Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Januar II           Band Januar II           Anhang Januar II

16. Januar


XVI. IANVARII.

SANCTI QVI XVII KAL. FEBRVARII COLVNTVR.

S. Priscilla, matrona Romana.
S. Marinus Presbyter, Martyr Brixiæ.
S. Stephanus Diaconus, Martyr Brixiæ.
S. Saturninus, Martyr in Africa.
S. Faustinus, Martyr in Africa.
S. Naffanianus, Martyr in Africa.
Alij VII. Martyres in Africa.
S. Ananus, Martyr Romæ via Appia.
S. Marius, Martyr Romæ via Appia.
SS. Milites IX. Martyres Romæ via Cornelia.
S. Honorius, Martyr Romæ.
Alij XIII. Martyres Romæ.
S. Danax, Martyr in Illyrico.
S. Marcellvs Papa et Martyr.
S. Melas, Episcopus Rhinocoluræ in Ægypto.
S. Honoratus, Archiepiscopus Arelatensis.
S. Iacobus, Episcopus Tarentasiensis in Sabaudia.
S. Faustus, Episcopus Reiensis in Gallia.
S. Valerius Episcopus Surrentinus in Campania.
S. Titianus, Episcopus Opitergiensis in ditione Veneta.
S. Liberata, Virgo Papiæ.
S. Honoratus Abbas, Fundis in Italia.
S. Treuerius, monachus in Gallia.
S. Furseus Abbas, Personæ in Gallia.
S. Tozzo, Episcopus Augustanus.
B. Ioanna, ord. Camaldulensis, Balneis in Italia.
S. Henricus, Eremita in Anglia.
S. Berardus de Carbio, Martyr ordinis S. Francisci in Mauritania
S. Otto, Presbyter, Martyr ordinis S. Francisci in Mauritania
S. Petrus de S. Geminiano, Martyr ordinis S. Francisci in Mauritania
S. Accursius, Martyr ordinis S. Francisci in Mauritania
S. Adiutus, Martyr ordinis S. Francisci in Mauritania

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

S. Remondus Confessor. MS. Florarium, antiquum Martyrol. Coloniense, & Carthusiani in Addit. ad Vsuardum. Suspicamur S. Raimundum Pennafortium esse, de quo egimus VII. Ianuarij.
S. Guillelmus Episcopus Bituricensis colitur hoc die in Ecclesia Rotomagensi officio semiduplici, cum commemoratione & lectione nona de S. Marcello, vt patet ex eius Ecclesiæ nouo Breuiario. Vitam eius dedimus X. Ianuarij.
S. Polyeuctus, Martyr. Carthusiani Colon. in addit. ad Vsuardum. Acta eorum dedimus XI. Ia.
S. Candidianus, Martyr. Carthusiani Colon. in addit. ad Vsuardum. Acta eorum dedimus XI. Ia.
S. Philoromus, Martyr. Carthusiani Colon. in addit. ad Vsuardum. Acta eorum dedimus XI. Ia.
S. Victor, Martyr Thebæi, VValciodorum translati memorantur hoc die, ab Arnoldo Raysio. Ast facta est recoliturq; ea translatio XIII. Ian.
S. Candidus, Martyr Thebæi, VValciodorum translati memorantur hoc die, ab Arnoldo Raysio. Ast facta est recoliturq; ea translatio XIII. Ian.
S. Hermulus Martyr hoc die refertur in Kalendario monasterij S. Ioannis Capuæ, edito a Michaele Monacho parte 4. sanctuarij. Hermylus est, cuius & Stratonici acta dedimus XIII. Ianuar.
S. Fulgentius Episcopus Carthaginensis in Hispania, colitur Carthagine hoc die officio primæ claßis cum octaua, referturq; hic a Ferrario. de eo egimus XIV. Ianuarij.
S. Pansophius Martyr, Alexandriæ. Galesin. Ferrar. de eo cum Menæis egimus XV. Ianuarij.
S. Priscilla vidua, Romæ, S. Marcelli Papæ temporibus. Galesin. Martyrolog. Germanicum, Ferrar. in catalogo SS. Italiæ. Nobis non liquet, an alia fuerit a seniore Priscilla, de qua hoc ipso XVI. Ianuarij die egimus.
Berhardus Episcopus Ambianensis decimus, Sanctus appellatur a Ioanne Chenu, Demochare, Ghinio. Omittitur in Martyrol. Gallicano Saussaij.
Melantius Episcopus Rothomagensis, Sanctus appellatur, & hoc die refertur in MS. S. Lamberti Leodij, nemine assentiente. Errorem suspicamur quod Melas, qui & Melantius quibusdam, Episcopus Rhinocoluræ eodem die colatur.
S. Merofleta Virgo. Saussaius in supplemento Martyrologij Gallicani.
S. Petrus Martyr. Ita MS. quoddam non admodum vetus: In ciuitate Beneuentana in monasterio Sophiæ B. Petri Martyris. Eius non meminit Marius Vipera in catalogo SS. Beneuentanorum; nisi forte pertineat ad Bennauentam siue Bennauennam Britanniæ, quam nunc VVedon dic scribit Cambdenus, de qua agemus 24. Ianuarij ad vitam S. Sophiæ Episcopi.
In monasterio Fuldæ dedicatio ecclesiæ S. Michaelis in cœmiterio fratrum. Rabanus.
Translatio imaginis sanctissimæ Dei genitricis Odigitriæ recolitur hoc die Mazaræ in Sicilia, vt testatur Octauius Caietanus noster in Idæa operis de SS. Siciliæ.
S. Spurus Abbas, refertur a Ferrario, eumq; secuto Saussaio in supplem. Martyrologij Gallicani, diciturq; Cabellione, siue Cauallicæ, aut Cabellicæ, in prouincia Viennensi coli, reliquiis eius in æde principe aßeruatis. Nihildum alibi de eo legimus.
B. Rolandus, monachus ordinis Cisterciensis in Cheseriaco, refertur hoc die, & Beatus appellatur a Chrysostomo Henriquez, & ab Hugone Menardo in catalogo SS. & BB. ord. Cistercien. ex vetusto Missali. Cetera nobis ignotus.
Theobaldus, olim Castellanus Cortracensis in Flandria, miles strenuus, deinde monachus Villarij in Brabantia factus. vt habet liber de viris illustribus eiusdem monasterij, & Chrysostomus Henriquez in Menol. Cistercien. & Saussaius hoc die, qui eum Piis viris annumerat.
S. Pseusippus, Martyr. Menæa. Nos XVII. Ianuarij.
S. Eleusippus, Martyr. Menæa. Nos XVII. Ianuarij.
S. Melasippus, Martyr. Menæa. Nos XVII. Ianuarij.
S. Neonilla, Martyr. Menæa. Nos XVII. Ianuarij.
S. Gengulphus Episcopus Confessor. MS. Florarium. Omnino videtur Genulphus esse, de quo XVII. Ian.
S. Sulpitius Pius, Episcopus Bituricensis. VVion, Dorganius, Ferrarius. Colitur XVII. Ianuar.
S. Liberata, siue Libera, Virgo, colitur hoc die Mantuæ, teste Ferrario in Notis ad catalogum SS. Italiæ, qui eamdem esse censet, de qua agemus XVIII. Ianuar.
S. Marthæ passio. MS. Rhinovv. Hæc est fortaßis quæ cum Mario coniuge & filiis colitur. XIX. Ianuar.
S. Calocerus Episcopus Rauennas. MS. Flor. Nos XI. Feb.
S. Eulogius, Martyr, officio duplici coluntur in Ouetensi diœcesi, hoc die. de S. Eulogio agemus de S. Leocritia, siue Lucretia, XI. Martij.
S. Lucretia, Martyr, officio duplici coluntur in Ouetensi diœcesi, hoc die. de S. Eulogio agemus de S. Leocritia, siue Lucretia, XV. Martij.
S. Quillinus Martyr hoc die refertur in MS. quodam non ita vetusto, in eodemq; ad XXIII. Decembris ista habentur: Translatio Quellini Martyris. Videtur Quirinus esse: verum an Presbyter socius S. Nicasij, an Tribunus, non liquet. Martyr vterque fuit, agiturq; huius natalis XXX. Mart.
Translatio XXX. April.
Illius natalis & translatio XI. Octob.
S. Vltanus refertur hoc die a Galesinio cum fratribus Furseo, & Floriano. at Foillano voluit scribere. de Vltano agemus I. Maij.
S. Honoratus, Episcopus Ambianensis. Carthusiani in Addit. ad Vsuardum, & Molanus in 1. edit. Petrus de Natalibus lib. 2. cap. 87. Galesin. Martyrolog. Germanicum. Nos cum Martyrologio Romano eum dabimus XVI. Maij.
S. Petri catena, qua vinctus in carcere Herodiano fuit, hoc die concursu populi frequentari, adorariq; in eiusdem sancti Apostoli sacello intra magnam ecclesiam Constantinopoli consueuit, vt patet ex Menologio & Menæis Græcorum, Molano, Galesinio, & sermone Simeonis Metaphrastæ. De ea catena pluribus agemus I. Aug.
S. Tammarus Episcopus, refertur hoc die in duobus Kalendariis editis a Michaele Monacho in Sanctuario Capuano, qui addit: Hac ipsa die in diœcesi Auersana loco qui dicitur Vico de Pantano, colitur S. Tammarus, qui ibi traditur mortuus & sepultus. An idem sit qui socius S. Prisci Confessoris memoratur 1. Septembris in Martyrologio Romano, disquiremus, quo hic Beneuēti colitur, XV. Oct.
S. Felix Episcopus Tubabocensis in Africa. Carthusiani Colonien. in Addit. ad Vsuardum, Petrus de Natalibus lib. 2. cap. 85. Galesinius, Martyrolog. Germanicum, Ferrarius in generali catal. & in cat. SS. Italiæ. Omnino is videtur esse, quem alij Tibirensem, alij Tipzicensem vocant, de quo agemus XXIV. Octobr.
S. Foillani Martyris inuentio & translatio, hoc die consignatur a Molano, VVione, Menardo, Dorganio, Saussaio, aliisq;. Eam dabimus cum eius vita XXXI. Octobr.
S. Begga vidua Ansegisi Ducis, soror S. Gertrudis, refertur hoc die a Saussaio. Colitur, quo die & ipse eius meminit, XVII. Decemb.

DE S. PRISCILLA MATRONA ROMANA.

I. Secvlo.

[Commentarius]

Priscilla, matrona Romana (S.)

[1] Romæ S. Priscillæ, quæ se suaque Martyrum obsequio mancipauit, celebratur XVI. Ianuarij natalis, vt habet Martyrologium Romanum. de qua Bellinus, [S. Priscillæ natalis,] Molanus, MS. Florarium, Maurolycus, & multa MSS. atque excusa Martyrologia sub nomine Vsuardi: Romæ S. Priscillæ. Paradoxon est, imo mēdosum, quod Carthusiani Colonienses in Addit. ad Vsuardum, & Martyrologium Coloniense habent: Romæ S. Priscillæ Virginis. MS. Martyrologium S. Hieronymi XVIII. Ianuar. Romæ via Salaria Priscillæ.

[2] Non est hæc Priscilla illa, siue Prisca, de qua & coniuge eius Aquila in Actis Apostolorum, & alibi mentio fit; ea enim VIII. Iulij colitur. Sed hæc est mater S. Pudentis Senatoris, patris SS. Praxedis & Pudentianæ, [filius, neptes,] hospitis & discipuli S. Petri Apostoli, vt in Annalibus & in Notis ad Martyrologium tradit Baronius, & Hermes Pastor in vita S. Pudentianæ 19. Maij. Hæc quoque, vt in catalogo Sanctorum Italiæ scribit Ferrarius, Apostolos Petrum & Paulum Romam venientes hospitio excepit, & pauperibus assidue eleemosynas ministrabat. Fertur celebre illud cœmiterium via Salaria suis sumptibus ædificasse. [cœmiterium.]

[3] Anastasius Bibliothecarius in vita S. Marcelli aliam refert Priscillam, [An alia iunior Priscilla,] his verbis: Hic (Marcellus) rogauit quamdam matronam, nomine Priscillam, & fecit cœmiterium via Salaria. Sed, vt notat Baronius hic in Notis ad Martyrologium, in plurimis codicibus illa non habentur. Certe in MS. codice Bertiniano, quocum librum illum de Romanis Pontificibus qui Anastasio tribuitur, contulerat Ros-vveydus noster, ista de cœmiterio sic efferebantur: Hic fecit cœmiteria via Salaria, nulla facta Priscillæ mentione; quasi ipse Marcellus cœmiteria aliqua aut construxerit, aut vetustate aliove casu fatiscentia restaurarit. Et quod cœmiteria dicit, non vnicum cœmiterium, scribit Octauius Panciroli quatuor recenseri cœmiteria Christianorum via Salaria.

[4] Canisius & Galesinius Priscillam, quæ hodie colitur, asserunt Marcelli Papæ hortatu cœmiterium ædificasse; senioris Priscillȩ matris S. Pudentis nō meminere. Addit Galesinius huius vitam a S. Honorato Episcopo Arelatēsi scriptam, nec prodit vnde id acceperit. haud probatur. Videntur potius doctißimi Galesinij schedæ a librario confusæ hoc loco, vt quod de S. Honorati vita a S. Hilario scripta dicebatur, attributum sit Priscillæ. Molanus Priscillam hic recenseri eam credit, cuius Paulus meminit, addit tamen in margine: de qua forte gesta Marcelli. Ferrarius in catalogo Sanctorum Italiæ ait cœmiterium Priscillæ a Priscilla illa Pudentis matre olim ædificatum, [eiusdem cœmiterij restauratrix.] forte collapsum, a iuniore S. Marcelli hortatu reparatum; facile enim, inquit, piæ feminæ, vt quod ab alia matrona eiusdem nominis ædificatum fuerat, illa reficeret, persuadere fuit. Probabiliter ista quidem dicuntur. In eam tamen potius inclinamus sententiam, vt præter illam in Actis Apostolorum (de qua non est hic sermo) vnicam Priscillam auctorem cœmiterij existimemus; alteram recentiorem, quæ S. Marcelli tempore vixerit, a librariis excogitatam, pro Lucina fortaßis iuniore, cuius in actis S. Marcelli mentio fit. De cœmiteriis sæpe alias. Via Salaria, sic dicta quod in Sabinos per eam sal deferebatur, incipiebat a porta Collina, quæ & Agonalis, & Quirinalis appellata, postremo Salaria ab ipsa via.

DE SS. MARTYRIBVS BRIXIENSIBVS MARINO PRESBYTERO, ET STEPHANO DIACONO.

Svb Adriano Imp.

[Commentarius]

Marinus Presbyter, Martyr Brixiae (S.)
Stephanus Diaconus, Martyr Brixiae (S.)

Ex variis.

[1] Adriano imperante, rexit Brixiensem Ecclesiam S. Apollonius Episcopus, cuius ab ea natalis Nonis Iulij celebratur. Ab eo S. Faustinus Presbyter, S. Iouita Diaconus, consecrati, vt eorum Acta testantur, quæ XV. Februarij dabimus. Horum in sacro hoc munere, suscipiendis pro Christianæ religionis propagatione laboribus, perferendis cruciatibus, ac morte denique subeunda, socij fuere S. Marinus Presbyter & S. Stephanus Diaconus, [SS. Marini & Stephani natalis incertus, ac genus cædis.] quorum tamen in illis actis nulla mentio. Sed qui ea tamen studiose expenderit, censebit fortaßis SS. Marinum & Stephanum, Comitis Italici iussu trucidatos, reseruatis in Imperatoris aduentum Faustino & Iouita, vtpote nobilißimo ortis genere: aut certe cum sociis S. Caloceri, (de quo XVIII. Aprilis) circumductos iussu Adriani & decollatos, quorum corpora rapuit Apollonius Episcopus cum Christianis, & digne tradidit sepulturæ sub die XIII. Kal. Decembr. Ferrarius in Notis & Galesinius solum scribunt cum SS. Faustino & Iouita passos. Fortaßis ab Aureliano Comite, Sanctis iam Roma Brixiam ad necem reductis, ipsi quoque tenti cæsiq; sunt.

[2] Horum corpora cum diutissime latuissent, cum inscriptione anno 1529. inuenta sunt. vt testatur idem Ferrarius, & ante eum Galesinius in Notis ad Martyrologium, [Inuentio 16. Ian.] vbi Annales Brixienses citat. Hanc Inuentionem hoc die consignat Ferrarius: Brixiȩ Inuentio sanctorum Martyrum Marini Presbyteri, & Stephani Diaconi. At Morinum in Topographia martyrologij appellat, in Indice vero ad Catalogum SS. Italiæ ita scribit: Marinus, qui & Morinus, Presbyter, & Stephanus Diaconus, Martyres Brixiæ XVI. Ianuarij. Galesinius eodem die: Brixiæ Inuentio sanctorum Martyrum Marini Presbyteri, & Stephani Diaconi; qui ambo vna cum beatis Martyribus Faustino & Iouita variis tormentis cruciati præclarum Christianæ fidei testimonium reddiderunt. Obseruat Ferrarius de eis nihil in tabulis Ecclesiȩ Brixiensis ad vsum sacrum confectis legi.

DE SS. MARTYRIBVS AFRICANIS. SATVRNINO, FAVSTINO, NAFFANIANO, ET ALIIS VII.

[Commentarius]

Saturninus, Martyr in Africa (S.)
Faustinus, Martyr in Africa (S.)
Naffanianus, Martyr in Africa (S.)
Alii VII Martyres in Africa

Martyrologium S. Hieronymi: In Africa Saturnini, Faustini, Naffaniani & aliorum VII. MS. Hibernicum conuentus Dungalensis: Saturnini, Faustini, & aliorum VII. MS. Rhinavviense: In Africa Fausti. Alius XXII. Martij Saturninus in Africa passus commemoratur cum IX. sociis; IV. Iulij Namphanion cum sociis.

DE SS. MARTYRIBVS ROMANIS. ANANO, ET MARIO, via Appia. MILITIBVS IX. via Cornelia. HONORIO ET ALIIS XIII.

[Commentarius]

Ananus, Martyr Romae via Appia (S.)
Marius, Martyr Romae via Appia (S.)
Milites IX Martyres Romae via Cornelia (SS.)
Honorius, Martyr Romae (S.)
Alii XIII Martyres Romae

[1] Intricata horum Martyrum nomina, a duobus solum prodita veteribus MSS. Martyrologiis, quorum quod S. Hieronymi nomine insignitum est, ita habet: XVII. Kal. Romæ via Salaria in cœmiterio Priscellæ depositio S. Marcelli Episcopi. [Horum SS. confusa memoria.] Et via Appia in cœmiterio Calesti, passio S. Anani, Mari. Via Cornelia IX. Militum. In cœmiterio aliorum XIII. quorum nomina Deus scit. Obscurius adhuc MS. Hibernicum Conuentus Dungalensis: Calesti, Priscillæ. Ememriani & aliorum XVI. Fabiani, Honorati, & aliorum Martyrum XXIX. Honorij & aliorum Martyrum XIV.

[2] Prius MS. melioris est notæ, etsi mutilum. Id sequemur. De S. Marcello qui in cœmiterio Priscillæ sepultus, separatim agemus. Ememrianus & Fabianus, an sint Ananus & Marius, & vtra genuina lectio, haud facile est statuere. Marius infra memoratur 19. Ianuarij via Cornelia interfectus. Hic nulla interpunctio erat, adeoq; legi poterat: passio S. Anani. Mari via Cornelia. Sed locum præponere hic codex consueuit. An non fortaßis Ananus idem, qui infra Fabianus Papa, in cœmiterio Callisti sepultus? Ast in vtroque MS. rursus 20. Ianuarij refertur Fabianus.

[3] Celebre est S. Callisti cœmiterium via Appia extra portam Capenam, quæ nunc S. Sebastiani dicitur. Hic ergo conditi Ananus, Marius; fortaßis & alij XVI. inter quos Ememrianus, & Fabianus. Honoratus qui hic in Hibernico codice nominatur, omnino videtur esse S. Honoratus Arelatensis. Qui subiunguntur Martyres XXIX. sunt fortaßis milites illi, quos via Cornelia passos testatur MS. S. Hieronymi, licet solum nouem agnoscat; alterutro vitiato numero In eodem S. Hieronymi codice, cœmiterij nomen desideratur, in quo conditi XIII. aut XIV. illi quibus Honorium adiungit MS. Hibernicum.

DE S. DANACTE MARTYRE,
Ex Menæis Græcorum.

[Commentarius]

Danax, Martyr in Illyrico (S.)

Spoliatus delta littera & capite Danax,
Cæsus visus es cælipotens a Rex.

Hic ex Illyrico oriundus, loco qui b Aulon dicitur, Clericus fuit sanctæ Dei, quæ ibidem erat, ecclesiæ. Cum sacra vasa accepisset, vt illa ab infidelium incursione seruaret, quodam loco ab illis deprehensus, iussus est Baccho sacrificare. Sed cum id vt ageret induci non posset, gladiis eorum confossus occubuit.

[Annotata]

a

Græce sic habetur:

Συναφαιρέτης τὸ δέλτα κάρα Δάναξ,
Τμηθεὶς γὰρ ὤφθης οὐρανοκράτωρ ἄναξ.

At prior versus, vt constet, sic restituendus videtur: Συναφαιρέτης τὸ δέλτα καὶ τὸ κάρα Δάναξ. Annominatio est in vocibus Δάναξ & ἄναξ, quarum hæc Regem significat. De hoc porro Martyre nihil alibi legimus, nisi quod de eo agat quoque Maximus Cytheræus.

b Apud Ptolemæum lib. 3. cap. 13. tabula 10. Europæ Aulon vrbs est & nauale Macedoniæ ad mare Adriaticum. Plurium locorum id nomen est, quod ἀυλὼν vallem significet.

DE S. MARCELLO PAPA, MARTYRE.

CIRCA AN. CCCIX.

[Praefatio]

Marcellus Papa et Martyr (S.)

Ex Variis.

[1] Marcellinum ac Marcellum Græci quidam scriptores, vocis similitudine decepti, vnum eumdemq; existimarunt, vti Cletum atque Anacletum. Refragantur Latini omnes, diuersosq; statuunt. Colitur Marcellinus XXVI. Aprilis, Marcellus XVI. Ianuarij; atque hoc die ita eum celebrat Vsuardus: Romæ via Salaria natalis S. Marcelli Papæ, qui ob Catholicæ fidei defensionem, iubente Maximino tyranno, primo fustibus cæsus, deinde ad seruitium animalium cum custodia publica deputatus, post multos annos ibidem seruiendo, [S. Marcelli natalis 16. Ian.] amictu indutus cilicino, defunctus est. Eadem habet Martyrologium Romanum, nisi quod sub Maxentio passum poni Marcellum; at Molanus in addit. ad Vsuardum, Bellinus, plurimaq; MSS. sub Maximiano. Agunt quoque de Marcello hoc die, Beda vulgatus, Ado, Rabanus, Notkerus, Maurolycus, Galesinius, Felicius, Ghinius, alijq;: singulorum elogia cum sint ex Actis eius aut libro de Romanis Pontificibus concinnata, hic dare nihil attinet. MS. Martyrologium S. Hieronymi: Romæ via Salaria in cœmiterio Priscillæ depositio S. Marcelli Episcopi. Varia antiqua MSS. Romæ Marcelli Papæ; addunt quædam Martyris; vnum peruetus Hibernicum, & Confessoris, perperam, cum in laboribus a tyranno in cruciatum illi impositis extinctus sit. VVandelbertus:

Septima post decimam Marcelli Martyris atque
Pontificis summi meritis & nomine fulget.

In tribus veteribus Martyrologiis refertur S. Marcellus 4. Oct. an eo die electus, [commemoratio 4. Octobr.] consecratus, occisus, translatus sit, non proditur; nec nos diuinamus. Beda ergo vulgatus: Romæ Marcelli Papæ. Rabanus: Romæ Marcelli Episcopi. MS. S. Hieronymi: IV. Non. Oct. Romæ, Balbinæ. Marcelli Episcopi.

[2] [Acta vetera,] Acta eius, quæ per Romanæ Ecclesiæ Notarios conscripta censet Molanus, cum veteribus MSS. S. Martini & S. Maximini Treuiris, S. Audomari, S. Mariæ de Ripatorio, aliisq; permultis contulimus. Egent ea correctione, vt dicemus, quod eorum pars prior ad S. Marcellinum pertinet. Eadem Acta historiamq; inuentarum eius reliquiarum scripsit Vrsio Altimontensis in Belgio Abbas, [alia per Vrsionem.] qui ante sexcentos fere annos vixit. Hunc eius commentarium exhibuere nobis vetusti codices cœnobiorum Altimontensis, S. Gisleni, Claremarescani. Præmittemus quæ habet libellus de Romanis Pontificibus, qui & in Marcellino: Coniurans B. Marcellinus Marcellum Presbyterum, dum pergeret ad passionem suam, vt præcepta Diocletiani non impleret. [Corpora SS. sepelit.] Et post hoc factum iacuerunt corpora sancta (Marcellini, Claudij, Cyrini, Antonini) in platea ad exemplum Christianorum diebus 36. ex iussu Diocletiani, & exinde Marcellus Presbyter collegit noctu corpora cum Presbyteris & Diaconibus cum hymnis, & sepeliuit via Salaria in cœmiterio Priscillæ &c.

[3] Tempus Sedis Marcelli haud ita liquido definiri potest, quod in libello de Romanis Pontificibus qui Damaso tribuitur, non solum numeri annorum, mensium, dierum, quibus aut quisque antiquorum Pontificum sedit, aut Sedes vacauit, vitiati sunt, [Quamdiu sederit.] nec in diuersis exemplaribus sibi constant; sed & Consulum nomina confusa. De Marcello ita videtur statui posse. Occisus est S. Marcellinus anno 304. extremis Diocletiani & Maximiani temporibus. Exin Sedes aliquamdiu vacauit, non annis septem, vt in citato libello dicitur, sed mensibus aliquot. Creatus inde Marcellus primis Galerij Maximiani & Constantij Chlori temporibus. annos ei quinque, menses aliquot, omnes tribuunt, vt necesse sit eum ad an. 310. peruenisse, aut saltem 309. vt vult Baronius, qui vtroque eo anno Consulem fuisse Maxentium censet, sed postea eraso eius filiiq; Romuli nomine, solum inscriptum tabulis. P. C. X. & VII. id est, post consulatum Herculei X. & Galerij VII.

[4] [Eius epistolæ.] Sunt in manibus epistolæ duæ Marcelli, vna ad Episcopos prouinciæ Anthiochenæ, altera ad Maxentium tyrannum; ex quibus in Decretum suum quædam transtulit Gratianus. Verum an omnino indubitatæ sint fidei, alij disquirant. Certe nec aptis consignatæ sunt Consulibus, & res in posteriore scriptæ parum sibi cohȩrent, vt fatetur Baronius ad an. 308. nu. 24. vnde iudicat epistolam illam additamentum aliquod extrinsecus accepisse.

[5] Octauius Pancirolus in libro quem inscripsit Thesauros absconditos almæ Vrbis, agens de tertiæ regionis ecclesia septima quæ est S. Marcelli, testatur isthic S. Marcelli corpus asseruari in ara maiore cum corpore S. Phocæ, [Reliquiæ variis locis:] de quo 5. Martij agemus. Antonius Vincentius Domeneccus in historia SS. Catalauniæ ad XI. Aug. scribit in parochiali ecclesia iuxta monasteriū quod Arles vocant, diœcesis Helenensis, cum aliis Sanctorum corporibus extare corpus S. Marcelli Papæ, sed non integrum. Auctor anonymus originum monasterij VVindbergensis to. 6. antiquæ lectionis Canisij, recenset inter alias Sanctorum reliquias etiam S. Marcelli Papæ & Martyris. Ascetæ Altimontēses iuxta Malbodium oppidum ad Sabim fluuium in Belgio gloriantur se corpus eiusdem sancti Pontificis a mille circiter annis poßidere.

[6] [quando translatæ.] Sepultum id primo fuit in cœmiterio Priscillæ via Salaria: quando in Vrbem translatum, non constat. Suspicatur Pancirolus id Paschalis I. temporibus contigisse, Ludouico Pio imperante; nam de Paschale scribit Anastasius: Hic beatissimus Præsul multa corpora Sanctorum perquirens, inuenit: quæ & diligentius intra ciuitatem ad honorem & gloriam Dei honeste recondidit. Videtur sane vltra annum saltem 550. in priore tumulo permansisse, cum in Vigilio sic tradat idem auctor: Cuius corpus ductum est Romam, & sepultum est ad S. Marcellum via Salaria in cœmiterio Priscillæ. Si in Vrbem sub Paschale deportatum, idem fortaßis in Helenensem diœcesim partem aliquam deuehi siuerit, cum Domeneccus Priuilegium Ludouici citet datum anno 821. quo omnes illius cœnobij confirmantur posseßiones, rogatu Castellani Abbatis, qui & a Pontifice de iisdem sanctionem aliquam Apostolicam & reliquias impetrarit.

[7] Reliquiarum quæ in Altomonte sunt, meminere Martyrologium Gallobelgicum, & Autbertus Miræus in Fastis Belgicis, hoc die; ac Molanus in Additionibus ad Vsuardum 9. Septembris his verbis: Altomonte inuentio S. Marcelli Papæ & Martyris. Agit de iis quoque Guilielmus Gazæus in historia Ecclesiastica Belgij, & plenius Molanus in Natalibus SS. Belgij, vbi ista scribit:

[8] Romæ, via Salaria, natale S. Marcelli Papæ, qui catabuli bestias in ea ecclesia, quam dedicarat, a Maxentio custodire iussus est: vbi propter loci fœditatem, pœdore confectus, obdormiuit in Domino. Huius Martyris corpus, habetur in Altomonte, Hannoniæ peruetusto iuxta Malbodium monasterio. Quod tempore vastationis Hungaricȩ reconditum fuerat in terris, [In Altomonte diu abditæ, dein repertæ:] eo loci vbi nunc iacet vetustissimum saxum, cum inscriptione Vrsio abbs. Sed sub dicto Vrsione primo Abbate post Hungarorum vastationem, tempore bellorum inter Henricum Imperatorem & Balduinum Comitem, est manifestatum & inuentum, circa annum millesimum quinquagesimum quartum, V. Idus Septembris. Quo die narratio manifestationis in ecclesia eadem legitur a prædicto Vrsione descripta.

[9] Celebrant etiam Cluniacenses VIII. Idus Ianuarij Exceptionem S. Marcelli Papæ. Vnde colligitur reliquias eius etiam alibi haberi. [Aliquæ Cluniaci.] Martyrium autem exstat ad diem decimum sextum Ianuarij, cuius auctores esse videntur Romanæ Ecclesiæ Notarij.

[10] Pingitur in Alto-monte, sedens cum duabus ecclesiis in manibus, & duobus Imperatoribus sub se prostratis. [Quomodo pingatur.] De Imperatoribus satis constat: ij enim sunt Diocletianus & Maximianus, vel potius Maximianus & Maxentius, quos martyrio suo superauit: sed de ecclesiis minus clarum est. Non dubito tamen quin his significetur domus Lucinæ a S. Marcello in ecclesiam consecrata, in qua frequenter Missas celebrabat; & domus Cyriaci, in qua dictus Papa fontem consecrauit. Hæc enim loca erant ecclesiæ, non quales nunc habemus, sed quales ea tempora in grauissima persecutione admittebant. Sunt denique qui Marcilij nomen a Marcello corruptum iudicent.

[11] Hæc Molanus. De reliquiis S. Marcelli Cluniacum allatis ista habet Andreas Saussaius in Supplemento Martyrologij Gallicani: Apud Cluniacum receptio reliquiarum S. Marcelli Papæ & Martyris, hodie Romæ coronati: [Eius festiuitas Cluniaci.] cuius ob suscepta sacratissima pignora, cum apud Cluniacum frequentari cœpisset natalis celebritas, Petrus Abbas, cognomento Venerabilis, eius in honorem sermonem luculentum habuit, qui etiamnum inter eius opuscula insignis est. Hæc ille. at sermo ille cum ceteris B. Petri Venerabilis operibus in Bibliotheca Cluniacensi editus non est; testaturq; Andreas du Chesne nondum repertum.

EPITOME VITÆ S. MARCELLI
ex libro de Romanis Pontificibus.

Marcellus Papa et Martyr (S.)

[1] Marcellvs natione Romanus, ex patre Benedicto, de a regione Via Lata, sedit annos quinque, menses b sex, dies 21. Fuit autem temporibus c Constantij, & Galerij, & d Maxentij, a e consulatu Maxentij quarto, & Maximi, vsque f post consulatum … g Hic fecit cœmiteria Via Salaria, [Quando, quæ gesserit S. Marcellus.] & h XXV. Titulos in vrbe Roma constituit; quasi Diœceses, propter baptismum, & pœnitentiam multorum, qui conuertebantur ex paganis, & propter sepulturas Martyrum. Hic ordinauit i 26. Presbyteros in vrbe Roma per mensem Decembris, Diaconos duos, k & Episcopos per diuersa loca 21.

[2] Hic coarctatus est, & tentus, eo quod Ecclesiam ordinaret, comprehensus a Maxentio, vt negaret se esse Episcopum, & sacrificiis se humiliaret dæmoniorum; qui semper l contemnens, deridens dicta & præcepta Maxentij, damnatus est in m catabulo, qui dum multis diebus seruiret in catabulo, [Damnatur ad catabulum,] orationibus & ieiuniis Domino seruire non cessabat. Mense autem nono, nocte venerunt Clerici eius omnes, & n exemerunt eum de catabulo.

[3] [educitur.] Matrona autem quædam, nomine o Lucina, quæ fecerat cum viro suo Marco annos 15. & in viduitate sua habebat annos 19. suscepit B. Marcellum, [Domum Lucinæ consecrat.] p quæ domum suam q nomine B. Marcelli titulum dedicauit, vbi die noctuque hymnis & orationibus Domino Iesu Christo, confitebatur. Hoc audito Maxentius misit, & tenuit iterum B. Marcellum, [Iterum damnatur.] & iussit in eadem Ecclesia iterum r plancas externi, vt ibidem animalia catabuli s congregata starent, & ipsis B. Marcellus deseruiret. Qui tandem in seruitio animalium nudus amictus cilicio defunctus est. Cuius corpus collegit B. Lucina, & sepeliuit in cœmiterio Priscillæ, [Moritur.] via Salaria, XVII. Calendas Februarij: & cessauit Episcopatus diebus 20. Lucina vero proscriptione damnata est.

[Annotata]

a Est ea in veteri Vrbis descriptione regio septima, a Campo Martio versus Capitolium. Via nomen etiamnum retinet, teste Panuinio.

b Abbo Flor. Luithprand. MS. Bertinianum, septem. Baronius mensem vnum, dies 25.

c Anno Christi 304. Constantius Chlorus & Galerius Maximianus Armentarius e Cæsaribus Augusti & Imperatores facti. [Constantius & Galerius Augusti.] Eodem anno occisus videtur S. Marcellinus, vt suo loco videbimus, cum sedisse dicatur a consulatu Diocletiani VI. Constantij II. vsque ad Diocletiani IX. Maximiani VIII. quem anno 304. gesserunt, & cum imperio deposuerunt.

d [Maxentius.] Maxentius Maximiani Herculei filius, allatis Romam Constantini Magni imaginibus, a Prætorianis militibus subito Imperator acclamatus est.

e Mendum hic est. nam quartus Maxentij consulatus consignatur anno Christi 312. at factus est Pontifex Marcellus anno 304. quo vero mense aut die incertum est.

f MS. Bertin. vsque post consulatum Constantij. editi habebant, vsque ad consulatum, nec addebant cuius: & suspicio etiam in illo MS. mendi. Nam qui P. C. VI. post consulatum sextum Constantij & Galerij notatur annus, fuit Christi 307. cuius Consules alij tradunt Constantinum & Herculeum IX. ast eo anno non est mortuus Marcellus. Annus vero 309. notatur P. C. X. & VII. siue post consulatum Herculei X. & Galerij VII. rursumq; annus 310. P. C. X. & VII. iterum. Fortassis ita scripserat huius de Pontificibus libelli auctor, vsque post consulatum X. & VII. quod cum librarij non intelligerent, omiserunt, alij addiderunt Constantij

g Ita codex Bertinianus. editi habent: Hic rogauit quamdam matronam, [Cœmiteria via Salaria.] nomine Priscillam, & fecit. Supra cum de S. Priscilla seniore egimus, diximus hanc iuniorem minus nobis probari, licet a recentioribus statuatur, ex huius vnius libelli fide, haud sat certa, vt hinc patet. Alia fuere via Salaria cœmiteria, vt ex Pancirolo ibidem diximus, quæ fortassis a Marcello ædificata aut instaurata; in veteri illo Priscillæ S. Marcellini & sociorum ab ipsomet Marcello condita corpora sunt: idne quoque reparationis eguerit, quam ipse adhibuerit, haud nobis constat. Abbo solum habet: Hic fecit cœmiterium via Salaria. Adonis quædam exemplaria, & Notkerus: Hic fecit cœmiteria via Salaria.

h Titulus pro ecclesia vsurpatur aut domo diuino cultui mancipata. nam vt quæ Fisco vendicabantur domus aut prædia, iis velum imagine aut nomine Cæsaris insignitum, quod & cortina regia dictum, apponebatur; [Titulus, pro ecclesia.] ita quæ Deo sacrisq; Christianis consecrabantur ædes, Crucis vexillum, ceu titulus iis proponi solitum. Romæ non nisi præstātiores ecclesiæ Tituli sunt appellatæ, quibus Presbyteri aut Diaconi præfecti, qui deinceps Cardinales sunt appellati. De his agit fuse & erudite Baronius to. 2. ad an. 112. nu. 4. & sequentibus, in Notis ad Martyrol. 26. Iulij & alibi. Titulos ipsos Galesinius in Notat. ad Martyrol. hoc die, Octauius Pancirolus, Andreas du Chesne in vitis Pontific. in Marcello, & alij recensent.

i MS. Bertin. 15. Luithprandus 25.

k Desunt hæc in MS. Bertin.

l Idem MS. contendens contra dicta.

m [Catabulum.] Catabulum est stabulum publicorum iumentorum, quæ ad vehenda onera deseruirent. Notionem vocis exponit Papias: Catabole, inquit, proprie dicitur cum quid de sublimi inferius iacitur. & mox: Catabulum clausura animalium, vbi desuper aliquid iacitur. Hinc Catabulenses dicti, qui prædicta oneraria iumenta ductabant; de quibus Baronius in Notis ad Martyrol. ex Cassiodori variarum lib. 3. ep. 10. & lib. 4. ep. 47. & aliis. De pluribus Ecclesiarum præsidibus ad equos imperatorios curandos damnatis agit Eusebius lib. 8. cap. 22. Pro catabulo habet Notkerus extabulum, quædam MSS. stabulum, quædam cantabulum. Cuspinianus cataballum.

n Ita legendum videtur. Bertin. MS. habebat, exuerunt. editi, emerunt. at si pretio libertatem sancti Pontificis a custodibus, aut Catabulensium præfecto redemerunt, cur noctu? cur omnes? poterat id per vnum alterum ve aptius fieri.

o De hac Lucina, agemus 30. Iunij. Nupta fuerat Marco, vt hic dicitur, Falconi Piniano, qui cum esset Asiæ Proconsul, [S. Lucina] cum vxore conuersus est, vt in Actis S. Anthimi XI. Maij refertur.

p MS. Bertin. quæ in domum.

q Dicitur & Lucinæ titulus, vt videre est apud Galesinium. De hac ecclesia multa curiose congerit Pancirolus.

r [Planca.] Papias: Planca dicitur quod plana collocetur in aliquo ædificio.

s MS. Bertin. conligata, forte rectius.

EPITAPHIVM S. MARCELLI
auctore S. Damaso Papa.

Marcellus Papa et Martyr (S.)
a

Ex Damaso.


Veridicus rector lapsos quia crimina flere
Prædixit miseris, fuit omnibus hostis amarus. [S. Marcellus exulauit.]
Hinc furor, hinc odium sequitur, discordia, lites,
Seditio, cædes: soluuntur fœdera pacis:
Crimen ob alterius Christum qui in pace negauit,
b Finibus expulsus patriæ feritate Tyranni.
Hæc breuiter Damasus voluit comperta referre,
Marcelli vt populus meritum cognoscere posset.

[Annotata]

a Id Andreas du Chesne edidit.

b Nulla alibi, quod sciamus, mentio exilij S. Marcelli.

ACTA
ex variis veteribus MSS.

Marcellus Papa et Martyr (S.)

BHL Number: 5235

Ex mss.

CAPVT I.
SS. Cyriaci & Sisinnij comprehensio. S. Aproniani martyrium.

[1] [Christiani milites ad opera damnati.] Tempore quo a Maximianus Augustus rediens de partibus Africæ ad vrbem Romam, volens placere Diocletiano Augusto, vt in nomine eius b thermas c a solo ædificaret, cœpit in inuidiam Christianorum omnes milites Romanos ad afflictionem laboris compellere, & per varia loca alios ad lapides, alios ad arenam fodiendam damnauit.

[2] In ipso tempore erat vir Christianus, nomine d Thrason, vir potens & facultatibus locuples, & vita fidelis. [aliti a S. Thrasone,] Hic cum vidisset affligi Christianos ad fatigationem & laborem, cœpit de sua facultate sanctis Martyribus alimoniam & victum ministrare, [per S. Cyriacum & socios.] per viros Christianos e Cyriacum, Sisinnium, Smaragdum, & Largum. Hoc audiens f B. Marcellus Vrbis Episcopus, gaudio repletus est magno, de eleemosyna quam Thrason Sanctis ministrabat. Et rogans ad se venire sanctos viros Christianos & seruos Domini nostri Iesu Christi Cyriacum & Sisinnium, Smaragdum & Largum, inquisiuit ab eis: & notum fecerunt S. Marcello Episcopo, quomodo Thrason Sanctis Dei victualia ministrabat. Tunc gaudio repletus ducens consilium, consecrauit Sisinnium & Cyriacum Diaconos Ecclesiæ Romanæ.

[3] [Cyriacus & Sisinnius ad eadem opera damnati,] Factum est autem, vt vna nocte, dum deferrent humeris suis victum, quem Thrason ministrabat, tenti sint a militibus paganis, & perducti ad Tribunum g Exspurium. Suscipiens eos Tribunus, retrusit in custodiam publicam. Post diem vero tertium nuntiauit Maximiano Augusto. Hoc cum audisset Maximianus iussit, vt cum custodia & ipsi foderent arenam, & humeris suis portarent vsque ad locum vbi thermæ ædificabātur. Erat autem vir senex inter eos nomine h Saturninus, qui iam senectute maceratus fuerat, [Saturninum iuuunt.] & cœperunt eum ad portandum adiuuare. Hoc cum viderent custodes fieri, quia Cyriacus & Sisinnius Diaconi & suas & aliorum sarcinas cum adiutorio Christi portarent, mirati sunt, & nuntiauerunt Tribuno Exspurio. Tunc Tribunus nuntiauit Maximiano Augusto, dicens, quod cum hymnis & laudibus Dei & omni veneratione Christo gloriam reddebant.

[4] [Sisinnius tyranno intrepide respondens,] Eodem tempore misit Maximianus Augustus, & iussit sibi Sisinnium præsentari. Qui cum præsentatus fuisset, dixit ad eum Maximianus: Quis vocaris? Respondit: Ego peccator Sisinnius vocor seruus seruorum Domini nostri Iesu Christi. Maximianus Augustus dixit: Quæ carmina sunt in vobis? Respondit Sisinnius Diaconus, dicens: Si cognosceres quæ sunt carmina fidelium, scires vtique Creatorem tuum. Respondit Maximianus, dicens: Et quis est Creator, nisi inuictus Hercules? Respondit Sisinnius Diaconus: Nobis turpe est i vel nominare vel audire illum. Maximianus dixit: Vnum tibi e duobus eligere festina: aut sacrifica deo Herculi, aut carnes tuas ignibus cremabo. Sisinnius Diaconus dixit: Et ego quidem semper hoc optaui; verumtamen si meritus fuero, [coniicitur in carcerem.] vt coronam desideratam accipiam. Iratus Maximianus Augustus, tradidit eum Laodicio Præfecto. Tunc Laodicius Præfectus retrusit eum in k custodia Mamertini, & fuit ibi in custodia diebus l decem & septem.

[5] Post hos dies transactos iussit Laodicius Præfectus adspectibus suis Sisinnium præsentari. Qui cum prȩsentatus fuisset ab Aproniano Commentariensi, subito lux de cælo facta est, [Apronianus luce & voce cælesti conuertitur:] & vox de luce exiit dicens: Venite ad me benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est a constitutione mundi. Tunc Apronianus tremefactus, cecidit ad pedes Sisinnij Diaconi dicens ei: Adiuro te per Christum quem confiteris, ne tardes me baptizare, & facias me tecum pertingere ad coronam. Eadem hora allata est aqua, & catechizauit eum, & benedixit fontem, & deposuit eum nudum in peluim & dixit ei: Credis in Deum Patrem omnipotentem, & in filium eius vnicum Dominum nostrum Iesum Christum, & in Spiritum sanctum? Et ille respondit: Credo. Et Sisinnius Diaconus dixit ei: Illuminet te Christus. Et eleuauit eum de pelui, & duxit eum ad S. Marcellum Episcopum, quem chrismate consignauit, & altare consecrauit: & sic participati sunt omnes corpus & sanguinem Domini nostri Iesu Christi.

[6] Eodem die post meridiem iussit sibi Laodicius Præfectus prȩsentari Sisinnium Diaconum. [vltro se Iudici sistit:] Veniens autem cum Sisinnio Diacono Apronianus Commentariensis iam baptizatus, cœpit clamans dicere: Quid vos coarctat diabolus in Dei seruos tanta mala exercere? Tunc Præfectus dixit ad Apronianum Commentariensem: Quomodo te video, & tu Christianus es effectus. Respondit Apronianus: Væ mihi infelici, quia perdidi dies meos. Respondit Præfectus: Vere modo perdes dies tuos, & iussit eum capitalem subire sententiam, [plectitur capite.] dicens: Si hic extinctus non fuerit, multi pereunt. Eodem tempore ductus in via Salaria, milliario secundo, capite truncatus est sub die m quarto Nonarum Februariarum.

[Annotata]

a Anno Diocletiani 4. vt habet Eusebius in Chronico, Quinquegentiani Africam infestauerunt, idq; annis pluribus, accedente Iuliano tyranno. Ita Aurelius Victor: Eodem tempore Orientem Persæ; Africam Iulianus ac nationes Quinquegentanæ grauiter quatiebant. At Persæ anno demum Diocletiani 14. iuxta Eusebium Pontaci, aut iuxta editionem Scaligeri 19. victi a Galerio. commissa, vt idem ait Victor, Africa Italiaque Herculio; qui rem feliciter gessit.

b Eusebius an. 15. Diocletiani, qui est Christi 298. aut, secundum editionem Scaligeri, 18. Christi 302. [Thermæ Diocletianæ.] Thermæ Diocletianæ Romæ factæ, & Maximianæ Carthagine. Fuerunt illæ Vrbis regione sexta, quæ Alta semita dicitur. Eo anno cœptæ sed non nisi septennio post dedicatæ a Constantio & Galerio Augustis, Seuero & Maximino Cæsaribus, vt ex veteri inscriptione docet Onuphrius Panuinius. Eæ in ecclesiam deinde S. Mariæ & Angelorum a Pio IV. Papa consecratæ.

c al. soli. al. & solia. Est enim solium vas balneis vsitatum, in quo sedentes lauabant. Suetonius in Augusto cap. 82. At quoties neruorum caussa marinis Albulisque calidis vtendum esset, [Solium in balneis.] contentus hoc erat, vt insidens ligneo solio, quod ipse Hispanico verbo duretam vocabat, manus ad pedes alternis iactaret. At Plinius lib. 33. c. 12. feminas, cum lauarentur, nisi argentea solia fastidisse sua ætate, scribit.

d Is deinde cum Pontiano, Prætextato, & aliis, [S. Thrason.] martyrium subiit, coliturq; XI. Decembris. Præclara de eo narrantur in vita son. S. Susannæ virginis & Martyris XI. Augusti.

e Horum natalis agitur 16. Martij, translatio 8. Aug.

f Imo Marcellinus hic & in sequentibus legendum recte monet Baronius, vsque ad imperium Galerij & Constantij.

g Sur. Spurium. forte Exuperium.

h Coluntur SS. Saturninus & Sisinnius 29. Nouemb.

i al. vel nominare illum, vel audire vos.

k De hoc carcere & Tulliano fuse & docte disserit Baronius in Notis ad Martyrol. 14. Martij. In hoc Mamertini carcere detenti fuerunt sancti Apostoli Petrus & Paulus, aliiq; innumeri Sancti.

l MS. Audom. Sedecim.

m quo ab Ecclesia colitur.

CAPVT II.
SS. Sisinnij, Saturnini, Papiæ, Mauri martyrium.

[7] Tvnc iussit retrudi in custodiam Saturninum senem, & Sisinnium Diaconum, dicens: Si non immolauerint diis, diuersis eos pœnis interficiam. Tunc Saturninus senex cum esset in custodia vna cum Sisinnio Diacono, veniebant ad eos multi gentiles, & baptizabantur cum omni fiducia. Audiens hoc Laodicius Præfectus, iussit sibi tribunal parari in Vrbe in Tellude. a Et post dies quadraginta duos, [Saturninus & Sisinius] misit & exhibuit sibi Saturninum & Sisinnium Diaconum: & vincti catenis, adducti sunt in conspectu Laodicij, nudis pedibus. Quibus dixit Laodicius: Quid est? non deposuistis vanas superstitiones, & adoratis deos, quos Imperatores adorant? Respōdit Sisinnius Diaconus: Nos peccatores adoramus Dominum nostrum Iesum Christum, filium Dei. Nam dæmonibus & lapidibus numquam humiliamur. Laodicius dixit: Deferatur tripoda, & thurificent maiestatibus. Saturninus dixit: Cōterat Dominus deos gentium. Et continuo soluta est tripoda ærea velut lutum. Tunc videntes duo milites b Papias & Maurus cœperunt clamare, & dicere: [Papiam & Maurum conuertunt:] Vere Deus est Dominus Iesus Christus, quem colunt Sisinnius & Saturninus.

[8] Iratus itaque Laodicius Præfectus iussit eos in eculeo c leuari. Et cum traherentur, neruis, fustibus, & d scorpionibus cæsi sunt. Illi autem clamabant dicentes: Gloria tibi Domine Iesu Christe, quia meruimus socij fieri seruorum tuorum. [cum iis torquentur:] Tunc Papias & Maurus clamabant, dicentes: Vt quid vos sic coarctat diabolus in seruos Dei ista exercere? Iratus Laodicius iussit, vt cum lapidibus os eorum contunderetur, & retrudi fecit in carcerem; Saturnino autem & Sisinnio flammas ad latera poni. Illi autem in eculeo pendentes, vultu alacri gratias Deo agebant. Eadem vero die dedit eis capitalem subire sententiam. [occiduntur;] Et depositi de eculeo, ducti sunt e via Numentana, milliario secundo, & ibi capite sunt truncati. Eorum autem corpora collegit Thrason cum f Ioanne Presbytero, & sepeliuit in prædio suo via Salaria sub die g quarto Calendarum Decembr.

[9] [dein Papias & Maurus.] Post dies duodecim, iussit Laodicius Præfectus Papiam & Maurum milites, qui baptizati fuerant a B. Marcello Episcopo, sibi præsentari in h Circo Flaminio. Quos cum vidisset, dixit ad eos: Nunc cognoui, quod & vos Christiani sitis. Papias dixit: Vere Christiani. Dicit ad eos Laodicius: Deponite & absoluite vanam fallaciam, & adorate deos, quos Principes adorant. Respondit Maurus, & dixit: Adorent eos, qui desperauerunt de animabus suis, vt in æternum pereant. Laodicius Præfectus dixit: Modo vos desperabitis de animabus vestris, si non sacrificaueritis diis immortalibus. Audite & facite quæ dico, & viuite. Respondit Papias: Sacrifica tu, & viues in tormentis æternalibus. Tunc iussit eos sterni in terram, & fustibus cædi. Et cum diu cæderentur, nulla vox ex eis audita est nisi tantum: Christe adiuua nos seruos tuos. Tunc iussit eos leuari de terra, & plumbatis cædi. Et cum diu cæderentur emiserunt spiritum. Quorum corpora collegit noctu Ioannes Presbyter, & sepeliuit in via Numentana, sub die quarto Calendarum Februariarum i ad Nymphas B. Petri, vbi baptizabat.

[Annotata]

a Id est, æde Telluris, quæ erat regione quarta, intra Carinas.

b Coluntur Papias & Maurus 29. Ianu.

c Alij MSS. codices habent suspendi.

d S. Isidor. lib. 5. Origin cap. 27. Si lenis fuerit, virga est; si certe nodosa vel aculeata, scorpio rectissimo nomine vocatur, quia arcuato vulnere in corpus infigitur. [Scorpio.] at Papias: Scorpiones, genus duplicis flagelli, vel magni fustes. vide Baronium in Notis ad Martyrol. 12. Iunij.

e Via Nomentana a porta Viminali (quæ & Ficulnensis olim, nunc S. Agentis, [Via Nomentana.] a proxima eius Diuæ æde, appellatur) Nomentum ducit, Sabinorum oppidum, cui nunc Lamentano nomen esse volunt, XII. ab Vrbe millibus passuum. Numentum, pro Nomento, scribunt recentiores.

f Coluntur SS. Ioannes & Crispus Presbyteri Martyres 18. Augusti. eorum frequens mentio in Actis Martyrum.

g At nunc III. Kal. Dec. coluntur, vt supra diximus.

h Sic appellata regio IX. Vrbis, [Circus Flaminius.] in qua is Circus, in quem, (aut vicinam quampiam ædem) sæpius cogi Senatum solere docet ex veteribus Marlianus in topographia Vrbis lib. 5. cap. 9.

i Pancirolus hoc cœmiterium ait septem millibus passuum ab Vrbe distare.

CAPVT III.
Artemiæ & Iobiæ regiæ virgines a dæmone per S. Cyriacum liberatæ.

[10] Post non multos dies narrauit omnia Laodicius Prȩfectus Augustis Diocletiano & Maximiano de militibus, & de Sanctis quos interfecerat: & gauisi sunt Diocletianus & Maximianus Augusti. Deinde post paucos dies nuntiatum est Diocletiano Augusto, eo quod filia eius Artemia vexaretur a dæmonio. [Artemia Diocletiani filia energumena,] Vnde grandi afflictione contristatus est, & die præsenti noluit comedere cibum. Et dum multo tempore in custodia esset B. Cyriacus, & iam de eo obliuio esset facta, multi Christiani pergebant ad eum in custodiam, & cæci illuminabantur, & infirmi salui fiebant a languoribus suis. Interea cœpit vrgeri Artemia Diocletiani filia a dæmonio. [a S. Cyriaco dono curationum prædito,] Hoc cum nuntiatum fuisset Diocletiano Augusto, intrauit ad eam in cubiculum: & ecce ipse dæmon clamare cœpit per os Artemiȩ præsente Diocletiano, dicens: Nisi venerit Cyriacus Diaconus, non exeo. Confestim autem misit Diocletianus ad eum in custodiam, vbi erat inclusus ac vinculis constrictus, cum Largo & Smaragdo, & eiecit eum de custodia. Et cum præsentatus fuisset Diocletiano Augusto, cœpit rogare eum, vt intraret ad filiam eius.

[11] Cumque intrasset ad eam Cyriacus, dixit: In nonomine Domini nostri Iesu Christi præcipio tibi, vt exeas ab ea. Dæmon autem respondit per os Artemiæ, dicens: Si vis vt exeam, da mihi vas vbi ingrediar. Dicit ei Cyriacus: Si potes, ecce corpus meum ingredere. Respondit diabolus per os Artemiæ: In vas tuum non possum ingredi, quia vndique clausum & signatum est. [liberatur,] Dicit ei Cyriacus: In nomine Domini nostri Iesu Christi crucifixi, exi ab ea, vt fiat vas mundum ad a seruiendum Spiritui sancto. Et dixit ad Artemiam: Filia, crede in Deum Patrem omnipotentem, & in Iesum Christum filium eius vnicum Dominum nostrum. At ille exclamauit, dicens: O Cyriace, si hinc me eiicis, in Persidam te faciam venire. Dicit ei Cyriacus: In nomine Domini nostri Iesu Christi exi; & continuo exiuit.

[12] Tunc clamauit Artemia dicens: Per ipsum nomen te contestor, vt me baptizes: [baptizatur.] quia video de longe Dominum, quem tu prædicas B. Cyriace. Tunc tenentes manum eius B. Largus & Smaragdus, leuauerunt eam. Altera autem die secundum consuetudinem catechizauit eam, & allatam aquam benedixit S. Cyriacus, & baptizauit eam prȩsente matre sua b Serena Augusta, in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti. Ab eodem die dicebat Serena filiæ suæ, vt fideliter amaret religionem Christianam. Post menses vero decem & annos duos, c explicata fabrica thermarum cum gloria, cœpit Diocletianus Augustus bene habere Cyriacum Diaconum, [Cyriacus secure degit Romæ:] & donauit illi domum, & præcepit, vt securus viueret in vrbe Roma, faciente Serena Augusta vxore Diocletiani.

[13] Post paucum vero tempus venit legatio a Rege Persarum ad Diocletianum Augustum, vt Cyriacū Diaconum ad se dirigeret: quia filia eius a dæmonio vexabatur. Tunc Diocletianus Augustus videns tantam supplicationem d Saporis Regis Persarum, præcepit vxori suæ Serenæ, vt rogaret ad se venire Cyriacum Diaconum. Qui cum venisset Cyriacus ad Serenam Augustam, dicit ei legationem Saporis Regis Persarum, [mittitur in Persidem, viaticum offerente Serena Augusta Christiana:] sicut dixerat ei Diocletianus Augustus maritus suus. Dixit ei Cyriacus Diaconus: Cum auxilio Domini mei Iesu Christi Saluatoris, vadam securus. Eodem vero tempore Serena Augusta Christianissima dedit omne vehiculum, vel necessaria quæ opus fuerant in naui: & cum eo Largus & Smaragdus perrexerunt vsque ad Persidam. Milites vero cum e veredis ibant. Beatus autem Cyriacus cum baculo suo prius perueniebat ad mansionem, vsque dum perueniret ad Saporem Regem Persarum. [pedes comites præcedit.]

[14] Cumque præsentati fuissent Regi Cyriacus Diaconus, & Largus & Smaragdus, dixit ad eos Rex: Quis ex vobis dicitur Cyriacus Diaconus? Et vt cognouit, quis esset Diaconus, adorauit eum, rogauitque vt introiret in cubiculum ad filiam eius, nomine f Iobiam. Eadem hora exclamauit diabolus ex ore puellæ, & dixit ad Cyriacum: Quid est Cyriace? Respondit Cyriacus: In nomine Domini mei Iesu Christi præcipio tibi, immunde spiritus, exi, & iam non reuertaris in eam. Respondit diabolus: Fatigatus es. Respondit Cyriacus: [Iobiam filiam Saporis a dæmone liberat:] Ego exiui in nomine Domini mei Iesu Christi, cuius auxilio gubernatus sum, & in omnibus gubernor, & non sum fatigatus. Dicit ei diabolus: Tamen ego te perduxi, ad quod volui. Cyriacus autem Diaconus cum vidisset puellam fatigari, proiecit se in pauimentum, orans & flens, & dicens: Imperat tibi Dominus meus Iesus Christus, quem g confessus sum, vt exeas. Respondit diabolus: Da mihi vas, vbi ingrediar. S. Cyriacus dixit: Dominus Iesus Christus, Deus de Deo, ipse imperat tibi vt exeas. Et ecce cum vlulatu magno & cum clamore spumans & clamans dicebat in h aere diabolus: O nomen terribile, quod me coarctat exire! Et ab eadem hora salua facta est Iobia.

[15] Tunc B. Cyriacus dixit ei: Filia crede in filium Dei, & semper i sana eris. Respondit Iobia: Ego credo in Dominum Iesum Christum, quem tu prædicas. [eam baptizat,] Et fecit eam catechumenam more solito, & catechizauit eam, & allata aqua, k deposuit eam in concham argenteam; & benedixit aquam, & dixit ei: Iobia, credis in Deum Patrem & Filium & Spiritum sanctum? Respondit: Credo. Et dixit ei: Credis carnis resurrectionem? Respondit: Credo. [cum patre & aliis:] Et eleuata de concha cœpit dicere Iobia: Vere Dominus Iesus Christus, quem prædicat B. Cyriacus, ipse est Deus. Eadem hora omnes affines eius baptizati sunt: & ipse Rex baptizatus est, & alij promiscui sexus, numero l quadringēti & viginti similiter baptizati sunt. Eodem tempore multa dona vel pecunias obtulit Rex B. Cyriaco. Cui S. Cyriacus dixit: Nos gratiam Domini nostri Iesu Christi pretio non offerimus, [dona oblata respuit:] sed fide æstimamus. Et nihil accepit: sed tantum pane & aqua cum Largo & Smaragdo vsus est. Post dies autem quadraginta quinque ascendens nauim, [Romam redit:] cum commendationibus epistolarum Regis reuersus est Romam. Quem cum grandi honore suscepit Diocletianus Augustus cum vxore sua, & filia: & cœpit B. Cyriacus habitare cum Largo & Smaragdo in domo, quam ei donauerat Diocletianus iuxta thermas Diocletianas.

[Annotata]

a Alij MSS. superueniendum.

b Colitur S. Serena 16. Aug.

c Alij MSS. expleta. at non videntur thermæ absolutæ ante imperium Constantij & Galerij, a quibus dedicatæ, vt supra diximus.

d [Sapores Reges Persarum duo.] Non probatur Baronio hæc historia, to. 3. ad an. 309. num. 6. Nam cum duo memorentur Sapores Reges Persarum, senior qui Valerianum cepit, victusq; deinde est ab Odenato Palmyrenorum Rege; & iunior, qui circa initia Constantini regnum capessiuit, tenuitq; ad annos 70. neutri id conuenire videtur: non seniori vt patet, cum qui sextus ab eo regnasse traditur Narses, siue Narsæus, vt Eusebius Scaligeri habet, 18. anno Diocletiani, vt vero Pontaci editio, 15. victus sit a Galerio. Narseti Misdates successit, regnauitq; annos 7. menses 9. ac demum Sapores iunior, & quidem adhuc in matris vtero quasi inauguratus. Ergo non potuit hic imperante Diocletiano filiam habere. & si Christianorum sacris fuisset initiatus, quomodo eos deinde ita acriter persecutus? quomodo non apostasiæ eius quispiam meminit? Potuit regulus quispiam, aut prouinciæ Romanis propinquioris Præfectus fuisse hic Sapores, ex regio fortassis genere. Quamquam non omnia ab historicis scripta sunt: & multa sunt quæ in Agathia hæc narrante lib. 4. reprehendas, illudq; cumprimis quod secundum eius calculum non nisi anno Christi 304. vltimo Diocletiani suscepit regni gubernacula Narsæus.

e [Veredi.] Alij MSS. veredariis. al. vehiculis & veredis. Sunt veredi equi celerrimi tum ad venatum, tum præcipue ad vsum publicorum tabellariorum, qui inde veredarij dicti. Et huiusmodi veredis vti S. Cyriaci comites potuerunt, vt qui ab Imperatore legarentur ad amicum Regem, vel Narsæi bello conciliatum, vel Romanorum commilitonem fortassis aduersus eum.

f al. Iouiam.

g MS. Rip. confessus es.

h al. ipsa hora.

i al. salua.

k [Concha.] Quædam MSS. habent: Deposuit eam nudam in concham argenteam. Est vero concha hic genus patuli vasis, siue peluis.

l Quædam MSS. quadringenti triginta.

CAPVT IV.
SS. Cyriaci, Crescentiani, Artemiæ, & aliorum cædes. Marcelli constantia.

[16] Post menses duos a ambulauit Diocletianus Augustus ad Dalmatias, ibique ægritudine fatigatus, fecit testamentum, & coheredes fecit b filios suos, & c mortuus est. Hoc audiens filius eius d Maximianus Augustus, [comprehenditur:] præcepit vt Christiani, vbicumque inuenti fuissent, punirentur. Et zelo ductus propter sororem suam Artemiam, misit & tenuit Cyriacum Diaconum, & misit eum in custodiam, & præcepit vt in die processionis suæ, [ligatus trahitur ante rhedam tyranni.] ad exemplum Christianorum Cyriacus nudus & catenis obligatus ante rhedam eius traheretur.

[17] Vno autem tempore veniens in die processionis Marcellus Episcopus, obtulit se Maximiano Augusto, dicens ei: Pietati tuæ suggero, seruos Dei, qui orant pro regno tuo & pro republica, [Marcellus tyrannum increpans fustibus cæditur.] quare trucidas? Tunc iratus Maximianus Augustus, præcepit vt fustibus cæderetur, & expelleretur Marcellus Episcopus: & Carpasio Vicario iussit dicens: Audi Carpasi: Cyriacum sacrilegum, qui carminibus magicis & incantationibus suadet hominibus Christum confiteri, diuersis pœnis afflige, si non libamina diis obtulerit.

[18] Eodem tempore Carpasius Vicarius mittens ad custodiam, adduxit Cyriacum Diaconum, Largum, Smaragdum, & Crescentianum, & iussit eos in Tellude præsentari; quibus dixit: Quare non obauditis præceptis Principum, & offertis libamina diis immortalibus? Respondit Cyriacus cum Largo, Smaragdo & Crescentiano: Nos ipsos Domino Iesu Christo offerimus. [Cyriacus pice liquata perfunditur.] Carpasius Vicarius dixit: Quod vobis iubetur, facite. Senectus tua alba facta est, Cyriace, sed modo eam iuuenem facio. Et iussit picem reliquari: & cum reliquata fuisset, præcepit vt in capite B. Cyriaci Diaconi funderetur. Tunc cœpit clamare B. Cyriacus & dicere: Gloria tibi Domine, qui nos seruos tuos dignatus es portas cælestis regni introire.

[19] Dicit & aliis Carpasius: Sacrificate, aut peribitis sicut perfidus Cyriacus. Dixerunt: Nos peccatores Domino Iesu Christo nosmetipsos sacrificium offerimus. [S. Crescentianus in tormentis moritur.] Tunc Carpasius Vicarius adduxit in conspectum suum eculeum, & iussit suspēdi Crescentianū, & fustibus cȩdi, in conspectu Cyriaci, Largi, & Smaradgi. Et cum diu attraheretur neruis, & fustibus cæderetur, & vngulis raderetur, voce magna clamabat dicens: Gloria tibi Domine Iesu Christe, qui nos ad gratiam tuam dignatus es euocare. Carpasius dixit: Date flammas ad latera eius. Et cum diu incendio constrictus vreretur, emisit spiritum. Cuius corpus iussit iactari ante Cliuum Vrsi, in platea ante templum e Palatij. Ipsa nocte venit Ioannes Presbyter, & collegit corpus eius, & sepeliuit in cœmiterio Priscillæ, in arenario via Salaria veteri, sub die f VIII. Calend. Decembris.

[20] Post mortem autem Crescentiani, retrusit in custodiam Largum & Smaragdum & Cyriacum. Post dies vero quatuor resedit in eodem loco in Tellude, & præcepit sibi præsentari Cyriacum Diaconum, cui sic dixit: Quare dies senectutis tuæ cum tormentis ad inferos deducis? Respondit Cyriacus Diaconus: [Cyriacus iterum torquetur:] Ego semper hoc optaui. Dicit ei Carpasius: Sacrifica diis immortalibus, & viues. Cyriacus respondit: Sacrificent eis, qui non cognouerunt creatorem suum Dominum nostrum Iesum Christum. Hoc cum audisset impiissimus Carpasius Vicarius, iratus est valde, & iussit eum in g catasta extendi, & attrahi neruis, & fustibus cædi. Cyriacus autem clamabat, dicens: Miserere mihi peccatori Domine Iesu Christe. Eodem die nuntiauit Carpasius Vicarius omnia Maximiano Augusto, quæ exercuerat in Sanctos Dei. Tunc iratus Maximianus iussit omnes vinctos, qui erant in custodia, vna cum Cyriaco capite truncari. Et data sententia, [cum aliis 21. capite plectitur.] ducti sunt cum Cyriaco Diacono promiscui sexus, numero viginti & vnus, & decollati sunt via Salaria intra thermas Salustij foras muros. Quorum corpora collegit nocte Ioannes Presbyter, & sepeliuit eos in eadem via: sanctum vero Cyriacum collegit, & commendauit ibidem sub die XVII. Calend. Aprilis, ad gloriam & laudem Dei. [S. Artemia occiditur.] Ipso tempore Maximianus Augustus interfecit sororem suam h Artemiam.

[Annotata]

a Exacto imperij anno vicesimo, sponte id deposuit Diocletianus, ea præcipue caussa, quod extirpare, vt cupiebat, religionem Christianam non posset, vt in Actis S. Mennæ & sociorum 10. Dec. traditur. [Diocletianus imperio se abdicat.] vt idem faceret, Maximianum Herculeum, licet ægerrime, traduxit.

b Filios naturales non reliquit. Galerius Maximianus eius gener fuerat, Constantius Herculei: ij Augusti tum facti.

c Imo priuatus annos prope nouem egit, vt Aurelius Victor scribit.

d Baronius deinceps restituendum censet Maxentij nomen, vbi Maximianus nominatur. Id nobis haud satis expeditum est pronuntiare. Fuit certe Romæ aliquamdiu Galerius, qui Diocletiani filiam, Artemiæ sororem, vxorem habuerat. Nam Aurelius Victor de Constantino scribit: Hic, dum iuuenculus a Galerio in vrbe Roma, religionis specie, obses teneretur, fugam arripiens, &c. Et ne dubitet quis num post depositam a Diocletiano purpuram id contigerit, subdit: ad patrem in Britanniam peruenit: & forte iisdem diebus ibidem Constantium parētem fata vltima perurgebant.

e Surius & MS. Aud. Palladis. fuit delubrum Palatij in regione 10. quæ Palatium dicebatur: Templum Mineruæ, siue Palladis in 13. quæ Auentinus.

f Colitur eo die, videlicet 24. Nouembr. S. Crescentianus.

g De varia significatione vocis catasta consule Baronium in Notis ad Martyrol. 16. Martij. [Catasta.]

h Ferrarius in generali catalogo SS. scribit 12. Aug. coli Romæ in ecclesia S. Siluestri S. Artemiam virginem & Martyrem, [S. Artemia.] cetera latere. in indice Catalogi SS. Italiæ, tradit Diocletiani filiam fuisse, coli 8. Aug. corpus in ecclesia S. Siluestri seruari. Alia Martyrologia 16. Aug. cum matre Serena eam referunt.

CAPVT V.
S. Lucinæ pietas. Marcelli labores, martyrium.

[21] [S. Marcellus & Lucina cæsorum corpora sepeliunt.] Post dies autem octo, veniens Marcellus Episcopus cum Lucina matrona Christianissima, condiuit corpora Sanctorum cum aromatibus, & linteaminibus, & imposuit noctu in a pauone cum eunuchis suis, & sustulit vbi commendati fuerant. Translata sunt corpora cum S. Cyriaco b in prædio eius via Ostiensi, milliario ab vrbe Roma septimo; vbi requiescunt in sarcophagis lapideis, quos manu sua recondidit B. Lucina in pace, c vi Idus Augusti.

[22] Eodem tempore B. Lucina fecit donationem de facultate sua ex omnibus sanctæ Ecclesiæ Catholicæ. [Lucina sua dat Ecclesiæ.] Hoc audiens d Maximianus Augustus, indignatus proscriptione eam damnauit. Beata autem Lucina rogauit S. Marcellum Episcopum, vt domum eius ecclesiam consecraret. Quod cum omni deuotione fecit B. Marcellus Episcopus. At vbi frequenter in eadem domo Missas celebrasset in media ciuitate via Lata; audiens hoc Maximianus Augustus, iratus misit in eamdem ecclesiam, & fecit præceptione sua vt in eadem ecclesia plancæ sternerentur ad animalia catabuli publici, [S. Marcellus bestiis seruit:] & eumdem Marcellum Episcopum ad seruitium animalium e deputauit, cum custodia publica. Vbi etiam post multos annos seruiendo, indutus amictu cilicino, emisit spiritum, sub die septimo decimo Calend. Februarij. Cuius corpus rapuit Ioannes Presbyter noctu cum B. Lucina, [moritur:] & condiuit cum aromatibus, & sepeliuit in cœmiterio Priscillæ via Salaria veteri, [sepelitur.] non longe ab vrbe Roma, milliario tertio, vbi requiescit in pace.

[23] [Carpasius domo S. Cyriaci & baptisterio profanatis,] Eodem tempore Maximianus Augustus præcepit ad se venire Carpasium Vicarium, & interrogauit eum de discussione & nece Sanctorum. Et cum vidisset Carpasius placatum sibi Maximianum, petiit ab eo domum B. Cyriaci. Cui confestim donauit domum Cyriaci Diaconi. Et cum introisset in eamdem domum, quam donauerat B. Cyriaco Diocletianus Augustus, inuenit locum vbi S. Cyriacus fontem ædificauit, quem consecrauit B. Marcellus Episcopus, vbi frequenter baptizabat S. Cyriacus venientes ad fidem. Tunc Carpasius Vicarius paganus crudelissimus ingressus est in eamdem domum, dum introiisset & inuenisset baptisterium, fecit in loco eodem balneum, quasi ad deridendam legem Christianorum. Vbi frequenter f lupanariis & scenicis lauacra g exhibebat, turpi lucro gaudens in loco sanctificato. Et cum frequenter ista fierent & epulæ cum sceleratis; quadam die cum se lauissent, & exhiberent sibi epulas, exeunte Carpasio de balneo cum multis sceleratis, [male perit, cum aliquot sociis.] decem & nouem cum Carpasio Vicario subito ceciderunt, & mortui sunt. Ab eodem die clauserunt balneum, & factus est timor magnus in eadem regione vsque in hodiernum diem. Deo gratias.

[24] Sanctorum vero corpora, hoc est, Cyriaci, Largi, Smaragdi, Crescentiani, h Memmiæ & Iulianæ, sepulta sunt in via Ostiensi, [SS. sepulti.] milliario ab vrbe Roma plus minus octauo: vbi orationes eorum florent nunc & semper, & quousque mundus iste steterit, regnante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Mombrit. pauimentum, mendose. Est pauo apud Papiam genus operimenti & vehiculi; [Pauo.] & quidem, vt Martinius notat, rotæ vnius; & dicitur aliis pabo.

b Via Ostiensis a porta Trigemina (quæ & Ostiensis dicta, nunc S. Pauli) Ostiam ducebat. Hoc Lucinæ cœmiterium memorat Pancirolus. Anastasius in Honorio I. Fecit, inquit, [Cœmiterium Lucinæ.] & ecclesiam B. Cyriaco Martyri a solo via Ostiensi milliario septimo, vbi & donum obtulit.

c al. VII. Idus. celebratur ea translatio 8. Aug.

d Omnino hic & deinceps Maxentij nomen restituendū videtur.

e Iam inde ex alio catabulo ereptum a Clericis, vt supra ex libello de Romanis Pontificibus diximus.

f MS. Rip. lupanaribus, adiectiue nimirum, pro lupis ipsis, siue meretricibus, aut qui cum iis lupari soliti

g MS. Audom. exhibebat turpia, ludo gaudens.

h Coluntur SS. Memmia (Mombritio, Meminia) & Iuliana 8. Augusti. earum mentio fit in actis S. Anthimi & sociorum 11. Maij.

ALIA ACTA
auctore Vrsione Abbate Altimontensi,
ex tribus veteribus MSS.

Marcellus Papa et Martyr (S.)

BHL Number: 5237

Avctore Vrsione, ex mss.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Domino suo a Lieberto vere Episcopaliter Episcopo, salutem & prosperitatem frater Vrsio, Abbas nomine & baculo, non opere vel merito.

[B. Lieberti Episcopi Cameracensis laus.] Dignitas, summe Pater, Episcopalis, cui constat præesse, & prodesse Ecclesiis, & rebus Ecclesiasticis, quanto aliquos mœstificat suorum Episcoporum elatione, tanto nos lætificat tuæ humilitatis, religionis, & b nobilitatis prælatione. Respexit quippe Dominus vltima tempora nostra ex alto; dum filios Ecclesiæ, quos oppresserat pessima c bellorum tempestas & desolatio, quotidie releuat tuæ admonitionis, & oraminis melliflua consolatio. Tu es enim Pastor ouium, non aliunde ascendens in ouile, sed per ostium: tu subiectorum baculus, tu in Ecclesia Christi, & tui pastoralis oculus. Fructificando iuuenescit flos Ecclesialis in tua senectute, quæ domitis stimulis dormit cum perpetua Sunamitis virginitate, luxuriamque contemnens cum Berzellai delegat eam adolescenti filio d Maatha, nec vult Iordanem transire. [2. Reg. 19.] Proinde disponis ascensiones in corde tuo, in loco quem Deus posuit certamen vincentibus, scilicet in valle lacrymarum; vbi, quia præuius pater filiis insinuas iter præuium, videbis Deum Deorum, & caro tua exultabit in Deum viuum.

