Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Januar II           Band Januar II           Anhang Januar II

17. Januar

XVII. IANVARII.

SANCTI QVI XVI. KAL. FEBRV. COLVNTVR.

S. Speusippus, tergeminus frater, Martyr.
S. Eleusippus, tergeminus frater, Martyr.
S. Melasippus, tergeminus frater, Martyr.
S. Leonilla eorum auia, Martyr.
S. Neonilla, Martyr.
S. Neon, Martyr.
S. Turbon, Martyr.
S. Mucius, Martyr in Africa.
S. Victor, Martyr in Africa.
S. Mistrianus, Martyr in Africa.
S. Saluius, Martyr in Africa.
S. Misellianus, Martyr in Africa.
S. Victoricus, Martyr in Africa.
S. Teussa, Martyr in Africa.
S. Fortunatus, Martyr in Africa.
S. Veneria, Martyr in Africa.
S. Sarta, Martyr in Africa.
S. Saturninus, Martyr in Africa.
S. Hortisianus, Martyr in Africa.
S. Leucius, Martyr in Africa.
S. Misurianus, Martyr in Africa.
S. Vincentia, Martyr in Africa.
S. Alba, Martyr in Africa.
S. Timotheus, Martyr in Africa.
S. Ingenula, Martyr in Africa.
S. Victoria, Martyr in Africa.
Alij, Martyres in Africa.
S. Rubentius, Martyr in Oriente.
S. Martyrius, Martyr in Oriente.
S. Genulphus, Episcopus, in Gallia.
S. Antonivs Magnvs, Abbas in Thebaide.
S. Sabinus, Episcopus Placentinus in Italia.
S. Achilleus, Confessor.
S. Antonius, monachus, Romæ.
S. Merulus, monachus, Romæ.
S. Ioannes, monachus, Romæ.
S. Sulpitius Pius, Episcopus Bituricensis in Gallia.
S. Milwida, Virgo, in Anglia.
S. Richmirus, Presbyter in Gallia.

PRÆTERMISSI, ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Theodosij Magni Imperatoris obitus consignatur hoc die a Molano, Ferrario, Martyrologio Germanico. Sanctum Petrus de Natalibus lib. 11. cap. 93. appellat, dicitq; a Græcis in catalogo Sanctorum conscribi. Nusquam in Menæis extat. Multa de eo præclara narrant Ecclesiastici scriptores: vitam separatim edidit Bellarminus lib. 3. de officio Principis Christiani.
Adda Presbyter, Apostolus Merciorum refertur hoc die & Beatus vocatur a Dauide Camerario, qui perperam primum Nordanimbrorum Apostolum facit. Laudatur a Venerabili Beda lib. 3. cap. 21. relato supra VII. Ian. in vita S. Ceddæ.
Confirmatio Ordinis B. Mariæ de Mercede hoc die facta traditur. De ea agemus in vita S. Petri Nolasci fundatoris XXIX. Ianuar.
Algotus Curiensis in Rhætia Episcopus refertur hoc die in Kalendario Cisterciensi; a Chrysostomo Henriquez Beatus appellatur. Recensetur & ab Hugone Menardo in catalogo SS. ac BB. eius Ordinis. Nondum comperimus vllum ei cælestem honorem a Curiensibus haberi.
Septem Martyres Ordinis Minorum in Syria a Soldano Melebasa interfecti memorantur in Martyrologio Franciscano Arturi a Monasterio. Meminit eorum S. Antoninus part. 3. tit. 24. cap. 9. §. 10. Thomas Bosius de signis Ecclesiæ tom. 1. lib. 7. cap. 3. seculo 13. aliiq;. Eos hic omittimus, quod necdum publica Ecclesiæ auctoritate vindicati sint.
Dedicatio basilicæ Beatæ Virginis Annuntiatæ agi Florentiæ hoc die consueuit, vt testis est Ferrarius in generali catalogo SS.
Translatio variorum sanctorum corporum monasterij Villariensis in Brabantia hoc die facta anno 1599. consignata est in Menologio Cisterciensi a Chrysostomo Henriquez. De singulis agemus in cuiusque natali.
S. Sulpitius Tungrensis, siue Traiectensis, Episcopus. MS. Florarium. Nos XVIII. Ianu.
S. Leonardus reclusus Turonis. Ferrar. Leobardus est, de quo XVIII. Ianu.
S. Brithvvaldus Episcopus VViltoniensis. Hugo Menard. Nos XXII. Ianu.
S. Amandi Episcopi fit in veteri Præmonstratensi Breuiario commemoratio; in quo tamen rursum cum S. Vedasto officio trium Lectionum colitur, vt & alibi, VI. Febru.
S. Marcellus Episcopus. MS. S. Hieron. Carthusiani Colonien. in addit. ad Vsuard. MS. Florarium. Sed in his duobus traditur Viennæ quiescere. Aliud MS. habet: In ciuitate Deas, vel Astensi, S. Marcelli Episcopi & Martyris. Primus-Diensis Episcopus est, de quo IX. April.
S. Theodotus Episcopus Cyriniæ in Cypro. Menæa. at Martyrolog. Romanum VI. Maij.
S. Ioannes Episcopus Eboracensis. MS. Kalendar. SS. Ord. S. Benedicti. Vitam dabimus VII. Maij.
S. Marcellini Presbyteri, Martyrum, Translatio celebratur hoc die, solenni officio, in monasterio Selighenstadiensi, vbi religiose asseruantur eorum reliquiæ. Translationis historiam, ab Eginharto accurate descriptam, dabimus cum eorum Actis II. Iunij.
S. Petri Exorcistæ, Martyrum, Translatio celebratur hoc die, solenni officio, in monasterio Selighenstadiensi, vbi religiose asseruantur eorum reliquiæ. Translationis historiam, ab Eginharto accurate descriptam, dabimus cum eorum Actis II. Iunij.
S. Bernardi canonizatio. Hugo Menar. Nos de ea agemus ad eius vitam. XX. Augusti.
S. Columbæ Virginis & Martyris caput hoc die Montem-regalem translatum, scribit Octauius Caietanus noster in Idea operis de SS. Siciliæ. Duas reperimus Columbas in sacris fastis; Cordubensem, quæ colitur XVII. Septembris; & Senonensem, quæ XXXI. Decembris. Vtrius isthuc translatum sit caput, an tertiæ alicuius, nos latet.
S. Iulianus. Menæa. Hic est S. Iulianus Sabas, de quo nos XVIII. Octob.
S. Sulpitius Episcopus Rauennas. MS. Florarium. Hic est forte, qui S. Vrsulam fertur comitatus, siue Episcopus, siue Archidiaconus fuerit: de quo vide Hieronymum Rubeum lib. 2. historiæ Rauennat. Nos XXI. Octobr.
S. Diodori Presbyteri, Martyrum Inuentio hoc die refertur in Martyrologio Romano aliisq;. Illius inuentionis historiam dabimus die eorum natali I. Decemb.
S. Mariani Diaconi, & sociorum, Martyrum Inuentio hoc die refertur in Martyrologio Romano aliisq;. Illius inuentionis historiam dabimus die eorum natali I. Decemb.

DE SANCTIS MARTYRIBVS SPEVSIPPO, ELEVSIPPO, MELEVSIPPO, TERGEMINIS;
LEONILLA, IONILLA, NEONE, TVRBONE.

[Praefatio]

Speusippus, tergeminus frater Martyr (S.)
Eleusippus, tergeminus frater Martyr (S.)
Melasippus, tergeminus frater Martyr (S.)
Leonilla tergeminorum auia Martyr (S.)
Neonilla, Martyr (S.)
Neon, Martyr (S.)
Turbon, Martyr (S.)

Ex variis.

§. I. Tergeminorum cultus, acta, ætas.

[1] Celeberrima est in sacris fastis sanctorum fratrum tergeminorum memoria XVI. Kal. Februarij. quo die Vsuardus: Lingonis natalis sanctorum Geminorum Speusippi, [Sanctorum horum natalis:] Elasippi, & Melasippi, qui cum essent vigintiquinque annorum, cum auia sua Leonilla, & Ionilla, & Neone, martyrio coronati sunt, tempore Aureliani Imperatoris. De iisdem agunt MSS. pleraq;, itemq; Beda vulgatus, Ado, Rabanus, Notkerus, Maurolycus, Galesinius, Canisius, Bellinus, Martyrologium Romanum, Felicius, Saussaius; quorum plerique Turbonem addunt. Antiquissimum S. Hieronymi MS. Martyrologium ita habet: Lingonas passio sanctorum geminorum Speusippi, Elasippi, Melasippi, Leonillæ, Iunillæ, Nenonis. MS. Dungallense: Germanorum trium, Speusepi, Helapi, Munici. MS. vetustissimum Rhinavviense: Lingonis passio sanctorum Martyrum geminorum. VVandalbertus:

Sextaque cum decima Antonij virtute dicatur:
Hæc etiam socio Geminorum pollet honore,
Lingona quos vno celebrat plebs marmore tectos.

[2] Vix alia tam varie scripta Sanctorum nomina reperias. Speusepus enim, [nomina varie scripta:] Speosippus, Sensippus, Speusipus, Spensippus, Peusippus, Speusipius, dicitur; qui Speusippus est, quod equorum incitatorem sonat. ast Eleusippus, qui equo venit, aut certat; Elensippus, Eleusipus, Heleusippus, Eleusipius, Helapus, Eleosippus, & (nec male quidem, quasi equi instigator) Elasippus. Melasippus vero, Meleusippus, Maleusipus, Melensippus, Meleusipus, Municus, Meleosippus, Malensippus, Mesippus. Leonilla quoque, Leouilla, Lonilla, Neonila, Neouilla. Ionilla autem, Iouilla, Conilla, Ieonilla, Lonilla, Louilla, Innilla, Ionella, Ianilla, Iunilla. Neonem demum quidam Neronem, alij Neonam, alij Nenonem vocant; Martyrologium Germanicum Neonem, sed feminam asserit, capillis, vti Leonillam ac Ionillam, suspensam, postq; alios toleratos cruciatus plexam capite.

[3] [Acta antiqua;] Horum gloriosorum pugilum acta excepisse S. Neon & Turbon feruntur. Ea an vspiam extent, haud valemus statuere. Ipsa esse existimabat Rosvveydus noster, quæ ipsiusmet manu ex vetustißimo codice Marci Velseri descripta hic damus, plane egregia, ni mutila forent. Alia ex MSS. Audomarensi, S. Maximini, S. Mariæ de Ripatorio accepimus, quæ paullum expolita Surius, [alia auctore VVarnahario:] contracta Mombritius & Cornelius Grasius edidere. Horum auctor Warnaharius fuit, qui Molano Wariharius, Galesinio Euariharius dicitur. Ea S. Ceraunio, siue Ceranno dicauit, Episcopo Parisiensi, qui sedisse traditur sub Clodoueo II. ante Leudebertum, qui concilio Remensi sub Sonnatio an. 630. interfuit. Posteriora hæc acta ait Galesinius mendis aliquot aspersa. Fatetur id ipsum Surius. at Baronius to. 2. ad an. 179. nu. 37. quorum, inquit, martyrij acta extant, germana quidem, sed iniuria temporū aliquantulum deprauata. Supponunt plerique, hæc ipsa esse acta, quæ primitus S. Neon scripsit, quod sane nobis non probant: Rosvveydus Velseriana illa putabat Neonis esse; nec id liquet.

[4] Quod præcipue in iis vitiatum queritur Baronius, est temporum character, dum sub Aureliano Imperatore paßi dicuntur, S. Polycarpi ætate; [quando passi:] cum hunc constet anno M. Aurelij septimo, qui fuit Christi 168. martyrium subiisse; Aurelianum imperio potitum anno 270. Restituit ergo Baronius pro Aureliano, Aurelium; cuius tempore, inquit, ex Quarto Præside, qui illic ponitur, hi passi noscuntur. Quartus enim Consularis temporibus M. Aurelij & Lucij Veri in Vrbe claruit; gessit & consulatum vna cum Lucio Vero. At non Quartus Præses in Actis nominatur, sed Quadratus, quamquam & quem ille cum Lucio Vero Consulem fuiße scribit, non Quartus, sed T. Numidius Quadratus fuit, anno Christi 167. Ast vnde constat eum ipsum esse Quadratum, qui inter Primates & Iudices populi Lingonici recensetur a VVarnahario? Omnia fere Martyrologia (præter Romanum a Baronio correctum, & MS. quoddam monasterij S. Maximini) non Aurelium, sed Aurelianum habent. Ado tamen, Notkerus Maurolycus, Felicius, MSS. aliquot, a S. Benigno S. Polycarpi discipulo, conuersos, & sub Aureliano interfectos memorant; quæ haud inuicem congruunt.

[5] In priore vita nec Aureliani, nec S. Polycarpi mentio fit; nec apud Lingones paßi, sed in Cappadocia dicuntur. [vbi.] Suffragantur Menæa Græcorum & Maximus Cythereus; nam XVI. Ianuarij ita habent: Eodem die sanctorum Martyrum & germanorum Peusippi, Elasippi, & Mesippi, & Neonilæ auiæ eorum.

Etsi sint equites nominum significatione,
Pedites tamen currunt Tergemini ad flammam.
Neonila vero vetula rogum immanem
Velut quæpiam vegeta perpetitur iuuencula.

Fuerunt hi ex Cappadocia, vno editi partu, egregie docti equos domare, campoque flectere. Cum aliquando patriam agentes Iouis Nemesij solemnitatem, auiam suam inuitassent ad epulas; illa Christi fide probe erudita, eius circa nos dispensationem illis exposuit, & gentilium derisit idola. Continuo ea dissertatio salutis iis occasio fuit: singuli enim in memoriam rediere somniorum, quæ iis superiori nocte erant oblata, viam ad Christi fidem veluti pandentia. Subito igitur idola demoliti, Christumque summa libertate confessi, a Dominis suis in ignem coniecti, martyrij coronam percepere. Eadem fere Maximus. Leonillam auiam solum gladio percussam acta tradunt: quædam Martyrologia multis vna cum Neonilla & Neone excruciatam suppliciis: Menæa hic, ignis tormentum pertulisse. Quod vero eius tergemini nepotes dicuntur a Dominis suis in ignem præcipitati, Præsides intellige ac reip. moderatores.

[6] De patria ita breuiter commentatur Raderus in Notis MSS. ad Menæa: Passi sunt in Cappadocia, [Raderi de loco iudicium.] & ad Lingonas translati, qui Liuio sunt inter Padum & Alpes, Celtarum populi. At dupliciter fallitur: nam neque inter Alpes & Padum coluere Italici Lingones; nec iis Tergemini, siue viui, siue exuuiis eorum isthuc deportatis obtigere. Liuius lib. 5. Pœnino deinde Boij Lingonesque transgressi, cum iam inter Padum atque Alpes omnia tenerentur; Pado ratibus traiecto, non Etruscos modo sed etiam Vmbros agro pellunt: intra Apenninum tamen sese tenuere. Nec fere eorum alibi mentio, vt exiguum fuiße populum poßis coniicere, & Boiorum nomine obscuratum. Qui vero Tergeminorum vel ortu vel reliquiis nobilitati sunt Lingones, ij in Gallia Transalpina etiamnum celebres sunt, quorum metropolis, circa Matronæ amnis fontes sita in prouincia Lugdunensi prima, Gallice Langres appellatur.

§. II. Reliquiæ Elvvangam translatæ.

[7] Aliis quoque diebus sanctorum horum Martyrum mentio fit in Martyrologiis, [Eorum commemoratio, 9. Ianuar.] vel reiecto isthuc hinc officio, vel ob quampiam translationem. Saussaius in Supplemento Martyrologij Gallicani IX. Ianuarij eos refert, aut saltem Leonillam, Ionillam, (quam perperam Leonillæ filiam facit) Neonem, Turbonem; traditq; Leonillam Diuione sepultam in eadem crypta, vbi S. Benignus Martyr ab ipsa fuerat multo cum reuerentiæ officio tumulatus. At non verisimile est S. Benignum ante Leonillam interfectum, vt 1. Nouemb. dicemus.

[8] In Kalendario monasterij S. Ioannis Capuæ, quod recitat Michael Monachus, referuntur XVIII. Ianuarij. quo die Galesinius: Lugduni S. Peusepij & sociorum Martyrum, [18. & 19 eiusdem;] qui Aureliano Cæsare coronantur. Idem habet Ferrarius. citat vterque Mombritium, qui S. Speusippi & sociorum acta narrat. MS. Florarium eo die: Inuentio & dedicatio sanctorum Martyrum, Speusippi, Eleusippi, & Meleusippi. Ferrarius rursum, XIX. Ianuarij ex Canisio: Elvvangæ in Sueuia Sanctorum Geminorum: imo Tergeminorum, quos mox dicemus coli Elvvangæ, sed XVII. Ianuarij. Denique idem Ferrarius 18. Februarij: [18. Febr.] Lugduni sanctorum Martyrum Speusippi & sociorum. XVIII. Septembris MS. Florarium: Item inuentio & dedicatio sanctorum Martyrum Speusippi, [18. Septem.] Eleusippi, & Meleusippi. Inuentionis huius, ac dedicationis basilicæ eorum, mentio fit in fine actorum per VVarnaharium: quæ si sunt ab ipso scripta, antiquior aliqua Tergeminorum Inuentio contigit, nobis ignota. Petrus de Natal. Quorum omnium, inquit, corpora diu latentia, processu temporis inuenta sunt, & digno honore tumulata.

[9] Altero post Warnaharij ætatē seculo in Sueuiam translata eorum sunt pignora. Testatur auctor vitæ S. Annonis apud Surium IV. Decembris, [Corpora eorum Elvvangam translata.] lib. 1. cap. 38. In Sueuia, inquit, loco qui dicitur Cella S. Viti, quidam Alemannorum atque Burgundiorum Dux olim ecclesiam constituens, suis eam hæreditariis bonis ad sustentationem monachorum illic Deo militantium abundare fecit. Qui deuotione pariter & fide instructus, cum sanctarum reliquiarum studio Diuionem venisset, inde rediens, corpus Deo dilectissimi Martyris Benigni secum exportauit: qui diuinitus ab Oriente Galliis destinatus, post multos agones tandem sub Aureliano Cæsare lancea militis percussus, in specie niueæ columbæ cælos penetrauit. Illos quoque Tergeminos fratres, Speusippum, Eleusippum, & Meleusippum, a prædicto Martyre baptizatos, & apud Lingones egregie coronatos, vna cum corpore S. Mamerti, ciuitatis illius Episcopi, Dux idem concedente Christo emeruit: lætusque cum tanto cælestis patrocinij pignore fines Alemanniæ repetens, ecclesiæ, quam construxit, desiderabilem consignauit thesaurum. Idem aliis verbis narrat Cornelius Grasius.

[10] Dux ille, B. Hariolphus fuit, cuius vitam ab Ermenrico scriptam, [Elvvangæ situs,] aut certe origines Elvvangensis cœnobij, 13. Augusti dabimus. Est Elvvanga, magnificum Sueuiæ monasterium & oppidum, ad Iagistam, siue Iaxtum amnem, in pago, siue tractu, qui Virguna, vulgo Virngrunt dicitur. Elephanciacum, & Elefancēse vocat Bruschius; Crusius Sueuicor. Annal. lib. 11. par. 1. Elephanticum, & Elephancense; alij Elvvancense, & Elvvangense. Ab alce fera (quam Ellend, vel Elland Teutonice dicimus) ibidem capta id nomen ductum tradit Crusius; [nomen.] inq; eius rei memoriam, solemnibus festis Euangelia in ea ecclesia cani solere, libro supra pulpitum locato pelle alces hirsuta operto. [fundatio.] Conditum Elvvangense cœnobium scribit Bruschius anno 764. & mox secum ipse pugnans obiise ait Victerbum secundum Abbatem an. 752. Crusius fundatum ait an. 754. Hoc ex Ermenrico constat SS. Sulpitij & Seruiliani Martyrum corpora B. Erlolfo Episcopo ab Adriano Papa esse data, sicque Domino Hariolfo fratri suo huc trāslata Elvvangen. at creatus est Pontifex Adrianus an. 772. Ab eodem Erlolfo fratre accepit fortaßis sanctorum Tergeminorum reliquias; nisi si ipse, quod quidam tradunt, in Episcopatum Lingonensem fratri succeßit, eumq; suo monasterio thesaurum largitus est.

[11] Ceterum coluntur Elvvangæ Tergemini veluti Patroni secundarij (præcipuus est S. Vitus, [Tergeminorū isthic festiuitas.] vt 15. Iunij dicemus) ritu duplici secūdæ claßis cum octaua, vt patet ex propriis officiis eius Ecclesiæ anno 1631. a sacra Rituum congregatione confirmatis. De Translatione in fine Lectionis sextæ isthæc memorantur: Quorum corpora, vna cum nonnullis reliquiis S. Desiderij Episcopi & Martyris, e Lingonum ciuitate per B. Hariolphum & fratrem ipsius Erlolphum Lingonicenses Episcopos Eluacum translata, in ecclesia collegiata S. Viti requiescunt.

ACTA
ex veteri MS. M. Velseri.

Speusippus, tergeminus frater Martyr (S.)
Eleusippus, tergeminus frater Martyr (S.)
Melasippus, tergeminus frater Martyr (S.)
Leonilla tergeminorum auia Martyr (S.)
Neonilla, Martyr (S.)
Neon, Martyr (S.)
Turbon, Martyr (S.)

BHL Number: 7828

Ex mss.

CAPVT I.
Tergemini varie ad fidem inuitati.

[1] [Tergemini equos exercent.] Tres pueri fratres, quasi tres rosæ ex vna virga natæ florentes, ita hi ex vno vtero simul nati, & aspectus gratia & sapientiæ profectu pollebant. Quibus cura maxima hæc erat, vt equos alerent, vt familiam ampliarent. Quorum auia, Leonilla nomine, medicinam instructe cognouerat, & notis diligenter instructa, [Leonilla eorū auia medicinæ perita.] vt incomparabilis haberetur. Memorati autem pueri tres nepotes eius, & nutritores optimi equorum erant, & ascensores incomparabiles. Qui cursu rapidissimo ferebantur pene quotidie in locum, qui Pasmasus appellatut, in quo stabat Dea Nemesis, quam gentiles superstitione colebant.

[2] Isti igitur cum auiam suam Leonillam ad suum conuiuium inuitassent, & ea, [carnes Nemesi oblatas respuit:] quæ de sacrificiis Nemesis attulerant, quasi pro benedictionibus posuissent, Leonilla auia eorum dixit: Sic omni sapientia eruditi estis, vt nesciatis idolorum culturam inimicam salutis humanæ semper existere, & animas æternis pœnis in Tartaro religare? Ego Christi ancilla sum, [nepotes fide instruit.] qui cælum fecit & terram, maria, & omnia, quæ in eis sunt; qui post tenebrosam & cæcam noctem, lumen prodire iussit, ortum solis & occasum segregauit, dies constituit, tempora disposuit, lunæ cursum certis metarum anfractibus per plateas cæli ire constituit, stellis quoque splendentibus varia claritate cælum ornauit, statuit montes, fontes aperuit, campos extendit, perpetuos cursus fluminibus contulit, ab arboribus protulit poma, vitibus botryones exhibuit, oliuæ nemora pinguedinis gratia tam in refectiones quam in splendores suppleuit; laxauit nubibus cursum, vt illic influant, sicut ipso iubente eas distinxerunt flabra ventorum; quæ nunc tepenti molliore temperant sæculum, nunc rigenti algore penetrant mundum, vt fertilitatem agris impertiant, & viuentium omnium muniant sospitatem: ipso volente viuimus, ipso pascente alimur, ipso a dominante vestimur. Hunc ego Deum colo, & vt ipsum excolatis, admoneo. Nemesis enim idolum est, quod execratur Deus, qui est in cælis. Cognoscere enim debetis creatorem omnium Deum, vt de tenebris exeatis ad lucem, [Mater eorum Christiana, pater ethnicus.] de morte resurgatis ad vitam. Ego enim matrem vestram in hac fide erudiui, quæ vos tres cum vno subito partu fudisset in mundo, tertio a natiuitate vestra anno exire iussa est de isto sæculo, b ad alterum sæculum properare. Post cuius obitum pater vobis impedimentum fuit, vt nec ad veritatem potuissetis attingere, & ad portum salutis a tempestatibus dæmonum peruenire. Nunc vero omnia impedimenta sublata sunt, & sapientia in vestris sensibus regnat, & nihil tale profero ex ore meo, quod non euidentius agnoscatis. Et ideo rogo vos, secundus fructus ventris mei, aperite oculos vestros ad cælum, & idolorum omnium culturam, quasi inimicam saluti vestræ proncite, vt possitis ad æterna gaudia peruenire.

[3] Hæc cum dixisset Leonilla, pueri stupefacti, alius ad alium attendebant, [Conuertuntur tergemini,] & fundentes lacrymas cœperunt dicere: O dulcissima auia, vbi vsque nunc istam veritatem a nostris animis occultasti? Quibus illa respondit: Quoniam pater vester numquam potuit in ista veritate esse consensus, idcirco silui, ne verbum Dei, quod in vestris mentibus seminassem, eo prohibente non posset fructum adferre.

[4] Tunc illi tres recordati sunt visiones, quas viderant in ea nocte, [singuli diuerso & admirabili somnio ad id antea inuitati:] quæ transierat, & exclamans Speusippus dixit: Videbam me in visu noctis præteritæ in sinu auiæ meæ, quæ mamillam suam plenam lacte labiis meis infundens, dicebat: Speusippe bibe lac, quo in agone & in certamine dum veneris, quantum plus biberis, tatum fortius & velocius vincis. Et cum hæc dixisset Speusippus, Eleusippus dixit: Credite & me vidisse huiuscemodi visionem: Vidi in cælo sedentem super sedē magnam ex electro & gemmis instructam; & dum me pauor tenuisset, ita vt splendore nimio meos oculos obumbrarem, vocauit me ad se dicens: Noli timere: inimicum tuum vinces, & dum viceris, ad palmas attingis. Cumque hæc Elasippus retulisset, exclamauit Melasippus dicens: Videbam & ego visum, & nescio quem Regem comparantem nos. Scribebat autem instrumenta nostra ex auro, & libertatem nostram simul faciens, totos tres nos ad militiam applicabat, cingebat baltheis, chlamydibus induebat, dicens: Auia vestra talia mihi obtulit munera, & tales pro vobis die ac nocte per seipsam & per amicos meos effudit preces, vt vos in meo palatio militetis. Cumque gratanter ea, quæ nobis dicebantur, audirem, vultu hilari Rex dixit mihi: Melasippe immortales equos paraui tibi & fratribus tuis.

[Annotata]

a Potius donante.

b Hinc corrigas Maurolycum, Galesinium, Canisium, Saussaium, qui Neonillam Tergeminorum matrem fuisse scribunt Petrus de Natal. lib 2. cap. 93. scribit S. Leonillæ sororem fuisse, conuersamq; viso miraculo in morte Tergeminorum.

CAPVT II.
Idolis euersis, plenius instruuntur.

[5] Et hæc dicentes stupebant se isti tres fratres inuicem, & fletum tenere non poterant; dicentes visiones suas ita obliuionis vinculo fuisse religatas, vt nisi auia nostra hæc verba ad nos locuta fuisset, ista quæ videmus, ad memoriam nostram penitus non redissent. Tunc vnanimes dixerunt ad auiam suam: Indica nobis, quid debeamus facere, vt possimus istum Deum colere, qui verus est. [auiæ monitu,] Quibus Leonilla dixit: Doceat vos Imperatoris exercitus, quid faciat tyranno & satellitibus eius, vt placeat Regi suo; & vos vt placeatis Regi cælesti, hæc facite diabolo, qui est verus tyrannus, & satellitibus eius, id est, dæmoniis, qui in idolis habitant. Erant in domo illorum duodecim templa, [idola euertunt.] in quibus erant duodecim simulacra, in quibus per singulos dies in singulis mensibus sacrificia exhibebant. Accedentes autem vnanimiter cum seruis suis, deiecerunt idola minutatim mittentes, a templa autem eorum funditus euerterunt: carnes vero, quæ sacrificatæ fuerant, canibus proiecerunt.

[6] [Auia Deo gratias agit.] Tunc Leonilla positis genibus in terra expandens manus suas ad cælum dixit: Hæc tua sunt opera, Pater Domini nostri Iesu Christi, quæ tibi Deus & Dominus noster Iesus Christus in Euangeliis exclamauit dicens: Confiteor tibi Pater Domine cæli & terræ, qui abscondisti hæc a sapientibus & prudentibus, & reuelasti ea paruulis. [Matth. 11. 25. Luc. 10. 21.] Ecce enim paruulis reuelasti regnum tuum, & confirmati mentes eorum, exaudisti orationem meam, & nepotum meorum animas liberasti, & sensus eorum simulacris vanis obligatos tuis manibus exsoluisti.

[7] Tunc perrexit ad S. b Macarium Confessorem, qui erat in exilio ab Antiochia missus in ergastulo Cappadociæ, in monte c Athar, qui est in suburbio d Nazanzæ ciuitatis, qui orationibus suis aquam fecit in ipso monte confluere; de nono enim milliario aquam sibi exules in eodem loco damnati portabant. Hos igitur nepotes suos perduxit ad eum: quos ille suscipiens, [Deducti ad S. Macarium, ab eo mysterium Trinitatis docentur.] docuit omnia Catholicæ fidei mysteria, vnitatem Trinitatis, veritatem Deitatis, æqualitatem omnipotentiæ, nihil maius, nihil minus, idem esse substantiam, maiestatem, Deitatem, Patrem vere patrem esse, qui genuit filium, sicut lumen de lumine, fluuium de fonte, sicut verbum ex voce, sicut sonum ex verbo, sicut rationem de consilio, sicut gaudium de bono nuntio; ex eo esse Filium, ex quo est Pater, sicut ex eo fluuius, ex quo fons. Qui fluuius etiamsi doceatur postea cucurrisse, semper tamen ictus in corde fontis fuit. Non enim fons aliquando sine aqua esse potuit, sicut nec fuit aliquando sine Filio Pater: sicut verbum ex voce; ex quo enim vox, ex eo & verbum. sic & ratio ex consilio; ex quo enim consilium, ex eo & ratio: sicut & gaudium ex bono nuntio; ex quo enim bonum nuntium, ex eo & gaudium. Ideo enim & Euangelium bonum nuntium interpretatur, quia gaudium donauit flentibus, libertatem seruis, redemptionē captiuis, cæcis lumen reddidit, surdis auditum, salutem… hic (pro dolor!) folium vnum excisum erat.

[Annotata]

a Saussaius addit, Nemesis ab iis comminutam statuam; quod est a S. Neone factum.

b Plures Macarij memorantur in sacris Fastis, etiam Antiocheni Antistites, de quibus suo loco, sed Tergeminorū æuo pleriq; posteriores.

c Alius huius nominis locus in Palæstina refertur Iosue 19. 7. qui aliis Ather, & Ether.

d Nazianzus aliis, & Nazianzum dicitur, oppidum exiguum, sed cui Gregorius Theologus isthic natus, paterq; ac mater sanctitate illustres, celebre pepererunt nomen.

[CAPVT III]

[12] [Melasippus generose Præsidi respondet.] Dicit ei Hermogenes: Stulte moras nostras otiosas putas? non sicut vos vultis, ita peribitis. Melasippus dixit: Chorus nos Christianorum exspectat. occurrere volumus, si non ad sextam, vel ad nonam: si non ad nonam, vel ad vndecimam, vt accipiamus & nos, sicut illi, qui priores laborasse probantur, mercedem martyrij. Dicit ei Quadratus: Miser mortem tuam ante oculos vides, & sine timore loqueris? Melasippus dixit: Nos mortem non videmus, sed videmus vitam nostram, vultu hilari nos respicientem Dominum nostrum Iesum Christum, quem vos non potestis videre, quia oculi vestri pleni sunt caligine idolorum.

CAPVT IV.
Martyrio, cum auia aliisq;, coronantur.

[13] Tvnc iubent adduci auiam eorum Leonillam, & vocantes eam, secrete dicunt ei: [Auia iussa eos reuocare a fide, in ea confirmat.] Vade ad nepotes tuos, & dic eis, vt deponant vanitatem mentis suæ, & reædificent templa, & restituant deos, vt possint, sicut semper amati sunt, plus amari. Quibus ait Leonilla: Ego vadam, & persuadebo illis vt viuant. Cumque Leonilla venisset ad eos, accedens hilari vultu, osculatur eos, & dicit: O agni sine macula, positi in medio luporum, estote prudentes sicut serpentes, & simplices vt colūbæ, in mansuetudine Christi: nulla vos terreat difficultas, nullæ pœnæ perterreant: occidi enim pro Christo maius est, quam regnum assumere. Regnum enim mortale est hoc, quod in mundo est, illa autem vita æterna est.

[14] Tunc suspendi tres pueros in vna arbore præceperunt, ligantes manus eorum sursum, pedes vero deorsum, tantum trochleis stridentibus eorum membra traxerunt, vt ossa apparerent, [Distenti, exultant in tormentis:] & nerui quasi in cithara extensi. Illi vero sudorem habentes in facie tacitis vocibus Deo gratias referebant. Tunc Quadratus dixit: Vbi est Deus vester? Speusippus dixit: Hic est, & ipse adiuuat nos, vt de pœnis vestris non solum non doleamus, sed etiam rideamus. Palmatus dixit: Infelices & miseri, vno animo ad mortis vestræ interitum festinatis. Elasippus dixit: Vnus venter nos vno die genuit, vna mater tres filios dedit sæculo, vna arbor tres Martyres tradidit Deo. Quadratus dixit: Non in ista arbore moriemini, sed vos hodie ignis consumit. Melasippus dixit ad eum: Qui vnus ignis erit, qui trinitatem nostram trino Deo tradat in sacrificium.

[15] Tunc iubentibus his Palmato, Hermogene, & Quadrato ignis copiosus accenditur. Cum autem moras facerent ligna portantes, conuersi ad auiam suam dixerunt: Memor nostri semper esto in orationibus tuis, & cum cibum acceperis frangis panem, & incipiunt micæ cadere de fragmento, collige micas de mensa, & memor esto nomina nostra, vt & nos gustemus de micis mensæ Regis nostri, quia super faciem terræ a non sumus loti, [in solo sanguine suo baptizati.] vt de mensa eius gustemus panem. Quibus Leonilla dixit: Saturi estote, quia sanguis vester vos lauabit, & confessio vestra candidis vos induit vestimentis. Et statim ad mensam Regis vestri inter inuitatos accumbitis, quia vestem nuptialem in martyrio suscepistis. Ex illo enim die baptizati estis, ex quo idola confregistis, & credentes Deo sermonem vitæ intus in animo recepistis. Sicut enim si quis baptizetur, & non credat ex toto corde, aqua baptismatis non solum non tollit peccata, quæ habuit, sed incipit ei addere incredulitatis suæ reatum & crimen; ita qui ex toto corde crediderit, si illi defuerit baptismus, non eum excludit a numero fidelium: Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem fit confessio ad salutem. [Rom. 10. 10.]

[16] [In ignem coniecti non læduntur:] Igitur cum eam credentes audirent, ligatis pedibus & manibus in medio ignis iactati sunt. Statim sicut de tribus Hebræis legitur, disrupta sunt vincula eorum, & cœperunt stare in oratione, & Deo gratias agere. Flamma enim in modum arcus exaltabatur ad nubes, illi vero immobiles permanebant, monentes seruos suos, & dicentes: Videte, ne seducamini ab eis, & timeatis homines vanos, & ad sacrificium eorum penitus non accedatis. Defecerunt autem ligna portantes. [Dan. 3.] Mittere iusserunt tedas, oleum, pices, ceram, quæ omnia arserunt, famulos autem Domini in nullo penitus contingebat incendium.

[17] At vbi finiti sunt ignes & ligna, cœperunt Sancti insultare Iudicibus suis, [insultant Iudicibus:] quibus & dixerunt: Dedit nobis Dominus Deus noster potestatem, vtrum velimus, exire de corpore an non: quem nos rogauimus, vt igne deficiente, nos insultaremus vestræ perfidiæ, qui nobis hoc præstare dignatus est. Ecce modo exultantes egredimur, nullam de igne vestro habentes in corpore cicatricem. [moriuntur in oratione.] Et hæc dicentes positis genibus in oratione emiserunt spiritum, tanquam agni adhuc vocem benedictionis in ore gestantes.

[18] In ea hora Iunilla quædam b paruulum tenens iactauit eum, [Iunilla Christiana, suspenditur,] & exclamauit dicens: Christiana sum. Vni ego Deo meo Iesu Christo credo, immortali Regi & perpetuo. Quam irati iusserunt post tergum manibus a capillis suspendi, dicentes: Nisi promiseris negare te Christum, & de sacrificiis manducare, non inde deponeris. Ad quam accedens maritus eius dicens: [mariti blanditias spernit,] Iunilla mea, coniux bona, miserere mihi, & infanti filio tuo. cui eum derelinquis? Cui illa respondit: Paruulum ego genui, me autem Deus creauit: quem debeo ego anteponere, paruulum meum creatori meo, an creatorem meum, [plectitur capite cum Leonilla.] qui me & creauit & iudicaturus est? Ad aliorum autem metum cito iussa est duci ad vicum Orbatum, & vna cum Leonilla auia Sanctorum capite cædi.

[19] [Neon Exceptor idola euertit,] Neon autem Exceptor, qui gesta ipsa scripsit, claudens codices suos, in quibus exceperat, collegæ suo Turboni consignauit, & cucurrit ad Nemesim, deiecit eam, & minutatim marmora eius misit, & omnia quæ erant c idola minuta per gyrum eius contriuit. Quod factum custodes templi nuntiantes, tenuerunt tamdiu cædentes & lapidantes, [occiditur.] quousque confessus Dei filium spiritum exhalaret.

[20] [Turbon occiditur.] Turbon autem scribens victorias confitentium Dominum Speusippi, Elasippi & Melasippi, Leonillæ, Ionillæ, & Neonis, non post multum tempus martyrium perpessus est. Passi sunt autem hi, qui supra, XVI. Kal. Februarias, regnante Domino nostro Iesu Christo, cui gloria in sæcula sæculorum, Amen.

[Annotata]

a Hæc repugnant ei quod a VVarnahario aliisq; Gallicis scriptoribus traditur, a S. Benigno fuisse baptizatos: quamquam & ipse sibi, vt infra dicemus, contradicit VVarnaharius.

b Petrus de Natal. relicto viro & duobus paruulis.

c Multa de Nemesi ex Pausania aliisq; veteribus congerit Lilius Gregorius Giraldus historiæ Deorum syntagm. 16. Vincentius quoque Cartarius, & Laurentius Pignorius lib. de imaginib. Deor. At de his minutis per gyrum idolis nihil.

ALIA ACTA
AVCTORE WARNAHARIO,
ex tribus veteribus MSS.

Speusippus, tergeminus frater Martyr (S.)
Eleusippus, tergeminus frater Martyr (S.)
Melasippus, tergeminus frater Martyr (S.)
Leonilla tergeminorum auia Martyr (S.)
Neonilla, Martyr (S.)
Neon, Martyr (S.)
Turbon, Martyr (S.)

BHL Number: 7829

Avctore VVarnahario, ex mss.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Sancto & a me Pontificali apice præferendo, Domno a Ceraunio Papæ, VVarnaharius salutem. Præcipuis beatissimorum Episcoporum personis assidue coæquari meritis non desistens, in omni conuersatione sacerdotij, [S. Ceraunius Episc. Parisien. Sanctorum gesta colligit.] sancta quotidie exornari religione festinans, diuinarum litterarum legendi studio vniuersa dogmata peragrasti: nunc sanctorum Martyrum gesta, ad laudis tuæ cumulum, pro amore religionis congregare in vrbe Parisiaca deuotus intendis. Vnde b sancto Eusebio Cæsariensi in æmulationis studio coæquandus es, & pari gloriæ dono perpetualiter memorandus. Da veniam nostræ imperitiæ, quoniam te tantum laudare non sufficimus, quantum esses cordi si facundia succurreret præferendus. Gesta Sanctorum geminorum, qui in suburbio Lingonicæ ciuitatis pretiosam adepti sunt consummationem martyrij; vel Beatissimi c Desiderij Martyris & Antistitis ipsius ciuitatis, sicut deuotionis studio imperastis, ita desiderantissime me famulationis obedientiæ cognoscatis.

[Annotata]

a De eo agemus 27. Septembris. quo tempore vixerit, diximus supra in Prolegom. §. 1. nu. 3.

b Perperam Sanctus appellatur hic, & in multis Martyrologiis ad 21. Iunij Eusebius Cæsareensis Episcopus, qui licet de Ecclesia non male meritus sit, dum gesta Sanctorum descripsit, tamen Arianæ hæresis propugnator fuit. Sed cum S. Eusebij Episcopi nomen in sacris tabulis reperissent quidam, Cæsareensem existimarunt, qui Samosatensis est, vt 21. Iunij dicemus: fortassis quidam Samosatensis nomen ob Paulum hæresiarcham suspectum habentes, ausi velut mendum corrigere. Consule Baronium in Notat. ad Martyrol. eo die, & to. 3. an. 340. num. 42. vbi Sixtum Senensem egregie perstringit, qui Eusebium Cæsareensem ausus fuit ab hæresi excusare.

c S. Desiderij Episc. Lingonensis & Martyris vitam dabimus 23. Maij.

CAPVT I.
S. Benigni ad Lingonas aduentus.

[2] Gloriosa Martyrum certamina studiosius reserare Christo auctore cōpellimur, in cuius fidei amore acta fuisse procul dubio confitemur. Igitur sancti tres gemini fratres, Speusippus, Eleusippus, & Meleosippus, cum quantis ad martyrij dignitatem præmiis peruenerint, explanare potius, quam præterire, plenissima conuenit ratione. Admirandum satis est, & Dei omnipotentis prædestinatione multipliciter præferendum. Ergo huius rei ordinem prosequentes, & gratiarum beneficia largitoris diligentius perpensantes principium publicemus.

[3] Denique S. Polycarpus a Ephesi vrbis Episcopus, doctrina beatissimi Ioannis Apostoli & Euangelistæ perfecte instructus, Spiritu sancto repletus, fidei ducatu cupiens Christi militiam ampliare, per diuersas mundi partes suos dirigebat discipulos, [S. Polycarpus suos ad diuersa loca mittit;] verbum Domini nostri Iesu Christi gentibus fiducialiter prædicare. Audiens itaque Aurelianum Imperatorem, post discessum b Seueri impij persecutoris, crudelissimam denuo resuscitasse persecutionem, & quod malo peior Princeps Principi successisset in regno, & Galliarum prouincias coram se suisque Præsidibus, ac generaliter in cuncto populo sibi subdito promulgasse edictum, & decreuisse, vt diuersis omnes omnino punirentur suppliciis Christiani, B. Polycarpus sanctos Dei Sacerdotes, id est, c Andochium & d Benignum Presbyteros, [tres viros sanctos in Galliam:] & Thyrsum Diaconum, illuc prædicationis caussa destinauit, viros scilicet virtutibus præstantissimos, in Dei amore diffusos, ad certaminis agonem festinos, pro Christi nomine itinerum labores assumere omnino deuotos, pericula maris sustinere non tardos, peregrinationes ambienter expetere hilares, ac parentes pro religione Christi gratanter relinquere, pœnarum supplicia vel beatæ mortis passionem desiderare potius, non timere.

[4] Qui viri tres obedientes sanctis monitis, nauiculam ascendētes, [abeuntibus bene precatur.] Sanctis Sanctus valedicens Polycarpus, ita tradidit in mandatis: Ite viri fortes, in fortitudine Christi fortiter dimicantes, per sanctam Christi confessionem plures commilitones acquirite; cum quibus de victoria triumphantes, nomen & dignitatis gloriam possitis adipisci sempiternam. Fructus laboris vestri, multiplici opulentia cumulentur; iustorum paradisi sedes per vos plurimum de sanctarum animarum adquisitione lætentur. His & aliis multis eos S. Polycarpus prosequebatur orationibus.

[5] Illi vero nauigantes feliciter, gubernatione diuina, ad Massiliensium littora celerius peruenerunt: egressique ad terras, Dei Angelo præcedente, prosperum iter agentes, [Excipiuntur apud Æduos a Fausto:] e Æduam ciuitatem ingrediuntur: ibique Domini prouisione, reperto Fausto, nobilissimæ familiæ viro, Senatoria dignitate conspicuo, & Prætorianis fascibus sublimato, gratissime ab eodem hospitio sunt recepti. Quos cum comperisset esse Presbyteros, suppliciter postulauit, vt amicos, vel familiam suam per ablutionem baptismatis efficerent Christianos. Ille vero propter eminentem persecutionem Christum colebat occulte. Obtulit etiam & filium suum, f Symphorianum adolescentem, [eius filium Symphorianū baptizant.] Sanctorum prædicationibus vel diuina prædestinatione succiduis temporibus præclarum Martyrem futurum. Et sanctis tradens manibus, vt a Sancto baptizaretur Benigno, & de sacro fontis lauacro a Sancto susciperetur Andochio, attentius deprecatus est. Illi vero opus ad quod venerant alacres peragentes, & tanti viri obtemperantes precibus, per baptismi gratiam, voluntatis suæ desideriis in omnibus satisfecerunt.

[6] Post hæc cum præfatus Faustus caussam petitionis per collationem sermonum sanctorum Sacerdotum diligentius explorasset, sororem nepotesque eius in memoriam diuina pietas perduxit. Tunc ait eis: Est mihi soror germana, Leonilla nomine, illustris matrona, ciuis vrbis Lingonicæ; cui sunt nepotes ex filio tres gemini fratres vno partu simul editi, litteris liberalibus eruditi, paterna tamen traditione adhuc gentili errore viuentes; quos mater desiderat ad Christi militiam sociare. Subuenite sanctissimi Sacerdotes suis deuotionibus, [S. Benignus mittitur ad Leonillam Fausti sororem.] & nobilissimam nobilitate familiam, quam cœpistis. His dictis sancti viri, rem pro qua venerant attentius pertractantes, placuit vtrisque consilium, vt S. Benignus ad territorium Lingonicum illustrandum, iuxta Dei sententiam, properaret. Sancti vero Andochius & Thyrsus Augustodunensem villam plurimum in diuinis prædicationibus augmentantes, non post multum spatium temporis sub Aureliano Principe, felici sunt coronati martyrio. Sanctum itaque Benignum præfatus Faustus sorori suæ pro munere diuino, sicut erat, de præsenti transmisit. Illa eum scilicet veluti manna, quod de cælo descendit, cum omni veneratione suscepit.

[Annotata]

a Non Ephesi, sed Smyrnæ Episcopus fuit S. Polycarpus, vt ad eius vitam 26. Ianuarij dicemus.

b Annus 59. post Seueri mortem imperare cœpit Aurelianus: neutrius tempora attigit S. Polycarpus.

c De SS. Andochio & Thyrso agemus 24. Septemb.

d Vitam S. Benigni dabimus I. Nouemb. sed ipsam quoque ab incurioso descriptā auctore, qui sub Marco Antonino missum a S. Polycarpo in Gallias Benignum cum sociis tradat, Seuero in Christianos sæuiente peruenisse Lugdunum, sub Aureliano tandem martyrio perfunctum In ea vita mentio quoque fit S. Leonillæ, & tergeminorum eius nepotum.

e

Ea vrbs Augustodunum, siue Augustodunus appellatur,

Augusti montem transfert quod Celtica lingua, vt interpretatur Ericus in vita S. Germani Autisiodorensis. Vnde corrigas quod Cornelius Grasius scribit Sanctos Ædua Augustodunum contendisse.

f De S. Symphoriano agemus 22. Augusti.

CAPVT II.
Tergemini, auiæ monitu, & somniis, ad fidem inuitati.

[7] In eadem igitur die memorati nepotes sui, in agro cui Pasmasius nomen est, ad simulacrum a Deæ Nemesis ritu solito profana sacrificia offerebant; & de superstitiosis libaminibus, auiæ suæ residua reseruauerant: quam inuitantes ad conuiuium seruata protulerunt. Illa vero omnia proiiciens canibus, respuit tamquam stercus. [Ea suis nepotibus Tergeminis fidem exponit.] Tunc accedens ad eos eminus cum S. Benigno talia cœpit verba producere: Carissimi nepotes, cognoscite Dominum nostrum Iesum Christum verum Deum esse, cui Angeli, & omnis creatura iustam exhibent seruitutem, qui mundum omnem constituit, omnemque rerum materiam libratam verbi subita dispositione composuit; cæli altitudinem eadem visione extendit; terrarum spatia multiplicia late latius dilatauit; immensum abyssi pelagus congregari, & littoribus coarctari, momentanea sententia ordinauit; pinxit cælum stellis, & duo luminaria præcipua constituens, quæ omnia succidua vicissitudine, quæ fecerat, exornarent, ac vestita lumine cuncta detegerent omnino decreuit; mare omne in piscium habitatione ad perambulandum concessit; diuersis arboribus & graminibus tellurem omnem vestiuit; omnia quæ mundi quæque animantia crescentia, vel viuentia sunt, eadem constitutione creauit. Postremo hominem ad imaginem & similitudinem suam formauit, quem ad hoc sapientiæ, & intelligentiæ singulari dono locupletauit, vt tantam mundanæ magnitudinis fabricam, vel omnia quæ patrauit diligentius requirat, vt discernat bonum a malo, ne per ignorantiæ desidiam postponat auctorem; sed vt simulacris hominum manu factis ex diuersis metallis, sensu carentibus, & omni vitali spiramine desolatis, ad humanam deceptionem diabolica adinuentione figuratis, non solum culturam venerationis iis exhibere non debeat, verum etiam vt immunda in omni abusione despiciendo diffugiat. Ipsius enim peruersa adinuentio in hoc mundo idola figurauit, qui Adam primum hominem in Paradiso constitutum, per præuaricationem decepit. Derelinquite ergo dulcissimi nepotes omnia idola dæmonibus consecrata, & Creatorem omnium rerum Dominum nostrum Iesum Christum sine vlla ambiguitate confitemini. Hunc b virum S. Benignum, quem stantem coram vobis cernitis, de longinqua regione ad vos pietate diuina credite fuisse transmissum. Attendite igitur ad verba oris eius: Dei enim sunt præcepta, quæ de ore eius procedunt, discite ab eodem doctrinam plus omni munere copiosam, & vestræ saluationi super omnia opportunam.

[8] Dum hæc saluberrima alloquia S. Leonilla cum S. Benigno suis nepotibus prædicaret, & in cordibus eorum iam inspirata gratia diuinitus conualesceret; miro pariter adstiterunt stupore defixi, & se inuicem intuentes, considerantesque omnia, quæ eis dicta fuerant, & conuersi ad auiam suam vnanimes dixerunt vna voce: Quare tantam & tam præcipuam rem, tam diu tectam silentio tenuisti? cur nobis veritatis viam & lumen præclarum tantis temporibus occultasti? Quibus illa blando sermone respondens, eleuans oculos, & manus ad cælos expandens, Deo gratias agens, infit: Filius meus pater vester in tanta cordis perseuerauit duritia, vt in tartarea sede demersus, delictorum obumbratus caligine, desolatus omni sapientia, & intellectu cæcatus peruersitatis consilio, Christum Dominum nec credidit, nec vmquam voluit confiteri. Quid ei prodesse poterat sermo diuinus, cuius interiora cordis incredulitatis malitia ad integrum possidebat, & lumen verum circumseptus idolorum caligine videre non poterat? Ipse fecit mihi hactenus taciturnitatis silentium custodire, dum timui ne sua inimica suasione vos faceret a recto tramite perpetualiter deuiare. Voluntate enim Dei eo deficiente omnia impedimenta sublata sunt. Ecce nunc tempus acceptabile. Aperite ergo oculos cordis & corporis, cælum potius intuentes, idolorum inimicam saluti vestræ culturam, Domini nostri Iesu Christi repleti gratia, ab animis vestris radicitus exstirpate, vt possitis ad æterna gaudia peruenire.

[9] Dum hæc & alia plura B. Leonilla cum S. Benigno nepotibus suis narrasset, vt credulitatis indicia diuina pietas in eisdem patefaceret; visiones, quas nocte præterita viderant, [Singuli conuersionem suam & agonem mystico somnio prædocti erant.] in memoriam reuocauerunt. Primus Speusippus dixit: Videbam me in visione noctis præteritæ, in sinu auiæ meæ, quæ mamillam suam plenam lacte labiis meis infundens, dicebat: Speusippe bibe lac, quoniam in agone & certamine cum veneris, quanto plus biberis, tanto fortius, & velocius vinces. Et hæc cum dixisset Speusippus, Eleusippus ait: Credite & me huiuscemodi vidisse visionem: Vidi in cælo super sedem magnam sedentem, quasi ex electro & gemmis, maiestatis potentia radiantem, cuius splendor immensus meum obumbrauit aspectum, & ob stuporem nimium pauor cordis mei terruit intellectum. Tunc is vultu sereno me vocans ad se, dixit: Noli timere, coronam victoriæ promereberis. Tertio loco Meleusippus visionem suam exposuit: Vidi & ego nescio quem Regem magnum satis, singularia sceptra tenentem. Hic nos tres pariter ad suam militiam prouocabat, præclaris baltheis accingebat, magno nos pretio a captiuitatis vinculo redimebat, perpetuæ libertatis nostræ præmia aureis litteris scribebat, donis nos indeficientibus simul remunerabat. Super his ad me hortandum addidit, dicens: Meleusippe, vos tres fratres in meo palatio collocare decreui, & æternis præmiis pariter coronare. Auia vestra cunctis diebus ac noctibus pro vestra salute supplices preces effundit, vt recto tramite gradientes liberati de tenebrosa caligine, verum lumen contemplari possitis, & de condemnatione mortis ad vitam veniatis perpetuam. Hæc & alia plurima adhortationum verba mihi Rex, quem dixi, narrauit in visu. O quam admirandas, quam concordantes, & vnius rei indicia designantes, vel in perpetua memoria retinendas, in noctis tenebris adhuc positi, illuminati iam prædestinatione ex gratia Spiritus sancti, tres fratres gemini meruerunt videre visiones! His tribus pueris, obtentu auiæ, antea est Trinitas reuelata per gratiam, antequam plenam Christi perciperent disciplinam. Viderunt illuminatis ex parte oculis prius Dominum Deum, quam per oris confessionem plenius cognoscerent Saluatorem.

[Annotata]

a Menæa Ioui Nemesio sacrificasse Tergeminos tradunt; qui mythographis ignotus, nisi sit dictus, quod Nemesim cygni specie ompressit, cum ipsa vel in anserem esset mutata, vel decepta a Venere in aquilam versa. Vide Lilium in Castoribus.

b Alia MSS. Felicem.

CAPVT III.
Euersis idolis, fidem publice professi.

[10] Perpensantes denique infra se Sancti Gemini de cōcordationibus visionum, prædicationibus S. Benigni ac B. Leonillæ orationibus incessāter instructi, cogitabant attentius quid agere procurarent; desiderantes etiam vt detersa caligine purum claritatis lumen in visu lucis visibiliter contemplarentur, [Instructi baptizantur a S. Benigno.] & Deum viuum & verum sine vlla ambiguitate cognoscerent. Tunc dixerunt ad auiam suam: Indica nobis quid faciamus, vt prædicatio vestra omnibus erroribus effugatis, nostram possit proficere ad salutem. His dictis B. Leonilla exultans de sancta confessione nepotum suorum, & Deo gratias agens, dixit ad eos vna cum S. Benigno: Custodite ergo omnia præcepta diuina, & Regem regum Christum Deum esse sine dubio credite, separati a nefandis idolis, vosmetipsos Creatori vestro Deo offerte. Docuit autem eos S. Benignus omnem sanctam doctrinam, & perfectos in fide Christi confessionem credulitatis veram & manifestam, per infusionem sancti Spiritus, vt cognouit eosdem ad integrum recepisse, baptismatis ipsius pariter gratia consecrauit. Deinde S. Benignus a Diuionem petiit castrum, vbi plures laboris sui fructus congregans, non post multum tempus pro multis meritis condignam martyrij coronam promeruit.

[11] [Idola euertunt.] Sancti vero gemini fratres, confirmati in omni credulitate Christi, seruis suis præceperunt vt simulacrum Nemesis confringerent, & duodecim templa, quæ in domo eorum erant constituta, funditus euerterent; ipsas etiam idolorum statuas simul in confractionem redactas, protinus dissiparent: feceruntque serui omnia, quæ fuerant a dominis imperata.

[12] Interea fama citata percurrens, cunctos terminos ciuitatis Lingonicæ peragrauit, nuntians tres geminos fratres nepotes B. Leonillæ, illustribus ortos natalibus, ad Christi cultum deuotionis studio manifestissime declinasse, & Iesu Christi omnipotentis fiducia, deorum simulacra pro nihilo ducentes & in omni abusione despicientes, a fundamentis cum ipsis idolis euerti iussisse. Crescit rumor immensus in populo, [Concurrit aduersus eos populus.] excitantur in iracundiam Primates, Iudices, & sacerdotes idolorum, & nimio furore succensi ad Dei pueros vndique conueniunt; congregatiq; in vnum dixerunt Primates ad eos: Quæ vos tam repentina inuasit temeritas? quis vos persuasit culturam deorum nostrorum relinquere, quam nostri vestrique veteres ab antiquis temporibus coluisse noscuntur, decreta Principum conuellentes? Christum, quem pro Deo adoratis, Iudæi ipsum in mortis condemnatione cruci affixerunt. Tum Sancti repleti Spiritu sancto dixerunt ad eos: O dementes in profunda demersi caligine, perpetuis tenebris obumbrati, [Reddunt fidei rationem,] & nimia grauati mole peccatorum, pœnarum indeficientium morte perpetua condemnati, antiqui hostis errore decepti, quid nos saxa & cetera metalla, in hominum effigies ab hominibus figurata, adorare compellitis, quæ nullum vitæ spiraculum habere videntur? quæ nihil sunt, nihil sentiunt, pro nihilo abs stultis omnino coluntur. Deus verus & viuus Pater & Filius & Spiritus sanctus, vnus in trinitate Deitatis, & trinus in maiestatis vnitate credendus. Dominus noster Iesus Christus ipse est Deus de Deo, lumen de lumine, splendor a splendore procedens, qui semper est semperque fuit, & semper ipse sine fine manebit. Ipse fecit omnia quæ in hoc mundo sunt.

[13] Tunc permoti sunt Primates populi & Iudices & sacerdotes, qui ad spectaculum venerant, in nimia iracundia contra sanctos Dei famulos. [ad tormēta intrepidi.] Exurgens autem Quadratus iracundia repletus Speusippum & Eleusippum pugno percussit in facie, quia ipsi duo tantum locuti fuerant. Condolens Meleusippus exclamauit dicēs: Cur me de isto percussionis dono cum fratribus meis non fecisti participem? In illis ostendisti optabile principium passionis, me autem quasi pro tuis incredulis actibus honorans a sancto consortio sequestrasti. Vnanimes in Christi confessione sumus, æqualiter per vestram perfidiam de Christi remuneratione congratulamur. Quadratus dixit: Hodie vos pro contemptu deorum nostrorum diuersis cruciatibus puniri disponimus. Eleusippus dixit: Quantum nobis maiora tormenta parabitis, tanto amplius nos de Dei gratia confortatis. Palmatius dixit: Nisi linguas eorum radicitus amputemus, non cessabunt loqui iniuriam nostram, vel deorum nostrorum. Speusippus dixit: Si linguas nostras crudelitas vestra carnales absciderit, in interioribus nostris magnalia Dei narrabimus, & de sancta credulitate Christi nūquam nos malitia vestra separabit. Iterum Palmatius, & Hermogenes aiunt: Infelices vnanimiter ad mortis vestræ interitum festinatis. Speusippus dixit: Mori enim pro Christi nomine gloriosum est; inde ad vitam celerius perueniemus æternam, vbi nulla tristitia est, sed gaudia quæ nullo tempore finiuntur.

[Annotatum]

a Diuio, Gallice Diion; vrbs primaria Ducatus Burgundia, fuse describitur a Claudio Roberto in Gallia Christiana.

CAPVT IV.
Varie cruciati, coronantur.

[14] Videntesque eos Palmatius & Quadratus, & Hermogenes in Christi confessione constanter perdurare, [Missa vt eos a fide abducat Leonilla,] cogitabant attentius quid agerent, vel quibus grauissimis pœnis affligerentur, quo genere mortis, propter a meritum eorum qui aduenerant, crudelissimo damnarentur. Dum hæc diligentius pertractarent, B. Leonillam seorsum ad se accersiri præcipiunt; si forsitan eius blanditiis, & suasionibus parentalibus reuocare eos potuisset ad culturam deorum, vt Christi maiestatis Deitatem per omnia denegarent. Cumque B. Leonilla ad eosdem peruenisset, dixerunt ei Iudices: Perge ad nepotes tuos, & si eos saluare desideras, & a pœnarum suppliciis, vel mortis liberare interitu, suade eis vt templa restituant quæ destruxerunt; deos autem nostros adorantes, consuetudinaria offerant sacrificia. Hæc & alia plura dicentes, dixit ad eos B. Leonilla: Ibo, & suadebo eis omnia quæ saluti eorum congruunt.

[15] Veniens denique B. Leonilla ad nepotes suos, cum cognouisset eos in sancta perseuerare confessione, [in ea confirmat.] multa extitit exultatione grauisa, præbens omnibus dulcia oscula, lacrymans præ gaudio, & multas Deo omnipotenti preces effundens, & gratias agens Christo, dixit nepotibus suis: Nullus de genere vestro nobilior, nullus ditior, nullus gratior, quam vos, in Christo inuenitur. Omnem progeniem vestram præclara confessione Christi perpetualiter illustrastis. In tenera ætate positi cunctos seniores originis vestræ sapientia præcessistis. Thesaurum immensum plus omni pretio copiosum per Christi militiam adquisistis. Estote ergo in sancta Christi religione viriliter perseuerantes. Nulla vos frangat aduersitas, nullæ minæ, nulla tormentorum supplicia vestros terreant animos fortiter in fide Christi armatos. Regna huius mundi, quæ videntur, & cum vita temporaliter finiuntur, nihil sunt: regnum enim Dei inuisibile & sempiternum concupiscere perpetua est, atque perfecta, & super omnia opportuna sapientiæ plenitudo. Per hos temporales labores & subito transitorias pœnas ad æterna gaudia peruenietis. Videns itaque eos plenos gratiæ Christi in sua stabilitate manere, & promissam fidem fortiter seruare, Deo commendans cum integra deuotione nepotes, discessit ab eis.

[16] Interrogati autem a Iudicibus si vellent consentire eis, & deorum simulacra publica voce confiteri; ergo cum illi pertinaci sententia in Christi amore persisterent, & nullatenus voluissent assensum præbere petentibus, ligatis sursum manibus, pedibus vero deorsum, in arbore vna suspensi sunt: tanta vero tormentorum adinuentione extensi, vt pene putarentur ab ipsa membrorum compage separari. Confortati tamen a Christo, vt virtutis tolerantia diuinitus interius ministrata, in confessione & credulitate Christi viriliter permanebant: [Suspensi tortiq; exultant.] & in ipsis tormentis suspensus cum fratribus Meleusippus Iudicibus insultabat, dicens: Dominus noster Saluator Iesus Christus clauis affixus, in Trinitate colendus, pro nostra redemptione sancto pependit in ligno, vnde crucis signaculum adipisci promeruimus. Nos quoque tres sui famuli in vno hoc pendentes stipite pro eius nomine efficiamur gloriosi Martyres. O beatum fructum ipsius arboris, quæ tres portauit Martyres, Trinitatis nomine consecratos.

[17] Videntesque eos Iudices confortari, non contristari in suppliciis, dixerunt ad eos: Non in ista arbore, sicut vos velle dicitis, moriemini, [Cōiiciuntur in ignem:] sed igne vltore peribitis. Meleusippus iterum respondens, ait ad eos: Maior nobis erit beatitudinis augmentatio, si per ignem probati transierimus ad Deum, & de tenebris per hunc ignem perpetuam veniamus ad lucem. Tum denique Iudices, propter metum qui aderant populorum, ligna, & reliqua quæ solent focis incrementa præbere expediunt; & ignis copiosus accenditur. Ligatis manibus & pedibus Sancti Gemini in ignem præcipitantur. Adfuit Christus Saluator in medio, & disruptis vinculis sancti Martyres gloriabantur in igne, [illasi manent:] & nullum de eis contingebat incendium. O beatus ignis, qui tantum b originale purgauit peccatum & nullum in Sanctorum membris diminutionis incendio intulit detrimentum! Adiuuit potius ignis Sanctos, per quem nocere voluit & non potuit inimicus. Ignis ab incredulis acrius incendebatur, vt Sanctorum corpora sine mora comburerentur: sed conuersa misericordia diuina in melius, inde Sanctis lumen inextinguibile præparauit. Flammæ ardentes altius eleuatæ sunt; sed Christi opificio famulantes Sanctorum præcipuam gloriam ostendebant, quæ damnose a persecutoribus præparatæ fuerant ad ruinam. Ignis ad Sanctorum membra consumenda vires proprias habere non potuit, quoniam Dei potentia vaporem caloris pro suis Sanctis pietatis studio temperauit.

[18] Viderunt impij & iniqui persecutores inter immensas flammas exultare sanctos Geminos, & perseuerare inlæsos, quos putauerunt tanto incendio subito videre consumptos. Ambulandi Sanctis in igne est a Christo permissa licentia, vt maior accresceret incredulis, mysteria diuina videntibus, de confusione tristitia. Defecerunt itaque ligna, & omnia ignium incrementa. Sancti vero Gemini deficientibus flāmis in medio stantes persecutorū malitias irridebant, dicentes: [insultant Iudicibus:] Data est nobis, si volumus, de præsenti ad Christum migrandi potestas; &, si adhuc c desideramus, vestræ dementiæ viuentes in hoc seculo insultare concessum est. Nam nobis melius est ad eius epulas festinare, vbi fœneratio non deficit largitoris. Post sopitum ignem cum increduli ad Sanctos Dei Geminos eminus appropinquassent, nullas solliciti potuerunt videre in membris Sanctorum de incendio cicatrices. Sed vt maior non fieret desiderantibus mora martyrij, [vident Angelos:] & vt præparatas dudum immarcescibiles iam acciperent a Christo remunerante coronas, videntes choros d Angelorum ad se excipiendos, & ante oculos eorum adstare paratos; tunc continuo flectentes genua in terra, in oratione prostrati, [moriuntur:] felici Christi euocatione inuitati, sanctum simul efflantes spiritum, pariter migrasse noscuntur ad cælos.

[19] Delata sunt autem corpora eorum ac sepulta a deuotis in e secundo miliario ab vrbe Lingonica, in vico qui vocatur Vrbatus, vbi se duæ viæ maximæ sociant, [sepeliuntur:] & aliæ ante has a diuersa parte se subiungunt: vt ibi & expedita voluntatis deuotio, & viantium opportuna satis subiuncta collatio semper frequens adsit populorum, & ad eorum vndique limina ad orationem concursio. Ibique etiam quicquid deuote precantur, obtentu sanctorum germanorum quotidie Deo largiente præstatur: [clarent miraculis.] sanitatum ibidem suffragia per eosdem sedule infirmantibus ministrantur: mœrentibus confortationis consolatio sine mora conceditur, & præcipuus circa basilicam eorum semper additur cultus, & opum largitas in melius a deuotis quotidie ampliatur.

[Annotata]

a MS. Ripat. metum Iudæorum.

b Quomodo originale purgauit peccatum, si iam ante erant a S. Benigno baptizati: Hæc ex prioribus Actis transtulit VVarnaharius, nec expendit quæ ante de eorum baptismo attexuisset.

c Alia MSS. deliberamus.

d Petrus de Natal. Visique sunt Angeli cum luce multa eorum animas colligentes.

e MS. Martyrol. Brug. in vno.

CAPVT V.
Auia, aliiq; comites martyrij.

[20] Illud etiam rationabiliter congruit adnectendum, quod ad laudem Sanctorum Geminorum augendam, vel cultum religionis dignoscitur pertinere; nam per eorum sanctam adquisitionem numerus est Martyrum, inspirante Deo, ampliatus. Videns denique Ionilla quædam mulier tam pretiosam Sanctorum geminorum martyrij consummationem, [Ionilla & Leonilla martyrio coronantur:] spreto maritali consortio, paruuli & vnici filij dulcem relinquens amplexum, inter incredulas turbas adhuc in persecutionis ardore commotas, veloci cursu properans, exclamauit dicens: Et ego Christi ancilla sum, Christum Deum viuum & verum sine vlla ambiguitate pronuntio: idola vestra ignominiosa & vana omnino adorare despicio. His dictis continuo comprehensa est, & propter metum circumstantium populorum a capillis suspensa est multisq;; afflicta suppliciis, cum Christum negare coacta nullatenus voluisset, vna cum B. Leonilla auia Sanctorum ad locum deducta martyrij, ad memoratum vicum Vrbatum a persecutoribus pariter gladio sunt peremptæ a.

[21] Neon quoque exceptor gestæ huius rei atque scriptor, tradens Turboni codicem, [item Neon & Turbon.] inter medias turbas persecutorum ingressus, cupiens Sanctorum geminorum militiæ beatissimæ sociari, Christi nomen confessus est. Qui illico a persecutoribus diuersis suppliciis afflictus, & vita temporali expoliatus, martyrio continuo meruit honorari. Turbon quoque non post multum temporis, doctrina beatissimorum geminorum perfecte instructus, a persecutoribus captus, & ipse martyrij est remuneratione locupletatus.

[22] Acta sunt hæc sub Aureliano Principe, Palmatio, Quadrato & Hermogene Præsidibus, sub die sexta decima Kalēdarum Februariarum. Adinuentio sanctorum corporum Geminorum, vel dedicatio basilicæ Sanctorum Geminorum excolenda est b XIV. Kal. Octobr. regnāte Christo Deo nostro in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Saussaius in Supplemento Martyrol. Gallicani 9. Ianu. scribit S. Leonillam apud Diuionem sepultam in eadem crypta in qua S. Benignus ab ipsa fuerat tumulatus.

b Momb. IV. Kal.

DE SS. MARTYRIB. AFRICANIS MVCIO, VICTORE, MISTRIANO, SALVIO, MISELIANO, VICTORICO, TEVSSA, FORTVNATO, VENERIA, SARTA, SATVRNINO, HORTISIANO, LEVCIO, MISVRIANO, VINCENTIA, ALBA, TIMOTHEO, INGENVLA, VICTORIA, & aliis.

[Commentarius]

Mucius, Martyr in Africa (S.)
Victor, Martyr in Africa (S.)
Mistrianus, Martyr in Africa (S.)
Saluius, Martyr in Africa (S.)
Misellianus, Martyr in Africa (S.)
Victoricus, Martyr in Africa (S.)
Teussa, Martyr in Africa (S.)
Fortunatus, Martyr in Africa (S.)
Veneria, Martyr in Africa (S.)
Sarta, Martyr in Africa (S.)
Saturninus, Martyr in Africa (S.)
Hortisianus, Martyr in Africa (S.)
Leucius, Martyr in Africa (S.)
Misurianus, Martyr in Africa (S.)
Vincentia, Martyr in Africa (S.)
Alba, Martyr in Africa (S.)
Timotheus, Martyr in Africa (S.)
Ingenula, Martyr in Africa (S.)
Victoria, Martyr in Africa (S.)
Alii Martyres in Africa (SS.)

Gloriosam hanc turmam exhibuit nobis vetustißimum S. Hieronymi Martyrologium, in hunc modum: In Africa, Muci, Victoris, Mistriani, Salui, Miseliani, Victorici, Teussæ, Fortunatæ, Veneriæ, Sartæ, Saturnini, Hortisiani, Leuci, Misuriani, Vincentiæ, Albæ, Timothei, Ingenulæ, Victoriæ. Tres solum recensentur in Rhinavviensi MS. In Africa, Mutij, Victoris, & Fortunati. Plures, sed confuse, in veteri MS. Hibernico conuentus Dungalensis: Germanorum trium, Speusepi, Helapi, Munici. Victoris, Fortunati, Mucci, Teucisij, Martini & aliorum XLV. Miccæ, Mistriani, Marcelli, Salui, Sulpicij, Mesalani, Teuseæ, Victoricij, Veneriæ, Satæ, Leonillæ, Iunillæ, Ingenulæ, Victoriæ, Saturnini, Albæ, Hortisiani, Vincentiæ, Leucij, Rubentij, Misuriani, Timosæi. In aliquot ergo nominibus discrepant. Hibernicum Muccium, pro Mucio; pro Miseliano, Mesalanum: forte Messalianus, vel Messalinus scriptum fuit; pro Victorico, Victoricium; Teuseam, pro Teusa; Satam, pro Sarta; Timosæum, pro Timotheo. Addit præter Tergeminos, Leonillam, & Iunillam, de quibus ante egimus, Teucisium, Miccam, Marcellum, Sulpitium, Rubentium, Martinum & alios XLV. De Rubentio & Martino, quem Martyrium esse S. Hieronymi coniicimus, infra separatim. His duobus an iungendi illi XLV, an Africanis, ambiguum est. Sulpitium arbitramur Pium esse, Bituricensem Antistitem: Marcellum, Diensem, quem in IX. Aprilis videri reiiciendum monuimus. pro Fortunata, MSS. Rhinavv. & Dungal. Fortunatum habent; hæc potius sequi libuit.

DE SANCTIS MARTYRIBVS RVBENTIO ET MARTYRIO.

[Commentarius]

Rubentius, Martyr in Oriente (S.)
Martyrius, Martyr in Oriente (S.)

Eadem hos quoque MSS. tulere S. Hieronymi: In Oriente natalis Rubentij & Martyrij. Dungallense, vt iam diximus, cum Africanis Martyribus permiscet; proq; Martyrio Martinum substituit; & dubium est an hic an illis, alios XLV. socios addit.

DE S. GENVLPHO EPISCOPO APVD BITVRIGES IN GALLIA.

Secvlo III.

[Praefatio]

Genulphus, Episcopus in Gallia (S.)

Ex Variis.

[1] Cadvrci Aquitaniæ primæ populi S. Genulphum, veluti primum suæ ciuitatis Antistitem, venerantur XVII. Ianuarij, vti auctor est Guilielmus de la Croix Iurisconsultus in Cadurcensium Episcoporum historia. [S. Genulphus an Cadurcorum Episcopus?] Confirmat id maiorum traditione, Lectionarij vetusti illius Ecclesiæ & Martyrologiorum fide. Quod in Actis, quæ mox dabimus, dicitur Giturnicensem, siue, vt ipse scribit, Giturniensem populum Christianis mysteriis imbuisse, id de Cadurcensi interpretatur, itaq; restituendum monet. Sed cum in Aquitania prima sint Cadurci, cur in secunda vita cap. 5. num. 25. dicitur: Post hæc autem sancti viri cunctis Ecclesiæ illius (Geturnicensis) valedicentes Fratribus, inde recesserunt, & Galliam Aquitanicam petierunt, & quidem cum non nisi tres isthic menses egissent? In priore vita multo etiam perplexius, an in Gallia Giturnicensis statuatur ciuitas, addubites. Ita enim cap. 7. num. 31. dicitur: Confirmatis itaque cunctis in Domini seruitio, inde recesserunt ambo; & post aliquantula laboriosæ viæ spatia, ad Gallias peruenerunt, in prædiolo, quod dicebatur Cella dæmoniorum, super fluuiolum Naonis situm, & in territorio Bituricensi positum.

[2] Obiici illud quoque potest, si vere eius vrbis Episcopus fuit; qui licuerit ei post trimestre eam Ecclesiam deserere. [saltem Apostolus.] Videtur (vt ea ætate, ac diu etiam post, moris fuit) Episcopus factus a Pontifice Romano nullius certæ Sedis, sed ad Apostolicum munus vbiuis aptius peragendum, initiandosq; sacerdotio quos idoneos reperisset. Cum vero erecta postea in Cadurcorum ciuitate Cathedra Episcopali, meminissent ciues se aut maiores suos a S. Genulpho Episcopo fidem accepisse, eum in suorum Episcoporum catalogo primum scripsere. Illud certe in plurimis Ecclesiis obseruare licet, vt alibi diximus, dicemusq; de Tungrensibus atque Agrippinensibus in Gallia nostra Belgica.

[3] Ceterum Cadurcensis Ecclesiæ traditioni suffragantur Martyrologia quædam. [Eius natalis.] Nam Molanus in Addit. ad Vsuardum, & Galesinius ita scribunt: Eodem die S. Genulphi primi Episcopi Cathurcensis & Confessoris. Ferrarius: Cadurcis in Gallia S. Genulphi primi eius vrbis Episcopi. Recensetur quoque a Claudio Roberto, & Ioanne Chenu inter Cadurcenses Episcopos. Andreas Saussaius hoc die prolixum eius elogium recitat, at non diserte Cadurcorum Episcopum scribit: scribit tamen in indice, & 13. Nouembris. Maurolycus, licet in eam sententiam illum de la Croix citet, solum tamen in habet: Item Genulfi Præsulis. Martyrologium Coloniense & Carthusiæ Colon. auctarium ad Vsuardum. Genulphi Episcopi & Confessoris. Hic Gengulphus esse videtur, de quo MS. Florarium 16. Ianuarij: Ipso die S. Gengulfi Episcopi & Confessoris. Nam qui XI. Maij colitur S. Gengulfus, Martyr fuit, nec Episcopus: neque alium eius nominis Sanctum adhuc reperimus.

[4] S. Gundulphum, qui in Martyrologio Romano 17. Iunij memoratur, Genulphum esse Guilielmus de la Croix existimat; quod in Breuiario Bituricensi eadem acta recenseantur Gundulphi 17. Iunij, quæ in Cadurcensi Genulphi 17. Ianuarij: eo ergo die translationem illius agi, hoc natalem. Nam quod lib. Miraculorum cap. 5. num. 19. dicitur XII. Kal. Iulij ea facta translatio, legendum existimat, [Translatio 20. Iunij.] XV. Kal. Iulij. At prior vita lib. 2. cap. 2. num. 13. expresse habet in omnibus MSS. duodecimo Kal. Iulij. Quo die Bellinus de Padua editionis Parisiensis an. 1521. Ipso die S. Genuli Episcopi & Confessoris. Maurolycus: Item Genulfi Præsulis. MS. quoddam recentius: Translatio S. Genuli Confessoris. [& 17. Iunij.] Die vero 17. Iunij Vsuardus: In territorio Bituricensi S. Gundulphi Episcopi & Confessoris. Consentit Martyrologium Romanum, Felicius, Maurolycus, Bellinus, MSS. plurima: sed ab aliis Gundolphus, Gondulphus, Gondolphus, appellatur. Galesinius: In pago Biturico S. Gundolphi Episcopi & Confessoris: cuius pietas cum in ceteris religionis officiis, tum in captiuis redimendis mirifice eluxit. Idem de eo prædicat Ghinius, idem Ferrarius, ac Canisius; sed hic Bituricensem Episcopum facit, qui tamen, vt recte animaduertit Ferrarius, in tabulis Democharis non apparet, nec Ioannis Chenu, aut Claudij Roberti. Est autem in Bituricensi ditione tum vetus S. Genulphi cella super Naonem, tum celebre S. Genulphi monasterium ad Angerim, siue Indrum flumen.

[5] Iacobus Breulius lib. 1. Antiquitat. Parisien. enumerans reliquias, quæ in cathedrali S. Mariæ ecclesia asseruantur, ista de S. Genulpho scribit: Theca S. Gendulphi, siue Genulphi, Romani, qui a S. Sixto I. (imo II.) Episcopus factus, [Reliquia Parisiis.] missusque in Galliam ad prædicandum gentibus Euangelium, multa isthic pertulit, in fornacem etiam ardentem coniectus, vnde illæsus exiit, vt refertur in secunda parte, siue æstiua, noui Breuiarij Parisiensis 13. Nouembris. Ædificarat in Biturigibus cœnobium, vbi eodem die (imo 17. Ianuarij) decessit. Corpus deinde illius ac caput Parisios ad basilicam S. Mariæ deportatum est, vbi quotannis festum illius ritu duplici celebratur. Idem scribit de la Croix, testaturq; in veteri Breuiario Parisiensi acta S. Genulphi eodem prope contextu, iisdemq; pene verbis, quibus in Cadurcensi, commemorari.

[6] Eo die Carthusiani Colonienses in addit. ad Vsuardum: Parisius, S. Gundulphi Episcopi & Confessoris. Idem adscriptum erat alia manu ad vetustißimum exemplar Vsuardi quod ibidem in monasterio S. Germani de Pratis asseruatur, habebaturq; in alio exemplari ante annos circiter 400. exarato: in hoc tamen Gendulfus, in illo Gandulfus dicebatur: in aliis nostris Vsuardi Martyrologiis desideratur. Ast in editione Parisiensi an. 1536. & Molani auctario ad Vsuardum, ita habetur: Parisius, transitus S. Gendulphi Episcopi a B. Sixto ordinati: [Translatio secunda.] cuius iussu mortuum gentilis suscitauit filium. Eius caput requiescit in magna ecclesia B. Mariæ Virginis Parisius. Eadem Canisius in Martyrologio Germanico; corrigendus tamen, quod eo die non translationem, sed dormitionem, siue depositionem agi scribat. MS. Florarium: Eodem die S. Gendulphi Episcopi & Confessoris. Hic a die ordinationis suæ vsque ad mortem vinum non bibit; nec nisi panem hordeaceum comedit, & cilicium asperrimum gestauit: sicque a ceteris hominibus longe ipsius vita fuit. Saussaius: Lutetiæ Parisiorum, susceptio pretiosi corporis S. Genulphi, alias Gendulphi, Episcopi Caturcensis, ex eius cella Bituricensi, vbi sanctissime demortuus est post edita Apostolicæ gratiæ testimonia XVI. Kal. Februarij. E cella, in qua mortuus est, prius in territorium Niuernense ad S. Petri ecclesiam translatus fuit, atque in sancti Saluatoris Stradense monasterium, ab eo S. Genulphi dictum; hinc tandem Parisios. Ferrarius: Lutetiæ S. Gendulphi Episcopi Parisiensis. Citat Molanum & Canisium, qui illum tradunt a S. Sixto Papa ordinatum, missumque illo. ast hoc postremum illi non tradunt; nec Parisiensis Episcopus fuit, vt ex dictis liquet.

[7] Primus S. Sebastus, triennio post mortem S. Genulphi, mandauit litteris quidquid de eius ac S. Geniti gestis illo in tempore potuit cognoscere, [Acta a S. Sebasto scripta:] & quæ eorum discipuli fideli narratione studuerunt patefacere; vt in priore vita lib. 2. cap. 1. num. 5. dicitur. & in secunda vita cap. 6. nun. 33. Quin etiam ipsorum gesta Sanctorum, quæ a Leonto & ceteris discipulis eorum didicerat, scripsit. Ea vita an vspiam extet, haud scimus. Aliam post annum Christi 900. scriptam damus ex MS. codice Ripatorij, [alia:] collatam cum MS. Normannico, quod a Frederico Floueto nostro accepimus. Descripsit eamdem, sed minus integram ac correctam, ex codice Longpontico Nicolaus Belfortius Sueßione Canonicus regularis. Aliam edidit in Bibliotheca Floriacensi Ioannes Boscius Parisiensis: cui librum miraculorum subiunxit. Hic ab eodemne sit auctore scriptus, an alio, [item alia. Liber miraculorum.] non facile est statuere. Agnoscere subinde styli similitudinem licet, vt quod carmina & hemistichia interserat: at multa repetit ante aliter dicta, vnde alium merito existimes. Fuit certe auctor libri miraculorum instituti Benedictini professor, vt cap. 4. num. 13. patet, & quidem in ipso ad Angerem S. Genesij cœnobio, vt pluribus locis, præsertim num. 16. 29. 37. 39. 41. 47. significat, vixitq; post annum Christi 990. vt ex cap. 12. num. 50. manifestum est. Capita aptius distinximus, omißis titulis, qui additi recentiori opera, fortaßis ab ipso Boscio, videbantur. prioris tamen diuisionis numeros ad oram paginæ expreßimus.

VITA
ex duobus veteribus MSS.

Genulphus, Episcopus in Gallia (S.)

BHL Number: 3357

Avctore Anonymo, Ex mss.

LIBER I.

PROLOGVS.

[1] Mirabilis Christi virtus & sapientia mirabiliter in Sanctis est adoranda: quæ semper iniustis respectum cum promittit misericordiæ, [Vtile est Sanctos laudare.] & coronat iustos gloria & honore. Quorum in numero vt possimus computari, magnum nobis debet videri, dum talibus ac tantis miseris peccatoribus ad impetrandam veniam conceditur Christus laudari in Sanctis suis fidelibus. Nam laudabunt Dominum qui requirunt eum. Et quamuis non sit speciosa laus in ore peccatoris, conuertamur ad aliquem Sanctorum, vt dum nigredo scelerum nos decolorat, pallium frequentatæ laudationis eos quotidie inuitet ad auxilium nostri. Ecce si recolamus diuitias misericordiæ Dei, non nos fraudare vult sua gratia, quibus ad exemplum proponit Sanctorum suorum mirabilem vitam, qui modo tentationibus variis, diuersisque persecutionibus, nec non tormentis multiplicibus cælestem lætitiam capessunt pro desudatis laboribus. Qui, vt multos prætermittamus, ne super arenam multiplicentur, ad sancti Patris Genulfi diem natalitium cōuertimus styli officium: & videant & probent pueri cum senioribus, & minus creduli cum iam perfectioribus, quid possint sperare ab ipso quem mirificauit Altissimus ab ipso matris vtero, omnium virtutum replens dotalitio. Nam antequam matris aluo esset editus, (quia numquam desunt vaniloqui persecutores sanctæ Dei Ecclesiæ) illis in temporibus nimium persecutio Imperatoris Decij in Christianos exardescebat, maxime in vrbe Romana, adeo vt Christi nominis confessores idolis sacrificare compellerentur, variis tormentorum plectentes pœnas cruciatibus, pro annullatis dæmonum superstitionibus.

CAPVT I.
S. Genulphi parentes. adolescentia.

[2] Hoc in tempore fuit quidam, nomine & merito vocitatus Genitus, Christiani nominis amator feruentissimus, & sanguinis egregij de nobilitate verendus, a quem mentis & corporis summa ingenuitas commendabilem Christo sub occulto habitu diuinæ religionis fecerat. [S. Genulphus, parentum piorum,] Qui, vt apis prudentissima, variis virtutum flosculis se ipsum in corde Deo beneplacitum fecerat, pauperibus pio corde subueniens, viduas & orphanos compassibili corde eleemosynis sustentans; quatenus data eleemosyna munda essent sibi animæ palatia. Respuens autem illecebrosæ spurca voluptatis, caussa procreandorum liberorum accepit sibi moribus consimilem sociam, excellentissimis ortam natalibus, nomine b Acliam, quæ Christi magisterio subseruiens, valde dilecta est ab ipso.

[3] Agentes igitur multa annorum lustra mutuæ familiaritatis Deo amica colloquia, [diu sterilium.] & iuxta morem commorantes duo in carne vna, dum animæ nouos partus Deo offerunt quotidie, aliquamdiu c infecundi sine filiis carnis visi sunt tempus explesse. Incedentes igitur ambo in iustificationibus Domini & custodientes voluntatem eius in mandatis cælestibus, tandem post pauca in commune decreuerunt, Domini clementiam postulare, vt sacro semine sterilia viscera repleri permitteret; quatenus de arca ventris repleta bona voluntate in hanc lucem effunderet, qui multorum necessitatibus proficuus, totiusque bonitatis exemplum & forma extitisset. Audierant enim: Qui multos ad iustitiam erudiunt, fulgebunt sicut sol in perpetuas æternitates: & gaudebant, imo desiderabant Christi segetem per se perque suos centuplicatæ cumulationis fructibus gliscere. [Dan. 12. 3.] [precibus impetratus,] Hos ergo tanto ardentes spirituali desiderio dignatus inuisere Christus solita dignatione seruulos, ad nisum eorum dedit beatissimæ Acliæ conceptum. Quod lætabundo cernens beatus pater Genitus oculo, gratanti animo innumerabiles superno exauditori gratias retulit, geminum in animo replicans affectum, vtpote sciens Deum sibi esse propitium, & qui potuisset precibus promereri filium. [nascitur:] Tandem ex materni ventris palatio præclarissimo partu huic luci effuso, cum indicibili gaudio parentes eius conuentum faciunt, sacrique fontis trina submersione secunda natiuitas parentum manibus Deo amabilem & dilectum effecit, Genulfumque vocari disposuit.

[4] In spiritualibus autem puer excrescens exercitiis, & ab ipsis cunabulis aleam deuitans caduci mundi, spretis ceruicosis conatibus; huiuscemodi multifariam eius elegantiam, bonæque spei principium stupido corde mirabantur cuncti, vtpote insolitum aliquid. Nam quinquennis a parentibus traditus d B. Sixto Papæ Romano, [a S. Sixto II. instituitur.] qui sub præfato maledicto Decio postmodum pœnas subiit pro cælesti Domino, multis precibus, sacris imbuendum tirociniis ei puerum contradunt; vt cælesti magisterio dignus, oculato corde, circumspectaque deuotione fidei, curreret sine offensa viam mandatorum Dei: quatenus in tempore malo & in diebus famis verborum Dei, se murum pro domo Israël exponeret; & pane eloquiorum sapientiæ & scientiæ cælestis corda esurientium reficeret. Vir denique sanctissimus blandæ adoptionis portu intromittēs eum in spiritualium plantationum viridario, promptuaria teneræ infantiæ lactabat: donec post paullulum panis scientiæ sic confirmauit sensuum primordia, [insigni memoria præditus:] vt docili memoria vetus & nouum testamentum retineret infantia. Confirmabat doctrix omnium Domini clementia in puero sensus & corda, vt de infantili pectore videres emanare fluenta omnis doctrinæ, & moribus authenticis in puero radicatum cor senile. Erat pulchrum spectare imbecillis pueri annosam patientiam, dum a consimilibus pateretur mille conuicia, a maioribus crebra verbera, a minoribus pro posse impelleretur cum iniura: [eximie patiens.] & tamen hæc & multa alia propter nomen Domini cum gaudio magno patienter sufferebat.

[5] Perpendens quoque iam præfatus prudentissimæ memoriæ sanctus Præsul Sixtus tantam illius sanctitatem, pulchris patientiæ e adoreis albicantem, vere dignū in quo Dominus habitaret templum, ieiuniis castigatum, oratione purissimum eum fore persensit, eique Ecclesiasticæ administrationis gradus contradidit. [Fit Episcopus,] Postque Episcopij insignibus constipatus decenter in medio Ecclesiæ fulgebat stola vernante Sacerdos. Qui sanctus puer dum esset positus primis puerilibus annis, & pro posse desudaret in scholaribus disciplinis; eius Deo & hominibus dilecta genitrix Aclia migrauit a seculo, [matre mortua.] cuius memoria in benedictione est coram Deo semper.

[6] Ideo autem patrem eius oppleuit dolor luctificus, vt consolationem vix admitteret, deflens perdidisse animæ suæ dimidium, in quo requiescebat, in cuius amicabili societate erat solatium & pausatio animæ post Deum. Tandem ad consolationis suffugium veniens B. Sixtum, cui iam tradiderat bonæ spei filium, singultuosæ plorationis elegiacam lacrymabilemque querimoniam de amissa coniuge coram ipso exposuit. [Patrem consolatur S. Sixtus.] Præfatus autem Episcopus de spirituali thesauro proferens noua & vetera consolationum antidota, mœstificum cor & humi mœrore deiectum, manu consolationis siccauit, vt sine aliqua consolationis intercapedine moram pati nesciret in recipienda consolatione: sed grates innumeras Altissimo referens, quæ fuerant luctus cœperūt esse gaudij; indignum censens eam iam deflere, quam adsciuerat supernus in æterna requie, cum scriptum sit: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in cælo. [Luc. 10. 20.] Sicque magis iam pro se erat sollicitus, cœpitque attentius in mundanæ exultationis exilio deflere incolatum cælestis patriæ, & vt meteret in gaudio in lacrymis seminare.

[Annotata]

a MSS. duo habebant, cuius.

b Saussaius in Martyrol. Gallicano 29. Octob. & Guilielmus de la Croix Acciam appellant, alij Achliam, Adiam, Acham, Achiam.

c La Croix matrem solam sterilem facit. Vita vtraque infecundos fuisse ait, nec distinguit cuius vitio.

d S. Sixtus II. 6. Aug. sub Valeriano & Gallieno, non sub Decio, martyrio coronatus est. Iacobus Breullius lib. 1. Antiquit. Parisien. mendose scribit S. Genitum a S. Sixto I missum Galliam. Ceterum nondum Pontifex erat Sixtus cum Genulphum quinquennem suscepit erudiendum, si eum deinde Episcopum creauit.

e Papias: Adorea, laus bellica, victoria, bona existimatio. Plinius lib. 18. cap. 3. Gloriam denique ipsam a farris honore adoream appellabant. est enim ador far, siue, vt idem habet ibidem cap. 8. far, adoreum veteres appellauere.

CAP. II.
Apostolatus in Gallias.

[7] His in temporibus prȩfatum Imperatorem Decium contigit a Romam venisse, armatum malignæ stomachationis adinuentionibus: [Sauiente Decio,] & de nigro pectore trahens mille suspiria, truci vultu, incomposito mentis habitu, & toto malignitatis debacchans spiritu, aduersus Christianos, ceu leo frendens, quos Christi nomen confitentes offendit, vnum erat & illud irreuocabile, aut profano cultui mancipari, aut vitæ huius bonis priuari, & cum tormento & cruciatibus interire; non recogitās miser, quid proderat mutis animas damnare metallis, & volucrem turpemque bouem, tortumque draconem semihominemque canem, vt plenus homo supplex adoraret. Mandans igitur Duces cum b Grafionibus, vicariosque cum militibus, de Christianorum iniustis persecutionibus in commune pertractabant. Tantaque erat furoris eius indignatio, vt nisi noceret, mortuum se crederet.

[8] [mittuntur ambo a S. Sixto in Gallias.] Igitur fama tantæ cladis quaquauersum peruolitans, B. Sixtum latere non potuit, vocansque S. Genitum ad se venire fecit. Cui inter multa diuinorum alloquiorū charismata, proficuæ vtilitatis retexuit c theoremata, inquiens: O mi frater lepidissime, & morum probitate in Christo Genite, num consideras immemorem omnis bonitatis, qualiter diatim sollicitatur circa septa Dominici ouilis, non vt saluet, sed vt occidat, & vna perditione nomen Saluatoris de terra viuentium disperdat? Non es immemor, vt credo, Dominici præcepti dicentis: Qui patrem aut matrem, & multa quæ subiungit, plusquam me diligit, non est me dignus. [Matth. 10. 37.] Quod necessarium est fideli mente amplecti, & recogitandum est, ne dum omnes ob amorem inuictæ professionis pro Dei nomine ad palmam supernæ vocationis per martyrium gressus mentis dirigunt, desint cultores messis Dominicæ: maxime cum Martyres sola voluntate possimus existere, vitiis & voluptatibus resistendo, semper in d scammate carnis, irremissis fidei lacertis agonizando. Iubemur denique si nos persecuti fuerint in vna ciuitate, furori locum cedere. [Matth. 10. 23.] Quapropter, mi dilecte, adimple præceptum Domini, & vadens vende omnia quæ habes & da pauperibus, Galliarumque partes indubitata fide expete, & Genulfum sanctissimæ laudabilitatis tuæ habebis baculum. His namque in partibus iam fructificabat verbum Dei, & in ore omnium laus versabatur Angelorum.

[9] Cumque his sacris admonitionibus eum instrueret, multaque horum similia de cælestibus mandatis repeteret, sanctissimo viro Genulfo sacra mysteriorum solemnia cum ingenti honore celebrare præcepit. Expletisque mysteriis, valefecit eis B. Sixtus, iterum iterumque de amore Christi multa repetens, dedit potestatem S. Genulfo libera auctoritate prædicandi salutare mandatum, & per vniuersas regiones profectionis eorum, prædicationis exercere aratrum. [Sua dant pauperibus.] Quibus exeuntibus statim ab vrbe Romana, secundum verba Euangelij vendiderunt omnia sua, & pretium posuerunt in sinu pauperum, orphanorum, ac viduarum, nihil sibi reseruantes ex omnibus, vt iustitia eorum maneret in perpetuis æternitatibus. Tandem ergo post multos scrupeæ viæ anfractus, incognitas partes Galliæ cœperunt e introintrare. In quamcumque autem domum habuerunt diuerticulum, [Perueniūs in Galliam.] dicebant: Pax huic domui. Filius pacis sit cum egredientibus, pax cum ingredientibus: sicque præmissa pace quibus poterant remissionem delictorum curauerunt impertire.

[10] Beato autem Genulfo post sacri ordinis functionem, præbuit hirtum tegumen camelus, [S. Genulphi in vestitu victuq; austeritas.] præter quod tempore celebrandi mysterij mollibus induebatur lineis, ac ceteris, qui ad tanti mysterij … pertinerent, nitidis ornatibus: rursusq; consummato mysterio, asperrimo ex pilis reinduebatur f trogulo. A die quoque suæ ordinationis vsque in diem sui obitus, potus vini mansit incognitus, præter quod libabat in calice sacrarum Missarum celebratione. Panis hordeaceus similiter sumebatur, non vsque ad satietatem, sed parcius, coangustans & attenuans semper pro Dei amore nobile corpus.

[Annotata]

a Anno Christi 249. cæso ad Veronam Philippo imperium arripuit Decius, tenuitq; menses 30.

b Grafio, Graphio, Graphus, Grauius, Grauo, Teutonice Grafio. Graef, id est, Comes, Præses, Præfectus.

c Θεώρημα, præceptum; a θεωρέω contemplor, animaduerto.

d Σκάμμα stadium est, siue locus certaminis, vt ad vitam S. Luciani 7. Ianu. notauimus; a σκάπτω fodio, quod fossa præseptus esset is locus.

e MS. Rip. inthronizare.

f De trogulo diximus 15. Ianuar. ad vitam S. Mauri Abbatis. MS. Belf habebat hic, stagulo.

CAPVT III.
Energumenus liberatus. multi conuersi.

[11] Cvm autem pari incessu ciuitatem a Geturnicensem intrarent, a quadam vidua suscepti sunt, hospitalitatis gratia. Vbi quantus luctus, quantæ essent lacrymæ, non est nostrum dicere. Deflebatur namque ipsius viduæ vnicus filius, quem informis humani generis dæmon obsederat intantum, vt solis catenarū compedibus, durisque lacertorum b columbaribus arceretur ab hominum morsibus, consecutosque dilaniabat, lacerisque manibus perdebat. [Dæmonē in energumeno terret,] Hanc miseram domum intrantes viri sancti pacem primum prædicant; ipsiusque pueri vincti commoti sunt miseria ad dolorem, submurmurantes ad inuicem quædam sancti Spiritus magnalia tacti dolore intrinsecus, sic relaxari habenas dæmonis, vt facturam suam Christus multiplicibus exagitationū probris atteri sineret. Quid memorem? sine aliqua horarum morula, dæmon resumpto per os pueri fandi officio, stringit vocem in gutture, & per alienæ vocis organum stomachatus huiuscemodi intonat miserrimæ deplorationis responsum: O fidei meritum! o pulchrum sanctitatis margaritum! o S. Genulfe amator omnium virtutum, quid me persequeris? quid me a propriis sedibus tu incola & peregrinus expellis? O quid commerui? o quæ est tanta confidentia militum Domini? Sine, o Sancte, animas meorum, sine habitare peruasum locum.

[12] Talia miserrime inclamantem puerum instinctu dæmonis exaudiebat mater & cuncti famuli, cœperuntque demirari, & querulæ vocis miti affatu ad inuicem dicere: Quis ignotæ personæ c vocitamen prædocuit? Quis putas iste est, qui tanti numinis famulitio tam imperiosæ auctoritatis extat homo? Hæc dicentes, attenti prospectabant huius rei magnum & mirabilem exitum. Stabant hinc parentes cum lacrymis, hinc puer cum indicibilium figurarum dæmoniosis portentis, hinc sanctus Confessor armatus armatura Dei & gladio Spiritus, scutoque & galea salutis munitus: qui in omnium oculis conuersus ad puerum, dixit:

Fraus zabuli peruersa nimis, genus omne nepotum
In primo maculis infuscans plasmate nigris,

hanc repetis Domini facturam, & sic indebito iure vendicas tibi huius misella pueri viscera, & distrahens per varia non sinis creatori facturam seruire suam? In eius ergo nomine qui omnia de nihilo constituit, [fugat.] peruasum dimitte locum, & vltra repetendi non habeas ausum: sitque tibi in inferno inferiori religatio, & longe fias deinceps ab omnium Christianorum consortio. Tunc terrifico solitæ vlulationis exclamans mugitu, eum quem excruciabat homellum reliquit; & cum gemitu fugit indignatus sub vmbris: ceciditque puer rediuiuus ad instar mortui, aliquantisper sine voce mutus & elinguis permanens. Beatus autem Genulfus manum adhibens manui, saluum & incolumem a terra leuauit, benedicentem Altissimum in Sanctis suis Dominum.

[13] Tantæ autem virtutis prospectans mater magnalia & vnigenitum filium pro attributa incolumitate laudantem Dominum, [Ipsū energumenum, matremq; conuertit.] Sanctique amplectentem vestigia; supra quam credi potest insolito miraculo perterrita, ad pedes Sancti cecidit, & clamans infit: Domine meus, Confessor Domini, videre mihi videor in te quasi vultum Angeli: sermone iocundæ lepiditatis repletus: vox dulcis super mel & fauum. Quapropter benedictus eris in omnibus linguis & populis, & benedicta mater quæ te genuit. Obsecro te per Christi nominis omnipotentiam, vt lauacro spiritualis fontis a sordibus me expies antiquæ contaminationis, quatenus beata mater Ecclesia non habens maculam aut rugam, me renouatam in nouum hominem, qui secundum Deum creatus est, repræsentet per te proprio factori; & edocta salutaribus monitis, quæ fueram magistra erroris, fiam discipula veritatis; quia vsque nunc vanitatibus, & his quæ non sunt, seruiui. Quapropter mundari posco a peccatis meis, vt iustificer in sermonibus tuis. In veritate autem cognoui voluntatis Dei fuisse; istas partes per vos fideles suos ad viam salutis reducere: quatenus pro tantis ac talibus nomen vestrum benedicatur in futuris generationibus.

[14] Huius tantæ matronæ fidem admirans sanctissimus Sacerdos, huiusmodi mellea voce allocutus est sanctum Patrem Genitum: O mi Pater, non consideras supernorum donorum quanta sint beneficia? Certe omnia quæcumque vult Dominus facit in cælo & in terra,

Qui stellas numerat, quarum scit nomina solus,
Signa, potestates, cursus, loca, tempora noscit,

fundator exultationis. [Gratias agit Deo.] Nam in omni gente qui operatur iustitiam, acceptus est illi, ipseque nouit corda filiorum hominum, & patienter aspicit si est intelligens aut requirens Deum. Nos vero, vt credo, eius voluntas in has partes delegauit, cuius gratia cum bonis omnibus nos diriget, & nullis tentationibus a se secerni sinet, donec gustemus & videamus quam suauis est Dominus. Debemus autem eius magnitudinem gratiarum actionibus extollere & venerari, qui per nostrum ministerium aliquos sibi dignatur vniri, qui verbi Dei lac concupiscūt, vt in eo crescant in salutem. Iterum iterumque repetens: Vere cognosco superno nutu repræsentatos nos loco huic, in quo iam cœpit habitare pax Domini. Quapropter deliberandum est in animo iam non timere dura & contraria: sed si est persecutor his in locis, ecce habet nos confitentes Domini cæremonias. Stemus autem muniti pectus ancili iustitiæ, & sint calceati pedes in præparationem Euangelij pacis, ne videamur similes existere timidis, qui in die pugnæ malunt in pedibus dare se, quam telis tela leuare.

[15] His peroratis, conuersus ad mulierem, cuius filium a dæmonio liberauerat, infit: Numquid credere iam deliberasti quod ore polliceris? Quæ respondit: Vt quid, Pater, addubitas meæ fidei caussas? Num infidelis potui confiteri nigredinem facinoris? An forte erubescis miseræ peccatricis delictorum molem? Adhibe, precor, saucio pectori medelam, tuumque erit iubere, [Post triduanum ieiunium, eos baptizat.] meum vero iussa libenter peragere. His verbis optimæ confessionis motus sanctus Pater Genulfus, indixit ieiunium tribus diebus. Consummatoque cum omni patientia die tertio, baptizauit eam simul cum filio, quem liberauerat a dæmonio, omnisque familia mundata expiatione lauacri, vitro purior, lacte candidior, continuo apparuit, fuitque numerus eorum d viginti & octo, qui omnes baptizati sunt a B. Genulfo.

[Annotata]

a MS. Belfortij, Getrunicensem. MS. Victorinum a Guilielmo de la Croix citatum Giturniensem. ipse Cadurcensem censet legendum.

b Columbar genus vinculi est, proprieq; ipsum vinculi foramen.

c MS. Norm. vocitatam.

d Guil. de la Croix, quadraginta.

CAPVT IV.
Aliæ mirandæ curationes.

[16] Hæc tanta mirabilium diuinorum magnalia, fortassis dubitant quidam non esse vera. Numquid inualida est manus Domini multo maiora operari? O altitudo diuitiarum sapientiæ & scientiæ Dei! Quis comprehendit eam? Quis inuestigabit viam eius, & dinumerabit semitas illius? O homo quicumque non credis quæ diximus, vel non crediturus es quæ dicemus vera esse, tu tibi ipsi attende. [Dictorum probabilitas.] Non sancto Confessori derogas, sed potius Deum impotentem prædicas, in quo possunt quidquid possunt, in quo sunt quod sunt, in quem gaudent semper prospicere, in quo habent semper beate viuere. Vt autem tergatur a corde hæc iniquitatis macula, conuertat Dominus corda, ne deinceps talia cogitent, sed potius confiteantur & dicant: Iniquitatem meam ego cognosco, asperges me hyssopo & mundabor. Cum autem dicatur, Signa sunt infidelibus non fidelibus, infidelium conuertenda miraculis dura infidelitas: vt si non credunt verbis, credant operibus, sanctique huius Patris memoriam colant, ament infideles cum fidelibus. [1. Cor. 14. 22.]

[17] Subiungimus ergo aliud miraculum, quod Dominus operari dignatus est per istum sanctum Patrem nostrum, cuius famam iam totus pene mundus exaudierat. Quo rumore commonitus quidam homo, nomine Aglibertus, venit ad eum cum deuoto studio: & solotenus prostratus pedibus eius, deosculabatur genua illius, hæc iterato replicans: O serue Dei inclyte, o mi care Domine, obsecro dapsilitatem tuæ magnificentiæ, vt declines in domum meam. Est namque vnica filia mihi seruo tuo, quam inutilem ipsa fecit infirmitas: estque misero mihi patri dolor non modicus, & de die in diem dum eam conspicio, geminam calamitatem deploro; vnam damnum ipsius carissimæ filiæ, alteram quoque paterni animi affert in lacrymas semper prona afflictio: quibus in rebus duabus validissime excrucior. Meæ ergo calamitati si fueris compassus, [Genulphus puellam ægram sanat, eamq; & paretes baptizat.] libenti animo credam Deo tuo; tali congruentia, vt filia surgente de lectulo, ceruices meas supponam Christi iugo. Tunc Sanctus Domini vna cum illo properat ad cubile languentis: & nota fidei arma serenus ad Christum vibrās, suis sanctis meritis intercedentibus mox a sanam in Christi nomine patri proprio restituit. Quam sanam & incolumen genitor respiciens, continuo cœpit spei fructus pullulare, ipseque cum vxore & filia a B. Genulfo baptizatus est, cum miserentis Dei gratia diuina.

[18] Quod audiētes multi infirmitatibus dediti, mirabilia scilicet quæ operabatur in prudenti seruo virtus Altissimi; cœperunt vndecumque concurrere, adeo vt videns diceres apes aluearia reliquisse. [Plurimos infirmos sanat:] Conserebantque manus manibus, & vnusquisque, prout posse habebat, alteri subueniens, etiam auxilio opus habebat. Trahebatque videns non videntem, quos ambos infirmitas claudos reddebat: assistebantque sancto viro sine inuidia, quos ne inuiderent vna curabat Domini clementia. Videres ibi multos cum nodosis manibus, multos cum semiustis cruribus, multos carentes linguæ officio, multosque pustulis repletos corpore, cæcos, claudos, aridos, surdos, multosque dæmoniacos. Longumque est dicere, quanti ab eo curati sunt in Christi nomine. [miseros iuuat.] De censu vero quotidianæ misericordiæ reticeo, quo viduas sustentabat, orphanos recreabat, pupillos confortabat, nudos vestiebat, infirmos visitabat, in carcere positos consolabatur; ita vt esset illi Deus omnia in omnibus. Hæc omnia poterat iste sanctissimus Pater in eo qui se confortabat Domino Iesu Christo.

[Annotatum]

a La Croix a morte suscitatam hanc puellam scribit.

CAPVT V.
Flagra, aliiq; cruciatus tolerati.

[19] Interea cum hæc agerētur, spiritualium operationū a ludicra, venit quidam in malignæ prauitatis permanens iracundia, & nuntiauit b Comiti Dioscoro, quod duo versutissimi magi a partibus Romaniæ aduenissent, [Accusatur apud Præsidem.] qui ritus vestros pede annullationis calcant, inuictissimosque deos floccipendunt, templaque eorum destrui prædicant, cæremoniasque & paternas leges petulantis splenis cachinno subsannant, insuper omnia priscæ consuetudinis decreta nescio qua adinuentione euellunt. Prædicant enim vnum Deum, quem omnipotentem affirmant, eumque solum coli, eum venerari, eum toto corde diligi, quibus possunt persuadent, seque eius esse famulos libera voce constantique corde palam prædicant.

[20] Hæc ab inuidi delatoris ore suscipiens Comes, cōcusso capite corrugatoque frontis supercilio, tamquam leo terribilis super absentes accusatos ore polluto multa insibilat, & voce graui nefarios scelerum executores ab alta sede euocat: Heus, inquit, milites fortissimi, quorum manus vindices sunt nostrȩ salutis, nostrique imperij; quid prodest vixisse cum laude & lætitia, dum deorum honor contemnitur, cultura euacuatur? Quid iuuat imperium, dum dij nostri a quibusdam euertuntur profanis hominibus, quos magicæ artis inflat confidentia? Exhibete ergo reos in conspectu meo vt sacrificent: & si contemnunt, diuersis pœnis intereant. Exequentes ergo impij ministri Comitis iussa, veloci acceleratione statuerunt sanctos viros in antedicti Comitis præsentiam. Qui multa prælocutus de deorum suorum annullata cultura, [Ei sistitur, cum patre:] sic dixit inter cetera: Num vos estis Christiani, quos aduersus cultus diuinos exarmauit illa ars, quæ dicitur magica? Num vos estis, qui subuertitis falsis assertionibus ciuitatem nostram: Quæ est tanta, o rebelles, vestri confidentia? Iam iamque finiendi morte turpissima, interrogationi nostræ date responsa.

[21] [animose respondet.] Ad hæc pretiosus Confessor mansit imperterritus, & de Christi confisus omnipotentia sic S. Genulfus aurea voce intonat: Vt quid nos peruerso plectro tantis criminaris falsis dicationibus, & nefariæ artis imbutos credis incantationibus? Disce miser discipulus fieri, & discere poteris quanta sit potentia Dei. Certe Regis & Dei nostri protecti misericordia, cuncta calcamus dæmonum veneficia: cuius imperio reguntur terrena, cuius nutu condita sunt secula; in quo possumus omnia, a quo, velis nolis, disponuntur tua imperia. O si reuertereris in penetralibus animæ, profecto posses cognoscere, nihil esse quæ coluntur dæmonum simulachra, cum dicatur, Primus in orbe deos fecit timor; sed esse vnum Deum in supernis sedibus, in cuius manu manet tuus halitus, qui ratione scis vti, videre oculis, palpare manibus, ambulare pedibus: turpeque nimis est atque illaudabile manufacta idola, laruasque venerari, & adorare, præsertim cum oculos habent & non vident, aures habent & non audiunt, nares habent & non odorabunt, nec clamabunt in gutture suo. Similes illis fiunt omnes, qui faciunt ea, & omnes qui confidunt in eis.

[22] Tunc Comes magis ac magis insurgens in iram, sic dixit ad eos: Nisi voluntati meæ consensum præbueritis, & omnes quos in errorem vanis persuasionibus induxistis, iterum ad sacros cultus reuocaueritis, pœnis variis vos interficiam, & de terra viuentium nomen vestrum excludam. Tunc Sanctus Domini Genulfus respondit: Vt quid minitaris, Comes, talia? Noli vnquam credere, quod tormenta tua habemus timere. Potens est supernus nos, si voluerit, de pœnis eripere, qui agonistas suos semper adiuuat in certamine. O quāti ante nos Sancti passi sunt ludibria, verbera, vincula, carceres, fustes, ignes, lapidationes, sectiones; & tamen superatis his omnibus in occisione gladij mortui sunt! Numquid putas nos degeneres? Ecce habes quos ferias: damna, occide, vt corones. His commotus Comes responsionibus, iubet eos cædi fustibus. At illi cum cæderentur, [Ambo fustibus cæduntur:] nihil sentientes, benedicebant Dominum, qui inimicos deducit ad nihilum.

[23] Videns autem eos saluos & incolumes, & nihil de pœnis ad eos pertingere, iussit eos in clibanum ardentem mitti, vt de ambustis eorum cadaueribus puluis in ventum dispergeretur. Igitur sanctissimi Confessores, tamquam aurum in fornace probationis clausi, [coniiciuntur in ignē, illæsi; Angelo eos solante:] laudabant læto animo conditorem in excelso. Statimque ab alto descendit Domini Angelus, & confortans eos multis sermonibus refrigerauit ignem, flammasque camini, vt statim clibanus velut ros esset factus, & refrigerium præstabat, non incendium; amorem, non terrorem. Visis autem populus tantis Dei virtutibus cœpit clamare, & huiuscemodi dicere: Vniuersæ terræ Domine Deus, quis similis tibi in vniuersis gentibus? Tu salus seculorum, decus Angelorum, creator aquarum: solusque es Deus Christianorum, quem voce prædicant Genulfus & Genitus. Quis putas in idolis gentium sic exaudit preces ad se clamantium? Quis vmquam audiuit tale? Quis vidit huic simile? Ecce flammæ adhuc crepitantes scintillas valide emittunt, & Sancti isti quomodo frigidi sunt? O quanta sunt istorum merita, quibus auxiliatrix est Domini misericordia! Gloria tibi Domine, qui sic adiuuas confitentes te.

[24] Tunc præfatus Comes multa inuasus insania, etiam nec sic erubescebat: iussitque sanctos viros de clibano extrahere, frendens dentibus, quod nihil eos ignis potuisset nocere. [retruduntur in carcerem:] Iterum autem de Sanctorum interfectione aliquid excogitare volens, circulos ferreos adhibuit, & ipsorum brachia valide innodauit: iussitque in carcerem vsque in crastinum retrudi. Peruigil ergo nocte tota Comes permanens, graues pœnas excogitat, vt Sanctos Domini dum perdere vult, potius coronet. Cum autem ducerentur ad carcerem, facta est vox de cælo, dicens: Estote fortes o viri sancti, & in Domino confortamini, nihilque terreamini. Ecce Comes super vos multa cogitat, vt celerius carnes vestras dilaniet: [voce cælesti confirmantur:] sed Christus Rex potentissimus inuigilat, vt celerius nomen vestrum in cunctis seculis & gentibus manifestet. Crastina namque die omnes habitatores istius ciuitatis per vestram exhortationem & prædicationem credent in Christum cuncta regentem. Cœpit ergo populus iam effici grex Domini, & beatum Patrem rogare, vt ocyus eos confirmaret in Dei timore, sanctique fontis lauacrum tribueret in remissionem peccatorum. Accepta ergo aqua, cum laude & lætitia consecrauit eam in nomine Trinitatis: & illo die per baptismum Christo filios genuit, plusquam trecentos viros, exceptis paruulis & mulieribus, quorum non fuit recensitus numerus. Tanto niueo agmini, prout poterat, prædicabat verbum Dei, pacem & veritatem diligere mandans.

[Annotata]

a Ita MSS. vtrumque; forte lucra.

b Is in altera vita modo Dux, modo Princeps ciuitatis appellatur.

CAPVT VI.
Præsidis, & aliorum plurimorum conuersio.

[25] [Præsidis filius a dæmone suffocatur.] In ista ipsa nocte, qua pretiosus miles sic a exarmabat oues Christi signo salutis, arreptus est filius Dioscori a dæmonio, & mox spiritum exhalauit, permittente Domino. Quod videns pater, iam de Sanctorum damnatione nihil cogitabat, sed lacerata veste nudatoque pectore præ nimio dolore inconsolabiliter cœpit flere, & dicere: O carissime fili, o mi dilecte, vt quid te perdidi tam subitanea infirmitate? Heu me miserum! heu me infelicem, qui superstes esse potui! Dulce esset mori potius quam viuere, dum perdidi vnigenitum, dum regni amisi Dominum. O milites, deflete mecum.

