato porcorum grege ac syluestri melle ab illa die cibum abundanter haberent nauigationis socij: qui relicta in Cambrico aliquo portu naui, iter cum Patricio pedestre tenebant versus Boream; Verum quodnam illud desertum esse dicemus, [a Scotis & Pictis vastatam.] aut longȩ, vt Probus loquitur, solitudinis vastitatē, cui tot fuerint dies insumendi? Haud aliā fuisse existimamus, quam vastitatem Pictorum Scotorumque continuis incursionibus inductam in terras, vt auctor est Gildas, omni armato milite & ingenti iuuentute spoliatas, a Maximo; exindeque transmarinis gentibus a Circio & Aquilone calcabiles: e quarum numero maxime fuerunt eæ, quæ primo expositæ erant barbarorum pyratarumque latrocinijs: per quas tamen iter habendum fuit, vt ad Alcludensem regionem veniretur. Quod si Hiberna fuit anni tempestas (quam credibile est electam fuisse, tamquam magis securam a grassantibus tota alias Britannia barbaris; sic tamen vt non omnis ex hac parte metus abesset) nihil mirum est & longioris moræ fuisse iter (alias octidui spatio facile absoluendum) & eo quandoque esse deuentum, vbi nec homines nec cibi reperirentur.

[48] [iterum post tres menses,] Tribus in patria fuerat mensibus, vt habemus in Vita Tripartita: & iam annum Christi CCCXCVIII ætatis suæ XXII erat ingressus: quando parentes eius in Britanniam Armoricam cum familia transgreßis (seu visendorum consanguineorum, qui illuc pridem migrauerant caußa, seu hostilium vexatiorum tædio) atque ibi a Fectmagij filijs Armoricos inuadentibus interfecti, vitæ finem acceperunt ipsi, Patricius nouæ seruitutis initium: qua denuo ductus est in terram longinquam & linguæ suæ prorsus alienam, inquit Probus. Nocte vero prima, qua istic mansi, ait ipse insua Cōfeßione, responsum diuinum audiui dicens mihi, duos menses eris cum illis: addit autem Probus: & post hoc ad patriam venies: sed ibi cum paruo tempore fueris demoratus tertio captiuitatem patieris, deinde Romam venies; exinde reuersus omnem terram mihi subiugabis, & post hæc cum honore assumam te. [ac tertio capitur,] Tacent quidem de tertia captiuitate auctores ceteri, & hic ipse maxime confusus Probus est: clare tamen exprimit nouam, a qua, tertia hac vice abductus est, gentē, & locū quo fuit deportatus. Nam primum a Scotis in patria captus, ductus est in Hiberniam secundo ab exulibus Britannis Aremoricos inuadentibus eo delatus est, vnde cum alijs captiuis fugiens sexagesima die captiuitatis suæ, iterque ingressus, decima die peruenit ad homines patriæ suæ; vt omnino necesse videatur secunda illa captiuitate venditum eum inter Pictos Britonum hostes, linguaque ab illis & Hibernis dissonos.

[49] [duciturque in Galliā,] Tertia autem vice Gallifuerunt, qui vel captum a se, vel a capientibus emptum naui sua ducentes in terram suam, ventum multis diebus contrarium habuerunt, donec congruum ijs impetrauit Patricius cum ijsque post dies duodecim Brotgalum, [& Turonas fugit.] inde Traiectum venit. Vbi a Christianis absolutus est de captiuitate, & fugiens inde peruenit ad Martinum Episcopum Turoni, & quatuor annis mansit cum eo, & tonso capite ordinatus est ab eo in clericum, & tenuit lectionem & doctrinam ab eo. Hæc Probus; in quibus temporum rationem hanc concipimus, vt mense Martio anni prædicti profectus ad Armoricos cum parentibus Patricius sit: mense Aprili abductus; mense Iunio ad consanguineos reuersus in patriam: iterum autem abductus in Autumno Turonas aduenerit, decimo vel vndecimo post auunculi mortem mense: mortuum enim esse S. Martinum anno CCCXCVII demonstrauimus ad Acta S. Sigeberti. § 7, Februarij 1.

[50] Quod Patricius ad S. Matrinum iuerit omnes scribunt: sed fere post narratam illius ad Germanum Altißiodorensem profectionem, tamquam rem incerti omnino temporis: verum nouemdecim annis post mortem Martini ordinatus est in Episcopum Germanus. [vbi in S. Martini, recens defuncti,] Solus Probus Turonensem commorationem, vt tempore ita & narrationis ordine priorem expreße facit Autißiodorensi: quamuis communi alioqui deceptus loquendi modo, quo ad S. Martinum, S. Germanum aliosq; Sanctos ire dicuntur, qui eorum visitant corpora templaq; vel monasteria eorumdem nominibus appellata. Potuit sane auunculi mortem adeo recentem, in ea perturbatione publicarum rerum ignorare Patricius, & tamquam ad viuentis auxilium Turonas properasse: hac tamen expectatione frustratus non debuit inde recedere, nec alibi commodius poterat religiosioris vitæ principia ponere, quam in eo monasterio; quod Galbertus secundum acceptam a S. Martino vitæ regulam gubernabat, ab eo adhuc in viuis degente constitutus Abbas. Etenim Turonibus non tantum in Clericum esse attonsum Patricium, quod credibile est a S. Briccio Martini successore factum; sed etiam ad monasticum Ordinem admissum, etsi non diceret Vitæ Tripartitæ auctor, indicaret obseruata ex lege a carnibus abstinentia, aliaque exercitia num. 36 recensita. [monasterio tonsuram suscipit:] Cum autem dicit adusque illum diem non nisi seruorum more tonsum fuisse Patricium, palam facit, continuo post prænarratas captiuitates hanc tonsuram a S. Patricio fuisse susceptam: non autem illo tempore, quo S. Germani discipulus censebatur. Quod autem etiam hic auctor ab ipso S. Martino hoc illi officium factum dicat, tam est ei ignoscendum, quam quod communi cum ceteris errore recentem ab captiuitate iuuenem, aut saltem tricenarium ad S. Germani scholam deducat.

[51] Atque hæc de tempore: de loco vix putamus dubium esse posse, quin Brotgalum Probi, Burdegala sit, hodie Bourdeaux quasi Bord-des-gaulx, id est ripa seu portus Gallorum. Traiecti nomen nullum sui vestigium ijs in partibus reliquit: haud tamen ambigere possumus, quin sumptum ex re nomen vico alicui, in aduersa Dordani fluminis ripa sito, tributum olim fuerit, vbi nunc forte vel Burgus vel Portus Cusacensis est. Atque hinc si in patriam iter voluisset Patricius dirigere, Turonibus ei transeundum necessario fuit: nec enim rectior via concipi potest ad Portum Iccium, [& quadriennio manet.] qua breuißimus in Britanniam traiectus est. Cur autem eo rediret extinctis parentibus & tot in patria calamitates expertus? maxime cum Deo dirigente ad sublimius vitæ genus se vocatum intelligeret. Quo vero nisi Turonas se reciperet? vbi auunculum se habere Episcopum credebat, futurum spiritualis vitæ magistrum optimum. Mansit igitur ibidem & primos quidem quadraginta dies cum Episcopo successore, frequentans cellam ab eodem super demortui decessoris & miraculis quotidianis clari sepulcrum erectam: deinde vero extra vrbem se contulit ad Maius monasterium S. Martini, sic deinde dictum, postquam secundum illud ad corpus Sancti ipsa in Vrbe cœpit monasterijs adnumerari: atque ita diuersa auctorum de commoratione apud S. Martinum loca conciliantur, & peruenitur ad Autumnum anni CCCCI, qui S. Patricio ætatis suæ fuit XXIV.

§ VIII Peregrinationes S. Patricij: prima in Hiberniam expeditio irrita: Autissiodorensis commoratio.

[52] Circa hoc tempus factum existimamus quod narrat Vita 3. nu. 22. Mansit quatuor annis cum S. Martino, & Angelus ad S. Martinum dixit vt iret Patricius ad Tamarensem insulam. [postea angelico monitu] Et hic quidem S. Martinū nominari pro Abbate S. Martini intelligitur ex dictis. Tamarensē insulam quærunt nec reperiunt toto mediterraneo mari Colganus atq; Vsserius, & sane obscurus locus est, maxime quia additur additur. Transactis illic nouem annis, voluit Patricius visitare Romam. Verum constat ex sequentibus, vltimo hoc loco agi de itinere ad Cælestinum Papam: quare interijciendi sunt inter iter illud, & annos quatuor in monasterio S. Martini actos, anni circiter viginti sex: ac proinde insula ad quam ex S. Martini monasterio hic abire iubetur Patricius, diuersa ab ea est quam nouennio incoluit, antequam Romam ex S. Germani consilio adiret. Itaque nihil verebimur missas facere aliorum coniecturas omnes, quibus præcitato loco volunt aliqui vel Gallinariam vel Caprariam, [iussus in Hiberniam redire Patricius] vel Camariam insulam intelligi (licet eas a Patricio per maris mediterranei insulas peregrinabundo aditas possimus credere) & nihil existimamus verosimilius quam Tamarensem pro Temarensi seu Temoriensi irrepsisse, ipsam vtique Hiberniam: cuius Regia atque præcipua ciuitas, vulgo Temoria Latine scribentibus, in Hibernico Fieci hymno apud Colganum nominatur Temair. Id autem eo facilius credimus; quo magis constat ex ipsius S. Patricij Confeßione alijsque de eius vita auctoribus, frequentibus visionibus monitum fuisse Sanctum de repetenda Hibernia, vbicumque demum locorum esset, statim a sua captiuitate & diu antequam illuc a Pontifice dirigeretur.

[53] [modico tēpore moratur in patria;] Tali mandato accepto per S. Martini Abbatem Galbertum, qui hic abusiue Martinus dicitur, videtur Patricius in Britanniam nauigasse, traiectum in Hiberniam ordinaturus, atque ex consanguineis etiam auxiliares aliquos in eam expeditionē ducturus: eoq; spectare putamus, quod in Confeßione legitur num. 13 Iterum post paucos annos in Britannia eram cum parentibus meis, id est consanguineis, qui me vt filium receperunt & ex fide rogauerunt me, vt vel modo post tantas tribulationes, quas ego pertuli, numquam ab illis discederem: sed frequentibus per nocturnam quietem visis stimulatus ad Hibernorum salutem curandam, cum, feruentibus tum maxime inter Britones ac Scotos bellis, nullam videret huius consilij in præsentiarum executioni mandandi commoditatem; animum ad Italicam peregrinationem applicuit: & sicut scripsit Tirechanus, citatus ab Vsserio pag. 835. [traiectuq; desperato, 7 annis peregrinatur.] Septem annis ambulauit & nauigauit in fluctibus & in campestribus locis per Gallias atque Italiam totam, atque in insulis, quæ sunt in mari Tyrrheno, vt ipse dixit in commemoratione laborum suorum: idem septem annorum spatium habet Vita Tripartita num. 38: sed tamquam in vna quapiam insula actum: Probus vero eamdem init viam: & apud nudipedes solitarios annis octo, apud Insulares quosdam eremitas annis nouem, dicit conuersatum Patricium. Sed illa Insularis annorum nouem commoratio ad posteriora spectat tempora, profectionem ad Cælestinum Papam immediate præcedentia: alij septem vel octo anni, vnone an pluribus acti sint locis, nemini certius possumus, quam ipsimet credere, plura apud Tyrechanum loca indicanti.

[34] Annum igitur CCCCII partim amicis & consanguineis in Britannia datum credimus, [Iterum admonitus] partim reuersioni in Gallias impensum: vnde post iteratam fortaßis dierum quadraginta moram apud S. Martini sepulcrum, nec non aliquā in monasterio, vbi primum fecerat vitæ religiosæ tyrocinium, satis est si post initium anni CCCCIII in Italiam ipsum deducamus: qui, additis septem integris austerioris inter solitarios montanos atque insulares vitæ, fiet CCCCX. Hoc vero anno ad exitum pene deducto, [sit Sacerdos in Thuscia:] Angelus Domini rursum apparuit S. Patricio, dicens: Vade ad S. Seniorem Episcopum, qui est in monte Hermon in dextero latere maris Oceani, & vallata est ciuitas illius septem muris. Hæc Probus & his similia aliæ Vitæ nonnullæ; quibus explicandis Oedipus aliquis necessarius; aut potius venia danda Hibernis parum peritis in regionum externarum notitia. Sic antiquus in Fiecum Scholiastes de Altißiodoro agens, Burgundia, inquit, vocatur prouincia, in qua illa est ciuitas: vel in australi plaga Italiæ est prouincia illa: sed verius est quod in Gallijs sit. Vt vero aliquid per coniecturam dicamus, suspicio est e Thusciæ montibus, quos Arnus fluuius præterfluit, aliquem hic corrupto Hermonis vocabulo dici, ac forte Pisanum montem, iam olim plurimorum in circuitu eremicolarum habitationibus notum: forte etiam Pisanæ Vrbis Episcopum fuisse prædictum S. Seniorem vel Senatorem, ex ijs qui inter Gaudentium (initio quarti seculi in Concilio Romano sub Melchiade Papa notum) & Alexandrum (seculo septimo ad medietatem perducto nominatum) interceßere, nominibus temporum iniuria obliteratis.

[55] [& ab Hibernia rursum adit] Quid autem deinde? Pergit Probus: Cumque venisset illuc, mansit cum eo per aliquot dies; deinde ordinauit illum Episcopus ille in Sacerdotem, & lectitauit cum eo multis temporibus: puta annis duobus vel tribus. Dum autem ibi moraretur, nocte quadam audiuit voces puerorum de sinu & de ventre matrum, qui fuerunt in Hibernia, dicentium: Veni, S. Patrici, saluos nos fac ab ira ventura. Eadem quoque hora dixit Angelus ad eum: Vade ad Hiberniam & eris Apostolus insulæ illius… Surgens igitur Patricius venit in Hiberniam, statimque vaticinati sunt Prophetæ Hiberniæ, quod venisset Patricius illuc. Cum autem prȩdicantem illum diebus ac noctibus spernerēt insulani, qui tamen resistere non poterant Dei ordinationi, S. Patricius fudit ad Dominum huiusmodi preces: [irrito conatu rediens,] Domine Iesu Christe, qui iter meum per Gallias atque per Italiam ad has insulas direxisti, perduc me, obsecro, ad Sedem S. R. Ecclesiæ, vt accepta deinde auctoritate prædicandi cum fiducia, fiant Christiani per me populi Hibernorum.

[56] Annus iam agebatur CCCCXIII, imo forsan præterierat, quando eadem qua venerat reuertentem via, Sanctum Britannia excepit, hospitem habitum vno, vt minimum, anno, qui fuit seculi CCCCXIV: vbi ea contigisse omnino existimamus, quæ apud Vsserium pag. 843 scripsit Ricemarchus, & qui Ricemarchum transcripsere Giraldus Cambrensis atque Capgrauius in Vita S. Dauidis Meneuensis: quamuis eodem omnes antichronismo vsi, nec nisi vnicam profectionem Hibernicam agnoscentes, multo post secutis temporibus illa tribuant. Hæc autem sunt verba Ricemarchi:

Patricius, Romanis linguis eruditus ac disciplinis, comitantibus virtutum turmis Pontifex effectus, [ac solitudinis amore captus] gentem, apud quam exulauerat, petiuit: in qua fructuosi operis lucernam oleo geminæ caritatis infatigabili reficiens labore, eamque non sub modio, sed super candelabrum imponere volens, vt cunctis, glorificato omnium Patre, roraret; Cereticæ gentis regionem adijt: in qua per aliquantulum temporis conuersatus, Demetica intrauit rura: ibique perlustrans, tandem ad locum, qui Vallis-Rosina nominabatur, peruenit, & gratum agnoscens locum, deuouit ibi Deo fideliter deseruire. Sed cum hæc secum meditando reuolueret, apparuit ei Angelus Domini: Tibi, inquit, non istum Deus disposuit locum: sed filio qui nondum natus est; [ne in Britannia subsistat] nec nisi peractis XXX annis nascetur. Audiens autem hæc S. Patricius, mœrens stupensque volutat, deliberans & corde dicens: Cum ante Domini mei conspectum incassum labor meus redigitur, & mihi qui nondum natus est superponitur: vadam & tali labori amodo non subiaceam. Hæc autem secum cogitans talibus ab Angelo blanditus verbis, consolationem accepit. Non ita fiet: sed Hibernensium Insulæ principem constituit te Dominus; nondum enim verbum vitæ excepit (tota scilicet & plene, [monetur ab Angelo,] vt per Patricium) ibi enim prodesse debes; ibi parauit tibi Dominus sedem; ibi signis & virtutibus radiabis, totamque Deo gentem subijcies. Ego ero tecum: sit tibi hoc in signum, totam tibi insulam ostendam: curuentur montes, humiliabitur pelagus, oculus trans omnia erectus eo loco, in quo stas, videbit promissum. His dictis, erectisque oculis ex loco, in quo stabat, qui modo sedes Patricij dicitur (addit Tinnemuthensis: Et erat vallis satis magna, in qua est lapis, super quem stetit, ante ostium cuiusdam capellæ antiquæ, quem ego oculis vidi & manibus palpaui) totam prospexit insulam.

[57] Hactenus Ricemarchus: [S. Dauidis natiuitatē prædicente] quæ nequaquam possunt anno CCCCXXXII gesta credi, quo consecratus Episcopus cum plena Apostolici muneris exercendi potestate, tanto cum hominū rerumq; apparætu, quantum eum Vita describit, traiecit in Hiberniam: nam quomodo post excitatam de se tantam Romæ atque in Gallia expectationem, & rebus post tot moras atque impedimenta huc demum tam feliciter deductis, incidere Patricio vel per somnium potuisset voluntas in Britannia residendi? Hoc autem tempore fieri ea potuere perquā facile, cum animo esset Patricius, vt natum fieri, afflicto, quod ea se spe pene ex toto deiectum videret, quam tot antecedentia oracula fecerant, & triginta septem annorum ætas, rebus gerendis ferendisq; laboribus imprimis idonea. Hæc autem ratiocinatio cum sit ipso rerum contextu probabilißima, [futuram post annos 30.] tum eo etiam euadit verosimilior, quod hoc modo lux illata intricatißimæ alias S. Dauidis Meneuensis Chronologiæ, clarum faciat, quomodo elapsis post hæc annis triginta Roma rediens, & per Cereticam, vt antea, transiens, anno eiusdem seculi XLVI, de puero iam tum concepto prædixerit, quantus futurus esset: & Dauid anno DXLIV vita functus, [si tamen tot fuere determinati.] LXXXXVII, non autem CXXXXVII annos viuendo expleuerit, prout est ad I Martij ante eius Vitam dictum. Si quis vero propter dicenda inferius non putet fidendum esse illi determinato annorum XXX numero (vti sane suspectus nobis est ne sit eadem, qua alibi, ratione diuinando confictus) nihil oberit quo minus idem S. Dauid, in longius aut nullum certum tempus prædictus, illo anno conceptus fuerit, quo postrema vice Roma rediens Patricius per Britanniam transiuit, & moriens annum dumtaxat LXXXIV fuerit viuendo egressus.

[58] Prosequitur Probus narrationem suam, & res in Britannia gestas silentio prætermittens, [S. Germani discipulus] Transnauigato, inquit, mari Britannico venit, vt corde proposuerat, ad hominem sanctissimum ac probatissimum in fide ac doctrina, omnium pene Galliarum Primatem eximium, Germanum videlicet Autissiodorensis Ecclesiæ Episcopum: apud quem non paruo tempore demoratus est in omni subiectione, cum patientia, obedientia, caritate, castimonia, & omni tam spiritus quam animi mūditia, Virgo manens in timore Domini, ambulans in bonitate & simplicitate cordis omnibus diebus vitæ suæ. Etenim laboribus suis necdum maturam cernens Hibernicam messem, Angelico admonitu, vt credere par est, consilium Pontificis Romani adeundi suspendit tantisper, donec aliquem reperisset magnæ auctoritatis virum, per quem sibi ad Pontificem pateret aditus, & Episcopalis consecratio ad rem tantam perquam necessaria obtineretur; interim vero pleniori scientiæ acquirendæ aliquanto vacaret tempore. At quanto? Triginta plerique annos volunt [quanto tēpore fuerit?], æquis portionibus totam Patricij vitam partientes quadrifariam: alij quadraginta asserunt, inquit Vitæ 2 auctor: sed vtrosque ex hactenus deductis liquet excedere totum illud tempus, quod inter vltimam captiuitatem & aduentum in Hiberniam interceßit. Rectius igitur Iocelinus ab aduentu in vrbem Autissiodorensem, annos octodecim numerauit: quamuis hi quoque sint nimij, si solum Germanum præcise spectemus.

[59] Colganus se in omnem torquet partem vt Romæ, vbi iuuenem Germanum constat iurisprudentiæ dedisse operam; & genere & moribus & toto vitæ instituto dißimillimos iuuenes, [An in Italia?] saltem aliquantulo componat tempore, & ad hoc mouetur S. Fieci Hymno, quo dicitur: Profectus est, Patricius scilicet, trans Alpes omnes, traiecto mari, quæ fuit felix expeditio, & apud Germanum remansit in Australi parte Latij: ad quem locum Fieci scholiastes, nec ipse fortaßis auctoris mentem satis assecutus: Latium est, inquit, quæ Italia dicitur: sed tamen Germanus tunc erat in Gallijs. Verum in Hibernico semel iterumque & sepius habetur vox leta: [nequaquā: sed in Gallia.] quam nescio cur tam constanter interpres Latium reddat; cum Letauia, id est, Aremorica Britanniæ obiecta ad Austrum, tanto sit vicinior, sub eoq; nomine, tamquam notiorem Hibernis partem Galliarum significante, censeri poßit tota venire Gallia: in cuius Australi parte insula est, de qua mox dicemus, ad quam, suadente Germano, Patricius se recepit: nisi dicere malis ab linguæ Latinæ vsu, totis gallijs tū adhuc cōmuni, Gallias Latium dici, sicut Brabantia Romana dicitur ea pars, in qua nunc obtinet sermo Gallicus, ex Latino Romanorum sermone deductus. Sensus igitur prædictorum versuum hic erit Iussus ab Angelo, Hibernia relicta, trans mare se conferre, profectus est trans Alpes omnes; non Italicas, sed Britannicas (a quibus ipsa insula nomen habet Albionis, quasi Alp-eyo id est, Alpestris seu montosa insula) eoque profectus est traiecto mari, quod Hiberniam a Britannia separat. Quidquid sit de huius loci sensu, certum est nullum esse tempus, quo demonstrari poßit Romæ fuisse Patricius, antequam veniret ad Cælestinum: nam Regularium Canonicorum Breuiaria, hoc vel superiori seculo concinnata, quibus, vt Ordini suo Patricium inserant, Romæ eum studuisse & cum Lateranensibus Clericis commoratum affirmant: non putamus in re tam antiqua nobis necessario esse sequenda.

[60] Sed nec statim Autisiodori reperit Germanum Episcopum, vtpote anno dumtaxat CCCCXVIII consecratum; [primum S. Amatoris,] sed S. Amatorem; cuius memoriam mirum non est apud Hibernos obscuratam, multo famosioris Germani claritate. Apud hunc igitur quadriennio Episcopatus eiusdem reliquo Patricius mansit, permansitq; deinceps cum successore, quem Iocelinus scribit diuino oraculo monitum vt Sanctum secum retineret, tum, cum ipse ordinatus est, agentem annum ætatis suæ quadragesimum primum: tenuit autem secum per annos, vt videtur, quatuor vel quinque: [dein Germani.] donec ad Arelatensem insulam seceßit Patricius, in qua ipsum docuisse, id est, docendum porro curauisse, dicitur Germanus; dum suæ interim totiusq; Ecclesiæ negotijs publicis maximisq; domi ac foris distinetur. Accedebat autem ad eam migrationem suadendam apparitio Angelica, quā putamus designatam fuisse a Probo, vbi ait: Venit iterum ad eum Angelus Domini, & dixit: Vade ad illos qui sunt in insula inter montes & mare… sicque permansit cum insulanis illis nouem annis, habitus ab eis magna veneratione. Ita inquam putamus, quamuis hæc Probus habeat præpostero ordine, antequam scilicet ad S. Germani familiaritatem Patricium deducat.

§ IX S. Patricius Lerinum secedit, & obtenta tandem a Cælestino missione Hiberniam auspicato ingreditur.

[61] [A Germano Lerina discedit Patricius,] Hic porro non leuis quæstio nascitur, ecquasit illa Arelatensis, seu (vt alibi scribitur) Aralanensis insula: nam licet vno ab Arelate lapide exigua sit insula, quam amplo in lacus speciem sinu Turoni refluxus circumdat: in eaq; nunc monasterium visatur, Montis-maioris a loco dictum: huius tamen initia non esse ante seculum decimum quærenda Tomo 4 Galliæ Christianæ docent San-marthani fratres. Camarias ad Rhodani ostia suspicatur Colganus: sed istic aliqua tunc temporis fuisse monasteria nullo antiquo docemur auctore; est autem ad ortum proxima Lerinensis insula, ab eo tempore, quo ante annos viginti venerat in Galliam Patricius sanctitatis eximiæ laude celebratissima, ab Arelatensibus fere monachis habitata, vt inde dici Arelatensis potuerit, scriptoribus exteris proprium loci nomen non plene assecutis, nisi quis suspicari malit Laranensem pro Lerinensi perperam scriptum fuisse. Multa possemus de hac insula dicere: sed audire hoc loco sufficit quæ de illa S. Eucherius Lugdunensis Episcopus scripsit ad S. Hilarium Arelatensem, in opusculo de laude Eremi. Fauet situs designatus a Probo inter montes & mare: Alpes Maritimas scilicet, & mare Gallicum, quod inde versus Hetruriam procedens, Hetruscum ac Superum dicitur.

[62] [viris sanctis abundatem.] Equidem cunctis eremi locis, quæ piorum illuminantur secessu, reuerentiam debeo, præcipuo tamen Lerinam meam honore complector, quæ procellosi naufragijs mundi effusum piissimis vlnis me receperat: digna quæ Honorato auctore (fuit is secundum Vitā 16 Ianuarij datā, Arelatensis Episcopus, & anno CCCCXXIX excessit e vita: monasterio autem principium dedisse scribitur a Sanmarthanis circa annum CCCLXXV) fundata sit… digna quæ præstantissimos alat monachos, & ambiendos proferat Sacerdotes. Hæc nunc successorem tenet eius Maximum (ad Regiensem deinde cathedram promotum) … hæc habuit reuerendi nominis Lupum: (tunc Trecensem Antistitem) hæc habuit Germanum eius Vincentium (Lerinensem cognomine, & opusculo vere aureo aduersus hæreses conscripto celebrem)… hæc nunc possidet venerabilem grauitate Caprasium, veteribus Sanctis parem (ipsius S. Honorati magistrum) Hæc hunc habet Sanctos illos viros qui diuisis cellulis Ægyptios Patres Gallijs nostris intulerunt. His ipsos Eucherium, Honoratumq; adiunge, omnes nunc Sanctorū adscriptos catalogo, omnes eo tempore viuentes, quo S. Patricius Altissiodori fuit, & plerosq; adhuc in illa insula commorantes.

[63] [Hinc in Hiberniam radire iussus,] Interim autem dum ibi per multos annos demoratur. Probo teste, Patricius, Angelus Domini, qui ei indesinenter apparuerat, etiam modo crebris visionibus visitauit eum, dicens, iam adesse tempus vt veniret in Hiberniam, & Euangelico ore nationes feras ac barbaras, ad quas docendas destinatus fuerat, conuerteret ad Christum. Nactus ergo tempus opportunum aggreditur, ad quod illum Dominus vocare est dignatus. Scilicet quid secum ageretur cum magistro suo S. Germano communicat, anno CCCCXXX oportune reuersum a Britannica legatione, in qua socium eidem iuisse Patricium soli Scholiastæ Fiechiano credere non possumus, dum eam adiungit fabulam, quæ omnem huic eius dicto fidem derogat: potius existimamus S. Germanum, quem ex Vita eius nouimus statim post Britannicam legationem Arelatem profectum, [ex Germani consilio semel] ad visendum Hilarium, eadem vsum occasione, excurrisse ad Insulam Lerinensem, notißima incolarum sanctitate totis Gallijs celebrem: vel certe Patricium petendi consilij caussa ad ipsum venisse Arelatem, illius in vrbem aduentu cognito. Germanus vero audiens quæ sibi quiescenti vigilantiq; accidisse sæpe narrabat S. Patricius, eadem nunc recentibus monitis denuo inculcari: Pergas ergo, inquit apud Scholiasten, ad successorem S. Petri, nempe Cælestinum, vt te ordinet; quia hoc munus ipsi incumbit. Venit ergo Patricius ad eum, & nec ei honorem dedit: quia ante misit Palladium in Hiberniam, vt doceret eam: ex quo colligimus annum XXXI in cursu fuisse, antequam Romam Patricius adueniret.

[64] Postquam autem, inquit idem qui supra Scholiastes, Cælestinus recusauit eum ordinare Episcopum, [terumq; Cælestinum Papam adit,] declinauit ad insulas Maris Tyrrheni, & tunc inuenit baculum Iesu, in nullo, vt Acta ostendent, Mosaicæ virgæ inferiorem, ac magno deinceps in honore habitum apud Hibernos. Venit autem Patricius iterum ad S. Germanum … Misit ergo Germanus denuo Patriciūad Cælestinum, & Segestium cum eo, vt perhiberet testimonium propter se … Postea intellexit Cælestinus Palladium decessisse, & tunc dixit: Nec potest homo quidpiam accipere in terra, nisi datum ei fuerit desuper. Tunc ordinatus est Patricius in conspectu Cælestini… & Cælestinus non vixit, nisi vna septimana postquam ordinatus est Patricius, vt ferunt: Sixtus vero ei successit, in cuius primo anno Patricius venit ad Hiberniam, & ipse perhumaniter tractauit Patricium, & dedit ei partem Reliquiarum Petri & Pauli & libros multos. [& missionē impetrat.] Hactenus scholiastes: qui cum adijt Amatoregem Autißiodorensem Episcopum fuisse, qui Patricium ordinauit, vti cognoscitur manifesto errasse, & res, personas, ac tempora confudisse; ita non magis mouere nos debet, cum dicit in conspectu ipsius Cælestini ordinatum, quam cum subiungit & Theodosij Iunioris Regis mundi: non enim Theodosius iunior, sed Valentinianus imperabat in Occidente: igitur pro conspectu, Pontificatus & Imperij tempus accipe: & per ordinationem, institutionem intellige, qua ei per Apostolicas litteras data facultas est adeundæ Hiberniæ & Episcopalis consecrationis suscipiendæ, quando Palladij mortem certius cognouisset.

[65] [discedit in Hiberniam cum socijs 9] Sic instructus Roma discedit Patricius cum socijs nouem, vt habet MS. Hibernicum ab Vsserio pag. 838 relatum: nec plures ipsa Acta recensent, quādo de accessu Sancti ad Regem Leogarium agunt, & nonum locum puero Benigno recens in Hibernia adscito concedunt, in vicem Lumani ad scaphæ custodiam derelicti. Scimus operis Tripartiti Auctorem, auctoremque Vitæ 3 socios e Britannia in Hiberniam traijcienti Patricio XXIV, Tinnemuthensem atque Capgrauium XXXIV dare: sed merito suspicamur quod hæc transfretatio ab auctoribus, non satis omnia distinguentibus, confusa sit cum alia post annum duodecimum facta; quando & in Britannia aliquamdiu prædicauit Patricius, & rebus tam prospere inchoatis magnum ibidem nomen consecutus, facile potuit subsidiarios plures in opus allicere Euangelij, maxime ex paterna familia sororum filios vna cum matribus; quos vix credibile est citius ad auunculum suum sese omnes iunxisse. Sed ne pluribus hac de re, non magni vtique momenti disputemus: videamus ex Probo, quomodo Roma regrediens, gradum siue ordinationem episcopalem in itinere susceperit.

[66] Audientes itaque de morte Palladij Archidiaconi, [& Palladij morte intellecta,] discipuli illius, qui erant in Britannijs, venerunt ad S. Patricium in Eboriam, & mortem Palladij ei denuntiabant. Patricius autem & qui eum eo erant, declinauerunt iter ad quemdam miræ sanctitatis hominem, summum Episcopum, Amatorem nomine, in propinquo loco habitantem: ibique S. Patricius sciens, quæ superuentura essent illi, Episcopali gradu ab eodem Archipræsule Amatore sublimatus est. Sed & alij nonnulli Clerici ad officium inferioris gradus ordinati sunt. Eodem vero die, quo S. Patricius sacris benedictionibus consecratus est, conuenienter hoc Psalmistæ canticum in choro psallentium Clericorum decantatum est: Tu es Sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. Ex eo quod quartæ Vitæ Auctor dicat Patricium, Apostolica accepta licentia, per Italiam Galliasque recto tramite per ambulantem, peruenisse ad mare, inter Gallias & Britannias positum; & miraculi vnius narratione interiecta subiungat: Audita itaque morte Palladij in Britannia, quam discipuli … redeuntes retulerunt in Eboria. Ex hoc, inquam Colganus necessario consequi putat, quod ciuitas illa Eboria inter Morinos ac Britanniam quæri debeat, fueritque vel Bononia (Eboria hic mendose nuncupata) vel ipsa Eburonium Augusta nunc (vt falso credit) Leodium dicta, vel vrbs olim amplißima Tungri: quasi nihil ab inuicem Eburones Morinique distarent, imo pro ijsdem essent accipiendi. Verum ad hæc tam male inter se cohærentia, [Eporediæ in subalpinis,] vnius illius loci auctoritate motus non recurret is, qui nobiscum obseruauerit, quam præpostero ordine Patricij gesta ab auctoribus referantur: & potius incertum se hærere fatebitur.

[67] Cur tamen hoc fateamur? cum in ea quam S. Bernardus conscripsit S. Malachiæ Dunensis Vita cap. 10 de ipso Romam eunte hæc legamus Trans Alpinas cum venisset Iporiam, ciuitatem Italiæ? quam eam esse, quæ Iurea hodie, antiquis Eporedia dicebatur, vrbs Insubriæ perantiqua, constat ex diplomatis ab Vgello Italiæ sacræ tom. 4 relatis: in quibus poct annum 1000 paßim Ipporienses & Yporienses Episcopi leguntur, nec non Yporedienses. Per hanc autem ex Gallia Romam, aut hinc eo commeantibus rectum iter est. Locum vero ad quem declinauit consecrandus Patricius, ipsam Augustam Taurinorum fuisse censemus, vtpote vnius dumtaxat diei itinere Eporedia distantem, aliquantum ad sinistram deflectendo; in qua circa seculi prioris initia sedem fuisse Episcopalem Ecclesia illa credit, [Episcopus consecratur Taurini.] ad annum CCCX referens S. Victorem Episcopum suum, per quem ædicula SS. Solutoris, Aduentoris & Octauiani Martyrum ædificijs aucta & censu annuo ditata sit: quamuis Episcoporum, qui Victorem præcessere & secuti sunt, nomina delerit obliuio, vsque ad S. Maximum, quem constat anno CCCCLXV geßisse Pontificatum, eo quod Romanæ Synodo sub Hilario Papa interfuisse inueniatur. Ex intermedijs igitur aliquis Amati, vel Amatoris, vel etiam Amatoregis (ita enim varie varij) nomen habuerit; quem qui Autisiodorensem Episcopum facit Fieci Scholiastes nimium quantum aberrat a vero: hic enim ab annis sedecim iam in fata concesserat.

[68] Iocelinus consecrationem Romæ factam supponens a Cælestino, omnibus illis prætermißis, pergit porro ad Angelicam allocutionem & Dominicam in itinere visionem, qua Patricius ad opus ministerij diuinitus sibi iniuncti, a Domno etiam Papa commissi, [S. Germanum visit;] consummandum anhelauit & versus Hiberniam cum viginti viris (nos pauciores fuisse credimus) vita ac sapientia præclaris, ab ipso summo Pontifice sibi deputatis in adiutorium, regressum maturauit. Diuertit autem, vt idem ait, ad B. Germanum nutritorem & eruditorem; ex cuius munere accepit calices & vestimenta Sacerdotalia, copiam codicum, & alia quæ pertinent ad cultum & ministerium ecclesiasticum. Ita Iocelinus: pergit autem Vitæ quartæ Auctor: Galliasque recto tramite perambulans peruenit ad mare inter Gallias & Britannias positum; in cuius littore duos inuenit viros inter se pugnantes: quos B. Patricius admonens, vt pacifice viuerent, responderunt dicentes, quod nemo inter illos pacem facere valeret, nisi qui de minutis arenis illic adhærentibus vnū lapidem facere potuisset. Audiens hæc S. Patricius, Baculo Iesu, quem manu tenebat, arenas in modum circuli circumdans, in vnum transformauit lapidem. Videntes autem homines miraculum, dantes gloriam Deo, pacificati sunt. Lapis autem secutus est S. Patricium, qui auro & argento ornatus, in quadam ciuitatula cum magno vsq; in hodiernum diem habetur honore. Denique (vt Probi verbis concludam) tunc venerabilis Sacerdos Domini Patricius nauem celeriter ascendit, [in Hiberniam traijcit,] & peruenit in Britanniam, omissisque omnibus ambulandi anfractibus, cum omni velocitate prospero fluctu mare nostrum in nomine sanctæ Trinitatis adit, atque in Hiberniam appulit, ante hyemem, vt par est credere, anni CCCCXXXII, cum annum ætatis LV ageret.

[69] [incipit fidē prædicare in Lagenia] Hic finis diuturniorum in cismarinis partibus peregrinationum Patricio fuit, hoc Apostolicorum laborum initium. Appulit autem primum in Lageniam, vbi Palladius quædam fundamenta iecerat: vbi annum reliquum actum esse cum principio anni sequentis omnino nobis persuademus; nec enim ita cursim plantari fides potuit in populo præsertim rudi. Primo autem Baptismo ibidem celebrando, quo tinctus Sinellus, delectum credimus V Aprilis: qui fuit dies decimus a Paschate istius anni acto die XXVI Martij secundum Canonem, qui postea dictus est Victorinus, prout intelligitur ex epistola Cummiani Hiberni ad Segienum Hyensem Abbatem de controuersia Paschali, vndecima in Sylloge Hybernicarum epistolarum edita ab Vsserio: in qua cum dixisset, omnes Cyclorum computationes contrarias esse ei quam Britones Scotique schismatici tenebant, & cuius auctorem, locum, tempus incertum haberi alio loco dicit, omnes incipit enumerare, & Primum allegat Cyclum illum, [& primum ibi baptismū celebrat 5 Aprilis:] quem S. Patricius Papa noster tulit & fecit; in quo Luna a XIV vsque in XXI regulariter, & æquinoctium a XII Kal. Aprilis obseruatur. Neq; gratis prædictum diem V Aprilis primo huic baptismati aßignauimus: non enim aliud putamus designari his verbis Festilogij Ængußiani ad hunc diem relatis, Baptismus magni Patricij cœpit in Hibernia; quod in Martyrologio Tamlactensi legitur hoc modo: Baptismus Patricij venit in Hiberniam. Sane primitiarum istarum lætitia merebatur perpetua memoria celebrari.

[70] Verum cum populi illius obduratio non satis prompte verbi diuini semina reciperet, [inde in Vltoniam abit,] credidit vir sanctus fieri posse, vt maiores suscessus haberet in Dalaradia, vbi captiuus seruierat & notiora habebat loca hominumque ingenia, fortassis & linguam, saltem dialecto diuersam. Igitur eo iter intendit, ibique non inutiliter laborauit, ac demum etiam futuris monachis fundauit Saballense monasterium, quod semper carißimum habuit ac denique corporis sui posseßione ditauit. His rebus agendis si annos tres impensos velis credere, congruum sane tempus sumpseris, & celebre illud tot contra Leogarium Regem eiusq; magos certaminibus Pascha, in campo Bregiorum Rege inspectante actum, inciderit in annū Leogarij quintum, Christi CCCCXXXVI, [& anno 436 in Paschate cum Leogario cōgreditur:] diem XIII Kalendas Maij. Secuta est hoc aut proximo anno Athrumiensis Ecclesiæ fundatio, perperam ipsi anno CCCCXXXIII ab alijs communiter attributa: tum reliqua sancti viri acta quæ impoßibile est ordine annorum digerere, cum id primi eorum relatores neglexerint. Solum hic restat obseruandum quod reliquum omne tempus Hiberniæ conuertendæ impensum gemina Romam profectione Patricius interpolarit: [& Romam semel] vna quidem post exactos duodecim in Apostolatu annos, quando obuiam factus redeuntibus in Hiberniam Clericis pellem, [iterumq; redit.] qua fuerat inter sacrificandum diu vsus, dono dedit: alteram decrepita in ætate annorum octoginta, quando condita Ardmachana ecclesia monitus ab Angelo est, Vrbem Reliquiarum impetrandarum caussa adire, quæ vtraque profectio in S. Leonis Magni incidit Pontificatum: quibus duabus peregrinationibus si addas primam sub Cælestino Papa impetrandæ mißionis caussa, finito tempore quod asceticæ litterariæq; institutioni Deus in Gallia atque Italia impendi voluit, inuenies tertio aditam ab Apostolico viro Romam fuisse, prout dicitur in Vita: imo quater, si primam ad Cælestinum profectionem, gemines cum Probo inter vnius anni spatium: quapropter non nisi pro vnica meruit accipi ab auctoribus ceteris.

§ X Reijciuntur fabulosæ quædam Actorum Patricianorum chronotaxes.

[71] Qvemadmodum ij, qui suos in vsus aquas vndecūque acceptas deriuant, facile in publica priuataue delingunt iura; ita difficile est scriptoribus, patriæ suæ gloriæ sic studentibus, vt quamcumque iuris vmbram dubia in luce spectasse contenti, eam continuo prensare non dubitent; cauere ne quandoque contra veritatem impingam, [Morinensis S. Patricij Episcopatus,] & eorum vel coniecturæ vel supposititia, quibus nitebantur, monumenta, prolatis deinde certioribus, manifestæ falsitatis conuincantur. Ad hunc scopulum inter alios Iacobus Malbranq impactus est; qui si vidisset Patricianæ vitæ annos eo, quo digeßimus, modo ordinatos; haud dubitamus quin fuisset omissurus in primo suo tomo de Morinis caput illud XXVI libri 1, quo Patricium Bononiensibus per octo annos Episcopum conatur vindicare. Legerat ille in Episcoporum huius Diœceseos catalogis MSS. Patricij nomen: sed vt ipse in fine capitis fatetur extra ordinem adiectū in margine; ac Bononiæ eum sedem tenuisse Episcopalem ex S. Arnulphi Sueßionensis Vita credebat abunde se habere testatum. Hæc autem fidem, apud se diu ambiguam, tandem emeruisse scribit, cum varia reuoluenti tempus idoneum figendæ istic sedi illuxit. Illuxit autem hac ratione: Annos, inquit, XXX ætatis excesserat Patricius cum ad Germanum venit, octodecim apud eū permansit: [a Iac. Malbranq assertus,] anno igitur CCCCXXIV Romam transmissus, & a Cælestino Papa remissus ad Germanum est cum charactere Episcopali, vt eo Germanus vteretur vbi maior Ecclesiæ necessitas exigere videretur. Hinc consequenter educit Malbrancus, Patricium ex Germani mādato apud Morinos primum in animarum quæstu exercuisse feruorem, eo magis indigos opis, quod periculum esset, ne pestis Pelagiana hanc proximam Britanniæ regionem afflaret. Anno deinde seculi illius XXIX transeuntem illac cum Lupo Germanum animos ait addidisse Patricio, ad prosequendos fructuosos labores: ne tamen destinato sibi subsidio penitus destitueretur Hibernia, institisse apud Cælestinum, vt Palladius mitteretur: sed eo præmatura morte extincto, cognouisse tandem, Dei voluntatem ferre, vt Patricius iret. Hæc summa fabulæ, fidem inuenturæ fortassis cum nulla vetera monumenta extabunt. [sine vllo fundamento.] Igitur ei per se tuenti & in prioribus satis confutatæ non immoramur, tantum dicimus nescire nos quænam illa Vita S. Arnulphi sit quæ istud quod Malbrancus ait ita abunde testetur. Quam hactenus impressam apud Surium & manuscriptam vidimus, in ea nullum possumus de Patricio verbum reperire. Quos autem Episcoporum illius diœceseos catalogos alleget, diuinare nequimus, cum ipse nusquam eos proferat, ac toto opere suo ne vnum quidem Episcopum nominet, qui habuerit Bononiæ sedem, ante Teroanæ excidium: ignoti autem latent Episcopi si qui fuerunt ante seculum sextum, quo ad Christi fidem Morinis annuntiandam Antimundus siue Aumundus, missus a B. Remigio est.

[72] [Ex Glastoniensium fabulis,] Simili honorandæ patriæ studio Michaël Alfordus in Annalibus Ecclesiæ Britannicæ omnibus Patricianæ Vitæ auctoribus Hibernis fidem derogat, ijsq; Glastonienses tabulas, verius fabulas, præfert: quamuis in his ipsis graues circa S. Patricium parachronismos inesse cogatur confiteri. Nempe indubitatæ fidei persuasus esse figmētum, quod Patricij nomine imperitissime inuenerat concinnatum; a præiudicio isto abduci non potuit, statim in prima linea manifestum deprehendens errorem; nam qui contra eam exciperet, inquit, neminem hactenus vidimus. Primus illud prælo vulgauit Capgrauius ac Vitæ Patricianæ subiunxit, [& fictitia Patricij epistola,] sub hac tamen cautionis formula: Quæ autem inserius digesta sunt apud Glastoniam ex libris monasterij illius excerpsi, quæ si veritatem sapiant, lectoris arbitrio relinquo: ita vulgatū cum ignoraret Gerardus Vossius & ex ijsdem libris illius inuenisset apographum inter collectanea Mariani Victorij Episcopi Reatini, gemmam reperisse ratus, eadem obsignauit conclusitque Miscellanea SS. Patrum ad calcem operum S. Gregorij Thaumaturgi adiecta. Vnde in Tomum V Magnæ Bibliothecæ Patrum transijt pars illa, quam ediderat Vossius, sub hoc titulo: S. Patricij legatio a Cælestino I Papa ad conuersionem Hiberniæ directi, siue epistola S. Patricij Apostoli Hiberniæ ex bibliotheca monasterij Glastoniæ, in quo ipse Abbas fuit, antequam esset Episcopus Hiberniæ: quæ verba vltima, cum ipsi qui subiungitur textui e diamtro aduersentur (fingitur enim in eo Patricius testari, post conuersos ad fidem veritatis Hibernicos, tandem sese reuersum in Britanniam esse ad insulam Auæloniæ, vbi licet inuicus in Pastorem prælatus sit ab ijs, quos istic inuenerat eremitis duodecim) non obscure colligimus ipsi Vossio suspectam huius fragmenti fidem fuisse, nec voluisse illi sui nominis addere auctoritatem.

[73] [quæ integra profertur ab Alfordo] Fragmentum dixi: quia ex duobus Bibliothecæ Cottonianæ MSS. totam se epistolam eruisse gloriatur Alfordus ad annum CCCCXXXIX; vbi eam collocat in sextuplum auctiorem hactenus diuulgatis: sed præuertit Alfordi editionem Monastici Anglicani collector octennio citius in lucem prodiens: in cuius ipso initio ille toties ab Alfordo citatus Guilielmi Malmesburiensis per Ioannem monachum & Adamum Domersham defloratus liber, ab ijsq; sub titulo Antiquitatum Glastoniensium transcriptus, totus reperitur. Est autem commune vbique illius Epistolæ initium his verbis expressum: nisi quod pro anno Christi 430, Antiquitates prædictæ annum habeant 425. In nomine Domini nostri Iesu Christi. Ego Patricius humilis seruunculus Dei, anno Incarnationis eiusdem CCCCXXX in Hiberniam a sanctissimo Papa Cælestino Legatus, Dei gratia Hibernicos ad fidem veritatis conuerti: & cum eos in fide Catholica solidassem, tandem in Britanniam sum reuersus. Ceterum quod annum spectat, [& falsa deprehenditur ex anno Christi 430] fatetur ipse Alfordus fieri non potuisse vt anno istius seculi XXX venerit in Hiberniam Patricius. multo minus antecedenti XXV, quem secutus Stanihurstius fuerat: ipse autem suspicatur, tum primum e Patria egressum Patricium, cui a captiuitate restitutus eatenus inhæserat, nauigasse in Gallias sacrarū Scripturarum sub Altisiodorensi Germano perdiscendarum studio, Verum si intellexisset æuo Patriciano necdum cogitatum fuisse de annis a Christi Incarnatione signandis, breui se responso expedire poterat, dicereque hunc errorem non Patricio sed ei attribuendum qui hanc temporis notam in textum intrusit: responso haud dubie apud omnes Chronologiæ peritos valituro, & epistolæ istius fidem a suspicione liberaturo, nisi paris absurditatis alia plura haberet.

[74] [indulgentijs sub nomine Cælestini confictis,] Nam postquam iuxta Antiquariorum Glastoniensium textum, inuento in Ynis-witrim (Aualoniam insulam alij habent) D. Virginis sacello iunxisset sese XII Fratribus, ibidem eremiticam vitam ducentibus (quorum etiam nomina sigillatim ijdem Antiquarij recitant) In scriptis (inquit iste cōfictus Patricius) recentioribus inueni, quod S. Phaganus, & Deruuianus ab Eleutherio Papa qui eos miserat decē annos (alibi legitur XXX) indulgentiæ impetrarūt: & ego Frater Patricius a piæ memoriæ Cȩlestino Papa duodecim annos acquisiui. Ecquis enim Cælestinus ille? an Secundus annis plusquā sexcentis Patricio Iunior? an Primus cuius anno postremo in Hiberniam missus Patricius? Vt impossibile fuerit has ab eo indulgentias obtineri post reditum ex Hibernia: post reditum autem obtineri debuerunt, si eæ pro Glastoniensi fuerint Ecclesia concessæ; & quidem occasione earum, quas concessisse Eleutherius inueniebatur, non in recentioribus, vt hic dicitur, scriptis; sed in ipsis scriptis SS. Phagani & Deruuiani (vti fingere maluerunt Glastonienses Antiquarij) per præfatos Fratres sibi ostensis. Adde quod Indulgentiæ nomen, pro relaxatione pœnarum pœnitentibus constitutarum, ostendi non poßit seculo XI esse antiquius, quamuis rem ipsam antiquißimam esse nemo Catholicus vmquam negauerit: vt hinc quoque supposititij illius scripti falsitas arguatur.

[75] Prosequuntur deinde fusius enarrare Antiquarij, velut ex ore Patricij, quo modo in cacumine montis ipse inuenerit oratorium S. Michaëli Archangelo erectum a SS. Phagano & Diruuiano, similibusq; dotatum indulgentijs, [Arnulphi & Ogmari nominibus.] atque ab ipso Christo in somnis eidem Patricio apparente commendatum, in quo antiquißimus repertus sit codex, Actus Apostolorum continens & gesta prædictorum duorum Sanctorum: ex quo istam prædicti oratorij dedicationem Patricius didicerit: ac demum circa finem hæc leguntur. Arnulpho & Ogmar Hibernicis Fratribus, qui mecum venerant de Hibernia, pro eo quod apud dictum oratorium humiliter manere cœperunt, præsentem paginam commisi, aliam similem in arca S. Mariæ retinens in monumentum posteris. Hinc auctorem fabulæ deprehendas ex Anglosaxonibus aliquem, qui parui referre existimans, quo nomine, modo ne nullo, Patricij comites nuncuparentur, familiaria suæ Germanicæq; genti vocabula assumpsit; minime considerans Hibernos esse, quibus ea imponebat, eoq; tempore in Britanniam ingressos fingi, quo nullus adhuc Saxo illuc pedem intulerat cum aliqua potestate. Consentiunt enim scriptores omnes, quod primus Saxonicæ gentis in insulam aduentus inciderit in annum CCCCL qui multis pro epocha est temporum signandorum,

[76] Horum figmentorum occasio non alia videtur Glastoniensibus fuisse quam obscura quædam alicuius Patricij memoria, qui gesto in Hibernia Episcopatu notus Glastoniæ diem extremum clausit; adornandæ autem fabulæ materiam suppeditauit vetus incolarum traditio de SS. Phagano ac Deruuiano: pyramides item, viginti sex & octodecim pedum, ante ecclesiam Glastoniensem ab immemorabili tempore superstites, de quibus Malmesburiensis apud Cambdenum folio 167 quæ quia ignotarum personarum varia incertæ gentis nomina habebant inscripta, eodem aliquid potuerunt conferre. Cœperant videlicet de S. Patricio Hiberniæ Apostolo Hiberni inter se Angliq; contendere: quæ contentio vel tum maxime incrementum sumpsit, cum vtriusque Patricij ossa contigit vtrobique eleuari, eodem pene tempore, circa annum MCLXXXV: post quem tum illam epistolam, tum cetera omnia conficta existimamus, quæ ex Hibernicis scriptoribus male consuta fabulatores Glastonienses in rem suam verterunt: quæ vt strictim excutiantur, hic ex Capgrauio legendæ subiungimus.

Obijt autem B. Patricius anno ætatis suæ CXI: Incarnationis vero Dominicæ CCCCLXXII, qui fuit annus, [atque erroribus fabulosæ chronotaxeos] ex quo in Hiberniam missus est XLVII. Si quidem anno Dominicȩ Incarnationis CCCLXI Patricius in lucem venit: & anno Domini CCCCXXV a Cælestino Papa in Hiberniam missus fuit: hic enim erat annus ætatis suæ LXIV (LXVI dicere debuit, vt calculo prius posito non contradiceret) & anno Domini CCCCXXXIII Hiberniam ad fidem Christi conuertit, & postea in Britanniam reuersus XXXIX annis in Insula Aualoniæ durauit, & vt præmittitur, [solos 14 annos Patricio in Hibernia concedentis,] anno Domini CCCCLXXII ad Dominum migrauit. Ex quo consequens foret ex Hibernia redijsse Patricium anno CCCCXLVII, atque adeo solis XIV annis in Hiberniæ conuersione laborasse: quod quam falsum sit & Ardmachanæ Sedis initia & tota Patricij vita probat: non illa quidem a scriptoribus digesta per annos: sed eos tamen quandoque enumerans, qui soli collecti hoc XIV annorum spatium multum excedunt.

[77] [e quibus Alfordus sex annos aufert,] Quatuordecim annorum spatium licet insufficiens, nimis longum tamen Alfordo videtur: cum enim videat ab Glastoniensibus dici, Patricium in Hiberniam missum anno quinti seculi XXV ab eoq; anno XXXIII insulam esse conuersam: etsi vtrumque ipse reijciat; infert tamen ex eorumdem opinione solis octo annis substitisse Patricium in Hibernia: ideoque ad annum seculi XXXIX refert ea quæ supra refutauimus, cum de epistola ageremus: quando ponit Patricium Roma reducem, quo fuerat confirmandæ Sedis Ardmachanæ gratia profectus, hic substitisse; sic tamen vt cum necessitas eum vel Synodi caussa vocaret, missis sponsi amplexibus, egrederetur ad hortum rigandum, quem Apostolico beneficio suum fecerat: Itaque ad annum CCCCL illam Hiberniæ Synodum refert, [& Benignū 453 in Sedem Ardmach. inducit,] quæ sub titulo Episcoporum Patricij Auxilij & Issernini habetur apud Spelmannum inter Concilia Britannica, deinde num. 9 subiungit: Verosimile est Patricium hac vice in Hibernia plures annos mansisse, & post triennium Benignum consecrasse Ardmachanæ Sedis Episcopum: & forte interim aliam Synodum celebrasse. Quam hoc de Benigno verisimile sit ex supradictis patet: & per se absurdum videtur vel cogitando fingere, quod in illam primariam Cathedram euectus esset adolescens vix per ætatem Sacerdotij capax, vtpote omnino puer cum in Hiberniam Patricius venit. Interim obseruet lector annum CCCCLXXII Patricianæ morti a Glastoniensibus aßignatum, haud multum recedere ab eo, quo nos statuimus Senpatricium mortuum, ex supposito quod solis X annis post auunculum Ardmachanam Ecclesiam rexerit; multoque adhuc propius accessurum ad veritatem, si concedamus exacto decennio, Episcopatum illum abdicasse atque in Benignum transtulisse, vel per se vel per amicum & familiarem suum Mocteum.

§ XI De corpore & ecclesia S. Patricij apud Dunenses in Vltonia.

[78] Ex dictis & demonstratis paragrapho superiori est eritque deinceps indubitatum, vt credimus, quod ab scripto adeo imprudenter conficto nihil haberi omnino poßit quo Hibernis præiudicetur, sustinentibus apud se mortuum esse sepultumq; Apostolum suum; & huius esse corpus illud, quod anno MCLXXXV vna cum SS. Columbæ ac Brigidæ corporibus est refossum: de qua inuentione eamque secuta translatione fusius hic agendum foret, nisi in commentario præuio ad Acta S. Brigidæ § 10 plenißime id fecissemus. Omittenda tamen hoc loco non est ridicula euasio Guilielmi Malmesburiensis, [An Glastonia sepultus S. Patricius] ab Alfordo ad annum 472 num 7 citati, qua suis Glastoniensibus asserturus S. Patricij Hiberniæ Apostoli corpus, ex vi similis inuentionis & eleuationis Glastoniæ factæ anno MCLXXXVI. Sciendum est, inquit, quod tres huius nominis sunt Sancti, quorum quisque Episcopus & Confessor extitit: vnus Aruernensis, alter in Hibernia; & ille de quo nunc agitur in Glastonia requiescens. Iste Patricius in Hibernia requiescens, in Hibernia extitit natus, qui ibidem Pontificauit circa annum DCCCL, qui etiam ibidem sepultus, translatus est tempore Regis Henrici II, filij Mathildis Imperatricis, cum SS. Columkilla & Brigida.

[79] [& eius loco Duni alius Patricius iuuentus colatur,] Anno quidem DCCCLI, Farannano S. Patricij Comorbano e viuis erepto, successisse inuenitur Moel-patricius quidam, siue Patricianus: sed qui eum Sanctis annumerauerit hactenus neminem reperimus, præter hunc Guilielmum. In Saballensi monasterio mortuū & Duni sepultum S. Patriciū scribunt auctores Vitæ Patricianæ: Moel-Patriciū eodem esse ad sepulturam delatum nemo dicit: & vt hoc diceret aliquis, non apparet qua verosimilitudine cogitari possit, quod in illud ipsum monumentum, in quo hic anno DCCCLXI erat sepultus, inferre voluissent Hienses monachi, anno DCCCLXXV Normannorum fugientes arma, scrinium S. Columbæ. An enim intra quindecim annos potuit inualuisse opinio, eum qui istic sepultus erat S. Patricium Hiberniæ Apostolum esse? Quid quod Reliquiæ S. Brigidæ eodem videntur fuisse illatæ, [qui floruerit post an. 851?] prius quam Moel-Patricius Episcopus crearetur, nempe circa annum DCCCXXXIII, quando Kildaria inuasa & ecclesia S. Brigidæ flammis primum incensa fuit a Normannis, iterumque biennio post semel ac bis. Huius autem magnæ Thaumaturgæ corpus in tutiora subductum, vt corpori Magni Patricij coniungendum putarent Dunenses, magna caussa fuit, ipsa scilicet Apostoli prædictio de sepulcro aliquando communi futuro ipsi atque Sancta: vt vero Moel-Patricium tam illustri & miraculosæ Virgini vellent coniungere, caussa esse non potuit, sed irreuerentia maxima. Vtrisque autem duorum Hiberniæ præcipuorum Sanctorum reliquijs iam coniunctis, tertium addere S. Columbam pietatis fuit & conuenientiæ summæ, quæ concipi nulla potest, si non magnus Patricius, sed alius aliquis non Sanctus ibi sepultus fuisset. Et hæc quidem ad Malmesburiensis effugium euertendum: quem credimus non fuisse respecturum ad tempora, ab æuo Patriciano tam remota, si cognouisset, quod ille alius Hibernorum Patricius, [an saltem S. Sen-Patricius?] Sanctis quoque ad numeratus, fuerit immediatus Apostoli successor & nepos: & omnino dixisset hunc non Glastoniæ sed in Hibernia fuisse sepultum, & exolescente distinctionis huius memoria pro patruo suo deinceps cultum Hibernis fuisse. Sed nec hoc assumere quisquam debet, nisi qui paratus sit omnibus Magni Patricij Vitis antiquiora & probatiora proserre documenta, quod se facere non posse satis demonstrauere Glastonienses, præsidium a fabulis quærentes.

[80] Quid autem ingens illa & in ciuile bellum eruptura contentio inter Ardmachanos Dunensesque super corporis defuncti sepultura, [Non his, sed ipsi magno Patricio sepeliendo] quam vitæ auctores memorant multiplici diremptam miraculo? Numquid posset hæc sola persuadere cordato lectori, non fuisse de aliquo communi Sancto sic litigatum; sed de eo, quem tota Insula habebat religionis Christianæ magistrum? Adde quod sepulturæ locus magno Patricio diuinitus designatus Duni, & D. Brigidæ speciali reuelatione præcognitus fuisse memoretur. Quæ omnia, [locus fuerat celitus designatus:] totamq; mortis Patricianæ historiam vt ad S. Sen-Patricium spectare quis dicat, nonne magnis & euidentibus coæuorum auctorum testimonijs niti oporteret? Oporteret sane, nec pluribus hic opus pro Dunensibus agere: potius quomodo sanctum corpus habuerint, videamus. Apparuit, inquit Probus, Angelus Domini omnibus, qui ad sepulturam eius conuenerant, & dixit eis: Videte ne reliquiæ corpusculi huius sanctissimi viri a terra a vobis furtim auferantur: & ideo profunditate vnius cubiti in terra eius corpus obruatur. [ibique alte sub terra defossus est,] Aliæ quidem Vitæ Angelici huius mandati meminerunt, tamquam Patricio ante mortem dati; consentiunt tamen in eo omnes, quod in altissima fossa sacrum pignus depositum fuerit, & nominatim Iocelinus, Ingressi, inquit, Vltani vrbem Dunensem, venerandum corpus in loco luce præostenso sepelierunt… sub lapide quinque cubitorum profunditate in corde terræ. Locum autem illum idem Iocelinus num. 165 cælesti luce signatum fuisse narrauerat non longe a Dunensis ciuitatis ecclesia matrice…in cœmiterij orientali parte…vbi, inquit, quibus quantisque miraculis sacrosancta eius ossa pullularint, scriptum non iuuenimus, quia fortassis a negligentibus calamo mandata non sunt, vel quoniam a paganis principantibus in Hibernia pluries eiusmodi scripta incendio deleta sunt.

[81] Et huic quidem loco successu temporis super ædificatam ecclesiam Probus ac Vitæ quartæ auctor consentiunt, & eam in honorem nominis Patriciani consecratam posterior indicat num. 104. [nec satis reuerenter in principio habitus:] Sed Probus in nouissimis temporibus id factum scribit, tantoque, quod mireris tempore, tantus ille thesaurus, aut saltem tumulus super ipsum erectus, cæli iniurijs expositus patuit: neque hic tantum; sed qui tantopere pro eo habendo certauerant Dunenses, nouo fuerunt miraculo admonendi, vt reuerentius haberent locum. Nam vt præcitata Vita IV apud Colganum habet num. 34. Quadam die pueri iuxta sepulcrum Sancti ludentes, trochus per quamdam foueam in sepulcrum transit. Tunc quidam de ludentibus pueris manum intus mittens, trochum tollere volebat, sed manum ad se retrahere volens, omnino non valuit. Inito autem consilio ad Episcopum Loarnum miserunt: qui veniens audenter dixit: [postea super eum ædificatur ecclesia,] Cur Senior manum innocentis tenes? & extemplo manus a sepulcro soluta est. Fuit hic Loarnus ex Patricij discipulis vnus, de cuius vicino arc: Dunensi Episcopio agitur in Vita Tripartita. Cum autem postmodum ecclesia ædificaretur, inquit Probus, homines humum fodientes ignem de sepulcro eius exurgere viderunt: quo timore perterriti fodere desiderunt, ac recedentes ab hac intentione maiori veneratione memoriam eius venerari cœperunt.

[82] [qua destructa,] Sed hæc ecclesia eidem subiecta fuit fortunæ, qua Dunum ipsum anno DCCCCLXXXVIII, MXV, MXL, MLXIX, & MCXI incensum vastatumque scribit Colganus Appendicis V ad Acta S. Brigidæ cap. 20: [ad cathedralem, a Io. Curcy restauratam] vt mirum non sit, si anno MCLXXXV sub Malachia Dunensi Episcopo prorsus ignotum fuerit, quo loco requirenda essent sacra magni Patricij ossa, & duorum qui ei coniuncti fuisse memorabantur Sanctorum. Quæ vt diuino reuelarentur miraculo commerita videtur tum ipsius Episcopi pietas, tum etiam Ioannis Curcy Vlidiæ Principis insignis erga S. Patricium deuotio: hic enim cum teste Houedeno obsedisset anno MCLXXVI & XI Kalendas Iunij cœpisset ciuitatem de Dun, quæ est caput Vluestre: itaque totius Vlidiæ siue Vltoniæ pacificam esset adeptus posseßionem, cum titulo Comitis accepto a Rege Angliæ, cuius auspicijs illam conquisierat; vsus egregie victoria est, multaque monasteria ædificauit & reædificauit Deo & Sanctis eius; vt ipsemet in sua ad Deum oratione testatur post annum MCCIV in carcere Anglicano, de quo Annales Hibernici apud Cambdenum ab anno MCLXII ad MCCCLXX ducti. Intor ea autem dubium nullum est quin monasterium Dunense fuerit, quandoquidem in ijsdem dicatur Annalibus, expulsis Canonicis secularibus, parum decenter reuerenterque locum istum habentibus, [& Patricij dictam] adduxisse monachos nigros de Cestria, & posuisse in Ecclesia Cathedrali Dunensi. Cum autem hæc ecclesia sanctißimæ dedicata Trinitati, eiusdem imaginem supra maius altare collocatam haberet, & sanctæ Trinitatis ecclesia diceretur, mutandæ appellationis causam dedit idem Ioannes, quando eius imaginem deposuit de ecclesia, & ordinauit capellam pro ea, & in magna ecclesia posuit imaginem S. Patricij. Itaque in Historia translationis, [translatum est illius corpus:] ecclesia S. Patricij in Duno nominatur. Prius tamen quam ea translatio fieret & per ipsam impleretur S. Brigidæ prophetia, quæ apud Iocelinum num. 244 prænuntiauerat, ex eo, in quo primum sepeliendus erat Patricius, loco successu temporis transferendum; scripta erat, Malachia Episcopo & Ioanne Curcy prænominatis ita postulantibus, Vita S. Patricij per Iocelinum, huius alioqui inuentionis translationisq; facturum indubie mentionem.

[83] Fuisse tamen aliquid in hac Curcij pietate quod Deo displiceret, [eiusdem Io. Curcy captiuitas, restitutio ac pia mors.] narrant prædicti Annales ad annum MCCIV, adduntq; in visione monitum esse quod propter translatam e loco suo sanctißimæ Trinitatis imaginem euenisset vt feria VI in Parasceue, inermis & nudis pedibus atque in lineis limina ecclesiarum peregrinabundus visitans, proditiose caperetur & traderetur æmulo suo, quem bello vicerat, Hugoni de Lacij atque in Angliam abductus, iubente Ioanne Rege Angliæ, carceri perpetuo includeretur fame sitique macerandus, quia Regi facere homagium noluit, & vituperauit eum de morte Arthuri legitimi hæredis. Quin etiam dictum ei fuisse diuinitus fertur, quod propter præfatam mutationem numquam intraret in Dominium suum in Hibernia: sed propter alia bona quæ fecerat liberandus esset cum honore de carcere. Id porro quomodo factum sit deinde subiungitur, ac demum quæ de ipso est narratio sic concluditur: Rex Angliæ reddidit sibi Dominium suum, scilicet Vltoniam: sed Ioannes Courcij tentauit quindecim vicibus venire per mare in Hiberniam: sed semper fuit in periculis, & continuo fuit ventus contrarius sibi, quapropter exspectauit paulisper inter Monachos Cestriæ. Tandem est reuersus in Gallias, & ibi quieuit in Domino.

[84] [Graij sacrilegi funestus exitus] Felicior vtique quam qui pro Rege Henrico VIII Hiberniam gubernans, nobile trium Sanctorum monumentum, tanta Curcij pietate erectum, demolitus est Leonardus Grey, Dorcettiæ Marchio; tantique flagitij debitas pœnas MDXLI, caput securi subijciens, dedit: vt a nobis est in S. Brigida adnotatū Cuius Sanctæ annos ex opinione vulgari donec res melius examinaretur ad I Feb. incuriosius digestos, hoc modo poteris ordinare, [De annis S. Brigidæ verosimilior coniectura.] vt illa nata sit anno Christi CCCCXXXVI vel XXXVII, mortua mortem I Februarij cum quarta feria concurrente, post annos vitæ vel LXX, vt habent antiquiora Martyrologia apud Colganum ea sequentem, adeoque anno DVI; vel, vt auctores Vitæ quidam, post annos LXXX, adeoq; anno DXVII; ipsi Patricio (aut verius illius de se prædictioni factæ, tunc cum illi circiter vicenariæ Sanctus valediceret) ad annos non triginta, sed quinquaginta vel sexaginta superstes: vt hic quoque consuetum suum in Patricianis Prophetijs ad annos XXX restringendis Hiberni tenuerint Antiquarij. Omnis namq; hæc de annis XXX assertio innititur Hibernico cuidam poëmati, quod Testamentum S. Patricij vocatur, & tale est, vt omnia de Patricio corradens Colganus dignum non existimarit, quod non dico proferret Latine redditum, sed ne citaret quidem tota 3 Appendice. In illo autem Testamento vaticinari Patricius fingitur, Brigidam post XXX annos a sua morte morituram & benedicturam Hiberniæ: contra quod expresse Ninius Vitæ auctoribus, annos XXX habētibus, ipsoq; fortaßis poëmate illo antiquior auctor, circa annum DCCCLIV florens; annos habet LX idque sequuntur Sigebertus in Chronico, Annalium VVauerleiensium auctor & Legendæ aureæ Anglicana editio apud Vsserum pag. 883.

CONFESSIO S. PATRICII DE VITA ET CONVERSATIONE SVA.
Quam ex vetustissimo Nobiliacensis S. Vedasti monasterij codice eruit Andreas Denis, Atrebas, e Societate Iesv.

Patricius Episcopus, Apostolus & Primas Hiberniæ (S.)

BHL Number: 6492

EX MS. VEDAST.

CAPVT I
De genere & captiuitate sua atque hac confessione.

[1] Ego Patricius, peccator rusticissimus & minimus omnium fidelium & contemptibilissimus apud plurimos, [Patricius Britannus] patrem habui Calpornium Diaconem, filium quondam Potiti Presbyteri: qui fuit e vico Banauen Taberniæ: villam enim prope habuit, vbi ego in capturam a decidi. Annorum eram tunc fere sedecim: Deum enim verum b ignorabam; & Hyberione adductus sum in captiuitate cum tot millibus hominum, secundum merita nostra: [16 æt. anno abductus in Hiberniam,] quia a Deo recessimus, & præcepta eius non custodiuimus, ac Sacerdotibus nostris inobedientes fuimus, qui nostram salutem admonebant: & Dominus induxit super nos iram indignationis suæ, & dispersit nos in gentibus multis, etiam vsque ad vltimum terræ, vbi nunc paruitas mea videtur esse inter alienigenas; & vbi Dominus aperuit sensum incredulitatis cordis mei, vt vel sero rememorarem delicta mea, [ibique a Deo illustratus,] & vt me conuerterem ex toto corde ad Dominum meum, qui respexit humilitatem meam, & misertus adolescētiæ & ignorantiæ meæ, custodiuit me, antequam scirem eū, & antequam saperem vel distinguerem inter bonum & malum, & monuit me & consolatus est me, vt pater filium c.

[2] Vnde ego quidem tacere non possum, neque expedit, tanta beneficia & tantam gratiam, [in captiuitate Dei diuinitatē confitetur,] quam mihi Dominus præstare dignatus est in terra captiuitatis meæ: quia hæc est retributio nostra, vt post correptionem vel agnitionem Dei exaltaremur, & confiteremur mirabilia eius coram omni natione, quæ sub cælo est. Non enim est alius Deus, nec vnquam fuit, nec ante, nec erit post hunc, præter Dominum, Patrem ingenitum, sine principio, a quo est omne principium: per ipsum quippe facta sunt omnia visibilia & inuisibilia [qui d Filium sibi consubstantialem genuit] hominem factum, & victa morte in cælis ad Patrem receptum: & dedit illi omnem potestatem super omne nomen cælestium, terrestrium & infernorum; vt omnis lingua confiteatur, [& fidem.] quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris: quem credimus, & expectamus aduentum ipsius, mox futurum iudicem viuorum atque mortuorum, qui reddet vnicuique secundum facta sua: & infudit in nobis abunde Spiritus sancti donum & pignus immortalitatis; qui facit credentes ac obedientes vt sint filij Dei Patris, quem confitemur & vnum Deum adoramus in Trinitate sacrosancti nominis: ipse enim dixit per Prophetam: Inuocabis me in die tribulationis tuæ, & liberabo te, & magnificabis me. [Ier 29. & Psal. 80., Tob. 12, 7] Et iterum inquit: Opera autem Dei reuelare & confiteri honorificum est.

[3] [cogitatq; veracem cōfessionem] Tamen, etsi in multis imperfectus sum, opto fratribus & cognatis meis scire qualitatem meam, & vt possint peripicere votum animæ meæ. non enim ignoro testimonium Domini mei, qui in Psalmo testatur: Perdes omnes qui loquuntur mendacium. & iterum: Os quod mentitur occidit animam. [Psal. 5, 7., Sap. 1, 11., Matth. 12, 36.] Et idem Dominus in Euangelio inquit: Verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent pro eo rationem in die iudicij. Vnde ego deberem vehementer cum timore & tremore metuere hanc sententiam in die illa, vbi nemo poterit se subtrahere vel abscondere; sed omnes omnino reddituri sumus rationem, etiam minimorum peccatorum nostrorum, ante tribunal Domini nostri Iesu Christi. [de se scribere,] Quapropter olim cogitaui scribere, sed vsque nunc hæsitaui: timui enim ne inciderem in linguam hominum: quia non legi sicut ceteri, qui optime sacris litteris sunt imbuti, & studium suum ex infantia numquam mutauerunt; sed magis ad perfectum semper addiderunt: nam sermo & lingua nostra translata est in linguam alienam.

[4] Sed facile potest probari ex saliua scripturȩ meæ qualiter ego sum in sermonibus instructus atque eruditus: [(etsi cum aliqua verecundia,] quia inquit Sapiens, Per linguam dignoscitur sensus, & scientia & doctrina veritatis. [Eccl. 4, 29] Sed prodest excusatio iuxta veritatem, præsertim cum præsumptione, vt modo ipse appeto in senectute mea, quod in iuuentute non comparaui. Obstiterunt enim peccata mea vt confirmarem, quod ante non perlegeram. Sed quis mihi credit? Etsi dixero, quod ante præfatus sum; adolescens, imo pene puer in verbis capturam dedi, antequam scirem quid appetere vel quid vitare debueram. Vnde ego hodie erubesco & vehementer pertimesco, palam denudare imperitiam meam, quia diserti breuitate sermonis explicare non possum, sicut spiritus gestit & animus, & sensus monstrat & affectus: sed si ita mihi datum fuisset sicut & ceteris; verum tamen non silerem, [propter incultum suū sermonem] propter retributionem. Et, si forte videtur apud aliquantos me in hoc præponere cum mea inscientia & tardiori lingua (scriptum est enim: Linguæ balbutientes velociter loqui discent pacem) quanto magis nos appetere debemus, qui sumus epistola Christi vsque ad vltimum terræ, etsi non diserta, sed e… scripta in cordibus vestris, non atramento sed Spiritu Dei viui. [Isa. 32, 4]

[5] Rusticatio ab Altissimo creata est, teste eodem Spiritu Dei viui: [ne Deo sit ingratus,] vnde ego primum rusticus, profuga, indoctus; qui scilicet nescit in posterum præuidere. [Eccl. 7, 16.] Sed illud certissime, quia vtique, priusquam humiliarer, ego eram velut lapis, qui iacet in luto profundo, & venit qui potens est, & in sua misericordia sustulit me: & quidem scilicet sursum alleuauit, & collocauit me in summo pariete. Et inde forte debueram exclamare ad retribuendum quoque aliquid Domino pro tantis beneficijs eius, hic & in æternum, quæ mens humana æstimare non potest. [a quo vsque adeo exaltatus fuit.] Vnde autem f? Admiramini itaque magni & pusilli, qui timetis Dominum & vos, Domini ignari, Rhetorici: audite ergo & scrutamini, quis me stultum excitauit de medio eorum, qui videntur sapientes esse & legis periti, & potentes in sermone & in omni re. Et me quidem, detestabilem huius mundi præ ceteris, inspirauit, etsi talis essem; dummodo vt cum metu & reuerentia & sine querela fideliter prodessem genti, ad quam caritas Christi transtulit & donauit me in vita mea, si dignus fuero denique, vt cum omni humilitate & veraciter deseruirem illi in mensura.

[Annotata]

a Ita hæc verba citat auctor Vitæ IV apud Colganum: ecgraphum nostrum habebat capturam dedi: Vsserus pag. 832 capturam didici Totus autem hic locus paucis mutatis apicibus, etiam in II & III Vita legitur.

b Non ignorantia fidei, sed affectuosi & vni prorsus dediti famulatu: quæ lieet culpæ expers, viro tamen sancto iusta humiliandi sui caussa fuit.

c Hactenus hic paragraphus in pluribus Vitis varie mutilatus transcribitur.

d Hæc aut similia verba in MS. Atrebatensi desiderari contextus indicat, ad cuius exigentiam in sequentibus nonnulla supplebimus [] includenda.

e Si hæc dispunctio non sufficit sanando huic loco, necesse est aliquid excidisse.

f Hic etiam aliquid deesse videtur.

CAPVT II.
Fuga elapsus e seruitute Patricius, redit in patriam.

[6] [Quibus hæc scribat?] Itaque quæ fidei Trinitatis [sunt] oportet distinguere, & sine reprehensione periculi notum facere donum Dei, & consolationem æternam ac sine timore fiducialiter Dei nomen vbique expandere, & etiam post obitum meum relinquere fratribus, & filijs meis, quos ego in Domino baptizaui, tot millia hominum; etsi non eram dignus, neque talis vt hoc Dominus seruo suo concederet; &, post ærumnas tantæ molis, post captiuitatem, post annos multos in gente illa, tantam gratiam donaret, quod aliquando ego in iuuentute mea numquam speraui neque cogitaui. Sed postquam Hyberione deueneram, quotidie a pecora pascebam, & frequens in die orabam, magisque ac magis b accedebat amor Dei, & timor illius & fides augebatur, & spiritus augebatur vt in die vna vsq; [In seruitute mire doditus Orationi,] ad centū orationes [facerē] & in nocte prope similiter: & etiā in siluis & monte manebam, & ante lucē excitabar ad orationem per niuem, per gelu, per pluuiam; & nihil mali sentiebam neque vlla pigritia erat in me, sicut modo video: quia tunc in me spiritus feruebat. Et ibi scilicet quadam nocte in somno audiui vocem dicentem mihi: Bene ieiunas, cito iturus ad patriam tuam. [de liberatione monetur:] Et iterum post paullulum tēpus responsum audiui, dicens mihi: Ecce nauis tua parata est. Et [non] erat prope: sed forte aberat ducenta millia passus: & ibi numquam fueram, nec ibi quemquam notum de hominibus habebam.

[7] [fugit Deo fretuss] Et deinde postmodum conuersus sum in fugam; & intermisi hominem cum quo fueram annis sex; & in virtute Dei, qui viam meam dirigebat, veni ad Benum, & nihil metuebam, donec perueni ad nauem illam. Et mox, cum perueni ad eam, profecta est de loco suo; & locutus sum vt haberem vnde nauigare cum illis. Gubernatori autem displicuit, [& in nauim admissus gratis a nautis,] & acriter cum indignatione respondit: Nequaquam tu nobiscum appetas ire. Et cum hæc audissem, separaui me ab illis, vt venirem ad tuguriolum vbi hospitabam, & in itinere cœpi orare: & antequam orationem consummarem, audiui vnum ex illis fortiter exclamare post me: Veni cito: quia vocant te homines isti. Et statim ad illos reuersus sum, & cœperūt mihi dicere: Veni, quia ex fide reperimus te, & fac nobiscū amicitiam, quomodo volueris. Et in illa die c debui surgere in nauem eorum propter Deum: verumtamen [non] speraui ab illis vt mihi dicerent: Veni in fide Christi; quia gentiles erant; & hoc obtinui cum illis: & protinus nauigauimus.

[8] [ijs deinde fame laborantibus in deserto] Et post triduum terram cepimus: & viginti & septem dies per desertum iter fecimus. Cibus autem & potus defecit nobis, & fames inualuit super nos. Et alia die cœpit gubernator mihi dicere. Quid est, Christiane? Tu dicis, Deus tuus magnus & omnipotens est: quare ergo non potes pro nobis orare? Ora pro nobis: quia fame periclitamur: difficile est enim vt hominem aliquem vnquam videamus. Ego vero euidenter dixi illis: Conuertimini ex toto corde vestro ad Dominum Deum meum; [cibos orando impetrat,] quia nihil est impossibile illi, vt hodie mittat nobis cibum in viam nostram, vsq; dum satiemini: quia vbique abundat illi. Adiuuante ergo Deo ita factum est. Ecce grex porcorum in via veniebat ante oculos nostros, & multos ex illis interfecerunt: & ibi duas noctes manserunt bene refecti. Et canes eorum reuelati sunt, quia multi ex illis defecerunt, & secus viam semiuiui derelicti sunt. Et post hoc summas gratias egerunt Deo; & ego honorificatus sum sub oculis eorum.

[9] [& ab infestatione dæmonis] Ex illa autem die cibum abundanter habuerunt: sed etiam mel siluestre inuenerunt, & mihi partem obtulerunt: & vnus illorum dixit. Hoc immolatum est. Deo gratias; exinde nihil gustaui. Eadem d vero nocte eram dormiens & fortiter tentauit me sathanas, quod memor ero quamdiu fuero in hoc corpore: cecidit enim super me velut saxum ingens, e & omnium mēbrorum meorum vires abstulit. Sed vnde venit ignoro, vt spiritu Eliam inuocarem. Et inter hæc vidi in cælo solem oriri; [inuocato Elia liberatur.] & dum clamarem Eliam, Eliam, totis viribus meis; ecce splendor solis illius cecidit super me, & statim discussit a me omnem grauedinem. Et credo quod a Christo meo subuentus sum, & spiritus eius iam tunc clamauit pro me: spero autem quod sic erit in die pressuræ meæ, sicut in Euangelio Dominus testatur: In illa die, inquit, non vos estis qui loquimini sed spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. [Matt. 10, 20.] In itinere autem nostro prouidit nobis cibum & ignem & siccitatem quotidie donec quarto decimo die præuenimus homines. Sicut superius insinuaui, viginti & octo dies per desertum iter fecimus, & ea nocte qua præiuimus omnes de cibo nihil habuimus.

[Annotata]

a Reliqua huius numeri ex suo MS. Vsserus exhibet, vnde nonnullas apographi nostri lacunas suppleuimus; plura simili modo correcturi, si ille totum textum protulisset. Hæc eadem ex parte maiori minoriue referuntur in omnibus S. Patricij Vitis, tamquam ex eius scripto accepta.

b Boandum Vitæ scriptores vocant, Buuindam Ptolomæus, Boyn hodiernæ tabulæ.

c In MS sic erat repuli sugere mammas eorum.

d Qui sequitur locus, in Vita IV totus transcriptus, ecgrapho nostro emendando profuit.

e In MS. nihil membrorum meorum præualui, forte deest mouere.

CAPVT III
Vocatio Patricij in Hiberniam, contradictiones variæ.

[10] Et iterum post annos [non] multos adhuc in capturam decidi: [Post alteram captiuitatem,] nocte vero prima mansi cum illis: responsum autem diuinum audiui, dicens mihi: Duos menses eris cum illis: quod ita factum est. Nocte igitur illa sexagesima liberauit me Dominus de manibus eorum. [nocturna visione] Iterum post paucos annos in Britannia eram cum parentibus meis, qui me vt filium exceperunt; & ex fide rogauerunt me, vt vel modo post tantas tribulationes, quas ego pertuli, numquam ab illis discederem. Et ibi scilicet vidi in visu de nocte virum venientem quasi de Hyberione a, Victricius nomine, cum epistolis innumerabilibus: & dedit mihi vnam ex illis, & lego principium epistolæ continenter: Vox Hyberionarum. Et cum recitabam initium epistolæ, putabam ipso momento audire vocem ipsorum qui erant iuxta syluam b Focluti, quæ est prope mare Occidentale, & sic exclamauerunt quasi ex vno ore: Rogamus te, Sancte puer, venias & adhuc ambules inter nos. Et valde compunctus sum corde, & amplius non potui legere: & sic expergefactus sum. c Deo gratias, quia post annos plurimos præstitit illis Dominus secundum clamorem eorum.

[11] Et d alia nocte, nescio, Deus scit, in me, an iuxta me, verbis peritissimis, [& interna voce in Hiberniam inuitatus,] audiebam quosdam ex spiritu psallentes intra me, & nesciebam qui essent quos ego audiui; & non potui intelligere, nisi ad postremum orationis, sic affatus est: Qui dedit pro te animam suam. Et sic euigilaui. Et iterum audiui in me ipsum orantem: & erat quasi intra corpus meum, & audiui super me, hoc est, super interiorem hominem, & ibi fortiter orabat [cum] gemitibus. Et inter hæc stupebam & admirabar & cogitabam, quis esset qui oraret in me? sed ad postremum orationis dixit, se esse Spiritum; & recordatus sum Apostoli dicentis: Spiritus adiuuat infirmitatem orationis nostræ: nam, quid oremus, nescimus sed ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, quæ verbis exprimere non possum. [Rom. 8, 26] Et iterum: Dominus aduocatus est noster & ipse postulat pro nobis. [superat oblatas tentationes,] Et quando tentatus sum ab aliquantis senioribus meis, qui venerunt, ob peccata mea, contra laboriosum Episcopatum meum, nonnumquam in illo die fortiter impulsus sum, vt caderem hic & in æternum: sed Dominus pepercit proselyto & peregrino propter nomen suum, & mihi benigne valde subuenit in hac conculcatione, quod in labem & opprobrium non male deueni. Deum oro, vt non illis in peccatum reputetur occasio: nam post annos triginta inuenerunt me e, aduersus verbum, quod confessus fueram antequam essem Diaconus.

[12] [anxietates,] Propter anxietatem mœsto animo insinuaui amicissimo meo, quæ in pueritia mea vna die gesseram, imo in vna hora, quia necdum præualebam. Nescio, Deus scit, si habebam tunc annos quindecim, & Deum vnum non credebam ab infantia mea: sed in morte & in incredulitate mansi, donec valde castigatus sum: & in veritate humiliatus sum a fame & nuditate; & quotidie contra Hyberionem non sponte pergebam, donec prope deficiebam. Sed hoc potius mihi bene fuit: quia ex hoc emendatus sum a Domino, & aptauit me vt hodie essem quod aliquando longe a me erat, vt ego curas haberem aut satagerem pro salute aliorum, quando etiam de me ipso non cogitabam. Igitur in illo die quo reprobatus sum a memoratis supradictis ad noctem illam, [& contradictiones,] in visu noctis [vidi] scriptum f contra faciem meam, sine honore, & inter hæc audiui responsum diuinum dicens mihi: Male vidimus faciem designati nudato nomine. Nec sic prædixit: Male vidisti: sed. Male vidimus: quasi ibi se iunxit; sicut dixit: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei. [Zach. 2, 8] Idcirco gratias ago ei, qui me in omnibus confortauit, vt non me impediret a profectione mea, quam statueram, & de meo quoque opere quod a Christo meo didiceram: sed magis ex eo sensi in me virtutem non paruam: & fides mea probata est coram Deo & hominibus.

[13] Vnde audenter dico non me reprehendit conscientia mea. Testem Deum habeo, quia non sum mentitus in sermonibus quos retuli: sed magis doleo pro amicissimo g meo, cur tale meruimus habere responsum, cui ego credidi etiam animam meam. [atque iniurias: quarum auctoribus ignoscit.] Et comperit ab aliquantis fratribus meis ante h defensionem illam, quod ego non interfui, nec in Britannijs eram, nec a me orietur, vt & ille in mea absentia pulsetur pro me. Ipse ore suo dixerat: Ecce promouendus es tu ad gradum Episcopatus, quo non eram dignus: sed vnde venit illi postmodum, vt coram cunctis bonis & malis in me publice dehonestaret, quod ante sponte & lætus indulserat? Est Dominus, qui maior omnibus est. Satis dico: sed tamen non debeo abscondere donum Dei, quod largitus est in terra captiuitatis meæ; quia tunc fortiter inquisiui illum, & ibi inueni eum, & seruauit me ab omnibus iniquitatibus, propter inhabitantem spiritum eius, qui operatus est vsque in hunc diem in me. Nouit autem Dominus, si ab homine ista audissem, forsitan tacuissem propter caritatem Christi.

[14] [& gratias Deo in omnibus agit,] Vnde ego indefessam gratiam ago Deo meo, qui me fidelem seruauit in die tentationis meæ; ita vt hodie confidenter offeram illi sacrificium, & velut hostiam viuentem animam meam cōsecro Domino meo, qui me seruauit ab omnibus angustijs meis; vt ei dicā: Quis ego sum, Domine, vel quæ est inuocatio mea, qui mihi tantam diuinitatem denudasti? ita vt hodie exaltarem & magnificarem nomen tuum in quocumque loco fuero; nec tantum in secundis, sed etiam in pressuris; [qui se ipsi manifestauit.] vt quidquid mihi euenerit, siue bonum sine malum, æqualiter debeam suscipere, & Deo gratias semper agere; qui mihi ostendit vt indubitabilem eum crederem sine fine, & qui me audierit: vt & ego in nouissimis diebus hoc opus tam pium & tam mirificum auderem aggredi; ita vt imitarer illos, quos Dominus iam olim prædixerat præ nuntiaturos Euangelium suum in testimonium omnibus gentibus ante finem mundi. Quod sicut vidimus, ita suppletum est. Ecce testes sumus, quia Euangelium prædicatum est vsque vbi nemo vltra est.

[Annotata]

a Vita II Victoricum, IV Victorem legit, & hoc nomen auctores passim tribuunt Angelo, qui toties Patricio apparebat.

b Virgulti habebat MS. sed aliorum auctorum consensus, siluam Fochlaid legentium, fecit vt scioli alicuius manum hic suspicaremur: cum istud nomen sit siluæ notissimum Hibernis in Amalgadia, inter Muadium & Ernæum lacum.

c Hactenus totum hunc locum, Maccutheno citato, profert Vsserus pag, 832.

d Quæ sequuntur in pluribus S. Patricij Vitis recitantur cum nonnulla lectionis varietate.

e Deesse hoc loco videtur aliquid: quinam autem sint, quos sibi molestos fuisse quæritur, ex Vita non datur coniectare: ex ijs forte fuerint, quos vel in maiori monasterio vel Autissiodori sub S. Germano socios, deinde Romæ aut alibi obtrectatores habuit, cum anno445 redijsset ex Hibernia: ibidem actu & agendis porro robur & præsidium sibi comparaturus ab Apostolica Sede.

f Videtur indicari libellus aliquis contra S. Patricij apostolatum, in quo ipse nulla addita honoris vel tituli Episcopalis appellatione, simpliciter nudatus nomine designabatur, Patricius.

g Suspicamur ipsum S. Germanum fuisse, apud quem delatus fuerit Patricius, in Britannica aliqua fortasse Synodo, egisse vel statuisse aliquid contra ea, quæ ipsemet Germanus ibidem antea aduersus Pelagianos statuerat.

h Prohibitionem aliquam sibi factam fortassis significat: sic enim Gallis sumebatur verbum defendo & quæ inde ducuntur.

CAPVT IV.
Fructus Apostolatus Patriciani.

