Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Januar II           Band Januar II           Anhang Januar II

18. Januar


XVIII. IANVARII.

SANCTI QVI XV. KAL. FEBR. COLVNTVR.

S. Petri Apostoli Cathedra Romana.
S. Prisca, Virgo & Martyr, Romæ.
S. Moseus, Martyr in Ponto.
S. Ammonius, Martyr in Ponto.
S. Paulus, Martyr in Ægypto.
S. Pansius, Martyr in Ægypto.
S. Dionysius, Martyr in Ægypto.
S. Thonius, Martyr in Ægypto.
S. Horpresius, Martyr in Ægypto.
S. Horus, Martyr in Ægypto.
S. Dionysius, Martyr in Ægypto.
S. Ammonius, Martyr in Ægypto.
S. Bessammonius, Martyr in Ægypto.
S. Agatho, Martyr in Ægypto.
S. Recumbus, Martyr in Ægypto.
S. Bastamus, Martyr in Ægypto.
S. Sarmata, Martyr in Ægypto.
S. Proteas, Martyr in Ægypto.
S. Orion, Martyr in Ægypto.
S. Collutus, Martyr in Ægypto.
S. Didymus, Martyr in Ægypto.
S. Plesius, Martyr in Ægypto.
S. Aratus, Martyr in Ægypto.
S. Theonas, Martyr in Ægypto.
S. Hippeas, Martyr in Ægypto.
S. Romanus, Martyr in Ægypto.
S. Saturninus, Martyr in Ægypto.
S. Pinutus, Martyr in Ægypto.
S. Serapion, Martyr in Ægypto.
S. Bastammonius, Martyr in Ægypto.
S. Papas, Martyr in Ægypto.
S. Pantherus, Martyr in Ægypto.
S. Papias, Martyr in Ægypto.
S. Dioscorus, Martyr in Ægypto.
S. Hero, Martyr in Ægypto.
S. Potamon, Martyr in Ægypto.
S. Pethecus, Martyr in Ægypto.
S. Oecomenus, Martyr in Ægypto.
S. Zoticus, Martyr in Ægypto.
S. Cyriacus, Martyr in Ægypto.
S. Ammonius, Martyr in Ægypto.
S. Athenogenes, Martyr.
S. Asterius, Martyr.
S. Fortunatus, Martyr.
S. Zeno, Martyr.
S. Zosimus, Martyr.
S. Menelapus, Martyr.
S. Dædalus, Martyr.
S. Valens, Martyr.
S. Xene Martyr,
S. Successus, Martyr, Abitinæ in Africa.
S. Valens, Martyr, Abitinæ in Africa.
S. Telerianus, Martyr, Abitinæ in Africa.
S. Paulus, Martyr, Abitinæ in Africa.
S. Iulius, Martyr, Abitinæ in Africa.
S. Lucius, Martyr, Abitinæ in Africa.
S. Victorinus, Martyr, Abitinæ in Africa.
S. Honoratus, Martyr, Abitinæ in Africa.
S. Saturnina, Martyr, Abitinæ in Africa.
S. Florida, Martyr, Abitinæ in Africa.
Alii XIII Martyres, Abitinæ in Africa.
S. Archelaa, Virgo & Martyr, Salerni in Campania.
S. Thecla, Virgo & Martyr, Salerni in Campania.
S. Susanna, Virgo & Martyr, Salerni in Campania.
S. Venerandus, Episcopus Aruernensis in Gallia.
S. Volusianus, Episcopus Turonensis in Gallia, Martyr.
S. Sulpitius, Episcopus Traiectensis in Belgio.
S. Liberata, Virgo, Nouocomi in Italia.
S. Faustina, Virgo, Nouocomi in Italia.
S. Leobardus, Reclusus, in Gallia.
S. Deicolus, siue Deicola, Abbas Lutrensis in Burgundia.
S. Vlfridus, siue Wolfredus, Martyr in Suecia.
B. Facius, Confessor, Cremonæ in Italia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

S. Lucianus Presbyter Antiochenus, Martyr. Felici. Acta dedimus supra VII. Ianuarij.
S. Priscilla Romæ via Salaria. MS. Martyrol. S. Hieronymi, & Dungal. De ea egimus XVI. Ianuar.
S. Speusippi, Martyrum Inuentio, & Dedicatio. MS. Florarium. Alij natalem in hunc diem reiiciunt, vt Galesinius & Ferrarius, qui Peusepium & socios eos vocant. Acta dedimus XVII. Ianuar.
S. Eleusippi, Martyrum Inuentio, & Dedicatio. MS. Florarium. Alij natalem in hunc diem reiiciunt, vt Galesinius & Ferrarius, qui Peusepium & socios eos vocant. Acta dedimus XVII. Ianuar.
S. Meleusippi, Martyrum Inuentio, & Dedicatio. MS. Florarium. Alij natalem in hunc diem reiiciunt, vt Galesinius & Ferrarius, qui Peusepium & socios eos vocant. Acta dedimus XVII. Ianuar.
S. Osias Martyr in Anglia. Carth. Colon. MS. Florar. Ferrarius. Ignotus adhuc nobis vti & tres sequentes.
S. Wirminus miles Martyr in Anglia. Carthus. Colon. MS. Florar. Ferrar.
S. Bothanus Episcopus Dumblanensis in Scotia. Dauid Camerarius. Ferrar.
Beatrix Atestina, siue Estensis, Azonis IX. filia, viro mortuo secundas nuptias aspernata, diuino se cultui deuouit in cœnobio S. Antonij Ferrariæ circa annum 1254. obiitq; 1262. & Beata a VVione, Menardo, Dorganio, Ferrario in generali Cat. SS. appellatur. Ioannes Baptista Pigna lib. 3. historiæ Atestinorum testatur, propter eximiam vitæ sanctitatem post mortem diuinos honores illi habitos. Aliæ eiusdem familiæ, huius amita, Beatrix Virgo referetur a nobis X. Maij. De hac alia expectamus monumenta.
Maria Brabantina, Henrici Magnanimi Ducis Brabantiæ filia, Ludouico Seuero Duci Boiorum nupta, ab eo ex leui suspicione, præcipiti iracundia, innocens interfecta anno 1266. XV. Kal. Februarij; Beata appellatur to. 2. Bauariæ sanctæ. Eam omittimus, quia nullis fastis, quos adhuc viderimus, inscriptam. De alia Brabantina Heroina Genouefa agemus II. Aprilis.
Michael de Montesia Martyr in Hispania. Chrysostomus Henriquez in Menol. Cisterc.
Christinæ de Aquila Virginis, ex ordine Eremitarum S. Augustini, vitam edidit Cornelius Curtius eiusdem ordinis Historiographus, in qua ei Beatæ titulum tribuit, qui cum necdum illi Pontificis Maximi auctoritate decretus, nec antiqua priorum seculorum pietate vendicatus sit, quippe quæ anno 1543. obierit; eam hic prætermisimus.
S. Publius Episcopus Atheniensis. Beda, Galesin. Martyrolog. Germanic. Nos cum Romano Martyrol. XXI. Ianu.
S. Thyrsus, Martyr Apolloniæ. Galesin. Maurolyc. variaq; MSS. De iis agemus XXVIII. Ian.
S. Leucius, Martyr Apolloniæ. Galesin. Maurolyc. variaq; MSS. De iis agemus XXVIII. Ian.
S. Callinicus, Martyr Apolloniæ. Galesin. Maurolyc. variaq; MSS. De iis agemus XXVIII. Ian.
S. Athanasij, Patriarcharum Alexandrinorum commemoratio. Ita Græcorum Menæa. De Cyrillo agemus XXVIII. Ianuar.
S. Cyrilli, Patriarcharum Alexandrinorum commemoratio. Ita Græcorum Menæa. De Cyrillo agemus XXVIII. Ianuar.
De Athanasio II. Maij.
Petrus Villariensis Conuersus. Arnoldus Raiss. in Auctario ad. Natales SS. Belgij. De eo agit Menologium Cisterciense, Henriquez XXXI. Ianuar.
S. Ignatij Episcopi & Martyris Antiochiam translatio. Galesin. Eam referemus ad illius vitam. I. Febru.
S. Theodule. Menæa, quæ de ea iterum plenius agunt V. Febr.
S. Priscus, Martyr Cæsareæ in Palæstina. Galesin. Nos cum Mart. Romano XXVIII. Martij.
S. Malchus, Martyr Cæsareæ in Palæstina. Galesin. Nos cum Mart. Romano XXVIII. Martij.
S. Alexander, Martyr Cæsareæ in Palæstina. Galesin. Nos cum Mart. Romano XXVIII. Martij.
S. Lucifer Episcopus Calaritanus. Ferrar. Nos XX. Maij.
Euerardus Taciturnus, Villarij Conuersus. Raißius. At Menologium Cisterciense V. Iulij.
S. Marcia, aliis Marciana, soror SS. Quiteriæ & Liberatæ, aliarumq; sex nouemgeminarum, Virgo & Martyr, a Carthusian. Colon. ita refertur hoc die: Conchas monasterio Marciæ & Liberatæ Virginum. Eam cum S. Marciana Mauritana confundi indicauimus IX. Ianuarij. De ea agemus XII. Iulij.
S. Liberata, quæ aliis Wilgefortis, Virgo & Martyr, hoc die refertur a Carthusianis Colon. in addit. ad Vsuardum, & Ferrario, Thoma Trugillo to. 1. Thesauri Concionum aliisq;. Ast Ecclesia Segontina, vbi eius traditur corpus quiescere, eam colit officio duplici cum octaua XX. Iulij.
Electio beatissimæ Virginis Mariæ hoc die, in quibusdam, non ita vetustis, Kalendariis adscribitur. Vude coniicere licet quarumdam fortaßis Ecclesiarum aut congregationum pietate celebrari solitam, hanc ab æterno factam magnæ Matris electionem. In MS. S. Hieronymi habetur: Depositio S. Mariæ. In MS. Dungal. S. Mariæ Matris Domini. MS. Rhinavv. Et Ponto Mariæ. Sed videtur librarius addere voluisse Moyseum & Ammonium Ponticos Martyres. in vetusto Kalendario Epternacensi, præfixo Martyrologio S. Hieronymi: Et adsumptio S. Mariæ. De ea agemus XV. Aug.
S. Bernardi Canonizatio. Kalendar. Cisterc. Chrysostomus Henriquez in Menologio Cisterciensi. Nos XX. Aug.
S. Mainulphi Archidiaconi inuentio. MS. Florarium. Vitam dabimus V. Octob.
S. Marcianus Confessor Cyri in Syria. Menæa. At Roman. Martyrolog. II. Nouemb.
S. Luciæ Virginis & Martyris corporis translatio Constantinopoli Venetias, in Martyrologiis Maurolyci, Galesinij, aliorum, celebratur hoc die. Translatio aliquarum eius reliquiarum in Gallias facta, refertur a Saussaio. De vtraque agemus ad eius vitam XIII. Decemb.
S. Maximus Episcopus Alexandrinus. Carth. Colonien. in addit. ad Vsuardum, Constantius, Felicius, Florarium, aliaq; MSS. Nos XXVII. Decemb.

DE CATHEDRA S. PETRI ROMANA.

An. Ch. XLIII.

[Praefatio]

Petri Apostoli Cathedra Romana (S.)

Ex variis.

[1] Consueuere Christiani Antistites anniuersarium suscepti episcopatus diem, laudabili & iis quæ diuinitus Hebræis sancita olim erant consentaneo ritu, publica lætitia, [Anniuersaria dies aditi episcopatus] & curatiore sacrorum pompa peragere. Id paßim in Actis Diuorum licebit animaduertere, nec nostri propositi est pluribus id hoc loco exequi. Sufficient (quorum pleraque tamen Baronius in Notationibus ad Martyrologium strictim indicauit) grauißimorum Patrum aliquot exempla.

[2] Nam S. Ambrosius epist. 60. quæ prima est lib. 8. ad S. Felicem Comensem, [celebris apud Latinos,] de quo 8. Octobris agemus, ita scribit: Simul quia celebrem vtrique nostrum annuntiasti diem adfore, quo suscepisti gubernacula summi sacerdotij. & paullo post: tum ego nostris fabulis intexui diem natalis tui. ac tandem: Natalem tuum prosequemur orationibus, & tu nostri in tuis votis non obliuiscaris. S. Augustinus ser. 32. de verbis Domini ita Aurelij Hipponensis Episcopi natalem celebrandum denuntiat: Dies anniuersarius ordinationis Domini senis Aurelij crastinus illucescit: rogat & admonet, per humilitatem meam, caritatem vestram, vt ad basilicam Fausti deuotissime venire dignemini. Idem in sui episcopatus anniuersario homilias 24. & 25. de tempore, habuit; atque in priore quidem ita ipsius diei meminit: Verumtamen cum dies anniuersarius nostræ ordinationis exoritur, tunc maxime honor huius officij tamquam primum imponatur attenditur. ac deinde: Die ergo isto solenni episcopatus mei &c. posteriore autem: Hodiernus dies iste, fratres, admonet me, attētius cogitare sarcinam meam. De cuius pondere etiamsi mihi die noctuque cogitandum sit, nescio quo tamen modo anniuersarius iste dies impungat eam sensibus meis. &c.

[3] [& Græcos:] Eumdem morem viguisse apud Orientales, tum alia persuadent, tum quod etiam ad posteros annua celebritas indicta eo die, quo primum episcopatum illustriores quidam adepti Antistites fuere. Ita in Menæis XV. Decembris S. Ioannis Chrysostomi consecrationis agitur memoria, & S. Basilij ordinatio XIV. Iunij celebratur a Latinis, quod indubie ab antiquioribus quoque vsurpatum Græcis, licet moderni non meminerint. [adscripta fastis,] Plurium apud Latinos ordinatio fastis adscripta, sacrisq; cæremoniis honorata, S. Ambrosij VII. Decembris, S. Zenonis VIII. eiusdem, &c.

[4] Nec ipsa hunc morem respuit Ecclesia Romana, ceterarum parens ac magistra; [etiam Romæ;] in cuius Martyrologio ad III. Septembris ista leguntur: Romæ ordinatio incomparabilis viri S. Gregorij Magni in Summum Pontificem, qui onus illud subire coactus, e sublimiori throno clarioribus sanctitatis radiis in orbe refulsit. Nam suos ipsi natales, siue consecrationis anniuersaria festa, Romani præcipue celebrare Pontifices consueuerunt, vt ex S. Leonis sermonibus atque aliorum perspicere est. Imo Romam tunc alij ex Italia vniuersa Antistites plurimi conueniebant. Hilarus id Papa testatur epist. 2. ad Ascanium & ceteros Episcopos prouinciæ Tarraconensis; Lectis ergo, [vbi conuentu Episcoporum celebrata;] inquit, in conuentu fratrum, quos Natalis mei festiuitas congregauerat, litteris vestris &c. atque ante Hilarum Sixtus III. epistola ad Cyrillum Alexandrinum: Ad beatum Apostolum Petrum fraternitas vniuersa conuenit: ecce auditorium congruens auditoribus, cōueniens audiendis. Habuerunt Coepiscopi nostri illum gratulationis testem, quem habemus honoris exordium. Sanctæ namque & venerabili synodo, quam natalis mihi dies fauente Domino congregarat, quia sic credendum est, ipse præsedit. Idem ad Ioannem Antiochenum: Audiuit vniuersa fraternitas, quæ ad natalis mei conuenerat diem, qualiter bono humani generis Apostolicæ Sedis me præside gratulentur. Et S. Paulinus ep. 16. ad Delphinum, (non ad Seuerum, vt Baronius eam citat) de Anastasio Papa loquens: Postea quoque interposito tempore etiam ad natalem suum, quod consacerdotibus suis tantum deferre solet, inuitare dignatus est. Plura Patrum testimonia citat Rosvveydus noster in Notis ad eam epistolam, vbi ex Anastasio Bibliothecario in vita Adriani I. quam ea solennis esset celebritas, ostendit: Denique, inquit Anastasius, eius beatitudo fecit & pharum maiorem in eadem B. Petri ecclesia in typum Crucis, qui pendet ante presbyterium, habentem candelas mille trecentas & septuaginta. & constituit vt quatuor vicibus in anno ipsum pharum accenderent, [par maximis festis,] id est, in Natiuitate Domini, in Pascha, in Natali Apostolorum, & in Natali Pontificis.

[5] At præ ceteris Apostoli Petri natalis, siue cathedra, in cultu fuit, [Hinc Cathedræ S. Petri festum,] tum quæ Antiochena dicta, cum primum Anthiochiæ sedem fixit pontificatus; tum Romana, cum isthuc, æterni fundaturus sacerdotij maiestatem, peruenit. De alterutra cathedra agit S. Augustinus ser. 15. de SS. Institutio solennitatis hodiernæ a senioribus nostris Cathedræ nomen accepit, ideo quod primus Apostolorum Petrus hodie Episcopatus cathedram suscepisse referatur. Recte ergo Ecclesiæ natalem Sedis illius colunt, quam Apostolus pro Ecclesiarum salute suscepit. Est autem Romana Cathedra omnibus inscripta Martyrologiis, Romano, Bedæ vulgato, Vsuardi, Adonis, Rabani, Notkeri, Bellini, & vetustißimo S. Hieronymi, aliisq; MSS. perantiquis.

[6] Exoleuerat (incertum, quibus caußis) Romæ ea solennitas; sed restituta est a Paulo IV. Pontif. Max. cuius ea de re Bullam subiiciemus. [restitutum a Paulo IV.] Non recte ergo Maurolycus: Cathedra S. Petri, qua Romæ primum sedit anno Claudij Imperatoris quarto, vbi Simonem Magum confutauit; quam Paulus IV. celebrem esse iussit. Melius Galesinius: Romæ Cathedra S. Petri Apostoli. Is decimo post Christi Domini mortem anno, qui annus in secundi anni finem incidit, quo Claudius Cæsar imperium obtinuit, annua prædicatione perfunctus, quam e vinculis liberatus peregrinando suscepit, in vrbem Romam primum ingressus est hoc ipso die: qui propterea prisco Ecclesiæ instituto & consuetudine ad Romanæ B. Petri cathedræ celebritatem institutus, post aliquando intermissus, in vsum & veterem ritum Pauli IV. Pontificis Maximi decreto pie reuocatus est.

[7] De S. Petri Romam aduentu fuse agit Baronius in Annal. ad annum Christi 44. Quod fanatici quidam homines in dubium reuocare conati sunt, fueritne aliquando Romæ Petrus, id ne refutari quidem meretur. [Quando ea Romæ constituta.] Optatus Mileuitanus Parmenianum Donatistam ita compellat lib. 2. sub initium: Igitur negare non potes scire te in vrbe Roma Petro primo Cathedram Episcopalem esse collatam; in qua sederit omnium Apostolorum caput Petrus. Cadit eius Sedis principium in annum æræ vulgaris 43. Tib. Claudio Aug. III. & L. Vitellio II. Coss. quo eiusdem Augusti secundus imperij annus Kalendis Februarij expirabat.

[8] Testatur Baronius in Notis ad Martyrol. reperiri in peruetustis Breuiariis de Romanæ Cathedræ celebritate officium Ecclesiasticum, [Eius diei officium.] hancq; in eo orationem: Omnipotens sempiterne Deus, qui ineffabili sacramento Apostolo tuo Petro principatum Romanæ vrbis tribuisti, vnde sese Euangelica veritas per tota mundi regna diffunderet; præsta, quæsumus, vt quod in orbem terrarum eius prædicatione manauit, vniuersitas Christianæ deuotionis sequatur. Officij vero festi huius ritus Duplex est a Paulo IV. constitutus. addidit Clemens VIII. Duplex maius, teste Gauanto Comment. in Rubric. Breuiar. sect. 7. cap. 3.

[9] Asseruatur hactenus in basilica Vaticana ipsa lignea cathedra, in qua olim Romæ Petrus sedisse perhibetur, [Ipsa lignea Cathedra seruata.] &, vt scribit Baronius in Notis ad Martyrol. quis super se sederit, virtute miraculorum prædicat, in ligno arido viridem gratiam curationum consecuta, cum per eam Deus diuinam opē implorātibus beneficia præstare non desinat. De S. Iacobi Apostoli, & S. Marci Euangelistæ cathedra alibi agemus. De huius vero diei celebritate egregius extat a Petro Ribadeneira nostro scriptus tractatus in Flore Sanctorum, aliiq; ab antiquis ac recentibus.

DE FESTO CATHEDRÆ S. PETRI.
Bulla Pavli IV. Pontif. Max.

Petri Apostoli Cathedra Romana (S.)

[1] Pavlvs Episcopus seruus seruorum Dei, Ad perpetuam rei memoriam.

Ineffabilis Diuinæ prouidentiæ altitudo, quæ nullis inclusa limitibus, cælestia pariter & terrena disponit sui recti censura iudicij, voluit vt B. Petrus Apostolorum Princeps, cui prius a Saluatore nostro Domino Iesu Christo dictum fuerat: [Matth. 6. 18.] Tu es Petrus, & super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam; postquam Antiochiæ aliquamdiu resederat, Romam veniens Cathedram in ea constitueret Episcopalem, [Cathedra Romæ constituta, diuino nutu.] eamque viginti quinque annis regeret: & demum Simonis Magi detectis fallaciis, & elusis præstigiis ipsoque Simone Mago superato idem Petrus, & cum eo gloriosus Coapostolus suus, vas electionis, Romanam Ecclesiam plantarent, & suo sanguine consecrarent: & vbi caput superstitionis erat, illic caput existeret sanctitatis; & vbi gentilium Principes habitabant, Ecclesiarum Principes morarentur: & quæ prius erat magistra erroris, fieret magistra veritatis; essetque ibi gens sancta, populus electus, ciuitas sacerdotalis & regia, & per sacram B. Petri Cathedram ipsa Vrbs caput orbis effecta latius præsideret religione diuina, quam antea præsedisset dominatione terrena.

[2] [Festum eius antiquum,] Verum licet Vrbs ipsa multo plus debeat eidem Petro, qui eam per Cathedram Episcopalem in ea constitutam regnis cælestibus inserendam condidit, quam illis quorum studio prima mœnium suorum fundamenta iacta fuerunt, ex quibus is qui illi nomen dedit fraterna eam cæde fœdauit; festiuitatem tamen ipsius Cathedræ, quæ, iuxta antiquissimorum sanctorum Patrum nostrorum testimonium, [alibi semper obseruatum,] quintodecimo Kalen. Februarij fuit, & in diuersis orbis Christiani, & præsertim Galliæ & Hispaniæ, partibus, dicta die solenniter celebratur, minime obseruet; celebretque solum festiuitatem Cathedræ Antiochenæ, quæ octauo Kalen. Martij, [non Romæ:] iuxta eorumdem Patrum testimonium fuit, tamquam idem Saluator noster, qui sæpius infirma elegit, vt fortia quæque confundat, non respiciens imbecillitatem nostram, festiuitatem Cathedræ, qua ipse Petrus Apostolus Romæ primum sedit, nostris temporibus celebrandam, seu potius antiquæ celebritati restituendam reseruauerit.

[3] [ibi restitutum.] Quamobrem considerantes, quod si in hac Vrbe Cathedram Ecclesiæ Anthiochenæ pie & solenniter veneramur, iustum est etiam & conueniens vt festiuitatem Cathedræ, qua præfatus Apostolus Romæ primum sedit, eo solennius & magis pie celebremus, quo magis Vrbs ipsa illi tenetur & debet; non dedignantes etiam inferiores Ecclesias in hoc imitari, festiuitatem Cathedræ, qua idem B. Petrus Romæ eadem die quintodecimo Kalendas Februarij, non solum in hac alma Vrbe, verum etiam in vniuersis orbis Ecclesiis, etiam in quibus illa ad præsens celebratur, sub duplici officio annis singulis, perpetuis futuris temporibus, solenniter celebrari volumus, statuimus, & mandamus: Festiuitati alterius Cathedræ, quæ dicta die octauo Kalendas Martij celebratur, nihil propter hoc detrahendo, sed illam iuxta laudabilem hactenus superinde consuetudinem celebrari debere decernendo.

[4] Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ voluntatis, statuti, mandati, & decreti infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac BB. Petri & Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Romæ, apud S. Petrum, anno Incarnationis Dominicæ millesimo quingētesimo quinquagesimo octauo, Idib. Ianuarij, Pontific. nostri anno tertio.

DE S. PRISCA VIRGINE ET MARTYRE, ROMÆ.

Svb Clavdio Imp.

[Praefatio]

Prisca, Virgo et Martyr Romae (S.)

Ex variis.

§. I. S. Priscæ natalis, acta, ætas.

[1] Nobilißimæ Virginis Priscȩ natalem XVIII. Ianuarij celebrant vetera Martyrologia. Nam Beda vulgatus, Ado, Notkerus, Bellinus: Eodem die natalis S. Priscæ virginis & Martyris. Paria Vsuardus, & plurima MSS. quorum alia Virginem tantum, [S. Priscæ natalis;] aliæ solum Martyrem prædicant, vt vetus Romanum, & Rabanus quoque; ac VVandelbertus:

Quinta & dena simul Prisca pro Martyre gaudet.

At MS. Rhinavviense: Romæ S. Priscæ. Romanum: Eodem die S. Priscæ Virginis Martyris, quæ sub Claudio Imperatore post multa tormenta martyrio coronata est. Consentiunt fere Canisius, Florarium, aliaq; MSS. Maurolycus quoque, & Felicius, qui ab aliis XVII. Februarij coli testatur.

[2] Acta eius scribit Galesinius a S. R. E. Notariis commendata esse litteris. [Acta,] Ea an genuina extent, haud compertum est nobis. Quæ damus, exhibuit vetustus codex MS. monasterij S. Maximini Treuiris; quibus congruunt quæ in nona Lectione hodierni officij recitat Ecclesia Romana, quæ Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, Antonius Gallonius libro de Virginibus Romanis, Siluanus Razzius tom. 1. de feminis sanctitate illustribus, Ribadeneira noster in Flore SS. Petrus de Natalib. lib. 2. cap. 96. aliiq; tradiderunt. Ea compendio perstrinxit Galesinius in Martyrologio: Romæ S. Priscæ Virginis & Martyris. Hæc patre Consulari nata, tertium & decimum annum agens, Christianæ fidei accusata, Claudij Imperatoris iussu ad idolorum cultum impellitur, cui obfirmato animo restitit: quamobrem colaphis cæsa, in carcerem coniicitur: postridie inde educta cum in eadē fidei cōstantia permaneret, verberibus excruciata, & feruenti adipe fœde delibuta, rursus in custodiam detruditur: triduo post leoni exposita, nullo modo læsa, in ergastulum includitur; vbi inedia tridui fere spatio pene confecta in equuleo suspenditur: tum vnguibus ferreis excarnificata, post in ignem posita, inde admirabiliter Dei ope seruatur incolumis. Postremo extra vrbem, præciso capite, virginitatis palmam martyrij corona cumulauit.

[3] Ceterum omnino consimilia sunt hæc SS. Martinæ & Tatianæ actis, [similia Actis SS. Martinæ & Tatianæ.] vti & 12. Ianuarij monuimus, nisi quod illæ sub Alexandro, Prisca sub Claudio oppetiiße mortem scribatur. Alioquin paria illata supplicia, paribus portentis depulsa; par secutum tyranni exitium. Nec id quidem non alibi vsitatum, vt scelerum artifex diabolus easdem artes crudelitatis subministrarit impiis, eadem doloris machinatus sit instrumenta. Neque omnipotens benignitas Numinis non & eadem & diuersa, vt libitum esset, potuit suis & solatia afferre, & victoriæ insignia largiri. Martinæ quidem certe quæ retulimus, vbique memorantur, gesta; (nam Tatianæ, siue Datianæ minus apud Latinos celebre nomen) Priscæ Romanum, aliaq; Breuiaria, & scriptores reliqui, eodem ordine successuq; certamina recensent.

[4] Aetatis ei annos alij decem, alij vndecim, plerique tredecim tribuunt. Sub vtro coronata Claudio sit, (primone qui quartus ab Augusto imperauit, ab anno vulgari Christi 41. ad 54. an secundo, [Quando occisa,] qui ab anno 268. ad 270.) minus liquet. Sub secundo Gallonius & ceteri plerique malunt: multamq; ille Christianorum cædem edidit, vt XIX. Ianuarij & alibi dicetur, Octauius Pancirolus ipso anno quo Romam S. Petrus appulit bimulam lustratam esse baptismo, interemptam vndecim post annis, primam Latinarum Martyrum scribit.

[5] Baronius in Notat. ad Martyrol. Roman. sententiæ ambiguus hæret. Quod enim anno tertio Claudij occisa dicitur, ad secundum haud dubie pertinet; neque enim anno altero post S. Petri in Vrbem aduentum, qui Claudij I. tertius fuit, verisimile est edicta, cædes, conuersiones tam mirabiles esse factas, & Claudius annos 14. imperauit, [an anno 3. Claudij II.] cum hic narretur paullo post Priscæ necem & ipse extinctus, qui eam consciuit, Claudius. Secundus vero, etsi, vt Eutropius lib. 9. scribit, intra biennium imperij interierit, trium tamen annorum, si eos a Kalendis Ianuariis auspicere, spatia attigit; nam circiter 20. Martij videtur Imperator factus esse, dum Aureolus Mediolani ab exercitu obsidetur, idq; Romam IX. Kal. Apriles nuntiatum est, vt ex Trebellio Pollione constat: is erat annus Christi 268. Ouinio Paterno II. & Mariniano Coss. Idem deinde Trebellius: Atticiano & Orphito Coss. auspicia Claudiana fauor diuinus adiuuit.Consules fuere Flauius Antiochianus, siue Atticianus & Furius Orfitus anno 270. quo Claudius periit. Eo facit, quod idem Trebellius recitat, oraculum: Cum in Apennino (alij Aponino legunt, vel Aponi fonte) de se consuleret, responsum huiusmodi accepit:

Tertia dum Latio regnantem viderit æstas.

[6] Deinde si sub finem Claudij I. Prisca occubuit, quis ille Episcopus Vrbis Romæ, a quo eius conditum corpus, Petro Apostolo superstite, sed exulante? Quæ tyranno inflicta dicitur cælitus mors, vlciscente Numine cædem Virginis, ea quoque sub Claudio II. illæm certasse fidem facit, [qui male periit, anno Chr. 270.] cuius feralem obitum ambigue ethnici scriptores memorant, vt consulto dißimulari ab iis, vt sæpe alibi, diuinam vindictam intelligas. Aurelius Victor solum vitam ait Reip. dono dedisse, Eutropius morbo interiisse; Trebellius affectum morbo mortales reliquisse, & familiare virtutibus suis petiisse cælum; Zosimus, quod in Romanos quoque pestis sæuire cœpisset, cum alios complures in exercitu mortuos esse, tum etiam Claudium viuendi finem fecisse. at rursum Trebellius: Et Dexippus quidem Claudium non dicit occisum, sed tantum mortuum. Nec tamen addidit morbo, vt dubium sentire videatur.

[7] At complura ecclesiæ S. Priscæ monumenta, vt testatur Baronius, memorant eam viuente Apostolo Petro sub Claudio seniore passam esse. Quod quidem, inquit, [an sub Claudio seniore,] haud impossibile videri debet, (modo pro tertio anno decimustertius restituatur) quandoquidem ante primam, quæ sub Nerone facta est, persecutionem, sæpe vexatos atque repressos Romæ fuisse Christianos verba Taciti lib. 15. Annal. demonstrare videntur, quibus ait: Repressaque in præsens exitialis superstitio rursus erumpebat. Hæc ille, agens de persecutione in eos a Nerone tunc excitata. Sic igitur haud adeo mirandum, si vltimis Claudij senioris temporibus S. Prisca martyrium passa dicatur. Ista Baronius. At Tacitus loco citato, solum videtur per Pontium Pilatum repressam, Christi supplicio, religionem Christianorum significare: in quo tamen vehementer fallitur, nam cœpit tunc fides latißime propagari. Vexatos tamen a Claudio Christianos certum est, cum quod Act. 18. 2. dicitur, præcepisse Claudium discedere omnes Iudæos a Roma, id præcipue in Christianos latum sit, [infesto Christianis.] vt ex Suetonio colligitur in Claudio ita scribente cap. 25. Iudæos impulsore Chresto assidue tumultuantes Roma expulit. In alios quoque licet Romani generis sæuisse facile coniiciet, qui meminerit quod Aurelius Victor scribit, non modo compressas ab eo famosas per Galliam Druidarum superstitiones, Romanorum videlicet sacrorum studio; sed Messallinam coniugem permißa a viro, vel arrogata immensa quadam licentia, adulteriis, cædibus, nuptarum virginumq; prostitutionibus grassatam; haud multo mitiorem fuisse Agrippinam; libertos vero potestatem nactos summam, stupris, exilio, cæde, proscriptionibus, omnia fœdasse: vt non facile Christianæ sanctitati & innocentiæ, præsertim illustri in domo, tranquillitas fuisse, superstitionibus dedito & flagitiis omnibus conniuente Principe, videatur.

[8] Neque tamen, vt sub seniore Claudio interfecta sit, ea est Prisca, quam ep. ad Romanos salutari Paulus iubet cap. 16. his verbis: Salutate Priscam & Aquilam adiutores meos in Christo Iesu. Nam & illa Nerone imperium iam administrante scripta est epistola, [Diuersa est a Prisca, siue Priscilla, Aquilæ vxore.] & secunda ad Timotheum ex Vrbe, Neronis temporibus, data, cap. 4. iisdem in Asiam reuersis atque Ephesi commorantibus salutem impertitur; suntq; qui Act. 18. memorantur Roma extorres, Aquila, siue Acylas Iudæus, genere Ponticus, & Priscilla, siue Prisca, eius vxor; qui 8. Iulij coluntur.

§. II. S. Priscæ ecclesia, reliquiæ.

[9] Aquilæ Pontico ac Priscæ ædes fuisse in Auentino scribit Octauius Pancirolus, easq; dedicatas in ecclesiam Christianorum. Et meminit S. Paulus domesticæ eorum ecclesiæ tam Romæ quam Ephesi. [S. Priscæ ecclesia Romæ:] In Romanam illam illatum est a S. Eutychiano Papa Priscæ Virginis corpus ex loco prioris sepulturæ ac martyrij, via Ostiensi; ipsaq; ædes S. Priscæ nomine deinceps est appellata: inhabitata postmodum, vt idem Octauius auctor est, a monachis Græcis, quos ex Oriente fugarant Imperatores iconoclastæ.