[26] Vxor autem cognoscens caussas mortis eius, sic dixit ad virum: Quid frustra lacrymas? Quid lacrymando temetipsum excrucias? Scio & firmo corde teneo, quod furor tuus hoc promeruit, propter viros, quos in carcerem iussisti recipi. [Educuntur SS. e carcere.] Mittens itaque festinanter adduci præcipe, tuæque multæ insaniæ veniam exposce, & vt remittantur tibi peccata, quæ in Sanctis bestiali furore exercuisti, prona humilitate quære, Deumque ipsorum, cæli & terræ Dominum, quem sine cessatione annuntiant, sponde crediturum, ita tamen vt nostrum resuscitent filium. Ex tota namque anima credo, isti Sancti benedicti sunt a Deo, noueruntque bona pro malis reddere, quia mites sunt & humiles corde. Quapropter si dictis meis fidem accommodaueris, quæcumque desideraueris ab ipsis impetrare poteris. Tactus ergo corde his verbis, per Domini clementiam, cœpit iam mitis esse qui fuerat truculentus, & in ouem est conuersus lupus. Statimque festinanter misit ad carcerem, quo sancti Confessores Christum collaudabant, præcepitque eos adduci in conspectu suo, & dixit B. Genulfo, iam agnus factus ex lupo: Quæ sit Dei vestri virtus & omnipotentia vellem cognoscete, vel cur dicatis eum solum semper viuere. Dicitis namque quia Deus vnus est, & præstat hominibus in se credentibus quæcumque petierint. Tam mira & magna si sint, dum non valeo intelligere, si mihi prodesse scirem, per vos cuperem audire.

[27] Tunc lȩtabundis auribus tanti viri dicta hauriens beatus Pater Genulfus, altius caput extulit, cœpitque sermonem de cælestibus mandatis. Tunc conticuere omnes intentique ora tenebant. [Genulphus fidei mysteria exponit Præfidi:] Qui dum silerent, clara voce sic incipit: Deus meus, quem confiteor, vnus est omnium creator, semperque fuit, semperque permanebit, qui terram palmo concludit, qui cælorum thronum continet, & abyssos intuetur: qui hominem formauit ad suam imaginem; quem dum in amœnis Paradisi posuisset hortis, maligna persuasione zabuli omne genus humanum in hac mundi perturbatione posuit. Misit autem Deus Pater Filium suum, qui nos proprij sanguinis redemit pretio, & de miserrimo liberauit orco. Probra quoque infidelium sustinuit, crucem, sputa, colaphos, spineam coronam, lanceam pacificus pertulit, & quos saluare venerat persecutores infestos habebat: sicque mors mortua tunc fuit, cum crucis in ligno mortua vita fuit: tertioque die gloriosus exsurrexit de funere, vt nobis daret aditum resurgendi a morte in vitam.

[28] Hæc attenta aure percipiens Comes, infit: Hinc apparebunt verba tua constare vera, si quod semper prȩdicas, nunc super hunc dilectissimum ostenderis filium: egoque cum meis omnibus prædico virtutem eius, eritque ipse Deus meus & Dominus, cuius virtus manet in perpetuis æternitatibus. Tunc sanctus Pater dixit: Si ex tota fidei confessione deliberasti credere, vadens repræsenta te filio, & apprehendens manum eius dicito: In virtute cælestis Regis, [per ipsummet iam credentem. filium suscitat.] quem confitentur Genulfus & Genitus, surge incolumis, & sta super pedes tuos rectus. Hæc dicens, manum eius extrahe, & si surrexerit, libenter debes credere. Quod dum pater faceret, surrexit puer sanus & incolumis, flente patre præ gaudio & benedicente Domino; tenensque manum filij ad pedes Sancti cecidit. Clamans autem pœnitudinem gerebat, quod Sanctos iniuste punierat, voceque lacrymabili sic veniam exposcebat: Patres mei sanctissimi, miseremini mei, ne imputetur mihi misero quod vos exacerbaui, quod offendi, quod varie afflixi; quia nesciebam memetipsum, dum vsque nunc colui dæmonium. Quia vero iam credidi, veniam & indulgentiam delictorum iam precor, tribuite mihi, qui ignoranter hoc feci, & induite me in baptismo purificationis, vxoremq; meam cum filio, omnique populo, baptizate in Iesu Christo Domino nostro. Ipsum enim vere scio, ipsum confiteor; hunc adoro, hunc benedico, qui omnia scit, omnia potest. Quid autem profuit coluisse me manufacta? Miror & stupeo Domini patientiam, qui quotidie iniuriam de contemptu suo suscipit, & tamen quandoque venientibus etiam præmia promittit. Ne cesses ergo Sancte Dei nobis vias vitæ pandere, quibus queamus heredes poli existere, & de eius exilij ergastulo remeare ad ea quæ promisit diligentibus se, quæ oculus non vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendere queunt.

[29] Beatus autem Genulphus multimoda cordis exhilaratione iocundatus super huiuscemodi prudentia tanti viri & responsis eius, primum solito suæ consuetudinis more laudes immensas offert Deo de pectore, qui humilia respicit, & alta a longe cognoscit, cui omne cor patet & omnis voluntas loquitur. [Post triduanum ieiunium,] Indixit ergo eis triduanum ieiunium, referens multa confirmationis diuinæ medicamina, qualiter in melius de die in diem proficerent: temperabatque modum pœnitentiæ, ne nimiæ longitudinis ieiunio lassescerent intimi pectoris vitalia, eratque in suis imperiis cautus & consideratus, siue secundum Deum, siue secundum seculum; vniens semper Christo, quos mater virtutum discretio alliciebat sine cessatione & modo. Cupiebant quique bonæ spei animati fiducia, plebs vrbana, nec non rustica, simulque pusilli cum maioribus, tanti Confessoris ore modum suscipere pœnitentiæ: vt ne quid nimis grauarentur, si imponeretur eis, quod non possent portare. Discutiebat ergo singulorum mores & vitam, & data pœnitentia, quotidie in sanctitate proficere hortabatur. Supradictus autem Comes indictum triduanum ieiunium, humili pronus deuotione complectens, præstolabatur cum gaudio diem tertium, in quo recipere mereretur sanctæ regenerationis pallium, quo tegerentur membra, nigredine vitiorum nebulata; quatenus festiuo laudum præconio Angelorum mereretur interesse collegio.

[30] [eos baptizat.] Decurso ergo ieiunij die tertio, baptizauit eum sanctissimus Confessor cum omni populo suo, simulque vxorem eius vna cum filio: struxitque firmissima fundatione illis b ecclesiam, quam in sanctæ Dei genitricis Mariæ sacrauit honore, nec non & omnium Apostolorum Christi: erudiuitque eos omni spirituali doctrina, docens non amare huius mundi caduca, [Ecclesiam consecrat.] non concupiscere terrena, sed potius sectari fidem, amplecti caritatem, diligere iustitiam, & vt beneplacitos se facerent in omne opus bonum perseuerando. Non intermittebat autem per trium mensium continuationem, [Neophytos docet.] de arcanis diuinis optima quæque contribuere, iam curans aliis in locis verbum vitæ impertire. Tandem ergo sermoni suo calcem imponens, eos attentius in verbo benedictionis commendabat Domino, vt suæ tuitionis munimine ab inimicorum visibilium & inuisibilium saluaret eos incursione: ne de aliquo admodum diabolus triumpharet, dum sicut leo semper circuit quærens quem deuoret.

[Annotata]

a Forte exarabat, ἐχάρασπε, signabat.

b Altera vita habet plures ecclesias consecratas.

CAPVT VII.
Dæmones effugati. conditum cœnobium. S. Geniti mors.

[31] [Inde discedit.] Confirmatis itaque cunctis in Domini seruitio, inde recesserunt ambo, & post aliquantula laboriosæ viæ spatia, ad Gallias peruenerunt, in prædiolo, quod dicebatur Cella dæmoniorum, super fluuiolum a Naonis situm, & in territorio Bituricensi positum. Quo mansitandi quærentes reclinatorium, ab incolis loci illius sic acceperūt responsum: Vt quid vos delectat istius locelli amœnitas, cum habitandi desit facultas? Nam si vultis id certius nosse, ille locus humano caret habitatore; quia ibi dæmones inhabitant, & legio eorum in terrificis monstris humanam præsentiam arcent. [Locum dæmonibus infestum,] Tale autem vocabulum huic loco caussam indiderat, eo quod antequam verbi diuini seminarium ipsa prouincia recepisset, superuacuæ superstitionis cultibus praua peruersitas hominū ibi Dianæ locarat templū, & inibi immolabant dæmoniis, & non Deo: sicque tempore plurimo ille locus erat multorū hominum decipula & perditio. At tandem postquam Christianæ venerationis increuit decor, etiam ipsius loci incolæ Christo cœperunt credere, & vnum altissimum fundatorem cæli & terræ Dominum venerari & colere. Quod vetus inhabitator dæmon grauiter indoluit, & malignitatis suæ stimulis extunc inhabitantibus multa insidiose præparans, multosque male terrefaciens: ob idque interdicebatur sanctis Domini fidelibus vel vnius noctis post laborem pausatio, ne suffocarentur ab ipsis dæmonibus subito.

[32] Quorum responsis nihil vir Domini motus, inuitabat eos potius ne pusillo animo fierent, [cruce & lustrali aqua emundat:] & de Dei misericordissima bonitate numquam desperarent, qui fidelis existit in verbis suis, & sanctus in cunctis mirabilibus suis. In huiusmodi autem constantia permanens, & intra semetipsum veluti per tres horas de huiusmodi re paullulum quid deliberans, salutiferi signaculi arma coram exponit, & attento corde aquam sub diuini nominis inuocatione sanctificat, eamque per totius spatia domus aspergit, & frontem consignat signo sanctæ crucis, videntibus & mirantibus ipsius loci vicinis. Qui dum super se & super omnes qui secum aderant huiusmodi vexillum imponeret cum oratione Dominica, sic ibi in pace quieuit nocte illa, haud sentiens quamuis parum dæmoniosæ tentationis ludibrium, qui gestabat sub pectore sanctæ requietionis dotalitium, vigili corde dormiens in pace in id ipsum, quoniam Dominus in spe singulariter constituebat eum. Tandem autem roseus sol procedens, vibratus flammiuomo iubare lucis, vt stellarum nigræ noctis pabulum lumine obtudit; cernui de ipsius loci confiniis extemplo adsunt homines; quid contigerit cupiunt cognoscere. Cernētes autem absque vllius terroris incommodo diei repræsentatos saluos & incolumes, nec aliquid quiuisse dæmones machinari, quo congregatio pausabat famulorum Domini; commutationem loci mirabantur subitam, & Dominum Iesum vocibus non modicis glorificabant, qui facit magna & inscrutabilia, & mirabilia, quorum non est numerus, quique famulos & seruos suos potenter potens liberat, iustus iuste iustificat, mirus mire mirificat. Sustollentesque reciproca iubilatione magnalia Altissimi, de cetero tales viros & Christi Confessores pro magno habebant, & eis obsequentiam exhibebant cum honore non minimo, gaudebantque in aduentu eorum se visitatos Domini clementia, per quos pepulerat vis summa e finibus propriis dæmonum molimina.

[33] Prospicientes denique amœni situm prædioli, quod foret voluntati eorum rata acceptione contiguus, & ad Dei cultum peragendum habilis & pulcherrimus, metam suæ peregrinationis inibi decreuerunt figere: qui grates referendo maximas, [quem illi donat Basenus, aliaq;.] dum post multiplicis itineris spatiosa, tranquillus se locus vltro per Dei omnipotentiam obtulisset, vtpote peregrinis, quos latebat facies alieni regni. Perquirentes itaque ipsius loci quis qualisue extaret dominus, cognouerunt sine mora quod Basenus homo prudens & Christianissimus hanc ipsam possessiunculam sub ditione proprij iuris retinebat, adhibentesque suæ voluntatis baiulum, mittentes rogant per nuntium, si forte liceret inibi habere domicilium, quo post laboriosam peregrinationem fessum reclinarent corpusculum, & deinceps seruire securi possent Domino, vsque ad vitæ suæ terminum. Referente ergo fideli nuntio Sanctorum delegata supradicto Baseno, mox concitus currit ad eorum diuerticulum, libentique animo postulata concessit, & multo maiora testamento delegauit, per quod omnia sua, possessiones, agros, quæcumque ibi videbatur habere, tradidit, totumque se eorum discipulatui mancipare disposuit, & adiutorem in opportunitatibus, & in tribulatione, si immineret calamitas, esse se prudenter deuouit. Commisit deinde eorum sanctissimæ laudabilitati vnicum filium sacris litteris imbuendum, mandatisque diuinis confirmandum, iuste & religiose de futuris recogitans, vt dum vacabat, & dum esset in corpore, curreret & ageret quod in perpetuum ei expediret.

[34] Beatus denique Genulfus præcauens futuris successionibus, voce, corde, [Discipulos congregat S. Genulphus.] & ore pariter quos per curua auia flectere videbat iter, in herbam florei cespitis reuocabat vestigia, & cælestis sapientiæ sale condiebat. Volensque locum perditionis & immunditiæ, locum esse orationis & reuerentiæ, construxit inibi oratorium in honore B. Petri Principis Apostolorum. Laborabat opportune, importune, die ac nocte, adaugens necessaria victus, ne quos in Christi magisterio iunxerat tirones, alicuius necessariæ rei caussa remanerent inopes, & post eius resolutionem corpusculi negligentius famulatum & Christi seruitium postponerent, eique imputaretur ad peccatum.

[35] Hoc in tempore eius carissimus pater Genitus, post multa virtutum insignia, [Moritur S. Genitus:] post bellicosa mundanæ desudationis certamina, quæ cum vitiis & concupiscentiis resistendo quotidie bellabat, in pace migrauit ad Dominum sub die tertio b Kalendarum Nouembrium. Beatus autem Genulfus ad horam quidem valde doluit, totusque resolutus est in lacrymas, ploratu multo eiulans, quod orphanus iam remaneret, & tam dulcem patrem, tam suauem, tam benignum perderet. Surgensque post lacrymas, suis sanctis manibus corpus lauit, [sepelitur.] vestes composuit, linteaminibus quoque nitidis decenter circumsepsit; & cum fidelium virorum plurimo comitatu & honore congruo sepeliuit eum non longe ab oratorio S. Petri, quod ipse tam stabili fundatione decenter, prout possibilitas suppeditauit, perfecerat, eratque super Naonis riuum.

[Annotata]

a Meminit huius fluuioli Papirius Massonus in libro de fluminibus Galliæ, & Naum vocat, ac vitam hanc citat.

b Saussaius IV. Kal. Nouemb. eum Martyrologio Gallicano inscripsit. Guilielmus de la Croix V. Kal. Nouemb.

CAPVT VIII.
Variæ S. Genulphi virtutes ac miracula.

[36] [S. Genulpho austere viuenti, multi adharent.] Hinc iam arctius sanctissimus Sacerdos intendebat in diuinis mandatis, diuinaque præuentus gratia magis ac magis ad superna animo suspirabat. Corpus ieiuniis attenuabat, & frequenti afflictione fortique maceratione ita in Dei seruitio diligenter informabat, vt pro hoc ipso admirabilis videntibus se haberetur. Audientesque viri religiosi quam arctam & arduam duceret vitam, cupiebant per simplicitatis eius celsitudinem computari in filiorum Dei sorte, venientesque deuoto obsequio se eius magisterio subdebant, renuntiabantque mundo, & quæque habere quibant, villas, agros, possessiones & si quid aliud eis erat, in eius nutu & dispositione committebant. Nam multi ibidē propter nomen Domini comam capitis tondere decreuerunt, & pro posse cupiebant imitatores eius existere, & vitæ vias in omni concupiscentia spirituali currere.

[37] Sicut enim supra inseruimus, a die ordinationis suæ vsque ad diem migrationis suæ omne quod inebriarepotest, [Eius abstinentia,] os eius non attigit, nec cupide desiderauit, excepto quod sacrarum Missarum celebratione Dominicum sacramentum libabat in calice, in pastu quotidiano panem seruans hordeaceum, & in vestitu iugiter habens super nuda cilicium, [aliæ virtutes.] quod camelorum pilis intexebatur asperrimum. [Isa 52. 7. Rom. 10. 15.] Si forte aliquos discordiæ næuis fuscatos sentiret, secundum dicta sancti Euangelij, Beati pedes pacem portantes, omni vigilantia curabat, ne occideret sol super eorum iracundiam, gaudens cum discordantibus ante solis occasum in pacem redire, & semper commonens de Dei misericordia numquam desperare, nec diabolo locum dare. Plurima sunt quæ de eo dici possent, sed fastidiosi lectoris pigritiam metuentes, plurima prætermittimus, quæ dici possent.

[38] Sed vt ad incepta redeamus, quid dicam de tali & de tanto? Nam longe dissimilis aliis vita fuit illius, & a ceteris hominibus Angelica conuersatione fuit remotus. Operabatur per eum Christus mira potentiæ suæ miracula, pro quibus venerabilis eius paternitas hodie permanet in cælo & in terra. [Hortum colit.] Nam quadam die cum ipse sanctissimus Confessor inuigilaret assiduus in opere, ne quos Christus in eo locello congregauerat penuria afficeret, excolendi agri caussa, quo hortus fieri deberet, cum discipulis expetiit. [Gallinas alit.] Quo in loco plurimam multitudinem gallinarum congregauerat; vt ex eis multorum siue peregrinorum, siue hospitum, seu etiam infirmorum Fratrū famem reficeret. In isto ipso loco dum, sicut dictum est, & in opere manuum iam quamdam partem diei consumpsisset; fraudulenta quædam bestiola, quæ vulgo dicitur vulpes, quæ huiuscemodi auibus semper intendit insidias, affuit, & vnam ex eis ore hianti excipiens, imperterrita ante sanctum Patrem cum præda transiit. Quod prospiciens venerabilis Pater ait: O crudelis bestiola, [Vulpes gallinam raptam, eo iubente refert:] rapinis semper dedita, cur Fratrū substantiolam defraudare venisti? Numquid pro te hæc congregaui? Itaque nullam licentiam habeas longius quæ nostra sunt deportandi: sed potius auiculam, quam mordaci rapina inuasisti, ad proprium locum iterato reporta, & dimitte illæsam. Ad tanti Patris vocem bestiola figens gradum substitit, præceptoque obtemperans serui Dei, cum festinatione retrogradum vestigium retorsit, reuersaque ad locum, quo gallinam rapuerat, incolumem dimisit. Iterum autem viæ suæ repetens itinera, [concidit mortua.] dum fores ipsius ecclesiæ summa cum festinatione transisset subito cum maximo tremore velut ligata apparuit, & ibi pro furto commisso sustinens pœnas, mox videntibus cunctis in terra decidens expirauit. Mirumque fuit & valde mirabile, quod ex eo tempore vsque ad præsens huiusmodi bestia non fuit visa in eodem loco rapinam exercuisse in tali negotio. [Vulpes isthic gallinis nō nocent.] Quod luce clarius patet meritis sanctissimi patroni Genulfi factum, cuius imperium sic extimuit crudelis bestiola, vt deinceps nulla de eius genere posset contemnere sancti viri imperium. Minima sunt quidem quæ dicimus, & quasi vilia, sed eo amplius laudanda foret Christi potentia, quæ vel in modico non patiebatur contristari dilectorem suum, sed in paruo & in magno præparata erat exaudire seruulum.

[39] Sed fortassis dicturus est aliquis versipellis & incredulus: Non dubito tantum Confessorem, qui minima potuit, maiora potuisse, sed scriptor culpandus est, [Scriptor frigide se excusat, quod hæc parua narret, alia omittat.] qui dum minora dixit, maiora prætermisit. Huius ergo stultitiam ne indiscussam prætermisisse videamur, paucis eum conuenio, quibus confiteatur detraxisse male scriptoris officio, qui vtique ob fastidium vitandū multa prætermisit. Nam quid homine carius, quid anima pretiosius? qui in terrena cohabitatione diuersa sentiunt, & caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem: & caro quidem his quæ terrena sunt, spiritus autem his quæ spiritualia sunt, gaudet. Sed moles terrenæ fragilitatis deprimit, & oculos cordis de cælesti contemplatione rapit. Quicumque ergo non vult vinci a malo, sed cupit vincere in bono malum; supplex huius egregij mausoleum expetat, & poterit in semetipso grande miraculū cognoscere quod requirit. Omnis namque, qui eum de toto corde requirit, qualicumque adstrictus teneatur delicto, ipso intercedente veniam impetrabit a Domino. Estque non minimum, sed valde magnum, vt quod infidelitas denigrauit, eius intercessio super niuem dealbatum Christo restituat. Multa sunt quæ donante Domino pro modulo nostro cupimus de eius mirabilibus gestis referre; sed paullulum respirare placuit, & de his quæ vsque ad eius vocationem cognoscere quiuimus, rusticano sermone primum libellum compleuimus; & hic finem loquendi fecimus.

LIBER II.
De transitu & translatione eius.

CAPVT I.
S. Genulphi obitus, sepultura.

[1] Post multis autem miraculis in vita patratis, per inhabitantem in se cælestem gratiam cognoscens imminere diem obitus sui, [S. Genulphus mortem suam prædicit:] quo transferretur ab hac luce, vt digna pro meritis reciperet gaudia, omnes discipulos suos pius Pater aduocat, & tristem de suæ migrationis tempore prædicit nuntium, quod de huius mundi carnali carcere die quarto migraturus esset ad Dominum in æterna requie. Conuocatis ergo, sicut præfati sumus, Fratribus in vnum, amicabili pietate & paternitate eos instruebat ne de eius morte aliquo modo contristarentur, sed potius gauderent, & vitæ vias inoffenso mentis pede currerent, atque omni tempore militare Christo armis cælestibus præoptarent.

[2] Plurima sunt, quibus de diuina informatione eos commonefecit: iamque corpore præ nimia infirmitate lassato, sic inter piæ admonitionis hortamenta sub testificationis imperio præcepit eis, a ne corpusculum eius in ecclesia vllomodo sepelirent. Indignum enim censebat fore cibum vermium putredinemque ossium intra ianuas cælestis tabernaculi concludi; ne aliquando videretur contraria agere, dum Deus sanctæ operationis exquirat odorantia, [iubet se cilicio inuolutum extra ecclesiam sepeliri:] & carnalis operationis execretur olentia: maxime cum non possit locus facere dignum, sed meritum. Præcepit deinde ne linteaminibus corpus eius obuoluerent, sed asperrimo cilicij trogulo nuditatem corporeæ fragilitatis velarent, illud semper replicans: O filij carissimi, quamuis pretiosis mollibus induatur caro, quid est aliud quam caro? Certe decet Christianum in cinere & cilicio mori. En iam iamque resoluitur corpus meum, & rapitur præceps ad mortem. Perfecti estote, Fratres, in omni bonitate. En ego morior, vosque in manus Dei commendo: & si alicuius boni exemplum in me vidistis, hoc tenete in Domino, hoc amate in Domino: & nolite pro me conturbari, sed pensate quid estis, quidue futuri sitis: homo enim natus de muliere, breui quidem viuit tempore, repleturque multis miseriis. [Iob. 14. 1.] Bonum est mihi namque mori corpore, & cum Christo in cælestibus regnare. Quapropter de me nolite contristari, nec dolere.

[3] Audientes circumstantes discipuli, præ nimio dolore inconsolabiliter cœperunt flere; & dantes voces ad cælum, deosculabantur manus eius & pedes, & cum lacrymis dicebant: O Pater, cur nos deseris? O sancte Pastor cui nos desolatos relinquis? O Pater dulcissime, cur tam cito dimittis, quos sic amabas? O miseri omnes a te derelicti perditi erimus, & inuadent gregem tuum lupi rapaces. Sancte Confessor exora vitæ tuæ prolongari spatium, ne linquas flentes de te, quos credis amantes. Sanctissimus itaque Genulfus motus his discipulorum fletibus, [Suos consolatur.] tranquillo pectore consolabatur eos, dicens: Quid prodest, o fratres & filij, sic conturbari? Talis est conditio & terminus humanæ vitæ, qui præteriri non poterit. Nolite ergo flere, filij dulcissimi, nolite super me contristari. Ego enim vos committo Domino: spem & firmissimam fidem habete in eo, & tota puritatis deuotione, & synceri cordis modesta mansuetudine, sicut cœpistis, illi seruite: & hoc retinere & amate, quod per exemplum nostræ humilitatis diuina largitas vobis patefecit. Si enim hoc humili deuotione feceritis, scio & confido, scireque & confidere vos volo, quod Dominus Deus semper vobiscum erit, & non vos deseret, neque derelinquet, quoadusque benedicat vobis, & illuminet vultum suum super vos, & misereatur vestri. Quod si alicuius tribulationis acciderit infortunium, de sancto thesauro cordis vestri proferte solatium, & cum magno gaudio propter nomen Domini sufferte, sitisque semper memores bonorum in die malorum, & in die bonorum memores malorum, cogitantes ipsius verba dicentis: Ego quos amo, arguo & castigo; mundusque gaudebit & vos contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. [Apoc. 3. 19. Ioan. 16.]

[4] Iamque quarto die appropinquante, diuinæ vocationis nuntius apparuit ei B. Petrus Apostolus dicens: [S. Petrus ei apparet.] Vsquequo, dilecte Dei, tardas, & discipulorum intentus fletibus sollicitaris pro eis? Tuis enim paternis admonitionibus & doctrinis instituti, feliciter, cum tempus vnius cuiusque aduenorit, ad Christum emigrabit, semperque pro quibuscumque dilectio & benignitas tua, quam habes, Deum rogauerit, proculdubio impetrabit. Festina ergo serue Dei, festina & venire ne moreris: accipe coronam quam tibi Dominus præparatam habet ab initio seculi. In hac cælesti vocatione confortatus sanctus Confessor, cum gaudio & veneratione Missarum sancta sollemnia ante se celebrari mandauit. Cumque signo salutis munitus, [Moritur.] corpus & sanguinem humanæ restaurationis acciperet, iamque exhortationem discipulorum explesset, ad vltimum valedicens eis migrauit ad Dominum sub die XVI. Kalendarum Februariarum. Moxque sub ipso articulo exitus sui e corpore, [Audiuntur voces Angelicæ.] auditæ sunt voces in sublimi Angelico choro reboantes cantica, adeo vt omnes qui intererant tali ac tanto funeri deprimerentur sopore somni præ melodia dulci. Baiulantes ergo discipuli illud sanctum corpusculum, [Sepelitur:] & ex more lauantes, asperrimo membra composuerunt cilicio, & sepelierunt eum iuxta beatum Patrem Genitum: qui humatus quiescebat iuxta S. Petri oratorum, quod constructum est super Naonis fluuium. Ipsius autem loci vocabulum, transmutauit fidelis deuotio Christianorum, vocaturque nunc vulgariter Cella S. Genulfi, quæ ante aduentum eius dicebatur Cella dæmonis.

[5] Decursis denique trium annorum spatiis, postquam ex corporeæ habitationis vasculo migrauit in pace, iubente Domino, [a S. Sebaste transfertur.] quidam ex discipulis eius, nomine Leontus, ad B. Sebastum venit, atque sancti magistri sui Genulfi nuntiauit obitum, & in Christo Iesu fidele propositum, vitamque eius mirabilem & arctam fideliter retulit, & consequenti ordine exposuit. Quod S. Sebastus intenta aure percipiēs, magnas gratias Deo retulit, qui tanta in fidelibus suis operatur magnalia. Succensus ergo subito igne diuini amoris, venit cum festinatione ad locum, quo SS. Genulfi & Geniti continebantur corpora, orauitque cum maxima reuerentia; & deinde adhibitis plurimis cereis & luminaribus, ingentique fidelium virorum obsequio & apparatu, leuauit pretiosissimum sanctitatis margaritum, & transtulit amborum ossa in S. Petri cellulam, cuius a fundamentis testudinem ipsi suis manibus ædificauerant, condiditque S. Genulfum in parte dextera, corpusque S. Geniti in parte sinistra, egredientibusque sinister est, qui intrantibus est dexter. Postquam corpora eorum cum magno honore sepulturæ tradidit, super vtrumque singulas cryptas ædificauit, & sic ad propria, vnde venerat, benedicens Deum rediit. [Vita eius ab eodem scribitur.] Mandauit quoque litteris quidquid de eorum gestis illo in tempore potuit cognoscere, & quæ eorum discipuli fideli narratione studuerunt patefacere.

[Annotatum]

a Guilielmus de la Croix ait, in fimeto condi voluisse.

CAPVT II.
Incursio Normannorum. translatio S. Genulphi.

[6] Qvia vero de transitu breuiter diximus, de Translatione eius mirabili, vel de his quæ post mortem gessit, Domino adiuuante hinc referre placuit. [Normanni Gallias vastant.] Tempore quo Normannorum gens vniuersas Gallias deuastabat, vniuersam Franciam Rex a Karolus gubernabat. Sed non valebat eis resistere, quin longe lateque fines regni sui deuastarent b Marchomanni. Habebant quoque Regem super se nomine c Rolum, a quo valde afflicta est gens Christianorum. Qui post multas deprædationes & persecutiones quas exercuit, Bituricum pagum violenter affligere cœpit. Tandem ergo perueniens ad quoddam d monasterium, quod constructum est in honore sancti Saluatoris super Agneris ripam, [Sācti Saluatoris monasterium incendunt.] vniuersa deuastans, etiam ipsum monasteriolum flammis cremauit: sed nullum habitatorem inuenire potuit. Nam propter eius crudelitatem omnes ad tutiora confugerant. Postquam ergo omnia deuastauit, & vniuersam regionem secundum voluntatem suam exterminauit, iam satiata eius crudelitate, in propriis finibus se cum suis recipiens, distulit multis annorum curriculis has partes bellis lacessere.

[7] Igitur post discessum hostium, Abbas ipsius loci cum suis Fratribus valde cœpit contristari pro igne crematis sui monasterij ædibus. Colloquentesque sibi inuicem excogitauerunt sanctum & salubre consilium, vt mitterent ad Domnum Regem Karolum quatenus daret eis licentiam transferendi corpus sanctissimi Præsulis Genulfi in ecclesiam sancti Saluatoris: vt per eius gloriosum interuentum de cetero saluaret Dominus & custodiret locum suum. Nam locus, in quo requiescebat, valde eis erat vicinus, adeo vt non amplius quam quatuor leucis ab ipso monasterio distaret. Surgens Abbas ergo præfatus cum omnis congregationis pari consilio, [Ad illud transferri S. Genulphi corpus permittit Carolus Caluus:] assumptis duobus Fratribus aulam expetiit Domni Regis Karoli, & pro quibus venerat diligenter intimauit, & de translatione supradicti Confessoris eum supplex expostulauit. Quem cum Rex interrogasset, quis vel vnde hic esset Sanctus, vel a quibus partibus aduentasset, discipulum S. Sixti fuisse respondit, & ab vrbe Roma cum patre suo, nomine Genito, aduenisse ad Gallias. Quod Rex Karolus audiens, supra quam credi potest lætus factus, dedit licentiam vt sanctum Confessorem Genulfum transportarent, patremque eius Genitum dimitterent, ne locus sepulturæ eorum aliquando vilesceret.

[8] Tunc Abbas lætus redditus, accepta licentia reuertendi, monasterium petiit, & quæ inuenerat Fratribus nuntiauit. Quo nuntio nimium exhilarati decreuerunt Bituricensem e Episcopum super huiuscemodi re adire, & cum eius oratione & benedictione dixerunt se velle corpus sanctum transferre. [vetat Episcopus Bituric.] De qua re nimium tristis Episcopus redditus, nullo modo eis assentire voluit; sed quasi Pharao durus permanens, Episcopali auctoritate interdixit. Quod audientes Fratres nimio mœrore sunt affecti, & quid agendum esset ignorabant. Tandem igitur Regis ad palatium reuertuntur, & lacrymabili voce denuntiant duritiam Episcopi, quidque sibi agendum poscunt consilium in re huiusmodi. Tunc Rex imperat, f vt cum omni cautela beatum furtum excogitent, & reuertentes omnimodis inuigilent, [Rex suadet id clam fieri,] si forte aliquo modo desiderium suum adimplere possent. Dixitque se habere S. Petri paruum oratorium inter duas aquas Ligerim & g Alericum decenter compositum, quo possent saluari, [offert iis aliam ecclesiam.] & corpus sanctum seruare, donec ira Episcopi requiesceret, & tantum thesaurum cum pace tranquilla habere permitteret.

[9] Reuersi igitur Fratres a Regis curia, cuncta in monasterio renuntiant, & Regis consilium & in efficiendo mirabile desiderium. Cœperuntque se iam mutuo confortare, & quærere quis hoc diligenter posset perficere. Tandem ergo inuenti sunt duo, qui hoc opus tentare aggressi sunt libenti animo. Venientes quoque ad locum, qui vocatur Cella, [Duo monachi clam corpus auferunt;] quo tanti pretij continebatur margarita, intra domum Presbyteri, qui ipsi loco inseruiebat, habuerunt hospitium, multis eumdem precationibus siue promissionibus ad hoc inuitabant, vt desiderio eorum consentiret & sanctum Confessorem demonstraret, secumque in hoc opus elaboraret. Quo multum denegante & consentire nolente; subito tactus diuina clementia etiam ipse vltro cœpit cohortari, & demonstrans locellum primus cœpit fodere. Leuantes ergo sanctum thesaurum in h sitarciis super colla equorum, cœperunt regredi cum summa velocitate ad antedictum locum. Sic igitur quod diu desiderauerant obtinentes, summa cum festinatione locum, quem Rex Karolus dixerat, expetunt: & cum timore magno die ac nocte equis non lassantibus cœptum iter superare contendunt.

[10] [frustra insequente loci domino.] Quo cognito eiusdem loci dominus valde cœpit conturbari, multoque mœrore & tristitia affici pro Sancti furto lipsanis subductis, conscensisque equis tota celeritate ad insequendum festinabat, & per iter, quo non abierant, frustra cœpit insequi fugientes. Fatigatis tandem equis & omni familia, cum multo mœrore & eiulatu domum propriam reuertitur, sicque sanctarum reliquiarum geruli veloci cursu explebant quod supererat itineris.

[11] Cum autem peruenissent ad Bituricam ciuitatem, qua Episcopus iam supradictus præsidebat, quem fraus perpetrata latebat; ecce ante eos dæmon cœpit per os hominis clamare & dicere: S. Genulfe, num te effugere potero? Cur autem me etiam in his locis persequeris? Non sufficit tibi quod de Geturnicensi regione me expulisti, & cellam inhabitare prohibuisti? Vt quid furto ablatus me persequeris? [Energumenus ad præsentiam sacri corporis liberatur.] Heu me miserum! Hæc dicens dæmon, hominem, quem inuaserat, sine mora dimisit incolumem & sanum. Hoc ideo operata est diuina misericordia per dilectissimum famulum, ne Episcopus aliquo modo posset rescire, & timor pelleretur a corde portantium, quem conceperant ad clamores dæmonum. Tandem ergo ad præoptatum locum deuenerunt S. Petri oratorium, quod superius est memoratum; ibique cum omni diligentia seruantes corpus sanctum aliquanto tempore permanserunt.

[12] [Monachi illi excommunicantur ab Episcopo:] Quod fama vulgante cognoscens eiusdem loci supradicti dominus, vnde membra sancti Confessoris furtim ablata fuerant, tristis & mœrens supradictum Antistitem adiit, & quid sibi accidisset, vel quomodo sancti Præsulis reliquiæ ablatæ essent lacrymando denuntiauit. Tunc Episcopus in semetipsum tabescens præ ira, videlicet quod monachi super suum interdictum furati essent sancti Confessoris membra, graui excommunicatione eos religauit, quoadusque se audientiæ Episcopi repræsentassent, & de quibus interrogarentur congrua respōsione satisfacerent. Igitur adsunt ipsi Fratres, qui furtum huiuscemodi perpetrauerant, & se non esse callida excusatione mentiti sunt. Dixerunt ergo ad Episcopum: [callide absolutionem obtinent.] Quid Domne Pastor sic conturbaris, & Fratres illos excommunicasti? Nam vnus illorum iam morte obiit, alter vero graui infirmitate detentus de vita sua nos incertos reddidit. Superexaltet igitur misericordia iudicium & Fratres illos absoluite, qui hoc furtum perpetrarunt caussa deuotionis, non caussa vestræ despectionis. His & aliis excusationibus callide absolutionem Episcopo subripiunt, & sic vnde venerant redierunt.

[13] Cum autem adhuc essent in itinere, obuiam habuerunt quemdam Clericum sibi familiarem: agentesque cum eo, implorabant vt ipse cum Episcopo loqueretur, quatenus permitteret transferri sanctas reliquias in sancti Saluatoris basilicam. Tunc Clericus ad Episcopum veniens ait: Vt quid Domne Præsul monachos, qui in conspectu tuo venerunt, permisisti abire? Certe ipsi fures sunt sancti thesauri, & iurant quod nullo modo ea quæ abstulerunt reddent. Si vero placere vobis scirem, consilium in hac re darem. Est namque eorum locus vobis vicinus. Quapropter, si placeret, hoc vtile iudicarem, vt quod eis concessit regalis potentia, vestra quoque non destrueret munificentia: [Episcopo tandem assentiente,] sed omitteret eis corpus sanctum, vt fiat pro vobis oratio ad Deum, nostraque regio honoretur tanto thesauro, & non extranei, sine vestro imperio. Dei itaque inspiratione correctus Episcopus assensum præbuit Clerico, dixitque ei: Quia vera videris narrare, ecce voluntarie faciam quod locutus es, tantum sint memores mei ipsi sancti Fratres in orationibus suis, & ego quod regalis auctoritas permisit libenter confirmabo. Surgant nihil metuentes, cum Dei benedictione & nostra licentia, reportent sancta membra in loco quo disponunt, cum omni honore & reuerentia. Surgentes itaque Fratres componunt decenter sancta membra feretro, & de oratorio S. Petri, [transfertur corpus S. Genulphi.] in quo plurimum manserant, transposuerunt i duodecimo Kal. Iulij in sancti Saluatoris monasterio. In quo loco quantas virtutes per sanctum Confessorem Dominus fecerit, longum est perscrutari: sed tamen quæ fidelium ore didicimus, scribere dignum censuimus.

[Annotata]

a Carolus Caluus, Ludouici Pij F. Occidentalis Franciæ a Mosa ad Britannicum Oceanum, ac dein etiam Aquitaniæ Rex, [Nortmanni.] atque anno regni sui 36. Christi 875. Imperator factus; mortuus an. 877. 7. Octob. Eius tempore & aliquot post annis maritimas Galliarum prouincias mirum in modum infestarunt Nortmanni, id est, Septemtrionales vici, Dani nimirum ac Norvvegi.

b Marcomanni alij longe a Nortmannis, nempe Germanicæ regionis Galliis vicinæ incolæ, [Marcomanni.] a Maroboduo in Boiohæmum ducti, vbi sedes locarūt. Verum eo nomine hic Normanni appellātur, vel quia barbari & feroces, quales illi olim Marcomanni; vel quia vltra Gallici imperij marcas, siue limites, siti, quasi limitanei viri. De Nortmannorum grassationibus egimus 13. Ianu. ad cap. 8. vitæ S. Viuentij.

c MS. Belf. Roilum. passim Rollo dicitur. Is a temporibus Caroli Calui diutissime Gallias afflixit, donec a Carolo Simplice eam prouinciam, quæ nunc Normannia dicitur, accepit, filiamq; eius Gislam in matrimonium, atque a Francone Archiepiscopo Rotomagensi an. 912. baptizatus est.

d Id in altera vita Stradense dicitur.

e B. Wulfandus hic fuit, de quo 31. Martij, aut eius successor Frotarius.

f Merito vafer ac subdolus Princeps dicitur a Petauio nostro in Rationario Temporum.

g [Elauer fl.] Elauer, vulgo Allier, in Ligerim influit infra Niuernensem vrbem, ad locum qui inde Elaueris-beccus vocatur, siue Becd'Allier.

h Sitarcia, pera est ad cibum recondendum, quali pastores & viatores vtuntur.Vide Martinij lexicon. [Sitarcia.] Sistarchias vocat Papias.

i Guilielmus de la Croix in Cadurcensium Episcoporum catalogo, censet reponendum decimo quinto; siue pro XII. XV. nam qui eo die colitur Gundulphus, Genulphum esse, de quo supra diximus.

CAPVT III.
Aliæ S. Genulphi translationes. miracula.

[14] Post plurimos namque annos, iterum a Normannorum gens perfida fines suos exiit, [Barbaris iterum irruentibus,] & Galliam iterato affligere cœpit. Quo rumore territi monachi sancti Saluatoris, iterum corpus sanctissimi Præsulis Genulfi ad castrum, cui nomen est Lucas, transportauerunt, Clericisque, qui inibi habitabant, commiserunt. Quo cum per aliquantum temporis spatium mansisset, iussit sanctissimæ memoriæ Abbas Elias, [alio transfertur:] vt corpus sanctum feretro imponerent, & loco suo restituerent. Cumque feretro Clerici superposuissent sanctas reliquias, textum sancti Euangelij, qui vsque hodie in monasterio est, rustico superponunt: & sic antecedentes dimisso rustico, [reuehitur domum,] cum reliquiis viam suam abierunt. Et ecce subito orta est tempestas valida, & inundatio totam terram replebat. Quod videns homo valde cœpit contristari, nesciens vbi saluaret textum Euangelij. Cumque in semetipso vno in loco staret, expectabat si forte pertransiret tantæ inundationis diluuium. [imbre represso.] Itaque factum est per grande miraculum, & nihil super hominem, nihil super textum Euangelij cecidit pluuiæ, venitque ad monasterium, quod constructum est in honore sancti Saluatoris super fluuium Agneris, benedicens Christum altissima voce.

[15] Cum autem pro quadam hostium persecutione portaretur S. Genulfus ad castrum, [Annona destitutis subuenit.] quod vulgo dicitur Palutellus, iamque hora prandij aduenisset, Frater qui eum nauigio deportabat, cœpit ad Sanctum conqueri, dicens: Vides, o S. Genulfe, quod tempus prandij præteriit, & ieiuni permanent qui tecum sunt. Certe, si velles, seruis tuis cibos dare posses. Quod cum dixisset, statim piscis miræ magnitudinis, quem lucium dicimus, iuxta Sanctum in nauicula saltu se immisit. Apprehensoque pisce, cum magna exultatione peruenerunt quo tendebant, Deum magnifica voce in Sancto suo laudantes.

[16] Quodam iterum tempore quædam materfamilias a partibus Britanniæ, cum vnico filio suo lactente veniens, b in monasterio S. Gildasij hospitium habuit. Quo in loco tam diu permanserunt, donec ipse puerulus virilem attigit ætatem, deseruiebatque in necessariis Fratrum. Tandem vtrisque placuit, matri scilicet & filio, vt terram suam repeterent, & orandi gratia ad sepulchrum S. Martini venirent. Quo dum peruenissent tanta infirmitas subito iuuenem arripuit, vt de vita desperaret. Equo vero leuatus, retrogradum iter cum matre arripuit, & cum maximo labore villam c Godore adiit. Est autem ipsa villa contigua monasterio sancti Saluatoris. Quam dum intrasset, pene vsque ad mortem nimia membrorum contractione fatigatus, perquirit quale esset monasterium, quod non longe ante se erat positum. Dumque audisset ipsum esse locum, [Infirmus quidam munitus Sacramentis,] quo sanctus Saluator vna cum Beatissimo Genulfo Confessore venerabatur, mittit ad monasterium, vt pro Dei amore Dominicum corpus & sanguinem ei dirigerent. Quod cum nuntiatum fuisset Fratribus per Cantorem ipsius loci, nomine Widonem, ei quod petierat direxerunt: vtque funeri eius interesset, diligenti admonitione commonefecerunt. Assumptis igitur sanctis mysteriis celeriter properat, quo infirmus languebat, dansque ei sacrosancta mysteria & custodes disponens, ad monasterium rediit.

[17] Ecce autem subito auditæ sunt mirabiles voces, quas omnes qui aderant audiebant. Exercitus namque dæmonum assistebant, [infestatur a dæmonibus,] & de anima ipsius hominis, si forte aliquo modo in partem suam cederet, contendebant. Cum ecce adsunt tres sanctissimi viri, d Paulus videlicet, & Machutus atque Samson, & graui confabulatione contra legiones dæmonum armabantur, sic dicentes: Quid maligni spiritus hic expectatis, & de isto quam partem requiritis? Certe noster est iste per Domini clementiam. Nam de nostris regionibus huc peregrinus aduentauit, dignumque est, [iuuatur a Sanctis,] vt quorum seruus fuit corpore, ab ipsis subleuetur in æterna requie. Contradicentibus malignis spiritibus, & supradictis Sanctis econtra affirmantibus; homines qui funeri intererant, voces quidem audiebant, sed neminem videbant. Cumque Sanctis cum dæmonibus grauis pugna existeret, adest subito inter eos sanctus Domini Confessor Genulfus, sedensque ad caput infirmi, conuersus dæmones assistere conspexit: Quid, inquit, hic facitis cruentæ bestiæ? Ecce hunc suscipiet sinus Abrahæ. Quod cum dixisset, omnes illi conuentus repente non comparuerunt. Dixitque ad SS. Paulum, & Machutum, Samsonemque, amicabiliter manum suam mittens ad pectora eorum: Quid Domini hic expectatis: vel quæ caussa vos ad hanc nostram regionem inuitauit? Cumque illi responderent se esse dominos ipsius infirmi, Episcoposque Britanniæ, & huc ad hoc venisse vt perducerent eum in superna requie, ait beatissimus Antistes Genulfus: Bene quidem fecistis in hoc, quod de vestris curam habetis. Quapropter reuertimini, & quos reliquistis visitare mementote; hunc autem per gratiam Dei nostrum fore scitote. Quippe officio meorum monachorum sacram communionem recepit: [præcipue S. Genulpho.] dignumque est, vt quem vsque nunc custodiui, ego Domino Iesu Christo offeram. Hæc dicens sanctissimus Præsul Genulfus, recesserunt illi tres sanctissimi viri, Paulus scilicet, & Machutus, seu Samson. Moxque infirmus ille oculos aperuit, & adstantibus istas fuisse voces, quas audierant, manifestauit; nominaque Sanctorum ipse aperuit. Quod dum faceret, iterum clausis oculis ad Dominum migrauit: corpusque eius ad monasterium deportatum & a monachis cum populorum frequentia honorabiliter est sepultum.

[18] Quidam mutus de transmarinis partibus, eius sanctam vrnam expetiit: moxque vt ecclesiam intrauit, [Mutus per eum vocē recipit.] officium linguæ, quod numquam habuerat, videntibus cunctis ibidem per merita sancti Confessoris recipere meruit.

[19] [Energumena liberatur.] Quædam autem mulier de pago Biturico, diabolico furore plena, sensuque perdito, mox vt ecclesiam intrauit liberari promeruit.

[20] Quidam autem homo de villa, quæ vocatur Arfolia, [Alius energumenus.] plenus dæmonio, vinctis manibus ad monasterium est adductus. Cumque Fratres Sanctorum reliquias lauissent, & ipsi porrexissent, mox per os eius cum sanguine dæmon exiuit, & sic ad propria rediit. e

[Annotata]

a In libro miraculorum infra cap. 8. dicitur hæc Hungarorum fuisse incursio.

b Est hoc situm in diœcesi Bituricensi iuxta Castrum Rodulphi siue Chasteau-Roux, ad Indrum flumen, iam seculare teste Cl. Roberto. De S. Gildasio, siue Gilda agemus 29. Ianuarij.

c Liber miraculorum habet Godonis.

d Coluntur Sancti hi Episcopi Paulus Leonensis 12. Martij; Machutus Alethensis, 15. Nouembris; Sampson Dolensis 28. Iulij.

e Sequebantur alia duo miracula, quæ quod infra in libro miraculorum cap. 11. nu. 45. & 46. referantur totidem verbis, hic omisimus.

ALIA VITA
Auctore anonymo,
ex Bibliotheca Floriac. Ioan. Boscij.

Genulphus, Episcopus in Gallia (S.)

BHL Number: 3358

Ex Biblioth. Floriac.

CAPVT I.
S. Genulphi parentes, ortus, institutio.

Cap. 1.

[1] Igitvr Incarnationis Dominicæ anno ducentesimo a quadragesimo septimo, [Quando natus sit S Genulphus.] millesimus ab vrbe Roma condita completus est annus. Quo tempore Philippus Imperator vigesimus quartus ab Augusto, cum filio eius Philippo, tertium Imperij sui compleuerat annum. Hic omnium primus Augustorum Christianus fuisse, b Beato prædicante Pontio Martyre, scriptorum relatione fidelium perhibetur. Eo itaque cum filio Augustalem regente dignitatem, Decius c ex Consulatu Cæsaream agebat procurationem. Ab ipsis namque suis initiis, sub gemina procuratione, Romanum semper constabat Imperium.

C. 2.

[2] His itaque temporibus, fuit quidam præclara nobilium Romanorum prosapia ortus, qui sui generis decus, clarioribus vtique titulis extulit, dum sanctæ Matris Ecclesiæ filius effectus est, [Eius pater Genitus,] nomine &merito vocitatus Genitus. Hic autem totus fide Catholicus, ac probis moribus adornatus, omnibus se, Deo iuuante, virtutibus aptare disposuit. Denique diuinis instructus mandatis, diuinorum summam præceptorum, caritatem, per quam Deum proximum que diligeret, ad virtutis initium omnimodis habere concupiuit. Cuius summæ virtutis gratissimos fructus, quoad in præsenti vita superstes fuit, beata Paradisi arbor proferre non destitit. Amore siquidem Dei, [vir pius;] iugi parsimonia vsus, ipse quidem continentissime vixit. Proximi vero dilectione, continua miseratione miseris subueniens, eorum esuriem pauit, sitim potauit, nuditatem texit, algorem calefecit, infirmos visitauit, viduas ac pupillos compassibili corde sustentauit. Sic nimirum misericordiæ visceribus affluens, aliorum inopiam, sui abundantia subleuabat.

C. 3.

[3] Intera vir beatus, quia sanctorum Patrum fide plenus erat, [mater Aclia,] qui quoniam per sui generis posteritatem veram mundo salutem venturam diuinis prænouerant oraculis, ideo legalia sortiti sunt connubia; ipse quoque non voluptuoso, quin potius piæ successionis intuitu, natalibus & moribus sibi prorsus consimilem, adeptus est coniugem, nomine Acliam. Quæ venerabilis mulier, in cunctis pietatis operibus religioso fauens viro, [viro similis,] non ei detrimentum virtutis, sed semper augmentum studuit esse sanctitatis.

[4] Cum autem aliquantum temporis inuicem infecundi exegissent, in commune Domini clementiam exorare decernunt, vt sacræ dilectionis eorum impleret affectum, & eis boni coniugii præstaret fructum: qui corruptione totius prauitatis expers, munditia cordis ac corporis sibi esset acceptus, & fidelibus innocentiæ & sanctitatis exemplum præberet. Quorum petitioni, summæ Diuinitati clementer annuere libuit. [filium precibus impetrant.] Concepit ergo venerabilis mulier, & congruenti tempore peperit partum. Itaque venerabilis pater, voti sui compos effectus, altissimo bonorum auctori Deo grates innumeras, ob sibi collatam gratiam, ab intimo pectore soluit. Ergo cognati & affines eorum, affectu cognationis, pari congratulatione lætabundi, pariter conueniunt; & in sacro baptismate Deo dilectum puerum vocauere Genulphum. Sic itaque venerabilis puer, velut alter Samuel a religiosis parentibus a Deo postulatus, sicut eum sibi præstitum diuinæ gratiæ nouerant munus, ita & religiose ab eis altus est.

C. 4.

[5] Per idem tempus, B. Sixtus vicesimus quintus ab Apostolis Præsulatum Romanæ gerebat Ecclesiæ: qui genere & eruditione Atheniensis, non solum doctrina clarus, verum etiam magnificæ vir sanctitatis fuit: qui quantum in vtroque perfectus extiterit, & perfectio eruditorum ab eo, & eius declarauit finis, quem post d vndecim sacerdotij sui annos, sub præfato Cæsare Decio, glorioso decorauit martyrio. Hoc sane doctore maximus Leuitarum & toto famosissimus orbe Laurentius, pietatis imbutus disciplinis, & pia magistri exempla secutus, excellentiam suæ fidei admirandam in gloriosi celebratione martyrij sacræ reliquit Ecclesiæ. [Is erudiendus traditur S. Sixto.] Huic ergo venerabili Papæ Sixto, religiosi coniuges, ob eximiam sanctitatis suæ famam notissimi, beatæ spei suum iam quinquennem puerum tradunt, poscentes omnimodis, vt eum sacris imbueret disciplinis, quibus posset diuinis aptari mysteriis. Quem vir clarissimus gratifice suscipiens, infra breue temporis spatium, summa cum diligentia magnifice studuit informare.

[6] Erat autem spectabile in puero, iam cælestem aduertere gratiam: quæ sibi pueriles eius mores & vitam ita dedicabat, vt ipsa eius primordia, iam futuræ speculum sanctitatis, satis liquida cunctis haberentur. Nam pij Magistri piis eruditionibus inhianter intentus, [Eius Christiana indoles.] quicquid coæuorum seu maiorum garrulitas illi minus decenter inferebat, hæc ille patienter iam pro Deo tolerare nouerat. Ita religiosus puer, ingentem fidei animum in angusto pectore concipiens, in spiritualibus excreuit exercitiis; donec ad robur perueniret ætatis, & virum perfecte, secundum interiorem hominem cælestis imaginis, efficeret virtutis.

[Annotata]

a Anno Christi 247. ipsis Palilibus, siue Pales pastorum Deæ festis, XI. Kal Maij, cœpit annus Vrbis millesimus; anno 248. expletus. hoc anno M Iulius Philippus mense Martio tertium expleuerat annum imperij, quod inuasit, Gordiano occiso, anno Christi 244.

b S. Pontij Martyris acta dabimus 14. Maij.

c Nullum antea gessisse consulatum legitur Decius, sed primum anno 250. cum Grato, secundum 251. cum Etrusco filio.

d Quot annis sederit S. Sixtus II. disquiremus ad eius vitam 6. Augusti.

CAPVT II.
Episcopus consecratus in Gallias mittitur.

C. 5.

[7] Igitur in scholaribus adhuc eo commorante disciplinis, Deo dilecta genitrix eius Aclia luteam naturæ debito grauedinem linquens, ad terram viuentium, [Matre orbatur.] bona domini visura simul ac fruitura, sicut credidit, feliciter migrauit. Vnde sanctus vir Genitus, post eius condigne peractas exequias, quamquam sibi, quod supernis eam gaudiis adscitam nouerat, gaudendum sciret; tanti tamen destitutionem solatij, ad pietatis opus sibi detrimentum metuens, adeo semet grauibus affecit lamentis, vt vix post diutinas lacrymas, Beato adhortante Præsule Sixto, tandem fletibus temperaret.

C. 6.

[8] Enimuero Papa Reuerendus, humillimam in beato puero Genulpho morum conspiciens grauitatem, vinique parsimoniam, [Per gradus Ecclesiasticos ad Episcopatum promouetur.] qua toto conamine lasciuos adolescentiæ motus euincere laborabat; quin etiam admirandam illius in omni sanctitate vitam considerans, vere dignum, in quo Dominus habitaret, templum eum fore persensit, & ideo sanctitatis illum officiis applicare dignum duxit. Omnes itaque gradus Ecclesiasticæ administrationis ei committens, ac demum sibi ratus eum auxilio fore ad Ecclesiæ curam, si facultas faueret temporis; sed & futuris vtile fidelibus futurum fore prænoscens, ordinare decreuit Episcopum.

[9] Qui licet eatenus satis arctam pro posse duxisset vitam, [Eius abstinentia, aliaq; virtutes.] arctiorem tamen ex eo ducere miro modo sategit. A die namque suæ ordinationis, absque vini perceptione, præter id, quod in diuini sumebat celebratione sacramenti, & absque lineis vestibus, quas præter in sacris vtebatur officiis, reliquum vitæ suæ tempus transegit. Lautioribus quoque cibis abstinens, pane tantum hordeaceo vel quibusque vilioribus vsus, naturæ satisfacere studuit. Sic vero religiosus puer adolescentiam suam per triuium fidei, spei, & caritatis, in viam dirigens mandatorum Dei, & periculosa mundi huius deuia summopere cauens, deinceps per iustitiæ semitam feliciter incessit. Aderant illi sacræ comites virtutes, quas inspirante gratia Dei, & in suo naturaliter affectu conceperat, & a piis suorum genitorum exemplis sanctique sui magistri disciplinis, hereditario veluti iure, contra impugnantium vires aduersas vitiorum fortia susceperat arma. Nam aduersus antiqui superbiam hostis, qua protoplastum deiecerat, illa sacrosancta humilitas, qua Verbum Dei pro salute hominum caro factum est, eum viriliter armabat. Patientia vero, qua idem Dei Filius Iudaici furorē populi vsque ad Crucis passionem pertulit, illum aduersus iram valide semper muniuit. Castitate quoque præcipua, lumbis semper præcinctus, & vigore pudicitiæ præclarus, ex carnis voluptate deuicta triumphans, floridam virginitatis obtinuit palmam. His igitur & ceteris sacris sibi coniunctis virtutibus, omnibus vitæ suæ diebus indiuiduum quod cum eis pepigit semper tenuit fœdus.

C. 7.

[10] Augustus interea Philippus, a septem annis imperio functus, in tumultu militari, cum filio Philippo, non equidem pariter, sed alius alio perimitur loco. Quod b odio Christianæ religionis a Decij factionibus Cæsaris machinatum constat, vt sese veterum tenet traditio scriptorum. [Decius Ecclesiam persequitur.] Is namque post eum factus Imperator, minus quam finitis tribus regnauit annis. Igitur eo tempore ab aliis Imperij partibus Romam veniens, acerbissimam omnium præteritarū persecutionem, septimam videlicet ab ea quæ sub Nerone facta est, crudelissimis crudelior, Christianis incitauit. Mandatis ergo potestatibus cunctis quaquauersum directis, crudelia per orbem dispersit edicta: vt idolorum contemptoribus, omnium genera tormentorum priuatim & publice pararentur, & in Christianos ad vltimum vsque flatum, horribiliter expenderentur. His sane temporibus Ecclesia fidelium, quæ per orbem suis in locis diuinitus locata consistebat, ceu nitens lilium inter condensa veprium, ceu rubentis rosæ speciositas inter aculeos spinarum; sic inter infidelium sæuitiam Gentilium, & piæ confessionis gratia nitens, & sacri pro veritate sanguinis effusione rutilans, odore suauitatis Deo fragrabat.

C. 8.

[11] At vero beatus Præsul Sixtus, Decij belluæ cruentæ super ouile Christi dira frementis aduentu, [S. Sixtus suos confirmat:] curæ suæ gregem pius aggregat pastor. Quem diuinis adhortationibus, aduersus lupi furentis insidias, & bella præmuniens; & armis induit fidei, & spe cælestis corroborat præmij, & in caritate diuini confirmat amoris. Cum vero multos ad martyrij palmam secum dux gloriosus incitasset, inter quos ille præclarus Leuita Laurentius emicuit, alios eorum æque probabili sanctitate decoros, ad confirmandas in sacræ fidei cōstantiam fidelium mentes, in confessionis gradu permanere decreuit. Etenim singulariter manu fortis Rex noster Christus, & pugnantibus in prælio, & prouide residentibus ad sarcinas, ob sui videlicet suorumque tuitionem, assiduis bonorum excubiis operum insudantibus, æquas vtrisque præmiorum portiones post victoriam distribuere gaudet. Ipse namque deuicta Principis mundi tyrannide, post gloriam suæ resurrectionis, duos in sua Ecclesia fidelium ordines, martyrij scilicet atque confessionis decreuisse creditur, cum se Petrum cruce sequi præcepit, Ioannem vero sic se velle manere, vt vitam scilicet in pace finiret Ecclesiæ, [SS. Genitum & Genulphum mittit in Gallias.] manifeste fatetur.

[12] Plurimis præterea cunctos in fide cohortatus verbis, beatum patrem Genitum ad se conuocans, dixit: Mi frater Genite, quem pius sacræ religionis affectus, & certa sanctarum præconia virtutum, Regi nostro Iesu Christo semper fidem seruaturum manifeste declarant; obsecro te precibus acquiescere meis, & parere præceptis. Cernis equidem aduersus fideles, ob fidei sacræ detrimentum, infidelium instare pugnam: in quo certamine, Christi militum acies, iuxta ipsius auctoritatem a nobis constituenda est, vt abnegando nosmetipsos, & tollendo crucem nostram, ipsumque sequendo, sic videlicet, vt sicut opportune pugnamus, opportune quoque, sed Regis nostri salua fide, cedamus, secundum ipsius præceptum dicentis: Si vos persequuti fuerint in vna ciuitate, fugite in aliam: Quod non ad ipsius detrimentum militiæ, quin potius ad augmentum eius nobis obseruandum est. [Matt. 10. 23.] Vt nostri videlicet legatio Regis & Imperatoris æterni, quaquauersum directa, strenuisssimos atque fidelissimos illi semper legere studeat, & aggregare tirones. Ergo non in te notam ignauiæ sentientes, sed augmentis Ecclesiæ Dei consulentes, tibi & vnico filio tuo carissimo nostro Genulfo, Christi mandatum committimus; vt scilicet omnibus quæ possides pauperibus erogatis, præsenti impauidus cedas furori, & Galliam petas, quo iam procurante Deo diuini verbi fructificant semina. Ibi namque tibi Deo vacandi liberior erit facultas, quo murum fidei iam minus arctat perfidorum impietas. Deinceps vero filij tui dilectissimi nostri Genulfi præeunte prudentia, cum auctoritate nostra, secundum datam vobis gratiam, locis opportunis temporibusue salutaria fidei semina spargere satagite, vt in tempore messis, cumque zizania tradentur ad comburendum, vos exultantes ad Patrisfamilias horreum manipulos iustitiæ feliciter afferatis, percepturi ab eo præmium sempiternum. Talibus ergo Papæ monitis cum reuerenter acquieuissent sancti viri, mox solemni officio sacra Missarum solemnia B. Genulfo celebrare præcepit. Quibus expletis, plurimum in fide cohortatus eos, cum benedictionis gratia valefecit eis.

[13] Qui percepta benedictione, protinus cunctis, quibus eotenus iuxta nobilitatem pollere videbantur honoribus distractis, [Illi sua dant pauperibus.] omne prædiorum ac patrimonij sui pretium egenis distribuerunt. Ita illam plane cælestibus thesauris inditam atque ditissimam pauperiem mercati sunt. Vt ex eis merito fierent, quos Christus Dominus beatificat dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cælorum. [Matth. 5. 3] Hac igitur opulentia, qua Deum timentibus nihil deesse nouerant, serui Dei fisi, sibi decretam in Galliam peregrinationem aggressi sunt.

[Annotata]

a Imo tantum imperauit annos quinque; vt Aurelius Victor scribit.

b Ita Orosius lib. 7. cap. 21. Idem continuo, in quo se etiam ob hoc Philippos interfecisse docuit, ad persequendos interficiendosque Christianos, septimus post Neronem feralia dispersit edicta, plurimosque Sanctorum ad coronas Christi de suis crucibus misit. S. Hieronymus in Chronico Eusebij idem scribit.

CAPVT III.
Galliarum Apostoli. S. Genulphi isthic miracula.

C. 9.

[14] His præterea Decij temporibus alij etiam a Sede Apostolica æque Gallias directi traduntur. Ex quibus præstantissimus atque sanctissimus a Saturninus, vrbis Tholosanæ primus Episcopus fuit: qui post aliquod tempus sui aduentus, ibidem Martyr emicuit gloriosus. b Marcellus quoque, qui apud Argentomum castrum, eovsque pro Christo viriliter certauit, donec palmam martyrij victor gloriose obtinuit. [Perueniūt in Gallias.] Sancti autem Genulphus & Genitus diuina comitante gratia Galliam properantes, secundum Domini præceptum, omni, qua diuertebant, domui, pacem præferebant dicentes: Pax huic domui: vt cum videlicet illorum pax, inspiratione diuina, super filios requiesceret pacis, deinceps hominibus bonæ voluntatis bona pacis æternæ vitæ prædicando ministrarent. [Luc. 10. 5.] Sic itaque transactis Alpibus Gallias peruenerunt.

C. 10.

[15] Est autem Gallia, quæ quondam belligeris cultoribus pollens, nomini Romano totius orbis dominatori, ceteris infestior fuisse nationibus fertur: sed tandem a Iulio Cæsare subacta, deinceps Imperio paruit Romano: & in maximis vrbibus eius, Augustorum Legati, ex eorum decretis, prouinciis Galliæ iura disponebant. Sed postquam illa quoque a Deo Patre præfinita peruenerunt tempora, in quibus vnigenitus eius, coæternus illi, Dominus noster Iesus Christus, a sublimi cælorum arce humilis venire dignatus est, vt mundi superbiam sibi substerneret, vt per electos suos totum suis legibus subderet orbem; Principes militiæ suæ Petrum & Paulum Romanæ direxit sublimitati, quorum virtute & industria tota sibi subderetur Respublica. Hi ergo sibi commisso strenue insistentes negotio, per optimos quosque suorum nihilominus & ipsi Galliam c aggrediuntur, vt eam cæli terræque subderent Imperatori. Ex quibus d Austremonius atque e Martialis fuere, qui a B. Petro directi sunt: [Primi Galliarum Apostoli.] quorum primus Aruernis postea Martyr gloriosus, sequens vero signis & virtutibus Cōfessor clarissimus Lemouicis datur. A beato quoque Apostolo Paulo Narbonēsibus Antistes ordinatur f Paulus, & Arelatensibus g Trophimus, de cuius prædicationis fonte tota fertur h Gallia fidei riuulos suscepisse. Ab his igitur atque plurimis aliis, qui de viuo deliciarum Dei fonte, sanctis propinantibus Apostolis, abundantius hauserant, Gallia iam partim, vt prædictum est, fidei riuulis irrigata constabat. Tunc namque temporis, flumen Dei sacris repletum aquis, videlicet baptismi, ab idololatris obicibus omnimodis arcebatur, ne profusius laberetur. Sed præualente Christi gratia, haud omnino potuit prohiberi, quin impetus eius ciuitatem Dei, sanctam videlicet Ecclesiam, lauacro salutari perfusam, & virore fidei lætificaret, & ad sæuos Gentilium turbines perferendos, virtutum crementis valide roboraret. Sed iam vnde paullulum digredi visum est, redeundum nobis est.

C. 11.

[16] Cum in vrbem quæ Geturnicensis dicitur, sancti viri peruenissent, domui cuiusdam viduæ, more sibi solito præmissa pace, sese ad declinandum contulerant. Cui viduæ simul & omni eius familiæ grauis admodum inerat luctus. Etenim ille totius boni æmulus, & cælestis inuidus pacis, semperque salutis humanæ veterrimus hostis, vnicum filium eius arripuerat, quem terrificis monstris, atque horrendis motibus crudeliter agitans, miserrime vexabat. Adeo vero debacchando hic in homines sæuiebat, vt consecutos dilaniaret, cruentisque manibus furiose decerperet. Onerosis itaque i bacarum compedibus nexus, durisque lacertos restibus vinctus, tandem ab hominum non tam morsibus quam mortibus arcebatur. [Dæmonem e puero energumeno] Interea famuli Christi, tantis puerum conspicientes atteri probris dæmonis furoris, intimo pietatis affectu super eum moti conquerebantur ad inuicem, sic relaxari habenas dæmonis, in perniciem pretiosi operis Christi. Hæc autem illis querule colloquentibus, ecce subito miserabilis puer, instinctu dæmonis atrocius exagitatus, toruis in Sanctos Dei respiciens oculis, horribiles huiusmodi voces magnis iactabat rictibus, clamans: O fides ingens! o magnitudo sanctitatis! heu quanta potentia vobis! Quid tu me Sancte Dei Genulfe, quid me persequeris? o cæleste imperium! Siccine, peregrinus a propriis incolam sedibus pellit? O virtus Christi quæ me sic cogis!

[17] Talia frementem puerum misera mater, & omnes qui aderant obstupentes,inde magis admirabātur, vnde ignotorum illi notitia contigisset. Erant ergo attoniti, tantæ præstolantes exitum rei. Christus interea Rex cælestis, vt notam faceret ignorantibus se virtutem suam, & suorum qui aderant merita seruorum declararet; eos ad expugnationem hostis, armis accingit fidei. Quoniam vero iuris Ecclesiastici erat hæc pugna, per sacræ militiæ suæ tironem, speciosæ videlicet & beatæ indolis adolescētem Genulfum, dignitate sacerdotij comptum, ex hoste antiquotriumphare decreuit. Qui debacchanti puero constanter appropians, ait iniquitatis ministro: [pellit S. Genulsus:] In nomine, inquit, Domini nostri Iesu Christi, qui a nexibus tui erroris mundum soluere venit, imperamus tibi, perdite Satan, vt hunc deinceps vexare desistas puerum, & eas in debitum tibi supplicium æternum. Hæc vbi dixit, illico diris vlulatibus atrocissimus dæmon aera complens diu cruciatum hominem seminecē reliquit. Beatus vero Genulfus humi deiecto porrigens manum, eum a solo sanum erexit, & matri natum sospitem reddit. Quȩ iam maiori prudentia seruos Dei veneranter admirans, pedibus B.Genulfi cum filio prouoluitur, orans & dicens: Obsecro te, Sancte Dei, [puerum ac matrem conuertit.] vt me tantæ fidei participem facias, cuius beneficij gratiam super puerum exhibuisti. Nam fideliter animaduerto te magni super omnia Dei ministrum, cuius per te virtutem tam imperiosam experti sumus. Beatus vero Præsul eius fidei placido congratulans animo, verba salutiferæ prædicationis, illi simul & omni eius familiæ consequenter exhibuit. Quæ cum sitienti percepissent animo, eosque in fide promptos animaduertit, ieiunium eis triduanum indixit: quo expleto, baptizauit eam cum filio, & omni familia, viginti & octo numero. Sicuti vero scriptum est, Quia placuerunt Deo quidam, Angelis hospitio receptis; ita & venerabili huic viduæ, diuina clementia suam contulisse gratiam videtur, vt videlicet per hospitalitatis obsequium, quod pie Dei seruis exhibuit, & filius eius a dæmone, & ipsa cum omni familia liberari mereretur ab errore. [Heb. 13. 2]

C. 12.

[18] Christi vero cultores aliquibus inibi commorari decreuere diebus,certi sine dubio nōnullos illic existere quos Saluatoris clementia lucrari dignaretur. Ob hoc etiam, zelo fidei feruentes, cuncta quæuis aduersa perpeti vehementer ambiebant:vt sicut veritatis erant confessores, ita quoque digni eius haberentur & testes. [Puellam ægram sanat,] Itaque celebri iam virtutis huius fama circumuagante, quidam illius incola loci, Aglibertus nomine, hos venerabiles adiit viros; & solotenus B. Genulfi prostratus pedibus orabat attentius, dicens: Magni serue Dei, per illam qua pie videris bonitate k clui, te supplico, vti meo te conferas diuersorio. Est namque mihi filia grauissimo laborans incommodo, quam tuo iuuamine per fidem quam colis, saluari posse spe non ambigua credo. Hac etenim confidentia, Reuerendi Domini mei, vos accersire præsumens, etiam fidei vestræ fieri cultor vehementer exopto. His a viro dictis, abiit cum illo B. Genulfus: & sacræ orationis obtentu, atque per Christi nominis inuocationem, mox sanam & incolumem patri filiam reddidit. Admiratus pater virtutem Christi, mox cum vxore & filia baptizatus est. Sic nimirum, interna Dei prouidentia, interno suo iudicio iuste ac prouide cuncta disponens, varia plerumque mortalibus infortunia, quibus meliora sortiantur, misericorditer accidere sinit; vt mirabilem suæ Deitatis operationem, per suorum merita fidelium, ad sui laudem nominis, mirabiliter innotescat. Hoc etenim multi rumore commoti, quos varia morborum passio debiles effecerat, [pluresq; alios.] aut quibus officiis priuatæ naturalibus corporum partes inerant, ad hunc certatim salutiferum medicum properare festinabant: a quo gratis salutaria corporum & animarum percipientes remedia, superstitiosos idololatriæ cultus abdicare certabant, & in Christi laudibus deinceps persistere gaudebant.

[Annotata]

a De variis Galliarum Apostolis egimus 8. Ianu. ad cap. 2 . vitæ S. Luciani. Bellouacensis auctore Odone. VitamS. Saturnini dabimus 29. Nouemb.

b Colitur S. Marcellus 29. Iunij.

c Quis enim credat nobilissimas Gallias, Romanis iam florentes institutis & artibus, ab iis esse neglectas, qui ad fines orbis terræ mittebant Euangelij præcones?

d Colitur S Austremonius I. Nouembris.

e S. Martialis 30. Iun.

f S. Paulus Narbon, 22. Mart.

g S. Trophimus 29. Decemb.

h Ita fere Zosimus Papa in epistola ad Episcopos Galliæ data XI. Kal. Apriles Honorio Augusto XI. & Constantio II. Coss.

i Videtur legendum boiarum.

[]

k Clueo, & cluo, vsitata sunt, significantq; vigere, splendere, nominari, pollere. Cluor hauddum alibi legimus.

CAPVT IV.
Tolerati cruciatus. Cadurcorum conuersio.

C. 13.

[19] Interea, cum de seruis Dei Principi ciuitatis, nomine Dioscoro, tanta virtutum a ministris militiæ perlata fuisset opinio, misit continuo qui eos exhiberent in conspectu suo. Quibus exhibitis ait: Num vos estis quos fama retulit, [Præsidi sistuntur Sancti:] nouæ cultores doctrinæ, quam nostris, vt audio, colendam ciuibus vltro exhibetis? Ad hæc Beatus respondit Genulfus: Tu quidem potentiæ nixus terrenæ, nullam existimas celsiorem: cum profecto sublimior sit Diuinitas, quam colimus, & potentia Dei, cui famulamur, omni virtute, quam sublimissimam putas, vel credis potentissimam. Dux respondit: Magica superstitione responsio vestra fulta videtur, per quam facilius indoctum vulgus a deorum cultura peruertere arbitramini. Sed conatus vestros, nisi resipueritis, & diis sacrificaueritis, equidem multa frustrabunt tormenta. Minitanti sic Duci, B. Genulfus respondit: Si prudenter intelligeres, ob confidentiam Iesu Christi Domini nostri nos interritos aduertere posses. Nulli namque potentiæ fas esse contra eius velle quippiam posse, & certum tenemus & fideliter credimus. [cæduntur fustibus:] His Dux responsionibus in ira commotus, iubet eos cædi fustibus. At illi gaudentes glorificabant Deum, pro cuius nominis testimonio talia patiebantur, qui eos etiam ad grauiora toleranda viriliter animabat.

[20] [coniiciuntur in ignem, illæsi:] Cernens vero Dux dei seruos in fide constantes, ardenti furore succensus mitti eos iubet in clibanum ignis ardentis. Quod vt factum est, mox illa quæ quondam virtus omnipotentis in fornace Chaldæa tribus mirabiliter adfuit pueris in conspectu superbi Regis, hos quoque Sanctos suos pari gloria miraculi, coram præfato Tyranno atque populari præsentia, glorificauit. Angelus namque Domini de cælo descendens ita vim incendij fornacis sopiuit, vt in roris fluenta celerrime clibanus ille solueretur. Quod cernentes qui aderant, cum ingenti admiratione dicebant: Vere mirabilis religio Christianorum! vere pius & mirabilis Deus eorum! qui sic pie & mirabiliter seruis suis adest, vt eos in tantis tueatur flammis, & a periculosis liberet incendiis. Vere non est similis illi Saluator, qui suorum tam potentissimus videtur adiutor. Præsentibus ergo talia conclamantibus, fremebat potius, quam erubescebat Tyrannus. Iubet ergo Dei Sanctos educi de clibano. Quos ab ignibus omnino cernens illæsos, eorum brachia circulis vinciri ferreis, & sic vsque in posterum diem carcere claudi præcepit.

C. 14.

[21] Itaque cum ducerentur ad carcerem, facta est eis vox de cælis dicens: [cælesti voce animātur:] Confortamini viri sancti, viriliter agite in Domino. Nam quia Deo dignissimam vosmet per ignem obtulistis hostiam, ideo vestræ sanctitatis apud Deum præualentibus meritis obtinuistis, vt omnes deinceps huius habitatores ciuitatis Christi cultores incipiant fieri. Clausis itaque sanctis in carcere viris, iam populus ciuitatis ad eos in custodia confluere cœpit, [multos baptizant.] Beatum postulantes Genulfum, vt sacro baptismate purificari mererentur. Beatus vero Genulfus tantæ fidei eorum deuotione gauisus, Deo gratias egit. Ipso ergo die, trina confessione fidei fundatos, ac trina baptismi submersione mundatos, vnicæ Trinitati, summo singulariter Deo, trecentos obtulit viros, excepto paruulorum ac mulierum non minimo numero.

C. 15.

[22] Sequenti vero nocte præfati filius Dioscori Principis arreptus a dæmonio, [Dioscorus, filio a dæmone suffocato,] mox spiritum exhalauit, iudicio diuino. Continuo pater dolore correptus grauissimo, irremediabiliter vnicum flebat filium: quem pariter flebilis coniux nimiis affici lamentis conspiciens, ait ad eum: Noui pro certo, quia propter viros illos, quos carcere claudi iussisti, nobis hic filij nostri casus acciderit: qui nisi magni Dei serui essent, ab illo vastæ fornacis incendio liberari nullo modo quiuissent. Itaque festinanter illos educi carcere iube, & sanctam illorum exora mansuetudinem, vt tibi ignoscant, & de fide quam prædicant nos certos efficiant, vt vnicum nobis resuscitent filium. Ego namque per eos id fieri posse fideliter credo. Hoc vero facto, quicquid deinceps de sui Dei fide prædicauerint, renuere non debes. Sic igitur vxore monente, Dux apparitores ad carcerem direxit, [eos educit e carcere:] qui ad se Dei seruos officiose deducerent. Quod vt factum est, ait eis: Certis, o viri venerabiles, approbo nunc experimentis, maximam Dei vestri super omnia constare virtutem, & eum iniuriæ suorū potentissimum vindicem. Nunc ergo facinoris in vos commissi veniam expostulans, consensui vestro me facilem cedo, vt vnius veri Dei, quam prædicatis, fides plurimos a me falsorum auertat errores Deorum.

[23] [audit fidei mysteria:] Lætissimus ad hæc respondit Genulsus: Deus noster, quem colimus, omnium Deus est, omnium creator atque dispositor & omnipotens rector: a quo, & per quem, & in quo cuncta naturaliter existentia, suo modo subsistunt & cuncta viuentia viuunt: cuius verbo cæli firmati sunt, & spiritu oris eius omnis virtus eorū: cuius sapientia fundauit terram, & creauit in ea hominem ad imaginem & similitudinem sui, & spiraculo vitæ viuificauit: qui cum ab illo sublimi deliciarum Dei loco, vbi positus & immortalitatis gloria donatus fuerat, illius qui ob suimet superbiam iam corruerat, versutia diaboli corruisset, & in mundi huius exilio exulatus esset, seque suosque posteros periculo mortis obnoxios fecit. Tandem vero post multa sic decursa tempora, mortalium Deus miseratus errores, vnigenitū suum, quem Sapientiam Verbumque suum, per quod in principio cuncta creauerat, confitemur, natum mirabili modo de sacra Virgine, misit in mundum Iesum Christum Dominum nostrum, virtute Deitatis suæ clarificatum; qui errantes ab itinere mortis sua morte reduceret, & per resurrectionem suam ad viam vitæ cælestis reuocaret. Quique etiam fideles suos, a cœno peccati, baptismatis vnda dilueret, & contra Principem mortis vitali signo muniret, atque omnibus se iuste petentibus semper adesset. Hæc est fides nostra, quam fideliter credimus, & coram omni potentia constanter prædicamus.

C. 16.

[24] His a B. Genulfo dictis, respondet: Oro vt fides horum quæ dixisti, super vnici mei funus clareat. [filium in Christi nomine suscitat:] Ait illi B. Genulfus: Si toto corde tuo Deo nostro decreuisti credere, ipsemet ad filij tui funus accede, & accipiens manum eius, indubitata fide dicito: In nomine Iesu Christi Domini nostri, qui est vera viuentium vita, surge puer ad vitam, & sta pedibus tuis sanus. Illico pater imperata peregit, & filius eius viuens a solo surrexit. Attonitus igitur ingenti stupore miraculi, Sanctorum prosternitur pedibus, indulgeri sibi postulans eis illatæ facinus iniuriæ. Ecce, inquit, ecce, vere fateor & fideliter confiteor, quod nusquam sit similis Deo vestro. Nunc deinceps oro vt me cum vxore & filio meo, simulque cum omni ciuitatis meæ populo participem faciatis æternæ salutis & vitæ cælestis. Itaque B. Genulfus accepta eorum sponsione credendi, [post tridui ieiunium cum suis baptizatur.] Principi cunctisque cum eo baptizandis ieiunium constituit triduanum: quo expleto, baptizauit Principem cum vxore & filio, cunctoque exercitu, & omni populo suo, credentem Christo, & prædicantem mirabilia eius, quibus plerumque corda mortalium ad agnitionem & confessionem sui nominis prouocare consueuit. His vero ita gestis, ad roborandam in Deo fidem eorum, tres apud illos menses manere decreuerunt. In quibus diebus ecclesias illis ad Dei laudes celebrandas fundauit, quas in honore sanctæ Dei genitricis Mariæ, & omnium Apostolorum cōsecrauit; & sacris ordinibus ordinauit, & omnes in fide Catholica & eruditione diuina fideliter confirmauit,

CAPVT V.
Secessus ad Biturigas. mors parentis.

[25] Post hæc autem sancti viri cunctis Ecclesiæ illius valedicentes Fratribus, inde recesserunt, & Galliam Aquitanicam petierunt. Quæ regio iam dudum his, quos supra retulimus, prædicantibus verbum Dei per plurima suorum susceperat locorum. Eam ergo profundius adeuntes viri Dei, [S. Genulfus locum dæmonibus infestum aqua lustrali & signo Crucis emundat:] & maximam Biturici pagi transmeantes partem, ad quemdam peruenerunt locum, in quo quondam vetus error Gentilium Dianæ construxerat fanum, quod iam tunc a fidelibus omnino manebat destitutum, cum propter execrationem delubri, tum etiam propter illatos a dæmonibus terrores. Huc ergo sese conferentes viri altissimi ad manendum, a vicinis audiunt, inibi consistere machinationes dæmonum: quorum dictis minime tacti, sed salutari sacræ fidei signo muniti, ad purificationem illius ædis, aquam præparant expiationis; quam B. Genulfus per inuocationem Christi nominis consecrauit, & per omne spatium domus aspersit. Tum vero semet, ac deinde omnes qui secum erant, signo Crucis muniuit; & sic ibi cum suis, ipsa nocte quieuit. Et sane non sine multorum stupore qui periculum loci multis prænouerant probamentis. Sed mane facto, cernentes nihil eos aduersi a solitis dæmonum furoribus pertulisse, glorificabant mirabilē Christum in seruis suis: magnæque apud ipsum gratiæ viros, suis laudibus commendabant; quorum meritis, ab eo loco depulsa cernebant malignorum spirituum phantasmata.

[26] Erat autem idem locus super fluuiolum vocabulo Naon, [eum sibi donatum incolit.] satis mortalibus amœnitate sui gratissimus. Cuius acceptabilem beati viri prospicientes situm, & diuino cultui iudicantes aptissimum, peregrinationem suam inibi definire statuunt. Is eo tempore locus a quodam Christianissimo viro, nomine Baseno, iure proprietatis possidebatur. Huic per nuntium sancti viri suum patefacientes desiderium postulabant humiliter, vt locum, quem sibi diuina gratia congruum ostenderat, eis inhabitare sua permitteret auctoritas. Qui sanctitatis ipsorum cognita fama, voluntati eorum libentissime paruit: & accedens ad eos, per semetipsum locum ipsum cum multiplici prædiorum possessione, testamento facto, eis delegauit. Qui etiam eis filium suum diuinis imbuendum disciplinis tradens, seque suaque omnia eorum sanctitati commisit: & in omnibus subsidia deinceps præbiturum fideliter spopondit: & sic ad propria rediit.

C. 18.

[27] Iis ita gestis, deinceps sanctissimi viri in his quæ saluti fidelium expedirent animarum insistere studuerunt: ecclesiam denique mox inibi construxerunt, quam beatus Præsul Genulfus, in honore consecrauit B. Petri Principis Ecclesiæ Christi. Vbi deinceps in orationibus, vigiliis, atque in ceteris bonorum exhibitionibus operum vitam ducentes, Deo dignissima sanctitatis sacrificia quotidie persoluebant. Prædicatione quoque sancta, cunctisque pietatis exemplis, & infideles ad fidem prouocabant, & ad pacis vnanimitatem fideles semper animare satagebant. [Moritur S. Genitus.] Postquam itaque viri sancti, cōgruum ad Dei peragendam seruitutem locum prædictum fundauerunt, ipso tempore beatus Pater Genitus, huius mundi peregrina deseruit, & ad cælestem Sanctorum hereditatem feliciter migrauit, tertio die ante Kalendas Nouembris. Quem sanctissimus Præsul filius eius post pias & paterno affectui debitas lacrymas, digno cum honore, decenti reddidit sepulturæ.

[28] Quamuis autem semper isdem vir venerabilis Genulfus, proprij corporis afflictionem, quam supra diximus, eotenus inremissam seruare tentauerit, ex eo tamen ad rigorem propositi sui addere potius, quam demere studuit. Etenim, quanto celerius ad vltimum cuncta mundi caduca festinare sentiebat, tanto arctius elaborabat, vt dignior haberetur ad cælestia promerenda. Vnde factum est, vt multi sanctitatis eius opinione compuncti, properarent ad eum, [S. Genulphus discipulos congregat & instruit. ] cupientes eius piis alloquiis & ædificari in fide, & consolari in Christo. Plurimi vero suas illi tradentes possessiones, comam capitis ibidem pro Deo deponebant, ac eius seruituti sedulæ se mancipabant: quos pius doctor, & diuinis semper institutionibus informabat, & caritate Dei & dilectione feruere proximi, & pacis vnanimitatem seruare monebat. Quibus etiam non solummodo cælestis vitæ pabula ministrabat, verum etiam temporalia commoda pia semper eis sollicitudine procurabat.

C. 19.

[29] Die vero quadam, operi cum Fratribus necessario eo insistenti, vulpes cum rapina gallinæ ante eum transitum habuit. Quam vir sanctus intuens: In nomine, inquit, Domini, iubeo te redire ac loco suo deponere prædam. Mox obaudiens bestiola rediit, atque prædam deposuit. Itinere vero quo venerat rediens, cum ante fores transiret ecclesiæ contremuit, atque ibidem corruens expirauit. Quod tunc equidem dignissime, [Gallinæ a vulpibus , eo vindice, innoxiæ.] verum etiam postea non minus mirandum sancti viri merita commendauit, cum nemo rapinam huiusmodi tali raptore viderit ibidem deinceps contigisse.

CAPVT VI.
S. Genulphi obitus. Translatio.

C. 20.

[30] Cvm itaque vir sanctus in Dei seruitute, lumbis semper præcinctus, [Obitum suum prædicit:] cælestem in terris assidue vitam duxisset, & operatione sancta, lucis exempla, discipulis præbuisset; iam felix eius appropinquabat tempus, quo bene vigilantem seruum suum libertate cælestis gloriæ remuneraret Dominus. Quod diuino præsentiens spiritu, conuocatis omnibus in vnum discipulis, quarto se migraturum die prædixit. Quo audito discipuli consternati sunt animis valde, nimioque resoluuntur in luctu, dicentes: O sancte Pater, quis tuis famulis tanta deinceps pietate prouidebit? Quis conseruabit in reliquum, quos hactenus pio semper foueras patrocinio? Hei miseris & desolatis, quos tacita præoccupat destitutio Patris! His autem Fratrum gemitibus compunctus & ipse piissimus Præsul ait illis: [discipulos solatur:] Quid filij mei dulcissimi, quid super meum excessum nimiis fletibus affluitis? Ego quidem deficio, sed non deficit Christus. Reminiscimini, precor, doctrinæ sanctæ, quam didicistis; & Iesu Christo capiti vestro fidem seruantes, illi fideliter adhærete; vt eius præcepta seruantes, illius effici membra valeatis, & semper cum eo feliciter esse mereamini: sicut ipse Patri, suos adoptans, dixit: Pater volo, vt vbi ego sum, & ipsi sint mecum. [Ioan. 17. 24.] Hunc vestræ fidei fundamentum recolentes, cauete diligenter, ne male corruat, quod in vobis fideliter ædificatum est. Nulla vos angustia, nulla tribulatio, nullius suasio separet vnquam a caritate Christi. Quin etiam huius aduersa seculi dignum super omnia ducite pro nomine eius æquanimiter ferre, propter ipsius verba dicentis: Ego, quos amo, arguo & castigo. [Apoc. 3. 19.] Itemq;: Mundus gaudebit, vos autem contristabimini; sed tristitia vestra vertetur in gaudium. [Ioan. 16. 20.] Mementote benignitatis eius, & ingentis misericordiæ, per quam nos indebitos, gratuita pietate sua, saluare disposuit; vt per sanguinem suum acquireret nos regnum Deo & Patri suo, ad ea tribuenda nobis, quæ nec oculus vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascenderunt, quæ præparauit Deus diligentibus se. In his ergo, fratres & filij mei, vestræ mentis intuitum figite, illa desiderate quæ vobis tribuet Christus in gloria Patris sui & sanctorum Angelorum, ad conregnandum sibi in secula seculorum.

[31] [statuit de sepultura sua:] In talibus igitur admonitionibus exacto triduo, deinde sub vehementi testificatione præcepit eis, vt corpus eius cilicio non linties inuoluerent; neque in ecclesia tumularent. Interea iam quartus aduenerat dies, in quo prudens ac bene prouidus seruus, totus in spiritualibus intentus erat, expectans Dominum suum, vt venienti & pulsanti, confestim aperiret ei. Præparabat interim sancta precum subsidia, & vitale animæ viaticum, perceptionem videlicet corporis & sanguinis Iesu Christi Domini nostri, ad iter cælestis Hierusalem aggrediendum, & ad visionem pacis, quæ est in illa, perenniter perfruendam. Iam vero feliciter præparato, ecce clauiger ipse regni cælestis Beatissimus Petrus Apostolus apparuit ei dicens: [apparente sibi S. Petro, moritur:] Festina serue Dei, festina, & veni, vt intres in gaudium Domini tui, & accipias coronam quam tibi præparauit ab origine mundi. Sic felix anima carne soluta, lætissimis Angelorum suscipitur amplexibus, & ante Regem supernum coronanda cum exultatione deducitur: & quia super pauca sibi cōmissa fidelis fuit, super multa cælestis gloriæ præmia constituitur, & æterni gaudij Domini sui compos in æternum effecta lætatur.

[32] [Cælestis concentus in morte eius auditur:] In ipso autem momento resolutionis illius, auditæ sunt voces psallentium, quæ dulci modulamine suauissima concinentes alternatim carmina cælos petebant, quorum dulcissimis modulationibus qui audiebant intenti, velut in excessu mentis effecti sunt omnes, præ dulci melodia. O quam magna, Deus multitudo dulcedinis tuæ, quam in præsenti quidem abscondisti timentibus te, vt perficias illam in tēpore opportuno, sperantibus in te, cum abscondes eos in abscōdito faciei tuȩ, & proteges in tabernaculo tuo; vbi te benedicant æternum, Deum & Dominum suum, quoniam mirificasti in eis misericordiam tuam, in ciuitate munitissima gloriæ tuæ, sancta Hierusalem, cuius lætissimis ciuibus & huius serui tui animam, conciuem efficiens, lætissimis ipsorum iubilationibus notum fieri mortalibus adhuc voluisti, vt audientes etiam desideriis cælestibus accenderes, & eos de terrenis cælestes efficeres, ad benedicendum te, & laudandum nomen tuum in secula seculorum! Migrauit autem vir sanctissimus, [Sepelitur] & Deo acceptissimus Præsul septimo decimo die mensis Ianuarij, & vt testificatus fuerat discipulis, extra ecclesiæ septa sepultus est ab eis decentissime, iuxta sanctum Patrem Genitum. Locus autem ipse qui ante aduentum sanctorum istorum nuncupabatur Cella dæmoniorum, post excessum sancti huius Præsulis, vocitatur a cunctis, Cella S. Genulfi egregij Confessoris Christi.

C. 21.

[33] Erat autem eo tempore in ipsa regione quidam merito sanctitatis opinatissimus nomine Sebastus. [A S. Sebasto] Ad hunc ergo quidam ex discipulis B. Genulfi, nomine Leontus, venit, & ei venerabilem in omni sanctitate vitam vel obitum eius, seu patris illius, fideliter enarrauit. Quibus ille vir sanctus auditis, mox mente compunctus, ad prædictum Sanctorum locum venit. [transferuntur SS. corpora.] Erat autem ab ipsius sanctissimi Præsulis obitu iam tertius elapsus annus. Itaque cum ingenti apparatu lampadarum, ac religioso satis obsequio psallentium, transtulit corpora Sanctorum, in S. Petri oratorium, quod ipsi a fundamentis ædificauerant tam suis quam etiam virorum sumptibus deuotorum. Sub tali vero notitia, eos ibi deposuit, vt ingredientibus quidem parte dextera sancti Præsulis Genulfi corpus poneret; sinistra vero beati Patris Geniti membra locaret. Cryptas etiam super vtrumque corpus ædificauit; [Eorum gesta.] & vt religiose deinceps venerarentur, studiose composuit. Quin etiam ipsorum gesta Sanctorum, quæ a Leonto & ceteris discipulis eorum didicerat, scripsit: & sic benedicens Deum, & Fratribus valedicens, ad propria rediit.

[34] Multi vero variis incommodis afflicti multoties ibi per istorum merita Sanctorum sanitati pristinæ restituti sunt, [Miracula ad sepulchrum.] ad laudem & gloriam eius qui solus iure laudabilis est & gloriosus & ab omni creatura sua benedictus Deus: qui miseriam nostræ mortalitatis miserando respiciens, viscera nobis misericordiæ suæ clementer exhibuit, in quibus visitauit nos oriens ex ipso, Deus de Deo, Dominus noster Iesus Christus, verum de vero subsistens lumine lumen; quod videlicet in Deitate Patris vnius essentiæ ac voluntatis semper existens, ad hoc semetipsum humanari pie & mirabiliter voluit pro nobis, vt in tenebris ignorantiæ & vmbra mortis peccati residentes, splendore gratiæ suæ inluminaret, & nostræ mentis gressus dirigeret in viam pacis, quæ ad salutem perpetuam, & vitam ducit æternam. Qui etiam huius gratiæ suæ ministros, sanctos videlicet Euangelistas sui prædicatores, & pios in sancta religione Patres, Ecclesiæ suæ longe lateque per orbem diffusæ, prouide disponendo, ad speciale patrocinium contulit: vt contra mundi huius impetus sibi commissis habeantur semper ad refugium & opportunum in tribulationibus auxilium; quos ideo a fidelium Christi deuotione tanto dignius venerari oportet, quanto certius eos apud Christum pro sui salute assiduos nouit suffragatores.

[35] Digne igitur huius sancti Patris Genulfi memoria, digne celebritas eius, qui iam in æterna cælestium ciuium solemnitate lætatur, a sibi deuotis, quos eius patrocinij cura complectitur, festiue recolitur, quem sibi Deo prouidente, & piissimum gaudent meruisse patronum, & pro suæ statu salutis præcipuum sibi norunt diuinitus collatum intercessorem. Fideliter etenim semper in necessitatibus expetitus, adeo se deuote petentibus adesse consueuit, vt ex debilitate sospitatem, ex languore salutem, de mœrore gaudium, fides indubitata semper cepisse lætetur. Hic vero fidelis deuotio benigna prorsus intentione consideret, [Cur SS. præsentia bona nobis impetrent.] quam ingens erga nos Christi clementia, quam pia Sanctorum dulcedo, super humanæ fragilitatis habeatur miseria. Ipsi quippe iam cum Christo regnantes, nec aliunde quam de nostra solliciti salute, ideo præsentia postulata nobis a Christo subsidia impetrant, vt nos ad ea postulanda, quibus iam ipsi perfruuntur, accendant. Vt videlicet illorum exemplo, cunctam temporalium negligentes sollicitudinem, de sola salute sollicitemur æterna; sicut ipse Rex æternus Christus, postquam suos a præsenti reuocauit sollicitudine fideles, meliora monuit sperare, dicens: Quærite primum regnum Dei & iustitiam eius, & hæc omnia adiicientur vobis. [Matt. 6. 33] Ad cuius regni nobilia possidenda, ipse Deitate Patris & omnipotentia nobilis, vnigenitus Altissimi, pro nostra vero salute, filius hominis, scilicet Virginis, & speciosus forma præ filiis hominum, nos perducat, & cum Sanctis suis heredes faciat; qui cum Deo Patre & Spiritu sancto viuit & regnat, in æterna Trinitatis gloria semper. Amen.

MIRACVLA S. GENVLPHI.
Auctore Benedictino anonymo,
ex Bibliotheca Floriac. Ioan. Boscij.

Genulphus, Episcopus in Gallia (S.)

BHL Number: 3359

Ex Biblioth. Floriac.

CAPVT I.
Galliæ situs. Francorum origo.

Cap. 1.

[1] Galliæ situs ad Orientalem plagam, confinia sui & Italiæ, [Galliæ situs & limites:] iuga montium habet: ad Meridiem vero, fretum Mediterraneum, Prouinciam præterluens Narbonesem. Porro ad occiduum Hispanias & Oceanum, quod Gallicum, siue Britannicum dicitur. Inde vero Septemtrionem versus, protenditur vsque ad Rheni fluenta, qui ex supradictis Iouinis defluens Alpibus, Galliam diuidit a Germanis, hisque Gallia limitibus sic circumcincta refertur. Cuius apud Iulium Cæsarem, [duplex diuisio.] quondam quidem tripartita, sed nunc apud modernos, ob varios postea rerum euentus, exploratius considerata diuisio constat. A Rheno siquidem vsque Sequanam, Belgica Gallia; quæ nunc a gente Francia dicitur. Inde vero vsque Ligerim, Gallia Lugdunensis; quæ nunc superius, ob aduentum gentis, Burgundia; inferius, Neustria dicitur. a Ligeri vero vsque Garonnam, Aquitanica Gallia; quæ a sibi Oriente Rhodano, vsque ad sibi Occidentalem porrigitur Oceanum. Cuius etiam pars superior, a celsitudine montium, qua præeminet, congrue Celtica nuncupata videtur. a Garonna quoque vsque fretum Mediterraneum vel Pyrenæos montes, Gallia Narbonensis, quæ nunc partim Gothia, partim Wasconia dicitur. In omni prorsus Gallia, sedecim numero prouinciæ habentur, quarum omnium felicior atque fecūdior Aquitania.

C. 2.

[2] Galliam dudum fortissimi tenuere coloni, qui totius orbis victores Romanos, [Subacta a Romanis,] multiplici bello pene protriuerunt, & ceteris infestiores eis nationibus fuerunt. Sed quamquam diutius sic se habuerint, tandem sub prædicto Iulio Cæsare subacta est & ipsa, sicut & cetera totius orbis terrarum regna. Ex quo tempore vsque ad vltima Imperij Valentiniani tempora per quadringentos circiter & paullo magis annos, in Gallia principati sunt Romani. Quibus temporibus, externæ quoque a diuersis partibus orbis, [post etiam a barbaris:] intra Gallias sese nationes immersere. Wandali namque & Huni, post afflictam patriam, alias decessere terrarum; Sueui vero, Burgundi, & Gothi, atque Sicambri, post istos proprias sibimet sedes vendicarunt in ea. Quibus temporibus Ecclesiæ Galliarum plurimæ, & antiquæ Sanctorum memoriæ, pene detritæ sunt & desolatæ.

C. 3.

[3] a Sicambri vero genus fuere illorum, qui a Troia ciuitate Asiæ, quæ a Græcis, ob eorum crudelia super finitimos bella, decennali prælio fatigata, tandem quadrigentesimo quarto ante Vrbem conditam anno, expugnata est. Ciues autem eius profugi ab Asia in Europam, pars sub Ænea duce Italiam, [Sicambris postremo, siue Francis:] pars vero sub Antenore per Mæotides paludes, perque flumen Tanais, Pannonias petierunt. Sed qui Italiam, postea vrbis Romæ conditores fuere. Qui vero Pannonias, infra terminos earum, ciuitatem Sicambriam condiderunt, a qua Sicambri dicti sunt, in qua etiam plurimis temporibus, vsque ad supradicti Valentiniani tempora, qui septimus a Constantino fuit, quem Sanctus Papa Siluester baptizauit, Romanorum tributarij manserunt. Id autem, vt contra Alanos, qui crebras inruptiones e saltuosis & palustribus locis in Romanorum terras agebant, bellum susciperent, eis decennio remissum est. Quod suscipientes, ita totam deleuere gentem, vt ex innumera multitudine, nec vnus quidem superstes relinqueretur. Decennio vero decurso, solitum exacti tributum, soluere renuerunt, propter adeptam ex Alanis victoriam. Quare Valentinianus ingenti coacto exercitu, bello Sicambros impetit, & vincit. Quo infortunio crudeliter efferati, terras circumquaque Romanorum peruadere cœperūt. Hi vero eatenus Sicambri, b siue a Franco Duce partis ipsius gentis, seu potius c a feritate, Franci ex eo dicti sunt. Qui tunc temporis, primum sibimet Regem nomine Pharamundum, filium Marcomiri crearunt: & sub eo cuncta quæ Romanis erant a Sicambris vsque Rhenum propria, in ditionem suam redegerunt. Quo defuncto, Clodionem filium eius in regno substituerunt. Post hæc autem Rhenum transierunt, Gallias occupauerunt, & sub Clodione & Clodomire, Merouingo, & Clodoueo Regibus, a Rheno vsque Ligerim, cuncta Romanis Principibus abstulerunt. Deinde, postquam Clodoueus Beato prædicante Remigio, cum suo exercitu Christianus effectus est, Gothos Arianos, ab Aquitania, qui iussu Romanorum inibi consistebant, bello pene deletos, expulerunt: & vniuersas Galliæ prouincias fortissimi Reges eorum, Catholici effecti, auxilio diuino sibimet vendicarunt.

[Annotata]

a Hanc Francorum originem, non satis veterum scriptorum auctoritate stabilitam, alij quoque tradiderunt. Consule, tomo I. Francicorum scriptorum Andreæ Du Chesne, eruditum tractatum Nicolai Vignerij de statu & origine veterum Francorum.

b Ita Isidorus lib. 92. Etymol. cap. 2. & Fredegarius in historia Francorum epitomata.

c Ita Ioannes Parisiensis apud Du Chesne, & Isidorus loco cit. Ast Hincmarus in vita S. Remigij: a cuius (Merouei) celeberrimo nomine Franci vocati sunt Merouingi: [Franci vnde dicti.] sicut a Valentiniano Imperatore Attica lingua vocati sunt Franci, hoc est, feroces. Valentiniani æuo antiquius Francorum nomen est, a libertate ductum, voce Teutonica Franck.

CAPVT II.
Merouingi & Karolingi Francorum Reges.

C. 4.

[4] Itaque tam a Romanis quam ab externis quoque nationibus, multis dudum tempestatibus pessumdata Gallia; sic postea Francorum aduentu, [eorum Reges Merouingi.] Romanorum ab se iugo deleto, ad sui libertatem cornu virtutis erexit: vt ex eo deinceps libera vigeat, & regiæ Maiestatis stemmate polleat. Clodoueo vero supra dicto, primo ex Francorum Regibus Christiano, regnante, a sanctus Pater Benedictus insignis claruit virtutibus. Decedente Clodoueo, regnauit filius eius Childebertus, cum tribus fratribus suis Theodorico, Clodomire, & Clothario. Horum tempore b S. Gregorius Papa Romanus, & Gregorius Turonensis fuerunt. Post Childebertum Clotharius frater eius regnauit, qui c S. Radegundem in matrimonio habuit. Et post eum Chilpericus filius eius regnauit, cum tribus fratribus suis, Cariberto, Guntranno, & Sigiberto. His vero temporibus, d S. Austregisilus magnæ Metropolis Bituricensis Archiepiscopus, clarus virtutibus fulsit. Post Chilpericum Clotharius filius eius regnauit. Hic Clotharius genuit Dagobertum, & sororem eius Blitildem. Quo defuncto regnauit Dagobertus, cui fuit Pipinus Maior domus, vir egregiæ nobilitatis. His temporibus, sub Heraclio Principe Romanorum, sanctæ Crucis Exaltatio fuit. Post Dagobertum filius eius Clodoueus regnauit: cuius tempore, e corpus S. Benedicti de Beneuento in Gallias translatum est. Post Clodoueum regnauit filius eius Clotharius. Huic successit Theodoricus frater eius; cui Maior domus Ebroinus fuit: qui S. Leodegarium Episcopum martyrio finetenus afflixit. Post Theodoricum Clodoueus filius eius regnauit: cui Childebertus iunior, frater eius, successit. Isque successorē filium habuit Dagobertum iuniorem. Post hunc vero Dagobertum regale genus a prudentia defecit. Et post eum regnauit Daniel Clericus frater eius insipiens, quem Franci mutato nomine Chilpericum vocauere. Post quem Theodoricus propinquus eius regnauit: illique successit Hildericus frater eius, qui ob inertiam sui, solio depositus est, & Clericus factus, in monasterium viuere missus. Hic vero linea prosapiæ Pharamundi per viros defecit: mansit vero per Blitildem sororem Dagoberti superius memoratam, hoc modo:

C. 5.

[5] Hæc ipsa Blitildis nupta fuit Ansberto cuidam nobilissimo: de quo genuit Arnaldum, qui Arnaldus genuit Arnulfum, qui vxorem duxit filiam Pipini Ducis Dagoberti Regis, fratris prædictæ Blitildis, f ex qua genuit Ansegisilum. Hic vero Arnulfus, [Stirps Karlingorum.] postea militiæ renuntians, Episcopus effectus est. Porro Ansegisilus filius eius, genuit Pipinum, qui Vetulus vel Breuis dictus est. Idem quoque Pipinus genuit Karolum, qui Tudis, id est, Martulus, agnominatus est ob plurimam scilicet bellorum virtutem. Iste Karolus Dux, magnis duobus præliis Sarracenos, qui ea tempestate Hispanias occupauerant, a Galliis expulit. Idem ipse genuit Pipinum Pium, & Karlomanum, postea monachum. [Pipinus Rex.] Hic vero Pipinus Pius Dux, ex Ducibus atauis, proauis, & auis, & patre Duce genitus, ex præfata Blitilde genus regium ducens, multis militiæ virtutibus insignis, post depositionem Hilderici, totius militiæ voto, vna cum auctoritate Zachariæ Papæ, primus ex sua linea, in regno Francorum Rex sublimatus est. Hic Religiosus Ecclesiæ Dei fuit cultor, & ex Aistulfo Longuobardorum Rege, atque de Ducibus Aquitanorum Guainaldo, & Vaiferio, nec non & ex aliis Gallorum & Germanorum tyrannis, gloriosus extitit triumphator.

[6] Ipse Karolum Magnum genuit, qui post obitum patris, [Carolus Magnus Imp.] anno ab Incarnatione Domini g septingentesimo sexagesimo nono, Rex a Francis eleuatus est. Quem postea sibi Romani Aduocatum S. Petri elegerunt, deinde Patricium, tum vero Imperatorem & Augustum. Ex quo tempore Romanum a Constantinopolitano defecit Imperium. Is autem Karolus, a magnitudine fidei, qua religiosus viuere studuit, & ab excellentia virtutis, qua gentis Saxonum vel aliarum gentium virtutem strauit, & ex idololatris Christo credulos fecit, & cuncta versus aduersa bellorum inflexibilis viguit, & ab æquitate iustitiæ, qua totius regni vel imperij sui spatia æque moderando disposuit, & ab Augustali gloria, qua regnum Francorum nobilitauit, vel a potentia, qua mōte Gargano vsque Cordubam Hispaniæ ciuitatem dominatus est, vel ab ingenti suæ laudis fama qua Patriarchæ Hierosolymitani, Regisque Persarum muneribus, vel omnium totius Europæ Regum donis, legationibus, siue pactionibus honoratus est; ab his sane, vel omnibus quæ Regiam vel Augustam magnitudinem decent, iure Magnus agnominatus est. Qui ad augmentum suæ magnitudinis, quamuis Gallorum, ac Germanorum, seu Italorum, multiplicibus esset impeditionibus implicitus, tamen pietatis intuitu, quo Christianis in Hispania sub Sarracenis laborantibus auxilium ferret, ingenti militiæ manu delecta, præualido gloriosus exercitu, prædictam regionem adiit; & infideles, tam metu quam gratia, ad sui metum, & ad pacem coegit fidelium. Inde vero rediens, ad Galliæ suæ custodiam vrbibus Aquitaniȩ Comites præfecit; & per alia Hispaniæ vicina loca, aduersus Sarracenorum incursus, præsidia disposuit militaria. Tunc ergo Lemouicæ vrbi, [Dominicæ Crucis portionem Karoffensi monasterio dedit.] Rotherium Comitem constituit, qui cœnobij Karrofensis fundator extitit: quod postea gloriosus Rex Karolus, de pretiosi portione ligni salutiferæ Crucis Christi sacrauit, de thesauris quoque ac possessionibus propriis nobilissime ditauit, sicuti priuilegia testantur, de ipsis rebus facta, & annuli eius impressione insignita. Qui cum feliciter quadraginta septem annis regnasset, obiit anno ab Incarnatione Domini h octingentesimo sextodecimo, relicto superstite glorioso, [Ludouicus Pius, primum Rex Aquitaniæ, dein totius Galliæ, & post Roman. Imperator.] Domno videlicet Ludouico. Hic vero cum patris in vita, ipso concedente, per aliquot annos in Aquitania regnasset, post eius obitum totius regni Francorum & Imperij Romanorum suscepit summam. Qui & ipse potitus liberis, regnum & Imperium eis in vita sua ita disposuit: Maiorem natu Lotharium Regem Italiæ & socium Imperij fecit, Ludouicum in Germania, Pipinum in Aquitania, Karolum Caluum Franciæ ac Burgundiæ regnare decreuit. Hic vero clementissimæ vir naturæ, iuxta suorum lenitatem morum, Rempublicam regere disponens, nonnullas aliquando, tam a liberis quam a regni tyrannis, difficultates patiebatur. Sed cunctis tandem controuersiis pessumdatis, & religiose viuere, & consulte regnum vel Imperium moderari sategit: Ecclesiæ Dei statum sublimius semper prouehendum, super omnia dignum duxit. Omnibus piis, in constructione nouorum seu in restauratione veterum cœnobiorum, sese cooperatorem attribuit. Ipse inter multa, quæ vel exstruxit vel restaurauit, etiam i Karrofense cœnobium ædificasse legitur. Pipinus vero filius eius hæc ædificauit cœnobia: Ingeriacum videlicet, atque Brantosmum, & apud Pictauos monasterium k S. Cypriani.

[Annotata]

a Præcipue sub Clodouei filiis claruit S. Benedictus.

b Fœde hallucinatur hic auctor. Clotarius filiorum Clodouei postremus obiit anno Christi 560. S. Gregorius Turonēsis 596. S. Gregorius Magnus Papa 604. vt 12. Martij & 17 Nouembris in eorum vitis dicemus.

c S. Radegundis vitam dabimus 13. Aug.

d De S. Austregisilo agemus 20. Maij.

e Non Beneuento, sed e Cassino monte deportatum in Gallias S. Benedicti corpus asserunt Galli, negant quidam Itali. Id discutiemus 21. Martij.

f Non S. Arnulfus filiam B. Pipini S. Beggam duxit, sed Auseghisus, siue Ausegisilus eius filius, pater Pipini Herstalli Crassi qui & Senior dictus, siue, vt hic, Vetulus; sed non Breuis, quod Pipini I. Regis agnomen fuit, qui hic Pius appellatur.

g Imo septingentesimo sexagesimo octauo.

h Obiit Carolus Magnus anno 814. 28. Ianuarij: sed quia consueuerant Galli annum ordiri a Paschate, hic auctor videtur infra cap. 3. nu. 8. mortem Caroli adscribere anno 813. dum annum Christi 828. facit Ludouici Pij 15. Vnde hic mendum agnoscas dum dicitur Carolus anno 816. mortuus. Infra quoque cap 4. nu. 13. dicitur Ludouicus anno 840. decessisse, filius vero eius. Pipinus Aquitaniæ Rex biennio ante patris obitum, id est, anno 838. vel vt alij habent, 837. At cap. 3. nu. 12. Cildracensis Ecclesia monasterio Stradensi donata dicitur anno Ludouici 25. Pipini 24. quos si ad 816. addideris, habebis 840. ad quem non pertigit Pipinus.

i Id vulgo Carosium dici scribit Claudius Robertus, Gallice Charoux, vel sainct Sauueur de Charoux, in Pictauensi ditione situm.

k Hinc emendes quod scribit idem Robertus, circa an. Christi 928. conditum: scribere forte voluit 828. aut certe tunc restauratum est, post Normannicas vastationes. Monet idem Robertus hoc monasterium dici a. S. Cypriano fratre S. Sauini, de quo XI. Iulij agemus.

CAPVT III.
Stradensis cœnobij fundatio, priuilegia.

C. 6.

[7] Hvius itaque Pij Augusti Ludouici temporibus, quibus filius eius Pipinus Rempub. [VVifredus Comes] regebat Aquitaniæ, quidam Bituricensium Comes extitit, vocabulo Wifredus. Hic ex illa nobilium a scara Francorum, quam gloriosus Rex Domnus Pipinus, præfati Augusti Ludouici auus, in vrbe Biturica ad b Guaiferij Ducis Aquitaniæ partes expugnandas reliquerat, originem trahens, regali quoque prosapia oriundus erat. Cui non impari, verum æque generoso stemmate celebris, ex clarissimo genere Francorum, Oda nomine, coniunx fuit. Quibus alij præter filiam fuerintne liberi, parum comperimus. Quæ videlicet illorum filia, nomine Agana, Roberto cuidam, insignis honestæque potentiæ viro, primoque Palatij Pipini Regis, nupta fuit. Qui Robertus, ad suæ nobilitatis excellentiam, regalis etiam stemmatis per sororem adeptus erat consortia. Quam isdem Domnus Pipinus vxorem duxit: de qua c Pipinum & Karolum liberos, totidemque filias habuit. Hac itaque nobilitatis excellētia præfatus Comes Wifredus inclytus, religionis etiam gloria clarissimus fuit.

[8] Hic ergo suis temporibus amplissimis vsus honoribus, vtpote primæ capitis Aquitaniæ Comes, animo prudenti perpendens quæ & quanta sint, quæ cura mortalium prima putantur, quiue casus ea prosequantur, [fundat cœnobium Stradense:] simulque cernens rerum suarum commoda; statuit animo, vt de temporalibus quæ iure possidebat, sibi præpararet æternaliter profutura. Itaque pari consilio communique voto venerandæ semperque cum laude nominandæ suæ coniugis Odæ, placuit, vt ad laudem Creatoris celebrandam, diuinaque mysteria peragenda, in iure suæ proprietatis, in villa quæ dicitur Strada, Ecclesiam fundaret; quam de propriis rebus ad Ecclesiæ ministrorum vsus sufficientissime dotaret. Quod quidem vt disposuit, efficaciter etiam diuina largiente clementia compleuit, anno quinto decimo imperij Domni Ludouici Serenissimi Augusti, filioque eius Pipino quartodecimo anno regnante, qui est ab Incarnatione Domini DCCCXXVIII. Cum vero ad vsque dedicationem ecclesiæ ventum esset, eam in honore sanctæ semperque Virginis Mariæ, & omnium Sanctorum dedicari constituit; eiusque vel aliorum reliquiis Sanctorum solenniter decorauit. Cui in die consecrationis eius, qui est septimo Kalend. Iulij, prædia quædam circumadiacentia, quæ sui iuris erant, cum mancipiis ibidem commanentibus, quorum non paruus fuit numerus, concessit, & testamento delegauit. Quod testamentum hæc quæ diximus etiam hodie testari videtur.

C. 7.

[9] Postquam vero Clarissimus Vir hæc studiose peregit, Domno Pipino Regi ecclesiæ fundatæ caussam innotuit. Cui supplices deinde preces effudit, vt ea quæ gesserat, eius excellens roborare dignaretur auctoritas. Cuius orationem Rex placide suscipiens, in præsentia Primorum Palatij, totiusque Nobilitatis, tanti viri petitionem fieri decreuit. Ergo proposuit edictum, quod præsentibus & futuris voluit esse notum, statuitque præcepto, vt isdem locus, Strada videlicet, ab omnium potestatum inquietudine maneret immunis, [curat Pipini Regis priuilegio confirmari:] & nullus cuiuslibet potentiæ Iudex aut exactor in eodem loco, vel foro, quod inibi concesserat haberi ad multorum vtilia negotia peragenda, iudicium aut exactionem vllam facere præsumeret: exceptis rectoribus eiusdē loci. Quod vt in perpetuum maneret inconuulsum, a suis Notariis scripto mandari, & annulo proprio scriptum iussit insigniri, in conuentu Nobilium, in d Ioguntiaco palatio, anno septimo decimo imperij Domni Ludouici Serenissimi Augusti sui genitoris, & sexto decimo sui regni. Hac itaque Regis auctoritate percepta, vir egregius eiusque deuotissima coniux, frequenti deinceps statione digna que reuerentia locum excolebant. Igitur ex eo, deuotione fidelium, cultus sacræ religionis ibidem proficiens, cœpit isdem locus, non solum a venerandis iugalibus, verum & ab aliis religiosis mortalibus decenter & honeste venerari. Eoque processit amplificatio rei ipsius ecclesiæ, vt inter reliqua Matris Ecclesiæ Bituricensis membra connumeraretur & ipsa. Ita religiosi coniuges, voti sui compotes effecti, vitæ suæ tempus, nunc in diuinis laudibus, modo vero cum administratione militiæ, fideliter agebant.