[15] [Deum laudat qui se præseruauit a peccatis,] Longum est autem totum per singula narrare laborem meum vel per partes: breuiter dicam qualiter pijssimus Deus de seruitute sæpe [me] liberauit, ex duodecim periculis quibus periclitata est anima mea; præter insidias multas, & quæ verbis exprimere non valeo, ne iniuriam legentibus faciam. Sed Dominum auctorem habeo, qui nouit omnia, etiam antequam fiant, vt me pauperculum & pusillum responsum diuinum creberrime admoneret. Vnde mihi hæc sapientia, quæ in me non erat, qui nec numerum dierum noueram, [gratia prædicationis instruxit,] neque Deum sapiebam? Vnde mihi postmodum tam magnum & salubre donum Dei agnoscere & diligere, vt patriam & parentes amitterem, & munera multa [quæ] mihi offerebantur cum fletu & lacrymis? Et offendi illic contra votum aliquantos de Senioribus a meis: sed gubernante Deo nullo modo consensi neque acquieui illis: non ego, sed Dei gratia, quæ vicit in me: & restiti illis omnibus, quatenus venirem ad Hybernas gentes Euangelium prædicare, & ab incredulis iniurias perferre, vt audirem opprobrium peregrinationis meæ, & persecutiones multas vsque ad vincula, & vt darem me & ingenuitatem meam pro vtilitate aliorum.

[16] [& pari cælo euangelij propagandi,] Et si dignus fuero, promptus sum, vt etiam animam meam incunctanter & libentissime [ponam] pro nomine eius: & illi opto impendere eam vsque ad mortem, si Dominus indulgeret. Quia valde debitor sum Deo, qui mihi tantam gratiam donauit, vt populi multi per me in Domino renascantur, & postmodum consummarentur, & vt Clerici vbique illis ordinarentur, ad plebem nuper venientem ad credulitatem, quam sumpsit Dominus ab extremis terræ; & dicent: Falsa comparauerunt patres nostri sibi idola, & non est vtilitas in eis. [Is 49, 6.] Et iterum: Posui te in lucem gentibus vt sis salus mea vsque ad vltimum terræ. Et ibi volo exspectare promissum ipsius, qui vtique numquam fallit, sicut in Euangelio pollicetur: Venient ab Oriente & Occidente & recumbent cum Abraham, & Isaac & Iacob, sicut credimur ab omni mundo venturi. [Matt. 8.11]

[17] [& gentiles ad ecclesiā adducendi,] Idcirco oportet quidem bene & diligenter piscari, sicut Dominus præmonet, dicens: Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. Et iterum dicit per Prophetas: Ecce ego mitto piscatores & venatores multos dicit Dominus &c. Vnde oportuit valde retia nostra tendere, ita vt multitudo copiosa & turba Deo caperetur: vt vbique essent Clerici, qui baptizarent & exhortarentur populum indigentem & desiderantem; sicut Dominus inquit in Euangelio admonens & dicens: Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti; docentes eos seruare omnia quæcumque dixero vobis. [Matt. 4 18., Ier. 16, 16., Matt. 28, 19] [iuxta præceptum Domini,] Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus vsque ad consummationem seculi. Et iterum dicit: Euntes in mundum vniuersum prædicate Euangelium omni creaturæ; qui crediderit & baptizatus fuerit saluus erit. [Marc. 16, 16] Et prædicabitur hoc Euangelium regni in vniuerso mundo in testimonium omnibus gentibus; & tunc veniet finis.[Matt. 24, 14] Et iterum Domini Propheta prænuntians, inquit: Et erit in nouissimis diebus, dicit Dominus effundam de spiritu meo super omnem carnem, [& prophetarum oracula:] & prophetabunt filij vestri & filiæ vestræ, & seniores vestri somnia somniabunt: & quidem super seruos meos & ancillas meas in diebus illis effundam de spiritu meo & prophetabunt. [Ioel. 2. 28., Os. 2, 1. & 1, 10] Et Osee dicit: Vocabo non plebem meam plebem meam, & non misericordiam consecutam misericordiam consecutam. Et erit in loco vbi dictum est: Non plebs mea vos; ibi vocabuntur filij Dei viui.

[18] [eo cū fructu, vt etiā euangelicam perfectionem plurimi] Vnde autem Hyberionæ, qui nondum notitiam Dei habuerant, nec nisi idola immunda vsque nunc semper coluerunt, quomodo nuper effecta est plebs Domini & filij Dei nuncupabuntur? Filij Scottorum & filiæ Regulorum monachi & virgines Christi esse videntur. Et etiam vna Scotta benedicta, nobilis, pulcherrima, adulta erat, quam ego baptizaui: & post paucos dies vna caussa venit ad nos: insinuauit namque nobis responsum accepisse a nuntio Dei, qui monuit eam vt permaneret virgo Christi, & sic Deo proximaret. Deo gratias, sexta ab hac die optime & auidissime arripuit illud, quod etiam omnes virgines Dei similiter faciunt; non voluntate patrum suorum; imo persecutiones patiuntur & improperia falsa a parentibus suis, [multæq; virgines æmulentur.] & nihilominus, plus augetur numerus: & de genere nostro quæ ibi [Christo] natæ: sunt, nescimus numerum earum præter viduas & continentes. Sed & illæ maxime laborant, quæ seruitio detinentur: vsque ad terrores, & minas assidue perferunt: sed Dominus gratiam dedit multis ex ancillis suis: nam etsi vetantur, tamen fortiter imitantur.

[19] [Negat se, vlla de caussa posse opus inchoatum dimittere,] Vnde autem [possem] etsi voluero dimittere illas, & pergere in Britannias; etsi libentissime paratus item, quasi ad patriam & parentes: & non id solum, sed etiam vsque ad Gallias visitarem fratres meos, vt viderem faciem Sanctorum Domini mei: scit Dominus quod ego [id] valde optabam. Sed illigatus spiritu (qui mihi protestatur si hoc fecero, & reum futurum esse designat) timeo perdere laborem, quem inchoaui; & non ego, sed Christus Dominus, qui mihi imperauit vt venirem, essemque cum illis residuum ætatis meæ; si Dominus voluerit & custodierit me ab omni macula, vt non peccem coram illo. Sperare autem hoc debueram: sed memetipsum non credo, quādiu fuero in hoc corpore mortis: quia fortis est qui quotidie nititur me subuertere a fide & proposita castitate religionis non fictæ, [quam seruabo] vsque in finem vitæ meæ Christo Domino meo: sed caro inimica semper adtrahit ad mortem, id est, ad illecebras in infelicitate perfruendas. [etsi imperfectū suum agnoscat.] Et scio ex parte quod ego vitam perfectam non didici, sicut & ceteri credentes: sed confiteor Domino meo, & non erubesco in conspectu eius, quia non mentior: ex quo cognoui eum in iuuentute mea creuit in me amor Dei & timor ipsius, & vsque nunc, fauente Domino, fidem seruaui.

[Annotatum]

a Aliquos habuisse inpatria videtur Sanctus, qui redeuntem Roma Patricium a repetenda Hibernia auertere voluerunt, maiori fructu proposito quem credebant ipsum in Britannia facturum si ibi subsisteret.

CAPVT V.
Testatur quanta integritate Euangelium prædicarit.

[20] Rideat autem & insultet qui voluerit, ego non silebo neque abscondam signa & mirabilia, quæ mihi a Domino monstrata sunt ante multos annos quam fierent, quasi qui nouit omnia etiam ante tempora secularia. [Cunctanter aggressus Apostolicū opus,] Vnde ego quidem debueram sine cessatione Deo gratias agere, qui sæpe indulsit insipientiæ meæ & negligentiæ meæ a … Et de loco non in vnoquoque, vt non mihi vehementer irasceretur, cui adiutor datus sum, & non cito acquieui, secundum quod mihi ostensum fuerat, & spiritus nihilominus suggerebat. Et misertus est mihi Dominus in millia millium: [& aliorum obloquiis non nihil commotus,] quia vidit in me quod paratus eram; sed quod nihilo plus sciebam de statu meo quid facerem: quia multi hanc legationem prohibebant, & quidam inter ipsos post tergum meum narrabant & dicebant: Iste quare se mittit in periculum inter hostes, qui Deum non nouerunt. Non caussa malitiæ; sed non sapiebat illis, sicut & ego ipse testor, b iter illud, propter rusticitatem meam. Et non cito agnoui gratiam, quæ tunc erat in me: nunc mihi sapit, quod ante debueram [vocanti Deo parere.]

[21] [protestatur de sua inter gentes integritate,] Nunc ergo simpliciter insinuaui fratribus & conseruis meis, qui mihi crediderunt: propter quod prædixi & prædico ad roborandam fidem vestram: Vtinam & vos imitemini maiora, & potiora faciatis. Hæc erit gloria mea: quia filius sapiens gloria patris est. Vos scitis & Deus qualiter conuersatus sum inter vos a iuuentute mea; in fide veritatis & sinceritate cordis, etiam ad gentes illas, inter quas habito; ego fidem illis præstiti & præstabo. Deus scit, neminem illorum circumueni, nec cogito, propter Deum & Ecclesiam ipsius; ne excitem illis & vobis omnibus persecutionem, & ne per me blasphemetur nomen Domini: quia scriptum est: Væ homini per quē nomen Domini blasphematur. Nam etsi imperitus sum c in omnibus, tamē conatus sum d quidpiam seruare me, etiam fratribus Christianis & Virginibus Christi, & mulieribus religiosis, quæ mihi vltronea munuscula donabant, [munerumque contemptu,] & super altare iactabant ex ornamentis suis, & iterum reddebam illis; & aduersus me scandalizabantur cur hoc faciebam: sed ego [id faciebam] propter spem perennitatis, vt me in omnibus caute possem conseruare; ita vt me in aliquo titulo infideles [non] carperent, vel etiam ministerium seruitutis meæ: nec, etiam in minimis, incredulis locum darem, infamare siue detrectare [me paratis.]

[22] [& gratuita Sacramentorum administratione] Forte autem quando baptizaui tot millia hominum, sperauerim ab aliquo illorū vel dimidiū e scriptulum? Dicite mihi, & reddam vobis. An quando ordinauit vbique Dominus Clericos, per modicitatem meam, [numquid] ministerium gratis distribui illis? Si poposci ab aliquo illorum vel pretium calceamenti mei, dicite mihi; & reddam vobis magis. Ego impendi vobis, vt me caperent; & inter vos & vbique pergebam caussa vestra in multis periculis, etiam vsque ad exteras partes, vbi nemo vltra erat, & vbi numquam aliquis peruenerat, qui baptizaret aut Clericos ordinaret, aut populum in fide confirmaret: donante Domino, diligenter ac libentissime pro salute vestra omnia gessi. Interea præmia Regibus dabam; [nō sine propriarum rerum tum iactura iniusta] præter quod mercedem dabam filijs ipsorum, qui mecum ambulant: & nihilominus comprehenderunt me nunc cum comitibus meis, vt in illa die auidissime interficerent me. Sed tempus nondum venerat, & omnia quæcumque [habebamus] nobiscum rapuerunt, & meipsum ferro vinxerunt, & quarto decimo die absoluit me Dominus a potestate eorum, & quidquid nostrum fuit, redditum est nobis propter Deum & necessarios amicos, quos ante prouidimus.

[23] Vos autem experti estis quanta erogaueram eis, qui f indigebant per omnes regiones, quas ego frequentius visitabam: [tum impendio liberali:] censeo enim non minus quam pretium quindecim hominum distribui illis. Ita, vt me fiuamini & ego vobis semper fruar in Domino (nec me pœnitet nec satis est mihi) adhuc impēdo & superimpendam: potens est enim Dominus vt det mihi postmodum, vt meipsum impendam ac superimpendam pro animabus vestris. Ecce testem Deum inuoco in animam meam, quia non mentior [quod] neque, vt fit, caussa adulationis vel auaritiæ scripserim vobis, neque vt honorem sperarem vestrum: sufficit enim mihi honor, qui nondum videtur, sed corde creditur: fidelis autem, qui promisit, numquam mentitur. [malens a more Christi pauper esse,] Sed video iam in præsenti seculo me supra modum exaltatum a Domino; & non eram dignus neque talis vt mihi hoc præstaret: dum scio certissime quod mihi conuenit melius paupertas & calamitas quam deliciæ & diuitiæ. Sed & Christus Dominus pro nobis fuit pauper. Ego vero miser & infelix, etsi opes voluero, iam non habeo, neque meipsum [dignum] iudico: quia quotidie spero aut internecionem, aut circumueniri aut redigi in seruitutem, sine occasione cuiuslibet. Sed nihil horum vereor propter promissa cælorum: quia iactaui meipsum in manus Dei omnipotentis; qui vbique dominatur, sicut Propheta ait: Iacta cogitatum tuum in Dominum, & ipse te enutriet. [Ps. 54. 23]

[24] [pro quo desiderat quiduis pati,] Ecce ego commendo animam meam fidelissimo Deo meo, pro quo legatione fungor in ignobilitate mea: sed quia personam non accipit, & elegit me ad hoc officium, vt vnus essem de suis minimus minister. Vnde autem retribuam illi pro omnibus quæ retribuit mihi; seu quid dicam aut quid promittam Domino meo? Quia nihil valeo nisi ipse mihi dederit: sed scrutatur corda & renes; quia satis & nimis cupio, & paratus eram, vt donaret mihi bibere calicem, sicut indulsit & ceteris amantibus se. [etiā martyrium:] Quapropter non contingat mihi a Domino meo vt vnquam amittam plebem suam, quam acquisiuit in vltimis terræ. Oro ergo Deum vt mihi det perseuerantiam, & dignetur vt reddam illi [me] testem fidelem vsque ad transitum meū propter Deum meum. Et, si aliquid boni imitatus sum vnquam propter Deum meum quem diligo, peto illi, vt det mihi quatenus cum illis proselytis & captiuis pro nomine suo effundam sanguinem meum, etsi ipsa etiam caream sepultura, & miserrime cadauer per singula diuidatur; auibus, canibus aut bestijs ac feris proijciatur, vt comedant illud. Certissime enim reor si mihi hoc curæ sit, lucratus sum animam in corpore meo: quia nulla dubitatione in illa die resurgemus in claritate solis, hoc est in gloria Iesu Christi redempti omnes erimus quasi filij Dei & cohæredes Christi, & conformes creaturæ imaginis ipsius: quoniam ex ipso, & per ipsum, & in ipso sunt omnia: ipsi gloria in secula seculorum, Amen.

[24] [certus de reposita sibi pro talibus gloria.] In illo enim regnaturi sumus: nam sol iste quem videmus, illo iubente propter nos quotidie oritur, sed numquam regnabit neque permanebit splendor eius: sed & omnes qui adorant eum g in pœnam miseri male deuenient. Nos autem qui credimus & adoramus solem verum Iesum Christum, qui numquam interibit; neque qui fecerit voluntatem suam [interibit] sed manebit in æternum, quomodo Christus manet in æternum, qui regnat cum Deo Patre omnipotente & Spiritu sancto ante secula, & nunc & per omnia secula seculorum Amen. Ecce iterum atque iterum breuiter exponam verba Confessionis meæ. Testificor in veritate & in exultatione coram Deo & Sanctis Angelis eius, [Iterata S. Patricij confessio.] quia numquam habui vllam occasionem præter Euangelium & promissa illius, vt vnquam redirem ad gentem illam, vnde prius euaseram. Sed precor credentibus & petentibus ac timentibus Deum quicumque dignatus fuerit inspicere vel recipere hanc scripturam, quam peccator Patricius, indoctus scilicet, Hyberione conscripsi; vt nemo vnquam dicat, quod meæ ignorantiæ [fuerit] si aliquid pusillum egi vel demonstrauerim secundum placitum Dei: sed arbitramini ac verissime credatis, quod Deus fuisset. Atque hæc est confessio mea antequam moriar.

[Annotata]

a Locus hic, librariorum socordia deprauatus, videtur de peregrinationibus Patricij habuisse nonnulla.

b MS. intelligi.

c Item nominibus.

d Locus luxatus, forte sic restituendus conatus sum integrum seruare me, non accipiendo quidpiam ab vllo etiam a Fratribus.

e [scriptulū] Sosipater apud Io. Gerardum Vossium in Etymologico: Scriptulum, quod nunc vulgo sine t dicunt (scripulum scilicet) Varro in Plautorino dixit. Et alibi: Nummum argenteum conflatum primum a Seruio Tullio dicunt: is quatuor scriptulis maior fuit quam nunc est. Est autem scriptulum sine scrupulus minima pars vnciæ.

f [an Sol Hibernis cultus pro Deo?] MS. iudicabant.

g Hinc suspicari quis posset priscis Hibernis Solem pro summo numine cultum fuisse, eoq; adducere idolum illud aureum a Patricio destructum Vitæ Tripartitæ parte 2 cum duodecim æneis statunculis totidem forte menses per quos solis cursus discribitur referentibus tum etiam quod Deos suos Hiberni sub diuo colerent absque vllo templorum vsu; horum enim nulla vspiam mentio in his Actis, idolorum rara.

AD EPISTOLAM SEQVENTEM

Patricius Episcopus, Apostolus & Primas Hiberniæ (S.)

Patricianæ Confeßioni in MS. Atrebatensi, nullo noui tituli discrimine sub nectitur Epistola, quam ad Coroticum tyrannum scriptam citat Vsserius pag. 818. [Epistola ad Coroticum non extat.] Reuera autem non ad ipsum, sed ad ministros eius subditosque Christianos scripsit Patricius, vt eum a fidelium communione resectum scirent sibi esse vitandū. Nam eam quam ad ipsum antea Coroticum scripserat, cuius auctores mox citandi & ipse hic num. 2 Patricius meminit, ea non extat, quod quidem sciamus. De hoc autem tyranno hæc leguntur in Vita 3 apud Colganum: Nuntiata sunt S. Patricio mala opera cuiusdā Regis Britonū Coritic, crudelis & immitis tyranni, vt conuerteret eū ad viā veritatis (Hic Coritic namq; [Quis ille Coroticus?] erat persecutor & interfector Christianorū) misitq; Patricius ad eum epistolā: sed Rex ille deridebat doctrinam Patricij. Quid caussæ huic suæ aduersus Hibernos neophytos crudelitatis prætexeret nusquam liquet: nam qui solus hic lucem nobis dare posset locus, [cur Christianorum persecutor?] num. 45 desperate corruptus vel mutilus, ipse indiget aliunde illustrari. Fuisse tamen Coroticum illum, saltem nomine tenus Christianum, cum suis, dubitari non sinit huius epistolæ argumentum præcipuum. Regnasse ipsum in finibus quibusdam Britanniæ, quæ modo Vallia dicitur, scribit Iocelinus & Cereticum nominat, quem Probus Chairtio, Vita Tripartita Corthecum. Vt merito dubitari poßit, sit ne hoc proprium illius nomen: an forte ei a gente, cui imperabat, adhæserit. Etenim Ceretica regio, de qua in Vita S. Dauidis Meneuensis ad I Martij, VValliæ pars est. Ab eodem Tyranno interfectum in Cornuwallia S. Fingarem, alias Guignerium, cum socijs, suspicantur nonnulli apud Colganum: & aliquod habent suspicandi fundamentum. Nam quæ de hoc martyrio Anselmus iuxta fidem narrantium digeßisse se dicit, ad vsum loci, vbi Patronus colitur, [an is sub quo passus S. Guignerius?] ab huius Corotici nec tempore nec crudelitate abludunt: nec obest quod Theodoricum vocat, & Cornuwalliæ Regem, atque gentilem faciat. Nam vt lapsu, temporis Fingari, Clitonis, Pialæ nomina deflexere haud modice a genuina Hibernicorum nominum forma, ita & Theodorici nomen, per ea tempora Britanniæ peregrinum, sub Anglo-saxonibus natum videri potest, abolito paulatim prioris ipsisque barbari nominis vsu & pronuntiatione legitima: & qui tamquam prædo in Cornuwalliam excurrens oblata forte occasione vsus est, & odio Hibernicæ vel gentis vel Christianitatis hanc stragem patrauit, [an gentilis?] potuit tamquam Rex loci id fecisse existimari: cuius alioqui ditiones vel regnum eo vsque pertinuisse non est credibile. Nec mirum a posteris gentilem fuisse æstimatum, qui paria gentilibus, aut magis etiam detestanda patrabat, aduersus innoxios gentis Hibernicæ Christianos: vt propterea eius in scelere administros dicat Patricius esse non ciues suos, atque sanctorum Romanorum: sed ciues dæmoniorum, socios Scottorum atque Pictorum: quorum hi scilicet prædicatam a S. Niniano fidem, sed cultorum qui bene cœpta prosequerentur defectu suppressam deseruerant; isti necdum agnouerant, prius ex Hibernia in Britanniam transgreßi Pictisque coniuncti quam ipsam ad reliquos in Hibernia Scotos Patricius apportaret: vnde fiebat vt neutri vllam Christiani nominis rationem haberent, & huius professores vt dæmonum ministri solent, libentius etiam in seruitutem redigerent.

EPISTOLA S. PATRICII ad Christianos Corotici tyranni subditos.

Patricius Episcopus, Apostolus & Primas Hiberniæ (S.)

BHL Number: 6493

EX MS. VEDAST.

[1] [Zelo Dei accensus] Patricius peccator indoctus, Hyberione constitutus Episcopus, certissime reor, a Deo accepi id quod sum: inter barbaras vtique gentes proselytus & perfuga, ob amorem Dei. Testis ille est, si ita est. Non quod optabam tam dure & tam aspere aliquid ex ore meo effundere: sed cogor zelo Dei ac veritatis Christi excitatus, pro dilectione proximorum atque filiorum, pro quibus tradidi patriam & parentes & animam meam [quia] vsque ad mortem si dignus sum, voui Deo meo docere gentes, etsi nunc contemnar a quibusdam. [epistolam mittit ad Ceroticum:] Et manu mea scripsi atque condidi verba ista danda ac tradenda militibus mittenda Corotici, non dico ciuibus meis atque ciuibus sanctorum Romanorum, sed ciuibus dæmoniorum ob mala opera ipsorum [qui Barbarorum] ritu, hostili in morte viuunt; socij Scotorum atque Pictorum a apostatarum, quasi sanguine volentes saginari innocentum. Christianorum, quos ego innumeros Deo genui atque in Christo confirmaui. [qui post Neophytos crudeliter vexatos:]

[2] Postera die qua chrismati neophyti in veste candida, dum [fides] flagrabat in fronte ipsorum, crudeliter trucidati atque mactati [sunt] gladio, supradictis misi epistolam cum b Sco Presbytero, quem ego ex infantia docui cum Clericis, vt nobis aliquid indulgeretur de præda vel de captiuis baptizatis quos ceperunt: [sed] cachinnos fecerunt de illis. [admonitionem ipsius contempserat;] Idcirco nescio quid magis lugeam: an qui interfecti vel quos ceperunt; vel quos grauiter zabulus illaqueauit, [qui] perenni pœnæ in gehenna pariter cum ipso mancipabuntur: quia vtique qui facit peccatum, seruus est peccati, & filius diaboli nuncupatur.

[3] [ideoq; vitandus sit cum suis vt excommunicatus,] Quapropter resciat omnis homo timens Deū, quod a me alieni sunt & a Christo Deo meo, pro quo legatione fungor, patricidæ, & fratricidæ, lupi rapaces, deuorantes plebem Domini vt cibum panis, sicut ait: Iniqui dissipauerunt legem tuam, Domine: quam in supremis temporibus Hiberione optime & benigne plantauerat atque instruxerat. [Ps. 13, 4., Ps. 118, 126] Fauente Deo, non vsurpo [aliena: sed] partem habeo cum his, quos vocauit ac prædestinauit Euangelium prædicare in persecutionibus non paruis vsque ad extremum terræ; etsi inuidet inimicus per tyrannidem Corotici, qui Deum non veretur, nec Sacerdotes eius, quos elegit, & indulsit illis summam diuinamque potestatem, quos ligarent super terram esse ligatos & in cælis.

[4] Vnde ergo quæso plurimum, [& execrabilis] sancti & humiles corde, adulari talibus non licet, nec cibum nec potum sumere cum ipsis, nec eleemosynas ipsorum debent recipi, donec crudeliter effusis lacrymis pœnitentia agentes satisfaciant Deo, & liberent seruos Dei & ancillas Christi baptizatas, pro quibus mortuus est & crucifixus: dona enim iniquorum reprobat Altissimus, & qui offert sacrificium ex substantia pauperis, quasi qui victimat filium in conspectu Patris: Diuitiæ, inquit, quas congregauit iniuste euomentur de ventre eius, angelus mortis trahit illum, ira draconum mulctabitur, interficiet illum lingua colubri, comedet eum ignis inextinguibilis: ideoque væ qui replent se his quæ non sunt sua. [Eccle. 34, 24., Iob 20, 15.] Et quid prodest homini si totum mundum lucretur se autem ipsum perdat & detrimentum animæ suæ patiatur? [Matt. 16, 26.] Longum est per singula discurrere vel insinuare per totam legem carptim testimonia de tali cupiditate. [diuinæ legis præuaricator:] Auaritia mortale crimen. Non concupisces rem proximi tui. Non occides. Homicida non potest esse cum Christo: qui enim odit fratrem suum homicida esse adscribitur. [I. Io. 3, 14, & 15] Et, Qui non diligit fratrem suum manet in morte. Quanto magis reus est, qui manus suas coinquinat in sanguine filiorum Dei, quos nuper conquisiuit in vltimis finibus terræ per exhortationem paruitatis nostræ?

[5] [qui Aposto latum ipsius non reuereatur] Numquid sine Deo vel secundum carnem Hyberionem veni? Quis me compulit? Alligatus sum spiritu vt non videam aliquem de cognatione mea. Numquid amo piam misericordiam, quod [sic] ago erga illam gentem, quæ me aliquando cœpit, & deuastauit seruos & ancillas patris mei? Ingenuus sum secundum carnem, nam Decurione patre nascor: vendidi autem nobilitatem meam (non erubesco neque pœnitet) pro vtilitate aliorum: deniq; sum in Christo [traditus] genti exteræ ob gloriam ineffabilem perennis vitæ, quæ est in Christo Iesu Domino nostro: & si mei non cognoscunt, Propheta in patria sua honorem non habet. Forte non sumus ex vno patre, neque ex vno ouili: sicut ait Dominus: Qui non est mecum contra me est, & qui non congregat mecum, spargit. [Luc. 11, 23.] Non conuenit [si] vnus destruit, alter ædificat. Num quæro quæ mea sunt?

[6] Non mea gratia, sed Deus hanc quidem solicitudinem [dedit] in corde meo, [& sub ipsius oculis talia patraris,] vt essem de venatoribus siue de piscatoribus, quos olim Deus in nouissimis diebus ante prænuntiauit. Inuidetur mihi, quid faciam Domine? Valde despicior. Ecce oues tuæ circa me laniantur atque deprædantur a supradictis latrunculis, iubente Corotico hoste: mente enim longe est a caritate Dei traditor Christianorum in manus Scottorum atque Pictorum. Lupi rapaces deglutierunt gregem Domini, qui vtique Hyberione cum summa diligentia optime crescebat; & filij Scottorum ac filiæ Regulorum monachi [fiebant] & virgines Christi [quot]enumerare nequeo. Qui propter iniuriam iustorum non te placat [Domine] etiam vsque ad inferos non placabit.

[7] [cōtra aliorum Christianorum morem.] Quis Sanctorum non horreat iocundare vel cōuiuium facere cum talibus? De spolijs defunctorum Christianorum repleuerunt domos suas; de rapinis viuunt, nesciunt misereri. Venenum bibunt, letalem cibum porrigunt ad amicos & filios suos; sicut Eua non intellexit quod vtique mortem tradidit viro suo: sic sunt omnes qui male agunt; mortem perennem pœnamque perpetuam operantur. Consuetudo Romanorum Gallorumque Christianorum [est] mittunt Presbyteros sanctos [&] idoneos ad Francos & exteras gentes cum tot millibus solidorum ad redimendos captiuos baptizatos: tu omnes interficis & vendis illos genti exteræ ignoranti Deum: quasi in lupanar tradis membra Christi; qualem [ergo] spem habes in Deum?

[8] Qui tecum sentit, aut qui communicat verbis alienis & adulationi, Deus iudicabit: scriptum est enim: [Deplorat gregis sui dispersionē,] Non solum facientes mala, sed etiam consentientes damnandi sunt. Nescio quid dicam aut quid loquar amplius de defunctis filiorum Dei, quos gladius supra modum tetigit: scriptum est enim. [Rom. 12, 15] Flere cum flentibus. [1 Cor. 12, 26] Et iterum: Si dolet vnum membrum, condolent omnia membra. Quapropter Ecclesia plorat & plangit filios & filias suas, quos adhuc nondum gladius hostilis interfecit, sed exportati [sunt] per longa terrarum spatia. Vt peccatum manifestæ grauetur impudentiæ, impudens ibi habitat & abundat: ibi venundati ingenui homines Christiani in seruitutem redacti sunt, præsertim indignissimorum pessimorumque atque apostatarum Pictorum.

[9] Idcirco cum tristitia & mœrore vociferabor: O speciosissimi atque amantissimi Fratres & filij, quos in Christo genui nec enumerare queo, quid faciam vobis? Nō sum dignus neque hominibus subuenire. Prȩualuit iniquitas iniquorum supra nos. Forte non credunt [quod] vnum baptismum percepimus & vnum Deum habemus: indignum est illis quod de Hibernia c nati sumus: sic enim aiunt… Idcirco doleo pro vobis, doleo carissimi mei: sed iterum gaudeo intra meipsum, [& adeptam per martyriū gloriam gratulatur;] quia non gratis laboraui & peregrinatio mea in vanum non fuit: & contigit scelus illo in tempore horrendum & ineffabile. Deo gratias: credentes & baptizati de seculo recessistis ad paradisum. Cerno: vos migrare cœpistis vbi nox non erit, neque luctus, neque mors erit amplius: sed exultabitis sicut vituli resoluti, & conculcabitis iniquos, & erunt cinis sub pedibus vestris.

[10] Vos ergo regnabitis cum Apostolis & Prophetis atque Martyribus & æterna regna capietis, sicut ipse testatur inquiens: Venient ab Oriente & Occidente & recumbent cum Abraam & Isaac & Iacob in regno cælorum. [Matt. 8, 11., Apoc. 22, 15] Foris canes & venefici & homicidæ & mendaces & periuri: pars eorum in stagno ignis æterni: non enim in vanum ait Apostolus: [æternum supplicium tyrannis cōminans.] Vbi iustus vix saluus erit, peccator & impius & transgressor legis vbi se recognoscet? vbi erit Coroticus cum suis sceleratissimis rebellatoribus Christi? [1. Pet. 4, 18] Vbi se videbunt, qui mulierculas baptizatas & prædia orphanorum spurcissimis satellitibus suis distribuunt ob miserum regnum temporale, quod vtique in momento transit sicut nubes vel funus, qui vtique vento dispergitur: ita peccatores & fraudulenti a facie Domini peribunt: iusti autem epulabuntur in magna constantia cum Christo, & iudicabunt nationes, & regibus iniquis dominabuntur in secula seculorum Amen.

[11] Testificor coram Deo & Angelis sanctis suis, quod ita erit sicut intimauit imperitia mea. Non mea verba sunt ista, sed Dei & Apostolorum atque Prophetarum, qui numquam mentiti sunt, [quibus hæc prælegi rogat,] quæ ego in Latinum transtuli; & qui crediderint salui erunt, qui vero non crediderit condemnabitur: Deus enim locutus est. [Marc. 16, 16.] Quæso plurimum vt quicumque famulus Dei prōptus fuerit, vt sit gerulus litterarum harum, vt nequaquam subtrahantur a nemine, sed magis potius legantur coram cunctis plebibus, & præsente ipso Corotico. Quod si Deus inspiret illos vt quandoque de eo resipiscant, [si forte conuertantur.] ita vt vel sero pœniteant quod tam impie gesserunt. Homicidæ erga fratres Domini fuerunt: sed pœniteant & liberent captiuas baptizatas, quas antea ceperunt; ita vt mereantur Deo viuere, & sani efficiantur hic & in æternum. Pax Patri & Filio & Spiritui sancto. Amen

[Annotata]

a Vtpote quos S. Ninianus sub finem quarti seculi cœperat ad Christianam fidem inducere, & reuertens ex Hibernia Palladius fortassis adhuc Christianos repererat: sed cultorum defectu exaruit semen in terram infidelem iactum, vsque dum S. Columba per Scotorum a Patricio in Hibernia conuersorum filios, in Britanniam traductos & Pictis sociatos, ad hos quoque gradum prædicando fecit.

b Compendiaria hæc nota sitne hic posita pro adiectiuo Sancto sic vt proprium Presbyteri nomen exciderit, an ipsum proprium nomen Sanctini aut aliud simile repræsentet, alteri relinquimus diuinandum.

c In MS. Yberia: deinde loco hiatus a nobis relicti hæc legebantur: Nonne vnum Deum habetis? quod dereliquistis vnusquisque proximum suum? Ex quibus alius coniectando felicior commodum sensum exsculpat: putamus nos, verba aliquot excidisse.

VITA
auctore Iocelino Monacho de Furnesio.

Patricius Episcopus, Apostolus & Primas Hiberniæ (S.)

BHL Number: 6513

AVCTORE IOCELINO MON.

PROLOGVS.

[Vitam S. Patricij vt aliæ aliorū Sanctorum,] Plurimorum propositum erat & studiū, a diebus antiquis, sanctorum virorū vitas virtutum perpetuare stylo; ne ȩmulandȩ sanctitatis feruor obliuionis sepeliretur tumulo, sed potius in propatulo præfixa posteris ad imitandū reluceret, quasi in speculo. Vnde & in Rationali Summi Pontificis diuinitus iubebatur, nomina duodecim Patriarcharum filiorum Israël duodecim gemmis insculpi; quatenus inspectione magistra commonerentur fideles quique, actus sanctorum Patrum imitari. Dignum plane est, vt quorum gloriamur titulis, delectamur præconiis, protegimur patrocinijs; illorum moribus conemur conformari, confirmarique exemplis. Sed quia multa litteraturæ inualescebat inopia, desidiȩq; ad discendum exuberabat copia; perplures idiotæ, & dictandi ignari Vitas Sanctorum scriptitabant, intentione quidem pia, [inelegantius scriptam,] sed oratione inculta, ne delerentur a fidelium memoria. Quocirca multis ad legendum Vitas Sanctorum & gesta, stylo incondito seu sermone barbarico digesta, nausea prouocatur vel fastidium, & generatur sæpius tarditas ad credendum. Hinc est quod & Vita gloriosi Pontificis Patricij, Hiberniæ Patroni & Apostoli, signis & prodigijs clarissima, a multis illiteratis multipliciter dictata, ob confusionem & obscuritatem styli nec patet nec placet pluribus; sed habetur tædio ac contemptui. Cōpellente igitur caritate, conabimur confusa in seriem reducendo colligere, collecta in codice cudendo condere, condita & si non Latinissimi, saltem vel Latini sermonis sapore condire. Huic nostro conatui trimodi instrumenti instructio suffragatur, [magis Latine & ordinate digerendam,] quæ candelabro tabernaculi inesse scribitur. Legimus enim in eo emunctorium, extinctorium & infusorium: quibus competenter vti consuescimus, si Vitas Sanctorum qui verbo & exemplo quasi candelabrum lucebant ante Dominum, describendo emungere superflua, extinguere falsa, dilucidare obscura satagimus. Quæ quamuis ex deuotione, quam erga S. Patricium habemus, actitare teneamur; Reuerendissimi tamen Thomæ Ardmachani Archiepiscopi, totiusque Hiberniæ Primatis, & Malachiæ Dunensis Episcopi ad hoc opus aggrediendum præceptis perstringimur: Illustrissimi nihilominus Ioannis de Cursi, Vlidiæ Principis super hac re petitio adiungitur, [quibus Auctoribus Iocelinus susceperit.] qui S. Patricij specialissimus dilector & venerator esse dignoscitur; cui obtemperare dignissimum arbitramur, Si quis coluber in via, cerastes in semita calcaneum nostrum obseruans, præsumptionis temerariæ nos in hac parte arguerit, vipereoque dente manum nostram inuaserit; nos nihilominus cum B. Paulo ad ignem accendendum sarmenta colligimus, & in ignem viperam proijcimus. Quia profecto Sanctorum veræ viti adhærentium, quorum membra in puluere aruerunt, actus describentes, quibus mentes fidelium ad amorem Christi & fidem inflammentur, linguas inuidorum & detrahentium paruipendimus: quia si a talibus iudicemur, cum Apostolo pro minimo habentes, diuino iudicio totum committimus.

CAPVT I
S. Patricij natales; miracula a puero patrata.

[1] Extitit vir quidam, Calphurnius nomine, filius Potiti Presbyteri, Brito natione, in pago, [Ex Calphurnio Britone & Concessa Franca,] Taburnia vocabulo, (hoc est, tabernaculorum campo; eo quod Romanus exercitus tabernacula fixerit ibidem) secus oppidum Nempthor degens, mari Hibernico collimitans habitatione. Hic duxerat in matrimonium puellam Francigenam Conquessam nomine, Beati Martini Turonensis Archiepiscopi consanguineam, forma atque morum elegantia egregiam. De Gallijs namque abductam cum sorore priore natu ad Aquilonales partes Britanniæ, & in obsequium patris sui venditam adamauit; eiusque delectatus moribus, delinitus obsequijs, illectus pulchritudine, illam ex ancillari famulatu in coniugale consortium promouit. Soror vero illius alteri tradita viro, habitabat in Nēpthor oppido prænominato. Erant enim ambo iusti ante Dominum, [pijs & castis,] incedentes sine querela in iustificationibus Domini; genere & fide, spe ac religione præclari. Et licet viderētur sub angaria seruire Babiloniæ habitu exteriori & commoratione; se tamen ciues Hierosolymæ exhibebant actu & conuersatione a. Postquam vero aliquantulum processerant diebus suis, felici generatione completa, communi consensu castitati studuerunt, & sancto fine in Domino quieuerunt. Calphurnius autem prius in Diaconatu diutius Domino seruiuit, postremo in Presbyteratu vitam finiuit. De terra itaque carnis suæ a ruderibus peccatorum criminalium, & noxijs grauaminibus vitiorum mundatæ, [natus Patricius] vomere Euangelicæ & Apostolicæ doctrinæ excultæ virtutum germine fæcundæ, velut fructum optimum, generando protulerunt filium: quem, cum deponeret veteris hominis exuuias in sacro fonte, nominari fecere Patricium, Patrem Patronumque plurimarum gentium futurum: qui profecto puer purissimus, vas electionis, quam deuotus foret cultor sanctæ Trinitatis, statim ipse Deus trinus & vnus in eo baptizato declarare dignatus est indicio miraculi triplicis.

[2] Quidam vir, Gormas nomine, ex matris vtero cæcitatis carcere damnatus, [miraculo triplici illustratur:] audiuit in somnis vocem præcipientem sibi, vt pueri Patricij recenter baptizati apprehensa dextera signum Crucis humo imprimeret; adijcientem, quod ad illius tactum noui fontis scaturitio erumperet; cuius latice si oculorum orbes irrigasset, consequenter visum reciperet. [fontis producti,] Diuino itaque edoctus oraculo ad paruulum cæcus accessit, illius dextera signaculum salutis humo impressit, & continuo in eodem loco fons nouus erumpens emanauit. Ex eiusdem itaque aquæ salutari liquore funeratæ frōtis orbes rigati fusum sensere diem, ac quasi Siloë iteratam virtutem. Et vt multiplicius confiterentur Domino misericordiæ eius, & mirabilia eius filijs hominum, dum exterius extersa caligine cæcus illuminatur, [cæci illuminati,] interiores obtutus reuelati dono scientiæ illustrantur: & qui numquam cognouit litteraturam, expertus potentias Domini, legebat & intelligebat Scripturam. Sicut ergo exteriori beneficio effectus fuerat videns de cæco, [& eiusdem litterarum peritia donati:] sic interiori gratia litteratus de laico. Fons vero profatus profluuio profusiori dilatatus, vsque in præsens perspicuas emanans aquas, S. Patricij nomine insignitur, haustu dulcis, gustuque salubris, vt dicitur, varijs incommodis laborantibus sospitatem aut leuamen impartitur. Oritur enim secus limbum maris, super quem posterorum diligentia ædificauit oratorium, habens altare in modum b crucis extructum. Est lapis prope locum positus, quem Patricij petram incolæ vocant; quia super illam quidam eum natum fuisse, quidam Missam celebrasse existimant. Quoties aliqua controuersia inter conuicaneos, [lapis ab eo nomen retinet, contra periuria miraculosus.] vel vicinos vertitur, quæ iuramento concludenda decernitur, ad petram prædictam acceditur, & sacramento corporaliter præstito, caussa terminatur. Si vero peierans, ut falsidicus testis super eam manum extenderit, protinus aquam effundere consuescit; & quam sit execrabile crimen periurij aut falsi testimonij, cunctis patenter Patricij sanctitas ostendit: alioquin nec guttulā sudare solet, sed in siccitate duritiaque naturali permanet. Quæ autem opinio vulgi super lapide probabilior sit, a nobis ignoratur: quamquam posterior veritati vicinior videatur. Sufficiat ergo miraculum memorasse quod S. Mel Episcopus testatur se sæpius conspexisse.

[3] [Inundatio repellitur,] Crescente ætate, crescere videbatur & gratia, & velut ex promptuario pleno spiritualium vnguentorum diuinum odorem intrinsecus manante, foras aromatizabat multiplicium miraculorum copia. Nutriebatur nempe in Nempthor oppido puer Domini Patricius in domo materteræ suæ, cum sorore sua Lupita nomine. Contigit hiemali tempore glacie dissoluta sentinam excrescere; quæ plurimarum domorum infra oppidum ruinam minitans, mansionem etiam illam, in qua degebat Patricius, aquarum exundantia occupabat, & totam supellectilem subuertebat, omniaq; vasa enatare faciebat. Porro paruulus esuriens more infātili petebat panem, nec erat qui frangeret ei; sed potius voce obiurgatoria, illum proximiorem submersioni, quam refectioni a nutrice esse respondetur. [digitis eius scintillas spargere visis.] Puer vero tres digitos aquæ intumescenti intinxit, ac stans in sicco, præmissa oratione, ter quasi illuuionem aquæ in modum Crucis respersit, & sentinæ, vt quantocyus recederet, in nomine sanctæ Trinitatis imperauit. Mira res! continuo cursu refluo exundatio illa tota recessit, siccitas redijt, nec læsio vlla aut damnum in vasis habitaculi illius vel rebus apparuit. Videbantur enim intuentium oculis de digitis sancti pueruli orantis, pro stillulis aquæ, scintillæ igneæ respergi, atque aquam ab ipsis ablingi & absorberi. Sic sic cōgregans Dominus, sicut in aquas maris, ponens in thesauris abyssos laudatur ab omnibus, qui tam magna operatus est in dilecto suo S. Patricio paruulo: magnificatur & paruulus, qui tot & tanta potuit in magno & laudabili Domino.

[4] [Ex collectis glaciei frustis] S. Patricius in ætate puerili licet saperet & interdum ageret vt paruulus, quam pretiosus fuerit in oculis illius paruuli, qui natus est nobis, clarissimis declarabatur operibus. Quadam die, bruma cuncta congelante, puerorum coætaneorum suorum ludentium cœtibus immixtus Patricius puer, glacierum fragmina plurima in gremio collegit, eaque domum portans in aream proiecit. Nutrix vero illius hoc videns, dicebat, commodius ipsi fore ligna ad focum construendum congerere, quam glacialibus frustulis ludere. Respondit puer lingua senili; facile fore Domino Conditori, lege naturarum mutata, de huiusmodi vsibus suis focum facere, atque eius nutu, si fides non desit, ignem in aquam præualere. Et, vt scias, inquit, [ignem precando accendit,] omnia possibilia credenti, probabis oculata fide, quæ dico tibi. Congessit ergo adinstar titionum, struem glacierum, & orauit; factoque Crucis signaculo insufflauit: statimque ignis egressus glaciem accendens flammarum comam longius produxit. Nam non solum focus ille accedentibus exhibuit beneficium calefactionis, verum etiam materiam ministrauit magnæ admirationis. Videbatur ex ore pueri Patricij pro flatu flamma processisse, vt liquido claresceret illum immenso lumine diuinæ gratiæ interius illustratum esse. Nec hoc miraculum multum ab illo antiquo degenerat, quod sub Nehemia Scriptura gestum narrat. Cum enim ipse populum Hebræorum post longam captiuitatem, a Cyro Rege Persarum libertati donatum, in terram Iuda reduceret; iussit locum indagari, in quo Patres eorum in transmigratione ignem sacrificij absconderunt: quo cum peruentum esset, non inueniebatur ignis, sed aqua crassa, quam iussit Nehemias afferri, [infidelium conuersioni præludens] & ex ea sacrificium aspergi. [2. Mach. 1] Ignis copiosus statim accensus holocaustum deuorauit, & lapides durissimos concremauit. Eiusdem itaque potentia, ignis aquam congelatam combussit, quæ de aqua exiens victimas & lapides consumendo incinerauit. Admiranda est itaque nouitas miraculi, veneranda sanctitas Patricij, & in his omnibus adoranda virtus omnipotentis Dei. Præclaro namque prognostico in tali signo S. Patricium Dominus clarificauit: cuius prædicatio postmodum plurimos, in infidelitate congelatos igne fidei & caritatis Dei inflammauit.

[5] [Sororē sauciam signo Crucis sanat,] Quadam die soror S. Patricij, prænominata Lupita, iam grandiuscula, cum iussu materteræ suæ ad agnos tempore ablactationis a matribus segregandos cursitaret, collapsa corruit, collisoque capite ad peracutam silicem, grauissimo vulnere fronti eius inflicto, quasi mortua iacuit. Accurrunt e familia plures, confluunt noti & amici, condolentes vulneratæ & afflictæ; affuit & germanus cum ceteris, compatiens sorori suæ, sed confidens de diuino medicamine. Accedens enim erexit eam, & pollice manus eius dexteræ saliuæ oris sui intincto, fronti cruentatæ puellæ signum Crucis impressit, & illam sanitati illico restituit: cicatrix tamen vulneris inflicti remansit, ob indicium, vt reor, facti miraculi, & sanctitatis experimentum illius, qui illud in fide Crucis Christi fecit. Maritus materteræ S. Patricij, [nutricium vitæ restituit:] qui illum infantem in vlnis gestare solebat crebro, repentina morte præuentus expirauit. Coniux vero illius cum ceteris accurrentibus aduolauit, ac Patricio prope astanti in hæc verba prærumpens cum fletu ait: Ecce Patrici, nutritius & gerulus infantiæ tuȩ defunctus iacet: ostende in illo tuam viuificam virtutem, quæ ceteris mederi solet. Compassus igitur sanctæ indolis adolescens nutricis suæ lacrymis, ac nutritoris sic iacentis miseriæ, accessit ad ipsum exanimem, & fusa super eum oratione cum benedictione & vitalis signis impressione, proprijs manibus caput & collum complexus, illumque erigens viuum reddidit & incolumem. Omnes vero videntes hoc signum, operantem in Patricio Deum laudauerunt.

[6] Erat sancto Patricio adolescentulo a matertera ouium custodia delegata; [ouium custodiæ addictus,] cui ipse omnem diligentiam adhibebat, vna cum sorore sua superius memorata. Non enim tunc temporis in gente illa ignauiæ vel ignominiæ huiusmodi opera adscribebantur: quia filij Optimatum opilionis officio olim deputabantur. Vnde Iacob & filij eius Patriarchæ coram Pharaone se pastores ouium, sicut patres eorum, tam venerabiliter quam veraciter protestabantur: & Moyses Legislator & Dauid Rex clarissimus in pascendis ouibus diu desudasse leguntur. Quadam igitur die, cum esset puer Patricius in pascuis cum ouibus sibi commendatis, e vicina sylua lupus progrediens, vnam ouiculam abripuit, [vnam a lupo raptā eodem referente recipit:] abreptam asportauit: vespere vero, reuerso Patricio cum grege ad hospitium, prædicta matertera pueri negligentiæ seu desidiæ damnum imputauit illatum. Puer autem, licet a voce increpantis & obloquentis erubuerit, verba tamen illa patienter sustinuit, & pro reductione ouis preces fudit. In crastinum vero, cum minasset gregem ad pascua, lupus memoratus occurrit, ouiculam ore gestatam deposuit ante Patricij vestigia, notaque nemoris repetijt loca. Puer autem Domino gratias retulit, qui, sicut Danielem a rugientibus præparatis ad escam intactum tutauit; sic nunc ob sui consolationem, ouem a lupinis dentibus illæsam conseruauit. [vaccam a dæmonio correptam curat,] Habebat plures vaccas materfamilias, quæ nutriuit Sanctum Patricium, quarum vnam ingrediens, torquebat dæmonium: illa præ furore cornupeta effecta, pedibus conterendo ac cornibus impingendo, quinque vaccas euiscerauit, reliquum autem armentum vndique ventilauit. Possessores autem armenti de casu qui contigit doluerunt: homines & iumenta ab impetu furiosæ, veluti a facie leonis timuerunt. Puer vero Patricius fide armatus obuiam processit, editoque signo Crucis, ab omni vexatione dæmoniaca vaccam liberauit. [& quinque alias resuscitat:] Accedens deinde ad vaccas sauciatas ac prostratas, præmissa prece benedixit, & sospitatem pristinam omnibus restituit. Bucula autem a dæmone mundata, liberatorem suum non ignorans; propius accessit obstipo capite puerique manus ac pedes lambens, omnes videntes in laudem Dei & venerationem Patricij conuertit.

[7] [aqua in mel conuersa,] Nutrix sancti Patricij ægritudine depressa mel desiderabat, cuius gustu se meliorandam confidebat. Quæritur mel a circumstantibus nec inuenitur; inueniendi impossibilitas desideranti nuntiatur. Vnde factum est, vt ex non adepto quod cupierat, eius appetitus ampliori auiditate acueretur, & neminem sui memorem, seu sibi subuentorem conquereretur. Audiens hoc almificus adolescens, alumnus eius Patricius, illi condoluit; & confidens in Domino vas de recenti aqua fontis repleri ac sibi afferri præcepit: ipse vero in oratione genua flexit, ac surgens Crucis signaculo illud benedixit, ac mulieri mel desideranti porrexit. Res mira! [nutricem sanat:] statim illa aqua in mel optimum est conuersa. Gustauit ergo mulier, & anima eius saturata est, ac consequenter ab infirmitate sanata est. Sic Patricius laticem in mel mutauit in eius nomine, qui aquam conuertit in vinum in Cana Galilææ.

[8] [eamdem a seruili labore liberat,] Erat autem in quodam promontorio super eminenti præfato oppido Nempthor munitio quædam extructa, cuius adhuc murorum apparent ruinosa vestigia. Dominus autem loci iugo duræ seruitutis sibi subiugatam in famulam depresserat nutricem sancti Patricij. Inter opera seruilia cetera ipsi iniuncta iussit illi quotidie cunctas officinas intra municipium existentes scopis emundare, a stabulis etiam equorum fimum exportare. Mulier vero mente ingenua intelligens omnem potestatem a Deo esse, cunctaque quæ a Deo sunt ordinata existere, necessitatem vertit in virtutem, ac patienter sustinuit impositam sibi seruitutem. Puer vero Patricius compassus afflictioni nutricis suæ Dominum exorabat, [locum ab ea purgandum] vt illam dignaretur de tam seruilis operis laborioso laboritio liberare. Orante igitur Patricio, omnia habitacula illa absque humana manu mundata cernebantur, nec infra seu iuxta fimi alicuius vestigium inueniebatur. Mirabatur municeps, & omnes qui audierant vel viderant hoc signum: absoluitur nutrix a iugo seruitutis ob alumni sui meritum. Nec hoc miraculum momentaneum videbatur, [a fimo & sordibus reddēs perpetuo immunem] aut annuum; quia vsque in præsens, constat esse continuatum. Sicut enim incolæ loci illius atque finitimi attestantur, si intra præfatæ munitionis ambitum tot iumenta, quot locus capere posset, aggregata ibidem demorētur, nullatenus aliqua fimi particula reperitur. a Est autem locus celebris in valle Clud situs, lingua gentis illius, Dunbreatan id est, mons Britonum nuncupatus, signum scire sitientes non sinit latere, vtpote toties diuulgatum a patriotis omnibus.

[9] [Patricij pueri virtutes:] Proficiebat Patricius, puer pretiosus in conspectu Domini, sensus canitie, maturitate morum, multiplicabaturque magis in eo meritorum numerus, quā annorum: exuberabat in pectore puerili affluentia carismatum spiritualium; in iuuenili corpore virtutum conuentus constituerat sibi domicilium. Ingrediens itaque & progrediens lubricam viam adolescentiæ, [castitas,] continebat pedes suos a lapsu, vestemque, quam natura neuit, næuum nesciens niuei pudoris, indecisam conseruauit; perseuerans virgo carne & spiritu. Et licet vnctio docuerit eum de omnibus; tempore tamen accepto habili doctrinæ, a parentibus sacris litteris traditur imbuendus. Ipse vero animum adhibuit litterarum studijs; præcipue tamen psalmis, [& studium orandi.] hymnis & canticis spiritualibus discendis & memoriter retinendis, ac iugiter Domino decantandis. Vnde & ab ipso primæuæ pubertatis flore quotidie consueuit totum psalterium Domino decantare, & ex phiala purissimi cordis, multarum orationum odoramenta aromatizare. In ieiunijs & vigilijs multis, ac pijs sanctorum laborum exercitijs corpus tenerum conterens, hostiam viuam, sanctam, Deo placentem semetipsum offerebat; sicque in carne contra ac supra carnem degens, conuersatione Angelum repræsentabat.

[Annotata]

a Reliqua huius numeri reperiuntur hoc ordine in antiquo impresso: eum cur mutauerit Colganus, & partem postremam, postquam vero, hoc loco inseruerit, non diuinamus.

b Quæ sit hæc altaris construendi ratio non capimus: forte legit vel etiam scripsit Iocelinus: habens sub altari fontem in modum Crucis structum: nam in Vita IV sic legitur. Fons autem ille iuxta altare defluens, vt loci illius periti dicunt, figuram sanctæ Crucis habet.

CAPVT II.
Abducitur captiuus in Hiberniam & post sexennium liberatur semel & iterum.

[10] Qvoniam teste Scriptura, aurum probat fornax, & iustos caminus tribulationis, vt Patricius probatior acciperet coronam vitæ, accessit ei hora tentationis. [Sap. 3, 6.] Cum enim ipse puer illustris tria lustra perlustrasset sextum decimum attingens annum, cum alijs pluribus compatriotis, [Ductus captiuus in Hiberniā.] piratis fines illos deprædantibus rapitur, captiuatur, & in Hiberniam ducitur: cuidam deinde regulo paganissimo, Milchoni nomine, in Aquilonali parte eiusdem insulæ principanti, in seruitutem venditur, in qua, scilicet, ætate Ioseph in Ægypto venundatus fuisse memoratur. Ioseph autem venditus post sui humiliationem, [venditur Milchoni,] exaltatus super vniuersam Ægyptum potestatem accepit & imperium: Patricius post sui venditionem & afflictionem, super Hiberniam specialis ac spiritualis principatus promeruit primatum. [Ioseph patriarchæ similis in multis,] Ioseph Ægyptios fame laborantes refecit frumento: Patricius pauit processu temporis Hibernicos idololatria pereuntes, Christianæ fidei salutari alimento: vtrique tamen illata afflictio erat ad profectum animæ, quod flagellum grano, fornax auro, lima ferro, torcular vuæ, prælum oliuæ. Principis itaque præfati præcepto, Patricius porcorum custodiæ mancipatur, mirumque in modum sub illius cura grex fœcundis fœtibus numerosius multiplicabatur. Ex qua re recte conijci potest & colligi sæpius substantiam domini vel patrisfamilias augeri vel meliorari ob gratiam & solicitudinem serui siue dispensatoris solliciti & fortunati; [fit subulcus] sicut e conuerso minui aut deteriorari sub manu pigri & infausti. Sanctæ igitur indodolis adolescens iudicium Domini animo amplexans, necessitatem illam vertit in virtutem; & subulci solicitudine solitudinem nactus, sui ipsius operabatur salutem. Morabatur in montibus & siluis ac speluncis eremi vacans orationi: & videns quam suauis est Dominus, liberius atque libentius ad libitum libabat precum thymiamata in conspectu Altissimi. [in eoq; munere spiritū strenue exercet:] Centies namque in die, totiesque in nocte flexis genibus Conditorem adorabat, & orabat aliquanto tempore penitus ieiunus; quandoque herbarum radicibus seu leuissimis cibis se sustentans, membra sua, quæ erant super terram, mortificabat. Non illum æstus aut frigoris, niuis, grandinis, glaciei, aut aliqua alia inclementia aëris arcere potuit a spiritualibus exercitijs. Ibat ergo quotidie crescens & proficiens, se ipso robustior in fide & amore Iesu Christi; imo quo infirmior, & imbecillior videretur, eo validior & potentior fuit in exercendis mandatis Domini.

[11] [Somnium Milchoni de se] Aspiciebat in visu noctis Milcho memoratus; & ecce Patricius quasi totus igneus domum suam ingrediebatur, flammaque de ore eius & naribus, oculis ac auribus egressa ipsum cremare videbatur. Milcho vero comam flammigeram a se repulit, nec ipsum vllatenus tangere præualuit flamma diffusa [sed] dextrorsū diuertit, & duas a filias eius paruulas in vno lecto quiescentes arripiens vsque ad cineres combussit: Auster denique perflans cineres illos sursum eleuauit & in plures partes Hiberniæ deportauit. Euigilans Milcho meditabatur secum in cubili suo, quid ponderis portaret aut quid prodigij portenderet ista terribilis visio. In crastino Patricio ad se accersito narrauit somnium per ordinem, obsecrans & obtestans vt, si sciret, sibi enodaret eius interpretationem. Patricius plenus gratia Spiritus sancti respondit Milchoni: [ipse exponit:] Ignis, quem vidisti de me exire, fides est sanctæ Trinitatis, qua totus illustror, quam & tibi prædicare conabor: sermo autem meus non capiet locum in te, quia cæca mente lucem diuinæ gratiæ repelles a te, morierisque in tenebris infidelitatis tuæ: filiæ vero tuæ ad prædicationem meam in Deum verum credent, ipsæque in sanctitate & iustitia omnibus deinceps diebus vitæ suȩ Deo seruientes sancto fine in Domino requiescent: ipsarum quoque cineres (scilicet Reliquiæ) Domino reuelante ac signa faciente, in multos fines Hiberniæ deferentur, ac sanitatum beneficia infirmis plurimis impertientur: & verum est somnium & eius interpretatio, quæ implebuntur in tempore suo. Hæc dicens Patricius abijt ad consuetum opus suum; cunctaque euenerunt postea Milchoni, & filiabus eius secundum Patricij verbum.

[12] Euolutis sex annorum orbitis, cum Domino dispensante didicisset apprime Hibernicam linguam ad eiusdem nationis conuersionem, lacrymis & gemitu a Deo indesinenter precabatur sibi indulgeri a seruitute ereptionem & ad patriam suam reuersionem. Oranti illi quadam die Angelus Domini apparuit, stans super cuiusdam præeminentis petræ præruptum, [Monetur de instanti liberatione ab Angelo,] annuntians orationes ipsius & ieiunia ascendisse in memoriam ante Deum. Adiecit etiam in proximo ipsum seruitutis iugum de collo excussurum, & ad patriam propriosque parentes, expleta nauigatione, prospere peruenturum. Facie ad faciem famulus Factoris Angelum intuebatur, [quicum familiariter loqui consuetus erat;] & ore ad os cum illo tamquam amico familiariter loquens; quis esset, & quo censeretur nomine, sciscitabatur. Nuntius cælicus; se esse Angelum Domini, administratorium spiritum in mundum missum propter eos qui hæreditatem capiunt salutis; Victorem vocari, specialiter ipsius custodiæ deputatum, profitebatur: in omnibus suis agendis coadiutorem & cooperatorem affore pollicebatur. Et licet cælestes spiritus vocabulo humano censeri necesse non sit, pulchre tamen Angelus humana forma ex aëre assumpta indutus, se Victorem appellauit: ipse nimirum virtutem vincendi, & vinciendi aëreas potestates & principes tenebrarum harum, a victoriosissimo Rege Christo accepit, qui etiam seruis suis de puluere plasmatis, potestatem calcandi super serpentes & scorpiones, vincendi & conterendi Sathanam donare consueuit. Conserto colloquio mutuo, ostendit Angelus Patricio fossuram humi a porcis euisceratæ, [aurumq; ab eodem ostensum] præcepitque ei aurum, pretium quo redimeretur de manu crudelis Domini, in ea quærere. adiecit etiam, nauem, paratam ad transferendum in Britanniam, stare in portu a loco illo ducetis millibus passuum distante, & nutu diuino secundam auram absque sui præsentia habere non posse. Hæc dicentis Angeli visio disparuit & allocutio; eiusque vestigia vsque in præsens petræ impressa, in finibus Dalaradiæ, in monte Mis memorātur, vt incolarum attestatur assertio: est enim ibi constructum in honore S. Patricij oratorium, in quo vigilare & orare solet deuotio fidelium.

[13] [inuenit, eoq; se redimit:] Perrexit Patricius ad locum indicio Angelico designatum, & inuenit ibi auri pondus non minimum: suum deinde dominum dirum & durum super sui manumissione conuenit, eiusque animum auri auidum ad assensum conferendæ libertatis, oblato datoque fului metalli obryzo auro, inflexit. Solemniter ergo a seruitute mancipij mammonæ emancipatus, abijt viam suam gaudens, & versus mare iter accipit repatriare cupiens. Milcho vero doluit, dimisisse se seruum sibi pernecessarium; pactumque præuaricans, vt Patricium reduceret & solitæ seruituti subijceret, ad instar Pharaonis Hebræos persequentis, e vestigio recedentem insequebatur: sed nutu diuino mente & pede oberrans, quem quæsiuit non inuenit, [sed illud, pactum retractante hero disparet.] omni conamine frustratus, cum dedecore & dolore ad propria reuertebatur. Ad illius etiam augmentum languoris accessit, quod, sicut Patricius libertati donatus aufugit, sic libertatis eius pretium, aurum scilicet, domi regresso non comparuit. Consonat etiam sanctio legalis edicti liberationi ac libertati S. Patricij: sex enim annis seruituti subiectum, in septimo decreuit lex libertati restituendum. [Deut. 15, 12.] Sanctus Patricius conductu ductus Angelico ad mare peruenit, ibique nauem, in qua erant gentiles, ad transferendum in Britanniam expositam inuenit, qui gratanter illum intromiserunt, ventisq; ad vota spirantibus vesa committentes, post triduum applicuerunt.

[14] Egressi vero ad aridam, inuenerunt regionem illam desertam & inhabitatam. [Appulsus in Britannia socijs fame laborantibus] Cœperunt ergo itinerando terram illam perambulare viginti quatuor dierum spatio, & ob victualium defectum in horroris & vastæ solitudinis loco laborabant famis exitio. Per totum vero iter illud prædicabat Patricius paganis verbum Dei, disputans & persuadens de fide sanctæ Trinitatis & regno Dei. At illi instar aspidis surdæ & obturantis aures suas ad vocem incantantis sapienter, sepierunt aures audiendi verbum Dei, donec vexatio daret intellectum auditui. [gregē porcorum submitti impetrat:] Fame namque acrius ingruente & ingrauescente, maior eorum in hæc verba fertur prorupisse: Ecce cernis, Christicola, nos squallentes egestate & miseria, oculique nostri languent præ inopia: Deum ergo tuum, quem Omnipotentem instruis & astruis, pro nobis interpella, vt sua nos reficiat munificentia, eiusque a nobis adoretur & glorificetur magnficentia. Ad hoc S. Patricius; Credite, inquit, & confitemini Deo cæli, qui dat escam omni carni, quo aperiente manum suam, ipsius bonitate saturabimini. In hunc modum Patricio plura perorante, ac pro eis orante, subito grex porcorum apparuit, & mel siluestre, quorum profecto copia illis ad satietatem suffecit; nec ab illa die in tota via illa refectionis sustentatio defecit. Viso ergo tanto miraculo Deo gratias egerunt, & S. Patricium in summa veneratione habuerunt. Succedentibus prosperis, [quos quia illi immolarunt idolis,] ac viatici arridente abundantia, homines illi cito obliti sunt Deum, qui saluauit eos de famis angustia. Immemores enim Dei, & ingrati beneficio sibi diuina largitate collato immolauerunt de suis cibis dȩmonijs, & non Deo: imitati sunt in hac parte Samaritanos illos, [ipse viginti continuis diebus ieiunat.] quos liber Regum refert, Deum coluisse, nec tamen idolorum suorum culturam reliquisse. [4 Reg. 17.] Vnde contigit S. Patricium viginti diebus continuis nullo terreno cibo vesci: quia licet plurimum rogatus, nullatenus illis voluit in conuiuio commisceri, ne videretur immolatitijs contaminari. Dedit namque Dominus virtutem Patricio abstinentiæ huius tolerandæ, qui quondam facilitatem ieiunandi quadraginta diebus tradidit Heliæ Prophetæ.

[15] Mirabilis moderator omnium Deus electos quos arctius amat, multoties signis & virtutibus illustrat: aliquoties in varias tentationes, iuxta Apostolum, sinit incidere: vt discant & sciant fortitudinem suam ad Deum, qui susceptor est eorum, custodire, & nihil in se vel de se confidere. [Iac. 1, 2.] Vnde & electus & dilectus Dei Patricius permittitur diuino iudicio ab angelo Sathanæ grauissime tentari; ad cumulum confusionis tentatoris, & ipsius tentati coronæ augmentum; & ne forte magnitudo signorum aut ieiuniorum extolleret eum. Nocte namque in ipsum dormientem princeps tenebrarum fortiter irruit, [Grauiter tentatus & oppressus a Sathana] & mole ingentis saxi b illum oppressit: cadens etiam super eum, omnium membrorum motum & officium, effectumque sensualitatis ei abstulit, eiq; tenebras inducēs & torporem per triduum, supra modum humanæ tolerantiæ vexare & cædere non cessauit. Sanctus autem in tribulatione sua clamauit ad Dominum, bis inuocans in nomine Domini Heliam Principem Prophetarum sibi in adiutorium. [ab Helia inuocato liberatur:] Missus itaque Helias a Domino cum lumine immenso illum ab omni pressura inimici, quæ circumdedit eum, liberauit, illuminansque illum mirabiliter intus & exterius, omnium artuum atque sensuum vires ei reparauit. Inimicus autem humani generis confusus, compulsus est confiteri se ab eo deuictum, nec vllatenus imposterum se habiturum potestatem præualendi aduersus eum.

[16] Digrediens autem Patricius a consortio conuiatorum suorum, vt experiretur, quod multæ sunt tribulationes iustorum, [iterum captus a barbaris] per quas oportet nos ingredi in regnum cælorum, incidit in manus alienorum: a quibus dum captus & detentus esset, ac anxiaretur spiritus eius in se, Pater misericordiarum ac Deus totius consolationis secundum solitum morem destinauit Angelum Victorem ad confortandum eum, prædicentem & pollicentem in breui eum eripiendum de manibus detinentium ipsum. Quanta enim veritate subnixa fuerit Angelica promissio, probauit ipsius festina exemptio, quæ subsecura est completo tantum duorum mensium spatio. Barbari namque, cuidam de vicinis vendiderunt eum pro quodam cacabo, [vēditur pro cacabo, qui igni admotus calefieri non potuit,] exiguo satis pro tanta re commercio. Emptum tamen pro tali pretio vasculum, dum aqua repletum ob coquenda cibaria more solito superponeretur foco, nullum ignis calorem admisit: imo quo copiosius ignis succenderetur, eo amplius friguit. Sæuiebat vndique flamma fomentis adhibitis exterius; sed sentiebatur aqua congelata interius, acsi pro igne glacies subtus poneretur. Diutius ergo circa huiusmodi sed frustra desudatum est, verbumque illud circumquaque diffusum est. Æstimans emptor quod accidit, alicuius fascinatione factum esse; [ideoq; liber dimittitur.] cacabum ipsius venditori restituit, & Patricium in sua ditione denuo accepit. Vas ergo memoratum suscepto calore, naturaliter ministerium exhibuit consuetum: cunctisque claruit, caussa Patricij iniuste vexati, illud contigisse miraculum; statimque, qui illum ceperant, dimiserunt liberum.

[Annotata]

a Idem spatium habet Confessio Patriciana, quod tamen quia certum est vix 70. P. M. posse censeri, debet librario sed antiquo mendo hic error imputar.

b Id est, dæmon in modum saxi ingentis.

CAPVT III.
Peregrinatus in Gallia ætque Italia Patricius, tandem obtenta missione in Hiberniam appellit.

[17] Liberatus ergo diuinitus de filiorum alienorum manibus, [Redux ad parentes:] post diutinam captiuitatem restituitur proprijs parentibus. Videntes autem illum gauisi sunt gaudio magno valde, reuixitque spiritus illorum, quasi de graui somno euigilantium, in aduentu filij reuersi de longinqua regione. Rogatur ab illis multa precum instantia & lacrymarum affluentia, ne sua suos vlterius viduaret præsentia. Ille vero, vt debitum honorem & obedientiam exhiberet parentibus, cum illis remansit aliquot diebus. Emenso aliquanti temporis spatio, in paternis constitutus laribus, in visu noctis vidit virum venusti vultus & habitus, [ad prædicādum Hibernis per visum inuitatur,] quasi de Hibernia plures epistolas afferentem, & vnam sibi ad legendum porrigentem: quam ille suscipiens legit, litterarumque in limine scriptum inuenit; Hæc est vox Hibernigenarum. Perlecto enim principio, cum in legendo vellet procedere, videbatur sibi in spiritu infantulos Hibernicos maternis vteris inclusos, voce clara clamantes se audire: Rogamus te, sancte puer Patrici, vt venias & ambules inter nos, & liberes nos. Ad hunc clamorem compunctus Patricius corde, perlegere epistolam non potuit: sed a somno expergefactus omnipotenti Deo immensas gratias persoluit. Fixum ergo animo habuit ex visione, quod Dominus, qui segregauit eum ex vtero matris suæ, vocaret per gratiam suam ad conuertendam & saluandam Hibernicam gentem, [& de petēda Gallia monetur ab Angelo:] quæ videbatur ipsius inuocare & desiderare præsentiam. Consuluit super hoc negotio magni consilij Angelum; & vt patriam parentesque deserens Gallias peteret, ob fidei Christianæ doctrinam disciplinamque discendam, per Angelum Victorem diuinum suscepit oraculum.

[18] Cælitus edoctus & eductus, licet vtroque parente renitente ac tenere eum volente, de terra & cognatione sua & domo patris sui cum fideli Abraham exiuit, natale solum Britanniæ pertransiens, [ibi S. Germano adhæret,] Galliarum fines adiuit. Et ne forte in vacuum curreret, aut quod non didicit doceret, B. Germano Autisidiorensi Episcopo adhæsit; & vt in Christiana religione ac eruditione plenius proficeret, cum illo octodecim annorum spatio legens & adimplens sacras Scripturas (sicut in eiusdem B. Germani a gestis continetur) moram fecit. Susceperat vterque diuinum oraculum; Patricius scilicet, vt cum S. Germano maneret; & Episcopus, vt eumdem sanctum b adolescentem secum erudiendū retineret. Erat hic Antistes genere, dignitate, vita, doctrina, officio, & signis celeberrimus; a quo singulos sacrorum Ordinum gradus, [itemq; S. Martino:] & etiam Sacerdotalem apicem secundum instituta Canonum percepit Patricius. Simili nihilominus intentione, ob diuinæ doctrinæ dignoscendæ gratiam, cum c B. Martino Turonensi Archiepiscopo aliquanto tempore demorabatur, qui etiam auunculus matris eius Conquessæ esse dicebatur. [sub quo monachus factus] Et quia idem sanctissimus Sacerdotum carbunculus monachus fuit, cognato suo Patricio monasticum habitum, & eius instituta tradidit obseruanda: quæ ille deuote suscepta, actibus habitui respondentibus, adornauit, & in eisdem perseuerauit. Valefacientes ad inuicem discesserunt ab alterutro, [mittitur ad insulam Tamarensem;] quia B. Martino, vt ad Tamarensem insulam proficisceretur, iniunctum est ab Angelo. Sanctus autem Patricius ad B. Germanum reuersus, remansit cum ipso aliquot diebus.

[19] Patricius monachus effectus, quæ retro sunt obliuiscens, in anteriora se extendit: & quasi parui pendens præteritam conuersationem, ad celsitudinem perfectionis festinauit. Incredibili enim abstinentia, vigiliarumque protelatione, ac ceterarum virtutum exercitijs semetipsum affligebat, [strenue se exercens,] & crucis mortificationem, quam habitus prætendit, in corde & corpore iugiter ferebat. Summus autem Pastor, qui illum ad culmen sanctitatis Ecclesiæ prouehere disposuit, vt disceret humilia de se sentire, humilibusque consentire, infirmis compati, propriam infirmitatem experiri permisit. Sic profecto vt tanto robustius staret in magnæ perfectionis fastigio, [edendarum tamen carnium tentatione vincitur:] quanto firmius fixus collocaretur in veræ humilitatis fundamento. Ipsi namque desiderium vescendi carnibus irrepsit; tandemque a tali concupiscentia abstractus & illectus, carnes porcinas acquisiuit: acquisitas in quodam dolio abscondit. Arbitrabatur rectius, vt nactus oportunitatem clanculo appetitui suo satisfaceret, quam vt palam hoc faciens, lapis offensionis & petra scandali ceteris Fratribus fieret. Nondum a loco longius recessit; & ecce quidam habens oculos ante & retro coram eo astitit; quem intuens Patricius oculatum modo tam miraculoso, imo monstroso, mirabatur, & quid esset, aut quid oculi ante & retro fixi prætendebant, [sed mirabili viso correctus & pœnitens,] sciscitabatur. Cui ille; Minister Dei sum ego; oculisque in fronte fixis, quæ in conspectu sunt video; ac obtutibus in occipite positis intueor monachum in dolio carnes occultantem, vt satisfaciat ventri suo. Hæc dixit, & continuo disparuit.

[20] Patricius vero crebro pugno pectus percutiens in terram corruit, tantoque lacrymarum imbre acsi omnium criminum reus esset, illam inebriauit. Cumque solo procumberet eiulans & flens, apparuit ei sæpe dictus Angelus Victor in forma consueta, [confortatur ab Angolo,] dicens: Surge, confortetur cor tuum; quia Dominus transtulit peccatum tuum: deuita imposterum huiusmodi lapsum. Surgens igitur S. Patricius abiurauit, & abscidit a se omnem esum carnium in vitæ suæ tempus reliquum. Adhuc tamen humiliter deprecabatur Dominum, vt aliquo euidenti signo sibi demonstraret dimissum esse reatum suum. Iussit igitur Angelus Patricio carnes illas absconsas in medium proferre, prolatasque in aquam ponere. Fecit itaque Patricius quod impetrauit Angelus. [carnibus in pisces conuersis.] Mira res! carnes illæ aquis immersæ ac extractæ statim in pisces sunt conuersæ. Hoc signum S. Patricius sæpius solebat suis discipulis referre, ob refrænandum concupiscentiam gulæ. Perplures autem Hibernigenarum, hoc signum sinistre sectantes, solebant in die S. Patricij, quæ semper infra Quadragesimam euenit, carnes aquis immergere, mersas extrahere, extractas coquere, coctas comedere, illasque Patricij pisces nominare. In hoc signo insigni discat religiosus quisquis gulam reprimere, carnes illicite non comedere, nec attendat quid populus stultus & insipiens consuescat agere.

[21] Sedit animo S. Patricij Sedem S. Petri petere in petra fundati, & sanctæ Romanæ Ecclesiæ canonicis institutis vberius imbui; [Romam proficiscens] cupiens auctoritate Apostolica iter & actus suos roborari. Cum autem quod corde conceperat enodasset B. Germano, approbauit sanctum ipsius propositum S. Germanus, adiungens ei Christi seruum Sergecium Presbyterum, [cum Sergecio socio,] itineris socium, laboris solatium, sanctæ conuersationis testem idoneum. Profectus vero diuino instinctu seu reuelatione Angelica ad quemdam, in quadam insula Thyrreni maris degentem, secessit solitarium; sacræ vitæ, opinionis optimæ, magni meriti virum, nomine ac opere Iustum: cumque post sanctam salutationem salutaria mutuo verba conferrent, dedit idem vir Dei Patricio baculum, [diuertit ad Iustum eremitam:] quem se suscepisse asseruit de manu Domini Iesu sibi apparentis ipsi conferendum… d S. Patricius Deo gratias agens cum viro Dei diebus aliquot mansit, [a quo accipit baculū Iesū.] ac eius exemplo magis ac magis in Deū proficiens, ei tandem vale facto, cum baculo Iesu proficiscebatur quo proposuit. O datum optimum descendens a patre luminum: eulogia egregia, ægris remedium, signorum effectiuum, munus a Deo missum, fatigato sustentaculum, vianti ministrans iter prosperum. Sicut enim Dominus multa signa per virgam fecit in manu Moysi, educturi populum Hebræorum de terra Ægypti; sic per Patricium in baculo, quem proprijs manibus formatum gestauerat, ad conuersionem gentium plurimarum multa & magna voluit operari. Baculus iste in Hibernia magnæ venerationis habetur, & vsque in præsens baculus Iesu nominatur.

[22] Patricius, prosperum iter sibi faciente Deo salutarium nostrorum, ad Vrbem, orbis caput deuenit, [A Cælestino Papa] Apostolorum Martyrumque memorias debita deuotione venerationis visitans, notitiam & familiaritatem Summi Pontificis nactus, in oculis eiusdem gratiam inuenit. Præsidebat tunc temporis Apostolicæ Cathedræ, nomine & conuersatione Cælestinus primus, a B. Petro Apostolo e quadragesimus tertius. Hic autem S. Patricium secum retinens fide, doctrina & sanctitate probatum perfectumque inuentum, in Pontificem tandem consecrauit; ipsumque ad conuertendam Hibernicam gentem destinare decreuit. Præmiserat præfatus Papa prædicandi gratia in Hiberniam ante illum alium Doctorem, nomine Palladium, [Palladio sufficitur, ante ipsum in Hiberniam missos] Archidiaconum scilicet suum, cui adiunctis socijs contulit copiam librorum; vtrumque scilicet Testamentum cum reliquijs Apostolorum Petri & Pauli, ac Martyrum plurimorum. Hibernicis vero prædicationi non credentibus, sed obstinatissime oppugnantibus, a regione illorum discessit, Romamque tendens in Britannia infra fines Pictorum, in fata decessit. Quosdam tamen in Scotia ad Christum conuertens baptizauit, tresque ecclesias de robore extructas fundauit; quibus discipulos suos Prælatos, Augustinum videlicet, & Benedictum, Siluestrum, & Solomum, collatis codicibus suis & reliquijs Sanctorum, reliquit. Huic, fructuosiori legatione & labore, S. Patricius successit, quia vt Hibernico prouerbio dicitur: Non Palladio, sed Patricio Dominus conuertendam Hiberniam concessit. Certificatus Domnus Apostolicus de morte Palladij, iter & opus salutaris legationis Patricio præcise præcepit aggredi, quod antea facere distulit consilio vsus strictiori.

[23] [adhortatione Angelica] Pauco tempore post Episcopalem gradum acceptum elapso, Angelus Domini sæpenominatus Victor, Romæ commoranti Patricio apparuit, præcepitque ei, vt ad Hiberniam iter maturaret, eiusdemque insulæ plebem prædicando Christo lucrifaceret, sicut Dominus disposuit. Patricius vero tanto oneri operique tam arduo impotentem & imparem se indicans, respondit: se nullatenus velle vel posse id attentare, nisi prius videre Dominum posset atque salutare. Ductus est ergo ab Angelo ad montem f Morion Tyrrheno mari vicinum, secus ciuitatem Capuam situm, ibique sicut Moyses Dominum videre & salutare meruit iuxta sui amoris ardentis affectum. Quis, quæso, mente metiri meritum poterit Patricij, [& Domini alloquio roboratur:] quæue lingua ad liquidum eloqui, cui in terra degenti donatum est Regem gloriæ, quem in decore suo Angeli desiderant prospicere, facie ad faciem intueri, & quod prædicaret hominibus, ab ore Altissimi edoceri? Promisit ei Dominus se preces eius exauditurum, & in omnibus suis agendis coadiutorem affuturum. Ex visione ergo & collocutione diuina confortatus & corroboratus, ad opus ministerij diuinitus sibi iniuncti, a Domno etiam Papa commissi, consummandum anhelauit, & versus Hiberniam cum viginti viris, vita ac sapientia præclaris, ab ipso summo Pontifice sibi deputatis in adiutorium, regressum maturauit. Diuertit autem ad B. Germanum nutritorem & eruditorem; ex cuius munere accepit calices & vestimenta Sacerdotalia, copiam codicum, & alia quæ pertinent ad cultum & ministerium ecclesiasticum. [in Hiberniam nauigaturus] B. Patricius iter accelerans aduersus Hiberniam, cum in portu in Britanniæ finibus sito, nauem cum suis transfretaturus conscenderet, quidam leprosus littori astans se Sancto obtulit, obsecrans & obtestans in nomine Domini Iesu quatenus ipsum in naui secum assumptum, in Hiberniam transueheret. Vir Dei pietatis visceribus affluens, [leprosum in nauim non admissum,] annuit precibus pauperis miserandi: sed nautæ contradicebant & ceteri, qui erant in naui, asserentes, quod nauis satis onusta esset, & ipse foret omnibus oneri & horrori. Sanctus de Dominicæ potentiæ clementia confidens, altare lapideum sacratum, a Domno Papa sibi donatum, super quod diuina mysteria celebrare consueuerat, in pelagus proiecit, ac super illud leprosum sedere fecit. Sed horret animus, hæret stylus exprimere quod accidit diuinitus. Tabula illa lapidea taliter sarcinata ferebatur super aquas, [super aræ lapidem facit transfretare:] regente illam lapide angulari; ac contra naturam natans, nauique collaterans, cum ea concertabat pari cursu; sicque eodem momento in eodem loco applicabatur littori. Applicatis itaque omnibus prospere, inuentoque altari cum onere suo, sonat gratiarum actio, & vox laudis in ore sancti Præsulis, exprobratque discipulis & socijs itineris incredulitatem ac duritiam cordis, emollire moliens corda lapidea in carnea, ad exercenda opera caritatis.

[24] Cumque Sanctus cum suis nauigando approximasset terræ, [phalanges dæmonum conantes eius iter impedire,] prospexit multitudinem dæmonum in modum circuli conglobatam totam insulam circumcingere, & ex aduerso opponentes sese quasi murum atrium suum velle fortiter custodire, conantes ingressum sibi obstruere. Sancti vero cor non turbabatur, nec formidabat a facie deformium illorum, sciens plures esse secum potentiores, quam cum illis ad sui tutelam & deiectionem ipsorum. Stabat ergo Sanctus fide immobilis, sicut mons Sion; confisus in Domino, quia montes Angelici in circuitu eius, & Dominus in circuitu famuli sui, fortis plane & potens in prælio. Sciens sanctus Præsul omnes hostes illos in virtute Crucis Christi a se deuincendos, [signo Crucis fugat:] erecta sacra dextera signum Crucis edidit; & quod vidit enarrans, suosque in fide confirmans, illæsus & imperterritus pertransiuit. Indutus itaque virtute ex alto, accepta arma potentiæ a Domino, ad conterendas aëreas potestates, aduersus omnem altitudinem extollentem se contra scientiam Domini, viriliter exercuit, in promptu habens vlcisci omnem inobedientiam & contradictionem eorum, sicut in sequentibus euidentius elucebit.

[25] Applicuit vir Domini cum sui itineris consortibus infra fines Lageniæ in portu Inbherdæ, vbi flumen mari influens abundabat tunc temporis piscium multitudine copiosa: [appulsus in Hiberniā, & indigne acceptus,] piscatores autem tunc ex aqua ascenderant, ac retia repleta piscibus post se trahebant. Sancti autem Præsulis familia fame fretoque fatigata, obnixe petebat ab eis aliquod solatium sibi impartiri de piscibus: sed barbari & inhumani, non solum repulsam, sed & contumeliam reddebant rogantibus. Quod Sanctus moleste accipiens, sententiam quasi maledictionis protulit, dicens; Flumē istud imposterum non procreet pisces, [piscosum flumē maledicto reddit sterile:] ex cuius captura copiosa cultores Cunctipotentis petentes ab idololatris dimittuntur inanes. Ab illo ergo die vsque in præsens flumen istud sterilitate damnatur propterea, vt sententia ore Patricij prolata patenter probaretur a facie Domini Dei sui egressa. Progressus Pontifex sanctus ad locum, qui vocatur Aonach Taillten, diuertit: ibique quantulocumque quietis refrigerio se atque suos recreare, ac prædicationis suæ officium initiare disposuit. Loci vero incolæ idololatræ non sufferentes viri Dei præsentiam, congregati in vnum violenter expulerunt eum a finibus suis: quia solaris lampas lippientibus oculis est intolerabilis. Sed Deus, quem Patricius portabat & glorificabat in corpore suo, non sinebat famulo suo pro nomine suo ignominiam illatam iri inultam; [& agrum fructiferum cooperit mari.] sed indigenis intulit condignam velociter vindictam. Terram namque eorum fructiferam conuertit Dominus in salsuginem a malitia habitantium in ea, quia mare insolitis rheumatis nouo profluuio illam operuit: & vt inhabitabilis fieret in æternum, in paludem vliginosam est conuersa. Diuertens deinde ad quamdam insulam paruulam, aliquantis diebus recreandi gratia ibidem demorabatur, quæ non longe a terra distans, insula S. Patricij vsque in præsens nominatur.

[26] [Frustra conatus ad Milchonem redire,] B. Patricius cum suis nauim ascendens, diuertit ad Aquilonares partes insulæ, Aquilonarem hostem expugnaturus, ipsumque ex cordibus, in quibus sedem posuerat sibi, expulsurus. Sic profecto recedente Aquilone Auster perflans adueniret, & in lateribus Aquilonis hortum Domini aromata profluentem plātaret. Velle etiam adiacebat ei, Milchonem Regulum adhuc superstitem, cuius seruitio quondam subiugatus erat, ad agnitionem veritatis perducere, Regisque veri, cui seruire regnare est, seruum facere. Sed quia non est via hominis in potestate eius, sed gressus eius a Domino diriguntur; applicuit in finibus Vlagh, [in Vlidiam aduehitur:] quȩ modo Vlidia dicitur, vt vasa misericordiæ ibi colligerentur. Egressuro autem ad aridam Patricio, paganorum multitudo ipsius aduentum exspectans, obuiam occurrit & obstat. [obstantibus magis,] Magi namque & arioli ipsius regionis coniecturando vel vaticinando, insulam per Patricij prædicationem conuertendam præcognouerunt, eiusque aduentum longe ante in hæc verba prædixerunt: Adueniet in circulo tonsus in capite, cum suo ligno curuo; cuius mensa erit in Oriente domus suæ, populusque illius retrorsum illi astabit, [eius aduētū pridem vaticinatis.] & ex mensa sua nefas cantabit, & tota familia sua, fiat fiat, respondebit. Hic autē cum aduenerit, deos nostros destruet, templa & altaria subuertet, turbas post se seducet, Reges sibi resistentes subijciet, aut de medio tollet, & doctrina eius in seculum seculi regnabit. Non ergo mirum aut incredibile videatur, si Domino inspirante aut etiam permittente, magi de aduentu S. Patricij & actibus talia protulerint præsagiendo: cum Baalam ariolus, & Nabuchodonosor Rex præclare prophetauerint de aduentu Dominico, & testimonium dæmonia perhibuerint Dei filio. Quod autem dixerunt, illum nefas cantaturum ex mensa; liquido constat ipsum, qui in veritate non stetit, sed ab initio erat mendax & pater mendacij, hæc blasphemando protulisse per ipsorum ora.

[Annotata]

a Aut potius in supplemento conscripto per Erricum monachum: sed nihil hic de temporis spatio, quo cum Germano Patricius fuerit.

b Imo virum: quippe qui iam annum ætatis agebat XLI.

c Id est in monasterio B. Martini, & quidem diu prius quam ad S. Germanum veniret.

d Exempta sunt hinc & ad appendicem relata de viris hospitalibus in continua iuuentute seruatis, quos in hac insula Patricius inuenerit, sub disciplina huius Iusti: de cuius tamen pari ætate & priuilegio nihil hic legitur.

e Imo 45, iuxta alias Vitas & receptam in Ecclesia atque inter chronographos Pontificum Romanorum seriem.

f An quia Mor hibernis magnum significat, huius nomini fingendi occasio Iocelino, aut alteri a quo hic accepit, data est? Quid autem hoc loco Capua, itinere quatridui vltra Romam adeunda; cum in reditu versus Hiberniam par sit ista contigisse? Vitiosum haud dubie textum aliquem vel audax inepti interpolatoris glossema arripuit locorum imperitus Iocelinus.

CAPVT IV.
Proficiscitur in Dalaradiam Milchoni fidem prædicaturus; Leogarius in obsides Dichonis sæuit.

[27] [Ab incolis, Regis iussu prohibere paratis,] Rex autem principalis Hiberniæ, Leogarius nomine, filius Neoill, recolens prædictum præsagium, præcepit patriotis suis, vt Patricium pede terram contingentem confestim eliminarent de partibus illis. Sanctus autem Patricius in portu, vocabulo Innbher-Slan, existens de naui solus exiuit de salo ad solum: statimque populus infidelis ac moribus caninus, canem instigabat ferocissimum ad morsum mortiferum inferendum Pontifici. [in Patriciū im missus canis mitescit;] Canis vero viso viro Dei penitus obmutescens, ad instar lapidis totus diriguit, atque immobilis quasi fixus substitit: euidenti indicio suos instigatores, lapidum cultores, dijs suis similes ostendens. Quod cum cerneret quidam vir viribus robustus, statura giganteus, animo atrox, Dichu dictus, festinus gladium in sancti viri vibrauit interitum: [adictum obrigoscens] sed opponente Domino brachium protectionis suæ, omne robur in eo emarcuit, totusque obriguit, vt nec pedem ad accessum, nec manum mouere posset ad ictū. Vir ille tale signum in se expertus, repente in virum alterum mutatur; de elato humilis, de truculento mitis, de idololatra fidelis effectus, prædicante Patricio cum omni domo sua in Christum credens baptizatur. Sic profecto, [Dichu conuertitur,] qui primus & præcipuus erat Christianæ fidei in illa terra impugnator, eiusdem effectus est primus professor, & vsque ad vesperum dierum suorum constantissimus executor. Sicut itaque a vinculis peccaminum absolutus est in anima, sic ab omni stupore stoliditatis soluta sunt ipsius membra, singulisque artubus sensualitatis & roboris pristina restituta sunt officia. [3. Reg. 13] Ecce signum, quod quondam in Rege Ieroboam patratum liber Regum narrat, Patricius in Dichu salubrius iterabat: nam cum idem Rex idolis sacrificans, ad Prophetam se redarguentem comprehendendū manum extenderet, mox brachium eius obstupuit, quod postmodum ipsi pœnitenti Prophetæ deprecatio restituit. Nec tamen sanus effectus, errorem suum deseruit: Dichu vero vtriusque hominis sanitatem adeptus, [& Patricio offert locum monasterij Sabhallensis:] ad augmentum & argumentum internæ deuotionis, quam erga fidem susceptam habuit, locum cum pertinentijs suis, in quo signum illud apparuit, ad nouam ecclesiam in eo construendam, S. Patricio contulit.

[28] In eodem loco, ipso Dichu petente (nescio qua de caussa) a Sancto Dei ab Aquilonari parte versus Meridianam plagam ecclesia ædificatur; forte vt ab Aquilonari frigore infidelitatis ad feruorem meridianum fidei caritatisque Christi mystica huius structura cultores idolorum incitari viderentur, quæque vsque in præsens ab incolis Sabhall, id est, horreum Patricij nominatur. Processu enim temporis egregium inibi monasterium construxit, in quod perfectos monachos introduxit, ad quorum vsum non longe a loco pernecessarium de terra fontem orando produxit. Huic cœnobio S. Dunnium discipulum suum Abbatem constituit, [vbi S. Dūnius Abbas.] vbi & ipse de prædicatione reuersus, cum eo non paucis diebus degit. Quadam die cum in eadem ecclesia almificus Antistes Patricius astaret altari diuina mysteria agens, quidam maleficus filius perditionis, satelles Sathanæ, accessu ausuque execrabili foris stans, [Mago qui calicē euerterat absorpto a terra,] per fenestram cum virga calicem euertit, & sacrosancta sacrificia sacrilegus super altare effudit. Dominus autem scelus tam horribile in instanti terribiliter vindicauit, hominemque nefarium nouo, imo innouato modo e medio tulit. Repēte enim terra terribili hiatu aperiens os suum, sicut quondam Dathan & Abiron, deglutiuit magum illum, descenditque viuus vsque ad infernum. Absorpto vero mago, tellus discissa & dirupta hiatum contrahendo conclusit; sed fossa ibidem remanens, cernentibus diuinæ vindictæ indicium ostendit. Contristatus autem sanctus sacrifex super effuso calice, cum grauissimis lamentis se afficeret, [Sanguis Christi ex integro calici restituitur.] calix cum diuinis sacrificijs integris loco suo compositus diuina virtute coram illo erectus stetit, nec vllum vestigium effusi libaminis vspiam apparuit.