[10] Huius ecclesiæ meminit Anastasius Bibliothecarius in vita Adriani I. Tectum denique tituli B. Priscæ, [sæpius restaurata,] quod iam casurum erat, & in ruinis positum, nouiter fecit, vbi & vestem de stauracin fecit. Tandem Paschalis II. Papæ temporibus paullo post annum 1100. oratorium S. Priscæ vetustate consumptum, dirutum est, nouaq; condita ecclesia, vt infra ex Eadmero Anglo dicemus. Postea Callistus III. qui ab 8. April. an. 1455. ad 6. Aug. 1458. sedit, restituit S. Priscæ in Auentino templum; vt Platina & Bzouius scribunt. Tandem Benedictus Iustinianus eiusdem basilicæ frontem a solo restituit, altiusq; & in nitidiorem sustulit formam, [nuper cum nouo ornatu.] area dilatata. Confeßionem quoque instaurauit, & quod sub ea est sacellum, cuius ara ea esse existimatur, quam S. Petrus Apostolus dedicauit, vbi & SS. Aquilæ & Priscillæ, ac Priscæ Virginis condita fuere corpora. Aurato deinde laqueari eamdem ornauit ædem. Ita Pantirolus reg. 9. eccles. 27. Testatur & Baronius isthic altare dici a S. Petro sacratum. Est vero inter antiquißimos Titulos, S. Priscæ Ecclesia.

[11] [Reliquiæ Romæ] Corpus autem sanctißimæ Virginis testatur Pancirolus in eadem eius basilica asseruari, partes vestimentorum in Vaticana S. Petri ecclesia & S. Laurentij in Panisperna. At pridem in Galliam delatum esse os vnum eiusdem Heroidis tradit Eadmerus lib. 4. historiæ Nouorum: In diebus illis, inquit, (dum nimirum Lugduni in Gallia exularet S. Anselmus, [Os in Galliam delatum,] Henrico I. in Anglia regnante, anno Chr. 1103.) Gualo Episcopus Parisiacensis de Roma veniens ad nos, reliquias corporis beatæ Martyris Priscæ sibi Romæ datas attulit, & inde mihi in præsentia Patris Anselmi partem aliquantulam dedit. Quæ pars dum admodum parua mihi visa fuisset, rogantem me vt domum Antistes augeret, Anselmus compescuit dicens sufficere quod habebam; Cum enim, inquiens, os ipsum de corpore illius sit, donec eo caruerit, integritatem sui non habebit. Quapropter si illud digne seruaueris, & Dominæ, cuius est, qua potes deuotione in illo seruieris, tam gratanter officij tui munus accipiet, quam si toti corpori eius deseruires. Adquieui dicto, & quod acceperam diligenti custodia seruo.

[12] Idem Eadmerus, siue Edmerus, fusius id narrat in vita S. Anselmi, quam 21. April. dabimus: Inter hæc, inquit, venit ad nos Walo Episcopus Parisiensis, vir bene religiosus, & Ecclesiasticarum consuetudinum institutionibus ab ineunte ætate imbutus. Hic Romæ notus & Apostolicæ legationis ministerio functus, familiaritate Patris Anselmi potiebatur. Igitur iste a Roma ad nos veniens, quorumdam Sanctorum reliquias secum ferebat, quas, vt certo comperimus, sibi Romæ datas habebat. Itaque cum Anselmo me præsente loquens, innotuit ei quid reliquiarum a Roma secum detulerit. Ad quod cum ille Deo gratias ageret, Episcopus vnum os, quod de capite sanctæ Martyris Dei Priscæ esse asserebat, e pyxide protulit, & id qualiter adeptus fuerit illico subinferens, [a Cardinale datū Episcopo Parisiensi,] ait: Romæ eram, & oratorium nominatæ Martyris, in quo beatissimus Apostolorum Princeps Petrus altare sacrauit, vetustate consumptum dirutum est, & corpus Martyris, in noua recondendum ecclesia, me adstante leuatum est. Igitur cum loci ipsius Cardinalis reliquias in suo iure haberet, & ipse idem mihi familiaris existeret, os istud, quod videtis, de sacro corpore sumptum, mihi pro signo mutui amoris dedit.

[13] Finierat Præsul in istis. Ast ego earumdem reliquiarum amore illectus, vt ex ipso osse mihi partem daret, deprecari Episcopum cœpi. Et ille, Accipe, inquit, & quantum inde primo conatu frangere poteris, tuum sit. [huius particula Eadmere. historica data.] Accepi, & en, extra quam sperabam, in principio mei conatus vna mihi particula in dextra manu remansit. Cumque de paruitate ipsius mœrorem animi dissimulare nequirem, & vt semel adhuc frangere inde mihi liceret, magnopere gestirem, rupit desiderium meum Anselmus, & ait: Noli, noli; quod habes sufficiat tibi. In veritate quippe dico tibi, quia pro toto auro, quod Constantinopoli & vltra citraue habetur, non omitteret Domina ipsa, cuius est, quin illud sibi vindicaret in die resurrectionis cunctorum. Quamobrem si debitam illi reuerentiam exhibueris, æque sufficiet ac si toti corpori eius exhiberes. Quod ego audiens adquieui, & quam decentius potui, ipsum ex hoc hucusque seruaui. De quo osse post plures dies Petrus quidam monachus Cluniacensis, vir suo tempore magnæ auctoritatis, qui Camerarius erat Domini Papæ Vrbani atque Paschalis, ad nos veniens, a me percunctatus est, quid sentiret. At ille, vbi me referente accepit, qualiter id adeptus fuerim, vera omnino esse confessus est quæ Episcopus inde dixerat, seque præsentem fuisse asseruit, quando idem os a corpore Martyris sublatum a Cardinali susceperat.

[14] [Aliquæ S. Priscæ reliquiæ Chimacum allatæ] Pars quoque S. Priscæ reliquiarum Chimacum olim allata. Est Chimacum Belgij oppidum in Comitatu Hannoniæ, Principatus titulo nobile. Hic collegium est Canonicorum in basilica S. Monegundi sacra, de qua 2. Iulij agemus: eius isthic reliquiæ in loculo argenteo inaurato, in altero S. Priscæ Virginis ac Martyris asseruari solent, & singulæ a binis Canonicis in solenni supplicatione circumferri. Vtræque anno 1552. Francis oppidum incendio vastantibus perierunt. In medio tamen chori hæc visitur etiamnum inscriptio verbis Gallicis, quæ Latine sic sonāt: [a Ioanne Comite: post deperditæ.] Hic iacet nobilis vir Ioannes Comes Suessionensis, Dominus Chimaci, qui corpus S. Priscæ Roma attulit & anno 1282. obiit.Hæc fere Miræus in Fastis Belgicis, & Molanus in Natalib. SS. Belgij ad 2. Iulij. Quæ & Saussaius 18. Ianuarij recitat. Ioannes ille tertius eius nominis Comes Sueßionensis fuit, secundus Chimaci Dominus, quem titulum, viuo Ioanne Bono patre, vsurpauit. Mater illi Maria fuit, Rogerio Turrium & Chimaci Domino nata, eiusq; heres. Duxit Ioannes Margaritam Montfortiam, ex eaque Ioannem IV. & Radulphum suscepit. Totam eorum genealogiam deducit Andreas du Chesne lib. 4. historiæ Castilloneæ cap. 3. vbi Iannem ait circiter an. 1284. obiisse.

ACTA
ex MS. monasterij S. Maximini.

Prisca, Virgo et Martyr Romae (S.)

BHL Number: 6926

Ex mss.

CAPVT I.
S. Priscæ comprehensio. prima in eam quæstio.

[1] Regnante Claudio Cæsare, a incerto anno imperij eius, [Claudio I. Imperatore Christianos persequente,] proposuit ipse præceptum nouum & pessimum in toto mundo, vt aut sacrificent Christiani, aut si non sacrificauerint morti tradantur. Direxit vero Præsides & Iudices imbutos diabolica seductione. Erat enim præceptum propositum per feruentem comminationem, quatenus dissiparetur Christianorum cultus, nouam propositionem sacrificiorum nequissimorum ac pollutorum deorum suorum demonstrans; quam præcepit Imperator fieri, & consentientes immolare honoris magni effici dignos; contemptores vero & nolentes immolare tormentis crudelibus affligi. Horū vero omnium ac talia perficientium Claudius Imperator sacrificia exhibebat in templo Apollinis, [& Apollini immolante,] & iussit cum magno terrore comprehendi a militibus eos qui religionem Christianam habere noscuntur, viros ac mulieres, vt pœnis afflicti sacrificarent diis.

[2] Tunc erant maligni viri, qui directi sunt ad dissipandum cultum Christianorum: [comprehēditur S. Prisca:] venienres autem ad quamdam Ecclesiam, ibi inuenerunt B. Priscam orantem. Erat autem genere nobilis, pater eius ter b Consul, diues nimis. Hæc in vndecimo anno erat bonorum operum & gratia Dei moribus ornata. Ministri vero Imperatoris dicunt ad eam: Dominus noster Claudius adamauit te, quatenus magno Deo Apollini sacrificium sponte offeras. Beata vero Prisca læto animo dixit ad eos: Prius ingrediar sanctam vniuersalem Ecclesiam, vt commendem me Domino meo Iesu Christo, & sic cum pace proficiscamur. Oportet enim pro Christo & confundere indignum imperio Claudium, & victricem Saluatori nostro Iesu Christo assistere. Et in templum ingressa compleuit petitionem suam.

[3] Expleta vero oratione properauit cum eis ad Imperatorem. Ingressi vero ministri dixerunt Imperatori: [deducitur ad Imperatorem.] Hæc imperij tui iussioni consentiens est. Imperator audiens gauisus est valde, & iussit eam in Palatium duci. Ingressa ea in Palatium, Imperator ait: c Magnus es Deus Apollo, & super omnes Deos gloriosus, qui hanc virginem genere præclaram, vultu decoram, mente serenam composuisti, & hæc dicens ait ad B. Priscam: Te etenim ad me venire disposui, vt Imperij mei potentiæ faciam te Dominā demonstrari. Ad hæc B. Prisca ait: Ego enim immolabo sine sanguine immaculato Deo & Domino meo Iesu Christo.

[4] Imperator autem audiens hæc, & non intelligens quæ dixerat, iussit eam in templum Apollinis ingredi vt immolaret ei. Sancta vero iussa introire, hilari vultu dixit Imperatori: Ingredere tu & sacerdotes Apollinis, & videant quomodo omnipotens Dominus immaculata fidelium suorum sacrificia placabiliter accipit. [Ad suas preces collapso idolo, & parte templi,] Imperator vero iussit omnes adstantes prope prospicere quæ ab ea fiebant. Beata vero Prisca dixit: Gloria tibi Pater gloriose; te inuoco, te deprecor, præcipita hoc immobile surdumq;; idolum: lutum enim est & fœdat omnes sapientes in se. sed tu Deus exaudi me peccatricem vt cognoscat Imperator iste, quod vanam spem habet in idolis suis, quia alium Deum non debemus adorare nisi te solum. Et hæc ea orante, statim terræ motus factus est magnus, ita vt ciuitas concuteretur; & corruit Apollo & comminutus est: simili modo quarta pars templi destructa est, & oppressit multitudinem paganorum cum sacerdotibus idolorum. Etenim terræ motu mediante, pauefactus Imperator fugam arripuit. Ait ad eum B. Prisca: [videt Imperatorem.] Imperator sta & adiuua, quia confractus est Apollo, & congrega fragmenta eius, insuper sacerdotibus eius oppressis eiusdem ruina, nunc veniat & adiuuet eos.

[5] Et dæmon, qui idolo habitabat, clamauit voce magna dicens: O Virgo Prisca, magni Dei qui in cælis est ancilla, [Eiulantem inde dæmonem fugat:] quæ præcepta eius custodis, & me denudasti ab habitaculo meo! Habitaui enim in eo annis sexaginta septem, & sub Claudio Cæsare annis d duodecim. Multi enim sanctorum Martyrum proficiscentes me minime manifestauerunt; & habens sub me spiritus nequissimos nonaginta tres, præcipiebam eis, & offerebat mihi vnusquisque eorum animas hominum quotidie quinquaginta. O Imperator attritor Christianorum, inuenisti animam sanctam, per quam imperium tuum cum turpitudine finiretur. & hæc cum magna voce & lamentatione dæmon per aera clamans & stridens, quocumque proficiscebatur, tenebræ videbantur: & omnes eum prospicientes dubitatione repleti sunt.

[6] Imperator vero non intelligens quod per diuinam gratiam idolum comminutum est, iussit alapis faciem eius cædi. Et dum diu cæderetur, carnifices defecerunt, [cæditur alapis:] & clamabant dicentes: Væ nobis peccatoribus! vere nos magis cruciamur quam hæc; ipsa vero illæsa permanens nos cædit. Deprecamur ergo te, Imperator, iube eam a nobis tolli. Imperator autem valde iratus contra eos, præcepit nimis cædere faciem B. Priscæ. Sancta vero Prisca respiciens in cælum dixit: Benedictus es Domine Iesu Christe, quia æternam gratiam das iis qui in te credunt. Et cum hanc orationem dedisset, [voce cælesti corroboratur.] circumdedit eam lumen splendidum, & venit vox de cælo dicens: Filia confide, & noli timere, ego enim sum quem adoras & inuocas Deum: non te deseram in perpetuum. His dictis Imperator amens effectus est valde.

[Annotata]

a Hoc librarius quispiam addidit, vel quia notas numerorum assequi non potuit, vel quia soluere obortam sibi difficultatem Chronologicam non potuit. Si passa est S. Prisca sub Claudio seniore, contigit id anno Christi 54. Claudij 13. exeunte: sin sub iuniore, 270. Christi, eius imperij 3. itaq; habet Petrus de Natal. lib. 2. cap. 96.

b An is fortassis C. Vibius Priscus, qui anno Christi 44. iterum Consul fuit cum T. Statilio Tauro? nomen congruit, tempusq; Claudij senioris.

c Celebre Apollinis Palatini templum fuit, ab Augusto dedicatum; cuius aliæ in Vrbe ædes.

d Hic numerus non potest nisi seniori Claudio conuenire.

CAPVT II.
Iteratæ quæstiones. euersa idola.

[7] Alio vero die sedens pro tribunali, dixit: Introducatur iniusta Prisca & incantatrix, [Intrepide tyranno respondens,] quatenus iterum videamus eius incantationem. Ingressa autem, ei dixit Imperator: Consenti mihi, & sacrifica diis. At illa respondit: Cessa hominum sceleratissime, & fili patris tui diaboli. Non erubescis a puella superari, & mecum conculcari, cum me minime poteris inclinare ad sacrificandum idolis? Tunc iratus Imperator iussit exspoliari eam, & iterum a cædi. Sancta autem Prisca videbatur candida sicut nix, cuius splendebat corpus in tantum, quod nitor claritatis eius caligare faciebat respicientes in eam. [iterum cæditur,] Beata autem Prisca cum cæderetur dicebat ad Dominum: Voce mea ad Dominum clamaui, & exaudiuit me in certamine passionis meæ. Imperator audiens eam ista dicentem valde iratus dixit: Tuis maleficiis seduci me putas? B. Prisca dixit Imperatori: [etiam fustibus:] Pater tuus Sathanas princeps est omnium maleficiorum, fornicatores diligens, & maleficos amplectens. Imperator autem iussit eam amplius fustibus cædi. Sancta vero supplicia sibi inferenti subridens dixit: O iniuste & damnande, iudicio Dei inimice, & scrutator malorum, non sentis beneficia quæ ab æterno conditore in me efficiuntur, quasi insipiens es?

[8] Limenius consanguineus Imperatoris dixit ei: Hæc polluta non propter gloriam Christianorum, & crucifixi hæc supplicia sustinet; sed illa sicut radius solis fulgens, sic omnia se putat obtinere. Tua nunc potestas hanc in crastinum iubeat in carcerem retrudi, & pinguedine adipum feruide dissoluens lauari, & sic coinquinamus eius claritatem. Iussit vero Imperator statim eam mitti in carcerem vsque in crastinum. Dum deducta in carcerem fuisset exclamauit coram populo voce magna, dicens: Gratias ago tibi Domine Iesu Christe, & obsecro sanctam tuam gratiam, [psallit in carcere:] custodi me Domine a nequissimo & contaminato Claudio, quia tuam bonitatem pro nihilo reputat. Per totam autem noctem in carcere hymnos erat Sancta canens & glorificans Deum. Voces autem multorum virorum audiebantur glorificantium Deum cum ipsa. [visitatur ab Angelis & Sanctis,] Mane autem facto iussit suis eiicere eam de carcere, antea autem adipibus & pinguedinibus eam perungi. Procedens autem de palatio Limenius odoratus est odorem suauitatis, & aromatum multorum repletus dixit comitibus suis: Odoratis & vos odorem nimium? At illi dixerunt: [odorē suauissimum spirante carcere,] Odorem hunc dij fecerunt pro dilecta Prisca. & omnes dicebant, quia dij propitij apparuerunt ei. Venientes vero ad carcerem inuenerunt B. Priscam sedentem in sede imperiali; & multitudo Angelorum erat circa eam, quorum non erat considerare claritatem. Ipsa vero tenebat tabulam, & legebat hæc: Quam magnificata sunt opera tua Domine! omnia in sapientia fecisti. [Ps. 103. 6.] Et timens Limenius, egressus est inde, & ambulauit in palatium & annuntiauit Imperatori mirabilia Dei magna. Imperator iussit eam venire in templum & sacrificare & viuere; aut, si non sacrificaret, feris traderetur. Beata autem Prisca dicebat: Viam mandatorum tuorum cucurri, iustificationes tuas doce me; & discam mirabilia Deitatis tuæ. Libera me a suppliciis hominum, vt custodiam mandata tua. Hæc autem ea dicente, decreuerunt subuertere sedem; viri autem stantes erga eam in albis nusquam comparuerunt.

[9] Imperator autem prospiciens vultum eius alacriorem magis quam prius fuerat, [sistitur iterum Imperatori, eiq; generose respondet.] dicit ad eam: Corripuisti temetipsam, & conuertisti te diis immolare benignis? Illa vero ad eum dixit: Imperator, mea conuersio impleta est, quia me non suades in tuis controuersiis adesse; liberata enim sum a vanitatibus tuis & impietatibus vanissimarum seductionum huius seculi, præceptum accipiens a Domino Deo meo. Mihi autem adhærere Deo bonum est, & ponere in Domino Deo spem meam, qui veritatem continet, & nihil mihi deerit, quia omnipotens est Deus meus. Seductio sermonum tuorum iacula tenebrosa sunt, dirigentia in viam tetram. Me autem lætificat mors Sanctorum, qui me circumdederunt & omnia continuerunt, & obligauerūt patrem vestrum diabolum.

[10] Imperator vero iratus dixit ad eam: Non moreris Prisca, sed ingressa sacrifica. Prisca dixit: Iubes me Imperator ingredi in templum? [præsentia sua terret dæmonem,] Ad hæc Imperator dixit: Ingredere, & sacrifica, vt non a feris pereas. S. Prisca dixit: Dei mei gratia largiente certanti mihi humili, & te iubente ingrediar. Cognouit vero dæmon qui habitabat in idolo quia venit Sancta perdere eum, & clamauit voce magna, dicens: Væ mihi, quo fugiam a spiritu tuo, Deus cæli? Ignis me prosequitur a quatuor angulis templi. Ingressa est autem S. Prisca faciens crucem in Christi nomine, & respiciens statuam idoli, dixit Imperatori: Vide seductionem Imperator, oculos non videntes, aures non audientes, manus non palpantes, pedes non ambulantes, vana specie effigiem deornatam: vis ergo, [precibus idolum confringit, multis cælitus occisis.] Imperator, vt sacrificem ei? Imperator vero lætus effectus dixit: Viuas diis, quia consensisti mihi. & appropinquauit ad idolum B. Prisca, & dixit: Tibi dico qui habitas in hoc idolo surdo & muto, egredere. Hæc dicens ad idolum, orationem fudit ad Dominum, dicens: Rex æterne Deus, qui cælos stabilisti, & terram fundasti, qui aquas condidisti, qui draconem contriuisti; te deprecor, Domine, vt non me deseras; sed suscipe deprecationem meam, & idolum hoc manu hominis factum destrue, & seductionem dæmonis & omnis malitiæ plenum Claudium in diuersis suppliciis cognoscere facias, quia tu es benedictus in sæcula, Amen. Et mox tonitruum magnum factum est, & cecidit ignis de cælo, & combussit sacerdotes de tēplo, & multitudo populi mortua est, & Imperatoris partem dexteram purpuræ combussit, & idolum in fauillam redegit. Beata vero Prisca dixit: Gloria in excelsis Deo, & in terra pax hominibus bonæ voluntatis.

[Annotatum]

a Flagellis, vt explicat Pet. de Natal.

CAPVT III.
Spathæ, feræ, flammæ superatæ.

[11] Et iratus Imperator non considerans miraculum, neque virtutem inuisibilis Dei, dixit ad Præfectum: Accipe hanc magam & de acutis vncinis ferreis totum eius corpus facias dissipari, quatenus lucem citius sæculi istius derelinquat. Ego enim valde mœrore sum plenus, & quid faciam nescio. [Crucianda traditur Præfecto:] Præfectus autem suscipiens eam, mox ambulauit in prætorium & sedens pro tribunali præcepit introduci B. Priscam, dicens: Ingrediatur destructrix templi, & videam quid velit. Beata autem Prisca ingressa est in prætorium subridens. Prȩfectus autem dixit: Irrides me iniusta quia adhuc permissa es viuere? Per solem mundissimum, faciam interiora tua proiici canibus, si non sacrificaueris diis, vt videam quale solamen adhibebit tibi Christus tuus. B. Prisca dixit: O impie, nō habeo irridere te de potētia Imperatoris tui, quia victus est a puella per Iesum Christū, & iterū me tibi tradidit? Prȩfectus dixit: Dominus est, & potestatem habens ideo tradidit te mihi, vt sacrifices, aut pœnis intereas. B. Prisca dixit: Ego non sacrifico; [spathis inciditur:] exerce pœnam, quantam vis. Tunc iussit Præfectus extendi eam, & cum spathis incidi membra eius. Cum autem incideretur, clamauit dicens: Domine Iesu adiuua me, quia ad te confugi.

[12] Præfectus amens effectus, iussit eam in carcerem mitti. Ipsa autem constringens sanctum suum corpus, & capillis capitis sui muniens, citius ingressa est in carcerem. Præfectus autem in equo sedens profectus est ad carcerem, & inuenit Sanctam iterum in sede sublimi sedentem & splendida facie sicut radium solis. Multum vero afflictus egressus est, [psallens in carcere, cælesti lumine recreatur:] & clausit carcerem & signauit annulo suo, & custodes fere quinquaginta dereliquit, & ambulauit ad Imperatorem. Erat autem B. Prisca psallens & glorificās Deum, & lumen magnum erat in habitaculo illo. Ingresso autem eo ad Imperatorem, inuenit eum in palatio. Quem Imperator videns admiratus dixit: Quid huc venisti? Qui dixit: Sicut me iussit imperium tuum iniustā Priscā peius affligere, spathis incidendā ac vngulis radēdam atque perituram; & nec mortua est, nec sacrificauit. Ecce quæ præcepta sunt mihi, feci; tuum est vero cogitare quid iubeas de ea. Imperator autem dixit ei: Patet fiducia securitatis eius, quam habet per incantationes. Feris tradatur, vt discerpatur, & discerpta intereat. Præfectus tacuit.

[13] Mane autem facto direxit carnifices ad eam. Ingressa autem ea, Præfectus dixit: Imperator iussit te sacrificare; si vero non sacrificaueris, feris te tradendam. Beata autem Prisca effulgens sicut radius solis, dixit: Ego in nomine Domini Iesu Christi, qui passus est pro nobis in eum credentibus in gloria permanens, credo vincere te. Hæc audiens Præfectus nimis iratus dixit Imperatori: [obiicitur leonibus;] Obsecro Dominum meum vt veniat mecū in amphitheatrum. Imperator vero protinus ambulauit cum ipso; & fecerunt eam vtrique inter feras iactari. Beata autem Prisca dixit: Videte & meum sacrificium. Præfectus dixit: Vide Imperator istam magam, quæ deos nostros comminuit: discerpatur a feris. Erat autem & alius leo immanissimus, qui cottidie comedebat a septem oues. Hic non comederat per dies quatuor, vt deuoraret B. Priscam. Sedens autem Imperator & tristis existens, præcepit eam introire. Ingressa autem, sonus magnus factus est de cælo, ita vt omnes pauerent. & dixit ei Imperator: Crede & consenti mihi; per deos meos valde te diligo, dissoluens magnam iram quæ circumdedit te. Beata autem Prisca eleuans oculos in cælum dixit: Domine Iesu Christe, qui cognitionem deitatis tuæ manifestasti, & Sanctos tuos coronasti, perfectam me in hoc certamine custodi. Ad Imperatorem autem dixit: O miser, cognosce quia magis consentio me a feris deuorari, vt æternam vitam, quæ apud Christum est, merear, quam tuæ seductioni consentiens in laqueum incidam mortis æternæ. Imperator autem ferocissimum leonem iussit absolui, vt eam deuoraret. Et erat leo rugiens in cubili suo, vt omnes terreret. Ille qui eum nutriebat aperuit leoni, & egressus leo rugiit cursum arripiens, & ambulauit ad Sanctam, non terrorem ostendens, sed dilectionem; & inclinans se adorabat, osculabatur pedes eius. Beata autem Prisca deprecans Deum dixit: [nec lædicur,] Domine permittas cum eis communicare in pœnali agone me existēte, integram & sospitem conserues animam meam, in tua misericordia Deus meus. & hæc dicens ait Imperatori: Vide Imperator, quam mihi intulisti pœnarum & ferarum virtutem, quia Christus, qui fecit cælum & terram & omnia quæ in eis sunt, victoriosissimus est. ipsi enim subiiciuntur omnia, voluntate Patris. Imperator autem videns leonem mansuetum, & reuerentiam amoris erga Sanctam facientem, dixit ad eam: Humilia temetipsam, & confitere diis; ipsi enim sunt qui te adiuuant. Beata vero Prisca dixit: Illi non possunt adiuuare seipsos, quomodo me adiuuant? [consanguineo tyranni a fera occiso.] In nomine Domini mei Iesu Christi per agonem meum & martyrium ad nihilum redacti sunt. Imperator iussit leonem ingredi in cubiculum suum. sed antequam ingrederetur impetum fecit in vnum consanguineum Imperatoris, & interfecit eum. Tunc Imperator iratus iussit Sanctam in carcerem retrudi. Impulsa autem gratia Dei ambulauit dicens: Custodi me Domine a laqueo, quem statuerunt mihi, & a scandalis operantium iniquitatem.

[14] Post tres vero dies iussit Imperator sacrificium facere in templum, & iussit adduci Sanctam, & venit B. Prisca splendida sicut sol. Dixitque ad eam Imperator: Crede & sacrifica, & salua eris. Beata Virgo respondit: Ego sacrifico, & credo in Domino meo Iesu Christo. Tunc Imperator iratus præcepit eam suspendi, & vngulis radi. [raditur vngulis,] Attracta vero dicebat: Lætificasti me Domine in voluntate tua, & in opera manuum tuarum exultabo. Iudicia tua, Domine, lumen verum æternum; quia & ingressæ sunt incisiones vsque ad ossa eius. Hæc autem ea dicente, [cruciatu in lictores retorto:] statim indoluerunt brachia & ossa eorum qui eam cruciabant; & dixerunt ad Imperatorem: Precamur te Imperator, libera nos de pœnis istis. Angeli enim Dei cruciant nos.

[15] Imperator vero præcepit eam igni tradi & consumi. Ministri vero faciebant quæ iussa sibi fuerant ab Imperatore, [coniicitur in ignem,] & incendebant ignem copiosum, & iactauerunt eam in medium. Beata vero Prisca voce magna dixit: [innoxia:] Domine qui de cælo prospexisti, vt videas si est intelligens aut requirēs Deum, adiuua me ancillam tuam. Imperator autem valde tristis erat, quia vincebatur a puella. & mox pluuia facta est magna, & incendit qui circumstabant omnes.

[16] Et iratus Imperator præcepit comam capitis eius radi. [rasa coma, 1. Cor. II. 15.] Fecerunt ministri quæ eis præcepta sunt, & raserunt caput eius. Illa dixit: Scriptum est in Apostolo: Mulier si habuerit comam, gloria eius est. Tu autem comam capitis mei, quam dedit mihi Deus, amputasti. Auferat Deus regnum tuum a te. [includitur in templo:] Imperator vero iussit eam ambulare in templum, & clausit ianuam templi, & annulo suo signauit, & ingressus est palatium suum. Sancta vero mansit glorificans Deum per totam noctem & diem. Imperator & sacerdotes omni die ingrediebantur in templum; [visitur ab Angelis.] & minime ingrediebantur ad illam, quia audiebantur voces Angelorum multorum. Imperator autem dicebat ad eos qui cum ipso erant: Magnus est Deus noster, quem colimus; omnes deos congregauit vt instruant & muniant Priscam. Die autem tertia, fieri præcepit immolationem taurorum. Turbæ autem aperientes portam templi, [idolo euerso:] viderunt B. Priscam sedentem in sede, & cum ea existentem cœtum Angelorum, quorum pulchritudo enarrari non potest, viderunt autem Deum illorum in terram cecidisse & in puluerem redactum esse. Stupefactus autem Imperator dixit ad eam: Vbi est Deus noster? S. Prisca dixit: Et non vides, quia in puluetem redactus est?

[Annotatum]

a Pet. de Nat. ouem vnicam habet.

CAPVT IV.
Cædes, sepultura, translatio.

[17] Imperator ad hæc nimis iratus iussit duci eam foras ciuitatem, & gladio caput eius amputari. Sancta autem Prisca Martyr gaudens in exitu laboriosi huius seculi orauit, dicens: Domine Iesu Christe liberator omnium, te laudo & adoro, te deprecor, & tibi supplico, qui liberasti me de multis malis quæ mihi ostensa sunt, salua me Domine Iesu Christe, [plectitur capite,] apud quem non est personarum acceptio, perfectam me in tui nominis confessione iube suscipi in tuam gloriam, vt splendide effugiam malum quo circumdata sum. Redde vero maligno Claudio, sicut operatus est in me ancillam tuam. & hæc dicens dixit carnificibus: In quo directi estis complete iussa vobis, [voce cælesti inuitata in cælum.] & ita finiuit vitam B. Prisca per gladium, & vox de cælo facta est dicens: Quia certasti pro nomine meo Prisca, ingredere in regnum cælorum cum omnibus Sanctis. Et facta hac voce carnifices ceciderunt in facies suas & mortui sunt.

[18] Tunc nuntiatum est a Episcopo vrbis Romæ per quemdam Christianum, vbi sedebat absconsus, quomodo vel qualiter S. Priscam foris Romam deportauerunt, via Ostiensi miliario ab vrbe plus minus decimo, & vbi eam decollauerunt, [Duæ aquilæ corpus custodiunt:] & sic dimiserunt eam. Tunc Episcopus hoc cum audiuit ambulauit cum ipso qui ei nuntiauerat, & ibi eam inuenerunt iacentem, & vnam quidem aquilam sedentem ad caput eius & aliam sedentem ad pedes custodientem corpus eius, ne a feris tangeretur. Caput vero lucidum splendida facie risit in spiritu sancto. Episcopus ipse, [sepelitur,] & qui cum eo venerat foderunt sepulchrum eius, & ibi eam sepelierunt.

[19] Hoc autem audiens Imperator, percussus est dolore cordis eadem die, [Moritur tyrannus.] & sicut rabidus canis carnes suas comedebat, & gemens & tremens dicebat: Miserere mei Deus Christianorum. Scio quia transgressus sum præcepta tua Christe, & blasphemaui te, nomen tuum persecutus sum, & in tuam ancillā ingratus peccaui. Iuste a te crucior; tu sicut feci retribuisti mihi. Exspirauit cum supplicio multum discerptus & dilaniatus, & vox de cælo facta est: Ingredere Imperator in clibanum gehennæ, vade in tenebras exteriores, tibi enim præparata sunt tenebrosa pœnarum loca, ad quæ natus es. Factus est autem terræ motus magnus, & crediderūt in eadem die de iis, qui erant in vrbe Roma, pro voce quæ facta est de cælo, plusquam quinque millia, [Conueriuntur plurimi.] exceptis paruulis & mulieribus. Completum est autem martyrium S. Priscæ mense Ianuario die octauadecima.

[20] Post non multum vero tempus, fabricauerunt ibi ecclesiam fideles Christi, & ibi seruierunt Domino die noctuque. Iacuit autem ibidem venerabile eius corpus vsque ad tempus b … Imperatoris, & sic per gratiam Christi reuelatum est sanctissimo & reuerendissimo Præsuli Sedis Apostolicæ Vrbis Romæ Eutychiano, & fecit conuentum cum Clericis, & fidelibus laicis, & fecit præparari sarcophagum miræ pulchritudinis; & sic ipse ambulauit cum omni clero Romano, & ibi vbi erat reuelata apparuit, & foderunt, & ibi eam inuenerunt; & sic diligentes cum magna deuotione, & veneratione leuauerunt beatissimum & sanctissimum corpus B. Priscæ Virginis & Martyris, [S. Priscæ corpus transfertur in Vrbem.] & deduxerunt ipsam ad vrbem Romam cum hymnis & canticis spiritualibus, iuxta Arcum Romanum in ecclesia sanctorum Martyrum Aquilæ & Priscæ, ibique posuerunt sanctissimum corpus eius, laudantes & glorificantes omnipotentem Deum qui est in cælis, cui est honor & gloria cum Deo Patre in vnitate Spiritus sancti in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Vel quispiam a S. Petro Romæ relictus, cum ipse in exilium pelleretur; vel si sub Claudio iuniore contigit. S. Felix.

b MS. habebat, Antonij. an forte vsque ad consulatum Aureliani Imp. III. & Auonij Marcellini? eo anno (qui erat Christi 275.) factus dicitur Pontifex S. Eutychianus, quod examinabimus 8. Decemb.

DE SANCTIS MARTYRIBVS PONTICIS MOSEO ET AMMONIO.