C. 8.

[10] Aliquando vero, quodam ex ipsorum officio custodiis equorum in pascuis præterfluenti alueo adiacentibus solito more inuigilante, vna dierum iam aurora illucescente, vapor nebulæ, vt adsolet, superficiem tenebat terræ: quo paullatim inaniscente, quædam in ecclesiæ modum recentis effigies ædificij, in contigua flumini planicie, & per aliquot horarum spatia, residere videbatur: [Diuino ostento ad id fundandum permotus,] donec diurnæ lucis vigore disparuit. Miratus insolitum, suæ primum Dominæ, quod viderat pandit. Quod illa mente pertractans, & vt fidelis, diuinum fore fideliter credens, piam supplicabat Diuinitatem, vt reiteratione huiusmodi visus, eam de hac sui dispositione consilij redderet certiorem. Quam voti compotem Diuinæ complacuit facere pietati. Vbi vero eodem schemate, quo primus ille viderat, ipsa quoque perspexit; mox venerando coniugi patefecit. Qui super auditis Deo gratias agens, ipse quoque diuinis emeruit precibus idipsum post aliquot dies, simul cum his qui viderant, cernere schema. Tali denique modo, dispositio Dei venerabilium mentes coniugum ad prouectiorem instinctum bonæ pertrahens actionis, deinceps eos etiam ad cœnobij constructionem animauit. Quibus vt sese tempus obtulit opportunum, continuo de rebus eidem loco delegandis testamentum faciunt, Domnique Pipini Regis adeuntes præsentiam, vota suggerunt, & locum sibi rebus decretis per testamentum, eius potestati committunt, vt ipsius auctoritate atque Francorum deinceps Regum prouidentia tueretur. His igitur ad votum eis a Rege concessis, propere cœptum perficiunt opus. Quod postquam decenter & commode perfecerunt; ad honorem summi Saluatoris, eiusque sanctæ Genitricis & semper Virginis Mariæ, sanctorumque Apostolorū, & omnium deinde Sanctorum, consecrare fecerunt. Sacrosanctis etiam reliquiis, ex sacra videlicet e palla Magni Gregorij Papæ meritis diuinitus cruentata, [Reliquiis id ornat.] sicut in gestis eius legitur, necnon & plurimorum pignoribus Sanctorum locum illustrantes, diuersis quoque muneribus & Ecclesiasticis ornatibus decenter adornare studuerunt. Deinde compositis habitaculis religiosis cœnobitis, quorum Pater vitæ venerabilis Dodo nomine fuit, cœnobium commiserunt, qui secundum institutionem Beatissimi Patris Benedicti religiose semper illud regerent, & per succedentia tempora possiderent.

C. 9.

[11] Est autem locus isdem in penultima parte Biturici pagi, versus Occidentem, admodum delectabili situ iocundus. Nam e regione, fluminis f Agneris cursus offertur; quod commoditate sui quam maxime iuuat incolas eiusdem loci. Tum deinde circumquaque fertilis humus omni germine, cum sui fœcunditate, tum etiam agricolarum opere. Præterea loco pertinentia, ex maxima parte satis contigua. Prædicta porro sanctæ Dei genitricis ecclesia, spatio stadij ad Meridiem distat. Quæ & ipsa cum sibi collatis per prædictum testamentum eidem cœnobio fuit concessa.

C. 10.

[12] Postquam vero sacer Ordo, cura religiosi Patris Dodonis, in hoc ipso iam rite profecerat cœnobio, iidem nobilissimi coniuges, animo sitienti adhuc amplificare loci ipsius rerum possessiones desiderantes, præter illa quæ prius contulerant, alia quædam addiderunt, & cum Ecclesia, quæ vocatur Cildracus, æque per testamentum præfato loco contulerunt, anno vigesimoquinto Imperij Augusti Ludouici, & vicesimoquarto Pipini filij sui Aquitaniæ Regis. Quæ res in superioribus partibus Biturici pagi, seu in vicinia Bituricæ ciuitatis consistere videntur: sicut ipso rerum earumdem testamento docemur.

[Annotata]

a [Scara.] Scara vox est Teutonica, & multitudinem significat. Aimoinus lib. 4. cap. 26. collegit lectam e Franciæ bellatoribus scaram, quam nos turmam vel cuneum appellare possumus.

b Nempe Pipinus Breuis, qui VVaifarium debellauit. Excusum erat vnus.

c Hos Carolus Caluus patruus monachos fieri coegit.

d In vita Ludouici vocatur Iocundiacum palatium in territorio Lemouico situm.

e Videtur respicere ad id quod lib. 2. vitæ S. Gregorij cap. 42. narratur.

f Angeris legit Papirius Massonus de fluminib. Galliæ, vbi de eo ista: In Biturigum finibus Anger oritur supra Castrum, [Anger fl.] inter Rodulphi castellum & monasterium Dolense Gregorio & veteribus notum, fluit. Andria est Aimoino, Gallice Indre.

CAPVT IV.
Noua eiusdem cœnobij priuilegia, amplificatio.

C. 11.

[13] His igitur ab optime religiosis coniugibus ita compositis, de cetero quoad vixerunt, eis illa vigilantia fuit, vt isdem locus ad meliora semper & altiora proueheretur; quorum equidem materialis ædificatio, in ipsius angularis lapidis nomine Christi Iesu constructa, creuit in templum sanctum in Domino, [Floret id cœnobium.] cum in ea degentes cœnobitȩ per instituta mādatorum Dei, perque regularem sanctissimi Præceptoris nostri Benedicti tramitem gradientes, reliquorumve sanctorum Patrum exemplis viuentes, alius ab alio coædificati sunt in habitaculum Dei, in Spiritu sancto. Namque quod hi tales, & boni quique, Deo magis quam sibi viuentes ipsius Dei habitatio sint, est inde veritatis verissima sponsio, quæ dicit: Si quis diligit me, sermonem meum seruabit; & Pater meus diliget eum; & ad eum veniemus, & mansionem apud eum faciemus. [Ioa. 14. 23.] Apostolus quoque Petrus, fideles adhortans: Accendentes, inquit, ad lapidem viuum, & ipsi tamquam lapides viui superædificamini in domos spiritales. [1. Pet. 2. 4. & 5.] Cum hæc ergo de fidelibus ita se habeant, merito hi fidelissimi coniuges, illorum gratiæ participes esse creduntur, qui ea intentione laborare studuerunt, vt hi in eorum labores introirent, quos pia Diuinitatis dignatio sua dignos effecerat habitatione. Pro quibus omnibus, postquam a terrestri domo huius habitationis emigrarūt, domum non manufactam æternam in cælis promeruisse digne credendi sunt. Quorum corpora, [Mors VVifredi fundatoris.] secundum sui dispositionem, tunc quidem secus ecclesiæ memoratæ Beatæ Dei Genitricis introitum, ad dexteram scilicet ingredientium, sepulta sunt: postea vero, deuotione Fratrum præfati cœnobij agente, hinc translata, dextra læuaque altaris ipsius speciosæ Virginis Mariæ digno cum honore condita sunt: quorum depositionis dies sub vno die, nempe decimo Kalendas Septembris quotannis recolitur. Circa quod tempus, Domnus etiam Pipinus Aquitaniæ Rex, biennio ante patris sui obitum, vltimam vitæ sortitus diem, Pictauis aud S. Radegūdem sepultus est. Domnus vero Ludouicus, post plurima Rei Ecclesiasticæ, nec non & publicȩ bene consulta, quibus ad ȩquum, diuino semper in aduersis vsus auxilio, regni vel Imperij sui moderauit statum, anno ab Incarnatione Domini octingentesimo quadragesimo feliciter obiit. [Bella inter filios Ludouici Pij.] Post cuius extrema tres filij eius pro regno Aquitaniæ, quo frater eorum Pipinus regnauerat, inuicem dissidentes, bello decertare contendunt, quod & factum est apud a Fontanetum Burgundiæ locum. Lotharius maior natu, & Augustali dignitate superior, cum exercitu Italiæ aduersus fratres Ludouicum, & Carolum, qui Caluus agnominatus est, & ipsi aduersus eum cum Francis & Aquitanis. Et Lotharius quidem primo impetu victor extitit, sed mox resumptis viribus, ab b Warino Duce Tholosano & Aquitanis fugatus est. Et quidem merito: nam is Imperij cupidine, quamuis non absque fratrum seu quorumdam prauorum consensu, Pium patrem custodia detentum diademate priuare decreuerat, ni sanior Ducum sententia & Episcoporum auctoritas, conatus eius frustrauisset, qui post fugam, diademate deposito, facinoris sui pœnitentia motus, priuate viuere deinceps, c monasterio se contulit. Ludouico præterea non longe post hæc ab humanis obeunte, Carolus solus, qui Caluus dictus est, & regnum Francorum & Imperium Romanorum, nobiliter ac strenue rexit.

C. 12.

[14] Interea Dodo præmemoratus, egregiæ probitatis Abbas Stradensis cœnobij, sollicite sibi commissorum commoda instanti procurans vigilantia, præsentibus & futuris, quod optimum fore censebat, consulte semper prouidere satagebat. Is ergo quam primum opportunitate reperta, memoratum Regem Carolum adiit, illique sese, caussamque sui aduentus diligenter innotuit. Deinde proferens auctoritatis edictum Præcellentissimi Regis Domni Pipini sui germani, quod pro liberalitate, sibi credito concesserat loco, ex hoc maxime suas constare preces edicit, vt eius exemplo, simul & ob memoriam fraternæ dilectionis, ipse etiam more Regio, speciale decretum ad perpetuum munimentum, contra prauorum tumultuationem, supradicto dignaretur concedere loco. [Confirmātur & ampliantur cœnobij priuilegia a Carolo Caluo.] Cuius petitionem Rex placide suscipiens, eius voluntati libenter annuit. Igitur accitis in conspectu suo Notariis, præsenti conscriptione decreuit, vt hoc ipsum cœnobium, vel in eo degentes, & cuncta quæ sui iuris essent, vel quæ Deo fauente futuris temporibus ibidem augmentanda erant, nulli cuiusuis potentiæ personæ, qualibet arte nequitiæ, opprimendi aut inquietandi vllo modo licentia foret: neue quilibet, in omni loco dominationis ipsius loci, quippiam praui vsus imponere, aut indebitam exactionem quoquo modo facere præsumeret: sacræ siquidem religioni, soli Deo vacare cupienti, summam quietem debitam fore: neque licere debere cuiusquam illi impetum contraire. Ad hoc etiam fisco Regio debita, pro sui suorumque salute, statuque Reipublicæ suæ, cuncta prorsus eo priuilegio eidem loco sunt indulta. In clausula demum perscripti decreti statutum est, vt per succedentia tempora locum ipsum inhabitantes e suis non aliunde petitis personis eligerēt semper, quibus sacra prælatio loci committeretur, a quibus cœnobij totius gubernatio, æquo iure tractaretur. Idque non cuiusquam mortalium vi, sed fraterno cœnobialium voto fieri quam maxime decreuit. Hæc ita statuta, litterisque mandata, Regio more, proprij impressione annuli roborauit, regnante eo iam quarto regni sui anno.

[15] [I. Abbas Dodo,] Ita ergo venerandæ memoriæ Dodo Pater, cum suis apud Regem honorifice habitus & voti compos effectus, ad propria remeauit lætus. Qui postquam feliciter vixit & humanæ debitum naturæ felicius soluit, ad bonæ vitæ percipienda merita felicissime peruenire promeruit. Cui nihilominus vita religiosus, in prælatione prȩfati cœnobij, Mainardus successit; cuius erga memoratum locum piæ sollicitudinis studium, plurimarum edocent instrumenta seruata chartarum. [2. Mainardus:]

C. 13.

[16] Hic igitur aliquando pro sibi competētibus caussis aulam expetiit Domni Karoli Regis. Aderant vero tunc in palatio Fratres ex cœnobio d S. Petri, quod est in territorio Niuernensi grata satis positione situm, [huic collatum cœnobium S. Petri.] inter duos amnes Ligerim & Elauerem; qui pro substituendo sibi Patre Regiam videbantur expetiisse Maiestatem. Ad horum ergo consultum, post alia Rex animum vertens, prædictum conuocat Mainardum Abbatem, & eius paternitati monasterium illud se velle concedere dixit. De quo, quamuis ob prolixitatem viæ tædiosum sibi valde videretur, cum se illi parere consensisset; mox præsenti Rex confirmauit scripto Regium præceptum, ac proprio roborauit sigillo; vt iam dictus videlicet S. Petri locus, a præfato Abbate Mainardo, suisque successoribus, Stradensis scilicet monasterij rectoribus, perpetualiter possideretur & regeretur. Verum hæc de cœnobij Stradensis constructione, velut ædificando operi posita fundamenta sufficiant. Super quæ quiddam altius ædificare gestientes, non id fateor mutuatis ab incerto sumptibus agere decreuimus: cum huic loco, de quo sermo agitur, gratiæ Dei munere, feliciter abundet cælestium operum præclara materies. Igitur ope virtutis Dei, cuius opus est quod extra vel intra cælorum ambitum mirabiliter contineri constat, id aggredi tentauimus; vt videlicet ad fidelium venerationem illa conscribantur, quæ in hoc cœnobio diuinitas nostri Saluatoris mirabiliter operata est ad sui laudem nominis, illorum vtique Sanctorum meritis, quorum hic pia fidelium deuotio patrocinia colligere curauit, quorum etiam precibus isdem locus nunc vsque tuetur, semperque tuendus speratur.

[Annotata]

a Alij Fontinatam vocāt. Prælium hoc anno 841. 25. Iun. cōtigit.

b Nithardus lib.4. Ducem solum vocat hunc Warinum, atque a Carolo Caluo ob custodiam Aquitaniæ relictum; cum alioquin Egfridum Tolosæ Comitem Pipino Pipini Regis filio fauentem ibidem referat. De VVarino & Aua, siue Auana, eius coniuge, egimus 13. Ian. in vita S. Bernonis §. 3. nu. 13.

c Anno 855. regnum in filios partitus Lotharius, Prumiæ monachus factus est, vbi 29. Septemb. mortuus est.

d Gallice S. Pierre le monstier dici scribit Boscius.

CAPVT V.
S. Genulphi corpus Stradam translatum.

C. 14.

[17] Erat igitur haud procul a prædicto Stradensi cœnobio locus, sex videlicet millibus distans ab eo, [Cella S. Genulfi,] in quo SS. Genulfi & Geniti memoria continebatur; qui temporibus Decianæ persecutionis, a B. Sixto Papa Romano, ob verbum prædicationis in Gallias directi fuerant: qui venientes in vrbe Geturnicensi, quanti apud se meriti essent omnipotenti Deo declarare placuit, dum eorum meritis ibi puerum a dæmonio, & puellam a grauissimo liberauit incommodo. Vbi pro veritate Christi dira fustium verbera passi, post etiam fornacis ardentis ignibus iniecti, Angelica protectione a vasto ignium liberi sunt ardore. Tum deinde ferrea carceris vincula perferentes, sed ab Angelo confortati; demum per resurrectionem mortui, & diuini verbi prædicationem, omnes vrbis illius ciues ad Christum conuersi & baptizati sunt. Quibus ecclesiis fundatis, & institutis Ecclesiasticis edoctis, post aliqua temporis spatia, inde discesserunt, & supradictum expetiuerunt locum. Quem pro sui aptitudine sibimet ad manendum eligere decreuerunt. Quem etiam postea, fauente eis gratia diuina, in propria ditione ab eius possessore suscipientes, & ibidem ecclesiam Christo fundantes, felicis vitæ suæ cursum, ibi feliciter consummauerunt: [miraculis clara.] & diuinas sæpius ostendendo virtutes, sanctis meritis suis ipsum deinceps inlustrauere locum. Vnde & contigit, vt eo tempore, a Cella S. Genulfi cognominaretur ab incolis. Succedentibus vero temporibus, extiterunt intra Gallias incursiones plurimæ Barbarorum, nec non & persecutiones infidelium, quibus multæ, vt supradictum est, desolatæ sunt antiquæ Sanctorum memoriæ, ac penitus per multa tempora destitutæ.

C. 15.

[18] Contigit igitur aliquando, vt venerandæ memoriæ prȩfatus Mainardus cœnobij Stradensis Abbas consilium haberet cum Fratribus, [Auctoritate regia,] de Translatione iam dicti Confessoris Christi Genulfi: quibus idipsum omnibus inuicem sentientibus, & huiusmodi sententiam amplectentibus, etiam super hoc negotio Domnum Regem Karolum adire decreuerunt, vt quod futurum ex illo foret consilio, illius celeberrimo fieret imperio. Aliquantis igitur assumptis Abba Fratribus, aulam expetiit Domini Regis Karoli, cui cum adstitisset, & pro quibus ierat intimasset; cuius temporis, vel loci, seu auctoritatis isdem vir sanctus fuerit, Rex sciscitatus est. De quibus cum edoctus ab Abbate fuisset, libentissime quod petebat concessit, & vt libere faceret imperauit. Hoc sane præcipiens, vt sancti quidem Præsulis Genulfi corpus monasterio transferret; beati vero patris illius Geniti glebam remanere sineret.

C. 16.

[19] His igitur a regali clementia concessis, accepta Abba remeandi licentia, [transferuntur S. Genulphi reliquiæ ad cœnobium Stradense.] regreditur ad propria; & se pro quibus ierat impetrasse denuntiat. Eo ergo Fratres exhilarati nuntio, auctoritate freti regia, Sanctorum cellam adeunt deuoto cum obsequio. Quia vero minus quam decebat eo tempore locus ipse reuerenter habebatur, ideo res ipsa sic ad habendum ipsius sancti Confessoris corpus animos Fratrum accenderat. Oratorium ergo, quod in honore S. Petri sacratum erat, sunt ingressi: sanctum inquirunt thesaurum: sed ne tunc incertum foret, quemadmodum Sanctus vterque discerneretur, olim, vt credi potest, huic futuræ Translationi dispositio prouiderat Diuina. Nam vt in libello vitæ vel obitus eorum continetur, sancti quidem Præsulis Genulfi corpus, ad ingredientium dexteram; beati vero patris eius Geniti membra parte fuerant sinistra locata. Igitur ea certitudine maximi pretij reperto munere, digna cum reuerētia sanctum corpus gestatorio Fratres imponunt, & sic cum laudibus diuinis ad monasterium redeunt: in quo sub die b XII. Kalend. Iulij pretiosum deponentes onus, ob tanti Confessoris aduentum, hunc ipsum diem quotannis instituere celeberrimum atque solemnem. In quo deinceps loco, multoties per hunc sibi dilectissimum famulum, multa sanitatum miranda, frequenter mortalibus largiri dignatus est Christus, ad laudem & gloriam nominis sui.

[Annotata]

a Videtur is locus esse, qui in Biturigum chorographia Celle sur Nahon appellatur; erat enim ad Naonem flumen.

b Guilielmus de la Croix legendum putat, XV. Kal.

CAPVT VI.
Normannorum incursus. Corpus S. Genulphi alio deportatum.

C. 17.

[20] Ea sane tempestate grauissimis casibus Galliarum sunt detritæ prouinciæ. Decedente siquidem glorioso Rege Karolo Caluo, [Posteri Caroli Calui.] regni quoque eius a sua celsitudine corruit status. Nullus namque post eum Imperium tenuit Romanorū. Eius filius Ludouicus agnomine Balbus solummodo regnum obtinuit Francorum. Tunc Baioariorum surrexit regnum, apud quos hactenus constat Imperium Romanorum. At vero Ludouico decedente Balbo, filius eius Karolus agnomine a Minor post eum regnauit. Contra quem Franci coniurantes, eum de regno expulerunt. Et Odonem Aquitaniæ Ducem pro eo regnare constituerunt: qui nec integris etiam in regno duobus substirit annis. Cui filius successit Arnulfus, in ipso pene initio regni sui iam semiuiuus. His temporibus Willelmus Comes Aruernorum erat Dux Aquitanorum, qui Cluniacense fundauit cœnobium. Sāctus quoque b Geraldus vir magnæ sanctitatis, ac præclaræ nobilitatis ipsis temporibus claruit, qui Aureliacum monasterium construxit. Tunc etiam Abo nobilissimus partium Princeps Biturigensium, c Dolense cœnobium ædificauit. Eo quoque tempore, cruentæ acies in cælo apparuerunt, ad præsagium excidij regni vel patriæ, iam tunc imminentis. Nam Karolus, quem Franci repulerant, resumptis viribus, regnum recepit: sed iterum repulsus est, & Dux Robertus d Rex constitutus est. Karolus ergo, ab e Othone Imperatore accito auxilio, prælium cum Francis, qui eum repulerant, commisit: & victor existens, Rotbertum interfecit: regnumque recepit. Postea vero, controuersiis aduersantium sedatis, factisque pactionibus, Vgoni filio Rotberti Ducatum concessit, ac deinceps regnum obtinuit.

C. 18.

[21] Sic itaque clandestino malo Francorum vacillante regno, ab externis etiam Galliæ nationibus affliguntur. Siquidem barbaries effera Nortmanorum, [Nortmanni Gallias vastant.] quæ interiora Oceani Britannici plagæ Septemtrionalis incolere videbatur, nauali manu innumera de suis electa, ingentis pelagi Galliæ victum occupat limbum. Igitur ab ipsis incipiens oris, ac deinde cuncta peruadendo sese diffundens, Occidentales Gallias, & maxime Neustriam, & Aquitaniam depopulari cœpit. Idipsum vero multoties superioribus annis adgressi fuerant Nortmanni, sed eis belligeri viri Duces locorum sæpius obstiterant, & eorum frequentes impetus sæpe Mauortia manu pepulerant. At ipsis etiam Ducibus inter se diuturno bello dissidentibus, ac vario rerum euentu nunc istis nunc illis decidentibus, ita tellus nudata suis defensoribus perfacile patuit externis peruasoribus. Quorum insania, per cuncta, qua visus ante sui faciem erat, feraliter incedens, obsistentes si qui fuerant interimere, victos captiuare, bona cuncta diripere, nulli mortalium parcere, diuina & humana suis ludibriis promiscua habere, sancta loca demoliri, cædibus, incendiis prorsus cuncta replere satagebat.

[22] [S. Genulfi reliquiæ ad Niuernense territorium trāslatæ:] Cum vero iam per plurima Galliarum loca suæ crudelitatis exercuissent facinora, Biturigum etiam pagum violenter affligere cœperunt. Iam dictus autem cœnobij Stradensis Abbas Mainardus cum Fratribus suis, hostili præcognito aduentu, apud prædictum S. Petri monasterium fugæ præsidium expetere decreuerat. Assumptis igitur omnibus quæ saluandi gratia, secum ferenda censuerant, etiam beati Præsulis Genulfi corpus, pariter ferri voluerunt. Cum ergo cœptum iter vsque Biturigam peregissent ciuitatem, ecce ante eos, [dæmonem fugant.] dæmon per os hominis cœpit clamare, & dicere: O S. Genulfe, num te effugere potero? Cur in his etiam locis me persequeris? Non tibi sufficit quod de Gedurnicensi vrbe me expulisti, & cellam inhabitare prohibuisti? heu me Sancte Dei! Cum itaque nequam spiritus, huiusmodi vocibus insani hominis ore clamasset, sine mora peruasum reliquit hospitium. Ita meritis sanctissimi Præsulis liberata persona, gestatoribus eius Dominum benedicentibus plurimum lætitiæ contulit. Tandem igitur ad dispositum peruenientes locum, S. Petri videlicet oratorium, Sancti ossa ibi deposuerunt: & omni cum diligentia seruare studuerunt.

[Annotata]

a Aliis vulgo Simplex dictus. obiit anno 929.

b Vitam S. Geraldi dabimus 13. Oct.

c Alij Burgidolense vocant; Gallice Bourgdeols, & Bourgdieux. Situm est ad Angerim, siue Indrum, de quo supra ad cap. 3. Hoc Burgidolense monasterium descripsimus in Actis S. Bernonis XIII. Ianuarij §. 6. num. 28. vbi hunc locum citauimus.

d Id anno 922. contigit.

e Qui potuit, cum anno 936. primum Henrico parenti in regnū Otto successerit, septem annis a morte Caroli? At Ludouico Transmarino Simplicis filio suppetias Otto tulit.

CAPVT VII.
Stradam denuo relatum.

C. 19.

[23] Aduenientes autem hostes ad Stradense cœnobium, & tam rebus quam habitatoribus vacuum reperientes locum, [Nortmāni monasterium Stradense incendere frustra conati:] quicquid reliquum fuit in ædibus, flammis tradidere voracibus. Sed reliquis circumpositis ædibus igne consumptis, ita totius monasterij fabrica, Domini Iesu protegente virtute, restitit illæsa, vt in ea nullius adustionis vestigium appareret. Quod cernentes hostes, & virtutem diuinam sentientes, a loco recesserunt, & super vicini fluminis oram Duces eorum, circum se scrobibus actis, aliquibus temporibus consederunt: donec ab eis omnis circumquaque regio vastaretur. [victi prælio.] Itaque, cum per septem annorum lustra, Neustriam & Aquitaniam deuastando, Aruernum vsque peruenissent Normanni, Rex Burgundiæ Radulfus, in auxilium euocatus ab Aquitanis, cum exercitu valido festinus occurrit eis. Commissoque a prælio cum eis, in loco qui dicitur ad Destrictios, Deo auxiliante Christianis, pene vsque ad internecionem deleti sunt Pagani, & ab Aquitania fugati. Qui vero euadere potuerunt, in oris Galliæ super Oceanum, in vrbibus scilicet, quas ipsi primo impetu suo desolauerant, eo pacto permittente Francorum Rege, vt fierent Christiani, resederunt. Quæ loca propter inhabitantes nunc partim Nortmannia, partim Britannia dicuntur.

C. 20.

[24] Postquam igitur ille metus hostilis a prouincia discessit, mox sancta beati Præsulis membra Stradensi monasterio Fratrum restituere curauit deuotio. Ergo remunerato loco ipso de pretioso reliquiarum sacri corporis ipsius Confessoris Christi thesauro, [Aliquæ S. Genulfi reliquiæ in S. Petri monasterio relictæ:] cum benedictione Fratrum ipsius cœnobij, sanctorum pignorum baiuli profecti sunt. Venientes autem Niuernis, a ciuibus vrbis illius, ac sibi notis fidelibus reuerenter excepti sunt. Ibi etiam a Clericis Episcopij ciuitatis ipsius, necnon a Sanctimonialibus ibidem degentibus expetiti, [aliquæ Niuernensibus datæ.] vt eis vel aliquantulam portionem de sacro beati Præsulis corpore darent, vnam e costis eius illis concesserunt. Quam cum inter se Clerici siue Deo sacratæ Virgines sibimet exæquando secuissent, mox ab vtrisque partibus cruor stillauit. Admirantesque qui aderant stupuerunt valde: & vere viuentia coram Deo sancti Confessoris merita dignis laudibus attollebant.

[25] Inde quoque egressi, viam suam direxerūt ad territorium quod Sigalonium dicitur. Vbi post aliquot cum peruenissent dies, quodam loco diuersorium habuerunt, vbi post discessum eorum, circummanentes pagenses ecclesiam in eiusdem beati Confessoris honore fundauerunt, [Eius meritis pulsæ tempestates.] & nomine consecrauerunt. Ibi vero quātam gratiam suam Deus meritis huius beati Præsulis Genulfi terræ illius incolis præstiterit, gratum memorare videtur. Cultores siquidē agrorū circumiacentium votiuum sibi fecerunt vsum, vt sementis tempore portionem seminis, quantum sibi videretur, ad ecclesiam ipsam quisque deferret, ac sancto Confessori, ad vsus Sacerdotis, qui diuina ibidem mysteria celebraret, deuotus offerret: vt eius meritis, eorum segetes vel a fulgure, & tempestatibus, siue aduersis aeris corruptionibus, illæsæ seruarentur. Quorū piæ deuotioni sic pietas annuit Saluatoris, beato suffragante Patrono, vt ex tunc vsque nunc, in eodem voto perseuerantibus, expetita quoque perseueret salus.

[26] Nonnulla quoque sanitatum dona in eodem itinere, per beatum Confessorem confluentibus ad eum conlata sunt, quibus sæpe suos lætificauit, donec ad monasterium prospere ventum est. Interea iam tunc Mainardus excesserat Abba. Cui etiam in prælatione vir strenuus & vtilis monachus successerat Amalricus. Huic vero Amalrico, suisque successoribus, quidam vir claræ nobilitatis, Lætarius nomine, monasterium, quod in Wastinensi pago, [Alij Abbates Stradenses.] ad honorem B. Baptistæ Ioannis, ac S. Genulfi Confessoris construxerat, cum testamento semper possidendum delegauit. Illoque decedente, successit Aymo, qui præcessor extitit Aerico. Hic post illa Nortmannica tempora, propius cœnobio præfuit Stradensi. Obeunte Aerico, successit Elias, qui vsque ad nostrorum tempora maiorum longæuus permansit.

[Annotatum]

a Memorat hoc prælium Ademarus ab Andrea du Chesne citatus in Normannicis.

CAPVT VIII.
Hungarorum gemina incursio. clientes sui a S. Genulpho adiuti.

C. 21.

[27] Post aliquot iterum annos accidit vt hæc ipsa regio Hungarorum quateretur incursibus. Quæ res vulgata cœnobialium Stradensis cœnobij non minimum perterruit corda. Prouidentes itaque sibi, castrum quoddam quod a Lucas vocitatur, ad sui præsidium in ea necessitate petierunt. Illuc itaque Fratres sese cum suis, ac etiam cum beati Præsulis Genulfi corpore conferentes, illius tempore metus, eo sancta Confessoris seruata sunt membra. Sed postquam & ille hostium tepuit feruor, redire Fratres ad monasterium cum sacris decreuerunt reliquiis. Ergo cœptum iter illis peragentibus, ecce subito nubium densitate cæli facies obumbratur. Anxiari Fratres & sanctarum reliquiarum geruli cœpere, futuræ tædio pluuiæ. Tum deinde largissimis proruentibus imbribus, vehemens inundatio superficiem replebat terræ. Sed manifeste diuinæ complacuit clementiæ pia sancti Confessoris declarare tunc merita. Nam a tantæ inundationis violentia ita sanctum corpus eiusque geruli cælesti sunt virtute protecti, [Quidam ope S. Genulphi a pluuia intacti:] vt nihil omnino super eos pluuiæ ceciderit. Sic meritis magni Præsulis ab eo releuati tædio, cum exultatione magnificantes Dominum, ad monasterium peruenerunt.

C. 22.

[28] Alia nihilominus Hungarorum incursione, quæ biennio post primam contigit, ad proximam ab Occidentali plaga munitionem, sancti Confessoris delatæ sunt reliquiæ. Qua etiam decedente perturbatione, sancta membra Fratres nauigio imponunt, [cibus esurientibus oblatus.] & per Agnerem fluuium superius ad monasterium remigare cœperunt. Quibus cum gaudio ascendentibus, exclamauit vnus ex nauigantibus: S. Genulfe, certe si velles, seruis tuis cibos dare posses. Nec mora, piscis non paruæ quantitatis, quem b squillam dicimus, a profundo gurgitis emersus, saltu se in naui præcipitauit. Admirantes gratulantur nautæ sic citissime sanctum Confessorem suis adesse fidelibus. Sicque lætissimis animis ad monasterium reditum est.

C. 23.

[29] Quodam etiam tempore, quidam a natiuo Britanniæ solo egressus, orationis gratia, sancti Patris Gildæ reliquias, siue aliorum Sanctorum expetere loca decreuerat. Qui post aliquos itineris dies, ab inualetudine correptus est. Pro posse tamen cum sociis iter explebat, donec ad hanc vsque, quæ citra flumen Agneris, Villa Godonis dicitur, peruentum est: ibi fessus omnino, ægritudine cogente, deponitur. Elias interea vir religiosus huius loci tunc prælatione potiebatur. Ad hunc igitur languens ille supplices dirigit preces, vt sibi mysteria nostræ Redemptionis per sanctæ religionis ministros mittere dignaretur; qui eum iam deficientem sanctis ac viuificis mysteriis communicarent, eius exitum Domino commendarent. Illico Venerandus Abba, per loci Paraphonistam, nomine Widonem, ei quæ petebat dirigere curauit. Ad quem cum festinus isdem Frater accessisset, mox eum sacrosanctis mysteriis participauit. Qui mox clausis oculis agebatur in extremis. Aliquibus igitur horarum spatiis exactis iterum oculos aperuit, & adstantibus referebat, a Sanctis prouinciæ suæ se visitatum fuisse, qui contra malignorum spirituum turbam de eius animæ saluatione decertauerint. Quibus altercantibus, [Moribundus a S. Genulpho contra dæmones defenditur:] ecce subito sanctus Domini Confessor interuenit Genulfus. Qui conuersus, assistentibus ait dæmonibus: Quid, inquit, miserrimi spiritus, hic agere disponitis? Ecce Dei clementia concedente, suscipiet hunc sinus Abrahæ. Quod cum dixisset, nequam conuentus repente disparuit. Et conuersus ad Sanctos, dixit: Bene Sancti Domini vestrorum cura sollicitamini: sed in reliquis, vestræ sollicitudinis vt decet meminisse satagite; nam istius salutem animæ, nobis a Dei benignitate concessam scitote. Hic siquidem cum in præsenti nostrorum officio Fratrum diuinis sit participatus sacramentis; dignum est vt eorum precibus assistamus, & de eius salute procuremus. Hæc cum infirmus cunctis adstantibus aperuisset, iterum clausis oculis a vita discessit. De quo nulli dubium, cum talia de sancto Præsule Genulfo retulerit, quin ipsius meritis in æterna requie locatus sit. Eius itaque corpus, monasterio delatū, honorifice sepultum est.

[Annotata]

a Massonus Lucas oppidum arcemque munitissimam appellat. Angeri quoque alluitur.

b In priore vita est lucius.

CAPVT IX.
Monachi cædes cælitus vindicata.

C. 24.

[30] Ex Ecclesia sanctæ Dei genitricis Mariæ, quædam aliquando inter quosdam secularium atque monasterij cœnobitas extitit controuersia. [Monachi cædes,] Quæ adeo diffusa est, vt Frater quidam, Fredebaldus nomine, qui eo pro Fratrum iure tuendo, ab Elia directus Abbate fuerat, in foribus eiusdem ecclesiæ gladio necaretur, conscio loci Presbytero, nomine Godone, qui fraudulenter eorum partibus fauere videbatur. Quo facto, Venerandus Abba, pariterque Fratres omnes vehementer afflicti, magis ab illo Iudice Deo, qui Dominus vltionum est, & ex male commissis, vltionem libere agere nouit, quam ab aliquo seculi Principe, tanti vindictam flagitij expetere decreuerunt. Erat autem in eodem cœtu Fratrum vita venerabilis senior, Ermenulphus nomine, qui tunc in monasterio Æditui fungebatur officio. Hic nocte quadam cum se post orationem expletam in oratorio quieti dedisset, conspicit primo quidem immenso claritatis fulgore tota repleri spatia templi: deinde præfulgidum quemdam & maximum cælestium virorum conuentum, eximio candore vernantem, adstare cuidam reuerendæ mulieri & inæstimabilis potentiæ personæ; quæ incomparabili speciositate decora iuxta summi Saluatoris adsidere videbatur altare. Ecce autem quidam venerandæ grauitatis Antistes, [S. Genulfo rogante, vindicatur.] in sacerdotali schemate, illi Dominæ propius adsistens, vltionem ex supradicti sanguine Fratris nuper interempti, coram ea suppliciter expetebat. Quæ gratifice sic ad eum respondere videbatur: Et mihi potius, Frater, caussa de hoc procuranda est scelere. Et adiecit: Petrus, inquiens, Apostolus, huc accedat. Quo accedente, ait ad eum: Ecce Frater, huiusmodi piaculi iudicium exercendum, tuæ potestati commissum. His dictis, cælestis ille conuentus disparuit. Post hæc igitur ex perpetrata nece, vindicta cælestis a Deo mature subsecuta est; vt infra paruissimi temporis spatium illius homicidij ministri, cum suis fautoribus & omnibus pene adfinibus, morbis decederent exitialibus. Perpaucis illius immunibus vindictæ relictis, qui in rerum miseria, totius vitæ suæ tempore permanentes, ad vltimam vsque peruenerunt ætatem. Ita vero gloriosa genitrice Dei Maria, sanctissimoque Præsule Genulfo famulo suo patrocinantibus reddita confestim retributio superbis est, quemadmodum scriptum est: Mihi vindictam; ego retribuam, dicit Dominus. [Rom. 12. 19.]

C. 25.

[31] Porro Presbyter ille, quem supra tanti facinoris conscium diximus, reatus sui perpendens magnitudidinem, sanctam Dei genitricis ecclesiam & huius cœnobij cœtum, ex proprij possessione iuris, heredem fecit. Hic ad vitæ suæ finem perueniens, [Reliquiæ ab homicidij conscio resiliunt.] capsulam quamdam sacris Sanctorum reliquiis insignem, ab eadem sanctæ virginis ecclesia coram se deferri rogauit. Qui cum in extremis ageretur, subito prosiliens hæc ipsa capsula a loco, quo ante eum fuerat appensa, e conspectu eius alibi perlata est. Ex hoc autem & immensitas diuinæ a virtutis, cuius in ea portio maxima continebatur capsula; & diuini in eum examinis prolata sententia, patenter intelligitur.

[32] De cuius adhuc iudicio, talis in monasterio subsecuta fertur ostensio. Sabbato quodam, instante iam noctis articulo, cum Fratres debitum Completorij soluere pararent, Ædituus ecclesiæ, nomine Wido, ob campanam pulsandam ante processerat. [Idem tertio apparet in pœnis.] Qui cum ad campanæ peruenisset locū, ecce quem ante defunctum nouerat, illum in notissima forma Presbyterum conspicit, euaginatum tenentem gladium. Perterritus illico retrorsum aufugit, atque in ostij limine velut exanimis concidit. Iam Fratres aderant, illumque quolibet alio casu, potius quam metu, corruisse putabant. Post paullulum itaque spiritu recreato surrexit a loco. Quodque viderat, Eliæ Patri Venerabili, ceterisque Fratribus, verbis non valens, signis innotuit. Postquam igitur admirantes omnes in stratibus se dederunt, ecce per alta silentia noctis, ipsi Widoni, nominatim eum vocando, vox huiusmodi sonuit dicens: Surge, inquit, surge. Expergefactus ille nimio iterum corripitur horrore: cui trementi & admodum pauenti, seque salutari signo Crucis munienti, vox etiam intulit: Ne, inquit, omnino pertimescas. Veniens autem in monasterium videbis, quo pro nece Fredebaldi supplicio deputatus sim. At ille quamquam tremens & pauidus, rei tamen auditæ probamento, surrexit & iuit: & dictorum fidem coram S. Petri præstolans altare, paullulum obdormiuit. Ecce autem in illo quietis somno coram ipso S. Petri altari, dolium ingens cructantibus repletum flammis ei apparet, in quo Presbyter ille sese immergere videbatur. Deinde gladius quidam igneus, ab alto delapsus, & eius vertici illisus, pariter in flamma demergebatur. Euigilans autem Frater, cum maximo tremore cuncta per ordinem supradicto Patri vel Fratribus retulit. Hic ergo patet quanta Sanctorum sollicitudo super sibi digne famulantes inuigilet semper; ea videlicet, quæ sinistrorsus illis accidunt submouendo, sed & commoda cuncta pie petentibus adhibendo.

[Annotatum]

a Videtur Crucis legendum, propter ea quæ sequuntur.

CAPVT X.
Prædones ope S. Genulphi sæpius repressi.

C. 26.

[33] At vero Karolo decedente Minore, Ludouicus filius eius regnauit. Huius filij fuere, Lotharius & Karolus. Lotharius post patrem regnauit, a & a Regina sua veneno extinctus est. Cuius filius Ludouicus, vno tantum superuiuens anno, & ipse potu malefico periit. Patruus autem eius Karolus, cum post eum regnare voluisset, a Francis b eiectus est. Et Vgo Dux filius Hugonis Ducis, Rex a Francis eleuatus est. Karolus autem captus in c Senletensi vrbe, in carcere trusus est: ibique genuit Ludouicum & Karolum, & mortuus est: [Vltimi Reges Galliæ Karlingi.] & expulsi sunt filij eius a Francis, & erant morantes apud Imperatorem Romanorum. Ita Francorum Regum secunda deficiente linea, regnum in tertiam trāslatum est: in qua quidem primus extitit Robertus, qui a Karolo Minore interfectus est, sicut superius dictum est: secundus vero filius filij eius, præfatus Vgo, qui Magnus agnominatus est, qui etiam Ecclesiæ Dei clementissimus defensor fuit.

C. 27.

[34] Huius ergo Magni primo Ducis, postea Regis Vgonis temporibus, quidam Optimates nobilissimi Pictauorum, in eo loco vbi d cœnobium B. Sigiranni extat Abbatis munitionem ædificauerunt, ac firmissime munierunt. Hoc Primas contigui castri, quod ad Orientalem Stradensis cœnobij plagam situm est, admodum grauiter ferens, præsumptionem eorum omnino dissultum iri festinabat. Igitur ob id negotij memoratum adiens Ducem Francorum, eius ad hoc suffragia postulabat. Qui eius rogatui fauens, coactisque militum millibus quamplurimis, quo fuerat expetitus, exercitum ducere cœpit. Itaque, cum ad Stradensis monasterij vicinia peruentum fuisset, ibidem Franci castrametantes fixere tentoria. Inopinato metu turbati ruricolæ, primo suspicabātur barbaras nationes, veluti superioribus solitȩ fuerant temporibus, superuenisse: sed cernentes eos nihil insistere prædæ, (quod illi callide fecere) iam paullo minus mali suspicabiles habebantur. Sed postero die castra mouentes, [Milites res monasterij populati, diuinitus puniuntur:] quicquid vsquam victui necessarium, quæcumque fuerant opportuna reperta futuræ parantes obsidioni, cuncta inuadere, rapere, secumque ducere cœpere. Tollitur in cælum vulgi mœrentis clamor, Saluatorem Christum inuocantis, & sancti Præsulis Genulfi auxilium deprecantis. Adfuit illico miseris miseratio Saluatoris, per meritum sancti Confessoris. Nam hi qui debita vel propinqua cœnobij loca deprȩdati fuerant, ita cȩlesti sunt vltione percussi, vt eorum alios oculorum lumine mulctatos, alios vero neruorum contractione misero cerneres corpore debilitatos.

[35] Huius ergo cælestis animaduersionis opinio cum ad aures vsque prædicti Principis perlata fuisset, rem sciscitatus & edoctus, confestim primarios exercitus sui plurimos e latere suo direxit ad locum, qui suos a peruasione rerum dominationis ipsius loci, vel ad eum confugientium, omnino prohiberent, & in eos, si nollent, etiam vindicarent. Qui cum venissent, vnum e sociis elegerunt, qui toto deinceps illius obsidionis tempore, monasterij rebus tutamento fieret. Illi autem prædicti miserabiles, diuino mulctati iudicio, monasterij limina coram cunctis expetentes, reatus sui veniam & sancti Confessoris Genulfi auxilia supplicabant. [meritis S. Genulphi sanantur.] Omnipotens vero Deus, notam semper faciens in populis virtutem suam, ita sancti Patris Genulsi merita declarauit, vt omnes continuo pristinæ redderet sanitati. Ipse vero Dux Vgo, cum Principibus exercitus sui, locum ipsum & Fratres qui sub Patre religioso viuebant Elia, ex eo maxima veneratione coluit semper.

C. 27.

[36] Cum vero memoratus Dux, assumpto iam regno, ad vrbem Pictauam exercitum duceret, VVillelmo Comite, propter abiectionem Karoli, & iniustam, vt videbatur, assumptionem regni, ei nolente subdi; pars exercitus eius per vicum prædicti cœnobij Stradensis transitum habuit. [Miles pauperculæ iniuriosus fit cæcus:] Ceteris pertranseuntibus, vnus ex exercitu duos cuidam pauperculæ rapuit panes. Exclamare mulier, & sanctissimum cœpit inuocare Genulfum. Nec mora: pusillum progressus eques, illius corruit equus, grauiterque collisus inutilis effectus est. Ipse autem mox cæcitate captus est. Interea commilitones collegæ sui reatum cognoscentes, ocyus ad monasterium cum eo repedarunt. [ope S. Genulphi sanatur.] Confitetur ille delictum suum: veniam culpæ coram Sancto deposcit. Adfuit & mulier, cui damnum intulerat. Quam ille iuxta modum culpæ digna satisfactione placauit. Tum deinde verbera profert, & omnimodis precibus instat, vt his excruciato corpore, ab illo cælestis vindictæ vinculo solueretur. Fratribus autem & fidelibus qui aderant Saluatorem nostrum orantibus, & beati Præsulis Genulfi suffragia pro misero poscentibus, illico lucis ei gaudia reparantur: exhilarantur adstantes tantæ præsentia virtutis, benedicentes Christum, qui semper est mirabilis in Sanctis suis. Milites vero cum suo illo socio, vota Deo gratiarum, & sancto Confessori soluentes, quo decreuerant abiere gaudentes.

C. 28.

[37] Penuria regione finitima laborante, mulieri cuidam e vicino possessionis huius monasterij loco, panis subsidia defecerant: quamobrem vt sibi prouideret cœnobium petens, id orans ibat, vt Sancti pietas Confessoris eius negotio pium præberet occursum. Cum igitur ad sacram perueniens ædem orasset, atque post orationem inde fuisset egressa, confestim a proxima domo quemdam egredientem offendit. Quem de suo cum interpellasset negotio, [Miraculo obtentos panes,] is ei continuo suæ paupertatis pretio condignam annonæ mensuram libentissime largitus est. Sic itaque voto potita gaudens ad proprium repedabat tugurium. Sed ne fortuitu potius id accidisse quibuspiam credibile videretur, euidentis indicio virtutis mox declaratum est. A vicino siquidem castro tunc etiam duo quidam, vt sibi panes emerent, aduenerant equites. Quibus emptis, modus portandi eos non aderat illis. Horum igitur vnus, Stephanus dictus, qui etiam a rapiendi sibi solito more, Rastri dicebatur agnomen habere, præfatam conspiciens oneratam abire pauperculam, [rapit miles:] eam subsecutus exonerauit, soloque fundens annonam, violenter ei saccellulum abstulit & abscessit. Tum vero gemere mulier, & manibus ad templum protensis clamare cœpit: Heu me, sancte Dei Genulfe, ecce quod a te petiueram, magis tua gratia, quam meo pretio me impetrauisse gaudebam. Vt quid ergo sic deturbor? Ne Sancte Dei, ne patiaris, inopiæ meæ iuuamen auferri. Hæc vbi dixit, [fit cæcus:] repente quodammodo mente turbatus infelix constitit eques. Deinde magis ac magis hebetatus, mox etiam cæcitate damnatur. Ita sanctissimi merito Confessoris, propter miseriam inopis & gemitum pauperis mulieris, tunc exsurrexit Dominus, faciendo videlicet ex calumniatore vindictam. Magis igitur quod illa paullo ante petierat, ac se impetrasse gaudebat, gratiæ diuinæ, quam fortuito casui deputandum, quia scriptum est: Desiderium pauperum exaudiuit Dominus. [Psal. 9. 38.]

[38] Enimuero clamore mulieris, noscendæ rei gratia plurimis ad eum confluentibus locum, ab aliquibus ille percunctatur quidnam sibi videretur. Quibus ipse neque cernere se quippiam, neque nosse respondit. Tum vero cunctorum qui aderant ore, [per S. Genulphum visum recipit.] gloriosi Confessoris meritorum virtus laudibus innumeris effertur. Igitur in præsenti pauperculæ mulieri de violentia satisfaciens miles ille, non suis, verum aliorum obtutibus, ad sacra templi limina deducitur; in quo reatus sui veniam petens, cum deuote coram Sancto persisteret, tandem diuina propitiatione sanctique Præsulis obtentu, luminibus pristinis restitutus est. Ipse autem huiusmodi vindictam expertus, ita virtutis eius extitit testis, vt in quocumque locorum domi forisque prȩfatam postmodum pauperculam offendisset, eam in maxima semper habuerit veneratione, atque ob eius iniuriam, talia diuinitus perpessum fuisse, sed beatissimo patrocinante Genulfo, saluti se propriæ redditum, palam omnibus fateretur.

C. 29.

[39] Quidam rerum venalium negotia perferentes, ex huius cœnobij vico, mercandi gratia, [Prædonis equus fit immobilis:] superiora pagi huius adierant loca. In itinere autem a quibusdam conuenti sunt equitibus, qui illis rerum suarum summam violenter auferre nitebantur. At vero summi Saluatoris ac sanctissimi Præsulis Genulfi suffragia proclamantibus eis, illi prorsus, vt sese talium habet sæuitia, proclamationem illam floccipendere, nec a cœptis destitere; quin potius conati sunt perficere. Sed quamcitissime præsens adfuit Sancti auxilium Confessoris. Nam vnus ex ipsis, qui primus eorum esse videbatur, dum suum in partem flectere nititur equum, ita repēte isdem illius virtute diuina riguit equus, vt omnino perstaret immobilis. Vrgeri quidem calcaribus atque cruentari poterat, sed mouendi prorsus nulla erat facultas. Mirari miles cum sociis cœpit insolito sibi rei euentu. Tandem itaque virtutem sentiens adesse diuinam, continuo socios abscedere prohibet. Illisque viris satisfaciens cum suis, ac sancto Confessori votum vouens, [ope S. Genulphi, curatur.] mox vinculo diuino solutum recepit equum. Hoc etiam a cunctis huius loci notissimo, qui proprie interfuit relatum est; iuxta cuius fidem, hic quoque insertum fuit.

C. 30.

[40] Turonorum ciuitatis obsidionis tempore, tres ex prætereunte exercitu milites, hic captam prædam abducere nitebantur; [Prædones puniti:] sed vt paullulum ab oppido progressi sunt, continuo neruorum contractione debilitantur vsu membrorum. Qui protinus reatus sui culpam cognoscentes; a sancto Confessore veniam petituri monasterium adeunt. Ergo consueta miseratione pij Præsulis, [sanati.] duo sanitati redditi sunt. Qui gratiarum Deo sanctoque Confessori munera soluentes, recesserunt: tertio deinceps vsque ad finem vitæ in debilitate permanente.

[Annotata]

a Ab anno 954. vsque ad annum 986.

b Imo Franci regnum transferre ad eum volebant, vt testatur Sigebertus ad an. 987. Sed dum ille rem ad consilium differt, regnum Francorum vsurpat Hugo.

c Lauduni captus est Carolus, Episcopi proditione; sed Aurelianis in carcere mortuus.

d Est in Bituricensi diœcesi S. Sigirani situm cœnobium. De ipso S. Sigirano, vel Sigiranno, agemus 4. Decembris, & ad vitam filij eius S. Siuiardi 1. Martij.

CAP. XI.
Miseris præstita a Sancto beneficia.

C. 31.

[41] Qvidam aliquando mutus de transmarinis partibus huc aduenerat; qui stridulæ magis strepitu, quam sono vocis sibi videbatur poscere necessaria. Hic vna dierum sacri Præsulis expetens vrnam, mox vt ecclesiam intrauit, officium linguæ quo eatenus caruerat, videntibus cunctis, ibidem gloriosi Confessoris merito recipere meruit.

C. 32.

[42] Quædam etiam mulier huius incola pagi Biturici, dæmonico furore plena, sensuque prorsus amisso, confestim vt sacram ædem intrauit, ab insania liberari promeruit. [Energumeni sanati.] In hoc autem, contra videlicet dæmonum nequitias, iudicio Dei multoties incautis mortalibus ab insidiatore inlatas, ipsius sæpenumero sanctissimi Præsulis virtus imperiosa constat. Ex quo testimonium perhibet non modo numerositas eorum, qui ipsam in semetipsis virtutem experti sunt, sed & illorum qui propriis visibus intuiti sunt.

C. 33.

[43] Nam quidam e proximo loco, nihilominus sæuitia dæmonis plenus, [Sanctum vinagium.] vinctis manibus ad monasterium est adductus. Cumque Fratres Sanctorum reliquias lauissent vino, & ipsi porrexissent; mox per os eius cum sanguine dæmon exiuit. Sic igitur opitulante Deo meritis huius egregij Patroni propriæ redditus saluti sospes ad sua rediit.

C. 34.

[44] Prima quadam Sabbathorum, quæ in septenorum reuolutione dierum, eadem octaua quæ & prima semper habetur, & ob Dominicæ Resurrectionis gloriam ab orbe Catholico celeberrima recolitur; quȩdam pariter cum paruulo filio, luminibus oculorum priuato, deuota venit mulier, quæ deuotionis suæ fructum a Saluatore nostro Deo, meritis vtique sanctissimi Patroni nostri Genulfi, [Cæcus visum recipit.] mox ita percipere meruit. Siquidem oratorium ingressa, cum attentius in oratione persisteret, a patre luminum Deo filius eius illuminatus est. Et libere superiora templi spatia depicta conspiciens, cernit imagineas sursum mirando figuras. Tum pueriliter exclamat ad matrem: Mi mater, quinam sunt isti, quos sursum aspicio? supra modum autem mater admirans, respondit: Et quid est quod loqueris fili? Puer vero cum hunc ipsum reiterasset ei sermonem; exclamare mulier, & immensas omnium Saluatori Deo Sanctoque Genulfo gratias agere cœpit. Cuius clamore, per cunctos qui aderant hoc diuulgato miraculo, simul omnium vocibus Christus glorificatur, qui sacra serui sui pignora talibus semper virtutum insignibus exornat. Huius etiam miraculi certitudinem, a quadam notissima satis, ac suæ fidei merito credenda didicimus persona.

C. 35.

[45] a Semper quidem Dei nostri æquitas popularem consueuit reprimere audaciam, vel miserationis respectu interius inspirando, vel manifestato correptionis flagello exterius corripiendo. Quædam etenim mulier, Tethberga nomine, [Laborans die Dominico punitur:] dum messis tempore die Sabbathi, iam illucescente ipsius diei vespera, in Resurrectionis Dominicæ prima Sabbathi, ex multiplicatis manipulis, b mergetem colligare nititur, subito digitis in volam deflexis, ac erumpente sanguine, audax manus & misera diriguit. Hinc illa se cernens diuina perculsam vltione, tandem mœsta properat ad ecclesiam sanctæ Dei genitricis Mariæ Strata nuncupatam: ibique decubans, ac fide monente sospitatem implorans, interuentu ipsius Dei genitricis Mariæ, duobus directis digitis, læta surrexit. Deinde vero monasterium petens, & coram sancti Confessoris Genulfi venerando decubans sepulchro, Ædituum, qui hodieque superesse videtur. Abbatis officio sublimatus, rogat sibi subueniri. [sanatur.] Qui supplicanti candelam ad eius staturæ mensuram, benigno miserationis respectu, largitur. Missarum autem celebratione completa, idem Ædituus ad eam accedens, ac super manum debilem signum sanctæ Crucis faciens, & de puluere sancti sepulchri super aspergens, manum quam detulerat inualidam, duobus aliis digitis directis, validam recepit. Gratias autem Deo sanctoque referens Confessori, gaudens ad propria remeauit.

C. 36.

[46] Alio rursus tempore, instante solennitate sancti Confessoris, ac plurimis ad eius sacrosanctum properantibus sepulchrum, & deuotionis suæ munera, prout cuique posse contulerat, deferentibus; quidam ipsius monasterij seruus, substantiæ inops, fide locuples, aiebat secum ingemiscens: Væ mihi, quoniam inopia premente, ad tua o sancte Confessor, sine meo pudore non queo properare limina; dum mihi non sit, vnde aliquod deuotionis meæ munusculum deferam, cum ceteris tuum properantibus solemnizare festum. Hæc cum suspirio reuoluens animo, ac paullulum progressus e tecto, conspicit innumeram multitudinem auium, quas c Gentas vulgus vocitat, per herbida spatiari prata. Quas cernēs, eis interdicit ne abire possint, [Pauperi exhibetur auis, quam Sancto offerat.] quousque suæ paupertatis ex eis valeat explere desiderium. Hæc dicens, & vt aliquam caperet eas deturbans, aliis auolantibus vna earum ab illo longe posita remansit. Non aliquo infirmitatis incommodo detenta, non laqueo inretita, sed sola sancti Confessoris virtute mansuefacta. Quam pauper assumens, super sanctum altare, populo spectante, deposuit, palam ostendens quantum fides cōsequi mereatur, quamque festinato beatus veræ paupertatis spiritus etiam præsenti consolatione cælitus releuetur.

C. 37.

[47] Alter nihilominus ex huius cœnobij familia, dum ad sacra sancti Confessoris oraturus properans pignora, par turturum in itinere pascentem offendit. Eo auiculæ viso, volatuque diuino quodam instinctu represso, mox vti domesticæ ante eum abire cœpere. [Turtures sinunt se capi, eidem offerendi.] Quod ille perpendens, sancti Præsulis memoriam corde seruabat, & ore proferebat. Et tamdiu eum eædem auiculæ præcesserunt, donec ad locum, ex quo monasterium primum videri poterat, perueniret; ibique eas absque vllius impeditionis pedica comprehenderet. Quas etiam in testimonium virtutis egregij Confessoris atque suæ deuotionis super altare deposuit.

[Annotata]

a Hæc duo miracula priori vitæ adiecta erant, sed ea omisimus, quod a Boscio hic edita magis quadrare viderentur; nisi ex priore vita ea secundus auctor integra descripsit.

b Merges, manipulus est segetis.

c Alij gantas vocant. genus est anseris. [Ganta.] Gaza a Martinio citatus vulpanserem appellat.

CAPVT XII.
Alia miracula. noua Translatio.

C. 38.

[48] Alius æque monasterij seruus, vtique vir boni testimonij, dum aliquando sui negotij caussa noctu propriam ad domum rediret, circa iam noctis conticinium ante portam oratorij transitum habuit. [Noctu cantus auditur, & lux cernitur, in templo.] Ecce autem voces multorum miris compositas modis dulcisone resonantes, quasi psallentium chori, eius auribus insonuerunt: simul etiam splendor inȩstimabilis ab intus ecclesiæ per fenestras emicans, illi apparuit. Hoc videns vel audiens, admirabatur. Cumque domum suam quæ monasterio propinqua satis habebatur, intrasset, coniugem sciscitatur, cuius Sancti celebritas in monasterio ageretur, quod tam festiue in eo psalleretur. Illa vero se nescire respondit, sed & necdum monachos ad nocturnas surrexisse vigilias adfirmabat. Tunc magis admirās, vxori quæ viderat vel audierat enarrauit. At illa curiosius rem nosse cupiens, domo progressa, nihil eorum vel aliud quid potuit haurire, quam cuncta prorsus sub silentio manere. Ex quo colligitur, illius modulationis concentum, illorum visitationem fuisse Sanctorum, quorum hunc cura complectitur locum. Et illam viri sui meritis imparem extitisse, cuius aures illud spiritale mysterium percipere nequiuerunt.

C. 39.

[49] Contigit aliquando, iudicio Dei, a quodam carnis incendio multos periclitari mortalium, ex populo Christianorum. Quorum multitudines, ob sui remedia deposcenda Sanctorum expetere loca certantes, huc etiam quam plurimi, tunc fidelium miseratione subsidioque, delati sunt. Qui secus ecclesiæ fusi iacentes introitum, ob intolerabilem passionem, die noctuque magnis clamoribus Saluatoris mundi clementiam, [Ignis sacer eius ope sanatus.] sanctique Præsulis Genulfi suffragia proclamabant. Erat autem non solum audire stridores eorum præ dolore, vel exustas a corporibus effluere partes videre, miseria, verum etiam ex putræ carnis fœtore res intoleranda. Qua clade multi eorum consumpti sunt: multi etiam aquis aspersi sacratis, rore misericordiæ Dei, per gloriosa Confessoris Christi Genulfi merita, refrigerati sunt, & ab illo mortis erepti periculo. Ex quibus in pago Lemouicensi quidam adhuc habentur superstites, huic sancto Patrono certis temporibus vota soluentes. Plurima sunt in quibus Saluator noster hunc sanctissimum Præsulem Genulfum, in huius prima monasterij fabrica, gloriosum ostendere dignatus est; & quibus hunc locum ipsius vel aliorum Sanctorum, quorum hic pia continentur pignora, meritis, suam mortalibus impendendo clementiam, sæpenumero summa voluit decorare Diuinitas. Sed ex præcedentibus virtutibus, fidem quoque de futuris si petentium fides exegerit, indubitanter tenemus, certissime compertum habentes, piissimum Prȩsulem piissime semper in omnibus suis adesse fidelibus.

C. 40.

[50] Postquam igitur isdem locus, iam cohabitationibus plurimorum repleri, & aduentu multorum tam mediocrium, quamque nobilium frequentari, & eorum opibus ditari cœpisset; circa DCCCCXC. annum ab Incarnatione Domini, primæ constructionis eius opus, eo quod angustum videbatur, [Cœnobium Stradense reparatum.] destructum est: atque maioribus spatiis a strenuissimo cœnobij Patre Rotberto nouiter ædificari cœptum est. Die vero quadam ad vetus destruendum opus plurimis aduocatis operariis, a duobus eorum, reliquo celsior ædificio pinna templi præcidi cœpit: quam cum ex parte trabibus stantes incidissent, repente cum magno strepitu ruinæ corruit, & trabes virosque terræ deiecit. Illico de viris metuentes adcurrunt omnes, [Ex alto lapsi, illæsi.] ea ruina suppressos existimantes. Illi autem de quorum vita in tanto casu nil prorsus quisque sperare poterat, virtute diuina, sanctique meritis huius nostri Patroni, vt credimus, ab illo mortis periculo liberati, licet tanto præcipitio parum affecti, cum omni tamen integritate membrorum, viui reperti sunt. Quod equidem virtutis esse diuinæ, nemini debet ambiguum videri; cum minimis casibus multos nonnumquam periclitari cernamus.

C. 41.

[51] Interea nouæ monasterij fabricæ, iam ea quæ respiciebat ad Orientem ædificata parte, [Transferuntur S. Genulphi reliquiæ.] communi consilio Fratrum, prædicandæ memoriæ Pater Rotbertus decreuit, vt beata sancti Confessoris membra in eodem nouo monasterij opere decentissime transferrentur. Ad quod peragendum, certum constituentes tempus, interim cuncta, quæ tam solemni congrua videbantur officio, præparare disponunt. Itaque dies aduenit statuta, iamque infinita populi multitudo præmonita confluxerat. Cum multis ergo propter expetendam suæ salutis gratiam confluentibus ad locum, quidam etiam Abrincantinæ ciuitatis incola, cæcus aduenit. Hic deuotissime coram sancti Præsulis prostratus lipsanis, ingenti supplicabat prece, quo meritorum ipsius a Domino gratia super se manifestaretur, vt videlicet eius interuentu, lucis amissæ gaudia recipere mereretur. Talia congeminans terræ deiectus hærebat. Fratres igitur sanctissimum beati corporis eleuantes thesaurum, ex loculo veteri transponunt in nouum quod ad hoc ipsum diligentissime fuerat præparatum.

[52] Quod cum fieret, vnus ex sanctarum Reliquiarum baiulis, os vnum oculis ipsius admouit cæci, idipsum eo fideliter deprecante. Tunc cum psallentium choris, ac specioso simulque religioso satis apparatu, sanctas easdem Reliquias, ad constitutum extra vicum deferunt locum. In quo nunc ob eam causam, in honore sancti Apostoli Andreæ, videtur ecclesia constructa. Ibi ergo beata sancti corporis petentibus populis ostendentes ossa, cunctos de præsentia pij Confessoris certos reddiderunt. Sed ne quibuspiam ex hoc dubietatis adhuc portio superesset mox rei veritas euidenter ostensa est. [Cæcus illuminatur.] Namque vt ad monasterium cum laudibus reditum est, continuo cæcus ille, discussa cæcitatis caligine, palpebrisque reseratis, videndi gratiam recipere meruit. Sicque sanctus Confessor, per illius inluminationem cæci, sui præsentiam non solum demonstrauit, verum etiam suorum deuotioni fidelium aperte se congaudere declarauit. Tunc igitur in præparato sepulchro sancta illius membra, primo Kalendarum Decembrium die, deposita, digno cum honore condita sunt. Ille autem ob reparatæ lucis gratiam laudes immensas & gratiarum actiones Christo, sanctoque Confessori soluens, per aliquot dies ibidem in orationibus continuare visus est. Sed & multi variis incommodis afflicti, [Multi alij ægri sanati.] eo quo tunc sacræ fuerant intinctæ reliquiæ vino potati, pristinæ sunt saluti restituti.

[Annotatum]

a De hoc igne sacro pluribus actum 3. Ianuar. ad vitam S. Geneuefæ, & agetur hic ad vitam S. Antonij.

DE S. ANTONIO MAGNO ABBATE IN THEBAIDE.

An. ch. CCCLVI.

[Praefatio]

Antonius Magnus, Abbas in Thebaide (S.)

EX Variis.

§ I. Aegypti varia diuisio. S. Antonij natale solum.

[1] Aegyptvs, ex qua suam vita monastica originem traxit, varie ab auctoribus describitur, distinguitur, ac limitatur. In his præcipue Strabo lib. 17. Geographiæ, Dionysius Alexandrinus ἐν τῆς ὀικουμένης περιηγήσει, [Ægyptus ab anitiquis descripta.] ab Eustathio Archiepiscopo illustratus cap. 28. & seqq. Plinius lib. 5. Hist. natur. cap. 9. & 10. Diodorus Siculus lib. 1. biblioth. histor. & Ptolemæus lib. 4. Geographiæ cap. 5. antiqui omnes, atque æuo Antonij priores. Nonnulla ex iis, Strabone præsertim, necessario huc transferimus, quod modernis loca exercitationum S. Antonij parum gnara sunt, summotis fere aditu earum prouinciarum, quibus tot iam seculis potiti barbari, odiis bellisq; plusquam ciuilibus inter se Christianorum insultant.

[2] [Nilo vbi irrigua,] Nilus Aegyptum ab Austro in Septemtrionem permeat, & annua exundatione fecundat, adeoq; habitabilem facit. Eius fluento quidquid editius est, id vtrimque, qua Orientem quaq; Occidentem spectat, desertum est, aquæ penuria, eoq; vacuum cultoribus. Quæ vero terræ circum ripam vtramque amne rigantur, raro vsque trecentorum stadiorum continuam latitudinem habitabilem obtinent. Prisci id solum, quod Nilo irriguum a locis Syenæ proximis ad mare vsque mediterraneum habitatur, Aegyptū vocauere. Qui sub Ptolemæis Regibus ad Romanos vsque Cæsares vixere, [in partes distincta,] quidquid inter mare rubrum ac Nilum iacet, addiderunt, Arabiamq; vocauerunt; at Libyam, quod Occidentem solem respicit: populi Ptolemæo cosmographo Λιβυαιγύπτιοι, & Ἀραβαιγύπτιοι dicti. [alias olim,] Nilo irrigua Aegyptus, trifariam diuisa est, in Aegyptum inferiorem, mediam, & superiorem. Inferior sæpius Ægyptus absolute, alias & Delta, atque Augustamnica indigetatur: media, Ptolemæo Heptanomia, Dionysio Heptapolis, & postea, teste Eustathio, ab Arcadio Imperatore Arcadia: superior, Thebais, seu Thebaida. Singularum terminos exhibent tabulæ Ptolemæi, Ortelij, & vnica a Rosvveydo libro de Vitis Patrum inserta, sed minus distincte.

[3] Palladius in epistola ad Lausum, monachorum stationes in quatuor velut prouincias distribuit, Ægyptum, Lybiam, Thebaida, Syenen. Palladio consentiunt Ruffinus, Caßianus, atque alij, qui eodem fere tempore Vitas Patrum scripserunt; sed Libyam sæpius Sceten; & Syenen appellant Thebaidem superiorem. In Arabia Aegypti vicina dicitur Abbas Ioannes Persa vixisse, [alias æuo S. Antonij:] apud Pelagium lib. 5. libel. 6. cap. 7. Confinia isthæc Saracenorum fuerunt, vt 14. Ian. cum de cæde Sinaitarum & Raithunorum ageremus, [hæ Arabia;] dictum, eorumq; infesta populationibus. Scethe, Schiti, & Schitium, Ptolemæo Scithiaca regio, Libyæ pars, [Libya, in qua Scethe,] ideoq; ab Aegypto paßim distinguitur in Vitis PP. lib. 3. num. 22. 93. & 146. lib. 5. libel. 5. num. 21. & 35. libel. 8. num. 10. libel. 10. num. 39. & 109. libel. 13. num. 4. & libel. 17. num. 8. & 17. lib. 7. cap. 33. num. 2. & cap. 42. num. 4. Quibus in locis paßim accessus, recessus, fuga ex Ægypto in Scithi, aut contra ex Scithi in Ægyptum describitur. Secernitur Scete ab Aegypto Mareotide & Mœride paludibus, Nitria & Pherme montibus. Mœridi videtur contiguus Pherme mons in Ægypto, Palladio cap. 23. abducens in vastam solitudinem Scetes. & cap. 7. Mareotidi ad Meridiem adiacet Nitria mons, in quo ea solitudo incipit quæ vltra Scetes eremum ad Aethiopiam protenditur. In ea solitudine Cellia sunt, de quibus actum ad vitam S. Macarij Aegyptij XV. Ianuarij, & Nitria vicus, vbi nitrum nascitur, quod loco nomen fecit, aut ab eo accepit. [& Anachoretæ Nitrienses;] Haud longe ab hoc vico monasteria, seu tabernacula quinquaginta Nitriensium anachoretarum, quorum alij indigenæ, alij aduenæ. Palladius cap. 69. illos ἐγχωρίους, in ipso genitos loco, hos ξένους hospites, seu peregrinos appellat. Hos reliquosq; Scetes & Libyæ monachos S. Athanasius in proœmio ad vitam S. Antonij peregrinos Fratres appellare videtur. Græce τοὺς ἐν τῇ ξένῃ Μοναχοὺς, extraq; Aegyptum collocat, æquari Ægypti monachis & superare nitentes virtutis instantia prædicat, vt ad prologum pluribus dicetur.

[4] Ægyptus vt Thebaidem & Libyam, seu Sceten, excludit, Athanasio, [Ægyptus proprie sumpta;] Palladio, aliisq; istius æui scriptoribus, aliquanto latius patet, quam Ptolemæo & supra citatis cosmographis Ægyptus inferior, seu magnum Delta: quod illa partem Heptanomiæ, seu Arcadiæ, includat. Hinc Memphites, Arsinoites, & Aphrodites Nomi in Aegypto censentur S. Hieronymo in vita S. Hilarionis, & Ruffino lib. 2. de Vit. Pat. cap. 18. Reliqua Heptanomiæ loca Thebaidi, [Thebais inferior,] quæ inferior dicitur in vita S. Pauli Eremitæ, annumerantur. Id Ruffinus pronuntiat de Heraclea lib. 2. cap. 16. de Oxyrincho cap. 5. & de Hermopoli cap. 7. & Palladius de Antinoo cap. 96. & infra S. Athanasius nu. 77. de Orientali parte Nili, vbi S. Antonij mons, & monasterium fuit, de quibus §. 2. Sequitur deinde Thebais superior, quam Syene & loca Tabennensium claudunt. [& superior.] De ea alibi: huc nihil attinet, cum S. Antonius diuino monitu in eam secedere fuerit prohibitus, num. 65.

[5] Sozomenus lib. 1. cap. 13. locum natalem S. Antonij ita exprimit: [Patria S. Antonij,] Ἐγένετο δὲ οὖτος Ἀιγύπτιος, τῷ γένει τῶν Ευπατριδῶν ἀπὸ Κωμᾶ. Κώμη δὲ αὕτη ὁμοῦ Ἡρακλείας τοῖς παρ᾽ Ἀιγυπτίοις Ἄρκασι. Ea sic a Christophorsono Latine reddita: Erat hic quidem ortus ex genere Patriciorum, qui Comam (est is pagus prope Heracleam apud Arcades Ægyptiis finitimos) incolebant. In exemplari Scaligeri legitur: Κώμη δὲ αὕτη νόμου Ἡρακλείου. Est is pagus Nomi Heracleotæ. Nicephorus lib. 8. cap. 4. Ἧν δὲ οὗτος τῷ γένει Ἀιγύπτιος, τὰ πρῶτα τῆς πατρίδος Φερόμενος ἀπὸ κώμης οὕτω λεγομένης Κωμᾶ. μορος δ᾽ αὕτη Ἡρακλείᾳ τῶν παῤ Αἰγυπτίοις Ἄρκάδων. Fuit autem is genere Ægyptius, [pagus prope Heracleam,] primas in patria sua partes ferens, in vico, cui nomen erat Coma, ortus, qui finitimus est Arcadum, quæ apud Ægyptios est Heracleæ. S. Athanasius: Ἀντώνιος γένος μὲν ἦν Αἰγύπτιος, ἐυγενῶν δὲ γονέων καὶ περιιουσίαν ἀυτάρκη κεκτημένων καὶ χριστιανῶν. Quæ ab Euagrio sic versa: Antonius nobilibus religiosisque parentibus natus, in Ægypto oriundus fuit, &c. Ceterum loci non meminit nisi num. 8. vbi villam appellat: Incipiens, inquit, etiam ipse vitam solitariam in locis paullulum a villa remotioribus manebat: Græce: ἤρξατο καὶ αὐτὸς μένειν ἐν τοῖς προ τῆς κώμης τόποις. & num. 18. ad sepulchra non longe a villa secessit. vbi Græce: [Coma appellatus,] ἀπήρχετο ἐις τὰ μακρὰ τῆς κώμης τυγχάνοντα μνήματα, ad sepulchra a pago remota secessit. Forte Coma hic appellatiue sumpta, vt suspicatur Ortelius in Thesauro geographico, sic dein per antonomasiam indigetata ob celebrem famam S. Antonij; quo modo Epiphanius Scholasticus apud Caßiodorum lib. 1. hist. Tripart. cap. 11. videtur intellexisse Sozomeni citatum locum: Fuit autem Ægyptius, inquit, genere ortus insigni, vico in loco Heracleæ apud Ægyptios constituto. [in Nomo Heracleote,] Natus itaque S. Antonius & vitam iuuenis anachoreticam auspicatus est, aut in Nomo Heracleote, (qui in insula Nili celeberrima ad læuum fluuij flexum Ἡρακλέους πόλιν μεγάλην, vt Ptolemæus eam vocat, Heracleam vrbem magnam, habebat) aut e regione vrbis huius, [aut Arsenoite.] extra insulam in Arsenoite Nomo; nam hic Aegypto, ille Thebaidi fere attributus: Antonius vero non genere solum, sed ortu quoque Aegyptius videtur. & sane institutum illud iuxta ædes proprias ἀναχωρητικῶς viuendi apud Arsenoitas plurimum ante fuit vsurpatus, vt §. 3. dicetur.

§. II. Duplex eremus, mons & monasterium S. Antonij.

[6] Dvos eremi montes, in quibus (adolescentiam supergressus, domesticamq; quodammodo ἀναχώρησιν, & præludia seuerioris exercitationis) reliquos septuaginta vitæ annos peregit, scrutamur. Patria relicta scribitur num. 22. secessisse in eremum, & transuadato Nilo, ad vicinum illi montem Orientali illius ora situm, declinasse, [Eremus prima S. Antonij vbi:] & desertum isthic castellum inhabitasse. Eremum hanc iacere suspicamur inter Memphim, Babylonem, & Aphroditon vrbes, infra insulam Heracleotæ Nomi: nam eam S. Hilarion triennio post S. Antonij obitum, eremum incoluit, in qua nimirum antea apud S. Antonium, mutato seculari habitu, tirocinium vitæ monasticæ duobus fere mensibus posuerat, circiter an. Ch: 306. quando hic primo monasteria cœpit construere, vt pluribus dicetur XXI. Octobr. & hic §. 4. & 6. Eadem eremus Arsenoitidi proxima præfecturæ est, quam S. Antonius inde inuisit, (num. 26.) in qua, vti & in hac eremo, fuerunt monasteria postea plurima ædificata. Ruffinus lib. 2. de Vitis Patrum cap. 18. reperit apud Arsenoitas Serapionem decem millium monachorum Patrem, & innumeras multitudines monachorum in regionibus Mempheos & Babylonis.

[7] Demum iter, quod hinc describitur, ad secundum montem in interiori deserto constitutum, idem est, [iter inde ad secundam & interiorem eremum:] quo ab Aphrodito venisse S. Hilarion legitur. Illud S. Antonius tribus diebus & noctibus confecit, num. 66. & S. Hilarion Aphrodito tribus diebus per vastam solitudinem ad montem eum peruenit. Vasta ea solitudo, infra num. 71. via arens absque potabili aqua dicitur; in qua Fratrum alter siti extinctus est, alterum S. Antonius eo periculo cælitus cognito liberauit nu. 79. ipseq; reuisurus monasteria prioris mōtis, ne siti cum suo comitatu periret, fontem precibus elicuit, num. 71. Et in vita S. Hilarionis Baïsanes Diaconus Aphroditanus locatis dromadibus camelis, ob aquæ in eremo penuriam, consueuerat euntes ad Antonium ducere. Ipse denique situs secundi montis dicta stabiliet.

[8] Mons igitur S. Antonij ἀντονομαστικῶς dictus, in quo & vita functus est, in interius desertum vergebat, versus Arabiam, [in ea mons S. Antonij.] seu mare rubrum: nec tamen nisi triginta circiter milliaribus a fluuio Nilo distabat, teste Palladio cap. 25. situs ad Orientalem partem Nomi Heracleotæ, non procul ab Angirorum ciuitate, vt Ptolemæus, seu Ancyro, vt Stephanus eam vocat, quam tempore S. Antonij vel euersam, vel in vicum redactam suspicamur, propterea quod nulla eius in Vitis Patrum aliisue eius æui scriptoribus mētio extet. [olim Troicus, vbi situs,] Ab Angyrorum ciuitate, seu Nili Orientali parte, mons est Troicus, Ptolemæo triginta circiter milliaribus a fluuio distans, Troicus lapis dictus: quem eumdem cum hoc S. Antonij monte esse ipsa distantia demonstrat. Hunc montem ita describit Strabo lib. 17. Τρωικὸν πετρῶδες ἰκανῶς ὄρος, καὶ σπηλαῖα ὑπ᾽ ἀυτῷ, καὶ κώμη πλησίον, καὶ τούτοις καὶ τῷ ποταμῷ Τρωία καλουμένη. Troicus satis petrosus mons, & speluncæ sub eo, & pagus his atque amni proximus, Troia dictus. Eadem Stephanus ex Strabone. Ortelius in tabula antiqua Aegypti Troiam pagum supra Angyrorum ciuitatem ad Nilum collocat; sed quod contra antiquorum auctoritatem Troicum montem magis remoueat, & proximum existimet Climacem ab Orosio in inferiore Aegypto a Meridie (vt in Thesauro obseruat) collocatum, haud ei assentimur. Sed, ne de nomine disceptemus, montem Strabonis, Ptolemæi, & Stephani Troicum, montem dein S. Antonij appellatum in Vitis Patrum distantia indicat, atque vtriusque par situs.

[9] Saxeus, inquit S. Hieronymus in vita S. Hilarionis, & sublimis mons per mille circiter passus, ad radices suas aquas exprimit, [qualis:] quarum alias arenæ ebibunt, aliæ ad inferiora delapsæ paullatim riuum efficiunt. & infra: In sublimi montis vertice, quasi per cochleam ascendentibus arduo valde nisu, duæ eiusdem mensuræ cellulæ visebantur, in quibus, venientium frequentiam, & discipulorum suorum contubernium fugiens, commoratus est. Verum hæ in viuo excisæ lapide, ostia tantum addita habebant. & Palladius testis oculatus vocat cap. 74. altum montem fluuio imminentem, valde terribilem & præcipitem, in quo vidit monachos discipulos S. Antonij, de quibus §. 8. viuentes in speluncis. & infra num. 66. S. Athanasio dicitur mons valde excelsus, ad cuius radices fons aquæ dulcis labebatur. Strabo lapides in hoc monte scribit essossos, quibus structæ Pyramides sunt. En mons petrosus, speluncæ sub eo, & riuus. Demum, ne quid desit, vbi pagus Troia olim prope Nilum, ibi forte villa fuit ditißimi Pergamij, cuius in vita S. Hilarionis mentio fit, & in annotationibus insra ad cap. 20. aut vicus ille vicinus, quo primo ablegare Antonius Paulum Simplicem voluit, vt scribit Palladius cap. 28. & infra in Apophth. c. 8. quo & alium monachum misit carnes emptum, vt Pelagius lib. 5. libel. 6. num. 3. Apoph. nu. 1. (nisi ipsa Angyrorum ciuitas alterutro loco designetur) aut certe monasterium istic extructum, & Pisper, Pispir, seu Pispiri, appellatum, Palladio cap. 15. Ruffinus lib. 2. hist. Eccles. cap. 8. Pispiri, inquit, qui appellatur mons Antonij. Eo ad S. Antonium Eulogius Alexandria mutilatum hominem cymba aduexit, Pallad. cap. 26. Paschas. cap. 19. num. 3. & in Apophth. cap. 7.

[10] S. Athanasius paßim in vita hic duplicem agnoscit montem, interiorem & exteriorem. [duplex, interior,] Interior ille sublimis & saxeus circiter triginta milliaribus dißitus a Nilo, amicum virtutis habitaculum, infra num. 112. & interius archisterium num. 108. in quo sedens visionibus diuinis illustratus est Antonius, num. 78. 79. 87. & 104. Ex hoc in Pispiri montem exteriorem, & suum monasterium, [& exterior, seu monasterium S. Antonij.] seu monasterium discipulorum, tendebat aliquando quidem post decem dies, aliquando vero post viginti, aliquando vero post quinque, prout expediebat pro beneficio eorum qui veniebant ad monasterium, vt apud Palladium cap. 25. narrat Cronius; & in vita num. 111. Venit iuxta consuetudinem ad visendos Fratres, qui in exteriori monte erant. Ibi peregrinos & hospites excipiebat, ægris sanitatem conferebat, Imperatoribus aliisq; litteras scribebat, cum Philosophis disputabat, cum Iudicibus caussas reorum peragebat, infra num. 81. 94. 103. 104. & 108. Et hic exterior mons ab ipso fluuio, asperrimo itinere, in interiorem montem extendebatur, hinc inde anachoretarum cellulis distinctus. Ita in Apophth. num. 55. S. Paulo Simplici cellam fecit ad tres vel quatuor lapides a sua cella. Hæc de locis S. Antonij dicta sufficiant, ex quibus emendes aut illustres tabulam Chorographicam Rosvveydi ad vitas Patrum, & Iacobi Ziegleri Landaui Bauari in Terræ sanctæ & Aegypti descriptione, qui in Arabiam Aegyptiacam procul versus mare rubrum, hunc S. Antonij montem reiecerunt.

§. III. Exercitatio prima monastica in Aegypto.

[11] S. Athanasius infra in vita num. 6. ante S. Antonij conuersionem ad vitam monasticam seu anachoreticam, quæ, vt §. 4. ostendetur, contigit circiter an. Chr. 270. agnoscit in Ægypto fuisse monasteria, [Monachi & anachoretæ in Ægypto ante S. Antonium:] vt tum erant cum scriberet post annum Ch. 360. etsi non tam crebra; & anachoretas fuisse, sed qui non longe a sua villula instituebantur, auiam nondum penetrantes solitudinem. Auctor Vitæ S. Pachomij antiquus, interprete Dionysio Exiguo, scribit ante S. Antonium monachos fuisse, sed comparatione seculi 4. & 5. infrequentes: Paucissimi sane tunc (loquitur de S. Antonio) adhuc per Ægyptum & Thebaidam monachi esse ferebantur. Post persecutionem namque Diocletiani & Maximiani crudelium Principum (quando S. Antonius, vt §. seq. dicetur, in castello deserto adhuc solitarius, num. 22. & 23. nullis ad sanctioris secum vitæ conuictum adscitis monachis, degebat) multitudo gentium intrauit, sicut diuinitus præordinatū est, & fœcunditas Ecclesiæ fructus amplissimos cœpit exhibere, &c. Et infra prope Chinoboscium vicum Thebaidos superioris, intra eremi secreta, Antonio senior aut certe æqualis vixit S. Palæmon, vt XI. Ianuarij dictum est.

[12] Exordium eorum ab Essæis, ex Philone lib. de vita contemplatiua, repetunt S. Hieronymus lib. de scriptor. [Essæi sub S. Marco Euangelista,] Eccl. in Marco & Philone; S. Epiphanius hæresi 29. Eusebius, Caßianus, Sozomenus, Nicephorus, Beda, aliiq; quos citat & sequitur Baronius tom. 1. an. Ch. 64. nu. 3. & 4. Bellarminus tom. 2. Controuers. lib. 2. de monachis cap. 5. & Prosper Stellartius de fundamine ordinum monasticorum cap. 6. & 7. quod nos XXV. Aprilis fusius discutiemus in Actis S. Marci. Quod huc facit, extra mœnia in hortis & villis solitarij degebant, ac sacras ædes habebant, quæ σεμνεῖα vocabant, & μοναστήρια, in quibus sanctæ vitæ mysteriis dabatur opera: idq; circum Alexandriam ad stagnum Mariam, imo per singulas Præfecturas, καθ᾽ ἕκαστον τῶν καλουμένων νόμων. Ex horum posteris fuit S. Frontonius apud Nitriam Abbas septuaginta Fratrum, [S. Frontonius, aliiq; Nitriæ,] tertio decimo anno imperij Antonini Imperatoris, circiter an. Ch. 150. integro ante ortum S. Antonij seculo, vt 14. Aprilis pluribus dicemus. Phermen montem Essæis aßignat potißimum Ortelius. Imo ibidem, & maxime in Arsenoite Nomo, [Arsenoitæ sub S. Dionysio Ep. Alexandrino,] ad tempora vsque S. Antonij hanc consuetudinem perdurasse, prorsus persuadet S. Dionysij Episcopi Alexandrini liber 1. de promißis apud Eusebium lib. 7. hist. Eccl. cap. 19. vbi Fratrum constantiam, studium veritatis, facile obsequium, & prudentiam supra modum admiratur, quod tam præclaro ordine, & tanta cum modestia rogabant, disceptabant, illique assentiebantur, &c. denique conscientia integra, sincera cogitatione, & puris erga Deum ac simplicibus animis, ea, quæ erant firmis rationibus & testimoniis a sacris litteris depromptis confirmata, approbabant. Hos autem Fratres apud Arsenoitas potißimum in singulis pagis tradit consedisse, variisq; psalmis & hymnis Deum laudasse, quod XVII. Nou. ad S. Dionysij vitam plenius proponetur. Obiit ipse circa Gallieni Imperatoris annum XII. cum S. Antonius sub parentum educaretur disciplina: adeoq; senex ille, quem S. Antonius nactus est vitæ solitariæ pædagogum num. 6. ex iis erat fortaßis, quibuscum S. Dionysius collocutus.

[13] Inter monasteria Aegypti, quæ priusquam vlla Antonius admirabilis suæ philosophiæ collegia contraheret, erecta fuerunt, censeri possunt sancta monasteria a Iuliano & Basilissa instituta: [SS. Iulianus, Basilissa, aliiq; Antinoi,] in quibus erat S. Iulianus sanctæ congregationis circiter decem millium monachorum Pater; & per S. Basilissam fulgebat in Virginibus & mulieribus castitatis excelsior victoriæ palma, vt refertur in eorum actis ab oculato teste conscriptis, supra IX. Ianuarij, nu. 10. Ea certe quidem monasteria non improbabili ratione, cum Menæis & Menologiis Græcorum, & Latinis quibusdam codicibus, coniectamus Antinoi in Aegypto, aut potius in Antinoite Nomo, rure potißimum, coisse; sed persecutione forsan Diocletiani euersa, quando centum quadraginta quatuor millia fidelium in Thebaide martyrio coronata sunt, & septingenta in exilium acta, vt §. 2. in prolegom. ad eorum Acta fusius a nobis est relatum. Nostram confirmare opinionem videtur S. Antonij cum Philosophis disputatio, in qua iis obiicit, per prædicationem ignominiosæ Crucis aurata templa cecidisse. quod a S. Iuliano factum, describitur cap. 12. nec debuit a S. Antonio, vt vulgo notißimum ob loci temporisq; vicinitatem, fusius narrari. Dedimus XIV. Ianuarij SS. Sabam, [Martyres Sinaitæ.] Esaiam, aliosq; triginta sex monachos sub Diocletiano in Sina Arabiæ monte, haud procul Aegypto occisos. Omittimus eos qui alibi terrarum vitam monasticam, etsi non adeo illustri fama celebratam, tribus prioribus seculis coluerunt, quos sparsim toto hoc opere daturi sumus. Consuli potest Bellarminus loco citato, & Stellartius sedecim primis capitibus.

[14] Ast eorum qui auiam penetrarunt solitudinem, auctor Paulus, [Eremitæ primi SS. Paulus & Antonius.] teste S. Hieronymo ep. 22. ad Eustochium, illustrator Antonius, princeps Ioannes Baptista. Consentit vita S. Pachomij his verbis: B. Antonius, magni Eliæ atque Elisæi, nec non & S. Ioannis Baptistæ, æmulator existens, secreta interioris eremi studio sectatus est singulari, vitamque cælestium in terris gessit amore virtutis. & infra: Hinc itaque Patres monachorum viri mirabiles in vniuersis propemodum regionibus extiterunt, quorum nomina in libro viuentium adscripta. An S. Onuphrius, quiq; illi anachoreticæ institutionis doctor fuit, ante SS. Paulum & Antonium in eremo vixerint, dicetur XII. Iunij. Verum, auctore Sozomeno lib. 1. cap. 13. Siue Ægyptij, siue alij huius piæ vitæ auctores fuerint, illud certe constat inter omnes, quod Antonius, magnus ille monachus, perfectis pietatis institutis, & exercitationibus ad eam rem accommodatis, hoc vitæ genus ad summum perduxit. Vt hæc clare oculis legentium subiiciantur, ætatem S. Antonij cum Imperatorum succeßione censuimus conferendam, ne quem impudentia & prodigiosa fallant hæreticorum mendacia, qui monachatū nuper inuentum clamitant, vt Philippus Melanchthon in Confeßione Augustana art. 27. aliiq;, quorum ineptias præclare refutat Bellarminus citato libro.

§. IV. Aetas S. Antonij, cum successione Imperatorum collata.

[15] Centuriatores Magdenburgenses centur. 4. cap. 6. & Caluinus lib. 4. Instit. cap. 13. §. 16. institutum Eremitarum grauißime reprehendunt, quod fuerint sui ipsorum homicidæ, nimiis ieiuniis, [S. Antonius vixit 105. annis,] ciliciis, aliisq; vltro susceptis afflictionibus. Documentum sumant ab Antonio licet, qui vnus viginti & amplius Imperatores, inuicem fere succedentes, vita ad centum & quinque annos prorogata superauit, atque exemplo suo conducere sanitati ieiunium docuit. Deceßit, teste S. Hieronymo in Chronico, anno Constantij Imperatoris XIX. Natus ergo Decio imperante an. Ch. 250. quod idem in Chronico Eusebij testatur his verbis: [natus an. Ch. 250.] Decius cum Philippos Imperatores patrem & filium interfecisset, ob odium eorum in Christianos persecutionem mouet. Antonius monachus in Ægypto nascitur. Decio an. Ch. 251. cum filio interempto, succeßit Gallus Hostilius cum Volusiano filio: quibus post biennium ac menses quatuor trucidatis, Aemilianus tertio mense imperij occubuit. Rerum mox potiti Valerianus eiusq; filius Gallienus, quorum hic cum patre annos fere septem, solus octo imperauit. Anno itaque Christi 268. Claudius imperium cepit, quod eo extincto, & Quintillo fratre obtruncato, ad Aurelianū deuolutum est anno Chr. 270. Ad Claudium vsque, aut certe Aureliani primordia, pie educatus est in ædibus paternis Antonius, sub parentum Christianorum disciplina: quibus vita functis, cum annorum esset circiter decem & octo, [fit anachoreta prope villam,] seu viginti, (num. 4.) paullatim animum magis perfectioni Euangelicæ adipiscendæ intendens, intra annum facultatibus & seculo renuntiat, atque anachoreticam vitam auspicatur, paullulum a patria remotus, num. 6. Cum ea exercitatio illius animum inter diabolicos insultus corroborasset, maioris solitudinis cupidus, in mortuorum sepulchris aliquanto etiam remotius sibi domicilium legit, [in sepulchro habitat,] (num. 16.) ibiq; ad annum ætatis 35. durat, Christi 285. num. 20.

[16] Interea imperium Romanum post Aurelianum administrarunt Tacitus, Probus, eiusq; frater Florianus, ab anno Chr. 275. ad an. 282. quibus suffectus est Carus cum filiis Carino & Numeriano; quo cum parente extincto, Diocletianus purpuram accepit ad an. 284. mense Septembri. anno sequenti, interempto Carino, Maximianus Herculeus Cæsar, & deinde an. 286. Augustus a Diocletiano creatus est: a quibus circiter an. Ch. 291. Constantius Chlorus, & Galerius Maximianus Armentarius Cæsares nominati. Anno Diocletiani 19. & 20. Christi 303. & 304. tantopere in Christianos, potißimum in Aegypto, sæuitum est, vt ab hac persecutione Aegyptij Copti annos deinceps numerarint, quos gratiæ & misericordiæ, & a transitu Martyrum elapsos appellant, vt dictum IX. Ianu. in prolegom. ad vitam SS. Iuliani & Basilissæ num. 11. Anno Ch. 304. mense Aprili Diocletiano & Herculeo priuatam vltro vitam amplexis, e Cæsaribus Augusti & Imperatores facti Constantius Chlorus & Galerius Maximianus Armentarius. [in prima eremo degit,] Quid interim Antonius? Anno Diocletiani 1. Ch. 285. in eremum secedit (num. 20.) iuxta Aphroditon, ibiq; in castello deserto, in monte olim extructo, solitarie annos viginti ab hominum segregatus conspectibus, etiam tempore persecutionis perdurat, (num. 23.) ad annum scilicet Christi 305. quo eodem anno Cæsares putantur creati Constantinus Magnus, Seuerus, & Galerius Maximinus, quorum hic Orientem atque Aegyptum administrauit, & in Christianos atrociter debacchatus est, [monasteria exstruit,] atque innumerabiles Martyres trucidauit. Constantinus (vt de aliis sileam) patri Constantio successit an. Ch. 306. initio Cæsar, mox Augustus ab Maximiano socero appellatus. Sub initia Constantini, conuersis plurimis a S. Antonio ad vitam monasticam, extrui cœpta monasteria, (num. 25. 26.) quæ erant in eo monte tamquam tabernacula plena diuinis choris psallentium, legentium, orantium, num. 58. vbi inter primos eius discipulos exercitatus est S. Hilarion circiter an. Ch. 306. vt ex huius vita liquet. Sæuiente autem in Christianos tyranno abit Alexandriam Antonius, Martyres corroborat, [Martyres confirmat:] (num. 60. & 61.) adest S. Petro Episcopo Alexandrino pro Christo morienti; redit ad erectum ante monasterium, nu. 62. Interea debellati Maxentius an. Ch. 312. sequenti Galerius Maximinus, tertio Licinius, quo an. 325. perēpto pax armis ciuilibus & Ecclesiæ data.

[17] Claret Antonius miraculis, num. 63. Quare ob multitudinem venientium, (num. 64.) tædio affectus fugit ad sibi diuinitus ostensum montem, in interius desertum, [abit in interiorem eremum,] (num. 65. & 66.) terram colit ad annuum victum, serit, metit, molit, pinsit ipse in monte solus: inuisitur ab hospitibus, imo priora ipse monasteria inuisit, moxq; in montem redit. In Pispiri degit S. Paphnutius Confessor, qui deinde superiorum Thebarum Episcopus interfuit Concilio Nicæno (vt ad eius vitam dicemus XI. Septembr.) an. Ch. 325. adeoq; aliquanto ante disciplina vsus erat Antonij, licet quo simpliciter anno, ignoretur. Videt Antonius Ammonis animam in cælum deferri. [hæreticos confutat,] Ab Athanasio iam Episcopo adductus Alexandriam, fidem suam ad hæreticos & schismaticos redarguendos profitetur. Id circiter an. Ch. 330. aut paullo post factum. Anno 335. Athanasius se conciliabulo Tyri stitit, indeq; coactus est ad Constantinum fugere, a quo Treuirim relegatus est an. Ch. 336. Floret hominum celebritate Pispiritanum S. Antonij monasterium. In eo rescribit Antonius Constantino Imperatori, [scribit Imperatoribus:] eiusq; filiis Constanti & Constantio. Constantinus an. Ch. 337. ipso Pentecostes die moritur. Constans filius Italiam, Siciliam, Africam, Illyricum, Græciam sortitus, occisus est prope Pyrenæos an. Chr. 350. Constantius vero cui Asia, Aegyptus, atque interiectæ Orientis prouinciæ, obtigerant, vtriq; fratri Constantino & Constanti, ac S. Antonio superuixit. Sub hoc an. Ch. 339. de imminente noua, eaq; atroci admodum procella, Ecclesiæ quietē ruptura monetur diuino oraculo Antonius. Biennio post, [præuidet persecutionem:] an. Ch. 341. eiecto denuo Athanasio, substitutus est Georgorius Cappadox, qui ingenti patrata cæde Ecclesiam Alexandrinam occupauit. Eum, aut certe Balacium Aegypti Ducem, litteris arguit Antonius, qui iam ob senium auxilio alieno egens, quindecim ante obitum annis nonagenarius admisit ministerium duorum Fratrum, quos secum in interiore monte habitare permisit, ab anno scilicet 340. [nonagenarius admittit ministerium alienum:] Eodem inuisit nonagenarius S. Paulum, vt X. Ianuarij ad eius vitam diximus, aut certe aliquot annis nonagenario maior, vt infra ad cap. 21. num. 113. annotamus.

[18] Tandem anno Constantij XIX. teste S. Hieronymo in Chronico, Antonius monachus centesimo quinto anno ætatis in eremo moritur. [moritur an. Chr. 356.] Hieronymo consentit Gregorius Turonensis lib. 1. Hist. Franc. c. 38. & Vincentius spec. hist. lib. 14. cap. 14. Fuse hic Rosvveydus in notatione ad præludia in vitam S. Antonij ostendit Baronium deprauato Chronici codice vsum, ideoq; in omnibus annis perperam dissentire. Cum Constantius patri Constantino die Pentecostes defuncto successerit anno Ch. 337. dies XVII. Ianuarij, quo obiisse S. Antonium infra §. 13. probabitur, necessario incidit in annum Christi 356. Constantij 19. Obitum eius sub Constantio etiam ponunt Isidorus Hispalensis in Chronico, Vener. Beda lib. de sex mundi ætatibus, atque omnes omnino Chronologi.

§. V. Discipuli S. Antonij in Thebaide inferiore.

[19] Eorum primo nomina gestaq; vestigamus, qui in Pispiri & monte S. Antonij vixerunt. S. Hieronymus in Chronico, [Tres S. Antonij discipuli,] commemorato obitu S. Antonij paullo post subdit: Sarmata, Amathas, & Macarius discipuli Antonij insignes habentur. Sarmatæ in Vitis Patrum nuspiam mentio habetur. De eo iterum idem Hieronymus in Chronico anno Constātij XX. Saraceni in monasterium B. Antonij irruentes, [Sarmata Martyr,] Sarmatam interficiunt. Natalis eius celebratur in Martyrol. Rom. XI. Octobris. Cronius apud Palladium cap. 25. infra in Apophth. num. 44. refert in monasterio S. Antonij, quod est prope fluuiū, [Macarius, & Amathas:] sedisse eius discipulos Macarium & Amatham, in eo qui Pisper appellatur loco. & cap. 26. in Apophth. num 46. Macarius Oeconomus isthic fuisse videtur, siue curator præbendæ hospitibus annonæ: quem S. Antonius de aduentu eorum morumq; conditione percunctari solebat, essentne Ægyptij an Hierosolymitani; vt isthic de Eulogio, qui cymba Alexandria elephantiacum seu mutilatum hominem aduexerat, factum obseruauit Cronius, quod ante annum Christi 340. necessario contigit. Ab eo enim anno Amathas & Macarius euocati fuerunt ad montem interiorem, relicto forte Sarmata monasterij moderatore: ibiq; ipsi modico a S. Antonio interuallo seiuncti exercebantur, eiq; seni ministrabant, num. 113. quorum alter ad præbendam ei aquam non paullulum temporis, [hiei seni ministrarunt,] quindecim scilicet annos, cum eo fecit, num. 2. in prologo. Hi duo discipuli occurrerunt S. Antonio a S. Paulo reuertenti, quibus cuncta ex ordine explicauit de Paulo comperta, vt supra in huius vita num. 14. & 16.

[20] His moribundus extrema dixit verba, his testamentum corporisq; sui sepulturam commisit, his coram (dato osculo,) exspirauit: hi corpus, vt præceperat, inuolutum sepeliuerunt; quod de vtroque etiam testatur Cronius apud Palladium cap. 25. [mortuum sepeliuerunt:] Macarius & Amathas, inquit, eum etiam cum dormiisset sepelierunt. S. Hieronymus alteri tantum sepulturæ officium adscribit in vita S. Pauli num. 1. Amathas vero & Macarius discipuli Antonij, quorum superior corpus magistri sepeliuit, etiam nunc affirmant, &c. In vita S. Posthumij dicitur Macarius corpus sepelisse magistri. Sed isthic nulla Amathæ mentio requirebatur. Sepulto S. Antonio, mandata eius reliqua curarunt, meloten & pallium tritum S. Athanasio Alexandriam, alteram meloten Serapioni Thmuim tulerunt: quod forte non contigit nisi sub Iuliano Imperatore, cum quietem aliquam post varia exilia nactus Athanasius est, & Alexandriæ resedit; quando ab alterutro, qui aquam S. Antonio præbere solitus fuerat, [eorum alter S. Athanasio vitam Antonij narrauit,] didicit quæ de vita eius conscripsit, vt §. 8. dicetur. Vtrumque autem cum scriberet superstitem fuisse, innuit num. 115. his verbis: Nemo vsque in hanc diem, præter eos, vbi sit conditum corpus S. Antonij, nouit. Et S. Hieronymus vita S. Antonij Romano stylo vulgata, testes producit adhuc superstites Amatham & Macarium, qui, inquit, etiam nunc affirmant Paulum quemdam Thebæum principem istius rei fuisse, vitæ scilicet anachoreticæ. Alteruter vitam S. Pauli, [Vitam S. Pauli scripsit.] a nobis e Græco translatam, scripsit, vt isthic in prolegomenis num. 6. probatum est.

[21] Ioannes Dadræus Doctor Parisiensis in Eusebij editione a se illustrata, [Amathas, aliis Amos,] annotat ad citatum supra e Chronico S. Hieronymi locum, Sarmata, Amathas, & Macarius discipuli Antonij insignes habentur, pro Amatha, Amos forte legendum, quem auctores inter discipulos Antonij vel præcipuum nominant. Andreas Schottus noster in exemplari Hieronymi, quo vtebatur, adscripserat ab aliis Amos dici hunc Amatham: certe quæ Antinoi in monasterio feminarum, Palladio cap. 137. Amma Talida dicitur, in Heraclidis Paradiso Amatha appellatur, quamquam id appellatiuum fortaßis est, & matrem significat. Amathas vero hic S. Antonij discipulus, aliis Amatas, Ammonas dici videtur Palladio cap. 74. & Ammon Ruffino lib. 2. de Vitis Pat. cap. 13. Vidimus autem, [Ammonas, & Ammon,] inquit Palladius, in Thebaide altum montem fluuio imminentem, valde terribilem & præcipitem, & monachos illic viuentes in speluncis. Eorum autem Pater erat Pityrion, [successit S. Antonio in interiore monte: ei Pityrion.] qui fuit vnus ex discipulis S. Antonij, & tertius qui illum locum excepit, qui quidem multas virtutes efficiebat, & efficaciter spiritus expellebat. Cum enim successisset Antonio & eius discipulo Ammonæ, merito etiam successit hæreditari donorum. Eadem fere habet Ruffinus. Hic ergo Ammonas, Ammon, seu Amathas S. Antonij montem interiorem incoluit proximus hæres: in quo illi ministrarat viuo, & mortuum sepelierat.

[22] Montem exteriorem sibi elegit, aut potius recepit, saltem post S. Sarmatæ cædem, Macarius; [Macarius monasterium rexit,] quem montem diximus appellari monasteriū in Pispiri, in quo a S. Antonio monachorum fere quinquaginta millia susceperat gubernanda, vt in vita S. Posthumij legitur. at fere quinque millia legendum eße titulus vitæ indicat, in quo S. Posthumius, successor Macarij, dicitur Pater quinque millium monachorum, qui a fluuio Nilo vsque ad montem interiorem per triginta fere milliaria habitarunt. Quo autem tempore Amathæ, seu Ammonæ, successerit Pityrion, & Macario S. Posthumius, non exprimitur. Ruffinus lib. 2. Hist. Eccl. cap. 8. ait se in Pispiri, qui appellabatur mons Antonij, vidisse Pœmenem & Iosephum, eorumque manibus meruisse benedici. Hic Pœmen lib. 5. de Vitis Patrum a Pelagio Pastor Latine, [cui Posthumius successit.] & lib. 7. a Paschasio Pimenius appellatur: num idem cum Posthumio sit, quem in aliis editionibus Pasthumium dici annotauit ad vitam eius Rosvveydus num. 1. discutiemus ad vitam S. Pœmenis XXVII. Augusti. Rosvveydus vnum & eumdem esse suspicabatur Pachomium & Posthumium, quod nobis non probatur. Ferrarius in Catalogo generali alium a Pœmene Pastorem facit, & consignat XXV. Iulij; quod prorsus improbabile est. Pastorem alloquitur S. Antonius apud Pelagium lib. 5. libel. 5. num. 2. infra in Apophth. num. 6. De Macario actum XV. Ianuarij. De Amatha, seu Ammona agetur XXVI. Ianuarij.

[23] Inter huius loci monachos referuntur a S. Hieronymo in vita S. Hilarionis, Isaac, & Pelusianus, quorum Isaac Antonij interpres fuerat: & in vita S. Thaisis Abbas Paulus maior discipulus S. Antonij nominatur, idem forte qui Paulus simplex, [Alij discipuli S. Antonij.] de quo in Apophth. cap. 8.

§. VI. Discipuli S. Antonij per reliquam Aegyptum.

[24] Discipuli S. Antonij enumerati a Ruffino lib. 2. Hist. Eccles. cap. 4. [Discipuli in Libya,] Patres monachorum vitæ & antiquitatis merito Macarius & Isidorus, aliusque Macarius, atque Heraclides, & Pambus, Antonij discipuli, per Ægyptum, & maxime in Nitriæ deserti partibus habebantur viri qui consortium vitæ & actuum non cum ceteris mortalibus, sed cum supernis Angelis habere credebantur. Idem Inuectiua 2. Vt ad eremi magistros veniam, vbi Macarius Antonij discipulus, & alter Macarius, [Heraclides,] & Isidorus, & Pambus. Sozomenus ex Ruffino, lib. 6. cap. 20. Ex monachis Ægyptiis facile principes fuisse accepimus duos Macarios, de quibus ante facta est mentio, (lib. 3. cap. 13. vbi tamen S. Antonij disciplina instituti non dicuntur) Pambo & Heraclidem & reliquos Antonij discipulos. Idem a Sozomeno descripsit Nicephorus lib. 11. cap. 27. Inter Sanctos fere coluntur, Macarius Alexandrinus II. Aegyptius & Isidorus XV. Ianuarij. [Isidorus,] Pambo I. Iulij. Heraclidis nomen necdum in sacris fastis legimus. Meminerunt eiusdem iterum Sozomenus lib. 3. cap. 13. & Nicephorus lib. 9. cap. 14. Isidorus S. Antonium allocutus, ex eo martyrium S. Potamiœnæ didicit, teste Palladio cap. 3. citato XV. Ianuarij. Idem cap. 10. scribit Pambo hanc virtutem vt esset in loquendo accuratus & perfectus, [Pambo,] etiam supra Magnum Antonium & super omnes Sanctos, exercuisse; quem legitur allocutus Antonius, apud Pelagium lib. 5. libel. 1. num. 2. in Apophth. num. 21.

[25] [Macarius Alexandrinus,] Quæ Macarij cum S. Antonio peregerint, quia paucula sunt, hic repetimus. Alexandrinus, inquit Palladius cap. 20. cum apud magnum virum & Patrem Antonium electos palmæ ramos vidisset, quos ipse laborauerat, petiit ab eo vnum manipulum ramorum palmæ. Dixit autem ei Antonius: Scriptum est, Non concupisces res proximi tui. Et cum id solum dixisset, rami omnes statim tamquam ab igne torrefacti sunt. Quod quidem cum vidisset Antonius, dixit Macario: Ecce Spiritus sanctus requieuit super te, erisque mihi deinceps hæres mearum virtutum. Ægyptius dicitur Ruffino lib. 2. de Vit. Patr. cap. 28. discipulus B. Antonij, [& Macarius Ægyptius,] qui quasi hæreditatem gratiarum & virtutum B. Antonij possidebat. quæ perperam huic a Ruffino tribui, cum sint Alexandrino, vt vidimus, dicta, etiam obseruauit Rosvveydus hic num. 49. qui ab eo Palladium in hoc libro Latine versum opinatur, hic male intellectum. At Pelagius lib. 5. libel. 7. num. 9. sic scribit: Venit Abbas Macarius maior (qui Aegyptius) ad Abbatem Antonium in montem, & cum pulsasset ostium exiuit ad eum, & dixit ei: Tu quis es? Et ille ait: Ego sum Macarius. Et claudēs ostium intrauit, & dimisit eum foris. Et cum vidisset postea patientiam eius, aperuit ei. Et adgaudens ei, dicebat: Multum tempus est, ex quo te videre desiderabam, audiens de te. Et exhibens ei hospitalitatem, refecit eum; erat enim fessus de multo labore. Vespere autem facto infudit sibi Abbas Antonius modicas palmas, & dicit ei Abbas Macarius: Da mihi, vt ego infundam quod operer. Ille autem dixit: Non habeo plus. Et faciens fasciculum maiorem, infudit eum. Et sedentes a sero, & colloquentes de vtilitate animarum, faciebant plectam, & ipsa plecta per fenestram descendebat in spelunca. Et egrediens mane S. Antonius vidit collectionem plectarum Abbatis Macarij, & admiratus est, & osculatus manus eius dicebat: Multa virtus de istis egreditur. Eadem supra XV. Ianuar. in vita eius leguntur.

[26] Qua ratione hi S. Antonij discipuli fuerint, non proditur. Non agnoscunt eos in Antonij discipulis citati XV. Ianuarij, Socrates aut Sozomenus, vbi fusius eorum Acta prosequuntur, ille lib. 4. cap. 18. & 19. hic lib. 3. cap. 13. vti & Nicephorus lib. 9. cap. 14. Nusquam etiam vllus horum in vitis Patrum S. Antonij discipulus censetur, excepto Macario Aegyptio loco Ruffini citato, vbi tamen aliqua Macariorum confusio est. [vitæ S. Antonij imitatores.] Certe quotquot S. Antonium viderant, gaudebant se eius discipulos appellari, maxime quod virtutum illius, & religiosi instituti se profiterentur sectatores. Ita Ruffinus lib. 2. de Vitis PP. cap. 25. Cronium discipulum B. Antonij appellat, cum ipse tamen Cronius narret se casu errando per eremum peruenisse in Pispiri, atque tum S. Antonij & Eulogij interpretem egisse. Pallad. cap. 25. 26. 27. Paschas. cap. 9. num. 3. & in Apophth. cap. 7.

[27] Rosvveydus ad Ruffini locum num. 49. & ad vitam S. Pauli Eremitæ num. 6. vult alterum ex his Macariis eumdem esse, [Horū neuter Amathæ socius.] quem ante cum Amatha diximus S. Antonio cohabitasse: imo intricata, inquit, plane res est de duobus Macariis, vt dignoscatur vter fuerit S. Antonij discipulus; ac variis vtrimque prolatis rationibus, potius Alexandrinum coniicit fuisse Amathæ socium; quod & nos, (si quidem alteruter fuisset) non absonum videri subinde consensimus. Verum Actis singulorum accuratius collatis, neutrum remur Amathæ socium. Primo, quia Socrates, Sozomenus, Nicephorus ante citati, Caßianus, Hieronymus, aliiq; scriptores nuspiam alterutrum agnoscunt S. Antonio ministrasse, aut Amatham indiuiduum ei socium adiungunt. Secundo, quia Palladius, cui præcipue habenda fides est, hunc Amathæ socium ab aliis segregat, vt legenti cap. 19. 20. 25. & 26. manifestum fiet. Loca illis habitationum diuersa, semotaq; procul ab Antonij monasterio tribuuntur, in Sceti vicinisq; Libyæ locis, Celliis, & Nitriensi eremo, vbi & obierunt; Aegyptius an. Chr. 391. Alexandrinus an. 404. vt ad vitam Aegyptij dictum est XV. Ianu. At qui Antonij discipulus fuit, is in Thebaide vixit, initio in monasterio Pispiri, mox quindecim annis in monte interiori: demum ab Antonij obitu idem monasterium rexit, in eoq; vitam finiuit, circiter an. Ch. 370. aut paullo post. Huius Acta ex Cronij relatione tantum didicit Palladius, qui tamen in Celliis Macario Alexandrino nouem annis cohabitarat. Tertius igitur hic Macarius Thebæus esto. Certe nomen Macarij eo seculo multis fuit commune, adeoq; confusioni facile obnoxium. Ita Macarium a Mathematicis per Ruffinum abstractum, de quo Gennadius cap. 28. de Scriptor. Eccles. cum S. Macario Romano, cuius vita extat lib. 1. inter Vitas Patrum, a nobis illustranda ad diem XXIII. Octob. confuderat Baronius in Notis ad II. Ianuarij, vt bene obseruauit Rosvveydus in Notis ad epist. 36. S. Paulini Nolani, & post eum Miræus ad citatum Gennadij locum.

[28] Inter Scitiotas quoque vixit Pior, [Alij discipuli S. Antonij.] quem B. Antonius adolescentem in sancto proposito monachorum instruxit. Ruffin. lib. 3. num. 31. de quo agitur cap. 7. Apophth. num. 41. Abbas Nisteron Magnus Abbatis Antonij amicus vocatur a Pelagio lib. 5. libel. 1. num. 11. Magnus Æsisius, aliiq; senes æquales tempore Magno Antonio, laudantur a Palladio cap. 7. & cap. 30. Stephanus Libs notus B. Antonio.

§. VII. Discipuli S. Antonij extra Aegyptum. Monachatus per orbem dispersus.

[29] Qvamplurimos, ait Sozomenus lib. 1. cap. 13. S. Antonius habuit discipulos, viros certe spectatissimos, quorum alij in Ægypto & Libya, [S. Hilarion a S. Antonio exercitatus,] (de quibus actum) alij in Palæstina, Syria, & Arabia, magna gloria floruere. Vnus omnium instar est Hilarion, qui mutato pristino habitu, vt S. Hieronymus de eo scribit, duobus fere mensibus iuxta eum mansit, contemplans ordinem vitæ eius morumque grauitatem; quam creber in oratione, quam humilis in suscipiendis Fratribus, seuerus in corripiendis, alacer in exhortandis esset: & vt continentiam cibique eius asperitatem nulla vmquam infirmitas frangeret. Deinde, reuersus est cum quibusdam monachis ad patriam, & solitudinem, quæ in septimo milliario a Maiuma. Gazæ emporio per littus euntibus Ægyptum ad læuam flectit, ingressus est. In tantam autem a Domino fuerat Hilarion eleuatus gloriam, vt Beatus quoque Antonius audiens conuersationem scriberet ei, libenterque eius epistolas sumeret. Et si quando de Syriæ partibus ad se languentes perrexissent, diceret eis: Quare vos tam longe vexare voluistis, cum habeatis ibi filium meum Hilarionem? An hoc tempore etiam cœperit monasterium Aegyptiorum Anazarbi in Cilicia, de quo Moschus cap. 51. non disquirimus. Certe ante S. Hilarionem monachos in Syria non fuisse vult Hieronymus in eius vita: Necdum monasteria, inquit, erant in Palæstina, nec quisquam monachum ante S. Hilarionem in Syria nouerat. [in Palæstina prima monasteria extruit.] Ille fundator & eruditor huius conuersationis & studij in hac prouincia fuit. Habebat Dominus Iesus in Ægypto senem Antonium, habebat in Palæstina Hilarionem iuniorem, Antonij discipulum. Exemplo eius, subdit, per totam Palæstinam innumerabilia monasteria esse cœperunt, & omnes ad eum monachi certatim cucurrere.

[30] Suam tamen eminentiam Aegypto permansisse etiam suo tempore, testatur S. Ioannes Chrysostomus homilia 8. in Matthæum, vbi Beatum & Magnum Antonium Apostolis proximum, per multorum ora volitantem proponit; nec ita variis astrorum choris cælum refulgere contendit, vt Ægypti eremus innumeris monachorum ac Virginum distinguitur atque illustratur habitaculis: ideoq; Ægyptum in virtutis Christianæ studio feruentiorem censet, quam quæ Dominum prima susceperat Palæstina. [In Ægypto instituti, S. Basilius] In Aegypto Magnus Basilius annuum vitæ monasticæ tirocinium sub Porphyrio Archimandrita posuit, atque in Asiam hoc vitæ genus induxit, formauit, & dilatauit. Id testantur Amphilochius in eius vita, & ipse Basilius epist. 79. ad Eustathium Episcopum Sebastiæ. [& S. Gregorius Nazianzenus.] S. Gregorius Nazianzenus cum Euagrio Pontico in Ægyptum profectus, ibiq; cum piis illis monachis collocutus, illorum viuendi genus ardenti studio imitari cœpit, vt docet Socrates lib. 4. cap. 18.