[29] Erat prædicto Dichu germanus carne, Rius nomine, ætatis & infidelitatis prouectæ, [Russu Dichonis fratrem sibi obsistentem] cuius corporis tabernaculum præsenio sentiebatur pronum proximumque ruinæ; qui grauissime dolebat super magi interitu, & fratris conuersione. Hic enim totus terram sapiebat, vitam nullam præter præsentem esse credebat, fratrem etiam suum se amisisse æstimabat, qui in Christum credens ad futuram gloriam, quæ reuelabitur in seruis eius, omni annisu anhelabat. Hac de caussa singulis diebus impugnans tribulauit Patricium, & nitebatur oppilare os suum, ne disseminaret verbum Dei per illam regionem, vt augeretur in Domino numerus credentium. [vt conuertat] Sanctus autem hominem Christo lucrifacere volens, conuenit illum viuis ac veris rationum assertionibus, ad credendum in cunctorum Conditorem ex ipsis creaturarum speciebus & naturis persuadens: & vt eum in viam veritatis efficacius induceret, verbis fidem faciens, signum secuturum spopondit, dicens: Cum omnium artuum sensuumque tuorum officia in te sopiantur emortua, vitæque tuæ lumen in limine iaceat, si Christus tibi restitueret vires & venustatem vernantis iuuentutis, nonne tunc in illum credere tenereris? Respondit ille; [ipsum florenti ætati restituit:] Si tanti miraculi exhibitionem exæquaris in me per Christum, consequenter credam in ipsum. Orauit ergo S. Patricius, & manus imponendo eum benedixit, statimque decorem & fortitudinem induens, in statum iuuenilis ætatis refloruit. Omnes ergo, qui aderant, ob tale signum patratum stupor circumdedit, & in laudes Christi & reuerentiam S. Patricij istorum ora resoluit.

[30] Supra memoratus igitus Rius, sicut exterius in corpore, sic interius renouatus spiritu mentis suæ, [qui baptizatus] adiunctis sibi tribus fratribus suis, cum alijs multis purificari meruit fonte salutari. Post hæc videns hominem sanctus Præsul penitus a peccato purgatum, & lutosam lubricamque viam vitæ mortalis transgredienti in foribus adesse peccatū, sancto Spiritu dictate, dixit ad eum; Elige modo, vtrum in hac valle lacrymarum, in terra tribulationis & angustiæ elongentur anni tui; an in præsentiarum, finita præsentis vitæ miseria, ab Angelis lucis assumptus introëas in gaudium Domini Dei tui. Ille vero, [eligit cito mori.] credēs videre bona Domini in terra viuentium; Eligo, inquit, & cupio dissolui, & esse cum Christo in æternum, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Accepit ergo de manu Episcopi sancti vitale Viaticum: & illico in manus Domini commendans spiritum, introductus est in sempiternæ quietis refrigerium. Sanctus Patricius sæpedicto Dichu dilecto suo sua custodienda commendans, ad visitandum Milchonem quondam Dominum, [Milcho, ne credere cogatur.] imo tortorem suum, sicut corde conceperat, cœpit proficisci; vt ipsum iam inueteratum dierum malorum prædicando, vere faceret conuersum ad infantiam Christianæ fidei. Milcho autem malitiosæ mentis homo, & minister mortis, sperabat Patricij prædicationem penetrare posse quodlibet pectus saxeum: verbo etiam lucido atque ignito, aut miraculo irrefragabili se compelli ad credendum timuit; indignum, imo ignominiosum ducebat, doctrinæ serui quondam sui subijci, & insuetæ Creatoris culturæ potius quam idololatriæ inueteratæ subiugari. Vt autem audiuit Antistitem Altissimi aduenire, datus in reprobum sensum filius perditionis, [se & sua flammis dat:] collectam totam substantiam in vnum flammis tradidit, seque desuper in medijs ignibus proijciens, instar Iudæ, infernalibus furijs holocaustum se fecit.

[31] Sanctus Præsul Reguli rogo consumpti exitialem exitum de monte propinquo prospiciens, ipsius animam in formam igniti serpentis mergi in barathrum vidit, & iudiciorū Dei abyssum multam aduertens, lacrymosis suspirijs in hæc verba prorupit: Regis huius, qui se dupliciter damnauit, ne crederet in Creatorem cæli & terræ, semen non possideat terram hæreditate; sed in perpetuum deprimatur insolubili seruitute. [posteri eius numquam regnatari prædicutur:] Quod itaque iuxta verbum viri Dei euenit, nam nullus de stirpe eius in regni folium post ipsum ascendit; sed in breui generatio illius gladio, aut fame seu captiuitate sub durissimo seruitutis iugo de terra, vt dicitur, cito disperijt. Sic, sic Dominus visitat & vindicat peccata patrum in filios; & securis ad radicem arboris mortiferæ ponitur, ne prauitatis proferat ramos. Sed quia Deus multoties de lapidibus suscitat filios Abrahæ, & de spina solet rosas producere, ipso Domino inspirante, [filiæ cōuersæ miraculis clarent.] duæ filiæ illius supramemorati Milchonis conuersæ sunt ad fidem Patricij prædicatione. Nominabatur vtraque Emeria, dum salutari abluerentur vnda, quæ sancte & religiose vixerunt, & post mortem sepultæ sunt in loco, qui dicitur Cluainbroin, & sicut ipse Patricius longe prædixit, multis miraculis claruerunt. Reuersus inde Sanctus ad domum Dichu, diebus deguit ibidem non paucis, atque ad Christianam fidem suscipiendam prædicando, signa & prodigia faciendo, profuit populis multis.

[32] Fuit quidam bonæ indolis adolescens, Mochua nomine, porcos pascens, quem S. Patricius inuenit secus oppidum Brettan, [Mochua ex subulco] per illas partes prædicando iter faciens; Spiritu reuelante intelligens, illum futurum vas electionis, prædicabat illi viam salutis. Ad illius vero prædicationis vocem puer credidit, baptismum suscepit: quem Sanctus statim alphabetum docuit; data nihilominus benedictione litteris instruendum tradidit, [breui edoctus litteras,] sicque in viam suam abijt. Adolescens autem vnctione magistra, infra vnius mensis spatium didicit psalterium, & antequam annus expleretur, peruenit ad notitiam sanctarum Scripturarum. Euoluto aliquanto tempore, reuertebatur ad præfatum pagum S. Patricius, cui occurrit Mochua memoratus. Cum autem consedentes conferrent de cælestibus mutuo, baculus destinatus cælitus cecidit illorum in medio; [baculo cælitus misso,] cuius caput in sinu Patricij, cuspis iacuit in gremio Mochua. Adgratulans Sanctus de munere misso mirabiliter adolescenti, dixit illi: Noueris, fili carissime, hoc baculo pastorali animarum custodiam committendam tibi. Ipso vero recusante, & prætendente inopiam scientiæ & imperfectionem ætatis suæ, Sanctus fertur ad illum dixisse: Noli dicere, quia puer ego sum: quoniam ad omnia, ad quæ mittet te Dominus, ibis, & quæ mandauerit tibi, in eius nomine loqueris. Per singulos igitur gradus sacros ordine debito decenter promotum, tandem illum in Episcopum præfato baculo sibi collato consecrauit, [designatur Episcopus, Ændrumēsis futurus.] & Ændrumensi Ecclesiæ præfecit. Ipse vero in Ecclesia Dei multum verbo & exemplo profuit, virtutibusq; ac signis clarus, ad cælestia regna migrauit: sepultus in ecclesia sua, in qua Deo digne ministrauit, crebrisque miraculis coruscans, cum Christo se viuere comprobare consuescit. Baculus memoratus in eadem ecclesia reseruatur, baculusque volans ab Hibernicis nominatur: & quia S. Patricius virum illum de subulci cura ad Pontificatum promouit, porcus de territorio eius assumptus, annuatim Ecclesiȩ Dunensi persolui consueuit.

[33] Loegarius leoninæ feritatis homo, superbo & insatiabili corde ambulabat in magnis & mirabilibus super se, [Dichonem conuersum indignans Loegarius] eo quod sibi videretur se terram possidere in fortitudine brachij sui & robore virtutis suæ. Habebat namque omnium magnatum comprouincialium collimitantium regno suo obsides, & ipsius etiam Dichu felicis filios penes se habebat, ne quis eorum auderet caput leuare repugnando, aut calcaneum recalcitrando contra se. Erat enim magorum & aruspicum ardentissimus amator, radicatus & fundatus in idololatriæ errore; quinimo dura ceruice & indomabili corde ad credendum & obediendum sanæ doctrinæ. Vt autem agnouit, Dichu cum omni domo sua, cognatione & genere, ad Christum conuersum, patrijs dijs imo dæmonijs abrenuntiasse, turbabatur oculus & animus eius præ furore iræ & indignationis suæ. [eius obsides siti & carcere punit:] Motus igitur animo, obsides eius modo satis pernicioso præcepit puniri; quia, vt siti perirent, prohibuit potum illis ministrari. Pontifex sanctus hoc Spiritu docente didicit, & ipsi Dichu indicauit. Admonuit itaque vt ab eodem Leogario inducias saltem decem dierum peteret, donec ipse Patricius præsentiam suam Regi exhiberet. Petijt ergo homo iuxta viri Dei monita, nec vllatenus vnius diei requiem impetrauit; sed potius prece sua, velut vehementiore flatu, cor vltra succensum acriori iræ incendio inflammauit. Quod cum ad aures peruenisset Præsulis, ad consueta confugit arma orationis: a & ecce nocte sequenti obsidibus incarceratis Angelus Domini apparens ipsis potum propinauit, sitim illorum sedauit, [qui orante Patricio per Angelum liberantur.] imo mirabilius extinguendo effugauit. Ab illa hora nulla sitis perpessio illos apprehendit, donec paucis diebus transactis, orante Patricio, iterum Angelus adueniens de domo carceris & de manu inimici eos liberauit: de loco namque in quo carcerati tenebantur, a Dunensi ciuitate distante diæta prægrandi, per aëris vasta, sicut olim Habacuc Prophetam, illos transportans, vnum illorum in loco vbi nunc Duni ædificata est ecclesia S. Patricij; alterum in monticulo vicino, circumcluso palude pelagi, dimisit; & catenas, quibus vinculati erant, separatim confregit: vterque vero locus vsque in præsens a catenis confractis vocabulum scilicet Dun-da-leth-glas est sortitus.

[Annotatum]

a Vita III apud Colganum num. 35 addit aliquas circumstantias hic omissas. Alio autem die S. Patricius reuelante sibi Domino dixit amico suo: Obsides tui capti sunt & valde sitiunt: nam Leogaire filius Neill potumeis dari prohibuit, eo quod me suscepisti & credidisti Christo. Vade ergo ad eum & dic ei, vt saltem decem diebus potus & requies detur obsidibus, donec ego ad illum perueniam. Tunc perrexit Dichu ad Regem Leogare, & nuntiauit ei hæc verba. Rex vero Leogare valde iratus dixit: Requies vnius diei vel potus non dabitur eis. Deinde Dichu retro reuersus est. Sequenti vero nocte venit Angelus & dedit potum obsidibus, & ab illa nocte numquam sitierunt, donec postea Patricius peruenit.

CAPVT V.
S. Patricij congressus cum Rege Leogario & certamina cum magis eius.

[34] Prope erat Pascha, dies festus Christianorum, in quo Vita mortua ex mortuis resurgens primitiauit & probauit resurrectionem mortuorum: sedit autem sancti Pontificis cordi, hanc diem solennem, quā Dominus rediuiuus cælicis ciuibus atque terrigenis fecit exultabilem, in campo Bregh specioso ac spatioso solennizare; ibidemque euangelizando regnum Dei, & baptizando populum acquisitionis, genus electum Christo aggregare. Ascendens in nauem nauigando deuenit ad quemdam portum præfato campo vicinum, egressusque ad terram, commendata naui sua suo nepoti S. Lumano, pernoctandi gratia in cuiusdam viri venerabilis, qui vocabatur Sesgnen, [Sesgneno cū familia baptizato,] declinauit domum. Paterfamilias Patricium gratanter hospitio collegit, sperans salutem domui suæ affuturam ex hospite tanto: nec fefellit eum spes sua; quia prædicante Patricio verbum salutis, credens baptizatus est cum omni domo sua. Habebat vir ille filium, [filius eius Benignus] quem Sanctus vnda salutari abluens, ac nomen ei ex re adaptans nominauit Benignum. Et vere sicut vocabulo sic & vita & moribus erat Benignus, dilectus Deo & hominibus, in terra & in cælo gloria & honore dignus. Hic sancti Præsulis lateri firmiter adhæsit, nec ab illo auelli vllatenus potuit: cum enim Sanctus quieti membra daturus lecto se recepisset, ille purissimus puer a patre & matre fugiens ad pedes Sancti se proiecit, ipsosque ad pectus suum suis manibus constringens crebroque deosculans ibidem pausauit. In crastinum cum Sanctus procinctus ad iter vno pede in sandalibus altero in terra posito, vehiculum ascenderet, puer pedem illius strictis manibus apprehendit, [adhæret Patricio,] obsecrans & adiurans ne se relinqueret. Et cum illum amouere a Sancti vestigijs & secum retinere vellet vterque parens, puer cum magno fletu & eiulatu clamauit, dicens: Recedite, quæso, recedite: dimittite me, vt pergam cum meo spirituali Patre. Sanctus vero in tenello corde & corpore deuotionem tantam intuens, in nomine Domini illum benedixit, secum illum leuari in vehiculum iubens, ipsum successorem ministerij sui, [& prædicitur futurus successor.] sicut & fuit, fore prædixit. Idem namque Benignus in regimine Pontificatus Primatusque totius Hiberniæ successit S. Patricio; virtutibus & miraculis clarus quieuit in Domino.

[35] Sanctus Episcopus sacratissimo Sabbato in vigilia Paschæ, ad locum aptum atque amœnum, vocabulo Feartfechin, [Ob ignem Paschalem accensum,] in campo prænominato præclaram solennitatem celebraturus diuertit: ibique, iuxta sanctæ Ecclesiæ consuetudinem, de igne benedicto luminaria accendit. Contigit nocte eadem idololatras quoddam sublime festum, quod dicitur Rach, frequentare: quod & ipsi in tenebris incedentes principi tenebrarum solebant consecrare. Moris erat apud illos, vt ignis totus circumcirca extingueretur, [contra legē festi, quod Gentiles celebrabāt,] nec reaccenderetur ab aliquo in circumiacenti prouincia, nisi prius accensus appareret in aula Regia. Rex autem Leogarius in loco dicto Teamhair, tunc temporis principali sede totius Hiberniæ; cum suis aulicis constitutus, ignem a S. Patricio accensum intuebatur, admirabatur, indignabatur; & quis tale quid præsumere audebat, sciscitabatur. Quidam magus inter ceteros affuit, igneque conspecto quasi vaticinando Regi dixit; Nisi hac nocte ignis ille extinctus erit, accensor eius cum suis sequacibus in tota insula principabitur. Quo audito Rex adunans, [Leogarius ad Patriciū opprimendū egreditur,] & adducens secum suorum multitudinem in impetu iræ suæ perrexit ad extinguendum ignem. Duxerat enim ter nonies currus secum: quia fascinatio nugacitatis seducens cor eius, persuaserat ei tali numero vbique prouenire sibi omnem triumphum: conuertit etiam facies hominum & iumentorum ad læuam Patricij secundum traditionem magorum, credens conatum suum non posse ab illo impediri. Videns Sanctus multitudinem curruum, incepit hunc versum: Hi in curribus, & hi in equis, nos autem in nomine Domini Dei nostri inuocabimus. [Psal. 19, 8.] Cum autem Rex appropinquaret ad locum, [accersito vetat assurgi,] Magi dissuaserunt Regi accedere ad Patricium, ne videretur præsentia sua honorare, & reuerendo quasi adorare illum. Substitit Rex, & maleficis monentibus mittens nuntios Patricio, præcepit præsentiam sui exhibere sibi: interdixitque suis omnibus, ne quis assurgeret aduenienti. Præsul peracto diuino officio vocatus adfuit, nullusque ob interdictum Regis Sancto assurrexit. [quod tamē fecit Ercus:] Quidam autem Hercus nomine, filius Degha, qui multa de S. Patricio dixit, in conspectu omnium assurgens illum honorifice suscepit. Sanctus Præsul ipsum benedixit, vitamque ipsi æternam promisit: ipse autem in Deum credens Baptismi gratiam percepit, & vitam virtutibus & signis inclytam ducens, postmodum Episcopus effectus, in ciuitate Slanæ ad cælestia migrauit.

[36] [blasphemus magus Lochu] Extitit quidam magus Regi acceptus atque amicissimus, nominatus in illo loco Lochu, loquens nefaria aduersus Dominum & Christum eius: artibus namque dementatus dæmoniacis, Deum se esse asseruit, eiusque præstigijs populus perstrictus, perniciosæ doctrinæ peruicaciter adhærens, ipsum quasi numen aliquod coluit. Blasphemabat iugiter viam Domini, & ab idololatria recedere volentes satagebat subuertere vel auertere a fide Iesu Christi. Eodem pene modo aduersabatur S. Patricio, quo Simon magus restitisse legitur Apostolo Petro. Quadam enim vice, cum a principibus tenebrarum ac potestatibus aëreis, huiusmodi de terra a in aëra eleuaretur, ac Rex populusque intuerentur illum quasi euntē in cælum, [ad preces-Sancti præcipitatur.] S. Patricius hoc videns in hūc modum fertur precem fudisse ad Dominū: Domine Deus omnipotens, tolle magum istū blasphemum sancti nominis tui de medio, ne in te credentibus vel credituris vlterius sit impedimentum. Nec mora; e sublimi & inani ad terram demissus cum globo niuis, ante pedes viri Dei corruit, capiteque ad silicem eliso, diruptus & confractus expirauit, spiritumque in inferno sepeliendum tradidit.

[37] Rex autem super magi morte multum molestatus, ira totus incanduit, [Irruentes in ipsum infideles] & cum suorum populosa caterua in S. Patricij necem consurrexit. [Ps. 67, 2.] S. Patricius videns impetum illorum, clara voce psallendo, illum versiculum inchoauit de psalterio: Exurgat Deus, & dissipentur inimici eius, & fugiant qui oderunt eum a facie eius. Dominus autem adiutor & protector suorum in salutem, saluauit ab hac multitudine Patricium in omni domo sua famulum fidelem sic. Excitatis enim terribili terræ motu, & horribili tonitruo, ictu etiam fulminis coruscantis quosdam peremit, alios in terram prostrauit, reliquos in fugam conuertit Dominus. Sic sic iuxta Propheticum eloquium: [subita tempestate dissipantur.] Emisit Dominus sagittas suas, & dissipauit eos, fulgura multiplicauit, & conturbauit eos. [Ps. 17, 15., Isa. 19, 14.] Misit enim inter eos secundum Isaiæ præsagium, spiritum vertiginis, & conuertere fecit idololatras illos contra seipsos, velut Ægyptios contra Ægyptios. Vnusquisque enim in alterum irruit, & vir in fratrem suum arma conuertit; currus & ascensores eorum deiecti sunt per planitiem, & præcipitati: quadraginta nouem viris prostratis, vix ceteri euaserunt semiuiui. [Rex cōsternatus,] Rex autem ab increpatione Domini, & ab inspiratione spiritus iræ eius tremefactus, fugiendo latitabat tantum cum quatuor viris in quodam conclaui, vt se absconderet a facie furoris Domini. Regina vero pro Regis reconciliatione rogatura, reuerenter accessit genibus flexis ante S. Patricium, spondens sponsum suum ad ipsum venturum & Deum suum adoraturum. Sanctus annuit, & orauit ad Dominum, & cessauit clades, & redijt serenum. Rex iuxta condictum, sed tamen duplici corde, [simulata pœnitentia veniā impetrat;] ad Sanctum accessit, genua flexit, finxit se adorare, in quem non credidit. Labijs etiam iniquis & corde doloso Præsulem precabatur, vt in crastinum domum suam visitare dignaretur, seque illius monitis & præceptis pariturum pollicebatur. Vir vero Dei, licet Domino reuelante non ignoraret iniquitatem, quam pessimus meditabatur in cubili cordis sui, confidenter tamen habitans in adiutorio Altissimi, acquieuit, eius petitioni.

[38] Rex valefaciens Episcopo reuertebatur ad propria, varijsque in locis, per quæ transiturus erat Patricius, posuit insidias, vt aduenientem priuaret vita. [Sanctoq; ad se venturo insidias locat:] Et quidem plures amnes interfluebant, qui in diuersis locis transuadari poterant, quorum secus quodlibet vadum abscondit nouem currus cum funestis satellitibus, vt si ab aliquo euaderet in alium incideret, sicque nullo modo pertransiret indemnis. In crastinum autem Patricius cum octo viris tantum, & puero Benigno superius memorato, recto itinere Themariam, id est, Teammair vbi Rex tunc morabatur, tendens transibat per medium vitæ eius insediantium; oculique eorum tenebantur ne viderent vel agnoscerent illum. [quas ille indemnis transit,] Ipsorum enim obtutibus apparuerunt octo cerui, cum cum vno hinnulo salientes in montibus, transilientes colles, aquas transuadentes: sicque Sanctus cum suis comitibus Deo protecto re euasit sibi mortem machinantes. Ipse vero ad regiam peruenit vrbem, Regemque cum suis cœnantem iuuenit. Ingresso Pontifici domum Regis nullus conuiuantium assurrexit, excepto quodam Poëta Regis, nomine Dubthaco id est, Dubrach mac Valubair, [& assurgētē sibi Dubtacum Poëtam Christianum facit:] qui surgens Sanctum deuote salutauit, seque fieri Christianum ab eo petijt & impetrauit. Credidit Dubthacus discumbentium primus in Domino, & reputatum est ei ad iustitiam: baptizatus namque & in fide Christi confirmatus, carmina, quæ quondam studio florente peregit in laudem falsorum deorum, iam in vsum meliorem mentem mutans & linguam, poëmata clariora compofuit in laudem omnipotentis Dei, & Sanctorum eius præconū.

[39] Rex Leogarius sæpe nominatus, nequitiæ & fraudulentiæ felle fermentatus, qualiter Sanctus euasisset insidias agnoscens & admirans, ad alia commenta se conuertit, & quem fortium ferro ferire non valuit, veneno intoxicare voluit. Calicem enim suum per manum malefici, cui nomen Lugaich-Mael, assidenti Patricio ad potandum porrexit: in quem idem satelles Sathanæ de assensu Regis vino venenum immiscens, [segregat venenum ab haustu propinato, eūq; illæsus bibit:] Patricio propinauit. Vir vero Domini calicem accipiens, & nomen Domini inuocans, illum inclinauit, & quidquid in potu pestiferum positum fuit, in volam propriam absque reliqui liquoris admixtione refudit: impresso denique Crucis signaculo residuum benedixit; & ad magi venefici confusionem & omniū assidentium admirationem ex eo bibens, nullam læsionem aut molestiam penitus sensit. [prouocatur ad signis certandum a mago:] Rubore ergo perfusus imo confusus magus magis doluit, & ne victus videretur, ad facienda signa de cælo Patricium prouocauit. Sancto respondente Episcopo, se nolle quidquam diuinæ voluntati aduersum attentare, magus maleficijs suis fines illos & confinia frigidissima respersit niue, & incolas afflixit frigore. Instabat sanctus Antistes admonens & angarians, vt magus amoueret a terra niuem & frigus ab hominibus. Ille compulsus confitebatur publice, se nullatenus id actitare posse vsque in crastinum suis artibus. Ex ore ergo tuo, inquit Sanctus, te iudico homo nequam, & conuinco artificem mali, ministrum diaboli esse; qui malum tantummodo potest inferre, [niues] bonum vero nulli conferre. Eleuata deinde manu sacrata Sacerdos sanctissimus, campum & circumiacentia loca candentia niue, in nomine sanctæ Trinitatis benedixit; totaque nix, vtpote phantastica, quæ nec liquescere consueto more videbatur, confestim euanuit. Admirabantur vniuersi, confitentes & clamantes in Patricio manum Domini, detestantesque delusoria opera magi.

[40] Maleficus videns vilescere, & vilipendi vires artis suæ, loca, quæ prius niue dealbauit, iterum incantationibus suis palpabili tenebrarum densitate inducta, eadem obtexit. [& tenebras] Timor & tremor venerunt super homines, illos; quos texerunt tenebræ: vel tunc saltem experti, in quantum a meræ & veræ fidei caligabant claritate. Nec mirandum si alieni ab agnitione veræ lucis, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, magicis tenebris potuerunt obuolui, qui corde cæco credendo adhæserunt tenebrarum principi. Conuenit iterato modo Patricius maleficum super expulsione caliginis, sicut antea super amotione niuis: sed replicauit ille asserendo eadem quæ prius. Effudit ergo orationem deuotam filius lucis ad candorem lucis æternæ, solem iustitiæ; statimque exoriente ac radiante materiali sole, effugatæ sunt tenebræ. Populus ergo gentium illarum, [inductas discutit:] qui sedebat in tenebris, iam videns lumen magnum, acclamando gratiarum actiones summæ luci ac laudum præconia personabat; Patriciumque præconem perennis lucis magnificabat. Magus autem sæpe dictus Lugaich Mael nomine, lucis malignus eliminator, magis diligens tenebras quam lucem, in artificijs tenebrarum tenebrescens, obstinate in malitia sua perseuerabat, & adhuc contentiose agens, sua dogmata praua atque peruersa præeminere atque præualere Patricij doctrinæ affirmabat.

[41] At Rex verebatur opera magi sic esse subuersa: vnde quamdam ipsis examinationem experiendam proponens, dixit vtrique: [suggestam a Rege probationem per libros igni aut aquæ tradēdos] Libri vestri mergantur in aqua, & quorum deleta vel obliterata fuerit scriptura, prædicationis eius despiciatur doctrina: in codicibus vero cuius nulla apparuerit oblitteratio, eius deuote suscipiatur ac firmetur prædicatio. Annuit sententiæ Regis Patricius, sed contradicebat magus: affirmabat enim Patricium elementum aquæ pro Deo colere, [subiturum se offert:] eo quod credentes baptizasset aqua in nomine Dei sui. Rex iterum examinationis modum mutans, iudicauit vtriusque codices mittendos in igne, & cuius libri permansissent illæsi, ipsius ab omnibus acquiescendum esse doctrinæ. Sanctus autem huic definitiuæ sententiæ ac conditioni assensum præbuit; sed magus diffidens de se penitus non acquieuit: [recusanti] dicebat enim Patricium nunc aquam, nunc ignem versa vice colere, & idcirco vtrumque elementum sibi propitium habere. Respondit Patricius se nullum elementum adorare, sed omnium elementorum conditorem colere. Cum ergo in congregata concione contentio cresceret, claudicante populo in vtramlibet partem, Domino inspirante, ad discernendam lucem veræ fidei a tenebris idololatriæ; veritatem sanæ doctrinæ a vanitate magicæ leuitatis, [proponit incendium ab eo sua in casula tentandū sub viridi materia,] nouum genus per ignem excogitatur & exquiritur probationis. Omnium ergo communi consilio, consentiente etiam vtroque, videlicet, Patricio atque malefico, domus noua nouo construitur modo, cuius vna medietas ex viridi robore, altera ex arida materia ac cariosa ædificatur: duos itaque vinctis manibus & pedibus ex opposito positos, Benignum, scilicet, præfatum puerum Patricij veste magi indutum in parte domus arida; magumque in viridi indutum casula S. Patricij statuerunt; igne apposito domum incenderunt. Res mira & valde inusitata. [Benigno sub arida in magi veste idem periculū subituro & vincit.] Ignis insurgens sæuiendo magum cum parte domus viridi, in qua stetit, vsque ad cineres combussit: & in casula S. Patricij, qua amiciebatur, nullum adustionis vel corruptionis vestigium apparuit: puerum vero benedictum Benignum stantem e contra cum parte arida domus, ignis omnino non tetigit, nec quidquam molestiæ intulit; sed vestem magi, qua induebatur, consumendo in fauillam redegit. Ecce in hoc signo insigni in igne patrato duplicato modo miracula iterantur, quæ canonicis codicibus inscripta leguntur; sicut quondam in tribus pueris camino Chaldaico iniectis, ignis vim suam ad illorum comburenda vincula, ipsis illæsis exercuit; sic magum cum parte domus viridi casula Patricij illæsa; vestemque malefici, puero cum cariosa parte domus intacto, incinerauit.

[42] Induratum est cor Regis Leogarij, sicut quondam Pharaonis coram Moyse erga mandata Domini: [Regis obstinati ministros ad cædē paratos] non enim, tot licet signis exhibitis, timuit exacerbare Deum excelsum, & exasperare seruum eius Patricium. Neronem namque nouum & si alterum, sed non alteratum repræsentans seipsum, ob vlciscendam mortem malefici ex suis plures parauit in Patricij iugulum. Et quia, secundum Scripturæ Sacræ testimonium, Rex iniquus omnes ministros habet impios, de satellitibus ipsius sese plurimi præbuerunt ad tale sacrilegium perpetrandum accliues, spontaneos, & expeditos. [Prou. 29, 12.] Sed Deus Omnipotens suorum protector potentissimus, ac propugnator, armauit zelum creaturæ contra insensatos idololatras illos: aperta est enim terra Domino vindicante, [terra absorbet,] & deglutiuit eos aliosque quam plures de populo Temrach illis consentientes: dilatauitque infernus, sicut scriptum est, Os suum, & absorbuit eos velut viuentes. [Is. 5, 14,] Reliqui vero horum superstites, ac omnes nes terræ illius habitatores hæc videntes vel agnoscentes, timore horribili perterriti obstupuerunt, & ne pœna pari plecterentur, credentes in Christum ad Baptismum conuolarunt. [Isa. 5, 14.]

[43] Tremebundus autem Rex prouolutus pedibus S. Patricij veniam postulauit, seque in posterum præceptis illius in cunctis obtemperaturum promisit. [Rex humiliatus] Pius igitur Pater, quod in se commisit, clementer illi indulsit: & licet diu de fide Domini Iesu illum instruxisset, ad subeundum salutare lauacrum inducere non potuit. Sanctus autem dimisit illum sibi, vt libero vtens arbitrio, iret in adinuentionibus cordis sui, ne videretur ab ipso ad fidem compelli; tamen de illo & posteris eius, intus Spiritu reuelante, quod agnouit, ipsi palam prædixit. Quia, inquit, doctrinæ meæ semper restitisti, meque supra modum affligere non cessasti, [fidem tamē non recipit,] insuper & in omnium Creatorem credere contempsisti, filius quidem mortis es, & cum ceteris, imo præ cunctis tuis participibus, pœnis perpetuis in præsenti perire iure deberes: sed quoniam humiliter ad me veniens, veniam petijsti, & instar Regis Achab, coram Deo meo te humiliasti, non inducet tibi Dominus malum statim, [ideoq; ab eius posteris regnū aufertur,] quod promeruisti. Verumtamen nullus de semine tuo post te in solium tuum surget; sed fratri tuo minori in Deum meum credituro, & semini eius in generationes seculorum seruiet. Regina vero in Christum credidit, & a S. Patricio baptizata, & benedicta, sancto fine in Domino requieuit. Patricius vero profectus prædicabat cum suis per vniuersam regionem, credentes baptizans in nomine sanctæ Trinitatis, Deo cooperāte & sermonē confirmante sequentibus signis.

[Annotatum]

a Non tanti nobis hic locus est, vt propterea credere cogamur, Hibernis libros litterasq; fuisse ante Patricium: cum facile fuerit artis magicæ instrumenta, in iudicium, postulata cum eo quem Patricius secum ferebat libro missali, etiam libri nomine ab ignara posteritate designari.

CAPVT VI.
Athrumiæ principia: Corbrei pertinacia: Conalli & filiarum Leogarij conuersio.

[44] Erant tres sorores S. Patricio memorabiles in sanctitate & iustitia, Domino placentes: harum fuerunt nomina, Lupita, Tygridia, & Darercha. Tygridia felici fœcunditate ditata fructus optimos protulit; quia septemdecim filios & quinque filias edidit; a omnes mares magni meriti, Pontifices sanctissimi, Sacerdotes optimi, [Tres Patricij sorores eorūq; sancta progenies.] & Monachi fuerunt: fœminæ vero sanctimoniales effectæ, in magna sanctitate dies consummauerunt. Episcoporum nomina, Brochadius, Brochanus, Mogenoc hus & Lumanus fuerunt; qui cum S. Patricio auuisculo suo de Britannijs in Hiberniam venientes, & in agro Dominico strenue collaborantes, messem multam ad horrea cælestia transmittenda collegerunt. Darercha vero sororum vltima, mater erat Episcoporum sanctorum, Mel, Rioch & Munis; quorum pater dicebatur Conis. Hi similiter in prædicatione & itinere B. Patricium comitabantur, & in locis diuersis Pontificalem dignitatem sortiebantur. Vere generatio istarum apparet benedicta, iuxta sacri seriem eloquij, & hæreditas sancta nepotes S. Patricij.

[45] S. Patricius de partibus Vlidiæ nauigio transuectus, in Mediæ finibus ad ostium Boyn applicuit inter barbaros & idololatras; [Nepos eius Lumanus iussus auūculum opeperiri] nauem vero suam cum armamentis eius S. Lumano nepoti suo custodiendam commisit. Iniunxit enim illi, vt saltem quadraginta diebus in illis partibus commorando, istam obedientiam sustineret, dum ipse ad vlteriora interim regionis loca ad prædicandum pergeret. Lumanus vero lucis manens nuntius, spe martyrij obtinendi factus obediens, iniunctum sibi dierum spatium ibidem demoratus duplicabat; quod nullus sociorum eius facere, capiti suo timens, audebat. Ipse vero filius obedientiæ non est frustratus a fructu mercedis suæ in hac parte: dum enim semen obedientiæ suscipiens, [paret,] patientiæ fructum in se protulit, diuini verbi semine fœcundare terras alienas ad proferendos fidei flores, fructusque iustitiæ producere promeruit: & quanto deuotius obediebat patri spirituali, tanto mirabilius elementa obtemperabant ei. Expletis namque duobus dierum quadragenarijs, cum fatigatus esset diutina expectatione super reditu S. Patricij, [deinde nauigat cōtra vim venti & fluminis:] quadam die flabris ventorum vehementius ex opposito spirantibus, armamenta nauis explicuit, & feruens fide fidensque de S. Patricij meritis, ipsius auctoritate naui, quatenus se transueheret ad locum sibi congruum, præcepit. O signum hactenus inauditum & incompertum! nauis nemine gubernante contra fluuium & ventum ad votum viri Dei velificauit, & ab ostio Boyn fluminis vsque ad Athtrym cursu prospero illum transuexit. Ipse vero nauem ob merita S. Patricij vexit aduersus auræ flatum absque remigio in flumine contrario, qui quondam fluenta Iordanis conuertens retrorsum in aluei proprij fontem retorsit cursu retrogrado.

[46] Appulsus S. Lumanus secus oppidum Athrym superius nominatum; prius filium eiusdem optimatis ibidem dominantis, vocabulo Forkernum, ad se dum recitaret Euangelium venientem; [Forkernum cum parentibus baptizat:] deinde matrem eius Britonissam natione; ad vltimum patrem ipsius Fethlemium nomine, ad Christum conuertit; & in fonte, quem in oculis eorum de terra produxit suis precibus, illos & alios multos baptizauit. His itaque gestis sanctus Sacerdos vigesimo quinto anno ante fūdationem Ardmachæ ibidem exstruxit ecclesiam; cui dotandæ ditandæque Fethlemius, fidelis famulus Christi effectus, Ath-truim & b Midiam cum prædijs multis, & pertinentijs suis solenni donatione contulit: ipse vero trans amnem secedens mansionem sibi ac suis fecit, diesque suos in bonum consummauit. Lumanus in ecclesia præfata Pontifex factus, Forkernum neophytum suum litteris imbuendum tradidit, & in breui sufficienter litteratum ad Sacerdotium promouit. Approximante die sui exitus de corpore, cum Forkerno præfato profectus est ad fratrem suum Brocadium, præcepitque Forkerno in virtute obedientiæ, vt ecclesiæ, cui præerat, regimen susciperet post ipsius decessum. [huius humilitas & obedientia.] Ipso vero recusante, & allegante non esse rationi seu iustitiæ consentaneum, vt in ecclesia vel allodio patris sui regimen susciperet animarum, ne videretur hæreditate possidere Domini sanctuarium, iterato pater & pastor præcepto perstrinxit illum. Quid plura? benedicere noluit illum, donec huic oneri præberet assensum. Sancto denique Lumano ex hac luce ad luciferæ patriæ perpetuam mansionem migrante Forkernus Ecclesiæ præscriptæ iniunctam sibi curam suscipiens, tribus tantummodo diebus illi præfuit, ac deinde cuidam peregrino, genere Britanno, Cathladio nomine, regimen illius commisit. [in admittēdo & dimitiendo Episcopatu,] Sic profecto vir Dei Patris sui præceptum adimpleuit, & ne ceteris daret exemplum vendicandi ius aliquod in ecclesijs aut hæreditate parentum, omnimode vitare curauit. Huius tamen Ecclesiæ cuncta prædia, de assensu Principum, a S. Lumano B. Patricio eiusque successoribus sunt collata, & ad ius Admachanæ spectant Ecclesiæ in perpetuum possidenda.

[47] Erant Regi Leogario filio Neyll duo fratres, quorum prior natu vocabatur Coyrbre crudelitate & incredulitate similis illi, [Corbrei obstinati] si tamen in regione illa inuentus est similis illi, qui contemneret & condemnaret legem Excelsi: alter adolescentior dicebatur Conallus, nihil amplius contrahens de generatione sua, quam quod piscis de pelago vel rosa de spina. Ad præfatum autem Coyrbre conuertendum, qui tunc manebat in loco agonis regalis, vocabulo Tailtien, profectus Patricius, prædicauit veritatem fidei Catholicæ, tentans si quo modo posset de lapide illo suscitare filium Abrahæ: ipse vero cordis adamantini ad credendum effectus, prædicanti sibi salutem machinabatur mortem: in medio etiam fluuij proximi flagellauit famulos S. Patricij. Sciens vero S. Patricius hominem in errore suo obstinatum & a Deo reprobatum, vocitans inimicum Dei, [sem ini mais,] prophetando dixit ad illum: Quoniam iugum Christi cælestis Regis, cui seruire regnare est, gestare recusasti, nullus c de posteris stirpis tuæ obtinebit thronum regni tui, sed perpetua seruitute subiugabitur semini iunioris germani tui Conalli. Hoc autem erit tibi signum, quod implebit Dominus verbum, quod locutus est per os meum. Fluuius vicinus mansioni tuȩ, in quo tam crudeliter cecidisti famulos meos, qui præ abundantia piscium pascere te tuosque consuescit, ab hodierna die vsque in æuum piscem non procreabit. Verbum ergo viri Dei fixum stetit, quia tota posteritas eius semini Conalli fratris sui, sceptrum regni obtinenti seruiuit, & fluuius ille Seyle vocatus, vsque in præsens pisce caruit.

[48] Relinquens S. Patricius filios iræ & tenebrarum in cæcitate cordis & profundo sui erroris, [Conallo ad fidem facili,] diuertit ad Conallum supra memoratum, futurum filium veritatis. Ipse vero S. Patricium sicut Angelum pacis & lucis lætabundus & laudans suscepit, eiusque salutiferæ prædicationi aures audiendi aperiens, credidit, & per lauacrum regenerationis & renouationis Spiritus sancti Christo incorporari meruit. Quo in facto euidenter edocemur, figulum cælestem ex vna massa quȩdam vasa secundum velle suum, posse formare in iram & contumeliam; quædam in honorem & gratiam. Confortatus Conallus confirmatusque in Catholica veritate totam māsionem cum fundo ipsius & prædio S. Patricio obtulit, &, vt inibi ad dilatandam Christianitatem ciuitatem sibi suisque construeret, [eiusque domui benedicit Patricius:] crebris precibus efflagitauit: ipse vero asseruit se velle aliud habitaculum sibi ædificare in confinio ciuitatis. Sanctus Præsul neophyti sui tantæ caritati congratulans, ne ipsius preces spreuisse videtur, ciuitatem, quæ nunc dicitur Domnach Padraig, id est, ciuitas Patricij ædificauit; & habitaculum Conallo, quod nunc dicitur Rathyrtair, tractu baculi sui designauit. Sanctus illum deinde benedixit in nomine Domini & inter cetera quæ ei ventura erant, ore præsago prædixit: Faustum & felix erit habitaculum istud, multique feliciter in ea morabuntur, nec in eo alicuius hominis, nisi vnius tantum, sanguis effundetur: benedicens benedicet tibi Dominus, & firmabit tibi solium tuum, multiplicabit imperium, semenque fratrum tuorum seruiet semini tuo in seculum. Omnia ista, quæ Sanctus protulit ore prophetico, non sunt frustrata ab euentu & effectu suo.

[49] Sedit cordi S. Patricij Connactiam regionem visitare; & præcipue, propter oraculum sibi quondam in somnis factum, quo inuitaretur ab infantulis vteris matrum illius regionis inclusis, patriotis illis regnum Dei optabat euangelizare. Proposuit postea circuire totam insulam, [in discessu] & perambulare eam, vt ad Christum conuerteret eam. Sanctus ad iter procinctus, Conallum carissimum suum benedictione muniuit, & in sui memoriam in ciuitate præscripta, quasi quoddam pignus sanctitatis suæ, [suum Conallo altare relinquit:] altare suum lapideum, ad salutem languentibus conferendam, signorum effectiuum reliquit: cumque iter arriperet altare illud sequens illum egrediebatur, nec alicuius hominis oculis perceptibile fuit a quo portabatur: sed (vt reor) eius potentia & virtute, lapis ille post S. Patricium portabatur in via, cuius nutu de Iudæa in Chaldæam transuectus est Habacuc Propheta. Vt enim lapis ille angularis, Iesus Christus cunctis ostenderet Patricij sanctitatem, absque humana manu ferri fecit illum sanctum lapidem. Respiciens Antistes sanctus altare modo tam miraculoso post se gestari, exultabat in Domino, reuersusque collocauit illud in loco idoneo. Ab illo ergo die vsque in præsens fixum perstitit, sed miraculis coruscare non destitit, acsi virtus Patricij mansisset in eo, aut manasset ex eo.

[50] Rex Leogarius dæmonum deditus culturæ, cum plurima parte populi placere sibi satagente, [Regis Logarij idola] adorabat quoddam idolum ex auro & argento magnifice coopertum; & in campo, cui nomen Magssecht erat erectum: nominabatur enim Keancroithi, id est, caput omnium deorum; eo quod responsa dare putabatur a populo stulto & insipiente, qui colebat illud. Circumsteterunt etiam idem simulacrum duodecim deiculi ærei, quasi subiecti eidem & accliues. Diuertit se S. Patricius ad locum illum, vt subuerteret simulacrum illud, & prædicatione sancta eius cultores ad Creatoris culturam conuerteret. Sed cum prædicando seu signa faciendo parum proficeret, nec idololatras reuocaret a radicata in illorum pectoribus dementia, ad orationis consueta confugit arma. Cum ergo de vicino colle conspiciens idolum, [destruit:] ob illius euersionem puras manus in oratione protenderet ad Dominum, & contra illud minando leuasset Iesu baculum; subito Dei virtute corruit in latus sinistrum, defluxitque ab eo totum aurum & argentum, penitus comminutum & in puluerem redactum. Videbatur etiam in duro lapide baculi velut effigiari vestigium, licet non tetigisset illum, acsi molli ceræ vel butyro fuisset impressum. Cunctos etiam circum erectos deiculos vsque ad collum absorbuit terra, eorumque capita extant adhuc ex humo prominentia. Sic sic quod non valuit vis humana, effecerat potentia diuina. Plures videntes quod acciderat in Deum viuum & verum crediderunt, & consequenter baptizati, secundum Apostolum Christum induerunt. In illo loco fontem optimum S. Patricius de terra prece produxit, in quo plures postmodum baptizauit.

[51] Sanctus simulacris subuersis viam, quo proposuerat, carpebat, famaque sanctitatis eius præuolans præsentiam eius prænuntiabat. [tenebras triduanas a magis eius inductas discutit:] Cum autem appropinquaret Cōnactiæ finibus, duo magi filij Neyll in illis locis degentes, quorum vnus vocabatur Mael, alter Caphlait, audierunt aduentum eius. Erant ambo dominio dæmoniorum mancipati, non minus maleficiorum exercitijs quam natiuæ generationis germine germani: hi maleficijs suis densissimis tenebris totam regionem obuoluerant continuatis per triduum, quibus se posse Patricio in fines illos intercludere autumabant ingressum. Filius autem lucis, in cuius corde indeciduus lucifer iugiter lucebat, dum cor, manus & linguam orando extolleret in cælum, ac sacris ieiunijs maceraret innocentissimum corpus suum, magicis tenebris per regionem illam sparsis, solis emergentibus lucifluis radijs, induxit exterminium: ipse liberum in Connactiam nactus introitum & transitum, omni nisu aperire satagebat indignis veritatis hostibus fidei ostium.

[52] Fuerunt sæpius memorato Leogario Regiduæ filiæ, velut de roseto exortæ rosæ, [& ipsius filias] Ethne Rufa & Fidella Alba vocatæ, & a præfatis magis nutritæ & educatæ; quæ cum die quadam mane, orto iam sole, venissent lauandi gratia ad quemdam fontem perspicuum, repererunt super eiusdem fontis marginem, cum alijs sanctis Sacerdotibus & viris actu ac habitu religiosis, sedentem Patricium. Intuentes autem singulorum vultum & habitum admiratione summa percellebantur, de genere & loco mansionis eorum diligenter sciscitantes, phantasmata eos esse opinabantur. S. Patricius admonuit illas potius in Deum suum credere, [adhortatione sua] quam de loco habitationis illorum & genere solicite inquirere. Puellæ vero de Deo certiora cupientes, instantius de illius potentia, diuitijs & gloria persistebant inquirentes. Sanctus vero docebat eas de fide Catholica, affirmans veris assertionibus Deum cæli & terræ, maris & omnium quæ in eis sunt esse plasmatorem & rectorem: & habere filium sibi coæternum, coæuum, & consubstantialem, vbique regnantem, omnia regentem, omnia possidentem: promisit etiam eis pro terreno regno & transitorio cæleste & æternum regnum commutandum; asserens ipsas, si suis acquieuissent monitis siue consilijs, cum Rege cælesti contracturas castum & indissolubile coniugium.

[53] Cumque multa in hunc modum diuinæ doctrinæ verbis persuasibilibus prædicaret Pastor egregius, puellæ in Christum crediderunt, [in cælestis sponsi amorem accensas,] & ab ipso in eodem fonte baptizatæ sunt. Christianæ igitur effectæ rogauerunt S. Patricium secundum promissum suum, sibi faciem Christi sponsi earum ostendere. Ad quas Sanctus, oportet vos prius carnem & sanguinem Sponsi vestri ore cordis & corporis deuote sumere, vt tam vitali viatico vegetatæ, morte degustata, de hoc mundo immundo ad eius thalamum stelliferum possitis transire. Virgines vero verbo viri Dei fidem accommodantes, sacram Eucharistiam deuote postulauerunt & acceperunt; [ad Christū felici morte trāsmittit,] statimque obdormientes in Domino, ex mundis corporum habitaculis egressæ, ad cælestis sponsi nuptias peruenerunt. Accurrentes autem amici, & cognati earum planxerunt illas iuxta consuetudinem patriæ per triduum: sicque condiderunt illas sacras exuuias in ventre matris omnium. Illo in loco extructa est ecclesia, quam sibi collatam possidet Sedes Ardmachana: duo vero prænominati magi, qui illas nutrierant, super illarum morte molestati, sanctum virum verbis valde asperis & amaris aggressi sunt: sed Patricio Dauidicam citharam tangente & euangelizante illis regnum Dei, [magos conuertit.] conuersi ad fidem in Christo baptizati sunt d.

[Annotata]

a Hæc tanta fœcunditas ab aliis scriptoribus sorori eius Darerca tribuitur.

b Non Medium, sed Imgam in Midia.

c Excepto vnico Thuatalio II, huius Carbrei nepote, qui annis vndecim regnasse dicitur: quare dicendum est, seuerius Patricij verba, quam sensus ferebat, accepta fuisse.

d Addit Vita IV: Dein S. Patricius supradictas Regis filias de morte suscitauit, quæ gratias Deo & S. Patricio agentes, elegerunt iterum mori magis & ad mœnia vitæ æternæ trāsite, quam in vita ærumnosa & calamitatibus plena permanere, & sic vltimus illarum dies completus est. Feceruntq; eis fossam rotundam; vt prosequitur Probus, iuxta fontem Clebach in similitudinem petræ incisæ: quæ fossa consecrata est a S. Patricio cum sanctarum Virginum ossibus, & celebrata est earum memoria ab eodem Sancto viro & ab hæredibus eius Episcopis post se in secula: nam ecclesiam Virginum construxit in eodem loco.

CAPVT VII.
S. Patricij inter Conactios miracula. Vltotonij conuersi.

[54] Post hoc magnum & solenne solenni in loco a Comprouincialibus in vnum congregatis, celebrabatur concilium, [Extincto mago aduersario,] cui intererant septem filij Amhlaydh viri genere, dignitate, diuitijs ac potentia præclari, cum copiosa caterua suorum secum astantium. Sanctus autem, vt in multitudine multos Christo lucrifaceret, se in medium cœtus contulit, & ad sectionem & succisionem idololatriæ, arma spiritualia potentiæ Dei arripuit. Cumque inclytus prædicator euaginasset gladium spiritus in dæmonum perniciem & hominum salutem, quidam magus Rochait nomine, surgens in medio, omni annisu conabatur Patricium tollere de medio: sed ne scelerati hominis conatus in sceleratiorem prorumperet actum, omnipotentis manus, misso desuper igne, consumpsit gehennæ filium fulminatum in conspectu omnium. Viso ergo tanto, tamque mirifico miraculo & terrifico, septem filij Amhlaidh cum duodecim millibus hominum in Christum credentes baptizati sunt, & in fide Catholica, quam susceperant, fideliter firmiterque permanserunt. Duæ etiam filiæ cuiusdam nobilis Gleranni nomine, [multos cōuertit:] quæ materna aluo inclusæ S. Patricium inuocasse dicebantur, cum ceteris conuersæ ad Christum, in ipso baptizabantur. Hæ postmodum sancte & religiose viuentes, sancto fine in Domino quieuerunt, & post mortem crebris signis sese sedes cum Sanctis in cælestibus accepisse docuerunt. Sanctus etiam Patricius præfecit huic populo conuerso nouiter ad Christum magistrum Mancenum, virum religiosum & optime in Scripturis sanctis exercitatum.

[55] Dedit Dominus S. Patricio contra magos forte certamen & frequens, vt vinceret, & sciret quoniam omnium potentior est sapientia, [alterū magum terra absorbet,] in cuius nomine contrita & euacuata sunt eorum cuncta conamina. Sicut enim Iannes & Mambres secundum Apostolum restiterunt Moysi; sic Patricio perplures malefici. [2. Tim. 3. 8] Altero namque die in loco concilij supra memorati, Sathana instigante, maleficus accessit alter, non alteratus a malitia; in sanctum Pontificem, vt illum morti traderet, consimili insurgens insania. Sed dextera Domini magnificata in fortitudine, qua priorem percussit inimicum nominis sui consumptorio igne, istum sequentem accessu & excessu in multitudine non minoris potentiæ deleuit a facie terræ: terra namque dehiscens aperuit os suum, & magum illum, qui se maleficijs multoties multimodis maculauerat, in sese concludens demersit in abyssum. [& tantum non illius fratrem.] Exitialem exitum præfati malefici cernens carne & secta illius germanus, ingemuit: & qui fratri pereunti occurrere atque succurrere non valuit, fraternam necem in Patricium, velut ipsius interfectorem, vindicare voluit. Efferatus ergo in eum nitebatur ei mortem inferre: sed Domino pro Patricio pugnante, ipsum magum vsque ad aures absorbuit hiatus terræ. Exclamans homo ab humo pene totus absorptus a Sancto veniam postulauit; seque in Christum crediturum, & doctrinæ S. Patricij pariturum promisit. Bonus Pastor Patricius misericordia motus, pro eo preces fudit ad Deum, & continuo tellus euomens emisit, & eleuauit eum. Miser ergo ille, misericorditer liberatus liberatori gratias egit, credensque in Christum baptismi gratiam percepit. Sic sic Dominus diuidens inter lucem & tenebras, quosdam incorrigibiles & obstinatos in malo districtius damnat; quosdam ad misericordiam fugientes misericorditer saluat.

[56] Præteriens S. Patricius quadam die vidit adunatam hominum multitudinem, vt amouerent a loco quemdam lapidem prægrandem. [S. Patricius saxum immobile, solus eleuat & in locū suum trāsfert:] Diu in tali opere sed frustra desudabant, quia conamine casso, velut viribus eneruati & fatigati, illum eleuare vel erigere non præualebant. Accessit Antistes almus ad locum, laudabilis latomus templi videlicet Dei viui, ædificandi in Domino; factaque oratione ac data benedictione, solus saxum illud ingens, quod a centum viris agitari non potuit, amouit, erexit, leuauit, ac locauit in loco apto. Homines vero illi, illud opus mirabile admirabantur, & ad Deum S. Patricij conuertebantur credendo: & qui hactenus habentes corda lapidea lapides colebant, huius lapidis a Sancto leuati occasione, in lapidem viuum, pretiosum, angularem, electum, positum in fundamentis Sion, credebant. Hunc lapidem ipsi diu reprobauerant: sed iam tamquam lapides viui fidei Catholicæ cœmento conglutinati, sacra doctrina secti atque politi, & baptismo abluti in templum sanctum in Domino crescebant. Vbicumque vir Domini Patricius prædicando proficiscebatur, labia eius disseminabant scientiam salutarem, augebatur numerus credentium in Domino de die in diem: Dominus namque cooperans fideli famulo suo, sequentibus signis ipsius confirmabat sermonem; quia ipse non adulterans verbum Dei, prædicando seu signa faciendo non suam propriam, sed Domini gloriam vbique quæsiuit & laudem. Quodam quoque die profectus in prædicatione, ad quemdam locum vocabulo Fearta deuenit, vbi in cuiusdam collis rotunda superficie mulieres duas mortuas atque sepultas inuenit. [duas fæminas e sepulcro vitæ restituit:] Homo vero Dei ad tumulum accedens, amoueri aggerem terræ fecit, & inuocato Christi nomine, funeratas resuscitauit. Resuscitatæ vero idola vana & deos dæmonia clamantes, Christum verum Deum esse in conspectu credentium asseruerunt, & in nomine ipsius baptizari se petierunt & obtinuerunt. Omnes ergo astantes Deum glorificauerunt, & eius fidem & baptisma deuote susceperunt. Sic profectus Pontifex sanctissimus, duas mortuas in carne viuificauit a duplici morte, earumque resurrectio corporalis multos resurgere fecit a morte animæ.

[57] Erat quædam in illis finibus fæmina, Fedelina nuncupata, fidei Christianæ ignara: hæc autem prægnans, in vtero filium habuit: sed instante partu, ac deficiente virtute pariendi, animam exhalauit. Sed, sicut non potest ciuitas abscondi supra montem posita, [duas item prægnantes suscitat] nec lucerna supra candelabrum eleuata, nec horti aromatici suauis fragrantia; sic, licet latere volentis, nec Patris Patricij latet præsentia. Virtus enim de illo exiens multos male habentes ad se trahebat, & odor vnguentorum eius plures post se currentes faciebat. Horum itaque gratia defunctȩ mulieris amici attracti, cadauer eius exanime ad S. Patricium attulerunt; & vt virtutem, quam in prioribus exhibuerat, in hac etiam posteriori iteraret, [ad vitam & partum:] lacrymosis precibus petierunt. Vir Deo plenus protinus se in orationem dedit, defunctamque ad vitales auras reduxit: vitæ vero restituta parit filium, & tempore competenti post puerperium vna cum prole suscepit baptismum. Vterque ergo ab vtriusque hominis morte viuificatur per Patricium coram populo, & omnis plebs vt vidit, credidit & dedit laudem Deo. De gloria cælesti & pœna infernali, quæ vidit, defuncta enarrauit; eiusque testimonium credibile factum nimis, multa millia ad Christum conuertit. Eodem modo postpaullulum, mulierem alteram prægnantem & defunctam resuscitando, & vna cum prole baptizando, iterauit hoc signum.

[58] Circuibat S. Patricius fines Connaciæ, disseminans verbum Dei per vniuersam regionem, nec cessauit a prædicatione & signorum operatione, donec illius incolæ conuerterentur ad Christicolarum religionem. Pluribus in locis ecclesias construxit; Sacerdotes & ceteros ecclesiasticos ministros ad regimen animarum ac diuinum officium peragendum in illis cōstituit. Cum vero consueto daret operi intellectum, venit in quamdam planitiem situ & amœnitate aptam ecclesiæ ædificandæ, sed lignorum & lapidum expertem: sylua namque longo interstitio a loco distabat, & lapidicina non inueniebatur in partibus illis, vel, si reperiretur vspiam, operandi de eo vsus defuit indigenis. Sacerdos Christi præmissa oratione, [ecclesiam fingit de limo, cōtinuo in suo statu permanentem:] vt creditur, cælitus adiutus ædificauit ecclesiam ibidem tantummodo de limo terræ, tum temporis perpulchro factam schemate, atque diuina præditam virtute. Nullo namque vento, gelu, grandine, pluuia, aut aëris aliqua inclementia deteriorari dignoscitur; sed ab illo tempore vsque in præsens, in eodem statu permanere perspicitur. Sedes S. Patricij prope ipsam ecclesiam, in qua prædicans residere solebat, ostenditur: multaque miracula mirificantia S. Patricium inibi claruisse referuntur. Duo flumina esse in partibus illis memorantur, quorum vnum Dubh, alterum Drobhais nominatur: consueuit vnum illorum, Dubh videlicet, piscibus abundare; alterum vero nullum piscem procreare. [piscosū flumen reddit sterile, & aliud sterile piscibus fœcūdum:] S. Patricius transiens secus ripam amnis piscosi rogabat piscatores, ex copiosa multitudine, quam ceperant, sibi aliquod beneficium impertiri. Piscatores caritate carentes carissimum Domini Patricium dimiserunt vacuum, piscem penitus ei denegantes: Deus autem auctor & amator caritatis, contractis corde congelatisque auaritia consuetȩ copiæ piscationis emolumentum subtrahens, flumen illud perpetua productione piscium euacuauit: & alterum vsque tunc sterile, scilicet Drobhais, copiosa fœcunditate deinceps ditauit. Est enim fluuius iste, sicut ceteris fœcundior, sic eius aqua cunctis aquis in Hibernia clarior: in qua re sapiens quilibet potest pensare, qua caritate colligere debeat vnusquisque membra Christi, & amicos Dei suscipere atque beneficijs sustentare. Quidquid enim honoris seu beneficij illis impenditur, Christo proculdubio exhibetur: sicut e diuerso quod illis iniuste subtrahitur aut denegatur, illo se defraudatum Deus attestatur.

[59] Sanctus signifer Dominici vexilli, vt ipse agere consueuit, constituit ad caput cuiuslibet Christiani, extra cœmeterium sepulti, Crucem figere; [Crucē super tumulos Christianorum erigendam constituit.] quia in regione ad fidem nouiter conuersa, præ paucitate ecclesiarum nouerat, omnes defunctos in cœmiterijs funerandos non fore. Voluit etiam optimus Pastor tam felici charactere oues ab hœdis, sepultos scilicet Christianos a Paganis, distinguere: sic profecto Christicolæ venientes, viso vitæ signo, funeratum fuisse famulum fidei, Crucis Christi signo valerent agnoscere, atque pro eius anima non cunctarentur cunctorum Conditori preces offerre. Fidelis plane consuetudo, constitutioque omnium acceptione digna, vt qui in morte Christi baptizatus & in fide ipsius esset mortuus, stigmata mortis eius secus se vel supra se haberet sepultus. Contigit autem Patricio, vero Israëlitæ, in egressu suo de Connactia, in exitu suo de illo populo barbaro, a barathro iam elongato & domestico Dei effecto; duorum hominum recenter tumulatorum sepulcra intueri, viditque ad caput vnius eorum signum Crucis erigi. Sedens in curru itaque, [& Pagano per errorem impositam refigit.] vt mos patriæ illo in tempore exigebat, aurigæ suæ lorum retrahere iussit, ipse oratione facta, quasi ad viuentem, ad sepultum loquens; quis, & cuius sectæ fuisset, inquifiuit. Vox vero de tumulo emissa respondit, se hominem fuisse secta paganum, diuini cultus penitus ignarum. Quid tibi, inquit Sanctus, & Cruci Christi, cuius cultor & confessor numquam fuisti? Et vox ad ipsum: Qui iuxta me sepelitur, Christianus extitit; veniensque quidam fidei vestræ professor, ignorantia ductus, ad meum caput Crucem posuit. Hæc vox illa protulit, & conticuit. Descendens illico vir Dei de curru, Crucem a loco illo amouit, illamque ad caput baptizati fixit, orauit, & inde discessit.

[60] Egressus Patricius de Connactiæ finibus fundatis firmatisque in fide, ad Aquilonalem partem Hiberniæ, [Per Vltoniā Midiamq; euangelizans] Dalnardiam dictam, diuertit: gentesque degentes illis in patribus verbis & exemplis ac miraculis ad fidem Christi & fidei Sacramēta conuertit. Deinde transiuit montem Ficoth vsque ad campum magnum Bregh; sic per Midiam ad Lageniam progrediens, vbique fidem & regnum Dei euangelizauit, & quosdā de discipulis suis in locis opportunis ad Episcopalem gradum sublimauit. Quantis autem miraculis per totum iter istud claruit, quotue infirmis medelam sanitatis præstiterit, sigillatim describere alicuius, etiam disertissimi, stylus non facile posset. Non solum tangendo siue orando, verum etiam pertranseundo ex vmbra corporis sui sanitatem pluribus præstitit, acsi fuisset alter Petrus. Quoscumque vnda salutari nondum ablutos agnouerat, [infinitis claret miraculis.] ad baptismum subeundum attrahere satagebat: quos vero baptizatos esse sciebat, ne ab hoste antiquo a fide auerterentur, aut sub fidei specie, aliqua hæretica doctrina subuerterentur, in fide confirmabat. [Iac. 20, 26] Et quia fides, teste Apostolo Iacobo, sine operibus mortua est, & mortua fides non est fides; ad sanctæ sinceræque fidei per dilectionem operantis opera bona bonus prædicator studuit instigare credentes. Ceterum, qui in profundum malorum venientes, illius doctrinam contempserunt, Deoque rebelles peruicaci pertinacia perstiterunt in dæmonum cultura; Patricio precante siue imprecante, sæpe tulit e medio diuinæ iustitiæ subita censura; sicut in præcedentibus & adhuc sequentibus declarabit nostra narratio.

CAPVT VIII.
Patricij de Dublinio Prophetia, S. Odrani Martyrium, Regis Oengi & Mumoniensium conuersio.

[61] Discedens Patricius de Midiæ finibus, versus Lageniam euangelizandi gratia dirigebat gressus: [Prædicta Dubliniæ futura magnitudine] cumque iter agens deuenisset trans flumen, Finglas nomine, ad quemdam collem, qui a pago Athcliath, qui modo dicitur Dublinia, vno ferme milliari distat, considerans locum & circumiacentia eius, & benedicens, in hanc fertur prophetando prorupisse vocem: Pagus iste nunc exiguus, eximius erit, diuitijs & dignitate dilatabitur, nec crescere cessabit, donec in regni solium sublimetur. Quod profecto verbum, quā fuerit veritatis assertiuum, probat præsentis temporis indicium manifestum. Post paullulum præfatam intrauit villam, eiusque habitatores, auditis signis, quæ fecerat Dominus in manu illius, cum gaudio processerunt ei obuiam. [ibidē mortuum viuificat,] Domini vero loci illius filius vnicus laborabat in extremis, ita vt iam expirasse diceretur a multis, Sanctus autem rogatu patris & ceterorum accurrentium, ad ægroti lectum accessit, genua in terram fixit, preces fudit, seminecem benedixit, ereptumque de faucibus mortis mox in oculis omnium sanum exhibuit. Homines autem videntes hoc signum in auctorem vitæ crediderunt, & in eius nomine a sancto Pontifice baptizati sunt. [& aquæ dulcis penuria laborantibus incolis] S. Patricius in domo cuiusdam matrisfamilias manentis in prænominato pago hospitabatur, quæ in eius præsentia de dulcis aquæ penuria multum conquerebatur: flumen namque secus villam præterfluens, ex accessu rheumatis maris, penitus amaricabatur; nec ante recessum refluuij aqua dulcis, nisi de longe hausta, sibi afferebatur. Sanctus vero Patricius, qui iugiter ad Deum fontem viuum sitiuit, compassus hospitæ suæ querimoniæ, necnon & labori multitudinis in Christo recenter renatæ, quin potius vt ad fontem vitæ ardentius anhelarent, ipsius virtutem declarare congruum duxit. In crastinum coram multis astantibus ad quemdam locum aptum accedens, terram cuspide baculi Domini Iesu, [fontem baculo elicit:] prece præmissa, percussit, & in nomine Domini de illa fontem optimum produxit. Eodem pene modo signum iterauit Dominus per baculum in manu Patricij sui præconis, quo quondam per virgam operari dignatus est in manu Moysi legislatoris, petram percutientis. Ibi petra bis percussa largissimas aquas emanauit; hic terra transfixa fontem perspicuum effudit. Est itaque fons ille Dublinij scaturigine lætus, profluxu peramplus, gustu sapidus, qui, vt dicunt multis infirmitatibus medetur & vsque in præsens S. Patricij fons recte vocatur a.

[62] Proficiscens inde ad oppidum vicinum peruenit, quod a modernis castellum Cnok dicitur, [Somnum simulans ne Patriciū audiat,] vbi quidam vir tunc Belial, & infidelis Murinus nomine dominabatur. Voluit sanctus prædicator illum in viam vitæ & veritatis inducere: at filius mortis audiens famam virtutum & sapientiæ eius, quibus neminem putabat posse resistere, absentauit se ab eo, velut a sæuissimo hoste. Mandauit illi Sanctus, vt saltem sibi sui copiam exhiberet. Remandauit ille latitans in quodam conclaui, quatenus se dormire sineret. Quȩ cum vtrimque sæpius repetita fuissent, Sanctus Spiritu sancto docente, [sōno mortali punitur.] virum illum gehennæ filium intelligens, Dei iustitiæ concordans subintulit, dicens: Dormiat, dormiat; nec ante diem iudicij euigilet aut resurgat. Hæc dicens, Sanctus inde recessit; & ille miser somno vtriusque mortis oppressus occubuit. Sic profecto qui dormiens, ad vocem amici sponsi se excitantis a mortuis exurgere contempsit, vt illuminaret sibi Christus; tenebris infidelitatis obuolutus ad terram tenebrosam, opertam mortis caligine descendit, perpetuo mansurus. Vnde & inepto sopore stertenti Hibernica imprecatione solet dici; Sic tu dormias, sicut Murinus obdormiuit ad verbum sententiantis S. Patricij.

[63] Fuit in finibus Lageniæ idololatra quidam vir Belial, Foilge rufus nomine, incomparabilis aduersarius nominis Christi secundum suum posse. [Occiditur S. Patricij auriga Odranus:] Hic quærebat crebro oportunitatem mittendi manus nefarias in Christum Domini Patricium, eo quod esset ipsi grauis, non solum ad videndum, verum etiam ad audiendum. Inueterato namque odio erga virum Dei stimulabatur, eo quod idolum Ceanncroythi superius nominatum destruxerat; cuius culturæ detestabili specialiter mancipatus extiterat. Sed, cum ille nequissimus nequiuisset affectum effectui mancipare, die quadam in S. Patricij aurigam, Odranum nomine, sedentem in curru irruens, iugulauit eum in oculis eius, vt acrioris languoris aculeo propter necem interfecti instimularetur cor eius. Sanctus sauciatus corde, maledictionis iaculum in ipsum filium gehennæ intorsit, talique telo confossus eodem die vitam exuens spiritum fœtidum in tartarea habitacula mergendum eructauit. Vt enim quidam scripserunt, idem Odranus præsciens Sathanæ satellitem in necem sancti Præsulis penitus conflatum, precibus obtinuit apud virum Dei, [homicidæ autem cadauer] vt eodem die vice sua minaret currum. Hoc ideo fecit, vt loco Sancti sedens, animam suam pro eo poneret, ne, tali lucerna extincta, populus Hiberniæ iterum in tenebris ambularet. Sanctus animam eius in cælum ab Angelis conspexit deferri, & inter Martyres locum sortiri.

[64] Antiquus autem hostis, corporis mortui habitaculum ingrediens, [aliquamdiu in habitans dæmon,] quasi rediuiuum illum hominibus exhibuit, ipseq; fallax & phastanticus Foylge, quasi ad sua suosque regressus, in domo propria habitauit. Euolutis aliquantis diebus prope domum illam S. Patricius transitum faciens, quemdam de familia ad se accersiuit, & vbi Foylge esset inquisiuit. Illo vero respondente, virum domi esse, Sanctus fertur assertiue dixisse: Anima Foylgi, ex quo interfecit aurigam meū iniuste, iudicante ac vindicante iuste causam meam Domino, statim exiens de corpore sepulta est in inferno: Sathanas autem cadauer eius ad illusionem ac seductionem hominum occupauit ingressu suo, vsque adhuc manens in eo, velut in vasculo proprio. Sanctus denique interdixit Sathanæ, ne vlterius demoraretur in illo vase, ne amplius ludificarentur homines tam nefando phantasmate. Continuo ad imperium viri Dei, seductorius spiritus luteum domicilium deseruit; [inde eijcitur.] illudque scaturiens vermibus, videntibus fœtorem & horrorem incussit, &, vt ab oculis omnium tolleretur, sepulturæ celeri mandatur. Nec nimis mirandum, si se demonstraret consueti instrumenti sui visibili forma, ipso Foylge hoc promerente ac Domino permittente, cuius iudicia abyssus multa; sed potius timeatur ille, qui potest perdere corpus & animam in gehennam.

[65] Exiens Patricius a finibus Lageniæ, prospere properauit iter suum in regionem Mumoniæ. Audiens aduentantem Antistitem almum Rex illius terræ, Oengus nomine, [Corruentibus ad Patricij aduētum idolis,] occurrit ei lætabundus & laudans præ cordis exultatione. Materiam vero exultandi ac fidem suscipiendi sibi ministrauit, quod illius diei diluculo adoraturus idola sua, fanum ingressus, ipsa omnia in terram prostrata in facie reperit; & cum sæpius ab eo erigerentur, diuinitus repulsa sunt, nec poterant stare, sed continuo prosternebantur. Sicut enim quondam Dagon stare non potuit secus arcam Testamenti; sic nec idola in aduentu finibus illis approximantis S. Patricij. Ipse namque non incongrue dici potest arca fœderis, qui in corde mundo, velut vrna aurea manna contemplatiuæ dulcedinis, tabulas diuiuinæ legis, virgamque proferebat disciplinæ cælestis. Adduxit ergo eum Rex præfatus in domum suam in ciuitate Cassel, [Regē Mumoniēsium baptizat,] cum magna reuerentia & honore; quia ex multo tempore sitiuit in illum & animus & oculus eius; propter multa mirabilia, quæ cognouerat ipsum actitasse. Ad prædicationem enim S. Patricij Rex credidit, in nomine sanctæ Trinitatis, in quo & regeneratus est vnda lauacri salutaris. Postea cum benedixisset Regem, eius tangendo caput, id crebro cum summa deuotione postulantis, pes eiusdem Regis vulneratur cuspide baculi S. Patricij. Rex vero auiditate ardentissima benedictionem accipiens a Domino Episcopo, nullum vulneris dolorem, licet sauciatus, sensit in corpore, cuius mens vulnerata caritate recuperata suæ animæ gaudebat sospitate. Data vero benedictione, animaduertens Sanctus pedem Regis cruentatum, [sanat a vulnere,] Crucis signaculum imprimendo benedixit illum & reddidit sanissimum. Rege vero de signo insigni in se patrato exultante & gratias agente, Præsul spiritu prophetico plenus, prædixit illi, dicens veridica voce: Non effundetur sanguis alicuius Regis, qui de stirpe tua in isto loco sedebit super thronum tuum, nisi vnius tantum. Hanc prophetiam asserunt illius regionis indigenæ, irrefragabili veritate suffultam esse, quoniam Regem nullum ex posteris eius vsque ad decimam generationem; præter vnum, [& in posteris benedicit.] narrant historiæ occisum fuisse. Remansit in loco illo tabula lapidea, super quam Sanctus fortasse celebrauerat diuina Sacramenta; vocatur autem ab Hibernicis Leac Phadraig, id est lapis Patricij: super quam ob reuerentiam illius solent Reges Casselenses in principatum promoueri, & in regni solium sublimari.

[66] Demigrauit post hæc Sanctus ad fines Vrmoniæ, vt ex illis locis spinas & vepres erroris, qui antiqui hostis versutia plantati succreuerant, erueret, ac triticum Euāgelicum inibi spargeret. Vir vero quidam de Comdothan, vocabulo Lonanus, gratanter illum hospitio collegit, atque illi suique itineris consortibus cœnam magnam fecit. [Cibum inuerecunde flagitantis importunitas] S. Patricius vero dignum duxit dispertiri illis spirituales epulas & æternas, qui sibi præparauerant temporales & transitorias. Cœna autem facta, cum Sanctus vitæ verbo satiare satageret magis mentes quam ventres, quidam improbus, nomine Dercardius, irreuerenter accessit, & inconditis importunisque sermonibus, imo clamoribus, Pontificias aures onerans, animum affligens, os quodammodo obstruens, alimoniam postulauit. Sanctus vero, quod illi daret ad manum non habens, erubuit: improbitatem etiam, quæ prædicationi suæ impedimento fuit, aliquantulum moleste accepit. Intuens vir quidam nomine Nessan spiritum iusti anxiatum, arietem obtulit illi: quem statim iussit Sanctus dari importune petenti. Accepto igitur veruece, reuertebatur ad suos, exultans & iactitans, saxei cordis Patricij duritiam importunitate sua se penetrasse; sicut aquæ iugiter stillantes lapides solent excauare. Mactant ergo homo & sui arietem, [morte punitur.] & sicut velle se nouerant, præparant & manducant. Adhuc autem veruecinæ carnes erant in ore ipsorum, & ira Dei ascendit super eos, carniumque esus, velut virus peremptorium, repente Deo vindicante iniuriam serui sui, extinxit vniuersos. Qua in re satis admonemur a molestia famulis Dei ingerenda cautius cauere, ne offendamus omnipotentem Deum, illorum inhabitatorem & propugnatorem in eorum grauamine.

[67] B. Patricius, vt Angelus pacis annuntiaturus pacem illam, quæ exuperat omnem sensum humanum, his quippe, qui prope & procul sunt, in sanguine Iesu Christi, transiuit per medios fines Ciarraghe. Et, cum iter caperet, vidit de proximo duos fratres, Bibradium & Locradium nuncupatos, [Duo fratres inter se pugnaturi] patre recenter defuncto & funerato, super hæreditate inter se diuidenda linguas prius in litigium acuentes, & paulo post adinuicem acerrime confligentes. Cum autem vterque in alternam necem ferrum ferociter stringeret, veritus est Sanctus vehementer, ne fratricidij facinus fieri in suo conspectu contingeret. Sanctus igitur cor ad compassionem miserorum in misericordiam, os ad orationem & ad benedictionem manus mouit; eorumque manus cum brachijs instar ligni aut lapidis immobiles & inflexibiles efficiens, in aëra suspendit. Videntes igitur sese tam miraculoso euentu præuentos esse, [miraculo coërcentur.] a concepti sceleris furore conquieuerunt, & ad arbitrium Sancti euangelizantis pacem, annuntiantis bona, prædicantis salutem, in fraternæ caritatis mutuam gratiam redierunt. Pacifitatis itaque fratribus, ac benedictione data, restituit Sanctus manuum ac brachiorum officia: ipsi vero ad ædificandam ecclesiam contulerunt sancto Præsuli agrum, in quo accidit huiusmodi miraculum.

[68] [Oengi Regis exercitus] Postquam signipotens Pontifex Patricius suis sanctissimis monitis Momoniæ munierat incolas, quos iam fide Christi repleuerat, nitebatur visitare partes Aquilonares terræ, scilicet fines filiorum Neyll, vt eius inhabitatores ad fidem conuerteret, vel in fide confirmaret. Rex autem Oëngus præfatus cum duodecim Subregulis & alijs Magnatibus sibi subiectis & maxima multitudine hominū, quatuordecim videlicet milliū, pane vitȩ & intellectus refici cupiētium, sequebatur Sanctū. Cum autē peruenissent ad flumen Brosnach nomine, vbi Triamus Episcopus, natione Romanus, S. Patricij itineris & laboris socius, in loco Choibeach vocabulo, habitabat, totius multitudinis vtrumque hominem reficere Sanctus desiderabat. Prius ergo omnes, qui doctrinæ desiderio ad eum confluxerant, spirituali alimonia satiauit, deinde ipsos ad cœnandum discumbere iussit. [quinque animalium carnibus totus satiatur a Patricio:] Præfatus autem Pontifex Triamus vnam tantum vaccam habuit, de cuius lacte solebat sustentari, & illam ad præparationem cœnæ fecit occidi. Sed hæc quid inter tantos? Patricius ergo dilectus Domini dirigebat orationem in cæleste sanctuarium, & ecce subito duo cerui ex vna parte nemoris vicina, & duo apri ex altera prorumpentes, tamquam domiti & domestici, vtpote diuinitus destinati, venerunt ad illum. Hos, altissimo Largitori gratias agens, simili modo iussit occidi, fusaque benedictione apponi. Comederunt cuncti, copioseque saturati sunt, & reliquiæ, ne perirent, collectæ sunt. Ex quinque ergo animalibus quatuordecim millia hominum in eius nomine plenissime Patricius pauit, qui de quinque panibus & duobus piscibus quinque millia hominum satiauit. Ipse namque dixit: Qui credit in me, opera quæ ego facio, & ipse faciet, & maiora horum faciet, vt glorificetur pater in filio. [Matt. 14] Non discrepant enim miracula hæc, licet varientur in numero: quia vtrumque signum idem Dominus operatus est, illud in se, istud in seruo suo. Crastina autem die reperta est in campo vacca simillima occisæ & comestæ, quæ cessit in vsum victus Triamo Episcopo, vt de illius aleretur lacte. Exijt enim sermo inter plures affirmans, eamdem esse vaccam & a S. Patricio resuscitatam. Nos vero Deo nihil impossibile dicimus; sed factum hoc fuisse, nec negamus nec astruimus.

[Annotatum]

a Sequebatur prolixa narratio de Dubliniensium, quasi iam tum regiam vrbem incolentium, conuersione per S. Patricium post suscitatos filium & filiam Regis: quæ vt huic ipsi prophetiæ repugnantia, & omni ex parte fictitia ab aliquo nugatore insuta omittere maluimus. Possunt ea apud Colgarum legi, ne refutandis fabulis hic cogamur immorari: quod fatis fecit Vsserius, pag. 862 in ipsam fabulæ originem inquirens.

CAPVT IX.
Varij mortui a Patricio suscitati.

[69] Mirandis magis miranda in eodem loco succedunt, mirabilemque Deum in Sancto suo cunctis liquido ostendunt: signum enim subsequens ampliori admiratione dignius censetur, [Ad suæ prædicationis confirmationem] quam præcedens. Cum enim vir Dei Patricius contemnentibus Deum & præcepta eius prædicando pœnas perpetuas intentaret, eiusque mandata custodientibus vitæ perennis præmia promitteret, miraculi inauditi argumento irrefragabili verbis fidem fecit: sed ne vllus ambiguitatis scrupulus in cordibus credentium deinceps emergeret; nouemdecim mortuos ac sepultos de tumulis sub omnium oculis resuscitauit: [19 mortuos resuscitat S. Patricius:] e quibus vnus Fota nominatus, funeratus a diebus multis, incineratus per decennium in sepulcrali lare latuit. Omnes igitur ad vitam reducti, pœnas, quas perpessi sunt in auribus astantium narrauerunt: Deumque verum ac viuum, quem Patricius prædicabat, vnanimiter clamauerunt. Rex vero Oëngus vniuersusque populus hæc videntes, gloriosum Deum in Sanctis suis, mirabilem in maiestate sua, facientem signa & prodigia, qualia non sunt visa super terram illam, glorificauerunt, Sanctumque Patricium, tamquam Sacerdotem excelsi Dei, vt suum proprium Apostolum, honorauerunt. Deinde reuersi sunt vnusquisque ad propria, crebro dicentes: Quia vidimus hodie mirabilia. Resuscitati etiam omnes a S. Patricio baptizati sunt, & vitam pœnitentialem profitentes, monachalem habitum susceperunt, & cum B. Triamo Episcopo degentes, in sanctitate & fide vsque ad vitæ terminum permanserunt.

[70] Peruenit S. Patricius in regionem Neyll in qua principabatur Rex, Echu nomine, habens filiam, nomine Cynniam, [S. Cynniæ impetrat facultatem] vnice dilectam, quam in consequenti congruum duxit nuptui tradere. Puella paternum propositum postposuit, Patricio exhortanti, ad centesimum fructum virginitatis promerendum, paruit: carnalesque nuptias nauseans, cælesti Sponso se illibatam offerre & conseruare corde statuit. Videns pater in filia mentis columnam circa custodiam castimoniæ virginalis immobilem stare, sanctum ad se accersiens ait illi: Deliberaui & statui ex corpore natæ, nepotum procreatione, prosapiam meam ad robur regni & solatium meum dilatare: sed succisa est successio, frustrata est hæc spes mea in hac parte per te. Si ergo pro tantæ stirpis amissione promiseris mihi regnum cæleste, & me inuitum non compellas baptismum subire, filia mea famulabitur Factori suo secundum formam exhortationis tuæ: alioquin non defraudabor a desiderio meo, sed ab effectu frustrabitur prædicatio tua. Sanctus in Domino confidens eius dispositioni negotium istud totum commisit, & quod petebatur Regi simpliciter promisit. [veli suscipiendi] Puella vero a Sancto velata & cōsecrata, in virginitate & alijs virtutum exercitijs Domino seruiens, multos exemplo suo ad obsequium Dei deduxit, atque in vita & post mortem miraculis coruscauit. Commendauerat illam custodiæ sanctæ Virginis Cethuberis, [sub S. Cethuberi:] quæ prima omnium Hibernicarum a S. Patricio velum accepit, cui etiā monasterio Cruimdubhchan dicto, magna multitudine Virginum Christo seruientium repleto, Præpositæ, epistolam exhortatoriam Sanctus ipse scripsit. In hoc monasterio S. Cynnia viuens deguit, & cum plurimis Virginum turbis in Domino quieuit.

[71] Elapso aliquanto temporis spatio, incidit Rex Echu in lectum doloris, & cum morbo inualescente sensisset sibi diem mortis imminere, [& patrem eius sine baptismo mortuum] destinauit nuntium ob S. Patricium vocandum ad se. Districtius etiam prohibuit corpus suum a suis sepeliri ante Præsulis aduentum, eo quod ipse promiserit sibi cæleste regnum, & maxime quoniam ab ipso desiderabat salutare lauacrum suscipere. Hæc dicens expirauit: eiusque corpus iuxta præceptum suum vnius diei noctisque spatio ob expectationem Patricij inhumatum iacuit. S. Patricius in Saballino monasterio constitutus, quod a loco, vbi ipse iacebat, duobus dietis distans, Regis obitum in spiritu agnouit, & antequam Regis nuntius destinatus ad se adueniret, ad iter versus domum defuncti se procinxit. Affuit tandem Sanctus Dei, & de Regis decessu doluit, [vitæ restituit:] præsertim quia sine baptismi perceptione de corpore migrauit. Orauit Sanctus ad Dominum, & a geminæ mortis vinculis absoluit illum. Quia enim absque regenerationis Sacramento decessit, continuo vitæ restitutum regulis fidei instruxit, instructumque baptizauit. Baptizato autem Rege coram plebe, ad eiusdem ædificationem ac commendationem suæ prædicationis, narrare præcepit, quæ de pœnis reproborum & gaudijs electorum plenius agnouit. Cumque multa miranda de illis referret, inter cetera dicebat se suum in cælesti patria a Patricio sibi promissum vidisse locum, [baptizatūq; remittit ad gloriam præoptatā] & quia baptizatus nondum fuerat, illuc intrare non posse; sicque ob precem Sancti iussu diuino corpus suum reinduisse. Sciscitabatur ab eo Sanctus, vtrum mallet in hoc mundo viuere diutius, an in instanti ad locum sibi præparatum pergere. Respondens Rex resuscitatus, se totius orbis dominium, diuitias, delicias, instar inanissimi fumi ducere asseruit, in comparatione gaudiorum cælestium, quæ oculata fide probauit. Sed rogo, inquit, vt absoluar a corpore mortis huius, & educar quantocyus de carcere isto, quia vehementissime cupio dissolui & esse cum Christo. His dictis accepit Eucharistiæ viaticum, & sic dormiens in Domino abijt in immortalitatis locum… a

[72] Quidam regulus Principatum tenens in Humestia credidit ad prædicationem S. Patricij cum gente sua, & baptizati sunt. Cum autem Sanctus, [suscitat auū cuiusdā Reguli,] illum super generali resurrectione credenda instrueret, non facile fidem accommodauit; quia corpora in puluerem resoluta, in statum pristinum naturæ propriæ, sed meliorandæ, resuscitanda nullatenus credere volebat. Sed cum vir Dei multa sacræ Scripturæ testimonia, exempla, signa, & prodigia depromeret, vt illum a suo reuocaret errore, tale refertur ad S. Patricium responsum protulisse: Si auum meum a diebus multis incineratum resuscitaueris in virtute Iesu Christi, firmiter credam resurrectionem mortuorum: quam prædicando asseruisti. S. Patricius hoc audiens, ipso Regulo cum plebe multa incedente cum eo ad tumulum accessit, & cum baculo Iesu illum signauit, humumque erui fecit, & oratione facta, hominem in admirationem omnium astantium, & confirmationem fidei Catholicæ resuscitauit. Erat enim proceræ staturæ, aspectusque terribilis valde, dissimilis tamen priori in longitudine. Ipsum etiam ad iussum suum pœnas infernales enarrantem, & baptismum in nomine Christi deuote petentem idem Sanctus baptizauit, baptizatum Eucharistia sacra percepta, sicut & ipse petierat, obdormientem iterum, sed in Domino, [ad fidem resurrectionis stabiliēdam:] proprio sepulcro collocauit. Nulli ergo præsentiū de resurrectione mortuorum ambigebant: quoniam illam testimonio tam credibili, signo tam euidenti comprobatam, præ oculis habebant. Huius signi & præcedentis, Sanctus in epistola quadam meminit, quam ad quemdam dilectum suum in vltra-marinis partibus degentem scribens, inter cetera dicit: Dedit mihi exiguo Dominus virtutem faciendi signa in populo barbaro, qualia nec a magnis Apostolis leguntur facta, ita vt in nomine Domini Dei nostri Iesu Christi resuscitarem a mortuis corpora in puluere a multis annis resoluta. Nullus tamen obsecro credat, me ob ista siue his similia parificandum Apostolis aut vllis perfectis viris; cum sim exiguus, & peccator, & contemptibilis. Attendat auditor in quantæ perfectionis culmine vir iste mentem fixerat, qui talia tantaque operans, tam humilia de se sentiebat. Ego plane plus admiror in Sancto isto magnam humilitatem, quam mortuorum resuscitationē.

[73] Alius Regulus Elellius nomine, valde resistebat doctrinæ sancti Patricij, nec vllatenus aurem audiendi aperuit ipsi prædicanti, [alterius filium laceratum a porcis,] donec vexatio daret intellectum illius auditui. Quadam namque die filius eius vnice dilectus a porcis est conculcatus, & ex parte magna comminuitur & deuoratur. Quod cum agnouisset pater, scidit vestimenta sua, & prouolutus vestigijs S. Patricij, quod sibi accidit exposuit voce lacrymosa: promisit etiam in Deum ipsius se crediturum, & eius præceptis in omnibus obtemperaturum, si resuscitaret in eius nomine filium suum. Sanctus autem præcepit cuidam discipulorum suorum, [Malachiæ discipulo resuscitandum mandat,] Malachiæ nomine, Britanno natione, vt defunctum & discerptum ad vitales auras reduceret a morte. Ille inobediens & incredulus verbis viri Dei existens, ex fidei pusillanimitate respondit, dicens: Quis est homo in terra, qui posset ossa comminuta reintegrare, neruos resolidare, succrescentes carnes reformare, & cutem superextendere; spiritum corpori, & vitam defuncto inducere? Non petam, & non tentabo Dominum super tali temeritate; nec aggrediar opus, quod non possum adimplere. Et Sanctus ad eum: Nonne legisti promissum Domini dicentis. [eoq; hæsitāte,] Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Et iterum: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti, Transfer te hinc, & mitte te in mare, & fiet? [Ioan. 141., Matt. 17] Illo respondente se legisse sæpius, subintulit Sanctus, dicens: Quoniam, inquit, quantum in te est, verbum Domini & fidem nostram euacuasti, prædico tibi, quod domum exilem & exiguam habebis in terra, & non erit nisi habitatio tantum vnius hominis in ecclesia tua. Iniunxit deinde duobus Episcopis Elbeo & Hibaro, discipulis suis, quatenus defunctum puerum restituerent superis; adijciens, quod illos ad sic faciendum adiuuaret orationibus suis. Paruerunt Pontifices Patri suo Patricio præcipienti, [per duos alios miraculum exequitur,] eiusque adiuti precibus puerum discerptum & dilaniatum non solum vitæ, sed etiam integræ sanitati restituerunt, & pristinæ pulcritudini & valetudini. Credidit ergo Regulus & cum omni domo & plebe sibi subiecta est baptizatus. In loco vero patrati miraculi ecclesiam construxit, & in memoriam S. Patricij & duorum Episcoporum & pueri resuscitati, quatuor lapides prægrandes erexit. Quod autem Sanctus inobedienti discipulo prædixit, consequenter euenit. Quare autem non a se solo, sed a discipulis fieri hoc miraculum voluit, [ipsi pœnam prædicit,] fateor esse mihi, meique similibus adhuc incognitum. Quiuis tamen sane sapiens intelligat S. Patricium istum defunctum, sicut & ceteros in nomine Domini resuscitasse, cuius præcepto præstricti, precibus suffulti, quod excellentius est, eius discipuli signum istud facere potuerunt…b

[74] Quidam Regulus iter agens audiuit non sine stupore magno, quasi vocem pueruli flentis emissam de tumulo: [Olcanum ex mortua matre natū] stans autem iussit suis aperire sepulcrum, inueneruntque intus cum admiratione magna iuxta matrem mortuam infantulum viuum. Ex communi ergo consilio, eductum illum a sepulcrali lare ad S. Patricium portauere: quem ipse baptizans, ob dolorem quem sustinuit, Olcanum vocauit, temporeque acceptabili tradidit litteris imbuendum. [litteris curat instruēdum.] Qui grandisculus effectus discendi auiditate Gallias adijt: ibique diutius degens multæ litteraturæ scientiam adeptus repatriauit; repatriatus scholas rexit: innumeros discipulos, quorum plures Episcopi sancti fuerunt, erudiendo in litteraturæ copiam prouexit. Ipse vero Doctor egregius, Episcopalem gradum ascendit, in sanctitate multa vitam terminans, miraculis etiam multis claruit. Transiuit quadam vice sanctus Patricius cum suo sacro comitatu quemdam amnem, Dabhall nomine; & quia aduesperascebat dies & inclinata iam erat, secus ripam pernoctaturus fixit tentorium infra perpulcram prati planitiem. Accedens Antistes ad aquam, [S. Patricij dens prolapsus in aquam,] manus & os lauit, ac lauando gingiuas & dentes digitis dignissimis fricauit: fricando vnum dentium præ senio vel infirmitate motum, sputo fortuito vel potiu nutu diuino, in aquam proiecit: quo comperto, discipuli eius dentem in aqua diligenter quæsierunt; sed diu quæsitum inuenire non potuerunt. Noctis vero subsequentis sub obscuro dens in amne iacens, velut sidus lucidissimum emicuit; cuius fulgur omnes secus se hospitantes ad sui spectaculum ac inuentionem adduxit. [nocturna luce radiās inuenitur.] Dens itaque tam miraculoso euentu inuentus ad Patrem defertur, ab ipso & a cunctis omnipotenti Deo gratiarum actio pro re, quæ contigit, offertur: Sanctus autem in eodem loco ecclesiam ædificauit, dentemque præfatum infra altare posuit: qui profecto locus multis claruit miraculis, & vsq; in præsens vocatur Cluayn fiacal, id est, ecclesia dentis. Eiusdem igitur Domini virtute instar radiantis sideris, S. Patricij dens illuxit, qua de molari dente mandibuli asini, ad precem Samsonis de Philistæis triumphantis, fons aquæ profluxit. Distat ecclesia illa ferme quinque milliaribus a Metropoli Ardmachana ciuitate.