[Commentarius]

Moseus, Martyr in Ponto (S.)
Ammonius, Martyr in Ponto (S.)

[1] Sanctorum Martyrum Mosei & Ammonij videntur acta intercidisse; elogium hoc recitat Martyrol. Romanum: In Ponto natalis sanctorum Martyrum Mosei & Ammonij, [SS. horum natalis,] qui cum essent milites, primo ad metalla damnati, nouissime igni traditi sunt. Eadem habent Beda, Vsuardus, Ado, Notkerus, Bellinus, Maurolycus. Moseus, [nomina,] Notkero Moyseus dicitur, Adoni Mosæus; Maurolyco & Felicio Musæus: Ammonius vero, Bellino & Maurolyco Ammon. MS. S. Hieronymi: In Ponto ciuitate Assiæ Mosei, Ammoni.

[2] Ætatem eorum exprimit Galesinius, nec tamen quo eam auctore didicerit indicat: In Ponto, inquit, [ætas.] sanctorum Martyrum Mosei & Ammonij, qui milites cum essent, primum ad metalla damnati, post inde erepti, variisque cruciamentis affecti, igni denique, Decio Imperatore, comburuntur ob Christi fidem. Agit de iis Petrus de Natal. lib. 2. cap. 97.

DE SS. XXXVII. MARTYRIB. ÆGYPTIIS, PAVLO, PANSIO, DIONYSIO, THONIO, HORPRESIO, HORO, DIONYSIO, AMMONIO, BESSAMMONIO, AGATHONE, RECVMBO, BASTAMO, SARMATA, PROTEA, ORIONE, COLLVTO, DIDYMO, PLESIO, ARATO, THEONA, HIPPEA, ROMANO, SATVRNINO, PINVTO, SERAPIONE, BASTAMMONIO, PAPA, PANTHERO, PAPIA, DIOSCORO, HERONE, POTAMONE, PETHECO, OECOMENO, ZOTICO, CYRIACO, AMMONIO.

[Praefatio]

Paulus, Martyr in Aegypto (S.)
Pansius, Martyr in Aegypto (S.)
Dionysius, Martyr in Aegypto (S.)
Thonius, Martyr in Aegypto (S.)
Horpresius, Martyr in Aegypto (S.)
Horus, Martyr in Aegypto (S.)
Dionysius, Martyr in Aegypto (S.)
Ammonius, Martyr in Aegypto (S.)
Bessammonius, Martyr in Aegypto (S.)
Agatho, Martyr in Aegypto (S.)
Recumbus, Martyr in Aegypto (S.)
Bastamus, Martyr in Aegypto (S.)
Sarmata, Martyr in Aegypto (S.)
Proteas, Martyr in Aegypto (S.)
Orion, Martyr in Aegypto (S.)
Collutus, Martyr in Aegypto (S.)
Didymus, Martyr in Aegypto (S.)
Plesius, Martyr in Aegypto (S.)
Aratus, Martyr in Aegypto (S.)
Theonas, Martyr in Aegypto (S.)
Hippeas, Martyr in Aegypto (S.)
Romanus, Martyr in Aegypto (S.)
Saturninus, Martyr in Aegypto (S.)
Pinutus, Martyr in Aegypto (S.)
Serapion, Martyr in Aegypto (S.)
Bastammonius, Martyr in Aegypto (S.)
Papas, Martyr in Aegypto (S.)
Pantherus, Martyr in Aegypto (S.)
Papias, Martyr in Aegypto (S.)
Dioscorus, Martyr in Aegypto (S.)
Hero, Martyr in Aegypto (S.)
Potamon, Martyr in Aegypto (S.)
Pethecus, Martyr in Aegypto (S.)
Oecomenus, Martyr in Aegypto (S.)
Zoticus, Martyr in Aegypto (S.)
Cyriacus, Martyr in Aegypto (S.)
Ammonius, Martyr in Aegypto (S.)

Illustrium horum pugilum Acta descripserat Rosvveydus ex vetustißimo M. Velseri MS. codice, sed mutila. Pleniora suppeditauit nobis MS. antiquum monasterij S. Maximini Treuiris, [SS. horum Acta,] paullum verbis subinde discrepantia. Tempus martyrij eorum non exprimitur.

[2] Natalem indicant MSS. Martyrol. monasterij S. Martini Tornaci, [natalis,] & Lætiense, his verbis: Ipso die in Ægypto XXXVII. militum, qui in quatuor partes diuisi, iussi sunt interfici: ita vt qui in parte Orientali segregati erant, igni traderentur; Septemtrionales vero capite plecterentur;Meridiani autem cremarentur; illi qui de Occidentali constiterant parte, passioni Dominicæ traderentur.Militesne fuerint, vt hic dicitur; an Presbyteri, Diaconi, alteriusue sacri ordinis; & fortaßis simul instituti ad pietatem in quopiam, vt ea ferebant tempora, monasterio, vnde illa ad religionem propagandam summa consensio, merito ambigas.

[3] [nomina variantia.] Quædam nomina diuersimode, etiam in eodem codice, descripta erant: nam qui initio Ammonius, Bassammonius, Agathus, Collutus, Aratus dicuntur; iidem post Ammon, Bastammon, & Ammon, Agatho, Collotus, Arato appellantur.

ACTA EX VETERIB. MSS.

Paulus, Martyr in Aegypto (S.)
Pansius, Martyr in Aegypto (S.)
Dionysius, Martyr in Aegypto (S.)
Thonius, Martyr in Aegypto (S.)
Horpresius, Martyr in Aegypto (S.)
Horus, Martyr in Aegypto (S.)
Dionysius, Martyr in Aegypto (S.)
Ammonius, Martyr in Aegypto (S.)
Bessammonius, Martyr in Aegypto (S.)
Agatho, Martyr in Aegypto (S.)
Recumbus, Martyr in Aegypto (S.)
Bastamus, Martyr in Aegypto (S.)
Sarmata, Martyr in Aegypto (S.)
Proteas, Martyr in Aegypto (S.)
Orion, Martyr in Aegypto (S.)
Collutus, Martyr in Aegypto (S.)
Didymus, Martyr in Aegypto (S.)
Plesius, Martyr in Aegypto (S.)
Aratus, Martyr in Aegypto (S.)
Theonas, Martyr in Aegypto (S.)
Hippeas, Martyr in Aegypto (S.)
Romanus, Martyr in Aegypto (S.)
Saturninus, Martyr in Aegypto (S.)
Pinutus, Martyr in Aegypto (S.)
Serapion, Martyr in Aegypto (S.)
Bastammonius, Martyr in Aegypto (S.)
Papas, Martyr in Aegypto (S.)
Pantherus, Martyr in Aegypto (S.)
Papias, Martyr in Aegypto (S.)
Dioscorus, Martyr in Aegypto (S.)
Hero, Martyr in Aegypto (S.)
Potamon, Martyr in Aegypto (S.)
Pethecus, Martyr in Aegypto (S.)
Oecomenus, Martyr in Aegypto (S.)
Zoticus, Martyr in Aegypto (S.)
Cyriacus, Martyr in Aegypto (S.)
Ammonius, Martyr in Aegypto (S.)

BHL Number: 6584

Ex mss.

[1] Testimonium Pauli, Pansij, Dionysij, Thonij, Horpresij, Hori, Dionysij, Ammonij, Bessammonij, Agathi, Recumbi, Bastami, Sarmatæ, Proteæ, Orionis, Colluti, Didymi, Plesij, Arati, Theonæ, Hippeæ, Romani, Saturnini, a Pinuti, Serapionis, Papæ, Bastamoni, Pantheri, Papiæ, Dioscori, Heronis, Potamonis, Peteci, Oecomeni, Zotici, Cyriaci, & Ammonij.

[2] [SS. se vltra martyrio, offerunt,] Hi XXXVII. viri fortissimi & athletæ Christi, vnanimiter accesserunt ad martyrium. Ibant quidem ad Iudicem oblatorum multitudo, & tanta vt non solum eum terreret, verum etiam ad dementiam fere perduceret. Virorum enim probabiliorum Ægypti martyrium fiebat, nec quisquam erat eorum ignobilis, aut fortunæ deterior: sed erant de principali quodam & honorando apud eos genere, quorum b ordinem quidem sub vno nomine retinere difficile fuit. [omnes nabiles:] Verum vniuscuiusque passiones referendæ sunt, ita vt contigit eos venire ad refrigerium.

[3] Horum namque virorum huius etiam multitudinis atque pulcherrimi exercitus non vnum nec idipsum colloquium fuit, [distribuerant ad prædicationem Ægyptum:] sed ac si ex Spiritu sancto quadrifarie omnem Ægyptum circumcinxerant, quidam ad matutinam Orientis, quidam ad Occasus vespertinam, & alij quidem ad Septemtrionalem plagam, alij vero ad Meridianam. Est ergo horum agmina narrare vel maxime necessarium. In numero enim sanctorum Doctorum ponens eos Dominus in circuitu misit eos vt erudirent indoctos. [comprehendūtur:] Sed illorum humanitatem insipientes & minus eruditi ignorantes, tamquam perniciosos & nefanda agentes eos comprehenderunt, & ligabant eos cædentes & cruciatibus afficiebant. Hæc autem omma gratanter amplectebantur hi qui ad martyrium ducebantur, & quantum ad eorum impedimentum proficiebant iniqui, tantum ad beneuolentiam pietatis increscebant.

[4] [sistuntur Præfecto:] Hoc itaque non ignorabat Ægypti c Princeps, propriaque malitia, atque amarissima vltra modum crudelitate incensus, accepto domestico consilio, iussit eos, ita vt erant quadripartito modo per Ægyptum plantati, sic & offerri sibi. Illi vero non mente, nec fide, nec voluntate dissonantes, sed diuinum agmen imitantes, ita cinxerant Ægyptum, docentes rectam & iustissimam viam: eratque huius agminis sacrosancti Paulus gerens principatum, non dissimilis illi gentium Doctori, qui veram errantibus ostendit viam. Huic consimilis erat B. Pansius: sequebaturque hunc tertius Dionysius sanctissimus, Thonij, [Qui ad Orientem prædicabant:] & Horpresij & Hori coitinerarius: quos comitabantur Dionysius & Ammon, & cum iis Ammon & Agatho, in choro Orientalis partis verbum Domini prædicantes.

[5] In Septemtrionali vero parte non infirmiores erant ab his qui hunc modum arripuerant, sed magis in sua professione fulgebant, etiam si quædam contentio habebatur fidei in eis. [qui ad Septemtrionem;] Quæ etenim erat illorum Sanctorum contentio, vt dicam, nisi vt vnusquisque eorum magis ac magis probaretur Christo? Erant autem in eodem choro comitantes, sanctissimus Recumbus, vna cum Bastamo, Sarmata, & Protea. Hos quoque non longe sequebatur Orion vir inter cæteros nitens, Collotus & Didymus; cum quibus Plesius, & Arato eumdem chorum replebant.

[6] [qui ad Meridiem:] Erant autem ad Meridianam partem Theonas ad Dominum plantatus, cui & creditum fuerat fidei gubernaculum tenere & suadere adeuntes: qui non quidem singularis in hoc adminiculo segregatus habebatur, verum eumdem numerum d Sindoniæ prioribus complebat vna cum Hippea, Romano & Saturnino, Pinutio iis etiam adhærente, Serapione, & Bastammone, & Papa, atque Panthero, fide cumulata comitante. Hic chorus ad Meridianum erat dispositus prophetare verbum Dei, & magisterium cæteris exhibere.

[7] [qui ad Occidentem.] Occidentali autem parte constituit Dominus Doctores Papiam, Dioscorum, Eronem, & Potamonem; adhærentibus sibi in eodem choro indiuidue Petheco, Oecomeno, Zotico, Cyriaco, & Ammonio.

[8] Hi itaque omnes per omnem Ægumptum verbum Domini circumsepientes, [Pia inter eos contentio.] in vno hoc habebant contentionem quis eorum Domino magis seruiret, vel quis paratius aduersarias susciperet passiones. Quapropter non incassum æstimauimus, Fratres, & hoc ipsum vobis manifestare. Ille enim caret ignorantiæ culpa qui non sponte ignorauerit. Vnde accipite memoriam patrum carnalium nostrorum, & discite quomodo peccantes errauerunt a via recta, antequam Filius Dei in carne appareret, cum adhuc in sinu Patris moraretur. Idcirco nec Pater Deus sustinens continere Filium, dedit promissionem, nec Filius iterum pigritatus est ad carnem, sed hac indutus prædicabat prius Patrem Deum, deinde semetipsum Dei Filium docebat; ac postremum iustitiæ verbum vocibus & doctrinis Prophetarum confirmauit, quem nec ipsi sine ipsius aspiratione vociferati fuerant: & priusquam ad nos dignaretur venire, ipse erat qui per Prophetas legem dabat & prophetabat. Hanc itaque Ægyptum consimili circulo omnes prædicti Sancti circumdantes, docebant errantes, instruebant obedientes, & pro delictis patrum rationem verissimam exhibebant. Si ergo deliquerunt patres, nos illorum casum emendemus; si deuiauerunt per inconstantiam, nos per fidem stabiliti curramus. Erat siquidem contentio in prædictis Sanctis fidei non contraria, sed religiosa. Contendebant intra se quis prior eorum de errore hominem lucraretur; cursitabant, quis maiorem populum Deo adunaret.

[9] Hæc audiens impius Princeps Ægypti iussit eos sibi præsentari: præsentatosque cœpit blandis affari verbis, vt sacrificarent diis, adiiciens hæc: Liberate, inquit, vos de morte amarissima: vincite crudelem necessitatem, quia lex Imperatorum aut sacrificare, aut mori prȩcepit. Cui Beatus … respondens ait: Nos scimus quia diis sacrificare perniciosum est; tu vero occide, & ne parcas, nos enim dæmonibus non sacrificabimus. Audiens hæc Iudex & exasperatus dictis eius, iussit eos qui ad Orientalem partem erant sortiti, igni tradi; [Vario mortis genere occidūtur.] Septemtrionales vero capite plecti; eos vero qui erant ad partē Meridianā, igne cremari; & eos qui ad Occidentalem, passioni Dominicæ tradi præcepit. Et vt verius dicam, hos nobis Sanctos Dominus Iesus Christus donauit; vt eorum quadripartita custodia tuti in hoc seculo conuersaremur, ad laudem & gloriam nominis sui, cui est honor & gloria in sæcula sæculorum, Amen.

[Annotata]

a MS. Vels. Pitinij.

b Idem: in ordine quidem & sub vno nomina retinere.

c Præfectus Augustalis nimirum, qui regia potestate Ægyptum administrabat.

d Haud quid hæc vox sibi velit assequimur.

DE S. ATHENOGENE MARTYRE.

[Commentarius]

Athenogenes, Martyr (S.)

[1] Qvo tempore locoue martyrium S. Athenogenes subierit non traditur. Eius meminit S. Basilius lib. de Spiritu sancto ad Amphilochum cap. 29. Quod si quis, [S. Athenogenis cædes,] inquit, nouit Athenogenis hymnum, quem tamquam aliud aliquod valedictionis munus discipulis suis reliquit, festinans iam ad consummationem quæ fit per ignem, is nouit & Martyrum sententiam de Spiritu sancto. [valedictorius hymnus,] Hæc Basilius. Valedictionis munus, vt notat Fronto Ducæus noster, Græce est ἐξιτήριον, quod Erasmus vertit aggressorium, (rectius egressorium dixisset;) Billius legatum. Codex Regius, quo vsus est Fronto, habebat ἀλεξητήριον, id est, amuletum.

[2] [natalis,] Adscriptum est S. Athenogenis nomen Martyrologio Romano XVIII. Ianuarij his verbis: Ibidem (in Ponto) S. Athenogenis antiqui Theologi, qui per ignem consummaturus martyrium, hymnum lætus cecinit, quem & discipulis scriptum reliquit. Vnde in Ponto occubuisse eum didicerit Baronius haud scimus: [patria.] Basilius certe id non tradit, nisi quod hymnum veluti vulgo notum citat. Eius meminit idem Baronius tom. 2. Annal. an. 196. nu. 7. vbi fatetur qua tempestate decesserit incompertum haberi.

[3] Idem in Notat. ad Martyrologium hæc de Athenogene commentatur: Huius Athenogenis, de quo hic agitur, esse commentarium illum pereruditum aduersus Gentiles scriptum, quod fertur nomine Athenogoræ, [An idem qui Athenagoras.] aliquando sum opinatus: cum de Athenagora nulla penes Græcos vel Latinos mentio habeatur; Athenogenes vero Græcis notissimus fuerit, tum doctrina tum martyrij corona celebris. Facile potuit error irrepsisse, vt pro Athenogene, Athenagoræ nomine, librariorum vitio, ille commentarius sit inscriptus: quod tamen affirmare non auderem. Multo nos etiam minus; præsertim cum Proclus philosophus a S. Epiphanio hæresi 64. nu. 21. relatus, Athenagoræ nomine eum commentarium citet, vt eum locum restituunt Halloix in vita S. Iustini cap. 26. Petauius in Animaduersionibus ad Epiphanium; Paulus Leopardus lib. 19. Emendat. cap.9.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ASTERIO, FORTVNATO, ZENONE, ZOSIMO, MENELAPO, DÆDALO, VALENTE.

CIRCITER AN. CCLXIX.

[Commentarius]

Asterius, Martyr (S.)
Fortunatus, Martyr (S.)
Zeno, Martyr (S.)
Zosimus, Martyr (S.)
Menelapus, Martyr (S.)
Daedalus, Martyr (S.)
Valens, Martyr (S.)

[1] Vetus MS. S. Hieronymi Martyrologium horum Martyrum nobis nomina suggeßit: In Micea, Asteri, Fortunati, Zenonis, Zosomi, Menelapi, Didali, Valentis. MS. Dungalense: Fortunati, Asteri, Priscillæ, Moysei, [SS. horum natalis,] Ammoni, Micætæ, Senonis, Zerseni, Menelamperi Martyris, Dedali, Valentis. Quid illud In Micea sibi velit, haud assequimur. an Nicȩæ, an in Mysia? sed in altero MS. est nomen proprium Micæta.

[2] Omnino existimamus hos esse Martyres, qui sub Claudio iuniore, Gelasio Præside, Ostiæ hoc die, aut iuxta Ostiam, interfecti memorantur in actis SS. Marij & Marthæ, quæ XIX. Ianu. dabimus. [martyrium,] Erat Asterius vir primarius a S. Valentino Presbytero, qui filiæ eius adoptiuæ visum precatione restituerat, fidei doctrina eruditus, atque a Callisto Episcopo cum omni domo sua baptizatus. Inde Ostiam ablegatus, a Gelasio Iudice equuleo tortus, ceteri fustibus cæsi sunt: feris deinde obiecti, iisq; illorum pedes mansuete lambentibus, in flammas præcipitati; quibus cælitus quoque restinctis, alij lapidibus extra Ostiæ vrbis muros obruti, alij gladio percußi sunt. [sepultura,] Tunc corpora eorum Christiani cum omni diligentia sepelierunt sub die XV. Kal. Februarij: in quo loco fabricata est ecclesia, & ibi florent beneficia Martyrum.

[3] Octauius Pancirolus in indice Romanarum reliquiarum: S. Asterius cum filia, cuius nomen, [reliquiæ.] ac natalem hactenus non reperimus: id solum constat martyrio coronatos fuisse, eorumque sacra pignora in ecclesia Montis-pietatis S. Martino dicata quiescere. Idem regione Vrbis II. ecclesia 31. testatur refossas esse isthic anno 1598. multorum Martyrum reliquias, interne eas S. Asterij non exprimit. Verisimile est vxorem ac filiam cum eo quoque coronatas, licet solum dicatur cum omni domo sua interemptus. Et fortaßis Micæta illa, siue Micetia, Micea, Miceta, alterutra fuit. [Iidem an 19. Ian.] Ambigimus num iidem Martyres, aut eorum quidam, XIX. Ianuar. denuo recenseantur. Nam Martyrol. S. Hieronymi recitatis Carthaginensium Martyrum nominibus, addit: Et alibi Zosimi, Menilapi, Tubariani, Fortunati. MS. Dungalense, cum aliis eos refert, indistincte: Zosimi, Menelampi, Tabartini, Fortunati.

DE S. XENE MARTYRE.

[Commentarius]

Xene Martyr (S.)

Ignota hæc Fastis Latinis, celebratur in Græcorum Menæis igne occisa, hoc addito disticho:

Christus venit ignem mittere in terras olim,
Xene currens perfert ignem recenter. [S. Xene igne perempta.]

In Græco annominatio est in voce ξένη, quod proprium quidē est Martyris, sed appellatiue hospitam, peregrinam, nouam significat; & ξένως, id est, hospitaliter, peregrine, noue: estq; oppositio inter πάλαι & ξένως, id est, olim & recenter aut nuper. Aliam Xenen, quæ & Eusebia dicta, dabimus XXIV, Ianuarij.

DE SANCTIS MARTYRIBVS SVCCESSO, VALENTE, TELERIANO, PAVLO, IVLIO, LVCIO, VICTORINO, HONORATO, SATVRNINA, FLORIDA, & aliis XIII. ABITINÆ IN AFRICA.

[Commentarius]

Successus, Martyr Abitinae in Africa (S.)
Valens, Martyr Abitinae in Africa (S.)
Telerianus, Martyr Abitinae in Africa (S.)
Paulus, Martyr Abitinae in Africa (S.)
Iulius, Martyr Abitinae in Africa (S.)
Lucius, Martyr Abitinae in Africa (S.)
Victorinus, Martyr Abitinae in Africa (S.)
Honoratus, Martyr Abitinae in Africa (S.)
Saturnina, Martyr Abitinae in Africa (S.)
Florida, Martyr Abitinae in Africa (S.)
Alii XIII Martyres, Abitinae in Africa

Abitinesis Africæ ciuitas fuit, cuius Episcopus Donatista Maximus interfuit collationi Carthaginensi anno 411. habeturq; cognitione I. cap. 201. In ea vrbe paßi sunt, quos memoramus, Martyres. Ita Carthusiani Coloniens. in addit. ad Vsuard. Ciuitate Abitinensi Saturnini & sociorum eius Martyrum. Socios edit MS. Martyrol. S. Hieronymi: In Africa SS. Successi, Valentis, Teleriani, Pauli, Iuli, Luci, Victorini, Honorati, Saturninæ, Floridæ, & aliorum, Lurici, & Romæ via Salaria Priscellæ. de Priscilla egimus XVI. Ianuarij. Eadem bis hoc die refertur in MS. Dungalensi: Luricius an Abitinensibus sociandus sit, ambiguum. Idem Dungalense. MS. Luricij & aliorum XIV. Successi, Florinæ, Valenti, Baulirinæ, Felariani, Priscillæ, Moluli, Luricij, Victorini, Floridæ, Honorati, Saturnini. In hoc ergo MS. quædam nomina aliter efferuntur, & additur Florina. Lucius a Carthusianis Colon. iungitur aliis, quos diximus videri Ostiæ passos: Fortunati, inquiunt, Seonis, Luci. Nihil de iis alibi inuenimus.

DE SANCTIS VIRGINIB. MARTYRIBVS. ARCHELAA, THECLA, SVSANNA, SALERNI IN ITALIA.

Svb Dioclet.

[Praefatio]

Archelaa, Virgo et Martyr Salerni in Campania (S.)
Thecla, Virgo et Martyr Salerni in Campania (S.)
Susanna, Virgo et Martyr Salerni in Campania (S.)

[1] Salerni Picentinorum nunc metropoli, in S. Georgij æde corpora sanctarum Virginum ac Martyrum Archelaæ, Theclæ, Susannæ, asseruari tradit Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, & generali Catalogo: [Harum sanctarum reliquiæ, festum,] quas ait circa annum Christi 293. martyrio coronatas. Coluntur XVIII. Ianuarij, siue is martyrij, siue Translationis dies est. Accepimus MS. earum officium ab Antonio Beatillo nostro; in quo hæc extat Oratio: [officium.] Concede, quæsumus, omnipotens Deus, ad sanctarum Virginum & Martyrum tuarum Archelays, Theclæ, & Susannæ, nos gaudia æterna pertingere, de quarum nos virtute veneranda tribuisti annua solennitate gaudere. Per Christum &c.

[2] Antiphonæ ad primas vesperas. In festiuitate & translatione sanctarum Virginum, [Antiphonæ ad vesperas.] & Martyrum Archelays, Theclæ & Susannæ; in quarum vigilia in Vesperis Antiphona: Gaudeat Ecclesia Virginū facunda, cū tot natalitiis faciant iocūda. Ps. Dixit. Ana. Archelays nomine cum Thecla beata, & Susanna Virgine eis sociata. Ps. Lætatus sum. Ana. Hæ puellæ regiæ sponsæ commensales, Agni tympanistriæ, Angelis æquales. Ps. Nisi Dominus. Ana. Mulieres ad ornatum mundum acceperunt, & ad verum & beatum finem intrauerunt. Ps. Lauda Hierusalem. Ana. Hæ sunt flores venustatis, quas spirantis gratiæ ver, & æstas caritatis produxerunt hodie. Ps. Laudate Dominum omnes gentes. Respon. O felices Virgines malorum victrices, & vsque ad sanguinem pugnam tenuistis, oleo non vacuæ, nec segnes, vt fatuæ, ad cælestes nuptias simul introistis. O beatæ vos repente tunc clamore veniente, Domino paratæ oleo vestro. Hymnus. Iocundare & lætare. V. Prudentes Virgines. Ana. ad Magnificat. O felix Ecclesia, quæ deuoto germine Virginum ornata! Beata militia pretioso sanguine Martyrum ditata! vere iuste tu lætaris, quæ thesauro super aurum nobili lætaris.

[3] [Acta.] Deinde acta sequebantur,in duodecim lectiones distributa. Verum quia hæc obscura & vitiose scripta sunt; eadem a Paulo Regio Vicensi Episcopo, Italice dilucidius prima parte de Sanctis regni Neapolitani narrata, subiungemus. Eadem breuius persequitur Ferrarius. Quæ Regio ac Ferrario Archelaa est, ea in MS. Archelays, vel rectius Archelais dicitur.

ACTA
Ex veteri MS. Legendario Salernitano.

Archelaa, Virgo et Martyr Salerni in Campania (S.)
Thecla, Virgo et Martyr Salerni in Campania (S.)
Susanna, Virgo et Martyr Salerni in Campania (S.)

BHL Number: 0660

Ex mss.

Lect. I.

[1] Temporibus Diocletiani & Maximiani Imperatorum, erat persecutio Christianorum apud Romanorum prouinciam, quicumque Christiani Christum colerent capite punirentur. Audientes persecutionem per omnes prouincias, qui Christum crederent capite plecterentur. Antiquis temporibus igitur audito ancilla Virgo Christi, [S. Archelais cum sociabus Nolam venit.] nomine Archelays, Deo dicata Virgo, fugiens cum Thecla & Susanna a apud Romam, & venit Nolanam ciuitatem, & habitauit ibi temporibus multis.

[2] Erat etiam Virgini Christi in Domini timore passio: cruciabatur in corpore suo, & stabat die nocteque in oratione, [Sanctitate & miraculis claret.] & preces fundebat ante Deum. Et omnes infirmi curabantur ante eam, & omnes deprecabantur eam, vt sanitatem eis daret. Beata autem Archelays dixit ad eos: Fratres & sorores Christi Domini nostri, rogo vos per Christi caritatē, vt non dicatis de me, aut manifestetis istam vnctionē, quam mihi Dominus donauit, vndeque Dominus noster Iesus Christus medicamento demonstrauit; sed mihi Dominus noster complet desiderium meum ancillæ suæ, hanc vestem consecratam cum Thecla & Susanna.

[3] Et habitabant foras ciuitatem Orientis Nolanensis studio vno. Et omnes Christiani ibidem currebant, & deprecabantur Deum, vt agnitionem mitteret eis per Angelum sanctum suum. [Accusatur apud Præsidem:] Erat enim beatissima Archelays vultu suo hilaris, & vestimentum suum omnes qui videbant non fæmineo, sed quasi virum computabant. Erat opinio per totam prouinciam quod Virgo Christi sanaret omnes languentes. Accusauerunt eam apud exercitus Imperatorem. Erat ibi Leontius iniquissimus, & regnat b Scorpion, & postea dominabatur Salerno. Et tradiderunt eam Diocletianus & Maximianus ad Leontium, vt interficeret eam.

[4] Tunc Leontius dixit ei: Audi me Archelays: pro qua caussa annuis omnibus hominibus bonis & malis, & vocas eos ad Iesum Nazarenum, qui non potuit se adiuuare neque alios? Tu per tua maleficia vngere præsumpsisti, & hoc in præcipitationes istas & in erroribus, vt omnes dicunt. Falsa femina si te non separamus a nobis, [generose ei respondet:] omnes credunt in illum. Dixitque ei Virgo Christi: Ego per virtutem Christi facio abscedere opera diabolica & iniqua. Et sunt opera Christi qui fecit cælum & terram, mare, & omnia quæ in eis sunt. Leontius Proconsul dixit: Omnis qui contendit contra iussionem Principum, male pereat.

[5] Beatissima Archelays respondit: Habemus Dominum nostrum Iesum Christum, qui contendit omnia, & facit omnia, & continet cælum & terram, & omnes qui habitant in ea. Leontius Proconsul dixit: Deos nostros continēt omnia quæ dicis, & nomina eorum multa sunt: in primis Saturnum, & Trismegistum, Venerem, & Mercurium, c Elzon nempe, Iunonem, Mineruam. isti sunt virtutes Dei, & faciunt omnia. Virgo Christi respondit: Ipsi dij tui cæci sunt, [deos ridet:] & omnes cæcitatem in se habent, & omnes qui credunt in eis. Leontius dixit: Deus vester vnus est, vnde se adiuuare non potuit, & crucem subire se fecit, & spongiam accepit, & lancea perforatus est, & clauis affixus fuit, & spineam coronam in capite suo portauit.

[6] [Christum prædicat:] Beata Christi Archelays respondit sic: Cum Iesus Christus tormenta sustinuit propter nos, & omnes qui credunt in eum non peribunt, sed habebunt vitam æternam. sed dij tui non vident, surdi & muti sunt, qui se adiuuare non possunt, neque alios. Leontius ira repletus, fecit venire leones, qui non comederant septem diebus, vt comederent Virginem Christi. [obiecta leonibus, non læditur:] Prius venientes leones ante omnia vt comprehenderent Sanctam, iactauerunt se leones ante pedes famulæ Christi, & lingebant pedes eius. Et B. Archelays dixit: Dominus meus es tu Pater & Filius & Spiritus sanctus, qui custodisti corpus meum ab omnibus iniquitatibus carnalibus, & dedisti mihi victoriam tuam super feroces leones, & iniquum Leontium filium diaboli, vt qui voluit me timore turpissimo concutere, & animam meam perdere. Tu es adiutor meus. Domine in manus tuas commendo spiritum meum.

[7] Leontius ferocissimus percussit leones, & occidit eos, & dixit militibus suis: Ite comprehendite Archelays, & mittite in custodiam carceris, dum ego alia tormēta faciam; [ab Angelo confirmatur:] & per magicas suas artes leones non comedunt eam. Angelus autem Domini descendit de cælo in custodiam carceris, dixitque ei: Archelays famula Dei, noli timere, quia corona parata est tibi in cælo, & orationes tuæ ante conspectum Dei sunt. Carceriales qui custodiebant carcerem, timuerunt valde, & dicebant intra se: Vnus est Deus, quem prædicat B. Archelays. & viderunt oculi eorum mirabilia, quæ ministrabat Angelus Domini ad famulam Christi.

[8] Altera vero die Leontius dixit ad carcerarios: Adducite mihi Archelays, quæ mihi facit iniuriam, & deos meos ad nihilum reuocauit: pro qua caussa non discedit ab ea maleficentia & blasphemiam meam facit? Sancta Dei Virgo Archelays respondit: Leonti Proconsul audi me: Ego non facio tibi iniuriam, neque maleficia. [Præsidem inuitat ad fidem:] o tyranne inique, opera tua quæ agis ipsa faciunt tibi iniurias & blasphemias & ignem perpetuum, qui occidit animam & corpus. Sed si volueris tu audire me, & sermones meos intendere, crede mihi quæ dico tibi, crede in Deum Patrem omnipotentem, & in Iesum Christum Filium eius, qui te creauit, & illuminauit abscondita tenebrarum, & manifestauit se ad omnes gentes.

[9] Dixit Proconsul: Si credis in deos meos, facio tibi honorem inter omnes nobiliores mulieres: & si non credis, facio tibi sub turpitudine esse, [eius minas contemnit:] & corpus tuum ad ignobilia reuocare. Beata Christi Archelays dixit: Ego habeo adiutorem Dominum Iesum Christum, qui custodit corpus meum ab omni turpitudine tua, & facit me gaudere cum Angelis suis, qui nimio zelo custodit corpus meum ab omni iniquitate, & facit me requiescere cum sanctis Virginibus.

[10] Tunc iratus Leontius Proconsul fecit bullire sartaginem, & ferre oleum cum pice & pectine ferreo tundente & libenter obtemperare, [bullienti pice & oleo perfunditur:] & pectines ferreos radere carnes eius; & d desuper mittebat bullienti ipsa pice. Beata famula Christi Archelays expandens manus suas ad cælum dixit: Respice Domine desuper secundum opera tua, & cogita de nobis. Extingue ignem super me & refrigera corpus meum ab omni dolore, & plagam nostram, crudelis quam exercuit. Tunc expleta oratione lux de cælo venit super famulam Christi: Martyr noli timere; [cælesti voce animatur:] parata est tibi corona in cælo. Noli timere, quia ego tecum sum, & refrigerium tibi præsto & adiutorium.

[11] Leontius Proconsul dixit: Ite, adducite mihi pondera grauiora, [a nouis cruciatibus liberatur.] & ponite super eam; quorum patiatur caput eius, & omnia ossa eius confringantur. Milites cum hæc fecerunt, posuerunt pondera super famulam Christi. Angelus autem Domini commouit lapidem & reuoluit in aliam partem super illos qui posuerunt super Martyrem Christi, & occidit milites qui portauerunt ipsum lapidem: & Virgo Christi salua facta est, & magnificabat Deum dicens: Benedictus es Domine Deus Patrum nostrorum qui es Saluator omnium sperantium in te. Et omnes qui adstabant dixerunt: Vnus est Deus Christianorum, quem prædicat B. Archelays.