[31] [Vita monastica inducta in Italiam,] Romæ viuente S. Antonio propositum monachorum ignotum, & propter rei nouitatem ignominiosum fuisse, scribit S. Hieronymus in vita S. Marcellæ. Induxit in Italiam illud S. Eusebius Episcopus Vercellensis probe a se perspectum, cum, vt §. 9. dicetur, in Aegypto exul, & deinde legatione Apostolica functus fuit. Plura de ea re S. Ambrosius sermone 15. Romæ Orientalium more monachos se vidisse testatur S. Augustinus de moribus Ecclesiast. cap. 33. quorum nomen ante conuersionem suam an. Ch. 387. ne audierat quidem, vt fatetur lib. 8. Confeßionum cap. 6. Inde auditis Antonij Aegyptij mirabilibus, sermo Potitiani, (qui in palatio Imperatoris apud Treuiros militarat) deuolutus est ad monasteriorum greges & mores suaueolentiæ tuæ, [Afris ignota,] (Christum alloquitur) & vbera deserta eremi, quorum nos Afri nihil sciebamus. Et erat monasterium Mediolani plenum bonis Fratribus extra vrbis mœnia sub Ambrosio nutritore, & non noueramus. Et apud Treuiros in hortis muris contiguis in casa quadam habitabant quidam serui tui spiritu pauperes, quorum est regnum cælorum cum codice in quo erat vita Antonij. Ibi admirabantur Augustinus, & Potitianus, ille, [a Cassiano Gallis descripta,] quia tam magna erant, quæ de S. Antonio dicebantur, hic quia inaudita illi erant. Et Gallicanis nouellis monasteriis instituta. Aegyptiorum monachorum descripsit Caßianus, vt ad Castorem Episcopum Aptensem præfatur. Huius denique instituti deiferos Patres agnoscit, Antonium eiusq; imitatores Pachomium & Macarium, S. Dorotheus Abbas lib. 1. de renuntiatione, doctrina 1. Erat per idem tempus, vt in Actis S. Pachomij legitur, B. Antonij vita cunctis ad imitandum præclare præposita. Certe cum monachorum in Aegypto ingentia agmina multiplicari cœpissent, [ad Indos propagata.] atque eorum virtutis vitæq; ad Angelorum imitationem accedentis fama orbis terrarum fines peruasißet, ipsisq; didita Indis esset, eos quoque ad eiusdem vitæ studium excitauit, vt scripsit S. Ioannes Damascenus in vita SS. Barlaam & Iosaphat, quorum illum iisdem tentationibus agitatum scribit, quas hic de S. Antonio refert Athanasius. Ex his satis constat S. Antonium Patriarcham vere dici monachorum spectatißimorum, qui in Oriente & Occidente floruere, inter quos Basilium, Gregorium, Chrysostomum censet Baronius tom. 3. an. Ch. 328. num. 25.

§. VIII. Vita S. Antonij Græce conscripta.

[32] [Nomen celebre S. Antonij in Ægypto,] S. Hilarion, teste S. Hieronymo in eius vita, audiens celebre nomen Antonij, quod per omnes Ægypti populos ferebatur, incensus visendi eius studio, perrexit ad eremum, in qua tum inter Memphim, Babylonem, & Aphroditon, ad Nilum, infra Haracleoten Nomum, incipiebat monasteria erigere. Erat autem Hilarion circiter annorum quindecim, cuius anno sexagesimo quinto ætatis obiit S. Antonius. Hoc igitur nomen iam circiter annum Christi 306. per Aegyptum celebre, cœpit orbe paullatim reliquo vulgari. Primo quando recrudescente persecutione, Alexandriæ illustri orbis emporio Petrum Episcopum aliosq; Christi Martyres publice, desiderio & ipse Martyr, confirmauit, vsque ad locum felicis certaminis prosecutus. Deinde cum ab Athanasio iam Episcopo Alexandriam perductus, Arianam hæresim publico sermone condemnauit. Tunc, inquit Athanasius num. 92. nulla ætas, nullus sexus domi remansit: imo præter Christianos pagani & ipsi idolorum cultores Hominem Dei (hoc ei nomen erat) auebant videre. secutæ Philosophorum disputationes, quæ cum innumeris miraculis per orbem diuulgabantur.

[33] Marcella, vt in eius vita scribit S. Hieronymus, ab Alexandrinis prius Sacerdotibus, [& Italia.] Papaque Athanasio, & postea Petro, qui persecutionem Arianæ hæreseos declinantes, quasi ad tutissimum communionis suæ portum, Romam confugerant, vitam B. Antonij adhuc tunc viuentis, monasteriorumque in Thebaide Pachumij, & Virginum ac viduarum didicit disciplinam. Erat hic Petrus tum Presbyter, [S. Athanasius scripsit Vitam eius] dein Athanasij in Episcopatu successor. Baronius tom. 3. an. Ch. 340. num. 7. hinc colligit tunc S. Athanasium vitam S. Antonij a se conscriptam in Vrbem detulisse. Idem sentit Posseuinus noster in Apparatu sacro in Antonio. Non dubium quin S. Marcella de vita, id est, illustri viuendi ratione, miraculis, ac virtutibus S. Antonij multa ex S. Athanasij aliorumq; Sacerdotum Alexandrinorum relatione didicerit: nondum tamen tunc S. Athanasius vitam, siue Acta S. Antonij conscripserat, vt bene obseruauit ad Vitam S. Marcellæ Rosvveydus num. 6. Tam enim dicitur didicisse ab Alexandrinis Sacerdotibus & Petro, quam a S. Athanasio, imo prius ab illis, postea a Petro didicisse, nec tamen iis attribuitur hæc S. Antonij Vita. Deinde eam post S. Antonij obitum conscriptam clare demonstrant verba præfationis: Quoniam igitur, inquit, [iam defuncti,] exegistis a me, vt vobis scriberem de conuersatione B. Antonij volentibus discere quemadmodum cœperit quiue fuerit ante sanctum propositum, qualem etiam habuerit terminum vitæ. Et mox dicit se indicare quæ ab eo didicit, [edoctus ab eius discipulo:] qui ad præbendam ei aquam non paullulum temporis cum eo (S. Antonio) fecerat, quem §. 4. diximus Amatham eiusue socium Macarium fuisse, qui ambo quindecim vltimis annis S. Antonio ministrarunt, quorum alter (si non vterq;) vt erat ab eo præceptum, meloten & pallium S. Athanasio Alexandriam detulit, eumq; de tota illius vita edocuit, aut de ea fortaßis summatim commentarium composuit, quale de S. Paulo Latine transtulimus, eiq; tradidit, elegantiori stylo publicandum.

[34] Deinde tota narratio vno fluens perpetuo tenore mortuum iam Antonium indicat: nec facile ostendetur quæ pars ab obitu videri poßit adiecta. [eamq; absoluit.] Denique Epilogi verba a S. Ephræm in illud Attende tibi ipsi, c. 10. sub nomine S. Athanasij citata (vt ibidem referemus) nullum dubitationi locum relinquunt. Adde hæc ibidem relata, num. 116. Hic Antonio vitæ terminus fuit, ista principia meritorum, quæ licet parciori, vt prædixi, (in prolegomeno num. 1.) sermone narrauerim, &c. Et iterum nu. 117. Quod per omnes prouincias amor eius famaque volitauit, quem nec librorum disseminatorum oratio luculenta, nec mundanæ sapientiæ disputatio, nec nobilitas generis, nec opum infinita cōgestio commendauit, cui omnium ore est adscribendū, nisi Christo, cuius hoc donum est? qui deuotos eius animos erga suam præuidens Maiestatem, hominem alio pene orbe celatum, & inter tantas positum solitudines, Africæ, Hispaniæ, Galliæ, Italiæ, Illyrico, ipsi etiam, quæ vrbium caput est, Romæ demōstrauit. Creatoris est ista benignitas. ergo non scriptoris, qui vitam ipso viuente euulgarit, beneficium. Postremo nullus vitæ partem vnquam ab Athanasio conscriptam dixit. S. Hieronymus de Script. Eccl. cap. 88. Antonii monachi vitam, inquit, Athanasius Alexandrinæ vrbis Episcopus insigni volumine prosecutus est. quibus verbis, etiam vltimam ab eo additam manum significat. Alibi quoque eamdem vitam citat, non partem affecti operis.

[35] [In ea cur nil de S. Paulo Eremita.] Neque nobis hoc quisquam dicat, Cur igitur, si iam decesserat Antonius, nulla vsquam præclari eius cum Paulo Thebæo congressus mentio extat? Nam & plerosque Antonij discipulos reticuit. Peculiari fortaßis libello destinarat Pauli Vitam conscribere, ni mors aliave interceßissent impedimenta. Certe Amathas & Macarius, aut saltem alteruter, S. Athanasio videtur tam Acta Pauli quam Vitam Antonij narrasse, quos Græco ac Latino sermone vulgata Antonij vita, ipsaque Pauli a se edita, superstites fuisse S. Hieronymus testatur. Denique monet S. Athanasius Fratres peregrinos in præfatione, vt existiment se minima audisse de maximis, cum ob portitoris litterarum festinationem non potuerit monachos euocare, vt plenius aliquid addiscens, munera maiora transmitteret. Hinc colligimus vltimo decennio vitæ eius sub Iuliano aut sequentibus Imperatoribus scriptam fuisse, [Scripsit post obitum Constantij Imp.] quod ad illud tempus ab obitu S. Antonij, religionis caussa extorris, Alexandria abfuerit. Hanc a S. Athanasio conscriptam fuisse testantur quoque Paulinus Presbyter Prologo in vitam S. Ambrosij VII. Decemb. Menæa Græcorum in vita S. Antonij, Honorius de Eccl. Script. cap. 88. & §§. 10. & 11. citandi S. Gregor. Nazianzenus, S. Ephræm, Auctor vitæ S. Pachomij, Palladius, Socrates, Nicephorus, Ruffinus, atque infiniti recentiores. Baronius tom. 3. an. Ch. 310. num. 19. atque alibi sæpe ait Athanasium sincere pureque res S. Antonij gestas conscripsisse. [ex certa scientia.] quid mirum? Vidit eum adolescens persecutionis tempore Alexandriæ: adduxit eum iam Episcopus iterum contra Arianos: frequenter eum visitauit: a Macario aut Amatha plurima didicit, & monachorum concordi relatione.

[36] Baronius tom. 3. an. Ch. 328. num. 3. scribit S. Athanasium eo anno visitasse monasterium S. Pachomij, [Inuisit S. Pachomiū post obitum S. Antonij.] & de via inuisisse S. Antonium, eiq; duo pallia attulisse. Verum cum ad Pachomium Athanasius venit, is iam ante, vt in eius Vita a Baronio citata legitur, compererat sanctam vitam eius, & persecutiones innumeras, quas ab Arianis pro Christi pertulerat confessione: quare hæc eius visitatio post mortem Constantij, cum iam pridem obiisset S. Antonius, contigit, cum Origenis errores inter monachos Aegypti inciperent inualescere; vt reliqua Acta S. Pachomij exigunt, quæ XIV. Maij illustrabimus.

§. IX. Vita in linguam Latinam translata.

[37] Vitam hanc Græce vulgatam, Latine interpretatus est Euagrius, tum Presbyter, deinde Episcopus Antiochenus. De eo ita scribit Hieronymus de Scriptor. Eccl. cap. 125. Euagrius Antiochiæ Episcopus, acris ac feruentis ingenij, cum adhuc esset Presbyter diuersarum hypotheseon tractatus mihi legit, [Latine vitam edidit Euagrius;] quos necdum edidit: Vitam quoque B. Antonij de Græco Athanasij in sermonem nostrum transtulit. Eadem habet Honorius de Script. Eccles. cap. 126. & consentiunt omnia paßim exemplaria edita & MSS. Rosvveydus Prolegomeno 4. ad Vitas PP. §. 4. recte Trithemium corrigit & Sixtum Senensem, quod hunc Euagrium & alterum Ponticum S. Macarij Aegyptij discipulum Origenistam in vnum conflarint. Indicat Euagrius in prologo se non verba verbis, sed sententias sententiis expreßisse; quem admodum laudat S. Hieronymus epist. 101. ad Pammachium de optimo genere interpretandi, vbi hunc totum prologum profert, Euagrio non citato, quod hanc S. Antonij Vitam optime Pammachio notam sciret. At suum non esse præfatur, Ne meorum scriptorum parua sit auctoritas super hoc genere, præfatiuncula sit in libro, quo B. Antonij Vita describitur, ipsius lectione cognosce. quam & subdit.

[38] [non S. Hieronymus,] Hinc tamen errandi occasionem arripuerunt Hilarion Veronensis monachus Caßinensis, & Ioannes Grynæus, a Rosvveydo citati in Notationibus ad Præludia in Vitam B. Antonij, nu. 4. Posseuinus in Antonio, & Baronius in Notationibus ad Martyrol. Roman. hoc XVII. Ianuar. & tom. 3. an. Chr. 358. num. 29. qui ipsum Hieronymum vitæ huius interpretem existimarunt: vti & Ioannes Basilius Sanctorius qui vtrumque interpretem agnoscit Euagrium & Hieronymum, quasi bis versa fuerit. Sed refelluntur hi a Rosvveydo, qui præclare verba Gelasij Papæ decret. de libr. authent. & apocr. d. 15. existimat, vbi ait Pontifex: Vitas Patrum Pauli, Antonij, & Hilarionis, & omnium Eremitarum, quas tamen vir beatissimus descripsit Hieronymus, cum omni honore suscipimus. Ac primo opinatur Rosvveydus Gelasium, cum Vitam Pauli & Antonij ab Hieronymo ait descriptam, respexisse ad Pauli Vitam, in qua tanta prope Antonij, quam Pauli fit mentio. Consonat titulus Vitæ ex Græco MS. Bauarico ita præfixus: Historia S. Pauli Thebæi, & S. Antonij Ægyptij, in interiori eremo commorantium. Vide X. Ianuarij. Secundo Euagrium Grȩcum hominem & Hieronymo coniunctissimum, studiorumque eius patronum, in vertenda Antonii vita Hieronymi vsum esse opera: quod tamen friuolum argumentum ipse mox fatetur, & patebit infra. Tertio Vitam Antonii inter Vitas Pauli & Hilarionis olim descriptam occasionem dedisse Gelasio existimandi Hieronymum quoque Vitæ Antonii auctorem esse, qui duarum aliarum auctor est: arbitratur autem Rosvveydus, plerasque Patrum Vitas sine auctoris & interpretis nomine olim circumlatas. [eui vitæ Patrum attribuuntur,] Certe Gratianus in decreto par. 2. can. 27. quæst. 2. cap. 26. post recitata verba Nicolai I. ad Carolum Regem, quibus decernit non licere nisi ex consensu vtriusque coniugis vota continentiæ suscipere; subdit glossam, licere, quando tantum sunt desponsati, probatq;: Vt enim refert B. Hieronymus, Macarius præcipuus inter Christi eremitas, celebrato nuptiarum conuiuio, cum vespere thalamum esset ingressurus, ex Vrbe egrediens transmarina petiit, & eremi solitudinem sibi elegit. Quod in Vita S. Macarij Romani reperitur. Baronius in Martyrol. Rom. ad diem II. Ianuarij censet auctorem eius Theophilum esse; Rosvveydus auctores Theophilum, Sergium, & Hyginum, facit secutus Menæa Græcorum. Imo putat hanc historiam instar fabulæ a S. Hieronymo explodi in Vita S. Pauli Eremitæ num. 1. vbi ait iactitari subterraneo specu crinitum calcaneo tenus hominem, propterea quod in huius Vita dicatur, barba & capilli corpus eius totum circumdedisse. Quæ examinabimus XXIII. Octob. ad eius Vitam, & XII. Iunij ad Vitam S. Onuphrij, de quo idem legitur.

[39] Hic illud solum inde conficimus, Vitas Patrum communi errore vulgo S. Hieronymo fuisse attributas, [vt Collectori.] vt etiam annotauit Rosvveydus Prolegom. 3. Caussa forsan erroris fuit, quod S. Hieronymus simul curarit vulgari Vitas Patrum seruato aliquo historiæ ordine, siue ipse eas scripsisset, vt Vitas SS. Pauli, Hilarionis, & Malchi, seu ab aliis conscriptas reperisset, vt SS. Antonii, Onuphrii, Abrahæ &c. quibus alij alias deinde coniunxerint, atque eumdem retinuerint in titulo primo auctorem Hieronymum. Hoc innuere videntur verba Gelasij, quibus omnium Eremitarum Vitas ab Hieronymo scriptas ad sacræ lectionis vsum admittit, cum tres dumtaxat dictas sciatur scripsisse. Clarius idem asserit Gelasij æuo proximus M. Aurelius Caßiodorus Instit. diuin. Lect. cap. 32. Vitas Patrum, inquit, confessiones fidelium, passiones Martyrum legite constanter, quas inter alia in epistola Hieronymi ad Chromatium & Heliodorum, destinata procul dubio reperitis &c. An titulus libri præcipuus fuerit: Epistola Hieronymi ad Chromatium & Heliodorum, quod ea in fronte extaret, voluminis huius vero prior tomus Vitas Patrum contineret alter Confessiones fidelium, & passiones Martyrum, quas sæpius Martyrologium S. Hieronymi appellamus, alium, vt discutiatur, locum requirit. Certe Vitæ Patrum in antiquis editionibus & codicibus MSS. §. 11. citandis paßim omnes soli Hieronymo tribuuntur, vt vulgo Mombritio, Lipomano, Surio, aut etiam Metaphrastæ Vitæ Sanctorum, quod illas collegerint. & hisce Actis præfigitur titulus sequens: Incipit Vita S. Antonii Abbatis ab Athanasio Episcopo Alexandrino conscripta, & ab Euagrio Presbytero e Græco in Latinum translata, atque a B. Hieronymo huic libro inserta. Demum ipse S. Hieronymus de Script. Eccl. cap. 135. ordine temporum exponens quæ scripsit, refert primo Vitam S. Pauli, ante quam hæc conscripta erat. De Antonio silet, & in Vita S. Pauli num. 2. Quia de Antonio tam Græco quam Romano stylo diligenter traditum, pauca de Pauli principio, & fine scribere disposui. Nusquam se Antonij Vitæ auctorem aut interpretem insinuat, sed S. Athanasium, vt diximus, & Euagrium.

[40] Vitam hanc transtulit Euagrius nondum Episcopus, id est, ante an. Ch. 388. quo a Paulino designatus successor est Coss. Imp. Theodosio II. & Cynegio, vt constat ex Socrate lib. 5. cap. 15. Theodoreto lib. 5. cap. 25. Sozomeno lib. 7. cap. 15. [Euagrius sub Iuliano clarebat,] Verum iam doctrinæ opinione clarus erat ipsius Iuliani Apostatæ temporibus, quando S. Eusebium Vercellensem in Italiam redeuntem comitatus est, vt testatur S. Basilius epist. 8. ad S. Eusebium Samosatenum, vbi ait: Πρεσβύτερος Ἐυαγριος ἡὸς Πομπηιανοῦ τοῦ Ἀντιοχέως, συναπάρας ποτὲ δ᾽ἐπὶ τὴν Δύσιν τῷ Μακαρίῳ Ἐυσεβείῳ, ἐπανῆκε νῦν ἐκ τῆς Ῥώμης ἀπαιτῶν ἡμᾶς ἐπιστολήν. Presbyter Euagrius filius Pōpeiani Antiocheni, qui quondam migrauit versus Occasum cum B. Eusebio, rediit nunc Roma, petens a nobis litteras, &c. Hinc lux huius vitæ translationi suboritur. S. Eusebius Vercellensis Arianorum opera variis in locis sub Constantio exularat, in Syria etiam atque Aegypto, in cuius superiores Thebas postremo amandatum fuisse auctor est Socrates lib. 3. cap. 4. Hinc sub Iuliano Alexandriam venit ad S. Athanasium, qui a cæde Georgij Pseudoepiscopi,teste S. Gregorio Nazianzeno Orat. [comes itineris S. Eusebij Vercell.] in laudem S. Athanasij, summo Alexandrinorum triumpho suæ redditus Ecclesiæ erat. Concilio Alexandriam ab hoc conuocato interest & subscribit S. Eusebius, Legatus Sedis Apostolicæ a Liberio Papa constitutus, vt colligit Baronius an. Ch. 362. num. 177. Post Concilium Alexandria decedens Antiochiam contendit, teste Socrate cap. 7. vbi pluribus discordiam inter SS. Eusebium & Luciferum Calaritanum excitatam, quam alibi examinabimus, [ex Syria in Italiam.] commemorat. Redeuntem Antiochia in Italiam S. Eusebium comitatus est Presbyter Euagrius, cuius num ante in Aegypto socius fuerit, silentibus Scriptoribus, nolumus diuinare.

[41] Quam acer pro Ecclesia Dei contra Auxentium Episcopum Mediolanensem insurrexerit Euagrius cum SS. Eusebio & Hilario Pictauorum Episcopo, quem XIII. Ianuarij celebrauimus, describit S. Hieronymus epist. 49. de muliere Vercellis septies icta, ad Innocentium eumdem, cui hanc Vitam inscripsit ipse Euagrius: [Hic Auxentium hæreticum oppugnat.] En quo me, ait, gestorum ordo pertraxit. Iam enim ad Euagrij nostri nomen peruenimus. Cuius ego pro Christo laborem, si arbitrer a me dici posse, non sapiam; si penitus tacere velim, voce in gaudium erumpente, non possim. Quis enim valeat digno canere præconio Auxentium Mediolani incubantem, huius excubiis sepultum pene ante quam mortuum; Romanum Episcopum iam pene factionis laqueis irretitum, & vicisse aduersarios, & non nocuisse superatis? Verum hæc ipse equidem spatiis exclusus iniquis, prætereo, atque aliis post me memoranda relinquo. Præsentis tantum rei fine contentus sum. Imperatorem (Valentinianum, non Constantium, vt perperam hic annotauit Henricus Grauius) de industria adit, precibus fatigat, merito lenit, solitudine promeretur, vt redditum vitæ redderet libertati.

[42] Hæc S. Hieronymus, qui in eius comitatu se in Syriam profectum indicat epist. 41. ad Ruffinum. Cum me, inquit, Thracia, Pontus, atque Bithynia, totumque Galatiæ & Cappadociæ iter, [Redit cum S. Hieronymo in Syriam.] & feruido Cilicum terra fregisset æstu, Syria mihi velut fidissimus naufrago portus occurrit, vbi ego quidquid morborum esse poterat, expertus, ex duobus oculis vnum amisi; Innocentium enim partem animæ meæ repētinus febrium ardor abstraxit: nunc vno & toto mihi lumine Euagrio nostro fruor, cui ego semper infirmus ad laborem cumulus accessi. Erat nobiscum & Hylas S. Melanij famulus, &c. In huius ædibus scripsit idem S. Hieronymus epist. 5. ad Florentium cum hac clausula: Sanctus Presbyter Euagrius plurimum te salutat. & epist. 6. ad eumdem: Sæpe Euagrius Presbyter, dum adhuc Antiochiȩ essem, me prȩsente corripuit, &c. nam ad eremum discesserat in vicum Maroniam, possessionem ipsius Euagrij, triginta ab Antiochia milliaribus, vbi S. Malchum nouit, vt ad eius Vitam præfatur.

[43] Hæc de Euagrio fusius deducta sunt. Primo vt ostendatur eumdem esse qui hanc Vitam transtulit: deinde vt tempus translatæ huius Vitæ clarius proponatur. Baronius an. Ch. 362. n. 226. deceptus ob perperam translatum S. Basilj citatum antea locum, (senior Euagrius, &c. cum Presbyter scribi debuisset) parentem eum facit iunioris Euagrij, qui postea fuerit Episcopus Antiochiæ. Deinde an. Ch. 369. num. 27. fatetur haud exploratum se satis habere potuisse, quis Euagrius contra Auxentium infracto animo steterit. Denique an. Ch. 372. num. 38. illum eumdem asserit, qui olim cum S. Eusebio in Italiam abierat, & iam socius S. Hieronymi peregrinatus ad S. Basilium in Cappadociam, [Inuisit S. Basilium.] indeq; in Syriam redierat. & mox eumdem Presbyterum facit, & num. 43. Episcopum post consecratum, quod in S. Malchi Vita eum S. Hieronymus Papam appellet. Vnus ergo idemq; est Euagrius, qui cum S. Eusebio in Italiam profectus, deinde Episcopus Antiochenus fuit; quiq; Presbyter adhuc hanc Vitam Latio donauit: quod factum asserit Rosvveydus in Notat. ad Vitam num. 1. quando in Syriȩ eremo versabatur cum S. Hieronymo & Innocentio, aut paullo ante. Verum Innocentius, vt ante ex S. Hieronymo dictum est, in ipso in Syriam appulsu obiit circa an. Ch. 370. Deceßisse eos ex Italia post obitum S. Eusebij vult Baronius an. 372. num. 9. & S. Eusebium obiisse an. 371. vt ibidem scribit num. 116. Verum quod obitum eius referat S. Hieronymus in Chronico anno Valentiani & Valentis sexto, videtur obiisse an. Ch. 369. quod ad eius Vitam 2. Augusti & XXX. Septembris ad Vitam S. Hieronymi, vbi de hac peregrinatione agetur, curatius disseretur.

[44] Quod huc facit, Vitam S. Antonij Græce aut Alexandria secum detulit S. Eusebius, aut si tum necdum conscripta erat, in Italiam S. Athanasius eidem submisit: nisi Euagrius vna cum S. Eusebio in Aegypto fuerit, aut singulari etiam cum S. Athanasio familiaritate coniunctus ab eo ipse acceperit. [In Italia Vitam hāc vertit.] Certe in Italia Latinis Latine eam vulgauit, seu sponte sua, seu rogatu inductus S. Eusebij & Innocentij, cui eam ipse, & S. Hieronymus historiam de muliere Vercellis septies icta inscripsit. Delata mox Vita hæc ex Italia Treuiros, vbi eam Potitianus legerat, vt §. 11. dicetur. Imo in Italia, aut certe quando in Syriam appulit, vitam S. Pauli scripsit S. Pauli scripsit S. Hieronymus, ab Euagrio & forte aliis ex Aegypto submissam historicam eius narrationem nactus, in qua scribit, quia de Antonio tam Græco quam Romano stylo diligenter traditum est, [Quando S. Hieronymus Vitam S. Pauli scripserit.] se pauca de Pauli principio & fine scribere disposuisse. Quod olim a se factum tradit in Vita S. Hilarionis, viuis adhuc discipulis S. Antonij Macario & Amatha, quorum priori defuncto succeßit Abbas in Pispiri Posthumius, qui idem, vt dictum est, & Pœmen, quem isthic reperit Ruffinus, videri potest.

§. X. Vita ab hæreticis frustra impugnata.

[45] Vitam S. Antonij a S. Athanasio olim scriptam fuisse, nec ipsi diffiteri hæretici nostri temporis possunt, tot tamq; perspicuis comprobatam testimoniis. Verum quod plurima, eaq; luce meridiana clariora, monachismi, signi Crucis, aliorumq; Ecclesiasticorum rituum argumenta haud ferant lippiente obtutu, magis etiam hac luce antiquitatis præstricto, effugium hoc arripuere, vt, quod sub S. Athanasij nomine peruulgatum pridem, omniumq; manibus iactatum est scriptum, insulsi hominis esse commentum dicerent, nullaque dignum fide. Ita Rodolphus Hospinianus lib. 3. Orig. Monach. cap. 1. Abrahamus Scultetus Medul. Theol. PP. par. 2. Andreas Riuetus Critici sacri lib. 3. cap. 4. Subdubitant etiam Centuriatores Magdenburgenses centur. 4. cap. 10. At quæ in hac Vita commemorantur de Antonio, [Quæ nunc in vita S. Antonij habentur, ex ea olim citarunt] singula sunt ab antiquis Patribus ex ea, quam scripsisse Athanasium tunc constabat, citata, grauissimeq; inculcata; & Christianæ virtutis absolutionem, quam consecutum fuisse Antonium nec ipsi negare ausint hæretici, spirat hæc vita, vt quiuis genuinum Athanasij fœtum poßit agnoscere.

[46] S. Ioannes Chrysostomus homilia 8. in Matthæum: Antonius talem vitam, inquit, [S. Chrysostomus,] egit qualem leges Christi requirunt. Hoc autem facile cognouerit quisquis eum legerit librum, qui vitæ eius texit historiam, in quo etiam prophetiam lucentem videbit. De his enim, quos Ariana pestis inuasit manifestissime prophetauit, quantaque Ecclesiis labes ab iis immineret docuit, Deo vtique reuelante hæc, & cuncta ante oculos eius figura pingente. Quod certe vel præcipuum Catholicæ Fidei documentum est, nullum videlicet hæreticorum talem posse monstrari. Sed ne a me hæc audire videamini, ipsum potius librum legentes diligentius cuncta discetis, vt maxima inde philosophiæ documenta capiatis. Obsecro autem vt non solum meditemur scripta illa, sed ea quoque, quæ exprimuntur, imitemur. Hæc Chrysostomus. Verum quos hæc imitari piget, ij abolita malunt aut in inutilis friuolæq; sentinam scripturæ reiecta, ne sui inde argui mores queant. Mallent, vt Ariani olim suæ hæresi affinem mentiti in vulgus Antonium erant, ipsi quoque dici eum mollem quamdam absque vllis benefactis iniisse viuendi rationem. Vaticinium illud S. Antonij, quod Chrysostomus indicat, refertur in Vita cap. 18. num. 105. atque a Sozomeno lib. 6. cap. 5. Traditum est, [Sozomenus,] inquit hic, Antonium, priusquam Ariani essent Ecclesiarum potiti gubernaculis, regnante Constantio, secundum quietem mulos altare insultantes calcibus, & sacram mensam euertentes vidisse, illicoque prædixisse tumultum ex adulterinis permixtisque doctrinis ortum, & rebellionem ex illis, qui alienam ab Ecclesia Catholica opinionem tenerent excitatam, Ecclesiam Dei postea occupaturam. Eadem refert Nicephorus lib. 10. cap. 43. Ipsa persecutio copiosius quidem, sed iisdem tamen pene verbis, describitur ab Athanasio epist. ad Orthodoxos, cuius verba ad caput 18. proferemus.

[47] Prædecessor Chrysostomi fuit S. Gregorius Nazianzenus, & quid sentire de hac Vita ipse ceteriq; deberent, [S. Gregor. Nazianzenus,] præiudicauit, dum ea censet contineri legem & normam vitæ monasticæ, quod ipse Athanasius in Vitæ huius præfatione asseruerat: Exegistis a me, inquit, vt vobis scriberem de conuersatione B. Antonij &c. vt ad eius æmulationem atque exemplum vos instituere possitis. Et mox: Scio vos eius propositum cupere sectari: perfecta est siquidem ad virtutem via, Antonium scire quis fuerit. At S. Gregorius Nazianzenus oratione 21. in laudem S. Athanasij: Ἐκεῖνος Ἀντωνίου του θείου βίον συνέγράψε, τοῦ μοναδικοῦ βίου νομοθεσίαν ἐν πλάσματι διηγήσεως. Ille, (Athanasius) Diuini Antonij conscripsit vitam, quæ sub forma narrationis est norma seu lex sancita vitæ monasticæ: de ea regula agetur. §. 15.

[48] [S. Ephræm,] S. Ephræm quoque hoc esse Athanasij opus dilucide ostendit, dum ei, quæ in manibus nunc est vita, consentanea, ex ea quæ tunc recens scripta extabat, promit, in illud Attende tibi, cap. 10. S. Antonius, inquit, quemadmodum & S. Athanasius Archiepiscopus meminit in vita quam de eo conscripsit, multa exercitatione, eaque incitatiore ac vehementiore est vsus. Ieiunabat enim semper, indumentumque gerebat interius quidem cilicinum, exterius autem pelliceum, idque ad mortem vsque seruauit, ita vt neque corpus sordium caussa aquis ablueret, neque penitus suos pedes lauaret, neque illos vnquam omnino vel aqua tingeret, nisi necessitate cogente. Sed neque quis denudatum eum vnquam conspexit, nec prorsus Antonij corpusculum nudum, præterquam cum post mortem sepeliretur, cuiquam patuit. Hæc ille; quæ eadem prorsus ratione referuntur infra cap. 11. num. 62. Ea tamen verba: Idque ad mortem vsque seruauit, Latino omissa interpreti sunt, quæ in Græco sic efferuntur, καὶ ἕως τελευτῆς τετήρηκε. Alias ibidem S. Ephræm S. Antonij virtutes describit, quas eodem modo recenset S. Athanasius in epilogo, seu cap. 22. nu. 116. vbi S. Ephræmi locum dabimus. Idem quoque in epist. ad Ioannem monachum, breui gestorum S. Antonij anacephalæosi (quæ singula in hac vita habentur) monachos ad communem vitam hortatur.

[49] [Auctor vitæ S. Pachomij antiquus,] Auctor vitæ S. Pachomij, quam iam olim ante annos 1100. & quod excurrit, Dionysius Exiguus interpretatus est, hanc ipsam S. Antonij vitam S. Athanasio adscribit: B. Antonio S. Athanasius Alexandrinæ ciuitatis Episcopus proprio stylo testimonium præbuit; dignus sane relator conuersationis Antonii, qui iuxta supplicationem Fratrum, Vitam eius pro multorum commoditate perscriberet, & æmulandum eum viris spiritualibus exhiberet. quæ nu. 1. in prologo dicuntur. Pergit idem auctor: In quo opere sancti quoque Patris Ammon meminit, a quo per Dei gratiam primum iacta sunt fundamenta conuersationis eorum Fratrum, qui nunc in monte Nitriæ commorantur, nec non & Theodorum sanctum admodum virum, qui cum sene præfato fuerat, idem nobis Pontifex indicauit &c. quæ num. 78. 79. & 80. continentur. Palladius cap. 7. scribit animam huius Amonis ab Antonio visam cælis inferri, [Palladius,] & cap. 8. eumdem vltra fluuium Lycum diuina virtute transuectum recenset ex Athanasio: Hoc autem, inquit, miraculum narrauit B. Athanasius Alexandriæ Episcopus scribens in vita Antonii. Ruffinus lib. 2. de Vitis. Patrum cap. 30. Ammonis animam, inquit, cum exisset de corpore, vidit ferri ad cælum S. Antonius, sicut refert scriptura illa, quæ Vitam describit B. Antonii. Ita & Sozomenus lib. 1. cap. 14. Clarius Socrates lib. 4. c. 18. Huius Ammonis animam, inquit, post mortem ab Angelis in cælum sublatam Antonius, qui eisdem vixit temporibus, vidit, quemadmodum ab Athanasio Alexandriæ Episcopo in eius vita commemoratum est, num. citato 78.

[50] [Ruffinus,] Idem Ruffinus lib. 1. hist. Eccl. cap. 8. De virtutibus Antonii, inquit, atque institutis, & sobrietate mentis, vt in solitudine vitam degens, vsus solummodo consortio fuerit bestiarum, & de dæmonibus crebros agens triumphos, placuerit Deo supra cunctos mortales, vtque institutionis suæ præclara vsque in hodiernum diem monachis exempla reliquerit, volentem me aliqua exponere, ille libellus exclusit, qui ab Athanasio scriptus etiam Latino sermone editus est. Eadem excusatione vtitur Socrates lib. 1. cap. 17. sibi superuacaneum videri cōmemorare dæmonum callidas pugnas, multa prodigia & miracula S. Antonij, quoniam ab Athanasio Alexandriæ Episcopo in libro separato de eius vita conscripto iampridem expositum est, vt legenti patebit.

[51] Est igitur hæc ipsa Athanasij genuina lucubratio, quādo & qui saniori pollent iudicio eruditi omnes ita sentiunt, & quæ hac nunc continentur, eadem ipsius quoque Athanasij æuo, & deinceps semper ex ea citauere grauißimi auctores. Hæc insigne illud volumen est, cuius S. Hieronymus de script. Eccl. meminit, in quo S. Pauli Eremitæ omissam esse Vitam ait num. 2. ex qua ibidem num. 14. scripsit duos discipulos, qui ei longo iam tempore ministrare consueuerant, quæ hic infra num. 113. recensentur. In hac vita commemorantur plurima illa miracula, quæ S. Augustinus lib. 8. Confeßionum cap. 6. admiratur. [S. Augustinus,] Hæc denique sub S. Athanasij nomine in omnibus reperitur codicibus MSS. quorum aliqui plurimis sæculis antequam abnormis hæc sapientia, quam quinti Euangelij præcones eructant, formata esset, aut ex Iouis exsculpta cerebro, exarati fuerunt: eadem in excusis, qui de S. Antonio agunt, aut integre descripta, aut missa in compendium, vt §. sequenti ostendetur. In Notationibus ad Vitam ipsam reperiet lector, quæ eam S. Athanasio vindicabūt, ex ipsis etiam aliis eius operibus desumpta. Demum idem spiritus, eadem signi Crucis energia, idemq; monachismus continetur in Vita S. Hilarionis S. Antonij discipuli, a S. Hieronymo conscripta, in Vita S. Palæmonis XI. Ianuarij, & S. Pachomij, S. Antonio æqualium, vt §. 15. & ad Vitam sæpius dicetur, & in Vita S. Pauli Eremitæ a S. Hieronymo supra X. Ianuarij dictum est.

§. XI. Vnde hic ea edita.

[52] Edita est hæc S. Antonij vita in Vitis PP. Norimbergæ an. Ch. 1478. & 1483. & alibi in Germania 1483. & 1485. Venetiis 1483. 1508. & 1512. Lugduni 1502. 1509. 1512. 1515. 1520. & 1537. Coloniæ 1548. & 1549. nisi hic mutato titulo vnus idemq; fuerit typus. [Exemplaria excusa,] Compluti 1596. quas editiones ac nomina typographorum citat Rosvveydus prolegom. 17. Addi potest VVittebergensis, prælo Petri Seitz an. Ch. 1544. superstite etiam tum isthicq; commorante Luthero. Inter Vitas Sanctorum eamdem publicarunt Boninus Mombritius tom. 1. Aloysius Lipomanus par. 2. historiæ Sanctorum, Laurentius Surius: sed præ ceteris eam eruditis Præludiis & Notationibus illustrauit Heribertus Rosvveydus in Vitis PP. editis Antuerpiæ an. Ch. 1615. & 1627. & Lugduni 1617. Quot autem ab hisce collectoribus adhibiti codices MSS. sint, quis dicet? [& MSS.] Theodoricus Loher a Stratis Carthusianus in sua editione Coloniensi an. Ch. 1548. asserit in epistola dedicatoria se eas ex antiquis & fide dignis exemplaribus MSS. octo aut decem simul collatis recognouisse. Plura adhibuit Rosvveydus, eaq; præclara, ad quorum fidem eam vitam recensuit, [quibus Herib. Rosevveydus,] nimirum MS. S. Floriani ante annos amplius octingentos scriptum, Audomarense, Affligemiense, Crispiniense, Aquicinctinum, Lætiense, Moretianum, Camberonense, S. Mariæ Bibracense, S. Petri in Munster, Carthusianorum Bruxellense, Societatis Iesu Ruræmondanum, Sionium religiosarum Cortraci. Ipse singulorum Codicum formam & loca describit Prolegom. 24. Eamdem nos post mortem Rosvveydi cum MSS. S. Mariæ de Ripatorio, duobus S. Maximini, [nosq; vsi.] Domus S. Hieronymi Vltraiecti, aliisq;, & Græco exemplari, de quo infra, contulimus.

[53] Vitam eamdem expreßere quotquot acta Sanctorum generatim, aut Eremitarum, Fundatorumq; religiosarum congregationum, etiam compendio, vulgarunt, aut Annales, [Aliæ gestorum S. Antonij narrationes,] seu Chronica Ecclesiastica digesserunt, tractatusq; asceticos composuerunt, quauis lingua, ne cui populo aut genti ignota Antonij virtus foret. Prolixe præter citatos Vincentius lib. 13. Spec. histor. cap. 91. 92. & 93. & lib. 14. cap. 14. S. Antoninus par. 2. Chronici tit. 15. cap. 3. §. 1. 2. 3. 4. & 5. Baronius tom. 2. anno Christi 256. tom. 3. annis Ch. 310. 318. 319. 328. 336. 339. 340. 342. 343. & 358. & to. 4. an. 385. Ioannes Gerson operum par. 1. sermone habito in Concilio Constantiensi, & par. 4. tribus sermonibus, quorum primus coram Philippo I. Duce Burgundiæ dictus. Gabriel Biel de festiuitatibus Sanctorum sermone 8. & 9. Iacobus a Voragine, Claudius a Rota, Petrus de Natalibus lib. 2. cap. 92. Zacharias Lippelous, Franciscus Haræus, Phreslebius, Ioannes Basilius Sanctorius, Alphonsus Villegas, Petrus Ribadeneira, Franciscus Ortiz Lucius, Ioannes Petrus Maffeus, Gabriel Flamma, [etiam linguis peregrinis,] Paulus Morigia, Paulus Aresius, Siluester Maurolycus, Henricus Fabricius, Stephanus Binet, Clemens Marchantius, Iacobus Doubletius, Guilielmus Gazæus, Dionysius Lamberti, Henricus Adriani, Ludouicus Huuetter, aliiq; innumeri. In hisce præter Vitam ab Athanasio scriptam sæpe mentio fit itineris eius ad S. Paulum Eremitam, quod ad X. Ianuarij ex S. Hieronymo aliisq; datum hic omittimus. [Eiusdem apophthegmata, translationes,] De variis eius reliquiarum Translationibus infra agemus. Prius e Vitis PP. apophthegmata aliaq; S. Antonij illustria encomia, a S. Athanasio prætermissa proferemus. Subiiciemus miracula quæ post Translationem reliquiarum in Galliam, variis Europæ prouinciis patrata sunt, pauca de multis, neque enim aut scripta omnia sunt, [miracula,] aut studiose ea conquirere, fere innumerabilia, animus fuit.

[54] Edita Græce est S. Antonij vita Augustæ Vindelicorum an. Ch. 1611. curante Dauide Hoeschelio, [vita Græca.] qui & nouam interpretationem Latinam, notas quasdam & variantes lectiones ex Anglicano codice Henrici Sauilij adiecit. Eadem extat Græco-Latina tom. 2. operum S. Athanasij excusa Parisiis an. Ch. 1627. Mirum hic nouam Hoeschelianam versionem antiquæ prælatam Euagrianæ, quæ in prioribus editionibus Commeliniana an. Ch. 1600. & Parisina 1608. extabat. L. Holstenius in præfatione ad tom. 2. operum S. Athanasij vltimæ editionis, ait se in S. Antonij vita ex MS. codice Abbatis S. Amantij aliqua supplere & emendare quæ seorsim typographus editurus sit, aut Hoeschelianis notis inserturus. Quæ necdum vidimus.

§. XII. Vitæ huius lectio vtilis.

[55] S. Hieronymus in Vita S. Marcellæ tradit eam audita S. Antonij tunc viuentis, aliorumq; Ægypti monasteriorum disciplina, non erubuisse profiteri, quod Christo placere cognouerat. Imitatæ eam Sophronia, Paula, & aliæ. S. Augustinus lib. 8. Confeßionum cap. 6. narrat, occasione Vitæ S. Antonij apud Treuiros repertæ, duos istic in aula Imperatorum Agentes in rebus, relictis sponsis vitam elegisse solitariam. [Duo Aulici lectione huius vitæ conuersi:] Incidit, inquit, vt diceret Potitianus, nescio quando se & tres alios contubernales suos, nimirum apud Treuiros, cum Imperator pomeridiano Circēsium spectaculo teneretur, exisse deambulatum in hortos muris contiguos, atque illic, vt forte combinati spatiabantur, vnum secum seorsum, & alios duos itidem seorsum, pariterque digressos, sed illos vagabundos irruisse in quandam casam, vbi habitabant quidam serui tui, spiritu pauperes, qualium est regnum cælorum: & inuenisse ibi codicem in quo scripta erat Vita Antonij. Quam legere cœpit vnus eorum, & mirari & accendi, & inter legendum meditari arripere talem vitam, & relicta militia seculari seruire tibi. Erat autem ex eis, quos dicunt Agentes in rebus. Tunc subito repletus amore sancto, & sobrio pudore, iratus sibi coniecit oculos in amicum, & ait illi: Dic, quæso te, omnibus istis laboribus nostris quo ambimus peruenire? Quid quærimus? cuius rei caussa militamus? Maiorne esse poterit spes nostra in palatio, quam vt amici Imperatoris simus? Et ibi, quid non fragile, plenumque periculis? Et per quot pericula peruenitur ad grandius periculū? Et quā diu istud erit? Amicus autem Dei, si voluero, ecce nunc fio. Dixit hoc, & turbidus parturitione nouæ vitæ reddidit oculos paginis, & legebat, & mutabatur intus, vbi tu videbas, & exuebatur mundo mens eius, vt mox apparuit. Namque dum legit, & voluit fluctus cordis sui, infremuit aliquando, & discreuit, decreuitque meliora; iamque tuus ait amico suo: Ego iam abrupi me ab illa spe nostra, & Deo seruire statui, & hoc ex hora hac, in hoc loco aggredior: te si piget imitari, noli aduersari. Respondit ille adhærere se socio tantæ mercedis tantæque militiæ. Et ambo iam tui ædificabant turrim sumptu idoneo, relinquendi omnia sua, & sequendi te. Tunc Potitianus, & qui cum eo per alias horti partes deambulabant, quærentes eos, deuenerunt in eumdem locum, & inuenientes admonuerunt vt redirent, quod iam declinasset dies. At illi narrato placito & proposito suo, quoque modo in eis talis voluntas orta esset atque firmata; petiuerunt ne sibi molesti essent, si adiungi recusarent. Isti autem nihilo mutati a pristinis, fleuerunt se tamen, vt dicebāt, atque illis pie congratulati sunt, & commendauerunt se orationibus eorum, & trahentes cor in terra, abierunt in palatium. Illi autem affigentes cor cælo manserunt in casa. Et ambo habebant sponsas. Quæ posteaquam hoc audierunt, dicauerunt etiam ipsæ virginitatem tibi. Narrabat hæc Potitianus.

[56] Quæ quidem lectio vti iis tum profuit, ita hæc repetita narratio S. Augustini animum ad meliora stimulauit. Subdit enim cap. 7. [ipseq; eorum exemplo S. Augustinus,] Tu autem Domine inter verba eius retorquebas me ad meipsum, auferens me a dorso meo, vbi me posueram, dum nollem me attendere, & constituebas me ante faciem meam, vt viderem quam turpis essem, & quam distortus, sordidus, & maculosus, & vlcerosus. Et videbam & horrebam, & quo a me fugerem, non erat. Et si conabar a me auertere aspectum, narrabat ille quod narrabat. Et tu me rursus opponebas mihi, & impingebas me in oculos meos vt inuenirem iniquitatem meam, & odissem. Noueram eam sed dissimulabam, & conniuebam, & obliuiscebar. Tunc vero quanto ardentius amabam illos, de quibus audiebam, salubres affectus, quod se totos tibi sanandos dederant; tanto execrabilius me comparatum eis oderam. Hæc contigisse anno ætatis S. Augustini 33. Christi 387. sequentia indicant. Omittimus recentiora, quæ plurima ad vitæ huius persuadendam lectionem afferri possent. Nam quod auctor vitæ S. Pachomij scripsit de suo æuo, [& alij.] Vitam S. Antonij per id tempus cunctis fuisse ad imitandum præclare propositam, idem reliquis omnibus valuisse ætatibus certum est.

§. III. S. Antonij publica veneratio.

[57] Antonij mortem etiam elementa lugere vulgo dicebatur, quod toto ab obitu eius triennio cælum clausum terras illas Aegypti & Thebaidos arefaceret. Ita S. Hieronymus in vita S. Hilarionis, quem & memorat de eius morte absentem diuinitus esse edoctum, & triennio post profectum in montem S. Antonij, vt peruigilem noctem in ipso, quo defunctus fuerat loco, vt a se deberi fatebatur, celebraret. Iuit, & iacuit in stratu eius, & quasi calens adhuc cubile deosculatus est. Macarius quoque, qui corpus magistri sepelierat, S. Posthumio persuasit, vt S. Antonij anachoretarum principis non grauaretur visitare reliquias, vt huius acta testantur. [S. Antonij natalis celebratus apud Syros,] Diem eius natalem mox in Syria celebrari consueuisse indicant S. Euthymij Abbatis Acta a Cyrillo monacho conscripta, vbi dicitur præcepisse cum aduenisset dies festus diuini Antonij, vt vigilarent in templo per totam noctem: & nocturnis illis hymnis ab eo peractis, &c. cum tres postea dies mansisset in diaconico, sabbatho noctu dormit in pace vicesimo die mensis Ianuarii, decimo autem sexto imperij Leonis, qui Marciano succeßit an. Ch. 457. integro post obitum S. Antonij seculo; cuius natalis etiam necessario iis censebatur XVII. Ianuarij: quod in vita eius edita per Boninum Mombritium ita in fine legitur: Depositus est S. Antonius sexto decimo Kalendas Februarias. Is dies erat Aegyptiis 22. mensis Tybi, vt ostendit Rosvveydus in Onomastico, quo die ita in antiquo Coptico, seu Aegyptiaco, Menologio refertur: [Ægyptios,] S. Antonij Stellæ terrestris & Patris omnium monachorum.

[58] Secuti Syros & Aegyptios Græci, celebri admodum officio eum colunt, vt varia eorum responsoria, antiphonæ, cantica, [Græcos,] odaria fidem faciunt. Inter alia canuntur hymni a Studita, Anatolio, & Teophane compositi. Euangelium duplex recitatur, aliud ad matutinum: Πάντα μοι παρεδόθη ὑπὸ τοῦ πατρός μου. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Matthæi 11. a versu 27. Aliud Ἔστη Ιησοῦς ἐπὶ τόπου πεδινοῦ. Stetit Iesus in loco campestri. Lucæ 6. a versu 17. Hoc in officio Romano in festo plurimorum Martyrum; illud in festo S. Matthiæ Apostoli, & S. Francisci legitur. Consuli Græcorum Menæa possunt, & Anthologion in quibus μνήμη του ὁσΐου καὶ θεοφόρου πατρὸς ἡμῶν Ἀντωνίου τοῦ μεγάλου. memoria sancti & deiferi Patris nostri Antonij Magni, celebratur in sanctißima magna ecclesia Constantinopoli. Idem ex Menæis descripsit Maximus Cytheræus, in cuius epitome & Horologio ἀργία και κατάλυσις adscripta, indicat omne opus seruile eo die inhibitum esse. Memoratur etiam in Menologio Christophori Mitylenæi, & Calendario Græcorum a Genebrardo edito.

[59] Latini quoque eodem die S. Antonium ab omni retro memoria celebrarunt. MS. Martyrol. S. Hieronymi: In Ægypto depositio S. Antonij monachi. MS. Rhinovv. In Ægypto Antonij monachi. [Latinos.] Idem habet MS. S. Martini Treuiris. Vetus Romanum a Rosvveydo editum: Apud Thebaidem Antonij monachi. meminit & peruetustum MS. Hibernicum. Antiquum MS. Centulense: In Ægypto apud Thebaidem depositio B. Antonii Abbatis, qui multa millia monachorum Christi seruitio mancipauit, atque vita & miraculis clarissimus vixit. MS. Lætiense, & Tornacense S. Martini: In Ægypto S. Antonii monachi, qui cum esset abstinentissimæ vitæ multis miraculis effloruit, cuius vitam B. Athanasius scripsit. Plurima alia Martyrologia corporis quoque translationem referunt, de qua infra separatim agetur. Ita Vsuardus: Apud Thebaidem B. Antonii monachi, cuius corpus sub Iustiniano Imperatore diuina reuelatione repertum, Alexandriæ delatum est, & in ecclesia S. Ioannis Baptistæ humatum. Eadem vna cum translatione eius habent Beda, Ado, Rabanus, Notkerus, Bellinus, & plurima MSS. in quibus de Vita S. Antonij ex S. Athanasio plura fusius & παραφραστικῶς narrantur. Martyrologium Romanum: In Thebaide S. Antonii Abbatis, qui multorum monachorum Pater, vita & miraculis præclarissimus vixit: cuius gesta Athanasius insigni volumine prosecutus est. Maurolycus quoque, Galesinius, Felicius, aliiq; neoterici eum in suis Martyrologiis exhibent.

[60] Gauantus Comment. in Rubr. Breuiarij, sect. 7. cap. 3. ait S. Antonij memoriam celebrari in Appendice MS. Sacramentario S. Gregorij non diu post eius obitum addita. Annotatur Natalis Antonij monachi in vetustißimo Kalendario monasterij Epternacensis circa an. Ch. 740. conscripto. [Eius diei officium.] Addit Gauantus eius officium simplex referri in MS. Breuiario, Semiduplex in excuso an. Ch. 1550. Duplex institutum a Pio V. At in Missali Rom. excuso Venetiis 1508. scribitur Antonii Abbatis solenne generaliter. In Breuiario Pauli III. a Cardinale Quignonio ordinato fuit Duplex minus. Hæc de Romano. In aliis variant ritus diuersarum Ecclesiarum. In nonnullis sola commemoratio facta: in aliis officiis referuntur tres lectiones, in aliis nouem, & sæpius duplex annotatur. In quibusdam Gallicanis, & Anglicanis excusis nomen eius non extat, sed hunc diem vindicat sibi S. Sulpitius, de quo infra. Duplex etiam pridem in pluribus excusis fuit, vti in antiquis Belgicis Antuerpiensi, Bruxellensi, Brugensi, Audomarensi, & VVindeshemiensi Canonicorum Regularium, Eborensi in Lusitania, Slesvvicensi in Dania, Mediolanensi S. Ambrosij, aliisq;; quamuis & trium lectionum fuerit in quamplurimis. In Benedictinis pluribus Breuiariis, vsitato iis ritu, XII. Lectionum est. Lectiones prorsus in omnibus ex vita S. Antonij desumptæ. Nonnulla inferius addentur, cum de Translatione, ignisq; sacri, qui vulgo S. Antonij dicitur, curatione agetur.

§. XIV. Doctrina S. Antonij.

[61] Rodolphus Hospinianus, Abrahamus Scultetus, Andreas Riuetus, pugnantia commemorari de Antonio aiunt, nimirum caussidicum eum fuisse ac valde doctum, & a vitæ scriptore indoctum litterarumque imperitum dici. Erudite duos priores confutauit Rosvveydus; cuius si rationes sedato animo expendisset Riuetus, abstinuisset acerbiori, sibi tamen satis solita, censura. Perspexisset enim, quod ille monuit, a Suida Antonium quemdam Alexandrinum laudatum, ethnicum fortaßis, qui Alexandriæ & Byzantij caussam sororis egerit, [Non caussidicus S. Antonius,] cum S. Antonio ab iis temere confundi, quod ille pluribus deducit. Nec Alexandrinus fuit S. Antonius. Ne caußidicus dicatur, arcana & sacratiore quadam ratione, [sed miserorum patronus,] haud equidem obsistemus: nam & ob miserorum patrocinium ad Iudices acceßit, reos defendit, misericordiam implorauit, & vt quidam absoluerentur emeruit num. 108. Hæreticorum audaciam, qui eum Arianis paria de religione sentire iactarant, retudit, ab interiori eremo ea sola caußa Alexandriam profectus: isthic sacrorum orthodoxorum caussam egit, adeoq; Arianos iudex ipse publico sermone condemnauit, num. 91. & 92. Athanasio laboranti persæpe præsto fuit, teste Sozomeno lib. 2. cap. 29. De eo ad Imperatorem scripsit, eumq; obsecrauit vt Meletianorum sententiæ minime assentiretur, sed eorum criminationes calumniarum loco duceret. Hæc eius doctrina, hoc sanctißimi aduocati munus; [& Fidei defensor.] hæ partes mystici caußidici, eo efficacius, quia virtute magis quam lingua, perorantis. Idcirco inter præcipuos Concilij Nicæni assertores numeratur a Socrate, Nicephoro, Sozomeno. Huius verba lib. 3. cap. 12. hæc sunt: Præter ceteros omnes qui in Oriente ætatem degebant, visi sunt decretis Concilij Nicæni mordicus adhærescere, Paulus Episcopus Constantinopolitanus, Athanasius, Alexandriæ, & tota monachorum multitudo: quin etiam Antonius Magnus, qui adhuc in vita manebat, & qui cum eo versabantur omnes.

[62] Sed aliis quoque in rebus eius perspecta eruditio est, ipso quoque testante Athanasio in acuta illa, [Egregie doctus,] & diuini cuiusdam plena ingenij de mysteriis Fidei Christianæ cum Philosophis disputatione, quæ cap. 17. refertur; in sublimi de aßidua mentis innouatione, de natura, technis, & imbecillitate dæmonum, deq; discretione spirituum, habito ad discipulos sermone qui cap. 5. 6. 7. 8. & 9. describitur, ab ipsomet, eiusue discipulis, traditus litteris. Nam & S. Antonium inter scriptores Ecclesiasticos recensuit S. Hieronymus: Misit Ægyptiace, inquit cap. 88. ad diuersa monasteria Apostolici sensus, sermonisque Epistolas septem, quæ in Græcam Linguam translatæ sunt, [epistolas scribit.] quarum præcipua est ad Arsenoitas. De his ita Symphorianus Campegius in epistola ad Hectorem Dallum Sedis Apostolicæ Protonotarium: Grauitatemne an suauitatem plus admirer nescio. Namque aptissime exorditur Antonius, lucide Prophetarum narrat historias, inuehit acriter, varie ornat, artificiose complectitur. Tam apte, tam ornate, tam copiose, tam pulchre in epistolis orauit Antonius. Hæc Campegij epistola ipsis præfixa S. Antonij epistolis a Valerio Sarasio Latine redditis, [aliaq;.] in Bibliotheca Patrum, editione 1. Parisiensi tom. 1. edit. 2. & 3. Paris. tom. 3. & editione Coloniensi tom. 4. In iis non proprie sed metaphorice accipiendum monuit Magister sacri Palatij, quod Angeli dicantur dolere, aut de malis hominum tristari. Editus est, & sub S. Antonij nomine sermo breuis de vanitate mundi & resurrectione mortuorum a Gerardo Voßio ex antiquo MS. Aldi Manutij, qui in Bibliotheca PP. editionis Coloniensis simul cum epistolis excusus. Tritthemius lib. de scriptoribus Ecclesiasticis S. Antonio adscribit celebre opus duorum librorum quod Melissa, id est, Apicula, nominatur. Sed Tritthemium falli docet Posseuinus in Apparatu sacro, & in editione Francofurtensi ann. 1601. omissum est.

[63] [An omnino ignarus litterarū,] De his aliisq; eius ad Imperatores aliosue epistolis, disceptari poßit, num ab eo exaratæ fuerint, an potius quæ diuino spiritu concepta, amanuensi dictata sint. nam puer non se litteris erudiri passus est, num. 3. &, cum litteras non didicisset, ingeniosissimus & prudentissimus erat, num. 93. & mundi sapientes eum irridere cupiebant, quia litteras ignoraret, num. 95. ideo num. 87. erat secundum quod scriptum est a Deo doctus. Quod vtrumque de eo testatur S. Augustinus Prologo lib. 1. de doctrina Christiana: Antonius, inquit, sanctus & perfectus vir, Ægyptius monachus, sine vlla scientia litterarum Scripturas diuinas & memoriter audiendo tenuisse, & prudenter cogitando intellexisse prædicatur; quod ipsum inscriptum Martyrologio Bedæ vulgato, Adonis, Notkeri, & aliorum, atque in Tritthemij libro de scriptor. Eccles. Innuitur idem in vita num. 7. Auditioni scripturarum ita studium accommodabat, vt nihil ex eius animo laberetur; sed vniuersa Domini præcepta custodiens, memoriam pro libris haberet. Quin & naturam rerum a Deo conditarum Antonio instar librorum fuisse docet Euagrius Ponticus discipulus S. Macarij Aegyptij lib. de monachis apud Socratem lib. 4. cap. 18. Cuidam ex eorum numero, inquit, qui id temporis sapientes sunt habiti, ad Antonium illum iustum accedenti, quærentique quo pacto vitam posset sustentare solatio illo, quod ex libris capi potest, orbatus, respondit: Meus liber, o Philosophe, est natura rerum a Deo conditarum, quæ quotiescumque animo libitum sit meo, libros ipsius Dei legendos suppeditat. aut, quæ mihi quoties verba Dei legere cupio adesse consueuit, vti refertur lib. 6. de Vitis Patrum interprete Ioanne libel. 4. num. 16.

[64] At fortaßis hæc litterarum dicta imperitia est, quod Græcam linguam, eo tempore Aegyptiis familiarem & domesticam ignoraret. [an solum Græcarū,] Ita Eulogius Alexandrinus disciplinarum liberalium Scholasticus Græcum, non Aegyptiacum, sermonem norat. Pallad. cap. 26. at Ioseph Abbas apud Caßianum Coll. 26. cap. 1. quia primarius ciuitatis suæ Thmuis fuit, Ægyptia & Græca facundia diligenter edoctus erat. Adde quod numquam legatur per alium scripsisse, vti dicitur allocutus alios per interpretem, qui eius verba diligentißime in Græcum solebat exprimere sermonem num. 94. & 96. Et in vita S. Hilarionis a S. Hieronymo Isaac interpres Antonij appellatur, & apud Palladium cap. 26. Cronius fuit verborum interpres, [artiumq; liberaliū.] cum B. Antonius Græce nesciret: qua lingua sacri & profani libri erant fere conscripti, ideoq; a Philosophis spernebatur, quia & aliarum artium liberalium ignarus. Sic vulgo illitterati & idiotæ censentur, qui alioquin vernaculo idiomate & legere litteras, & exarare, adeoq; & libros conscribere norunt. Et quomodo num. 8. Fratrum dicitur legendi æmulatus industriam, si omnino legere non norat? Vt vt se ea res habuerit, hoc a Sozomeno lib. 1. cap. 13. de S. Antonio præclare pronuntiatum est: Litteras neque nouit, neque magni æstimauit; sed puram mentem, vtpote litteris antiquiorem, & earum inuentricem, laudauit plurimum.

§. XV. S. Antonij disciplina monastica.

[65] Negat Scultetus reperire se in hac S. Antonij historia vitæ monasticæ leges, quas Nazianzenus scribit Athanasium sub narrationis prætextu voluisse promulgare. Reperere sane hactenus asceticæ vitæ studiosi, reperiuntq; in dies, qui imitandi studio eam euoluunt. [Regula monastica in S. Antonij vita expressa.] Nec mirum si aciem effugiunt eorum, quibus mentis oculi a carnalium studio cupiditatum caligent. Neque opus foret eas hic commonstrare, ipsa lectione mox occursuras; nisi operæ pretium videretur, in suas partes omnem eam vitæ monasticæ ab eo exercitatam traditamue disciplinam breuiter distribuere, tum ex vita ipsius Antonij, Hilarionis, Abrahæ, Palæmonis, Pachomii, tum ex Cassiani Institutionibus.

[66] Ab habitu ordiamur, quo a ceteris mortalibus secernuntur monachi. [Habitus] S. Hilarion, vt S. Antonium vidit, mutato pristino habitu apud eum mansit. Sic & S. Palæmon spiritualibus oculis intuens Pachomii fidem, tandem patefecit aditum, eumque suscipiens habitu monachi consecrauit, vt supra XI. Ianuarij num. 4. dictum. Hanc vestis mutationem, dum quis in monachum consecratur, refert S. Dionysius Areopagita Eccles. hierarchiæ cap. 6. & dicatum Deo habitum Tertullianus de velandis Virginibus cap. 3. Et renuntiantem seculo, per manus Abbatis, in medio Fratrum, indui monasterij vestimentis solitum, docet Caßianus lib. 4. Instit. cap. 5. De vestimentis suis ita ante mortem Antonius statuit num. 114. Meloten, inquit, & pallium tritum, cui superiaceo date Athanasio Episcopo, quod mihi nouum ipse detulerat. Serapion aliam accipiat meloten; vos cilicinum habetote vestimentum. & num. 61. vestimento cilicino intrinsecus, desuper pelliceo vtebatur. Eisdem vsus vestibus S. Hilarion, sacco membra coopertus & pelliceum habens ependyten, quem illi B. Antonius proficiscenti dederat, cum monachum consecraret, sagumque rusticum. Saccus ibidem tunica saccinea, [interior, aliis cilicium,] tunica cilicina, & cilicium dicitur a S. Hieronymo. Saccum, inquit, quo semel fuerat indutus, numquam lauans, & superfluum esse dicens munditias in cilicio quærere. Sic sago tunicaque cilicina indutus describitur S. Abraham Eremita a S. Ephræm Diacono XVI. Martij, [aliis colobium lineum;] & B. Pachomius ad humiliandum corpus proprium induebat se plerumque cilicio. Huius loco ordinaria monachorum vestis interior linea erat, lebiton, seu colobium dicta, qua ibidem dicuntur vti monachi per Thebaidem & Ægyptum; quam mutabant cum sordes necessitas coegisset eluere. Caßianus lib. 1. cap. 5. Colobiis lineis induti, quæ vix ad cubitorum ima pertingunt nudas de reliquo circumferunt manus. Et Isidorus lib. 19. Etymolog. cap. 22. Libitonarium, inquit, est colobium sine manicis, quali monachi Ægypti vtuntur: & potius quam cilicina veste, inquit Caßianus cap. 4. quod hæc ad necessarii operis exercitium, in quo monachum semper impigrum expeditumque oportet incedere, inhabilis atque inepta sit: tum etiam, si videatur, præbeat elationis vanitatem. Hæc de interiori veste.

[67] [exterior, melote, siue tunica pellicea,] Exterior erat pellicea, ideoq; melotes dicta, aptata & confecta ex pellibus ouinis aut caprinis, simul cum lana corpori detractis. μῆλον ouem sæpius, Homero Odiss. ξ. capram significat. Ita S. Paulus Simplex pelle sua ouilla verberabat dæmoniacum. & in regula S. Pachomij in eius Vita: Habeant singuli meloten, id est, pellem caprinam confectam albam, sine qua neque comedant, neque dormiant. at Palladius cap. 38. Habeat vnusquisque pellem ouillam laboratam. & Caßianus cap. 8. Vltimus est habitus eorum pellis caprina, quæ melotes, vel pera appellatur, vbi peram pro penula positam existimat Gazæus. Sozomenus lib. 3. cap. 13. indumenti huius rationem exponit. Isti, inquit de monachis Aegypti, ad exemplum Eliæ Thesbitæ pellibus se induebant, vt singuli ex pelle corpori circumiecta virtutem Prophetæ semper in memoriam reuocantes, strenue contra cupiditates Venereas confligerent. aut certe eos imitati sunt de quibus Apostolus a Caßiano citatus: Circuierunt in melotis, & in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti; quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, & speluncis, & in cauernis terræ. [Hebr. 11. 37.] Eliæ pallium meloten appellat S. Hieronymus epist. 28. ad Lucinium, secutus LXX. Interpretes 3. Reg. 19. 19. & 4. Reg. 2. 8. & Cronius apud Palladium cap. 26. & Paschasium cap. 19. num. 3. & infra in Apophth. num. 46. vidit S. Antonium chlamyde pellicea amictum, quam S. Hieronymus in vita S. Hilarionis nominat etiam tunicam, cucullam, & ependyten pelliceum. Cucullam forte ob cucullum, [quæ & cuculla,] seu cucullionem connexum, quo caput vsque ad ceruicis humerorumque confinia contegebatur, vt Caßianus tradit cap. 4. & cucullum operiebat caput S. Pachomij.

[68] Ependytes, Græce ἐπενδύτης, superior seu summa vestis. ἐπενδύομαι superinduor, Plutarcho in Pelop. [& ependytes,] Ita pro melote accipitur in vita S. Antonij num. 61. Antonius impauidus neglecto persecutoris imperio lauit ependyten suum. Et alia die stans in quodam eminenti loco, candente præcinctus veste, procedentem Iudicem suo prouocabat adspectu, flagrans cupiditate martyrij. Vbi obseruandum primo Antonium veste nitida atque munda apparuisse, vt eo apparatu se monachum ad martyrium tamquam ad conuiuium læto animo offerret; itaque Græce legitur Φαίνεσθαι τῷ ἡγεμόνι λαμπρόν. Vt Duci, seu Iudici, amœnus, seu conspicuus appareret. Secundo, [candidi coloris.] Interpretem Euagrium vertisse candente præcinctum veste, quod fuerit alba, quæ a lotione candebat. Id nosse potuit ob meloten S. Athanasio ab obitu S. Antonij oblatam, a se aut S. Eusebio Alexandriæ visam. & in Regula S. Pachomij tam in vita quam apud Palladium meloten ex pelle alba confici præcipitur. Vix se expediunt hic Rosvveydus in Notat. num. 56. & Baronius tom. 2. an. Ch. 256. num. 19. dum hic vult S. Antonium, vt cognosceretur esse Christianus, alba induisse indumenta: sed monachi, non alij Christiani, erant ciuitate edicto publico pulsi. Rosvveydus interim vult candida veste venisse, vt Ægyptiis alba indutis mixtus securius procederet, quod monachis, qui pulla veste dignoscebantur, ciuitate esset interdictum. Sed de candente & loto pridie ependyte hic agi nimis certum est, maxime si Græca cum Latinis conferantur. Erat autem ependytes, seu melotes, vestis monachis propria, vt de ependyte Ascetici scriptores scribunt apud Rosvveydum in Onomastico, & in vita S. Pachomij: exceptis melotis, quas feminæ non habent, omnis institutionis earum forma monachis probabatur esse consimilis.

[69] Tertio obseruandum hanc vestem præcingi solitam; vt monachus, inquit Caßianus cap. 2. instar militis Christi accinctis lumbis incederet: Ita Elias & Ioannes Baptista zona pellicea dicuntur astricti, S. Hieronymo epist. 8. ad Demetriadem & in c. 3. Matthæi. S. Dorotheus Doctrina 1. de Renuntiatione cū deiferos Patres monachorū retulisset Antonium, Pachomium, Macarium, aliosque; Habemus, [Zona pellicea.] inquit de vestitu agens, zonam pelliceam circa renes nostros. Id signum est ad opus quodque accincti vt quamprimum simus & parati.

[70] Hæc de ordinariis S. Antonij vestimentis, quibus pallium sæpe adiiciebat, quod a S. Athanasio acceperat duplex; vnum ab obitu iam tritum ei remissum, altero S. Pauli corpus inuoluit. In Vita S. Hilarionis dicitur sagum rusticum, pallium, & palliolum: [Pallium, siue Mafortes,] quod Caßianus cap. 7. mafortem apellat. Angusto palliolo, inquit, tam amictus humilitatem, quam vilitatem pretij compendiumque sectantes, colla pariter atque humeros tegunt, quæ mafortes tam nostro quam illorum nuncupantur eloquio. Verum hoc S. Athanasij donum latius sine dubio fuit & longius pallium, non absimile cappis superioribus monachorum: itaq; Baronio an. Ch. 57. num. 97. videtur pallium paullatim a communi fidelium vsu desciuisse, & monasticam vitam profitentibus cessisse. In hoc pallio S. Antonius iacuit moribundus, cum alias membra quieti concessurus iunco contexto (mattam vocat Pelagius lib. 5. lib. 8. num. 1. in Apoph. num. 7.) & cilicio vteretur, num. 14. & Sozomen. lib. 1. cap. 13. Somnum super paruam stoream cepit, non raro autem humi iacens ipsa terra pro cubili vsus. Ita S. Hilarion super nudam humum stratumque iunceum vsque ad mortem cubitauit. Erat autem cellula S. Antonij non plus mensuræ per quadrum tenens, quam homo dormiens extendi poterat, teste S. Hieronymo in vita S. Hilarionis. Hactenus de vestitu.

[71] Victus ratio describitur in vita num. 18. cui consonant hæc verba Sozomeni: [Victus, panis, sal, aqua;] Erat ei cibus, panis solum & sal; potus autem aqua: tempus prandij, solis occasus. sæpenumero ad biduum & amplius cibo abstinuit, imo tum ei prandium valde adhuc tenue fuit. Infra in Apophth. num. 51. & 53. senex post quinque dierum ieiunium vnicum paximatem, seu paxamidium, id est, panem sex vnciarum siccum, aqua madefactum comedit. Nam in vita num. 22. more Thebæorum panes sex mensium secum recondit, cum per annum incorrupti durent. At monachis præscripta refectio erat solius panis in duobus paximaciis, quos paruulos panes vix libræ vnius pondus habere docet Caßianus Collat. 2. cap. 19. & lib. 4. Instit. cap. 14. Et S. Antonius apud Ruffinum lib. 2. de Vitis Patr. cap. 31. S. Paulo Simplici cibum in vesperam sumere præcepit, sed obseruare ne vnquam ad saturitatem vsque perueniret, & præcipue in potu, confirmans non minus per aquæ abundantiam phantasias fieri animi, quam per vinum calorem corporis crescere.

[72] Et hæc arida comestio illis xerophagia dicebatur: alia erat homophagia, quando crudis & incoctis oleribus, aqua madefactis & sale conditis vescebantur; ξηρὸς enim aridum, & ὡμὸς crudum significat. ita num. 67. olus coluit, vt aliquo hospites venientes solatio refouerentur. [in deliciis olern cruda.] Has eis delicias reputari asserit Caßianus lib. 4. Instit. cap. 11. si herba sale condita, quam lapsanium vocant, aqua diluta, ad refectionem Fratribus apponatur. Quæ in hac prouincia (Gallia) nec aeris temperies, nec qualitas nostræ fragilitatis admittit. Et de monasteriis agens cap. 24. Nec tanta cura, inquit, inter eos parandorum ciborum, vel coctionis impenditur, quippe qui maxime xerophagiis vel homophagiis vtuntur, & apud quos secta singulis mensibus porrorum folia, lapsania, sal frictum, oliuæ, pisciculi minuti saliti, quos illi mœnidia vocant, summa voluptas est. Ideo S. Antonius ad monasterium ablegare volebat Paulum Simplicem in Apoph. num. 51. vbi Fratres possent ferre eius imbecillitatem; & num. 46. in monasterio existens iubet hospitibus lentem parari: pro cuius edulio, seu decoctione rufa Esau vendidit ius primogeniti Gen. 25. v. 34. Legantur Vitæ SS. Hilarionis & Pachomij, & Caßianus lib. 4. Instit. a cap. 17. ad 23.

[73] Restat exercitatio eius quotidiana. Discipuli post eius obitum S. Hilarioni loca singula ostendentes, Hic, aiebant, psallere, [Opus manuum cum psalmis, aut collatione.] hic orare, hic operari, hic fessus residere solitus erat. Has vites, has arbusculas ipse plantauit, illam areolam manibus suis ipse composuit & ita S. Hieronymus in vita S. Hilarionis. Primo, quod ad psalmos attinet, Per vniuersam, inquit Caßianus lib. 2. Instit. cap. 4. Ægyptum & Thebaidem duodenarius psalmorum numerus tam in vespertinis, quam in nocturnis solennitatibus custoditur; ita dumtaxat, vt post hunc duæ lectiones, veteris scilicet ac noui Testamenti singulæ, subsequantur. Qui modus antiquitus (diu ante S. Antonium, vt cap. sequenti ostendit) constitutus, idcirco post tot secula penes cuncta illarum monasteria intemeratus nunc vsque perdurat; quia non humana adinuentione statutus a senioribus affirmatur, sed cælitus Angeli magisterio Patribus fuisse delatus. quod mox explicat. Hoc ritu S. Antonius in Apophth. num. 53. cum Paulo Simplice psalmum psallit quem nouerat: & cum eum duodecies cecinisset, duodecies orauit. hoc ad vesperam. & media nocte excitauit eum ad orationem &c. de qua nos plura in Apophth. num. 26. vtq; etiam inter opus omittenda non sit num. 27. & in vita num. 7. & Caßianus toto libro 2. & 3. vbi hæc cap. 2. leguntur: Apud illos hæc officia, quæ Domino soluere per distinctionem Horarum (quas cap. 3. Tertias, Sextas & Nonas vocat) & temporis interualla cum admonitione compulsoris adigimur, per totum diei spatium iugiter cum operis adiectione spontanee celebrantur. Ita namque ab eis incessanter operatio manuum priuatim per cellulas exercetur, vt psalmorum quoque vel ceterarum Scripturarum meditatio numquam penitus omittatur. Cui preces & orationes per singula momēta miscentes, in his Officiis, quæ nos statuto tempore celebramus, totum diei tempus absumunt. Quamobrem exceptis vespertinis ac nocturnis congregationibus, nulla apud eos publica solemnitas, absque die Sabbathi vel Dominica, in quibus hora tertia sacræ communionis obtentu conueniunt. Vtrumque diem sabbathinum & Dominicum festum agi solitum docent Clemens lib. 6. Constit. cap. 24. Socrates lib. 6. cap. 8. & paßim Caßianus. Aliis diebus solennitati nocturnæ priuata succedebat meditatio, quam cum adiectione operis exequebantur teste Caßiano lib. 2. cap. 13. & 14. ne velut otiosis valeat somnus irrepere. Sicut enim nullum ferme ab eis otii tempus excipitur, ita nec meditationi quidem spirituali finis imponitur. Sæpe etiam Collationes inter operandum fiebant. Ita S. Antonius & S. Macarius Ægyptius sedentes a sero, & colloquentes de vtilitate animarum, faciebant plectam ex ramis palmarum, vt dictum est § 6. & infra de S. Antonio in Apophth. num. 27. dicetur. S. Hilarion fiscellas iunco texens æmulabatur Ægyptiorum monachorum disciplinam. & SS. Palæmon & Pachomius texebant cilicia, & laborabant manibus suis vt darent pauperibus, supra XI. Ianuarij num. 4. quod pluribus in Apoph. cap. 1. faciendum docet S. Antonius, & fecisse dicitur in vita num. 7.

VITA
AVCTORE S. ATHANASIO EPISC.

Antonius Magnus, Abbas in Thebaide (S.)

BHL Number: 0609

Avctore S. Athanasio.

PROLOGVS EVAGRII INTERPRETIS.

Presbyter Euagrius Innocentio a carissimo filio in Domino salutem.

bEx alia in aliam linguam ad verbum expressa translatio, sensus operit, & veluti lætum gramen sata strangulat. Dum enim casibus & figuris seruit oratio, quod breui poterat indicari sermone, longo ambitu circumacta vix explicat. Hoc igitur ego vitans, c vitam B. Antonii, te petente, ita transposui, vt nihil desit ex sensu, cum aliquid desit ex verbis. Alii syllabas aucupentur & litteras, tu quære sententiam.

[Annotata]

a Eumdem Sanctus quoque Hieronymus epist. 49. carissimum appellat. Vnde coniectat Rosvveydus Presbyteratu non fuisse initiatum. De eo & Euagrio actum §. 9.

b Præfatiuncula hæc iisdem verbis, tacito Euagrij nomine, inserta est epistolæ 101 S. Hieronymi ad Pammachium, cap. 11. vt supra monuimus.

c Apud S. Hieron. ita B. Antonium, te petente, transposui.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Athanasius Episcopus ad a peregrinos fratres.

Optimum, Fratres, iniistis certamen; aut æquari Ægypti monachis, aut b superare nitentes virtutis instantia. [Vitas Antonij quo hortante scripta:] Etenim apud vos iam plurima sunt monasteria: monachorum quoque nomen est celebre: & hanc voluntatem vestram iuste quisque mirabitur: orantibusque c vobis optatum Deus tribuet effectum. Quoniam igitur exegistis a me, vt vobis scriberem de conuersatione B. Antonij, volentibus discere, quemadmodum cœperit, quiue fuerit ante sanctum propositum, d qualem etiam habuerit terminum vitæ, & si vera sint ea, quæ de ipso fama dispersit, vt ad eius æmulationem atque exemplum vos instituere possitis; magna cum lætitia suscepi vestræ caritatis imperium. Et mihi enim ingens lucrum est atque vtilitas hoc ipsum, quod recordor Antonij; [via ad virtutem:] & vos cum admiratione audientes, scio eius propositum cupere sectari: perfecta est siquidem ad virtutem via, Antonium scire quis fuerit.

[2] Ergo vt breuiter dicam, & omnibus, quæ de eo referentium sermo iactauit, credite, & minima vos existimate audisse de maximis: quia non ambigo, nec eos omnia potuisse cognoscere, cum & ego rogatus a vobis, quantacumque per epistolam significauero, non æqualia sim eius meritis narraturus. Sed & vos omnes hinc e nauigantes studiose percontamini, quo singulis, quæ norunt, referentibus, congrua dignaque tanti nominis relatio compleatur. Disponebam itaque post lectionem litterarum vestrarum aliquos ad me monachos inuitare, & maxime eos, qui f crebro ad eum ire consueuerant: vt plenius aliquid addiscens, munera vobis maiora transmitterem. Sed quoniam & nauigationis tempora labebantur, [accurata est, & solida.] & litterarum portitor vehementissime festinabat, ideo ea, quæ & ipse noueram (g frequenter enim eum visitaui) & quæ ab eo didici, qui ad præbendam ei aquam non paullulum temporis cum eo h fecit, dilectioni vestræ indicare properaui: vtrobique curam veritatis habens, vt neque plus aliquis audiens, miraculorum congestionem non credat, nec rursum meritis eius inferiora cognoscens, non putet dignum esse miraculo pro tanti nominis viro.

[Annotata]

a [Peregrini Fratres,] Locum certum, in quo plurima sint monasteria indicant sequentia. In Scetes solitudine diximus §. 1. Nitrienses monachos, partim indigenas, partim hospites, seu peregrinos, Græce ξένους incoluisse quinquaginta tabernacula. Græce hic inscriptio est πρὸς τους ἐν τῇ ξένῃ μοναχούς. An regio ea Alexandrinis dicebatur Ξένη, Xene, & monachi ξένοι, hospites, peregrini? Stephanus pagum Libyæ Ξενέφυριν agnoscit. [forte Scitiotæ in Libya.] an vox composita ἀπὸ τῆς ξένης και φύρειν quod permiscere significat, quia indigenis immisti peregrini eam regionem habitarint. Imo omnes Scetes, seu Libyæ, monachos hic intelligi forte coniicias ex Cassiano lib. 4. de vitis PP. cap. 39. vbi Ægypti monachi dicuntur de laboribus suis peregrinos & aduenientes Fratres secum reficere, & ad loca Libyæ, quæ fame laborant, immanem conferre alimoniæ substantiam. & S. Pambo apud Palladium cap. 10. accepta a Melania Romana vasa argentea trecentarum librarum iussit dispensari vniuersæ fraternitati quæ est in Libya, & in insulis, quod hæc monasteria magis indigerent.

b Palladius cap. 69. de Nitriensibus scribit: Se inuicem superabant virtutibus, & magno studio se exercebant, & in vita se inuicem contendebant superare.

c MS. S. Maximini nobis. Græce ἐυχομένων ἡμῶν.

d Ex hoc præcipue loco ducta argumentatione conclusimus §. 7. hancce Vitam post S. Antonij obitum scriptam esse.

e [Mareotis palus.] Agitur fortassis hic de traiectu Mariæ, siue Mareotidos, paludis, quæ continet ad millia septuaginta teste Palladio cap. 7. a qua itinere diei ac dimidiati ad Meridiem distat mons Nitriæ: ast Occasum versus hæc Libyæ, Scetes, siue Xenes, iacent monasteria, inter quæ & eum montem Nitrienses anachoretæ habitant.

f Arsenoitas intelligit, aliosq; in regionibus Mempheos & Babylonis monachos, de quibus § 2.

g Inuisit eum cum ad refellendos hæreticos Alexandriam adduxit, vt S. Hieronymus tradit epist. 33. ad Castrutium, & Ruffinus infra inter Apophthegm. S. Antonij cap. 8. & ipse in Vita S. Athanasius cap. 16. vbi redeuntem scribit se prosecutum fuisse, num. 93. vide §. 8.

h Alteruter eorum, qui seni in interiori monte ministrarunt, hic fuit; Amathas nimirum, aut Macarius, de quibus §. 5. Nec Baronio assentimur, existimanti tom. 3. an. Ch. 311. num. 63. hæc de se ipso Athanasium scribere, ideoq; feci legendum.

CAPVT I.
S. Antonij pia educatio. vita anachoretica.

[3] Antonius nobilibus religiosisque parentibus natus, a in Ægypto oriundus fuit, tanta suorum nutritus cura, [Nobiligenere natus,] vt nihil aliud præter parentes domumque cognosceret. Et cum iam puer esset, non se litteris erudiri, non ineptis infantium iungi passus est fabulis: sed Dei desiderio flagrans, secundum quod b scriptum est, c innocenter habitabat domi. [Gen. 25. 27.] Ad ecclesiam quoque cum parentibus sæpe conueniens, nec infantum lasciuias, nec puerorum negligentiam sectabatur; [pie educatur,] sed tantum ea quæ legebantur auscultans, vtilitatem præceptorum vitæ institutione seruabat; non suis, vt solet illa ætas, pro variis & delicatis cibis vnquam tædio fuit; non escæ mollioris blandimenta sectatus est: his solum, quæ dabantur, contentus, nihil amplius requisiuit.

[4] Post mortem autem parentum, annorum circiter decem & octo seu viginti, cum sorore admodum paruula derelictus, & domus & sororis honestam curam gerebat. Necdum vero sex fluxerant menses, quibus ad ecclesiam (vt solebat) accurrens, [frequens in ecclesia,] recordabatur quomodo & Apostoli, omnibus spretis, secuti fuissent Saluatorem; & multi, vt legitur in Actis Apostolorum, facultatibus suis venditis, pretia ad pedes eorum detulissent, egentibus partienda, quæve aut quanta spes iisdem reposita esset in cælis. [Actor. 4. 35.] Talia secum voluens, intrauit ecclesiam, [attentus auditor:] & accidit vt tunc Euangelium legeretur, in quo Dominus dicit ad diuitem: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia tua quæcumque habes, & da pauperibus, & veni sequere me, & habebis thesaurum in cælo. [Matth. 19. 21.] Quo audito, quasi diuinitus huiusmodi ante memoriam concepisset, & veluti propter se hæc esset Scriptura recitata, ad se Dominicum traxit imperium: statimque regressus, possessiones quas habebat vendidit. d Aruræ autem erāt ei trecentæ vberes, & valde optimæ, [vendit possessiones,] quas vicinis largitus est: ne in aliquo aut sibi, aut sorori molestia gigneretur. Cetera vero, quæ in mobilibus possidebat, vniuersa vendidit: & aggregato non exiguo pretio, indigentibus dedit, paucis tamen ob sororem reseruatis, quæ & sexu & ætate videbatur infirmior.

[5] Rursus autem ecclesiam ingressus, cum audisset Dominum in Euangelio dicentem: Nolite cogitare de crastino, reliquam quoque portionem pauperibus distribuit; neque se versari passus est domi, sed sorore fidelibus ac notis e Virginibus commendata, vt ad earum nutriretur exemplum, [seculo renuntiat;] ipse iam omnibus sæculi vinculis liber, asperum atque arduum arripuit institutum. [Matth. 6. 34.]

[6] Necdum autem tam crebra erant in Ægypto monasteria; neque omnino quisquam auiam solitudinem nouerat: [secedit paullulum ab domo:] sed quicumque in Christi seruitute sibimetipsi prodesse cupiebat; f non longe a sua villula separatus instituebatur. Erat igitur g in agello vicino senex quidam, vitam solitariam a prima sectatus ætate: hunc Antonius cum vidisset, æmulatus est ad bonum. Et primo quidem incipiens etiam ipse, in locis paullulum a villa remotioribus manebat: exinde autem, [meliores imitatur:] si quem vigilantem in hoc studio compererat, procedens, quærebat vt h apis prudentissima: nec ad habit aculum suum ante remeabat, nisi eius, quem cupiebat, frueretur aspectibus: & sic, tamquam munere mellis accepto, abibat ad sua.

[7] Tali ibidem institutus exordio, cum per dies singulos ita animum roboraret, vt nec opum paternarum, nec suorum meminisset affinium, [operatur manibus:] omne etiam desiderium & sollicitudinem erga id, quod cœperat, exerceret, i operabatur manibus suis, sciens scriptum esse: Qui non operatur, non manducet. [2. Thess. 3. 10.] Mercedem tamen operis sui, pretio panis excepto, egentibus largiebatur. Orabat frequenter: quippe qui didicerat, quod oporteret sine intermissione Dominum orare. Auditioni etiam k Scripturarum ita studium commodabat, vt nihil ex eius animo laberetur: [orationi & Scripturis vacat:] sed vniuersa Domini prȩcepta custodiens, memoriam pro libris haberet.

[8] Sic suam vitam instituens, ab vniuersis fratribus puro diligebatur affectu: & omnibus, ad quos studio discendi pergebat, obediens, proprias singulorum gratias hauriebat: [aliorum virtutes exprimit,] huius continentiam, iucunditatem illius sectabatur: istius lenitatem, illius vigilantiam, alterius legendi æmulabatur industriam: istum ieiunantem, illum humi quiescentem mirabatur: alterius patientiam, alterius mansuetudinem prædicabat. Omnium quoque vicariam erga se retinens caritatem, atque vniuersis virtutum partibus irrigatus, ad sedem propriam regrediebatur. Ibi secum vniuersa pertractans, omnium in se bona nitebatur exprimere. [& superare conatur,] Neque vero aduersum coæuos aliquando mouebatur, sed ea tantummodo flamma egregio viro crescebat in pectore, ne secundus cuiquam in prædictis operibus inueniretur. Et hoc ita faciebat, vt cum omnes gloria anteiret, omnibus tamen carus esset. Nam & vicini & monachi, ad quos sæpe veniebat, Antonium videntes, l Deicolam nuncupabant: indultisque naturæ vocabulis, [Deicola dictus.] quidam vt filium, alij vt m fratrem diligebant.

[Annotata]

a De patria Antonij actum accurate §. 1. de ætate §. 4. de scientia ignorantiaue litterarum §. 14.

b Addit Græcum exemplar, de Iacob.

c MS. S. Maximini, innocens. Græce ἄπλαστος, non fictus. ἀπλάστως legit Euagrius. Iacob dicitur ἄνθρωπος ἄπλαστος, Aquilæ ἁπλοῦς, in vulgata editione vir simplex, Symmacho ἄμωμος, sine crimine.

d Strabo lib. 13. Geographiæ: Regio hæc (Ægyptus) initio in Præfecturas (Νόμους vocant) diuisa fuit. Rursus Præfecturæ in toparchias diuisæ fuere. Toparchiæ rursum in portiones alias, quarum minimæ arua erant. Græce: ἐλάχισται δ᾽ ἁι ἄρουραι μερίδες. Minimæ portiones erant aruræ. Addit vero: Opus autem fuit tam diligenti ac subtili locorum diuisione propter continuas finium cōfusiones, quas Nilus auctus efficiebat, aliis addens, aliis adimens, immutans figuras, & signa obruens, quibus proprium discernebatur ab alieno. [Arura.] Hæc Strabo. Est autem Ἄρουρα terræ mensura centum complectens cubitos: vt hic & in Onomastico Rosvveydus, cum quo & variis MSS. hanc vocem retinemus; pro qua in quibusdam editionibus palmæ erant, apud Hoeschelium campi.

e Agi hic de Virginibus Deo sacratis, patet ex Græco, vbi hæc sequuntur: Δούς τε ἀυτῇ ἐις παρθενῶνα ἀνατρέφεσθαι, vt in conuictu Virginum educaretur. Et num. 72. dicitur aliarum puellarum Magistra ipsa iam Virgo vetula. & num. 36. Antonius eas Virgines Christi vocat. de antiquis in Ægypto monasterius, etiam Virginum, egimus §. 3.

f Græce: Οὐ μακρὰν τῆς ἰδίας κώμης, non procul a proprio pago.

g Græce: Ἐν τῆ πλησίον κώμῃ. in vicino pago.

h Hoc præceptum aliis postea ab Antonio traditum refertur in Apoph. num. 34.

i De continua eius operatione cum precatione coniuncta, actum est in Proleg. §. 15. in fine.

k S. Hilarion Scripturas sacras memoriter tenens, post orationes & psalmos, quasi Deo præsente, recitabat. Hieronym. in eius vita.

l Græce θεοφιλῆ, a Deo amatū. Vt θεόφιλος est, qui Deum amat.

m Nonnulli, Patrem. Græce ἀδελφὸν, fratrem, quod magis eius ætati congruit.

CAPVT II.
Prima de diabolo victoria. arcta abstinentia.

[9] [Diabolicis infestatur insidiis:] Dvm hæc gereret Antonius, quibus omnium in se prouocaret affectum, inimicus nominis Christiani diabolus, impatienter ferens tantas in adolescente virtutes, veteranis eum aggressus est fraudibus. Et primo quidem tentans si quo modo posset ab arrepto eum instituto detrahere, immittebat ei memoriam possessionum, sororis defensionem, a generis nobilitatem, amorem rerum, fluxam seculi gloriam, escæ variam delectationem, & reliqua vitæ remissioris blandimenta; postremo virtutis arduum finem, & maximum perueniendi laborem, necnon & corporis fragilitatem suggerebat, & ætatis spatia prolixa: prorsus maximam ei cogitationum caliginem suscitabat; volens eum a proposito reuocare.

[10] [eas oratione superat,] Postquam autem diabolus orationibus eius ad Deum per Passionis fidem se intellexit elidi, consueta aduersum omnes adolescentes arma arripiens, nocturnis eum inquietabat illecebris. b Et primum noctibus infesta multitudine & horribili metu sonitus eum exagitare conabatur. Per dies etiam tam apertis in eum telis irruebat, vt nullus ambigeret, quin Antonius contra diabolum dimicaret. Nam & ille cogitationes sordidas conabatur inserere: & hic eas oratu submouebat assiduo. Ille titillabat sensus naturali carnis ardore: hic fide, [vigiliis, ieiuniis,] vigiliis, & ieiuniis corpus omne vallabat. Ille per noctes in pulchræ mulieris vertebatur ornatum, nulla omittens figmenta lasciuiæ: c hic vltrices gehennæ flammas & dolorem vermium recordans, ingestæ sibi libidini opponebat. Ille lubricum adolescentiæ iter, [memoria nouissimorum.] & ad ruinam facile proponebat: hic æterna futuri iudicij tormenta considerans, illæsam animæ puritatem per tentamenta seruabat. Ista autem omnia ad confusionem diaboli fiebant: qui enim similem se Deo fieri posse existimabat, nunc ab adolescente vt miserrimus deludebatur: & qui contra carnem & sanguinem sæuiebat, ab homine, qui carnem portabat, elisus est. Adiuuabat enim seruum suum Dominus, qui nostri gratia carnem suscipiens, victoriam corpori contra diabolum largitus est: vt singulis ita certantibus, Apostolicum liceret proferre sermonem: Non autem ego, sed gratia Dei, quæ mecum est. [1. Cor. 15. 57.]

[11] Postremo cum nec hoc argumento destruere posset Antonium draco teterrimus, & videret se semper ab eius cogitationibus repelli, secundum quod scriptum est, stridens dentibus & eiulans, qualis est, talis merito apparebat & vultu: puer horridus atque niger, ad eius se genua prouoluens, humana voce flebat, dicens: [Tetra specie spiritū fornicationis videt:] Multos seduxi, plurimos decepi: nunc autem vt a ceteris Sanctis, ita & tuo sum labore superatus. [Mar. 9. 18.] Quem cum interrogaret Antonius, quisnam esset, qui talia loqueretur, ait: Ego sum fornicationis amicus, ego multimoda aduersum omnes adolescentes turpitudinis arma suscepi: hinc & d spiritus fornicationis vocor. Quantos pudice viuere disponentes, fefelli? quot tenuiter incipientes, ad sordes pristinas redire persuasi? [Oseæ 4. 12.] Ego sum, propter quem Propheta lapsos increpat, dicens, Spiritu fornicationis seducti estis: & reuera per me & illi fuerant supplantati. Ego sum, qui te ipsum sæpe tentaui, & semper repulsus sum.

[12] Cum hoc Christi miles audisset, gratias agens Deo, & largiore aduersus inimicum confortatus audacia, ait: Multum ergo despicabilis, multumque contemptibilis es: nam & obscuritas tua & ætas, infirmarum signa sunt rerum. Nulla mihi iam de te cura est. [depellit pia psalmodia.] Dominus mihi adiutor est, & ego e exultabo super inimicos meos. Et statim ad vocem f cantantis, phantasma, quod videbatur, euanuit. Hæc autem Antonij contra diabolum fuit prima victoria, imo virtus in Antonio Saluatoris: qui peccatum in carne condemnauit, vt iustificatio legis in nobis compleretur; qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.

[13] Sed neque Antonio securitatem dedit hic vnus triumphus, nec diabolo semel fractæ defecere vires. Nam & iste, vt leo rugiens, quærebat aditum per quem posset irrumpere: & ille Scripturarum doctus eloquio, multas esse dæmonum captiones, solerti propositum labore seruabat; considerans, quia posset Satanas in carnis colluctatione superatus, [Tenax sancti propositi,] nouarum aduersus se artium machinas acrius commouere. [Ephes. 6. 11.] Idcirco magis ac magis subiugabat corpus suum, ne victor aliorum, in aliis vinceretur. Disponens igitur duriori se vitæ lege constringere, cum omnes infatigabilem adolescentis mirarentur g instantiam, sanctum toleranter ferebat laborem, quia voluntariæ seruitutis lōgum in Dei opere studium, consuetudinem in naturam verterat.

[14] h Inediæ autem & vigiliarum intantum patiens erat, i vt incredulitatem viribus vinceret. Pernoctabat in oratione sæpissime, [corpus macerat inedia, vigilia,] edebat semel in die post solis occasum, nonnumquam biduo triduoque sic permanens, quarta demum die reficiebatur. Sumebat vero panem & sal, potumque aquæ perparuum. De carnibus vero & vino tacere melius puto, [tenui victu,] quam quidquam dicere: quando nec apud plurimos quidem monachorum, istiusmodi aliquid reperiatur. Quieti autem membra concedens, iunco contexto atque cilicio vtebatur. [duro lecto.] Nonnumquam etiam super nudam humum iacebat, vnguenta penitus repudians, cum diceret minime posse vtentium, & præcipue iuuenum corpora roborari, si olei essent lenitate mollita: oportere vero asperos carni labores imperari, secundum Apostoli præceptum, dicentis: k Quando infirmor, tunc fortior sum. [2. Cor. 12. 10.] Asserebatque sensum animi sic posse reuiuiscere, si corporis fuisset impetus fatigatus.

[15] [Merita nō tempore sed amore pensat,] Vnde nec temporum longitudine laborum merita pensabat, sed amore & famulatu spontaneo semper tamquam in principiis constitutus, ad profectum diuini metus desiderium concitabat. Nouisque cupiens augeri præterita, supra memorati Doctoris sermonum recordabatur, qui ait: l Præterita obliuiscens, & in futurum conualescens. [Philip. 3. 14.] Meminerat quoque Eliæ prophetæ dicentis: Viuit Dominus, cui adsto hodie ante ipsum: & disserebat, cur, hodie, esset appositum, quia non computabat Elias præteritum tempus: [Eliæ exemplo.] sed tamquam quotidie in certamine constitutus, talem se præbere cupiebat, qualem sciebat dignum Dei esse conspectibus, purum corde, & paratum obedire voluntati eius. [3. Reg. 18. 16.]

[Annotata]

a Hoeschelius generis cognationem. Græce τοῦ γένους τὴν ὀικειότητα.

b Deest hoc colon in MSS. Rip. & S. Maxim. & Græco exemplari, vbi alia phrasis.

c Eadem a S. Pachomio remedia iisdem tentationibus opposita.

d Ita Palladio c. 86. dicitur dȩmon fornicationis; S. Hieronymo in vita S. Hilarionis, dæmon amoris; Tobiæ 3. & 6. Asmodæus: de quo plura istic Serrarius noster.

e Græce, ἐπόψομαι, despiciam.

f Ita Pachomio psallente fugerunt dæmones.

g Id est, contentionem, curam, studium magnum. ita S. Paulus 2. Corinth. 11. Instantia mea quotidiana.

h Eadem tradit Sozomenus lib. 1. cap. 13. quæ pluribus illustrata in Prolegom. §. 15.

i Alij crudelitatem.

k Græce Ὁτ᾽ ἂν ἀσθενῶ, τότε δυνατός ἐιμι. Quando infirmor, tunc potens sum.

l Vulgata editio: Quæ quidem retro sunt obliuiscens, ad ea vero quæ sunt priora extendens meipsum.

CAPVT III.
Secessus in sepulchrum. Variæ dæmonum oppugnationes.

[16] [Habitat in monumentis:] Igitur S. Antonius secum reputans, oportere Dei famulum ex instituto magni Eliæ exemplum capere, & ad illud speculum vitam suam debere componere; ad sepulchra non longe a villa constituta secessit, vni de cognitis mādans, vt statutis diebus sibi alimēta deferret. Et cum in vna a memoria supradictus frater eum clausisset, solus ibidem morabatur. Metuens ergo diabolus, ne accessu temporis eremum quoque habitari faceret, ita eum aggregatis satellitibus suis, varia b cæde lacerauit, vt doloris magnitudo & motum auferret & vocem. [verberatur a dæmonibus.] Nam & ipse postea sæpe referebat, vulnera fuisse tam grauia, vt vniuersa hominum tormenta superarent: sed Dei prouidentia, quæ numquam in se sperantibus deest, conseruauit eum.

[17] c Alio die is, quem supra diximus, Frater aduenit, cibos deferens assuetos: [Semimortuus ad villā fertur.] atque eum iacentem in terra semimortuum, fractis foribus, inuenit. Quem impositum humeris, ad villulæ domicilium reportauit. Quo audito, ingens vicinorum atque affinium multitudo concurrens, triste in medio positi funeris reddebat officium. Et iam media noctis parte transgressa, d grauis peruigiles omnium oculos vicerat sopor. Tum Antonius anima paullulum redeunte suspirans, eleuauit caput; ceteris vero alta quiete prostratis, eum, a quo delatus fuerat, vigilare conspexit: eumque nutu aduocans, obsecrauit, vt nullo penitus excitato, ad pristinum se referret habitaculum.

[18] [Relatus dæmonibus insultat.] Relatus ergo, iuxta consuetudinem solus iterum permanebat: & stare quidem propter recentes plagas non poterat, orans vero prostratus, post orationem clara voce dicebat: Ecce hic sum ego Antonius, non fugio vestra certamina: etiamsi maiora faciatis, nullus me separabit a caritate Christi. Psallebatque dicens: Si consistant aduersum me castra, non timebit cor meum. Talia eo dicente, bonorum hostis diabolus, admiratus, quod post tot verbera fuisset ausus reuerti, congregatis canibus suis, & proprio se furore dilanians, Videtis, ait, quia nec spiritu fornicationis, nec corporis doloribus superatus, insuper audacter lacessit nos. Omnia arma corripite, acrius a nobis impugnandus est. Sentiat, sentiat. Debet scire, quos prouocet. Dixit, & ad hortantis vocem audientium turba consensit, quia innumeras diabolus habet artes nocendi. Sonitus igitur repētinus increpuit, [Varia eorū terriculamenta.] ita vt loco funditus agitato, & parietibus patefactis, multifaria dæmonum exinde turba se effunderet: nam & bestiarum & serpentium formas induentes, omnem protinus locum repleuere phantasiis leonum, taurorum, luporum, aspidum, serpentium, scorpionum, necnon & pardorum atque vrsorum. Et hæc singula secundum suam fremebant naturam: rugiebat leo, occidere volēs: taurus mugitu & cornibus minabatur: serpens sibilo personabat: luporum impetus ingerebantur: pardus e discolori tergo auctoris sui calliditates varias indicabat. Truces omnium vultus, & vocis horridæ dirus auditus.

[19] Antonius flagellatus atque confossus, sentiebat quidem asperiores corporis dolores, sed interritus durabat mente peruigili. Et licet gemitum vulnera carnis exprimerent, sensu tamen idem permanens, quasi de inimicis luderet, loquebatur: Si virium aliquid haberetis, sufficeret vnus ad prælium: sed quoniam Domino vos eneruante frangimini, multitudine tentatis inferre terrores, cum hoc ipsum infirmitatis indicium sit, quod irrationabilium formas induistis bestiarum. [superat signo Crucis.] Rursum que confidens, aiebat: Si quid valetis, si vobis in me potestatem Dominus dedit, ecce præsto sum: deuorate concessum. Si vero non potestis, cur frustra nitimini? Signum enim Crucis & fides ad Dominum, inexpugnabilis nobis murus est. Multa contra S. Antonium minitantes, fremebant dentibus suis, quod nullus eorum tentamenta consequeretur effectus, sed maxime e contrario gigneretur illusio.

[20] Non oblitus Iesus colluctationis serui sui, eidem protector est factus. Denique cum eleuaret oculos, [Cælesti visione recreatur:] vidit desuper culmen aperiri, & deductis tenebris, radium ad se lucis influere. Post cuius splendoris aduentum nec dæmonum aliquis apparuit, & corporis dolor extemplo deletus est. Ædificium quoque, quod paullo ante dissolutum fuerat, instauratum est. Illico præsentiam Domini intellexit Antonius, & ex intimo pectore trahens longa suspiria, ad lumen, quod ei apparuerat, loquebatur, dicens: Vbi eras bone Iesu? vbi eras? Quare non a principio affuisti, vt sanares vulnera mea? Et f vox ad eum facta est, dicens: Antoni, hic eram; sed expectabam videre certamen tuum. Nunc autem, quia dimicando viriliter non cessisti, semper auxiliabor tibi, & faciam te in omni orbe nominari. His auditis, exurgens, intantum roboratus, orabat, vt intelligeret se plus recepisse tunc virium, quam ante perdiderat. [annorum tum 35.] Erat autem tunc Antonius annos g natus triginta quinque.

[Annotata]

a [Memoria pro sepulchro.] Græce μνῆμα, quod paullo ante versum sepulchrum. Ita Martyrum memoria pro sepulchro eorumdem sumitur. S. Augustinus lib. 22. de Ciuit. Dei cap. 8. de reliquiis S. Stephani: Ad eius memoriam, inquit, veniebat magnæ multitudinis concursus & accursus.

[]

b Ita & Pachomius crudelissime a dæmonibus cæsus est.

c Græce: Τῇ ἑξῆς παραγίνεται γνώριμος, κομίζων τοὺς ἄρτους ἀυτῷ, ἀνοίξας τε τὴν θήραν, καὶ τοῦτον ἰδὼν χαμαὶ κείμενον, ἐπ᾽ ἀυτὸν βαστάσας ἔφερεν ἐις τὀ τῆς κωμῆς κυριακόν. Sequenti die familiaris eius adest, adferens ei panes, cumque aperuisset ianuam; & hunc humi vidisset instar mortui iacentem, humeris impositum in pagi templum portauit.

d MSS. Ripat. & S. Maxim. gratus.

e Ita MS. Ripat. At Rosvveydus ex MS. Coloniensi, pardus discoloriter. antiqua editio, discolor a tergo. alij simpliciter, discolor. De pardo nihil in Græco.

f Sæpe alias auditum nec visum Christum, tum hoc S. Antonij, tum multis aliis exemplis ostendit Thyræus Noster lib. de apparitionibus impersonalibus Christi cap. 6.

g MS. Ripat. quinque de triginta. de ætate actum §. 4.

CAPVT IV.
Secessus in eremum. Miracula. Monasteria extructa.

[21] Exinde cum voluntati promptæ merita religiosa succrescerent, vadens ad supradictum senem, precabatur vt in deserto habitarent pariter. [Petit eremum.] Caussante illo senile æuum & rei nouitatem, solus contendit ad montem, & eremi adhuc monachis ignotæ, rupto metu, viam conatus est pandere. Sed nec tunc cessauit infatigabilis aduersarius: [Disco argenteo obiecto tentatur:] nam impedire eius propositum volens, argenteum discum in itinere proiecit: quo viso, Antonius callidi artificis agnouit astutiam: stansque intrepidus, & discum toruis intuens oculis, doli auctorem in phantasmate obiurgabat argenti, talia secum reputans: Vnde hic in deserto discus? auium hoc iter est, nulla sunt vestigia commeantium: lapsus de sarcina, præ magnitudine latere non potuit: sed & qui perdiderat reuersus, ob solitudinem locorum, inuenisset profecto, quod ruerat. Hoc artificium, diabole, tuum est: non impedies voluntatem meam: argentum tuum tecum sit in perditionem. Hæc illo dicente, discus vt fumus a facie ignis euanuit.

[22] Dehinc non vt ante in phantasmate, sed ingentem auri massam iacentem in itinere conspexit. Verum hanc vtrum diabolus simulauerit, an ad Antonium comprobandum, quia nec veris opibus inescaretur, virtus cælestis ostenderit, ignoratur. hoc tamen agnouimus, quia quod visum est, [fugit auro conspecto ad mōtem:] aurum fuit. At ille magnitudinem admiratus radiantis metalli, rapido cursu, quasi quoddam vitaret incendium, ad a montem vsque perrexit, ibique flumine transuadato, inuenit castellum desertum, plenum (ob tempus & solitudinem) venenatorum animalium, in quo se constituens nouus hospes habitauit. Statim ad eius aduentum ingens turba serpentium, quasi persecutorem passa, profugit. At ille obstructo lapidibus introitu, panes mensium sex, vt b Thebæis mos est, secum recondens (nam crebro per annum incorrupti durare solent) necnon & exiguum habens aquæ, [solus in castello deserto habitat.] c solitarius perdurabat: nusquam inde procedens, numquam aliquem suscipiens, intantum vt cum bis in anno per tectum desuper panes acciperet, nullum cum deferentibus haberet alloquium.

[23] Multis igitur, videndi eum desiderio & studio requirendi, ante ostium eius pernoctantibus, audiebantur vt vulgi voces aduersum Antonium, tumultusque dicentium: Quid te nostris ingeris habitaculis? [A dæmonibus infestatur:] quid tibi & deserto? Abscede a finibus alienis, non potes hic habitare, non nostras insidias sustinere. Et primo quidem, qui foris erant, existimabant aliquos homines scalis appositis introisse, ibique contendere. Postquam autem per cauernas introspicientes, nullum viderunt, dæmones intellexerunt contra eum contendere: & nimio metu perterriti, Antonij auxilium flagitabant. At ille ostio propinquans ad consolandos Fratres, ne timerent, atque vt inde recederent, precabatur: trepidantibusque, asserebat cunctis a dæmonibus incuti metum: Signate vos, inqulens, & abite securi, ipsosque semetipsos sinite deludere. Itaque illis reuertentibus, hic remanebat illæsus, [imperterritus manet.] nec vnquam in certamine lassabatur. Accedentium autem augmenta profectuum, vel debilitas repugnātium, maximum eius contentioni leuamen addiderant, & eius animo constantiam suggerebant. Rursusque ad eremum venientibus turbis, quæ iam mortuum eum se existimauerant reperturos, ille psallebat intrinsecus: Exsurgat Deus, & dissipentur inimici eius, & fugiant qui oderunt eum a facie eius. Sicut deficit fumus, deficiant: vt liquescit cera a facie ignis, ita pereant peccatores a facie Dei. & iterum: Omnes gentes circumdederunt me, & in nomine Domini vindicaui in eis. [viginte annis.] Sic Antonius annis viginti solitarie transactis, atque ab hominum segregatus conspectibus perdurauit.

[24] Cum ergo multorum & propositum imitari cupientium, & notorum multitudo ad eum concurreret, necnon & d patientium infinita se caterua conglomeraret, tandem pene iam per vim foribus euulsis, quasi ex aliquo e cælesti aditu consecratus apparuit. Obstupuerunt vniuersi & oris gratiam & corporis dignitatē, [Coactus prodit,] quod nec per f quietem intumuerat, nec ieiuniis, dæmonumque certamine g macies & pallor obsederat: sed e contrario, quasi nihil temporis exegisset, antiquus membrorum decor perseuerabat. Pro quanto miraculo! [eodem corporis decore.] quæ in illo animi puritas fuit! Numquam hilaritate nimia resolutus in risum est, numquam recordatione peccati tristitia ora contraxit, non magnis stupentium se elatus est laudibus. Nihil in illo indecens solitudo, nihil asperum quotidiana cum hostibus bella contulerant: sed temperata mens æquali ad cuncta ferebatur examine.

[25] [Dæmoniacos & infirmos curat.] Plurimos igitur ab immundis spiritibus & infirmitatibus variis, Dei gratia per Antonium liberauit. Sermo eius sale conditus consolabatur mœstos, docebat inscios, concordabat iratos, omnibus suadens nihil amori Christi anteponendum. Proponebatque ante oculos bonorum magnitudinem futurorum, & Dei clementiam, & beneficia retexebat indulta, quod proprio Filio suo non pepercerit Deus, sed pro nostra omnium salute eum tradiderit. Nec mora: [Multos cōuertit ad vitam eremiticam.] plura audientium corda ad humanarum rerum contemptum hæc eius suasit oratio, & habitandæ eremi istud eius exordium fuit.

[26] Quid sane & in h Arsenoitarum oppido gestum sit, non transibo silentio. Nam cum Fratres vellet inuisere, & i riuulum fluminis Nili, qui k crocodilis & multis sæuis fluminis bestiis plenus erat, [Per crocodilos trāsit illæsus.] transuadare esset necesse; tam cum comitibus suis transiuit illæsus, quam inde rediit incolumis. Rursusque in pristinis laboribus perseuerans, multos magisterio suo Fratres confirmauit, ita vt breui tempore plurima fierent monasteria. [Monasteria exstruit.] Nouos antiquosque monachos pro ætate vel tempore, paterno moderabatur affectu.

[Annotata]

a De situ huius montis actum §. 2.

b De eius cibo, seu pane arido, egimus §. 15.

c Græce, ὤσπερ ἐν ἀδύτοις ἐγκαταδυόμενος ἐν τῷ μοναστηρίῳ μόνος ἔμενεν ἔνδον. tamquam adyta ingressus monasterium, solus sese intus continuit.

d MSS. quædam, parentum, id est cognatorum: haud probamus. Patientes vel a morbo, vel a dæmonibus, intelliguntur. hinc infra: Plurimos ab immundis spiritibus & infirmitatibus variis liberauit. vbi Græce: Πολλοὺς γὰρ τῶν παρόντων τὰ σώματα πάσχοντας ἐθεράπευσεν. Multos igitur præsentium corporibus patientes sanauit.

e Græcis ἄδυτον, Latine cælestis aditus redditum.

f Antiqua editio inquietē. Græce μήτε πιανθέν, neque obesum. Corpora & quiete, siue dum non exercentur, intumescunt, & inquiete, siue ἀγριπνίᾳ, vt monet Rosvveydus.

g Rosvveydus: faciem eius pallor obsederat. Græce μήτ᾽ ἰσχνωθὲν ὡς ἀπὸ νηστειῶν, neque attenuatum, sicut a ieiunio accidit.

h Arsenoites Nomus, [Arsenoites Nomus,] inquit Strabo lib. 17. ceteros omnes & adspectu & virtute & apparatu antecellit. Solus enim oleas perfectas & fructiferas arbores profert, ac si quis bene colligat, oleum etiam optimum fit. De eo, structisq; ibi primum monasteriis actum in prolegom. §. 1. 2. & 3.

i Græce: χρείας δὲ γενομένης διελθεῖν ἀυτὸν τὸν τοῦ Αρσενοΐτου διώρυγα. necessitate vrgente, vt Arsenoiticæ præfecturæ fossam transiret. Fossam manufactum hic intellige, ex Nilo in stagnum Mœris, seu Myris, ita Strabo li. 17. testatur. [in eo fossa.] Heracleotes Nomus sequitur in insula magna, iuxta quam fossa est ad dextram versus Libyam per Arsenoitem Nomum, ita vt fossa duo ora habeat, cum pars quædam eius insulæ intercidat. Consule tabulam Ægypti antiquam Ortelij & quæ §. 1. diximus.

k Crocodili S. Pachomium, si quando necessitas fluuium transire compelleret, cum summa subiectione portabant, exponentes eum ad locum quocumque præcepisset. in eius vita.

CAPVT V.
Adhortatio ad feruorem spiritus.

[27] Qvadam autem die cum S. Antonius a congregatis Fratribus rogaretur, vt eis institutoria largiretur præcepta; cum prophetica fiducia exaltans vocem, aiebat: Ad omnem quidem mandatorum disciplinam Scripturas posse a sufficere: sed & hoc optimum fore, si mutuis se inuicem Fratres sermonibus consolarentur. [Collatio vtilis.] Et b vos ergo, inquit, vt Patri referte, quæ nostis; & ego, quæ per longam ætatem consecutus sum, quasi filiis indicabo.

[28] Hoc sit autem primum cunctis in cōmune mandatum, nullum in arrepti propositi vigore lassescere, [Feruor spiritus fouendus,] sed quasi incipientem augere semper debere quod cœperit, præsertim cum humanæ vitæ spatia æternitati comparata, breuissima sint ac parua. Ita exorsus, paullulum siluit: & admiratus nimiam Dei largitatem, [I. quia vita breuis, merces æterna:] rursus adiecit, dicens: In præsenti hac vita æqualia sunt pro rerum commutatione commercia, nec maiora recipit ab emente qui vendit. Promissio autem vitæ sempiternæ vili pretio cōparatur. [Psal. 89. 10] Scriptum est enim: Dies vitæ nostræ septuaginta anni; c si autem multum, octoginta: quidquid reliquum est, labor & dolor est. Quando ergo octoginta, aut centum, vt multum, annis laborantes, in Dei opere vixerimus, non pari tempore regnaturi sumus in futuro: sed pro annis prædictis, omnium nobis sæculorum regna tribuentur. Non terram hæreditabimus, sed cælum: corpus quoque corruptum relinquentes, idipsum cum incorruptione recipiemus. Ergo, filioli, non vos aut tædium defatiget, aut vanæ gloriæ delectet ambitio: Non sunt enim condignæ passiones huius temporis, ad superuenturam gloriam quæ reuelabitur in nobis.