[Annotata]

a Hoc loco legebatur suscitati gigantis fabula, quam in appendicem reiecimus.

b Eugenij quoque Metamorphosis hinc sublata est.

CAPVT X.
S. Patricij prophetiæ quædam: excursio in Britanniam.

[75] Beatus Patricius quodam tempore, dum quemdam Magnatem, nomine Cartanum, & vxorem eius abluisset salutari lauacro, [S. Treha iuxta vaticinium Patricij] indicauit mulieri eam habere filiam in vtero, quam ipse velaturus esset, & in virginitate consecraturus cælesti Sponso. Tempore constituto peperit fæmina filiam, quam baptizantes nominauerunt Treham: quæ, decennio completo caussa consecrationis suscipiendæ, iter arripuit veniendi ad S. Patricium; sed propositum peruentionis impediuit stagnum interpositum. Fatigata igitur & anxiata in ripa residebat, locumque, in quo sanctus Pontifex fuit, a longe oculo ac animo sitibundo aspiciebat. Præsul sanctus, sancto Spiritu reuelante, [decennis ab eodem consecratur,] iter Virginis & desiderium agnouit; factaque oratione stagnum a loco illo amouit; sicque cum suis siccis vestigijs pertransiens ad illam peruenit. Cum vero S. Patricius prænominatam Treham Virginem consecrasset, ab Angelo Domini velum capiti eius impositum est, vsque ad nares pertingens & oculos contegens. Sanctissimus Antistes apposuit manum, ab oculis amouere velum volens; sed puella suppliciter prohibuit, dicens; Obsecro, mi Domine, dimittatur velum, [cui impositum ab Angelo velum numquam ab oculis amouetur.] sicuti est capiti ancillæ tuæ impositum, ne videant vlterius oculi mei huius seculi vanitatem; sed intuitu potius puriori homo interior Sponsi mei contempletur claritatem. At gaudens Pontifex proposito puellæ purissimo velamentum dimisit; & sicut cælitus erat impositum, genas eius turturinas & oculos columbinos omni tempore vitæ suæ cooperiens, acsi faciei eius agglutinatum fuisset, remansit. Sic sic huius sacri velaminis obiectu quælibet illecebrosa species ab aditu ad illam arcebatur, ne mors vllatenus per fenestras eius ingrederetur.

[76] [Fergussio deuotius benedicit Patricius,] Princeps quidam Conallus nomine petijt & impetrauit benedictionem a S. Patricio. Accessit ad Sanctum intentione simili frater illius, imo filius minor natu, Fergus nomine, vnus imo præcipuus de Optimatibus terræ. Sanctissimus Antistes præmissa oratione benedixit hominem, aptatis manibus super caput eius cum magna mora & summa deuotione. Videns germanus eius, natu prior & dominio, quod iuniorem benediceret diligentius & deuotius quam se, miratus & molestatus est valde. Patricius ob benedictionem viri faciem obscuriorem solito perpendens, caussam tam morosæ benedictionis propalauit, dicens: Benedicens benedixi fratrem tuum Fergussium, [ob S. Columbā ex eius filio nasciturū.] propter filium benedictum ex eius semine nasciturum: filius enim eius Fedhleminius generabit puerum, Columbam nomine, nomen sortiturum ex re: quia Spiritu sancto replebitur ex vtero matris suæ. Siquidem ipse thesauris sapientiæ & scientiæ locupletabitur, & singularis lucerna generationis suæ ardens & lucens, & Propheta altissimi iure vocabitur: ex quo enim ad intelligibilem ætatem peruenerit, numquam spontaneū mendacium ex ore ipsius exibit. Quam veraciter illa prophetia de S. Columba, qui Columkylle & centum cœnobiorum extitit fundator, fuerit prolata, scire plenius poterit, qui volumen legerit scriptum de ipsius vita.

[77] Venit S. Patricius quadam vice transeundi caussa ad quoddam flumen magnum & intransuadabile, [Buellū diuidit & piscosum reddit] Boallum nomine: & cum omne defuisset nauigium, oratione facta diuisit fluuium, & liberum sibi seque sequentibus exhibuit transitum. Erecta deinde dextera, flumen illud benedixit, miroque modo vsque in præsens in Orientali parte ab equitantibus & peditibus potest transuadari; & nullus in Occidentali parte transitus, nisi nauigio, valet inueniri: a fluuius etiam ibidem a Sancto benedictus copiosius, quam in ceteris locis abundat piscibus. Discipulis autem mirantibus, & rationem ac caussam huius miraculi tam grandis exponi sibi deposcentibus, respondit S. Patricius: Filius vitæ Columba nomine, [in eiusdem S. Columbæ gratiā.] nondum natus, post multorum annorum curricula in loco illo habitabit, & aqua taliter diuisa illi atque commilitonibus suis in Christo in varios vsus necessaria erit: copiosa nihilominus captura piscium Fratribus inibi mansuris ministrabit victualium sustentamenta. Sanctus vero Columba post multum temporis natus, ex quo fuerat adultus, ibidem cœnobium egregium ædificauit, & Patricij præsagium veritate subnixum habitatione ac opere comprobauit.

[78] Visitauit S. Patricius fines Turturinorum: quibus in locis septem hebdomadibus moram fecit, septemque ecclesias in tantillo tēporis spatio extruens, quamlibet illarum Dominicam appellauit. [Apud Turturinos septem ecclesias fundat,] Hoc enim habebat Sanctus in consuetudine, vt vbi demoraretur Dominico die, si ecclesiam illic fundasset, Domhnach, id est, Dominicam appellaret. Vni autem Ecclesiarum septem prædictarum quemdam de discipulis præposuit, nomine Connedum, virum bonum & sanctum, Presbyterum gradu, lege diuina eruditum. Suscipiens ille regimen illius ecclesiæ, [vni earum Connedum præficit.] caussa potius obedientiæ quam captu ambitionis propriæ, vnam hebdomadam tantum ibidem compleuit, atque consequenter eam derelinquens ad S. Patricium remeauit. Sancto Præsuli inquirenti ab illo suæ reuersionis tam festinæ caussam, respondit, se non posse æquanimiter ferre illius tam dilecti Patris absentiam. Nec mirandum, respondit S. Patricius: quia filij vitæ non sunt in illo loco; sed viri sanguinum, & comestores pecorum, quorum tu formidas ferrum, timesque sanguinem tuum effundendum. Reuertere, reuertere securus, neque timeas a facie eorum; quoniam nullius hominis sanguis effundetur in loco isto, vsque in generationes generationum. Acceptoque tali responso a S. Patricio, vir venerabilis Connedus ad Ecclesiam illam regendam regressus est, verbumque S. Patricij verum esse multis rerum argumentis euidentium, vt asserunt patriotæ, probatum est.

[79] Videns S. Patricius in Hibernia, Messem quidem multam, operarios autem paucos, transfretauit in Britanniam, acquisiturus sibi coadiutores in agrum Dominicum & cooperatores: & quia pestis Pelagianæ hæresis, & etiam Ariana perfidia pluribus in locis Britanniæ fines fœdauerat; ipse prædicando, & signa multa faciendo, patriotas ad viam veritatis reducebat. [Repurgat Britāniam a Pelagiana hæresi:] Extant adhuc in Britannia perplura loca miraculorum eius conscia, crebrisque miraculis sanctitatem eius redolentia. Collectos denique viros multos litteratos & religiosos secum adduxit; e quibus triginta in Episcopalis officij fastigium postmodum sublimauit. Renauigans in Hiberniam, ad insulas maris conuertendas diuertit: e quibus Euboniam, id est, Manniam, [adiacentibus insulis prædicat:] tunc quidem Britanniæ subiectam, salutari prædicatione ac signorum exhibitione ad Christum conuertit Inter quæ signa illud insigne claruit, quod quidam maleficus Melinus dictus, instar Simonis magi se Deū asserens, ac æthera volatu diabolico repetens, precibus eius e sublimi corruit præcipitatus, confractusque interijt. Quemdam discipulorum S. Patricij virum sanctum & sapientem, Germanum nominatum, in Episcopum promotum, illius gentis Ecclesiæ nouellæ Regentem præposuit, & in quodam promontorio (quod adhuc Insula Patricij vocatur, [in Mannia & alibi plures Episcopos ordinat:] eo quod ipse ibidem aliquantulum demorabatur) Episcopalem Sedem posuit. Alijs autem insulis ad fidem Christi conuersis, singulis singulos aut etiam plures præfecit Præsules, de discipulis suis: sicque Hiberniam repetijt. Consueuit enim S. Patricius non solum in vrbibus, verum etiam in oppidis & locis celebrioribus, Episcopos constituere, ne baptizati vllatenus defraudarentur Episcopali confirmatione. Hoc etiam a Sancto procuratum est, vt fideles in præsenti haberent, qui ministraret Pontificale munus illis, dum diœcesis, non nimis extensa, non subtraheret illis præsentiam atque custodiam sui Pastoris. Quarumdam insularum incolæ legem Dei per S. Patricium prædicatam abiecerunt, abalienati a fide retrorsum: & ideo vsque in hodiernum diem priuantur speciali Dei dono, quod ceteris insulis in fide perseuerantibus, super venenosorum animalium abdicatione, per Patricij preces constat collatum.

[80] Sex Clerici natione Hibernici, vnanimi desiderio discendi Scripturam ducti atque loca sancta visitandi, versus transmarinas partes iter arripuerunt; [septem Clericis obuiā factus] casuque felici S. Patricium de Britannia regressum, obuium habuerunt. Ipsis vero genibus flexis, benedictionem petentibus, Sanctus benedixit, ipsosque omnes Episcopos futuros prædixit. Agnoscens Pontifex vnum ipsorum, qui natu maior & robustior ceteris videretur, omnium codiculos in sinu portantem, eo quod non haberet aliud in quo portaret ad manum; iussit illis dari pellem phocinam, super quam in celebratione Missarum stare consueuerat, ad sacculum inde faciendum. Munere sancti viri cum gratiarum actione recepto, [subuenit, & omnes Episcopos futuros prædicit.] prospere transfretauerunt; nec ab illo die aliqua grauis eos apprehendit inopia; sed siue itinerando, siue in scholis commorando, semper arrisit eis honesta sufficientia. Cognouerunt igitur Sanctum subuentorem sui in benedictionibus suis, Dominumque conseruantem illis misericordiam suam ipsius meritis. Processu vero temporis optime litteris imbuti repatriauerunt; & infra tempus breue, secundum verbum S. Patricij, omnes Episcopi effecti sunt. Horum autem Sacerdotum sanctorum nomina sunt, Lugacius, Columbanus, Meldanus, Lugadius, Cassanus, Ceranus: quorum Sedium Episcopalium nomina describere, certa ratione supersedemus. In multis etiam vocabula locorum, & etiam personarum, ob inconditam verborum barbariem deuitamus, ne Latinis autibus fastidium aut horrorem ingeramus. Prædicti tamen Pontifices, in Ecclesia Dei verbo & exemplo plurimum profecerunt, & in magna sanctitate vitā terminauerunt. Multa etiam miracula solebant narrare in pellem præfatam patrata: quæ adhuc manet integra, & pro reliquijs ob S. Patricij memoriam conseruata est.

[81] S. Patricius prædicabat populis plurimis de diuersis partibus in vnum conuenientibus, in loco Hiberniæ Finnabhair vocato, qui Latine interpretatur albus campus. [Ipso per triduum continuum prædicante,] Legebat & interpretabatur illis seriatim sacrosancta quatuor Euangelistarum volumina, tribus diebus continuis & noctibus; omnesque præsentes existimabant non plus temporis effluxisse quam vnius tantum diei spatium; ita feliciter decepti delectatique salubriter in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius. O salubris delectabilisque deceptio, per quam falsitas excluditur, veritas inducitur, illuditur tempori, nox subtrahitur, dies per triduum continuari conspicitur! Ne causetur lector, quod nominauerim deceptionem; cum Propheta clamet ad suum Conditorem; Seduxisti me Domine & decepisti, & Apostolus Paulus quibusdam discipulis suis, dicat: Cum essem astutus, dolo vos decepi. [Ier. 20., 2. Cor. 12.] Bonus dolus, qui salutem animarum acquirit; optima seductio, quæ ad Deum perducit.

[82] B. Brigida itaque conuenticulis præfatis intererat, quæ reclinato capite dormiebat. [S. Brigidæ mira visio offertur;] Sanctus Antistes prohibuit, ne quis Dei dilectam suscitaret & euigilaret, donec ipsa vellet. Sicut enim ex fine claruit, illud in Canticis, ei satis congruit. [Cant. 5.] Ego dormio, & cor meum vigilat: eo quod sponsus eius secreta sua ei reuelabat. Eidem sanctæ Virgini postmodum euigilanti sanctus Præsul præcepit, vt cunctis enarraret, quæ in somnijs vidit. Obtemperans illa verbis Sancti, dixit: Vidi Synodum candidatorum & aratra & boues & segetes, cuncta candida: deinde omnia illa maculosa, postmodum omnia nigra: ad vltimum conspexi oues & sues, canes & lupos discordantes ad inuicem & confligentes. S. Patricius autem visionem exponebat, [quā de statu futuro Hiberniæ exponit Patricius,] totumque candorem præfatum ad mundi statum, tunc temporis præsentem, pertinere dicebat. Omnes enim in eo Prælati & subditi erant in fide & bonis operibus secundum Euangelicam doctrinam & Apostolicam fertiles & feruidi. Maculosa quæque ad tempus sequentis generationis spectare dicebat, in quo fide quidem canderent, sed eam prauis operibus denigrarent. Nigredinem subsequentem asserebat tempori generationis secuturæ congruere, in qua vitam suam homines non solum iniquis operibus profanarent, sed etiam fidei Christianæ abrenuntiatione. Discordiam ouium, suum, canum atque luporum, pronuntiabat controuersiam innocentium & immundorum Prælatorum, bonorum & prauorum affuturam in diebus posteræ generationis, post annorum scilicet curricula plurimorum. His dictis a loco soluta collecta Sanctus recessit, Virginisque visionem, atque sanctissimi interpretationem virtute suffultam irrefragabili, sicut reor, nullus ambigit.

[83] B. Patricius singulas regiones Hiberniæ crebro consueuit visitare, [& inter visitandas prouincias] ac, prout temporis opportunitas expetebat & ratio dictabat, in eis moram facere. Vnde & septem annis continuis morabatur in regione Momoniæ, totidemque in regione Connactiæ; diutius tamen degebat in Vltonia, in qua primitus regnū Dei euangelizans, ad Christi fidem illius incolas perduxerat, cuius fines singulos crebrius sua sancta præsentia perlustrando illustrabat. Vbicumque proficiscebatur auditores suos, aut ad fidem Christi conuertebat, aut in fide Christi confortabat. Quadam igitur vice visitans S. Patricius illam plagam Vltorum, quæ Dalnardia dicitur, [prophetiam aliam S. Benigni] per locum quemdam, Muccomuir vocatum, transiens progrediebatur, discipulusque illius, nomine Benignus, superius memoratus gradum figens, in cælestibus aliquod mirum contemplabatur. Vidit enim lucifluos Angelorum choros locum illum claritate cælica circumfundere, audiuitque ipsos cum inæstimabili melodia laudes Creatori canere. Stans horum mirabilium deuotus contemplator, dulcedinis intimæ replebatur tripudio: nec tamen intelligebat quid prætenderet Angelicæ præsentiæ, lucis coruscæ, hymnodiæ cælicæ, in illo loco exhibita apparitio. Post modicum vero temporis interuallum, admirabilis visio illa ab oculis Benigni tota disparuit; illeque præcedentis Patris Patricij vestigia sequendo, vt ad ipsum perueniret gressus accelerauit. Sancto vero sciscitanti caussam retardationis eius, retulit visionem ostensam sibi cælitus. Sanctus vero Pontifex diuinitus edoctus, quid innueret, aut indicaret perfusio luminis & cantus Angelicus, exponens dixit coram præsentibus: Scitote filioli carissimi, quod in illo loco quidam filius vitæ, [de S. Colmanello.] nomine Colmanellus, ecclesiam ædificabit, multosque filios lucis ac conciues Angelorum futuros ibidem adunabit. Ipse Præsul atque totius Hiberniæ Legatus efficietur, virtutibus ac signis conspicuus: post vitæ tenebras terminans ab Angelis Dei ad æternam lucem & requiem transferetur. Processu vero temporis, loco illi & personæ prænominatæ & prophetatæ omnia euenerunt, sicut S. Patricij labia distinxerunt.

[Annotatum]

a Quid mihi? cum cataracta intercurrens, fluuiumq; ex alto præcipitans pisces e mari adnatantes prohibeat sursum ascendere.

CAPVT XI.
S. Ergnatæ curata tentatio: prædicta Comgalli Banchorensis natiuitas: impij puniti: SS. Mel & Lupita innocentes probati.

[84] Venerabilis Benignus inter ceteras munerum dotes, quibus illum ditauerat diuina gratia, vocis in cantu dulcisonæ quadam pollebat prærogatiua; ita vt audientium compungendo plerumque penetraret aures & corda. [Sanctimonialem a turpi S. Benigni amore] Sed quoniam virtus aut donum diuinitus collatum plerisque solet esse odor vitæ in vitam, quibusdam odor mortis in mortem; ex vocis melodia ministrabat tentator delinquendi occasionem. Quædam namque sanctimonialis fæmina, dum oblectaretur super Benigni cantum mellifluum auribus crebro perceptum, interiori desiderio succendebatur ad peccatum criminale, cum ipso viro Dei huius ignis ignaro committendum. Turpium ergo schematum fomentis adhibitis, feruens & fœtens intantum exarsit & excreuit concupiscentia, vt vix in eius pectore se caperet amoris perniciosi flamma. Et quia propter disciplinam S. Patricij puella non poterat potiri secreto Benigni colloquio, ex accessus & alloquij ipsius difficultate, ampliori vrebatur incendio. Calliditate igitur fæminea instructa, grauissimam infirmitatem simulans decubuit doloris lecto, implorans cum prolatu animæ consilium, sacræque Communionis salutare viaticum a Sancto sibi præberi Benigno: erat enim tunc gradu Sacerdos, magna veneratione habitus, qui & officium Sacerdotale sacris adornabat actibus.

[85] S. Patricius autem, reuelante Spiritu sancto non ignorabat, quo sanctimonialis illa laborabat incommodo. Accito itaque discipulo suo, videlicet Benigno, [miraculose liberat,] præcepit vt ægram visitaret, & quæ saluti animæ congruebant, illi ministraret. Obsecundans ille Patri spirituali, eius benedictione postulata & percepta, domum decumbentis intrauit, editoque signo Crucis (sicut moris erat vbique Patricio domum quamlibet ingredienti) omnes insidias latentis inimici, saluti hominum inuidentis aut quieti, effugauit. Res mira claruit atque præclara & licet inusitata, tamen vtilissima. Eleuans oculos puella vidit ingressi Benigni staturam valde terribilem, faciemque eius flammigeram illud habitaculum atque seipsam intus & exterius collustrare, Sanctumque Patricium manibus suis caput ipsius obumbrare. Ab illa ergo hora vsque ad vitæ terminum, ignem venereum sensit in carne exstinctum, acsi corpus ligneum vel lapideum gestasset, non carneum. Diligebat deinceps S. Benignum illa sanctimonialis sancto sinceroque amore, seque confitebatur ipsius meritis per S. Patricium a gehennali ereptam ardore. Vnusquisque ergo quod sensit super hoc signo videat, quia vnusquisque secundum Apostolum abundat in suo sensu: ego vero magis admiror, plusque appretior miraculum hic gestum ad animæ viuificationem ac vegetationem, quam alicuius in carne mortui resuscitationem.

[86] Circuibat S. Patricius sæpius Vltoniam, & perambulabat eam; eiusque incolas docens attentius fidem Catholicam, diuertit aliquoties quiescendi gratia cum suo sanctissimo comitatu ad quemdam monticulum, [S. Comgallum prædicit Bāchorēse monasteriū fundaturum,] non longe situm a valle, in quo postea constructum est Beanchorense cœnobium. Considentes ergo conspexerunt de colle vallem illam ætherea luce ac multitudine militiæ cælestis repletam; auribus nihilominus haurientes Angelicis vocibus prolatam cælestis celeumatis hymnodiam. Omnes igitur videntes visionem hanc magnam, vnanimi deuotione rogabant S. Patricium, vt in illo loco cælitus sacrato ædificaret ecclesiam. Sanctus vero abnuit, sed verbo vatidico illis ait: Annorum sexaginta circulo completo, nascetur quidam filius vitæ, Comgallus nomine, quod interpretatur pulcrum pignus: erit enim dilectus Deo & homibus, atque ob morum meritorumque pulcritudinem prospere procedet & regnabit cum Christo inter ipsius pignora computandus. Ipse vero in loco luce præostenso, ecclesiam Sanctorum ædificabit, in qua innumera agmina filiorum lucis & vitæ Christi seruitio mancipanda coadunabit. Omnium horum, quæ S. Patricius prædixit, nec iota vnum incompletum præterijt. Tempore vero prophetato natus Comgallus, [ex quo SS. Luanus & Columbanus prodiere multorū cœnobiorū fundatores.] processuque annorum & virtutum postea adultus, in loco præfato Beanchor nominato, nobilissimum cœnobium exstruxit, in quo multa millia monachorum perfectorum per Euangelium Christo genuit & in Christo parturiuit. Locus ille sanctus Sanctorum fœcundus, quasi vitis fructificans suauitatem odoris, extendit palmites suos vsque ad mare, & vltra mare sui propagines: quia Hiberniam, Scotiam, Insulasque multas monasterijs monachisque perfectis repleuerunt genimina eius, & etiam transmarinas regiones. Sicut enim relatu atque scriptis Sanctorū didicimus, vnus ex filijs Beanchorensis cœnobij, Luanus nomine, centum cœnobiorum fundator fuit, Alter vero Columbanus dictus, vir sanctissimus & omnium plenitudine charismatum repletus, multa monasteria fundans & exstruens, innumerabilium quasi monachorum Pater extitit; qui prius egregio monasterio Luxouiensi in Gallijs, deinde Bobiensi vltra Alpes præfuit: vbi miraculis multimodis gloriosus ac præfulgens in pace requiescit: sicque prophetia S. Patricij adimpleta clarescit. De antiqua Beanchorensis Ecclesiæ nobilitate superfluum videtur in præsenti diffusius prosequi, cum luculenter descripta fuerit in Sanctorum Comgalli actibus primi Abbatis illius loci; & Malachiæ Pontificis, & Sedis Apostolicæ in tota Hibernia Legati.

[88] Venit Patricius in partes Assul infra fines Mediæ, vbi in loco idoneo gratum duxit ecclesiam construere. Quidam pessimus, Fergus nomine, illis in locis dominatum habuit, [Signo Crucis petram scindit in partes.] qui sancto Præsuli ne propositum perficere posset, impedimento magno fuit. Volens Sanctus Dei duritiā cordis ipsius potius signo quā verbo significare, cum baculo Iesu contra petram signum Crucis edidit, & continuo petræ superficies in quatuor partes scissa apparuit, Crucisque formam effigiatam in se vsque in præsens exprimit. Homo nihilominus duræ ceruicis & cordis plusquam saxei, ad pœnitendum scindi noluit; sed vxor eius prægnans corde compuncta, postulando veniam ad pedes eius cecidit. Videns S. Patricius hominem in peruersitate obduratum, voce præsaga dixit ad eum. Sic te dissoluere potuit potentia Dei, si voluisset, etiam ad primum verbum oris mei: sed quoniam nescis, imo credere non vis, quia patientia Dei ad pœnitentiam te adducit, secundum cor tuum impœnitens & duritiam obstinationis thesaurizas tibi iram, quæ tibi cito appropinquabit: velociter disperdet te Dominus de terra, nullusque de semine tuo in perpetuum dominabitur in terra ista vel prosperabitur in alia, excepto solo infante, quē in vtero gestat vxor tua, quia super illum veniet benedictio mea. Hæc autem omnia, ore prolata Patricij, euenerunt patri & proli.

[89] Simili quoque intentione, ecclesiæ videlicet ædificandæ, diuertit Christi famulus ad locum famosissimum Vsneach nomine. Duo ergo germani, Fiechus & Enda nominati, illis in finibus principabantur: [Maledictionē, qua feriendi erant obstinati,] quibus S. Patricius multa bona in præsenti seculo atque futuro, & etiam semini illorum, si sibi acquiescerent, pollicebatur. Illi autem non solum a prece & prædicatione Patricij aures auerterunt, verum etiam a loco prædicto violenter ipsum expulerunt. Sanctus molestius impedimentum ecclesiæ fundandæ quam sui expulsionem accepit, ipsis & semini ipsorum inijcere maledictionis iaculum incepit, Secundinus autem discipulus S. Patricij sententiæ verbum ex ipsius ore rapuit, & antequam fine concluderetur deprecando dixit. Obsecro, domine Pater, [in lapides declinat & reddit ad omne vsum inutiles.] vt maledictio vestra non sit super homines istos, sed super vicinos loci lapides. Sanctus prius modice subticuit, & postmodum postulata concessit. Mira res! ab illa die vsque in præsens lapides illi nulli structuræ apti aut vtiles inueniuntur, quin etiam si forte aliqui ex improuiso ædificio imponantur, velociter opus illud ruere seu dissipari dicitur. Nullum etiam ignis calorem naturalem admittunt, nec in aquam missi strepitum, vt moris est lapidum, faciunt. Vnde & prouerbium apud Hibernicos increbuit, vt si quando lapis in ædificio frangitur, de lapidibus Vsneach maledictis a S. Patricio, esse dicatur. [Pœnitentis Endæ filiū Cormacum benedicit:] Enda vero prædictorum fratrum iunior super iniuria S. Patricio illata pœnituit, & prouolutus pedibus ipsius veniam poposcit, & postulatam promeruit. Hic nouem filios habuit, quorum vltimum natu, nomine Cormacum, obsequio diuino mancipandum cum tota nona parte suæ terræ S. Patricio obtulit. Frater vero ipsius Endæ, Leogerus dictus, conuersus ad fidem quindecim villas S. Patricio contulit cum suo nepote, quæ spectant ad ius Ardmachanæ Ecclesiæ. S. Patricius baptizauit puerum, educauit, litterisque imbuit: puer autem ætate, sapientia & sanctitate creuit; virtutibus, atque miraculis clarus, in Domino requieuit.

[90] Quidam regulus, Brendanus a nomine, recenter baptizatus, obnixius deprecabatur S. Patricium, [in alio cunctatur idē facere.] vt quamdam mulierem grauidam benediceret; quia illius benedictionem ei & soboli profuturam credidit. Sanctus eius petitioni annuens manum erexit; sed repente, priusquam verbum benedictionis aut signum Crucis ederet, eamdem retraxit: sensit enim, spiritu reuelante sibi, concepisse illam de semine Coirbre, in quem sententiauerat, & de cuius successione nullum regnaturum ipse prædixerat. Cur autem Sanctus hoc fecerat, homo mirabatur; sed ei vir Dei mysterium intimare caussamque non cunctabatur. Instabat homo postulans attentius, vt vel aliquo modo illam benedicere, & quæ ventura erant soboli, prædicere dignaretur. Præsul sanctissimus Patricius, illam eleuata dextra benedixit, & ait: Infantulus, quem gestas in vtero, non regnabit: quoniam verbū, quod locutus sum in nomine Domini super Coirbre & semen eius, fixum stabit: sed tamen vnus de optimatibus terræ, Regi regnoque pernecessarius erit. Quod vt Sanctus prædixit indubitanter euenit. [S. Mel & S. Lupita suspicionem impuræ cōsuetudinis]

[91] Magni vir meriti Mel supra memoratus, qui cum Fratribus suis, viris sanctissimis, Munio & Riocho de Britannia in Hiberniam aduenit, ab ipso S. Patricio in Pontificalem gradum promotus, ipsi in prædicatione coadiutor extitit. Hic ex proprio labore manuum suarum, more Pauli Apostoli, studuit victitare, & quod ei a diuitibus datum fuerat, solebat egenis erogare. Cum isto beato viro, vtpote nepote suo, commanebat in vna domo, modo primitiuæ Ecclesiæ, S. Lupita soror Patricij, vt eius verbo & exemplo proficere posset in exercitio diuini obsequij. Euoluto vero aliquanto tempore, cum sanctus Sacerdos iuxta morem media nocte surgeret ad confitendum Domino, sancta illa fæmina solebat se ad soporandum collocare, pellibusque cooperire in sancti Præsulis lecto. Nihil sinistræ suspicionis ex hoc facto fingi suspicabatur, quia ex conscientiæ propriæ puritate aliorum mentes metiebatur. Comperiens consuetudinem mulieris quispiam, nefandam fore familiaritatem ipsius cum Episcopo denotabat, denotatam in vulgo disseminabat: & quoniam infamiæ dilatandæ ianua linguis vulgi reserata patuit, res latere Patricium diuitius non potuit. S. Patricius, si sic res se haberet, euidentius voluit experiri: conuertit gressus ad habitaculum præfati Episcopi.

[92] [corā S. Patricio purgant per miracula:] S. Mel melius arbitrabatur innocentiam suam probare signo quam iuramento; arans tellurem in quodam colle, pisces magnos & multos cepit ex vomere in sicco, ipso etiam vidente Patricio. Taliter enim captos obtulit Sancto Dei, quasi pro miraculo, vt nulla suspicio remaneret in cordibus hoc videntium, dum tale signum fieri non soleat ab incestuoso. Soror etiam S. Patricij, collectam vestem in gremio viuis carbonibus impleuit, quos sufficienter portans, & excutiens in conspectu fratris, absque vllo vstulationis aut læsionis signo, innoxiam se comprobauit. S. Patricius innocentiam signis tam euidentibus probatam approbans, illos mundos & immunes pronuntiauit: attamen, quod ipsis alijsque multis salubre foret, palam edicere curauit. In primis ergo Episcopum conueniēs admonuit, vt in terra araret, in aqua vero piscaretur, ne tentare Dominum Deum suum videretur. [qui tamen statuit fæminas a Clericis sequenstrandas.] Deinde ne gloriari præsumeret in aliquo miraculo ex diuina gratia in se patrato. Denique sanxiuit Sanctus, vt a mulieribus viri sequestrarentur, & vtrique sexui ædificia, & oratoria distincta construerentur. Sic profecto, vt ait idem Patricius, nomen Dei per eos inter gentes, quibus illud prædicabant, non blasphemaretur; nec infirmis scandali occasio vlla in casu tali, vel detrahendi materia tribueretur. Quod ergo S. Patricius edixit & statuit, obseruari fecit.

[93] Quadam vice S. Patricius quatuor Virgines stantes super lapidem vnum velauit, cōsecrauit, Sponsoque cælesti desponsauit. [Virgines Deo consecratæ relinquūt vestigia saxo impressa.] Res autem apparuit mira & valde inusitata. Virginum Deo dedicatarum lapidi duro impressa vsque in præsens apparent vestigia; vt cunctis clarescat, quod benedicentis Patricij precatio siue prædicatio penetrare possit emolliendo pectora, etiam saxea. Datur nihilominus nobis hac in re intelligere, quod mundum contemnentes ob amorem Christi, debeant vias duras custodire: vt ad eum, cui se probauerunt possint peruenire. Vocatur locus in quo consecratæ fuerunt b Tedna, vbi illis Domino seruituris ædificabatur ecclesia, quæ pertinet hodie ad ius Metropolitanæ Sedis in Ardmachia. Venit S. Patricius caussa transeundi ad quoddam prægrande flumen, inter Midiam & Connactiam situm Synniam nomine; quod cunctis, exceptis nauigantibus, semper fuit intransmeabile. Diu nauigium quæsiuit, nec inuenit. Orauit igitur ad Dominum, [Terra eleuata in profūdo flumine facit Patricio transeundi copiam.] qui quondam in mari fecit viam, & in profundo semitam posuit: moxque in medio fluminis terra diuino nutu eleuata Sancto Dei socijsque illius transitum liberum fecit & præbuit. Vt autem ripam fluminis attigerunt, auriga Sancti defungitur; ibique ædificata est ecclesia, quæ ad ius Ardmachanæ Ecclesiæ spectare dignoscitur. In illo loco, vbi a magis inductas tenebras S. Patricius orando dimouit, extructa est ecclesia; [eodē indicante altare & quatuor calices vitrei reperta in specu.] in qua quemdam de suis Clericis Ailueum dictum, ad gradum Sacerdotalem, quatenus inibi ministraret, promouit. Ordinatus Presbyter conquestus est S. Patricio, quod sibi deessent necessaria Sacerdotali ministerio: Sanctus diuinitus: instructus, indicauit Presbytero quoddam altare mirandi operis, habens in quatuor angulis quatuor calices vitreos, in specu subterraneo; & ne forte frangerentur, præcepit ei, cautius effodere, humumque egerere. Fecit Presbyter, sicut Præsul præcepit, & omnia sicut dixit reperit. A quibus autem personis illud altare factum fuerat, aut cum calicibus ibi repositum, nobis adhuc extat incognitum. Quidam vero opinantur, omnia illa fuisse Palladij Episcopi siue sociorum eius quæ relicta sunt ibi post discessum eius.

[Annotata]

a Colgano videtur Brendanus irrepsisse pro Manio, qui similem rem egisse dicitur in Tripartit a in fauorem vxoris Corbrei. Sed prophetiam euentus plane diuersi cur non de diuersa persona fuisse credamus; maxime cum aliæ quoque circumstantiæ varient?

b Rectius & integre scriberetur. Teg-na-ningain domus puellarum.

CAPVT XII
Alfinnia erecta: res in ea diœcesi gestæ. De SS Episcopis Muni & Fiecho.

[94] [Duabus vicibus aurū repertum in fossura porci, dat pro loco ecclesiæ.] Visum est viro Dei in quodam campo ecclesiam ædificare, in qua posset populum acquisitionis Deo aggregare: huius rei gratia petiuit a possessore fundi præparari sibi locum illum, repromittens illi portionem in terra viuentium. Homo autem ille magicis assuetus artibus promissam sibi pro nihilo habuit terram desiderabilem, quin potius pro pretio postulans aurum, cuius nimis execrandam famem sustinebat. Sanctus autem in præsenti respondit se non habere, sed totum, quod habuit, in ecclesiarum ædificia vel necessaria pauperum expendisse. Sed cum homo precanti Pontifici nullatenus assentiret, ad effossuram cuiusdam porci, prece prælibata, perrexit; ibique tantum auri, quantum exigebatur, inuenit; inuentum pro commutatione terræ dedit. Erat & alter vicinus, habens agrum illi terræ collimitantem, quam cōparauit, quem Sanctus ecclesiæ præfatæ conferri suppliciter flagitabat. Quo respondente similia verbis prioris, iterum iuit ad effossuram porci, reperitque aurum æquilibre priori, quod homini pro comparatione agri tribuit. Hoc iam tertio manifestauit S. Patricio Dominus in terra, porcorum naribus euiscerata, semel pro sui redemptione, bis in hoc loco pro ditanda dotandaque ecclesia. Postea posterior fratrum Ono nomine, [S. Assicus ordinatus Episcopus Alfinniæ,] corde compunctus, aurum sancto Dei non solum reddidit, verum etiam domum suam, prædia, & substantiam ad fundandam ecclesiam & ædificandam contulit. Locus autem Elfind vocatur, in quo hodie Sedes Episcopalis habetur.

[95] B. Patricius vero quemdam discipulum suum nomine Asycum, habitu actuque monachum, in Episcopum consecrauit, & Ecclesiæ præfatæ præfecit: ipse vero admonente S. Patricio in ecclesia Sedis suæ, collegium monachorum egregium introduxit, cui regendo iure Abbatis præfuit. Hic quadam vice, [mira pœnitentia expiat mēdacium leue,] dum verum assertiue dicere debuit, delinquens linguæ lubrico mendacium protulit. In se vero reuersus, postea statuit seipsum contra faciem suam; ex magna pœnitudinis amaritudine elongauit se, & fugiens a facie hominum, mansit in solitudine; ibique septem annis degens, a nullo visus est homine. Monachi vero illius diu quȩrentes eum; expleto septennio in cuiusdam concauo vallis ipsum repererunt, a locoque extrahere ad ecclesiam suam, tamquam sponsum sponsæ suæ in gremium reducere violenter voluerunt. Episcopus illis nullatenus acquieuit, indignum se iudicans ad officium Pontificale vlterius exercendum, de cuius ore mendacium processit spontaneum, quod sacri Canones definiunt esse sacrilegium in lingua Sacerdotum. Qua in re pensandum est, quantum pœnitere debeant in grauissima crimina lapsi de suis magnis excessibus, [in exemplum alijs, maxime Episcopis.] si tam stricte de solo mendacio pœnituit & satisfecit iste Sanctus. O quanti corda gerunt ad peccato resistendum lutea, ad pœnitendum vero saxea! Multi namque homines flagitiosi, scelerati, abominabiles in vita sua (quod absque dolore dici non debet) animarum regimini se ingerunt, & manibus inquinatis alienas sordes diluere appetunt, funibus etiam mortalium criminum constricti ceteros ligatos soluere gliscunt: quorum desiderium dum diuino iudicio adimpletur, multo peiores fiunt, quam antea fuisse noscuntur. Sub regimine namque constituti de solis proprijs reatibus possunt pœnitere atque satisfacere; in sede pastorali positi, de singulorum sibi commissorum excessibus tenentur rationem reddere. Quia ergo verba Sacerdotum aut vera sunt aut sacrilega, horrendum iudicium est illis Sacerdotibus ceterisq; Prælatis Ecclesiæ, quorum mendacijs assiduis aut periurijs inquinatur lingua. Hæc quasi per digressum diximus, vt non solum flagitia & facinora, sed etiam mendacia, quam sunt vitanda cunctis Christicolis, & maxime Pastoribus animarum, ostenderemus. Nunc vero ad historiæ sacræ seriem redeamus. Monachi enim supradicti nolentes a S. Asyco separari, vsque ad exitum vitæ illius ibidem manserunt; eoque sepulto, monasterium ædificantes illic, in sanctitate & iustitia Domino seruierunt. S. Patricius quod Spiritu sancto sibi reuelante de vtroque fratre didicit, vtrique minime tacendum duxit. Prædixit priori dominationem illius terræ illum cum semine suo in breui amissurum, qui mammona Christo, & suæ petitioni præposuit aurum. [Prophetia de Ono eiusq; fratre diuersa,] Iuniori multa bona prædixit ob deuotionem animi sui sibi euentura, & quod coadiutor Regum in terra esset, optimique Sacerdotes Dei nascerentur eius de stirpe sancta. Omnia illa, quæ Sanctus prophetico protulit affatu, nullatenus frustrata sunt ab effectu.

[96] Prædicabat quadam vice S. Patricius gentilibus, ipsosque instruendo & baptizando illo in loco demorabatur diutius. Benignus autem Sancti discipulus aliquantulum ferebat moleste moram illam tantam illis in partibus. [Discipulis periclitātibus compatiens Patricius] Sanctus autem dixit, se nolle de locis illis egredi, antequam ad se venirent de remotis partibus discipuli sui & alumni. Altera die cernebatur cælum nigrescere, ventoque vehementi commoueri & concuti mare. S. Patricius vero obnubilata facie mœstitia, suis secum manentibus indicauit, filios suos in Christo genitos, nauigio tendentes grauamen ingens perpeti; seque multum afflictis, & maxime puero suo, filio Erchi, alumno eius supramodum formidanti, dicebat compati. Asserentibus illis non posse nauem ferre tantam tempestatem, vir sanctus instantius se conuertit ad orationem. Interuallo modico facto, cunctis qui præsentes erant audientibus, [tempestatē sedat,] imperauit ventis & mari, quatenus quiescerent a feruore suo in virtute Dei sui. O res stupenda & admiratione digna! continuo cessauit ventus, siluit fretum, pacabatur procella, & facta est tranquillitas magna. Eadem die memorati Fratres prospere satis applicuerunt, & qualiter elementis prius in sui periculum versis, sed inopinato modo pacatis, potentissimam precem Patricij Patris sui sint experti, coram cunctis retulerunt. Alio quoque tempore ijdem Fratres, [iterumq; eos liberat mari recedere iusso:] gratia visitandi S. Patricium, viam carpebant itinere pedestri per arenosa loca littoris maximi, vt venirent ad ipsum. Cumque simul pergerent & incedentes sermocinarentur, ecce maris accessus illos circumclusit, spemque euadendi adimens cunctis formidinem mortis incussit. S. Patricius vero diuinitus edoctus angustias aduentantium agnouit, agnitamque discipulis præsentibus indicans, se compati tribulatis dixit. Deinde prece præmissa, præcepit potenti virtute verborum, in nomine Domini Dei sui rheumati maris, vt quantocyus recederet, ac filijs suis se visitantibus liberum transitum & quietum exhiberet. Obediuit continuo mare voci viri Dei, & recessit: sicque cœtus ille Fratrum lætabundus & laudans Deum ad Patricium peruenit, & super tanto miraculo narrato cunctorum audientium corda in laudem Dei, mirabilia in Sanctis suis operantis, resoluit.

[97] Quodam tempore, nauigatione necessaria completa, S. Patricius cum suis viris religiosis applicuit, [a quo & cucullam suam intactam seruari mandat:] & egressus ad aridam fortuito casu cucullam suam in littore reliquit. Appulsi Sancti, sedentes de cælestibus ad inuicem contulerunt, & mutuæ collationis consolatione sese refecerunt: mare vero more solito, ascendens arenæ superficiem cooperuit, & vt Præsulis cucullam ad se traheret, & asportaret, prope fuit. Hoc Sanctus intuens, interdixit maris rheumati, ne tangeret aut tolleret illam, in eius nomine, qui potestatem habet in cælo & in terra, in mari & in omnibus abyssis. Res mira! maris profluuium implendo totum locum, consuetum ei spatium occupauit: solum locum illum, in quo cuculla continebatur, intactum dimisit. Post freti autem refluum recessum, deferri sibi cucullam fecit, omnesque qui aderant, signum illud in Dei laudem & Patricij venerationem excitauit. De cetero cuncti promptiores ad obediendum illi fuerunt, qui mutum elementum eius imperijs obtemperare conspexerunt. Quadam vice, cum S. Patricius consecrasset duas Virgines in campo sito in finibus Cregri, quoddam velum destinatum cælitus cecidit in gremio Patricij: quod Sanctus suscipiens summa cum deuotione, Virgini consecratæ posterius illud obtulit: sed illa tali munere, tam sancto eulogio indignam se iudicans, sancto Antistiti dixit: Quoniam istud datum optimum, [Velum cælitus missum Virgini a se consecrata imponit.] donumque perfectum descendens a Patre luminum, mihi peccatrici missum non est, congruum arbitror vt ipse habeas, cui delatum; aut conferas alteri, quæ me melior est. Applaudens Sanctus Virginis humilitati; imposuit velum illud illius capiti, præcipiens vt illud gestaret iugiter, donec introduceretur in thalamum sponsi sui. Virgo præcepto Pontificis acquieuit, sancteque viuens sanctissimo fine in Domino requieuit.

[98] S. Patricius sancta consuetudine ductus, quemdam leprosum secum detinebat, cui cum magna deuotione cuncta pro Christo necessaria ministrabat; [leprosi vita] vlcera manibus proprijs lauit, vtrumque ipsius hominem, competenti cuilibet cibo reficere consueuit. Leprosus enim corporali sospitate penitus perdita, saluti animæ omnibus modis inuigilare studuit, orationi iugiter incumbere, in omnibus agere semper Deo gratias. Cum autem lepræ squallore succisus, fœtorem commanentibus ingereret; timuit ne ceteris esset horrori, ac clam & humiliter a consortio ceterorum secessit, & in quadam arbore concaua fortuito inuenta solitarius secum habitauit. Dum enim solus sederet, intuens quemdam prætereuntem, illum ad se accersiuit, & cuius esset professionis inquisiuit. [& mors pia miraculo honestata:] Quo respondente Christianum se esse; precabatur virum, vt ob eius amorem, in quem credidit, non pigritaretur ad proximum accedere iuncosum locum, & de iuncis ibidem radicitus euulsis efferre sibi fasciculum. Ad petentis igitur, vel potius adiurantis vocem pergens ad locum homo, iuncum extirpauit, & confestim perspicuus fons erupit: fascem autem de iunco ad leprosum attulit, & de noui fontis scaturigine, quod accidit, retulit. Ille gratias & laudes Deo reddidit, deinde homini dixit: Noueris, frater carissime, quod Dominus noster Iesus Christus huc te adduxit, vt in fontis illius aqua corpus meum abluas, & in eo loco sepelias. His dictis oculos ac manus in cælum leuans, expirauit: corpusque que illius præfatus vir in fonte diluit, nullumque lepræ vestigium in eo videns, sed sanissimum repertum ibidem sepulturæ tradidit & discessit. Euolutis aliquantis diebus S. Munis, [corpus reuelatum, eleuatumq;] multarum Reliquiarum Sanctorum deuotus baiulus, de Roma reuertebatur, & necessitate coactus in loco prædicto de nocte morabatur. Sub noctis autem silentio vidit lucem magnam circumfundere locum istum, & Angelos psallentes audiuit excubias agere vsque mane circa tumulati sepulcrum. a Hȩc omnia narrauit ille S. Patricio, dicens se velle amouere corpus illud sanctum a loco illo deserto. S. Patricius prohibuit hoc fieri, prædicens ibidem habitaturum quemdam filium vitæ, nondum natum Kieranum nomine, qui locum illum repleret præclaro Sanctorum agmine, & corpus illud sanctum multo sublimaret honore. Quod enim prædixit, processu temporis euenit: est enim locus ille inter Midiam & Connactiam, in quo sita est ciuitas Cluanensis, in qua habetur hodie Sedes Episcopalis.

[99] S. Munis memoratus de Roma reuersus, ex itineris longi fatigatione fastiditus vsum vlterius itinerandi, [In gratiam S. Munis suæ quieti timentis] precabatur S. Patricium, vt, sicut fratribus suis ecclesias habentibus requiem prouidit; sic sibi procuraret locum habitationis contemplationi congruum. Sāctus igitur Patricius illum, licet internæ quietis dilectorem, saluti tamen plurimorum profuturum sciens, obtulit illi locum aptum & optimum, dicens: Ecce collis, ecce vallis; ædifica & inhabita, vbi gratius videatur oculis tuis: illud autem scito, quod si in valle habitaueris, plures ad Dominum animas perducere possis: si autem in colle manseris pauciores acquires, ob vanitates & amœnitates oculis obijciendas, & alias caussas casusque quamplures. Præmonitus & præmunitus Munis a Spiritu sancto, respondisse fertur S. Patricio: Non conqueror de colle seu de valle; sed de stagno proximo; quoniam inibi regalis existat habitatio: crebra namque aulicorum aliorumque secularium frequentatio fiet mihi molesta, mentisque meæ sabbato ingerent impedimenta. [stagnū alio transfert Patricius:] Confirmans illum S. Patricius asseruit, facile fore Deo huic molestiæ mederi; recedensque paullulum preces deuotas & efficaces effudit in conspectu Dei. Nocte igitur sequenti, stagnum illud cum habitaculis & habitatis in eo tam remote transtulit Dominus, vt nullam molestiam aut grauamen inde sustineret seruus eius. Sanctus enim Munis manens illic ecclesiam extruxit, cui S. Patricius de Reliquijs Sanctorum Apostolorum Petri & Pauli & aliorum Sanctorum perplurium, ac insignia quædam ad ecclesiasticum ministerium necessaria dedit. Ipse postea, licet inuitus, virtutibus clarescentibus, ad officij Pontificalis promotus fastigium, signis etiam coruscās multis, migrauit tandem ad Dominum.

[100] Fuit quidam iuuenis bene morigeratus, ingenio subtilis, eloquentia floridus, forma speciosus Fiechus nomine, [S. Fiecum baptizat,] discipulus Dubhtachi poëtæ. Hic ante paucos annos duxit in matrimonium quamdam puellam, quæ iam recenter obierat, de qua & vnicum filium susceperat. Hunc S. Patricius cum magistro suo prænominato conuiantem obuium habuit, & in momento & ictu oculi, Spiritu reuelante, ipsius conscientiam agnoscens coram cunctis dixit: Ecce vir vnius vxoris tantum, qui secundum Apostolum digne promoueri poterit in Sacerdotium & etiam Pontificatum. [1. Tim. 3. 2] Cœpit igitur fidei rationem ipsi exponere, atque vt baptismum susciperet, admonere. Mirabatur iuuenis in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore S. Patricij, & maxime quia tam cito potuit ab ipso penetrari secretum eius, ac vita dignosci. Credens igitur suscepit baptismum, & prius renitente diu magistro, sed postmodum annuente, discipulatui sancti Pontificis se contulit. Sanctus autem illum benedixit, & Alphabetum manu sua scriptum tradidit ei. Ipse vero benedictione S. Patricij potitus, in vna die Psalterium didicit, & infra breue temporis spatium inspirante Spiritu sapientiæ & intellectus, [deinde Episcopum Sleptensem cōstituit.] sacras Scripturas sufficienter intellexit. Nulla namque ad discendum mora est, vbi Spiritus sanctus Doctor adest. S. Patricius ad Ecclesiasticos gradus illum promouit, & in singulis digne ministrantem, tandem Episcopum consecratum Sleptensi Ecclesiæ præfecit. Ipse vero vita, doctrina, miraculis conspicuus apparuit, & Angelico edoctus oraculo, suscipiens habitum monachalem, in episcopali Sede cœnobium monachorum egregium ædificauit.

[101] B. Patricius S. Fiecho quemdam currum duxit destinandum, [Illi destinatum currū] eo quod infirmitate grauatus itinere pedestri non potuit diœcesim suam visitare, atque Pontificis officium exercere: attenuatus enim erat abstinentia nimia, insuper & in coxa fistulæ laborabat molestia. Cernens hoc S. Secundinus, humanum quid passus, ægre tulit, currumque sibi iustius quam illi dandum asseruit. Pater pius molestatum illum intelligens, illi satisfacere sategit potius signo quam sermone, dicens: Non graueris, frater carissime, super munusculo confratri & Coëpiscopo nostro dando, ne detur occasio nos sugillandi diabolo: quia plus frater ille, quam quilibet nostrum indiget vehiculo. Sed nostro ne videamur errasse iudicio, huius rei discussio examini relinquatur Angelico. Angelus enim apparens vtrique ad precem S. Patricij, [equi absque ductore tridui via perducant:] suppositis equis currum iungi, & absque auriga dimitti iussit, & apud quemcumque substitissent & mansissent equi veredarij, currum ei conferendum censuit. Factum est autem vt Angelus imperauit, currumque Sanctus iungi fecit: equi vero nemine regente per loca inuia & itinera distorta, primo ad habitaculum ipsius Secundini vespere deuenerunt, disiunctique ad pascua dimissi fuerunt. Facto autem mane, nemine iungente, currui subiugati sunt, similique modo ad alterius Sancti mansionem pertingentes, ibidem pernoctauerunt. Tertio tandem die versus S. Fiechum appropinquauerunt & steterunt, & quod ad ipsum destinati fuerant, euidenter intelligi dederunt. Non tamen Sanctus ille voluit currum illum ascendere, antequam Angelus ipsum certificaret de misso sibi munere. Alia vice hoc itidem miraculum eodem modo est iteratum de duobus equis a S. Patricio ipsi S. Fiecho destinatis, curruique ipsius subiugandis.

[102] Angelus alia vice præcepit præfato Fiecho trans flumen ædificare monasterium, [idem præscriptum ab Angelo cœnobium] singulis officinis proprium & congruum assignans locum: vbi sibi aper apparuit, refectorium; & vbi cernebat ceruam, illic extruere iussit oratorium. Respondit Sanctus Angelo, se nullatenus tale quid inchoaturum, nisi S. Patricius Pater & Pastor suus adueniens approbaret opus iniunctum. Non displicuit verbum Angelo Domini, quia sciuit in ipso affectum dilectionis & obedientiȩ, quam habuit in Christo erga virum Dei. [nonnisi assentiente Patricio fundare præsumit,] Transactis igitur aliquantis diebus, Angelo monente, Patricius Fiecho sui præsentiam exhibuit, & in illo loco qui dicitur Forrach extruxerunt cœnobium iuxta exemplar, quod Angelus illis præostendit. Ipse vero S. Fiechus in hoc monasterio Abbatis vice præfuit, & Episcopale nihilominus officium plene in diœcesi sua exercuit. Consueuit idem Antistes singulis annis in capite ieiunij de cœnobio solus egredi, allatisque quinque panibus hordeaceis, cineribus mixtis, secum ad sui sustentationem, in secretiori eremo toto illo sacro tempore demorari. In Dominica vero Palmarum, [miraque abstinentia claret.] aut aliquoties in Cœna Domini, solebat ad officium peragendum suum, ad sua reuerti, secum adhuc dimidium panis vnius habens incomestum. Sexaginta etiam Sanctos ad Deum præmisit; quos ipse sequens, Slepti sepultus fuit. Filius autem eius superius memoratus, scientia, & sanctitate patrissauit; & alibi gradum episcopalem sortitus, in Domino requieuit.

[Annotatum]

a Forte quod de reliquijs a S. Mune in cauo arboris relictis alibi dicitur, non nisi de huius leprosi corpore intelligendum est, licet alij ad reliquias Roma allatas hoc transtulerint.

CAPVT XIII.
Patricio resistentes seuere castigantur.

[103] [S. Patricius de Calregiis prophetat:] Sanctissimo Patricio, prædicationi diuini verbi viriliter insistenti, quidam viri armati de Calregia occurrerunt, ipsumque Angelum pacis violenter de finibus suis expulerunt. Vir autem Dei quod de illis in spiritu vidit, tacendum minime iudicauit: Quia, inquit, contra inermem arma tulistis, & annuntiantem vobis pacem, prædicantem salutem, a finibus vestris effugatis, vos & semen vestrum in die belli terga dabiris. Illi autem hoc audientes a facie gladij oris eius valde timuerunt, & super temeritate sua pœnitentes, flexis genibus ante Sanctum Dei lacrymosis precibus omnes, exceptis quinque, indulgeri sibi petierunt. Sanctus parumper secum deliberabat, iterumque ad illos verbo præsago dicebat; Stabit verbum fixum, quod Spiritu sancto dictante de vobis & semine vestro de ore meo est egressum: attamen quoniam ex corde pœnituistis, licet in fugam conuersi fueritis, non vltra quinarium numerum in alicuius discrimine prælij occumbent ex vobis. Hoc S. Patricij vaticinium narrant Hibernici crebris experimentis esse completum.

[104] Quidam pessimi & maligni degentes in terra Ferrois vitam S. Patricij molientes extinguere, recentes caseos veneno infectos obtulerunt illi, quasi pro benedictione. Quos sibi Sanctus oblatos benedixit, & statim in admirationem multorum, & Dei laudationem ac suimet venerationem, atque veneficorum ignominiam in lapides conuertit. [venenatos caseos conuertit in lapides:] Manent vsque in præsens isti lapides in loco patrati miraculi, & Patricij meritum prædicant etiam muti, quia sic mutati. Ijdem vero venefici, sua machinamenta videntes ad Sancti profecisse gloriam & suam confusionem, adunauerunt ex suis quinquaginta viros armatos, ad sanguinis iusti effusionem. Conglobati ergo aduersus Pontificem, ingressi sunt vadum cuiusdam fluuij, secus cuius ripam itinerans in occursum illorum adueniebat vir Dei: quorum vultus vt vidit, [insidiantes sibi quinquaginta demergit:] eorum cogitationes intellexit, & eleuans sinistram manum contra illos, clara voce dixit; Non vos ad nos venietis, nec ad vestros reuertemini; sed in aqua ista cadauera vestra manebunt vsque ad diem iudicij. Iuxta verbum autem viri Dei sententiantis, statim submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus: nec vsque adhuc illorum corpora, licet multum diuque quæsita, inuenta sunt a viuentibus. Hoc egit ex censura diuina aqua in isto quinquagenario conspirante in necem S. Patricij, quod ignis cælestis in duobus superbis quinquagenariis a Rege Achab missis ad Heliam Prophetam. Locus enim, quo aquis sunt suffocati, vocatur vadum submersorum vsque in hunc diem.

[105] Quidam tenebrarum filij in campo Liffe vocabulo, fecerunt foueas profundas per loca varia publicæ semitæ, quas operuerunt ramusculis, & viridi cespite, vt Sanctus itinerans in eas improuise incideret. Quædam vero puella præparatas insidias intellexit, [foueas insidose instructas illæsus pertransit;] quas viro Dei, quatenus se caute cauendo custodiret ab illis, indicare curauit. Sanctus in Domino confidens, iussit suis equos ascendere, dataque benedictione pertransiuit cum suis inoffenso pede. Fragilis namque herba atque tenuis, quasi terra solida, equitantes supra se sustentabat: quia sacer equitatus ille, in cordibus & corporibus suis omnia portantem portabat. Destinauit deinde Dei Sacerdos præfatam puellam ad ipsius patrem, [& familiæ erga se beneficæ bene,] vt illum adduceret ad sui præsentiam ob percipiendam animæ salutem. Fecit virgo vt Sanctus imperauit, patremque suum in conspectu eius præsentauit. Sancto vero prædicante verbum Dei, homo credidit, ipsumque, cum decem filijs & tribus filiabus, Patricius baptizauit: baptizatas vero Virgines, velamine sacro tradito, Domino consecrauit: & ex filijs eius quinque fore felices florentesque in seculo, & alios quinque prius in clericali gradu, postea in habitu monachali sancte victuros ac defuncturos ore præsago pronuntiauit. Prædixit etiam illis, qui foueas insidiose sibi ac suis parauerant, quod ipsi & semen eorum vitam sustentando transigerent, in terra iugiter effodiendo, & eos secundum Scripturam apprehenderet, velut aqua, inopia. [Iob 27, 20.] Hæc autem omnia, quæ Sanctus prædixit, rerum euentus probauit.

[106] Venit S. Patricius ad pagum quemdam infra insulam Incheeen, & inuenit locum construendæ ecclesiæ idoneum; quam cum inchoasset, [obsistētibus sibi male dicit.] multitudo rusticorum de pago prorupit, & opus inceptum impediuit. Sanctus autem repletus spiritu prophetiæ prædixit illis veridica voce: Quoniam mihi, ne possim ædificare domum Domino Deo meo, impedimento & obstaculo estis, fumus non egredietur de domibus generationis vestræ in isto loco consummatis. Hoc autem S. Patricij dictum oculata fides vsque in præsens probat esse verissimum. Multi enim multoties cœperunt domos ædificare illic, sed ob ingruentes importunitates numquam illas potuerunt consummare. Quidam prauus atque peruersus, potens in iniquitate, Oëngus dictus, S. Patricium ecclesiam ædificare volentem in loco congruo, prohibendo impediuit: cui S. Patricius iurans per iudicem suum, imo prophetans dixit: Erit in breui domus tua destructa, & substantia tua dissipata, filij quoque tui ex profanis lumbis tuis egressi, ex maiori parte sese mutuo fratricidio fœdabunt: ceteri superstites numquam alicuius dignitatis seu potestatis fastigiū obtinebunt; sed vsque ad diem mortis suæ vagi & profugi super terram erunt. Hoc autem S. Patricij præsagium completum, descriptæ miseriæ viro prædicto filijsque illius inflictæ probauit experimentum.

[107] Præpotens quidam in allodio proprio, cum ecclesiam ædificandam prædijs & possessionibus locupletaret: cui regendæ quemdam de suis aptum ad lucrandas animas S. Patricius præponere volebat; [Aspera punitio Episcopi præsūptuose consecrati & consecrantis.] resistebat homo dicens, se de suis Clericum habere, quem ecclesiæ suæ voluit præficere. Sanctus indignum ducens ad præsens pro hac re contentiose agere, recessit ab homine. In crastinum adduxit homo ad S. Patricium filium suum, volens vt illum consecraret in Episcopum, ecclesiæ præficiendum: & quia Sanctus a suis auulsus, in locis secretioribus orationibus & studijs intendebat, diuertens homo ab eo, duos Episcopos ex discipulis Sancti alibi constitutos adijt, & super consecratione filij sui conuenit. Vnus vero illorum hominis petitioni non acquiescens, nil tale sine consensu vel præcepto S. Patricij se velle attentare respondit: sed alter seu prece seu pretio præstrictus, quod petebatur facere præsumpsit. Quo comperto, S. Patricius præsumptorem plectens percussione pœnitentiæ satis asperæ, prædixit etiam illum penuriam panis perpessurum omni tempore vitæ suæ. Asseruit etiam Episcopum taliter consecratum depositione dignum & despicabilem, & Ecclesiam eius pauperrimam fore, ita vt a duobus hominibus sibi vim inferentibus, se non posset defendere. Quod ergo Sanctus prædixit, irreuocabiliter euenit. Qua in re sapiens quisque commonetur, ne cæcatus ambitione simile quiddam attentare præsumat.

[108] Quidam cæcitate diutina damnatus, Domhnaldus dictus, audiens prætereuntem S. Patricium, illi se præbuit obuium, confidens per illum se lumen desideratum adepturum: [Domnaldi cæcitas in Clericum irrisorem translata.] & quia palpebræ non præcedebant gressus eius, nec lumen oculorum erat secum, currens & occurrens cadebat: resurgebat, autem nec fuit, qui ad manum traheret illum. Cernens illum quidam Clericus de comitatu S. Patricij corruisse, risit & derisit infortunium cadentis cæci. Quod factum cōperiens S. Patricius indigne tulit, & ne quis in discipulatu eius tale quid amplius præsumeret, eius vecordiam verbo vindictæque verbere coërcens, dixit: Amen dico tibi, quia in nomine Dei mei huius hominis oculi caligine clausi aperientur, tuique obtutus aperti ad malum, concitantes cachinnum, cæcitate claudentur. Hæc dicens impresso signo Crucis, a cæco tenebras abstersit, & male videnti cæcitatem incussit. Quo in facto illud sacræ Scripturæ Saluatoris ore prolatum adimpletur, Vt non videntes videant, & qui vident cæci fiant. [Ioan. 9.] Eodem etiam die, diuina virtute tres claudos opem flagitantes erexit, & iuxta Propheticum vaticinium, sicut ceruos exilientes, & exultantes ad currendam viam illos effecit. [Isa. 35.]

[109] Malefici numero nouem S. Patricio præconi vitæ mortem machinantes, monachos ministrosque iustitiæ sese simulauerunt, [Magi mortem Patricio machinantes puniti:] & vt Sanctum in habitu consimili constitutum facilius possent de medio tollere, candidas cucullas induerunt. Imitati sunt nimirum tenebrarum Principem, præceptorem suum Angelum Sathanæ, qui se transfigurat in Angelum lucis, cui frequenter in actibus & artibus suis exhibuerunt obsequium seruitutis. Perpendens vir illustris amicus sancti Præsulis Enda vocatus, insidias impiorum, ob Sancti defensionem filium suum, nomine Conallum, immiscuit maleficis; illi præcipiens vt illorum cassaret conatum, & a viro Dei arceret accessum. Filius autem fecit quod pater iniunxit; & inter filios noctis filius lucis stetit. Agnouit denique S. Patricius diuinitus edoctus coruos sub pennis columbæ, luposque latitantes sub ouium vellere; sub cucullis sicas ad latus dependere: sciebat nihilominus Æthiopem mutare non posse pellem suam, quamuis bysso contectam; nec magos illos velle deserere malitiam immedullatā, etsi cucullis candidatam. Prius ergo signo Crucis, vndique se muniuit, ac illud contra inimicos Crucis Christi opposuit. Miro itaque modo ignis de cælo descendens, in conspectu omnium maleficos consumpsit: stantem Conallum inter illos tam indemnem a læsione ignis, quam immunem a prauitatis consensu reliquit. Crux ergo Christi sicut pijs & fidelibus ad salutem fuit protectio, sic impijs idololatris ad perditionem extitit iudicialis punitio. Postea signaculum Crucis homo sanctus ibidem impressit, fontemque perspicuum & salutiferum ex terra produxit. Ædificauit etiam ecclesiam in loco miraculi per Crucem patrati, quæ vocatur vsque hodie Crux Patricij.

[110] Alia vice magus alter, sed a molestia non alteratus, de assensu profani vulgi ad facinus aggregati voto se constringens ad sacrilegium perpetrandum, consurrexit in interitum S. Patricij. Sanctus autem ante accessum percutiens execrabilem magum, erecta sinistra manu, malefico maledixit in nomine Domini: & ille confestim igne cælitus misso, in oculis omnium combustus, instar priorum nouem interijt. Vulgus vero quod ad spectaculum mortis sancti Præsulis conuenerat, timens exitio pari se periturum, beneficio fugæ vel diuinæ potius permissu pietatis, euasit. Cum S. Patricius die quadam accelerasset iter ad ministerium consuetæ prædicationis cum summa instantia, rota currus, cui insidebat, in duas partes inueniebatur confracta. Ad siluam igitur vicinam curritur, lignum aptum visu, congruum æstimatione succiditur, dolatur, rotæ reparandæ adaptatur: attamen casso labore diu desudatur, quia rota, sicut prius, dissoluta videbatur & confracta. [Lucus diis sacer exarescit ad maledictionē Sancti.] Iterum autem atque iterum rhedæ restauratio attentatur, sed fractura continuo, ac si cælitus cōtigisset, renouatur. Vir ergo Dei huiusmodi casum non sine caussa contigisse intellexit, ac diligentius de silua, quæ vel cuius esset inquirens, illam consecratam esse dijs, imo dæmonijs a referentibus agnouit. Sanctus secretorum diuinorum conscius, concorsque cælesti sententiæ, leuata læua maledixit siluȩ præfatæ. O miraculum! Lucus ille totus instar Euangelicæ ficulneæ confestim aruit: nec vlterius vllum arbustum aptum alterius vtilitatis vsui vel operi, quam igni protulit.

[111] Regulus quidam & populus eius in loco, qui Na-Dese dicitur, degens infra fines Momoniæ, [Desiorum in consiliis maturādis socordia castigatur.] constituerunt diem atque horam, qua conuenire deberent, & super ecclesijs fundandis tractare ante S. Patricij præsentiam. Venit S. Patricius iuxta condictum ad locum & diem præfixum, totaque die vsque ad vesperam expectauit, nec aliquis, vel saltem responsalis, comparuit. Tali modo multis vicibus homines illi deluserunt virum Dei. Spiritus enim sanctus inhabitator Patricij non celauit hominibus illis per os eius stipendium contumaciæ tantæ: sed quadam vice vespere venientibus ad se dixit aperte: Quoniam non solum mihi, sed Spiritui sancto toties illusistis, conuenientia negotia nec vos nec semen vestrum post vos in generationes seculorum, ante vesperum in loco isto perficietis. Et sicut prouerbialiter voce vulgi dicitur, hoc dictum a S. Patricio in hominibus illius loci vsque in præsens adimpletur. Nam si summo mane ad aliqua præcipue agenda conueniant, ante vesperam illa numquam consummant.

[112] Erat quidam peruersus de Momoniæ Magnatibus, Cearbhallus nomine, qui semper impedimento fuit S. Patricio, ne posset ecclesiam extruere in terra ditionis suæ: erat enim quoddam stagnum pulcrum visu aspectuque delectabile non longe a mansione sua positum: sed mons magnus & altus interpositus sui obiectu omne abstulit ab oculis eius de illo proueniens oblectamentum. [Mons altus redactus in planitiem.] Institit Sanctus ecclesiam fundandam & ædificandam exhortans & obsecrans: restitit homo negans diutius. Quadam tandem vice homo ille nequam, versuto responso circumscribere volens petentem Patricium, dixit ad illum: Si transtuleris in nomine Domini Dei tui montem istum de loco isto, vt satietur oculus meus super visu stagni desiderati libera contemplatione, liceat tibi ecclesiam in loco, quo gratum duxeris, ædificare. Hoc idcirco petijt, quia illud omnino impossibile fore credidit. Sanctus vero fusa oratione, leuauit oculos fidei & dilectionis ad montem præparatum & eleuatum in vertice montium: moxque mons ille humiliatus & absorptus a terra, exhibita planitie, præbuit homini liberam facultatem videndi stagnum. Cum vero S. Patricius inchoasset ædificare, induratus homo, ne consummare posset, prohibuit: quoniam ob ædificandam ecclesiam exhæredari se, atque de terra illa expelli formidans, trepidauit, vbi timor non fuit. Sanctus rursus orauit ad Dominum: [suæ altitudini mox restituitur:] & mons excreuit in pristinæ celsitudinis statum. Prædixit autem illum in breui dominatum terræ illius amissurum, nullumque de stirpe illius Magnatem aut Episcopum futurum. Consequenter implebatur vatidicum verbum sanctissimi Præsulis: quia sicut oculus eius arcebatur a visione stagni, obstaculo montis; sic vita eius finiebatur exitu mortis. Pessimus quidam tyrannus, Euchodius nomine, in finibus Vlydiæ regnabat: qui duas sanctas Virgines, quia coniugium spreuerant, [regnū Vlidiæ in alterius familiā trāsferendum,] ferro vinctas aquis immergi & præfocari præcepit, Patriciumque pro eis precantem contempsit. Qua de caussa Sanctus sententia maledictionis mulctauit illum, prædixitque nullum de semine suo post se regnaturum, sed regnum potius ad iuniorem germanum eius, vocabulo Carellum, tranferendum. Coniux autem excommunicati prægnans, accessit ad S. Patricium, obnixe benedici se petens ab eo vna cum prole, quam gestabat in vtero. S. Patricius vtrumque benedixit, ipsamque parituram prolem sanctissimam, [& Douengardi ortus prædicitur,] cuius esset exitus ambiguus, & inuestigabilis tumulus, ore prophetico prædixit. Peperit mulier filium, quem vocari fecerunt Douengardum. Iste enim fuit sanctitate clarissimus ac signis; de quo multa & magna mirabilia referuntur ab Hibernicis. Porro Euchodius in breui cum regno vitam amisit, nullusque de semine ipsius ei successit: sed frater eius præfatus, & semen illius iuxta verbum S. Patricij, per multa tempora Vlydiæ regnum possedit.

CAPVT XIV
Patricianæ imprecationis efficacia: Sanctitas quorumdam discipulorum.

[113] Sanctus Patrricius in loco, qui dicitur Achadhfobhuir ecclesiam fundauit & construxit, collatisque illi possessionibus dotauit: [Senachi pietas & humilitas benedictionem, refert] huic etiam quemdam discipulorum suorum, nomine Senachum regendæ præficiens, in Episcopum consecrauit; quem ob cordis innocentiam, Agnum Dei vocauit. Consecratus autem postulauit a S. Patricio, vt obtentu precum suarum impetrare satageret a Domino, quatenus se sub gradu suscepto illæsum custodiret a totius peccati criminalis commisso: adiecit nihilominus suppliciter exorando, vt Ecclesia cui ministraret, non vocaretur a nomine suo, sicut moris erat multis in locis populo Hibernico. Hoc enim fecit ille ob magnæ humilitatis custodiam, & vanam gloriam, quæ solet esse tinea virtutum, euitandam. Sanctus igitur Patricius sentiens de Domino in bonitate, Senacho, in simplicitate cordis illum & quæ illius sunt quærenti, a Domino complenda postulata promisit: ipsum, & prosapiam eius benedicens, plures Sanctos & optimos Sacerdotes ex illa processuros fore prophetando prædixit. Senachus autem in magna sanctitate Sancto Sanctorum seruiuit, signisque & virtutibus clarus, in cæleste sanctuarium feliciter introiuit.

[114] Cum transiret S. Patricius, iter agens cum suis per siluam quādam in Mudornia, reperit quosdam seruos cædentes ligna (erant enim sub iugo crudelissimi domini, [Obtusa ferramēta sacra benedictione reddūtur acuta.] vocabulo Tremei, dira duraq; seruitute depressi) & securibus obtusis quercus durissimas secabant, nec cotes, vel aliud acutorium habebant. Vnde factum est vt viribus deficientibus brachia obrigescerent, manusque, cute detracta dilaniatis carnibus, vsque ad neruos nudatæ apparerent, ipsique quandoque magis mortem quam vitam eligerent. Quos vir Dei, mox vt vidit, misericordia motus super illos, tangendo, manus illorum & brachia & ferramenta benedixit. Ad tactum igitur & verbum benedicentis vires illis omnibus reparantur, brachijs & manibus plenaria sanitas restituitur: ferramenta præacuta sentiebantur; durissima robora, quasi tenerrima virgulta, sine vllo grauamine secabantur. Hoc signum continuatum perseuerabat in illis quoadusque S. Patricius miraculose libertatem acquireret eis.

[115] Pius Pater Patricius prædictorum seruorum dominum, imo tortorem, super illorum manumissione crebro conuenit, [Tremei, erga suos seruos inexorabilis,] illumque procacem & inexorabilem inuenit. Sanctus Patricius ad solita confugiens arma, triduano ieiunio cum orationibus peracto, ad hominem pro libertate, imo liberatione seruis conferenda, satis humiliter deprecaturus accessit, nouumque Pharaonem in illo reperit. Sanctus igitur Patricius sputaculum super lapidem coram illis forte iacentem proiecit; qui mox ad insinuandam, imo confutandam & confundendam cordis illius duritiem, in tres partes diuisus in oculis præsentium crepuit: sed induratus homo, vnde debuit emolliri, durior effectus, currum ascendit spretoque precante Patricio recedens, præfatos seruos operibus grauioribus affligi præcepit. [dira mors.] Dominus autem sui noui Moysis, videlicet Patricij, contemptum non sinens transire inultū, modo quo quondam in Pharaonem & eius exercitum, eodem & nunc vindicauit in serui sui contemptorem temerarium. Equi namque iugales currui suppositi, facto impetu prȩcipites in stagnum quoddam proximum sese dederunt, currumque & ascensorem eius aquis submersum præfocauerunt. Submerso autem atque subuerso viro Belial, S. Patricius absque vlla contradictione afflictos, de domo seruitutis eductos, liberauit, liberatosque libertati diu desideratæ donauit.

[116] B. Patricius in loco satis amæno & apto, qui Lugh dicitur, ecclesiam ædificare proposuit. Sed Angelus sibi apparens, vt a cœptis desisteret, [Monitus ab Angelo Patricius S. Mocteo Lutham, relinquit:] imperauit ei dicens: Adueniet in instanti quidam famulus Domini nomine Moctheus de Britannia, qui patriam parentesque deserens pro Domino Hiberniam petijt peregrinandi gratia. Ille locum istum ædificabit & inhabitabit, diesque suos isthic in bono consummabit. Obtemperans Angelo Sanctus Dei, ad Orientalem plagam loci diuertit: ibique locum Domino, tabernaculum Deo Iacob, ipsius S. Patricij nomine adhuc insignitum, erexit. Moctheus autem magnæ virtutis vir, veniens ad locum, oratorium & ceteras officinas sibi competentes construxit, vitamque virtutibus plenam ibidem degens duxit. Sanctus vero Patricius crebro consueuit illum inuisere, atque de his quæ ad Deum spectant, cum illo conferre. Quadam enim vice consedentibus illis & de Deo sermocinantibus, epistolam legendam porrexit apparens vtrisque Angelus: quam acceptam legens Patricius, inuenit in ea quoddam cōtineri commonitorium imo præceptorium, sibi specialiter directum, iniungens quod locum quem ædificauerat, Moctheo cum omnibus pertinentijs eius plenarie conferret, & quod ipse in Ardmachia suam Sedem Cathedralem constituere deberet. Fecit ergo gratanter Patricius, quod Angelus, imo Dominus per Angelum, mandauerat, conferens S. Moctheo cuncta, [& 12 suos leprosos cōmendat:] quæ illic possidebat. Duodecim etiam leprosos, quibus pro Christo ministrabat, præfato viro Dei commendans recessit: & Moctheus cuncta suscipiens, curam & custodiam omnium illorum egit,

[117] Euolutis aliquantis diebus, cum liber Genesis legeretur coram S. Moctheo, audiens quod sancti Patres ante diluuium nongentorum annorum spatio vel eo amplius, [eiusdem incredulitatem,] & post cataclismum plures trecentis annis vixerunt, non facile fidem sacræ Historiæ dabat, quia luteum tabernaculum humani corporis, carne tam fragili pelleque vestitum, ossibus neruisque compactum, tanto tempore nullatenus posse durare asserebat. Quod cum innotuisset S. Patricio, accessit ad virum, vt veris rationum assertionibus ab animo illius omnem tolleret huiusmodi scrupulum. Dicebat enim S. Patricius totam Canonicam Scripturam dictatam & scriptitatam esse digito Dei; & idcirco in nullo derogandum aut discredendum ei. Asseruit etiam non difficilius esse Factori omnium vitam hominis mille annorum spatio protelare, qua diei vnius, si voluerit; quoniam teste Psalmista, Mille anni ante oculos eius tamquam dies hesterna, quæ præterijt. [Psal. 89] Adhuc autem super his quæ dicta sunt a S. Patricio, viro vacillante, fertur sanctus Pontifex sententiando, vel potius prophetando, pronuntiasse: Quoniam, inquit, incredulus fuisti sacræ Scripturæ, quæ in illa continentur, [longæuo senio plectit:] experimento proprio disces vera esse: trecentis enim annis a prolongantur super terram anni tui, nec ante temporis tantum spatium consummatum intrabis in gaudium Domini Dei tui. Seruus vero Domini super dubietatis errore postea pœnituit, sed sententia ore Patricij, dictante Spiritu sancto prolata, irreuocabilis extitit: trecentis enim annis S. Moctheus vixit, sicque naturæ debitum soluens, virtutibus & signis effulgens ad Christum e mundo transiuit.

[118] Veniens S. Patricius in fines Dalnardiæ, cœpit ecclesiam ædificare in loco, qui Elom dicitur; vbi tunc temporis duodecim fratres filij Cylladij dominabantur. Horum vnus, Saranus vocabulo, principatum tenuit in terra illa: qui sancti Pontificis sanctum opus inchoantis manum apprehendens, [a maiori e 12 filiis Cylladij] ne cœpta perficeret, de loco violenter illum eiecit. Sanctus vero Patricius, licet iniuriam sibi illatam patienter tulerit, moleste tamen impedimentum sancti operis accipiens, quod Deo vindice venturum illi nouerat, prophetando dixit; Adhuc modicum & expelleris a terra ista, [regnū trāsfert in iuniorem:] dabiturque meliori te principandi in ea potestas. Frater autem Sarani iunior dictus Colladius, locum qui dicitur Domhnachcombuir Sancto contulit, & ad ecclesiæ constructionem, donec opus consummaretur, adiutorium sufficienter impendit. Sanctus igitur Pontifex illum benedixit, prædicens ipsi quod Dominus facere disposuit: In proximo, inquit, principaberis in hac terra, & Reges b de te exibunt, & per multas generationes similiter regnabunt. In illo etiam loco S. Patricius, precibus produxit optimum fontem de corde terræ, qui nominatur Hibernice Slan, id est sanans, vsque hodie: eo quod confert remedia sanitatis potantibus ex eo, licet multiplici laborantibus infirmitate. Saranus post hæc ob peruersitatem suam de terra illa expulsus est, & iuxta verbum viri Dei, regnum ipsius fratri suo Colladio collatum est.

[119] Duodecim fratres patre defuncto recenter, qui dominabatur in Dalredia, ob hæreditatem inter se diuidendam in vnum conuenerunt, suumque germanum minimum, [Fergussium a fratribus exclusum] nomine Fergussium habentes despectui, a portione, quæ illum contingebat, exsortem & inanem dimiserunt. Adolescens igitur ille precabatur S. Patricium, vt se suarum obtentu precum efficeret paternæ hæreditatis participem, promittens se daturum ecclesiæ Dei construendæ suæ portionis potiorem partem. Pontifice vero sancto pro eo exorante, atque negotium illius perorante, fratribus suis annumeratus Fergussius, [participem patrimonij reddit,] competentem paternæ possessionis portionem percepit, cuius medietatem meliorem sanctissimo Præsuli ad ædificandam ecclesiam obtulit: quam Sanctus, ne suam interuentionem vendidisse videretur, suscipere renuit, sed Olcano prænominato illam conferri iussit. Sanctus autem Olcanus infra territorium sibi collatum, in loco, qui dicitur Der-Chon, ecclesiam ædificauit, [eiusque semini benedicit,] ibique factus Episcopus, in sanctitate & iustitia perseuerauit. Sanctus vero Patricius prædictum benedixit Fergussium, & voce prophetica dixit ad illum: Licet hodie videaris humilis & despectus in conspectu fratrum tuorum, eris in breui Princeps illorum omnium: de te enim optimi Reges egredientur, qui non solum in terra propria, sed etiam in regione longinqua & peregrina principabuntur. Elapso igitur non magno temporis spatio, Fergussius, iuxta viri Dei vaticinium, principatum in tota illa terra obtinuit, semenque illius per multas generationes in ea regnauit. Ex eius stirpe processit strenuissimus Ædanus, filius Gabrani, qui Scotiam, quæ dicitur Albania, subegit & alias insulas; cuius in eis regnat adhuc successiua posteritas.

[120] S. Patricius Principem Conallum conuenit carissimum suum; [vti & posteris Conalli] sciscitatus ab eo si vellet induere habitum monachi. Respondit Regulus se cor suum habere paratum ad faciendum, quod sibi Sanctus vellet iniungere. Gauisus Præsul de cordis illius deuotione ad ipsum fertur dixisse: Portabis scutum & baculum ob principalis potestatis ac protectionis signum, & meriti monachalis indicium. Nomen & habitum præsentabis laici; sed animum & meritum possidebis monachi: multi namque Sancti ex te procreabuntur, & multæ nationes terræ in semine tuo benedicentur. Cum baculo etiam Iesu signum Crucis impressit ipsius scuto, [Victorem nocturnis tenebris illuminatis] asserens quemlibet de stirpe illius illud baiulantem in bello, numquam vincendum ab aliquo. Hoc autem promissum imo prophetiam S. Patricij, Conallo & successiuo semini eius euenisse astruunt, historiæ Hibernicæ & clamant cantilenæ,

[121] Veniens S. Patricius in fines Mogdhorna versus oppidum Domnach-Maghin tendebat: cuius loci quidam vir, Victor vocatus, dominus erat. Hic audiens aduentantem Patricium, magis adhuc diligens tenebras quam lucem, in condenso nemore posuit tenebras latibulum suum: multum enim verebatur, quod si compareret in conspectu eius, a suæ tenebris infidelitatis exueretur, & ad credendum in veram lucem etiam inuitus quodammodo traheretur. Nocturnæ autem caliginis superuenit obscurum, nec tamen Patricius minister lucis deseruit iter inceptum. Cum igitur noctis profundæ pallium cuncta cæcitate cooperuisset, lucidi verbi prædicatorem iter carpentem tenebræ non obscurabant Patricium, quia nox sicut dies, & sicut lumen ita tenebræ circa ipsum. Lux ergo in tenebris lucens hominem occultantem se circumfundebat, nec vltra se a facie luminis abscondere poterat. Signo tam insigni Victor victus, & velut vinctus loris timoris Domini ducebatur ad S. Patricium, [fidei & ecclesiæ lucratur.] & cum magna deuotione postulauit & impetrauit salutare lauacrum. Baptizatus igitur cum omni domo sua, & plebe sibi subdita, contulit S. Patricio ad ædificandam ecclesiam prædium suum cum omnibus pertinentijs suis, ipseque mansit in discipulatu S. Patricij. Processu vero temporis in sanctitate & scientia diuinæ legis profecit, & a Sancto tandem consecratus in Pontificem, in eadem ecclesia episcopalis honoris officio & merito clarus effulsit.

[122] Quidam ministrantium S. Patricio cymbalum eius per incuriam amisit, amissum quæsiuit, [de cymbalo suo amisso prophetat:] diu quæsitum non inuenit, de non inuento pœnitendo satisfecit: satisfacienti vero Præsul clementer indulsit; & quod nullatenus inueniretur, priusquam ibidem ecclesia construeretur, indicauit. Emenso enim multo tempore, quidam Religiosus Dicullus dictus, in illo loco ecclesiam ædificauit, ibique cymbalum memoratum reperit, repertum in ecclesia noua locauit. Ex cymbali vero illic locati lotique latice, infirmi potati vel aspersi frequenter celerem adepti sunt sanitatem, & in instrumento ad exteriorem sonum emittendum composito, Patricij personantem atque perseuerantem experti sunt sanctitatem.

[123] Erat quidam discipulus S. Patricio Volchanus nomine, fide & religione præclarus, [Volchano imperat ædificare ecclesiam] præcipue tamen virtute præpollens obedientiæ. Volens enim S. Patricius, vt quod in eo notum erat Deo & sibi siue suis condiscipulis, manifestum fieret hominibus ceteris ad exemplum: iniunxit illi ecclesiam ædificare vbicumque Deus dignaretur illi prouidere. Idem autem ab auditu auris verbi sancti Præsulis obediuit, securim humero impositam portans, ad quærendum locum ecclesiæ construendæ idoneum. Cernens Pater spiritualis egredientis scapula securim gestari, verbo consolatorio imo prophetico dixit illi; Noli, Volchane carissime, de inuentione loci diffidere, sed vbicumque ceciderit securis, securus ædifica ibi & inhabita; erisque illic in gentem magnam, Deo propitiante. [eo quo securis exciderit loco.] His autem auditis, recessit a præsentia Patris carissimi, scienter nescius, & sapienter indoctus; animo satis persuasum habens impletum iri, quod ei dixerat Doctor veracissimus. Igitur tota die gradiebatur coram facie sua, nec quidquam agebat, nisi profundendo preces, extollens manus suas in sancta. Cumque aduesperasceret & inclinata esset iam dies, cecidit securis inopinate, veluti cælitus proiecta vel excussa de humero suo, in loco vtique non præuiso nec præmeditato. Securis enim cælestis ex acumine diuinitatis, vsque ad radicem etiam cuiuslibet cogitationis sectilis, & ex humanitatis manubrio comprehensibilis, designauit seruo suo casu securis, sicut S. Patricius prædixit, locum habitationis. Intelligens vir Dei locum sibi designatum a Domino, cum sudore magno monasterium ibidem ædificauit, multosque filios Dei qui dispersi fuerant in vnam sanctam societatem congregauit. In eodem itaque loco degens reliquum tempus vitæ suæ sancte ac religiose compleuit, virtutibus ac miraculis clarus ibidem in Domino requieuit.

[124] Erat S. Patricio quidam armentarius admodum Religiosus, [S. Rodani armentarij sanctitas] Rodanus nominatus: hic sub Pastorali cura vitam quodammodo ducens eremiticam, ac orationis studio vacans, vaccas cum vitulis in vna pascua pascebat: miroque modo de mandato S. Patricij, sub disciplina totum arcens armentum, nihil inquietum aut indisciplinatum in sua sinebat cura. Vituli namque numquam accedebant, nisi ad nutum Rodani: & hæc faciebat auctoritate atque virtute S. Patricij patris sui. Is postmodum litteras discens, illarum scientiam sufficienter attigit, atque Pontificalem gradum ascendens, in vita & post mortem miraculis multis effloruit.

[125] Quidam discipulorum S. Patricij, Certhennus nomine, [S. Kerthennus iam senex] vice quadam vrgente necessitate, ipsum senio confectum in humeris gestabat, crebroque anhelitu debilitatem aut lassitudinem suam demonstrabat. Cui S. Patricius: Sæpius me portasti, & numquam te spiritu tam anhelo pulsatum sensi. Et ille: Ne mireris sancte Pater, quia iam senui, omnesque pene socij mei pares ætate aliquantulo quietis potiti sunt refrigerio ex prouidentiæ tuæ largitate. Ego iam, resperso canis capite, quotidiano labore vitæ actiuæ desudo, & amodo contemplatiuæ quietem desidero, quoniam illa magis indigeo. [Clochorēsis instituitur Episcopus] Compassus S. Patricius S. Certhenni diuino labori, promisit locum vitæ contemplatiuæ congruum, nec tamen ab actiuæ pijs exercitijs alienum. Et quia S. Patricius talis discipuli diligebat præsentiam, prouidit illi ecclesiam, nec a sede Archiepiscopali, quam in Ardmachia constructurus erat Angelo iubente, nimis remotam, nec eidem metropoli, ne forte a secuturis Archiepiscopis grauaretur, valde vicinam. Sic profecto factum est, vt vir Domini non vexaretur, sedem primam frequentando, ac S. Patricium visitando, ob viæ longinquitatem; nec eius ecclesiæ despicabilis videretur ob nimiam vicinitatem. Expletis aliquātis diebus, præfecit illum Clochorensi Ecclesiæ, quam ipse S. Patricius tunc regebat, & cum consecrasset eum in Episcopum, contulit illi chrismatorium, quod cælitus sibi destinatum susceperat. Ibidem ergo S. Certhennus degens, interius Abbatis, exterius Pontificis officium exercens, canos suos fouit, & in magna sanctitate vitam finiuit.

[126] Quædam materfamilias fidelis filium suum tenellum, [S. Lonanus benedicente Patricio] vocabulo Lonanum, litteris imbuendum tradidit, sanctumque Patricium, quatenus puerum prȩueniret in benedictionibus dulcedinis suæ, suppliciter postulauit: quoniam ipsius benedictione capaciorem illum ad discendum & dociliorem fore credidit. Nec eam fefellit fides sua: quoniam ad benedictionem S. Patricij aspirando præuenit puerum, & adiuuando prosequebatur illum gratia diuina. Benedicens illi, signum Crucis ori eius impressit & S. Cassano instituēdum commendauit, moribus & litteris imbuendum. Puer ergo S. Patricij benedictione potitus, [discit totum Pfalterium 15. diebus:] totum Psalterium didicit ad plenum quindecim diebus. Ipse etiam postea vir sanctissimæ vitæ fuit: signis etiam effulgens, ad Christum migrauit. Vir quidam nobilis Euchodius vocabulo, cuius coniunx, Ethra dicta, iacuit defuncta, cum eiusdem cadauere vehiculo imposito in occursum venit S. Patricij iuxta quoddam vadum in Connactia. Profusis autem precibus Præsulem sanctum super resuscitatione mulieris conuenit: seque cum suis in Christum, quem prædicabat, crediturum promisit. [Ethra vitæ restituitur.] Sanctus autem Patricius absque mora mortuam resuscitauit; virumque illius, viso signo tam mirabili, iam credentem cum suis baptizauit. Vocatur autem vadum Ethræ; a nomine resuscitatæ vsque in diem hodiernum, & fluidum elementum itinerantibus transitum præstans, prædicat resuscitatoris meritum. Crebro Sanctus Connactiam & Momoniam visitauit, miracula in eis faciens: & in singulis regionibus septem annis deguit.

[Annotata]

a Quam fallaces sint Hibernici numeri iam vidimus: & porro in Appendice videbimus: de tempore autem Vitæ S. Moctei agemus ad XIX Augusti

b Prophetiam in octo Regibus impletam fuisse Colganus ostendit.

CAPVT XV.
Innocentia & sanctitas Patricij signis probata & honorata: Ceretici pœna, Machaldi conuersio.