[2] [S. Marcelli & aliorum SS. reliquiæ sub eo repertæ.] Nec desunt patrocinia Sanctorum, quorum reliquiæ quiescentes sub alis tuis, conquisitæ industria antecessorum, temporum quidem contumelia latuerunt diutius, sed tandem quibusdam in locis patuerunt feliciter nouissimis temporibus, quorum omnium intercessionem mihi est orandum; de Sancto autem Marcello Papa & Martyre, tua licentia & benedictione breuiter scribendum, cuius gloriosa apud nos manifestatio, Sedi tuæ nouiter contulit inæstimabilem gloriam, nobis vero peccatoribus momentaliter apud Deum indicibilem fiduciam.

[3] Cuius descriptionis te constituo iudicem, vt quia gratia sui inter me & Deum te habeo sequestrem, [Eius vitam & translationem describit Vrsio Abbas.] in eo quod minus expectatione tua valebit ingenium meum, habeam & defensorem: defensorem, inquam, tantæ audaciæ, vtpote qui ausim opus meis viribus haud ȩquum suscipere, nisi insulsum sermonem meum salsura ingenij tui digneris mellificare. Terram quippe inhabito Naym; in valle Iosaphat, vbi peccatores iudicantur, semper Deum video. Sed quis immunis, quis alienus a peccatis? Nullus prior, nullus posterior, nullus medius: omnis homo reus. Et ego quis sum vt enarrem iustitias Dei, & assumam testamentum eius per os meum? Certe non est speciosa laus in ore peccatoris: sed laudare Deum iam aliquod est initium speciositatis. Quæ vero maior laus Dei & gloria, quam electorum suorum magnificentia, quos suæ dignationis dignatur magnificare munificentia? Hæc est enim, hæc est deuotio Ecclesiarum, diuersis Sanctorum meritis honestarum, prout placuit cælorum Regi disponere mansiones eorum: quemadmodum enim multæ mansiones in domo Patris, ita multæ mansiones Sanctorum in terris, multæque reuelationes, & scribendo reuelatores eorum claritatis. [Ioan. 14. 2] Ego quoque licet non delecter dictandi studio, sed affligar quotidie viuendi ergastulo; famæ tamen consulendo domesticæ, vitam patroni nostri, S. Marcelli scilicet, gestis sanctorum Martyrum Saturnini, Sisinnij, Cyriaci, Largi, & Smaragdi, & ceterorum quorum magister extitit, insertam, necessarium sentio singillatim excerpere; & deinceps quando & qualiter ad nos sit translatus, & postea temporibus nostris manifestatus, æquum duco posteris litterare. In quibus omnibus, dignissime Pater, non attendas comicam e vernulitatem, nec f Mæandrico sermone g firmatam florariam orationem, quia doctrina Christi non constringitur regulis h Donati. Iamque fiat proloquendi modus, ne dum volo esse officiosus, fiam iniuriosus.

[Annotata]

a B. Lietberti Cameracensis & Atrebatensis Episcopi vitam dabimus 23. Iunij. Multa de eo habet Baldricus in Chronico lib. 3.

b Baldricus l. 3. cap. 61. ex Brachatensi patria, nobili ortus prosapia, &c. Alibi diximus Brachantum, vel Bracbantum, dici eam ditionem quæ a Tornaco Teneramundam vsque cis Scaldim sita, [Brabantia vnde dicta.] nunc maxima ex parte Comitatu Flandriæ continetur. Vnde Comites Louanienses, vt inferioris Lotharingiæ Duces dici possent, suam omnem prouinciam cum Brachanti parte coniunctam Brabantiam vocarunt, quæ nunc prima Belgicarum prouinciarum.

c Præcipue ab Hugone Castellano Cameracensi dire vexatus est Liebertus, eiusq; subditi.

d Ita 2 MSS. at S. Gisleni MS. Maacha vulgata edit. habet Chamaan.

e Vulgo vernilitas, assentandi ars, qua vernæ pollent. hic elegantiam Auctor intelligit, qua scriptæ comœdiæ, in quarum plerisq; vernæ.

f Periodico, a Mæandro Phrygiæ fluuio sinuoso ducta metaphora. Nisi quis legat Menandrico: nam Menander poeta comicus fuit, ingeniosus & elegans.

g MS S. Gisleni: syrmatum.

h Ælius Donatus grammaticus fuit, S. Hieronymi Romæ magister.

LIBER I.
Acta S. Marcelli.

CAPVT I. S. Marcelli opera ac decreta.

[4] [Ecclesiæ campus fertilis.] Pvlcrum est videre campos segetum aureis maturatos calamis aristarum; sed pulcrius est attendere campos Ecclesiæ micantes plātatione Martyrum, per sanguinem Agni suo cruore purpuratorum: segetes enim Martyrum sunt passiones, secus aquarum decursus lacrymarum fontibus radicantes. Venientes igitur venient cum exultatione portantes manipulos suos in beatitudine, & qui seminarant in lacrymis, in gaudio metent iuxta arborem crucis, vbi est proximus fons Saluatoris. [Psal. 125.] Vnde plantata Martyrum tolerantia, seminis sui germina cœpit colligere purpurata, postquam victoria Dominicæ passionis antiqui hostis elisa virtute, aduersus Christicolas lues tormentorum iterato cœpit recalescere. Contra quam fides valido fidens armorum munimine, cominus pugnatura procedit, adstat in acie, congreditur, & vincit, & Martyrum gregalem chorum ad cælica regna transmittit. Quo certamine quadripartita mundi plaga concutitur; [Romæ viget idololatria,] sed Roma omnibus superior, deterius cunctis subuertitur: quia quæ cunctos longe lateque ad seruiendum sibi coegerat, nefandissimo ritu cunctarum idolis gentium seruiebat, & quæ dedignabatur aurum habere, sed habentibus imperare, [post Christiana religio.] nunc sibi ipsi non valet repugnare. Vnde accidit vt ibi amplius ferueret immanitas tormentorum, vbi plenius confluxerat impuritas dæmoniorum. Sed non defuit vicissitudo: quia postquam triumphauit Petrus & Paulus in sanguine suo, dæmonum multitudinem exterminauit Martyrum multitudo, quorum sequaces extiterunt plurimi coronis victricibus postea laureati, necnon post Sedem Apostolicam aliqui cælorum regnis inthronizati.

[5] Inter quos S. Marcellus Papa & Martyr effulgens vt sidus aureum, doctrina sua & sanguine nobiliter illustrauit natale solum: erat enim natione Romanus, patre Benedicto progenitus, de regione quæ dicitur Via lata oriundus, florem suæ iuuentutis redolendum reddidit gratia senectutis. Ea quippe totius vitæ suæ fuit intentio, vt in confessione Dei terminaretur sui professio. Nec spes eum fefellit: sublimatus etenim Sede Apostolica, laureolum Ecclesiæ palæstrandum suscepit. Ad cuius professionis titulum Sedem suam & ipsum caput mundi, Romam scilicet, [S. Marcellus cœmiterium extruit:] nobilitauit quantum permisit rabies temporum. Fecit denique cœmiterium via Salaria: & propter baptismum & pœnitentiam multorum, qui conuertebantur ex paganis, & propter sepulturas Martyrum constituit viginti quinque Titulos in vrbe Roma: viginti quoque Presbyteros & duos Diaconos ordinauit: [varia statuit:] decreta etiam sua quæ habentur in decretis Pontificum Romanorum auctentice decreuit. Sed non plus quam annis quinque, mensibus quatuor, diebus viginti vno, Romanæ Sedi præfuit. Quibus expletis Apostolica sanctione inter æquitatem & iniquitatem, inter iustitiam & iniustitiam, duellum factum est publica statione.

[6] Agebant in sceptris Diocletianus & Maximianus, a in consulatu Maxentius & Maximinus, [sub quibus tyrannis passus.] qui postea purpurā a Diocletiano & Maximiano depositam suscipientes infeliciter vsis successerunt infelicius. Horū quatuor immanis sæuitia vnius Martyris, S. Marcelli scilicet, gloriosa extitit victoria: tot enim coronæ extiterunt vnius, quot tortores per Christū potuit ferre vnus. Sciebat enim cædi pro Christo, & non deficere in Christo: nec poterat in certamine tortores formidare, quia volebat de triumpho gaudere: temporalem minime timebat pugnam, quia perpetuitatis studebat sortiri victoriam: neque sui solum sollicitus erat, sed etiam filiorum Ecclesiæ cui præerat, quos eadem palæstra, sub eisdem tortoribus, coronis aptabat.

[Annotatum]

a Non reperiuntur in fastis Consularibus hi ambo vna Consules, imperantibus Diocletiano & Herculeo. Maximinus autem hic, vt sæpe, pro Galerio Maximiano positus.

CAPVT II. Sanctorum labores. Aproniani martyrium.

[7] Cvius palæstræ prȩludium cœpit proludi post Maximiani Augusti ab Africæ partibus reditum. [Christiani milites ad onera ferenda damnati,] Volens enim Diocletiano placere sub nomine eius thermas Romæ instituit a solo ædificare. Et quia inuidebat Christianis, super eos imposuit afflictionem huius operis, aliis ad lapides deportandos, aliis ad arenam effodiendam destinatis. Quibus vsque ad miserationem laborantibus, nec vllis eorum miseriæ misericordiam præstantibus, prouidit Deus Thrasonem quemdam fidelem vita, & locupletem facultatibus. Hic cum cerneret eos affligi tanto labore, per Sisinnium & Cyriacum, [aluntur a Thrasone, per S. Cyriacum & socios.] per Largum, & Smaragdum, constituit eis victum ministrare. Sicque Martyres releuati ciborum alimonia non Augustis thermas, sed sibi fabricabant coronas in labore & ærumna.

[8] Sanctus vero Marcellus filiorum suspensus defectione, seipsum pro eis mactabat Christo quotidie in oratione cum lacrymis & spiritus humilitate. [Cyriacus & Sisinnius Diaconi,] Cumque sibi innotuisset Thrasonis obsequium, Deo gratias agens, duos, vt præscriptum est, Diaconos consecrauit, Sisinnium & Cyriacum, qui & Ecclesiæ Romanæ deseruirent, & in angustia constitutis victum ex Thrasonis facultatibus ministrarent. Hæc autem Ecclesialis ordinatio, totius Ecclesiæ fuit exultatio, & ipsorum in labore Confessorum necessitatis releuatio. Felices ministri tanti patris doctrina bene filiati, & ipsum ad coronam quandoque præcessuri.

[9] Gratanter itaque creditum sibi suscipientes officium, dupliciter fiunt consortes Martyrum, [comprehenduntur,] quia numquam sine munere dimittitur obsequium. Nocte igitur quadam exeuntes de domo Thrasonis, & inde sociis victum deferentes humeris suis, a paganis militibus crudeliter arctati, Expurio Præfecto sunt præsentati. Quorum ille lætatus comprehensione, Maximiano Augusto placere festinat eorum delatione. Maximianus vero crudelitate furens, [damnantur adfodiendam arenam,] nec solum crudelis, sed & ipsa crudelitas existens, publicam apponit eis custodiam, & arenæ effodiendæ imponit sententiam. Inter quos deputatus senex quidam, Saturninus nomine, iam senio fractus, maceratur nimia laboris afflictione, affligens & ipse iuuenes, qui secum erant, nimia suæ ætatis miseratione. Erat ibi spectaculum videre miseriam & misericordiam conuenire, [alios iuuant.] pietatem & caritatem subuenire, Martyres sanctos fortunas suas contemnere, iuuenes senem vix seipsum valentem ab onere imposito leuare, custodes mirari & stupere.

[10] Nec latuit Augustum, cui plus placebant delatores Martyrum, quam delatores regnorum. Quæ vt sibi relata est deuotio, dolens tantum pietatis remansisse in regno suo, tradit eos puniendos Laodicio Præfecto. Laodicius autem retrudendos in carcere tradit Commentariensi Aproniano. [Apronianus conuertitur,] Apronianus autem visitatus diuina respectione, procidens ad pedes Sisinnij cum protestatione, Adiuro te, inquit, per Christum, vt me facias participem prædestinationis tuæ. Ad hæc eum ille catechizauit, catechizatum ad fontem deduxit, deductum de credulitate requisiuit, requisitum in fontem deposuit, depositum ex more leuauit, leuatum ad S. Marcellum deduxit, a quo chrismate consecratus, Ecclesiæ pleniter communicauit. Nec multum temporis intercessit, & capitalem iussus subire sententiam, [occiditur.] Doctores suos ad coronam præcessit.

CAPVT III. SS. Papiæ, Mauri, Cyriaci, &c. cædes. Marcelli constantia.

[11] Saturninus vero & Sisinnius retrusi in carcere, quotquot poterant lucrifaciebant fidei suæ. [Papias & Maurus conuertuntur:] Inter quos milites duos initiantes, Papiam & Maurum, cum tripodam ad thurificandum sibi delatam comminuissent imperio orationum, a Laodicio Præfecto in eculeo suspensi, & scorpionibus cæsi, flammis exusti, & ad vltimum capite truncati, [occiduntur.] præmittuntur ad regnum. Papias autem & Maurus baptizati a S. Marcello, & post baptismum comprehensi, & apud Flaminium prȩsentati Præfecto, in successione tormentorum cum palma succedunt & regno. Quorum omnium corpora, B. Marcelli iussu, via Numentana reconduntur & via Salaria. Ipse autem assiduus erat in oratione, vt filios suos Dei filius constantes redderet in certamine, pro eo paullo post certaturus & ipse.

[12] Etenimuero Cyriacus, quem sibi constituerat Diaconum, [Cyriacus Artemiā obfessam liberat,] cum B. Sisinnio iam obliuioni traditus tenebatur in carcere cum Largo & Smaragdo. Sed dæmone protestante per os Artemiæ, filiæ Diocletiani, eius virtutem, iussu eiusdem Principis eductus, puellam reduxit ad sui libertatem, & purificatam fonte baptismatis in Christo reddidit liberiorem. Deinde a Rege Sapora euocatus ad partes Persidæ, a Iobiam eius filiam mundauit a dæmone, [& Iobiam; ac Persas conuertit.] Regem ipsum & Reginam cum toto regno Persarum, liberauit a dæmoniaca seruitute. Sicque reuersus Romam, ingrediente Diocletiano b vniuersitatis viam, iniit contra Maximianum potenter victoriæ suæ pugnam.

[13] Maximianus quippe zelo ductus Artemiæ sororis suæ, [S. Artemia occiditur.] sororem ipsam homo miseræ conditionis non erubuit tormentis subiicere: Cyriacum vero iussit miseris cruciatibus deficere. Quem etiam opprobrio Christianorum in die processionis suæ, ante c epirhedia sua protrahi fecit nudum & ligatum. Iamque ceteris ad coronam præmissis præter istum, S. Marcellus hunc sequitur cum lacrymis, vt pater filium. Vbi pugnaturus non sacciperium cum Dauid defert, sed patientia obarmatus contra tyrannum talibus dictis confert: Nouitati tuæ, [Marcellus Imperatorem libere arguit:] Augustorum optime, suggestum venio, ne fiat humilium pressura, tuæ erectionis confirmatio. Vocalis quippe semper fuit æquitas apud Romanorum Rectores, parcere humilibus & debellare superbos. Ecce opprimuntur filij Ecclesiæ, qui pro statu vestro, & pro Republica orant assidue. Non decet Romanam virtutem contra inermes & imbelles producere feritatis suæ aciem. Trucidatur innocentium turba, & fœdatur Romanorum virtus huius infamiæ nota. Ita senex perorauit, sed non impune licuit. [fustibus cæditur.] Irato siquidem Augusto dehonestatur, & absque reuerentia sacerdotij, & respectu senectutis, fustibus cæditur, & cum iniuria expellitur.

[14] Nec solus sensit iratum: statim enim in Sanctos, pro quibus Papa interpellauerat, [Cyriacus & socij occiduntur,] minister diaboli dictat sententiam tormentorum. Carpasius Vicarius tortor eligitur, qui omnia tormentorum genera in Cyriacum, Largum, & Smaragdum, & Crescentianum experiri præcipitur. At ille gratanter suscepit imperium iussus, quod si prius auderet libenter supplesset & iniussus, vt postea probauit Martyrum cruciatus: tanta enim in eos desæuiit crudelitate, ac si in eorum tormentis regnum sibi debuisset acquirere. Martyres itaque sancti tormentantur, pice liquata perfunduntur, in eculeo suspenduntur, in catasta depositi extenduntur, ignibus exuruntur, & ad vltimum capitalem sententiam subire iubentur. Ita sociati in passione, [sepeliuntur a Marcello.] cælos expetunt germana societate. Officium vero sepulturæ, vt pater filiis, S. Marcellus suppleuit paterna pietate, & Ecclesiastica procuratione.

[Annotata]

a MS. Claremar. Lobiam.

b Non mortuus tunc est infelix tyrannus, sed priuatus annos circiter nouem in Dalmatia vixit, vt ante diximus.

c Epirhedia, inquit Papias, maiora vehicula.

CAPVT IV. S. Marcelli in catabulo labores, mors.

[15] Qvibus præmissis ad vitam, coronis eorum Pastoris sui Marcelli adornantibus coronam, [S. Marcellus domum Lucinæ consecrat:] & ipse pastor sine multa dilatione disponitur ad victimā. Beata denique Lucina matrona quȩdā ex nobilioribus, animo supernis hærens contemptis terrestribus, per eumdem Papam fecit donationem facultatum suarum Ecclesiis omnibus. Cuius rei permotus indignatione Augustus, eam damnauit proscriptione. At illa petiit Papam vt domum suam consecraret ecclesiam, quatenus locus carnalitatis fieret locus consecrationis. Nec distulit ille: ecclesiam consecrauit, in qua frequenter & Missas celebrauit.

[16] Eadem vero domus carcer sibi postea fuit, & exilij locus; sed non contempsit exilium, quia desiderabat cælum. Carcerem existimauit pro prætorio, quia iucundari desiderabat in paradiso. Et quod fuit prætorium, [ibidem bestiis seruit:] ea domus Dei iubetur animalibus esse catabulum: in qua mox animarum pastor, constituitur pastor animalium. Apponitur ei & publica custodia; ne tanto sacerdoti deesset duplex iniuria. Iniuriatur modis omnibus: nullus præter panem indulgetur ei cibus, lectus & vestitus saccus erat cilicinus. Ita seipsum offerens sacrificium Deo, in vigiliis & ieiuniis per multum temporis, imperatum supplebat officium, orando & psalmodiando. Res non priuata, sed communis agitur: Episcopus confitendo patitur, & Ecclesia orando compatitur.

[17] Sed cum deposita purpura, a Maximianus fuisset secutus collegam suum Diocletianum, noctu venientes Clerici, de catabulo eduxerunt S. Marcellum. [educitur a Clericis:] Lætificatur Ecclesia subito, vtpote tanti Pastoris restituta patrocinio. Sed repentaliter subsequitur mœstitia, non impar priori: e vestigio, vti se habet hominum incertitudo, lux oborta tenebratur, & lucis gaudia perturbantur. Iam Sacerdos in sua victor extiterat pugna, & sacrificium obtulerat de victoria, seipsum scilicet in confessionis hostia: iam sibi meruerat coronam, & subditis postulauerat indulgentiam. Quid ergo noui processit? quid mali successit? quid prioribus intercessit? Maxentius peior prioribus, regni infortunio sortitus imperium, vt regnandi, ita & sæuiendi in Christianos obtinuit b hæredium. Qui cum cogeret sanctum Papam negare, [iterum ad idem damnatur:] quod erat, videlicet Episcopum; & ille Christum confitendo, sacrificia derideret dæmoniorum; iterum cum furore emissa sententia, restituitur in catabulo cum publica custodia. Recipit officium pastoralitatis suæ, educit & reducit animalia cum cordis contritione. Ecclesia fit ei catabulum, carcer ille bestialis fit regale prætorium, quia per hoc parabatur ad regnum.

[18] O supplicium dissimile omnibus, & proinde sancto Martyri ceteris amabilius! Certe ea videbatur sibi remissior sententia, quam importabiliorem perpendebat tortoris insania. Licet enim tanta iniuria dehonestaretur in catabulo, intentione tamen c theoretica semper suspirabat in cælo. Cui hærendo assidue cum lacrymis, dilatio illa, quæ sibi videbatur grauior, breuiatur clementia Saluatoris, & æquitate iusti remuneratoris. Nam dum Maxentius cogitat de differendo supplicio, Christus disponit de remunerando milite suo. Statuit ei carcerem aperire, pastoralitatem mutare, ab animalibus inter Angelos transferre, pro catabulo paradisum conferre, & perlatis suppliciis dignam remunerationem referre, Martyrem Martyribus inferre, coronam inimicorum expugnatione paratam pugnatori proferre, [moritur:] nec amplius militem a regno differre. Itaque militando inibi per aliquot annorum, in fame & siti, in laboribus & ærumnis, in vigiliis & ieiuniis, nudus amictus tantum cilicio, persistens in seruitio animalium, tandem in confessione Dei, alacriter emisit spiritum. O somnium pacis! o requiem immortalitatis!

[19] Corpus eius collegit B. Ioannes Presbyter cum Presbyteris & Diaconibus, & B. Lucina, & sepeliuit in cœmiterio Priscillæ via Salaria XVII. Kal. Februarij; [sepelitur.] vt a Diaconibus & discipulis, quos præmiserat ad regnum, nec ipsa seiungeretur sepultura. O pia congregatio, cuius nec in cælis, nec in terris fit separatio! o Martyrum præmia & coronæ, quæ perpetuo virescunt flore, immortalitatis scilicet & vitæ æternæ! Nesciunt marcescere, quia non timuerunt flammis ardere, quos Agnus deducet ad vitæ fontes aquarum, & delebit omnem lacrymam ab oculis eorum, & florebunt sicut lilium in medio Angelorum.

[Annotata]

a Videtur innuere a Maximiano primo captum esse S. Marcellum; non quidem Herculeo, qui, vt hic dicitur, collegam secutus purpuram deposuit; sed Armentario, qui & ipse ex Italia non multo post recessit.

b [Hærediū.] Hæredium prædium est, quod hæreditate venit. hic simpliciter pro hæreditate accipitur.

c Contemplatiua, a θεωρέω, contemplor.

LIBER II.
Narratio manifestationis & itineratio S. Marcelli.

CAPVT I. Reliquiæ S. Marcelli diu absconditæ.

[1] Est locus super fluuium a Sambram nuncupatum situs, a parte non a toto (neque enim adeo eminens est) Altus-mons dictus: [Altimontense cœnobium.] quem illustrat cœnobium famosæ antiquitatis, &, vt coniici datur ex vestigiis antecessorū, antiquæ nobilitatis. Siquidē metata ab Angelo eiusdem templi mensura, b Vincentius Madelgarius potenter laborauit in eius structura, qui Dux c Lotharingiarum, Francorum, & d Saxonum, in eodem loco postea est professus monachum, abiecta seculari militia, diuinæ pugnæ se præbens monomachum. Cum quo etiam Dagobertus Imperator locum excoluit: rebus & redditibus ditauit & ampliauit. [S. Marcelli reliquiæ eo translatæ.] Reliquiis quoque Sanctorum, prout potuit vterque eorum, decenter munerauit & illustrauit, ad quibus seruiendum ter centum ferme monachos constituit. Inter quos S. Vincentij intercessu, & e Martini Papæ concessu, & Dagoberti Regis conductu, ab f octauo vrbis Romæ milliario remotus, S. Marcellus Papa & Martyr ad prædictum locum cum honoris gratia est translatus.

[2] Vbi susceptus officiosissime non est priuatus per multum temporis officioso monachorum famulamine. Sed cum decidentibus aureis & argenteis temporibus successissent ferrea, opprimente fortuna orbem terrarum, felicitatis nouerca, g Riphæi montes super Galliam emiserunt Hungrorum & Hunnorum tempestates & fulmina, a quibus desolatis ecclesiis, monachis, [Barbarorum incursionibus neglectæ.] & monialibus & Clericis postliminio damnatis, Altus mons humiliatus, inter cetera factus est locus desolationis: fugatis denique cultoribus tantæ negligentiæ est relictus, vt neque memoriam Reliquiarum teneret notitia alicuius. Per successiones itaque temporum, per diuisiones, dum sibi inuicem succedebant, monachorum & Clericorum, per dissensiones animorum, & peruasiones militum, h reditus Ecclesiæ gallinaciis pedibus deducuntur ad nihilum. Sed cum redisset tempus miserendi eius, quoniam placuerunt seruis Dei lapides eius, i respexit Dominus orationem humilium, & non spreuit precem eorum.

[Annotata]

a Hic Namurci in Mosam influit. Sabis Cæsari dictus.

b Eius vitam dabimus 14. Iulij.

c Necdum id nomen prouinciæ sortitæ tunc erant, quæ regno Austrasiæ continebantur.

d Etsi domiti antea erant a Clotario & Dagoberto Saxones; non tamen iis Vincentius præfectus.

e Mortuus est Dagobertus Rex anno Christi 644. cum Romæ sederet Theodorus Papa cui Martinus successit. Videntur hic coniungi, quod inchoatum sit forte sub Dagoberto Altimontense cœnobium, sed his reliquiis ornatum circa annum 651. sub Martino.

f [Cœmiterium Priscillæ.] Imo tribus tantum ab Vrbe milliaribus distabat Priscillæ cœmiterium, vt testatur Baronius to. 2. ad an. 130. num. 2. vbi illud suo tempore refossum scribit, magnæ instar vrbis.

g Alij non a Riphæis montibus, qui inter Album sinum & Obium flumen siti, glacialem oceanū respiciunt, interiecta solum Hyperboreorū angusta regione; sed a Caspio mari, aut vlterioribus Asiæ ad Boream plagis profectos Hunnos atque Hungros volunt. [Hungarorum irruptio in Belgium.] Sæpius ij Germaniam seculo Christiano decimo incursarunt: sed Hannoniam, in qua Altus mons, anno præcipue 954. a Conrado Lotharingiæ Exduce contra Raginerum II. Hannoniæ Comitem conducti. Consule Chronicon Miræi, & Baldrici lib. 1. cap. 74.

h Baldricus lib. 2. cap 35. Per incursus Gentilium, imo & per crebras seditiones domesticorum, subripiente (forte, subrepente) inopia, ordo monachalis ad Canonicalem redactus &c.

i Gerardi I. Cameracensis Episcopi studio, collaborante Richardo Abbate S. Vedasti restauratum Altimontense cœnobium, ac monachis restitutum, quibus præfectus Abbas Fulcuinus. Baldricus lib. 3. cap. 6.

CAPVT II. Repertæ ornatæq; reliquiæ.

[3] Latebat ibi lucerna sub modio, S. Marcellus scilicet Papa & Martyr, sine alicuius venerationis titulo, per quem prouidente loco diuina clementia, eius manifestatione ferrea misericorditer mollescunt tempora. Cuius manifestationis diuinitus prouisa occasio, Abbatis a Vrsionis extitit in regimine successio. Idem denique cœnobium Dei concessu suscipiens regendum, [Vrsio Abbas Altimontensis,] ea scilicet tempestate, qua inter Henricum Imperatorem & Comitem b Balduinum sæuiebat tempestas bellorum, rem nimis attenuatam inuenit, vt præscriptum est, processu temporum, decessu rerum, & quotidiano incessu vel incursu vastatorum. Augebatur angustia, quia Fratres appetebat inopia, nec sibi suppetebat succurrendi copia. Quid ergo ageret? Quo se verteret? Volutis & reuolutis animo suis omnibus, nihil oculis occurrebat extrinsecus, quod posset obstare tantæ necessitatis foribus. Vertit se ad interiora & circumductis oculis inuenit scriniolum, in quo quiescebant sancti Martyris Marcelli ossa, argento quidem fabricatū, sed inculto & absque vlla cælatura. Æstuabat animo, quia latebat omnes quid contineretur in scriniolo; [coactus inopia, arcam reliquiarum S. Marcelli distrahit:] Reliquias tamen contineri nulla erat hæsitatio. Vicit tandem, quod vincere solet in rebus tam angustis, angustia scilicet, quæ semper requirit solatia necessitatis: & disponente Deo, consilio sui & Fratrum, meliorando reparaturus suscipit, sed inuitus argentum; ita suos, releuando ab inopia, S. Marcellus protegebat qualicumque prouidentia.

[4] Abbas autem suspensus animo, longo interdiu conscientiæ vrebatur cauterio: ignorabat enim quid spoliatum contineret scriniolum, [nouam fieri iubet:] & ideo non modicæ offensionis metuebat se incurrisse periculum. Cuius offensionis timore, loculum festinabat non post multum temporis renouare. Et quia volenti nihil satis festinatur, vix conquisito argento fabricam aggreditur. Nondum expleta, ad Episcopum Cameracēsem Lietbertum egreditur, & qualiter res tractata sit narrare aggreditur.

[5] Deinde quæsita & accepta licentia reserandi loculum, vt quod mortales latebat, ad gloriam Dei proferretur in publicum, [loculum reliquiarum aperit.] cum lætitia & benedictione redit monasterium. Nec passus aliquamdiu rem susceptam procrastinare, Fratribus & sibi indicens ieiunium, diem constituit sine multa dilatione: dilatio autem diei sola fuit caussa Deum orandi & exorandi, ne ad tantum thesaurum accederent imparati. Quo superueniente, albis & stolis induti ad locum accedunt quanta possunt apparatione, quanta debent veneratione, scilicet cum lacrymis & litaniis, & maxima cordis contritione.

[6] Reserato autem loculo, lacrymæ sine mora duplicantur præ gaudio: [Suauis ex eo odor exspirat:] tanta enim egreditur suauitas odoris, ac si starent in paradiso amœnitatis. Apparent ossa, nescitur adhuc cuius: pendent animi & oculi omnium in agnitione eius. Cum repertis statim litteris excluditur suspensionis eorum scrupulus: recitatæ siquidem in auditu adstantium, [agnoscuntur reliquiæ S. Marcelli:] commendant contineri sanctum Martyrem Marcellum Romanæ Sedis Episcopum, tempore Dagoberti, vt prædictum est, illuc translatum, sed temporum mutatione neglectum. Quibus perceptis, gaudium reficitur singultibus & lacrymis, & loculus iterum clauditur cum magna diligentia obserationis & signationis. Disceditur: Abbas ad Episcopum regreditur, gratanter benedictionem petit, & rem gestam ex ordine lætabundus exponit. Miratur Episcopus, & stupendo gaudet, & nisi auctoritas Abbatis eum inclinaret, tantum thesaurum in eo loco latere, vix introduci ad credendum valeret. Sed & etiam attestatio litterarum, omnem submouebat incredulitatis scrupulum.

[7] Statim itaque quid agendum foret, inter eos tractatur: depositio sancti Martyris in scrinio nouiter fabricato ordinatur, [in noua arca reponuntur.] & natiuitas sanctæ Dei genitricis Mariæ, quæ est VI. Idus Septembris, dies repositionis constituitur. Conueniunt multi, pars Episcopum, pars Comitem c Balduinum & Comitissam secuti, plures caussa amoris S. Marcelli; omnes vero in commune, Dei & sancti Martyris misericordiam oraturi. Ea enimvero die S. Marcelli præsentiam ibi adesse, illius qui cuncta prouidet & disponit, fuit manifestare. Denique repositis artubus sanctis in loculo sibi parato, communiter petitur a populo, vt extra templum sibi liceat sanctum Martyrem precibus & muneribus venerari capaciori interstitio. Effertur, [Ingens ad eas concursus.] cum frequentia Cleri & populi defertur, & in atrio ante porticum templi super quadripodem locatur. Circumfluit populus, & Martyrem cum deuotione frequentat: & licet vix alicui vacet eundi & redeundi locus, precibus tamen vbi potest petit, & muneribus ditat. Crescit turba tumultuantium, densatur cuneus accedentium, nequaquam atrio capiente examina confluentium. Iamque circumstat totius præsentis populi multitudo, & admouente gradum pietate, cælitus arridet sancti Martyris glorificatio.

[Annotata]

a Gasæus hunc Vitianum vocat.

b Balduinus V. hic fuit, cognomento Insulanus & Pius, cuius aduersus Henricum III. Imperatorem bella describit Meierus lib. 3. & Miræus in Chronico.

c [Balduinus V. Balduinus VI.] Balduinus VI. Hasnonius, siue Montensis, Richildem Ragineri IV. Hannoniæ Comitis filiam & hæredem duxit; patri in Flandriæ Comitatu successit an. 1067. obiit 21. Iulij 1070.

CAPVT III. Miracula ad reliquias facta.

[8] Denique puella quædam deducta ad locum a parentibus, ab ipsa natiuitate muta, [VVilesendis surda & muta sanatur.] & surditate feriatis auribus, coram Sancto prosternitur in oratione, & quia voce non poterat, cælum transit intentione. Admittuntur preces eius intra sacrarium exauditionis, & exauditur ad gloriam tanti Confessoris. Præbet obsequium omnis pene creatura, vt manifestetur Martyris præsentia. Tonat cælum, obscuratur solum, tenebratur atrium, & fragore concutitur, cui puella subiacebat, scrinium. At illa tacet immobilis, & pascitur gemitibus singultiuis. Hærent oculi circumstantium, & hærendo præstolantur rei euentum. Tandem cælo dulciter reterso nubibus, & atrio deorsum illustrato clarius, illustratur & puella diuinitus, & statim surgit adstans detersis orbibus, aspicit aspicientes, audit tumultuantes, alloquitur alloquentes.

[9] Curritur ad Episcopum, vbi prouinciam sermocinandi ingressus, de passione Martyris perorabat ad populum: & quasi noua nuntiaturus incedit vnus post alium, interrumpitur oratio & narratur Martyris glorificatio. Deinde ducitur & puella, & vultu demisso puellaritatis gratia, in medio adstantium adstat salutis suæ lingua. Interrogata nomen suum, VVillesendem se vocari absolute refert; & locum natiuitatis requisita, Squilinum sine hæsitatione profert. Sed neque sic creditur. Presbyter Squiliniensis aduocatus inquiritur, qui bene prosequente testimonio parochiensium, eam semper surdam fuisse & mutam adstipulatur. O didascalicum Doctorem, ita a figulinam ad gloriam sui imperfectam reformantem, vt vtriusque officij momentaliter reciperet plenitudinem.

[10] Itaque repetita oratione Episcopus, rem gestam apud populum cum lacrymis magnificat diffusius, [aguntur Deo gratiæ.] pendente ab eius ore Comite cum suis optimatibus. Et instante hora Missarum, iubet reliquias tam decenter glorificatas intro ferri monasterium, Te Deum laudamus gloriose imponendo hymnum. Quo finito Missa celebratur, celebrata populus cum benedictione Episcopali dimittitur. Dies huius celebritatis Episcopo fuit dies deuotionis, & vsque ad vesperum nullus alter cibus, nisi in populo confirmando studium supplendæ Christianitatis. Intercapedinante etiam tantummodo noctis spatio, ad idem rediit officium, nocti succedenti lucari hæredio. Sicque accepta licentia a S. Marcello, & Apostolica benedictione, officiosus discedit, cum lætitia & exultatione.

[11] Crescente quoque deinceps fama gestorum & dulciter illabente non solum auribus, sed etiam cordibus auditorum, rumor tandem rei gestæ peruenit b Gominiacum. Erat ibi mulier quædam, Rathscendis nomine, [Quædam membris omnibus debilis sanatur.] mulier, inquam, non forma, sed similitudine; facie, & sexu, non artuum discretione. Iacebat materies informis, nullius rei petax, nisi tantum, talibus semper appetendæ, mortis. Ita triennio contracta manibus & pedibus, dissolutis ab officio sui membris omnibus, latere nequibat releuare latus. Quæcumque Sanctorum loca audierat virtutibus clarere, redaccurrente percurrerat pedibus ligatis inualetudine. Fit tædium amicis ductitantibus; quia sospitatis eius gratia S. Marcello reseruatur ab omnibus, quem consulta a suis, in vltimis requirere constituta malorum, flebili deuotione vouit eundi votum. Nec inuenit post votum moram salus: redintegrantur plantæ & manus, & conata exurgere, faciles est experta conatus, Altum montem petit, medicum sui S. Marcellum requirit. Apud quem protestata suæ salutis redintegrationem, post orationis & oblationis satisfactionem, redit ad sua, non alienis, sed suis pedibus, expertis Apostolicam benedictionem.

[Annotata]

a Figulina, vel figlina, officina est, arsq; ipsa figuli. Hic pro opere sumptum, quod figlinum Plinius dixit lib. 34. cap. 18.

b Gomigny pagus est haud procul Bauaco in Hannonia.

CAP. IV. Reliquiæ circumlatæ, Sonegias vsque.

[12] Qvibus post alia gestis, amplius cœpit crebrescere rumor Apostolicæ claritatis. Frequentant vicini locum, [Circumferuntur reliquiæ per remotiora loca.] honorant pro posse Sanctum, & votis onerant animum suum. Remotiores autem a loco, quia illuc eos conuenire prohibebat multarum rerum impeditio, vt ad se Martyris Reliquiæ deferrentur, vna & eadem vniuit petitio. Quibus petentibus & vtilitatis Ecclesiasticæ quibusdam necessariis intercedentibus, quæritur Episcopalis licentia, a quo vt cum honore perferatur & custodia, statim procedit pastoralis sententia. Orditur itaque monachalis, clericalis, & popularis processio, & emittitur quasi imperatoria expeditio. Funduntur populi, procedunt a Arquites pueri, ex omni parte videntur properare itinera ad gloriam Sancti.

[13] Aliquibus ergo vicis transeundo circumfertur, & sic Halcinio infertur. b Halcinium est villa omnium incolarum suorum commoratione numquam tantum magnificata, quantum vno & momentaneo S. Marcelli transitu glorificata. Sed qualiter, & in quo? Non in grandioribus viris, [Muto vox redditur.] sed in vno puello. Puellus erat septennis, ex vtero tamdiu suspectæ matris mutus permanens & elinguis. Conuenerunt ibi Sanctus, & ægritudo; imperfectum, & perfectum; exinanitio naturæ, & plenitudo cælestis medicinæ. Christus erat medicus, mediator Sanctus, puer medicandus. Adest mater cum lacrymis; secum filius caussa lacrymarum præcordialis, ignarus quidem sui, sed dolor & gemitus miseræ genitricis. Orat mater, orat & clamat silendo, & populos conciliat sibi similis & communis miseriæ conditio. Ipsa est vox muti, auditus surdi, & quicquid minus natura suppleuit in filio, miserabiliter supplet flendo & eiulando. O viscera matris numquam vacua visceribus pietatis! Noli mater, noli flere, quia habebis paullo post gaudere. Iam patet cælum, iam reseratur precibus tuis misericordiæ sacrarium. Iam demittitur filio tuo cælitus verbum, per quod recipiat & auditum. Non accidit res ista aliquo casu, sed ad gloriam Dei, & manifestationem Martyris sui, reseruata diuino permissu. Suppone scrinio filium, & recipies redintegratum. Quid plura? fit sine mora. Supponitur, pro eo oratur, statim resilit & loquitur, loquendo auditum se recepisse gloriatur, & mercedis caussa Sanctum sequitur.

[14] Deinde processu itineris c Sonegia extitit locus hospitalitatis; [S. Marcelli reliquiæ deferuntur Sonegias.] hospitalitatis autem gratia, inter tantos hospites, Martyrem scilicet & Confessorem prouenit pulcherrima. Gaudebat S. Marcellus sui quondam translatoris condigna susceptione: Sanctus vero Vincentius Martyris sui hospitalitate, quē olim ab vrbe Roma trāslatum Altimontensi præfecerat Ecclesiæ, tunc quando per tales Deus parabat regnum in æterna beatitudine. Quapropter exhibetur ei debita deuotio, præmittitur deuota processio: non parum quippe lætificabat & Clericos tanti hospitis visitatio.

[15] Quem suscipientes officiosissime, erga suos exuberant omnimoda humanitate. Et quia laborauerant tota die itinerando, necessaria eis erat refectio. Nec desunt procuratores, iidem ipsi videlicet Clerici in procurando hilares, sed vt postea probauit exitus rei, in dando hilariores. Quibus profusis necessaria ministrare, prouenerunt omnia plenissime, excepto vini libatione, quæ salebras releuando & curas expellendo, hominum solet corda lætificare. Erat autem præ oculis duplex malum, quia nec aberat, nec aderat vinum; quod si omnino scissent abesse, leuius vtique potuissent ferre: forte enim, imo Dei dispositione, aberat tabernarius, nec aliquis domi remanserat præter filiam eius, [Cella vinaria sponte aperitur.] clausis & obseratis tabernæ foribus. Cumque Clerici fores vellent reserare, obstitit puella, qua potuit, contradictione. Sed Balduinus quidam paruipendens contradictionem eius, cum vim foribus inferre vellet lætabundus, subito resiliente sera voluntatem eius præuenit S. Marcellus, per eum & per reliquos vinum suis propinans diffusius. Cœnatur, dormitum itur, diluculo surgitur, matutini celebrantur, iter cœptum iteratur.

[Annotata]

a Arcubus instructi, siue ad ornatum, siue ad tutelam, siue ad venerationem reliquiarum; quasi arcus, quos a prima ætate bellicosa ea gens tractare consueuerat, Sanctorum gloriæ dicare se velle profiterentur.

b Hauchin pagus Hannoniæ haud procul Binchio oppido.

c Sungeias vocat Baldricus lib. 2. cap. 46. nunc Sonegias & Sonegiacum, vulgo Songniez. oppidum est Hannoniæ, [Sonegia.] vbi olim S. Vincentius Comes monasterium struxit, vt 14. Iulij dicemus.

CAPVT V. Namurcum deportatæ reliquiæ.

[16] Post aliquot dierum peruenitur, a Namucum: vbi suscepti reuerentia, qua decebat Sanctum: [Deferuntur reliquiæ S. Marcelli Namurcum.] Sanctus in ecclesia, ipsi e regione sortiuntur hospitium. Et quia illic de rebus Ecclesiasticis patiebantur aliquam fraudem, pro quibus etiam videbantur assumpsisse cœptam itinerationem, rebus Ecclesiæ prouidentes imprimis, postea intenderunt vsibus suis. Cumque seriis intenderent post cibum, & custodes pernoctarent ante Sanctū, ardente lucerna lāguidius, Willebertus Presbyter cuidam puero imperat vt emuncto lychno candelam illustraret clarius. Paruit ille, sed male cauendo asportauit flammam lucernæ. Iratus Presbyter, vt mos est talibus, colaphum minatur impingere, nisi candelam accendat velocius. [Eius ope candela extincta reaccenditur.] At ille offendendo descendens de gradibus, Nescio quo ire, lacrymabiliter inclamat: Deus scit & S. Marcellus. b Dixit, & compatiente Sancto, lucerna in manibus eius accensa totam ecclesiam illustrauit. Et exclamans cum gaudio, ait ad Presbyterum: Deo & S. Marcello gratias ago, per quem mihi frustratur comminati colaphi inuectio.

[17] Inde digressi, breuiando iter cœptum, ad propria sunt reuersi. Confluunt in obuiam sui, & cum gaudio protectorē suum excipiunt ipsi. Vbi repositus cum debita veneratione cunctis petentibus affuit pia protectione; requiritur a multis: in quos mulier veniens, vim inferebat Sancto, precibus & lacrymis. [Cœca illuminatur.] Erat autem de pago Cameracensi, Dominica nomine, quæ per aliquot annorum, tormēto infirmitatis orbata lumine, vbicumque audierat meritis Sanctorum succurri infirmantibus, orbitati suæ petierat redintegrationis munus. Sed quia salutem sui Deo disponente, nondum peruenerat ad locum miserationis suæ, auditis miserationibus quæ fiebant Altomonte per S. Marcellum, illuc dirigit animum & gressum. Nec est frustrata desiderio spei suæ: terris quippe prostrata ante sanctum altare, cælum transit effectiua oratione: subsequitur gratia a sacrario supernæ pietatis demissa. Surgens etenim ab oratione, & astans gemebunda, circumstantium non remota miseratione, sanguine statim ab orbibus profluente oculorū, diuina pietate recipit illud desiderabile amici visus officiū. Loco fugit cœcitas, & grata refunditur claritas: discit oculis quod præsumpserat votis. Curritur, Fratribus nuntiatur, populo citius diffamatur res acta, aduenientibus peroratur, & Deus in commune laudatur.

[Annotata]

a Fredegarius Scholasticus cap. 98. scribit prælium commissum a Gislemaro Maiore-domus ad Manucum castrum. recentiores legunt, [Namurcum.] ad Namucum: forte Namurum. Vulgo Namurcum appellatur, Gallice Namur, Teutonice Naemen; ad Sabis Mosæq; confluentes sita vrbs Episcopalis, elegans ac valida. [Noua translatio reliquiar. S. Marcelli.]

b S. Marcelli Altimontenses hæ reliquiæ an. 1589. 5. Maij a Ludouico Berlaymontio Archiepiscopo Cameracensi, in oppido Montensi in nouam capsam argenteam translatæ sunt.

DE S. MELA, SIVE MELANE, EPISCOPO RHINOCOLVRÆ CONFESSORE.

Initio V. Sec.

[Praefatio]

Melas, Episcopus Rhinocolurae in Aegypto (S.)

[1] Rhinocolvra, siue Rhinocorura, Baronio in Notis ad Martyrologium Romanum hoc die, duplex est, vna in Aegypto vbi S. Melas Episcopus fuit, alia in Syria. Ortelio (cui potius aßentimur) vna eademq;; quæ quod in confinibus Syriæ & Aegypti sita, huic illive tribuitur a scriptoribus. [Rhinocolura vbi sita,] Adiacet fluuio, regionem Saracenorum a Palæstina diuidenti, de quo Genes. 15. v. 18. Semini tuo dabo terram hanc a fluuio Ægypti vsque ad fluuium magnum Euphratem. Is paßim in sacris libris fluuius, torrens, vel riuus, Ægypti appellatur: Amos 6. vers. vltimo Torrens deserti, quia a læua eius ripa versus mare rubrum protenditur desertum Cedar, Ismaelitis, siue Saracenis habitatum: a LXX. Interpretibus Isaiæ 27. v. 12. Rhinocorura, ab vrbe, quam iuxta fluit, ducto nomine; nisi ipsam vrbem, non exilem riuum, statuere Iudææ limitem maluerunt. S. Hieronymus in eum locum: Pro torrente Ægypti, LXX. Rhinocoruram transtulerunt, quod est oppidum in Ægypti Palæstinæque confinio, non tam verba Scripturarum quam sensum verborum exprimentes. Tribui Simeonis adscribitur in tabulis Adrichomij.

[2] Ipsi autem vrbi a præcisis naribus nomen impositum, quod isthuc facinorosi de furtis aut latrociniis conuicti, [vnde dicta.] naribus amputatis relegarentur a Rege Aethiopum Actisane, vt Diodorus Siculus lib. 1. Biblioth. hist. & Strabo lib. 16. Geograph. scribunt, aut a Rege Persarum, vt Seneca lib. 3. de ira, nu. 20. Græci enim ῥίνα nasum dicunt, κόλουρον curtatum. S. Epiphanius in Panario lib. 2. to. 2. hær. 66. contra Manichæos nu. 83. docet Rhinocoluram alio nomine Neel dictam, a sortibus, quod illic Noë tribus filiis terram sorte partitus sit. Idem in Ancorato nu. 114. eam constituit Aegyptum inter ac Palæstinam, sed ex aduerso Rubri maris, ἀνὰ μέσον Αιγύπτου καὶ Παλαισίνης, ἀντικρὺ τῆς Ἐρυθρᾶς θαλάσσης. Num forte, in conspectu maris magni, id est, mediterranei legendum?

[3] In hac vrbe Episcopus fuit S. Melas, vt scribit Sozomenus lib. 6. cap. 31. vbi eum sibi notum fuisse significat. [Hic Episcopus Melas.] Meminere quoque eiusdem S. Melæ, siue Melanis Caßiodorus in Tripartita lib. 8. cap. 2. Nicephorus Callistus lib. 11. cap. 38. Petrus Halloix noster to. 1. de sanctis Scriptoribus Orientis, in vita S. Polycarpi cap. 14. §. 5. Nigrum eum, quod Græca vox sonat, Sozomeni appellat interpres in titulo capitis.

[4] Eius natali diem XVI. Ianuarij sacrum scribunt Petrus de Natal. lib. 2. cap. 90. eumq; secuti Carthusiani Colonienses in Addit. ad Vsuardum, [Eius natalis.] & Canisius in Martyrologio Germanico; qui eum Melantium vocant, & sub Hunnerico in exilium relegatum scribunt, perperam. Galesinius quoque Martyrologium MS. secutus: Rinocororæ S. Melantij Episcopi, qui pro fide Catholica in exilij periculo, multiplicique certamine, pie fortiterque conuersatus, Episcopalium virtutum & humilitatis in primis laude insignis quieuit in Domino. Breuius Martyrol. Romanum: Rhinocoluræ in Ægypto S. Melæ Episcopi, qui sub Valente exilium & alia grauia pro fide Catholica passus, in pace quieuit.

ACTA EX SOZOMENO l. 6. c. 31.

Melas, Episcopus Rhinocolurae in Aegypto (S.)

Ex variis.

[1] [Rhinocoluræ Episcopi ex monachis.] Rhinocurura post illud tempus viris piis, non aduentitiis, sed ea in vrbe natis, floruit. Quorum facile optimos vitæ monasticæ se dedisse accepi: noui etiam ipse Melanem Ecclesiæ eiusdem Episcopum, & Dionysium, qui a parte vrbis ad Septemtriones vergente monasterium habuit: noui quoque a Solonem Melanis fratrem, & eius in Episcopatu successorē.

[2] Fertur præterea eo tempore, quo erat imperatum vt Episcopi cuiusque ciuitatis, qui doctrinæ Arianæ aduersabantur, e sedibus suis pellerentur, eos qui ad Melanem pellendum venerant, [S. Melas Episc. lampades parat:] offendisse eum tamquam infimum ministrum lampades ecclesiæ parantem, habentemque baltheum, quo pallium cingebatur, oleo sordidatum, in lampades denique lychnos inserentem: quem cum pro Episcopo rogassent, respondisse, eum ibi esse, seque illum monstraturum. Extemplo vero homines eos de via fessos in ȩdes Episcopi deduxisse, mensam apposuisse, epulis, quæ forte suppetebant, excepisse. Postquam autem epulati sunt, lauisse manus, [persecutores epulo excipit:] (illis enim inter epulandum ministrauerat) & ita se eis indicasse. Illos hominem admiratos, confessos esse cur venissent; reuerentia tamen erga eum inductos, concessisse ei potestatem aufugiendi. Eum tum dixisse, [exilium vltro subit.] tantum abesse vt idem supplicij genus subire recusaret, quod Episcopi secum doctrina fidei consentientes subirent, vt etiam lubenti animo id ipsum amplecteretur b. Eius generis igitur institutis disciplinæ a puero exercitatus in virtute monastica perfectus euasit. c

[3] Solon autem, factus ex mercatore monachus, non parum ipse quoque inde percepit vtilitatis. Nam fratre suo Melane, & monachis, [Solon eius frater & discipulus.] qui ibi pium illud viuendi genus sedulo colebant, præceptoribus vsus, tum in Dei cultum summa animi alacritate incubuit, tum erga vicinos perbenignus fuit. Quare Ecclesia d Rhinocusurensis, eiusmodi ab initio nacta Antistites, ex eo tempore ad nostram vsque ætatem eorum institutisvti, & bonos ac pios viros efferre non destitit. Quin etiam Clericis illius Ecclesiæ ædes communes, e communis mensa, alia denique omnia communia.

[Annotata]

a Cassiodoro & Petro de Natal. Solomon appellatur.

b Addit Petrus: Sicque vna cum ceteris (Episcopis) voluntarium pro Christo subiit exilium; vbi & post multos agones in Christo dormiuit XVII. Kal. Februarij. Cōsentit Petrus Halloix, & Martyrologium Romanum. Galesinius solum ait fuisse exilij periculum. Cassiodorus ita scribit: Illi mirati virum, caussas aperuerunt, & reddita reuerentia ei dederunt fugam. Tum ille, Non, inquit, declinabo quod mei similes libentissime susceperunt, sed volens exilij præcepta suscipio.

c Diu post Valentis mortem superfuisse necesse est, cum eum nouerit Sozomenus, qui, vt in præfatione ipse testatur, historiam exorsus a Crispo & Constantino Cæsaribus tertium Coss. anno Christi 324. eam perduxit ad XVII. Theodosij Iunioris consulatum, an. Christi 439. a morte Valentis 61.

d Græce, μὲν ῥοινόη τῶν σύρων ἐκκλησία. Christophorsoni codex habebat, ῥινοκουσούρων. Cuiacij, ῥινοσκούρων. Scaligeri ῥινοσκολούρων. Supra est ῥινοκουροῦρα.

e Ergo non erat ea ætate promiscue Clericis omnibus id vsitatum, quod quidam volunt.

DE S. HONORATO EPISCOPO ARELATENSI.

Circiter an. CDXXX.

[Praefatio]

Honoratus, Archiepiscopus Arelatensis (S.)

Ex variis.

[1] Lerinvs insula est exigua mediterranei maris, haud longe Antipoli vrbe Galliæ, Lerina Plinio lib. 3. cap. 5. & S. Eucherio Lugdunēsi de laude eremi; Lirina aliis ac Lyrinus dicta; Straboni, vt vulgo existimant, Planasia. In ea Plinij æuo Vergoani oppidi memoria. Deinceps tetro squallore stetit, solis habitata serpentibus, [Lerinus insula, iam S. Honorati.] donec sub finem quarti Christiani seculi monasticen in ea S. Honoratus coluit, cœnobiumq; constituit toto orbe celeberrimum: cuius plurimi in sacris Fastis alumni celebrantur, & hoc ipso quidem decimo sexto Ianuarij die præter Honoratum parentem, duo sancti Antistites Iacobus Tarantasiensis, & Faustus Reiensis. Ab hoc cœnobio, eiusq; conditore, Lirinus nunc vulgo S. Honorati insula appellatur.

[2] S. Honorati pridem sacris tabulis nomen adscriptum. Vsuardus: [S. Honorati natalis,] Apud Arelaten B. Honorati Episcopi, cuius vita doctrina & miraculis illustris fuit. Consentiunt Beda vulgatus, Ado, Martyrologium Romanum, & alia pleraque. Rabanus & Notkerus: Arelate depositio S. Honorati Episcopi & Confessoris, cuius inter cetera miracula fertur, quod draconem de Hilarina insula orando fugauerit, & monasterium ibi fundauerit. Vetustißimum Martyrologium S. Hieronymi, sed quod vel hinc patet auctum esse: Arelati depositio S. Honorati Episcopi.

[3] Succeßit S. Honoratus in episcopatum Patroclo, quem Theodosio iuniore XII. & Valentiniano II. Coss. id est, [ætas,] anno Christi 426. a Tribuno quodam barbaro multis vulneribus confectum, occulta iußione Felicis Magistri militum, scribit Prosper in Chronico. Quot annis sederit Honoratus, nobis haud constat. Ex illo breui, inquit Hilarius cap. 6. nu. 26. quo vobis indultus est tempore &c. Barralis, vt infra patebit, circa annum 430. obiisse existimat. Baronius ad tempora Xysti III. peruenisse, qui anno 432. S. Cælestino suffectus est. Ghinius circa annum 535. deceßisse; sed ex præcedētibus liquet hunc scribere voluisse 435. Eius successor Hilarius subscripsisse legitur concilio Regensi, Theodosio Aug. XVII. & Festo V. CL. Coss. anno nimirum Christi 439.

[4] Patria Arelatensem fuisse Honoratum non obscure significari ab Hilario in eius vita, existimat Baronius ad an. 445. nu. 20. Nobis vitam accurate legentibus contrarium omnino videtur. [patria,] Nam cap. 6. nu. 25. dicitur: Sed vnde illud, quæso, quod tam e longinquo tam ignotus expetitur? Quis illam absentis, nec prius visi gratiam vestris pectoribus affixit? Quomodo ignotus, nec prius visus, si isthic natus illustri domo, educatus, amplas facultates elargitus pauperibus? Et cap. 7. nu. 33. Quid illud, quæso, quod cum omnes suos, quos ad hanc vrbem amor suus traxerat, vtique inter peregrina desereret, nullum vlli reditum, nullam societatem commendauit, non loca viuendi certa distribuit? Baronio tamen adstipulatur Saussaius in Martyrologio, Petrus de Natal. lib. 2. cap. 86. & MS. Ecclesiæ S. Lamberti Leodij, Bedæ nomen præferens, in quo ita habetur: Apud Arelaten S. Honorati Episcopi. Et additum est recenti manu: Arelatensis, nobili prosapia eiusdem vrbis oriundi. Barralis potius ex Campania, aut Lotharingia, aut Burgundia, Tullo fortaßis, vel Diuione, vel Matiscone, vel Cabillone ortum coniicit. Cum enim constet S. Lupum Trecensem Episcopum patria Tullensem fuisse, parentibus natum regiæ propaginis ex pago Britannico, eiq; nuptam Pimeniolam S. Hilarij Arelatensis sororem, Honorati consanguineam, verisimile est Honoratum ex eodem tractu duxisse originem. Vnum id habemus pronuntiare, Gallum nobis videri, origine Romanum. Nam quod de auitis consulatibus nu. 4. dicitur, [genus Romanum,] non de alterius quam Romanæ vrbis consulatu accipi potest, cum dicat Hilarius, quod concupiscibile ac pene summum habet mundus, vsque ad consulatus prouectam familiæ suæ nobilitatem.

[5] De vita S. Honorati ita scribit S. Isidorus de Scriptor. Eccl. cap. 16. [vita;] Hilarius Arelatensis Episcopus scripsit vitam parentis & prædecessoris sui sanctissimi ac venerabilis Honorati Episcopi suaui ac præclaro prædictatam eloquio. Non est hæc vita, quod Baronius in Notis ad martyrol. existimauit, diuersa a sermone in laudem S. Honorati anniuersario eius obitus die habito. Hanc nos cum Surij Barralisq; editionibus, & MSS. S. Mariæ de Ripatorio, & Preudhomij Canonici Cameracensis contulimus. De ipso S. Hilario agemus 5. Maij. Subiecimus lectiones ex vetere Breuiario Cathedralis Ecclesiæ Maßiliensis.

[6] Alia edita est Parisijs anno 1511. vita S. Honorati tribus libris distincta, [alia apocrypha.] fabulis & deliriis conferta, quæ non sine nausea, vt ait Baronius an. 445. num. 19. legi possunt, nisi ab eo cuius sit stomachus ferreus, & ignorantiæ vndique obductus rubigine. Nonnulla quidem otiosus & ineptus illius vitæ scriptor ex S. Eucherij libello de laude eremi, & S. Hilarij oratione decerpit, sed quæ plurimis figmentis dedecorat. An aliqua fortaßis posteriorum miraculorum, quæ narrat, veritate subnixa sint, statuere non possumus.

[7] Plura alioquin gesta ab Honorato esse, quam quæ commemorentur ab Hilario, nemo negauerit, cum alij graues auctores draconis, siue boæ ab eo precibus fugatæ meminerint; & multa obiter solum perstringat Hilarius. Certe priusquam in Lerinum migraret, vitam in specu rupis vicinæ egisse videtur, cum eadem visatur ac frequentetur etiamnum specus; de qua Vincentius Barralis Salernus in chronologia Lerinensi ista tradit:

[8] [Specus S. Honorati.] Apponenda videntur, quæ ipsi vidimus, de specu, seu antro, in quo prope insulam Lerinensem egisse aliquando ipse Honoratus traditur, qui a nostratibus vulgariter dicitur: La sancta Baulma de Sancto Honorat. Est igitur quidam mons in mari Gallico Narbonensi, in ingressu patriæ Prouinciæ ad occiduum venientibus ab Italia, qui vulgo Caporosse nuncupatur, inter insulam Lirinensem, & ciuitatem Foroiuliensem interpositus: qui fere per tria milliaria & eo amplius in altum se extollens rupibus vallatus, inuius & nemoribus obsitus; cuius orientis & meridiei plagam mare alluit, in qua præ ceteris portus habetur, Agathon nomine, qui vulgo Agaij dicitur: in cuius etiam latere prope verticem inter Aquilonem & occasum adest quoddam antrum per sex milliaria distans a prædicta ciuitate Foroiuliensi, in modum oratorij, in quo S. Honoratus primus Abbas & fundator sacri monasterij Lerinensis, postque Archiepiscopus Arelatensis aliquamdiu eremi cultor mansit.

[9] Quo in loco (certe mirum) tam inuio & inaquoso, in vertice aridæ rupis, prope portam antri, [Puteus ad ad specum, salutaris.] visitur saxum veluti in forma putei concauum ad altitudinem trium palmorum fere iugiter limpidas continere aquas; quæ continue hominibus illic deuotionis gratia concurrentibus cedunt vsui, & maxime Foroiuliensibus; qui cum ariditatibus, sterilitate, imbribus, aliisque pressuris vrgentur, ad placandam iram altissimi Dei illuc processionali pompa quam deuote tota ipsorum concurrit ciuitas. Adest etiam subtus oratorium quædam paruula spelunca, in quam nisi reptando ingreditur, tantæ angustiæ & exilitatis, vt vix hominem curuum & in se contractum recipiat, habens foramen cælum versus, quæ Patri nostro Honorato cessit pro regali cubili.

[10] S. Honorati honorifice meminerunt plurimi scriptores. Ei & S. Eucherio dedicat vndecimam & sex sequentes collationes Ioannes Caßianus, vbi illa illustria: [Laudes apud alios scriptores.] Cum virtutem perfectionis vestræ, qua velut magna quædam luminaria in hoc mundo admirabili claritate fulgetis, multi Sanctorum, qui vestro erudiuntur exemplo, vix queant æmulari; tamen vos, o sancti fratres Honorate & Eucheri, tanta illorum sublimium virorum, a quibus prima anachoreseos instituta suscepimus, laude flammamini, vt vnus quidem vestrum (Honoratus nempe) ingenti Fratrum cœnobio præsidens, congregationem suam, quæ quotidiano sanctæ conuersationis vestræ docetur intuitu, illorum quoque Patrum præceptis optet institui &c. S. Sidonius Apollinaris carm. 16. Eucharistico de eodem agit Honorato. S. Eucherius de laude eremi: Digna (Lerina) quæ cælestibus disciplinis Honorato auctore fundata sit, quæ tantis institutis tantum nacta sit Patrem Apostolici spiritus vigore & vultus honore radiantem: digna quæ illum suscipiēs ita emitteret. Idem in præfatione ad librum de quæstionibus veteris Testamenti ad Salonium: Qui vixdum decem natus annos eremum ingressus, inter illas Sanctorum manus, non solum imbutus, verum etiam enutritus sis ab Honorato Patre, illo, inquam, primum insularum, postea etiam Ecclesiarum Magistro.

DE VITA S. HONORATI SERMO S. HILARII EPISC. AREL.

Honoratus, Archiepiscopus Arelatensis (S.)

BHL Number: 3975

Avctore S. Hilario.

PRÆFATIO.

[1] a Agnoscitis, dilectissimi, diem publicis fidelium b mœroribus consecratum: qui mihi quamdiu hos caducos vitæ huius dies Deus indulserit, [S. Honorati memoria tristis & iucunda, maxime Hilario discipulo.] semper quidem acerbitatibus grauis, plenus tamen c dignitatis adueniet. Hodie enim ille sanctæ recordationis, Ecclesiæ huius Antistes, virtute, sacerdotio, nomine Honoratus, corpore exutus: quicquid ad clausulam elocutionis adiecero, absurdum poterit iudicari. Si enim dixero, Ad astra migrauit; ille etiam dum in terris moraretur, inter splendidissima illa regni Dei astra numeratus est. Addam, Christo adstat? Quando autem ei in vita sua ille non adstitit, cuius omnis vita illam Eliæ vocem habuit: d Viuit Dominus, cui adsto hodie? [3. Reg. 18. 15.] Dicam, Terrena deseruit, cuius, vt Apostolus ait, conuersatio semper in cælis fuit? Similiter itaque, quantum certo animus meus habet, quicquid de tali viro dicendum occurrerit, ipsa sui magnitudine congruo exitu caret. [Philip. 3. 20.] Compugnant mœroribus gaudia. Talis reminisci, dulce est: tali carere, supplicium.

[2] Duplex itaque materia me prouocat: illinc me laudum suarum gratia ad sermonem trahit, hinc ad singultus retrahunt damna communia. Ignoscite itaque, si diripientibus sibi duobus his affectibus mentem meam, oris mei officium, tamquam duobus dominis famulatum congruum negat. Quicquid recordatio in laudis partibus suggerit, totum hoc sibi inter damna numerans dolor vendicat. Quamquam, etsi adesset mihi serenitas mentis, & famulatu idoneo menti lingua seruiret, numquid abundantius laus eius proferri sermonibus meis poterat, quam in vestris sensibus manet. Nemo est, vt puto, cui non illius viri gratia maior occurrat, quam possit opulentissima cuiuslibet proferre facundia. Quia ergo, vt Scriptura loquitur, iustorum memoria cum laudibus semper est, nec potest quisquam meritorum illustrium viros non cum laude memorare; proferam, vt facultas datur, aliqua ex his, quæ de illo dilectionis vestræ corda meditantur. [Prou. 10. 7.] Adiuuabunt vtique sensus vestri conatus meos, & quidquid sermoni meo expedire difficile est, vestra sibi pectora propriis cogitationibus eloquentur.

[3] Scriptura quodam loco continet: Sapientia in exitu canitur, hoc est dicere, Sapientis conuersatio in consummationis fine laudatur. [Eccli. 11. 30.] Vnde & in alio loco: Ne laudes, inquit, hominem in vita sua. & iterum: Ante mortem ne laudaueris quemquam; tamquam diceret: Lauda post mortem. [Laudare defunctos, vtile.] In viuentis enim laudibus, & laudato locus vanæ exultationis offertur, & laudatori maxime nota assentationis affigitur. Multis autem modis vtile est laudare defunctum: primum, quia dum abest, cui gratificari laudatione possimus, necesse est, vt ad largitorem gratiæ Deum laus tota referatur: deinde, quia sola virtutis admiratio residet, vbi suspicio assentationis aufertur. Defuncti itaque laus in sancta fidelium congregatione prolata, plena est ædificationis, vacua iactantiæ: merita quoque in hoc eius, qui laudatur, accrescunt, quia plures sua laude proficiunt. Nec verebor, ne nimis forsitan fauorabiliter de meo loqui credar: quia præterquam quod nihil non inferius dici suis virtutibus potest, nemo est qui non illum suum computet, suum senserit, suumque crediderit. Non tamen ego ingenij fiducia, neque fretus eloquio ad attingendam tanti viri vitam manum mitto: quam si quis priscæ eloquentiæ auctor attingeret, non solum nihil facundia ornaret, sed victus materiæ mole succumberet. Vester me amor prouocat, vester affectus de illo aliquid loquendi fiduciam subministrat. Animabitur ipsius, vt credimus, merito sermo, quamuis e repentis ingenij: & quod iacet verbis, eleuabitur rebus, & effusa in illum caritate vestrorum pectorum condietur.

[Annotata]

a MS. Ripat. agnoscite.

b alij. memoriis.

c al. consolatoria laude.

d In editione vulgata: Viuit Dominus exercituum, ante cuius vultum sto, quia hodie apparebo ei

e Sur. tepentis.

CAP. I. S. Honorati genus, sancta adolescentia.

[4] Est illud notum omnibus oratoriæ disciplinæ, quorum laudandam receperint vitam, patriam prius & originem prædicare: vt quod in propriis virtutibus deest, in patrum gloria præcessisse videatur. Nos autem in Christo vnum sumus omnes, & fastigium nobilitatis est, inter Dei a famulos computari: nec addere nobis quicquam ad dignitatem terrenæ originis decus, nisi contemptu sui potest. Nemo est in cælestibus clarior, quam qui repudiato parentum stemmate, [S. Honoratus ex familia Consulari,] elegit sola Christi paternitate censeri. Prætermitto itaque commemorare auita illi secularium honorum insignia, & quod concupiscibile, ac pene summum habet mundus, vsque ad Consulatus prouectam familiæ suæ nobilitatem, maiore generositate pectoris fastiditam: nec placuisse illum sibi de superuacuis suorum honoribus, qui per amorem veritatis iam non suos optabat.

[5] Ad illud potius sermo meus festinat, qua fide baptismum in adolescentiæ annis proprio concupierit arbitratu, quam maturo consilio sanus mortem expauerit, [baptismū expetit adolescens.] qui eam ante baptismum vita carituram esse perspexerat: qua siti vitam suam desiderauerit vitali fonte renouari: quam dulcis ei infantia, quam modesta pueritia, quam grauis adolescentia fuerit, quam omnes etiam ætatum gradus, gratia semper & virtute transscenderit, maiorque se semper inuentus sit; vt prorsus diuino quodam pædagogio educatum putes. Eruditur sine aliqua suorum instantia; seruat, iuuante Deo, baptismum præter vllam hominum sollicitudinem, &, quod his maius est, recenti adhuc & illibato nitore b fontis, sine admonitore conuertitur. Sine admonitore, dixi? & vbi est illud, quod patria obstabat? quod obluctabatur pater? quod propinquitas tota c retinebat? Intrauerat enim gratia sua omniū sensus, & cum eum sibi Christus assumeret, certatim in suis omnibus mundus tenebat: alios dulcedo ipsius obligauerat, alios collegij blandimenta deuinxerant, alios in variis iuuenum exercitiis admiratio secularium virtutum tenebat. Quot illi vitæ prioris gratiæ fuerant, tot a conuersione vinculis retrahebatur. Commune quoddam familiæ decus præripi omnes timebant. Et vere quis vmquam illum habitus non quasi proprius accepit? quos aliquando amictus non ornauit? Itaque velut splendidissimam gemmam, & commune omnium decus, eripi sibi simul patria, simul familiares, simul parentes putabant. Neque enim immutanda hæc omnia, & reformanda in melius, vt vidimus, sed quasi moritura esse credebant. Et inde illud erat, quod quem omnia, quæ adorsus erat, strenue pater agere perspexerat, a baptismate, quamdiu potuit, auertit, timens, ne totus simul, sicut consecutum est, religionis amore raperetur. Inualuit tamen desiderium & amor Christi, & baptismum, discussis patris dissimulationibus, pueritia fidelis inuasit. [Catechumenus pie viuit.] Ita enim adhuc se catechumenus inter prima fidei rudimenta formauerat, lasciuiam pro reuerentia accipiendi quandoque baptismatis respuens, clericos vt patres honorans, & puerili interdum censu pauperem iuuans, quicquid habere adhuc illa ætas, & plus vtique pro nouitate habendi amare poterat, miseratione prodigus offerebat; iam tunc in paruo præmeditans cuncta contemnere, & sua simul vniuersa largiri.

[6] His itaque & talibus exercitiis ad baptismum catechumeni se fides robusta proripuit. Hinc iam prouidus pater, & d teneræ pietatis suspicione sollicitus, variis eum oblectationibus prouocare, studiis iuuentutis illicere, diuersis mundi voluptatibus irretire, & quasi in collegium cum filio adolescente iuuenescere, [Variis blanditiis a patre tentatur:] venatibus & ludorum varietatibus occupari, & tota ad subiugandam illam ætatem, seculi huius dulcedine armari. Nec immerito eum secularis sibi a Christo præripi timebat, quem inter reliquos ornatissimos iuuenes velut vnicum complectebatur.

[7] Verum illi maior inter hæc omnia erat custodiendi baptismatis cura. Fastidiebat adolescens, quo grandæuus oblectabatur pater, [eas omnes contemnit.] tali se semper adhortatione compellans: Delectat hæc vita, sed decipit: alia in ecclesiis præcepta recitantur: alia ibi in auribus meis mandata sonuerunt: illic modestia, continentia, & quies, & pudor traditur; hic effrænata luxuria nutritur: ibi pietas viget, hic exercitatio corporalis: illic ad æternum regnum Christus inuitat, hic diabolus ad temporale sollicitat. Omne quod in mundo est, vanitas est & concupiscentia oculorum: & mundus transibit, & concupiscentia eius: qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in æternum, sicut & Deus manet in æternum. Festinemus ergo erui ab his laqueis, dum adhuc minus tenemur. Difficile diu illigata soluuntur: facilius est tenera euellere, quam robusta succidere. In monte saluam fac animā tuā, ne forte apprehēdant te e mala conuersationis istius. Cito serpit voluptatis venenum. Seruanda est Christo per Christi gratiam sumpta libertas. Alij aurum, argentumque mirentur. Dominantur, vt video, metalla dominantibus. Alij prædia atque mancipia non sine animi sui captiuitate possideant: alij honoribus gaudeant, & honorem diuinæ in se imaginis premant. Mihi satis est, mancipium non esse vitiorum: mihi salus, gaudium: mihi coniunx, sapientia: mihi in virtutibus voluptas: mihi Christus thesaurus sit. Pensabit mihi gaudia caduca melioribus, dabit & in hac vita disciplinæ studiis & oblectari & ornari, & inter hæc dignum fieri cælestibus regnis.

[8] [Luxum omnem abdicat:] Nec longas talis meditatio moras pertulit, sed illico se in flammam conuersionis nutrita huiusmodi fomentis scintilla proripuit. Iugum Dominicæ seruitutis subdita ceruice suscipiens, iugum libertatis excussit, intelligens summum esse captiuitatis genus licentiam iuuentutis. Rediguntur ad breues capillos luxuriantes comæ, transfertur ad nitorem mentis vestium splendor, ceruicis lacteæ decus palliis rigentibus occupatur, trāsit lætitia in grauitatem: membrorum vigor, animi vigore mutatur: virtus corporis, in virtutem spiritus migrat: pallescit ieiunio speciosa facies, & prius f succi plena fit plena grauitatis. Et quid plura? ita repente totus alius ex alio ostenditur, vt non aliter genitor ipsius, quam orbatus filio pater lamentaretur. Et vere plena mortificatio corporis, sed vita illic spiritus erat. Tota hinc parentum persecutio suscitatur. Tunc solum & primum patri contumax fuit, cum Dei Patris filius esse contendit, ordinata iam tunc in Deo, sicut Salomon præcepit, caritate. Ita enim Propheta memoratus sub Dei voce pronuntiat: Ordinate in me caritatem. [Cant. 2. 4.] Ordinauit plane eam ille, & sub caritatis dispositione, perspexit primo Deum, tum proximum diligendum. Condēnari itaq; se senectus patris, ætatis illius conuersatione credebat: occurrit, renititur, comminatur: nec tamen vllo horum pueritia Deo freta, concutitur.

[Annotata]

a Sur. filios.

b Baral ad fontes.

c Sur. renitebatur.

d MS. Preudh terrenæ.

e Sur. malæ cogitationes.

f MS. Rip. fuci.

CAPVT II. Cum Venantio fratre peregrinationes. huius obitus.

[9] Adsistit tironi suo Dominus consolator, nec dissimulat vnum ei ex germanis suis in collegium suscitare: qui exemplo ipsius ad conuersionem vocatus, & senior iuniorem secutus, [fratrem exemplo conuertit.] in ipso breui quo vixit tempore, sicut collegio illum, ita etiam virtute comitatus est. Hinc iam inter illos certamina grata propositi, cuius mens ad pietatem mollior, cuius esset cibus durior, cui sermo blandior, cui amictus asperior: quis loqui rarius, quis orare crebrius posset: quem minus detineret lectulus, quem magis lectio: quem minus moueret a iniuria, quem magis misericordia: quis daret promptius, quod sibi detraxisset, quis libentius hospiti stratum cilicij, & ceruical illud consueti lapidis offerret. Quis peregrinum promptius ante eleemosynæ dispensationem lacrymis foueret, & affectu prius Christum, quam aduenam conuiuio pasceret: [Certant inter se studio virtutum:] cui in ore rarior mundus, cui frequentior Christus: quis in illa sublimitate virtutum sibimetipsi minor videretur, & quo magis merito ascenderet, eo magis compunctione decresceret. Priuatus quidam iam tunc in conuersatione eorum Episcopatus gerebatur. Mentior, nisi plurimi Episcoporum didicere ab illis, dum excipiuntur, excipere: nam si qui rigorem illum propositi non expauerunt, plus illinc humanitatis animo, quam refectionis corpore secum tulerunt. Ornabant itaque omnem simul patriam, & quantum apud animos multorum manet, custodiebantur aliorum ab illis corpora, aliorum spiritus: prout quisq; indigēs erat aut doctrina, aut sumptibus vestiebantur, instruebantur, alebantur. Nullus illuc peregrinationis labore defessus, non tamquam ad patriam & patrimonij sui b rura peruenit. Nullus illinc ad vlteriora discedens, non tamquam iterum a domo sua pedem mouit, & iterum sibi relinquere ciues suos visus est, iterum propinquos.