[12] Videns talia Leontius, dixit militibus suis: Quid faciam de Archelay? omnia tormenta nostra ad nihilum reuocauit. Comprehendite eam, & facite eam sub turpitudine mori. Excutite foras ciuitatem Nolanensem miliario vno, & percutite illam gladio, vt moriatur: & illæ mulieres, quæ cum ea erant, gladio feriantur. Expleta oratione B. [Plectuntur omnes capite; Angelo adstante.] Archelays dixit: Facite fratres quod volueritis de iussione Imperatoris. Illi dixerunt: Domina, quia vidimus Angelum Domini vobiscum, nos talia præsumere facere in vos non audemus. Sanctæ Virgines dixerunt: Si non facitis sicut iussit vobis Imperator, non habebitis partem nobiscum. Milites cum talia audiissent, exemerunt gladium, & percusserunt sanctas Virgines, & sunt in pace.

[Annotata]

a Ferrarius: In memorato MS. has Virgines ex vrbe Roma, vel ex partibus Romandiolæ in Campaniam refugisse legitur. Qua in re censura videntur egere. Rationem non addit. Potuerunt ex Æmilia, siue Romandiola fugisse in Campaniam, transisse vero per confinia pomœrij Romani.

b Meræ tenebræ. Vrbis fortassis aut prouinciæ, quam ante administrarit Leontius, hic nomen fuit; quod librarij inscitia vitiatum.

c Quod numinis hoc portentum est? Regius pro eo Iouem posuit.

d Ferrarius in sartaginem immissam esse Virginem scribit.

TRANSLATIO, EX EODEM MS.

Archelaa, Virgo et Martyr Salerni in Campania (S.)
Thecla, Virgo et Martyr Salerni in Campania (S.)
Susanna, Virgo et Martyr Salerni in Campania (S.)

BHL Number: 0661

Ex mss.

… venit in somnis ad vnam Dei ancillarum, quæ cognominabatur Agneta, vbi erat collegium sancti Martyris Georgij, [S. Archelaa in sōnis monente,] audiente per somnium dicere: Beata soror nostra Agneta, vade, & collige corpora nostra cum Thecla & Susanna, & reportate nos in hanc ciuitatem simul; & ibi erunt beneficia sempiterna. Et illa ancilla Christiana compleuit vt iussio … dixerat. Cum tantum Virginem Christi singulis noctibus somnium turbaret; & ibi die noctuque venerunt. Tum veniens Archelays apud Agnetam dixit sororibus, quæ habitant in collegio B. Georgij, audientibus totidem sororibus in Christo, audientes sonitum expauescebant. B. Agneta dixit: Ipse sonitus ego dicam vobis quid est. Reuelationem sacræ Virginis Archelays, quȩ est foras ciuitatis Nolæ stadio vno. audiuit ipse Præpositus, [transferuntur Salernum eius ac sociorum corpora.] qui cum sacris. Virginibus, & iuit ad Episcopum Ioannem, qui erat procul satis in his diebus. & exit cum magno exercitu de ciuitate ista, & venit in ciuitatem Nolanam, & reperiunt corpora sanctarum Virginum cum beata Virgine Agneta, & tulerunt cum gloria & honore, & multa mirabilia fecerunt in via, & collocauerunt in ecclesia S. Georgij Martyris, cuius est honor & imperium in sæcula sæculorum, Amen.

EARVMDEM ACTA
Italice scripta a Paulo Regio Episc. Vic.

Archelaa, Virgo et Martyr Salerni in Campania (S.)
Thecla, Virgo et Martyr Salerni in Campania (S.)
Susanna, Virgo et Martyr Salerni in Campania (S.)

Avctore Pavlo Regio.

CAPVT I.
S. Archelaæ & sociarum sanctitas, miracula.

[1] Virginitas mundum superat, carnales frenat appetitus, ab Euæ matris infelici sorte & contubernio remota, cui illud diuinitus denuntiatum: In dolore paries filios, & sub viri potestate eris; [Laus virginitatis.] atque suæ fruens plena possessione libertatis, nulla læditur iniuria temporis, sed perpetuo florens vigore eximium adfert piæ & religiosæ vitæ ornamentum, cumque ea coniuncta ad cælestem sponsi sui Christi thalamum ingreditur. [Gen. 3. 16.]

[2] [S. Archelaa cum sociabus religiose viuit:] Hac nobili & diuina dote prædita Archelaa, iamque velo sumpto consecrata Christo sponsa, castam & religiosam vitam ducebat in semoto quodam a turbis monasterio, quale ea tempora extrui colique permittebant. Grassante deinde Diocletiani persecutione, vt impiorum furorem declinaret, Romandiola, cum duabus comitibus, suis in Christo sororibus, [venit in Campaniam:] Thecla & Susanna profugit, & non procul ab vrbe Nola consedit, loco humili & paupere: vbi diebus ac noctibus preces ad Deum fundebat, aliisque sanctis vacabat operibus.

[3] [miraculis claret:] Quotquot ad eam ægri deferebantur, sanitatē illico eius meritis a Deo consequebantur. Vultu erat hilari ac modesto: veste vero & ipsa & sociæ vtebantur non muliebri, sed prope virili, vnde & viri creditæ sunt ab iis, qui ad eas auxilij gratia accedebant. Erant enim tunica e crasso & aspero panno ad pedes promissa, ac chlamyde indutæ, coma attonsa, facie ieiunio ac pœnitentiis exesa; denique speciem quamdam Eremitarum præseferebant. Sparsa circumquaque earum fama, frequentes ad eas concurrere mortales cœpere, vt aut corporis aut animæ salutem reportarent. Erat enim cum illa vitæ sanctitate morbos immedicabiles sanandi gratia, ac Christianæ religionis prædicatio coniuncta.

[4] Celebrabatur igitur omnium sermonibus Archelaæ & sociarum virtus. [Christum prædicat:] Cum vero vbique satellites atque administri impietatis, quasi certis stationibus dispositi excubarent, motum omnem exploraturi Christianorum; ad Leontium Campaniæ Præsidem tandem delatæ sunt. Hic cum Salerni iudicia exerceret, [comprehenditur:] iussit eas comprehendi atque ad se pertrahi, vt nisi diis sacrificia obtulissent, secundum edicta Imperatorum Diocletiani ac Maximiani morte plecterentur.

[5] [sistitur Leontio Iudici:] Perductæ igitur Salernum, Leontio sistuntur. Hic vero quasi de adipiscenda diuino munere martyrij gloria securæ, cum præsentiscerent adesse cursus sui mortalis metam, libere profitentur se virgines esse Deo dicatas, obstrictasque seruādæ voto castitatis, tradita a Christo cæremonia spontaneæ deuotionis. Leontius mirificam quamdam in Archelaæ vultu alacritatem maiestatemque contemplans, ad eam conuersus: Audi Archelaa, inquit. Cur ad te homines conuocas, bonos iuxta ac malos; iisque Iesu Nazareni cultum persuades, qui nec se tueri olim, nec aliis nunc esse præsidio potest? Cur ausa es magicis carminibus morbos curare, sicque famam aucupari sanctitatis, ad pelliciendos in fraudem mortales; fallaci hoc habitu tuam tegens improbitatem, sexumque virilem mentita, cum mulier sis, adeoque nocentissima & impiissima venefica? Quin & has fortasse, ad easdem exercendas præstigias, puellas induxisti. Quare nisi de te supplicium sumpsero, [generose ei respondet:] omnes in fraudem rudiores inducentur. Christi, inquit Archelaa, virtute opera opprimo diaboli, & mortales ratione præditos conuocans, veri illos imbuo Dei cognitione, qui cælum, terram, mare & quæ in iis sunt creauit: porro per Iesum Christum eiusdem Dei omnipotentis vnigenitum, omnibus languentibus restituo sanitatem. Neque sub hoc habitu sexum mentior, quæ subito me Christi ancillam sum confessa: & hæ mihi sunt in Domino sorores, mecum ab incunabulis in Christiana fide educatæ. Quicumque, ait Leontius, repugnat mandatis Principum diræ mortis est reus. Respondet Archelaa: Nos Dominum habemus Iesum Christum, propter quem mundum cum suis vanitatibus aspernamur: ab hoc misericordiam expectamus, qui cælum, terram, ceteraque omnia sua prouidentia gubernat.

[6] Tum Leontius: Dij nostri omnia continent reguntque: [deos irridet, & Christi virtutem prædicat:] atque eorum multa sunt nomina, Saturnus, Trismegistus, Venus, Mercurius, Iuno, Minerua, quique maior ceteris est Iupiter. Istæ sunt Dei virtutes, aguntque & gubernant vniuersa. Respondit Virgo: Dij illi tui cæci sunt, & cæci qui adorant eos, aut credunt in eos. Vester Deus, inquit Leontius, solus est, nec satis se tueri potest, quippe qui iam olim in crucem actus, aceto potatus, coronatus spinis, lancea transfixus. Hæc vero, inquit B. Archelaa, nostra ille caussa sustinuit, vt omnes qui in illum crederent, non perirent sed haberent vitam æternam. Sed dij tui non vident, non audiunt, non loquuntur, neque se ipsos possunt aut alios iuuare.

[7] [obiicitur leonibus, qui ei non nocent:] His verbis irritatus Leontius, adduci in septum isthic præparatum leones iubet, ingenti stimulatos fame; iis quippe septem dierum spatio nūquam sufficiens pabulum erat datum; iisque violente obiici a lictoribus Virginem iubet, a quibus continuo laniandam adstantes credebant. Verum contra euenit: nam diuina virtute cicures ac mites effecti, atque ad sanctæ Martyris abiecti pedes, quasi profiteri videbantur, ei se aduersus impiissimi tyranni furorem præsidio vnguibus suis esse velle. Hic vero ita precari Deum cœpit Archelaa: Domine Deus Pater & Fili & Spiritus sancte, qui hactenus corpus ab omni contagione tutatus es meum, hodie vero fecisti, vt ipsos superarem leones & leonibus immaniorem Leontium, filium diaboli, qui seruili me timore exanimare, animamque opprimere meam voluit; tu hodie & semper esto adiutor meus: in manus tuas Domine commendo spiritum meum.

[8] Cum hæc cerneret, audiretque ferocissimus Leontius, noua rabie inflammatus, ipsos a satellitibus suis occidi leones iubet; [vincta in carcerem coniicitur.] atque Archelaæ & sociabus arcte post terga religari manus, easque in teterrimum compingi carcerem, vt deinde aliis eas tormentis excruciaret. Atque ita sanctæ Virgines, vitam in terris Angelicam degentes, a dæmoniorum cultoribus immaniter torquebantur pro Christi nomine, qui eas hac ratione ad cælestes triumphos euocabat.

CAPVT II.
Varij cruciatus, gloriosa mors.

[9] Nvlla res hominum vitæ tristior est ac grauior, quam cum animi eorum terrenis desideriis ac deliciis detinentur. Neque contra res est magis ad veram quietem tranquillitatemque accommodata, quam nihil omnino expetere, nisi vt Deo seruias, proque eius honore corpus omni cruciatui obiicias. Ideoque minus mortem timet, qui minus voluptates cognouit: ast is mori timet, qui nullam a morte vitam sperat. Nouerunt id serui Dei: quare mirum videri nemini debet si vitam illi mortalem parui pendant, cum sciant statutum esse hominibus semel mori; iis vero qui cum virtute vitam egerint, aliam manere vitam beatam atque immortalem. Documento est Archelaa sacratissima virgo, quæ in obscurum inclusa carcerem, omnem in Deo spem suam præsidiumque collocauit. Ecce vero cum in maximas perducta angustias videretur, apparet illi Angelus Dei, [Cælitus confirmatur:] eamque incredibili quadam luce perfundit, atque his solatur verbis: Archelaa Dei famula, ne metue, parata tibi iam in cælo corona est: tuæ ad Dei conspectum peruenerunt preces.

[10] Insolitam lucem ipsi quoque carceris videre custodes, atque ingenti timore perculsi conclamarunt: Vnus verus Deus, quem beata prædicat Archelaa. Postridie iubet Leontius sibi Archelaam sisti: Pertrahite, inquit, [Præsidem hortatur ad fidem suscipiendam.] huc Archelaam, quæ & me iniuria lacessit, & deos meos suis maleficiis blasphemiisque euertit. Perducta ad tribunal Archelaa, Neque te, inquit, contumelia lacesso, neque maleficij quidquam designo; sed tua, impiissime tyranne, tua tibi iniuriam afferunt opera, tuæ te blasphemiæ æternis parant flammis pabulum. At si me audis, meisque habes sermonibus fidem, crede in Deum Patrem omnipotentem, & in Iesum Christum filium eius, qui te creauit, ex cuius ac Patris mutuo amore ab æterno Amor procedit, omnes depellens tenebras. Hic vnus in Trinitate Deus, omnibus pridem gentibus innotuit.

[11] Hæc porro veluti deliria quædam ridicula Præses contemnens, Si & tu meis, inquit, credere diis volueris, diuitiis & honore ornata, locum inter Romanas matronas illustrem consequeris: sin vero, plenam ignominiæ tibi mortem consciscam, coruisque ac lupis tuum deuorandum corpus exponam. Respondet Archelaa: Ego adiutorem habeo Dominum meum Iesum Christum, qui corpus ab omni, quam inferre meditaris, iniuria tutabitur, meque cum Angelis suis æternæ faciet lætitiæ consortem, si, vt adhuc, mentem meam ab omni custodiero iniquitate. In illo corpus meum vti ceterarum sanctarum virginum feliciter quiescet.

[12] Accensus ira Leontius Proconsul, subiici luculentum ignem sartagini iubet, eamque oleo impleri & pice. Dum vero succenditur sartago, [cæditur, & oleo ac pice perungitur:] Archelaam interim nudatā iubet pectinibus ferreis laniari, ac deinde cædi, tum oleo ac pice accensa aspergi. Hac ratione ad ipsa ossa penitus perusta ac fœde deturpata, ingentem incussit ipsis lictoribus admirationem: quippe quæ natura tenella atque imbecillis, adeo truculenta sustinere supplicia potuisset. Ipsa vero directis in crucem brachiis, oculis in cælum conuersis, Aspice, aiebat, Domine de cælo, sede sancta tua, fidelem tuam ancillam: extingue rore gratiæ tuæ rogum ardentem, qui me vrit, refrigera corpus meum atque omni libera dolore & plagis, quas crudelis tyrannus inflixit. Vix illa protulerat Archelaa, [voce cælesti animatur:] cum supra caput eius lux conspecta est, voxque non ab mortali missa auctore, hæc denuntians: Ancilla Christi & Martyr sancta, ne metue; parata tibi est in cælo corona: ne metue intentata a tyranno supplicia, quia ego tecum sum, vt te adiuuem inducamque in refrigerium.

[13] Cum cerneret Leontius nullo cruciatu excelsum Virginis animum infringi posse, lictoribus præcipit, vt sub ingenti eam saxo collocent, eius mole penitus opprimendam. [saxo ingenti supposita, diuinitus liberatur:] At subito Angelus Dei in alteram partem immane illud saxum reuoluit, quod magnitudine sua ac pondere ipsos obruit carnifices, qui eo conterere Martyrem moliebantur. Et hoc quoque mortis genus euasit Archelaa, nequidquam frendente Leontio. Illa vero laudes Deo canebat, hæc fere vsurpans verba: Benedictus Deus Patrum nostrorum, qui saluas omnes sperantes in te. Attoniti hoc prodigioso successu spectatores inclamant: Verus est Deus Christianorum, quem prædicat B. Archelaa.

[14] Quod vt audiit Leontius, ad suos conuersus, Quid, inquit, ista faciemus venefica, quæ omnia superauit tormenta? Corripite eam, mortemque illi ignominiosam irrogate. Educite mille passus ab vrbe Nola, ibique eam cum binis comitibus suis perimite. Continuo tres illæ virgines Archelaa, Thecla, Susanna, ligatis post terga manibus ad statutum perductæ sunt martyrij locum. Tum Archelaa lictores monet iussa Imperatoris exequantur. Illi vero Angelica apparitione sibi oblata perterriti, [cum sociabus plectitur capite.] Nequaquam, inquiunt, Domina, rem eiusmodi aggrediemur. Respondent vna voce Virgines sanctæ: Nisi quod Præses imperauit egeritis, non habebitis partem nobiscum. Eo audito, tandem gladios stringunt carnifices, tresque singulis ictibus singulas immolant Deo immaculatas victimas. Ita laudatissimam vitam glorioso martyrio concluserunt sub annum Christi 293.

DE S. VENERANDO EPISCOPO ARVERNENSI IN GALLIA.

Initio V. Secvli

[Commentarius]

Venerandus, Episcopus Arvernensis in Gallia (S.)

Ex variis.

[1] Claromonte Aruernorum XV. Kal. Februarij S. Venerandus, illius ciuitatis Episcopus, colitur, vt Ioannes Sauaro testatur, licet alio die, vt post dicemus, obierit. De eo Molanus in Addit. ad Vsuardum: [S. Venerādi festiuitas,]Ciuitate Aruernis S. Venerandi Episcopi & Confessoris. De eo agit quoque Saussaius, & hunc ordinationis eius esse diem scribit; agit & Ferrarius, qui rursus XXVIII. Ianuarij eum refert, citatq; Tabulas & Breuiarium Ecclesiæ Claromontanæ. at Ioannes Sauaro certior testis, quippe qui Claromonte scripsit, præterquam quod & Martyrologij & Breuiarij Claromontani fide stabilit hodiernam eius festiuitatem.

[2] [aliis diebus memoria,] Idem Ferrarius XXIV. Septembris: Aruernis S. Venetandi Episcopi. citat in Notis Martyrologium Canisij, in quo Venerandi huius nomen non extat. Sed de eo eiusq; successore S. Rustico agit eo die Surius ex S. Gregorio Turonensi; estq; is Rustici natalis.

[3] [electio,] De Venerando ista habet Gregorius lib. 2. hist. cap. 13. Apud Aruernum vero post transitum S. Artemij, Venerandus e Senatoribus Episcopus ordinatur. Qualis autem fuerit hic Pontifex, testatur Presbyter Paulinus, dicens: Si enim hos videas dignos Domino Sacerdotes, [sanctitas,] vel Exuperium Tholosæ, vel Simplicium Viennæ, vel Amandum Burdegalæ, vel Diogenianum Albigæ, vel Dynantium Ecolismæ, vel Venerandum Aruernis, vel Alethium Cadurcis, vel nunc Pegasium Petrocoriis, vtcumque se habent seculi mala, videbis profecto dignissimos totius fidei religionisque custodes. Hic in ipsa Dominici natalis vigilia transisse refertur. ita Gregorius. De S. Artemio eius decessore agemus XXIV. Ianuarij, [obitus,] quo die obiisse eum scribit Sauaro, vt non sit probabile Venerandum XVIII. die eiusdem mensis esse consecratum, vt vult Saussaius. Quis enim credat post S. Artemij mortem anno integro minus sex diebus Sedem vacasse, si ea expendat quæ de S. Rustici electione idem scribit Gregorius? Fragmentum, quod hic citatur, non habetur in S. Paulini Nolani operibus; & dubium est an eius sit, cum S. Gregorius solum Presbyterum vocet: alterius est fortaßis Paulini Presbyteri, a quo vita S. Ambrosij scripta extat. Eorum porro Episcoporum, quibus Venerandum annumerat Paulinus, complures in Cælitum tabulas relati; S. Exuperius 28. Septemb. S. Simplicius 11. Febr. S. Amandus 18. Iun.

[4] [ecclesia,] De basilica S. Venerandi, quæ S. Illidij erat proxima, multis agit idem S. Gregorius lib. de gloria Confess. cap. 35. & 36. deq; repertis isthic variorum Sanctorum corporibus; & de ipsius Venerandi reliquiis ita scribit cap. 37. [sepulchrū;] Est ibi & sepulchrum ipsius S. Venerandi Episcopi, a quo hæc ædes nomen accepit, sub analogio compositum; super quod caput per fenestellam quicumque vult immittit, precans quæ necessitas cogit, obtinetque mox effectum, si iuste petierit. Ibi & S. Nepotianus Episcopus requiescit, [miracula,] qui fuit in seculo summæ vir sanctitatis, obtinens nunc cum Domini potentia, quæ ab eo fuerint implorata. [præsertim in febrium curatione;] Sæpe enim super hæc sepulchra frigoriticorum oratio fusa desideratam retinet medicinam. De S. Nepotiano agemus 22. Octob.

[5] Libro 1. de Sanctis, ecclesiis, & monasteriis Claromontanis num. 10. ista habentur: In ecclesia S. Venerandi, [reliquiæ,] altare S. Iuliani & S. Basilissæ Antiochenæ, altare S. Quintini, & S. Dionysij; altare S. Mariæ, vbi S. Venerandus, & S. Linguinus, & S. Nepotianus, & S. Auitus, & S. Clara, & alij sex millia ducenti in corpore quiescunt, quorum nomina Deus scit. Ea vero ecclesia, vt isthic annotat Sauaro, hodie intra hortos Illidiani cœnobij est.

[6] Reliquiæ vero ipsius Sancti an. 1311. XI. Kal. Ianuarij, cum reliquiis S. Illidij in eadem capsa discretim conclusit Arbertus Episcopus, rogatu Guidonis Scoti Abbatis Illidiani, [translatæ 22. Dec.] vt testatur idem Sauaro ex veteri MS. e quo ista addit: Porro nonnulla pars pulueris & ossium corporis B. Venerandi dimissa sunt in capella sua, sub suo altari, infra pristinum eius sepulchrum sub analogio factum. Citat idem veterem tabulam Illidianam, in qua hæc leguntur: Nam in B. Illidij monasterio B. Venerandus Episcopus, S. Mariæ amore aliorumque Martyrum, requiescit. De S. Illidio, qui Gallis S. Allyre dicitur, agemus XIV. Decembris.

[7] Celebratur S. Venerandi Translatio XXII. Decembr. eodem Sauarone teste. quo die eam in suo Martyrologio consignauit Andreas Saussaius; iterumq;, eamdem tamen omnino, XXI. Nouembris. ast hoc XVIII. Ianuarij die, in prolixiori elogio post alia sic scribit, nec indicat quo auctore: [anne etiam ante ad proprij nominis ecclesiam.] Porro apud Aruernos adeo insignia extiterunt illius merita sanctitatis, vt cum sepultus fuisset in S. Illidij basilica, postea radians miraculis, corpus eius venerandum in proximam ædem fuerit translatum, quæ in eius honorem ædificata, nuncupationem ab eius nomine accepit, quo in hunc vsque diem claret conspicua. Reliquiæ vero eius sub analogio compositæ, subtus altare diu requieuerunt. Donec tandem Adebertus Episcopus, petitioni annuens Guidonis Scoti Abbatis Illidiani, cum reliquiis S. Illidij in eadem capsa easdem discretim conclusit, & suo annulo obsignauit anno Domini 1311. XI. Kal. Ianuarij, qua die eiusdem translatio ibidem recolitur, &c. Prioris translationis ex æde S. Illidij ad proprij nominis basilicam, nullum apud S. Gregorium Turonensem, aut Sauaronem, vestigium.

DE S. VOLVSIANO MARTYRE EPISCOPO TVRONENSI IN GALLIA.

CIRCA AN. XD.

[Commentarius]

Volusianus, Episcopus Turonensis in Gallia Martyr (S.)

Ex variis.

[1] Tvronis in Gallia hoc die natalis agitur S. Volusiani Episcopi, qui a Gothis captus, in exilio spiritum Deo reddidit. ita Martyrol. Rom. Meminit quoque illius Molanus in Addit. ad Vsuardum, & Ghinius in natalibus SS.Canonicor. Martyrem alij vocant, [S. Volusiani natalis;] quod etsi non titulo religionis occisus, tamen eiusdem odio religionis calumniam passus ab impiis, sicq; relegatus, vel exilij ærumnis confectus sit, vel gladio, vt post dicetur, percussus. Galesinius & Martyrologium Germanicum: Turone S. Volusiani Episcopi & Martyris. Molanus quoque in priori editione additionum ad Vsuard. Martyrem vocat. Andreas Saussaius in Martyrol. Gallicano: Eodem die Turonis S. Volusiani Episcopi eiusdem Metropolis, & Martyris gloriosi, qui a Gothis Arianis captus, & in odium orthodoxæ, quam asserebat, veritatis, huc & illuc raptatus, varieque exagitatus, Deo beatum spiritum in exilio reddidit. Idem in Supplemento, plexum capite scribit, vt mox dicemus.

[2] De eo ista scribit S. Gregorius Turonensis lib. 2. hist. cap. 26. Post hæc B. Perpetuus Turonicæ ciuitatis Episcopus, impletis 30. in episcopatu annis, [relegatio,] in pace quieuit. In cuius loco Volusianus vnus ex Senatoribus subrogatus est. Sed a Gothis suspectus habitus, episcopatus sui anno septimo in Hispanias est quasi captiuus abductus, sed protinus vitam finiuit. In cuius loco Verus succedens, septimus post B. Martinum ordinatur Episcopus. Mendum hic videtur irrepsisse: nam lib. 10. cap. 31. vbi omnes recenset Turonenses Episcopos, tertium S. Martinum statuit, octauum Verum, medios Briccium, Eustochium, Perpetuum, Volusianum; vt Verus non nisi sextus sit a S. Martino.

[3] Mirum est ipsum Verum non esse in Sanctorum quoque tabulas relatum, qui eadem, qua Volusianus, caussa in exilium deductus, vitam finiuit, vt idem tradit S. Gregorius lib. 10. cap. 31. vbi de Volusiano ista scribit: Septimus vero Volusianus ordinatur Episcopus, ex genere Senatorio, vir sanctus, & valde diues, propinquus & ipse Perpetui Episcopi decessoris sui. Huius tempore iam Clodoueus regnabat in aliquibus vrbibus in Galliis. Et ob hāc caussam hic Pontifex suspectus habitus a Gothis, quod se Francorum ditionibus subdere vellet, apud vrbem Tholosam exilio condemnatus, [huius caussa:] in eo obiit. Huius tempore vicus Mantolomaus ædificatus est, & basilica S. Ioannis in Maiori-monasterio. Sedit annos septem, menses duos.

[4] Vixit Volusianus, inquit Baronius in Notis ad Martyrolog. temporibus Childerici filij Clodouei Regis Francorum: at quis iste Childericus Clodouei filius? [ætas.] Vixit sub ipso Clodoueo Childerici filio. Error tamen videtur aliquis irrepsisse apud Gregorium in annis successorum S. Martini. Hunc ipse obiisse scribit Cæsario & Attico Coss. qui fuit annus Ch. 397. alij 400. vel 401. Briccio successori tribuit annos 47. Eustochio 17. Perpetuo 30. Volusiano 7. & menses 2. Vero 11. dies 8. Licinio 12. menses 2. dies 25. Ast vt idem scribit, Licinij tempore, [S. Gregorij Turonici calculus emendatus,] Chlodoueus Rex victor de cæde Gothorum Turonis rediit. Ea cædes anno 507. contigit. Sederunt deinde Theodorus & Proculus annos 2. Dinifius deinde per electionem præfati Regis ad episcopatum accessit. Obiit Clodoueus anno Christi 511. ab obitu S. Martini 112. at iuxta iam positum ex ipso computum efficiuntur 112. vsque ad initium Licinij, vsque ad Dinifium 126. Quid, quod ipsemet lib. 2. cap. 43. obiisse Clodoueum scribit anno vndecimo Licinij Episcopi? forte lib. 10. legendum est, per electionem præfatæ Reginæ, scilicet Chrodieldis, de qua prius egerat, electum esse Difinium. At iuxta priorem Gregorij calculum, si anno Licinij vndecimo obiit Chlodoueus, seditq; Verus annos 11. dies 8. sequeretur S. Volusianum circiter annum 490. pulsum, qui erat Chlodouei 9. Et videtur innuere S. Gregorius lib. 2. cap. 27. Chlodoueum adhuc gentilem fuisse cum Episcopatum adeptus est Verus: baptizatus est autem Chlodoueus anno 496. Hæc de S. Volusiani ætate.

[5] De martyrio ita scribit Saussaius in supplemento Martyrologij: Apud Fuxum inter Apameam & Vanillas in finibus Tolosanorum natalis S. Volusiani Episcopi Metropolitani Turonensis & Martyris, [S. Volusiani martyrium,] qui (vt in Martyrologio isto prænotatum est) a Gothis Sede eiectus, & in has partes relegatus, post multas iactationes, demum obtruncatione capitis agonem gloriosum compleuit. Cum autem ceruices præbere abscindendas iuberetur, baculum humo infixisse suum, traditio est incolarum, qui in arborem incognitam excreuit, in hūc vsque diem manentem.

[6] Guilielmus Catellius lib. 3. rer. Occitan. scribit accolarum traditione constare, [huius locus;] in Comitatu Fuxensi inter Castrum Appamiarum, vrbem nunc Episcopalem, & Castrum Barillas, siue Barellas, septem ab vrbe Tolosana miliaribus, interfectum: extare eo loco arborem, ad quam ob sancti Martyris memoriam concursus populi fit. Bertrandum Eliam citat auctorem historiæ Fuxensium Comitum, qui se eam sæpius conspexiße testatur, [arbor ex eius baculo:] neque cuius ea generis esset cognoscere potuisse; memorati autem e Sancti viatorio baculo enatam. In Chronicis Comitum Fuxensium patria lingua scriptis, quæ idem allegat, plura commemorantur de S. Volusiano, qui Voulsia isthic appellatur: a Gothis inter Appamias Barellasq; interfectum: corpus a tauris duobus ad currum iunctis, [sepultura:] deuectum ad ædem S. Nazarij Fuxensi castello proximam: plures a Comitibus Fuxensibus posseßiones S. Volusiano dicatas ac traditas, quas sigillatim enumerat.

[7] Mons-Gaudij, vulgo Montgausi, vel Montgauci locus est e regione oppidi Fuxensis situs, in quo sacellum Deiparæ Virgini sacrum, frequentißimo populorum concursu celebre. Huc S. Volusiani a Rogerio Bernardi F. secundo Fuxensi Comite anno 1107 translatas, narrant eadem Chronica Fuxensium Comitum, [translatæ eius reliquiæ,] vnaq; S. Antonini Appamiensis, S. Antonij Lezatensis, S. Ferreoli, reliquias. Papirius Massonus lib. de Fluminibus Galliæ, de Aurigera fluuio agens, (qui e Pyrenæis ortus, Fuxum, Appamiasq; alluit, & Garumnæ tandem duabus a Tholosa leucis miscetur, vulgo Auriege dictus) ita de hac S. Volusiani translatione scribit: Nec procul (Fuxo) visitur sacra Montis Gaudij basilica a Carolo Magno, vt aiunt, instituta, multisque donariis & redditibus ornata, quæ postea Volusiani corpore in eam vrbem translato, studio & diligentia Rogerij secundi Fuxensium Comitis, multum inclaruit. Petrus quoque Olhagarayus in Fuxensium Comitum historia scribit Rogerium, paullo ante quam e vita discederet, [a quo,] iussisse S. Antonij refodi corpus, & Lezatum transferri; ipsumq; nudis pedibus pompam religiose esse prosecutum: transtulisse quoque S. Volusiani corpus ad Montem-Gaudij, euocato ad eam solennitatem Amelio Tholosano Antistite, & Raymundo Barbastrensi.

[8] Plenius de ea translatione Catellius ex Guilielmi Laperriere historia Fuxensi, qui Alarici iussu plexum capite S. Volusianum scribit; translatum vero corpus anno 1111. ad Montem-Gaudij solenni supplicatione, [qua solemnitate,] cui præter Rogerium Comitem adfuere Amelius Tholosanus Episcopus, Clerus omnis qui in vicinis ad quatuor aut quinque leucas, oppidis, pagisq; morabatur, Raimundus Barbastrensis, aliiq; Antistites, ac propinqui Nobiles, & vis populi infinita.

[9] Idem Catellius lib. 4. eiusdem translationis meminit, vbi Rogerij Comitis prædicat pietatem, qui S. Antonij ad Lezatense cœnobium translationi anno 1097. non solum cum multis Præsulibus aliisq; sacris hominibus adfuerit, sed sua ipsemet inuoluta chlamyde, Sancti ossa ad ipsum vsque cœnobium, nudo semper capite incedens deportarit: anno deinde insequenti 1098. [quo anno.] S. Volusiani & S. Ferreoli reliquias ad sacellum Montis- Gaudij transferri curarit.

[10] De anno huius translationis non sat inter auctores conuenit. Olhagarayus paullo ante Rogerij obitum tradit contigisse: at deceßisse anno 1111. Rogerium ait Catellius, anno suscepti regiminis 17. Annales Fuxenses ab eo citati, anno 1107. factam translationem volunt; Catellius 1098. & antea ex Guilielmi Laperrierij fide, 1111. Amelium Tholosanum Episcopum scribit lib. 5. vbi rursus huius translationis meminit, circiter annum 1098. videri Isarno Episcopo succeßisse; sedisse certe anno 1100. vt in pluribus Actis signatum legerit. Sed cum dicatur B. Raymundus Barbastrensis Episcopus interfuisse, necesse est non ante annum 1104. accidisse: nam cum, vt in eius vita scribit Elias Canonicus Barbastrensis, obierit anno Christi 1126. cum sedisset annos 21. menses 8. dies 21. sequitur anno 1104. mense Septembri aut circiter ad eam Cathedram euectum, ipso nempe tempore, vt idem testatur auctor, quo Petro I. Aragoniæ Regi Alphonsus I. Bellator succeßit. eam B. Raimundi vitam dabimus XXI. Maij.

DE S. SVLPITIO EPISCOPO TRAIECTENSI IN BELGIO.

CIRCA AN. D.

[Commentarius]

Sulpitius, Episcopus Traiectensis in Belgio (S.)

Ex variis.