[127] Exibat homo Dei ad opus suum solitum, & ad operationem vsque ad vesperam dierum suorum sibi consuetam, [Patricius ab æmulis] ad diuini videlicet verbi semine fœcundandum agrum Dominicum, de cuius fructu meteret vitam æternam. Hoc satellites Sathanæ videntes & inuidentes, dentibus fremebant & tabescebant, dicentes ad inuicem in malitia: Quid faciemus? Hic homo deorum destructor, nostræ sectæ persecutor, imo secator, multa signa facit. Si dimittimus eum sic, omnes Hibernigenæ credent per eum in Deum eius, & venient Christicolæ, & tollent nostram legem. Cōsilium ergo fecerunt in vnum, vt eum cum suis dolo perderent, & quasi sub prætextu iustitiæ morti addicerent. Quamdam itaque mulierem mollificantem linum, lauando secus locum quo transiturus erat sanctus Sacerdos, conuenerunt ad hoc inducentes illam, vt lini plurimam partem in arboris cuiusdam concauæ conclaui deberet abscondere, & Patricij sociorumque eius prætereuntium furto sublatum acclamare. [furti accusatus,] Fecit fæmina sicut erat instructa, imo seducta: vociferando ad se vocauit prædictos viros Belial, furtique arguit S. Patricium, & socios ipsius lingua nefaria. Iniqui igitur illi & dolosi, sicut antea condixerant, sic de latibulis suis prosilierunt, & querelæ mulieris consentientes, S. Patricium ac discipulos eius tamquam in furto deprehensos, reos esse mortis conclamauerunt. [mortuum euocat e sepulcro:] Erat autem in loco, quo conuenerat tota illa turba tumultuans, a tumulus, & homo in eo sepultus. Hunc S. Patricius, prece præmissa, coram cunctis a somno mortis suscitauit, & vt verum testimonium perhiberet super querimonia sibi ac suis imposita, virtute veritatis, quæ est Deus, imperauit. Ipse vero S. Patricij discipulorumque eius innocentiam publice protestatus, fraudulenta commenta impiorum seriatim denudauit: ac locum, factione fanaticorum linum occultantem, in oculis omnium demonstrauit. Sic profectus Patricius cum suis, de manibus malignantium mirabiliter liberatur, sanguisque innoxius in illa die seruatus, multis etiam nocentibus ad salutem profuisse narratur. Nam qui mortem vitæ æternæ præconi machinabantur, hoc miraculoso euentu ad Deum conuersi misericordiam ab ipso consequebantur,

[128] Habebat S. Patricius in consuetudine, vt vbicumque sanctæ Crucis triumphale signum exhiberetur sui itinerantis præsentiæ, etiamsi in curru sederet, [consuetus Cruces obuias venerari,] protinus de vehiculo descendere, illudque corde ac capite supplici adorare, manibus tangere, brachijs amplecti, & in indicium deuotæ dilectionis crebra oscula ei infigere. Vna vero die cum iter carperet, in curru sedens Crucem secus viam positam, contra morem suum pertransiuit insalutatam: quia oculi eius tenebantur ne viderent illam. Ipsā autem auriga intuens, [vnam præterit inconspectam,] admirabatur quod S. Patricius contra morem suum, quasi inuisa Cruce progrediebatur: rem tamen suppressit silentio, donec recepti essent hospitio. Cum autem consueto more orare cœpissent, ante prandium indicauit se vidisse Crucem in via, designans etiam locum. Intermittens illico Patricius, prædicator Crucis Christi, prandium paratum, hospitium egressus est, eademque via, qua venerat, ad locum præfatum reuersus est. [quod esset sepulcro ethnici apposita:] Diligenti itaque indagine quȩsiuit vitȩ signum, & inuenit iuxta illud quoddam sepulcrum. Accedens enim propius in conspectu Domini orationem fudit; & quis in eo sepultus esset, inquisiuit. Vox de intro emissa respondit, se gentilem fuisse, ac Christianum secus se funeratum, cuius mater extra prouinciā constituta, non affuit filio morienti, aut reuertenti in ventrem matris omnium. Emensis vero aliquantis diebus venit huc ad lugendum eum; ignorans locum, locauit iuxta me Dominicæ crucis vexillum. Dicebat vero vir Dei; idcirco se illam Crucem non conspexisse, quia posita fuit iuxta inimicum Crucis Christi, paganum hominem. Tollens ergo illam Crucem inde, ad caput baptizati leuauit, commendataque eius anima Deo ad hospitium repedauit.

[129] Habebat hircum B. Patricius aquæ sibi baiulandæ ministerio deputatum, [hirci sui furem detegit & punit.] siue artificio seu potius miraculo huic operi adaptatum. Hunc quidam vir b ventricola de Omeith furto surripuit, sublatum mactauit, & manducauit. Auctor furti siue fautor inuestigatur: quidam suspicioni patens euidentibus aliquantis indicijs inuenitur: sed facinus non inficiatur solum, verum etiam furto periurium accumulans, iuramento ab obiecto reatu se exuere conatur. Mirum effatu, sed mirabilius apparuit actu: hircus comestus in ventre furis, turpisono balatu latrocinium in auribus astantium prodidit, & clamore miraculoso meritum S. Patricij prædicandum propalauit. Ad huius etiam miraculi augmentum accedit, quod imprecante Patricio, imo sententiante, tota hominis illius successio, barbam hircinam producere consueuit.

[130] Solebat Sanctus consortia sanctorū virorum & colloquia diligere, eosque sibi in familiaritatem & amicitiam arctius asciscere, vt ipsorum verbis & exemplis in Deum posset peramplius & perfectius proficere. Teste enim Salomone ferrum ferro acuitur, quia vita Sanctorum, vt in fide & dilectione Dei firmior feruentiorque efficiatur, mutuis verbis & exemplis efficacius inflammatur. [pallium cælitus missū tribuit meritis S. Vinnoci:] Quod profecto quam sit placitum in oculis Dei, ipse demonstrare dignatus est, indicio præclari miraculi. Quadam namque die, cum B. Patricius & vir vitæ venerabilis Vinnocus vocabulo, in vnum consedissent; & de Domino, & de ijs, quæ Dei sunt, contulerunt ad inuicem, vestibusque suis in vsus pauperum erogatis, misericordiæ opera ore opereque commendarunt: & ecce de cælo diuinitus destinatum descendit inter eos quoddam pallium, tamquam muneris diuini præsens eulogium, & remunerationis futuræ argumentum. Exultabant ergo Sancti illi in Domino, atque hoc, quod accidit, alter alterius ascribebat merito. Patricius namque asseruit hoc missum Vinnoco, qui omnia, quæ sunt mundi, perfecte dimisit pro Domino: & contra Vinnocus allegat illud collatum S. Patricio, [in eius locū duo indidē pallia submittuntur.] qui tamquam omnia possidens, nihil habuit, inopes & nudos innumeros vestiens, seipsum nudum reliquit pro Domino. Illis autem tam amicabiliter vtrimque altercantibus pallium in cælo sublatum subito disparuit; eisque Dominus pro vno pallio duo pallia, vtrique videlicet suum, ne vlterius vel etiam caritatiue contenderent, Angelo gestante subrogauit.

[131] Regnabat in finibus quibusdam Britanniæ, quæ modo Vallia dicitur, tyrannus quidam, Cereticus nomine, [Cereticus tyrannus] flagitiosus, fraudulentus, iniuriosus, blasphemans vbique viam Domini, Christianorum persecutor & interfector crudelissimus. Audiens autem S. Patricius illius belluæ tyrannidem effrænatam Sanctos feriendo; studuit illum ad viam salutis reuocare, dirigens ad illum conuertendum a vitijs suis pessimis epistolam commonitoriam: ipse vero venundatus, vt faceret malum, de die in diem seipso deterior factus, admonitionem derisit S. Patricij & despexit, suaque flagitia, facinora, fraudum factiones, cruentas cædes dilatauit. Quod cum Patricius relatu veridico didicisset, [ad preces Patricij] diuinitus edoctus intellexit vas contumeliæ obduratum in nequitijs, nullimodæ correctioni, sed potius perditioni præparatum; in hunc modum fertur orasse ad Dominum: Domine, Deus omnipotens, sicuti scis, & potes, hominem hunc vulpinum, in vitijs monstruosum, modo monstruoso eijce a facie terræ, & illius consummatæ malitiæ finem impone. Inclinans Dominus aures suas ad vocem serui sui, prædictum tyrannum quadam die in medio fori stantem, circumstante multitudine suorū, subito in vulpem transformauit, [disparet,] illeque a conspectu omnium fugiens, numquam in terra vlterius comparuit. Hoc factum nullus discredere iure pōterit, qui vxorem Loth in cautem mutatam, aut historias de Nabuchodonosor Rege legerit.

[132] Fuit in finibus Vlidiæ vir quidam, secta paganus Magiul, qui & Machaldus alio vocatur nomine; [Incidit in latrones Patricius,] maximus in scelere, nominatissimus crudelitate, & quia similis similem quærit, turbam non modicam furtis, rapinis, cædibus cruentis assuetam sibi adunauit. Hic quædam signa diabolica, quæ Dibercc dicuntur, capiti proprio atque vnicuiusque sociorum eius imposuit, vt cunctis patesceret quod de satellitio Satanæ sodalitium illud totum fuit. Contigit quodam die Patricium beatum per locum illum itinerando cum suis transitum facere, in quo malignantium conuentus consederat, concors in iniquitate, expectans & explorans aliquem viantem, in quem diripiendum & expoliandum posset irruere. Videntes autem S. Patricium, cogitabant prius illum, tamquam animarum seductorem Deorumque destructorem, interficere: sed continuo, consilio, diuino nutu, mutato, ignominiosum duxerunt in illius imbellis, imbecillis, inermis senis sanguinem ire. Communi tandem consensu ob inuestigandum, [quorum vnus eidem illusurus mortem simulat,] imo illudendum Christi potentiam Patricijque sanctitatem, vnum de socijs suis Garbanum nomine, sanum licet corpore, mortuum se simulantem in medio strati, stratum sub sago posuerunt, virumque Dei, vt funeri exequias impenderet, aut defuncto, more solito, vitam redderet, irrisoria d instantia deprecati sunt. Sanctus autem, spiritu reuelante, quod gestum fuerat, agnouit; illosque illusores, licet fallacia, non tamen falsa sibi suggessisse super socij morte pronuntiauit: precibusque nihilominus eorum aurem accommodans, [& vere mortuus inuenitur,] pro anima delusoris ad Dominum intercessit, abiensque in viam suam inde recessit.

[133] Sancto nondum longius progresso, socium socij sago detexerunt, & mortuum non imaginarie aut illusorie, sed veraciter inuenerunt. Viri autē illi ex tali casu, imo occasu, tremefacti, simile quid sibi imminere timentes, S. Patricium e vestigio secuti, eiusque pedibus prouoluti, errorem suum confessi sunt, & pœnitendo ac satisfaciendo veniam consecuti sunt. [socijsq; conuersis suscitatur.] Omnes enim in Domino crediderunt, & consequenter in nomine eius baptizati sunt. Sanctus etiam Patricius ipsis deuote exorantibus regressus, defunctum resuscitauit, ipsumque salutari lauacro dilutum, in Christi fide ipsis sociauit. Procidens Machaldus Princeps eorum ante S. Patricium, confessis peccatis, [Dux eorū Machaldus præscriptam sibi pœnitētiam] postulauit cum lacrymis ab eo formam pœnitentialis vitæ sibi imponi, quam tenendo vitam æternam posset adipisci. Sanctus diuinitus inspiratus, iniunxit ei natale solum, scilicet Hiberniam, irreuocabiliter relinquere, omnemque substantiam suam pauperibus erogare: ipsum etiam vili & aspero amictu vestiuit, ferreis compedibus vinculauit, earum clauem in mare proiecit: præcepit illi deinde vt lembum de corio factum absque vllo remigio solus intraret, & vbicumque Deo ducente applicuisset, in terra illa vsque ad vitæ terminum Domino seruiret. Fecit itaque homo vero pœnitens, quod ei iniunxit Pastor præcipiens: solus namque ferro pedibus constrictus, habens in signum pœnitentiæ in capite tonsuram, lembum ingressus, sub protectione Dei cæli freto se commisit, ac eo gubernante ad Insulam Euboniam, quæ Mannia dicitur, [in Mannia explet:] applicuit.

[134] Erāt etiam ibi duo Episcopi sancti, Cōnidrius & Romulus vocati, quos ipse Patricius cōsecrauerat & illuc destinauerat, ad populū insulæ illius regendū, & erudiendū in fide Christi, post obitum S. Germaniprimi eiusdem insulæ Episcopi. Hi videntes hominem, mirati & miserati sunt super miseria eius in tali habitu constituti, cognitaque caussa eius, collegerunt eum hospitio & retinuerunt secum. Qui cum in illo loco multo tempore demoraretur, die quadam piscis in pelago captus, ad eius hospitium deportabatur: qui cum coram illo incideretur, clauis in eius intestinis inueniebatur, qua compedibus admota & immissa illorum claustrum reseratur: [vbi eius in Episcopum consecrati] ipseque solutus Deo gratias multiplices agens, liber gradiebatur. Qui postmodum in magna sanctitate excrescens, post decessum sanctorum Episcoporum prædictorum Episcopalem gradum promeruit, signis & virtutibus clarus, ibidem requieuit. Habebatur etiam in illa insula ciuitas quondam non exigua, cuius murorum adhuc cernuntur residua, ex eius nomine cognominata. [sepulcrum miraculis claret.] Habetur etiam in cœmeterio ecclesiæ eiusdem loci sarcophagus cauati lapidis, in quo latex iugiter resudat, imo sufficienter scaturit, qui haustu dulcis, gustu salubris, multis infirmitatibus, & præcipue veneno infectis vel potatis mederi consuescit: aut enim post aquæ potationem quilibet celerem sanitatem sentiet, aut cita morte vitam finiet. In hoc etiam S. Machaldi ossa sacra requieuisse referuntur, in quo nihil nisi aqua limpida inuenitur. Plures etiam pluries lapidem illum a loco amouere, & etiam Rex e Noricorum, vt aquam dulcem haberet iugiter in mari, qui insulam subiugauit, conati sunt; sed tamen affectu suo omnino frustrati sunt. Quo etiam altius, vt lapidem effoderent, nisi suffodere sunt, eo firmius & profundius fixus inuentus est in corde terræ.

[135] Alio quoque tempore B. Patricius fatigatus ex itinere, [Ager cuiusdā erga Sanctā iniurij] diuertit in agellum herbosum iuxta Roscomain in Connactia, gratia aliquantulum quiescendi, ac equos suos pascendi & recreandi. Cum autem S. Patricius consedisset, & iuxta se iumenta pabula carperent, quidam plebeius possessor loci, prauus atque peruersus, accurrit impetu iræ suæ ad expugnandum eum. Prius sanctum Præsulem verbis contumeliosis molestauit, deinde turgidus ac turbulentus, lapides iaciendo ab agro iumenta proturbauit. At læsio ictibus ingesta iumentis, in iniuriam imo contemptum redundabat illorum soliti sessoris: & quoniam Sanctus ipse Patricius vnus erat atque præcipuus de illis equis, quibus Dominus iuxta Habacuc Prophetam viam fecit in mari hoc, sanctis prædicationibus portantibus Dominum in mundo corde & corpore suo, notificantibus etiam nomen eius in hoc mundo, moleste nimirum accepit molestiam illatam portatori suo. [Hab. 3.] Deo igitur vindice statim ager aruit, marique illum operiente inarabilis imposterum permansit. [aquis coopertus redditur inutilis.] Congruo itaque satis modo iustoque Dei iudicio actum est, vt qui viro Dei inuidit cespitem, Deo inuisus populus illius telluris in perpetuum amiserit messem: & quia erga Sanctum Domini egit contentiose, vt illum ab agello suo amoueret; omni fructu in perpetuum locus ille priuaretur, pro quo contentio fieri valeret.

[Annotata]

a Vita III fossa rotunda. Sic Vita IV filiabus Leogarij Regis tumulandis fossas rotundas factas a Patricio dixit: ex quo colligas eiusmodi Hibernicis sepulcris formam olim fuisse.

b Eadem Vita IV furti huius tres reos facit.

c In omnibus S. Brigidæ Vitis horum mentio fit, in ijsq; vocantur stigmata maligna & vincula: indicaturq; ea assumi solita cum execratione, quod ea sumentes non prius deponerent, quam designatum facinus perpetrassent, quod cum istis signis certo ac tuto perpetrandum arbitrabantur.

d Dicentes, vt habet citata Vita IV, Ecce vnus ex nobis nunc infirmatus est: accede itaque & canta super eum aliquas incantationes tuas, vt sanus fiat.

e Imo Normannorum: diuersissimæ enim hæ gentes sunt: etsi nomen vtrique a Nord septentrio sortiti, sic vt norich simpliciter septemtrionalis sit, Nor man composite vir septemtrionalis: Norici autem nunc Bauari sunt, Normanni Dani intelliguntur. Norici hic Norvvegi videntur.

CAPVT XVI.
Varia S. Patricij miracula: S. Mumessæ conuersio: Metropolis Ardmachanæ erectio.

[136] Qvidam a diebus multis maleficijs deseruiuit, sed audita fama virtutum & miraculorum S. Patricij, caussa confligendi cum eo in signis faciendis, [Magus quidam videns] ad eum venit. Hic itaque in præsentia S. Patricij, signa multa mendacia multiplicauit: quæ ipse mox, fusa oratione ac signo Crucis edito, euacuauit. Cernens magus omnia sua frustrari figmenta exegit ab homine Dei, ad declarandam Dei sui potentiam fieri signa. Sanctus nil cunctatur facere, quod posset virtutem Christi astruere, & Christicolas fide nihilominus instruere; [silicem in massam coaguli & lactis partem in saxū versam] durissimam silicem in lactis coagulati massam molissimam mutauit; & huius iterū lactis duas massiculas, in durissimos lapides in Christi nomine conuertit: sed ne signa ista phatastica, similia magicis, esse putarentur; lapides illi in eadem naturæ soliditate, in qua transmutati fuerant, permanere comprobantur. Quod autem factum est corporaliter in oculis hominum, hoc agit spiritualiter diuina virtus in conuersione credentium quotidie: cultores namque lapidum, duræ ceruicis homines, ad fidem & dilectionem Christi mollescunt; & quasi modo geniti infantes Apostolicæ doctrinæ, vt in ea crescant in salutem, lac concupiscunt. [fit Christianus:] Quod ita in illo mago contigit, quoniam signo præfato viso credens in Dominum baptismum suscepit. Postulauit S. Patricius virum quemdam vt sibi afferret duo plaustra virgis onusta, quia sic exigebat rei necessariæ caussa. Homo ille S. Patricij petitioni paruit, & ad locum designatum virgas adduxit. Ignis autem locum, in quo virgæ continebantur inuadens, [Vno virgarum plaustro cōbusto, alterum illæsum permanet:] duo plaustra prænominata circumsepsit, vnumque illorum absumpsit, alterum penitus illæsum ab omni adustione reliquit. Admirabantur hoc intuentes, quod in vno plaustro ignis vires suæ naturæ exercuit, & in altero vim habere non potuit; sicut quondam in fornace Chaldaica tribus pueris ligatis, sed ab igne solutis, absque illorum læsione contigit. Nos autem Patricij prædicandum in hoc miraculo meritum miramur; signi tamen caussam discutiendam esse nequaquam arbitramur.

[137] Vir Dei diem Dominicam ducere deuotione singulari solennem solebat, [pro diei Dominicæ reuerentia:] ob illius maximæ solennitatis recordationem, quam vita mortua suæ rediuiuæ resurrectionis melodia cælis, terris, tartaris fecit exultabilem. Vnde & sancta consuetudine constituit animo fixum, quasi pro lege, vt vbicumque ei Sabbatum aduesperasceret, ob reuerentiam Dominicæ subsequentis, ibidem pernoctando & procrastinando in hymnis & canticis & psalmis spiritualibus medullitus diuinæ contemplationis deditus, [sub Dio pernoctātis locus] vsque in secundæ feriæ maneret mane. Quadam nocte Dominica, huius sanctæ consuetudinis caussa contigit, beatissimum Patricium positum sub dio, sacras excubias cum suis celebrare, imbriumque inundantium vehementiam circumiacentis campi planitiem perfundere: locum autem, in quo sanctus ille vigil, [nō madescit ab imbre.] custos murorum ciuitatis Ierusalem, cum suis fuit, nec vlla pluuiæ distillantis stillula madefecit. Sic profecto in S. Patricio signum iterato claruit, quod quondam in vellere Gedeonis apparuit; quando tota terra rore madente, illud siccum vel inhumectum extitit.

[138] Vt autem candor lucis æternæ ostenderet, quanta gratiæ suæ luce vas suum interius illustrauerit, priori signo Sanctum suum mirificans, [& ad requirëda per tenebras iumenta] mirabilius sequens subiunxit. Nocte namque eadem, quam pernox Patricius in diuinis laudibus duxit, campi latitudinem, in quo ipse constitutus erat, densissima caligo obduxit. Auriga sancti Pontificis, equos currui subiungendos, quos in campum ad pascendum emiserat, diutius quærebat: sed præ caligine inuenire non valens, multo fletu ora rigabat. Quod cum almus Antistes agnouisset, compassus lachrymis aurigæ animo anxiati, dexteram de manica eduxit, digitosque dimissos sursum erexit. Res mira, [digiti instar solis clarescunt.] & a seculis inaudita. Continuo illius quinque digiti, velut quinque radij Solis lucidissimi effulserunt; & miro nouoque modo, totam prouinciā illuminantes, tenebras in lucem & noctem in diem conuerterunt. Huius itaque claritatis mirificæ subsidio, auriga iugales inuenit; inuentos admirans & exultans ad patrem adduxit, adductosque currui supposuit. Ipse enim superni luminis portitor & prædicator, digitis exterius lucere desistentibus, sed myrrham primam ac probatissimam nequaquam distillare desinentibus, more solito, secundæ feriæ diluculo vehiculum ascendit; & vbi volūtas se gerentis & in se residentis vocabat, accelerauit. Perpulchro satis, sed signatiuo signo eius digiti, digito Dei digne in se operante, extrinsecus eluxerunt, qui tam crebro lucis opera, sanitatum beneficia, gratias curationum in propatulo exhibuerunt.

[139] Prædicabat S. Patricius cuidam viro præpotenti verbum Dei, videbaturque ei, quod ex ore Patricij flamma egrediens, [Ignis ex ore prædicantis prodire videtur.] aures & os suum ingrederetur, eiusque calore omnia interiora sua replerentur, erat enim ignis ille non consumens, sed illuminans; non comburens, sed lucens; quod & ille, qui hoc experiebatur, intimare Sancto curauit, dicens; Video ignem flammiuomum ex ore tuo exijsse, atque cordis corporisque mei intima penetrare. Cui Sanctus; Deus noster vera lux est, illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum, qui & ignem venit mittere in terram, quem vult ardere in cordibus credentium: verbum enim Domini lucidum est, ignitumque vehementer eius eloquium: cuius in te, me prædicante, habes experimentum.

[140] Erat quædam puella, præclara genere & specie, Memessa nomine, [S. Memessa, cognito ex creaturis Creatore,] filia cuiusdam Principis regnantis in quibusdam finibus Britanniæ. Hæc Spiritus sancti gratia præuenta, ex virtute bonæ naturæ insita, & ex ipsis creaturarum speciebus distinctis Creatorem earum intellexit, intellectum toto corde & anima dilexit; ob cuius dilecti amorem & desiderium diuitias, delicias, decus, & amorem huius mundialis gloriæ cordis calce calcando despexit. Nondum enim erat lota lauacro salutari, moribus tamen sacris repræsentabat quemdam candorem Christianæ fidei: eius quippe parentes Pagani propositum illius conebantur cassare & conquassare, [persistit in proposito virginitatis,] verborum verberumque omni annisu: sed virginalis cordis columna collocata in petra Christo nec blandimentis suffodi, nec terroribus concuti, aut magicis maleficijs a suæ vllatenus potuit amoueri stabilitatis statu. Cumque illam ætas vernans venustaret, & membrorum habitudo elegans ornaret, & ferret in facie lilia mixta rosis, appetebant eius connubium plures Proceres regij germinis. Satagebat vterque parens ceteræque cognationis pars plurima illam commonere aut compellere ad matrimonium contrahendum: sed nullo modo valuerunt illam inclinare ad thalami collocandi consensum. Casso igitur labore in eam diu desudantes, [adductaq; ad Patriciū] communi tandem consilio perduxerunt puellam parentes eius ad S. Patricium, cuius sanctitatis fama signis ac prodigijs probata ac propalata erat vbique terrarum. Insinuauerunt vtique S. Patricio puellare propositum, obnixius implorantes, vt illam ad Dei sui, in quem concupiuit & defecit anima eius, studeret perducere conspectum. Audiens hoc S. Patricius exultabat in Domino, gratias agens illi, qui vbi vult & sicut vult spirat, & quos prædestinauit ad vitam, absque prædicante ad se multoties vocat. Monstratis ergo Christianæ fidei regulis illam catechizauit, confessamque credulitatem baptizauit; baptizatam Dominici Corporis & Sanguinis Sacramentis communiuit. Illa vero, Viatico accepto, solo prostrata, [viatico post baptismum sumpto migrat ad Dominum.] inter verba orationis spiritum afflauit: sicque de lauacro ascendens dealbata, manibusque Angelicis deducta, ad dilecti sui candidi & rubicundi conspectum & complexum demigrauit. Sanctus ergo Patricius & omnes qui aderant Deum glorificauerunt, eiusque sacri corporis glebam honorifice sepulturæ tradiderunt.

[141] Tempore quodam S. Patricius in portu, in Aquilonari parte Hiberniæ sito, versus oppidum, Druimbo vocabulo, instante die Dominica applicuit; nec egressus inde, sed ibidem in naui quiescens, eamdem deuotione solita solennizauit. Iam vero illa die, festo mediante, audiuit sonum non modicum; [Dominica die factum opus] cuius iudicio agnouit gentiles suis profanis laboribus, contra sancti Patris consuetudinem & constitutum, diem Dominicum temerare, & quoddam opus, quod Rayth, id est, murum nuncupabant, exercere. His aliquantulum motus Patricius, laborantes ad se accersiri fecit, eisque in illa die laboris corporei exercitium imperatiue interdixit: sed gentibus profanaticis & insensatis sanctissimi Sacerdotis sententia prohibitoria non solum ducebatur contemptui, sed etiam habebatur cunctis subsannationi & derisui. Sanctus vero Patricius subsannantium temerariam obstinationem intelligens, post prohibitionem subintulit, dicens: Licet labor vester sudet ad effectum, numquam tamen perducetur ad perfectum, aut nullum inde promerebimini profectum. Sermo autem sanctissimi viri quam fuerit veridicus in instanti probauit euentus: nocte namque subsecuta, [a mari dissipatur.] pelagus procellosa tempestate mirabiliter elatum & dilatatum, omne opus gentilium dissipauit, & ne vlterius recolligi & reædificari posset, irreparabili diuisione dispersit.

[142] Vir quidam illustris, nomine Darius, locum habitationis cum agello contulit S. Patricio roganti, vbi se reciperet cum suorum sanctorum contubernio. Est autem locus angustus, secus Ardmachiam situs, tempore moderno Festum-miraculorum nominatus. Euoluto aliquanto tempore, [Equus mortum] auriga præfati Darij nocte misit equum suum veredarium in agellum S. Patricij, ad depascendum eum; quem in crastino, cum eum educere vellet, reperit extinctum. Quod cum indicasset Dario domino suo, felle commotus ille vir sanguinum, præcepit perimi Patricium, tamquam interemptorem equi sui, amoto totius excusationis aut dilationis siue retractionis obstaculo. [& Darius æger] Vix autem vox huiusmodi in ventum venit ex ore viri; cum ecce subito infirmitas mortis commonitoria, imo comminatoria. illum lecto depressit. Repente igitur ab eodem, cum sententia præcepti cruenti, pedes prompti & manus assuetæ ad malum reuocantur ab effusione sanguinis innoxij: quia sola vexatio dabat intellectum illi. [aquæ benedictæ aspersione curātur.] Quæ cum annuntiata fuissent sanctissimo Præsuli, aspersione aquæ a se benedictæ iussit vtrumque (iumentum videlicet mortuum & virum infirmum) irrorari. Adspersus igitur vterque, surrexit; equus scilicet a morte, & Darius ab ægritudine sanus. Darius igitur sanus effectus, [Eodē animo ac responso dona data, & ablata ferēs Patricius] prægrandem cacabum æneum, capientem ternas metretas, S. Patricio misit per ministrorum manus, qui erat in ipsius & sociorum vsus coquendis cibarijs pernecessarius: quem ille illo egens gratanter accepit, & tantum, Gratias agam, dixit. Reuersis autem famulis ad Dominum suum, sciscitabatur ipse ab eis viri Dei responsum. Illis autem referentibus, Patricium nihil aliud dixisse, nisi Gratias agam; admirans homo de tali responso, arguit S. Patricium temeritatis & infacetiæ; volens tamen illius verbi virtutem indagare, iussit iterum suis seruis illud vas a Sancto auferre, & ad se reportare: quod cum fecissent iterum, Gratias agam, dixit; quod crebro in verbis & operibus suis agere consueuit. Iterato requisiuit a seruis Darius, quid vel tunc responderit Patricius: ipsis vero asserentibus verbum suum consuetum, scilicet Gratias agam, protulisse, admirans ac animo amplexans illius constantiam, ipsum stabilem & constantissimum virum esse, & verbum optimum pronuntiauit ex eius ore solito sonuisse. Vere (inquit) vir iste magnanimus est & immutabilis; [ob eā constantiā etiā agrum accipit,] cuius vultus aut vox ex dati vasis allatione aut ablatione non variabantur nec mutabantur, sed semper in eodem statu permanere cernebantur. Iussit ergo Darius, iam datum cacabum referri, & reddi Sancto Dei: ipse vero vestigia portitoris præcedentis secutus, verbis pacificis illum salutauit; agrumque vicinum habitationi suæ, de quo controuersia poterat emergere, contulit ei.

[143] Post modicum tempus volens vir nobilis Darius ampliorem gratiam exhibere Pontifici sancto, eduxit illum de loco humili in sublimem, de angusto in augustum & amœnum, Druymsaileach vocabulo, qui postmodum Ardmachia vocabatur, Angelico sibi præostensa miraculo. [& locum Ardmachanæ ecclesiæ extruendæ:] S. Patricius loci amœnitatem & opportunitatem considerans & circumiens, ceruam cum hinnulo procumbentem inuenit, quam comitantes S. Patricium interimere volebant, sed ne hoc fieret, Pater pius prohibuit. Vt enim ostenderet Pater sanctus viscera pietatis, quam erga creaturas Dei habuit, ipse hinnulum memoratum proprijs vlnis baiulans manibus palpauit, attrectauit, & vsque ad saltum, ad Aquilonarem plagam Ardmachiæ situm transposuit. Cerua quoque, velut ouis mansuetissima, sequebatur misericordem gerulum, donec demissum atque dimissum reciperet fœtum. [vbi fontem producit,] In illo enim die ad laudem Dei & plebis vtilitatem, Sanctus suarum precum obtentu, de terra, septima iam vice, fertur præclarum produxisse fontem. Cum autem diurnæ lucis lampas extingueretur nocturnis sepulta tenebris; vir Dei aspiciebat in visu noctis Angelos metientes formam & quantitatem ædificandæ in illo excelso loco ciuitatis. Vnus autem illorum iniunxit Patricio, vt crastino die iuxta fontem in latere Ardmachiæ situm, qui modo dicitur Tobar Patraic, id est, Fons Patricij, in nomine Dei sui curare deberet sedecim viros lepra squallidos, ibidem ob virtutem Domini experiendam & excipiendam fidem eius, ex pluribus plagis in vnum congregatos. Patricius autem ab auditu auris Angelicæ voci obediuit, maneq; facto viros inuentos ad fidem prædicando conuertit, [ad quē ab Angelo monitus 16 leprosos curandos suscipit,] conuersos in fonte prædicto baptizauit; baptizatos a lepra vtriusque hominis mundos & sanos exhibuit.

[144] Hoc ergo in notitiam plurimorum propalatum miraculum ciuitatis fundandæ fuit futurum auspicium præclarum præsensque adminiculum. Saxum etiam pergrande in via existens, quod vix valuit humano sudore sustolli aut ingenio, orante Patricio Angelus longius amouit a loco, ne ciuitatem adituris aliquando fieret impedimento. Ciuitatem itaque egregiam, situ, [vrbemque at Angelis designatam condit,] forma, quantitate, ambitu, Angelicis indicijs designatam, fundauit Patricius & extruxit & diuinitus adiutus ad vnguem perduxit: ciues quoq; * duodecim, quos studiose vndecumque collegit & discrete delegit, ad inhabitandum in eam introduxit, introductos fidei Christianæ Catholicis institutis atque dogmatibus diligenter instruxit. Ecclesijs autem honesto ac spirituali schemate fabricatis, vrbem eamdem venustauit; Clerum etiam ad diuini cultus obsequium, [& monasterijs instruit.] ad regimen animarum, ad Catholici populi eruditionem, in ipsis ordinauit: monasteria monachis, & alia sanctimonialibus repleta, omnisque perfectionis institutis erudiuit. Erat autem in quodam cœnobiorum Frater quidam, nolens ante statutam horam secundum Regulam S. Patricij, quidquam cibi aut potus sumere, qui siti extinctus fuit, cuius animam ad cælos ascendere & inter Martyres collocari S. Patricius vidit. In monasterio ancillarum Dei, erat quædam Virgo, filia Regis Britanniæ cum nouem puellis sanctis, quæ cum ipsa illuc ad S. Patricium venerant, e quibus tres, vidente Patricio, ad cȩlestia migrarunt. Vna autem illarum solebat ceruam mulgere, & cernentibus mirabile spectaculum præbere. Cathedram Archiepiscopalem in eadem vrbe collocauit, & vt Sedes illa totius Hiberniæ esset primaria metropolis & magistra statuit animo: vt autem illius propositum ratum & inconuulsum permaneret inposterum, pectori eius sedit, Sedem Apostolicam adire, eiusque priuilegijs authenticis illud communire.

[Annotatum]

* forte Ducentos

CAPVT XVII
S. Patricius Romam proficiscitur: pro Hibernia ieiunat & orat: præsentem statum Ecclesiæ ordinat, futurum præuidet.

[145] Angelus Domini S. Patricio apparens itineris arripiendi propositum approbauit, [Metropolim erecturus iubēte Angelo & adiuuante] & etiam quod Dominus Papa Reliquias Apostolorum Petri & Pauli & aliorum Sanctorum transferre & dispartiri pluribus ecclesijs deberet, indicauit: & quia vehicula forte tunc deerant seni, quatuor currus, quasi cælitus destinatos, contulit illi, qui ipsum cum suis vsque ad mare transuexerunt in instanti. Gloriosus ergo Præsul Patricius postquam prȩdicationis laboriosæ instantia peracta tot & talium signorum exuberantia totam ad Christū conuerterat insulam, ordinatis Episcopis & Presbyteris ceterisque ministris ecclesiæ in locis singulis, vbi opportunius ducebat; [Romā proficiscitur,] benedicens & valefaciens eis cum quibusdam filijs Angelico fultus ducamine, profectus est Romam. Quo perueniens, dum in Summi Pontificis præsentia sui aduentus exposuisset caussam, in oculis suis summam inuenit gratiam. Imprimis ergo illum, [vbi Archiepiscopali Pallio] vt Hiberniæ Apostolum amplexans ac pronuntians, Pallio decorauit, illique vices suas committens atque Legatum sum constituens, quæcumque in Hibernia gesserat constituerat, disposuerat auctoritatis suæ munimine confirmauit. Exenia etiam plura, & pretiosa munera, quæ ad decorem imo robur Ecclesiæ spectant, ei contulit, inter quæ erant Reliquiæ Apostolorum Petri & Pauli & Stephani Protomartyris, & aliorum plurimorum Martyrum. Insuper & linteamen quoddam sanguine Domini nostri Iesu Christi cruentatum (quod omnibus antecellit) condonauit. [& multis Sanctorum donatur Reliquijs:] Hisque sacrosanctis eulogijs Sanctus in Hiberniam reuersus, Ardmachiam Metropolitanam Ecclesiam ad animarum salutem & vrbis patriæque tutelam muniuit, & retro maius altare in scrinio recondidit. Mos etiam in illa Ecclesia inoleuit a diebus S. Patricij, vt diebus Paschæ & Pentecostes de illo loco efferantur, & adoranda in conspectu populi producantur.

[146] Signa vero, quæ S. Patricius Romam proficiscens, vel inde reuertens & repatrians gesserit in itinere, non est nostræ facultatis per singula cuncta describere: [in reditu miracula innumerat patrat.] nam pene vbicumque pernoctabat aut moram fecit, signa sanctitatis suæ in sanitatis alienæ exhibitione post se reliquit: extant enim ecclesiæ & oratoria illis in locis nomini eius attitulata, quæ vsque in præsens sanctitatem illius redolent, &, vbi fides petentium promeretur, miraculorum beneficia exhibent. Ipse etiam Sanctus in regressu suo aliquantisper in Britannia propria patria moratus, [monasteria Britanniæ ordinat.] monasteria multa fundauit, atque a Paganis destructa reparauit: monachorum sacris conuentibus secundum formam religionis, quam eis præfixit, annuentibus ea repleuit: multa etiam aduersa & prospera, quæ ventura erant Britanniæ, spiritu & ore prophetico pronuntiauit: Beati etiam Dauid vtero materno inclusi sanctitatem præuidit & prædixit. Extant vero rura & oppida, quorum quia indigenæ Sanctum itinerantem, [eisq; ad quos diuertit variam sui memoriā ex merito relinquit,] ne pernoctare apud eos posset, violenter eiecerunt; posteri vsque in præsens prosperari illis in locis, seu locupletari non poterunt, sed semper alienigenæ & extranei diuitijs atque dominio illis præponi consuescunt. Loca autem memorata, in quibus Sanctus expulsus a pessimis, pernoctans hospitabatur, quæ parua paucaue arbusta antea protulerunt, benedictione tanti hospitis siluescere, ac tanta virgultorum copia fructificare visa sunt, quod succidentium manibus destrui penitus non possunt. In fluminibus quoque, vbi Sancto, sciscitanti de vadi certitudine, delusores pessimi mente ac voce subdola illis abyssum pro vado ostenderunt; mox data benedictione transiens immunis, illam abyssum vertit in vadum; vadumque antea cunctis peruium, deinceps intransmeabilem fecit abyssum.

[147] Benedictus Patricius, itinere longo de regione longinqua peracto, præsentia sua suos exhilarabat, & triginta Episcopos ex transmarinis partibus congregatos & a se consecratos, [Ecclesiæ Hiberniæ vtilitatibus prospicit,] in Dominicam messem (eo quod esset multa, & operarij pauci) destinabat. Cœpit igitur Episcoporum Synodos sanctas sæpius congregare, Concilia solenniter celebrare, & quod fidei Catholicæ comperit contrarium ecclesiasticisue instituris aduersum euellere & destruere: & quod Christianæ legi, quod iustitiæ, quod sacris Canonibus consonum, moribusque optimis consentaneum erat, studuit plantare & ædificare. Innumeris interim miraculis quotidie coruscabat, & quæ ore docuit aut constituit, sequentibus signis obseruanda confirmabat. Inter quæ quoddam opus fecit, vnde omnes merito admirantur; ex cuius beneficio vniuersæ illius insulæ incolæ vsque in seculum iure congratulantur, de quo in sequenti plenius dicere conamur. Hibernia, a primordiali inhabitatione gentium in ea, triplici laborabat pernicie; venenosorum scilicet animantium, a quorum non erat numerus, abundantia; ac dæmonum visibiliter apparentium manifesta depressione; [ex Hibernia scatente animantibus venenosis,] & maleficorum, magorumque multitudine. Tot namque virulenta ac monstruosa animantia præualuerant super insulam e terra marique emergentia, vt non solum homines atque animalia venenis inficerent; verum etiam cruentis mortiferisque morsibus interficerent, & multoties membra dilaniarent ac deuorarent: dæmones etiam, [dæmonum spectris,] qui per idololatriam in superstitiosis habitabant cordibus, in varijs formis visibiles sese exhibebant illorum obtutibus; multis etiam multimodas læsiones, quasi offensi visibiliter inferebant; quibus itidem sacrificijs aut muneribus siue operibus prauis placati gratiam leuaminis seu sospitatis præstare videbantur, dum ab eorum læsione cessabant. Tanta multitudo in aëre volitantium, vel in terra gradientium crebro cernebatur, vt ipsa insula illorum incapax putaretur: ac per hoc Hibernia dæmonum domicilium domesticum, [magis atq; maleficis] & propria possessio æstimaretur. Magorum etiam & maleficorum atque aruspicum turba tanta in finibus singulis succreuerat, quantam nulla in aliqua terrarum regione historia narrat.

[148] Sanctissimus Patricius pestilentiæ triplici eliminandæ summam operam & diligentiam adhibuit, & tum salutari doctrina tum feruentissimæ orationis obtentu, [omnia venenata pellit in mare] Hiberniam huius grassantis veneni exsortem exhibuit: ipse namque Pastor præstantissimus manu Domini Iesu baculum baiulauit, eiusque eleuatione comminatoria omnia venenata animantia, Angelico suffultus suffragio, ex vniuersis Hiberniæ partibus in vnum congregauit: deinde omnia vsque ad editissimū insulæ promontorium in fugam compulit, (quod scilicet Cruachan-aigle dicebatur tunc nunc vero Cruach-phadraig dicitur) ibiq; totam turbam pestiferam de prærupta mōtis crepidine in virtute præcepti præcipiti lapsu Oceano absorbendā depulit. O miraculum magnificum a mundi exordio inexpertum, nunc tribubus, populis & linguis compertum, cunctis fere nationibus notorium, specialiter Hiberniæ incolis pernecessarium! Huic tam miraculoso, tamque perutili spectaculo numerosus populus intererat, quorum pars plurima ad signa videnda, quædam ad verba vitæ percipienda vndique confluxerat. [itemq; ab insulis a se conuersis.] Conuertit deinde faciem suam versus Manniam & ceteras insulas, quas fide Christi & Sacramentis imbuit & benedixit; ac precum suarum obtentu reptilium venenatorum omnes illas tandem expertes fecit & reddidit: aliæ vero insulæ, quæ ad eius prædicationem non crediderant, adhuc virulenta animalia procreant. Maleficorum quoque innumerabiles ad fidem Christianam conuertit; plures etiam obstinatos in peruersitate & incorrigibiles, sicut iam diximus, terribiliter de terra deleuit. Ab hominibus nihilominus, quos in Hibernia Christi Sacramentis initiatos Deo viuo & vero subiugauit, dæmonum visiones & solitas læsiones arceri atque auferri, a Domino poposcit & impetrauit.

[149] Præcellentissimus Pastor Patricius, vt nullum in Hibernia aut ceteris Insulis a se benedictis relinqueretur alicuius reptilis venenati vestigium, [Quadragenario ieiunio] aut rediuiuum oriretur seminarium, seu consueta concederetur commoratio cateruis dæmonum, absque victuali terreno quadragenarium transegit ieiunium. Desiderabat enim dilectus Domini imitari ieiunio mystico Moysen, adhuc naturali tantum lege constrictum, vel potius Eliam Prophetam sub lege constitutum; sed potissimum placere gliscens Conditori naturæ, legis largitori & gratiæ Christo Iesu, [in monte Cruachanaigle instituto,] qui in se sacrauit tale ieiunium. Subijt ergo in montem excelsum, Cruachanaigle vocatum, in Connactia constitutum, Quadragesimali tempore ante Pascha: commodius illis salutiferis diebus ducens, desideranti Domino & deliberanti ieiunij immolare holocausta. Quinque itaque lapides in modum Crucis locatos, disposuit in quorum medio, quasi cētro, ipse resedit; modoq; & forma sessionis suæ, sicut & abstinentiæ mortificatione se seruum Crucis Christi indicauit. Sedebat ergo solitarius leuans se super se, solummodo in Cruce Christi gloriabatur, quam in corde & corpore suo iugiter gestabat; ad dilectum suum candidum & rubicundum indefesse anhelabat. Persistebat enim ieiunus in corpore iugiter, sed eius interior homo erat satiatus, saginatus & sauciatus sanctæ contemplationis dulcedine, Angelicæ visitationis consolatione, ac dilectionis Dei mucrone: Viuus est enim sermo Dei & efficax, & penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens vsque ad diuisionem corporis & animæ, quo ipse vulneratus erat caritate. [Hebr. 4, 12.]

[150] Dolebant dæmones deletum dominium suum in Hibernia per Patricium, [multum a dæmonibus exercitus,] nimisque infesti insistebant illi ieiunanti & oranti, pariter conglobati contra eum in specie namque nigerrimarum auium forma & magnitudine horribilium ac multitudine, super & circa cum volitabant, & horrisonis garritibus gestientes impedire orationem eius, diutius virum Dei molestabant. Patricius tandem Dei gratia præuentus protectusque adiutorio, signo Crucis edito, aues illas mortiferas a se longius abegit, ac continua crebraque cymbali sui percussione eas ab Hiberniæ finibus effugauit. [omnes trās mare fugat:] Dæmones itaque a S. Patricio trans mare fugati fugerunt, & in insulis a fide & dilectione Dei alienis per phalanges diuisi degere ac phantasias suas exercere soliti sunt. Ab illo ergo tempore vsque in præsens venenosa animantia in Hibernia, meritis & precibus sanctissimi Patris Patricij, penitus esse cessarunt; dæmonumque phantasmata, & illorum illusoria schemata, sicut in ceteris regionibus, apparere non consuescunt. [pulsu cymbali sui,] Cymbalum etiam Sancti ex crebris ictibus in vna parte apparuit effractum, quod postmodum Angelica manu est resolidatum; cuius cicatrix adhuc apparet oculis intuentium. In huius igitur montis cacumine ieiunare, ac vigilare consuescunt plurimi, opinantes se postea numquam intraturos portas inferni: quia hoc impetratum a Domino existimant meritis & precibus S. Patricij: referunt etiam nonnulli, qui pernoctauerant ibi, se tormenta grauissima fuisse perpessos, quibus se purgatos a peccatis putant, vnde & quidam illorum locum illum b purgatorium S. Patricij vocant.

[151] Miserante Moderatore omnium Deo, qui post nubilum ducit serenum, statim eiectis spiritibus malignis, Angelorum multitudo maximo fulgore perfundebat locum, mirabilique melodia permulcebat Sanctum: ipse vero expleto ieiunio, gratiarum ac laudum hostias immolabat Deo, qui homini mortali tantȩ abstinentiæ adimplendæ virtutem tribuit, & tanta beneficia ob sui intercessionem largiri dignatus fuit; insuper & Angelica visitatione se lætificauit. Angelico igitur comitatu deductus de monte descendit, ac cymbalum suum percussit, [totā Hibernia exauditi:] cuius sonitum per omnes fines vndique Hiberniæ Dominus audiri fecit: ex qua re nullus fidelium ambigere debet, quod nouissimæ tubæ sonum omnis homo audiet. Eleuatis deinde manibus S. Patricius totam insulam cum habitatoribus suis benedixit, Christoque commendauit. Mos itaque fuit S. Patricio, sicut & ceteris antiquis Sanctis in insulis degentibus, habere cymbala, tum propter dæmonum expulsionem, tum propter corporalis pigritiæ excitationem, atque ad horas diei die ac nocte denuntiandas, aut forte alia nescio qua caussa. Vnum vero pro certo icitur, quod multa miracula sonitu, seu tactu talium cymbalorum gesta esse noscuntur. Benedictus ergo Domini Patricius in cœna Domini egressus de secreto ad publicum, [quā deinde obiens vniuersam benedicit.] sua præsentia lætificauit omnem Ecclesiam Sanctorum, quos genuerat Christo per ipsius Euangelium. Peregit itaque Episcopale officium, quod illis sacratissimis diebus instantibus competebat; sicque ad iter, & opus salutis animarum se præcingebat. Solennitate igitur Paschali consueta deuotione peracta, circuibat totam insulam, & perambulabat eam cum suorum filiorum, quos in Christo parturierat, multitudine sanctissima; vbique viam Domini in veritate docens, aut ad fidem conuertit, aut in fide confirmauit incolas prædicationis efficacia. Omnes ergo insulani, ad quos vel saltem notitia nominis eius peruenit, propter nouum & insigne ac tam vtile miraculum, sese suaque dedentes illi, manus dederunt; eiusque doctrinæ, institutis atque præceptis, tamquam Angelo lucis, & proprio Apostolo, deuote obtemperauerunt.

[152] Videns optimus agricola duritiam agri Dominici emollitam, conabatur sentibus sensim extirpatis, tribulis euulsis, [hominum terrarum-quedecimas Deo consecrat,] ruderibus erutis, ipsum saluberrimi seminis augmento copiosius fœcundare, quatenus non solum tricesimum aut sexagesimum, verum etiam centesimum posset fructum feracius facere. Fecit ergo totam insulam in funiculo distributionis diuidi, diuisam cum omnibus incolis vtriusque sexus decimari, omneque decimum caput tam in hominibus, quam in pecoribus in partem Domini iussit sequestrari. c Omnes ergo mares monachos, fæminas sanctimoniales efficiens, numerosa monasteria ædificauit, decimamque portionem terrarum, ac pecudum, eorum sustentationi assignauit. [vnde Sanctorum insula dici cœpit Hibernia:] Infra breue igitur temporis spatium, nulla eremus, nullus pene terræan gulus aut locus in insula fuit tā remotus, qui perfectis monachis aut monialibus non repleretur; ita vt Hibernia speciali nomine Insula Sanctorum, vbique terrarum iure nominaretur: viuebant enim secundum regulam a S. Patricio illis præfixam, mundi contemptu, cælestium appetitu, sancta mortificatione carnis ac abdicatione voluntatis propriæ, pares Ægyptijs monachis merito atque numero, ita vt exteras atque longinquas regiones illustrarent verbo ac religionis exemplo. Nullus in diebus S. Patricij, aut multo post tempore successorum eius, in Pontificem aut ad regimen animarum promouebatur, nisi diuina reuelatione aut aliquo signo euidenti dignus demonstraretur d.

[153] Vir Dei desiderabat attentius & deprecabatur instantius, super statu Hiberniæ prȩsenti & futuro certiorari, vt agnosceret quanta fidei deuotione ferueret, [& futurus illius status] aut quanti penderetur labor eius in conspectu Dei desiderium autē cordis eius exaudiuit Dominus, & quod petebat præclara reuelatione manifestauit oculis eius. Constitutus enim in oratione, laxato sinu mentis, vidit totam Hiberniam velut igneam esse, [visione admirabilis lacis] flammamque vsque cælum extendentem; audiuitque Angelum Dei manifeste sibi dicentem; Talis est Hibernia in præsenti coram oculis Domini. Facto denique paruo interuallo, contemplatus est in omnibus finibus insulæ montes velut igneos ad æthera vsque porrectos. Postmodum, interiecta modica morula pluribus in locis intuebatur quasi candelabra lucere & paulo post inualescente caligine, lucernas exiguas, ac demum carbones raros incineratos, viuos tamen in abditis apparere. Subiungitur etiam Angelica voce; quod futuris temporibus in statibus diuersis taliter expressis, [andem penitus suppressæ,] essent gentes Hibernicæ. Sanctus autem Patricius imbre lacrymarum ora madefaciens, illud Psalmistæ crebro replicabat, dicens: Numquid in æternum proijciet Deus, aut non apponet vt complacitior sit adhuc? [Psal. 76.] aut in finem misericordiam suam abscindet a generatione in generationem? aut obliuiscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua misericordias suas? Et Angelus; Respice ad Aquilonarem plagam, [ac demum in primum splendorem reductæ,] & videbis mutationem dexteræ Excelsi, tenebrasque dispergendas a facie luminis aduenturi. Leuauit igitur oculos Sanctus, & ecce vidit modicam prius lucem in Vlidia exorientem diu cum tenebris concertare, tandem ijsdem effugatis suo fulgore totam insulam illustrare. Nec cessauit lux illa crescere & inualescere, donec videretur ad primum statum igneum Hiberniam reducere. Tunc enim impletum est gaudio cor S. Patricij, & lingua eius exultatione, hæc omnia sibi ostensa prosequens cum gratiarum actione. e Intellexit vir Dei, & ore deprompsit in magnitudine ignei ardoris, Christianæ fidei & dilectionis, qua feruebant insulani, [cognoscit:] deuotionem & zelum religionis: per montes igneos, Sanctos signis & virtutibus, verbis & exemplis præclaros: per diminutionem claritatis, detrimentum sanctitatis: per obductam super totam terram caliginem, in ea præualentem infidelitatem: per morarum spatia, succedentium temporum interstitia.

[154] Tempus autem tenebrarum Hibernici illud autumant, quo prius Gurmundus ac postea Turgesius, Noruagienses Principes Pagani, [Hibernis de S. Malachiæ tempobus,] in Hibernia debellata f regnabant: in illis enim diebus, Sancti in cauernis & speluncis, quasi carbones cineribus cooperti, latitabant a facie impiorum, qui eos tota die quasi oues occisionis mortificabant. Ex qua re accidit, vt varij ritus cōtra Ecclesiastica instituta in Hibernia adducerentur, & a Prælatis sanctæ Ecclesiæ diuinæ legis ignaris contra formam eiusdem noua Sacramenta conficerentur. Lucem vero prius ex Aquilonari parte exorientem, & licet diutino conflictu tenebras exterminantem, Hibernigenæ S. Malachiam g asserunt; qui prius in Dunensi Ecclesia, postmodum in Ardmachana metropoli præfuit, [Anglis de suo aduētu eam interpretantibus,] & Hiberniam ad Christianæ legis statum reduxit. E contra Anglici lucem illam arbitrantur ascribendam suo aduentui, eo quod tunc Ecclesia videbatur suo iudicio in meliorem statum prouehi; Religio plantari ac propagari, atque Sacramenta Ecclesiastica & Christianæ legis instituta, ritu competentiori obseruari. Ego vero funem contentiosum inter eos nec porto, nec dirimo; sed huius rei discussionem atque definitionem diuino iudicio relinquendum censeo.

[Annotata]

a Vide quæ hac de re dicemus in Apendice, & obserua interim magna cum exaggeratione scripta hæc omnia esse.

b Plenissime de hoc Purgatorio infra agemus, ostendemusq; in loci designatione dumtaxat errasse Iocelinum.

c Hanc decimationem a Iocelino, non confictam quidem, sed absque idoneo teste editam omnino nobis persuademus.

d Nec hoc scimus vnde hauserit: si foret verum, putamus aliquam multa huius res exempla fuisse a Vitæ Tripartitæ auctore proferenda.

e Videri possunt quæ de triplici Sanctorum ordine in Hibernia & hac ipsa visione tractat Vsserius pag 913 & deinceps.

f Nempe circa Dublinium versus Orientem & circa Eugenij peninsulam versus Boream, vnde totam insulam infestabant. Giraldus tamen Cambrensis dist. 3 cap. 39, Gurmundum, ait, in Hibernia vel fuisse numquam, vel relicto in ea Turgesio modici temporis moram fecisse. Dein capite 40 scribit Turgesium astu interfectum a iuuenibus, habitu puellari submissis lasciuienti tyranno in quadam Riensis lacus insula, totaq; mox Hibernia exactos Norvvegos, annis circiter 30 eidem incubantes, circa annum 842.

g Vsserius pag. 916 ex MS. plenius S. Cælestinum (Celsum passim alij vocant) Machinensem Archipræsulem totiusque Hiberniæ Primatem, qui S. Patricij vestigia diligentiori studio secutus fuit, seu S. Malachiam.

CAPVT XVIII.
Hymnus a S. Secundino compositus de S. Patricio, huius visiones & virtutes Apostolicæ.

[155] Sedebat S. Secundinus aliquoties in cœtu sanctorum, degestis & virtutibus S. Patricij mutuo conferentium. [S. Secundinus de Patricio queritur quod multa recuset oblata,] Cumque quidam illorum affirmasset illum esse sanctissimum omnium super terram viuentium, S. Secundinus dixisse fertur ad illum; Vere sanctissimus esset, nisi minus caritatis fraternæ, quam decet, habuisset. Non diu autem latuit verbum istud S. Patricium in auribus tot discipulorum eius prolatum. Conuenientibus postmodum in vnum S. Patricio & Secundino, sciscitabatur Magister a discipulo, Metropolitanus a Suffraganeo, cur de se vel potius aduersum se, tale verbum protulerit. Secundinus respondit; Quia recusas oblata tibi diuinitus munera & prȩdia suscipere, quibus possis sanctorum multitudinem collectam sustentare. Cui S. Patricius: Propter adimpletionem, inquit, caritatis non admitto istud opus caritatis: si enim oblata mihi susciperem, duorum equorum pastum Sanctis post nos aduenturis adipiscendum non relinquerem. S. Secundinu super verbo illo, quod locutus est, pœnitens veniam a S. Patricio petijt: & ipse solita benignitate pœnitenti clementer indulsit. Sæpe dictus S. Secundinus sapiens & litteratus, dixit S. Patricio, [& de eodem adhuc viuente] velle sibi adiacere, de Sancto quodam adhuc superstite carmen componere: & quia Sanctus is erat Patricius, de quo scribere disposuit, illius nomen silentio suppressit. Ad quem S. Patricius: Vere, inquit, dignum & iustum est, æquum & salutare, vt sapientiam & gloriam sanctorum narrent populi, & laudem eorum nuntiet Ecclesia; sed quidem dignius, & commodius post lucis terminum, totius cœnodoxiæ sublata materia. Lauda ergo diei serenitatem, sed cum aduesperauerit; militis virtutem, sed cum triumphauerit; nautæ prosperitatem, sed cum applicuerit. Dicit enim Scriptura: Ne laudaueris hominem in vita sua. Si tamen id omnino cordi tuo infixum fuerit, [hymnum conscribit moriturus:] quod facere disponis, fac citius, quia mors tibi adest in ianuis: omnium enim Episcoporum, qui sunt in Hibernia, de seculo primus migrabis. [Eccl. 11.] Hymnum igitur in laudem S. Patricij composuit, & paucis postea diebus elapsis, iuxta verbum S. Patricij diem vltimum clausit: sepultusque in ecclesia Sedis suæ, in loco, qui vocatur Domhnach Seachlainn, crebris se miraculis cum Christo viuere ostendit.

[156] Hymnum autem illum Hibernici plures consuescunt quotidie cantare, [cuius hymni vtilitatē tum alij multi] ac multa magnaque mirabilia ex eius frequentatione narrant euenisse: plures enim cantantes hunc hymnum, non visi transierunt per medium inimicorum sanguinem suum sitientium. Illo namque genere cæcitatis erant percussi, quam aorisiam nuncupant Physici. Quidam Sanctus in Hibernia, nomine Kannechus, videbat quadam vice phalanges dæmonum infernalibus armatos instrumentis pertransire: quos, adiuratos in nomine S. Trinitatis, [tum S. Kānechus discit] compulit caussas sibi suæ profectionis denudare. Adiurati igitur licet inuiti, confitebantur sese profectos ob adducendam animam cuiusdam pessimi peccatoris, qui sepeliri promeruit in infernalibus antris. Præcepit illis S. Kannechus in nomine Domini ad se redire, ac quid egissent sibi referre. Post aliqua interualla horarum, dæmones confusi reuertebantur, ac se suam prædam perdidisse per Patricium protestabantur. Inquirente S. Kannecho caussam ereptionis illius animæ, dixerunt dæmones, hominem illum in vita sua conuiuium magnum singulis annis in festo S. Patricij celebrasse, [cuiusdam alias damnādi saluatione,] atque quotidie quædam de hymno in honore S. Patricij composito frequentasse; talique de caussa de manibus suis affirmabant Patricium illum; tamquam mancipium proprium, eripuisse. Hæc dicentes dæmones in vmbras euanuerunt. Lætatus est S. Kannechus in his quæ dicta sunt ei; istaque referens, multos incitauit ad hymnum frequentandum in venerationem S. Patricij. Quidam Abbas de discipulis S. Patricij, Colmanus nomine, [vti S. Colmanus.] prædictum hymnum crebro consueuit repetere: qui cum conueniretur a discipulis, cur non potius Horas constitutas aut Psalmos decantaret, ac diceretur hymnum semel cantatum sibi debere sufficere: respondit, se dum hymnum cantasset, desideratum dilecti sui Patris Patricij iugiter vultum vidisse, nec tamen ex illius cōtemplatione satiari potuisse. Hæc autem diu post decessum S. Patricij gesta, idcirco scripsimus, vt ostenderemus quanti pendatur hymnus iste apud Hibernicos; & quam promptus adiutor in opportunitatibus, in tribulatione sit S. Patricius se honorantibus & sui memoriam frequentantibus.

[157] S. Patricius prædicator veritatis viuens adhuc in carne, sicut multos viuentes mortuos ad veram vitam verbo & exemplo reuocabat & prouocabat; [S. Patricius crebra Christi visione] sic ex his, qui empti sunt de terra, plures ad terram viuentium precibus perducebat. Multos etiam exuros carne ab ipso perpetui puteo interitus a rugientibus præparatis ad escam precibus potenter eripuit, & ad loca purgatoria reducens expiandos, ipsos saluationi restituit. Ipse sæpius secretorum cælestium contemplator effectus, cælos apertos, & Dominum Iesum stantem in medio multitudis Angelorum conspexit; a & hoc aliquoties, dum Patri filium immolaret, [& Angeli conspectu fruitur:] aut Apocalypsim Ioannis deuote decantaret, videre promeruit: dum enim visiones illas mirabiles meditaretur, miro modo ad quarumdam earum similem speculationem a Domino subleuabatur. Angelus autem Domini Victor sæpe nominatus, ter in hebdomada qualibet illi consueuit apparere, suique colloquij collatione & consolatione refouere b.

[158] Multoties Sanctus Dei de corporum tabernaculis animas egressas vidit, ad diuersa loca suppliciorum siue gaudiorum destinatas: [& de statu defunctorū cognoscit.] quorum vnum exemplum dignum duximus calamo tradere, quod ædificationis caussa Sanctus solebat referre. Erat homo quidam habens nomen magnum iuxta nomen magnorum, qui fuerunt in terra illa; fueruntque illi greges ouium & armenta boum, [Ita diuitis cuiusdam] eiusque possessio creuit in terra illa. Vir denique præfatus in fata decessit; cuius funeris exequias, cum ingenti pompa & honore magno secundum æstimationem hominum cognatio plurima, comitante turba filiorum, celebrans, in ventrem omnium ipsum recondidit. Homines vero, qui beatum dicere solent hominem cui hæc sunt, funeratum illum, qui taliter in vita sua floruit, & in exitu suo tam honorifice sepultus fuit, felicem asseruerunt; cuius exitus matutinos & vesperas delectabiles cernentes, ipsum Domino placere valde putauerunt. [& pauperis anima.] Alter vero in vicino degens, mendicus omnibus diebus vitæ suæ misera squallens egestate, ingressus est viam vniuersæ carnis: cadauer autem illius absque ministerio exequiarum aliquamdiu iacuit inhumatum, & ab auibus laceratum; postremo per pedes tractum in quamdam foueam fuit proiectum, ac cespite coopertum. Qui vero secundum faciem iudicabant, illum miserrimum & infelicissimum omnino pronuntiabant. Vir autem Domini respondens dixit: dissidere hominum iudicia ab illius æquitate, qui scrutatur renes & corda, cuius iudicia abyssus multa. Adiecit enim, referens se vidisse prædicti diuitis animam a ministris tartareis in baratrum præcipitari; [vidisse se testatus est, aliter quam homines solent, a Deo iudicatas.] pauperis vero spiritum, cuius vita æstimabatur insania & finis sine honore, inter filios Dei computari, & inter Sanctos locum beatitudinis sortiri. Vere vani filij hominum & mendaces in iudiciorum suorum stateris: sed iustus Dominus iustitias dilexit, cuius vultus vidit æquitatem: hinc enim delicias & diuitias diuitis; hinc peccata pauperis, quibus fortassis iram meruit, & calamitatem quam patiebatur in statera æquitatis appendens; vnum ad tormenta de gloria & honore præsenti districte iudicauit; alterum in camino paupertatis & afflictionis expiatum ad gaudia cælestia misericorditer destinauit. Nec solum Sanctus hæc de istis duobus, sed sæpius vidit, & referre consueuit de alijs pluribus. Sic sic, quod Veritas ore proprio dignabatur enarrare de diuite purpurato & vlceroso Lazaro, hoc amicus veritatis se vidisse de alijs attestatus est ore veridico.

[159] Floruit in Britannia minori vir vitæ venerabilis, c Vinwaloëus nomine, signis ac prodigijs præclarus ab ipsis rudimentis infantiæ suæ. [S. VVinvvaloëo sui videndi cupido] Nam sicut eius gesta descripta testantur, plura permaxima ab ipso patrata miracula memorantur. Hic autem, Austro perflante hortum suum vt fluerent aromata illius, sacram opinionem S. Patricij audierat, æstuantique corde in odorem vnguentorum eius currere concupierat. Deliberabat diutius ac desiderabat, demumque animo fixum statuit parentes patriamque relinquere, & ad Hiberniam proficiscendo in discipulatu, & sub disciplinatu S. Patricij Christo seruire: nocte vero præcedente, qua in crastinum se ad iter proposuit procingere, vidit in visu virum clarissimum, Pontificalibus redimitum coram se assissere, [apparet in Armorica.] ac sibi in sermone Domini dicere; Noueris, carissime Winwaloëe, me esse Patritricium ad quem ire disponis, nec te fatiges, nec quæras, quem inuenire non poteris: instat enim tempus meæ resolutionis, in proximo est vt ingrediar viam vniuersæ carnis: voluntas Dei est, vt non dimittas locum tuum, sed verbo & exemplo in terra ista satagas acquirere populum acceptabilem Deo, sectatorem bonorum operunt: superest enim corona vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se. Hæc dicens visio disparuit, Sanctusque Winwaloëus fecit, sicut edoctus diuinitus fuit. Attendat auditor, quanta perfectione vir sanctus Domino adhærens vnus cum eo spiritus fuerit, qui sancti viri manentis in Armoricana Britannia desideriū in spiritu vidit, agnouit, & ab itineris proposito, profectui profecturi oppositi, tam irabiliter amouit.

[160] Exclusa igitur infidelitatis nube, cuius obiectu Hibernigenæ diu veri solis claritate & calore caruerant; B. Patricij, quamdiu fuit halitus in eo, & Spiritus Dei in naribus eius, lingua, vita, virtus omnibus in via Domini profectis, [S. Patricij diurna] prouectis, & perfectis profuit ad dandam scientiam salutis, ad exhibendum exemplum sanctitatis, & ad conferendum infirmis remedium omnimodæ sanitatis. Et hæc quidem forma cunctis proposita patuit, absque eo quod intrinsecus latuit. Sane singularis vitæ modus, quem in secreto exercuit, talis quotidianus continuusque fuit: omni namque die d Psalterium integrum cum canticis & hymnis, & Apocalypsi Ioannis Apostoli, ac ducentis orationibus strenue seduloque solebat Domino decantare: centenis ter vicibus Dominum adorando genua flectebat: qualibet hora diei canonica, centies Crucis se charactere signabat. Consueuit nihilominus quotidie dignissime Patri filium immolare, nec prætermittebat populis prædicare, siue discipulos docere. Supernaturali etiam more distinguens per partes nocturnum tempus, illud ita transigere solebat Dominicæ vineæ cultor custosque vigilantissimus: Priorem partem eius sub ducentis genuflexionibus duobus quinquagenarijs psalmorum diuinis laudibus libatis, studio vigilanti percurrebat: [& nocturna exercitia.] subsequenti parte aquis algidis se immergens, corde, ore, oculis, aut manibus cælo infixus, tertium quinquagenarium cum orationibus multiplicatis consummabat: e postmodum vero, super nudum lapidem stratus, capiti eius loco ceruicalis altero lapide supposito, corpus sanctissimum somni tenuis & modici refrigerio recrebat; imo vt luculentius loquar, illud ad consueti atque continui conflictus laborem reparabat. Tali tamen indulgens membra sopori, lumbis circumponebat particulam aquis algentibus intinctam asperrimi cilicij, ne lex in membris militans contra legem mentis in detrimentum spiritus, igniculum aliquem veteris forte fomentaret fermenti. Ipse etiam victu arcto ac arido, asperoque amictu, semetipsum hostiam viuam, sanctam, Deo placentem offerebat, nec principem coquorum muros Ierusalem in se attingere permittebat. Beatæ sterilitatis carni pœnam, inflixit; & ne paruulos procreare posset allisione morteque dignos, multiplicis fructus fœcundum spiritum effecit.

[161] More Apostolorum vsque ad quinquagesimum quintum ætatis suæ, quo in Hiberniam Episcopali gradu sublimatus aduenit, iugiter pedes gradiebatur; [itinerum ratio,] & ex tunc currus vehiculo, more illius regionis illo in tempore, assueto, ob difficultatem itineris in prædicatione vtebatur. Super cetera indumenta cuculla candida amiciebatur, vt ipse habitus forma & colore monachatus sui speciem, [vestitus forma,] & candidatum humilitatis & innocentiæ repræsentare videretur. Vnde & monachi in Hibernia, S. Patricij sequendo vestigia, per multa temporum volumina habitu simplici contenti erant, quem ouium ministrabat lana, qualibet extrinseca tinctura remota. Excutiebat manus suas a munere; beatius semper iudicans dare quam accipere. [paupetatis studium,] Si igitur aliquando ei munus collatum esset a diuite, quam citius potuit, illud pauperi studuit erogare, ab illo se alleuians velut a graui onere. In vultu, in visu, affatu, incessu, in quolibet membrorū motu, & in totius corporis gestu intuentibus ædificationem pariebat: sermoque eius sale conditus, omni ætati, omni sexui, [linguarum peritia,] omni gradui, omni conditioni congruebat. In quatuor enim linguis, Britannica videlicet, Hibernica, Gallica, & Latina peritus & expeditus erat. Græcam etiam ex parte nouerat. Extat enim libellus Prouerbiorum eius Hibernice scriptus, ædificatione plurima plenus. Magnum etiam volumen quod dicitur Canoin Phadruig, [libri cōscripti,] id est, Canones Patricij, scripsit, quod cuilibet personæ seu seculari seu etiam Ecclesiasticæ ad iustitiam exercendam & salutem animæ obtinendam satis congrue conuenit. Quoties enim conueniebatur super profundis quæstionibus enodandis aut causis occultis & ambiguis, primitus ex humilitatis vsu respondere consueuit: Nescio, Deus scit. Quoties tamen magna necessitate ductus cogebatur verbum suum certificare per iudicem suum iurando solebat illud confirmare f. [Prophetiæ donum] Spiritu itaque prophetiæ pollebat, vt innumera futura tamquam præsentia prædiceret, absentia sciret; & quod de labijs eius exierat, absque vllo ambiguitatis scrupulo eueniret. De sanctis namque Hiberniæ, & præcipue Connaciæ & Momoniæ vsque ad post centum annos nascituris tam luculenter prophetiam texerat, vt ipsorum vocabula, merita & loca habitationis eorum designaret.

[162] Quemcumque ligabat & absoluebat ipse, ligatum siue solutum diuina iustitia indicijs euidentibus comprobrabat: [bene vel male precantis efficacia,] sicut enim benedictionem dando, dexteram extendebat; sic inferendo contrarium, læuam leuare solebat. Quem autem benedicebat, benedictio Domini super eum veniebat: & cui maledicebat, maledictionibus repletus apparebat. Quæcumque sententia ex ore S. Patricij fuisset prolata, ita inconuulsibilis manebat & fixa, acsi a superni Iudicis tribunali fuisset egressa. Vnde liquido constat, quod vir sanctus adhærens Domino, [humilitas summa,] vnus cum eo spiritus erat. Sed licet in singulis aut pluribus virtutibus ceteris Sanctis æquipollebat aut procellebat, seipsum tamen humilitate vincebat: vnde & in epistolis suis se peccatorem vltimum, minimum, contemptibilem omnium nominare consueuerat. Signa etiam & prodigia, quæ faciebat, paruipendens nulli viro perfecto æquiparandum se censebat: & quia non grandis staturæ fuerat, se sæpius homuncionem vocabat. Manuali multoties etiam labori, more Apostoli Pauli, piscationi videlicet & agriculturæ, sed præcipue ecclesijs extruendis insudabat, & ad huiusmodi exercitium discipulos suos verbo & exemplo incitabat. [Apostolicus zelus.] Insistebat nihilominus instantissime baptizandis populis, Ecclesiæque ministris ordinandis. trecentos namque Episcopos & quinquaginta manu sua consecrauit: septingentas Ecclesias fundauit: quinque millia Clericorum ad Sacerdotalem gradum & officium promouit. Ceterorum vero ministrorum infra inferiores gradus constitutorum ac monachorum atque sanctimonialium, quos diuino obsequio applicauit, solus Deus numerum nouit.

[163] Sub hac itaque norma sanctissima vitæ præsentis [spatia] ad brauium tendendo futuræ, transcurrens, tot ac tantis miraculis coruscabat, [miraculorū frequentia.] vt in his nulli Sanctorum antecedentium secundus appareat: cæcos enim & claudos, surdos & mutos, paralyticos, lunaticos, leprosos, epilepticos, ceu quibuslibet membrorum vsibus destitutos, siue morborum generibus grauatos, in nomine sanctæ Trinitatis naturalibus officijs & integræ sospitati restituebat: & in talibus illi quodammodo quotidianus & consuetus vbique vsus erat. Triginta enim & trium mortuorum, quorum quidam post multorum annorum curricula incinerati erant, legitur esse resuscitator magnificus, de quibus superius suis in locis diffusius enarrauimus. [de his 66. libri conscripti,] Vnde de his, quæ mirifice gessit in mundo, libelli vel tractatus referuntur conscripti sexaginta sex numero, quorum pars plurima principantibus Gurmundo & Turgesio consumpta perijt incendio. Quatuor tamen codices de virtutibus & miraculis eius partim Latine & partim Hibernice conscripti reperiuntur, [quorū quatuor a discipulis editos Iocelinus compilauit.] quos diuersis temporibus quatuor discipuli eius, videlicet B. Benignus successor illius, & S. Mel Episcopus, & S. Lumanus Pontifex nepos eius, & S. Patricius filiolus eius (qui post decessum patrui sui Britanniam remeans in fata decessit, & in Glasconensi ecclesia sepultus est honorifice) conscripsisse referuntur. Sanctus nihilominus Euinus simili modo actus S. Patricij in vnum codicem compilalauit, quem partim Latino sermone partim Hibernico composuit. De quibus omnibus quæcumque fide digna reperire potui, in hoc opus collecta communicare notitiæ posterorum gratum duxi.

[Annotata]

a Huiusmodi visionum vnam narrat Probus initio libri 2 his verbis: Quodam tempore cum orationis caussa ad locum solitum per nocturna spatia, comite prædicto puero, pergeret; vidit magnum in cælo miraculum, suumque carissimum ac fidelem probare volens sanctum puerum, dixit; Fili mi dilectissime, dic mihi quæso, si sentis & vides ea, quæ ego sentio & video. Tunc prædictus puer Stephanus, qui & Benignus, incunctanter dixit: Iam, pater carissime, de tuis meritis præsumenti, ex Domini gratia cognita sunt mihi ea, quæ sentis & vides: nam video cælum apertum, & filium Dei in maiestate residentem, & Angelos eius coram eo. Tunc S. Patricius dixit: Iam te fili meum successorem dignum esse sentio futurū. Nec mora gradu concito, ad consuetum locum orarionis peruenerunt.

b Tale est quod in Vita IV apud Colganum num 89 narratur hoc modo: Quodam tempore, cum B. Patricius sancta membra quieti daret, venit Angelus Dei & suscitauit eum. Sanctus autem interrogauit Angelum dicens: Numquidnam aliquid est iu operibus meis, quod Domino meo non placet? Respondit Angelus? Non est; sed ideo missus sum te consulere, vtrum in patria, quam de errore gentilitatis ad fidem Christi perduxisti, tui solius honor & reuerentia habebitur: aut vt alij Sancti tuo assensu participent tecum? Respondens autem Sāctus dixit, Mo-de-broth (hoc enim semper verbum habebat) quammulti electi Dei post me in hac patria! volo vt ipsi mecum honorem habeant. Tunc sanctus Angelus dixit: Responsum tuum caritate plenum est: ed tamen omnipotens Dominus nomen tuum celeberrimum & honorabile in istis regionibus, quas per multa cerramina multosque labores a squalloribus idolorum ac miserabili gentilitatis errore ad inuiolabilem sanctæ ac indiuiduæ Trinitatis fidem per verbum prædicationis & lauacrum baptismatis vertisti, plus ceteris Sanctis honorabilius haberi disposuit. Beato vero Patricio gratias omnipotenti Deo referente, Angelus Dei ad cælum est reuersus.

c Vide dicta partim ad eius Vitam 3 Martij, partim his in Prolegom. num. 79.

d Eo nomine Officij ecclesiastici pensum intelligimus, quod recte Psalterium nuncupatur: nam alias omnes Psalmi 150 non nisi sex horarum spatio legi possunt. In numero etiam orationum, nisi eæ iaculatoriæ fuerint, hyperbolen agnoscimus.

e Neque hæc fuisse quotidiana credimus, sed in secessu quadragesimali aut simili extraordinariæ orationis tempore dumtaxat obseruata fuisse arbitramur.

f Dicendo Mo-de-broth, vt supra ex Probo, id est Meus Deus iudex.

CAPVT XIX.
S. Patricij excessus e vita ab ipso & S. Brigida præcognitus: eiusdem exequiæ & eas comitata miracula.

[164] Post hæc dilectus Domini Patricius plenus dierum & meritorum, cum iam fideliter fortiterque cursum consummasset administrationis sibi creditæ; tum diuina reuelatione, tum terrestris habitaculi, [Ardmachā proficiscitur moriturus Patricius:] quod gestabat, dissolutione, vitæ suæ vesperum videt imminere: qui cū esset in finibus Vlidiæ constitutus, versus Ardmachiam ciuitatem Sedis suæ maturauit gressus. Sedit enim desiderio suo illo in loco sacri corporis exuuijs depositis viam vniuersæ carnis ingredi; & sub oculis filiorum, quos in Christo parturierat, in ventre matris omnium recondi. Sed sancti viri propositum inopinatus commutauit euentus: vt sciant singuli, quod, teste Scriptura, non est via hominis in potestate ipsius, sed a Domino disponuntur gressus eius: [sed ab Angelo sistitur,] Angelus namque Victor illi, quo proposuerat tendenti, occurrit, & secus viam de rubo, absque vllius combustionis iactura ardente, loquens ait; Prohibe Patrici, pedem a cœpto itinere, quia non est voluntatis diuinæ, vt vita tua morte commutetur in Ardmachia, corpusque claudatur sepulcrali lare. In regione enim Vlidiæ, quam prius præ omnibus Hiberniæ finibus conuertisti, Dominus præuidit te moriturum, [moneturq; quod sit sepeliēdus in Vlidia,] & in ciuitate Dunensi honorifice tumulandum: ibi quippe erit tua resurrectio; sed in Ardmachia vrbe, quam diligis, gratiæ tibi collatæ successiua administratio. Memor esto verbi tui, in quo filijs Dichu, primis neophytis Hibernigenarum, spem dedisti, quando cælitus edoctus in terra eorum te moriturum & funerandum prædixisti & promisisti. Sanctus autem Præsul prius paululum hoc moleste accipiens, obstupuit: sed repente in se reuersus, diuinæ dispositionis prouidentiam multa cordis deuotione magnaque gratiarum actione amplexatus est: Deique voluntati suam submittens, ad partes Vlidiæ regressus est.

[165] [& sepulturæ locus luce cælesti præsignatur:] Paucis diebus post hæc transactis, sedebat sanctissimus senex Patricius, in loco non longe distante a Dunensis ciuitatis matrice Ecclesia, cum illo erat Brigida Hiberniæ margarita, & Religiosorum ac Ecclesiasticorum turba non minima: cumque Sanctus concionaretur ad eos de gloria Sanctorum, & mansionibus lucifluæ patriæ, lux copiosa cælitus emissa perfudit quemdam locum in cœmeterij orientali parte: quam intuentes, qui adetant, admirabantur, & ipsa lux quid prætenderet, a Sancto sciscitabantur. Sanctus autem Pater iussit B. Brigidæ assidenti denudare poscentibus mysterium apparentis luminis deifici. Virgo vero palam in auribus omnium asseruit, illam claritatem designasse atque sanctificasse locum sepulturæ cuiusdam clarissimi Deoque carissimi Sancti, [quæ quid sibi vellet S. Brigida exponit,] ibidem in proximo funerandi. Sancta etiam Ethembria affuit, quæ prima omnium Sanctimonialium in Hibernia fuerat a S. Patricio in virginitate consecrata; & quis esset ille Sanctus secretius inquisiuit a Brigida. Illa vero respondit, ipsum esse Patrem & Apostolum Hiberniæ S. Patricium illo in loco nuper tumulandum, sed processu temporis exhinc transferendum: se etiam felicem fore pronuntiauit; si eius sacratissimum corpus obuolueretur linteamine, quod proprijs manibus nendo & texendo ad idem obsequium ipsa præparauerat. Hæc Virgo in aure conuirginali suæ protulit; nec verbum illud absconditum aliquem audisse putauit. Lux etiam quæ apparuit e cælo, recepta ab oculis omnium disparuit, & ascensu suo Sanctum Dei ad cælestia migraturum præostendit.

[166] S. Patricius edoctus diuinitus desiderium cordis Brigidæ, [& sindonē ad corpus Sancti in uoluendum adferens,] orisque alloquium & præparationem vestis agnouit; illique vt domum reuerteretur, ac vestem deferret, corpusque suum, ob spirituale indicium mutuæ dilectionis in Christo obuolueret, imperauit. Ipse vero reuertebatur ad cœnobium Saballinum, quod egregio monachorum agmine repleuit; ibique lecto doloris decumbens, terminum vitæ, imo viæ, ac vitæ initium spe felici expectauit. Virgo autem venerabilis ab auditu auris verbo Patris atque Pontificis obediuit: ad monasterium suum perrexit, vestem assumpsit, & cum quatuor Virginibus sibi adiunctis ad Sanctum, regressum maturauit: sed quoniam nimia abstinentia & longoris viæ difficultate erant afflictæ, in itinere præ lassitudine substiterunt; [excipitur curribus obuiam fatigatæ missis,] & concito gradu, sicut proposuerant, ad Patrem venire non potuerunt. Sanctus autem in Saballo positus Virginum fatigationem, Spiritu sancto sibi reuelante, sciuit, ac aurigæ suo quatenus B. Brigidæ sociabusque eius illo in loco cum quinque vehiculis cito occurreret, præcepit. Qui iussa sancti Præsulis complens, in loco ab illo designato illas quinque valde fatigatas inuenit, & singulas singulis vehiculis impositas, ad Saballinum monasterium adduxit. Ipsæ autem exhibitæ præsentiæ viri Dei, vestem illi gratanter suscipienti obtulerunt, & osculantes pedes ipsius & manus benedici ab eo meruerunt.

[167] Ingrauescente igitur corporis molestia, vrgente senio, [S. Patricius Sacramentis munitus] vel potius ad coronam vocante Domino, benedictus Patricius mortem sibi in ianuis adesse sentiebat, imo ad mortis portum portamque vitæ se properasse iam & peruenisse gaudebat. Admonitus ergo ab Angelo custode sui, S. Thasach Episcopo discipulo eius ministrante, mysterijs diuinis se muniuit, eleuansque oculos suos cælos apertos & Iesum stantem in multitudine Angelorum conspexit. Erectis ergo manibus benedicens suos & Domino commendans ac gratias agens, ex hoc mundo transiuit, de fide ad faciem, de via ad patriam, de præsenti ærumna ad æternam gloriam. O quam felix Patricius; qui vidit Dominum facie ad faciem, & salua facta est anima eius: beatus inquam homo, cui cæli patuerunt, qui & penetrauit in sancta, æterna redemptione inuenta; quem cum niueis Virginum choreis suscepit Benedicta Maria; quem suo consortio Angelorum admiserunt agmina, Prophetarum prouidus comitatur chorus, iudiciarius Apostolorum amplexatur Senatus, Martyrum laureatus venustat exercitus, Confessorum candidatus condecorat cœtus, quemque omnium electorum gloria & honore innumerabilis prosequitur numerus.

[168] Nec mirum, nec immerito; [singulis Sāctorum cœtibus aggregandus tamquam Angelus, Propheta, Apostolus.] quia ipse fuit Angelus Domini, licet non natura, virtute tamen & officio, cuius labia custodiebant scientiam, & legem vitæ requisitam ab ore suo sincere denuntiauit Dei populo. Iure etiam Propheta Altissimi dicitur, qui tot absentia cognouit, tot ac tanta prædixit futura, quanta prophetasse raro aliquis Prophetarum inuenitur. Iure etiam Hiberniæ vocatur & est Apostolus, cum omnes Hibernigenæ, & alij insulani signa sint Apostolatus eius. Congrue etiam Martyr vocatur, qui Crucē Christi iugiter in corpore suo ac corde gestans, hostiam viuam seipsum exhibuit Domino: qui tot insidias & conflictus, a magis, ab idololatris, a Regibus, a dæmonibus perpessus, ad quælibet mortium genera subeunda cor paratum semper habuit. Quam etiam competenter Confessor Domini sacratus dici debeat, [Confessori] pene nullus ignorat; quippe qui nomen Christi iugiter confitendo prædicabat, & ad eiusdem nominis confessionem & proprij peccati & laudis Dei, populos, tribus & linguas, verbis & exemplis & signis innumeris inducebat. Virgo etiam permansit corpore, virgo corde, [Virgo] & virgo fide; & ideo Sponso virginum, virginiq; virginum, hac triplici placuit integritate. Merito ergo Angelicis choris, & omnium Sanctorum cœtibus aggregari meruit, qui omnium Sanctorum virtutum particeps fuit a.

[169] Expirante S. Patricio, circumstans Corona monachorum in manus Domini commendabat eius spiritum, [Exequiæ honestātuæ] linteamine a S. Brigida præparato corpus obuoluens sacrum: multitudo etiam populi & Cleri copiosa cateruatim confluxit; decessum Patricij Patroni sui, tamquam Patriæ desolationem, suspirijs lacrymosis luxit; in psalmis & hymnis exequias funeri deuotas impendit. Nocte vero secuta lucifluus chorus Angelorum circa corpus cælestes excubias exhibuit, locum & omnes existentes in eo claritate circumfulgens, odore oblectans, [Angelico concentu,] psalmodiæ mellifluæ modulamine mulcens, spirituali iucunditate cuncta perfudit. Igitur in omnes, qui conuenerant, sopor Domini irruit, & donec Angelicæ explerentur exequiæ, [odore cælico,] vsque mane consopitos detinuit. Facto autem mane cœtus Angelici æthera repetentes, odorem super omnia aromata suauissimum post se reliquerunt; quem a somno expergefacti & omnes aduentantes continuato duodecim dierum spatio experiri potuerunt: tot namque diebus continuis sacrum corpus inhumatum custodiebatur, quia Clero controuersijs populorum præpedito; in loco cȩlitus designato, illud sepelire nō permittebatur.

[170] Signum quippe magnum & mirum apparuit, quod ab initio temporis numquam visum fuit: [& cōtinua per dies 12 luce,] per totam enim regionem illam duodecim dies, absque noctis vllius interpolatione, lux continuauit; quia nox sicut dies resplenduit illuminata. Qua in re patenter datur intelligi, quia mortis tenebræ non obscurabant filium vitæ, inhabitatorem lucis æternȩ Patricium; dum nox illi illuminatio in delicijs suis fuit, & ipse ad lucem sine defectu, diem sine nocte, solem sine eclipsi, clarus ascendit. Videtur enim istud signum insigne, illi antiquo miraculo, sub Iosue in die Gabaon patrato, assimulari, quamuis in spatio probetur elongari: sol enim, sicut scriptum est contra Gabaon, & luna contra vallem Aialon vnum diem spatio duorum protelans, fideli populo diuina virtute victoriam ministrauit: Patricij de mundo & mundi principe triumphantis, duodenæ lucis indefectiua continuatio pari potentia meritum monstrauit. [Populos de corpore cōtendentes] Viso tanto miraculo, non poterant populi diuersi a contentione cohiberi; quia quod iræ suæ furor & animorum imperabat impetus, adscribebant habitæ erga Sanctum Dei deuotioni. Duodecimo denique die inter duos populos, videlicet Vlidiæ & Ardmachiæ, super sanctissimi corporis gleba asportanda orta est contentio grauis satis & periculosa: cumque accincti armis bellicis ad congressum consurgerent, vocem de supernis, in sanguine ire prohibentem audierunt, quam spiritum S. Patricij protulisse putauerunt. Mare nihilominus terminos transgrediens consuetos, [mare interluens separat.] instar muralis erectum, vtrumque populum sibi aduersantem, ne mutuis visibus sese conspicere aut ictibus possent contingere, diuisit: diuisos corporaliter ad concordiam mutuæ pacis ad horam couniuit. [Ios. 10.] Sedatis ergo populis a furore suo, sedatum statim stetit fretum a furore suo.

[171] Reductis igitur fluctibus tumescentibus maris & in se confractis, duo boues plaustrum nobili onere oneratum, [Corpus imponitur plaustro quod nutu diuino Dunum dirigitur.] gleba scilicet sanctissimi corporis, versus Dunum videbantur trahere; quod Clerus & populus Vltanus vnanimi deuotione, cum psalmis, hymnis & canticis spiritualibus sequebantur. Ille plane plaustrum illud minabat, qui quondam Arcam fœderis ab Accaron vsque Geth perducebat. Sed in his omnibus visis aut auditis mirabilibus, Ardmachani populi non est furor auersus; sed adhuc ad bellandum manus eius extenta, ne primi Præsulis, imo Primatis Patronique sui corporis priuaretur præsentia. [Ardmachanis similis plaustri speciem apparentē sequētibus,] Sed ne vlterius vlla cōfligendi seu litigandi super hac re moueretur materia, vtriusque populi paci definitiuæ diuina prospexit prouidentia: bobus namque ducentibus, quoddam plaustrum apparens populum Ardmachanum præcedebat; ad instar prioris, quod sacrum corpus portans versus Dunum tendebat: illi enim non desistebant subsequi præuium, putantes illud thesauro desiderabili onustum, donec peruenirent in confinio Ardmachanæ Prouinciæ ad quemdam fluuium, Caucune nominatum. Tunc enim plaustrum illud imaginarium disparuit, populusque præfatus spe sua frustratus, vacuus & inanis ad propria redijt. Ingressi interim Vltani vrbem Dunensem, Missarum solennijs celebratis, veneranrandum corpus veneratione debita in loco luce præostenso sepelierunt; & thesaurū desiderabilem & lapidem pretiosum multum, [& sepelitur Duni.] sub lapide, quinque cubitorum profunditate, in corde terræ, ne forte furtim tolleretur, posuerunt. Quantis vel quibus miraculis, sacrosancta ossa illius pullulauerint de loco suo, scriptum non inuenimus, quia fortassis a negligentibus calamo mandata non sunt; vel quoniam a paganis principantibus in Hibernia pluries huiusmodi scripta incendio deleta sunt b.

[Annotata]

a Sequebatur totius Vitæ Patricianæ partitio his verbis contexta: Centesimo vigesimo tertio ætatis suæ anno, XVI Kal. Aprilis migrauit a seculo: [Ætatis Patricianæ partitio correcta.] cuius vitæ anni distincti hoc modo computantur. Floruit sedecim annis antequam a piratis, totam eius patriam deprædantibus, ad Hiberniam insulam est ductus. Sex annis grauissimo oppressus seruitio porcorum greges pascebat: quatuor namque Euangeliorum dulcissimo pabulo eos qui prius erant porci, depositis idololatriæ sordibus, velut candidos agnorum greges pauit. Octodecim quoque annorum spatio sub S. Germani Episcopi magisterio transacto, quinquagenarius quinquennis natu fuit quando Episcopali gradu decoratus Hiberniam prædicandi gratia intrauit. Triginta quinque annorum spatio totam Hiberniam cum alijs quibusdam insulis ad Christum conuertit: reliquis deinde triginta tribus contemplatiuæ vitæ dulcedini intentendens, potissimum in Saballo vel monasterio Ardmachiæ constituto commorari consueuit: nec de facili de sanctis locis solebat egredi, nisi traheretur aliqua causa ineuitabilis negotij. Semel tamen singulis annis concilium celebrabat, vt ad regulam deduceret quæ correctione egere cognouerat. Quæ hoc loco reposita prudens lector sic corriget. Anno LXXXII ætatis suæ migrauit a seculo… quinquagenarius quinquennis Hiberniam intrauit, XXV annorum spatio eam conuertit, reliquis deinde tribus contemplatiuæ vitæ intendit.

b Omittimus conclusionem, priori de longæuitate Patricianæ errori innixam, & illum hic damus. [errores in anno mortis assignādo commissi] Decessit S. Patricius anno Incarn. Dominicæ CCCCXCIII Pontificante Felice Papa, primo anni imperij Anastasij Imperatoris (in quibus error plusquā vnus est: nam Felix anno seculi XCII die XXX Ianuarij defunctus est; Anastasius XCI die VII Aprilis Imperium suscepit) Principanribus Aurelio Ambrosio in Britannia, vsque ad annum XCVIII vt volunt, Forcherno in tota Hibernia: sed vnde accepto, cum a catalogis Regum absit? An forte tunc aliquis in vltonia fuit eo nomine Regulus, perperam creditus a Iocelino tota Insula regansse? Iesu Christo monarchiam tenente in omnibus & super omnia: ipsi gloria, laus, honor & imperium per infinita secula seculorum. Amen.

APPENDIX.

Patricius Episcopus, Apostolus & Primas Hiberniæ (S.)