[10] [laudantur ab omnibus, inuiti.] Interea amor in illos omnium crescebat, multiplicabatur, disseminabatur, & fama in vlteriora quæque ferebatur: totaque iam erga illos patria, obsequiis & amore ac honore certabat: peruenire illis ad ignobilitatem & paupertatem non licebat. Quanto magis eorum vita abscondebatur, tanto magis fama emicabat, & alter alterum laudi obiicere, & gloriæ exponere, & ad vnum communem virtutem referre. Sed dum vnusquisque sub vmbra alterius obscurari volebat, tamquam repercussa claritas vtrimque radiabat. Iam quæ illorum grauitas, quam senilis maturitas, quam rara feminarum visitatio, etiam proximarum, & quæ inter tot virtutes totius vanitatis fuga, quam blanda consolatio, & quam sollicita custodia erga eorum salutem, qui se eorum doctrinæ mancipauerant! Angelica ab illis vita in terris ducebatur in multa patientia, in vigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suauitate, in Spiritu sancto, in caritate non ficta, in virtute Dei. Pauebant interea illi gloriam suam, & odorē bonæ conuersationis longe lateque diffusum, licet ad Dei laudem referrent, sibi tamen vanitatis periculum inferre metuebant. Percepisse se in vita sua mercedem suam reputabant: humanam conuersationem & gratiam fastidientes, eremi amore flagrabant.

[11] [Patriam relinquūt.] Inito itaque consilio, & quodāmodo passi honoris sui persecutionem, ad c peregrina contendunt. Iterum patria consurgit, iterum propinqui reluctantur. Spoliari se, sed nunc sanius lumine suo metuūt. Quod illic, Iesu bone, certamen fidei atque amoris fuit? qui tunc consiliorum, qui precum, qui lacrymarum ambitus? quis non illic sibi officium propinqui vendicauit? aut cuius lacrymæ, non cum lacrymis patris certauerunt? Amittere enim se omnis patria in iuuenibus illis patres sentiebat: & vere erat illis senectus, non annis cana, sed gratiis; non cariosa artubus, sed moribus d vetusta. Quanta, Domine, dispensatio procurationis tuæ, qui lampadas, fidei igne fulgentes, non loco fixas stare pateris, sed e præfers eas illuminationi diuersorum locorum, inspirans migrandi voluntatem, & fugiendi gloriam: quæ vtique multiplicanda erat ipso per susceptam peregrinationem virtutis augmento. Diripitur itaque dudum quidem vario misericordiarum opere vexata, adhuc tamen larga substantia, & æqualiter ad patrimonium propinquus atque extraneus auctionator admittitur. Ita nullus in lucris dumtaxat parentum respectus est, [Sua dant pauperibus.] ac si rem non suam vendant. Possessio quæ pauperibus, ex quo ab ipsis fuerat possessa, seruierat, pauperibus nunc distribuenda distrahitur. Excipit patria effusam misericordiam, & fletibus effusis repensat.

[12] Exeunt de terra, & de domo, & de cognatione sua, & exemplo f pari vere Abrahæ filij demonstrantur. [Gen. 12.] Ne quid tamen iuuenili ausu temere ab ipsis inceptum putaretur, assumunt senem perfectæ consummatæque grauitatis, quem semper in Christo patrem computantes, patrem nominabant, g S. Caprasium, Angelica in terra adhuc conuersatione degentem. [S. Caprasium sibi directorem adsciscunt:] Cuius quamquam dilectio vestra nomen hactenus ignorauerit, & adhuc nesciat vitam, amicis eum suis Christus annumerat. Hunc tamquam ordinatorem in Domino atque custodem suæ ætatis assumunt, quos custodes sibi plurima iuuentus elegerat. Quæritur ergo peregrinationis latebra, [varia visunt loca Sanctorū.] fugitur fama virtutis. Vbicumque itur, ibi alia, velint nolint, fama pariebatur. Felices terræ, & portus beati, quos cælestem patriam sitiens peregrinus illustrat. Alij Orientis oras, & quæcumque alia plena Sanctis loca, accipiendi exempli gratia, accedunt: hi quicquid adeunt exemplis bonis suscitant. Spargitur vbique substantia, & in omni accessu eorum bonus Christi odor fragrat.

[13] h Hunc ipsum iam tunc, cuius hodie memoria pascimur, vrbi huic Massiliensis Ecclesia pene præripuit, hortante illius vrbis Antistite, & tali eo gaudente collegio. Sed quid non ille feruor lacrymarum certamine, & blandimentorum ambitione euinceret? Alacrius ergo, tamquam nouo admoniti periculo, maria transmittunt, expetunt litora, quibus barbara esset etiam illa, quæ plurima in ipsis erat, Romana eloquentia. Longum est percurrere, quem ab illis profectum vnusquisque locus traxerit, quam salubritatem Ecclesiis sine vllo clericatus actu inuexerint, quot magistris magistri in silentio fuerint.

[14] Illud commemorasse sufficiat, intrepide ab illis pro Christi desiderio, maris i rheuma toleratum, squallorem ac sterilitatem Achaici littoris expetitam, & tam delicate, k tam molliter educatos, cōtra tantas aquarum varietates decertasse. Quod quam graue, quam intolerabile illi teneritudini fuerit, excessus illic germani sui beatissimi in Christo viri l Venantij, [Venantius moritur Methonæ.] & infirmitatis suæ suorumque protestabantur. Iam quid in illo funere m Methona aut extulisse se, aut percepisse crediderit, multiplicibus psallentium indicauit agminibus: hinc Hebræus, hinc Græcus, hinc Latinus exultant: Iudæus ipse Christum respuens, fidelem Christi seruum admiratur. Astra ipsa feruentes chori pulsant, &, vt credimus, cum humanis vocibus Angelici chori concinunt: fideli famulo suo Christus occurrit. Euge Venanti, serue bone & fidelis: & dum audis, Intra in gaudium Domini tui, memento nostri, quos adhuc seculi gaudia impugnant. Accipiunt finem carnis animæque certamina, sumit principium vita perennis & gloria.

[Annotata]

a Sur. inuidia.

b Barral. iura.

c MS. Rip. peregrinandū.

d MS. Rip. venusta.

e Idem, profers ad illuminationem.

f Idem, Patris.

g Colitur S. Caprasius I. Iunij.

h Hæc ex MSS. adiecimus, quæ Surio & Barrali deerant, vsque ad expetunt littora, &c.

i ῥεῦμα, fluxus.

k MS. Rip. quam nobiliter.

l Colitur hic S. Venantius 30. Maij, vt ex Saussaio & Barrali patet.

m Plures sunt huius nominis ciuitates. Hic ea videtur intelligenda, quæ in ora Messeniæ in Peloponneso sita.

CAPVT III. Secessus Lerinensis, fundatio monasterij.

[15] [S. Honoratus redit in Italiam.] Hinc iam vobis Honoratum vestrum Christus reducit, & occulta manu salubritatem regressus sui tēperat. Nam quicquid præterfluens tāgit, illuminat. Huius Italia benedici gaudet introitu: hunc Tuscia venerata cōplectitur, & blandissimas per sacerdotes suos moras nectit. Porro Dei prouidentia nobis prospiciens, cuncta disrumpit, & quem e patria eremi desideria prouocauerant, hunc in eremum huic vrbi propinquam Christus inuitat. [Abit in insulam Lerinensem.] Vacantem itaque insulam ob nimietatem squalloris, & inaccessam venenatorum animalium metu, Alpino haud longe iugo subditam petit, præter secreti opportunitatem, sancti ac beatissimi in Christo viri a Leontij Episcopi oblectatus vicinia, & caritate constrictus, plurimis a tam nouo ausu retrahere illum conantibus. Nam circumiecti accolæ terribilem illam vastitatem ferebant, & suis illum occupare finibus fidei ambitione certabant. Verum ille humanæ conuersationis impatiens, & circumcidi a mundo vel obiectu freti concupiscens, illud corde & ore gestabat, nunc sibi, nunc suis proferens: Super aspidem & basiliscum ambulabis, & conculcabis leonem & draconem. [Psal. 90. 13.] Et in Euangeliis Christi ad discipulos factam promissionem: [Lucæ 10. 19.] Ecce dedi potestatem calcandi super serpentes & scorpiones. Ingreditur itaque impauidus, & pauorem suorum securitate sua discutit. Fugit horror solitudinis, cedit turba serpentium. At quæ non tenebræ illud lumen refugerunt? [venenatas bestias fugat.] quæ non illi medicamento venena cesserunt? Inauditum vere illud, & plane inter miracula ac merita illius mirandum reor, quod tam frequens, vt vidimus, in illis ariditatibus serpentium occursus, marinis præsertim æstibus excitatus, nulli vmquam periculo, sed nec pauori fuit.

[16] Quid longius moret? Cooperante, vt ita dicam, Christo, omni ea, quæ prius deterruerat, aduersitate superata, Honoratus vester castra illic quædam Dei collocat, & qui locus dudum homines a sua commoratione repulerat, Angelicis illustratur officiis. Illuminatur latibulum, dum lumen occulitur: cedit ignoti prius exilij obscuritas, voluntarij exulis claritati. Quid ergo emendatio illa conferat? Quocumque Honoratus accesserit, adesse illic etiam honorem necesse est. Hic primum diu euitati clericatus illigatur officio: [Initiatur sacerdotio.] hic refugam suum Sacerdotalis infula innectit: & qui venire ad dignitatem detrectauerat, ad ipsum dignitas venit. Apparuit illic Presbyter, non duplici tantum, sed & multiplici honore dignissimus, coram quo nullam sacerdotij distantiam, nullum nominis priuilegium Episcopatus agnosceret. Nemo vmquam Episcoporum sibi tantum vsurpauit, vt se Presbyteri illius collegam computaret. Verum ille tam integram in sacerdotio monachi humilitatem conseruabat, quam plene monachus sacerdotij merita possederat.

[17] Industria illico sua sufficiens electis Dei ecclesiæ templum excitatur: [Construit monasterium.] apta monachorum habitaculis tecta consurgunt; negatæ a seculis aquæ largiter fluunt, in vno ortu suo duo veteris testamenti miracula præferentes. Nam cum e saxo erumperent, in media maris amaritudine dulces profluebant. Certatim iam illuc omnis regio quærentes Deum dirigebat. [Aquas dulces elicit.] Honoratum expetiit, quisquis Christum desiderauit: & plane Christum, quisquis Honoratum expetiit, inuenit. Illic enim ille totus vigebat, pectus eius, quasi præcelsam arcem, & splendidissimum templum insederat: illic castitas, quæ est sanctitas, fides, sapientia & virtus habitauit: ibi iustitia fulsit & veritas. Itaq; velut vlnis effusis, patentibusq; brachiis, in amplexū suum omnes, hoc est, [Monachos præclare instituit;] in amorē Christi inuitabat: omnes vndique ad illum certatim confluebant. Etenim quæ adhuc terra, quæ natio in monasterio illius ciues suos non habet? quam ille barbariem non mitigauit? quoties de immanibus belluis quam mites fecit columbas? quam amaros interdum mores Christi dulcedine aspersit? & quorum prauitas sibimetipsis prius pœnalis fuerat, eorum postmodum gratia oblectamento omnibus erat: degustata deinde boni suauitate, non poterant non magis odisse quod fuerant. Nam velut educti in nouam lucem, antiquum illum diu insidentium errorum carcerem detestabantur. Pulsa est per exhortationes ipsius varia pestis animorum: amaritudo, asperitas, & rabies locum dabant libertati, quam Christus obtulerat, & delectabat requies post longam & grauem Pharaonicam seruitutem. Stupenda & admirabilis permutatio: non Circeo, vt aiunt, poculo ex hominibus feras, sed ex feris homines, Christi verbum tamquam dulcissimum poculum, Honorato ministrante, faciebat. Quid enim non extunderet illa instantia cum alacritate coniuncta? Aut qui lapides non in Abrahæ filios verterentur, vbi tanta erat in expoliendis mentibus officina virtutum? Quod si minus hominem ad salutem suam viuis exhortationibus permoueret, Deum oratione constringeret. Omnium ille passiones, suas credidit, & tamquam suas fleuit: profectus laboresque omnium, suos computauit, sciens gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus, simul & vitia & virtutes omnium, in meriti sui cumulum transferebat. Sicut enim virtus ad virtutem excitat, ita miseratio miseris impensa, fructificat. Metet enim in singulis plus, quam sibi singuli, singulorū enim salus vnā illi gloriam instruit. Impiger, festinus, infatigabilis perseuerat: prout cuiusque naturam, moresque perspexerat, hunc secreto, illum palam; hunc seuerus, illum blandus aggreditur, & ad castigandi immutationem, ipsam plerumque faciem castigationis immutat. Inde illud erat, quod non facile quemquam tantum vel amari vidimus, vel timeri. Ita enim duos hos affectus sui, in vnoquoque suorum collocabat, vt & amor suus delicti metum, & timor disciplinæ amorem introduceret.

[Annotatum]

a Colitur S. Leontius Episcopus Foroiuliensis prouinciæ secundæ Narbonensis, 1. Decemb.

CAPVT IV. Præclara Lerinensium institutio. Honorati virtutes.

[18] Incredibile est, quantæ illi curæ fuerit, ne quem tristitia affligeret, [singularem eorum curam gerit.] ne cogitatio secularis vrgeret: quam facile perspexerit, quid quemque vexaret, tamquam singulorum mentes mente gestaret. Quanta præterea pietatis dispensatione prouideret, ne quem nimij labores grauarent, ne quis nimia quiete torpesceret. Ipsos, si dici potest, singulorum Fratrum somnos pio pensauit affectu: valentes corpore, a desidia semper excutiens; feruentes spiritu, cogebat ad requiem. Omnium vires, omnium animos, omnium stomachos instinctu, credo, Dei nouerat: vere seruus omnium factus propter Christum Iesum. Mirandū est, quomodo vnus tot simul officia compleuerit, tam varia præsertim infirmitate vexatus: fortissimos quosque & recenti adhuc conuersatione præualidos, in ieiuniis vigiliisque, impar viribus, pari lege comitatus est. Infirmos ipse infirmior visitauit: refrigeria animarum simul prouidit & corporum, & ne quid cuiquam minus fuisset impensum, animo semper recurrebat: Hic alget, hic a cogitat: illi hic labor grauis est, huic hæc esca non congruit: ille ab alio læsus est: graue, quod hic intulit, nec minus graue, quod hic sensit iniuriam. Grandi instantia opus est, vt offensa gratiam consequatur, & hic sibi illatam contumeliam aut leuem aur nullam computet; hic autē se grauissimam intulisse suspiret. Hæc illius iugis opera, iugis intentio erat, leuigare omnibus iugum Christi, & quicquid diabolus iniecisset, auertere; discusso culparum nubilo, gratiarum serena reuocare; amorem Christi & proximorum amando inserere; & mentes omnium, tamquam pectus suum, excolere, innouare gaudia, & ad Christi semper desiderium tamquam primo conuersionis die inardescere.

[19] Hinc illud erat, quod omnis congregatio illa, diuinæ cupida seruitutis, [Amatur ab iis.] ad nomen ipsius ex diuersis terrarum partibus collecta, tam moribus quam linguis dissona, in amorem illius conspirabat. Omnes dominum, omnes patrem vocabant; in illo sibi patriam, propinquos, & omnia simul reddita computantes. Didicerant omnes, ipso sibi compatiente, dolores illius, suos computare: vt non immerito egregius, & in Christo b beatissimus vir Saluianus Presbyter, [Laudatur cum suis a Saluiano.] carorum suorum vnus, in scriptis suis dixerit, quod sicut sol cæli faciem pro sua sola aut obscuritate, aut serenitate mutaret; ita congregatio illa cælum sitiens, & cælestibus studiis mancipata, ab ipso vel nubila, vel serenitatem mentium quasi a peculiari in Christo sole, susciperet: ipsoque congruo congrueret, inspirante reualesceret. Hinc illa erat, & adhuc orationibus suis permanet diffusa in monasterio sancti Spiritus gratia, tanti doctoris & exemplo & admonitione firmata, in variis charismatum donis, & humilitate & mansuetudine, & in caritate non ficta, & vna capitis gloria, in diuersitate membrorum.

[20] [Benignus & liberalis in hospites.] Magna illi inter hæc erga aduenas & hospites cura. Quis enim illum aliquando præteriret? Quis non quamlibet prosperam nauigationem, & quamlibet secundos ventos aut pro tanti viri desiderio, commodi sui contemptor, abrupit? aut si insulam tenere non licuit, violentum secundæ nauigationis obsequium, acerbissimam tempestatem computauit? Nemo illuc non festinus accessit, nemo illic moras suas sensit, nemo illinc non securissimus soluit, prosequente ipso amore, sumptibus, votis; & tunc primum agnitos, tamquam dudum suos emittente. In squallore eremi delicias conspectu suo ministrabat, cum tanto omnes gaudio & alacritate suscipiens, tamquam expectasset. Aderat præterea munificentiæ animo par substantia, pari fide ministrata. Nam qui libenter audierat, Vende omnia tua, & da pauperibus, & veni, sequere me; huic libentissime vnusquisque, si quid misericordiæ animo deuouerat, dispensandum ingerebat, securus illi sua cuncta committens, cuius in relinquendis omnibus secutus fuerat exemplum. Hinc ad eum frequens ex diuersarum regionum vastitate concursus. c Et vere is ille erat, qui non vt parcus dispensator, aut timidus respector sibi creditæ & crescentis quotidie congregationis aliqua tribueret, plura seruaret: sed quid quotidie in alieno non faceret, quod in suo semel fecerat? hoc est, nihil sibi, nihil suis, præter præsentium dierum victum & vestimentum reseruaret.

[21] Exhausta est aliquando dispensationis substantia, fides numquam. Quadam enim vice, cum vnum iam ex multis millibus aureum nummum d proflua ad munificentiam arca retineret, hunc etiam ipsum in multarum rerum defectu constantissime pauperi prætereunti dedit, & mihi atque aliis adstantibus dixit: Certum est iam appropinquare qui deferat, si iam non habet munificentia nostra quod proferat. Vix trium aut quatuor horarum spatium, die fluente, transierat, & continuo qui verbis suis fidem faceret, occurrit. O felix munificentia, [Nummum aureum vnicum habens dat pauperi.] cui fides ministrauit! o felix fides, cui munificentia numquam moram fecit! Et vere quantum fides sua suppetebat, dispensare sua tantum manu non occurrit. Plurimos multis locis probatissimos viros habuit, quorum semper manibus, quod sibi deferebatur, expenderet. Sic vnius dispensatoris gratia dispensatores multos habebat, & fides sua, quasi communis quidam fons, & dantibus & accipientibus plurimis profluebat. Nullius pene angustiæ ad ipsum peruenerunt, quæ vltra ipsum protenderentur, aut non in ipso metam reperirent.

[22] Hinc iam certatim ad illum, vt putabat, aut certe vt optabat, latentem, [Magni fit a S. Eucherio Lugdun.] vndique litterarum officia perlata sunt. Quibus ille quam nouis affectibus variata reddebat, quam grauia, quam blanda, quam dulcia? Vnde pulcherrime splendidus mundo, splendidior Christo, æmulus virtutis eius, e B. Eucherius, cum ab eremo in tabulis, vt assolet, cera illitis in f proxima ab ipso degens insula litteras eius suscepisset, Mel, inquit, suum ceris reddidisti. Quis itaque non beatum se, beatam domum, beata scrinia sua credidit, in paruo ex ore ipsius munere, magna benedictione ditatus? Et sane tantum in scriptis illius salis, tantum dulcedinis erat, vt non scriniis aut armariis, sed arca pectoris condi mererentur. Inde est, quod plurimi ea inscripta sensibus ferunt, & libentissime ad testimonium amoris illius proferunt. Denique quis vnquam tantos sibi amicos præsentibus illigauit officiis, quantos ille qui se diligerent, & auidissime desiderarent, habuit ignotos.

[Annotata]

a Ita MSS. at Surius & Barralis, hic ægrotat.

b [Saluianus.] Saluianum Saussaius in supplem. Martyrol. Gallicani Sanctum facit. Massiliæ nec colitur, nec vulgo Sanctus habetur. S. Eucherius in præfat. libr. de quæstionibus vet. & noui Testam. illum & Vincentium Lerinensem sanctos viros appellat.

c MS. Rip. Et quis.

d Barr. prona.

e Eucherij duo Lugduni Antistites fuere; senior, cuius hic mentio est, [SS. Eucherij Lugdun. duo.] Eucherij duo Lugduni Antistites fuere; senior, cuius hic mentio est, S Honorati æqualis; iunior alter integro post seculo, familiaris, S. Cæsario Arelatensi. Vterq;, temere in vnum conflatus a quibusdam, colitur 16. Nouemb.

f Hinc ostendit Theophilus Raynaudus noster, non fuisse illum Lerinensem monachum, quod Alardus Gazæus in Proœmium Collat. II. Cassiani, atque alij scripsere. Proxima Lerinæ est Lero, vulgo insula S. Margaretæ, a vetusto eius Diuæ istic sacello. In hac Eucherium commoratum ait Barralis.

CAPVT V. S. Hilarij vita monastica.

a

[23] Interea ego dum multimodam eius in omnes gratiam memoro, [Hilarium a seculari vita conuertit exhortationibus,] in me infinitam curam prætermitto, cum ipsius vtique mihi cura non minus in Christo salutis attulerit, quam amor inter vos ornamenti & honoris reliquit. Mei enim gratia, quod ad meritum suum, & iudicium meum pertinet, patriam, quam fastidierat, non dedignatur accedere, nec refugit laborem tanti itineris, suis præcipue multis iamdudum infirmitatibus grauem: meque illic iam in illis annis nimis amicum seculo, & contumacem Deo, vt seductor & verax, ad amorem Christi blanda manu tentat. Longum est intromittere illam in exhortationibus ingenij sui violentiam, in quibus cum iam ante propositum acerrimos sibimetipsi ad conuersionem stimulos admouere potuisset, haustis diu sapientiæ fontibus multipliciter diffundebatur: sed cum parum in aures meas pietatis illius verba descenderent, ad solita orationis præsidia conuertitur, & affectus sui clamor repulsus duritia mea, piissimas Dei vsque ad misericordiam pulsauit & penetrauit aures. Et vere obluctanti mihi, & per secularem illam nimis periculosam consuetudinem, obstinationem interdum meam sacramento obstringenti, prophetico (vt ita dicam) spiritu ante iam promiserat: Hoc, inquiens, quod mihi tu non præstas, [& præcipue precibus.] Deus præstat. Et o, quam diu mollire duritiam meam nisus est imbre lacrymarum! quam piis mecum pro salute mea amplexibus osculisque certauit! Ad præsens tamen, vt ille ait, vici pessima victoria. Sed agitandum me illinc & edomandum dextera Dei suscepit: illi enim me oratione tradiderat. Qui tunc in corde meo fluctus, quæ tempestates diuersarum & inter se compugnantium voluntatum excitatæ sunt! Quoties sibi in animo meo velle & nolle successit! Et quid plura? Absente illo, partes in me suas Christus exequitur, & post b triduum orationibus suis per miserationem Dei mea contumacia subiugatur: fugauerat enim somnum cogitatio, & inuitante me pio Domino, totus eminus cum voluptatibus suis mundus adstabat: quid expetendum, quid relinquendum suaderetur, animus mecum meus, tamquam collatis apud amicum tractatibus, ventilabat. Gratias tibi, bone Iesu, gratias, qui dirupisti vincula mea, famuli tui Honorati pia supplicatione permotus, & iniecisti mihi vincula amoris tui, quibus si tenear, numquam peccati vincula reualescent. Occurro itaque subditus, qui superbus abscesseram, & omni contradictione deposita, nouus precator accedo. Sic sic Sancti oratio fugitiuos suos reducit, sic contumaces subiugat, sic expugnat rebelles.

[24] Iam quibus ille tunc lacrymis ariditatem meam irrorauit! quam pio fletu me quoque traxit in lacrymas! Tali me humilitate & blandimento, tamquam si ipse a me exciperetur, excepit: ablata est illico caussa remorandi. Tum primum illam esse patriam, [In Lerinum eum deducit, & suauiter instituit.] quam fugiendam esse dudum crediderat, agnouit. Educit me secum suam prædam: gaudet, triumphat, exultat. Eremo me iam tamen exemplo suo secreti cupidum festinat includere. Alit primum lacte, & postmodum cibo. Potat etiam profluo illo, qui in se erat, cælestis fonte sapientiæ. Atque vtinam tantum angustiæ spiritus mei recepissent, quantum ille studebat infundere! præparasset me profecto vobis, & desiderio vestro dignum dedisset, & successorem sibi idoneum nesciens erudisset. Iam vero proflua illius in omnes caritas, quod sine inuidia dixerim, quantum in me adiecerat, & c leue illud Christi iugum quantum mihi leuius blandimentis suis fecerat! Quoties me mentem meam, quoties animam, quoties linguam suam nominabat! Quam impatiens absentiæ! quam semper indignissimi conspectus mei cupidus erat! Quid de his omnibus dicam, nisi propheticum illud, quod Dominus ei retribuit pro me?

[Annotata]

a Petrus de Natal. l. 2. cap 86. Exemplo quoque conuersationis suæ Gennadium quemdam virum effrenem & indomitum ad pœnitentiam prouocauit. Videtur Hilarium voluisse scribere.

b Sur. & Barr. biduum.

c MS. Preudh. lene.

CAPVT VI. Honorati in Episcopatu virtutes.

[25] Interea ego, dilectissimi, strictim contingens potius cuncta, quam referens, [Fit Episcopus.] de solertissimo pastore vestro ea, quæ aliis potius quam vobis erant nota, replicaui. Sacerdotium quippe suum in Ecclesia hac nomine auctum vidimus; sanctimonia vero & actibus iam prius summum. Sed vnde illud, quæso, quod tam e longinquo, tam ignotus expetitur? Quis illam absentis, nec prius visi gratiam vestris pectoribus affixit? quis illud desiderium suscitauit, vt orbatis his, quibus a Domino apud eremum indultus erat, vobis nasceretur? Ille vtique, qui cuncta dispensat, ille, qui eum & patriæ suæ quamdiu congruum videbat, indulsit, & per maria & per terras ad vtilitatem videntium, hanc tantam cultoris sui gratiam circumegit.

[26] In summa, ex illo breui, quo vobis indultus est tempore, facile metiri datur, quid plus de illo in his, quid minus dixero. Vidistis enim, dilectissimi, illam sollicitudinis vigilantiam, illud disciplinæ studium, illas pietatis lacrymas, illam iugem ac perpetuam mentis serenitatem, cuius testimonium vultus immutabilis erat. Audistis quoque os illud congruens vitæ, in quo erat conscientia purificati pectoris, sermonis luculentia. [Omni virtute floret.] Vidistis illam latitudinem caritatis, quæ tanta in illo fuit, vt non immerito de illo Sanctus idem, cuius proximam sententiam proposui, dixerit: Quod si arbitrio suo caritas ipsa exprimenda esset in vultum, Honorati potissimum pingi debere vultu videretur. Quis itaque illum vmquam sufficienter vidisse sibi visus est? Cui non loco omnium affectuum fuit? Quis ita blandimentum cum seueritate coniunxit? Quis ita mixtam hilaritate disciplinam propinauit? Quem non cum ipsius, qui corrigebatur, voluptate correxit? Quādo lætitia eius quicquam lasciuiæ redolens? Quando tristitia non salubris? Quando gemitus, nisi de peccati alieni mœrore descendens? Quis eum non a auctiorem inuenit, quam prius viderat? Semper in summitate virtutum positus, semper quo crescere posset, inuenit.

[27] Iam vero sub exhortatione ipsius quis anxius non dolorem suum spreuit? Quis feris moribus, [Efficax in exhortando.] non insaniam suam execratus est? Quis arrogans, non plus quam omnes, superbiam ipse suam abominatus est? Quis lasciuus luxuriam non detestatus? Et quid plura? Omnibus omnia, vt Apostolus ait, factus, cōmunis omnium medicina erat. [1. Cor. 9. 22.] Nullam pene gratiam non in se tam plenam habuit, vt ipsam specialiter excolere & possidere tāquam vnicam putaretur. In nullo vitæ ordine non ita viguit, vt ipsi specialiter aptus videretur.

[28] Denique vt primum sanctæ huius Ecclesiæ regimen accepit, prima ei cura concordiæ fuit, & præcipuus labor fraternitatis, calentibus adhuc de assumendo episcopatu studiis, dissidentes mutuo amore connectere. Tamquam probatus Israelis agitator probe nouerat, [Dissentientes reconciliat.] non facile quicquam discordantibus imperari. Studebat præterea amore potius regere, quam terrore dominari: vt voluntaria magis, quam coacta correctio hunc quoque subditis adiiceret ornatum, ne ad officium suum compulsi putarentur. Confestim itaque exclusa discordia, illi, quæ est virtutum omnium mater, caritati locum præbuit. Floruit igitur sub ipso Christi Ecclesia, sicut monasterium ante floruerat: creuit gratiis, decreuit metallis. [Liberalis in pauperes.] Ingressa videlicet disciplina, domo sua, tāquam domo Dominica mamona iniquitatis exclusit, & quæ otiose diu congesta fuerant, dignis tandem vsibus deputauit. Dudum defunctis thesauros suos misit: iterumque qui obtulerant, oblationum suarum refrigeria senserunt. Hoc solum quod ministerio sufficiens erat, reseruauit: sed si exegisset vsus, nec ministerio, vt reor, pepercisset. Alieni temporis vota dispensationem suam fecit.

[Annotatum]

a al. altiorem.

CAPVT VII. Aegritudo, obitus, sepultura.

[29] Operari etiā inter extrema non destitit: multos in lectulo suo verbi dispensatione ditauit. Sed quamdiu illum lectulus tenuit, cui etiam superare vicinas morti lassitudines iam in consuetudinem venerat? [Ægrotat.] Vltimum, doloribus iam reluctantibus, Epiphaniorum die in ecclesia sermonē habuit, nesciens vnquam, conflictante cum infirmitatibus fide, dolori magis corporis, quam spiritus feruori acquiescere, seruiuit desideriis vestris supra suas vires. Non illum siquidem aliqua extrinsecus superueniens ȩgritudo, non subitus febrium æstus absorbuit: sed diu dilata infirmitas, nimio dudum propositi rigore contracta, & adhuc remissioni parum acquiescendo ingrauescens, octauo eum vel nono die a solemnitate prædicta paullatim extenuando confecit. Vix quatriduo tamen nobis suam in officiis caritatis debitis præsentiam denegauit, timens vtique, ne suos vicinia transitus sui contristaret. Nulli vmquam grauis inter grauissimas ægritudines fuit: nulli, vt assolet, vllum infirmitates suæ horrorem intulerunt. Et quidem hoc ordine illud sancti Spiritus receptaculum conquieuit.

[30] [Suos solatur.] Cæterum impollutæ illius mentis vigorem incredibile est quam integrum vsque in extrema seruauerit. Ac primum semper vberrime suos consolatus est, ac nihil magis timuit, quam ne diutina nos desperatione conficeret, intelligens pene facilius ferri extrema, quam dubia. Abstersit semper sermone condito circumstantium lacrymas: quas tamen quo magis abstersit, irritauit. Inde grauiorem suo, dolorem nostrum computabat. Non facile quisquam tam forti pectore inter quælibet aspera & diu tolerata, nec optauit aliquando mortem, nec expauit. Nam, quem viuere inter quamlibet grauia in Christi seruitute non piguit, [Omnia rite ordinat.] ad nouam vitam per communem illam nouæ vitæ ianuam transire nō timuit. Præmeditata enim illi vltima hominū necessitas, non repentina aduenerat. a Itaque sub ipso iam finis adspectu, tamquam emigraret, tamquam valediceret, ne quid imperfectum derelinqueret, ne quid minus plene quam proposuerat, ordinaret; interrogare singulos nostrum, & ad suggerendum, si quid memoriam suam subterfugisset, hortari: omnia interim subscriptione firmare, & parcentes nos fatigationi suæ, ad omnia quæ agenda erant, cogere: cogere autem blando illo, sicut semper, imperio.

[31] Quadam autem vice, cum comprimere lacrymarum mearum tempestatem, & abrumpere riuos fletuum laborarem; Quid, inquit, [Hilarium mœstum solatur.] fles ineuitabilem humani generis necessitatem? Imparatum ergo te inuenire meus transitus debuit, cum me non inuenerit imparatum? Cumque ego b impedita singultibus vtcumque poteram verbis ipsius verba subnecterem, quod iam non destitutionem meam dolerem, quippe qui mihi orationum suarum patrocinia numquam defutura confiderem, quin & post transitum suum validiora præsumerem; vno me dolorum suorum vulnere, & difficilium inter extrema luctaminum grauiter affligi; Et quid ego, inquit, minimus omnium fero ad ea, quæ Sanctorum plurimi in supremis suis acerbissima pertulerunt? & commemoratis aliquot, adiecit, quod credo alicubi legerat: Magni, inquit, viri multa patiuntur, & vt illos pati doceant ad quorum nati sunt exemplum.

[32] Confluentibus autem ad se potestatibus, c Præfecto, & Præfectoriis viris, quam feruentia sub mortali iam frigore mandata deprompsit, [Viros illustres se visentes instruit.] ab ipso exitu suo sumens acerrimum exhortationis exordium? & dignum plane erat, vt qui vitæ semper exēpla præbuerat, etiam mortem suam in exemplum aduocaret: Videtis, inquit, quam fragile habitemus hospitium. Quolibet viuendo ascenderimus, illinc morte detrahimur. Ab hac necessitate neminem honores, neminem diuitiæ liberant: hæc iustis, & iniustis, hæc potentibus humilibusque communis est. Magnas Christo debemus gratias, qui mortis resurrectione propriæ mortem nostram spe resurrectionis animauit; æternam vitam afferēs, discussit æternæ mortis horrorem. Sic ergo vitam agite, ne vitæ extrema timeatis, & hoc, quod mortem appellamus, quasi commigrationem expectetis. Mors pœna non est, si non ad supplicia deducit. Dura quidem est carnis animæque diuulsio; sed multo durius in gehennæ flammis erit carnis animæque consortium, nisi in omni vita generositatem suam spiritus recognoscens, bellum corpori, & corporalibus vitiis certamen indixerit: & felici discretus a carnis colluuione diuortio, æternæ paci impollutam seruet vtramque substantiam, illic feliciter copulandam, vbi exultabunt Sancti in gloria, & lætabuntur in cubilibus suis, hoc est, in corporibus, tamquam in receptaculis suis; cum ea quæ iustitiæ dedicauerint membra socialia, tamquam consueta hospitia recognoscent. Hoc itaque agite: hanc vobis Honoratus vester hereditatē relinquit, supremo halitu suo ad hereditatem vos regni cælestis inuitat. Nullus nimiū mundi huius amore teneatur. Optimū est, vt voluntate fastidias quo te vides necessitate cariturū. Nemo opibus diffluat, neminem diuitiarum pompa corrumpat. Scelus est, pretium salutis in materiā perditionis assumere, & illo capi quemquam, quo redimi d potest. Plus interea vultu, plus oculis emicante in cælum sensu monebat. Impar est quidem ignito sermoni suo sermo referētis; sed non minus imparia spiritui suo verba erant monentis. Tali itaque exhortatione, & insolito quodā e nutu oratione profusa, inusitatum quoddā munus benedictionis impendit.

[33] Deficiente membrorum ministerio, noua semper mentis gratia pullulabat. Ordinatis itaque omnibus, [Varios salutari curat.] (neque enim multa in actibus suis minus plena restabant) cum omnes caros suos mente percurreret, quantos nominatim proferre lassitudo non vetuit, missa per eos qui adstabant salutatione ditauit. Mihi vero in aurem, Excusa, inquit, Sancto illi fieri non potuisse quod voluit. Magna & admiranda solertia, inter graues illas mortis angustias prouidisse, ne cuius tristitiam non, quantum in se erat, abstergeret, ne quid certe inexcusatū relinqueret. f Quid illud, quæso, quod cum omnes suos, quos ad hanc vrbem amor suus traxerat, vtique inter peregrina desereret, nullum vlli reditum, nullam societatem commendauit, non loca viuendi certa distribuit, tamquam vere præscius, nullam suorum dispersionem futuram, nisi eorum, qui iam & se superstite animi diffinitione migrassent? Et vere non facile quemquam a societate nostra abesse nouimus, nisi quem abfuturum ipse præmonuit: qui aut cariorem conspectu suo patriam, aut grauiorem senserat disciplinam. Interea grauior illum somnus vrgebat: quem cum interdum pauidi interpellaremus, Miror, inquit, in tam graui mea lassitudine, post tam longa insomnia, quæ præcesserunt, grauem vobis meum somnum videri. Et cum suspectis omnibus sedere eum in vltimo diutius prohiberemus, [Somno premitur.] ioculari, vt erat solitus, blandimento, & consuetudinaria mentis serenitate, respondit, quod molestos nos in hac sollicitudinis parte pateretur. Ita pene ante vita eius, quam dulcedo consumpta est.

[34] Somno deinde vltimo exceptus, in mortis quietem dormiens transiit, [Moritur.] sine vllo, vt se habent suprema, luctamine, nullas difficiles obitus moras sensit. Angelicis choris anima illa sancta, generosa, sincera, & ab omni contactu mundi incontaminata suscipitur. Multorum interea variis visionibus somnus incutitur, quarum tamen vna omnium facies erat, quod scilicet Sancto illi occurrerent officia Sanctorum. [Honoratur visionibus,] Et vere ille in eodem mediæ noctis puncto ecclesiam in occursum sancti corporis conuentus impleuit, vt non nisi Angelicis nuntiis suscitatus putaretur. Relinquitur vegetatum semper spiritu, plenum gratiæ corpus exanime: integrum siquidem vultus decorem facies omnibus grata seruauit. Probe vos ista nostis, & multo plenius vos vobis, quam sermo sufficit, animorum meditatione describitis.

[35] Neque vllus non magno sibi damno affici visus est, si conspectu corporis eius caruit, si non, vt quemque aut reuerentia, aut amor suaserat, osculum aut ori aut quibuscumque membris ipsius impressit, [concursu populi,] aut feretro. Sanctum illud corpus magna fidei ambitione vestitum est, maiore fide postmodum, dum sepulchro admouetur, pene nudatū. Nec enim pepercit sanctificatis amictu suo palliis fides, quæ pretiosissimi muneris loco habuit, aliquam de velaminibus illius fimbriam decerpsisse. Certauit in exequiis illius vester affectus: refecistis in funere suo latentem adhuc inter vos peregrinationem meam: pauistis me tam effusa in ipsum animi caritate. [pompa exequiarum.] Quem enim illo die sua tecta tenuerunt? Aut quem non tamquam peculiari luctu obrutum, basilicæ huic mœnia vrbis huius dederunt? Pro magno munere habitum est, lecticæ manum admouisse, aut ceruicem subiecisse. Vidistis non sine vestra gloria gloriam suam. Nam & illa exequiarum religio, fidei deuotio erat; & tam lautum erat habuisse talem, quam graue talem amisisse. Nec parum fiduciæ dat sepulchri sui gratia: nam cuius hic ossa condidimus, in cœlo vtique patrocinia præsumimus. Prælata tunc ante feretrum ipsius aromata & incensum vidimus: sed maiora de vestris mentibus Deus in tanto erga tantum pastorem affectu vestro odoramenta suscepit. Persultauit in gloria sua Dei gloria, & in dissonis diuersarum linguarum choris amor consonus.

[Annotata]

a Hæc vsque ad. nu. 31. aberant a duobus MSS.

b MSS. indita.

c Barralis intelligit Præfectum vrbis.

d MS. Rip. non potest.

e Sur. motu.

f Sequentia vsque ad nu. 34. desunt in MSS. Rip. & Preudhomij.

CAPVT VIII. Successor Honorati. alia laudum analecta.

[36] Pius Dominus, qui stimulando animos vestros ad electionem paruitatis meæ dedit, [Subrogatur ei Hilarius.] ne a sepulchro illius longius abessem, illud etiam vobis orantibus dabit, ne a viis illius longe recedam: sed vt quicquid illum egisse cognouero, id sine exploratione aliqua aut disceptatione factorum agere festinem. Vobis enim me, vt video, iam tunc per illum Deus genuit: vobis, licet indignum, præparauit: vobis ille me nesciens tanto labore quæsiuit: vobis tam propensa sollicitudine & cura vtcumque erudiuit, quærens in me fidei sicut sanguinis sui venam: vobis me tanto labore per litteras, tanto per excursum suum ambitu ab insula, cui me, a directis Episcopatus sui principiis, secreti amore reddiderara, non audeo dicere nesciens, fortasse præscius, admouere satagebat, vt mihi iuxta sepulchri sui sedem in amore vestro patriam collocaret. Sed quid agimus, quod immaturum me maturo excessu tradidit? Non est nostrum, secretum ȩterni Regis in vllo vel leuiter culpare iudicio. Non facile senseratis, quantum amisistis boni, si redintegratum vobis bonum vestrum fuisset.

[37] O magna & inclyta, Honorate, tua gloria! Non indiguit meritum tuum signis probari. [Vita Honorati, miraculum;] Ipsa enim conuersatio tua plena virtutibus & admirationis nouitate præcelsa, perpetuum quoddam signum ministrauit. Multa quidem tibi diuinitus signorum specie indulta nouimus, quicumque propius assistebamus; sed in his tu minimam partem tuam computabas, maiusque tibi gaudium erat, quod merita & virtutes tuas Christus scriberet, quam quod signa homines notarent. Et tamen quod maius signum virtutis esse potest, quam signa fugere, & occultare virtutes? Et vere tam familiaris quodammodo oratio tua Christi auribus erat, vt enixissimis precibus impetratum putem, ne virtutem tuam signa clamarent. Habet & pax Martyres suos: Christi enim tu perpetuus, quamdiu in corpore moratus es, [& perpetuum martyrium.] testis fuisti. Illud enim stupendum quondam adolescentiæ tuæ robur, perpetuo abstinentiæ rigore tenuatum, & in illam quam vidimus, adspectus licet decore seruato, exilitatem redactum, crux vtique quotidiana consumpsit: quam tamen sine vlla semper notabili b superstitione seruasti, omnes semper nimietates, & cognatū nimietatibus gloriȩ fugiens appetitum. Numquam in tuo ore, nisi pax, nisi castitas, nisi pietas, nisi caritas; numquam in corde, nisi horum omnium fons Christus habitauit: qui tibi, & per te plurimis caritatis, gaudij, pacis, longanimitatis, bonitatis, benignitatis, fidei, modestiæ, continentiæ fructus ministrauit exuberantes in multiplicem copiam, in multorum salutem & gaudia: vt non immerito illi cantares: [Psal. 118.] Qui timent te, videbunt me, & lætabuntur: cui semper omne conuersationis tuæ bonum asscripsisti, illud assidue tibi ac tuis ingerens: Quid enim habes, quod non accepisti? [1. Cor. 3.] Aut si accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Sed hoc magis tuum erat vitæ tuæ bonum, quo magis tuum negabas.

[38] In te commune omnium Deum desiderantium solamen fuit: tu econtra in Deo exultare suadebas, [Etiam dormiens orat.] resonante affectum tuum voce blandæ modulationis immurmurans: Lætetur cor quærentium Dominum. Nulla tibi maior, quam in orationibus & psalmis c voluptas. Tuis in tantum medullis Christus insederat, vt interdum, quod expertus loquor, membris tuis placido sopore deuinctis, illum etiam in somnis officio solito tua lingua resonaret. Sæpe dormiens sanissimæ exhortationis, sæpe orationis affectuosissimæ, verba fudisti. Agebatur itaque in lectulo corporis requies, mētis in Christo. Et quidem hȩc, prout quique affuimus, experti sumus: tu vero vnica semper omnium requies, quam alacer, quam sæpe referebas somnia, non aliquid præsagientia, neque aliqua in futurum anxietate sollicita, sed inquietis animi desideriis excitata, martyrium scilicet, quod semper meditatione gestabas, credo, interdum d illudente & prouocante cupiditatem tuam Domino, tamquam excitata in fidem tuam persecutione peragebas. Et vere puto neminem diffiteri, tibi ad martyrium tempus, non animum, defuisse. Quotidianus siquidem in sincerissimis tractatibus confessione Patris & Filij & Spiritus sancti testis fuisti: nec facile tam exerte, tam lucide quisquam de diuinitatis trinitate disseruit, cum eam personis distingueres, & gloria, æternitate, [Inuocat eum Hilarius.] ac maiestate sociares.

[39] Memento itaque amice vtique Dei, memento iugiter nostri, Deo incoinquinatus assistens & canens illud canticum nouum, & sequens Agnum quocumque vadit. Tu illi pedissequus, tu nobis patronus, orationum nostrarum interpres acceptabilis, & fortis assertor. Profusas ad sepulchrum tuum alumni gregis preces perfer. Impetra, vt conspiratione communi simul Sacerdos & populus, quæ iussisti, quæque docuisti, aliquatenus obtinere mereatur; Per Dominum nostrum Iesum Christum, qui te in gloriam suam assumpsit, atque cum Patre suo sanctoque Spiritu, viuit & regnat Deus per omnia secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a

Sidonius Apollinaris carmine XVI. eucharistico ad Faustum Reiensem huc respexit, scribens:

      celebrans quoque laudibus illis
Eucherij venientis iter, redeuntis Hilari.

Non abdicauit se episcopatu Hilarius & Rauennio cessit, ad dilectam denuo secedens Lirinum, vt Miræus scripsit in Bibliotheca Ecclesiastica ad cap. 69. [S. Hilarius Arelat. nō deseruit Episcopatum.] Gennadij, & olim Baronius, qui deinceps id retractauit. Nondum Episcopus erat Hilarius, cum Lirinensi eremo se reddidit: sed cum ab Honorato Episcopo perductus esset Arelaten, post paullo, illo adhuc viuo & superstite, ciuicos tumultus auersatus, Lirinum repetiit. De qua re Eucherius ad eumdem Hilarium adhuc monachum de laude eremi scribit: Magno tu quidem animo egressus dudum de domo tua & de cognatione tua, vsque ad mare magnum recedentia eremi secreta penetraueras: maiore tamen virtute repetita est a te eremus, quam petita. Siquidem cum hanc prius hospes ingressus es, habuisti ducem & velut itineris tui præuium, quem deinde militiæ cælestis magistrum, eumque tunc secutus, & parentes relinquens, parentem tamen sequebaris: nunc vero cum eumdem adscitum ad Pontificatus fastigium prosequendum putaris, ad familiare secretum eremi te amor retulit. Ergo nunc es nobilior & maior exemplo: prius enim cum desertum peteres, comitatus fratrem videbaris, nunc cum desertum repetieris, etiam Patrem reliquisti.

b id est, importuna nimiæ religiositatis affectatione.

c MS. Preudh. & Barral. voluntas.

d Sur. alludente.

LECTIONES DE S. HONORATO,
Ex vetere Breuiario Eccl. Massilien.

Honoratus, Archiepiscopus Arelatensis (S.)

Lectio I.

[1] Honoratvs igitur primus incola Lirinensis, suscipiens curam gregis, in seipso monstrabat singulis, qualiter conuersarentur & sincerum obsequium redderent Iesu Christo. Erat enim vere humilis, verecundus, & mansuetus, nihil imperans, [S. Honorati virtutes,] sed blande rogans; ne posset cuiusquam animum concitare, & tamquam cuiuslibet famulus conuiuia obsequia præparare.

[2] Blandiebatur sollicite iuuenes, & corroborabat fortes ac reficiens seniores, [instructiones,] quos reuerebatur tamquam fratres, dominos, atque patres, sollicite eos instruens portare onera Iesu Christi, & perfectam colere caritatem:

[3] Curas & oblectationes seculi, vanas fabulositates, & otia euitare, [de vitandis,] carnis contagia tergere, rebellia corpora domare, tentationibus resistere, & se committere soli Deo.

[4] Deum deuote ac sollicite exorare, & ab eo fiducialiter petere quidquid vellent, si veram tremendi iudicij horam timere & euitare vellent, [faciendis;] & solam Domini desiderare gloriam sempiternam.

[5] Cuncta breuiter, quæ operabatur, erat doctrina, inductio, & exemplum vitæ cælestis. Dum igitur quispiam aliquid facere negligebat, [exemplum,] antequam iniungeret Honoratus illud obsequebatur: & sic suæ humilitatis feruore extabat sollicitus qui ante neglexerat operari.

[6] Et dum quispiam diabolico fomite extabat in aliquo vitiosus, ac in simili deliquisset, a criminoso consilium requirebat, [reprehensiones,] quomodo posset a tali vitio resilire: & sic anxians delinquentem releuabat a crimine peccatorem.

[7] Lectio de Euangelio: Homo quidam.

[8] Licet igitur existeret cibus eius aridus panis & aqua, [victus,] in solis solennitatibus salsatas herbas, vel infusa legumina propter reuerentiam adiungendo, nihilominus conabatur diebus singulis pulmentum Fratribus præparare, vt ferrent libere fortes & debiles iugum Christi.

[9] [vestitus.] Tegebant itaque cilicium & vestis rigida & munda suum corpus, & caput arcta a melota, & b tetræ c scarpæ ex palmarum foliis latos pedes. Pallida namque facies eius, & grauata macies præ languore, & mortificatio corporalis, adeo intuitum focillabat, vt si peccator existeret, anhelabat illico ad salutem; & si iustus, ad gloriam supernorum.

[Annotata]

a Inter monachicas vestes melota censetur, siue melotes, vt videre est lib. 4. de vitis Patrum cap 15. Vbi proprium capitis tegmen, [Melota.] cuculla, de qua 5. Ianu. post S. Simeonis Stylitæ vitam, cum de eius reliquiis ex Euagrio. Isidorus lib. 19. Etymol. cap. 34. ait meloten esse pellem a collo pendentem præcinctam vsque ad lumbos. De melote agit Cassianus lib. 1. Instit. cap. 8. & Gazæus ad eum locum.

b Fortassis textæ.

c Scarpa, & Scarpetta Italis calceum significat.

DE TRANSLATIONE S. HONORATI.

Honoratus, Archiepiscopus Arelatensis (S.)

BHL Number: 3979

An. Ch. MCCCXCI. XX. Ian. & XV. Maii.

[1] Antonivs Vincentius Domeneccus lib. de SS. Catalauniæ scribit Perpiniani in æde Carmelitarum S. Honorati Episcopi Arelatensis corpus magna veneratione asseruari, multaq; isthic eius patrocinio fieri miracula, ac præcipue tempore siccitatis cælitus pluuiam impetrari. Verum aut integrum isthic non est S. Honorati corpus, sed aliquæ dumtaxat reliquiæ; vel alterius cuiuspiam est, non Arelatensis; [S. Honorati reliquiæ Perpiniani.] cum huius sancti parentis sui corpus poßidere se Lerinenses glorientur, isthuc Arelate, ex ecclesia suburbana eius nomini dicata, translatum.

[2] [Corporis in Lerinum translatio 15. Maij;] Contigit ea translatio circiter annum Christi 1391. 20. Ianuarij, vt scribit Barralis, licet 15. Maij præcipue recolatur. At 20. Ianu. istæc habet Saußaius in Martyrologio: Eodem die apud Lerinum translatio S. Honorati Episcopi Arelatensis & Confessoris.

[3] Consueuit vero Idibus Maij, cum S. Honorati translatione, omnium Sanctorum Lirinensium agi solennitas; [simul festum omnium SS. Lerinensium.] vt patet ex sermone eo die habito, quem recitat idē Barralis, vbi inter cetera hæc habentur: Sed quia virtus discipuli laus est & gloria magistri, cum illustrius præstantes viri discipulorum certaminibus quam suis vincant; congruum existimamus beatissimi Honorati festiuæ celebritati, discipulorum eius ac sanctorum successorum suorum omnium veneranda adiungere solennia, quorum pene numerus infinitus, & illi soli qui numerat multitudinem stellarum cognitus, hanc insulam suis orationibus sanctificarunt, ac proprij sanguinis pro Christo effusione consecrarunt. Et post: Sanctorum igitur Martyrum, Episcoporum, Abbatum, & Confessorum, omniumque electotum Lerinensium, qui a primæua huius institutione monasterij, æternæ vitæ meruerunt esse participes, & qui eorum exempla secuti ad eamdem vitam perennem Christo duce peruenerunt; ac quorum corpora vel reliquiæ in præsenti monasterio requiescunt; sub vna diei solennitate & lætitia memoriam recolentes, studeamus & toto mentis conamine laboremus, vt quidquid in singulorum festiuitatibus per anni circulum, aut ex negligentia vel fragilitate humana, minus plene gessimus, hic in præsenti eorum celebratione, communi & deuota diligentia, in humilitate spiritus, & animi puritate restauremus. Et quia ipsorum omnium, propter innumerabilem nobis multitudinem, festa sigillatim celebrare non possumus, in hac saltem generali eorum festiuitate, debita laudum præconia omnipotenti Deo, qui omnium est Sanctorum corona, pro eorum meritis impendamus; vt ipse, eorum assiduis precibus exoratus, desideratā nobis suæ propitiationis abundantiam multiplicatis intercessoribus largiatur, & eorum pia intercessione concedat, vt in hoc suo sanctissimo monasterio diebus nostris & merito & numero populus sibi seruiens augeatur: crescat ibi regularis obseruantiæ feruor, contemplationis vigor, ibique efficaciter vigeat bonorum operum exercitium fructuosum. In tanta igitur & tam præclara festiuitate, omnium Christi fidelium vota, corda, & labra hymnos persoluant lætitiæ salutaris. Psallat fides, spes tripudiet, exultet caritas, deuotio plaudat, iubilet chorus, puritas iucundetur: singuli alacri animo, pronaque voluntate conueniant, suaque pia & deuota studia laudabiliter exequantur, tot Sanctorum festiua solennia celebrantes: quorum sanctitate cælum exultat, quorum patrociniis terra lætatur, quorum triumphis Ecclesia sancta coronatur, quorum salutaria documenta exemplaque prælucida Catholicam illustrant Ecclesiam, decorant virtutibus, & moribus informant, per ipsos nempe, quasi luminosas ardentesque lucernas super candelabrum in domo Domini positas, hæc præsens insula Lerinensis, imo & totius corpus Ecclesiæ tamquam sidus irradiat matutinum. Nos ergo, Fratres carissimi, tantorum patrocinia intercessorum, de quibus locuti sumus, tota mentis intentione quæramus, vt per temporalia festa quæ gerimus, eorum meritis intercedentibus, ad æterna peruenire valeamus.

[4] Seruantur porro S. Honorati reliquiæ in sanctæ Crucis Lerinensi sacello, in cuius aditu marmoreum visitur monumentum, inq; eo hæc epigraphe: [Corpus S. Honorati in sacello sanctæ Crucis,] Hæc est capella sanctæ Crucis, quæ appellatur Sancta Sanctorum propter reconditas inibi reliquias Sanctorum, videlicet Honorati, Caprasij, Venantij, Aygulphi Martyris, Antonij, & plurimorum aliorum Sanctorum. Thecam ex argento affabre factam, recondendis S. Honorati reliquiis dicauit Ioannes Andreas Grimaldus, cuius hæc inscriptio: Hanc capsam Reuerendus in Christo Pater Dominus Ioannes Andreas de Grimaldis Pontificij ciuilisque iuris Doctor, [in theca argentea;] Episcopus Grassensis, sanctissimi Domini nostri Papæ Referendarius & Auenionis & terrarum adiacentium Vice-Legatus & Gubernator, & huius sacri monasterij Commendatarius, pro recondendis almi Patris S. Honorati ossibus, ob religionem suo ære dicauit anno Christi MCDXCI.

[5] Multo vero ante monachus quidam Nicæa prouinciæ oriundus, [caput,] caput argenteum a pectore eleuatum cum mitra Pontificali, auro & lapidibus pretiosis insignita, fieri curarat, in quo ossa cranij S. Honorati reposita, additaq; cum eiusdem monachi insignibus, axe nimirum aureo in rubeo campo, inscriptio: Hoc caput B. Honorati Ioannes Laugerij de Nicæa Prior Vallis-aureæ fieri fecit, circa annum Domini MCCCIC. existente Abbate Rostagno quinto huius nominis. Alibi scribit Barralis hunc Laugerium fuisse Rostagni Abbatis Vicarium Generalem & Priorem claustralem.

[6] [brachia.] Brachiorum quoque ossa thecis elegantibus, scite inauratis, condita; quæ ambæ ad brachij humani formam fabrefactæ, prior anno MCCCCLXXXV. X. Maij, altera, quæ sinistrum brachium refert, an. MDXXI.

HISTORIA TRANSLATIONIS
ex Vincentio Barrali Salerno.

Honoratus, Archiepiscopus Arelatensis (S.)

BHL Number: 3978

Ex Barrali.

[1] Post longum temporis lapsum ab obitu sanctissimi Patris nostri Honorati, qui fuit circa annum Domini 430. cupientes Clerus & populus Arelatensis ciuitatis, ipsum, quem, dum superas ageret auras, summa benignitate, sanctitate, omnigenaque doctrina refertum deuote coluerant, etiam vita functum, venerabiliter ab ipsis venerari, inito consilio, a ecclesiam ad laudem Dei ac Deiparæ Virginis Mariæ, [S. Honorato basilica construitur:] beatissimique Confessoris Honorati, iuxta sepulcrum eius, quod erat in cœmiterio Elisij campi, quod vulgo nunc dicitur Aliscamps, sub eorumdem titulo fundare statuunt: quam honorifica satis lapidum congerie perfecerunt. Quæ postmodum ruinam passa, restaurata fuit tempore b Kauilani Episcopi Arelatensis, vt constat ex eiusdem epistola, ad Episcopos & Christi fideles data pro refectione eiusdem ecclesiæ, in qua sic habetur præter alia: Notum ergo omnibus facimus, [restauratur.] quod extra muros vrbis Arelatensis, in campis qui vulgariter dicuntur Elisij, ecclesia fundata est, quæ S. Honorati censetur, quam præcessores nostri viris religiosis c S. Victoris Massiliensis contulerunt, [ Reliquiæ eius,] vt sancta Sanctis obuenirent. Ibi B. Honorati corpus locello suo repositum est. Ibi viri disertissimi Hilarij prædictæ ciuitatis Episcopi reliquiæ sepultæ fouentur. Ibi beatorum Pontificum d Aurelij, e Concordij, f Eonij, g Virgilij, h Rothlandi, & aliorum Pontificum beatissima membra loca prædicta sanctificant, vt i B. Genesij Martyris, & k Dorotheæ Virginis & Martyris, & multorum aliorū æque sanctissimorum corpora illic collocata sunt.

[2] Cui Ecclesiæ post alios præfuit quidam honestæ vitæ religiosus vir, [Garegobiam trāsferuntur:] monachus & Prior monasterij Garegobiæ, qui cum pene omnem prouinciam bellicis turbinibus conspiceret agitari; & hostili impetu, repentinis insultibus, ciuitates, oppida, locaque Deo dicata, profanæ cupidæque prædæ exponi, anxius ne bellicus furor inualesceret, & repentine a prædonibus Martialibusque viris, quibus nulla fides pietasque manet, ecclesia ipsa profanaretur, & corpus B. Honorati furtiuis raptibus tolleretur, perpendens iniquum esse sanctum dare canibus, & margaritas mittere ante porcos, assumptis cum Dei timore venerabilis corporis lipsanis, ad suum præfatum monasterium Garegobiæ conseruandis deuote transportauit, quo in loco aliquibus annorum curriculis asseruata fuere.

[3] Disponente autem clementia diuina, vt sacra insula Lerinensis suum aliquando benignum in gremio foueret patronum & fundatorem, accidit quod cum idem Prior fœdere consanguinitatis foret sacristæ Lerinensi coniunctus, eiusdemque laris, disposuit illum inuisere, [inde ad Lirinensem insulam.] & custodiam dicti corporis B. Honorati penes se esse reserare. Qui gressus suos Lirinam versus dirigens, sacristæ propinquo suo secretum aperuit, promittens si in congregationem monachorum Lerinensium asscriberetur, ipsum corpus B. Honorati cōuentui assignaret Lerinensi custodiendum. Quo per ipsum sacristam Domino Abbati Lerinensi, l Iohanni scilicet Turnaforti, ex monacho & Abbate S. Pontij de Nicea, ac monachis delato, lubenti animo se eius petitioni assentire, & in monachum recipere, si dicta factis compensaret, promiserunt. Spopondit ille, associatoque sibi consanguineo suo sacrista, & quodam alio honesto monacho de conuentu Lerinensi, arrepto itinere, monasterio prædicto Garegobiæ appulerunt, perpaucisque ibidem diebus demoratis, vna sabbatorum diluculo exurgentes, assumpto corpore B. Honorati, viæ in nomine Domini se commiserunt, suosque iuges & festinos Lerinensium insulam versus direxerunt gressus.

[4] Cumque vna iter agerent, & ille monachus Lerinensis, in suæ secreto ambigeret fluctuaretque mentis, an vere corpus B. Honorati existeret, quod efferebant, minusque credulus cœpit in via subter Podij Moishoni castrum, membrorum, maxime crurium, doloribus, ac artuum contractione, misere vexari. Vnde tam aduerso & repentino casu conturbati comites, pro aliquo impendendo auxilio ægroto, ad prædictum castrum mittere parant. Sed interim languidus suæ incredulitatem mentis pandit, & facti pœnitens, suffragium Beati implorat Honorati, dicens: O alme Confessor Honorate sanctissime, cuius vita virtutibus ornata refulsit, [Earum veritas miraculo comprobata.] & vitali in præsenti æuo fruens spiritu, semper Christo adhæsisti, a quo tuis sanctissimis precibus languidis, & variis infirmitatibus detentis, incolumitatem impetrasti; obnixe obsecro, vt si hæc ossa, quæ gerimus, tui existunt beatissimi corporis, pro me indigno famulo tuo apud eum, qui te tantis meritis dotare dignatus est, intercedere digneris, vt ab hac infirmitate liberari merear, vt per conualescentiam sospitatis, hæc tui vere existere ossa corporis agnoscere, & veram translationem pandere, in Ecclesiaque Dei laudum præconia promere valeam. Perfectaque oratione incolumis effectus, Deo, qui meritis sui Confessoris Honorati ipsum sanauerat, gratias referens, reliquum itineris cum sociis perfecit.

[5] Peruentis autem ad m Canoarum castri portum, instructo remige perbreui freto enauigato, sacræ insulæ Lerinensis littora carpunt. Tunc Abbas cum omni simul congregatione cum solenni pompa & canticis laudum, eis obuiam venerabiliter processerunt, susceptisque ipsius corporis B. Honorati artubus in iubilo & voce exultationis, pro tanto accepto munere immensas Deo gratias persoluunt. Aperientesque loculum in quo beata ossa includebantur, n Albaranum verbis sequentibus inscriptum inueniunt, [Mirabiliter redunitæ.] scilicet: Reliqviæ et corpvs beatissimi Honorati Arelatensis Archiepiscopi. Tum pro maiori veritatis certitudine, partem ossis cruris, quam antea in præfato monasterio habebant, reliquæ parti a qua absumpta fuerat aptantes, ita statim perfectæ coniuncta est, vt nulla prorsus appareret fractura, ac si numquam diuulsa fuisset. Ex quo vere reliquias, & ossa gloriosi Confessoris Honorati esse, manifestum fuit: quæ quidem cum quanta potuerunt maiori reuerentia in cœnobium & intra arcem turris, in o capella sanctæ Crucis honorifice collocarunt, anno Domini 1391. tertiodecimo Calend. Februarij. Ad laudem & gloriam Domini nostri Iesu Christi, qui viuit & regnat in sæcula sæculorum, Amen.

[Annotata]

a Habet etiamnum S. Honoratus ecclesiam suburbanam, vt scribit Cl. Robertus.

b Huius nomen non extat in catalogo Antistitum Arelatensium apud Cl Robertum, nisi sit Gibellinus, quem sedisse ait anno 1103. At Ioannes Chenu in secundo catalogo & Kauillarium & Gibillinum recenset.

c Huius nobilissimi cœnobij sæpius infra mentio fiet, 28. Februarij ad vitam S. Ioannis Cassiani, & 21. Iulij ad vitam S. Victoris.

d Colitur S. Aurelius, siue Aurelianus, 16. Iunij.

e Refertur S. Concordius a Saussaio in Appendice Martyrologij Gallicani inter eos Sanctos quorum natales ignorauit.

f De S. Æonio, siue Eonio, Episcopo Arelat. agemus 3. Augusti.

g Colitur S. Virgilius 5. Martij.

h Interfuit Rodlandus, aliis Rolandus, hic Rothlandus, concilio Valentino anno 855. obiit captiuus in nauibus Saracenorum 19. Septembr.

i Colitur S Genesius Martyr Arelat. 25. Aug.

k S Dorotheæ Virg. Mart. translatas Arelatum reliquias scribit Saussaius: de ea agemus 6. Februarij.

l Rostagni V. de quo supra, decessor fuit Ioannes de Thornaforti, creatus anno 1365. post Episcopus Nicæensis factus.

m Id Barralis alias Castrum Marcellinum & Francum, appellatum fuisse testatur. Hic turrim perfecit Ioannes de Turnaforti, vt idem scribit.

n Legendum videtur: membranam verbis sequentibus inscriptam.

o Est ea, teste Barrali, intra arcem turris Lerinensis, dedicata 14. Septemb. 1392. ab eodem Ioanne de Turnaforti iam Nicaensi Episcopo.

DE S. IACOBO EPISCOPO TARENTASIENSI.

Secvlo V.

[Praefatio]

Iacobus, Episcopus Tarentasiensis in Sabaudia (S.)

[1] Forum Claudij in Graiis Alpibus, Centronum vrbs fuit, ad Isaræ fluminis ripam sita, quæ deinde Darantasia & Tarantasia, ac Tarentasia dicta, nunc Archiepiscopalis. Primus eius Antistes S. Iacobus, S. Honorati Arelatensis discipulus fuit, cuius natalem ex tabulis Ecclesiæ Tarentasiensis consignat XVI. Ianuarij Ferrarius his verbis: Tarantasiæ S. Iacobi Episcopi eiusdem vrbis. [S. Iacobi natalis,] tradit coli quoque Augustæ Prætoriæ, quod ea vrbs Tarentasiensi metropoli subsit. Saussaius in Supplemento martyrologij Gallicani ita de eo scribit: Tarentesiæ in ipsa Gallia Narbonensi S. Iacobi Episcopi illius metropolis & Confessoris, qui Apostolico spiritu plenus, hanc regionem facibus Euangelicis illustrans, fide & religione repleuit, erectaque illic perenni Sede Episcopali, composita hierarchia, designato Marcellino, viro probatæ virtutis & gratiæ, sacri muneris hærede, gregi a se adunato cum sanctissime præfuisset, fidelis villicationis præmium a Domino, cui gnauiter seruierat, recepit. Fundauit etiam Augustæ Prætoriæ Salassorum Ecclesiam Episcopalem, cuius primum Pastorem S. Eustachium constituit.

[2] Vitam S. Iacobi, sed mutilam, ex vetusto codice descripsit nobisq; communicauit Petrus Franciscus Chiffletius noster, [vita.] qui eius auctorem esse coniicit Guidonem e Comitibus Burgundiæ, primo Viennensem Archiepiscopum, deinde Pontificem Romanum Callistum II. Nam hunc, inquit, nonnullas Sanctorum vitas scripsisse legimus; & est Tarentasia in veteri Burgundia, & in prouincia Viennensi: & in nostro MS. codice habebatur hæc vita post Callisti eiusdem librum de translatione & miraculis S. Iacobi Hispaniarum Apostoli.

VITA
e veteri MS. eruta a Pet. Franc Chiffletio Soc. Iesv.

Iacobus, Episcopus Tarentasiensis in Sabaudia (S.)

BHL Number: 4112

Ex mss.

PRÆFATIO.

[1] Qvoniam volutabilitate temporum, & decessione mortalium, res bene gestæ nonnumquam obliuioni tradūtur, idcirco Vitam beatissimi Iacobi Tharentasiensis Archiepiscopi, multis (vt credimus) profuturi, posteris legēdam transmittimus. De cuius virtutibus, & miraculis locuturi, auditores humiliter præmonemus, vt dum magnalia, quæ per eum omnipotēs Deus operari dignatus est, cognouerint, vitam quoque eius ac mores imitari studeant: scientes, quoniam qui eum pie sequi, & vestigiis eius diligenter inhærere voluerint, ad gaudium, ad quod intrauit, & ipsi peruenient, præstante Domino nostro Iesu Christo, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula, Amen.

CAPVT I. S. Iacobi vita monastica.

[2] Igitur cum tuba sancti Euangelij pene per totum mundum intonaret, dicens: Pœnitentiam agite, [S. Iacobus relinquit seculi militiam:] appropinquabit enim regnum cælorum, B. Iacobus miles, qui secundum seculi dignitatem apud a Assyrios clarus habebatur, diuino munere præuentus, per angustam portam, quæ ducit ad vitam, sicut in fine claruit, intrare contendit. Proinde habitum militarem, quo nitebat, reiiciens, pauperis Christi solerter decreuit pauper sequi vestigia; conuersusque ad Dominum, totis viribus adimplere studuit opere, quod tenuit pectore. Ingens super omnia fuit ei desiderium, magistrum, qui eum ad fidem & Dei dilectionem propensius instrueret, alicubi posse reperire. Sicque infra non longum spatium Baptismi sacramentum percipiens, atque cuidam seruo Dei, Honorato monacho adhærens, qui tunc temporis florebat intra Galliam, [adhæret S. Honorato.] seruo Dei mancipandum totum se dedit. Hostis postmodum callidi funditus abhorrens militias, optimam partem elegit, dum magistro sancto se sociauit.

[3] Qui cum in eodem loco aliquamdiu commoraretur, vbi deuotus discipulus reuerendo sociatus est magistro, percrebuit fama quod Lirinensem insulam pestifer draco circumseptam haberet, [Draco fugatus e Lerino.] atque ex more nauigantes circa eamdem insulam, odore nefandissimo obrueret. Tunc vir Dei Honoratus proprias oues, quas in loco illo Domino acquisierat, b solo Iacobo discipulo adscito, partes Prouinciæ peragrauit: deinde memoratam insulam cum naui aggrediens, assidue cum fidei discipulo, Domini implorans misericordiam, ipsum pestiferum draconem funditus ab eadem insula repulit; ita vt vlterius ibidem nusquam deinceps appareret.

c

[4] Serui vero Domini, memoratam insulam ab hoste antiquo emundatam, aptamque ad vsus monachorum eam esse cernentes, d oraculum construunt, cellamque ædificant; in qua per aliquot annos simul residentes, virtutibus pollent, [monasterium constructum.] coruscant miraculis; aggregatisque discipulis, vsque in hodiernum diem locus ille ex eadem congregatione fundatus, religione regitur per monachos.

[Annotata]

a Vere ergo S. Hilarius in S. Honorati vita cap. 3. nu. 17. Etenim quæ adhuc terra, quæ natio in monasterio illius ciues suos non habet? quam ille barbariem non mitigauit? &c.

b Videtur deesse dimittens aut simile quodpiam verbum.

c Multa de hoc dracone fabulatur apocryphæ vitæ S. Honorati textor. Miranda de serpentum, ac boarum præsertim, magnitudine scribit Plinius lib. 8. cap. 14. & Solinus cap. 2.

d Id est, ædem sacram. sic Plinius lib. 12. cap. 23. etiam ab Hammonis oraculo, iuxta quod gignitur arbor.

CAPVT II. Episcopatus. templum ædificatum. miracula.

[5] Interea fama viri Dei Honorati vsque Arelatem percrescente, [Ab Honorato iam Arelat. Episcopo,] a clero, proceribus, populoque vulgari illius vrbis expetitur; vt quia iam eorum Pontifex migrauerat ad Dominum, eumdem Dei famulum Honoratum monachum, habere mererentur Pontificem. Factum est, vt inuitum eum vrbis præfatæ clerus tollens, & secum deducens, cum omni alacritate, communique consilio sibi eum eligerent omnes Pontificem.

[6] Qui dum in pontificali cathedra clarus existeret, assiduaque frequentatione Iacobus discipulus ei adesset, [mittitur Iacobus ad Centronas.] cernens præcipuæ sanctitatis esse virum, alloquitur illum, obsecrans toto mentis affectu, vt a Cendronum oppidum adiret, populumque inibi sub gentilitatis ritu degentem ad fidem Christi conuerteret. Hoc audito, discipulus obediens, cum omni iocunditate, pronaque humilitate assensum præbuit, seseque iuxta vires suas, Domino opitulante, ita facturum spopondit. Quocirca Pater venerandus aliis conuocatis Sacerdotibus Iacobum ordinauit Episcopum, [Episcopus creatus:] & ad præfatum oppidum, vallemque Tarenthasiensem direxit, prȩdicare verbum Domini. Quo cum adueniret quasi clanculo, Deo dispensante fama eius percrebuit in populo; ita vt dicerent manifeste, dilectum Christi famulum ad eos iam venisse Iacobum Episcopum. Qua re comperta, Dei Sacerdos Iacobus de tantis Christi beneficiis lætatur; [multos conuertit.] summoque diluculo dum prædicare cœpit, vulgus innumerabile ad fidem Christi conuertitur: & absque dilatione, ab Baptismi gratiam prono animo, vnaque voluntate præfati oppidi populus pene omnis pariter accessit.

[7] Factum est autem vt pauci remanerent in valle Darentasiensi infideles, [Templum ædificat.] qui non ad prædicationem Iacobi Episcopi colla submitterent gaudentes. Hoc vero cernens venerabilis Episcopus, de tanto grege Christo acquisito gaudens & exultans, fundauit basilicam. Dehinc famulis iubet, vt trabes, ceteraque ligna ad tectum domus illius peragendum, in saltibus cæderent: quæ cum Christicolæ feruentiori fide succensi, cum suis bubus deferrent, contigit vt immanissimus vrsus de cauerna prosiliēs, cum summa ferocitate vnū ex bubus, qui ad vehēdam trabem iunctus erat, toruo & impudēti vultu vnguibus arripiens ore dilaceraret, ac corroderet. Hæc vero cernentes famuli, timore perculsi, rapidissimo cursu suo nuntiauerunt Pontifici. Quod vir sanctus audiens, [Vrsum iugo subdit,] velociterq; currens, inuenit vrsum bouis cadauer deuorantem; cui & fertur dixisse: Ego Iacobus Christi famulus præcipio tibi immanissima & cruenta bestia, vt in nomine Domini ad opus, quod impedisti, duram ceruicem inclines, & iugo bouis, quem occidisti, superbum collum submittas. Qui protinus ad vocem serui Dei, licet rugiens, collum iugo subposuit: eumque famulus Domini, loris quibus bos fuerat, adstringens, trabem ad opus cœptū adduci fecit. Quod cernentes incolæ oppidi, maiores natu in stuporem versi sunt pro tanto miraculo; minores vero, quos adhuc ignauia detinebat, gladiis arreptis vrsum conabantur occidere. Quod vir Dei percipiens, iuuenes blando alloquio compescens, ait: O filioli, bestiam, quam nullo laqueo cepistis, viuam sinite a vestris finibus egredi. [dein dimittit innoxium.] Obtemperantibus illis, B. Iacobus vrso præcepit, vt nequaquam in eadem valle aliquam deinceps faceret læsionem. Ipse vero illæsus sese in profundam eremum dedit, & postea in territorio prædicto nusquam apparuit.

[8] Dominus deinde fidelissimi famuli sui merita prȩclara demonstrare volens, magnum secundo ostendit miraculum. Quippe cum trabs illa, quam vrsus cum boue iunctus de saltu adduxerat, mensura quinque pedum ceteris trabibus breuior inueniretur, [Trabem aqua benedicta ad 5. pedes longiorem reddit.] seruus Dei sacrata lympha eamdem trabem aspergens, orando, videntibus cunctis alij fecit esse similem. Hoc nimirum miraculo peracto, Deo largiente, cuncti incolæ vallis illius amore diuino succensi, tenebras erroris pristini funditus repulerunt, veræ luci (quæ est Christus) adhærentes inconuulse, firmantesque fundamentum in ipso angulari lapide Christo Iesu Domino nostro.