[1] Gentis Tungrorum in Germania secunda Episcopos post S. Seruatium, (qui a temporibus filiorum Constantini ad Theodosium seniorem floruit) trecentos fere & quadraginta per annos, Traiecti ad Mosam sedisse, donec Leodium demigrarunt, XIII. Ianuarij in Designato indicatum est; solitosq; modo Traiectenses Episcopos dici, modo Tungrorum; [Traiectenses Episcopi] nam & ipsum in Tungris erat Traiectum, ab Atuatuca tribus circiter distans leucis, locoq; opportuniore situm: sed priorum decem, vsque ad S. Domitianum qui concilio Aurelianensi V. anno Christi 549. subscripsit, pro illorum temporum caligine obscura remansere acta; siue, quod quidam volunt, annis 114. Sedes post S. Seruatij mortem ad S. Remigij tempora, conuersionemq; Clodouæi vacarit; seu, quod verisimilius est, sub Francorum etsi gentilium dominatu, vtcumque se tueri modicus grex Christianorum poterat, Patrem sibi ac Episcopum constituit.

[2] [S. Sulpitij natalis,] Sextus ergo a S. Seruatio fuit S. Sulpitius, cuius XVIII. Ianuarij natalem consignant Kalendarium SS. prouinciæ Leodiensis, Ferrarius, Saussaius, consentiente Placentio. MS. Florarium XVII. Ianuarij eum refert: MS. quoddam Carthusiæ Bruxellensis IX. Februarij; in hoc quoque XV. Augusti ista habentur: Translatio S. Supplicij Episcopi Traiectensis superioris, [translatio,] qui supra ponitur V. Id. Febr. Alij quoque (vt Harigerus Abbas, Aegidius Aureæ-vallis, Saussaius in Supplemento Martyrologij hoc die) Supplicium appellant, vti & Bituricensem, de quo XVII. Ian. egimus. Traiectum superius vocari alibi monuimus hoc ad Mosam situm, quod aliud sit inferius vulgo Vltraiectum appellatum.

[3] Id solum de Sulpitio in Actis Episcoporum Leodiensium cap. 31. ad Harigerum Abbatem addidit Aegidius Aureæ-vallis monachus: Quo (Resignato) defuncto, [acta obscura,] quintusdecimus extitit B. Supplicius Episcopus, vir pietate & misericordia per omnia laudandus. Ioannes Placentius Nasonis cuiusdam filium facit, quem Acta Episcoporum Traiectensium Sanctum Nasonem vocant: sed & hæc Acta apocrypha sunt, & Placentius quod ad res illas vetustiores attinet nullius fidei.

[4] Obiisse Sulpitium anno 510. scribit Ferrarius, Claudius Robertus 519. MS. Florarium 532. [ætas.] Placentius scribit consecratum anno 517. sedisse annis 8. sub Apostolicis viris Hormisda, Ioanne I. & Felice IV. imperantibus Anastasio, Iustino sene, & Iustiniano magno. sed hæc inuicem non cōgruunt. Nam si sedit ab anno. 517. annis 8. ergo 525. ad summum 526. mortuus est, qui erat Ioannis Papæ tertius, Iustini senioris octauus: sicq; nec ad Felicis Pontificatum peruenit, nec ad Iustiniani imperium. De tempore Sedis horum primorum Episcoporum consule Aegidij Bucherij nostri Appendicem ad disputationem historicam de primis Tungrorum Episcopis post tomum 2. Chapeauilli. Videtur circiter annum 500. S. Sulpitius floruisse. Placentius scribit in æde Seruatiana sepultum; cum ea nempe postmodum condita est.

DE SANCTIS VIRGINIBVS LIBERATA ET FAVSTINA, NOVOCOMI IN ITALIA.

CIRCA ANN. DLXXX.

[Praefatio]

Liberata, Virgo Nouocomi in Italia (S.)
Faustina, Virgo Nouocomi in Italia (S.)

[1] Nouocomi in Gallia Cisalpina S. Liberatæ Virginis agitur hoc die natalis, vt tradit Martyrologium Romanum. De qua Bellinus quoque, Maurolycus, Molanus in Addit. ad Vsuardum: Ipso die S. Liberatæ Virginis. Faustinam sororem alij iungunt; [Sanctarū harum natalis 18. Ian.] Galesinius: Nouocomi sanctarum Virginū Liberatæ & Faustinæ. consentiunt VVion, Menardus, Dorganius. De Faustina peculiariter Ferrarius in generali catalogo SS. Nouocomi in Insubria S. Faustinæ Virginis, & sororis S. Liberatæ. Citat Baronius in Notis ad Martyrologium Tabulas Ecclesiæ Comensis; Galesinius Breuiarium Aquileiense & Comense; Ferrarius præterea Lectiones Ecclesiæ Placentinæ: traditq; hic Comi, Placentiæ, Veronæ simul has Virgines coli.

[2] Augustinus Valerius lib. de Episcopis & Sanctis Veronensibus, de iis ista tradit: S. Liberæ Virginis festum apud Ecclesiam Veronensem ex consuetudine antiqua celebratur sub officio simplici die 21. Aprilis, vt in omnibus antiquis Calendariis ciuitatis Veronæ, [alibi 21. April.] præsertim ex Calendario Martyrologij Ecclesiæ Cathedralis, vbi dicitur: XI. Cal. Maii S. Liberæ Virg. Vnde colligitur S. Liberam non fuisse Martyrem, licet in quibusdam Calendariis descripta sit Virgo & Martyr. Idem confirmatur ex eius vita descripta in libro antiquo ex membranis, [S. Liberata non martyr:] cooperto corio rubro, in folio paruo, chartarum 48. folio 39. apud monasterium S. Euphemiæ Veronæ. In Breuiario etiam antiquo ex membranis Ecclesiæ S. Bartholomæi in monte legitur Virgo tantum. Hinc etiam patet falsum esse S. Liberam fuisse matrem illius, quem suscitauit S. Syrus Veronæ, dum Papiam pergeret, vt quidam scriptum reliquit, cum S. Libera Virgo celebretur. Habet ecclesiam, quæ prius ecclesia S. Syri appellata fuit. Hæc beata Virgo habuit sororem S. Faustinam: quæ ambæ vitam monasticam apud vrbem Comum duxerunt, vt in prædicta historia.

[3] Hæc apud Comenses, & Brixianos Liberata appellatur, qui eius festum ac etiam S. Faustinæ celebrant: sed alij 18. Ianuarij, alij XI. Aprilis, iuxta eorum consuetudinem. [Libera dicta.] A Francisco Corna in libro, de quo supra Lingua vernacula Liberata appellatur. Hinc factum est quod cum lingua vulgari Veronensi apud priscos pro S. Liberata diceretur S. Libera, & pro S. Consolata S. Consola, Latine pro S. Liberata dicta est S. Libera. Vsuardus impressus Louanij 1568. sic habet die 18. Ianuarij: Ipso die S. Liberatæ Virginis.

[4] Super ianuam maiorem ipsius ecclesiæ ad Occidentem est imago vnius Episcopi in habitu Episcopali, quæ habetur imago S. Syri; a cuius latere dextro & sinistro sunt duæ imagines sanctarum mulierum cum diademate in capite, depictæ anno Domini 1366. 20. Aprilis: [Ambarum imagines.] quæ habentur imagines SS. Liberæ & Faustinæ sororum. In tabula ex membranis in ecclesia S. Liberæ, vbi sunt descriptæ antiquæ Indulgentiæ anno 1338. conceditur Indulgentia non solum in festo S. Liberæ sed etiam S. Faustinæ: ex quo apertissime colligitur S. Liberam fuisse S. Liberatam sororem S. Faustinæ, quæ ambæ fuerunt Virgines tantum. Imo ex traditione celebrantium eius festum in ipsa ecclesia celebratur Virgo tantum. Extant etiam duo versus ad caput imaginis eius antiquæ in pariete ipsius ecclesiæ id attestantes:

Libera Virgo Dei precibus, pietate benigna
Tu memor esto mei liberans a morte maligna.

[5] Mantuæ XVI. Ianuarij, vt testatur Ferrarius, colitur S. Libera in propria ecclesia; quam Liberatam hanc Comensem esse arbitratur. At 21. Aprilis idem Ferrarius in generali Catal. SS. Veronæ S. Liberæ Virginis. VVion: Veronæ SS. Liberæ & Faustinæ sororum & Virginum sanctimonialium. Vtramque eodem die refert Dorganius. Et VVion quidem translationem earum hoc die recoli existimat, cum natalis XVIII. Ianuarij agatur. Idem tamen VVion, atque ex eo Menardus, & Ferrarius in generali catal. XXI. Martij: Veronæ, Translatio SS. Liberatæ & Faustinæ sororum & Virginum sanctimonialium. Auctor vitæ scribit geminam factam translationem: prioris ignorari diem, alteram XIII. Maij contigisse. Ferrarius in generali catal. XIV. Maij: Comi Translatio sanctorum Martyrum Proti & Hyacinthi, ac sanctarum Virginum Liberatæ & Faustinæ.

[6] [vita.] Vitam antiquam, a Valerio Augustino citatam, necdum nancisci potuimus. Quam damus, ea a Francisco Balarini parte 3. Annal. Comensium, Italice scripta est. Breuiorem aliquanto edidit Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, & Abrahamus Bzouius to. XIV. Annal. ad an. 1317. num. 8. vbi de earum agit translatione. Breuiter Liberatæ meminit Siluanus Razzi to. 1. de feminis sanctitate illustribus.

VITA
Italice scripta a Francisco Balarini.

Liberata, Virgo Nouocomi in Italia (S.)
Faustina, Virgo Nouocomi in Italia (S.)

Avctore Franc. Balarini.

[1] Sanctæ Virgines Liberata & Faustina patrem habuerunt a Ioannem virum nobilissimum, b dominum arcis & oppidi Genesini, in c Cottiis Alpibus siti; cui ad Meridiem earumdem Alpium iuga imminent, [Sanctarū Virginum patria, ac parens.] circum late patentem agrum a Septemtrione Padus irrigat: qua iam tum commeare per viam d Claudiam e Gallia in Italiam negotiatores solebant. At non illæ Alpes Cottiæ sunt, quas in Gallia Cisalpina locat Strabo; verum Apennini pars, in qua & Bobium oppidum; vocanturque nunc Montes Placentini, vt Paulus Longobardus & Merula scribunt. [I. 2. c. 18.]

[2] [Occasio conuersionis.] Viderant piæ sorores mulierem quamdam implacabiliter coniugis morte lacrymantem: eo ergo luctu commotæ statuerunt a coniugio ipsæ abstinere, & sanctius vitæ institutum arripere. Parente igitur huius consilij ignaro, [Fuga.] pretiosa ex auro argentoque monilia capiunt, ac Marcello religioso Sacerdote comite, Comum, triduo distantem ciuitatem, petunt. Moleste id primum parens tulit, non quod a Dei cultu vitaque seueriore auocare eas vellet, sed veritus ne subita illa ac clandestina fuga a iuuenili profecta leuitate esset; [Constantia a patre explorata.] quæ nimirum boni specie sæpenumero ad eiusmodi res aggrediendas improuidam iuuentutem impellit, e quibus nihil aut perparum, sera pœnitudine, percipi emolumenti possit. Scriptis igitur cum insigni paterni amoris significatione litteris, eas admonet, caueant etiam atque etiam, ne hoc consilium, diabolica fraude, sinistro fine arreptum sit. Reuerterentur potius domum, in matrimonium nobile & opulentum collocandæ. Sin ea penitus insita animis sententia esset, vereque a diuino afflata Spiritu; tum vero vrgerent constanter bene cœpta, quodque vltro præcepissent ad cælum iter, indefessæ peragerent: nil sibi accidere iucundius posse. Vt vero ex earum litteris certum habuit, hæc & diuinitus manasse primum & alte impressa esse consilia, vt erat prædiues, amplos iis reditus tribuit, vt commodum fabricari monasterium, seque alere valerent.

[3] Discant parentes, non temere a religionis consilio reuocare liberos, cum a Deo id illis iniectum perspiciūt: nam & diuinam alioquin in sese vltionem prouocant; [Non reuocandi a religione liberi:] & fas est filiis (adhortāte etiam S. Hieronymo) patrem matremque calcare, vt ad Dei obsequium euolent; & crebro funesti exitus filiis manent, cum diuinæ repugnatur vocationi. [nec cogendi.] Neque vero oportet, siue impellente auaritia, quæ idolorum est seruitus, seu qua alia humana ratione, minis, verberibus, aliisue modis cogere, timidas præsertim & simplices puellas, vt inuitæ religiosam vitam complectantur; (etsi status virginalis pudicitiæ longe præstare coniugali videatur) vt quas ipsi genuere, perpetuo claustro, ne dicam carcere contineant, sub seuerissima disciplina, nulla habita scandali ratione, ac præsentis periculi, in quod illæ præcipitantur animæ, quæ mortalia cuncta longe pretio antecedunt. Estque ea res certe quidem hæreticorum, qui nunc Ecclesiam impugnant, maledictis obnoxia. [1. Cor. 7. 38.] Nec mihi illud Apostoli obiiciant: Qui matrimonio iungit virginem suam bene facit; & qui non iungit, melius facit. Scitum enim illud scholæ sacrorum Doctorum, ita quidem se rem habere si libertas adsit agendi quæ velit, non vero si vi consensus extorquetur Virginis. Et profecto cum cælestis ira prouocatur, tum Apostolica excommunicatio incurritur, a sacro Concilio Tridentino intentata, cuius in terribili illo extremi diei iudicio exactam rationem Numen reposcet. Atque in eam rem intendant quoque animum necesse est ij, ad quos eiusmodi actionum cura & censura pertinet, ne pari cum sceleratis illis hominibus & quauis fera immanioribus supplicio opprimantur.

[4] Vt ad institutum redeamus; præerat eo tempore Ecclesiæ Comensi S. e Agrippinus decimustertius Antistes, coram quo votum perpetuæ virginitatis sanctæ sorores nuncuparunt, [Sanctæ Virgines monasterium construunt;] habitumque & regulam recentis adhuc Benedictinæ familiæ susceperunt: ac patre sumptus præstante oratorium Deiparæ Virginis Mariæ nomine statuerunt, quod postmodum S. Ambrosio dedicatum, situmque est ad ipsos vrbis muros.

[5] [aliud nouum.] Cum vero plurimæ ad eas piæ sodales aggregarentur, f in alium extra vrbem locum demigrarūt, vbi egregium construxere cœnobium, cuius ecclesia S. Ioanni Baptistæ consecrata, hodie S. Margaritæ appellatur. Hic cum annis plurimis sanctissimam seuerissimamque vitam sanctæ Virgines egissent, claræ etiam miraculis, [Moriuntur.] optatum tandem adeptæ sunt finem laborum: & Faustina quidem iunior natu XV. Ianuarij migrauit e vita, triduo post Liberata, circiter annum 580. ambæ in eadem S. Margaritæ æde tumulatæ.

[6] Verum qua tempestate Mediolanenses inter ac Comenses g bellum fuit, earum sancta corpora in vrbem illata, inque S. Mariæ basilica cathedrali recondita sunt, [Transferuntur earum reliquiæ;] Guidone eam Ecclesiam regente, sub annum 1096. Dies consignata non est, quod nulla publica celebritate ea facta sit translatio. Annis deinde h 221. elapsis, sub maiore eiusdem templi ara solenniter collocatæ sunt, cum Episcopus esset i Leo Lambertengus anno 1317. 13. Maij. [iterum.] Festiuitatem earum peragit Ecclesia XVIII. Ianuarij.

[Annotata]

a Ioannatem vocat Ferrarius, & Bzouius.

b Ferrar. in Curia Genesina inter Padum & Apenninum agri Placentini arcem, in qua habitabat, dominantis &c. In Notis ad general. Catal. SS. hoc die, scribit arcem Genesinam, vulgo la Rocha d'Alges dici, sitamq; ad radices Apennini, 20. millibus passuum Placentia distantem.

c Cottiæ Alpes alibi sunt, vt hic mox subiicitur; vbi nempe nunc Mons Cenisius. Sed medij æui scriptores cum Apenninum, Alpes Penninas esse, & quidem ab Hannibalis & Pœnorum transitu, quasi Pœninas dictas existimarent; nomina etiam Alpium confuderunt, & quæ Maritimæ erant, Cottias appellarunt. Ita præter hic citatos a Balarini, Leander in Lombardia Cispadana, de Bobio oppido agens, de quo nos 21. Nouemb. ad S. Columbani vitam: Quippe quoniam in Apennini iugo situm est, quod Alpibus Coctiis adhæret, imo pars illarum est.

d Non ita prope a Placentia est via Claudia, quæ Roma Lucam ducit, perq; maritima Liguriæ in Galliam.

e Colitur S. Agrippinus Comensis Ep. 17. Iunij.

f Ferrarius: Sed ob populi frequentiam inde secedentes, ad Coxiam fluuiolum haud procul ab vrbe, ecclesia S. Ioanni Baptistæ dicata &c. Idem habet Bzouius.

g Belli huius caussam scribit Balarini lib. 1. cap. 7. fuisse cædem Landolfi Carcani Mediolanensis, quem Comensibus Episcopum dederat Henricus IV. Imperator; cum legitime electus esset, & a Pontifice Vrbano II. confirmatus, Landolfo excommunicato, Guido Grimoldus, qui anno 1120. Sedis suæ 28. decessit.

h Librarij culpa excusum erat 321. quod sequenti chronologiæ, ab aliis quoque assertæ, repugnabat.

i Hic ex Ordine Minorum assumptus anno 1296. ciuilibus bellis exagitatus, tandem anno 1327. obiit, teste Balarini.

DE S. LEOBARDO RECLVSO IN MAIORI-MONASTERIO APVD TVRONES.

CIRCA AN. DL XXXIII.

[Praefatio]

Leobardus, Reclusus in Gallia (S.)

Ex variis.

[1] Monasterium S. Martini, quod vulgo Maius-monasterium vocant, Gallice Marmoustier, duobus a Turonum vrbe distans passuum millibus, plures religiosa virtute claros dedit ascetas. In his S. Leobardus fuit, de quo Martyrologium Romanum XVIII. Ianuarij: Ibidem (Turonis) S. Leobardi reclusi, [S. Leobardi natalis,] qui mira abstinentia & humilitate refulsit. Eiusdem meminere Galesinius, Saussaius, Molanus in Addit. ad Vsuardum, VVion, Menardus, Dorganius, Canisius, aliiq;. Maurolycus & Martyrol. Colonien. Leobaldum vocant; Carthusiani Colon. in auctario ad Vsuard. Leopardum. hinc Florarium: Turonis Leopardi Confessoris. & quibusdam interiectis: Monasterio-maiori S. Leobaldi Confessoris. Felicius Leobardum vel Leobaldum appellat: Ferrarius Leonardum, & XVII. Ianuarij refert.

[2] Vitam S. Leobardi scripsit S. Gregorius Turonensis lib. de Vitis Patrum, cap. vltimo. Quam antea a Surio editam, cum MS. S. Mariæ de Ripatorio & aliquot excusis exemplaribus contulimus. [vita,] Eamdem sed paullum contractam, recitat Benedictus Gononus lib. 2. de vitis PP. Occidentis, Zacharias Lippelous, aliiq;. In vita S. Gregorij Turonensis 17. Nouemb. hæc de Leobardo habentur: Nec dissimili virtute circa Beatum quoque Leobardum extitit sollicitus: quem nequam spiritus ita sinistris cogitationibus agitabat, vt propter quamdam verborum contumeliam, qua se dudum recluserat, migrare decreuisset. Sed nec iste potuit incurrere casum, qui Gregorium meruit habere subleuantem. Nam cum solito ad Maius-monasterium, quasi sacra Martini vestigia deosculaturus, adiret, sollicitus pastor qualiter ouis amore Christi vinculata se gereret, ad eius tugurium diuertit. Cui mox ille secreta cordis, quæ diabolus quasi rationabilia confinxerat, eidem reserauit. Qui protinus, sagacissimo vt erat ingenio, diaboli commenta deprehendit, & non minimo dolore suspirans, increpare hominem cœpit, ac diabolicam calliditatem verbis competentibus denudauit: domumque reuersus, libros ad propositum monachorum ei congruos pia sollicitudine transmisit. Quibus relectis, non solum ab illa, quam patiebatur, incursione curatus est, [ætas,] sed etiam in sensus acumine multum prouectus. Hinc porro ætas S. Leobardi colligi potest, cum anno 572. ad episcopatum euectus sit Gregorius.

[3] Ioannes Sauaro in Originibus Claromontanis scribit S. Leobardi Abbatis reliquias in S. Pauli æde Aruernis asseruari, [reliquiæ.] quod ex libello 2. de Sanctis, eccles. & monaster. Claromont. accepit, vbi ita habetur num. 14. In ecclesia S. Pauli, ibi requiescit S. Leonardus. ad quæ ita ipse commentatur: Aruernæ territorij indigena, S. Gregorij Turonensis coætaneus, reclusus in cellula Maiori-monasterio propinqua, qui in summa austeritate bene acto vitæ cursu, in sepulchro, quod ipse sarculo in cellula sua sculpserat, depositus est. Gregor. Turon. de vita PP. cap. vlt. quem postea Aruerniam, vt suum vindicasse crediderim, & in hac S. Pauli ecclesia collocasse. Ita ille. sed tenue id argumentum, cum Leonardus appelletur, cuius nominis plures in Gallia Sancti vixere.

VITA
AVCTORE S. GREGORIO EPISC. TVRON.

Leobardus, Reclusus in Gallia (S.)

BHL Number: 4846

Avctore S. Greg. Tvron.

[1] Ecclesia fidelis ædificatur, quotiescumque Sanctorum gesta deuotissime replicantur: & licet de his teneat maximum gaudium, qui ab initio ætatis religiosam vitam duxerunt, peruenire meruerunt ad perfectionis portum; tamen & de his, Domino iubente, lætatur, qui conuersi a sæculo, opus inchoatum valuerunt perducere, diuina opitulante misericordia, ad effectum.

[2] Igitur Beatissimus Leobardus Aruernici territorij indigena fuit, genere quidem non Senatorio, ingenuo tamen: qui ab initio Deum in pectore tenens, cum non floreret natalibus gloriosis, tamen meritis præfulgebat. [S. Leobardus litteras discit:] Hic tempore debito cum reliquis pueris ad scholam missus, quidpiam de psalmis memoriæ commendauit, & nesciens se Clericum esse futurum, iam ad Dominicum parabatur innocens ministerium.

[3] Sed cum ad legitimam peruenisset ætatem, cogentibus iuxta consuetudinem humanam parentibus, arrham puellæ, quasi vxorem accepturus, dare impellitur. Illo vero respuente, ait pater: Cur, dulcissime fili, [contrahit cum puella sponsalia:] voluntatem paternam respuis, nec iungi vis connubio, vt semen excites nostro de genere, sæculis sequentibus profuturum? Casso enim labore exercemur ad operandum, si possessor deerit ad fruendum. Quare implemus domum opibus, si de genere nostro non processerit, qui vtatur? Quid mancipia dato pretio nostris ditionibus subiugamus, si rursum alienis debent dominationibus subiacere? Obedire filios debere voci parentum scripturæ testantur diuinæ: & tu cum inobediens esse parentibus probaris, vide ne te cælestibus eruere nequeas ab offensis. Hæc patre eloquente, licet haberet alios filios, facile tamen tali ætatulæ persuasit, voluntati suæ non contraire. Denique dato sponsæ annulo, porrigit osculum, præbet calceamentum, celebrat sponsalium diem festum.

[4] Interea genitor genitrixque, mortis somno sopiti, migrauerunt a sæculo, vitæ præsentis curriculo iam peracto. Hic vero cum vno germano, tempore luctus expleto, oneratus donis nuptialibus alterius fratris pergit ad domum: quem in tantum reperit vino madidum, vt nec cognosceret, nec recipere vellet propria in domo germanum. Ille vero suspirans & lacrymans, secessit in partem, venitque ad tugurium, in quo fœnum fuerat aggregatum, atque ibi colligato præbens equo pabulum, decubuit super fœnum ad quiescendum. Expergefactus autem media nocte, surgit de stratu suo, erectisque ad cælum manibus, gratias agere cœpit omnipotenti Deo, quod esset, quod viueret, [deliberat de relinquendo seculo:] quod aleretur donis eius, & alia multa huiusmodi prosecutus. Cumque suspiria longa protraheret, atque lacrymis crebris genas vbertim rigaret; Deus omnipotens, qui illos quos prȩsciuit & prædestinauit conformes fieri imaginis filij sui, compunxit cor eius, vt relicto seculo manciparetur ad cultum diuinum. Tunc ille quasi iam Sacerdos custosque animæ suæ, prædicare sibi ipsi exorsus est, dicens: Quid agis anima? quid in ambiguo suspensa teneris? Vanum est enim seculum, vanæ sunt concupiscentiæ eius, vana gloria mundi, & ea, quæ in illo sunt, omnia vanitas. Melius est igitur relinquere eum, & sequi Dominum, quam ad eius opera præbere consensum.

[5] [adit Maius monasterium:] Hæc effatus, cum diem terris reddere lux diurna cœpisset, ascenso equo cœpit ad hospitium suum reuerti. Cumque per viam iam alacris pergeret, voluere intra se cœpit, quid ageret, quo abiret; dixitque: Expetam B. Martini tumulum, vnde procedit virtus alma super infirmos; credo enim, quod & mihi eius oratio iter reseret ad Deum, qui deprecatus ipsum Dominum, mortuos reduxit a tartaro. Et sic viam carpens, oratione comite, S. Martini basilicam est ingressus: circa quam diebus paucis commoratus, transito a amne, ad cellulam Maiori monasterio propinquam, de qua Alaricus quidam recesserat, deuotus accessit: ibique se, propriis manibus membranam faciens, ad scribendum aptauit; ibi se, vt Scripturas sanctas intelligeret, ac Dauidici carminis psalmos, qui dudum exciderant, memoria retineret, exercuit. Sicque diuinarum Scripturarum lectionibus eruditus, cognouit verum esse quod ei Dominus prius inspirauit in corde. Sed ne hæc cuiquam fabulosa videantur, quæ retulimus, testor Deum, qui ab ipsius benedicti hæc ore cognoui.

[6] [isthic sancte viuit:] At vero interposito pauci temporis spatio, talem se tantumq; præbuit, vt honoraretur ab omnibus: acceptoque sarculo, cellulam in quam ingressus fuerat, incidens lapidem, ampliauit: in qua cellula delectabatur ieiuniis, oratione, b psallentio, lectione: nec vnquam a diuinis officiis & oratione cessabat. Scribebat interdum, vt se a cogitationibus noxiis discuteret.

[7] Interea vero vt se tentator manifestaret Dei seruis semper inimicum ac inuidum, cum quidam de sanctis monachis litem quamdam cum vicinis fratribus habuisset, immisit ei cogitationem, vt relicta cellula illa, ad aliam transmigraret. [tentatus, a S. Gregorio Turonensi confirmatur:] Cumque ibi c ad orationem solito deuenissemus, dolum nobis veneni grassantis aperuit. Ego vero suspirans non minimo dolore, increpare hominem cœpi, asserens diaboli esse calliditatem, librosque ei & vitas Patrum, ac institutionem monachorum, vel quales, qui recluduntur, esse debeant, vel cum quali cautela monachos viuere oporteat, abscedens ab eo, direxi. Quibus relictis, non solum cogitationem prauam a se discussit, verum etiam tanto sensum acumine erudiuit, vt miraremur facundiam locutionis eius. Erat enim dulcis eloquio, blandus hortatu, eratque ei sollicitudo pro populis, inquisitio pro Regibus, oratio assidua pro omnibus Ecclesiasticis Deum timentibus. Verumtamen nec sibi, vt quidam, demissis capillorum flagellis, aut barbæ demissione plaudebat; sed certo tempore capillum tondebat, & barbam.

[8] In qua cellula viginti & duos annos in hoc opere degens, tanta Domini gratia confortatus est, vt pustulis malis saliua oris sui perunctis, [pustulas & febres miraculose sanat:] vim veneni sæuientis opprimeret. Frigoriticis vero per poculum vini, charactere Crucis beatæ sanctificatum, frigus accedens, æstumque restinxit; non immerito discutiens incommodas febres ab aliis, qui in se extinxerat incentiua criminis noxialis.

[9] Quodam autem tempore cæcus ad eum veniens, ærumnas doloris sui humiliter complangens, implorabat atque deposcebat, vt tactu dextræ suæ Sanctus lumina clausa palparet. Quod ille diutissime renuens, tandem fletibus hominis victus, misericordia motus, cum per triduum orationem pro eo fudisset ad Dominum, quarta die imponens manum super oculos eius, ait: Domine omnipotens, fili vnigenite Dei Patris, qui cum eo ac Spiritu sancto regnas in secula, qui homini a natiuitate cæco reddidisti lucem beati oris sputo, tu redde & huic famulo tuo luminis visum, vt cognoscat, quia tu es Dominus omnipotens. Et hæc dicens, vt Crucem super oculos cæci depinxit, mox pulsis tenebris, [Cæco visum restituit:] ad preces eius ei Dominus lucem restituit. Huius virtutis testimonio d Eustachius Abbas adstipulator assistit.

[10] [obitum suum prædicit:] Denique hic de labore lapidis submontani, quem assidue cædebat, confractus, ieiunij austeritate confectus, oratione indesinenti debilitatus, cœpit paullatim corporis firmitate destitui. Quadam autem die, dum nimium fessus haberetur, nos ad se vocari præcepit. Ad quem accedentes, postquam funeris sui necessitatem defleuit, e Eulogias a nobis peccatoribus flagitauit. Quibus acceptis, hausto mero, ait: Tempus meum iam impletur, vt me Dominus ab huius corporis vinculis iubeat relaxari: sed adhuc paucis diebus erit spatium: verumtamen ante diem sanctum Paschæ vocandus sum. O beatum virum, qui sic seruiuit Creatori omnium, vt suum obitum reuelatione diuina cognosceret! Erat enim mensis decimus, quando hæc est effatus.

[11] Duodecimo f autem mense cœpit iterum grauiter ægrotare. Aduenit dies Dominica, [moritur:] vocat ministrum suum, & ait: Præpara quiddam cibi, quod accipiam, quia valde defessum me sentio. Illo autem respondente: Præsto est, Domine, ait ad eum: Egredere foras, & adspice, si iam celebratis solēnibus populus de Missis egreditur. Hoc autem dicebat, non quod cibum capere vellet, sed vt transitus sui nullus testis adesset. Ille igitur egressus, ac postmodum reuertens, cum ingressus fuisset cellulam, inuenit virum Dei extensum corpore, clausis oculis spiritum exhalasse. Vnde factum est manifestum, eum ab Angelis susceptum, qui hominem adesse noluit suum sacer Heros ad transitum. Hæc cernens minister ille, eleuauit vocem in fletu, sicque concurrentibus reliquis Fratribus, ablutus, ac vestimentis dignis indutus, [claret miraculis.] in sepulchro, quod ipse sibi in antedicta cellula sculpserat, reconditus est. Quem in consortio Sanctorum adscitum, miraculis crebris prodentibus, nulli fidelium haberi reor incertum.

[Annotata]

a Ligeri, vulgo Loyre, qui iuxta Turonum vrbem fluit.

b Sur. & MS. Rip. silentio.

c Illustrantur hæc ex iis quæ in præfat. num. 2. e vita S. Gregorij retulimus.

d Eustochius dicitur Claudio Roberto in catalogo Abbatum Maioris-monasterij.

e De eulogiis alibi dictum. Eucharistia hic intelligi potest, qua significatione etiam ea vox vsurpatur.

f Videtur qui primus Leobardi nomen inscripsit Martyrologio, Decembrem intellexisse. at cum mentio fiat Paschatis, ante quod se moriturum prædixit, potius Februarius aut Martius accipi debet, siue vltimus anni in Paschate finiendi. Si tamen alioquin XVIII. Ianuarij, die Dominico obiit; ergo an. 582. vel potius 588.

DE S. DEICOLO, SIVE DEICOLA, ABBATE LVTRENSI IN BVRGVNDIA.

Initio VII. Secvli.

[Praefatio]

Deicolus sive Deicola, Abbas Lutrensis in Burgundia (S.)

Ex variis.

[1] Lvtra nobile in Comitatu Burgundiæ cœnobium est, haud a Luxuuio procul, Gallice vulgo Lure. Id S. Deicolus condidit, qui multis recentiorum Deicola est, ac perperam Britanniæ tribuitur, Sutrensique (quod nusquam extat) monasterio. [Lutra cœnobium.] Eius XV. Kal. Februarij agitur natalis. quo die Hugo Menardus in Martyrologio Benedictino: In Burgundia S. Deicolæ Abbatis discipuli S. Columbani. Carthusiani Colonienses in Additionibus ad Vsuardum: [S. Deicoli natalis.] Eodem die B. Deicolæ Abbatis, discipuli S. Columbani, de quo inter alia fidei & operum insignia legitur, quod aliquando fatigatus ex itinere, birrum suum in radiis solaribus quasi in pertica suspenderit. MS. Florarium: Eodem die S. Deicoli Abbatis & Confessoris. hic pater spiritualis S. Columbani extitit; iunioris scilicet, siue Columbini. Andreas Saussaius in Martyrol. Gallicano: Eodem die in Vesontionensi territorio, Lutra cœnobio, depositio S. Deicolæ discipuli S. Columbani, & primi illius monasterij Abbatis, viri cælesti speculatione, virtutum multiplici gloria, ac miraculorum insignium splendore præclari. Qui constituta ad Dei beneplacitum hac religionis palæstra, regimen eius in B. Columbani curam deposuit. Ipse vero in semotiori cella se occlusit, soli rerum cælestium contemplationi vacaturus, vt Deo intentus extremum vitæ spiritum exhalaret: quem & orans feliciter in cælum transmisit: postque finem beatum claruit receptæ apud Christum gloriæ magnificis insigniis.

[2] Martyrologium Roman. In Britannia S. Deicolæ Abbatis, discipuli B. Columbani. Eadem habet Galesinius, &, qui recte Deicolum vocant, Felicius ac Maurolycus. Molanus in Addit. ad Vsuardum, atque ex eo VVion: Eodem die S. Deicolæ Abbatis Sutrensis, discipuli B. Columbani. MS. Kalendarium SS. Ord. S. Benedicti: S. Deicolæ Abbatis Lutherij, discipuli S. Columbani in monasterio Luxouiensi. Meminit quoque illius hoc die Dorganius, Canisius, Camerarius, Martyrologium Anglicanum.

[3] In MS. Florario iterum refertur XV. Februarij his verbis: In Francia S. Deicoli Abbatis discipuli S. Columbani. [Translatio,] Idem Florarium XXI. Nouembris: Item Translatio SS Ambrosij Mediolanensis Episcopi, Brendani & Deicoli Abbatum, ac Theonesti Episcopi.