[Prologus]

[1] Hactenus S. Patricij Acta per Iocelinum collecta: quæ poterant non inutiliter cum ipso, vnde desumpta sunt pleraque, Vitæ Tripartitætextu conferri: sed prolixitatem veriti eodem consilio quo ipsam omisimus (licet magno studio & prolixißimis annotationibus illustratam præloq; paratam habuerimus) hac quoque diligentia supersedendum putauimus: cum vtraque sic edita a Colgano sit vt ad alteram altera referatur, notato ad singula vtriusque capita alterius Vitæ capite, in quo de re eadem agitur. Quo autem die vnusquisque Patricianorum discipulorum (qui multi in hac Vita, plures in Tripartita nominātur) Hibernicis adscripti sint Fastis prolixe in suis Annotationibus Colganus inquirit, multaq; definit ex coniecturis, quæ nobis hoc loco tanti non sunt vt examinare velimus: cum id poßit de ijs, qui cultum aliquem probantur habere, suis locis fieri; de ceteris non magnopere nos conueniat solicitos esse. Nunc quam promisimus Appendicem damus in varios diuisam paragraphos: quos tanto optamus legi diligentius, quanto quæ in ijs tractanda sunt maiorem connexionem habent cum ceteris Hibernorum Sanctorum Actis.

§ I An & quos Christianos Patricius in Hibernia repererit: deque SS. Kierani, Albei, Declani, Ybari in eam aduentu.

[1] Tractaturus hanc quæstionem Colganus Appendicis 5 cap. 15, negat se in dubium reuocare hoc loco, [An aliqui ex Hibernis pridem Christiani?] an ex Hibernis quidam extra patriam suam Christi fidem amplexi sint diu ante hæc tempora: supponit enim, & alibi fusius a se ostendi dicit, S. Mansuetum S. Petri discipulum, S. Beatum Heluetiorum Apostolum, S. Eliphium eiusque fratrem Eucherium, ac plures alios Christianæ fidei in exteris nationibus præcones egregios, gente Scotos seu Hibernos fuisse: quæ satis erit examinari a nobis, cum argumenta, quibus id se ostensurum promittit, fuerint prolata in lucem. Igitur ea disputatione omissa, hoc quæramus, verene dixerit Prosper in Chronico, ex eoq; Beda cap. 13 scripserit Theodosij Iunioris anno VIII, Palladius ad Scotos in Christum credentes ordinatur a Cælestino & primus Episcopus mittitur. [an saltem ante Palladium?] Manus in hunc locum cum Scoto-Britannis reliquis Alfordus inijcit, atque demonstrari a se credit, non esse ad Hibernos missum Palladium, ac ne in Hiberniam quidem pedem fortaßis intulisse vnquam. Verum si ante Patricium Scotus in Hibernia nullus, vt ipse vult, in Christum credidit; multo minus ostendi poterit, fecisse id in Britannia Scotos, vbi necdum stabiles vllas habebant sedes; sed pyraticis tantum incursionibus adiuncti Pictis Britones infestabant.

[2] In Hibernia igitur credidere Scoti, si qui ante Palladium credidere: & credidisse aliquos non est cur asserente Prospero recusemus admittere: [ita ex ordinatione Palladij & simili S. Augustini colligitur.] maxime cum ex Augustini ad Anglos mißione referente Beda discere possimus, non fuisse morem Romanæ Ecclesiæ alicui genti Episcopum ordinare, priusquam aliquas apud eam radices fides Christiana fixisset: ita enim legitur cap. 23 Perculsi timore inerti…Augustinum, quem eis Episcopum ordinandum (si ab Anglis susciperentur) disposuerat Gregorius domum remittunt. Cantiorum vero Rege conuerso, nec paucis e populo traductis ad fidem: Augustinus venit Arelas, & ab Archiepiscopo eiusdem ciuitatis Ætherio, iuxta quod iussa Sancti Patris Gregorij acceperant, Archiepiscopus genti Anglorum ordinatus est; vt habetur cap. 27: denique 29 capite proferuntur eiusdem Gregorij litteræ, quibus significat se ei Pallium direxisse, simul & insinuat qualiter Episcopos in Britannia constituere debeat, alterumque Eboræci Metropolitam instituere, cui etiam ipsi Pallium (si vita comes fuerit) tribuere Domino fauente disposuerit. Vides quibus gradibus ad ecclesiæ Anglicanæ constitutionem Sedes Romana processerit, [qui illi, & vbi?] nec vlla apparet causa ob quam dissimilem circa Hibernos dispositionem præsumamus. Quinam vero, & vbi ista iecerint Christianæ Religionis fundamenta, quæ ad Palladij ordinationem Cælestinum permouerint, tacent vetera monumenta omnia. Credibile est, cum tanta Britonum Christianorum multitudo, non tantum insularium sed etiam Armoricorum varijs excursionibus in Scoticam abduceretur seruitutem, cultioribus eius insulæ partibus, præsertim Lageniæ Austrælique Momoniæ nonnullam mysteriorum nostrorum cognitionem fuisse indigenis communicatam: atque ita factum esse vt priuatis iacta conatibus, & nonnullorum, ex plebe conuersione non omnino infeliciter succrescens fidei sementis, digna videretur Apostolica cura atq; cultoribus, maxime cum ex ea gente, subinde aliqui fidei plenius perdiscendæ caussa Romam accederent. [Palladij reditus,] His autem rebus sic constitutis Palladius missus in Lageniam appulit: sed loci Dominum prædicationi Euangelicæ pertinacius obsistentem nactus, & fortaßis imminentem sibi mortem præsentiens, satis habuit duos e suis Siluestrum atque Solonium relinquere in subsidium paucorum Christianorum, quos illic inuenisse eum plures quam fecisse credibile est, propter exiguam ijs in partibus moram; tribusque oratorijs ad eorum vsum consecratis, nauim soluit rediturus cum suis, & Aquilonarem circumuectus Britanniam (tempestate fortaßis & diuino consilio actus, non suo) portum ad Orientalem Picticarum regionum partem tenuit, atque ibi vitam commutauit cum morte. His si contenti Hiberni forent nulla nobis cum ipsis esset pro veritate controuersia: sed Prospero ac Bedæ ingrati, ex quibus vnis solide probatur Scotos aliquos credentes in Christum ante Palladium Patriciumque fuisse; [Non esse eū primū Hibernis missum Episcopum.] simul & fundamentum suum & eorum euertunt auctoritatem, dum negant Primum Episcopum Hiberniæ missum esse Palladium, eoq; mox deficiente Patricium: quod tamen ijdem tam expresse dicunt, & propter quod vniuersa Ecclesia Hibernorum Apostolum Patricium nominat. Quibus autem id negant fundamentis? Ex antiquissimis, inquit Colganus, & ante mille circiter annos conscriptis Sanctorum nostrorum Actis habemus, [sed alios ante illum quatuor,] non solum plurimos in Christum in diuersis Hiberniæ partibus credidisse; sed & multos sanctitate illustres, vt Kieranum, Albeum, Declanum & Ibarum Episcopos: item ante hos S. Colmanum Episcopū, & S. Dymam S. Declani magistrum, S. Corbreum Episcopum, S. Mochellocum, S. Beanum, S. Colmanum, S. Lactinum, S. Mobium, S. Finlugum, S. Cuminianum Eremitas, & alios plures ante S. Patricium & S. Palladium in Hibernia floruisse.

[4] Verum quod bona Colgani venia dictum sit: non sunt tam antiqua illa acta quam credi vult ipse, sed ab auctoribus fabulosissimis consarcinata pleraque, nec vlla seculo XII priora. S. Kierani Sagiriensis acta qualia sint illa, quæ protulit ex Killkenniensi codice, [qualibus ex Actis Hiberni nitātur probare,] V Martij vidimus: quamuis oculatum alicubi testem mentiantur. Ad diem quoque XXVII Octobris vbi duos forte SS. Abbanos distinguemus, mentio nobis facienda necessario erit S. Ibari, eius qui S. Abbano Lageniensi auunculus fuit & magister, discipulus autem Ludmedensis Episcopi Moctæ; quem ex Actis Patricianis scimus diu post Patricium venisse in Hiberniam; ac proinde Ibarum tum ex hoc tum ex alijs capitibus demonstrabimus vna cum discipulo suo Abbano ad seculum VI pertinere: quamuis iste in Abbani Actis legatur fuisse vnus de prioribus prædicatoribus, quos elegit Deus vt Hibernienses de gentilitate ad fidē Christi conuerterent: [fabulositas Actorum S. Abbani,] nā qui insulsißimas quæ ibi sūt de Abbentonia fabulas vel comminisci potuit vel veras credere; atque inter alia eiusdem notæ, CCCXVII annorum senectutem Sancto, de quo scribebat, prorogare; nec potest auctor bonus haberi, nec ipsius Sancti temporibus tam vicinus, vt nepos fuerit alicuius per Sanctum reuocati in vitam, nisi nepotis nomen sumendo pro quocumque e posteris, quantumuis longa generationum serie genus ab aliquo deducentibus: vix vllas enim Sanctorum Hibernicorum Vitas habemus in manibus, quas poßimus credere sexcentis annis vetustiores esse: idemque sentimus de Actis ineditis S. Brigidæ ab Vsserio pag. 794 citatis, in quibus dici- S. Ibarus, seminator fidei in multis locis in Hibernia fuisse ante S. Patricium.

[5] De S. Declani Actis quid dicemus? Ex his enim non tantum quatuor modo dicti Episcopi; [S. Declani,] sed & reliqua Sanctorum supra nominatorum caterua prodijt, qui an vnquam inter homines vixerint cogimur dubitare, dum toto seculo eos videmus prius quam esse potuerint, introduci in mundum. Scatent ea Acta portent osißimus figmentis, quorum vt specimen habeas, en tibi ex primo aditu, vbi longa serie Maiorum Declani nomina ac res gestæ referuntur, vnum pro multis. Videns Æneas (fingitur hic nominatißimus seculis omnibus & alter Hibernicus Sampson fuisse) videns inquam Æneas ostia munitionum clausa contra se, furore percitus, in fortitudine ac velocitate sua se leuiter eleuauit in aërem, & stetit supra altitudinem extremæ munitionis, & de munitione ad munitionem transiliuit, vsque dum fuit in medio Themoriæ cum armis suis: & intrauit palatium, in quo erat Rex, quærens filium eius interficere. Ille autem omnibus fugientibus, modo huc modo illuc currebat coram patre suo Rege, volens se atque illum defendere. Et Comes ciuitatis Themoriæ vir fortis, volens etiam ipse Regem defendere, venit & stetit inter Regem & filium suum. Sed impetum eorum Æneas pro nihilo reputauit: vibrans enim ipse fortiter lanceam suam venenatam contra illos, fixit eam in pectore filij Regis, & per eum exijt in pectore prædicti Comitis, & per dorsum eius in oculum Regis Corbmaci peruenit: & filius Regis, & Comes ille illico in terram super lanceam ceciderunt: & nisi iam super lanceam caderent, ipsa per caput Regis adhuc cum illis intraret. Mentitur quidem istorum Actorum auctor antiquitatem aliquam circa finem, hac vtens phrasi Fertur nobis ex antiquis eius discipulis: sed suam ætatem satis prodit vbi versuum leo-metrice scribendorum meminit, & monasterium Canonicorum dicit a Declano exstructum: norunt periti quod seculum ista sapiant.

[6] Sancti denique Albei Acta, Declani Actis ita consonant, vt ab eodem omnino auctore esse vtraque videantur: [& S. Albei.] fabularum certe nihil minus habent; quarum vnam satis est proferre in medium: In Feria Apostolorum in conspectu Clementis Papæ Angeli Dei, B. Albeum in Episcopum ordinauerunt: consummata autem ordinatione dixit Albeus Clementi: Hodie populo refectio fiat: & tu populi dimidium refice, & ego aliud dimidium Deo auxiliante reficiam. Cui Clemens ait: Non reficiam: sed tu solus in die Ordinationis tuæ nos omnes refice. Tunc Albeus rogauit Dominum, & pluit Dominus super ciuitatem quinque imbres: id est imbrem mellis, & imbrem piscium, & imbrem olei, & imbrem de panibus candidissimis frumenti optimi, & imbrem vini nouissimi, & de ista abundantia totus populus Romæ satiatus est tribus diebus & tribus noctibus, laudantes & benedicentes Dominum & S. Albeum. Hæc est cœna Ordinationis Albei per multa tempora apud Romanos clara. Post hæc S. Albeus a Roma perrexit in fines gentium, & magna pars gentilium per illum credidit… deinde venit in ciuitatem Dolomoir cum Episcopus illius ciuitatis, Sampson nomine, corpus Christi offerret &c.

[7] Hæc sunt Acta antiquissima & quibus velut omni exceptione maioribus Colganus nititur. Vbi quis non miretur fabulatorum vecordiam? non considerantium, quod inter Clementem I S. Petri discipulum, vsque ad annum MXLVI nullus Romæ Clemens Pontificatum tenuerit: & Dolensis Episcopus Sampson seculo Æræ nostræ sexto floruerit. Quantumcumque igitur Acta illa concordent in adstruendo prædictorum quatuor Sanctorum Episcopatu, & prædicatione ante aduentum Patricij: apud nos tamen nihil euincent contra antiquos & indubitatos auctores, & longe sinceriora S. Patricij Acta. Quis autem S. Hilarius ille Episcopus, [Videntur hi post annum 461 primū missi,] sub quo Albeus Declanusque Romæ sacras audiuere scripturas prout in vtrisque habetur Actis? Nisi nostra nos coniectura fallit, tempus hic relegimus, quo ordinati missique in Hiberniam dicti iam Sancti sunt, & caussam simul deprehendimus erroris. Celebritas nempe Patriciani nominis tanta fuit, vt Magni Patricij successorem synonymum, a patre suo Sennano dictum Sen-Patricium, prorsus obscurarit; vnde & hic & in alijs pluribus Sanctorum Hiberniensium Actis, multo post tempore Latine scriptis, magna illa irrepsit confusio; qua omnia huius gesta ad istum eius patruum sunt traducta. Hos certe, de quibus hic sermo est, vt Magno Patricio priores in prædicanda Hibernis fide fuisse negamus; sic ab eo conuersos ac ab Hilario Romæ ordinatos, libenter fatebimur prius reuertisse ad suos quique populares excolendos, quam primatus Ardmachanæ Cathedræ, ad quam recenter Sen-Patricius conscenderat, tota Hibernia reciperetur.

[8] Ex quo enim prædicata per vniuersam insulam Christi fides est, [a S. Hilario Papa post mortem S. Patricij:] peregrinationis Romanæ litterarumq peregre discendarum studium ingens Hibernienses semper tenuit, eos maxime qui Australes habitabant prouincias. Ex his probabile est SS. Albeum Declanumque fuisse, qui Romam profecti cum suum in doctrina atque virtute progressum insigniter ibidem probassent, inuenti idonei sunt vt a S. Hilario Papa, anno CCCCXLI ad Papatum euecto, Episcopi ordinarentur, in patriæ suæ subsidium mittendi cum selectis aliquot ex eadem natione operarijs: quos tamen non magis credimus fuisse, vt Acta referunt, duodecim Colmanos, duodecim Domongenios, totidemque Fintanos: quam a Palladio multis, vt eadem Acta habent, annis ante Patricium prædicante bapitzatum in Mumonia Albeum esse, Regemq; Chonchobarium ab eodem conuersum. Hi igitur in Hiberniam cum suis reuersi, æquum non putabant ei se subijci, a quo ordinationem non accepissent: maxime postquam S. Patricius (cui forte libenter cessuri erant propter Apostolatus prærogatiuam) viuere desijt. [& tandem S. Sen-patricio se subiecisse.] Quare Primatum Ardmachani Episcopi, quamuis ille se Patricij Comorbhanum diceret, recusabant agnoscere. Itaque citra vllam ab illo dependentiam, Mumonienses ecclesias Albeus, Declanus Desias ordinabat: donec Sen-patricius, non tā auctoritate & imperio quam humanitatis officijs & miraculorum pondere atque demißionis exemplo, illos permouit, vt futuri aliquando schismatis semina auferentes, boni publici & pacis communis caussa Ardmachanam Sedem, ex ordinatione Patriciana Pontificijs probata litteris, primam dici & esse paterentur; ea lege vt singulis sua, inter Desios Declano, inter Mumonios Episcopos Albeo maneret præcellentia, velut Metropolitis, vni dumtaxat Primati subiectis, [In eorū comitatu Romæ nō fuit S. Kieranus.] & suos per se suffraganeos regentibus. De S. Ybaro hic non agimus; quia existimamus etiam hoc secundo Patricio posteriorem eius ordinationem fuisse.

[9] Ad S, Kieranum quod attinet, manet ipsum Patricio Romam eunti occurrisse, sed non eunti primum ante obtentam a Cælestino mißionem; verum eunti post annum in Euangelio prædicando duodecimum exactum, Christi CCCCXLV. Si tamen ad eius vitam diximus, non esse fidendum illi annorum XXX numero, post quos mutuo in Hibernia reuisuros Patricius dicitur prænuntiasse, id nunc multo magis inculcamus, & plurimis possemus demonstrare exemplis. Quin etiam, quod istic vtcumque dissimulauimus de tardiori S. Kierani in patriam regressu, nunc prorsus reijcimus, negamusq; SS. Albeo Declanoq; socium venisse Kieranum sub S. Hilarij Pontificatu, nisi ea conditione, vt qui hoc volet sustinere, etiam sustineat totam hanc historiam, de SS. Kierani atque Patricij occursu in Italia & reuisu in Hibernia, ad S. Patricium, non Magnum sed Senani filium, vt plura alia pertinere. Simili modo correctum volumus id quod pari indulgentia dissimulauimus ad Acta S. VVinwaloëi § 1 num. 3: [S. VVinvvaloëo post mortē tantum apparuit S. Patricius.] quasi huic Sancto circa annum CCCCLV nato, & S. Patricij videndi cupido, ipse adhuc viuens Apostolus apparuerit circa annum CCCCLXXV: quia nunc omnino arbitramur eam apparitionem fuisse Sancti iam pridem mortui: quod tamen vel ignorabat VVinwaloëus, vel desiderium eius, non in viuentis conspectum, sed in defuncti atque in cælis gloriosi tumulum religiosa peregrinatione visitandum ferebatur: quemadmodum & Patricius a nobis ostensus est ad S. Martinum proauunculum, id est, ad eius corpus & monasterium venisse, & sæpe alias monendum occurrit in ijs Sanctorum Actis, quæ accuratione non maxima, ab auctoribus, posterioris quam quo ipsi Sancti floruerunt æui, scripta habentur.

§ II De Primatu Ardmachano & S. Patricij in eo Comorbhanis.

[10] Illata iam supra Ardmachanæ fundationis mentio suadet etiam aliquid de ea dicere. [Ardmacha ecclesiarum Hibernicarum tēpore postrema] Extremum ipsam esse S. Patricij opus tam manifesto ex toto Vitæ contextu habetur, vt nihil clarius. Iocelinus n. 46 an. vigesimo quinto ante fundationem Ardmachæ, extructam ait ecclesiam Athrumiensem, Tirechanus in Vita S. Patricij apud Vsserium pag. 854 pro XXV habet XXII. Annales vero Vltonienses seu Senatenses Ardmachæ fundationem referunt ad annum CCCCXLV: quos videtur probare Vsserius, & annos apud Tirechanum denario superfluo vitiatos credere: adhæret autem eidem Colganus, vt possit dictorum Annalium fidem seruare, dicentium quod S. Secundinus (qui in eadem ecclesia saltem Episcopi Vicarius fuisse ficetur) anno istius seculi XLVII mortuus sit. [non anno 445,] Nos quam nihil sit fidendum Annalibus post tot secula scriptis (istic maxime vbi res gestas, prius quam per annos a Christi natiuitate numerandos historiæ consignarentur, ad Æram nunc vsitatam reducunt) satis superq; didicimus experiendo in omnibus quarumcumque gentium chronicis; vt nihil sit cur putemus præ omnibus eximios eße habendos Hibernos; quos potius credimus tanto sæpius grauiusq; lapsos in supputandis annorum calculis per Æram vulgarem ascendendo, quanto illi antiquiora & Patricium ipsumque Christum prægressa tempora sic præsumpserunt ordinare. Ipsorum certe hac in parte errorem Secundini ætas manifeste arguit, qua dicitur in ijsdem aut similibus Annalibus annum LXXV attigisse: sic enim debuisset patruo suo, ipse ex Liemania Sororum Patricianarum minima natus, fuisse senior aliquammultis annis.

[11] Missos igitur facimus Annales istos & potius inhæremus biographis omnibus, vno ore Patricium prosequentibus tota discurrentem Hibernia, [sed insula tota iam conuersa] & ecclesijs ordinandis obeundisq; intentum, vsque dum senio ac laboribus fractum hic demum deponant: ex quorum consensu ita Giraldus Cambrensis scripsit dist. 3 cap. 16 Topographiæ Hiberniæ: Baptizatis cateruatim populis & tota iam insula ad Christi fidem conuersa, apud Ardmacham sibi sedem elegit; quam etiam quasi metropolim constituit, & proprium totius Hiberniæ Primatiæ locum. At qui soli Conactiæ annos septem, totidem Momoniæ impensos esse testatur Vita Tripartita l. 2 cap. 108 & l.3, cap. 31 Igitur e duobus supra positis characteribus (quorum vterque etsi videatur a condita Arthramia duci, reuera autem ab ingressu in Hiberniam sumitur, quia auctores illi congressum cū Leogario in Bregijs eumq; secutam haud multo post Arthrumiæ fundationem congerunt in primum prædicationis annum) e duobus inquam præmissis characteribus, [an 454] placet is qui ex Tirechano sumitur: sic enim adhuc anni VI supersunt vsque ad Patricij ipsiusq; Secundini annum extremum: tot enim annis in antiquis Momoniensium libris & Ardmachanorum Episcoporum Catalogis, vicariam saltē in regendo Episcopatu operam nauasse Secundinus reperitur apud Vsserium pag. 874, quibus solos regiminis annos notantibus tutius credimus, quam Annalibus annos Christi præsumentibus addere.

[12] Condita igitur est Ardmacha secundum hūc calculum anno Christi CCCCLIV; sed probabiliter tertio post anno (cum Romam Angelico monitu profectus esset Patricius fractas ætate vires nequidquam excusans) Pontificio decreto plene stabilita; [erigitur in metropolim] vt sic etiam vera esse potuerit Iocelini supputatio, exordium Ardmachæ huc vsque differentis. Quod autem Casselense Kalendarium in simili Præsulum Ardmachanorum catalogo annos S. Secundino XVI tribuat, ex eo factum suspicamur, quod idem S. Patricius anno istius seculi XLV, [in qua Vicarium absentis Patricij aliquādo egit Secundinus] vt alibi diximus, Romam proficiscens, ipsum pro se instituerit Vicarium. Habebat alioqui propriam Sedem a se nuncupatam Domnach Sechnaild, in qua & requiescit mortuus & degebat viuus, cum opera sua nō egebat Patricius, vt patet ex historia quæ habetur l. 3. c. 86 Vitæ Tripartitæ. Et hæc caussa fuit, cur Annalium Vltoniensium auctor locum ipsi non fecerit inter Episcopos Ardmachanos. Reuerso igitur etiam postrema hac vice Roma Patricio, rursus in suum Episcopatum redijt Secundinus ibiq;, vt habet Scholiastes eius, hymnum de S. Patricio adhuc viuente componere volens, [mortuus 459] cum ea de re Patricium consuluisset, tacito eius de quo scribere volebat nomine, hoc responsum accepit: Si id omnino cordi tuo infixum fuerit, quod facere disponis fac citius: quia mors tibi adest in ianuis: omnium enim Episcoporum, qui sunt in Hibernia, de seculo primus migrabis. Hymnum igitur, inquit Iocelinus, in laudem S. Patricij composuit, & paucis postea elapsis diebus diem vltimum clausit, XXVII Nouembris iuxta Kalendarium Casselense apud Colganum, anno vero iuxta supputationem nostram CCCCLIX, quo tempore si fuit annorum LXXV, fuit patruo suo septem annis iunior.

[13] Nec diu post superuixit Patricius: sed quarto post Secundinum mense obijt etiam ipse, [Patricio deinde an. 460 succedit Sen-Patricius,] & successorem habuit S. Sen-Patricium, qui ab alijs simpliciter dictus Patricius, Iocelino autem Patricius iunior, ad Rosdelana ecclesia, quam Episcopus & Abbas regebat, assumptus est, intuitu haud dubie sancti Patrui, cuius & referebat nomen & sanctitatē imitabatur. Huic decem anni tribuuntur: & Reliquias eius, vt ait Fieci scholiastes, aliqui in Rosdela regione Maglacha esse aiunt: sed verius est quod Glastenberiæ Hibernorum iaceant, quæ est ciuitas in Australi regione Saxonum. Idem etiam confirmans, Iocelinus. Post decessum, inquit, patrui sui in Britanniam remeans, in fata concessit, & in Glastoniensi ecclesia sepultus est honorifice. Vocauerunt scilicet eum illuc quædam sua vel ecclesiæ negotia, [Glastoniæ mortuus & sepultus an. 470] taliq; occasione ibidem mortuus corporis sui deposuit exuuias, XXIV die Augusti, quo colitur iuxta Kalendarium Casselense. Hic autem est qui patruo suo homonymus in multos errores induxit scriptores Hibernos, & Glastoniensibus ansam præbuit litem de Apostoli sui corpore ijsdem intendendi. Eumdem quoque non dubitamus simpliciter primum Ardmachanum Episcopum dici, & de hoc intelligendum, quod de Patricio dicitur in Vita S. Moctei, ad XXIV Martij data a Colgano a nobis ad XIX Augusti dilata, quod, ex pacto inter ipsos inito, vt qui prior altero moreretur is demortui familiam commendatam haberet, rexit ipsam Sedem Mocteus aliquot diebus, & Benignum illius discipulum pro se inthronizauit.

[14] Et hoc erat quod de septenni (vt Colganus ad Vitam S. Ergnatæ VIII Ianuarij docet) puero fuerat magnus Patricius vaticinatus, [post quem Benignus annis 10,] ipsum sui regni futurum hæredem. Agebat autem, quod hinc quoque sequitur, ætatis tunc annum XXXV, & decem annis ex omnium catalogorum consensu tenuit Episcopatum. An autem eo abdicato, quod Glastonienses volunt, secesserit in Angliam, melius ad ipsius Vitam XIX Nouembris illustrandam examinabitur. Benignum porro excepit Iarlaithus tertius Episcopus Armachanus, vt in Annalibus Vltoniensibus legit Vsserius pag. 875; eiusque quies ijsdem in Annalibus notatur anno CCCCLXXXI vti & post annos XV Corbmaci Episcopi Ardmachani hæredis Patricij; [Iarlaithus 18] & consequenter Dubthaci, quasi mortui ad annum DXIV; & Alilli, ad DXXVII; alteriusque Alilli, qui annis post primum denis sederit. In his autem Annalibus notat Vsserius vno semper anno præuerti communem æram, adeoque qui istic est CCCCLXXXI nobis LXXXII esset, quo mortuus Iarlaithus ille sit, a Colgano ad XI Febr. relatus, a nobis vero inter prætermissos. In nostra autem supputatione, Sen-Patricio & Benigno annos XX tribuente, [vsque ad an. 498.] post Patricij mortem sedisset dictus Iarlaithus vsque ad annum CCCCXCVIII.

[15] Sed illa sedecim annorum differentia facile obrepere potuit chronicarum auctoribus, ab aliquo anno certo ac noto & æra Christiana indubitanter signato, sursum ascendentibus ad eos annos, quos a Christi natiuitate signare nondum vsus docuerat. Cum enim aliud notatum non inueniret quam quot annos quisque Episcopus vel Rex sederat rexeratue, eosque non sic scrupulose signatos vt non menses diesue aliquot vno loco deficerent, [quos cōtra suos ipsius Annales] alio abundarent; nihil pronius erat quam aliquot annos plures paucioresue numerari, dum vel soli anni pleni in calculos veniunt, vel omnes etiam dimidij vt pleni recipiuntur. Quemadmodum in his Ardmachanis Episcopis factum est: e quorum catalogo si istum secundum Alildum expungas, quem fatetur ad XIII Ianuarij Colganus subreptitium a nonnullis haberi, anni solum sex redundarent: excusabili sane in tot seculis per tam incerta vestigia remetiendis errore; quem illi qui anno dumtaxat CCCCXCIII mortuum S. Patricium volunt, prorsus faciunt intolerabilem. [vsque ad 531 Colganus protrahere cogitur.] Sic enim supra veritatem ad annos XXXVIII excreuisset numerus, S. Sen-Patricij initium ad annum CCCCXLV referens: vt vel ex hoc sententia nostra euadat probabilior, quod ab Hibernorum Antiquariorum Chronologia minus recedat; illi autem e conuerso, qui suis Annalibus hactenus ineditis nos omnia volunt credere, eo minus videntur tolerandi, quo ipsimet grauiorem illis errorem impingunt.

[16] Catalogum successorum S. Patricij fuse, Colganus sed (vt ipsemet fatetur) monumentorū defectu non accurate, [Vnde Comorbani,] texit append. 7 parte 3, idque fere ex Quatuor-magistrorum fide & calculo, eis quos Vsserius Vltonienses vocat Annalibus insistenti. De his autem vniuersim notabis, quod propria Hibernis voce dicti sint S. Patricij Comorbani: quæ vox licet ex vi etymi sui (ab Hibernico horba siue Forba territorio, prædio, districtu sumendi, vt Colganus docet) latiorem habeat significationem; restricta tamen vsu est, vt alicuius famosi Sancti in Abbatia vel Ecclesia successorem designet. Primus eo titulo designatur in prædictis Annalibus Kele-Petrus siue Petranus anno DCCLXX ad scriptus, [& quando Archiepiscopi dici cœperint?] idemque ibidem apud Colganū velut ex ijsdem scribitur Archiepiscopus. An calami præcipitis errore, nescimus: hoc videmus non nisi post annum millesimum in istis annalibus hunc titulum recurrere: quando scilicet ad imitationem Anglorum, post annum DCLXVIII Archiepiscopos habere & nominare exorsorum, hunc sibi titulum arrogare cœperunt Primates Hiberni. An etiam Pallium Archiepiscopale? Ita quidem contendit Colganus, idq; exemplo ipsius S. Patricij, quia scribit Iocelinus hoc eum decoratum fuisse a Pontifice, ad quem sub vitæ finem adierat.

[17] Factum facile credimus (quamuis antiquiori testimonio saltem Tripartitæ Vitæ optaremus istud confirmatum videre, veriti ne ex sui temporis vsu Iocelinus id adiecerit, significare volens Primatum Patricio Romæ confirmatum) credimus hoc tamen: sed an exemplum posteri secuti sint, vt ab Romano Pontifice Pallium peterent acciperentq;, merito dubitamus; & si fecerint, non diu fecisse opinamur: quia occasione schismatis propter obseruantiæ Paschalis differentiam, omnino videtur cessare debuisse ea Romanorum Pontificum gratia: [an Pallio vsi a principio fuerint?] vt proinde vel absolute vel cum restrictione aliqua verum sit, quod S. Bernardus in vita S. Malachiæ ex eius ore scribit; Deerat adhuc & defuerat ab initio Pallij vsus: qui demum in Synodo anno MCLII ab Apostolico Nuntio allatus est quatuor Hiberniæ Metropolitis, Dubliniensi videlicet, Casseliensi, Tuamensi & Ardmachano, & hic etiam tunc ordinatus est Primas: quod scilicet iam pridem ex S. Patricij institutione erat, sed alijs, Dubliniensi præsertim, se opponentibus, esse per non vsum iurisdictionis quodammodo desierat. Dubliniensium sane eo processerat arrogantia, vt Samuel annis ante Concilium quinquaginta Episcopus, meruerit per epistolam a S. Anselmo Cantuariensi reprehendi, quod crucem ante se portari faceret: quia id non competit nisi ad Archiepiscopum a Romano Pontifice Pallio ornatum: ex quo an recte inferat Colganus ipsum etiam Pallio vsum, & alios fuisse in Hibernia, quorum exemplo id faceret, alij viderint: cum de sola Cruce sermo sit Anselmo, &, vt de Pallio etiam foret, accepisse ex Anglia Samuel potuerit, quod vellet imitari.

§ III De miraculis S. Patricij.

[18] [In Sanctorū gestis,] Nihil illi præter veritatem dixere, qui Sanctorum Vitas comparauere primi, vel distincto floribus vernantibus prato, vel agro optimæ meßis feraci: sed vt his suæ sunt inutiles herbæ zizaniaq;, ita & istis quandoque insunt, quæ amans veritatis lector abesse mallet; sæpe non tam primi scriptoris vitio quam posterorum culpa innata. Quod tum in alijs rebus accidit; tum in miraculis non infrequenter, eorum maxime Sanctorum, quorum quia vitæ tempus omne verißimis prodigijs plenum fuisse sciebatur, ideo facili credulitate admitti videbatur debere quidquid de illis narraretur. Tales plerique Hiberniæ Sancti, [& S. Patricij miraculis,] talis imprimis Patricius fuit, Thaumaturgis maximis annumerandus. Multa pueritiæ narrantur miracula, Apostolatus autem longe plurima. Priora ex eorum fuerunt narratione accepta, qui a matribus suis Patricij sororibus audiuerant, Sancti ipsius nepotes: posteriora fideliori relatu haberi potuerunt ab ijs qui vel testes ipsi fuerant oculati, vel ex ore istiusmodi testium eiusdem Acta conscripsere. In istis quædam sunt, ad augendam miraculi speciem ineptis vestita circumstantijs; vt illud de Presbytero a natiuitate cœco & illiterato, qui Patricium baptizauit Tripartitæ l. 1, c. 4. & Iocelini num. 2. Talia vero pleraque in alijs Sanctorum Hibernorum Vitis ita omnino reperiuntur eadem, vt vel ab his traducta ad Patricium merito iudicentur, quo in vnum omnia coaceruarentur decora; vel ab hoc ad alios esse translata, quasi turpe esset cetera in Vita Apostolicas Sancti virtutes æmulatos, [quædā incertæ fidei cum reperiantur,] non etiam claruisse miraculis pueritiæ tempore, cui vt a coæuorum conscientia remotiori facilius quædam fabulæ affingi potuerunt, quod de plerisque puerorum Hibernorum miraculis suspicamur. Similia in postremo quoque miraculorum genere potuerunt irrepsisse nonnumquā: sicut in eisdem contigit ab ijs, qui veterum scripta temere interpolauere, inseri nonnulla ex vulgi traditione aut alicuius fictione, quæ vel omnino falsa sunt, vel ijs deformata circumstantijs vt merißimæ fabulæ poßint debeantque censeri.

[19] Vehementer sane optaremus, vt, qui in huiusmodi Acta incidunt, Præfationis generalis ad Ianuarium mensem caput prius quartum legissent, vel saltem non negligerent Commentarios præuios, [optamus Cōmentarios nostros & Notas legi:] ex quibus nostrum de ijs iudicium discerent, & quo quæque in gradu auctoritatis locanda sint ipsi cognoscerent. Verum inueniuntur quam plurimi qui Præfationibus nostris, commentarijs, notisque prætermißis, (quoniam multæ earum religiosæ super mensam lectioni minus idoneæ videntur, & maiorem animi postulant attentionem) solum Vitæ textum aut legunt ipsi aut alios audiunt prælegentes; qui cum in eiusmodi aliquam narrationem impegerint, velut allisa ad scopulum naui periclitantur de fide toti operi nostro abroganda. Ita audiuimus aliquando, in quodā Religiosorū hominū cœtu, magna cum accumbentiū voluptate nec vtilitate minori, lecta fuisse Sanctorū Acta, sed displicuisse dum aliqua, pridem ab alijs excusa hoc in opere recusa, in Sancti vnius Scoti Vita legerentur, [quibus lectorem instruimus.] quæ videbantur fidem paßim non obtinere, vti hic nonnulla sunt: & suspensa aliquamdiu lectio fuit: quod factum non fuisset, si prægustato, quod præuius commentarius dabat, antidoto, eam Vitam legissent. Difficile profecto est vnum eumdemq; cibum omnium conuiuarum aptare palato: in libris vero scribendis omnium ingenijs facere satis omnino impoßibile. Quæ fabulosa iudicabamus Acta nulla dedimus: quæ probabilia videbantur, si quidem certiora deficerent, [In eiusdem gratiā textui exemmus,] non subterfugimus dare integra, etsi quædam minus probanda continerent: dandum hoc antiquitati existimantes, vt contenti lectorem admonuisse de vitio, manum ceteroqui abstineremus ab eiusmodi monumentis vlla, quamuis iusta ex caussa truncandis: propterea quod ita faciendum suaderet eruditorum omnium communis hoc seculo sensus. Quia tamen non omnibus displiciturum credimus, si imbecilliorum infirmitati consulentes, pauca quædam certo offensura tollamus e textu, atque ad commentarios referamus, in quibus innoxie poßint vel legi vel prætermitti: hac nobis libertate iudicauimus in hisce Actis aliquoties esse vtendum, de quo hic te monitum, Lector, volumus.

[20] [Iuuētutem hospitalibus viris præter cursum naturæ prorogatam:] Primum sustulimus eam quæ in Tripartita l. 1. c. 36 & apud Iocelinum num. 21 habebatur narrationem, quæ quamparum ad S. Patricium spectat tam multum videtur fabulositatis habere & apud Iocelinum talis est. Erant in eadem insula quidam alij viri ab habitaculo illius solitarij, a quo Baculum Iesu Patricius acceperat, semoti: quorum quidam iuuenes videbantur, alij senes decrepiti: cum quibus cum colloquium conseruisset Patricius, didicit ab eis, senissimos esse filios illorum iuuenum. Cumque admirans S. Patricius inquisisset euentum tam grandis miraculi, respondentes dixerunt ei: Nos a pueritia Domino miserante misericordiæ operibus fuimus iugiter intenti, ostiumque nostrum patuit omni viatori, pro Christi nomine victualia siue hospitium petenti. Quadam nocte quemdam peregrinum in manu baculum habentem hospitio collegimus, & secundum posse nostrum omnem ei humanitatem exhibuimus: mane vero facto nos benedixit & ait: Ego sum Dominus Iesus Christus, cuius hactenus membris ministrastis, quem hac nocte in propria excepistis persona. Deinde baculum, quem manu gestabat dedit viro Dei, spirituali Patri nostro præcipiens ei vt illum seruaret: & cuidam peregrino, nomine Patricio post multos dies ad se venturo tribueret. Hæc dicens ascendit in cælum, nosque permansimus in eodem statu iuuenilis decoris & vigoris quo tunc fuimus, vsque in hodiernum diem: filij vero nostri, qui tunc erant parui iam vt cernis effecti sunt decrepiti. Similis sed minus adhuc similis vero est Tripartitæ textus de duobus coniugibus: quorum ex filia neptis tota decrepita & incurua S. Patricio occurrerit. Vtrobique autem res talis est, quæ impoßibilitatis quidem nihil, tantum tamen habet insolentiæ, vt cum alibi non legatur misericordiæ opera beneficio duplicatæ aut triplicatæ vitæ remuneratus Deus, non debeat huic relationi primum credi fecisse.

[21] [portentosi gigantis resuscitationem] Similiter e numero miraculorum exemimus gigantis illius suscitationem, quem iuxta sui sepulcri mensuram CXX pedes altum fuisse legebatur in vita Tripartita parte 2 num. 71 & in Iocelino post num. 71 quod & Vitæ IV auctor scribit num. 62. moderatior Probus XXX numerauit l. 2. cap. 21. Hanc autem narrationem vt fabulosam esse, saltem in præcipuis rei circumstantijs, videas; eam ex Vita 3 cap. 67 contractius rem totam complexa, hic habe. Quadam die cum ambularet in via, inuenit sepulcrum magnum longitudine triginta pedum & videntes hoc fratres cum magno stupore dicebant. Non credimus esse hominem huius longitudinis. Dixit eis Patricius: Si volueritis, videbitis illum. At illi rogabant, vt viderent eum. Tunc signauit Patricius baculo sepulcrum; & ecce vir magnus surrexit & dixit: Bene tibi sit, vir sancte, qui etiam vna hora a pœnis liberasti me: & fleuit amarissime. Et dixit ei. Si ambulauero vobiscum? Et respondit Patricius: Non possumus permittere vt ambules nobiscum, quia non possent homines præ timore videre faciem tuam: sed dixit ei; Crede Deo cæli, & baptismum accipe, & non reuertaris in locum, vbi fuisti: & indica nobis quis es. Et respondens dixit; Ego sum Glas, filius Cais, qui fui porcarius Lugair Regis Hyrote, & iugulauit me Fian mac-con in regno Nothfer, anno centesimo vsque hodie. Et baptizauit eum Patricius, & restituit sepulcro. Nos quidem nolumus reuocare in dubium, quin fieri potuerit, vt ad confirmandam vniuersalis resurrectionis fidem (de qua eo tempore cœpisse inter nonnullos ambigi Tripartita indicat) etiam a seculo mortuum aliquem Patricius suscitaret: nec diuinæ omnipotentiæ in augenda corporis humani magnitudine vllum præstituimus terminum, in quo Patricij discipulos peccauisse narrat Iocelinus: nec (quod Colganus assumit aduersus eos qui huic miraculo assensum negant) tam sumus modicæ fidei, vt audita atque ignota solis visis notisque commensuremus: sed cum indicia certa fictionis in hac narratione deprehendamus, non facile sinemus nos induci, vt propter relationem non vno loco vacillantem ruinosamque, credamus hunc hominem eo vsque excreuisse, quo neminem qui vixerit nouimus pertigisse. Portentosæ magnitudinis exempla multa Colganus congerit in suis ad Vitam tertiam notis: [exemplis frustra defensam,] quæ omnia vel ad rem parum, vel nihil ad fidem faciunt, cum sint ipsa manifestæ falsitatis pridem conuicta a viris eruditis: qualia sunt Cadauer XVI cubitorum Cretensis belli tempore teste Plinio: corpora in quadam Dalmatiæ spelunca visenda, quorum costæ XVI vlnus excedant Phlegonti Tralliano memorata: Turni cadauer ex Crantzio alijsque, quod erectum vrbis Romanæ mœnia æquarit, in cuius pectore quatuor pedum vulnus hiaret, aliaque huiusmodi; quibus coronidis loco additur, dens ille molaris S. Augustino lib. 15 de ciuitate Dei cap. 9 memoratus, qui in littus Africanum eiectus in nostrorum dentium concisus modulos, centum facere potuisset.

[22] Hæc omnia ipso illo, de quo quæritur, fabulosa magis ad fidem huic monstro conciliandam non faciunt: ad rem vero omnino non sunt exempla petita a sacris litteris; in quibus qui maximus memoratur Getheus Goliath, sex cubitorum & palmi vnius magnitudinem non exceßit, atque adeo infra decimum pedem stetit: nec vspiam viuus homo legitur esse conspectus, qui procerior fuerit: nam quod lectus ferreus Og Regis Basan IX cubitorum fuerit: non magis infert hanc eius fuisse longitudinem, quam id probent similia monumenta ab Alexandri magni militibus apud Indos relicta, studio rapiendæ in admirationem posteritatis. Nunc, si de sola mensura corporis quæstio foret, [& ex locorum] pari facilitate, qua Colganus admittit CXX irrepsisse pro XXX, dicere possemus pro XII; & hominem enormiter magnum fuisse oportuisset. Sed quid facias quande adiuncta cetera certum pene faciunt, nihil simile scriptum fuisse a primis Vitæ Patricianæ auctoribus? Nam quæ hic regio Hirothe vocatur, eam fatetur Colganus Norwegiam esse, quam hodieque Hiberni Hiruoithe nuncupant, quod & ipse secutus est cum Tripartitam Vitam Latine transtulit. Quis ante credat Norwegos Hibernis cognitos fuisse ante Patriciana tēpora, quorū in Hibernicis historijs aut aliis quibuscumque mentio nulla ante VIII seculum? Sicut nec memoria vllius bellici pacatiue cōmercij Hibernorū cum gente transmarina aliqua, antequam a Pictis in Britanniam accerserentur. Quid, [temporumque adiunctis fictionis conuictam:] quod nec in patrijs historijs, seu verius traditionibus, versatus satis fuerit fabulæ huius auctor: Carbreus enim Niathfear siue Nuotfer, quo regnante hunc gigantem occisum esse vitæ Tripartitæ interpolator, Iocelinus & Probus scripsere, vnus ex duobus heroibus, quos in Hibernicis historijs celebrari Colganus ait, dicitur ab illius gentis antiquarijs Alildi & Tinnij Regum Conaciæ atque Lageniæ frater fuisse & regnū Mediæ obtinuisse, aliquot ante Christū natum annis: is vero, cuius manu patrata cædes dicitur, secundus Hiberniæ heros Mac-con, secundo Christi seculo pene finito creditur imperium sibi in istam insulam acquisiuisse. Vtrumque autem quis coniunxerit cum anno trecentesimo circiter ac quinquagesimo Christi? hic enim seculo vno præceßit tempus, quod tunc a Patricio agebatur. Quare cum tam vasto temporum hiatu hæc omnia ab inuicem separentur; non erat quod sese fatigaret Colganus, vt præterea ostenderet nihil sanæ fidei contrarium contineri in eo, quod paganus aliquis dicatur ex ijs, quos sustinebat a morte pœnis, fuisse ab aliquo Sanctorum ereptus per reuocationem ad vitam.

[23] Nihilo minori iure expunximus, tamquam spuriam & ab interpolatore imprudente, ne dicam impudente, infartam prisco de S. Patricij Vita auctori Eugenij Principis Metamorphosim, quā temere transcribens Iocelinus, fuit in similem absurditatē pertractus. Ea qualis sit, breuiter ex Vitæ 4 num. 71, [3 Eugenij principis metamorphosim] subiungimus, vbi ista leguntur. Fuit vir quidam nobilis, nomine Eugenius, qui per aliquod tempus S. Patricio contrarius extitit, & fidem Catholicam suscipere noluit. Sed quia sæpius verbum Domini a B. Patricio audiuit, credidit, & baptizatus est. Deinde B. Patricium rogauit, vt ipso Dominum deprecante, pulcriorem formam haberet Cui Sanctus respondit, dicens; Cuius formam eligis? Eugenius autem dixit; Illius iuuenis de familia tua. Hunc S. Riochum fuisse perhibet interpolator Tripartitæ apud Colganum, qui in Inis-bouinensi lacus Riensis insula colitur, de quo ad VI Februarij Colganus; & nos paucis, antequam otium haberemus ad Patriciana Acta examini maturiori subijcienda, nihildum ausi præiudicare sententiæ suo tempore ferendæ: ideoque hæc vt habebantur in Iocelino ita simpliciter exhibuimus. Beatus autem Patricius præcepit, vt sub vno vestimento in lecto dormirent: surgentes autem de somno nullam differentiam in corporali pulcritudine habuerunt. Eugenius autem adhuc sanctum virum rogauit, vr altiorem formam haberet. B. autem Patricius dixit ei: Qualem vis habere. Ille autem extendit manum suā sursum, quantum potuit contra hastam, quam manu gestabat, & dixit ei; Talis altitudo sufficit mihi: Eugenius igitur mira velocitate ad optatam altitudinem creuit, in qua, quamdiu in hac vita vixit, permansit. [exemplo similis alibi miraculi fabricatam] De ipsius prodigij nouitate nihil dicimus: quia non est impoßibile apud Deum omne verbum. Falso tamen credimus Patricio attributum, occasione eius quod alteri Eugenio (siue vt Hibernis scribitur Oëngo) Brefinniæ Principi accidisse narratur in Vita S. Barachi, ad XV Februarij a Colgano edita, a nobis ad IV Decemb. reiecta: quasi turpe esset fuisse aliquod beneficium cuiquam ab aliquo Sanctorum impetratum diuinitus, quamuis rarum & stupendum, cui simile Patricius non obtinuisset. Ne tamen nihil variaret nisi Barachij & Patricij nomina satis affinia, is qui hanc laciniam Vitæ Patricianæ intextuit, illud de S. Riochi forma, nescio quo fundamento adiecit: sed modum (qui in Vita Barachij non nisi honestus exprimitur dum deformis ille regulus iubetur Sancti viri cucullam induere tantisper, dum pro eo dormiente supplicibus precibus exoratur Deus) eum adhibuit, quem castæ aures oculique audire ac videre refugiant, & quem a castißimo Præsule fuisse præscriptum omnino nefas sit cogitare.

[24] Hæc sunt quæ ipso ex textu censuimus eximenda: alijs miraculis si quæ interdum adiectæ circumstantiæ sunt de falsitate suspectæ, vt fit in narratione de leproso super lapidem mari iniectū nauem Patricianam secuto apud Iocelinū nu. 23; de ijs in genere satis erit dixisse, [In miraculis quoque circa res inanimos] non omnes parē verisimilitudine præseferre, nec paucas esse quas leui rumore creditas esse probabile sit, etsi nō tales vt grauiter offendere debeāt. Restaret de magno eorum prodigiorū numero quæ sunt in rebus inanimis patrata dicendum aliquid, in quorum multis credimus vsu venisse Hibernis, quod Græcis fuit Poëtis familiare; qui cum miram aliquam raramque fluuij, fontis, arboris virtutem proprietatemue consideratione humana dignam censebant, omisso causarum naturalium scrutinio, Deum aliquem Heroëmue comminiscebantur, cuius caussa id, quod volebant nouum videri, fingebant in natura immutatum. Sic & Hiberni cum non pauca huius generis facta a Patricio recordarentur, faciles videntur fuisse, [quædam ex creduli vulgi traditione accepta.] vt Sancti alicuius bene vel male precantis voto, hunc fluuium præcipua quadam fœcunditate donatum, istum sterilitatis damnatum dicerent, & dicentibus crederent: quæ ita ex vulgi traditione accepta, ipsis deinde Sanctorum Vitis admiscuere posteri. Ab his tamen scrupulosius examinandis consulto abstinemus; nec seruis Euangelicis similes, dum zizania cupimus falsitatis euellere, eradicemus cum ijs simul & triticum antiquæ veritatis: scimus enim eiusmodi miracula fuisse non raro ab Sanctis viris patrata in solatium bonorum, malorum vero correctionem, ipsumque Sanctorum magistrum Christum sterili ficui induxisse ariditatē.

[25] [Venenatis ante Patriciū Hibernia caruit.] Præter hæc plurima beneficia sunt, quæ toti Hibernicæ insulæ communia Sancti sui Patroni meritis accepta indigenæ referunt; & benedictiones seu priuilegia, quæ Hibernis suis petijsse Patricium, quidam alij etiam impetrasse, scribunt: Hæc quia tacita pertransiuit Iocelinus maluimus hic indiscussa relinquere: inter ista longe celeberrimum est, quod venenati animalis nihil Hiberniæ solum aut pariat ipsum, aut aliunde inuectum sustentet. Res ipsa nota est, & omnibus Physicorum scholis ac scriptis decantata. Solinus, qui tertio vt minimum Christi seculo scripsit, de Hibernia loquens: ibi, inquit, Anguis nullus. Multi post hunc, imprimis Beda, idem de Hibernia asseuerantißime affirmant, nulla facta Patricij mentione. Interim Iocelinus, & quotquot eum secuti sunt biographi recentiores, [sed Iocelinus crude intellexit,] constanter asserunt, ante aduentum Patricij nulla magis peste laborasse Hiberniam, quam venenatorum reptilium multitudine, vsquequo Patricius omnia, non ex Hibernia tantum sed & vicinis ex insulis in perpetuum ablegauit; prout apud eumdem Iocelinum leges num. 148. De quo ne nostro ipsi sensu loquamur, audiamus quibus verbis 20 caput Append. 5 Colganus concludat. Ecce, inquit (postquam veterum de Patricio scriptorum testimonia deposuisset) Ecce neque apud hos peruetustos Scriptores, neque apud vllum alium, qui scripserit ante tempora Iocelini, legimus vllam mentionem verorum serpentum per S. Patricium ex hac insula profligatorum; [quod de dæmonibus pulsis per metaphorā legerat.] sed solum dæmoniorum in specie visibili apparentium: quæ (quia spirituali veneno suæ nequitiæ & illusionum sæpe hominum mentes, & corporali etiam veneno vlcerum, morborum, aliarumque infectionum, corpora non raro inficiebant) serpentes metaphorice dici poterant. Et quia verosimiliter vel ex vulgi vsurpatione audiuerit, vel in aliquo scripto monumento legerit Iocelinus sic appellari; hinc videtur deceptus, vt nomen serpentis ab illa metaphorica vsurpatione ad propriam significationem veri & corporei serpentis transtulerit. Officia etiam diuina supra citata, & alij citati auctores videntur suam relationem de hac re ex Iocelino desumpsisse: quem insuper deprehendo in hoc lapsum, quod ferat Manniā a veris serpentibus fuisse tunc per S. Patricium liberatam: cum tamen constet illam insulam hodie serpentes aliaque reptilia venenosa aliunde aduecta non respuere.

[26] Hæc ille, Dauid quidem Rothus Elucidatione in Iocelinum 4. Solini reijcit auctoritatem, propterea quod non solum dicat, quod in Hibernia anguis sit nullus; sed addat auis rara; apis nulla, quæ transcribens Isidorus l. 14 Orig. cap. 6 subiungit adeo vt aduectos inde pulueres seu lapillos, [An scripserit Solinus nullā apem in Hibernia esse?] si quis alibi sparserit inter aluearia, examina fauos deserant: in quo euidens videtur eos errasse: cum teste Beda lib. 1. cap. 1. diues sit lactis ac mellis insula, piscium volucrumque venatu abundans. Verum necesse est hæc scripsisse Solinum saltem ex vulgi de Hibernia sermone, quo ferebatur multa alibi communia in Hibernia non reperiri: & vt in aliquibus falli eum contigerit, aliquid saltem ex omnibus verum esse debuisse, vt aliquod vulgaris sermo fundamentum haberet. Ad hæc occurrit, quo culpæ Solinus & errori eximatur, forte eum dumtaxat scripsisse, serpens ibi nullus aut rana: quod nunc quoque verißimum est, sed a librarijs deprauatum in errorem potuit Isidorum duxisse.

§ IV De Prophetijs S. Patricij.

[27] [S. Patricius Prophetiæ dono claruit.] Non minus proprium viris Apostolicis prophetiæ donum est, quam miraculorum gratia; nec minus illo quam hac Patricij claruit apud Hibernos nomen: eius autem prophetiæ, licet ea fere formula conceptæ narrentur, quasi bene vel male precantis verba essent: non sunt tamen in eum semper accipienda sensum; sed, sicut plurima huius generis in sacra scriptura, potißimum in Psalmis vbiq; obuia, ita pleræque maledictiones Patricianæ dicendæ non sunt imprecationes fuisse; sed prophetico spiritu prolata oracula, quibus ad commißi delicti pœnitentiam efficacius pertraherentur barbararorum animi, de illius grauitate ex decretæ vltionis seueritate facti certiores. [In ijs quæ de particularibus personis prædixit,] Alia eorum verborum est ratio, quibus bene meritis Sancti sic prædicunt euentura illis a Deo commoda, vt ijsdem congaudeant lætenturque. Vtriusque generis plurima paßim per totam hanc Vitam occurrunt: suntq; etiam ipsa in duas distinguenda classes: alia enim prouincias & gentes integras generatim concernunt, alia familias personasque singulares spectant. Postrema claßis nullam omnino patitur difficultatem. adeoq; nihil est in ea quod cuiquam debeat esse falsitatis suspectum: tantum in eo laboratur, vt quæ prædicta euenisse dicuntur, ostendantur, non solum euentu vero probata; sed ipso etiam, quo euenere; & in quod prædicta feruntur, tempore. Talia sunt quæ in varijs Sanctorum Vitis occurrunt, quorum natiuitatem multis antequam facta est annis cognouisse dicitur & prænuntiasse Patricius. [examinādi annorum numeri:] Ex his S. Dauidem Meneuensium Episcopum XXX annis antequam nasceretur Angelica reuelatione potuisse prænosci I Martij vidimus: & alias exempla alia adferemus in quibus tempus prophetice definitum non abludat ab historiæ veritate. Reperiemus tamen nihilo pauciora, quæ magnos & palpabiles errores inuoluant. Vniuersim autē de plerorumque similium veritate ambiguos nos facit, quod Patricianæ prophetiæ, in varijs Hibernicorum Sanctorum Vitis prolatæ, [sæpe vitiati aut temere conficti.] maiori ex parte omnes ad annos præcise XXX vel LX restringantur. Hoc autem suspicionem ingerit æui posterioris scriptores eiusmodi numeros ab vno Sancto ad alios transtulisse, nulla veterum monumentorum auctoritate præeunte: & quidem etiam ad illos quandoque Sanctos, de quibus nominatim nihil fuerit Patricius vaticinatus: idque ideo tantum, vt ipsis ex tali prædictione splendor accederet aliquis, nihil ementitæ lucis egentibus. Non indigent illi talibus vt clarescant, qui sua satis virtute fulsere, multo minus Patricius: ideoque hic non laborauimus, vt obductas eius nomini vmbras discutiamus, diiudicando quid & quomodo de vnoquoque Sancto prædixerit ille vel potuerit prædixisse, maxime cum verosimile sit, sanctum Apostolum in multis suis prædictionibus nulla temporis determinatione vsum fuisse: tales autem, vbi ea vsus non erat, nullas reperimus, quæ merito poßint suspectæ haberi.

[28] Sed hoc ipsum de singulis suo loco videbimus: ergo celeberrimam vnam, qua Scotorum regnum in Britannia Fergussij posteris fertur prænuntiasse Patricius, satis habebimus ab eorum cauillis vindicasse, [Prophetia de regno posterorum Fergussij in Albania] qui ipsis Hibernis haberi volunt in Scotici nominis iure priores, quasi eosmet originis pudeat. Prophetiam illam Iocelinus num. 119 habet his verbis: Licet hodie videaris humilis & despectus in conspectu fratrum tuorum, eris in breui princeps illorum omnium. De te enim optimi Reges egredientur, qui non solum in terra propria, sed etiam in regione longinqua & peregrina, principabuntur. Elapso igitur non magno temporis spatio Fergussius, iuxta viri Dei vaticinium principatum in tota illa terra obtinuit, semenque illius per multas generationes in ea regnauit. Ex eius stirpe processit strenuissimus Ædanus filius Gabrani, qui Scotiam, quæ dicitur Albania, subegit & alias insulas; [Hibernorū glossis obscurata] cuius in eis regnat adhuc successiua posteritas. Obscuratam interpretis vitio prophetiam non imus inficias: neque enim subegit vel (vt Vitæ Tripartitæ interpolator) manu violenta occupauit Albaniæ regnum Ædanus iste: sed paterno regno per iniuriam exclusus, D. Columbæ opera in illud pacifice restitutus est, vt omnes vtriusque gentis scriptores consentiunt.

[29] Non possumus tamen Scoto-Britannis assentiri: cum ipsam quoque de tali prophetia narrationem volunt fabulosam haberi, præfracte sustinentes Fergussium Magnum, [& a Scoto-Britannis sine caussa reiecta,] Erci filium (quem Scotici regni in Britannia non auctorem sed restauratorem dumtaxat fuisse dicunt) antequam in Hiberniam mitteretur Patricius, in Albania Scotis suis veteres recuperasse sedes. Sed nulla vetera proferentibus monumenta, quibus Regum suorum chronotaxin confirment, non immerito opponit Colganus antiquissimum qui hactenus visus ab eo sit, rerum Scoticarum scriptorem, Regum seriem annosq; quibus regnauere deducentem ad Malcolmum, tunc cum scriberet regnantem, id est, ad annum MLVII. Verba eius Scoticis versibus concepta hæc sunt.

Tres filij Erci, filij Euchodij strenui; tres ditati
      benedictione Patricij, occuparunt Albaniam elato
      animo, Loarnus, Fergussius & Ængussius.[ex antiquioribus defendi potest]
Decem annis Loarnus (res nota) erat in Principatu
      finium Albaniæ: post Loarnum illustrem &
      animosum viginti septem annis Fergussius.
Domangardus Fergussio magno natus, spatio
      quinque annorum turbulentorum:
Viginti quatuor annis sine repugnantia regnauit
      Comgallus filius Domangarti:
Duobus annis faustis, sine contemptu. Post
      Comgallum Gobhranus: Ter quinis annis integris
      Rex erat Conallus filius Comgalli.
Viginti quatuor annis vltra Rex erat Aidanus
      multorum finium.

[30] Hactenus ille, cuius anni si omnes computentur ascendendo ab anno DCVI (post quem constat non diu superfuisse Ædanum Regem ex scriptorum vtriusque nationis consensu) peruenietur ad initium quinti seculi: quo tempore nihil impedit eumdem adhuc integris viribus floruisse Fergussium, cui admodum iuueni puta ante annos circiter quinquaginta hæc prædixerit Patricius. Quid autem, si tres modo nominati non fuerint ipsius Erci filij sed ex Fergussio filio nepotes? certe etiam sic plenissime tota, quæ adfertur prophetia constaret; de Fergussio enim Erci filio nihil aliud prædixisse fertur Patricius, quam quod ipse fratribus suis omnibus tunc minor, breui totius Dalriediæ esset potiturus principatu, posteros autem habiturus quorū aliqui etiam in exteras regiones imperium proferrent. Non quidem habemus vnde pronuntiare possimus hæc ita se habere: [sic vt principia Scotici regni incerta maneant,] dicere tamen possumus, quod sua Hibernis ita sentiendi libertas sit, donec Scoti antiquiora & certiora quam fecere hactenus proferant in contrarium monumenta. Neque vero magnopere laborandum est, quinam ante prædictum, Erci seu filium seu nepotem, Fergussium primis illis Scotorum, in Britannia sese per Pictorum indulgentiam stabilientium, principijs rempublicam administrarint; hos enim facile fuit obscurari atque e posterorum elabi memoria: vtpote cui satis erat Regum tunc regnantium seriem ad sua principia deductam habere. Interim ex his ita positis ea nobis emanat commoditas, quod ita facilius intelligamus; quomodo Albienses Scotos pro gentilibus Patricius habeat in sua ad Coroticū tyrannum epistola; [religio Patricio viuēte nulla fuerit.] exprobrans ei, quod Consuetudo Romanorum Gallorumque Christianorum sit, vt mittant, inquit, nostros Sanctos idoneos ad Francos & exteras gentes cum tot millibus solidorum ad redimendos captiuos baptizatos: ipse autem eos vendat genti exteræ ignoranti Deum: hanc autem gentem non semel in eadem epistola pessimos Scotos, Pictosque Apostatas nominat: quæ omnia non bene consisterent, si ab eodem Patricio baptizati, & fide Christiani imbuti Principes, pium iam tunc pacificumque regnum in Albania possedissent.

[31] Ceterum præter prophetias eas quæ publicam aliquam priuat amue personam concernentes in Actis Patricianis occurrunt plurimæ, & tales pleræque vt nullam magnopere pati debeant difficultatem quo minus vere a spiritu futurorum præscio profectæ credantur; occurrunt in ijsdem actis aliæ non paucæ per quas varijs prouincijs gentibusq; male vel bene precando, [Ex vulgi dicterijs quandoque tribuuntur Sanctis prophetiæ quædam:] futura earum deinceps vel decora vel dedecora prænuntiasse memoratur, quas fatemur admodum nobis esse suspectas: vehementer enim formidamus, ne pleræque ex ijs elogijs sint, quæ passim populi & nationes vel sibi arrogant tamquam aliqua in re eximijs, vel vicinis per contemptum affingunt, cum aliquo plerumque in reipsa fundamento, & sēper cū hyperbolica exaggeratione. Ita sæpius audiuimus propterea nullum esse in vrbe Mechliniensi ædificium ad angulos rectos fabricatum, quia in eadem cœmentarij fabri D. Rumoldum, tutelarem nunc Sanctum, perfide mactauerunt: quod populare dictum ex illius istic vitij frequentia natum, facile vnusquisque admittet, nec quo ad omnes structuras (quarum elegantissimæ multæ) verum esse, nec ad D. Rumoldi imprecationem debere referri, sed ad platearum atque vicorum a principio inæqualiter distributorum flexus. Talia interim plurima totis passim Actis Patricianis occurrunt, quod vno hic alteroue exemplo cognosce. Ibat vt Calregiorum populum ad Christi fidem conuerteret Patricius, [tales in Actis Patricianis plures,] illi finibus suis aduenientem prohibituri obuiam processere armati; in cuius flagitij pœnam ijs dicitur Patricius prænuntiasse futurum, vt qui inermi armatos se obiecerant numquam aduersus hostes armis vterentur, sed in trepidam semper verterentur fugam. Tum vero pœnitentia ductos atque ad genua supplices fertur fuisse consolatus, promittendo quod numquam eorum plures quam quinque ab hostibus occiderentur. Simile est quod populis Desiorum, quos tota die fuerat præstolatus frustra, scribitur prædixisse futurum, vt ante noctem non concluderent negotia, ob quæ deinceps conuenirent.

[32] Has tamen similesque lacinias ex dicacis vulgi sermone insertas Vitæ Tripartitæ, & sine discrimine a Iocelino transcriptas, nequaquam duximus resecandas e textu: [nōnullæ etiam inepta explicatione corruptæ,] sed satis habuimus quid nobis de istiusmodi videretur generatim hic monuisse lectorem, cuius erit pretiosum a vili secernere. Vt autem in istis Patricio affingendis liberales fuere Hiberni, nec satis prudentes Vitæ prædictæ interpolatores, dum illam eiusmodi figmētis auxerūt: ita nec in ijs quas vere Sanctus protutulisse potuit prophetijs, ad rem applicandis, ita semper fuere felices, vt non quandoque exerrarint. In Ædano Gabrani filio Scotiæ Rege, nec primo nec armis regnum adepto, exemplum vidimus. Plura liceret ex Tripartita colligere: sed quoniam ipsam operi nostro inserendam non putauimus; abstinemus etiam talium errorum correctione, quam alias accurate digestam & prælo paratam habebamus.

§ V De Purgatorio S. Patricij.

[33] [Locum, qui S. Patricij purgatoriū dicitur,] In Occidentali Vltonia, quæ priscis Tirconallia, hodie Donegallensis Comitatus est, haud procul ab Ernæo lacu minor alius est, quem efficit vix e fontibus emersus Liffer (ita eum Cambdenus nominat, quem Derget Mercator) eo nunc nomine celeberrimus, quod in eo dicatur fuisse S. Patricij purgatorium: locus (sicut incolarum traditio potius quam vlla vetera monumenta credi iubent) diuinitus magno Patricio demonstratus, vt duras indigenarum ceruices quædam earum, quæ post hanc vitam sunt, pœnarum species, interno sensui ibidem obijcienda, flecteret, quam plena sequeretur peccatorum, seu potius suppliciorum peccatis debitorum remißio in ijs, qui vere pœnitentes intrassent. Multos illuc iam inde a S. Patricij temporibus vario euentu ingressos esse eadem traditio habet: vnius militis Oëni historia, [Oënus miles intrat an. 1153:] anno MCLIII a Mattheo Parisiensi attributa, scripto commendata per Henricum monachum Saltereyensem, extat in quamplurimis MSS. codicibus; quorum apud nos tria quatuorue apographa sunt: nec pauciora Colganus habuit cum eamdem Append. 6 parte 1 vulgauit.

[34] Quibus & quantis testibus istius historiæ seriem auctor habuerit confirmatam, acceptam prius ex ore Girberti Abbatis sæpius eam referentis, [eo successu quem H. Monachus describit.] & referri iubentis ab ipso Oëno, socio & interprete sibi ad condendum in Hibernia monasterium dato, vltimis quatuor capitibus exponit supranominatus Henricus: quam proinde, quoad præcipuam rei narratæ substantiam, videmur posse vt veracem admittere: neque enim quidquam in ea continetur visione, quod non alijs similibus Sanctorum visionibus poßit confirmari. Nos tamen satis habemus curiosum lectorem ad Colganum remittere; tantum cum eodem monemus, eiusmodi visiones oculis corporeis tribuendas non esse, sed ex earum esse genere, quæ imaginationi obiectæ, ita prorsus afficiant hominem, quasi corporeo intuitu fuissent vsurpatæ. Quod quidem a malo æque ac bono spiritu esse potest: ab vtro autem sit solo discere possumus effectu: qui cum in præsenti Oëni casu seria atque constans vitæ morumq; emendatio fuerit, non est vnde suspicemur dæmoniacam illusionem huic facto interuenisse.

[35] Huius rei fama Canonicos Regulares S. Augustini, paullo antea feliciter plantatos propagacosque in Anglia & vna cum Benedictini ac Cisterciensis Ordinum monachis in Hiberniam circa finem seculi XII traductos ab illius Insulæ victoribus Anglis, videtur permouisse, [is loeus deinde traditus Canonicis Regularibus:] vt monasterium Reglis in altera eiusdem lacus insula situm, in quo pristina omnis disciplina iam diffluxerat, sibi deposcerent. Nec difficulter impetrauisse credimus, quamuis illius fundationis siue donationis nulla adhuc viderimus instrumenta: nam quæ alia eidem Ordini concessorum cœnobiorum ad Canonici Anglicani compilatorem peruenerunt monumenta, satis indicant, ante aduentum Anglorum in Hiberniam nullos fuisse in ea Canonicos regulares sub S. Augustini regula viuentes. [qui, veluti si a principio suus istic Ordo habitasset,] Quia tamen huius instituti Professoribus familiare semper fuit, vt vetus Canonicorum vsurpantes nomen quamcumque Clericorum congregationem, canonice atque in commune viuentium, Canonicorum nomine credant esse appellandam; eiusque instituti formam persuadere velint a S. Augustino in vniuersam fluxisse Europam: ideo hos quoque qui prædictum locum ante ipsos tenuerant seu clericos seu monachos, Canonicos Regulares S. Augustini vocauere.

[36] [S. Patriciū suis ad numerauere,] Exinde inter illius Ordinis Sanctos præcipuos annumerari Patricius cœpit: eiusque solennis cum Officio ecclesiastico cultus ad reliquos quoque in Anglia atque Italia Congregationis Lateranensis conuentus paullatim propagari; donec ijsdem annitentibus pro tota Romana Ecclesia est receptus: nam quāuis Glastonienses, alijq; plures in Anglia monachorum cœtus, suscepta deinde S. Benedicti Regula Benedictinis accensiti, S. Patricium vel fundatorem primum, vel restauratorem agnoscerent: quia tamen istiusmodi cœnobia nullo inter se vnius congregationis vinculo iungebantur vno sub capite, ideo per Benedictinos non potuit Romam vsque propagari ritus, Officio proprio S. Patriciū colendi: quod Officiū primum ab Regularibus Canonicis sumptum esse, & quidem quale Purgatorij Patriciani curatores composuerant in Hibernia, patet ex lectionibus proprijs anno demum MDXXII in Breuiarium Romanum, [& officium proprium curauere Rom. Breuiario inferendum:] admißis dicam an intrusis? Nam quæ ante id tempus excusa habemus Breuiaria anni scilicet MCCCCLXXIX & MCCCCXC; item Missalia anni MCCCCLXXXIV & MDVIII; etsi Patricij nomen in Kalendario præferant, nihil tamen de ipso habent inter Officia Martij, ne simplicem quidem commemorationem. At in eo quod primum nominauimus Breuiario, Venetijs per Antonium de Giunta impresso, sex de S. Patricio lectiones leguntur: quæ (si primam lectionem excipias, continentem summarium rerum gestarum a S. Patricio; & secundæ priorem partem, in qua tres illius pro Hibernia petitiones) omnes de purgatorio illo sunt, in hunc modum.

[37] Verum, cum imprimis præfatam gentem admodum bestialem, [cuius lectiones totæ fere de hoc Purgatorio,] & terrore tormentorum & amore gaudiorum supernorum ab errore conuertere voluisset; dicebant ad eum, se numquam ad Christum conuertendos verbis eius & miraculis, nisi aliquis eorum & tormenta illa malorum & gaudia Beatorum intueri possit, vt rebus visis certiores fierent quam promissis. … omißa autem 3 lectione de Baculo Iesu & Euangelico textu, hac occasione diuinitus acceptis; contra quam omnes Vitæ Patricianæ concorditer scribunt, ista eum in Italia accepisse, reliquæ lectiones sic absoluuntur: Itaque Dominus Sāctum suum in locum desertum eduxit, & quamdam foueam rotundam, extrinsecus obscuram, ostendit ei dicens: Quia quisquis veraciter pœnitens, & vera fide armatus eamdem foueam ingressus, vnius diei ac noctis spatio moram in ea faceret; ab omnibus peccatis suis purgaretur, & per illam transiens, non solum videret tormenta malorum, sed & gaudia Beatorum. Sicque Domino ab oculis eius disparente, lætus statim in eodem loco ecclesiam construxit, & B. Patris Augustini Canonicos in ea constituit. Fossam autem quæ est in cœmeterio extra frontem ecclesiæ muro circumdedit, & ianuas serasque apposuit, ne quis eam temere, & sine licentia ingredi præsumeret. Clauem vero ingressus dictæ foueæ custodiendam Priori dictæ Ecclesiæ commendauit. Ipsius autem Patricij tempore multi pœnitentia ducti fossam ingressi sunt. Qui egredientes, & tormenta maxima se expertos & se vidisse testati sunt: quorum reuelationes iussit B. Patricius in eadem ecclesia annotari: & eorum attestatione cœperunt alij prædicationem B. Patricij suscipere. Et quoniam a peccatis ibi homo purgatur, ideo locus ille purgatorium B. Patricij nuncupatur: eo quod quibusdam de illis partibus communiter asseritur, quod post mansionem in illo loco purgatorij, per aliquod tempus breue, in quo sustinent magnas pœnas purgatorij, satisfaciant pœnis debitis pro peccatis.

[38] Fuerintne hæ lectiones mandato legitimo insertæ in Breuiarium, [biēnio postquam prodierant expūcta sunt:] an subreptitio aliquo indulto intrusæ merito dubitamus: vix enim Romæ conspectæ sunt, quin earumdem expungendarum fuerit expeditum mandatum; vt patet ex iterata eiusdem Breuiarij impreßione per eumdem Antonium Giuntam biennio post, anno scilicet MDXXIV, facta. Neque lectiones tantum, sed ipsum quoque S. Patricij nomen ex Kalendarijs deinceps exclusum mansit, donec nostra demum memoria restitutum est ab Vrbano VIII cum simplici commemoratione. Quod R. P. Lucæ VVadinghi pio zelo ac studio impetratum fuisse scribit in suo Martyrologio Franciscano Arturus a monasterio: commemor ans quomodo in Capitulo Generali Mantuano anni MCCCXC decretum sit, vt in toto Ordine Seraphico recitaretur Officium de S. Patricio Hiberniæ Apostolo ritu festorum nouem lectionum. Porro cautiores eo quem supra narrauimus successu, ij qui suas Canonicis Regularibus lectiones concinnarunt, Bruxellis MDCXXII & Montibus MDCXXXV impressas prorsus, siluere de Purgatorio: [non tamen abolitus cultus proprius,] satisque habuere Bruxellenses, quod Patricium in Ecclesia Lateranensi Canonicorum Regularium institutum amplexum; Montenses, quod eumdem inter Clericos ecclesiæ Lateranensis a Pontifice collocatum dicere in obseruatis licuisset: & erat id eis non grauate indulgendum, nisi Montenses sub finem V lectionis scripsissent, Patricium in ecclesijs trecentis sexaginta quinque a se erectis, Clericos Regulares secundum B. Augustini regulam viuentes constituisse, constanti istius gentis traditione haberi.

[39] [nec memoria Purgatorij in ecclesijs priuatis:] Tacuit similiter de Purgatorio Abrincensis Ecclesia in IV lectione, quæ sola de Patricio propria est ritu semiduplicis officij recolendo: tacuit simili in lectione vnica Rotomagensis Breuiarij reformator; &, nisi Patricium in Britannia Gallicana ortum, ac centesimo trigesimo secundo ætatis suæ anno mortuum scripsisset, nihil erat quod in ea poßis reprehendere: vti nihil est in eo Officio, quod totum de Sancto proprium impressum Parisijs est anno MDCXXII; cuius sexta Lectio de Purgatorio loquitur quidem, sed sic vt prudentius concipi nihil poßit, cum ait: Antrum vero pœnitentiale etiamnum visitur, quod de eius nomine seu Purgatorium S. Patricij vocatur. Etenim vt ab Ecclesiasticis Officijs æquū est remoueri omnia, quibus vel suspicio posset subesse falsitatis: ita id quod de hoc purgatorio certum est, eo scilicet vocari ac visi nomine, id potuit innoxie commemorari.

[40] Fuit quidem aliquando inter viros eruditos controuersia non leuis, [quamuis disputaretur de eius auctore:] ab vtro Patricio Purgatorium istud originem suam & nomenclaturam accepisset: an scilicet a Magno Patricio Hiberniæ Apostolo, an ab altero itidem Sancto, sed Abbate dumtaxat Ardmachano, qui post seculū VIII floruit. Cuius controuersiæ totum fundamentum in eo consistit, quod Henricus Salteriensis supra memoratam historiam hunc in modum exordiatur: Igitur magnus Patricius, qui a primo est secundus, qui dum in Hibernia verbum Dei prædicaret, studuit infideles hominum illius patriæ animos terrore tormentorum infernalium a malo reuocare. Ecquis enim, inquiebant aliqui, iste secundus a primo, nisi Abbas iste? quibus merito reponebant alij: Ecquis magnus? ecquis infideles animos a peccato reuocans, [qui si non fuit S. Sen-Patricius,] nisi Episcopus atque Apostolus noster? eccui nisi eidem negare potuere Barbari in Christum se credituros, nisi dictis ab eo fidem facerent sui ipsorum oculi? eccui alteri Baculus Iesu a Domino traditus fuisse narratur? quæ omnia in hoc ipso continentur exordio, nec possunt Abbati Patricio conuenire, sub quo tota Hibernia & religionis & bonarum atrium laude florebat, si vnquam. Non hic igitur est quem designat Henricus. Non est sane: [Magnus Patricius fuisse potuit] sed si ipsimet Hiberni a suo Patruo non satis distinxere S. Sen-Patricium, qui vere a primo secundus fuit in episcopatu æque ac nomine, quis nos securos reddet non esse vtriusque Acta confusim hic vni Patricio tributa? quem tamen antiqua traditione constaret vere fuisse a primo secundum, licet non satis cognosceretur quomodo id deberet intelligi, ideoque quæ secundi erant paßim primo applicarentur. Ne tamen hoc omnino certo asseueretur, facit auctoritas Tirechani apud Vsserium p. 899 affirmans S. Palladium, qui primus Hiberniæ Episcopus missus erat, alio nomine vocatum Patricium.

[41] Hoc igitur sensu magnus Patricius dicatur secundus vel Patricius vel saltem Episcopus a Pontifice destinatus (nec enim mirum esset ab Henrico externo homine ista confundi) & Hibernorum sequendo traditionem, [secundus respectu Palladij nūcupatus.] non alteri quam magno Hiberniæ Apostolo fossæ illius tribuatur apertio: non tamen sine scrupulo, propter antiquorum omnium Biographorum hac de re silentium, quos par erat rem adeo illustrem non reticuisse. Sed hic scrupulus leuior fiet consideranti, in quinque primis, quas edidit Colganus, Vitis ea dumtaxat summatim referri, quæ sunt vel cum Rege Leogario alijsque Regibus, vel in Orientali Vltonia gesta circa Duni atque Ardmachæ fundationem: in Tripartita vero totam occidentalem Vltoniam tribus verbis decurri l. 2 c. 114 vbi dicitur: suscepto itinere per magnam illam conuallem, quæ Bearnas-Mor de Tiraodha dicitur (ea Purgatorium Patricianum ad Orientem proximum habet) & per regionem Mag-ithe nuncupatam, venit ad locum illius regionis, in quo fundauit ecclesiam vulgo Domnach-mor appellatam: hæc autem non ad Conalli sed ad Eugenij Borealem Vltoniam poßidentis pertinebat ditionem, in qua deinceps laborantem Patricium Vitæ illius auctor describit.

[42] Non videtur certe, quamuis Vitæ Acta id nusquam exprimant, [accidit propter exiguū aliorum cū Tirconalliis commercium,] posse dubitari quin S. Patricius ditiones Conalli, tam singularibus benedictionibus propter nasciturum ex eo Columbam muniti, singulariter curauerit fidei Christianæ iacto semine fœcundare ad messem cælestibus horreis inferendam; idq; eo sollicitius, ac maiori ingentium miraculorum apparatu, quo præ ceteris Hiberniæ incolis magis barbari erant Tirconalliæ indigenæ, re & nomine in hunc vsque diem siluestres Hiberni: verum quia cultioribus alijs cum his rara omnino intercedebat communicatio, propter ingenia hominum asperrimis, quibus vndique includuntur, asperiora montibus; difficile fuit gesta Patriciana colligentibus certum aliquid de istis partibus referre: ideoq; videntur maluisse ibidem acta taciti præterire. Forte etiam non vsque adeo considerabilis fuit loci eius origo: [& quod nō satis certa origo traderetur:] sed successu temporis tradita inter barbaros memoria quadragenarij alicuius ieiunij ibidem (vt fere in locis desertis consueuerat) a Patricio peracti, magnarumque vexatiorum, quas istic a dæmonibus Sanctus sustinuerat; nouis additis circumstantijs ita creuit, vt rei omnino diuersæ paullatim facta sit: maxime si insernorum suppliciorum imagine aliqua perculsurus feroces mentes, flammam istic e terra fecit erumpere (quod tamen miraremur potius in exili & inaccessa insula quam in patenti coram magna multitudine campo factum) vnde relicta deinceps fossa siue hiatus posteris esse cœperit in veneratione.

[43] Et primum quidem existimamus, Hibernos vicinarum regionum Sanctos, [quæ videtur alia fuisse quam vulgo seratur] potißimum e proximo monasterio, magistri æmulatos exemplum, in eius honorem parem istic vitæ austeritatem solitos ducere per dies aliquot: eaque re alijs quoque datam occasionem vt sua istic expiaturi salubri pœnitentia peccata, in eamdem fossam ambirent admitti. In quos, vt minus dignos, quia dæmoni maior dabatur licentia horrendis spectris eosdem infestandi, vt nonnulli exinde morerentur; satius duxerint illorum locorum Præpositi certi pene exitij terrore inde abstinere temere accursurum vulgus: itaq; factum vt crederetur, vere quidem infernorum istic supplicia & beatorum spectari gaudia, sed qui id experiri vellent plerosque hactenus inde non redijsse: & qui redirent, purgatos quidem illos ab omni reatu pœnæ remeare, [& suā celebritatem præcipue debere Oëno,] sed numquam exinde lætos hilaresq; conspici. Itaque vel nullos vel paucos eo exinde ingressos, præter Oënum prædictum, cuius sinceram religionem eiusmodi, qualis memoratur, ostensionis fauore Deus volens remunerari; hoc insuper eodem facto prouiderit, vt celebrior exinde loci sanctitas ad nouā ex Anglia Canonicorum Regularium coloniam exciret frequentiam peregrinorum, qui eis vitæ præsentis subsidia ministrarent simul, & acciperent ab ijsdem auxilia spiritualia ad æternam salutem adipiscendam. Sic tamen vt nulli intra ipsam fossam amplius admitterentur: [post quem nemo pari successu ingressus.] neque enim videntur prædicti Canonici (saltem primis illis nouæ commorationis initijs, quibus feruebant omnia & habebant frequentius cum ciuibus suis, a quibus recenter discesserant, commercium) non consignaturi litteris fuisse, si quid hoc in genere singulare accidisset, quo Oëni historia, de qua tam varius vbique sermo, noua fuisset experientia comprobata.

[45] [Meminit Purgatorij Iocelinus] Iocelino circa eadem tempora recenter appulso in Hiberniam aggressoque Patricij Acta colligere, cum de hoc Purgatorio nihil apud antiquos reperiret, sermone autem inaudisset aliquid, facile fuit locorum homonomia decipi: & ei qui Purgatorium S. Patricij audiuerat esse sub montibus S. Patricij, quo nomine dicuntur montes inter Ernæum lacum & Deargh interiecti, teste in suis tabulis Mercatore; legeretque altißimum montem Conaciæ veteribus Cruachan Aichle dictum, [sed ob homonomiam in Conacia statuit.] postquam in eo ieiunasset Patricius ab eodem nomen retinuisse & frequentari a multis; pronum fuit vt ignorans homonymorum montium differentiam vtrosque confunderet, hunc in modum scribens de prædicto Conaciæ monte nu. 150. In huius igitur montis cacumine vigilare ac ieiunare consuescunt plurimi, opinantes se numquam postea intraturos portas inferni: quia hoc impetratum a Domino existimant meritis & precibus S. Patricius. hactenus de Cruachan Aichle vera fortaßis: deinde de loco altero in insula Vltoniæ. Referunt etiam nonnulli qui pernoctauerunt ibi, se tormenta grauissima fuisse perpessos, quibus se purgatos a peccatis putant, vnde & quidam illorum locum illum Purgatorium S. Patricij vocant.

[46] [Giraldus Cambrēsi:] Siluester Giraldus Cambrensis, Hibernico nomini creditus parum æquus scriptor, in Topographia Hiberniæ dist. 2. cap. 3. ipsum locum sic describit, de incognitis ex incerto rumore pronuntians, & sic falsis vera permiscet, vt nihil minus quam ipsum ex ea descriptione cognoscas. Dum tamen ad duos prædictos auctores Henricum & Iocelinum ipse accedit tertius, ante annum MCCXIV scribens, facit vt credamus certius, multum illo tempore de isto Purgatorio tum in Anglia tum in Hibernia fuisse sermonem. Est, inquit, lacus in partibus Vltoniæ continens insulam bipartitam; cuius pars altera probatæ religionis Ecclesiam habens, spectabilis valde est & amœna, Angelorum visitatione Sanctorumque loci illius visibili frequentia incomparabiliter illustrata: pars altera hispida nimis & horribilis, [ex incerto rumore falsa veris admiscet.] solis dæmonijs dicitur assignata; vt quæ visibilibus caco-dæmonum turbis & pompis fere semper manet exposita. Pars illa nouem in se foueas habet; in quarum aliqua si quis pernoctare præsumpserit (quod a temerarijs hominibus nonnumquam constat esse probatum) a malignis spiritibus statim arripitur, & nocte tota tamquam grauibus pœnis cruciatus tot tantisque ac ineffabilibus ignis & aquæ, varijque generis tormentis incessanter affligitur, vt mane facto vix minimæ spiritus reliquiæ misero in corpore reperiantur. Omitto cetera, quæ de Patricio, huius purgatorij auctore pari scriptionis inconsideratæ genere inuoluit: hic satis sit obseruasse non vnam esse in illo lacu insulam; sed, vt oculati testes asserunt, inter plures minores maiores duas, quarum vna non puteos nouem sed vnam solam cauernam contineat; nec eam qualem ait visibilibus dæmonum pompis semper expositam: altera duobus tribusue distat stadijs, cui cum ecclesia inædificatum monasterium est, vbi de Angelorum Sanctorumque visibili frequentia nec ænte nec post ipsum quisquam somniauit aliquid.

§ VI De modo purgationis seu pœnitentiæ ibidem fieri solitæ, & olim & nuper.

[47] Ivuat porro ex Henrico Saltereyensi audire, qua ratione, quibusq; ceremonijs antrum istud tum prædictus miles Oënus intrauit; tum alij eodem essent introducendi si quos forte pœnitentis animi minime vulgaris generositas contempto periculo idem tentare suaderet: nam curiositate ductus si quis id præsumpsisset, in eum quadrasset temerarij nota, quam omnibus temere Cambrensis inurit. Est, inquit Henricus, consuetudo tam a S. Patricio quam ab eius successoribus constituta, vt purgatorium illud nemo introeat, [Ritus in Oëni ingressu seruatus.] nisi ab Episcopo, in cuius est episcopatu, licentiam habeat; & qui propria voluntate illud intrare pro peccatis suis eligat. Qui dum ad Episcopum venerit, & tale propositum indicarit, prius eum hortatur Episcopus a tali proposito desistere, dicens quod multi introierunt, qui numquam redierunt. Si vero perseuerauerit, perceptis Episcopi litteris ad locum festinat: quas cum Prior loci illius legerit, mox eidem homini purgatorium intrare dissuadet, & vt aliam pœnitentiam eligat diligenter admonet; ostendens ei in eo multorum periculorum esse tormenta, & si perseueret introducit eum in ecclesiam, vt in ea dies quindecim ieiunijs vacet & orationibus. Quibus peractis conuocat Prior vicinum Clerum, munitur pœnitens sacra Communione, & aqua benedicta ad dictum Officium aspergitur; sicque cum processione & litania ad ostium purgatorij deducitur. Prior vero ei iterum infestationem & multorum in eadem fossa perditionem, ostium ei coram omnibus a periens, denuntiat: si vero constans in proposito fuerit, percepta ab omnibus Sacerdotibus benedictione, & omnium se commendans orationi, propriaque manu fronti suæ signum Crucis imprimens, ingreditur. Mox a Priore ostium obseratur, sicque cum processione ad ecclesiam reuertitur: qui de altero iterum mane de ecclesia ad ostium fossæ regreditur, ostiumque a Priore aperitur; & si homo inuentus fuerit cum gaudio in ecclesia reducitur, in qua alijs quindecim diebus vigilijs & orationibus intentus moratur: & si eadē hora die altera reuersis non apparuerit, certissimi de eius perditione, ostio a Priore obserato, omnes recedunt.

[48] Ceterum, vt dixi, nullo possumus indicio deprehendere, quod post ingressum Regularium Canonicorum in insulam cuiquam tale quid, qua le Oëno, acciderit. Mansit tamen sua loco ex merito veneratio, donec inualescentibus vitijs & fœcundum Hibernicæ ecclesiæ agrum magis indies magisque deformantibus, illa pristinæ religionis obseruantia turpis auaritia facta occasio est; quæ quomodo Romanæ Curiæ retecta sit, & efficaci remedio coërcita, ex quodam vetusto Codice descriptum reperimus inter nostra schediasmata hoc tenore: Anno Domini MCCCCXCIV, [An. 1494 monachus Eymstadiēsis,] Alexandro VI Præsidente Romanæ Ecclesiæ, Maximiliano vero regnante in regno Romano, Karolo Francorum Rege intrante regnum Neapolitanum, sub Archiduce Philippo Regis Maximiliani filio, & præsidente Ecclesiæ Traiectensi Dauide de Burgundia, erat quidam monachus siue Canonicus Regularis in partibus Hollandiæ, monasterio Eymsteede; deuotus Deo, regulæ suæ & statutorum capituli sui de Windeshem diligentissimus obseruator. Hic cum diu fuisset in Ordine, & præ ceteris sui conuentus Fratribus se mortificationi, orationi, & similibus exercitijs propensius mancipasset; quo spiritu nescitur ductus, petijt opportune & importune licentiam sibi dari a Superioribus arctiorem Ordinem intrandi, aut tamquam pauper mendicus per prouincias peregrinandi.

[49] Obtento tandem desiderio, diuersas mendicando Christianorum patrias & regiones ingressus est, venitq; [peregrinus eodem admitti petit & impetrat:] tandem in regnum Hiberniæ, vt videret & etiam intraret Purgatorium S. Patricij, de quo multa narrantur. Perueniens autem ad locum & monasterium, vbi dicebatur illius introitus esse, locutus est cum Præsidente loci illius, referans illi deside rium suum. Qui misit illum ad Diœcesanum, dicens sibi illicitum esse quemlibet introducere sine assensu Pontificis sui. Adijt Episcopum: &, quoniam pauper erat & sine pecunia, vix a ministris admissus est: prouolutusque genibus Episcopi petijt sibi licentiam dari intrandi purgatorium S. Patricij. Episcopus vero petijt summam quamdam pecuniæ, quam ab intrantibus iure sibi deberi dicebat. Cui Frater respondit, se pauperem esse, nec habere pecunias; quas etiamsi haberet, propter lepram simoniæ ob id obtinendū tribuere non auderet. Post multas tandem preces deuicit Episcopum, & litteras quasdam admissionis exhibuit, mittens eum ad Principem territorij illius, vt & illius licentiam obtineret. Qui etiam nummos expetijt; quos cum extorquere a non habente non posset, finaliter tamen, etsi difficulter, admisit eum. Rediens igitur ad Priorem loci Purgatorij, litteras Episcopi & Principis illi obtulit: quibus lectis Prior ait ad illum: Oportet Frater vt & monasterio nostro solitam stipem impendas certam illi summam denuntians. Cui Frater respondit, se pecunias non habere, qui mendicus esset; sed nec dare pro huiusmodi sibi licere, quia simoniacum esset: sed se petere propter Deum ad locum famosissimum pro salute animæ suæ introduci. Præcepit igitur Prior Sacristæ suo, vt illum ad locum introduceret. Frater vero Confessione facta & sacrosancto Dominico Corpore sumpto, prout alios quondam fecisse ante introitum laci illius legerat in codicibus, a Sacrista per funem in lacum quemdam profundum demissus est. Deinde, cum ibidem iam esset, porrexit illi per funem modicum panis, & vasculum aquæ, quo reficeret, contra dæmones præliaturus.