[Annotatum]

a Papirius Massonus lib. de fluminib. Galliæ, tradit Centronem vicum, vnde populis iis nomen, hodie pene ignobilem esse, & si nomen id suum hodie non retineret, plane obscurum.

CAPVT III. Iter ad Principem variis miraculis illustre.

[9] Basilica decenter peracta, & in honore S. Stephani Protomartyris dedicata, visum est seruo Dei Iacobo Episcopo, quatenus a Principem Galliarum adiret, donaque deferret aliquantula, [Adit Principem cum dono niuis, æstate.] quatenus notitiam illius habere mereretur. Tulit itaque niuem æstiuo in tempore collectam, onustoque exinde asino, cum Iacobo discipulo, ceterisque famulis iter aggreditur. Mira res, & relatu dignissima! enimuero cum calor feruidi solis, qui illo tempore rura exsiccans, niues ceteras omnino liquefaceret nimio sui æstus ardore, eamdem niuem, quam de Cendrono oppido tulit, æstatis amœnitas neque calor vllus liquefecit; sed glaciali firmata rigore integra permansit.

[10] Denique dum iter cœptum ageret, atque ex nimio b caumate lassus ad quamdam declinaret vmbram, vectatorque niuis asellus paullulum requiesceret, ales teterrimus aduolans, hoste (vt visum est) antiquo suggerente, qui seruis Domini, [Erutum asino oculum restituit.] in quantum permissum est ei, semper obsistit, supra quiescentem asinum insedit, oculumque illius eruit. Mox, vt cernunt famuli cruorem de maxilla asini distillantem, magistro narrant; qui continuo surgens, inuocato Christi nomine, cruentum coruum redire iussit, dicens: Præcipio tibi, ales teterrime, in nomine Domini, vt confestim reportes quod furtim de nostro asino tulisti. Mirum in modum videres coruum crocitando reportantem quod abstulerat; oculoque in eodem loco, quo eum violenter euulserat, vomito, sanum, & incolumem baiulum niuis domino suo restituisse: cui protinus sarcinam niuis imponentes, iter aggressi sunt quod inceperant.

[11] His ita gestis, necdum itineris longi terminato labore, vnus ex discipulis, propinquus carne, spiritu propinquior, Iacobus nomine, febre corripitur: & hoc, vt postea claruit, nutu contigit diuino; quatenus sanctissimi Pontificis meritum tam apud exteras regiones quam finitimas panderetur. [Male accipitur a Principe.] Infirmo tandem fidelitati Christianorum commendato viam ingressus, Galliarum Principem adiit: cuius conspectui præsentatus, primo salutationem, deinde niuem obtulit. Princeps vero maligno spiritu repletus, seruum Dei, illusorem, magum, & maleficum vociferando sæpius adclamans, dedignanter animo tumenti & iracundo niuē iubet recipi.

[12] Grauissimis illico febrium doloribus torquetur: tamquam languens, & moribundus, iamque positus in extremis, salutis quærit extēplo remedium. Tunc vnus ex Proceribus existentibus sapienter eum alloquens, [Mox ab eo ægrotante reuocatur.] dixit: Cur salutis medelam modo desideranter expetis, cum Dei virum, sancto plenum Spiritu præsumpseris contristare, qui clarus, pollens miraculis, maxima mirabilia per virtutem Domini circumquaque operatur? Princeps audita Proceris sui correctione pauore nimio correptus, famulis sibi assistentibus imperauit, vt cursu celerrimo irent post Episcopum: quibus & iniunxit, vt pedibus eius prouoluti, osculando vestigia ipsius, impetrare studerent, quatenus eum per semetipsum visitare dignaretur, tranquillissimoque vultu subueniret ægrotanti.

[13] Viro Dei postquam res innotuit, solita motus pietate properanter regreditur, aulam intrat Principis, precesque coram Domino fundens, [Sanitati eum restituit.] ægrum a validissimis febribus curat. Pro hoc siquidem subito, & tam euidenter per sanctum virum diuinitus facto miraculo, omnis domus Principis multipliciter exhilarata est; & magnificata virtute sancti viri, vnanimiter immensas Domino laudes retulerunt. Princeps miro modo exhilaratus pro optata sanitate, precibus sancti Episcopi adepta, multas Deo, eidemque seruo Dei gratias referens, rogauit eum, vt indubitanter ab eo peteret quicquid vellet impetrare; non enim vllatenus pateretur repulsam. Ad hæc vir sanctus: O mi gloriose monarcha Galliæ, totiusque Burgundiæ, desiderio vos videndi, tam longi difficultatem itineris aggressus, non aurum, non argentum a vobis expeto. Sed quia locus meæ diœcesis inter arduas & adstrictas continetur montium Alpes, & non est congrue spatiosus ad habitandum, expedit nobis, vt terminos aliquantulum curet ampliare vestra dignatio. Celsitudinis igitur vestræ misericorditer precor magnificentiam, vt respectu Dei, & amore B. Petri, Principis Apostolorum, atque propter perpetuam nominis vestri memoriam, aliquod augmentum de rebus vestri regni, in circuitu nostræ rudis Ecclesiæ coniacentibus, nostris & successorum vsibus profuturum, atque per seriem firmissimi præcepti vestri perpetualiter possidendum, ad honorem Dei, & B. Petri Apostoli conferre nobis dignemini. Ad quem Princeps: Quicquid petere volueris, fiet tibi. Cui vir sanctus: Hoc quod a vobis postulo, mihi quidem valde congruum atque necessarium est, sed vobis leue ad dandum, [Petit ab eo rupem quamdam.] atque facillimum esse potest: hoc est, quamdam rupem prominentis saxi, quam antiquo vocabulo incolæ ipsius loci Pupim.

Hic me laceræ membranæ destituunt. Colitur S. Iacobus Tarentasiensium Apostolus in sua diœcesi, & aliis finitimis XVII. Kalendas Februarij, qua die & eius magister S. Honoratus Episcopus Arelatensis.

[Annotata]

a Gundicarius Burgundionum Rex intelligi videtur, qui ab Aetio victus, pacem obtinuit, & Sabaudiam cum indigenis diuidendam; sed dilatauit deinde ipse, ac filij eius, imperium.

b καῦμα, calor, æstus solis.

DE S. FAVSTO EPISCOPO REIENSI IN GALLIA.

Svb finem V. secvli.

[Commentarius]

Faustus, Episcopus Reiensis in Gallia (S.)

Ex variis.

[1] Circa annum Christi CDLXXV. habita est synodus Arelatensis ad condemnādum Prædestinationis errorem. Faustus ex Abbate Lirinensi Episcopus Regiensis, siue Reiensis, ex synodi sensu ac sentētia (quod ipse in præfatione ad Leontium Arelatensem testatur) duos libros de gratia Dei, [S. Fausti libri,] & humanæ mentis libero arbitrio scripsit, sed qui deinde sunt ab Ecclesia reiecti.

[2] Prædestinationis porro errorem, inquit Sirmondus noster to. I. Concil. Galliæ, [contra Prædestinatorum hæresim,] ad quem expugnandum hæc synodus congregata est, Prædestinatorum hæresim illam interpretor, quæ, vt Prosper & Sigebertus in Chronicis tradunt, Honorij orta principatu, ex libris S. Augustini male intellectis initium sumpsisse ferebatur. [Sigeb. an. 415.] Hi de prædestinatione ita disserebant, quasi fatalem quamdam necessitatem afferret, quæ bonorum operum studium omne præcideret, quippe qui nec mala opera obesse hominibus posse dicerent, si essent prædestinati; nec bona prodesse, si non essent. Cui absurdo quia nonnullis quorumdam librorum suorum sententiis viam munire, aut vim addere, S. Augustinus, quorumdam in Gallia Episcorum aliorumque iudicio videbatur, ab illo propterea, cum in ceteris maximi facerent, vehementer hac in parte dissidebant. At contra qui pro S. Augustini placitis cum Prospero dimicabant, eius aduersarios, quod naturæ humanæ plus æquo tribuere viderētur, vt Semipelagianos insimulabāt. Qua nota in his etiā libris suis Faustus nō caruit. Nam & a Gelasio Papa hoc nomine inter apocryphos relati sunt, & ab Auito Viennensi, atque a Fulgentio, [erroris accusati.] & aliis pluribus oppugnati. Ceterum graui ac diuturnæ contentioni, quæ sanctissimos & doctissimos vtrimque viros in Gallia centum amplius annos exercuit, finē postea tandem attulit synodus Arausicana II. quæ totam de gratia & libero arbitrio controuersiam ex S. Augustini sententia composuit. Hæc Sirmondus. Habita est synodus II. anno Christi 529. præfuit S. Cæsarius Archiepiscopus Arelatensis.

[3] Quosdam, egregie alioquin Catholicos, nescio quæ styli fefellit subtilitas, vt Fausti libros de gratia orthodoxos censerent. Contra recentiores plerique iusto acrius in eum insurrexerunt, [Etiam auctor quibusdam suspectus:] vt non libros tantum eius damnarent, sed & nomen e sacris fastis erasum fœda hæreseos nota aspergerent; Baronius in Annalib. to. 6. ad annum 490. Posseuimus noster in Apparatu, Bellarminus de scriptoribus Ecclesiasticis, & alij.

[4] Baronius postmodum re melius examinata, in Appendice ad to. 6. edita post tomum 10. priorem censuram, sane acrem, [Baronij palinodia purgatus:] qua Faustum perstrinxerat, ita retractat: Ista quidem priori editione ex adductis diuersorum scriptis affirmasse, non indecens quidem fuit. At vero ex postea cognitis & adductis, rursus ad iudicium ipsum reuocandum, haud existimamus indignum; cum tamen de eius scriptis immotæ maneant sententiæ Patrum.

[5] Quod enim vsque ad hæc tempora eumdem Faustum continuit inter Sanctos Martyrologium Gallicanum, [semper inter Sanctos habitus.] a quo ipsum Molanus primum expunxit: quod etiam, vt accepimus, Ecclesia Regiensis in Gallia, vbi ipse sedit Antistes, semper eum vt Sanctum coluerit, celebrans eiusdem natalem decimaseptima Ianuarij; ibique in eius memoriam antiquitus erecta basilica eius nominis titulo insignita hactenus eius cultu a fidelibus frequentetur; quodque tot seculis, Christiano orbe spectante, Ecclesia Romana tacente, nemine penitus (quod sciatur) contradicente, ista eidem Fausto exhibita intelligantur; opinari non prohibemur, [In scriptis errauit, vt quidam alij Sācti, citra pertinaciam.] de eodem Fausto accidere potuisse, quod de multis viris sanctis asseritur, quod delinquens errauerit, cum quæstio illa fuerit auctoritate Sedis Apostolicæ definita, & eius opinio aliorum Patrum sententia condemnata, ipse suum errorem fuerit scriptis contrariis detestatus, quæ potuerunt, vt alia quam plurima periisse; vel ipsum ante suorum scriptorum factam ab Ecclesia damnationem diem obiisse (incertus est enim eius obitus annus) habentem in animo in his sequi, quod sequendum doceret Ecclesia. Ita quidem ipsum compositum animo fuisse, aliisque innotuisse, inde facile potest intelligi, quod semper (vt indicant Acta Conciliorum Arelatensis, & Lugdunensis superius recitata) communicationem habuit cum sanctissimis orthodoxis Galliarum Episcopis. Maneant igitur Fausto integra iura sua, nec ex nostris scriptis sentiat præiudicium: neque priuato iudicio nouitati liceat conuellere antiquitatem. Ita Baronius, sed pro XVII. die Ianuarij, lege XVII. Kal. Februarij, siue XVI. Ianuarij.

[5] Sanctum appellat CL. Robertus in Gallia Christiana. Maurolycus: [Sanctus celebratur in Martyrologiis.] Regio Galliæ Fausti Episcopi tempore Anastasij primi. Eadem prope Ferrarius, Carthusiani Colonien. in Addit. ad Vsuard. Constantinus Ghinius mendose scripsit, ex Lateranensi Abbate Episcopum esse factum. ex Lirinensi scribere voluit. Grauius hallucinatur Galesinius: Regij, inquit, S. Fausti Episcopi, cuius & libri pie docteque scripti, & res mirabiliter gestæ leguntur. In Notis ait Regij Lepidi Episcopum fuisse; sed dum Gennadium citat Fausti libros laudantem, se de nostro hoc agere significat. At cuius libros apocryphos habendos sanxit Gelasius, eum Faustinum vocat Reginensem Episcopum; cum vnus & idem sit Faustus, tertius Lirinensis cœnobij Abbas, S. Maximi successor; deinde Regij, siue ciuitatis Reiensium in prouincia Narbonensi secunda, vulgo Riez en Prouence, Episcopus. Eum Saussaius quoque inter Sanctos recenset in supplemento Martyrologij Gallicani: Regij, inquit, memoria S. Fausti Episcopi & Confessoris, ex monacho Lerinensi. Petrus de Natalib. lib. 2. cap. 91. Sanctum appellat. Vincentius Barralis Salernus in Chronologia Lerinensi testatur ab antiquo vt Sanctum coli.

[6] Consulto hic prætermittimus, quæ varij Patres in laudem Fausti scripsere, quæq; alij in librorum eius vituperationem. Partem solum dabimus carminis Eucharistici, quod ad ipsum adhuc viuentem Sidonius Apollinaris sanctißimus ac doctißimus Episcopus misit, in quo inter alia de eius virtutibus ista prædicat:

— — — Te magne Sacerdos
Barbitus hic noster, plectro licet impare, cantat. [Laudatur a Sidonio Apollinare,]
Hæc igitur prima est vel caussa vel actio laudum,
Quod mihi germani, dum lubrica voluitur ætas,
Seruatus tecum Domini per dona probatur
Nec fama titubante pudor. Te respicit istud
Quantumcumque bonum. Merces debebitur illi,
Ille tibi. Sit laus, si labi noluit, eius;
Nam quod nec potuit, totum ad te iure redundat.

[7]

Præterea quod me pridem Reios veniente
Cum Procyon fureret, cum solis torridus ignis [quem Reiis hospitio exceperat,]
Flexilibus rimis sitientes scinderet agros,
Hospite te nostros excepit protinus æstus
Pax, domus, vmbra, latex, benedictio, mensa, cubile.
Omnibus attamen his sat præstat, quod voluisti
Vt sanctæ matris sanctum quoque limen adirem.
Dirigui, fateor, mihi conscius, atque repente
Tinxit adorantem pauidum reuerentia vultum: [& ad matrem visendam duxerat.]
Nec secus intremui, quam si me forte Rebeccæ
Israël, aut Samuel crinitus duceret Annæ.
Quapropter vel te votis sine fine colentes,
Affectum magnum per carmina parua fatemur.
Seu te flammatæ Syrtes & inhospita tesqua,
Seu cœno viridante palus, seu nigra recessu
Incultum mage saxa tenent, vbi sole remoto
Concaua longæuas asseruant antra tenebras; [Faustus locis asperis degit, veterum Eremitarum imitator.]
Seu te præruptis porrectæ in rupibus Alpis,
Succinctos gelido libantem cespite somnos
Anachorita tremit, qui quamquam frigora portet,
Conceptum Christi numquam domat ille calorem,
Qua nunc Elias, nunc te iubet ire Ioannes,
Nunc duo Macarij, nunc & Paphnutius heros,
Nunc Or, nunc Ammon, nunc Sarmata, nunc Hilarion;
Nunc vocat in tunica nudus te Antonius illa,
Quam fecit palmæ foliis manus alma magistri;
Seu te Lirinus priscum complexa parentem est,
Qua tu iam fractus pro magna sæpe quiete
Discipulis seruire venis, vixque oria somni,
Vix coctos captare cibos, abstemius æuum
Ducis, & insertis pingis ieiunia psalmis; [Sæpe Lerinum reuisit.]
Fratribus insinuans, quantos illa insula plana
Miserit in cælum montes, quæ sancta CaprasI
Vita senis, iuuenisque Lupi, quæ gratia Patrem
Mansit Honoratum; fuerit quis Maximus ille,
Vrbem tu cuius monachusque, Antistes, & Abbas,
Bis successor agis; celebrans quoque laudibus illis
Eucherij venientis iter, redeuntis HilarI;
Seu te commissus populus tenet, & minor audet
Te medio tumidos maiorum temnere mores;
Seu tu sollicitas curas qua languidus esca
Quave peregrinus viuat, quid pascat & illum [Peregrinos, captiuosq; curat,]
Lubrica crura cui tenuat sub compede carcer:
Seu, mage funeribus mentem distractus humandis,
Liuida defuncti si pauperis ossa virescant,
Infastiditum fers ipse ad busta cadauer: [& funera pauperum.]
Seu te conspicuis gradibus venerabilis aræ
Concionaturum plebs sedula circumsistit,
Expositæ legis bibat auribus vt medicinam;
Quicquid agis, quocumque loci es, semper mihi Faustus,
Semper Honoratus, semper quoque Maximus esto.

DE S. VALERIO EPISCOPO SVRRENTINO IN ITALIA.

[Praefatio]

Valerius Episcopus Surrentinus in Campania (S.)

Svrrentvm maritima Campaniæ vrbs est, haud procul a Mineruæ promontorio. Hic Antistes fuit S. Valerius, cuius natalem hoc die Philippus Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, [S. Valerij natalis,] & generali catalogo SS. consignat. Quinque coluntur præcipui vrbis Surrentinæ tutelares, S. Antoninus Abbas XIV. Februarij, Episcopi quatuor, S. Renatus XII. Nouemb. Valerius hic noster XVI. Ianuarij, S. Athanasius XXVI. S. Baculus XXIX eiusdem. [acta,] Eorum gesta Dauid Romæus Surrentinus Presbyter collegit, sed de Valerio omnino pauca, vt qui ne tempus quidem assecutus sit, quo is vixerit. Constat tamen certe post S. Renatum, [ætas.] qui quinto seculo floruit, vixiße; ante Rodoaldi Ducis, qui circiter annum 650. Beneuentanum principatum tenuit, aut Romoaldi illius nepotis ætatem.

VITA AVCT. DAVIDE ROMÆO.

Valerius Episcopus Surrentinus in Campania (S.)

Avctore Davide Romæo.

[1] De Valerio Surrenti Pontifice quæ diceremus, illa fere habuimus, quæ a in vita Renati, & b Antonini scripsimus: non enim res est eiusmodi, vt coniectura propius possimus accedere, etiamsi coniectura difficilis non sit: tamen ne quod nobis verisimile, aliis secus videatur, in dilatanda oratione verecundi & parci esse volumus: & Valerium, vt primum ex pueris excessit, atque ab iis artibus, quibus ætas puerilis ad humanitatem & sanctitatem informari solet, vt omne tempus ætatis posset in tranquillitate sine molestia degere, se ad solitudinem contulisse, [solitarie degit,] paruamque ædiculam continentem & adiunctam D. Renati templo sibi construxisse.

[2] [claret miraculis,] Ibi vitam cum virtute in egestate inter feras degens, in eam Dei familiaritatem venit (erat hæc necessitudo nota omnibus) vt ab eo peterent multa, & per eum omnia a Deo haberent, qui eius caussa faceret omnia. Surrentini, qui studiosius ac diligentius, quam hoc tempore, omnia quæ ad Dei cultum arbitrabantur pertinere, curabant & pertractabant, cum extitisset tempus sibi optatum & speratum, Valerio inuitissimo Pontificatum mandarunt: cognitum enim bene eum habebant. Qua in potestate bene se gerentem Iesus Christus, qui dixerat: Volo, Pater, vt vbi ego sum, illic sit & minister meus, iuuenem ad se accersit XVII. Kalend. Febr. & in eadem ædicula, quam viuus ante Pontificatum incoluerat, sepultus est. Quibus annis hoc fuit, non reperi, vt dictum est. [moritur.]

Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui hostium mirabilem defensorem nostrum, atque patrocinabilem virum beatissimum Valerium Confessorem tuum & Pontificem nobis præesse iussisti; eius corporis depositionem, ac annua solennia deuote celebrantibus victoriam ex hostibus, & veniam de offensis, largire propitius. Per Dominum nostrum Iesum Christum.

[Annotata]

a Subiicimus ex vita S. Renati ab eodem Romæo scripta miracula quædam.

b In vita S. Antonini sæpius apparuisse cum ceteris Surrenti tutelaribus Diuis Valerius legitur.

MIRACVLA
ex vita S. Renati, eodem auctore.

Valerius Episcopus Surrentinus in Campania (S.)

[1] Longobardi, quæ gens ex a Schandia insula profecta propter maiorem barbam in Italia cognomen inuenit, & b Longobarba prius, deinde Longobarda vocari cœpit, templa Dei immortalis, tecta vrbium, [Rodoaldus Surrentum obsidet.] Italiam denique totam ad exitium & vastitatem vocabant. c Rodoaldus illorum Dux cum obsideret, oppugnaret, ac labefactaret Surrentum, & ad murum castra posuisset, nec ciues frangere domareque posset, nullusque esset modus, qui ab eo tentatus non esset, interuenit vnus & alter casus mirificus, diuinus ac pene incredibilis,vel testis huius rei, vel sponsæ benignitatis Dei.

[2] Comprehenderant hominem quemdam, cui nomen erat Felix, e Surrentino, apud quem suæ acerbitatis virus euomere volebant: nam vinctum, ac religatum ducebant ad mortem. Cumque venissent ad pontem lapideum, in quo flexus est ad iter ad sepulcra DD. Valerij & Renati, vbi ferro trucidare decreuerant; Felix mortem sibi ob oculos versari videns, [Quidam mortem euadit, ope SS. Valerij & Renati.] ac ex illorum ferro & manibus elabi, & non modo effugium, sed ne moram quidem mortis assequi posse, hac re terribili obiecta, tremebat & exalbescebat, secumque loquens Deum DD. Valerij & Renati, quibus rogantibus de Surrento, nihil negaret, vt se vindicaret ac liberaret ab eis, precabatur scientia menteque diuina: seque ex illa altissima torrentis ripa in aquam præcipitauit. Hostes eum fractis omnibus mēbris a saxis esse mortuum credentes, eius corpus canibus & auibus dilaniandum reliquerunt. Post, audientes eum viuere, hoc sibi persuadere nequibant: nec omnium oratio eos ad credendum inducere poterat: voluerunt eum videre, dataque fide, reuertit Felix in castra, interrogatusque, se commendasse respondit Diuis Renato & Valerio, & ab illis præcipitantem se in sua esse adiutum salute, & vincula rupisse; rogatusque, eos in illorum sepulcra duxit.

[3] Noctu in hostium castris senex D. Renato similis visus est, [S. Renatus in castris visus.] quem suspicantes villicum aliquem esse, vel speculandi caussa in castra missum, in eum omni impetu irruunt, & cum ferro inuadentes, vt ceruicibus caput abscinderent, aerem secabant; eorum impetus inanes fiebant: & senex impetus, tela, etiam incursus eorum refugiebat. Quod cum sæpius fecissent, formam Diuorum visam putabant, opinionem habere cœperunt aliquem esse Diuum, qui vrbem tueretur, defenderet, custodiret, incolumemque seruaret.

[4] Loquentibus de hac re, honorificam nonnulli de DD. Renato & Valerio, [Sanctos sibi conciliare Rodoaldus conatur:] diis patriis, qui vrbi præsidebant, mentionem apud Rodoaldum faciebant, de eorum virtutibus sæpe commemorabant, vt Rodoaldus sepulchra peteret, eos pecunia tentare, vltro eis satis prolixe benigneque multa de suis opibus polliceri soleret, ac multa se illis daturum, non modo decimam, verum etiam templa dignitatis plena, ampla, & præclara, signis, picturis, omnibus rebus ornata atque referta dedicaturum voueret, si a Surrentinis recessissent, & pro se contra eos stetissent: eratque in commemoranda pecunia insolens ostentatio. Male se res habet, cum quod virtute effici debet,pecunia tentatur.

[5] Qua de re audiens Agapitus vir & Deo & hominibus carus ac iucundus, Pontifex ea tempestate Surrenti, ita conturbatus videbatur, [sanctius id agūt Surrentini, hortante Episcopo.] vt quamuis quid esset optimum factu explicaret, sollicitum tamen eum habebat cogitatio, tum officij, tum etiam periculi ciuitatis: verebatur ne illa defuisset officio, & Diui qui illi loco, temploque præsidebant, aliquibus ibi vitiis offendendis alio traducerentur: continuo ciuitatem conuocauit: quæ cum frequens conuenisset, rem Pontifex aperuit, vt eam oculis cernere viderentur, consilioque suo exposito, & ad omnia templa supplicatione decreta, orabant, flentes obsecrabant, ne sua vota & preces a suis mentibus repudiarent, magnitudinemque sui animi cuiusquam iniuria inflecterent, & hostes ad suam sententiam traducerent. Diui a Surrentenis exorati eorum preces, studium, & querimoniam aspernati non sunt; sed in precibus, optatis, inedia eis occurrerunt. Numquam enim populus, integer præsertim atque innocens, a Deo supplex repudiatus est.

[6] Interim vrbs ab illa scelerata manu attentabatur: & Rodoaldus sacerdotibus ab ipsis aris puluinaribus detractis, ad DD. Renati & Valerij sepulchra itare non desinebat, eos a contraria defensione abducere, & ad suam traducere conabatur. O amentiam miram, dementiam turbulentam, insaniam non mediocrem! o stultitiam singularem! o stupiditatem incredibilem! o temeritatem hominum insignem, qui Diuos largitionibus corrumpere, eorum fidem pretio labefactare conabantur! Diui neque præmiorum, neque timoris magnitudine, a iure,a fide, a constantia discedunt. Instabat tamen & vrgebat Rodoaldus, liberalissime pollicebatur, & se quæ illis promittebat ac recipiebat, ea sanctissime obseruaturum, & diligentissime facturum, templumque instructum rebus omnibus necessariis, egregiisque picturis locupletatum conditurum, si Surrentum ipsos non sollicitauerit, eius salus ac dignitas curæ eis non fuerit: nec intermittebat donum aliquod quotidie templo afferre. [Dona barbari Ducis Sancti aspernantur.] Sed res ab lætitia ad metum traductæ sunt. Nam Diui non modo, non faciles in hominibus audiendis se præbebant, verum etiam eos refutabant, oculis fugiebant, auribus respuebant, animo aspernabantur; & quæ in templo inferebantur, per se ipsa, nullo adiuuante, subito inde efferebantur, & a nemine tacta foras proiecta extra valuas limenque templi depellebantur.

[7] Ex horum hominum numero quidam ira elati offensionem ex hoc facto excipientes, nefario quodam furore & audacia instructi, Deum & Diuos contemnentes (d gens fera, quæ ignorabat qualem Deum habere deceat, cuius numini parent omnia, [Eorum templum violantes, male pereunt.] quique a Christianis vnis intelligitur) fanum spoliare cœperunt. Sed eos diu inultos Deus non siuit: nam sacrilegas manus fano afferentes, continuo ab orci satellitibus arripiuntur, & in altum a conspectu pene omnium abstracti, amentes in parietes, & alter in alterum, cœco impetu incurrebant; frontem & parietem feriebant, fractisque capitibus mortui conciderunt, ex viuorum numero exturbati, infra mortuos æternis tenebris, vinculisque mandati sunt, apud inferos impiorum supplicia perlaturi: quorum sanguine Diuorum sepulchra, pauimentum, parietes templi, hoc tempore respersi dicuntur.

[8] Quod hostium animos a minore cura ad summum timorem traduxit, vt vix expectatis impedimentis fugerint. [Vrbs obsidione liberatur.] Diui depulerunt primos, delerunt extremos, ne quam teterrimi belli scintillam reliquerunt; Surrentum diuino beneficio affecerunt; vim, pericula, immanitatem, furoremque hostium, a suorum ceruicibus repulerunt; feliciter hostes a Surrentino reiecerunt, suos aliquando supplices tot menses in periculis versatos leuauerunt: qui magnam Deo, Diuisque antiquissimis vrbis custodibus gratiam habuerunt; quod iis ducibus iuuantibus breui tempore liberi fuerunt, & tetram illam, tam horribilem, tamque infestam Reip. pestem toties iam effugerunt.

[Annotata]

a Scandia, quæ aliis Scandinauia, & Scanzia, vulgo nunc Schaania, & Schonia, Danorum vltra Suntam fretum ampla regio. Ast ea voce partem quoque Sueciæ Norvvegiæq; intellexisse nonnulli antiquorum videntur. Inde progressos Longobardos negant eruditi quidam, & in Germania cis mare Balthicum primas eorum sedes collocant. Romæus e Paulo Diacono hausit, qui lib. 1. cap. 2. VVinilos illos vocat, atque e Scandinauia oriundos.

b Imo Langobardi, & Langebardi dicti. Paulus Diaconus lib. 1. cap. 9. Certum tamen est Langobardos ab intactæ ferro barbæ longitudine, cum primitus VVinili dicti fuerint, ita postmodum appellatos. Nam iuxta illorum linguam, lang longam, [Langobardi.] baert barbam significat. Consule Germanica Cluuerij, Insubrica Puteani.

c Hic Grimoaldi Regis frater fuit. Romæus in vita S. Antonini refert obsessum fuisse Surrentum a Romoaldo Grimoaldi filio; liberatum ope eiusdem Sancti. An eadem sit obsidio, & alterutro loco error in nomine, haud definimus. Hic ille est Romoaldus, quem Beneuenti Constans Heraclij nepos Imperator obsedit, sed aduentante Grimoaldo fugere coactus.

d De Longobardis loquitur hic Auctor quasi adhuc tum Gentiles fuerint: pleriq; Rodoaldi æuo Christiani erant, sed quidam adhuc Ariani. At Romoaldus, vti & Grimoaldus parens; Catholici fuere.

DE S. TITIANO EPISCOPO OPITERGINO.

[Praefatio]

Titianus, Episcopus Opitergiensis in ditione Veneta (S.)

[1] Opitergii (quod Venetiæ oppidum, quondam nobile, nunc Oderzo & Vderzo vulgo appellatum) colitur XVI. Ianuar. S. Titianus eiusdē vrbis Episcopus, ac totius diœcesis Cenetensis (sub qua nunc Opitergium) Patronus. [S. Titiani natalis.] De eo Martyrologium Romanum: Opitergij S. Titiani Episcopi & Confessoris. Vsuardus, Bellinus, Molanus, MS. Florarium: Item ciuitate Odobergia S. Titiani Episcopi & Confessoris. Paullo fusius Galesinius: Opitergij S. Titiani Episcopi & Confessoris. Hic Heracleæ genere nobili natus, vrbis Opitergij factus Episcopus, non destitit & verbo & exemplo vitæ populum sibi in curam traditum, pascere. Quo munere diu religiose perfunctus, ad meritorum præmium abiit in cælum. Eadem habet Martyrol. Germanicum. Alius colitur Titianus Episcopus Brixiæ, 3. Martij; alius Laude Pompeia, 4. Maij.

[2] Acta S. Titiani qualiacumque ex antiquis monumentis Ecclesiæ Opiterginæ conscripsit Philippus Ferrarius. quibus ex Petro de Natal. lib. 2. cap. 89. alia, nec ipsa quoque integra, subiiciemus. Aetas nobis S. Titiani ignota.

VITA EX PHILIP. FERRARIO.

Titianus, Episcopus Opitergiensis in ditione Veneta (S.)

[1] Titianus Heracleæ, (quæ Venetiæ a in ora maris Hadriaci sita erat) nobili genere natus, [S. Titianus fit Oeconomus Ecclesiæ;] ac a prima ætate in litteris & pietate educatus, a S. Floriano primo Opitergij Episcopo Diaconus creatur, ac Opiterginæ Ecclesiæ Oeconomus, vt præcipue pauperum curam gereret. Quo in munere summam apud omnes laudem consecutus est.

[2] Accidit autem, vt eo tempore b S. Florianus pro nonnullis Ecclesiæ suæ grauibus negotiis ad c aulam regiam se conferret. [dein Episcopus, secedente S. Floriano.] Sed ante discessum conuocatis omnibus caussam suæ profectionis aperit, ac vt, si intra annum ad eos non rediret, sibi alium Pastorem eligerent, certo se ex hac vita migrasse scientes, dixit. Profectus itaque ad Regem, etsi reuerti poterat ad Ecclesiam, martyrij tamen cupidus, d in alienam prouinciam ad Euangelium prædicandum se recepit. Quare Opitergini anno transacto Episcopum suum obiisse rati, Titianum miro totius populi consensu in Episcopum sibi deligunt.

[3] Qui non multo post cum S. Florianum viuere accepisset, ad eum ocyus contendit. Cui Florianus obuians ita dixisse fertur: O Titiane Episcope venerande, cur gregem tibi commissum dereliquisti? Titianus vero ad eius pedes prouolutus respondit: [Florianum reducere conatur, frustra.] Ne Pater gregem tuum, oro, dimittas, sed ad pristinam Sedem reuertere, cum te viuente alius Præsul esse non possit. Verum Florianus in proposito constans, & haud Titiani precibus commotus; illum ad suum Episcopatum redire iussit. Ipse autem Florianus per diuersa loca prædicando, multosque Christo lucrifaciendo tandem sancto fine quieuit. Titianus Opitergium reuersus munus Episcopale sanctissime prosecutus, & ipse ad extremum multis onustus meritis, clarusque miraculis migrauit ad Christum.

[Annotata]

a Leander in Marchia Taruisina: Quamuis Opitergium nunc supra XXX. a mari lapidem absit, [Opitergium vbi situm.] olim tamen oræ propinquum erat: etenim classem ciuili bello Cæsaris & Pompeij habuisse constat Opiterginos; prætereaque gradus adhuc id hic docent marmorei, quibus olim naues in portum pertractæ conscendebantur. De gradibus alij examinent. Potuit eorum classis morari in Liquentiæ portu; aut certe nauibus imponi epibatæ ac milites quos submisisset oppidum Opitergium. Nec in Belgio nostro quæcumque naues instruunt, aut classiarios suppeditant, omnes mari adiacent ciuitates. Situm est Opitergium ad Mutecam, siue Mutecum, torrentem, qui vulgo Mottegan dicitur. Plinius lib. 3. cap. 19. diserte in mediterraneo regionis decimæ locat.

b Vbi aut quo die hic colatur, non comperimus.

c Videtur Imperatoris aula intelligi. Nam si Gothorum aut Longobardorum vicinam adisset, non egebat annuo spatio.

d Non dubium, quin id vel Apostolicæ Sedis nutu, vel instinctu Numinis extraordinario vir sanctus susceperit.

ALIA VITA EX PETRO DE NAT.

Titianus, Episcopus Opitergiensis in ditione Veneta (S.)

BHL Number: 8304

Ex Pet. de nat.

[1] Titianus Episcopus ortus a Heraclea ciuitate, nobili genere, a Floriano Opitergiensi Episcopo eruditus est, & in Presbyterum ordinatus. [S. Titiani vitæ epitome.] Quo quidē propter amorem martyrij Episcopatui cedente, Titianus a populo electus est in Episcopum. Qui gregem Domini optime pauit sermonibus & exemplis, & sanctitate pollens in pace quieuit XVII. Kal. Februarij, sepultusque est primo in ciuitate Opitergiensi.

[2] Cuius parentes ad eum venientes, & iam mortuum reperiētes, corpus noctu furati sunt, [Corporis translatio prima ad Septimū.] vt in patriam deferrent. Quos mane populus armatus insecutus est pro corpore redimendo. Et dum propter hoc ad inuicem bellum vellent assumere, apparuit senior, qui eis concordiam suadens, consuluit, vt corpus solum in nauicula dimitterent, & diuinæ voluntati exponerent, quo Deus vellet deferendum. Quod cum fecissent, disparuit senior; & nauicula per flumen b Liuentiæ iter sursum contrariis vndis tenens, deuenit ad locum, qui dicitur Septimus, & ibi quieuit: corpus autem terræ depositum.

[3] Dum iterum de ipso habendo multorum locorum incolæ contenderent; [secunda, Cenetam.] consilio senioris præfati iterum apparentis, diuinum oraculum implorabant. Et post ieiunium triduanum, diuina reuelatione vitulus cum matre vehiculo iungitur, & corpus superponitur, & quo vellent abire dimittuntur. Qui ipsum ad ciuitatem c Cenetensem deduxerunt, ibique substiterunt: vbi & mulier a dæmonio obsessa, meritis sancti corporis liberatur. d Ibique digno honore tumulatur: quo & Episcopatus Opitergiensis translatus est.

[Annotata]

a Leander scribit Heracleam a Concordiensibus & Altinatibus post suarum vrbium & Aquileiæ cladem esse conditam, [Heraclea.] & in Heraclij Imperatoris gratiam ita denominatam; postea ab Hunnis crematam. Necdum tamen explorata hinc S. Titiani ætas, quod potuerit eo loco editus in lucem fuisse, qui deinde in ciuitatem munitus, deq; Imperatoris nomine appellatus.

b [Liquentia fl.] Flumen Liquentia ex montibus Opiterginis, & portus eodem nomine. Ita Plinius lib. 3. cap. 18. Liuenza nunc vulgo dicitur. In eum illabitur infra Opitergium Muteca amnis.

c [Ceneta.] Ceneta, aliis Cenita, vulgo Ceneda; Agathiæ Cenesta, forsan mendose; vrbs est Episcopalis, sub Patriarcha Aquileiensi, in Venetia, supra Opitergium.

d Recolitur ea Translatio annua memoria 13. Iunij, vti Ferrarius in gener. catal. SS. scribit: Cenetæ in Venetia, inquit, [Translatio S. Titiani.] Translatio S. Titiani Episcopi Opitergini. In recenti quodam MS. reperimus adnotata 29. Maij hæc verba: S. Titiani Episcopi. an ea prior fuerit translatio, an vero de Laudensi Titiano sermo sit, nos latet.

VITA S. LIBERATÆ VIRGINIS, AVCTORE PHILIPPO FERRARIO. a

Circiter an. D.

[Commentarius]

Liberata, Virgo Papiae (S.)

Liberata nobilis virgo Ticinensis, soror S. b Epiphanij Episcopi fuit. Tres habuit sorores itidem virgines & sanctas: quarum c Luminosa & d Honorata in monasterio; ipsa vero & e Speciosa quæ sponsum habuit, in propria domo, quasi in cœnobio, cælibem & Deo caram vitam in orationibus & piis operibus duxerunt. Cum Liberata ex hac vita decessisset, corpus illius in ecclesia, [S. Liberatæ frater, sorores,] quæ nunc S. Epiphanij nuncupatur, apud corpus S. Speciosæ sororis f conditum fuit. Cuius memoria hac die in dicta ecclesia a Canonicis regularibus recolitur. [festum.]

[Annotata]

a Hanc vitam ex gestis sororum & tabulis illius Ecclesiæ concinnauit Ferrarius: cum peculiaris eius vita nec MS. nec typis euulgata reperiatur, vt ait in Catal. SS. Italiæ, qui & in gener. catal. SS. eius meminit.

b Vitam eius dabimus 21. Ianuar. in qua tamen nulla Liberatæ aut Speciosæ mentio licet eam vitam hic in Notis citet Ferrarius.

c De S. Luminosa agemus 9. Maij. Ex S. Epiphanij vita colligi non potest eam illius sororem fuisse, sed potius contrarium.

d S. Honoratæ vitam dedimus 11. Ianu.

e Colitur S. Speciosa 18. Iunij.

f Ferrarius in Notis ad gener. Catal. SS. testatur ibi adhuc asseruari.

DE S. HONORATO ABBATE FVNDIS IN ITALIA.

VI. Secvlo.

[Praefatio]

Honoratus Abbas, Fundis in Italia (S.)

[1] Sancti Abbatis Honorati in vetustioribus Martyrologiis necdum reperimus nomen. Celebratur in Romano, hoc elogio: Fundis in Campania S. Honorati Abbatis, cuius meminit B. Gregorius Papa. [S. Honorati natalis,] Referunt eum quoque hoc die Carthusiani Colonien. in Addit. ad Vsuard. Maurolycus, Felicius, Galesinius, Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ; Martyrologium Germanicum, Gallicum, Belgicum, Arnoldus VVion, Hugo Menardus, Benedictus Dorganius, Petrus de Natalib. lib. 2. cap. 88.

[2] In MS. quodam, sed non admodum vetusto Kalendario SS. ord. S. Benedicti refertur 30. Aprilis his verbis: [commemoratio aliis diebus;] Ipso die S. Honorati Abbatis Fundensis. Ast in Martyrologio Gallobelgico, 17. Decembris; quo die testatur Ferrarius eum ab aliis coli, forte ob aliam eius, inquit, eo die festiuitatem.

[3] Gesta eius descripsit S. Gregorius lib. 1. Dialog. cap. 1. & 2. vbi & quo tempore vixerit ostendit, [vita,] dum S. Libertinum eius discipulum ait tempore Totilæ Regis Gothorum, qui ab anno 541. ad 552. regnauit, eiusdem Fundensis monasterij Præpositum fuisse; & Laurentium, a quo ista accepit S. Gregorius, quiq; tum adhuc, [ætas,] cum ista scriberet, superstes erat, ei familiarissimum fuisse. Vnde corrigas quod in Martyrologio Germanico ad marginem adnotatum est floruiße eum anno Domini 400.

[4] Ambigat quispiam quo loco situm S. Honorati monasterium fuerit, siue quis locus ille qui Fundis dicitur. Fundos Latij noui ciuitatem inter Tarracinam & Lirim flumen, [monasterium vbi situm.] intelligit Baronius aliiq;, sed quod in Campania locant, cum cis Lirim sit, qui Campaniæ Latiiq; limes, id propterea fit quod nunc Terræ Laboris, siue Campaniæ felici, & regno Neapolitano adnumeretur. Martyrologium Gallobelgicū diserte in Campania Romana, quod est Latium, ponit. At Galesinius procul a Fundana ciuitate, in Samnio fuisse id monasterium scribit: Fundis, inquit, in Samnio Sancti etiam Honorati Abbatis. &c. forte quod in Samnio natus sit Honoratus. At S. Gregorius in Campania statuere videtur cap. 2. lib. 1. Dial. Eodem vero tempore, inquit, in Campaniæ partibus Bucellinus cum Francis venit. De monasterio vero præfati viri famuli Dei rumor exierat, quod pecunias multas haberet. Ingressi oratorium Franci cœperunt sæuientes Libertinum quærere, Libertinum clamare, vbi in oratione ille prostratus iacebat. Mira valde res: quærentes sæuientesque Franci, ingredientes in ipso impingebant, & ipsum videre non poterant; sicque sua cœcitate frustrati, a monasterio sunt vacui reuersi. Buccellinus Dux fuit Theodeberti Francorum in Austrasia Regis, postquam late graßatus annis aliquot in Italia fuerat, tandem victus a Narsete, vt mox ad vitam S. Treuerij adnotabimus.

VITA EX S. GREGORIO. l. 1. Dial.

Honoratus Abbas, Fundis in Italia (S.)

BHL Number: 3980

Ex S. Gregorio.

[1] [S. Honorati patria:] Venantij quondam Patricij in Samnij partibus villa fuit, in qua colonus eius filium, Honoratum nomine, habuit. Qui ab annis puerilibus ad amorem cælestis patriæ per abstinentiam exarsit. [abstinentia,] Cumque tam magna conuersatione polleret, seque iam ab otioso quoque sermone restringeret, multum, vt præfatus sum, per abstinentiam carnem domaret; die quadam parentes eius vicinis suis conuiuium fecerunt, in quo ad vescendū carnes paratæ sunt, quas dum ille ad esum cōtingere per abstinentiȩ amorem recusaret, cœperunt eum parentes eius irridedere, ac dicere: Comede, numquid piscem in his montibus tibi allaturi sumus? [irrisa,] Illo vero in loco pisces audiri consueuerant, non videri. Sed cum his sermonibus Honoratus irrideretur, repente in conuiuio aqua ad ministerium defuit, & cum situla lignea, sicut illic moris est, mancipium ad fontem perrexit. [miraculo honorata.] Dumque hauriret aquam, piscis situlam intrauit; reuersumque mancipium ante ora discumbentium piscem cum aqua fudit, qui ad totius diei victum potuisset Honorato sufficere. Mirati sunt omnes, totaque illa parentum irrisio cessauit. Cœpere namque in Honorato venerari abstinentiam, quam ante deridebant, sicque a Dei homine irrisionis detersit opprobria piscis allatus de fonte.

[2] Qui cum magnis virtutibus cresceret, a prædicto domino suo libertate donatus est, atque in eo loco, qui a Fundis dicitur, monasterium construxit; in quo ducentorum ferme monachorum Pater extitit: [Monasterium ab eo extructū.] ibique vita illius circumquaque exempla eximiæ conuersationis dedit.

[3] Nam quadam die ex eo monte, qui eius monasterio in excelso prominet, ingentis saxi moles eruta est, quæ per deuexum montis latus veniens, totius ruinam cellæ, omniumque Fratrum interitum minabatur. Quam cum venientem desuper vir sanctus vidisset, [Miraculum cadētis saxi, crucis signo repressi.] frequenti voce nomen Christi inuocans, extensa mox dextera signum ei crucis opposuit, eamque in ipso deuexi montis latere cadentem fixit; sicut religiosus vir Laurentius perhibet. Et quia locus ei non fuerat quo inhærere potuisset, aspicitur, ita vt nunc vsque montem cernentibus, casura pendere videatur.

[4] Petrvs. Putasne, hic tam egregius vir, vt post Magister discipulorum fieret, prius habuit Magistrum?

Gregorivs. Nequaquam b hunc fuisse cuiusquam discipulum audiui. [Magistrū vitæ spiritualis quē habuerit.] Sed lege non constringitur sancti Spiritus donum. Vsus quidem rectæ conuersationis est, vt præesse non audeat, qui subesse non didicerit; nec obedientiam subiectis imperet, quam Prælatis non nouit exhibere. Sed tamen sunt nonnulli, qui ita per magisterium Spiritus intrinsecus docentur, vt etsi eis exterius humani magisterij disciplina desit, Magistri intimi censura non desit. Quorum tamen libertas vitæ ab infirmis in exemplum non est trahenda: ne dum se quisque similiter sancto Spiritu impletum præsumit, discipulus hominis esse despiciat, & Magister erroris fiat. Mens autem quæ diuino spiritu impletur, habet euidentissima signa sua, virtutes scilicet & humilitatem, quæ si vtraque perfecte in vna mente conueniunt, liquet quod de præsentia sancti Spiritus testimonium ferat. Sic quippe etiam Ioannes Baptista magistrum habuisse non legitur; neque ipsa veritas, quæ corporali præsentia Apostolos docuit, eum corporaliter inter discipulos aggregauit. Sed quem intrinsecus docebat, extrinsecus quasi in sua libertate reliquerat. Sic Moyses in eremo edoctus mandatum ab Angelo didicit, quod per hominem non cognouit. Sed hæc, vt prædiximus, infirmis veneranda sunt, non imitanda.

[5] Alio quoque tempore pro caussa monasterij, Abbatis iussu, qui Honorato eius Magistro successerat, c Rauennam pergebat. Pro amore vero eiusdem venerabilis Honorati, quocumque Libertinus ibat, semper eius d caligulam in sinu portare consueuerat. Itaque dum pergeret, accidit, vt quædam mulier extincti filij corpusculum ferret. Quæ dum seruum Dei fuisset intuita, amore filij succensa, iumentum eius per frȩnum tenuit, atque cum iuramento dixit: Nullatenus recedes, nisi filium meum suscitaueris. At ille inusitatum habens tale miraculum, expauit petitionem illius, iuramenta declinare mulieris voluit, sed nequaquam præualens animo hæsit. Considerare libet quale, quantumque in eius pectore certamen fuerit. Ibi quippe pugnabat inter se humilitas conuersationis, ac pietas matris; timor ne inusitata præsumeret, dolor ne orbatæ matri non subueniret: sed ad maiorem Dei gloriam vicit pietas illud pectus virtutis, quod ideo fuit validum, quia deuictum: [Mortuus admotis reliquiis S. Honorati resuscitatus.] virtutis enim pectus non esset, si hoc pietas non vicisset. Itaque descendit, genua flexit, ad cælum manus tetendit, caligulam de sinu protulit, & super extincti pueri pectus posuit. Quo orante, anima pueri ad corpus rediit: quem manu comprehendit, ac flenti matri viuentem reddidit, atque iter quod cœperat peregit.

[6] Petrvs. Quidnam hoc esse dicimus? virtutem tāti miraculi Honorati egit meritū, an petitio Libertini? [eius meritis & discipuli fide.]

Gregorivs. In ostensione tam admirabilis signi cum fide feminæ virtus conuenit vtrorumque: atque ideo Libertinum existimo ista potuisse, quia plus didicerat de Magistri, quam de sua virtute confidere. Cuius enim caligulam in pectus extincti corpusculi posuit, eius nimirum animam obtinere quod petebat, æstimauit. Nam Helisæus quoque magistri pallium ferens atque ad Iordanem veniens, percussit semel, & aquas minime diuisit. Sed cum diceret: Vbi est Deus Heliæ etiam nunc? percussit fluuium magistri pallio, ac iter inter aquas fecit. Perpendis Petre quantum in exhibendis virtutibus humilitas valet? Tunc exhibere magistri meritum virtutem potuit, quando magistri nomen ad memoriam reduxit. Quia enim ad humilitatem sub magistro rediit, quod magister fecerat & ipse fecit.

[Annotata]

a Alij Fondis legunt. Felicius, Iundis.

b Hinc merito ambigi queat, an deinde S. Benedicti, æqualis sui, instituta capessiuerit; quod supponunt VVion, Menardus, & alij.

c Vbi sedes erat Regum Gothorum, ac deinde Exarchorum.

d Zacharias Græce vertit καλλίγιον, quod Meursius interpretatur crepidam. Est certe caliga calceamenti genus, de quo præclaram dissertatiunculam edidit ante annos 22. Iulius Nigronius noster.

VITA S. TREVERII MONACHI,
ex veteri MS. Prioratus S. Treuerij
eruta a Pet. Franc. Chiffletio Soc. Iesv. a

Secvlo VI.

[Commentarius]

Treverius, monachus in Gallia (S.)

BHL Number: 8314

Ex mss.

CAPVT I.
S. Treuerij monastica professio. iter in Bresciam.

[1] Venerandi viri, cultuque religionis imitandi, B. b Treuerij monachi vitam memoriæ commendando, stylo patefacere nitimur, quæ & quanta sui laboris studuit subire certamina, & nostris egregie exempla monstrando temporibus, memoriam dimiserit sæculis: vt non solum ille sui laboris fructū reciperet, verum etiam quosque ad sui certaminis imitationem postmodum traxerit, doceat, post gloriosum triumphum, & peccatorum medicinam, & æterni præmij capere supplementa. Ab ipsis ergo primordiis, & loco quo exortus fuerit, sunt prosequenda.

[2] Ortus igitur venerandi, cultusque Treuerij monachi infra regiones c Neustrasiorum, ex genere Romanorum, d Caturcinensi territorio fuit. In pago autem e Tarouuanensi monasterium, quod in suburbano Tarouuannicæ vrbis situm erat, [S. Treuerij patria, & genus.] expetiit: & dum cum gratiarum actione omnes Clerici eum plena deuotione ad Abbatem suum commendarent, communi pro ipso ad Dominum oratione expleta in monasterio recipi fecerunt. Erat enim eo tempore, quo Gallia sub imperij iure f Iustini consulis extitit, ipsum monasterium iuxta fluuium nomine g Vlte, & h prope pelagus. Vbi ipse vir beatus Treuerius, [Fit monachus in Belgio.] & integra deuotione obediens, dum iam ætatis suæ tempora octo lustra haberent, Clericatus suscepit dignitatem.

[3] Cumque iam Galliarum, Francorumque Reges suæ ditioni, sublato Imperij iure, gubernacula ponerent, & postposita Reipublicæ dominatione, propria fruerentur potestate; euenit vt i Theudebertus filius Theuderici, Clodouei quondam filij, bellum Italiæ inferret, transactis Alpibus Italiam inquietaret; celerque reuersus, dimissis Ducibus, quibus summam bellorum commiserat, Mummoleno, & k Buccileno, ipse ad patriam repedauit. [Duo pueri captiui e Burgundia abducti,] At tunc forte Francorum populis regiones Burgundiorum hostiliter debellantibus, puerilesque indoles captiuas secum reducentibus, duo pueruli nomine Radigniselus, & Salsufur de pago l Dombensi, vbi Briscia dicitur, iuxta fluuium Araris, siue m Sagonnæ, de villa, siue Vtinga, quæ sex millibus a Prissianico vico distat, vbi & riuulus præterfluit, qui dicitur Monienta, ab hostibus capti, in regionem Neustrasiorum, iuxta Taroannam ciuitatem abducti fuerunt. Cum vero ipse Abbas suprascripti monasterij ab iis inquireret, qui ipsos pueros detinebant, [redempti ab Abbate S. Treuerij:] si pretium pro ipsis acciperent, & ei in potestatem traderent, illis gauisis complacuit pretium accipere & Abbati per B. Treuerium miserunt.

[4] Tunc S. Treuerius ipsos pueros sciscitari cœpit, si ad patriam rouerti cuperent. [a Treuerie post 3. annos in patriam reducuntur.] At illi cum magno gemitu & lacrymis desiderij sui optionem indicantes reuerti se velle dixerunt, & de propriis hæreditatibus parentum suorum, tertiam partem ei, qui eos reduceret, cum omni cordis affectu se daturos spoponderunt, Cum autem homo Dei Treuerius Abbati suo omnia exposuisset, post tres annos cum alimento, victu, & vestitu munerati, ab ipso absolute dimissi, & comite eis B. Treuerio dato, cum anxietate cordis iter capere cœperunt.

[5] Cumque introissent in vastitatem eremi, atque in opacis siluæ, cui nomen erat Memficus, iam triduo aberrarent; territus vir Dei Treuerius, ne a bestiis deuorarentur, flexis genibus orationi incubuit, vt misericordiam Christus cum ipsis faceret; & Angelum ducem haberent, [lupis ducibus, in viam redeunt.] qui recto itinere viam pacis, gradiendi prosperitatem tribueret. Hac igitur oratione expleta, ecce bestiæ, videlicet duo lupi, mansueto aspectu leniter venientes, flexo capite, auriculis demissis, adulantibusque caudis innuebant iter eorum per semitam antecedentes ad viam publicam, eosque ad errorem solitudinis dirigentes, quo ipsi recognoscere potuerunt cœptum opus itineris, gradientes ad patriā, in diœcesim Lugdunensis vrbis, in Briscia, ad locum iam dictū deuenerūt.

[Annotata]

a In nullo Martyrologio S. Treuerij reperimus nomen, ne in Gallicano quidem Saussaij. Extat tamen certe eius nomine nuncupatum oppidulum in ditione Dombensi, vulgo S. Triuier, vix duabus ab Arari leucis.

b In MS. sæpius Treuerius, quandoque Triuerius scriptum erat.

c [Neustria.] Neustria dicta pars occidentalior Galliarum, quasi VVestria, VVest-rijck, id est, occidentale regnum. Austrasia, Oost-rijck, orientale regnum, qui Rhenum & Orientem spectat tractus.

d Cadurci Aquitaniæ I. populi, vulgo nunc Quercij; eorum metropolis Ciuitas Cadurcorum, [Cadurci.] vulgo Cahors, sub Bituricensi Archiepiscopo.

e Taruanna Morinorum vrbs antiquissima in Belgica II. excisa an. 1553. a Carolo V.

f Consulatum primum gessit Iustinus senior an. Christi 519. secundum 524. Pleraq; tum Galliarum Franci, Gothi, Burgundiones tenebant.

g [Vlte fl.] Erudite huius monasterij situm discussit Iacobus Malbrancus noster lib. 2. de reb. Morin. cap. 43. censetq; legendum hic Vlter; quasi Legia, siue Lisia, qui Taruannam perlabebatur fluuius, Romanis a Remorum metropoli tendentibus in Britanniam, Citerior dictus sit; alter fluuius paullo vltra primum lapidem Vlterior. Hoc monasterium a S. Victricio Rotomagensi extructum coniicit ante annum 400. ab Hunnis euersum, restauratum a S. Antimundo.

h Nam eo vsque æstus marinus penetrabat, & prope aberat Sinus Itius, in quem sese Vlterior hic riuus effundebat: qui Sinus Itius, vt idem censet, sensim Sitius, & Sitiu dici cœpit. Ea certe ratione Latinas voces paullatim exoleuisse, alibi licebit obseruare. De Itio aliter alij arbitrantur.

i [Theodebertus I.] Regnauit Theodebertus in Austrasia ab an. 534. ad 548. De eius in Italiam expeditione circa an. 540. agit Aimoinus lib. 2. c. 21. Procopius lib. 2. de bello Gothico, Gregorius Turon. lib. 3. cap. 32.

k Buccelenum vocat Marius Auenticen. Butilinum Agathias, qui testatur gente Germanum fuisse, [Buccelinus Dux.] sed magnam cum fratre Leuthari apud Francos potentiam consecutum. Buccelinus per annos aliquot Italiam Siciliamq; infestauit, & Romanum sæpe exercitum superauit. Tandem exercitus eius dysenteria attritus, a Narsete profligatus est, ipseq; occisus. Ita fere Appendix ad Marcellini chronicon.

l Vulgo la souuerainete de Dombes, Papirio Massono Vmbarum regio dicitur. Sita est intra Bressanensem prouinciam, aut Principatum, qui Arari ac Rhodano inclusus, a Burgundiæ Comitatu Lugdunum vsque protenditur, [Bressia.] vulgo Bressia, hic Briscia, Gallice Bresse.

m [Araris.] Ammianus Marcellinus, Sauconnam appellari scribit, Gallice vulgo Saone, & Sone.

CAPVT II.
Sancta vita, mors.

[6] At illi, qui de captiuitate adducti fuerant, de omni substantia parentum suorum homini Dei attulerunt. [Treuerius in cellula degit:] Igitur vir Dei Treuerius pie in corde suo conferens, ne terrena donaria eum a deuotione Christi separarent, eis fertur dixisse: Hæreditas patrum vestrorum vobis sufficiat; verumtamen beneficium necessitati meæ indulgete hoc, vt iuxta habitaculum vestrum cellulam pusillam, & hortulum paruulum habeam. Quod illi sine mora gaudentes facere, impleuerunt.

[7] Post hæc autem præfatus Dei cultor ouiculas eorum multo tempore pascens ibidem habitauit, [oues pascit,] hæc secum meditatione peruigili indesinenter considerans: Si ad loca vnde huc accessi reuersus fuero, ne forte prolixitas interualli defatigatum me redire impediat, atque terrarum quarumlibet periculum incurram pertimesco: quod si me casus euadendi diuina subueniente custodia illuc vsque perduxerit, suscipiendi honoris ne immerito grauer pondere vereor, ac per hoc propositȩ seruituti diuinæ religionis inobediens cultor existam.

[8] Hæc igitur, vt dictum est, dum quotidie meditaretur, exilij solitudinem pro nomine Christi subire, potiorem elegit sententiam; Dauid Prophetam recolens, non dedignatum pascendarum ouium suscepisse custodiam; Iacob quoque memorans exilium appetiisse; atque Moysem in alienæ regionis peregrinatione, aduenam multo tempore fuisse. Itaque die noctuque psalmis, [contemplationi aliisq; virtutibus deditus.] hymnis, canticis spiritalibus, ieiuniis, ac vigiliis, & orationibus, cum lacrymarum vbertate ad Dominum insistens, desiderij sui satagebat explere laborem; id secum voluens, quo pacto ac viuendi more seipsum institueret, cum in psalmo tricesimo octauo habeatur, Exaudi Domine orationem meam, ne sileas, quia incola sum apud te in terra, & peregrinus, sicut omnes patres mei. & item in alio psalmo: [Ps. 38. 13.] Cantabiles mihi erant iustificationes tuæ, in loco peregrinationis meæ. [Ps. 118. 54.] Et iterum: Mandata Dei scrutari, nisi quieta mens non potest. Ad ipsum Domini quoque recurrens dictum, Martha occuparis, & satagis circa multa: porro vnum est necessarium. [Luc. 10. 41.] Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea; quia pars Marthæ non reprehenditur, sed Mariæ laudatur. Caritatem quidem Dei, & proximi tota mente retinere, se ab exteriori actione quiescere, soli desiderio conditoris indesinenter inhærere, vt nihil iam agere libeat, sed calcatis curis omnibus ad videndam faciem sui Creatoris animus inardescat: ita vt iam nouerit carnis corruptibilis pondus cum mœrore portare, totisque desideriis cælestem patriam appetere; illic hymnidicis Angelorum choris interesse, admisceri cælestibus ciuibus, de æterna in conspectu Dei incorruptione gaudere, & quod in hac vita positi contemplationis intimæ sola initia degustamus.

[9] Sed cum iam longæuus, & multis temporibus B. Treuerius ita animam suam, [Loca sancta visit.] & integra deuotione custodiret, & ad loca sancta, quæ in circuitu erant, præcipue Prissianico vico in diœcesim Lugdunensis vrbis diebus Dominicæ resurrectionis interesse sacris Missarum solenniis studuit. Inibi publice psalterium, quod secum habebat, super sanctum altare posuit, & reuersus ad cellulam suam post aliquod tempus, dum in agro oues pasceret, & psalmis & orationibus diurnis insisteret, [Moritur in oratione.] septimodecimo kalendas Februarij, genibus flexis in terram, cum orationem ad Christum Dominum funderet, spiritum emisit.

[10] Huiusmodi ergo fine circumquaque diuulgato, vicini populi turmaliter affluentes, ac ligonibus hunum egerentes, in eodem loco vbi solitas orationes frequentauerat, cum consueto indumento, [Sepelitur.] & sine vase ligneo & lapideo, sanctum corpus eius reuerenter posuerunt, & complentes humo fossam, nomen ipsius loci dixerunt ad Nonnifossam.

CAPVT III.
Translatio. miracula.

[11] Sic per multa spatia temporis exoleuit sancta eius memoria, donec iam completis quatuordecim lustris, duobus hominibus adhuc viuentibus, [Claret miraculis.] qui eum in hac vita viderant, cœperunt iuxta prȩdictum sanctissimi viri sepulchrum, virtutum plurimarum insignia cælitus declarari, claudi egressum, cœci visum, ægri sanitatem recipere.

[12] Multis modis in visionibus nocturnis aliquibus Christianis reuelatum fuit, vt nuntiaretur ad illustrem sanctimonialem, [Eleuare corpus eius iussa, & negligens punitur.] (quæ iuxta ipsum locum prædia diuitiarum tenebat, nomine Epiphania, siue Emenone) vt sanctum corpus de profunditate terræ, ipsa annuente leuaretur a Sacerdotibus, & in sepulchro iusti funeris conderetur. Sed illa nolente, metuens, ne seductio inimici, vel illusio somnij esset, dicente Apostolo, quia ipse Satanas transfigurat se in Angelum lucis, & ministros suos componit, afferens noctem pro die, tenebras pro salute; iteratis vicibus cum ei annuntiaretur operi ipsi sancto insistere, dum nolebat, percussa est in capitis cerebro, ita vt non posset se vehere. [2. Cor. 11. 14.] Tunc conuocatis ad se Sacerdotibus, cœperunt cogitare, quid opportune agere deberent: consilio accepto pauperes, & mendici aduocati, omnisque eius familia, & omnes eius clerici, & cum ipsis iam dicta sanctimonialis, ieiuniis diei, & vigiliis nocturnis deprecantes Domini nostri Iesu Christi misericordiam, vt ostenderet eis quod Deo placeret, vt facerent.

[13] Tunc vni ex ipsis Sacerdotibus reuelatum est, vt ipsa illustris femina a metueret hoc opus sanctum agere. Illa autem Cleri iussione fecit illuc conuenire Sacerdotes, & multa stipendia, quibus fieret, quod fuerat nuntiatum. Erat autem monasterium, nomine Ansilla secus Prissiniacum, tria millia iter habens. Cum autem percrebuisset sonus, [Volentes id furtim auehere, cæci fiunt:] quod agere disponebant, pridie ab ipsa die, nocte furtim venientes tres Clerici ab ipso Ansilla monasterio, egerentes humum, cum violenter vellent ipsum sanctum corpus asportare, & profunde foderent, existimantes aut lapidem, aut lignum inuenire, vnus de ipsis Clericis caput S. Treuerij percussit, mox excæcati, & rigore percussi, quasi clauis confixi, vsque dum ipsi Sacerdotes, cum ipsa sanctimoniali, & cum multitudine populi venerunt, [visum recipiunt.] mouere se ipsi Clerici non potuerunt: oratione vero facta pro ipsis, sani reuersi sunt ad locum suum.

[14] [Corpus Sancti illæsum post 70. annos, gratum odorem spirans,] Sed postea ipsi serui Dei admouentes ligneam cellulam, quæ ibi pro deuotione sanitatis facta foret, inuenerunt corpus sanctissimi Treuerij confessoris Christi illæsum & integrum, cum omni indumento suo, fragrans multis odoribus suauitatis. Cumque multi serui Dei illuc conuenissent, præcipue tres senes Sacerdotes, pleni religione sanctitatis, scilicet Symphorianus Presbyter, Trasulfus Presbyter, & Eusebius Diaconus, seniores in Clero, leuantes sanctum corpus, in vno milliario per gyrum omnes senserunt odoramenta virtutum, quasi rosarum folia, & lilia, & balsamum, & incensum. Interea ipsa illustri femina a longe aspiciente, in sarcophagum cum timore Domini & psallentibus Clericis, ac cereis flammantibus, [transfertur.] sicut erat indutus vestimentis suis, nihil amouentes, nisi sanctas reliquias de coma capitis, condiderunt in sepulchrum, ac cellulam desuper ex lapidibus, & cæmento construxerunt.

[15] [Altare ad eius sepulchrum.] Pontifex autem b Secundinus Lugduni Galliæ vrbis, mox sanctum altare illuc transmisit, quod ad pedes sancti sepulchri situm est, quo Christi hostiæ hodie libantur, atque orationum officia funduntur: vbi & remedia ægris, & precantum vota, & solamina beneficiorum accommodantur.

[16] Nec absurdum videtur huic operi inserere, quæ tunc in eo loco sunt acta. [Miracula ibi facta.] Erat in ciuitate Lugduni Galliæ vir nobilis, Vigofredus nomine, cum coniuge sua, nomine Marcella, habentes filiam, nomine Galliniam, debilem a natiuitate sua, omnibus membris contractam, crurum languore obsessam, quam ad ipsum S. Treuerij sepulchrum, quia per se venire nequiuerat, [Puella cōtracta sanata.] cum omni diligentia transmiserunt. Statim vt ad ipsum sanctum sepulchrum manibus illata, & in pauimento prostrata fuit, omni debilitate depulsa, sospitate recepta, incolumis, & exultans ad parentes proprios remeauit. Omnes quoque populi Christiani vtriusque sexus, & ætatis, Domini nostri Iesu Christi misericordiam collaudantes, iugiter exultabant in Christo, qui cum Patre, & Spiritu sancto in trinitate perfecta viuit & regnat Deus per omnia sæcula sæculorum, Amen.

[Annotata]

a Videtur legendum, non metueret; vel certe, deberet.

b Secundinus Ætherio successit anno 7. regni Theoderici, [Secundinus Episc.] filij Childeberti, siue Christi 602. vt habet Fredegarius, & Aimoinus lib. 3. cap. 89.

DE S. FVRSEO CONFESSORE PERONÆ IN GALLIA.

Circiter An. ch. DCLIII.

[Praefatio]

Furseus Abbas, Personae in Gallia (S.)

Ex variis.

§. I. Fursei natalis, triplex translatio.

[1] Peronæ, Veromanduorum præualido ad Somonam fluuium oppido, agitur XVI. Ianuarij S. Fursei Confeßoris natalis. De quo Vsuardus: Parrona monasterio S. Fursei Confessoris. Consentit Martyrologium Romanum, [Natalis S. Fursei 16. Ian.] Bellinus, MSS. At prolixioribus eum elogiis hoc die celebrant plerique alij Martyrologiorum scriptores, Rabanus, Notkerus, Maurolycus, Galesinius, Canisius, Felicius, Ghinius, VVion, Menardus, Dorganius, Saussaius. Sed quod Rabanus & Notkerus habent, In pago vero Mandensi in Perona monasterio, &c. lege, In pago Veromandensi.

[2] Vincentius Bellouacensis lib. 23. cap. 83. S. Antoninus 2. parte Chronici tit. 13. cap. 6. §. 23. Trithemius lib. 3. de viris illustr. ord. S. Benedicti cap. 86. [alibi 4. Martij.] scribunt eum IV. Martij obiisse; quo die eius natalem consignat Martyrol. Anglicanum, Ferrarius in gen. Catal. SS. &, qui XVI. Ian. eum quoque retulerant, Dorganius, ac VVion. Verum Kalendarium SS. ord. S. Benedicti Translationem eo die factam ponit, vti & MS. Florarium, in quo hæc habentur: Translatio prima S. Fursei Abbatis & Confessoris anno salutis 661. De anno obitus post agemus. at saltem sibi ac ipse contradicit auctor Florarij, cum ante, obiisse scribat XVI. Ianuarij, an. 660. hic Translationem primam factam IV. Martij anni sequentis, quæ non multis ab obitu diebus contigit. In Catalogo SS. Iberniæ refertur XVI. Ianuarij, iterumq; cum aliis pluribus XVI. Iunij. Iacobus Desmaius cap. 19. scribit IX. Februarij defunctum, sed XVI. Ianuarij coli, quod eo die albo Sanctorum inscriptus sit.

[3] XXV. Februarij celebratur Translatio in variis Martyrologiis, Anglicano, VVtonis, Dorganij, Menardi, Gallicano Saussaij, & generali Catalogo Ferrarij. Maurolycus quoque & Galesinius, In Gallia, inquiunt, S. Fursei monachi. [Translatio prima, 25. Febr.] at Galesinius in Notatione monet hanc illius esse Translationem. Hæc prima videtur esse translatio, quæ 25. aut 27. aut 30. diebus, postquam Peronam erat corpus eius aduectum, dedicata iam ecclesia, contigit. Fallitur VVion, qui Latiniaci obiisse scribit: sed Latiniacum videtur Peronam ipsam, vel locū Peronæ propinquum existimaße; ita enim scribit: In qua (Gallia) Latiniacum monasterium construxit, & in eo miraculis clarus in pace quieuit. & in Notis: Fuit primo Abbas in monasterio Chaobherssburg in prouincia Anglorum Orientalium temporibus Annæ Regis circa annum Domini 650. deinde eremita; postremo Abbas Latiniacensis apud Peronam Picardiæ in Veromanduis vrbem, vbi sacri eius corporis exuuiæ digno honore reconduntur. Harpsfeldius scribit Peronæ obiisse.

[4] Latiniaci primo sepultum fuisse Furseum memorant quoque MSS. Martyrologia, monasterij S. Laurentij Leodij, & Domus professæ Societatis Iesu Antuerpiæ, ac Florarium, his verbis: Sepultus primo in Latiniaco monasterio, deinde trāslatus Parronam, vbi multis miraculis clarus quiescit. Saussaius quoque quarto ab obitu anno in monasterium Peronæ fuisse illatum scribit. Mortuus est S. Furseus in castro Macerias ad Alteiam flumen infra Dourlensum oppidum: [Locus mortis eius.] qui locus in binos deinde vicos excreuit, quorum alter Maseroeles dicitur, veteri pene nomine, non Massiers, vt aliquoties scribit Desmaius; alter Forhem, siue Frohem, aut Forshem, quod Forsei-domum nostrate Teutonica lingua, qua isthic olim vsi, sonat. Hic templum D. Fursei miraculis nobile, inquit Malbrancus noster Rer. Morin. lib. 3. cap. 32. quo hac etiam ætate ab aduenis excurritur ad languidam luem ab infantium corpusculis auerruncandam: quamobrem in limpido illic fonte intinguntur, exsiccanturque accenso fomite, cui materiem subministrat ecclesia, ad id, ob factam sibi donationem, obstricta.

[5] Hinc ergo post dies aliquot a morte translatum Peronam est corpus, ac triginta post diebus in ecclesiam iam consecratam illatum; [Translatio secunda 28. Septēb.] quarto vero post anno in peculiare conditorium ei fabrefactum. Hæc posterior translatio recoli videtur solenni memoria XXVIII. Septembris; quo die Maurolycus, VVion, Felicius: Apud Latiniacum in Gallia S. Forsei Episcopi, qui in Ibernia claruit. Meminit eius quoque illo die Martyrol. Germanicum, Carthusiani Colonien. in Addit. ad Vsuard. Ferrarius, Saussaius, MS. Florarium. Addit VVion in Notis: Suspicor festiuitatem præsentem, Inuentionis eius esse, quæ quarto ab eius obitu anno contigit. Confirmat id Florarij auctor in indice, vbi ista habet: Fursei Abbatis & Confessoris XVI. Ianuarij. Translatio eius prima IV. Martij. Translatio eius secunda, XXVIII. Septembris. Petrus de Natal. lib. 8. cap. 126. vbi Forseum vocat, tradit IV. Kal. Octob. Latiniaci obiisse; [tertia 17. Septemb.] lib. 11. cap. 130. §. 35. vbi Fuscum, in monasterio Patrona XVII. Kal. Februarij. Desmaius cap. 22. scribit XVII. Septembris, hanc secundam contigisse & quotannis recoli translationem, siue eleuationem. Sed tertia illa est, anno 1256 facta, de qua infra.

§. II. Vita S. Fursei.

[6] Extabat Bedæ ætate libellus de S. Fursei vita conscriptus, e cuius lectione multum profectus spiritalis percipi posse asserit. [Vita S. Fursei antiqua.] Idem esse libellus videtur qui in manibus est, editus a Surio; a nobis cum MSS. Corbeiensi, Hibernico, duobus Ecclesiæ S. Audomari, Bertiniano, S. Mariæ de Ripatorio, S. Maximini, D. Preudhomij Canonici Cameracensis, aliisq; collatus: e quibus librum Miraculorum adiecimus, a Surio omissum. Hanc tamen ipsam vitam integram non esse, coniicimus, quod de eius sociis perpauca referat; de quibus tamen sufficientius in ea agi Beda scribit. Aliam nobis vitam transmiserat Andreas du Chesne V. CL. sed priora sumpta erant verbotenus ex vita S. Foillani, quam XXXI. Octobris dabimus; posteriora ex libro miraculorum S. Fursei, & subinde quidem contracta. Extat in Legenda Sanctorum Angliæ Ioannis Capgrauij, & Florilegio Insulæ Sanctorum Thomæ Meßinghami, alia ex hac breuiata.

[7] Aliam prolixiorem descripsimus ex vetusto codice monasterij S. Mariæ Bonifontis, [Alia prolixior.] eamq; contulimus cum MS. Nicolai Belfortij, in quo tamen paßim erat contracta. Media quæ ad verbum erant ex priore descripta, omisimus. Auctor in Prologo & Epilogo fatetur se antiquißimis vsum schedis, quæ ex variis locis erant collectæ. Iacobus Desmaius Peronensis Canonicus edidit sermone Gallico Parisiis vitam S. Fursei anno 1607. [Alia Gallica.] quæ cum hac nostra in plerisq; conuenit, in iis præsertim quæ de eius ortu narrantur plane admiranda; quæ eadem in S. Foillani vita referuntur. Huic subiungemus quæ de eo Venerabilis Beda scribit lib. 3. historiæ gentis Anglorum cap. 19.

[8] Agit de S. Furseo fuse Vincentius Bellouacensis lib. 23. cap. 80. & tribus sequentibus. [Qui alij eius meminere.] S. Antoninus 2. par. tit. 13. c. 6. §. 23. Aimoinus lib. 1. cap. 18. Andreas du Chesne to. I. scriptorum Francicorum. Sigebertus ad an. 648. Dauid Camerarius lib. 3. de Scotor. pietate. Autbertus Miræus in Fastis, & Chronico Belgico. Molanus in Natal. SS. Belgij. Nicolaus Harpsfeldius historiæ Angl. seculo 7. cap. 17. Haræus. Lippelous. Hieronymus Platus noster lib. 2. de bono status religiosi cap. 26. Petrus de Natalib. supra citatus. Baron. to. 8. ad an. 644. nu. 2. VVestmonasteriensis ad an. 647. Ranulphus Cestrensis lib. 5. cap. 13.

[9] Mortuum ait Harpsfeldius S. Furseum circa annum 636. Miræus in Chronico circa 655; [Quando obierit.] MS. Florarium 660. Venit in Orientalium Anglorum prouinciam cum isthic Sigebertus regnaret, qui anno 636. fratri Eorpenvvaldo succeßerat. Abiit inde in Galliam, cum sub Clodouæo II. Rege, Dagoberti filio, Maior-domus esset Erchenaldus, in regno Neustriæ: ast hic illud munus (quod tamen aliqui volunt eum sub Dagoberto geßisse) adeptus est anno 646. Clodouei anno 3. mortuo Aegane, siue Ega, vt testis est Fredegarius. Romæ demum Furseus S. Martinum Papam traditur conuenisse, qui anno 649. creatus est. Corpus eius quadriennio post mortem a sanctis Episcopis Eligio Nouiomensi, & Autberto Cameracensi, translatum est, qui tamen ambo circiter annum 660. vti & Erchinoaldus, obiere, vt de hoc XIII. de illo I. Decemb. ostendemus. Quibus omnibus expensis coniicere licet anno 653. aut 654. e viuis exceßisse Furseum.