[29] Nemo, cum despexerit mundum, reliquisse se arbitretur ingentia: quia omnis terra ad infinitatem comparata cælorum, breuis ac parua est. Si ergo nec vniuerso orbi renuntiantes, dignum aliquid habitaculis possumus compensare cælestibus, se vnusquisque consideret, & statim intelliget, paruis aruris & parietibus vel modica auri portione contempta, nec gloriari se debere, quasi magna dimiserit; nec tædere, quasi parua sit recepturus. Vt enim contemnit aliquis vnam æream drachmam, [2. parua relinquūtur, recipiuntur immensa:] ad drachmas centum aureas conquirendas; ita etiam, qui totius orbis dominium dereliquit, centuplum de melioribus præmiis in sublimi sede recipiet. Ad summum, illud perspicere debemus, quod etsi nostras velimus retentare diuitias, lege mortis ab ipsis diuellamur d inuiti, vt in libro Ecclesiastæ scriptum est: Cur ergo non facimus de necessitate virtutem? [Eccl. 2. 18.] Cur non ad lucrāda regna cælestia vltro relinquimus, quod lucis istius fine perdendum est? Nihil eorum curæ sit Christianis, quæ secum auferre non possunt: illud potius debemus expetere, quod nos ducat ad cælum; sapientiam scilicet, castitatem, iustitiam, virtutem, sensum peruigilem, pauperum curam, fidem in Christo robustam, animum iræ victorem, hospitalitatem. [Ioan. 14. 2] Hæc sectantes, mansionem nobis in terra quietorum, secundum Euangelium, præparabimus.

[30] Consideremus Domini esse nos famulos, & seruitutem debere ei, [3. quia serui sumus Dei.] a quo creati sumus. Vt ergo seruus præteriti gratia famulatus, præsens aut futurum non contemnit imperium, nec audet asserere, quod ex labore transacto instantis operis habere debeat libertatem, sed iugi studio (vt in Euangelio scriptum est) eamdem semper exhibet seruitutem, vt & domino placere possit, & ne metum lucretur & verbera: sic & nos diuinis congruit parere præceptis, scientes quod æquus ille retributor, in quo quemque inuenerit, in eo sit iudicaturus, quod prophetica per Ezechielem voce testatur. [Matth. 24. 46. Luc. 12. 37] Nam & infelix Iudas propter vnius noctis impietatem, omni præteriti temporis labore priuatus est. Idcirco tenendus est continuus instituti rigor, habentibus Deum auxiliatorem, sicut scriptum est: Quia omni proponenti bonum Deus cooperatur. [Rom. 8. 28.]

[31] Ad inertiam autem calcandam, Apostoli præcepta replicemus, quibus se mori quotidie testabatur: similiter & nos humanæ conditionis vitam ancipitem retractantes, non peccabimus. [1. Cor. 15. 31.] Cum enim excitati a somno, ad vesperam nos peruenire dubitemus, [4. quia incerta mortis hora.] & quieti corpora concedentes, de lucis non confidamus aduentu, & vbique naturæ ac vitæ incertæ memores, Dei nos intelligamus prouidentia gubernari; hoc modo non delinquemus, aut aliqua fragili cupiditate raptabimur: sed nec irascemur quidem aduersus aliquem, nec terrenos congregare thesauros ambiemus: quin potius metu quotidiani recessus, & seiungendi corporis iugi e meditatione, omnia caduca calcabimus. Cessabit mulierum amor, libidinis extinguetur incendium, inuicem nobis debita nostra donabimus, ante oculos semper habentes vltimæ retributionis aduentum: quia maior formido iudicij & pœnarum timor horridus, simul & lubricæ carnis incentiua dissoluit, & f ruentem animam quasi ex aliqua rupe sustentat. Ideoque precor vt ad finem propositi omni labore tendamus. Nemo post tergum respiciens Lot imitetur vxorem, præsertim cum Dominus dixerit, nullum ponentem manum super aratrum & respicientem retrorsum, dignum esse regno cælorum. [Lucæ 9. 62.] Respicere autem retrorsum nihil aliud est, quam in eo pœnitere quod cœperis, & mundanis rursus desideriis obligari.

[32] Nolite, quæso, virtutis tamquam impossibile nomen pauere, nec peregrinum vobis aut procul positum videatur hoc studium, quod g ex nostro pendet arbitrio. huius operis homini inserta natura est, & eiusmodi res est, quæ nostram tantummodo expectat voluntatem. [5. quia facilis & parabilis virtus.] Græci studia transmarina sectentur, & in alieno orbe constitutos, inanium litterarum quærant magistros: nobis vero nulla proficiscendi, nulla transfretandi fluctus necessitas imminet: in omni sede terrarum constituta sunt regna cælorum. Vnde & Dominus in Euangelio ait: Regnum Dei intra vos est: virtus quæ in nobis est, mentem tantum requirit humanam. [Lucæ 17, 21.] Cui enim dubium est, quin naturalis animæ puritas, si nulla fuerit extrinsecus sorde polluta, fons sit & origo omnium virtutum? Bonam eam necesse est creauerit bonus Auctor. Quod si forte cunctabimur, audiamus Iesum filium Naue populo dicentem: Rectum facite cor vestrum ad Dominum Deum Israël. [Iosue 24. 23.] Nec Ioannes dissonam tulit de virtute sententiam, prædicans: Rectas facite semitas h eius. Siquidem hoc est rectam esse animam, cum eius principalis integritas nulla vitiorum labe maculatur: si naturam mutauerit, peruersa tunc dicitur: conditio seruetur, & virtus est. [Matth. 3. 3.] Animam nostram commendauit nobis Dominus: seruemus depositum, quale accepimus. Nemo causari potest extrinsecus situm, quod in se nascitur: facturam suam, qui fecit, agnoscat: opus suum inueniat, vt creauit. Sufficit nobis naturalis ornatus: ne deturpes homo, quod tibi largitio diuina concessit. Opera Dei immutare velle, polluere est.

[Annotata]

a De sufficientia sacræ Scripturæ, Bellarminus tom. 1. controu. 1. generali, lib. 4. cap. 9 de verbo Dei non scripto ad argum. 2.

b Collationes hæ spirituales dicebantur; quales XXIV. scripsit Ioannes Cassianus, in quibus sæpe S. Antonij meminit, vt infra in Apophthegmatis. S. Hieronymus epist. 22. ad Eustochium; [Collationes PP.] S. Basilius in regulis fusioribus cap. 54. S. Pachomius regula 7. & passim alij, harum vsum describunt. Hæc vero potius adhortatio quædam est, in qua alius interloquitur nemo. Similis extat S. Pachomij ad suos monachos.

c Ita S. Hieronymus epist. 21 ad Paulum Concordiensem: Si autem multum. & epist. 139. ad Cyprianum: Sin autem multum; citatq; ex LXX. Si autem in potentatibus, Græce ἐὰν δὲ ἐν δυναστείαις

d Græce, ἀποθνήσκοντες καταλιμπάνομεν ἀυτὰ πολλάκις και οἷς οὐ θέλομεν, ὡς ἐμνημόνευσεν Ἐκκλησιαστής. Morientes relinquimus ea sæpe etiam iis quibus nolumus, vt commemorauit Ecclesiastes. addit editio Coloniensis: Quia nescit homo, quid sit post eum in labore suo. Eruditissime de his disserit Ioannes Tollenarius Noster in Speculo vanitatis sect. 6. in cap. 2. Eccles. & metrica paraphrasi, & prosa exegesi.

e alij, expectatione.

f Græce, τὴν ψυχὴν κλίνουσαν ἀνίστησιν. animam nutantem erigit.

g Aliquæ editiones addunt: quod ex nostro, Dei gratia præcedente, pendet arbitrio. Quæ verba media quamuis absint a MSS. Latinis & Græco; tamen hic ex vera Theologia intelligenda esse, recte monet Rosvveydus.

h Græce, τρίβους ὑμῶν. semitas vestras. quod etiam aliqua MSS. habent.

CAPVT VI.
Monita de technis dæmonum.

[33] [Ira superanda.] Illud etiam sollicite prouidere debemus, vt tyrannicam iræ superemus insaniam: quia scriptum est: Iracundia viri iustitiam Dei non operatur. [Iac. 1. 20. Ibid. 15.] Et iterum: Desiderium concipiens parit peccatum, quo perfecto, mors gignitur. [Prou. 4. 23.] Diuinæ præceptum vocis est, vt iugi custodia tueamur animam, & ad perfectum cum omni cautela & astutia perducamus, quia exercitatos ad supplantandum habemus inimicos, dæmones scilicet, contra quos nobis, secundum Apostolicam contestationem, pugna sine a intermissione est. Ait enim: Non est nobis colluctatio aduersus carnem & sanguinem, sed aduersus principatus & potestates huius mundi, aduersus spiritalia nequitiæ in cælestibus. [Ephes. 6. 12.] [Continua nobis lucta contra dæmones,] Ingens eorum turba istum peruolat aerem, non procul a nobis hostium caterua discurrit. Et diuersitatem quidem eorum non est meæ paruitatis exponere, sed hanc maioribus concedo rationem. Quod autem in promptu est, & ignorare non expedit, dolos scilicet eorum aduersum nos compositos breuiter indicabo.

[34] [non natura, sed suo vitio malos.] Hoc primum debemus mentibus affigere, nihil Deum fecisse quod malum est, nec ab eius institutione dæmonum cœpisse principia: peruersitas ista, non naturæ, sed voluntatis est vitium. Boni etenim, vtpote a Deo, conditi, ex proprio mentis arbitrio ad terras ruere de cælis: ibique in cœni sordibus volutati, gentilitatis impias constituere culturas: & nunc de nobis torquentur inuidia, atque vniuersa mala commouere non cessant, ne pristinis eorum sedibus succedamus.

[35] [Diuersa eorum nequitia,] Diuersa autem eorum & partita nequitia est. Quidam enim ad summum nocendi verticem peruenere, alij ex comparatione peiorum videntur esse leniores: atque omnes pro possibilitate virium, diuersa contra singulas caussas sumpsere certamina. Idcirco necessarium est, donum spirituum discernendorum a Domino petere, vt possimus, tam fraudes eorum quam studia peruidentes, aduersus disparem pugnam vnum Dominicæ Crucis eleuare vexillum. Hoc munere Paulus accepto, docebat dicens: Non enim eius ignoramus astutias. [2. Cor. 2. 11.] Ad cuius exemplum etiam nos oportet ex his quæ passi sumus, mutuis nos inuicem instruere sermonibus.

[36] [maxime contra monachos & Virgines sacras;] Hostile illis contra omnes Christianos, maxime vero contra monachos & Virgines Christi, odium est. Eorum semitis laqueos prætendunt, eorum mentes impiis atque obscœnis cogitationibus nituntur euertere. Sed nihil vobis in hoc terroris incutiant: fidelium enim orationibus atque ieiuniis ad Dominum, statim corruunt: nec tamen si paullulum cessauerint, prorsus plenam putetis esse victoriam. [superanda oratione, ieiunio,] Solent etiam saucij grauius assurgere, & mutata arte pugnandi, cum in cogitatione nihil egerint, pauoribus terrent, assumentes nunc mulierum, nunc bestiarum, nunc serpentium formas, necnon & ingentia quædam corpora, & vsque ad tectum domus porrectum caput, infinitas species & militum cateruas. Quæ omnia ad primum quodque b Crucis signum euanescunt. His quoque agnitis fallaciarum modis, incipiunt præsagire, [Crucis signo,] & futurorum dierum euentus velle prædicere. Cumque & in his contempti fuerint, ipsum iam suæ nequitiæ principem ac totius mali summitatem, [contemptu.] ad subsidium sui certaminis vocant.

[37] Crebro denique Antonius talem a se visum diabolum asserebat, qualem & B. Iob, Domino reuelante, cognouerat. [Iob 41. V. 9. 10. 11.] Oculi eius ac si species luciferi, [Horribili specie visi S. Antonio.] ex ore eius procedunt lampades incensæ. Crines quoque incendiis sparguntur, & ex naribus eius fumus egreditur, quasi fornacis æstuantis ardore carbonum. Anima eius vt pruna, flamma vero ex ore eius glomeratur. Cum huiusmodi terroribus visus est princeps dæmonum, inquit Antonius, & ingentia sæpe, vt dixi, promittens, impietatis suæ defurit lingua magniloqua. de qua Dominus triumphauit, ad Iob dicens: Arbitratur enim ferrum vt paleas, æramentum vt lignum putridum, maria vt terram, tartarum profundi tamquam captiuum æstimauit, abyssum vt deambulatorium. [Ibid. 18. 22. & 23.] Per Prophetam quoque increpat, dicens: Persequens comprehendam, & omnem orbem terrarum manu mea vt nidum obtinebo, & vt oua derelicta auferam. [Exodi 15. 9. Isaiæ 10. 14.] Sic iniquus funereas euomens voces, bene viuentium aliquos frequenter illaqueat, [Promissa eorum ac minæ spernendæ.] sed nos nec eius pollicitationibus credere, nec minas formidare debemus: fallit enim frequenter, nihilque verum promittit. Nam si non mendacia cuncta loqueretur, quomodo talia & tam infinita promittens, c hamo Crucis vt draco aduncatus a Domino est, & capistro ligatus vt iumentum, & quasi mancipium fugitiuum vinctus circulo, & armilla labia perforatus, nullum omnino fidelium deuorare permittitur? Nunc miserabilis vt d passer, ad ludum irretitus a Christo est, nunc comites suos quasi scorpiones & serpentes, calcaneo Christianorum substratos gemit. Ille qui vniuersa maria a se deleta plaudebat, ille qui orbem terrarum manu sua teneri pollicebatur, ecce a vobis vincitur, ecce me aduersum se prohibere non potest disputantem. Contemnenda est, filioli, penitus cum inanibus verbis superba iactantia: fulgor ille, quo lucere se simulat, non veri splendor est luminis; sed, quibus arsurus est, indicat flammas. Nam dicto citius recedens, suarum secum refert simulacra pœnarum.

[38] [Technæ eorum ad turbandos Sanctos,] Solent etiam cum modulatione nonnumquam apparentes psallere, proh nefas! ad hæc & impuro ore sacra Scripturarū eloquia meditantur. Frequenter enim legentibus nobis, quasi Echo ad extrema verba respondent. Dormientes quoque excitant ad orandum, vt totius noctis somnum eripiant: plerosque etiam, dum se in monachorum nobilium habitu transferunt, monachos coercent, & pristina, quibus conscij sunt, peccata imputant: sed spernendæ sunt eorum increpationes, & admonitiones ieiunandi, vigiliarum quoque fraudulenta suggestio. [ex affinitate virtutum.] Ob id enim familiares nobis species assumunt, vt affinitate virtutum nocentes, facilius virus interserant, & innocentes quosque per speciem honestatis elidant. Impossibile postea durumque hoc studium prȩdicant, vt dum onerosum esse videtur, quod cœptum est, ex desperatione tædium, & ex tædio succedat ignauia. Idcirco Propheta missus a Domino, luctuosa denuntians, sublimi voce dicebat: Væ qui potat proximum suum subuersione turbida. [Habac. 2. 15.] Huiusmodi enim exhortamenta, deprauatoria sunt itineris, quod ducit ad cælum.

[39] Idcirco cum venisset Dominus ad terras, & vera de eo dæmones inuiti prædicarent (vere enim dicebāt: Tu es Christus Filius Dei viui) vociferantium ora claudebat, qui vinctas hominum linguas soluebat, ne cum præconio veri peruersitatis venena miscerent: [Nec vera dicentibus credendū.] & vt nos eius exemplo, etiamsi profutura suaderent, in nullo his commodaremus assensum: quia profecto non congruit nos post libertatem a Domino concessam, & Scripturarum præcepta vitalia, a diabolo viuendi capere consilia, qui suum deserens ordinem, sacrum Christi temerauit imperium. [Mat. 8. 29. Marc. 1. 25. Lucæ 4. 34.] Propterea etiam Dominus eum de Scripturis loquentem iubebat tacere, quia peccatori dicit Deus: Quare tu enarras iustitias meas, & assumis testamentum meum per os tuum? [Psal. 49. 16.] Omnia dæmones simulant, colloquuntur sæpe cum Fratribus, sæpe cum turba inconditos excitant sonitus, manus apprehendunt, sibilant, insipienter cachinnant, vt vel in puncto peccati Christianum pectus introeant. Cumque ab vniuersis fuerint repulsi, ad extremum debilitatem suam lamentatione testantur. Et Dominus quidem quasi Deus, & suæ conscius maiestatis, obmutescere his imperabat: nos autem vestigiis Sanctorum inhærentes, eamdem gradiamur viam, qui memoratas subtilius fallacias peruidentes, canebant: Cum consisteret aduersum me peccator, obmutui, & humiliatus sum, & silui a bonis. [Psal. 38. 2. & 3.] Et iterum: Ego vero tamquam surdus non audiebam, & sicut mutus non aperiens os suum: & factus sum vt homo non audiens. [Psa. 37. 14. & 15.] Christus silentium vt Dominus imperauit, nos diabolo nihil credamus, & vincemus.

[40] Si orare cōpellunt, si ieiunia suadent, non ex eorum nos monitis, sed ex nostra consuetudine id agamus. Denique etiam si irruentes, [Nec timēdum, si mortem minentur.] mortem nobis intentare videantur, ridendi potius sunt quam timendi: quia cum sint debiles, minantur cuncta, nec faciunt. Equidem de istis iam transitorie me dixisse memini, tamen eadem nunc explicanda sunt latius, quia non mediocrem affert repetitio cautelam.

[Annotata]

a MSS. Ripat. & S. Maxim. fœdere.

b Aduertant his animum nouatores, qui cum Flacco Illyrico in Catalogo testium veritatis lib. 2. non verentur scribere, multa de Antonij luctis cum Satana legi; [Signum Crucis.] sed nusquam de Cruce: cum minimum duodecies repetatur. Aut si contra cū Hospiniano, Sculteto, & Centuriatoribus supra citatis, insulsum hoc scriptum ideo arbitrentur; meminerint S. Hilarionem, a S. Antonio edoctum, teste S. Hieronymo, contra dæmonum ludibria Christi Crucem signasse; & tria Crucis signa pinxisse in sabulo; & intumescens mare stetisse, &c. Et Pachomium signo Crucis frontem munientem exufflasse in dæmonem, moxque fugatum esse.

c Alludit ad illud Iobi 40. 20. An extrahere poteris Leuiathan hamo? vbi in Græco, Ἅξεις δὲ δράκοντα ἐν ἀγκίστρῳ; Duces autem draconem in hamo?

d Ibidem: Numquid illudes ei quasi aui, aut ligabis cum ancillis tuis? Plura de vtroque hoc loco Rosvveydus.

CAPVT VII.
Alia monita de imbecillitate dæmonum.

[41] Adueniente Domino destructus est inimicus, & omne penitus eius robur elanguit. Propter quod pristinæ virtutis memor, [Virtus eorum aduētu Christi debilitata.] quasi tyrannus iam senescens, cum ruisse se videat, in perniciem grassatur humanam: nec tamen potest firmum Deo pectus, cogitationum & ceterarum fraudum arte peruertere. Nam luce clarius est, quoniam aduersarij nostri, cum nec humana carne sint septi, vt caussari valeant, idcirco nos a se non posse superari; a quia clauso ostio introire non valeant. Et reuera si fuissent hoc fragili corpore colligati, obserato introitu, iisdem negaretur accessus. Cum autem (vt diximus) hoc impedimento sint liberi, & obstructa penetrent, atque in omni licenter volitent aere, manifestum est, ob eneruationem eorum, permanere Ecclesiæ corpus illæsum. Denique satellites impij cum principe suo diabolo, quem Saluator in Euangelio homicidam & patrem malitiæ ab initio fuisse firmat, nobis aduersum se fortiter dimicantibus, nullo modo cessissent, si potestas eorum non fuisset ablata. [Ioan. 8. 14.]

[42] Nam si mentior, b cur nobis satanas parcis, qui vbique discurris? Cur qui nullo clauderis loco, aduersum te bene viuentium & disputantium non potes labefactare constantiam? [Probris eos vltro prouocat S. Antonius.] Sed fortasse nos diligis, quos quotidie conaris obruere: aut credibile est te esse bonitatis magistrum, & fauere magis optimis, quam nocere? Et quid tam carum tibi esse potest, quam lædere, maxime eos, qui tuis sceleribus viriliter repugnant, secundum quod scriptum est: Quia abominatio est pietas peccatori. [Eccli. 1. 32.] Quis tam fecundum ad malitiam possidet pectus? quis tam meditatas implere conatur insidias? Scimus te impurissimum cadauer: scimus quia idcirco viuimus Christiani, & contra te nobis est secura congressio, quia infirmatus es a Domino. Ideo de tuis confoderis iaculis, quia minitationem tuam non sequitur effectus: quod si fallimur, cur cum terrore simulato, cur magnitudine corporum nostram aggrederis fidem? Si voluntatem sequitur possibilitas, tantum tibi velle sufficiat. Is enim potentiæ mos est, non extranea fallaciæ adiumenta conquirere, sed sua virtute implere quod cupiat. At nunc dum theatrali mutatione formarum, quasi rudem infantiam scenica niteris simulatione deludere, exhaustas vires manifestius probas. Numquidnam verus ille Angelus contra Assyrios missus a Domino, aut populorum eguit societate, aut c sonitus quæsiuit, aut plausus; & non potius tacitam exercens potestatem, centum octogintaquinque millia hostium, sermone velocius, iuxta iubentis Domini prostrauit imperium? [4. Reg. 19. 35.] Vos ergo cum fragiles sitis viribus, perpetuus vos consequitur interitus.

[43] At dicet aliquis: Cur diabolus egrediens, Beati Iob omnem in ruinam impulit domum? [Iob 1. 11.] cur eius opibus penitus dissipatis, parietum quoque fundamenta subuertens, vnum numerosæ sobolis coaceruauit sepulchrum? cur ipsum ad extremum diri vulneris nouitate percussit? [Iob 2. 7.] Qui hoc opponit, audiat e diuerso: non diabolum hoc potuisse, sed Dominum, [Tentatio permittitur vel ad gloriam, vel ad pœnam.] a quo potestas aduersum nos dupliciter datur; vel ad gloriam, si probamur; vel ad pœnam, si delinquimus. Quin potius ex hoc animaduertat, ne contra vnum quidem hominem diabolum quidquam potuisse, si non potestatem accepisset a Domino. Nullus enim, quod suæ ditionis est, ab alio deprecatur. Sed quid Iob memoro, quem nec expetitum potuit vincere? sed nec contra iumenta quidem eius, nec contra sues in Euangelio, sine concessu Dei proprium robur exercuit. Sicut scriptum est: Dæmones autem rogabant eum, dicentes: Si eiicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum. [Matth. 8. 31.] Quemadmodum igitur, qui porcorum expetunt mortes, imaginem Dei hominem, & tam carum Conditori animal suo valebunt iure peruertere?

[44] [Superantur dæmones viua fide, & sincera vita.] Magna, dilectissimi, aduersum dæmones arma sunt, d vita sincera, & intemerata ad Deum fides. Credite mihi experto: pertimescit satanas recte viuentium vigilias, orationes, ieiunia, mansuetudinem, voluntariam paupertatem, vanæ gloriæ contemptum, humilitatem, misericordiam, iræ dominatum, & præcipue purum cor erga Christi amorem. Nouit teterrimus coluber, ex præcepto Domini sub iustorum se iacere vestigiis, qui ait: Ecce dedi vobis potestatem calcare super serpentes & scorpiones, & super omnem virtutem inimici. [Luc. 10. 19]

[45] [Vanæ eorū prædictiones,] Si autem & diuinationem se habere simulantes, venturos Fratres nuntiauerint, & adfuerint quos venire prædixerant, nec sic fides est commodanda mendacibus: ob id enim præcessere venientes, vt credulitas sibi pararetur ex nuntio, & postea aditus ex credulitate fallaciæ. Verum in hoc nullum Christiano debet esse miraculum, cum non tantum, qui leuitate naturæ per cuncta discurrunt, valeant præuenire gradientes; sed homines quoque equorum velocitate præuecti nuntient adfuturos. Non enim ea, quæ nondum fieri cœpta sunt, referunt, quia, Deus solus conscius est futurorum: sed quorum conspiciunt in actu initium, eorum sibi tamquam fures apud ignaros vindicant notionem. Nam quantos nunc putatis, qui possint velocitate puerili istū cœtum nostrosque contra se sermones, ante relatum alicuius hic positi, longe manentibus indicare? Hoc quod dico vobis, perspicuum fieri potest exemplis. [ex naturali pernicitate,] Si quis a Thebaide aut alicuius regionis oppido cœperit proficisci, & hunc dæmones viderint in itinere ambulantem, pernicitate memorata possunt prædicere venientem. Ita & de e Nili inundatione solenni, cum multas in Æthiopia viderint pluuias, e quibus fluuius intumescens, vltra alueum effluere consueuit, præcurrentes ad Ægyptum, nuntiant amnis aduentum. Hoc autem & homines, si illis celeritatis esset tantæ natura, facile nuntiarent. [2. Reg. 1. 13. 34.] Vt enim speculator Beati Dauid ad verticem loci celsioris adscendens, prior, quam hi qui in terra erant, prospiciens venientes, non quædam incerta de futuris, sed de his, qui venire cœperant, nuntiabat; sic & dæmones cura peruigili omnia considerantes, rapido cursu sibi inuicem nuntiant.

[46] [sæpe falsæ,] Sed si forte contigerit, vt Dei nutu ad finem cœpta non veniant; hoc est, si aut viator e media regrediatur via, aut suspensæ nubibus aquæ ad alium cæli cardinem deferantur, tunc decipientium vna cum credentibus error aperitur. Hæc gentilitatis fuere principia, his præsagatorum dolis apud delubra dæmonum quondam credebantur oracula: quæ aduentu Domini nostri Iesu Christi indicto sibi f silentio, obmutuerunt, suosque perdidere captiuos. Quis (rogo) aut medicum ex obseruatione morborum, cum animæ æstuantis incendium de venarum pulsu, [nec diuino extollendæ honore.] leui digitorum scrutatur attactu, diuinam arbitratur habere notitiam? Quis gubernatorem nauigationis suæ viam inter cæli sidera requirentem maiestatis honore veneratur? Quis agricolā de aridis æstatis feruoribus, aut de hiemali aquarum largitate vel frigore disputantem, non potius experientia laudat, quam Dei consecrat nomine?

[47] Verum, vt concedamus paullisper vera dæmones nuntiare, respondete mihi, g quis fructus est nosse venientia? [Christiano inutiles.] Numquid aut sciens hæc aliquando laudatus, aut punitus est nesciens? In hoc vnusquisque sibi præparat, seu tormenta, seu gloriam, si vel negligat Scripturarum mandata, vel faciat. Nullus ob id nostrum hanc arripuit vitam, vt habeat præscientiam futurorum: sed vt præceptis Domini obediens, amicus esse incipiat de seruo. Curandum est, non præscire quæ veniunt, sed implere quæ iussa sunt; nec instituti boni hanc flagitare mercedem, cum magis debeamus victoriam contra diabolum ab auxiliatore Domino postulare. Sed si forte aliquis hoc libenter assumat, vt futura cognoscat, habeat purum cor: quia credo animam Deo seruientem, si in ea perseuerauerit integritate qua nata est, plus scire posse quam dæmones. Talis erat anima Elisæi, quæ aliis incognitas virtutes videbat.

[Annotata]

a Hanc quæstionē deducit Thyreus noster de locis infestis par. 60.

b In Græco exemplari hæc continua serie absque inuectiua ad dæmones apostrophe describuntur.

c MS. Ripat. exerens.

d Martinus Delrio noster tom. 3. Disquisit. Magic. lib 6. cap. 2. sect. 3 quæst. 3. contra maleficia duo hæc S. Antonij remedia suadet, eaq; pluribus explicat; & ex eo Rosvveydus hic.

e De Nilo eiusq; natura & incremento, post innumeros antiquos doctissime disputauit Ioannes Baptista Scortia noster duobus libris Lugduni 1617. excusis.

f De hoc silentio legendi Eusebius lib. 5. de Præparat. Euang. cap. 8. Prudentius Apoth. ver. 503. Suidas in Augusto. Nicephorus lib. 1. hist. Eccl. cap. 17. & alij.

g Eadem hinc transscripsit Sozomenus lib. 1. cap. 13.

CAPVT VIII.
Præcepta de discretione spirituum.

[48] Nvnc iam ceteras vobis dæmonum explicabo fallacias. Solent nocte venientes, a Angelos Dei se fingere, laudare studium, mirari perseuerantiam, futura præmia polliceri. Quos cum videritis, tam vos quam domos vestras Crucis armate signaculo, & confestim soluentur in nihilum: [Dæmones signo Crucis fugādi.] quia metuunt illud trophæum in quo Saluator aereas expolians potestates, eas fecit ostentui. Solent etiam variis b simulationibus membra torquere, & nostris procaciter offerre se visibus, vt mentem pauore, & corpus horrore concutiant. Sed & in hoc fides Deo tuta fugat eos quasi infirma ludibria.

[49] Non est autem difficilis bonorum spirituum malorumque discretio, quæ sic Deo tribuente panditur: c Sanctorum Angelorum amabilis & tranquillus aspectus est, quia non contendunt neque clamant, [Bonorum spirituum tranquillus adspectus.] neque audiet aliquis vocem eorum: verum tacite leniterque properantes, gaudium, exultationem, fiduciam pectoribus infundunt; siquidem cum illis est Dominus, qui est fons & origo lætitiæ. Tunc mens nostra non turbida, sed lenis & placida Angelorum luce radiatur: tunc anima cælestium præmiorum auiditate flagrans, effracto (si posset) humani corporis domicilio, & membris exonerata mortalibus, cum his, quos videt abire, festinat ad cælum. Horum tanta benignitas est, vt si quis pro conditione fragilitatis humanæ, miro fuerit eorum fulgore perterritus, omnem continuo ex corde auferant metum. Ita Gabriel cum Zachariæ loqueretur in templo; & Angeli cum diuinum Virginis partum pastoribus nuntiarent, & qui Dominici corporis agebant excubias, securis videntium se mentibus ostendentes, ne metuerent, imperabant. [Lucæ 1. 13 2. 9. Matth. 28. 5.] Metus enim non tantum ex pauore animi, quantum ex magnarum rerum sæpe incutitur aspectu. Pessimorum vero vultus truces, sonitus horridi, sordidi cogitatus, [malorum vultus truces:] plausus motusque indisciplinatorum adolescentum vel latronum: e quibus confestim timor animæ, sensibus torpor incutitur, odium Christianorum, monachorum mœror & tædium, suorum recordatio, metus mortis, cupido nequitiæ, lassitudo virtutis, cordis hebetatio.

[50] [isti securitatem animæ,] Si igitur post timorem horrore conceptum, successerit gaudium, & ad Deum fiducia atque ineffabilis caritas, venisse sciamus auxilium: quia securitas animæ, præsentis maiestatis indicium est. [Ioan. 8. 56] Sic namque & Abraham Patriarcha videns Deum, gauisus est: & Ioannes cum Mariam superuenisse sentiret, quæ in sacro ventris hospitio vniuersitatis gestabat parentem, exultauit necdum natus in gaudium. [Luc. 1. 41.] Si autem incussa formido permanserit, [hi permanentem formidinē gignunt.] hostis est qui videtur: quoniam nec refouere nouit, vt Gabriel pauentem Virginem; nec vt non timeatur, iubet, sicut pastores nuntij consolati sunt; quinimo pauorem duplicat, & vsque ad profundam impietatis foueam, vt sibi homines prosternantur, impellit. Exinde misera gentilitas, Dominicæ interdictionis ignara, falso dæmones deos opinata est. Christianorum autem populos his fallaciis irretiri non passus est Dominus, qui diabolum in Euangelio audacter sibi principatum omnium præsumentem repulit, dicens: Vade retro satana. [Matth. 4. 10.] Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, & illi soli seruies. [Deut. 6. 13.] Horum verborum etiam nobis licentia est tributa: quia idcirco locutus est talia, vt similitudo tentamentorum Auctoris nostri frangeretur eloquiis.

[51] Illud quoque, mei carissimi, admoneo, vt vitæ magis sit vobis, quam signorum sollicitudo. Nullus ex vobis hæc faciens, aut ipse superbia intumescat, aut despiciat eos qui facere non possunt. d Conuersationem magis scrutamini singulorum: [Affectanda non est virtus miraculorū.] in hac vita & imitari vos quæ perfecta sunt, conuenit, & implere quæ desunt. Nam signa facere non est nostræ paruitatis, sed Domini potestatis, qui ad discipulos gloriantes, in Euangelio ait: Ne gaudeatis quia dæmones vobis subiecti sunt, sed quod nomina vestra scripta sunt in cælis. [Luc. 10. 20.] Nominum enim in libro vitæ conscriptio, testimonium est virtutis & meriti: expulsio autem satanæ, largitio Saluatoris est. Vnde his, qui non in vitæ laboribus, sed in prodigiis exultabunt, dicentibus: Nonne in nomine tuo dæmonia eiecimus, & in nomine tuo virtutes multas fecimus? [Matth. 7. 22.] respondebit Dominus: Amen dico vobis, non noui vos: discedite a me operarij iniquitatis. Non enim nouit Dominus vias impiorum. Hoc ergo magnopere postulemus, vt donum spirituum discernendorum mereamur accipere: quo, secundum sententiam Scripturarum, omni spiritui non credamus. [1. Ioan. 4. 1.]

[Annotata]

a Hanc S. Antonij doctrinam pluribus explicat Delrio tom. 2. Disquisit. Magic. lib. 4. cap. 1. quæst. 3. sect. 6. & ex eo Rosvveydus hic.

b alij, saltationibus.

c Paria, & forte aliquanto etiam dilucidiora, de fallaciis dæmonum monet S. Ignatius Societatis Iesu Fundator in Regulis de discretione spirituum.

d Græce: Ἑκάστου δὲ τὴν ἄσκησιν καταμανθανέτω τις, καὶ μιμείσθω, καὶ ζηλούτω, διορτούσθω. Vniuscuiusque vero exercitationem addiscat, & aut imitetur, & æmuletur, aut emendetur. Hoc præceptum pluribus inculcat in Apophth. num. 34.

CAPVT IX.
Superiora monita exemplis Antonij tentationum confirmata.

[52] Volueram quidem iam finire sermonem, & silentio premere quæcumque meæ acciderant paruitati: sed ne putetis me frustra commemorasse, quæ euenire non possent, idcirco (licet insipiens fiam, tamen Dominus, qui secretæ mentis est inspector, nouit non me caussa iactantiæ, sed vestri gratia profectus hoc facere) pauca replicabo de plurimis. a Quoties me nimiis laudibus efferre conati sunt, cum a me in nomine Domini maledicta reciperent? [S. Antonius dæmones repellit contemptu,] quoties augmenta Nili fluminis futura dixerunt, cum a me audirent: Et hoc ad vestram quid pertinet curam? quoties minitantes vt milites armati, scorpionibus, equis, belluis, & variis serpentibus circumdederunt me, & domum, in qua eram, repleuerunt, cum ego e contra psallerem: [psalmodia,] Hi in curribus & hi in equis, nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur. [Psal. 19. 8.] & statim misericordia Christi fugabantur. Quodam autem tempore cum ingenti luce venientes, dixerunt: Venimus, Antoni, nostrum tibi præbere fulgorem. Et ego clausis oculis, quia lucem diaboli dedignabar aspicere, orabam, & dicto citius impiorum lumen extinguebatur. Post menses autem paucos, cum coram me psallerent, & de Scripturis sibimet sermocinarentur, ego tamquam surdus non audiebam. Commouerunt aliquando b monasterium meum, & ego mente immobili Dominum deprecabar. Sæpe strepitus, sæpe saltationes, sæpe sibilos ingesserunt: & me psallente, sonus eorum in voces flebiles vertebatur.

[53] [consputatione,] Creditisne, filioli, quod dicturus sum vobis? Vidi aliquando diabolum excelsum corpore, qui se Dei virtutem & prouidentiam ausus est dicere, & ait ad me: Quid vis, vt a me tibi donetur, Antoni? At ego c sputaculum maximum in os eius ingeminans, totum me in eum Christi nomine armatus, ingessi: & statim ille procerus aspectu inter medias manus exoleuit. Ieiunanti etiam mihi visus est vt monachus: & panes offerens, his sermonibus suadebat vt vescerer, & huic aliquid indulgerem corpusculo: Et tu, inquit, homo es, & humana fragilitate circumdaris: labor paullulum conquiescat, ne ægritudo subrepat. [recursu ad Christum.] Illico luridam faciem serpentis agnoui: & cum ad consueta Christi munimenta confugerem, tamquam per fenestram fumus laberetur, euanuit. Auri quoque decipulam mihi in deserto frequenter tetendit: quod ideo offerebat, vt aut visu irretiret me, aut tactu commacularet. Sæpe quoque me a dæmonibus non denego verberatum. [Rom. 8. 35.] Canebam autem sic: Nullus me separabit a caritate Christi. Ad cuius vocis auditum, in se inuicem defurentes, non meo, sed Domini fugabantur imperio, qui ait: Vidi satanam quasi fulgur cadentem de cælo. [Luc. 10. 18, I. Cor. 4. 6] Hæc ergo, filioli, Apostolici memor eloquij, in me transformaui, vt propositum vestrum nec dæmonum terror, nec aliqua lassitudo dissolueret.

[54] Sed quoniam ob vestram vtilitatem multa memorando, insipiens factus sum; & huius rei vobis impertiri cupio notionem, quam veram esse nullus ambigat audientium. Pulsauit aliquando dæmon monasterij ostium: egrediens, [Dæmon ad cælum vsque porrectus,] video hominem enormi sublimitate, porrectum caput vsque ad cælium. Cum ab hoc, quisnam esset, inquirerem, ait: Ego sum satanas. Et ego: Quid, inquam, hic quæris? respondit: Cur mihi frustra imputant monachi? cur mihi omnes Christianorum populi maledicunt? Et ego: Iuste faciunt: tuis enim frequenter molestantur insidiis. At ille ait: Nihil ego facio, sed ipsi se d inuicem turbant. Nam ego miserabilis factus sum. Rogo: Nonne legisti: e Quia defecerunt inimici frameæ in finem, & ciuitates eorum destruxisti? [Psal. 9. 7.] En nullum iam habeo locum, nullam possideo ciuitatem, [potentiam Christi inuitus confitetur,] iam mihi nulla sunt arma: per omnes nationes cunctasque prouincias Christi personat nomen: solitudines quoque monachorum stipantur choris. Ipsi se, quæso, tueantur, & me sine caussa non lacerent. Tunc ego Dei gratiam cum alacritate miratus, sic ad eum locutus sum: Non tuæ veritati, quæ nulla est, tam nouam & tam inauditam adscribo sententiam. Nam cum fallaciæ caput sis, hoc sine mendacio coactus es confiteri. Vere enim f Iesus tuas funditus subruit vires, & honore nudatus Angelico, [prolato Iesu nomine euanescit.] volutaris in sordibus. Vixdum verba compleueram, & ille sublimis aspectu Saluatoris nominatione deiectus est.

[Annotata]

a De omni eiusmodi vexatione diabolica præclare disserit Thyræus noster.

b Græce τὸ μοναστήριον. quod de castello deserto, in quo solus viginti annis vixit, intelligendum. Ita S. Hieronymus in vita S. Pauli Eremitæ cellam, vbi solus hic degebat, & montem interiorem, in quo S. Antonius cum duobus discipulis erat, monasteria appellat. De monasterio vnius monachi Cassianus Collat. 18. cap. 6. & nos alibi.

c MSS. quædam: Sputa quam maxime in os eius ingeminās. Græce: Ἐγὼ δὲ τότε μᾶλλον ἐνεφύσησα κατ᾽ ἀυτοῦ. Ego vero tum magis contra eum insufflaui. Euagrius videtur legisse ἐνέπτυσα, insputaui.

d Perelegante homilia probat S. Ioannes Chrysostomus, Neminem lædi nisi a seipso.

e Andreas Cæsariensis Episc. sermone 12. in Apocalypsim: Pristinæ diaboli vires, inquit, post Christum passum sunt diminutæ, & quasi fractæ; vt ipsi B. Antonio confiteti non erubuit, illud Prophetæ in se impletum ostendens: Inimici frameæ defecerūt in finem.

f S. Hilarion, diabolica illusione aduectam cernit rhedam feruentibus equis super se irruere, cumque inclamasset Iesum, ante oculos eius repentino terræ hiatu pompa omnis absorpta est. S. Hieronymus in eius vita.

CAPVT X.
Peroratio & fructus Exhortationis.

[55] Qvæ ergo iam, o filioli, poterit residere cunctatio? quæ trepidatio manebit vlterius? Quis nos eorum turbo poterit conuellere? Securæ sint animæ singulorum: non sibi fingat cogitatio vana discrimina: non aliquis timeat a diabolo sublatum ad præcipitia se posse deferri. [Ioan. 14. 20.] Pellatur omnis anxietas: Dominus enim, qui nostros prostrauit inimicos, manens, vt promisit, in nobis, a variis nos satanæ muniuit incursibus. En ipse diabolus, qui huiusmodi cum suis satellitibus exercet astutias, nihil se posse contra Christianos fatetur. Iam curæ Christianorum & monachorum sit, [Non timēdus dæmon;] ne per eorum inertiam vires dæmonibus præbeantur. Nam quales nos & nostras repererint cogitationes, tales se nobis præstare consueuerunt. Et si quod in pectoribus malæ mentis & pauoris semen inuenerint, quasi latrones qui deserta a obtinent loca, cœptos cumulant timores, & crudeliter imminentes, infelicem puniunt animam.

[56] Si autem alacres fuerimus in Domino, & futurorum bonorum cupido nos succenderit; si semper omnia manibus Dei committamus, [qui vincitur fiducia in Deum,] nullus dæmonum ad expugnandum valebit accedere: magis enim, cum munita in Christo corda conspexerint, confusi reuertētur. Ita & Iob firmatum in Domino diabolus refugit: & infelicissimum Iudam expoliatum fide, vinculis captiuitatis innexuit. Vna est ergo ratio vincendi inimicum, [lætitio spirituali, præsentia Dei,] lætitia spiritualis, & animæ Dominum semper cogitantis iugis recordatio: quæ dæmonum ludos quasi fumum expellens, persequetur aduersarios potius quam timebit. Non est enim nescius satanas ignium futurorum, & æstuantis gehennæ copiosa nouit incendia.

[57] Sed vt mea iam claudatur oratio, illud in finem commemoro: Cum aliqua se vobis obtulerit visio, audacter requirite, quis sit ille, & vnde venerit: ac sine mora, [& audaci securitate interrogātis.] si Sanctorum fuerit reuelatio, Angelica consolatione timor vertetur in gaudium. Si vero diaboli fuerit oblata tentatio, fidelis animæ percunctationibus euanescet: quia maximum est securitatis indicium, interrogare quisnam est & vnde. [Iosue 5. 13.] Sic & Naue filius auxiliatorem suum interrogando cognouit: nec Danielem percontantem latere potuit inimicus. [Dan. 10.]

[58] Postquam Antonius dicendi finem fecit, lætantibus cunctis, [Discipuli ab Antonio solide instructi,] in aliis virtutis cupido exardescebat, in aliis infirma refouebatur fides, ex aliorum mentibus falsæ opiniones pellebantur, ex aliorum sensibus inanium terrorum pellebatur accensio: simulque vniuersi, cum iam dæmonum insidias contemnerent, mirabantur in Antonio tantam gratiam spirituum discernendorum, quam Domino tribuente perceperat. Erant igitur in monte monasteria tamquam tabernacula, plena b diuinis choris psallentium, legentium, orantium: tantumque ieiunandi & vigiliarum ardorem cunctorum mentibus sermo eius afflauerat, [exercent omne genus virtutum.] vt futuræ spei auiditate, ad caritatem mutuam & misericordias indigentibus exhibendas iugi studio laborarent: qui infinitam regionem quamdam, & oppidum a mundana conuersatione seiunctū, plenum pietatis & iustitiæ videbantur incolere. Quis tantum monachorum agmen adspiciens, quis virilem illum concordiæ cœtum cernens, in quo nullus nocens, nulla detractio susurronis, sed multitudo abstinentium & certamen officiorum erat, non in hanc statim erumperet vocem? [Num. 24. 5. & 6.] Quam bonæ domus tuæ Iacob, tabernacula tua Israël tamquam nemora obumbrantia, tamquam paradisus super fluuios, tamquam tabernacula quæ fixa sunt a Domino, tamquam cedri circa aquas!

[59] Dum hæc ita geruntur, quibus indies beatæ vitæ studium cresceret, Antonius mansionum in cælo positarum recordans, & præsentis vitæ despiciens inanitatem, quasi parua essent quæcumque iam gesserat, c separatus a Fratribus instituebatur. [S. Antonius viuit separatim,] Cumque eum siue cibum siue somnum indulgere corpusculo, aut alias naturæ necessitates, cogeret humana conditio; miro afficiebatur pudore, quod tantam animæ libertatem modici carnis termini coercerent. [cum pudore corporis necessitatibus seruit.] Nam frequenter cum Fratribus sedens, a cibo, qui fuerat appositus, memoria escæ spiritualis abstrahebatur. Edebat tamen, vtpote homo, sæpe solus, sæpe cum Fratribus. Et cum hæc mira (vt prædixi) ageret, cum confusione animæ adhibendam magnopere corpori diligentiam persuadebat, dicens, nec corpus esse penitus enecandum, ne operatio contra voluntatem Creatoris dissolueretur: & ob id omne studium animæ conferendum, ne vitiis superata corporeis, ad æternas inferni tenebras truderetur; quinimo indultum sibi in carne imperium vindicans, domicilium suum, vt Apostolus Paulus, ad tertium cælum subleuaret. Asserebatque hoc a Saluatore præceptum, in quo ait: Nolite solliciti esse animæ vestræ quid manducetis aut quid bibatis, nec corpori quid vestiamini, quia hæc gentes quærunt: vester autem Pater nouit quod indigetis his omnibus. [Matth. 6. 31.] Quærite ergo primum regnum Dei & iustitiam eius, & hæc omnia adiicientur vobis.

[Annotata]

a alij, obsident.

b De his S. Ioannes Chrysostomus homilia 8. in Matthæum cap. 2. Si quis nunc ad Ægypti veniat solitudines, paradiso quouis omnem illam videbit eremum digniorem, & innumerabiles Angelorum cœtus in corporibus fulgere mortalibus. Similia habent S. Epiphanius lib. 3 hæresi 80. aliiq;. Consule §. 3. 7. & 15. in Prolegom.

c Ita SS. Hilarion & Pachomius a Fratribus separati degebant.

CAP. XI.
Desiderium martyrij. Miracula.

[60] His rebus transactis, cum persecutio impiissima a Maximini furore vesano vastaret Ecclesiā, [Ob persecutionem Maximini Alexandriam petit,] sanctis quoque b Martyribus Alexandriam perductis, relicto & ipse monasterio secutus est futuras Christi victimas, dicens: Pergamus ad gloriosos Fratrum triumphos, vt aut ipsi congrediamur, aut spectemus alios præliantes. Et amore quidem iam Martyr erat, sed cum tradere se vltro non valeret, & sociari Confessoribus in metallis vel in carceribus constitutis; magna cum libertate & cura ingredientes ad Iudicem, exhortabatur, ne terrore impiorum subacti, Dominum negarent. [Martyres confirmat,] Iamque sententia coronatos exultans, quasi ipse vicisset, vsque ad locum felicis sanguinis prosequebatur.

[61] Quamobrem motus Iudex, ob Antonij sociorumque eius constantiam, c præcepit nullum penitus monachorum aut obseruare iudicium, [iussus vrbe excedere, non obtemperat:] aut in ciuitate versari. Et ceteris quidem omnibus in illa die placuit abscondi: Antonius autem impauidus, neglecto persecutoris imperio, lauit d ependyten suum. Et alia die stans in quodam eminenti loco, candente præcinctus veste, procedentem Iudicem suo prouocabat adspectu, [ostentat se Iudici:] flagrās cupiditate martyrij: ostendebatque nobis, contemptorem pœnarum & mortis in Christianis animum perseuerare debere, intantum, vt contristaretur; quia volenti pati pro Dei nomine, martyrium non dabatur. Sed Dominus qui suo gregi parabat magistrum, seruauit Antonium: vt institutum (sicuti factum est) monachorum non solum oratione eius, sed & conspectibus firmaretur. Numquam tamen a sanctorum Confessorum vestigiis separatus est, quin anxia circa eos cura & caritatis vinculis colligatus, magis carcerem patiebatur exclusus.

[62] Postquam autem persecutionis turbo defluxerat, & beato Episcopo Petro iam ob martyrij gloriam coronato, [redit in eremum:] ad pristinum monasterium regressus, quotidianum fidei ac conscientiæ martyrium merebatur, acrioribus se ieiuniis vigiliisque conficiens: e vestimento cilicino intrinsecus, desuper pellicio vtebatur, [Martyr ob arctam viuendi normam.] numquam corpus lauans, numquam e pedibus sordes abluens, nisi cum per aquas transire necessitas compulisset. Nullus denique Antonij corpus nudum, antequam moreretur, vnquam vidit.

[63] Quodam autem tempore, cum ab omnium se amouisset oculis, & clauso monasterio neminem omnino susciperet, Martinianus militum præpositus, cuius filia immundi spiritus infestationibus quatiebatur, pulsans ostium obsecrabat, vt suo pignori subueniret, & exiens, Deum pro filia precaretur. [Dæmoniacam liberat,] Tum ille aperire quidem minime voluit; prospiciens vero desuper ait: O homo, quid meum poscis auxilium? mortalis & ego sum, & tuæ socius fragilitatis: si autem credis in Christum, cui deseruio, vade & secundum fidem tuam ora Deum, & sanabitur filia tua. Confestim ille credens abiit: & inuocato Iesu, filiam reduxit incolumem.

[64] Multa & alia mirabilia per illum Dominus operatus est, & merito: qui enim promisit in Euangelio, Petite, & dabitur vobis; inuento qui eius gratiam mereretur accipere, suam potentiam non negauit. [Matth. 7. 7.] [pluresq; alios.] Nam plures vexatorum ante monasterium eius, clauso introitu, dormientes, fidelibus per eum ad Christum precibus curabantur.

[Annotata]

a Rosvveydus aliiq; & Græcum exemplar Anglicanum: Maximiani. at Baronius tom. 3. an. Chr. 310. num. 19. cum Græco exemplari Bauarico Maximini. De ea re ad 26. Nouemb. cum de S. Petro Alexandrino erit sermo.

b Illustri tunc martyrio perfuncti Alexandriæ, præsente S. Antonio, Petrus Episcopus, eiusq; socij, Faustus, Didius, Ammonius, Phileas, Hesychius, Pachomius, Theodorus, & alij DCLX. Eodem quoque tempore occisa est S. Potamiœna Virgo, de qua Palladius in Lausiaca historia cap. 3. narrante Isidoro Presbytero, qui a S. Antonio, oculato forsitan teste cum Alexandriæ versaretur, acceperat.

c Acta S. Petri Episcopi: Videns Tribunus non tantum populos diuersæ ætatis, sed etiam illustres viros, monachos quoque religiosos, ac Virgines, in custodia carceris permanere; cum sancto viro agebat silentio moderate, qualiter B. Petrum sine vllius sanguinis effusione foris eiectum percuteret, sicut & Maximini tyranni sententia manifestabat.

d Nonnullæ editiones interponunt: id est, scapulare suum. quo modo hic vertit ἐπενδύτην Hoeschelius. De eo pluribus in proleg. §. 15.

e Eadem scribit S. Ephræm citatus §. 9. in proleg. At §. 15. de his vestibus fusius actum.

CAPVT XII.
Secessus ad interius desertum. Tentationes.

[65] Hæc illi multitudo venientium, desideratam solitudinem auferens, tædio fuit. Metuens itaque ne signorum copiosa a concessio aut suos animos extolleret, aut alios plus de se, [Metu gloriæ & honoris fugā adornat.] quam videbant in ipso, cogeret æstimare, ad b superiorem Thebaidem pergere cogitauit; vbi nullus eum agnosceret. Et a Fratribus acceptis panibus, sedebat super fluminis ripam, transitum c nauis obseruans. Illo talia cogitante, vox ad eum desuper facta est, dicens: Antoni, quo pergis, & quare? At ille intrepide, quasi consuetam vocem loquentis agnosceret, respondit: Quoniam non sinunt me quiescere populi, idcirco ad superiorem Thebaidem ire optimum duxi; præcipue, quia ea exigor, quæ virtutem meæ pusillanimitatis excedunt. Et vox ad illum ait: Si ad Thebaidem vadas, & ad d pastoralia (vt cogitas) pergas, maiorem ac duplicem sustinebis laborem. [Diuinitus ad interius desertum mittitur:] Si autem vere quiescere cupis, vade nunc ad interius desertum. Cumque Antonius diceret, Quis mihi locum auium poterit ostendere? ignarus enim sum locorum: confestim ei is qui loquebatur, Saracenos indicauit, qui mercandi gratia ad Ægyptum venire consueuerant. His appropinquans Antonius, rogauit vt se pariter abducerent in desertum. Nullus obnisus est, sed tamquam a Deo missum comitem suscipientes, amplexi sunt eius societatem.

[66] Tribus autem diebus & noctibus itinere confecto, inuenit e montem valde excelsum, ad cuius radices fons aquæ dulcis labebatur, & campus haud magnus totum ambiens montem, qui palmis perpaucis, & his neglectis, consitus erat. Hunc Antonius locum, quasi a Deo sibi offerretur, [montem secundum incolit:] amplexus est. Is enim erat, quem sibi ad fluminis ripam sedenti, qui loquebatur, ostenderat. Et primo quidem accipiens a comitibus panes, solus remansit in monte, nullo alio cum eodem conuersante: quasi propriam enim domum agnoscens, habebat locum illum. Saraceni quoque videntes eius fiduciam, optato per eum transitu, panes eidem cum lætitia deferebant: necnon palmarum, licet mediocri, attamen aliquanto solatio refouebatur.

[67] Exinde cum Fratres agnito loco, tamquam ad patrem filij, sollicite alimēta transmitterent; videns Antonius, quod ob f suum refrigerium multis onerosus labor indiceretur; [frumētum serit in annuum victum:] & parcens etiam in hoc monachis, rogauit vnum de aduenientibus, vt sarculum sibi cum g bis-acuto & frumēto deferret. Quibus allatis, circumiens montem, haud grandem, culturæ aptum reperit locum, ad quem deriuata h aqua desuper poterat influere: ibique seminauit: atque exinde annuum sibi panem laborans, gaudebat, quod sine cuiusquam molestia ex propriis manibus viueret in deserto. [olus colit pro hospitibus:] Sed cum rursus etiam illuc quidam venire cœpissent, misertus est lassitudini eorum, & olus in paruo terræ cespite coluit, vt post asperum iter aliquo venientes solatio refouerentur.

[68] Hoc Fratrum refrigerium & paruulam messem i bestiæ propter aquas illuc conuenientes, depastæ sunt: e quibus vnam apprehendens dixit omnibus: Cur me læditis, nihil a me læsæ? abite, & in nomine Domini ne huc appropietis vlterius. k Quis credat, post hanc denuntiationem quasi timentes; numquam illuc bestias appropinquasse? Sic Antonio impenetrabilia montium & deserti interiora captanti, orationibus etiam dedito, [verbo noxias bestias abigit:] introeuntes Fratres magnis vix precibus extorserunt, vt oliuas & legumen & oleum, quod post menses aliquot ministrabant, dignaretur accipere, & senili modicum laxaret ætati.

[69] Proh! quantas ibi conuersans expertus est luctas! vere, secundum quod scriptum est, non illi aduersus carnem & sanguinem fuisse colluctationem, sed aduersus principatus & potestates, ab his, qui ad eum ingrediebantur, agnouimus. [Ephes. 6. 12.] Illi enim tumultus & voces populi, armorumque sonitus, prorsus plenum montem dæmonum multitudine se vidisse referebant: ipsum etiam quasi contra inimicos palam resistentem & fortiter colluctātem. Qui tamen & aduenientes suo refouebat l hortatu, & flexis genibus, [dæmonum exercitum prosternit:] armis quoque orationum omnem satanæ prosternebat exercitum. Admiratione plane dignum est, in tam immani solitudine, vnum hominem nec dæmonum quotidianas expauisse congressiones, nec tantarum bestiarum, quadrupedum siue serpentium, diuersæ cessisse feritati. [Psa. 124. 1.] Iuste Dauid cecinit: Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion non commouebitur in ȩternum. Immobilem & tranquillam retinens animi firmitatem, & dæmones fugabat, & feras (sicut scriptum est) secum pacificabat. [Iob 5. 23 .] Sed & diabolus, vt supra dictus Propheta ait, obseruans eum, frendebat dentibus suis: & ille Saluatoris auxilio, ab vniuersis tutus perseuerabat insidiis. [Ps. 34. 16.] Quadam ergo nocte cum peruigil Antonius obsecraret Dominum, tantos in monasterium eius bestiarum greges coaceruauit, vt omnes eremi belluas circum se adspiceret. Quæ cum rictu oris morsum corpori minitarentur, intellexit hostis astutias, [belluas immisas fugat verbo,] dixitque: Si a Domino in me vobis est tributa licentia, deuorate concessum: si autem dæmonum huc venistis impulsu, quantocyus abite, quia Christi famulus sum. Ita factum est, & cum iubentis voce omnis bestiarum multitudo, quasi maiestatis verbere cæderetur, aufugit.

[70] Non multi post hæc fluxerant dies, & alia oritur cum eodem hoste certatio. Operante illo (nam semper, vt venientibus pro his quæ sibi detulerant, aliquod munusculum rependeret, laborabat) traxit quidam sportellæ, quam texebat, m tricinam siue funiculum. Ad cuius motum exurgens, vidit bestiam pubetenus humanam faciem præferentem, quæ exinde in asinum finiebatur. Post cuius adspectum, [& cruce in fronte signata.] vexillum Crucis in fronte sua pingens, hoc tantum ait: Christi seruus sum, si ad me missa es, non fugio. Nullum in medio spatium, & statim informe prodigium dicto ocyus cum satellitum turba fugit, & in medio cursu ruens extinctum est. Ista autem explosi mors atque enecatio prodigij, dæmonum erat communis interitus: qui omni studio laborantes, Antonium a deserto deducere non valuerunt. Mirandis plus miranda succedunt.

[Annotata]

a MS. Ripat. congestio.

b de duplici Thebaide, §. 1.

c Vt in superiorem Thebaidem nauigaret. Idem S. Athanasius fecit in vita S. Pachomij.

d Græce Βουκόλια. S. Hieronymus in vita S. Hilarionis ait, [Bucolia.] ea loca Ægypti Bucolia vocari, eo quod nullus ibi Christianorum esset, sed barbara tantum & ferox natio. Βουκολία ab his diuersa, apud Heliodorum, quæ Buculus in vita S. Marci, non procul ab Alexandria; vnde Bucolici milites Capitolino in Marco Antonino, vt in Onomastico Rosvveydus.

e Eum montem ad mille circiter passus sublime assurgentem, describit S. Hieronymus in vita S. Hilarionis, citatus §. 2.

f Græce, προφάσει ἄρτου. prætextu panis, scilicet ferendi.

g Græce, δίκελλαν καὶ πέλεκιν καὶ σῖτον ὀλίγον. ligonem, & bipēnem, & modicum frumenti. Rosvveydus, sarculum cum bis-acuto & frumento: annotatq; bis-acutum absolute poni pro bipenni, [Bis-acutum.] seu ancipite securi, aut ferramento rusticano vtrimque incidente. In vita Frontonij dicuntur monachi deferre ad eremum parua olerum semina, & bis-acutos, paruosque sarculos. S. Hilarioni post Antonij obitum ostenderunt discipuli sarculum, quem ad fodiendum terram pluribus annis habuit. Ita S. Hieronymus.

h Hanc piscinam, inquiunt iidem, ad irrigandum hortulum multo sudore fabricatus est. Similem Ægyptiorum, in retinendis post Nili inundationem aquis, industriam exponit Strabo lib. 17.

[]

i S. Hieronymus in vita S. Hilarionis hæc ita narrat: Postquam S. Hilarion & Isaac in hortulum venerant; Videtis, inquit Isaac, hoc pomarium arbusculis cōsitum & oleribus virens? Ante hoc ferme triennium, cum onagrorum grex hoc vastaret, vnum e ductoribus eorum stare iussit, bacilloq; tundens latera: Quare, inquit, comeditis, quod non seminastis? Et exinde, exceptis aquis ad quas potandas ventitabant, numquam eos nec arbusculas nec olera contigisse.

k Rosvveyd. quis non credat?

l MS. Rip. oratu.

m [Trichina.] Quædam MSS. sportellam trilicinam: quædam editiones, tritiam vel triciam. forte a tricis dicta tricina, aut trichina τριχίνη, quasi e pilis textus funiculus. Græce σειρὰν τοῦ ἔργου funiculum operis.

CAPVT XIII.
Visitatio priorum monasteriorum.

[71] a Non grande post ista tempus excesserat, & tantarum victoriarum homo Fratrum precibus vincitur. A monachis enim rogatus, [Fratres inuisurus discedit:] vt eos dignaretur inuisere, vna cum his profectus est, impositis camelo aqua & panibus: quia nusquam, præter monasterij locum, ex quo hauserant, potabilis aqua per arentem viam reperiebatur. Verum in medio itinere bibendi subsidia defecerunt. Ardor nimius, æstus intolerabilis, mortem cuncta minitantur. Circumeunt, [siti in via cum aliis laborat:] & quærunt saltem collectam ex pluuiis lacunam: nihil prorsus remedij, nihil occurrit penitus ad salutem. Camelus quasi periturus & ipse æstuans dimittitur, æstuantis pectus exuritur, & sitis desperatione feruescit. Mouit senem Fratrum secum commune discrimen, & vehementissime contristatus ingemuit. Dehinc ad solita precum auxilia confugiens, paullulum ab eis secessit: ibique genibus fixis, supplices manus tetendit ad Dominum. [fontē precibus diuinitus impetrat:] Nec mora, & ad primas rogantis lacrymas, in orationis loco fons ebulliens erupit, ibique extincta sitis, & arentia membra refecta sunt, & plenis vtribus inuentum potant camelum. b Ita enim casu euenerat, vt camelus errans per eremum, dum funiculum trahit, in quodam lapide eiusdem alligatione funiculi teneretur.

[72] [excipitur a monachis:] Tandem confecto itinere ad monachos, qui inuitauerant, peruenit. Tunc vero quasi patri omnes obuiam occurrunt, & honorifico salutatu in oscula eius & amplexus certatim ruunt. [lætatur eorum pro gressu & sororis:] Proposito feruenti gaudet Antonius: & lætantibus de aduentu suo cunctis, quasi c xenia de monte portans, spiritualia impartitur alimenta. Laudat veterum studia, d hortator nouorum. Sororem quoque iam vetulam e Virginem videns, & aliarum puellarum magistram, mira exultatione sustollitur. Exinde, quasi diu abesset ab eremo, [redit ad montem.] rursum festinauit ad montem.

[73] Plurimis iam ad illum venientibus, cum etiam vexati a dæmonibus, malo necessitatis coacti, auderent deserta penetrare; [Exhortatio ad monachos.] quos ille consolans, & monachis in commune præcipiens, aiebat: Credite in Iesum fideliter: mentem a malis cogitationibus, carnem ab immunditiis seruate puram, & iuxta eloquia diuina, ne seducamini in saturitate ventris: odite vanam gloriam, orate sæpissime, psallite vespere, & mane, & meridie, & mandata Scripturarum reuoluite. [Prou. 24. 15.] [Sanctorum memoria ad virtutem incitamentum.] Recordamini gestorum, quæ Sancti quique fecerunt, vt exempli memoria animum incitet ad virtutem, refrænet a vitiis. Suadebat etiam iugi meditatione retinendum Apostoli sermonem, quo ait: Sol non occidat super iracundiam vestram. [Ephes. 4. 26.] Non tantum autem super iracundiam solem occidere non debere interpretabatur, sed & super omnia delicta hominum; ne peccatorum vnquam nostrorum aut in nocte luna, aut in die sol, testes abscederent.

[74] Illius quoque admonebat præcepti memores esse, quod dicit de his: Diiudicate vosmetipsos, & probate: vt rationem diei noctisque facientes, [Examen actorum die ac nocte.] si in se delictum deprehendissent, peccare desisterent: sin autem nullus error decepisset, perseuerantes instarent potius incepto, quam arrogantia tumidi aut alios contemnerent, aut sibi iustitiam vendicarent, iuxta supradicti Doctoris eloquium dicentis: Nolite iudicare ante tempus: magis debere eos Christi, cui soli occulta patent, reseruare iudicio. [2. Cor. 13. 5., 1. Cor. 4. 5., Rom. 2. 16.] Multas esse (vt scriptum est) vias, quæ videntur hominibus iustæ, sed fines earum ad profundum respicere inferni: sæpe nostra non posse nos intelligere peccata, sæpe falli in ratione gestorum: aliud esse Dei cuncta cernentis iudicium, qui non ex superficie corporum, [Fugiendū temerarium iudicium.] sed ex mentium iudicat arcanis. [Prou. 14. 12. & 16. 21.] Æquum autem esse nos nobis compati, & inuicem onera nostra portare: vt concesso examine Saluatori, proprias conscientias nosmetipsos iudicantes intueremur.

[75] Necnon icebat, f magnam esse ad virtutē viam, si singuli vel obseruarent quod gererent, [Vtile ad virtutem omnes suas cogitationes aliis aperire.] vel vniuersas mentium cogitationes Fratribus referrent. Non enim posse aliquem peccare cum relaturus esset ad alium quȩcumque peccasset; & subire pudorem, in publicum turpia proferendi. Denique nullum peccantem, coram alio audere peccare: etiamsi peccet tamen testem vitare peccati, mentiri magis & negare, & vetus delictum nouo inficiandi augere delicto. Igitur quasi sub oculis, aiebat, nostris, & cogitatu confundimur & actu, si omnia referenda faciamus: multo autem magis, si peccata nostra fideliter describentes digeramus in ordinem. Tunc vero annotatio delictorum, Fratrum videbitur oculis. g Timebimus peccati ceras conscias, & ipsi nos arguent apices: & quomodo meretricibus membra miscentes, confunduntur ad præsentiam ceterorum; ita & nos erubescemus ad litteras, si hæc agamus. Hanc virtutis gradiamur viam, & corpora mentibus subiugantes, perniciosas diaboli conteramus insidias.

[Annotata]

a In MS. Ripat. deest Non

b MS. Ripat. Accidit enim, vt fune circa lapidem obuoluto teneretur.

c Græce: Και ἀυτὸς δὲ ὥσπερ ἐφόδια φέρων ἀπὸ τοῦ ὄρους ἐξένιζεν ἀυτοὺς τοῖς λόγοις, καὶ μετεδίδου τῆς ὠφελείας. Et ipse quidem, quasi viatica de monte afferens, hospitalibus ipsos impertitur sermonibus, atque vtilitatis participes facit. MSS. & antiqui codices habent exenia; de quo Onomasticon Rosvveydi.

d MS. Rip. hortatur.

e S. Chrysostomus homilia 8. in Matthæum, ostendit etiam feminas hoc sanctæ Philosophiæ genere excelluisse. Patet ex S. Basilissa 9 Ianuarij. S. Pachomius quoque sorori aliisq; Virginibus monasterium hoc tempore extruxit, & Regulam scripsit.

f Eadem S. Antonij monitio, legitur apud Sozomenum lib. 1. cap. 13.

g Rosvveyd. Si timebimus; qui recte ex MSS. ceras conscias restituit, cum antiquiores editiones haberent, maculas conscientiæ.

CAPVT XIV.
Energumenorum liberatio. Absentium notitia.

[76] Talibus sermonum hortamentis & venientes ad se monachos incitabat ad studium, & patientibus condolebat, [Multos dæmoniacos liberat S. Antonius,] pluresque eorum Dominus per Antonium liberauit. Numquam tamen aut de incolumitate curatorum est inflatus ad gloriam, aut contristatus de obsessis adhuc corporibus murmurauit: magis autem eodem semper animo & vultu manens, gratias Deo referebat; [eodem semper vultu & animo.] suadens occupatis, vt correptionem, qua vexabantur, patientius ferrent; non enim Antonij aut cuiusquam omnino hominum hanc esse medicinam, sed Dei solius: qui & quibus vellet, & quo vellet tempore daret sanitatem. Ita consolatione sua & vexatos æquanimiter ferre tentationem, & iam liberatos, non sibi, sed Deo gratias referre docebat.

[77] Fronto autem quidam, ex a Palæstinis, qui infestissimo dæmonio vexabatur, (nam & linguam eius laniabat dentibus, & oculorum nitebatur lumen extinguere) perrexit ad montem, rogabatque beatum senem, vt pro se Dominum rogaret. Orauit Antonius, [Cuidam sanitatem prædicit & impetrat.] dixitque ad eum: Vade, & curaberis. Illi incredulo sibi, & violenter ibidem contra præceptum remoranti, eadem geminabat Antonius, dicens: Hic curari non poteris: egredere, & calcata Ægypto statim te misericordia Christi consequetur. Tandem credidit, & profectus est: ac visa Ægypto, secundum professionem senis, quam ei Dominus oranti reuelauerat, infestatio cessauit inimici.

[78] Virgo vero quædam, b quæ de Busiris Tripolitanæ regionis ciuitate ibidem erat, inauditis ac flebilibus morbis laborabat. Etenim narium purgamenta, oculorum lacrymæ, [Virgo variis morbis obruta,] aurium putridus humor in terram cadēs, confestim in vermes vertebantur. Augebat calamitatem corpus paralysi dissolutum, oculos quoque peruersos contra naturam habens. Hanc parentes eius deferentes, cum ad Antonium monachos ire didicissent; credentes in Domino, qui pertinacem sanguinis fluxum in Euangelio tactu fimbriæ stare præceperat, rogauerunt, vt miserabilem filiæ comitatum susciperent. [Matth. 9. 20.] Illis renitentibus eam vsque ad Antonium perducere, remansere parentes eius foris, cum filia debili apud beatum Confessorem & monachum c Paphnutium, qui d effosso pro Christo oculo sub e Maximiano persecutore, tali dehonestamento corporis plurimum gloriabatur. [peruenit ad cellam S. Paphnutij,] Peruenerunt igitur ad Antonium monachi: cumque de morbo puellæ referre disponerent, relationem eorum senis sermo præuenit: & omnem debilitatis & itineris vsque ad S. Paphnutium caussam, quasi ipse interfuisset, exposuit. Rogantibus autem eum monachis, vt parentibus cum filia permitteretur ingressus, non concessit, sed ait: Ite, & inuenietis puellam, [liberatur a S. Antonio absens.] si non est mortua, curatam. Et adiecit: Nullus debet ad meam humilitatem venire, quia largitio curationum non est humanæ misericordiæ, sed Iesu Christi, qui vbique in se credentibus præstare consueuit auxilium. Quamobrem & illa, pro qua petitis, suis precibus liberata est: & cum ad Dominum orarem ego, mihi f præsentia sanitatis eius indulta est. Dixit, & verba eius puellæ incolumitas consecuta est. Nam exeuntes foras ad B. Paphnutium, & filiam sospitem, & parentes lætos repererunt.

[79] Non multos autem post ista dies, cum duobus Fratribus euntibus ad Antonium aqua in itinere defecisset, & vno siti mortuo, alter iaceret in terra mortem exspectans; Antonius sedens in monte, celeriter ad se duos monachos vocat, [Fratrem siti torqueri absens cognoscit,] qui forte ibidem sunt reperti: & festinato præcepit, vt lagenam aquæ assumentes, inuaderent iter, quod ducit ad Ægyptum, dixitque: Vnus e Fratribus huc aduenientibus modo migrauit ad Dominum; alter, si non succurreritis, addetur: hoc enim mihi nunc oranti reuelatum est. Sic ait; [curatq; refocillari.] & iuxta præceptum eius monachi festinantes, extinctum corpus inueniunt, terraque id operientes, alterum refocillatum suo iunxerunt comitatui, erat autem spatium itineris vnius diei. Fortasse aliquis quærat, Cur non antequam moreretur, Antonius dixerit? incongruo prorsus Christianis argumento: quia non Antonij, sed Dei iudicium fuit, qui & de recedente, quam voluit, sententiam tulit, & de sitiente reuelare dignatus est. Hoc tantum in Antonio mirabile est, quod in monte remotissimo sedens, corde peruigili cuncta procul posita, Domino indicante, cognosceret.

[80] Alio rursus in tempore, cum sederet in monte, & oculos subito tetendisset in cælum, vidit nescio quam animam, [Videt Ammonis animam in cælum vehi,] lætantibus in eius occursum Angelis, ad cælum pergere. Cuius spectaculi nouitate stupefactus, beatum dixit Sanctorum chorum: orauitque vt sibi rei præsentis agnitio panderetur. Et statim vox ad eum facta est, inquiens istam esse g Ammonis monachi animam, qui Nitriæ morabatur. Erat autem Ammon vir grandæuus, qui perseueranter a pueritia vsque ad senectutem in sanctitate vixerat. Itinere quoque dierum tredecim a Nitria locus, in quo sedebat Antonius, diuidebatur. Videntes autem eum monachi admirantem, qui venerant, deprecati sunt, [idq; Fratribus iudicat.] vt caussam hilaritatis ediceret. Quibus ait, modo Ammonem quieuisse: quem propter frequentem eius ad Antonium commeatum, & propter celebritatem indultorum ei a Domino signorum optime nouerant. De quibus etiam hoc vnum dicendum est: Necesse ei fuit aliquando flumen nomine h Lycum subitis aquis inundatum transuadare: rogauitque i Theodorum, qui cum ipso erat, vt paullulum a suo separaretur adspectu, ne nuditatem corporis inuicem vterque conspicerent. [Ammon pudicitiæ amans,] Recessit Theodorus: nihilominus ille seipsum cum nudare vellet, erubuit. Cogitantem autem eum, in alteram ripam virtus diuina transposuit. Rursusque Theodorus, vir & ipse Deo deuotus, transiens ad senem mirari cœpit, quod tam velociter fluuium transuadasset. [vltra Lycum diuinitus trāsponitur.] Cumque nihil humoris in pedibus, nulla in vestibus eius aquæ signa conspiceret, rogauit eum, vt tam incredibilem translationem quasi filio pater exponeret. Nolente illo dicere quæ acciderant, amplexus est pedes eius, iurauitque non se dimissurum, priusquam sibi id, quod celabat, referret. Videns ergo senex contentiose vincere volentem Fratrem, exegit vicissim ab eo, vt nulli hoc ante suam mortem indicaret: atque ita confessus est se subito in alteram ripam fuisse transpositum, neque vero omnino vndis impressisse vestigia: Dominici corporis hoc tantummodo priuilegium asserens, & eorum quibus ipse, vt Apostolo Petro, donauerit, vt aquarum leuitati humanum corpus insisteret. [Matth. 14. 28.] Hæc autem Theodorus promisso tempore non dixit, post eius mortem retulit. Monachi vero, quibus dixerat Antonius de morte Ammonis, notauerunt diem: [Visionis Antoni veritas cognoscitur.] & venientibus de Nitria Fratribus post dies triginta, sciscitantes, repererunt illo die illaque hora dormisse Ammonem, qua animam eius ferri senex viderat: vtrique igitur puritatem mentis in Antonio mirati sunt, quomodo rei tam longe gestæ statim ad eum fuisset perlata cognitio.

[Annotata]

a MS. Ripat. Palatinis.

b MSS. S. Maximini & Ripat. Quæ a Tripolitanæ regionis ciuitate Busiride erat. Erat & alia ciuitas Busiris in Ægypto extra regionem Tripolitanam, quam volunt eamdem esse cum Thebis, [Busiris vrbs.] seu Diospoli magna, in Thebarum, seu Diospolite Nomo, vt hic obseruauit Rosvveydus.

c De hoc S. Paphnutio agemus cum Martyrolog. Roman. 11. Septembr.

d Theodoretus lib. 1. c. 7. dextero effosso oculo. male Rosvveydus effossis oculis.

e An hic Maximino legendum sit, dicemus 11. Sept. Deest hæc de S. Paphnutio periphrasis in Cod. Græco, forte ab Euagrio alioue ad distinctionem aliorum Paphnutiorum intexta.

f Ita MSS. at Rosvveydus, præscientia.

g MSS. fere vbique Ammon, ἀκλίτως; & Græce Αμοῦν, & Αμμοῦν. Idem refert auctor Vitæ S. Pachomij de Ammone, Ruffinus, [S. Ammon.] Palladius, Socrates, & Sozomenus §. 9. citati, Nicephorus lib. 8. cap. 41. aliiq;. Colitur IV. Octob.

h Ruffinus Nilum scribit. at Lycum cum S. Athanasio, Sozomenus, Nicephorus, & Palladius, qui addit: Hunc Lycum fluuium ego cum metu pontone aliquando transmisi; [Lycus fl.] est enim fossa & deriuatio magni Nili. Nicephorus etiam Lycum, fossam vocat.

i De eo egimus 7. Ianu.

CAPVT XV.
Donum curationum. animarum status.

[81] Archelaus quoque Comes, cum eum inuenisset in exteriori monte, rogauit vt oraret pro Polycratia, a quæ in b Laodicea erat, admirabili & Christo dedita Virgine. [Polycratia virgo Antonio orante curatur absens.] Patiebatur enim pessimos stomachi & lateris dolores, quos ieiuniis nimiis vigiliisque contraxerat, & erat penitus toto debilis corpore. Orauitque Antonius: & diem, quo oratio fuerat facta, annotauit Archelaus. Redit Laodiceam, & inuenit virginem incolumem. Percontatus diem sanitatis, reperit tempus medelæ cum annotatione congruere. Et omnes admirati sunt, agnoscentes eo tempore illam a Domino fuisse a doloribus liberatam, quo orans Antonius pro ipsa bonitatem Saluatoris inuocauerat.

[82] Sæpe etiam ad se venientium ante dies & menses, & caussas prædixit & tempora. Nam quosdam videndi eum tantum desiderium, alios imbecillitas, [Omnes ab Antonio læti regrediuntur.] nonnullos obsessa a dæmonibus corpora pertrahebant; nemo tamen vnquam vexationem aut detrimentum laboriosi itineris conquestus est: regrediebantur omnes spiritali cibo pleni. At ille præcipiebat, non suæ laudi hanc admirationem ab eis applicari debere, sed Domini, qui sui c notionem hominibus pro capacitate mortalitatis indulserit.

[83] Quodam autem tempore cum exisset ad exteriora monasteria, & rogatus esset a Fratribus, vt in naui quadam cum monachis proficiscentibus oraret; ascendit, & solus ex omnibus odorem sensit teterrimum. Asserebant cuncti, piscium salsorum & d tarichorum in naui positorum hunc esse putorem. [Dæmonis fœtorem solus sentit Antonius:] At ille alterius rei fœtorem se sentire affirmauit. Adhuc loquente illo, adolescens quidam possessus a dæmone, qui e præcedēs iuxta carinam se nauis absconderat, repente exclamauit. Quo statim per Antonium in nomine Domini nostri Iesu Christi curato, [liberat obsessum.] intellexere vniuersi, f diaboli illum fuisse putorem.

[84] Alius quoque ad eum vir inter suos nobilis, dæmoniosus adducitur, tanta oppressus insania, vt non sciret se esse apud Antonium, necnon & corporis sui superflua comederet. [item aliū.] Quamobrem rogatus senex ab his, qui eum adduxerant, vt pro illo Dominum oraret, intantum iuuenis miseriæ condoluit, vt tota nocte peruigilans cum eo, aduersus patientis insaniam laboraret. Sed cum iam lucesceret, & obsessus impetu in Antonium facto, vehementer eum impulisset; irasci cœperunt, qui eum adduxerant, cur seni fecisset iniuriam. Quibus Antonius ait: Nolite alienam culpam iuueni misero adscribere: furor iste obsidentis est, non obsessi. Idcirco autem in hanc proruit dolens hostis audaciam, quia Dominus ad aridam regionem ire eum iussit; & expulsi satanæ indicium, iste aduersum me impetus fuit. Nulla post verba mora: adolescens recepto sensu, & gratias agens Deo, & locum vbi esset, agnouit, & toto Antonium complexans deosculatus est affectu.

[85] Innumera & alia istiusmodi signa sunt, quæ monachorum concordi sæpe relatione cognouimus. Verum non tantum his adhibendus est stupor: quia multo plus, quæ sequuntur, conditionem nostræ fragilitatis excedunt. g Hora circiter nona, cum ante cibum orare cœpisset, raptum se sensit in spiritu, & ab Angelis in sublime deferri: prohibentibus transitum aeris dæmonibus, cœperunt Angeli contradicentes requirere, [Raptus in sublime ab Angelis, frustra a dæmonibus retentatur,] quæ esset caussa retinendi, nullis existentibus in Antonio criminibus. Illis vero ab exordio natiuitatis replicare peccata nitentibus, calumniosa ora Angeli clauserunt, dicentes, non debere eos a natiuitate eius delicta narrare, quæ iam Christi essent bonitate sopita: si qua autem scirent ex h eo tempore, quo factus esset monachus, & Deo se consecrasset, [& accusatur procaciter:] licere proferri. Accusabant dæmones multa procaciter mentientes: & cum deessent probamenta fallacibus, liber Antonio conscensus aperitur. Et statim rediens in se, in eo loco, in quo stare cœperat, hoc se rursum vidit esse quod fuerat.

[86] Tunc vero oblitus escæ, ex illa hora noctem gemitu ac lamentatione transegit, reputans secum humanorum hostium multitudinem, & colluctationem tanti exercitus, [sibi redditus lamentatur:] & laboriosum per aerem iter ad cælum, & hoc Apostoli dictum quo ait: Non est nobis colluctatio aduersus carnem & sanguinem, sed aduersus principem potestatis huius aeris, qui sciens aereas potestates ob id semper tentare, luctari & contendere, ne nobis liber transitus esset ad cælum, [hortatur suos ad pugnam:] hortabatur monens: Assumite arma Dei, vt possitis resistere in die mala: vt nihil mali habens quod de vobis dicere possit inimicus, confundatur. [Ephes. 6. 13.] Nos autem Apostolici sermonis recordemur, dicentis: Siue in corpore, siue extra corpus, nescio: Deus scit. [2. Cor. 12. 2.] Et Paulus quidem vsque ad tertium cælum raptus est, ibique auditis verbis ineffabilibus descendit; Antonius autem vsque i ad aereum sublatus, post colluctationem liber apparuit.

[87] [θεοδίδακτος] Habebat etiam istiusmodi donum: Si cuius rei sedens in monte ignarus fuisset, & eius secum inquireret notionem, oranti ei a Domino reuelabatur: & erat, secundum quod scriptum est, a Deo doctus. [Ioan. 6. 45.] Denique cum a Fratribus haberetur iste tractatus, & ab eo sedule sciscitarentur, quemadmodum se post corporis sarcinam anima gereret, quive ei locus post exitum concederetur; proxima nocte vox desuper nomen eius inclamitans, ait: Antoni exurge, exi & vide. [Isa. 54. 12.] Qui exurgens, egressus est: sciebat enim quibus respondere deberet. Et eleuatis ad cælum oculis, k vidit quemdam longum atque terribilem, caput vsque ad nubes attollentem: [Videt animarum post exitū statum.] vidit etiam pennatos quosdam se eleuare cupientes ad cælum, atque illum extensis manibus prohibere transgressum: e quibus alios apprehensos elidebat ad terram, alios frustra retinere contendens, dolebat super se ad cælestia transuolare: & maximum gaudium mixtum mœrore victi victoresque tribuebant. Statimque ad eum vox facta est, dicens: Animadauerte quod vides. Et tunc cœpit illuminato corde intelligere, animarum esse conscensum, & diabolum prohibentem: qui & sibi retineret obnoxios, & in Sanctorum, quos decipere non poterat, cruciaretur volatu. His visionum exemplis incitatus, quotidie ad meliora crescebat. Neque vero id, quod sibi reuelatum fuerat, caussa iactantiæ Fratribus indicabat; sed cum orans iugiter Dei laudaret auxilium, interrogantibus compellebatur edicere: nec spiritualibus filiis pura in Christo anima occultare quidquam volebat, præsertim cum huiusmodi signorum relatio & amorem ministraret proposito, & fructum laboris ostenderet.

[Annotata]

a Additur Publij filia apud Surium, & in editionibus antiquis; quod deest MSS. & Græco exemplari, vt notat etiam Rosvveydus num. 74.

b Suspicamur Laodiceam hanc Cœlesyriæ esse, ceteris Ægypto viciniorem.

c MS. Ripat. notitiam.

d Græce: Ἰχθῦν εἶναι καὶ τάριχον ἐν τῷ πλοίῳ, καὶ τούτων εἶναι τὴν ὀσμήν. Piscem esse & tarichum in naui, & horum esse odorem. [Tarichū.] Est autem tarichum, quod retinuit interpres, salsamentum, vel aliquid sale cōditum. MS. Ripat. Surius, & antiquæ editiones piscium salsorum & caricarum legebant. est autem carica sici genus, quod Syriæ attribuit Plinius lib. 13. cap. 5.

e Rosvveydus, procidens.

f S. Pachomius, ex fœtore, præsentium hæresim agnouit.

g Sequentia, citato S. Athanasio, referuntur etiam in Syntagmate Georgij Hamartoli, seu Logothetæ, de statu morientium num. 3. a Radero nostro Latine reddito, & tertio cum Viridario Sanctorum & Aula sancta edito.

h Hieronymus Platus noster lib. 1. de Bono status religiosi cap. 13. asserit primum religionis fructum esse, [Indulgentia in Religionis ingressu.] quod eam ingressi plenam atque integram remissionem omnium omnino peccatorum, quæ in seculari vita commiserant, nanciscantur. Imo Cardinalis Bellarminus tomo 4. in Iudicio de libro Concordiæ Lutheranorum, mendacio 22. colligit ex hoc S. Antonij raptu aliquam inter Baptismum & religionis ingressum similitudinem videri; atque sicuti in baptismo remittitur omnis pœna peccatis debita, ita quoque in susceptione vitæ monasticæ aliqua proportione fieri. Quod ab iisdem, & Rosvveydo hic, antiquorū Patrum testimoniis, Sanctorum exemplis, & Scholasticorum doctrina egregie confirmatur.

i MS. Ripat. & S. Maxim. ad aerem.

k Visionem hanc narrant Paschasius lib. 7. de Vitis PP. cap. 19. num. 4. & Palladius lib. 8. cap. 27. eisdem pene verbis.

CAPVT XVI.
Reuerentia Cleri, odium hæresis.

[88] [Defert Clero.] Nvmquam ille aut ira subita concitatus patientiam rupit, aut humilitatem erexit in gloriam. Nam omnes Clericos vsque ad vltimum a gradum ante se orare compellens, Episcopis quoque atque Presbyteris, quasi humilitatis discipulus, ad benedicendum se caput submittebat. Diacones vero, [Benedictionē submisso capite petit.] qui ad eum vtilitatis caussa veniebant, cum pro adiutorio eorum eis præsentibus disputaret, ad orandum Dominum sibi præponebat, non erubescens & ipse discere. Nam & interrogabat frequenter eos cum quibus erat: & si aliquid ab eis necessarium audierat, se fatebatur adiutum.

[89] Habebat autem & in vultu magnam gratiam, & admirabile a Saluatore etiam hoc munus acceperat. Si quis enim ignarus eius, [Ex vultus hilaritate agnoscitur.] inter multitudinem monachorum eum videre desiderasset, nullo indicante, ceteris prætermissis, ad Antonium currebat, & animæ puritatem agnoscebat ex vultu, & per speculum corporis, gratiam sanctæ mentis intuebatur. Nam semper hilarem faciem gerens, liquido ostendebat se de cælestibus cogitare, sicut Scriptura ait: Corde lætante vultus floret, in mœrore constituto tristatur. [Prou. 15. 13.] Ita & Iacob agnouit Laban socerum suum insidias sibi machinantem, dicens ad filias eius: Non est facies patris vestri sicut heri & nudiustertius. [Gen. 31. 5.] Sic Samuel agnouit Dauid: Lætificatos enim habebat oculos, & dentes sicut lac candidos. [1. Reg. 16.] Similiter agnoscebatur Antonius: quia semper eamdem faciem inter prospera & aduersa retinens, nec secundis extollebatur, nec frangebatur aduersis. Erat enim & in vultu amabilis, & in fidei puritate mirabilis.

[90] Numquam schismaticorum se miscuit communioni, antiquam eorum sciens prauitatem atque transgressionem. Numquam Manichæis aut aliis hæreticis saltem amicabilia verba largitus est, [Hæreticos & schismaticos deuitat.] nisi tantum ea, quæ eos possent ab iniquitatis errore reuocare; denuntians, talium amicitias atque sermones, perditionem esse animæ. Sic etiam Arianos detestabatur, vt omnibus diceret, nec iuxta eos quidem esse accedendum. Nam cum venissent quidam b Ariomanitæ, reperta eorum post examinationem infidelissima secta, effugauit eos de monte, dicens, multo serpentibus deteriores horum esse sermones.

[91] [Abit Alexandriā,] Mentientibus autem Arianis aliquando, Antonium ita vt se credere, admiratus eorum audaciam, & iusti doloris ira commotus, rogatusque ab Episcopis atque vniuersis Fratribus, c Alexandriam descendit: ibique Ariomanitas publico sermone condemnauit, [palam dānat Arianos,] vltimam hanc esse hæresim & præcursorem Antichristi affirmās; prædicauitque in populo Filium Dei, non facturam, non ex nullis extantibus, sed proprium, vnius cum Patre substantiæ; ne creatura potius, aut adoptio, aut appellatio videretur: impium esse dicens vel mente concipere, Erat quando non erat: cum Verbum Dei Deus, qui est semper, Patri sit coæternus, quia ex eo natus est Patre, qui semper est. Vnde aiebat: Cum Arianis vobis nulla sit coniunctio. [2. Cor. 6. 14.] Quæ enim societas luci ad tenebras? vos fideliter credentes, Christiani estis: illi Verbum, id est, Filium, qui ex Deo Patre est, creaturam dicentes, nullo interuallo a Gentibus separantur, qui seruiunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Ipsa, mihi credite, irascuntur elementa, & omnis contra Arianum furorem, secundum Apostoli dictum, ingemiscit creatura, quod sibi Dominum suum, per quem omnia, & in quo omnia facta sunt, videat aggregari. [Rom. 8. 22.]

[92] Hæc tanti viri prædicatio, exprimi non potest, quantum ad fidem populos roborauerit. Lætabantur quippe hostilem & Christo inimicam hæresim anathematizari ab Ecclesiæ columna. Nulla tunc ætas, nullus sexus domi remansit. Taceo de Christianis; pagani quoque & ipsi idolorum sacerdotes ad d Dominicum conuolabant, [Homo Dei appellatur.] dicentes: Precamur vt videamus Hominem Dei: quia hoc apud vniuersos erat nomen Antonio. Ambiebant quoque saltem fimbriam vestimenti eius attingere, multum sibi & tactum prodesse credentes. Quot tunc diabolica obsidione & variis infirmitatibus liberati? [Miraculis firmat fidem.] quot simulacris erepta sunt spolia? quanti etiam ab errore gentilium retracti, nostro iuncti sunt gregi? Tanti certe, vt paucorum dierum spatio ex idolorum superstitione conuersi omnem per annum credentium vincerent turbam. [Gentiles conuertit.] Præterea cum irruentem multitudinem comites repellerent, æstimantes tædio illi conuentum populi fore; ille tranquillo animo dicebat: Numquid hic cœtus dæmonum maior est turbis? numquid obsequentium multitudo colluctatorum in monte nostrorum cateruis est numerosior?

[93] Accidit etiam, vt cum eum redeuntem circa portam prosequeremur, a tergo quædam mulier clamitaret, dicens: Expecta homo Dei, filia mea atrocissimo vexatur dæmonio: expecta, obsecro, expecta, ne & ego corruens inteream. Hoc audito, mirabilis senex a nobis admonitus, volens tamen & ipse, paullulum substitit. Cumque appropinquante muliere, puella iaceret explosa, orauit tacitus Dominum Iesum: & e ad nominationem eius statim spiritus impurus egressus est. [Dæmoniacam curat.] Puella incolumis, populus in laudibus Dei, mater in gaudio fuit. Ipse autem lætabatur, quia ad desideratam solitudinem repedabat. Erat autem valde sapiens, & hoc in se mirabile habebat, quia cum litteras non didicisset, ingeniosissimus & prudentissimus erat.

[Annotata]

a Hi gradus in maiores & minores Ordines sacros distincti; ita dicti, quod gradatim ab imo ad summum fiat adscensus. Ita Concilium Braccarense I. c. 38. Laicus per gradus eruditus ad Sacerdotium perueniat.

b Ariomanitæ dicti Ariani, quod Arij μανίᾳ, siue furore correpti essent.

c S. Hieronymus epist. 33. ad Castrutium, & Ruffinus infra in Apophth. num. 40. scribunt Alexandriam S. Antonium ad confutandos Arianos a S. Athanasio fuisse perductum.

d Græce, ἐις κυριακὸν, quod templum Christi cultui dicatum significat sic dies primus hebdomadæ, siue solis, eamdem ob caussam Dominica, seu Κυριακὴ dici cœpit. [Dominicū, κυριακὸν.] a voce hac Teutonicam Kirche vel Kercke, quæ ecclesiam sonat, deflexam quidam arbitrantur. Rosvveydus, Surius aliiq; impresserunt ad Dominicū imperium, quod non placet, & aberat imperium a MS. Ripat. Supra num. 17. villulæ domicilium vertitur, cum Græce τὸ τῆς κώμης κυριακὸν pagi templum legeretur: aut si forte necdum publica ædes sacris peragendis assignata erat, certe primaria quæpiam domus intelligetur, qualis forte parentum illius fuerat; aut pagi prætorium. Talia enim ædificia etiam nostris hominibus Heeren-huysen, κυριακὸι ὀικοι, dominicæ domus dicuntur.

e Græce: καὶ τὸν Χριστὸν ὀνομάσαντος ἠγέρθη. & Christi nominato surrexit. Surius, Rosvveydus, aliiq;: ad comminationem eius. melius nominationem vt habent MSS. Ripat. & S. Maxim. id est, simul ac Christum Iesum nominauit.

CAPVT XVII.
Disputatio cum Philosophis.

[94] Aliquando etenim Philosophi duo gentiles venerunt ad eum, putantes Antonium se posse decipere. erat vero in a exteriori monte. Quos cum vidisset, paganos intellexit ex vultu: & procedens ad eos, per b interpretem ita cœpit loqui: [Ingeniose arguit Philosophos.] Quare tam longe ad stultum hominem, sapientes se vexare voluerunt? Illis dicentibus, non esse illum stultum, sed & nimium sapientem; vigilanter respondit: Si ad stultum venistis, superfluus est labor vester: si autem putatis me sapientem esse, & sapientiam habere, bonum est, vt imitemini quod probatis, quia bona conuenit imitari. Si ego ad vos venissem, vos imitarer: sed quia vos ad me quasi ad sapientem venistis, estote, sicut ego sum, Christiani. Abscesserunt Philosophi, vtrumque mirantes, & acumen ingenij, & dæmonum expulsiones.

[95] c Alios quoque similiter mundi sapientes, qui eum irridere cupiebant, quia litteras ignoraret, tali disputatione colligauit, dicens: Respondete mihi, quid prius, [Ostendit absque litterarum scientia sapientem esse posse.] sensus an litteræ? & quid cuius exordium? Sensus ex litteris, an litteræ oriuntur ex sensu? Illis asserentibus, quia sensus esset auctor atq; inuentor litterarū, ait: Igitur sicui sensus incolumis est, hic litteras non requirit. Quis præsentium post hanc colluctationem non exclamauerit, cum obstupuerint & ipsi qui victi sunt, tantam in imperito litterarum sagacitatem animi admirantes? Neque enim, vt in solitudine & mōtibus versatus, atque omnem ibidem exigens vitam, agrestis & rigidus erat, sed iucundus atque assabilis, sermonem, secundum Apostoli præceptum, diuino conditum sale proferebat, ita vt inuidia careret, & amore omnium potiretur. [Coloss. 4. 6.]

[96] Inter hæc, quasi parum esset bis gentilitatē fuisse superatam, & tertio venerunt viri ad eum omnis secularis prudentiæ nube cæcati, atque vniuersis philosophiæ studiis artium suarum æstimatione doctissimi. Hi cum rationem ab eo exigerent fidei, quam in Christo habemus, & niterentur arguta sophismatum interrogatione de diuina cruce eum illudere, in silentium paullulum voce compressa, primum eorum miseratus errorem est; deinde per interpretem, qui eius verba diligentissime in Græcum solebat exprimere sermonem, [Explicat Crucis & Verbi incarnati mysteriū.] ita exorsus est, dicens: Quid pulchrius est, quidve honestius, crucem colere, an adulteria, parricidium, vel incestum his assignare, quos colitis, cum in altero sit contemptus mortis, insigne virtutum: in altero turpis religio, obscœnitatis magistra? Quid melius est dicere, quod Dei Verbum manens vt erat, ob salutem nostram humanum corpus assumpserit, vt societate mortalitatis nos eueheret ad cælum, participesque naturæ cælestis efficeret; an, vt ipsi asseritis, d diuinæ mentis haustum, ad terrena veneranda caput submittere, & pecudum atque serpentium formis cæleste nomen includere? Quo ore Christianorum credulitatem audetis irridere, dicentium Christum Filium Dei sine sui detrimento, & cœpisse esse quod non erat, & mansisse quod fuerat; cum ipsi animam de cælestibus detrahentes, non tantum hominum sed & serpentium & pecudum soleatis e sepelire corporibus? Christiana credulitas pro salute mundi Deum suum venisse testatur: [Ridet Pythagoræam metempsychosin.] vos vero innatam animam prædicantes, vltro citroque transfertis. Christiana fides, quæ omnipotentiam Dei clementiamque veneratur, consequenter incarnationem dicit Deo fuisse possibilem, ita tamen, vt non euacuauerit dignatio dignitatem: vos qui animam ex splendidissimo Dei fonte manantem turpiter decidisse iactatis, qui mutabilem & conuertibilem eam post sui diminutionem audetis asserere, iam illam quoque naturam dominam seculorum per animæ contumelias impia lingua temeratis. Imago enim, quæ secundum vos naturalem similitudinem sui retinet auctoris, cui vna est ex quo defluxit eademque substantia, humilitates proprias & iniurias consequenter ad suam originem remittit. Igitur animaduertite, contumelias animarum, ad patrem (vt appellatis) earum per vestram blasphemiam redundare.

[97] Crux Christi Domini Dei nostri hic nobis ingeritur. Rogo quæ hæc est religionis obscœnitas? nonne potius est crucem aut alicuius generis mortem, ab iniquis hominibus illatam patienter sustinere, quam f Isidis plangere post Osirim vagos incertosque discursus? [Perstringit falsorum deorū flagitia & turpitudines.] Pudeat, quæso, vos insidiarum Typhonis: pudeat Saturni fugæ & deuorationis crudelissimæ liberorum. Erubescite parricidium Iouis & incestum: erubescite raptum eius & coitum mulierum atque puerorum. Ille, sicut vestri fingunt poetæ, ad explendum immanissimæ libidinis furorem, molles dedit in amorem vagitus: ille in Danaes fluxit sinus: ipse amator & pretium: ille modulatus ales Ledæos expetiuit amplexus: ille in proprium sæuiens sexum, regium puerum ministris auibus polluit. Hæc vos creditis, hæc colitis, hæc sunt vestrorum ornamenta templorum. Æquo, deprecor, pro vestra salute, nostra dicta pensate iudicio. [Dilemmate Philosophos ligat.] Cuncta, an nihil credendum in libris Christianis est? Si nihil, nec Crucis quoque, cui detrahitis, nomen agnoscitis. Si vniuersa credenda sunt, cur, cum in iisdem libris cruci resurrectio copuletur, passionem diuinam stolido laceratis eloquio, & non statim iungitis cæcorum visum, surdorum auditum, claudorum gressum, lepræ emūdationem, seruiens ambulanti Deo suo mare, dæmonum fugas, resurrectionem mortuorum, & defunctorum ab inferis reditus? Hæc omnia Scripturis diuinis, quas g interpellatis, inserta sunt, & iisdem voluminibus continentur præconia maiestatis, & mortis dedecora. Quamobrem odio, quo imbuti estis, abiecto, inuenietis illico, & Deum verum esse Iesum, & salutis humanæ gratia fragilem assumpsisse naturam.

[98] Vestram tamen nobis, si non pudet, narrate religionem. Sed quas error infelix poterit referre culturas de tanta rerum fœditate atque vecordia? nisi forte (vt audio) fabulosas asseratis deorum vestrorum, & obscœnitates, & crudelitates, & vanitates, & mortes, tegentes eas h allegoricis velaminibus: Liberæ raptum, terram; [Refutat allegorias gentilium fabularū.] semiclaudum Vulcanum & debilem, ignem; Iunonem, aerem; Apollinem, solem; Dianam, lunam; Neptunum, maria; & libidinum principem Iouem, ætherem interpretantes. Nec post hanc excusationis procacitatem Deum, sed creaturas, contempto Creatore suscipitis. Quod si pulchritudo vos elementorum ad suam traxit venerationem, modum fas erat custodire; & oportebat mirari tantum, nec colere, ne facturæ veneratio creatoris esset iniuria. Nam secundum istiusmodi, quam vos sequimini, rationem præposteram, & architecti honor migrauit ad domum, & medici scientia ad remedia conferetur, omnium quoque artificum merita vel laudes ad opera transferentur. Quid ad hæc dicitis, vt agnoscamus quæ sit crucis ridiculæ vobis ignominiosa i confessio?

[99] Hac disputatione conuertentibus inter se philosophis oculos, simulque mussitantibus, subridens Antonius, rursum per interpretem ait: k Prædurum namque cuncto videtur operi, quoties iusto vniuersæ rei tenore calcato, laboris merita factis magis quam factoribus adstruuntur. Elementa quidem, vt memoraui, ex ipso conspectu suam comprobant seruitutem. Sed quoniam vos obseruatione dialectica necessaria, vt putatis, quæque colligitis, hoc quoque artificio etiam nos nostram religionem compellitis affirmare. Respondete mihi: Cognitio Dei quemadmodum manifestius approbatur, per l collectionem verborum, an per operationem fidei? Et quid antiquius est, operatio fidei, [Docet cognitionem Dei operatione approbari,] an disputatio per argumenta procedens? Illis respondentibus, firmiorem sermonibus operationem esse, & hanc liquidam de Deo cognitionem; bene eos & ipse dixisse consensit; quia operationem, quæ ex fide descendit, animi generat affectus, dialectica vero disputatione ex artificio componentium sumpsit oppositionis exordium. Cum ergo, ait, operationem fidei animo fitam quis habuerit, superflua erit verborum compositio, per quam conceptam sensu nostro credulitatem tentatis euellere, & tamen sæpe nostras explicare intelligentias non valetis. Ita solidiora sunt mentis opera, quam sophismatum fraudulenta conclusio.

[100] [virtutem Crucis ex rebus gestis expendi,] Nos Christiani mysterium vitæ nostræ non in sapientia mundi habemus repositum, sed in virtute fidei, quæ nobis a Deo tributa per Christum est. Hanc orationis meæ veritatem, rerum, quæ quotidie geruntur, ordo commendat: nobis imperitis & litterarum vestrarum ignaris ad Dei cognitionem eius solum verba sufficiunt. Ecce nos tot gentilitatis gregibus abstracti, in vniuersum orbem quotidie propagamur: vobis vero post aduentum Domini, nodosæ sophismatum defecerunt versutiæ. Ecce nos simplicem Christi fidem docentes, idololatriam debellauimus, & per prædicationem ignominiosæ Crucis, m aurata templa ceciderunt. Vos, si potestis, ostendite quibus contextione verborum gentilitatem Christo præponere suaseritis. Per omnes iam terras verus Dei Filius Christus est agnitus. nihil eloquentia sophistarum, nihil disputatio philosophiæ multitudini potest obesse credentium. Crucifixum nominamus, & vniuersi dæmones, quos vos vt deos colitis, rugiunt, atque ex obsessis corporibus ad primum Dominicæ Crucis signum fugantur. Vbi sunt illa fabulosa oracula? vbi Ægyptiorum incantationes? quo magorum profecere carmina? Certe tunc vastata sunt omnia, [gentilitatem collapsam esse,] cum de sua Cruce mundo Christus intonuit. Nihilominus vos, prætermissis debilitatorum cateruis, gloriosam Iesu mortem irridere conamini.

[101] Illud autem quale est, quod numquam infestatione regali concussa gentilitas, imo seculo cara & hominum præsidiis fulta, iam corruit. Nos famuli Christi quo plus premimur, eo magis assurgimus & floremus. Vestra simulacra ornatis quondam septa parietibus, iam vetustate collapsa sunt. Christi vero doctrina, quæ vobis stultitia videtur & ludus, licet tyrannica persequentium principum tentamenta pertulerit, [& vim doctrinæ Euangelicæ præualere.] licet variis sit incursata terroribus, nullo tamen terrarum orbe concluditur, nullo gentium barbararum fine prohibetur. Quando enim diuinæ scientiæ tantus splendor illuxit? Quando tot simul in se conuenere virtutes? continentia in matrimonio, virginitas in Ecclesia. Floret Martyrum pro Domino suo gloriosa constantia: quorum omnium Crux Christi principium est.

[102] Cum interim vos inter tantos virtutum choros syllogismorum retia tenditis, & veram rerum lucem tenebrosis conamini argumentationibus obuoluere; ecce nos, vt dixit Doctor noster, non in gentili persuasione, sed in fide apertissima suademus, quæ verborum affirmationem præuenire consueuit. [1. Cor. 2. 4.] Adsunt quippe patientes a dæmonibus vexati. quos cum in medium produxisset, verba repetiuit, [Sophistas prouocat ad eiectionem dæmonum.] dicens: Nunc vos collectionibus vestris, & quo vultis malefico carmine deos vestros, quos putatis, expellite: sin autem non potestis, victas submittite manus, & ad Christi trophæa confugite, & statim Crucifixi credulitatem maiestatis potentia prosequetur. Dixit, [Signo Crucis dæmoniacos liberat.] & inuocato nomine Iesu, cum vitale signum in sacro numero Trinitatis pressisset in frontibus vna cum expulsis dæmonibus vana præsentium philosophorum confutata sapientia est. Expauerunt enim stupentes hominem, cui post tantum ingenium afflueret signorum diuina largitio. At ille vniuersa Christo, qui curarat, adscribens, vsus est affatu reciproco, & ait: Nolite me putare his sanitatem dedisse: Christus per seruos suos facit ista miracula. Credite & vos, & videbitis, quia deuota Deo fides, non eloquentiæ vanus tumor talia signa mereatur. Confugite ad Crucifixi legem, nosque eius imitamini famulos: & hoc scientiæ fine contenti, nulla deinceps secularis imprudentiæ argumenta quæratis. Hactenus Antonio dicente, miro philosophi stupore perculsi, cum honorifico salutatu ab eo recedentes, multum eius sibi fatebantur profuisse conspectum.

[Annotata]

a Rosvveydus, superiore. at Surius & MS. Ripat. exteriore. & Græce ἐν τῷ ὄρει τῷ ἔξω. De exteriore & interiore monte actum in prolegom. §. 2.

b Isaac interpres Antonij dicitur in vita S. Hilarionis. Subinde Cronius fuit, in Apophth. num. 49. Consule §. 14. in prolegom.

c Ad hunc locum allusit Synesius de Dione, seu vitæ instit. eiusq; scholiastes, licet Ἀμους, pro Ἀντώνιος perperam legatur. pluribus verba singulorum confert Rosvveydus hic, num. 89.

d Baronius an. Ch. 328. num. 10. hos censet fuisse Platonicos Philosophos, qui aiebant animam esse diuinæ mentis manationem atque substantiam; vbi egregie extollit hanc S. Antonij ratiocinationem.

e MS. Ripat. sopire. Hanc stolidam Pythagoreorum metempsychosin nostri passim refutant Philosophi.

f [Isis.] Isis Ægyptiorum Dea: cuius maritus & frater Osiris discerptus a fratre Typhone. De his agit Giraldus in historia Deorum syntagm. 8. & 12. vti & de Saturno, Ioue, Castoribus Leda genitis, syntagm. 2. 4. & 5. de Danae Arnobius lib. 5. & 7. & alij.

g MS. Ripat. interpellastis.

h De his allegoricis velaminibus agunt S. Augustinus de Ciuitate Dei lib. 4. cap. 10. & lib. 7. cap. 16. Arnobius lib. 3. & 5. Clemens lib. 10. Recognit. cap. 8. Fulgentius Placiades, & ex recentioribus copiose Natalis Comes lib. Mythologiar.

i MS. Ripat. confusio. Græce, Ἐι ἄξιον τι χλεύης σταυρὸς ἔχει. Si crux dignum aliquid ludibrio habeat.

k Tota hæc sententia, vsque Elementa, deest in MSS. Ripat. & Maxim. itemq; in Græco.

l MS. Ripat. complexionem. Græce, δἰ ἀποδείξεως λόγων, per demonstrationem sermonum.

m De templo Iouis euerso, cuius parietes & pauimentum tabulis argenteis, (vel, vt alij habent, aureis) stratum splendebat, & auro purissimo & margaritis vel lapidibus crispantes cameræ, diximus IX. Ianuarij in actis SS. Iuliani & sociorum cap. 12.

CAPVT XVIII.
Epistolæ Imperatorum ad S. Antonium. Præuisa Ecclesiæ afflictio.

[103] Hoc in eo viro mirabile est, vt hominem in extremo mundi limite conditum, & fauor Principum, & omnis celebraret aula regalis. Nam & a Constātinus Augustus, & eius liberi b Constans atque c Constantius talia cognoscentes, crebro ad eum, quasi ad patrem, [A Constātino & liberis eius accipit litteras:] d missis litteris obsecrabant, vt reciprocis eos scriptis hilararet. At ille eiusmodi manens, qualis & antequam litteræ ad eum venirent, fuerat; nec salutatione Principum mouebatur, & tamquam non acceptis litteris conuocatis monachis aiebat: Reges sæculi epistolas ad nos miserunt, quæ hic Christianis adhibenda miratio est? Licet enim diuersa sit dignitas, [non magni facit eorū fauorem,] attamen eadem nascendi moriendique conditio est. Ista sunt veneratione omni percolenda, illa toto animi affectu retinenda sunt, quod hominibus Deus legem scripserit, quod per Filium suum propriis Ecclesias ditauerit eloquiis. Quæ monachis est ratio cum epistolis Regum? cur accipiam litteras, quibus consueta nesciam reddere salutationis obsequia? Igitur rogatus ab vniuersis Fratribus, vt Christianos Reges suis litteris refrigeraret, ne scilicet per silentium eius exasperarentur, ad susceptas epistolas conuenientia rescripsit. Laudauit primum, [salutaria iis rescribit.] quod Christum colerent, deinde salutaria persuasit, ne magnam putarent regiam potestatem, ne præsentis carnis imperio tumentes, & se homines esse nescirent, & iudicandos a Christo obliuiscerentur: ad postremum, clementiæ circa subiectos & iustitiæ, curæ quoque inopum admonuit, atque vnum sempiternum esse Regem omnium seculorum Iesum Christum epistolis testatus est. His Principes susceptis vehementissime lætabantur. Sancta quoque apud cunctos Antonij e flagrabat opinio, ita vt eius se filios cuperent nominari. Magna etenim cum aduenientibus affabilitas, omnium in se studium conuerterat.

[104] Postquam ergo gentiles confutati, Reges admoniti, Fratres ab eo sunt consolatione releuati, [Redit ad rigorem solitum.] ad interiorem montem, & ad rigorem solitum regressus est: ibique sæpe cum introeuntibus deambulans ac residens stupebat, sicuti in Daniele scriptum est: & interiectis horarum spatiis, consequentia respondebat, vt intelligeretur aliqua reuelationis vidisse secreta. [Dan. 4. 16.] Nam & in monte positus, ea quæ in Ægypto longe gerebantur, præuidens, Episcopo f Serapioni ibi constituto narrauit.

[105] Lamentabilis sequitur g visio, & omni lacrymarum fonte plangenda. Cum enim Fratribus circa se sedentibus h operaretur, intente fixit oculos in cælum, gemens atque suspirans: & post aliquantum spatium reuelationis inceptæ nimio dolore contremuit: & statim fixis genibus ante Dei vultum prouolutus orauit, vt clementia sua futurum scelus auerteret. [Præuidet Ecclesiæ afflictionē ab Arianis,] Succedunt orationi lacrymæ, metus ingens inuadit præsentes: obsecrant, vt tantæ calamitatis exponeret visionem. Singultus occupant vocem, lingua fletibus præpeditur, & in medio conatu sermo gemitu interrumpitur. Vix tandem cum vociferatione luctuosa ait: Melius erat, o filioli, impendens piaculum cita morte lucrari. Sic incipiens rursum lacrymis vincitur, & inter ægra suspiria tandem pectori commodans vocem, Magnum, inquit, quoddam & vniuersis sæculis inauditum imminet nefas. Magno fides Catholica turbine subuertetur, & homines iumentis similes Christi sancta diripient. Vidi enim altare Domini mulorum circumdatum multitudine, qui crebris calcium ictibus omnia dissipabant. Hæc est caussa gemituum meorum, quos audistis. Et facta est vox Domini dicens: Abominabitur altare meum. Nec mora, [biennio post illatā.] visionem sequitur effectus: nam post annos i duos sæua Arianorum irrupit insania. k Tunc Ecclesiarum rapinæ, tunc diuinorum temeratio vasorum, tunc pollutis ethnicorum manibus sacra polluta sunt ministeria, tunc paganorum opificum præsidia aduersus Christum comparata, cum assumptione palmarum (quod idololatriæ apud Alexandriam insigne est) ad ecclesiam pergere compellebantur Christiani, vt Arianorum populi crederentur. Pro scelus, horret animus replicare, quæ gesta sunt: virginum matronarumque ereptus pudor, sanguis ouium Christi in Christi templo effusus veneranda respersit altaria: baptisterium pro voluntate gētilium pollutum est. Nihil defuit visionis veritati, vt monstrauit effectus, quod calcitrantium mulorum indisciplinatio, Arianorum esset impietas.

[106] Sed istam tristitiam consequentis reuelationis prosperitate solatus est, & ait: Nolite, filioli, mœrori vos penitus dare: [Prædicit secuturam Ecclesiæ serenitatem.] vt enim iratus est Dominus, sic rursum miserebitur, & suum cito Ecclesia recuperabit ornatum: eosque, qui in persecutionibus fidem Domini seruauerint, solito videbitis fulgore relucentes. Reuertentur ad foueas suas serpentes, & religio longius propagabitur: tantum videte, ne fidei vestræ sinceritas Ariana labe sordescat. Non Apostolorum, sed dæmonum & patris eorum diaboli ista doctrina est: ob id per insipientiam iumentorum, similis pecudum eorū expressus est animus.

[107] Hucusque Antonius. Sed nos minime conuenit diffidere, tam grande miraculum per hominem potuisse portendi. [Matth. 17. 20.] Saluatoris enim promissio est, ita dicentis: Si habueritis fidem vt granum sinapis, dicetis huic monti, Transferre, & transferetur, & nihil impossibile erit vobis. Et iterum: Amen, amen dico vobis, omne, quod petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. [Ioan. 16. 21.] Petite & accipietis. Ipse enim suis discipulis & vniuerso credentium gregi nunc subiectionem dæmoniorum, [Precibus miracula patrat,] nunc subiectionem dæmoniorum, nunc variarum infirmitatum pollicens curationem, aiebat: Gratis accepistis, gratis date. [Matth. 10. 8.] Numquid suæ virtutis imperio curabat Antonius? numquid suæ possibilitatis arbitrababatur esse, quod fecerat? Orationibus, non præceptis dæmones morbique cesserunt, & ad Christi Dei nostri nominationem semper vniuersa perfecta sunt. Nemo sapientum sanitatum admirationem adscribat Antonio, sed Domino Iesu, qui solitam erga creaturas suas exhibens beneuolentiam, nunc quoque per electum famulum suum indulgenter exercuit. [& meritis vitæ suæ.] Antonius tantum orabat, & ob vitæ eius merita cuncta Dominus largiebatur.