[50] [sed nihil, quale aliis legerat accidisse, expertus] Sedit igitur in lacu per totam noctem tremens & horrens; sed & ignitas preces Domino offerens, per singula pene momenta dæmones aduenturos horrescens. Cumque a vesperi sedisset vsque ad mane, sole iam orto, venit sacrista ad orificium laci, aduocans illum, & funem pro extractione illius submittens. At Frater ille admiratus est valde, eo quod nihil vidisset, audisset, vel pertulisset incommodi aut afflictionis; & varia reuoluit in animo super his, quæ legerat & audierat de hoc Purgatorio: nesciebat enim quod antiquum miraculum, iam fide firmata, cessauerat: verumtamen incolæ loci, ob quæstum & nummos, purgationem peccatorum inibi adhuc fieri aduenientibus asserebant. Perscrutatis igitur omnibus, & illusionem hanc simplicium aboleri cupiens Frater supradictus, [auctoritate Apostolica] Hiberniam exiens Romam petijt; &, cum Summo Pontifici appropinquare non posset, Pœnitentiario eius, viro satis honesto & ecclesiastico, cuncta quæ acciderant enumerauit; petens vt hæc Domino Papæ significaret. Ad quod ille se spontaneum obtulit, accepta firmissima fide siue iuramento a Fratre, quod hæc se ita haberent. Accessit igitur Pænitentiarius ad Summum Pontificem, & cuncta illi manifestauit: qui grauiter tulit taliter simplices decipi, & præcepit Pænitentiario, vt litteras mitteret sigillo Apostolico munitas ad Episcopum, Principem & Priorem loci illius: præcipiens illis, vt locum illum, in quo quondam introitus fuerat ad Purgatorium, quod S. Patricij dicitur, funditus euerterent, [curat fossam obstruendam.] & euersum esse suis litteris & sigillis, per eumdem suarum litterarum portitorem certificarent. Remissus est ergo supradictus Frater a Papa ad Hiberniam Apostolica deferens scripta: quibus vi sis Princeps Prouinciæ, vna cum Episcopo & Priore, locum illum fallaciæ destruxerunt, & destructum per sua scripta, nuntio prædicto eadem referente ad curiam Summo Pontifici notificauerunt.

[51] Hæc illorum temporum calamitas fuit: ea religionis inter declinantes ad pristinam barbariem siluestres Vltonios corruptela: [insula nihilominus seculo XVI cœpit maxime frequentari,] donec excusso veterno antiqua insularium pietas visa est spiritum viresque resumere seculo superiori; coacta scilicet contra aßilientium vndique Hæreticorum machinamenta tueri sese non tam corporalibus quam spiritualibus armis; quibus offensi Numinis placatur ira, & vltroneas pœnas commissorum a se delictorum pij fideles exigunt. Ergo in Vltoniam maiori ex parte retrusa fidelium Deo Hibernorum virtus, & Protestantium Anglorum conclusa colonijs, ipsa veluti compreßione sic incaluit: vt in prædictam insulam aliquando conuenerint homines mille quingenti, qui consueta ibidem nudipedalia aliasque pœnitentias de more obibant, dum præstolarentur per nouenos & nouenos ingressum in puteum; nisi quod aliqui per commutationem secubuerint in aliquo ex septem, quæ habentur ibidem pœnalia strata aliorum Sanctorum, finitima ipsi puteo S. Patricij.

[52] [& pœnalia exercitia ibidē obiri ab adeuntibus,] Ita sibi relatum in verbo Sacerdotis ab optimæ fidei viro qui viderat, scribit Dauid Rothus Ossoriensis Episcopus in Tractatu de Purgatorio S. Patricij, post Acta eiusdem per Iocelinum edita a Thoma Meßinghamo in Florilegio cap. 1 qui deinde cap. 2. exponit modum faciendæ expiationis eo tempore solitum obseruari; in quo (vti nec in antiquo illo, quem supra retulimus ex Henrico) nihil Christianus lector reperiet, quod non repræsentet illos primitiuæ Ecclesiæ rigores sanctos, adeo a sanctis Patribus laudatos commendatosq;: rideat quamuis nouella hæresis Lutheri atque Caluini, pœnitentiæ nomen nec audire sustinens: cum interim certum sit, non posse superstitionis argui illam pœnalium operum sponte susceptorum alacritatem in Catholica huius temporis Ecclesia, quin Sanctos Apostolos culpent eorumq; discipulos; in quibus primitiæ spiritus vere Christiani dignos pœnitentiæ fructus multo magis admirandos quotidie proferebant. Illud tamen obseruandum Puteum hic ex antiquo vsu dici, qui tum nullus erat; sed vel oppletus vel concameratus, demisso modice sub terram pauimento, reliquum adhuc habebat fornicem pristinæ fossæ obtegendæ inductum olim; & in humilis caueæ redactum figuram: prout ex mox dicendis clarius patebit.

[53] Ordo igitur inquit Dauid Rothus, conficiendi totius itineris est eiusmodi. [& per dies nouē rigide ieiunātibus] Nouemdiale tempus insumitur, vt debiti expleantur circuitus in ipsa insula, quæ tota circumdatur aqua stagnante, eaque valde profunda, instar cuiusdam æstuarij, quod alijs hinc inde insulis inspersum est: sed ista Purgatorij cum altera finitima S. Auogi, in qua situm est Monasterium Canonicorum Regularium S. Augustini, duobus aut tribus stadijs ad Occidentem dissitum, nominatissima omnium & celeberrima est. In hanc lintre excauato monoxylo peruehuntur peregrini, remigio ad hoc parato. Toto tempore quo morantur in ipsa insula, puta per nouem ipsos dies, ieiunandum erit in pane & aqua, non quomodo libet; sed vna refectione ex pane subcineritio vel cocto in craticula, vel certe farina auenacea incocta; [in pane & aqua:] aqua vero lacustri, sed cocta, vel saltem calefacta in cacabo, citra salem aut allud quodcumque condimentum: atque ista tam cruda & macilenta alimonia, quamuis frendentibus intestinis non nisi semel degustanda erit spatio viginti quatuor horarum, nisi quod arentes fauces licitum sit refrigerare sæpius, quando sitis vrgeret. Estque ea vis istius aquæ quamuis stagnantis, vt quantumuis ex ea te velis ingurgitare, nullum inde grauamen sentias, perinde acsi ex vena metallica flueret, quod de aqua Spadana ex fonticulo acido emanante perhibent, qui eam epotarunt, absque onere suo vel stomachi grauamine.

[54] [qui stationes interea obeunt] Interdiu necesse habent peregrini ter obire sacras stationes, mane, meridie, vesperi; & lassi sub noctem recubant in fœno vel stramine, sine stragulo, puluinari, culcitra, nisi chlamyde se inuoluant. Stationes vero ipsæ hoc ordine peraguntur. Admissi a Patre spirituali, qui Purgatorio præest ex instituto Canonicorum, ad peregrinationem faciendam, exuunt se calceos & caligas, [nudis pedibus,] & ecclesiam, quæ S. Patricio inscripta est, deuoti nudipedes ingrediuntur: ibique facta oratione, sacros obeunt circuitus; introrsum septies in ipso templo, & extrorsum totidem vicibus in cœmeterio. Illis peractis recipiunt se ad mansiones pœnosas, seu lectos, quos vocant, aut cellas pœnitentiales Sanctorum, quæ in gyro sunt. Singulas earum circumgyrant septies ab extra nudis pedibus, ab intra flexis genibus. Similiter obeunt tū crucē in cœmeterio, tum alteram crucem in aceruo lapidum infixam. Et tot circuitionibus confectis in aspera & plerumque rupicosa semita, veniunt ad lacum: & in marmore subaquato plantas pedum, laceras quandoque sed semper lassas, figunt: & vno minus medio quadrante horæ, dum recitant orationem Dominicam, Salutationem Angelicam, & Symbolum Apostolorum, persentiscunt tantum refrigerij & roboris ex subiecto pedibus lapide (in quo S. Patricius ipse orasse dicitur, & vestigia pedum suorum impressa reliquisse) vt parati essent e vestigio secundos circuitus facere, quod non licet tamen, nisi interposito aliquo temporis spatio.

[55] Hac austeritate repetita per dies septem, octaua die duplicant stationes siue circuitus, vt satisfaciant pro eodem & sequenti die, quo ingrediendus erit puteus: [& nono die deducuntur in puteum] neque enim illo die puteano fas est circuire, ne quidem exire e specu: quam inire debent hac seruata cæremonia. Nouenum illud agmen, cuius vices sunt ingrediendi cauernam, coram Patre spirituali conuenitur: vbi verbo exhortationis habito admonet periculi, si mente inquinata; & præmij, si purgatis conscientijs ingrediantur: eaque verbis conceptis commemorat horroris exempla, quæ stupidissimum mouere, rigidissimum emollire, audacissimum perterrere possent. Suscitat commonitionem pœnitentiæ & constantiæ, [Sacramentis muniti.] vt præmissa Confessione sacramentali, & sacra Communione percepta, se parent armentque contra principes & potestates tenebrarum, contra spiritualia nequitiæ in cælestibus. Compunctos iam & absolutos, ac sanctissima Eucharistia refectos, præeunte vexillo Crucis, deducit illos ad exequias pœnitentiales, vt iam iusta soluant vitæ negligenter anteactæ, & veteri Adamo cum actibus suis, in funere peccatorum & fœnore melioris propositi, parentent. Iam ingressuros, & aqua lustrali aspersos in ostio speluncæ, quasi in transitu ad alium orbem, & e via ad terminum properantes in agonia positos, cernere est gementes, spirantes, veniam & pacem offerentes omnibus & precantes sibi, ignoscentes toti mundo quidquid in se deliquissent. Cum singultu, fletu, & lacrymis plerique subeunt speluncam: & clauso deforis ostio, recedunt qui comitabantur funus.

[56] [Putei descriptio] Est autem cauerna ipsa lapidea domuncula, tam angustis lateribus & fornice tam depresso, vt homo proceræ staturæ adeo se erigere non posset, vt nec sedere quidem nisi inclinata ceruice valeret. Arcte se comprimunt noueni sibi assidentes & acclinantes; nec decimus, nisi maximo cum labore, subsistet cum alijs. Habet spelunca fenestellam, per quā sublucet interdiu tenuis radius. Longitudo & amplitudo putei est quanta sufficeret homini iustæ staturæ in dorsum resupino commode continendo: & extrema pauimenti pars substernitur grandi saxo, sub quo produnt aliqui subesse voraginem illam & foueam, quam orante Sancto & terra dehiscente ad terrorem obstinatorum aperuit Deus. Et quamquam nostris hisce diebus, & ab hominum longissima memoria fundus speluncæ complanatus sit & reliquæ terræ coæquatus, tamen in prima loci institutione profundiorem fuisse, & paulatim eleuatum, sancientibus Episcopis & annuente Sede Apostolica, traditio est quorumdam seniorum. Et quēadmodum ipse puteus ad Aquilonem templi insularis positus est, ita ad Aquilonem putei circumiectȩ sunt mansiones illæ siue cellæ, quas diximus Sanctorum: versus Occidentem vero magalia quædam seu tuguria e virgulto & cespite, quæ seruiunt pro hospitijs peregrinorum.

[57] [quomodo post horas 24 educātur ingressi.] Postquam igitur reclusi in ista specu permanserint ieiuni viginti quatuor horas, nullo penitus sumpto esculento a meridie pridiano (neque enim fas est quidquam gustare in ipso puteo, nisi forsitan pauxillum aquæ ad proluendum palatum) reuisuntur a Præfecto peregrinantium, & deducuntur ad marginem stagni, ibique se nudos immergunt aquis lacustribus, & hac lustrati expiatione, veluti noui milites Christi, e balneo pœnitentiæ renati purgatique, progrediuntur ad ecclesiam; vbi pro more, actis Deo gratijs pro expleta pœnitudine, renouantur ad militiam Christianam intrepide prosequendam, & ad crucem Christi generose portandam. … Hactenus Dauid Rothus, qui suo adhuc tempore meminit loci illius curam penes Canonicos Regulares fuisse: [transit a Regularibus ad Frāciscanos locus.] quo autem anno præcise illi vel hæreticorum violentia pulsi ex antiqua fuerint statione, vel vltronea ceßione eamdem Fratribus Minoribus S. Francisci de Obseruantia habendam reliquerint, nobis est incompertum. Est Louanij (prout ad nos P. Thomas Sirinus scribit) ex illius Ordinis Fratribus laicis prouectæ admodum ætatis senex, qui asserit eo quoque tempore, [& ab hæreticis destruitur.] quo Franciscani habuere curam Purgatorij Patriaciani, illud valde frequentatum fuisse: quoad vsque ab hæreticis ante annos circiter XXX funditus subuersa deletaq; sunt omnia. De monachatu S. Patricij pluribus agit disputatq; Colganus Append. 5 cap. 11 & 12, mire sollicitus vt diuersas sententias ad concordiam reuocet: nobis facile esset demonstrare, ad nullum eorum qui nunc sunt Ordinum Religiosorum, ipsum proprie pertinere, nisi breuitati studeremus: & a pluribus merito coli censeremus.

DE S. GERTRVDE VIRGINE ABBATISSA NIVELLENSI IN BRABANTIA,

ANNO DCLXIV

Commentarius præuius.

Gertrudis Virgo, Abbatissa Niuellis in Brabantia (S.)

§ I Cultus Sacer: templa dicata translatio corporis, Reliquiæ aliis in locis.

[1] Francorum antiquorum originem, sedes priores, & varias migrationes deduximus ad Vitam S. Sigeberti Regis Francorum Austrasiorum Kalendis Februarij § 1, [Niuella] ostendimusque Francos Salios sub Constantio Imperatore, Constantini Magni filio, e Batauia migrasse in Romanum solum prope Toxiandriam & Tungros, & constituta sede Regia Disbargi, id est Disthemij, ad Demeram fluuium, habuisse ad meridionalem plagam sibi vicinos Romanos in Brabantia Romana seu Gallicana: cuius præcipua ciuitas est Niuella, [dominium B. Pippini:] in qua vixit B. Pippinus pater S. Gertrudis, Dux & Maior-domus Regum Austrasiæ, cuius res gestas deduximus XXI Februarij die eius natali, e quibus lux non modica Actis S. Gertrudis hic dandis accedit. Nata est, hoc parente S. Gertrudis anno Christi DCXXXI, [quo patre nata S. Gertrudis anno 631 aut seq.] aut sequente: quæ eo moriente anno DCXLVI attigerat annos ætatis quatuordecim, ac deinceps educata est sub sancta institutione pijßimæ matris B. Ittæ siue Idubergæ, & huius exemplo sacratum velum accepit: præposita postmodum regimini monasterij, ibidem a matre ex directione S. Amandi Episcopi Traiectensis extructi. Est etiamnum Capitulum vtriusque sexus, in quo Canonicæ Virgines nobilißimæ digniorem locum obtinent, dominiumque ciuitatis est penes Abbatissam eiusdem loci. B. Itta siue Iduberga anno DCLVIII defuncta, [mortua an. 664] superfuit S. Gertrudis vsque ad annum DCLXIV, quo ad cælestem sponsum Christum migrauit XXXIII ætatis suæ anno, die Dominica, XVI Kalendas Aprilis, vti ea scribit Auctor Vitæ, qui coram aderat. Erat ea Dominica secunda Quadragesimæ, [Dominica 2 Quadragesimæ:] cyclo Lunæ XIX, Solis I litteris Dominicalibus GF. quo Pascha celebratum fuit die XXI Aprilis. Quibus characteribus Chronologia a nobis alibi ordinata egregie stabilitur.

[2] Nomen S. Gertrudis sacris fastis etiam antiquis, ab auctoribus ætati eius proximis insertum est. Venerabilis Beda, vt genuinum eius Martyrologium MS. indicat, [inscripta fastis sacris a Beda,] ista scripsit: XVI Kalend. Aprilis. In Scotia Nat. Patricij Confessoris. Eodē die obitus S. Gertrudis Virginis. Pro obitu apud alios transitus & natalis legitur. Vsuardus locū indicat: Eodem die monasterio Niuigella, S. Gertrudis Virginis. in MS. Niuellensi additur: [& alijs:] filiæ Pippini Ducis, cuius præclara gesta habentur. In Martyrol. Rom. legitur istud elogium: Niuigellæ in Brabantia S. Gertrudis Virginis, quæ clarissimo genere orta, despiciens mundum, & toto vitæ suæ cursu in omnibus sanctitatis officijs se exercens, Christum sponsum in cælis habere meruit. Alijs elogijs honoratur a Notkero, Maurolyco, Felicio, Galesinio, Canisio, VVitfordo, alijsq; in suis Martyrologijs, Saussaio etiam in Martyrol. Gallicano, Molano in Natalibus Sanctorum Belgij, Miræo in Fastis Belgicis, Gelenio in Fastis Coloniensibus, Ghinio in Natalibus Sanctorum Canonicorum, VVione, Dorganio, Menardo, Bucelino in suis Martyrol. Benedictinis. Die proxime sequenti refertur in MS. Martyrol. S. Cyriaci & MS. Vsuardo Parisiensi S. Germani: [colitur Officio Ecclesiastico apud Canonicos Regulares] quo die Officium Ecclesiasticum sub ritu duplici recitatur apud Canonicos Regulares Lateranenses, quod dies XVI Martij impediatur festiuo cultu S. Patricij. Gabriel Pennottus in suis ad ea Officia Notationibus arguit Benedictinos, quod suo S. Gertrudem Ordini adscribant. At proprio suo die colitur S. Gertrudis apud Canonicos Præmonstratenses, & Canonicos Regulares VVindeshemenses, & in Ordine vniuerso Carmelitarum ac fere per omnes prouincias & diœceses Germanicas a Salisburgensi, [in plerisque Ecclesijs Germaniæ, Poloniæ, & Belgij:] Passauiensi & Ratisponensi vsque ad Slesuicensem, Raceburgensem & Caminensem ad mare Balchicum: per Bohemiam etiam & Poloniam: vt non mirum sit si Treuirenses, Colonienses & aliæ Belgis viciniores prouinciæ eam Officio Ecclesiastico honorent: quod præstant in Belgio Cameracenses, Namurcenses, Leodienses, Louanienses, Antuerpienses, Bruxellenses, Brugenses, & aliæ ijs subiectæ Ecclesiæ, vti Vltraiectina tota prouincia cum sibi subiectis Episcopatibus. In Breuiario etiam Burgensi apud Hispanos præscribitur Commemoratio S. Gertrudis.

[3] [Niuellis corpus & ecclesiæ illi dicatæ:] Extant præterea illustres eius nomini dicatæ ecclesiæ, inter quas prima censeri debet Niuellensis in qua corpus sanctißimæ Virginis Gertrudis honorificentißima in theca reclusum detinetur. Louanij etiam est illustris Abbatia nobilium Canonicorum Regularium S. Gertrudis cum annexo templo parochiali: vbi eam festo die honorari ex constitutione Honorij III indicat Molanus. Landis etiam, vbi nata ab aliquibus traditur in celebri quondam Pippini parentis palatio, templum habet & cultum celeberrimum, in quo eius interceßione curationes factas innumerabiles tradit Iosephus Geldolphus a Ryckel Abbas S. Gertrudis Louaniensis in suis elucubrationibus de S. Gertrude pagina 198 & sequentibus, vbi facile quadraginta ecclesias, potißimum in Belgio, enumerat singulari cultu S. Gertrudi sacras. De Gertrudiberga infra agemus. Aliquid Reliquiarum sacrarum se poßidere gloriantur sanctimoniales Forstenses prope Bruxellas, vna cum pedo eius pastorali. [alibi Reliquiæ in Belgio,] At dentem eius pie adseruat Cistercienses monasterij Salsiniensis prope Namurcum: de oßibus sacris eiusdem Virginis habent Præmonstratenses cœnobij Parcensis prope Louanium: vti ea leguntur in Hierogazophylacio Belgico Raißij pag. 222, 402 & 459. Gelenius in Fastis Agrippinensibus istud de S. Gertrude elogium habet: S. Gertrudis Virginis, filiæ B. Pippini Agrippinensium Ducis, quæ Coloniæ sui nominis ecclesia & monasterio honoratur: [Coloniæ,] mandibula S. Gertrudis est Coloniæ in ecclesia Montis-Mariæ Virginum Carmelitanarum. Idem Gelenius Coloniæ tradit adseruari oßiculum ex manu eius apud Carthusianos; alias Reliquiarū particulas esse in ecclesijs Collegiatis S. Seuerini & S. Mariæ ad Gradus, in parochiali S. Lupi, item apud Benedictinos S. Martini, apud Clarissas, & alias Virgines Conuentuales tertij Ordinis S. Francisci. Verum non omnino securi sumus esse Reliquias huius Virginis Gertrudis, cum ex reuelatione S. Elisabethæ Schonaugiensis & B. Hermanni Steinfeldensis, & nominibus ex titulis sepulcralibus & indicibus Ecclesiarum ab Hermanno Crumbachio collectis, inter Virgines & Martyres Vrsulanas plures reperiantur nomine Gertrudis appellatæ. Aliquas S. Gertrudis Virginis Reliquias esse in ecclesia Virginis Annuntiatæ extra mutos vrbis Bononiensis indicat Masinus in Bononia perlustrata. [& Bononiæ:]

[4] Præter hunc diem natalem aliæ sunt festiuitates ad honorem S. Gertrudis institutæ: inter quas ad diem secundam Decembris Niuellæ consecratio S. Gertrudis Virginis refertur ex proprio loci Martyrologio apud Molanum in Additionibus ad Vsuardum & in Indiculo ac Natalibus Sanctorum Belgij: [Cōsecratio S. Gertrudis 2 Decemb.] quod pridem ante obseruarat auctor MS. Florarij Canonicus Regularis his verbis: Eodem die consecratio seu velatio S. Gertrudis Virginis Niuellensis de stirpe Carolidarum, facta a B. Amando Traiectensi Episcopo & Confessore anno salutis DCL. Meminerunt eiusdem consecrationis Canisius in Martyrologio Germanico, Saussaius in Gallicano & alij in monasticis. Alia solennitas celebratur X Februarij ob corporis beatißimæ Gertrudis eleuationem, [corporis eleuatio 10 Febr.] de qua citatus auctor MS. Florarij ista habet: Apud Niuellam oppidum Brabantiæ Translatio S. Gertrudis Virginis, filiæ Pippini primi Ducis Brabantiæ & Depositio in loco celebriori. De Ducatu B. Pippini actum est ad huius Vitam XXI Februarij. At dicta Translatio S. Gertrudis antiqua manu adscripta legitur MS. Adoni monasterij Leodiensis ad S. Laurentium: inserta eiusdem memoria MS. Martyrol. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus, in qua ecclesia aliquam Reliquiarum particulam adseruari diximus. Meminerunt dictæ Eleuationis Greuenus & Molanus in Auctario Vsuardi, Canisius, Saussaius & Martyrologi monastici. Præterea tertio Calendas Iunij Translatio in nouum feretrum anno MCCXCVIII notatur apud Molanum in Natalibus Sanctorum Belgij. [translatio 30 Maij & 10 Aprilis.] At IV Idus Aprilis celebratur Translatio secunda ab Hermanno Greuen in Auctario Vsuardi, Canisio & disertius in MS. Florario.

§ II Vita S. Gertrudis a varijs scripta.

[5] Vitam S. Gertrudis scripsit auctor coæuus & domesticus, ac testis plurium rerum oculatus, qui tempore S. Gertrudis in eius monasterio vixit Clericus seu Canonicus, & quantum conijcere licet, Sacerdos. Hinc in Prologo asserit se scribendo conari intimate, quod vidit vel per idoneos testes audiuit. [Vita ab oculato teste scripta,] Dein num. 8 testatur, cum S. Gertrudis reddidisset spiritum, se & alium Fratrem, Rinchinum nomine, fuisse euocatos propter consolationem Sororum seu sanctimonialium, & suauissimum odorem tum, & inde digressos sensisse. Et sub finem istæ addit: Ne cui hoc incredibile fortasse videatur, testem Deum inuoco, quod oculis meis vidi, & per idoneos testes didici hoc quod scripsi. [ex MS. editur:] Vitam hanc damus, ex codice MS. monasterij Vallis-Lucentis, Ordinis Cisterciensis in diœcesi Senonensi, nobis transmissam a Petro Francisco Chifletio Societatis nostræ: eamque contulimus cum apographo nostro, olim ex alio codice MS. exaratam, in qua sub finem nonnulla subnectuntur. Habuit Surius similem codicem, in quo, nisi ipse omiserit, defuit vltimum miraculum. Ceterum asserit se stylum mutasse, [a Surio polita & contracta, ab alijs aucta & sæpius mutata.] & miracula summatim edidisse. Hanc primam S. Gertrudis Vitam alius quoque interpolauit, & meliore phrasi conatus est polire, quam habuimus ex MS. Louaniensi Abbatiæ S. Gertrudis: verum eam omittimus, iam editam a dicti monasterij Abbate Iosepho Geldolpho a Ryckel. Huic non admodum dißimilis est aliqua a nobis descripta ex MS. Codice Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ cui alius præfixus Prologus, & sub finem duo miracula subnectuntur, quæ in Appendice inde damus. Eadem habentur in codice Monasteriensi Bernardi Rottendorfi elegantiori stylo amplificata.

[6] Alia Vita, tribus libris distincta, est in codicibus MSS. Treuirensi S. Maximini, Vltraiectino S. Saluatoris, monasterij Bonifontis in diœcesi Remensi, [Alia 3 libris distincta,] Canonicorum Regularium S. Pauli, & duplici MS. Rubeæ-Vallis in silua Sonia prope Bruxellas. Auctor hic fatetur in Prologose hanc Vitam potißimum conscribere, [præcipua materia ex priore sumpta,] secundum quod veracissima ac fidelissima narratione, licet inculto sermone nobis tradidit qui vitam & virtutes eius oculis suis vidit, quique sacris exequijs, dum diuinus odor totam in cellam sese diffunderet, præsens interfuit. Dum vero lib. 2 de diffuso diuino odore in eius obitu agit, ista addit: Frater ille, quem tunc percunctatus est Rinchinus, Vitam Virginis, quam oculis suis viderat, simplici ac rustico stylo, sed veraci sermone postea conscripsit. Ex quo susceptam materiam nostra narratione formare, & sanctarum Virginum caritati tradere curauimus. Constitueramus nos hanc Vitam in tres libros distinctam dare, & vel ideo suis animaduersionibus illustraueramus: verum vidimus auctorem eum non satis solidis principijs inniti, dum alia ex priore Vita non excerpta adiungit: vti est Gertrudis in Franciam Orientalem, quam infra merißimam fabellam esse demonstrabimus. Dein liber primus vix spectat ad S. Gertrudem, sed ad gesta aliorum ex eius familia. Ex hoc edidimus XXI Februarij quæ ad B. Pippinum patrem spectant, edituri ad VIII Maij Vitam B. Ittæ siue Idubergæ matris, & XVIII Decembris Acta S. Beggæ Sororis, ex qua eiusque marito Ansigiso prognati sunt Pippinus Herstallius, Carolus Martellus, Pippinus Rex, Carolus Magnus, Ludouicus Pius, & huius posteri, quos enumerare non est ausus auctor, ne propter tot Carolos, Carlomannos, Lotharios, Pippinos, Ludouicos, [& Louanij excusa, omittitur.] oriatur ex similitudine nominum confusio. Vnde colligimus auctorem vixisse, cum regnum Francorum e familia Carolingica iam pridem defecisset: & ex alijs familijs regnarent in Germania Imperatores, & in Gallijs Reges: forsan seculo XI aut XII. quando Vitæ S. Lamberti, Bauonis & aliorum in Belgio sunt inepte reformatæ & interpolatæ. Remittimus autem curiosum lectorem ad Iosephum Geldolphum a Ryckel Abbatem S. Gertrudis Louanij, qui hanc Vitam typis Louaniensibus anno MDCXXXII vulgauit, monemusque eo ordine scriptam esse, prout pagina 102 indicatur. Ex hac Vita longiore contracta est illa, quæ in secunda parte Legendæ, anno 1483 Coloniæ & 1485 Louanij excusa, extat, cum eadem fuga in Franciam Orientalem: quæ etiam legitur nonnullis Martyrologijs & Breuiarijs inserta. [aliæ Vitæ hinc cōtractæ:] Habemus etiam Sermonem de laudibus S. Gertrudis Virginis descriptum ex prima parte Hagiologij Brabantinorum, adseruata in bibliotheca Rubeæ-Vallis, [Sermo de S. Gertrude] quem etiam reperimus in secunda parte diuersarum Legendarum cœnobij Corsenduncani itidem Canonicorum Regularium prope Turnhoutum. Sententia ex sacra Scriptura præponitur ista Tobiæ 3. Mundam seruaui animam meam ab omni concupiscentia, ac dein ita incipit: Secretum Regis celare bonum est, [historia Reliquiarū & miracula:] opera autem Dei reuelare & confiteri honorificum est. Quæ indicasse sufficit. At damus ex eisdem codicibus Historiam Reliquiarum S. Gertrudis examinatarum, & trium illustrium miraculorum, & Appendicem secundam appellamus.

[7] Theodericus Abbas S. Trudonis, in Vita S. Bauonis ad Kalendas Octobris illustranda, scribit S. Bauonis animam felicem in ipsa exitus sui hora apparuisse longe manēti in monasterio Niuellensi sanctæ Virgini Gertrudi, [S. Bauo a morte apparet S. Gertrudi.] vt mitteret linteamina condendo funeri necessaria. Verum quia Theodericus mortem S. Bauonis asserit contigisse anno DCXXXI, quo solum anno aut sequente nata est S. Gertrudis, res suspecta foret, nisi aliunde constaret Theodericum in annis Christi, & certis Imperatoribus ac Pontificibus adiungendis plane aberrasse. Certe ad Vitam S. Amandi 6 Februarij § 13 ostendimus S. Bauonem mortuum esse anno DCLVII, & consequenter natum esse sub initium istius seculi VII, non vero anno DLXXVIII, vt ex Theoderico deducit Carolus le Coincte in Annalibus Ecclesiasticis Francorum ad dictum annum num. 6 & 7. Diximus præterea § 8 ad Vitam S. Amandi num. 59 Ottonem primum Imperatorem, [huius apud Gertrudibergen es habitatio:] diplomate anno DCCCCLXVI dato, confirmasse Niuellensibus hæreditatem S. Gertrudis, sitam in pago Tessandria, super fluuio Struona, in villa quæ dicitur Bergom: Hilsundem etiam Comitissam Striensem, diplomate anno DCCCCXCII signato, pro monasterij Thorensis ad Mosam fundatione donasse ecclesiam de Stryen, quæ est consecrata in honore Mariæ Virginis; Montem-littoris, vbi beatissima Gertrudis corporaliter conuersata est, & cellam habet a S. Amando consecratam. Est dictum Bergom seu Mons littoris, nunc Berga seu Mons- S. Gertrudis, oppidum prouinciæ Hollandiæ, in vlteriori versus Brabantiam ripa haud procul Breda situm, olim Traiectensis, dein Leodiensis, nunc Siluæducensis diœcesis: nec procul inde vltra fretum Bisbossium est etiamnum regiuncula Strien.

[8] Aliud extat oppidum, Fossa dictum, Niuellensibus vltra Sabim fluuium supra Namurcum, nunc iurisdictionis Leodiensis, olim a S. Gertrude donatū SS. Foillano & Vltano fratribus, vti lib. 2 posterioris Vitæ apud Geldolfum indicatur, & in Vita antiqua S. Foillani, quam ex pluribus MSS. sumus daturi ad XXXI Octobris. Pauca ex hac lectori proponimus, & sunt ista: [oppidū Fossense datū SS. Foillano & Vltano.] Erant ibidem multæ in fæmineo sexu nomen Domini benedicentes: inter quas lucebat sancta Virgo Gertrudis Niuellensis, velut inter stellas luna minores. Quæ comperiens Foillanum esse Episcopum, moribus sanctissimum, benigna eum familiaritate percoluit, præbens sibi suoque fratri Vltano quæcumque carnis necessitas exigebat. Porro ipsa quotidie a B. Foillano reficiebatur spiritualibus cibis, & tamdem, consulta matre Iduberga, B. Gertrudis tradidit S. Foillano de rebus proprietatis suæ locum, quem indigenæ Fossas vocant, iure perpetuo: vbi Sanctus construxit ecclesiam, & Fratrum per cellas habitationem distinxit: quorum curam fratri suo Vltano committens, ad B. Gertrudem reuersus est. Philippus ab Eleemosynis Abbas Bonæ-Spei pluribus eadem deducit, quæ apud eum videri possunt. Extant & varij hymni & alia Cantica in varijs Breuiarijs, & apud Geldolphum a Ryckel, quæ curiosus Lector poterit ibi habere.

VITA
auctore Coæuo, Clerico aut Presbytero domestico
ex varijs MSS.

Gertrudis Virgo, Abbatissa Niuellis in Brabantia (S.)

BHL Number: 3490, 3494, 3495, 3500, 3504

AVCTORE COEVO EX MSS.

PROLOGVS.

a

[1] Sancta & inseparabili caritate largiente credimus, atque inuiolata ac stabili fide tenemus, quod desiderantes cælestis patriæ viam tenere, & terrena lucra funditus relinquere, ad æterna præmia obtinenda valent adiuuari; si de vita vel conuersatione Sanctorum Sanctarumque Christi Virginum ad ædificationem vel profectum proximorum veraciter aliqua, licet pauca, scribendo aut prædicando studeo commonere: quatenus Sanctorum sanctarumque Virginum præcedentium exempla cordis nostri tenebras flamma caritatis & ardore sanctæ cōpunctionis valeant illuminare. [Proponitur Vita ad imitationē.] Propterea omnium opifice Spiritu sancto adiuuante, de beatissimæ Virginis atque Christi famulæ matris Gertrudis vita & conuersatione, qua secundum Deum & disciplinam regulariter vixit sub axe cæli, iuxta id quod vel vidimus vel per idoneos testes audiuimus, adiuuante Christo, atque sacra puella b Dominica Abbatissa, ac sancta congregatione Niuialensis monasterij (vbi sancta Virgo præesse videbatur) postulante, scribendo conabor caritati vestræ intimare. c Sed quo ordine de terrena origine genealogiā assumpserit, huic sermoni inserere longū est. Quisnam autē in d Europa habitans huius progeniei altitudinem, nomina ignorat, & loca?

[Annotata]

a In MS. Serenissimæ Christinæ Reginæ Sueciæ hic Prologus præponitur: De vita & cōuersatione beatæ Virginis Gertrudis non ad plenum (non enim sufficimus) sed pro posse, [alius prologus:] vt vel ipsi vidimus vel testibus idoneis referentibus audiuimus, aliqua scribere, Domino Iesu Christo primum adiuuante, deinde venerabili puella Dominica Niuialensis monasterij, Abbatissa adhorrante, acquieuimus: primumque quo ordine de propagine sibi sanguinis lineam traxerit, licet tota hoc Europa nō ignorauerit, paucis aperire non inutile erit. Alius Prologus præfixus est longiori Vitæ apud Reckelium, isq; auctus in MS. Rubeæ Vallis.

b An Domina Abbatissa, scilicet Agnete, de cuius obitu nihil dixit.

c Sequentia desunt in MS. & editione Louaniensi: quibus ista substituuntur, vti etiam in MS. Reginæ Sueciæ. Pippinus quondam Karolomanni Principis filius (qui cum B. Arnulpho sub Chlothario & Dagoberto Regibus populum, [inserta de familia S. Gertrudis] inter Carbonariam siluam & fluuios Mosam & Mosellam vsque ad Fresonum fines vastis limitibus habitantem, iustis legibus gubernauit) beatæ Virginis pater; mater vero [Note: ] [MS. Reg. Ittaberga.] Itta extitit. Habuit fratrem Grimoaldum, qui, adiutorio S. Cuniberti Coloniensis Episcopi, patri sub Sigeberto Rege in Principatum successit. Fuit ei soror, nomine Begga, quæ Ansigiso Duci. filio Arnulphi, nupsit: quorum filius Pippinus extitit Princeps Fuerunt ei & aguatione propinquæ Virgines Aldegundis & Waldetrudis, & alij plures eius temporis viri ac mulieres, non solum consanguinitate, sed & propositi & religionis conuersatione: quos, quia hic ad vitam sacræ Virginis describendam festinamus, supersedemus scribere. Eadem sed alia phrasi continentur in MS, Rottendorfij. Sunt priora de ditione Pippini desumpta ex Annalibus Metensibus. Consule de eo edita 21 Februarij. Acta varia S. Aldegundis dedimus 30 Ianuarij: sed absque mentione huius agnationis. Fuit eius soror S. VValdetrudis, coniugata S. Vincentio, eiq; quatuor liberos genuit. An quia fundatrix Canonicarum Montibus, atque inter eas vixit, hic Virgo, id est sanctimonialis dicta? Eadem fere lib. 1 prolixioris Vitæ omisso nomine Virginum habentur.

d In Vita S. Theodardi Episc. Traiectensis 10 Septemb. ista leguntur: Ecquid vero opus est prædicare nobilitatem Gertrudis Niuellensis, cuius nominis gloria est diffusior quam tota Gallia.

CAPVT I
Pia S. Gertrudis educatio: vita sancte peracta.

[2] Igitur cum esset in domo parentum sancta Dei puella Gertrudis, secus pedes beatæ memoriæ genitricis suæ Ittæ, die ac nocte a verbo & sapientia meditabatur, Deoque cara & hominibus amata, [Sub S. Itta matre pie educatur:] super suas coætaneas crescebat. Hoc primum electionis suæ in Christi seruitio initium fuit, sicut per iustum & veracem hominem comperimus, qui præsens ibi aderat: quia dum Pippinus genitor suus Regem Dagobertum in domo sua ad nobile prandium inuitasset; aduenit ibidem vnus pestifer homo, filius Ducis Austrasiorum, qui a Rege & a parentibus puellæ postulauit vt sibi ipsa puella in matrimonium b fuisset promissa secundum morem seculi. [sponsum a Rege Dagoberto oblatū respuit:] Propter terrenam ambitionem & mutuam amicitiam placuit Regi; & patri puellæ suasit, vt in sua præsentia illa cum matre fuisset euocata. Illis autem ignorantibus propter quam caussam Rex vocaret c infantem, interrogatur inter epulas a Rege, si illum puerum auro fabricatum, sericis indutum, voluisset habere sponsum. Illa autem quasi furore repleta, respuit illum cum iuramento, & dixit: Quia nec illum nec alium terrenum nisi Christum Dominum volo habere sponsum, ita vt ipse Rex & Proceres eius valde mirarentur super his quæ a parua puella ex Dei iussione dicta erant. Ille vero puer recessit confusus, [Christo adhæret:] iracundia plenus. Sancta autem puella ad suam se conuertit genetricem: & ex illa die parentes eius cognouerunt a quali Rege adamata fuerat.

[3] Post annos vero d quatuordecim cum pater eius Pippinus de hac luce migrasset, [post obitum patris in sanctimonialem a S. Amando sacrata,] matrem in viduitate secuta est, eique in obsequio atque in Dei mandatis sobrie & caste e seruiebat. Cūq; quotidie supradicta materfamilias tam de se quam de sua orphana filia, quid esset factura, cogitaret; adueniens vir Dei f Amādus Episcopus ad domum suam, verbum Dei prædicans ex Domini iussione, rogabat; vt monasterium sibi suȩq; filiæ Dei famulæ Gertrudi & Christi familiæ construeret: quæ statim vt intellexit ignotæ rei notitiam ad salutem animarum pertinentem, sacrum velamen accepit, & semet ipsam Deo tradidit, & omnia quæ habebat. Sed hostis humani generis & instigator, qui ab initio bonis operibus inuidus est ad resistendum, prauorum corda firmabat, vt ab his, qui ad Dei voluntatem faciendam eam adiuuare debuerant, non paruam sustineret tentationem. Quales iniurias vel ignobilitates, & penurias pro nomine Christi supradicta famula Dei cum filia sua perpessa est, scribere longum est, si per singula narrentur. Sed hoc tantum, quod ob deuotionem & desiderium quod habebat in se diuinum, vt violatores animarum filiam suam ad illecebras huius mundi ac voluptates per vim non raperent, [a matre sancte conseruatur:] ferrum tonsoris arripuit, & capillos sanctæ puellæ adinstar coronæ abscidit. Sancta autem famula Christi Gertrudis agens Deo gratias, gaudebat eo quod meruisset in hac breui vita pro Christo in capite coronam accipere, vt illic perpetuam coronam, corporis & animæ integritatē, digna esset habere. Deinde misericors Deus & adiutor in tribulationibus, ipsos aduersarios ad pacis concordiam reuocauit. Cessarunt iurgia, pars diaboli victa est. Mater vero familias Itta, filiam suam Dei electam Gertrudem Sacerdotibus Domini tradidit ad accipiendum sacrum velamen cum sodalibus suis, [sacrum velamen accipit:] & sancto gregi cœnobitarum Christo ordinante præesse constituit. Namque habebat ipsa Virgo magnam morum continentiam: mentis sobrietate, verborum moderatione senilem antecedēs ætatem. Erat autem caritate prædita, vultu pulcra, sed pulcrior mente: castitate integra, eleemosynis larga, ieiunijs & orationibus dedita, [virtutibus adornata:] curis pauperum ac peregrinorum prouida, infirmis ac senibus pia, iuuenibus vero in disciplina extitit strenua, erga ecclesiastica vasa summo studio pastoralem habebat curam. Et per suos nuntios, boni testimonij viros, Sanctorum patrocinia vel sancta volumina de vrbe Roma & de transmarinis regionibus g gnaros homines ascibat ad docendum diuinæ legis carmina, vt sibi & suis quid esset meditandum, Deo inspirante, meruisset habere.

[4] His itaque omnibus iuxta diuinum ordinem dispositis, [matre defuncta] plena dierum & perfecta ætate, exemplum boni operis posteris relinquens, soboles h habens & ex eis videns nepotes, plus minus i sexagesimo ætatis suæ anno memoriæ beatæ Itta, post obitum viri clarissimi Pippini Domini sui anno k duodecimo, Deo & Angelis spiritum commendans, migrauit ad Dominum, & in Niuialla monasterio sub tegmine B. Petri Apostoli honorifice traditur sepulturæ. [onus cum alijs partitur,] Cum ergo beata famula Dei Gertrudis, matre defuncta, omne onus regiminis super se sola suscepisset; infra se cogitabat de cælesti contemplatione, quam sibi sine secularium strepitu habere l optauerat. Bonis ac fidelibus dispensatoribus foris de Fratribus, infra vero septa monasterij spiritualibus Sororibus curam familiarem commendauit: quatenus diebus ac noctibus in agone sancto vigilijs ac orationibus sanctis, lectionibus & ieiunijs contra spirituales nequitias potuisset dimicare, [exercitiis piis vacat.] ita exitus rei patuit in illa, vt pene omnem bibliothecam diuinæ legis memoriæ reconderet, & obscura allegoriæ mysteria Spiritu sancto reuelante aperte auditoribus aperiret. Item Sanctorum ecclesias & alia præcipua ædificia ex fundamentis construxit: & orphanis, viduis, captiuis, peregrinis, alimoniam quotidianam cum omni largitare ministrauit.

[5] Nec prætereundum est, vt arbitror, quod ipsa Dei famula quasi pauore perterrita, nobis narrauit. Cum ad altare S. Sixti Martyris orationis caussa stetisset, vidit super se descendentem sphæram flammeam perlucidam, ita vt tota basilica illius claritate fuisset illustrata, quasi hora dimidia: paullatimque recessit vnde venerat: & postea cernentibus alijs Sororibus iterum super ipsam apparuit eo modo. Quid istius lucis manifestatio indicabat, nisi veri luminis visitationem, quod omnem Sanctum pro se & omnibus fidelibus in Christo orantem illuminat?

[6] Quadam autem die periclitantibus missis in mari, eiusdem beatæ memoriæ Gertrudis commemoratio ad vitam opportune succurrit. Dum pro vtilitate monasterij in pelago cum tranquillitate nauigarent, longe apparuit quasi nauis miræ magnitudinis veniens ex latere. Cum autem appropinquasset, leuauit se magna tempestas, & mare ingentibus fluctibus tumescebat. Et ecce magna & terribilis bellua quasi iactus fundæ ipsis missis apparuit: cuius non totum, sed ex parte, dorsum viderunt. Et nautæ tremefacti, de vita nihil sperantes, suis votum vouerunt idolis: ipsi autem missi nomen Domini inuocantes, illam nouissimam horam sperauerunt. Et exclamauit vnus de nostris, qui adhuc viuit, & dixit ter: Gertrudis adiuua nos, sicut promisisti. Certe qui vidit & audiuit, testis fuit: m tertio illo verbum repetente, cetus abyssum petiuit, & illi cum lætitia & tranquillitate ea nocte portum obtinuerunt: ita per orationem ancillæ suæ pauperes suos Christus liberare dignatus est a morte.

[Annotata]

a Surius edidit: Verbi Dei sapientiam meditabatur.

b Apographum nostrum: iungeretur secundum seculi dignitatem. Addit Surius: Et iucundus fuit Regi hic sermo.

c Decem circiter annorum. Certe moriente Rege Dagoberto anno 644 erat 12 annorum, nata anno 632.

d Scilicet a natiuitate. Surius ita mutauit: Elapsis inde annis quatuordecim: vbi τὸ inde videtur referri ad alloquium Regis. Mortuus est B. Pippinus anno 646.

e MS. Vallis-Lucensis, perseuerabat.

f Eadem diximus in Vita S. Amandi, qui tunc præerat Ecclesiæ Traiectensi, sub qua erat Niuella: & adduximus Vitam S. Modoaldi Episcopi Treuirensis fratris S. Idubergæ. Consule § 8 & 11.

g In MS. & edit. Louan. & MS. Reg. Sueciæ additur, & gente Scotorum. In Vita polixiore nominantur SS. Foillanus & Vltanus.

h Ex Grimoaldo fratre vidit Childebertum, dein Regem Anstrasiorum: ex S. Begga potuit etiam viaisse liberos: & forsan Pippinum dein Principem. De nepte Vulfedrude infra agetur.

i In MSS. Reg. Suec. & Louan. Compleuit annos ætatis sexaginta.

k Ibidem: Vixerat post obitum illustris viri… annos duodecim, ergo obijt anno 658. Dies eius natalis est VIII Maij.

l In apographo nostro, hortata fuerat.

m In eodem additur, illi qui hæc scripsit. Surius sic mutauit. Hæc quidem nos ab illo habemus, qui præsens interfuit.

CAPVT II.
Præpatio ad mortem felix obitus, sepultura.

[7] Post aliquos annos cum ex caussa nimiæ abstinentiæ & vigiliarum custodia, eius corpusculum magna ægritudine grauiter fatigaretur; [Præuidens obitum suū,] per reuelationem diuinam beata Virgo Gertrudis cognouit, quod suus de hac luce appropinquasset transitus. Cum consilio ergo seruorum Dei vel ancillarū, omnem honorē & honoris vocabulum vel curam pastoralē, quā erga gregem Christi corporaliter habebat, [nihil curās] nisi sola spiritualia propter Christi amorem, funditus dereliquit: & a neptem suam, secus pedes eius a cunabulis sub sanctæ Regulæ norma sacris litteris imbutam & nutritam, nomine b Vulfedrudem, in vices suas coactam, constituit regere gregem Dei & pauperibus ministrare. [substituit sibi in regimine Vulfedrudem neptem,] Tunc & ipsa sacrata puella Vulfedrudis vigesimum ætatis annum habebat: quȩ ex antiquo Francorum genere claro & ipsa edita fuit. Erat autem vultu serena, familiæ cara, lenis subditis, dura superbis, pauperibus larga, parentibus pia, eloquio blanda, caritate erga Deum & proximum feruens, & continentia permansit pura. Contigit autem ex odio c paterno, vt d Reges, Reginæ, & etiam Sacerdotes per inuidiam diaboli illam de loco suo, primum per suasionem, postmodum vellent per vim trahere, vt res Dei, quibus benedicta puella præerat, iniquiter possiderent. Sed Domini misericordia & Sanctorum orationibus protecta, omnibus suis aduersarijs Christus cui se ancillam deuouit miro modo restitit, & ita ei Deus gratiam suam contulit, vt qui antea per cupiditatem raptores atque accusatores extiterant, postea largitate & beneficijs extiterint defensores. Omnibus itaque bene dispositis, & Christi ecclesijs restauratis, decimo deinde & primo anno, ex quo creditum sibi suscepit regere gregem, per quinquaginta & plus dies grassante languore lectulo detinetur, solito more per pauperes & egenos largas eleemosynas tribuens, omnibus secundum Euangelium debita remisit, ab omnibus pacem ac benedictionem recepit. Inter spirituales Dei ancillas fide & spe in Christo fiducialiter sperans, trigesimo ætatis suæ anno lætum emisit spiritum sub die nono Calendarum Decembrium, & in gremio basilicæ B. Petri Apostoli cum summa diligentia marmoreo tegitur e tumulo, vbi Sanctorum omnium resurrectionis expectat diem.

[8] Vnde digressi sumus, ad id reuertamur. Beata igitur famula Dei Gertrudis postquam vinculum f honoris de sua conscientia relaxauit; quasi trium mensium spatio indesinenter orando, exhortando suisque verbum Domini prædicando, loqui non cessauit: spe gaudens, in tribulatione patiens, mente inuicta, vultu serena, transitus sui extremum adesse optabat diem. De carcere ad regnum, [præparat se ad felicem mortem:] de tenebris ad lucem, de morte festinabat ad vitam: & cum solo in mundo hic esset corpore, quotidie animo ad æterna transire cupiebat. Virtutibus proficiebat, continuis orationibus, afflictioni, abstinentiæ singulariter seruiebat. Addidit etiam asperam vestem cilicinam & occulte suum induit corpusculum: ne vllam in hac vita haberet suauitatem refrigerij, nisi vbi fulgebunt Sancti sicut Sol in regno Patris eorum. Cumque ad diem peruenit extremum, ita decreuit vt in ipso sepulturæ loco nullum laneum, nec lineum vestimentum super se mitterent, [petit vilem sepulturā:] præter vnum velum vile multum (quod quædam peregrina sanctimonialis ante dies plures illi pro benedictione direxerat) ad caput cooperiendum, & ipsum cilicium in sepulcro, vbi in pace quiescit: nulloque alio velamine cooperitur, exceptis his duobus, cilicio quo induta fuerat, & panno vetere quo ipsum cilicium tegebatur. Dicebat autem quod res superflua nihil morientes nec viuentes adiuuare posset: quod verum esse sapientes testantur. [misso aliquo ad S. Vltanum,] Deinde cum appropinquaret dies assumptionis animæ illius, vocauit vnum de Fratribus, & præcepit ei dicens. Vade festinanter ad illum peregrinum, qui nomine vocatur g Vltanus, qui est remotus in monasterio quod appellatur h Fossuense, & dic ad illum: Virgo Christi Gertrudis misit me ad te, interrogare quali die migratura sit de hac luce, quia valde se timere dicit, similiterque congaudet. Et ille tibi dicturus est, quid debeas renuntiare mihi. Vade, noli dubitare. Mox ille impleta iussione, quod ei fuerat mandatum interrogauit. At ille seruus Dei Vltanus sine mora ipsi misso responsum dedit, & dixit: Hodie decimus sextus Calendas Aprilis est dies. Crastino autem die inter Missarum solennia illa Dei ancilla & Christi virgo Gertrudis de corpore est migratura. [intelligit obitus sui diē & horam:] Et dic ei, vt non timeat neque trepidet de obitu suo, sed læta pergat: quia B. Patricius Episcopus cum electis Angelis Dei & cum ingenti gloria parati sunt eam recipere. Vade & tu velociter. Intellegauit autem eum ille Frater, qui fuerat transmissus si hanc caussam per reuelationem diuinam vidisset, vt ei per ordinem indicaret. Et ille seruus Dei Vltanus in respōso dixit: Vade & tu Frater festinans, scias hoc quod die crastina migratura sit ad Dominum. Quid me plus interrogas? Qui reuersus nuntiauit famulæ Christi, quod fuerat dictum ad eum. At illa quasi ex somno euigilans, hilarem præ gaudio reddidit vultum, gratias agens Deo eo quod per suum seruum suam ancillam dignatus sit consolari. Ita de promissione sua læta permansit, vt per totam noctem cum Sororibus in psalmis & orationibus duceret vigiliam i. Crastina autem die k Dominica, hora quasi sexta, iuxta viri Dei verbū, sacratissimum Christi corporis & Sanguinis viaticum accepit. [accepto viatico obit.] Et quando Sacerdos Dominicam secretam sententiam habuit finitam, tricesimo & tertio ætatis suæ anno, sub die sextodecimo Calendas Aprilis, agens Creatori suo gratias, qui sine corruptione eam ad suum dignatus est vocare regnum, Deo desideratum reddidit spiritum. Dum ibidem ego & alius Frater, Rinchinus nomine, fuissemus euocati propter Sororum consolationem, [suauē oderem emittit:] vocauit me ille seruus Dei ex nomine Richinus, & dixit: Sentisne aliquid? Ego autem respondi: Non, nisi Sorores in grandi mœrore video. Cum hæc dixissem, venit suauissimus odor: & quasi fragrantia vnguentorum mixta redolebat illa cellula, vbi sanctum corpus iacebat. Et nos inde digressi, in naribus nostris adhuc illius miri odoris suauitatem sentiebamus. Quia omnia honorifice, [sepelitur.] quæ circa corpus eius agebantur, olim sibi præparauerat; cum diuinis laudibus a Sacerdotibus & Dei ancillis corpus beatissimæ Virginis Christi Gertrudis honorifice traditur sepulturæ, vbi quotidie orationum eius præstantur beneficia.

[Annotata]

a Grimoaldi fratris filiam, hinc eius amita dicitur apud Niuellenses, vt Raissius in Hierogazophylacio Belgico pag. 233 eam vocat. [Vulfedrudis]

b Vulfedrudis, alijs Wulfetrudis, Wolfedrudis, Wilfetrudis.

c [caussa odij erga eam.] Quia Grimoaldus post mortem S. Sigeberti, ablegato in Hiberniam filio Dagoberto, filium suum Childebertum intruserat. Consule Diatribam nostram de 3 Dagobertis lib. 2 cap. 2.

d Reges Chlotharius 3 & Childericus fratres, Reginæ S. Bathildis horum Mater, & Immechilda vidua S. Sigeberti vt constat ex relatis dicto cap. 2.

e Eius corpus ibidem adhuc adseruari scribit ante citatus Raissius,

f Apographum nostrum, oneris.

g Colitur S. Vltanus frater S Foillani & Fursei 1 Maij.

h [Fossa oppidū] Fossa a S. Gertrude donata SS. Foillano & Vltano, nunc iurisdictionis Leodiensis oppidum, Niuellensibus vltra Sabim supra Namurcum leucarum circiter sex spatio distans.

i In Vita longiore inseritur adhortatio ad Sanctimoniales.

k Dominica 2. Quadragesimæ anno 664, vt supra probatum est.

CAPVT III
Miracula priora S. Gertrudis, tempore Vulfedrudis Abbatissæ facta.

[9] Cvm multos homines cernamus in hoc seculo viuentes vitam Angelicam ducere, vnde hoc fieri potest, nisi quia, quamuis corporaliter hic apud homines viuant quamdiu in corpore subsistunt, tamen eorum mens & conscientia in æternitate solidatur, & cor ipsorum in contemplatione diuinitatis incessabiliter occupatur. Ita & hæc famula Christi Gertrudis: [Viuere S, Gertrudem in cælo declarant miracula.] cuius vitam vel conuersationem a primæuo iuuentutis æuo conscripsimus, quamuis hic carnaliter apud mortales conuersata fuisset, & gubernatrix extiterit famulorum famularumque Christi, quæ sub ditione sua degerunt, tamen interiorem vitam ac perpetuam numquam in obliuionem tradidit, nec statum rectitudinis suæ, nec morum grauitatem, nec disciplinam rigoris amisit. Idcirco apud omnipotentem Dominum promeruisse manifestum est, post eius obitum non minimas fieri per ipsam virtutes: quatenus nunc etiam omnibus innotesceret, qui vitam eius vel abstinentiam corporis agnouerunt, quantum apud Deum obtinere precibus valeat; cum virtutes quas Dominus sicut pœnitentium fides exigit, dignatus est ostendere ad sepulcrum eius, aliquas exinde commemorauerimus & ad medium deduxerimus.

[10] Erat quædam a Abbatissa in monasterio b Treuerensi, cui nomen erat Modesta, & hæc ipsa ab infantia sua Domino consecrata fuerat, similiterque & S. Gertrudi in c amicitia diuina familiariter constricta videbatur. Et quamuis longe positæ longeque disiunctæ inter se fuissent corporaliter, & d multis millium spatijs interiacentibus; [Apparet ipsa obitus sui hora S. Modestæ Abbatissæ:] quod oculorum obtutibus inter se videre nequiuerunt, animo tamen atque in cordis dilectione semper præsentes fuerunt: quia æqualem seruitutis militiam baiularunt, & Domino in sinceritate cordis æqualiter sine dolo seruierunt. Post multum vero temporis spatium contigit hoc, quod volo ad memoriam vestram narrando reuocare, vt quadam die cum prædicta Dei famula Modesta in monasterio suo posita orationis caussa in ecclesiam suam intrasset, seipsam ante altare Beatæ Mariæ semper Virginis in orationem prosterneret. Cum autem finita oratione surrexisset, & ipsa vndique circumspiceret, subito aspexit, viditque ad dextrum latus altaris Sanctam Gertrudem stantem in eodem habitu atque in eadem specie, qua ipsa formata fuit. Dixitque ad eam, Soror Modesta, certam tene hanc visionem, & sine vlla ambiguitate scias me hodie in hac eadem hora absolutam de habitaculo carnis huius. Ego sum Gertrudis, quam multum dilexisti. Et his dictis, ab oculis aspicientis ablata est. Tunc illa intra se tacite cogitabat, quid tanta visio debuisset esse. Et in eadē die, de visione illa nemini indicauit vllum verbum. Cum autem crastinus aduenisset dies, ciuitatis Episcopus, nomine e Chlodulphus, venit ad monasterium prȩdictæ Dei famulæ Modestæ. Tum illa inter alia colloquia Dei virgo interrogauit Episcopum de S. Gertrude, in quali habitu vel ordine vel specie ipsa fuisset. At ille statim per ordinem narrauit staturam corporis eius, & speciem decoris eius. Tunc B. Modesta intellexit ex signo, quod ab Episcopo audierat, verum esse, quod ante viderat, & dixit ad eum: Hoc tibi nunc confiteor, quod ante celabam, quod reuelatum mihi fuit hesterno die hora quasi sexta, quia de hac luce ipso die & eadem hora migrata fuisset. Et postea totam rem per ordinem pandit Episcopo. Ille autem diem ipsum atque horam consignans prædictus Episcopus Chlodulfus, inuenit ita factum ordinem rei, sicut supradicta prius indicauerat Abbatissa.

[11] Post annum autem decimum obitus S. Gertrudis Virginis Christi, in monasterio Niuiallensi ignem exortum fuisse asserunt: vbi ipsa præfuit S. Gertrudis Virgo Christi quamdiu viuens fuit in corpore. Intantum autem, vt dicunt, erupit flamma vehemens, vt nullus monachorum vel virginum seu virorum ibidem concurrentium vllam spem haberet ad liberandum monasterium de incendio. [apparens incendium monasterij depellit:] Ipsæ autem ancillæ Dei, quæ ibidem congregatæ fuerant, foras murum extra monasterium ad vicina loca confugerunt. Tunc vir vnus, cui curam monasterij commendatum fuerat regere, repente eleuans oculos suos vidit S. Gertrudem stantem in summitate refectorij, in ipsa specie vel habitu qua ipsa fuerat, & cum ipso velamine quo erat cooperta semper iactabat flammam de domo. Ille autem vir de tanta visione non perterritus, sed gaudio magno repletus, suos socios hortabatur, vt constanter agerent. Ipse autem cursu concito ascendit sursum, vt videret exitum rei. Tunc mirum in modum subito viderunt liberatum monasterium de ipso incendio.

[12] Alio quoque tempore admonitæ sunt per visionem aliquæ de Sororibus, vt in ipso lecto, vbi S. Gertrudis ancilla Christi post laborem vigiliarum orationumque instantiam solebat fatigata membra componere, nullus hominum vlterius requiescere fuisset ausus. Tunc prædicta Dei famula f Domina Abbatissa? neptis Sanctæ Gertrudis, [lectus miraculis clarus defertur in templum S. Pauli:] quæ secus pedes eius fuerat nutrita, gaudio repleta est, quod per tanta signorum miracula eam Dominus dignatus sit manifestare. Conuocata autem vniuersa congregatione, ipsum lectulum tulerunt, & portauerunt cum honore magno & Dei laudibus, & deposuerunt eum in basilica Sancti Pauli Apostoli: vbi nunc Dominus multa signa atque virtutes ostendere dignatur.

[13] Fuit quædam puella in regione eadem, quam grauissima ægritudo depresserat, [sanatur eius attactu ægra & cœca:] vt nullus eam medicus per annos plurimos sanare potuisset. Et ad extremum oculorum suorum lumen amisit, & cæca effecta est. Tunc parentes illius puellæ tulerunt eam & secum duxerunt ad monasterium Niuiallam, vt saltem inuenirent ibi aliquos medicos, qui eam curare potuissent. Tunc in ipsa nocte apparuit ei S. Gertrudis per visum, & dixit ad eam: Puella, noli dubitare; sed crede in Domino Iesu Christo, & vade ad lectum qui est positus in Ecclesia beati Pauli Apostoli, vbi Gertrudis requiescere solebat: ibi acceptura eris sanitatem de omni tribulatione, quam in corpore tuo pateris. Ipsa autem puella propter grauitudinem infirmitatis suæ, non potuit ante diem tertium peruenire illuc. Cumque cuncta congregatio in horam tertiam ad opus diuinum consisterent, & opus Dei esset completum; superueniente puella, quæ fuerat infirma, tulerunt eam Sacerdotes & adduxerunt ad lectulum, vbi iussa fuerat ambulare. Cumque se in oratione Domino substrauisset, & ad lectum inclinasset, statim aperti sunt oculi eius: & totum corpus, quod ante vulneratum fuerat, ita repente sanatum est, ac si nihil vnquam vulneris habuisset. Illa autem Deo gratias agebat, & gaudio magno repleta est: & cum exultatione reuertebatur ad suos parentes.

[Annotata]

a [S. Modesta.] Colitur S. Modesta 4 Nouemb. de qua pluribus egimus in Diatriba de 3, Dagobertis li. 2 cap. 12, quod ea passim credatur S. Irminæ filiæ Dagoberti 2 successisse. Verum Dagobertus hoc tempore adolescens in Clericum attonsus in Hibernia degebat, eo anno præcedente missus.

b [Auendense monasteriū.] Mendum irrepsisse in hunc locum dicto cap. 12 ostendimus ac legi debere in Auendensi monasterio, quod S. Romaricus in suo Comitatu Auendensi, vtramque Mosellæ exorientis ripam occupante, circa Remiremontium extruxerat sanctimonialibus: neque enim Treuiri monasterium est, sed vrbs complectens varia monasteria.

c Habetur passim neptis S. Modoaldi Episcopi Treuirensis, nata Sorore huius, vti S. Gertrudis altera sorore Itta. Fuissent ergo consobrinæ, [an cōsobrinæ?] & hinc potuit error irrepsisse, vt dicatur in monasterio Treuirensi vixisse. Miro silentio hæc cognatio vbique in huius Vita siletur.

d MS. Vallis Lucen multis millijs & terrarum spatijs. Gallicis nimirum leucis minimum 60.

e Est hic S. Chlodulphus Episcopus ciuitatis Metensis, a monasterio in quo S. Modesta degebat ad leucas Gallicas 25 remotæ: [S. Chlodulphus.] cuius Chlodulphi frater Ansigisus fuit maritus S. Beggæ, sororis S. Gertrudis. Colitur is 8 Iunij.

f Wulfedrudis, de qua actum num. 7. Intrusum inepte erat loco Dominæ nomen Dominicæ Abbatissæ: an etiam in Prologo dubitatur.

CAPVT IV.
Miracula S. Gertrudis post decennium ab obitu patrata.

[14] His ita gestis, contigit vt prædicta Abbatissa neptis B. Gertrudis Virginis Christi de hac luce a migrasset, quæ post ipsam gubernatrix extiterat Niuiallensi monasterio. [Agnes Abbatissa ecclesiam cōstruit S. Gertrudi: in eam lectus deportatur:] Tunc cuncta familia vnanimiter omnes vnam puellam ex nobili genere ortam sibi elegerunt Abbatissam, cui nomen erat Agnes, quæ & ipsa similiter nutrita fuerat a B. Gertrude. Ipsa autem postea ædificauit basilicam in honorē Christi Virginis S. Gertrudis. Die vero eadem qua ecclesia ædificata fuerat, dum lectum fuisset ibidem cum honore portatum, ipsa nocte omnes Sorores in eadem ecclesia cum summa reuerentia solennitates vigiliasque habuerunt. Finitis autem Matutinis, & opere Dei completo, [7 lucernæ vltro accenduntur:] & extinctis lucernis septem, quæ semper in eodem oratorio ardere solebant; mane facto, cum ipsæ Sorores ad orationem in eamdem ecclesiam intrassent, viderunt omnes lucernas ardentes, quas ante extinctas dimiserant. Vnde factum est, vt diuulgatum esset hoc miraculum per vniuersam regionem illam: & fama exijt de virtutibus ancillæ Christi Gertrudis, vt omnes, qui longe aut prope essent, venientes ibidem ad sepulcrum Virginis Dei, remedium quærerent animarum & corporum simul: & cum Dei adiutorio omnes, [ægri sanātur:] qui illic cum amore diuinitatis auxilium quærebant, sani atque incolumes inde reuertebantur.

[15] Erat autem quidam vir in his locis vicinis, cuius vxor cæca effecta esti. Tuncque eam vir suus adduxit, vbi sancta Virgo requiescebat ad supradictum monasterium Niuialla. Cum autem ecclesiam intrassent, & illa stetisset subter vnam lampadem, repente effundebatur illa candela, [cæca illuminatur:] vbi ipsa subterstabat, & effudit super pallium quo induta erat. Omnes qui illic aderant, & viderunt hoc miraculum accipientes ex ipsa gutta, vnxerunt oculos eius, & statim illuminati sunt oculi mulieris, quæ ante fuerat cæca. In crastinum autem confortata est in fide & spe in virtutibus sanctæ Virginis Gertrudis, & sana reuersa est cum gaudio domum suam. Quoniam satis longum est per ordinem totum enumerando perstringere, quanta beneficia Deus per eamdem quotidie propter suam misericordiam omnibus ibi confugientibus, & caussam salutis ab ea postulantibus præstat, pauca de pluribus perstrinximus, qualiter omnes, ibi circumquaque aduenientes, qui nomen eius cum vera fide inuocant, inde incolumes redire ipsius sanctis precibus merētur quacumque tribulatione oppressi sunt.

[16] Alio quoque tempore dum latrones quemdam puerum comprehendissent, ligauerunt eum, volentes eum in captiuitatem extra patriam venumdare. [captiuus liberatur:] Cumque diu teneretur astrictus in vinculis, rememorans cum fiducia nomen S. Gertrudis, deprecatusque eam vt sibi auxilium impendere dignaretur; statim ceciderunt vincula de manibus eius quibus fuerat colligatus: & cœpit currere, vt se liberaret. Illi autem viri, qui eum vinctum habuerunt, similiter cœperunt currere post ipsum, vt eum comprehenderent, & non potuerunt. Sicque liberatus est puer de manu latronum & inimicorum eius per auxilium S. Gertrudis.

[17] Iterum autem postea alio tempore vir quidam in magnis criminibus inuentus fuit, ita vt Dominus eius iusserit eum tenere & in vinculis constringere. Tunc ille infelix in angustia positus, [alius ob crimina detentus in carcere.] & nimio pauore perterritus, quia omnes qui aderant de vitæ huius longitudine nihil sperabant ipse qui erat vinctus confortatus est in spe deprecans sanctam Virginem Christi Gertrudem, vt ei misero auxiliaretur: statimque & in ipso tempore confracta sunt vincula ferrea vnde erat strictus, secumque ipse detulit ad monasterium Niuialla: & omnes portas monasterij, ostiaque ecclesiarum aperta reperit, & ad ipsum sanctum lectum peruenit, ibique liberatus est per virtutem sanctæ Virginis Gertrudis.

[18] Anno autem b trigesimo tertio post obitum B. Gertrudis, inspirante Domino, venit in corde suæ germanæ, nomine Begga, vt sibi ipsa vellet monasterium construere c. Postea vero in tali deuotione spirituali venit ad supradictum monasterium Niuialla, [S. Begga extructura monasteriū venit Niuellam,] postulansque prædictam Abbatissam, simulque omnem congregationem vt ei aliquod adiutorium præberent de caussa spirituali, vnde maxima in necessitate habuisset suæ deuotionis initium. Tota autem illa congregatio amantissimo animo susceperunt petitionem eius, quam ipsa postulasset: & dederunt ei Reliquias & libros sanctarum Scripturarum. [accipit sanctimoniales cum libris, reliquiis,] Similiterque dederunt ei in sancto habitu seniores spirituales Sorores, quæ ipsum monasterium docere potuissent regularis vitæ disciplinam normamque religionis, prout initio eiusmodi operis erat conueniens. Et ex eo lecto dederunt ei partem, in quo S. Gertrudis germana sua migrauit ad Christum. Tunc Christianissima Matrona, acceptis his omnibus, [& partem lecti ibidem miraculis clari.] quæ ad religionis reuerentiam pertinebant, cum honore & reuerentia hæc omnia secum detulit ad monasterium suum, gaudio & exultatione magna repleta. Cum autem appropinquassent ad monasterium, vbi tendebant, leuauerunt cum canticis d voces, & Domino laudes cecinerunt: portaueruntque Reliquias & lectum sanctum, quem secum detulerant, & posuerunt eum iuxta altare e S. Genouefæ Virginis. Quis autem hominum verbis explicare poterit, quanti ibidem quotidie a dæmonio mundati, quot infirmi curati? etenim de quacūq; tribulatione ibi clamant ad Dominum, liberati redeunt. [moritur.] Anno autem secundo perfectis omnibus, & bene dispositis Matrona illa f migrauit ad Dominum g.

[19] Post non multos vero dies ad idem monasterium quædam religiosa fæmina venit, ex nobili genere orta, cui nomen erat h Adula, in omnibus vere ancilla Christi, in habitu casta, in humilitate Religiosa, in caritate non ficta, [Adula nobilis matrona,] in eleëmosynis senibus ac pauperibus larga, egenis & peregrinis hospitalis. Sed tamen dubitationem habebat, vtrum Dominus tanta signa atque virtutes per meritum B. Gertrudis dignatus esset ostendere an non. Vnde contigit vt contentio inde oriretur, sic tamen quasi per iocum inter prædictam matronam & vnam famulam Dei ibidem in monasterio consistentem. Quadam autem die interrogabat eam Matrona, dicens: Quali die erat festiuitas S. Gertrudis. Illa autem respondens dixit i, Quinta hebdomada in Quadragesima in sexta feria k. At illa dixit: Absit hoc a me vt pro hac solennitate aliquid extra solitum pensum seruitutis nostræ augere velim in refectionem. [minus dedita venerationi S. Gertrudis,] Ipsa autem puella respondens, dixit: Si B. Gertrudis aliquid apud Dominum imperare potest, faciet te die eodem volentem nolentemque facere religionis Deificæ caritatem. Cum autem appropinquasset dies ille, tunc omnes qui ad hanc solennitatem illuc conuenerant, siue viri siue fæminæ, monachi ac virgines Christi, cum honore & reuerentia celebrarunt diem illum. Et post expleta solennitate Missarum, tunc sumpserunt cibum potumque, cum gratiarum actione gaudentes, ex omnibus escis, quibus licitum fuit Quadragesimæ tempore comedere, sola autem l Matrona ea die non comedit. Erat autem ei filius paruulus, quem multum delicate diligebat. Superueniens autem infans, petit ab ea, vt sibi licuisset ludificare. Illa autem dixit ad eum: Fac quod vis m. Infans autem iocabat, & currebat huc illucque: & subito casu contigit cecidisse eum in fontem, qui illic erat. Et tamdiu ibi iacuit, [punitur filio submerso,] vsque dum Sorores de mensa surrexerunt cum gaudio repletæ, lætantes & bene refectæ. Vna autem de Sororibus superuenit & dixit: Scitis quod & istius Matronæ filius mortuus est. Interrogabant ergo eam, quis illum occidisset. Illa autem respondit: In fontem cecidit, ibique mersus est. Tunc illa sanctimonialis, quæ ante contendebat cum ipsa Matrona de virtutibus S. Gertrudis, exclamauit voce magna & dixit: S. Gertrudis, tu propter eam hoc fecisti, quoniam nolebat mater istius infantis, virtutibus tuis credere, quas per te Dominus operatus est. Et ait iterum: Obsecro sanctitatem tuam, Gertrudis virgo Christi, & per Dominum nostrum Iesum Christum te adiuro, vt sicut apud Dominum impetrare poteris, ita eum resuscitare dignaris. Et cœpit ire festinanter, vt peteret infantem. Cum autem iret, mater eius obuia ei facta est. Et dixit: Quid facis Soror? At illa respondens tertio cum iuramento dixit: Quod ego facio, & tu fac similiter. In veritate crede, quia in hac eadem hora tibi viuum restituet filium tuum S. Gertrudis. [quo resuscitato,] Tulit autem infantem & posuit eum iuxta lectum B. Gertrudis. Mox mirum in modū subito, aspicientibus illis, surrexit infans, qui ante fuerat mortuus. Ex illo autem die prædicta Matrona cœpit credere virtutibus S. Gertrudis. Eadē vero hora conuocans vniuersam familiam suam, n impleuit postea quod ante negauit de caritate. Et in crastinum Missam celebrauit in honore Virginis Christi Gertrudis, [afficitur optime.] & cum omnibus Sororibus refectionem habuit. Infans autem absque vlla læsione ministrauit illis, & manibus suis potum præbuit vnicuique per ordinem. Igitur supradicta Matrona illum sanctum lectum, auro gemmisque pretiosis vndique circumcinctum, pulcherrime exornauit. Et ne cui hoc incredibile fortasse, videatur. testem Deum inuoco, quod oculis meis vidi, & per idoneos testes didici hoc quod scripsi. Nunc autem de virtutibus & miraculis eius satis sit dictum: non tamen totum per ordinem explicare potuimus, quæ quotidie in suo nomine Dominus dignatur operari. Ergo nunc Dominum deprecemur, vt per Virginis suæ S. Gertrudis orationes dignetur nos adiuuare, cui est honor, virtus & imperium & gloria in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Anno 674 die 23 Nouemb. vt ex supra dictis constat.

b Is fuit annus 696 aut sequens.

c In Apographo nostro additur, in veneratione B. Gertrudis.

d Item, Cruces.

e Vitam S. Genouefæ Virginis dedimus 3 Ianuarij.

f Circa annum 698, Eius Natalis est 17 Decembris.

g Hic finit Vita ex codice Louaniensi edita a Geldolpho a Ryckel.

h [Adela filia Dagoberti 2] Floruit eo tempore Adela siue Adula soror S. Irminæ filia Dagoberti 2. de qua egimus lib. 2 de 3 Dagobertis cap. 14.

i Hic arbitramur legi debere Secunda hebdomada, & facile ex numero Romano II numerus V efficitur, & foret annus 702, quo cyclo Lunæ 19, Solis II littera Dominicali A ista conueniunt, aut certe legatur feria quinta non sexta, qui fuit annus 701.

k MS. Reg. Sueciæ: Consuetudinem vero Sorores fecerant vt ipso die festiuitatis, caussa venerationis, ieiunium soluerent. Quod cum intellexisset, inquit, Absit, ne aliquo modo ieiunij obseruantia a me pro hac solennitate soluatur.

l Idem MS. Præfata vero matrona ipso die solito more ieiunium extendit.

m Indicatæ a nobis Adelæ filius erat Albericus, pater S. Gregorij Vltraiectini, quod huic Sedi vice Episcopi post necem S. Bonifacij anno 754 occisi præfuerit.

n Idem MS. Reg. Suecia: Statim in veneratione S. Gertrudis ieiunium soluit.

APPENDIX I
Cæca & contracta puellæ sanatæ.

[1] Nec hoc silendum est, quod Dominus ad laudem & gloriam nominis sui temporibus Eggeburgæ Abbatissæ, anno octauo regiminis ad Kalendas Septembris, per merita sacræ Virginis operari dignatus est. Erat quædam puella in pago Winioënsi vbi quiescit a Valericus, in partibus maritimis, Adelberga nomine, [Puella cæca nata] quæ lucem huius mundi absque luminibus oculorum attigit. Anno vero vigesimo secundo ætatis suæ apparuit ei per visum aspectus cuiusdam sanctimonialis albo vestitȩ b pallio monuitque eam his verbis: Puella, festinato perge ad sepulcrum Virginis sacræ Gertrudis, quod noscitur esse in monasterio Niuiallensi, ibique oculorum tuorum lumen promereberis. [in visione monita] Quæ visio cum ei tertio apparuisset, hȩc omnia suæ indicauit genitrici. Illa vero hæc nullo modo credere potuit, quod ei talis visio manifestata fuisset. Prædicta vero puella tristis abijt ad quemdam Sacerdotem Dei, & omnem rei veritatem ei narrauit. Ille vero eam in Domino confortans taliter ad eam locutus est: Noli, inquit, dubitare, sed sicut tibi iussum est perge, credo etenim te meritis illius fore sanandam. Tunc præfata puella confortata sermonibus eius, iter arripuit & pergens mense integro, venit in partes c Brachatensis pagi in monasterio quod d Lothusa vocatur. Illa vero nocte iterum apparuit ei venerabilis Virgo dicens ei: [profecta Niuellas.] Festina: absque dubio enim illic sanitatem recuperabis. Illa vero festinantissime properans, peruenit ad præfatum monasterium. Cumque oratorium B. Petri, vbi venerabilis Virgo in corpore requiescit, fuisset ingressa, & se orationi prostrauisset; repente magnis attrita angustijs præ nimietate doloris, cœpit capillos capitis sui euellere. Scindebatur namque pellis oculorum lumina tegens, & quasi lacrymarum imbres cœpit effluere sanguis. [illuminatur.] Omnes vero qui prȩsentes aderant, videbant sanguinem eius ex oculis profluentem, atq; ita paullatim oculorum lumen recepit: sicque omnipotens Deus meritis orationum sanctæ Virginis eidem puellæ lumen, quod nascendo non acceperat, dedit.

[2] Sed neque hoc silentio tegendum est, quod ibidem Dominus meritis sanctæ Virginis operari dignatus est temporibus Caroli Imperatoris, anno decimoquinto regni illius, post obitum sacræ Virginis anno centesimo e vigesimo septimo. Erat quædam puella paruula in pago f Riboariensi omni parte membrorum debilis, & omnibus facultatibus destituta. Contigit vero vt aspectui Dominæ Hildigardæ Reginæ præsentaretur, vt ei suam eleëmosynam largiretur: quæ misericordia mota super eam, præcepit eam ad palatium duci, vt ibidem suæ largitatis misericordia aleretut, quod & factum est. Post aliquod vero tempus præcepit eam ad Niuellæ monasterium duci, atque ibidem diebus vitæ suæ sua eleëmosyna sustentari. Cumque ibidem moraretur, ipsa vigilia Epiphaniæ, omnibus Sororibus ad officium nocturnale pergentibus, præfata puella fola in lectulo remansit: & ecce conspicit beatam Virginem ingredientem cubiculum in quo cōsistebat, ferentem in manu cereum miri candoris & fulgoris, ex cuius lumine tota illuminata est cellula: tum inquit ad eam: Quare omnimodis quiescere non videris?is? At illa: Nequeo inquit, Domina. Tum illa subridens: Loquere, ait, Sororibus quoniam ego Gertrudis tibi apparui: si vero tibi credere noluerint; crastina ante horam diei tertiam signum tibi dabo, quod omnimodis credent. Et hæc dicens abscessit. Diluculo vero hæc referens, fecit se portari in domum, in qua Christi virgo nutrita fuerat. Quam cum lauissent & vestimentis induissent, subito respexit & vidit iterum sanctam Virginem ante se stantem: in quam cum intenderet, dissoluta sunt vincula manuum pedumque illius, statimque erigens se puella stetit supra pedes suos, viditque beatam Virginem egredientem atque in porticu, quæ est dedicata in honorem S. Agathæ, vbi ipsa Christi virgo de mundo transiens cælestia petiuit, cum cereo stantem. Cumque supradicta puella in ipso loco pedibus staret & clamitaret videre se aliquid, quædam ex Sororibus, quæ eam custodiebat dixit ad eam: Quid vidisti filia? Illa ait: Dominam Gertrudem intueor tenentem cereum candidum in manu sua. Tunc apprehensa manu puellæ duxit eam in ecclesiam B. Mariæ, statuitque eam ante sedile, in quo Christi Virgo sedere consueuerat. Cumque tertia vice sanctam Virginem se clamaret videre, omnis congregatio ad tale spectaculum conuenit, inueneruntque puellam stantem & glorificantem Deum. Tunc omnis congregatio laudans & glorificans Deum, duxit eamdem ad basilicam B. Petri ad sepulcrum Virginis sacræ, quæ pergens cum omnibus glorificabat Deum pro data sibi sanitate, atque ita omnibus diebus vitæ suæ in sanitate sibi data permansit. Amen.

[Annotata]

a Colitur S. Valericus Kalend. Aprilis, a quo oppidum S. Valerici appellatur, prope ostium Somonæ fluuij, Francis Pays de Wimeux.

b MS. Reg. Suec. alba vestita placula.

c MS. nostrum Brachbantensem Vita prolixior Brachbatensem. De antiquis limitibus Brabantiæ consule dicta ad Vitam B. Pippini.

d Lothusa, alijs Lutosa in MS. Reg. Suec. Chludusa vulgo Leuze in hodierna Hannonia. De monasterio a S. Amando ibi erecto egimus ad huius Vitam § 6.

e Imo trigesimo octauo. Scilicet ab anno 664 ad 782, qui erat 15 annus regni Caroli Magnis & Hildegardis, defuncta est anno 783.

f Alias Ripuariensi, cuius metropolis Colonia, vt alibi sæpius dictum.

APPENDIX II
Reliquiæ examinatæ. Miracula.

[1] Nouerint vniuersi quod anno Dominicæ Incarnationis MCCXCII, feria quarta ante Diuisionem Apostolorum, videlicet a in die sanctorum Martyrum Kiliani & sociorum eius, respexerūt Reliquias beatissimæ Virginis Gertrudis in feretro ipsius, ad præceptum & ordinationem capituli Niuellensis, Domina Elizabeth de Birbaco Abbatissa, Emma de Talour Prȩposita, [Reliquiæ S. Gertrudis ostensæ.] Sibilia de Iacea, Iacobus de S. Syro, Ioānes de Valerio, & Magister Theodoricus de Vlmo, Presbyteri, Walterus de Poys Scholasticus, & alij Canonici atque Canonicæ Niuellenses: & inuenerunt caput ac maxillas cum dentibus, tribus tantum exceptis, & totum corpus per ossa Virginis. Et multi de Capitulo & aliæ personæ extraneæ viderunt præfatas Reliquias dicta die & anno prænotato: apud quas innumera vsque hodie fiunt miracula, quorum pauca hic enarrare sufficiat.

[2] b Erat quidam vir in territorio Brabantino, nobilitate conspicuus, nomine Odelardus: qui cum multo langueret annorum spatio, lepra secundum quosdam infectus, contigit vt quadam die potum peteret a filia, nomine Berlende. Quæ continuo surrexit, scyphum lauit, potum concite infudit, patrique portauit: qui bibit eique scyphum reddidit. [a patre S. Berlendis] Quæ sitiens & post patrem bibere renuens, poculum effudit: scyphum iterum lauit, potum imposuit & sic bibit. Quod pater aspiciens nullum ei verbum fecit: sed tacitus mirabili indignatione tulit: seruos accersiens, currum sibi parari iussit & ascendit. [oblata prædia] Niuellam petijt sanctissimæque Gertrudi, quidquid habebat in prædijs, cum cespite & ramo cultelloque cum manubrio albo tradidit: ac filiam omni hereditatis iure priuauit. In eadem vero traditione res stupenda contigit: nam nutu summi Dei scrinium in quo sancta Virgo iacebat, [manu e sepulcro extensa acceptantur:] sese aperuit: corpusque exanime manum porrexit: cunctisque cernentibus ramum cum cespite & cultello de manu viri intra scrinium recepit, & sicut prius fuerat clausum ac sigillatum permansit. Tunc clamor ad cælum tollitur, Creatorque omnium collaudatur: eiusque famula S. Gertrudis, cuius meritis tam inopinatum tamque iocundum miraculum contigit, summa cum deuotione veneratur. Berlendis vero prænominata cum videret se paterna hæreditate priuatam, ad Morsellense monasterium in honore S. Gudulæ Virginis constructum postea conuersionis gratia venit: quæ a Sororibus loci illius deuote suscepta est: sed ipsa deuotius conuersata est, prout liber vitæ illius edocet euidenter, & Sancta effecta. Præfatus quoque cespes vsque hodie cernitur in ecclesia Niuellensi.

[3] Circa annum Domini MCCXLIV quædam puella quinque annorum aut circiter morabatur Niuellæ in conuentu Beghinarum ad S. Syrum, nomine Maria, cognomento Lebaylhet: [puella quinquēnis submersa,] quæ arrepta hydria sine scitu cuiusque perrexit quodam tempore ad fontem lapideum altum & profundum. Quam cum implesset aqua, æstimans eam eleuare decidit in puteum, & permansit illic tota die illa & nocte vsque ad primam horam diei sequentis. Cumque ventum esset ad orationem, quæ a communi conuentu persoluebatur, compertum est primitus præfatam Mariam deesse. Cumque sodalibus eius interrogatis nihil certi sciretur de ea; tandem quædam de congregatione reperta est quæ diceret, se vidisse Mariam pergentem die præcedenti cum hydria ad hauriendam aquam. Quo comperto, conturbatæ sunt omnes & conterritæ, mittentes quasdam ad quæque loca aquosa & suspecta, [sequēti die reperta,] si forte vel vestigium eius inuenire illic potuissent. Cumque tandem venissent ad præfatum fontem, inuenerunt eam in ipso prȩcipitanter submersam: & reuersæ triste piaculum cunctis denuntiauerunt, factusque est ibi nimirum fletus ingens. Nihilominus tamen spem in Deum gloriosamque ipsius sponsam, beatam videlicet Gertrudem habentes, ipsam de puteo extrahi & ad ecclesiam eius portari, [& delata ad altare S. Gertrudis,] ac super altare collocari decreuerunt quæ prȩstantiores videbantur: & vna cum Canonicabus ac Canonicis dictæ Ecclesiæ cum instantia rogauerunt pietatē Christi & spōsæ psius, [resuscitatur:] cuius interuentu plurima in eadem ecclesia ad salutem fidelium coruscarant miracula, vt eam quoque viuam ac resuscitatam recipere mererentur. Nec mora, cum ecce puella mortua reuiuiscit: & sui eam incolumen de altari receperunt, ac Deo & beatissimæ Gertrudi immensas laudes retulerunt: cuius meritis eam resuscitatam se recuperasse non dubitarunt. Qua tempestate ad tam euidens miraculum declarandum pulsantur omnes campanæ. Quo audito Dominus c Robertus Leodiensis Episcopus, qui tunc præsens aderat, & comperto quod acciderat, personaliter venit ad ecclesiam; & de perpetrato miraculo collaudauit Dei ac ipsius sponsæ magnalia. [quotannis 4 Angusti solennis ob hoc miraculum processio instituta est:] Et quia præfata ciuitas ad suam spectabat diœcesim, ordinauit, vt singulis annis eo die, quo miraculum hoc contigit, pridie videlicet nonas Augusti generalis processio ibidem fieret, ac Missa ad honorem Dei & sanctissimæ Gertrudis solenniter cantaretur in memoriam tanti prodigij, conferens auctoritate sua ordinaria omnibus & singulis, prædictæ Missæ ac processioni cum deuotione interessentibus, XL dies Indulgentiarum. Præfata autem puella postquam adoleuerat, visitauit loca sancta in vrbe Roma: & postea rediens seruiuit humiliter pluribus in prædicta ecclesia Canonicabus. Recitatur insuper sæpedictum miraculum singulis annis die quo supra, in ecclesia eadem ad populum: pro quo & cunctis alijs quæ Diuina misericordia ad gloriam sponsæ suæ in eodem loco exhibere dignata est, solenniter tunc a Clero Te Deum laudamus canitur.

[4] Contigit recentiori tempore, anno videlicet Incarnationis Dominicæ MCCCCVII, XXI die Iunij in eadem ciuitate aliud miraculum, de quadam altera Maria Nicolas de Carnispriuio, ancilla. [alia ancilla in puteū delapsa, inuocani S. Gertrudē, seruatur incolumis.] Hæc cum hora prima præfatæ diei cecidisset in puteum quemdam; perseuerauit ibidem adhuc viuens circa horam tertiam, per spatium videlicet duarum fere horarum: quo tempore non cessauit inclamare Deum & sanctam Virgiginem Gertrudem, vt sibi in hoc articulo subuenire dignarentur. Contigit interea, vt Domina ipsius, vxor præfati viri, casu superuenerit: ac eam, vti prædiximus inclamantem & inuocantem audiret, compertaque mora, quam in puteo fecerat, coniecit quod S. Gertrudis famulam se inuocantem tam diu sustentasset ac viuam conseruasset, sicut fuit rei veritas. Ipsa itaque accersiuit duos viros, qui testes fierent tanti miraculi, Bernardum videlicet Cruce, & Adam Copijn: qui adminiculo scalæ intrantes puteum, extraxerunt eam prorsus frigidam & pene exanguem præ geliditate aquæ ipsius: cuius altitudo siue profunditas fuit longitudinis duorum hominum: similiter & altitudo putei super aquam eiusdem pene mensuræ fuit. Die vero sequenti elucescente perducta est a domesticis ad ecclesiam S. Gertrudis: qui Canonicabus & Canonicis eiusdem collegij enarrauerunt omnem euentum rei. Hi itaque matura deliberatione præhabita, miraculum populo publicauerunt: & Te Deum laudamus solenniter decantauerunt.

[5] Multa quidem & alia ac pene innumera miracula sunt, quæ Dominus exhibere vsque hodie apud Reliquias sponsæ suæ dignatur: cui est gloria in secula.

[Annotata]

a Imo postridie legendum, quia dicto anno 1292 bissextili litteris Dominicalibus F E, dies IX Iulij conuenit in feriam quartam.

b Hæc aliquanto fusius dicuntur in Vita S. Berlendis 3 Febr. cap 1. vbi singula exponuntur.

c Robertus ex Episcopo Lingonensi creatur Leodiensis anno 1240 mortuus 16 Octob. anno 1246.

DISSERTATIO DE S. GERTRVDE
Quæ in Franconia colitur.

Gertrudis Virgo, Abbatissa Niuellis in Brabantia (S.)

§ I Conficta fuga S. Gertrudis Niuellensis aut alterius filiæ Pippini Herstalli in Franconiam.