§. III. Hymni duo de S. Furseo,
Ex Arnoldo VVion lib. 3. Ligni vitæ.

I.

Laudes almi Confessoris Fursei vox resera:
Qui, ad instar Præcursoris, matris intra viscera
Loquens, aui nequioris arguebat scelera.
      Ille ferox opinatur quod falsa sit visio:
Triplex rogus apparatur: mater stillicidio
Lacrymarum liberatur ignis ab incendio.
      Patrem fugit hæc profanum, sponsi comes exulis:
Inde venit ad Brandanum: iubar eius oculis
Nocte signum dat arcanum affuturi Præsulis.
      Adolescens monachatur: gemellis infantibus
Eius prece vita datur: regulam sequentibus,
Illis mare transfretatur, immersis corporibus.
      Hic insultus & conflictum patitur in transitu:
Dæmonemque reddit victum Angelico monitu:
Rediuiuus portat ictum, quem sensit in spiritu.
      Vitæ reddit homo mitis Haymonis infantulum:
Aperitque compeditis carceris ergastulum:
Furorem matronæ ditis compescit per baculum.
      Migrat Sanctus ad coronam, trina morte præuia:
Erchenaldus ob personam eius, mouet prælia:
Trahunt boues ad Peronam, Dei prouidentia.
      Excæcata lumen binum resumit incredula:
Bibens aquam factam vinum languens muliercula,
Fert iuuamen repentinum, per eius suffragia.
      Sit laus summæ Trinitati, honor, virtus, gloria;
Qua det nobis vt Beati Fursei solemnia,
Assequamur laureati post mortem in patria. Amen.

II.

Læta plaude Hibernia,
Latiniaci mœnia.
Choro coruscat iubilo,
Pulso * mœroris nubilo.
      Clarum struit cœnobium,
Fratrum ponit consortium:
Aqua scaturit baculo,
Sed fixo terræ in arido.
      Matrona vobis improba,
Sancti supra ecclesiam
Gemit argenti millia,
Tam multa, inquit, perdita.
      Fursee, lampas sideris,
Tui memor sis generis:
In nos cum mors iam pendulum
Suum fuderit iaculum;
      Clausa natus de virgine,
Iesu spei fons vnice,
Cum Patre & sancto Spiritu
Pius saluet in transitu. Amen.

[Annotatum]


Side Note* Sic videtur legendum. erat mœrens. nec satis constat sensus.

VITA
Auctore anonymo, ex veteribus MSS.

Furseus Abbas, Personae in Gallia (S.)

BHL Number: 3210

Ex mss.

CAPVT I. S. Fursei vita monastica. extasis.

[1] Fvit a vir vitæ venerabilis, Furseus nomine, nobilis quidem genere, [S. Fursei genus,] sed nobilior fide; seculi dignitate inter suos clarus, sed in diuinorum munerum gratia vbique præcipuus. Huius viri infantia sacris quibusdam miraculorum præsagiis apparentibus fulgebat. [institutio,] Summis etiam Sacerdotibus per diuinæ gratiæ prouidentiam commissus, sacris litteris, & monasticis erudiebatur disciplinis.

[2] Crescente vero ætate, & gratia prouidente erga illum b omnium affectus quotidie crescebat. Erat enim forma præcipuus, [virtutes,] corpore castus, mente deuotus, affabilis colloquio, amabilis adspectu, prudentia præditus, temperantia clarus, interna fortitudine firmus, censura iustitiæ stabilis, longanimitate assiduus, patientia robustus, humilitate mansuetus, caritate sollicitus: & ita in eo omnium virtutum decorem sapientia adornabat, vt secundum Apostolum sermo illius semper in gratia sale esset conditus. [Coloss. 4. 6.] Bonorum ergo operum & gratiæ fructibus plenus, c patriam parentesque relinquens, sacræ Scripturæ studiis aliquot vacabat annis: ac sufficienter instructus monasterium in quodam construxit loco, [Patriam relinquit: construit monasterium.] vbi, vndique religiosis confluentibus viris, aliquos etiam de parentibus suis pia sollicitudine euocare curauit.

[3] Hac ex caussa dum patriam parentesque visitare properaret, vt inter illos sacri verbi semina spiritualibus seminaret eloquiis, [Ægrotat:] quadam die corporis ægrotantis molestia corripitur; ac deinde ad paternam, amicis suggerentibus, cōmigrauit domum. Quo super alterius manum innitendo, perrexit, ac haud longe a domo vespertinalem exorsus psalmodiam, & orationi intentus, tenebris subito circumdatus, restitit: nec enim pedes mouere infirmatus valebat; sed quasi iam mortuus, ad proximam deportatus est casam.

[4] Et cum se tenebrarum caligine circumdari vidisset, quatuor manus desuper ad se extensas conspexit; [raptus, Angelos videt.] tenentesque illum per brachia, niueis subuolabant pennis. Manus quippe sub pennis erant, quæ illum ex vtraque parte sustinebant, & quasi per caliginem Angelica cernebat corpora. Altius vero perueniens, mirifico splendentes fulgore facies sanctorum cernebat Angelorum; vel vt certius dicam, claritatem eximiæ lucis ex ipsis Angelicis intuebatur adspectibus, nec aliquid corporeum, nisi luminis claritatem, potuit videre. Tertium quoque Angelum, armatum scuto candido, & d fulgureo nimium gladio, claritate e perspicuum, se præcedere conspexit. Hi tres cȩlicolæ, splendentes pari fulgore, miræ suauitatis dulcedinem alarum sonitu, carminum modulamine, [Eorum cantus audit.] conspectusque pulchritudine, illius animæ inferebant. Canebant autem vno incipiente: Ibunt Sancti de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion. [Psal. 83. 8.] Eratque in carmine eleuatio, & ad finē positio. Audiebat quoque aliud quasi ignotum canticum multorum millium Angelorum, vnde pauca vix poterat intelligere, hoc est: f Exierunt autem obuiam Christo. Facies vero omnium, quantum intelligere potuit, Angelorum, pari similitudine videbat: quamuis g propter claritatem luminis, h perspicue distinctionem corporeæ non posset videre formæ.

[5] Tunc vnus ex supernis agminibus armato præcedentique Angelo iussit, ad corpus venerandum reducere virum, [Redit anima eius ad corpus.] suamque secum deferre debere sollicitudinem. Protinus ergo sancti obedientes Angeli, quo venerant, iter repedarunt. Tunc primo vir sanctus se corpore exutum cognoscens, a sanctis comitibus, quo se deferrent, inquirit; sanctus Angelus a dextris consistens, dixit ei: Oportet te proprium corpus suscipere, quoadusque debitam reportes sollicitudinem. Tunc vir sanctus tædio separandæ societatis Angelicæ affectus, dixit se ab eis separari noluisse. Angelus vero Domini sanctus respondit: Ad te, completa prædicta sollicitudine, suscipiendum reuertemur, cantabantque dimidium versiculum: Videbitur Deus deorum in Sion. [Psal. 83. 8.] Tunc qualiter anima corpus intrauerit huius carminis suauitate lætificata, intelligere non potuit.

[6] Tuncque in pullorum cantu, roseo colore vultum perfusus, in momento temporis, Angelicis cessantibus carminibus, audiuit verba admirantium ac plangentium; qui paulatim vestimentis superpositis mouentibus denudauerunt faciem eius. Tunc vir Dei circumstantibus dixit: Quid, stupentes, sonitus inquietos emittitis? At illi respondentes, omnem rei referebant ei ordinem, qualiter vespertinali hora transisset, & vsque ad gallorum cantus corpus exanime in medio seruassent. At ille sedens, Angelicamque claritatem ac dulcedinem mente reuoluens, de quali sollicitudine admonitus fuisset pertractans, mœstus erat, quod non habebat ibidem sapientem hominem, [Sollicitus confitetur & communicat.] cui ea quæ viderat clare exponere potuisset, ne reuertentes Angeli eum inuenissent imparatum: i petiuitque & accepit sacri corporis & sanguinis communionem, vixitque infirmus ipso die & altero.

[Annotata]

a Addit MS. S. Maximini, in Hibernia.

b Aliquot MSS. bonorum affectuum.

c Hinc ambigas, num certa fides eorum quæ de admirando eius ortu in secunda vita narrantur.

d Aliquot MSS. fulgore nimio gladij.

e MS. Ripat. præcipuum.

f Idem: qui omnes exierunt eis obuiam.

g Varia MSS. præter.

h MSS. Preudh. & Rip. mira certitudine distinctionis nihil.

i MS. S. Max. pœnituitque.

CAPVT II. Alia ecstasis. varia ei a dæmonibas obiecta.

[7] Media vero nocte tertiæ feriæ, parentibus & cognatis, multisque vicinis illustrem virum visitantibus, tenebris irruentibus, pedes eius frigore ingrauati duruerunt, manibusque in oratione extensis, lætus excepit mortem. Recordabatur enim a iucundissimæ visionis, quam per eadem signa viderat antea: [Rursus rapitur;] decidensque in lectulum, quasi somno grauatus, audiuit horribiles magnæ multitudinis voces, clamantium, atque illum exire compellentium: apertisque oculis, nullum nisi tres supradictos sanctos vidit Angelos, duos ex vtroque latere positos, tertium vero armatum ad suum stetisse caput. Mirumque in modū humanis conspectibus ac vocibus b priuatus sanctos Angelos vidit, ac illorum cantica cum omni suauitate ac dulcedine audiebat. Tunc Angelus qui a dextris eius aderat, consolans eum, dixit: Noli timere, defensionem habes.

[8] Leuantibus eum Angelis, nihil tecti aut domus adspiciens, nisi vlulatus & clamores dæmonum, [a dæmonibus impugnatur.] per medium eorum transiens, audiuit, ex quibus vnus dixit: Antecedamus, & ante faciem illius bella commoueamus. Tunc vidit nigram nubem, a sinistra parte crispantem, & ante faciem illius bellicam aciem constituentem. Corpora autem dæmonum, [Tetra dæmonum forma.] in quantum animæ illius apparere poterant, plena deformitate & c nigredine erant, collo extento, macie squallentia, ac omni horrore plena, capite in similitudinem ænei cacabi intumescente. Quando vero volabant, vel quando pugnabant, nullam corporis formam, nisi horribilem & volaticam vmbram videre poterat. Sed quis prudentium lectorum ignorat, hæc etiam de immundis spiritibus ad terrorem videntis animæ fieri? Et facies eorum numquam potuit videre propter horrorem tenebrarum; sicut nec sanctorū Angelorum propter nimiam claritatem.

[9] Bellantia vero dæmonia ignitas sagittas iactabant contra illum, sed Angelico scuto omnia tela nequissima extinguebātur. d Cadebant vero aduersarij ante conspectum pugnantis Angeli: qui quasi rationem posuit cum eis quando dixit: Nolite tardare iter nostrum; quia hic homo non est particeps perditionis vestræ. Contradicente aduersario ac blasphemante, [Obiecta ei a dæmonibus: malis consensisse:] iniustum esse Deo, hominem peccatoribus consentientem, nihil damnationis habere, cum scriptum sit: Non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, digni sunt morte. [Rom. 1. 32] Pugnante vero Angelo, existimabat vir sanctus clamorem pugnæ, & e vociferantium dȩmoniorum in omnem terram audiri.

[10] Cumque victus Satanas, sicut contritus coluber, caput releuasset venenosum, dixit: Otiosos sermones sæpe protulit; [verba otiosa:] & ideo non debet illæsus vita perfrui beata. Sanctus Angelus dixit: Nisi principalia protuleris crimina, propter minima non peribit.

[11] Accusator antiquus dixit: f Scriptum est: Nisi remiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester cȩlestis dimittet vobis peccata vestra. [Marc. 11. 26.] Sanctus Angelus respondit: Vbi se vindicauit, vel cui iniuriam fecit? [Matth. 18. 35.] Diabolus dixit: Non est scriptum: Si non vindicetis; sed si non remiseritis de cordibus vestris. [iniuriæ nō remissæ ex toto corde:] Sanctus Angelus excusans, dixit: Indulgentiam in corde habuit, sed consuetudine humana continuit. Diabolus respondit: Sicut accepit malum ex consuetudine, ita accipiet vindictam a superno Iudice. Sanctus Angelus dixit: g Iudicemur ante Dominum.

[12] [defectus omnimodæ humilitatis.] Ter victus inimicus, viperea restaurat venena, dicens: Si iustus est Deus, hic homo non intrabit in regnū cælorum. Scriptum est enim: Nisi conuersi fueritis, & efficiamini sicut paruuli, non intrabitis in regnum cælorum. Hoc verbum minime impleuit. [Matth. 18. 3.] Angelus Domini dixit: Iudicemur ante Dominum. Præliante sancto Angelo contriti sunt aduersarij.

[Annotata]

a MS. Hibern. iucunditatem.

b MS. Rip. præfatos.

c MS. Audom. nigritudine.

d MS. Bertin. Canebant.

e MSS. Bonif. & Belf. vociferationem.

f Desmaius cap. 7. censet hic obiici Furseo motum aliquem animi alienati ab auo Aelfiudo propter iniuriam matri factam.

g MSS. Bonif. & Belf. Iudicabimur.

CAPVT III. Aliæ dæmonum criminationes.

[13] Tvnc sanctus Angelus, qui a dextris eius erat, dixit: Respice in mundum. Tunc vir sanctus respexit, & vidit vallem tenebrosam sub se in imo positam, [Ignes 4. mundum inflammantes,] & vidit quatuor ignes ibidem in aere incendi aliquibus spatiis a se distantes. Dixitque rursum sanctus Angelus: Qui sunt hi ignes? Vir Domini se nescire respondit. Cui sanctus Angelus dixit: Hi sunt quatuor ignes, qui mundum succendunt, postquam in baptismo omnia peccata dimissa sunt, a post confessionē, & abrenuntiationem diabolo, & operibus eius, & pompis. Vnus enim est mendacij; cum hoc, quod in baptismo abrenuntiare Satanæ & omnibus operibus eius promiserunt, [mendacium, cupiditas, dissensio,] minime implent. Alter cupiditatis, cum mundi diuitias amori cælestium præponunt. Tertius dissensionis, cum animos proximorum etiam in superuacuis rebus offendere non formidant. Quartus impietatis, cum infirmiores spoliare, [impietas.] & eis fraudem facere pro nihilo ducunt. Vnusquisque ignis accendit alium, quia per augmenta malorum, peccata ex culpis crescunt. Ignibus vero crescentibus b in maius, effectus est vnus, & illi appropinquabat. Timensque vir Dei ignem minacem, sancto Angelo secum loquenti ait: Ignis mihi appropinquat. Cui respondit Angelus: Quod non accendisti, non ardebit in te. Licet enim terribilis sit & grandis ignis iste, tamen secundum merita operum singulos examinat: iuxta quod vniuscuiusque crescit cupiditas, in isto igne ardebit. Sicut enim corpus ardet per illicitam voluptatem, ita & anima ardebit per debitam pœnam. Tunc vidit sanctum Angelum præcedentem, & ignem flammæ diuidentem in duos muros vtroque latere: [Ignem a Furseo repellunt Angeli.] & duo sancti Angeli vtroque latere ab igne eum defendebant.

[14] Vidit quoque quatuor dæmonia immunda per ignem volantia, & bellum horribile in medio ignis construentia. [Luc 12. 47.] Et dixit vnus ex illis: Seruus qui scit voluntatem Domini sui, [Obiecta ei a dæmonibus, dona ab impiis accepta:] & non facit digna, plagis vapulabit multis. Sanctus Angelus respondit: Quid enim iste de voluntate Domini sui non adimpleuit? Satanas respondit: Scriptum est: Dona iniquorum reprobat Altissimus. c iste dona iniquorum recepit. [Eccli. 34. 23.] Sanctus Angelus respondit: Credidit enim quod vnusquisque eorum egisset pœnitentiam. Diabolus dixit: Ante debuit probare pœnitentiæ perseuerantiam, & sic fructum suscipere. Munera enim excæcant oculos sapientum, & peruertunt verba iustorum. [Deuter. 16. 19.] Sanctus Angelus respondit: Iudicemur ante Dominum.

[15] Fallax diabolus succumbens, in blasphemias contra auctorem erupit, dicens: Vsque nunc Deum veracem esse existimauimus. Sanctus Angelus respondit: Quid enim aliud est? Procacissimus dæmon dixit: Quia omne delictum, quod non purgatur super terram, de cælo promisit esse vindicandum, Esaia Propheta clamante: Quod si volueritis & audieritis me, bona terræ comedetis. Quod si nolueritis, & me ad iracundiam prouocaueritis, gladius deuorabit vos. [Isa. 1. 19. & 20.] [defectus sufficientis pœnitentiæ:] Hic autem homo non purgauit delicta sua in terra, nec vindictam hic recipit. vbi est ergo iustitia Dei? Sanctus Angelus increpans eos dixit: Nolite blasphemare, dum nescitis occulta Dei iudicia. Diabolus respondit: Quid enim hic occultum? Sanctus Angelus dixit: Quamdiu speratur pœnitentia, comitatur hominem diuina misericordia. Satanas respondit: Sed nullus tamen hic locus pœnitentiæ. Angelus respondit: Profunditatem mysteriorum Dei ignoratis: fortasse etenim hic erit. Diabolus dixit: Discedamus ergo, dum iudicandi ratio non est.

[16] Alius vero satellitum eius dixit: Adhuc restat illi angusta porta, per quam non nisi pauci intrant, [defectus amoris erga proximum:] ibi illum superare poterimus; & est hoc: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Sanctus Angelus respondit: Vir iste in proximos suos operatus est bona. Aduersarius respondit: Non sufficit operari bona, nisi etiam proximum sicut semetipsum dilexerit. [Matth. 22. 39.] Sanctus Angelus respondit: Fructus dilectionis, est bona operari: quia Deus reddet vnicuique secundum opera sua. [Matth. 16. 17. & Rom. 2. 6.] Improbus dæmon dixit: Sed quia verbum Dei, diligendo non impleuit, damnandus erit. Pugnante turba nefanda, sancti Angeli victores fuere.

[17] Victus sex vicibus diabolus more suo in blasphemiam erupit, dicens: Si Deus iniquus non est, & si mendacium, & verbi illius transgressio ei displicet, [imperfecta abrenuntiatio seculi:] vir iste expers pœnarum non erit. Promisit enim seculo abrenuntiare, & e contrario iste seculum dilexit, contra Apostoli præceptum dicentis: Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. [I. Ioan. 2. 15.] Virum ergo hunc nec propriæ sponsionis sermo, nec Apostoli prohibuit sententia. Sanctus Angelus respondit: Non sibi soli ea, quæ sunt seculi, sed omnibus indigentibus dispensanda dilexit. Nefandissimus diabolus dixit: Qualicumque modo diligatur, contra præceptum diuinum est, & contra sponsionem Christianitatis in baptismo.

[18] Victis aduersariis, Angelis vincentibus, rursus diabolus ad callidas conuertitur d accusationes, dicens: Scriptum est: Nisi annuntiaueris iniquo iniquitatē suam, sanguinem eius requiram de manu tua. [Ezech. 3. 18.] e Hic non annuntiauit digne pœnitentiam peccantibus. Sanctus Angelus respondit: De hoc enim tempore scriptum est: [neglecta improborum monitio.] Prudens in tempore illo tacebit, quia tempus pessimum est. Quando enim auditores despiciunt verbum, lingua etiam doctoris loqui præpeditur, dum videt quod audita prȩdicatio despicitur. [Amos 5. 13.] Accusator antiquus respondit: Ille tamen vsque ad passionem annuntiare debuit, nec consentire, nec tacere.

[Annotata]

a Alia MSS. per.

b MS. Hib. immanis.

c Desm. ait S. Furseo hic obiici vestem, ab vsurario ei donatam.

d MS. Hib. actiones.

e Desmaius ait Sanctum hic accusari, quod nimis acer & vehemens fuerit in carpendis auditorum vitiis.

CAPVT IV. Alia cælestia visa.

[19] In omni vero contradictione dæmonum præualida nimis extitit pugna: donec iudice Domino, triumphantibus sanctis Angelis, contritis deuictisque aduersariis, immensa claritate vir sanctus circumfusus est, sanctorum Angelorum choris concinentibus, hoc apud se reputabat, quod videlicet, nullus labor durus videri debet, [S. Furseus turmas videt Angelorum & Sanctorum.] nullum tempus longum, quo gloria æternitatis acquiritur, lætitia simul & dulcedo conglobatur. Tunc sursum adspiciens, vidit immensa agmina, eximia claritate fulgentia, Angelorum ac præcedentium sanctorum hominum, qui aduolantes, quasi alis, immensa coruscatione circumdederunt eum, omnem formidinem ignis ac dæmoniorum terrores procul a abigentes. Conspicit quoque duos venerabiles viros b illius prouinciæ, in qua ipse vir Domini Furseus natus erat, quorum vnus c Beanus, alter d Medanus vocabatur. Hæc videns quasi obiisse credebat. Hos Præsules cunctorum memoria vsque ad nostra tempora celebrat: qui propius ad illum accedentes loqui ad illum familiariter cœperunt, dicentes ei propria nomina sua.

[20] Tunc adspiciebat magnam cæli serenitatem, & duos Angelos proximam cæli iucunditatem repetentes, & quasi per ostium æthereum intrantes; [Audit 4. choris canētes Angelos.] & erumpente circa illos mira magnitudine claritatis, audiebātur quasi per quatuor choros cantantiū multitudines Angelorū, ac dicentium: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth. [Isa. 6. 5.] Tunc anima illius dulcedinem superni modulaminis ac sonitum ineffabilis lætitiæ vltra cælum sonantis intendente, circumfundunt eum Angelorum quoque agmina stantia a dextris eius; de quibus vnus ait: Scis vbi agitur hæc lætitia & gaudium? Illo respondente se nescire, sanctus Angelus respondit: Apud supernum conuentum, vnde & nos sumus. Tunc mens omnem laborem tribulationis obliuiscens, immensa complebatur lætitia: quia superna audiens carmina clarius & modulatius resonare, pro se solo decantari reputabat, admiransque ait: Magnum est gaudium hæc auscultare carmina. Cui dixit Angelus Domini: Hoc auditu nos pro ministerio dispensationis humanæ sæpe priuamur, & quod nos annuntiando laboramus, dæmonia humana corrumpendo corda dissipant. Rursumque Angelus Domini beato viro ad carmina cælestia audienda intento loquitur, dicens: In hoc cælesti regno nulla vnquam e tristitia, nisi de hominum perditione fieri potest.

[Annotata]

a Alia MSS. abiicientes.

b Desmaius ait, hos illi olim notos fuisse. Nobis id non probatur, nisi de fama intelligat.

c MS. Aud. Beeanus. Bertin. Beoanus. S. Max. Boeanus. Desm. Beodanus. Malbrancus noster, Becanus. Colitur S. Beanus 16. Decembris.

d Aliis, Meldanus; Desmaio, etiam Melindanus. Colitur 14. Nouembr.

e Ira, dolor, tristitia non cadunt in statum illum æternæ beatitatis: ita tamen displicent cælitibus mortalium scelera, vt, si illis passionibus essent obnoxij, ad illas possent commoueri; quod manifestis sæpenumero produnt indiciis.

CAPVT V. Imminentes orbi calamitates ostensæ. earum caussæ.

[21] Tvnc prædictos Sacerdotes, cum ingenti claritate a secreto cæli procedere, [Iubetur ad corpus redire.] Angelica forma radiantes, ad se venire conspicit: ac sibi ad seculum redire præcipiunt. At ille tacens, & huius nuntij tristitia stupefactus, in momento reuersus est, sanctis Angelis eum reducentibus. Præfati vero viri venerabiles spatium poscunt cum eo loquendi, & dicunt: Quid times? Vnius diei iter est, quo laboraturus es. Prædicans ergo omnibus annuntia, [Ex SS. Beano & Medano multa cognoscit:] quia in proximo est vindicta. B. Furseo interrogante de mundi fine, aiunt finem creaturæ iam tunc non esse, quamuis in proximo sit; sed famis & mortalitatis plagis humanum genus esse vexandum: quod etiam signo solis, radios suos anno præterito abscondentis, & in modum lunæ iugiter splendentis, significatum est. Duo vero genera sunt famis, vnum in abundantia sapientiæ, [futuras calamitates,] intelligendique verbum Domini, & non implendi: aliud vero, in tenacitate mentis in abundantia diuitiarum: sed de vna radice amaritudinis generantur. Sicut enim auarus non impletur pecunia, quia auaritiæ amaritudo non sentit dulcedinem de perceptis bonis, inhiando ad ea lucra, quæ illicita sunt; sic etiam sermonis Domini dulcedinem, malitia & amaritudine occupatæ atque detentæ non sentiunt animæ. Mortalitas vero propter Dei patientiam modicum quidem detenta est: sed quicumque hæc signa vidit, vel monita sanctæ Scripturæ despicit, si non egerit pœnitentiam, mors illi in proximo est.

[22] [ob peccata Doctorum & Principum:] Et quamuis omnibus diuina monita contemnentibus superni iudicis ira iam iam immineat, maxime tamen super Doctores Ecclesiæ, ac Principes furor illius iratus est: quia per quatuor res pereunt animæ fidelium; per huius mundi illecebrosa vitia, per suggestionem militantis diaboli, per negligentiam Doctorum, per mala exempla prauorum Principum. Doctores ergo, Prophetarum libros considerantes, intelligant, & quale sit hoc tempus cognoscant. Viri namque dimidij operis sunt: quia per omnipotentis Dei misericordiam alij largitatis gratiam sunt adepti, sed carnis incontinentia sunt lubrici: [quæ Doctorum:] alij vero corpore quidem sunt casti, sed auaritiæ æstibus sunt cupidi: alij quoque gratiam habent lenitatis, sed rancore animi sunt pusillanimes: alij autem non recordando iniurias suas, cito ignoscunt, sed minus cor caute custodiendo, citiusque irascendo, rixas prouocant: alij, quod Deus singulis illis largiendo donauit, in hoc, quasi proprio labore acquisitum sit, gloriantur: a alij vitia, quæ se impugnabant, corde deuincunt vigili, sed bonorum operum instantia virtutes obtinere negligunt.

[23] Sunt quoque nonnulli, qui spiritualibus vitiis impugnantur, sed his omissis, corpus in abstinentia affligunt; verbi gratia, nocturnas illusiones, vel leuia quæque, crimina b grauia existimantes; superbiam vero, quæ Angelos de supernis deiecit, pro nihilo computantes, vel auaritiam, quæ primum hominem de paradisi expulit amœnitate, non execrantur: nec inuidiam, per quam fratricida Cain fratrem suum Abel interfecit: [alia quoque grauia.] falsum quoque testimonium, per quod Saluator damnatus est, aut blasphemiam non abominantur: nec considerant, quales vel quantæ vindictæ super eos qui talia egerunt c superpositæ sunt. Multi enim cibis, quos Deus ad percipiendum cum gratiarum actione creauit, abstinentes, hæc nefanda quasi licita sumunt, hoc est, superbiam, auaritiam, inuidiam, falsum testimonium, blasphemiam: per quæ detrahendo, quasi carnes proximi cum sanguine illius comedunt: & quæ leuiora sunt in Dei iudicio, grauius iudicant; grauia vero, leuiora putant. Omnis ergo Doctor singulis vitiis congrua debet opponere medicamenta. Nam qui d hæc vitia leuiora esse aut gula aut fornicatione existimat, animarum inimicus potius, quam doctor iudicandus est.

[24] Curatio ergo superbiæ, est increpatio coram omnibus, humiliatioque crebra in e luctu & cinere. Auaritiæ quoque medicamentum, est largitatis dispensatio. [Qui curari possint.] Inuidia vero per beneuolentiam & benignitatem medicinatur. Falsum autem testimonium qui dixerit, humiliter confiteri, & in quem falsa congessit verba, ab eo indulgentiam supplicare conuenit. Blasphemiæ quoque malum, medicamento simili sanatur, id est, per humilitatem subiectionis, & linguæ ab omni inutili locutione refrenationem, atque per orationis instantiam. Contraria enim vitia contrariis virtutibus sanantur. Nec satis est corpus affligere, si animus a malitia & nequitia non curatur. Principes ergo & Doctores Ecclesiæ Christi, animas fidelium ad pœnitentiæ lamentum post culpas prouocent, & eas spiritali f pastu doctrinæ, ac sacri corporis & sanguinis participatione, solidas reddant. Nolentes vero excommunicent, ne reatum damnationis de neglectis sustineant, ne vlmum pro vite, & alnum pro oliua plantent; dum plus terrenum & infructuosum laborem diligunt, quam caritatem Dei, quæ omnium radix & culmus esse dignoscitur bonorum operum.

[25] Contra Doctores irascitur Dominus, eo quod diuinos libros negligentes, curas huius mundi cum omni dilectione agunt. Si enim legentes Prophetarum dicta intelligerent, nec is qui a mortuis resurrexit plus timoris atque compunctionis audientibus inferre potuit. Sed nemo est qui prohibeat, [Superbia omnium malorum caussa.] aut qui propellat. Rex enim & Sacerdos, vnusquisque secundum hoc quod scriptum est, quod sibi rectum videtur, hoc facit. Caussa vero & radix omnium malorum est superbia. [Iudic. 17. 6.] Populus enim contra g regentem erigitur, Clerus contra Sacerdotem, monachi contra Abbatem, filij contra parentes, iuuenes contra seniores, superbiendo diuersa sentiunt. Sed sicut vnusquisque eorum subiectus Prælato sibi non didicit obedientiam humilitatis exhibere, sic iusto Dei iudicio agitur, vt illi ceteris prælato nullus humiliter subdatur: & quod ab illo superbiente alius iniuste sustinuit, ille ab alio per districti iudicis iustitiam dolens sufferat. Malum ergo superbiæ, quod supernam Angelorum curiam destruendo corruperat, præsens quoque seculum inordinate peruertendo destruit.

[Annotata]

a Alia MSS. Ea vero quæ impugnantes eos deuicerunt, corde vigili & bonorum operum instantia vincere omittunt.

b MSS. Bonif. & Belf. pro multo habentes.

c Alia MSS. venturæ.

d MS. Hib. gulam & fornicationem leuiora existimant.

e Al. luto.

f MS. Aud. partu.

g Belf. Regem. MS. Rip. docentem se.

CAPVT VI. Monita ei cælitus data.

[26] [Furseus varie instruitur a S. Beano.] Conuersus quoque ad B. Furseum prȩfatus Sacerdos S. Beoanus, qui hæc diligēter perorabat, ait: Vitam tuam, creaturis Dei vtendo, serua: omne quod malum est, abnegando respue. Esto sicut fidelis dispensator, nihil tibi præter victum & vestitum vendicans, sicque in auferendo lucro, oro, esto sicut in augendo temperatus. Qui enim sic libenter ablatum sicut datum susceperit, os mutorum aperire poterit, nihil mendicans, nulli negans. Deo odibile est aliena appetere, & propria retinere. Pauperibus enim & vinctis conuenit petere; habentibus autem, indigentibus dispensare. Eleemosynæ vero, nullo rogante, dispensandæ sunt pauperibus. Bona quoque in omnes homines operanda sunt, maxime in domesticos fidei. Iniquorum vero dona in pauperes & omni solatio destitutos impertienda sunt. Dona vero Sanctorum pauperibus spiritu, vel vitiis correctis perfrui tribuantur in necessitatibus. Nulla vero discordia in Ecclesia Dei sit: sed qui in plebe præsunt, Apostolico ordini, & doctrinæ sanctæ insistant; qui vero in monasteriis degunt, cum silentio operantes, suum panem manducent.

[27] Sunt vero nonnulli, qui a doctrinæ sanctæ officio se excusant, & propter curas seculi in publico prosiliunt. Bonum igitur quod agunt, in occulto ponentes, lucem boni exempli proximis abscondunt: [In publico quomodo agendum.] seculi vero caussas seu contentiones in publico agentes, mortiferæ cupiditatis venenum publice eorum cordibus infundunt. Te ergo ipsum nec semper remotum, nec semper in publico decernas: sed quando te remotum esse volueris, omni custodia te ipsum serua, omnia diuina obseruando præcepta. Et quando in publicum processeris, ad animarū salutem, non ad huius mundi a inhianda lucra, animum intentum adhibeto. Sed & si quis tibi prima hora diei dona contulerit, & ante vesperum pœnituerit, sicut libens suscepisti, ita hilaris ei restitue. Nullam quoque patrimonio custodiam, nullam curis huius seculi intenti cordis diligentiam adhibeas: sed omnibus aduersantibus vel contrariis, puri pectoris indulgentia, bona pro malis rependens, pro inimicis supplica Domino. Qui enim pacati cordis lenitatem contrariis & sibi resistentibus illæsam seruauerit, omnium ferarum & bestiarum ferocitatem in mansuetudinem conuertet. Nullum enim boni operis sacrificium Deo sic acceptabile probatur, quam patientissimi cordis contra omnes iniurias lenitatis mansuetudo, per quam omnia aduersa ac damna, quasi lucra & prospera, spe futuræ remunerationis lætus Domino iuuante suscipit.

[28] Duo enim humanæ animæ inimici esse probantur, diabolus & mundus: & vnusquisque eorum mutuam vicissim alter alterius dilectionem insinuat, vt per hoc, quod anima mundi huius illecebris substernitur, ab aduersario victa & possessa teneatur. Vade ergo, terræ huius Hiberniæ Principibus verbum Dei annuntians, [S. Furseus iubetur monere Principes, & Antistites.] vt relicta iniquitate, per pœnitentiam ad salutem perueniant animarum. Tum deinde excellentioribus sanctæ Ecclesiæ Sacerdotibus hæc ipsa annuntia, quod omnipotens Deus habet zelum, Deus enim zelotes est, erga illos qui plus amant seculum, quam ipsum; & neglectis animarum vtilitatibus, lucris huius seculi deseruiunt, & ad mortem seram prædicant pœnitentiam: & tunc eorum dona suscipientes, ignem de illorum tormentis perferunt. [Exod. 34. 14.]

[29] His dictis a B. Beano & Meldano, supernum illud Angelorum simul cum ipso Beano & Meldano in cælum receptum est agmen; Beatoque Furseo cum tribus Angelis solis ad terram reuersuro, maximus appropinquabat ignis. Sed Angelus Domini, sicut & ante, medium diuidens findebat ignem. At dæmones arreptum de mediis ignibus virum vnum proiecerunt super humerum B. Fursei, & maxillam maxillæ eius impresserunt, [Damnati hominis attactu aduritur, quare.] humerum & maxillam eius incendentes. Cognoscebat quoque S. Furseus virum, quod ei vestimentum proprium moriens perdonauit; humerumque eius ac maxillam incendens, ab Angelo sancto in ignem, vnde exiit, proiectus est. Angelo autem, qui a sinistris volabat, inter beatum virum & ignem stante, dexter illum Angelus in flammas proiecit. Tunc diabolus antiquas repetens fallacias, dixit: Noli repellere, quem antea suscepisti: sicut enim eius bona suscepisti, sic de pœnis eius particeps esse debes. Angelus Domini respondit: Non propter auaritiam, sed propter animam eius liberandam suscepit. Cessauitque ignis. Tunc dixit Angelus Domini: Quod accendisti, hoc arsit in te. Si enim huius viri, in peccatis suis mortui, vestimenta non suscepisses, nec pœnæ illius in corpore tuo arderent.

[30] Prædica ergo omnibus, quod pœnitentia agenda est, & a Sacerdote suscipienda, vsque in extremam horam: sed tamen nisi pœnituerit, nihil substantiæ eius suscipiendum, [Nihil accipiendum ab vsurariis impœnitentibus.] nec corpus eius in sancto sepeliendum est loco. Viuo tamen prædicetur acrius, quatenus cor illius amaritudo compūctionis tangat, vt tactum quandoque purgetur, omnibusque pristinis renuntians iniquitatibus, eleemosynas vbertim pauperibus distribuat. Nihil tamen exinde a Sacerdote ei prædicante suscipiatur, sed iuxta sepulchrum eius bona illius pauperibus diuidantur, ne in aliquo iniquitatis illius particeps sit.

[Annotatum]

a MSS. Bonif. & Belf. emenda.

CAPVT VII. In Hibernia, Anglia, Gallia prædicatum Euangelium.

[31] His atque aliis sanctæ exhortationis sermonibus vir Domini instructus, [Redditur corpori, inualido; sed rationi parituro.] super tectum ecclesiæ inter sanctos constitit Angelos, suumque corpus considerans, nec parietes domus, nec turbam lugentium, nec ipsa corporis indumenta videre potuit: iubeturque ab Angelo propriū cognoscere & resumere corpus. Tunc ille quasi ignotum cadauer timens, nolle se ibidem appropinquare respondit. a Cui sanctus Angelus: Noli timere, inquit, hoc suscipere corpus, quod sine vlla repugnatione infirmitatis vel vitiorum expugnantium, quamuis inualidum, habere potes. Concupiscentias enim illicitas in hac tribulatione superasti, vt b vltra contra te non præualeant.

[32] Tunc vidit a pectore illius corpus aperiri. Dixitque ei Angelus: Reuiuiscens corpus tuum aqua fontis superfundatur, & nullum dolorem, nisi tantum concremationis, sentire poteris. c Benefaciens, omnem gressum tuum vsque in finem videbimus, & sic te lætum beneque operantem suscipiemus.[In eo sentit adustionē animæ impressam.] Exurgens autem vir sanctus quasi ex profunda mortis quiete, conspiciensque parentum multitudinem, vel vicinorum, siue etiam Clericorum, ingemiscensque magnitudinem humanæ stultitiæ, arduumque & difficilem transitum admirans, magnitudinem quoque remunerationis peruenientibus ad beatas sedes, singula per ordinem annuntiabat. Atque viua superfusus aqua, incendium inter scapulas sensit, quod de iniquo sumpsit viro, & in facie eius apparuit; mirumque in modum quod anima sola sustinuit, d in carne demonstrabatur.

[33] Egressus inde, verbum Dei per vniuersam Hiberniam prædicabat, [Pœnitentiam prædicat.] & ea, quæ viderat vel audierat, omnibus populis Scotorum annuntiabat, (erat vero in illo incomparabilis gratia) nihil terrenum cuiquam petens, omni petenti se tribuens, Prælatis & subditis æqualis, Magnatibus, & Regibus timendus, humilibus & contemptoribus seculi mitis, omnibus bonis amabilis, iniquis & peccatoribus terribilis, [Dæmones fugat.] diuinis virtutibus clarus. Ex obsessis enim corporibus dæmonia fugabat, & pauperes recreabat.

[34] Dumque vnius anni spatio Hiberniæ insulæ populos doctrinæ studio circumiret; [Rursum intelligit 12. annos restare.] instabat dies anniuersarius, quo visionem a corpore sublatus viderat, memorans semper vnius diei iter sibi fuisse e iniunctum. Multis denique sapientibus ac religiosis eum comitantibus viris, eadem nocte molestia corporali correptus, in solo tantum pectusculo vita palpitante, vidit Angelum Domini ea, quæ ad opus prædicationis sunt congrua, sibi annuntiantem, & vnius diei iter exponentem, ac duodecim annos in opere suæ prædicationis complendos prædicentem: quod ita factum est.

[35] Completis vero annis f decem, omnibus sine personarum acceptione verbum Domini annuntians, irruentium populorum multitudines non ferens, aliquantorum etiam animos inuidia stimulante contra se commotos esse deprehendens, relictis omnibus, quæ habere videbatur, paucis cum fratribus ad insulam quamdam paruulam in mari profectus est. [Abit in Angliam.] Atque exinde non multo post de Hibernia peregrina littora petens, g per Britannos in Saxoniam transuectus est, vbi honorifice a Sigeberto Orientalium Saxonum Rege susceptus, verbo Domini barbara mitigabat corda.

[36] Completis vero duodecim annis, quos Angelus prædixerat, Sanctus quadam infirmitate h correptus, Angelica fruitur visione: [Monasterium construit.] vbi etiam de prædicationis instantia admonitus, nullum viuendi finem audiuit; tertium diem peregit tacendo, Euangelicum præceptum reuoluens: Vigilate & orate: quia nescitis diem neque horam. [Matth. 25. 13.] Quod vir Deo plenus intelligens, locum monasterij a prædicto sibi Rege Sigeberto traditum accelerauit construere. Quod monasterium vocabatur i Cnoberesburch, in quodam castro constructum, siluarum & maris vicinitate amœnum. Rex autem gentis illius Anna religiosus valde, ac nobiles quique tectis & muneribus idem monasterium adornarunt.

[37] His rite gestis, vir sanctus ab omni seculi, atque ipsius monasterij cura alienare se cupiens, cum sapientibus Fratribus tractabat. Habuit enim secum reuerētissimos & spiritales viros, [Id S. Foillano committit.] qui exemplo tanti viri, & in monasterij probatione, & in diuersis laboribus vitæ, ad humilitatis & caritatis gratiam profecerant; inter quos etiam germanos proprios habuit Foillanum, sanctum admodum virum, cui etiam Sacerdoti cum Sanctis k Gobbona & l Tibulla Presbyteris, monasterij & animarum dereliquit curam: alterum vero Vltanum anachoretam, diuturna monasterij probatione ad eremitalem vitam instructum, multis iam annis ab eodem electum. Relictis itaque omnibus curis & rebus, nudus ad fratrem suum Vltanum, [Secedit in gremum.] qui iam theorica pascebatur vita, solus profectus est. Qui labori quotidiano & orationibus continuis deseruientes, annum integrum ibidem philosophabantur.

[38] Tunc quibusdam caussis ingruentibus, a populo & Rege vir altioris ingenij ad consilium vocatus, [Euocatur a Rege.] imo etiam compulsus, desideratum sibi eremi dereliquit locum: omniaque animo peruigili tractans, ac turbatam esse prouinciam gentilium incursione perspiciens, nec ibi diuturnum monasterialem ordinem perpensans, ad Galliarum littora dimissis ordinate omnibus, [Abit in Galliam.] caussa visendi Romam nauigauit: ibique a Francorum Rege Clodoueo & Patricio Erchenaldo honorifice susceptus, monasterium in loco, quem nuncupant m Latiniacum, construxit. [Latiniacum construit.] At non multo post fratribus ordinatis dimissis cum Rege & Patricio, n iter agens, infirmitate corripitur. Ibique diu iacens, virorū nobilium, & ipsius reuerentissimi Regis visitatione frequentatus, ab ore illius sermonis gratiam & condimentum vitæ assumebant æternæ. [Æger visitur a Rege.] Et sic præsentia relinquens in loco Maceria nominato XVII. Kal. Februarij ad æterna commiuit regna. [Moritur.]

[39] [Sepelitur.] Corpus vero illius ab illustri viro Erchenaldo Patricio retentum caussa ecclesiæ, quam sibi magno opere construxit, in villa, cui Perona vocabulum est, ponitur. Et quia ipsius ecclesiæ dedicatio intra o viginti & septem parabatur dies; in quodam loco in porticu ecclesiæ interim corpus sanctum summa cum diligentia custoditur: ac post tantos dies ita illæsum inuenitur, ac si eadem hora de hac luce fuisset egressus. Reuerenter ergo die p VI. Februarij, iuxta morem, prope altare reconditur, ibique annis fere quatuor demoratur. [Post 4. annos transfertur.] Constructa vero ad orientalem altaris partem domuncula, ibi post tot annos immaculatum & integrum corpus a reuerentissimis subuectum Episcopis, Eligio scilicet, & Autberto, & a Foillano & q Emiano Abbatibus, & aliis sanctis viris transfertur sine vlla putredine. Vbi etiam recta fide petentibus merita illius clarescunt diuinis virtutibus, adiuuante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Capgrauius: Præcepto tamen Angeli qualiter corpus suum intrauit, scire non potuit.

b Alia MSS. vetera.

c MS. Hib. Bonum ergo fac.

d Capgrauius: Signum incendij, quod in anima sola pertulit, visibiliter in humero & in maxilla semper portauit. Idem tradūt Harpsfeldius & Desmaius; additq; hic, precari solitum ne ab eo morbo, siue vt ex veteri Legendario tradit, strumis sanaretur.

e MS. Hib. indultum.

f MSS. Bonif. & Belf. duodecim.

g Siue, vt nunc loquimur, per VValliam in Angliam. quamquam & ipsi VValli, siue Britanni, nunc Angli appellantur.

h Addit MS. Hib. triduana.

i MS. Hib. Cnockberesbrugh. quædam MSS. Chokeresburgh. Harpsfeldius Cnobherburg. Trithemius Chaobherburg.

k In vita S. Foillani vocatur Gobbanus, apud Desmaium Goabbanus; de quo 3 Nouemb.

l Eadem vita Diculfum vocat; alij Dicullum: colitur 1. Iunij.

m Gallice Lagny dicitur, situm ad Matronam flumen, in diœcesi Parisiensi, monasterium & oppidum.

n S. Antoninus aliter dispungit, cum Rege iter agens, infirmitate corripitur.

o Sur. triginta.

p Legendum videtur XXV. quo die supra diximus eius recoli translationem. Et qui potuit recondi VI. Februarij corpus, quod 27. aut 30. diebus isthic quieuerat, ex Maceriis castro antea deportatum? quæ deportatio dum adornatur ac peragitur, dies aliquot, vt legenti patet, effluxerunt, dum aduenit Perona Erchinoaldus, Lauduno Bercharius, Maioco castro Haymo.

q Is in libro miraculorum Eminianus, & in aliis MSS. Emmianus, in secunda vita Æmilianus appellatur, recenseturq; inter Sanctos a Menardo & Saussaio 10. Martij.

MIRACVLA S. FVRSEI.

Furseus Abbas, Personae in Gallia (S.)

BHL Number: 3213

Ex mss.

CAPVT I.
Miracula in Pontiuo, & Atrebatibus.

[1] Rem actam atque gestam, fratres dilectissimi, ad memoriam concitemus Confessoris, vt cunctæ proles diuulgantes restaurent Ecclesias. Quia Pastor gregis & doctor istud despexit seculum, laudes terrenas, munera regalia, decus Principis; & aulam Christi diligens, penetrauit regna polorum, cum Sanctorum millibus, lætus pastor de commisso sibi ouili lætos reportans fructus: nam quos elegit, & amauit, non reliquit post tergum.

[2] [S. Furseus regio genere ortus, omnia relinquit.] Pius vtique Antistes Furseus, largus & humilis, qui cum esset ex regali semine, a sermone affabili, ad congregandam plebem fidelium promptus, efficax in opere, omnia sibi commendata a Deo diligenter seruans, se & omnia sua propria in munus detulit Saluatori. Omnia hæc, vt audiuimus & credimus, pro intuitu amoris Dei vltramarinis adimpleuit documēta partibus.

[3] Ac postremo meruit audire vocem Domini dicentis: Venite ad me omnes, qui laboratis & onerati estis, & ego reficiam vos. [Matth. 11. 28.] Et iterum: Qui reliquerit propria, id est, agros, & propinquos, & cetera omnia, propter nomen meum, centuplum accipiet, & vitam æternam recipiet. [Matth. 19. 19.] O virtus abstinentiæ, & mortificationis carnis, quæ & hæc omnia custodiuit, & docuit! Veniens namque in Saxoniam, [Venit in Angliam.] ibi a Sigeberto Rege honorifice susceptus est, qui præ gaudio nesciens quid ei opus egisset bonitatis, obtulit ei munera, aurum, & gemmas, & diuitias innumerabiles. Ipse vero prædictus Furseus pro nihilo habuit hȩc omnia. Sed petiit ab eo b aliquem locū, vbi sibi & suis post se venientibus, prȩpararet hospitium. Rex eius adquiescēs sermonibus, nō solum eum dilexit, verum etiā post eius regimen clamans, pro amore Sancti dedit auxilium & consolationem. [Construit monasteria:] Tunc vir Domini in ipsa prædicta traditione construxit monasteria, & Ecclesias, quas cum sanctis pignoribus dedicauit. Atque monachos & Virgines ad seruiendum Domino cum cura regulari constituit. [ægros sanat.] Quique venientes ad eum debiles & claudos, cæcos atque leprosos, vel etiam qui varias habebant iniurias, cunctos saluabat ab infirmitatibus, & cunctis se petentibus dabat necessaria. Qui honorabilior ceteris effectus, cunctis prædicabat remedium pœnitentiæ, & cunctos ab erroribus saluabat.

[4] Benedictus Pater Furseus omnia sua gubernacula, propriis germanis suis c Foillano & Vltano ad custodiendum dereliquit. Angelo admonente petiit a Rege sibi licentiam dari Romam transmeandi, vbi piis ad limina SS. Petri & Pauli, & ceterorum Sanctorum orationibus vacaret. Qui ad hæc respondit ei, dicens: Non dimissurum se eum, nisi ei voto vouisset iterum reuerti. Cui Domini athleta vouit, auxiliante Domino reuersurum se esse. [Venit in Galliam:] Petentesque omnes eius benedictionem, deduxerunt eum cum pace ad littora maris. Nauigans autem venit in Galliam; vbi statim a Rege Chlodouæo, & Patricio Erchenaldo honorifice est susceptus; data ei a Rege licentia præuidere omnem potestatem suam, [benigne suscipitur a Clodoueo II.] vt sibi condignum locum inueniret. Sed vir Domini iter quod cœperat, petebat ne impediretur. Sed longum est narrare, quanta in partibus transmarinis Dominus per eum dignatus est operari miracula; & huic diuino operi eiusdem præcipuum iungendum est miraculum.

[5] Veniens in pagum d Pontiuum, & in villam quæ dicitur e Maioc, in qua audiuit planctum magnum in domo Haimonis Ducis, eo quod f filius eius esset defunctus vnicus, [Haimonis Ducis filium resuscitat.] quem habebat. Tunc petiit vir Domini illud corpus ad custodiendum per noctem. Quod impetrauit, & iussit corpus poni in secreto cellulæ secum: clausoque ostio, flectens genua, & cum lacrymis Dominum deprecatus, pariter surgunt, Sanctus de puluere, infans de feretro. Mane autem facto, veniens Haymo, cum vxore sua, & cum turba plurima virorum & mulierum lamentantium, cum luminibus ad domū, vbi vir Domini orabat, inuenerunt viuum, quem mortuum suspicabantur, canentem & laudantem Deum cum viro sancto.

[6] Tunc Haimo cum omni populo lætus effectus, glorificans Deum, qui est gloriosus in Sanctis suis, dedit ei possessionem suam, nuncupatam Macerias; & deprecatus est eum, vt ab eo numquam discederet. Vir autem Domini hoc respuens, iter carpebat quod cœperat. Tunc populi vociferantes post eum, [Multos ægros sanat.] osculantes eius vestigia, petebant eius benedictionem, quos omnes a variis infirmitatibus sanabat. Sed & Haimo prouolutus ad pedes eius, dixit: Oro te, vir Dei, vt quamuis non simus digni, vt nobiscum continuo maneas, vel tuum transitum nobis manifestes. Vir Domini dixit: Quando in vna nocte tres horas fulgoreas videris mutatas, tunc me transiturum scias.

[7] Deinde veniens in pagum Ambianensem, & in curtem vocabulo g Antoilum, super fluuiū h Corbeiam; ibi obuiauit ei vir malignus, & exuens eum pallio suo, [Spoliatur a latrone:] & minans eum cum discipulis suis fustibus, & pergens ad domum suam portauit cappam viri Dei, iactans eam nulieri suæ. Et insiliens super eum spiritus malignus, & super vxorem suam, & vnicam filiam suam fregit linguas eorum, & filia surda & cæca effecta est; & nullus alteri loquebatur. Secutus est eum vir Domini vsque ad domum petens hospitium; & responso non inuento, misericordia motus, fecit orationem pro eis, vt indulgentiam acciperent. [eum a dæmone liberat:] Meritis Sancti crediderunt simul & sanitatem receperunt. Ipsi conuersi ad Deum pro amore Sancti, sed & cuncta propria in munus detulerunt Saluatori.

[8] Deinde diuino desiderio anhelans, veniensque in Grandem-curtem, in pagnum i Atrebatensem, petiuit diuersorium a femina, nomine k Ermenfleda, quæ videbatur multas habere possessiones & pecunias, sed minime impetrauit. Statim vt vidit vir Domini duritiam eius, recessit; & in ipsa hora cœpit eam inimicus vexare. Et ecce nuntij post eum venerunt ad inuitandum eum, dicentes: Serue Dei, ecce vocat te domina nostra: [Ermenfledam quoque inhospitalem,] veni libera eam a vexante se: scit enim quod propter te tanta patitur mala. Sed noluit vir Domini reuerti ad eius habitaculum, quia sciebat quid ei euenerat. Attamen compunctus corde pius Pater misit vnum ex discipulis suis cum baculo suo ad eam. Vt autem introiuit domum, [misso ad eam baculo.] dæmon cum tremore exiliens ab ea, mulier facta est sana. Veniens autem post virum sanctum, & prouoluta pedibus eius, se & sua propria ei deuota vouens, postea multis vixit annis. O fratres dilectissimi, quam clara & quam pretiosa fuerunt merita Sancti! Non solum namque per eius manus virtutes clarescebant, verumetiam si baculus, quem in manu frequentissime portabat, super infirmos mittebatur, statim sanabantur. Et illud quod superius memorauimus, quotidie per totam Galliam diuulgabatur.

[Annotata]

a MS. Corbeien. decore amabilis.

b MS. Bertin. aliquod spectaculum. MS. du Chesne, aliquod municipium.

c At Desmaius cap. 14. scribit SS. Foillanum & Vltanum, aliosq; fuisse Romanæ peregrinationis comites.

d Ita appellatur regio inter Somonam ac Quantiam sita. Quædam MSS. hic habent Pontiniacum.

e MS. Du Chesne Maior. alia MSS. Maigoc. Hallucinatur Desmaius cap. 14. scribens vicum illum, alias Maioc fuisse dictum, qui tunc appellabatur Alteia, Latine Macerias, Gallice Massiers, ac deinceps Frocheus. De Frohem & Maceriis supra diximus §. 1. Maioc castrum paullo inferius situm fuit ad eumdem fluuium Alteiam; vbi nunc Hemont vicus, fortassis de Haymonis Ducis nomine.

f Vrsinum vocat Malbrancus noster.

g In secunda vita Antogilus dicitur, Gallice Antueil, vt scribit Desmaius.

h [Corbeia fl.] Corbeia in Somonam influit inter Ambianos & Peronam: ab eo nomen nobilissimi cœnobij ductum, quod his ipsis fere temporibus S. Fursei, a S. Batilde Regina ædificatum.

i Celebres ab æuo Cæsaris Atrebates Galliæ Belgicæ populi. Metropolis ab ipso gentis nomine, vt passim aliæ, Ciuitas Atrebatum appellatur, Gallice Arras, Teutonice Atrecht.

k MS. Hibern. Ermenefleda. Corbeien. Ermenflide. Desmaio Hermesis dicitur.

CAPVT II.
Miracula facta Peronæ.

[9] Vir Domini memoratus Erchenaldus audiens eius famam, obuiam ei perrexit, [Inuitatur Peronam.] orans & postulans vt veniret ad domum eius, ad palatium Perronensis vici, & in sacrum baptisma filium suum poneret, a & a fonte susciperet. Quod vir sanctus non renuens, sed proximum sicut semetipsum diligens, pariter pergunt. Venientes autem ad locum nominatum, magna ibi fit lætitia.

[10] Sed tamen b sex vincti in carcere tenebantur in ipso vico. [Captiuos miraculose liberat.] Ipsi, vbi audierunt aduentum eius, clamabant dicentes: Ora pro nobis, serue Dei, propter Deum, quia credimus per tuum aduentum nos saluari. At vbi audiuit vir Domini, misericordia motus postulauit pro eis vt dimitterentur; sed minime impetrauit. Accedentesque ad epulas, vir Domini expectabat mirabilia Dei; dixit enim se non esse pransurum antequam vinctos ante se vidisset. Audiens Dominus petitionem serui sui, & ecce cunctis videntibus, qui erant retrusi absque vlla contagione aduenerunt illæsi. Cuncti adstantes simul cum Principe veniam postulauerunt, & glorificauerunt Deum, eo quod eis venisset virtus, salus, & adiutorium.

[11] Tunc electus Domini Erchenaldus constituit tres domesticos suos, qui virum iustum per diuersa loca deducerent, & vbicumque sua propria fuissent, ei demonstrarent; vt qualis ei locus amabilior fuisset ad habitandum daretur. [Baculo fontem elicit, ægris salutarem.] Qui & fecerunt. Sanctus vero Furseus ex cunctis locis Latiniacum expetiuit. Veniens autem in ipsum prædictum locum fixit baculum suum in terra, & mox ebulliuit fons magnus, qui vsque hodie locum irrigat, & multis a diuersis infirmitatibus præstat medicinam.

[12] Contigit autem vt dum præuideret quadam die locum, [Energumenos sanat.] ecce duo energumeni a beatissimo Furseo deprecati sunt remedium. At ille facto Crucis signaculo, effugauit dȩmonium, reddiditque eis salutis remedium.

[13] Tunc qui missi fuerant, cuncta quæ viderunt, omnibus indicauerunt. [Ab Erchenaldo Latiniacum accipit.] Erchenaldus vero vt audiuit hoc, gratias egit Deo, qui talem ei virum dedisset, vnde talia processissent miracula. Pergens itaque post virum sanctum, dicit ei: Deo gratias ago, qui mihi tale dederit proprium, vbi tibi inuenisti dignum habitaculū. Ædifica & ordina diligenter, vt sit tibi & tuis aptum perennibus temporibus. Ego autem interim præparabo montem c Cygnopum qui Perrona nuncupatur, vt si acceptior tibi fuerit, habeas & ipsum, quia Deo iubente ibi requiescent corpuscula nostra.

[14] Hymno dicto, S. Furseus Latiniacum suis manibus construxit. [Ibi construit monasterium.] Beatus quoque Erchenaldus Perronam cum festinatione præparauit. d Ac non multo post audientes hæc vltramarini, cognati atque amici, simul cum S. Eminiano, accelerauerunt venire ad sanctissimum virum Furseum. Qui eos honorifice suscipiens & simul cum eis manibus operans magnopere construxit illum locum.

[Annotata]

a Ambigue dictum; vt nescias, ipsene puerum baptizarit, quod asserit Desmaius cap. 17. an solum de sacro fonte leuarit.

b MS. Corbeien. vigintisex.

c MS. du Chesne, Cygnophy. Desmaius vertit cygnorum.

d Hinc coniicias non venisse cum eo primum, vt in secunda vita refertur.

CAPVT III.
Miracula in morte, & prima translatione.

[15] Et post spatium aliquot annorū contigit ei vt reuerteretur in Saxoniam visitare proprios germanos suos, [Iturus in Angliam in Pontiuo moritur.] id est, Foillanum, & Vltanum, quos dimisit ad regendum suum monasterium. Qui in sua relinquens sede Eminianum virum sanctum curam gregis agere, iter accelerabat. Veniens igitur in prædictam traditionem Haimonis Ducis, vocabulo Macerias, Sanctus Domini infirmitate corripitur, & Angelica perfruitus visione, præsentia relinquens, ad æterna migrauit regna.

[16] Sed Haimo neglexit dicta sancti viri, tempusque transitus Sancti, adueniensque ad prandium suum vidit B. Furseum cum suis duobus Diaconis, & cum tribus cereis, quos posuerunt super mensam suam, & abierunt. Tunc Haimo stupefactus, interrogabat circumstantes se: Videtis gloriam, quam ego video? [Apparet Haymoni.] Dixerunt se neminem vidisse. Qui dixit eis: Ecce vidi ante me virum sanctum stantem, qui vnigenitum meum resuscitauit, & signa magna nobis demonstrauit, a cum duobus Diaconis & tribus cereis, quos posuerunt super mensam meam, & abierunt. Credo enim huic signo, quod mihi b mercedem præstabit, & nunc scio quod de corpore migrauit. Ergo pergamus ad sepeliendum eum. Tunc ipse cum omni domo sua, & cum cunctis pagensibus, seu cum Clero, vel turba Virginum, cum thuribulis & cereis perrexit ad sepeliendum Sanctum. Qui veniens in locū vocabulo Macerias, ibi cum odoribus magnis, hymnis atque canticis, custodiebat corpus Sancti.

[17] Audiens hȩc inluster vir Erchenaldus Maior-domus, illuc cum turba multa hostiliter perrexit. [Erchenaldus vi repetit eius corpus.] Qui veniens ad supradictum locum super fluuium Alteia, vbi sancta iacebat gemma, ibi Haimonem Ducem præparatum inuenit hostiliter, vigilantem & custodientem corpus. Tunc Erchenaldus dicit Haimoni Duci: Redde mihi monachum meum. Alioquin cras mane iudicet hoc Deus inter me & te. Haimo respondit: Et mihi primogenitum meum resuscitauit. Sed tamen quid inter nos hæc ratio? Iubeantur crastino iungi duo tauri indomiti, vt eleuent feretrum, & pergant Deo iubente quocumque voluerint. Tunc vir Domini Erchenaldus lætus effectus dixit: Recte iudicasti. Fiat secundum iudicium tuum.

[18] [Cæca ad Sancti seretrum illuminatur.] Factum est autem dum vterque custodiret corpus beati viri, atque confabularentur, ecce puella cæca a natiuitate, quæ prostrato corpore tetigit pallium, quo feretrum operiebatur, & recepit lumen oculorum. O qualis tunc extitit risus vel iocunditas! Quæ prius palpando venerat, cunctis videntibus saliens, currens, laudans & glorificans Deum, dicebat: O B. Fursee, qui totis visceribus iam pergis ad Christi regnum; qui non declinabas dextra læuaque de consortio Sanctorum! O Fursee iam vernas inter choros lætantium! O sanctissima anima, quæ iam audis a Domino: Intra in gaudium Domini tui; bonum certamen certasti, ideoque & cum Angelis exultabis in æternum!

[19] [Tauri corpus eius Peronam deferunt.] Mane autem facto fecerunt vt hæc probarentur, quæ dixerant. Tauros iungunt ad feretrum, ac statim eleuant sanctum corpus. Qui tenentes rectam viam itineris, peruenerunt ad villam, vocabulo Perronam. Erchenaldus vero post corpus pergebat, cum turba populorum, & psallens glorificabat Deum. Et ecce claudus iacebat in via, qui expectabat consolationem Domini, clamans & vociferans: Sancte Dei Fursee, adiuua me. Ego si potuissem tibi appropinquare, credebam me tuis meritis saluari. [Claudus sanatur.] Tunc quidam viri misericordes portantes eum ante feretrum, fide poscente recepit sanitatem.

[20] His rite gestis ecce Bercharius Dux c Lugdunensis venit cum exercitu magno, volens rapere corpus. [Bercharius Dux corpus sibi cupit vindicare.] Tunc dicit ei Erchenaldus: Quid est hoc Berchari, quod sic armatus aduenis? Respondit ei Bercharius: Meus est legibus, quem ducis, eo quod ego prior omnibus in hac terra eorum d dux fui, & quicquid meȩ fuit facultatis, ad cultus amoris eius & parentum ipsius tradidi ad possidendum. Ille viuens voluit ad me peruenire, quod tu non permisisti. Tamen obsecro quamuis non meruissem illum videre viuum, vt mihi saltem dimittas corpus eius custodire. Et hoc si nolueris, vnum e duobus elige: e aut duos pueros rem ignorantes ad feretrum pone, vt eant partem quam elegerint: & hoc altissimus Iudex inter nos hac hora diiudicet, quod placitum sibi fuerit. [Per innocentes pueros res deciditur.] Respondit Erchenaldus: Prout dixisti fiat. Tunc misit Erchenaldus vnum puerum habentem septem annos de parte Bercharij, & Bercharius similiter posuit puerum suum de parte Erchenaldi. Qui statim eleuantes feretrum, iubente Saluatore deduxerunt sanctum corpus ad montem Cygnopum. Et prædicti viri post corpus, cum eorum plebe, & cum magna lætitia gaudenter pergunt, ibique cum odoribus magnis condunt; vbi ipse Sanctus prius f multorum Sanctorum condidit pignora, id est Patricij, Beani, Meldani, & ceterorum, quos secum detulit.

[Annotata]

a In huius rei memoriam, tria ante S. Fursei aram candelabra visuntur, in quibus olim perpetuo ardere tres cerei consueuerunt, teste Desmaio cap. 19.

b MS. Corb. monstrauit.

c Lugduni Clauati, siue Lauduni Duxerat, vt exponit Desmaius.

d Desmaius Bercharium ait cum S. Vincentio Madelgario, ex Anglia venienti Furseo & sociis comitem fuisse.

e Desmaius ait hoc consilium ab Erchanoaldo & Haymone propositum; pueros vero loco taurorum iunctos currum traxisse.

f Eæ reliquiæ vbi nunc sint ignoratur, teste Desmaio.

CAPVT IV.
Alia miracula in prima & secunda translatione.

[21] Sed interim, hoc est intra triginta dies, paratur ecclesia, & ædificatur in honore duodecim Apostolorum. Coniux autem Erchenaldi nomine a Leutsinda, furore repleta eo quod tam diligenter diligeret Sanctum, dixit viro suo: Ecce me desolatam cum filiis meis & filiabus derelinquis absque pecunia & possessione, tradens omnia nostra in manus eius, quem nos ignoramus, qui fuerit, [Leutsinda Erchenaldi viri sui pietati obstrebit:] vel ex qua origine ortus est: Cui dixit Erchenaldus: Dulcissima mea Leutsinda, noli talia verba loqui. Leutsinda respondit: Fac me extraneam de tuo consortio, si sic perseueras vt cœpisti. Erchenaldus dixit: Cessa b verbosare Leutsinda: quod si furor tuus non cessauerit, eris extranea c de potestate mea, & de deliciis, quas tibi tradidi. Leutsinda irata respondit: Vtinam numquam peruenissem ad diem illum nuptiarum, vnde nunc reproba effecta sum. Erchenaldus dixit: Carissima, si scires quanta nobis venerunt bona a die, quo nobis suam tradidit familiaritatem, numquam in talia proueheres: scito certissime, quod si furor suus contra te d euersus fuerit, tu & omnia tua tecum ibunt in perditionem. Subridens Leutsinda dixit: Audite cuncti; homo triginta dies putrefactus, quid mihi faciet mali?

[22] Venit autem dies quo templum ædificationis præparatum fuit, hoc est e V. Idus Februarij. Ibi magna collecta populorum adunata, Erchenaldus dixit: Leutsinda, ecce dies, in qua probare poteris, f quæ semper dolose inquiris: hodie, Deo iubente, transferetur Sanctus ad locum quem ei præparatum habeo; & si sic inueneris, vt dicis, centuplum restaurabo tibi pecunias tuas. [fit cæca,] Tunc Leutsinda læta effecta, perrexit cum turba multa ad locum, vbi sanctum iacebat corpus; iubet discooperiri sepulchrum. Et ideo quia non erat digna videre sanctum corpus, amisit lumen oculorum. Quæ diu iacens in terra iuxta Sancti sepulchrum, quicquid a iuuentute adquisiuit, [visum recipit.] Christo propter amorem S. Fursei vouit. Statim vt credidit, sanata est.

[23] Cuncti adstantes gaudio magno repleti, eleuauerunt corpus cum magna exultatione, & condiderunt dextra parte altaris Apostolorum Principis, vbi conditum iacuit annis quatuor, vbi & multa patuerunt miracula. Interim parabatur domuncula, [Corpus integrum post 4. annos, transfertur:] in qua iacens tot annos, ab inlustribus viris Eligio, Autberto, & g Medardo Episcopis translatum est. Sicque tunc inuentum illæsum, quasi eadem hora migrasset e corpore. Ibi cum odoribus magnis clara teguntur membra, vbi & virtutes multæ clarescunt per merita Sancti. [claret miraculis.] Ibi paralytici & leprosi curantur, & dæmoniaci liberantur. Cæci visum recipiunt, atque cuncta necessaria, quæ in fide poscuntur, illic largiente Domino præstantur. Lætus Sacerdos lætam petiit domum. Tristes & mœrore plenos lætos deducit in domum cælestem.

[24] Et illud non est silendum, quod in memoriam reducimus. Erat quædam femina multas habens diuitias & possessiones, [Infirma eius eulogias petit.] sed validam infirmitatem patiebatur cum suis hominibus languoris, ita vt nullus alium posset adiuuare: quæ admonita in somnis, vt pergeret ad sepulchrum sancti viri, orationibus vacare, sed præ nimia infirmitate non valuit ire. Tamen compuncta corde, & in fide & amore Sancti, missum suum misit, præcipiens illi, vt cito pergeret ad locum prædictum, & posceret sibi transmittere de eulogiis S. Fursei. Hoc credebat ex fide, quod postea agnouit in facto, & gustu credebat sanari. Seruus quo domina imperauit perrexit. Veniens ad virum, cuius sollicitudo præerat monasterio, dicit ei: Domina mea valde infirmatur, obsecrat & petit vt eulogias Sancti ei transmittatis, quia per ipsas credit recipere sanitatem. Qui frater dicit ei: Certe scias nos absque vino esse, nisi tantum vnde vix ad Missas oblationes facimus, quia validissima in hoc anno, & in hac terra extitit plaga, tam in populo quam & in fructibus. Ille seruus vt audiuit verba excusantis, dixit: Domine vel fontem mihi indica vt hauriam, & de ipso deferam, vt ex ipso desiderium suum impleat. Pergens frater monstrauit ei fontem, qui ex eo ferens vas plenum tulit dominæ suæ, & cuncta quæ ei contigerant, retulit. Gauisa mulier dixit: Vel ex ipso mihi da quod attulisti. Quæ vt gustauit gratias agens Deo, dixit, [Aqua ei in vinum vertitur:] quod numquam melius vinum bibisset. Tunc prȩcepit omni familiæ suæ exinde gustum dare, atque vicinis omnibus: qui ex eo biberunt, eleuauerunt merita S. Fursei: & ipsa cum omnibus suis recepit sanitatem: [ea sanatur.] & omnibus hæc res claruit. Postea ipsa veniens cum omni domo sua, & cum parentibus seipsos & cuncta propria Deo pro meritis S. Fursei vouerunt, & postea multis vixerunt annis. Crebrescentibus deinceps miraculis, beatæ memoriæ Erchenaldus & coniux ipsius Leutsinda ædificauerunt ei ecclesiam.

[25] Sanctus vero Dei Eligius diligenter fabricauit manibus suis, venerabilis S. Fursei sepulchrum, h vbi prȩstantur beneficia orationibus eius; [Sepulchrū Sancto fabrefactum.] præstante Domino nostro Iesu Christo, qui viuit & regnat per omnia secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Al. Leutsindis.

b MS. Hib. verbocinari. MS. Bertin. verbosa.

c MS. Corb. a possessione.

d MS. du Chesne, versus.

e Nulla Martyrologia S. Fursei translationem vel eleuationem eo die referunt, sed V. Kal. Martij.

f MS. Corb. & du Chesne, quem.

g Flagitiosum mendum, a sciolo librario, qui Eligio Nouiomensi Episcopo, Medardum prædecessorem, 100. iam fere annis mortuum, iunxit. MS. Hiber. pro ab inlustribus viris, habebat ab illis tribus viris.

h Cernitur etiamnum, Desmaio teste, fenestella post altare, vbi olim S. Fursei erat sepulchrum, per quam sudaria aliaq; lintea demitti solebant, vt attactu sancti corporis sacrata ægris remedium afferrent. [Miracula S. Fursei.] Testatur demum Peronam, tum necdum munitam, acriter a Caroli V. Imperatoris exercitu, Duce Nassouio Comite, oppugnatam mense Augusto 1537. ope S. Fursei præcipue seruatam. Laudat certe incolarum pietatem Martinus Bellaius comment. lib. 8. vbi eam obsidionem fuse narrat. Aduersus quos potissimum morbos S. Fursei imploretur patrocinium, his versibus in hymno ad Laudes recitari solito indicatur:

Febris, spasmus, paralysis,
Galculus, & hernia
Curantur, ac hydropisis;
Breuiter & omnia,
Curare quæ nequit Physis,
Sanat eius gratia.

ALIA VITA
Auctore anonymo, ex veterib. MSS.

Furseus Abbas, Personae in Gallia (S.)

BHL Number: 3215

Ex mss.

[LIBER I.]

PROLOGVS.

[1] Considerans, Reuerende Frater, interioribus oculis frondosam, quam me debilem ingredi conaris, siluam, contremisco. At qua ratione tanti viri obedientiam deuitare queam, cum dignum sit quod petis, inuenire nequeo Rogas enim solita simplicitate, qua cuncta, vtpote caritatis balsamo perunctus, spiritualisque dulcedinis thymiamate suffusus; quatenus beati Confessoris Fursei vitam & miracula, quæ mirabilis Deus in Sanctis suis per eum, nondum etiam matris vtero fusum, gesserit, iuxta antiquissimas, quas de pluribus locis collegisti, [Gesta S. Fursei a multis, vario idiomate scripta.] schedulas, in vno volumine constringam: & quæ scriptorum vitio deprauata, seu vario linguarum genere videntur dissona, sensum seruando illæsum, ex arte ad vsque vnguem corrigam. Certe viribus meis ponderosum onus imponis. Sed quia quod vires denegant, caritas administrat; vt laudem Domini loquatur os meum, & benedicat omnis caro nomini sancto eius in æternum; prætitulati Sancti meritis suffultus, orationibusque tuis adiutus, prout Spiritus sanctus docuerit, tantum opus aggrediar.

CAP. I. S. Fursei regium genus.

[2] Igitur tempore quo apud Hiberniam insulam, quæ a Scotiæ est contigua, Rex Fundloga b Mumiensium regna regebat; & c Brendinus Rex tertius fratrum d Magmurtennica sceptra gerebat; superna clementia prouidens multorum populorum saluti in futuro, [S. Fursei auus vterque.] Regi Fundlogæ filium, nomine Philtanum, contulit: iuniori quoque fratri Brendini Regis, e Aelfiud nuncupato, filiam Gelgehen vocitatam dedit.

[3] Phyltanus vero Fundlogæ Regis filius, satis in pueritia laudabilis, vt ad f iuuenilem peruenit ætatem, patria regna reliquit, [Philtanus eius parens Brendino Regi cohabitat;] atque Brendinum Regem, vt sibi militaturus, adiuit. Qui eum gratanter suscipiens, & quoniam speciosum corpore, facundum sermone, gloriosum animositate comperit, æqualem fere sibi in regno suo constituit.

[4] Postmodum autem diuina commonente prouidentia, Brendinum, cui honorifice adhæserat, dereliquit; & ad iuniorem eius fratrem, [dein Alfiudo eius fratri.] Aelfiud vocitatum, quia multi nominis erat, iter direxit. Apud quem non minorem gratiam, quam apud fratrem habuerat, impetrauit. Erat enim bonæ indolis industria præditus, omnibusque militaribus vtilitatibus eruditus. His ita Deo operante peractis, contigit vt quadam die Gelgehes Regis filia, nulli mortalium virginum pulchritudine secunda, deambulationis caussa ad spectacula veniret; atque inter cetera verba cum paucis suorum de Philtani qualitatibus, & quis esset, & quare venerit, quæreret.

[5] Confabulantibus siquidem de eo puella & quibusdam suorum, forte Phyltanus adproperat: & visu delectabilis, [Huius filiæ Gelgehæ innotescit:] sermoneque cautus vt erat, huiusmodi verbis puellam interpellat: Curialium est, inquit, iuuenum, pulcherrima virgo, per diuersa terrarum regna militiæ suæ quærere palmam, nobiliumque puellarum promereri notitiam. Quapropter ad has partes veniens, patris tui ac matris gratiam adeptus, & tuam diligentius adipisci cupio, qui si possim primus apud te esse desidero. Namque pro vlla alia caussa nisi cogente animi voluntate diutius exulo. Primogenitus etenim filius Fundlogæ Regis Muminensium existo, & secundum patrias leges in regno post eum principari debeo. Quapropter cupio diuersas plurimorum regnorum consuetudines & habitus in iuuentute mea cognoscere, & pluribus Regibus ac Principibus notus & amabilis esse, quatenus & ea quæ mihi hereditario iure attingent vita comite, & sciam prudenter agere, & viriliter possim defendere, & aliorum, prout res sese habuerit, mihi subdere.