[4] Vitam S. Deicoli scripsit anonymus quidam ante annos fere 700. [vita circiter an. Ch. 965. scripta,] Aetatem ipse suam indicat, cum Lutrense monasterium, Eberardo Comiti a VValdrada Lotharij Lotharingiæ Regis, Lotharij Imp. filij, Ludouici Pij nepotis, pellice, commissum scribit; ab huius filio Hugone B. Balthranno traditum, confirmatum ab Ottone I. necdum Imperatore, cum idem Balthrannus alibi 50. annis vitam eremiticam egisset: huic vita functo succeßisse Werdolfum nepotem, qui adhuc superest, inquit, & cælibem vitam ipse viuit, & omnibus recte conuersari volentibus vt lampas emicat. Ei vitam eamdem dedicat. se an monachum dicat, an amicum solum & imitatorem monachorum, ex Prologo haud satis liquet.

[5] [vnde huc transsumpta.] Hanc vitam ex Lutrensibus membranis descriptam, Petrus Franciscus Chiffletius noster e Luxouio suo nondum edito delibauit. Eamdem, sed paßim contractam, legimus in collectaneis MSS. Nicolai Belfortij. Hugo Menardus lib. 1. Obseruationum reperiße se eiusdem vitæ exemplar testatur, sed mutilum, in cœnobio SS. Cornelij & Cypriani apud Compendium. Fuse de S. Deicolo agit Vincentius Bellouac. lib. 23. cap. 2. & tribus seqq. Petrus de Natalib. lib. 2. cap. 98. [Qui alij de eo scripsere.] Trithemius lib. 3. de viris illustrib. Ord. S. Benedicti cap. 61. vbi Luttensis Abbas dicitur, vitio Librarij, pro Lutrensi. Mendosius in Martyrologio Anglicano Sutrij in Tuscia Abbas fuisse dicitur. Est quidem Sutrium oppidum haud longe Roma distans; sed nihil ad illud Deicolus spectat. Dauid Camerarius Bedam citat, qui illius meminerit lib. 3. cap. 19. Ast alius isthic memoratur Dicullus, S. Fursei discipulus, vt XVI. Ian. ad huius vitam diximus.

[6] [Ætas S. Deicoli.] Claruisse S. Deicolum scribit Trithemius anno 600. sub disciplina nempe tunc S. Columbani in Luxouiensi cœnobio. minus proprie VVion floruisse temporibus Clotarij II. Regis Galliæ circa annum 590. nam etsi tum Rex erat Clotarius, puer 6. circiter annorum; non tamen nisi 23. post annis totius Galliæ Rex est factus. Longius abit Martyrol. Germanicum, signato ad marginem anno 580. ast Martyrologium Anglicanum omnium vitiosißime, obiisse ait circa annum 591. Venit in Galliam adolescens cum Columbano, tempore Sigeberti Regis, ante annum 575. circa annum 610. pulso Columbano, Lutrense monasterium incepit: eius curam fortaßis circa annum 620. Columbino imposuit; nec ipse multo post videtur superfuisse, qui abeunte Columbano dicatur iam prouectioris fuisse ætatis.

VITA AVCTORE ANONYMO,
e Lutrensibus membranis descripta
a Pet. Franc. Chiffletio Soc. Iesv, in Luxouio suo nondum edito.

Deicolus sive Deicola, Abbas Lutrensis in Burgundia (S.)

BHL Number: 2120

Avctore Anonymo, Ex mss.

PROLOGVS AVCTORIS.

a

[1] Qvi sanæ mentis aduortitur, mundumque floccipendere deliberatione comprobatur, Vranicæ crementum scholæ vicatim oportet felici satis commercio augmentare: quin insuper inextricabili prægustare dulcitudinis pignore, remota fluctiuæ funditus morula impeditionis; vtpote in carne non ambulans, sed in spiritu, in omnibus Spiritus fructibus impertæsus opellam dare. Qua pia, sed vtinam integra secundum sese, suspicione percitus dinosceris immodicæ venerationis haud immerito, Vardolphe, in defatigatis humeris, vigilum vallatus frequentia, per tot solis in Zodiaco reditus, inoffenso articulo cælibatum ferente, mandas, rogas, supplicas, quatenus obedientiam ergo, haud secus ad Monachorum qualiscumque, licet assecla, spiritale opus spiritali tentare debeam initiatione. Ad quod ego, Sine mora, inquam, pareo; sed marcore inscitiæ vix queo, vtputa qui nullo theolatriæ tenore hactenus gradum fixi. Sed e contra, bona, inquies, voluntas tibi si non deerit, caritas, per quam omnia bona efficaciam inueniunt, pium cœptum sine dubio perducit ad effectum.

[Annotatum]

a In MS. hic Prologus prior dicebatur; posterior vero omne id quod cap. 1. & 2. complexi sumus. Belfortius vtrumque omiserat, ista præfatus: Erga stylum solito more nos habuimus; prologo obscuro, vix que penetrabili prorsus omisso: cuius tamen si genuinum sensum assequimur, hoc potissimum dicit, se cælibatum ferentem, a venerabili Werdolfo rogatum, vt haud aliter quam monachorum qualiscumque assecla obedientiam imitaretur.

CAPVT I.
Variarum vrbium Galliæ Patroni.

[2] Cvm omnium Sanctorum merita veneranda iure meritoque beata Mater Ecclesia per totum orbem longe lateque diffusa spiritali tripudio veneretur & exornet; specialiter tamen atque viritim gratulatur sese certis inlocis singulos, & quasi proprios possidere patronos; vt foris domique protecta, protectione lætata, æternæ festiuitatis gaudia illȩsa mereatur expectare promissa. Quamquam Europæ incolæ, veluti boni agricolæ vineam Domini pastinantes, ditissima se gaudeant fertilitate exuberare, ac pene præ omnibus operariis Euangelicæ sationis fruge diuina se sentiant affatim fœcundatos; præcipue tamen Galiarum proceres, [Sancti, qui variis locis coluntur in Gallia:] ac si paradisicolæ non inertes, lætabili aceruo rosarum atque liliorū, id est, candidatorum Christi Martyrum, ac felicium in pace decedentium Abbatorum, diuinitati gratificant se esse non inopes. Neque enim solummodo gloriantur se sortiri Dominici gregis ductores in ciuitatibus muratis, & a archisteriis Episcopalibus, nec non castellis turribus præmunitis; verum etiam in eremi vastissimæ cellulis, simul & tuguriolis paupertinis, centupla proportione locupletioribus aulis Imperialibus, glebas lucidissimas Sanctorum, huic mundo nequam crucifixorum, spe felici virides, & Spiritus sancti irrigatione connexiles superba deuotione se repagulatas habere tripudiant. Nec immerito: scriptum est enim, Quoniam diligentibus Dominum omnia cooperantur in bonum. Et alibi; Ego diligentes me diligo. [Rom. 8. 28., Prou. 8. 17.]

[3] Numquid sine maximæ cumulo lætitiæ commemorem totius Galliæ Apostolum, pretiosum b Dionysium, eiusque commanipulares, Rusticum & Eleutherium, qui primi pro veræ fidei fundamine, in sanguine Agni rubricati, proprio cruore Occidentales consecrauere limites, Parisiacum possidere cothurnum? [Parisiis,] Et vt plures Dominicarum ouium arietes dignitatis gratia præteream, quid non Turonum populositas gaudij, [Turonibus,] & exultationis in c Martino obtinet; cuius odor virtutis, imo & miraculorum præcellentia omnia orbis climata sine æquiparatione iamdudum præcelluisse dignoscitur? Quid quod Pictauorum turrita sedes magnificum virum d Hilarium promeruit Episcopum? [Pictauis,] Non minori lætitia Lemouicenses plauditant ciues, [Lemouicis,] qui sacratissimum Christi filium immuratum tenent, e Martialem Episcopum, & consanguineum beatissimi Principis Apostolorum. Numquidnam Bituricas Aquitanorum Metropolis iactitat, extollit, [Bituricæ,] imo & se iniuria exaltat de præstantissimi Pontificis f Sulpitij beata præsentia? Non iniuria quidem. Enimuero Dominicæ Crucis speciale Capitolium, Aurelianis ciuitas Augustalis, [Aureliæ,] de pignorum custodia beatorum Patrum g Aniani atque h Euurtij lepidum caput supra vicinas vrbes extollere visitur. Nunc lætius omnibus memoriæ occurrit; quod in parochia supradictæ vrbis locus nobilissimus Floriacus, [Floriaci,] & situ ipso æque venerandus, in ipso modo mundi vespere, est mira Omnipotentis dignatione inæstimabiliter fultus. Nuper namque iussu diuino, atque ammonitu Angelico, felix cælestem promeruit thesaurum, id est, beatissimum Patrem atque Monarcham i Benedictum, qui benedictus sit in cælo & in terra, simulque sororem eius sanctam k Scholasticam. Ibi quippe gymnasium inuenitur spiritale monachorum, atque inexpugnabile semper patens azylum miseris, atque post multa facinora mundo & cōcupiscentiis eius obrenuntiantibus, iugiter in palæstra paternæ disciplinæ sese ibidem exercitantes, & propter timores nocturnos semper armati incedentes, diabolicas acies viriliter cuneati infringunt: nec tamen, vt vulgo solet, post victoriam dimicare desistunt, verum dum hodie est, incessanter pugnant, incessanter triumphant.

[4] [Lugduni,] Nonne & Lugdunensium editissima munitio, quæ vertice sidera tangit, exceptis millenis Martyribus, de primo Patre atque Doctore suo l Irenæo non immerito exultanter tripudiat? Sed iure. Lubet enim præterire memorando insignem Remorum excellentiam, [Remis,] qui silicernij excubitando fouēt exoptatissimam glebam S. m Remigij, signipotentiæ Episcopi, atque Francorum Apostoli: qui si aliis, non illius tamen Apostolus est, quia eius meritis ascribitur, quod eorum Ecclesia quotidiana sobole fecundatur. [Suessione,] Et quid Suessionum vrbis amœnitas? Taceo (quod tamen eius maximum est) quia discophorum Domini n Sebastianum, pene inæquabilem Martyrem, habere potuit; necnon & egregios martyres, o Crispinum, & Crispinianum: ita est meritis atque miraculorum sublimitate B. p Medardi Episcopi insignita, quatenus nulli videatur esse secunda. Nunc vero Leucorum vrbem censeo obliuioso pede nequaquam prætergredi, [Tulli,] cui tantorum Patrum contigit eminentia nobilitari, videlicet q Mansueti primi sui Episcopi, atque B. Petri Apostoli dilecti discipuli; necnon & sacratissimi r Apri Episcopi; quorum vterque digna ibidem veneratione frequentatur. [Metis,] Iuxta ordinem situum Metensem opulentissimam vrbem video non mediocriter decusatam, cui intantum Diuinitas consulere dignata est, vt omnium Apostolorum suorum vocabula, aureis ibi apicibus rutilent, Angelica sine dubio manu exaratis. Promeruit autem felix ipsa primores Patres istos, s Clemenmentem, t Felicem, v Auctorem, x Cælestem, y Adelfum, z Arnulfum; exceptis quos Dominus solus nouit remunerandos.

[5] [Treuiris,] Congruo terrarum tenore Treuericam aspicio celsitudinem, quæ sicut fortissimam decuit matronam, ad diruendam erroris sui magnitudinem tres viros æque fortissimos meruit sanæ doctrinæ magistros: quia sicut Lyricus canit; Paruum parua decent; ita in hac connibentia, sicut late iam patet, magnam Treuerim, vtpote secundam Romam, magnos necesse fuit habere Doctores, aa Eucharium scilicet, bb Valerium, atque cc Martinum, qui a Romana dominatione ab ipso Apostolorum Principe Treuerim directi concionabulum diaboli fecerunt ecclesiam Christi. Quin insuper secūdum prouectum temporum sortita est in electionem Patronorum, dd Maximinum incomparabilem virum, cuius monasteriū specular habetur circūcirca monachorū; ee Paulinum, ff Agricium, gg Nicetium, hh Luituinum atque alios perplures, quorum merita atque vocabula, & liber vitæ cælestis assignata tenet, & memoria in eadem ciuitate perpetualiter viget. Nec incuriose prætereundum videtur ii cis-Vosagicas Alsatiæ partes, quarum caput atque decus omne, ciuitas Argentina dignoscitur, quæ vulgarico vocabulo Strazburch vocatur; [Argentinæ,] quæ exceptis reliquiis principalibus, proprios se gaudet possidere Patronos, quos a Domino suscepit veræ fidei fundatores, & diuini verbi prodigos seminatores, id est, kk Amandum, ll Iustinum, mm Arbogastum, nn Florentium, & alios nonnullos, quorum nomina in beati ordinis albo superna illa regia sine fine tenet oo caraxata. Nunc vero, vt multos Patres necessarios, caussa fastidij atque prolixitatis, præteream, ad Burgundiones submontanos venire delectat, & si qua scriptu & memoria digna, diuina in eis clementia operata sit, scalpello bicipiti rimari, & deuotis auribus publicare. Est namque ciuitas ibi antiquissima, & quondam Imperatoriæ specialitati satis decentissima, quæ ob fulgorem situs & irriguum opinatissimæ munitionis gyrum, [Vesontione.] pp Phrygio vocabulo Chrysopolis, per multas temporum reuolutiones nuncupabatur: cuius etymologiam nominis Romuleus sermo sonat, Aurosam vrbem: quæ post qq casu quodam agente Bisuntia est vocata. Hæc videlicet, vtpote a Domino respecta, geminas promeruit oliuas lampade præpingui coruscātes, rr Ferreolum scilicet, atque Ferrucium Christi cordatissimos testes, quos nunc se lætatur palmatos habere Patronos, & in sanguine Agni dealbatos fidissimos propugnatores.

[Annotata]

a De voce Archisterium egimus ad cap. 19. vitæ S. Antonij, 17. Ianuarij.

b Coluntur memorati hic Sancti, Dionysius & socij. 9. Octobr.

c S. Martinus 11. Nouemb.

d S. Hilarius 13. Ianua.

e S. Martialis 30. Iun.

f S. Sulpitius 17. Ianuar.

g S. Anianus Aurelian. 17. Nouemb.

h S. Euurtius 7. Sept.

i S. Benedictus 21. Mart.

k S. Scholastica 10. Febru.

l S. Irenæus 28. Iun.

m S. Remigius 1. Oct. qui hic silicernius dicitur, id est, senex, quasi qui solum, vel silicem sepulchri iam cernit, aut dignus est, cui breui silicernium, id est, cœna funebris paretur.

n S. Sebastianus 20. Ianu. qui ideo discophorus Domini dici videtur, quod Sanctos, aut pauperes aluerit. Sic S. Hieronymus epist. 120. (quæ in Glossa posita est pro prologo in Danielem, vt vere est, licet ipse Commentariis in Danielem, alium habeat prologum) Habacuc vocat, de Iudæa in Chaldæam raptum discophorum.

o SS. Crispinus & Crispinianus 25. Octob.

p S. Medardus 8. Iun.

q S. Mansuetus Tullensis Episcopus 3. Septemb.

r S. Aper 15. Sept.

s S. Clemens Metensis 23. Nou.

t S. Felix 21. Febru.

v S. Auctor 10. Aug.

x S. Cælestis, siue Cælestius 14. Octob.

y S. Adelphius 29. Aug.

z S. Arnulphus 18. Iul.

aa S. Eucharius 8. Decemb.

bb S. Valerius 29. Ianuar.

cc S. Maternus 14. Sept.

dd S. Maximinus 29. Maij.

ee S. Paulinus 31. Aug.

ff S. Agricius 13. Ianuar.

gg S. Nicetius 5. Decemb.

hh S. Luituinus 29. Septemb.

ii Vosagi mentio facta 8. Ianu. in vita S. Erardi auctore Paulo, cap. 2. hic legendum videtur trans Vosagicas; nam Burgundiæ Lutræq; trans Vosagica est Argentina, siue Argentoratum.

kk S. Amandus Argentorati coli dicitur 15. Nouemb. Quæ tamen de eo commemorantur, eumdem esse ostendunt qui Traiecti Episcopus fuit, coliturq; in Belgio 6. Februarij.

ll Plures sunt huius nominis Cælites: quis hic sit, nondum nobis compertum.

mm De S. Arbogasto 21. Iul.

nn De S. Florentio 7. Nouemb.

oo Id est, scripta. ita Papias. rectius charaxata, a χαράσσω, signo.

pp Phrygium pro Græco positum. De Chrysopolis nomine agit Ioan. Iacobus Chiffletius Vesontionis suæ parte 1. cap. 12.

q Quis ille casus? Primum ac præcipuum id vrbi nomen fuisse videtur: alterum honoris ergo inditum, nec constanter receptum.

rr Coluntur SS. Ferreolus & Ferrutius 16. Iunij.

CAPVT II.
S. Columbanus Luxouio eiectus.

[6] Iam vero tempus & ordo naturaliter exigunt vt qui hactenus Galliarum viridaria cursitando, rosas liliaque quæritando, ad obpandendum gazophylacium Domini, hac illacque similauimus; quorsum lineatim, vt fas est a dextrorsum perueniamus horsum? [Luxouium monasterium.] Est nēpe in territorio antetactæ ciuitatis locus admodum spiritalis, situs in ipso margine Vosagi saltus, cui ob experimentum plurimarum virtutum aptissimum est inditum vocabulum; appellatur quippe spiritaliter lux ouium: & quare, non renuo paucis explicare.

[7] Ætate quippe a Sigiberti Regis Francorum, iam per totam pene Galliam, atque Germaniam diuinæ religionis feruor non solum apud forenses in Clero, sed (quod est lamentabilius) in septis monachorum, vbi antea secundum Hieremiam stellæ dederunt lumen in custodiis suis, crescente negligentia torperet; & quantum abundauit vbiubi iniquitas, multorum caritas refrigesceret, in tantum vt perrarus vana consuetudine præualescēte feruens spiritu inueniri posset. [Baruc. 3. 34.] Redemptor mundi Deus & Dominus noster Iesus Christus, diu dolens Ecclesiam suam ob Sacerdotum ac Pontificum desidiam, inscitiamque neglectam, &, vt ita dicam, pene exstinctam; ad repellendas multiformes ignauiæ tenebras de Occiduis b Hiberniæ partibus splendidissimum radium Gallicis metis emergi præcepit, [S. Columbani patria,] Beatum videlicet Columbanum, egregium c Scottigenarum omnium patriotam. Qui acri studio, veluti bonæ indolis Ephebus, ita cœpit liberalium artium acumina sitibundo pectore haurire, vt quamuis illo in tempore quoquo locorum potissimum florerent exercitia philosophiæ, in omnibus transmarinis eruditoriis nulli pateret secundus. Et quia iam tunc in ipsa exili pube veram disquisiuit sapientiam, per mundanarum litterarum solertiam, [eruditio,] non potuit lubrica ætatula facile deflecti ad procliuia peccandi, cui tota fuit intentio sine mora discendi. Quid vlterius morer? Omnibus disciplinis, vt diximus, apprime imbutus, dignum iam vas electionis Domini, multis meritorum prærogatiuis effectus, armarium vtriusque testamenti recondidit in archiuo mentalis secreti, secundum operationem Spiritus sancti.

[8] Cuius magisterio multi nobilium eorumdem finium educati, & in virilis ingenij robur euasi, gratia desuper irrorante superna, [discipuli,] intantum eum omnes paterno affectu, atque insolubili diuini amoris glutino amplecti cœperunt, quatenus per caritatem Spiritus sancti, quæ illis exuberauit, vicatim sancta conspiratione secum deliberarent, vt quidquid diuina voluntas de Præceptore suo agere decerneret, secundum cor vnum & animam vnam comites indiuidui effecti, domi forisque, pace belloque, vna agerent, nulliusque rei absque solius mortis euenire posse dissidium. Quorum nomina aliquantorum, & liber de vita eius sanctissima editus satis prodit, & loca, quæ illos meruere prouisores, diuina veneratione frequentant. Præcipuos tamen, & præ cæteris sibi familiares nouimus istos, Columbanum d æquiuocum suum, & geminos vterinos fratres e Gallum, atque Deicolum.

[9] Cumque vir Domini Columbanus regia munificentia in regno Burgundionum manendi conuersandique optionem libere indeptus fuisset, aliquātisper theoricam vitam gliscens, eremi vastitate vna cum paucis conuiatoribus inclusus; non post multum temporis nutu ammonitus diuino, [monasterium,] ad instar primitiuæ Ecclesiæ cœnobialem maluit vitam eligere, quam propriæ voluntati obedire. Et ad augendum gregem Domini plus cupidus, quam suæ solius saluationi consulere contentus, veluti non eneruis miles Christi, ad construendum ouile Domini, in loco, qui Luxouium exin nomen ademit, succinctus cuculla, f non cucullo, omnimodis nisum dedit. Cumque Pater venerandus, totus in Dei voluntate suspensus, peractis diuinæ scholæ officinis, quotidie verbis de cælo pluuiam spiritalem cordibus fratrum infunderet, vtpote diuino imbre refertus, quippe cui nihil deerat de gratia spiritali, non minimam Dominicæ feminationis frugem horreis cælestibus normali censura coadunauit: adeoque aceruus spiritualium excreuit manipulorum, vt inter breue spatium trecenteni, & eo amplius monachi, fide loricati, spe galeati, caritate clypeati, apud præfatum monasterium, diuinum agerent bellum; ac si quidam cuneus Angelicus aduersus huius aeris nequissimos spiritus conglobatus.

[10] Huius autem Angelicæ conuersationis nouitatem antiquus cetus non leniter ferens, qui semper per suos mysterium operatur iniquitatis, sicut quondam Achab & Iesabel contra Eliam, ita g Theodoricum Regem, & Brunichildem Reginam ad persequendum omnipotentis Dei famulum inuidiæ intolerabilis face succendit, [profectio in Italiam.] & Burgundionum regnum (proh nefas!) elimitare fecit. Sed cum vir tantus, cui totus mundus substratus est, inuidiæ locum dare decreuisset (nam caussam discessionis eius libellus vitæ eius veraciter contestatur) h Eustasio viro probatissimo, paterni nominis simulque officij locum tradidit, & vicarium sibi ad fouendum gregem Domini substituit: ipse vero cum paucis, qui cum eo pro Christo peregrinationem acceperant, plenus ora lacrymis, præduce Christo, ad alia tetendit loca.

[11] [S. Galli ab eo discessus,] Inter quos etiam venerandi Fratres Gallus atque Deicolus, quorum & superius vocabula caraxauimus, Patris sui vestigia prosequentes, dispendium propositi itineris vterque volens nolens diuino iudicio perpessus: quorum Gallus, vt i anastrophon locorum caussa sequentium faciam, institutorem suum vsque ad Apennina iuga, quæ Italiam cingunt, cursu peragili sequitans, ob multorum salutem, sicut hæc dies probat, subito febre inuaditur, languore nimio arctatur, adeo vt nec passum quidem in ante perficere valuisset: tunc quantulis nisibus potuit, plantis prouolutus paternis, humiliter officium excusat peragendi. Vir autem Domini Columbanus, vt erat animi vigore perualido, zelo in discipulum seueriter ductus, graui satis illum inuectione percelluit, atque huiusmodi obedientia innodauit: Subsiste, inquit, recuba fessus. Quare Patrem tuum (fili carissime) deseris? hæccine est caritas illa, qua te diligenti cura ab ipsis cunabulis nutriui, & artium subtilitate liberalium ad purum instruxi, insuper & Angelicæ conuersationis perfectione cōposui? Nunc autem, quia tristem me valde tuo reddis abscessu, & pæne humano destitutum solatio relinquis, vide vt quamdiu ego Sole volubili fruar, tu ad sacra mysteria celebranda accedere nequaquam præsumas. Quo dicto in oscula ruunt, lacrymis vtrimque vberrime manant, sicque inter gaudium & luctum, vale vltimum tandem sibi vicissim fecerunt; Magister pius nauiter Italiam petens; discipulus æger relictus, [Apostolatus apud Sueuos.] breui temporis interstitio pristinis est viribus restitutus. Nec casu quoque fortuito credendum est, illam ipsam euenisse inualitudinem: sed rerum dispositrix Diuinitas, ex occasione infirmitatis retinuit eum, ob medendis multorum ægritudinibus: & quia barbaricæ facundiæ notitiam habebat non minimam, Alamannorum Sueuorumque ceruicositati præpotens archiater a Domino est destinatus. Cuius si quem iuuat doctrinæ atque conuersationis egregiæ, nec ne & miraculorum insignium, quæ per illum Dominus satis superque operatus est, efficientiam vestigare, libellus de vita eius fulguranti lepore compositus in promptu habetur, in quo facillime lucet in omnibus quæ Dei sunt, nulli præcedentium minorem post Apostolos existere Patrum. Et adde, quod veritas ipsa testatur, quia quamdiu signifer voluitur, eius inclyta merita non solum apud Alamannos, quibus a Deo delegatus est patronus, laudabiliter vigent; sed (quod maius est) quia vbicumque Columbani meritum libratur, Galli quoque non minus habetur.

[Annotata]

a Sigebertus hic Clotarij I. filius fuit, Austrasiæ Rex. anno regni 14. Christi 575. a sicarijs interfectus, quos Fredegundis Chilperici fratris pellex immiserat. Vidua eius Brunechildis (quod nomen fuscam Heroida sonat, bruyne hilt) miras deinde concitauit tragœdias per annos fere 40. Sub Sigeberto in Gallias ex Hibernia venit S. Columbanus cum 12. socijs, natus annos 20. vt in eius vita 21. Nouemb. scribit Ionas Abbas.

b Ita Ionas: Columbanus igitur, qui & Columba, ortus est in Hibernia insula.

c Ionas: Hanc (Hiberniam insulam) Scotorum gens incolit. & post paullo: Natus ergo hic inter primordia fidei gentis illius est.

d Hic infra Columbinus dicitur, referturq; in quibusdam Martyrologiis 21. in aliis 22 Nouemb.

e S. Galli vitam dabimus 16. Octobr.

f Quid enim interest inter cucullam & cucullum? De forma cuculli monachilis ac mystico significatu diximus 5. Ianu. cum de S. Simeonis Stylitæ reliquiis ageremus, littera e.

g Theodoricus & Theodebertus, Childeberto patri, Austrasiæ & post S. Gunthramni mortem Burgundiæ Regi, anno 596. successere, sub Brunichildis auiæ tutela; qua agente, & Clotarium Chilperici filium & se inuicem perpetuo armis infestauere. Theodebertus prælio a fratre victus, a suis Coloniæ interemptus anno 612. sequente anno mortuus est Theodoricus.

h Colitur S. Eustasius 29. Martij.

i ἀναστροφὴ inuersio est, tum quod posterius est, prius dicitur. Ita hic S. Deicolus in Gallia remansit: at S. Gallus diu post febri correptus in Rhætia, cum inde in Italiam S. Columbanus tenderet; hoc tamen prius Auctor narrat.

CAPVT III.
S. Deicoli Lutram aduentus.

[12] Sed quia huc vsque, honestate suadente, ad declaranda quæ nitimur, per multa vagati sumus; nunc ordo rationis, ratioque ordinis examussim poscit, vt & de B. Deicolo aliqua, quæ per illum Dominus egit, qualicumque stylo, (prout posse nostrum postulat) Christo opitulante elucubrare debeamus. a Cum beatissimus monarches, atque auriga Domini Columbanus b de cœnobio Luxouiensium fuisset exturbatus, [S. Deicolus S. Columbani discipulus,] peregrinationem quam Euangelica obedientia suscepit, ad augendum opus diuinum, nihil metuens inimici versutiam, Italiam properans augmentare curauit. Et quia ciuitas non potest abscondi super montem posita, quatenus lucerna Domini omnibus sane per orbem Ecclesiis in propatulo luceret, eductis secum, quos perfectiores esse nouerat, quibusdam discipulis suis, diuina clementia præeunte, comitante, ac subsequente, læti profecti sunt.

[13] Cumque ad duo milliaria progressi fuissent, & venissent ad locū, c qui Vepras dicitur, B. Deicolus sācti Patris monachus iam prouectioris ȩtatis existens, d pedibus vehemēter debilitari cœpit: nec mora; prouolutus genibus Patris, licentiam remanendi deuote supplicat. At ille mitissimo affectu cōdolens imbecillitati fratris, licētiam non negauit, atque diuinæ misericordiæ illū paterna voce commendauit, dicens: Deus omnipotens, pro cuius amore patrium solum reliquisti, & in omnibus mihi semper obediens fuisti, faciat nos insimul gaudere in præsentia maiestatis suæ. Et cum se diu præ caritatis magnitudine inuicem amplexarentur, [cum sequi præ imbecillitate non potest.] & pias lacrymas copiose funderent, tandem Pater pius benedictionem discipulo his verbis præoptauit dicens: Benedicat tibi Dominus ex Sion, vt videas quæ sunt bona in Hierusalem omnibus diebus vitæ tuæ. His dictis Pater tantus viam ocyus arripuit cœptam: discipulus autem, sicut Diuinitas ante sæcula disposuit, ob multorum salutem apud Burgundiones remansit.

[14] e Postquam vero B. Deicolus se solum coram Deo solo relictum cognouit, omnigenæ deuotioni nisum, precibusq; operam dedit, vt quidquid diuinæ voluntati de se complaceret, [Fontem miraculose elicit.] in proximo sibi propalaret. Decursis autem passim incertis siluarum diuerticulis, intente quæritans atque vestigans opportuna humanæ habitationi loca; tandem venit ad locum quemdam aridum, satis sitis angore depressus. Cumque flexis poplitibus diu ibidem rerum inuentori supplicasset, f fulciatorio, quo vtebatur, terram paullatim egerens, subito fideli famulo suo largam fonticuli vndam donauit: qui limpidissimo riuulo exinde loca vicina irrigat, & vsque dum humus teritur, ab vniuersis incolis eiusdem Patris nomine & vocitatur & amatur, & habilis colitur. Tanto autem, talique munere vir Domini consolatus, Diuinitati gratias egit, & ipse abunde refecit, & omnibus præ se seculis memoriæ suæ benedictionem euidenter reliquit. Et hoc est primum virtutis miraculum, quod Dominus fecit per B. Deicolum. Vere mirabilis Deus in Sanctis suis, & fidelis in omnibus verbis suis. Ipse qui Euangelio ait: Amen dico vobis, quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, & fiet vobis, fecit quod promisit; & fidem serui sui claro honore ditauit. [Marc 11. 24.] Et qui quondam Israelitico cothurno aquam de rupe produxit, ipse ad precem famuli sui, locum peraridum abundare iussit riuis aquarum.

[15] g Cumque vir sanctus per eremum, quasi erraticus viator, conuenientia manendi loca disquæreret, (quippe cui Pater suus sub obedientiæ titulo denuntiauit, ne Luxouiense monasterium vlterius intraret) insperato contigit, vt suillum gregem offenderet. h subulcus vero videns tam proceræ staturæ virum, & antea inussi habitus amictu circumdatum, stupore perculsus inquirere cœpit, quisnam esset, aut vnde venisset, quidue voti habuisset, quod in tam vasta eremo, [Subulco duce Luthram venit:] sine ductore vel conuiatore incedere voluisset. Cui vir Dei blando affamine respondit: Ne paueas frater; peregrinus sum & monachicum propositum gero. Vellem autem, si tuo sedisset animo, quatenus propter caritatem ostendere mihi debuisses ocyus, si in vicinia aliquis locus humanæ sit conuersationi proficuus. Cui porcarius ait: Nescio quidem in ista parte locum habitabilem, nisi haud longe hinc quemdam, qui Luthra vocatur, palustrem, & fontibus satis creberrimis irriguum, situm in prædio cuiusdam præpotentis vassalli i, nomine k Weifharij. Cui vir sanctus; Poteshe, inquit, mi frater, ducatum præbere, quo possim locum ipsum videre? At ille respondit: Possem vtique aliquo modo, sed gregem meum hic absque præuisore dimittere non præsumo. Cui B. Deicolus, [eius porcos fixo baculo custodit.] Noli, inquit, mi fili, tenaciter negare tantillum spatij. Veraciter scias, quia si mecum pergere disponis, nec minimum porciculum interim perdes. Et si aliquid discredis, ego tibi fustem meum constituo custodem vicarium, vt in redeundo cognoscas, quantum fides mea valeat cum caritate tua. hoc dicto, fustem, quem manu gerebat, solo radicitus confixit, & præcedente ductore ad locum tetēdit nominatum. Cumque post longum horæ spatium porcarius eadem repedasset via, gregem videre sollicitus, inuenit secundum sancti viri policitationem gregem suum circa fustem gyratum, saturumque accubasse, & nec vnum quidem ex illo deesse. O vere beati viri meritum, cui & bruta animalia obediunt, dum ille rationabiliter Deum quærit! Ipse namque supra homines fideles suos eleuat, qui cum Deus esset super omnia, homo fieri voluit inter omnia.

[Annotata]

a Hucusque in MS. posterior prologus extendebatur: hic vero caput, siue Lectio I. cum titulo: Vbi B. Deicolus de sancto Patre Columbano discessit.

b Petrus de Natal. scribit, non recte, S. Columbano cum discipulis a Britanniis abscedente, ipsum de licentia Patris, eo quod debilis esset pedibus, ibidem remansisse. Debuit de Galliis scribere.

c Vincent. Neptas.

d Menard. pedum & manuum morbo interceptus.

e In MS. cap. II. tit. Vbi diuinitus fontem promeruit.

f Vincent. fulcitorio.

g In MS. cap. III. tit. Vbi primum Luthra venit.

h Petrus de Natal. bubulcum facit, & quidem oues pascētem.

i Vasallus, vel Vassallus, cliens fiduciarius, qui fundum, prædium, pagum, in possessionem clientelarem a domino accipit. De etymologia consule Martinium in Lexico.

k Belfort. & Vincent. Werfarij. Petr. de Nat. Versarij.

CAPVT IV.
Iniuria Deicolo illata, vindicata.