[1] Avctor prolixioris Vitæ S. Gertrudis, quem supra diximus videri XI aut XII seculo vixisse, florenti suo stylo, quo plurimum gloriatur, ita fugam S. Gertrudis Niuellensis describit libro 2. Nequissimus aduersarius dolens se sub victrice puella tanta ruina collisum, ausus est in eam subtiliore artificio secundum inire conflictum. Et quid mirum si resumptis viribus alterum Virgini bellum inferre præsumpsit: [Fingitur S. Gertrudis fugisse in Franconiā ad euitandum matrimoniū.] qui in ipsum Creatorem suum, tribus se tentationibus attollere non expauit. Itaque breui interiecto tempore huiusmodi suspicionem venerabili Pippino patri eius iniecit, vt illud conseruandæ virginitatis propositum crederet puerilis esse leuitatis, non diuinæ inspirationis: voluit ergo eam petenti iuueni matrimonio coniungere. Beata virgo Gertrudis a pia matre occultata, quamdiu potuit, sese ab aspectu patris abscondit: sed cum demum prodita, diutius celari non posset, eiusdem matris suæ auxilio fugit in partes Orientalis Frāciæ, in locum qui nunc de nomine Caroli Carleburg nuncupatur. Ibi ob votum tutandæ castitatis insignem basilicam ædificauit in honorem beatæ Dei genitricis Mariæ, quæ permanet vsque in præsentem diem. Vbi etiam ad celebrāda diuina mysteria constituit venerabilem virum Atelongum Presbyterum, & Bernardum Diaconum, quos fugæ suæ comites secum adduxerat. Cui Atelongo post aliquot annos corpora sanctorum Martyrum Kiliani sociorumque eius reuelata sunt: primo per immissam a Domino cæcitatem, postea eorum intercedentibus meritis per visus reparationem. Sed vt salua castitate puella sancta liberum ad parentes haberet reditum, interim indignus ille petitor tam sancti thalami diuino iudicio percussus interijt. Ornata itaque omni cultu basilica, B. Gertrudis ad propria remeauit; edocta per nuntium matris, eum qui sibi sponsus parabatur obijsse, patremque suum priorem de nuptijs sententiam immutasse. Sic ergo castitatis suȩ aduersarium secundo certamine superauit, quamuis ille eam mira calliditate per patrem suum petiuerit: qui humano quidē iudicio eam vtpote filiam iure cogere posset, si paterno de nuptijs consilio acquiescere nollet. Sed hic intueri libet, veteri fugæ Christi noua fuga sponsæ suæ quanta similitudine conueniat. Fugit Christus Herodem qui corporalem necem sibi inferre parabat. Fugit Christi Virgo iuuenem, qui castam animam eius mortiferæ pollutionis veneno extinguere cupiebat. Christus Ægypto illatus tenebras eius supernæ lucis præsentia illustrauit: Virgo Christi Franciæ inuecta, incredulis cordibus lucem fidei infundendo, ignorantiæ cæcitatem dispulit. Christus defuncto Herode, per Angelum patris reuocatur in terram suam: Virgo Christi extincto petitore per nuntium matris reducitur in domum suam. Vere hanc sponsam dilectissimam cælesti Sponso fuisse non dubitauerim, quam per eamdem persecutionis similitudinem perque eadem vestigia tentationis sese fideliter comitari fecerit. Hæc est eleganter descripta fabula, ab Auctore longioris Vitæ vt certißima historia obtrusa, cuius nullum in antiqua Vita vestigiū reperitur: [sed inepta coniectura:] solum legitur S. Gertrudis sponsum a Dagoberto Rege oblatū respuisse, diciturq; infans, puella, & parua puella, vt quæ, in dicti Regis obitu duodecim solum annos expleuerit. At quæ amentia affingitur B. Ittæ matri, & tam prudenti matronæ, quasi ad tutandam filiolæ suæ virginitatem & euitandum matrimonium, misisset eam in tenella illa ætate in regionem tam procul dißitam & cultu idolorum horrentem? Interim in illa regione tam diu morata fuisset, dum insignem basilicam construxisset aliaque illustria opera patrasset, & tamen reuersa fuisset ante obitum B. Pippini patris: quo moriente, vt auctor coæuus scribit, annos ætatis quatuordecim habebat S. Gertrudis. Additur fugæ comes Atalongus Presbyter, sed quem integro seculo iuniorem fuisse mox constabit.

[2] Eadem fabella legitur in Vita S. Kiliani, ad VIII Iulij illustranda, sed alijs commentis fulta, atque ita exprimitur: Venerabilis Virgo Gertrudis, Pippini Regis Francorum filia, cum virum accipere nollet, [alia statuitur in Vita S. Kiliani:] cui eam pater sociare volebat; auxilio matris quamdiu potuit, paternis in regnis latuit. Sed cum diutius latere non posset, venit in partes supradictæ Orientalis Franciæ in locum, qui nunc corrupte Carleburg vocitatur, ibique de facultatibus suis in honorem beatissimæ Virginis Mariæ monasterium construxit, quod vsque in præsentem diem permanet: vbi Atalongum Presbyterum & Bernardum Diaconum, quos secum adduxerat, [venisse post necem S. Kiliani cū Atalongo,] ordinauit. Ipsa dehinc ad propriam terram redijt, quia procum sui coniugij obijsse cognouit: quæ vsque ad vitæ terminum in virginitate permanens, virginitatis simul & morum probitate Deo complacuit. Prædictus autem Atalongus ignorabat Kilianum, forsitan, vt vix eius audiuerit famam, quæ paullatim ignorantia obsoleuerat. Hæc ibi de illa Gertrude, quæ nostræ Niuellensi attribuit auctor prolixioris Vitæ. Sed de Atalongo in Francia Orientali persistente ista ob temporis notitiam excerpenda adduntur: Erat Sacerdos diuinis eruditus litteris diuinisque deditus mandatis, sed meritum beati Martyris ignorabat. Verumtamen cum quadam die puerorum classes, quas ad studium litterarum erudiebat … astare iuberet, cœperunt hi, qui iunioris ætatis erant, diuino impulsi spiritu vociferari, dicentes: Kilianus signa facit: de loco, in quo indigne iacet, tolli debet. Quod cum venerabilis Presbyter audisset … vidit per somnia venerabilem ante se adstare virum lumine terribilem, qui diceret: Nisi credideris non videbis … Orto autem die, apertis oculis nihil vidit… Hinc sciscitari cœpit, quis fuerit Kilianus cuius laudes etiam puerilis lingua fatebatur … Tandem beneficijs Sanctorum recepto lumine non cessabat publica pandere facta in se miracula diuinæ operationis, [cui tempore S. Bonifacij visus redditus:] adeo vt venerabilem Archipræsulem Bonifacium adiens, quanta sibi fecerit Deus, diligenti narratione prosequeretur. Ex eo itaque tempore inuestigabat Archipræsul, qualiter oppidum, vbi Sanctorum posita erant corpora, Episcopali dignitate sublimaret. Qualiter autem Burchardus Episcopalem Sedem Wirziburg primus promeruerit, & quomodo Martyrum corpora sustulerit in Vita ipsius manifestare curabimus. Episcopalem Sedem Herbipolensem a S. Bonifacio institutam confirmauit Zacharias Papa epistola ad Burchardum data Kalendis Aprilis Indict. XI anno DCCXLIII, [nec diu post Sedes Herbipolensis anno 743 statuta:] cum centum circiter anni elapsi essent a tempore fugæ S. Gertrudis, vt debent fateri qui eam Niuellensi attribuunt. Dein S. Kilianus Roma reuersus venit Herbipolim, quando præerat Romanæ Ecclesiæ Conon Pontifex, creatus XX Octobris anni DCLXXXVI, mortuus XIII Octobris anni sequentis. Nec diu post martyrio coronatus est, anno, vt prædictus auctor, DCLXXXIX, aut aliquot certe annis serius, quod accuratius alibi examinandum.

[3] Quod huc facit, necessario ex dictis statuendum est, tempus medium aliquod inter cædem S. Kiliani & promotum ad Episcopatum S. Burchardum: quando & fama meritorum S. Kiliani ignorantia obsoleuerat; ac dein, saltem elapsis aliquot annis Atalongus recepto visu occasionem dederit Episcopatus ibi erigendi. Dicitur S. Gertrudis in citata Vita S. Kiliani, [dicitur S. Gertrudis filia Pippini alterius Regis.] filia Pippini, & quidem Regis Francorum, quod nomen a posteris datum est Pippino Herstallio, patri Caroli Martelli, at Pōtificis auctoritate concessum Pippino Breui, dicti Caroli Martelli filio, & patri Caroli Magni Imperatoris. Hieronymus Dungershemius, Ocksenfurti in eadem Francia Orientali natus, in encomio S. Scholasticæ X Februarij edito, licet cum Niuellensi Gertrude videatur eamdem facere, diserte tamen Pippini alterius filiam appellat. Verba eius ad maiorem claritatem repetimus, quæ ita habentur cap. 5 num. 26. [in Actis S. Scholasticæ.] Dehinc memorabilis Virginis Gertrudis excellentia se offert, quæ vt probatissimis proditum est historijs, filia fuit Pippini alterius Regis Francorum: quæ cum virum accipere vrgeretur, nec vellet; ad partes Franciæ Orientalis in locum, qui dicitur Karelspurck, a ciuitate Herbipolensi tribus distantem milliaribus, religiosæ matris auxilio fugiens, peruenit: adducens inter alios Attalongum, honestissimæ conuersationis magnæque opinionis Presbyterum, structaque ibidem basilica in honorem Virginis Matris diuina sibi per eumdem fieri fecit. Cui etiam Presbytero post reuelata sunt mirabiliter corpora sanctorum Martyrum Kiliani Pontificis & sociorum eius Colonati Sacerdotis & Leuitæ Totnani, tempore B. Bonifacij Archipræsulis Moguntini, qui & ob id leuatis decentissime Martyrum præfatorum reliquijs, miraculis pluribus coruscantibus, præfatæ ciuitati Herbipolensi, vbi conditæ sunt, B. Burchardum auctoritate Apostolica instituit Episcopum. Quis hæc non arbitretur anno trigesimo aut quadragesimo post septingentesimum a S. Gertrude & Attalongo peracta? Interim ita additur: Gertrudis autem post multorum procorum instantiam atque repudium, Abbatissa constituta est cœnobij. Niuellensis: vbi cum maxima cumulasset merita, Deus sibi obitum suum reuelans, festiue ad cælestia eam vocauit: cuius & longe lateque per Germaniam celebris est memoria. Hæc ibi, [& S. Hadelogæ:] quæ a temporibus SS. Bonifacij & Burchardi nimium distant. Eadem in Francia Orientali nuptias deuitans vixit S. Hadeloga, fundatrix monasterij Kitsingensis, in cuius Vita 2 Februarij num. 2 ista de eius stirpe habentur: [an Herstallij, patris Caroli Martelli?] Erat filia Karoli filij Pippini Regis, patris S. Gertrudis Virginis, & mater eius Kunehildis vocabatur. Erat proinde hæc S. Gertrudis Soror Caroli, & amita S. Hadelogæ, & huius mater Kunehildis, alijs videtur Suanehildis dicta. Hinc colligere licet dictæ Gertrudis patrem in dictis Actis statui Pippinum Herstallum, patrem etiam Caroli Martelli, mortuum anno DCCXIV quasi is, & forsan non diu ante obitum suum, imperasset filiæ suæ nuptias, quas pia matrona Plectrudis impeditura, filiam in Franciam Orientalem misisset, adiuncto illi Atalongo Presbytero: qui dein ibidem ad triginta aut plures annos persistens, potuisset occasionem dedisse transferendi corporis S. Kiliani.

§ II An aliqua Gertrudis fuerit soror Caroli Magni, & sacrum cultum obtineat.

[4] [In monumentis e Franconia missis] Cvm hactenus dicta omnia displicerent vlterius inquisiuimus per Societatis nostræ viros eruditos in dicta Franconia, ac primo responso illud sciuimus, hanc eamdem Gertrudem Carolburgo solitam excurrere in vicinam siluam ac locum Rorbach dictum, tunc palatium venatorium Pippinorum, nunc monasterium Neustadium, ibique in colle (vbi nunc sacellum S. Michaëlis extructum) orationibus incumbens, [vestigia membrorū prope Neustadium.] sub dio procumbendo vestigia suorum membrorum reliquisse, quæ numquam gramine vel cespite obducuntur. Alias miserunt hanc in sacra scrobe D. Gertrudis ad dexteram monasterij Neustadt in colle S. Michaëlis inscriptionem anno MDLXXXVII positam.

Quisquis ades, saxumque subis Michaëlis, ad istud
Siste gradum, speculare locum, venerare Tonantē.
Illius hinc en sena vides vt Numine perstent
Et stupeas ita signa, Deo testantia caram
Virginis Augusto prognatæ sanguine mentem [ipsa soror Caroli Magni habetur.]
Gertrudis; tua Magne soror quæ Carole quondā.
Si sapis, hanc rectis imitabere strenuus actis.
Disce sequi: votisque datis ei, perge, viator.

Intuere atque imitare isthæc, o lector, D. Gertrudis vestigia, orandi assiduitate impressa, posterisque ad exemplum pietatis tot seculis diuinitus conseruata. Hæc ibi. Adiuncta erat, ac postea seorsim transmissa breuis descriptio rerum memorabilium, quas Deus operatus est per famulam suam Diuam Gertrudem. In qua omnia Carolo Magno Imperatori vt fratri illius applicantur, & reliqua ita efferuntur.

[5] Anno a Christo nato DCCXCIV Carolus cognomento Magnus, Francorum Rex dein Romanorum Imperator, monasterij Neustadensis fundamenta iecit, ac regia liberalitate dotauit: cui soror erat germana S. Gertrudis … quæ Carleburgi a Carolo Magno sic nuncupati … immensis sumptibus ædificari curauit ecclesiam: quo tempore frater ipsius cœnobium Neustadense extruere cœpit: [Neustadēse monasteriū ab hoc extrui cœptū perficit:] sed multitudine negotiorum Imperij præpeditus, auxilij curam sorori demandauit. Quapropter ea sȩpissime Carleburgo Neustadium perrexit, tum ædificationis caussa, tum etiam vt eo commodius orationibus ac diuinis cōtemplationibus immortalisque sponsi amplexibus vacaret. Afficiebatur enim summopere erga collem monasterio adiacentem, vbi preces suas Deo offerre consueuerat: in cuius honorem & S. Michaëlis Archangeli ibidem ecclesiam erexit: [cōdit ecclesiam S. Michaëlis] cuius ante chorum sub dio vestigia deuotionis ab ea ibidem exercitæ in hodiernum vsque diem cernuntur. Impressi enim ibidem terræ sunt ipsius cubiti, genua & pedes, atque vnicuique tam quo ad longitudinem quam magnitudinem conueniunt, qui deuotionis caussa se illis immittit & applicat. Ea, [vestigia imor imit hactenus relicta:] quod admiratione dignum, nullis cæli iniurijs (sub dio enim sunt & vndequaque densissimo germine circumsepta) destrui possunt: & scrobes nec minimam herbulam, vt sic loquar, proferūt. Accedit quod nec temporum nec hominum malitia deleri potuerunt. Nam nobilis quidam * satis notæ familiæ, cuius stemma honoris gratia lubens prætermitto, cum famulo suo bis eadem vestigia noctu destruxit: ast semper mane vt ante fuerunt, sunt reperta. Cum autem terno idipsum attentaret, tanta ventorum vis, cælo alias sereno & tranquillo, fuit excitata, vt iamiam se a malignis spiritibus raptum iri timeret. Quapropter relictis instrumentis fossorijs, subito pedibus salutem quæsiuit, quod & ipse postmodum fassus est. Extat præterea adhuc fons in itinere quo Carleburgo itur Neustadium, [fontem elicit:] situs intra duos pagos in silua iuxta fossam Zeller, precibus & meritis S. Gertrudis impetratus. Cum enim aliquando in via premeretur siti, & terram, cui innitebatur, scalperet, aquæ fons erupit, qui & in hodiernum diem scaturire non desistit & nomen a S. Gertrude sortitur. Affirmant etiam quidam viri fide digni, partem illam viæ, quæ Carelburgo ducit Neustadium, quam D. Gertrudis suis pedibus sacris calcauit, a reliqua parte distingui: nimirum quando hæc arescit, illam virescere solere, & contra. Denique asseruatur in * dicto monasterio pallium ipsius, cuius extremitatibus nonnullæ litteræ ex auro intextȩ sunt, quæ si construantur, hoc significant: Berbertha iussit me fieri ad honorem & decorem filiæ suȩ. [pallio eius parturiētes iuuantur:] Dum visu merito laus adsit debita nostro. Quo pallio si vtantur fæminæ difficiles partus patientes, per intercessionem D. Gertrudis a doloribus liberantur, & feliciter proles suas pariunt. In altero exemplari ista adduntur: Carolus, cognomento Magnus, Francorum Rex ac Romanorum Imperator, Diuus, Felix, Augustus, cœnobij præsentis fundamenta iecit, atque regia liberalitate dotauit anno a Christo nato DCCXCIV. D. Gertrudis Caroli Imperatoris soror germana liberalitate auxit anno Christiani Natalitij DCCCXII. [dotauit cœnobium an. 812] Ludouicus primus, dictus Pius, Caroli filius, ac idem Germaniæ Imperator felicissimus, fundamenta corroborauit & ampliauit anno Dominicæ Incarnationis DCCCXXIII. Sequebatur dein titulus iste: Reliquiæ de S. Gertrude & ista addebantur. In pago Carleburg olim fuit monasterium, [eius Carleburgi reliquiæ,] nunc vero penitus destructum. In templo ibidem visitur primo plegma S. Gertrudis; secundo de ossibus eiusdem; tertio frustum lagenæ, in qua Fratribus Neustadianis potum attulisse traditur, quarto speculum S. Gertrudis, in cuius posteriori parte picta Diua Virgo Christum a cruce depositum sinu gestans. In muro monasterij Neustadensis visitur imago D. Gertrudis templum manu sustinentis cum procumbente religioso Benedictino, [Neustadij imago antiqua,] hisce verbis adscriptis. Ora pro me S. Gertrudis dotatrix. Reliqua in vnico codice leguntur.

[6] Anno MDXXV sexta feria post Dominicam, Misericordia Domini, incolæ in Steinfeldt vna cum ceteris habitatoribus in territorio & dominio Rottenfels armata manu intrauerunt monasterium Neustadt, [illud direptum:] & omnia rapuerunt & deuastarunt, & libros pene omnes lacerauere & vniuersa mobilia asportauerunt: nec non postmodum ecclesia vna cum ornamentis & requisitis deuastata est, & omnia altaria violata, & venerabiles Reliquiæ Sanctorum dispersæ, imagines destructæ. Corona vero in medio ecclesiæ dependens, quam S. Carolus Magnus fundator monasterij præfati fieri fecit, ablata & lacerata est, & omnes fenestræ vna cū valuis destructæ & asportatæ sunt. Dotauit porro S. Gertrudis monasterium iam sæpe dictum duobus pagis Zell & Steinfeldt, [in dote dati duo pagi:] quarum dotariarum litterarum copia adhuc extat. Subscribitur ea submissa esse ex manuscripto F. Conradi Lieb, postmodum Abbatis vsque ad an. MDLIV. Hactenus monumenta potißimum ex monasterio Neustadiensi submissa: contra quæ obijci potest, apud Sanmarthanos & alios genealogiæ Regum scriptores accuratiores aßignari tres filias Regis Pippini Rothaidem, Adelaidem & Gisilam. Ita fatemur, & priores duas solum notat esse, quia Paulus VVarnefridus in Chronico de Episcopis Metensibus asserit in oratorio B. Arnulphi humatas esse duas Regis Pippini filias, [quomodo filia Pippini Regis?] quarum vna Rothaid, altera Adela appellata est: interim non negat VVarnefridus alias ei filias fuisse. Gisilæ meminit Paulus I Papa in epistola 5 ad Pippinum patrem & Stephanus 3 Papa in epistola ad Carolum Magnum & Carolomannum fratres, dicit que a Constantino Imperatore pro filij coniugio expetitam, & ne filio Desiderij Regis Longobardorum vxor detur, dissuadet. Tradunt Sueßionenses hanc in monasterio suo S. Mariæ dicato Abbatissam mortuam esse anno DCCCXI aut DCCCXIV. Quidni & historiæ antiquæ & traditioni Ecclesiæ Arēsis fides habeatur, secundum quam & S. Itisberga filia fuit Pippini Regis & soror Coroli Magni, vti die eius natali XXI Maij dicendum erit? Potuit ergo, licet paßim sit minus cognita, dicta Gertrudis filia Pippini Regis, & soror Caroli Magni fuisse.

[Annotata]

* al. Andreas Voit a Rieneck

* al. nostro

§ III Vlterior inquisitio de Gertrude sorore Caroli Magni, eiusque sacra veneratione.

[7] Qvæ hactenus protulimus, necdum plane satisfaciebant, cum dies XVII Martij venerationi aßignaretur, imo (licet ea iudicaremus perperam intrusa) nomen matris Itta repeteretur, addereturq; fuga e Gallia in Franconiam, ne in matrimonium filio Ducis Austrasiæ iungeretur: quæ supra vt fabellas reiecimus. Institimus ergo per litteras apud Nicolaum Lutz Prouincialem Societatis Iesu per partes Rheni superioris, vt Ioannes Gamansius, vir industrius in antiquis monumentis conquirendis, [Diploma fūdationis.] Aschaffenburgo, vbi residet, ad Neostadiense monasterium non procul dißitum proficisceretur. Iuit is & duas nobis chartas submisit: in priore continetur fundatio dicti monasterij a Carolo Magno facta, cum adiuncta donatione Gertrudis: in altera argumenta venerationis sacræ proferuntur, quæ hic omnia damus: ac diploma fundationis sic incipit.

In nomine Domini, Dei omnipotentis Patris & Filij & Spiritus sancti, Carolus superna fauente Clementia Rex Francorum. Quidquid pro Ecclesiarum opportunitate vel quiete seruorum Dei, ereximus; id nobis procul dubio, Domino adiuuante, ad æternam beatitudinem proficere confidimus. Ideo notum esse volumus omnibus nostris fidelibus, tam præsentibus quam & futuris, quale initium habuerit monasterium, quod vocatur Rorlacha siue Newenstadt, quod extruximus in silua Speshart circa fluuium Moyna: vt vbi nos primitus, ob iucunditatem vitæ & dulcedinem, venatui nostro speciale diuersorium elegimus, illic postmodum diuino cultui condignum oratorium haberetur: congregantes illic multitudinem seruorum Dei, quos Burghardus Episcopus ex Anglorum gente adduxerat, & alios circumquaque, qui in solitudinibus & in cauernis terræ pro Christi amore latitabant: vt supradicto diuersorio nostro, quasi terreni cultores, quanto secretius commorantes, tanto liberius pro statu totius regni nostraque salute Deum exorare valerent. Quibus etiam Meingaudium, rogante dulcissimæ genitrice nostra Bertrada, Abbatem prætulimus: post cuius obitum perpetuam & liberam illis monachis eligendi cum opus fuerit Abbatem inter se licentiam & arbitrium regalitatis nostræ pietate concedimus. Sumpsimus autem ex capella nostra Reliquias S. Mariæ perpetuæ Virginis, Martini Confessoris Christi, aliorumque Sanctorum plurimorum, quas ad memoratum locum delatas, ecclesiam in honorem Saluatoris nostri & S. Mariæ Matris eius per Lullum Archiepiscopum & Willibaldum Episcopum in præsentia nostra XI Kalend. Septembris consecrari iussimus. In cuius ecclesiæ dotem partem prædij in silua Speshardt proprietatis iure perpetualiter absque contradictione possidendum regali auctoritate nostra concessimus. Et late donationis terminis indicatis, eaque priuilegio immunitatis firmata, ita concluditur. Vt hæc auctoritas nostræ concessionis firmior habeatur, & per futura tempora melius obseruetur veriusque credatur, manu propria nostra subtus eam firmauimus, ac annuli nostri impressione signari iussimus. Signum Domini Caroli Regis gloriosissimi. Willisarius Cancellarius ad vicem Lulli Archicapellani recognoui. Data mensis Maij anno ab Incarnatione Domini DCCXCIV, Indictione II, anno regni Caroli Regis in Francia XIX, & in Italia XII.

[8] Hactenus diploma fundationis, in quod temere sub finem iniecti sunt anni Christi & regni, plane discrepantes inter se & a formula subscriptionum tunc temporis vsurpari solita: pro quo hoc aut simile quid scriptum arbitramur: [formula dati diplomatis correcta.] Data mense Maio anno regni nostri XIX, nisi XII aut alias potius sit substituendus. Inter diplomata istorum temporum magis authentica quæ hactenus vidimus, arbitramur illa, quæ Nicolaus Zillesius pro defensione Abbatiæ Imperialis S. Maximini vulgauit, vbi relato Caroli magni diplomati ista subscribuntur. Signum Karoli Gloriosissimis Regi. Rado relegi. Data mense Augusto quadragesimo anno regni nostri: & eadem ibidem formula est in diplomatis Pippini Regis, & Ludouici Pij Imperatoris, quorum alter pater, alter filius fuit Caroli Magni. At diploma quod retulimus si in reliquis sit genuinum, censemus scriptum cum adhuc personæ ibidem memoratæ in viuis essent: ex quibus S. VVillibaldus Episcopus Eystadiensis natus anno DCCIV, e vita deceßit VII Iulij anni DCCLXXXI, vti accurate deduximus VII Februarij ad Vitam S. Richardi patris eius pag. 70. Hoc ergo moriente XIII annum regni solum numerabat Carolus Magnus, qui illud inchorat IX Octobris anni DCCLXVIII. Nec diu superfuit Berta, sen Bertrada, genitrix Caroli Magni, mortua X Iunij anno DCCLXXXIII. Ipse etiam Lullus Archiepiscopus Moguntinus qui ecclesiam consecrauit, & cuius vices in recognoscendo diplomate sunt suppletæ, mortuus traditur in antiquioribus Annalibus anno DCCLXXXVI, ab alijs anno sequente, quando annus regni numerabatur decimus nonus. S. Burchardus Episcopus Herbipolensis superfuit ad annum DCCXCI, cui tunc succeßit Meingaudius, qui rogante Bertrada primus Abbas ante di citur constitutus. Quæ omnia probant annū ab Incarnatione Domini DCCXCIV ab imperito Chronologo adiunctum esse & genuinum diploma Caroli Magni in primis membranis non extare. Alterum diploma ita incipit.

[10] In nomine Sanctæ & indiuiduæ Trinitatis. Carolus superna fauente Clementia Rex Francorum & Longobardorum & Patricius Romanorum. [donatio sub Gertrudis nomine facta.] Sapientia Dei sanctam Ecclesiam duobus gladijs munitam atque tutam esse voluit, scilicet gladio spirituali atque materiali: quapropter gladio materiali nobis diuinitus collato, prout Dominus donauit, eam gubernare, defendere & honorare non cessamus. Inde est, quod præsentibus scriptis omnibus post nos venturis intimamus, qualiter ecclesia per nos constructa, Newenstadt scilicet siue Rorenlacha dicta, nostro rogatu a sorore nostra Gertrude optimis villis & plurima familia sit dotata. Nam eadem soror nostra cælestem Spōsum sitiens, omnemque mundi pompam mente & corpore relinquens, de omnibus, quæ hæreditario iure possidebat, in Theutonicis partibus ecclesias vicinas fecit esse hæredes. Fuerant autem villæ, Steinfelt & Cella nominatæ, non longius vno milliari a nostro monasterio sequestrata. Has igitur, vt diximus, nostro rogatu vna cum viris & mulieribus inibi manentibus, parochiam cum decimis, omnia ob æternæ vitæ præmium super altare sanctæ Dei genitricis Mariæ in nostra præsentia donauit propria manu. Addebantur dein aliorum donationes, & tandem ita concluditur: Acta sunt hæc anno Dominicæ Incarnationis DCCCXIII, Indictione V, anno regni nostri XIII. Signum Caroli gloriosi Regis. Acta sunt hæc in ecclesia Newenstadiensi. In qua conclusione coniectura non adeo absona apparet, sed præter formulam tunc vsitatam annus Christi indicatur cum anno, non regni, sed Imperij Occidentis: pro quo ad istum annum DCCCXIII signandus erat annus regni, non XIII, sed XLVI: ad quem etiam annum non spectat Indictio V, sed ad præcedentem, a posteris etiam adiuncta. Ex quibus omnibus non plane eruitur scrupulus, quod ista verba, a sorore nostra Gertrude, & dein, soror nostra, non sint aut omnia aut ex parte intrusa, in tanto silentio antiquorum scriptorum. Verum ista iudicio aliorum relinquimus, ad venerationem S. Gertrudis: quæ autem loco iam dicto spectant in appendice lector inueniet, siquidem typothetarum incuria amissum folium interea reperiatur.

DE S. VIVENTIA VIRGINE COLONIÆ AGRIPPINÆ.

[Commentarius]

Vicentia Virgo Coloniæ (S.)

[1] Qvemadmodum Colonia Agrippina, inter alia admiranda, excelli tin quamplurimis Sanctorum reliquijs in varijs eius ecclesijs adseruatis, ita eminet inter alias Collegiata Ecclesia S. Vrsulæ eiusque sociarum Martyrum: in qua hoc die ex fundatione Geppæ Abbatissæ, quæ multa pro ea recuperauit bona, celebratur festum S. Gertrudis Virginis & Abbatissæ Niuellensis: [S. Viuentiæ cultus cum S. Gertrude] in cuius Officio recitatur Collecta de S. Viuentia Virgine, non Martyre: & de vtraque in vetusto Necrologio MS. eiusdem Ecclesiæ ista leguntur: XVII Martij S. Gertrudis festum. Eodem die Commemoratio S. Viuentiæ, iacentis in parua tumba ex opposito armarij. Gelenius in Fastis Agrippinensibus hæc ita indicat: Eodem die apud S. Vrsulam commemoratio S. Viuentiæ, quæ in parua tumba ex aduerso sacri armarij deposita est in S. Vrsulȩ ecclesia. Est autem tumba illa marmorea, quæ terræ non cohæret, sed quatuor innititur columnis: atque hac de caussa a reliquis Virginibus Vrsulanis diuersa creditur.

[2] Reliqua latent. Inquirentibus nobis, cuius filia videatur, responsum est ex traditione habere a Rege aliquo aut Principe fuisse prognatam. [quæ esse ab aliquibus huius soror creditur,] Quia ergo hoc XVII Martij vna cum S. Gertrude colitur, opinati aliqui sunt eam huius sororem fuisse. Ioannes Chapeauillus in suis Annotationibus ad Herigerum & Ægidium de Episcopis Tungrensibus & Traiectensibus cap. 54 asserit, se reperisse in codice Aureæ-vallis annotationem marginale his verbis: Anno Imperatoris Constantis seu Cōstantin octauo, Rex Sigebertus filius Dagoberti, de prosperitate prolis desperans, duodecim monasteria hinc inde construxit Domino, cooperante sibi in his Maiore-Domus Grimoaldo, fratre SS. Beggæ fundatricis Andanæ cœnobij, Gertrudis fundatricis cum Itta matre Niuellensis cœnobij, & Viuentiæ, quæ Coloniæ in cœnobio sanctarum Virginum quiescit. Hæc ibi. Vitam S. Sigeberti Regis Austrasiorum dedimus I Februarij, & tam ad illam, quam in Diatriba nostra de III Dagobertis Regibus Francorum ostendimus meram fabulam esse, quæ de desperatione prolis gignendæ hic auctor comminiscitur: cum ipse Sigebertus anno ætatis XXVIII moriens reliquerit plures liberos, & nominatim Dagobertum annos decem aut circiter natum. Interim sola huius loci auctoritate nixus, pro libitu suo ad XII Martij Arturus du Monstier in sacro Gynæceo retulit hæc verba: Coloniæ S. Viuentiæ genere ac multis donis gratiæ illustris.

[3] Gelenius lib. 3 Coloniæ Agrippinensis syntagmate 10 § 1 cum circa annum DCXLIX de S. Cuniberto sacrificium in ecclesia S. Vrsulæ celebrante egisset, ista addit: Volunt nonnulli, eodem fere tempore Viuentiam, S. Gertrudis sororem & B: Pippini de Landis filiam teneris annis mortuam, & in hoc S. Vrsulæ templo funeratam, ter inuentam diuinitus eiectam e sepulcro, mausoleum illud quod hodie prope vestiarium templi quatuor nixum columellis visitur, accepisse, ne huius ossa cum Martyrum reliquijs permiscerentur: horum opinioni suffragatur vetus templo affixum carmen. [& infans defuncta:] Edidit illud Hermannus Crumbach lib. 9 Martyrij S. Vrsulæ cap. 7 his verbis.

Quod sacer hic vitet locus, & sibi nulla maritet
Corpora …
Proijcit oblata, sunt hæc bis terue probata:
Testis vt esse soles, Pippini regia proles:
Quam nouiter natam proiecit, & immaculatam,
Terra sacri fundi: iuuat hanc nil gloria mundi.

[4] Ridete hanc vt commentitiam narrationem D. Fleien, apud Crumbachium illa verba addens: [ab aliis Vrsulana habetur.] Sed anilem esse fabulam postea didici: reconditæ enim in illo habentur reliquiæ cuiusdam Virginis ex societate, quam S. Viuentiam nostrates denominant, & cuius commemorationem celebrant XVII die mensis Martij, vt tabulæ festorum & memoriarum eiusdem ecclesiæ indicant. Floruit Hermannus Fleien sub finem præcedentis seculi, sacræ Theologiæ Doctor Coloniensis, Ecclesiæ S. Cuniberti Decanus, & S. Vrsulæ Canonicus: a quo editam S. Vrsulæ & sociarum paßionem inseruerunt suis de Sanctorum Vita lucubrationibus Zacharias Lipelous & Franciscus Haræus. Quod autem S. Viuentiam statuat Fleien e sodalibus S. Vrsulæ, rationem subijcit ex antiquißimo statuto, quo sub interminatione tartarei ignis subeundi cauetur, ne in hac sanctarū Virginū ecclesia aliorū aliarumue corpora præterquam sanctarum Virginum sociarum sepelirentur. Acceperunt interim ossa S. Hippolyti Martyris Gerretshemio allata; eiusq; festum colunt XIII Augusti. Inter nomina Virginum Vrsulanarum, ex reuelatione S. Elisabethæ Schonaugiensis & B. Hermanni cognita, statuit Crumbachius Viuentiam Virginē filiam Sapientiæ, & Viuentiam Virginem sororem Auiti Regis. [quales plures, Viuentiæ dictæ.] Et inter nomina ex titulis sepulcralibus & indicibus ecclesiarum collecta tres statuit Martyres, Viuentiæ nomine appellatas: vt nō adeo incredibile foret, si etiam Viuentia, quæ hoc die colitur, fuisset vna ex dictis sociabus S. Vrsulæ, & forsan non cum eisdem occisa, sed quæ post harum necem seruata, sancte dein vitam finiuisset. Sed similia Coloniensium examini potius proponuntur, quam facta fuisse asseruntur.

DE S. WITBVRGA VIRGINE DERHAMI ET ELII IN ANGLIA,

ANNO DCCXLIII

[Praefatio]

Withburga Virgo in Anglia (S.)

[1] In Heptarchia Anglo-Saxonica floruit seculo Christi septimo Anna Rex Anglorum Orientalium, vel hoc solum titulo felicior, quod quatuor genuerit filias, fastis sacris adscriptas & cultu Ecclesiastico honoratas: ex his suos dies natales habent S. Ethelreda XXIII Iunij, S. Ethelburga VII Iulij & S. Sexburga VI Iulij, & de qua modo agimus, [Dies natalis 17 Martij] S. VVithburga XVII Martij: quam hoc die de hac vita migrasse infra Acta habent. In antiquo Martyrologio Vltraiectino Ecclesiæ Collegiatæ S. Mariæ ante annos quingentos collecto ista ad dictum diem leguntur: Ipso die depositio S. Withburgæ Virginis. Niuellæ Gertrudis Virginis. Vidimus in monasterio Normanniæ Gemmeticensi peruetustum Missale secundum vsum Ecclesiarum Anglicanarum a Roberto, ex Abbate huius loci Episcopo Londinensi & dein Archiepiscopo Cantuariensi, circa annum quinquagesimum supra millesimum donatum: in cuius Kalendario præuio Officium præscribitur S. Widburgæ Virginis & Patricij Episcopi. Nomen etiam S. VVidburgæ in Litanijs inter alias Virgines ibidem reperitur, eiusq; patrocinium imploratur. In auctario Vsuardi Coloniæ anno MDXV excuso, & Martyrol. Germanico Canisij ista habentur: Item in Anglia sanctæ Virginis Witburgis. Quæ eadem ex Canisio descripsit Ferrarius. In MS. Florario additur Translatio, & ad diem XIX Februarij ista leguntur: In Angliæ Wicburgis Virginis, quasi ille esset dies eius natalis: cuius alibi non reperimus vestigium.

[2] Alter dies eius venerationi sacratus est VIII Iulij, ad quem ista habet in Auctario Vsuardi Molanus: In Anglia S. Witeburgæ Virginis. [non 8 Iulij:] Molano citato, ista sic amplificat VVion in Martyrol. monastico: In Anglia S. Witeburgæ Virginis, Vulferi Regis Merciorum filiæ & sanctimonialis Elyensis, sanctitate & miraculis claræ. VVionis errorem describunt Dorganius & Ferrarius. Verum Vulferi Regis filia non S. VVithburga, sed VVereburga fuit, quæ vitam monasticam primo in Elyensi monasterio amplexa fuit: cuius Vitam illustrauimus ad diem III Februarij. Matrem habuit VVereburga S. Ermenildam: cuius Vitam dedimus XIII Februarij, & auiam S. Sexburgam sororem S. VVithburgæ, quæ proinde illius magna matertera fuit. Errorem VVionis vidit & emendauit Edouardus Maihew in Trophæis Congregationis Anglicanæ Ordinis Benedictini, quem sequuntur Menardus & Bucelinus, omnes ad dictum VIII Iulij: sed an recte adscribant suo Ordini, inquirant alij, & nos alibi nonnulla dicimus. Auctor Martyrologij Anglicani in prima editione maluit omittere, quam cum VVione aberrare: inseruit postmodum secundæ editioni, & depositionem appellat, citatis ad marginē Gotzelino in eius Vita & Molano. Michaël Alfordus in Annalibus Ecclesiæ Anglo-Saxonicæ ad an. 660 n. 15 clare asserit S. Withburgam ad æterna cæli gaudia vocatam VIII Idus Iulij. Præiuerat huic Nicolaus Harpsfeldius in Hist. Anglic. Eccl. seculo 7 cap. 17, etiam arbitratus depositionis eius diem celebrari VIII Idus Iulij. [quo die Translatio facta ad monasteriū Eliense.] Verum ex Actis & historia Translationis infra danda hic error emendandus, vbi dicitur S. Withburga tripudium translationis suæ intulisse regioni Eliensi VIII Idus Iulij, & clare in Actis scribitur translatio facta VIII Idus Iulij. Apud Capgrauium inepte intrusum est nomen depositionis loco translationis. Quod alij non aduerterunt. In Appendice ad Chronicon Petroburgense MS. traditur in Ely requiescere S. Etheldritham, [alia ibi translatio 17 Octob.] S. Witburgam & S. Ermenildam & S. Sexburgam: & aliquam harum reliquiarum factam esse translationem ad nouam ecclesiam XVII Octobris, prodit Chronicon Eliense, vt infra patebit.

[3] Citatus supra Molanus ex catalogo scriptorum Angliæ & hunc secutus Valerius Andreas in Bibliotheca Belgica obseruant a Goscelino Vitam S. Withburgæ Virginis scriptam esse. Addit Edouardus Maihew id constare ex omnibus, qui de Scriptoribus Ecclesiasticis his vltimis seculis egerunt, ast eam Vitam nondum ad manus suas peruenisse. [Vitam creditur scripsisse Goscelinus:] Interim auctor Martyrologij Anglicani quasi eam vidisset, ad marginem allegat, sed, vt apparet ex Alfordi silentio, id ex mera coniectura factum. Dedimus III Februarij Vitam S. VVereburgæ Virginis ab Goscelino monacho scriptam: vt vel inde potuerit error emanasse de Vita S. VVitburgæ composita. Quia tamen Goscelinus, teste Malmesburiensi lib. 4 de Gestis Regum Anglorum cap. 1, innumeras Sanctorum Vitas stylo extulit, vel informiter editas comptius emendauit, post Bedam secundus in laudibus Sanctorum Angliæ enarrandis; potuit vtriusque & S. VVereburgæ & S. VVithburgæ Vitam conscripsisse. Certe Goscelinus circa annum MC a S. Anselmo Archiepiscopo Cantuariensi e Belgio in Angliam euocatus, Rameseiæ vixit, haud procul a monasterio Eliensi, vbi eius tempore corpus S. VVithburgæ incorruptum reperiebatur. Hanc si scripsit Goscelinus Vitam, [dantur hic compendiū Vitæ & historiæ Traslationum ex MSS.] necdum assecuti sumus: eius loco damus breue eius compendium in Chronico MS. Eliensis monasterij repertum. Huic conuenit Vita quam Ioannes Capgrauius in Legenda Sanctorum Angliæ edidit: qui, vti Vitam S. VVereburgæ ex illa, quam Goscelinus scripserat contraxit sæpe eius verbis retentis, idem potuit ipse & auctor dicti Chronici præstitisse. Capgrauio addimus accuratas historias Translationum, & primæ ad monasterium Eliense; & secundæ ad nouam ecclesiam, ex dicti Eliensis monasterij historia & Chronico MS.

[4] De ætate S. VVitburgæ nonnulla intricata sunt apud auctores. Michaël Alfordus, quia asserit de anno obitus parum constare ideo illam Regijs Virginibus & sororibus adiungit ad annum DCLX, [mortua est non anno 660 aut 670] quo anno eam mortuam esse dixisse aliquando Martyrologium Anglicanum addit, in quo nunc anno DCLXX decessisse legitur. Malmesburiensis lib. 2 de Gestis Regum Anglorum cap. 13 tres filias Annæ Regis statuit Ethelredam, Ethelburgam & Sexburgam, scilicet quod seniores essent: attamen lib. 4 de Gestis Pontificum Anglorum § de Episcopis Eliensibus, fatetur Witburgā sororem S. Ethelredæ fuisse, quam in obitu parentis, cum is anno DCLIV in bello cum Pendan Rege Merciorum interimeretur, [sedan. 743] adhuc paruulam fuisse arbitramur, & superfuisse vsque ad annum DCCXLIII. Id primo Acta requirunt & firmatur testimonio Florentij VVigorniensis, scriptoris perantiqui & magnæ auctoritatis: qui, cum Actis annos fere quinquaginta quinque statuit inter sepulturam S. VVithburgæ & annum Christi DCCXCVIII, qui recte numerantur ab anno DCCXIII. Iam illo anno DCCXCVIII, vt ait, corpus S. Withburgæ Virginis, filiæ Annæ Regis Orientalium Anglorū & sororis sanctarum Virginum Sexburgæ, Ethelburgæ & Ethelredæ, sine corruptione inuentum est, post annos fere quinquaginta quinque ex quo apud villam, quæ Derham vocatur, humatum est. Alterum testimonium Radulphi Cestrensis lib. 5 Polychronici MS. cap 28 est simile præcedenti, vbi ad annum etia DCCXCVIII ita legitur: Corpus S. Witburgæ Virginis, filiæ Regis Annæ sororisque Sexburgæ post annos quinquaginta quinque apud villam de Derham, vbi tumulabatur, repertum est incorruptum. Tertio loco est Vita a Capgrauio edita, in qua etiam traditur post quinquaginta quinque annos tumba eius reserata, ita incontaminata inuēta vestibus ac toto corpore, sicut primo die in tumulo fuerat collocata. En quinquaginta quinque anni a sepultura constanter relati, & horum terminus ad annū DCCXCVIII statutus. Huic aliud & fortißimum argumentum additur in Vita, quod tempus Translationis corporis ad Eliense monasterium & alterius ad nouam ecclesiam plane congruum apponatur.

VITÆ COMPENDIVM
Ex MS. Chronico monasterij Eliensis.

Withburga Virgo in Anglia (S.)

BHL Number: 0000

[1] Withburga, adolescentior filiarum Annæ Regis Estanglorum, sublimiter est nata, & ad regnum cȩleste consequendum iuxta mare cum sua nutrice in quodam vico paterni iuris nutrienda tradebatur, a Holchum vocitato: vbi processu temporis in memoriam ipsius ecclesia est constructa, [Degit in vico Holchum,] quæ Anglice Withburghstowe dicitur. Præfata autem Virgo, audito b patris sui interitu, ad sanctimonialem confugit professionem, vbi in vmbra alarum Dei sperans suauiter requieuit. Sed inde vbi nutrita fuit, recedens quasi viginti miliaribus, apud c Derham in humilem locum paterni iuris deuenit: illum solitarie volens viuere elegit: [apud Derham condit monasterium:] ibi monasterium condere satagebat. Cumque Domino suo templum conderet, contigit, vt nihil victualium præter siccum panem haberet, quod operarijs ædificij apponeret: ob quod ad Dei Genitricem d confugit, eamque querulis precibus pro instanti vrgere cœpit necessitate. Cui inter preces paullulum dormitanti astitit Virgo Maria, [docente S. Maria] docens eam non solicitari de victu corporeo, nec cogitare de crastino e. Mitte, inquit, diluculo puellas ministras ad proximum fontem siluestris fluuij, ibi obseruantibus illis diatim occurrent duæ feræ lactifluæ: quas tractabiliter mulgentes, solatium victui vestro interim administrabunt. Sic ancilla domini cælitus edocta, mittit mane mulctrices ad fontem præmonstratum, qui fere vno stadio distat a monasterio, ibique stans silua grato irrigatur fluuio, vnde continuo duæ assiliunt f ceruæ, quæ se familiarius quam domestica animalia præbebant mulcturæ. [accipit lac ceruarum:] Has singulatim astantes vel succedentes mulgebant manus virgineæ, totamque lactis vbertatem in vasa sua expressere, vt hydriam plenam duo viri iniecto per ansas vecte humeris eius efferrent, & omnibus conuiuis bona hæc copia sufficeret.

[2] Quæ supernæ pietatis beneficia cum quotidiano vsu, [Villicus volens ceruus capere,] per aliquod tempus abundanter proficerent; Præpositus ipsius villæ, vir praui ingenij, cœpit tanta miracula aut parui pendere aut irridere, dehinc liuore, cupiditate ac superba indignatione agitatus, adductis canibus nitebatur insontes feras captare, contemptis saltem commodis, quæ Dominicæ exhibebant familiæ. At illæ exacerbatæ & absterritæ procul in suas siluas aufugere: villicus vero non tam bestijs quam Dei domesticis gratuito noxius, suæ maleuolentiæ sine dilatione pœnas soluit. Nam eadem hora dum emissario equo feras insectatur fugaces, [morte punitur.] equus in obstantem sepem vrgentibus calcaribus incurrit, sepisque acuta sude transfixus ilia, dum resiliendo tergiuersaretur, sessor superbus supino capite excutitur, fractaque ceruice exanimatur.

[3] Ablato autem lacte ferino, non defuit Dominus gregi suo, sed redijt qui defuerat victus tempore opportuno. Inquirentes enim Dominum, non deficient omni bono: [Sancta moritur 17 Martij,] qui manna de cælo pluit, qui Sampsonem de mandibula asini potauit, qui Eliam per coruum & per viduam Sareptanam pauit, & in multis Sāctis deifice copiosus extitit. Tandē Withburga plena operibus bonis & virtutum exemplis, commēdatis demū populis suis æterno Regi, [in cœmeterio sepelitur:] de hoc seculo migrauit decimo sexto Kalendas Aprilis & in cœmeterio Ecclesiæ Derhamensis sepelitur, & post annos fere quinquaginta quinque sine corruptione corpus eius inuentum est: & in ecclesiam, quam ipsa ibidem condiderat, translatum g anno Domini septingentesimo nonagesimo octauo h, vbi vsque ad tempora Regis Edgari seruabatur, [transfertur an. 785] & vsque ad annum Domini nongentesimum septuagesimum quartum, & ita requieuit in prædicta ecclesia centum septuaginta sex annis. Anno igitur Domini nongentesimo septuagesimo quarto, Abbas Brithnodus, cōsensu Regis Edgari & Episcopi Etheluoldi, Sanctam Withburgam de Derham in Elij fecit transferri octauo die Iulij & iuxta Sorores suas sepeliri ibique requieuit centum triginta duobus annis, hoc est vsque ad annum Domini millesimum centesimum sextum in quo quidem anno Abbas Richardus in nouum monasterium eam transtulit, sicut posterius docetur: de loco autem illo, in quo primo sepulta fuit, apud Derham fons aquæ lucidissimus emanat.

[Annotata]

a Holchum Norfolciæ pagus in eodem cum VValsinghano vrbe hundredo Grenehavve,

b Anno 654 interempti.

c Derham Orientale in meditullio prouinciæ Norfolciæ ac hūdredo VVitfordensi: aliud est Dereham Occidentale in hundredo Clackhovvsensi. Madmesburiensis lib. 4 de Gestis Pontificum Anglorum in Episcopis Eliensibus vocat rus ignobile, in quo ipsa pluribus annis cœlebs & ciborum continens transegerat. Nisi hæc verba de Holchum sint intelligenda, Cambdenus de pago Dereham agens, addit S. Withburgam, quia a luxuria & leuitate remotissima fuit & sanctissima Virgo, a maioribus inter Sanctas relatam

d Addit Capgrauius: Vnicam post Christum spem suam.

e Idem, pontem.

f Malmesburiensis: Ministrabat ei quotidianum ex vberibus potum cerua domestica, & manui assueta: quam cum quidam seu telo seu iaculo appetisset & exanimasset, regio non multo post morbo captus extabuit. Verum cum Actis consentit Capgrauius.

g Annum hunc etiam apud VVigorniensem, Cestrensem & Capgrauium legi 798 supra diximus.

h Interponit Capgrauius: Cœnobium tandem illud virginale incursione Danorum, fugato Virginum cœtu, in parochiā est destitutum. Danorum fuerunt plurimæ incursiones, in quarum aliqua anno 870 ecclesiam Eliensem a Paganis combustam fuisse habet Chronicon eius MS.

HISTORIA I TRANSLATIONIS
in monasterium Eliense.

Withburga Virgo in Anglia (S.)

BHL Number: 0000

EX MSS.

[1] Regnante Deo amabili a Edgaro, Regum Albionum candidissimo, cuius beato tempori sanctæ Virginis translationem dedicamus, refloruit vigor Ecclesiarum & splendor reluxit Sanctorum. [Tempore Edgari Regis] Tunc liquido resplenduit illud oraculū quod gemma Anglorum b Dunstanus antea Glasconiæ audierat de cælo, super ipso nunc Pacifico sceptrigero, tunc infante nato: hoc erat, Pax Anglorum Ecclesiæ exorti nunc pueri & Dunstani nostri tempore: cuius principatu numquam Anglica secula feliciora videre tempora, cum vnius Regis fortissimi atque optimi vniuersa Britannia cum adiacentibus insularum Regibus esset monarchia. Ab Euangelici vero Proparentis nostri c Augustini eiusque collegarum beatissimo aduentu, nullius memoria plura Sanctorum quam sub hoc Principe immicuere sidera: inter quos hunc suum orbem illustrarunt præfulgide Dunstanus & d Edelwoldus, quasi minor Petrus & minor Paulus: [a S. Ethelvvoldo in reparato monasterio Eliensi:] superior Metropolitanico præsidebat, alter Wentano Præsulatui. In fundandis vel reparandis monasterijs velut procinctum Dominici belli & castrorū agebat hic theoricus architectus. Inter plurima autē ædificia sua, regale monasteriū, quod in Elij insula antiquitus a gloriosa Regina & perpetua Virgine Etheldreda constructum, sacro Virginum contubernio pollebat, reparatum opibus pristinis ac nouis nobilitauit: monachali cœtu muniuit: Dominum e Brithnodum Præpositum suum Abbatem primum instituit.

[2] [statuitur Abbas Brithnodus:] Inter alia vero magnifica expetitum a Rege Edgaro monasterium Dirham cum pretiosissimo thesauro suo Withburga adiecit: cui nimirum in omnibus his gratia transferendi parabatur. Hinc vnanimi consilio instant tam sacratissimus Præsul, quam deuotissimus Abbas, qualiter sine tumultu illud præclarissimum monile Ecclesiæ, illa splendissima margarita Virgineæ glebæ, adhuc liquido intemeratæ, ad sublimiorem thalamum transiret, quatenus decentior aula hanc celsius decoraret, vt hæc illam suæ præsentiæ ornamento ac splendore clarius illustraret. Cumque habuissent beneuoli Regis donatiuum ac fauorem, placuit maxime deuotis precibus supernam benignitatem & ipsius Virginis voluntariam exposcere opitulationem, vt sine confusione explerent sacram intentionem. Præueniens itaque fidelis prædo faciem Domini in confessione & psalmis & abstinentia, [ab eo profecto in Derham,] cum Fratribus solertioribus prouiso tempore venit cum militari manu ad præfatam ecclesiam in Derham: venit ad hæreditatem sibi traditam: suscipitur in domum suam: nemo quærebat aliam aduentus sui caussam. Ille cum posset ex regia auctoritate potenter ac violenter agere, maluit reuerenter ac prouidenter propositum implere, ne seditio aut tumultus surgeret in plebe. Inuitat ciues ad larga conuiuia: exercet plebeis iura: illis dimittit meritoriam aulam, sibi vindicat ad vigilandum & exorandum secretariam ecclesiam: idoneus ad sanctum sacrilegium, ad fidele furtum, ad salutarem rapinam, ad Iacob benedictionem supplantandam. Iam nox saturos ad hospitia & stratus suos inuitabat & amplis alis Dei prædonem cum suis monachis & clericis in sacrum facinus vigilantem velabat. Quantis tunc genuum flexionibus & precum vaporationibus almam Virginem sibi comitem fore implorauit, ad exponendum sermo torpescit. Tandem fide armati cum thuribulis orationū ac thymiamatum instant: tumbam reserant: inuento toto corpore vernante, acsi dulci sopore quiescentem iusto tremore atque admiratione salutant: quam refirmato operculo latenter rapiunt, ac vectibus sublatam in paratum vehiculum excipiunt cum debita reuerentia, [Corpus S. VVithburgæ aufertur,] & efferunt cum assidua psalmodia & cū triumphali lætitia, sicut exultant victores capta præda. Occurrunt & ambiunt succenturiati milites & ministri, armis & animis si quid obsisteret [defendere] parati.

[3] Ita per viginti milliaria terrestri via progressi, ad fluuium in Branduna deuenere: ingressique naues cum illo vitali ferculo, remis & armamentis f naualibus certatim incubuere. Illud vero admirabile signum nequaquam decet præteriri, quod in hoc itinere per totam fere noctē g stella splendidissima super illud præfulgidȩ [Virginis] corpus cominus rutilabat, [stella comitante,] & claros radios effundens iugiter comes ibat vel præcedebat. Ecce autē populus Dirhamensium, associatis sibi affinibus plebibus, fugientes consequitur armatus: nam Dirhamenses parochiani, iam omnibus sopore grauatis, dum tardius suspecta in oratorio explorant Abbatis hospitia, inueniunt reserata limina, & per sūma nullo præsente silentia, ablatam beatæ Matris suæ Withburgæ tumbam, ipsam simul hospitalibus insidijs abductam. Fit clamor dirus plangentium, inhorruit clangor tubarum, non secus acsi patria arderet, aut hostilis exercitus cædes & incendia patraret: [frustra recuperare conantibus Derhamēsibus,] vnica gloria prouinciæ quærebatur technis ac fraude abstracta, ac velut Arca Dei a Philistæis captiua abducta. Protinus omnes in arma prosiliunt: & ad prædam excutiendam vnanimi impetu proruunt. Itaque bipartito agmine vtramque a dextris & a sinistris occupant & velut obsidione præter fluuialem viam includere decertant: iactant conuitia, intentant spicula, exprobrant simulatoribus perfida sacrilegia: clamoribus, terroribus, minis ac probris implent aëra. Vix Abbati, vix ipsi, quam nulla tetigit corruptela, glebæ parcunt virginali. Sed deficit & euanescit vt fumus inanis conatus desolatorum: quos absterrebat, cui tam claro sidere fauebāt æthera, neglecta prius virginis maiestas, simulque Eliensis præceptoris facultas: qui, tamquam surdus non audiens, perstrepentes diuinumque auxiliū crebris obtinentes orationibus impellit nautas & nauim exhortationibus, vt miles vrget equum calcaribus: Deique protectione euadunt festo reditu, confusis persecutoribus.

[4] Excursis ergo viginti milliarijs, per vndam vsque h Tidbristhes-eye, hoc est ad Tidbricti insulam, triumphali iam securitate, dulce & suaue onus composito vehiculo deducunt per terram, canentes Domino laudem & gloriam. Veniens ergo noua gloria ad sibi cælitus prouisam ecclesiam, longum est exponere quanto populorum concursu, quanto monachorum & Cleri conuentu, quanto omnium gaudio ac triumpho suscepta sit: [infertur in Eliensem ecclesium 8 Iulij.] ipsam beatissimam germanam ac monasterij primiceriam Etheldredam aliamque præcelsam sororem Reginam Sexburgam, comitante matrem regia filia Ermenilda, cum omni choro sanctarum animarum, quas Domino peperere, credas omnes fideles animas obuiam excessisse, & dulcibus vlnis atque amplexibus venientem collegisse, inque suum thalamum, quo perpetuo maneat, inuitasse ac collocasse. Cōgaudent Angeli sororiæ pudicitiæ, Virginum conciues & amici, & collaudant Sponsum gloriæ conuentu solenni. Hoc solenne tripudium translationis suæ intulit festiua Withburga Eliēsi regioni, scilicet i octauo Idus Iulij, Edgaro summo Dauidica virtute & Salamonica pace Anglico Oceano imperante, Dorobernensi vero auriga Dunstano totam patriam irradiante, & Beato Edelwoldo Wentano Præsule instar aureæ aquilæ in condensis Ecclesiæ amplifice coruscante.

[Annotata]

a Edgarus, cognomento Pacificus, Merciorum ac Nordanhymbrorum Rex factus anno 957, biennio post Monarcha Angliæ, mortuus anno 975.

b Colitur S. Dunstanus 19 Maij.

c Venit S. Augustinus in Angliam anno 597 colitur 26 Maij.

d S. Ethelvvoldus Episc. VVintoniensis creatus an. 963, mortuus Kalendis Augusti an. 984, in cuius Vita eadem leguntur.

e Brithnodus anno 970 primus Abbas constitutus, dein anno 10 regiminis sui iussu Reginæ Elstrithæ interemptus, & Martyr appellatus. Relatio necis continetur in MS. Chronico Eliensi post Acta S. VVithburgæ data. Diem necis necdum inuenimus, neque nomen Martyrologio vlli insertum.

f Malmesburiensis de hac translatione agens aduertit, Insulam tunc non nisi nauigio adiri potuisse, sed suam ætatem solertiorem vicisse naturam, aggeribusque in paludem iactis tramitem terrestrem præbuisse, & insulam pedibus accessibilem fecisse.

g Idem pergit: Nautis ergo inter vndarum volumina periclitantibus, quia illi timore periculi se inexplorato stagno commiserant, columna ignea e cælo ad nauem pertendens, nauem cito cursu ad littus perduxit.

h Ioannes Bromton in Chronico columna 748 eamdem translationem paucis describit.

i Anno, vt supra dictum, 974.

HISTORIA II TRANSLATIONIS
in nouam ecclesiā monasterij Eliensis.

Withburga Virgo in Anglia (S.)

Ex MSS.

[1] a Floruit sancta religio Eliensis sub Abbatum regimine centum triginta & nouem annos. Fuerunt Abbates decem, Britnodus Martyr, Elsinus, Leofwinus, Leofricus, Leoffinus, Vulfricus, Turstanus, Theoduinus, Simeon, Richardus … Abbas Simeon anno ab Incarnatione Domini millesimo nonagesimo tertio, die S. Edmundi migrauit ad Dominum, [Constituto Richardo Abbate:] locumque sui officij sua & aliorum Abbatum per septem annos viduatum præsentia post obitum suum dereliquit. Deinde cum anno Domini millesimo centesimo, Nonis Augusti, die Dominica Henricus frater Willielmi Ruffi ei in regnum succedens, esset in Regem consecratus, eodem die Abbatiam S. Edmundi dedit Roberto filio b Hugonis Comitis Cestrensis, & Abbatiam de Ely Richardo filio c Gilberti Comitis, cuius vterque parens de regia stirpe descendens, illustrem sobolem sub veste monachica in Beccensi monasterio dedicarunt. Hic ergo Richardus Abbas ecclesiam suam Eliensem a prædecessore suo inceptam ædificauit, in quam quidem ecclesiam corpora sancta transtulit.

[2] d Annis vero quatuor ante translationem sanctarum Virginum, de loco suo dimouerant B. Withburgæ Virginis sepulturam, & alibi in ecclesia collocauerant. Structura vero templi prodiens vlterius, [corpus S. VVithburga remouetur,] necessario cogebat, nec citra subsistere aliquatenus poterat: & cum per descensus graduum distraheretur monumentum, imprudentesque ministri minus ad hoc essent idonei; confractus est lapis inferior, quo quiescebat Virgo egregia. Tunc maxima apparuit in tumulo fissura: [frangitur tumba:] sed credo quod hoc aliqua non egit improuidentia, sed vt virtus Domini merita sanctæ Virginis ostenderet, & fracturam in vase nouo miraculo solidaret… Præfulgidæ autem Withburgæ ad rectissimam mensuram veteris sarcophagi, quod iam dudum fuerat fractum, memoratus Rector Eliensis aulæ Richardus parauerat nouum, quatenus in nouo reposita incorrupta Virgo incorruptum haberet hospitium. Sed superna prouidentia id consilij nouo & insolito miraculo eneruauit: nam vbi noua tumba quæ sacrum corpus exciperet, [noua pede breuior apparet:] parata astitit, apposita prioris mensuræ virga vnius pedis quantitate breuior extitit. Quisquis iterare mentionem vtriusque tentauit, non amplius inuenit, semper noua a veteri præscripta breuitate deficit. Habebantur omnes stupore & extasi, videntes suum propositum a parato locello productioris corporis maiestate arceri.

[3] Interea cum auferetur operculum hiantis fissura mausolei, maiora omnes terruere miracula: virginea quippe gleba, quæ putabatur post tot secula iam olim consumpta, quamuis eam ab antiqua experientia clara defenderet fama, tota & membris & vestibus apparuit integra, sicut primitus erat imposita: lignea etiam theca ferreis clauis exesis, [corpus integrum cum vestibus & lignea theca iuuenitur:] cum qua fuerat in Ely delata, seruata est illæsa. Interea quidam putauere, quod, quasi immotus puluis exadusti corporis, tantum imaginem prætenderet integritatis: sed tactu patuit veritas perdurantis hactenus soliditatis. Nam quidam senior ex Apostolico ouili Westmonasterij, Warnerus nomine, vt inter plures conuenerat, mira fidei audacia accessit, virginea membra passim tangit, a vestigijs, manibus & brachijs flexibiles artus reuerenter attollit, exclamansque Dei mirabilia plures spectabilium personarum ad videndum attraxit. Verumtamen tectum niualibus operimentis decorem nullius irreuerentia oculis attigit. Gaudet Domino rosatis genis facies spiraculo vitæ inspirata, vernant sua integritate stantia vbera, florent paradisiaca amœnitate innuba membra. Venit vir doctissimus præfatus e Herbertus Episcopus de Teefordia; tremens inspexit, & gloriosum in Sanctis suis Dominum benedixit, alijque f plures honestatis conspicuæ præsentes adstitere, quos supra meminimus, & hæc Dei mirabilia oculis conspexere. Sed his ignoscant auditorum fastidia, quæ in argumentum fidei retulimus testimonia. Tandem vero memorabilis Episcopus Herebertus hæc tam mira tāque noua gaudia condensissimo populo exponit, omnesque in laudem Dei & gratiarum libamina accendit. Imo vero quæ absentibus videantur incredibilia, tanta hic de rore cæli inualuit gratia, vt pene per omnes currerent lacrymarum flumina.

[4] Sed cum inter hæc tripudia anxiarentur omnes quid agerent, quia vetus tumba ex fractura iniuriosa videbatur ad dignitatem Virginis, noua vero diuinitus contracta desierat esse suffragabilis, tandem pia adiutrix has fluctuationes dimisit, [fractura tumba vltro solidata] & quod a priore requie mutari nollet, glorioso miraculo comprobauit. Nam illa fissura, quæ cultello aut calamo vltra penetrabilis erat, ita subito resolidata est ad integrum, vt nec vllum deinceps fracturæ appareret ibi vestigium. Hic etiam omnium conclusa est quæstio. Intellexerunt enim ex tam euidente signo, quia Virgo nollet transponi ab antiqui monumenti thoro. [transfertur] Imposito ergo operculo & clauso diligenter sarcophago, lætissimo cum iubilo transfertur ea ad beatam sororem Etheldredam de vetere monasterio in nouum, [ad nouam ecclesiam:] & componunt gratissime contra orientem ad latus suum. [ad alia tria corpora:] Similiter etiam beatam germanam Sexburgam & sacratissimam filiam ipsius Ermenildam dignas ad condignas amabiliter associant, vbi & pariter & singulæ superna beneficia supplicantibus prærogant.

[5] Pulcro itaque mysterio hæc quatuor luminaria Dominus ascendens nuptiali intulit Ecclesiæ suæ, quæ illustrant intrantes ex quadro mundi latere. Hæ & numero & merito sequuntur illa superna quatuor animalia alata, quæ in quatuor partes terræ discreta, iunctisque pennis caritatis alterius ad alterum, Christi tonantis præconia vita Angelica tollūt ad cælestia. Hæ etiam æmulantes quatuor flumina, de vno paradisi fonte Christo deriuata, vitam vnanimem irrigabant quadripartita Euangeliorum doctrina, & irrigare non desinunt sitienter quærentes diuina remedia. Hæ sunt, inquam, quatuor Euangeliorum pedissequæ, quatuor virtutum alumnæ, quatuor quadrifidæ Crucis Domini tympanistriæ, tympanizantes quaternis vocibus diatessarō cæleste: quatuor miserētes aduenientibus facies terræ & post Euāgelicas Marias aromaticæ Christi vnguetariæ: cuius nomina vnguentū effusum, cuius odor super omnium suauitatem aromatum. [an. 1106 17 Octob.] Translatæ sunt autem hæ Dominicæ quadrigæ anno Incarnati Verbi millesimo centesimo sexto, g quo quondam beata Ætheldreda translata est die: cum decentissima scilicet ordinatione, vt omnium vna esset solennitas, quæ & facta est, quibus erat vna fides, vnus Christus, & vna caritas.

[6] Ab illo igitur die cœpit Dominus Abbas, S. Withburgam sua integritate [spectabile] singulari deuotione venerari: sed minime post hæc diu vixit in corpore, nā morbo præuentus decidit in lectum, iamque vocandus ad reddendam sui talenti rationem cœtum Fratrū ad se iussit conuenire, [apparet: Richardo Abbati moribundo.] vitæque viaticum post purissimam Confessionem accipiens, cernit carissimam Withburgam prope assistere: in quam statim defixis oculis circumstantes magno clamore alloquitur: Cedite, inquit, Fratres, cedite, ecce Domina mea Withburga venit, ecce adstat: numquid eam videtis? numquid eam hic stare aspicitis? O, inquit, Domina miserere mei. Atque post modicum vltimum emittens spiritum locum viduauit, filios contristauit, corpusque mundo & animam Deo commendauit. Totus igitur ille dies in fletibus & orationibus est exactus: & facto crastino, debito cum honore vir magnificus in monasterio est sepultus.

[Annotata]

a Quæ hoc numero continentur excerpta ex MS. Chronico Eliensi vbi singulorum Abbatum rei gestæ habentur.

b Hugo I Comes Cestrensis nepos Guilielmi Conquestoris, natus matre huius sorore. Hic S. Anselmum Beccensem in Normannia Abbatem euocauit in Angliam.

c De varijs Gilbertis, qui hoc tempore in Anglia floruerunt, etiam Comites Lincolnienses facti, egimus 4 Febru. ad Vitam S. Gilberti Sempringhamensis § 1, vbi diximus Gislam matrem primi Gilberti, qui in Angliam venit, fuisse amitam Mathildis matris Henrici Regis.

d Sequentia sunt ex priore historia MS. Eliensi.

e Hic est Herebertus, qui Sedem Episcopalem Thetfordia, quæ in confiniis Norfolciæ & Suffolciæ erat transtulit Norvvicum primariam Norfolciæ vrbem: vixit dein ad annum vsque 1119.

f Illi fuerunt Abbates Adelvvinus Rameseiensis, Richardus S. Albuni, Guntherus Thorneiensis, VVido Persoriensis,. tum Nicolaus Archidiaconus Lincolniensis, Gaufridus Thesaurarius VVintoniensis & alij.

g Additur in Chronico MS. sub die Kalendas Nouemb. decimo sexto.

DE S. PAVLO MARTYRE SVB ICONOMACHIS IN CYPRO

CIRCA DCCLX

[Commentarius]

Paulus Martyr in Cypro (S.)

Menologium Græcorum, ex Guilielmi Cardinalis Sirleti interpretatione ab Henrico Canisio vulgatum, hunc XVII Martij diem sic exorditur: Natalis sancti Martyris Pauli, qui pro sanctarum imaginum cultu igne comburitur. [Ex Menologio] Vsus est ea interpretatione Cardinalis Baronius antequam per typos publici iuris fieret: citatoque in Notis Menologio, ita in Martyrologio Romano scripsit: Constantinopoli S. Pauli Martyris, qui sub Constantino Copronymo, [in Romanū Martyrol. translatus.] cum sanctarum imaginum cultum defenderet, igne combustus est, dein annotat passum reperiri circa annum octingētesimum. Nos quidem vbi hoc reperiatur hactenus ignoramus: totis viginti quinque annis abest ab octingentesimo Copronymi vltimus; sub eo, per annos viginti quatuor pertinaci rabie iconomachiam vrgente, multos illustres Martyres passos scimus, nominatim Stephanum Iuniorem, & Andream Cretensem, quorum illustria Acta dabimus, huius quidem ad XVII Octobris, illius vero XXVIII Nouembris: cum quo etiam Petrus eadem in caussa eademque in vrbe ad necem vsque flagellatus, velut socius, colitur die eodem: quia proprius ignoratur. Eadem persecutio eadem in vrbe regia coronauit Paulum, sed supplicij genere longe diuerso, & die Iulij mensis VIII: cuius Corpus Veneti religiose nunc colunt; multa enim variaque & atrocia passus, tandem similem Andreæ prædicto vitæ exitum habuit, vinctis pedibus raptatus per saxa, anno Incarnati Verbi DCCLXXVI: atque hi sunt illi quatuor, quorum vt Constantinopoli passorum commune festum indicunt Menæa ad XXI diem Octobris his verbis: [a Martyribus CP. diuersus est,] Τῶν ἁγίων νεοφανῶν μαρτύρων Ἀνδρέου, Στεφάνου, Πάυλου καὶ Πέτρου Sanctorum nouorum Martyrum Andreæ, Stephani, Pauli, & Petri. Ceterum ab hoc numero excipit Paulum, de quo hoc die commemorationem facimus extremum ignis supplicium: ad quod etiam alludit adiectum in excusis Menæis distichum, genus caussamque martyrij exprimens:

Ζῆλος διεξέκαυσε Παῦλον εἰκόνων,
Ὡς φλὸξ δι᾽ἀυτὰς ἐξεκαύθη καμίνου.

Vssit sacrarum zelus iconum Paulum:
Fornacis ideo vt flamma sic deflagrauit.

Qua ratione ea res acta sit, quo loco & quo iudice iuuat ex ipsis S. Stephani Actis, [in Cypro sub Theophane Præfecto] prout apud Lipomanum & Surium extant, mutuari: sic enim in ijs narratur. Quadam autem die vna cum ceteris captiuis sedente viro diuino [Stephano] de supplicijs illis, quæ iustis viris ab iniquis impijssimi Imperatoris Præfectis varijs locis illata fuerāt, sermo exortus est. Siquidem in medium progressus Antonius quidam, e Creta oriundus, vir fortis, & qui fortibus certaminibus egregie defunctus fuerat; Quonam modo, inquit, præclara monachi Pauli certamina vobis ob oculos proponere queam? aut quonam pacto ea sine lacrymis commemorem? Princeps quidam Cypri Præfectus erat, nomine Theophanes, cognomento Lardotyrus. Hic cum sanctum virum, vt in eum inquireret, accepisset, ad Heracliti prætorium eum duxit. Proposita autem erat humi Christi in cruce protensi imago, vnaque item cruciatus instrumentum, [quia Crucis iconem conculcare renuit] quod catapultam vocant. Aitque ad illum Præfectus, scelesta, inquam, illa lingua, atque iniquitatem in Excelsum loquens: Vnum e duobus tibi, Paule, proponitur: nimirum vt aut calcata imagine vitam obtineas, aut vt hoc tormenti genere discrucieris. Hoc autem dicens puerorum laruis leonem perterrefacere velle videbatur. Statim enim generosus ille vir magna voce exclamans, Absit a me, inquit, Domine Iesu Christe, vnigenite fili Dei, vt theandricam hanc imaginem pedibus teram. Atque hæc locutus, [tortus & combustus:] statim humi se curuans osculum ei fixit; reipsa planum faciens, quam nihil iudicis minas moraretur. Ille itaque confestim iracundia totus æstuans, nudari sanctum virum, atque in catapulta extendi iubet. Vbi cum tortores duabus tabulis ipsum firmissime compressissent, ac ferreis pectinibus totum ipsius corpus exarassent, prono capite suspenderunt: ac deinde non exiguo igne infra eum accenso, ita demum holocaustum Deo gratum ipsum effecerunt.

[ut est in Actis S. Stephani,] Hunc autem Paulum in Cypro, non Constantinopoli, passum, illum esse de quo Menologium atque Menæa agūt (proindeque & menologium secutus Baronius, in iis solis deuians a vero quæ adiecit ex sua coniectura) constare videtur ex memoria Confessoris Theostericti, præcitatam Pauli commemorætionem immediate subsequente in Menæis æque ac Menologio, itemque in Actis S. Stephani. [an. 767 passi.] Nihil itaque restat quam vt lectorem moneamus ideo circa annum DCCLX mortuum a nobis constitui Paulum; quia S. Stephanus Martyrium pertulit anno eiusdem seculi LXVII: propositæ autem narrationis series exigit vt aliquanto tempore ante illum ad palmam noster hic Paulus peruenerit.

DE S. THEOSTERICTO CONFESSORE SVB CONSTANTINO COPRONYMO.

SECVLO VIII

[Commentarius]

Theosterictus Confessor apud Græcos (S.)

[1] Eodem die S. Theosterictus pro earumdem imaginum defensione in pace consummatus migrauit ad Dominum, [Nomen fastis inscriptum] inquit Menologij auctor; aut potius occasione iam relati Pauli, cum dies mortis incomperta esset, migrasse commemoratur hoc die: ne disiuncta recolerentur nomina eorum, quorum certamina coniunctim scripta reperiebantur. Menæa excusa sequens distichon eidem canunt.

Στήριγμα πῖςοις καὶ μεταςὰς ἐκ βίου
Τὰς σὰς Θεοςήρικτε πρεσβέιας δίδου.

Tuæ fidelem fulciant populum preces,
Deo, Theostericte, quas fultus feres.

Allusio fit ad nomen Theostericti, Deo fultum significantis: cuius non vanam nactum esse appellationem multiplicia monstrant certamina: [In monast. Pelecetæ] prima quidem in monasterio Pelecetæ, quod in Asia est tolerata, quando Copronymianæ minister crudelitatis Lachnodracon, impetum faciens in ouile Christi, monachorum gregem ad sacrosancta mysteria celebranda ipso magnæ quintæ Feriæ die collectum, magna cum rabie inuasit; & selectos quidem triginta octo vinciri iußit exquisitius cruciandos, quorum festum diem cum Romano Martyrologio egimus XII Ianuarij: [nares abscissas & barbā exustam sibi] reliquos vero partim verberibus crudelem in modum lacerauit, partim eorum barbam pice illitam exussit, naribus prius amputatis. Quorū numerum ipse quoque augeo, quemadmodum faciei notæ certissime testantur, inquit ipse Theostrictus, verbis citato iam die prolatis narrans rem gestam, coram S. Stephano in eius Vita; cui tunc erat particeps & carceris & ærumnarum, multa & antea & postea passus. Quæ quia litteris commendata non sunt, nunc quidem in obliuionem apud homines venere, sed Deo permanent vsquequaque notißima: [narrat in carcere coram S. Stephano.] cui & Superis notum etiam est, an Martyrij palmam post S. Stephanum ipse quoque obtinuerit, quod de multis illius concaptiuis admodum est credibile: an vero, quod Græcorū fasti innuunt, Ecclesiam sub pijßima Irene & filio Constantino pacatam relinquens & ipse in pace requieuerit, ostensurus supremo agonothe-Deo nasum abscissū & genas feruenti pice ac bitumine illitas, miserumque in modum ambustas: vt non ipse martyrio, sed martyrium ipsi defuisse dicendum sit. Meminit eiusdem hoc die Ferrarius in catalogo generali, citatoq; menologio perperam nominat Theotenistum.

DE B. IVLIANO VRIO PATAVII IN ITALIA.

[Commentarius]

Iulianus Vrius, Patauii in Italia (B.)

[1] Patauinam vrbem, inter Cisalpinas antiquißimam simul & nobilißimam, a S. Prosdocimo Petri Apostoli discipulo fide Christiana imbutam, [Inter frequentia Patauij excidia] multiplex identidem ruina afflixit, numquam sic euertit, quin redeuntibus in sedes desolatas incolis rursum exurgeret e cineribus rediuiua. Eamdem cum vrbe fortunam templa, eamdem passa sunt Sanctorum corpora in templis religiose asseruata: quorum hæc, Deo conseruante ac mirabiliter ad afflictorum ciuium solatium reuelante, honori pristino arisque restituta; ista maiori etiam quam vnquam antea magnificentia restaurata sunt; [seruata Sanctorum corpora.] imprimis S. Iustinæ augustißima basilica, quā anno MDCLX visentes singulari cum sensu iueundißimæ voluptatis fuimus admirati: sic tamen vt vehementer doleremus, non potuisse simili ratione reparari damnum antiquorum monumentorum olim de ijs Sanctis scriptorum, quorum corpora istic erant per altaria distributa. Supersunt tamen hinc inde non pauca, quæ deficientium Actorū desiderium leniant, atque imprimis historia inuentionis SS. Maximi, Iuliani & Felicitatis.

[2] Hanc igitur accipimus ex Cauaccio, ignoto quidem nobis hactenus auctore, [Historia inuentionis an. 147] sed cuius ex alio veteri ac forte tum viuente rem, vt gesta est, transcribentis verba fideliter adnumerata reperimus apud Ferdinandum Vghellum tom. 5 Italiæ sacræ col. 414, vbi de Bernardo Maltrauerso agit anno MXLVIII ex vetustißima Comitum Patauinorum familia ad Patauinæ Ecclesiæ infulas translato, eamq; per nouem annos insigni pietatis laude & rerum gestarum gloria illustrante. Huius labores, [per visum admonito Episcopo,] inquit Cauaccius citatus æterna post obitum mercede compensandos, etiam inter mortales voluit Deus spirituali solatio recreare. Dormienti aliquando Episcopo adstitit senex; heroicam maiestatem & dignitatem vltra hominum conditionem præseferens, asseruitque a Deo nuntium aduenisse, vt quorumdam Sanctorum corpora ex abditis locis eruerentur, quæ congrua veneratione suscepta Patauinæ vrbi præsidio forent, eamque diris olim subiectam proprijs meritis expiarent. Inde visus Episcopus cum eo in tēplo S. Iustinæ descendisse, iubetur locum inspicere inter aram sanctæ Dei Genitricis & sepulcrum B. Prosdocimi; vbi corpora S. Iuliani ac trium Innocentium, quæ idem, sæpe pietatis caussa Hierosolymam profectus, Patauium retulerat. Inde senis ductu prope fores oratorij ad læuam, docetur recondita esse corpora S. Maximi Episcopi & Felicitatis Virginis: mox senis aspectus ac quies abijt. [qui præmisso ieiunio] Sensit ex ea Bernardus agi diuinam rem, quæ ab ipso omnium bonorum auctore maioribus adhuc esset obsequijs expetenda. Itaque communicatis, quæ per quietem aspexerat, Clericis ac religiosis viris, populo etiam sacrum ieiunium indixit. Triduo exacto, idem ad templum S. Iustinæ frequens accessit, vbi Bernardus sacris operatus ad eumdem sermonem habuit, atque Deum optimum Maximum ad hæc sibi populoque propitium deprecatus est.

[3] Accepto rastro indicata per quietem loca fodere cœpit: [fodi præcipit.] cuius exemplum plerique religiosi viri secuti, postquam vltra senos pedes fodissent, tres arcas marmoreas inuenere vncis ferreis firmatas: [inueniunturq; S. Maximus,] ex quibus repente splendor maximus, & odor suauissimus oratorium suffudit. Splendore sublato arcæ apertæ sunt: quarum prima S. Maximi corpus habebat, & ad caput ipsius sculptum lapidem: Hic requiescit Maximus secundus a Prosdocimo Episcopus, qui huius mundi vitam Domino tribuit, vt sempiternam habere mereretur in cælis. Alia viri integrum corpus, & seposita trium puerorum ossa retinebat hac inscriptione: [B. Iulianus cum 3 Innocentibus,] Hic conditus est Iulianus vir Christianissimus, qui cum sæpe a sepulcro Domini reuersus esset, [& B. Felicitas:] ac tandem tres Innocentes secum detulisset, perrexit ad Christum: quapropter in vnum collocati hic requiescunt. In alia, qua fœminæ corpus claudebatur, lectum est: Hic est sepulta Felicitas illustris fæmina, sacro velamine dicata, quæ diu noctuque in Dei seruitio persistens in cælis suscepta est.

Inscriptiones vti eumdem auctorem sapiunt, ita & eamdem ætatem; nempe qua metu barbarorum sacra corpora absconduntur. De B. Iuliano, præter ea quæ etiam referuntur a Scardeonio, nihil apud nos est. B. Felicitatem scribit Vngacellus præfuisse monialibus cœnobij D. Iustinæ: Scardeonius in monte Robellonis eremiticam vitam duxisse. Sanctorum corpora decentius collocata tum multis miraculis coruscarunt; [quos Patauio transiens Leo IX] & plerique cæci, surdi, debilesque leguntur in Actis conualuisse, multi etiam a dæmonibus obsessi pristinam quietem recepisse. Aguntur hæc anno MLIII Henrici II Cæsaris anno XIV, quo Leo Pontifex ex Pannonia diuertit Patauium: vbi exceptus a Bernardo nuperrimam Sanctorum reuelationem, & patrata indies miracula edocetur. [Sanctis adscribit.] Mouerunt ea Leonem vt præsens cognosceret, & Sanctos Dei deprecaretur suscepti itineris comites. Accedens ad ecclesiam B. Iustinæ, Ioanni Abbati ac monachis ad sacros pedes prouolutis benedixit, solenni ritu litauit, atque vrbem ab anathemate dissoluit. Vt etiam Sanctorum memoria vbique celebrior esset, eosdem Albo Diuorum adscripsit, & festo die honestauit: qui hactenus solennis apud nos habetur IV Nonas Augusti: nempe, quo reliquiæ eorum repertȩ sunt.

[5] Hactenus ille. Paria fere scribuntur a Scardeonio, profitente ex antiquis ac fide dignis monumentis ea haberi: sed hæc leuiori oculo perlecta dum ipse suo ac breuiori stylo complecti conatur, [Scardeonij narratio hinc inde varia:] omissæ sunt nonnullæ rerum ac personarum circumstantiæ, haud modice ad complementum narrationis facientes: & hoc imprimis capitale, quod de tribus arcis totidemq; inscriptionibus iam audiuimus, in hunc modum est mutatum: Arca marmorea ferreis laminis circumcincta effoditur, quæ adhuc superest, & tabula lapidea his litteris insculpta: Maximus Episcopus Patauinus II. Iulianus Patricius vir nobilis, qui Sanctos hos Innocentes Hierosolymis huc apportauit, & Felicitas Deo consecrata. Idem antea dixerat: prædicta corpora intra altare D. Mariæ Virginis & S. Prosdocymi delituisse: [coniectura de eorumdē ætate] quod de solo Iuliano & Innocentibus legerat: atque olim ibi tempore Attilani excidij defossa fuisse: quod etsi negare non volumus, haud tamen satis certo ex hac illius fortasse coniectura audemus affirmare. Nam post excisum ferro flammaq; ab Attila Patauiū anno CCCCLII & continuam centum fere annorum desolationem, restauratum illud a Narsete est, & rursum euersum ab Agilolpho Longobardorū Rege anno DCI: denique eorumdem postea deleto imperio, sub Carolo Magno & Francorum Regibus restitutum, & ab Hungaris bis incensum; rursusq; reædificatum a Germanis, qui in regno Italiæ successere, pristinum decus & splendorem recepit, [non satis fundata.] vt scribit multa paucis complexus Vghellus. Adeoque incertum manet, non tantum an ante Attilam vixerint sepultiq; istic sint Iulianus & Felicitas; sed etiam an omnino diu ante Hungarorum irruptiones, quas in seculi decimi annos II, XXIV & XXXVII Cardinalis Baronius refert: iterum tamen fol. 105 editionis Basiliensis asserit Scardeonius vixisse Iulianum florente adhuc Patauina Republica, diu ante vrbis excidium: illud vtique quod supra notauerat.

[6] [VVionis testimonium de cultu singulorū,] Arnoldus VVion cum ad II Augusti retulisset Canonizationem Sanctorum omnium, qui in cœnobio S. Iustinæ requiescunt (in qua tamen de solis tribus actum erat) subnotat sequentia: Præsentem horum Sanctorum Canonizationem ideo hic apposuimus quod inter eos fuerint tres Ordinis monastici (videlicet Benedictini, de quo solo scribit) professores, S. Arnaldus Abbas scilicet, S. Vrius monachus, & S. Felicitas sanctimonialis: de quibus latius egimus in eorumdem natalibus, qui summa cum veneratione populique frequentia vsque ad annum proxime præteritum sacræ Quadragesimæ tempore a monachis soliti erant obseruari: sed qua ratione aut qua vrgente caussa aboliti fuerint mirari satis non possum; [& præsumptio quod Benedictinus fuerit B. Vrius,] cum ab ecclesia pro Sanctis habeantur, vt ex præfatis liquet. Tam opportunum publici cultus vsque ad annum MDXCIV continuati testimonium, meretur sane vt error circa Arnaldum commissus, in tanta rerum præteritarum obscuritate ignoscatur: quod autem Ordini suo B. Felicitatem ascripsit ac S. Vrium, ignoscendum priuato illius affectui; cui quidem locus esse nullus posset in opinione Scardeonij eos Attilano excidio priores facientis. Nunc vero cum nihil constet de ætate aliud, quam quod vndecimum seculum viuendo præcesserint, nolumus de hac re altercari: quandoquidem potuerit Vrius (vt de Felicitate taceamus) extrema ætate religiosa vota professus, aut in habitu saltem religioso mortuus esse, quamuis eius rei nulla fiat in epitaphio mentio.

[7] Vrius, inquam, idem qui alijs in ipsoque epitaphio Iulianus: nam ad hunc XVII Martij de ipso Arnoldus VVion agens: [idem qui Iulianus,] In Kalendario, inquit, peruetusto cœnobij S. Iustinæ huius natalis notatur hac die: de cuius Actis aliud cognoscere non potui, nisi quod Sāctorum quorumdam Innocentium Reliquias illuc asportauerit, & post multos in religione perpessos labores miraculis clarus quieuerit in pace. Iacet in altari quodā illius ecclesiæ. Canonizatus est a S. Leone Papa IX die II Augusti. Vt omnino necesse sit eumdem, nomine Iulianum, Vrium fuisse cognomine, vel hoc ex illo corrupte formatum: cum nihil appareat vero similitudinis, vt tam solenniter declaratus Sanctus præteritus fuerit in Kalendario; alius autem in eum relatus, qui quis qualisue fuerit omnino ignoretur. Eumdem autem esse, suadet illa de Innocentium corporibus per Vrium ad Patauinos delatis opinio: quo etiam argumento iudicamus, eiusdem Beati corpus fuisse, quod iterum cum Sanctorum Innocentium corporibus primum sese aperuit, anno MCLXXVII, [rursum an. 1177 cum iisdem Innocentibus refossus,] quando rursum sub Episcopo Gerardo Pomadella, paci inter Fridericum Imperatorem & Alexandrum III Venetijs sanciendæ, pacandæq; post tot iactationes Italiæ, priuata Patauinæ vrbis prælusit lætitia, in Sanctorum corporum iterata inuentione: quorum priore seculo restaurata sub Bernardo Episcopo monumenta, ipsius sacræ ædis totiusque vrbis cineribus obuoluerat sepeliueratq; vorax incendium, cuncta fere vrbis nobiliter restauratæ ædificia publica priuataq; populatum.

[8] Narrantur hæc in relatione tum conscripta, & a nobis Mediolani ex Ambrosianæ bibliothecæ MSS. eruta: sed cuius auctor ita totus fuit in admiratione corporis S. Lucæ Euangelistæ, tunc ibidem reperti: vt nullius alterius distincte meminerit nisi S. Iustinæ, idque obiter valde; prius tamen Sanctorum Innocentium sub hac forma: Lapidum itaque dissoluendo compaginem binas repererunt capsellas odoriferas, vnam marmoream, alteram vero plumbeam, in quibus erant Innocentum corpuscula collocata: quod sic intelligimus vt marmorea arca oßibus B. Iuliani tegendis comparata, concluserit etiam capsellam plumbeam dicta corpuscula continentem. Cur enim post primam inuentionem credemus fuisse distinctos, quos maiores tanta ratione coniunxerāt? Et hos quidem vna cum ceteris Sanctorum lipsanis in suscitata a ruinis æde, non dubitamus perquam honorifice collocatos fuisse, ex eoque obtinuisse vt singulorum festa diuersis celebrarentur diebus, ijs fortasse quibus, procedente opere, reperta sunt corpora singula, quorum sub Leone IX commune dumtaxat fuerat festum institutum: quæ tamen desita sint paullatim obseruari, postquam anno MDLXII, translatis e veteri in nouum templum Sanctorum corporibus, [& an. 1562 in nouam ædē translatus,] tribus qui Beati dumtaxat habebantur Arnoldo, Vrio & Felicitati communis instituta est translationis celebritas XIV Martij sicut diximus.

DE B. THOMASELLO ORDINIS PRÆDICATORVM. PERVSII IN VMBRIA.

AN. MCCLXX

[Commentarius]

Thomasellus Perusinus Ordinis Prædicatorum (B.)

Habet religiosißimus Fratrum Prædicatorum Ordo insigne Perusij monasterium ac templum: [Corpus sub æra maiori] quod cum anno MDCLX, in itinere Romano digreßi aliquantulum, adiremus die XVI Decembris Sanctorum, si quæ ibi essent, reliquias cognituri, & imploraturi preces; ducti perquam humaniter sumus ad summam illius templi aram, quæ retro versus chorum patens, continebat nouam ac splendidam arcam, quam pendula sub eodem altari lampas perpetuo illustrabat fulgore. [cum corpore B. Nicolai] Atque ne dubium esset cuinam hic honor exhiberetur, faciebat inscriptio hisce verbis concepta. Corpora B. Nicolai de Iuuenatio socij B. P. N. Dominici, huius Conuentus fundatoris, & B. Thomaselli Perusini, discipuli S. Thomæ Aquinatis, ex veteri ecclesia, vbi pie a fidelibus conseruabantur, huc translata anno Domini MDCXXXVIII. Plura per absentiam R. P. Prioris non potuimus discere, nec submissa sunt quæ post eius reditum promittebantur ex vetusto monasterij codice documenta. Neque vero, inspectis ijs quæ Ioannes Michaël Pius parte 1 lib. 1. de viris Illustribus Ordinis S. Dominici, atque post eum Ludouicus Iacobillus tom. 1. de Sanctis ac Beatis Vmbriæ diligentißime collegerant, [Elogium ex Mich. Pio] visum est operæ pretium porro expectare in incertum.

Itaque quæ prior iste § 197 Italice scripsit, hic Latine reddimus. Tomasellus Perusinus, natione Hetruscus, dubium sanctitate an doctrina clarior fuit: doctrinam a magistro suo S. Thoma Aquinate hausit, sanctitatis & sui mortificādi studium ingens in eo declarauit, quod cilicij loco, sago ex ferreis annulis contexto vtens, iuerit rediueritque Neapoli. Spiritu donatus Prophetico, vno antequam moreretur anno, migrationem suam prædixit; & multis miraculis honoratus, in ipso adolescentiæ flore, annos dumtaxat natusviginti octo, viuendi finem fecit, circa annum MCCLXX in vrbe patria: vbi pro eximiæ sanctitatis opinione seorsim a reliquis Fratribus sepultus in ecclesia veteri, currentibus deinde annis eleuatus atque honoratiorem in locum translatus fuit, vna cum corpore B. Nicolai Iuuenacij. [socius eadē in tumba B. Nicolaus,]

Huius Nicolai olim non satis nobis cogniti Acta, alias ad diē XI Februarij referenda, in dicti mensis supplementum seruamus: nunc ad B. Thomasellum quod attinet ex Iacobillo addimus, mortuum esse hoc die, & vna cum prædicto corpore supra maius altare prioris ecclesiæ, in arca ex rubro lapide decenter excisa, fuisse collocatum; [Imagines cum radiis] postquam e proprio tumulo hic esset eductus, iste de subtus altari, quod dicitur eius nomine insignitū fuisse. Addit imaginē Thomaselli in varijs Conuentus istius loci radioso lumine circumornatam spectari: nominatim autem in maiori pictura, varios Dominicani Ordinis Beatos & ipsius Conuentus illustres viros repræsentante, cum hoc lemmate: B. Thomasellus Perusinus, discipulus S. Thomæ, an. MCCLXX.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


März II: 18. März




DVD Heiligenlexikon als DVD oder USB-Stick als USB-Stick


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 17. März

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 17. März

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.