[6] Cui illa: Multa, inquit, decentissime iuuenis, est operatio diuinæ dispositionis, [eam ducit vxorem, insciis parentibus.] cuius moderamine reguntur vniuersa quæ sunt in cælo & in terra, in mari, & in omnibus abyssis. Cui si fideliter firmiterque credendo spem tuam commiseris, gloriam, quam desideras, & palmam quam expetis, in præsenti & æterna felicitate procul dubio consequeris. Habitis itaque insimul huiusmodi multoties sermocinationibus, iam iamque g in Christiana religione moribus & verbis congruentibus, ad hoc Deo duce peruenitur,quatenus indissolubili amore stabilique connubio, ignorantibus patribus, præsentibus vero quibusdam sapientiorum secretariorum suorum, legitima benedictione secundum Euangelicam institutionem vniantur.

[Annotata]

a Scotia veteribus eadem quæ & Hibernia: nunc eam Britanniæ partem significat, quam de Hibernia egressi Scoti, Britonibus Pictisq; debellatis, occuparunt. Hac posteriori significatione accipitur hic Scotia, vti & in vita S. Foillani.

b [5. Regna Hiberniæ.] Quinque olim regna fuere in Hibernia: Momonia ad Austrum, Lagenia ad Ortum, Connactia ad Occasum, Vltonia ad Septemtrionem, Media fere in medio. Momonia, cuius Rex Fundloga, Hibernice Movvn, & in contextu orationis VVovvn, Anglice Mounster appellatur.

c Desmaius Brandinum vocat. alter frater fuit Feradach, vt alibi traditur.

d Non tam regionis hoc nomen est, quam familiæ; quod particula Mac, vel Mak, aut Mag, præposita indicat, quæ filium sonat. Murchertachi fortassis fuere nepotes, quem initio sexti seculi potentissimum Regum Hibernicorum tradunt fuisse. Nam vt in Saxonica heptarchia apud Britannos aliquod semper obseruare specimen monarchiæ licuit, vno aliquo septem Regum sese armis vel communi consensu, supra ceteros efferente; ita & inter Scottorum Reges, qui in Hibernia Britanniaque dominabantur, volunt factitatum. Sigebertus Gemblacensis, seu quisquis id Chronico eius addidit, Philtanum videtur totius Hiberniæ, Brendinum Scotiæ Regem facere, anno 593. Hoc tempore, inquit, regnabat in Hibernia insula Philtanus, & in Scottia regnabat Brendinus, cui frater erat nomine Adelfius de cuius Adelfij filia, quæ vocata est Gelgehes, genuit Rex Hiberniæ Philtanus S. Furseum & fratres eius Foillanum & Vltanum. Quæ sumpta sunt e S. Foillani vita.

e In vita S. Foillani & Sigeberto citato Adelfius vocatur.

f Desmaius ait 25. annorum fuisse, cum ad hos Reges se contulit.

g Idem cap. 2. scribit a Gelgehe, iam ante Christiana, conuersum esse Philtanum; cum illa nisi Christiano nubere omnino nollet.

CAP. II. Parentes ab auo morti addicti: proscripti.

[7] [Ipsa a patre igni adiudicatur.] Cognouit ergo Phyltanus Gelgehen coniugem suam clam patre suo: quæ mox concepit, vt rei exitus probauit, puerum dignum Deo. Nec multo post ad patrias aures fecunditas filiæ peruenit: qui ferocitate animi commotus a in iram vehementius exiliit; filiamque suam igni cremandam adiudicauit. b Quod intelligens puerulus adhuc materno vtero clausus, cunctis qui aderant obstupescentibus, furibundo auo infit: [Ex matris vtero auū increpat Furseus.] Indignū est certe cuiuscumque ditionis homini filiam suam tradere igni, nisi probabili caussa exigente & rationabili.

[8] Quod miraculum reuera illis videtur absurdum qui minus credunt esse omnia possibilia apud Deum. Reminiscantur, obsecro, quæ dixerit Psalmista, Quoniam omnia quæ voluit Dominus fecit in cælo & in terra. [Psal. 113.] Nonne qui sterili Elizabeth & æuo prouectæ, [Credibile id miraculum.] denegante natura, concipere dedit, & concepto Ioanni in eius aluo pro aduentu sui in vtero Virginis suæ matris similiter consistentis, exultare in gaudio concessit; quique B. Nicolaum adhuc ad vbera matris suspensum, bis in hebdomada, quarta scilicet & sexta feria, semel in die sugere mamillas docuit; quique bruti animalis linguam in humana verba resoluit; isti etiam puero in vtero matris posse loquendi dare potuit? [Num. 22. 28.] Credant igitur, credant, inquam, magnalia Dei, humanis sensibus incomprehensibilia, & potius collaudent, quam temere vituperent cunctipotentis factoris Dei, præsertim in Sanctis suis, mirabilia opera.

[9] Audiens igitur Aelfiud verba loquentis pueri, phantasma credidit, & quantocyus tres ignium rogos accendi præcepit. Qua de re fama concita Brendini Regis auribus insedit, & crimina, quæ frater suus patranda disposuerat, lugubria notificauit. [Pro Gelgehe intercedit Brendinus patruus: frustra.] Qui concitus sinistra fama adusque fratrem accurrit, remque ex Deo esse asseruit; rogosque destrui flens & eiulans rogauit. Ast Aelfiud ferocitas fraternæ supplicationi minime acquieuit. Videres populum ad iuuenculæ damnationem coadunatum, gemitibus & lacrymis præcordialibus in tantum anxiatum, vt difficile posses numerare vtriusque sexus personas per terram iacentium ob mœrorem, & cordis & animi alacritate carentium. Videres Philtanum postposito sui timore, amore & dolore coniugis suæ angustiatum. Videres tenerum pectus iuuenculæ suspiriis & singultibus ita suffocatum, vt vix posset aliquod exprimere verbum.

[10] Tandem autem prout potuit expansis ad cælum manibus in huiusmodi preces erupit: Fons bonitatis, inquit, Deus, cuius pietatis & misericordiæ non est numerus; qui de illibata Virgine dignatus es nasci pro salute humani generis; [Ipsa Deum orat, præci pue profileo.] qui solus nosti quia non ob Veneream voluptatem, sed ad procreandam tibi deuotam sobolem, me iuxta mandatum tuum legitimo viro copulaui, si prædestinata est corporis mei perditio, fac mecum misericordiam tuam, ne pereat fœtus quem in vētre baiulo, quem in primo conceptu tibi ancilla tua deuoueram, supplico. Compositis igitur rogis, imo accensis, Gelgehes ducitur ad comburendum. [Eius lacrymis fons ortus ignē restinguit.] Quæ intuens flammas, exterrita more feminarum, maximum effudit humotenus imbrem lacrymarum. c Cuius riuulis vt terra maduit, omnipotentis Dei virtute operante, nimius fons aquæ prosiliit, qui ipsos tres rogos superabundans extinxit.

[11] Cernens quippe circumfluens populus mitabile signum, quod pro ancilla sua diuina peregerat virtus, quanto vi cordis & animi plorando tribuerat, tanto & amplius eo in Deum glorificando hilarescit & exultat, d dulcibusque vocum melodiis modulatur & intonat: Exultate iusti in Domino, rectos decet laudatio. Et nisi e Ecclesiastica auctoritas prohiberet, quia nulli resistere regiæ potestati licet, vnanimiter astans plebs ad eum puniendum insurgeret. Videns itaque Aelfiud filiam ab incendio diuina clementia liberatam, [Relegatur cum marito.] non ausus eam vexare amplius, iubet eam cum viro & familia sua vtcumque maritimum non redituram transfretare litus.

[Annotata]

a Desmaius iræ caussas prodit, odium Aelfiudi aduersus Christianos; & probrum, quod sibi irrogatū censebat, filia se inscio nupta.

b In vita S. Foillani probabilius ita narratur hoc portentum: Omnibus attonitis super noua acerbitate rei, subito vox clara audita est ab omnibus: O Adelphi, noli fieri paricida. Quod Deus coniunxit, homo non separet. Consternuntur omnes stupore, incerti vnde hæc vox prodierit: alij putabant hanc vocem fuisse Angelicam: alij putabant ipsum infantem nouo miraculo ex vtero matris illic adstantis hanc dedisse vocem.

c Desmaius vult in ignem fuisse coniectam, tumq; fontes complures emanasse, cælitusq; missum imbrem, adeo vt nec vestes eius adustæ fuerint.

d Addit idem, multos ad religionem Christianam amplectendam fuisse conuersos.

e Interpretatur Desmaius, adfuisse viros Ecclesiasticos, qui populum sua præsentia coercuerint, ne sæuiret in Regem.

CAP. III. S. Fursei natiuitas, sancta adolescentia.

[12] Erat autem Phyltano apud a Esbrem insulam patruus, nomine b Brendanus, Antistes venerandus, gemina scientia, morumque honestate in Dei seruitio egregius, [Ad S. Brēdanum proficiscuntur.] qui in insula, quæ c Clynnaferta vocatur, monasterium construxerat, in quo cum religiosis ibidem degentibus monachis, ipse idem plurimum lectioni, & orationibus vacabat. Ad d hunc nepos suus Phyltanus cum vxore & familia sua properauit, quȩ sibi in iuuentute sua contigerant multo singultu interrumpente verba enarrauit, angustiarumque suarum remedium, necessitatumque subuentum humillimis precibus exorauit. Quorum passionibus venerabilis Pontifex compatiens, in cella hospitum, quæ idonea habebatur, illos recepit, multisque ferculis & deliciosis cibis illos, licet communes escæ suffecissent, refocillauit.

[13] Sequenti vero nocte, dum fessa membra soporis quiete recreassent, [Luce cælesti honorantur.] tanta lux de cælo supra domum qua pausabant enituit, vt Procurator eiusdem hospitij contemplans claritatem, si & igneum calorem sensisset, totum habitaculum comburi indubie putasset. Perterritus nempe & quasi in ecstasi mentis positus surgit, & concito cursu anhelans Episcopū adiuit: quem solita vigilia noctis flectendo genua orantē reperit, remq; quam viderat trementibus labiis seriatim intulit. Intelligens vir Deo plenus cælestem custodiam esse cum hospitibus susceptis, conuocatis sub silentio religiosioribus monachis & Clericis, ad hospitium properauit: adueniensque claritatem quidem per totum vidit, sed nihil ignei caloris igneæue læsionis sensit. Introiens autem Præsul reuerenter dormientes reperit, gaudensque & lætus facto circumquaque sanctæ crucis signo eis benedixit, ac deinceps pedetentim ad monasterium rediit, assuetisque orationibus, vt Deo deuotus, incumbit.

[14] [Accolarū donis iuuantur.] Orto vero crastino lucifero, nondum tamen mane facto, eximius rumor indigenarum aures perculit, qui eis Phyltanum Regis Fundlogæ filium cum vxore sua Aelfiud Regis filia aduentasse publicauit. Quamobrem parentes eius, (plerique enim inibi erant) & nobiliores incolæ accelerant, multoque munerum apparatu felices aduenas visitant, honorant, & ditant.

[15] Dum autem hæc agebantur, completis mensibus suis Gelgehes peperit, [S. Furseus nascitur,] beatumque partum venerabili Episcopo in nomine sanctæ & indiuiduæ Trinitatis baptizandum obtulit. Sanctus quidem Pontifex quoniam iam in eo per reuelationem charismata Spiritus sancti infusa cognouerat, indicto triduano ieiunio cum omni Clero & populo suo, puerum diligenter suscepit, [baptizatur,] atque sacrosancti baptismatis fonte renatum, nomine Furseum, quod ex virtutibus in nostra locutione de Scotica lingua interpretatur, vocauit.

[16] Quem non solum diuitiis carnalibus deinceps coaluit, [litteris & pietate instituitur,] verum etiam diuinarum doctrinarum facillime factu applicatum paginis ad plenum erudiuit, nihilominusque monasticis eruditionibus instituit. Felix ergo in vtroque puer superna repletus gratia, se hominibus amabilem, studiisque docibilem vltra spem humanam exhibuit, & quod a beatis doctoribus prudenti ingenio didicerat, in pio pectoris armario memoraliter cōdidit. Et ne in eo sapientia damnaretur abscondita, [adhuc puer prædicat,] nec patrifamilias displiceret ad multiplicandum sibi credita defossa pecunia, assiduis prædicationibus, prout iuuenilis ætas perpeti poterat, fructificare diuina verba studuit, necnon extirpando vitia messem Christi quoquo modo suffocantia, quæ sermocinando edocuit bonorum operum exemplis adimpleuit. Namque supra mortalium vires, exhibuit sese esurientibus cibum, [omni virtute pollet.] sitientibus potum, nudis vestimentum, languentibus medicamentū, hospitibus domicilium, mœstis gaudium, desolatis refugium, debilibus subsidium: contritis extitit consolatio, labentibus fortitudo, oppressis defensio, miseris locupletatio. Et vt breuiter reliqua concludam, ingenuus imitator Apostoli omnibus omnia factus est, vt omnes lucrifaceret. [1. Cor. 9. 22.]

[Annotata]

a Desmaius: Elbreen, aitq; in oceano fuisse.

b Colitur S. Brendanus, siue Brandanus, 16. Maij; vbi de eius admirandis per oceanum erroribus agemus.

c Aliis Cluainferta, Desmaio Clunaferta dicitur quod hic addit monasterium illud S. Brandani fuisse instituti Benedictini, alij examinent.

d Neque enim, vt in vita S. Foillani dicitur, ad patrem suum Fundlogam redire audebat, quia offensam animi eius timebat, quod inconsulto eo vxorem duxerat. Intantum rigor paternæ censuræ in filios vigebat apud illos.

CAP. IV. Mortui ab eo suscitati. alia miracula.

[17] Evenit autem interea tunc temporis cuiusdam Brendini Regis cognati filium & filiam, quos, vt fit sæpius, vxor sua vno partu pepererat, insimul obiisse, & quia iuuenilis ætatis & multæ fuerant speciei & probitatis, tantum dolorem compatriotis excreuisse, vt nullatenus possent eorum corpora humari, a quærentibus omnibus præ dolore phrenesim patiētibus ea membratim rapi. Consilium ergo fuit sapientum ad vltimum, trans mare ad sepeliendum ea B. Brendano Episcopo furtim mitti, [Geminos mortuos ad suam cellam delatos,] & illuc vsque a vespillonibus nocturno itinere deferri. Qui mandati veniunt, & iuxta Regis edictum iuuencula corpora in naui sua condunt, iter arripiunt: sed vbi disposuerant prospera quamuis aura nequaquam perueniunt. Mutata namque diuino nutu sententia, b B. Fursei cellulam adeunt, eoque nesciente tenera de naui corpora educunt, & ante ostium cellulæ suæ deponunt, retroque pedem illico properando faciunt. Ecce summo diluculo beatus iuuenis Furseus cupiens ritu solito monasterium adire, cum ostiolū aperuisset, coȩtaneorum suorum corpora ante se nuda prospiciens, toto submissus corpore Deum, cui omnia viuunt, lacrymans suppliciter inuocat, quatenus misericordiæ suæ respectu, secundum immensam miserationum suarum multitudinem ad dissoluta corpora reducere animas faciat. [precibus suscitat,] Nondum tota oratione completa, citius dicto quidem alacriter de terra iuuenes surgunt, & sese ad inuicem conspicientes, neminem autem præter Sanctum videntes, in se ipsis mirantur & erubescunt. Quos Dei seruus in cellula clausit quousque necessaria eis indumenta attribuit. Deinde ad laudem & gloriam nominis Dei, secum ad ecclesiam duxit, vbi Domino Deo condignas grates per totū diem reddidit.

[18] Quo facto, quid animi iuuenes habeant vir Dei interrogat: & illi desiderium redeundi ad patriam, nisi naulum deesset illis, se habere confitentur, & vt fiat lacrymabiliter supplicibus precibus deprecabantur. Nec mirum. Regali prosapia geniti, inter Palatinos suos nobiliter educati, totius indigentiæ hactenus nescij, inter extraneos quo casu nesciunt positi, qualiter se habere valeant, quibusve supplicare vel dominari debeant, aut quid de eis futurum sit in ignotis partibus dubitantes, præcordiali anxietate afflicti suspirant. [vt per aquas incedentes, domum redeant, impetrat; duce regula scriptoris.] Porro Furseus medullitus eorum afflictione tactus, ligneam regulæ scriptoris hastulam, quam manu tenebat, in mare proiecit, & vt ad portum teneris exulibus paternum tenderet imperauit; & eis, vt in nomine Domini nostri Iesu Christi, qui siccis pedibus super mare ambulauit, & B. Petro Apostolorum Principi ad se venienti eadem vestigia donauit, nullo modo hæsitantes eam sequerentur præcepit. Res stupenda & in Creatoris honore recitanda! Confestim ac si rationabilis creatura, imperio Sancti fit præuia regula. Quam sequentes audacter patrios fines attingunt, affinesque suos recognoscunt. Qui cateruatim obuiam illis properantes, primo visu hæsitando gradum sistunt, & paullo post rei veritatem comprobantes obstupescunt. Quid ni? Quos nudiustertius expertes vitæ deplorauerant, hos modo tripudiantes tam cito contra ius naturæ lætos & incolumes supraque marina æquora pedestri calle gradientes aspiciunt, & cui tam inconsuetum tamque mirabile signum reputare debeant non agnoscunt.

[19] Percunctantibus tandem parentibus & amicis, vnde & quo ductu venissent, cuiusve medicamento reuixissent, beatum iuuenem Furseum, cuius meritis vitæ redditi sunt, indicant, & ductricem suam videlicet regulæ hastulam per marina pericula præuiam, ad laudem & gloriam cunctipotētis Dei & memoriam patroni sui Fursei in ecclesia seruare & venerari postulant. Audiens itaque Rex & indigenæ necnon affinis populus præfati Sancti dignitatem & nomen, [Visitur a Rege.] multo cum apparatu eum reuisunt, ac sese suis sanctis orationibus die noctuque committunt.

[20] Vnde tabescens humani generis inimicus insulanorum monachorum corda subuertit, [Ob monachorum inuidiam,] & inuidiæ & odij stimulos contra iustum & innocentem exardere coegit. Comperiens ergo vir pius insaniam eorum, accepta licentia a beato Præsule Brendano, vsusque suo suorumque consilio, ad aliam insulam c Rathmath nuncupatam transiit, [alio recedit, & monasterium ædificat.] in qua, secus locum Ebren vocitatum, venerabile monasterium cum necessariis cellis suis ædificauit, magnamque congregationem religiosorum monachorum ibidem Deo largiente constituit.

[21] Interea vero fama tanti viri indignū auum suum Aelfiud vera relatione cieuit: qui supplex & humilis, emollita vecordia, inspirante Spiritus sancti gratia, cum fratribus suis, videlicet Brendino atque Feradach, multisque primatum suorum, satis laudabiliter aduenit: & viso Sancto, humi se cum comitatu suo proiecit, aspersoque puluere capite, & cooperto solo cilicio corpore, [Visitur ab Aelfiudo ano.] pro præteritis peccatis & maxime pro offensa, quam maleconsultus in Gelgehen venerabilem filiam suam exegerat, veniam postulauit. Quem vir sanctus de ferocitate sua primo duriter increpauit, deinde colloquiis diuinis eum dulciter mitigauit. Qui protinus apud præfatam filiam impetrata venia, & pij nepotis absolutione promerita, filiam suam cum genero suo Phyltano, ac familia sua, secum hilaris & lætus ad propria reduxit. Eadem vero tempestate Fundloga Rex Muminensium viam vniuersæ carnis ingressus hominem exuit, & venerabilis Phyltanus a primatibus regni requisitus, paternum in regnum successit.

[Annotata]

a Exponit hæc Desmaius ex Ioanne Mieloto & Legendario Ecclesiæ Peronensis, quod populus, paganico adhuc eius gentis ritu insaniens, regiorum horum puerorum corpora vorare cupierit: quæ vt pater eorum furori subtraheret, ad Brendanum clam miserit, isthic sepelienda. Plura de ferali hoc barbarorum more congerit Desmaius; quibus tamen fidem non facit, eum tunc apud Hibernos viguisse.

b Desmaius scribit, nauim, qua corpora vehebantur, in piratas incidisse, qui quidquid pretiosum ad exequiarum splendorem collatum a patre erat, id omne diripuerunt; corpora ad S. Fursei cellulam nuda abiecerunt.

c Desm. Ratimath.

CAP. V. Varia in ecstasi visa.

[22] Bonorum vero operum B. Furseus gratia plenus, patriæ parentibusque abnegans, [Patriam adire statuit.] & sacræ Scripturæ studiis potius vacans in monasterio quod in prædicto construxerat loco, religiosis vndique viris ad eum confluentibus, aliquos parentum suorum, fratresque etiam suos germanos Foillanum & Vltanum, pia sollicitudine vocare ac cælestibus imbuere documētis curauit.

[23] Quamobrem cum iam patriam reliquosque parentes visitare disposuisset, vt in eos spiritualibus eloquiis semina sacri verbi seminaret; quadam die corporis ægrotantis molestia corripitur, [Æger ad monasterium refertur.] atque ad a proprium monasterium supplicantibus suis comitibus reuertitur. Dum vero ad cellam suis lacrymantibus deportaretur, raptus in spiritu ab hora diei nona vsque ad primum noctis galli cantum, visus est immanem aeris densitatem se vidisse, & duos Angelos niueis pennis opertos manibus suis se supportare. Quorum manus viderat, [In ecstasi Angelos videt.] corpora vero pennis cooperta, præ nimia claritate videre non poterat. Quarum pennarum iuxta Ezechielis Prophetæ visionem, duæ ad cælum tendebant, duæque eorum corpora tegebant. [Ezech 1. 11.] Tertium quoque Angelū per ipsam aeris densitatem cernebat, qui armatus scuto candido, & fulguranti gladio eos præcedebat. Qui inenarrabili suauitatis fragrantia redolentes, per ipsam tenebrositatem, vt prænotatum est, supportantes, [Eos canentes audit.] inedicibili vocis dulcedine illud incomparabilis citharistæ psallebant: Ibunt Sancti de virtute in virtutem, videbitur Deus Deorum in Sion. [Psal. 83. 8.] Qua delectabili modulatione finita, consona voce sibi dixerunt: Quæ vides & audis, spirituali intentione cognosce, & resumpto corpore amodo sollicitus esto operator in Dominica messe. Quo dicto, animam corpori reddunt, & eo nolente discedentes sese ad eum in proximo redituros promittunt.

[24] Iam iamque omnibus de vita sua desperantibus, [Visa exponit, & quid singula significent.] Dei seruus surrexit, & quæ in spiritu viderat & audierat, mane facto conuocata congregatione & omni plebe seriatim ostendit. Collegerat namque ipsam tenebrositatem, per quam ductus fuerat, mundum originalis peccati caligine circumdatum, & tres Angelos quos vnius faciei, vnius claritatis, vniusque modulationis conspexerat, sanctam & indiuiduam in vnitate Trinitatem secundum Patriarchæ Abrahæ fidem credendum. Collegerat eorum corpora niueis pennis inuoluta, quæ ad plenum intueri non valuit, hoc quod Ioannes Apostolus & Euangelista profunditatem altissimæ diuinitatis sentiens dixit: Deum nemo vidit vnquam, sicuti est. [Gen. 18. 1. Ioan. 4. 12.] Intellexerat duas pennas quæ corpora tegebant, timorem fidelium & pœnitentium. De quo timore Apostolus: Non sum, inquit, dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. [1. Cor. 15. 9.] De ipsa quoque pœnitentia, Non sunt, ait, condignæ passiones huius temporis, ad futuram gloriam quæ reuelabitur in nobis. [Rom. 8. 18] Intellexerat pariter duas pennas, quæ ad cælum tendebant, amorem & spem: de quo amore ipse Doctor gentium exultans ait: Absit mihi gloriari nisi in cruce Domini Iesu Christi. [Gal. 6. 14.] Et B. Gregorius: Amor Dei numquam erit otiosus. Operatur etenim magna, si est. De spe siquidem ista sæpe dictus Apostolus, Nostra, ait, conuersatio in cælis. [Phil. 3. 20.] Intellexerat quoque scutum candidum & micantem gladium, scutum fidei & gladium spiritus, quod est verbum Dei. [Ephes. 6. 17.] Vt hac autem armatura aduersus insidias diaboli resistere populum admonuit, & vt his inuigilaret dulcibus colloquiis erudiuit. Versiculum sane quem cantauerant Angeli, ad scalam, quam Iacob Patriarcha vidit erectam, comparauit: cuius stipites dilectione Dei & proximi eriguntur, gradus quoque eius patientia, caritate, concordia, humilitate, ceterisque virtutibus construuntur. Quas prout quisque fidelis amplectitur ascensus sibi ad cælum præbetur.

[25] Postquam autem vir sanctus his & aliis huiusmodi sacris alloquiis, circumastantes ingurgitauit, & vti sibi Angeli spoponderant, maius certamen sibi futurum aduersus infestationes dæmonum imminere prædixit, populo licentiam redeundi ad propria, benedictione data concessit. Residens quippe in cellula Angelicam claritatem, quam perspexerat, & dulcedinem quam senserat, compunctus mente reuoluit: sollicitudinemque circa subiectos sibi indictam bisque quaterque, imo assidue præcordialiter pertractauit. Nihilominus quoque lugebat, & conquerebatur non habere secum aliquem tantæ dignitatis tantæque sapientiæ virum, a quo posset necessarium vtriusque salutis expetere consilium; ne reuertentes Angeli illum inuenirent contra promissum certamen imparatum. [Eucharistiam sumit.] Tandem post multimoda ab imo pectoris emissa suspiria, orationesque lacrymabiliter, flexis multoties genibus, ad æternum Deum fusas, viaticum animæ suæ, quasi in extremis positus, sacrosancti corporis & sanguinis Christi communionem deuote postulauit, deuotius & accepit, triduumque in vigiliis, & ieiuniis ac sanctis orationibus, nondum ex integro corporis sanitate recepta, peregit.

[Annotatum]

a Ita Desmaius. At prior vita: ad paternam commigrauit domum.

CAPVT. VI. Alia ecstasis. quæ in ea visa.

[26] Tertia vero nocte media subito visitantibus illustrem virum parentibus & cognatis multisque vicinis, [Rursus rapitur.] tenebris irruentibus, pedes eius frigore ingrauati duruerunt, manibusque in oratione extensis, lætus excepit mortem ad horam.

Sequentia sere ad verbum cum prima vita conueniebant, a capit. 2. nu. 7. vsque ad cap. 7. nu. 39. sequentia ita hic narrantur.

CAPVT XII. Gesta in Gallia. obitus. Translatio.

[57] Ad Galliarum littora dimissus, ordinatis omnibus nauigauit, ibique a Francorum Rege a Flodoueo, & Patricio Erchenaldo, honorifice susceptus, monasterium in loco, [In Galliā venit. Latiniacum construit.] quem nuncupant Latiniacum, construxit, qui nomine prætendit qualiter hunc a molesta incursione latere Deus voluerit. Nam hinc silua peropaca tegitur, hinc b Materna aqua honestatur; hinc multiplex & delectabilis pratorum planities, hinc fecundissimarum vinearum floret densitas. [eius fitus.] His quasi quibusdam gemmulis resplendens supradictus locus pulchritudinis muneribus, delectabilis viri Dei nimium apparuit obtutibus, quem in parte sui delegat, præsentia que sui honorat. Ecclesias namque in prædicto fundo ædificat, quarum vnam in honore Domini Saluatoris, [Tres isthic ecclesiæ.] alteram vero in memoria B. Petri Principis Apostolorum consecrat; tertiamque vili quidem construit opere, sed quotidiana vsque nunc miraculorum mirificat amplitudine, quæ in eiusdem B. Fursei honore a posteris dedicata, multis præbet tam animarum quam corporum dona salutaria.

[58] Inter cetera huius sancti viri virtutum spectacula, prædictum Latiniacensem locum per hunc suum fidelissimum famulum omnipotens Deus mirabili decorauit gloria: vnde ampliatæ laudis fama per multa terrarum regnet spatia. Nam vt Domini nostri virtus ostenderet, quanta hic apud eum haberet meritorum priuilegia, [Baculo fontem elicit,] dum hic vir beatus in latere constructi cœnobij baculum figit in solo arenti, mox valde perspicuus & delectabilis c fons vsque adhuc indeficiens emanauit aquis, quæ multis profuerunt, & in præsenti proficiunt ad recipienda multimoda sanitatis commoda, per mirabilem Dei nostri potentiam, [multis salutiferum.] & per huius sancti viri laudabilem gratiam. Quæ nos in præsenti attingere nolumus, quoniam in descriptione miraculorum huius dilectissimi Dei Fursei, quæ diuina per eum operata est potentia, postquam ad cæli scandit sidera, ea narrare adiuiti ipsius Sanctissimi meritis præstolamur: multisque prætermissis miraculorum titulis, [S. Furseus signo Crucis energumenos liberat.] quibus prædictum locum honestauerit manens adhuc in fragilitate corporis, illud admirabile adnectimus, quia dum quodam die hic vir beatus Latiniaco resideret, duos energumenos ad se venire videt, quorum motus miseria, signaculo Crucis, amissæ salutis reddidit donaria.

[59] Pro his tantis virtutibus sancti viri fama circumquaque dilatata, [Visitat eum Erchenaldus;] tandem ad aures nobilissimi Patricij Erchenaldi perueniunt, quæ omnipotens Deus per suum famulum in prædicto loco parare voluerit: quorum nimio excitatus amore, ad Sanctum Dei quantocyus festinat venire, Deoque omnipotenti multas reddidit gratias & laudes, quia B. Furseo d Latiniacus inter ceteras eius placuisset possessiones.

[60] Per aliquot etenim dies prædicto Patricio manente cum beato viro, cordis sui desiderium aperit, velle se scilicet ad palatium Paronense remeare, [offert illi etiam Peronam.] vt inibi aliquid decoris strueret, vt si fortasse venienti quandoque beato viro isdem locus placuisset, ditioni suæ in perpetuo subiugaret, corporisque sui præsentia quoad viueret nobilitaret, vbi se Patricius vitæ ponendo finem, si Deus permitteret, tumulare iuberet. Laudabilem huius viri audiens deliberationem magno lætatur gaudio, dicta perfici iubet accelerato studio. Qui Patricium illico confirmans benedictionibus lætatum remisit ad prædictum locum cum magnis exultationibus: Latiniacoque ipse residens, egregiis cœpit quotidie pollere virtutibus, Deo semper & vbique seruiens.

[61] Vnde Iesu Domini athleta inuictissimus, non solum per totam Galliam vel Saxoniam magnis attollebatur laudum præconiis; sed etiam illud Hibernense natiuum solum, talem se lætabatur habuisse Dominum: cuius sanctitatis famam, vt audiuit, aliquos ad id cognoscendum commouit. Nam B. Æmilianus, [Venit ad cum ex Hibernia S. Æmilianus cum aliis.] omni simplicitate ditissimus, dilecti Fursei sanctitatem, quam dudum compererat, quia hanc quotidie augmentari audiebat, per se ipsum id scire quantocyus cupiens, assumptis quibusdam fratribus, ad Beati properat visendam præsentiam deuotus. Tandemque post longos viarum recursus, illa peregrina felixque Hibernensis cateruula Latiniacum veniens, Sanctum Dei amplioribus, quam comperissent, vident florere virtutibus: quos lætabundo suscipiens animo, eos inibi diutius in Christi Domini formauit seruitio.

[62] Succedenti vero tempore postquam eumdem locum Deus noster per beati viri meritum, multa probabilium virorum honestauit numerositate; eiusdem beato viro velle fuit, vt Saxoniam reuertens Foillanum & Vltanum socios egregios visitare deberet. Qui sanctum virum Emilianum Latiniacensi congregationi præferens, [Præficitur Latiniacensi cœnobio.] iter accelerat: & in fundo Haimonis Ducis, nomine Macerias, hospitat, vbi quondam Dominus eius orationibus fauens ipsius Principis vnicum filium suscitauerat, patrique spem consolationis recrearat.

[63] Vbi aliquantisper commorans graui infirmitate deprimitur: [S. Furseus moritur.] & quia fidelem omnipotens Deus iam digna decreuerat remunerari mercede, post Euangelicæ visitationis consolationem, post sacri corporis & sanguinis sumptam viuificationem, animam eius cælesti palatio collocat; corpusque eius in terris, multisque miraculorum frequentationibus honorans, hodiernum diem specialiter eius sanctæ memoriæ consecrat.

[64] Corpus vero illius ab illustri viro Erchenaldo Patricio retentum caussa ecclesiæ, [Sepelitur.] quam sibi magnopere construxerat, in villa quæ vocatur Perona ponitur. Et quia ipsius ecclesiæ dedicatio intra triginta dies parabatur; in quondam loco in porticu interim sanctum corpus summa cum diligentia custoditur, ac post tantos dies ita illæsum inuenitur, ac si eadem hora de hac luce animus fuisset egressus. Reuerenter ergo iuxta morem prope altare reconditur, ibique fere annis quatuor demoratur.

[65] Constructa vero ad orientalem partem altaris domuncula, [Corpus eius post 4. annos trāslatum.] ibi post tot annos immaculatum corpus a reuerentissimis suggestum Episcopis Eligio & Autberto transfertur sine vlla putredine: vbi etiam recta fide petentibus merita illius clarescunt diuinis virtutibus; adiuuante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat in secula seculorū, Amen.

[Annotata]

a Ita infra quoque lib. 2. nu. 13. appellatur. Fuit Clodouæus II. de quo supra.

b

Vulgatius rectiusq;, Matrona. Ita Ausonius in Mosellæ descriptione:

Non tibi se Liger anteferet, non Axona præceps,
Matrona non Gallis Belgisque intersita fines. [Matrona fl.]

In primo ortu suo, vico Balisma, milliari vno ab vrbe Lingonum, Marnotta dicitur. In Sequanam influit ad Carantonium vicum. Distat Latiniacum a Lutetia Parisiorum, vt scribit Desmaius cap. 17. paruis sex leucis.

c Testatur Desmaius extare etiamnum eum fontem, monasterio & oppidanis percommodum.

d Idem tradit easulam isthic asseruari, qua indutus sacrum celebrarit S. Furseus: cappas duas chorales a Caluinistis omnis sacræ antiquitatis inimicis incendio absumptas.

LIBER II
MIRACVLA S. FVRSEI.

PROLOGVS.

[1] Gloriosi Confessoris Fursei, venerabilis Frater, calamo veritati trium schedularum intincto, vita pro scire meo cōtinuatim notata, ad eiusdē miracula quæ in quarta schedula, partim vetustate erosa, partim scriptoris ignauia videntur corrupta, me idiotam accingere hortaris, vt annuntiem in quantum potero brachium Domini omni generationi, quæ præsens & ventura est. Iusta quidem exhortatio, sed vel prudentissimo est onerosa viro, [Innumera S. Fursei miracula.] nedum mihi qui obtusi ingenij existo; præsertim cum si cuncta eius miraculorum prodigia aliquis sapiens memoriæ vellet tradere, & inciperet in ipso iuuentutis flore, non deficeret tanta materia illi posito etiam in decrepita ætate. Tamen ego gratuitam importunitatem tuam libenti animo sustinens, more illius qui de maris immensitate aliquas haurit guttas, pauca de multis historiam sequendo contingens, ad corrigendum vitiosa, prout Deus donauerit, accingar.

CAPVT I.
Miracula S. Fursei in Pontiuo.

[2] Egregius itaque Christi Confessor Furseus ordinatis vtillime ecclesiis, quas in Hibernia & in contiguis insulanorum regionibus construxerat, [Venit in Galliam.] desiderio visendi Apostolicam Sedem, patriam parentesque relinquens, per insulanorum regna cum paucis discipulorum suorum comitibus transfretando, & circumquaque indesinenter semina diuini verbi spargendo, in Britannicam prouinciam quæ a modernis a Normannia nuncupatur, illo duce cui obediunt & venti & mare, prospera flante aura peruenit. Veniens autem per Ponticum pagum, in possessionem quamdam Haimonis Ducis, quæ Macerias & Maioc vocabatur, voces lamentantium non minimas audiuit. [Filium Haymniso Ducis resuscitat.] Quibus commotus, ad Ducis aulam peruenit, ibique eius vnicum filium mortuum reperit; quem, compatiens doloribus patris & matris & coadunatæ plebis, confestim facta cum lacrymis oratione de lacu mortis erexit.

[3] Quod Dux plusquam dici possit admirans, lætusque & hilaris, Dominum Deum in Sanctis suis collaudans; vsus præcipue coniugis suæ ac totius astantis populi consilio, multopere laborabat supplicibus verbis sanctum Dei virum retinere: & coram positis multis pretiosisque auri & argenti muneribus cum ipsa prædicta possessione, omnia sibi in perpetuum possidenda deliberat concedere. At vir Deo plenus, qui pro Christi amore paterna regna, & totius labentis mundi gloriam contempserat, affabilis vt erat dulciloquio, cuius rei gratia ad partes illas iter direxisset sibi supplicantibus aperuit, & relictis omnibus coram positis, quo cœperat gressum tendere disposuit. Præclarus vero Dux, cōuersis suis ac totius plebis gemitibus pro beati viri digressu, mœstus eius pedibus prouoluitur, & vt sui suorumque mentionem in sanctis orationibus suis faciat deprecatur, & adiungit quatenus Deo protegente peracta, quam cœperat, peregrinatione rediens vita comite, sua eum præsentia vel semel illustret; aut si prius, quod absit, de corruptione fragilis vitæ, ad incorruptionem cælestis gloriæ Deo vocante migrauerit, & ipse indignus superstes extiterit, vt sibi quoquo modo notificare curet. [Promittit se mortem suam ei indicatutum.] Tunc vir Dei pietate redundans supplicantis vota exaudiuit, & sub signo quia in hora sui exitus tria luminaria coram se posita clare visurus erat indicauit. Dataque benedictione Duci & coniugi suæ, necnon vnico filio suo nuperrime de laqueo mortis educto, & reliquis, valedicensque illis, ad limina beatorum Apostolorum Petri & Pauli peregre contendit.

[4] Factum est autem transeunte sancto viro per b Ambianensem pagum, quatenus iuxta villam, quæ Antogilus vocatur, super fluuium Corbeiæ iter faceret, & ibi malignum virum effreni impetu sibi obuiam habuisset, [A quodam verberatur & spoliatur.] qui eum simpliciter gradientem furibundus intuens, dæmoniaco instinctu compulsus, in eum insiliit, & pallium quo tegebatur abstulit, grauiterque (pro dolor!) nullo modo sibi resistentem fustibus cecidit, ac portans togulam quam rapuerat ad domum tripudians vxoris suæ brachiis iniecit. Nec mora: statim ipse idem spiritus malignus, cuius ductu & suggestione sanctum virum læserat, in eum & vxorem suam & vnam quam habebat filiam conuersus, pessime angustiauit, linguæque donum subripuit, & visu pariter & auditu priuauit. Vir autem Domini per Spiritum sanctum sciens miserias eorum, quasi hospitandi gratia subsequens ad domum accessit, & vt erat simplex introspexit, per domum errantes, & sese laniantes vidit. Clamauit, & qui respondeat non reperiens, tenere ingemuit. [Eum ipsū a dæmonio liberat.] Tandemque super desolatam domum misericordia motus, sese ad terram proiecit, & preces Domino Deo voluntatis cordis sui multiplici ploratu indices effudit. Quibus impetrata venia pristinæ saluti miseram familiam reddidit, & eos sua pauperibus largiri pro amore Iesu quam pluribus diuini verbi eloquiis tota nocte erudiuit. [& baptizat.] Mane vero sacri baptismatis vnda, quam non attigerant, ablutos Catholicæ fidei commendauit, & valedicens illis gressum quem cœperat arripuit.

[Annotata]

a At quis prouinciam, quæ nunc Normannia dicitur, Britannicam appellauit? Quamquam nec in Normannia, vt nunc quidem limites sunt, Pontiuus est, sed in Picardia inferiore; caputq; Pontiui Abbatis-villa ad Somonam.

b Desmaius per ipsam vrbem Ambianorum scribit transisse.

CAPVT II.
Miracula in Atrebatibus. iter Romanum.

[5] [Hospitium sibi negantem,] Proficiscens autem seruus Dei inde, infra Atrebatensium pagum, ad villam, quam indigenæ Grandem-curtem vocant, properauit: vbi inclinante iam sole, fatigatus ex itinere, a quadam matrona nimis & supra affluentia diuitiarum superabundante, diuersorium solius noctis expetiit; quod minime impetrare valuit. Scriptum namque est,

Intolerabilius nihil est quam femina diues.

Secedente vero Domini Sancto, [ideo arreptam a dæmone,] confestim dæmoniacus spiritus introiens domum miseram inuasit, eamque variis vexationibus grauiter afflixit. Nam quanto vir Dei longius a domo illa secedebat, tanto mortalius ipsā prædictam matronam, Ermesindem nomine nuncupatam, malignus spiritus oppilabat. Cognoscens ergo misera se summum Regem offendisse, eo quod seruum suum noluerit hospitio suscipere, cœpit lamentabilibus vocibus post Sanctum Dei clamare. Quod videntes serui eius, plerique enim erant, concito gradu vlulantes beatum peregrinum sequuntur: & re multis suspiriis, multisque singultibus, necnon multis lacrymarum riuulis, ac si nescisset, notificata, vt redeat & languenti barbaro languore subueniat, deprecantur. Noluit autem beatus viator repedare, [misso baculo liberat.] sed confidens in eo Domino, qui non derelinquit sperantes in se, cui famulabatur die & nocte, tota mentis & cordis intentione, baculum, quo se sustentabat, per vnum ex discipulis suis remisit; & vt inde in nomine Iesu Christi tangeretur præcepit. Quo facto dæmon effugit: & ipsa illico sanata quantocyus surgens cum omni confinio suo post virum Dei cucurrit, prouolutaque pedibus eius, cum omni familia, & cognatis & amicis suis, se & sua quæcumque videbatur habere, Domino Deo deuouit: & in famulatu eius permanens postea multo tempore fideliter vixit.

[6] [Pergit Romam:] Beatus vero vir Furseus cœptum exequens iter, per offendicula Burgundiæ, per pericula Italiæ, per assaltus a Passerellæ, per fraudes Papiæ, per perfidiam Sutriæ, per insidias Carbonellæ, gaudens & lætus sine impedimento, per singulas ciuitatum ecclesias, visitando sancta sanctorum, & exorans ea pro salute totius peccatoris populi, adusque Montem gaudij perueniens astitit, & contemplans Vrbem, pluribus circumstantibus peregrinis, vt mos est, [eam salutat.] ita inquit: O Roma triumphis Apostolorum superexaltata, Martyrum rosis decorata, Confessorum liliis candidata, Virginum palmis dulcorata, meritis eorum roborata, quæ tot & tanta contines sancta Sanctorum corpora, esto salutata, vt numquam succumbat auctoritas tua, sanctorum Patrum dignitate & sapientia hactenus roborata; qua corpus Christi, videlicet beata mater Ecclesia viget solidata.

[7] [Repens visitat sepulchrum S. Petri, omne viaticum dat pauperibus.] Sic locutus genua flexit, & per totam conuallem illam adusque gradus ecclesiæ S. Petri properauit: ibique tantillum, quod penes se habebat, viaticum pauperibus erogauit: ac iterum flexis genibus rigansque marmoreum, vt est, pauimentum riuulis lacrymarum, ad corpus vsque S. Petri peruenit: ibique multas orationum preces pro se & totius mundi salute effudit. Deinde circumeundo per Vrbem singulas ecclesias, oransque assidue pro peccatore populo, ibidem multos dies fecit. His ita peractis, sollicitus gregum, quorum curam Deus sibi commiserat, redire disposuit: acceptaque ab b Apostolico viro sui suorumque absolutionis benedictione, & multifario vsus in eo de vtraque vita consilio, retro gradum posuit.

[Annotata]

a Quæ hic memorantur loca, præter Papiam, siue Ticinum, Insubrum vrbem, & Sutrium Hetruriæ, ignota sunt nobis.

b Desmaius narrasse ait Furseum S. Martino Papæ, quæ olim viderat, quemq; inde assidue perpetiebatur morbum. Sed cum audisset Pontifex ter eum singulis hebdomadis, medicorum consilio, [Romæ gesta a S. Furseo.] in eius morbi remedium, carnibus vesci, ea re offensum sinistre de eius vitæ integritate sensisse; ideoq; nocte in sequenti eadem correptum ægritudine: qua cum dire cruciaretur, perquiri tota Vrbe Furseum iussisse, vtq; sibi ignosceret cum lacrymis obtestatum: ac mox sanatum, malo in Furseum, qui tantisper eo leuatus fuerat, quasi remigrante. Tum varias oblatas ei a Pontifice dignitates, rogatumq; vt saltem Romæ commoraretur: sed cum prædicandi munus, sibi diuinitus impositum obtenderet, Episcopum tandem consecratum cum Foillano fratre, multis donatum Sanctorum reliquiis, quas ille Latiniaci deposuit, & baculo pastorali ad figuram scipionis conformato. De Foillano suo loco agetur. Testatur Molanus a Cameracensibus vt Episcopum coli, non quod proprij nominis Episcopus fuerit, inquit, [An Episcopus fuerit.] sed quia quorumdam locorum Apostolus fuit. In quibusdam Martyrologiis Episcopus, in pluribus Abbas, & monachus appellatur. Certum saltem videtur, falli Ferrarium & Saussaium, quorum hic in Supplem. Martyrologij Gallicani, ille in generali Catal. SS ad 28. Septemb scribunt in Hibernia Episcopum fuisse, sed abdicato Episcopatu in Gallias venisse.

CAPVT III.
Gesta ab eo in Anglia.

[8] Intellexit autem quamplurimis referentibus magnificam de se famam pro virtutibus, quas per eum fecerat misericors Dominus, [Vitans laudes humanas, redit in Angliam.] per Gallicas partes conuolasse, & maximam plebem se præstolantem, sui absentiam, ob varias ægritudines, quas partim animæ, partim corporis patiebantur, deplorare. Quamobrem fauorem populi ne ab eo diriperetur in aliquo, declinare studuit, & ea caussa repedādo ad prouinciam Orientalium Anglorum tendens, a per Saxoniam quæ sub ditione Regis Sigeberti degebat, gradum diuertit. Sed quia tam clarum, tam lucidum Domini sidus nullatenus poterat sub modio abscondi, egregius rumor aduentus sui aures præfati Regis perculit: qui ei callidiores quos habuit exploratores, ne eius transitu occulto falleretur obuiam misit: & ipse idem, vt eum partibus suis inesse præsensit, cum magno comitatu vtriusque sexus ad eum alacriter exiit, [Honorifice excipitur a Sigeberto Rege.] vidensque illum, adeo regiam celsitudinem humiliauit, quatenus se in occursum eius ad terram prosterneret, & benedictionem postularet. Qua data, benignus Rex surrexit, & pedes cum eo, Sanctum Domini ad palatium suum reuerenter adduxit.

[9] Postmodum quoque multa pretiosissima auri & argenti & secularium honorum munera ei obtulit; & sese cum omni regno suo sanctitati suæ commisit. At vbi vir Deo plenus coram sibi posita munera prospexit, ab imo cordis suspiria traxit, & condolens generi humano labentium rerum cupiditate decepto, Regi & primatibus suis dixit: Omnibus, carissimi, [Recusæt oblata ab eo munera.] a Christi nomine dictis, qui se iubet venerari in pauperibus suis, nosse expedit, quoniam ea donaria Domini Saluatoris militibus & athletis non conueniunt, quæ tinea comedit, vetustas erodit, fur consumit. Referantur igitur ista munera eis, qui volubilitate & illecebris fragilis mundi capti incerti errant; qui nondum felicitatis æternæ gaudia desiderantes, tenebris obcæcati carnalibus ad ea non suspirant. [Petit locū extruendo monasterio.] Nobis autem vobiscum in hac conualle lacrymarum, exigentibus peccatis nostris, licet adhuc commorantibus, tamen in quantum fragilitas humana permittit, ad ea respirantibus, placeat Regi & primatibus suis quantulum locum dare, quo monasterium ad Deo, cui militamus, seruiendum, ex suis sumptibus pro sua suorumque salute, & regni sui stabilitate possimus ædificare, & aliquos sedentes in tenebris & vmbra mortis ad verum lumen, qui via, veritas est, & vita, ne pereant, reuocare.

[10] Hæc & huiusmodi, quæ Spiritus sanctus suggessit (sicuti suis fidelibus Dominus promisit, Cum steteritis ante Reges & Præsides, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini, dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini) ab ore sancti viri procedentia, Rex & Palatini percipientes, illius petitioni vnanimiter adquiescunt, & locum mari vicinum, siluis innexum gratanter eligunt. [Matth. 10. 19.] Et omnes incolæ, prout vnicuique suggerebat possibilitas sua, [Multi ei monasterio varia largiuntur.] Deo inibi seruientibus necessaria in præsenti & in futuro ædificant & attribuunt, ecclesiamque mirifico artificum ingenio intus & extra construunt. Cui alij prædia villarum, alij nemorosos saltus siluarum, alij fluuios piscationum, alij diuersorum ouilia pecorum, alij serica ornamenta gemmis & auro intexta variorum operum, alij vasa aurea & argentea coaptata ad Ecclesiasticum multiplex officium, alij seruos & ancillas concedunt, alij se ipsos cum omnibus quæ possident, assumpto sanctæ religionis habitu, in Dei seruitutem tradunt. b

[11] Constructo igitur monasterio, plerique nobilium audientes Euangelicam exprobrationem, Qui non baiulat crucem suam & sequitur me, non est me dignus; &, Qui non renuntiauerit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus, [Multi nobiles isthic monachi fiunt.] senescenti mundo & omnibus quæ sua sunt abrenuntiarunt, & crucem suam baiulare, Christique sequi vestigia, postpositis omnibus vani seculi oblectamentis, non formidarunt, sed potius mediatoris Dei & hominum Iesu Christi famulo in cælesti gloria coniungi festinauerunt. [Luc. 14. 27. Ibid. 33.]

[12] Post non multum vero temporis B. Furseus nolens esse piger Domini Dei sui seruus, quadam die Regem cum Palatinis suis seorsum vocauit, [Foillanum illi monasterio præficit.] & eorum amicabili affabilitate vsus, electum Dei Foillanum fratrē suum, diligenti assensu Cleri & populi, illi monasterio in Abbatem præfecit, curamque animarum cœnobitarum inibi Deo seruientium sibi credidit, ac ecclesiam multis pretiosissimorum Sanctorum reliquiis ditauit, [Ægros sanat.] necnon variis languentium ægritudinumque curationibus honestauit. c Quibus ita tractatis, Vltanum alterum fratrem suum, cœnobitarum honestissima vita & religiosis moribus probatum, [In eremū secedit, vti & S. Vltanus.] quod multoties ab eo petierat, ad eremum ire permisit. Atque ipse vir Deo plenus semper humanas cupiens deuitare laudes, impetrato Regis quamuis inuito concessu, siluam, in qua eremiticam posset ducere vitam, longe ab hominum frequentatione segregatam accelerauit. [Psal. 52. 6.] Nouerat enim, Qui hominibus placent confusi sunt, quoniā Deus spreuit eos.

[Annotata]

a Non videtur hoc iter recte statui post reditum ex Italia: nam, siue Angliam Scoticasq; prouincias, postquam in Galliam venit, reuiserit S. Furseus; siue id solum proposuerit, atque in itinere obierit, vt in priore miraculorum libro refertur; quæ hic narrantur, ea in priore vita, & huius ipsius libro primo ante aduentum in Galliam referuntur, cum primum ex Hibernia ad Sigebertum Regem venit Furseus. Verum auctor Saxoniæ nomine deceptus, hoc loco videtur Germanicam aliquam prouinciam, aliumq; Sigebertum Regem intellexisse. At Desmaius cap. 16. ait Furseum a S Sigeberto Rege Austrasiæ exceptum honorifice, atque a S. Gertrude Niuellensi. De Sigeberto quidem non improbabile videri potest, si quopiam antiquo monumento testatum sit. Sed quod Gertrudem ait tunc in domo etiamtum parentis sui B. Pipini Maioris domus regni Austrasiæ fuisse, non ei assentimur. Fuisse Furseum Romæ ait anno 649. atqui is quartus erat a morte Pipini.

b Refert Desmaius cap. 12. ædificato monasterio cum campana deesset, cuius sonitu ad publicas precationes monachi conuocarentur, ipsum se precibus dedisse Furseum: [Campanæ S. Fursei] & (mirum dictu!) cum adolescēs quidam, Annæ viduæ filius, defunctus efferretur, adstitisse coram omnibus funus prosequentibus Angelum, & campanam Furseo obtulisse; cuius sonitu illico reuixit mortuus, ibiq; monachus factus pie vitam exegit. Multa similia campanarum portenta in vitis Sanctorum Britanniæ & Hiberniæ occurrunt, & nonnulla quidem satis testata, [vis contra fulmina.] vt videre est in S. Columbæ vita per S. Adamnanum. Huic Furseanæ vim eam inditam diuinitus fuisse scribit Desmaius, vt si tonante cælo, aut alia ingruente tempestate pulsata foret, quam late exaudiri eius poterat clangor, omne cladis periculum diuinitus arceretur. Idq; sua ætate circiter annum 1432. viguisse, certa experientia testari Ioannem Mielotum.

c

Desmaius rediisse in Hiberniam Furseum scribit, atque in Clumeto oppido nouum ædificasse monasterium. Tanta vero religione Dominicum diem celebrare solitum, vt a Nona sabbathi nihil mortalium operum tractaret, sed diuinis solum vacaret, [Dominicæ diei religio.] ac ne iter quidem cœptum prosequeretur. Cum ergo ad vrbem quamdam, cuius S. Parmedinus Pontifex erat, proficisceretur, concurrit, vt eum benigne exciperet, vis magna populi. Ædituus gnarus quem morem Furseus retineret, eius pietati petulanter illusit, at non impune. [Fons alio auersus.] Nam cum ad vrbem appropinquaret Furseus, ille solito maturius (sabbathum erat) publicæ precationis, quam Nonam dicimus, signum campanæ pulsu edidit. Furseus cognita diuinitus hominis malitia, ad fontem consedit, quem S. Parmedinus populo aquæ salubris penuria laboranti elicuerat: exacto isthic in precibus Dominico die, fontem alio ad duas leucas auertit, factam Sancto iniuriam vlciscente Deo. Hæc ille. Necdum nobis S. Parmedini notum nomen.

Vt in Angliam reuertit, subdit Desmaius, dira isthic grassari fames cœpit. Monachos ipsos Cnobhersburgenses sollicitudo incessit, ne annona destituerentur. Furseus Deo fidendum monuit, neque enim vere pauperibus necessaria defutura: quo vero sollicitiores fuerint, [Fiduciam in Deum, miraculis suadet.] hoc minus Deo curæ fore. Monita prodigio firmauit: agrum enim cum S. Lactano, peregrinationum suarum indiuiduo comite, colete agressus, mox semen iniecit, vnde triduo post maturum demetere triticum licuit. Gratiis Deo actis, in agrum reliquos educit, aratro, ligonibus, rastris instructos; terraque subacta iubet triticum serere; quod ipso die pullulauit, adoleuit in culmos, planeq; maturuit. Ita Desmaius.

CAPVT IV.
Reditus in Galliam. ibi gesta.

[13] Qvod Regi Francorum Flodoueo & Patricio eius Erchenaldo innotuit, [Euocatur in Galliam.] & virum Dei per diuersa viarum, quousque inueniretur, diuerticula, quærere fecit, inuentumque ad se honorabiliter adduci præcepit, quem honorabilius suscepit. Cui vir sanctus quanta esset regia sublimitas per aliquot dies enucleauit, [Clodoueū II. monitis instruit.] & quanta retributio bene se habenti erga subditos Regi in cæli palatio deberetur; quæve gehennalis pœna Dominica negligenti præcepta ab horribilibus ministris pararetur declarauit. Nam quanto altior gradus, tanto, inquit, grauior casus. Opposuitque sibi prophetica verba quibus dicitur; Principes vestri socij furum, omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. [Isa. 1. 23. Psal. 25. 10] In quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus. Quæ verba non tantum in Reges, quantum in Episcopos & Abbates & in omnes qui Christi messem, cuius operarij esse debuerant, suffocant, & eius vineam sibi creditam extirpant, retorsit. His & huiusmodi sæpissime Regem vir sanctus exhortans, eius in oculis magnam admodum promeruit gratiam.

[14] Intelligens ergo Patricius beati viri dignitatem & sapientiam, toto demissus corpore illi supplicat, quatenus Regis prætitulati permissu, ad Paronense palatium suum venire dignetur, vt filius suus, quem in cunabulis habebat, per sanctæ manus suæ impositionē sacri baptismatis fonte renascatur. Quod Rex eo tenore diligenter permisit, quatenus ad se quamprimum rediret, [It Peronā cum Erchenaldo.] & si quid in regno suo sibi placens vel audiret vel videret, fiducialiter, vtpote proculdubio habiturus, peteret, ne amplius de suis partibus exire vellet. Vir igitur sanctus & Patricius ad prædictum castrum venerunt, vbi plus solito venerati, quod quæsierant de puero peregerunt.

[15] Contigit autem vt aliquibus referentibus cognouerit B. Furseus sex viros vinculis astrictos ibidem in carcere clausos, veluti damnationi adiudicatos: pro quibus vt soluerentur Patricium rogauit, nec impetrare potuit. Qua de re ad diuina arma conuersus suppliciter ait: Dominus erigit elisos, Dominus soluit compeditos. [Precibus captiuos mirabiliter liberat.] Nec multo post inter epulas cum hilariter se haberent, alij comedendo & bibendo, alij variis confabulationibus inseruiendo; sancto viro orante, repente solutos a vinculis cælesti virtute, qui capti tenebantur, ante se vident illæsos adstare, & magnis vocibus humani generis redemptorem, qui precibus serui sui eos soluerat, glorificare. Quod cernens Patricius, quasi in ecstasi mentis positus obstupuit, & ad pœnitentiam tanto miraculo reductus, duritiam cordis sui frequentibus suspiriis emolliuit, fletibusque propriis culpam lauit: & procidens ad beati viri pedes veniam postulauit, quam cum absolutione impetrauit. [Plurimos ægros sanat.] Quapropter quicumque diuersis ægritudinum doloribus angustiati ad eum confluebant, & omnes cuiuscumque regionis benedictione eius pro antidoto accepta incolumes fiebant.

[16] Interea egregius Christi Confessor locum sibi idoneum ad habitandum iuxta Regis edictum dari postulauit, quod Patricio inedicibiliter placuit, & ad eum inquirendum tres sibi sagaces viros angariauit; quatenus vbicumque Deo largiente reperiretur, sibi & suis ab illis perpetualiter concederetur. Vadit Sanctus, vadunt & illi, quamplurima loca circumeuntes, donec ad collem, qui Latiniacus vocabatur, [Latiniaci amœnus situs.] veniunt: ibi gradum figunt, eo quod salubri aere temperatum herbiferis nemoribus obsitum, pratis & vineis amœnum, fertilibus terris pharetratum, salutiferis arboribus decorum, situm super irriguum piscibus Maternæ fluuium, a populari accessu longe positum cernunt. Placuit quippe locellus ille præ cunctis in oculis sancti viri: sensit enim quoniam Deus multa signorum prodigia inibi per eum prouiderat operatum iri. Quæ, vt in eius sancti viri prætitulata planius vita claret, summa Dei potentia peregit; sed ea pusillanimitas nostra, ne sint fastidio legentibus, sub silentio præteriit.

CAPVT V.
Obitus. funus Peronam delatum.

[17] Constructis igitur vti prælibatum est Latiniacensibus ecclesiis, & ineffabilibus virtutum prodigiis, per diuersa terrarum regna dilatatis, forte venit beato viro in desiderium mentis quatenus Saxoniam adiret, & fratres suos, quos ibi reliquerat, visitaret. Perueniens itaque ad possessionem Haimonis Ducis, Macerias nuncupatam, quam sibi obtulerat, quando filium suum a mortis vinculo ibidem absoluerat, prænuntiante sibi Angelo viam vniuersæ carnis ingreditur: sed prius vocem patrisfamilias dicentis sibi, [S. Furseus moritur.] audire gratulatur: Euge serue bone & fidelis, intra in gaudium Domini tui.

[18] Non immemor autem sponsionis suæ, Duci, qui multo longius aberat, ad prandium sedenti cum duobus Leuitis apparuit, & tribus cereis ignea claritate rutilantibus coram eo positis, [Haymoni Duci apparet.] ab eius oculis euanuit. Tunc Dux circumsedentes & adstantes interrogauit, vtrum aliquis eorum vidisset mirabile signum, quod ipse viderat. Denegantibus ergo omnibus se aliquem ibi præter solitum vidisse, cœpit Dux visionem suam exponere, & quia vir sanctus, secundum promissionem suam, sibi præsignauerat se de hac luce migrasse. Festinans igitur de prandio surgit, & ad sanctum Dei virum humandum cum omni domo sua vrgendo calcaribus equos tendit. At vbi ad Macerias peruenit, cunctis pagensibus congregatis tam monachis quam Clericis, ac virginum turmis, cum aromatibus beato margarito ad sepeliendum congruentibus, ad illud reuerenter introiuit, & tantas exequias hymnidicis Deo vocibus celebrauit.

[19] Vir autem illustris Erchenaldus audiens viri sancti obitum, [Mortui corpus repetit Erchenaldus.] multo coadunato armatoque exercitu, quantocyus in prima noctis vigilia velocius ad sanctum corpus properat, & ad illud rapiendum galeatus iter accelerat. Veniens autem iuxta Macerias super fluuium Alteyæ astitit, & quoniam Haimonem Ducem sanctum corpus loricato iam milite custodientem & excubantem intellexit, legatos ad eum in hæc verba direxit: Rogat te Patricius & monet, quatenus sancti viri corpus, quem Rex sibi ad baptizandum filium suum credidit, & qui sibi Latiniacum cœnobium cælesti virtute plenum construxit & sacrauit, multimodisque miraculorum prodigiis illustrauit, non differas reddere; quatenus quem viuum non poterit reducere, vel defunctum Regi desideranti possit præsentare. Sin autem distuleris, pro certo potes scire, quoniam cras probabitur armorum a certamine, cui nostrum debeat præsentialiter aduocatus esse.

[20] Ad hæc Haymo: Mihi prius, inquit, cælorū Rex isthic vbi iacet eum adduxit: istic filium meum resuscitauit: & multo maius videtur mortuum suscitare, quam puerum baptizare. Hinc elegit, vt patet, ad cȩlestia regna properare, & mihi longius absenti exitum suum, vt spoponderat, indicare. Indignum quippe est vt cuius meritis credimus languidos curari, in eius præsentia sani vulnerentur; & cuius præsentia credimus mortuos resuscitandos, in ea versa vice occidantur. [Tauris indomitis iunctis, lis dirimitur.] Iungantur ergo, si visum fuerit Patricio, duo tauri indomiti, & currus eis cum beato corpore apponatur, & vbi diuina prouidentia eos direxerit pacifice nos sequamur. His auditis Legati velociter redeunt, & Ducis propositum Patricio referunt. Cui vtrimque omnes vnanimiter assentiunt, & quantocyus fiat Patricio suggerunt.

[21] Factum est autem dum currus aptaretur, quatenus quædam mulier indigena omnibus pagensibus nota, a natali suo die cæca, inter aptantes sese interserit; [Cæca visum recipit.] quæ mox, vt pallio, quo sanctum corpus tegebatur, oculos suos tetigit, lumen recepit, & hilaris & gaudens per turmas excubantium, quantam Deus misericordiam meritis beati Confessoris sui fecerat, ostendit. Idcirco vterque exercitus proiectis armis ante sanctum corpus in orationes conueniunt, & cælesti Regi in Sancto suo Furseo gratias condignas reddunt.

[22] Summo vero diluculo omni populo in orationibus prostrato, vt pactum fuerat, tauri iunguntur: [Tauri recta Peronam tendunt.] qui sola Dei dispositione præuia, ad Peronam recta via proficiscuntur: quos Erchinaldus & sui tripudiantes & exultantes sequuntur.

[23] Interea vero claudus in medio itinere iacens transeuntes & beatum corpus sequentes vocibus iam raucis appellat, [Claudus tacto feretro, gressum recipit.] & vt eum adusque currum deferant orat. Quem viri misericordes manibus suis supportantes ad vehiculum detulerunt, exspectantes quid de eo fieret, currum sistunt. Qui mox vt feretrum tetigit, sanitatem ex toto recepit, ac proiectis, quæ habuerat, sustentaculis, Domini Dei potentiam in B. Furseo collaudans, donec ad Peronam præcucurrit, & quid sibi pius Dominus intercessione Confessoris sui fecerit omnibus patefecit.

[24] Contigit autem, quod adhuc in eodem loco populo cum curru quiescente, [Bercharius Dux corpus S. Fursei repetit.] necnon Deum pro viso miraculo glorificante, Bercharius Laudunensum Dux effreni impetu cum multo milite galeatus aduolat, & sanctum corpus interrogat, ac nisi permittatur sibi Patricium morte infestat. Ait enim: Iure mihi contigit illius corpus habendum, cuius ego primus citra mare dux itineris fui, & sumptibus meis procuraui: & quidquid meæ facultatis erat, sibi pro suo incomparabili amore seque sequentibus possidendum in secula concessi. Idcirco dum aduiueret me reuisere voluit, si tu permisisses.

[25] Comperientes itaque vtriusque partis astutiores Bercharij furorem, ad eum placandum se applicant, & rem tantam, tam sanctam, tam incertam, diuino iudicio probandam adiudicant. Quod Bercharius non renuens, in duobus septem annorum pueris constituit, data eis facultate eundi accepto curru quorsum placuerit. [Duo pueri 7. annorū feretrum Peronam deferunt.] Qui mutuatim ab vtraque parte electi solutis tauris, currum tamquam viginti aut triginta annorum essent arripiunt, & celeri cursu ad montem Cygnopum diuina virtute adiuti deducunt; vbi vterque Dux & Patricius multis supplicationibus compuncti sanctum corpus deponunt, & in b porticu ecclesiæ, quæ nondum perfecta nec dedicata fuerat, venerabiliter condunt. Agnoscens itaque vterque Dux Dei & sancti sui Confessoris dispositionem, resistere nolunt, sed potius facta alterutrum pace multas ibi lacrymas fuderunt, ac deinceps ad propria, subtristes tamen, repedarunt.

[Annotata]

a al. examine.

b Isthic nunc vestibulum est basilicæ S. Fursei, vt cap. 20. tradit Desmaius. Eo loco suauem quemdam odorem sibi afflari quidam testantur.

CAPVT VI.
Iterata corporis translatio. miracula.

[26] [Erchenaldus ecclesiam ædificat.] Exultans igitur Erchenaldus pro tanto thesauro a Deo sibi concesso, toto nisu ecclesiam, sicuti Sancto adhuc in carne posito promiserat, studiosus amplificare contendit, quam infra triginta dies Deo largiente peregit. Vnde Leutsinda vxor sua commota probum virum rancore plena aggreditur; eumque talibus verbis furibunda visu in faciem alloquitur: Quæro, ait, vir insani capitis, [Coniux in eum debacchatur:] quæ dementia te ceperit, quæ te filiosque tuos & me exheredare nescio pro quo aduena & ignoto cogit, & ad pauperiem attrahit? Non est hoc, inquam, dignitatis, sed potius socordiæ & leuitatis, quandoquidem pro mortuis viuos confundis. Cui Herchenaldus, Verbum, inquit, inutile diutius agitare stolidum est. Pensa igitur, omnium pessima, & recole, totius boni ignara, quantum Deus, ex quo familiaris ei fui, in cunctis mundi prosperitatibus nos exaltauerit; & nouissime quantis miraculis Ducibus eum requirentibus prohibuerit, & nobis peccatoribus præstiterit. Vere merito scriptum est:

      varium & mutabile semper
Femina.

Pœniteat ergo te stulta, contra Sanctum Dei ineptisse, & dum licet, ne irascatur, citissime veniam pete. Cui illa: Scito, inquit, mi Domine, quoniam quem, tricesima dies est hodie, mortuum tumulari vidimus, illius iam ex parte putrefacti iram omnino floccipendimus. Erchenaldus ad hæc: Confido, ait, in illius virtute, cui deuotus seruiuit die ac nocte, quoniam corpus eius adhuc illæsum consistit. Quod iam tu ipsa probare poteris, cum illud in ecclesiam deferri videris. His dictis beati Pontifices Eligius & Autbertus, qui ad hoc conuocati fuerant, cum innumerabili populo adsunt, qui ecclesiam multimoda solemnitate, vt moris est, consecrauerunt. Dum vero sancti viri corpus de tumulo extrahere, & in ecclesiam portare supplicibus votis cupiunt, Leutsinda cum omni familia sua, erronea suspicione seducta accelerauit, [fit cæca:] corpusque pallio denudari ad videndum præcepit, quod videre sperans, subito lumen oculorum amisit.

[27] Exterrita protinus lugubri voce exclamat, & quemque sanctorum Pontificum, eorum prouoluta pedibus, nominatim appellat, & vt sibi propitientur Sanctum exorando, efflagitat. Confitetur etenim se nimis & supra desipuisse, & præcordialiter pœnitere. Quid plura? [visum recipit.] Orantibus sanctis Pontificibus & omni populo planctu & lamentatione pro tanta domina laborante, Leutsinda visum recepit: laudansque & glorificans Deum, B. Furseo se & omnia sua perpetualiter concessit, quem, [Corpus S. Fursei post 30. dies illæsum,] ac si eadem hora de hac luce migrasset, illȩsum videre promeruit. Sancti vero Pontifices venerabile corpus, reuerenter in vlnas suas cum hymnidicis vocibus accipiunt, & in ecclesiam secus Principis Apostolorum altare cum multis odoribus & redolentibus aromatibus condierunt. [transfertur.]

[28] Erchenaldus vero & præfata vxor sua religiosos a Canonicos ad seruiendum Deo & Sanctis suis, & præcipue eis quorum præsentia ibidem habebatur, iuxta beatorum Patrum decreta instituunt, ac possessionibus suis amplissimis ditauerunt. In prima enim, quæ ibi fuerat, [Sanctorū reliquiæ, Peronæ & Latiniaci.] ecclesia B. Furseus sanctos collegas suos Patricium, & Beoanum, atque Meldanum tumulauerat, quorum animas in visione, qua miranda sustinuit dæmonum improperia, viderat; & alia patrocinia pretiosorum Dei seruorum, quæ secum detulerat: exceptis illis quæ de Ierosolymitanis partibus allata, Latiniaco cœnobio sub firmissimo munimine posuerat; quorum meritis vsque in hodiernum diem Rex cælestis multis virtutum signis locum illum honestauit.

[29] Post quadriennium vero prædictus Patricius cum vxore sua thesauros suos, & eos quos diuina virtus in prædicta ecclesia thesaurizauerat, B. Eligio Nouiomensium Episcopo tradidit, & vt inde S. Furseo conueniens feretrum fabricet cum omni Clero supplicauit. Quod vir venerabilis miro & incomprehensibili opere poliuit, [Capsa S. Fursei reliquiis facta.] & ad Sanctum inthronizandum, beatum virum Autbertum conuocauit. Qui ad eleuandum venerabile corpus de sarcophago accedentes, ita illæsum inuenerunt, vt fuerat illa die qua posuerunt. Quod præ gaudio lacrymantes, [Post 4. annos integrū eius corpus.] vt erat Clero & populo detexerunt, & posthac condigna veneratione multis aromatum odoramentis conditum V. Idus Februarij, qua die cæli palatium adiuit, in feretro clauserunt: ac deinde post B. Petri Apostolorum Principis altare eiusdem ecclesiæ principale, secus quod iacuerat, versus solis ortum posuerunt. Vbi extunc vsque hodie quicumque fideliter adueniunt, quidquid in vera fide poscunt, sine vlla tergiuersatione accipiunt.

[30] Sequenti vero anno odiosa vini penuria Francigenas omnes deturpauit, quod ad Eucharistiam sacrandam etiam vix inueniri potuit. Contigit autem vt quædam nobilissima eiusdem castri matrona, cum magna parte familiæ suæ grauissima infirmitate teneretur, & iam desperata ferme de salute, extremum diem sibi proximum præstolaretur. Quadam vero nocte in visione sibi innotuit, [Infirma, cælesti monitu, vinū ex Oblatis petit.] quatenus ad ecclesiam in qua Sanctus corpore requiescit Furseus dirigeret, & de vino, quo ineffabilis Christi Eucharistia quotidie consecratur, sibi & suis dari deposceret. Quæ illico aptiorem ceteris vnum suum seruientem se uocat, & quod in visione perceperat sibi ex ordine narrat. Qui concitus ad ecclesiam properat, & Clericum matricularium vinum quo sanari debeat interrogat. At ille quoniam rarum sibi erat, penitus ei denegat. Quid seruiens faceret? vim inferre nec audet nec debet. Ad fontem, [Aqua ei in vinum mutatur.] qui adhuc ibi habetur, cucurrit, plenum vas haurit, dominæ suæ obtulit, & quoniam aqua sit depromit. Quæ bene credula mox vt gustauit, vinum, quo melius numquam biberat, sensit, & salutem ex integro recepit. [Ea pota sanata.] Ecce quæ duo pius Deus miracula pro meritis serui sui Fursei fecit qui & aquam in vinum conuertit, & omnes languidos ex eodem gustantes sanitati restituit. Surgens igitur venerabilis matrona cum omni sua nobili familia sanitati reddita, ad ecclesiam cum cereis, & aliis auri & argenti oblationibus pergit; vbi se cum omnibus quæ suȩ facultatis erant, Domino Deo, & S. Furseo irreuocabiliter contulit, ac reliquum vitȩ suæ digne & laudabiliter viuens ibi consummauit, annuente trino in vnitate Deo, qui viuit & regnat in secula seculorum, Amen.

[Annotatum]

a Desmaius cap. 21. fuse contendit in basilica S. Fursei a principio Canonicos fuisse, non monachos: [An Peronæ ab initio Canonici fuerint.] nec obstare quod monasterium ab antiquis appelletur; id enim ea ætate vsitatum, vel quod communiter viuerent Clerici, itaq; sanctam vitam, vt monachis similes essent; vel quod vulgus assuetum videre complures monachorum ecclesias, omnes promiscue, etiam aliorum, monasteria vocabat. Binas autem ait ab Erchenaldo extructas Peronæ ecclesias, vnam Canonicorum in monte cygnorum, quæ nunc est S. Fursei; alteram monachorum loco qui Mons S. Quintini dicitur, & huic primum præfectum fuisse S. Vltanum S. Fursei fratrem, de quo 1. Maij agemus.

EPILOGVS.

[31] Elimatis, carissime frater, vita & miraculis egregij Confessoris Fursei, secundum quatuor schedulas, prout potuimus; notari volumus quoniam a maiorem ceteris visionem b præter nominum & verborū lapsus, non attigimus: eo quod Venerabilem Bedam, qui eius mentionem in Anglorum gestis pulcherrime facit, eam, vt est incompti calami, pertransisse cognouimus. Quæ licet inculto sermone scripta videatur; tamen perspicacius vtilitatem suam scrutanti, ad salutem omnium Catholicorum honestissima, & tenaci memoria retinenda probatur. Quæ autem præfatus ille prudens historiographus exinde scripsit, idcirco subter annotauimus, quia testimonium eius de ipsa visione contra remordentes improbos, pro scuto fidei opponere gaudemus. Vnde tamen sanctorum virorum plurima exempla (B. Gregorio venerabili Papa in Dialogo suo attestante) habentur, quæ ad dirimendas detrahentium linguas sufficiunt, vbicumque fideliter proferantur.

[Annotata]

a Hinc patet aliam extitisse vitam prolixiorem; nam quæ in priore vita narrantur visiones, eas hic auctor non omisit, sed totidem verbis retulit.

b Videtur legendum propter.

ALIA VITA EX BEDA l. 3. hist. c. 19.

Furseus Abbas, Personae in Gallia (S.)

BHL Number: 3212

Ex Ven. Beda.

[1] Vervm dum adhuc Sigebertus regni infulas teneret, superuenit de Hibernia vir sanctus, [S. Furseus venit in Angliam.] nomine Furseus, verbo & actibus clarus, sed egregiis insignis virtutibus; cupiens pro Domino, vbicumque sibi opportunum inueniret, peregrinam ducere vitam. Qui cum ad prouinciam Orientalium peruenisset Anglorum, susceptus est honorifice a Rege præfato, [Multos conuertit.] & solitum sibi opus euangelizandi exequens, multos & exemplo virtutis, & incitamento sermonis, vel incredulos ad Christum conuertit, vel etiam credentes amplius in fide atque amore Christi cōfirmauit.