[Annotata]

a Obiit Cōstantinus Magnus in suburbano Nicomediæ, ipso Pentecostes die an. Ch. 337.

b Constans natus an. Ch. 320 occisus an. 350.

c Constantius vtrique fratri Constantino & Constanti superstes, obiit prope Tarsum 3 Nouemb. 361.

r De hisce litteris agit Baronius an. Ch. 328. num. 7. sed quo anno scriptæ sint, non constat.

e al. fragrabat.

f [S. Serapion Ep.] S. Serapion Episcopus Thmueos colitur 21. Martij. Carum eum S. Antonio fuisse scribit S. Hieronymus in Catal. illust. Eccl. Script. cap. 99.

g Meminerunt huius visionis S. Chrysostomus homilia 8. in Matthæum cap. 2. Sozomenus lib. 6. cap. 5. quorum verba dedimus in Prolegomenis. Nicephorus lib. 10. cap. 43. & alij.

h Sozomenus, per quietem, Nicephorus in somnis; sed perperam.

i Alfonsus Pisanus noster lib. 1. de Actis quæ Concilium Nicænum antecesserunt, refert hanc S. Antonij visionem integre hinc descriptam, eiq; alteram subiungit factam S. Petro Alexandrino Episcopo, ex Actis martyrij eius. Verum fallitur in ratione temporis, cum hæc S. Antonio reuelata sit, diu post martyrium S. Petri, postq; ipsum etiam Concilium Nicænum habitum an. Ch. 325. [Persecutio Arianorū præuisa a S. Antonio, quando:] Contra Symphorianus Campegius in epistola ad Dallum, præfixa epistolis S. Antonij, asserit præuisum in spiritu futurum scandalum Ecclesiæ per Iulianum Apostatam, de Christiano futurum paganum. Sozomenus lib. 6. cap. 5. ait: Non in his solum, vt est verisimile, quæ temporibus Constantij Ecclesiæ contigerunt, prædictio Antonij monachi expleta est, sed restabant adhuc ea, quæ postea sub Valente facta sunt. at biennium hic assignatum est an. Chr. 341. quando anno Constantij 5. vt in Chronico docet S. Hieronymus, ad dedicandam Constantini basilicam Antiochiæ conciliabulum celebratum est, quinto anno post mortem Constantini; vt Sozomenus tradit lib. 3. cap. 5. & Socrates lib. 2. cap. 5. qui Consules assignat Marcellum (aliis Marcellinum) & Probinum. In hoc Conciliabulo eiecto S. Athanasio substitutus est ei Gregorius Cappadox Arianus, qui ingenti cæde patrata Ecclesiam illam inuasit militari manu, ope Philagrij Præfecti. Baronius ad annum sequentem 342. refert.

k Clades tum illatas describit idem Athanasius epist. ad Orthodoxos, cum iis quæ hic narrantur congruentes: Ecclesiis & baptisteriis flammæ iniectæ. Magnus igitur luctus, eiulatus & planctus per ciuitatem. Ciues ea, quæ agebantur, indigne ferre, occlamare Præsidi, vim protestari, eo quod Virgines sanctæ & incontaminatæ nudatis corporibus nefaria paterentur, iisdemque si contumacius obsisterent, periculum capitis ingereretur, [quam immanis.] monachi pedibus obtriti expirarent, alij fisco addicerentur, alij gladiis fustibusque mactarentur, alij vulneribus plagisque male mulctati discederent. In sacrosanctam autem mensam (proh!) quanta impietas & facinora commissa? Vidisses enim eos aues & nuces pineas immolare, idola sua laudibus efferre, in Dominum nostrum Saluatorem Iesum Christum & Filium viuentis conuicia verborumque contumelias iacere, sacros Scripturarum libros, quos in ecclesiis inueniebant comburere: in sacrum baptisterium (proh Superi!) Christicidas Iudæos & atheos Ethnicos nulla cum reuerentia ingressos, eam verborum factorumque turpitudinem nudatis corporibus designare, vt pudendum abominandumque sit relatu. Nec defuere impij homines æmuli acerbissimorum persecutorum, qui virgines continentesque iniectis manibus traherent, raptarent, & ad blasphemiam, dominique abnegationem compellerent, eosque qui id facere recusarent, conciderent, pedibusque obtererent.

CAPVT XIX.
Patrocinium afflictorum.

[108] Sæpe autem, & contra voluntatem, ad exteriorem montem a Fratribus perducebatur. Et cum Iudices, qui ad interius a archisterium propter asperitatem itineris, & ob sequentium multitudinem, & horridam solitudinem ire non poterant, precario quæsissent, vt eius fruerentur aspectibus, nec impetrare possent, quia molestissime ferebat vexationem discursuum; ipsos catenatos, [Ob miserorum auxilium Iudices accedit:] quos aut noxietas, aut vigor publicus constrinxerat, ad eum destinabant, scientes tales ab Antonio non posse contemni: quorum fletibus superatus pertrahebatur ad exteriorem montem, agnoscens laborem suum vtilem miseris fore: suadebatque Iudicibus, [eos officij commonefacit:] qui eum inuitauerant, vt in sententia proferenda, & odio & gratiæ, Dei timorem anteponerent, nec ignorare eos debere, quod scriptum est: Quocumque iudicio iudicaueritis, in eo iudicabitur de vobis: attamen inter medios sermones caræ sibi solitudinis recordabatur. [Matth. 7. 2.] Post coactam itaque præsentiam, quam Ducis preces, &, [reos commendat,] quod verius est, miserorum fletus extorserat, post salutaria monita, post reorum commendationem, quorumdam etiam absolutionem, postulanti Duci, vt paullo largius eidem suam præsentiam indulgeret, ait non posse se diutius ibidem morari, grato vsus exemplo, quod sicuti b pisces ab aqua extracti, mox in arenti terra morerentur, ita & monachos cum secularibus retardantes, humanis statim resolui confabulationibus. Ob id ergo, inquit, [ad interiorē montem festinat.] conuenit vt pisces ad mare, ita nos ad montem festinemus, ne tardantibus nobis aliqua c propositi succedat obliuio. Pro tanta hominis sapientia Dux miratus, iustam de eo tulit veramque sententiam, dicens: Vere istum esse Dei famulum, nec in rustico homine potuisse tantam aliquando inesse sapientiam, nisi diuino amore regeretur.

[109] Præterea cum Balacius, qui sub d Nestorio Præfecto Alexandriæ e Dux Ægypti fuit, homo Arianæ iniquitatis studiosissimus fautor, ita Christi Ecclesiam persequeretur, vt animo vesano Virgines monachosque nudatos verberaret in publico, ad f eum Antonius litteras misit, quarum ista sententia est: [Epistola Balacium Arianum increpat:] Video iram Dei venientem super te, desine persequi Christianos, ne te ira occupet, quæ proximū iam tibi minatur interitum. Legit infelix epistolā, & irrisit, atque in eam g excreans proiecit in terram: portitores quoque multis afficiens iniuriis, Antonio talia renuntiari præcepit: Quoniam cura tibi tantopere monachorum est, etiam ad te mei h vigoris transibit disciplina. Sed confestim minitatorem oppressit supplicium, & post quinque dies os effrenatum vltio diuina compescuit. Egreditur enim ad primam i mansionem Alexandriæ, quæ appellatur k Chæreum, cum supradicto Ægypti Præfecto Nestorio. vehuntur equis, [proteruum prædicit puniendū:] quos inter omnes Balacius, cuius erant, mansuetissimos nutriebat. Cum ergo pariter solito sibimet equi alluderent, mitior, l quo Nestorius vehebatur, morsu repentino Balacium decussit in terrā, ac sic in eum inhians femora eius lacerauit atque corrosit, vt statim relatus ad ciuitatem post tertium diem moreretur: vniuersique agnoscerent minarum ab Antonio prædictarum effectum quantocyus consecutum, digno persecutoris fine cōpleto. Ceteros ad se venientes mira cū modestia Antonius admonebat, vt oblita seculi dignitate, remotioris vitæ beatitudinem appeterent. Si qui autem maiori potestate premebantur, [omnes ad vitam perfectiorem incitat.] nec poterant obtinere iustitiam, ita eos obnixe defendebat, vt ipse pro illis pati videretur iniuriam. Multis vtilis fuit præclari senis oratio: multi magnis diuitiis & altiori gradu militiæ derelicto, eius hæsere curriculis. Et vt infinita breui sermone comprehendam, bonum Ægypto medicum Christus indulserat. Quis non tristitiam apud Antonium mutauit in gaudium? quis non iram vertit in pacem? [Medicus toti Ægypto,] quis orbitatis luctum non ad eius temperauit adspectum? quis non mœrore paupertatis, quo premebatur, abiecto, statim & diuitum despexit opulentias, & in sua lætatus est paupertate? quis post lassitudinem monachus non eius vegetatus est hortamentis? quis adolescens, succensus ardoribus, non ex eius admonitu pudicitiæ amator fuit? [præsertim spiritualis;] quis vexatus a diabolo, sine medela rediit? Quis inimici cogitationibus distractus, non cæca tempestate sopita, sereno regressus est animo? Sciebat enim quo quisque laboraret incommodo, & ex vitæ meritis discretionem spirituum agnoscens, adhibebat verborum, prout erant vulnera, sanitatem. Vnde effectum est, vt post eius doctrinam omnes diaboli panderentur insidiæ. Multæ quoque desponsatæ puellæ, ad eius conspectum ab ipso pene thalamo recedentes, in Ecclesiæ matris gremio consederunt. Quid plura? Totius orbis homines ad eum confluebant, [imo vniuerso orbi.] & vniuersarum gentium varietas bellicosissimum contra dæmones virum conspicere gestiebant. nullus se frustra illuc venisse conquestus est: omnibus delectabile atque iucundum laboris commercium fuit. Fatigatio enim itineris emolumentum viatici reportabat, sicut rei probauit effectus. Nam post resolutionem eius, quasi communi vulnere orbitatis excepto, proprium singuli parentem luxerunt.m

[Annotata]

a [Archisterium.] Archisterium, Rosvveydo interior & primaria Antonij cella. In Vita S. Euphrasiæ dicitur monasterium mulierum habere architria centum triginta. Vita S. VValburgis: atrium sancti arcisterij, & cœmiteriū adiacens arcisterio. Vita S. VVillibaldi: arcisteriale iugum. Paulus Langius in Chronico Citizensi an. Ch. 1469. Burhfeldense archisterium nominat. Papias: Archisterium Græce monasterium. an ἀσκητήριον lectum, & paullatim ita corruptum est? Socrates lib. 4. cap. 18. τὰ ἐν Ἀιγύπτῳ ἀσκητήρια ἴσως ἐκ μακρὼν τῶν χρόνων ἔλαβε τὴν ἀρχήν. Asceteria in Ægypto ante longum fortasse tempus initium sumpserunt. Quod in nonnullis Glossariis sterion, statio; & archos, princeps, indeq; archisterion dicatur, expendant alij, an genuina isthæc vocabula sint, & puræ Helladi vsurpata.

b Idem S. Antonij dictum refertur a Pelagio lib. 5. libel. 2. num. 1. & sub nomine Moysis lib. 3. de Vitis Patrum num. 109.

c Pelagius, interioris custodiæ. Græce, μὴ ἐπιλαθώμεθα τῶν ἔνδον. ne eorum quæ sunt intus obliuiscamur.

d Nestorio Præfecto scripsit Constantius Imperator. Geminam epistolam profert S. Athanasius, alteram in epistola ad solitariam vitam agentes, in qua Nestorij Præfecti iterum meminit, alteram in Apologia 2. Hanc citat Metaphrastes in vita S. Athanasij, [Nestorius Præfectus.] a quo inscribitur Νεστωρίῳ Αὐγουσταλίῳ; quo modo etiam appellatur in vita S. Athanasij incerto auctore. Baronius an. Ch. 349 num. 21. cum Constantij ad eum epistolam ex Apologia 2 S. Athanasij recitasset, addit: Hæc ad Nestorium, cuius mentio habetur in Actis persecutionis Arianorum in Ecclesiam Alexandrinam: erat etiam hic idem tum in Magistratu, opemque ferens Arianis. Sed dubium est an Præfectus Alexandriæ, aut Ægypti, vt mox dicitur, hoc tempore fuerit; an postea successerit Philagrio, quem S. Athanasius lib. ad solitariam vitam degentes, vbi huius historiæ meminit, Præfectum Ægypti, non Nestorium appellat, & in Græco exemplari tantum infra nominatur Balacij comes itineris, & forte per anticipationem dicitur Ἔπαρχος τῆς Αἰγύπτου.

e Græce Στατηλάτης. Dux, aut Præfectus militiæ. In Epist. ad solitariam vitam degentes ita describitur: Πόσοι τε ἄλλοι μονάζοντες ἐμαστίζοντο καθεζομένου Γρηγορίου μετὰ Βαλακίου τοῦ λεγομένου Δουκὸς; πόσοι Ἐπίσκοποι ἐκόπτοντο; Quot alij vitæ monasticæ æmulatores flagellabantur, sedente pro tribunali Gregorio cum Balacio Duce appellato? quot Episcopi cædebantur? vbi Interpretes etiam in editione Græco Latina Commeliniana & Parisiensi, pro Gregorio Philagrium posuerunt.

f In epist citata litteras vult missas ad Gregorium Pseudoepiscopum: Si quando igitur Pater Antonius e monte scribebat, sicuti pietas peccatori abominatio est, ita Sancti litteras abominabatur.

g In epist. eadem: Antonij aliquando epistolam sibi scriptam, Duci Balacio conspuendam abiiciendamque tradidit.

h MS. Ripat. rigoris. Græce ἤδη καί σε μετελεύσομαι, nunc etiam te persequar.

i [Mansio.] Mansio, Græce μονὴ, certus & status in itinere interquiescendi locus ita infra in Apophth. num. 51. ex Palladio cap. 28. Paulus Simplex pertransit octo mansiones.

k S. Gregor. Nazianzenus orat. 21. in laudem S. Athanasij Chæreum ponit ad Nilum itinere diei ab Alexandria.

l In citata epistola dicitur a proprio equo, cui insidebat, ceruicibus retortis in femore morsus, atque excussus. Rosvveydus ob hanc diuersitatem subdubitat num a S. Athanasio hæc epistola fuerit conscripta. Baronius an. Ch. 342. num. 24. vitio librariorum id opinatur accidisse. An non potuit S. Athanasius historiam postea melius examinasse, & de adiunctis haud recte expressis ab aliquo monitus, fusius & correctius eamdem in vita S. Antonij deduxisse? Quamquam & Balacij equus erat, quo vehebatur Nestorius. Exaggerat illam contradictionem Riuetus, quæ tamen reuera parui est momenti.

m alij, consenuerunt. Græce ἔμειναν τῷ χριστῷ παρθένοι. virginatatem Christo seruarunt.

CAP. XX.
Postrema monita ad Pispiritanos monachos.

[110] Qvis autem finis vitæ eius fuerit, dignum est & me commemorare, & vos cum desiderio audire: quia & hoc in eo imitabile cunctis fuit. Iuxta consuetudinem ad visendos fratres, qui in exteriori monte erant, venit, ibique a diuina prouidentia de sua morte condiscens, ita exorsus est: Vltimam, filioli, [Fratribus suam mortem prædicit:] patris audite sententiam, non enim arbitror, quod in hoc seculo iterum nos visuri simus. Cogit conditio naturæ, vt post a centenarium numerum, quem annis quinque supergredior, iam resoluar. Ita locutus, audientium pectora contristauit: gemitus lacrymæque dicta mœrentia consecutæ sunt. Amplexabantur eum vniuersi, quasi iam de seculo recessurum. At ille, tamquam aliena deserens, ad propriam patriam profecturus, magna cum lætitia præcipiebat, desidiam instituto non debere subrepere, sed tamquam quotidie morituros, vt ante prædixerat, [postrema iis dat monita.] a sordidis cogitationibus animam custodire, & omnem æmulationem ad Sanctos quosque conuertere: ad b Meletianos vero schismaticos ne prope quidem accedere. Scitis enim, aiebat, eorum antiquam peruersitatem. Neque cum c Arianis communione iungamini, quia impietas eorum iam omnibus manifesta est. His etiam illud addebat, nullum debere Christianum, cum seculi viderit potestates pro Arianorum & Meletianorum pugnare nequitia, a Christi territum discedere veritate: mortalium illam esse defensionem, nec diu fallacem permanere posse phantasiam. Quapropter, aiebat, [Fidem & Traditiones commendat:] custodienda est pia fides in Christo, & Patrum religiosa traditio, quam ex Scripturarum lectione & crebro meæ paruitatis didicistis admonitu.

[111] Finito sermone, Fratres eum vehementissime retardabant, glorioso Patris cupientes termino decorari. Sed multas ob caussas, quas & silentio demonstrabat, præcipue tamen ob præsumptam Ægypti consuetudinem contradixit. Mos etenim Ægyptiis est, nobilium & præcipue beatorum Martyrum corpora linteamine quidem obuoluere, & studium funeri solitum non negare: terra vero non abscondere, sed super lectulos domi posita reseruare. Hunc honorem quiescentibus reddi, d inueteratæ consuetudinis vanitas tradidit. [arguit inueteratum in Ægypto funerandi morem.] De hoc Antonius sæpe & Episcopos deprecatus est, vt populos Ecclesiastica contestatione corrigerent; & laicos viros ac mulieres rigidius ipse conuenit, dicens, nec legitimum hoc esse, nec Deo placitum: quippe cum Patriarcharum & Prophetarum sepulchra, quæ ad nos vsque perdurant, hæc facta conuincerent. Dominici quoque corporis exemplum oportere intueri iubebat, quod in sepulchro positum, lapide vsque ad resurrectionis diem tertium clausum fuerit. atque his modis vitium circa defunctos Ægypti, etiamsi e sancta essent corpora, coarguebat, dicens: Quid maius aut sanctius corpore potest esse Dominico, quod iuxta consuetudinem gentium ceterarum humo conditum esse scimus? Hæc iusta persuasio multorum insitum euellit errorem, & repositis in terra cadaueribus, Domino gratias pro bono magisterio retulerunt. [Matth. 27 60.] Metuens ergo consuetudinem supradictam, ne eodem etiam circa se laberentur errore, [Redit ad interiorem montem.] celeriter valedicens monachis, qui confluxerant, ad amicum virtutis habitaculum repedauit.

[Annotata]

a Græce: Ἐιμὶ γὰρ ἐγγὺς ἐτῶν πέντε καὶ ἑκατόν. annorum fere sum centum & quinque.

b Meletius Episcopus Ægypti nominatus, multis criminibus conuictus, & in primis quod idolis sacrificasset, a S. Petro Episcopo Alexandrino, qui dein Martyr fuit, in communi Episcoporum Synodo depositus est. Quare calumniatus S. Petrum, eiusq; successores Achillam & Alexandrum, schisma concitauit, adeo vt eius successores pro Christianis Meletiani fuerint vocati. [Meletiani.] Ita S. Athanasius in Apologia 2. Agunt quoque de iis S. Epiphanius hæresi 68. Theodoretus lib. 4. hæret. fab. cap. 10. aliiq; recentiores.

c Pachomius moribundus idem monuit: Nulla sit vobis coniunctio cum sectatoribus Meletij, vel Arrij, vel Origenis, seu ceteris Christi præceptis aduersantibus.

d Inueteratam hanc consuetudinem docent Pomponius Mela, Sextus philosophus, Lucianus, Silius Italicus, & Cicero a Rosvveydo hic num. 131. producti. Ciceronis 1. Tusc. verba sunt: Condiunt Ægyptij mortuos, & eos domi seruant. Originem & caussam eius refert Cassianus Collat. 15. cap. 3. ex relatione Nesterotis Abbatis: Hunc, inquit, Ægyptiis morem Nili fluminis inuexit eluuies, vt quoniam vniuersa terræ illius latitudo instar immensi pelagi non paruo anni tempore solita aquarum eruptione contegitur, ita vt nulla tunc cuipiam viandi copia nisi lemborum transuectione tribuatur, corpora mortuorum, pigmentis condita redolentibus, in editioribus cellulis recondantur.

e S. Ioannes Damascenus a Rosvveydo num. 132. citatus censet S. Athanasium, adeoq; S. Antonium, τὸ ἄπαθον ἔθος τῶν Αἰγυπτίων καταργῆσαι βουλόμενον, voluisse absurdum Ægyptiorum morem abrogare. Idem dicitur in catena MS. in Lucam ex Græcis Patribus collecta, quæ extitit in bibliotheca Palatina, referente inter Fragmenta operum S. Athanasij Petro Felckmanno Coronæo, qui præfuit in Commeliniana officina editioni S. Athanasij Græco-Latinæ an. Ch. 1600. probatq; verba S. Athanasij esse. Verum quod cupiebant, non esse consecutos, colligimus ex S. Augustino sermone 120. de diuersis, qui est prior tractatus de resurrectione mortuorum cap. 12. vbi corpora ab Ægyptiis ita siccata atque ænea reddita, Gabbaras vocari ait.

CAPVT XXI.
Præparatio ad mortem. Mors. Sepultura.

[112] Post menses autem paucos, cum non mediocre incommodum senilia membra turbasset, vocatis ad se a duobus Fratribus, quos ibidem ante quindecim annos modico interuallo seiunctos instituerat, [Extrema ad discipulos verba.] quique etiam ei iam seni cœperant b ministrare, ait: Ego quidem, filioli, secundum eloquia Scripturarum, Patrum gradior viam: iam enim Dominus me inuitat, iam cupio videre cælestia: sed vos, o viscera mea, admoneo, ne tanti temporis laborem repente perdatis. [Iosue 23. 14., 3. Reg. 2. 2.] Hodie vos religiosum studium arripuisse arbitramini, & quasi cœptæ voluntatis fortitudo succrescat. [Religioso cogitādum se primum inchoare.] Varias dæmonum nostis insidias, vidistis eorum & impetus feroces, & vires effeminatas. Iesum suspirate, & credulitatem nominis eius vestris figite mentibus, & a certa fide vniuersi dæmones fugabuntur. [Iesu nomen dæmones pellit.] Memētote etiam admonitionum mearum, & incertæ conditionis vitam quotidie ancipitem retractate, & cæleste vobis præmiū sine cūctamine tribuetur.

[113] [Vitandi schismatici & hæretici.] Schismaticorum quoque & hæreticorum venena vitate, meumque circa eos odium sectamini, quia Christi sunt inimici. Scitis ipsi, quod nullus mihi nec pacificus quidem sermo cum eis aliquando fuerit, propter prauam eorum voluntatem, & pertinax contra Christum bellum. In hoc autem magis estote solliciti, vt Domini prȩcepta seruetis, vt post mortem vestram Sancti quique, quasi amicos & notos, in æterna vos recipiant tabernacula. [Lucæ 16. 9.]

[114] Hæc cogitate, hæc sapite, hæc retexite: & si qua mei vobis cura, si qua patris memoria est, si mihi vicarium c repræstatis affectum, nullus ad Ægyptum meas perferat reliquias, ne vano corpus honore seruetur, [Vetat pompam & gloriam funeris.] ne vituperati, vt nostis, a me ritus etiam circa me seruentur obsequia. Huius enim rei gratia maxime huc sum regressus. Vos igitur humo tegite, vos patris operite corpusculum, & illud quoque senis vestri custodite mandatum: vt nemo præter vestram dilectionem locum tumuli mei nouerit. Confido in Domino, quia necessario resurrectionis tempore hoc corpusculum resurget incorruptum. Vestimentorum autem meorum sit ista diuisio: [Testamentum cōdit.] Meloten & pallium tritum, cui superiaceo, Athanasio Episcopo date, quod mihi nouum ipse d detulerat. Serapion e Episcopus aliam accipiat meloten: vos cilicinum habetote vestimentum, & valete viscera mea: Antonius enim migrat, & iam non erit in præsenti sæculo vobiscum.

[115] [Moritur lætus, præsentibus Angelis.] Verba finierat, & osculantibus se discipulis, extendens paullulum pedes, mortem lætus aspexit: ita vt ex hilaritate vultus eius, Angelorum sanctorum, qui ad perferendam animam eius descenderant, præsentia nosceretur. hos intuens, tamquam amicos videret, animam exhalauit, & additus est Patribus secundum ordinem Scripturarum. Seruauerunt mandata discipuli, inuolutum (vt præceperat) corpus humo operientes: & nemo interim vsque ad hanc diem, præter eos, vbi sit conditum, f nouit. Legatarius autem Antonij benedicti, qui tritum pallium cum melote imperio eius meruerat accipere, [Athanas. Antonium in Antonij muneribus amplectitur.] Antonium in Antonij muneribus amplectitur: & tamquam magna hereditate ditatus, g lætanter per vestimentum recordatur imaginem sanctitatis.

[Annotata]

a Amathas & Macarius, hi fuere, de quibus §. 5. in Prolegom.

b Ministerium vnius fuit, vt aquam ei præberet num. 2. S. Hieronymus in vita S. Pauli X. Ianuarij, ad hoc ministerium alludit num. 14. Cui (Antonio) cum duo discipuli, qui ei longo iam tempore ministrare consueuerant, occurrissent, &c. Verum quomodo quindecim tantum ante obitum suum annis eos assumpsisse dicitur a S. Athanasio, cum S. Hieronymus asserat longo iam tempore ministrare consueuisse, quando S. Paulum inuisit S. Antonius nonagenarius, num. 8. id est, quindecim ante obitum annis? Diximus ibidem in Prolegom. perplexe loqui S. Hieronymum, dum videtur innuere S. Paulum anno ætatis decimo sexto in eremum abiisse, sæuiente in Christianos Decio, quod in pleraque Martyrologia relatum, ac sic non nisi an. Ch. 347. obiisse, annos 113. natum, cum septem annis discipuli S. Antonio ministrassent; quod longum merito tempus dicitur, cum fere 15. illorum annorum dimidium sit. Dum autem nonagenarium dicit S. Antonium ad Paulum adiisse, plenum rotundumq; numerum forte posuit, neglecto minore qui excrescebat; quod in Scriptura sacra sæpe fieri obseruant interpretes, vt Iacobi Bonfrerij nostri Proloquiis in Scripturam disces, canone 19.

c MS. Ripat. repensatis. Sur. repræsentatis. alij rependatis. Rosvveydus repræstatis. quod verbum vsurpatum ostendit in Pandectis Florent. lib. 19. Tit. 1. de action. empt. & vendit. L. 47. Lucius. & lib. 35. Tit. 1. ad SC. Trebellian. L. 22. Mulier.

d Duo ab Athanasio acceperat, vnum quo obuoluit S. Pauli Eremitæ corpus, alterum, quod ipsi remisit. quando ea S. Athanasius detulerit, incertum est; cum eum sæpius visitarit. Baronius annum assignat 328. sed id supra §. 8. in Proleg. refutatum est.

e Thmueos in Ægypto inferiore, vt ante dictum.

f Caussam dat S. Hieronymus in vita S. Hilarionis; ex relatione Isaaci & Pelusiani discipulorum, ne Pergamius, qui in illis locis ditissimus erat, sublato ad villam suam corpore martyrium fabricaret. De ædibus sacris Martyribus extrui solitis agit Ammianus lib. 22. & nos sæpe in Actis Martyrum.

g Sic S. Antonius diebus solennibus Paschæ & Pentecostes semper Pauli tunica vestitus est.

CAPVT XXII.
Epilogus S. Athanasij.

[116] a Hic Antonio vitæ terminus fuit, ista principia meritorum: quæ licet parciori, vt prædixi, sermone narrauerim, tamen ex his potestis aduertere, qualiter homo Dei a pueritia ad senectam vsque peruenerit: & quod omni semper dubitatione calcata, [Antonius semper in proposito æquabilis,] nec languori, nec longæuæ quidquam ætati aliquando concesserit. magis autem æqualitatem propositi tenens, nec vestimentum mutauit, nec pedes lauit, b nec escam sectatus est molliorem: oculorum quoque aciem, & numerum dentium, [integro ad vltimum corporis vigore,] licet paullulum ob ætatem viderentur attriti, necnon & c pedum incessum, totius etiam corporis firmitatem, ita contra iura naturæ meritorum gratia custodiuit, vt lautorum corporum, quæ balneis atque deliciis confouentur, hilarior eius caro videretur.

[117] Hoc etiam, fratres, quod per omnes prouincias amor eius famaque volitauit, quem nec librorum disseminatorum oratio luculenta, nec d mundanæ sapientiæ disputatio, nec nobilitas generis, nec opum infinita congestio commendauit; [Christi benignitate,] cui omnium ore est adscribendum, nisi Christo, cuius hoc donum est? qui deuotos eius animos erga suam præuidens maiestatem, hominem alio pene orbe e celatum, & inter tantas positum solitudines, [longe lateq; celebris.] Africæ, Hispaniæ, Galliæ, Italiæ, Illyrico, ipsi etiam, quæ vrbium caput est, Romæ, vt in exordio promiserat, demonstrauit. Creatoris est ista benignitas, qui famulos suos, licet nolentes, nobilitare consueuit, vt virtus possibilis nec extra humanam esse naturam Sanctorum doceatur exemplis, & ad beatæ vitæ imitationem, ex fructu laboris optimus quisque impellatur.

[118] [Suadetur huius vitæ lectio monachis.] Hunc itaque Fratribus librum magnopere perlegere curate: vt agnita fideli vita sublimium Christianorum & monachorum, sciant, quod Saluator noster Iesus Christus glorificantes se glorificat, & seruientibus sibimet, non tantum regna cælorum, sed etiam hic in ipsis montium secretis latere cupientibus, famæ tribuit nobilitatem: scilicet vt & ipsi fruantur laude meritorum, & ceteri eorum prouocentur exemplis. Si autem necessarium fuerit, & gentilibus legite, vt vel sic agnoscāt, quia Dominus noster Iesus Christus non solum est Deus, Dei Filius, sed etiam his, qui eum sollicite colunt, & in eum fideliter credunt, hanc dedit potestatem, vt dæmones, quos illi deos esse arbitrantur, conculcent atque eiiciant, deceptores scilicet hominum, & totius corruptionis artifices. f

[Annotata]

a Hæc quoque a S. Athanasio scripta esse docet S. Ephræm in illud Attende tibi ipsi cap. 10. Rursusque, inquit, ait S. Athanasius. Et si ista ad illius virtutem parua; ex iis tamen, qualis Dei seruus fuerit Antonius, considerare & ætimare licet: quippe qui a iuuentute ad tantam vsque ætatem, æqualem semper seruabat in exercitatione alacritatem, & neque senectute fractus, delicatioribus vtebatur cibis, neque propter debilitatem corporis immutabat sui indumenti habitum. Aut si forte pedes aqua tingeret, & tamen in omnibus illæsus permanebat: nam etiam oculos illæsos integrosque seruabat, recteque cernentes. Et ne singula consectemur, cunctis, qui cibis variis, & lauacris, diuersisque vestimentis vtuntur, ipse multo illustrior apparebat ac clarior & ad fortitudinem alacrior. An vitiosus fuerit codex Vossij, cum hic sit, nec pedes lauit; ille verterit, si forte pedes aqua tingeret? Reticet quoque de numero dentium ad extremum vsque seruato.

b Palladius cap. 28. in Apophth. num. 58. Talem vitæ asperæ agendæ rationem & illis diebus suscepit Antonius, qualē quando erat in principio iuuentutis.

c [Baculus S. Antonij.] In vita S. Pauli dicitur, senex infirmos artus baculo regente sustentans: quæ verba peregre proficiscentem indicant; aut certe ideo apposita, quod baculum monachi gestare essent soliti, vt tradit Cassianus lib. 1. Instit. cap. 9. & ita baculo instructus pingi solet S. Antonius.

d Præclare B. Petrus Damianus lib. 6. epist. 17. ad Ariprandum monachum, de stulte doctis, & sapienter indoctis: Antonius non rhetoricatur, sed toto conspicuus orbe, litteris, vt ita dicam, vitalibus legitur. Et S. Theodorus Studita sermon. Catechet. 43. in S. Antonium & Martyrem Thaddæum: S. Antonius, inquit, qui illitteratus erat, doctis doctior &c. de eius doctrina actum §. 14. in Prolegom.

e Antonium Hierosolymam non vidisse docet S. Hieronymus epist. 23. ad Paulinum de Institutione monachi.

f Additur apud Mombritium: Depositus est S. Antonius sexto decimo Kalendas Februarias, quæ, ab eo alioue adiecta, desunt in reliquis editis & manu exaratis codicibus. De die eius natali actum est in Prolegom. §. 12.

EPILOGVS EVAGRII INTERPRETIS.

a

Itaque prudentes, qui legere voluerint hanc scripturam, obsecramus, vt dent veniam, si Græci sermonis vim exprimere non potuimus, transferentes eum in Latinam linguam; licet contra nostrum propositum hæc fecerimus. Sed non quasi inuidentes nolebamus facere, sed sufficienter scientes, quantam infirmitatem sustinet Græcus sermo translatus in Latinitatem, tamen maluimus Græcum sermonem hoc sustinere, quam fraudem pati eos lucri deifici, qui quomodocumque interpretatum Græcum sermonem legere possint. Deus autem omnipotens, qui tanto viro cooperatus est ad facienda talia, & nobis cooperetur ad imitandum ipsum vel ex parte, vt in omnibus clarificetur nomen eius per magistrum, & hortatorem, & redemptorem, & Saluatorem nostrum Iesum Dominum cum Spiritu sancto, cui est claritas & perpetua potestas in sæcula sæculorum.

[Annotatum]

a Rosvveydus ex vnico MS. adiecit hunc epilogum, & prudenter veretur vt Euagrij nomen tueri queat, quod cum Prologo non videatur posse comparari.

APOPHTHEGMATA ET COLLATIONES
Aliaq; ad Vitam S. ANTONII pertinentia,
Ex Cassiano & Vitis Patrum.

Antonius Magnus, Abbas in Thebaide (S.)

BHL Number: 0000

Ex vitis PP.

CAPVT I.
Renuntiatio sæculi.

a

[1] Frater quidam renuntians sæculo, & dans quæ habebat pauperibus, [Monachus pecuniam ne detineat:] retinens autem pauca in sua ratione, venit ad Abbatem Antonium. Quod cum agnouisset senex, dixit ei: Si vis monachus fieri, vade in illum vicum, & eme carnes, & impone corpori tuo nudo, & sic veni huc. Et cum sic fecisset Frater ille, canes & aues corpus eius lacerabant. Cum peruenisset autem ad senem, interrogauit, si fecisset quod ei dixerat. Illo autem ostendente corpus suum b laceratum, dixit S. Antonius: Qui renuntiant seculo, & volunt habere pecunias, ecce ita impugnati a dæmonibus discerpuntur.

[2] c Abraham: Non meam contra hoc vobis, sed B. Antonij sententiam proferam, qua ille ita cuiusdam Fratris, hoc quo dicitis tempore torpentis, signitiem confutauit, vt etiam nodum vestræ propositionis abscinderet: [nec cohabitet amicis:] nam cum ad prædictum virum quidam, vt dixi, veniens anachoreticam disciplinam minime diceret admirandam; maioris pronuntians esse virtutis, si ea, quæ perfectionis sunt, inter homines quispiam, quam in eremo positus, exerceret; B. Antonius, vbinam ipse consisteret, percunctatur. Cumque ille se iuxta parentes suos habitare dixisset, & eorum præbitione ab omni cura, & sollicitudine d diurni operis absolutum, lectioni tantum, & orationi, absque vlla distentione spiritus indesinenter gloriaretur insistere; rursum B. Antonius: Dic, inquit, fili, vtrum in eorum damnis vel aduersis casibus contristeris, parique etiam modo super eorum prosperitate congaudeas? Ille vtriusque rei se participem esse confessus est. Cui senex: Noueris te, inquit, etiam in futuro sæculo eorum sorte censendum, cum quibus in hac vita in lucri detrimentiue consortio, vel gaudio, vel mœrore concuteris.

[3] Nec hac contentus sententia B. Antonius, maiorem insuper campum disputationis ingressus est, Hæc, inquiens, conuersatio, atque hic tepidissimus status, non hoc solo, quo dixi, te feriunt detrimento (licet id tu ipse non sentias, dicens quodammodo secundum illam Prouerbiorum parabolam, e Ferierunt me, sed non dolui; & deluserunt me, ego autem nesciui: vel illud, quod dicitur in Propheta: Comederunt alieni robur eius, & ipse nesciuit) quod scilicet diebus singulis mentem tuam pro casuum varietate mutantes, indesinenter ad terrena demergunt; verum etiam, quod fructuum manuum tuarum, & iusta laboris proprij mercede defraudent, non permittentes te horum præbitione suffultum secundum beati Apostoli regulam quotidianum tibi victum tuis manibus præparare, [victum labore manuum cōparet,] quem ille, vltima Ephesiorum Ecclesiæ Principibus præcepta promulgans, se etiam sanctis Euangelicæ prædicationis studiis occupatum, non solum sibi, verum etiam his, qui erant erga ministerium suum necessariis obsequiis præpediti, præbuisse se memorat, dicens: Ipsi scitis, quoniam ea quæ mihi opus erant, & his qui mecum sunt, ministrauerunt manus istæ. [Prou. 23. 35. Oseæ 7. 9. Act. 20. 34.] Quod tamen, vt se fecisse pro forma nostræ vtilitatis ostenderet, alibi ait: Non f otiosi fuimus inter vos, neque gratis panem ab aliquo manducauimus, sed in labore & fatigatione nocte & die operantes, ne quem vestrum grauaremus: non quia non habuerimus potestatem, sed vt nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. [2. Thessa. 3. 7. &c.]

[4] Et ideo cum etiam nobis parentum præsidia non deessent, tamen hanc cunctis opibus prætulimus nuditatem, & quotidiana corporis alimenta nostris maluimus sudoribus præparare, quam secura parentum præbitione fulciri, [exemplo S. Antonij;] laboriosissimæ huic penuriæ illam, quam prædicas, otiosam Scripturarum meditationem, atque infructuosam lectionis instantiam postponentes; quam proculdubio libentissime sectaremur, si hoc esse vtilius, vel exemplis suis Apostolica tradidisset auctoritas, vel instituta seniorum salubriter præfinissent. Noueris autem te etiam ex hoc non leuius, quam illo quo supra diximus, affici detrimento: quia cum sis sani corporis ac robusti, stipe sustentaris aliena, quæ iuste solis est debilibus attributa. Nam vtique omne hominum genus absque illo tantum genere monachorum, quod secundum præceptum Apostoli quotidianis manuum suarum laboribus viuit, g agapen alienæ operationis expectat. Vnde non solum eos, [non stipe alienæ operationis sustentetur:] qui semetipsos vel parentum facultatibus, vel famulorum laboribus, vel fundorum suorum fructibus gloriantur, sed ipsos etiam Reges mundi huius agape certum est sustentari. Hoc denique maiorum nostrorum definitio habet: Quicquid ad necessitatem quotidiani victus insumitur, quod opere manuum nostrarum effectum partumque non fuerit, ad agapen referri debere sanxerunt, secundum Apostolum, qui otiosis penitus interdicens opem largitatis alienæ, Qui, inquit, non operatur, nec manducet. [2. Thessa. 3. 10.] His B. Antonius aduersus quemdam vsus verbis, etiam nos magisterij sui informauit exemplo.

[Annotata]

a Pelagius lib. 5. libel. 6. num. 1. & Ruffinus lib. 3. num. 68.

b Addit Ruffinus: propter carnem rapiendam, tam dentibus quam vnguibus diruperunt, &c.

c Cassianus Collat. 24. cap. 11. & 12. Tota hæc Collatio 24. Abbatis Abrahæ inscribitur. De eodem insigne encomium habetur Collat. 15. cap. 4. & 5. vbi duo miracula curationum ab eo patrata narrantur. Erudite eum distinguit Gazæus ab S. Abrahamo Syro, qui colitur 16. Martij.

d al. diuturni.

e Editio vulgata: Verberauerunt me, sed non dolui: traxerunt me, & non sensi.

f Vulgata, inquieti.

g Id est, stipe aliena sustentatur. ita & Reges agape, id est, ope & subsidio aliorum, viuunt. Sic agapen pro caritatis officio, seu eleemosyna, aut subuentione in proximos, præsertim pauperes, impensa, vsurparunt Tertullianus lib. ad Martyres, Cyprianus lib. 3. testim. cap. 3. Cassianus Collat. 16. cap. 14. citati a Gazæo. Frequens ea apud S. Ephræm locutio est ἀγάπας ποιεῖν, & infra num. 47. & 48. bona dilectio & perfecta caritas transfertur Latine. Alia est Ecclesiastica agape, de qua Baronius pluribus agit tom. 1. an. Ch. 57. & nos sæpe alibi.

CAPVT II.
Pœnitentia. Patientia.

[5] a S. Antonium requisiuit Frater, dicens: Quid faciam pro peccatis meis? Respondit: Qui vult liberari a peccatis, fletu & planctu liberabitur ab eis; [lacrymis peccata deleat, cælestia dona impetret:] & qui vult ædificari in virtutibus, per fletum lacrymarum ædificatur. Ipsa laudatio Psalmorum, planctus est. Memento exemplum Ezechiæ Regis Iudæ, sicut scriptum est per Isaiam Prophetam, qui flendo non solum sanitatem recepit, sed etiam per quindecim annos augmentum vitæ promeruit; & superuenientem hostis exercitum, videlicet centum & octoginta quinque millium per lacrymarum eius rigationem, virtus Domini in mortem prostrauit. [Isaiæ 38. 5. & 6.] S. Petrus Apostolus flendo recepit, quod in Christum negando commiserat. Maria, quia cum lacrymis rigauit pedes Domini, meruit audire se optimam partem elegisse. Ipse timor Domini sanctus permanens in seculum seculi.

[6] b Dixit Abbas Antonius Abbati Pastori: Hoc est magnum c opus hominis, d vt culpā suam super se ipsum vnusquisque ponat coram Domino, [culpam coram Deo cognoscat.] & exspectet tentationem vsque ad vltimum vitæ suæ tempus.

[7] e Audiuit aliquando Abbas Antonius de quodam iuuene monacho, quia signum quoddam huiusmodi fecerit in via, id est, cum vidisset quosdam senes iter agentes, & laborantes in ambulando, onagris iussit, vt venirent & portarent eos, donec peruenirent ad se: illi autem senes indicantes hoc Abbati Antonio, dixit Abbas Antonius: Videtur mihi monachus iste similis esse naui oneratæ omnibus bonis, [S. Antonius lapsū monachi præuidet, & deplorat.] de qua incertum est vtrum peruenire possit in portum. Et post aliquantū temporis, subito cœpit Abbas Antonius flere, & trahere sibi capillos, & lugere. Quod cum vidissent discipuli eius, dicunt ei: Quid ploras Abba? Et respondit senex: Magna columna Ecclesiæ cecidit modo. Dicebat autem hoc de monacho illo iuuene, & adiecit: Ambulate ad eum, & videte quod factum est. Perrexerunt igitur discipuli eius, & inuenerunt monachum illum super f mattam sedentem, & flentem peccatum, quod fecerat. Videns autem discipulos senis, ait eis: Dicite seni, vt obsecret Deum decem tantum dierum dari mihi inducias, & spero me satisfacturum ei. Qui intra quinque dies mortuus est.

[8] g Laudatus est quidam Frater a monachis apud Abbatem Antonium: ille autem cum venisset ad eum, [Perfectionem probat patientias] tentauit si portaret iniuriam: & cum cognouisset, quia non posset ferre, dixit ei: h Similis es domui, quæ a facie quidem ornata est, de retro vero a latronibus despoliata.

[9] i Abbati Ammoni prophetauit B. Antonius dicēs: Multum habes in timore Dei proficere. Et educens eum de cella, ostendit ei lapidem, & dicit ei: Vade, [huius mēsura,] & iniuriare lapidem hunc, & indesinenter cæde illum. Quod cum fecisset interrogauit eum S. Antonius, si ei aliquid lapis respondisset. At ille dixit: Non. Cui Abbas Antonius ait: Ita & tu ad hanc mensuram peruenturus es, vt nullam tibi fieri arbitreris iniuriam.

[10] k Quidam Fratres venientes ad Abbatem Antonium, postulabant ab eo audire sermonem, per quem saluarentur. Quibus ille ait: Scripturas audiuistis, & scitis quæ vobis a Christo sufficiant. At illi, vt ipse quoque aliquid eis dicere dignaretur, instabant. Tunc dicit eis: Euangelium dicit: Si quis te percusserit in maxillam l dextram, præbe illi & alteram. At illi se facere hoc non posse dixerunt. [Matth. 5. 39.] Respondit senex: Præbere alteram non potestis? m vel in illam iterum si voluerit ferire sustinete. Sed cum neque hoc se posse facere testarentur, dicit eis senex: Ergo si hoc non potestis, [gradue varij.] n ne reddatis malum pro eo quod accepistis. Et cum idem verbum, quod superius dixerant, repeterent; dixit Abbas Antonius discipulo suo: Vade o fac illis escas vt comedant, vides enim quod valde infirmi sunt. Et ait ad illos: Si enim hoc non potestis, & alterum non vultis, quid a me requiritis? Vt video necessaria est vobis oratio, per quam infirmitas vestra sanetur.

[11] p Quidam Frater Abbatem Antonium, requisiuit dicens: Quid obseruando, Deo placebo? Respondit senex: Quod dico tibi custodi. [sociæ virtutes.] Quocumque vadis, Deum semper habeto præ oculis tuis, & quodcumque opus exerces, q sume ex diuinis Scripturis exempla; & in quocumque loco resederis, ne inde citius mouearis, sed patienter in eodem loco cōsiste. Hæc enim tria custodiens, saluus efficieris.

[Annotata]

a Paschasius lib. 7. cap. 38. num. 1.

b Pelagius lib. 5. libel. 15. num. 2. S. Ephræm Apophtheg. 3. aut quisquis Apophthegmatum Patrum auctor est, quæ a Gerardo Vossio Latine reddita tomo 2. operum eius sunt subiuncta. Colitur S. Pœmenius, siue Pastor, XXVII. Augusti. vide §. 6. in Proleg.

c Græce, ἐργασία. officium, exercitatio.

d Apud Ephræm ex interpretatione Vossij: vt suum, quo grauatur, errorem coram Deo proiiciat.

e Pelagius lib. 5. libel. 8. num. 1.

f Matta teges ex iuncis contexta. Greg. Turon. lib. de Vitis Patrum cap. 11. De Antonij lecto dictum §. 15. in Prolegom.

g Pelagius lib. 5. libel. 8. num. 2. & Ruffinus lib. 3. num. 88.

h Ruffinus. Similis es ædificio, quod quamuis habeat ingressum ornatum, per posticia tamen a latronibus expugnatur.

i Paschasius lib. 7. cap. 9. num. 3. Appendix ad Vitas Pat. cap. 20. num. 8. vbi Ammona dicitur, ac deinde Episcopus factus. Meminit S. Athanasius epist. ad Dracontium Ammonij, eiusq; socij Serapionis, ex monachis Episcoporum. Eum esse opinamur, qui hic a S. Antonio exercitus.

k Paschasius lib. 7. cap. 6. num. 2. Ioannes lib. 6. libel. 4. numer. 11.

l Ioannes hic, sinistram: perperam.

m Ioannes: saltem de vna ferte patienter.

n Idem: ne velitis percutere magis, quam percuti.

o Idem: succos præpara. id est, iusculum, seu iusculenta.

p Ruffinus lib. 3. num. 108. apud S. Ephræm apophth. 2. Pelagius lib. 5. libel. 1. num, 1.

q Pelagius: adhibe testificationem sacrarum Scripturarum. S. Ephræm: diuinæ cum primis Scripturæ testimonio illud confirma.

CAPVT III.
Tentationes. Discretio.

[12] aDixit Abbas Antonius: Qui sedet in solitudine, & quiescit, [Tentationes solitario rariores;] a tribus bellis eripitur, id est, auditus, locutionis, & visus: & contra vnum tantummodo habebit pugnam, id est, cordis.

[13] b Dixit iterum Abbas Antonius: Quia non permittit Deus bella excitari in generatione hac, [& infirmis:] quoniam scit, quia infirmi sunt, & portare non possunt.

[14] c Quodam tempore duo quidam Philosophi audientes famam B. Antonij, perrexerunt ad eum. Qui cum inter se quasdam quæstiones habuissent, despicientes Philosophi S. Antonium velut imperitum & sine litteris virum, reuersi sunt ab eo. Volentes autem eum, si nihil amplius potuissent lædere, vel de cellula eius magicis præstigiis & circumuentione dæmonum perturbare, immiserunt ei nequissimos dæmones ad impugnationem, hac inuidia & liuore perculsi, [depelluntur signo Crucis frōti & pectori impresso,] eo quod multi hominum ad illum, velut Dei famulum, quotidie conuenirent. Cumque, illo nunc quidem imprimente pectori suo & fronti signaculum crucis, nunc vero orationi suppliciter incubante, nec appropinquare quidem durissimi dæmones eidem auderent, reuertebantur ad eos, qui illos direxerant sine effectu. [oratione,] Tunc illi alios rursum, quasi potentiores, miserunt. Cumque & illi fatigati reuertissent, iterum alios nihilominus potentiores ac vehementiores aduersus militem Christi destinauerunt, qui nihil penitus præualuerunt, Antonio viriliter reluctante. Eo itaque nihil profecerunt tales tantæque eorum insidiæ, tota magica arte & d necromantia quæsitæ, vt per hæc euidentissime comprobarent magnam virtutem inesse professioni Christianorum, quibus illæ tam sæuæ vmbræ nihil Antonium non solum lædere, sed nec puncto quidem de habitaculo suo valuerunt perturbare. Pro hac ergo admiratione stupefacti Philosophi, confestim ad S. Antonium venerunt, impugnationum suarum magnitudinem, & caussas atque insidias liuoris sui ei patefecerunt. Christianos se fieri protinus poposcerunt. Cumque diem ab illis proditæ impugnationis requireret, indicauerunt: asseruit autem se B. Antonius amarissimis cogitationum stimulis tunc fuisse pulsatum.

[15] e Dixit Abbas Antonius: Quia sunt quidam conterentes corpora sua in abstinentia; [& discretione,] sed quia non habuerunt discretionem, longe facti sunt a Deo.

[16] f Quodam tempore conuenerunt plurimi seniorum ad B. Antonium commorantem in Thebaidæ partibus, perfectionis inquisitione, & collationis gratia. Cumque a vespertinis horis vsque ad lucem fuisset protracta collatio, quæstio discretionis maximum noctis spatium consumpsit. Nam diutissime inter eos quærebatur, quænam virtus vel obseruatio monachum a diaboli laqueis custodire posset illæsum, vel certe ad Deum recto tramite, firmoque gressu perduceret. Cumque pro captu mentis suæ vnusquisque sententiam proferret in medium; & alij quidem hoc in ieiuniorum vigiliarumque studio collocarent, alij in nuditate & contemptu rerum; alij remotiorem vitam, & eremi secreta censerent, & nonnulli in primis sectanda caritatis, id est, humanitatis officia definirent; quia ipsa pie erga Fratres & peregrinos studio susceptionis impenduntur; cumque in hunc modum pia contentione decertarent, essetque noctis iam maximum tempus consumptum, respondens demum B. Antonius vniuersis dixit: Omnia quidem hæc, quæ dixistis, necessaria sunt & vtilia sitientibus Deum: sed his principalem tribuere gratiam, nequaquam nos innumerabiles multorum Fratrum casus, & experimenta permittunt. [quæ a lapsu præseruat,] Nam sæpe vidimus Fratres has obseruationes tenentes, repentino casu deceptos, eo quod in bono, quod cœperant, discretionem minime tenuerunt. Nec enim alia caussa lapsus eorum deprehenditur, nisi quod minus a senioribus instituti, nequaquam potuerunt rationē discretionis huius adipisci, quæ viam regiam docet monachum semper incedere, & nec excessu continentiæ modum transire permittit, nec deflectere ad vitia concedit. In omnibus ergo quæ agimus, discretio anteponenda est. Manifestissime enim declaratur, nullam sine discretionis gratia perfecte posse, vel perfici, vel stare virtutem. Et hæc dicente Antonio, vniuersorum sententia definitum est, discretionem esse, quæ fixo gradu intrepidum monachum perducat ad Deum, & prædictas virtutes iugiter conseruet illæsas. [& virtuti est genitrix.] Omnium namque virtutum genitrix, & custos, atque moderatrix, discretio est.

[Annotata]

a Pelagius lib. 5. libel. 2. num. 2.

b Idem libel. 10. num. 4.

c Cassianus lib. 4. de Vit. Pat. cap. 55. ex eius Collatione 8. cap. 18. & 19. Vbi hæc narrat Abbas Serenus, cuius nomine inscripta est Collatio 7. & 8. De eo agitur in Vitis Pat. lib. 4. cap. 50. apud Photium in biblioth. tmemate 197. & Petrum de Natalibus lib. 3. cap. 48. ad diem XXIII. Febr.

d Deest in Collatione, sed cum vmbris satis conuenit, quæ sæpe dæmones, sæpe animas defunctorum significant.

e Pelagius lib. 5. libel. 10. num. 10.

f Cassianus lib. 4. de Vit. PP. cap. 42. ex Collat. 2. cap. 2. vbi ea narrantur ab Abbate Moyse, cuius nomine Collatio 2. inscribitur.

CAPVT IV.
Humilitas. Mortificatio.

[17] a Item B. Antonius retulit vidisse omnes laqueos inimici super vniuersam terram extentos, [Humilia laqueos dæmonis transit.] & cum suspirans dixisset: Quis hos poterit transire? vocem ad se dicentem audiuit: b Humilitas sola pertransit, Antoni; quam nullo modo valent superbi contingere.

[18] c Item B. Antonius dum in cella propria oraret, venit ad eum vox dicens: Antoni, nondum peruenisti ad mensuram coriarij, qui est in Alexandria. Quo audito senex surgens mane, arrepto baculo in ciuitatē Alexandriam festinus venit. Cumque ad designatum hominem fuisset ingressus, ille viso tanto viro obstupuit. Cui senex dixit: Refer mihi opera tua, quia propter te, relicto deserto, huc veni. Qui respondens ait: Nescio me aliquando aliquid boni perpetrasse: [se omnibus peiorem æstimet,] vnde & ex cubili proprio mane consurgens, antequam in opere meo resideam, dico quod omnis hæc ciuitas a minore vsque ad maiorem ingrediuntur regnum Dei propter iustitias suas; ego autem solus propter peccata mea pœnam ingrediar sempiternam. Quod verbum antequam quiescam sero, ex cordis mei recenseo veritate. Quod audiens B. Antonius, respondit: In veritate, fili, sicut bonus d artifex sedens in domo tua cum requie regnum Dei adeptus es; ego autem veluti sine discretione omne tempus meum in solitudine conuersatus, necdum verbi tui assumpsi mensuram.

[19] e Interrogauit Frater Abbatem Antonium, dicēs: Quid est pro nihilo se ipsum homo æstimare? [& similem iumentis:] Respondit: Similem se iumentis irrationabilibus æstimare, pro eo quod nihil diiudicant, sicut scriptum est: Ego autem velut iumentum factus sum apud te, & ego semper tecum. [Psal. 72.]

[20] f Venerunt aliquando senes ad Abbatem Antonium, & erat cum eis etiam Abbas g Ioseph. Volens autem Abbas Antonius probare eos, mouit sermonem de Scripturis sanctis. Et cœpit interrogare a iunioribus, quid esset hoc vel illud verbum. [ignarum se fateatur:] Et singuli dicebant prout poterant. Ille autem dicebat eis: Necdum inuenistis. Post eos vero dixit Abbati Ioseph: Tu quomodo dicis esse verbum hoc? Ille respondit: Nescio. Et dixit Abbas Antonius: Vere Abbas Ioseph solus inuenit viam, qui se nescire respondit.

[21] h Interrogauit Abbas Pambo Abbatem Antonium, dicens: [iustitiæ suæ diffidat.] Quid faciam? Respondit ei senex: Noli esse in tua iustitia confidens: i neque pœnitearis de re transacta: & continens esto linguæ tuæ & ventris.

[22] k B. Antonius monebat discipulum suum, dicens: Horre ventrem tuum, [Quorum præcipue coercendus appetitus.] & necessitates huius seculi, & concupiscentiam malam, & honorem, tamquam absens de hoc sæculo, & requiem possidebis.

[23] l Dixit Abbas Antonius: Æstimo quod habeat corpus motum naturalem conspersum in se, qui nolente animo non operatur, sed tantummodo significatur in corpore, quasi m impassibilis motus. Est autem & alius motus ex eo, [Motus corporalis triplex.] quod nutritur & fouetur corpus cibis & potibus, & ex quibus calor sanguinis excitat corpus ad operandum. Propter quod dicit Apostolus: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Et rursum Dominus in Euangelio discipulis mandans dixit: n Videte, ne quando grauentur corda vestra in crapula & ebrietate. [Ephes. 5. 18.] Est autem & alius quidam motus certantibus in conuersatione, ex insidiis & inuidia dæmonum veniens. [Lucæ 21. 34.] Itaque scire conuenit, quia tres sunt corporales motus. Vnus quidem naturalis; alius autem ex plenitudine ciborum; tertius vero ex dæmonibus.

[24] o S. Antonium requisiuit Frater; Quomodo Deus repromittit bona animæ per assiduitatem Scripturarum, & non vult anima in bonis permanere, [Animus cur in caduca & immunda pronus:] sed declinat ad transitoria, caduca, & immunda? Respondit: Ad hoc iungitur quod Psalmista ait: Iniquitatem si conspexi in corde meo, non exaudiet Deus. Ignoras, quod cum venter plenus fuerit esca, statim ebulliunt magna vitia? [Psal. 65. 18.] quæ Saluator noster per Euangelium prædixit: Non coinquinat quod in os intrat animam hominis; sed de corde exeunt, quæ in interitum demergunt hominem. [Matth. 15. 11. 19.] Vide quid dixerit primum: cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, & blasphemiæ. Quia qui necdum gustauit dulcedinem cælestium, vt ex toto corde exquirat Deum, ideo ad immunda reuertitur; qui poterit recte dicere: Vt iumentum factus sum apud te, & ego semper tecum.

[25] p Fratres quidam venerunt ad Abbatem Antonium, vt nuntiarent ei phantasias, quas videbant, & cognoscerent ab eo, vtrum veræ essent, an a dæmonibus illuderentur. Habebant autem asinum secum, & mortuus est eis in via. Cum ergo venissent ad senem, præuenit eos dicens: Quomodo mortuus est ille asinus in via? Dicunt ei: Vnde scis Pater? Et ille dixit: Dæmones mihi ostēderunt. Dicunt ei: Et nos propterea venimus interrogare te, quia vidimus phātasias, & plerumque fiunt in veritate, ne forte erremus. Et satisfecit eis senex, sumpto exemplo de asino, ostendens quia a dæmonibus fiunt ista. Superuenit autē quidā venationē faciens in siluam agrestium animalium, [aliquando relaxādus honeste,] & viderat Abbatem Antonium gaudentem cum Fratribus, & displicuerat ei. Volens autem senex ei ostendere, quia oportet aliquando condescendere Fratribus, dicit ei: Pone sagittam in arcu tuo, & trahe: & fecit sic. Et dixit ei: Iterum trahe; & traxit, Et rursus dixit ei: Trahe adhuc, & traxit. Dixit ei venator: Si supra mensuram traxero, frangetur arcus. Dicit ei Abbas Antonius: Ita est & in opere Dei: si plus a mensura tendimus, Fratres cito deficiunt. Expedit ergo vna & vna relaxare rigorem eorum. Hæc audiens venator compunctus est, & multum proficiens in sermone senis, discessit; & Fratres confirmati, reuersi sunt in locū suum.

[26] q Abbas Antonius dixit: Monachus, si paucis diebus laborat, & iterum relaxatur; & rursus laborat, [non negligenter,] & inde negligit; hic nihil agit, nec patientiæ perseuerantiam possidebit.

[27] r S. Antonius Abbas cum sederet aliquando in eremo, animus eius s tædium, & confusionem cogitationum incurrit, & dicebat ad Deum: Domine, volo saluus fieri, & non me permittunt cogitationes meæ, [& variis exercitiis innouandus.] quid faciam in hac tribulatione? quomodo saluus ero? Et modice assurgens, cœpit foras exire, & vidit quemdam tamquam seipsum sedentem, atque operantem; deinde surgentem ab operibus & orantem; & iterum sedentem, & t plectam de palmis facientem, & inde rursus ad orationem surgentem. Erat autem Angelus Domini v missus ad correptionem & cautelam dandam Antonio. Et audiuit vocem Angeli dicentis: Sic fac, & saluus eris. Ille autem hoc audito, magnum gaudium sumpsit atque fiduciam. Et ita faciens, salutem quam quærebat, inuenit.

[Annotata]

a Ruffinus lib. 3. num. 129. S. Ephræm apophth. 4.

b Ephræm: Humilitas illos separabit, & non attingent eam.

c Ruffinus lib. 3. num. 130. Paschasius lib. 7. cap. 15. num. 2.

d Ita Paschasius. at Ruffinus aurifex: Præter id, vtriusque eadem verba sunt.

e S. Martinus Dumiensis in Appendice ad Vitas Patrum num. 53.

f Pelagius lib. 5. libel. 15. num. 4.

g Ioseph socius fuit S. Pœmenis, seu Pastoris, vt lib. 5. libel. 10. nu. 29. & passim in Vitis Patrum legitur.

h Pelagius lib. 5. libel. 1. num. 2. S. Martinus Dumiensis in Appendice num. 54.

i Dumiensis: non cogites de rebus transitoriis.

k Paschasius lib. 7. cap. 26. num. 4.

l Pelagius lib. 5. cap. 5. num. 1. S. Ephræm apophth. 7.

m Græce apud S. Ephræm ἀπαθὴς κίνησις, motus perturbationis ac passionis expers, vt a Vossio transfertur.

n Editio vulgata: Attendite vobis, ne forte grauetur &c.

o Paschasius lib. 7. cap. 40. num. 1.

p Pelagius lib. 5. libel. 10. num. 2.

q Paschasius lib. 7. cap. 27. num. 1.

r Pelagius lib. 5. libel. 7. num. 1. Ruffinus lib. 3. num. 105. S. Ephræm apophth. 1. Auctor sermonum ad Fratres in eremo sub nomine S. Augustini, sermone 27. huic simile de S. Antonio scribit.

s S. Ephræm: torpori variisque cogitationum tenebris obnoxius. Ruffinus: spiritu tentatus acediæ, cogitationibusque diuersis implicatus.

t Græce apud S. Ephræm τὰς σείρας. catenas vertit Vossius; Ruffinus funiculum. vide Onomasticon Rosvveydi.

v Ephræm, ad dirigendum instituendumque ac protegendum Antonium missus. Apud S. Augustinum ita legitur: Audiuit Antonius: Antoni cupis Deo placere? ora; & dum orare non poteris, manibus labora, & semper aliquid facito. Fac quod in te est, age quod potes, & non deficiet tibi auxilium de sancto.

CAPVT V.
Amor Dei. Intentio pura.

[28] a Et vt orationis veræ percipiatis affectum, non meam vobis sed B. Antonij sententiam proferam: [Orat S. Antonius integra nocte,] quem ita nonnumquam in oratione nouimus perstitisse, vt eodem in excessu mentis frequenter orante cum solis ortus cœpisset infundi, audierimus eum in feruore spiritus proclamantem: Quid me impedis sol, qui ad hoc iam oriris, vt me ab huius veri luminis abstrahas claritate? [in extasi:] Cuius etiam hæc quoque est super orationis fine cælestis & plusquam humana sententia: Non est, inquit, perfecta oratio, in qua se monachus, vel hoc ipsum quod orat, b intelligit.

[29] c Dixit Abbas Antonius: Ego iam non timeo Deum, [absque ti more seruili,] sed amo, quia amor foras misit timorem.

[30] d Abbas Ammon de loco Nitrionis venit ad Abbatem Antonium, & dixit ei: Video quia maiorem laborem, quam tu, sustineo, & quomodo nomen tuum magnificum est in hominibus super me? [amat Deum.] Et dixit ei Abbas Antonius: Quoniam & ego diligo Deum, plusquam tu.

[31] e Sæpe dicebat B. Antonius: Nisi pistor velaret oculos animalis f, mercedem suam recipiens ipse consumeret. Ita & nos per Dei dispensationem regimen accipimus, vt ea quæ operamur bona, [Non superbiendum ob bona opera:] non valeamus intendere; ne nos ipsi beatificantes possimus extollere, & mercedem propriam amittamus. Nam & ob hoc, quando relinquimur in sordidis cogitationibus, necesse est vt hoc tantummodo præuideamus, vt nosipsos & nostram sententiam condemnemus: & ea quæ sunt in nobis sordida, illud paruum bonum opus nostrum in nobis obscurent. Numquam enim homo bonus est, etiamsi bonus esse desideret, nisi Deus habitauerit in ipso: quia nemo bonus nisi solus Deus. Oportet autem vt nosipsos semper veraciter incusemus. Quando enim se quisque non reprehendit, mercedem propriam amittit.

[32] g B. Antonius discipulo suo solebat dicere: Si affectaueris silentium, [Quomodo virtus exercenda.] ne arbitreris te exercere virtutem, sed indignum te proloqui confitere.

[33] h Abbas Antonius deficiens in cōsideratione profunditatis iudiciorum Dei, postulauit dicens: Domine, quomodo aliqui in paruo tempore vitæ suæ moriuntur, & aliqui vltra decrepitam veniunt senectutem? & quare quidam egestuosi sunt, [Non scrutanda iudicia Dei.] alij autem facultatibus ditantur? & quomodo iniusti opulenti sunt, iusti vero paupertate premuntur? Et venit ei vox dicens: Antoni, ad teipsum intende; hæc enim iudicia Dei sunt, & te scire ea non conuenit.

[34] i Vetus namque est B. Antonij admirabilisque sententia, monachum qui post cœnobiale propositum fastigia nititur sublimioris perfectionis attingere, & apprehenso discretionis examine, proprio iam potens est stare iudicio, atque ad arcem anachoreseos peruenire, minime debere ab vno, quamuis summo, vniuersa genera virtutum expetere. [Aliorum virtutes imitandæ.] Alius enim scientiæ floribus exornatur, alter discretionis ratione robustius communitur, alter patientiæ grauitate fundatur; alius humilitatis, alius continentiæ virtute præfertur; alius simplicitatis gratia decoratur: hic magnanimitatis, ille misericordiæ, iste vigiliarum, hic taciturnitatis, ille laboris studio supereminet ceteros. Et idcirco monachum spiritalia mella condere cupientem, velut apem prudentissimam debere vnamquamque virtutem ab his, qui eam familiarius possident, deflorare, & in sui pectoris vase diligenter recondere: nec quid minus aliquis habeat discutere, sed hoc tantum quid virtutis habeat contemplari, studioseque decerpere. Cunctas namque si ab vno velimus mutuari, aut difficile, aut certe numquam idonea ad imitandum nobis exempla poterunt reperiri.

[Annotata]

a Cassianus Collat. 9. cap. 31. vbi Abbas Isaac ea narrat. Pars prior inde decerpta extat lib. 4. de Vitis Patrum cap. 55. in fine.

b Quasi scilicet nihil aliud præter Deum cogitet. Qui potest capere capiat, & Deo gratias agat.

c Pelagius lib. 5. libel. 17. num. 1. S. Ephræm apophth. 5.

d Idem Pelagius ibid. num. 3. Est autem hic S. Ammon, cuius animam in cælum vidit deferri S. Antonius, vt dictum in vita cap. 14.

e Paschasius lib. 7. cap. 15. num. 1. Ruffinus lib. 3. num. 128. Pelagius lib. 5. libel. 15. num. 80. sub nomine incerti senis.

f Addit Pelagius: ad molam circumeuntis, conuerteret se animal. &c.

g Paschasius lib. 7. cap. 32. num. 1.

h Pelagius lib. 5. libel. 15. num. 1.

i Cassianus lib. 5. Institut. cap. 4. S. Athanasius supra in vita num. 6. & 8.

CAPVT VI.
Amor & instructio proximi.

[35] a Contigit aliquando Fratri in congregatione Abbatis Eliæ tentatio, & expulsus inde abiit in montem ad Abbatem Antonium. Et cum mansisset aliquanto tempore apud eum, remisit eum ad congregationem, vnde exierat. Illi autem videntes eum, iterum expulerunt; qui similiter perrexit ad Abbatem Antonium, dicens: Noluerunt me suscipere, Pater. [Pœnitētem recipiens,] Misit ergo senex ad eos, dicens: Nauis naufragium tulit in pelago, & perdidit onus quod portabat, & cum labore vacua nauis perducta est ad terram. Vos ergo liberatam nauim in terram, vultis submergere? Illi autem cognoscentes, quia eum Abbas Antonius remisisset, statim susceperunt eum.

[36] b Contigit Fratri cuidam culpa in cœnobio: & dum a ceteris increparetur, ad Abbatem profectus est Antonium. Et assecuti sunt eum Fratres volentes eum reducere, cœperuntque ei culpas exprobrare. Ille vero fecisse culpā denegabat. Inuētus est ibi Abbas c Paphnutius, cui cognomen erat Cephalas, qui talem retulit in congregatione Fratrum inauditam parabolam: Vidi, inquit, in ripa fluminis hominem vsque ad genua in limo demersum: venientes autem quidam, vt eum porrecta manu extraherent, vsque ad collum demerserunt. [eius animam seruat,] Tunc B. Antonius de B. Paphnutio ait: Ecce homo, qui ex veritate potest animas saluare. Quo Fratres illius sermone compuncti agentes pœnitentiam, eum, qui discesserat, ad cœnobium reuocauerunt.

[37] d Dixit iterum: Quia de proximo est vita & mors: si enim lucremur fratrem, lucrabimur Deum: [& Deum lucratur.] si autem scandalizamus fratrem, in Christo peccamus.

[38] e Frater dixit Abbati Antonio: Ora pro me. Et respondit ei senex: Nec ego tui misereor, nec Deus; nisi pro teipso sollicitus fueris, & poposceris a Deo.

[39] f Interrogauit quidam Frater B. Antonium dicens: Quid est detractio, & quid est alium iudicare? Ille respōdit: [Quomodo proximo detrahatur aut is iudicetur.] Detractio in omnibus dicitur omnis sermo malus, quem non audet quis præsente Fratre suo dicere: iudicare autem, qui dixerit de aliquo: Quia Frater ille negotiator est, & auarus, & cetera. Hoc est proximum iudicare. Iudicasti huiusmodi actus, hoc peius est quam detractio.

[40] g Quodam tempore cum B. Antonius a S. Athanasio Alexandriæ Episcopo propter confutationem hæreticorum in vrbem esset adductus, perrexit ad eum Didymus vir eruditissimus, captus oculis. Cumque multa de Scripturis sanctis loquerentur, inter ceteras sermocinationes, quas de sanctis voluminibus habebāt, cum Antonius miraretur ingenium eius, & acumen animi collaudaret, sciscitans, ait ad eum: [S. Antonius Didymum super cæcitate solatur.] Non tristis es quod oculis carneis careas? Et cum ille præ pudore reticeret; secundo tertioque eum interrogans Antonius, tandem elicuit vt mœrorem animi simpliciter fateretur. Cui Antonius ait: h Miror prudentem virum eius rei dolere damnum, quam formicæ, & muscæ & culices habent, & non potius lætari illius possessione, quam Sancti & Apostoli meruerunt. Melius enim multo est spiritu videre, quam carne; & illos oculos possidere, in quos peccati festuca non possit incidere, i quam illos qui solo visu per concupiscentiam possunt hominem in interitum gehennæ mittere.

[41] k Fuit quidam eremita, Pior nomine, de antiquis Patribus, quem B. Antonius adolescentem in sancto proposito monachorum instruxit: demoratus est autem apud B. Antonium annos paucos. [Piorem eremitam instruit,] Cumque viginti & quinque esset annorum, abiit ad alium secretum eremi locum, vt solitarius habitaret, hoc etiam volente & consentiente B. Antonio. Dixitque ei S. Antonius: Vade, Pior, & habita vbi volueris: & cum tibi per aliquam rationabilem occasionem reuelauerit Dominus venies ad me. … Soror eius cum esset vidua, habens duos filios iam adolescentulos, misit eos in eremum ad requirendum fratrem suum Pior. Qui cum diuersa monasteria circuissent, requirentes eum, vix tandem inuenientes illum, dixerunt ei: Nos filij sororis tuæ sumus, quæ nimio desiderio optat te videre ante exitum suum. Ipse vero non acquieuit petitioni eorum. Perrexerunt autem adolescentes ad hominem Dei B. Antonium, indicantes ei pro qua caussa venerant. [mittit ad sororem.] Misit autem B. Antonius, & vocauit eum ad se, dixitque ei: Quare, Frater, tanto tempore non venisti ad me? Qui respondens dixit ei: Præcepisti mihi, beatissime Pater, vt cum per aliquam occasionem reuelasset mihi Dominus, venirem ad te, & ecce vsque hactenus non mihi reuelatum est. Dixit ei B. Antonius: Vade, vt videat te soror tua. Tunc assumpsit secum alium monachum, & perrexit ad locum, & domum sororis suæ: & stans foris prope ianuam atrij, clausis oculis; vt non videret sororem suam stetit. Illa autem veniens proiecit se ad pedes eius, de nimio enim gaudio angustiata est. Dicit ei Pior: Ecce ego sum Pior frater tuus, vide ergo me quantum volueris: & post hoc statim reuersus est ad eremum in cellulam suam. Hoc autem fecit ad erudiendum monachos, vt non daretur eis licentia, cum libitum eis fuerit, visitare parentes vel propinquos suos.

[42] l Venit aliquando Abbas Hilarion de Palæstina ad Abbatem Antonium in montem, [Inuisitur a S. Hilarione,] & dicit ei Abbas Antonius: Bene venisti lucifer, qui mane oreris. Et dixit Abbas Hilarion: Pax tibi columna lucis, quæ sustines orbem terrarum.

[43] m Aristæneta Elpidij, qui postea Præfectus Prætorio fuit, [& Aristæneta nobili femina.] vxor valde nobilis inter suos, reuersa cum marito, & tribus liberis a B. Antonio, Gazæ propter eorum infirmitatem remorata est. Ibi enim serui Dei hemitritæo pariter arrepti, omnes a medicis desperati sunt. Mater vlulans prostrauit se humo ad cellulam Hilarionis; crebro clamitans: Hilarion serue Dei, redde mihi liberos meos; quos Antonius tenuit in Ægypto, a te seruentur in Syria.

[Annotata]

a Pelagius lib. 5. libel. 9. num. 1.

b Ruffin. lib. 3. num. 138.

c Paphnutius Cephala a Palladio, qui cum eo egit, laudatur cap. 91. quod octoginta annis non habuerit simul duas tunicas, & θεοδίδακτος Scripturam sacram nouerit.

d Pelagius lib. 5. libel. 17. num. 2.

e Idem libel. 10. num. 3.

f Appendix ad Vitas Patrum cap. 20. num. 13.

g Ruffinus lib. 3. num. 218. ex S. Hieronymi epistola 33. ad Castrutium. Eorumdem congressum referunt idem Ruffinus lib. 2 Hist. Ecclesiast. cap. 7. & Socrates lib. 4. cap. 20. In quo mendose temporibus Valentis, loco Constantini legitur, vt dictum est prolegom. §. 4. & in Vita num. 91.

h Ruffinus in Hist. Eccles. Lætare, quia habes oculos, quos Angeli habent, e quibus Deus videtur, per quos tibi magnum scientiæ lumen accenditur. ad eos oculos alludit S. Hieronymus in præfatione ad librum Didymi de Spiritu sancto, & epist. 32. ad Abigaum.

i Sequentia desunt in epist. S. Hieronymi.

k Ruffinus lib. 3. num. 31.

l Pelagius lib. 5. libel. 17. num. 4.

m S. Hieronymus in vita S. Hilarionis. Infra iterum Aristæneta Præfecti vxor dicitur, vbi denuo cogitabat proficisci ad S. Antonium, nisi S. Hilarion obitum eius diuinitus edoctus, de eo illam admonuisset. Elpidium e Paphlagonia exortum atque ad Præfecturam promotum fuisse scribit Ammianus lib. 23.

CAPVT VII.
Eulogij Alexandrini & alterius institutio.

[44] a Cronius quidam mihi narrauit Presbyter Nitriæ: Cum essem, inquit, iunior ab initio, & propter animi angorem & tristitiam fugerem ex monasterio mei Archimandritæ, errans perueni ad montem S. Antonij. Sedebat autem B. Antonius b inter Babylonem & Heracleam in vasta solitudine, [In monasterium Pisper veniunt Cronius,] quæ fert ad mare rubrum, circiter triginta milliaribus a fluuio. Cum ergo venissem ad eius monasterium, quod est prope fluuium, in quo sedebāt eius discipuli Macarius & Amathas in eo qui Pisper appellatur loco, qui eum etiam cum dormiisset sepelierunt, exspectaui quinque dies, vt conuenirem S. Antonium. Dicebatur autem accedere ad hoc monasterium, aliquando quidem post decem dies, aliquando vero post viginti, aliquando vero post quinque, prout expediebat pro beneficio eorum, qui veniebant ad monasterium. Conueneramus ergo diuersi Fratres, [& Eulogius Alexandrinus] diuersis de caussis: inter quos fuit etiam Eulogius Alexandrinus monachus, & cum eo alius membris mancus; qui quidem propter talem caussam accesserunt.

[45] Perpetuis quindecim annis, is c qui erat mutilatus, beneuole ab eo curabatur tamquam pater, vt qui lauaretur, vngeretur, foueretur, [hominem membris mutilum, & a dæmone agitatum] & portaretur manibus Eulogij, & supra suam dignitatem quidem custodiretur, morbo autem conuenienter reficeretur. Post quindecim autem annos inuasit dæmon eum, qui erat mutilatus, volens priuare Eulogium mandato & proposito, & mutilatum a refectione, & Dei gratiarum actione; seditionemque excitat in Eulogium, multisque eum probris cœpit insequi, adeo vt eum iam appeteret maledictis. Cum dæmon sic eum efferasset, postea se confert Eulogius ad propinquos monachos, & dicit eis: Quid faciam? ad desperationem me deduxit mutilatus. Dicunt ei: Quamobrem? Ille autem: Me, inquit, grauiter afficit; nec scio quid faciam. Abiiciam ipsum? sed Deo dedi dextram, & timeo. Non abiiciam? sed me dies noctesque male habet. Nescio quid faciam. Ei dicunt illi absolute: Adhuc viuit Magnus ille; [naui aduehens.] (sic enim vocabant S. Antonium) ascende ad ipsum, mutilatum imponens in nauigium: & defer eum in monasterium, & exspecta donec Magnus venerit e spelunca, & ad eum refer iudicium; & quod tibi dixerit, sta illius sententiæ. Deus enim tibi dicet per ipsum. Verbis eorum morem gessit Eulogius, & mutilato blandiens, cum eum d immisisset in cymbam pastoralem, noctu egressus est ex vrbe, & tulit eum in monasterium discipulorum Magni Antonij.

[46] Accidit autem vt alio die veniret Magnus sero vespere, vt narrauit Cronius, amictus chlamyde pellicea. Ingressus est ergo in suum monasterium, [S. Antonius sciscitatur a Macario conditionem hospitum,] erat autem hæc eius consuetudo, vt alloqueretur Macarium, & eum interrogaret: Frater Macari, veneruntne huc aliqui? Respondebat Macarius: Venerunt. Dicebat autē Magnus: Suntne Ægyptij, an Hierosolymitani? Dederat autem Magnus ei signum dicens: Cum videris venisse aliquos, quibus est minus negotij, dic: Adsunt Ægyptij. Quando autem videris venisse aliquos religiosiores, & paullo consideratiores, dic: Sunt Hierosolymitani. Rogabat ergo Magnus pro more dicens Fratri Macario: [eos excipit cibo] Sunt Ægyptij Fratres, an Hierosolymitani? Respondet Macarius, dicens: Est mixtura. Quando ergo dicebat Macarius: [& exhortatione:] Sunt Ægyptij; dicebat ei Magnus: e Para eis lentem, & da eis quod comedant, & faciebat eis vnam orationem, & dimittebat eos. Quando autem dicebat: Sunt Hierosolymitani; sedebat per totam noctem, & eis dicebat ea quæ pertinent ad salutem.

[47] Sedens ergo illo vespere omnes accersit Magnus. Cumque nullus ei dixisset quod nomen haberet f Scholasticus, lasticus, cum serus esset g vesper, vocat eum dicens: Eulogi, Eulogi, [diuina reuelatione Eulogium nouit,] Eulogi: & cum ter proclamasset, & scholasticus Eulogius non respondisset, putans aliquem alium vocari hoc nomine, dicit ei Magnus: Tibi dico Eulogi, qui venisti ab Alexandria. Tunc ei dicit Eulogius: Quid iubes quæso? Dicit ei Magnus: Quid huc venisti? Respōdit ei Eulogius, dicēs: Qui tibi reuelauit nomen meum, rem quoque propter quam veni, reuelauit. Dicit ei S. Antonius: Didici quare venisti: sed dic coram Fratribus, vt ipsi quoque audiant. Iussus autem a Magno Eulogius, dixit coram omnibus: [iubet caussam aduētus referre:] Hunc mutilatum inueni ego in foro proiectum & neglectui habitum; eius autem misertus, Deum sum precatus vt daret mihi gratiam in ipsum tolerantiæ, & illum adsumpsi. Dexteram quoque dedi Deo, quod in morbo eius curam geram, vt & ego per ipsum saluus fiam, & ipse a me recreetur. Sunt autem quidecim anni ex quo simul versamur, sicut etiam tuæ sanctitati reuelata sunt omnia. Sed nescio quidnam mali a me passus, post tot annos me summe vexat, & in animo habui ipsum eiicere, ipso me ad hoc cogente. Ea de caussa veni ad tuam sanctitatem, vt mihi consulas quidnam debeam facere, & ores pro me; me enim vexat grauiter.

[48] [eumdem & mutilatum obiurgat,] Dicit ei Magnus Antonius graui & austera voce: Abiicias tu eum Eulogi? at qui eum creauit, non abiicit. Si tu eum abiicis, Deus ei excitabit te meliorem qui eum colligat. Conticuit Eulogius, & extimuit cum hæc audiisset. Relicto autem Eulogio, Magnus Antonius incipit lingua flagellare mutilatum, & ad eum exclamare: h Mutilate, maculate, terra & cælo indigne, non cessas cum Deo pugnare, & tuum fratrem irritare? Nescis esse Christum, qui tibi ministrat? Quomodo audes hæc loqui aduersus Christum? Non propter Christum se tuo mancipauit seruitio? Cum ergo eum quoque verbis coercuisset increpantibus, eos dimittit. & cum disseruisset cum Fratribus de iis quæ erant vnicuique necessaria, rursus accedit ad Eulogium, & mutilatum, & dicit eis. Ne vsquam immoremini, o Fratres, sed abite in pace, & ne inuicem separemini, [& de instāte obitu admonet.] deposita omni molestia, quam vobis iniecit dæmon: & cum bona dilectione reuertimini in cellam, in qua longo tempore versati estis; iam enim Deus mittet ad vos. Hæc enim tentatio in vos excitata est a Satana, quoniam scit vos iam ad finem peruenisse, & futurum esse, vt coronas a Christo accipiatis, ipsum per te, & te per eum. Nihil ergo aliud cogitaueritis. Quod si veniens Angelus non inuenerit vos in eodem loco, [Ambo moriuntur.] futurum est vt coronis priuemini. Cito ergo festinantes ingressi sunt, & venerunt in suam cellam, caritate perfecta; & intra quadraginta dies, obit B. Eulogius migrans ad Dominum, & intra tres alios obit is, qui erat corpore mutilatus, sed anima firmus ac robustus, qui ipse quoque in manus Dei suum commendauit spiritum.

[49] Cum ergo aliquanto tempore versatus esset Cronius circa loca Thebaidis, descendit in monasterium Alexandriæ, & accidit, vt Beati quidem Eulogij obitus a fraternitate celebraretur quadragesimus dies, manci autem tertius. [Cronius iuratus testatur hæc gesta,] Cum ergo hoc didicisset Cronius obstupuit, & acceptum Euangelium vt fidem haberent audientes, posuit in medio Fratrum: & eis iurauit, narrans Magni Antonij de his prȩscientiam, & de omnibus quæ acciderant, & dicens: Horum ego verborum fui interpres, cum B. [eorum interpres.] Antonius Græce nesciret: ego vero sciebam vtramque linguam, & eis sum interpretatus, beatis quidem deinceps per Christi gratiam; Eulogio, & corpore mutilato Græce, quæ a Magno dicta sunt, ipsi autem Sancto & Beato Magnoque Antonio Ægyptiace, quæ dicta sunt ab vtroque.

[Annotata]

a Palladius li. 8. cap. 25. & 26. De Cronio agit Ruffinus li. 2. de Vit. PP. cap. 25. & de Eulogio eadem narrat Paschasius lib. 7. cap. 19. num. 3.

b De loco hoc actum in prolegom. §. 2. vti de discipulis Macario & Amatha §. 5. Cronius videtur Babylone profectus ad montem S. Antonij, & hinc Heracleam rediuisse, ideoq; inter vtramque vrbem collocare incluso circuitu a se facto.

c Paschasius: qui elephantiaco morbo cruciabatur.

d Idem: littorali nauiculæ imposuit.

e Idem: fac illis lætitiam, & sumant cibum. Palladius Græce: ποίησον ἀυτοῖς φακὸν, και δὸς ἀυτοῖς φαγεῖν.

f Disciplinarum liberalium scholasticus dicitur a Palladio.

g Paschasius addit in tenebris.

h Græce λελωβημένε, πεπηλωμένε. Paschasius: Elephantiose, cœno & luto horride. πηλὸς lutum significat. MS. Venetium apud Rosvveydum num. 63. λελωβημένον καὶ πεπηρωμένον, mutilatum & truncatum. Vetus Palladij interpres. Leprose, inueterate dierum malorum.

CAPVT VIII.
Exercitatio S. Pauli Simplicis.

[50] a Narrauit autem sanctus Christi seruus Hierax, & Cronius, & plures alij ex Fratribus ea, quæ sum dicturus, quod quidam Paulus agrestis agricola, insigniter innocens, & moribus simplex, [Paulus Simplex relicta vxore ob adulterium,] vxorem duxerat mulierem formosissimam, sed moribus improbam, quæ longissimo tempore peccans eum latuit. Aliquando autem de improuiso regressus ex agro, & ingressus domum suam, inuenit eos turpia perpetrantes, deducente Paulum prouidentia ad id quod erat sibi conducibile: eamque cum vidisset cum eo cum quo habebat stupri consuetudinem, honeste ac decore risit, & eis exclamauit, dicens: Bene est, bene est: reuera non est mihi curæ. Per Iesum ego eam non accipiam amplius; abi, eam tibi habe, & eius filios; ego enim recedo, & efficior monachus.

[51] Cum nulli autem dixisset aliquid, pertransit octo mansiones, & abit ad S. Antonium, & pulsat ostium. Egressus autem S. Antonius eum interrogat: Quid vis? Ei dicit Paulus: Volo fieri monachus. Respondet ei Antonius: [sexagenarius petit inter monachos admitti:] Senex sexagenarius non potest hic fieri monachus; sed potius abi in vicum, & operare, & vitam dege operariam, Deo agens gratias. Non potes enim sustinere afflictiones solitudinis. Respondet senex, & dicit: Si quid me docueris, illud faciam. Dicit ei Antonius: Dixi tibi te esse senem, & non posse esse monachum, abi. Si enim vis esse monachus, ingredere cœnobium, vbi sunt complures Fratres, qui possunt tuam ferre imbecillitatem. Ego enim hic solus sedeo, [reiicitur a S. Antonio,] quinque dierum spatio interiecto comedens, idque esuriens. His ergo verbis Paulum abigebat. Postquam autem eum non admisit, clauso ostio Antonius tribus diebus foras non est egressus, propter ipsum, ne quidem ad necessitates suas. Senex autem permansit non recedens. Quarto vero die cum eum premeret necessitas, aperto ostio egressus est: & cum rursus vidisset Paulum, ei dicit: Abi hinc senex, quid mihi es molestus? non potes hic manere. Dicit ei Paulus: Fieri non potest, vt ego alibi, quam hic moriar. Cum aspexisset autem Antonius, & vidisset eum non ferre ea, quæ sunt ad victum necessaria, non panem, non aquam, non aliquid aliud, & iam quartum diem perseuerasse ieiunum, cogitauit apud se ne forte moriatur, [admittitur:] vt qui non sit assuetus ieiunare, & meam maculet animam; eum ergo admittit.

[52] Tunc ei dicit Antonius: Potes esse saluus, si habeas obedientiam, & quod a me audieris hoc feceris. Paulus autem respondens, dixit: Faciam quæcumque iusseris. Talemque vitæ asperæ agendæ rationem, [exercetur in obedientia,] & illis diebus suscepit Antonius, qualem quando erat in principio iuuentutis. Eius ergo mentem probans Antonius, ei dixit: Sta, & ora in hoc loco, donec ingrediar, & afferam tibi quod opereris. Ingressus autem speluncam per fenestram animaduertit eum in eo loco b totam hebdomadam manere immobilem, cum ab æstu torreretur. Egressus autem post hebdomadam, [operatione,] cum ex palmis ramos madefecisset, ei dicit: Accipe, & contexe funem, vt me vides. Texit senex ad horam vsque nonam quindecim vlnas magno labore. Cum autem vidisset Antonius id quod contexuerat, id minime ei placuit, & ipse ei dicit: Male contexuisti, retexe, & denuo contexe; cum iam septimo die ieiunus ageret, idque cum esset grandis ætate. Tantum autem eum hac de caussa afflixit, vt ægre ferens senex fugeret Antonium, & vitam monachorum. Is autem eosdem ramos & retexuit, & iterum contexuit cum magno labore, quod ex contextura prima fuissent corrugati.

[53] Cum ergo vidisset Magnus Antonius eum nec murmurasse, neque animum abiecisse, neque vultum suum omnino auertisse, & neque vel tantillum succensuisse, propter eum est compunctus. [ieiunio,] Et sole occidente ei dicit: Patercule, vis comedamus fragmentum panis? Dicit ei Paulus: Vt tibi videtur, Abba. Hoc quoque rursus inflexit Antonium, quod non ad cibi nuntium protinus accurrerit, sed ei potestatem permiserit. Para ergo, inquit, mensam; & obediit. Fert panes Antonius & imponit mensæ quatuor paxamates sex vnciarum, & sibi quidem vnum madefecit, erant enim sicci; illi autem tres. Psalmum psallit Antonius, quem nouerat: & cum eum duodecies cecinisset, [oratione,] duodecies orauit, vt in hoc quoque Paulum probaret. Senex autem simul precatus est, ipso Magno Antonio promptius & alacrius. Malebat enim, vt arbitror, pascere scorpios, quam vna viuere cum adultera. Post duodecim autem orationes, Paulo dicit Magnus Antonius: Sede, inquit, & ne comedas vsque ad vesperam; sed solum attende esculentis. Cum autem fuisset vespera, & Paulus non comedisset, dixit ei Antonius: Surge, ora, & dormi. Ille autem mensa relicta sic fecit. Media autem nocte excitauit eum ad orationem, & vsque ad horam nonam produxit orationes. Mensa autem rursus apposita cum & rursus cecinisset, & orasset, [tenui victu,] sero vespere sederunt ad comedendum. Cum ergo comedisset Magnus Antonius vnum paxamatem, aliud non tetigit. Senex autem comedens tardius, adhuc tenebat paxamidium quod ceperat. Expectabat ergo Antonius donec perfecisset, & dicit ei: Comede, Patercule, etiam vnum aliud paxamidium. Dicit ei Paulus: Si tu comedas, ego quoque comedam; te autem non comedente, [vigilia,] nec ego comedam. Dicit ei Antonius: Mihi sufficit, sum enim monachus. Et ille: Et mihi sufficit; nam ego quoque volo fieri monachus. Surgit rursus, & facit duodecim orationes, & psallit duodecim psalmos. Et post orationes primi somni parum dormiunt, & rursus expergiscuntur ad psallendum a media nocte ad diem vsque.

[54] [peregrinatione,] Deinde misit eum ad obeundam solitudinem, dicens ei: Veni huc post tres dies. Cum hoc autem factum esset, & quidam Fratres ad eum venissent, obseruabat Paulus Antonium quidnam vellet eum facere. Is autem dixit ei: [silentio,] Tacens ministra Fratribus; neque aliquid gustaueris, donec Fratres fuerint iter ingressi. Postquam autem tertia iam impleta esset hebdomada ex quo non comederat Paulus, Fratres eum rogabant: Qua de caussa taces? [& variis laboribus.] Cumque ille non responderet, dicit ei Antonius: Quid taces, colloquere cum Fratribus. Ille vero est collocutus. Cum aliquando ei fuisset allata vrna mellis, dixit ei Antonius: Frange vas, & mel effundatur. Sic autem fecit. Et ei rursus dicit: Collige rursus mel concha, ne sordes aliquas inferas. Et rursus iussit eum aquam haurire toto die. Et rursus, cum vestem eius dissoluisset, iussit consuere. Tantam denique hic vir possedit obedientiam, vt ei etiam data sit gratia diuinitus, nempe vt eiiceret dæmones. [In omnibus absque murmuratione obedit.] Postquam ergo vidit senem Magnus Antonius prompte eum esse ad omnia secutum in vitæ exercendæ ratione, ei dicit: Vide, Frater, si sic in dies potes, mane mecum. Dicit ei Paulus: An quid mihi possis amplius ostendere, nescio: nam ea quæ vidi a te fieri, ego quoque facio facile, & citra laborem, Deo mihi opem ferente.

[55] Tunc ei dicit Antonius alio die: In nomine Iesu, ecce factus es monachus. Cum autem satis superque compertum haberet in omnibus Magnus & Beatus Antonius esse admodum perfectam animam Christi seruum, vt qui esset admodum simplex; [Habitat in cella ab Antonio remotus.] post certos menses, Dei gratia opem ferente B. Antonio, facit ei deinceps cellam ad tres, vel quatuor lapides a sua cella. Et dicit ei: Ecce Christi virtute, opem ferente, tu factus es monachus: mane deinceps seorsum, vt etiam facias periculum dæmonum. Cum ergo anno vno apud se habitasset Paulus Simplicissimus, & gratia dignatus est aduersus dæmones, & aduersus omne genus morbos, se perfecte gerens in virtute exercitationis.

[56] [Miraculis claret.] Quodam ergo die adolescentulus, qui supra modum grauiter vexabatur a dæmone, allatus est ad B. Antonium, habens principalem sæuissum dæmonem, qui etiam ipsum cælum maledictis & probris insequebatur. Cum igitur adolescentem obseruasset Magnus Antonius, dicit iis qui eum ducebant: Non est hoc meum opus; nam contra hunc ordinem dæmonum, nempe principalem, nondum sum donatus gratia: sed hæc est Pauli gratia Simplicis. Abiens ergo Magnus Antonius ad probatissimum Paulum, ipsos quoque deduxit, [Energumenum ab Antonio adductum] & dicit ei: Abba Paule, eiice hunc dæmonem ab hoc homine, vt sanus ad sua redeat, & Dominum glorificet. Dicit ei Paulus: Tu vero quid? Dicit ei Antonius: Non est mihi otium, est aliud quod agam. Et relicto illic puero, reuersus est Magnus Antonius in suam cellam. Cum ergo surrexisset innocens senex, & efficacem effudisset orationem, dicit, prouocans dæmoniacum: Dixit Abbas Antonius, Egredere ab hoc homine. Dæmon autem cum probris ac maledictis exclamabat dicens: Non egrediar helluo, senex, nugator. Accepta itaque pelle sua ouilla, verberabat eum in tergo, dicens: Egredere, dixit Abbas Antonius. [liberat.] Dæmon autem maledictis insequebatur Paulum & Antonium: Helluones isti in senectute, veternosi, insatiabiles, qui propriis numquam sunt contenti, quid est vobis commune nobiscum? quid in nos exercetis tyrannidem? Tandem dicit ei Paulus: Aut exibis, aut abeo, vt id dicam Christo, isque faciet vt sit tibi væ, &c.

[57] c Cum Thaisis tribus annis ita fuisset inclusa, condoluit Abbas Paphnutius, & mox profectus est ad Abbatem Antonium, vt ab eo requireret si peccata eius remisisset ei Dominus, an non. Cum ergo peruenisset, [Indicta ab Antonio oratione,] & tantam illi caussam subtiliter narrasset, conuocatis suis discipulis Abbas Antonius præcepit vt illa nocte omnes vigilarent, & in oratione singillatim persisterent, quatenus alicui ex eis declararet Deus caussam, pro qua Abbas Paphnutius venerat. Itaque cum singuli secessissent, [ostenditur Paulo locus Thaisi paratus.] & incessanter orarent, Abbas Paulus maior discipulus S. Antonij vidit subito in cælo lectum pretiosis vestibus adornatum, quem tres Virgines clara facie fulgentes custodiebant. Cum ergo ipse Paulus diceret: Non est largitio hæc alterius, nisi Patris mei Antonij; vox ad eum facta est: Non est Patris tui Antonij, sed Thaisis meretricis est.

[Annotata]

a Hæc plenius illustrabimus 7. Martij, quo die colitur S. Paulus Simplex: hic ne quid desit ex Actis S. Antonij, quæ ad eum pertinent excerpimus. Scribunt ea Palladius lib. 8 cap. 28. & Ruffinus lib. 2. de Vit. PP. cap. 31. sed contractius.

b Ruffinus: per totam diem, & per totam noctem.

c Acta S. Thaisis, quæ 8. Octob. colitur, vbi de Paphnutio plura.

DE TRANSLATIONE I. ET II. RELIQVIARVM S. ANTONII.

Antonius Magnus, Abbas in Thebaide (S.)

Ex variis.

[1] Sacrum B. Antonij corpus sub Iustiniano Imperatore diuina reuelatione repertum, Alexandriam delatum, atque in ecclesia S. [Corpus S. Antonij diuina reuelatione inuentum, & Alexādriā translatum,] Ioannis Baptistæ humatum fuisse commemorant XVII. Ianuarij Martyrologia, Romanum, Bedæ, Vsuardi, Adonis, Rabani, Notkeri, Bellini, aliaq; MSS. & excusa. Idem tradunt Isidorus Hispalensis eius ætatis proximus in Chronico; Beda lib. de sex mundi ætatibus; Freculphus tom. 2. Chron. lib. 5. cap. 22. aliiq;. Suscepit Imperium Iustinianus Mauortio Cos. an. Ch. 527. ab obitu S. Antonij 172. tenuitq; annos 38. menses 8. Non recte igitur Saussaius in supplemento ad XVII. Martij, & Octauius Pancirolus Regione 2. Vrbis, Ecclesia 44. S. Antonij corpus centum tantum & sexaginta annos volunt lætuisse. Propius absunt a vero lectiones ex propriis Ordinis Antoniani officiis infra, in quibus in abdito eremi loco centum septuaginta annis corpus permansisse traditur. Sed quoto Iustiniani anno inuentum fuerit, non conuenit inter auctores, adeoq; annotat Baronius ad Martyrol. [sub Iustiniano Imp.] cui potißimum assentiendum sit, haud liberum esse definire. Ado in Chronico annum Christi aßignat 527. sub imperij Iustiniani exordia. Aymarus Falco in historia Ordinis S. Antonij, de quo infra, par. 2. cap. 4. ait Ecclesiasticorum scriptorum atque historicorum omnium consensu constare anno Iustiniani Imp. secundo corpus fuisse repertum. VVestmonasteriensis in Floribus historiarum, Sigebertus in Chron. & MS. Florarij Auctor XV. Febr. & XI. Iunij, contigisse inuentionem volunt an. Ch. 529. Iustiniani 3. His lectiones adstipulantur & Pancirolus, forte & Saussaius, quod an. Ch. 359. obiisse existiment: ad eum enim annum si CLXX. adieceris, (licet librarius oscitanter, CLX. solum expresserit) 529. efficies. Marianus Scotus in Chron. anno Ch. 531. Iustiniani 5. post Consulatum Lampadij & Orestis, eam translationem adnotat: cui assentiri mauult Baronius ad eum annum num. 27. Cuspinianus differt in annum Ch. 541.

[2] Reuelationi porro corporis alius, alius Inuentioni aßignatur dies; [Reuelatio celebratur 27. Iunij,] illi quidem ab antiquis temporibus, teste Falcone supra, XXVII. Iunij, (Ita Martyrol. Colon. & Auctarium Carthusiæ Colon. ad Vsuardum: Ipso die Reuelatio S. Antonij Abbatis & Confessoris.) huic XI. Iunij. Eadem Martyrologia: Eodem die Inuentio corporis B. [Inuentio 11. & 13. eiusdem:] Antonij Abbatis & Confessoris. Fusius eo die Martyrol. Germanicum. In Florario MS. reuelatio simul inuentioq; & translatio ad vnum illum adscripta diem: Eodem die corpus B. Antonij Abbatis diuina reuelatione inuentum, Alexandriam est translatum anno salutis 529. Maurolycus XIII. Iunij inuentionem memorat, secundamq; translationem, cum Constantinopolim est deportatum. Saussaius etiam tertiam addit: Eodem die inuentio corporis sanctissimi Anachoretæ Antonij, cognomēto Magni, quod ex Ægypto Constantinopolim; indeque in Gallias delatum, Viennæ in celebri toto orbe sui nominis basilica, quæ etiam religiosi ordinis caput est, repositum, [Translatio prima 15. Februar.] condecenti honore quiescit. Translationi primæ XV. Februarij in MS. Florario ita dicatus est: Translatio S. Antonij Abbatis & monachi, anno salutis 529. In Bedæ Kalendario Antonij memoria inserta est V. Idus Aprilis.

[3] Alteram translationem cum diuinum illud pignus Alexandria est Constantinopolim deuectum, Galesinius XII. Iunij consignat: Constantinopoli, [Translatio secunda 12. Iunij, corporis Constantinopolim deportati, Saracenis Ægyptum occupantibus,] Translatio S. Antonij Abbatis. quæ, vt in Notation. addit, celebrata primum est an. Ch. 670. Perstringit Galesinium Ferrarius XIII. Iunij, tamquam non Constantinopolim reliquiæ hæ fuerint, sed ex Aegypto Viennam immediate delatæ: at monumenta, quæ ipse in contrarium citat, cœnobij S. Antonij Viennæ, Galesinio liquido suffragantur. In Lectionibus Antonianis dicuntur Constantinopolim translatæ reliquiæ post Ægyptiorum ab Imperio Constantinopolitano defectionem, Saracenis Arabiam occupantibus. Theophanes lib. 18. cap. 64. 65. & 66. scribit Bosram aliasq; Arabiæ ciuitates interceptas a Saracenis anno Heraclij Imperatoris 24. [sub Heraclio,] Christi 633. sequenti captam Damascum, subactamq; Ægyptum. Priore anno Heraclius Syria relicta, in desperationem ruens, sublatis pretiosis lignis ab Hierosolyma Constantinopolim adiit. Videntur Alexandrinorum quidam aut Imperatoris procuratores & præfecti, eius exemplo cum sacro thesauro, in quo hæ S. Antonij reliquiæ erant, Constantinopolim etiam profugisse: an tamen superstite Heraclio, non omnino certum est. Persuadent id verba lectionum, & quod subsecutis sub eodem Heraclio annis Palæstina omnis, Syria, Mesopotamia, interceptis Hierosolyma, Antiochia, Edeßa, cesserint Saracenis. Mortuus est Heraclius 11. Martij an. 641. Succeßit Constantinus e priore illi coniuge natus, [aut posteris,] quartumq; post mensem veneno sublatus a nouerca Martina, vt cum Heracleona filio ipsa regnaret: quibus sexto mēse exactis, capeßiuit gubernacula Constantini filius Constans. Huic an. Ch. 668. filius Constantinus Pogonatus, egregie Catholicus ac pius, succeßit; sub quo translatas has sacras reliquias statuit supra Galesinius, aut certe publico primum cultu honoratas; [fortassis Constantino Pogonato;] ideoq; noua quasi inuentio habita quibusdam, & cum priore, quæ Iustiniani ætate acciderat confusa.

[4] Gabriel a Podio-Herbaldi, siue, vt aliis scribitur, Putherbæus, vulgo Du-Pugherbault, in Historia Sanctorum Aloysij Lipomani Gallice versa, addit ad Vitā S.Antonij Corpus eius ab Imperatoris Cōstantij satellitibus inuentū fuisse, [confusa cum prima inuētione:] & Cōstantinopolim deportatum, inde Viennam translatū, in monasterium a filio S. Guilielmi ædificatum, cuius festiuitas Idibus Iunij celebretur. Quo die ita Maurolycus: Item inuentio corporis B. Antonij Abbatis, quod ex Ægypto Constantinopolim tempore Constantini deuectum est. Inde a filio S. Guilielmi Comitis Iacobino Viennam in Galliam translatum est. At III. Id. Iunij Martyrologium Germanicum: Item Inuentio corporis S. Antonij celeberrimi Abbatis, quod tempore Cōstantini ex Ægypto Constantinopolim delatum est, factis in itinere multis miraculis, eiectoque ex filia Imperatoris Constantinopolitani dæmone. Quo deinde Comes quidam, cognomento Iacobinus, S. Guilielmi filius, e Gallia venit, qui sacrum hoc corpus, dono acceptum, Viennam in Galliam deportauit, eodem ipso die, quo inuentum fuerat. Vbi idem vsque in hodiernum diem innumeris miraculis claret. Extat historia huius Trāslationis fuse deducta in MS. Vltraiectino Clericorum S. Hieronymi, excusa etiam Belgico idiomate Suollæ an. Ch. 1490. Germanico Coloniæ eodem fere tempore, inq; aliis antiquis Paßionalibus seu Legendariis. Verum, quamuis plurima in ea haud dubie veritati congruant, quæ scriptorem ipsum aut a Græcis aut ab Ægyptiis, de reuelatione & inuentione, nec non reuelatione huiusmodi accepisse vel audisse arbitratur Falco cap. 4. illi tamen rerumque & temporum non satis gnarus videtur; & vera falsis intermiscendo corrupte explicuisse, & quæ veraciter narrando, vt par erat, assequi non potuerat, propria inuentione supplere conatus fuisse. Iis ergo omißis, ita paucis secundam translationem complectitur ipse Falco cap. 8. qui & serius contigisse arbitratur:

[5] Quum post Romani imperij lapsum ac declinationem, Ægypti prouincia Constantinopolitanis Imperatoribus diu paruisset, [narrata ex Aimaro Falcone.] tandem Ægyptij vel auaritiam vel superbiam Græcorum pertæsi, vt historici tradunt, circa annum Dominicæ Incarnationis septingentesimum quartum, ab imperio Constantinopolitano ad Sarracenos defecerunt. Quod licet ea lege & conditione factum esset, vt cuiuis sine molestia in propria secta viuere liceret, plures tamen Ecclesiastici viri, sanctæque religionis cultores, principatum & dominationem infidelium perhorrescentes, sibique certo certius persuadentes, Ecclesiam Dei ab ipsis Sarracenis grauia in posterum esse passuram, ab Alexādria soluentes, cum sanctis, quas secum habebāt, reliquiis, ad Constantinopolitanum Imperatorem cuius ditioni antea parere consueuerant, transfretarunt. Quos idem Imperator benigne susceptos humanissime pertractauit, locumque mansionis illis assignauit. Magnam autem hac in re comperio scriptorum varietatem, quibusdam referentibus sanctas huiusmodi reliquias, quæ ab Alexandria delatæ fuerant, in maiori, seu Patriarchali, ecclesia Constantinopolitana, id est, in S. Sophiæ templo, fuisse repositas: aliis contra asserentibus, illas non intra vrbem, sed in suburbano quodam loco eidem ciuitati propinquo, fuisse collatas. Mihi profecto propius vero esse videtur, religiosos illos viros ex Ægypto aduectos clericis Ecclesiæ Constantinopolitanæ nequaquam fuisse aggregatos, minusque etiam reliquias ab ipsis Ægyptiis delatas maiori Ecclesiæ traditas, sed potius ab eisdemmet Ægyptiis, in loco sibi per Imperatorem assignato, peculiariter fuisse conseruatas.

DE TERTIA TRANSLATIONE.

Antonius Magnus, Abbas in Thebaide (S.)

[6] Tertia Translatio est, qua Constantinopoli in Galliam pretiosum hoc cimelion adportatum est. Ea describitur ab auctore satis antiquo, qui ante ordinem Antonianum institutum, [Tertiæ Translationis historia,] de quo mox, videtur vixisse, cum eius non meminerit: ex relatione tamen aliorum quæ scribit se accepisse profitetur. Eam idem MS. Vltraiectinum repræsentauit. Subiungimus varia ex Historia Antoniana Aymari Falconis.

[7] Huic Translationi sacrata est XVII. Martij dies in MS. Florario, Martyrolog. Coloniensi, Auctario Carthusiæ Coloniens. ad Vsuardum, [festiuitas 17. Martij.] & Martyrolog. Germanico. Consentiunt Lectiones, quas infra recitamus. quo die Saussaius in Supplemento ad Martyrol. Gallic. In territorio Viennensi ad Furaniam fluuium, in archimonasterio Antoniani ordinis, susceptio corporis S. Antonij Magni Abbatis, quod primum in ignoto Thedaidos loco sepultum, ibi centum & sexaginta annos latuit; sed tandem Dei prouidentia repertum, Alexandriam primum, deinde Constantinopolim, postea in Gallias translatum, in isto monasterio, quod in eiusdem sanctissimi Confessoris honorem erectum fuit ac dicatum, magno honore repositum est. Estq; Galliæ, vt idem 17. Ianuarij scribit, decus sempiternum & inexpugnabile præsidium. Ferrarius XIII. Iunij: Viennæ in Gallia translatio corporis S. Antonij Abbatis. Sed prior aliqua eo die celebratur.

[8] Facta dicitur in Lectionibus hæc Translatio Lothario II. [Sub Lothario Rege Franciæ reliquias detulit] imperante. Is Ludouico IV. Transmarino Franciæ Regi succeßit an. Ch. 954. obiit 986. Dicitur secundus, respectu Lotharij Imperatoris, Regis Italiæ, Austrasiæ, Prouinciæ, & Burgundiæ superioris; cuius filius Lotharius arctius intra solam Lotharingiam dominatus est, ideoq; hic omissus in serie Dynastarum Regumue Burgundiæ, cuius pars tunc erat prouincia Viennensis, vt docet Andreas du Chesne in Historia Comitum Albonensium & Delphinorum Viennensium cap. 1. ideoq; Ioannes Gerson sermone habito de S. Antonio in Concilio Constantiensi tom. 1. operum exclamat: O felicem dixerim Viennæ & Burgundiæ regionem, quæ venerandis corporis sacrosancti Antonij reliquiis decoratur!

[9] Reliquias eas Iocelinus, seu Iacelinus, qui Maurolyco & Martyrolog. Germanico [Iacobinus,] est, Constantinopoli attulit: idq; apud omnes in confesso est. at quis ille Iocelinus fuerit haud perinde liquet. In Lectionibus appellatur Comes Viennensis. Pancirolo Magnus Baro prouinciæ Viennensis. Miræo ex historia Antoniana Castri Albenciani & Motæ S. Desiderij Dominus. Baronio ex stirpe Comitum Pictauiensium oriundus. [filius Guilielmi Comitis.] Putherbæo, Maurolyco, & Martyrolog. Germanico supra, filius S. Guilielmi. Antonio Vincentio Domenecco in historia Sanctor. Catalauniæ ad XXX. Augusti de Translatione S. Agnetis, de qua 21. Ianuarij, Guilielmus Guilielmi filius. In historia Translationis dicitur filius Comitis Guiliermi, qui vnus de pugnatoribus esse creditur, qui pro bono vitæ suæ merito, quam in monasterio suo duxisse fertur, S. Gvillermvs appellatur. A Falcone infra Cornutus agnominatur. An hic fortaßis Guilielmus Capitis-stupei Pictauiæ Comes & Aquitaniæ Dux sextus, [quis hic.] eius vero nominis tertius fuit? Is defuncta vxore Agnete, atque Adomalda, monachus in cœnobio S. Cypriani in agro suburbano obiit decrepita senectute, circiter an. Ch. 1020. vt narrant Ioannes Bouchetus lib. 3. Annal. Aquitaniæ cap. 1. & Claudius Robertus in Abbatia S. Cypriani. De variis Guilielmis agemus X. Februarij.

[10] [Eorum posteri:] Similiter de Iocelini posteris hæredibusq; controuertitur. Aymaro infra num. 12. dicitur hæreditas illius sine liberis defuncti ad Huigonem Desiderium, nobilitate insignem virum, iure propinquitatis delata. Huigo aliis Guigo, & Gigno, appellatur. Baronius tom. 11. an. Ch. 1089. num. 18. citato Aymaro, Guigonem hunc Iocelini filium vocat, melius pronepotem, aut abnepotem, aut certe hæredem dixisset; cum infra in historia Translationis num. 5. tam ipse Iocelinus, quam posteri eius postea per multa annorum curricula secum quocumque pergerent deferri reliquias facerent. & num. 6. Guigo, qui quasi iure hæreditario easdem reliquias vendicaret, exemplo patrum suorum, vbicumque pergeret, circumferret. Quæ statutam ante delati corporis chronologiam confirmant requiruntq; centum facile annorum spatium, quod a Iocelino & Lothario Rege ad Guigonem interceßit.

[11] Hic autem Guigo is fortasse fuit, a quo genealogiam Comitum Albonensium, seu castri Albenciaci, [ex iis Guigo, Motæ fundator.] & Delphinorum Viennensium, deducit Andreas du Chesne, qui deinde Cluniaci sub S. Hugone Abbate monachus fuit, de quo nos ad vitam eiusdem Sancti I. Maij, aut certe alius eiusdem stirpis, a quo Guigo II. Crassus fuerit prognatus: nisi ipse potius Guigo Crassus hic sit, qui S. Hugonem Episcopum Gratianopolitanum legitur, in huius vita I. Aprilis, & deuote tempore tranquillitatis coluisse, & inuictissime pro iustitia resistenti molestias non paruas nec paucas intulisse, quare grande placitum inter eos habitum est in prȩsentia Viennensis Archiepiscopi, qui postea Papa Calixtus effectus est, &c. Idem Archiepiscopus, teste Aymaro infra num. 16. templum Motæ a Guigone erectum consecrauit, sub quo & Ordo S. Antonij coaluit. De Guigonis maioribus varias opiniones profert du Chesne.

[12] At non integrum S. Antonij corpus Constantinopoli asportatum fuit a Iocelino in Galliam. Nam an. Ch. 1231. [Reliquiæ S. Antonij Brugis,] Lambertus Præpositus Ecclesiæ collegiatæ S. Mariæ Brugis, impetrauit partem brachij S. Antonij, aliorumq; Sanctorum varias reliquias, & Constantinopoli Brugas attulit, vt in monumentis eiusdem Ecclesiæ legitur. Iacobus Meyerus lib. 8. Annal. Flandriæ de solis S. Antonj reliquiis idem testatur ad an. Ch. 1231. Lantbertus Antistes Ecclesiæ B. Mariæ Brugensis retulit domum ex Constantinopoli partem brachij D. Antonij.

[13] Eiusdem barba in æde parochiali S. Cuniberti asseruatur Coloniæ Agrippinæ, [Coloniæ,] ac circumfertur annui sudoris prodigio ad statum vrbis locum celebris, vt dictum est XIII. Ianuarij ad vitam B. Godefridi num. 57. in Prolegomenis; testaturq; id Erhardus VVinheim in Sacrario Agrippinæ, Ecclesia 35. Ibidem in Ecclesia Ordinis Antoniani inter varias reliquias religiose asseruatur notabilis pars manus S. Antonij in peculiari sacello eidem dicato, vt idem VVinheim Eccles. 17. Aliquas eiusdem reliquias habet Ecclesia Cathedralis Tornaci, [Tornaci,] vt narrat in historia Tornacensi Ioannes Cognatus lib. 3. cap. 36. [Antuerpiæ] Duas hic Antuerpiæ in domo profeßa Societatis Iesu eiusdem S. Antonij reliquiarum particulas asseruamus, [Romæ:] vt patet in archiuo huius domus litteris FF, & EEE. Romæ S. Antonij templa aliqua sunt eiusdem reliquiis, teste Octauio Pancirolo, ornata, quorum præcipuum est Ordinis Antoniani regione 2. Eccl. 40. cilicio S. Antonij celebre. In aliis præter particulas oßium seruantur aliquot folia vestis e palmis contextæ, qua a morte S. Pauli Thebæi accepta Antonius diebus solemnioribus induebatur. Reliquum hoc vestimentum in cœnobio Antoniano seruatur, & ita describitur ab Aymaro cap. 7.

[14] Cernitur ad hanc vsque diem vna cum sanctissimis dicti corporis reliquiis exesum quoddam, [vestis Viennæ.] nimiaque vetustate detritum vestimentum, quod Pauli primi eremitæ fuisse nonnulli existimant, tametsi plerique non Pauli, sed Antonij potius fuisse opinentur. Materia quæ aut qualis sit, non facile discerni potest. Color est fumoso persimilis, textura artificiosa, superficie exterius plana; interius vero prolixæ atque prominentes barbulæ hirsutam villosam que speciem reddunt. Posterius ad collum consutitiam habet scuti formam. clausum est vndique, nulla fissura aut apertione patente, præterquam ad caput immittendum. Ad hæc ora ipsius vestimenti per gyrum inferius complicata cernitur, ne textura sese attritu dissoluente fimbriaretur. Christianissimus Francorum Rex Franciscus eius nominis primus nuper viso eo ipso pallio iudicauit palmeum esse, cui plerique sunt assensi. Vetustas tamen eius rei certitudinem intuentibus adimit.

TRANSLATIONIS HISTORIA,
ex Officiis Ord. Antoniani editis Romæ 1592.

Antonius Magnus, Abbas in Thebaide (S.)

Ex Variis.

[1] Cvm B. Antonius quintum & centesimum annum agens e vita migrasset, duo discipuli, quibus ipse mandauerat, corpus eius iuxta condictum Patris, ne Ægyptiorum more inhumatum reseruaretur, in abdito eremi loco sepelierunt; [Reliquiæ S. Antonij primo Alexandriā,] vbi centum septuaginta annis ignotum permansit. Deo autem, qui serui sui memoriam in vniuerso orbe celebrandam proposuerat, aliter disponente, ipsius corpus Iustiniano a iuniore imperante diuinitus inuentū, Alexandriam translatum est, atque ibi in ecclesia S. Ioannis Baptistæ reconditum, populi concursu, & votis fidelium honorari cœpit. Deinde post Ægyptiorum ab Imperio Constantinopolitano defectionem, [tum Constantinopolim,] Saracenis Arabiam occupantibus, Christiani incolæ diuersas Sanctorum reliquias, ne in manus infidelium peruenirent, Alexandria asportantes, B. Antonij corpus Constantinopolim detulerunt, & in vetusto templo, non procul ab vrbe, benigne ab Imperatore suscepti, condidere. Et hæc quidem fuit sancti corporis secunda translatio.

[2] Lapsu temporis Lothario secundo imperante, cum dira sacri ignis lues passim per occidentales regiones grassaretur, nec arte medica, vlloue humano auxilio, exstingui posset; suorum Dominus miseratus languores, quem bonum olim medicum Ægypto dederat, [inde Viennam delatæ] eiusdem sanctissimi Patris reliquias, vt occiduis etiam partibus mederetur, ab orientalibus oris in Viennensem prouinciam transferri voluit. [a Comite Iocelino;] Cum enim eo tempore Comes Iocellinus Viennensis, vir pietate & militia clarus, Hierosolymam, persoluendi voti caussa, cum multis nobilibus & contribulibus adiisset; cumque voto peracto, regiones illas orientales peragraret, sollicite exquisiuit, quo in loco reliquiæ B. Antonij extarent, siue diuinitus (vt fertur) admonitus, seu pia deuotione erga sanctum Patrem Antonium affectus, quod paullo ante ipsius implorato auxilio, a lethali morbo conualuisset: intellexitque Constantinopolim iampridem translatas ibidem asseruari. Igitur properandi auidus, tametsi propter hostium agmina aditus intercluderetur, diuina tamen gratia, ac B. Antonij patrocinio fretus, omnem itineris difficultatem superauit, & Constantinopolim suo cum vniuerso comitatu incolumis peruenit. Quos Imperator ob gentis nobilitatem honorifice suscepit.