[16] a Vir venerabilis Deicolus ad locum desideratum perueniens, diuino semper operi indefessus insistens, vtpote is qui crucifixus erat mundo, totumque semetipsum obtulit Deo, [Fores sacelli vltro aperiuntur Deicolo.] inuenit ecclesiolam in cliuo cuiusdam montis sitam, in honore S. Martini consecratam; in qua præscriptus miles certis temporibus vna cum suis diuini cultus gerebat officium. Isdem vero locellus, in quo nūc eius sacratissima gleba in pace quiescit, necdum alicui intrandi aditum præbuit, sed erat vndique præmunitus siluarum densitate, ac fontium irriguitate. Vir autem Domini; euangelici non immemor præcepti, attendit, ne iustitiam suam faceret coram hominibus, ne videretur ab eis: sed secretum horæ spatium expectauit, quando solus soli Deo substernere se potuisset. Mirum dictu, & humano inuestigabile ingenio! quotiens ecclesiæ eiusdem ianuas ad implendam diuinȩ synaxis horam solus adiit, absque mora diuinitus nullo reserante, largum illi præbuere ingressum.

[17] Quæ res a Presbytero agnita, his verbis conqueri in publico cœpit: Hei mihi! propter vnum peregrinum monachum, iam hic viuere non possum. Cumque populatio non modica, quæ ad ecclesiam conuenerat, percontaretur, quid sibi talia vellent, Presbyter adiecit: Latitat quidem in ista siluula monachus quidam peregrinus, qui nescio quibus incantationibus vtitur, [Malum ei minatur Sacerdos.] & mediis noctibus orationis gratia huc frequenter venire solitus, ianuas diligenter obfirmatas dicto citius reserat, & intus orationibus vacat. Testor Deum cæli & terræ, quia si posthac illum in ecclesia nostra inuenero, dignis verberibus affectum, reiiciam iniuriatum. Cui astantes consulte dixerunt: Patientiam interim habe, quoad dominus noster veniat, & per se veritatem discutiat. Et si ex Deo est talis virtus, non possumus prohibere eum; sin autem aliter, vt vnum decet impostorem, de finibus nostris eliminemus eum. Ecce, qui omnipotenti Deo deuote adhærent, quomodo elementis imperant, nec resistunt. Ille qui post resurrectionem suam clausis ianuis ad discipulos intrauit, ipse famulo suo Deicolo clausa ostia aperiri fecit.

[18] b Beatus vero Deicolus die noctuque diuinæ præsentiæ strenue supplicans, minas hominum minime verens, (quippe qui custodia semper erat septus Angelica) more solito ecclesiam intrabat: [Maleuoli eas spinis obstruunt:] quoadvsque Presbyter cum officialibus acriter illum insequeretur. Sed cum Deus omnipotens seruum suum a manibus impiorum seruaret innocuum; fraudulenti malitia iterum adducti, c fenestras ecclesiæ aperuerunt; ianus autem patefactas, maxima congerie veprium, [frustra.] spinarum, ac tribulorum, postes, ac liminaria vsque ad summum obstruxerunt, dicentes: Fortassis si monachus ille modo conatur ingredi, absque signo non euadet infortunij. Sed quia nec sapiētia, nec prudentia, nec consilium potest esse contra Deum, maleuolentia illa virum Dei nihil nocuit: verum quotiens ille commodum duxit, potenter intrauit.

[19] Qua de re viri stolidissimi vltra modum stomachati, legationem quæstuosam domino suo, qui tum temporis in d alodo sua manebat, in loco, qui dicitur Villa Callonis, trāsmiserunt, dicentes: Placet tibi domine, vt monachus quidam capellolam tuam sibi vendicet in oratorium, nec vllus eum eiicere possit? his auditis Vueifharius, furore præcipiti arreptus, crudelem nimis sententiam in virum Dei sanxit, dicens: Ite cum festinatione, & si quis illum fidelium meorum capere possit, [VVaifarius eum castrari mandat,] sine audientia castretur. Vix ille mandatum dedit, vna eademque hora laqueum, quem seruo Dei iniuste parauit, iusto Dei iudicio miser ille miserabiliter incidit. Nam idem membrum, quod famulo Dei præcidi iussit, mox illi in tumorem versum est, ita vt omnia viscera eius in eumdem locū violenter insiderent, mortemque vicinam pararent. Cumque vehementi dolore vexari videretur, vxor eius Bertildis nomine, memor sententiæ, quam viro Dei temere imposuit, cum luctu graui illum ammonuit, [cælitus punitur.] dicens: Certe credo, quia propter illum peregrinum, quem sine caussa castrari iussisti, dolor ipse retorsus est in te. Mittam ego velocius, & accersiam illum, si forte per orationes eius dolor tantus effugetur a te. Sed quia nihil fit in terra sine caussa, antequam nuntij ad virum Dei peruenirent, isdem Vueifharius morti subactus finem viuendi fecit.

[20] e Quibus auditis B. Deicolus, non iniuriam inreligiosi Militis, sed fidem deuotæ mulieris inspiciens, pedetentim iter arripuit. Cumque ad locum venisset, religiosa femina iam vidua effecta, maximo eum honore sicut tantum Patrem decuit suscepit. Ipse vero vtpote de itinere lassus, antequam sessum pergeret, f birrum suum, quem Græci g amphiballum vocant, deponere voluit refrigerandi gratia. Quod seruitores quamplurimi, qui aderant, videntes, vndique accurrerunt, vt viri Dei vestimentum diligenter mitterent in saluum. Quibus ille: Non ita erit, [Deicolus vestem in radio Solis suspendit.] inquit, filioli; nam ego seruitorem inuenio, qui vestimentum mihi fideliter seruet. Peregrinus sum pro Christo; quidquid de seruo suo illi placeat, faciat. Mira res atque stupenda! vir venerandus aspiciens h radium solis per fenestrā domus, ad instar trabis clare ingredientem (quod nihil aliud est, iuxta definitionem Philosophorum, nisi crassitudo aeris, & illustratio solis) accessit, & vestimentum superposuit. Ibi quippe ferme duarum aut trium horarum spatium absque terreno sustentaculo pependit, & virum Dei expectauit, quando se reinduere vellet. Ad hoc miraculum stupefacti qui aderant, gloriam Deo dederunt, qui sic famulum suum inaudito more dignatus est honorificare.

[Annotata]

a In MS. quoque incipiebat his caput 4. tit. Vbi ianuæ ecclesiæ vltro beato viro patuerunt.

b In MS. cap. 5. tit. Vbi a VVeifhario dehonestari iubetur.

c Petrus de Natal. hanc narrationem mutat & confundit: Et dum hæc crebro fierent, inquit, Presbyter ecclesiæ illius inuidiā motus, hæc patrono, nomine Versario, nuntiauit: de cuius licentia cum suis ordinauit, vt dum monathus ille per noctem ecclesiam introisset, ipse eum insecutus cum illis occideret. Dum igitur horam obseruasset, & ad Sancti interitum festinaret, veniens ad ecclesiam, ianuas & fenestras spinis & rubis obstructas inuenit; & sic intrare non valens, virum Dei dimisit. Quod audiens Versarius, & hoc magicis artibus attribuens, mandauit suis vt vbicumque monachus reperiretur, sibi genitalia præciderentur.

d Vinc. & Belfort. in allodio suo. Est allodium prædium, seu quæuis possessio libera iurisq; proprij, & non in feudum clientelari onere accepta. Pro Villa Callonis, apud Menardum est Villa Caldius.

e In MS. cap. 6 tit. Vbi bitrum suum super solis radium suspendit, & insigne miraculum fecit.

f Birrus genus est vestis. quidam chlamydem; lacernam vertunt alij; Petrus de Nat. cappam. De birro, siue byrrho, fuse agit Rosvveydus noster in Onomastico ad Vitas PP. Laurentius Landtmeter de vetere Clerico lib. 1. cap. 12. Salmasius in Carinum Vopisci.

g Alibi amphibalum pro veste sacerdotali accipitur. ab ἀμφιβάλλω circumpono, induo, circumplector.

h Ita vestes de radiis solaribus suspenderunt S. Goar Presbyter 6. Iulij, S. Florentius Episcopus Argentinensis 7. Nouemb. S. Amabilis Presbyter 19. Octob. alij.

CAPVT V.
Lutrense monasterium ædificatum, dotatum.

[21] Videns autem venerabilis femina tam euidens miraculum per seruum Dei fieri, pedibus eius prouoluta, cœpit luctum geminare, & magnis vocibus virum Dei appellare, dicens: Serue Dei summi, miserere famuli tui senioris mei, quia in te ignoranter peccauit, & sic eum vltio diuina viuere amplius non permisit. Nunc autem plus doleo super peccatum eius, ne apud inferos crucietur, quam de morte eius temporali, qua infeliciter sum orbata. Quapropter Pater & domine mi, pietati tuæ terra tenus supplico, quatenus apud Deū omnipotentem, cuius verus seruus esse comprobaris, pio voto pro illius animæ absolutione intercedere digneris, a ne vitæ æternæ expers efficiatur. Et qualecumque sit prædium nostrum apud Viuarium, [Luthram a Bertilde accipit:] & ipsum locum, in quo S. Martini ecclesia est constructa, cum omnibus appendiciis suis, insuper & istam villam cum omnibus ad se pertinentibus, paternitati tuæ libens trado, iure perpetuo possidendum. Cui ille respondit: Noli timere; credo Deo meo, quia propter fidem tuam non solum b liberabitur anima eius de manu inferi, sed etiam in proximo potietur gaudio Paradisi, quia in te video Apostoli sententiam veraciter impletam, qua dicit: Saluabitur vir infidelis per mulierem fidelem. [1. Cor. 7. 14.] Sicque vir Deo plenus, per insigne miraculum, quod patrauit, multorum animos ad amorem religionis conuertit.

[22] c Cumque vir sanctus futura per spiritum præuidens, nominata prædia manu potestatiua in multorum præsentia susciperet, [eam lustrat.] cum maxima fidelium turma regreditur Luthra: cumque diutissime solus locum ipsum lustraret, tādem intrauit quo nunc requiescit. Ibi quippe se in orationem dedit, atque donorum largitori gratias egit; & post hæc ait: Hæc requies mea in sæculum sæculi; hic habitabo, quoniam elegi eam. Quod audientes circumcirca fideles, visitandi gratia seruum Dei adierunt, & copiosis donariis illum ditauerunt. [Templum edificat.] Ipse vero maximo studio nisum dedit, qualiter eumdem locum ad sacræ religionis vsum efficeret aptum. Tantam autem prosperitatem diuina illi largitas præstitit, quatenus ibidem parua intercapedine duo oratoria formoso opere perageret; vnum in honore beatissimi Principis Apostolorum, aliud vero in honore Doctoris gentium.

[23] Quibus patratis, cœperunt vndique religiosi viri ad tanti Patris magisterium confluere, & colla sua suaui iugo Domini deuote summittere: [Monachos congregat.] & factus est locus ille, secundum voluntatem Domini, paradisus monachorum, qui hactenus patuit latibulis ferarum. Et vt totum dicam, videres ibi euidenter Isaiæ impleri prophetiam, quæ dicit: In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami, & iunci. [Isa. 35. 7.] Sed quia Propheta metonomicos loquebatur, calamum ponens pro eo quod per calamum fit, id est, scriptura: per calamum scriptura sacra intelligitur; per iuncum autem spes, & lætitia auditorum designatur. Quid vir sanctus vna cum fratribus & discipulis suis ageret, nisi vt sacra eloquia meditando, legendo, prædicando impleret? Ergo secundum perfectionem disciplinæ Domini, qua ille beatus ad liquidum vsque euasit, constituta est ibi diuini schola seruitij: vt secundum Actus Apostolorum, omnibus esset cor vnum, & anima vna; nec quisquam illorum proprium aliquid habebat, sed erant illis omnia communia. [Act. 4. 32.]

[24] d Quadam die dum beatus vir vigilanti studio operi diuino cum Fratribus insisteret, contigit vt inclytys Rex e Clotarius (qui secundum quod ei Pater Columbanus, prophetiæ spiritu plenus prædixit, iam erat trium regnorum soliditate roboratus;) in viciniam eiusdem monasterij, gratia aduenisset venandi: habuit namque curtem, [Aper ad eum confugit mansuetus.] fiscumque regalem prope monasterium, qui adhuc ad virum Dei nihil pertinebat. Quadam vice cum multi optimatum venatu nobili singularem maximum insequerentur, extemplo fera ferales fugiens homines spiritualium virorum confugit ad ædes, mitisque viri Dei cellam ingreditur. Vir autem sanctus, qui semper erat totus in Deo suspensus, videns ferocitatem bestiæ in mansuetudinem conuersam, manum misericorditer illi præbuit, & ait: Crede mihi, quia ad caritatem Fratrum confugisti, hodie vita non priuaberis.

[25] Cum ecce vndique venatores bestiæ vestigia insectantes, ad viri Dei cellam vsque peruenerunt: illi autem, qui perfectioris sensus erant, cum oratorium viri Dei fuissent ingressi, & bestiam inuenissent ferocitate postposita ante altare accubare, pene spiritum præ stupore non habebant: & cum celeritate maxima legatos direxerunt, qui magnificum Regem ad tantæ virtutis spectaculum vocarent. [Clotarius Rex multa ei donat.] Qui cum regaliter venisset, oratione facta, maxima humilitate virum Dei interrogare studuit, vnde esset, vel quid studij ibi habuisset. Cui cum vir sanctus secundum quod veritas habuit narrasset; Rex subiunxit: Et vnde, Pater venerande, viuis, vel ij qui tecum sunt? Vir Domini respondit: Scriptum est, quia timentibus Deum, nihil deest. hoc autem te non lateat, quia pauperem vitam gerimus, sed sufficit nobis si timuerimus Deum. Et cum Rex agnouisset, quia B. Columbani esset discipulus, ait: Certe, Pater mi, tantum sta nobiscum, & ne derelinquas nos; ego satis pensabo qualiter locus iste propter paternitatem tuam in posterum absque penuria stabiliatur. omnia quæ huc vsque ad mei arbitrium in ista vicinia pertinebant, siue in siluis, vel piscationibus regalibus, pratis quoque, vel pascuis, ab hodierna die, & deinceps tradens tibi trado, & huic sacro loco perpetualiter possidēdum. Quin insuper apud villam quæ Bredanas vocatur, cum ecclesia, & omnibus, quæ ibi habentur, firmiter delego. Et quia hic vineta desunt, omnia quæ apud S. Antonium iuris mei dicuntur, libera traditione, vt Patri dignissimo, liberaliter trado. His ita firmatis, vidente Rege & omnibus qui aderant, viri Dei iussione aper absque vllius læsione consueta cum impetu petiit lustra. Sicque deuotus Rex benedictione Patris deuote percepta, cum gaudio remeauit ad propria.

[Annotata]

a Petrus ait Versarium Deicoli precibus suscitatum, suas omnes possessiones ei donasse.

b Non ex carcere damnatorum, vbi nulla redemptio, sed ex purgatorio igne, liberandam ait VVeifharij animam, subueniente ei coniugis pietate. Plane enim cum S. Deicolum accersiuit, detestatus videtur suum crimen eo dolore, qui ad culpam delendam sufficeret.

c In MS. cap 7. tit. Vbi Luthram in proprium accepit, & monastice construxit. #PA021015&file=../session/1147027467_27245

d In MS. cap. 8. Vbi aper viri Dei cellam intrauit, & de aduentu Clotarij Regis.

e Clotarius Chilperici filius, Clotarij I. nepos, patri anno 584. successit, mense quarto ætatis; Galliæ monarchiam adeptus an. 613. quod triennio ante prædixerat S. Columbanus.

CAPVT VI.
Deicoli obitus. Lutræ vastatio.

[26] a His sane peractis cœpit vir Domini anxie apud semetipsum meditari, qualiter locum, quem illi Deus omnipotens in peregrinatione sua donare dignum duxit, sub defensione Principali muniret; vt nequaquam post eius felicem obitum, patuisset infandis raptoribus, pacisque semper inimicis. [S. Deicolus it Romam:] Tandem inspiratione superna sapienti vsus consilio, collecto cœtu Fratrum ac seruitorum Romanam petiit celsitudinem. Cumque a Romano Pontifice satis honorifice susceptus fuisset, postquam limina Apostolorum visitauit, orationemque compleuit, subtili inquisitione Papa requirit, quænam caussa sit tanto Patri tam grandem itineris laborem suscepisse. Cui vir Domini; Scottigena, inquit, Frater sum & peregrinus pro Christo. Contigit autē me subsistere, iuxta voluntatem Domini, in Galliarum partibus apud Burgundiones in loco qui Luthra vocatur; iam vbi diuino amminiculo Principibus Apostolorū, qui hanc Romanam possidēt arcem, duo oratoria pro posse struxi. Et nunc ditauit Dominus locum illum per Principes terræ illius, prȩdiis quam optimis, & fiscis regalibus, & pæne in omnibus, quæ ad vsum Fratrum nostrorum sufficere possunt. Est autem gens illa effera, & rapacitati supra modum dedita. Quapropter Præsul capitalis, placet mihi, locum ipsum, & omnia quæ subiacent illi, Apostolorum Principi firma traditione delegare, sub testificatione perpetuæ memoriæ. Eo videlicet tenore, [suum monasterium Papæ subiicit:] vt omnes successores mei, qui amodo & deinceps ipsum disciplinabiliter gubernaturi sunt locum, annis singulis huc præsentiæ Apostolicæ pro censu deferant decem solidos argenti. Patratisque omnibus, pro quibus perrexerat, iuxta firmæ petitionis rationem, accepit chartam Apostolica auctoritate sigillatam; [obtinet Priuilegia,] vt quamdiu mundus steterit, eiusdem loci Abbas, qui secūdum electionem Fratrum ibi commorantium ordinatus fuerit, in omnibus habeat liberum arbitrium disponendi quæ Dei sunt, absque vllius contradictione. Quin insuper manu clauifera sub anathematis vinculo præceptum dedit, vt nulli Regum, vel optimatum vnquam liceat loco præfato molestiam inferre, vel vi, vel potestate, nisi qui Romanum Imperium ministrat, & aduocationem Apostolicæ Sedis sortitur, semper eumdem locum defensione sua fideliter tueatur. [& Reliquias SS.] Beatus vero Deicolus Apostolica donatione valde lætificatus, Romanis mœnibus dorsum dans, cursu retrogrado Galliam celer repedat, cælestibus oneratus muneribus, id est, pretiosis Martyrum pignoribus, & ornamentis Ecclesiasticis, simul cum priuilegio suo, Apostolico obfirmato sigillo.

[27] Postquam se læto peracto labore domi recepit & omnia quæ ad Deum pertinent, religiosissime in monasterio ordinauit; quemdam discipulum suum, nomine Columbinum, quem & de sacro fonte leuauit, & per semetipsum instituit, de cuius vita, & moribus valde erat securus, cum electione Fratrum, [Columbinum Abbatem constituit.] in locum suum Abbatem constituit, atque regimen animarum commisit. Quo ordinato, ipse ad secretiorem atque arctiorem vitam anhelans, seorsum sibi oratoriolum paruum construxit, & in nomine summæ Trinitatis consecrari fecit: & qui hactenus cum Martha satagebat circa frequens Domini ministerium, iam posthac cum Maria secus pedes Domini sedere, & verbum eius intente audire decreuit. Sicque vir sanctus quia in practica, id est, actiua vita, pro Domino fideliter desudauit, graduali ordine ad theoricam, id est, contemplatiuam vitam digne conscendit: non iam sicut prius de multis sollicitus, sed vnum, quod necessarium est, cum Psalmista quærens, & dicens: Vnam petij a Domino, hanc requiram, vt inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ: & quia sibi optimam partem elegit, non auferetur ab eo in æternum. [Psal. 26. 4.]

[28] bPostquam autem vir venerandus, iam ætate prouectus, multimodis meritis plenus, cælibatum finiuit in terris, de ergastulo carnis lætus egrediens, ciuium supernorum frequentiis circumseptus, in cælestibus est collocatus māsionibus. Obiit autem egregius Pater die quinto decimo Kalendarum Februariarū; in quo solet Phœbus tropicum Capricorni exire, & primam partem Aquarij per Zodiacum circulum præterire. Sed hora illa, qua eius felix appropinquauit decessus, Columbinum Abbatem cum Fratribus accersiuit: [Eucharistia sumpta pie moritur.] & commonens de omnibus quæ Dei sunt, & vt pacem & caritatem in inuicem seruarent. Cumque nostræ redemptionis viaticum percepisset, osculum dedit Fratribus; & vale dicens omnibus, inter ipsa verba orationis & laudis, lætissimam animam reddidit cælis. Sepultus vero est in oratorio, quod ipse sibi construxit, & in quo annis multis Angelica vita vixit. Ibi quippe eius sacra lipsana in pace tumulata sunt, gloriamque resurrectionis ibi expectant, quousque Dominus reuertatur a nuptiis, & mors absorbeatur in victoria; vt in conuentu omnium electorum cum Christo appareat in gloria.

[29] c Postquam venerabilis Pater Deicolus orbe decessit, & vitæ æternæ pascua feliciter intrauit; [Floret Luthrense cœnobium.] B. Colūbinus in omnibus operam dedit, qualiter vna cum Fratribus suis paterna vestigia inerrato sequi potuisset. Dedit autem Dominus per merita serui sui Deicoli eidem loco talem profectum, vt multi nobilium atque potentum, relicto vertiginis spiritu sæcularis, cum omnibus quæ habere poterant, monachicam disciplinam eligerent, & monasterium satis ditarent; ipsi quoque sacræ subiacerent d rubricæ.

[30] Cumque ibidem spiritualis schola vigeret per multa annorum curricula, subito orta est tempestas lacrymabilis, cuius immanitatem pene sensit totus orbis. Gens quippe e Hūgrorum ferocissima, cuius rabiem per sæculum clamant vrbium mœnia diruta, [Hungari Gallias incursant:] ecclesiarum ædificia consumpta, vltione diuina ad afficiendam Ecclesiam, quæ falsis Christianis exuberauit, ideoque Dominum in multis exacerbauit, numerosis pugnatorum copiis erupit: & veluti aterrima bellua, quæcumque inuasit, dētibus suis comminuit, cetera vero pedibus conculcauit. Cumque Burgundionum regnum exercitus inuaderet copiosus, omnesque indigenæ a minimo vsque ad maximum per iuga montium, per anfractus vallium, per prærupta scopulorum, viuendi cupiditate latitassent, contigit, vt viri diabolici monasterium intrarent B. Deicoli: quod cum diligenter fuissent perscrutati, & neminem reperirent, omnia secundum solitam dementiam igni tradere decernentes, absque duobus Apostolorum oratoriis, diuina clementia, eorum profana adnihilauit molimina. Ad sepulchrum vero S. Deicoli dum furibūdi accedere conarētur, ita sunt diuino timore perculsi, vt æstimarent se sub celeritate periclitari. [sepulchrū S. Deicoli comburere nequeunt:] Tandem egredientes, concremare tanti Patris pausatorium studentes, superna eis repugnante potentia, ne vnam quidem tegulam præurere valuerunt. Tunc insaniæ naturali furorem adiicientes, oratorium stramine ad summum vsque repleuerunt, & focum perualidum supposuerunt, vt voluntatem suam malignam satiarent. Mira virtus! Quanto magis conati sunt, tanto stramina focum magis spreuerunt. Quod videntes homines iniqui, pauefacti foras fugerunt, & ad alia loca deuastāda tetenderunt. Ecce quomodo Domini clementia contra insensatos pugnauit, & famuli sui tumbam intemeratam seruauit. Tunc liquido patuit, qualis vir esset, qui locum illum in hæreditatem a Domino promeruisset.

[Annotata]

a In MS. cap. 9. Vbi Romam adiit, & locum suum S. Petro delegauit.

b In MS. cap. 10. tit. Vbi Columbinum Abbatem constituit. & de eius obitu.

c In MS. cap. 11. Vbi Hungari locum eius inuaserunt, nec eius oratorium incendere valuerunt.

d Rubrica proprie est terra rubra. hic pro regula sumitur; nam & fabri lignarij rubricæ aut cretæ amussim affricant, eaq; signum imprimunt, ad dirigendam deinde sectionem.

e Parachronismus hic est: nam quæ post narrantur de Waldrada Lotarij II. pellice, ea prius acciderunt, cum Lotharius anno 869. obierit; Hungari sub Ludouico Arnulphi filio Germaniæ Rege, qui anno 911. decessit, Germaniam primum incursarint; ac demum anno Christi 919. Italiam, partemque Franciæ, regnum scilicet Lotharij, deprædati sint, (vt scribit Flodoardus in Chronico) & aliquoties postea.

CAPVT VII.
Bonorum Ecclesiæ inuasores puniti.

[31] a Cvmque viri barbarici omni fera crudeliores, totam pene Galliam atque Germaniam partim ferro, partim incendio consumpsissent; nullusque Christianus existeret, qui illis occurreret, [Luthrense monasterium desolatum, inuadit Eberhardus:] contumque minaretur, infelices impunitate sui lætati in sua sunt reuersi, multis opibus onerati. Lamentabile dictu! Videres in locis sanctis, vbi antehac monachorum floruit religio, Clericorum militauit deuotio, vrticas, sentes, atque omnigena arbusta, ac si in solitudine, succrescere; & quia pauci habitatores remanserunt, in solitudinem agri vbique redacti sunt. Cumque & locus B. Deicoli, tanti persensisset infortunium dispendij, & iam nec monachus ibi, nec Clericus haberetur, Comes quidam bellipotens, de Alsatiæ partibus, nomine Eberhardus, qui regnum Burgundionum frequētare erat solitus, potenter locum illum inuasit, & hæreditatem sibi nefario vendicauit. Et quia non inuentus est illi qui obstitisset, omni tempore, quo post aduixit, manu tyrannica contra fas retinuit. Heu, proh dolor! beatus Domini Confessor Deicolus numquam cogitauit Comites habere loci sui hæredes, sed monachos Deo amabiles: nec vnquam studuit caballos, aut canes venaticos pascere, sed pauperes & peregrinos colligere. O mira Dei patientia! Esto: numquid tacens semper tacebo? dicit Dominus. Nequaquam.

[32] Eodem vero Comite in tanta mentis obstinantia vita decedente, filius eius, Hugo nomine, [deinde Hugo eius filius.] qui & ipse iam Comes effectus fuit, omnia quæ patris sui esse videbantur, siue iure, siue iniuria, potestatiue inuasit, tenaciterque sibi aduncauit: interque omnia, & locum sancti Patris Deicoli. Qui cum masculæ prolis fortitudine in omnibus propemodum regnis famosus haberetur, & in multis negotiis, ac si miles castrensis, inuictus existeret; aliquamdiu impune potitus est prædio S. Deicoli. Cumque sacer locus diatim sæcularibus esset occupatus sordibus, quadam vice dum tres filij eius fessi, ac vespertini in eumdem deuenissent locum, peractis omnibus quæ ad manum necessaria erant, sani atque incolumes incaute se prope beati Patris sepulchrum collocauerūt. Et quia gloriam Deo, nec Sancto suo Deicolo honorem dederunt, impune eis (Deo gratias) non cessit. Cuinam amplius parcam? [huius tres filij neruorum contractione puniuntur.] Sed quia veritas odium parit; mei autem propositi est, personam non respicere, qui gratum, ducat gratum; qui ingratum, ingratum: ego vero viam regiam tenens, nec fauorem populi spectans, nec mercedulam alicuius reculæ sperans, a dextris, & a sinistris secundum Apostolum tendens, veritatem non silere optimum iudico. [2. Cor. 6. 7.] Nonne omnes qui Martyrum nomine censentur pro veritate sunt prostrati in morte? Quoniam autem veritas Christus est, ipsam testor, omnesque sequaces eius. Eadem nocte tres filij eius, quorum primogenitus Eberhardus erat, secundus Hugo, tertius Guntramnus habebatur, cum post dulcitudinem somni euigilassent ad exercitium venandi, semetipsos inuenerunt dissimiles sibi. Videres certe viros Consulares, adeo contractos & imbecilles, vt putares eos genuino more omnium membrorum impotes, & totius valitudinis enerues: & vt fere totum dicam ad laudem Iesu Christi & Sancti sui, nisi lingulæ solæ pœnitentiam & reatus confessionem palpitabant, membra cetera omnimodis erant inutilia: manus non, pedes vero nihil; de ceteris non dubitatur.

[33] Cumque egregij milites diu captiui tenerentur in vinculis piaculi, pater iam maturæ ætatis ad suæ damnationis spectaculum non segnis venit accersitus, lacrymis plenus, variis vicatim obiicientibus culpis pro talibus incommodis se reos esse, se in multis peccasse testantes. Tandem pater senex, [Hugo suū patrisq; crimen agnoscit:] filiorum dolore intolerabili compulsus, his verbis in veritatem prorupit: Audite me, inquit, filij, intendite verba patris vestri. Scitote pro certo, quia non casu aliquo istud vobis euenit infortunium, sed iusto Dei iudicio, atque vltione Dominica. Nam pater meus multotiens mihi narrare solitus fuit, qualiter locū possideret, & quia locus iste sanctus Sācti Domini fuisset Deicoli. Sed (vt video) iniquitas illa modo venit super capita vestra, quia omnipotens Deus inultam non sinit abire iniuriam electorum suorum; sed reddet filiis iniquitatem patrum, in quartam & quintam generationem. Credo tamen quia misericordia eius more paterno castigat nos, ne morti in perpetuum tradat, quia neminem vult perire, sed omnes saluos facere. Quapropter pura confessione, & dignis pœnitentiæ lamentis confugiamus ad Dominum, & Sanctum suum, in quem peccauimus: & fortassis non modo restituemini vos pristinis formis, verum etiam, quod maius est, animarum nostrarum remedium perfecte promerebimur. Ad hæc filij, vnanimes dixerunt: Optimum consilium inuenisti, pater; parati sumus corde perfecto nosmetipsos in seruos tradere S. Deicolo. Pœniteat igitur factorum: si pœnitet, haud nocet error. Conemur omnimodis, vt carnis generositatem mutemus in mentis nobilitatem. Abrenuntiemus mundo, qui in maligno positus est; demus operam, qualiter posthac soli Deo vacare valeamus. Monachicam professionem aggrediamur. Voueamus Deo, & reddamus. Ambulemus dum lucem huius vitæ habemus, ne nos æternæ mortis tenebræ comprehendant.

[34] Quibus dictis, satellites perciti accurrerunt tristem eiulatum agentes, funebrique more bacchantes. Flebile dictu! Cerneres Præfectorios Barones, paullo ante aquilis velociores, leonibus fortiores, alienis vti solatiis; & quasi ferro vinctos ante beati Patris sepulchrum deportari. [Statuit cū filiis, ope S. Deicoli sanatis, monachus fieri.] Cumque ibidem diutissime diuinæ supplicarent clementiæ, se errasse, se merito in hanc miseriam deuenisse, lacrymabiliter acclamantes; tandem interuentu sancti Patris cælitus sunt respecti, ac pristinæ integritati redditi. Quid amplius agerent? pater cum filiis surgens, communi voto, communique consensu tradiderunt se Deo, Sanctoque suo Deicolo non ad seruitium militare, sed ad seruitium monachile. Quo facto, sacramento iusiurandi super tanti Patris sepulchrum se vnanimiter tricauerunt, quatenus eorum nullus se subtraheret, quin in proximo, sæculo funditus abrenuntiaret, ac beatissimi Patris Benedicti regulæ, tonsura, habitu, professione, obedientialiter se subderet, & eiusdem loci stabilitatem fine tenus custodiret. Qua pactione peracta, iterum iterumque iuramento terribili firmitudinem super sanctum Patrem fecerunt, ne ab illa die & vsquequo cælum voluitur, locum ipsum & omnia quæ subiacent illi, vel ipsi pro hæreditate cuperent possidere, vel quispiam vnquam de parentelæ eorum successione habiturus esset, vel quantum est pedis spatium, iure hæreditario possidendum. Et facta stipulatione coram multis, regressi sunt in sua cum lætitia non modica.

[Annotatum]

a In MS. cap. 12. Vbi Eberardus locum sibi vsurpauit, & de filiis Hugonis.

CAPVT VIII.
Lutra regiæ pellici addicta: ab hac aliis.

a

[35] Sed quia adhuc supersunt nonnulli, qui mirantur, & scire gestiunt qualiter locus sancti Patris deuenerit in iniquam manum Eberhardi Comitis, & filij eius; non piget qualitercumq; veraci stylo prodere. Sed dum hoc nitor, videor temporibus præposterum ordinem imponere, quem Græci Anastrophen vocant, rationi autem, & paginæ, quæ subiacet rationi, præsumptionem vel præoccupationem, quam Græci prolepsin nominant. Postquam vero B. Columbinus peracto laboris sui cursu cælestia regna petiuit, [Icho Abbas.] in locum eius venerabilis Abbas Icho successit, b qui cum annis multis strenue eumdem locum gubernaret, & magna vigilantia gregem sibi commissum præuideret, cerneres subito, propter nouæ Herodiadis fraudulentiam, Abbatem cum monachis expelli, & omnia diuinæ scholæ arma (heu) perditum iri. Hæc autem extitit caussa: Eo tempore, quo Lotharius Rex in Alsatia prouincia morabatur, in fisco suo nobili, qui Marelogia vocatur, (cuius adhuc dignitatem, miri operis mœnia excelsa testantur) repente antiqui hostis cauterio inustus est, [Lutra VValderadæ Lotharij pellici data.] & in tantam præcipitatæ mentis insaniam perductus, vt vxorem suam religiosam Reginam c Berisindem dimitteret, & lupam quamdam, nomine Vualderadam, duceret. Quæ quia præstigiatrix erat opinatissima, ita maleficiis multigenis Regis animum fascinauit, vt omnia quæ ab illo peteret, facile impetraret. Cumque nefas tale cresceret, & nemo esset qui d facillaret, quasi licenter miserum caput tanto vtebatur incestu. Tamen verecundia agente, quia in palatio versari cum illo nequiuit, Abbatiam S. Deicoli illi tradidit, atque infernali dote ditauit. Tunc meretrix lætissima effecta sacrum locum sibi vsurpauit, & in loco qui dicitur S. Quintini consedit, ibique omnia quæ sancti Patris erant, funesto more depopulauit; Abbatem iniuriauit, monachos omnes pepulit: ideo proculdubio in amaritudine erit anima eius in æternum.