[2] Vbi quadam infirmitate corporis arreptus, Angelica meruit visione perfrui; in qua admonitus est, cœpto verbi ministerio sedulus insistere, vigiliisque consuetis & orationibus indefessus incumbere: [Cælesti viso animatur.] eo quod certus sibi exitus esset, sed incerta eiusdem exitus hora futura, dicente Domino: Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. [Matth. 25. 13.] Qua visione confirmatus, curauit locum monasterij, quem a præfato Rege Sigeberto acceperat, velocissime construere, [Construit monasterium.] ac regularibus instituere disciplinis. Erat autem monasterium siluarum & maris vicinitate amœnum, cōstructum in castro quodam, quod lingua Anglorum Cnobhersburg, id est, Vrbs Cnobheri vocatur. Quod deinde Rex prouinciæ illius Anna, ac nobiles quique augustioribus ædificiis ac donariis adornauerunt.

[3] Erat autem vir iste de nobilissimo genere Scotorum: sed longe animo nobilior, [Eius patria,] quam carne. Ab ipso tempore pueritiæ suæ curam non modicam lectionibus sacris, simul & monasticis exhibebat disciplinis: & quod maxime Sanctos decet, [institutio,] cuncta quæ agenda didicerat, sollicitus agere curabat. Quid multa? procedente tempore & ipse sibi monasterium, in quo liberius cælestibus studiis vacaret, [monasterium,] construxit. Vbi correptus infirmitate (sicut libellus de vita eius conscriptus sufficienter edocet) raptus est e corpore: & a vespera vsque ad galli cantum corpore exutus, Angelicorum agminum & aspectus intueri, & laudes beatas meruit audire. Referre autem erat solitus, [raptus,] quod aperte eos inter alia resonare audiret: Ibunt Sancti de virtute in virtutem. & iterum: Videbitur Deus deorum in Sion. [Psal. 83. 8.]

[4] Qui reductus in corpore, & die tertia rursum eductus, vidit non solum maiora Beatorum gaudia, [alter, & in eo visa,] sed & maxima malignorum spirituum certamina; qui crebris accusationibus improbi iter illi cæleste intercludere contendebant: nec tamen, protegentibus eum Angelis, quicquam proficiebant. De quibus omnibus, si quis plenius scire vult, id est, quanta fraudis solertia dæmones & actus eius, & verba superflua, & ipsas etiam cogitationes, quasi in libro descriptas replicauerint, quæ ab Angelis, sanctisque ac viris iustis sibi inter Angelos apparentibus læta vel tristia cognouerit, legat ipsum, de quo dixi, libellum vitæ eius; & multum ex illo (vt reor) profectus spiritalis accipiet: in quibus tamen vnum est, quod & nos in hac historia ponere multis commodum duximus.

[5] Cum ergo in altum esset elatus, iussus est ab Angelis qui eum ducebant, respicere in mundum. At ille oculos in inferiora deflectens, [Ignes 4. mundum succendentes.] vidit quasi vallem tenebrosam subtus se in imo positam. Vidit & quatuor ignes in aere, non multo ab inuicem spatio distantes: & interrogans Angelos, qui essent hi ignes, audiuit hos esse ignes, qui mundum succēdentes essent consumpturi: primum mendacij, cum hoc quod in baptismo abrenuntiare nos Satanæ, & omnibus operibus eius promisimus, minime implemus: secundum cupiditatis, cum mundi diuitias amori cælestium præponimus: tertium dissensionis, cum animas proximorum etiam in superuacuis rebus offendere non formidamus: quartum impietatis, cum infirmiores spoliare, & eis fraudem facere pro nihilo ducimus. Crescentes vero paullatim ignes vsque ad inuicem sese extenderunt, atque in immensam adunatæ sunt flammam.

[6] Dumque appropinquassent, pertimescens ille dicit Angelo: Domine, ecce ignis mihi appropinquat. [Ab his defenditur per Angelos.] At ille: Quod non incendisti, inquit, non ardebit te. Nam etsi terribilis iste & grandis esse rogus videtur, tamen iuxta merita operum singulos examinat: quia vniuscuiusque cupiditas in hoc igne ardebit. Sicut enim quis ardet in corpore per illicitam voluptatem, ita solutus corpore ardebit per debitam pœnam. Tunc vidit vnum de tribus Angelis, qui sibi in tota vtraque visione ductores affuerunt, prȩcedentem ignis flammam diuidere, & duos ab vtroque latere circumuolantes, ab ignium se periculo defendere. Vidit autem & dæmones per ignem volantes, incendia bellorum contra iustos struere. Sequuntur aduersus ipsum accusationes malignorū, defensiones spirituum bonorum, copiosior cælestium agminum visio: sed & virorum de sua natione Scottorum, quos olim sacerdotali gradu non ignobiliter potitos fama iam vulgante compererat, a quibus non pauca, quæ vel ipsi vel omnibus qui audire vellent, [Edocetur de multis.] multum salubria essent, audiuit.

[7] Qui cum verba finissent, & cum Angelicis spiritibus ipsi quoque ad cælos redirent, remanserunt cum B. Furseo tres Angeli, de quibus diximus, qui eum ad corpus referrent. Cumque præfato igni maximo appropiaret, diuisit quidem Angelus, sicut prius, ignem flammæ: [Hominis damnati attactu aduritur:] sed vir Dei vbi ad patefactam vsque inter flammas ianuam peruenit, arripientes immundi spiritus vnū de eis quos in ignibus torrebant, iactauerunt in eum, & contingentes humerum maxillamque eius incēderunt: cognouitque hominem, & quod vestimentum eius morientis acceperit, ad memoriam reduxit. Quem Angelus sanctus statim apprehendens in ignem reiecit. [a quo impœnitente dona acceperat.] Dicebatque hostis malignus: Nolite repellere, quem ante suscepistis. Nam sicut bona eius peccatoris suscepistis, ita & de pœnis eius participes esse debetis. Contradicens Angelus: Non, inquit, hoc propter auaritiam, sed propter saluandam eius animam suscepit. Cessauitque ignis: & conuersus ad eum Angelus, Quod incendisti, inquit, hoc arsit in te. Si enim huius viri in peccatis suis mortui pecuniam non accepisses, nec pœna eius in te arderet. Et plura locutus, quid erga salutem eorum qui pœniterent, esset agendum, salubri sermone edocuit. Qui postmodum in corpore restitutus, [Retinet adustionis signum.] omni vitæ suæ tempore signum incendij quod in anima pertulit, visibile cunctis in humero maxillaque portauit: mirumque in modum quod anima in occulto passa sit, caro palam præmonstrabat.

[8] Curabat autem semper, sicut & antea consueuerat, omnibus opus virtutum & exemplis ostendere, [Visiones suas narrat.] & prædicare sermonibus: ordinem autem visionum suarum illis solummodo, qui propter desiderium compunctionis interrogabant, exponere volebat. Superest adhuc quidam Frater senior monasterij nostri, qui narrare solet dixisse sibi quemdam multum veracem ac religiosum hominem, quod ipsum Furseum viderit in prouincia Orientalium Anglorum, [sudans etiam gelido tempore.] illasque visiones ex ipsius ore audierit: adiiciensque quod tempus hiemis fuerit acerrimum & glacie constrictum, cum sedens a in tenui veste vir iste inter dicendum, propter magnitudinem memorati timoris vel suauitatis, quasi in mediæ æstatis b caumate sudauerit.

[9] Cum ergo, vt ad superiora redeamus, multis annis in Scotia verbum Dei omnibus annuntians, tumultus irruentium turbarū non facile ferret, [Venit in Angliam:] relictis omnibus quæ habere videbatur, ab ipsa quoque insula patria discessit, & paucis cum Fratribus per Britones in prouinciam Anglorum deuenit: [monasterium exstruit.] ibique prædicans verbum Dei, vt diximus, monasterium nobile construxit.

[10] Quibus rite gestis, cupiens se ab omnibus seculi huius, & ipsius quoque monasterij negotiis alienare, reliquit monasterium, & animarum curam fratri suo Fullano, & Presbyteris Gobbano & Dicullo, & ipse ab omnibus mundi rebus liber in anachoretica conuersatione vitam finire disposuit. [Secedit in solitudinem.] Habuit alterum fratrem, vocabulo Vltanum, qui de monasterij probatione diuturna ad eremiticam vitam peruenerat. Hunc ergo solus petens, annum totum cum eo in continentia & orationibus, in quotidianis manuum vixit laboribus.

[11] Dein turbatam incursione gentilium prouinciam videns, [Abit in Galliam.] & monasteriis quoque periculum imminere præuidens, dimissis ordinate omnibus, nauigauit in Galliam, ibique a Rege Francorum c Lothouuio, vel Patricio Herconualdo honorifice susceptus, monasteriū construxit in loco Latiniaco nominato. Ac nō multo post infirmitate correptus, diem clausit vltimum: cuius corpus idem Herconualdus Patricius accipiens, seruauit in porticu quadam ecclesiæ, quam in villa sua, cui nomen erat Perona, faciebat, donec ipsa ecclesia dedicaretur. Quod cum post dies viginti sex esset factum, & corpus ipsum de porticu ablatum, prope altare esset recondendum, inuentum est ita illæsum ac si eadem hora de hac luce fuisset egressus. [Corpus eius adhuc integrum post 4. annos, transfertur.] Sed & post annos quatuor constructa domuncula cultiore receptui corporis eiusdem ad orientem altaris, adhuc sine macula corruptionis inuentum ibidem digno cum honore translatum est, vbi merita illius multis sæpe constat Deo operante claruisse virtutibus.

[12] Hæc & de corporis eius incorruptione breuiter attigimus, vt quanta esset viri sublimitas, legentibus notius existeret: quæ cuncta in libello eius sufficientius, & de aliis commilitonibus ipsius quisquis legerit inueniet.

[Annotata]

a Desmaius cap. 10. Bedam citat, non satis ex fide; quasi is interula sola indutum, visos cruciatus meditantem Furseum scribat media hieme per glaciem & niues incedere solitum, sudore interea manantem.

b καῦμα, æstus, feruor solis.

c Is est Clodouæus II. Dagoberti filius.

III. TRANSLATIO S. FVRSEI.

Furseus Abbas, Personae in Gallia (S.)

BHL Number: 3221 a

Anno Dominicæ incarnationis millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto, XV. Calendas Octobris, Dominica post Octauam Natiuitatis B. Mariæ Virginis, præsentibus b Domino Ludouico Rege Francorum illustri, & venerabilibus Patribus c Vuermando Nouiomensi, d Guillermo Belluacensi, & e Rodulpho Morinensi, Dei gratia Episcopis; præsentibus etiam multis religiosis viris, Abbatibus & aliis, ac multitudine Christi fidelium congregata; translatum est pretiosum corpus gloriosi Confessoris Christi, B. Fursei Peronensis per manus Episcoporum ipsorum, adstante etiam & vidente Rege prædicto, & in capsa noua repositum, & collocatum in ecclesia Peronensi. In cuius rei memoriam nos Ludouicus Dei gratia Rex Francorum prædictus, vna cum sigillis prænominatorum Episcoporum, præsenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus & appendi.

[Annotata]

a Hoc diploma communicauit nobis R. P. Hugo VVardæus monasterij S. Antonij de Padua Louanij olim Guardianus, acceptum, vt aiebat, ex Ecclesiæ S. Fursei Peronæ monumentis.

b Hic est S. Ludouicus, cuius regni is trigesimus erat annus.

c Claudio Roberto est Varmundus, vel potius VVarmundus, de Boisseria Subest Nouiomensi diœcesi Perona.

d Guilielmum de Gressor vocat Cl. Robertus, & 61. eius Sedis Antistitem facit, vti & Loiselius.

e Cl. Robertus hunc vocat Radulphum de Cala, testaturq; huic translationi S. Fursei interfuisse.

DE S. TOZZONE, SIVE TOZONE, EPISCOPO AVGVSTANO.

An. Ch. DCLXI.

[Praefatio]

Tozzo, Episcopus Augustanus (S.)

Ex Variis.

[1] Tozzo Augustæ Vindelicorum Episcopus, XVII. Kal. Februarij e viuis exceßit. Inter Sanctos pridem coli, ait Raderus. De eo ita Cratepolius lib. de Sanctis Germaniæ, [Celebris S. Tozzonis memoria.] & in Catalogo Episcoporum Germaniæ cap. 8. S. Thosso, Parochus Waldorfensis, constituitur Augustanæ Ecclesiæ Episcopus a Rege Galliarum Pipino, S. Magni precibus ac commendationibus moto, anno Domini 753. Præfuit annis annis 12. Sepelitur apud S. Afram, vbi est templum S. Vlrici Episcopi. Eadem habent Demochares lib. 2. de sacrificio Missæ, & Bruschius de Episcopis Germaniæ cap. 8. qui addunt, obiisse XVI. Ianuarij, anno DCCLXV. Decimus ab iis censetur eius Ecclesiæ antistes. Ita & in catalogo Episcoporum Augustanorum, an. 1614. excuso: X. Tozzo. Inter Sanctos etiam colitur: S. Magni potissimum commendatione VVichterpo successit. Obiit anno 676. XVII. Kal. Februar. Bernardus Hertfelder in Chronico basilicæ SS. Vdalrici & Afræ ita scribit ad an. 663. Tosso Presbyter, consilio S. Magni Abbatis, in Episcopum Augustanum eligitur. & ad an. 676. Tosso Episcopus cum magna sanctitatis opinione moritur.

[2] [Reliquiæ vbi.] Idem Hertfelder parte 2. Basilicæ SS. Vdalrici & Afræ, ad Iconismum aræ sacristiæ: In fronte sacrarij, ait, ara est duodecim sacris corporibus, Martyrum octo, & Confessorum Pontificum quatuor, conspicua: quæ per varios casus non semel perdita, & rursus detecta: hinc diuersimode translata; demum anno 1618. augendo eorum honori in hunc locum, in magna populi frequentia, reposita fuere. & infra: Duo latera aræ quatuor Episcopi Confessores Augustani, sanctitate celebres, occupant per sacras suas reliquias. Primus est S. VVichterpus decessor S. Tozzonis. Alter, Tozzo ex Parocho VValdhouensi Episcopus. Attexitur vitæ compendium desumptum fere ex libro Imaginum, qui Sancti Augustani inscribitur, cususq; est an. Ch. 1601. & M. Velsero a Ferrario in Catalogo generali in Notis ad XIII. Ianuarij tribuitur. In eo sic legitur:

[3] Cum adhuc Presbyter sepulcrum S. Galli religionis caussa peteret, cereo vsus fertur, [Vitæ compendium.] qui noctu continenter ardens, nec flamma absumeretur, nec ventorum flatu extingueretur; orto sole, mox lumen sua sponte amitteret. Miraculi speciem admiratus S. Magnus, tum insigni hominis probitate captus, in familiaritatem admissum, ducem itineris asciuit, quod diuino impulsu ad Alpium fauces animo agitabat. VVicterpo inde mortuo, vt in Episcopum sublegeretur, effecit. Tozzo vicissim Magnum eximia pietate coluit, morienti astitit, Patrem & Doctorem compellauit, se illius discessu orphanum relinqui questus est. Magno annos quinque, & aliquot menses, superfuit; XVII. Kal. Feb. anno circiter DCLXXVI. mortuus. Ferrarius in generali catalogo eius natalem refert XIII. Ianuarij: Augustæ Vindelicorum B. Tossonis Episcopi. citat tabulas Episcoporum Augustanorum; sed quas? certe in supra citatis dicitur obiisse XVII. Kalend. Februar. Addit XVII. Episcopum fuisse, & floruisse sub Pipino Rege, allegatq; Democharem, a quo, vti & ab aliis, decimus Episcopus numeratur.

[4] [Vita plenior ex Actis S. Magni,] Quo autem tempore vixerit eruendum ex vita S. Magni, quam VI. Septemb. illustrabimus: ex ea hoc loco excerpimus, quæ ad S. Tozzonem spectant. Henricus Canisius tomo I. Antiq. Lection. ex membranis monasterij S. Magni ad pedem pontis Ratisponæ vulgauit vitam illam S. Magni, quæ tertiæ editioni operum Surij inserta est. [editis & MSS.] Eadem extat MS. in monasterio S. Maximini prope Treuiros, & in monasterio SS. Vdalrici & Afræ Augustæ. Inter scriptores vetustos Alamannicarum rerum ex bibliotheca Melchioris Goldasti excusa etiam est, duobus libris distincta paucis mutatis, nonnullis etiam omißis.

[5] [breuiter a Theodoro descriptis,] Auctor apud Canisium præfigitur Theodorus monachus S. Galli, & Campedonensis Abbas primus, S. Magni discipulus. Inter Alamannicos scriptores dicitur S. Theodorus Eremita. Vnus idemq; est. Eremiticam vitam duxit potius quam monasticam in cella Campidonæ erecta, vbi diu post eius obitum monasterium celebre fundatum est a Regina Hildegarde vxore Caroli Magni, tum necdum Imperatoris. Theodorus infra num. 11. iussu Tozzonis Episcopi a se testatur scriptam S. Magni vitam, seu potius vitæ eius compendium in pyctacio, aut epitaphio, vt Canisij exemplar habet. Quod qualecumque fuerit vtinam proferre quis posset!

[6] [fusius ab Ermenrico Elvvangensi,] In editione Goldastina vtriusque libri titulo additur eum ab Ermenrico Elevvangensi monacho emendatum & distinctum esse, & Ermenrici huius supplementum esse, quod vltimis capitibus post mortem S. Magni adiicitur. De Ermenrico ita Posseuinus noster: Ermenricus Germanus monachus, & Abbas Elvvangensis VII. Cōgregationis Luxouiensis, post an. Do. 800. scripsit Dialogum de vita & miraculis S. Hariolphi Abbatis primi Elvvangensis, de quo agemus XIII. Augusti. Idem quoque Ermenricus descripsit S. Solæ Abbatis vitam, quam dabimus III. Decembris; in qua Rabani meminit tum Fuldense monasterium administrantis, qui dein factus Episcopus Moguntinus est an. Ch. 847. vt dicemus IV. [sed emendandis.] Februarij. Nonnulli in hac S. Magni vita næui reperiuntur, qui cum legitima pugnant Chronologia. Dicitur S. Magnus discipulus fuisse S. Columbani in monasterio Luxouiensi, Faucense monasterium extruxisse tempore Pipini Regis Galliarum, & tamen septuaginta tribus tantum vixisse annis, cum S. Columbanus circiter an. Ch. 610. discesserit Luxouio, Pipinus Rex sit renuntiatus anno Ch. 752. Hinc alij seculo septimo, alij octauo floruisse Magnum, VVichterpum, Tozzonem volunt. Non Rex hic Pipinus, sed Maior Domus fuit Regum Austrasiæ, quibus tum Sueuia parebat, Clotharij, Dagoberti, & S. Sigeberti, obiitq; anno Christi 646. Februarij 21. quo die eius vitam dabimus. Ita ergo ratio temporis describi ex hac vita potest.

[7] Regnum Austrasiæ obtinuit Chlotarius a morte Theodorici, cæsis huius filiis & auia Brunichilde an. Ch. 613. Sub huius initium S. Columbanus, [Chronologia vitæ SS. Magni & Tozzonis.] cum annum vnum egisset in monasterio Bobiensi, teste Iona in eius vita, moritur X. Kalend. Decemb. circiter annum 615. Ab huius obitu elapsis decem circiter annis moritur S. Gallus 16. Octobris, anno circiter 625. Triennio cōmoratus apud illius sepulchrū S. Magnus, cum S. Tozzone Campidonam, deinde in VValdenhosen, tandem ad Fauces peruenit anno forte 629. Extruitur monasterium, abit B. VVichterpus ad B. Pipinum, impetrat monasterio priuilegia. Moritur B. Pipinus an. Ch. 646. Elapsis vero a primo aduentu SS. Magni, & Tozzonis ad Fauces annis viginti quinque moritur S. VVichterpus Episcopus, eiq; subrogatur S. Tozzo anno circiter 654. Verum quomodo tunc a Pipino Rege ad Pontificatus honorem dicitur perductus, cum B. Pipinus de Landis octo annis prius obierit? Temere fortaßis Pipini hic repetitum nomen, eiq; adscriptum, quod vel Grimoaldus eius filius, vel ipse S. Sigebertus Rex curarat. Anno 655. 6. Septembris moritur S. Magnus, quo anno littera Dominicali D. sextus Septemb. incidit in diem Dominicum, quo obiisse scribitur. Post huius discessum vixit S. Tozzo annos quinque, menses tres, adeoq; hoc die obiit anno circiter 661.

[8] Vitam S. Magni nuper edidit auctam Martinus. Abbas Fussensis, ex qua decerpsit suam de SS. Magno & Tozzone narrationem Raderus noster in fine tom. 4. Bauariæ sanctæ. [Recentior vita S. Magni.] epitomen vitæ vtriusque edidit Carolus Strenghelius in Monasteriologia, cum de Faucensi S. Magni monasterio agit.

VITA
Ex Actis S. Magni decerpta.

Tozzo, Episcopus Augustanus (S.)

Ex vita S. Magni.

CAPVT I.
SS. Tozzonis & Magni societas. Iter Campidonam.

[1] Agnoaldvs & Theodorvs a prostrauerunt se simul in orationem, [S. Magno & Theodoro iter inituris,] Domini misericordiam implorantes, vt disponeret iter illorum secundum suam voluntatem partibus Orientis; ne quasi fraudulenter abscedentes beati Patris corpus relinquerent: memores prophetiæ B. Columbani, qui dixit venturum fore B. Magnoaldum in eremo Orientali, ad fontes b Alpium Iuliarum, vbi B. c Narcissus Episcopus Tolesanæ ciuitatis iussit diabolo draconem interficere, quando S. Afram conuertit ad fidem. Sequenti vero nocte per visionem B. Magnoaldo demonstratum est, vt fiducialiter pergeret, Domini adminiculum sibi semper nosset adesse. Facto igitur mane iterum orationibus attentius exorati sunt, vt Dominus eis demonstraret viam & iter commodum, quomodo vellet eos illo ire.

[2] Adueniente ergo meridie Presbyter quidam ex ipso d pago aduenit, Tozzo nomine, qui iam auditam habebat famam B. Galli, & ideo caussa orationis veniebat ad sepulchrum eius, [occurrit S. Tozzo cum cereo miraculose ardente,] ferens ardentem e cereum in manu eius. Quem cereum miro modo illuc attulit, scilicet vt quando nocte proficiscebatur cereus ardebat, & nullo modo a vento extingui poterat: die autem veniente, lux ab ipso cereo per se illico subtracta est. Cumque viderent eum B. Magnoaldus & Theodorus venientem, cereum quippe per ardorem minime minui admirati, obuiauerunt ei, & interrogauerunt, vnde veniret. At ille per ordinem exposuit vnde erat, & quomodo ei reuelatum fuerit, vt visitaret sepulchrum S. Galli, imo eos quos inueniret velle proficisci partibus Orientis, recto itinere duceret eos, vsque dum ad locum desideratum venirent. Illi hȩc audientes prostrauerunt se in orationem, Domino gratias referentes, qui talem ducem eis ostendere dignatus est, [dux eis diuinitus datus.] vt neque per angustam viam eos errare permitteret. Et tunc demum susceperunt Presbyterum, deosculantes eum, duxerunt in ecclesiam ad sepulchrum B. Galli: factaque oratione, duxerunt eum in hospitium suum, tribuentes ei, prout poterant, necessaria; & conuiatorem eligentes.

[3] Sicque præfatus Presbyter pernoctans cum eis, orto mane orantes coram sepulchro B. Galli, & benedicentes Deum, atque valedicentes Fratribus, qui ibi erant, simul profecti sunt, arripientes iter iuxta lacum Brigantium, vsque ad locum, qui dicitur f Brigantia, ibique morati sunt dies duos. Tunc illis ibi commanentibus, cæcus quidam, obuius B. Magnoaldo, [Transeunt Brigantiam,] ab eo visum recepit … secutusque est eos cæcus, Domino gratias agens de recepto visu: comitaturque cum eis dux itineris Presbyter præfatus nomine Tozzo.

[4] Venerunt itaque post aliquot dies ad locum qui vocatur g Campidona, vbi repererunt oppidū valde famosum, sed in toto desertum. [veniunt Campidonam.] Tunc interrogauit B. Magnoaldus Presbyterum, quomodo ille locus vocaretur, vel fluuius, qui ibi defluebat. Ille respondit: Locus iste ab incolis terræ huius sæpissime visitatur, & vocatur Campidona, sed non sunt ausi saltem vna nocte hic manere propter diuersa genera vermium, qui hic sunt. Fluuius vero vocatur h Hilara quod non est, quia multos homines conturbat propter velocissimum cursum suum, eosque potius in mœrorem vertit, quam in lætitiam. Nos autem oportet velocius transire, ne vermes hic nos esse sentiant; quoniam si senserint, magnum impetum facient super nos ad deuorandum. Plurimos namque homines, qui caussa venationis huc venerunt; deuorauerunt, non permittentes eos saltem vna nocte hic iacere. …

[5] Dum Magnoaldus, & Theodorus orarent, egressus est foris de oppido i vermis magnus, qui dicitur boa, & impetū faciens super beatos viros, iacentes in oratione. Presbyter ergo Tozzo, [Boam interficiunt.] qui eos ducebat, videns eum, exclamauit voce magna, dicens: Heu mihi quod huc vos adduxi. Et in fugam versus, & cum eo qui cæcus fuerat, festinabant ad arborem, vt se liberarent. Itaque B. Magnoaldus & Theodorus confisi de Dei misericordia, surrexit Magnoaldus Theodoro orante, & faciens signum sanctæ crucis coram se, arripiensque k cambuttam, quam a B. Gallo acceperat, & crucem quam secum portabat, perrexit in occursum vermis, & dixit: Impero tibi in nomine Domini mei Iesu Christi, vt hic iaceas, & diabolus, qui in te latitat, ipse te interficiat, adiuratus per Deum viuum & verum. Et cum hoc dixisset, percussit eum cum cambutta in caput, & statim crepuit medius, & mortuus est: ceteri vero vermes, qui in oppido & circa oppidum ipsum morabantur, omnes in fugam versi sunt, & nusquam comparuerunt. Sicque mundatus est locus, & morati sunt ibi vnam hebdomadam, Domino gratias referentes, qui eos exaudire dignatus est.

[6] Tozzo autem, vt vidit eos ambos incolumes esse, descendens de arbore ad quam fugerat, & cum eo qui cæcus fuerat, prostrauerunt se ad pedes eorum. Et ait Tozzo: Vere Dominus est in loco isto, qui B. Magno tantam gratiam contulit, vt cum sua cambutta tale signum inauditum faceret. Nunc ergo fiducialiter ducam vos per deserta & angusta loca, vsque ad locum quem electum habetis ad manendum, quia video tantam a Deo vobis concessam potestatem, vt per vestra merita diuersa hæc loca purificentur, & quæ nunc sunt inhabitabilia, Domino annuente habitabilia efficiantur. Respondens B. Magnus dixit: Præsentem hebdomadam hic manemus, & ædificemus oraculum paruulum, vt discat populus terræ istius, [Sacellum erigunt.] qualem misericordiam eis Dominus conferre dignatus est in loco. Manseruntque ibi ipsam hebdomadam. Tozzo vero cucurrit per vicina loca sibi cognita ad homines, qui ibi morabantur, & diffamans hoc signum. Venerunt ad illum locum, attulerunt alimoniam sufficienter, nimis valde admirantes de tanta virtute Dei. [Multos cōuertunt.] Et plurimi per prædicationem B. Magni ad fidem conuersi, & baptizati a Presbytero Tozzone, & Domino gratias agentes, manserunt ibi colentes terram illam & construentes cellulam simul cum B. Magno & Theodoro. Transactis tribus diebus illis pernoctantibus in oratione, die vero laborantibus.

[7] Cum vero tertia nocte aurora diei surgentes celebrare vellent matutinales laudes, subito dæmones in aere volantes, [Dæmones fugant.] eiulantes cum magno strepitu & fremitu voces emittentes, quasi impetum supra Tozzonem Presbyterum facientes, clamabant: Tu inimice senioris nostri, & noster, vt quid induxisti virum istum cum socio suo in locum istum, vt & nos, & membræ nostra, per quæ multas animas lucrabamur a loco isto euellit? Magister autem illorum semper nos cum suis maleficiis, sicut & iste inuocato nomine Domini vincere consueuit. Iste vero non solum nobismetipsis, verum etiā in membris nostris cum terribili nomine Adonai victos habet & expulsos. Hoc audiens præfatus Presbyter Tozzo, tremefactus, tamen muniens se signaculo sanctæ crucis, festinus perrexit ad virum Dei, & indicauit illi, quæ viderat & audierat . . . . . Porro ex illa die imperio S. Magni tam pleniter abscesserunt, & in fugam versi sunt, vt postea ibi non comparerent. Et sic factum est, vt ab illa die omnes homines in illo loco tranquille habitare permissi sint.

[Annotata]

a Triennio post obitum S. Galli, violato & fracto ab impiis Ducibus eius sepulchro; sed a Bosone Constantiensi Episcopo restituto.

b Ab aliis quoque scriptoribus varia Alpium iuga Alpes Iuliæ appellata sunt, cum proprie sic dictæ sint, [Alpes Iuliæ.] quæ aliis deinceps Venetæ & Pannonicæ, per quas e Pannonia in Venetiam patebat transitus; quas ideo Iulius Cæsar munisse præsidiis traditur, vnde & nomen adeptæ. De iis Tabulæ itinerariæ: Aquileia. Fonte Sontij. Fluuio Frigido. In Alpe Iulia. Longatico Nauporto. Emona. Ast hic Rhæticæ intelligi Alpes debent, quarum ea pars quæ vallem Lyco amne irriguam claudit, vbi Faucense monasterium, Heluetiæ (vbi S. Galli cœnobium) Orientalis est.

c Colitur S. Narcissus 18. Martij & 29. Octobris, non Tolosanæ vrbis, aut Toletanæ, sed Gerundensis in Hispania Tarraconensi Episcopus. De eo, & dracone, cuius hic mentio fit, agemus in historia conuersionis S. Afræ 5. Augusti.

d Pagus hic, vt sæpe alibi, regionem vel tractum terrarum significat.

e In imaginibus Sanctorum Augustanorum, & Bauaria sancta Raderi pingitur cum cereo, aut face, ad quam ita idem lusit Raderus:

Tozo facem gestat, quam flamina nulla fatigant:
      Nec potis est vndis obruta flamma mori.
Miratur Nereus, stupet Æolus. Imperat ergo
      Fax, Tozo, ventis, fax tua, Tozo, mari.

f Itinerario Antonini conformia, in quo ita instituitur iter: Arbore felice. Brigantia XX. Vemania XXIV. Campoduno XVI. [Arbona.] al. XV. Est Arbor felix oppidum Heluetiorum ad lacum Brigantinum, vulgo Arbona, haud procul oppido S Galli. Brigantia vero, [Brigantia.] vel Brigantium, vulgo Bregenz, vbi fluuius cognominis in lacum influit, limes Heluetios inter ac Vindelicos. De lacu agunt, Strabo lib. 7. Solinus cap. 24. Plinius lib. 9 cap. 17. Ptolemæus lib. 2. cap. 12. aliiq; plurimi.

g Campodunum Antonino; Straboni Καμπόδουνον; Ptolemæo, Καμβόδουνον; in tabula Cambodunum; in Notitia Imperij Cambidunum; [Campidona.] Germanis Kambtē, siue Kampten; Campidona & Campidonum posterioris æui scriptoribus, a Kamb flumine, cui appositum, nomen duxit. De magnifico ibidem ordinis Benedictini extructo monasterio agunt, Bruschius de monasteriis Germaniæ; Crusius par. 1. Annal. Sueuorum lib. 12. cap. 2. & in Paralipomenis cap 19. Carolus Stengelius in Monasteriologia, & alij.

h Hilara, aliis Ilarus, fluuius est Sueuiæ, ex Alpibus ortus: cui ad Campidonam Cambus miscetur. [Hilara fl.] De velocissimo eius cursu silet editio Canisij, & Goldasti.

i Goldast. serpens. MS. S. Maximini: vermis magnus, cui vocabulū erat a vocis sono Boas. Subinde vermus dicitur in ed. Canisij. [Boa.] S. Hieronymus in vita S. Hilarionis ait, dracones miræ magnitudinis Boas vocari, quod boues glutire soleant. Isidorus lib. 12. Originum, siue Etymol. cap. 4. a boum populatione nomen inditum asserit. De bois, seu draconibus Vindeliciæ & Rhætiæ consule M. Velserum num. 90. ad historiam conuersionis S. Afræ. De bois quoque in genere agunt Mathias Bucklener lib 6. thesauri historici an. Ch. 49. Rosvveydus ad vitam S. Hilarionis, Gesnerus lib. 5. de natura animalium, Claudius Salmasius in Solinum, aliiq;.

k Eam S. Columbanus moribundus mitti S. Gallo iusserat; attulerat Bobio S. Magnus. In editione Goldastina camboca dicitur. [Cambuta.] De ea VValafridus in vita S. Galli: Qui & baculum ipsius, quem vulgo cambotam vocant, per manum Diaconi transmiserunt.

CAPVT II.
S. Tozzonis pastoratus in VValdenhouen.

[8] Campidona profectus est B. Magnus, accepto secum conuiatore & duce itineris Tozzone Presbytero, relinquens cum Theodoro cæcum, qui visum receperat. Itaque cœpto itinere, transitoque fluuio, perrexit recto tramite, sicut cum viator ducebat: sicque venerunt ad locum, qui vocatur a Eptaticus, & inuenerunt ibi Episcopum sanctæ Augustæ Vindelicensis Ecclesiæ, nomine b VVichterpum. Tozzo igitur, propter notitiam quam in Episcopo habebat, [S. VVichterpum Episc. Augustanum cōueniunt.] præcessit B. Magnum, venitque ad præfatum Episcopum, & narrauit ei omnia de sancto viro, quæ viderat, & audierat. Præfatus autem Episcopus interrogauit, de qua origine esset. Et respondit Presbyter: Domine, sicut audiui a Theodoro, qui nunc est relictus ad Campidonam, de Hibernia prouincia est ortus. Vt autem audiuit Episcopus eius famam bonam, suscepit eum benigne, cœpitque cum eo loqui atque cum honore fouere: & moratus est cum eo paucos dies . . . . Acquieuit autem verbis illius, & dedit ei solamina ciborum, præbens ei conuiatorem Tozzonem Presbyterum, & duces itineris, qui eum perducerent ad locum a Deo sibi destinatum.

[9] Cumque venissent ad locum qui vocatur c Caput equi, iacebat ibi in vno loco angusto draco magnus, qui non permittebat vllum hominem per illam viam transire, neque equum, & idcirco vocatus est ille locus Caput equi, quia omnes venatores reliquerunt ibi caballos suos, & pedestres ibant, quocumque poterant ad venandum. Cum ergo B. Magnus iam prope ipso loco esset, [Draconem interimūt.] dixit ad Tozzonem Presbyterum: Frater, construamus hic nobis tabernaculum hac nocte manendum, & oremus Deum vt expellat præsentem membrum diaboli ab isto loco, atque aditum permittere dignetur nobis ad properandum. Fecerunt itaque vt imperauerat, & manserunt ibi. In tota autem nocte illa non cessauit B. Magnus orare, & Domini misericordiam implorare, vt draconem subuertere dignaretur. Circa vero mediam noctem surgens B. Magnus dixit ad Tozzonem: Mitte mecum hominem, qui me ducat ad locum, vbi draco iacet. Respondit Tozzo: Timeo igitur si te illuc adduxero, ab eo deuoreris. Ad hæc vir sanctus: Si Deus pro nobis quis contra nos? Iuit, interfecit. Vt viderunt autem draconem interfectum, descenderunt ad rupem, de qua idem draco impetum facere visus est super sanctum virum; Presbyter Tozzo dixit: Gratias tibi agimus, Domine, qui nobis talem virum, & tam magnum ostendere dignatus es, vt per merita sua ista loca purificentur, efficianturque d habitabilia, quæ ante erant inutilia.

[10] Facta vero oratione transierunt illum angustum locum, & venerunt per viam iuxta Licum flumen ad e locum speciosum qui non habebat nomen, erat tamen planities bona. [Perueniūt in VValtenhofen:] Habebat autem B. Magnus Diaconus pendentem in collo Crucem, in qua continebantur reliquiæ beatæ Dei genitricis Mariæ, & de ligno sanctæ Crucis atque sanctorum Martyrum Mauricij, & sociorum eius, necnon beatorum Confessorum Columbani & Galli. Inuenit ergo f supra præfatum flumen locum valde honestum & formosum, in quo loco a littore præfati fluminis spatio quasi cubitis 30. inuenit arborem stantem pomiferam valde decoram, suspenditque cruciculam in ipsa arbore, & vocauit Tozzonem Presbyterum, atque prostrauerunt se coram crucicula in orationem. Tum vir venerabilis B. Magnus huiusmodi preces emisit: Domine Iesu Christe, qui pro salute generis humani de Virgine nasci & mori dignatus es, ne despicias deprecationem meam, sed permitte nos construere in hoc loco oraculum in honore genitricis tuæ; & præpara hic habitationem tuis seruitiis aptam. Finita vero oratione, cœperunt construere fundamentum, & ædificauerunt ecclesiam. Qua constructa, inuitauerunt VVictherpum Episcopum vt veniret, & eam Domino & S. Mariæ dedicaret. [ibi exstruunt sacellum, cui præficitur S. Tozzo.] Venit ergo præfatus Episcopus ad illum locum, admirans valde quomodo illuc venire possent, nisi per gratiam Dei, & dedicauit ecclesiam in honore Dei genitricis Mariæ & S. Floriani Martyris Christi, & sic administrare cœperunt ad laudem Christi in illo loco diuina officia. g Igitur cum fama virtutum, quas Dominus per beati Confessoris sui merita pie quærentibus exhibere dignatus est, vt longe lateque circumpositorum mulceret aures populorum, cœperunt vndique alacri deuotione ad tanti Patris suffragia postulanda concurrere, eumdemque locum ob suæ dignitatis memoriam Cellam S. Magni nuncupare, & multiplicibus substantiæ seu possessionum amplificare donariis.

[11] Cumque res hac largitate fidelium accidissent collatæ, [Abit S. Magnus ad Fauces:] secessit vir beatus propter multitudinem populorum, & perrexit ad vicina loca, quæ vocantur Fauces, quatenus ibi familiarem locum Domino annuente sibi construeret ad manendum, relinquens præfatum Presbyterum Tozzonem in ecclesia S. Mariæ populum illuc venturum custodiendum, vocauitque ipsum locum Synagoga, id est congregatio, populorum. Iuit S. Magnus, ac mox auditis querelis dæmonum expostulantium se vndique ab eo effugari, festinus rediit ad ecclesiam S. Mariæ, quam construxerat; narrauitque Tozzoni Presbytero omnia quæ audierat in illo loco. Cumque voluissent vespertinum tempus psallere, auditæ sunt diræ voces dæmoniorum per montium summitates, quasi discedentium eiulatus cum terrore profusi. Et hæc audientes serui Dei prostrauerunt se in orationem Domino laudes & gratias persoluentes, qui eos liberare dignatus est de terrore malignorum spirituum. [erigit sacellum.] Sequenti vero die B. Magnus cum Presbytero Tozzone regressus est ad præfatum locum, & ibi construere cum adminiculis suorum cœperunt oraculum paruissimum, accersitusque est a Tozzone VVichterpus Episcopus, & dedicauit ipsum oratorium in honore Domini nostri Iesu Christi, sub nomine sancti Saluatoris.

[Annotata]

a Radero Heptaticum dicitur. pagus in Boica, inter Landspergam & Schongauiam, oppida Lyco fluuio adiacentia, situs. De eo pluribus ad vitam S. VVichterpi 18. Aprilis, & B. Herlucæ Virgin.

b Aliis Wichterpus; in edit. Goldast. Wichpertus dicitur; Demochari Victerbus, & Victerpus.

c Radero Græca compositione Hippocephalum, Germanis Rosshaupten. Pagus est ad Lycum in Sueuia.

d MS. S. Maximini, habitacula.

e Stengelius in hoc loco extructum putat monasterium Faucense. verum qui potest, cum infra dicatur, relicto hic S. Tozzone, [VValtenhofen.] perrexisse ad loca vicina quæ vocantur Fauces? quæ desunt in Goldastino exemplari, quo forte vsus. Melius Raderus hunc locum non procul a flumine Lyco in Bauaria situm putat; initio cellam S. Magni, deinceps Waltenhofen vocatum, parœciam etiam hodie esse, cui Decurio Sacerdotum præsit. Ibi, dum in Episcopum Augustanum fuit assumptus, Pastorem egit S. Tozzo, ideoq;, vt in prolegomenis dictum, a Bruschio, Cratepolio, Radero, aliisq; dicitur ex parocho VValtenhofensi Episcopus Augustanus.

f MS. S. Max. iuxta. De hoc loco, & monasterio ibidem a S. Magno extructo, plenius ad eius & S. VVicterpi vitam. Est id situm ad confiniatrium prouinciarum Tirolis, Bauariæ, & Sueuiæ cui annumeratur.

g Colitur S. Florianus 4. Maij.

CAPVT III.
Episcopatus S. Tozzonis. eiusdem, & S. Magni mors.

[12] Cvmque transissent viginti quinque anni, & Dominus illum locum per merita tanti viri sublimare dilatareque dignatus est, [S. Tozzo fit Episcopus Augustanus.] VVichterpo Episcopo defuncto XIV. Kalend. Maiarum, Tozzo per electionem B. Magni ad Pōtificatus honorem a a Pippino glorioso Rege iam in vltimis suis diebus deductus est. Sed finitis viginti b sex annis beatus Pater ægrotare cœpit, atque infirmitate febrium languescere; misit ergo ad Theodorum sodalem suum qui tunc temporis in Campidonense cellula morabatur, & accersiuit eum vt acceleraret, atque eum visitaret, & sua visitatione refoueret fidissimum amicum. Audiens hoc Theodorus commotione maxima de inualitudine tanti viri, animoque mœsto celeriter partes in illas profectus est, sumens secum prout poterat ea quæ in infirmitate laboranti nouerat congruere.

[13] Veniens autem ad præfatam cellulam, inuenit beatum virum maxima infirmitate detentum. [Inuisit S. Magnum moribundum:] Et misit celeriter ad Tozzonem Episcopum, intimans ei vt acceleraret, & tantum Patronum, prius quam ab hac luce seculari discederet, visitare veniret. Cum audisset igitur hoc præfatus Episcopus, velociter partes in illas profectus est, & peruenit ad cœnobium beati viri. Cumque magnus Patronus in infirmitate maxima laborasset, videns eum Tozzo Episcopus, cœpit flere, & dicere: Heu, heu, Pater amande! heu Doctor egregie! in his periculis quasi orphanum me dimittis? Ad hæc beatus vir Magnus inquit: Noli flere, venerabilis Præsul, quia me in tot mundialium perturbationum procellis laborantem conspicis: quoniam credo in misericordia Dei, quod anima mea in immortalitatis libertate sit gauisura; tamen deprecor, vt orationibus tuis sanctis me peccatorem & animam meam non desinas adiuuare.

[14] Inter hæc verba B. Magnus per dies c tredecim laborans, [mortui animam cælo receptam intelligit.] expletis 26. annis morationis suæ in illo cœnobio, ætatis vero suæ annis 73. in die sancto Dominico, & in VIII. Idus Septemb. commendans se Domino & venerabili Pontifici in senectute bona, circa horam nonam diei ipsius Dominici, sanctam animam Deo reddidit, de huius vitæ liberatus ergastulo. Flentibus autem Episcopo & Theodoro coram lectulo eius, audita est vox: Veni Magne, veni suscipe coronam, quam tibi Dominus præparatam habet. Audita ergo hac voce, dixit Tozzo ad Theodorum: Cessemus flere frater, quia potius nos oportet gaudere de anima eius in immortalitate sumpta in hoc signo audito, quam luctum facere. Sed eamus ad ecclesiam, & pro tam carissimo amico salutares hostias Domino immolare studeamus.

[15] [Corpus sepelit.] Finito itaque fraternæ commemorationis obsequio inuenerunt ambo sarcophagum optimum lapideum, a quodam Duce antiquis temporibus, nomine Abuzaco, constructum, qui & ipsum castrum construxit, & a suo nomine similiter Abuzacum vocauit. Sed non fuit in ipso sarcophago positus, neque sepultus quisquam. Purgato ergo ipso sarcophago, assumpserunt sanctum corpus, [Theodorus scribit vitam S. Magni, iubente Tozzone.] & recondiderunt in loco, vbi Pater ipse sibi oraculum construxerat, & cooperuerunt humo; ponentes eius vitam in capite suo scriptam, virtutibusque plenam, sub auctoritate Theodori, ita: Ego itaque Theodorus monachus ex monasterio S. Galli, iussu Tozzonis Episcopi, d sicut a Theodegiselo monacho S. Columbani de tanti viri conuersationibus simul cum B. Columbano comperui, & oculis meis ipse vidi, & auribus audiui, seu postea quam me reliquit in cellula Campidonense, sicut postea a præfato venerabili Episcopo Tozzone de virtutibus eius didici plurima, sed non omnia, in pyctatio meo scribere curaui, & ad caput eius posui reconditum in sepulchro, &c.

[16] e Vir ergo venerabilis Episcopus Tozzo, post obitum beati patroni Magni, prout potuit ipsum cœnobium semper cum suis custodibus custodiuit, secundum facultatem loci regens, & gubernans, atque disponens ea, quæ ad ipsum monasterium iure pertinere debebant, custodiens sanctum corpus cum Clericis & officiis diuinis, atque luminaribus vsque ad obitum suum. [Moritur S. Tozza. 16. Ianuarij.] Qui permanens post discessum B. Magni in Episcopatu annos quinque, & menses tres, XVII. Kal. Febr. vitam secularem finiuit, tradens ante obitum suum hereditatem suam ad sepulchrum B. Magni cum firmitate, & adstipulatione secundum f legem Alamannorum, sepultusque a Clero suo est Augustersæ sub testimonio in eadem hereditate.

[Annotata]

a Monuimus supra, hic mendum videri.

b Ita Goldast. & MS. S. Maxim. & melius. Canisij editio viginti quinque.

c MS. S. Max. sedecim.

d Hæc ita breuius in Goldastino: sicut a Theodegisilo monacho S. Columbani audiui, & postea ipse oculis meis vidi, & auribus audiui, seu postquam me reliquit in cellula Campidonensi; plurima, sed non omnia, in pyctatio meo scribere curaui. [Pittacium.] in epitaphio dicitur in edit. Canisij; in MS. S. Max. pitatio. De pittacio, vel pyctacio, vide Rosvveydi Onomasticon in vitas PP. Significat panni frustulum, & per similitudinem, indiculum membranaceum vel chartaceum.

e Hinc incipit Ermenrici supplementum, a quo & præcedentia videntur interpolata.

f Lex Alamannorum edita est tom 2. rerum Alamannicarum, ex bibliotheca Goldasti, & a Lindebrogio in Codice antiquarum legum.

DE B. IOANNA VIRGINE BALNEIS IN ITALIA.

[Praefatio]

Ioanna, ord. Camaldulensis Balneis in Italia (B.)

[1] Ioannam Virginem ordinis Camaldulensis testatur Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, nondum quidem collegio sanctarum Virginum adscriptam; eius tamen natalem hac die Sedis Apostolicæ permissu celebrari. De ea idem Ferrarius in generali catalogo Sanctor. [B. Ioannæ natalis,] Balneis in Æmilia B. Ioannæ virginis monialis Camaldulensis. Arnoldus VVion: Balnis S. Ioannæ sanctimonialis ordinis Camaldulensis, in cuius transitu campanæ sine humano adiutorio sonuere. Idem habet Dorganius, & Menardus, nisi quod hic Beatam vocat, non Sanctam. Iidem I. [Translatio.] Maij eius Translationem, de qua infra, ita referunt: Eodem die Balnis translatio S. Ioannæ, ordinis Camaldulensis.

[2] Balneum vero oppidum describit Leander in Romanula: Vlterius secundum Sapin ad oppidum via fert D. Mariæ in Balneo, [Balneum oppidum.] dextræ amnis ripæ imminēs, ita cognominatum ab aquarum medicatarum tam potu quam lotione ad multas infirmitates salubrium balneis quæ hic sunt, & a Facio commemorantur:

Ad pedem Alpium quemdam in balneo vidi
Muro cincto, ac lapidibus in eo fixis,
Qui noctu aliis magno compendio sunt.

Castellum est satis lautum. Non procul hinc fons Sapis in Alpium radicibus sequitur. Vallis per quam fluit perpulcra est & colonis frequens: vicos habet plurimos, nominatimque perhonestum D. Petri in Balneo, mille passibus ab oppido D. Mariæ. Quondam hæc tota vallis Comitum, qui a Balneis & Iaciolo nominabantur, possessio fuit: at nunc fere ditionis Florentinæ est. Hæc ille. Sapis vulgo nunc Sauio dicitur, atque inter Rauennam & Ariminum in mare Adriaticum influit.

[3] [Vita B. Ioannæ.] Vitam B. Ioannæ geminam, breuem vtramq, damus. Priorem Italice scripsit Siluanus Razzius to. 1. de feminis sanctitate illustribus: alteram edidit Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, ex monumentis Ecclesiæ Balneensis, & Antonij Florentini historia Camaldulensi, necdum nobis visa.

VITA
Italice scripta a Seraphino Razzio.

Ioanna, ord. Camaldulensis Balneis in Italia (B.)

Ex Seraphino Razzi.

[1] Qviescit B. Ioannæ corpus in æde sacra abbatiæ S. Mariæ in Balneo. [Balneum oppidum.] Celebre id oppidum est, quod illuc vis ingens hominum omnis ætatis ac sexus, æstiuo tempore confluat, remedium, ex medicorum consilio, aduersus morbos petitura a balneis salutarium, quæ isthic scaturiunt, aquarum.

[2] Contendunt Balneenses, beatam hanc virginem isthic progenitam fuisse, [B. Ioannæ patria:] atque a prima ætate castimoniam Deo deuouisse ac monacham factam in cœnobio S. Luciæ, quod tunc haud longe ab oppido remotum erat. Alij natam asserunt in pago qui Fons-clausus dicitur, ac prope distat a pago S. Benedicti in Apenninis iugis, Danti poëtæ memorato; atque inde profectam, religiosæ vitæ in S. Luciæ cœnobio se dedidisse. [Cant. 16. de Inferno.]

[3] Vt vt sit, cum isthic annos complures sancte vixisset, multaque eximiæ sanctitatis argumenta edidisset, [sanctitas miraculo comprobata:] (quæ tamen tradita litteris non sunt, aut certe exciderunt, solum id fama a maioribus tradita retinente, sanctam feminam fuisse) id demum in morte diuinitus consecuta virtutis publicum testimonium est, quod campanæ omnes eius loci sponte sua, nemine mortalium impellente, sonuerunt. Oppidani ergo qua potuerunt maxima animi pietate, atque exequiarum splendore, corpus eius in arcam lapideam condiderunt.

[4] Verum euerso deinceps monasterio (quod post eius mortem B. Ioannæ fuerat vocitatum) translatum est sacrum corpus ad ecclesiam ipsius oppidi (quæ hodie abbatia est) intra eamdem inclusum capsam, [traslatæ reliquiæ.] cui insculpta crux, & characteres quidam, annum, quo e vita excessit, exprimentes, nempe millesimum. Sed quod minus ij clari ac distincti sint, existimant alij annum iis 1105. significari. Illud certe constat corpus eius, vti Diuorum exuuiæ solent, solenniter translatum anno 1287. dedicatumque illi altare a Guilielmo Aretij & Iacobo Ciuitatis Castelli Pontificibus, Kalendis Maij. Inuitarant octiduo ante ambo illi vicinos omnes ad eam trāslationem ac dedicationem, nominatim Gerardum tunc eremi a Camaldulensis Priorem. Extat eorum Latina epistola. Neque hæc ab iis acta fas est arbitrari, nisi legitime prius explorata probataque Ioannæ sanctitate.

[5] Profitentur Balneenses multa se diuinitus eius meritis beneficia consecutos: [Pestis illius ope depulsa.] fidemque faciunt complura ad sepulchrum suspensa anathemata. Anno 1506. die 20. Augusti, noua ei capsa fabrefacta, nouumque extructum sacellum, cum hac inscriptione: Divæ Ioannæ ob patriam a peste vendicatam oppidani vrnam hanc erexervnt. et hvc translata iacet. b

[Annotata]

a Balneensi oppido vicinæ.

b

Testatur VVion in corona sacelli legi: Pro gratitudine beneficij, B. Ioannæ dicata Sepulchro vero eius a Petro Delphino Generali Camaldulensium perpetuo vltimo carmen hoc appositum:

Virgo beata iacet tumulo hoc præstansque Ioanna.

ALIA VITA EX PHIL. FERRARIO.

Ioanna, ord. Camaldulensis Balneis in Italia (B.)

[1] [B Ioannæ patria,] Ioanna ex pago agri Balneensis, qui Fons-clausus appellatur, orta, in monasterium monialium S. Luciæ inter Conuersas recepta, obedientia maxime & humilitate refulsit. [virtutes,] Cuius Deus sanctitatem miraculis comprobauit. Cum enim illa diem obiisset, tympana ecclesiarum Balnei nullo pulsante sonabant. Quo miraculo Clerus & populus Balneensis commotus, [miracula a morte.] corpus illius solemni pompa elatum in ecclesia maiori condidit, multis post mortem subsecutis miraculis.

[2] Cum enim Balneum peste maxime affligeretur, vbi B. Ioannæ sacellum populus publico voto adstrictus extruere pollicitus fuisset, illico lues illa cessauit. [Pestis extincta.] Extructo autem sacello, ara ei dedicata, cum hac inscriptione: D. Ioannæ ob patriam a peste vendicatam.

[3] Illud non silentio inuoluendum, quod cum quidam clam reliquiarum partem noctu abstulissent, in suam ipsorum patriam deferendam; [Reliquiarum fures puniti.] cum per totam noctem incedentes longe a Balneo distare se arbitrarentur, mane se ad Balneensis ecclesiȩ ianuam inuenere. Quare ea re perterriti, crimen confessi, brachium, quod abstulerunt, restituerunt. Obiit die XVII. Kal. Februarij anno post Christum natum 1105.

DE S. HENRICO EREMITA IN ANGLIA.

[Praefatio]

Henricus, Eremita in Anglia (S.)

An. ch. MCXX.

Philippus Ferrarius in nouo catalogo Sanctorum, S. Henricum Eremitam ita celebrat hoc XVI. die Ianuarij: In Northumbria S. Henrici Eremitæ. Prolixius elogium habet Martyrologium Anglicanum. Vitam damus ex Legenda Sanctorum Angliæ Ioannis Capgrauij.

VITA EX IO. CAPGRAVIO.

Henricus, Eremita in Anglia (S.)

BHL Number: 3806

Ex Io. Capgravio.

CAPVT I.
S. Henrici vita solitaria, abstinentia, patientia.

[1] Ex præclaro Danorum genere Henricus Eremita originem duxit. Est enim a Coket insula quædam in Orientali b Northumbriæ plaga, per sexdecim stadia infra Oceanum posita, a fluuio c Coket non longe decurrente nomen trahens, quæ magno antiquitus monachorū collegio pollebat. Cum autem ad annos adolescentiæ perueniens amicorum ductus consilio, [B. Henricus diuino monitu sponsam & patriā deserit.] vxorem ducere & matrimonio consentire moneretur; nuptiarum imminente die coniugalis copula a Domino per visum ei interdicitur: castum immaculatumque ab hoc seculo se custodire, atque ad insulam in Anglia, nomine Coket, diuinitus sibi paratam, seruiturus Deo cunctis diebus vitæ suæ, proficisci iubetur.

[2] Qui statim relictis omnibus parentibus suis, & amicis, & quæ in mundo habere videbatur; apud d Tynemutham viginti milliaribus a præfata distantem insula nauigio applicans, [In insula Coket viuit,] impetrato Prioris assensu insulam adiit: & ædificata parua ȩdicula in magna vitæ abstinentia Deo seruire cœpit; aliquibus annis per singulos dies panem exiguum & aquam gustans, ter demum in septimana cibum sumpsit: [eximia abstinentia.] & tribus os ad loquendum reserauit. Per quatuor enim ante obitum suum annos, hordeum molari lapide in farinam redactum, aqua conspersum, in massas rotundas formauit, sole desiccauit, & esuriem suam temperare consueuit.

[3] Cum enim peregrinationis gratia e Dunelmum proficiscens cymbam, [Flumen miraculose traiicit.] qua Were flumen transire posset, paratam non inueniret; fusa ad Deum prece, nauicula resoluto quo ligabatur funiculo, ab altera ripæ parte ad littus, in quo sedebat, applicuit: quam cum socio quodam intrans, sine remige confestim transductus est.

[4] Instigante totius mali incentore, maxima contra eum suæ carnis tentatio adeo inualescebat, [Patitur carnis tentationes,] vt mori mallet quam sic laboriose contra stimulos carnis reluctari. Monachus insuper insulæ curam habens, verba aspera, contumelias, & opprobria quotidie sibi inferre non cessabat. Immensam tamen eius humilitatem, sanctitatem, [& alienas iniurias.] ac deuotionem continuam, tandem admirans, pedibus eius prostratus, precibus ac lacrymis veniam suppliciter implorauit. Qui cum magna cordis lætitia eum a terra eleuans, quicquid in eum commiserat alacriter indulsit: & quasi vnanimes effecti, spirituali dilectione ex tunc coniuncti sunt.

[Annotata]

a Martyrol. Angl. Cochet.

b Maxime Septemtrionalis regni Angliæ prouincia, Scotiæ propinqua, vltra Vallum Picticum.

c Huius meminit Cambdenus in Ottatinis, & Coquedam, siue Coquet appellat.

d De hoc monasterio egimus 12. Ianu. in S. Benedicti vita qui illud ædificauit. Est Tina fluuius, ad cuius ostium situm est, Meridionalis Northumbriæ limes.

e Vrbs est Angliæ Episcopalis Dunelmum, Anglice Durham, vel Duresme; ad Vedram, siue VVere fluuium, de quo fuse diximus in vita S. Benedicti Biscopij 12. Ianuarij, qui alterum ad eius fluuij ostia monasterium ædificauit.

CAPVT II.
Constantia probata. prophetiæ donum.

[5] Inter hæc enim legati a parentibus & amicis ad eum missi rogauerunt eum, quatenus terram natiuitatis suæ, parentes, amicos, & patriam illico visitare dignaretur. Quibus ille nullatenus acquiescens, pro vita æterna & Christo patriam temporalem & cognatos cum mūdo penitus se reliquisse asserebat. [Ab amicis in patriam inuitatus,] Illi autem dicebant loca solitaria nonnulla ac deserta in terra sua magis apta, quæ voluntati eius exposita aduentum eius expectabāt. Ille enim naturali amore terræ suæ illectus nuntiis fauorabiles aures inclinans, & monitis fere acquiescens, in crastinum tamen quod Deo placeret se facturum promisit. In nocte vero sequenti multa in animo reuoluens, & quid sibi vtilius foret ignorans, ad crucem in eius oratorio erectam conuersus, cum lacrymis orare cœpit dicens: Domine Iesu Christe fili Dei viui, qui primi hominis ruinam gloriosi sanguinis tui pretio reparans, [diuinam voluntatem explorat:] a supercælestibus ad terram descendere dignatus es, & carnem sumens de virgine, hostiam pro redemptione generis humani obtulisti; te adoro, te inuoco, quatenus mihi peccatori & misero pietatis & miserationis tuæ non desit suffragium; & quod bonitati tuæ fuerit acceptum, temeritati meæ Spiritus tuus aspirare dignetur.

[6] [a Crucifixi imagine monetur, ne eat.] Hæc & alia illo cum gemitu & lacrymis prosequente, crucis imago in voces resoluta humanas respōdit, dicens: Dilecte mi, iam pridem in terra natiuitatis tuæ, cum decor mulieris & nobilitas tuam mentem alliceret, misericorditer a nuptiis reuocans, cæleste desiderium cordi tuo inserui. Ab illa enim die ad beatitudinem vitæ prædestinatus es æternæ, & in libro vitæ nomen tuum scriptum non delebitur in seculum. Viriliter age & confortetur cor tuum; in his quæ cœpisti perseuera; & loci huius solitudinem vsque ad finem vitæ tuæ nullatenus derelinquas. Cum enim hæc proferret imago, tamquam loquentis hominis labia moueri videbantur.

[7] Vir autem Dei cum lacrymis & gratiarum actione solo prostratus, iterato cœpit inuocare dicens: Domine Iesu Christe salus & redemptio mea, spes vnica mea, [Precatur vt nec volens possit discedere.] iube etiam vt nec volens ab hac insula discedam. Nec mora: vigiliarum & orationum instantia fatigatus cum sopori membra daret, confestim quasi gladij horrore percussus, vix inchoatum somnum interrumpere coactus est. Manibus vero ad genu iniectis, grauissima ægritudinis molestia ibi se tactum aduertit, [Fœtido vlcere laborat,] quæ de die in diem inualescens in vlcus maximum excreuit, & sanies quotidie inde non modica emanauit: interius demum computrescens fœtorem intolerabilem exhalabat. Proprio tamen labore viuens, & quotidiano operi insistens, agellum suum excoluit, terram non sine baculo sustentatus aperiens. Cumque operis instantia fatigatus aliquantulum respirare vellet a labore, lapidi insidens, genu morbidum contra solem exponebat. [vnde vermes scaturiunt;] Tunc putredinis sublatentis generatio praua, vermium videlicet copia, contra solis ardorem ad exteriora scaturire cœpit. Et cum in terram prorepentes caderent, recolligens eos dixit: Redite, redite, & immundam naturæ vestræ originem, [semper latus.] quæ vos hæreditabit, consumite. Dedit autem Dominus agriculturæ suæ in terra sterili fructus incredibilis incrementum: & quanto acrius & miserabilius vis ȩgritudinis inualitudinem corporis perurgebat, hilaris tamen & in omni tribulationis angustia Deo gratias agens semper permanebat.

[8] [Prophetiæ dono claret.] Vir enim iste non solum præsentia & prope posita, sed etiam futura & absentia diuinitus edoctus, videre & prædicere consueuit. Contigit enim vt monachus insulæ custos, oratorium eius ingressus, coram altari eum amarissime lacrymantem reperiret. [Fratris cædem absens cognoscit.] Cumque caussam tanti fletus inquireret, ait: Germanus & vterinus meus, malignantium sæuitia, in solo patrio interemptus est: indultumque est mihi a Domino, vt pro eius anima mihi liceat pœnitere. Idcirco per te, dilecte mi Domine, religiosis & laicis interitus fratris mei innotescat: vt eleemosynarum & orationum suffragiis adiutus, a pœna & peccati laqueis absoluatur.

[9] Cum enim die quadam naues mercibus onustas veloci transire cursu conspiceret, in proximo illis naufragium imminere astantibus prædixit. Numquid aspicitis, inquit, monstrum illud quod nauigantes insequitur? Illi vero mulieris effigiem post naues supra mare eminentem se videre fatentur. Ista, inquit, [Prædicit quibusdā naufragium.] in proximo mare concutiens, tēpestatem maximam excitans, naues, quas aspicitis, paucis euadentibus submerget. Nec mora: venti subito concitantur, fit fragor vndarum: tempestas valida inualescit; cuius impetu naues sabulo & scopulis illisæ & penitus confractæ, cum his quæ gestabant, per littora dissipantur.

[10] [Feminæ cuiusdam iurgium cognoscit.] Contulit ei quidam manutergium vnum: & elapsis aliquot diebus iterum venit ad eum, cui & ait: Num adhuc, inquit, sedasti iram coniugis tuæ, quæ tibi pro munusculo mihi collato molesta fuit? Ecce munus ipsū habeat sibi, dummodo tibi imposterum quieta fiat.

[11] [Multos de arcanis arguit,] Multos a remotis partibus ad ipsum accedentes, abdita sua & occulta eis obiiciens, tamquam oculis corporeis euidenter perspexisset, acriter arguere consueuit. Monachum quemdam de Tynemutham visitationis gratia ad illum accedentem, arguere cœpit, dicens: [monachū de crapula.] Caue tibi, Frater, vt circumspectius & magis sobrie tecum agas. Vide ne grauetur cor tuum in crapula & ebrietate, & Deum tuum offendas, sicut nuper temulentus offendisti. Designauitque ei locum & noctis horam quando crapulatus a potu turpiter se gessit.

CAPVT III.
Obitus, sepultura, miracula.

[12] [Moritur canentibus Angelis,] Cvm enim doloris ingrauescente molestia ægrotaret, solus in ædicula sua, nullius requisito adiutorio, diei algorem & noctis prolixæ fastidium transigebat. Et cum mortis hora appropinquaret, harmoniam miræ dulcedinis vocum, Te Deum laudamus, alternantium, vir quidam in aëre audiuit, donec hymni series penitus compleretur. [candela cælitus accensa.] Interim monachus sonitu tintinnabuli audito accurrens, funiculum eum tenentem, & super lapidem residentem inuenit, & candelam, quam ipse expers ignis ante mortem diuinitus accenderat, ardentem vidit. Cumque mortuus deprehenderetur, exuto quo induebatur cilicio, & corpore a vermibus & sorde aqua mundato, subito instar niuis resplenduit, nec cicatricis vestigium nec pristinæ ægritudinis in carnis superficie deprehendi potuit. [Corpus a morte splendidū.] Tantæ venustatis & splendoris erat facies eius, vt quasi alterata non posset agnosci; & dormienti magis quam mortuo multo similior apparebat.

[13] [Volentes corpus eius rapere, cælitus arcentur.] Monachi enim de Tynemutha, cum ad sepeliendum corpus eius congregati, ad monasterium suum transferre tentarent; parochiani vicini tantum amittere thesaurum formidantes, congregata multorum copia vim deferentibus inferre, & in sua ecclesia seruum Dei sepelire inito consilio nitebantur. Et ecce mare spatiosum nebulam subito euaporans, vmbras palpabiles & tenebras inducens, congregatum populum per inuia quo nesciebant oberrare coegit. Cumque in quadam ecclesia cum corpore serui Dei excubias celebrarent, [Apparet cuidam.] apparens vir Dei in somnis, vt in aurora cum corpore festinatam propter populum superuenientem arriperent fugam, cuidam admonuit. [Honorifice sepelitur.] Quo facto cum magno honore non longe a corpore a S. Osvvini Regis & Martyris, versus Meridiem in latere parietis arcuato sepelitur.

[14] Contigit enim adhuc viuente seruo Dei Sacerdotem quemdam infirmitate maxima depressum, quasi ad extremum vitæ spiritum deduci. Cumque velut exanimis decumberet, vidit vir Dei malignorū spirituum cateruam aspectu horribilem, [Dæmones a moribūdo arcet, appenso cū vitiis vnico bono opere.] ad rapiendam Sacerdotis animam paratam, totam domum, in qua languidus iacebat, circumuolantem. Et exurgens a cella sua, concito gradu ad domum infirmi properauit. Aspiciensque cuneos spirituum, interrogauit eos, cur sic pessimi conuenissent. Illi vero nimis improbe respondentes dixerunt: Vt animam huius, qui hactenus opera mortis compleuit, nobiscum illico ad infernum rapiamus. Tunc seruus Dei illis in virtute sanctæ Trinitatis præcepit, vt opera sua gehennæ digna sibi seriatim exponere maturarent. Qui horride conclamantes, multa facinora & innumerabilia delicta, eum accusantes, in medium protulerūt. Vir autem Dei opus quoddam virtutis, quod infirmus quandoque egerat, obiiciens, quæ dæmones improperauerant in statera iussit ponderari, bonumque illud exiguum omnibus obiectis malis in immensum plus in statera ponderauit. Dæmones autem perturbati nimis & per merita serui Dei quasi confusi, velut muscæ per aera euanuerunt. Ægrotus vero cito conualescens, miraculum vbique propalauit, & vitam suam in melius reformans, in timore Domini spiritum emisit.

[15] Quibusdam in mari nauigantibus & aeris ingruente intemperie, æquoris vnda ita commota est, vt omnibus mortem potius quam vitam minaretur. [Quemdam a naufragij periculo liberat.] Inter quos quidam viro Dei Henrico quondam familiaris & valde dilectus, deuotis clamoribus cœpit eum inuocare, dicens: O Domine mi, famule Christi, in cuius ministerio totiens desudaui, in tanto mortis periculo mihi subuenire ne differas. Et ecce mox assistens ei, in hæc verba prorumpens, dixit: Reuera tu mihi adhærens quondam placuisti familiariter obsequendo: impetraui ergo ab eo qui ventis imperat & mari, tuam & qui tecum sunt salutem. Sedatoque mari, ad portum optatum prospere peruenerunt.

[16] Correptus est vir quidam ab eo, quia quadragesimali tempore debitum subtrahens vxori, [Inconsulte ab vxore inuita a se continentem, arguit.] ab ea se continere velle disposuit: & secretum quod nulli indicauerat, vir Dei venienti patefecit, dicens: Quia thorum vxoris tuæ minus discrete contemnis, in loco contemptibili & sordido teipsum cito reperies. Nocte vero quadam expergefactus vir ille, reperit se nudum in stabulo fœtido infra equorum pedes reclinatum. Quem postea seruus Dei corripuit, quia a thoro coniugis suæ sine spiritualis consilio Patris abstinere præsumpsit. Dicebat enim non a Domino, sed immundo spiritu suggerente, temeritatis huius præsumptionem sibi nequiter accidisse: & ideo talis potestas spiritibus immundis super se data fuit, vt eum ad loca immunda sic dormitantem transportarent. Obiit autem seruus Dei Henricus anno Domini millesimo centesimo vicesimo, XVII. Kalendas Februarij.

[Annotatum]

a Celebratur S. Osvvini Regis & Martyris natalis 20. Aug. Translatio 11. Martij.

DE SANCTIS MARTYRIBVS BERARDO DE CARBIO, OTTONE PRESBYTERO, PETRO A S. GEMINIANO, ADIVTO, ACCVRSIO, ORDINIS S. FRANCISCI, IN MAVRITANIA.

An ch. MCCXX.

[Praefatio]

Berardus de Carbio, Martyr ordinis S. Francisci in Mauritania (S.)
Otto, Presbyter Martyr ordinis S. Francisci in Mauritania (S.)
Petrus de S. Geminiano, Martyr ordinis S. Francisci in Mauritania (S.)
Accursius, Martyr ordinis S. Francisci in Mauritania (S.)
Adiutus, Martyr ordinis S. Francisci in Mauritania (S.)

Ex Variis.

§. I. Martyrij locus & tempus.

[1] Scitvm illud Martini ab Azpilcueta Nauarri pronuntiatum commentar. in c. statuimus. 19. quæst. 3. §. 17. Regulam illam altissimam S. Francisci obseruantes ad vnguem & mentem auctoris, quosdam incruentos Christi Martyres videri. Nec desunt tamen etiam, qui fuso sanguine martyrij lauream tulerint, quamplurimi: [Martyres ex Ordine S. Frācisci.] nongentos supra numerat Vitalis ab Algezira Capucinus in Epilogo Franciscanæ familiæ, qua variis discreta reformationibus latißime patet. Ipsa initia auspicato consecrarunt qui in Mauritania, ipso superstite patriarcha Francisco, cæsi sunt quinque Heroes, Berardus de Carbio, Otto, Petrus a S. Geminiano, Adiutus, Accursius.

[2] Vitalem his Franciscus præfecerat, quem in Aragonia morbus stitit, & gloriosi triumphi, commilitonibus præparati, spe deiecit. [Hi quinque, qui & vnde.] Ab eo iussus præesse ceteris Berardus, vt Marcus Vlyßipponensis parte 1. Chron. Minorum lib. 4. cap. 3. auctor est. Erat Berardus, siue, vt alibi appellatur, Beraldus, vel Gerardus, ex oppido Carbio, siue Corbio, Comitatus Narniensis in Vmbria, ortus, adiunctus S. Francisco anno 1213. Eum Arabicæ, linguæ vtcumque peritum, concionatorem vero egregium fuisse VVadingus tradit in Annal. Minorum an. 1219. nu. 48. Solus Otto, qui aliis Otho, & Ottonus, sacerdotio erat initiatus, vt Pisanus lib. 1. Conformitatum p. 2. fruc. 8. & Marcus Vlyßipponensis testantur. Petrus a S. Geminiano, cognomen accepit ab oppido S. Geminiani ad Elsæ fluuij fontes sito in Thuscia, Senensis olim, nunc Florentinæ ditionis. S. Franciscum in eo oppido ad pœnitentiam mortales hortantem anno 1211. secutus erat, vt ad eum annum obseruat VVadingus num. 26. Diaconum fuisse Marcus asserit: quod in Hispanica Gallicaq; versione penitus omissum est; [Qui ex iis Sacerdotes.] in Italica mutatum. Frater Otto, inquit Marcus, fuit Sacerdos, F. Petrus Diaconus. Italus interpres: Fr. Otto & F. Petrus fuerunt Sacerdotes. Hanc versionem secutus est VVadingus. Arturus a Monasterio in Notis ad Martyrologium Franciscanum, præter hos, Berardum quoque Sacerdotem scribit. Adiutus, siue Adiutor, perperam Sabellico Auitus; & Accursius, vel Accurtius, Fratres Laici, siue Conuersi fuerunt: quos tamen Constantius Felicius in suo Martyrologio Sacerdotes quoque appellat.

[3] [Vbi occisi.] Illustrium horum pugilum palæstra Mauritania Tingitana fuit, in extrema Africa ad Oceanum occiduum, in eaq; vrbs Maurocum, seu Marrochium, Marueccos Hispanis, aliis Marrocco, Ptolemæo lib. 4. cap. 1. & Tabula 1. Africæ Βοκανὸν ἥμερον, Bocanum Hemerum, vt concors omnium sententia est. Vrbs ea olim amplißima ac celeberrima, inter maximas orbis terrarum habita, regni Maurocani, cui nomen dedit, caput. Regnum hoc a Miramamolinis, seu Miramolinis, administratum est, ex quo pulsis deletisue Christianis Saraceni, aliiq; impiæ Mahumeti sectæ ganeones, eas regiones inuaserunt, quæ ob eorum barbaros mores dici cœptæ sunt Barbaria. Miramamolini, quæ vox eorum lingua credentium Principem significat, appellati Reges, quod penes eos, gentis instituto, reipublicæ ac sacrorum arbitrium foret, vt alibi Caliphæ dicebantur. Cœptum hoc Miramamolinorum imperium circiter annum Christi 666. vt tradit Mariana noster lib. 6. Rer. Hispanic. cap. 11. Ex his Miramamolino Abenzacobo, Abdelmonis, [Reges Mauritaniæ Saraceni.] primi ex secta Almohadica Regis, filio, in Lusitania a Sancio I. anno Chr. 1184. perempto, frater succeßit Miramamolinus Sobamhecef: qui Lusitaniam iterum anno Ch. 1189. triginta ante horum Martyrum in Mauritaniam aduentum annis, inuasit. Huic anno Ch. 1200. e viuis sublato succeßit Miramamolinus Aben Mahomet, qui an. Ch. 1212. Hispaniam cum valido exercitu ingressus, propter suorum perfidiam in Mauritaniam redire coactus est. Superstesne hic an. Ch. 1220. fuerit, [A quonam occisi hi Martyres.] adeoq; sua impius carnifex manu hos Martyres interemerit, non constat: successori potius, eius nepoti, Miramamolino Caid Arax, qui adhuc an. Ch. 1252. regnabat, tribuendum videtur, quod Marcus ex MSS. Chronicis ac veteri Legenda asserat Miramamolinum, vlciscente id facinus Numine in se suosq; integro quinquennio, sanxisse, vt Christianis istic Catholicum habere ex ordine Minorum Antistitem, & Romano ritu publice sacra colere liceret. Missus eo a Gregorio IX. Agnellus Episcopus ann. Ch. 1233. cum binis ad Miramamolinum litteris, quas ex Vaticano descriptas recitat eo anno VVadingus nu. 27. & 28. Agnello Lupus Ferdinandus Dain eiusdem ordinis succeßit, Sedis Apostolicæ Legatus dictus ab Innocentio IV. an. Ch. 1246. de quo VVadingus num. 9. 10. & 11. & an. Ch. 1247. num. 27. & tomo 2. an. Ch. 1257. num. 18. Hic inscriptus Martyrologio Franciscano Arturi Monstierij 1. Maij, ille 14. Martij. De Miramamolinis porro Franciscus Belleforestus tomo 2. Cosmographiæ lib. 6. cap. 13. & 14. Vasconcellius noster in Alphonso I. Lusitaniæ Rege, num. 17. & Sancio I. num. 6. & pluribus locis Mariana, aliiq; agunt, rerum præcipue Hispanicarum scriptores.