[3] Certior interea factus Iocellinus, B. Antonij reliquias, quarum gratia arduum hoc iter arripuerat, in quadam ecclesia pene desolata, minus decenter, ob ministrorum inopiam & paucitatem, asseruari; Imperatorem supplex adiit, & petiit, vt eas in Viennensem Galliæ prouinciam comitantibus illius Ecclesiæ ministris, deferre sibi liceret: quod facile impetrauit, diuina sibi tanti muneris obtinendi suffragante gratia. [Motæ S. Desiderij depositæ.] Lætus igitur, votique compos, sacro donatus munere, prospera vsus nauigatione, in patriam remeauit. Dumque tanti thesauri deponendi locum & veneratione & maiestate decorum perquireret, nullas interea absque sacris reliquiis aggrediebatur expeditiones, quæ sibi semper ob B. Antonij merita prospere succedebant. Pace vero cum finitimis & exteris tandem bello parta, templi construendi in tanti nominis honorem, & sacrarum reliquiarum depositionem, curam adiecit. Locus autem idoneus visus est sibi oppidum tunc S. Desiderij Mota vocitatum, vbi prima illius augusti templi S. Antonij Viennensis, quod hodie cernitur, iacta fuere fundamenta, cum antea esset tantum ædicula B. Mariæ dicata. Ex quo & primarium illud templum, & oppidum S. Desiderij Mota, mutato nomine S. Antonij sortita sunt vocabula. Vnde Antonianus Ordo ab iis cœptus primordiis, ad summam Dei Omnipotentis gloriam, pauperumque sacro igne laborantium … per orbem vniuersum fausta propagatione emersit.

[Annotatum]

a Videtur harum lectionum auctor Iustino seniori Iustiniani nomen tribuere: nam Iustinianus II. fuit Rhinotmetus Constantini Pogonati filius, qui minimum 150. post illam S. Antonij translationem annis vixit.

EADEM HISTORIA
ex veteri MS. Vltraiectino.

Antonius Magnus, Abbas in Thebaide (S.)

BHL Number: 0613

Ex mss.

PROLOGVS.

[1] Qvia, fauente Domino, B. Antonij vitam, a beatæ memoriæ Athanasio Alexandrinæ Ecclesiæ Archiepiscopo ad eruditionem fidelium luculento sermone digestam ad Fratres eremi, legendam habemus, operæ pretium est, vt scripto nihilominus inseratur, quemadmodum venerandum corpus ipsius de Thebaidæ finibus ad nostras deuenerit oras, [Corpus S. Antonij ignoto loco reconditum,] vel a quibus personis tantus thesaurus de tam longinquis prouinciis deferri potuerit. Impossibile forsitan quibusdam videtur, vt id, quod infra præfatæ regionis eremum in ignoto loco a duobus tantum discipulis humatum fuisse legitur, & cunctis aliis quamdiu vixerunt incognitum, postmodum sit effossum, & hinc miraculis delatum. Sed non est impossibile id Deo.

[2] Ideo æstimare debet, quia Dominus Iesus Christus, sicut in textu beati viri legitur, superato dæmonum cōflictu, visibiliter ei apparuit, & quā sanctus sit ostendit, istud promisit quod per totum mundum eum faceret nominari. Et reuera pius Dominus, [diuinitus illustratum] sicut tunc paucis promisit ei verbis, ita nunc multipliciter dignatur adimplere factis. Crescentibus enim per singulos dies miraculis, crescit & fama in populis. Sed hæc tua sunt Domine dona Christe. [Matth. 5. 15.] Quia, sicut ipse dixisti in Euangelio, non permittis vt lucerna ardens & lucens, beatus vir Antonius famulus tuus, recondatur in latibulo, sed reponatur super candelabrum quod in domo tua est, hoc est, in eminentiori loco, vt omnibus luceat.

[3] [plurimis miraculis.] Ita enim, Domine, de die in diem eum mirificas, vt de remotissimis terris ac regionibus infirmātes nonnullos transmittas, qui non prius de gehennalis incendio ignis liberari possunt, nisi ante glebam sanctam corporis eius recubuerint, & auxilium eius deuota mente poposcerint. At postquam te adorato, & subsidio eius ante reliquias eius sacras implorato, seruos eius sese fore in æuum deuouerint, mox vel vsque ad nonum diem liberati inde reuertuntur, vel quieta pace ab hac laboriosa vita migrantes in Domino moriuntur. Nam nonnullos quoque alios diuersis infirmitatibus præpeditos multotiens visus est sanasse, & defunctis etiam quibusdam vitam præsentem restituisse. E contrario nonnullos qui in possessionibus famulorum eius quippiam sibi vendicare tentabant, aut votum aliquod, quod sibi spopondissent, recondere moliebantur, præfato ardore gehennalis ignis vel ipsos vel pecora ipsorum plerumque visus est incendisse: quia sanctis eius meritis exigentibus vltio diuina iis infertur, quicumque fraudem vel iniuriam in iis, qui ad eum pertinent, inferre præsumpserint. Quod quia totiens contingere videtur, vt non sit nostræ facultatis; potius ad ea, quæ de eo narrare proposuimus, stylum vertamus. Seruata igitur veritate id quod audiuimus pro modulo nostro proferamus.

NARRATIO.

[4] Comes Guillermus, qui vnus de pugnatoribus esse creditur, qui pro bonæ vitæ suæ merito, quam in monasterio suo diu duxisse refertur, S. Guillermus appellatur, filium quemdam, Iacelinum nomine, probitatis suæ non degenerem habuit: qui, cum ad virilem ætatem peruenisset, [Iacelinus Hierosolymam & Constantinopolim adit,] caussa orationis Hierosolymam petiit. Qua fideliter peracta peregrinatione, ad curiam Constantinopolitani Imperatoris diuertens, gratiam plurimam apud ipsum Imperatorem & omnes Milites eius inuenit. Cumque ibidem per dies multos demoratus fuisset, & omnibus carus esset, tandem repatriare desiderans, suosque reuisere, ad ipsum Imperatorem, licentiam postulaturus, accessit. Verum ille adolescentis boni præsentia plurimum delectatus, dare ei hanc, quam postulabat, licentiam differebat; sed vt secum demoraretur amicabiliter obsecrabat. Sed cum non amplius eum secum detinere valeret, de thesauris suis eum accipere prȩcepit quicquid placeret. [ab Imperatore impetrat reliquias S. Antonij,] Ceterum non concupiscens ille aurum vel argentum, nec aliquid huiusmodi, capsellam tantummodo, in qua B. Antonij corpus iacebat, expetiit & accepit, licet quodlibet ei munus Imperator aliud largiri mallet, eo quod plurimam in B. Antonio fiduciam haberet, & plurimum illum veneraretur & diligeret, ac multas ante eum preces funderet. Verumtamen denegare ei illud noluit, quia cuncta alia donatiua accipere recusauit.

[5] Illud ergo gratanter suscipiens pro summo munere, valedicens omnibus, [in Galliam prospere defert:] festinanter cum suo cuneo cœpit redire, confidens interim de sacrosancti corporis munimine, quod ferebat, quod nihil sibi æstimaret aduersi vbique prorsus posse nocere. Et reuera, sicut Dominus dicit, quod omnia possibilia sunt credenti, nihil triste, licet inter barbaras gentes transirent, in eodem eis contigit itinere, [eas ipse posteriq; in expeditionibus circumferūt:] sed sani & alacres ad sua rediere. [Marci 9. 22.] Ex quo nimirum factum est vt tam ipse quam posteri eius postea per multa annorum curricula secum quocumque pergerent deferri facerent, & nusquam post se relinquere vellent. Adeo enim de eius ducamine confidebant, vt nihil sinistrum sibi posse subrepere suspicarentur, sed prospere cuncta quæ aggrederentur currere sperabant, quamdiu videlicet illum haberent in via. Et ideo quocumque profecturi essent, vt dixi, coram se secum semper deferri faciebant, & coram illo etiam in expeditionibus ire volebant. Quod licet non sit ambigendum quin ex deuotione facerent: indecens tamen & temerarium Dominus Papa,… cum ad eius notitiam peruenisset, quod huiusmodi personæ tantas Confessoris sacrosanctas reliquias circumferrent.

[6] Eapropter, cum quidam illorum, qui Gigno Desiderij vocabatur, [Guigo Papa suadente,] quasi iure hæreditario easdem reliquias vendicaret, & exemplo patrum suorum vbicumque pergeret circumferret, summus Pontifex mandare curauit, vt nequaquam deinceps secum deferre præsumeret, sed cuicumque vellet de Abbatiis religiosorum virorum Deum timentium eas seruandas traderet. Quo prȩcepto vir egregius audito obedire non distulit; sed conuocato concilio cum amicis suis, viris qui bonæ conuersationis & nominis habebantur, eas conseruandas commisit. Qui vt eos in suo territorio haberet, locum eis quemdam nemorosum, [monasterium Motæ extruit iis conseruandis,] qui ex naturali situ Mota vocabatur, ad excolendum & ad monasterium cōstruendum tradidit, vbi honorifice conseruari possent. In quo eis tantam opem impendit, quousque ad effectum res ipsa peruenit. Terras quoque alias cum septem ecclesiis, decimisque ad eas pertinentibus iure perpetuo tradidit, ex quibus eiusdem monasterij habitatores victum & vestitum sufficienter habere possent. [& hospitale,] Denique & locū alium haud procul inde positum contulit, in quo domus eleemosynarum, id est, hospitale construeretur, infra quam pauperes Christi, & vniuersi qui ex prædicto gehennali incendio perurerentur, ad implorandum suffragium B. Antonij deuenirent, gratuito susciperentur. Præterea ne quisquam illorum, qui sibi iure hæreditario successuri forent, aliquid sibi in supradictis donationibus vendicare vellent, aut aliquam calumniam mouere possent, libere cuncta obtinenda concessit.

[7] Quam deuotus erga B. Antonium & vniuersos seruitores illius fuerit dum in hoc seculo vixit, nulla, [pius in S. Antoniū, & quare.] vt arbitror, lingua humana enarrare posset. Nec immerito. Ipse enim vere fuit Israëlita, qui dum adhuc adolescens esset tenerrimus, ex nobilissima stirpe oriundus, cunctas tamen huius mundi illecebras, cunctas diuitias & honores ac homines fugiendo spreuit, & pauperibus cuncta, quæ habere poterat, distribuit in hac terra morientium, vt bona Domini videre mereretur in terra viuentium. Qui primus post Paulum sanctum Eremitam, quem ipse sepeliuit anachoreticam aggressus est ducere vitam, & cœnobitarum omnium propositum primus in Ægypto instituit & monachorum: qui sæpius cum diabolo insultando conflixit, sed numquam a diabolo est superatus. Quid plura? Tantam denique gratiam in curandis lauguentium infirmitatibus vir Dei habebat, vt nemo ad eum male habens veniret, quem non incolumem fusa ad Dominum oratione restituerit. Felix igitur est locus hic, quem constat habere talem tantumque virum, cui tot sunt tantaque fuere culmina virtutum, & præconia laudum.

[8] Veneremur itaque eum, dilectissimi, vt pium Patronum, imitantes pro modulo nostro vitæ eius exempla: [Adhortatio ad cultum S. Antonij.] quatenus ipsius sanctis suffragantibus meritis, & gehennalis ignis incendia in præsenti, & in futuro euitare mereamur, & ad Christum, quo ipse peruenit, peruenientes, & beatitudinem inueniamus æternam, præstante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Deo Patre & Spiritu sancto viuit & regnat in secula seculorum, Amen.

EADEM HISTORIA
ex hist. Antoniana Aimari Falconis.

Antonius Magnus, Abbas in Thebaide (S.)

Ex Aymaro Falcone.

CAPVT I.
Occasio profectionis Iocelini in Orientem.

par. 2. c. 13.

[1] a Cvm diuinæ dispositionis decreto futurum esset, vt beatissimi Antonij corpus a Constantinopolitanis partibus ad prouinciam Viennensem pro mortalium subsidio transferretur; accidit, quemadmodum scriptum legimus, vt Baro quidam nobilissimus & potens dictæ Viennensis prouinciæ Guillielmus Cornutus nuncupatus, [Iocelinus se votum paternum adeundi Hierosolymam soluturum spondet:] castri noui Albenciani Motæque S. Desiderij, necnon plurium aliarum arcium & locorum Dominus, vir per omnem ætatem in armis exercitatissimus, post creberrima pericula, quibus se multoties bellicis in rebus exposuerat, deuotione tandem permotus, votum emitteret, se Hierosolymam sacraque nostræ redemptionis loca humiliter suppliciterque visitaturum. Verum grauissima quadam infirmitate præuentus, suum propositum minime potuit adimplere. Quod cernens ipse, solenni condito testamento, ea lege filium, quem vnicum habebat, nomine Iocelinum, hæredem suum vniuersalem instituit, vt quamprimum post ipsius Guilielmi decessum ad dictæ Hierosolymitanæ peregrinationis iter sese accingeret, patremque emisso voto liberaret. Quod Iocelinus ipse haud graue spopondit. Nec multis post diebus idem Guillielmus ab humanis excessit.

Cap. 16.

[2] Iocelinus tametsi pietate insignis haberetur, aliis tamen negotiis implicatus, sponsionem, quam morienti patri fecerat, longo tempore distulit adimplere: nec tamen propterea cessabat Ecclesiasticis suffragiis piisque eleemosynis iam dicti sui patris animam Deo sollicite commendare. Verum cum subeuntibus annis susceptæ peregrinationis, paternique voti exequendi memoriam, seu recordationem, omnino postergasse videretur, [id differt:] memorabili casu de longioris moræ culpa illum diuinitus redargutum, deque exoluenda promissione patri facta miraculose admonitum fuisse legimus, hunc in modum. Erat, vt ferunt, Iocelinus ipse in armis strenuus, & hac in re paternæ gloriæ imitator clarissimus: illumque veluti militiæ Ducem Viennensis prouinciæ nobilitas armisque dedita iuuentus studiosissime sequebatur. Itaque cum per id tempus in Heluetiorum finibus non procul a monte Iura bellum gereretur, ipseque Iocelinus illuc non modica iuuenum dictæ prouinciæ Viennensis caterua comitatus perrexisset, cruento cum hostibus inito congressu, ad noctem vsque acriter hinc inde pugnatum est, [in prælio vulneratus,] multique ibidem occubuisse feruntur. Proinde Iocelinus viriliter & strenue dimicans, tribus atrocissimis vulneribus acceptis, equo deiectus est, prostratusque aliquamdiu iacuit in campo: tandem vero veluti cadauer exanime sub noctem a suis elatus, in vetusto quodam sacello ibidem propinquo, [defertur in sacellum S. Antonij:] quod B. Antonio dicatum erat, repositus est, sociis peruigilem iuxta illum noctem cum mœrore & lacrymis ducentibus, tamque acerbum viri casum miserabiliter deplorantibus.

[3] Luce autem appropinquante corpus ipsum, omnibus qui aderant obstupescentibus, magna suspiria cœpit emittere. Namque, vt postea eiusdem Iocelini relatione cognitum est, eo tunc visa illi est maxima dæmonum astare multitudo, ex quibus vnus eum iniecto laqueo suffocare nitebatur, reliquis ad eundem Iocelinum in gehennam pertrahendum sese multifarie accingentibus. Itaque ea maxime de caussa, [a dæmonibus oppugnatus,] quod dicerent prætenderentque illum promissionis, quam morienti patri fecerat, neglectorem ignominiosumque præuaricatorem extitisse. Iocelinus vero magno terrore concussus, quanto maximo poterat conatu Dei misericordiam implorabat: nec segnius ea dæmonū turba perurgebat, vt quam citissime pertraheretur in barathrum. [defenditur a S. Antonio:] Tandem vero post multam malignorum spirituum impressionem, visus est grandæuus senex barbatus, baculoque innixus illuc aduentare, cuius præsentiam multitudo dæmonum perhorrescens cœpit aliquantulum retrocedere. Is igitur venerandus senex propius ad ægrotum accedens, dæmones acriter increpabat, eo quod in sua ipsius domo, sibique dicato sacello ausi essent hospiti suo vim facere, iniuriamque inferre. Itaque eodem loco protinus cedere, mœstosque abire coegit. Tum deinde pulsis illis, idem beatus senex blandis ægrotum verbis affatus, talia ad illum verba facere videbatur: [iubetur eius reliquias in Galliam deferre:] Noli timere, fili, ego sum sacelli huius seruator & custos: tibique tamquam hospiti meo auxiliabor, & te ab iniuria defensabo: verum caue ne vltra differas promissam Hierosolymitanam peregrinationem adimplere, sed statim ad illam pro voto patris accingere. Hanc autem pro impetrata tibi salute, tu mihi rependes gratiam, vt corporis mei reliquias ab orientalibus partibus ad has occidentales oras, dum redibis, cures transferendas. In quibus quidem occiduis partibus Christus Dominus me posthac disposuit præcelsius fore venerandum.

[4] Quo dicto, visio ipsa disparuit, cœpitque ægrotus, cunctis qui aderant mirantibus, cum gemitibus & suspiriis manus ad cælum tendere. [sanatur:] Nec multo post curatis vulneribus, incolumitateque recepta, sospes ad propria remeauit. Hoc autem verumne sit, an commentitium, Deus ipse nouit. b Fateor equidem id non in authenticis, sed in priuatis quibusdam scripturis proditum esse: quapropter eam ipsam narrationem pro cuiusuis arbitrio probandam, vel improbandam relinquo.

[Annotata]

a Sumpta hæc sunt ex parte secunda historiæ Antonianæ Aymari Falconis, ipsiusmet verbis retentis, iis solum prætermissis quæ ad institutum nostrum minus necessaria videbantur; adnotatis ad marginem capitibus, e quibus singula transscripta sunt. Vsus ille fuit monumentis Antonianæ domus, sed quam dedimus historiam translationis videtur non habuisse, qui in tempore translationis ab ea longe discrepet.

b Hinc sinceritatem disce scriptoris. Fidem non meretur, quisquis asseueratius gesta narrat, quam acceperit. Fidelis historici partes remur, vnde didicerit, quæ commemorat, profiteri; nisi ipse ea conspexerit. Ea caussa stylum, sæpe incultum ac rudem, veterum damus.

CAPVT II.
Peregrinatio Iocelini. obtentæ reliquiæ.

Cap. 17.

[5] Rebus itaque domi pro tempore ordinatis, Iocelinus, non contemnenda virorum nobilium caterua comitatus, maritimo itinere Hierosolymam petiit, [proficiscitur Hierosolymam;] locaque sacrosanctis nostræ Redemptionis mysteriis cōsecrata deuotissime visitauit. Quo autem id gestum sit anno, quia scriptum seu ab aliquo proditum non reperi, nequaquam possum salua historica fide pro certo asserere: sed quantum coniectura assequi, ac ex subsequuto postmodum rerum euentu verisimiliter metiri valeo, idipsum arbitror a circa millesimū atque septuagesimum Dominicæ Incarnationis annum contigisse. Sepulchro igitur Dominico & aliis venerabilibus locis pro Saluatoris memoria deuotissime visitatis, iam dictus Iocelinus sollicite percunctatus est quanam in parte B. Antonij corpus haberetur: intellexitque, fama referente, sanctas beatissimi illius corporis reliquias pridem ad Constantinopolitanam vrbem fuisse translatas, ibidemque reconditas asseruari. Verumtamen eo tunc ad partes illas parum tuta videbatur profectio, eoque atrocissima ibidem bella geri, rerumque variæ fluctuationes vigere ferebatur. Sed nullo rerum discrimine territus Iocelinus, diuinam gratiam, & B. Antonij tutelam sibi sperans vbique affuturam, illuc protinus se conferre, atque omni mora postposita Constantinopolim statuit proficisci.

Cap. 19.

[6] Expleta igitur sanctorum locorum visitatione in Iudæa, Iocelinus Constantinopolim pergere decreuit, vbi beatissimi Antonij corpus intellexerat esse reconditum. Et quamquam rebus ibidem tumultuantibus parum tuta videretur profectio, attamen Diuinam clementiam, sanctissimi quoque Antonij tutelam sperans sibi semper affuturam, illuc cum suis adnauigauit, [inde Constantinopolim;] applicitusque ibidem statim Imperatorem salutauit, a quo perbenigne exceptus est. Erat enim ipse Iocelinus forma & morum nobilitate conspicuus, bellique & pacis artibus instructissimus. Præterea existimabat Imperator ad stabilienda sui principatus fundamenta, rebus præsertim turbulentis existentibus, pernecessarium esse omnium etiam exterorum auxilia sibi comparare & adiungere. Nec ignorabat Gallicam nobilitatem semper fuisse bellicis in rebus illustrem, & ad bella capessenda prōptissimam. Tum etiam fama erat, apparatus quosdam maritimos per id tēpus in b Basilia atque Italia fieri. Magno itaque fauore Imperator dictum Iocelinum illiusque comites excepit, humanissimeque pertractauit. Iocelinus vero comitesque vt desiderij sui compotes efficerentur, delectati etiam Imperatoris humanitate singulari, [gratus Imperatori,] aliquamdiu apud eumdem manserunt. Nec otiose quidem, sed multis præclaris facinoribus domi ac militiæ gestis, maximo in pretio habiti sunt.

[7] Cum autem Iocelinus ipse suique comites deuotionis gratia sæpius ad ecclesiam veterem pergerent, in qua sanctum B. Antonij corpus erat reconditum, locumque ipsum propter bellorum tumultus conspexissent propemodum derelictum, seu pacis tempore tantummodo Ecclesiasticis viris, iisque rerum omnium penuria laborantibus custoditum, facile eisdem religiosis viris persuaserunt, vt in Galliam ad meliores, & tutiores sedes cum sanctis reliquiis se conferrent, vbi locus illis pulcherrimus atque commodissimus assignaretur, maioreque ipsi in pretio ac veneratione, quam in Græcia haberentur. [impetrat reliquias S. Antonij] Cumque huic rei solus deesset Imperatoris assensus, Iocelinus Imperialem ardenter adiit maiestatem, & supplex id pro summo munere postulauit: Diuinaque, vt verisimile est, sibi ad id obtinendum opitulante gratia, ipsiusque B. Antonij pio suffragante fauore, quod cupiebat impetrauit.

Cap. 20.

[8] Lætus igitur, tanti thesauri munere Iocelinus, habitis eidem Imperatori gratiis, assumptisque sanctis reliquiis, necnon viris aliquot Ecclesiasticis, prospera nauigatione cursuque felici ad Prouinciam Viennensem remeauit, vbi magna omnium lætitia, ac exultatione exceptus est. [eas defert in Galliam,] Scio quosdam scripsisse Iocelinum non ab Imperatore, sed ab ipsius Imperatoris filio, sanctum hoc munus accepisse: quod mihi minime probabile videtur. Verum siue ab Imperatore ipso, siue ab Imperatoris filio id obtinuerit, certissima fide constat dictum sanctum corpus ab eodem Iocelino ad Viennensem Prouinciam diuina dispositione fuisse trāslatum. Quod non solum fide dignis scriptoribus referentibus, verum etiam plurimorum olim Romanorum Pontificum, Imperatorum quoque, & Regum litteris diplomatibusque reperitur esse testatum, ac demum per sanctam Sedem Apostolicam consistorialiter declaratum.

[Annotata]

a Cur hanc eius coniecturam sequi haud libuerit, supra indicatum: sinceritatem tamen laudamus.

b Scandinauiam aliasq; Boreales prouincias intelligat Aymarus Basiliæ nomine, an, propinquiorem Byzantio, Scythiæ vrbem regionemue, non diuinamus: vtraque notione Basiliæ vsurpatum veteribus nomen reperire est.

CAPVT III.
Ecclesia S. Antonij extructa.

Cap. 25.

[9] Postquam vir illustris Iocelinus dignissimo sancti corporis thesauro locupletatus prouinciam Viennensem diuina benignitate applicuit, non mediocri sollicitudine curaque premebatur prospiciendi vbinam hoc ipsum diuinum munus reponere posset honorifice conseruandum, [circumfert in expeditionibus bellicis.] sedemque illi opportunam ac idoneum locum statuere. Sed interim quocumque pergebat sancti corporis reliquias deferebat, adeo vt nec in præliis bellicisque tumultibus, sine dicto sancto corpore proficisceretur. Ea namque tempestate cruentissima bella in Gallia gerebantur.

[10] Quiete vero a bellis parta, Iocelinus vrgente (vt ferunt) Pontificis iussione, Ecclesiæ ad honorem Beatissimi Antonij construendæ animum adiecit, in qua postmodum sancti corporis reliquias reponeret. Huic igitur rei idoneus visus est locus oppidum Mota, cuius ipse temporalem ditionem atque iurisdictionem obtinebat. Erat namque per id tempus locus ipse incolis frequens, & multarum nobilium familiarum domiciliis honestatus: quamuis nonnulli errore ducti putent locum illum tunc temporis nemorosum & incultum extitisse; quod minime verum esse antiquissima documenta declarant. Sed nec id verum est, quod quidam existimarunt, hunc ipsum locum olim fuisse Motam-Fangiasij nuncupatum. Nam locus Motæ-Fangiasij quatuor circiter ab hoc altero Motæ loco milliaribus vltra flumen Isaram est situs, [Motæ S. Desiderij extruere templum S. Antonio incipit.] antiquissimisque documentis locorum ipsorum diuersitas haud dubie comprobatur. Itaque oppidum istud non Mota-Fangiasij, sed Mota potius S. Desiderij vocabatur. Erat autem per id tempus in eo, quo nunc maior Ecclesia S. Antonij sita est, loco, vt antiquæ perhibent litteræ, parochialis Ecclesia B. Mariæ dicata, in qua ius patronatus & præsentandi idoneum Rectorem, ad eumdem Iocelinum pertinebat. Hoc igitur auspicato loco, quia ea ipsa, quæ tunc ibidem constructa erat, parochialis Ecclesia perexigua videbatur, dictus Iocelinus, conuocatis permultis supramemoratæ prouinciæ proceribus, Archiepiscopoque Viennensi, eorumdem consilio & auxilio, nec non vniuersi populi suffragio fretus, primarii templi, seu maioris Ecclesiæ, fundamenta iecisse creditur: ita scilicet vt ad æquinoctialem ferme solis exortum noua ipsa ecclesia vergeret, quum alia, quæ prius ibi erat, ad Septemtrionem versa esset: quo factum est vt altera in alterius transuersum porrigeretur. Antiqua tamen illa parochialis Ecclesia minime tunc diruta fuit, sed ea adhuc intacta remanens intra ambitum nouæ, quæ capacior erat, conclusa remanebat; & hæc fuerunt primordia maioris templi, antequam ibidem venerandum corpus Beati Antonij reponeretur.

Cap. 26.

[11] Iocelinus, tametsi ab initio cœptum opus feruentissime prosequeretur, distractus tamen subinde alienis curis, aut quia plurimarum Ecclesiarum precibus de reponendis apud easdem dictis sanctis reliquiis interpellabatur, tepide circa ipsum opus agere cœpit. Et quamquam Ecclesiasticæ auctoritatis decreto sanctum corpus in profano loco prohibitus esset retinere, attamen parum rem ipsam expediebat. Inter hæc autem graui morbo correptus, inopinata morte finem vitæ fecit.

[12] [Guigo Desiderius reliquias ad bella circumfert,] Eoque sine liberis defuncto hæreditas illius ad Huigonem Desiderium, nobilitate insignem virum, iure propinquitatis delata est. Qui & ipse, vt antiquæ ferunt litteræ, sancti corporis potitus reliquiis, illas quocumque pergeret secum deferebat; nec pacis tantum, sed etiam belli præsidium in Sancti virtute reponens, eiusdem beati corporis feretrum passim in castris & cruentis præliis ventilabat. Quod etsi non sine deuotionis affectu fieret, quemadmodum olim filios Israël arcam fœderis nonnumquam in bello legimus detulisse, id tamen ad nutum & voluntatem viri secularis fieri, penitus erat improbandum. Verum quia tunc de patriæ tutela, ac, vt arbitror, de totius populi salutores agebatur, excusabile forsan erat apud Deum id quod sancta & pia quadam fiducia, non temeraria leuitate, gerebatur.

Cap. 27.

[13] Ea tempestate sanctæ Romanæ Ecclesiæ præerat Vrbanus eius nominis secundus, qui sacri Dominici sepulchri locorumq; sanctorum profanationem, nec non Christianorum in Orientis partibus conculcationem & seruitutem miseratus, hortante maxime Petro Eremita, ad excitandos fidelium animos sese in Galliam contulit, atque apud Clarum-montem generale concilium indixit. Is itaque Pontifex beatissimus cum per Viennensem prouinciam iter faceret, intellexit sanctissimi Antonij venerandū corpus in manibus secularium ac militarium virorum indecenter versari, passimque vbilibet deferri. Quapropter caussa cognita, Huigoni Desiderio, Apostolica auctoritate, ac sub anathematis censura, inhibuit, [Papa id vetante,] ne talia deinceps præsumeret: sed quamprimum corpus illud sanctissimum in religioso aliquo loco condecenter atque honorifice reponeret.

Cap. 28.

[14] Accepta igitur Apostolica iussione Huigo Desiderius opus iam pridem a Iocelino apud Motam inchoatum, magno populi fauore cœpit instaurare. [templum S. Antonij instaurat, ibiq; eas deponit:] Verum quia tam propere illud absolui seu perfici non poterat, leui interim materia exiguum sacellum ad primarij altaris sedem extruit, ibidemque dicti sancti corporis reliquias collocat, dispositis custodibus, qui oblationes piasque fidelium erogationes pro ipsius Huigonis arbitrio in opus fabricæ susciperent dispensandas. Proinde locus ipse cum præfatis reliquiis semper eo modo in secularium potestate existebat; quamuis idem locus supra memoratæ parochiali Ecclesiæ adiacens ad eandem Ecclesiam pertinere nosceretur. Sed tantæ ipse Huigo potentiæ & auctoritatis erat, vt nullus super hoc contendere, aut illi quouis modo aduersari aut repugnare auderet. Quamobrem sic per annos aliquot transacta res est: & sacer ille locus a secularibus, præter iuris formam, vsurpatus atque detentus.

Cap. 29.

[15] Exactis aliquot annis Huigo Desiderius conscientiæ scrupulo tactus, agnoscensque quam indecens & incongruum esset, vt locus ille cum sanctis reliquiis pro suo, non autem Ecclesiastico, [Prioratum istic Benedictinis cōstituit,] disponeretur vel administraretur arbitrio, accersitis Benedictini Ordinis, monasterii S. Petri Montis-maioris monachis, certa propinqua beneficia & Prioratus obtinentibus, locum ipsum (custodia sibi suisque in posterum successoribus reseruata) tradidit & remisit, certisque conditionibus assignauit: & ab eo tempore Prioratus regularis Ordinis S. Benedicti eodem in loco esse cœpit, cum antea parochialis Ecclesia fuisset secularis.

Cap. 30.

[16] Cum autem supra autem memorata remissio, vtpote de re Ecclesiastica per secularem facta, parum de iure efficax existimaretur, nisi aut Diœcesani aut summi Pontificis consensus accederet, optimum factu visum est si ab Ecclesia Viennensi iam dictæ remissionis obtineretur confirmatio. Quæ cum nulla ratione, nisi purgato prius vsurpationis pridem per seculares factæ vitio haberi posset, ita demum res composita est, vt ante omnia locus ipse prædictæ Viennensi Ecclesiæ restitueretur. [Id Ecclesiastica auctoritate confirmatur:] Quo facto, Vicarius & capitulum ipsius Ecclesiæ Huigonis voto & voluntati annuentes, Ecclesiam S. Antonij quæ construebatur, nec non veterem in ipsa maiori, vt prædictum est, comprehensam & inclusam, pariterque etiam S. Desiderij in castro, Sanctique Marcellini & S. Hilarij ecclesias memoratis religiosis viris concesserunt. Extant super hoc authenticæ a Huntardi Valentinensis Episcopi, atque etiam Archiepiscopali Sede vacante Vicarij Viennensis, litteræ, quibus idem venerandus Antistes inter alia Christi fideles omnes volebat esse rogatos; insuper & ea qua fungebatur auctoritate cunctis iniungebat, vt locus ipse maximo honori & reuerentiæ pro reliquiis tanti Patroni haberetur. Idipsum autē subinde bonæ memoriæ Huido Archiepiscopus Viennensis sua auctoritate confirmasse legitur, Vrbano secundo Romanam adhuc Ecclesiam regente, quemadmodum authentica scripta declarant.

[Annotatum]

a Gontardus est Claudio Roberto, qui scribit, ab eo acceptum hospitio Vrbanum II. cum ad concilium Claromontense proficisceretur.

CAPVT IV.
Ecclesia dedicata a Callisto II.

Cap. 37.

[17] Vrbano II. rebus humanis exempto successit Gelasius, qui cum Henrici Imperatoris persecutionem fugiens in Gallias se contulisset, apud Cluniacense monasterium vita excessit. Quo Ecclesiasticæ tradito sepulturæ, Cardinales, [Callistus II. Papa] qui ibidem aderant, Guidonem Viennensem Archiepiscopum, ex Regum Franciæ, Angliæ & Germaniæ (vt historici tradunt) prosapia ortum, Burgundiæque Comitis fratrem, in Romanum Pontificem elegerunt; qui non prius Pontificatum acceptare voluit, quam Cardinalium Romæ existentium ac populi Romani consensum habuisset. Hic igitur Pontifex beatissimus sincera erga eumdem Sanctum deuotione motus, statim post suam promotionem ad visitandum eiusdem almi Confessoris corpus accessit, & ecclesiam nouam, [ecclesiam S. Antonij consecrat,] in qua requiescebat, officiosissime consecrauit, atque dedicauit, consessa perpetuis temporibus plenaria omnium commissorum indulgentia, nec non peccatorum remissione omnibus ipsam ecclesiam eadem die spe impetrandæ veniæ visitantibus. Huiusce autem dedicationis decretum in eiusdem ecclesiæ archiuis legitur sub hac forma:

[18] Dominus noster Iesus Christus ante secula permanens, vnus cum Patre & Spiritu sancto Deus, in fine seculorum ex vera matre verus homo factus, omnibus in se vera fide & digna operatione credentibus cælestis vitæ aditū, humana mediante natura, aperire est dignatus. Qui etiam ad magnæ indicium pietatis Apostolis suis eadem qua & nos terrena materia creatis, nec vllius carnalis sapientiæ vel dignitatis excellentia fultis, ligandorum & soluendorum peccatorum potestatem concessit, B. Petro Apostolo, in personam vniuersalis Ecclesiæ, ita inquiens: Tibi do claues regni cælorum, & quæ ligaueris ligata erunt, & quæ solueris soluta erunt. Cuius vices nos, licet indigni agentes, ecclesiam beati Confessoris Antonij corpore venerabilem, ad laudem & nomen sanctæ & indiuiduæ Trinitatis, & honorem B. Mariæ semper Virginis, sub patrocinio tanti Patroni XIII. Cal. Aprilis die consecrauimus. Omnibus ergo ad eam spe impetrandæ misericordiæ confugientibus, salutem & Apostolicam benedictionem remissionemque peccatorum, si ex corde pœniteant, auctoritate BB. Petri & Pauli Apostolorum, exoptamus & concedimus. Inuasores autem & violatores cœmiterij, siue rerum monachorum & clericorum in ea Deo seruientium, [Indulgentiis ornat:] ceterorumque hominum ad eam pertinentium, ab omni Christianitate segregatos, sub anathematis excommunicationem ponimus, [inuasores excommunicat.] donec ad satisfactionem veniant & male peruasa restituant. Affuit huic decreto laudator & confirmator Guigo Desiderij cum filiis suis, qui manu sua manui nostræ supposita iure sacramenti firmauit, quod in rebus monachorum vel clericorum Ecclesiæ nullam inuasionē aut violentiam in reliquum exerceret: & si forte faceret, infra XIIII. dies admonitus emendaret: terminos cœmiterio præfixos a se suisque inuiolatos teneret. Hostiensis Episcopus, Ioannes Cremensis nostrique Cardinales interfuere. G. Prior. B. Capellanus. D. Canonicus Romanensis &c. Soferde B. Presbyter. Nantelmus. Gago. P. Prouincialis. G. Raschas. cum ceteris Clericis siue laicis. Anno Domini millesimo centesimo decimo nono ab Incarnatione.

CAPVT V.
Ecclesia ditata. Reliquiæ transpositæ.

Cap. 41.

[19] Nonnulli in priuatis quibusdam commentariis scripserunt Huigonem Desiderium, [Variæ possessiones donatæ Ecclesiæ S. Antonij a Guigone,] temporalem Dominum locorum Motæ & Castri-noui, donasse monachis septem ecclesias, amplissimosque prouentus iisdem assignasse: quod minime verum est. Nam locum & ædificium dumtaxat nouæ ecclesiæ inchoatum imperfectumque eisdem remisit, vna cum iure patronatus veteris ecclesiæ parochialis, quæ infra ambitum noui ædificij, maioris scilicet ecclesiæ, conclusa & cōprehensa remanebat, pariterque ius patronatus Ecclesiæ S. Desiderij. Quibus per Guntardum Vicarium Viennensem additæ sunt ecclesiæ S. Marcellini, nec non & S. Hilarij, confirmatione Guidonis Archiepiscopi postmodum subsecuta. [& aliis,] Post deinde ecclesiam B. Mariæ de Montanea cum decimis eiusdem loci dedit & donauit nobilis Bernardus de Eschanagniis, authorizante eodem Guidone Archiepiscopo. Præterea vir quidam nobilis, nomine Constantinus, dedit capellam de Chapaysia. Nantelmus vero de Monte-Lucido, vna cum Pontio Rufo, ecclesiam loci de Vinaiis, & quartam partem decimæ eiusdem loci contulerunt. Insuper Ardenchius de Vinaiis dedit ecclesiam S. Ioannis, qui dicitur frumentalis, & nonam partem decimæ. Postremo Petrus Sofreys partem quam habebat in ecclesiis de Vinaiis & de Monte Lucido legitur contulisse. Hæ autem ipsæ donationes dicebantur fieri de ecclesiis, quamuis prædicti Nobiles in illis ius dumtaxat idoneum Rectorem præsentandi, vacatione illarum occurrente, obtinerent. Ipsarum vero Ecclesiarum donationem postmodum a Lucius Papa tertius, & pariter b Innocentius tertius, additis Ecclesiis de Roybone & de Quinceuo, Apostolica auctoritate confirmarunt.

[20] Prænominatus quoque Guigo Desiderius eum locum in quo nunc domus Abbatialis sita est, nec non vineam adiacentem donasse legitur. Quædam præterea priuilegia eidem Ecclesiæ contulit. [ac Guigonis filiis.] Franco vero & Mallenus eiusdem Guigonis filij prædictæ Ecclesiæ certas decimas reperiuntur contulisse. Addidit præterea Mallenus ipse quasdam vineas. Sic enim suas ille (vt scribitur) rationes instituerat, vt annis singulis quidpiam de suis facultatibus eidem Ecclesiæ in festo reuelationis B. Antonij largiretur. Erat siquidem illa dies tunc frequentibus miraculis facta clarior. Pia quoque deuotione motus Guilielmus Viennensis Ecclesiæ Archidiaconus, dicti Guigonis filius, Ecclesiæ B. Antonij locum de Condaminanes donasse legitur. [& Francone viro nobili.] Iisdem pariter temporibus Franco, vir nobilitate insignis, Hierosolymam petens Dei misericordiam imploraturus plura bona temporalia dictæ Ecclesiæ largitus est: tandemque ab eadem peregrinatione reuersus, semetipsum in eadem Ecclesia sub habitu regulari Christo dedicauit. Alij præterea viri nobiles quamplurimi, deuotionis feruore accensi, non pauca eidem Ecclesiæ bona leguntur per ea tempora contulisse.

Cap. 42.

[21] Cum autem nobilis & potens Guigo Desiderius, opera pietatis in pauperes sacro igne mutilatos, magno deuotionis feruore, per Gastonem sociosque & confratres illius exerceri perspexisset, attendens eosdem non satis amplum idoneumque ad hoc locum habere, volensque & ipse particeps effici meritorum, [Domus Eleemosynaria ædificata.] domum, quæ exinde Eleemosynaria dicta est, sincera deuotione pioque affectu, ad tam sanctū opus largitus est. Quidā tamē referunt ab eodem non domum extructam, sed locum dumtaxat, seu aream, in qua postmodum ipsa domus ædificata est, fuisse collatam. Quæ sententia mihi probabilior videtur, eo maxime quod in appendice veteris Martyrologij, nonnullisque aliis locis legimus, hospitale maius a Stephano Sacerdote fuisse exædificatum. Qui quidem Stephanus eodem ferme, quo & ipse Guigo Desiderius, anno ab humanis legitur decessisse, millesimo scilicet centesimo atque trigesimo. In quibusdam tamen scriptis animaduerti, domum Eleemosynarij appellari illam, in qua Fratres residebant, non autem eam in qua erant pauperes constituti. Erat autem domus residentiæ Fratrum prope ecclesiam B. Mariæ, quæ de Eleemosyna dicebatur a Septemtrionali parte sita, vineisque contigua; in qua nunc horrea, torcular, locus concilij, & bibliotheca conspiciuntur.

Cap. 38.

[22] Gelziardo Priore Ecclesiæ S. Antonij existente, prout antiquarum scripturarum testimonio comprobatur, auctoritate beatissimi Calixti Papæ II. quamplurimis magnæ auctoritatis & nobilitatis viris conuocatis, [Reliquiæ S. Antonij in nouam capsam transpositæ;] debita cum veneratione ac sub publico conspectu, arctissima custodia adhibita, apertum fuit feretrum, seu arca, vel capsa antiqua, ex Constantinopoli aduecta, repertumque in ea venerandum corpus sanctissimi Antonij, vna cum veste quadam, quam Pauli primi eremitæ fuisse nonnulli existimabant. Singillatim itaque singulis ossibus corporis dinumeratis, super mensa altaris maioris, transpositum extitit ipsum sanctum corpus in capsam nouam, quam vir summæ religionis & sanctitatis Sofredus Prior Excubiarum sub ordine Carthusiensi deuotissime ac religiosissime viuens, propria manu, simplicique artificio fabricauerat ex cypresso. Maior autem & primaria domus Carthusiæ tunc Prioratus Excubiarum vocabatur.

Par. 3.

[23] Falcone Mathione Magistro Eleemosynariæ domus S. Antonij, fabricata extitit argentea capsa, seu exterior theca: in qua conditum est beatissimi Antonij corpus: [deinde in argēteam.] fuitque opus ipsum consummatum anno millesimo ducentesimo trigesimo octauo. Cui quidem operi faciendo Guilielmus Abbas Montis-maioris, nec non Raymundus eius nepos Ecclesiȩque eiusdem loci Prior, necessariam impensam suppeditasse leguntur, vt inscriptio docet.

[24] Anno ducentesimo trigesimo septimo supra millesimum, Raymundo prioratū Ecclesiæ S. Antonij obtinente, magna celebritate reserata atque aperta extitit capsa, [Extractū postea brachium,] in qua sanctum corpus reconditum est: ex ea que per Reuerēdum Patrem Dominum Ioannem Archiepiscopum Viennensem Sedis Apostolicæ Legatum, alterum ex brachiis extractum fuit, separatimque repositum; vt illius inspectione, piæ fidelium deuotioni satisfieret: idque ad hunc vsque diem extra conseruatur, affluentique populo venerandum & exosculandum exhibetur. Adfuerunt huic extractioni Vticensis Episcopus pluresque Ecclesiastici Prælati, Illustrissima quoque Comitissa Viennensis multis nobilibus comitata personis. [dein præclare exornatum.] Hoc autem brachium sanctum postea, Illustrissimorum Mediolanensium Ducum liberalitate atque deuotione, auro gemmisque inclusum, magnificoque & sumptuoso opere exornatum fuit.

[Annotata]

a Lucius III. coronatus Pontifex III. Kal. Septemb. 1181. obiit VII. Kal. Decemb. 1185.

b Innocentius III. consecratus 15. Februar. 1198. obiit XVI. Kal. Aug. 1216.

MIRACVLA S. ANTONII.

Antonius Magnus, Abbas in Thebaide (S.)

Ex Variis.

§. I. Ignis sacer. Miracula ad reliquias S. Antonij.

[1] [Ignis sacer grassatur circiter an. 1090.] Iam seculo integro reliquiæ S. Antonij in Gallia fuerant cum præcipue grassari sacer ignis cœpit, & S. Antonium eximium orbi medicum ostendit. Sigebertus in Chronico ad an. Ch. 1089. eumq; secutus Vincentius lib. 25. speculi historial. cap. 84. hunc morbum ita describunt: Annus pestilens, maxime in Occidentali parte Lotharingiæ, vbi multi sacro igne interiora consumente computrescentes, exesis membris instar carbonum nigrescentibus, aut miserabiliter moriuntur, aut manibus & pedibus putrefactis truncati miserabiliori vitæ reseruantur; multi vero neruorum contractione distorti tormentantur. Iacobus Meyerus lib. 3. Annal. Flandr. hunc ignem præuio cælesti prodigio immissum ita refert: [cælesti ostēto denuntiatus.] Anno 1088. tertio Kalend. Septemb. visus est igneus draco volare per medium cæli, & ex ore suo quasi flammas euomere; statimque subsecutus est pestilens ille morbus, qui Ignis sacer vocatur, quam tum Arsuram appellabant quidam. Et anno 1089. sæuiit vehementer in Flandria sacer ignis, quam igniariam vocabant pestem. Et anno 1092. Tornaci religiosa instituta supplicatio ab Rabodone Episcopo, die Exaltationis sanctæ Crucis, ob pestem quam vocabant igniariam, hoc est, sacrum ignem. Magna religione sacris vbique operatum, ad procuranda quæ fiebant prodigia, placandamque Dei iram. Nam alij instar carbonum nigrescentes, alij exesis morbo visceribus tabescentes, pars truncati miserabiliter membris; incredibile est dictu, quam multi mortales sacro illo igne sunt absumpti. Scilicet, vt Virgilius lib. 3. Georgicorum in fine de suo tempore cecinerat,

— — Nec longo deinde moranti
Tempore, contactos artus sacer ignis edebat.

Quo loco in Notis num. 25. docte de hoc igne disserit, & varias eius appellationes explicat Ioannes Ludouicus de la Cerda noster. Eodem anno scribit Abbas Vrspergensis in Chronico, pestilentiam magnam factam esse hominum atque pecudum. In gregibus hæc lues pusula dicitur. Ita Columella cap. 5. lib. 7. Est etiam insanabilis sacer ignis quam pusulam vocant pastores.

[2] Plura de igne sacro tum grassante Buzelinus noster lib. 4. Annal. Gallo-Flandriæ, ad quem extinguendum recenset tum alia remedia diuinitus concessa, tum beatißimam Virginem, [Imploratur patrocinium variorum Sanctorū,] SS. Martinum, Piatonem, Rictrudem, multis salutem opemq; præstitisse. Cum vero ea lues iisdem temporibus in aliis Galliæ partibus sæuiret, &, teste Hugone Farseto apud Aymarum Falconem, aduersariæ potestati humanique generis inimico tunc concessum videretur percutere plaga ista diuersæ ætatis & sexus homines, ita vt simul succensa eorum corpora cum intolerabili cruciatu arderent, iis, inquam, temporibus cultus S. Antonio maior haberi cœpit: [præcipue S. Antonij,] quo factum vt maximus ægrorum concursus ad Motensem eius basilicam sit factus, ac plurimi omni ea tabe illius meritis sanati. Ea ita describit Aymarus Falco par. 2. c. 31. Inciderunt hæc circa ea tempora, quibus, vt Sigebertus & Vincentius historici supra memorati referunt, dira lues, igneique morbi, seu sacri ignis persecutio, in Occiduis atque Septemtrionalibus partibus quamplurimos mortales absumebat, multosque membris crudeliter perustis mutilabat. Cui miseriæ horrendæque calamitati præsentaneum atque efficacissimum remedium afferre perspecta est deuota imploratio patrocinij atque intercessionis beatissimi Antonij. [maximo concursu,] Quapropter reliquiis sancti corporis eiusdem apud Motam honorifice repositis non facile dictu est quantus illuc populorum concursus, quantaque mortalium frequentia, ex diuersis regionibus conflueret. Qua in re id quod dudum de Antonio viuente Athanasius protulerat, etiam eo cælestibus sedibus aggregato effectualiter adimpleri fierique cernebatur, scilicet dum ipse Athanasius ait: Totius orbis homines ad Antonium certatim confluebant, & bellicosum contra dæmones virum conspicere gestiebant. Clarescebant autem in dies varia & stupenda miracula, quæ Christus in eodem loco per intercessionem sui gloriosi Confessoris iugiter operabatur. Reliquiis sancti corporis apud locum qui prius Mota dicebatur, vt prædictum est, repositis honorificeque collocatis, concurrentibus vndique populis, locus ipse apud omnes clarior fieri, longeque illustrior haberi cœpit, vnde suppressa veteri appellatione alteram sensim nuncupationem induit. Nam qui antea Mota vocabatur, subinde ob susceptam a Diuo illo Patre illustrationem S. Antonius vulgo cœpit nuncupari, quemadmodum ex publicis locorum maxime vicinorum documentis patenter ostenditur.

[3] [plurimis secutis miraculis.] Idem cap. 33. Possem hoc loco pene incredibilia, quamquam veracissima, referre; sed in præsentiarum propositi nostri non est in his enarrandis diutius immorari, quæ pene iustum volumen per se exigere viderentur. Nec arbitror quemquam scribendo assequi posse miraculorum numerum. Et cap. 40. agens de magna peregrinorum turba, quæ die Dominicæ Ascensionis ad solennem proceßionem confluere solet, [Reliquiæ circumgestatæ ab illustrib. viris.] ita pergit: In huius autem processionis deuotissima celebritate, quamquam ab initio sanctum corpus in capsa repositum a loci Domino, nec non quibusdam nobilibus illustribusque personis prouinciæ Viennensis deferri consueuisset, attamen annis iam propemodum ducentis Mediolani Duces id sibi iuris vendicarunt, vt humiliter & deuote huius subeundi muneris locum secundum per se vel deputatos exequantur, exoptatissimaque huiusce muneris functione perfruantur.

[4] [Vinum iis intinctis sanctificatum,] Hoc quoque eadem celebri die ab antiquo ad nostra vsque tempora extitit obseruatum, vt dicti sancti corporis reliquiæ vino perfundātur, quod inde reseruatum diuersorū languorum remediis vtilissimū affluenti populo propinatur, atque exhibetur. Innumeris profecto experimentis probatū est, [salutare cōtra morbos.] eius sanctificati vini virtutem aduersus sacri ignis incendia præsentaneam afferre medelam. Eoque ipso, quo hæc scripsimus anno, plurimos nouimus irroratione & conspersione vini illius ab ea sacri ignis lue, non sine summa diuinæ virtutis contestatione, fuisse curatos. Nostraque memoria Reges & Principes eo salutari remedio vsos fuisse perspicuum est. Quapropter eiusdem vini sanctificationem Sedes Apostolica comprobauit, decreuitque nullis licere tale vinum conficere, præterquam in ipso, quo sancti corporis reliquiæ quiescunt, B. Antonij monasterio. Hæc Aymarus.

[5] Aucta est, inquit Baronius an. Ch. 1089. num. 18. ex historia Antoniana, eo amplius erga Sanctum reuerentia, quod, sicut eo morbo ægrotantes sanari consueuerint, ita sani in eumdem Sanctum peccantes, siue periurio, aliaue irrogata in eum blasphemia vel contumelia, [Periuri aut in S. Antonium blasphemi puniti.] eumdem mox experiri solerent vltorem, eodemque confestim morbo ignis sacri percuti: quod pauendum cunctis prodigium hactenus perseuerat, adeo vt in prouerbium versum sit, In Antonium neminem impune peccare. Quod infra recentioribus miraculis confirmabitur.

[6] Ioannes Gerson Cancellarius Parisiensis sermone habito in concilio Constantiensi tomo 1. operum, admiratur multiplices, quæ contigerunt, ignis sacri curationes: Quot miraculis, inquit, in vita, [Innumerabiles curationes.] quot post mortem beneficiis & opitulationibus refulsit Antonius, præsertim in hac quadam speciali prærogatiua, quod ignem sacrum fugat ex corporibus, in signum quod ignem concupiscentiæ libidinosæ perniciosiorem inuocatus refrigerat in cordibus! Exclamet ad ardorē ignis huius infernalis tentatus: O sacer Antoni adiuua me. Eamdem rationem aßignat to. 4. ser. 3. de S. Antonio: Facile est creditu, inquit, S. Antonium specialem gratiam a Deo recepisse sanandi ignem corporalem in infirmorum membris, eo quod taliter vicerit spiritualem ignem iniquæ carnalitatis. & ad multitudinem miraculorum respiciens sermone primo habito coram Duce Burgundiæ, asserit se miracula eius probatissima non recitare, quod nihil noui dicturus esset, cum ipsa in toto orbe sint notissima. Aimarus Falco: Hoc ipso, inquit, quo hæc scripsimus anno, id est, Christi 1530. plurimos Deo teste sciuimus eo diro morbo laborātes, implorato eiusdem Sancti patrocinio, locoque morbi diluto, seu consperso eo vino, quo sacri corporis reliquiæ intinctæ fuerant, pristinæ restitutos fuisse sanitati. Meminit eorum Saussaius XIII. Iunij: Viennæ in celebri toto orbe sui nominis basilica, quæ etiam religiosi Ordinis caput est, repositū (corpus S. Antonij) cōdecenti honore quiescit, perpetuisque nitet receptæ cȩlitus opitulationis, in eis quorū membra sacer ignis depascitur, at gratiosis prodigiis.

§. II. Miracula in Belgio, & Germania.

[7] [Sacellum S. Antonij iuxta Belliolum:] Ivxta Belliolum Flandriæ oppidum celebris admodum ad S. Antonium, igniariæ luis depellendæ gratia, fieri concursus consueuit, qui an. Ch. 1626. morbo circumcirca denuo grassante, non sine plurimorum solatio redintegratus, sodalitio, seu Confraternitate S. Antonij ibidem erecta, atque ab Vrbano VIII. Pontifice Max. eodem anno VI. Kalen. Iulij approbata, indulgentiaq; amplißima pœnitentiarum locupletata. Pertinet quod isthic frequentatur sacellum ad monachos Benedictinos cœnobij S. Ioannis, quod olim ad muros Morinenses, siue vrbis Teroanæ fuit, inde Belliolum, post Ipras translatum est. De eo recensq; editis isthic miraculis librum edidit Petrus Ramerus eiusdem monasterij Religiosus: in quo testatur S. Antonij ope sanatos quadraginta, qui sacro igne erant correpti; [plurima ibi factæ miracula.] & quidem crure altero laborarant Ludouicus VVassenhoue Iprensis, Ioannes Snellart Hogheleanus, Ioannes de Konninck Nordtbertkinius, Carolus Vander straet Castrensis, Simon Ianssonius Leffingia e Franconatu oriundus, Haringus Lanckriet, Francisca vande VValle, & Ioanna Mesdach Tiletani, Francisca Bubbe & Petronilla Svvinghedau Belliolanæ, Maria Liteyn Zillebecana ex agro Iprensi, Maria Caproen & Læuina Vanden Steen Iprenses. Tibiam vnam tetra vlcera tabesq; multiplex depascebatur Valentino Philippo Artesio, & Petro Brueys Belliolano; vtramque Matthiæ Lalij Belliolano, Iudoco Kemele Bouekercano in agro Dixmudensi, Ioanni Abundio Italo, Susannæ de Raedt Nipkercanæ ad Lisam flumen: tibiam & brachium vtrumque Mariæ ancillæ Ioannis Rabaudt ciuis Casletani, brachium Petro Storm Meterensi, Barbaræ de Sante Religiosæ ord. S. Francisci Neoporti, Petronillæ Svvyngedau Belliolanæ, his vnicum: ast vtrumque Franciscæ Gruson Meterensi; & brachium dextrum cum latere humeroq; Petro de VVinck Castrensi: manum vnam Petro de Brune Adrikercano, Ioannæ Bubbe Belliolanæ, Mariæ Vroyelinck Casletanæ; vtrāque Mariæ VVerkin Iprensi, manus ac pedes Catharinæ de Breyne Comenis ad Lisam natæ: pedem alterum Petronillæ de Koninck e Kemela pago oriundæ, & Michaeliæ Velle Belliolanæ: pedum digitos Mariæ Pont Neokercanæ: genu Iudocæ Borrevvals Iprensi: coxendices ac genua Mariæ Banzel Belliolanæ, dexterum latus Mariæ le Mettre Peenensi: corpus vniuersum Audomaropolitano infanti Adriano Værelle. Eodem malo leuati, non expressa parte corporis quæ tabem senserit, Franciscus Huysman & Ioannes Vermote Tiletani. Aliis æque periculosis morbis ope S. Antonij liberati, diuturnis incognitisq;, Cæcilia de Thielt Iprensis; vlcerosis, inflāmatisq; tibiis Guilielmus Ionckheere Iseghemius ex agro Cortraceno, Liuinus van Damme, Ioannes van Ackere, & vxor Andrææ van Damme ex Flandria Orientali oriundi & Isabella Formanoir Ordinis S. Claræ Ipris Religiosa; incurabili incompertoq; brachij dolore Iprēsis Religiosa monasterij Nonneboßij Ordinis S. Benedicti Margareta Laben; lenta denique quartana febri Ioannes van Ackere Belliolanus, & Ioannes Rysport vir nobilis, sæpiusq; consulatu Bellioli perfunctus, cuius filia Iudoca van Rysport eiusdem Diui ope a peste sanata. Hæc fuse Petrus Rainerus, citatis paßim testibus, aut publicis etiam Notariis, qui scripto hæc excepere: nos breuissime nomina, morborumq; genera collegimus. Meminit huius libri Antonius Sanderus de claris Antoniis.

[8] [Alibi in Belgio celebris S. Antonij cultus:] Reliquis quoque Belgicæ vrbibus celebris S. Antonio, ob frequentia facta ab eo miracula, veneratio habetur; eiusq; nomine egregia balistariorum Sodalitia insignita sunt. Atrebati eius honori iam olim sacra Confraternitas, vt vocant, seu sodalitas, adeo hodieq; efflorescit, vt nemo fere ciuium illi nomen non det, teste Sandero supra. In variis Artesiæ parœciis sub titulo S. Antonij Confraternitates eiusmodi erectæ, vti & in pago Bousbeck ad Lisam in agro Insulensi, ad quem ex vicinis locis, sæuiente licet hyeme, magna pietate supplicatum itur. Celebris olim in Roubaix, quem locum Montmorenciaca familia Belgica titulo Principatus tenet, Confraternitas fuit, quæ nuper restituta. Colitur magno populi confluxu in Prioratu iuxta Montes, Hannoniæ metropolim, qui S. Antonij dicitur, & collegio Societatis Iesu in eadem vrbe erecto, attributus est. Silemus ne nimij simus alia Brabantiæ, Gelriæ, & reliquarum prouinciarum loca, quorum infra in miraculis nonnulla attingentur.

[9] [& imago ædibus præfixa.] Certum & insigne, eiusdem Sancti beneficia eo grassante morbo huc vsque perseuerasse, constitutum publice indicium est, quod huius ignis sacri historia cum Sancti imagine plurimis in locis præ foribus ædium priuatarum adpicta cernatur. quod & Sanderus supra ac Molanus lib. 3. de Historia sacrar. imaginum cap. 5. obseruauere: quamquam aliam etiam hic adpicti ignis ex D. Thoma caussam aßignat, quia datum est illi patrocinari ad ignem infernalem, qui supra a Gersone per ignem concupiscentiæ, & in historia Translationis per ignem sacrum denotatur. In antiquo Missali Ecclesiæ Leodiensis in hymno, quem Sequentiam dicunt, hæc leguntur: Quisquis igne cruciatur gehennali, liberatur ipsius ob meritum.

[10] [Coloniæ olim miracula facta.] Coloniæ etiam quondam morbido Antonij igne infecti homines, inquit VVinheim in Sacrario Agrippinæ, Ecclesia 17. magnum ad reliquias istius Sancti Patris (quas in cœnobij Antoniani templo seruari supra diximus) concursum habuerunt. In quem finem in vico ecclesiæ vicino etiamnum certas & separatas habent ædes hospitales, prout etiam in ecclesiæ muro, ex opposito summi altaris, cancelli, per quos ex infirmaria diuina audire, & sacram hostiam videre possunt, indicant. Alibi per Germaniā plurima olim S. Antonio dicata altaria, [Multa alibi loca Sācto dicata.] capellæ, cellæ, hospitalia, ecclesiæ, multaque horum concursu piorum hominum peregre aduentantium frequentata. Cernitur passim eiusdem Diui, etiam ruri, imago.

[11] Illud ridiculum quod nec ipsi Caluinistici rabulæ, soliti in Diuorum imagines, [Imago alicubi ab hæreticis picta, aut tolerata.] veluti dæmoniorum idola, debacchari voce vbique, alibi ferro aut igne, non omnino S. Antonij eliminare imaginem potuerunt. Testatus est nobis vir eruditus ac grauis Ioannes Grothusius noster (a quo nobis plurima ex historia Aymari deprompta, quam beneficio admodum Reu. D. Rutgeri Velen Generalis Præceptoris Domus S. Antonij Coloniæ erat indeptus) testatus est is, se ante triennium Herenbergæ, quod oppidum est Sutsaniæ haud a Rheno procul & Embrica Cliuorum, in veterem Catholicorum, sed insessam a Caluinianis ecclesiam cum Prædicante ingressum, nihil ibi sacrum, nullum antiquæ pietatis vestigium conspexisse, præter vnicam S. Antonij in vitrea fenestra effigiem, eamq; nuperrime post sacra orthodoxa repudiata depictam. Id vero miranti, respondisse Prædicantem, ita iußisse eum qui fenestram donarat. Sic animis vetusta erga Diuum religio insedit, vt nec tota potuerit recentibus fanaticorum dogmatum præstigiis oblitterari.

§. III. Imago, aliaq; promiscui cultus analecta.

[12] [Cur appingi soleat ecclesia,] Ceterum & hoc forte attinet, qua ratione pingi sculpiue soleat, explicare. Cur scripto insertus manibus supra ad vitæ epilogum indicatum de igne hic iam actum. Adpingi nola, & ecclesia cum campanali consueuit: hæc ceu primæ domus Antonianæ imago; [nola,] quale Diuæ Aspricollensis symbolum, quercus; Lauretanæ, ædificula Nazarethana: illa, quia a Nuntiis Eleemosynariæ domus Antonianis ad cogendam stipem concursantibus deferri, in aduentus sui signum, cum reliquiis solita. Quin & porco, qui iis publico oppidorum sumptu alebatur, appensa ad collum nolula erat.

[13] [porcus.] De porco ad pedes S. Antonij locari solito ita scribit Aimarus par. 1. c. 48. Ad pedes beatissimi viri sus depicta, seu porcus effigiatus est, quia etiam in hoc animali per seruum suum Deus fecit miracula. Imo porcus appingitur, vt vult Molanus lib. 3. de histor. sacrar. imaginum cap. 5. vt plebeij doceātur, animalia sua eius intercessione a malo præseruari. Nam in huius beneficij implorationem ac protestationem porcus plerisque locis alitur a communitate, quem nominant S. Antonij porcum. Fieri etiam potest, quod maiores nostri, dum primum porcum ei potius quam aliud animal appinxerunt, non huc respexerint, sed ad dæmonum insultus, quos perpessus est. Dæmones enim per porcos conuenienter significantur. Hinc quando Arianorū ecclesia Romæ Catholica cōsecratione dedicabatur, porcus ex ea exiit, inuisibilis quidem, sed qui omnes, per quos transiit, in admirationem commouebat. [lib. 3. Dialog. cap. 30.] Quod idcirco, ait Gregorius, diuina pietas ostendit, vt cunctis patesceret, quia de loco eodem immundus habitator exiret.

[14] Porro sicut maiores nostri memorias Sanctorum inuisentes, libenter pro se conferebant paruam Sancti imaginem, sic etiam pro pecoribus suis collo alligandam nolam ex memoria S. Antonij conferebant, [Etiam Italis porcus nolaq; in vsus] protestantes hac ratione, quod meritis sancti Confessoris petebant & confidebant, animalia sua præseruatum iri a peste: quod indicant carmina Ambrosij Nouidii etiam a Romanis obseruari. Agens enim de porco grunniente, qui Antonio appingitur, subdit:

— — Collo mea concutit æra,
      Noscere quæ possis, ne noceatur, ait.
Æsque meum gestat, baculo quod cernis in isto,
      Quodque rogans æger, collaque multa gerunt.

[15] Demum huc spectant hymnus, responsorium, antiphona, Collecta siue Oratio, multarum Ecclesiarum, quæ subnectimus. Quinque præcipue Cælitum inuocari patrocinium aduersus pestilentiam solet, e quibus S. Antonius est. [S. Antonius Patronus contra pestem.] Hinc vetus hymnus in Missali Tornacensi: Veneretur hic Patronus, quem cælestis habet thronus, qui dando beneficia, mundum replet lætitia. Hic diuinum dans odorem, pestem pellit & languorem, velut rosæ vel lilia redolet in Ecclesia.

[16] Hymnus ex Breuiario antiquo Audomar.

      Vrbs beata Viennensis, & beatus populus,
Vir decrepitus & senex, iuuenis & paruulus,
Apud quem non dubitatur esse Dei famulus.
      Manum ægris imperantem seruo dedit Dominus,
Vt cum iubet vi naturæ fiat morbo terminus,
Et tollatur infernalis a herpes esthiomenus.
      Hæc apparent per effectum hoc in loco clarius, [aliosq; morbos.]
Vbi mira per eumdem Sanctum fiunt sæpius,
Et extingui sacrum ignem constat mirabilius.
      Nos infirmi, nos iacentes in peccatis hominum,
Tuis pater indigemus precibus ad Dominum,
Vt a malo liberentur & a nexu criminum.
      O quot ad eius infirmi confluunt ecclesiam,
Implorantes per eumdem diuinam clementiam,
Et recipiunt ibidem sanitatis gratiam!
      Domos nostras circumcinge muro prouidentiæ,
Nec remota leuitatis siue negligentiæ,
Per fenestras ad nos intret mors concupiscentiæ.
      Præsta Pater, ad quem nostra mens anhelat, aditū.
Et qui vitæ reparasti nos per Vnigenitum,
Dona nobis ab vtroque procedentē Spiritum, Amen.

[17] Responsorium ex Breuiariis antiquis, Tornacensi, Hildeshemiensi, &c.

Plaude Vienna manu, tanto dotata Patrono,
      Quem dedit Ægyptus pignora cara tibi.
Percutit, & sanat, extinguit, & excitat ignes,
      Ardentesque minas intonat Antonius.

Oratio ex antiquo Missali Romano, & plerisq; vetustis Breuiariis: [Oratio de S. Antonio.] Deus qui concedis obtentu B. Antonij Confessoris tui atque Abbatis morbidum ignem extingui, & membris ægris refrigeria præstari, fac nos propitius ipsius meritis a gehennæ incendiis liberatos, integros mente & corpore tibi feliciter in gloria præsentari.

[Annotatum]

a

Ἕρπης ἐσθιόμενος vlcus est a flauæ bilis copia crassiore & acriore. ab ἕρπειν, id est, serpere, ductū nomen, & ἐσθίειν comedere, vorare. Etymologiam naturamq; expressit Lucretius lib. 6. vers. 660.

Existit sacer ignis, & vrit corpora serpens,
Quamcumque arripuit partem, repitque per artus.

§. IV. Pœnæ in blasphemos, aliosq; impios.

[18] a Florentinæ historiæ scriptor, & post illum non contemnendi auctores referunt, [Sacrilegus igne S. Antonij consumptus,] Gregorij XI. Romani Pontificis temporibus, apud Cæsenam Italiæ vrbem hoc stupendum miraculum contigisse. Nam cum ibidem Britonum copiæ adessent, & quidam ex Britonibus ipsis in ecclesia quadam super altare paruulos aliquot in ipsa direptione ciuitatis immaniter trucidasset, furoreque ebrius gladio cruento imaginem B. Antonij in pariete depictam ictibus lacesseret; mox ignis carnem eius corripiens ac deuorans, horrendo spectaculo, illum inuasit. Dumque immensis doloribus vreretur, cucurrit ad mare, & in aquam se proiiciens, ibi ab igne consumptus est totus cum ossibus.

[19] Nec dissimile est, quod apud S. Dionysij Burgum non procul a Placentia constat nostra memoria contigisse. Illic siquidem Gallici exercitus miles quidam pari exemplo suæ temeritatis pœnas luit, [alius,] igne sacro miserabiliter exustus, spectante hoc ipsum numerosissima exercitus parte.

[20] b Romæ in templo D. Antonij conspicitur imago hominis ardentis depicta, [alius periurus:] cum hac inscriptione: Marcus Brixianus miles admota aræ D. Antonij manu, periurus, vltore Numinis igne correptus, moritur Idibus Augusti anno 1573.

[21] Clarißimi Principis Ioannis Francisci Pici Mirandulæ Domini & Concordiæ Comitis ad D. Antonium Heroici carminis fragmentum:

--- tua nulli obnoxia morti
Fama, per exustam Libyen Asiamque potentem
Transit in Europam. viguit semperque vigebit
Gloria, limitibus nullis conclusa, per omnes
Tethyos alternæ tractus, perque vltima mundi,
Per cælum superosque means felicibus alis:
Quoque magis teritur longinqui dentibus æui,
Hoc magis egregio splendescit flore iuuentæ.
Ac memini, si quando illam temerare profani
Cœpere, haud alias ipsos maiora tulisse
Supplicia vltoris fumi, flammæque sequacis.
Non ego Aloidas fictæ post prælia Phlegræ
Fulmine deiectos, Capanei aut impia dicam
Ingentis telo fumantia membra trisulco.
Vidimus ambustos artus, [& blasphemi;] atque ossa perenni
Exemplo ad postes sacri pendentia templi.
Vidimus integrum consumptum carne cadauer:
Quo subito exarsit, violato nomine Magni
Antoni, subitoque imis incendia venis
Traxit, vt enormi prompsit conuicia lingua.
Tanti te Superum, cæli, terræque creator
Fecit, & hæc spretæ tribuit stipendia famæ.

[22] c Anno MDLXXVI. XI. Iunij dum Dux Alensonius, d frater Regis Franciæ, esset in vrbe Castillion, & excubiæ pedestrium copiarū, in villa, quæ dicitur Soulci, a dicta ciuitate vno plus minus milliari distante, agerentur, tres milites male feriati deprehenderunt præ foribus imaginem B. Antonij in petra erectam: [alius miles Franeus,] ac post multa scandala, ludibria, & dicteria in eam congesta, caput quidem imaginis galea, manus vero armarunt e hallebardia, talia cum exsecrandis blasphemiis euomentes: Tu, si quid vales, si qua tibi potestas, in præsentiarum nunc eam demonstra contra nos, ac te defende. Quo dicto suis armis imaginem impetunt multis ictibus. Quibus non contenti, vnus eorum bis aut ter displosa bombarda imaginem illam oppugnare aggreditur; ac eius faciem inter mentum & inferius labrum iaculatus globulo tormentario lacerat sacrilegus. At non impune: nam eodem momento ille impius, magno eiulatu exclamans, horridumque eiulans: Totus, inquit, ardeo, totus comburor, statimque prolabitur mortuus in terram. In cuius facie eodem loco, vbi imaginem globo violarat, vice reddita, ignis scelerum vindex, qui totum inde os replebat, velut via facta erumpens perluxit, eum deuorans, etiam cum iam miseram exhalasset animam.

[23] Secundus autem non minus sentiens Dei omnipotentis manum, exclamat quoque, [eiusq; socius:] ignis vim se ferre non posse, volensque intestina tormenta per aquam effugere, in torrentem proximum præceps insiliit: nec Dei tamen præsentiam effugit. Nam statim aquis submersus & suffocatus interiit.

[24] Porro tertius cernens suorum miserabilem exitum, sui impos ac totus exanimis humi affligitur, ac deportatus in proximam domum, totus feruentissimis febribus æstuabat, adeoque violentis, vt miserum de se spectaculum omnibus exhiberet. [tertius febribus crusciatus,] Cuius miseria permoti cognati, amici, maxime & commilitones Catholici, ad templum, velut ad asylum, confugere, Deo Patri (sacerdote perquisito) sacrificium mediatoris, solenni cantu, coram imagine B. Antonij immolare, ac vnanimiter cateruatim proruentes tam milites, quam dicti loci incolæ, Deum summa animi deuotione pro miseri fratris salute comprecari, postque sacrificium & multas preces afflictum inuisere, præmissisque multis aliis orationibus aquam ei benedictam Sacerdos adspergebat. E vestigio ille miser sibi redditus, crimen agnoscit, Dei misericordiam inclamat, ac manus tendens in cælum, humilibus ac magnis precibus suum errorem professus accusans, omnium deprecationes supplex ambit, vt pro ipso Deum clementissimum interpellent. Nec defuit diuina misericordia: [postea redditur sanitati.] nam statim pristinæ valetudini ac menti restituitur, eaque etiamnum hodie fruitur. Hæc veraciter sub oculis plusquam trium millium hominum palam gesta, docent, quam reuerentiam venerandis Sanctorum imaginibus debeamus: nam etsi numen in illis nullum sit, tamen eorum nobis refricant subinde memoriam quos repræsentant, ac ad gloriosa Dei in suis Sanctis opera collaudanda, eorumque pia patrocinia imploranda plerosque Christianorum exstimulant. Quin & contumelia illata ipsis, in Dei seruos, imo in communem Dominum, redundat: qui hic aliquando etsi silere videatur, non tamen silebit semper.

[25] f Anno illo Goessiaco MDLXVI. g cum per Belgium passim iconoclastæ in venerandas Sanctorum imagines desæuirent, h Busciducis accidit quosdam D. Antonij imaginem gladiis, ascia, & bipennibus in frusta concidere, vt incendio via publica abolerent. i Verum quod accidit, non sane impune tulere impij: euestigio namque illa peste, [Alij sacrilegi & blasphemi puniti Siluæ-ducis:] quam D. Antonij iam olim appellamus Christiani, (quod illi depellendæ sint eius apud Deum pij experti sæpe patrocinium) corripiuntur, totoque vtriusque corpore instar granorum piperis pestilens ille ignis ebullit: domum sese recipiunt infelices; quorum plaga socij deterriti, rogum deserunt trepidi. Tam atroci atque voraci consumebantur miseri totum per corpus incendio, vt postridie impiam efflarint animam, & funesta reliquerint cadauera, variorum colorum stigmatibus, cæruleis, prasinis, atris insignita. Istud tam est tota vicinia notum, vt plurimos huius rei non solum audierimus concorditer historiam ad viuum depingentes, additis etiam tam sacrilegorum, quam familiarium nominibus; sed publici etiam viderimus Notarij, fide non indigni neque obscuri, testimonium.

[26] k Publico multorum sermone, editisque scriptis constat, atque etiamnum hodie superstites sunt viri fide dignissimi, qui nobis retulerunt, eo ipso tempore, cum Goesij in Belgio tumultuarētur, & l Guilhelmus Comes Montensis, Aurangiæ Principis Guilhelmi sororius, monasterium Franciscanorum prope Embricam, ab eiusdem Comitis maioribus, vt fertur, quondam religiose fundatum, demoliretur (cuius demolitionis, per menses aliquot successiue durantis, postremos actus ego ipsemet vidi) quemdam hominem nouis dogmatibus dementatum superuenisse, & omnibus iam statuis, imaginibus, & altaribus vastatis & exturbatis, inuenisse adhuc residuam ibi statuam D. Antonij: quam iste protinus proterua manu corripiens in terram colliserit, pedibusque conculcauerit, & quibuscumque poterat modis exagitauerit. Euenit autem, vt forte assisteret mulier quæpiam Catholica, [alius in Sutphania.] quæ hominem compellans, ait: Quid in te peccauit D. Antonius, quod statuam eius tam indigne exagitas? Ille protinus in proteruam hanc vocem prorupit: Quid tu mihi obstrepis de S. Antonio? Si quam ille vim aut virtutem habet, eam declaret. Nec mora: euestigio iste in Sanctum blasphemus, igne sacro, quem vocant D. Antonij, corripitur, totoque corpore vstulatur; & tandem sacro igne totus, Deo vindicante, excarnificatus, animam exhalat. m

[Annotata]

a Narrat hoc Aimarus Falco 1. par. cap. 47.

b Referunt Octauius Pancirolus regione 2. Vrbis, Ecclesia 44. & Tilmannus Bredenbachius S. Theologiæ Doctor, lib. 3. sacrarum Collationum cap. 26.

c Libellus Gallice scriptus, & Parisiis anno 1576. quo contigerat, apud Guilielmum Merlinum excusus, quem ipsi legimus. Guilielmus Lindanus lib. 2. defugiendis idolis illam historiam edidit a se ruditer Latine, vt præfatur, transfusam. Ex quo eamdem referunt Thomas Bosius lib. 15. de signis Ecclesiæ cap. 12. Antonius Dauroutius noster par. 2. Catechismi historialis Tit. 69. Exemplo 8. Bredenbachius supra cap. 30. Auctor libelli, qui inscribitur Historia miraculorum illustrium Duaci editi an. Ch. 1595. vna cum Petri Venerabilis libris duobus de Miraculis. Iacobus Gualterius noster in Tabula Chronographica seculo 16. an. Ch. 1576. qui addit se per id tempus rem eamdem quasi tota Gallia peruulgatam audiuisse.

d Idem Dux Alensonius Franciscus, XVII. Ianuarij, ipso die festo S. Antonij anno 1583. Antuerpiam diripere conatus, a ciuibus, Catholicis præcipue (cum tamen sacra orthodoxa in vrbe abdicata ab Arausicano Dynasta &. Caluinistis essent; sed patriæ caritas iniuriæ sensum vicit,) turpiter vrbe pulsus, Gallis mille quingentis qua cæsis qua mœnium fossa, in quam desilierant, mersis. Portæ Kipdorpiæ, qua fraudulenter intrarant, insculptum Chronographicum: a VXILIVM sVIs DeVs. At nunc Antuerpiæ S. Antonius in pluribus templis solenni cultu celebratur.

e Gualterius hasta; forte vt barbarum verbum deuitaret.

f Guilielmus Lindanus tom. 2. Apologetici ad Germanos cap. 11. & lib. 2. de fugiendis idolis cap. 1. & ex eo Bosius, Dauroutius exemplo 7. Bredenbachius cap. 29. Auctor historiæ miraculorum mirabilium, Gualterius ad an. 1566. libris singuli ante citatis, & Molanus lib. 3. de historia sacrarum imaginum cap. 5.

g Hanc hæreticorum rabiem præclare describit Famianus Strada de Bello Belgico decade 1. lib. 5. Geusiorum sibi ipsi nomen sumpsere a Procerum quorumdam dicterio, hæretici Belgæ.

h Buscum-ducis, seu Siluaducis, Belgis Shertoghen-Bosch, Gallis Bois le Ducq & Bolduc, Brabantiæ vrbs munitissima, ad fines Gelriæ & Hollandiæ. Diui isthic ædes ad portam Hintemiensem, ac veneratio celebris, quamdiu et vrbi auita obire sacra licuit, quæ nuper inconsolabili optimorum ciuium luctu Mars Batauus eliminauit.

i Hæc impia ab iis prolata: Antoniole exere si quas habes vires. Ita adhuc ciues memorant.

k Bredenbachius cap. 27. atque ex eo Dauroutius exemplo 6.

l De eo legendus Strada lib. 5. & 7. Filij postea Regi Catholico reconciliati, e quibus Fredericus, eoq; natus Albertus, qui nunc viuit, Marchio Bergarum ad Somam, pagi S. Antonij Dynastæ, cultum eiusdem sedulo promouerunt, egregie ambo Orthodoxi. Situs est hic pagus in Cuyckana prouincia, Pelam paludem inter & Mosam flumen, duabus a Grauia oppido leucis, ob celebrem S. Antonij cultum, peregrinorum concursum, & miraculorum antiquam memoriam, ab innumerabili tempore Fanum S. Antonij appellatus.

m Petrus Rainerus in libello de sacello S. Antonij Belliolano eiusq; miraculis, hæc quoque memorat, sexq; alia his non absimilia.

ORDO S. ANTONII.

Antonius Magnus, Abbas in Thebaide (S.)

Ex Variis.

CAPVT I.
Ordinis origo, insigne.

[1] Ortus ac progressus Antoniani cœtus monastici, vt loquitur Renatus Choppinus lib. 1. sacræ Politiæ tit. 2. art. 8. denarrat concinne Frater Aymarus Falco Præceptor Barroducanæ domus D. Antonio sanctæ, [Ordinis Antoniani historia.] in Historia Antoniana quatuor libris concinnata, ex armario Antoniani cœnobij maioris & ex variis sparsim Ecclesiasticis scriptoribus. Quam Falco historiam persecutus ad annum vsque 1530. dicauit Antonio Langiaco cœnobiarchæ Viennensi. Eam qui plura volet adeat, hic paucula libasse sat erit. Illustrium ac prope innumerabilium miraculorū occasione prima ordini data exordia, quæ sic enarrat ipse Aimarus par. 2. cap. 33. non certißima tamen sibi fide comperta.

[2] [Gasto graui morbo, ope S. Antonij, liberatur:] Vir quidam nobilissimus Prouinciæ Viennensis, Gasto nuncupatus, pietate valde insignis, dum grauissima atque periculosissima infirmitate laboraret, qua omnium fere suorum membrorum sensu atque officio destitutus erat, frequentissimis precibus votisque suam almo Dei Confessori B. Antonio salutem quam obnixe poterat commendauit: votique soluendi gratia, filium Girinum, seu Girondum, ad ipsius B. Antonij corpus & ecclesiam destinauit. Nec mora: exoptatam diuino beneficio assequutus est sanitatem.

[3] Nec ita multo post Girondus ipse morbum contraxit, quo diutissime vexatus atque maceratus, [deinde eius filius,] ægritudineque in dies magis ac magis inualescente, vita propediem excessurus credebatur. Quod cernens Gasto, sibique persuadens periclitanti filio nulla medicorum arte subueniri posse, supplex ad diuinum Beatique Antonij suffragium deuote confugit. Proinde humanam miseriam vitæque huius calamitatem contemplatus, ipse ægrotanti, seu potius in extremis laboranti, filio persuasit, vt ambo ipsi cum eorum substantia vniuersa B. Antonio sese perpetuo deuouerent, [facto ab ambobus voto seruiendi perpetuo S. Antonio:] si ægrotus ipse illius intercessione pristinæ incolumitati restitueretur. Quo ab eisdem emisso voto, cœpit ægrotus aliquantum melius se habere.

[4] Nocte igitur ipsa, cum se Gasto sopori dedisset, per quietem beatissimum Antonium videre visus est, talibus verbis se alloquentem: Quid est, Gasto, quod tu filiusq; iste tuus tam a Deo pro hac misera vita, [Sancto apparente patri,] quæ innumeris fluctibus perpetuisque procellis indesinenter agitatur, solliciti estis? Cur non potius stabilem cælestis patriæ mansionem expetitis? proque ea paranda preces votaque facitis? sed quoniam ita Diuinæ pietati visum est, ecce mea intercessione, filio tuo concessa est gratia sanitatis, prout & tibi pridem per me Christus desideratam incolumitatem indulsit. Estote igitur post hac altissimo gratiarum largitori fideles: seruiteque illi in timore, & exultate ei cum tremore: apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, & pereatis de via iusta. [& votum acceptante,] Ego autem votum a vobis emissum acceptum habens, vos in proprios filios suscipio. De bonis vero mihi per vos oblatis, volo iubeoque hoc in loco miseris, igneo morbo, sacroque igne perustis & mutilatis, quos egestas premit, & morbi vis Diuino iudicio contabescere cogit, [& iubente eos ægris seruire:] quique a nemine excepti cum horrore spectantium miserabiliter iacent in plateis, piæ subuentionis & caritatis solatium perpetuo exhiberi: illos fidei vestræ commendo. His etenim caritatis operibus via vobis in cælum proculdubio parabitur.

[5] Quibus auditis Gasto ipse, quibus melius poterat modis eidem diuo Patri gratias agere satagebat: receptaque subinde fiducia, se imperata facturum pollicebatur. Verum dubitare se dicebat, cum ingens illuc afflueret languentium multitudo, ne suæ facultates tanto oneri succumberent, minimeque ad id suppetere possent. Tunc Diuus ipse Pater, porrecto eidem Gastoni baculo, [& Potentiæ, siue scipionis, efflorescentis signo animante.] quem gestare videbatur, quique ad potentiæ, seu litteræ vel signi Tau modum & figuram formatus apparebat, iussit illum humi defigere. Quod cum Gasto fecisset, visus est statim baculus ille in arborem magnam succrescere & propagari, cuius rami vndequaque maiorem in modum sparsi diffundebantur, miramque florum & fructuum vbertatem ostentabant. Sub ipsa vero arbore permulti pauperes languidi & mutilati conspiciebātur, qui arboris ipsius vmbra & fructu refocillabantur. Ad hæc subinde manus, seu dextra, ex cælo prodire visa est, benedictionem desuper effundens, cælestisque fauoris ex alto prætendens infusionem. Hanc igitur admirabilem visionem cum attonitus Gasto spectaret, sic ad illum beatus senex ait: Ecce tu in pietatis stipite & radice caritatis meo fauore plantabis arborem, quæ longe lateque suos ramos diffundet: & de fructu eiusdem pauperes sustentabuntur. Vna est quam præcipue coli atque obseruari volo, in pauperes Christi caritas: huic curæ & sollicitudini summopere cupio vos esse intentos, nec non & eos qui posthac filiorum loco mihi futuri erunt. Quo dicto visio ipsa disparuit.

[6] Subsequuta autem luce, is qui pene exanimis decumbebat, non sine summa omnium admiratione præter spem apparuit pristinæ restitutus sanitati; posteraque die, qua reuelationis B. Antonij celebritas agebatur, omnibus admirantibus pro gratiarum actionibus exhibendis ecclesiam ingressus est incolumis. Vnde ea ipsa dies apud locum prædictum habita exinde est celebrior. Præfati vero Gasto & Girondus, eo miraculo diuinaque admonitione permoti, statim se & sua pietatis operibus exercendis dedicarunt, & iuxta figuram exhibiti per D. Antonium baculi, [Iungunt se iis alij.] signum, vt traditur, potentiæ suis in vestibus assumpserunt. Cui quidem sanctissimo proposito, haud multo post deuotione moti octo circiter viri Deum timentes sese adiunxerunt: proque eisdem sanctis operibus adimplendis, piissimam inter se societatem & fraternitatem concorditer inierunt. Quod his quoque versibus legitur adnotatum:

Gastonis voto sociatis Fratribus octo,
      Ordo est hic cœptus ad pietatis opus.

[7] Hæc deinde ex figura antiqui sigilli sic confirmat: Non leue certe argumentum memorandi huiusce religionis exortus nobis præstat typus seu character veteris sigilli, quo a primæua eiusdem religionis origine dicta sancta societas & fraternitas vsa fuisse comperitur. [Sigillum Ordinis.] In eo namque viri cuiusdam secularis effigies apparet expressa, nudato seu detecto capite, breuique ad genua dumtaxat thorace amicti, quæ dextera manu protensa signum Tau, velut ab aliquo sibi superne porrectum, suscipere tenereque videtur; altera manu in sublime, quasi in admirantis vel stupentis similitudinem, eleuata. Tum deinde ibidem ex superiore parte veluti e cælo procedens cernitur figura manus benedictionem largientis. Figuram sigilli huius in imagine exhibet Siluester Maurolycus lib. 1. Oceani Religionum vbi eadem hinc enarrat.

[8] Pergit Aymarus, refertq; opiniones originum signi Tau: Existimant nonnulli verum huius religionis signum esse figuram Græcæ litteræ quæ Tau dicitur, [Potentiæ mystica explicatio:] idque signum diuinitus eidem religioni datum asserunt: quod apud Ezechielem Prophetam efficacissimum fuisse, & esse legitur. Sic enim ipse Ezechiel in visione effatus est: Transi, inquit, per mediam ciuitatem, in medio Ierusalem, & signa Thau supra frontes virorum gementium & dolentium super cunctis abominationibus quæ fiunt in medio eius. & dixit sex viris qui veniebant de via portæ quæ respicit ad Aquilonem: Transite per ciuitatem sequentes eum, & percutite: non parcat oculus vester, neque misereamini: senem & adolescentulum, & virginem, paruulum, & mulieres interficite vsque ad internecionem. [Ezech. 9. 4.] Omnem autem super quem videritis signum Thau, ne occidatis, & a sanctuario meo incipite. O mirabilis visio atque terribilis, & huius signi Tau immensa inauditaque virtus! Vere itaque veneranda est religio, quæ eo signo veluti proprio schemate ab originis suæ primordio diuinitus extitit insignita.

[9] Non desunt tamen qui existiment, Gastonem & Girondum supra memoratos, posteaquam pietatis officio, pauperumque mutilatorum & impotentium sustentationi, sese addixissent, [alia.] sponte sibi Potentiæ signum desumpsisse, vt eo ipso signo profiteri palamque testari viderentur, se velle esse baculum ac sustentaculum languidorum, sacroque igne mutilatorum, subleuandis quoque debilibus & mutilatis sese perpetuo deuouisse ac feruide applicasse. Est enim Potentia baculus, fulciendis mutilatis, seu debilibus & claudis accommodatus: eo quod impotentes sustineat, vulgo ita dictus. Proinde hoc ipsum signum proculdubio nequaquam eidem ordini videtur incongruum, qui ad languidorum sacroque igne mutilatorum sustentationem specialiter est institutus. Acta ea sunt sub annum Christi 1095. vt referunt Baronius, [Quando inchoatus Ordo.] tom. 11. num. 54. Claudius Robertus in Gallia Christiana, Nicolaus Crusenius par. 2. monachismi S. Augustini, cap. 18. Antonius Sanderus lib. 1. de claris Antoniis, & Ioannes de Lieuure in Antiquitatibus Viennensibus cap. 40. cum metropoli Viennensi Guido præesset, qui dein Papa Callistus II. dictus.

CAPVT II.
Generales Magistri. Abbates.

[10] Fvit autem hæc societas principio veluti confraternitæs quædam secularis ad exercendas Christianæ caritatis actiones: at paullatim sublimius prouecta custodiam corporis S. Antonij adepta, S. Augustini regula vixit, a plurimis Romanis Pontificibus confirmata. Gastone vita functo, [Magistri Domus S. Antonij.] hospitalis siue domus Eleemosynariæ S. Antonij Magister seu Præceptor, Fratrum calculis lectus Stephanus Sacerdos pietate conspicuus. Inde apud Claud. Robertum ex historia Antoniana relati, Nantolinus Sofredus, Guilielmus Rufus, Petrus Soffredus, Bruno, Falco, Stephanus, Falco Matthionis, Guilielmus Soffredus, Pontius Ruffus, Iocelinus de Turre, Guilielmus de Pernanco, Guilielmus de Bonis, Guilielmus Daniel seu Ruffus, Stephanus Aymo; qui (Benedictinis in monasterium Montis-maioris, ad quod Prioratus S. Antonij adhuc pertinuerat, amotis) isthic Abbas a Bonifacio VIII. creatus est XV. Kalend. Iunij anno Pontificatus eius tertio, Ch. 1297.

[11] Constitutio Bonifacij, seu diploma extat tom. 1. Bullarij incipitq;: In dispositione ministrorum Ecclesiæ. Eius partem a §. 3. hic inserimus, quod Translationem reliquiarū S. Antonij & miracula confirmet: Quia Prioratum eumdem, propter ipsius B. Antonij reuerentiam, cuius gloriosa merita per vniuersas Ecclesias in huius orbis latitudine constitutas manifestius innotescunt, cuiusque corpus, sicut fama celebris misit ad posteros, & innumera quæ per eumdem Sanctum ibidem Dominus miracula iugiter operatur patenter ostendunt, [Ea Prioratui Motano vnita,] in Prioratu ipso quiescit, cōdignis efferri honoribus non tam dignum quam debitum existimantes, Prioratum ipsum in Abbatiam ereximus, de prædictorum Fratrum consilio, & eiusdem plenitudine potestatis, certo Canonicorum, seu Fratrum inibi numero constituto. Ac vt dissensionis & æmulationis cuiuslibet occasio inde præcideretur, omnino prædictum hospitale, cum omnibus membris suis in quibuscumque mundi partibus constitutis, eorumque pertinentiis & iuribus, ipsi subiecimus & vniuimus Abbatiæ. Auctoritate Apostolica statuentes, vt locus ipse, qui Prioratus in antea dicebatur, [fit abbatia,] foret & appellaretur de cetero abbatia, & ij qui præessent eidem, nomen semper & dignitatem obtinerent Abbatis, & abbatiam ipsam ac dictum hospitale sibi vnitum simul perpetuis futuris temporibus, constitutione vel consuetudine quauis non obstante contraria, gubernarent; nec Magistri, vel Domini de cetero, sed Abbates monasterij S. Antonij tantummodo appellarentur. Quibus vniuersi Fratres hospitalis & membrorum eorumdem, quos Canonicos seu Fratres monasterij S. Antonij volumus de cetero nuncupari, parerent humiliter in omnibus & intenderent: quodque in eodem monasterio S. Antonij & hospitali ac membris eisdem B. Augustini regula seruaretur, & secundum eam dicti Abbas & Canonici seu Fratres perpetuo viuere tenerentur. Habitum vero cum signo T. quod Potentiam vocant, in honorem ipsius B. Antonij tam Abbas quam Canonici seu Fratres præfati, iuxta morem solitum ipsius Hospitalis, semper & vbique portarent. Ipsum quoque monasterium, cum hospitali prædicto & omnibus mēbris ac bonis suis existentibus vbicumque, & Abbatem, Canonicos seu Fratres eiusdem nunc præsentes atque futuros, ab omni iurisdictione, potestate, [Papæ immediate subiecta.] subiectione, ac dominio Archiepiscopi, Episcopi, & Ordinarij cuiuscumque, omnino duximus eximenda; decernentes ea omnia immediate soli dumtaxat Romano Pontifici subiacere.

[12] Post Aimonem Abbates ad nostra vsque tempora fuerunt, Pontius Aleracus, [Abbates eius loci.] Guilielmus Mitte, Petrus Lobetus, Pontius Bernardus, Gerento de Castro-nouo, Hugo de Castro-nouo, Falco ex nobili Montecanutorum familia in Delphinatu, Arbaudus Grandiuallensis, Ioannes de Polleyo, Humbertus ex Brione, Benedictus ex Monteferrando, Ioannes Iognetus, Antonius ex Brione, Antonius Rupemoranus, Petrus de Area, Theodorus de S. Chamundo, Antonius de Langiaco, Ludouicus de Langiaco, eius frater, Ludouicus de Langiaco vtriusque decessoris nepos, Antonius Tholosanus, Antonius Brunel de Grandmont. Ex his Theodorus de S. Chamundo edidit epistolas S. Antonij, de quibus in Prolegomenis ad vitam §. 14. Iacet Mußiponti in Lotharingia in ecclesia quæ nunc est Societatis Iesu, mortuus an. Ch. 1527.

[13] Plurima eiusdem instituti monasteria erecta sunt per Galliam Aquitanicam, [Eius Ordinis monasteria alibi,] Celticam, Belgicam, Italiam, Hispaniam, Germaniam, aliasq; orbis Christiani prouincias, quorum Præfecti proprio ac peculiari nomine Præceptores nuncupantur. In Belgio vnicum hoc tempore superest Traiecti ad Mosam. Romæ, agente Aimone primo Viennensi Abbate, [etiam Romæ:] Bonifacium VIII. basilicam S. Andreæ Antonianis attribuisse tradit Falco atque ex eo Miræus. Verum ante iam pridem hospitale S. Antonio dedicatum constat ex Vita S. Francisci cap. 3. vbi dicitur a famulis Innocentij III. Pontificis inuētus iuxta Lateranū in hospitali S. Antonij. Pancirolus tamen eo tempore vult adhuc S. Andreæ appellatum, & S. Bonauenturam hospitale S. Antonij scripsisse, quod cum Vitam S. Francisci componeret huic iam esset consecratum. Obiit S. Bonauentura 20. circiter annis antequam Bonifacius VIII. ad Pontificatum fuit promotus. Ex hoc cœnobio (quocumque demum tempore cœperit) vnus semper est ordinis beatissimi Patris Antonij, qui Romanam curiam sequens, fragmenta a mensa Papæ colligat in eleemosynam pauperum, & Curatus proprius, & quasi Parochialis omnium qui vulgari vocabulo Curtisani nominantur existat. Ita Ioannes Gerson serm. de S. Antonio in Cōcilio Constantiensi habito. De Antoniani ordinis priuilegiis Apostolicis non pauca tradita sunt ab Oldrado Iuriscon. in Respons. 211. 293. & 321. Chassanæo parte 4. Catal. gloriæ mundi considerat. 65. & potißimum a Renato Choppino in Politia sacra, & Monasticn libris variis locis. De Ordinis huius religiosis præclare pronuntiauit Ioannes Gerson supra: O felices, qui religioso & peculiari quodam tanti Patris obsequio dedicari meruerunt.

[14] Iacobum Hierosolymorum & Siciliæ regem scribit Miræus Origin. [Potentia insigniti Reges.] monast. lib. 1. c. 5. ex Aimaro, in signum adsumptæ protectionis atque adfecttus in hunc ordinem, testamēti tabulis anno 1423. conditis, hæredibus ac successoribus in perpetuum suis mandasse, vt Antoniani Ordinis symbolum collo appensum, id est, Potentiam, siue notam T. ex auro puro, vna cum campanula gestarent.

CAPVT III.
Alter ordo S. Antonij in Aegypto, & Aethiopia.

[15] De altero S. Antonij ordine, quem ipsemet instituit formauitq;, SS. Macarius, Amathas, alij, vt ante dictum, propagarunt, nihil admodum suppetit quod addatur; monumentis omnibus antiquis vel barbarica clade abolitis, [Monachi S. Antonij in Ægypto,] vel latentibus inter tesqua illa, olim sacrosancta, nunc non situ magis ipso horrida quam Copticorum mystarum obstinata hæresis Eutychianæ tuendæ peruicacia, cum summa ignorantia coniuncta. Metaphrastes tamen in Vita S. Ioannis Eleemosynarij XXIII. Ianuarij num. 6. meminit Anastasii Præfecti magni montis Antonij, qui cum Theodoro Episcopo Amathuntis & Gregorio Episcopo Rinocurorum, missus est a S. Ioanne ad Persas, vt interceptis a Cosroe Hierosolymis in captiuitatem abductos redimeret Christianos. Contigit id sub annum Ch. 614. vt ibidem dicemus. Catholicam tunc inter Antonianos viguisse religionem veramq; pietatem ex hac Anastasij cum S. Ioanne neceßitudine, obitaq; legatione colligi potest. Alioquin antea erroribus fuisse irretitos patet ex vita S. Fulgentij I. Ianuar. cap. 12. num. 25. cui iturum se ad vltimam Thebaidæ regionis eremum dicenti, respondit Eulalius Episcopus Syracusanus: Terras, ad quas pergere concupiscis a communione B. [aliquando hæretici,] Petri perfida dissensio separauit. Omnes illi monachi, quorum prædicatur mirabilis abstinentia, non habebunt tecum altaris sacramenta communia. At restituti, [conuersi,] sub sanctißimis Patriarchis Eulogio, Ioanne, aliisq; rectæ fidei sunt.

[16] Iidem (vt fere in plerisque orbis partibus Christi religio a monachis, non quærentibus quæ sua sunt sed quæ Iesu Christi, aut plantata primum aut certe stabilita restitutaue) ab Apostolis superiori Aethiopiæ, quam nunc Abbaßiam vocant, illatam, æuoq; collabescentem firmasse creduntur, & varia in iisdem oris monasteria erexisse. Quando vero rursum, [relapsi.] sint tum Aegyptij tum Abaßini in hæresim relapsi, nequaquam legimus. Nam quod Ludouicus de Vrreta scribit in historia Aethiopica, [Ludouicus de Vrreta notatus.] numquam Abaßinos fuisse vlla hæresi infectos, numquam ab Ecclesia Romana & a Romano Pontifice diiunctos, sed Christianam fidem, vt eam ab Apostolis susceperant, ad hunc vsque diem perfectißime custodiisse; monachos vero a Legibus & institutis Magni Antonij numquam desciuisse, sed omnibus sinceræ religionis & Christianarum virtutum operibus hactenus florere, id adeo ridiculum est & ineptum, vt ne refutari quidem mereatur; etsi id cumulate tamen fecerit Nicolaus Godignus noster, quod ille etiam sanctißimo viro Andreæ Ouiedo Patriarchæ, aliisq; e nostra Societate religiosißimis Sacerdotibus, inconsiderato suo scripto aliquam irrogasse contumeliam videretur: vt miremur quosdam ita temere Vrretam esse secutos.

[17] Imo sintne qui modo in Abbaßia reperiuntur monachi, ex Antonianis orti, haud constat. Duos enim, [Monachi Abassini hæretici.] vt Alphonsus Mendez Aethiopiæ Patriarcha in litteris anno 1626. datis scribit, sui instituti agnoscunt auctores Abbatem Eustachium & Theclam Haymanot, id est, plantam fidei, qui ad an. 1200. vixisse memorantur; quamquam fama sit multo ante nouem monachos Roma venisse, quorum quilibet sui nominis cœnobium in Tigrea prouincia ædificauit. Vtvt sit, monachi illi Abaßini iam 80. per annos nostrorum hominum conatibus præcipue obstiterunt, ne Aethiopia aut rediret cum Romana Ecclesia in gratiam, aut permaneret in adepta eius communione, quod idem testatur Patriarcha: licet haud pauci ex ipsismet monachis ab eo sociisq; saniora edocti sint.

DE S. SABINO, SIVE SAVINO EPISCOPO PLACENTINO IN ITALIA.

Svb Finem IV. Secvli

[Praefatio]

Sabinus, Episcopus Placentinus in Italia (S.)

Ex variis.

[1] Placentiæ, nobili Galliæ Cispadanæ vrbe, colitur S. Sauinus, siue Sabinus XVII. Ianuarij, officio duplici cum octaua, vt testis est Ferrarius in catalogo SS. Italiæ, & in generali catalogo SS. vbi ita scribit: [S. Sabini natalis:] Placentiæ in Gallia Togata S. Sauini Episcopi eiusdem vrbis Patroni. Fertur alioquin XI. Decembris obiisse; quo die Martyrol. Romanum: Placentiæ S. Sabini Episcopi miraculis clari. Meminerunt eiusdem eo die Molanus & Carthusiani Colonien. in addit. ad Vsuardum, Maurolycus, Felicius, Galesinius; sed hic iterum XIV. Februarij, siue XVI. Kal. Martij, (voluit forte XVI. Kal. Februarij scribere) istæc habet: Placentiæ S. Sabini Episcopi & Confessoris: qui Concilio Aquileiensi interfuit; rerumque mirabiliter ac diuine gestarum gloria prælucens, quieuit in Domino. Martyrologium Germanicum XI. Decembris: Item S. Sabini Episcopi Placentini, qui diuina reuelatione corpus inuenit S. Antonini, de quo vltimo Septembris actum est. Vir erat fide plenus, & verbi diuini factor non minus quam prædicator, miraculis quoque illustris. De eo scribit S. Gregorius.

[2] [res gestæ:] Dabimus quod lib. 3. Dial. cap. 10. narrat ab eo patratum miraculum S. Gregorius, tum quam vitæ illius epitomen Ferrarius contexuit, ex Lectionibus, vt ait, Romæ approbatis, quæ Placentiæ in eius die festo leguntur. Extant complures S. Ambrosij ad eum epistolæ: nam summa inuicem obstricti erant caritate, [familiaritas cum S. Ambrosio:] vnde epistolam 8. lib. 1. & lib. 4. 30. ac. 31 ita concludit: Vale & nos dilige, quia nos te diligimus; at 65. lib. 8. Vale & nos dilige, vt facis; Denique 63. Vale fater, & dilige amantem tui, quia plurimum te diligo. Ea vero 63. epistola significat Ambrosius, se lucubrationes suas ad eum mittere, [cruditio.] eius corrigendas iudicio, monetq; eum vt a liquido decernat, & scrutanter discutiat, quæ corrigat. & illud præclarum subdit: Nescio quo enim modo vnumquemque fallunt sua scripta, & aurem prætereunt, atque filij etiam deformes delectant, sic etiam scriptorem indecores sermones sui palpant.

[3] Aliud Sabini eruditionis argumentum habemus in concilio Aquileiensi, Siagrio & Eucherio Coss. Christi anno 381. celebrato, vbi grauißimæ eius aduersus Arianos sententiæ leguntur. Agit de eadem Sabini varie testata eruditione Baronius in Notis ad Martyrologium XI. Decembris, & in Annalib. to. 4. ad an. 381. num. 83.

MIRACVLVM S. SABINI.
Ex S. Gregorij Dialogis l. 3. c. 10.

Sabinus, Episcopus Placentinus in Italia (S.)

Hvius quoque venerabilis viri Venantij Episcopi a aliud miraculum relatione cognoui, quod in Placentina vrbe perhibet gestum: quod vir quoque Dei veracissimus Ioannes in hac modo Romana ciuitate locum b Præfectorum seruans, qui in eadem Placentina vrbe est ortus & nutritus, ita vt Episcopus memorat, quia gestum fuerit, [S. Sabinus Episcopus] attestatur. In ea namque ciuitate Sabinum nomine fuisse asserunt miræ virtutis Episcopum. Cui dum die quodam suus Diaconus nuntiasset, quod cursus sui Padus alueum egressus, Ecclesiæ agros occupasset, [Padum exundantem,] totaque illic loca nutriendis seminibus profutura, aqua eiusdem fluminis teneret; venerabilis vitæ Sabinus Episcopus respondit, dicens: Vade, & dic ei: Mandat tibi Episcopus, vt te compescas, & ad proprium alueum redeas. Quod Diaconus eius audiens, despexit & irrisit. Tunc vir Dei accersito Notario dictauit, dicens: Sabinus Domini Iesu Christi seruus commonitorium Pado: Præcipio tibi in nomine Iesu Christi Domini nostri, [scripto & iniecto cōmonitorio,] vt de alueo tuo in locis istis vlterius non exeas: nec terras Ecclesiæ lædere præsumas. Atque eidem Notario subiungit, dicens: Vade, hoc scribe, & in aquam eiusdem fluminis proiice. [compescit.] Quo facto sancti viri præceptum suscipiens, statim se a terris Ecclesiæ fluminis aqua compescuit, atque ad proprium alueum reuersa, exire vlterius in loca eadem non præsumpsit. Qua in re, Petre, quid aliud quam inobedientium hominum duritia confunditur, quando in virtute Iesu & elementum irrationabile sancti viri præceptis obediuit?

[Annotata]

a Lunensis, vt præcedenti cap. dicitur.

b Zacharias Papa in singulari vertit: τὸν τοῦ Ἐπάρχου τόπον κατέχων. Præfecti Vicarius.

VITA EX FERRARIO.

Sabinus, Episcopus Placentinus in Italia (S.)

[1] Sauinus, siue Sabinus, vti in Rom. Martyrologio, patria Romanus, factus Episcopus Placentiæ, virtutibus & miraculis coruscauit. Multa in Episcopatu præclare gessit: corpus a S. Antonini Martyris eius vrbis tutelaris, quod diu obscuro loco latuerat, [S. Sauinus corpora SS. transfert:] Dei monitu inuētum, in basilicam b S. Victoris Martyris, a S. Victore Episcopo dicatam, magna populi frequentia detulit. Interfuit Concilio c Nicæno, deinde vna cum S. Ambrosio Mediolanensi Episcopo Cōcilio Aquileiensi. Tanta fuit doctrina, [doctrina floret,] vt S. Ambrosius sua scripta illi recognoscenda tradiderit.

[2] Fuit etiam insignium miraculorum perpetrator. Nam inter alia, vt S. Gregorius Papa in Dialogis scribit, cum Diaconus S. Sauini, [ac miraculis:] Padum alueum suum egressum agros Ecclesiæ occupare nuntiasset, sanctusque Episcopus respondisset: Vade, dic ei: Sauinus Episcopus mandat tibi, vt ad proprium redeas alueum; Diaconus vero irridens, exequi mandatum contempsisset; accersito Notario præceptum huiusmodi dictauit: Sauinus seruus Domini nostri Iesu Christi Pado: Præcipio tibi in nomine Iesu Christi Domini nostri, vt in locū tuum rediens, deinceps in hæc loca non exeas, nec Ecclesiæ terras lædere præsumas. iussitque Notario, vt præceptum illud Pado fluuio deferret, & in aquas eius proiiceret. Quo facto, (mirabile dictu!) statim Padus in pristinum alueum se recepit, neque vnquam in ea loca Ecclesiæ reuersus est.

[3] [moritur.] Cum S. Sauinus Ecclesiam Placentinam annos 45. sanctissime rexisset, suum Deo reddidit spiritum III. Idus Decembris. Corpus eius in ecclesia tunc sanctis XII. Apostolis dicata, quæ postea S. Sauini dicta est, conditum fuit a d S. Mauro Episcopo, eius successore XVI. Cal. Februar. Qua die eius solennitas ab Ecclesia Placentina celebratur.

[Annotata]

a Hic 30. Septembr. refertur in Martyrologio Romano. at Placentiæ celebratur eius natalis 4. Iulij, inuentio 13. Nouembris, testæ Ferrario.

b Quæ deinde S. Antonini dicta est, vt idem 7. Decembris in S. Victoris Episcopi vita tradit Ferrarius.

c Habitum id fuit anno Christi 325. Ei si interfuit Sauinus, necdum tunc Episcopus fuit, qui Aquileiensi anno 381. interfuerit, 56. annis post, ac solum 45. exegisse in episcopatu dicatur.

d Colitur S. Maurus Episcopus Placentinus 13. Septemb.

DE S. ACHILLEO CONFESSORE.

[Commentarius]

Achilleus, Confessor (S.)

Ex variis.

[1] Menæa Græcorum & Maximus Cythereus hoc die: S. Achilleus in pace quiescit. addunt Menæa hoc distichon: [S. Achillei natalis.]

Armis Achilles terrestres (τὰς κάτω, inferas) populatus vrbes:
Laboribus Achilles supernam ditat ciuitatem.

Raderus hunc eumdem existimat esse Achillium, siue Achillea, Metropolitam Larissæ, qui in iisdem Menæis & Menologio XV. Maij refertur. Nobis potius hic ille videtur esse qui sæpius in Vitis Patrum laudatur Achillas, siue Achilles, aut Achilleus Abbas, nec vspiam in vllo, quod viderimus, Martyrologio refertur. De eo igitur isthæc narrat Ruffinus, seu quisquis auctor est libri 3. de vitis Patrum, num. 9. & 107.

[2] Cum venisset quidam de Patribus ad Abbatem Achillam, vidit eum sanguinem exspuentem, & requisiuit quid hoc esset. [Vindictam generose refrænat.] At ille respondit: Sermo erat fratris qui me contristauerat, & repugnaui vt non illum dicerem, sed petiui Dominum vt tolleret a me; & factus est ille sermo sanguis in ore meo, & postquam exspui, requieui; sed & ipsam tristitiam, & sermonem istum oblitus sum. Idem refertur lib. 5. libell. 4. de continentia num. 9.

[3] Alter frater requisiuit Abbatem Achillam, dicens: Cur sedens in cella mea patior acediam? cui senex ait: Quia necdum vidisti requiem, [Remedium contra acediam suggerit.] fili, quam speramus, neque tormenta quæ timemus. Si enim ea diligenter inspiceres, etiamsi vermibus plena esset cella tua vsque ad collum, tu tamen in ipsis iaceres permanens sine acedia. Idem habetur sub titulo incerti lib. 5. libell. 7. n. 28.

[4] Lab. 5. libell. 10. num. 14. insignis eius discretio ita describitur: Venerunt aliquando tres senes ad Abbatem Achillem, & vnus ex iis habebat opinionem malam. Dicit autem ei vnus de senibus: Abba, fac mihi vnam sagenam ad piscandum. Et ille dixit: Non facio. [Satagit Fratrem non contristare.] Et alius dixit ei: Fac nobis, vt habeamus memoriam tui in monasterio nostro. Et ille respondit: Non mihi vacat. Dixit ei tertius ille, qui habebat malam opinionem: Mihi fac sagenam, vt habeam de manibus tuis benedictionem, Abba. Et ille statim respōdit ei: Ego tibi faciam. Dixerūt autē ei secreto duo priores, quibus nō acquieuerat: Quomodo sic, quia nobis rogātibus noluisti facere, & huic dixisti: Ego tibi faciam? Respondit eis senex: Vobis ideo dixi: Non facio, quia non mihi vacat, & non contristabimini; huic autem si non fecero, dicturus est; quia de opinione mea, quæ mala est, audiuit senex, & ideo noluit facere sagenam; & statim incidebamus funem ad sedandum animum eius, ne tristitia absorberetur huiusmodi.

[5] Denique lib. 7. cap. 25. num. 4. egregium eius refertur apophthegma de dæmonum impugnatione: Quidam frater requisiuit Abbatem Achillem: [Mala voluntas, diaboli manubrium.] Quemadmodum aduersum nos possunt dæmones? Respondit senex: Per voluntates nostras. Et adiecit, dicens: Ligna Libani dixerunt: Quam grandia sumus & alta, & paruissimo ferramento incidimur: nihil ergo ei demus ex nobis, & nos non poterit incidere. Venerunt ergo homines, & fecerunt in securi manubrium ex ipsis lignis, & ita inciderunt. Ligna ergo sunt animæ; securis, diabolus; manubrium, voluntas nostra est. Per malas ergo voluntates nostras incidimur.

DE SANCTIS MONACHIS ROMANIS ANTONIO, MERVLO, IOANNE.

Secvlo VI.

[Praefatio]

Antonius, monachus Romae (S.)
Merulus, monachus Romae (S.)
Ioannes, monachus Romae (S.)

[1] Gregorius Magnus sex ante Pontificatum monasteria in Sicilia ædificarat, vt in eius vita, quam XII. Martij dabimus, scribit Ioannes Diaconus: [Monasterium S. Gregorij Romæ.] Septimum intra Romanæ vrbis mœnia, sub honore S. Andreæ Apostoli, iuxta basilicam SS. Ioannis & Pauli ad cliuum Scauri monasterium in proprio domate fabricauit; in quo & ipse monachicum cepit indumētum. incolunt id nunc Camaldulenses sacetæ, Octauio Pancirolo teste, diciturq; SS. Gregorij & Andreæ.

[2] [SS. 3. monachorum natalis,] Hic tres cum eo vixere sanctißimi monachi, Antonius, Merulus, Ioannes; quorum felicißimum exitum ipse in Dialogis describit. Eorum inscripta Martyrologio Romano nomina XVII. Ianuarij: Romæ in monasterio S. Andreæ beatotum monachorum Antonij, Meruli, & Ioannis, de quibus scribit S. Gregorius Papa. Eosdem commemorant Menardus, VVion, Dorganius, Ferrarius in catalogo SS. Italiæ; Antonium & Merulum Galesinius, Trithemius lib. 3. de viris illustr. ord. S. Benedicti lib. 3. cap. 23. & 25. Petrus de Natal. 11. cap. 116. & 117. vbi pro Merulo, Merolum scribit. Trithemius lib. citato cap. 21. non de hoc agit Ioanne, vt VVion existimauit.

[3] Molanus in prima editione & Martyrologium Germanicum, XV. Martij Antonium & Merulum referunt. at MS. quoddam Kalendarium SS. Ord. Benedictini, [reliquiæ.] Merulum habet XXI. Ianuarij, Antonium XXXI. Pancirolus tradit horum reliquias in eadem basilica sub maiore altari asseruari.

VITA EX S. GREGORIO l. 4. dial. c. 47.

Antonius, monachus Romae (S.)
Merulus, monachus Romae (S.)
Ioannes, monachus Romae (S.)

[1] Nonnumquam omnipotens Deus trepidantium mentes quibusdam prius reuelationibus roborat, vt in morte minime pertimescant. a Nam quidam mecum in monasterio Frater, Antonius nomine, viuebat, qui b multis quotidianis lacrymis ad gaudia patriæ cælestis anhelabat. Cumque studiosissime, [Antonij pietas.] & magno c feruoris desiderio sacra eloquia d meditaretur, non in eis verba scientiæ, sed fletum compunctionis inquirebat; quatenus per hȩc excitata mens eius inardesceret, & ima deserens ad regionem cælestis patriæ per contemplationem volaret. Huic per visionem nocturnam dictum est: [Mors ei cælitus prædicta:] Paratus esto, quia Dominus iussit migrare te. Cumque ille non habere se sumptus ad migrandum diceret, respōsum protinus audiuit, dicens: Si de peccatis tuis agitur, dimissa sunt. Quod cum semel audisset, & magno adhuc metu trepidaret, nocte quoque alia eisdem verbis est admonitus. Tunc post quinque dies febri correptus, cunctis Fratribus orantibus flentibusque defunctus est.