[36] e Venerabilis autem Regina postquam diuortium sensit, scortumque Regis deprehendit, noluit eum propalam traducere, sed salubri correctione corrigere; initoque cum familiaribus consilio, reclamationis gratia Romam quantocyus adiit. Quæ cum immodica veneratione ab omni cœtu Romano suscepta fuisset, [Reconciliatur legitimæ cōiugi Lotharius:] secreto Apostolicum Pontificem conuenit, sui seniorisque dissidium plena lacrymis aperuit. Quod cum Pastor Ecclesiæ comperisset, Apostolicis litteris Regem accersiuit ocyus, quatenus tanto sceleri finem imponeret, & de cetero emendaret. Cumque Rex accersitus veniret, vti Regem decuit, honorifice receptus est. Peracta oratione, in consistorio Lateranensi Papa cum Rege colloquium habuit, atque digna causatione castigauit. Tunc Rex corde compunctus, terræ prostratus, veniam petiit, & se culpabilem reddidit; acceptaque pœnitentia Papa Reginam in præsentiam Regis vocauit, & in Christo reconciliauit, & Reginæ dexteram, Regis dextræ reddidit, atque terribili anathemate illum obstrinxit, vt secundum Apostolum sicut Christus Ecclesiam, ita & ipse diligeret amodo vxorem suam. [Ephes. 5. 25.]

[37] Quo peracto Rex Galliam regreditur: Regina autem, sicuti femineum iter exigit, protractius viam carpit; adeo vt illam Rex nunc duobus, nunc vno die præcederet. At præfata maga audiens, quia Rex Ecclesiastico tenore reconciliatus esset Reginæ, colubrino sibilo Regem absens aggreditur denuo. Cumque iam superato monte Pardorum, quadam nocte Rex hospitaretur apud f Castrum S. Domnini: præfatæ lupæ Missatici, Noto agiliores superuenere, vestimenta eius prostibularia Regis oculis inferentes. Quibus inspectis, ita furoris & inuidiæ ignibus in Reginam confestim exarsit, vt inreuocabili censura secum deliberaret, non ante repatriare, [ad vomitum reuersus, diuinitus punitur.] quam illam videret decapitari. Sed præuenit eius voluntatem diuina seueritas, atque dispositionis eius iustissima æquitas: nam cum in crastinum hospitio moueret incolumis, priusquam cibi aliquid attingeret, ita cum suis omnibus subita aura contagiatus atque plagatus est, vt de tanta multitudine nec inuentus sit vnus, cui remaneret cutis aut pilus. Tandem reatum cognoscentes, Placentinam vrbem moribundi subintrant. Ibi quippe miserabilis Rex, cum suis omnibus sine redemptionis viatico vitam finiuit; exceptis, quodam Clerico, & seruitore morbido, qui veritatem rei vix nuntiarent euasi. Quis apud semetipsum constitutus, non videat hanc euidentem vltionem per merita S. Deicoli fuisse exertam? Cumque deuota Regina ad memoratam vrbem perueniret, & tantam stragem mortuorum lacrymolenta videret, Christum Domini, seniorem suum, tumulari fecit; ceteros vero (prout facultas dedit) subterrari iussit; & posthæc in pace repatriauit.

[38] Audiens autem Vualderata, femina nequissima, omnia quæ acciderant in via Romana, timore venerabilis Reginæ plus territa, [Eberhardus Lutrā sibi vendicat:] quam proprij sceleris reatu compuncta, (quippe quæ de Christianitate quicquam præter solum vocabulum habuit) fuga potius, quam voluntate lapsa, Deum quærere simulauit; monasteriumque g S. Romarici hypocrita intrauit. Cumque ibi aliquamdiu velo potius, quam corde conuersaretur, post tergum respiciens, doluit, locum S. Deicoli sibi penitus auferri, & quasi se exhæredatam more femineo cœpit conqueri; accitoque Eberhardo Comite, consanguinitatis occasione, scelus adhuc immane præsumpsit; eique locum sanctum sub aduocationis tuitione commisit. Ille autem, vt erat cupidus, & sacrorum inuasor locorum, occasione tali locum inuasit S. Deicoli; & post infandæ mulieris decessum, vnca manu sibi in hæreditatem adsciuit. Et fecisset: nam nec ipsi impune cessit: nempe secundum Prophetam sanguinem admiscuit sanguini, id est, scelus sceleri addidit. [Oseæ 4. 2.] Adallindem vero legitimam vxorem suam dimisit, repudij libellum dedit; semetipsum autem lupanaribus immiscuit. Nam quamdam Nonnam apud monasterium h Erestein sibi applicauit, & iniquitatem illam ad mortem vsque protraxit. [repudiata vxore, monacham ducit:] Adallindis autem post hæc quid fecerit, paginæ inserendum honestas non sinit. Comes vero ipse quali morte vitam finierit, propalare exempli caussa non piget. Audenter dico, quæ personis fidelibus asserentibus nosse me luce clarius contigit: crederes videlicet ipsum pene triennio Herodiana peste percussum, qui secundum Actus Apostolorum, percussus ab Angelo, scatens vermibus expirauit. [Act. 12. 23.] Vermes quippe ita sibi a vertice vsque ad talos ebulliebant, [male perit.] vt frequentanei eius maximum inde putorem tolerarent: sicque miserabiliter cum Herode miserabilem vitam finiuit. Nec dubitādum, quin in tormentis æqualem sortiatur pœnam, cuius in omni scelere imitatus est vitam: & quia B. Deicolo præiudicialiter hæreditatem suam tulit in terris, ipse se quodammodo æterna hæreditate priuauit in cælis.

[Annotata]

a In MS. Belfortij sequens caput de temeritate Hildegardis huic præponebatur. huius vero, quod 13. is erat in Chiffletij MS. titulus: De stupro Regis Lotharij, & morte eius, & Eberhardi.

b Nullo modo existimandum est Ichonem hunc, qui Belfortio Benicha dicitur, vsque ad tempora Lotharij Regis, qui anno 855. Lotharingiam a Lothario patre accepit, peruenisse; si immediate successit S Columbino, qui ex Hibernia cum S. Columbano ante annum 575. in Gallias venit. Mendum suspicamur apud Menardum, vbi dicuntur Hunni viuente S. Columbino Luthram vastasse: quamquam ante illas Hungarorum incursiones, in Sanctorum Actis mentio fit quandoque Hunnorum, quod fortassis a quopiam viro principe conducti barbari, atque immaniter grassati, Hunni appellati sint, ex quacumque fuerint gente.

c Alij Thiethbergam, Theutbergam, Theobergam vocant; Belfortius Bertsindam.

d Id dictum videtur, quasi fauces aperire. alias facillare, strangulare, siue fauces opprimere est.

e Funesta hæc tragœdia, annis pluribus agitata, insigni etiam Episcoporum aliquot præuaricatione; fortissime libidini regiæ repugnante Nicolao I. Papa: sub Adriano II. tandem luctuosa catastrophe terminata. Pluribus de ea agit Baronius tom. 10.

f Vulgo Burgum S. Domnini dicitur, olim Iulia Fidentia, vt ad vitam S. Domnini 9. Octobr. dicemus. sita est inter Parmam & Placentiam, estq; nunc vrbs Episcopalis.

g De hoc nobilissimo cœnobio, vulgo Romarici-monte, Gallice Remiremont dicto, agemus ad ipsius S. Romarici vitam 8. Decemb.

h Belf. Hestehin, mendose. Est Erestein, siue Eristein, vel Erstein, nobile monasterium sanctimonialium ad Illum flumen inter Argentoratum & Benfeldiam, a Ludouico Pio & coniuge eius Hermingarde fundatum.

CAPVT IX.
SS. Deicoli & Columbini reliquiæ.

a

[39] Sed quia iam in superiori capitulo satis memorauimus, qualiter Hugo Comes iniquus, S. Deicoli hæres sit effectus; nunc restat, vt & aliqua mira sancti Patris opera propensius calamo pandamus. [Comitissa portento arcetur a rapiendis Sancti reliquiis:] Hildegardis namque Comitissa eiusdem Hugonis coniux, vice quadam curiositatis caussa illecta sancti Patris oratorium cum Presbyteris & cetera fidelium turmula temere intrauit, vt aliquid de tanti Patris gleba secum maximo pro munere Alsatiam asportaret. Cumque multo conamine sacri cooperculum sarcophagi leuare sudarent, tantus terræ motus subito omnia ædificia concussit, sequentibus tonitruis quam maximis, & fulminum terroribus, vt omnes amentes effecti cæcitate densissima quaterentur; adeo vt nemo fere duabus horis proximum suum videre valuisset. Tunc Comitissa corde compuncta, experta est in breui quantum valeant apud Deum gloriosa merita dilecti sui Deicoli.

[40] Sed quia nequicquam ad tumulum sancti Patris laborare comprobata est, ad sepulchrum B. Columbini audacter scrutatura accessit, vt vel discipuli aliquid carperet, [rapit dentem S. Columbini, nec sat digne veneratur:] cui diuinitus magister fuit negatus. O mira Dei iudicia! cum paucis accessit, facile tumbam aperuit, vnumque tantummodo dentem magna cum festinantia sibi arripuit; iterumque tumulum clausit. At postquam dentem dispexit, more femineo dubitare cœpit, an pro reliquiis venerari debuisset, quod tam facile & sine resistentia promeruisset: & vt fidem illi aliqua virtus ostensa daret, prunas ardentes in oratorio cumulari iussit, dentemque in medium proiecit. Quid plura? dictu citius dens crepitum maximum dedit; saltum quousque materia obstitisset, victor & innocens fecit. Tandem credula effecta, pretiosum pignus recolligere studuit, magnaque diligentia secum collocauit. Ex illa hora, & quamdiu superis conuixit, dolor dentium ab ea vel ad horam non recessit. Tunc sera pœnitentia ducta, [punitur dolore oculorum.] dentem tumulo restituit; dolor tamen immobilis illi remansit. Et quare Sanctus Domini, tumulum suum permitteret aperiri, nollet tamen asportari, dicat, qui velit: mihi vero non lucet. Vnum tantum patet, vt quia monachi feminarum consortia declinare solent, quod perfectus Pater in vita sua custodire studuit, hoc & post mortem violari noluit. Tunc aperte omnibus innotuit, quantum valeant merita Magistri, si tantum discipuli.

[Annotatum]

a Hoc caput in MS. 14 est, tit. Vbi Hildigardis de sepulchro eius territa rediit, & de dolore dentium eius.

CAPVT X.
Lutra a B. Balthranno restaurata.

a

[41] Silere integrum paginam non censeo, quod pene omnes Europæ incolȩ necessario persentiscere cōtigit. Postquam Hugo Comes, & filij eius, quos supra titulauimus, vellent nollent, sicut vouerunt Deo, & S. Deicolo locum sanctum liberum reddiderunt; curiose quærere cœperunt per monasteria perque multas eremi cellulas, si vsquam inuenire possent amicum Christi aliquem, & veræ conuersationis institutorem, qui & locum paterno more, & monastico ordine fulciret, & ipsi sub eius imperio vexillum sacræ ferrent obedientiæ. Extitit autem tunc temporis quidam omnipotentis Dei amicus familiaris, nomine b Balthrannus, vitæ per omnia laudabilis, [B. Balthranni eremitæ sanctitas.] qui iam tunc per decem quinquennia vitam eremiticam inreprehensibiliter ab omnibus duxisse fatebatur; tantasque iam virtutes per illum Dominus omnipotens operatus est, vt nec Adriaticus sinus nomen eius recludere posset, sed etiam apud Danaos præconium eius celebre haberetur; nempe pro cælibatus eius magnitudine. Taceo de Regibus terræ, & optimatibus. Ipse famosissimus Princeps Otto, qui tunc agebat in sceptro, frequentare illum solitus erat, & maximis donariis locum eius abundanter extulit: adeo vt ipse venerabilis Pater ob frequentiam hospitum, secretum sibi tuguriolum, in quo secum versari posset, construeret: locum autem, quem primitus probauit, monasticæ disciplinæ collecta non minima monachorum caterua, deuote aptaret.

[42] Cumque sanctus vir lucrandis animabus aliquot annos inuigilaret, antiquus hostis per satellites suos multis iniuriis exturbare illum cœpit, dolens sibi quotidie detrimentum fieri de animabus, quas vir Domini eius dentibus eripuit, & Deo reddere studuit. Occasione vero accepta, [Eius rebus duo Episcopi inhiant.] duo Episcopi, auaritiæ peste stimulati, hianti fauce eumdem locum cœperunt inuadere; non vt illis curæ esset de loco, sed vt res, quas fidelium largitas ad stabiliēdum diuinæ scholæ seruitium loco concessit, de eius sacro obitu interim suspensi, studio rapaci penitus sibi autumnarent: quorum alter Metensis erat Ecclesiæ prouisor, alter vero Argentinensis extitit Oeconomos ouilis. Cumque tales Ecclesiarum arietes, erga beati pauperis Christi res cælitus coaceruatas, diu altercarentur (nam vnus illorum, parochiæ occasione; alter vero, loci subiectione, suo iuri cedere contendit) vice quadam omnipotentis Dei famulus maxima inualitudine captatus est, atque fini propinquus effectus. Cuius opinio infirmitatis dum vicinas peruolaret prouincias, vtriusque Episcopi vultures, rostro famelico viri Dei cellam inuadunt, eiusque felicem transitum præstolantur suspecti. Quod cum ille comperisset, subito superna medicante clementia confortari cœpit ac meliorari: & conuocans iniquorum hominum aliquos personales ad se, diligenter inquisiuit caussam opperiendi eorum. Cumque illi secundum quod se res habuit narrassent, vir Domini respondit: Sed & ego non ignoro voluntatis vestræ nisum, & inimici humani generis machinamentum. Recedite quantocyus; [Id diuinitus intelligit, seq; a morbo conualiturū.] nam non morior modo: & credite mihi, quia non continget vobis quod cupitis, vt oblationes fidelium, quas me contigit habere, vos debeatis post obitum meum exstirpare. Tali concrepitu omnis ille conuentus valde recessit inde confusus.

[43] Vir autem Domini plus cupiens rerum suarum ipsum qui dedit Dominum habere hæredem, quam sæculum, larga manu cœpit omnia quæ habuit, pauperibus, & Clericis prodige expendere, volens semetipsum funditus expedire, & iam senex peregrinationem pro Christo accipere, & dies sibi cōcessos apud beatissimum Apostolorum Principem, Romæ clausarius & priuatus sacro insistere otio. Quod cum denundinatum percrebuisset apud Hugonem ac filios eius, lacrymabili precatu virum Domini non segnes petierunt, ne illos desereret quasi orphanos, & orbatos. Quibus beatus vir respondit, nullo modo se amplius ibi durare, sed inuidiæ locum dare velle, [Ab Hugone & filiis inuitatur Luthram.] atque ita sibi a Domino destinatum fuisse. Illi autem luminibus perudis amplius virum Dei perurgere cœperunt, dicentes: O amice Christi specialis, & columna sanctæ Ecclesiæ inconcussibilis, audi seruos tuos, & ne derelinquas nos desolatos. Sciat paternitas tua, c nos monachilis vita moribusque voti diu existere; sed ducem ac Patrem non posse hactenus inuenire. Qua de re, Pater sancte, complaceat tibi nobiscum pergere huc prope, ad locum quemdam sanctum, & monasticæ conuersationi conuenientissimum, qui Luthra vocatur. Quibus vir Domini respondit: Quid vobis locus ille contingit? Aiunt illi: Nihil quippe ad nos pertinet; sed vir quidam beatissimus, nomine Deicolus, qui & Sancti Columbani fuit discipulus, a Domino promeruit in hæreditatem. Ipse quippe sibi locum construxit, & monasticæ disciplinæ subegit, & sua sancta præsentia quotidie ibi miraculis coruscat. Accidit autem occasione quadam, vt parentes nostri locum ipsum non ante plures annos inuaderent, & quasi proprium possiderent. Nunc autem ibi adeo sumus diuinitus perterriti, vt in præsentia tanti Patris, sacramentis horrificis nuperrime nos obligatos habeamus, in proximo monachicam professionem arripere, & perpetuo ibi stabilitatem custodire.

[44] Ad hæc vir pius respondit: Scriptum est, Omnia quæ facis, fac cum consilio, & post factum non pœnitebit. [Eccli. 32. 24.] Si diuinæ prouidentiæ placet, vt moueam de loco isto, & vestro cedam hortamento, talem facite credentiam mihi, in conspectu Fratrum nostrorum, ceterorumque fidelium, vt omnia diuini officij ornamenta, quæ penes me habeo, salua atque intacta illuc deferatis, & ibi mihi inconuulsa reconsignetis; ea dumtaxat conditione, [Mittit qui locum prius explorent.] vt prius illuc dirigam aliquem de Fratribus nostris fidelem virum, qui diligenter locum probet, in siluis, in agris, in pratis, in piscationibus, & in omnibus quæ monachorum vtilitas exigit; quia solus non veniam, sed Fratres meos & seruitores mecum ducam. Ad hæc illi; Fiat, inquiunt, iuxta voluntatem tuam Pater, & sacramento facto in conuentu multorum, sicut sancto viro placuit, direxit cum illis nepotem suum, nomine Vuerdolphum, quem per se instituit, & in quo tota spes sua post Deum extitit. Qui cum omni diligentia veritatem rei probaret, ad virum Dei reuersus, lȩtum nuntium retulit; & postquam illi locum secreto prodidit, addidit, Cauendum est, inquiens, ne hominibus istis facilem fidem præbeamus. Locus vero ipse, vt omnes fatentur indigenæ, Romanæ subiectus est dominationi, & subscripto censu summo subiacet Pontifici. Quapropter si in præsentia Principis Ottonis, locum redhibere voluerint, & pristinæ libertati reddere, ab ipsa Imperatoria manu recipiamus illum; tali videlicet certitudine, vt vsque in perpetuum nemini liceat violare, quod sceptrigera maiestas diffinit illibatum permanere.

[45] Vir Domini ad hæc; Acceptabile, inquit, sit Deo omnipotenti consilium tuum. Nunc ergo accingere, viam obedientiæ arripe, & hæc omnia ex parte mea innotescere Imperatori accelera. Qui illico Patris præcepto parere studens, ascensis caballis prospero itinere Imperatorem adiit, & de quo agebatur, innotuit. Quod si quis mihi liuenti obiiciat oculo, eumdem Principem tunc temporis Imperatorem non extitisse; facile per strophatum illum reuincam syllogismum, accidens esse honorem superadditum; essentiam vero in identitate persistere: & quia effici potuit, quod effectus est, potestas illi semper affuit, actus autem ad horam successit. Sed hæc per excessum; nam cœpta prosequamur. Cumque piissimus Princeps hæc omnia comperisset, rerum repertori grates egit, & posthæc ait: Audite omnes consiliarij æquitatis, & amici fideles: Cogitaui multoties illū Patrem nostrum, beatum virum Balthrannum, quia præcordialiter illum diligo, si mihi vellet consentire, Pontificali honore sublimare; nunc autem, vt video, magis eligit pauper Christi persistere in agone certaminis sacri, quam huius mundi phaleramentis prosperari. Et ecce nuntius eius certissimus, per quem mihi fideliter mandat, in peregrinatione se mori velle pro Christo, & locum, quem hactenus incoluit, inuidiæ relinquere. Est autem locus in Burgundiæ partibus, sacræ conuersationi satis aptus, quem hucvsque Hugo Comes & filij eius vsurpatiue possederunt; quem sanctus vir a dominatione nostri sibi rogitat liberaliter delegari; & omnia, quæ Deus omnipotens illi ad seruitium suum stabiliendum concessit, imperij nostri auctoritate, eidem loco perpetualiter succlinari. Nam locus ipse sub aduocatione imperij nostri, Romanæ atque Apostolicæ subiacet Sedi. Responderunt aulici, [Ottonis Imp. auctoritate, Lutræ possessionem accipit:] atque consiliarij Imperatoris: Si placet maiestati tuæ, Princeps omnis terræ, accersiantur ante conspectum tuum viri illi, qui hucusque contra fas & ius locum sibi vendicauerunt, & lege publica coram reddant, & sacramento firmissimo credentiam talem faciant, cunctis militantibus atque priuatis fidelibus tuis; quatenus ex hoc nunc & vsque in sæculum nec ipsi, nec aliquis successionis illorum, iniquitatatem illam præsumat renouare, aut locum ipsum vi aut potestate audeat inquietare; sed firmiter atque inconuulse, (sicut ab initio constructionis loci fuit) penes fratres Deo ibidem & S. Deicolo famulantes, liberum maneat arbitrium eligendi Abbatem secundum Deum, qui loco potentialiter prȩsit, absque contradictione aliqua. Quin insuper Imperialis celsitudo intimare curet Apostolico Episcopo, quatenus cælestium auctoritate clauium, priuilegij præceptum componat, clausura anathematis insolubile faciat, sigillo Apostolici nominis obfirmet. Quid tantum morari in singulis necesse est? Omnia, secundum quod Diuinitati placuit, Imperator deuotus fidelium consultum impleuit: sacri inuafores loci, iniquos vocauit: iure vniuersali locum recepit, atque mille sub testibus beato viro (secundum quod superius dictum est) potestatiue contradidit: ipsum quoque Rodolpho Duci, atque præfatis Comitibus ad custodiendum sub fidelitatis suæ conditione commisit, atque res sancto viro cælitus collatas.

[46] Tali igitur tenore vir Domini in locum destructum B. Deicoli inthronizatus est, cum monachis suis, atque seruitoribus, & omnibus, quæ diuina largitas illi concessit. Et valde necesse fuit, [eam restaurat.] vt secum subsidium sumptuum deferret, quia omnibus humanæ vitæ rebus locum destitutum lamentabiliter inuenit. Tunc omnimodis nisum dedit, qualiter locum renouare spiritualiter posset. Monasterium semper Virginis Mariæ, quod ibi ante permodicum fuit, honorifice ampliauit, exaltauit, & ad perfectum vsque perduxit. Officinas pro posse in breui construxit, vt monastica disciplina, quæ semper apud illum viguit, a monachis custodiri inuiolate posset. [Mortuus miraculis claret.] Intrauit autem Pater venerandus locum eumdem in vigiliis Apostolorum Simonis & Iudæ; atque eodem anno, in Assumptionis die perpetuæ Virginis Mariæ, sicut illi ante plures annos diuinitus præsignatum fuit, plenus Spiritu sancto obiit; ac sepultus est in dextris altaris monasterij, [Succedit VVerdolphus.] quod ipse in melius renouauit. Ibi quippe frequentius, cum fides petentium exigit, miraculis coruscat, ipso vero cælestia regna petente, in regimine monasterij nepos eius Vuerdolphus illi successit, qui adhuc superest, & cælibem vitam ipse viuit, & omnibus recte conuersari volentibus, vt lampas emicat.

[Annotata]

a In MS. 15. Vbi B. Balthrannus locum intrauit S. Deicoli.

b Menardo Valtranus dicitur.

c Belf. Illi amplius perudis oculis vrgere cœperunt, ne relinqueret desolatos, se quoque ipsos dudum monachos existere.

DE S. VLFRIDO, SIVE WOLFREDO, MARTYRE IN SVECIA.

Ann. MXXVIII.

[Commentarius]

Ulfridus sive Wolfredus, Martyr in Suecia (S.)

[1] Inter Suecorum Apostolos Vlfridus, siue Wolfredus, censetur; cuius diem natalem XVIII. Ianuarij statuit Martyrologium Anglicanum, atque ex eo Ferrarius. Eius martyrium ita narrat Adamus Bremensis historiæ Ecclesiasticæ lib. 2. cap. 44. [S. Vlfredi natalis,] Per idem tempus, quidam ab Anglia VVolfredus nomine, instinctu diuini amoris Suediam ingressus, Paganis verbum Dei cum magna fiducia prædicauit. Qui dum multos prædicatione sua ad fidem Christianam conuertisset, [zelus,] idolum gentis, nomine Torstan, in concilio Paganorum cœpit anathematizare; simulque arrepta bipenni in frusta concidit. Qui pro talibus ausis statim mille confossus vulneribus, [martyrium.] animam martyrij laurea dignam transmisit in cælum. Cuius corpus Barbari laniatum post multa ludibria merserunt in paludem. Hæc veraciter comperta memoriæ tradidi: quamuis sint & alia, quæ adhuc scribi digna sint. Hæc ille, qui 49. post VVolfredi cædem annis Canonicus Bremensis factus est.

[2] Idem ex illo referunt, Albertus Abbas Stadensis in Chronico ad an. 1028. Albertus Crantzius lib. 4. Metrop. cap. 8. Baronius tom. 11. an. 1028. nu. 10. Ioannes Vastouius in Vite Aquilonia, qui Thorstan, Iouis statuam interpretatur, quasi Thore steen, a Thoro, vel Thorone, Sueonum Deo. [Thorus Deus Suecorum.] Et Thorum sane Ioui similem, aeris, tonitruum, fulgurum, nubium, tempestatum præsidem, fertilitatis largitorem, ceterorum deorum Principem, ab iis gentibus habitum scribit Ioannes Magnus historiæ Sueonum lib. 2. cap. 9. eiq; diem Iouis, & Ianuarium mensem dicatum fuisse. Crantzius scribit Vlfridum in concione proclamasse: Si potens est vester Deus Torstan, se vindicet.

DE B. FACIO CONFESSORE CREMONÆ IN ITALIA.

An. MCCLXXII.

[Praefatio]

Facius, Confessor Cremonae in Italia (B.)

[1] Cremonæ in Gallia Cisalpina XVIII. Ianuarij natalis agitur B. Facij Confessoris; qui etsi inter Sanctos solenniter relatus non est, [B. Facij natalis,] concessum tamen scribit Philippus Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, Ecclesiæ Cremonensi & Veronensi ab Apostolica Sede, vt de eo officium Ecclesiasticum isthic recitetur. De eo idem Ferrarius in generali Catal. SS. Cremonæ in Gallia Cisalpina S. Facij Confessoris.

[2] [vita,] Vitam eius idem scribit Cremonæ editam anno 1604. Ea est fortaßis quam Peregrinus Merula tradit a Leonardo Gregorio Magistro Cæremoniarum Cathedralis Ecclesiæ Cremonensis, Italico sermone vulgatam. Eam necdum nacti sumus. Damus quam Ferrarius ex ea concinnauit. Breuem Italice edidit Merula in Sanctuario Cremonensi; qui tradit in eius sepulchro ista legi: B. Facij V. B. F. ac pietatis, quem Verona suum iactat, [epitaphiū,] quod genuit; suum Cremona, quod viuentem sibi ciuem adsciuit, morientemque excepit. Ossa huc referenda Præfecti ædis curauerunt anno Domini 1540. Erat tunc Cremonæ Episcopus Benedictus de Acoltis.

[3] Sacellum extat Cremonæ, quod ab ipso ædificatum Facio quidam existimant, & S. Priscæ dicatum, [sacellum,] nam huius visitur in choro imago. Id B. Facij, haud diu post eius obitum, dici cœpit. Curatores maioris xenodochij illud æuo iam fatiscens restaurarunt, [restauratum,] addita supra fores ad memoriam epigraphe: Hanc sacram B. Facij ædem vetustate indecoram, præfecti hospitali magno ad insignem eorum pietatem ac ad publicum decus exornarunt anno 1600. Procurantq; iidem quotannis vt B. Facij res gestæ, ipsius festo die, in basilica cathedrali, pro concione explicentur.

[4] Anno deinde 1614. 8. Iunij, B. Facij aliorumq; Sanctorum corpora solenniter translata sunt. arcæ inscriptum: [translatum corpus,] Anno a natiuitate Christi 1614. die septima Iunij corpus B. Facij Confessoris & ciuis Cremonensis, lauto ciuitatis cultu, huic arculæ creditum est per Illustrissimum & Reuerendissimum D. Ioannem Baptistam Briuium Cremonæ Episcopum. Capsæ cypreßinæ inclusum est sacrum hoc corpus, coopertæ alba byßina tela operis Damasceni simbriis aureis adornata; supra vero depicta est eiusdem Beati imago, quæ expensis Præfectorum xenodochij curata. [cum solenni supplicatione,] In publica supplicatione a quatuor Sacerdotibus circumlata est capsa hæc, sub vmbella elegantißima ex albo Damasceno byßino panno, quam sex sustinebant sacerdotes, albis tunicellis, quas vocant, induti.

[5] Via quæ a S. Helenæ æde ad S. Nicolai ducit, arcus erat triumphalis erectus, cuius hæc inscriptio: Cremonenses Diuis Homobono olim suo, [arcu & emblematis.] nunc ætheris ciui, Himerio Ameriæ Antistiti, quorum patrocinium iam dudum implorant; Beatoque Facio, qui virtutum omnium facibus in cælo coruscat, piis castisque beneficiis, in sacrorum ossium triumpho, grati animi ergo PP. Inter ipsas arcus columnas statua visebatur B. Facij, addito emblemate ianuæ operis Dorici, duorumq; in basi leonum, cum lemmate: Vigilant, qui custodiunt. Supra eiusdem arcus coronas, aliud positum erat emblema, rota nimirum siue molula gemmarij, cum epigraphe: Tollens addit.

[6] Hæc fere Merula. De S. Homobono, cuius hic mentio fit, agemus XIII. Nouemb. de S. Himerio XIX. Octobris.

VITA EX PHILIP. FERRARIO.

Facius, Confessor Cremonae in Italia (B.)

Ex variis.

[1] Facius Veronæ natus, post persecutiones, quas in patria a 30. annorum spatio sustinuit, inde abiens Cremonam circa annum salutis b 1226. venit, [B. Facius aurifaber,] vbi aurificis artem exercens quidquid lucrabatur c in Ecclesias & pauperes erogabat. Qua eius cognita bonitate, a ciuibus eleemosynis, ab vrbe pauperibus & ægrotis fieri consuetis, præficitur.

[2] In patriam, vt inimicis reconciliaretur, reuersus, ab iis, d Scaligeris, qui Veronæ dominio potiebantur, per calumniam delatus, [Veronæ in carcerem coniicitur.] carceri mancipatur. Vbi cum multos ægrotos, qui cognita viri sanctitate ad eum deferebantur (in quibus infans nobilis feminæ, qui dies octo cum sine lacte & cibo fuisset, [miraculis factis, liberatur.] animam agebat, & mulier 18. annos a dæmone obsessa, fuere) liberasset; liber vna cum aliis captiuis, intercedentibus Cremonensibus, e qui auxilio Veronensibus in bello venerant, dimissus, Cremonam rediit: vbi oratorio extructo, societatem virorum, qui infirmos & carceratos visitarent, nudos vestirent, [Ordinem sancti Spiritus instituit.] famelicos pascerent, & alia pietatis opera exercerent, instituit, qui Ordo Spiritus sancti fuit appellatus.

[3] Quod si aliquando artem exercere vacabat, res tantum sacras, & eas sine mercede operabatur. Multus erat in oratione f, frequens ecclesias visitabat: [Gratis operatur.] multas suscepit peregrinationes, g Romam, & in Hispanias ad D. Iacobi Apostoli corpus visendum peregrinatus. Opera quædam h ex argento, quæ adhuc monstrantur, ecclesiæ Cathedrali dono dedit, in quibus calix est, [Miraculose seruata quæ fecerat.] qui rebus pretiosioribus ab igne in sacrario accenso cōsumptis, diuinitus seruatus est, & quod magis mirandum, in ecclesia ad altare B. Mariæ Virginis repertus fuit incolumis.

[4] Vocatus ad nobilem quemdam, qui a medicis desperata salute relictus, iamque sumptis Sacramentis, animam redditurus erat, illi sanitatem, [Sanitatem ægro prædicit.] si ad S. Iacobum voueret se iturum, prædixit: qui facto voto statim e lectulo omnibus stupentibus surrexit: quem etiam ad soluendum votum comitatus, in patriam multis terra & mari periculis superatis reduxit.

[5] [Constituitur Visitator monasteriorum.] Illum Episcopus Cremonensis tot signis & virtutibus adductus monasteriorum mulierum virorumque Visitatorem instituit Generalem. Qui tandem tot laboribus perfunctus, febri correptus, sacrisque munitus, animam Deo reddidit i an. sal. MCCLXXII. Corpus quod multis miraculis claruit, ab vniuerso Clero k & populo honorifice sepultum est. [Miraculis post mortem claret.]

[Annotata]

a Haud satis id credibile, nisi dicas a prima ætate cœptum exagitari, fuisseq; 30. & aliquot annorum, cum venit Cremonam, vbi alios 46. annos exegit.

b Erat tum Cremonæ Antistes Homobonus de Madalbertis.

c Sæpe non pretium solum, sed & opus ipsum Ecclesiis donabat, vt scribit Merula.

d Imo Actiolinus Romaninus tyrannidem tunc Veronæ exercebat; quo, principatus sui anno 33. Christi 1259. mortuo ex vulnere, Prætor creatus est Mastinus Scaliger, idemq; dein Dictator perpetuus: & tenuere deinceps dominatum 127. annis Scaligeri, donec anno 1387. Antonius, Canis Seniorij fratricidæ filius nothus, & ipse fratricida, a Ioanne Galeatio Vicecomite Mediolani Duce Verona pulsus est. Ita ex variis scriptoribus Leander Albertus in Marchiæ Taruisinæ descriptione, & Torellus Sarayna Veronensis lib. 4. Originis Ciuitatis Veronæ, & alij.

e Id Ludouicus Cauitellius in Annal. Cremon. anno 1233. factum scribit, cum, Prætore Guilielmo de Foliano, auxilio Veronensibus contra Mantuanos venerunt, horumq; agros peruastarunt. Et Veronenses, inquit, ob id in eorum gratiam dimiserunt B. Facium, quem in carcere tenebant, qui cum Cremonensibus rediit Cremonam.

f Ad quam etiam alios exhortabatur, vt scribit Merula, illud identidem inculcans: Laudate Deum, laudate Deum.

g Idem scribit, sæpius ad ea loca peregrinatum esse B. Facium, itemq; ad S. Mariam de finibus terraæ, & ad S. Saluatorem in Austriam.

h Idem præter hunc calicem, enumerat coronam, crucemq; argenteam, & alia ab eo illi Ecclesiæ donata.

i Eo anno Cauitellius: Beatus Facius Veronensis aurifex diu decima octaua Ianuarij obiit Cremonæ, omnibus suis bonis ibi Hospitali sancti Spiritus relictis.

k Merula dicit in æde cathedrali sepultum ab ipso Episcopo, qui erat Cazziacomes de Summo.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Januar II: 19. Januar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 18. Januar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 18. Januar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 06.09.2016
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.