[4] [quoto anno Christi,] Martyrium peregerunt Sancti anno Chr. 1220. licet (haud scimus quo errore) scripserint Carthusiani Colonienses in additionibus ad Vsuardum annum 1350. & Pelbartus, de quo mox, annum 1236. nisi (quod remur) vtrobique mendum sit typographicum, vt esse in VVadingo, & Ribadeneiræ Latina versione fatendum est: nam ille diem martyrij aßignat XVI. hic XVIII. Kalendas Febru. cum fuerit XVI. Ianuarij, siue XVII. Kalend. Februarij. Illud porro edisserendum, quotus is fuerit annus Honorij III. Pontificis: [quoto Honorij III. Papæ,] quotus a conuersione S. Francisci: quotus ante eius obitum. Arturus citatus, ait Honorij III. anno 3. aut 4. occisos, quasi id certo nesciri poßit. Pisanus annum tertium, Tiserandus infra num. 12. & Marcus Vlyßipon. cap. 17. aßignant quartum. In VVadingo quintus in titulo præfigitur, sed qui eo Christi anno, Iulij 18. inchoandus erat: adeoq; quartus medio in cursu erat. Creatus est enim Honorius III. 18. Iulij anni 1216. obiit an. 1227. Martij 18.

[5] [quoto a conuersione S. Francisci,] Duplex S. Francisci conuersio fuit; prior ad habitum victumq; eremiticum, posterior ad noui Ordinis fundationem. Hæc statuitur a VVadingo in Apparatu ad Annales facta an. Chr. 1208. illa biennio ante, anno 1206. A prima conuersione anno decimo tertio infra num. 2. mißi dicuntur. Consentit S. Bonauentura cap. 9. vitæ S. Francisci; vbi asserit hunc tertio decimo conuersionis suæ anno ad partes Syriæ perrexisse, vt Soldani Babyloniæ posset adire præsentiam. Eodem anno & S. Franciscum, & sanctos Martyres ex Italia disceßisse, vna omnium sententia est. Surius anno vndecimo missos scribit; posteriorem conuersionem intelligit. Marcus cap. 1. annum Ch. 1219. vocat vndecimū confirmati ordinis; VVadingus duodecimum. At potiore sui parte vndecimus fuit. Nam mense Octobri secundo & perfecte conuersus dicitur ab eodem VVadingo in Apparatu §. 5. num. 16. Et sane post primum Aßisij celebratum Capitulum generale in Pentecoste anno 1219. continuo mißi sunt, qui hoc eodem Marrochium peruenerunt, & martyrium subierunt 16. Ianuarij anni sequentis 1220. 14. a prima conuersione S. Francisci.

[6] [quoto ante eius mortem.] Tempus hoc martyrij, a Surio eumq; secutis Sedulio & VVadingo, dicitur annus ante mortem S. Francisci sextus: Melius ex antiquis Chronicis & Legenda Marcus Vlyßipon. & Tiserandus statuunt martyrium hos cōpleuisse ferme septē annis ante mortē S. Francisci; exceptis scilicet tribus mensibus, & diebus duodecim. Obiit enim S. Franciscus 4. Octobr. 1226. vt scribit S. Bonauentura in eius vita cap. 15. die sabbathi in sero; siue die Dominico ab occasu solis inchoato, qui eo anno in 4. Octobris incidit.

§. II. Cultus sacer.

[7] Eodem, quo Martyres occubuerant, anno, aut initio sequentis, quo S. Antonius de Padua ordinem Minorum ingressus est, sacræ horum reliquiæ Conimbricam, Regum tum Lusitanorum sedem, delatæ sunt, atque iussu Alphonsi II. Regis in templo cœnobij sanctæ Crucis, ordinis Canonicorum Regularium S. Augustini, [Reliquiæ horum SS. Conimbricæ,] collocatæ: in quo eorum capita argento ad elegantiam & pietatem obtecta etiamnum spectari testatur Antonius Vasconcellius Noster in descriptione regni Lusitaniæ, titulo de Sanctorum delubris num. 23. At duo illorum corpora, ait num. 24. seruari Loruanij prope Conimbricam in cœnobio vetere ex sanctimonialium D. Bernardi disciplina, sub qua ibidem vitam egit & obiit sanctißimam Tharesia soror eiusdem Alphonsi II. qui ei plane regificum munus has cælitum misit exuuias. [Loruanij,] VVadingus ad an. Ch. 1220. num. 45. corpus vnum dumtaxat cum alterius capite missum scribit. Franciscus Gonzaga 3. par. Originis Seraphicæ Religionis, conuentu 20. Prouinc. Portugalliæ resert Catharinam Dezam Abbatissam Loruaniensem, Pontifice Maximo annuente, [Goueæ,] anno Domini 1515. ex his reliquiis spathulam dedisse Fratribus Minoribus in Conuentu Spiritus sancti Goueæ vico diœcesis Conimbricensis. Ex tribus gladiis, quibus eos Miramamolinus interfecit, vnus integer, cum alterius fracti cuspide, flagellum præterea quo cæsi, ac pecten corneus, quo eorum lacerata corpora sunt, asseruantur Vallisoleti in sacristia S. Francisci. [Vallisoleti.] Quod donum a Rege Ferdinando Catholico acceptum, isthic fert traditio. Ita Marcus Vlyßiponensis 3. par. lib. 6. cap. 34.

[8] Reliquiæ porro illæ quam coli impēse debeant, crebris miraculis ostensum: imo, ne veneratio earū prohiberetur, diuinitus procuratum. Statuto igitur Diœcesano, eorum natalis XVI. Ianuarij vt festiue peragatur sancitum est, idq; varij Pontifices sciuere. [Publicus eorum cultus.] Tandem an. Ch. 1481. Sixtus IV. festum eorum conceßit ab vniuerso Franciscano ordine officio duplice maiore celebrari, quod etiamnum viget, vt eorum docent Breuiaria. Quia autem eo tempore, amotis ab Vrbe aliis Breuiariis & Missalibus, tantum Breuiaria adhibebantur Fratrum Minorum, vt ex Radulpho Propos. 22. scribit Gauantus sectione 7. Thesauri sacrorū rituum cap. 1. num. 5. officium de sanctis his Martyribus duplex maius consignatum reperitur in Missali Romano Venetiis an. Ch. 1508. excuso. Id deinde abrogatum retinuit diœcesis Conimbricensis, in qua officio duplici coluntur, vt festa propria Conimbricæ anno Chr. 1588. auctoritate Alphonsi de Castelbranco Episcopi cusa tradunt.

[9] Eidem publicæ venerationi suffragantur varia Martyrologia. Bellinus in antiquo Romano: Eodem die (16. Ianuarij) apud Marrochium passio beatorum Martyrum Berardi, Petri, Accursij, Adiuti, & Ottonis, de Ordine Minorum. Addit Molanus: Qui zelo diuino succensi, [Nomina in Martyrologiis.] & flagrantes amore martyrij, cum ad prædicandum Christi Euangelium ad partes infidelium transfretassent, a Rege Marrochij pro Christi nomine coronati sunt. Quorum venerandas reliquias Dominus Petrus Infans a Marrochio detulit, & in monasterio sanctæ Crucis de Colimbria venerabiliter collocauit, seu potius, vt infra dicetur, collocandas misit. Hæc Molanus, descripta ex Addit. Carthusianorum Coloniensium ad Vsuardum; vnde acceptum quoque elogiū quod in Martyrologio Germanico legitur, quodq; Galesinius retulit, in eo tamen corrigendus quod D. Petrum Infantem Hispaniæ scribat, qui Lusitaniæ erat, vt mox dicetur. In Martyrologio quoque Constantij Felicij celebrantur, at non sine mendis: nam & omnes Sacerdotes appellantur, & septemdecim ante obitum S. Francisci annis interrempti feruntur, cum ne septem quidem pleni fuerint, vt iam dictum est. Florarium MS. Apud Marrochium sanctorum quinque Martyrum Ordinis Fratrum Minorum, scilicet Berardi, Petri, Accursij, Adiutoris (aliis Adiuti) & Ottonis, quorum festum instituit sanctissimus Dominus Sixtus IV. hoc die celebrari anno salutis 1481. Paria habent Maurolycus, & Viola Sanctorum. Martyrologium Romanum: Marrochij in Africa passio sanctorum Martyrum Berardi, Petri, Accursij, Adiuti. Additur in Martyrologio Franciscano: Qui pro fidei Christianæ libera prædicatione, ac Mahumeticæ superstitionis obiurgatione; primo vincula & carceres, opprobria, famem, sitim, verbera sæpius iterata experti: sale, aceto, ac feruenti oleo plagæ eorum circumfusæ; tandem capitis detruncatione martyrij coronam a Domino perceperunt.

[10] Demum orationes, quas in variis reperimus, eorum cultum probant. MS. extat in Legenda Sanctorum Corsendoncana, [Orationes ex eorum officio.] de qua mox: Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, vt qui gloriosos Martyres Beraldum, Ottonem, Accursium, Petrum, & Adiutum, fortes in sua confessione cognouimus, pios apud te in nostra intercessione sentiamus. Per Dominum. Alia est in antiquo Missali Romano anni 1508. & in moderno Breuiario Minorum: Largire nobis quæsumus Domine beatis Martyribus tuis Beraldo, Petro, Accursio, Adiuto, & Ottone intercedentibus, cælestia semper & Christum amare, quorum glorioso martyrio Ordinis Minorū initia consecrasti. Per eumdem Dom. Tertia de communi Martyrum, Deus qui nos concedis. in officio Conimbricensis diœcesis. [Indulgentia.] Hoc eodem die Indulgentias annorum 356. dierum 150. & quadragenarum 12. concessas esse refert Cornelius Thielmānus in compendio vitarum Sanctorum Ordinis S. Francisci Teutonice edito.

§. III. Vitæ scriptores.

[11] Acta S. Antonij de Padua apud Surium XIII. Iunij, Vincentius Bellouacensis, ipsorum Martyrum æqualis, lib. 30. [Acta, scripta a Petro Infante Lusitaniæ:] Speculi historialis cap. 131. S. Antoninus 3. part. Chronici tit. 24. cap. 13. referunt, horum Martyrum celebrem passionis ordinem fuisse diuulgatum a viro quodam famoso, Petro nomine, qui Marrochio venerandas eorum reliquias detulerat. Bartholomæus Pisanus Petrum Infantem, ait eorum passionem narrasse. Fuit hic Petrus Infans Lusitaniæ, filius Sancij I. non frater vterinus, vt male in Notis ad Martyrolog. Franciscanum legitur; nec primogenitus, (vt Acta S. Antonij de Padua excusa habent, quod in MSS. quæ penes nos sunt, non reperitur) sed tertius in sobole mascula: fratres seniores habuit Alphonsum II. Regem, & Ferdinandum Comitem Flandriæ. Ipse ducta vxore Aurembiage Comes fuit Vrgellensis, inq; maternæ hereditatis compensationem Dominus, siue Rex Balearium. Hic, quo tempore sancti Martyres Marrochium aduenere, istic cælebs degebat Regis barbari obsequio auctoratus, e patria ob veteres cum fratre Rege simultates exul. Is ergo primus censendus est Acta Martyrum conscripsisse, quæ cum sacris reliquiis fratri Regi miserit. Plura de Petro Vasconcellius in Sancio I. num. 12. inq; Alphonso II. num. 9. & de caußis simultatum num. 2. Duardus Nonius in Genealogia Regum Lusitaniæ; Hieronymus Zurita tom. 1. Annal. Aragoniæ lib. 3. cap. 12. Martinus Carillo in Annal. Chronologicis lib. 4. ad an. Ch. 1232.

[12] [Matthæo Ep. Vlyssip.] Huic Principi nobilis adfuit miles, Petrus Stephani, agnominatus Mangarado, patria Santarenensis, siue Scalabitanus, qui publico iuramento sanctorum Martyrum certamina atque miracula asseuerauit coram Antistite Vlyssiponensi Matthæo, & Ministro Fratrum Minorum, quorum vterque horum Martyrum Acta descripsit, & ad comitia generalia proxime futura remisit. Matthæi sincera, & humilis, sed exacta est historia MS. Ita VVadingus an. Ch. 1220. num. 41. & 51. a quo & Marco Vlyßiponensi sæpius in horum Actis citatur Historia MS. Vlyßiponensis: an huius Episcopi Matthæi? De eo agit Mariana lib. 12. cap. 6.

[13] [alio anonymo:] Alia deinde horum Sanctorum diffusior Legenda scripta est, in qua miracula plenius continentur, vt infra Tiserandus n. 23. Hanc paßim citat Marcus, & VVadingus, qui tamen, tamquam ipse non viderit, Marcum allegat ex antiqua Legenda illa promentem an. Ch. 1219. num. 22. Huius videtur mentio fieri in Bulla Sixti IV. quod ferantur contineri miracula, quibus in ipsa morte & post claruerunt. Eadem videtur quæ a Marco citatur Legenda sanctæ Crucis de Conimbrica, vbi MS. fortaßis extat. Aliud ab eodem Marco citatur Chronicon antiquum. Galesinius in notationibus ad Martyrol. ait horum Martyrum narrationem totam primo contexuisse Bartholomæum Pisanum. [Bartholomæo Pisano:] Certe hic librum Conformitatum obtulit in Capitulo generali Aßisij an. Chr. 1399. Henrico Ministro Generali, cui etiam probatus fuit: in eo compendium Actorum, quæ eo tempore fusius extabant, refertur. Pisano coæuus fuit Marianus Florentinus, qui inconcinna & humili, sed eo sinceriori & fideliori enarratione (verba sunt VVadingi an. Ch. 1214. num. 4.) initia Ordinis S. Francisci protulit. [Mariano Florentino:]

[14] Concessa porro annuæ Martyrum celebritatis peragendæ facultate, Vita ex antiqua Legenda in epitomen contracta, atque in Lectiones nouem, [Ioanno Tisserando:] quæ in Matutinis legerentur, distincta fuit. De qua Molanus in annotat. ad Vsuardum: Passio quinque Minorum, habetur in Breuiario Minorum antiquato, in officio, quod edidit Ioannes Tiserandus Ordinis eiusdem Doctor Theologus; & . Surij. Sed hæc ab illa longe diuersa, vt mox patebit. Henricus VVillot in Athenis Franciscanorum: Ioannes Tiserandi, inquit, scripsit officium quinque Martyrum sanctorum Patrum Minorum. Gonzaga de Origine Franciscanæ Religionis par. 1. de Scriptoribus Ioannē Tirlandi vocat, ceterum consentit VVillotio. Vtrumq; refert, & sequitur Posseuinus in Apparatu sacro. Ipse vero Tisserandus Martyrologio Franciscano a Monstierio inscriptus est ad VII. Augusti, diciturq; vita, doctrina, & verbo prædicationis insignis, Parisiis sub an. 1494. aut 1495. ordinem mulierū Pœnitentium instituisse. Eam vitam ita in Lectiones distributā hic primū luci damus, ex 4. par. Legendæ MS. cœnobij Corsendōcani Canonicorū Regularium iuxta Turnhoutum. Eam verbotenus plurima ex parte descripsit circa an. Ch. 1500. Pelbartus de Themesvvar in Pomerio Sermonum, parte hiemali de Sanctis, concione 46. & Belgice vulgata est in Vinea S. Francisci an. Ch. 1518. sed auctior. Consentiunt huic tum quæ S. Antoninus ex antiqua illa Legenda edidit par. 3. Chron. tit. 24. cap. 7. §. 1. tum quæ fuse Marcus Vlyßiponensis narrat tom. 1. lib. 4. capitibus 28. primis, adeo vt nonnulla ab vtroque aut referantur ab aliis omissa, aut omittantur ab aliis relata. Ex Marco vitæ epitomen contexuit Alphonsus Villegas in Flore-Sanctorum agens de Sanctis Hispaniæ.

[15] Quod hæc Acta adhuc vulgata typis non fuerint, dubitatum est num quæ a Surio edita erant non scripsisset Tisserandus. Asseritur id a Sedulio ob verba Molani perperam intellecta, ab Arturo quoque in Martyrologio Franciscano, & VVadingo, cui an. Chr. 1219. num. 48. Ioannes Tiserandus vetustus auctor dicitur vitæ quam Surius edidit, & num. 51. Tiserandus apud Surium citatur. Idem scribit in Annotatione ad Collationem 23. S. Francisci. Verum dubio suborto an. Ch. 1220. num. 21. Surius citatur, vel Ioannes Tiserandus, [Sariæ] aut si quis alius est auctor vitæ illorum apud eumdem XVI. Ianuarij. Videtur potius ab aliquo recentiore ex ipsis Tiserandi lectionibus concinnata, mutato subinde ordine, additis omißisq; nonnullis.

[16] [Petro de Natal.] Tiserandi fere æqualis fuit Petrus de Natalibus qui in Appendice Catalogi agit de Sanctis nuperrime albo Cælitum inscriptis, quibus quinque hos Martyres accenset: & addit, ex horum reliquiis adhuc sanguineum manare liquorem fragrantissimum pluribus medelam infirmitatibus. [Liquor e reliquiis an fluat.] Quod prorsus idem in Vinea S. Francisci, & apud Surium legitur. Nihil de ea re tradunt Marcus Vlyßiponensis, Tiserandus, Vasconcellius, licet curiose ornatum & situm reliquiarum inspexerit. Non se denique oculatum eius rei testem, vt sæpe alias profitetur VVadingus, vbi ea verba ex Petro de Natalibus & Surio, suis Annalibus inserit an. Ch. 1220. num. 46.

[17] Acta in Surij triplici editione vulgata descripsit, fine detruncato, Thomas de Trugillo tom. 1. Thesauri Concionatorum: Integra vulgauit, in capita distinxit, & annotationibus illustrauit, [Qui alij eorū gestæ retulerūt;] Henricus Sedulius in Historia Seraphica. Contracta edidere Zacharias Lippelous, Franciscus Haræus, Abrahamus Bzouius tom. 13. an. Chr. 1220. num. 12. Ioannes de Marietta. lib. 3. de Sanctis Hispaniæ cap. 28. Iacobus Doubletius, Thielmannus. Ribadineira quoque lib. de Sanctis Extrauagantibus ex variis eorum vitam Hispanice scripsit. Denique Petrus Rodulphius Tossinianus lib. 1. historiarum Seraphicæ religionis fuse horum Martyrum prosecutus est Acta, in quibus tamen non pauca corrigere fas est, vt quod §. 4. Vrracam Alphonsi VI. Castellæ Regis filiam, Alphonso I. Arragonio (quod contigit an. Ch. 1106.) nuptam, secundum horum Martyrum vaticinium seculo sequenti an. Ch. 1219. prolatum, tradit misere interiisse. De Vrraca Lusitana dicetur in Actis. Ita quæ §. 5. de pace composita inter Regem Marrochiensem aliumq; Sarracenum, & leone itineris comite, narrat, contigerunt aliis Minoribus an. Ch. 1246. vt ex Mariano, Marco, aliisq; refert VVadignus eo anno. num. 11.

[18] Agunt de hisce Martyribus plurimi alij scriptores, e quibus hi a nobis lecti. Hermannus Schedelius in Chronico, [aut de iis scripserūt.] ætate 6. Gilbertus Genebrardus lib. 4. Chronici ad an. Ch. 1215. Apud Marrochium, ait, Franciscani aliquot prædicandi gratia hinc inde vagantes, propter Christi nomen necati sunt. Sedulius in. Notis ad cap. 8. quod vagantes dicantur, calumniam Sanctis irrogatam refutat, vti ad cap. 4. eos refellit, qui Sanctos hosce alicuius imprudentiæ arguerent, quod vltro in mortem sese iniecissent. Denique eorum meminerunt Sabellicus Enneade 9. lib. 6. sub initium: Marietta iterum lib. 16. histor. Sanctorum Hispaniæ cap. 2. in vita S. Antonij de Padua, & lib. 22. in descriptione vrbis Conimbricensis: Gonzaga de Origine Seraphicæ Religionis parte 1. in Sanctis huius Ordinis, & parte 3. Conuentu 2. & 10. Portugalliæ: Ioannes Franc. de Pauinis in Relatione 1. pro canonizatione S. Bonauenturæ in præfatione circa finem: Bernardinus de Busto tomo 2. Rosarij, sermone 27. p. 2. §. 4. Lucas VVadingus præter Annales, ex quibus a Tisserando omissa miracula damus, de iis agit tom. 3. opuscul. D. Francisci, Annotat. in Collationem 23. & Benedictione 2. Algezira in Arbore Epilogica totius ordinis Franciscani: Thomas Bosius de signis Ecclesiæ tom. 2. lib. 15. cap. 7. Ignatius le Gault de sanctitate Rom. Eccles. cap. 2. sect. 2. Elzearius l'Archer lib. 2. sacri montis Oliueti S. Francisci, cap. 11. Victon de Canonizatione Sanctorum: Ludouicus Zacconi in Compendio vitarum omnium Sanctorum: Stephanus de Garibay, tom. 2. hist. Hispaniæ lib. 12. cap. 47. Petrus de Salazar lib. 2. Chron. prouinciæ Castellæ cap. 12. Ferdinandus de Castillo lib. 1. historiæ Prædicatorum c. 51. vbi ait S. Dominicum, audito martyrij huius nuntio in Capitulo primo generali anno 1220. Bononiæ celebrato, exultasse in spiritu, & suos exstimulasse ad fortiter pro fide Christi, horum exemplo, patiendum. Marcus Vlyßiponensis nonnulla miracula recenset tom. 3. Chron. Minor. lib. 6. cap. 33. & 34. quæ a Bzouio contractius edita sunt tom. 18. an. Ch. 1476. num. 24. atque hic a nobis plenius referuntur. Postremo Bulla canonizationis Acta concludet.

ACTA AVCTORE IOANNE TISSERANDO.
Ex MS. monasterij Corsendoncani.

Berardus de Carbio, Martyr ordinis S. Francisci in Mauritania (S.)
Otto, Presbyter Martyr ordinis S. Francisci in Mauritania (S.)
Petrus de S. Geminiano, Martyr ordinis S. Francisci in Mauritania (S.)
Accursius, Martyr ordinis S. Francisci in Mauritania (S.)
Adiutus, Martyr ordinis S. Francisci in Mauritania (S.)

BHL Number: 1170

Avctore Io. Tisserando, ex mss.

PROLOGVS.

[1] a Non hominis est b enarrare, cum quibuslibet sane verbis dici non possit, quam admirandum sit Minorum religionis sacræ mysterium; quodque immortalis summus Deus optimus, religione, sanctimonia, virtute denique omni, atque immaculata Christi fide, iam pene obrutis, vt alterum Christum ad collapsum humanum genus sibi conciliandum, [Horum SS. martyrium, Ordini Minorum ornamentū est;] Patriarcham Franciscum stigmatibus nostræ redemptionis insignitum euocauerit. Cuius sanctam Religionem non solum in temporum decursu amplissimis dignitatibus, summisque honoribus adauxit; verum etiam quodam tam illustri tamque excellentissimo dono in ipsius regulæ primordiis Omnipotens ipse exornauit atque comprobauit. Nam quinque Minorum Fratrum, institutore Francisco adhuc viuente, pro ipsius veri Dei cultu ac Christi Iesu promulganda & tuenda religione, celeberrimo martyrio, præclare intelligimus, auctore Deo, summaque clementia sua inspirante, hanc pauperum regulam in puritate Euangelij institutam esse, [eius candidatis stimulus,] confirmatam, ac approbatam. Ad quam strictissime obseruandam illustrissimi Reges & Principes, potentissimi nobiles, ciues opulentissimi, hominesque sceleratissimi, abiectis abdicatisque seculi rebus omnibus & eius voluptatibus, diuino quodam fulgure perculsi, se penitus deuouerunt; quidam purissima virginitate tamquam peculiari ornamento; alij doctrinarum gloria, admirabilique sanctitate, ac constantissimæ fidei prædicatione; alij vero, veluti Apostoli ad prædicandum missi, sæuissimo martyrio cælestes sedes sibi vendicarunt. Quos pene omnes ij quinque religionis Minorum Protomartyres ad huius regulæ S. Francisci professionem & obseruantiam, qua ad immortales delicias, ad æternamque gloriam peruenitur; inuitarunt & attraxerunt. Quod indubie probat illud grande, stupendumque lumen S. Antonius de Padua e Canonico Regulari eorum exemplo in Minorem transformatus, vt in sua Legenda plenius habetur.

[2] Et, ne rem quamdiligentissime memoriæ prodendam deleret obliuio, sanctissimus Dominus Sixtus IV. Pontificatus sui felicissimi anno decimo declarauit, & vniuersali decreto sancitum esse voluit, hos quinque Christi Martyres per vniuersum orbem, vt catalogo Sanctorum apud omnes populos asscriptos, a cunctis fidelibus colendos esse: [Pontificia auctoritate, cultu publico stabilitum.] [vt longe antea per suos prædecessores in ciuitate Colimbriæ regni Portugalliæ, vbi eorum corpora requiescunt, de eisdem Sanctis specialiter decretum fuerat,] anno a natali Christi c MCCCC. LXXX. die secundo mensis Nouemb.

[Annotata]

a Ambigas num prologus hic Tisserandi sit, an potius recentioris cuiuspiam: Antonij Gentij puta, aut Ioannis Gilmanni, Canonicorum regularium Rubeæ-vallis, quorum alias lucubrationes aut collectanea Sanctorum Acta descripsit in hoc codice Antonius Bergensis Canonicus Corsendoncanus circiter annum 1494. In Vinea S. Francisci alius præfigitur, Suriano similis.

b Mendum erat in MS. Pro his namq; verbis, enarrare cum, legebatur enim, vt sententia constaret, censuimus hoc aut simili modo emendandum.

c Annus in Bulla ipsa exprimitur 1481. dies vero 7. Augusti, cum decimus annus Pontificatus esset expiraturus 9. Augusti, quo die creatus est Pontifex an. Chr. 1471. obiit 12. Augusti 1492. Forte die & anno hic signatis concesserat viuæ vocis oraculo priuilegium celebrandi hanc festiuitatem, vt infra in Bulla dicitur.

LECTIO I.
Iter Martyrum in Lusitaniam.

[3] Anno Domini MCCXIX. a prima conuersione S. Francisci anno XIII. a misit B. Franciscus de voluntate Domini sex Fratres miræ sanctitatis ad regnum Marrochiorum, videlicet Fratrem Vitalem, Beraldum, [Sancti, Vitale in Aragonia relicto,] Ottonem, Accursium, Petrum, & Adiutum: Fratrem vero Vitalem dedit eis Prælatum. Cum autem fuerunt in regno Aragoniæ, Frater Vitalis cœpit grauiter infirmari; & videns prolongari suam infirmitatem, nolens suo corporali morbo Dei negotium impedire, præcepit aliis quinque supradictis Fratribus, [Conimbricam perueniunt.] vt Dei & Fratris Francisci præceptum, Marrochium pergentes, adimplerent. Sancti vero Fratres obedientes, dimisso ibi Fratre b Vitale infirmo, c Colimbriam peruenerunt.

[4] Domina vero d Oracha Regina Portugalliæ, quæ tunc ibi erat, eos ad se vocans, & cum eis de Deo loquens, vidensque in eis tantum mundi contemptum, tantum ad moriendum pro Christo feruorem, eos perfectissimos Dei seruos iudicauit; rogauitque eos instanter, quod a Domino suis orationibus peterent, vt eis reuelaret suæ vitæ terminum. [Futura diuinitus cognita prædicunt.] Qui cum se indignos diuina secreta exposcere humillime dicerent, tandem ob deuotissimas cum lacrymis preces Reginæ oraturos se promiserunt. Quibus firma fide exorantibus, non solum quod expostularunt, verum etiam eorum martyrium diuino oraculo reuelatum est. Ipsi vero extremum diem Reginæ post breue tempus futurum eidem prædixerunt, atque eorum corpora post martyrium a Marrochio illuc deferenda, & ab ea cum toto populo honorifice recipienda: quod & factum est.

[Annotata]

a Sermo, quo eos iam ad iter accinctos exhortatus est S. Franciscus, refertur a Marco Vlyssiponensi cap. 1. a VVadingo an. Ch. 1219. num. 49. & collatione 23. inter opuscula S. Francisci, lib. 3.

b Ab eo morbo superuixit: obiitq; tandem Cæsaraugustæ apud suos sepultus, vt scribit VVadingus an. Ch. 1220. num. 38. a quo Beatus appellatur, inscriptus etiam Martyrol. Franciscano III. Febru.

c Aliis vulgo Conimbrica, quibusdam Coimbria dicitur, Regum eo tempore sedes, celeberrima etiamnum ciuitas, illustri ornata academia.

d Alij Vrracam vocant. Vxor fuit Alphonsi II. Alphonso VIII. Castellæ Rege nata, & Eleonora Ioannis Angliæ Regis filia. Huius præcipue opera biennio ante in Lusitaniam admissi fuerant Minores, extraq; Conimbricam sacellum D. Antonio sacrum impetrarant.

LECTIO II.
Hispali subita verbera. Iter in Mauritaniam.

[5] Et inde Sancti procedentes a Alanquerium castrum deuenerunt, & Dominæ b Sanciæ sorori Regis Portugalliæ totum suum propositum reuelarunt. Ipsa vero eorum negotium approbans, induit eos super habitus c secularibus vestimentis; quia aliter non possent ad Saracenos transire. [Alanquera Hispalim profecti,] Et sic dissimulato habitu, Hispalim ciuitatem tūc d Saracenorum, quæ nunc dicitur Sibilia, peruenerunt: & in hospitio cuiusdam Christiani per dies octo depositis secularibus vestimentis latuerunt. Quodam vero die, spiritu feruentes, vsque ad principalem Myzquitam, [ingressu Mesquitæ arcentur.] hoc est ipsorum templum, sine aliquo ductore venerunt. Quod cum vellent intrare, Saraceni indignati eos clamoribus, impulsibus, & verberibus impetentes, Myzquitam intrare nullatenus permiserunt. Hæc enim est eorum institutio, vt nullus Christianorum, aut alterius cuiuscumque sectæ, ipsorum templum ingredi permittatur.

[6] Tandem ad portam palatij accedentes, ad e Regem Legatos se dicunt a Rege regum Domino Iesu Christo missos. Cumque Regi multa de fide Catholica proposuissent, ad conuersionem & baptismum suscipiendum ipsum inducendo, [Regis iussu turri includuntur.] & multa turpia de Mahumeto & eius damnabili lege detexissent; Rex furore excandescens, capitibus eos truncari iubet: sed ad verba filij mitigatus Rex, iussit eos in summitate f turris includi. Illi vero e turris altitudine Christi fidem ingredientibus curiam prædicabant; Mahumetum & eius profanæ sectæ obseruatores æterno supplicio damnandos. Quod audiens Rex, præcepit eos in fundo eiusdem turris recludi: & post, seniorum consilio, g misit eos Marrochium, vt ipsi optabant, cum Domino Petro nobili h Christiano Catholico, & quibusdam aliis Christianis. Et intrauerunt hospitium in quo morabatur Dominus Petrus Infans i supradictus; [Marrochiū mittuntur.] (in Hispania enim filij Regum post primogenitum Infantes appellantur,) qui sanctos Fratres fecit cum magna deuotione recipi, eisque ad victum necessaria ministrari.

[Annotata]

a Alanquerium, siue Alanquera, vulgo Alemquer, patria Damiani Goesij; quam dictā putat quasi Alan-kercke, id est, Alanorum templum, quia Teutonibus adeoq; Alanis & Gotthis Kercke templum significat. Antonino, Ierabrica, seu Hierabriga, vti censent Vasconcellius, Resendius, Varrerius, Ambrosius Morales. Tago adiacet supra Vlyssiponem. Mauris eam eripuit Alphonsus I. Hinc ergo Vlyssiponem iere Martyres, inde Hispalim nauigarunt. ita Marcus Vlyssip. lib. 4. cap. 4.

b Sancia hæc soror Regis Portugalliæ Alphonsi II. erat, non Reginæ, vt vitiose hic erat scriptum. Ea a Sancio patre oppidum Alanqueram acceperat, in quo & Minoribus extruere monasterium cœperat. Extat id etiamnum, Vasconcellio teste; post quod innumera prope tota Lusitania ædificata. de primis illis consuli potest Franciscus Gonzaga de origine Seraphicæ Religionis S. Francisci, par. 3. in prouincia Portugalliæ: VVadingus item ad an. Ch. 1217. num. 22. 23. 24. & 25. Marcus Vlyssipon. lib. 1. cap. 48. & lib. 6. cap. 28. & 29. Sanciæ huius, quæ Virgo deuota dicitur Petro de Natalibus, virtutes describit Marcus lib. 4. cap. 4. Ribadeneira in horum Martyrum Actis; Gonzaga 3. p. conuen. 2. Portugalliæ.

c Cubiculum interius, in quo his se vestibus induere, traditur modo iuuenum esse tirocinium, ac reuerentiam sacrumq; odorem adspirare accedentibus; idq; se crebro expertum scribit VVadingus ad an. Ch. 1219. num. 51.

d Hispalis non diu post, anno nimirum 1247. 20. Augusti, obsideri a Ferdinando Rege Castellæ est cœpta, ac decimo sexto post mense intercepta. Vltimus istic Saracenorum Rex fuit Axataffus. ita Mariana noster lib. 13. de rebus Hispaniæ cap. 7.

e Circa hoc tempus Hispali regnabat Abenillate, cuius meminit Belleforestus tomo 2. Cosmographiæ, lib. 6. cap. 13.

f Locus hic turris Martyrum quibusdam dicitur, aliis Turris auri; sita ad fluminis ripam. ita VVadingus ex Mariano, & Rebolledo.

g Pisanus: Rex iratus eos fatuos reputans, de regno suo expulit & emisit.

h Potius: nobili Castellano Catholico. Marco cap. 9. ex antiqua Legenda, dicitur Eques Castellanus, nomine Petrus Ferdinandus de Castro. VVadingo ex Mariano & Marco, Eques Castellanus Ferdinandus de Castro. Memorat Mariana lib. 12 de rebus Hispan. cap. 3. Petrum Castrium Ferdinando Castrio genitum obiisse Marrochij ad XV. Kal. Septemb. an. Ch. 1214. Hic forti opera Regi Legionensi in bellis nauata, profectus in Africam erat, qua caussa incertum. Erant a patre huius cum ea gente amicitiæ hospitiique iura inita. Certe parens ante, an. Ch. 1170. eo fugerat, vt idem Mariana lib. 11. cap. 11. Aliquis ergo ex hac familia fuerit: nisi mendum iudicetur in Marco & Mariano Florentino.

i Desunt aliqua, hoc aut simili modo supplenda: D. Petrus Infans, frater Regis Portugalliæ supradicti Alphonsi II.

LECTIO III.
Publica prædicatio, exilium, carcer. Aqua diuinitus obtenta.

[7] Tvnc Fratres vbicumque videbant Saracenos, eis feruentissime prædicabant. Cum vero Frater Beraldus quemdam currum ascendens, populo prædicaret, Miramolinus Rex a inde transiens, qui ad visitandum Regum sepulchra, quæ sunt extra muros, pergebat; [Isthic prædicant.] cum videret Fratrem prædicantem, nec a prædicatione, eo præsente, desistentem, fatuum eum existimans, præcepit vt omnes quinque Fratres de ciuitate expellerentur, & per Christianos ad partes fidelium remitterentur sine mora. Tunc dictus Dominus Petrus Infans quosdam de suis seruitoribus eis dedit, [Pelluntur.] qui eos vsque b Septam conducerent, & inde ad partes fidelium transfretarent.

[8] Sancti vero Fratres, illis in via dimissis, Marrochium reuertuntur: & ciuitatem ingressi, statim cœperunt Saracenis in foro existentibus prædicare. [Eo redeunt.] Quod Rex audiēs præcepit eos in carcere recludi, vbi sine cibo & potu viginti diebus fuerunt; sed diuina consolatione refecti. Postmodum accidit, [In carcere 20. dies ieiuni agunt.] quod immoderatus calor & magna intemperies aeris superuenit. Æstimantes autem aliqui, quia propter carcerem sanctorum Fratrum illa tempestas euenisset, Rex de consilio Aboturim, qui Christianos diligebat, ipsos de carcere liberauit, præcipiens Christianis, quod ad partes Christianorum eos remitterent sine mora. Cœpit tamen mirari cum aliis Saracenis, quando eos vidit corpore incolumes, & mente constantes, cum viginti diebus continuis fuissent in carcere sine cibo. Et cum liberi fuissent, [Iterum pulsi, denuo redeunt.] statim voluerunt Saracenis proponere verbum Dei: sed Christiani timore Regis nullatenus permiserunt, sed dederunt eis ductores, cum quibus versus partes fidelium remearent. Fratres vero illis in via dimissis, Marrochium iterum reuertuntur. Tunc, habito inter Christianos consilio, Dominus Petrus Infans eos in suo hospitio tenuit, & in publicum prodire, adhibitis eis custodibus, non permisit.

[9] Post hæc Dominus Infans cum multis aliis Christianis & Saracenis congregato exercitu, ad quosdam c Saracenos Regi rebelles expugnandos perrexit. Qui redeundo per tres dietas non potuerunt pro se & equis aquam ad bibendum alicubi inuenire. [Berardus fontem elicit.] Cum vero angustia sitis de vita desperarent, Frater Beraldus, præuia oratione, accepto breui paxillo, terram fodit, & statim fons erupit, de quo ad plenum biberunt homines & iumenta, & vtres etiam impleuerunt. Et hoc facto, statim fuit fons ille exsiccatus. Omnes vero, tanto miraculo viso, eos in maiori reuerentia & deuotione habuerunt, & multi eius osculabantur pedes.

[Annotata]

a Pelbartus, Indiæ: perperam.

b Septa in ipsis freti Gaditani faucibus munitissimum & frequentissimum ea tempestate Maurorum, nunc firmissimum Lusitanorum propugnaculum; Mauris ereptum an. Ch. 1415. mense Augusto, e quo in Hispaniam facillimus traiectus. Lege Vasconcellium in Ioanne I. num. 11.

c VVadingus num. 53. ex Legenda antiqua Arabes vocat.

LECTIO IV.
Varij cruciatus, tentationes, martyrium.

[10] aCvmvero reuersi Marrochium, custodirentur, quadam feria sexta domum clam exeuntes, [Palam Christum prædicant.] Miramolino Regi, ad visitandum Regum sepulchra eunti, se audacter præsentarunt. Frater vero Beraldus currum ascendens, cœpit eo præsente intrepide prædicare. Quo viso Rex iracundia plenus præcepit cuidam b Principi Saraceno, qui miraculum aquæ viderat, vt eos capitali pœna puniret. Tunc omnes Christiani timore mortis ad propria hospitia confugerunt, vbi firmatis ianuis latitabant.

[11] [Comprehensi, alapis cæduntur.] Dictus vero Princeps missis apparitoribus iussit eos ad se venire. Qui cum fuissent ad Principis domum bis adducti, illo absente, ministri diaboli eos alapis & ictibus percutientes in maiorem carcerem recluserunt: & ibi sancti Fratres Christianis & c hæreticis verbum Dei continue prædicabant. Tunc Princeps fecit eos adduci. Quos cum vidisset constantissime fidem Catholicam confitentes, & iniqua Mahumeti & suæ legis exprobando audacter reserarent, ira magna succensus præcepit eos variis tormentis torqueri, & in diuersis domibus ab inuicem separatos fortiter flagellari. Tunc iniqui ministri, ligatis manibus Sanctorum & pedibus, funibus in collis eorum positis, [Flagellantur.] ipsos per terram trahentes & retrahentes, sic grauiter d flagellarunt, quod fere viscera apparebant. Super ipsorum etiam vulnera ebulliens oleum & acetum superinfundebant, [Feruente oleo & aceto perfundūtur.] eosque super aspera stramenta vasorum feruentis olei & aceti, fragmentis impositis hinc inde volutabant. Et sic per totam noctem afflicti a triginta Saracenis fuerunt crudeliter flagellati.

[12] Eadem nocte visum fuit custodibus, quod lux magna de cȩlo descendebat, & sanctos Fratres recipiens ad cælos cum innumerabili multitudine sublimabat. [Cælesti luce honorantur.] Qui stupefacti & territi ad carcerem accedentes, eos deuote orantes inuenerunt. Rex vero Marrochiorum, iis auditis, furore succensus, præcepit vt sibi ducerentur. Ligatis itaque manibus, nudis pedibus, expoliati Sancti, afflicti, plagati, fustibus continue acti, ad Regem ducuntur. Quos cum vidisset Rex in fide solidissimos, [Honores & voluptates respuunt.] introductis quibusdam mulieribus, ceteris exclusis, dixit eis: Conuertimini ad fidem nostram, & dabo vobis mulieres has in vxores, & pecuniam magnam, & eritis honorati in regno meo. Beati vero Martyres responderunt: Mulieres & pecuniam tuam nolumus; sed omnia contemnimus propter Christum. [A Rege occiduntur.] Tunc Rex ira succensus gladium arripiens, Sanctis ab inuicem separatis vnum post alium caput per medium frontis fregit: atque e tres gladios simul coniunctos constringens propria manu, ferali crudelitate, eos decollauit. f

[Annotata]

a Sequentia reijcit VVadingus in an. Ch. 1220.

b Hic Marco & Pisano dicitur Abozaida; in officio Conimbric. Albuzaidus.

c Potius Sarracenis, aut Mahometanis, vt sequentia indicant.

d Surius cap. 6. Occurrit illis, dum nudi traherentur per plateas, atque assiduis flagris cæderentur, Princeps quidam Mahometicam suadens fidem. Otto vero illius persuasionem confutans, etiam in contemptum profanæ legis in terram spuens, graui ab ipso alapa percussus est. At ille verborum Domini non immemor, alteram præbuit maxillam, dicens: Ignoscat tibi Deus, quia nescis quid facis. Eadem fere Pisanus.

e Pisanus: decollauit, tres enses in feriendo confringens. integrum vnum seruari, supra dictum.

f Scribit Marcus Vlyss. atque ex eo VVadingus, Martyres in ipsa martyrij hora D. Sanciæ Infanti Alemqueræ oranti apparuisse, machæram sanguine rubentem in signum sui martyrij manu tenentes, dicentesque se iam per martyrium curis finem posuisse, & ad cælum euolasse, ibique perpetuos suos fore intercessores apud Deum, qui exhibitam eis beneficentiam noluit irremuneratam.

LECTIO V.
Reliquiæ collectæ. Miracula facta Marrochij.

[13] Compleuerunt autem suum martyrium anno Domini millesimo ducētesimo vigesimo, XVII. Kalendas Februarij, Domini Papæ Honorij tertij anno quarto, ferme septem annis ante mortem S. Francisci. Post hæc corporibus & capitibus Sanctorum a mulieribus extra proiectis, [Corpora SS dissecta, abiectaq;.] nequissimi populi funes pedibus & brachiis ligantes, extra muros ciuitatis traxerunt, ac sacra corpora, vlulatibus & clamoribus maximis per gyrum ciuitatis tracta, tandem vrgente nocte ipsa membratim dilacerata in campis reliquerunt. Tunc vero Christiani eleuatis manibus in cælum, Dominum pro eorum triumphali martyrio collaudantes, reliquias Sanctorum deuotissime ac lætanter colligere cœperunt. Quod cum viderent Saraceni, omnes vt rabidi canes tantam lapidum multitudinem in Christianos iactauerunt, [rapere volentes fugantur, occiduntur.] vt grandinis tempestas videretur. Sed meritis Sanctorum Christiani omnes fugientes ad propria redierunt: & sic timore mortis in propriis domibus clausi per triduum latuerunt. Nam illo tempore a Petrus Fernandi, & Martinus Alphonsi Scutiferi Domini Infantis per Saracenos in foro interfecti fuerunt.

[14] Postmodum vero facto magno igne in campo, corpora sanctorum Fratrum in illum proiecta fuerunt, vt totaliter cremarentur. [Igni iniecta non læduntur:] Sed ignis diuina virtute a sanctis reliquiis, tamquam a materia contraria, declinabat, & totaliter extinguebatur: primo caput vnius Martyrū frequenter in ignē proiectum, nec in capillis vllum combustionis signum sensit, quod adhuc cum pelle & capillis in monasterio sanctæ Crucis de Colimbria b ostenditur incorruptum. Saraceni autem quidam propter amicitiam, quidam propter lucrum, nec non Christiani ibidem captiuati, Sanctorum reliquias colligentes, [traduntur Petro Infanti.] Domino Infanti obtulerunt. Qui cum magna deuotione eas recipiens, commisit c Iohanni Roberti, Canonico sanctæ Crucis de Colimbria, viro perfecto, & tribus innocentibus d domicellis.

[15] Nullus autem audebat intrare locum, vbi sacræ reliquiæ seruabantur, quem alicuius facinoris etiam sola conscientia arguebat. Vnde illo tempore quidam Petrus e Rosarius nomine miles, habens cōcubinam, Rosariam nomine, cum ascenderet solarium, [Attingi non possunt a concubinario,] vbi sacræ reliquiæ seruabantur, in medio factus immobilis, fortiter clamauit, dicens: Succurrite, succurrite, date mihi confessionem. Et facta confessione prædicto Canonico, & abiurata concubina, descendit liber, viribus corporis recuperatis: sed vltra loqui non potuit, quousque de mandato Infantis dictus Canonicus ei caput vnius Martyris posuisset supra f pectus; & statim loquelam & vires recuperauit, vt prius.

[16] g Quidam etiam scutifer, qui aliquando Sanctorum reliquias, quæ super scutum desiccabantur, [aut fornicario.] deuote contrectabat, semel actui fornicationis se ingessit. Et cum rediens, vellet, vt prius, sacras reliquias adaptare; scutum, in quo erant, subito se leuauit in altum, vt ipsū tangere non valeret. Pœnitentia vero ductus, mox vt fuit confessus & contritus, ad locum solitum reliquiæ descenderunt & se contrectari manibus eiusdem scutiferi permiserunt.

[Annotata]

a Marcus Vlyssip. cap. 18. & eum secutus VVadingus num. 39. referunt occisos Martinum Alphonsum Tellium Infantis consanguineum, & Petrum Ferdinandi de Castro, ab Infante missos, vt sacras reliquias vel prece, vel mercede redimerent. Rodulphius denuo emendandus, quod reliquias velit ab Alonso Telio consobrino D. Infantis Colimbriam delatas.

b Vasconcellius in descriptione regni Lusitaniæ, tractatu de insignioribus Sanctorum delubris num. 23. ait vnius ex his Martyribus caput esse coronæ cincinnis adeo in orbem illibatis, vt ne vnus quidem defuisse capillus videatur: quod lucem affert illi sacræ paginæ oraculo, Et capillus de capite vestro non peribit. quæ verba historiæ interserit VVadingus num. 39. vbi se caput illud sæpius vidisse, & attentius obseruasse testatur. [Lucæ 21. 18.]

[]

c Capellanus is erat D. Petri Infantis. quo solum titulo, nomine omisso, refertur apud Surium.

d Ephebis, seu pueris honorariis masculis, vt ex aliis colligitur.

e Hic Petrus Infantis Petri familiaris, cognominatus Rosarius a Rosa, seu Rosaria Burgensi concubina. VVadingus num. 40.

f Ribadeneira, imposuisset capiti.

g Hoc miraculum ad sequentem lectionem in MS. referebatur.

LECTIO VI.
Reliquiæ in Hispaniam delatæ. Miracula in itinere.

[17] Post hæc Dominus Infans fecit fieri duas arcas argenteas: [Includuntur thecæ argenteæ.] ita quod in vna erant capita, in alia vero corporum ossa. Ipse vero in sua capella reposuit, ibique continue Sanctos deuotissime exorabat, vt ad propria redire posset, obtinerent; cum iam inuitus longo tempore ibidem detentus perdurasset. Tunc Rex Miramolimus dedit sibi liberam licentiam redeundi contra suorum consilium, qui, vt eum occideret, antea consulebant. [Liberant Petrum Infantem ab incursu leonum,] Cum vero Infans cum suis licentiatus recederet, post diem & noctem venerunt ad quemdam locum, vbi prope audiebant rugitus leonum & terribiles vlulatus. Qui territi, positis reliquiis inter se & locum illum, ad quem videbant leones conuenire; mox disparuerunt, vt nec leones viderent, nec eorum rugitus audirent.

[18] Cum vero procedentes ad multiuium accessissent, & quam eligerent viam penitus ignorarent; Dominus Infans præcepit mulam, [ab insidiis patronum,] quæ sacras reliquias deferebat, antecedere, eamque omnes insequerentur. Mula vero, Domino dirigente, statim a via diuertit, in qua paratæ erant Infanti insidiæ Saracenorum, vt sibi postea fuit dictum: & per quamdam inusitatam & asperam incedens viam, per montes & valles diuertebat: & sic brutum animal per viam securiorem eos vsque Septam direxit, nauesque paratas, Domino disponente, ascendētes nauigauerunt. [& periculis maris.] Et prima nocte superuenientibus tenebris timebant nautæ, ne in aliquos scopulos irruerent & perirent: & tunc omnes ante reliquias prostrati sanctis Martyribus supplicabant, vt eos a tanto periculo liberarent. Et ecce subito claritas quædam effulsit, ita vt hinc inde mare possent conspicere nauigantes: & tunc clare viderunt quod ad illos scopulos naues ducebantur; sed lucis beneficio ab illis diuertentes, saluis omnibus, ad desiderata littora a Algizire & b Tarife. Deinde Hispalim peruenerunt: [In Hispaniā deuehuntur.] vbi per Christianos Infanti nuntiatum est, Saracenos ad eum capiendum a Rege missos. Quo audito in c Castellam omnes quamcitius se dederunt. Et vix nautæ vela leuauerant, & ecce milites Regis Marrochiorum affuerunt, vt Infantem etiam inuitum reducerent, & suos capitibus detruncarent: sed Sanctorum meritis liberati cum salute Hispaniam intrauerunt.

[Annotata]

a Algizire e regione Septæ, in Hispaniæ littore Gaditano, portus est Bæticæ, seu Andalusiæ. VVadingus num. 43. Algeliram scribit, nomen Geographis incognitum. Algizire legit etiam Marcus. Ludouico Nonio V. CL. Algeriza dicitur.

b Tariffa dicta, vt tradunt, a Tariffo Duce Maurorum, qui primus cum proditore Iuliano sub Ruderico Rege an. Ch. 713. in illas Hispaniæ partes Mauros induxit. Cuius copiis Calpe mons primum est occupatus, Heracleaq; vrbs illi monti imposita, Gibraltaris dicta a Tarif, & Gebal, quæ vox montem significat. Ita fere Mariana lib. 6. cap. 22. Quidam Tariffam veterem fuisse Tartessum scribūt, refragante Nonio. Marcus hic pro Tariffe, Palmam habet. Taryse dicitur in Vinea S. Franc.

c Marcus & VVadingus in Galæciam: scilicet circumnauigando Lusitaniam, quam ingredi Petrus Infans necdum ausus, in regno Legionensi apud Alphonsum Regem permansit, ac sacras reliquias ad fratrem Alphonsum II. Conimbricæ agentem, in Lusitaniam transmisit. Vasconcellius in Alphonso II. num. 9.

LECTIO VII.
Reliquiæ Conimbricam delatæ.

[19] Cvm vero a Astoricam peruenissent, & hospes, in cuius domo hospitabantur, a triginta annis esset morbo paralytico sic afflictus, [Paralyticum sanant.] vt loquela & membrorum officio priuaretur, & Sanctorum tot mirabilia audiuisset, prostratus ante arcam, vbi Sanctorum reliquiæ seruabantur, orans pro remedio sanctos Fratres, ibidem cunctis videntibus loquelam & omnium membrorum obtinuit sanitatem.

[20] Cum vero b Colimbriam appropinquassent, vbi iam sanctorum Martyrum fama peruenerat, Domina Oracha Regina Portugalliæ supradicta cum vniuerso populo sanctis occurrit reliquiis, [Conimbricam feruntur.] cum magna solemnitate & deuotione, vsque ad c monasterium sanctæ Crucis de Colimbria ipsas deducentes, ibidem honorifice collocarunt. Cum autem B. Franciscus eorum martyrium audiuisset, exultans in spiritu, dixit: Nunc veraciter dicere possum, quod habeo quinque Fratres.

[21] d Et eodem anno quo Sancti fuerunt interfecti, contra Regem Marrochiorum & eius regnū indignatio Dei in vindictam Sanctorum efferbuit. [Miramolinus cum subditis punitur.] Nam manus dextera eiusque brachium, quibus occiderat sanctos Fratres, & eiusdem partis omnia membra vsque ad dexterum pedem fuerunt desiccata. In patria etiam illa e tribus annis immediate sequentibus nihil pluit: ex quo secuta est tanta sterilitas rerum, & hominum pestilentia per quinque annos continuos, quod maior pars illius gentis fuit per mortalitatem deleta, vt iuxta numerum fratrum in vindictam pestilentialium annorum numerus sequeretur.

[Annotata]

a Astorica, Ptolemæo Α΄στουρικα Α΄υγοῦστα; Asturica Plinio, & Antonino, vulgo Astorga, Asturiæ vrbs, & propria Asturum sedes. vrbi gentiq; Astura amnis, cui adiacet, nomen dedit.

b Adde ex Marco cap. 21. & VVadingo num. 44. qui reliquias portabant equites plurimi & nobiles, inter quos eminebat nobilis vir Alphonsus Perez de Argunia.

c Scribunt Marcus cap. 22. ex antiquis Chronicis, Ribadeneira, VVadingus nu. 45. cum Rex & Clerus cuperent reliquias portari ad ecclesiam matricem, repugnantibus qui eas attulerant, mulum recta tetendisse, per vicum Sampsonis, alias veteris ficulneæ, ad ædem sanctæ Crucis, atque ad eius valuas occlusas stetisse; vt vero apertæ sunt, progressum ad primarium sacellum, ante cuius altare vtroq; curuato genu non ante surrexerit quam sarcina leuaretur.

d Sequentia eisdem verbis narrat S. Antoninus 3. parte Chron. tit. 24. cap. 7. §. 1.

e Pisanus, vsque hodie numquam pluit; nimis enormi mendo.

LECTIO VIII.
Visio in obitu Vrracæ Reginæ.

[22] [Vrracæ Reginæ moritur.] Et vt sanctorum Fratrum supradictum vaticinium compleretur, Regina Portugalliæ Oracha prædicta, post modicum temporis a sanctorum Martyrum sepultura, plena virtutibus ex hac vita migrauit. Et eadem hora nocte profunda Dominus Petrus Nunij Canonicus & sacrista, omni sanctitate præclarus, [Supplicatio Minorum visa, in qua S. Franciscus & V. Martyres.] & eiusdem Reginæ Confessor, vidit innumerabiles Fratres Minores chorum intrantes, inter quos erat vnus cum magna solennitate præcedens, & post alij quinque quodam singulari honore inter alios præcellentes. Statim vero, dum chorum processionaliter intrauerunt, matutinum cum melodia indicibili cantauerunt. Dominus vero Petrus totus attonitus quæsiuit ab vno eorum, ad quid & per quem locum tali hora tot Fratres intrassent, cum omnes portæ monasterij essent clausæ. Qui respondit: Nos omnes, quos hic vides, fuimus Fratres Minores, & nunc cum Christo gloriosi regnamus. Ille vero cum tanta gloria præcedens est Franciscus, quem tantum desiderasti in hac vita videre. Alij vero quinque inter alios præcellētes, sunt Fratres pro Christo in Marrochio interfecti, & in isto monasterio tumulati. Et scias quod Domina Oracha Regina ex hac vita migrauit: [Matutinū ab iis decantatum.] & quod ex toto corde nostrum dilexit ordinem, Dominus Iesus Christus nos omnes huc misit, a vt pro eius honore hic diceremus sic solemniter matutinum: &, quia tu eras eius Confessor, Deus voluit, quod tu ista videres. De morte vero Reginæ non dubites, [Regina mortua.] nam statim, cum recedemus, de hoc audies certa noua. Tunc illa processio clausis ianuis monasterium exiuit: & statim illi de familia dictæ Reginæ ad portam pulsauerunt & denuntiauerunt Reginam nunc debitum exoluisse.

[Annotatum]

a Pelbartus: ad deferendam animam eius in cælo. at Marcus prorsus Tisserando consentit.

LECTIO IX.
Conuersio S. Antonij de Padua. Iter S. Francisci in Syriam.

[23] Postea Sancti magnis cœperunt coruscare miraculis, quorum aliqua in eorum diffusiori a Legenda plenius continentur. Istorum autem exemplo Sanctorum B. Antonius, [S. Antonius de Padua conuersus.] tunc Canonicus in eodem monasterio sanctæ Crucis, qui Fernandus Martini vocabatur, zelo martyrij flagrans, Ordinem Fratrum Minorum, ætatis suæ anno XXV. intrauit: & annos decem in ordine plenus sanctitate, & præclarus doctrina & miraculis, b consummauit.

[24] In illa autem Fratrum c dispersione, B. Franciscus ob feruorem martyrij ad partes Syriæ cum duodecim Fratribus & ad Soldanum se contulit: [S. Franciscus proficiscitur in Syriam.] eumque constantissime Christi fidem prædicantem Soldanus cum omni reuerentia, Domino disponente, ad propria remisit.

[Annotata]

a Aliqua eorum hic subnectentur.

b Obiit S. Antonius de Padua an. Ch. 1231. ingressus ordinem Minorum an Ch. 1221. De eo agemus XIII. Iunij.

c De hoc itinere S. Francisci, quod an. Ch. 1219. suscepit, aliisq; eius Seraphicis virtutibus, agemus IV. Octobr.

MIRACVLA
Ex Annalib. Lucæ VVadingi.

Berardus de Carbio, Martyr ordinis S. Francisci in Mauritania (S.)
Otto, Presbyter Martyr ordinis S. Francisci in Mauritania (S.)
Petrus de S. Geminiano, Martyr ordinis S. Francisci in Mauritania (S.)
Accursius, Martyr ordinis S. Francisci in Mauritania (S.)
Adiutus, Martyr ordinis S. Francisci in Mauritania (S.)

Ex Lvca VVadingo.

[1] aIuuencula quædam Saracena, sed Christiana fide imbuta, [Obsessa liberata.] & secreto baptizata a Principis præfato Sacellano, a dæmone obsessa, qui doluit hanc sibi eripi prædam; adducta ante scrinium, vbi pars reliquiarum religiose seruabatur, statim vt detectæ sunt, dæmon cum ingenti clamore abscessit. Iuuenis etiam domesticus prolixa & graui oppressus infirmitate, cum humanum non superesset remedium, rogauit Sacellanum, vt quidquam sibi admoueret reliquiarum. [Æger senatus.] Ille immerso vno ex ossibus in aquam, bibendam dedit febricitanti, & statim ab omni morbo liber euasit. [Vulnus curatum,] Alter tibiam vulneratam, aqua, qua ablutæ sunt sacræ reliquiæ, aspersit, & sana facta est. Eadem aqua dolorem oculorum ab alio depulit. [dolor oculorum,] & demum Presbyter quidam faciem ex tumore dolens, post contrectationem reliquiarum, applicata cum fiducia ad tumentem faciem manu, [faciei tumor:] qua sancta tractauit, vernātem & pulchram effecit.

[2] b Irruerunt in quemdam nobilem Conimbricensem prope dictam sanctæ Crucis ædem sicarij vt eum occiderent: [lethalia vulnera:] fugientem comprehenderunt ad ecclesiæ ianuam, & tot affecerunt vulneribus, vt mortuum iudicauerint. Qui morienti succurrere voluerunt, atque omnino defunctum putantes, suo coopertum pallio in ecclesiam introduxerunt, vt ibidem sepeliretur. Sed non iacuit longo tempore: nullo enim auxiliante se erexit in pedes sanus, absque vulneribus publice proclamans magnam esse sanctorum Martyrum virtutem, qui a tot lethalibus ictibus liberarunt.

[3] Rarum & singulare hoc, quod refero, spectaculum. Oppidum est diœcesis Conimbricensis, Fala dictum, cuius incolæ, [pestis.] dum c sæuissima peste perirent, omnes obierunt, vno solo iam pestilenti in faucibus mortis relicto. Hic nullum videns suæ vitæ superesse remedium præter diuinum, Martyres, quorum deuotus cultor erat, inuocauit instanter; votumque addidit, quod si eum a contagioso illo morbo liberarent, nudus eorum d visitaret reliquias, hortareturq; vt similiter facerent & alij. Conualuit de infirmitate sua miraculose, & tam efficaciter suasit regredientibus vicinis, vt quod ille vouit illi facerent spontanee, vt omnino persuaserit, & omnes singulis annis nudi veniant ad Martyrum sepulchra in publica & ordinata supplicatione.

[4] Veniunt in ipso Martyrum natalitio ad S. Francisci ædem trans e Mundam fluuium positam, in magno numero, non solum ex illo oppido, verum ex aliis vicinis, ad quartum & quintum ab vrbe lapidem sitis, [Nudi ad SS. reliquias supplicatum veniunt.] & ibi detractis vestibus, quibusdam etiam in propriis iam ȩdibus denudatis, audiunt sacrum. Quo peracto pergunt omnes processionaliter, toto corpore nihil gestantes præter femoralia, aut subligacula, præcedente Cruce, subsequentibus vel in medio positis eorum Rectoribus suos fasces seu rectorias virgas gestantibus, & ceteros in ordinem cogentibus. Pone veniunt omnes Franciscani psallentes in Martyrum triumphum. Excedunt aliquando hi nudi oppidani cum quibusdam ciuibus & puerulis, qui magna deuotione se eis nudi etiam immiscent, numerum ducentesimum: ferme tercentum ipse numeraui anno MDCX. dum in Collegio D. Bonauenturæ Conimbricensi vltra triennium Theologiæ incubuerim, singulis annis ad hoc deuotum vocatus spectaculum. Ferme ad mille passus distat monasterium sanctæ Crucis a Franciscano, & per ducentorum passuum pontem itur ad ciuitatem illo mensium omnium frigidissimo. [Ritus supplicationis.] Accedentibus ad sanctam Crucem, hæret vel concionator in suggestu, vel Sacerdos in altari, dum a nobili circumstantium multitudine e potiori Clero seculari & regulari, primatibusque ciuitatis, atque ipsius ædis Canonicis, hymnis, organis & ingenti iubilo excipiuntur, & singuli ad sacrarum reliquiarum deosculationem venerationemque admittuntur. Nudi deinde omnes sistunt ante reliquias in sacello maiori & capacissimo, donec sacra absoluuntur: mox deducuntur in amplam aulam; in quam deductas suas vestes quisque resumit.

[5] Horum pietatem æmulati multi ex ciuibus nobilioribus aliique pij viri, nocte natalitij, qua sacras excubias ianuis bipatentibus obseruant Canonici, veniunt similiter nudo corpore, sed tecta facie, & deuote sanctorum Martyrum inuocant auxilium. Fuit tamen quidam Nuntius Apostolicus, quem in illo regno Collectorem appellant, qui tantam impendi venerationem videns Martyribus, adhuc per Ecclesiam non canonizatis, in ipsa eorum ecclesia prohibuit, ne amplius tanta solemnitate colerentur inconsulta Romana Ecclesia, nec peculiari obtenta licentia. Vt dixit, statim mula, qua vehebatur, ad templi valuas mortua elisa est in terram, [Gemino miraculo ea confirmata religio.] & ipse Antistes ardenti subitaneaque correptus est febre. Ex cælesti indignatione hæc mala suspicans oriri, humiliter se prostrauit ad sacrorū Martyrum reliquias, promittens in posterum se eis omne obsequium & reuerentiam præstiturum, eorumque solemnitatem commendaturum. Cor contritum & humiliatum Deus non despexit; eumque sanitati, & mulam vitæ restituit. Quæ duo miracula adeo manifesta in conspectu totius populi, qui Antistitem comitabatur, vniuersam illam regionem magis in sanctorum Martyrum cultum accendit, dum plane intellexit nimis honorificandos Dei amicos, & in cælis confirmatum esse principatum eorum. Nec multo post Diœcesano statuto, sancitum est, vt eorum dies natalis haberetur pro festiuo.

[6] Huic miraculo aliud ferunt simile Conimbricenses: quod cum quidam vrbis Episcopus argutulus, ex magna, quam præferebat, modestia, [Intermissa, vindēcatur.] vetaret illas nudorum fieri supplicationes, indignum indecorumque existimans per medias plateas homines incedere nudos; statim eo anno, quo piam suam consuetudinem dimiserunt præfati oppidani, tempore brumali & salubri, nullo locorum in toto regno peste grassante, in eos debacchata sit, & vindictam simul cum Episcopo senserint diuinam. Qua commoti reuouerunt se nullo pacto aut lege vllo vmquam tempore prædictam supplicationem in Martyrum solennitate præterituros. quod in hunc diem fidelissime curant complere.

[Annotata]

a Referuntur hæc num. 42. ex Historia MS. Vlyssiponensi.

b Sequentia referuntur num. 48. 49. & 50. ex Marco Vlyssiponensi cap. 26. 27. & 28.

c Rodulphius a ceteris iterum dissentit: ait enim grandine omnes, vno hoc excepto, mactatos: Marcus & Bzouius, patrem & liberos quinque a peste seruatos.

d Marcus: quotannis dum viueret nudus visitaret, & curaret a morte per quempiam ex sua familia visitari.

e Munda fluuius Lusitaniæ, inter Tagum & Durium, vulgo Mondego, Conimbricam præterfluit. vide Nonium in Hispania.

ALIA MIRACVLA
ex Marco Vlyssiponensi.

Berardus de Carbio, Martyr ordinis S. Francisci in Mauritania (S.)
Otto, Presbyter Martyr ordinis S. Francisci in Mauritania (S.)
Petrus de S. Geminiano, Martyr ordinis S. Francisci in Mauritania (S.)
Accursius, Martyr ordinis S. Francisci in Mauritania (S.)
Adiutus, Martyr ordinis S. Francisci in Mauritania (S.)

Ex Marco Vlyssipp.

[1] a Conimbricæ Maria Vasquez, Petro Danfins nupta, visu orbata est. [Visus, ope SS. recuperatus:] Inflammato ergo fidei ac pietatis ardore ad monasterium adit sanctæ Crucis: aquam poscit, cui sacra intincta pignora erant: ea oculos abluit, visumque b recipit. Vulgatum illico tota vrbe miraculum.

[2] Eiusdem cœnobij Canonicus inter bibendum c hirudinem deglutiit imprudens, ac ne sensit quidem principio; donec mittere e naribus sanguinem cœpit, itaque copiosum, [sedatus sanguinis fluxus:] & dies quidem vnum ac viginti, vt conclamata eius videretur salus, deque exequiis ageretur. Mulier quædam honorata, eiusdem Canonici d patrina, siue susceptrix, sanctorum Martyrum dedita cultui, eorum opem implorat, votumque nuncupat. Canonicus continuo hirudinem reuomit, omnique periculo liberatur.

[3] [hernia curata:]Viri nobilis Ioannis Vasquez Conimbricensis filium difficilis torquebat e hernia. Multis frustra tentatis medicamentis, ad Martyrum patrocinium confugit, spondetque se noctem vnam in eorum sacello cum filio daturum precibus. Curata illico hernia est.

[4] Haud procul ab oppido Fala, vbi patremfamilias ac filios quinque a peste curatos diximus initium dedisse supplicationi, quæ annue f mediis nudatis corporibus ad Martyrum sacellum instituitur, [& comitialis morbus:] colonus degebat, cui Ioanni g Capillo nomen. Hic dudum comitiali morbo laborarat. Cum didicisset quanta sanctorum Martyrum inuocatione patrarentur miracula, magno animi correptus angore vouet se Falensium supplicationibus eodem ritu quotannis adfuturum. Votum deinceps pie soluit, omni liber pristinæ ægritudinis molestia.

[5] Energumenam quamdam parentes sui ac maritus ad Martyrum sacellum adduxere: [energumena liberata:] triduumque isthic egere sacris procurandis ac precibus fundendis intenti. Tandem pessimo inquilino, Martyrum virtute, liberata est.

[6] Aliam energumenam e vico Beira, dum ad ædem Deiparæ Virginis, h cui a Virtutibus nomen, perducitur, vt Conimbricam peruenit, [item alia:] dire exagitare tartareus hospes cœpit. Ergo sacellum aditur sanctorum Martyrum, conceptisque precibus, fugatur malus dæmon.

[7] Petrosi vici incola i viuerram habebat, quæ rabie correpta eius filium momordit: hic in rabiem quoque actus, [vabidus curatus:] sibi ipse inferre manus conabatur: nec vinci poterat remedio vllo malum. Parenti in somnis quidam Franciscano habitu visus, edicit vt cum filio ad sanctæ Crucis monasterium adeat, atque ab Ædituo aquam poscat sanctorū Martyrum immersis reliquiis sacratam; eam potam saluti filio fore. Nec fidem fefellit euentus.

[8] k Puerum a primo ortu hernia laborantem ad sacellum Martyrum parentes sui deportarunt: [hernia sanata:] qui Sanctis cum donariis & feruenti precatione oblatus, omnino curatus est.

[9] Quemdam in eadem vrbe ita dentium dolor cruciabat, vt nec cibum capere, [dentium dolor.] nec partem vllam quietis posset. Expers medelæ, sanctos Martyres religiose inuocat, votis additis. Nocte insequente necdum remittente dolore in somnum incidit, visusque sibi in eo est quinque sanctos Martyres videre adstantes, vnumque ex iis maxillam sibi manu palpantem. Experrectus sensit omnem sibi detersum dolorem.

[10] l Rudericus Laurentij de las Puntas vir nobilis, dum in Regis obsequio versatur, in carcerem forte coniectus, [Liberatus quidam e carcere.] ac damnatus morte, vouit Martyribus si per eos periculo eriperetur, visitaturum se eorum sacellum cum ipsis, quibus vinctus erat, compedibus. Illico securus ei patefactus egressus est. Ergo ingentes trahens catenas, ad monasterium sanctæ Crucis venit, & Missæ sacrificium offerendum curauit ad aram Martyrum. Missa peracta solutæ catenæ vltro pedibus exciderunt, ibique ad memoriam appensæ.

[11] Ferdinandus quidam ita languenti erat stomacho, vt quindecim ipsos dies cibi omnis expers manserit, [Stomachi imbecillitas curata.] iamque nec aperire oculos posset: & iam cœperant quæ ad curandum funus pertinebant apparari. Mater magno quodam animi sensu opem implorat Martyrum votumque concipit. Mox filio esse melius cœpit, qui postridie e strato se proripuit, pedibusque incessit incolumis, visitque cum parentibus Sanctorum sacellum, ac materna vota persoluit.

[12] Iacobus Perez de la Curta Conimbricensis natali sanctorum Martyrum die ad putandam vitem, [Festi diei obseruatio, miraculo duplici sancita.] quæ post Minorum cœnobium sita erat, primo mane profectus est. Præteriit isthac quispiam, &, An ignoras, inquit, Iacobe Perez, hodie sanctos Martyres coli, quorum in sanctæ Crucis corpora sunt? Quid deinde? ait ille: Non est eiusmodi id festū vt publica feriatione agi debeat. Moxque respectans nusquam eum qui se monuerat, videt. Opus ergo prosequitur: sed e vestigio ingenti totius corporis, manuum præsertim tremore perculsus, omittere id coactus est. Sensit ergo diuinitus id sibi euenisse, templumque sanctæ Crucis petiit, ac votum fecit, se quoad viueret eum diem religiose obseruaturum, m sacris, concioni, vesperis interfuturum: simul votum suscepit, simul sanitatem recuperauit. Testatus deinde est quotquot eo die palmites incidisset (inciderat circiter octoginta) nihil eo anno vuarum tulisse, cum ceteri perquam fecundi fuerint.

[13] [Surdi sanati.] Mulier quædam, aliusque adolescens, Sanctorum meritis, percepere cælitus surditatis remedium.

[14] Anno 1466. 16. Ianuarij, cum esset Conimbricensis Episcopus in Sanctorum sacello, confluxit eo vis ingens hominum ad vota soluenda, erantque complures seminudi. Sciscitatur Episcopus quæ quemque caussa ad vota & illum supplicandi ritum impulisset. [Variæ curatæ infirmitates,] Alij se hernia, alij surditate, aliave infirmitate, simul ac se eiusmodi peregrinationis voto obstrinxerant, liberatos prædicabant. Adstabat Episcopi nepos annos vndecim natus, ita molesta conflictatus n hernia vt negarent medici arte vlla curari posse. Hunc iubet Antistes in sacrarium secedere positisque vestibus, ceterorum ritu nudum supplicare Martyribus. Paruit adolescens. Ipse quoque cum adstantibus preces dedit Episcopus. [hernia.] Dum Ergo nudus, fixis humi genibus, manu cereum gestans, precatur Sanctos, (mira res!) ita sanus continuo euasit, ac si nihil vnquam passus esset aduersi. Antistes gaudio exiliens, & qui spectare vellent siuit testes miraculi fieri, & Deo sanctisque Martyribus gratias egit.

[Annotata]

a Narrat hæc Marcus par. 3. lib. 6. cap. 33.

b Addit Ioannes Blanconius Gallicus interpres, coram Canonicis.

c Blanconius, araneam.

d Omittit id Blanconius. Ceterū patrinos, voce Ecclesiastica appellant, qui pro baptizādo aut confirmādo spondent, eumq; suscipiunt.

[]

e Interpres Gallicus, plagæ & vlcera. consentit Bzouius.

f Blanconius, nudis pedibus.

g Hispanice est Cabelos. Gallice Capelli; apud Bzouium Capellus.

h Hispanice: nuestra Sen̄ora de las virtudes.

i Mustelæ genus est. Bzouius canem rabidum habet.

k Sequentia narrat Marcus cap. 34.

l Bzouio, Laurentius Ruizius.

m Blanconius, solenui sacro, vesperis primis & secundis; concionem omittit.

n Blanconius, plagis; Bzouius, deplorata ægritudine.

BVLLA SIXTI IV. PAPÆ
de sanctorum Martyrum veneratione.

Berardus de Carbio, Martyr ordinis S. Francisci in Mauritania (S.)
Otto, Presbyter Martyr ordinis S. Francisci in Mauritania (S.)
Petrus de S. Geminiano, Martyr ordinis S. Francisci in Mauritania (S.)
Accursius, Martyr ordinis S. Francisci in Mauritania (S.)
Adiutus, Martyr ordinis S. Francisci in Mauritania (S.)

aSixtus Episcopus, seruus seruorum Dei, vniuersis Fratribus Ordinis Minorum, dilectis filiis, vbicumque morantibus, seu moraturis, salutem & Apostolicam benedictionem.

Cum alias animo reuolueremus merita beatorum Martyrum, Berardi, Petri, Othonis, Accursij, & Adiuti, qui ex ordine Fratrum Minorum, (sub quo & nos coaluimus) fuerunt, qui post multa tormenta sub Rege Marochiorum pro Christo mortem subierunt, & martyrij palmam gloriose promerentes plurimis miraculis in ipsa morte, & post claruerunt; ex quo incensus Beatus Antonius de Padua ex ordine Canonicorum regularium, in quo tunc erat, ad ordinem ipsum Fratrum Minorum se legitur transtulisse; Concessimus ex auctoritate Apostolica & benignitate, viuæ vocis oraculo, vt Fratres prædicti Ordinis Minorum possint publice & solemniter celebrare in suis Ecclesiis Missæ & horarum officium de supra memoratis sanctis Martyribus. Verum cum frequenter aduersarius humani generis nitatur bona & sancta opera perturbare; ne tam diuinum & pium opus posset aliquis imposterum impedire, tenore præsentium ex certa nostra scientia, auctoritate Apostolica concedimus, quod prædicti Fratres Minores vbique solemniter & publice officium plurimorum Martyrum pro ipsis Berardo, Petro, Accvrsio, Adivto, & Ottone sub officio duplici maiore, ac etiam XVI. Ianuarij, qua die ab hoc seculo per martyrium decesserunt, libere ac cum sana & serena conscientia dicere ac celebrare possint. Inhibentes præfata Apostolica auctoritate, ne quis huic nostræ concessioni audeat se opponere; non obstantibus in contrarium facientibus quibuscumque. Præterea quia difficile esset præsens Breue ad omnia loca deferri, volumus vt illius transsumpto alicuius publici Notarij manu subscripto, & sigillo Generalis dicti ordinis, vel Vicarij Generalis Fratrum Minorum de Obseruantia munito, ea prorsus fides adhibeatur, quæ adhiberetur si idem præsens Breue originaliter ostenderetur. Datum Romæ apud Sanctum Petrum sub annulo piscatoris, die septimo Augusti, anno Domini MCDLXXXI. Pontificatus nostri anno X.

[Annotatum]

a Diploma originale seruatur Romæ in archiuo conuentus S. Mariæ de Aracæli.


Januar II: 17. Januar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 16. Januar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 16. Januar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 10.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.