[2] Alius etiam Frater in eodem monasterio Merulus dicebatur, vehementer lacrymis atque eleemosynis e intentus. Psalmodia vero ex ore illius pene nullo tempore cessare consueuerat, [vti & Merulo:] excepto cum aut alimentum corpori, aut membra dedisset sopori. Huic nocturna visione apparuit, quod ex albis floribus corona de cælo in caput illius descendebat. [ex huius sepulchro odor suauis.] Qui mox molestia corporis occupatus, cum magna securitate animi atque hilaritate defunctus est. Ad cuius sepulchrum dum Petrus, qui nunc monasterio meo præest, sibi sepulturam facere f post annos quatuordecim voluisset, tanta, vt asserit, de eodem sepulchro illius fragrantia suauitatis emanauit, ac si illic florum omnium fuissent odoramenta congregata. Qua ex re manifeste patuit, quam verum fuit quod per nocturnam visionem vidit. [Ioanni restituta insperato sonitas;]

[3] In eodem quoque monasterio alius quidam Ioannes dictus est, magnæ indolis adolescens, qui ætatem suam g intellectu & humilitate, dulcedine & grauitate h transigebat. Huic ægrotanti atque ad extremum deducto per nocturnam visionem i quidam senex apparuit, & hunc virga tetigit, eique dixit: Surge; ex hac enim molestia modo minime morieris, sed paratus esto, quia longum tempus hic facturus non eris. Qui dum iam esset a medicis desperatus, repente sanatus est atque conualuit. Rem, quam viderat, narrauit; seque per biennium in Dei seruitio, sicut prædixi, vltra ætatis suæ annos exhibuit. Ante hoc autem triennium k cum quidam frater fuisset mortuus, [mors prænuntiata,] atque in eiusdem monasterij cœmiterio a nobis sepultus, cunctis nobis ab eodem cœmiterio exeuntibus, idem Ioannes, sicut postmodum pallens & tremens indicauit, illic nobis discedentibus inuentus, ab eodem Fratre, qui mortuus fuerat, de sepulchro vocatus est. Quod etiam subsequens finis edocuit. Nam post dies decem l inuasus febribus, carne solutus est.

[Annotata]

a Eadem narrat Ioannes Diaconus lib. 1. vitæ S. Gregorij cap. 17. 19. 20. ipsis fere S. Gregorij verbis; & Antonius Yepes Chronic. Benedict. centuria 1. ad an. 576. cap. 4.

b Interiicit Ioannes: tanti Patris (Gregorij) verbis exemplisque commonitus.

c Idem: feruore desiderij.

d Addit idem: duce Gregorio.

e Idem: ex Gregorij viri venerabilis doctrina. Yepes interpretatur hic, Merulo munus commissum fuisse eleemosynas, quas erogari Abbas iuberet, distribuendi pauperibus. Sane cum ita seuere caueretur ne quis quid proprium possideret, officium aliquod gessisse ipsum oportet, quo ei faciendæ eleemosynæ potestas fieret.

f Id monachis olim vsitatum fuisse, vt sibi diu ante tumulum effoderent ad perpetuam mortis memoriam, tradit Yepes; allegatq; S. Benedicti, & Cluniacensium exemplum.

g Ioannes: intellectus & humilitatis dulcedine.

h Idem, transcendebat. fauet Græcus interpres.

i Ioannes: sub habitu senis beatus Apostolus Andreas apparuit. Idem scribit Yepes.

k Yepes perperam, apparuisse ei ait quemdam iam a triennio defunctum.

l Idem Yepes ait statim febribus correptum, decimo die obiisse.

DE S. SVLPITIO PIO EPISCOPO BITVRICENSI IN GALLIA.

Circiter an. DCXLVII.

[Praefatio]

Sulpitius Pius, Episcopus Bituricensis in Gallia (S.)

Ex variis.

§. I. SS. Sulpitij primus & secundus distincti.

[1] Dvo Bituricensem Ecclesiam rexerunt Sulpitij Episcopi, prior cognomento Seuerus sub Gunthramno Rege, alter Pius sub Clotario II. & Dagoberto: vterque inter Sanctos relatus, hic XVII. ille XXIX. Ianuarij. Iis tertius longe antiquior, [S. Sulpitij Pij natalis.] S. Martini discipulus Sulpitius, an recte a quibusdam annumeretur, alibi discutiemus. De Pio istæc Vsuardus hoc die: Bituricas ciuitate depositio S. Sulpitij Episcopi, cuius vita & mors pretiosa gloriosis miraculis commendatur. Eadem habet Martyrologium Romanum, (nisi quod addat Pium cognominatum) Bellinus, Maurolycus, Menardus, & MSS. plurima. Meminit illius Rabanus, Ado, Felicius, Canisius, MS. Florarium, Ghinius, Dorganius, Saussaius, & alij post citandi.

[2] Multi, quod eum Sulpitium qui XXIX. Ianu. colitur, existimarent S. Martini fuisse discipulum, alios duos fœde confuderunt. Molanus certe in priori editione ista ad Vsuardum adiecit: [Perperam de eo scripta, a Molano,] depositio S. Sulpitij Pij, cui Gregorius Tur. scripsit historiam 7. Dormientium in Maiori monasterio. Guibertus Gemblacensis in apologia Seueri. In posteriori vero editione ista adnotauit: Hic non est Seuerus, sed Pius, cui S. Gregorius Turonicus dedicauit historiam de septem Dormientibus in Maiori monasterio. Galesinius: Bituricis S. Sulpitij Pij Episcopi. [Galesinio,] is a puero sacris litteris eruditus, & in disciplinæ institutis exercitatus, etiam laicus homo cum esset, omni virtute præluxit: deinde monachus factus, indeque Abbas, postremo Episcopus creatus, vitæ religione, & sanctitate, miraculisque clarus, quieuit in Domino. In Notat. ita commentatur: S. Sulpitij Pij, primi scilicet, qui in concilio Matisconensi II. præsens adfuit. Fuit enim Sulpitius Seuerus Archiepiscopus Bituricensis, cuius vita a Giselino perbelle contexta est initio eius operum. Illius autem primi vita est apud Surium tomo 1. Ita ille. De Concilio Matisconensi post dicemus. Sulpitius, cuius vitam scripsit Victor Giselinus, est Seuerus S. Martini discipulus, qui altero ante concilium illud seculo vixit, vt si & vere is Episcopus fuisset, & Pius hic noster illi concilio subscripsisset, non posset Primus hic dici.

[3] [Baronio:] Baronius in Notationibus ad Martyrologium hoc die: Dictus hic est Sulpitius Pius, respectu alterius Sulpitij eiusdem ciuitatis Episcopi, cognomento Seueri. De Sulpitio Pio scribit Gregorius Turonen. in proœmio histor. Dormientium, & Guibertus in apologia pro Seuero. Hic successit Remigio Episcopo tēporibus Gunthramni Regis Francorum, anno Domini quingentesimo octogesimo septimo, vt idem testatur Gregorius histor. Franc. lib. 6. cap. 39. licet in vita eius, quam descripsit Surius tom. 1. habeatur successisse Austregisilo temporibus Clotarij Regis. Sed in his plus tribuimus Gregorio Turonensi, cuius sententiam certissimam reddunt Acta Concilij secundi Matisconensis, quod celebratum est anno vigesimo quarto eiusdem Regis Gunthramni; cui quidem synodo Sulpitius interfuit atque subscripsit. Temporibus enim Clotarij Regis, non Sulpitius aut Austregisilus, sed Probatianus, Felix, Honoratus, & Arcadius Bituricensi Ecclesiæ præfuerunt, prout Concilia, quæ illius temporibus celebrata sunt, indicant. Eadem censura castigandæ sunt tabulæ Episcoporum Bituricensium Democharis, in quibus & ille grauior error apparet, dum Sulpitius Seuerus putatur ille, qui interfuit Concilio secundo Matisconensi, sub Gunthramno Rege; cum certum atque perspicuum habeatur, illum Seuerum vixisse temporibus Theodosij senioris, & eius filij Honorij Impp. Secundum Acta S. Austregisili, quæ recitat Surius tomo 3. adhuc tertium eiusdem nominis ei Ecclesiæ præfuisse Episcopum dicere oportet. Sed satis de his. Sulpitius autem Pius, de quo agimus (vt scribit Aimoinus lib. 4. cap. 16. & alij) migrauit ex hac vita anno Domini quingentesimo nonagesimo quarto; ipse est annus decimus sextus Childeberti Regis, quo eum obiisse, auctor est Gregorius Turon. hist. Franc. lib. 10. cap. 26. Habuit successorem Eustasium.

[4] Hæc Baronius, qui etsi tom. 5. Annal. an. 431. num. 190. Seuerum S. Martini discipulum fateatur non videri Episcopum fuisse, censet tamen in tabulas Ecclesiæ Bituricensis errorem irrepsisse, dum Sulpitius Seuerus appellatur ille Gregorij Turonensis æqualis, quem ipse Pium, de quo hic agimus, esse existimat. Deinde tomo 8. an. 595. num. 90. ex eodem Turonensi refert S. Sulpitij Episcopi obitum, eumq; ait XVI. Kal. Februar. ab Ecclesia coli, vt Latinorum, inquit, omnia Martyrologia indicant. Seuerus illo anno obiit, de quo XXIX. non Pius. Sed singula ad examen breuiter reuocanda. De historia Dormientium Sulpitio dicata, agemus IV. Nouembris, deq; Guiberti Gemblacensis apologia XXIX. Ianuarij.

[5] [refutata.] Succeßit S. Sulpitius Seuerus Remigio, siue Remedio; ipsi vero Eustachius, siue Eustasius. Pius vero succeßit S. Austregisilo, de quo 20. Maij agemus; ipsi VVlfeodus, siue VVlfolentus. Sicq; non repugnat Turonensis Surius. Matisconensi II. concilio an. Christi 585. Gunthramni Regis 24. Clotharij II. 2. Seuerus subscripsit: Pius Remensi sub Sonnatio Archiepiscopo an. 630. Quos alios, licet præpostero ordine, recenset Bituricensis Ecclesiæ Præsules Baronius, ij regnante Clotario I. interfuere conciliis, Honoratus Aurelianensi II. an. Christi 533. & Aruernensi I. an. 535. Arcadius Aurelianensi III. an. 538. (Desideratum, qui an. 549. Aurelianensi III. & Arueruensi II. subscripsit, omisit Baronius) Probianus, siue Probatianus, Parisiensi II. an. 555. & Parisiensi III. 557. Felix vero Parisiensi IV. an. 573. duodecimo a Clotarij morte anno, ante Clotarij iunioris ortum vndecimo. Immerito autem Democharis tabulas accusat Baronius, cum in iis non ille initio quinti seculi mortuus Seuerus, sed posterior multo, sub Gunthramno sedisse tradatur. Nec necesse erit tres Sulpitios Bituricenses agnoscere, si S. Martini discipulum expunxerimus; sed duos, quos ab omni memoria Ecclesia illa venerata est. Aimoinus lib. 4. cap. 16. non de seniore illo Sulpitio, sed Pio agit; nec obitum illius, sed restitutam eius precibus Clotario sanitatem commemorat.

[6] Post tantos Heroas minus mirum est VVionem falli, dum tres statuit Sulpitios; primum, S. Martini discipulum, qui XXIX. Ianuar. colatur; [VVion varie emendatus.] secundum, Pium Remigij successorem, qui hoc die, tertium, alterum Pium S. Austregisilo subrogatum, qui XVI. Ianuarij. Ast qui XVI. Ian. Sulpitium retulerit ante VVionem neminem legimus. Adonem citat, in quo eius nomen non reperimus XVI. Ian. sed XV. quo eius agitur translatio, vt infra dicemus. Surium & Petrum de Natalibus arguit, quod qui hoc die colitur, Sulpitium Pium dixerint, & S. Austregisili successorem: & recte illi quidem; perperam VVion, illū qui Gunthramni ætate floruit, Sulpitium, ait prius monachum fuisse & Abbatem S. Nicetij Lugduni, cum S. Gregorius Turonensis lib. 6. cap. 39. dicat eum fuisse de primis Senatoribus Galliarum: & fatetur Menardus numquam monachum fuisse. Sed de eo pluribus XXIX. Ianuarij. VVionem temere secuti Dorganius & Ferrarius, retulerunt & ipsi XVI. Ian. posteriorem Sulpitium. XXVI. Ianuarij in quibusdam Adonis MSS. Beda vulgato, Notkero, aliisq; refertur S. Sulpitius Bituricensis, hicne, an Seuerus, non liquet. Nec illud omittendum, Seueri cognomen ab antiquis priori illi Sulpitio minime tribui. inde forte inoleuit, quod existimarint quidam eum esse Sulpitium illum Seuerum S. Paulino familiarem.

§. II. Vita S. Sulpitij Pij, siue secundi.

[7] Geminam S. Sulpitij Pij vitam damus, vtramque ab eius æquali exaratā. Priorē ediderat Surius stylo mutato. Primigeniam phrasim restituimus ex MSS. S. Mariæ de Ripatorio, Rubeæ vallis, [S. Sulpitij Pij vita, auctore coætaneo,] Corsendoncano. Auctor ætatem suam indicat cap. 1. num. 4. Certe quantum eorum relatione cognouimus, qui ei a pueritia vsque in tempora nostra comites ministriue fuerunt. & cap. 2. num. 12. Et quoniam quæ a maioribus nostris coæuis beati viri didicimus, gestorum ordinem, ea fide vt ad nos peruenit, stylo digessimus, nunc a nostro tempore, partim quæ inspeximus, partim vero quæ a condiscipulis nostris nobis sunt tradita, sumamus exordium, & ad posteritatis memoriam relinquamus. cap. 3. num. 15. agens de Iudæis ab eo conuersis. Nonnulli ex ipsis, inquit, sub nostræ fidei religione hodie degunt. cap. 4. num. 17. de eo qui loquendi facultatem eius meritis obtinuerat: Et variis sermonum responsionibus vsque hodie mirabiliter loquitur. & num. 18. de puero ad vitam reuocato: A famis pernicie tutus hodie creditur superesse: etenim tempore multo apud nos commoratus est deinceps. postremo, cap. 8. num. 34. de Ansulpho a dæmone male mulctato, Sanctiq; precibus curato: Hoc quidem ab ipso qui pertulit, & fidelium testimonio agnouimus confirmatum.

[8] Liceat fortaßis suspicari auctorem hunc Domionem Abbatem fuisse, [monacho S. Sulpitij.] de quo in secunda vita cap. 2. num. 10. aliquemue ex eius monachis. Id tum quædam ex iam citatis videntur innuere, tum quod quæ secundæ vitæ auctor de basilica ab eo ampliata scribit, ipse ita refert, vt a quo id factum sit, submißionis studio, consulto reticere videatur. Monasterium vero illud, cui Domio præerat, quod deinceps S. Sulpitij est appellatum, tradit Ioannes Chenu in Chronologia Archiepiscoporum Bituricensium, a Clotario II. conditum extra muros vrbis, in loco in quo erat sacellum B. Mariæ de Naui dictum. Plura ibidem de eodem cœnobio commemorat. Saussaius ab ipso S. Sulpitio scribit ædificata cœnobia duo, vnum virginum in ipsa vrbe, alterum virorum extra muros. Hoc in vita S. Leopardini Nauense appellatur.

[9] [Vita breuior ab auctore alio, coætaneo.] Alteram breuiorem vitam ex vetustißimo codice D. Preudhomij Canonici Cameracensis descripserat olim Rosvveydus: eam cum MSS. Corsendoncano, & S. Maximini contulimus. Auctor eodem tempore vixit. Pater ex prologo: Vel pauca quæ ipse vidi, vel eorum relatione qui ei ab adolescentia vsque ad decrepitam senectutem ministrauerūt; vel quod plurimorum fidelium qui viderunt, innotuerunt, pauca perstringere curaui. cap. 1. num. 4. de muto curato: Et adhuc hodie superest, & absolute loquitur. num. 5. de Iudæis conuersis: hodieque sub Christiana disciplina degere videntur. cap. 2. num. 8. ostendit se sub VVlfolendo eius successore scripsisse: Qui suscepto episcopatu huius vrbis adhuc hodie in Dei nomine regit Ecclesiam. Scriptam autem esse hanc vitam epistolæ modo, patet num. 12. Nec hoc patitur modus huius epistolæ. Menda insunt haud pauca, etiam contra syntaxin, vel inscitia auctoris, vel incuria librariorum; nihil mutauimus.

[10] [De eo scripta ab aliis.] S. Sulpitij res gestas alij quoque commemorant: Vincentius Bellouacensis lib. 23. c. 27. & duobus sequentibus, ipsis fere prioris vitæ verbis, sed contracte. ex eoq; S. Antoninus par. 2. tit. 13. cap. 6. §. 3. Petrus de Natal. lib. 2. cap. 94. Franciscus Haræus, qui expedire se quæstionem superiori §. agitatam de duobus Sulpitiis existimat, si vnicus quidem statuatur, sed qui primum in aula Theodorici Principis, scilicet fratris Clotarij primi, ac deinde sub ipso Clotario vixerit; ac postea successerit S. Austregisilo (qui Remigius Austregisilus dictus sit) ac demum obierit circa annum Domini 594. Sed, præterquam quod Austregisilum longe alium a Remigio fuisse constat; non sub Theodorico I. aut Clotario I. Clodouei filiis, sed Theodorico Childeberti filio & Clotario II. Chilperici filio, Clotarij primi nepote, ac Dagoberto vixit. Agit de eo præterea Iacobus Doubletius. Zacharias Lippelous, qui eum quoque cum altero Sulpitio confundit. Trithemius de viris illustribus Ord. S. Benedicti lib. 3. cap. 81. & lib. 4. cap. 55. Antonius Yepes chronic. Benedict. centuria 2. an. 588. vbi hunc Remigij successorem vult esse; & tamen de eo narrat quæcumque Surius de altero & modo sub Clotario, modo sub Gunthramno ait vixisse. Domeneccus quoque amborum gesta in vnius elogium conflat, quem ait sub Gunthramno vixisse.

[11] [Sancti Sulpitio familiares.] Meminit S. Sulpitij in vita S. Amandi Baudemundus 6. Februarij: Post hæc vero, inquit, ab Abbate ipsius loci, & a Fratribus benedictione percepta, ciuitatem Bituricas ad Sanctum petiit Austregisilium, qui tunc in Dei rebus magnificus atque insignis habebatur. Cumque ab eo, & ab eius Archidiacono, sanctissimo videlicet Sulpitio, qui postea Episcopus claruit, clementissime fuisset susceptus, omni ei humanitate exhibita, &c. Eadē fere habet Notgerus in vita S. Landoaldi 19. Martij, & Harigerus Abbas c. 41. ast hic c. 48. de S. Remaclo agens: duæ sunt Metropolitanæ: vna Burdegalēsis magnorū semper virorū insignita titulis; altera Bituricum, habens hac tēpestate Archiepiscopum S. Austregisilum, Archidiaconum vero B. Sulpitium, in breui post honore Pontificali donatū. Notgerus vero in eiusdem S. Remacli vita 3. Septembris: Educatus est bonæ indolis puer Remaclus sub B. Sulpitio, in cuius honorem constat ab eodem sancto viro postea permultas in nostra diœcesi (Leodiensi) ecclesias dicatas. In vita S. Dulcardi 25. Octobris: Ex quo tempore sic animis D. Sulpitij Biturigum Præsulis insedit, vt ad eum, quantus erat Episcopus, accedere frequentissime dignaretur, cum eo de cælesti gloria sermones habiturus.

§. III. S. Sulpitij ætas.

[12] [De ætate tradita ab aliis:] Refutata iam eorum opinio est, qui sub Gunthramno, ante S. Gregorium Turonensem, vita functum S. Sulpitium Pium volunt. Constantinus Ghinius circiter annum 600. deceßisse tradit, mendose: Florarium anno 629. Trithemius an. 640. floruisse: Ioannes Chenu ab anno 628. ad 640. sedisse: Aimoinus conuentui Clippiacensi an. 659. interfuisse, quod post refutabitur.

[13] Ex vita constat sub Theodorico Rege Clericatus suscepisse onus, & Leuiticam sortem indeptum: in castris Clotarij, Abbatis officio potitum; [ab auctore vitæ.] eoq; iubente Episcopalis apicis emeruisse Sedem: impetrasse a Dagoberto vt iniquum tributum abrogaretur, ipsumq; Regem post breue spatium interiisse. Obiit Theodoricus anno 613. Clotarius anno 614. monarchiam regni Francorum adeptus, deceßit anno 628. Dagobertus 644. Flodoardus historiæ Remensis lib. 2. cap. 5. scribit Sonnatium Remensem Archiepiscopum synodum celebrasse, tempore Dagoberti Regis, cum aliis quadraginta vel eo amplius Galliarum Episcopis, inter quos Sulpitium Bituricensem numerat. Eam synodum circiter annum Chr. 630. habitam ostendit Sirmondus noster.

[14] Sed quo anno Episcopatum susceperit, non liquet. S. Austregisilum eius decessorem constat annis 12. sedisse. Ioannes Chenu anno 615. creatum scribit: vnde sequeretur obiiße 627. aut 628. sicq; Sulpitium vltimis plane Clotarij temporibus Episcopum creatum. [an vltimo anno Clotarij creatus Episcopus:] At sub Theodorico Austregisilum sedisse, ex vita Sulpitij liquet. verum aliter ipse Regum Chronologiam ordinat, vti & Sigebertus, qui ad an. 627. ita scribit: Florebant in Galliis Austregisilus Bituricensis, & sub eo Sulpicius.

[15] Alij ipsum Sulpitium sub Theodorico sedisse volunt. Dabimus VII. Octob. geminam S. Leopardini Abbatis & Martyris vitam; in altera hæc habentur: Audiens namque veridicæ relationis quotidiana certitudine, [an sub Theodorico.] quia tempore Theodorici Regis Bituriges præsidet in Archiepiscopali Sede beatus magnusque, totius religionis decus, Supplicius Pius laudis nomine, ad eum veniendi viam assumpsit. plura deinde subiungit de mutuo congreßsu ac rebus postea gestis. In vita quoque S. Austregisili, dicitur, cum adhuc in humanis ageret B. Austregisilus, … ex palatio Theodorici Regis, ipso Rege permittente, ad vrbem Bituricensem accessisse Guarnerius homo sæuissimus, … ab ea vrbe pecuniam Regis nomine, quam dare non consuesset, exacturus, sed a S. Austregisilo etiam ingressu vrbis prohibitus. Tum vero acri ira commotus, quod inuito Episcopo non posset Regis & suam explere voluntatem, furibundus ad Regem abit; nuntiat illi, renitente Austregisilo Episcopo, quod ipse iussisset, se facere non potuisse. Interea vero beato fine Austregisilus quieuit in pace, eiusque Diaconus Sulpitius illi successit. Redit postea Guarnerius executurus sub Sulpitio, quod sub Austregisilo non poterat. Sulpitius vero anxius ad Dominum confugit, ab illo consilium rei bene gerendæ petens: erat enim vir mitis & lenis, hominisque violentiæ vt resistere posset non videbat. [Iniuria ei populoq; facta, cælitus vindicatur.] Deinde Guarnerium adit: orat vt qui sub ipsius decessore ab eiusmodi onere immunes fuissent, illos etiam suis temporibus pateretur solita gaudere libertate. At Guarnerius homo ferus viri Dei preces contempsit. Dixit itaque illi Sulpitius: Si quidē cōtra ius & fas tua eris potitus voluntate, non diu tamen impune feres. prosequitur deinde auctor apud Surium, quam de blasphemo & crudeli homine vltionem paullo post sumpserit Deus.

[16] Obiiciet quispiam, hæc ad vitam S. Austregisili a posteriori adiecta scriptore, qui gesta quoque Pipini æuo subtexat; eoq; tolerabiliorem videri lapsum centum quinquaginta post annis. At priora certe, quæ constat ab æquali esse commendata litteris, S. Sulpitij vitæ repugnant: [Quando factus sit Diaconus.] nam hæc tradit sub Austregisilo Antistite, eum decisa cæsarie, clericatus suscepisse onus; illa iam Diaconum fuisse cum episcopatum capeßiuit Austregisilus: Cum enim vrbis Bituricensis primos fines esset ingressus, nocte illa mansit in villa, quæ Germiniacum dicitur: porro diluculo vocauit ad se Sulpitium Diaconum, qui ei postea in episcopatu successit, itemque Desiderium Diaconum, eisque dixit: &c. Ideo fortaßis scripsit in Martyrologio Saussaius, a S. Apollinare Bituricensi Archipræsule, per assuetos gradus ad Leuiticum ordinem euectum esse Sulpitium. Nec mirum falli quempiam memoria, etiam visa narrantem: potius tamen de ætate assentiendum ei videtur, qui dedit a opera ipsius Sulpitij res gestas prosequitur. De S. Apollinare decessore S. Austregisili agemus V. Octobris.

[17] Iam de obitu Sulpitij quærendum. VVion XVI. Ianuarij tradit, anno 647. obiisse; Chenu 640. Claudius Robertus 640. vel 641. In breuiori vita cap. 1. num. 7. dicitur, post abrogatum violentum populi censum, quam Dagoberti Regis auctoritate, Lullo parabat: [Quando obierit.] Nihilominus tamen vltione diuina creditur & Regem & satellitem suum post breue spatium interiisse. Cum videatur autem ipse post eam rem gestam adhuc superfuisse Sulpitius, haud absimile vero est ad annum 647. quem (haud tamen scimus ex cuius fide auctoris) statuit VVion, peruenisse. Concilio Cabilonensi, sub Clodoueo circa annum Christi 650. vt censet Sirmondus, habito, subscripsit Wlfoledus Episcopus Ecclesiæ Bituricæ; & Priuilegio libertatis monasterio S. Dionysij concesso a Landerico Episcopo Parisiacensi an. 15. Clodouei II. Christi 658. Vnde manifestum est falli Aimoinum lib. 4. cap. 41. scribentem, Conuentui Clipiacensi, in quo Clodoueus Rex auctoritatis suæ præceptum de eadem monasterij S. Dionysij libertate conscribi iussit, anno Christi 659. interfuisse B. Sulpitium. nec ipse VVlfolenus isthic subscriptus reperitur.

[18] Extat tom. 1. Francicorum scriptorum Andreæ du Chesne S. Desiderij Episcopi Cadurcensis, de quo 16. Nouemb. agemus, [Eius epistola.] epistola sancto Patriarchæ Sulpitio inscripta, ipsiusq; Sulpitij Bituricæ vrbis Episcopi, inscripta, Domno semper proprio atque Apostolica Sede colendo Desiderio Cadurcæ vrbis Pontifici; aliaq; Domno semper suspiciendo, & cum omni honore venerabiliter nominando Domno Desiderio Papæ. Alia eiusdem Sulpitii ad Verum Rutene ciuitatis Episcopum.

§. IV. Reliquiæ. earum translatio.

[19] Vincentius Antonius Domeneccus libro de SS. Principatus Catalauniæ, [Reliquia Villæ-Francæ,] scribit S. Sulpitii Bituricensis Archiepiscopi caput Villam-Francam, ditionis Confluentanæ ad Tethin flumen oppidum, esse deportatum, ibiq; in Parochiali ecclesia, magna veneratione asseruari. In Martyrologio quodam Carthusiæ Bruxellensis ad marginem hæc retenti manu adscripta de S. Sulpitio sunt: [& alibi.] Nunc quiescit in Abresouse. Quis ille sit locus, nos latet.

[20] Ado XV. Ianuarij ista habet: Apud Bituricas ciuitatem, Translatio Sulpitij Episcopi & Confessoris, qui a pueritia sacris litteris eruditus, & sanctæ conuersationis luce conspicuus, etiam laicus virtutibus claruit. [Translatio 15. Ianu.] Post etiam coma deposita, monachorum Patet extitit: atque inde ad Episcopalem prouectus cathedram, vita clarus, miraculis gloriosus quieuit. Eadem habet Beda vulgatus. Meminerunt quoque huius Translationis VVion, Menardus, Saussaius, Florarium, aliaq; MSS. Quo vero tempore, aut ad quem locum ea facta sit, non produnt. Ioannes Chenu tradit in templo monasterij S. Sulpitij, eius olim corpus quieuisse, a Religiosis magna diligentia conseruatum.

[21] XXVI. Ianuarij, vt ante monuimus, in quibusdam Martyrologiis consignatum est S. Sulpitij Bituricensis nomen: an huius, primiue eo die vspiam agi natalis consueuerit; an alterutrius aliqua eo die facta sit translatio; an pro Bituricensi, Baiocensis, qui postridie colitur, reponendus, nos latet. [& 17. Aug.] At rursum XXVII. Augusti, Carthusiani Colon. in auctario ad Vsuardum, Bellinus de Padua edit. Parisien. an. 1521. Martyrol. Germanicum, ista habent: Bituricas ciuitate Translatio S. Sulpitij Episcopi & Confessoris. Eiusdem meminere eo die quædam MSS. & Saussaius.

VITA
Auctore coætaneo anonymo,
ex tribus veteribus MSS.

Sulpitius Pius, Episcopus Bituricensis in Gallia (S.)

BHL Number: 7930

Avctore coætaneo anonymo, Ex mss.

PROLOGVS.

[1] Clara radiante congerie, qua dono Imperatoris æterni ob merita Præsulis almi, aula repletur Ecclesiæ, virtutum lampade coruscante, etsi minus idonei condigne possumus eloqui; tamen vel sermone tenui deuotæ plebis auribus tentamus inferre: maxime cum audientium sit fructus, [Fructus Vitarū SS.] virorum gesta fidelium reuoluere calamo pro memoria populorum. Et licet nihil egeat mortali iustus in littera, cuius nomen cælesti iam continetur in pagina; tamen fidei succrescunt augmenta, dum Sanctorum recentia replicantur exempla, cum & cohorti Christicolæ pastor, clausus paradiso, terrestri repræsentatur stylo, & grex exemplis accitus ad æthera tendit gressum: quatenus iuxta Danielis oraculum, & doctus patroni magisterio populus, vt splendor firmamenti rutilet, & doctor a vt siderea sibi luce cumulante coruscet: præsertim cum ob sui declarationem meriti, in orbe vasto Galliæ, inter virtutum crebram materiam, [Ad tumulum Sulpitij lampas oleo redundans.] insigni Christi munere, ad sacrum illius corpus, assiduus fons olei redundet rore cælesti, & sic ignis iuge capiat pabulum, vt infusione sancti Spiritus continuatum liquor sumat augmentum: cui scilicet prudenti viro etsi natura debitæ mortis extinxit corpusculum, fulget tamen viuentium miraculorum b polyandro. [Dan. 12. 3.]

[Annotata]

a MS. Ripat. vt sidera.

b Polyandrum, & vsitatius polyandrium, proprie est vbi multi viri; & fere sumitur pro cœmiterio, aut sepulchro: hic videtur generatim pro monumento, aut signo accipi. [Polyandrum.]

CAPVT I.
S. Sulpitij in seculari vita mores.

[2] Tempore illo B. Sulpitius, ortus a claris parentibus, a ciuium pene primoribus, castris regalibus altus, [S. Sulpitius a puero pietati deditus:] Bituricæ fuit vrbis egregius Pastor, & nunc glorioso excessu Patronus effectus. Qui in flore ætatis primæuæ Christi militiam, laqueis seculi ruptis, perseuerantiæ definitione suscepit: & in tantum capessendæ religionis proposito adhuc puerulus vir beatus exarserat, vt (ita dicam) si persecutionis tempus non defuisset, periculis se sponte, præceps ingereret. Hic iam lectionibus cœpit diuinorum voluminum mancipari, & in eruditionibus fidei semetipsum non segniter exercere.

[3] [oratione & abstinetia cupiditates refrænat:] Denique pro iuuenilibus reprimendis cupiditatibus, & sapientiæ profectibus adipiscendis, orationibus se & abstinentiæ frænis constringebat. Et ita ei ab ipsis incunabulis, Ecclesiastica regula in obseruantia honorabilis fuit, vt multorum iuuenum ac senum ad eum confluentium turbas fidei nostræ religionem sciscitantes, non solum ad fidem conuerteret, verum etiam perfectæ vitæ institutionibus informaret. Manifeste autem aderat ei diuina gratia, [alios instruit:] per quam innumerabiles ad imitationem sui in fide Dei prouocabat. Ante omnia præcepta Euangelica, & vocem Saluatoris summo amore & studio implenda esse censebat. Nam etsi iuuenis quidem & minus perfecti sensus fortasse videretur, sed perfectissimæ castitatis indicium continens, velut fundamentum quoddam primum in anima continentiam collocauit; [amans castitatis:] & ita demum reliquas super hanc perrexit ædificare virtutes; & secundum Euangeliorum scilicet fidem, qua voce Saluatoris depromitur exhortatio, Quia sunt eunuchi qui se castrauerunt pro regno Dei, spreta coniugij copula, propositum obtinuit castitatis. [Matth. 19. 12.]

[4] Certe quantum eorum relatione cognouimus, qui ei a pueritia vsque in tempora nostra comites ministriue fuerunt, [loca sacra ornat:] nihil aliud in seculari adhuc positus habitu visus est agere, quam monasteria construere, basilicas extollere opere nouo, ecclesias restaurare dirutas, miseris auxilium ferre, [egentibus subuenit:] pauperibus egentibusque e suis opibus necessaria ministrare, profligatos non solum sermone & cohortatione perfectæ & spiritualis doctrinæ b, verum suis officiis ac ministeriis multos e vinculorum pœnis & squalloribus liberare.

[5] Ecclesia erat quædam a parentum haud longe posita domo c, vtpote ab hostibus pene diruta, vbi Clericorum & populi nulla erat frequentia. Ibi cum beati viri crebra fierent orationum lucra, qui quidem, iactantiæ vitans attingere fomitem, silentia noctium profunda cum fierent, clam vestimentis indutus, quibus moris est vti pœnitentibus, d inermis sacris orationibus pernoctare pergebat; & labore sancto somni spretis inertibus, [Ecclesiam nocte, habitu pœnitētium, frequentat:] dulci meditatione transacta, cum roseæ lucis splendor mundum irradiaret, rursum sæcularium tegminibus ornabatur, & ita sanctum elaborabat propositum occultare.

[6] e Hæc prima puerilia rudimenta: hic ludus eius infantiæ: talis in eo caluit erga Deum affectus. Nocte quadā in ecclesia, de qua diximus, [dæmones, suis molestos, signo Crucis sugat:] cū duobus puerulis vigilanti atque in oratione pronius incumbenti, cum mentis in profundioribus tota dependeret delectatio, spiritus duo teterrimi & immanes, Æthiopum vultui similes, apprehensos singuli pueros ab ecclesia violenter trahere nitebantur. Tandem vir Dei post tergum magnis clamoribus eiulantes reperit suos; intuetur tetros, manum eleuat contra aduersarios, iamque pueros vi abstrahentes cum foris egressum præriperent, Dei f sacrum vexillum g deprimit Crucis. Illico tetris cruentisque elapsis, pueri sospites remanserunt.

[7] Ex eo igitur tempore ille totius bonitatis æmulus, & veritatis inimicus, salutisque humanæ hostis, omnia molimina contra Dei militem versans, quem mente corrumpere non valuit, minis phantasticis nititur deterrere. De quo si quis exploratius discere vult, breuiter post paullulum in suis ostendemus locis. [aliis miraculis claret:] Clarescere interea signis, & virtutum cœpit miraculis adornari. Nam & dæmones in seculari positus habitu, verbo fugabat, & ægros oratione curabat; totis viribus Christi athleta desudans, vt a sancto proposito quem ab humano fauore latere cupiebat, [vanā gloriam fugit:] ne quid seculi huius aura fauoris erumperet, & aures suas arrogantiæ pollutione macularet.

[8] Igitur cum hæc ab eodem gererentur, & per gestorum bonitatem tacita quadam prædicatione Dei nostri veritas nosceretur; cumque plerumque (vt assolet) alios pie credentes, splendor lucis accenderet, alios impie derogantes perfidiæ nebulosæ tetra caligo suffunderet, ita vt completum videretur quod scriptum est in Genesi: Quia Ægyptiis erant tenebræ crassæ & palpabites; filiis autem Israël erat lux in omnibus suis; pergit nihilominus Deus noster in Sancto suo magnificari, [coruscat virtutum splendore.] & cœptæ virtutis opus prosperioribus successibus propagare. [Exod. 10. 20.]

[Annotata]

a Chenu tradit oppido Vatinensi; (Cl. Robertus, Vastino,) vulgo Vatan, in prouincia Bituricensi natum: Felicius ex Vasconia oriundum.

b Videtur deesse, iuuare.

c Yepes scribit, ipsum hanc ecclesiam ædificasse.

d MS. Corsendonc. armatus.

e Idem, Hic.

f MS. Cors. Sacerdos.

g MS. Rub. Val. depromit.

CAPVT II.
Vita in sacro habitu ante episcopatum.

[9] Cvmque repente fama de eo lōge lateque respersa, præcipue in parte, quæ sub axe ponitur Occidentis, peragrans euolasset, poposcit Austregisilus Bituricæ vrbis Episcopus Theodoricum Principem, vt sibi licentia daretur participationem docendi ei in Ecclesia tradere, eo quod ad ipsum doctrinæ gratia multitudines conuolarent. Nec mora: Regia defertur auctoritas, [Fit Diaconus:] vt decisa cæsarie, clericatus susciperet onus; & succedentibus gradibus, anno & eo amplius præponens eum ceteris, Leuiticam sortem indeptus Ecclesiæ ministrauit.

[10] Interea magis magisque signorum gratia cingebatur. Et cum a fidelibus Clotario Principi fuisset suasum; [inde Abbas in exercitu.] illico Episcopum poscit vti pro salute sua ac exercitus sui licentia daretur, vt vir beatus in suis castris a Abbatis officio potiretur. Denique cum in suis suorumque omnium sumptibus ministratio fieret triduana, [Annonam regiam sibi erogatam in paueperes distribuit:] sufficientia vnius diei seruata, reliqua indigentibus erogabat. Cumque sui metu necessitatis mussitarent: Oculum, inquit, mentis vestræ, o filij, in Domino figite Saluatore; regnum eius primum quærite & iustitiam, & omnia apponentur vobis. [Psal. 33. 11.] Recordamini illud propheticum: Inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. [alia suppeditatur.] Nimirum tanta ei subito a fidelibus ciborum opulentia mittebatur, vt non absurde illa centuplicato fœnore, quod suis discipulis Retributor fidelis promiserat, absque humana gloria se accepisse gauderet. [Matth. 19. 29.]

[11] Tandem euolutis diebus paucis, b Rex crudeli afficitur morbo, & virus diffusum per artus præceps ad mortem festinat. Interea c Regina repentino luctu perculsa monilia proiicit, vestimenta disrumpit, crines genasque dilacerat, & iam quasi amissum coniugem deflet. Turbatur domus, iunguntur planctibus dominæ lacrymæ famulorum. Ad beatissimum etenim virum concurrunt, [Pro Rege ægrotante orat, & ie iunat:] genibus adhærent Sancti, lacrymis pedes rigant, vt regia pro salute pius Sacerdos orationem Domino funderet. Is autem, cuius spes in omnipotenti Deo consistebat, irrigat fletibus vultum ac pectore tunso ægra suspiria protrahit; vigiliis ieiunioque continuat, iugiter fundit preces pro ægro. Peractis diebus quinque Rex magis magisque procliuis ad mortem dilabitur: tum a consodalibus Sacerdos rogatur, vt nimiam ob temperandam inediam ciborum capiat paruitatem. Non comedam, inquit, donec sospitatem Principi obtinere queam a Christo Domino, cui seruio. Hi vero cum ei Principem iam iamque spiritu deficientem & pene exanimem, longæua inedia frustra corpus insontem clamitarent affligere; [prædicit sanandum.] ille, cuius salus in Deo fortiter perdurabat, pollicetur, diebus septē expletis Principem, pristino recepto vigore, cum eodem ceterisque sodalibus cibum esse sumpturum. Itaque dies adest votis omnibus d expectata: Sacerdotis promissa complentur: Principi velox medela tribuitur: omnium manibus glorioso triumpho Sacerdos attollitur, & regali conuiuio magnis honoribus euocatur. Erat quippe per hoc carus omnibus & acceptus.

[12] Et quoniam quæ a maioribus nostris coæuis, beati viri didicimus, gestorum ordinē, ea fide vt ad nos peruenit, stylo digessimus; [Ætas & fides auctoris.] nunc a nostro tempore partim quæ inspeximus, partim vero quæ a condiscipulis nostris nobis sunt tradita, sumamus exordium, & ad posteritatis memoriam relinquamus.

[Annotata]

a Sic 13. Ianu. in vita S. Euticij Abbatis, num. 3. & in tanto amore apud Regem habitus, vt intra palatium suum illi construeret monasterium. [Monachi in castris.] VVillelmus Tyrius lib. 9. cap. 9. de Godefrido Bullonio ita scribit: Adduxerat etiam prædictus vir Deo amabilis peregrinationem ingressurus, de claustris bene disciplinatis monachos, viros religiosos, & sancta conuersatione insignes, qui toto itinere horis diurnis & nocturnis, more Ecclesiastico, diuina illi ministrabant officia. Sed hic difficulter assentiri possumus Ioanni Chenu scribenti S. Sulpitium Abbatem esse factum in Nauiensi cœnobio; atque antea quam a S. Austregisilo ei munus docendi committeretur, monachum fuisse, cum contrarium asseri videatur num. 9.

b Nempe de quo sermo est, Clotarius II. non Gunthramnus, vt Yepes existimauit.

c Prior Clotarij vxor Beretrudis fuit, mater Dagoberti, quæ anno Clotarij 36. Christi 620. obiisse traditur, plurimum laudata mulier. secunda Sichildis. Vtra hic fuerit, incertum.

d MS. Rub. Val. expetita.

CAPVT III.
In episcopatu vita Apostolica.

[13] Cvm igitur de eius virtutum floribus & gratia signorumque gēmis aula Regis pulchro decore vernaret, & velut splendor quidam luminis mundo huic a obfulsisset, & odoris sui fragrantia longe lateque complesset; factum est vt Episcopus sacer, cuius paullo superius fecimus mentionem, [S. Austregisilo mortuo,] glorioso excessu migraret ad Dominum. Et cum viuersus Ecclesiæ populus pro Episcopo eligendo conuenisset in vnum, aque alius de alio, vt fieri solet in talibus, conclamarent, & pars quædam insanioris vulgi clientis fauore in quibusdam de Primoribus consensum præberent, [multi Sedē Bituric. simoniace ambiunt:] & per mortalem proteruumque Præfectum, cum infinitis ponderibus auri argentique, relationis intulissent Regi consensum, vt secundum illam sacrilegam nefandi b Simonis sectam, cælestem gratiam contra ius fasque præriperent: nostri vero, quos Saluator alloquitur, Noli timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum, ab immortali Christo Deoque perfecto, beatum virum sibi poscerent Sacerdotem fore; nihilominus tenuem cum paucis verbis legationis formulam mittunt, & per vnum de quibus dicitur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cælorum, Regis auribus patefiunt. [Luc. 12. 32. Matth. 5. 3.] Cumque is, (vt solet plerumque) humanæ cupiditatis veneno infectus, ad copiosam illatam pecuniam animum haberet inflexum, [Regina suadente,] vxor eius amore succensa diuino virum suum monebat, dignum iustumque clamitans fore, post talis tantique viri excessum, hunc suæ præmittere Sedi, qui par pro merito ac miraculorum signis & c virtutibus gratiæ esset decore simili fultus. Et illud mulier gloriosa ad viri memoriam reuocabat, quo labore, oratione sua eum paullo ante de mortis traxerat præcipitio. Tandem cælesti indulgentia Princeps altius traxit consilium: cupiditatis represso veneno, spretis malorum suasionibus, sine dilatione iussit impleri, [subrogatur Sulpitius.] quod diuinæ fuerat prouidentiæ. Et ita Domino procurāte Episcopalis apicis emeruit d primæ Aquitaniæ Sedem. Dei etenim adfuit voluntatis auxilium, vt diuersantes inter se populi & e animo dissidentes ad amorem Pontificis velox conuersio reuocaret, & subito in vno consensu fœderaret.

[14] Decus igitur Pontificale nactus, oneri succubuit non honori: factus est denique omnibus omnia, [Viuit in Episcopatu sanctissime.] non quærens quæ sibi vtilia essent, sed quod multis, vt salui fierent: & subito velut lampadem quamdam Sacerdotem suum Dominus accendere properat. Integre etenim vir beatus tradidit semetipsum in abstinentia plurima, in ieiuniis indesinentibus, in vigiliis pene iugibus, ita vt si quando parum aliquid somni necessitas naturalis exigeret, hunc non supra strati molliciem, qua numquam vti consueuerat, sed supra solius f mattulæ ciliciique dependeret superficiem.

[15] Venerabilis vir & Deo dignus cum esset in omnibus puritate vitæ & animæ virtutibus clarus, non magni pendebat sermonis ornatum, scilicet quia in eo erat anima diuinis ornata virtutibus, simul & signorum gratia, quæ ei a Domino nostro Iesu Christo fuerat concessa; augens quotidie prædicationem verbi Dei, [Prædicationi insistit.] & salutaria semina regni cælorum per omnem terram latius serens. Mox quidem in tantum ad emendandum populum Iudæorum vetustis infectum venenis profecit, vt quasi nouellam lucem veritatis sibi aspicere viderentur: [Multos Iudæos conuertit.] & cum religionis Doctor multa quidem verbis, plura tamen doceret exemplis, nec viderent ab eo discipulis imperari quod non prius ipse fecisset: nullum g sane absque baptismi gratia in vrbe sibi cælitus tradita Iudæum habitare permisit. Nam cum pro eorum conuersione Dominum iugiter precaretur, ac doceret eos per baptismum habere peccatorum remissionem, & non aliter posse eos intrare in regnum Dei, quasi veri solis in eorum corda resplenduissent radij, obstupescentes ac reuelata facie Dei gloriam intuentes, antiquos pœnitentes errores, fideli cum confessione venientes, ab ipso Pontifice baptizati sunt. Diuino igitur munere bellator egregius, prædam inimico abstraxit, auctori restituit, de penetralibus cordium Christi amore infidelitatis maculam expulit. Nonnulli ex ipsis sub nostræ fidei religione hodie degunt.

[16] [Apostolicis signis claret.] Breue etenim post tempus tanta in eum virtutum gratia augebatur, vt non minus per eum signa quam dudum per Apostolos fierent. Nam cum paullo superius dixerimus, quod dæmones verbo fugaret, & ægros oratione curaret, addidit Deus noster magnificare Sanctum suum; ita vt in processu temporis cæcis visum, surdis auditum, locutionem redderet mutis, vitam mortuis, mancis dexteras, claudis restitueret gressum, & alia quamplurima, quod longum est enarrare per singula: de quibus si Dei fauor adiuuerit, optamus perstringere pauca. Eia age sermo h quod spondes.

[Annotata]

a MS. Cors. effulsisset.

b Identidem virulentum hoc germen pullulat, quibuscumque recisum machinis. [Simonia.] Nam iam ante in superioris Sulpitij electione, vt scribit S. Gregorius Turonen. cum multi munera offerrent, hæc Rex (Gunthramnus) episcopatum quærentibus respondisse fertur: Non est Principatus nostri consuetudo, sacerdotium venumdare sub pretio &c. Post quoque SS. Eligio & Audoeno contra eam pestem laborandum fuit.

c MS. Cors. virtutum gratia.

d [Primas Bituric.] MS. Rub. val. primam. nec male: subsunt enim ei, vt Primati, Archiepiscopi Auxitanus, Narbonensis, Burdegalensis, Tolosanus, vt ex catalogo Beneficiorum Galliæ patet.

e MS. Cors. animos.

f [Matta,] Matta, vel mattula, culcitra est, quæ stuppa, fœno, stramine, lanaue crassiore farta: vox Gallis quoque & Teutonibus vsitata.

g MS. Cors. sine mora.

h al. quid spondes?

CAPVT IV.
Varia ab eo edita miracula.

[17] a Gvnthoaldus quidam filium suum, annorum circiter decem, cuius guttur ita adhæserat linguæ, vt sermo formatus numquam de ore eius fuisset prolatus, ante pedes beati viri exposuit: caussam innotuit omnem. At ille humano miseratus affectu, cum gemitu & suspiriis oculos ad cælum simul tetendit & palmas; Christum, [Muto signo Crucis loquelam impetrat.] qui est super omnia Deus, tota fide fusis lacrymis inuocauit, & oratione præmissa linguam pueri contrectat & signum ei crucis impressit. Illico lingua resoluitur, & variis sermonum responsionibus vsque hodie mirabiliter loquitur. Præclaris gloriosisque signis stupenda succedunt.

[18] Eo tempore quo mortifera fames vtpote omnes prouincias populata fuisset; puer quidam fame præmortuus, genibus Sancti b spiritu tenui voluitur, & vt sui misereatur exorat. Cui misertus vir pietate plenus, respiciens ad eum qui præerat domui, Hunc, inquit, summo studio sub testimonio Christi tibi commendo. Tum ille, sicut præcipiebat, adhibiturum se diligentiam pollicetur: & dum huc atque illuc variis occupationibus teneretur, paullo indiligentius habere inopem cœpit, qui frigore inediaque simul consumptus in fornacem se balnearum iniecit. Et cum spiritu tenui membra iam fessa trahere nequisset, tandem exanimatus interiit. Percunctatis omnibus aliquando minister cuncta penetrans, & nusquam indicia de puero reperiens, Antistes beatus a ministro reposcit commendatum. At ille eius genibus obuolutus eum perdidisse fatetur. Protinus vir beatus ingreditur cellulam, prosternitur terræ, fundit vberes fletus, c geminat alta suspiria, Dominum supplicat Iesum, vt tandem suis obtutibus redderetur. Intantum enim dure acceperat quod audierat, talesque fletus cum vocibus emittebat, quasi proprium facinus lugens, ac si ante tribunal æterni Iudicis anima defuncti de eius manibus requireretur. Interea cui officium erat, ad fornacem properat succendendam, & reperto cadauere rigida membra trahere nititur, agnitoque exanimi, beato Pontifici nuntiat. [Frigore & inedia exstinctum ad vitam reuocat.] Rursum ille terræ prostratus ingemuit, fundit preces, diu in suspiriis remanet; eleuato videlicet capito, super exanimis ossa calidam iubet fundere aquam. Interea Dei Sacerdos sine intermissione pro eodem tunso pectore Dominum postulabat. Cœperūt defuncti membra moueri paullatim, & famulantia vsibus in officiumpristinum ossa redire: & licet tenuis, in oratione durante Beato, post pedes eius euoluitur, & tacto vestigio pristinum collegit robur. A famis pernicie tutus hodie creditur superesse: etenim tempore multo apud nos commoratus est deinceps.

[19] Nondum tempore multo emēso, memoratur etiam ab eo aliud diuinitus gestum. Gurges quidam erat in d Virisionensium situs agello, aquarum mole ita copiosus, vtpote dæmonibus consecratus, vt si quis caussa qualibet ingrederetur eumdem, repente funibus dæmoniacis circumplexus amittebat crudeliter vitam. e Sed per Dei auxilium adfuit aliquando aduētus B. Sulpitij. Tum indigenæ loci genibus adhærent Sancti: exorant vt sibi Sacerdos subueniat, quia multos propinquos famulosque ibidem amisisse plangebant. [Chrismate ab aquis dæmonem profligat.] At ille (vt semper) ita toto affectu misertus, chrisma cum oleo & aqua commiscere modicum iubet, & benedicens, discipulo tradit, præcipiens vt instar Elisei Prophetæ diceret: Hæc dicit Dominus: Sanaui aquas has, & non erit in eis vltra mors neque sterilitas. [4. Reg. 2. 21.] Quod cum factum fuisset, subito pessimus hostis ex eodem loco ita fugatus est, vt cum felicitate ex tunc vniuersi transeant, & piscium copia littore trahatur, & nemo periculum sentiat. Reddita est ergo populo salus, & ablata est infirmitas aquæ.

[20] Non longum post tempus sequitur longe clarior virtus. Cum vnus ex rusticis ob mitigandum æstiuum feruorem f vltroneus se proiecisset in flumen, illico Sathanæ laqueis vinctus, vitam violenter abrupit. Hic locus non longe a basilicæ ponitur domo, vbi Dei Sanctus g in cuiusdam exedrȩ loco refectionis gratia cum Fratribus discumbebat. Interea anus quædam, eminus quæ consistebat, repente innuit manu ministris, qui in conspectu beati Antistitis assistebant. At illi per vnum ex conseruis indicium rei percunctari nituntur. Et dum ventum est ad locum, indicat mulier quemdam in ima demersum spiritu caruisse. Tunc socios euocat, Pontifici nuntiat, qui iubet abstractum corpus ad Nonam vsque seruari. Et refectis omnibus locum orationis adiit: & quidem statim vt poposcerat, viuificationem exanimis elicuerat. Sed ideo a Sexta, tribus credidit intercedere horis, vt nulli dubium esset vere fuisse defunctum. Tandem ab oratione surgit, [In flumine demersum signo Crucis vitæ restituit.] & suo cōspectui exanimem præcepit sistere, eleuataque manu Crucis impressit imaginem: resumpto spiritu passim defuncti membra mouentur: ad vocem Antistitis velociter surgit incolumis; recepto vigore propriis remeat gressibus.

[Annotata]

a Sur. Gothaldus. MS. S. Max. Gondoaldus.

b MS. Cors. tenuis spiritus.

c MS. Rub. val. ingeminat.

d [Virsio op.] Virsio oppidum est in Biturigibus, alibi Virsana dictum, Gallis vulgo Vierson; ad quod Auaricus amnis, vulgo Auuron, in Carum influit.

e MS. Cors. Sed Dei auxilium adfuit aliquando aduentu B. Sulpitij.

f MSS. Rip & Cors. vlterius

g Yepes fuisse tunc Sulpitium ait in monasterio quodam ad idem flumen sito.

CAPVT V.
Alia miracula signo Crucis patrata.

[21] Qvodam tempore quidam de Optimatibus, nomine Theodegisilus, visendi gratia ad beatum venit Antistitem: dilectionem adhibet, quam nouerat omnibus impartiri: & cum esset hyems, nimia congeruntur pabula igni: Ministrorum mentes fortasse detentæ in aliud, de casu ignis nemo sollicitus adfuit. Tandem flamma voraciter deuorat tecta: iamque respersa cœperunt quati vniuersa, & minante ruina validas reperiunt flammas: copiosus ignis a in pauorem reddiderat vniuersos, ob difficultatem nimiam, cum nemo auderet tectum ascendere: præsidio desperato fugam arripiunt vniuersi. [Flammas extinguit.] Cum crucis vexillo manu Sacerdos resistere nititur flammis. Et mirantibus omnibus, ita flammarum globi extemplo restincti sunt, antequam manum suam Dei Sacerdos retraheret, ac si aquarum magni fluminis impetu, vndique fuissent vallati.

[22] Referamus nempe huic simile gestum. Infra mœnia vrbis quædam de illustribus feminis, spicis b segetum horreum repleuerat magnum: intempesta nocte furtim scelestus ingreditur igne coniecto: c [Incendio terminum figit.] mox flammæ vndique circumdant. Nec latere quiuit, quod luctus omnium manifestat: tumultus increpuit, vbi vir beatus sopore deprimitur insueto. Tandem per discipulum caussam reperit gesti, cursu præpeti pergens, flammarum rogum cum canticis spiritualibus circuit, miris modis cum baculo terminum defigit, igneus collis quem non transgredi queat. Omni ex parte vicinas adhærentesque domos dum tangerent, ad se reuersæ restinguuntur flammæ in vnum, chaos fugiunt quod non transgredi audeant. Tripudians Pater ad ecclesiam remeat, matutinis horis debitas persoluere laudes.

[23] Addamus tertium miraculum simile gestum. Monasterium quoddam in eadem vrbe vir Dei summo construxerat nisu, in quo virginum ac continentium feminarum incluserat agmen, vbi structuram lapidum grandæuis extulit ædibus. Casu cuiusdam d de incautis, cum noctis silentia fierent, ab igne pariete prærepto paullatim crescens extenditur; mox domo perrupta vicinas attingere properat. Iamque moles flammarum in magnum excreuerat montem. Tandem Dei Sacerdos prece ouium suarum accitus, occurrit ad caulas, immensæ altitudinis cum Crucis signo flammis resistere parat. [Incendium denuo restinguit, columba cælitus interuolante.] Illico medio rogo auxilium apparet sanctum, columbæ in specie, in qua super Dominum Spiritus sanctus descenderat baptizatum. Subito flammæ restinctæ ceteras non audent contingere domos. Ereptas oues pastor salutaribus instituit monitis, per cuius doctrinam inter easdem hodie castitatis propositum fulget; quæ dum sapientiæ studio semet vestiunt, non solum corpora, sed & animas virginitati consecrant, præparantes vasa munda ad sapientiam, ex quibus diuini verbi e concubitus sanctos & immortales expetunt, ex quibus posteritas relinquitur nequaquā corruptibili mortalitati obnoxia: abstinentiæ vero ac sobrietatis, & honestatis gratia quanta inter easdem pulchro decore refulgeat, vires edicere non superant. Nunc ad narrationis nostræ redeamus sermonem.

[24] f Procul ab vrbe, g Anatra loco qui dicitur, securibus præcepit arborem succidi immanem, quodque actu succisa corruit velox, [Arborem cadentem Crucis signo in alteram vertit partem.] vnus ex pueris mente detentus in aliud attonitus sistens, mortem non refugit demens. Protinus Sacerdos manum eleuat cum Crucis signo, arborem vertit mirabiliter in alteram partem, puerum abstraxit sospitem de mortis periculo.

[Annotata]

a MS. Cors. in stuporem.

b MS. Rub. val. congestum. Haud satis ex fide hæc reddidit Petrus de Natal. Alias etiam cum ignis domum aliam incenderet, & mulier quædam pro segete, quam sibi iuxta reposuerat, sollicita esset; signum Crucis edidit contra flammas, &c. ast ipsum arsisse horreum videtur.

c MS. Cors. ignis contecto.

d Idem, deuitantis.

e Idem MS. amplexus.

f Yepes ait, iuxta vrbem fuisse.

g MS. Rub. val. Auatra.

CAPVT VI.
Iniquum tributum eo agente abrogatum.

[25] Et cum iam refulgentibus, quemadmodum lux clarissimorum siderum, infinitis signorum miraculis, vigente fide, qua vbique cuncti pariter in Domino crediderant Saluatore; ille totius bonitatis æmulus, & humani generis deceptor antiquus, malignis quibusdam viris interno bello, ecclesiam in pace quiescentem cum omni plebe, nititur impugnare; & a Principem quemdam Galliarum prouinciarum cupiditatis ardore inflammat, [Iniusto tributo vrbi imposito,] & occultis persuasionibus vrget, vt Bituricam plebem cum Ecclesiæ Sacerdotibus nefando censu conscribat. Et velut quamdam bestiam bino ore sibilantem, binisque linguis diabolica venena vibrantem, ex suis fautoribus vnum, memoratam plebem quatere mittit. Sed quia diuina virtus & gratia in maximo præcipuoque certamine numquam deserit suos, multitudinem Christianam permanētem a seculo liberam, nefandus minister sub crudelitate regia coegerat deseruire.

[26] Vniuersi afflictionem impiam non ferentes, tanta multitudo ad pium confluxit Pastorem, tantusque plangentium eleuatis vocibus increpuit fragor, vt putaretur audientibus terribile esse tonitruum. hoc solum voces omnium conclamabant: Pie Pastor subueni gregi, quem vsque nunc pastorali fouisti affectu. Age ne pereat grex tibi commissus a Domino: defende a lupo quem rabido lacerat dente. Vnde ipse nimia pietate permotus vniuersis indicto ieiunio, Assessorem alloquitur blande, vt impiam desinat prosequi iussionem. Sed cum mens dura fastu non frangeretur, [ieiunium indicito] ac spretis affatibus Sacerdotis acrior magis magisque feruesceret; cellulam petit Beatus, terræ prosternitur, sanctum tundit verbere pectus, petit a Domino quod a Præside nequiuerat obtinere; & sciens non minorem animi esse virtutem pro inimico exorare Dominum, quam procumbere pro Domino, conuersionem inimicorum petiit potius, quam perniciem. Et quidem illico si petisset, immoderati Principis & sæuissimi Assessoris digna percellens adfuerat pœna. Sed erat vir beatus contra suos aduersarios mitis semper & pius.

[27] Vnum interea mittit e suis solitarium quemdam, b Ebregisilum nomine, qui renuntiatis omnibus, id est, seculo cum suis actibus, vita, & sermone ad exemplum beati viri erat præstantior ceteris, [mittit qui moneat:] vt sæuitiam Principis redargueret, qui nisi melioris vitæ emendationem mutasset, interitum repentinum ei imminere nuntiaret. Addebat etiam Beati sequipeda, Principem de commissis etiam impietatibus scelerum monēs, si forte posset commissi pœnitudinem gerere, si posset flere pro scelere, & vltrices pœnarum flammas lacrymarum vbertate restinguere, quia non vult Deus tantum mortem peccatoris, quantum vt conuertatur & viuat. [ab eo emendationem impetrat.] Rex quo audito nimio deterretur metu, & tanto pauore concutitur, vt statim agnita culpa luens delictum cum lacrymis, regali absque fastigio pœnitudinem gerens, libenter impleret quæ a tanto Sacerdote per discipulum fuerant intimata. Velociter insuetus aboletur census, descriptio rescinditur impia, salus tribuitur populo, & velut post nimiam tempestatem ac si solis splendor redditus fuisset, pace Ecclesiis data, Sacerdotum gaudia cumulantur. Mirabiliter quoque Rex adiecit, vt generalis daretur auctoritas, ne in posterum impia executio iteraretur in plebem. Assessorem vero atrocem, [Assessore refractario diuinitus punito.] qui emendationi Regis assensum non præbuit, diuina perculit vltio, & vitam, qua fruebatur indigne, amisit illico cum dedecore. Nec enim poterat tanti piaculi minister impunitus euadere. O beatum per omnia virum, qui numquam se de aduersariorum furoribus manu defendebat aut telo, sed ieiuniis continuisque vigiliis, sub altare positus, per obsecrationē defensorem sibi atque Ecclesiæ suæ Deum parabat. Et quis eum vnquam suis machinis atque oppugnationibus quiuisset deterrere, qui auxiliatrice dextera Christi semper tutus inuictusque manebat?

[Annotata]

a Dagobertum Regem fuisse, diserte exprimit auctor breuioris vitæ; missumq; crudelis rapinæ administrum, Lullonem.

b In secunda vita Ebrigiselus appellatur.

CAPVT VII.
Adscitus coadiutor. exercitia virtutum.

[28] Per idem vero tempus per omnia vir Dei signis & omnibus virtutibus adornatus, & in verbo Dei simplicitatem Apostolicam obseruans, nullo inferior, & omnibus perfectus vere sacerdos & hostia Dei, cum se vbique sollicitum circa inopiam pauperum dudum susceptum opus explere contenderet; [Decrepitus Coadiutorem sibi adsciscit.] & ætas iam perfecta ad senecturem decrepitam procliuis dependeret, cum se vidisset ad omnia non sufficere, vel in profundioribus vacare diuinis, vel in sanctis orationibus, sicut iugiter optabat, permanere; vel in eorum qui quotidie fidei reddebantur, instructionibus adimplendum, ex quibus omnibus nec respirare ei quidem vnius saltem horæ spatio liberum tempus dabatur, dum semper in alia ex aliis vocaretur, ita vt a prima luce vsque in profundam vesperam numquam cessaret in variis occupationibus detineri; cum se tanto onere vidisset grauari, vtilius esse ratus est, vni ex fidelibus Christianis primoribus regionis, plene iam & optime instructo viro a Vulfelento tradere participationem officij sui ac laboris dumtaxat, & diuini verbi committere ministerium, & ita conhibito Clero sacerdotij inibi iura suscepit.

[29] Enarrare quis valeat, qua humilitate, quaue caritate circa suorum comitum & ministrorum præsidia, [Ministrorum & pauperum præsidiis intendit.] pauperumque deinceps se exhibere contentus est? qui semper Euangelicum illud ore mundissimo ruminabat, & totis viribus implere opere contendebat: Qui vult esse vester primus, sit vester minister; & qui vult esse vester Dominus, sit vester seruus. [Matth. 20. 26.] Et quia oculum mentis suæ totum habebat in Deo defixum, indesinenter etenim considerabat Dominum nostrum Iesum Christum propter nos hominem factum hoc nos docuisse, vt vsque ad mortem obluctemur aduersus peccatum; siquidem & ipse non rapinam arbitratus est esse se ȩqualem Deo, [Humilitatem Christi æmulari studet.] sed semetipsum exinaniuit formam serui accipiens, & habitu inuentus vt homo, humiliauit semetipsum vsque ad mortem: quem Sulpitius Dei seruus secutus, omnes profligationum labores & cruciatus carnis & mentis suscepit, ne propositum fidei conscientia macularet.

[30] Quoniam quidem si volumus nunc B. Sulpitij Episcopi enarrare virtutes, & exponere robur constantiæ, nec nobis copia tanti sermonis est, nec putamus aliis nisi iis solis, qui oculis suis intuebantur, videri credibilia. Nunc ad illa quæ prius cœperat, sermo percurrat, vt de miraculorum gestis, quæ sibi iuncto principe deinceps cȩlitus egerit pauca perplectere contendamus. Tempore quodam vnus de sceleratis, & vtpote indigentibus, in promptuarium beati viri se noctu violentus iniecit; statim diripere nititur quod atroci mente facinus furti conceperat: & abire festinans, nullus remeanti patet exitus, & munimine omni constructo quasi carcere septus, [Furem in promptuario oberrātem diuinitus noscit:] reus vndique ligatur. Noctis ergo totius itinere incassum consumpto, facilis cui fuerat ingressus, nec tenuis patet regressus. Interea lucis splendor mundum irradiat, & vir Dei vnum de custodibus euocat, mittens ad socium mandat, vt quem errore lassatum, & velut quibusdam arctatum vinculis ita innexum in promptuario reperisset, attraheret.

[31] Haud mora: minister socium properans adiit, quo vocato scelestum reperiunt intro, & vt attraherent protinus comprehendunt. Inter quorum manus lubricus repente elabitur, & cum se crimine cerneret circumseptum, & vndique a turbis vallatum, malens subire celerem mortem, quam longos facinoris trahere cruciatus, in puteum b cubitorum fere octoginta, eminus qui aderat, interiturum se præceps iniecit. [is in altissimum puteum se præcipitat:] Nihilominus cum eum vorax terra suscepisset, Antistitis beati suffragia postulabat. Tum vir Dei occursu veloci aduentans, post elapsum iubet quemdam de pueris descendere nexum, satis monens diligentia summa scelestum trahere circumplexum. Cumque omnes non posse iam viuere clamitarent, quem tantæ altitudinis terræ hiatus vorauerat, sed potius ab omnibus iam interiisse crederetur; imperat puerum iussis obedire velociter. Ingreditur famulus, nec cunctatus signaculo viri Dei armatus, [extrahitur incolumis.] alacrem reperit, quem omnes credebant esse exanimem: connexum funibus captiuum ad patrium solum reuocat: constipantur mœnia agminibus populorum: ad spectaculum tantæ rei pene tota confluxerat ciuitas: complosis manibus voces omnium perstrepebant: mirantur sospitem quem tantæ altitudinis profundo mersum iam putabant esse defunctum. Hactenus criminosus alto mentis stupore discussus, Sancti prostratus vestigiis postulat facinoris veniam. Illico vir pietate plenus indulget, & vsibus tribuit necessaria, monens sæpe vt potius petat, quam rapiat; munere sibi optet conferri victum, non rapina. Et quoniam in eo fuit perfecta humilitas, prompta misericordia, sancta simplicitas, quantæ vero patientiæ fuerit, & longanimitatis quis dicere valeat?

[32] Dum vnus ex discipulis de ordine Leuitarum repedandi ad propria licentiam sibi postularet, ille dilectionis affectu, ne aliquis casus longæui itineris accideret, libertatem ei abeundi non tribuit. Hic vero spiritu armatus superbiæ, vix curarum obliuionem quies prima laxarat, [Diaconi inobedientia castigata.] & statim concito cum vehiculo fugam facinore stimulante arripuit: qui ita digno cæcitatis percutitur supplicio, vt huc atque illuc per totam noctem incertus, vacuo labore discurreret. Reddito die terris, cursu incassum consumpto, in loco, de quo festinus iter arripuit, se consistere cernit. A Sacerdote denique, quem nihil puto lateret, veniam facinoris petit, genibus adhæret Sancti, gesta per ordinem c fatetur: ignoscit mens pietate promptissima, illico tribuit veniam confitenti.

[Annotata]

a Aliis, VVlfolentus, VVlfolendus, VVlfolenus, VVlfoledus, VVlfeodus, dicitur.

b Petrus de Natal. hyperbolice, passuum.

c MS. Ripat. fatur.

CAPVT VIII.
Infestationes dæmonum elisæ.

[33] Etenim quanta quibusque contra eum pessimus dæmon artibus cum vniuerso exercitu suo intentione pugnauerit, atque super omnes ceteros qui per id tempus pro Christi nomine colluctabantur, noua protulerit, atque aduersus eum dæmonici furoris arma commouerit, agnoscere cupientibus perstringere pauca curauimus. Et quia de eius pernoctationibus crebris paullo ante iam diximus; cum in profundo cuiusdam noctis silentio psalmorum canora in baptisterio peregisset, perrexit cum paucis ad Martini beati basilicam, vt reliquum noctis spatium vsque ad matutinos in diuinis laudibus inibi a epularetur. Cumque puerum cum lucerna præeuntem, iamque fores basilicæ contigisset, ingerens se funestus dæmon, formam validam, & speciem auis teterrimæ & horribilis, primum lumen quod præibat nititur suffocare. Deinde in faciem oculosque sancti viri cum magno impetu se iniecit, & huc atque illuc circumuolitans, ridiculosis intentionibus iterum atque iterum violentum infestumque reddebat. Adhæc vir Dei praui gesta perpendens; Scio, inquit, quis sis, [Infestationes dæmonum signo Crucis pellit.] antiqui serpentis minister, nec te latere permittis, cui persecutorem nequissimum pene iugiter te ostendis. Tandem manum eleuans cum Crucis signo, non solum se vltra iniicere non audebat, verum iniectu Crucis impressæ ita euanuit.

[34] Vt erat impudens & delusio miserabilis, dein in iniuria sancti viri stimulos seditiosus hostis accendit. Cum itaque vnum ex pueris mente & conuersatione simplicem, Ansulphum nomine, pro Fratrum & pauperum victu necessario exhibendo, locum ad quemdam ire præcepisset; haud mora, præceptis obedit, iussa implet, ad propria remeare contendit: cui sæuissimus dæmon cum suis apparitoribus se obuiam intulit: quem de vehiculo eiecit, eumque male mulctatum flagris reliquit, [Famulum a dæmone male mulctatum diuinitus cognoscit:] ita vt semiuiuus a proximis deferretur ad domum. Et cum ob iniuriam S. Sulpitij, quæ gesta fuerant, nemo referret ad eum; tandem diuinitus per Spiritum (gratiam enim acceperat prophetiæ) sensit ministrum cōtinuatis diebus decem mutum permanere & cæcum, omnia præmortua membra, & ita obserato ore cum dentibus, vt ne aquæ guttam interius aliquis posset infundere. Interea vir Dei eum quem spiritu senserat, gestorum ordinem Fratribus indicat, afflicto condolens ex affectu, lacrymasque profundens ex pietate, pro se pius pastor ouem acerbo dolore cruciari lugebat. Illico tamen sancta membra terræ prosternit, [oratione eum curat.] & post orationem ab humo cōsurgens, panis buccellam cum vino exanimi iubet deferri. Protinus in ore eius reseratis ferro dentibus stillam vini, quod miserat, proximi fuderunt: mox iam magna ex parte præmortuo redduntur sensus amissi, & in vigore pristino famulantia redeunt membra. Hæc quidem ab ipso qui pertulit, & fidelium testimonio agnouimus confirmatum.

[35] Nec multo post reddito terris occasu diei in ecclesia cum paucis aggreditur pernoctare, & cum alta quies adesset, tenui sibilo serpentis astutia primum demulcet in aura. Dein quies vbique cum esset, in ecclesiæ septa valido impetu, arcus, aras, lucernas, ceteraque officia concutit, ita vt putarent discipuli ecclesiam omnem funditus euerti. Et cum pauore nimio trementes psallentesque relictis canticis, spectantes interitum adhærent pauimento, beatus inuictusque per omnia ita fortiter in diuinis canticis persistebat, paruipendens quæ inuidus perpetrabat, vt in prosperis numquam constantior fuisset nec clarior. Tandem inuidus anguis cum suo exercitu in vna se mole conglomerat, & putans grauioribus ictibus sonituque intemeratam constantiam deterrere, [Constanter dæmonum terriculamenta spernit.] immenso tumultu perstrepens, ante faciem beati viri pauimento percutiens se præcipitat, ita vt putarent discipuli in frusta Magistrum fuisse contritum. Ipsi quidem diu attoniti permanserunt: gloriosus vero Sacerdos diuinis iaculis aduersarium vulnerans in spiritualibus canticis perseuerat: sane discipulos arguit, cur relictis canticis, minis phantasmaticis deterriti essent. Sed quid mirum si is humani generis hostis, tanti Sacerdotis necem expetiit, quippe qui dux & signifer erat in populo Dei, cum etiam nefaria & impura flagitia ad ipsam quoque diuinitatis quondam tetendit iniuriam?

[36] Et quia indesinenter contra bonitatem malitia pugnat, & Sanctos Dei æmulatio insequitur aduersarij, quanta pessimus hostis diuersis illusionibus se manifestans, stimulis furoris sui aduersus Christi cateruam, quam eius dextra per sacerdotem suum protegebat, exaggerasse dicatur, non sufficimus loqui. Tamen vnum de his, quæ crudeliter in quemdam de seruis Dei, sub tantis testibus gesserit, breui sermone tradamus. Cum vnus ex turmis, quorum officium est iugiter in ecclesia matre canere Deo, Leguntius nomine, cursu debito pernoctare ad ecclesiam pergeret, humani generis hostem offendit sibimet bellatorem. Et ira aduersarius frendens ab itinere boni operis cœpto, [Quemdam semiuiuum eucharistia in os indita sanitati restituit.] Dei seruum nititur reuocare, afflictumque cædibus multis, semiuiuum reliquit & pene exanimem. Et mane solo prostrato reperto a pluribus, omnis sensus officij amiserat famulatum. Tunc Sanctus Dei procul ab vrbe forte discesserat, & cum post triduum fuisset regressus, reperit eum semiuiuum, & flagris male mulctatum. Tunc iuxta membra Fratris se prosternens, ingemuit fortiter, vique dentibus reseratis, sacrificium in ore eius propriis manibus, Dei Sacerdos infudit, & miro stupore spectantibus omnibus, ita repente apprehensa manu eius in faciem Sacerdotis surrexit incolumis, ac si nihil mali habuisse putaretur, & vbique saliens benedicebat Dominum.

[Annotatum]

a al. expleret.

CAPVT IX.
Præclara in varios beneficia.

[37] Nec multum itaque post tempus vnus ex rusticis arrepta manu securi nefario polluit opere Resurrectionis Dominicæ diem. [Laborantem die Dominico, & ideo punitum,] Illico manus arescit sacrilega, cute siccata cum neruis, securis adhærens recluditur. Repente ad Dei properat Sanctum, vestigiis obuoluitur Christi athletæ: sacrilegij auctorem manus arida prodit. Lugentem ad ecclesiam monet potius reum peruenire Sacerdos, orationes continuat sub altare, tandem vt possit a Christo facinoris quod commiserat, veniam impetrare. Interea Dei Sanctus ad consuetum decurrit præsidium, ingreditur cellulam consperso cinere, in oratione fusis lacrymis pernoctat: & dum ad ecclesiam facto mane debitis laudibus exsoluendis Dei sacer venisset, vulgi diuersitate cum securi hominem intuente, in oratione pronus vir Dei incumbit. [oratione sanat.] Et ita repente reus non sustinens cruciatus, magnis clamoribus perstrepebat, vt putaretur locus ipse esse commotus subito: nam & pauor immensus arripuit vniuersos. Interea sacrilega manus officio subito restituitur proprio, ossa, cutis, & nerui suis replentur humoribus, securis ex eadem in partes resiliit mirabiliter: fundit criminosus vberes fletus, peccatum fatetur & absoluitur, domum remeat absolutus. Itaque diuina prouidentia misericordia præcellens, animæ morbos corporis afflictione componit, secundum illud: Visitabo in virga iniquitates eorum, misericordiam autem meam non auferam ab eis. [Psal. 88. 33.]

[38] Et quia dudum in terris positus Dominus & Saluator noster discipulis dixerat: Si credideritis in me, opera quæ ego facio & vos facietis, & maiora horum facietis; in tantum, etenim postremo ad fidei amorem virum beatum spiritualis flamma succenderat, [Qua manus abluerat aqua, morbi curantur.] vt si quispiam aquam distillantem e manibus suis, cum lauarentur, occulte præriperet, & languentis cuiusque corpus attingeret, plerisque infirmitatibus illico caruisset, sed præcipue a tertianis & quartanis passionibus vexati miro stupore reciperent pristinam sospitatem. [Ioan. 14. 12.] Nam quanta aut quæ per eum Dominus ad vltimum egerit signa, ac virtutes nouis stupendisque miraculis declarauerit, non aliis nisi his solis, qui oculis suis intuiti sunt, putamus esse credibilia.

[39] Et quoniam consortium vitæ & actuum, non cum ceteris mortalibus, [Mundum contemnit.] sed cum Angelis immortalibus habere credebatur; in tantum supremum fallacias ac blandimenta respuit mundi, vt recte cum Apostolo diceret: Mihi viuere Christus est, & mori lucrum. [Philipp. 1. 21.] Et illud: Optabam dissolui & esse cum Christo, nisi propter eos optarem viuere, pro quibus & mori. [Ibidem; 23.] Tamquam stercus denique pompam respuit seculi, aurum spreuit, argentum respuit vt lutum. Concilia celebrat, [Clerum instruit:] Episcopos per synodos euocat; monet crebro, ne diuina prætermittantur mandata, prorsus replicans illud Saluatoris mandatum: Nolite possidere aurum neque argentum, &c. sed secundum Apostolum, habentes, inquit, victum & vestitum, his contenti simus, & ea quæ sequuntur fugienda. [Matth. 10. 9., I. Tim. 6. 8.] Ipse vero totis viribus elaborabat, castigans corpus suum & seruituti redigens, ne forte cum aliis prædicabat, ipse reprobus efficeretur. [pauperiatis & mortificationis amans.] Multo etenim tempore argentea vasa neque habuit, neque vsus est, sed omnia in suis vsibus erant lignea, fictilia, & marmorea. O intemerata constantia, quæ vitam, qua pulsatur humana fragilitas, patientiæ virtute calcauit! Et quoniam secundum Saluatoris vocem, ea docuit quæ ipse prius per omnia fecerat, nulli dubium quin esset magnus in regno cælorum. [Matth. 5. 19.] Iste fuit Sacerdos Dei Pontificale a petalum gestans, qui in semet crucifigendo corpus, & persequendo vitia adeptus est nouum, non morte, sed carnis mortificatione, martyrium.

[40] Et cum iam satis abundeque, ecclesias, monasteria, cellasque construxerit, [Multa condit loca sacra.] innumerabilium clericorum ac monachorū Pater effectus est, renuntiantibus quamplurimis facultatibus suis, qui eiusmodi philosophiæ dediti, bonis suis quibusque indigentibus erogatis, multasque etiam vitæ sollicitudines procul abiicientes, & extra vrbem in hortulis vel exiguis quibusque agellis degentes: alij vero, sicut in Actibus Apostolorum hi qui primitus crediderant, vitam duxisse memorantur, possessiones suas & prædia vendentes, & pretia ponentes ante pedes ceterorū, diuisis vnicuique prout opus erat, vt Euangelico facile fungerentur officio. [Act. 4.] Omnes quos optauerat in spiritualibus dogmatibus plenissime instructos & ita in studiis philosophiæ Christianæ ad imitationem beati magistri deditos, vt nonnulli etiam post triduum non tam desideratum quam necessarium corpori indulgerent cibum; videlicet dum in profundiore intelligentia sacrorum voluminum plerique conuersantes, tamquam copiosis dapibus inhiantes, [Discipulos ad sapientiæ pabulum docet anhelare.] expleri nequiuerint, & contuendo acrius inflammarētur, & iugi certamine ita aduersus carnem agonizarent, vt in nullo voluptati eius ac libidini concederent; animam vero alendam sapientiæ pasculis & scientiæ cibis in maius semper augentes. Exultans Pater de tali studio filiorum, tandem fœnus repositum properat ab æterno exigere Patre: & subito adest Dominus consolari ac remunerari seruum fidelem.

[Annotatum]

a Πέταλον folium, bractea. videtur hic intellig lamina, quam olim in pectore gerebat Pontifex, & συνεκδοχικῶς quoduis insigne Pontificale.

CAP. X.
Obitus. sepultura. miracula.

[41] Et dum his virtutum floreret miraculis, beatæ consummationis gloriosum tempus aduenit. Sed cum fracta iam æuo mēbra deficerent, afflictum emortuumque corpus, onus abstinentiæ roborabat; & quod natura neglexerat, meritum confirmabat. Itaque plenus dierum, ætatis suæ tempore consummato, meritorum splendore coruscans, [Feliciter moritur.] terrena terris membra commendat, spiritus cælestes inter Angelorum choros celsa cæli conscendit.

[42] Igitur ex omni latere vrbis innumerabilium populorum repente vndique caterua confluxit. Constipantur mœnia, atria, omnesque plateæ, in tantum denique vt nisi auxilium adfuisset beati Pontificis, [Magnus ad funus fit concursus.] pars maxima populi contrita sub pedibus, vi obruto spiritu, constipatione tantorum necarentur. Erat omnium planctus immensus, mœror intolerabilis, tantoque gemitu lugentes erumpebant in voce, vt lapidea etiam pectora immensos profunderent fletus. Nescio an fuisset inibi quis tam crudelis & demens, qui se a lacrymis reuocare potuisset. Tantus etenim vocum increpuit fragor, vt locus ille quasi a magno tonitruo concuti putaretur. Et cum esset omnium infinitus animæ mœror, [Ab omnibus lugetur.] Clericorum prorsus interruptis singultibus acediosa lamentatio spirituales hymnos canere vix sinebat; ea tantummodo inter singultuum verba, dolentium gemitus extorquebat. Heu grex desolate quid agis? En amisso Pastore dispergeris, & quis te a luporum rabidis dentibus quiuerit liberare? In morte denique tua, o pastor bone, omnes nos interisse quis ambigat?

[43] Interea ventū est ad basilicam, vbi nūc Dei Sacerdos glorioso triumpho resurrectionis tempus exspectās, miro decore iacet humatus, [Sepelitur.] quam quidem dudum ipse summo construxerat nisu. Corpus illatum sepulchro, plebs vniuersa Pastoris absentiam sustinere non valens, vltra humanum modum mugitum pauimento prostrati reddebant; ita dumtaxat vt nec ministris ecclesiæ permitteretur libertas officij persoluēdi. Lugebant quidem quasi absentem, quem non amiserant, sed præmiserant; nescientes plane qua legatione pro ipsis cælum penetrans diuinis obtutibus fungi properabat, vt ibi interpellaret pro populo, quod hic poscenti redderet ac fideli, ibi funderet vota, quod hic responderet votis.

[44] [Illustratur miraculis.] Nec mora a semet patitur esse absentem, quem in terris positus labore fouerat indesinente; sed illico spiritu properat visitare quem corpore reliquerat, non affectu. Et ita repente variis infirmitatibus salutem reddendo se prodidit esse præsentem, vt quasi cælitus lumen ostensum, aut radius quidam solis erumpens, totum orbem claritate superni luminis illustraret: ex quo per omnes ciuitates ac vicos, immensæ multitudinis velut messium tempore ad areas triticum, ita ad ecclesias populi congregantur. Et non solum de diuersis miraculis sanitatum vicinas ciuitates, verum vniuersa regna terrarum, tamquam volatu pennigero flamma clarissima refulsisset. Et nisi basilica ipsa magna ex parte ampliata fuisset, capacitate sua infirmantium multitudinem recipere nequiuisset. Et si Deum meruero Ducem, adhuc de his quæ nunc triumphator egregius gerit, breui sermone ostendere cupio. Digne etiam plane ab antiquis prædecessoribus, vbi hæc geruntur, Nauis ob portum nauigij vocitatur, qui quasi præsagio futurorum quodam hoc olim indicat nomen, quod nunc affectu manifestat diuino: ea scilicet nauis est, in qua, qui adhærent, huius seculi transeunt mare; & ad patriam longe positam, videlicet regni cælestis, perueniunt liberi. Ibi nempe ab imminentibus malorum procellis visibilium, & inuisibilium, confugij efficitur portus, ibi a seculi fluctibus ac turbinum tempestatibus euadendi tribuitur gratia. Illic quotidie infundunt sal scientiæ ac fidei, infirmis & ignaris. Ibi per intercessionem beati Patris nostri ab æterno, & inuisibili medico, gratis medela tribuitur infirmantium. Per eam prorsus naufragi atque exules pristinam reducuntur ad patriam.

[45] Prȩtermissis igitur ceteris, in quibus post paullulū, vt supra pollicitus sum, operam dabo; [Lāpas ante sepulchrū eius suspēsa iugi manat oleo.] nunc de lucerna illa, quæ ante sepulchrum Beati suspenditur, breuiter dicam. Fertur a ministris oleo semel fuisse impleta, & exundante sancto liquore, multitudine desuper iugi effundere a labe, ex quo multi peruncti variis plerisque caruisse infirmitatibus. Et hoc non sine admiratione fatendum, quod semel vespertino tempore Sacerdotalis cœtus dum diuinis canticis personaret, repente ictu fulmineo cælestis flamma lucernæ fomentum percutiens, cunctis intuentibus, lumen præbuit mirabiliter, & nusquam deinceps fulgorem amiserit quamdiu ministerio vsque hodie instincto fouetur pabulum,

[46] His gestis clarissimi viri, etsi indignis quibus explicata sunt dictis, [Epilogus.] nunc tempore congruo terminum dare disponimus, ori manum imponimus, introrsus ad conscientiam redire festinamus, & quem imitari non possumus, patronum nobis fieri precibus postulamus, vt suis meritis adiuuemur, cuius natalitia celebramus, eo opitulante, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus per omnia secula seculorum, Amen.

[Annotatum]

a Id est, Iapsu.

ALIA VITA BREVIOR
Auctore coætaneo anonymo,
ex tribus veteribus MSS.

Sulpitius Pius, Episcopus Bituricensis in Gallia (S.)

BHL Number: 7928

Avctore coætaneo anonymo, ex mss.

PROLOGVS.

a

[1] Ab initio vsque in finem per singula loca & generationes reor non defuisse viros a Deo electos, [Omni ætate sunt aliqui Sancti.] in quibus gratia sancti Spiritus refulgeret; & per quos signa miraculorum Dominus, & consolationem & prouocationem se quærentium manifestare videretur: sicuti moderno tempore per vnius Antistitis sui Sulpitij, vnde sermo mihi est, dignatus est merito vitæ eius multa & miracula ostendere. De quo opus imperantibus Fratribus, vt aliquid quod noueram, ad memoriam posteritatis profutura scribere deberem; quod me huius iniuncti operis onus imparem esse scio; nec posse tantæ virtutes viri Dei adnotare, quas ab initio adolescentiæ suæ operatus est, congruis verbis vt dignum est, exprimere; sed tamen, vt nec contumaciter abnuere iniunctioni eorum; vel pauca quæ ipse vidi, [Auctor cum S. Sulpitio vixit.] vel eorum relatione qui ei ab adolescentia vsque ad decrepitam senectutem ministrauerunt; vel quod plurimorum fidelium, qui viderunt, innotuerunt, pauca perstringere curaui.

[Annotatum]

a Deest hic prologus MSS. Corsendoncano & S. Maximini.

CAPVT I.
S. Sulpitij præclaræ virtutes.

[2] [S. Sulpitius a puero pius:] Igitur B. Sulpitius Episcopus dum adhuc in seculari habitu in domo parentum consistere videretur, ita bonis operibus deditus fuit, vt nihil aliud magis videretur agere, quam aut ecclesias ædificare, aut monasteria construere, aut in operibus misericordiæ circa pauperes se infatigabiliter exercere, & amore castitatis copulam matrimonij spreuisse visus est Et cum Dominus iam suo voto & bono proposito satisfacere dignaretur; decisa capitis sui cæsarie, suscepit clericatus coronam; & succedentes gradus Ecclesiasticæ dignitatis, vsque ad eum locum, [fit Episcopus:] vt electione populi, & Clericorum a conuentione Episcopatus dignitatem ascenderet. In quo officio nihil aliud magis insistebat iuxa Ecclesiæ regimen, quam curam gereret pauperum, & summo nisu elaboraret illis semper alimenta, [omnibus benefacit.] & quibus tegerentur. Vir quoque communis huius vitæ necessaria. b

[3] Nobilis vir nomine Theudoghislus c Domesticus expetenti caussa ad memoratum Pontifificem venit. Ille solita dilectione benigne eum recepit, & præparare conuiuium iussit. Cum esset hyemis tempus, vt frigoris iniuriam ministri habere viderentur, copiosum ignem accenderent, & dum nemo sollicitus esset de incendio; casu contigit- contectionem domus illius concepisse ignem, [Incendium signo Crucis restinguit.] & tunc cœpit maior flamma ipsius incendij dilatari & inualescere; ita vt coniuuantes & ceteri in pauorem conuersi nihil aliud cogitarent, quam rapido cursu foras procedere. Et cum illi qui in tectum ascendere debuerant, ob difficultatem ascensus ascendere non valerent, & flamma illa magis magisque inualesceret; eleuans idem B. Sulpitius Episcopus manum, Crucis vexillum opposuit: ipsumque incēdium mira virtute quieuit. Qui tunc viderunt, & hodie supersunt, cum tanta celeritate quieuit flamma illa, & extincta est, vt antequam manum suam ipse Pontifex ad se colligeret, tamquam multa aqua desuper fusa fuisset, omne incendium illud fuisset sedatum.

[4] Nec multo post, quantum Gunthoaldus homo aliquis referebat, filium suum adolescentulum circiter decem annorum elinguem, [Muto loquelam signo Crucis restituit.] & a natiuitate sua intelligibilem sermonem numquam fuisse locutum; eum ante præfatum Antistitem adduxit, & innotuit causam. Ille manus oculosque extendens ad cælum, præmissa oratione, tetigit labra ipsius pueruli, & signum Crucis impressit, & linguam manu sua attrectans; adfuit Domini misericordia: confestim locutus est: & adhuc hodie superest, & absolute loquitur.

[5] Nec hoc prætereundum putaui, quod tēpore vitæ suæ vir sanctus Biturigas in ciuitate nullum siuit nec hæreticum nec gentilem, aut Iudæum, sine baptismi gratia habitare. [Iudæos omnes conuertit.] Nam cum Iudæi illo tempore Bituricas in ciuitate esse viderentur, & ille illis sæpius blanda loqueretur, & prædicaret eis verbum diuinum, quod iuxta Euangelium nullus in regnum Dei posset intrare, nisi qui ex aqua & Spiritu sancto renasci videretur; & diebus ac noctibus pro eorū conuersione Domini misericordiam deprecaretur; illi obtēperantes ei, primū pauci, deinde omnes ad baptismi sacramēta in ecclesiam conuenerunt. [Ioan. 3. 5.] Qui baptizati ab ipso Pontifice, hodieque sub Christiana disciplina degere videntur.

[6] Quis Clericorum ad comparationem beati viri possit sic perpetuis d noctibus vigilare, aut ad mensuram illius ieiunare? [Virtute aliis prælucet.] Cum nocte in ecclesiam veniret, antequam librum psalmorum psallendo finiret, de ecclesia non recedebat.

[7] Eo tempore, faciente cupiditate, Dagobertus Rex præcepit fautori suo Lulloni homini feroci moribus, & sine vllo vestigio misericordiæ, e vt plebem Bituricam insueto censu imponeret; & sub pensione census viuerent, & Regis imperio deseruirent. Qua afflictione vniuersus populus regionis illius congregati ad memoratum virum Dei, tanta multitudo plangentium conuenit, & eleuata lamentatione, & confusa voce deprecantes Dei virum, vt sibi subuenire deberet. [In afflictione populi triduanum ieiunium indicit:] Ille motus pietate, non sustinens eorum eiulatum & lacrymas, cum Clericis, indicto ieiunio per triduum, Domini postulauit misericordiam; vt memorati populi sui releuaret afflictionem. Misit ergo quemdam de suis Clericis, nomine Ebrigiselum, qui memoratum Regem pro hoc scelere redarguere deberet, & denuntiaret ei celerem interitum, nisi fuerit hoc celerius emēdatum. [abrogationem iniusti census a Dagoberto impetrat.] Hoc facto Rex metu deterritus, confestim præcepit populum suum de ipso censu releuari, & descriptionē ipsam, quæ facta fuerat, reddi. Et populus ille ab ipsa afflictione releuatus, hodieque in pristinam permanet libertatem. Nihilominus fame vltione diuina creditur & Regem & satellitem suum post breue spatium interiisse.

[Annotata]

a MS. Preudhomij, cohibentia.

b Mutilus sensus, vt alibi sæpius in hac vita hiulcus.

c Regis, fortasse; nam in priore vita, nu. 21. hic Theodegisilis, siue Theudoghislus, appellatur quidam de Optimatibus.

d MS. Preudh. nocturnis.

e MS. S. Max. vt plebi ciuitatis eius insuetum censum.

CAPVT II.
Obitus. ad eius sepulchrum miracula.

[8] [Coadiutorem sibi assumit.] Cvm se memoratus Pontifex tantū onus inter Ecclesiarum sollicitudinē, & pauperum curam, vel vniuersæ plebis negotia, videret se grauiter prægrauari, petiit sibi a Rege socium huius oneris supportandi. Cui Rex præbuit assensum, & dedit, quem petierat, virum prudentissimum, cui vocabulum est Vulfolendo: qui suscepto Episcopatu huius vrbis adhuc hodie in Dei nomine regit Ecclesiam. Ille vero sub ea humilitate, qua prius pauperum curam regebat, magis magisque deinceps præsidia pauperum subministrare videbatur. [Subuenit pauperibus.] Nonnulli vero ei detrahebant, cur Episcopatu relicto alteri tradidisset, & in quarumdam animarum multiplicatione delectaretur. Sed ille in incepto opere persistebat; & laudem humanam fugiens, & iactantiam vanitatis deuitans, semper persistebat, vt pauperes ab indigentia victus ac vestitus releuaret.

[9] [Moritur.] Et post hæc, consummata iam ætate sui temporis, plenus dierum in pace migrauit ad Dominum. Et cum de ecclesia ad tumulum deferretur, [Sepelitur, magno luctu, præsertim pauperum.] tāta multitudo pauperum lugentium repleuit ecclesiam; plateæ vniuersæ constipatæ confusam vocem cælo tulerunt: tantus fragor habebatur, ac si tonitruo magno locus ille concuti videretur: & inter plangentium voces sermo alius non audiebatur, nisi omnes clamabant: Pastor bone, cur nos deseris? & cui nos derelinquis? Hodie in morte tua omnes nos constat mori. Peruenit ad basilicam, quam ipse sibi antea construere præceperat. Illatus in sepulchrum, pauperes illi non sustinebant absentiam Pastoris, iacebant vt cadauera in ecclesia tanta multitudo, vt nec ministri ecclesiæ libere possent officium suum implere.

[10] Nec mora: paucis euolutis diebus quidā debilis, qui longo tēpore arefactis membris neruorum cōtractione, [Claret miraculis,] propriis pedibus incedere non valebat, in loco illo orationi insistens ita recepit sanitatem, vt absque sustentatione baculi propriis gressibus in ciuitatem remeare videretur. Quid multa? Quantum venerabilis ille Abbas Domio, & sui monachi, qui die noctuque in memorata basilica Dei officio vacare videntur, & vigilias sedulas a excubare b feruntur, tanta languentum multitudo inibi Spiritus sancti gratia de diuersis infirmitatibus curata est, vt cæci visum, surdi auditum, claudi incessum, & qui maligni spiritus crudelitate inflicta videbantur vexari atrocitate morbotū, intercessione suprascripti beati viri omnes sanitate recepta, alacriter ad propria repedarunt. Ex quibus multi in ciuitate visi sunt, qui se dicebant longo tempore cæcitate percussos, clare videntes: & multi de diuersis infirmitatibus sanati.

[11] Et tunc cum ista Dominus in illo dignatus est ostendere miracula sanitatum, non solum hæc fama vicinas ciuitates, [Magnus ad eius sepulchrum concursus.] verum etiam longa spatia regionum tamquam pennigero volatu repleuit: ita vt innumerabilis multitudo plangentium in diuersis vehiculis ad locum sepulturæ præfati viri confluxerint; vt nec capacitas illius basilicæ tantam multitudinem possit recipere, nisi prouidentia præfati Abbatis basilicam illam magna ex parte ampliasset. De qua multitudine infirmantium multi in loco ipso sanitate percepta, benedicentes Domini misericordiam ad propria alacriter reuerterunt.

[12] Quid de illo c cicindilo dicam, qui est ante sepulchrum eius, [Oleo lāpadis ad eius sepulchrū multi sanantur.] quem ferunt semel fuisse impletum, & exundante multitudine olei, qui desuper labebatur in terram, multi peruncti, de infirmitate sua exuti sunt? Quia longum est per singula memorare quæ ibidem Dominus signa sanitatum dignatus est demonstrare, nec hoc patitur modus huius epistolæ, quod adhuc magnæ referuntur in populo diuersa infirmitate depresso fieri sanitates, ista breuiter comprehensa sufficiant.

[13] [Locus sepulturæ eius.] Locus ille, vbi ipsa basilica, vbi memoratus Dei vir sepultus est, nominatur Nauis, eo quod ibidem portus nauigij esse videretur: locus amœnissimus inter duos amnes, nemoribus & vineis copiosus, & pratis, & fluminibus interfusa immensa planities, vt ibidem habitantes similitudinem Paradisi videantur possidere. In quo loco gratia Domini ad salutem generis humani perseuerare dignetur, ipso præstante, qui in Trinitate perfecta viuit & regnat vnus Deus æternus, & sine fine incommutabilis permanens in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a MS. S. Max. scopare.

b videtur legendum ferunt.

c Papias: Cicendelia vitreas lampadas vocamus. [Cicendele.]

DE S. MILDWIDA, SIVE MILDGITHA, VIRGINE IN ANGLIA.

[Commentarius]

Milwida, Virgo in Anglia (S.)

Ex Variis.

[1] Penda Merciorum in Anglia Rex impius ac crudelis, complures ex Kinestvvitha coniuge liberos suscepit, nihil præseferentes paternū præter egregiam animi magnitudinem, [S. Mildvvidæ patrui & amitæ illustres,] qua non, vt ille, ad cædes ac flagitia abusi, sed ad Christi stabiliendam in suis ditionibus religionem. Primus VVeda, siue Peada, Osvvij soceri, Nordanimbrorum Regis, cliens fuit: hic quippe iniusto bello a Penda laceßitus, diuina potius ope quam humanis viribus, eius validißimas copias profligarat; regni tamen partem eius filio, cui filiam ante suam iunxerat, conceß. VVeda mortuo, iugum paullo post excußere Mercij atque VVlfero eius fratri sceptrum detulerunt. Huic nupta S. Ermenilda Ercomberto Cantij Rege, sanctaque Sexburga genita, S. VVerburgam peperit, Kenredumque religiosißimum Regem. VVlfero fatis cedente, regnum S. Ethelredus frater capeßiuit, ac 30. annis optime administratum Kenredo VVlferi filio ceßit; ac monasticam vitam complexus, Sanctis post adscribi meruit. Horum sorores fuere S. Kinesburga Alfridi Nordanimbrorum Regis coniux, & S. Kinesvvida virgo.

[2] Alter Pendæ filius Mervvaldus, siue Mervvala, in Occidentali Merciorum plaga, vt scribit VVestmonasteriensis ad an. 676. regnauit. [pater,] Hic tres filias Milburgam, Mildredam, Milvvidam, [sorores;] filiumq; Mereuinum suscepit; omnes in Cælitum album relatos. Colitur S. Ermenilda 13. Februar. S. Sexburga 6. Iulij, S. VVerburga 3. Febr. S. Ethelredus 4. Maij, S. Kinesburga 15. Septemb. S. Kinesvvida 6. Martij, S. Milburga 23. Febru. S. Mildreda 20. Febr. S. Mildvvida 17. Ianuarij. Atque huius is splendor paterni generis fuit.

[3] Maternæ stirpis haud paullo etiam illustrius decus. S. Ethelbertus primus Christianus Cantij Rex ei tritauus fuit. Huic ex Bertha coniuge nati Eadbaldus regni hæres, [genus maternum:] S. Edburga virgo, S. Ethelburga S. Edvvini primi Nordanimbrorum Christiani Regis vxor: Eadbaldo Ercombertus, Ermenredus, S. Eansvvita. Ercombertus ex S. Sexburga, SS. Etheldredæ & Ethelburgæ sorore, S. Ercongotham genuit, sanctamq; Ermenildam, VVlfero, vt dictum est, nuptam. Ermenredo autem (quem Ranulphus Cestrensis lib. 4. cap. 18. Regem quoque Cantij appellat) siue Eormredo, vt in S.VVerburgæ vita dicitur, ex inclyta coniuge Oslaua nati sunt Ethelredus & Ethelbrichtus, quos innocenter iugulatos splendida lucis columna de cælo prodidit Christi Martyres. [auunculi,] Quatuor quoque sibi filiæ sanctæ, Domneua, Ærmenberga, [materteræ,] Ærmenburga, & Ærmengida, velut Paradisiaci fontis quadrifida emicuere flumina.

[4] Harum Ermenredi filiarum vna Mervvaldo Reginupta fuit: at quæ, haud satis inter auctores conuenit. Malmesburiensis lib. 1. de Reg. Angl. cap. 4. Ermenburgam ait. Idem scribit VVestmonasteriensis ad annum 676. Florentius VVigorniensis, Polydorus Virgilius lib. 4. hist. Angl. Hugo Menardus lib. 2. Obseru, ad 14. Februar. Harpsfeldius seculo 7. cap. 10. [mater.] Hic tamen cap. 23. S. Milburgæ matrem statuit Dompneuam vti & Ioannes Capgrauius in vita S. Milburgæ; diserte quoque citata S. VVerburgæ antiquißima vita: At beata & regia Domneua regio VVlferi germano Mervvalæ coniugata ad summæ Trinitatis gratiam, triplicem virginitatis protulit lauream, sanctissimas scilicet sorores Mildburgam, Mildrydam, & Mildgydam, quæ distinctis monasteriorum suorum lapidibus irradiant patriam.

[5] His ergo maioribus orta est Milvvida, siue Mildvvida, aliis Mildgitha. Materni generis, [Sancti consanguinei.] quos commemoraiumus Sanctos, celebrantur in Martyrologiis, S. Ethelbertus 24. Febru. S. Edburga 13. Decemb. S. Ethelburga 8. Septemb. S. Edvvinus eius coniux 4. Octob. S. Eansvvitha 12. Septemb. S. Sexburga 6. Iul. S. Etheldreda 23. Iunij, SS. Ethelburga & Ercongotha 23 Februar., SS. Ethelredus & Ethelbrittus 17. Octob. S. Ermenburga 19. Nouembris: sororum huius trium non reperimus diem natalem.

[6] De S. Milvvida ista habet Martyrologium Anglicanum hoc die: Cautuariæ commemoratio S. Milvvydæ Virginis, filiæ Merualdi Regis Merciæ, & sororis SS. Milburgæ & Mildredæ Virginum, [S. Mildvvidæ natalis.] quæ spretis mundanis voluptatibus & deliciis, religiosum institutum complexa in monasterio quod non procul Cantuaria Cantij metropoli sanctus Rex Ethelbertus construxerat: vbi eximia vitæ sanctitate, caritate erga Deum, piæ conuersationis exemplis enituit, animamque cælesti sponso reddidit circiter annum salutis 676. Habuit & fratrem nomine Meresinum, virum magnæ sanctimoniæ & caritatis, qui eodem tempore vixit; eiusque sæpius mentio fit in historicis Anglicanis. Eodem die Ferrarius in generali catalogo SS. Cantuariæ in Anglia S. Milvvidæ.

[7] Ast Hugo Menardus XXVI. Februarij: In Anglia S. Milgithæ Virginis. Idem lib. 2. obseruationum scribit, probabilius videri aliis, eam fuisse sanctimonialem cum sororibus, vel VVenlochij cum S. Milburga, vel in insula Tanelo cum S. Mildreda. qui isti alij sint qui sic iudicant, non exprimit. Ex vita S. VVerburgæ citata videtur constare non in eodem cum sororibus cœnobio habitasse, cum dicat distinctis monasteriorum suorum lapidibus irradiasse patriam.

[8] Quem Martyrol. Anglican. virum appellat Meresinum, aliis Merefinum, & Mereuinum dictum; eum plane ætate adolescentem fuisse, ex aliis constat. Vita S. VVerburgæ: [Mereuini sanctitas.] Natus est ei (Mervvalæ) & Mereuin filius qui ad Sanctos Innocentes a baptismate raptus est paruulus. Non tamen in infantia defunctus videtur; neque enim tales ab Ecclesia coluntur, (etsi constet hæreditatem adiisse eos regni cælestis) nisi si martyrij fortaßis laureola accesserit. De eo vero meminit Harpsfeldius sec. 7. cap. 10. Ermenburga, inquit, mater fuit Milburgæ, Mildredæ, Milgitæ, & sancti pueri Merefini. VVestmonasteriensis ad an. 676. Peperit insuper ei (Ermenburga Mervvaldo) filium nomine Merefinum, eximiæ puerum sanctitatis. Idem habet VVigorniensis ad an. 675. & Ranulphus Cestrensis lib. 5. cap. 18. qui Meresyn vocat. In indiculo Sanctorum qui in Martyrologio Anglicano celebrantur est Meresinus Confessor 17. Ianuarij.

DE S. RICMIRO ABBATE APVD CENOMANOS IN GALLIA.

CIRCA AN. DCC.

[Praefatio]

Richmirus, Presbyter in Gallia (S.)

[1] Obiit S. Ricmirus Abbas & Presbyter XVI. Kal. Feb. vt ex vita patet, & fatetur Menardus lib. 2. Obseruationum; licet XVI. Martij eum referat, vti & Saussaius. [S. Ricmiri natalis.] Eius hoc die nomen consignatum a Rosvveydo nostro in Fastis vulgatis, & MS. Florario. Nihil de eo in aliis Martyrologiis reperimus, nisi Rigomarus sit, aut Rigomerus, de quo XXIV. Augusti Molanus, Bellinus edit. Parisien. Canisius, Ferrarius: In pago Cenomannico S. Rigomari Confessoris. [An idem sit Rigomarus 24. Aug.] Carthus. Colon. in auctario ad Vsuard. Martyrologium Colon. & Florarium: Cenomannis S. Rigomeri Presbyteri & Confessoris. Nec plura videntur Saussaio comperta, scribit enim: Ipso die in Cenomanensi tractu transitus S. Rigomeri Confessoris, qui cum diu strenue sub Christi legibus militasset, vltimum præmium laborum suorum percepturus migrauit ad cælum. At XIV. Februarij: Cenomanis S. Ricmiri Abbatis, viri zelo disciplinæ regularis accensi, qui variis virtutibus resplendens, æternitatis iter suis ouiculis præmonstrauit, postque felicem vitæ cœnobiticæ cursum, ad æternæ gloriæ adiit præmium. In cuius funere cæco visus est redintegratus, & claudo vsus tibiarum restitutus.

[2] Nec multum ambo illa nomina discrepant Rigomarus, Rigomerus, [Eius nomen,] Ricmirus, qui Claudio Roberto Ricomirus, aliis Richmirus, Richimirus, Ricimirus dicitur: licebitq; alibi obseruare, paßim in nominibus propriis Teutonicæ originis marus voculam, in mirus, & merus verti, de cuius vario significatu in ipso Teutonico idiomate, variaque scriptione & pronuntiatione consuli Cornelius Kilianus potest.

[3] [vita a coæuo scripta,] Vitam S. Ricmiri ex veteri codice Ripatorij nobis communicauit Petrus Franciscus Chiffletius noster, eamdemq; ex alio Normannico MS. Fredericus Flouetus noster. Aliis se duobus vsum exemplaribus testatur Menardus, altero cœnobij S. Victoris ad muros Parisienses, altero monasterij S. Cornelij Compendiensis. Auctor ætatem suam ostendit, cum cap. 3. nu.18. de Arrio S. Ricmiri successore scribit: qui vsque in præsentem diem eamdem regulariter regit, ordinante Episcopo, atque sub eius ditione degens, cellulam.

[4] Vixit S. Ricmirus sub Theodorico Rege, qui nempe Clodouæi II. & S. Batildis filius fuit, atque ab anno 667. ad annum circiter 690. regnauit. Patet id ex Gilberti, siue Egilberti aut Aigliberti Episcopi ætate. [ætas.] Nam licet eius in catalogo Cenomannensium Antistitum apud Democharem & Ioannem Chenu desideretur nomen; testatur tamen Claudius Robertus, in codice Thuani inter S. Berarium & Herlemundum poni Aiglibertum. Eorum cum hac vita ætas consentit: nam Hadoindus traditur sedisse sub Clotario, Dagoberto, Clodouæo II. Berarius vero vltimis eiusdem Clodouei temporibus, & sub Clotario ac Theodorico eius filiis.

VITA
Auctore coætaneo anonymo,
ex duobus veteribus MSS.

Richmirus, Presbyter in Gallia (S.)

BHL Number: 7246

Avctore coætaneo Anonymo, ex mss.

PROLOGVS.

[1] Religiosorum vitas & actus narrare virorum, Deum indubitanter laudare est, qui dat Sanctis suis virtutem, & mirabilia facere; [SS. acta scribere, est Deum laudare.] quem nos in Sanctis suis, & per eorum opera imitari, laudare, magnificare, prædicare, ac multipliciter omni tempore glorificare oportet: nam idem Dominus diues in omnibus, qui inuocant illum. Idcirco, Fratres, quæque ipse per religiosos viros operatus est, silentio non sunt premenda, vel occultanda, sed posteris scribenda, & omnibus prædicanda: sunt etiam imitanda, non dissimulando transeunda; quatenus eorum exemplis, & meritis informemur, intercessionibus muniamur, precibus adiuuemur, vt consortes eis in cælestibus sedibus effici mereamur.

CAPVT I.
S. Ricmiri vita monastica, sacerdotium.

[2] Beatus igitur Ricmirus, Turonici pagi indigena, non exiguis parentibus procreatus, [S. Ricmiri patria.] sed digni germinis dignissima proles effulsit; decusq; quod sumpsit ex genere, felicis vitæ meritis ampliauit. Ea vero tempestate, quando Theodoricus Rex Francis principabatur, & Gilbertus dignus Deo Episcopus Cenomannicam regebat Ecclesiam; audita fama prædicti Episcopi de Turonico egressus est, ordinatisque Fraterculis, quos iam in suo proprio a Incondita super fluuiolum sub sancta regula, congregauerat, licenter venit Cenomannicum: veniensque ad iam dictum Domnum Gilbertum Episcopum, [Venit Cenomanos.] indicauit ei ordinem suæ rei, petiuitque vt daret ei aliquem locum, vbi cellulam sub sancta regula ædificare posset, Fratresque aliquos in ea congregaret, & regulariter viuere doceret.

[3] Quo præfatus Episcopus audito, lætatus est, atque gaudio magno repletus, Deo immensas gratias referens, qui de tali viro eum consolari dignatus est. Voluit namque ei tunc memoratus Episcopus aliquem locum constituere locupletem ad hoc opus perficiendum. Quod ille renuens, ait: Non quæro locum locupletem, nec plurimis ædificus sublimatum; sed pauperem, in quo ego pauper pauperem Christum sequi & imitari merear. At ille ordinauit eum Sacerdotem, [Fit Sacerdos.] & dedit ei licentiam sua in diœcesi prædicare, & animas Christo lucrari, vtque locum perquireret, in quo habitare delectaretur, & quo cellulam construere secundum suam electionem vellet: dedit etiam comites reliquos Sacerdotes, qui eum deducerent, atque cum eo pergerent, quo ipse eligeret.

[4] Taliter autem ipse circumiens, diuersa, & paupercula atque inculta loca, peruenit ad vltimum super fluuium b Lid, in loco, qui dicitur modo Turris Dominica, qui tunc incultus erat locus, & densissimis frutetis occupatus, sed aptus aliunde propter conuenientiam atque piscationem ad stirpandum, [Eligit locū exstruendo monasterio.] & cellulam inibi ædificandam. Mirabantur tamen illi, qui cum eo ibant, vt quid tam pauperculum, atque incultum locum, eligeret. Tum ipsi renuntiant hoc Domno Episcopo, qui festinus misit ei ea, quæ tunc temporis necessaria erant, etiam amplius quam ipse suscipere vellet.

[5] Stirpante autem eo in prædicto loco vna cum suis monachulis & sociis, & manibus propriis fodiente ac laborante, venit quædam femina, nomine Cata, quæ in circuitu eiusdem loci magna habebat prædia, [a Cata vidua prædia obtinet.] visitans eum, quia vidua Deum timens erat, & seruos Dei oppido diligebat, vinum vero nimis diligebat, & propterea pauper effecta erat. Quam cum prædictus S. Ricmirus ex bonis, quæ ei Domnus Episcopus miserat, refocillaret, & ipsa vino c æstuare cœperat, ait ad eum: Faciamus mutuum contraditum, id est, tu mihi da vinum, & ego tibi prædia, & mancipia, vnde hunc locum vna cum consilio & adiutorio Episcopi construere & ditare queas. Ad quod condictum Sanctus Dei lætatus est, & & spoponderunt in inuicem ita sese esse facturos. Taliter autem memoratus Sanctus eius res peragendo adquisiuit maxime omnes. d

[6] Demum vero Dei nutu inuenit alterum locum, non tamen longe ab eodem loco, super fluuiolum, qui vocatur e Gundridus, cuius fontem eius famulus, eo præcipiente Dominoque disponente, [Fontem copiosiorem reddit.] nominauit Gundridus, vnde affluentior aqua, quam solita esset, currere cœpit; & postea ipse S. Ricmirus eum manibus propriis curauit, vt abundantiorem aquam emitteret; quod ex nutu Dei euenisse nulli dubium est: ipse enim tunc locus eremus erat, & numquam olim ibi habitatio hominum fuerat, sed ferarum & bestiarum. Et vbi tunc erat habitatio ferarum & bestiarum, modo est habitatio seruorum Dei, & sanctorum Angelorum conuentus.

[7] Reperto autem & emundato præfato loco, mutauit ibi vna cum consilio, & auxilio prædicti Episcopi habitationem suam. Cui Domnus Episcopus operarios, & magistros omnis generis dedit qui fabricarent ibi ecclesiam in honore Apostolorum, [Construit monasterium & ecclesiam.] & monasterium cōstruerent monachorum. Quod & Domino auxiliante, ac prædicto Episcopo opem ferente, cito perfectum est. Ad cuius monasterioli consecrationem supradictus Episcopus veniens, non tamen illud consecrare voluit, antequam omnia, quæ ipse adquisierat, & deinceps adquirere poterat, [Consecrat eam Episcopus, prius de subiectione stipulatus.] siue quicquid ad eumdem locum a bonis & Deum timentibus hominibus ab illo die traditum atque condonatum fuerit, totum sibi & Ecclesiæ sibi commissæ subiectum ac traditum solenni traditione fieret. Peracta autem eadem solenni traditione, dedicauit illud in honore S. Petri & omnium Apostolorum: cui etiam ex rebus suæ Sedis Ecclesiæ non modicum adiutorium fecit. Tradidit etiam prædictus S. Ricmirus vna cum propinquis suis cellulam, quam in pago Turonico olim ædificauerat, cum omnibus rebus & appendiciis suis, vel quicquid in pago Turonico eodem die habere videbatur, vel deinceps acquirere potuisset. His igitur rite peractis non minus quam quadraginta monachos, adminiculo sæpedicti Episcopi forte congregauit, eosque regulariter viuere perdocuit.

[Annotata]

a Al. in condita.

b Ledus, Gallice le Loir, oritur circa Isleras Belsiæ oppidulum, in Meduanam deinde influit.

c Hilariorem vult fuisse, non temulentam, cuius stipulationi sanctus vir assenserit; qui alioquin arguere potius eam, quam sic donatas possessiones admittere debuisset.

d Forte legendum, homines. aut certe aliquid deest.

e MS. Ripat. Gundricus.

CAPVT II.
Varia miracula.

[8] Qvadam autem die, dum in eadem ecclesia S. Ricmirus officium diuinum ageret, & Missam celebrare voluisset, [Cœcum, peccata prius confessum, illuminat Ricmirus.] quidam cæcus cœpit excelsa voce misericordiam deprecari. Cui vir Dei ait: Vade, & da vni Sacerdotum puriter confessionem tuam ante: & hoc peracto requiesce sub sancta meditatione, & pia deprecatione, inter hoc Apostolorum altare, & Sanctorum reliquias. Cui, post peractum officium mox vt signum Crucis super oculos eius intulit, lux effulsit, & sic oculorum cæcitas tanti medici precibus & meritis funditus fugatur, & lumen datur, ita vt clare videret omnia.

[9] Nec hoc silendum est miraculum, quod sequenti claruit in tempore. Dum vero pastores eius pecora vigiliis custodirent, [Sanat læsum a vipera.] vnus eorum vulneratur a vipera. Qui semiuiuus cucurrit ad S. Ricmirum flens & eiulans, atque dicens: Succurre mihi Pater piissime, ne peream a veneno viperæ. Ipse autem, vt pius pater, tangit de saliua sua vulnus viperæ, & dedit ei aquam benedictam bibere, & sanatur tanti viri medicamine.

[10] Nec pigeat audire, quod Christus suis præstat fidelibus; quia hæc quæ salutem præstant, & audientes informant, nemini oportet silere. Quadam autem die Dominica, dum ad ciuitatem Cenomannis properaret, [Signo Crucis carcerem aperit, & captiuos liberat.]